Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August III           Band August III           Anhang August III

17. August


DIES DECIMA SEPTIMA AUGUSTI.

SANCTI QUI XVI KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Mammes M. Alexandriæ.
S. Diseus M. Alexandriæ.
S. Straton M. Nicomediæ.
S. Philippus M. Nicomediæ.
S. Eutychianus M. Nicomediæ.
Socii MM. Nicomediæ.
S. Myron presb. Mart. Cyzici in Mysia minore.
S. Mamas M. Cæsareæ in Cappadocia.
S. Paulus M. Ptolemaïde.
S. Juliana M. Ptolemaïde.
S. Stratonicus M. Ptolemaïde.
S. Quadratus M. Ptolemaïde.
S. Acacius M. Ptolemaïde.
S. Liberatus abbas M. Carthagine in Africa.
S. Bonifacius Diac. M. Carthagine in Africa.
S. Servus M. Carthagine in Africa.
S. Rusticus M. Carthagine in Africa.
S. Rogatus M. Carthagine in Africa.
S. Septimus M. Carthagine in Africa.
S. Maximus puer M. Carthagine in Africa.
S. Anastasius ep. conf. Interamnæ in Italia.
S. Amor abbas Amorbacensis in Franconia.
S. Jeron presb. M. in Hollandia.
S. Elias junior monachus in Calabria.
S. Benedicta Sustereni in agro Juliacensi.
S. Cæcilia Sustereni in agro Juliacensi.
S. Relindis Sustereni in agro Juliacensi.
S. Joannes ep. conf. Montis Marani in Principatu ulteriore regni Neapolitani.
B. Nicolaus eremita in Sicilia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sancti Antonii, capitis monachorum & eremitarum meminit Calendarium nostrum Syriacum seu Chaldaïcum. Vide XVII Januarii.
Sanctorum martyrum Thyrsi, Leucii & Coronati, ac Sociorum memoria exhibetur in Menæis magnis impressis. In Martyrologio Romano, & apud nos die XXVIII Januarii pro Coronato ponitur Callinicus: quæ nomina iterum signantur in dictis Menæis ad diem XIV Decembris. Vide itaque quæ jam pridem dicta sunt ad diem XXVIII Januarii.
S. Agathæ translationem hoc die signat Ferrarius. Tu vide V Februarii.
Translatio divi Davidis archiepiscopi in Wallia. Est additio Ms. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Vide quæ de eo Sancto dicta sunt I Mart
De Octava S. Laurentii locuti sumus in Observationibus ad Usuardum. Vide quæ ibi dicta sunt & X Augusti.
S. Hyacinthum conf. invenerunt hoc die Majores nostri in Officio Tridentino. Nota est ejus festivitas die præcedenti XVI Augusti.
S. Serena uxor Diocletiani in Viola Sanctorum huc etiam dilata est. Vide quæ de ea dicta sint XVI Augusti.
Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, hac die ex Kalendariis & monumentis ecclesiæ Collensis in Etruria memoriam S. Alberti presbyteri annuntiat. Ughellus occasione episcoporum Collensium in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 3 col. 204 novam illam ecclesiam cathedralem describens, etiam de hoc venerabili viro sic meminit: Præter plures sacras reliquias, inquit, D. Alberti ipsius archipresbyteri corpus religiosissime asservat, qui anno MCCII meritis decorus in cælum evolavit XVII Augusti. Sacrum ipsius corpus anno MDCXXII inventum, solemnique pompa a Cosmo Gherardesco secundo episcopo, honorificentiore loco collocatum est. Hic B. Albertus in Clativensi oppido Aretini episcopatus anno MCXXXIX natus, ob eximias virtutes, quarum splendorem vibrabat, istius collegialis ecclesiæ, quæ ad id tempus Sedi Apostolicæ tantum obnoxia erat, creatus archipresbyter, populis virtutum egregium exemplum explicuit, ac post mortem multis miraculis effulsit, cujus Vitam Sylvanus Razzius ex antiquo auctore deprompsit, & in lucem emisit. Consuluimus hanc Vitam, quæ inter Sanctos Tusciæ edita est, & quam Razzius ex longiore Latina Italice contraxit. In ea quidem Razzius refert varias hujus piissimi Viri virtutes, & quædam miracula post obitum ipsius patrata; sed non satis clare legitimum ejus cultum demonstrat. Si tamen Etrusci de immemorabili ac perseverante hujus Popularis sub veneratione nos certiores reddere, & nobis Latina ejusdem Acta, aliaque ad ipsum spectantia, mittere non graventur, in universali Operis nostri supplemento, aut alibi locum habere poterit.
Joannes & socii martyres prope Goam., Bonizus confessor Bononiæ, Didacus, Blasius, Joannes confess. Safræ, Maria Pimentes virgo in territorio Abulen., Paula virgo Gebennæ in GalliaBeati vocantur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, & ultima in Gynæcco.
Inter venerabiles reponuntur ab Huebero in Menol.
Jacobus Gandinus Bergomi.
Franciscus de S. Maria, Bartholomæus Laurvelius, Antonius a S. Francisco MM. in Japonia.
Thomas a S. Francisco Pennerandæ.
Angelus a Calatagirone Ennæ in Sicilia.
Anna Palatina Treviris.
Elisabetha Enschia ibidem.
Marina de Villa sera in Hispania.
S. Justinæ virg. & mart. translatio indicatur hoc die a Ferrario. Vellem, nos una docuisset, quænam illa Justina sit, quid egerit, quo die passa sit aut colatur.
Ludo conversus in Hemmerode Ordinis Cisterciensis, inter Sanctos laudatur hoc die ab Henriquez & Chalemoto. Utrum vere ut beatus ibidem colatur, ex ipsis nequaquam colligo.
Donatum monachum Petinensem, Ord. Montis Virginis , refert hoc die Ferrarius in utroque suo Catalogo, in priori monens, a Wione quidem asseri, quod Sanctis adscriptus sit, sibi vero id incertum esse, quod nondum illum monachi Montis Virginis Officio ecclesiastico colant. Si cultus subinde Romæ indultus fuerit, cupimus moneri, ut alio loco eum referamus.
In Bethulia, beatæ Judith viduæ: est annuntiatio solius Greveni, ex quo in Germanicum Canisii transiit, satis apposite quidem; verum non solemus, ejus unius auctoritate hujusmodi Sanctos Operi nostro inserere.
Non minus ignotus est Reginaldus Vicentinus episcopus, quem ultimo loco refert, vage citans scriptores qui de eo meminerint; melius eos retulisset, qui de immemorialis ejus cultu nos certiores redderent.
Alveum abbatem Carnotensem pro hoc die inter Acta Sanctorum sui Ordinis seculo V pag. 279 refert Mabillonius, at solo Venerabilis titulo ipsum ornat.
Beatis annumerat Bucelinus hoc die CXVI monachos S. Mauri discipulos, qui in monasterio Glanofoliensi pestifera lue ab sumpti sunt.
Michaël monachus in monasterio Cluniacensi sanctus pronuntiatur ab eodem Bucelino: vellem, id aliunde confirmaretur.
Sic Fradinus abbas Novalitiensis eodem titulo donatur.
Item Benedicta virgo sanctimonialis.
In Anglia Edelhunus monachus.
In Italia Rorandus monachus.
In Gallia Andovera regina & martyr.
Jacobus S. Paulini archiep. Eboracensis diaconus hoc die inter Angliæ Sanctos aut saltem Beatos refertur a Maihevio in Trophæis suis Benedictinis, ubi ex Beda potissimum laudes ejus colligit, satis candide indicans, cultus ei umquam exhibiti ea argumenta suppetere, ut Sanctum appellare audeat; at mihi ea non occurrunt, quæ ipsum inter Beatos collocent: quasi vero apud Anglos Sanctorum discipuli, socii aut diaconi magistrorum suorum titulis decorandi sint, ut non semel alibi observatum est, & porro iterum die sequenti dicendum recurret in Salustio aliquo discipulo sancti Disibodi.
Solennitas sanctissimæ Dominæ nostræ Deiparæ semper Virginis Mariæ in Armatii (tractu Constantinopoli; de quo Cangius CP. Christianæ lib. 2 pag. 168, & lib. 4 pag. 165) notatur in Menæis magnis typo excusis.
Guda comitissa, ut fundatrix monasterii alicujus Ordinis Præmonstratensis, cum titulo Beatæ in ipsius Ordinis Natalibus refertur hoc die a Chrysostomo vander Sterre. Mirum est, ea neglexisse, quæ de tenuibus saltem sacri cultus vestigiis nos certiores redderent.
Vincentius Ferrerius, non jam celeberrimus ille sanctus apostolus, sed synonymus, ejusdem patriæ & familiæ, inter venerabiles hoc die laudatur a Marchesio in Diario Dominicano.
Item duæ virgines Japonenses Magdalena & Marina inter martyres referuntur in Anno sancto Dominicano.
Thomam a S. Victore refert Castellanus in suis ad Martyrologium Rom. additionibus; sed solum ut venerabilem laudat. De hoc plura vide inter Prætermissos ad diem XX hujus mensis.
Thomas de Hereford archidiac. Northumbriæ hoc die inter Sanctos refertur a Wilsono in suo Martyrologio Anglicano, citante Matth. Westmonasteriensem, utpote qui ausus fuit scribere ad annum 1253: Obiit Thomas de… fine sancto & beato… Hunc sanctum archidiaconum Thomam, similiter & episcopum Cicestriæ Richardum, licet non Romæ canonizentur, S. Edmundi contubernio credimus indubitanter sociari. Credat ipse, credant & alii, per me licet: verum alia opus est auctoritate, ut in hoc Opere locum obtineat.
Beatissimi P. N. Alympii iconici, id est, custodis iconum meminit Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum cum hoc elogio: Sanctæ habitationis Kiovo-crypticæ monachus fuit sub Nicone hegumeno: multum in virtutibus laboravit, & leprosum sanavit ungens ulcera faciei ejus colore, quo imagines pingebat: mortuus & sepultus est in cryptis S. Antonii. Hæc ibi. At de legitimo ejus cultu cupimus aliunde fieri certiores, antequam alium in Opere nostro ipsi locum demus.
Inter sacra nostra cimelia exstat imago grandis sculpta in folio, ornataque variis sanctitatis indiciis, referens Angelum de Augustinis Ordinis Carmelitarum, cujus obitus hoc die signatur, ut mortui anno 1348, cum tamen in Annalibus Lezanæ & in Paradiso Carmelitico Alegrii expressissime signetur annus 1438. Plura quærere supersedeo. Sed quidquid sit de illo errore; velim aliunde probata solide ea videre, quæ de ipso tum in imagine, tum apud laudatos scriptores, quantumvis paucis prædicantur; ut proinde paulo solidioribus veri cultus & venerationis in Ecclesia argumentis opus sit, priusquam isti Angelo in hoc opere locus detur.
Carolomannum ex rege, seu mavis duce Francorum celeberrimum monachum Casinensem laudant Molanus, Miræus & ceteri Martyrologi Belgæ, verum omni Beati aut Sancti titulo abstinentes, quem liberalius ei adscribunt monastici passim omnes, & quidem Mabillonius Carolomannum sanctum rotunde pronuntiat seculo suo tertio Sanctorum Ordinis parte 2 a pag. 123 elogium ei texens, ad cujus calcem epitaphium Casarelli abbatis tempore, anno 1628, compositum annectit, quo disertissime sanctus Carolomannus appellatur. Cupio equidem Virum inclytum, tot præclaris virtutibus ornatissimum, iisdem prorsus encomiis in hoc Opere prædicare, si modo probetur, aut Viennæ in Delphinatu, ubi mortuus, aut in monte Casino, ubi depositus est, aut alibi, veris Sanctorum honoribus umquam donatum fuisse, vel simplici in Officiis ecclesiasticis Commemoratione: ut omnino cogar hactenus censere solam Venerabilis appellationem recte a Castellano ei hoc die tributam.
Venerabilis D. Isabella de Castro, uxor nobilissimi D. Joannis Soares de Alarcam, obiit anno 1647, die 17 Augusti. Habemus ejus Vitam manuscriptam Lusitanice, in qua eximiis virtutibus & cælestibus apparitionibus claruisse dicitur. Verum hæc omnia tantum utilia esse possunt, ut Processus ad beatificationem illius instituatur.
Ferrarius hodie in Catalogo generali B. Raynaldum archiepiscopum Ravennatem, ni fallor, annuntiat his verbis: Vicentiæ B. Reginaldi confessoris ejusdem urbis episcopi. Forsan ipsum Vicentiæ collocat, quia olim rexit ecclesiam Vicentinam, ex qua ad archiepiscopatum Ravennatem evectus est, ut dicetur die, quo obiit, XVIII Augusti.
S. Julius Senator Romæ signatur hoc die in Usuardo Bruxellensi; sed pridem monuimus de ipso agendum cum Romano XIX Augusti.
De S. Euphemia non una, neque uno die in hoc Opere agendum fuit, inter quas expreße etiam notata est illa, de qua hoc die loquuntur codices Hieronymiani, & ex iis Grevenus. Ne vero inutili opera repetere cogar, quæ videri possunt ad XIII Aprilis & etiam alibi, hoc solum moneo, nos de Euphemia Chalcedonensi ex aliis Martyrologiis cum Romano acturos XVI Septembris.
S. Tryphoniæ translatio signata est in Florario Sanctorum Ms. De ipsa agetur XVIII Octobris.
S. Livini inventio memoratur in Florario Sanctorum Ms. Acta illustrabuntur XII Novemb.

DE SS. MARTYRIBUS ALEXANDRINIS
MAMMETE DISCO SEU DISEO ET FORTE DISCA AC MAMMITA CUM SOCIIS SUIS.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Mammes M. Alexandriæ (S.)
Diseus M. Alexandriæ (S.)/p>

J. B. S.

De textuum hesterni & hodierni in Hieronymianis confusione jam pridie cum Florentinio egimus, dum Orionem & Æmillium qui etiam hoc die signantur ibi cum Agnato aliquo retulimus, ut proinde hic excludendi sint, solis istis enumeratis, qui in titulo prœfiguntur. S. Mammetis seu Mammantis, celebris in Cæsarea Cappadociæ martyris, Acta hoc die illustrantur, præter quem & alii synonymi aut ferme synonymi occurrunt in codicibus Hieronymianis & hoc die & jam pridem prægressis classibus VI Maii, ac XVI & XVII Julii, quorum occasione multa observasse Florentinium, jam non semel repetiimus. Quis porro sit Mammes qui in dictis Hieronymianis cum Disco vel Diseo, Disca Mammita & sociis Alexandriæ tribuitur incertum est, neque satis distinguo, utrum hic alius Orion nominetur diversus ab hesterno, vel etiam ab alio synonymo martyre item Alexandrino, quo de actum est X Februarii. Sitne vero pro Disco scribendum Diseo, & addenda Disca cum Mammita, non habeo unde definiam; unum hoc cavendum putavi, ne quis Martyr ex Hieronymianis innominatus præteriretur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
STRATONE, PHILIPPO ET EUTYCHIANO CUM SOCIIS,
NICOMEDIÆ,

SYLLOGE.
Cultus, socii, elogium, Acta.

Straton M. Nicomediæ (S.)
Philippus M. Nicomediæ (S.)
Eutychianus M. Nicomediæ (S.)
Socii MM. Nicomediæ

AUCTORE J. P.

Fasti sacri Græac Latini annuam horum Martyrum memoriam hac die colunt. [Notantur in Fastis Græcis] Ms. nostrum Græcum Taurinense illos ita annuntiat: Ἄθλησις τῶν ἁγ. μμ. Στράτωνος, Φιλίππου καὶ Εὐτυχιανοῦ. Id est: Certamen sanctorum martyrum Stratonis, Philippi & Eutychiani. Menæum Chiffletii: Στρατονίκου, Φιλίππου καὶ Εὐτυχιανοῦ. Stratonici, Philippi & Eutychiani. Menæa magna typis vulgata Stratoni, Philippo & Eutychiano addunt Cyprianum; qui ponitur hoc item die in Ms. nostro apographo Chiffletiano, quod citabam, sed separatim a tribus aliis, Κυπριανὸς πυρὶ, Cyprianus igne. Eadem magna Menæa breviter eorum martyrium referunt, ac singula singulis sequentia accinunt carmina, atque hæc quidem de S. Stratone:

Ἔθεντό με βδέλυγμά φησιν Σράτων
Ἄνδρες βδελυκτοὶ, καὶ πυρὶ κτείνουσί με.

Ponunt me abomination, ait Straton,
Abominandi ac igne me occidunt viri.

[2] Mox subjiciuntur ista de S. Philippo:

Φιλῶν Θεὸν, Φίλιππε, καὶ ψυχῆς πλέον, [ac versiculis]
Κατακριθεὶς πῦρ τοῦ φιλόψυχος γίνῃ.

Amans Deum, Philippe, supra animam tuam,
Adjudicatus ignibus vitam haud amas.

De S. Eutychiano habentur sequentia:

Εὐτυχιανὸς εἰς κάμινον ᾐρμένην
Ὡς ἵππος εἰς πεδίον ἦν, τὸ τοῦ λόγου.

Eutychiane, lubens dum structos pergis ad ignes,
Curris adinstar equi in campum, ut proverbia dicunt.

Denique S. Cypriano aptantur ista:

Πῦρ Κυπριανὸς καρτερήσας καμίνου
Ἐξώτερον πῦρ, Γραφὴ λέγει, φεύγει.

Dum Cyprianus tolerat accensum rogum,
Incendia fugit, de quibus textus sacer.

[3] [honorantur.] Quale scumque hi versus, exigui utpote vel nullius leporis poëtici salem continentes, modica tamen alicubi indigent explicatione, ut melius saltem intelligantur. Εἰς πεδίον τὸν ἱππον, proverbium est (de quo inter Adagia apud Manutium) id est, In planitiem equum: quoties quis ad id provocatur, in quo plurimum valet, quoque vel maxime gaudet. Equus in campo, tamquam in sua est arena. Apud Lucianum in Captivo, cum ipse judices postularet, Plato respondet, Τοῦτο ἐκεῖνο εἰς πεδίον τὸν ἱππον, id est, Hoc ipsum, quod dici solet, equum in planitiem, videlicet hominem rhetoricum significans, & in agendis causis exercitatum. Hæc apud Manutium, quæ, quo sensu applicentur nostro Sancto, abunde liquet. Illud vero ἐξώτερον. πῦρ, quod in metro verti incendia, proprie significat exteriorem ignem, quem sacræ Litteræ reprobis minantur. Sic illæ dicunt tenebras exteriores. Græci itaque, ut ad priora revertamur, annua nostrorum Pugilum memoria publicam eorum venerationem contestatam esse voluere. Quid Latini?

[4] Rabanus & Notkerus signant eos die XV hujus mensis cum sociis, [Alibi annuntiantur 15 hujus; in Mart. Rom. hoc die. Elogium e Galesinio.] quos non nominant, uti nec Cyprianum. Idem fit tunc inter Auctaria ad Usuardum a nobis editum, ex editione ejusdem Martyrologi Lubeco-Coloniensi ac Molano. Grevenus autem tantum meminit Sanctorum Stratonis, Philippi & sociorum eorum Martyrum: prout ibidem datur videre. Galesinius contra quatuor Martyres nominatim refert hac die XVII absque sociis, cum elogio sequente: Nicomediæ, sanctorum martyrum Stratonis, Philippi, Eutichiani & Cypriani. Ii in theatrum ingressi, ut populum ab spectaculis, idolorumque sacris, ad Christianæ fidei cultum perducerent, divina ope perfecerunt, ut magnam inde multitudinem avocarent. Præses autem, cum ab spectatoribus theatrum vacuum cerneret, causam quæsivit, cur id factum esset; comperitque Fidelium opera plebem inde ad Christi doctrinæ studium esse avocatam. Itaque illos ad se produci jubet, qui, institutis de religione quæstionibus, se & Christi fidem colere, & alios ad eam erudire, constanter libereque responderunt. In theatrum igitur producti, bestiisque truculentis objectati, earum feritate non læduntur: post varie excruciati tormentis, demum in ignem conjiciuntur: sicque pro Christo in stadio luctati, demum victores coronam acceperunt. Ecclesia Romana hodiernos Martyres publico condecorans cultu, hæc de iis, omisso tamen Cypriano, quotannis in suo Martyrologio legenda præscribit eodem die XVII Augusti: Nicomediæ, sanctorum martyrum Stratonis, Philippi, & Eutychiani, qui damnati ad bestias, & nihil læsi, per ignem martyrium consummarunt.

[5] Perspicuum est e præmissis, sanctos Athletas nec eodem numero nec die in Fastis Græcis ac Latinis annuntiari; [Eorum socii, numerus] super qua diversitate proponimus hæc observanda. Florentinius postquam eos ex apographis Hieronymianis die XV Augusti posuisset hisce vocibus, In Nicomedia natalis sanctorum Strationis, Philippi, Euticiani cum sociis (eorum, quod addendum textui monet in correctionibus Martyrologio suo præmissis) ita de iis disserit in suis ad istam annuntiationem notis: Tres sanctos hos Nicomedienses Martyres in sacris Fastis producunt etiam Beda (supposititium Plantinianum intelligo) Rabanus & Notkerus, qui supra, M. vetustissimum anonymos etiam socios addunt cum libris nostris, quos silet M. Corbeiense, & inverso tantum ab illis ordine ita loquitur: “VIII (imo XVIII) Kal. Sept. In Nicomedia natalis SS. Stratonis, Philippi, & Euticiani. Et Assumptio S. Mariæ Matris Domini nostri” Alterum etiam Ms. Reginæ Sueciæ socios ita præterit XVIII Kal. “Nicomediæ natalis SS. Strationis, Philippi, Eutychiani”. Alterum omnino consonat, addens etiam Thyrsum in Perside, qui ad diem sequentem pertinet. “Nicomediæ natal. SS. Stratonis, Philippi, Eutychiani cum sociis eorum. Et in Perside passio S. Tyrsi”. De tribus Nicomediensibus Martyribus agit Rom. M. ad diem XVII Augusti, qua die Baronius de iisdem Græcos in Menologio agere testatur. At nisi alio Menologio usus sit magnus Cardinalis, quam Sirleti aut Canisii, non nisi ad diem XIX de Eutychiano milite & Strategio per ignem coronatis in eo agitur.

[6] [ac dies cultus:] Castellanus in suo Martyrologio universali, inter adjectos ad diem XV Augusti ponit Stratonem ac socios ejus. Die vero XVII ad textum Martyrologii Romani indicat in notula marginali, sanctos Martyres in eodem nominatos pertinere ad diem XV. Sed nos haud satis videmus, cur eo pertinere debeant. Nam tametsi tunc referantur in variis, sicut dictum est, Latinis exemplaribus; in Græcis tamen memorantur hac die XVII, quæ num. 1 supra allegavimus, & quæ, uti suspicamur, saltem omnia Castellanus non viderit. At quidquid sit, nos censemus, eos rectius hac die signari in Martyrologio Romano cum Græcis (cum a Græcis illorum cultus transierit ad Latinos) quam die XV cum Fastis Latinis, quos antea designavimus. Quod attinet ad ipsorum numerum; de tribus satis convenit apud Græcos & Latinos, qui eos nominant. An vero ipsis sit adjungendus S. Cyprianus, non adeo constat ex dictis, sicuti nec de eorum societate a Græcis quidem non indicata, sed a Latinis posita, quorum exemplum secuti reliquimus ipsos in sua antiqua possessione, tribusque Martyribus superius in titulo huic Syllogæ prævio nominatos adjunximus. Reliquum est, ut nonnulla notemus de Martyrum Actis.

[7] [Martyrium seu Acta assignantur,] Lambecius lib. 8 Commentariorum de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi ea indicat: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ. Μαρτύριον τοῦ ἁγίου Στράτωνος, Φιλιππου καὶ Εὐτυχιανοῦ. Οὗτοι οἱ Ἅγιοι ἐν Νικομεδείᾳ ὑπῆρχον, καὶ τοῦ λαοῦ ἐπὶ τὰ θεώρια ἀπιόντος &c. Quæ Latine sic sonant: Eadem die (Nempe d XVIII Augusti, ut notatur ad marginem textus hujus Græci) Martyrium SS. Stratonis, Philippi & Eutychiani. Sancti hi erant Nicomediæ, & populo ad spectacula abeunte &c. Martyrium illud quæsivi inter alia plurima ad Augustum spectantia, & ex eodem codice, e quo superiora extraxit Lambecius, pro nobis descripta, & de quo jam toties mentionem fecimus per decursum hujus mensis, & porro faciemus. Nec prætermissa diligentia, an alibi illud apud nos reperire possemus (nomina enim illorum Martyrum invenimus in nostro Ms. indice Vitarum Græcarum) at frustra. Cum itaque documentum illud non sit promptu, dabimus ejus loco quæ de Sanctis nostris memorant Menæa magna typis edita. Illa igitur sic Latine interpretamur, verbatim fere convenientia cum iis, quæ supra dedimus e Galesinio. Post annuntiationem itaque ac versus, de quibus egimus, sequuntur ista:

[8] [& corum loco recensetur eorum compendium ex Menæis.] Dum hi sancti Martyres versarentur Nicomediæ, & de industria theatrum ascenderent, ut populum in eodem comparentem instruerent & ab idololatria abducerent atque ad Christi fidem perducerent; præses quodam tempore theatrum conspicatus hominibus vacuum, causamque edoctus, quod turbæ a sanctis Martyribus docerentur ac spectaculorum voluptatibus nuntium remitterent, novamque vitam quamdam ageret, morum paternorum contemptores; Sanctos sine mora sibi sisti præcepit. Qui ubi comparent, habere se Christi fidem confitentur, aliosque a se eam doceri non inficiantur; in theatrum producti traduntur feris: a quibus non læsi, ac variis suppliciorum modis probati, tandem injecti in ignem, pro Christo in stadio luctati, coronam obtinuere.

[9] Nullus in hac nostra Sylloge, nullus in notationibus Baronii ad nostros Martyres, relucet character, [Quando fuerint passi, non satis est certum.] vi cujus satis apte dignosci ac satis commode statui possit, quo determinate anno suum pro Christo certamen consummarint. Castellanus tamen anno 303 illos innectit: quo autem nixus fuerit fundamento, ipse viderit. Nos interim ingenue fatemur, nihil nobis in hac re satis esse explorati.

DE S. MYRONE PRESB. ET MART.
CYZICI IN MYSIA MINORE,

Sub Decio.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Annua Sancti veneratio, Acta, tempus ac palæstra martyrii.

Myron presb. Mart. Cyzici in Mysia minore (S.)

AUCTORE J. P.

Martyrologium Romanum hoc die sic habet: In Achaia sancti Myronis presbyteri & martyris, [Annua Sancti memoria apud Latinos:] qui sub Decio imperatore & Antipatre præside, post multa tormenta Cyzici capite truncatus est. Galesinius hac annuntiatione paullo longiore eum refert: In Achaia sancti Myronis presbyteri & martyris, qui, Decio imperatore, Antipatri præsidis mandato, gravibus pro Christi gloria suppliciis affectus, denique capitis damnatus, cervices constanti libentique animo præbuit. Brevissime autem Molanus: Sancti martyris Myronis. At sanctissimi hujus Athletæ memoria est celebrior apud Græcos, uti conficitur e Fastis eorum sacris. Neque enim dumtaxat notatur ejus nomen in Typico, quod vocatur S. Sabbæ, Kalendario Ruthenorum apud Possevinum, Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano, & alibi; sed debito etiam elogio honoratur in Menæis magnis excusis, Menologio Sirleti, ac Basilii imperatoris. Hujus autem, quod ultimo loco nominabam, textus ad calcem tomi 1 Augusti nostri Græce productus, Latine sic sonat:

[2] Hic, Decio imperatore ac Antipatre præside, ecclesiæ Achaiæ presbyter exstitit. [apud Græcos item cum elogio:] Dum autem per diem Christi natalem Antipater ad ecclesiam se contulisset, ut Christianos comprehenderet; ipse sacro fervore plenus ei insultavit. Idcirco suspensus raditur: deinde in fornacem injectus est: fornax vero Sanctum quidem illæsum servavit, eorum autem, qui prope illam aderant, combussit viros centum & quinquaginta. Dum itaque Sanctus iterum cogeretur idolis sacrificare, nec adigi eo posset, ab humeris usque ad pedes pellis ejus diffecatur in lora: e quibus unum accipiens lorum, in faciem proconsulis illud detorsit. Deinde circum excoriatas carnes raditur: atque Antipater cum conspicatus, nec non pudore repletus, propriis sese manibus e medio sustulit. Martyri vero inde in Cyzicum ducto, accepta a proconsule sententia ut gladium subiret, collum amputatum est. Ceterum Sancti hujus characteres, quos & modo retulimus, ac infra pluribus referemus, nimis sunt diversi a S. Myrone Thaumaturgo, episcopo & conf., cujus Acta illustravimus die VIII hujus mensis, quam ut alter cum altero confundi possit; quod tamen videtur facere Ferrarius in Nova Topographia ad Martyrologium Romanum fol. 45 verso, ubi ponitur XVII Augusti Myro presbyter M. sub Decio Thaumaturgus cognom.

[3] Verum quid de tempore martyrii? Dictum modo est, [tempus martyrii,] illud accidisse sub Decio imperatore, ac dicetur paullo post in Actis, quæ daturi sumus. Cum autem imperator ille non diu sederit, ab anno videlicet æræ vulgaris 249 usque ad 251, sicut videre datur apud Pagium pluribus in Critica Baronii; non potest hic moveri magna controversia de tempore, quod tam arctis spatiis includitur: ultra quorum limites imperite evagatur Menologium Slavo-Russicum modo allegatum, in cujus exemplari nostro Latino dicitur S. Myron anno 282 passus. Nec secundum præmissa verum martyrii tempus preße assignat Castellanus in suo Martyrologio universali, quando illud statuit versus annum 253. Nunc paucis monitum velimus lectorem de Actis Sancti, priusquam ea proferamus.

[4] [Acta,] Inter apographa nostra e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensi descripta, de quibus jam toties & recurrit ac porro recurret mentio, habentur ista: Μηνὶ Αὐγούστῳ ιζ᾽ μαρτύριον ἐν συντόμῳ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Μύρωνος. Id est: Mense Augusto XVII, martyrii compendium sancti martyris Myronis. Exordium est: ἅγιος μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Μύρων ἦν ἐπὶ Δεκίου τοῦ βασιλέως καὶ Ἀντιπάτρου ἄρχοντος τῆς Ἀχαίας πρεσβύτερος τῆς ἐκκλησίας. Hoc est: S. Martyr Christi Myron, imperatore Decio & Antipatre præside, ecclesiæ Achaiæ presbyter erat. Compendium illud alicubi nobis erit usui in Annotatis ad Acta, quæ Latine reddita statim proferemus. Præferunt hunc titulum: Μαρτύριον τοῦ μ. Μύρωνος τοῦ ἐν Κυζικῳ. Martyrium Myronis martyris Cyzici. Ad marginem apponuntur voces non tamen omnes integræ, quas ego sic restituo integras, & sic lego: Μηνὶ τῷ αὐτῷ κα᾽. Eodem mense (Augusto, die) XXI. Dicto Martyrio noster Papebrochius præmittit hos characteres: Ex cod. Ambros. f. N. n. 152. Vide Maximi Acta. Sanctum istum habes die XIII hujus mensis: quæ vero in Commentario ad illa prævio notata sunt num. 80, manifeste indicant, quod Acta S. Maximi, de quibus ibidem egimus, & hoc, quo de jam agimus, Martyrium, sint fœtus ejusdem auctoris, & ex eodem codice accepta. De tempore ac nomine auctoris, nec non de monasterio ejus, mentio ibidem facta est. Eo itaque, ne actum agamus, lectorem mittimus. Nos interim, secundum ea, quæ ibi dicta sunt, ante Martyrium S. Myronis notavimus auctorem ac monasterium, in quo auctor habitavit. Præter illa documenta, quæ de eodem Sancto indicavi, videtur non abs re etiam agendum de loco palæstræ ejus.

[5] [palæstra] Ferrarius in Nova topographia ad Martyrologium rologium Romanum fol. 45 verso illam his verbis describit: Cyzicus (Chizico & Spiga) civitas episcopalis antiquissima Mysiæ minoris ad Hellespontum & Propontidem, inter ostia Rhyndaci & Esapi (imo Æsepi) fluminum, instar insulæ continenti ponte conjuncta, olim clara, marmoreque candido nobilis, a monte Ida ad XLIV M. P. distans, media inter Apameam, urbem Bythiniæ, & Lampsacum, ejusdem oræ. Quibus addi possent plura ex Cellario Notitiæ orbis antiqui tom. 2, lib. 3 cap. 3, pag. 22. Hanc itaque ad urbem missus fuit S. Myron, ut suum certamen, quod exantlarat antea in Achaia, martyrio coronaret, secundum ea, quæ superius notata sunt.

[16] De Achaia autem superest quædam difficultas ex eo, [certaminis.] quod locus plus unus isto nomine appelletur, neque satis perspicuum sit, quisnam hic intelligendus sit. Apud geographos itaque notatur Achaia late sumpta, & Achaia propria seu stricte sumpta: quarum hæc sit provincia Peloponnesi ad Boream, quæ terminatur ad septemtrionem sinu Corinthiaco, ad Occidentem mari Jonio, ad meridiem Elide & Arcadia, ab Oriente autem Sicyonia &c. Achaia autem late sumpta quæ Græcia propria, & Hellas Straboni & Plinio, regio præclara Europæ nunc Livadia dicta, teste Castaldo .. Ejus termini sunt ad arctos Thessalia, ad occasum Epirus, ad ortum mare Ægæum &c. uti notat Baudrandus, cujus verba citavi. Apud Ferrarium modo memoratum fol. 1 verso unica tantum signatur Achaia (Livadia) Helladis seu Græciæ regio, cujus situm & extensionem ibidem tradit. Quænam vero Achaia sit, in qua S. Myron pro Christo certasse dicitur, non est mihi promptum definire.

MARTYRIUM
Auctore Laurentio monacho Rutiensi in Calabria,
e codice Ambrosiano f. N. n. 152. Interprete J. P.

Myron presb. Mart. Cyzici in Mysia minore (S.)

A. Laurentio.

Τῆς ἐπιφανείας τοῦ μεγάλου Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν Ιἠσοῦ Χριστοῦ τῆς κατα σάρκα γεγενημένης ἐκ τῆς πανάγνου Παρθένου καὶ Θεομήτορος, ἥν τινα καὶ Χριστοῦ γένησιν ὀνομάζομεν, θεοφιλῶς ἐν τῇ καθολιῇ τῶν Χριστιανῶν ἐκκλησίᾳ τελουμένης καὶ πάνυ λαμπρῶς, ἐναγὴς καὶ βέβηλος Ἀντίπατρος τῆς Ἀχαίας τότε τὴν ἀρχὴν ἐγκεχειρισμένος, Δεκίου τοῦ δυσσεβοῦς βασιλεύοντος, θὴρ ωσπερ ἀτίθασσο σὺν πλήθει στρατιωτῶν εἰσιὼν τὸν ναὸν τὴν τοῦ Χριστοῦ ποιμνην διασκορπίζει, καὶ πολλοὺς συλλαμβάνεται τῶν πιστῶν. Μύρων οὖν θαυμάσιος, ἱερεὺς ὢν τηνικαῦτα τῆσδε τῆς ἐκκλησίας, τῷ γένει λαμπρὸς, τοῖς τρόποις χρηστὸς, τὸν βίον σεμνὸς, πάντα φόβον ἔξω βαλὼν τῇ πρὸς Χριστὸν ἀγάπῃ, πρόσεισι τῷ ἀνθυπάτῳ γενναίᾳ ψυχῇ, καὶ στηλιτεύει τούτου τὴν ἀπόνοιαν, καὶ τὸ τῆς γνώμης ἀνήμερον, καὶ κῦνα τοῦτον ἀποκαλεῖ καὶ πολέμιον καὶ θῆρα.

[2] Εἶτα καὶ πρὸς τὸ πλῆθος ἐπιστραφεὶς, Ἄνδρες, λέγει, φιλόχριστοι, στῆτε γενναίως ὑπὲρ τῆς ἀμωμήτου πίστεως· μηδεὶς ὑμῶν πρὸς τὰς ἀπειλὰς τοῦ τυράννου, μηδεὶς πρὸς τὰς ὑποσχέσεις ὅλως ὑποχαυνούσθω παρίσταται γὰρ ἡμῖν Θεὸς βοηθῶν, καὶ γέρα προτεινόμενος ἀείμονα καὶ ἀθάναθα. Τούτοις αὐτοῦ τοῖς λόγοις τὸ πλῆθος ὑποστηρίξαντος, δεινὸς ἐκεῖνος Ἀντίπατρος θυμοῦ γεμισθεὶς συσχεθῆναι καὶ τοῦτον κελεύει παλαι φίλον ἀυτοῦ τυγχάνοντα καὶ συνήθη, καὶ ἅμα πλησίον τοῦ ναοῦ τοῦ Διονύσου κατα τὸν φόρον λεγόμενον γενόμενος, παρίστησι τοῦτον τῷ βήματι· καὶ τὴν τοσαύτην παῤῥησίαν αἰτιασάμενος, Θῦσον, λέγει, Μύρων, τοῖς ἀθανάτοις θεοῖς, ἵνα μὴ κακῶς ὡς εἷς ἀπολῇ τῶν κακούργων.

[3] Θύσω, εἶπεν Μύρων, ἀλλὰ τῷ Θεῷ μου θυσίαν αἰνέσεως· δαίμοσι γὰρ καὶ κωφοῖς ξοάνοις ἀνθρώπων χερσὶ κατασκευασθεῖσιν οὔποτε Μύρων θυσίαν προσίσει. Αὐτίκα τοίνυν ἀναρτᾶται τῷ ξύλῳ καὶ ξέεται τὰς σάρκας πικρῶς, ὥστε τὴν ὑποκειμένην γῆν ἐμβαφῆναι τοῦ αἵματος τούτου. Μηδένα οὖν οἶκτον αὐτοῦ λαβὼν κατάρατος, κάμινον ἀναφθῆναι κελεύει, πίσσῃτε καὶ ἐλαίῳ καὶ κληματίδι ταύτην ἐκτραφῆναι φρικτῶς· καὶ τοῦ ξύλου τοῦτον καταγαγὼν, Ταύτῃ σε, Μύρων, εἶπεν, ἐμβαλὼν κατακαύσω, εἰ μήγε τοῖς θεοῖς ἀπονέμοις τὸ σέβας. Οὐ θύσω τούτοις, Μαρτυς ἔφη, παράνομε, Χριστιανὸς ὢν ἐκ πρώτης τριχὸς, καὶ Χριστοῦ δοῦλος καὶ μύστης.

[4] Τότε κελεύεῖ τῷ πυρὶ τοῦτον ἀκοντισθῆναι. Ἀπαγόμενος οὖν προσηύχετο, Κύριε, λέγων, ἔπιδε ἐπὶ τὴν προσευχὴν τῶν δούλων σου, καὶ λύτρωσαι ἡμᾶς ἕνικα τοῦ ὀνόματός σου, μὴ εἴποι ἐχθρός· Εὖγε, ευγ᾽ εἶδον οἱ ὀφθαλμοί μου. Ταῦτα ἔφη, καὶ ἅμα τῷ πυρὶ παρεδόθη· καὶ ἦν ἰδεῖν τὸ παράδοξον τότε, τὸν μὲν ὡς ἐν δροσώδει ποᾷ ἐμπεριπατοῦντα τῇ καμινῳ, καὶ ᾄδοντα τὸν ἐπινίκιον ὕμνον· τοὺς δὲ περὶ ταύτην φλογιζομένους, ὡς καὶ πολλοὺς αὐτῶν τὴν ψυχὴν ἀποῤῥῆξαι. Ὅπερ θεασάμενος καὶ αὐτὸς ἀνθύπατος, ἐξεπλάγει τῷ θαύματι, καὶ δέους πλησθεὶς ἀνεχώρησε κελεύσας ἐξενεχθῆναι τὸν Ἅγιον, καὶ τῇ φυλακῇ δοθῆναι, Τῇ ἑξῆς οὖν παρίστησι τοῦτον αὖθις τῷ βήματι, καὶ πάλιν πρὸς θυσίαν καλεῖ· καὶ ἐπεὶ μὴ πειθόμενον εἶχεν, ἀποδαρῆναι τὸ δέρμα προσέταξε· καὶ ἅμα δημίων χεῖρες εἶχον αὐτὸν, καὶ μαχαιρίσι φεῦ ἀνιλεῶς τὸ ἐκείνου δέρμα κατέτεμνον, λώρους ἀπὸ τῶν ὤμων αὐτοῦ καὶ μεχρὶ ποδῶν ἀποσπῶντες. δὲ (ὦ ψυχῆς ἀνδρείας καὶ γενναίου φρονήματος) ὑπομένων ὑπέμεινα τὸν Κύριον, ἔψαλλε, καὶ προσέσχε μοι, καὶ εἰσήκουσε τῆς δεήσεώς μου.

[5] Οὕτω ψάλλων οὐ μόνον οὐδὲν ὑπέμεινεν ἀγεννὲς, ἀλλὰ καὶ λῶρον ἕνα τῶν οἰκειῶν σαρκῶν ἀποσπάσας ἐπιῤῥίπτει τῷ ἡγεμόνι, Δέξαι τοῦτο, εἰπὼν, αἰμοβόρε κύων, καὶ φάγε ἀνθρωπείων σαρκῶν ὀρεγόμενος. Ἐκκαίεται τούτοις τὸν θυμὸν κακοῦργος, καὶ τὰς ὑπολειφθείσας σάρκας τῷ Μάρτυρι τοῖς ὄνυξιν ἐγκελεύεται τέμνεσθαι. Πιπτουσῶν οὖν αὐτῶν ἐν τῇ γῇ, τῷ ξέεσθαι ὀστᾶ μὲν καὶ ἁρμονίαι διεγυμνούντο, σπλάγχνα δὲ καὶ τῶν κρυφίων σύνθεσις διεφαίνετο, καὶ ἦν ὅλως θέαμα οἰκτρὸν καὶ ὀφθαλμοῖς ἀνημέροις. Ἠλγησεν ἂν ἰδοῦσα καὶ φύσις ἄψυχος τὸ γινόμενον. Ἀλλ᾽ Μάρτυς, βασιλευων εἰς τοὺς αἰῶνας, ἔλεγεν, εἰσεπάκουσον, δοξαζόμενος ὑπὸ πάσης ἀγγελικῆς δυνάμεως, Χριστὲ βασιλεῦ τοῦ παντὸς, πρόστηθί μου τοῦ δούλου σου, καὶ τῶν σῶν ἀγαθῶν ἐν μετοχῇ με γενέσθαι ποίησον. Ἦλθεν οὖν οὐρανόθεν φωνή· Ἠτοίμασταί σοι, Μύρων, τόπος εἰρήνης καὶ εὐφροσυνης, λέγουσα, ἤδη γὰρ τὸν δρόμον τετέλεκας τὴν πίστιν τετήρηκας.

[6] Ταύτης τῆς φωνῆς καὶ κακομήχανος ὑπακούσας, γοητείαν ἐκάλει τὸ πράγμα, καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς, κακὴ κεφαλὴ, λέγων· ἔιδ᾽ οὖν, ἀλλὰ θηρίοις ὑποβληθήσῃ, καὶ οὐδέν σοι παράπαν αἱ ποιαῦται τερατεῖαι προσωφελήσουσιν. Οὐ θύω, φησὶν Μάρτυς· Χριστιανὸς γάρ εἰμι. Ταῦτα εἰπόντα δέχεται τοῦτον φυλακὴ, τὰ θηρία ἐτοιμάζονται, καὶ τῇ ἑξῆς ἄγεται πάλιν Μάρτυς ἐπὶ τὸ στάδιον· ὃν ἰδὼν τύραννος ὑγιῆ μὲν τῷ σώματι, φαιδρῷ δὲ τῷ προσώπῳ, καὶ κάλλει διαπρεπῆ, Πολλαί σου, λέγει πάλιν, Μύρων, αἱ γοητεῖαι· ἵν᾽ οὖν μὴ τοῖς θηρίοις γένῃ βορὰ, θῦσον Διονύσῳ καὶ ἀπαλλάγηθι τούτων. Μὴ πειθομένου τοίνυν τοῦ Μάρτυρος τοῖς λόγοις τοῦ καὶ θηρίων αὐτῶν ὠμοτέρου, λέαινα κατ᾽ αὐτοῦ ἐπαφίεται. Ἥδε δρόμῳ τοῦτον καταλαβοῦσα περιέλειχέ τε, καὶ ὡς ἂν εἰ κατεσπάζετο. Εἶτα δὲ καὶ τὰ δεσμὰ τούτου, τὸ παράδοξον, τοῖς ὀδοῦσι διέκοψε.

[7] Τότε πλῆθος συνιέντες τὴν δύναμιν τοῦ Χριστοῦ, Μέγας Θεὸς, ἐβόησαν, ὃν Μύρων κηρύττει· ἀπόλυσον, ἀνθύπατε, τὸν ἀναίτιον, ὃν καὶ θῆρες ποιοῦντες ᾐδέσθησαν. Φοβηθεὶς οὖν ἐκεῖνος μή τι νεωτερισθείη κατ᾽ αὐτοῦ, πέμπει τὸν Ἅγιον ἐν Κυζίκῳ πρὸς τὸν τὴν ἀρχὴν ταύτης διέποντα ὡς ἂν ὑπ᾽ αὐτοῦ τῷ ξίφει τελειωθῇ. Ὃν ἐκεῖνος δεξάμενος μετὰ τῶν ὑπομνημάτων, ἐπεὶ μὴ πειθόμενον εἶχε, δίδωσι κατ᾽ αὐτοῦ τὴν ἀπόφασιν. Φασὶ δὲ τὸν Ἀντίπατρον ἑαυτὸν ὑπὸ δαίμονος ὀχλούμενον ἀνελεῖν. Τέμνῃ τοιγαροῦν, καλλίνικε ἱερομάρτυς Μύρων, τὴν πάντιμον καὶ σεπτὴν κεφαλὴν, καὶ θάπτῃ φιλοτίμως ὑπὸ τῶν φιλοθέων, εἰς δόξαν τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, τῆς ὁμοοσίου καὶ ζωαρχικῆς καὶ ἀδιαιρέτου Τριάδος· ᾗ πρέπει τιμὴ καὶ προσκύνησις νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Martyr Antipatrem præsidem increpans] In Apparitione a magni Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi, quæ secundum carnem e purissima Virgine ac Matre Dei facta est (quam etiam appellamus Christi natalem, & quæ in Catholica Christianorum Ecclesia pie & splendide omnino peragitur) detestandus ac impurus Antipater, qui Achaiæ b tunc præerat, imperante impio Decio, sicut intractabilis fera cum militum multitudine templum ingressus, Christi gregem dispergit, multosque Fidelium comprehendit. Mirabilis itaque Myron, qui tunc temporis erat sacerdos istius ecclesiæ, genere illustris, moribus benignus, vita venerandus, omnem ex amore erga Christum foras mittens timorem, generoso animo proconsulem adit, in ejusque amentiam ac immite ingenium invehitur, canem illum vocans, hostemque ac feram.

[2] [& Christianos adhortans, ab eo comprehenditur,] Deinde ad cœtum conversus, Viri, inquit, Christi amantes state generose pro fide intaminata. Nemo vestrum ad minas tyranni, ad promissa nemo vel leviter molliatur: Deus enim nobis adest adjutor, ac præmia proponit, quæ semper manent & immortalia sunt. Postquam his dictis cœtum confirmasset, horribilis ille Antipater ira plenus jubet etiam illum comprehendi, olim sibi amicum ac familiarem, simulque prope templum Bacchi in foro, quod dicitur, existens, adstare eum jubet ad suum tribunal, atque hanc loquendi libertatem accusans, Sacrifica, ait, Myron, immortalibus deis, ut tamquam unus e maleficis male non pereas.

[3] [& ad tormenta] Sacrificabo, inquit Myron, sed Deo meo hostiam laudis: dæmonibus enim ac surdis simulacris, quæ manibus hominum sunt confecta, Myron numquam sacrificium offeret. Statim itaque suspenditur in ligno, & raditur carnes adeo acerbe, ut subjecta terra sanguine ejus perfunderetur. Execrandus vero ille nulla erga eum misericordia tactus, fornacem accendi jubet, piceque & oleo ac sarmentis eam horrifice instrui: & ubi e ligno deduxisset illum, In hanc, ait, Myron, te injectum comburam, si deis non tribuas venerationem Hisce non sacrificabo, inquit Martyr, o scelerate, qui Christianus sum a prima ætate, & Christi servus ac sacerdos.

[4] Tunc eum jubet projici in ignem: quo dum se conferret, oravit, dicens: Domine, respice ad orationem servorum tuorum, & libera nos propter nomen tuum, [atque ignem damnatur, in quo triumphat,] ne dicat inimicus: Euge, euge viderunt oculi mei. Hæc fatus, sine mora igni est traditus. Et videre tunc dabatur rem mirabilem, Sanctum nempe in roscida veluti herba ambulare in fornace, & canere triumphalem hymnum; eos vero, qui prope eam aderant, comburi, adeo ut multi ex illis vitam abrumperent c. Quod ipse proconsul videns, miraculo perculsus & timore plenus recessit, Sanctum efferri inde jubens ac carceri tradi. Postera ergo die eum statim ad tribunal arcessit, & vocat iterum, ut sacrificet: sed quia illum inducere eo non poterat, excoriari eum præcepit. Nec mora, carnificum manus illum tenuere, ac scalpellis (vah!) immisericorditer pellem ejus concidunt, lora ab humeris ipsius usque ad pedes avellentes. Ille autem (o animum masculum ac generosam prudentiam!) Exspectans, canebat, exspectavi Dominum, & intendit mihi, & exaudivit preces meas.

[5] Ita canens, non modo quidquam minus generosi præ se tulit, [ac tyranno generosissime insultat.] sed etiam lorum unum carnium suarum abstrahens ad præfectum projecit, dicens: Accipe illud, canis carnivore, & comede, qui humanas appetis carnes. His accenditur ira maleficus, carnesque quæ sub Martyris unguibus remanserant, abscindi jubet. Illis itaque humi delapsis, ossa quidem ac corporis compactio per excarnificationem sunt nudata: viscera vero ac intestinorum compositio apprebant; & erat spectaculum prorsus miserabile oculis etiam mansuetudine carentibus. Ipsa quoque natura inanimata indoluit rei gestæ. Sed Martyr, Qui regnas, inquit, in secula, exaudi: qui ab omni angelica potestate glorificaris, Christe universorum rex, ades mihi famulo tuo, & fac me tuorum bonorum participem. Venit ergo vox de cælo, dicens: Paratus est tibi, Myron, locus pacis ac lætitiæ: jam enim cursum consummasti, fidem servasti.

[6] Hanc ubi vocem etiam audisset malorum machinator, incantationem vocat quod acciderat, [Leæna non modo ei non nocet, sed blanditur, ac vinculis ipsum liberat.] dicitque: Diis sacrifica, malum caput. Vide ergo, quid agas: at bestiis subjicieris, & nihil prorsus tibi proderunt tales præstigiæ. Cui Martyr: Non sacrifico: Christianus enim sum. Hæc fatum accipit carcer, parantur feræ, ac postero die Martyr iterum ducitur ad stadium: quem dum videret tyrannus corpore sanum, vultuque hilari ac venusto decorum, iterum dicit: Multæ sunt, Myron, incantationes tuæ: ut igitur feris pabulum non fias, Baccho sacrifica, atque illas mitte. Postquam itaque Martyr verbis ejus, ipsis etiam feris crudelioris, non flecteretur, leæna d in ipsusm immittitur. Illa autem cursu ad eum perveniens circumlambebat & quodammodo osculabatur. Deinde vero vincula ipsius, quod mirabile, dentibus dissecuit.

[7] Tunc populi multitudo potentiam Christi intelligens exclamavit: [Cyzicum missus plectitur capite.] Magnus est Deus, quem Myron prædicat. Dimitte, proconsul, insontem, quod vel ipsæ fecerunt feræ eum reveritæ. Ille itaque metuens ne quid contra se tentaretur novi, Sanctum mittit ad Cyzici e præsidem, ut gladio sub eo interficiatur. Quem dum ille accepissit una cum actis f, quoniam eum non habebat obsequentem, tulit adversus eum sententiam. Dicitur Antipater a dæmone infestatus violentam sibi mortem intulisse. Tibi igitur, victor egregie ac sacer martyr Myron, honoratissimum ac venerandum caput amputatur, & sepeliris splendide a Dei amantibus, ad gloriam Patris & Filii & Spiritus sancti, consubstantialis, vivificantis & individuæ Trinitatis: quam decet honor & adoratio nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA

a In Hierolexico Macrorum ad nomen Epiphania observantur ista: Ab Orientalibus utraque festa adorationis videlicet Magorum & Natalis Christi, Epiphania appellata erat. Hinc D. Gregorius Nazian. quamdam ejus orationem de Christi nativitate denominavit, quæ in codicibus antiquis reperitur, de Epiphaniis, sive de Natali Domini. Itaque difficultas hæc ad quæstionem de puro nomine reducitur: nam recte Nativitas Domini Epiphania dicitur, id est manifestatio pastoribus, qui in illa regione erant vigilantes; secunda vero festivitas quæ lumen ad revelationem Magorum & gentium fuit, De luminibus, & De secundis Epiphaniis festum ab antiquis appellata fuit, quod Gregor. Nazian. Festum luminum appellat.

b Duplicem designavimus Achaiam in Commentario prævio, neutra hic determinatur.

c Ms. Cæsareum Vindobonense hæc narrat: δὲ φλὸξ ἐκχεθεῖσα τῆς καμίνου ἀνεῖλεν ὡσεὶ ἄνδρας ἑκατὸν πεντήκοντα. Τότε ὁρᾷ Ἀντιπατρὸς ἄνδρας ἑστῶτας ἐν τῇ καμίνῳ σὺν τῷ Μάρτυρι, ὧν τὰ πρόσωπα ἦν φαιδρότερα τοῦ ἡλίου. Ἐξελθὼν οὖν ἐκ τῆς καμίνου &c. Flamma autem effusa e fornace sustulit quasi viros centum & quinquaginta. Tunc videt Antipater viros stantes in fornace una cum Martyre, quorum vultus sole splendidiores erant. Egressus itaque e fornace &c.

d Ms. nostrum Cæsareum Vindobonense refert sequentia: Καὶ ἦλθεν αὐτῷ φωνὴ οὐρανοθεν ἐνισχύουσα αὐτὸν. Μετὰ τοῦτο Βληθέντος αὐτοῦ εἰς τὸ θέατρον, ἀπελύθησαν αὐτῷ θηρία ἄρκτος καὶ λέαινα, καὶ μὲν ἄρκτος ἵστατο σιωπῶσα μὴ ἁπτομένη αὐτοῦ· δὲ λέαινα στραφεῖσα πρὸς τὸ πλῆτος ἐξηγριοῦτο ὡρυομένη τὴν ἄνοιαν αὐτῶν στηλίτευουσα. Πάροδον δὲ δόντος αὐτῇ τοῦ πλήθους, ὑποστρέψασα εἰσῆλθεν εἰς τὴν γαλεάγραν αὐτῆς, ἣν οὐκ ἴσχυσαν ἔτι αὐτὴν ἐκεῖθεν ἐκβαλεῖν. δὲ Ἀντιπατρὸς κελεύσι τοῦ Βασιλέως ἀποστέλλει τὸν ἅγιον Μάρτυρα εἰς Κύζικον. Et venit de cælo ad eum vox confortans eum. Deinde dum in theatrum projectus esset, demissæ sunt contra eum feræ, ursa ac leæna; & ursa quidem tacebat non tangens illum: leæna vero ad populum conversa efferabatur ac rugiebat, dementiæ eorum notam infamiæ inurens. Populo autem transitum dante reversa, introivit in carcerem suum, e quo illam non potuerunt etiam emittere. Antipater autem jussu imperatoris dimitrit sanctum Martyrem Cyzicum.

e Cyzici situs descriptus est in Commentario prævio.

f In Græco est μετὰ τῶν ὑπομνημάτων, quasi dicat martyriographus noster, sicut ego quidem illius senseum interpretor, cum commentariis seu scriptis ad memoriæ subsidium confectis, e quibus certior redderetur Cyzici præses de rebus Sancti apud Antipatrem in Achaia gestis.

DE SANCTO MAMANTE VEL MAMMETE MARTYRE,
CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA,

Sub Aureliano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Mamas M. Cæsareæ in Cappadocia (S.)

BHL Number: 5192, 5193

AUCTORE J. P.

§ I. Illustrissimi Martyris gesta prorsus obscura & incerta.

Quæ duo in sanctis Martyribus non raro obtinent, ut nimirum cultu sint celeberrimi, [Celeberrimi hujus Martyris gesta] rebus autem gestis obscuri, ea etiam ambo locum habent in S. Mamante: cujus si nominis celebritatem spectes, eo certe titulo apud Græcos longe est illustrissimus; sin vero gesta ipsius indagaveris, vix aliquis inter magni nominis Sanctos, apud eosdem obscurior reperitur. Utrumque ex dicendis per decursum hujus nostri Commentarii fiet exploratum. Multa sane sunt, quæ fama circumfert de nostro Martyre. Acta sub nomine Metaphrastis edita apud Surium hac die scribunt ista: Erat autem clarus & pietate & genere. Nam erat ei quidem pater Theodotus; mater vero Rufina .. genere .. insignes, ut qui orti essent ex patriciis, & qui non solum in filiis, sed etiam in omnibus, qui erant sui generis, conservarent nobilitatem. Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum die 2 Septembris, quo Sanctus noster colitur apud Græcos, sicut alio loco infra dicemus, tribuit ei titulum Romani senatoris. Alia item Acta parentes ipsius nobilitate illustres faciunt. Sed refragantur duo sancti Patres, Gregorius videlicet Nazianzenus, & Basilius, qui genere ipsum humili, rustico utique seu pastoritio ortum memorant. Audiatur itaque S. Gregorius Nazianzenus oratione 43, quæ inscribitur In novam dominicam, sub finem: Quo e numero unus quoque est meus ille laureatus (meus enim, etsi non apud me, facessat invidia, scientibus loquor) Mamas ille insignis & pastor & martyr, qui prius quidem cervas mulgebat, ad sanctum Virum novo & inusitato lacte alendum certatim properantes. Nunc autem metropolis plebem pascit, hodieque multis hominum millibus undecumque accurrentibus ver innovat, tum ob virtutis pulchritudines varium & pastoribus dignum, tum ob sermones triumphales. Pascebat nempe Cæsaream in Cappadocia tum temporis, ubi erat ejus corpus, ac nutriebat populi pietatem cælestibus favoribus, quos in eum effundebat. Pastor itaque vere fuit in vita, post mortem vero in sensu allegorico. Nicetas, S. Gregorii commentator, de quo postea pluribus, productum textum exponit tomo 2 Operum istius sancti Patris, quæ Lutetiæ Parisiorum anno 1611 impressus est, col. 1223 & 1224.

[2] [summa in obscuritate] Eadem fere habet, tametsi verbis discrepet, S. Basilius tom. 2 homilia 23 editionis novissimæ, anno 1722 Lutetiæ Parisiorum excusæ, pag. 185, quæ est In sanctum martyrem Mamantem, quem prædicat in hanc sententiam: Martyr ille splendorem non aliunde mutuatus est; sed ipse per vitæ rationem bonæ famæ faculam accendit. A Mamante reliqui, non ab aliis Mamas nobilitatur .. Admiremur Virum non alieno ornatu cohonestatum, sed illustratum suo .. Martyris memoria & omnis regio commota est, & civitas tota transtulit se ad celebritatem. Vides, quemadmodum virtus honoretur, non divitiæ .. Quare si quis pastoris meminit, divitias ne admiretur. Convenimus enim, non ut divitem laudemus, cave abieris admirans divitem; sed potius paupertatem cum pietate conjunctam. Pastor nihil magnum, neque exquisitum vitæ genus præ se fert. Hæc itaque duo isti sancti Patres; quibus magis credendum, quam Actis, exiguam commendationis laudem promeritis, prout postea dicetur. Duorum interim istorum testimoniorum juvabit etiam sedulo meminisse pro rebus sequentibus, quas hic subjungimus.

[3] Nec minus obscura sunt alia, quæ in Sancti Actis circumferuntur de ejus parentibus. [delitescunt,] Hi enim, sicut legitur apud Surium, accusantur apud Alexandrum, qui tunc erat legatus civitatis Gangræ .. Alexander ergo divinum Theodotum .. cogebat sacrificare simulacris: sed ille ne aurem quidem præbebat iis, quæ dicebantur. Legatus autem cum esset paratus eum punire, prohibebantur a dignitate parentum. Non enim ei permittebatur contumelia afficere filios patriciorum, nisi imperator permitteret. Eum itaque mittit in Cappadociæ Cæsaream ad Faustum præsidem. Ille autem .. cum accepisset Theodotum, eum statim conjicit in carcerem. Ejus vero conjunx, etsi esset gravida, maritum tamen est secuta, & . cum eo una quoque illuc est ingressa. Qui deinde ambo in eodem carcere dicuntur mortui. Hinc, si Actis esset habenda fides, conficeretur eos pro confessione fidei vitam dedisse, atque adeo martyres exstitisse. Inscripti quidem sunt Martyrologio Romano ad diem XXXI Augusti, sed absque titulo martyrum, his verbis: Cæsareæ in Cappadocia sanctorum Theodoti, Rufinæ, & Ammiæ: quorum duo primi sancti Mamantis martyris parentes fuerunt, quem Rufina in carcere peperit, & Ammia educavit. Fundamentum cultus assignatur in notationibus: Agunt de iisdem Græci, quorum Acta juncta simul cum illis sancti Mamantis recitat Metaphrastes: extant apud Surium tom. 4, die XVII Augusti. Apud Græcos die 2 Septembris in Menæis magnis excusis parentes ejus referuntur pro fide in Christum comprehensi, custodiæ traditi; nataque ibidem proles dicitur, quæ post eorum obitum a muliere Christiana, nomine Ammia, sit suscepta & educata, indito eidem nomine Mamantis, quod istam Ammiam assidue mamam compellaret.

[4] Menologium Slavo-Russicum, quod supra citabam, [ac rebus apocryphis] adjungit prodigium, nescio unde acceptum: A tempore nativitatis suæ mutus fuit annis quinque: postea locutus, Romano ore dixit mama: unde quoque Mamantus dictus. Acta Suriana hoc dumtaxat referunt: Jam secundum annum Infans attingebat, & lingua tenera Ammiam vocat mammam. Hoc autem lingua Romanorum significat matrem. Itaque prima Infantis balbuties proprium nomen ei tribuit, & Mamas vocabatur ab omnibus, & de cætero agnoscebatur. Miraculum, quo Sanctus enuntiasse fertur suum nomen, amplificatur in Bibliotheca Floriacensi, quam edidit Joannes a Bosco, ubi xysto dextro, uti appellat, exstat Anonymi veteris sacerdotis liber .. de Translationibus reliquiarum S. Mamantis in Gallias: in ejusdem quippe libri præfatione cap. 1 pag. 227 hæc narrantur: Cum faceret cum (Amia) deferri ad ecclesiam, ut baptismi susciperet sacramentum; multis adstantibus, sacerdos, qui eum regenerare venerat, quæsivit in publico: Quo nomine censebitur Puer iste? Respondit Puer, qui necdum usum linguæ noverat, Mamas est nomen meum. Cunctis autem stupentibus, & sacerdote iterum hoc idem interrogante, secundo & tertio aperta voce dixit Puer: Mamas est nomen meum.

[5] [infarta sunt.] Hæc, quæ modo e variis collegimus documentis, maxime conducerent ad honorem S. Mamantis, si tam essent vera, quam speciosa, ne dicamus, merito suspecta 10. Quia S. Basilius ac S. Gregorius Nazianzenus de rebus adeo Martyri illustribus, & eloquentiæ suæ adeo accommodatis, ne vel verbo quidem meminerunt: quæ si alicunde accepissent, an est verosimile, silentio illa præterituros fuisse? 20. Acta apud Mombritium, Boscum citatum pag. 240, nec non ea, quæ sunt apud nos manuscripta, longe diverso modo narrare incipiunt historiam vitæ ac martyrii S. Mamantis, & satis convenienter ad mentem SS. Gregorii Nazianzeni ac Basilii. Audiatur e pluribus exemplaribus unicum Mombritianum tom. 2 fol. 69: Erat in Cæsarea Cappadociæ Puer annorum duodecim nomine Mammes. Hujus parentes justi colentes Deum, docuerunt ab initio filium suum Domini legem. Post quorum mortem valde custodiens vitam suam beatissimus Puer ambulabat in præceptis & justitiis Domini Jesu Christi sine querela: amabatur ab hominibus, a quibus videbatur, propter verecundiam suam. Hic cum in ea civitate imperatoris Aureliani videret impleri præcepta, & templis victimas fieri, ferre non potuit: derelictis enim bonis suis cum pecoribus tantum secessit in montem, cujus silva erat densissima: & vivebat illic orationibus & lectionibus vacans, pascebaturque tantum lacte gregis sui. Vides nihil hic eorum vel verbulo unico attingi, quæ superius aliunde produximus. Sed quod spectat ad parentes S. Mamantis; tractari poterit illud argumentum die XXXI hujus mensis, quo habentur in Martyrologio Romano, uti & de Mammia, quæ fertur Sanctum nostrum adoptasse in filium.

[6] [Incerta sunt etiam alia, quæ de mirabili ejus jejunio,] Iterum valde obscura sunt atque exiguam merentur fidem, quæ de S. Mamantis jejunio per dies omnino quadraginta extracto scribuntur in Actis Surianis: Angelus .. jubet .. Martyrem venire in montem, qui est Cæsareæ, & illic degere. Cum fuisset ergo in monte, & totos quadraginta dies mansisset jejunus, fit hic alius Moses. Ei in manus novum traditur Testamentum, quod non tunc quidem primum esse cœperat, sed jam fuerat datum Patribus. Et quod tunc deerat Mosi, hoc nunc adimpletur in Martyre. Nam Moses quidem solummodo e cælo accepit tabulas; ad hunc autem & vox & virga ab alto descendit. Cum autem virgam accepisset, &, ut vox significabat, ea terram dislecuisset, quomodo prius mare Moses, accipit Euangelium editum e terræ visceribus. Hæc ibi quidem commemorantur; sed Acta quæ sunt in editione Mombritii, & quæ habemus Mss., rem istam aliter narrant. Audiatur iterum exemplar Mombritianum: Cum hæc ejus esset vita, audita est vox dicentis sibi: Mammes, descende ad campum. Et statim descendit in campum: & invenit illic virgam positam & Euangelium. Quod cum legisset, dixit: Domine, cui me jubes annuntiare Euangelium tuum? Et vox ad illum: Ædifica tibi domum in monte, & ostendam tibi, quibus annunties &c. Multa referuntur alia cum in impressis tum in manuscriptis Actis S. Mamantis vel Mammetis, quæ, ut verbo dicam, copiosam repræsentant rerum mirabilium, vellem ut possem dicere, credibilium congeriem, post SS. Basilii & Gregorii Nazianzeni tam altum de hujusmodi factis, qui eum laudavere, silentium; sed ea percurrere atque expendere, non est hujus loci; erit autem postea, quando de Actorum exemplaribus disseremus, & nostram de eisdem sententiam proferemus, nonnulla interea temporis singularia de nostro Martyre puncta discussuri.

[7] Quam vitæ ætatem attigerit sanctus Pugil noster, [ætate,] id est, an puer, an natu grandior vel senex obierit, non est perspicuum: in eo enim haud consentiunt testimonia. Martyrium a Mombritio vulgatum, uti alia etiam exemplaria eidem conformia, coram præside illum comparuisse, dum esset puerulus, significant. Apud Mombritium quippe præses ita ipsum alloquens inducitur: O Puerule vane, contristor propter ætatem tuam, videns pulchritudinem & infantiam tuam: propter hoc doleo super te. In Anonymi sacerdotis libro de translationibus reliquiarum S. Mamantis in Gallias, de quo superius, refertur Martyris apparitio Gnaloni * facta; ubi inter alia narrantur ista cap. 6 de Gualone: Lectum ascendit .. & subito cecidit in eum horror quidam, & factus est quasi in ecstasi semivigilans, & vidit ante se juvenem pulcherrimum in veste splendida, tenentem in manibus caput, quod habebat. At SS. Basilius ac Gregorius Nazianzenus, ut paullo ante vidimus, virum appellant; Passio autem, quæ apud Surium legitur, puerum & adolescentem; Martyrologium contra Romanum vult senem fuisse, qui utpote a pueritia ad senectutem usque longum martyrium duxit, prout asserit hodierna ibidem Sancti annuntiatio. Ex his unicum hoc deduco consequens, longe nimirum mihi videri probabilius propter auctoritatem SS. Gregorii & Basilii, quod Athleta noster pervenerit ad ætatem virilem: si enim in puerili confecisse martyrium suum isti SS. Patres eum didicissent vel ex scriptis vel ex fama publica, sine dubio id non tacuissent, nacti videlicet convenientem eloquentiæ suæ materiem, ut heroicam in patiendo martyrio constantiam ex immatura ac tantilla ætate Pugilis patientis, dimicantis ac triumphantis, magna cum emphasi apud suos auditores meritis laudibus celebrarent.

[8] At quo martyrii genere cursum consummavit? Si Acta audiamus, [genere martyrii,] quæ exstant in Surio, postquam gravissime esset vulneratus adacto in viscera ferreo tridente, supremum confecit vitæ diem. Apud Mombritium vero prorsus alia memorantur: Collectis lapidibus lapidaverunt beatissimum Martyrem .. & nec sic quoque læserunt eum. Et nonnullis interjectis additur: His dictis beatissimus Martyr deposuit spiritum. Actis Surianis in consummatione martyrii adstipulantur Menologium Basilii imperatoris apud Ughellum tomo 6 Italiæ sacræ Col. Menologium Sirleti ac Menæa magna impressa ad diem 2 Septembris. Duo Patres superius allegati, quibus adde Martyrologium Romanum, martyrio Sanctum fuisse perfunctum indicant; at de martyrii genere nihil dicunt. In apparitione, quæ Gualoni exhibita fuisse narratur, testatur ipsemet Martyr, se capite truncatum, dicens: Respice & absque dubio firmiter teneas, quia hoc ipsum est caput meum, quod pro Christi nomine mihi abcisum fuit. Apparitio vero ista satis videtur authentica ac fide digna, secundum dicenda inferius post Acta; atque adeo si in tanta hujus argumenti, quo de agimus, varietate quidquam sit statuendum, videtur nobis propius accedere ad verum, quod S. Mamas capite plexus sit, quamdiu illa apparitio non convincitur falsitatis. Nunc dicendum de anno ac die, quibus istam laureolam consecutus fuisse fertur.

[9] [ac de anno ejusdem] Quamquam Menæa magna excusa, & Menologium Sirleti inter Sancti gesta, quæ narrant, nomen imperatoris, e quo colligi possit tempus martyrii, non exprimant; alibi tamen satis communi cum consensione signatur ab hagiologis Aurelianus, ut videre licet in Menologio Basilii imperatoris, Adone, Usuardo, Rabano, Notkero, quibus accedit Martyrologium Romanum. In Actis quoque Metaphrastæ adscriptis, & a Surio editis, nec non in Mombritianis intexitur ejusdem imperatoris nomen; sed in eorumdem Actorum fine, ubi agunt de Martyris morte, non exprimitur illud quidem diserte, cum tamen antea positum in illis fuerit, & ibi illud subintelligamus. Ruinartius in Actis primorum Martyrum sinceris & selectis Lutetiæ Parisiorum prælo datis pag. 278 sic ait: Sancti Mamantis mortem ad annum circiter CCLXXIV cum vulgatis auctoribus referimus, donec ab aliquo certiora proferantur monumenta, quæ aliud nobis persuadeant. Consentiunt antiqua Martyrologia Adonis, Usuardi, Rabani & Notkeri &c., in quibus sancti Mamantis aut, prout loquuntur, Mammetis sive Mametis, ut jam monuimus, martyrium sub imperatore Aureliano contigisse refertur ad diem XVII mensis Augusti. Ruinartio & nos suffragamur, & cum pluribus aliis loquentes, Martyrem sub Aureliano antea signavimus. Consuli interim possunt quæ notavimus hac die de Aureliano in Commentario prævio ad Acta SS. Pauli, Julianæ &c. a num. 7.

[10] [& die.] Jam vero dies martyrii suam quoque habet difficultatem. Accidit hoc secundum Acta apud Surium secundo mensis Septembris. Favent eidem diei Græcorum Fasti, in quibus tunc annuus Sancti cultus intexitur. Differt ab illis exemplar Mombritianum, quando scribit ista: Passus est beatissimus Mammes in civitate Cæsarea Cappadociæ die decimo sexto Calendas Septembres. Chronicon Alexandrinum ad Olympiadem 311, id est, ad annum 465 æræ vulgaris, dicit, quod 2 Septembris .. celebraretur memoria S. Mamantis. At S. Gregorius Nazianzenus in loco superius num. 1 a nobis laudato innuere videtur, hujus Athletæ solennitatem in Cappadocia celebratam fuisse verno tempore. Verum nihil inde certi concludi posse pro die Martyris emortuali, illud indicio est; quod dies hujusmodi solennes vartis pro varietate locorum diebus agitarentur vel ob translationes vel ob alias similes occasiones. Nobis itaque potior apparet dies secunda Septembris propter potiorem consensum Græcorum, qui Martyrem tunc colunt; adde Acta qualiscumque fidei Metaphrastica apud Surium, quæ eum tunc e vita excessisse scribunt. Latini quidem, uti & exemplar Mombritianum, hac die XVII illum signant, sed quo fundamento, non est nobis cognitum. Accedit eo, quod in cultu Sancti Græci, nisi quid obstet, potissimum sit standum Fastis Græcis, e quibus ad Latinos Martyrologos derivatus est. Dicebamus supra, quod dies 2 Septembris nobis appareret potior: quia eam definire quasi certam, plus esset asserere, quam probari possit. Potuit enim Sanctus alio die colendus proponi, alio die mori, sicuti etiam fit in aliis Sanctis apud Latinos. Diem itaque illum in tanta rerum ad Martyris nostri vitam ac mortem spectantium obscuritate & ignorantia proponimus & talem haberi volumus, donec melior aliunde doceatur.

[Annotata]

* al. vocatur Gualo

§ II. An duo Mamantes in unum confusi; Actorum cum Græcorum tum Latinorum exemplaria, auctores, valor.

[An rationes, quas proponimus,] Quæri hic potest, an ea quæ paragrapho superiore de S. Mamante collegimus, unico conveniant martyri, an duobus synonymis in unum conflatis. Ratio dubitandi est, quia adeo multum discrepant, quæ ibi a nobis proposita sunt, & adeo alia ab aliis diversa, ut non uni eidemque Mamanti, sed distinctis tribuenda, & quæ duobus sint propria, unico applicata esse videantur. Censemus itaque operæ pretium, quæstionem hanc, quoad in nobis situm erit, expendere & explanare: quibus subservient dicenda inferius magis extense de Actis. Imprimis non est sufficiens ratio S. Mamantem vel Mammetem martyrem duplicandi, quod synonymi notentur aliis diebus. In apographis Hieronymianis a Florentinio vulgatis hæc leguntur ad diem XVI Julii: In Cesarea natalis S. Pauli .. & sancti Mammetis: de qua annuntiatione dictus auctor in notis pag. 667 sic observat: De S. Mama sive Mamante, illustri in Cæsarea Cappadociæ martyre, extat homilia S. Basilii .. An idem sit cum S. Mamante sive Mammete, qui die sequenti, & rursus die XVII Augusti, tam in Latinorum scriptis quam nostro memoratur, fluctuo. In Appendice ad Adonis Martyrologium a nostro Rosweydo editum, pag. 209 sine loco palæstræ hæc habentur eodem die XVI Julii: Item alibi, sancti Mammæ. Eadem occurrunt in citatis apographis, sed die XVII prædicti mensis: Et alibi, natalis S. Mammæ. Florentinius in notis pag. 668 hic iterum hærens, An S. Mamma idem sit cum Cæsariensi Cappadoce, cujus hesterna die memoriam fecimus, non, ait, decerno. De celeberrimo Martyre plures pluribus in locis celebritates peragi potuisse, idque variis diebus, non difficile est credere.

[12] Notkerus die XVII Julii S. Mammetis Cæsareæ in Cappadocia memoriam ponit cum longa gestorum ejus narratione, [evincant, duos Martyres synonymos in unum conflatos;] quam die XVII Augusti magis contracte repetit. Hoc eodem die in apographis pluries memoratis ita dicitur: Natalis S. Mammetis monachi. In Calcidonia Cappadociæ, natalis S. Euphemiæ. Florentinius in notis pag. 757 monet, suum exemplar ex aliorum codicum fide .. restituendum initio ante natalem S. Mammetis, Cappadociæ nomen, insulse post Chalcedonem appositum. Sed observa singularem in recitata annuntiatione characterismum monachi: de quo laudatus auctor, postquam egisset de Actis ex Metaphraste apud Surium, ista observat: Cum .. de monachatu ejus nihil in Actis illis diffusioribus indicetur, & ex adductis codicibus aliqui cum libris nostris S. Mammetem vel Mamantem monachum affirment, alium a puero Mama licuisset suspicari, nisi & hic monachus dic mereretur, quod adultus jam & confessor illustris in monte Cæsareæ degens, & templum ib construens, ad se feras, lac emulgens, evocatas cicuraverit, & ex lacte, majori tamen parte efformato caseo & pauperibus distributo, adviveret, ita solitariam & anachoreticam vitam ducens, donec ab Alexandro præside ac tyranno Cæsaream iterum tractus, post miranda certamina coronatus triumphaverit.

[13] [quod, quamquam non certo constet,] Ad propositam ergo quæstionem de uno Mamante vel duobus in unum confusis, respondemus primo: Quandoquidem adeo sunt obscura & incerta, quæ de gestis unius vel duorum circumferuntur, fateamur necesse est, præsentem controversiam decidi neutiquam posse certis ac convincentibus argumentis. Non 10 ex Actis superius assignatis, quæ exiguæ prorsus sunt fidei, sicut alia pleraque Græcorum, quibus nimis quam solenne est, non tam res gestas Sanctorum sincere ponere, quam dramatice componere. Non item 20. ex diversis diebus, quibus Sanctus annuntiatur. Quid enim obstat, quo minus unus idemque Sanctus (Fac tantisper, eumdem & hodiernum in antea allatis Fastis consignari) locis aliis, aliis recolatur atque adeo annuntietur diebus? Non 30. ex alia atque alia efformatione nominis: ecquis enim ignorat, nomina eorumdem Sanctorum sæpissime exprimi modis diversis? Non 40. ac postremo ex characterismo monachi: cur enim Martyr hodiernus dici talis non possit propter rationem a Florentinio supra allatam?

[14] [suspicamur tamen] Verumenimvero tametsi illa non videantur satis habere momenti, ut nobis persuadeatur certo confusio hic controversa, suspicamur tamen duos exstitisse Martyres, quorum unus fuerit puer, alter vir, (qualem SS. Gregorius Nazianzenus ac Basilius suum vocabant Mamantem supra num. 1 & 2) unus in mare projectus, alter tridente transfixus; unus Gangrensis, alter Cæsariensis; unus denique Ægis passus, alter Cæsarcæ. Nam cum Acta sint duo diversi generis, ita tamen ut in multis conspirent, numquid sat præbetur rationis ad suspicandum, Acta eadem duorum Martyrum synonymorum ita commixta fuisse, ut res gestæ, quæ duobus erant propriæ, sint uni attributæ? Metaphrastica S. Mamantem referunt Gangris in Paphlagonia oriundum fuisse, S. Theodosii ac S. Rufinæ filium; quibus in carcere mortuis, infans Mamas educatus deinde ab Amia sit. Anno autem ætatis 15 fidem profitetur coram Democrito Cappadociæ præfecto: mittitur ab eo ad Aurelianum imperatorem tunc Ægis degentem: varia ibidem tormenta suffert, ac miracula patrat; denique Aureliani jussu in mare projicitur; sed ab angelo extractus mittitur Cappadociam; ubi solitariam aliquamdiu in monte vitam agit &c.

[15] [esse factum.] Mombritiana autem de S. Mammete suo non habent illa, sed memorant, eum a parentibus Cæsareæ Cappadociæ educatum in lege Domini: post eorum obitum annos natum duodecim declinasse Aureliani præcepta, ac secessisse in montem, in quo lacte gregis sui pascebatur. Textum præmisimus num. 5. In quibus relucet character pastoritius, quem suo Mamanti tribuebant duo sancti Patres, quorum textum protulimus dicto num. 1 & 2. De aliis porro, quæ de utroque Martyre narrantur diversa & communia, videri possunt Acta Metaphrastica ac Mombritiana, uti etiam ea, quæ modo in hoc Commentario in antecessum diximus, ac deinde dicemus. Atque hæc quidem sunt, quæ ex probabili utcumque conjectura movent nobis suspicionem, Martyrum duorum Acta simul commixta fuisse: de quibus plura jam notanda supersunt.

[16] Duo eorum habemus exemplaria Græca; alterum quidem e Ms. Mediceo regis Franciæ transcriptum notatur; [Exemplaria Actorum Græca] alterum vero bibliothecæ Vaticanæ ex codice 797 pag. 16 nomen præfert. Hoc ita incipit: Κατὰ τοὺς καιροὺς ἐκείνους ἦν τις ἀνὴρ ἐν τῇ Παφλαγόνων χώρᾳ ὀνόματι Θεόδοτος· εἶχεν δὲ καὶ γυναῖκα ὀνόματι Ροὐφίναν· ᾤκουν δὲ εὐσεβῶς καὶ φιλοθέως ἐν τοῖς προαστείοις τῆς πόλεως Γάγγρας. Quæ sic reddo Latine: In illo tempore erat vir quidam in regione Paphlagonum nomine Theodotus: cui erat uxor nomine Rufina. Degebant autem pie ac religiose in suburbiis civitatis Gangrensis. Illud autem ita suam exorditur narrationem: Μάμας μέγας οὗτος τοῦ Χριστοῦ μάρτυς καὶ περιβόητος πατρίδα μὲν ἔσχε Παφλαγονίαν, ἐπιφανὴς δὲ ἦν αὐτήν τε τὴν εὐσέβειαν καὶ τὸ γένος. Πατὴρ μὲν γὰρ αὐτῷ Θεόδοτος, Ῥουφίνα δὲ μήτηρ. Id est: Mamas, magnus ille ac famosus Christi martyr, patriam quidem habuit Paphlagoniam; erat autem clarus cum ipsa pietate tum genere. Nam pater quidem ei erat Theodotus, mater vero Rufina.

[17] Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 127 recitat exordium hujus exemplaris, [& nostrum de iis judicium.] quod secundo loco protuli, inter Vitas, quæ vere ac proprie Metaphrasten habeant auctorem. Aliud vero apographum Vaticanum, quod cursim cum Mediceo contuli, cujuscumque sit auctoris, nimis multa habet Metaphrastico consimilia, quam ut credi utrumque possit haustum e diverso fonte, utinam magis defæcato ac limpido, nec non celeberrimi hujus Martyris gloria magis digno. Quid enim? Tormentorum ac rerum mirabilium plena sunt ista Acta Martyris: scribunt de eo Græci Patres antiqui duo, uti indicavimus § 1, sed ita scribunt, ut nihil horum ad suam notitiam pervenisse, quasi tacite videantur indicare, quando tam parce, &, ut ita dicam, nihil quodammodo de rebus ejus gestis memoriæ proditum reliquere. Quamnam ergo fidem in hisce merentur scriptores tot seculis posteriores; qui dum quæsito apparatu student Sanctum exhibere mirabilem, parum se reddunt credibiles ac sinceros? Merito itaque Actis istis Ruinartius in sua collectione locum non dedit, pag. 276 dicens: Cum antiquiora monumenta de sanctis Martyribus quæramus, quam ea quæ a Simeone Metaphraste aliisque mediæ ætatis auctoribus ex proprio marte referuntur, sæpius contingit, ut de celeberrimis Martyribus pauca quandoque supersint, quæ a nobis proferantur. Id de Mamante martyre dici potest &c.

[18] Ex dictis collige, quid sit statuendum de Actis, [Acta apud Surium: alia item quorum Latinus interpres] quæ exstant cum nomine Metaphrastis apud Surium, & quæ nos, aliorum scriptorum auctorum exemplo, etiam vocamus Metaphrastica: quid item de editis a Joanne a Bosco, Cælestino Gallo, sub nomine Reynaldi Lingonensis episcopi, ac dedicatis Cardinali Baronio in Bibliotheca Floriacensi, anno 1605 Lugduni vulgatæ pag. 210 xysti dextri, ut vocat. Verum quod episcopus iste Acta illa e Græco non acceperit fonte, sed alius, discimus e nostri Petri Francisci Chiffletii annotatione, quam propria manu adscripsit post finem alterius eorumdem Actorum ecgraphi, quod apud nos est, hoc titulo prænotatum: Passio sancti Mamantis martyris, auctore Godefrido Lingonensi episcopo, ex codice Ms. Cartusiæ Divionensis. Ad eorum igitur calcem ista scribit in rem nostram laudatus Pater: Hæc ipsa versio Latina Actorum Mamantis martyris, dempta præfatione, habetur in Bibliotheca Floriacensi Joannis a Bosco: sed falso inscripta Raynaldo Lingonensi episcopo; cum sit Godefridi, sexaginta fere post Raynaldum annis ejusdem civitatis episcopi: ut fidem facit Præfatio, quam ex codice Cartusiæ Divionensis edidimus. Ex quo etiam codice Acta ipsa non uno loco vitiata restituimus. Colligitur vero ex eadem Præfatione, nullam umquam Actorum S. Mamantis a Reynaldo elaboratam fuisse traductionem; cum Godefridus trium dumtaxat, nempe Antiochenæ, Hierosolymitanæ, & Calabricæ, ante suam editarum meminerit. Quod autem in Bibliotheca Floriacensi sequitur opusculum de Translationibus reliquiarum S. Mamantis in Gallias (de quo opusculo erit inferius dicendi locus) auctoris est anonymi Lingonensis, qui scripsit circa annum Christi MCCXIV, cum scilicet Guillelmus esset Lingonensis electus, decimus post Reynaldum, ut capitis tertii initio notatur. At de Godefridi, qui Clarævallensis Bernardi æqualis fuit, eruditione & rebus gestis videnda Gallia Christiana in episcopis Lingonensibus.

[19] [non est Rainaldus, sed Godefridus,] Auctor libelli de Translationibus reliquiarum S. Mamantis in Gallias cap. 3. “Ipse idem (Reinaldus episcopus Lingonensis) Vitam beati Martyris transtulit de Græco in Latinum: quam etiam postmodum versibus heroicis dicitur exarasse”. Hic mihi Joannis de Bosco suspecta est fides, & velim consuli codicem Cælestinorum Ternensium, e quo hæc se hausisse profitetur. Sed ut sic senserit, sic scripserit auctor ille ante annos quadringentos, convincitur certe ex Godefridi præfatione, quem Raynaldi decessoris sui Latina horum Actorum si qua fuisset versio, latere minime potuisset. De B. Godefrido Lingonensi episcopo Chrysostomus Henriquez in Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis lib. 2 dist. 10 cap. 16, & dist. 41 cap. 4. Idem in Menologio Cisterciensi VIII Novembris. Angelus Manrique tom. 2 Annal. Cisterc. ad annos MCXLV, MCXLVII, MCLIII, MCLXI, MCLV. Idem tomo 1 & 2 dicit fundatam a S. Brunone domum in Calabria MXCVII. Eam domum sub quinque Prioribus de Ordine Cartusiensi per annos LX stetisse usque ad annum MCLVII, cum Cisterciensibus cessit, ipsis ejus domus Cartusianis regulam Cisterciensem amplexis. Quo in statu cum per annos CCCLVII perseverasset, tandem anno MDXIV per Leonem PP. X Cartusianis restituta est. Verisimile est Acta S. Mamantis translata a Godefrido anno Christi MCXLVII, quo regem Ludovicum secutus est in Orientem. Tum autem adhuc erant instituti Cartusiensis fratres illi, qui S. Brunonis Calabricam eremum incolebant. De hac ipsa expeditione scripsisse videtur Odo de Diogilo ad Sugerium abbatem.

[20] [Lingonensis episcopus.] In nova editione Galliæ Christianæ tom. 4 col. 575 ponitur LIX Godefridus seu Gotefridus ecclesiæ Lingonensis episcopus, sed sine titulo Beati; ejusdemque dein gesta describuntur, calculis chronologicis innexa; quo lectorem mitto. De Rainardo (ita ibi nomen exprimitur) consuli potest dicta modo editio a col. 560. Huc spectat, quod ibidem de illo dicitur: Vir erat .. non Latinarum modo, sed & Græcarum litterarum minime rudis. Col. 562 notantur ista: Martyris (Mammetis) Passionem prosa & heroico carmine ex Græcis commentariis Latine descripsit. Sed non ipsius, at Godefridi hoc esse opus, persuadent dicta paullo ante ex notatione Chiffletii. In Præfatione enim, quam nominabat, & quam propria ejus manu e codice Ms. Cartusiæ Divionensis editam seu exaratam habeo ante me, ipsemet Godefridus, commemoratis anterioribus Passionis S. Mamantis e Græco in Latinum translationibus, expressissimis terminis hoc testatur: Quod ego, inquit, Godefridus, indignus licet episcopus Lingonensis, idcirco totiens feci, quia quædam dissona, multoque plura quam in Latinis Galliarum exemplaribus audieram, ibi legebam: voluique ut de diversis regionibus diversi & famæ laudabilis interpretes fidem mihi certiorem facerent veritatis. Quid clarius?

[21] Inter schedas nostras Mss. de S. Mamante, exstat exemplum in membrana exaratum titulo hoc: [Alia recensentur exemplaria:] Incipit Passio sanctissimi martyris Christi Mamæ de Cæsarea Cappadociæ: qui fuit translatus per venerabilem dominum patriarcham Aquileæ anno Domini .. In comitatu Aretii in loco [ubi*] dicitur sancto Mama. Prænotatur ei manu Papebrochii nomen D. Ughelli. Incipit: Cum primitus ab Aureliano persecutore per universum orbis missum esset, si essent qui contemnerent deorum culturam, variis tormentorum generibus agerentur; erat in Cæsarea Cappadociæ puer numero annorum duodecim nomine Mamas. Hujus parentes &c. Vide quæ-produximus § 1 num. 5 ex Passione impressa apud Mombritium. Similia sunt in nostro Ms. Fuldensi, quod notatur collatum cum Ms. Amandino vetustissimo, nec non cum Ms. S. Maximini Treveris. Ad calcem vero nominati apographi subdit ista Henschenius de Passione illa: Eadem habetur in Ms. pergameno reginæ Sueciæ in quarto, variante hinc inde phrasi, & sic concluditur: “Et his dictis posuit spiritum. Passus est autem S. Mammes sub Aureliano imperatore & Alexandro præside in civitate Cappadocia XVI Kal. Septembris”. E quibus intelligitur, eamdem ad originem esse referenda exemplaria illa, e qua prodiit Mombritianum, præsertim si non tantum eorum exordia, verum etiam quæ sub eorum finem narrantur, conferas inter se. Eodem etiam referimus Acta, a Walafrido Strabone vel Strabo, qui floruit seculo nono, carminibus heroicis contexta, & tomo 6 Antiquarum lectionum apud Canisium impressa a pag. 548 prioris editionis, novissimæ autem tomo 2 parte 2, pag. 186. Acta contracta, quæ habentur in Catalogo Sanctorum Petri de Natalibus lib. 7 cap. 72, ad eamdem, de qua dicebamus modo, originem revocamus.

[22] Ex his, quæ hactenus de variis Actorum exemplaribus observata sunt, [sed cum hæc tum alia nullius vel parvi sunt valoris.] sequitur, ut duo eorum genera exstent diversa, videlicet Metaphrastica, quæ sunt in editione Surii; in Mombritiana vero anonymi auctoris, utraque similis, id est, nullius vel exigui certe meriti & auctoritatis, sive quia diu post Sancti martyrium sint fabricata, sive quia in ipso primigenio fonte, si quis tunc etiam superfuit, corrupta; utraque conditionis hujusmodi, ut nescias ubi firmum pedem figas. Tametsi vero in multis inter se dissentiant, in multis tamen etiam consentiunt, si rerum substantiam spectes. Repræsentant tot & tam mirabiles eventus, ut merito habenda sint in eorum numero, quibus inest plus quæsitæ fabricæ, quam oblatæ veritatis. Quoniam autem parum oberit vel proderit, quodnam demus typo exemplar, visum est illud exhibere inferius, quod Godefridus Lingonensis antistes e Græco in Latinum transtulit, & de quo jam plurima notavimus ex observationibus Chiffletianis, præsertim cum ex interpretis Prologo aliqua discamus, quæ aliunde nobis ignota erant.

[Annotata]

* f. qui

§ III. Celeberrimus cum apud Græcos tum apud Latinos S. Mamantis cultus; ejusdem apud utrosque invocatio.

[Cultus e Fastis Græcis,] S. Basilius in homilia de sancto nostro Martyre, quam supra num. 2 citavi, satis perspicue indicat pag. 189, festum ejus diem fuisse celebratum ineunte anno, & ipso quidem primo ejusdem die, id est, uti apparet, Kalendis Septembribus, quibus incipiebat Indictio. Qui vero, ait, hanc nostram celebritatem reduxit, & præteriti anni votis finem dedit, & succedenti tempori initium largitus est (eadem enim dies præteritum circulum nobis terminat, & rursus insequentis fit initium) qui igitur congregavit nos &c. In Græcis autem Fastis annua S. Mamantis memoria signatur die postera seu secunda dicti mensis. Tunc enim habetur in Typico, quod vocatur S. Sabbæ, Menologio Basilii imperatoris apud Ughellum tomo 6 Italiæ sacræ Col. editionis antiquæ; novæ autem tomo 10 col. 246, Menologio Sirleti, ac Menæis magnis impressis, quæ hisce illum versibus honorant:

Ἀκμαῖος ὦν Τριάδος εἰς πίστιν Μάμας,
Ἀκμαῖος τριαίνης καρτερεῖ τετρωμένος.
Δευτερίῃ χολαδες Μάμαντος χύντο τριαίνῃ.

Maturus ut erat Triadis ad fidem Mamas,
Maturus hanc tridente perfossus tenet.
Furca Mamantis atrox fundit luce exta secunda.

Alluditur ad juvenilem ac præmaturam morti ætatem Martyris, nec non ad tridentem, quo confossus fertur.

[24] [& aliis] Festum Sancti diem præcedebat vigilia, & quidem, uti mox videbitur, satis solennis: nam in Vita S. Danielis Stylitæ, quæ habetur in Surio ad diem XI Decembris, pag. 225, § 27 leguntur ista: Jam pridem quidem principium habebat anni ambitus, & mensis instabat, quem Romani vocant Septembrem, in quo magni martyris Mamantis festum pii celebrant. Vespere ergo quando festum a piis præparatur, & tota nocte agitur vigilia, finem accipit magni Danielis prophetia &c. Ceterum ecclesia S. Mamantis, præter festum ejus præcipuum, erat admodum frequentatum Cæsareæ Dominica, quæ incidebat in Octavam Paschæ: Nicetas quippe in Commentariis ad orationes S. Gregorii Nazianzeni, Operum istius sancti Patris tomo 2, qui anno 1611 typis Parisinis in lucem prodiit, pag. 1224 exponens orationem 43, cujus fragmentum præmisimus sub initium hujus nostri Commentarii prævii, & quæ inscribitur, In novam Dominicam, sic memorat: In hoc igitur templo (uno enim circiter ab urbe Cæsariensi stadio, sicut paulo ante præmiserat, templum Martyri nostro constructum est) encæniorum festum totius civitatis concursu commode celebrabatur. In argumento autem, quod est prævium commentario laudatæ orationis pag. 1202 hæc præcesserant: Nova porro Dominica dies hæc vocatur, vel quia resurrectionis nostræ encænia in ea peraguntur, vel etiam quia octavi illius diei figuram gerit, in quo nova omnia futura sunt. Hanc autem orationem in urbe quidem Nazianzena scripsit Gregorius; verum in sancti martyris Mamantis templo urbi vicino pronuntiavit. Quod & tunc, & in hunc usque diem, in Dominica Paschati proxima, mira incolarum frequentia celebratur. Plura de hac Dominica videri possunt apud Allatium in Dissertatione de Dominicis & hebdomadibus Græcorum, quæ habetur post addenda ad opus ejusdem auctoris de Ecclesiæ occidentalis atque orientalis perpetua consensione, col. 1457. Nicetas vero, Serron cognomento dictus, magnæ ecclesiæ Constantinopolitanæ diaconus & magister, postea Heracleensis archiepiscopus .. claruit anno MLXXVII, sicut scribit Caveus heterodoxus in sua Scriptorum ecclesiasticorum historia litteraria: de quo Niceta postea dicetur pluribus.

[25] Videtur noster Martyr eadem Dominica nova honoratus etiam fuisse Nazianzi, [documentis.] idque in ecclesia sui nominis. Nam in oratione 43, quam S. Gregorius habuit in illa Dominica, & loquitur de S. Mamante, & simul dicit, quod hic Martyr-pasceret (spiritualibus utique favoribus) metropolim (Cæsaream intellige) satis indicans, sese in illa metropoli non recitare suam orationem. Et vero hæc nostra de honore Sancti apud Nazianzenos in sæpe dicta Dominica, ac ejus ecclesia observatio conformis est verbis argumenti, quod præfigitur Commentario Nicetæ loco proxime citato, eo præsertim quod Martyris templum urbi Nazianzenæ vicinum & tunc, & in hunc usque diem, prout ibidem dicebatur, in Dominica Paschæ proxima, mira incolarum frequentia celebratur. Verum quæ obiter hic attigimus de Sancti templis occasione cultus diversis locis ac diebus, illustrabuntur postea pluribus, ubi prius egerimus de anniversaria ejus memoria in Martyrologiis Latinis hac die XVII Augusti.

[26] Celeberrimum enimvero in Ecclesia Latina fuisse hujus nostri Athletæ cultum, [Latinis Martyrologiis inscribitur die 17 Augusti.] abunde conficitur e sacris ejusdem Fastis præcipuis. De apographis Hieronymianis a Florentinio vulgatis jam actum est § 2. Martyrologium Romanum vetus seu parvum sic habet: Cæsareæ, Mammetis martyris. Ado: Apud Cæsaream Cappadociæ, natalis sancti Mammetis martyris, qui passus est imperante Aureliano, sub Alexandro præside. Usuardus: In Cæsarea Cappadociæ; reliqua Adoni consona sunt. Wandelbertus ita eum canit:

Martyre sedecima effulget Mammete beato. Id est decima sexta Kalendas Septembris, quæ est XVII Augusti. His adde Rabanum ac Notkerum. Martyrologium Romanum his verbis eum annuntiat: Cæsareæ in Cappadocia natalis sancti Mamantis martyris, qui a pueritia ad senectutem usque longum martyrium duxit, & tandem imperante Aureliano, sub Alexandro præside illud feliciter consummavit: quem sancti Patres Basilius & Gregorius Nazianzenus summis laudibus celebrarunt.

[27] Quid, quod adeo apud Latinos venerabilis fuerit memoria sancti hujus Pugilis, [Publica Sancti veneratio] ut Walafridus Strabo seu Strabus hymnum non inelegantem panxerit in natalem S. Mammetis, qui exstat apud Canisium tomo sexto Antiquarum lectionum, & sic de eo canit:

      Laudem beati Martyris
Ad Trinitatis gloriam
Sanctæ canamus supplices
Quæ dat coronam testibus.
      Adversa mundi pertulit
Calcavit ejus prospera.
Mammes Tonanti reddidit
Quod pro reis hic passus est.
      Virtute, vita, moribus,
Sermone jucundissimus
In charitatis gratia
Semper manens ditissimus.
      Spernens opes cum casibus
Mundi, supernis institit,
Liber caducis exiit,
Nil ambiens ex infimis.
      Mitis domans immitia,
Illisque promens mystica,
Vivebat inter bestias
Quo cive gaudent angeli.
      Adjutus armis spiritus
Vicit furores principum,
Sævi draconis conterens
Sacris caput conatibus.
      Magni favor præconii
Debetur isti Martyri,
Cui Christus esset vivere,
Lucrum resolvi maximum.

[28]

      Mansit fides in pectore, [per varios]
Spes mente felix, integra
His major illum charitas
Intus foris possederat.
      Exultet omnis supplicum
Cœtus sereno gaudio
Hujus Patris suffragia
Pronis rogando cordibus.
      Te, Martyr, ergo quæsumus
Mammes fave poscentibus,
Sacro precatu protege,
Quos instruis certamine.
      Impende curam dapsilis,
Aufer malum placabilis,
Confer boni solatia
Vitæ parando præmia.
      Sit Trinitati gloria
Virtus, honor per secula,
Quæ nos beatis Martyrum
Semper juvet suffragiis. Amen.

[29] [Occidentis] In Italiam transeamus. Missale Mediolanense, anno 1522 typis excusum, folio 202 verso ponit quædam ad celebrandam Missam sanctorum martyrum Mametis & Agapiti; quæ legi ibidem possunt. Tomo II Maii nostri ad diem X actum est de B. Miro eremita Surici ad lacum Comensem in Insubria; in cujus Beati Commentario prævio pag. 604 inter carmina, quibus celebratur ob patrocinium tempore siccitatis pro pluvia, canuntur ista de nostro Sancto:

      … vestro qui lactifero Mameti
Munera sæpe datis, quibus annuit ille vocatus.
Matribus ut vestris, arent si forte papillæ,
Lactifer est Mames, sic & sitientibus agris
Imbrifer Æmilius.

In dicta itaque regione suam quoque habet celebritatem apud ruricolas, Ideo, sicut ibidem observatur, verosimiliter solitus a puerperis rusticis pro lacte obtinendo invocari, quod matre propter fidem cum marito captiva, absque materni lactis usu fuerit educatus: ut, quo caruit ipse Dei causa, id aliis conferat.

[30] [tractus] At quid de Gallia dicemus? Quamquam urbs Lingonensis præcipuam in religiosissimo erga Martyrem cultu partem habeat ob sacra ejusdem pignora illuc translata, de quibus postea erit sermo; alibi tamen in isto regno publica ei etiam veneratio defertur, uti conficitur ex Historia S. Mammetis, auctore canonico quodam & archidiacono ecclesiæ Lingonensis Gallice impressa Lutetiæ Parisiorum anno 1650; e qua delibamus ista. Libro 1 a pag. 141 urbem illam laudat a pietate erga Sanctum, plures in eadem parœcias videre se asserens, quæ peculiari ipsum honore prosequantur, eam potissimum, quæ dicitur S. Severini; ubi antiquissimam ac celeberrimam esse addit confraternitatem sub nomine S. Mammetis, una cum reliquiarum ejus osse; rem probari dicit e sola sacelli inspectione, cujus vitra more antiquo picta Martyris historiam repræsentent. Deinde mentionem facit de libris manuscriptis Officii divini ac registris, de plurimorum seculorum antiquitate fidem facientibus.

[31] Accedunt eo gratiæ spirituales a summis Pontificibus concessæ, [propagata.] nimirum indulgentiæ plenariæ, ut vocant, quotannis in festo Sancti, altare pro defunctis privilegiatum diebus anni singulis Lunæ ac Veneris. Indicat etiam, magna ibidem cum solennitate ac concursu populi celebrari Officium in ejusdem festa luce; singulis diebus Lunæ cantari Missam; die autem XIX mensis Decembris haberi laudes valde solennes. Hæc ille. Libro 2 pag. 154 indicat, plurima alibi exstare sacella, & confraternitates antiquas, magni Martyris memoriæ consecratas. Eodem libro 2 pag. 155 testatur, in ecclesia collegiata dominæ nostræ, cognomento magnæ, Pictaviensi festum ejus ac Officium ritu admodum solenni peragi die XXVI Aprilis; quo obtentum fortasse fuerit pignus sacrum, de quo disseremus infra § 5. Præter ista, quæ ex illo auctore excerpsimus, meminisse juvat, fuisse etiam per Martyris caput, quod est in Gallia apud Lingonenses, patrata miracula, ut videre datur in Historia translationum, inferius recusa post Sancti Passionem; quæ ibidem narranda, hic pro insertis haberi possunt. De iis quoque agit laudatus archidiaconus lib. 2 cap. 6: qui lib. 1 cap. 18 pag. 139 præmiserat, Michaëlem Boudet episcopum Lingonensem, die XII Augusti anno 1515 renovasse tam pro clero quam pro populo jejunium, quod a majoribus, uti vult, fuerat promissum in prima translatione reliquiarum ejus, concessis etiam quadraginta dierum indulgentiis. Dixi, uti vult, quia primæ translationis historia valde vacillat. Vide dicenda post Passionem in observationibus præviis ad translationes num. 4. De voto prædicto meminit etiam Gualtherotius, qui alibi a nobis citatur, pag. 425 & 426; ast indicatur res gesta XXII Augusti anno 1516.

[32] Sed longe plura nobis subministrat S. Mamantis, in Oriente sepulti apud Cæsarienses Cappadociæ, [Magna in Oriente excelluit erga miseros beneficentia.] erga afflictos beneficentia, quæ adeo frequens & insignis fuit, ut ob præstantissimas gratias in miseros mortales cumulatas jam inde ab antiquissimis temporibus dulci patris nomine compellari meruerit, teste S. Basilio in homilia superius citata pag. 186. Filii, ait, qui ab eo pietatem edocti sunt, in ipso glorientur. Et mox: Ne divitum quidem cognati excurrunt ad majorum suorum sepulcra: sed omnes ad pietatis locum accedunt. Patrem hunc .. appellant. Nec vero inane ac sine re nomen gessit: nam pag. 185 ista præmiserat idem sanctus Doctor: Memineritis velim Martyris, quotquot eo in somnis fruiti estis. Meminerint omnes, qui hoc in loco constituti, ipsum adjutorem ad precandum habuere: quibus cum operarentur præsto fuit, simul ut nomine vocatus est, quos ex peregrinatione reduxit, quos ex infirmitate erexit, quibus liberos jam vita functos restituit, quibus prorogavit præfinitum vitæ tempus. Collectis omnibus, ex communi symbolo præconium componite. Communicate inter vos, quæ quisque novit impertiat ignoranti, quæ ignorat, ab edocto accipiat. Atque ubi sic ex mutuo symbolo alius alium paveritis, imbecillitati nostræ ignoscite. Hæc S. Basilius. At nunc proferamus alia monumenta, quæ eodem, quo florebat ille sanctus Pater, seculo Christi 4 contigere, & quibus claritudo nominis ac propagatio publicæ venerationis S. Mamantis mirifice eluxere.

§ IV. Ecclesiæ, corpus apud Cæsarienses in Cappadocia.

[In construendo prope Cæsaream] Medio circiter seculo Christi quarto evenit res omnino mirabilis atque ad celebritatem sanctissimi nostri Pugilis propagandam valde accommodata. Julianus, deinde Apostata, ac Gallus ejus frater, educati erant in Cappadocia satis prope Cæsaream: cumque tunc temporis exiguas admodum vel nullas haberent partes in negotiis publici regiminis, ornandis Martyrum sepulcris se occupabant: qua occasione accidit factum illud, quod S. Mamanti magnam nominis famam attulerit. Audiatur itaque Sozomenus, qui Ecclesiasticæ historiæ a Valesio editæ lib. 5 cap. 2, a pag. 593 rem narrat in hanc sententiam: In Cappadocia degere jussi sunt in Macello. Villa hæc est publica, ad Argæum montem sita, haud procul ab urbe Cæsarea, quæ & magnificum habet palatium. Illic ambo regali cultu educati sunt atque instituti. Ibi disciplinis & exercitationibus, ipsorum ætati convenientibus imbuti .. Moribus quoque & factis pietatem præ se ferebant: quippe qui tum sacerdotes, tum reliquos viros bonos .. plurimi facerent, ecclesias crebro adirent, & Martyrum sepulcra competenti honore venerarentur. Eo igitur tempore aiunt illos sepulcrum Mamæ martyris amplissima basilica circumdare studentes, opus inter se partitos esse.

[34] [Sancti ecclesia, res mira accidit.] Dumque alter alterum magnificentia & cultu superare contenderet, rem admirabilem prorsusque incredibilem accidisse, nisi multi nostra adhuc ætate superessent, qui rem ipsam ab illis, qui eam viderant, acceperunt. Nam pars quidem operis, quæ Gallo obvenerat, attollebatur, & ex animi procedebat sententia. Ex operibus autem Juliani, alia corruebant; alia ex fundamentis sursum propellebantur; alia ne solo quidem cohærere ab initio sustinebant, non secus ac si contraria quadam vi deorsum obsistente retruderentur. Et omnibus quidem ea res prodigio similis visa est. Multi vero, quid portenderet, ex eventu judicaverunt. Sed nonnulli ex eo conjecturam ceperunt, illum haudquaquam sincero animo erga religionem esse: verum præ metu principis, qui tum temporis Christianus esset, pietatem fingere. Res gesta confirmatur e S. Gregorio Nazianzeno, qui oratione 3 adversus Julianum pag. 60 & sequente, post ea quæ de isto prodigio retulerat, hæc subdit: Quod si quis mihi minus fidei habendum putat, eos ipsos, qui spectaculo interfuere (Sanctum enim ipsum tunc temporis Athenis fuisse legimus) testes producam: nam multos habeo, qui & ad nos hoc miraculum transmiserunt, & ad posteros transmittent. Ceterum ecclesia, in qua miraculum illud contigit, fuit illa eadem, in qua S. Basilius, Cæsareæ Cappadociæ archiepiscopus, suam de S. Mamante orationem enuntiavit. Nicetas in Commentario suo ad orationem 43 S. Gregorii Nazianzeni, Uno, ait, circiter ab urbe (Cæsariensi) stadio templum Martyri constructum est, quod illa ipsa Ammia, quæ eum aluerat singulari magnificentia eo loco ædificasse fertur, quo post martyricam illam & postremam lanceam, e theatro, præcordia jam erumpentia retinens, vix tandem præ ardenti desiderio pervenire atque animam efflare potuit. Sed secundum Acta Metaphrastica, quibus tamen alibi satis se accommodat Nicetas, Mammia ante Mamantem obierat, qui ejus utpote factus est successor & heres ejus facultatum, uti videre est apud Surium in istis Actis cap. 6. Suspicor itaque, ad Nicetæ tempora a falsa, uti fit, fama hæc fuisse delata, & eamdem esse ecclesiam, in qua Julianus & Gallus operam posuere, sicut modo narratum est. Templum etiam prope Nazianzum fuit. Vide dicta num. 25.

[35] Codinus de Originibus Constantinopolitanis pag. 57 aliam ædem nostro Martyri sacram consignat: [Templum Constantinopoli] Templum S. Mammantis Leo Macelas (is est imperator hujus nominis primus) ædificavit, cum urbs (Constantinopolitanam intelligo) sex integros menses continuo incendio flagrasset. De ista æde sacra pluribus agit Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 185. Laudatus Codinus pag. 60 commemorat: Templum S. Mamantis condidit soror Mauricii imperatoris. Illa enim, Mauricio & liberis ejus a Phoca tyranno interfectis, corpora eorum collegit atque ibi deposuit. Sed illa ecclesia verosimiliter non est diversa ab ea, quam dicit Nicephorus lib. 18 cap. 41 pag. 863 & 864 post Zonaram a Cangio vulgatum tom. 2 lib. 14 pag. 79, conditam esse ab eunucho, cui nomen Pharasmani: Fertur, inquit Zonaras, etiam filius (Mauricii imperatoris) dum ad Chosroëm iret, interceptus atque ad Phocam perductus, occisus esse, nec non Constantina imperatrix cum tribus filiabus, qui in æde divi Mamantis vicina mœnibus sepulti sunt, a Pharasmane eunucho, Justiniani cubiculario, condita. De conditore, situque &c. istius ædis consuli potest laudatus Cangius loco paullo ante citato, de quo nonnulla aliunde notabimus, uti & de monasterio, sub nomine S. Mamantis Constantinopoli constructo. Post Cangium Bandurus in suo Imperio Orientali tom. 2 pag. 719 hoc argumentum tractat.

[36] Ibi igitur commentans in tertiam partem auctoris anonymi de Antiquitatibus Constantinopolitanis, [ac monasterium, de quibus] cujus textum Græcum retulerat tomo 1 pag. 54, & qui Latine sic habet, Monasterium S. Mamantis quod Xylocercus dicitur, ædificavit Mauritii soror &c., hæc observat: Quod vero hic ait anonymus noster, & ex eo Codinus ac cæteri originum CP. scriptores, monasterium hoc S. Mamantis exstructum fuisse a Mauricii imperatoris sorore, & deinde infra num. 126 scribit, S. Mamantem, & quæ ibidem visuntur palatia, Leonem M. exstruxisse, facile quidem hæc inter se conciliari possunt, si dicatur ecclesiam S. Mamantis una cum palatiis, quæ ibi visuntur, a Leone M. imperatore conditam fuisse; quibus adstipulari videtur auctor Chronici Alexandrini anno XII ejusdem Leonis, qui quidem scriptor narrat, Leonem imperatorem, dum incendium in urbe grassaretur, se contulisse ad S. Mamantem, ac ibi portum & porticum exstruxisse .. “Territus ergo Leo imperator contulit se versus fretum ad S. Mamantem, fecitque ibi portum & porticum, qui quidem locus vocatur Nova porticus”. Quod vero hæc spectent ad eumdem S. Mamantem, aperte ex sequentibus constat: nam monasterium S. Mamantis Anonymus noster τὰ Νέα appellatum scribit, & Codinus ἐν τῇ Νέᾳ καλουμένῃ μονῇ Mauricii uxorem ac filias inclusas fuisse ait: quam quidem loci appellationem ἀπὸ τοῦ νέου ἐμβόλου (a nova porticu) derivatam esse censeo. Et hæc quoad ecclesiam S. Mamantis. De monasterio autem subdit ista:

[37] [nonnulla observantur.] Nil vetat quin a Mauricii sorore postmodum ædificatum fuisse dicatur, licet subsequenti tempore monasterium S. Mamantis non monialium sed virorum dicatur Cantacuzeno lib. 4 cap. 16, qui Philotheum Heracleensem episcopum in monasterium S. Mamantis se abdere voluisse scribit (Immo vero ipse Cantacuzenus se hoc facere sub isto episcopo voluisse, diserte indicat) ubi etiam situm ejusdem monasterii, ut vitæ monasticæ peropportunum, & ut in urbe maxime solitarium describit .. Sæpe autem accidit, ut monasteria, quæ prius monialium erant, virorum postmodum evadant, & e contrario. Vel duo forsan ibidem monasteria exstitisse dicendum est, alterum monialium, alterum vero virorum .. Cæterum quod ait Zonaras pag. 79 templum S. Mamantis a Pharasmane eunucho, Justiniani imperatoris cubiculario, exstructum esse, id intelligi potest, ab eo renovatum fuisse idem templum seu ampliatum: quippe sæpe alias ἔκτισε pro ἀνέκτισε uti scriptores recentiores observavimus. Hinc itaque sequitur, ut verisimile videatur, unum idemque S. Mamantis templum designari, quod supra insinuabam, tametsi ob duo diversa conditorum nomina appareat esse duplex ac diversum. Nec vero satis videmus, cur hoc idem dici non possit de monasterio ejusdem Sancti, cujus meminit Anonymus in libro de Translationibus reliquiarum S. Mamantis in Gallias, dicens: Misit legatus quemdam presbyterum, & quemdam Clericum suum cum Gnalone ad monasterium, quod de novo fabricatum erat sumptibus Hysachii imperatoris Constantinopolitani in honore beati Mamantis: cujus abbas & monachi &c. De qua re inferius agetur. S. Mamantis in tractu Peræ, πέραν ἐν τῷ Σίγματι, meminit Cangius pag. 186 ex Menæis ad XII Julii. Videri possunt quæ diximus ad istum diem tom. III ejusdem mensis pag. 303. Suidas in Lexico littera M. agit etiam de loco in S. Mamante, quo intelligo ejusdem ecclesiam.

[38] [De templis] His quæ de ædibus sacris Mamantis nomine insignitis præmissa sunt, & ad Orientem spectant, subjungendæ sunt notitiæ nonnullæ de iis, quas dicitur habuisse in Occidente. Baronius in notis ad Martyrologium Romanum hac die XVII Augusti, Erat, ait, olim Romæ celebris hujus Martyris memoria: in ejus basilica S. Gregorius Papa habuit homiliam trigesimam quintam in Euangelium die natali ipsius. Sed Fronto in suo Kalendario observat pag. 147 occasione S. Mennæ, qui ibidem signatur: Is est, in cujus ecclesia homilia Gregorii M. 35 dicitur pronuntiata: sic enim habent tres Mss., quos vidi; non autem S. Mammæ, ut habent editi libri. Et vero in editione Operum S. Gregorii Parisina anni 1705 tomo 1 Col. dictæ homiliæ præfigitur nomen Mennæ. Quod itaque circumferri solebat de ecclesia ista, male fundatum fuit. Ecclesia parœcialis sub nomine S. Mamoli martyris (quiscumque is fuerit) ponitur in Bononia perlustrata Masinii ad diem XVII Augusti; de qua ecclesia addit memoriam exstare ab anno 1294. At longe inter Occidentales ecclesias celeberrima & antiquissima est ea, quæ exstat Lingonibus in Gallia. In novissima quippe editione Galliæ Christianæ tomo 4 col. 565 sic dicitur: Cathedralis Lingonensium ecclesia olim sub nomine S. Joannis Euangelistæ Deo consecrata, jam a multis retro seculis S. Mamantis seu Mammetis nomen habet. Id porro qua ratione? Non alia certe quam quia sacrarum ejus exuviarum partem accepit. Et certe se non modicam habere gloriatur, caput scilicet, brachium, cruris & colli magnum os.

[39] Recte autem ibidem asseritur, Mammetis nomen templo principi non fuisse impositum a reliquiis a Rainaldo, [in occidente.] nedum a Gualone, allatis (de quibus erit infra tractandi locus) quia jam tum plus quam tribus ante seculis illud nomen habebat, sicut ibidem datur videre ex instrumentis ecclesiæ Lingonensis, quæ integra habentur ad calcem laudati tomi; eorum vero fragmenta loco supra allagato ita inseruntur prout hic a nobis dantur: Sic anno DCCCLXXXV Carolus Crassus abbatiam S. Johannis Geiloni restituit “ob amorem Dei & sancti Mammetis, in cujus honore hæc eadem ecclesia celeberrime dicata habetur” ex charta nona col. 133. Sic in diplomate, quo Rotharius II Austrasiæ rex Umbiliacum villam Isaaco Lingonensi episcopo anno DCCCLIX concedit; id se facere testatur “reverentiam ecclesiæ beati Mammetis” ex charta VII col. CXXXI. Sic præceptum Ludovici Pii anni DCCCXIV scriptum est pro Bettone episcopo Lingonicæ civitatis “ubi habetur ecclesia sancti Mammetis eximii martyris, anno imperii primo,” id est Christi DCCCXIV aut DCCCXV; quod præceptum producitur col. 129. Quæ cum ita sint, sequitur ut seculo saltem octavo titulum ac reliquias S. Mammetis adepta fuerit ecclesia ista. Saltem tunc, inquam: quia an dudum antea aliquid apud Lingonenses nominis obtinuerit iste Sanctus, certo determinari non potest, tametsi aliquæ pro illa re non desint conjecturæ, quæ proponentur infra occasione reliquiarum, de quibus jam incipiemus agere ex professo, ut ita loquamur.

[40] Corpus S. Mamantis apud Cæsarienses in Cappadocia pluribus post ejus obitum seculis asservatum fuisse, [Corpus S. Mamantis] tempore videlicet Nicetæ, probatur e Commentario ipsius in orationem 43 S. Gregorii Nazianzeni tomo 2 Operum ejusdem sancti Patris Col. ubi ait: Divi enim Mamantis corpus Cæsareæ situm est. At quisnam ille Nicetas? An Nicetas David seu Paphlago? Si is foret, illud ibidem permansisset saltem usque ad seculi noni finem: nam vivebat hic Nicetas tempore S. Ignatii Constantinopolitani. Combefisius in Opusculo, quod inscripsit Illustrium Christi Martyrum lecti triumphi, quodque Parisiis anno 1660 est editum, post Nicetæ Paphlagonis Laudationem de sanctis Martyribus Eustathio, Agapio &c., Quem produco, inquit pag. 83 & 84, Nicetam Paphlagonem, Ignatio Constantinopolitano æqualem, illique affectissimum, ac Vitæ ejus a Radero editæ auctorem &c. Habetur etiam illa apud Labbeum tomo 8 Conciliorum a Col. In Historia chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum, tomo primo nostri mensis Augusti præfixa, obitus istius sancti Patriarchæ col. 112 * innectitur anno Christi 877. Atque hæc quidem de corpore S. Mamantis existente Cæsareæ seculo nono vera essent, si Nicetas orationum S. Gregorii Nazianzeni commentator fuisset Nicetas David seu Paphlago, qualem esse censuit Tillemontius tomo 4 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 360; at nos inter opera istius Nicetæ apud bibliographos, quos consuluimus, non invenimus eidem adscribi Commentarium in dictas orationes. Verum an fuerit Nicetas ille, an synonymus alius, ulterius videtur inquirendum.

[41] [Cæsareæ Cappadociæ] Leo Allatius in Diatriba de Psellis & eorum scriptis pag. 16 de Niceta Davide Paphlagone dicit: Nicetam hunc eumdem cum Niceta Serrone faciunt plerique codices Vaticani; sed inepte: satis enim constat, alterum ab altero distingui non solum cognomento, sed etiam ætate, officio ac scriptis. Ac Ætate quidem, quia Paphlago ad seculum nonum, ut vidimus; Serron vero ad seculum XI refertur. Officio; quia prior, si recte arguit vel conjecturam ponit Leo Allatius ad calcem tomi 1 Græciæ orthodoxæ inter alia quibus lectorem alloquitur, Dadybrorum in Paphlagonia sub metropolita Gangrensi episcopus; posterior autem Heracleensis archiepiscopus. Scriptis; quia inter alia, quibus duos illos auctores discerni legimus in bibliographis satis emunctæ naris in illa materia, ponitur Commentarius in Nazianzeni orationes, qui non Nicetæ Paphlagoni, sed Serroni seu Serronio tribuitur. Oudinus in Commentario de scriptoribus Ecclesiæ antiquis tomo 2 col. 714 refert, exstare in bibliotheca regis Catholici Scorialensi semel atque iterum “Orationes S. Gregorii Theologi cum scholiis Nicetæ Serronii” .. In Ms. Bavarico 97 inscribitur “Nicetæ metropolitæ Heracleæ Explicationes & Commentarii in Gregorium Theologum”.

[42] [etiamnum requievit seculo undecimo.] Enumeratis deinde variis ejusdem Commentarii exemplaribus Mss., assignatur Constantinopoli apud Jacobum Marmoretam principem “Niceti metropolitani Heracleæ explicatio in Gregorium Nazianzenum Theologum, dubitationes & solutiones” in charta bombycina. In bibliotheca monasterii quod in insula Pathmos maris Ægæi est “Nicetæ Serrorum Expositio in sermones Gregorii in Ecclesia habitos.” Hæc e pluribus, quæ dictus bibliographus collegit, delibasse sufficiat. Quæ itaque protulimus cum tamquam apocrypha non sint rejicienda sine sufficienti ratione, superest 10., ut laudati Commentarii auctor fuerit non Nicetas David seu Paphlago, sed Nicetas Serronius, ætate, officio ac scriptis distinctus ab isto synonymo. 20. Ut corpus S. Mamantis seculo XI etiamnum quieverit Cæsareæ Cappadociæ, uti e supra allegatis Nicetæ verbis liquet.

§ V. An nostri S. Mamantis corpus Hierosolymis fuerit seculo VI; an delatum Mediolanum; an in Cyprum; reliquiæ Lucenses, Elwangenses, Lingonenses ac Lorbanenses &c.

[S. Radegundis seculo 6 accepit in Gallia] In libro secundo Vitæ S. Radegundis reginæ ac postea monialis, apud nos die XIII Augusti, cap. 3 num. 21 in nova nostra capitum divisione, in antiqua autem cap. XIV ista referuntur de dicta Sancta: Transmisit virum venerabilem Reovalem presbyterum, qui tunc secularis erat, & adhuc superest corpore, ad Patriarcham Hierosolymitanum, poscens de beati Mammetis pignore. Quod vir Dei suscipiens benignissime, rogationes populo indixit, voluntatem Dei inquirens. Tertio die, Missa celebrata, beati Martyris sepulchrum cum omni populo adiit, alta voce, plena fide hujusmodi protestatur dicens: Peto te, confessor & Martyr Christi &c. Oratione completa .. venit ad sanctum sepulcrum .. tangebat membra .. tetigit in manu dextra singulos digitos; ubi ad minorem venit digitum, se suavi tactu de propria manu tulit, ut beatæ Reginæ desiderio satisfaceret .. Quem digitum vir apostolicus B. Radegundi cum digno honore direxit: de Hierosolymis usque Pictavis in ejus honore semper laus Dei personuit.

[44] Ex his perspicuum est, istius sancti Martyris corpus, [reliquias S. Mammetis; an hodierni,] vel magnam saltem ejusdem corporis partem asservatam fuisse Hierosolymis seculo sexto, quo claruit sanctissima illa Regina. Istius, ut iterum dicamus, sancti martyris Mammetis. Sed an nostri, an alterius? En tibi argumenta in utramque partem. Quod sit alterius, dici potest 10. Quia corpus nostri Martyris seculo undecimo Cæsareæ situm erat, quemadmodum a num. 40 e Niceta Serronio retulimus. 20. Etiamsi non raro accipiatur pars magna corporis pro toto corpore; id tamen non videtur dicendum in casu hoc, quamdiu non affertur documentum fide dignum, quo constat, partem hujusmodi ex urbe Cæsariensi ad Hierosolymitanam esse translatam. Quod vero nostri Mamantis corpus seu notabilis ejusdem pars Hierosolymis exstiterit, his utcumque conjici potest. 10. Quia S. Mammes, cujus digitum S. Radegundis obtinuit, debuit fuisse valde celebris: nam loco citato memorantur ista: Pervenit tandem ad eam de domno Mammete martyre, quod Hierosolymis sua sancta quiescerent membra. Hæc audiens, avida ac sitibunda potabat, veluti hydrops, qui quantum fontem trahit, tantum sitis addita crescit; ista vero de rore Dei plus madefacta calet .. Quid putas quam ardenti animo, quam fideli devotione tanti pignoris præmium exspectans se abstinentiæ mancipavit. At ubi se beata regina hoc munus cæleste accepisse cum omni alacritate gauderet, tota hebdomada cum omni congregatione se psallentio, vigiliis & jejuniis aptavit, Dominum benedicens, se tale munus accipere meruisse.

[45] Tale itaque munus, tanto videlicet a Sancta petitum ambitu, [an alterius?] tanto acceptum, videtur intelligendum de hodierno S. Mamante vel Mammete longe celeberrimo. Alius certe tantæ celebritatis hactenus mihi non occurrit. 20. Nicetas cum hoc facto conciliari potest, si dicatur magna pars corporis remansisse apud Cæsarienses, ita tamen, ut multis ante seculis pars magna vel notabilis ejusdem corporis portio ad Hierosolymitanos translata fuerit. Quod vero de tempore ac modo hujus translationis non sint nobis in promptu documenta, non ideo falsam esse constat: cum illud argumentum sit mere negativum, ut vocant. His utrimque consideratis, non auderem temeritatis eum arguere, qui propenderet in illam sententiam, quod celebratissimi nostri Martyris pars apud Hierosolymitanos æque ac apud Cæsarienses exstiterit: imo vero hactenus non videmus, cur illud idem nobis suspicari non liccat. Si erramus, errantes corrigat lector eruditus, si cui plus lucis affulserit.

[46] Bosea in Martyrologio Mediolanensi ad diem XVII Augusti S. Mamantem Cæsariensem in Cappadocia martyrem annuntiat, [An corpus hodierni apud Mediolanenses?] & hæc addit: Ejus autem corpus Mediolanum translatum est, atque in basilica Protomartyris custoditum pio cultu celebratur. In notis vero observat ista: Porro divum Mammetem jacere Mediolani in basilica S. Stephani, auctores sunt Morigius in Sanctuario, & in Historia lib. 2 cap. 8; Villa de septem basilicis stationalibus, Joannes Franciscus a Basilica Petri de ecclesiis Mediolani: novissime vero typis edidit Vitam S. Mamantis Joseph Valvassorius Pœnitentiarius major in metropolitana, & quidem enucleate, atque in ea agit de sepulcro S. Mammetis. Verum Boscæ, qui celeberrimi hodierni Martyris corpus vult asservari apud Mediolanenses, aliisque, quos citabat, non audeo statim suffragari; sed desidero, ut eruditi Mediolanenses suggerant documenta antiquiora, quibus constet primo, quando, a quo, quo e loco, & qua occasione illud corpus Mediolanum fuerit translatum. Secundo, ut probabilem rationem dent, vi cujus ostendatur, idem corpus esse Martyris hodierni nostri, & non alterius. Certe apud Morigium in Sanctuario urbis ac diœcesis Mediolanensis (quem primo loco citabat Bosca) pag. 13, ubi agit de Sanctorum corporibus in ecclesia S. Stephani majoris quiescentibus, invenio quidem notatum corpus S. Mametis; item in Historia ejus Mediolanensi loco citato, in catalogo corporum, quæ nominat, quæque dicit magna Mediolani in veneratione haberi, lego nomen Mameti; sed hoc valde confusum & æquivocum est. Alios a Bosca nominatos scriptores consulendos aliis relinquo. Observa interim hujus qualiscumque S. Mamantis seu Mammetis festum in ecclesia Mediolanensi celebrari die XVIII Augusti, ut videre datur apud Boscam in notis ad diem XVII & XVIII ejusdem mensis.

[47] [S. Mametem, qui fertur mirabili modo in Cyprum advectus,] Apud Echardum in Scriptoribus Prædicatorum recensitis tomo 2 pag. 300 notatur F. Stephanus de Lusignan, qui Gallice composuit Historiam generalem regnorum Hierosolymitani, Cyprii, Armeni, ac locorum circumvicinorum &c., a diluvio universali usque ad annum 1572, Parisiis vulgatam anno 1579, ac deinde ibidem recusam. Hujus historici caput 14, cujus fragmentum Ms. ante me habeo, ista memorat, quæ Latine interpretamur in hanc sententiam: Sanctus Mames vel Mamolus *, sicut Itali Bononienses eum appellant, martyrio affectus fuit in Asia minore: deinde marmoreo impositus tumulo, ac in mare projectus. Qui loculus vel tumulus, obsecundante divina bonitate, supernatans aquis, usque ad insulam Cyprum fuit delatus, ibique permansit remotus a terra versus occidentem uno circiter milliari. Sanctus itaque noctu apparuit homini cuidam probo Cyprio, qui erat e pago Morphon dicto: cui imperavit, ut una cum suis liberis & bobus se conferret ad littus, ac cistam illam ad oram appelleret. Quod cum ille nec prima nec secunda vice crederet, tertia tandem vice fidem rei adhibuit, & quidquid Sanctus ei præceperat, præstitit. Itaque cum suis liberis ac jumentis incessit sicco vestigio super undas non aliter quam si super continentem fixissent gressum. Postquam vero cistam illam avexisset Morphonem usque, sine mora sit immobilis, stetitque in eo ipso loco, in quo existit usque ad hodiernum diem, neque umquam inde in alium transferri locum potuit. Et continuo dulcissimus ac pretiosissimus liquor e sepulcro ejus prodire visus est, qualis videtur in sepulcro S. Nicolai, S. Andreæ & aliorum. Liquor autem mirabilia operatur cum contra maris tempestatem, tum contra omnia morborum genera. Quod si quis eum ponat in cubiculo, vel penes se gestet, & peccatum carnis sit commissum, statim dissipatur & evanescit, neque scitur quid de eo fiat, separante se ab illis & a loco, in quo existunt, vel in quo actus ille commissus est. Celebratur ejus festum die secunda mensis Septembris, quibus die ac loco nundinæ admodum celebres habentur.

[48] Superius in hoc Commentario § 2 disputavimus de uno S. Mamante vel duobus in unum confusis; [non satis cognoscimus.] hic vero Cyprius ubi & quando sit passus, & quo spectet, ex vagis illis terminis in Asia minore extundere non possumus. Sed quandoquidem dies 2 Septembris, qua illum apud Cyprios coli asserebat Lusinianus, eadem est, qua colitur apud Græcos Martyr noster, sicut supra dictum est; mirum non esset, si Cyprii sibi persuasissent, ad suam insulam advectum fuisse celebrem Mamantem Cæsariensem. Sed utcumque illa res se habeat, censemus corpus Mamantis seu Mammetis hodierni illuc non fuisse advectum, ob ea quæ de ejus corpore apud Cæsarienses & Hierosolymitanos superius præmisimus. Secundo, non gravate admitrimus, aliquem Mammetem martyrem in Cypro honoratum fuisse publico cultu, ita tamen ut pro mirabili isto ad eam adventu, qui sine tabulis ac testibus narratur a Lusiniano, antiquiora testimonia desideremus.

[49] In apographis Hieronymianis a Florentinio editis signatur die XVII Julii: [Idem esto de capite apud Lucenses.] Alibi natalis sancti Mammæ: in quam annuntiationem scribens idem Florentinius in notis ad diem eumdem XVII Julii, Nuper, ait, caput sanctæ (imo cum hic tum inferius scribe sancti) Mamæ argentea theca inclusum vidi in urbe Luca apud sacras sanctæ Justinæ virgines, & integre servatum cum vetustissima in membrana inscriptione, in qua præter sanctæ Mamæ nomen nihil aliud præ vetustate legere licuit. Caro adhuc super ossa exsiccata conspicitur: Capilli barbæque cirri rufi adhuc cuti hærent. Parthenopæum illud antiquissimum est, & de ejus vetustate, ac imperialibus regiisque indultibus plura diximus ad Vitam S. Silaï, typis Lucensibus editam. Facile admisero, ibidem loci asservari caput, nomine S. Mamæ insignitum, ac testi oculato id asserenti fidem habuero, uti debeo, plenam. At quis mihi edisserat, quisnam fuerit Martyr ille: item unde & quando ad moniales illas pervenerit ejus caput. Enimvero e textu Florentinii citato nihil hujusmodi elici potest, nec sciri, utrum inscriptionis nomen, etiamsi antiquum, sit verum ac genuinum istius sacri pignoris nomen, an adoptatum ac supposititium. Melioribus sane instrumentis probatur possessio capitis S. Mammetis apud Lingonenses, sicut alio loco postea perspicuum fiet.

[50] An pignus aliquod sacrum S. Mammetis translatum aliquando fuerit in Germaniam, [De reliquiis Elwangensibus,] res omnino incerta est, quia meris nixa conjecturis. In novissima Galliæ Christianæ editione tomo 4 col. 565 & sequente proferuntur istæ: Lego, inquit auctor, in Vita S. Annonis, Coloniæ præsulis, apud Surium IV Decembris lib. 1 cap. 48 (imo 38) fundatorem cellæ sancti Viti seu Elevangensis cœnobii in Suevia, Alamannorum atque Burgundionum ducem Divione redeuntem, sancti Benigni, Tergeminorum fratrum, ac sancti Mamerti civitatis illius (id est Lingonensis) episcopi corpora secum asportasse, quæ suæ ecclesiæ consignavit. Nullus suppetit episcopus Lingonensis Mammertus nomine. Quidni ergo dicamus cum Tergeminorum reliquiis in Cappadocia, ut probabilissimum videtur, natorum & martyrio coronatorum, simul aliquid corporis B. Mammetis allatum, quod synecdochice corpus nuncupatum fuerit; & successu temporis Mammes mar. in Mamertum episcopum ab imperitis commutatus fuerit. Quidni & translationem ossis cruris primo factam admittamus. Quamquam enim illius circumstantiæ fabulam spirare videantur, non inde tamen sequitur, nec illius substantiam admittendam esse. Frequenti enim experientia compertum est, facta plurima [per] sese verissima, ejusmodi fabulis obscurata fuisse, quæ criterio quidem indigent, sed non ideo omnino neganda sunt. Martyres illi Tergemini sunt Speusippus, Eleusippus ac Meleusippus, de quibus actum est in nostro Opere ad diem XVII Januarii a pag. 73: ubi pagina sequente sermo est de eorum reliquiis Elwangam transtatis, afferturque locus, e quo paulo ante in Gallia Christiana desumebatur modo allata conjectura: quæ mihi videtur aliquantulum longe quæsita. De tempore autem translationis Elwangensis videri possunt, quæ in Commentario Actis Tergeminorum istorum prævio § 1 num. 3, & § 2 num. 9 dicta sunt.

[51] [Lingonensibus,] Longe omnium celebratissima sunt sacra pignora, quæ in Gallia apud Lingonenses summa cum veneratione honorantur. Eorum solennem ac annuum cultum Martyrologio suo Gallicano Saussayus inscribit ab diem X Octobris hisce verbis: Lingonis ipso die susceptio brachii sancti Mamantis martyris [quod est] allatum ex Constantinopoli per Raynardum episcopum Lingonensem, dum rediret a Hierosolymitana peregrinatione. A quo sancti Martyris pignore allisque jam antea huc translatis reliquiis, ipsoque sacratissimo illius capite (quod in ejus monasterio inventum a Latinis, quando Constantinopolis ab ipsis capta est, Gualo de Domnipetra episcopus Damascenus, origine Lingonensis, concedente id ejus votis Petro Capuensi Cardinale, Apostolico legato, tempore Roberti præsulis Lingonensis, religioso munere Lingonas advexit, ac matrici ecclesiæ obtulit) ipsa cathedralis ecclesia, quæ prius in honorem S. Joannis Euangelistæ consecrata erat, nomen accepit gloriosi hujus Martyris (immo vero jam inde a seculo saltem 8 acceperat illud nomen, ut videsis supra § 4 num. 39) cujus felicem adventum hac die magna solemnitate recolit & celebrat, Octavisque etiam ad majorem venerationem prosequitur. Ex his perspicuum est, quam egregie pia & insigni religione Lingonenses prosequantur hunc suum thesaurum: qui, uti & ejusdem historia, examinabitur inferius post Sancti Passionem, quam repræsentamus.

[52] [ac Lorbanensibus.] Quæ Frater Bernardus de Brito refert in opere suo Lusitano, quod inscribitur Pars prima Chronici Cisterciensis, lib. 6 cap. 29 fol. 447, & ex eo Cardosus in Hagiologii Lusitani Commentario ad diem XXIX Maii, de magna antiquitate monasterii Lorbanensis, quod est Ordinis Benedictini in Lusitania, videlicet contium illud esse tempore S. Benedicti, reliquias sanctorum Mametis & Pelagii illuc delatas, & ea de causa illos fuisse assumptos in patronos; vel levissime hic attigisse sufficiat, tum quia nescitur quisnam sit iste Mames, & unde eo pervenerit, tum quia tanta illius cœnobii antiquitas vacillat. Nam Mabillonius tomo 1 Annalium Ordinis S. Benedicti ad annum Christi 534 num. 31 postquam inter alia monasteria nominasset Lorbanense illud, nec non S. Petri de Arlança, ac de hoc ultimo persuasum sibi esse affirmasset, non ante seculum decimum conditum fuisse, mox subdit ista: Nec fere certiora sunt de aliorum, quæ mox commemoravi, origine argumenta, utpote pseudo-Maximi, aliorumque ejusmodi farinæ mendaci auctoritate subnixa. Cardosus loco citato memorat, reliquias istas semper patrasse multa miracula, eo præcipue tempore, quo Saraceni dominabantur in Hispania & Lusitania. Hoc item sacrum depositum, quatenus ad S. Mamantem pertinet, est, si eidem Cardoso credimus, hodierni Martyris Cappadocis. Nec plura sunt, de quibus in hoc meo Commentario præmonere lectorem sit necesse. Reliquum ergo est, ut sancti Athletæ nostri qualiacumque Acta repræsentem.

[Annnotata]

* In Gallico est Mame ou Mamol

PASSIO
Auctore Godefrido Lingonensi episcopo,
Ex codice Ms. Cartusiæ Divionensis.

Mamas M. Cæsareæ in Cappadocia (S.)

BHL Number: 5198

EX MS.

PROLOGUS.

Passio beati Mamantis martyris de Græco in Latinum translata est Antiochiæ primum a viro religioso civitatis ejusdem, [Cur auctor novam post tot alias confecerit Passionis versionem.] Græcorum ac Syrorum archidiacono. Secundo Jerosolymis, a Subpriore sancti sepulcri, qui postea episcopus sancti Georgii factus est. Tertio citra mare, in quodam religiosorum fratrum monasterio, quod olim vir spectabilis, magister Bruno a in Calabria ædificavit. Quod ego Godefridus b, indignus licet, episcopus Lingonensis, idcirco totiens feci, quia quædam dissona, multoque plura, quam in Latinis Galliarum exemplaribus audieram, ibi legebam: voluique ut de diversis regionibus, diversi & famæ laudabilis interpretes fidem mihi certiorem facerent veritatis. Cæterum cum idem Mamas beatissimus quarto Nonas Septembris c, martyrii coronam receperit, cur alia, & non hæc dies apud Latinos celebris habeatur ignoro; nisi forte , sicut multa alia d de ipso, sic & diem passionis ejus inter cætera nescierunt.

ANNOTATA.

a Anno videlicet Christi 1097, secundum ea quæ sunt dicta in nostro Commentario prævio § 2 num. 19.

b Non Rainaldus. Vide ibidem num. 18.

c Tunc enim colitur apud Græcos; hac vero die XVII Augusti apud Latinos, sicut ibidem habes § 3 num. 23 & 26.

d Immo vero omnia vel saltem pleraque Sancti gesta versantur in summa ignoratione: sicut docet idem Commentarius § 1, num. 1.

CAPUT I.
Sanctus, parentibus in carcere mortuis, ab alia matrona adoptatur; ejus in fide constantia blanditiis ac tormentis frustra tentata.

[Sancti pater in carcere moritur] Igitur sanctus Mamas, magnus martyr (hoc enim a Syris, & Græcis specialiter vocatur cognomine: sive quia in parvo corpore magnum martyrii certamen sustinuit; sive quia magni nominis generaliter apud ipsos habetur a) patriam habens Paphlagoniam, præclarus quidem secundum generis nobilitatem, sed secundum fidei pietatem præclarior fuit. Pater ejus Theodotus b, mater autem Rufina vocabatur, fideles ambo & excelsi nobilitate generis, utpore patriciis progeniti, totius genealogiæ suæ nobilitatem moribus & vitæ probitate exornabant. Hi itaque amore Dei succensi, desiderium suum nullo modo abscondere valentes, audaciter quæ pietatis erant, in publico exercebant, & quoscumque poterant ad fidem Christi exhortando convertentes, de lacu impietatis extrahebant. Unde & apud Alexandrum, qui tunc civitati Gangræ c præerat, accusati sunt. Hic namque mandatum ab imperatore acceperat, culturam deorum omni studio exaltare & ampliare: quoscumque autem Christianos inveniret; duris cruciatibus subigeret; & quos a fide Christi per tormenta evertere non posset, crudelissima morte mulctaret. Qui Theodotum suo jubens assistere tribunali, idolis sacrificare cogebat. Cui nec aurem Theodotus adhibuit. Verum ille tormentare Theodotum conatus, sed parentum dignitate prohibitus (non enim licebat alicui nisi jussu imperatoris, patriciorum filios injuriare) a tormentis quidem destitit, sed Cæsaream Cappadociæ d Fausto duci illum transmisit. Qui & ipse quanto impietate ferventior, tanto crudelitate vehementior erat. Hic divinum suscipiens Theodotum, mox in carcerem retrudi jussit.

[3] [uti & mater postquam eum ibidem in lucem edidisset; utriusque precibus] At conjux Theodoti, uteri licet onere gravida, virum tamen incunctanter sequuta, cum ipso carcerem intravit. Quibus retrusis, Theodotus suæ carnis infirmitatem considerans, & tyranni crudelitatem non ignorans, mori magis cum uxore optavit, quam gravioribus tormentis non valendo resistere, indignum quid suæ nobilitatis contra Dei voluntatem agere. Unde sursum cor cum manibus elevans, oravit sic: Domine Deus virtutum, dilecti Filii tui Pater, benedico te & glorifico, quia pro nomine tuo in carcerem recludi adjudicatus sum. Verumtamen te deprecor, Domine, qui omnia, & meam inter omnia fragilitatem nosti, suscipe in his vinculis animam meam, ne prævalens adversum me gaudeat inimicus. Sic oravit: & qui fingit sigillatim corda hominum, & cogitationes eorum intelligit, voluntatem pro operibus suscipiens, continuo ad effectum orationem perduxit. Mox namque illa sancta anima a corpore egressa, Domino ei ejusmodi transitum providente, migrans ad cælum, corpus reliquit in carceris cœno.

[4] [Deo vivendi finem concedente.] Rufina interim carceris angustias non sustinens, præ multitudine miseriarum, immature & ante tempus, quod natura præfixerat, expulit filium. Contristabatur namque miserabiliter dilecti mariti decessu, & cura Infantuli miserabilius angebatur: intolerabilis nihilominus horror carceris, & crudelitas Ducis, de perseverentia, quæ sola remunerationem meretur, cum tremore magno, & timore cor ejus concutiebatur *. Nullo horum tamen devicta; Infantulo Deo commendato, curaque corpori defuncto, quantum potuit, exhibita, a viro se derelictam indesinenter deflens, sed nec a mortuo separari volens, cum lacrymis & gemitibus dicebat ad Dominum: Tu Deus, qui plasmasti hominem, & mulierem de latere ejus formasti, placeat tibi, Domine, & me de corruptilibus hujus seculi ereptam, ad tua tabernacula, quæ sola sine fine manent, cum viro meo transire. Hæc Rufina: & cofestim quod oravit, Deo largiente consecuta est. Completa denique oratione, beatam illam animam emisit, felicem ad Deum viam & ipsa pergens, solo inter glebas utriusque parentis, Infantulo in carcere relicto.

[5] Divina interim visio cuidam mulieri Amyæ nomine, [Eorum proles mirifice a quadam vidua adoptatur] genere satis nobili; & divitiis præditæ, nec minus in his, quæ ad Deum spectant, abundanti, in forma cujusdam adolescentis apparuit; præcipiens ei, & dicens; Vade, & pete a duce Fausto corpora Sanctorum e, qui in carcere dormierunt: tollensque Infantulum, quem in medio eorum vagientem reperies, adopta tibi in filium, curamque illius tamquam uterini permaximam gere. Vidua siquidem erat, nec sobolem propriam habebat. Amya ergo visionem ad se divinitus factum intelligens, continuo Ducem aggreditur, & facile, quod petebat, est adepta, divina gratia utrique cooperante, & Duci, ut concederet, & Amyæ, ut quod sibi præceptum fuerat, sine dilatione adimpleret. Eapropter carcerem festinanter ingreditur: Et inde corpora Sanctorum ac Infantulum tollens, corpora quidem splendide & cum magno honore in horto proprio sepelivit; Infantulum vero in filium sibi adoptans, velut proprium quem peperisset, sic enutrivit, sic erudivit, sic amplexata est: magisque quam mater aliqua super filium uterinum, circa illum curiosa extitit. Etenim quanto magis Puer crescebat, tanto & amor in eum augmentabatur; quippe quem, fructum omnium laborum suorum, & suæ senectutis optimum sustentatorem se habituram gratulabatur.

[6] Jam itaque ad secundum Puer pervenerat annum, [& educatur, ac bonorum ejus fit heres.] & lingua tenera, mama, quod Latine mater significat, Amyam vocare balbutiendo cœpit: unde & Mamas proprium nomen f accepit, & de cætero hoc nomine vocatus & ab omnibus cognitus est. Quinto itaque completo anno, cum jam ab Amya magistris litterarum commendatus fuisset, tanta aviditas doctrinæ, tanta capacitas memoriæ, tantum maxime in eo acumen ingenii apparuit, ut in brevi coætaneos suos omnes in eruditione devinceret. Anima siquidem ejus tota aut circa lectionem, aut circa doctorum sermones assidue versabatur. Aurelianus ergo Romani imperii apicem adeptus, dæmonibus omnes immolare præceperat, non solum viros ac mulieres, sed & pueros maxime; quoniam propter tenerrimæ ætatis naturam, facilius eos suo errore fidem Christi negare, & velocius ad impietatem suam traducere æstimabat. Et revera alii pueri voluntati imperatoris obediebant. Quicumque autem condiscipuli Mamantis fuerunt, sanum Pueri intellectum imitantes, verbis & exemplis ejus informati, præcepto imperatoris nec auditum saltem præbebant. Docebantur denique quotidie a desiderabili Pueri prudentia, Jesum Christum verum Deum esse, qui omnia creavit ex nihilo, & creata suo gubernat imperio, & in fine mundi pœnas & præmia cunctis reddet pro merito, & ipsi soli rationabilem hostiam intus & foris offerri debere. Illos autem qui ab impiis & honorantur, & dii dicuntur, inania simulacra esse, turpitudidinis & ridiculi plena.

[7] Dum hæc itaque sic se haberent, Mamas quintum decimum ætatis suæ annum complens, [Anno ætatis decimo quinto sistitur tribunali Democriti;] post mortem bonæ Matronæ (hoc enim Amyæ cognomen erat) super qua non modico dolore confectus est, totius substantiæ heres ab Amya constitutus relinquitur. Interea Democritus quidam, vir culturam idolorum vehementer spirans, & ad hanc zelo ardenti succensus, officium supradicti Fausti adeptus, dum Cæsaream ascendisset, audito de beato Mamante, quod non solum deos ipse non coleret, sed & coætaneos & condiscipulos suos ab eorum cultu dehortando revocaret, crudelissime in Puerum iratus, suo illum tribunali assistere jubet. Et primum quidem si Christianus esset interrogat. Dehinc, si hic est, qui nec sacrificare diis vellet, nec sodales suos imperatori obedire permitteret. At Mamas imperterritus, nec in aliquo omnino turbatus, prudentiori, quam ætas illa soleat, usus constantia; Ego, inquit, o Dux, vestras optime novi versutias, qui tam densa deceptionis caligine obvoluti estis, ut nec ad lucem quidem veritatis respicere valeatis. Deum namque vivum & verum reliquistis, & idolis surdis & inanimatis immolatis. Absit autem a me, ut vestris fraudulentiis deceptus, vel ad punctum a meo Christo recedam, vel quoscumque ad ipsum convertere potero, vestris territus minis desistam.

[8] [qui constantia ejus attonitus, ad Aurelianum demittit illum; sed frustra.] Expavit Democritus Pueri constantiam, & cum recedere eum a rectæ fidei regula blanditiis posse desperaret, minis aggreditur; & ut ad templum Serapidis ductus, idolo sacrificare compelleretur præcepit. Mamas nihil femineum aut ignobile ex minarum terrore concipiens; Non licet, inquit, tormentare te, vel minis afficere, quem tam magna & præclara matre nutritum, tam ditissimis copiis, & amplissima hereditate constat esse præditum, nomen ei Amyæ præponens. Quæ Democritus audiens a circumstantibus de prædicta Matrona & Mamante puero, an ita se haberent, diligenter inquisitis, ad Aurelianum qui in Ægas * g morabatur, ligatum catenis Mamantem transmisit; quæ de ipso erant litteris imperatori significans. Qui perspectis litteris, statim Puerum suo præsentari conspectui jubet. Quem multis modis circumvenire satagens, nunc quidem pulchra & deliciosa promittendo munera, & honores plurimos offerendo; nunc vero dura & terribilia minando verbera, & tormenta proponendo, Si, inquit, o bone Mama, magno Serapidi sacrificaveris, eris nobiscum primus in palatio, delitiis frueris imperialibus, & in tantum glorificaberis, ut & boni te mirentur, & laudent; & mali te æmulentur, & tibi invideant. Si autem piis non acquieveris consiliis, multis cruciatibus afflictum, ungulis hominum & dentibus bestiarum discerptum, flammis te consumi præcipiam.

[9] [Post generosa responsa] Verum Puer nec blanditiis illectus, nec terroribus victus, immo magis ardore fidei succensus, cum magna fiducia respondit: Numquam mihi, imperator, contingat in tantum desipere, quod hæc, quæ a vobis coluntur simulacra surda & muta, & omni sensu carentia, rationis alicujus vel honoris existimem digna. Quin potius vestri intellectus crassitudo & hebetatio pernimia vehementer est arguenda, qui talia coli vel quoquo modo honorari permittitis. Desine ergo talia vel læta mihi promittere, vel terribilia minari. Si beneficiis, quæ promittis, assensum præbuero, gaudia sempiterna amitto: si tormenta, quæ minaris, inferes, magna mihi præmia conferes. Et ne te diutius traham, pretiosior est mihi mors pro Christo, quam totius mundi honor aut divitiarum possessio. Ad hæc Aurelianus vehementius spirans in Puerum, fustibus corpus ejus tundi præcepit. Dilaniabatur interim corpus tenerum, & quasi in primo flore Pueri mente cani, qui quasi dulci somno requiescens, sic hilari vultu, læto corde, immobilis subsistebat.

[10] Imperator autem, utpote astutus & dolo plenus, [irrito conatu torquetur,] simulans se Puero velle misereri, & quasi ab atrocioribus tormentis, quæ illum expectabant, volens eruere, revera ita ad sacrificandum inducere tentans; Dic, ait, solummodo verbo; te velle sacrificare, & ab his tormentis liber eris. Respondit Mamas: Non ego, imperator, etiamsi multo numerosiora & graviora, quam impræfentiarum cerno, paraveris supplicia, Christum solum verum regem corde vel ore negabo. Sed & tibi magnas refero grates, per quem mihi desideratum appropinquare cognosco bravium. Tortorum quidem manus non solum non lassari (utpote quæ tantorum mihi sunt causa bonorum,) sed magis ac magis valere & confortari exopto. Porro Aurelianus Puerum plagas ei illatas nihil curare prospiciens, corpus ejus nudum lampadibus præcepit incendi; quatenus in brevi carnibus incendio perforatis, diutius acutioribus torqueretur doloribus. Nec mora, adhibentur lampades corpori Sancti; sed ignis Athletam Christi reveritus in milites potius vehementer desæviit.

[11] Corpus igitur Martyris exterius flamma absque dolore lambebat, [ac divinitus a morte liberatur.] animam vero tyranni interius cum magno cruciatu cremabat. Quanto enim minus Martyri propinquabat, tanto majoris insaniæ flamma persecutorem urgebat. Deinde jubet lapidibus Martyrem tundi; quos ille spe futurorum, ut rosarum flores suscipiebat. Perpendens itaque tyrannus nullo genere tormentorum mentem Mamantis se flectere posse, plumbeam collo ejus ligari & ad medium maris in profundum demergi præcepit. Sed nec hic, o Mama, tui Deus oblitus, angelis suis mandavit de te, ut custodiant te. Extemplo quippe angelus Domini in humana forma apparens, tantum militibus pavorem incussit, ut in fugam omnes converteret. Martyrem vero de manibus eorum eripiens, ad montem quemdam juxta Cæsaream transire præcepit, ibique morari.

ANNOTATA.

a Parenthesis ista non habetur in Surio. Verum hoc, quod damus exemplar, cum illius exemplari operose conferre, non est operæ pretium, nec Actorum meritum.

b De S. Mamantis parentibus, qui hic nominantur, agit Commentarius prævius § 1.

c Gangra civitas episcopalis Paphlagoniæ .. quondam clara, nunc vero parvi nominis, & veluti pagus effecta, teste Ferrario in Nova topographia ad Martyrologium Romanum. Plura de ista urbe diximus tomo VII Julii, die 29, pag. 39.

d Cæsarea Cappadociæ patria obtigit S. Basilio magno, quam & episcopus illustravit. De illa urbe consuli possunt, quæ jam pridem sunt dicta apud nos tomo II Junii pag. 815 in Vita laudati præsulis.

e Habentur in Martyrologio Romano ad diem 31 Augusti, uti & Ammia, sicut indicavimus in Commentario prævio § 1; ubi consuli possunt alia, quæ ibidem de illorum historia sunt expensa.

f De Sancti nomine mira vide ibidem, sed suspectæ fidei.

g Ægæ, civitas olim Ciliciæ litoralis haud procul a Pyrami amnis ostiis, inter Mallum & Issum urbes ejusdem oræ: cujus hoc tempore nulla extant vestigia, ex Ferrario paulo ante citato. Cellarius in Notitia orbis antiqui tomo 2 ininitio Ægam exhibet in mappa topographica; sed pag. 148 plures alibi synonymas notat. Verum quandoquidem supra occurrebat Cæsarea Cappadociæ, verosimiliter hic agitur de Gangra Ciliciæ.

* l. concutiebat.

* Ms. Eges

CAPUT II.
Mira operatur inter bestias, captivitas, superati ignes, mitigatæ feræ, martyrium.

[In montem secedens, 40 diebus jejunat, & accipit Testamentum novum:] Quo cum pervenisset, quadraginta continuis diebus absque cibo potuque manens a, alter quodammodo Moyses effectus, Testamentum novum, ut ab Apostolis jam pridem per orbem prædicatum fuerat, suscepit: Et, ut audacter loquar, quod minus datum fuerat Moysi, huic concessum est Martyri. Moyses namque tabulas tantum veteris Testamenti de cælo suscepit; huic vero virga, & cum virga vox supervenit, dicens; Virgam suscipe, Mama, & terram virga percute. Quo sine mora completo, protulit de occultis suis terra dehiscens Euangelium Christi. O mira circa Puerum gratia Redemptoris! Adhuc Puerulus, præter cursum naturæ, non solum Moysi, sed & Apostolo Paulo comparatur. Ille virga mare, iste terram scidit. Et ne quid ei gratiæ deesset Apostolicæ, Euangelium non ab homine, neque per hominem, sed per revelationem Jesu Christi accepit. Dehinc oratorium sibi propriis manibus fabricatus est: qui & de cætero vivere de labore manuum studens, & doctus sapientia, (fortis mulieris exemplo, quæ panem otiosa non comedit) silvestria animalia, quibus uti licitum est, divina ad se deducta virtute mulgens, faciebat caseos: nec ignorans, beatius esse dare quam accipere, paucis ad usum sibi retentis, reliquos Cæsaream descendens pauperibus distribuebat.

[12] [alia ibidem inter bestias vivens] Interim Alexander quidam, non ille, cujus supra mentionem fecimus, Dux Cappadociæ constitutus, vir nemini crudelitate volens esse inferior, immo in impietate omnes superare contendens, magnitudinem sapientiæ & religionis Mamantis, quam fama divulgante didicerat, non ferens, omnibus de ipso diligenter inquisitis, milites suos, qui illum ad se deducerent, ad inquirendum transmittit. Quod Sanctum minime latuit, sed ocyus eis obviam occurrit. Cui milites obviantes, & quis esset penitus ignorantes; locum, in quo Mamas maneret, ab ipso sciscitabantur. Quibus ille, Paululum vos, inquit, primum quiescere, & de equis descendere, & ad cœnam recumbere convenit: ac post hæc, Mamantem, quem quæritis, ostendam. Quo concesso, diligentius præparat cœnam, aquam manibus infundit, panem & caseum conviva dapsilis sufficienter apponit. Talibus delectabiliter refectis, ecce, feræ more solito ad Mamantem conveniunt, cui sic mansuete & convenienter ad emulgendum se exhibent, ac si ab illo nutritæ, & ad hoc instructæ diutius fuissent. Quo viso, milites timore & stupore magno correpti, relinquentes cœnam, confugiunt ad Martyrem: & quem, ut occiderent, tenere venerant, timent ne moriantur. Quos ipse leniter consolatus; ne timerent; immo confortarentur, & viriliter se haberent, exhortatus est.

[13] Deinde volens eos a cura liberare, qua pro se quærendo angebantur, [mirabilia operatur,] Ego sum, inquit, Mamas, quem quæritis, & amplius nolite in quærendo vexari; sed præcedite; ego vos e vestigio sequar. Cui illi firmissime credentes, nec in eo leve quid fallaciæ suspicati, via, qua venerant, regressi sunt. Sanctus vero Martyr, unum de leonibus, qui secum in monte morabantur, nutu vocans, ait; Veni mecum, ac dum agonem aggrediar ego, tu gentilium & Judæorum pueros, quotquot maligna & blasphema lingua nomen unigeniti Filii Dei detrahendo maledicent, cursu velocissimo arripe, & crudeliter discerpe. Hæc præcipiens bestiæ, discessit a monte: qui milites secus portam civitatis expectantes consecutus, ad Alexandrum cum illis ingreditur. Quem intuitus Alexander, Tu ne es, inquit, Mamas, qui de arte magica infamaris? Ad quem Mamas cum magna modestia, Ego, inquit, sum Mamas servus Christi, qui salvat quidem sperantes in se, & facientes ejus voluntatem: magos autem, & incantatores sacrilegos & idololatras igni inextinguibili condemnat.

[14] [habens eas sibi obedientes ac familiares.] Sed quamobrem me vocaveris, modo expone. Quoniam, inquit Dux, talibus maleficiis, quibus tu uteris, communicare nolo; quibus invincibilem, & indomabilem bestiarum crudelitatem sic tibi allicis, ut cum ipsis tamquam cum hominibus converseris: & ipsæ plusquam homo quis rationabilis tuis pareant jussis. Cui respondens Martyr, Qui meo, inquit, servit Deo, non solum cum idololatris & incantatoribus non conversatur, sed nec brevi quidem cum eis aliqua cohabitatione communicat. Quapropter cum feris & bestiis magis quam vobiscum conversari elegi. Hæ quidem non nostris, ut suspicaris, incantantur maleficiis, ut quasi domesticæ mihi famulentur: non enim quid sibi velit nomen maleficii vel incantationis scio, nec tale quid umquam didici; sed licet sint feræ sensus rationalis incapaces, Deum tamen meum norunt revereri, & illi servientibus honorem exhibere. Vos autem multo per omnia illis estis irrationabiliores, qui & ipsas in hoc habetis exemplar, quod honorem communi omnium Domino deferunt, & nec sic Creatorem vestrum cognoscitis.

[15] Dux igitur quoniam ad hæc nihil contradicere habebat, [Ab Alexandro increpatur, & inter tormenta cælitus roboratur:] aperte cœpit sancto convitiari Martyri Quomodo, inquit, in tantam stultitiam & audaciam prorupisti, ut nec præceptis imperialibus contraire metuas, nec injuriari nobis verearis? Sed tormenta, quid te oporteat facere, docebunt. Et confestim præcepit eum suspendi ac dilaniari. Suspensus vero ac dilaniatus, inter tot supplicia in nullo molliter egit: nil infirmum, nil ignobile dixit; sed in omnibus viriliter agens, hilari vultu tortores aspiciebat, ac si nihil doloris sentire videretur. Quippe cælo totus intentus, paradisum lætus præstolabatur. Duce igitur acriores dolores prætendente, & ut vehementius Martyris corpus discerperetur, instantius instigante, divina quædam vox cælitus delapsa ita sanctum Martyrem confortavit, quatenus nimietatem dolorum penitus non sentiret, & ex hinc tormentorum omnium victor existeret. Quam vocem multi fidelium audientes, plurimum in fide Christi confirmati sunt. Videns Alexander nobilissimum Puerum sævissimas illas ungulas nihili pendere, in insaniam versus, illum quidem demitti de equuleo jubet, fornacem autem ignis ad Athletam Christi cremandum succendi præcepit.

[16] Interim alias detentus, opportunum valde ac commodum suæ malitiæ existimavit, Martyrem Christi ad tempus in carcerem retrudi: spe enim falsa deceptus pensabat, [in carcere conclusus liberat captivos: novæ tyranni miræ.] quod si tempus exiguum requiei concederetur; pro semetipso forsitan Martyr diligentior existens, tum præteritorum dolorum experientia, tum timore futuræ sibi fornacis accensæ, ad secundam interrogationem mollior occurrens, prioris rigoris non modicum deponeret. Recluditur ergo Puer generosus in carcerem, ubi quadraginta Christianos catenis adstrictos inveniens a vinculis solvit, vectes carceris & omnia claustra orando amovit, januas aperuit. Illos quidem foras exire jubet; ipse vero ad futuros agones angelica præsentia confortatus, solus in carcere remansit. Interea Dux aliorum negotiorum causas seponens, camino vehementer accenso, Martyrem suo tribunali adstantem sic alloquitur: Negotiis, quæ multa & magna nobis imminent, attendentes, aliquantulum requiei indulsimus, ut tibi consulens, utilitati tuæ provideas: quod si volueris, tu ipse conspicis, in quantam accensa fornax altitudinem flammas extollat. Nec amodo ego te verbis aggrediar, donec ipsa tua irrationabilis duritia, post profunda suspiria ad pœnitudinem licet seram conteratur.

[17] [In caminum projectus divinas laudes cantat.] Ad hæc Martyr constantissime respondit: Jam pridem, o Dux, meam aperte tibi exposui voluntatem, & quid in eodem rursum versaris? Incipe, impone finem, & ne amplius in minis moreris. Quo dicto, in caminum illico projicitur; sed Deus, qui quondam in Assyria tribus pueris in fornace, cælesti eos rore perfundens, ignes non sentire donavit, ipse & huic suo non defuit Puero: nam Christi Martyr, tamquam in horto florenti, rore cælesti perfusus, in medio flammæ deambulans, nec odorem quidem ignis sentiebat; immo toto triduo, quo caminus eum tenuit, hymnos canere, & gratias Deo agere non cessabat. Post triduum vero flamma deficiente, & carbonibus in cinerem dissolutis; carnifex nec mortuo parcere sciens, quidquid de ossibus Martyris supererat, de camino extrahi, sibique præsentari jubet. Missi tortores ad fornacem, protinus sanctum Martyrem audiunt voce clara intus magnalia Dei glorificare: unde & attoniti & vehementer territi, propere revertentes, quæ audierant, & viderant præter naturam accidisse, exactori cinerum renuntiant. At ille, Per magnum inquit, Serapidem, & omnes alios deos, manifesta incantatio est. Hæc & alia multa contra veritatem loquendo, Martyri furens derogabat. In tantum siquidem ira Dei & indignatio cor ejus excæcaverat, ut quod cæteris luce clarius erat, hoc iste mente cæcus, meridie quasi in tenebris palpans, nec videre nec sentire ullo modo posset. De turba autem, quæ ad spectaculum convenerat; quotquot ad veritatem vel per modicum spirare poterant, in Athleta Christi nec vestigium ignis, nec exustionis signum aliquod reperientes, Jesum Christum glorificabant, ipsi soli miraculum ascribentes.

[18] [De feris triumphat, quæ ei mira præstant obsequia; at gentiles leo discerpit.] Interim Alexander videns sanctum Martyrem suo rursus tribunali astantem sic sanum & incolumem, ut nec minima in pilis vel capillis ejus ustio inspici potuisset, iterato convitiis & derisionibus, aliisque blasphemiis illum aggreditur, magum, & incantatorem, & dæmoniacum insano clamore vociferans. Cui Martyr nec respondere dignabatur. Interim ad locum, quo populus ad spectaculum venire consueverat, escam illum ferarum se facturum existimans, duci præcepit. Quo & Martyr subridens lætus subsequitur. Leopardus itaque & ursus, qui jam multos interfecerant, ad discerpendum Martyrem dimittuntur. Ursus quidem cum magna modestia inclinans caput, martyris Mamantis pedibus provolutus, vestigia ejus diligenter deosculari videbatur: Leopardus vero quasi quoddam domesticum animal in pedes se erigens, sudorem, quem ob laborem Sanctus emiserat, totum corpus lambendo leniter detergebat, & quasi de injuriis, quas sustinuerat, graviter condolens, quibus datum est modis consolabatur. Et feræ quidem, quas impius ad devorandum Martyrem emiserat, talia nostro inferebant coronato. Sed non sic ille leo, qui ab ipso mandatum acceperat, & quem (ut supra) contra impios armaverat: nam frendens dentibus, & furore spirans, ocyus de monte descendens, turbam, quæ ad spectaculum convenerat, terrendo disperdens, alios dentibus, alios ungulis discerpebat. Unde non minima infidelium multitudo, divinam circa Martyrem potentiam sentientes, Deum ipsius magnificaverunt.

[19] Sed hæc, quæ pectora etiam saxea mollire valerent, [Martyr tridente transfixus, ad gloriam vocatur, & cursum consummat miro modo.] tyrannum potius crudeliorem reddebant: nam induratum cor habens, leonem iterum ad devorandum Martyrem dimitti præcepit. Sed quanto prædictus leo contra impios acrius sævierat, tanto hic modestius ad Martyrem mansuetus accessit: quasi ad consolationem potius quam ad supplicium videretur adductus. Demens igitur Alexander, & penitus desperans, quod jam nullo genere tormentorum Mamantem vincere posset, quodam de astantibus fortissimo, & ad impietatem promptissimo ad se vocato, tridentem ferreum, quem forte manu tenebat, in viscera Martyris ambabus manibus infigere fecit b. Quod cernens quædam religiosa mulier, & circa Martyris venerationem devotissima, cucurrit ad Martyrem, & guttas sanguinis de visceribus ejus defluentes in cratera suscipiens, honorifice sibi recondidit. Porro Christi Martyr gloriosus, defluentia viscera propriis manibus stringens, cum magna confidentia, quam illi diu expectatus, sed jam proximus finis præstabat, pertransiens theatrum; gratiosus, & suo onere decoratus, improperium Christi portans, civitatem egreditur. Lætissime quippe interiorem naturæ suæ plasmationem in manibus ferens, Plasmatori suo extra castra seipsum obtulit sacrificium. Ad duo denique stadia declinans in quoddam spelæum, ecce, corona in cælo sibi parata conspicitur, voxque cælitus demissa est ad eum, dicens; Ascende, Mamas, athleta Christi, ascende cælum, quo Christus, quia legitime certas, te coronaturus expectat. Moxque illa sancta anima vinculis corporeis absoluta, in æterna tabernacula, ad illas ineffabiles delicias & claritatem supernorum civium, inter choros angelorum assumpta est, Christum cum ipsis sine fine laudatura, cui devote servierat. Ascendit autem die secunda, (id est, quarta Nonas) Septembris, cum quo & nos ascendere possimus, cooperante gratia Redemptoris nostri; cum quo est Patri & Spiritui sancto gloria, honor & imperium, nunc & semper & in sæcula sæculorum. Amen c.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio § 1 num. 6 aliqua observavimus de hoc jejunio, quod est exiguæ fidei.

b Alibi dicitur Martyr capite plexus, prout ibidem num. 8 licet videre.

c Habes hic qualiacumque Acta; sed cum ea, quæ circumferuntur, duplicis sint, ut ita dicam, generis, quæ utpote partim conveniunt, partim non item; consuli possunt præmissa in Commentario § 2 num. 14.

DE RELIQUIIS
In Galliam ad Lingonenses translatis.
Observationes præviæ.

Mamas M. Cæsareæ in Cappadocia (S.)

AUCTORE J. P.

[Quis earum auctor;] Harum translationum scriptor est anonymus quidam sacerdos: nam in earumdem præfatione de se ipse sic memorat: Ego autem minimus sacerdos &c. In editione dictarum translationum, quæ exstat apud Surium die XVII Augusti, tribuitur ei titulus Canonici Lingoniensis: qui etiam notatur in Bibliotheca Floriacensi, a Joanne a Bosco in lucem data, pag. 239 post textum laudati anonymi; quam autem vere, quo tempore, quove auctore ibidem adscriptus fuerit, prorsus ignoro. Quod vero auctor ille si non canonicus, saltem sacerdos Lingonensis exstiterit, eruitur e characteribus, hic & illic historiæ ejus num. 12 & 13 apud nos insertis. Nam de Godefrido Lingonensi episcopo, Multi, ait, adhuc extant e VOBIS, qui viderunt eum. Et mox subdit: Quod vero ad gloriam NOSTRI Martyris attinet, non silebo. Deinde habet ista de sanguine, qui prodigiose e brachio ejus manavit: Omnes qui aderant de tanto miraculo stupefacti, receptum sanguinem in vase alabastrino, quod adhuc penes NOS est, devotissime posuerunt. Denique Hujus, uti adjungit, facti testis est ipse sanguis, qui apud NOS .. monstratur usque in hodiernum diem. Dixerat cap. 2 de Guilielmo episcopo Lingonensi, qui nunc est electus noster.

[2] Anonymum hunc scripsisse anno circiter Christi 1214, [quando] notatum reliquit Petrus Franciscus Chiffletius, sicut superius præmisimus in Commentario prævio § 2 num. 18. Apud Surium narrationi ejus apponitur annus 1205. Sed cum ipsemet Anonymus variis hoc argumentum notis chronologicis circumscripserit in sua historia, proponere eas juvat & expendere. In illa itaque num. 12 antea citato sermo ei est de Ludovico tunc rege, patre hujus illustris Philippi, qui nunc, ait, regnat in Francia. Scripsit ergo tempore Philippi II, seu Augusti, Francorum regis, qui Ludovico patri vita functo successit anno 1180, postquam anno 1179 ab eodem fuisset inauguratus: regnumque tenuit usque ad annum 1223. Sed laudatus Anonymus magis presse determinat suum temptus, quando infra apud nos cap. 2 commemorat venerabilem Guillelmum, & addit, qui nunc est electus noster, sicut modo diximus. Floruit igitur sub initia episcopi hujus Lingonensis.

[3] In nova Galliæ Christianæ editione tomo 4 agitur de illo a col. 596 in hæc verba: [scripserit.] Guillelmus de Ioinvilla, seu, ut in variis instrumentis legitur, de Iovis-villa, de Junci-villa &c. oppido ad Matronam fluvium, quod ad Lotharingos principes transiit, & in eorum gratiam principatus nomine fuit insignitum, nobilissima Campaniæ prosapia ortus &c. Quamvis autem vulgo cum Chronico Lingonensi dicatur pedum assumpsisse MCCIX secundum veterem anni inchoandi modum; MCCX secundum præsentem. Deinde res ejus gestæ annis variis innectuntur, prout ibidem licet videre, usque ad annum MCCXVIII. Operam itaque navarit, vel, si vis, ultimam imposuerit manum historiæ suæ Anonymus noster non anno 1205, sicut habetur apud Surium; sed vel anno circiter 1214, uti placebat Chiffletio; vel anno circiter 1209; hic enim non tantum videtur indicari ab illo scriptore potius quam iste, quia laudatum Guilielmum vocat electum, quo videtur denotare primordia episcopatus illius; sed etiam quia in fine suæ narrationis diserte dicit: Anno Incarnationis millesimo ducentesimo nono facta sunt hæc; quæ propter rationem datam non videntur diu post scripta. Non abs re nunc observanda quædam subjicimus de ipsis sacris pignoribus ad Lingonenses translatis.

[4] Imprimis non eadem omnium certitudo est: nam Anonymus ipse dubitat de osse tibiæ vel femoris, [Non eadem omnium istarum reliquiarum] quando sub finem suæ historia hæc refert: Tertio missum est ad Lingonenses os longum, quod de tibia vel de femore esse videtur: de quo qualiter venit ad nos, sub silentio pertransivi, quia non est multum authenticum, licet sub multorum nobilium & bonorum virorum testimonio fuerit allatum. Pars ossis colli, quæ primo missa ad Lingonenses dicitur, non satis certo probatur, tum quia nititur traditione, de cujus veritate non constat ob mira quædam, quæ rei gestæ immixta sunt, præmittente ejusdem narrationi Anonymo: Quod factum fuisse DICUNT hoc modo, ut exstat apud nos infra cap. 1; tum quia non exprimitur nomen illius, qui reliquias istas in Galliam detulit, nec episcopi Lingonensis, qui eas excepit, nec tempus, quo res accidit. Valeat tamen quantum potest rei gestæ substantia. Videsis dicta superius in Commentario § 3 num. 31.

[5] Anonymus ubi narrasset num. 5 pignus illud sacrum nullo modo potuisse moveri a loco prope civitatem Lingonensem, [est auctoritas; falsa cujusdam] ut in eamdem deferretur, seniorem quemdam inducit, qui episcopo hæc dixerit: Pater, evidentibus patet indiciis, quod Sanctus iste maximi meriti est apud Deum: unum superest, ut promittamus .. quod scilicet ecclesia Lingonensis hujus Sancti nomine tituletur. Nec timeas, quia non indignabitur sanctus Euangelista Joannes &c. Dionysius Gaultherot in suis Lingonibus paganis ac Christianis anno 1649 Gallice vulgatis, pag. 370 asserit, ecclesiam cathedralem Lingonensem a Garnerio II dedicatam fuisse die XX Julii anno 1196 sub invocatione S. Mammetis, præsentibus, sicut addit, pluribus abbatibus, Duce Burgundiæ &c. Idque ab illo actum fuisse vult ad mandandum exsecutioni votum, quod fecerat Rainaldus episcopus, quando accepit os colli Martyris hujus ab aliquo nobili delatum, qui illud obtinuerat ab Isaacio Comneno anno 1059, ac promiserat, curaturum se, ut nominaretur patronus ecclesiæ cathedralis. Tum citat Gaultherotius quoddam registrum, ut vocat, &c. Sed farrago hic est falsitatum.

[6] Nam 10. ecclesiam Lingonensem jam inde a seculo saltem octavo S. Mammetis gessisse nomen manifeste liquet e nostro Commentario Prævio § 4 supra. 20. Si Garnerius anno 1196 istam dedicationem peregerit, [narratio refellitur] idque ad complendum Rainaldi votum jam expositum; quomodo potuit Anonymus noster num. 5 citato dicere de episcopo, sub quo promissionem illam factam fuisse, ut paullo ante vidimus, referebat, cujus nomen novit Dominus, cum optime calleret nomen Rainaldi, uti perspicuum est e capite 2, in quo narratur episcopus ille Lingonensis brachium S. Mamantis (non vero os colli) Constantinopoli impetrasse ab imperatore, nescio cujus nominis, quia quo anno illuc sit profectus, non constat. Etenim tametsi Constantinopolim & Orientales plagas devotionis causa, sicut refertur in Gallia Christiana citata col. 562, illum adiisse constat; at quo anno tamen id acciderit, incompertum; MLXXVI inquit Chronicon Lingonense. Quod si verum est, pignus illud sacrum accepit a Michaële Duca, qui imperavit ab anno 1071 ad 1078. Translatio autem istius brachii videtur plane authentica, ac præsertim capitis, de quo nonnulla etiam notanda sunt.

[7] [Quæ memorantur de Sancti capite, satis sunt authentica.] Ut breves simus, notas aliquot, ejusdem capitis authenticæ veritatis testes, indicasse ac tamquam digito monstrasse suffecerit, misso lectore ad historiam Anonymi, in qua plura huc spectantia inveniuntur apud nos cap. 3. Observentur ergo quæ ibidem exstant de sacri istius lipsani inventione ac inscriptione; item de traditione thesauri hujus; deinde de sancti Martyris apparitione. Narrationem porro Anonymi in nova more nostro dispescuimus capita, & a mendis expurgavimus, intacta tamen semper rerum substantia; cui etiam addemus nostra annotata.

HISTORIA TRANSLATIONUM
Ab Anonymo quodam sacerdote Lingonensi conscripta,
Et in Bibliotheca Floriacensi Joannis a Bosco typis edita pag. 226 & sequentibus xysti dextri.

Mamas M. Cæsareæ in Cappadocia (S.)

BHL Number: 5199
ab

A. Anonymo.

PRÆFATIO AUCTORIS.

Caput I.

Quoniam fragilitas conditionis humanæ præteritorum memoriam diu vivere non permittit, [Auctor suam tenuitatem excusat per obedientiam,] a Domino datus est in remedium literarum usus, per quas & præterita vivant, & posteriorum oculis quasi præsentialiter facta, fideliter præsententur. Antiquorum enim exempla sunt illi carbones desolatorii, per quos & vitiorum rubigo consumitur in mentibus auditorum, & fidelis devotio ad agendum vel patiendum similia, si opus fuerit, ferventius inflammatur. Quis enim tam saxeum pectus habet, quod non faciat aliquantulum emolliri, cum subit in mentem fides Patriarcharum, Prophetarum audacia, admiranda Petri & Apostolorum potentia, constantia Martyrum, patientia Confessorum, tenera Virginum fortitudo; sicut dicit Apostolus: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam & consolationem Scripturarum, spem habeamus. Ego autem minimus sacerdotum, qui nec dignus sum vocari sacerdos, quia sæpius & in multis offendi, & extra legis semitam frequentius ambulavi, pandere proposueram caritati vestræ, qualiter beati Mamantis martyris caput Lingonas c est allatum; sed vereor ne imputetur mihi ad præsumptionem, si opus aggredior, quod ultra me esse non dubito. Novit tamen Dominus, quia ad hoc adstrictus sum quasi ex majoris imperio. Unde & confido in Domino, quod vires, quas imperitia denegat, obedientiæ virtus & caritas ministrabit.

[2] Veniam autem postulo, si aliquantulum altius exordiar. [& præmittit miraculum Sancti.] Quædam enim in Legenda beati Martyris omissa sunt, forte per negligentiam prædecessorum, quæ & Martyri cedent ad gloriam, & utilitati proderunt auditorum scita. Nam cum nobilis illa mulier Amia nomine, ad suggestionem angeli, infantulum de carcere sustulisset, ubi ambo parentes ejus pro fide Christi catenati decesserant; & cum faceret eum deferri ad ecclesiam, ut baptismi susciperet sacramentum, multis adstantibus, sacerdos, qui eum regenerare venerat, quæsivit in publico: Quo nomine censebitur puer iste? Respondit puer qui necdum usum linguæ noverat, Mamas est nomen meum. Cunctis autem stupentibus, & sacerdote iterum hoc idem interrogante secundo & tertio, aperta voce dixit puer: Mamas est nomen meum. Intelligentes itaque factum esse a Domino, quod erat mirabile in oculis omnium, non præsumpserunt mutare nomen, sed gratias in communi referebant Domino, quia nec ante nec post, in tota gratia inventus est aliquis, qui hoc nomine censeretur d. A miraculo redeamus ad propositum: sed ut sequentia facilius elucescant, prius dicendum est breviter, quomodo hujus beati Martyris notitia, Domino procurante, in Burgundiam venit.

ANNOTATA.

a Quare eum non sacerdotem dumtaxat, sed etiam Lingonensem esse censuerimus, invenies in observationibus paullo ante præmissis num. 1. Alibi vocatur canonicus Lingonensis, sicut ibidem invenies.

b Eam dedicavit auctor Joannes a Bosco Parisiensis, Cælestinus Lugdunensis, Henrico IV Galliarum regi ac Mariæ Mediceæ reginæ: edita autem est Lugduni anno 1605.

c Lingones, vulgo Langres, urbs Galliæ in Campania provincia, aliquot leucis distans aconfinio Burgundiæ.

d Consule, quæ de hoc miraculo diximus in Commentario nostro prævio § 1, num. 4.

CAPITUM DIVISIO IN EDITIONE ANTEA IMPRESSA.


Caput I. Auctor præfatur de Sanctorum gloria.
II. Quomodo Lingonensis princeps ecclesia nomine S. Mamantis fuerit insignita.
III. Reynaldus episcopus brachium S. Mamantis ecclesiæ Lingonensi acquirit.
IV. Sanguis e brachio S. Mamantis manat, & fortiter monachæ suæ periculo castitatis obviat.
V. Inventio capitis beati Mamantis.
VI. Caput S. Mamantis verum esse divina asseritur visione; illudque evasis periculis Gnalo in Gallias adfert.
VII. Caput S. Mamantis quam mirifice a Lingonensibus suscipitur.

CAPUT I.
Mira ossis S. Mamantis translatio ad ecclesiam Lingonensem.

II.

Fidelis enim narrat antiquitas, quod ecclesia Lyngonensis, [Lingonensis ecclesia sancti Martyris nomine insignita] a principio sui in honore beati Joannis Euangelistæ fundata fuit: sed Dominus, qui Apostolum suum per Euangelicæ prædicationis gratiam ita videbat sublimatum, quod in omnem terram sonus ejus exiverat, & in fines orbis terræ verba ejus cognita fuerant, non derogavit quidem Apostolo, sed Martyris sui gloriam sic voluit revelare, ut non tantum in Græcia notus esset, immo etiam in Burgundia celeberrimus habetur *. Quod factum fuisse dicunt hoc modo. Nobilis quidam de Galliæ partibus, cujus nomen invidia vetustatis de medio sustulit, a Hierosolymitanis partibus rediens, Constantinopolim venit. Ubi moram faciens, audivit de beato Martyre, quomodo in ore totius populi frequentius resonabat, & quomodo præ cæteris Martyribus venerabatur a cunctis: ita ut etiam ΜΕΓΑ martyr a, id est magnus martyr, antonomastice diceretur. Quippe cum in toto Sanctorum catalogo non inveniatur aliquis, qui in ætate tam tenera, pro Christi nomine tot & tanta sustinuerit genera tormentorum.

[4] [per translationtm ossis ejus] Cœpit ergo vir ille anxius in animo volvere, si quomodo de reliquiis hujus Martyris aliquid habere posset, quod secum quasi pro viatico deferret in via, contra omnia pericula tutamentum. Nec fraudatus est a desiderio suo, quia per Dei gratiam obtinere meruit partem ossis ejus, qui * vulgo oschia colli b dicitur, quæ caput humeris continuare solet. Quem thesaurum diligens super aurum & topazion, reposuit diligenter in pera serica, & collo suo propter reverentiam suspendit, & sic exultans & gaudens, repatriandi iter arripuit. Tandemque post multa terrarum spatia, transvolatis etiam Alpibus, ad fines Lingonicos applicuit. Et cum jam esset prope civitatem, in loco, qui dicitur Magnum pratum, necesse habuit ire ad requisita naturæ, & secedens paululum a comitatu suo, sicut semper consueverat, sustulit a collo suo reliquias dependentes, ne injuria fieret sacris pignoribus, si in turpitudinis loco ea secum haberet: & ramusculo cujusdam arboris suspendit, statimque, cum vellet resumere depositum, iturus viam suam, nullo modo potuit rehabere. Quid faceret? Quo se verteret? Suspirans & gemens revocavit socios abeuntes; qui reversi totis viribus nitebantur filum sericum manibus aut ferro disrumpere, sed in vanum laborabant. Quælibet enim juga boum apposita non possent illud avellere. Quoniam nihil potest mortalis infirmitas contra Dei potentiam & virtutem.

[5] [valde mirabilem] Stupentes igitur & dolentes, ascenderunt in civitatem, & episcopo loci, cujus nomen novit Deus, rei gestæ seriem ex ordine narraverunt. Episcopos vero exultans in Domino, & gratias agens, convocatis senioribus & universo populo civitatis, exposuit diligenter quod audierat: & indicto jejunio, cum cereis, crucibus & thuribulis, comitante clero & innumerabili utriusque sexus multitudine, perrexit ad locum, Psalmos Davidicos humiliter decantando. Videns autem reliquias, præcepit omnes unanimiter secum flexis genibus in oratione prosterni, ut Dominus, sicut arcam fœderis non permisit remanere in templo Dagon, sed de terra Philistiim reduci fecit eam in terram Israël, & sicut crucem filii sui tulit de fano Cosroë, & per manum servi sui Heraclii reportavit in Hierusalem c, ita faceret hæc sancta in civitatem portari. Et statim surgens ab oratione, voluit tollere vasculum, in quo erant; sed nec ipse nec alii omnes, qui aderant, clerici simul & laïci, tentantes pariter ac successive, si forte alius alio potentior esset, modicum, quo dependebat, filum aliquo modo rumpere & avellere potuerunt. Unde mirantes & tundentes pectora sua, rursus ad orationis suffragium humiliter prosternuntur, vota voventes Domino, quod hujus Sancti thesaurum mirabilem, auro & lapidibus pretiosis honorifice decorarent, quodque natale ejus singulis annis devotissime celebrarent, & quod diem natalis ejus vigiliis & orationibus solenniter prævenirent. Sed nec sic aliquatenus habere. potuerunt. Quid facerent? flebant omnes & Dei misericordiam precabantur.

[6] Et cum sic jam fere totum diem duxissent in vesperam, [quæ pluribus] confusi ac de impetratione diffidentes, recedere disponebant. Licet enim difficile sit, ut multorum orationes non impetrent, tamen non judicabant se exauditione dignos, nec propter hoc murmurabant contra Dominum, sed totum sibi ac sceleribus suis potius imputabant. Tandem Dominus, qui licet aliquando desiderantibus tardare videatur, numquam tamen obliviscitur misereri, suscitavit spiritum cujusdam senioris, qui jocundus aspectu & gratiosa canitie venerandus, prosiluit in medium, dicens episcopo: Pater, evidentibus patet indiciis, quod Sanctus iste maximi meriti est apud Deum: unum superest, ut promittamus (& petitio nostra debito gaudebit effectu) quod scilicet ecclesia Lingonensis hujus Sancti nomine tituletur. Nec timeas, quia non indignabitur sanctus Euangelista Joannes, si filius ejus, quem verbo prædicationis suæ Domino genuit, pro eo honoretur.

[7] Hac voce tamquam de cælo missa omnes pariter confortati, [ab auctore] iterum prosternuntur oraturi cum lachrymis. Episcopus etiam prostratus ante reliquias, titulum suæ ecclesiæ d devotus sancto Martyri obtulit, statimque, oratione vix completa, sponte ceciderunt inter manus ejus reliquiæ. Quanta fuerit exultatio tunc cleri & populi, quantæ jubilationis voces ab utroque sexu in cælum sonuerint, non est meum evolvere, etiamsi linguis hominum loquar & angelorum. Hoc solum dixisse sufficiat, quod in hymnis & confessionibus revertentes, benedicebant Dominum, qui tanta coram eis mirabilia fecit. O quam pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus! Puerulus iste, qui elegit abjectus esse cum feris in monte Domini, magis quam deliciari in tabernaculis peccatorum; qui solus in abditis latuit, ne levi saltem famine inter impios vitam macularet, tandem a ministris scelerum tentus, dum ludibriis & verberibus afflictus, carnem, ut putabatur, miserabiliter exuit, nunc principibus imperat, colla ducum & magnatum suæ habet subdita potestati. Quæ ergo regum purpura, quæ nobilitas sanguinis, quæ copia auri vel argenti potuit eum tanta gloria sublimare?

[8] Sed hæc est merces Domini, quam dilectis suis tribuit post somnum mortis. [hic recensetur.] Si enim Martyrum suorum ossibus, quæ nihil sentiunt, nihil intelligunt, tantam in terra voluit reverentiam exhiberi; quid tribuet animabus eorum, quæ in cælo exultant cum angelis, & stolis albis amictæ, sequuntur Agnum quocumque ierit? Quid etiam tribuet eis in die judicii, cum resumptis corporibus utraque stola gaudebunt, Deum facie ad faciem videbunt, cognoscent sicut & cogniti sunt, cognitum diligent, dilectum laudabunt, ut in ipsa laude & dilectione sine fastidio delectentur? Hæc sunt quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, &c. Hæc intelligens in spiritu David, exclamans ait: Quid enim mihi est in cælo? Quasi diceret: Quam gloriosum, quam inappreciabile! Et a te quid volui super terram? Quasi, quam vile & despectabile, nullius pretii nullius momenti! Qui sic credit, qui sic sperat, non est de vita sollicitus, sed mortis articulum securus exspectat e.

ANNOTATA.

a Dixisset potius Anonymus μεγαλομάρτυρ. Addit, Quippe cum &c.; sed plus ait, quam queat probare.

b Oschia colli. Gaultherotius paullo ante citatus, Gallice illud effert l' os de la nucque du col. Dictionarium Gallico-Latinum anno 1704 Trivortii impressum, tomo 2 ad vocem nuque, significari ea affirmat cavitatem, quæ est inter primam & secundam vertebram in summitate posterioris partis colli, & quæ fossa a Latinis dicta sit. Etymologiam vocis desumit a nucula, id est, parva nuce, ex Menagio; sunt tamen, qui ab Arabico nacha vocem hanc derivatam velint, sicut ibidem potest videri. At quid de voce oschia? Quoniam addit Anonymus vulgo oschia colli dicitur, suspicor eum respexisse ad vocem Gallicam osche, quæ significat crenam seu incisuram (de qua voce agunt Dictionarium Trivortianum modo citatum tomo 3, ac Menagianum etymologicum, anno 1694 Parisiis recusum pag. 539) ita ut sua vulgari lingua voluisse dicere videatur per το oschia unam e septem colli vertebris, quæ quodammodo intercisa caput humeris continuare solet, ut ipse se exprimit.

c Notissima hæc res est, quæ narratur a Baronio ad annum Christi 628.

d Si hoc verum est, oportet ut acciderit ante seculum 8, secundum dicta in observationibus præviisnum. 6; ubi etiam num. 5 invenies hallucinationes Gualtherotii.

e Fidem hujus historiæ, quæ supra narrabatur de sacro pignore S. Martyris, non esse satis authenticam, indicatum est in observationibus a num. 4.

* f. haberetur

* f. quod

CAPUT II.
Brachium S. Mamantis ecclesiæ Lingonensi impetratum; sanguis ex eodem manans.

III.

Procedente tempore, assumptus est ad regimen urbis Lingonicæ Reinaldus a episcopus piæ recordationis, [Rainaldus episc. Lingonensis] qui decimus sedit ante venerabilem Guillelmum, qui nunc est electus noster b. Vir ille spectabilis quidem genere fuit, sed nobilitatem generis honestas morum & multiplex literarum scientia illustrabat. Non solum enim liberalibus studiis eruditus fuit; sed utriusque Testamenti paginis sufficienter instructus. Ipsa enim ejus opera testimonium perhibent veritati. Nam cum ipse teneret comitatum Tornodorensem c, & comitatum Barri super Sequanam d pro suis nepotibus, qui adhuc erant parvuli, propter quasdam discordias e sicut dicitur, rex Francorum f qui tunc erat, ipsum tenuit in Noviomensi g civitate in turre juxta portam: ubi non fractus adversitate, sed gaudens, quia intelligebat, quod filium, quem diligit, flagellat Deus, fecit hymnum & modulatis vocibus decantavit cum pueris in Ramis palmarum, scilicet: Gloria, laus. Ipse idem Vitam beati Martyris transtulit de Græco in Latinum h, quam etiam postmodum versibus Heroicis dicitur exarasse. De eodem Antiphonas & Responsoria mirabili modulatione composuit. In quibus componendis, quantum habuit devotionis ardorem, ipsa modulationis suavitas manifeste declarat. Cumque videret Patroni sui vitam & merita in partibus istis penitus ignorari; non passus inerti hoc tolerare animo, cœpit anxius secum volvere, & Dominum lachrymis & gemitibus exorare, ut viam & actus ejus dirigeret.

[10] Tandemque nacta occasione, ut eum adoraret in loco ubi steterunt pedes ejus, [Constantinopoli ab imperatore impetrat brachium Martyris,] annuente Spiritu sancto, iter peregrinationis devotus arripuit, &, ut brevius transeam, veniens Constantinopolim, animæ suæ invenit desiderium: per fideles enim & diversos edoctus interpretes, nunc verbum ex verbo, nunc sensum ex sensu diligenter explicuit. Interim autem cum multos haberet secum milites in armis, & vernaculos expeditos, in negotiis imperii strenuus & fidelis inventus, ab imperatore i & satrapis ejus plurimum amabatur. Unde & cum imperator vellet eum honorare muneribus, super omnes divitias petiit brachium beati Martyris, quod in capella imperatoris honorifice servabatur. Quod tandem, ad instantiam & interventum omnium curialium, qui eum diligebant, vix potuit impetrare. Laudans ergo Dominum, qui prosperum iter ei fecerat, ad ecclesiam suam festine rediit: ubi cum quanta exultatione a majoribus & minoribus totius provinciæ receptus fuerit, quia dicere non sufficerem, potius silere decrevi.

[11] Primum enim & maximum erat omnibus gaudium de thesauro incomparabili quasi cælitus sibi misso. [& Lingones defert, & laudatur ob suas ibidem virtutes.] Secundum vero nec minimum, de pastore sibi reddito, quem divina gratia ita faciebat cunctis amabilem, ut quilibet de populo suo, eum tamquam patrem proprium affectuose diligeret. Erat enim mitis aspectu, humilis habitu, blandus alloquio, egenis misericors, afflictis compatiens, mœstorum consolator, pigros exhortans, superbis resistens. Ipsum nec scientia tumidum, nec generositas faciebat elatum. Erubescant nobiles nostri temporis, qui cum ex se quidem vacui sint, gloriantur in sanguine alieno: qui magistri fieri appetunt, antequam discipuli fuerint, tardi ad audiendum, veloces ad loquendum, prompti ad contumelias, pigri ad studium, proni ad iram. Erubescant ergo qui tales sunt, & confundantur in se ipsis: inclinentur ad humilitatem studii, informentur ad mores, obediant senioribus; ne subito præoccupati, cum tempus advenerit, tamquam indigni ab honoribus repellantur; sed potius tamquam vere humiles, tamquam bene meriti, mereantur assumi.

IV.

[12] Quintus ab illo sedit Lingonis bonæ memoriæ Godefredus k episcopus, [Tempore Godefridi ep. Lingon.] de cujus commendatione taceo l, quia multi adhuc extant ex vobis, qui viderunt eum, & mores ejus & religionem & vitam plenius cognoverunt. Quod vero ad gloriam nostri Martyris attinet, non silebo. Cum capta esset a Gentilibus Edissa * m civitas, quæ vulgo Rhoaïs n dicitur, idem episcopus cum Ludovico tunc rege patre hujus illustris Philippi o qui nunc regnat in Francia, transmarinandi assumpsit propositum. Ad quod perficiendum ut sufficientes haberet expensas, multa vasa aurea & argentea de ecclesia Lingonensi tulit, sub certa promissione restitutionis. Inter cætera, dum aurum ac lapides pretiosos, quibus brachium beati Mamantis decoratum erat, tolli faceret, contigit, procurante Domino, quod instrumentum aurifabri, os nudum brachii aliquantulum vulneravit: statimque sanguis largissimus cœpit effluere, omnesque qui aderant, de tanto miraculo stupefacti, receptum sanguinem, in vase alabastrino, quod adhuc penes nos est, devotissime posuerunt, trementes & veniam postulantes, ne forte sanctum Martyrem super hoc offendissent.

[13] [manat sanguine dictum brachium. His addit auctor parergon.] Hujus facti testis est ipse sanguis, qui apud nos quasi fere recens monstratur usque in hodiernum diem. Cur hoc fecerit Deus, vel ad gloriam Martyris ampliandam, vel quia displiceret ei quod sanctæ reliquiæ sic dehonestari videbantur, non volui discutere somniando. Melius est enim in talibus pie dubitare, quam temere definire. Transire vero decreveram sub silentio, sed non potui, quoddam mirabile, quod in illa civitate Edissa contigit, cum a gentibus capta esset. Erant in ea sanctimoniales viventes sub regula, devotæ virgines, Domino consecratæ, quæ cum audissent quia capta erat civitas, timuerunt valde, ne virginitatis suæ propositum perderent, ne impiorum libidine fœdarentur. Habito ergo inter se forti consilio, singulæ sibi singulos oculos eruentes, nasos etiam cum superiori labro sibi viriliter absciderunt; ut sic detruncatæ magis judicarentur abominabiles, quam ad libidinem appetendæ. Audiant virgines nostræ, & non appetant videri ab hominibus, sed abscondant facies suas propter angelos Domini. Intelligant veli sui mysterium: quia posuit Dominus signum in facies earum, ut nullum præter ipsum amatorem admittant.

ANNOTATA.

a Consule quæ de Rainaldo præmissa sunt cum in Commentario prævio § 2 a num. 18; tum inobservationibus paullo ante datis de translationibus reliquiarum, de quibus hic agimus, num. 6. Cathedram adiisse sub finem anni 1065 notatur in Gallia Christiana novissime edita tomo 4 col. 560.

b Hinc conati sumus num. 2 in dictis observationibus eruere tempus, quo noster Anonymus scripserit.

c Tornodorum .. nunc Tonnerre, oppidum Galliæ in Campania provincia, ad Hermontionem fluvium, & in Senonensi tractu, in ipso limite Burgundiæ, unde aliquando ei tribuitur ab indoctis, estque comitatus antiqui titulo insignis, in diœcesi Lingonensi, septem leucis ab Altissiodoro distans in ortum Castellionem ad Sequanam versus. Ita locum illum describit Baudrandus.

d Barrum ad Sequanam in Lingonibus non ignobile est oppidum (Bar sur Seine) ita cognominatum, ut distinguatur a Barro ad Albam (Bar sur Aube) & a Barro Ducis (Bar le Duc) ex Hadriano Valesio in Notitia Galliarum.

e Laudes ac maculæ hujus præsulis referuntur in Gallia Christiana, quam modo citabam, col. 560 & 561.

f Philippus videlicet I, Francorum rex: cui postmodum reconciliatus Rainaldus dicitur loco mox citato col. 562.

g Noviomagus Veromanduorum, quæ & Noviomum appellatur, urbs Galliæ est notissima. Diligenter situs ejus a Radbodo, ejusdem urbis episcopo, describitur in Vita S. Medardi, apud nos edita tomo 11 Junii, die VIII, pag. 90: ubi hæc sunt: Ipse quoque inter geminos rivulos constitutus est. Noviomus, ab Oriente Galliola, ab Occidente Margareta circumfluitur, quos ambos tertius quidam suscipit, qui Versa nominatur: & sic pariter confluentes non longe a mœnibus illis in Isaram, qui magni est nominis, dilabuntur. Circumquaque ibi virent pomaria .. Est etiam locus ipse ab Oriente & Occidente adeo rupibus vallatus & rivulis, montibus quoque & vallium cuniculis, quod contra plurimam hostium incursionem a paucissimis commodissime possit defendi. Inspici præterea de hac urbe potest Valesius paullo ante assignatus.

h Nos illam versionem tribuendam censemus Godefrido Lingonensi episcopo propter rationes superius in nostro Commentario prævio § 2 e Chiffletioallatas.

i Fuit is Michaël Ducas, si Rainaldus Constantinopolim sit profectus anno 1076, sicut e Chronico Lingonensi paullo ante in observationibus ad hasce translationes sub finem notavimus.

k In Gallia Christiana superius designata dicuntur col. 576 & 577 de eo sequentia: Habita sunt comitia, & in his electus anno MCXXXVIII Godefridus Prior Clarævallensis .. Ejus electio plenum effectum non nisi anno MCXXXIX sortita est, quando ejus annus secundus cum anno MCXL componitur.

l Viri laudes ibidem proferuntur col. 577 & sequentibus; ubi & vocatur S. Bernardi propinquus.

m Edessa, urbs archiepiscopalis Mesopotamiæ nobilissima & notissima ad Euphratem fluvium ac Taurum montem. Plura geographi.

n Rhoaïs seu Rhati Edessa vocatur a Ferrario in Nova topographia ad Martyrologium Romanum fol. 49 Unde autem sic dicta? An a voce ῥοὴ, Dorice ῥοὰ, quæ fluentum significat? certe Callirrhoe a fonte dicitur apud Baudrandum:qui Rhoam ab Arabibus, testibus Nigro, Gollio & Masio, eam appellari affirmat.

o De regibus Ludovico & Philippo dictum est superius in observationibus præviis num. 2.

* l. Edessa

CAPUT III.
Inventio capitis S. Mamantis; ejus veritas visione confirmata; translatio ad Lingonenses; miracula.

V.

Si nimis evagatus sum, ignoscite, quæso, sustinete modicum quid insipientiæ meæ: [S. Mamantis caput invenitur Constantinopoli,] festinus enim accedo ad rem propter quam incepi. Cum capta a esset Constantinopolis, exultabant victores Latini capta præda, sicut qui invenerant spolia multa. Sed cæca cupiditas, quæ facile persuadet, ita manus eorum victrices victas tenuit, ut non solum ecclesias violarent, immo etiam vascula, in quibus Sanctorum reliquiæ quiescebant, impudenter effringerent. Aurum inde & argentum & gemmas turpiter evellentes; ipsas vero reliquias pro nihilo reputabant. Quo audito, seniores exercitus doluerunt valde, timentes, ne talis victoria eis in exitium verteretur. Habito igitur consilio, Legatus b, qui vicem Apostolici gerebat, cum archiepiscopis & episcopis, sub districti anathematis interminatione præcepit, ne quis sibi retineret reliquias; sed omnes in manu bonæ memoriæ Guarneri c, tunc Trecensis episcopi, libere resignarent. Inter quas inventum est caput gloriosi Martyris, nudum quidem, nisi quod circulus argenteus ipsi capti circumductus erat, & supra in modum crucis extensus, totum comprehendebat, in quo erat scriptum antiquis literis Græcis, quæ adhuc ibi apparent: ΑΓΙΟΣ ΜΑΜΑΣ: quod interpretatur sanctus Mames *.

[15] [ubi aliquo tempore asservatur,] Quod cum per Dei gratiam cognovisset Gnalo * de Domna Petra, vir honestæ vitæ & boni testimonii, dilectus Deo & hominibus, in exercitu Latinorum non minimus, ut postmodum claruit, quia in episcopum Dimicensem * unanimiter est assumptus; tamquam devotus filius & utile membrum d ecclesiæ Lingonensis, ut matrem suam tantis posset honorare pignoribus, cœpit laborare modis omnibus, ut reliquias illas haberet: sed, vivente dicto episcopo, nullatenus obtinere potuit: quia idem, ut dicitur, episcopus ad hoc aspirabat, ut in propria persona rediens, thesaurum illum ecclesiæ nostræ præsentaret; quia tenerrime diligebat illum, qui tunc sedebat Lingonis *, Hilduinum e episcopum, cujus animæ propitietur Deus. Illo Trecensi episcopo viam universæ carnis ingresso, sperans, quod desiderabat, effectui facilius mancipari, venit ad V. P. magistrum Petrum Capuensem tituli S. Marci f presbyterum cardinalem, qui in partibus illis tunc temporis legationis officio fungebatur: cujus, genibus provolutus, supplicans cum lachrymis, animæ suæ desiderium humiliter explicavit.

[16] [sed deinde a Gnalone ibidem obtentum fuit.] Ad hanc vocem exultavit Legatus in Domino, quia venerat opportunitas, quod dicti Gnalonis, quem propter honestatem suam tenere diligebat, poterat exaudire petitionem. Statimque moram non sustinens, ne distraheretur, quod quærebat, accessit ad hospitium defuncti episcopi, & caput reverenter absconditum inveniens, ad domum suam cum honore debito reportavit, & ut omnem super hoc dubitationis scrupulum amputaret, multos clericos Græcos & monachos evocavit, qui legentes literas in argento, asserebant caput esse Martyris gloriosi. Ad cujus rei majorem certitudinem, misit idem Legatus quemdam presbyterum, & quemdam clericum suum cum dicto Gnalone, ad monasterium quod de novo fabricatum erat sumptibus Hysachii g imperatoris Constantinopolitani in honore beati Mamantis. Cujus abbas & monachi cum caput prolatum vidissent, lachrymantes ceciderunt in facies suas, & cum gemitu clamaverunt: Ecce caput Patroni nostri, quod quidam calogerus h, id est bonus senex monachus, cum multis aliis Sanctorum reliquiis, de terra, in qua beatus Martyr passus est i, Constantinopolim detulit: & dum cogitaret secum, ubi posset eas honorifice collocare; responsum est ei in somnis: In ecclesia, quam de novo fabricat Hysachius imperator beato Martyri, repone, ne te oporteat ulterius laborare. Hoc ejulantes dicebant abbas & monachi, & rogabant dictum Gnalonem, ut innumeram super hoc acciperet pecuniam, vel alterius rei commutationem; vel, si mallet, toto tempore vitæ suæ totius monasterii haberet dominatum, dummodo restitueret eis, quod peccatis suis exigentibus amisisse dolebant. Quod hæc ita vera sint, testatur authenticum ipsius Legati transmissum ad nos, cum privilegiis nostris honeste repositum.

VI.

[17] Interim venerabilis Gnalo, thesaurum sibi creditum diligenter custodiens, [Ejusdem capitis veritas visione confirmatur:] locum, in quo servabatur, non solum lampade, sed etiam cereo singulis noctibus honorabat, suspiriis & gemitibus incessanter exorans, ut ei beatissimus Martyr certius aperiret, utrum esset vere caput ejus quod habebat, nec ne. Hoc enim agebat vis amoris ejus in eo, ut jam habitum se non habere timeret. Sicut beata Maria Magdalena Dominum videns, adhuc sublatum plorabat. Unde frequenter cum lachrymis audebat dicere: Nisi signum mihi ostenderis, numquam te in patriam meam portare curabo. Hoc frequenter iterans, cum quadam nocte aliis occupatus, tardius solito ante reliquias ad orationem venisset, & cereum non inveniret accensum, turbatus in seipso, supplicabat attentiis, ne sibi imputaretur ad culpam, quod per negligentiam acciderat servulorum. Non multum post, lectum ascendit. Necdum ab ore ejus orationis verba discesserant, & subito cecidit in eum horror quidam, & factus est quasi in ecstasi semivigilans, & vidit ante se juvenem pulcherrimum in veste splendida, tenentem in manibus caput quod habebat. Qui ait illi: Quid dubitas modicæ fidei? Qui incredulus est, non prosperabitur via ejus. Respice, & absque dubio firmiter teneas, quia hoc ipsum est caput meum, quod pro Christi nomine mihi abscissum fuit. His dictis, evanuit ab oculis ejus. Ille autem exultans in Domino, & gratias agens, his & aliis evidentibus argumentis certioratus de voto suo, cum multiplici gratiarum actione a Legato recedens, cœpit disponere de rebus & reditibus suis, quos Constantinopoli ampliores habebat, ut cum thesauro desiderabili repatriare posset.

[18] Sed Dominus qui eum super pauca fidelem invenerat, [Tempestas per illud sedata,] super majora volens constituere, ad Dimicensis ecclesiæ regimen interim assumi fecit: propter quod & via ejus fere per triennium elongata est. Non tamen propositum recessit ab animo, sed quamcitius potuit, sumpta occasione quod Domnum Papam & Apostolorum limina visitaret, navem ascendit. Et prosperante vento, elevatis velis duxit in altum. Et cum multis jam diebus navigasset, ingravatum est mare, & surrexit tempestas qualis ante visa non fuerat, & navi pene dissoluta, cum omnes, qui ibi erant, etiam nautæ desperarent, nec in viribus suis nec in arte confiderent, sed solius Dei misericordiam precarentur, insurrexit venerabilis episcopus Gnalo, clamans cum lachrymis: O beate Mames, ubi est virtus tua? Patierisne caput tuum submergi in fluctibus, ut de cætero non videatur ab hominibus, nec ullatenus honoretur? Exurge, quare obdormis, domine? Exurge & precare pro nobis Dominum, ut per merita tua ab his periculis eruamur. Vix orationem compleverat, & statim aura datur grata, & tranquillitas magna facta est, ita ut mirarentur omnes, & laudarent Dominum, qui Martyri suo tantam gloriam dedit. Et sic exultantes, optatum portum cum gaudio tenuerunt.

[19] Quid pluribus immoror? Per multos labores, per multa pericula, [exstinctus ignis,] & cum multis tribulationibus, tandem dictus episcopus ad castrum, quod Domna Petra k dicitur, venit: ubi deposito capite, cum quadam die fortuito absens esset, per antiqui hostis invidiam, eadem villa gravi cœpit incendio devastari. Tunc omnes ejusdem castri, a minimo usque ad maximum, jam non in viribus suis, nec in hominum auxilio confidentes, cum impetu venerunt ad quemdam presbyterum nomine Guillelmum, una voce clamantes: Domne, quare cito non profers caput beati Martyris, quod apud te depositum audivimus a domno episcopo? Credimus enim, quod per ipsum liberabimur ab hac peste, sicut olim Cathanensis civitas per velum beatæ Agathæ l fuit ab incendio liberata. Mira dicturus sum, sed tota regio hoc clamat, & ipse episcopus constanter asserit, quod statim, monstrato capite, vim virtutis suæ oblitus est ignis, ut mirabiliter videres flammam cum vento confligere, qui utique contrarius erat: ita quod præter spem onmium, in domo lignea per seipsum cessavit ignis, ut omnibus manifeste claresceret, quod Dominus eis per Martyrem suum tanta beneficia contulisset.

VII.

[20] Deinde idem episcopus venit Lingonas; ubi cum quanto honore, cum quanta reverentia, [pœnia apud Lingonenses ob irreverentiam sacerdoti illata,] cum quantis muneribus receperit eum & reliquias amplexatus fuerit, bonæ memoriæ, qui nuper in fata concessit, Robertus episcopus, transeundum censui: quia quilibet vestrum hoc vidit, & memoriter tenere potest. Sed illud non taceo, quod cum multi de diœcesi, ad honorandum caput Patroni sui devotius convenirent, constituti sunt duo boni testimonii sacerdotes, ad servandas & ostendendas reliquias, & beneficia fidelium colligenda. Contigit autem quadam die, quod illi duo absentes erant, & peregrinorum instante turba, quidam alius sacerdos invitatus, ut caput gloriosi Martyris peregrinis ostenderet, impudenter accessit.

[21] [qua deinde liberatur pœnitens, Martyre patrocinante.] Et sicut legitur in libro Regum de Osan, cujus manus aruit, quia arcam Domini indebito modo tetigerat; ita manus sacerdotis dextra sic arida facta est, quod nec ex ea quippiam operis facere poterat, nec ad os suum sine violentia sublevare, & sic doluit per aliquot dies. Tandem in se reversus cognovit quod injuriam fecerat Martyri; quia in eadem nocte miseris amplexibus concubinæ suæ fuerat maculatus. Et accedens humiliter ad confessorem suum, culpam suam nude & aperte detexit. Postmodum vero, peracta parte pœnitentiæ, cum lachrymis & debita reverantia accessit ad caput, & eodem manum suam tangi & signari fecit; quæ statim per Dei gratiam sanata est, & debito officio restituta. Deus novit, quia non mentior: nam qui vidit, testimonium perhibet veritati, & scimus quia verum est testimonium ejus.

[22] [Auctoris epilogus.] Attendat diligens lector quia quater ad nos missæ sunt ejusdem Martyris reliquiæ, & ex ipsa missione intelligat, qualiter instruit nos Dominus, & quid agere debeamus ostendit. Primo missa est oschia colli, juxta quod, mediantibus arteriis, transit quod cogitatum est in corde, ut modulante lingua in vocem prorumpat. Secundo brachium, per quod operatio intelligitur. Tertio os longum, quod de tibia vel de femore esse videtur: de quo qualiter venit ad nos, sub silentio pertransivi, quia non est multum authenticum, licet sub multorum nobilium & bonorum virorum testimonio fuerit allatum. Quarto & ultimo, venit caput. Quasi diceret, si cogitatione, locutione & opere, quæ per oschiam & brachium significantur, rectas facitis semitas Dei nostri, quod ad tibiam pertinet, pervenire poteritis ad caput vestrum, Jesum Christum Dominum nostrum, cujus anno Incarnationis millesimo ducentesimo nono facta sunt hæc m, eodem præstante, qui vivit & regnat per omnia secula. Amen.

ANNOTATA.

a Expugnata a Latinis Constantinopolis anno Christi 1204. Res gesta legi potest apud Goffridum Villaharduinum in Historiæ imperii Constantinopolitani sub imperatoribus Gallis parte 1, Parisiis impressa anno 1657.

b Sedis Apostolicæ in imperio Constantinopolitano Latinis subdito legati nominatim assignantur parte 2 Historiæ mox dictæ pag. 327.

c Apud Sammarthanos tomo 3 Galliæ Christianæ pag. 1082 habentur de eo ista: Garnerius de Trainel vetusta ac nobili prosapia baronum Campaniæ, dynastarum Trainellorum oriundus, suscepit Trecensem ecclesiam anno MCXCIII .. Crucem sacræ militiæ tesseram sumpsit, & electioni Balduini Comitis Flandriæ in Orientis imperatorem, capta Constantinopoli, adfuit; apud Goffridum de Villaharduino Campaniæ seneschallum lib. 1. Extrema clausit apud Constantinopolim anno MCCV, XIV Aprilis, ut prodit liber obituariorum ecclesiæ.

d Canonicus ecclesiæ Lingonensis dicitur in Historia S. Mammetis lib. 2, cap. 6, pag. 178; quam Historiam indicavimus supra in Commentario prævio § 3 num. 30.

e In Gallia Christiana recenter edita tomo 4 col. 594 electus Lingonensis episcopus signatur anno 1200: ex iis vero quæ col. 595 habentur, videri dicitur patere, quod vacarit sedes anno 1203; sed an morte an abdicatione Hilduini, in medio relinquitur tamquam incompertum.

f Immo S. Marcelli, ex Historia RomanorumPontificum & Cardinalium apud Ciaconium tomo 1 Col. ubi plura de eo legi possunt.

g Isaac Comnenus imperavit ab anno 1057; imperium cum monachatu commutavit anno 1059. Isaacius cognomento Angelus sedit ab anno 1185 ad 1195; obiit 1204, ex Compendio Chronologico Labbeano. Uter hoc de novo condiderat vel restauraverat monasterium? Cangius Constantinopolis Christianæ lib. 4 cap. 185 Isaacio Angelo id tribui a nostro Anonymo refert, citans ejus verba, quæ hic illustramus. Sed mihi non videtur, ex illis hoc satis constare.

h De hac voce agit Cangius in utroque suo Glossario.

i De passionis loco superius actum in Commentario prævio num. 26.

k In Alphabeto Galliæ, quod a B. du Val geographo ordinario regio vulgatum est Parisiis, inter alia loca, quæ Gallico nomine appellantur pag. 100 Dompierre, notatur unus in provincia Borbonensi prope Burgundiam. Coquillius in Historia Nivernensi pag. 185 locum synonymum ponit ad Besbriam (sur Besbre) in provincia Nivernensi. Sed sive huic sive isti tractui attribuatur; nihil videtur ulterius quærendum, quando hic habemus Dompierre, Domnam Petram, qua Gualo venit Lingonas, ex proximo numero hujus Historiæ.

l S. Agathæ V. & M. Acta apud nos illustrata sunt tomo 1 Februarii, die 5; ubi de igne montis Ætnæ per velum urnæ ejus represso agitur pag. 618, 623, & 630.

m An etiam tunc, an alias conscripta; vide observationes prævias num. 3.

* Mamas

* al. Gualo

* f. Damascensem.

* f. Lingonibus

DE SS. PAULO, JULIANA, ITEM STRATONICO, QUADRATO, ACACIO MM.
PTOLEMAIDE,

Sub Aureliano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, palæstra, Acta.

Paulus M. Ptolemaïde (S.)
Juliana M. Ptolemaïde (S.)
Stratonicus M. Ptolemaïde (S.)
Quadratus M. Ptolemaïde (S.)
Acacius M. Ptolemaïde (S.)

AUCTORE J. P.

Quam horum trium priorum Martyrum cultus antiquus est apud Græcos, [De cultu] tam postea ex eorum Fastis manavit annua eorum memoria ad Latinos, qui in Martyrologio Romano hac die illos legunt. Menæa magna duos priores dumtaxat annuntiant: Memoria sanctorum martyrum Pauli & Julianæ sororis ejus. Idem fit in Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano, Menæo Chiffletii, & alibi in nostris apographis. Tres vero in illis ita notantur: Ἄθλησις τῶν ἁγίων τοῦ Χριστοῦ μαρτύρων Παυλου καὶ Ἰουλιανῆς, τῆς ἀδελφῆς αὐτοῦ, καὶ Σρατονίκου ἐν Πτολεμαΐδι. Certamen sanctorum Christi martyrum Pauli & Julianæ sororis ejus, ac Stratonici in Ptolemaïde. Menologium Sirleti habet ista: Eodem die (XVII Augusti) certamen sanctorum martyrum Pauli & Julianæ sororis, & Stratonici in Ptolemaïde, qui sub Aureliano imp. apud Ptolemaïdem, propter Christianæ fidei confessionem (Erant enim non fide minus quam carnis conjunctione fratres) carcere, verberibus, igne, veneno, & aliis multis & variis tormentis superatis, pro Christiana confessione, mortem cum vita commutarunt. Alibi aliter ponuntur. Nam Martyrologium nostrum Arabico-Æyptium signat Certamen S. Pauli & Julianæ sororis ejus, & sociorum. Menologium Basilii imperatoris socios etiam eisdem adjungit, quorum nomina exprimuntur in elogio, quod annuntiationi subditur, & quod e Græco a me redditum sic sonat secundum textum, quem excudimus ad calcem tomi 1 hujus mensis:

[2] [Martyrum] Hi degebant, imperante Aureliano, in civitate Ptolemaidis. Erant autem fratres secundum carnem. Paulus vero in Scripturis divinitus inspiratis se exercens, Judæos ac gentiles loquentes repressit. Imperatore autem ad civitatem profecto, dum latuisset, adest ipsi, Christumque confessus, postquam suspensus esset [raditur.] Quem Soror conspicata & contra tyrannum vociferata, capitur etiam ipsa, & suspensa raditur, nec non ambo in lebetem pice ferventem injiciuntur. Deinde, illæsi dum essent, in lecto ferreo ignito explicantur, & ad lumbos superne verberantur. Postea in carcerem injecti, & angelico refecti nutrimento convaluere. Deinde ejecti cæduntur. Stratonicus autem, & Quadratus & Acacius lictores, qui Sanctis pepercerant, una cum ipsis capite truncati sunt. Quia vero nomina Quadrati & Acacii cum hic potissimum, tum infra etiam in Actis, quæ recudemus, exprimuntur, ideo tribus aliis eos superius adjungendos censuimus.

[3] At vero illud SS. Paulus ac Juliana habent singulare, [apud Græcos.] quod dicta Menæa magna iterum illos annuntient die IV Martii hisce cum versibus, quorum sensum sic reddo Latine:

κείμενος μὲν Παῦλος, ἥδε κειμένη.
Ἰουλιανὴ σύγγονοι τετμημένοι.
Παῦλον Ἰουλιανήντε τετάρτῃ ἔκτανεν αὀρ.

Dum Juliana cecidit, ac Paulus cadit,
Frater sororque capite truncati jacent.
Quarta necat Paulum ferro, sociamque Sororem.

Adde quod, ut notat Cangius Constantinopoleos Christianæ lib. 4 pag. 149, S. Julianæ martyris πλησίον τοῦ Στροβύλου (id est, in Strobyli tractu) memoriam agant Græci XVIII Augusti. Menæa: in quibus hanc invenio isto die: unde conficitur hujus nostræ Sanctæ nec non Fratris ejus nomen apud Græcos præcipua quadam in veneratione fuisse, cum diversis diebus signentur. Habes de Martyrum cultu in ecclesia Græca eis exhibito; nunc accipe Fastos Latinos, quibus leguntur inscripti.

[4] Martyrologium Romanum hac die ita habet: Ptolemaïde in Palæstina sanctorum martyrum Pauli & Julianæ sororis ejus, [SS. Paulus & Juliana etiam honorantur apud Latinos.] qui sub Valeriano passi sunt. Molanus ambos etiam annuntiat in additionibus. Galesinius eos etiam non præteriit, dicens: Ptolemaïde, sanctorum martyrum Pauli & Julianæ sororis. Ii, Valeriano imperatore, post multa cruciamenta, quæ tortores graviter inflixerant, demum capitis supplicium conjunctissimis animis pro Christo subierunt. His de publica nostrorum Martyrum veneratione præmissis, proponimus puncta quædam de loco palæstræ, tempore mortis, & eorum Actis.

[5] Locus palæstræ dicitur superius fuisse Ptolemaïs: addebat Baronius in Palæstina. [Ubi fuerint passi] Acta vero sub initium significant urbem Ptolemaïdem in Isauria. Sed nullam hujus nominis urbem invenio in Isauria. In nostris Ephemeridibus Græco-Moscis ante tomum 1 Maii pag. XVIII, occasione mortis SS. Pauli ac Sororis ejus, quæ ibidem refertur die IV Martii, notantur a nobis Ptolemaïde in Phœnicia passi. Urbem etiam illam synonymam in Palæstina cis attribuit Ferrarius in Nova topographia ad Martyrologium Romanum, & eam ita describit: Ptolemaïs .. civitas episcopalis Palæstinæ antiquissima, in Phœniciæ confinio, litoralis, media inter Joppen & Tripolim, utrimque 60 M. P. dissidens, quot fere ab Hierosolymis in septemtrionem recedit; Tyro, Cæsarcæ Philippi, Nazareth & Doræ finitima ad 20 M., ab eis plus minus distans. Urbs post Tripolim magis integra, omniumque totius oræ habitatissima. Synonymam præterea civitatem invenio in Ægypto ad fluvium Nilum; in Cyrenaïca item Ptolemaïs, quæ ante Barce dicta fuerit, ponitur apud Cellarium in Notitia orbis antiqui parte 1, lib. 4, cap. 2, pag. 72; uti & lib. 3 cap. 6 pag. 133 alia in Pamphylia. Consuli etiam de illis potest Ortelius.

[6] [non satis constat;] Quænam itaque e tot synonymis Ptolemaïs danda est Martyribus nostris? Græca Menæa magna ad diem IV Martii, & ad diem hodiernum in eorum elogio seu narratione certaminis ponunt simpliciter Ptolemaïdem, prout superius etiam factum vidimus in Martyrologio Sirleti, & alibi. Quid causæ fuerit Baronio, ut locum istum determinaret in Palæstina, nos fugit. Certe in notationibus ad Martyrologium Romanum citat Græcos in Menologio (Sirleti, uti suspicor) & Acta apud Lipomanum ac Surium, quæ Ptolemaïdem obtrudunt non existentem in rerum natura. Laudatus Baronius in Annalibus ad annum Christi 275 SS. Paulo ac Julianæ (quibus ibidem ex eorum Actis addit Stratonicum) assignat persecutionem in Palæstina ac Ptolemaïdem, mutato imperatore Valeriano, sub quo in Martyrologio suo illos retulit, in Aurelianum; sed de hac re statim agetur. Quæ cum ita sint, problema esto, quænam Ptolemaïs palæstra obtigerit sanctis Martyribus.

[7] [nec sub eodem imperatore Græci ac Latini illos ponunt.] Temporis, quo eorum contigit martyrium, ratio ac determinatio pendet ab imperatore; sub quo illud ponitur. Verum hic iterum hæret aqua, quod dicitur. Nam Fasti Græci superius allegati, ac Menæa magna utroque die mox dicto scribunt Aurelianum, prout etiam scribunt Acta; Baronius vero nunc eumdem imperatorem, nunc Valerianum scribit, sicuti modo notavimus. Et de Aureliano quidem hæc memorat ad annum Christi 275: Grassata in Palæstinam quoque est eadem (Aureliani) persecutio: nam inter alios constat Ptolemaïde passos esse Paulum ejusque sororem Julianam .. Ex his igitur, quos recensuimus, Martyres diversis temporibus, Aureliani persecutione urgente, passos, conjecturam facere licet de ceteris in provinciis aliis supplicio affectis: ut plane appareat, non (ut multi putant) tentasse tantum Aurelianum Christianos persequi, sed divinitus revocatum, vel (ut alii addunt) novissimo ejus imperii tempore aggressum persequi Christianos, & continuo ulciscente Numine ex hac vita sublatum: nam eam persecutionem diutius perdurasse, ex his quæ sunt dicta, satis apparet. Hæc ibi. Si quis itaque Græcos sequi voluerit, ponet Martyrum nostrorum certamen sub Aureliano; sin Martyrologium Romanum, sub Valeriano. Nos interim quamquam non satis ausi fidere eorum Actis, quæ exigui sunt valoris, quia tamen alibi etiam apud Græcos signantur passi sub isto imperatore, licitum nobis esse censuimus, illos sub eodem ponere, & loqui cum Græcis non unis, quam sub Valeriano, & sapere cum Martyrologio Romano & Galesinio, præsertim cum Athletæ nostri ad Græcos pertineant, neque satis sit nobis perspectum, quid moverit Latinos, ut a Græcis hic deflecterent. Consequens est ex dictis, ut nequaquam sit suffragandum Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano, in quo S. Paulus ac Juliana dicuntur sub Juliano passi. Superioribus itaque rationibus ducti posuimus nostros Pugiles in initio hujus Commentarii sub Aureliano, qui secundum exactos chronologos imperare cœpit anno æræ vulgaris 270, desiit autem anno 275. De die martyrii dicetur aliquid inferius in Annotatis ad cap. 3 lit. b.

[8] [Dantur quædam observationes] Superest, ut de Actis eorum nonnulla observemus. Exstant illa apud Surium hoc titulo: Martyrium SS. Pauli & Julianæ, qui apud urbem Ptolemaïdem illud susceperunt, auctore Simeone Metaphraste. Inter Vitas, quas Leo Allatius in Diatriba de Symeonum scriptis a pag. 124 adjudicat Metaphrastæ tamquam proprias, non invenimus dictum Martyrium. At sive ab ipso fuerit compositum sive ei suppositum ab alio, non habemus enimvero unde ejusdem auctorem, quisquis sit, merito laudemus, cum propositum ipsi fuerit non tam vera & sincera narrare, quam mira & quæsita coacervare, ita ut mereatur eamdem censuram, quam tot Actis Græcis ac toties in Opere nostro inussimus, ex eadem videlicet, e qua hoc nostrum Martyrium, vel e similis ingenii fabrica in lucem productis.

[9] Et vero Aureliani imperatoris scena, quæ ab initio Martyrii usque ad finem identidem repræsentatur, [de Martyrum Actis,] quomodo recte cum Lactantio cohæreat, non satis perspicimus. Nam auctor ille in libro suo de Mortibus persecutorum hæc scribit in Aureliano: Verum illi ne perficere quidem, quæ cogitaverat, licuit; sed protinus inter initia sui furoris exstinctus est. Nondum ad provincias ulteriores cruenta ejus scripta pervenerant, & jam Cœnofrurio, qui locus est Thraciæ (inter Byzantium & Heracleam, ex Eutropio lib. 9) cruentus ipse humi jacebat, falsa quadam suspicione ab amicis suis interemptus. Quomodo itaque cum his consentiunt ista Martyriographi nostri, Aurelianus imperator per totum orbem terrarum contra Christianos edictum proposuit, ut omnes idolis sacrificarent: qui vero id facere noluissent, vita pessime privarentur. Ille igitur cum in Isauriam venisset &c.? Quomodo cum Eusebio, qui Ecclesiasticæ historiæ lib. 7 cap. 30 editionis Valesianæ pag. 283 de meditata Aureliani adversus Christianos persecutione sic memorat? Processu vero temporis aliter de nobis sentiens, quorumdam consiliis cœpit impelli, ut persecutionem adversus nostros commoveret .. Sed eum paratum jam, & compositis contra nos edictis, ut ita dixerim, subscribentem, ulta est divina justitia, quasi stricto cubito conatum ejus reprimens. Quomodo denique cum Severo Sulpicio? Is lib. 2 Historiæ sacræ cap. 28 & sequentibus persecutiones quidem imperatorum contra Christianos enumerat; sed nullam inter eas sub Aureliano designatam ibidem invenio.

[10] Quod habemus Græcum exemplar in nostro codiceMs. 194, [eorumque exemplaribus, ac Menæis,] consentit dicto Latino Martyrio in principio & in fine: alibi item eam notavimus utriusque exemplaris conformitatem, ut ex una eademque officina illud prodiisse censeamus. Quia igitur non est in promptu Martyrium notæ melioris, ne nullum demus, dabimus illud quod latinitate donatum exstat apud Lipomanum tom. 7, ac Surium hac die XVII Augusti. Breviter observa hac occasione, S. Paulum non modo exercitatum fuisse in Scripturis divinis, prout superius referebatur num. 2 ex Menologio Basilii imperatoris; sed etiam, si Menæis magnis credimus, lectoris officio functum. Nam habemus hac die ex illorum de Sanctis nostris narratione, quod Aurelianus, postquam Ptolemaïdem pervenisset, arcessiverit eum, tunc temporis prælegentem (ita interpretamur Græcum ὑπαναγινώσκοντα) populo Scripturas a Deo inspiratas. En tibi nunc, lector, qualiacumque damus Athletarum nostrorum Acta, paucas hic & illic notas eisdem adjecisse contenti; pluribus enim nec digna sunt, nec bonæ frugis fieri possunt.

MARTYRIUM
Ex editis apud Surium ad diem XVII Augusti.

Paulus M. Ptolemaïde (S.)
Juliana M. Ptolemaïde (S.)
Stratonicus M. Ptolemaïde (S.)
Quadratus M. Ptolemaïde (S.)
Acacius M. Ptolemaïde (S.)

Ex edit. apud Surium.

CAPUT I.
SS. Paulus & Juliana variis pro fide cruciatibus torquentur.

[Aurelianus, lato contra Christianos edicto] Aurelianus imperator per totum orbem terrarum contra Christianos edictum a proposuit, ut omnes idolis sacrificarent; qui vero id facere noluissent, vita pessime privarentur. Ille igitur cum in Isauriam venisset, in urbem Ptolemaïdem b se contulit, ut omnes Christianos cogeret idolis sacra facere. Cum vero beatissimus Paulus una cum sorore sua Juliana imperatorem in urbem ingredientem vidisset, Christi signo frontem notavit, & ad sororem conversus, Esto, inquit, bono animo, soror mea, neque timeas: dico enim tibi, magnam quamdam tentationem Christianis imminere.

[2] [Paulum signo crucis se notantem increpat] Vidit Aurelianus, cum Paulus Christi signo frontem notavit, & misit qui illum corriperent. Quem cum in media turba stare jussisset, Miserrime, inquit, homo, quidnam tibi proposuisti, ut, me in urbem ingrediente, frontem signare auderes? An ignoras edictum contra Christianos propositum? Respondit Paulus: Audivi equidem edictum tuum, sed nemo umquam poterit tantum timorem nobis injicere, ut Christum verum Deum abnegemus: tua enim tormenta brevia sunt, neque eos lædere possunt, qui Deum metuunt. At Dei tormenta, sempiterna illa sunt. Eodem modo voluptas & gloria, quam Deus Christianorum generi largitur, æterna est. Quis igitur tam amens est, ut viventem Deum derelinquat, & surda atque muta ista vestra idola colere velit; cum ipse author nostræ salutis Jesus Christus dixerit: Quicumque negaverit me coram hominibus, negabo & ego eum coram patre meo, qui in cælis est?

[3] [& acritetorqueri jubet,] Cernis, inquit Aurelianus, quamdiu te nugantem passus sum ac sustinui? Accede jam & diis sacrifica, ne pessimo mortis genere consumaris. At Paulus: Ego nullum alium Deum cognovi, nisi Dominum Jesum Christum, quem colui semper inde usque a patribus meis, puro corde atque animo. Tum Aurelianus dixit: Suspendite hominem istum, & acriter torquete, donec venerit Dominus ipsius, & eum liberet. Suspenderunt igitur illum carnifices, & cruciatibus affligere cœperunt. Cumque affligeretur, voce magna Deum invocans, dicebat: Domine Jesu Christe, vera Dei veri & Patris progenies, cujus ortum nemo comprehendere potest, non angeli, non archangeli, non Throni, non Dominationes, non Principatus, non Potestates, non Virtutes, non Cherubini, aut Seraphini, nisi Pater solus; tu, inquam, afferas opem mihi humili & abjecto servo tuo, & ex manibus Aureliani me liberes. Deus autem protinus ita cruciatus illos leves effecit, ut beatus Paulus nihil sentiret.

[4] Sancta vero Christi sponsa Juliana, cum fratrem suum ita cruciari vidisset, cucurrit ad tribunal, & voce magna clamans, [nec non Julianam percuti:] Aureliane, inquit, tyranne, cur ita crudeliter fratrem meum innocentem crucias? Tum Aurelianus: Detegite mox istius mulieris caput, & ejus genas vehementer percutite, ne sic temere loquatur: istum vero nefarium hominem constanter cruciate, eo quod Christi, quem dicit, patrocinium & adjumentum se habere ait. Risit Juliana, &, Miror, inquit, quomodo imperator cum sis, deliras, neque potentiam Christi cognoscis, quemadmodum scilicet tormenta his hominibus, qui eum invocant, leviora efficit. Aurelianus ad suos conversus, dixit: Muliercula ista ex mea clementia majorem in modum elata est. Itaque illam torve intuens, Accede, inquit, & diis immola: non enim manus meas te evasuram confidere debes. Ad hæc Juliana: Ego neque tua tormenta extimesco, neque minas tuas ad me pertinere arbitror: est enim Deus in cælis, qui poterit eripere nos de iniquis manibus tuis. Quæcumque igitur habes torquendi instrumenta, mihi admoveas, ut ex his ipsis Dei & Salvatoris Jesu Christi opem mihi præsentem esse cognoscas.

[5] Hæc dixit Juliana. Cui Aurelianus: Video, inquit, [quæ ridet blanditias ejus ac suspensa cruciatur,] pulchritudinem tuam talem esse, ut illius rationem habens, te perdere nolim. Te igitur adhortor, ut diis sacrifices, quo legitimam mihi uxorem te deligere possim, & mecum una regnes, imperio meo omni tempore fruens. Quin etiam fratri tuo injuriam compensabo, & faciam, ut amplissimum dignitatis gradum apud me habeat. Erexit Juliana oculos suos in cælum, & crucis signo cum frontem notasset, risit. Cui Aurelianus: Cur, inquit, Juliana, multam benignitatem meam contemnens, risisti? Non, inquit illa, contempsi benignitatem tuam; sed rideo, gaudens, quod sponsus meus cælestis, qui vult omnes homines salvos fieri, sedet in solio sancto suo, ejusque divinitatis pulchritudinem contemplor: qui etiam me hortatur, ut certamina ipsa libenter sustineam, te vero nugacem & futilem hominem contemnam: quippe qui, cum te imperatorem appellari facias, & ligna & lapides adoras. Audiens hæc Aurelianus, bili percitus, Suspendite, inquit, mulierem istam, eamque constanter cruciate, ut intelligat se ante imperatoris tribunal consistere.

[6] Cœperant jam carnifices illam cruciare, cum Paulus ejus frater eam intuens, [sed tormenta generose contemnit.] Ne timeas, inquit, soror, tyranni cruciatus, neque ipsius minas formides. Sustineamus paulisper, ut perpetuo requiescere possimus. Infligite huic, inquit Aurelianus, cruciatus assiduos, eique inculcate, ne superba & stulta verba effutiat. Audiens hæc Juliana, iterum risit, & ait: Aureliane tyranne atque inique, Dominus Jesus Christus facit, ut neque labores, neque tormenta hæc sentiam. Tunc Aurelianus: Quamvis, inquit, multas nugas effundas, & simules te cruciatus non sentire, faciam tamen, ut diutius crucieris, & doloribus succumbas. Non sinet, inquit illa, Christus ipse, me umquam a te superari. Ille est, qui mihi opem affert, & nunc, & semper ad finem usque opitulabitur, quo ipsius potentiam, & nostram Christianorum patientiam cognoscere possis. Te vero ipse Deus meus æterno igni puniet: exiget enim a te animas, quas perdidisti.

[7] His verbis magis exarsit Aurelianus, & jussit lebetem afferri, ac picem in eum conjici, atque ignem multum infra lebetem accendi, ita ut nemo propius accedere posset. Jussit autem in illum conjici Paulum & Julianam. Qui cum fuissent conjecti, oculos in cælum erigentes, ac tamquam uno eodemque ore precantes, hæc dicebant: Domine Deus patrum nostrorum, Abraham, [Mittuntur ambo in ferventem picem, quæ in gelidam aquam mutatur,] Isaac & Jacob, qui descendisti in fornacem ignis ad Sidrach, Misach & Abdenago in Babylonis regione, neque illos igne lædi permisisti; tu, Domine Jesu Christe, lux illa immensa, Patris mysterium & gloria, Deique altissimi dextera, qui homo factus propter peccata nostra, inter homines versatus es; da salutem animabus, quas inimicus diabolus miserrime deceptas & corruptas, usque ad infimam tartareæ sedis voraginem detrudere conatur: quemadmodum Aurelianus iste, ipsius diaboli discipulus, nunc facit. Hæc cum illi precantes dixissent, pix effervescens, in gelidam aquam conversa est, ita ut, qui præsentes erant, Dei potentiam admirarentur.

[8] [Valeriano Dei virtutem magicis artibus adscribente.] Nihilominus tamen Aurelianus proprio furore oppressus, Deo gloriam non reddebat, sed magicis artibus ea fieri existimabat. Jussit postea e lebete illos extrahi, in quibus nec picis odor aliquis inerat: quin etiam neque in lebete ipso picis aliquid inventum est, sed tantum frigida aqua. Tunc Aurelianus, Existimatisne, inquit, eos, qui præsentes sunt, a vobis circumveniri & adduci, ut putent auxilium a Deo vestro vobis allatum, & non magicis potius artibus hæc facta esse? Non ita, per deos ipsos, res se habebit: faciam enim, ut cruciatibus affecti, igne consumamini, nisi diis ipsis victimas obtuleritis. Ad hæc Paulus respondit: Minime nos possumus viventem Dominum Deum relinquere, cæli & terræ creatorem, qui nos e tenebris eripuit, & a manibus tuis eosdem liberavit. Numquam igitur, Aureliane imperator, nobis persuadere poteris, ut lapidibus & statuis vestris, voce, auditu & anima carentibus, cultum præbeamus. Itaque de cætero tormenta, quæcumque vis, nobis admoveas, ut Dei nostri vim cognoscas.

[9] [Deinde ignitis sedibus imponuntur:] Jussit Aurelianus duas ferreas sedes illuc afferri & e balneis publicis carbones congeri, & sedes illas vehementer succendi: suum vero abdomine illitos Martyres ipsos supra candentes sedes imponi. Quod cum mox factum esset, Jam, inquit Aurelianus, artibus vestris omnibus superatis, potestis discere, quisnam sit Aurelianus imperator. Veniat nunc Christus vester, si potest, & vobis laborantibus opem afferat. Respondit statim Aureliano Juliana: Nobiscum hoc in loco Christus est, nobis opem affert, neque sinit ab igne nos tangi. Tu vero illum non vides, cum ejus visione indignus sis. Moneo te, Aureliane, ut insaniam istam omittas, & ad Christum accedas: nam si ei credere volueris, te resipiscentem amplectetur, cum benignus sit ac misericors, & humana peccata condonet. Quod si non credideris, æterno igne punieris.

ANNOTATA.

a De his, quæ hic & inferius de Aureliano dicuntur, consule Commentarium prævium num. 9.

b Ptolemaïdem hanc castigat idem Commentarius num. 6.

CAPUT II.
Eorum lictores martyrio affecti; alia amborum tormenta; cibus illis cælitus subministratus; conservata S. Julianæ pudicitia.

[lictores puniuntur & ad Christum convertuntur.] Magis iratus est Aurelianus, & jussit carnifices capite truncari, quasi pecunias a Christianis accepissent, ut illis parcerent. Cum vero ad mortem ducerentur carnifices, hortabatur eos Paulus his verbis: Nolite timere: neque enim in æternum moriemini, sed Sanctorum participes futuri estis, & cælestis regni heredes. Hæc cum audissent carnifices, constiterunt, ita Deum orantes: Domine Jesu Christe, quem Paulus & Juliana prædicant, adesto nobis, & in confessione tua fac nos perfectos esse: quoniam nihil mali fecimus, & morimur. Hæc cum dixissent, obtruncati sunt. Eorum alter, Quadratus: alter, Acacius dicebatur.

[11] His igitur martyrio consummatis, jussit Aurelianus alios carnifices ignem afferre, [Martyres iterum cruciantur] & supra carbones sal adspergere, ut ignis ipse vehementer accenderetur. Tum Juliana, Aureliane, inquit, tyranne & nefarie, cur teipsum affligis? Video enim te cruciari, & omnibus modis furore detentum affligi, denique ut serpentem aliquem exsibilantem, venenum contra nos effundere: sed nihil tamen proficies, cum Deus ipse nos corroboret, ut pravas tuas cogitationes sustinere possimus. Itaque cum adversus nos nihil efficere potueris, magis erubesces, & a nobis ipsis abstinebis. Aurelianus jussit illos exsolvi, & in carcerem detrudi, atque ligna quædam maximi ponderis in eorum cervices imponi, pedes etiam compedibus ligari, catenis manus devinciri, & ferreos clavos sterni, ut illis configerentur, neque Christianorum aliquem permitti ad eos ingredi, ne cibus afferretur. Illos igitur carnifices in carcerem duxerunt, quæque ab Aureliano jussi fuerant, eis fecerunt. Cum vero media nocte Martyres Deum precarentur, lux quædam magna effulsit in carcere, & angelus coram illis stetit, eisque dixit: Paule & Juliana servi Dei altissimi, surgite & Deum orate.

[12] Hæc dixit angelus, & ad eos accessit: ac statim instrumenta, [& cibi illis divinitus apponuntur.] quibus eorum colla constricta erant, tetigit, statimque tam illa, quam reliqua ferrea & lignea vincula confracta, de justorum Martyrum corporibus exciderunt: duæ autem sedes pannis stratæ, & mensa coram ipsis illico apposita est, omnigenis ferculis plena: eisque angelus dixit: Venite, requiescite, & cibum sumite, quem misit vobis Jesus Christus. Paulus & Juliana ea re lætati, discubuerunt. Cumque panem ipsum in manus sumpsissent, & oculos in cælum erexissent, Deo ipsi gratias egerunt, & cibi participes facti sunt. Viderunt carceris custodes lucem illam magnam: cumque ad eos repente introivissent, quod factum fuerat didicerunt, ipsos insuper comedentes, & hilares factos viderunt. Itaque cum illis recumbentes & ipsi comederunt, Deoque laudem & gloriam dederunt, qui talem gratiam filiis hominum contulisset, ita ut plerique ex ipsis Deo crediderint, & Christiani evaserint.

[13] [Nova tormenta,] Tertio post die Aurelianus, cum in tribunali sedisset, jussit sanctos martyres Paulum & Julianam illuc duci, quibus ait: An nondum tormenta ipsa vos docuerunt, ut ab ista insania vestra discedatis, & deos adeuntes, illis victimas offeratis? Hæc, inquit Paulus, stultitia mihi sit, & omnibus, qui Deum ipsum diligunt. Quod enim stultum est Dei, sapientius est hominibus: & sapientia hominum, stultitia est apud Deum. Desipiens profecto & insanus essem, si a Deo ipso deficiens, dæmones vestros colerem. Denuo Aurelianus bili percitus, jussit illos in ligno suspendi, & cruciari. At illi Deum orantes, hæc dicebant: Domine Jesu Christe, fili Dei viventis, Iux Christianorum, & fides, quæ neque concuti, neque ab adversariis expugnari, aut dissolvi potest; ostende faciem tuam, & nobis opem feras, neque nos destituas propter sanctum nomen tuum. Cum igitur carnifices diutius illos cruciarent, & Christus eorum cruciatus sublevaret, nihil omnino Martyres tormenta illa sentiebant.

[14] [conversio Stratonici carnificis] Unus vero e carnificibus, nomine Stratonicus cum staret ad sinistrum Julianæ latus, & tormenta in eam inferret, ejus pulchritudine captus, manus ab ea continebat. Cujus sensum atque animum cum beata & sancta Juliana cognosceret, sinistrum pedem extendit, & calce illum verberans, Stratonice, inquit, fac quod jussus es a tyranno Aureliano, neque manus a me contineas mihi parcens: ego enim habeo regem meum Dominum Jesum Christum, Deum æternum, & animæ meæ curatorem, qui corporeis laboribus me sublevat, atque ita præsentes cruciatus non sentio. Hæc cum Stratonicus audivisset, statim ensem, quem manu tenebat, abjecit: cumque ad tribunal Aureliani cucurrisset, clamans Aureliane, inquit, tyranne & temerarie, curnam hæc facinora contra Christianos patrare audes? Quidnam homines Deo servientes commiserunt, ut ita crudeliter & immaniter eos crucies? An quia Christum omnium dominatorem venerantur? Hæc cum audiret Aurelianus, ita obstupuit, ut hora una mutus remanserit.

[15] [qui capite plectitur.] Tandem respondens, Tune etiam, inquit, Stratonice, istorum stultitiæ atque insaniæ particeps factus es? An Julianæ pulchritudo te decepit & ejus jucundis sermonibus allectus es? Stratonicus cum in cælum oculos erexisset, dein Paulum ac Julianam in ligno suspensos circumspexisset, crucis signo munitus, illorum adspectus tales vidit, quales angelorum Dei facies esse solent. Mox accurrit, & deorum aram calcibus conculcavit, eamque evertens, ait: En & ego Christianus sum: facias licet, quidquid libet. Furore accensus Aurelianus, jussit ejus caput abscindi. Cumque sententiam imperator tulisset, venit ad eum locum, in quo martyrium obiturus erat: ubi cum genua inclinasset ita oravit: Domine Jesu Christe, quem Paulus & Juliana confitentes, invicti permanent, a divinitate tua servati, & Aureliani tyrannidem confudentes: tu, quæso, & animam meam accipe in cæleste regnum tuum; meam, inquam, animam, qui brevissimæ horæ spatio nomen tuum confessus sum, præsente Aureliano tyranno. His dictis, ille caput extendit, & a carnifice obtruncatus est. Venerunt autem Christiani, & ejus reliquias collegerunt.

[16] Paulus vero & Juliana cruciatus fortiter sustinebant. Tunc Aurelianus Julianam affatus, O scelesta, [SS. Juliana & Paulus condemnantur ad feras,] inquit, & impia muliercula, quomodo in tormentis existens, carnificem decipere potuisti, eique mortis causam afferre? Non ego, inquit Juliana, illum decepi, vel mortis causam attuli; sed qui me assumpsit Jesus Christus, ille ipse & hunc dignum fecit, ac vocavit: nisi enim dignus fuisset, numquam ad martyrii palmam pervenire potuisset. Illum igitur in regno cælorum requiescentem adspicies: te vero in gehennæ flamma puniri senties. Tunc quidem pectus tuum infelix percuties, cum inferiorem hominem te ipso apud Christum præstantiorem videbis, & dolore affectus, clamabis, Dei misericordiam implorans, quam tamen impetrare non poteris. Post hæc jussit Aurelianus illos e ligno detractos, in carcerem interiorem concludi, & omnes veneficos ac præstigiatores vocari, qui feras omnes, quascumque haberent, acerbissimas, hoc est, viperas, aspides, cerastes a ac dracones afferrent, ut una cum Paulo & Juliana in carcere concluderentur. Cum igitur feras attulissent, quemadmodum a tyranno jussi fuerant, simul cum Paulo & Juliana eas concluserunt. Serpebant autem feræ illæ, & ad pedes beatorum Martyrum assidebant, intentis quidem oculis eorum facies adspicientes, sed nihil tamen nocentes. Paulus autem & Juliana sedebant psallentes, & Deum collaudantes.

[17] Manserunt autem serpentes illæ tres dies & tres noctes cum Martyribus clausæ. [sed non læduntur] Tertio autem die misit Aurelianus sub noctis tempus, ut disceret, an a serpentibus consumpti essent. Venerunt, qui missi fuerant, ad eum locum: cumque ad januam accessissent, eos, psalmos canentes & Deum laudantes, audiverunt. Cum vero accuratius scire vellent, quo pacto res se haberet, ascenderunt in locum quemdam superiorem. Unde per fenestram speculati, viderunt Paulum sedentem simul cum sorore sua Juliana, & angelum Dei stantem in conspectu ferarum, neque permittentem feras accedere. Cucurrerunt igitur illi, & Aureliano omnia, quæ viderant, nunciarunt. Surrexit Aurelianus diluculo, & sedit pro tribunali, & jussit veneficos feras suas illinc evocare, & Martyres duci ad tribunal. Accesserunt venefici ad januam, & feras eo modo, quo solebant, vocare cœperunt. Cum vero feræ ipsæ illis non obedirent, januam patefecerunt, & feræ uno impetu omnes exierunt, & quoscumque infideles homines prope januam invenerunt, statim interfecere, & ad deserta loca aufugerunt.

[18] Carceris autem custodes Paulum & Julianam ad Aureliani tribunal duxerunt. [tyranno illud feris attribuente.] Tyrannus igitur eos intuens, ac ridens, Beatum, inquit, me hodie existimo, quod vestra consuetudine fruor: fortasse enim magnum aliquid a vobis lucrifaciam, & per deos ipsos, si quidem mihi verum dixeritis, multa & magna dona a me percipietis, & regni mei potestas penes vos erit. Numquid vos deum Apollinem præsentem, & vobis opitulantem, ut audivi a quibusdam speculatoribus, vidistis? Nos, inquit Paulus, nullum Apollinem cognovimus: nam sumus ex eorum numero, quibus Deus salutem dedit. Tua vero anima ad mortem usque perdita est: non enim sapis, neque resipiscere vis: quinimmo multus tyrannidis tuæ furor ad blasphemiam te convertit; quippe qui angelum, quem misit Dominus Jesus Christus ad obturanda ora serpentum, quæ tua est arrogantia & temeritas, Apollinem fuisse dicis. Tunc iratus Aurelianus, jussit plumbeis globis Pauli maxillas contundi, atque illi dici: Ne ita insipienter & arroganter loquaris, cum scias te imperatori assistere.

[19] [Hujus blanditiæ ac dolus.] Jussit postea e tribunali Paulum abduci, & Julianam ejus sororem coram sisti, quam his verbis aggressus est: Quæso, animæ meæ domina Juliana, quæso, inquam, & te hortor, ne fratris tui insaniam imiteris. Video te puellam prudentissimam, multa sapientia refertam. Obtempera consiliis meis, & columnas aureas per totum terrarum orbem, tuo nomine inscriptas, erigam. Tunc illi Juliana: Minime, inquit, me decipies, Aureliane tyranne & impie. Non circumvenies Dei altissimi servam. Ne mihi æternam mortem suggeras. Visne me privare Dei gloria & cælesti regno, quo tu indignus es & alienus? Jussit Aurelianus Julianam semoveri, & Paulum reduci: cui dixit: En, Paule, soror tua promisit mihi se diis sacrificaturam: quæ idcirco mihi uxor erit, totiusque regni mei domina. Fac igitur & tu quod dico, & sinas tibi persuaderi, ut diis sacrifices. Ad hæc Paulus: Vere, inquit, mentitus es, idque tuo malo: sed nihil alienum fecisti a patris tui diaboli disciplina, cum id facias, quod ille solet: neque enim aliquem subripere potestis, nisi mendacia confingendo. Sed frustra laboras: namque nos non decipies, ne si totius quidem orbis terrarum imperium nobis pollicereris; minime, inquam, nos circumvenire poteris.

[20] [Alia Pauli tormenta; Julianæ pudicitia] Quousque tandem, inquit Aurelianus, injuriam nobis facis? An non erubescis, nugator & insipiens? Per deos ipsos! ego vos omnium generum tormentis affligam, & nemo e manibus meis vos auferre poterit. Jussit igitur ignem afferri, & quatourdecim virgas ferreas, easque in ignem conjici, & valde accendi: tum Pauli manus & pedes ligari, ferreumque vectem inter manus & pedes injici, & in terram defigi, ac sic virgis ignitis binis per vices Paulum percuti: Julianam vero jussit in lupanari constitui. Itaque multi e turba illa, quæ circumstabat, scelesti & nefarii homines, certatim contendebant, quis ad eam primus ingrederetur. Erant enim velut equi hinnientes, ejus puellæ forma incitati. Cum vero in eo loco, in quo Aurelianus jusserat, constituta esset, statim angelus Domini descendit de cælo, & dixit: Ne timeas, Juliana: Dominus enim Jesus Christus, quem tu colis, misit me, ut te protegam, & sanctum nomen ejus notum faciam omnibus timentibus eum. Cum vero multi ad virginem accederent, & ejus pulchritudine frui vellent, angelus excussit e pedibus suis pulverem, & in eorum oculos injecit, ita ut eos excæcarit. Quapropter neque amplius cernebant, ubi essent, aut quo irent, neque ad illam accedere poterant.

[21] [a Domino conservata, ac cæci illuminati.] Id cum turbæ vidissent, quod admirabiliter factum fuerat, uno animo clamabant: Magnus est Deus Pauli & Julianæ, qui ubique eos servat & protegit, qui illum timent. Qui autem excæcati fuerant, flexis genibus supplices ejus opem implorabant, dicentes: Juliana, serva Dei altissimi, peccavimus quidem contra te, cum stulte atque insipienter nos gesserimus: sed tu da, quæsumus, nobis veniam, ut Dei serva: & precare Christum tuum, ut nobis visum restituat. Eorum misericordia commota Juliana, paululum aquæ accepit: & cum oculos in cælum extulisset, Deum invocavit, ita dicens: Domine Jesu Christe, author omnium salutis, exaudi me, & nunc etiam ostende miracula & prodigia, quæ facis propter nos filios hominum. Restitue his viris facultatem videndi, ut sanctum & gloriosum nomen tuum celebretur. Hæc cum dixisset, aquam supra turbas illas infudit, omnes, qui excæcati fuerant, visum receperunt. Tum illi ad terram prostrati, gratias Deo reddebant, pœnitentiam agentes. Cumque peccata sua confessi essent, Christiani facti sunt.

[22] Paulus vero, de quo dicebamus, cum a carnificibus cruciaretur, [Paulus absens novit Julianæ castitatem ab impudicis non violatam] virgis illis ferreis diutius percussus vociferabatur, hæc dicens: Aureliane tyranne & nefarie, quidnam mali commisi, ut sic crudeliter & impie me crucies? Verum me quidem a tormentis Dominus meus Jesus Christus sublevat: te vero manet hereditas æterni illius ignis, qui paratus est tibi, & diabolo hæc adversus nos suggerenti. Et ubinam, inquit Aurelianus, Paule, est Juliana soror tua, quam ais esse temperantem & virginem? En illa ad lupanar ducta est. Num putas adhuc esse virginem? Ad hæc Paulus: Scio, inquit, illum ipsum Deum, qui semper a tuis pravis cogitationibus me liberavit, sororis etiam meæ propugnatorem fuisse, & intactam ab omni labe conservasse. Misit enim angelum suum e cælo, ut eam custodiret. En ut sine macula, & virginitatem puram habens, revertitur, ut videat vincula mea. Miserat enim Aurelianus, ut Juliana duceretur. Quæ cum venisset ad tribunal, & Paulus eam vidisset, multo gaudio plenus risit. Aurelianus vero, Num, inquit, Juliana, amatores tui pulchritudine tua satiati sunt? At illa dixit: Mea pulchritudo, meum ornamentum & decus Christus est, qui misit angelum suum, & me abjectam atque humilem servam protexit: quoniam fidem & spem meam in illo fixam habeo. Quapropter gratias illi ago, & sanctum ejus nomen collaudo, quod ipse est, qui facit mirabilia solus, & non est alius Deus præter ipsum.

ANNOTATIO.

a Cerastes, κεραστὴς, a κέρας, id est, cornu. Caussam indicat hic locus Plinii lib. 8 cap. 23: “Cerastis corpore eminere cornicula sæpe quadrigemina: quorum motu, reliquo corpore occultato, sollicitet ad se aves”. Plenius de eodem Isidorus lib. 12 cap. 4: “Cerastes serpens dictus eo quod in capite cornua habeat similia arietum: κέρατα enim Græci cornua vocant: sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione, veluti esca illiciens sollicitata animalia perimit. Totum enim corpus arenis tegit, nec ullum indicium sui præbet, nisi ex ea parte, qua invitatas aves vel animalia capit. Est enim flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur”. Hæc & plura notat Vossius in Etymologico linguæ Latinæ.

CAPUT III.
Martyrum constantia aliis pœnis exercita; obitus ac sepultura.

[Ambo mittuntur in foveam ardentem: convertuntur gentiles:] Jussit deinceps Aurelianus Paulum exsolvi, & foveam quamdam effodi, tam longam, quanta est trium hominum statura: tum ligna & ignem afferri, atque in fovea illa succendi. Fecerunt carnifices, quod jussum fuerat, admodum studiose: nam & foveam statim effoderunt, & ignem vehementer accenderunt. Itaque Aurelianus jussit Paulum & Julianam in ignem illum conjici. Sancti vero Martyres Deum collaudantes, Salvatorem ac Dominum Jesum Christum invocabant ad opem sibi ferendam. Cum autem ad eum locum venissent, sua membra crucis Christi signo munierunt, & sponte se in ignem conjecerunt. Erant autem in igne illo Deum laudantes, & ejus gloriam prædicantes. Ecce autem angelus Domini descendit de cælo, & fumum una cum igne foras excussit, neque permisit sanctos Martyres vel paululum ab igne perturbari. Stabant itaque in fovea illa rectis corporibus, divinas laudes proferentes in hanc sententiam: Benedictus es Domine Deus Rex seculorum, qui memor fuisti humilitatis nostræ, & præsentia tua ignis flammam extinxisti propter bonitatem tuam, quæ facit, ut peccata nostra non recorderis. Tu nos indignos, salvos atque incolumes eripuisti a cogitationibus tyranni Aureliani, qui suo imperio ita intumescit, quasi futurus sit immortalis. Hæc cum Martyres precarentur, multi ex Græcis a, Dei potentiam contemplantes, animo compuncti, ab idolorum superstitione defecerunt, & Christi fidem secuti sunt: multi etiam carnifices, qui eos verberaverant, cum Dei tanta in illos beneficia collata vidissent, mutato consilio, Christi fidem amplexi sunt.

[24] [minæ cælestes ad Aurelianum, Martyrum constantia:] Perlata vero sunt hæc omnia ad Aurelianum, qui jussit illos, ita ut erant, in fovea lapidibus obrui. Sed, ecce, repente tonitrui sonitus cum multis fulguribus, & nubes huc atque illuc agitatæ, & ignis plenæ, usque ad Aureliani conspectum devenerunt, & ignem illum in terram effuderunt, voxque hæc e cælo ad eum demissa est: Aureliane, ingredere in abyssum gehennæ ignis, paratam tibi & patri tuo diabolo. Hæc cum facta essent, misit Aurelianus, & jussit Athletas & Christi martyres ex fovea illa extrahi, & in carcerem conjici. Itaque sancti Martyres Dei gloriam laudabant in omnibus his, quæ Deus ipse mirabiliter illorum causa fecerat. Septimo die postea diluculo Aurelianus sedit in tribunali, & jussit sacerdotes afferre quotcumque idola habebant argento & auro confecta, ac pretiosis lapidibus ornata. Quæ sacerdotes ipsi mox in conspectu Aureliani constituerunt, cum stravissent sub ejus pedibus purpuram regalem. Tum Aurelianus, Vocate, inquit, Paulum & Julianam. Quos cum vidisset ante tribunal consistentes, animo & vultu valde irato illis minatus, dixit: Ite nunc, & diis sacrificate: nolim enim existimetis, manus meas vos evasuros. Subrisit Paulus, & ait: Numquam, tyranne, Deum nostrum derelinquemus, qui cælum & terram effecit. Ne putes amplius, idolis tuis cultum nos allaturos. Tum Aurelianus: Violenta, inquit, morte dignus es. Idolane tibi hæc videntur: neque intelligis, quæ vis in illis sit?

[25] [S. Paulus spurcitiam deorum exponit,] Ad hæc Paulus: Jupiter iste, quem tu esse dicis, homo quidam fuit fugitivorum filius, qui artem magicam bene edoctus fuerat: cumque præter cæteros homines esset incontinentissimus, & libidini maxime deditus, ac quorumdam pulcherrimas uxores atque filias adamasset, se continere non potuit, quin cum illis commisceretur. Qui modo in taurum mutatus, modo avi similis, aquilæ scilicet ac cygno, mulieres nonnullas ex jam dictis circumvenit, & a mente alienatas in eam miseriam impulit, ut ipsum, tamquam deum, colerent. Ad hæc & alias mulieres per formæ mutationem & præstigias decepit, in aurum commutatus. Et ne alia ejus libidinosa facinora hoc loco narrem, (Scio te ad iracundiam concitari: sed licet irascaris, dicam tamen nihil veritus) iste, qui prope Jovem positus est, & Apollo dicitur, an non ex adulterio genitus est e muliere quadam, quæ Latona dicebatur, quæque illum peperit inter duas arbores, qui & ipse opera nefaria commisit, patrem Jovem imitatus? Eodem modo & Dionysius vester ille Deus, an non & ipse ex adulterio genitus est ex Semele Cadmi filia? Nugator, inquit Aurelianus, & sceleste, an non ex Junone deorum matre Bacchus genitus est? Risit Paulus, & ait: Estne Deus, qui ex muliere genitus incipiat esse Deus, aut qui uxorem habeat? Tunc Aurelianus, Quousque, inquit, multas nugas effundens diis maledices? An non & vester Christus, quem vos Christiani Deum cælestem esse dicitis, ex muliere genitus est? Respondit Paulus: Non es tu dignus, qui Dei mysterium audias. Verum ne oratione tua multos eorum, qui præsentes sunt, circumvenias, necesse est aperire id, quod quæris.

[26] Initio Deus ipse cum cælum & terram, mare & omnia, [uti & mysterium] quæ in eis sunt, effecisset, hominem effinxit ad imaginem & similitudinem suam: purum enim a malitia, innocentem, justum, pietate præditum creavit illum Deus, & in paradiso deliciarum pleno eum collocavit. Pater autem vester diabolus non ferens tantam hominis felicitatem, Evam seduxit, & per illam, Adam ad divini præcepti transgressionem impulit. Quo factum est, ut & Adam ipse tamquam transgressor e paradiso expulsus sit, & genus omne humanum morti & peccati pœnæ obnoxium evaserit. Quamobrem cælestis Pater & omnipotens Deus misericordia motus, humano generi subvenire volens, misit Filium suum, ut humanam carnem susciperet, & Adam solveret, eosque qui ab injusto detinebantur. Ipse igitur Deus, Verbum Dei, ac Patris Filius, ante secula omnia est sapientia ipsius, & potentia & dextera: qui per archangelum Gabrielem annuntiatus fuit sanctæ illi Virgini, puræ atque honestissimæ, ex prophetico & regio genere originem ducenti: in cujus utero Deus ipse, hoc est, cæleste Verbum, quod oculis corporeis non cernitur, habitans, suscepit corpus, cum Gabriel ita Mariam ipsam affatus esset: Ave gratia plena, Dominus tecum: & paulo post; Spiritus sanctus superveniet in te, & virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Genitus igitur fuit Deus & cæleste Verbum per Virginem, omni labe purissimam, corpore, tamquam veste quadam indutus propter humanæ salutis dispensationem.

[27] Nemo enim poterat Deum verum, ita ut est, [Incarnationis,] præsentem videre, cum Deus ipse sit ignis consumens, neque homo aliquis vivens Dei faciem videre possit. Hujus igitur dispensationis causa Deus noster, quod ad carnem pertinet, genitus fuit, & ut infans lacte nutritus est, cum esset tamen divinitate perfectus. Insuper factus est puer, & juvenis, cumque hominibus, ut homo, conversatus est annos triginta tres, urbes, regiones & castella orbis terrarum pertransiens, & benefaciens omnibus, ac liberans eos, qui a diabolo vexabantur. Postea in ligno crucis suffixus est, ut salutem daret mundo, qui perierat diaboli violentia & fallacia. Idem corpore mortuus est. Cumque ad inferos descendisset una cum sancta anima illa sua, contrivit portas æreas, & vectes ferreos confregit, atque in caliginosa inferorum penetralia ingressus, eripuit eos, qui vinculis detinebantur, & ex carcere diaboli illos in superiorem regionem eduxit. Quod totum ipsius benignitati acceptum refertur. Cum vero ita post tres dies a mortuis resurrexisset, apparuit suis discipulis atque Apostolis, & aliis multis, qui vere in eum crediderant: & cum aliquoties comedisset & bibisset cum Apostolis per dies quadraginta, sic postea in cælum assumptus est, & sedet ad dexteram Patris cum corpore illo, quod ipse Deus Verbum sibi copulavit. Nunc igitur diabolus dolore affligitur: illum enim Christus ipse Christianorum pedibus conculcari fecit, qui per sanctum ipsius nomen ingrediuntur in regnum cælorum: a quo regno tu alienus es: habes enim sortem & partem, æternam ignis gehennam, hereditatem diaboli patris tui percipiens.

[28] [tyranno furente] His auditis, Aurelianus præ furore vultu mutatus est, & dentibus stridere cœpit, exardescens in illum, cui & respondens, Multas, inquit, nugas te modo effundentem passus sum, patientiam in te, nugax & sceleste, audiendo retinens. Tu vero quamdiu perges me contemnere, & diis maledicere? Nunc igitur nisi diis immolaveritis, pessimis modis vos perdam, ita ut nemo possit e manibus meis vos eripere. Tum Paulus & Juliana concordi animo & magna voce clamantes, Nos, inquiunt, Christiani sumus, & in Christo ipso spes nostras collocatas habemus: dæmones non adoramus, idolis tuis non servimus, tormenta tua non timemus. Excogita igitur quoscumque vis cruciatus: fidem enim in Deo habemus, fore ut a nobis supereris, quemadmodum pater tuus diabolus a Christo superatus fuit, qui nos etiam robustos facit, & pravas artes tuas expugnat. Hæc cum audisset Aurelianus, jussit lignum quoddam magnum afferri: quod cum allatum fuisset, fecit Paulum in eo alligari. Carnifices vero ejus manus colligarunt. Tunc Aurelianus præcepit accensas lampades afferri, & in ejus faciem injici, præcone ita vociferante: Ne in orbis terrarum dominos contumeliosus sis, neve in deos ipsos maledicta conjicias.

[29] [& ad alia supplicia Martyres condemnante.] Juliana cum fratrem suum igne comburi spectaret, summa voce clamavit: O tyranne & sceleste, quid mali frater meus commisit, ut ita crudeliter eum crucies? Jussit Aurelianus & Julianam in ligno alligari, & accensas faces in os ejus, & in totum corpus adhiberi: cui & dixit: Impudentissima mulier, erubesce, quemadmodum mulieres decet. Tum Juliana ridens, Vere, inquit, Aureliane, te admonentem acceptum habeo, eo quod dixisti, Cum sis mulier, erubesce: revereor enim, & erubesco Christum Dei viventis Filium, qui est ante faciem meam, neque illum possum derelinquere, & dæmones colere. Furore accensus est Aurelianus, cum se ab illis irrisum videret. Itaque jussit carnifices ignem per totum corpus illorum circumferre. Quod cum illi mox fecissent, tota civitas, quæ sanctorum Martyrum spectaculo intererat, voce magna clamabat: Imperator Aureliane, injuste judicas, injuste illos crucias. Si nolunt diis sacrificare, sententiam contra illos feras. Tum Aurelianus, cum metueret, ne populus seditionem adversus ipsum concitaret, sententiam tulit, ut eorum capita truncarentur, & corpora canibus ac feris & volucribus cæli projicerentur.

[30] [Eorum mors] Itaque decimo septimo die mensis Augusti b exierunt simul lætantes, atque versum hunc psalmi concinentes: Salvasti nos, Domine, ab affligentibus nos, & odientes nos confudisti. Cum vero ad locum martyrii venissent extra urbem, Paulus rogavit carnificem, ut Julianam prius, quam ipsum, securi percuteret. Juliana vero, cum faciem suam Christi signo munisset, admodum læta collum extendit, eamque spiculator securi percussit. Paulus igitur cum sororem Christi martyrio perfunctam vidisset, oculos in cælum erexit, & Deo gratias egit, ac crucis signo se itidem muniens, collum suum extendit: quem & spiculator mox obtruncavit.

[31] Erant illorum corpora extra urbem jacentia, cum e loco illo ea tollere Christiani prohiberentur. [ac sepultura.] Milites enim, ita ut jusserat Aurelianus, observabant, ne quis reliquias illas auferret. Veniebant autem in eum locum lupi, canes & volucres, & circa sanctorum Martyrum corpora sedentes, illa custodiebant: cumque muscas & ejusmodi animalia supra corpora illa sedentia viderent, aves ipsæ alis ea expellebant, non permittentes, ut in sanctis illis corporibus insiderent. Itaque septem dies & septem noctes feræ ac volucres cæli circa Martyrum reliquias consederunt. Cæterum nuntiata sunt omnia hæc a militibus Aureliano. Qui cum ea audivisset, O furorem, inquit, pessimum Christianorum istorum, quos ne mortuos quidem superare potuimus! Misit igitur, & milites ipsos noctu illinc abduxit: neque enim volebat de die eos illinc removere, ne a Christianis irriderentur. Cum vero dies illuxisset, exierunt Christiani, & Martyrum corpora curantes, sumptuose in pace condiderunt, regnante Domino nostro Jesu Christo: cum quo Patri simul & sancto Spiritui sit gloria, honor & imperium nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Græco est τῶν ἑλλήνων: quæ vox alibi & Græcos significat & gentiles; hic autem gentiles.

b Alibi Martyrum mors refertur ad diem 4 Martii. Vide dicta in Commentario prævio num. 3. Utra igitur die suum agonem consummarunt? At quidquid sit, major pro hodierna die videtur esse auctoritas ex numero majore Fastorum, tunc illos referentium, siquidem die eos sua referant,seu qua martyrio sunt coronati.

DE SANCTIS MARTYRIBUS MONACHIS
LIBERATO ABBATE, BONIFACIO DIACONO, SERVO ET RUSTICO SUBDIACONIS, ROGATO ET SEPTIMO MONACHIS, ET MAXIMO PUERO,
CARTHAGINE IN AFRICA,

Anno CDLXXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Scriptor Passionis, ejusque tempus & locus, Sanctorum vero cultus in Ecclesia celebris.

Liberatus abbas M. Carthagine in Africa (S.)
Bonifacius Diac. M. Carthagine in Africa (S.)
Servus M. Carthagine in Africa (S.)
Rusticus M. Carthagine in Africa (S.)
Rogatus M. Carthagine in Africa (S.)
Septimus M. Carthagine in Africa (S.)
Maximus puer M. Carthagine in Africa (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quam certa est & passim admissa illustrium horum Martyrum probatissima Passio, [Victor Vitensis eam scripsit.] tam de vero ejus scriptore inter eruditos elapso proxime seculo disputatum est, aliis cum Surio eam Victori episcopo Uticensi, aliis passim & recte Victori Vitensi adscribentibus, sic tamen, ut non ita pridem dissertatio prodierit, qua duo Victores Vitenses asseruntur, quorum posteriori historia tribuenda dicitur, ut vide in Ephemeridibus Trivortianis mense Aprili 1709. Nobis satis est, verum Passionis historicum Victorem Vitensem omnino appellari; de quo Videnda Cl. Theoderici Ruinartii in sua Persecutionis Wandalicæ historia, admonitio a pag. 94, ubi fusius eadem Passio ex variis codicibus Mss. ita vindicata est, ut de ejus germanitate dubium modo nullum superesse videatur, quod hic merito moveri possit.

[2] De tempore, quo fortissimi Pugiles coronati fuerint, [Passi sunt an. 483;] loquitur ibidem laudatus Ruinartius, censetque illud satis indicari ab ipso Passionis scriptore, dum eos anno Hunerici regis septimo martyrii palmam adeptos fuisse refert. Cum enim, inquit, Hunericus anno CDLXXXIV excesserit e vita, completo fere octavo regni sui anno, mors eorum anno præcedenti, scilicet anno CDLXXXIII consignanda est. Victoris verba non otiose expendit etiam Chiffletius, expendere alii. Poterit unusquisque idem ipsum ex Passionis principio colligere, ut prorsus non videam, quid demum sibi velit Tillemontius tomo 16 pag. 798, dum martyrium, de quo agimus, ad annum 488 referendum contendit, quasi eodem ferme anno contigerit, quo se historiam scripsisse testatur Victor, nempe sexagesimo post Wandalorum in Africam irruptionem, quo cœpisse perperam certat Hunerici in Catholicos persecutionem.

[3] [non 448, ut vult Tillemontius.] Observare enimvero potuit Vir alias non indiligens, sævissimam Hunerici carnificinam, ipso vivente & urgente, dire exercitam, ut ex laudata hic historia clarissime patet, nostrosque adeo sanctos Monachos passos ipso superstite & spectatore: qui tamen Dei judicio, post non multos dies turpissima morte præventus, scatens vermibus exspiravit; dum agebatur annus septimus regni ejus, ab anno 476 vel 477 inchoati. Frustra igitur laboravit, seque torsit Tillemontius, ut admissam passim ab eruditis, & vero certissimam epocham everteret, a Majoribus nostris etiam confirmatam, dum de synonymo sancto Liberato medico, aliisque in eadem persecutione Martyribus egerunt ad XXIII diem Martii, cui proinde & nos hic acquiescendum censuimus.

[4] Pergit Ruinartius: Quonam tandem in loco aut apprehensi fuerint, aut mortem subierint, non est opus ut hic fusius inquiramus, cum ex ipsa eorum Passione constet, [Locus in quo capti & in quo passi.] eos a monasterio territorii Capsensis in Byzacena, ubi vitam monasticam ducebant, Carthaginem adductos fuisse, ibique martyrio coronatos. Quam hæc clara & certa sunt, tam dubium est, quod ibidem sequitur, sumptum ex occasione nominatæ hic Capsensis civitatis, in cujus vicinia sancti Martyres commorati dicuntur, utrum nempe confundendi non sint cum Capitanis Martyribus, qui in Kalendario Carthaginensi celebrantur Idibus Novembris. Non ausim equidem id asserere, tametsi mirum videatur, tam inclytos athletas in dicto Kalendario fuisse omnino prætermissos. At facile respondebitur, innumeros alios in ipsa illa persecutione passos, ibi etiam præteritos esse, ut inde pro confusione Capsensium & Capitanorum, argumentum non videatur posse deduci.

[5] Reliquum est, ut ostendamus tam illustrem Passionem classicis nostris Martyrologis ignotam non fuisse, [Celebres in classicis Martyrologiis,] nec ignorasse ipsos, Victorem Vitensem eam pro merito celebrasse. Præivit haud dubie ceteris is, quem Ado ductorem habuit, auctor Romani parvi, jam non semel post Rosweydum editi, qui nescio quo errore ductus, eos hoc die cosignavit, ubi vel ex ipso Passionis titulo constat VI Nonas seu II Julii martyrium subiisse. Et id quidem brevis istius Martyrologii auctori condonari posse videtur, quod fortasse Passionem non viderit; magis miror, Adonem, qui Acta ipsa præ oculis habuit, errorem non correxisse; nisi forte & ipse & alii animum attenderint ad celebrem aliquam reliquiarum translationem, modo nobis incognitam, cujus occasione ipsos hoc die retulerint. Ceterum Adonem secuti sunt reliqui, Usuardus cum tota sua progenie, Notkerus, Beda Plantinianus, Maurolycus & recentiores passim cum Martyrologio Romano.

[6] Ne textibus multis hic describendis immorer, sufficiet exhibere Adonis elogium seu Actorum compendium hujusmodi: [quorum elogia] Apud Africam, natale sanctorum martyrum Liberati abbatis, Bonifacii Diaconi, Servi & Rustici subdiaconorum, Rogati & Septimii monachorum, & Maximi pueri: qui persecutione Wandalica jussu crudelissimi atque impiissimi regis Hunnerici, de territorio Capsensis civitatis ex habitaculo monasterii abstracti, atque ad urbem Carthaginensem perducti sunt: ubi pro confessione Catholicæ fidei & unici baptismatis defensione, primo carcerali custodiæ mancipati, & crudelibus ferri ponderibus arctati, tenebrosis deputati sunt locis; ubi cum die ac nocte Christianum populum in fidei constantia roborassent, jussit tyrannus furore succensus, navem lignorum manipulis adimpleri atque omnes pariter alligatos, in pelago, igne supposito adcremari.

[7] Cum autem pro voluntate infandi regis, vel crudelium ministrorum, [admitti possunt;] extensis eorum manibus & pedibus elevatis, lignis ignis fuisset injectus, statim imperio divino, videntibus cunctis, exstinctus est: & dum sæpius renovaretur, iterum atque iterum exstinguebantur globi flammarum. Unde magis tyrannus, furore simul & pudore repletus, jussit eos remorum vectibus enecari, & ita singulos in modum canum, cerebris comminutis, perimi: sicque speciosum cursum certaminis sui, coronante Domino, perfecerunt. Corpora eorum in mare jactata, sub eadem hora, illæsa littoribus reddita, a Christiano populo reverenter sublata, præeunte clero, cum hymnis solennibus condita sunt in monasterio contiguo basilicæ, quæ dicitur Celerinæ. Scribit beatus Victor Africanus episcopus in historia ejusdem Wandalicæ persecutionis, quam & ipse cum ceteris sustinuit, & fideli atque illustri stylo digessit.

[8] [non ea quæ ab Herrera traduntur.] Ita ferme & Notkerus locutus est ex eodem fonte, aliis rem totam multo brevius complectentibus; at veteres istos omnes longe superavit Herrera in suo Alphabeto Augustiniano, quod nempe Martyribus illis monachis & Africanis crescere voluit, atque adeo in varios articulos importune divisit, nescio sane quo operæ pretio, cum neminem hactenus invenerim, qui de ipsis S. Augustini sequacibus, nedum Ordini Eremitarum aggregandis vel remotissime cogitaverit. Quod hic satis sit verbo indicasse. Id superest obiter observandum, alio quam hic a nobis ordine Victorem Sanctorum nomina in Passione enumerasse, secutus nimirum ordinem gradus ecclesiastici, quo S. Liberatum, tametsi abbatem, caruisse, recte, ni fallor, existimat laudatus Ruinartius pag. 209, ad quem lectorem remittimus, daturi modo Passionem ipsam ex ejusdem editione ad codices manuscriptos, ac veteres editiones accurate collatam.

PASSIO
Auctore Victore Vitensi episcopo.

Liberatus abbas M. Carthagine in Africa (S.)
Bonifacius Diac. M. Carthagine in Africa (S.)
Servus M. Carthagine in Africa (S.)
Rusticus M. Carthagine in Africa (S.)
Rogatus M. Carthagine in Africa (S.)
Septimus M. Carthagine in Africa (S.)
Maximus puer M. Carthagine in Africa (S.)

BHL Number: 4906

A. Victore Vitensi.

[Pium exordium.] Prædicaturus triumphos Martyrum beatorum, ad enarranda, quæ gesta sunt, auxilium exposco divinum, ut qui illis præstitit superandi victoriam, mihi indigno & immerito quantulacumque verborum porrigat ornamenta. Tunc enim valebo, quæ desiderata sunt, indicare, si ipsi dignentur pro me misero, Domino supplicare.

[2] [Gravis in Africa] Septimus namque agebatur annus crudelissimi atque impiissimi regis Hunerici, &, ecce, antiquus hostis, veternosus utique anguis, trisulcæ linguæ venena vibrans, Cyrila quodam Ariomanitarum episcopo ministro usus est; subvertens & obtinens animum regis cruenti, ut ita suaderet non posse eum pacatum, atque longævum obtinere regnum, nisi nomen perderet innocentum. Qui tamen Dei judicio post non multos dies turpissima morte præventus, scatens vermibus exspiravit.

[3] [Catholicorum persecutio,] Insectari cœpit ore cruento omnem Catholicorum multitudinem, quæ per totam provinciam Africanam, in modum (sicut prædictum est Abrahæ patriarchæ) arenæ maris fuerat multiplicata, ut eam rebaptizationis sauciaret machæra, atque stolam illam singularis & puri baptismatis, quam Christus vino carnis suæ purificans, prelo exprimens crucis fecerat dealbatam, tetræ nigredinis turparet illuvie sordulenta. Accipiens quoque tyrannus, ut erat ducibilis a & ferus, serpentinam suggestionem, feralibus edictis uno tempore b totam cœpit Africam commovere.

[4] [non solum sacerdotum,] Primo sacerdotum & ministrorum copiosissimam & maximam turbam, in longinquas & extremas regiones exsilio crudeli detrusit. Quibus bis acutum c genus frumenti, quod jumentis solis edere concessum est, nequaquam industria molari contritum, sed manente furfuris cortice loricatum, pro miseratione dari præcepit. Post vero, crescente impietatis insania, etiam hoc auferri crudelissimus imperavit. Post modicum quoque temporis, universas simul ecclesias, præjudicatis venerabilibus portis, cæmentis ingentibus claudi mandavit. Universa namque monasteria virorum vel puellarum sanctarum gentilibus, id est, Mauris, cum habitatoribus donari præcepit.

[5] Unus fuit omnibus ejulatus, unus pro Christo moriendi integer & plenus affectus. [sed omnis sexus & ordinis.] Paria currebant flumina lacrymarum; quia permiserat Dominus cibari eos pane lacrymarum, & potari eos in lacrymis in mensura, aut forsitan sine mensura. Et si reperta est exiens de arca, inhians cadaveribus mortuis pars aliqua pereuntium corvorum, major est tamen in honore Trinitatis numerus felicium columbarum. Quanti nobiles & optimi viri, ampli & lati cespitis dominici d terram cum cælo commutaverunt, & simul corpus cum substantia tradiderunt; atque delicatæ & nobilissimæ feminæ, contra verecundiam naturæ, spectante vulgo virgis cæsæ, variisque tormentis cruciatæ, victoriæ tropæa portarunt? Quanti infantuli irridentes edicta feralia ante mundum contempserunt, quam in illecebrosam ejus semitam introirent?

[6] Tunc apprehensi sunt & septem fratres, quantum pertinet ad concordiam dominicæ servitutis, [Hos inter VII monachi] in monasterio habitantes in unum: quia bonum est & jocundum habitare fratres in unum: id est Bonifacius diaconus, Servus e subdiaconus, Rusticus subdiaconus, Liberatus abba, Rogatus monachus, Septimus monachus, & Maximus monachus, in numero scilicet Macchabæorum germanorum, quos una mater Ecclesia Catholica genuerat, & per viscera fontis æterni salubriter pepererat, de territorio Capsensis f civitatis, cui præfuit sanctus Vindemialis sacerdos egregius, & Christi fidelis antistes.

[7] Quibus attractis ad urbem Carthaginensem, primo eis illecebrosis blandimentis serpens voluit sibilare, [Carthaginem attracti] promittens honores caducos & divitias ingentium voluptatum; necnon & regis amicitiam, vel alia multa, quæ solent insipientium animas, aucupante diabolo, visco mundiali captare. Sed hæc omnia Christi milites acsi contagia, respuerunt, clamantes uno ore: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Nec poterit in nobis, adjuvante Domino, iterari, quod in sancto Euangelio semel præceptum est dari: quia qui semel lotus est, non habet necesse iterum lavari, quia mundus est totus. Facite quod vultis, inferte pœnas corporibus nostris. Melius est temporalia ad modicum sufferre supplicia, quam æterna pendere * & subire tormenta. Habete quæ promittitis, cum ipsis divitiis post paullulum perituri. Nobis vero nullus de postibus frontium valebit evellere, quod * in uno baptismate artifex Trinitas dignata est titulare.

[8] Quid multa? Dum tali constantia divinitus munirentur, [blanditiis non moventur.] jussi sunt carcerali custodiæ mancipari, & ita crudelius onerati ferri ponderibus, tenebrosis deputati sunt locis, ubi nulla miseratio arrideret lenitatis. Sed populus memoratæ urbis, in Domino semper fidelis, dato munere carcerariis, die ac nocte Christi Martyres frequentabat, & ita ab eis doctrina & virtute fidei roborabatur, ut talia etiam ipsi pro Christi nomine plena delectatione perferre cuperent, & capulo persequentis facilia supponerent colla.

[9] Hoc autem tyrannicas pervenit ad aures, qui ebrietate furoris accensus, [Unde in carcerem trusi] jubet eos adhuc inauditis suppliciis adigi, & majoribus vinculis onerari, navimque imperat lignorum aridorum manipulis adimpleri, atque in eadem omnibus alligatis, in medio pelago igne supposito concremari. Eductisque illis de custodia, multitudo populi Dei, bellatores Trinitatis quasi agnos innocuos ad victimam deducebat, & rigentium pondera catenarum, quasi quædam monilia pervidebat, quia non fuerunt illa vincula, sed ornamenta.

[10] [variis suppliciis affecti sunt.] Incedebant itaque cum fiducia ad supplicium, quasi ad epulas concurrentes, una voce per ambitus platearum Domino decantantes: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Votiva nobis hæc dies est, & omni solennitate festivior. Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis, quando pro fide Domini Dei nostri perferimus præparatum supplicium, ne amittamus acquisitæ fidei indumentum. Sed & populis publica voce clamabant: Ne timeatis, o populi Dei! neque formidetis minas, atque terrores præsentium tribulationum: sed potius moriamur pro Christo, quomodo & ipse mortuus est pro nobis, redimens nos pretio sui sanguinis salutaris.

[11] [Frustra allicitur puer] Unum tamen vehementi conatu, qui inter eos infantulus videbatur, nomine Maximum, cupiebant auctores malorum a Sanctorum consortio separare, dicentes: Infantule, quid festinas ad mortem? dimitte eos, insaniunt, & audi consilium nostrum, ut possis invenire vitæ remedium, & tanti regis adire palatium. Tunc ille, ætate quidem puerili, senili tamen maturitate, clamabat: Nemo me separat * a sancto patre meo Liberato abbate, & fratribus meis, qui me in monasterio nutrierunt. Cum ipsis sum in timore Dei conversatus, cum ipsis desidero passionem suscipere, cum quibus credo me & futuram gloriam invenire.

[12] [ad martyrium fortiter properans,] Nolite putare, quia possitis seducere pueritiam meam: simul nos Dominus septem voluit congregare, simul dignabitur omnes uno martyrio coronare. Quomodo nemo perire potuit de septenario illo numero felicium Macchabæorum, ita etiam septenus nostræ congregationis numerus nullum inveniet detrimentum. Nam si negavero eum, & ipse negabit me; quoniam ab ipso dictum est: Qui me negaverit coram hominibus, negabo & ego eum coram patre meo, qui est in cælis: & Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor & ego eum coram Patre meo, qui est in cælis.

[13] [quod omnes patiuntur in mari,] Perducti itaque cum festinatione ad navale supplicium, pro voluntate infandi regis, vel crudelium ministrorum, extensis manibus & pedibus, elevati g potius feruntur quam ligati. Quo dum ignis fuisset lignis injectus, statim imperio divino videntibus cunctis exstinctus est: & dum sæpius renovaretur nutrientibus pabulis, iterum atque iterum exstinguebatur h rogus globo flammarum. Et cum exinde magis tyrannus furore simul esset & rubore repletus, jussit eos remorum vectibus enecari, & ita singulos in modum canum cerebris comminutis exstingui. Qui tali genere mortis debitum spiritum feliciter Domino reddiderunt: nec expaverunt lignis quatientibus mortificari, quibus semper fuit omnis spes in ligno.

[14] [unde mire ejecta corpora sepeliuntur.] Sed cum in mari venerabilia corpora jactarentur, illico, quod contra naturam est æquoris, eadem hora illæsa corpora pelagus littori redderre maturavit: nec ausum fuit, ut moris est, triduana dilatione in profundo retinere, ne præcepto Dominico minime paruisset. Ad quod miraculi genus & ipse tyrannus, licet impœnitens, ut fertur, expavit. Gaudens autem, quæ aderat, multitudo, corpora sanctorum Martyrum diligenti tradidit sepulturæ, præeunte clero venerabili Carthaginensis ecclesiæ. Ubi etiam & prædicandi diacones, tertio jam Confessores effecti, Salutaris & Muritta geruli reliquiarum adfuerunt. Humatæ sunt igitur cum hymnis solemnibus lipsanæ beatæ Sanctorum in monasterio Biguæ i, contiguo basilicæ, quæ dicitur Celerinæ. Et sic in confessione Trinitatis beatissimi Martyres passi sunt, & speciosum cursum certaminis sui, coronante Domino, perfecerunt: cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ducibilis alii, inquit Ruinartius, docibilis; idem erit si cum aliis scribas docilis.

b Uno tempore alii legunt pro tempore.

c Bisacutum, sive bisactim scribas, ex sensu intelligitur. Paulo inferius pro solis legunt alii solum.

d Pro Dominici, melius, ni fallor, alii Domini.

e In nominibus non laboro, pro Servus legatur Servius, & pro Septimus, Septimius, & si mavis Septiminus.

f De hac urbe & de S. Vindemiali vide Ruinartium hic.

g Elevati potius legerim, quam cum aliis clavati.

h Alii legunt, exstinguebantur rogi flammarum.

i In Biguæ variant aliqui, videatur Ruinartius.

* al. pati.

* al. quo

* al. separet

DE S. ANASTASIO EPISC. CONFESS.
INTERAMNÆ IN UMBRIA ITALIÆ,

Sec. VI aut VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti a synonymo distinctio, gesta, inventio & miracula.

Anastasius ep. conf. Interamnæ in Italia (S.)

AUCTORE J. B. S.

De cultu hic disquirendum non est, satis sit, ipsum hoc die in Martyrologio Romano annuntiari. Ceterum cum umbris, [Umbriæ Sanctos multum implexos] imo & densis tenebris ad distinguendos, geminandos aut confundendos Umbriæ non semel descriptæ Sanctos, totis quinque prioribus anni nostri sacri mensibus colluctati Majores nostri, Janningum tandem impulerunt, ut laboriosa dissertatione tomo 1 Julii præfixa, difficultates sæpe discussas, sæpius etiam recursuras ita explanaret, ut ingratam cramben identidem recoquere opus non esset. Habes istic veros seu prætensos Syros, dictos Umbriæ apostolos, ad suas classes reductos, hunc vero S. Anastasium ita ab alio synonymo, ceterorum ductore, & patria & ætate distinctum, ut verba ipsius huc adferre sufficiat ad aliqualem hujus S. Anastasii episcopi confessoris notitiam. Ita habet cap. 1, num. 7, pag. 20:

[2] Confunditur quoque Anastasius ille dux Sociorum XII Syrorum cum S. Anastasio episcopo Interamnensi, [illustravit Janningus] de quo Ughellus scribit, quod natione Syrus fuit; atque Interamnensis ex instinctu divino acclamatus est circa annum DCVI: alii electum fuisse contendunt anno DXLIII, obiisse vero anno DLIII. Angelonus in Historia sua Interamnensi, Italice scripta, ait, diversos scriptores citans, ipsum descendisse e Syria in Italiam circiter annum DXVI. Eumdem Jacobillus pariter Syrum facit & cum imaginario suo trecentorum sociorum numero venisse dicit in Italiam, episcopum fuisse & in pace mortuum, coli XVII Augusti. Hinc patet manifeste, Anastasium hunc non esse illum, qui dicitur in turba duodecim tantum sociorum venisse seculo primo aut tertio, & martyr obiisse ad Aquas Salvias: & episcopus non fuit, & colitur, uti supra Jacobillus dicebat, quinta Decembris die. Omitto plures distinctionis notas.

[3] Minus quoque idem sunt ipsi in sententia aliorum, qui negant, [singulari dissertatione,] Anastasium episcopum Interamnensem e Syria advenisse, aiuntque patria quoque Interamnensem fuisse: atque hodiedum florere ibidem nobiles familias, quæ originem suam a Sancto illo deducunt; quod tamen idoneis successionum tabulis probari, facilius persuadebitur aliis, quam mihi. Habemus quædam ejus Acta, cum instrumento publico de inventione corporis ejusque translatione & miraculis exinde factis. Quod instrumentum quam est fide dignum, tam obscura & incerta sunt Acta vitæ. Interea nullis antiquorum Martyrologiis reperitur inscriptus. Abest quoque a prima editione Romani sub Gregorio XIII correcti; additus in secutis editionibus, saltem ab anno MDCVIII, die XVII Augusti, ultimo loco nudis hisce verbis: Interamnæ, S. Anastasii episcopi & confessoris. Sed hæc illustranda erunt suo tempore ad diem XVII Augusti. Hic satis est monstrasse, hunc Anastasium episcopum Interamnensem neutiquam esse Anastasium XII sociorum ducem.

[4] [ex qua, quis hic fuerit, intelligitur.] Ex ibi disputatis recte evertitur magna scriptorum Umbrorum confusio, non minus quam affectata Castellorum aut aliorum cum hoc aliisque Sanctis cognatio, præter ea, quæ huc illustranda remittuntur, de Sancti gestis, ætate & sacri corporis miranda prorsus inventione, secutis miraculis, cultuque adeo sic statim accrescente, ut in urbis ipsius patronum, votis omnium conspirantibus, electus fuerit. Porro quod ad Acta seu vitam attinet, jam supra Janningus & ante ipsum Majores nostri alii merito fassi sunt, de hoc S. Anastasio vix quidquam superesse præter ea, quæ singulis ferme sanctis Episcopis, mutato solum nomine, applicari commode possint, ut ea ex variis, quæ habemus manuscriptis describere supervacaneum sit: ex Ferrarii de sanctis Italiæ hodierno elogio, totam rei qualem qualem substantiam, sed parachronismis implicitam intelliges.

[5] [Ferrarii elogium non multa explicat] Anastasius, inquit, ex nobili Castellorum familia Interamnæ ortus circa salutis annum DL, doctrina & sanctimonia vitæ floruit. Abstinentia erat incredibili, maximaque humilitate; sed & in pauperes beneficentia excelluit,omnibus facultatibus in sublevandis eorum miseriis pene consumptis. Quapropter mortuo Episcopo, summo omnium consensu illi subrogatur. Munus pastorale aggressus reliquias pestis Arianæ sustulit: Ecclesiam sanctissimis institutis reformavit: multa per diœcesim erexit templa collapsaque instauravit: in urbe templum Assumptionis B. M. V., in quo sedem episcopalem constituit, ædificandam curavit. His & aliis operibus clarus ex hac vita ad perennem patriam migravit XVI Kal. Septembris. Cujus corpus in ecclesia a se ædificata conditum, cum diu jacuisset ignotum, Leone VII Pont. Max. circa annum sal. MXXXIX repertum fuit, cum is rustico cuidam apud Carsulam in somnis locum, in quo corpus latebat, indicasset. Terra enim defossa, arca marmorea, in qua corpus jacebat, & ex qua suavissimus odor efflabatur, reperta est; & in ea corpus S. Episcopi integrum, sacris adhuc vestibus indutum: quod intra aram sibi magnificentissime extructam, accito Lintargo episcopo Spoletino reconditum est.

[6] Sequuntur tria miracula, post inventionem patrata, [præsertim quæ ad tempora spectant;] de quibus infra paulo fusius. Hic observes velim, Ferrarium annum obitus determinare non fuisse ausum, satis prudenter, cum de Sancti ætate divinare magis quam certi quidquam statuere integrum sit, ut mox ex Ughello perspicies. Id miror maxime non observasse Ferrarium, quantum distet Leo VII, mortuus anno CMXXXIX ab anno MXXXIX, quemadmodum & Lintargus seu Luitardus episc. Spoletinus spectans ad medium seculum nonum. Neque felicius rem expedivit Ughellus, dum Syrum facit S. Anastasium, vultque præterea & simul Narniensem fuisse episcopum, ut ea ratione, illum concilio Romano sub Martino Papa interfuisse suadeat anno DCLII (pro DCXLIX) dum interim episcopum Interamnensem eum acclamatum innuit anno DCVI, præter alia certis annis affixa, quæ quo demum modo concilientur, equidem ultro fateor me non intelligere. Audi ipsum:

[7] Anastasius, natione Syrus, Interamnensis episcopus * ex instinctu divino acclamatus est circa annum DCVI. [quæ nec Ughellus, distinguere potuit.] Alii electum fuisse contendunt anno DXLII, obiisse vero anno DLIII. Interfuit certe concilio sub Martino Pontifice anno DCLII. Sancte pieque Interamnensem rexit ecclesiam per multos annos; Arianorum reliquias fugavit, fuditque, salubrioribus legibus gregem suum continuit, labentes per diœcesim magnificentissime reparavit ecclesias, inque civitate cathedrale templum erexit Deiparæ Virgini Assumptæ consecratum. Hujus Episcopi temporibus Sigismundus Attiliusque, ejus provinciæ principes, Interamnam excisam reædificare instituerunt, quæ deinde S. Pastoris exemplis vitæque sanctimonia sensim crevit in urbem. Interea Anastasius in pace decessit anno DCLIII, die XVII mensis Augusti, sepultusque est in cathedrali a se constructa. Ejus sacrum corpus primum repertum est ex divina revelatione integrum anno CMXXXIX, inque magnifico sepulcro sub sacello ejus nominis dicato reconditum, cujus inventionem incredibilia patrata miracula illustrarunt. Secundo, temporibus XIII Gregorii lucem aspexit anno MDLXXV, die XV mensis Junii, illatumque est in sacellum ejus nomini munificentissime consecratum.

[8] Præmissis hisce gestorum compendiis utcumque ordinatis, [Admitti possunt quæ de inventione & miraculis narrantur.] superest instrumentum publicum, de quo aiebat supra num. 3 Janningus, fide dignum esse in ordine ad inventionem corporis ejusque translationem & miracula, sed incerta esse quæ de vita, quantumvis pauca narrantur. Constat instrumentum paginis 32 in folio, quarum pars tertia insumitur formulis de transcriptionis veritate fidem facientibus. Verum & his, & vitæ synopsi, æque ac subjunctis verbosis exhortationibus, prætermissis, ea solummodo hic decerpemus, quæ ad laudata capita pertinent, divisa in Lectiones, quæ nobis erunt totidem numeri. De sermonis elegantia nihil observandum, patet ad oculum verbosa phrasis Italica, nonnumquam satis obscura & contorta, ita tamen, ut quid scriptor velit, sic intelligatur, ut grammaticis annotationibus parcendum censuerimus. Ab anachronismo sumitur initium, dum Lotharuis connectitur cum citato ibidem Leone Papa VII. De iis satis dictum superius, ad rem progredimur.

[Annotata]

* & Narniensis

DE INVENTIONE, TRANSLATIONE ET MIRACULIS,
Ex Ms. Interamnensi.

Anastasius ep. conf. Interamnæ in Italia (S.)

BHL Number: 0407

EX MS.

[Diu incognitum sacrum corpus] Lectio I. Tempore namque Lotharii magnifici regis, regnante jam Christo per undam baptismatis, & redemptionem sui pretiosi sanguinis, noluit omnipotens Deus Interamnem urbem a sui Pastoris pignore vacuam relinquere, sed & desiderabilem, & salutiferum thesaurum, qui per multa annorum curricula jacebat incognitus, ad salutem omnium fidelium, & defensionem animarum mirabilis ipse Deus prodere, atque manifestare dignatus est. Scriptum est enim; Quia secretum regis occultare bonum est, opera autem Dei manisfestare gloriosum, & honorificum est; non enim amplius oportuerat, ut sub modio jaceret lucerna abscondita, sed posita super candelabrum, omnibus, qui in domo devenerant, lucem perspicuam ministraret. Thesaurus itaque pretiosior est, opera virtutum, & corpora Deo placentia, quia scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vere in corde & in ore nostri patris, & pontificis Anastasii requievit, quia sequendo Christum ad ejus regnum pervenit, amando ejus doctrinam æterna adeptus est præmia. Gaudeamus & epulemur ergo in Christo, quia ad defensionem suæ, & nostræ urbis patronus, & defensor inæstimabilis divina pietate detectus, & declaratus est.

[2] [ex Sancti ipsius apparitione] Lect. II. Jam quia tempus est, qualiter eum manifestavit omnipotens Deus, intentis auribus, apertis sensibus, percipere cohortor. Quidam ruris cultor de Castro sancti Gemin; quod in comitatu Narniæ situm est, cum dormiret, apparuit ei in somnis vir magnæ potentiæ & decorus, dicens: Diluculo, cum surrexeris, defer tecum ligonem, atque ventilabrum, & perge festinanter ad urbem Interamnem, & perquire domum sanctæ Genitricis Jesu Christi, & respice diligenter ad lævam partem introitus Ecclesiæ, ubi requiescit corpus meum, & dic omnibus civibus, ut te adjuvent, & manifesta me super terram, quia omnipotens Deus multa signa, & prodigia per me facturus erit in populo ad laudem sui nominis, & potestatis.

[3] [rustico alicui tertio repetita] Lect. III. Cumque pius homo, providus ac trepidus verbis incogniti, & tanti viri responderet, dixit ei: Quis enim es tu, domine, qui tantillo pauperi, & peccatori talia præcipis? Dixitque ei: Noli timere, quia ego sum Anastasius, qui quondam Interamnis episcopatum tenui; noli ergo prætermittere præceptum hujus rei, si vis habere consortium Sanctorum; & statim recessit. Et expergefactus illico dormiens retulit hæc suæ conjugi, sed quia erat paupertati deditus, distulit hæc, quæ audivit, facere, atque ire neglexit. Cum enim sequenti nocte ita dormiret, apparuit ei ipse Sanctus, & iterum similia cum magna asperitate præcipiens; quod & ipse, usque ad tertium in contemptione perdurans, assensum præbuit, & surrexit velociter, quem locum petiit, & ut ei jussum fuerat, fodere cœpit. Sed quia non valuit reperire, cum præ lassitudine [non posset] perficere opus, recessit, & reversus est. Post modicum vero temporis causa extitit, ut hoc ordine sanctum corpus, Christo concedente, revelaretur.

[4] Lect. IV. Quidam prædictæ urbis non modicum locuples, [invenitur mire fragrans & ab episc. Spoletino elevatur.] nomen simile Anastasii gerens, ad extrema perveniens expiravit, & quia visum fuerat vicinis, & proximis, ut in aula Genitricis Christi ad sepeliendum aptum locum invenirent, laborare cœperunt, qui dum studiose foderent, invenerunt cantilabrum nitidi marmoris miræ pulchritudinis sculptum, unde nimium gaudentes, subito nuntiaverunt civibus urbis hoc, quo illico innumerabilis ibi congregatus est populus. Circumdatum igitur sepulchrum detectum est a multitudine clericorum. Quo detecto, tanta fragrantia odoris atque suavitatis inde erupit, ut non solum circumadstantes, sed etiam cuncta ædificia dictæ civitatis occuparet, qui cum nimio odore essent satiati, tulerunt sanctum corpus, integris vestibus, etiam auro & adjacentibus vestitum, atque compositum jacere, sicut moris fuerat ei viventi divina tractare ministeria: qui illico sollicite perquirentes plurimam partem ejus carnis, & cum capillis, & calceamentis invenerunt. Moxque gaudio inenarrabili Deum Patrem æternum excelsis vocibus decantantes laudaverunt. Statimque ordinatis ministris clericorum honorifice coopertum custodire studuerunt, divinum assidue ministerium peragentes: quo peracto magna cum velocitate nuntiare Lintargo episcopo Spoletanæ civitatis decreverunt. Quo audito, comitante turba clericorum cum sacris ordinibus, locum sanctum frequentaverunt, atque ut dignum & congruum fuerat, altare venerandum magna cum exultatione dedicaverunt. Sed quia longum est, quanta & qualia ibi signa, & prodigia ab illo die facta sunt, enarrare, pauca de illius miraculis, pro ut mihi a clericis & civibus prædictæ urbis relatum est, ad utilitatem fidelium Christianorum caritatis amore studeam pernotare. Nam & si cuncta, quæ per eum omnipotens Deus fecerit, enarrare conabor, dies mihi, temporaque deficient, quod firmiter credi potest, quia Hieronymi, Augustini, Ambrosii, Gregoriique scribendi sufficerent studio.

[5] Lect. V. Quidam vir igitur cunctis debilitatus & destitutus membris, [Paralytici multi curantur,] nullo modo incedere valens, sed super carruga impositus, quem brutum animal ineptum trahebat, revertebat Romam, cumque, multis indicantibus, prope civitatem, ubi Sanctus erat, in carruga jacens veniret, relicto calle, quo gradiebatur animal; acsi humano sensu vigeret, recto itinere absque comite ante sepulchrum ejus pervenit; depositus vero a circumstantibus, de structura lignorum ante ejus altare totus contortus, atque glomeratus projectus est. Mox autem ut ejus limina tetigit, sanus & incolumis, Christo juvante, surrexit, qui ut indicium tantæ virtutis fieret omnibus, per plurimos annos sibi serviens habitavit. Neque prætermittendum est, qualiter innumerabiles contracti, atque paralytici per merita sancti Viri prædicti sanati sunt, fideliter enarrare. Unus vero de montaneis partibus erat, qui numquam ab utero suæ matris sursum respicere, nec ornamenta cæli videre poterat; sed solis genibus terratenus pergens, placitis confixus clunibus, vespertino tempore ante tumulum veniens sancti corporis, prostratus ad modicum jacuit: qui cum cœpisset intimis suspiriis deposcere sanitatem, repente horribilibus stridoribus occupatus, consistens in pedibus, adhuc clericis cantantibus, incolumis apparuit.

[6] [specialiter unus apparente Deipara:] Lect. VI. Tunc omnes una voce Sanctorum omnium creatorem laudantes, cum ipso, qui sanus est, foras egressi sunt: qui dum interrogatur, qualiter sanatus esset, dicebat cum lacrymis: Vidi, inquiens, super altare quamdam speciosissimam in habitu femineo candidis vestibus indutam honorabiliter quasi reginam consedere, quæ duobus sibi adstantibus juvenibus præcipiens, ut me extenderent, moxque ad ejus præceptum me arripientes, virtute, qua poterant, traxerunt, & ita quando stridor me arripuit, sanatus sum. Qui studiose circumspicientes, acsi ferro secatum eum sanguinolentum invenerunt: sanitas ipsius ita reparata, & restituta videbatur, acsi multo jam tempore talia præcepisset, & hoc mihi multi, qui interfuerunt, retulerunt, qui tanta exultatione gavisus sum, ut me ad studium vestræ caritatis magis ac magis excitarent, & hoc referre operæ pretium est, ut, qui plus sitit, magis ac magis bibat, & repletus exultet.

[7] [item misellus puer totus contractus.] Lect, VII. Quædam nobilis conjugata a finibus Campaniæ deferens nutricium paralyticum, quem pro suæ animæ remedio refovebat ut filium, quæ dum famam tantæ virtutis audivisset, omnipotentem Dominum & auxilium S. Anastasii intima devotione deposcens; Succurre Deus, & adjuva me miseram peccatricem per interventum & merita tui sanctissimi confessoris Anastasii, & da sanitatem tuæ miserationis huic miserabili, & destituto nutricio, quem pro tui amoris desiderio & meæ salutis auxilio, ut proprii uteri filium dilige: quod si ei subvenire tua dignabitur pietas, per manus mei nutricii aliquid de meo proprio ad ejus sepulcrum destinare non negligam. In silentio autem futuræ suæ venturæ noctis apparuit ei vir sanctus Anastasius ita dicens: Quia in fide Jesu Christi Domini nostri me rogasti, noli prætermittere, quod tibi præcipio. Mane cum surrexeris vade ad beati Joannis ecclesiam, & defer hospitem tuum cum luminaribus, & odore fumantis, & accenso igne eum de adipe ungere, & extendere festina, & videbis potentiam gloriæ Christi, Quæ cum instanter tanti viri nomen inquireret, ait: Ego sum Anastasius Interamnis civitatis episcopus, quem die hesterno pro salute tui nutricii invocasti. Cum surrexisset vero mane devotissima femina cuncta ei, ut jussum fuerat, perficere studuit, & statim juvenis ita sanus exiliens, acsi numquam talia passus fuisset, moxque nobilis matrona multis cum Christianis ad ejus limina quamvis longe posita suos famulos summa cum exultatione direxit, quod etiam plurimos, hæc recordantes & videntes, sicut supra scriptum est, audivimus, & perspeximus. Neque hoc pigritia negligentiæ prætermittendum.

[8] Lect. VIII. Paupercula quædam in sancti viri Anastasii festivitate ire sciens operari, ac manibus satagere, subito apparuit arida, ita ut amens effecta, [Mulier in Sancti festivitate laborans fit arida, sed curatur: item cæcus de longinquis:] manum ad os ducere non valens: quæ illico a proximis urgebatur, ita ad ejus memoriam veniens sanissima repedavit ad propria. Cæcus etiam jam de longinquis regionibus circumquaque peragens [cum] ejus potentiam virtutis audisset, auxilium sancti Viri suspirando deposcens ait: Sancte Anastasi confessor Dei, quia non sum dignus invocare te in auxilium cæcitatis meæ, præsta mihi solatium & ductorem, ac tuum venerabile sepulcrum contingere valeam, cui mox leniter quidam respondit dicens: Cum surrexeris mane, & viam arripere conatus fueris, aderit tibi Altissimus Judex, qui recto itinere ad hoc, quod desideras, te perducere festinabit. Mane autem facto cœpit homo ire, promissionem, quam audierat exspectans; cum autem aliquantulum pergeret, & ductorem non inveniret, suspirans perstitit, atque in solis ortum diligenter intendens, subito quasi scintilla ignis in uno oculo ipsius apparuit, qui mox aperto oculo paululum videre cœpit, & orabat intimo corde, ut ei Dominus promissum adhiberet ductorem, moxque vocem, quam antea senserat, audivit dicentem: Ductores habes, si vis pergere, perge, qui mox trepidus erubescens, quandoque interrogando, ejus memoriam veniens frequentavit, statimque ut auxilium sancti corporis quæsivit, subito apertis oculis perfecte intuens ait: Tibi sit laus & gloria, altissime Deus, qui per merita S. Anastasii me illuminare dignatus es: ab ipso enim, quæ suprascripta sunt, audita esse credendum est. De occupatis, sive obsessis ab immundis spiritibus, vel unum de mille, qualiter erectus & liberatus est, tacere non debeo.

[9] [tum furiosus dæmoniacus.] Lect. IX. Quidam, cum esset viro dæmoniaco subito præpeditus, quidquid poterat laniare, aut dissipare non cessabat iratus, qui etiam quandocumque humanum corpus attingere valebat, morsibus & ictibus vulnerare non desistebat: consilio vero inito, a vicinis & proximis constrictum, atque ligatum ad. ejus sepulcrum conduxerunt, moxque ut ejus limina tetigit, magnis cum clamoribus liberatus & absolutus sanctissimi Viri meritis, lætus & incolumis est egressus. De debilibus, & febricitantibus nullius valet ingenium memoriæ per ordinem pandere: quisquis præsumpserit unus tantæ edictionis assumere, magis fastidium audientibus subministraret, quam capacitatis intelligentiam præferet: de sapore enim fructus, ut ait Dominus, unaquæque cognoscitur arbor: cum enim videmus resplendere mundum, terram producere pabula in carne viventibus, quid aliud est, nisi opera Dei laudare, & magnificare, qui solem suum ad nostram utilitatem oriri facit, & pluviam super justos, & injustos, & omnes quotidie ad hereditatem æternæ vitæ invitat dicens: Convertimini ad me, & ego convertar ad vos.

DE S. AMORE VEL AMATORE, PRIMO ABBATE AMORBACENSI,
IN FRANCONIA,

Anno DCCLXVII sive DCCLXXVII.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Amor abbas Amorbacensis in Franconia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Notitia hujus Sancti nobis humaniter communicata; situs & etymologia monasterii, cui præfuit.

Reverendissimus, perillustris, amplissimus, ac perquam gratiosus dominus Engelbertus, hodiernus abbas Amorbacensis, non ita pridem liberaliter ad nos misit elegantem monasterii sui historiam, [Hic Sanctus,] quæ anno 1736 Francofurti edita est. Hanc diligenter ex domesticis documentis aliisque probatis auctoribus contexuit R. D. Ignatius Gropp Benedictinus monasterii Herbipolensis, eamque dignissimo abbati Amorbacensi dedicavit occasione jubilei mille annorum, qui a fundatione cœnobii Amorbacensis effluxerunt, & quod anno Christi 1734 solenniter celebratum est. Laudatus abbas Engelbertus huic gratissimo muneri addidit humanissimam epistolam, qua enixe rogat, ut S. Amorem Operi nostro inseramus ad diem XVII Augusti, quo annua istius Sancti memoria celebratur.

[2] Ingenue fatemur, nos de legitimo hujus primi abbatis Amorbacensis cultu hactenus dubitasse, [de cujus legitimo cultu] quamvis in Menologio Bucelini ad hunc diem XVII Augusti legissemus sequentia: In monasterio Amerbacensi beati Amoris ejusdem loci primi abbatis, qui charitate ferventissimus, digne nomine suo, subditorum fervorem nimiopere accendens, ea cœnobii sui fundamenta jecit, tantamque ædificii molem superinstruxit, ut universo terrarum orbi admirationi esset, ex quo nimirum velut singulari divinæ bonitatis promptuario, tota deinceps Apostolorum fidei Christianæ propugnatorum cohors prodierit; quorum plurimi, ut plurimum in agri Dominici cultura desudarunt, sic plerique proprio etiam sanguine eumdem rigarunt & fœcundarunt. Bucelinus Cratepolium & Crantzium testes hujus elogii allegat. Sed hæc recentiorum testimonia nobis non sufficiebant ad eum Operi nostro inserendum, nisi aliunde de immemorabili ac publico ejusdem sancti Abbatis cultu edocti fuissemus. Quapropter jure merito laudanda est solicitudo reverendissimi abbatis Engelberti, qui nos per historicum suum de legitima S. Amoris veneratione tempestive instruxit, & cui hanc notitiam libentissime acceptam referimus. Utinam hoc vigilantissimi abbatis exemplum imitarentur illi, qui subinde sine causa conqueruntur, Sanctos suæ patriæ aut Religionis a nobis prætermitti vel non satis illustrari.

[3] Præterea verebamur, ne S. Amor abbas forte confusus esset cum alio ejusdem nominis Sancto, qui die VIII Octobris in Belgio colitur, & de quo Fisenus noster in Floribus ecclesiæ Leodiensis pag. 448 sic scribit: Sanctus Amor confessor, gente Aquitanus, [& distinctione ab alio ejusdem nominis Sancto primum dubitavimus,] diaconus gradu fuit. Hasbaniam multis laboribus excoluit, magnaque ex parte vindicavit ab impietate & vitiorum senticetis. Ad sancti Servatii sepulcrum multis annis egit, rerum divinarum contemplationi deditus. Belisiam (nunc est cœnobium Canonicarum in diœcesi Leodiensi vulgo Munster-Bilsen dictum) denique migravit, ubi vitam duxit insigni integritate, editisque multis miraculis spectabilem, ac beato fine clausit; incertum qua ætate, nisi quod beatam Landradam præcessisse videatur, quæ circiter annum sexcentesimum nonagesimum tertium mortalitatem hanc deseruit. Nobilium enim Canonicarum collegium, quod hac auctore gloriatur, tutelarem veneratur sanctum Amorem. Sacrum ejus corpus in lucem e sepulcro editum præcipuis colitur honoribus.

[4] Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum die VIII Octobris utrumque S. Amorem annuntiat his verbis: [fuit primus abbas Amorbacensis] Belisiæ apud Tungros sancti Amoris presbyteri. Amorbaci in Germania sancti Amoris abbatis. Etsi Ferrarius hac duplici annuntiatione videatur duos istos Sanctos distinguere, tamen ambos in unum conflat, dum in notis ad S. Amorem abbatem ibidem ita monet: Sed hic idem est cum superiore; nam fuit primus abbas Amorbacensis, & Belisiæ obiit. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii die VIII Octobris probabilius utrumque illum Sanctum distinxit, quando post elogium S. Amoris Belisiensis, ibidem in notis lectorem monuit hac brevi observatione: Fuit & alius ejus nominis Sanctus, primus abbas Amarbachii, discipulus sancti Pirminii, quem Alemannia celebrat. Hæc distinctio utriusque S. Amoris infra fusius ex historico Amorbacensi probabitur. Interim de situ & etymologia monasterii Amorbacensis quædam referemus.

[5] Joannes Latomus in Catalogo archiepiscoporum Moguntinensium, [cujus monasterii situs describitur,] quem Menckenius inter scriptores Rerum Germanicarum non ita pridem edidit, ibidem tomo 3 col. 445 cum aliis passim consentientibus asserit, institutum fuisse anno Christi 734 monasterium Amorbacense, quod Ignatius Groppius in Historia Amorbacensi part. 1 cap. 1 § 1 sic describit: Situm est monasterium Amorbacense ad sylvam Odonicam (vulgo Odenwald) inter Nicrum & Mœnum fluvios, in confinibus utriusque diœceseos Moguntinæ & Wirceburgensis, quarum primæ hodie subest. Wirceburgo milliaribus septem, Aschaffenburgo quinque, Moguntia duodecim distat. Proximum illi est haud ignobile & Mœno adjacens oppidum Miltenberga, ditionis itidem Moguntinæ, uno ab Amorbaco milliari dissitum. Ipsi præterea monasterio alterum adhæret oppidum, non equidem magnum, quod sicuti suam ab illo originem hausit, ita & nomen accepit. Locum ipsum duo rivi, unus a meridie, ab incolis Muda (die Mud) alter ab oriente, vulgo Billbach dictus, præterfluunt, qui proxime Amorbaco confluentes, apud Miltenbergam in Mœnum se effundunt. Circumcirca montibus septum est. Ab Aquilone mons illi perquam editus imminet, hodie sant-Gathardsberg / olim der Francken-berg nuncupatus. Monti incubat exusta alterius quondam monasterii ecclesia. Ruthardus Comes monasterii fundator eo in monte olim arcem suam & habitationem constitutam habuit. Occidentem versus inter duos montes, vix spatio dimidiæ horæ ab Amorbaco, ædicula distat, beatissimæ Virgini Mariæ & S. Amori sacra; a salutifero fonte, jugiter ibi scaturiente, zu sant-Amors-bruun vocata. Ex adversa parte orientis alia eidem beatissimæ Dei Genitrici sacra ecclesia cum pago visitur, cui nomen Montis ad nives, vulgo Schnecberg inditum est. Sed de his suo loco plura. Ad partem australem per excelsos montes sylva Odonica occurrit, a qua hanc omnem regionem uno vocabulo Odinsylvaniam dicimus. Hæc est descriptio monasterii Amorbacensis, cujus clara notitia nos & alios exteros hactenus latuit.

[6] [& hodierni nominis origo] Laudatus Groppius paragrapho quinto capitis proxime citati de etymologia ejusdem monasterii ita disserit: Loci nomen a variis varie scribitur, legitur, & deducitur. Utrumque monasterium, primum æque ac secundum, cum ecclesia in honorem Deiparæ Virginis consecratum fuisse supra diximus; unde & monasterium B. M. V., vulgo Mariae Munster in Odenwald/in antiquis documentis frequentissime legitur. Nomen suum hodiernum a sancto Amore primo abbate hausisse, constans semper & antiquissima traditio & communis omnium sensus fuit, eumque ceu verum & indubitatum habemus. Megenfridus chronographus & monachus Fuldensis, qui anno CMXC floruit, sanctum Amorem primum abbatem fuisse, & loco nomen indidisse scribit. Variam exhinc appellationem sortitum est, quæ varie scribitur ac pronuntiatur: AMARBARICUM, AMARBARACUM, AMARBACUM, AMERBACUM, AMERBACHIUM, AMMERBACUM, AMENBACHIUM &c. Communissime & certe AMORBACUM, cujusmodi appellationis originem ab antiquissimis temporibus per traditionem continuam edocti sumus. Unum id a nobis nesciri fatemur; utrum vivente adhuc sancto Amatore, an vero ipso jam ad Superos translato, monasterium nostrum appellationem ejusmodi acceperit. A Suiberto sancti Amoris in abbatia successore, id nominis in memoriam & honorem sui Magistri, monasterio inditum esse, a quibusdam existimatur. Sanctus Amor magna vitæ sanctimonia & miraculis adhuc vivus claruit, quorum causa vulgus monasterium illius frequentans, id fortasse a sancti Abbatis nomine nuncupavit.

[7] [contra sententiam Eckharti] Attamen Joannes Georgius ab Eckhart in Commentariis de Rebus Franciæ Orientalis & Episcopatus Wirceburgensis lib. 21 cap. 34, sive tomo 1 pag. 361, de veritate hujus traditionis dubitat, & aliam Amorbacensis cœnobii etymologiam proponit hoc modo: Trithemius in Compendio Annalium libro primo meminit, sanctum Perminium præterea originem dedisse cœnobio Amorbacensi, in sylva Odonica & diœcesi quidem Wirceburgensi inter Achaffenburgum & Heilbronnam adhuc florenti, & discipulum ibi suum Amatorem sive Amorem primum abbatem reliquisse. Sed dubia est admodum hæc traditio; nec mihi Amorbacum ab hoc Amore, sed ab amne præterfluente nomen accepisse videtur, qui nunc mutata appellatione Mudt dicitur: bach enim rivum denotat, & amer vel ammer speciem cerasorum quamdam, ut inde Anterbach cerasorum rivum designet. Vetustissimum interim est hoc cœnobium, & Scotos primos incolas habuit, qui regionem, circa Verdam Saxonicam sitam, sub Carolo Magno ad fidem Christi converterunt, atque episcopatus ibi fundamenta jecerunt, ut postea distinctius exponemus.

[8] [ex vetustis testimoniis] At, salva eruditissimi Eckharti pace, dicimus, Trithemium non fuisse primum, qui illam opinionem tradiderit; sed hanc invenisse in Chronico Megenfridi, qui exeunte seculo decimo floruit, ut bibliographi passim testantur: Trithemius enim apud Ignatium Groppium in Probationibus Historiæ Amorbacensis pag. 189 ad quæsita Petri abbatis Amorbacensis inter alia sic respondet: Ad quartum, ex quibus id habeam annalibus, quod de fundatione monasterii tui Amorbach & Sluchtera, id est solitaria, & quibusdam aliis per divum Pirminium, quæ in ejus Vita non habentur, pridem ad te scripsi; similiter & de sancto Amore primo abbate, respondeo, quod ex Megenfrido chronographo Fuldensi monacho, qui fundationes & abbates pene omnium cœnobiorum nostri Ordinis in Germania, quæ ipsum præcesserunt, satis diffuse conscripsit. Is dicit, beatum Amorem, sancti Pirminii discipulum, ab ipso primum abbatem in tuo cœnobio institutum, annis præfuisse tribus & quadraginta, multisque coruscasse miraculis, & nomen indidisse loco &c.

[9] Huic Megenfridi testimonio consonant duo antiqua instrumenta, [probabilius defenditur.] quæ Groppius in Probatiobus Historiæ suæ pag. 188 exhibet, & in quorum primo circa finem legimus sequentia: Præfuit monasterio prædicto sanctus Amor abbas primus, jam nominati Pirminii discipulus, annis XLIII, locoque vocabulum indidit. In altero autem habentur similia hac phrasi: Primus vero dicti monasterii abbas fuit sanctus Amor, dicti Pirminii discipulus, a quo locus nomen accepit, præfuitque monasterio annis XLIII. Hæc argumenta prævalent conjecturæ Eckharti, adeoque probabilius existimamus, Amorbacum nomen suum ab hoc S. Amore traxisse. Jam progrediemur ad aliam majoris momenti quæstionem, quæ de distinctione hujus S. Amoris ab alio ejusdem nominis Sancto agitatur. In hac controversia amplector opinionem R. D. Ignatii Groppii, & paragrapho sequente transcribam ejus argumenta, cum mihi meliora non occurrant.

§ II. Historicus Amorbacensis probat, hunc sanctum Amorem ab alio ejusdem nominis Sancto distingui.

Laudatus sæpiusque deinceps laudandus Groppius in Historia sua Amorbacensi pag. 32 & sequentibus illam utriusque sancti distinctionem demonstrare conatur hoc modo: [Ignatius Groppius] Quam notum nobis, inquit, omniumque ore decantatum sancti Amoris nomen est, tam obscura illius vita & gesta sunt. Tempus edax rerum, flammæ & bella gestorum ejus ac vitæ monumenta nobis adeo eripuerunt, ut vix pauca eorum hodie superent. Res ejus maxime perplexas reddidit Legenda seu Vita cujusdam sancti Amoris apud Trajectenses primum sepulti, & exinde Belisiam translati. Ea circa annum MCDXLVI per aliquem Joannem Keck presbyterum secularem ex Belisia ad nos allata est, & hactenus in codicibus manuscriptis asservata. Pura ad nos non pervenit, sed prolixa panegyri, multis explicationibus, interpretationibus & digressionibus moralibus ab ipso Keckio interpolata. In ejus auctorem multo, & frustraneo forsan labore, inquirere non vacat. Superioribus annis quidam Amorbacensium purum illius textum, additamentis omnibus resectis, enucleavit, ac sic tandem emundata, luce clarius ostendit, quam longissime omnes illos a vero deflexisse, quotquot demum illam de primo Abbate Amorbacensi interpretati sunt, aut interpretandam voluerunt. Enimvero Belisianam hanc Legendam S. Amori nostro nullatenus convenire, nec ei cum ulla veritatis specie adaptari posse, argumentis ex ipsamet desumptis ostendimus.

[11] [ex ipsa Legenda S. Amoris Belisiensis ostendit,] Dicitur in ea primo, qualiter sanctus ille Amor Belisiensis (quisquis demum sit) cum in juventute precibus, carnis mortificationi & vigiliis sine cessatione vacaret, populi rumorem metuens, alio commigrare secum constituerit; & cum, quo sibi eundum, anceps hæreret, nocturnis visionibus instructum fuisse, ut Romam ad limina Apostolorum pergeret; ibi se intellecturum, quomodo sibi pergendum sit. Secundo. Paruit juvenis visioni, Romamque petiit. Cum aliquando noctu ad obseratas S. Petri templi fores ferventius oraret, & a somno occuparetur, sibi sub apertis januis S. Petrum Apostolorum principem adstare vidit, a quo, ceu certo cæli nuntio, jussus est, emensis Alpium jugis, Trajectum petere, ibique sub S. Servatii meritis & patrocinio reliquum vitæ suæ ævum exigere. Tertio. Ad ignotas regiones aggressus est; in itinere per territorium Mediolanense transiens Hugbaldum Comitem febre sanavit. Quarto. Institutum iter persecutus, superatis locorum & perfidorum hospitum diversis periculis, tandem Trajectum pervenit, & reliquum vitæ tempus ibi sancte explevit. Quinto narratur, quomodo, cum Trajecti ecclesiam S. Servatii nocturno tempore visitare soleret, ei aliquando per lumen de cælo affusum, ostensum sit, quod Romæ in somno viderat, eoque in suo ad hunc locum adventu confirmatum esse. Sexto denique præter alia hujusmodi signa & miracula quædam ibi perpetrata, continuum ejus orationis studium in templo sancti Servatii enarratur, ibique octavo Idus Octobris obiisse fertur, anno obitus non memorato. Quo item anno & die translatio, quæ postremo describitur, Trajecto Belisiam facta sit, non magis exprimitur. Ex hac Belisiensi sancti Amoris Legenda libellus Germanico idiomate conscriptus est, primum anno 1683; secundo 1698, & tertio 1712 pro nutrienda populi pietate typis editus. Dicitur in eo præter alia (quæ conficta videntur) sanctum Amorem anno DCXC die III Octobris obiisse. Hactenus ex Legenda sancti Amoris Belisiensis: quæ si fidem aliquam apud Trajectenses, Belisienses, aliosque habet, habeat nostra pace. Apud nos nullam meretur.

[12] [hunc ab abbate Amorbacensi ejusdem nominis diversum esse,] Intellige, quod hæc Legenda Belisiensis apud Amorbacenses nullam mereatur fidem, quatenus primo ipsorum Abbati perperam aptatur, ut colligitur ex eodem scriptore, qui sic argumentari pergit: Sanctus ille Amor, quem depingit, ex accepto cælitus jussu Roma discedens Trajectum petiit, & omnem posthac reliquam vitam Trajecti executus est. Ne de divina jussione hæsitaret, novo cæli lumine ibidem de illius certitudine edoctus fuit. Trajecti in frequentanda sancti Servatii ecclesia erat assiduus. Trajecti diem supremum clausit, & (siquidem libello vulgari fides) anno DCXC sancte in Domino obiit. Hæc autem omnia & singula quomodo S. Amori nostro & primo abbati Amorbacensi aptabis? Si hic vitæ suæ partem potissimam Trajecti confecit, quomodo tandem Amorbaci annos quadraginta & plures abbatem egit? Si vero monasterio Amorbacensi primus Abbas tot annos impendit, quomodo eosdem Trajecti consumpsit? Unum ex duobus necessario consequens sit oportet, vel sanctum Amorem Belisiensem a nostro distinguendum, vel mendacem esse Legendam, si de nostro sancto Amore & abbate intelligendam esse contendas. Concedimus ei fidem, si quam apud alios meretur. Ea vero ex fide nostrum S. Amorem nostrique cœnobii primum abbatem ab altero sancto Amore confessore Belisiensi distinguimus, cujus recensita Legendæ capita convenire Amori nostro nullatenus possunt.

[13] Ex Belisiensi Legenda libellus vulgaris consarcinatus est, [Deinde ex chronologia refellit] & aliquoties, ut jam diximus, typis datus. Addita tamen huic quædam sunt, quæ in illa haud reperies. Ait iste, sanctum Amorem, cum juxta sancti Petri apostoli præceptum ad Trajectenses pergeret, Odinsylvaniam nostram pertransiisse, ibique ad ædiculam B. M. V. (quam nos fontem sancti Amoris hodie dicimus) divertisse, suisque precibus fonti in eadem sacra æde scaturienti virtutem salutiferam impetrasse. Horum nec verbulo meminit Legenda Latina sancti Amoris a Belisiensibus ad nos missa. Unde hæc mere arbitraria dicta, ne dicam conficta esse, quis non videt? Si sanctus Amor Trajecti anno DCXC ex hac vita decessit, minimum ante annos viginti, hoc est circa annum DCLXX per regionem hanc nostram Trajectum iter suum instituit, cum S. Chilianus in Franconiam nostram necdum venisset. Quis vero ante hujus Sancti adventum publicam Christianorum ecclesiam sub duce adhuc idolis dedito, in hac inculta eremo erectam fuisse, sibi persuadeat? Veriora sunt, quæ constans & antiquissima traditio, communis omnium nostrorum sensus, aliaque monumenta a nobis alias allata, de origine ejusdem sacæ ædis ad fontem sancti Amoris erectæ nos docent. Patet itaque sanctum Amorem Belisiensem & a nostro distinguendum esse, nec in has partes umquam venisse, nec consequenter nostro fonti sancti Amoris virtutem ægros sanandi impetrare potuisse.

[14] Dicitur præterea in præfatione ejusdem libelli, eum partim ex Breviario PP. Benedictinorum Amorbacensium collectum esse. [objectionem adversariorum,] In his iterum nec tenuissima veritatis species deprehenditur. Antiqui Patres nostri & antecessores, cum Lectiones de sancto abbate suo Amore proprias non haberent, communes adhibebant. Postquam anno MCDXLVI supradictus Joannes presbyter (qui falso in eodem libello Amorbacensis parochus vocatur) Legendam sancti Amoris Belisiensis attulisset, ea tam parvæ fidei & æstimationis apud nostros Amorbacenses habita est, ut pro genuina sancti Amoris sui Legenda minime agnosceretur. Si quis illorum pietati magis deditus, quam historiæ peritus, pro privata sua pietate ex hac Legenda Lectiones sibi composuit, hæ ejusdem cum Legenda farinæ sunt; & æque parum fidei, atque ipsa Legenda merentur, nec Amorbacensium Breviario umquam insertæ sunt: quod propterea pro dicto libello (qui de sancto Amore, primo abbate nostro intelligi nec potest, nec debet) frustra in subsidium vocabis.

[15] Lubet jam etiam ex ipsis Keckii notis, quibus allatam Belisiensis Amoris Legendam illustrare se putavit, [eamque in eos retorquet,] eumdem vel ei faventes edocere, quam a vero longe deflexerit, dum sancto abbati nostro Amori alterum Belisiensem substituere laboravit. Notat ad festum sancti Amoris octavo Idus Octobris id ex hujusmodi causis, facto insuper voto, ab Amorbacensibus celebrari: primo, quod patronus sit omnium, tam eorum qui in claustro, quam qui in civitate & tota marchia Amorbacensi existunt. Secundo, quia tam claustrum, quam civitas & tota marchia acceptum ab eo nomen gerit. Hæc ea mente notavit Keckius, ut sanctum Amorem, quem Amorbacenses hactenus coluere, illum Belisiensem esse ostenderet. Verum reapse plane aliud vel inscius vel invitus inde concludat oportet. Quod festum sancti Amoris octavo Idus Octobris, quo item Belisiensis colitur, ab Amorbacensibus adhuc celebratum sit, non probat, sanctum illum Amorem Belisiensem nos spectare, uti paulo inferius demonstrabimus.

[16] [& ex patrocinio Sancti,] Ut festum sancti Amoris tam in claustro quam in oppido celebretur, a monasterii abbatibus quondam constitutum est. Eos vero sancta hujusmodi constitutione non ad Belisiensem illum, de quo nihil sciebant, sed ad primum atque ipsum abbatem suum S. Amorem respexisse, nemo prudens dubitabit. Hæc etenim omnium sententia ab antiquissimis temporibus per traditionem continuam ad ipsos derivata, tunc etiam fuit, postquam nova Belisiensis Legenda advenisset, numquam ab ipsis pro legitima agnita, nunquam recepta, per ducentos hactenus annos reprobata. Non sciebant tunc quidquam patres Amorbacenses & abbates de aliquo alio sancto Amore, qui monasterii patronus esset, atque de illo, qui primus ejusdem abbas fuit. Hunc suum jam a multis retro seculis Patronum colebant, quem ante illa Patrem & in hoc ipso suo cœnobio monastices plantatorem venerati sunt. Ab eo ipso sancto Amore suum monasterio nomen accessit, qui primus curam illius habuit.

[17] [nomine fontis,] Unus idemque Patronus claustri & oppidi, unus quoque idemque nominis auctor est utrique inditi. Suo se igitur gladio jugulat Keckius, dum sanctum Amorem, qui in sacello zu sanct-Amors-brunn / & in oppido & in claustro Amorbacensi colitur, Belisiensem esse dicit, aut probare contendit. Quem antiquitus nostri coluere, quem Amorbacenses oppidani usque hodie Patronum colunt, a quo monasterium nomen accepit, sanctus Amor primus abbas illius fuit. Igitur cum oppidum Amorbacense illum ipsum sanctum Amorem colat, quem colit monasterium; cum oppidum totaque marchia Amorbacensis nomen suum ab eo ipso sancto Amore acceperit, a quo illud monasterium hausit, recte ac necessario sequitur, sanctum illum Amorem, qui in sacello zu sanct-Amors-brunn colitur, cujusque ad patrocinium tot tamque mira a fidelibus sanitatum beneficia impetrantur, alium non esse, quam sanctum Amorem nostrum, monasteriique Amorbacensis primum abbatem.

[18] [apud quem multa beneficia ægris conferuntur,] Accedit, eodem Keckio teste, quod tam ex fonte, quam ex sacello sancti Amoris varia & stupenda plane sanitatum beneficia ad ejusdem Sancti invocationem fideles sint consecuti, antequam Legendam suam Belisiensem afferret & Amorbacensibus proponeret. Nihil vero ante id tempus, hoc est ante annum MCDXLVI nos aut quispiam Amorbacensium de S. Amore Belisiensi vel scivit, vel suis precibus votisve cogitavit. Omnes unanimi voce ac sensu sanctum Amorem illum, quem olim fidei Christianæ magistrum habuere, suis in necessitatibus in auxilium vocarunt, & ad ejus invocationem ejusmodi beneficia consecuti sunt, qualia etiam postea & hodiedum consequuntur. Eccui vero credibile sit, sanctum Amorem hunc nostrum jam hic precantibus, & invocantibus se, succurrere desiisse; alterum econtra Belisiensem ei in hujusmodi beneficentiæ officio successisse, ac ejus interim partes suscepisse, postquam illius Legenda cum quibusdam sacrarum ejus reliquiarum particulis ad nos pervenit? Signa igitur, quæ apud nos dudum facta sunt, & quotidie fiunt, pro nostro sancto Amore faciunt, & eumdem adhuc hodie esse ostendunt, qui ante trecentos & plures annos cultus a nobis est, Belisiensi sancto Amore ea ætate apud nos nondum noto.

[19] Et vero ut distinctionem utriusque sancti Amoris statuamus, [ætate alterius S. Amoris,] argumenta (præter jam allata) non levis, ut existimamus, ponderis nos convincunt. Citatus supra libellus vulgaris sanctum Amorem Belisiensem anno DCXC defunctum esse dicit. Venerabilis Beda in Martyrologio suo ad VIII Idus Octobris S. Amoris confessoris memoriam celebrat. Obiit Beda (Mabillonio teste) anno DCCXXXV. Ergo ante hunc annum etiam S. Amorem confessorem obiisse oportet, quem alias suo Martyrologio Beda inscribere non potuisset. Sanctus Amor noster anno DCCXXXIV novi erecti monasterii modo curam suscepit, eamque per annos adhuc triginta tres gessit, ut ad annum supra DCCLX vixerit. Alius proinde sanctus Amor fuerit oportet, qui ante venerabilem Bedam, hoc est ante annum DCCXXXV, vel anno DCXC obiisse dicitur, & ab illo Sanctorum fastis inscriptus est. Groppius hic recte argumentatur ad hominem, ut vulgo aiunt; sed argumentum, quod ex obitu venerabilis Bedæ desumit, validius adversarios ejus constringeret, si constaret de puro Bedæ textu, ac certo sciremus, Martyrologia sub nomine venerabilis Bedæ edita, ab aliis posterioribus hagiographis non fuisse aucta vel interpolata.

[20] Interea audiamus reliqua Groppii argumenta, quæ sic pergit proponere: [diversitate Officii & Missæ] Id ipsum innuit differentia cultus & Officii, quo sanctus Amor ille Belisiensis, ac noster in utroque loco celebratur. Belisiæ colitur Officio & Missa de communi confessoris non pontificis cum Euangelio SINT LUMBI VESTRI. Festum sancti Amoris nostri, antequam Legenda Belisiensis ad nos pervenisset, ab antiquissimis temporibus semper ab Amorbacensibus cum Officio & Missa de Abbatibus celebratum est. Post annos supra ducentos ab accepta sæpe dicta Legenda, subinde ab uno, sua pro privata pietate ceteris propositum fuit, ut Belisiensibus se conformarent. Verum cum rectius alii animadverterent, ejusmodi Officii Belisiensis ritum sancto Amori nostro ceu abbati non convenire, eo neglecto, antiquissimum morem & ritum retinuerunt, qui usque hodie ab Amorbacensibus servatur cum celebratione Officii de Abbatibus & Missa cum Euangelio: Ecce nos reliquimus omnia.

[21] Quod uno eodemque die apud Amorbacenses festum S. Amoris hactenus celebratum sit, [solide probat,] quo suum Belisienses S. Amorem colunt, octavo videlicet Octobris, unum esse sanctum Amorem non probat. Perfrequens est in Martyrologiis uno & eodem die duorum vel plurium subinde Sanctorum cognominum memoria, quos male ob nomen idem confunderes, aut unum diceres. Certe non sequitur, Sanctos ejusdem nominis & eodem die in Martyrologiis memoratos, in unum confundi posse: nam die XIV Februarii Majores nostri sex aut septem Sanctos homonymus, nomine Valentini appellatos, inter se distinxerunt. Sic etiam die XV Martii exhibuerunt Acta trium diversarum feminarum, quæ proprio nomine Matronæ appellabantur. Sic denique ad diem XIX Augusti, favente Deo, illustrabimus tres Sanctos, nomine ac re Magnos, quos ab invicem disorepare existimamus. Curiosus lector plures hujusmodi Sanctorum homonymorum distinctiones in Opere nostro facile inveniet.

[22] [Sanctum Amorbacensem ab alio Belisiensi prorsus differre.] Nobis hoc loco sufficit confirmasse paucis hisce exemplis sententiam eruditissimi Groppii, qui tandem Disquisitioni suæ præviæ ita finem imponit: Cum per injurias temporum, ait, antiquissima primorum Amorbacensium abbatum gesta & monimenta interiissent, illorum etiam obitus memoria tandem intercidit. Fama tamen sanctitatis eorum perennavit, quam aliorum scriptorum libri conservarunt. Postquam vero constitutum a nostris fuit, sanctum Amorem, primum abbatem suum, publico cultu & Officio venerari, eaque occasione in scriptoribus Martyrologis aliisque ad diem VIII Octobris sanctum Amorem quemdam legissent, eum (de Belisiensi nihil penitus scientes) suum esse crediderunt, illique prædictum diem festum esse voluerunt. Denique Keckius ex sancti Amoris nostri cognomine eam in opinionem inductus est, ut S. Amorem Belisiensem apud nos coli crederet. Legerat forte, sanctum Amorem nostrum PEREGRINUM fuisse, & inde ex uno Amore duos fecit, unum abbatem, & alterum peregrinum, qualis etiam ille Belisiensis ob susceptas peregrinationes dictus fuit. Verum vir bonus non legerat Widegerni episcopi privilegium sancto Pirminio concessum, in quo ejusdem S. Pirminii socii ac discipuli (e quorum numero sanctum Amorem nostrum non excludet) MONACHI PEREGRINI vocati sunt, ut jam alibi diximus. Sanctus igitur Amor noster, & abbas & peregrinus, atque unus idemque fuit; neque alium propterea longe huc advocare necesse est, qui ejusmodi nomen PEREGRINI sustineat. Omnibus his Groppii ratiociniis mature expensis, verosimillime judicamus, sanctum Amorem abbatem Amorbacensem ab altero confessore Belisiensi distinguendum esse, ut etiam ex paragrapho sequente confirmabitur.

§ III. Laudatus scriptor exponit hodiernam S. Amoris venerationem, & ostendit, semper a prudentioribus eam primo cœnobii Amorbacensis abbati exhibitam fuisse.

[Historicus Amorbacensis explicat,] Hic iterum liberaliter transcribo eruditissimum Groppium, qui propter discussa Amorbacensium documenta locique vicinitatem magna fide dignus est, & utramque rem in titulo propositam pag. 47 & sequentibus Historiæ suæ exsequitur his verbis: Cum sanctus Amor in hac mortali adhuc vita degens, ea jam sanctimonia clareret, ut plurimi ab eo suis pro necessitatibus opem rogarent & impetrarent, etiam post mortem ab iisdem tanto majori cum fiducia & devotione in auxilium vocatus est, quanto jam certiores de eximiis ejusdem meritis & gloria fuerant. Inde ab obitu suo sanctus Abbas coli a populo cœpit. Jam ante annos trecentos consuetudinem immemorialem fuisse, ad fontem S. Amoris peregrinandi, ibique Deo parvulos offerendi, litterarum Amorbacensium monimenta docent. Hujusmodi devotio in hodiernum usque diem magna cum religione observatur. Non vicini modo, sed & longius dissiti, a quatuordecim & pluribus milliaribus ad hunc sancti Amoris fontem & sacellum voti causa peregrinationes instituunt. Omni anni parte ejusmodi peregrinantes adveniunt: in æstate frequentissimi sunt, qui proles suas secum adferunt, ut iis vel sanitatem per sancti Abbatis merita impetrent, vel eidem pro jam accepta gratias referant, sua vota exsolventes.

[24] Miram inter cetera devotionis consuetudinem & ritum in hoc sancti Amoris sacello vulgus observat. [quo ritu] Qui caput vel collum, pectus, manum vel pedem dolent, ut sanitatem consequantur, vel ut eam consecuti, gratos se sistant, hujusmodi membra funibus campanarum, in medio sacelli ante presbyterium defluis, immittunt. Alii pedem, alii brachia, collum alii, alii denique pectus funibus implicant, & his membris, manu opitulante, campanas attrahunt, ut aliquoties sonum edant. Proles, quæ trahendis campanis impares sunt, a parentibus aliisve suis juvantur: qualis pulsatio æstatis tempore, ubi populus frequentior advenit, diebus festivis & dominicis toto pene die auditur. Oblationes, quæ a fidelibus Deo & sancto Amori fiunt, variæ & copiosæ sunt. Missæ votivæ tam ab indigenis, quam advenis, per annum plurimæ curantur. Inter reliquos dies oppidani & viciniores feriam sextam plerumque observant, quo sacellum invisere, ac suæ ibidem devotioni vacare solent. Alternis septimanis etiam Conventus Amorbacensis ad dictum sacellum, qua placet die, accedit; ubi, uno ad aram faciente, ceteri horas minores, Sextam videlicet & Nonam recitant. Ut festum sancti Amoris tam in oppido, quam in monasterio celebretur, antiquitus ab abbatibus constitutum est. Utrum hactenus recte die VIII Octobris, quo alius sanctus Amor Belisiensis colitur, celebratum sit, ex iis definias velim, quæ supra num. 9 de distinctione utriusque sancti Amoris dixi.

[25] Jam vero ex ordinatione reverendissimi archiepiscopalis Vicariatus Moguntini constitutum est, [& quo tempore S. Amor in Franconia colatur,] & in celebratione jubilæi Amorbacensis promulgatum, ut festum sancti Amoris primi abbatis Amorbacensis quotannis die XVII Augusti posthac celebretur. In monasterio quidem sub ritu duplici secundæ classis celebrabitur. In sacello Amorsbrunnensi usque huc sacrum a parocho oppidi, incolis & accolis magno numero adfluentibus, celebratum fuit. Cum id festum in dominicam inciderit, insuper ibidem concio habetur. In eodem item sacello publicus & festivus cultus divinus die secunda Paschatis & Pentecostes (antequam hoc ultimo die Processiones vicinorum locorum in ecclesiam monasterii adveniant) a prædicto parocho mane peragitur, consueta alias re divina in parochiali ecclesia iis diebus prætermissa. Quod item fit in festo Visitationis B. M. V., ubi magnus semper confitentium & communicantium numerus est. In feria secunda Pentecostes hactenus ibidem Indulgentiæ plenariæ sunt; quas quivis, tunc impeditus, alio quocumque die, cum primo illud sacellum inviserit, lucrari potest. Colitur S. Amor, & patronus in variis necessitatibus & afflictionibus invocatur, ut ex recitatis supra beneficiis per ipsum impetratis patet: videlicet in febribus, in capitis, dentium, oculorum &c. doloribus, in contracturis aliisque infirmitatibus. Invocatur etiam a mulieribus prægnantibus, partui appropinquantibus, & in ipso partu laborantibus; ab infœcundis, quarum permultæ ex sancti Amoris fonte bibentes, fœcunditatem & prolem a Deo impetrarunt.

[26] Porro hæc omnia publicæ venerationis indicia, quæ hactenus relata sunt, non alteri Sancto, quam primo Abbati monasterii Amorbacensis, ibidem ab eruditis exhiberi, [& detegit causam, ob quam hic sanctus Abbas] memoratus Groppius evincere conatur sequenti ratiocinio: Distinctionem utriusque sancti Amoris, Amorbacensis & Belisiensis in Disquisitione prævia satis efficaciter probavimus. Dubium aliud restat, non nobis, sed indoctis, quisnam eorum in sacello Amorsbrunnensi hodie colatur, & colendus porro sit. Sanctum Amorem nostrum & Abbatem reipsa ibidem coli, hactenus diximus. Sed si indoctum rerumque imperitum vulgus de hoc sancto Amore requiras, eorum non pauci Belisiensem nominabunt. Æquanimiter hæc inscitia vulgi perferenda esset, nisi etiam, qui saniores videri volunt, in falsissimam eam opinionem abirent, vel abire se simularent. Quam erronee vero hujusmodi sentiant, & quam longe falso rumore a veritate abduci se sinant, hic ex professo (ut dicitur) demonstrandum duximus; quod item in præfatione ad Vitam sancti Amoris Amorbacensis vulgi idiomate editam fusius alias præstitimus.

[27] [ab imperita plebe cum alio ejusdem nominis Sancto confundatur,] Erroris occasio hujusmodi fuit. Cum sanctus Amor vitam sancte transegisset, etiam post obitum a populo veneratione & cultu Sanctis debito honoratus est; & quem secum in terris agentem, piissimum Patrem sunt experti, postea regnantem in cælis etiam in auxilium vocarunt. Hæc populi in sanctum Amorem devotio, pro temporum & rerum varietate, per secula septem propagata est. Vitæ illius Legenda, quam Amorbacenses conscripserant, interim per varios casus & temporum injuriam deperdita. Videbatur ad augendam populi devotionem conducere, si quæ sancti Amoris Vitæ descriptio vel Legenda haberetur, populo offerenda. Moratus circa annum MCDXLVI in monasterio Clericus quidam, Joannes Keck, dum populi devotionem erga sanctum Amorem in sacello Amorsbrunnensi, in oppido & claustro oculis suis usurpabat, de Sancti hujus vita indagare cœpit. Cum Amorbaci nullam reperisset, apud exteros inquirere non destitit, donec tandem apud Belisienses sanctum aliquem Amorem & illius Legendam reperit. Eam mox secum Amorbacum attulit, ut inde plura & nova Amorbacensibus de sancto Amore dicenda haberet. Sanctum vero Amorem, hactenus Morbaci cultum, iis encomiorum coloribus depinxit, ut plane alium Sanctum efformaverit, atque re ipsa fuit. Narravit etenim incolis & accolis, sanctum illorum Amorem, quem hactenus nescivissent, Belisiæ requiescere, ibique coli. Cum præterea sacras aliquot ipsius reliquias cum Legenda attulisset, populo (qui potius simpliciter credere, quam examinare hujusmodi dicta solet) facile persuasit, Sanctum suum, quem coleret, Amorem, Belisiæ conditum esse.

[28] [eamque imputat bono cuidam clerico,] Sed utinam vir devotus Legendam tam accurate ad veritatis lancem examinasset, quam pias ex illa pro populo exhortationes deprompsit. Næ ille omisisset, quod inconsiderate fecit. Enimvero sancti illius Amoris Belisiensis Legenda, attento oculo & mente sæpius perlustrata, nec ad apicem sancto Amori Amorbacensi quadrat, prout supra num. 1 & 2 ostendimus. Si autem tanta a Keckio discrepantia cognita est, nescio, qua demum fronte, qua audacia, eam de sancto Amore nostro interpretari, atque hujus venerationem in alterum hactenus ignotum transferre ausus fuerit. Ad ipsam Belisiensem Legendam hic cum erudito lectore provoco, si quondam illa luci publicæ danda sit. Consuluimus plura manuscripta Legendæ Belisiensis exemplaria, quæ ad diem VIII Octobris in scriniis nostris reposita habemus. Sed revera sanctus ille Amor Belisiensis numquam vocatur abbas, & nusquam dicitur in Franconia fuisse, vel ibidem fonti miram salubritatem precibus suis impetrasse, quæ omnia de S. Amore Amorbacensi abbate traduntur.

[29] Hinc facile nobis persuademus, Keckium Acta sancti Amoris Belisiensis sancto Amori Amorbacensi perperam applicasse, [qui Acta unius Sancti applicuit alteri (ut sæpe fit)] & alios postmodum Acta utriusque Sancti homonymi commiscuisse, ut non raro fit, dum unius aut alterius Sancti gesta ignorantur: nam Acta S. Tatianæ martyris Actis S. Martinæ similia circumferuntur, & Acta S. Ephysii cum Actis S. Procopii confusa sunt, quemadmodum Bollandus ad diem XII & XV Januarii pag. 720 & 997 monuit. Sic etiam die XVIII ejusdem mensis Acta S. Priscæ cum Actis SS. Tatianæ & Martinæ confunduntur, ut tomo 2 pag. 183 dictum est. In Opere nostro tomo 2 Februarii pag. 742, tomo 4 Maii pag. 144 & 304, ac alibi similes Actorum confusiones annotantur. Nihil hic dicimus de S. Eugenio, cujus Acta ad diem XXIX Julii discussimus: cum enim duæ abbatiæ in Germania corpus alicujus S. Eugenii ignoti martyris e cryptis Romanis ab annis aliquot obtinuissent, cœnobitæ istorum monasteriorum Acta S. Eugenii vel Eugegii noti martyris ignotis suis Sanctis attribuerunt, ut nos ipsi tomo 7 Julii pag. 31 & sequente observavimus.

[30] Non tamen propterea Keckium de mala fide arguimus, [& cujus errorem exemplo quodam excusamus.] qui videtur innocue Legendam S. Amoris Belisiensis sancto Amori Amorbacensi applicuisse, ut alterutrius Sancti venerationem augeret, & satisfaceret vulgo, quod cupit nosse gesta Sanctorum, quos colit. Forsan ille Keckius non admodum dissimilis erat alteri bono viro, cujus miram hac in re simplicitatem jam breviter indicabo. Cum pius sanctissimi Ordinis Religiosus ab aliquot annis corpus cujusdam Sanctæ ignotæ ex cryptis Romanis accepisset, hagiographos Antverpienses rogandos putavit, ut sibi elegantem istius Sanctæ Legendam concinnarent. Adeo autem erat liberalis, ut ipsis optionem daret, utrum eam sub titulo virginis vel martyris aut viduæ repræsentare mallent, dummodo rem totam pulcris episodiis exornarent. Hagiographi illi suspicabantur, sese ab ignoto quodam sub ficto Religiosi nomine irrideri. Quapropter consulunt amicum habitantem in eadem urbe, ex qua simplex iste homo litteras suas miserat, & prudenter inquirunt, an ibidem revera talis Religiosus ex illo Ordine commoretur. Veritate rei comperta, amicus ille ipsum hominem adit, & imprudentiam ejus redarguit, eo quod fabulosam Legendam fieri postulasset ab iis, qui fabulas in Actis Sanctorum occurrentes improbare consuevissent. At vir minime malus ingenue respondet, sese id eo fine dumtaxat fecisse, ut cultum hujus incognitæ Sanctæ illustriorem redderet ac longius propagaret.

[31] His obiter observatis, pergimus cum erudito Groppio, [Dein scriptor ille ratiunculas quasdam,] qui deinde objectiones quasdam opinioni suæ forsan opponendas ita diluit: Interim levissimas viri ratiunculas discutimus, inquit, ex quibus se & alios in falsissimam opinionem seduxit. Primo ita secum ratiocinatus videtur, quod ipsum adhuc hodie aliqui faciunt: “Amorbacenses nihil sciunt de sancto Amore suo, quem colunt, nihil sciunt de illius gestis vita & sepultura. Belisiæ sanctus Amor requiescit, cujus Legenda habetur. Igitur hic ille est, quem Amorbacenses colunt”. Mira profecto conclusio scilicet, qualem vix in Dialecticis tyro condiderit. Concedimus, exactam notitiam de sancto Amore, vita ejus & morte, Keckii tempore, Amorbacenses haud possedisse, quam fortunæ ac temporum iniquitate deperditam dolemus. At sciverunt tamen, suum fuisse Apostolum, fidei Magistrum, monasterii Abbatem, in vita miraculis claruisse, eam sancte transegisse, ac propterea se in patronum illum vocasse, hactenus tam impense ac religiose coluisse, plurima per eum beneficia impetrasse &c. quæ sane singula nescio, quis sanus sancto Amori Belisiensi assignaturus sit. Esto neque hæc scivissent Amorbacenses; an propterea sanctus Amor Balisiensis ab iis coli censendus est, quod sciatur, Belisiæ sanctum aliquem Amorem requiescere? Quid prohibet, duos vel plures sanctos Amores reapse distinctos in diversis locis coli?

[32] [quæ opinioni suæ opponi possunt,] Attamen in probationem ejusmodi falsæ opinionis infertur secundo: “Uno eodemque die festum sancti Amoris Belisiæ & Amorbaci celebratur; itaque unus & idem utrobique Sanctus est”. Sanctorum historiæ plane inscius est, quisquis ita argumentatur. Inspiciatur vel obiter Martyrologium, ni pluribus in locis uno eodemque die, duo vel plures Sancti cognomines legantur, quorum unus in hoc, alter in alio loco colitur; quos confundere vel unum & eumdem dicere profecto audebit nemo, nisi qui historias Sanctorum malitiose pervertere voluerit. Unde evenerit, quod Amorbacenses hactenus festum sancti sui patroni Amoris eo die celebraverint, quo alius sanctus Amor Belisiæ colitur; item an id hactenus bene factum sit, supra diximus. Tertio dicitur: “Sanctus Amor, qui in sacello Amorsbrunnensi colitur, peregrinus audit, qualis fuit ille Belisiensis; ergo hic in dicto sacello colitur”. Iterum falsissimum illatum. Belisiensis sanctus Amor PEREGRINUS, hoc est vulgo ein pilgram / a Romana sua peregrinatione dictus est. Sanctus Amor & abbas etiam PEREGRINUS vocatus est, non quidem talis ac eo sensu, qualis Belisiensis fuit; sed a suis in longinquas has terras itineribus, pro Christi amore & ejus prædicandi Euangelii gratia susceptis, sic dictus. Neque solus Amor noster, sed & magister ejus sanctus Pirminius, omnesque hujus socii PEREGRINI dicti sunt. Videantur, quæ de hac re alibi supra num. 10, item part. 1 num. 10 diximus. Ex his vero omnibus nihil pro Belisiensi sancto Amore eruitur.

[33] [erudite dissolvit,] Argumentum ad speciem efficacius alius excogitavit, quod vulgari libello de sancti Amoris Vita insertum est. Ait ille, sanctum Amorem (Belisiensem putat) cum Roma Trajectum, quod jussus fuerat, pergeret, per Germaniam & sylvam Odonicam iter suum instituisse, hicque in valle, quam hodie Amorsbrunnensem dicimus, sacellum B. M. V. invisisse, & devotione sua perfunctum, fonti in eodem sacello scaturienti data benedictione, a Deo virtutem salutiferam impetrasse. Hac falsissima narratiuncula plurimi decepti sunt, quotquot hactenus sanctum Amorem Belisiensem in dicto Amorsbrunnensi sacello coli crediderunt. Falsissimum etenim est, sanctum Amorem Belisiensem sacellum eo loci invisisse, aut fonti ibidem scaturienti eam virtutem impetrasse. Qua enim ratione, qua via sacellum invisere potuit, quod ea ætate nullum ibi fuit? Ante tempora sancti Chiliani (historiæ Franconiæ peritis loquor) nullam ecclesiam publicam Christiani, quorum vix aliqui atque paucissimi in Franconia fuere, habebant. Iter vero sancti Amoris Belisiensis per has terras institutum anni fere viginti adventum sancti Chiliani antevertit. Sed nec ipsa sancti Amoris hujus Legenda quidquam de hoc ejus per Germaniam & Odinsylvaniam itinere, nihil de sacelli hujus visitatione, nihil de impetrata fonti virtute refert, cum tamen cetera illius gesta diligenter recenseat; ut merito illiusmodi narratiunculæ auctor fictionis & falsitatis coarguendus sit. Ex quo sane patet, quam enormiter decepti sint, qui supernam illam fontis virtutem a Belisiensi sancto Amore impetratam crediderunt.

[34] Fonti illic scaturienti virtutem sanatricem esse non negamus, [& hunc cultum primo Abbati cœnobii Amorbacensis exhiberi demonstrat.] quam reportatæ ex eo tot sanitates testantur. Sed eam nemo alius, quam sanctus Amor abbas suis precibus & meritis eidem a Deo impetravit, ob id aliaque a se perpetrata miracula ab Amorbacensi & circumfuso per Odinsylvaniam populo, constanti devotione cultus, & in opem vocatus, uti supra narratum est. Hunc sanctum Amorem Amorbacenses ceu Apostolum suum & fidei doctorem, in monasterii, oppidi, & totius marchiæ patronum elegerunt, ejusque nomine insigniri voluerunt. Ad hunc fideles omni tempore suas preces & vota direxerunt, de alio sancto Amore Belisiensi nihil umquam cogitantes, nihil scientes. Per hunc suum Amorem, quem primis & antiquissimis abhinc temporibus coluere, tot sanitatum beneficia, aliasque gratias consecuti sunt, nullo alio sancto Amore pro iisdem implorato. Persistendum igitur in prima & antiquissima veneratione est, eaque sanctus Amor abbas monasterii Amorbacensis in sacello Amorsbrunnensi, in monasterio & oppido perpetim colendus. Venerentur Amorbacenses sanctum Amorem Apostolum, fidei doctorem & patronum suum constanti devotione; nec invidebit sanctus Amor Belisiensis, qui sibi eam non deberi optime novit. Haud dubium est, quin Belisienses omni devotione eum prosequantur; & sic uterque sanctus Amor ea, qua pro suis quisque apud Deum meritis dignus est, veneratione apud suos gaudebit. Nobis videtur hæc æqua conditio, qua Belisienses contentos fore confidimus. Nunc porro de rebus nonnullis incertis aut controversis, ad hunc sanctum Abbatem Amorbacensem spectantibus, sine ullo partium studio disseremus.

§ IV. Incerta Sancti patria, verosimile vitæ institutum, & dubius mortis annus.

[Quidam putant, S. Pirminium & S. Amorem] Joannes Georgius ab Eckhart verbis § 1 num. 7 relatis innuit, S. Pirminium monasterii Amorbacensis fundatorem, & S. Amorem primum ejusdem abbatem natione Scotos fuisse. Quinimo postea lib. 27 Historiæ suæ Franconicæ cap. 10, sive tomo 2 pag. 23 eamdem opinionem seu traditionem clarius repetit his verbis: Ferunt, ut supra jam diximus, id a sancto Pirminio Scoto fundatum, ejusque primum abbatem Amatorem Scotum fuisse. Ergo & hoc tempore Scotos ibi adhuc degisse verosimile est. Nemo miretur, Scotos ad terras a patria sua tanto intervallo dissitas peregrinatos fuisse, cum Bollandus noster die LX Februarii in Commentario prævio ad Acta B. Mariani Scoti tomo 2 istius mensis pag. 361 ostenderit, jam a decem seculis multos Scotos in variis Galliæ ac Germaniæ monasteriis habitasse. Certe Wolfgangus Lazius in Opere suo de Migratione gentium lib. 7 quosdam Boiorum Apostolos commemorans indicat, S. Pirminium natione Anglum sive Scotum fuisse, dum ibidem apud nos pag. 231 sic scribit: Itaque miseratus hunc ruentis reipublicæ Christianæ casum Wigbrodus, quispiam Anglus sive Scotus, ad Boiarios iterum ad ovile Christi reducendos profectus est. At is cum parum efficeret apud Hugobertum Ducem, Odilionis patrem, conterraneos suos, qui majore pollerent dicendi persuadendique auctoritate, vitæque continentia illustriori, Pirminium, Corbinianum, & Emmerannum, ut ad Boiarios Christo reducendos profecti, operam suam in vinea Domini locarent, induxit.

[36] [natione Scotos fuisse;] Lazius eodem libro 7 apud nos pag. 233 hunc Pirminium titulo beati donat, & esse eumdem variorum in Germania monasteriorum conditorem, prodit his verbis: De ecclesia Boiorum hæc propterea prolixius adduximus, ut quantæ molis fuerit (ut ille inquit) illam condere, lector æquus intelligat; ad quam rem operam studiumque suum contulisse beatum Pirminium, qui Altahense cœnobium construxit, circa annos salutis DCCXLII, & Rassonem quemdam Comitem Andacensem, quem sant Gaffrat Teutonici nominabant, gentilitii annales ostendunt. Hinc Thomas Dempsterus S. Pirminium inter populares suos recenset, eumque ad diem tertiam Novembris in Menologio suo Scotico ita annuntiat: In Boiis & Avaribus Pirminii primi gentis Apostoli. Hic Augiæ divitis abbas primus, infidelium conversioni plurimum adlaboravit, ab Augia insula serpentes fugavit; alius a Meldensi præsule. Utrum S. Pirminius ille fuerit præsul Meldensis, ad diem tertiam Novembris inquiri poterit cum Mabillonio, qui Seculo III Benedictino part. 2 pag. 136 Vitam ipsius observationibus præviis illustravit.

[37] [sed Groppius existimat, eos Aquitanos esse,] Interea disserentem audiamus Groppium, qui parte 1 Historiæ Amorbacensis cap. 1 § 6 negat, S. Pirminium vel S. Amorem natione Scotos fuisse, & memoratam Eckharti opinionem rejicit hoc modo: Primos loci (nimirum monasterii Amorbacensis, de quo ibi agitur) incolas per sanctum Pirminium, invitante Ruthardo Franchenbergio Comite, ad sylvestrem & montosam hanc solitudinem adductos esse, ex jam dictis patet. Qua demum e patria singuli fuerint, quis divinabit? Scotos aliquos fuisse, Eckarto non negamus. Omnes ex Scotia ortos esse, non credimus. Ipsum sanctum Pirminium natione Francum fuisse, Mabillonio certum est. Sanctum hunc ex eadem sua patria sibi socios, aliquos saltem, adlegisse, pronissimum est credere. Sanctum Amatorem Pirminii discipulum ac primum loci abbatem, non ex Scotia, sed Aquitania ortum traxisse, vel solum Amoris sive Amatoris nomen indicat, sicut Amandus, Amatus, & alia hujusmodi nomina Aquitanica sunt. Alios insuper ex eodem regno adfuisse non dubitamus. Postquam vero (si vera Frisius loquitur) ex sociis S. Burchardi ad cellas Odonicas directi aliqui sunt, Scotos inter illos fuisse, perquam credibile est. Sed & postea sub Caroli Magni & Ludovici tempora Scoticæ nationis plures Amorbacense monasterium inhabitasse, indeque ad Saxonum conversionem evocatos fuisse constat. Sancti Patto, Tanco, Nortylas, Harruchus aliique Amorbacenses abbates & primi Verdenses episcopi, ex Scotia omnes, ejusdem ecclesiæ chronico & Mabillonio assentiente, fuerunt. Huc usque Groppius, cujus ratiocinium nunc breviter examinandum est.

[38] Imprimis non intelligimus, quomodo Mabillonio certum esse possit, [quæ sententia Rabano Mauro contraria videtur,] S. Pirminium natione Francum fuisse, cum ipse Mabillonius Seculo III Benedictino part. 2 pag. 137 in Observationibus præviis ad Acta S. Pirminii num. 3 notet sequentia: Pirminii patriam reticet Vitæ scriptor; nec satis indicat Hrabanus Maurus, qui Pirminium patriam gentem et propinquos deseruisse & gentem Francorum quæsivisse affirmat. Nobis ariolari non vacat. Neque nobis divinare lubet. Sed si conjecturam facere liceret, ex proxime relatis Rabani Mauri verbis non prorsus improbabiliter inferremus, S. Pirminium non fuisse Francum natione: si enim Sanctus ille patriam ac propinquos deseruerit, & gentem Francorum quæsiverit, ut Rabanus Maurus testatur, quomodo natione Francus dici potest, & vocari peregrinus apud eos, inter quos natus fuerat? Quomodo S. Pirminius, relicta patria, Francos quæsivit, si in regno Francorum ortum habuerit? Hæc & similia die tertio Novembris, quo Acta S. Pirminii illustranda occurrent, fusius discuti & ad incudem revocari poterunt.

[39] Forsan aliquis cum Groppio adversus hæc dicta mea assignabit Annales Benedictinos, [& hæc lis neque ex Annalibus Mabillonii,] in quibus Mabillonius ad annum Christi 724 lib. 20 num. 65, sive tomo 2 pag. 73 postmodum de S. Pirminio hæc scripsit: Tantum Francum fuisse, mihi constat. At primo quærimus, unde Mabillio constet, S. Pirminium natione Francum fuisse. Cur istam ipsius originem ex vetustis monumentis non probavit? Cur Mabillonius hoc ipso Annalium loco dicit, quod sit incerta Pirminii patria & dignitas? Imo circa dignitatem ejus eruditus ille scriptor dubitat, an & ubi episcopus fuerit, quamvis ab auctors Vitæ parum accurato sedem episcopatus in castello. Meltis habuisse dicatur. Deinde propter auctoritatem Hermanni Contracti admittit, S. Pirminium probabilius chorepiscopum fuisse; sed quo in loco gesserit officium chorepiscopi, divinare non ausus, tandem hæc immediate subjungit: Tantum Francum fuisse, mihi constat; &, si solum chorepiscopus fuit, certe cum episcopali charactere. Nobis ita explicandus videtur Mabillonius, acsi significare vellet, chorepiscopatum S. Pirminii certe Francum vel in Francia situm fuisse. Hæc ita interpretamur, ut Mabillonium cum se ipso conciliemus. Si vero quis contendat, id de patria S. Pirminii intelligendum esse, solidis argumentis hanc assertionem ejus confirmare oportebit.

[40] Præterea supra laudatus Groppius ex nomine S. Amoris vel Amatoris infert, [neque ex nomine S. Amoris decidi potest.] eum gente Aquitanum fuisse. Verum hæc ratiuncula nihil aut parum nos movet: nam in Menologio Scotico Dempsteri & Camerarii inveniuntur plurima sanctorum Scotorum nomina, quæ Latinis & Aquitanicis admodum similia sunt. Quapropter ingenue fatemur, patriam S. Amoris abbatis nobis ignotam esse. Si tamen hic Sanctus alicunde solida ratione Scotus, Anglus, aut Hibernus probari posset, haberemus novum argumentum, quo eum distingueremus ab Amore Belisiensi, qui in variis Actorum exemplaribus etiam ex Aquitania originem traxisse memoratur. Denique in illa hypothesi S. Amori nostro ejusque sociis optime conveniet nomen peregrini, de quo Groppius ibidem sic ratiocinatur: Communi vocabulo omnes PEREGRINI MONACHI vocabantur, quod videlicet amore Christi, relicto natali solo, peregre in alienas regiones profecti Christianam legem prædicandam suscepissent. Exemplum appellationis hujusmodi in Vita sancti Chiliani (erat hic gente Scotus, ut tomo 2 Julii pag. 600 diximus) occurrit, ubi Geilana post illatam sancto viro & sociis necem, de absentia eorum a marito Duce requisita respondit, sanctos viros juxta INSTITUTUM PEREGRINATIONIS SUÆ denuo excessisse. Widegernus episcopus Argentoratensis in privilegio, quod sancto Pirminio ejusque Murbacensi cœnobio concessit, omnes S. Pirminii socios & monachos, in quocumque monasterio degentes, constanter, nec alio, nisi PEREGRINORUM MONACHORUM titulo appellat. Missionarios etiam jure meritissimo dixeris, qui hujuscemodi missionis apostolicæ officio reipsa solertissime perfungentes, non modo in tam aspera sylvis & montibus horrida regione verbum Dei disseminarunt, eamque cum incolis mansuetiorem effecerunt, sed & Verdensem apud Saxones ecclesiam profuso sanguine plantaverunt.

[41] [Refertur verosimile Sancti institutum,] Jam paucis agemus de verosimili vitæ instituto, quod S. Amor professus est, & quod sæpe citatus Groppius pag. 36 Historiæ suæ Amorbacensis explicat his verbis: Sanctum Amorem ex Aquitania ortum fuisse, ipsum nomen indicat. Amator, Amatus, Amandus, Amantia (quæ sancti Amandi mater fuit) nomina Aquitanica sunt. Ubi institutum monasticum sit amplexus, in comperto necdum habemus. In Fossatensi monasterio (quod postea ob translatas illuc S. Mauri reliquias inde nomen accepit) cum magistro suo sancto Pirminio monachum fuisse, verosimile est. Ab eodem sancto Pirminio apud Odinsylvaniam Christi fidem prædicante cum nonnullis aliis monachis adscitus, vel sua sponte ad illum profectus est, ut suam illi operam in eo apostolico munere impenderet. Inde nomen PEREGRINI, sicut & reliqui laborum socii, traxit. Sacerdotem fuisse, ejusdem officii functiones probant: neque enim prædicare solum satis erat, ut Christi fides iis in partibus plantaretur, populi Ecclesiæ Romanæ aggregarentur, & fideles pascerentur; insuper Sacramenta conficere & administrare, pœnitentibus aures præbere, Missas dicere, sacram Eucharistiam distribuere, moribundos sacro oleo inungere necesse fuit. Hæc vero sacerdotum munia sunt.

[42] [quod antiquioribus instrumentis probatum desideratur,] Quam sedulo sanctus Amor in promovenda Christiana fide laboraverit, Chronica Wirceburgensia manuscripta testantur. Constat ex iis, sanctum Amorem cum suis, eo tempore convertendis Odinsylvanis insudasse, quo sanctus Burchardus Wirceburgensibus suam suorumque operam impendit; magnam etiam inter ambos amicitiam & consuetudinem intercessisse, & unitis viribus rem Christianam mirifice per Franconiam propagasse. Amorem eximia vitæ sanctitate claruisse, eamque miraculis insuper, eo adhuc vivente, a Deo confirmatam esse, Meginfredus Fuldensis Chronographus testatur: quæ vero hujusmodi miracula fuerint, non expressit, nec alicubi illorum notitia hactenus prodita est. Præcipuum illud fuisse credimus, quod fonti in sacra ædicula B. M. V. zu sanct-Amors-brunn scaturienti vim ægris salutem afferendi a Deo impetraverit. Eum præterea in variis languoribus, ac infirmis præcipue pueris, frequenter opem tulisse, inde conjicimus, quod usque hodie contra varias infirmitates patronus invocetur. Quæ primis ab ejus obitu annis & seculis per eum fideles beneficia sunt consecuti, omnia interciderunt. Ex posterioribus aliqua suo loco referemus. Non negamus, pleraque hæc verosimilia esse; sed ea veteribus testimoniis confirmata videre optaremus. Utinam saltem eruditissimus Groppius Chronica Mss. Herbipolensia, quæ hic citat, inter Probationes Historiæ suæ cum aliis instrumentis edidisset, & eorum antiquitatem præterpropter indicasset!

[43] Nunc referenda est disputatio chronologica de anno, [& circa incertum obitus tempus,] quo S. Amor abbas obiisse creditur, quam Groppius pag. 37 instituit in hunc modum: Quo anno sanctus Amor noster ex mortali hac vita ad æternam transierit, hactenus nullibi deprehendimus. Bucelinus in Menologio, Benedictus Cherle in Martyrologio Benedictino memoriam sancti Amoris die XVII Augusti celebrant, quo juxta hos scriptores obiisse videtur. Sanctus Amor, quem venerabilis Beda suo Martyrologio ad VIII Idus Octobris inscripsit, Belisiensis sit, necesse est. Ut annum, quo sanctus Amor noster verosimiliter obiit, deprehendamus, vestigia alia perquirenda sunt. Inscriptiones, quas alibi de fundatione Amorbacensi exhibuimus, sanctum Amorem monasterio eidem annos quadraginta tres præfuisse dicunt. Id ipsum etiam alibi legimus. Si hos annos a fundatione hodierni monasterii (quod etiam inscriptiones innuere videntur) numerare velis, ab anno videlicet DCCXXXIV, quo sanctum Amorem ei præfectum fuisse a sancto Pirminio diximus, usque ad annum DCCLXXVII ejus vitam deduces, in quo anni quadraginta tres ejus regiminis expleti sunt, & sanctum Abbatem obiisse oportet.

[44] Verum hic annorum calculus non placet, quod sanctum Abbatem ad eam senectam provehat, quam illum inter tot tantosque labores & sudores attigisse, [de quo Groppius disputat,] nemo facile credet. Ex omnibus circumstantiis & indiciis colligo, sanctum Amorem, cum jam novi & secundi in Odinsylvania erecti cœnobii abbas anno DCCXXXIV constituebatur, annorum minimum quadraginta fuisse. Cum jam olim ante annum DCCXXIV sanctus Pirminius Augiam indeque Romam pergeret, ejus vices tam in monasterio, quam in apostolica Missione in his partibus Amorem gessisse, alibi diximus; ut jam tunc, anno videlicet DCCXXIV aut citius, trigesimum ætatis annum attigisse credendus sit: minor enim ætas ad hujusmodi functiones, inter viros jam apostolicis laboribus maturos obeundas, a sancto Pirminio admissa non videtur. Adde triginta his annis decem alios sequentes usque ad annum DCCXXXIV, quo novi cœnobii abbas factus est, & jam ætatis illius annos quadraginta numerabis. His iterum reliquos regiminis annos quadraginta tres adjice, & omnem illius ætatem ad annos octoginta tres perduces. Quis vero credat, Virum variis laboribus, itineribus, prædicationibus, innumerisque curis fatigatum ad tot annos pervenisse? Pervenire ad illos potuisse, non refragamur; sed ætatem illi concedendam putamus, quæ non facile hominum fidem, neque nostram de illius regimine traditionem excedat. Utrumque præstare nos hoc modo putamus.

[45] Dictum est sæpius, sanctum Amorem non unius hodierni Amorbacensis cœnobii a sua fundatione, sed etiam primi illius, [& quem anno Christi 767 affigit,] jam ab anno DCCXXIV sancto Pirminio ad Augiam discedente, curam & regimen ceu utriusque abbatem gessisse. Inscriptiones supra citatæ & auctores, qui sancto Amori quadraginta tres annos in abbatiali regimine tribuunt, inter utriusque cœnobii præfecturam non distinguunt, uti distinguere oportuisset. Concedimus etiam nos juxta inscriptionum sententiam sancto Amori annos quadraginta tres; sed quorum primos decem in regimine primi & antiqui monasterioli ab anno DCCXXIV, reliquos vero triginta tres ab anno DCCXXXIV in novi cœnobii regimine consumpsit, quod denique anno DCCLXVII cum vita absolvit, cum ipse annum ætatis septuagesimum tertium ageret. Judicamus itaque, quantum ex adductis hactenus rationibus & indiciis judicare licet, sanctum Amorem circa annum DCCLXVII die XVII Augusti obiisse, anno ætatis suæ septuagesimo tertio, cum utrique monasterio Amorbacensi per annos quadraginta tres sancte præfuisset. Juxta hæc autem revocata & emendata volo; quæ in præfatione ad Vitam S. Bilhildis anno MDCCXXVII editam pag. 16 de obitu hujus sancti Abbatis; item de ejus successore sancto Pattone, & istius ad cathedram Verdensem evectione in notis ibidem dixi: neque enim tunc facultatem & occasionem habui, sicuti modo, documenta Amorbacensium penitius inspiciendi.

[46] [nihil certi statuitur.] Quandoquidem senectus octoginta trium annorum etiam in homine laboriosissimo non est adeo prodigiosa, ut ex hac aliquid certi circa emortualem S. Amoris annum statui possit, non audemus negare, hunc sanctum Abbatem usque ad annum Christi 777 vixisse, Accedit, quod antiquæ Amorbacensium inscriptiones innuant, S. Amorem uni eidemque monasterio, quod anno 734 constructum est, quadraginta tres annos præfuisse. Certe apud Groppium pag. 10 Historiæ Amorbacensis in perantiqua inscriptione leguntur hæc verba: Anno Nativitatis Domini DCCXXXIV, Indictione Romanorum secunda, regnantibus Leone III & Constantino V imperatoribus, ac Romanæ Ecclesiæ Præside Gregorio III, fundatum est monasterium Amorbach per S. Pirminium … Præfuit monasterio prædicto sanctus Amor abbas I, jam nominati Pirminii discipulus, annis XLIII, locoque vocabulum indidit. Cum hic diserte dicatur S. Amor quadraginta tres annos præfuisse monasterio prædicto, videtur agi de uno eodemque cœnobio, quod anno Christi 734 fundatum est. Sed quia contrariæ Groppii rationes non carent probabilitate, nihil certi statuimus de tempore mortis ejus, & initio hujus Commentarii in margine eam anno DCCLXVII vel DCCLXXVII affiximus.

§ V. Præcipua Sancti gesta ex traditione & documentis Amorbacensibus.

[Sancti hujus patria & professio,] Cum nobis aliunde non suppetant instrumenta, ex quibus Acta hujus S. Amoris eruere possimus, hic iterum sequimur sæpe laudatum Groppium, qui pag. 38 & sequente Historiæ Amorbacensis ex domesticis monumentis aliisque scriptoribus ea sic narrat: Sanctus Amor monasterii B. M. V. in sylva Odonica primus abbas, sancti Pirminii discipulus & natione Aquitanus fuit. In Fossatensi cœnobio (ut verosimile videtur) monachum juvenis induit, in quo antea sanctus Pirminius regulare institutum etiam amplexus fuerat. Ad hunc, in sylva Odonica Christi fidem prædicantem, cum nonnullis aliis monachis profectus, strenuam in eo apostolico munere operam eidem navavit. Ex eo prædicationis officio, quod, relicta patria, in longinquam hanc regionem peregre profectus amore Christi susceperat, nomen PEREGRINI cum reliquis sancti Pirminii sociis acquisivit. Sanctus vero Amor hujusmodi officii partes ita strenue ac sancte adimplevit, ut post magistrum suum sanctum Pirminium, cum hic alibi ageret, primus atque præcipuus apostolicæ Missionis illius promotor ac præses extiterit. In observantia regulari ac sanctioris vitæ studio ita etiam excelluit, ut ceteris præferri mereretur.

[48] Cum sanctus Pirminius ante annum DCCXXIV Augiam pergeret; [apostolicus zelus,] cum ex Augia pulsus anno DCCXXVII rediens in Alsatiam discederet, sancto Amori discipulo suo susceptæ prædicationis munus, per se suosque strenue promovendum, ac curam insuper monasterii in eremo Odinsylvaniæ mandavit, & abbatem illius esse voluit. Interim Comes Ruthardus & Carolus Dux ad reperitas sancti Pirminii monachorumque preces novum illis monasterium condunt, cujus exsurgentem fabricam sanctus Amor maxime curavit. Opere tandem consummato, etiam novi hujus cœnobii abbas sanctus Amor constitutus & confirmatus est. Quo vero felicius sanctus Amor commissam sibi provinciam exequeretur, ac religionem Christianam in Odinsylvania longius proferret, jam maxime studiosus fuit. Cum S. Burchardo, qui apud Wirceburgenses Christianam rem maximopere promovebat, sanctum Amorem nostrum arctam amicitiam coluisse, manuscripta Wirceburgensium Chronica testantur. Sanctos hosce viros de tanto negotio, quale uterque agebat, consilia sæpius contulisse, nullum dubium est.

[49] Sanctus Amor ad roborandam apud Odinsylvanos suos Christianam religionem, [industria ad stabiliendam fidem Christianam,] indeque latius propagandam, medio huic rei aptissimo usus est, cum puerorum institutionem in primis curavit, atque eum in finem scholas in suo cœnobio aperuit. Noverat Vir sanctus, quod cerea sit puerorum ætas, & ad recipiendas quaslibet formas aptissima. Igitur ut in tenella adhuc ætate præceptis & Christianis sacris imbuerentur, curam & diligentiam omnem adhibuit. Ipse pueros & puellas advocare ad se, ipsis blandiri, animosque eorum lucrari primum satagebat. Tum prima Christianæ fidei elementa, preces, altiora denique præcepta edocere, & ad omnem honestatem conformare. Grandiores factos & aptiores litteris instruere, applicare ad studia, sanctioribus scientiis erudire. Tantus in pueros Amoris amor parentes etiam in sancti Abbatis amorem provocavit. Ipsi filios suos sancto Abbati certatim offerre, curæ illius ac institutioni relinquere, ac tandem Christianis moribus & scientiis probe excultos ab eodem recipere.

[50] Alii corporum etiam sanitatem pro filiis, cum ægrotarent, [misericordia erga ægrotos,] a sancto Viro expetiverunt. Cum infantes recens nati vita periclitari videbantur, sancto Abbati ad baptizandum oblati sunt, ut cum sacro baptismate sanitatem insuper (quod frequentissime contigit) iisdem conferret. Interim sancti Amoris fama latius diffunditur, augetur populi concursus undique ad eum confluentis, opemque præstolantis. Sanctus itaque Vir, cum magnis esset apud Deum meritis, variis in infirmitatibus, præcipue vero febre laborantibus opitulatus est. Ut vero perpetuum ac præsens semper remedium adversus varios languores, aliquando defunctus, post se relinqueret, fonti ad primævi monasterii ecclesiam, beatæ Mariæ virgini sacram, scaturienti, suis precibus ac meritis a Deo miram virtutem impetravit. Solebat Vir Dei cum suis, postquam novum monasterium recepissent, frequenter ecclesiam, ubi initio habitaverant, accedere, ibique Dei Genitricem maximopere venerari, ut merito sacra illa ædicula ob sancti Amoris frequentiam & impetratam salutiferam fonti virtutem a posteris ad fontem sancti Amoris, appellata sit. In multis postea ac variis languoribus sanctus Abbas, inter cælites jam assumptus, opem suam in hac sacra æde se invocantibus exhibuit, exhibetque adhuc, quod ex recensendis infra ejusdem miraculis vel beneficiis hujusmodi patebit.

[51] [cura pro monasterio suo,] Quam solicitus & studiosus sanctus Abbas cum suis fidem ac rem Christianam in Odinsylvania promovit, tam beneficus ac liberalis in sublevandis incolarum aliorumque indigentium ne cessitatibus fuit. Erectum recens monasterium amplis multisque prædiis, sed plurimam partem adhuc sylvestribus & incultis, fundatores dotaverant. Monachis, qui potissimam operam instituendis animis & animabus lucrandis collocabant; ad excolendos agros multum temporis non suppetebat. Interim non deerant, qui continuo a monachis opem peterent. Ut eorum precibus & indigentiæ facerent satis, ex monasterii prædiis, quæ pro sustentatione sua excolerent, sub annuis censibus monasterio solvendis, tradiderunt. Qui in propinquo monasterii ejusmodi bona acceperant, domos insuper in eadem vicinia. ut iis excolendis viciniores essent, constituebant. Hos imitati sunt alii, qui vel ex quotidianis eleemosynis a monasterio acceptis, vel ex alia eidem monasterio collocata opera suum inde victum capiebant. Ea denique ratione factum est, ut sequentibus seculis, excisis hinc inde vepribus, regio in agros exculta mansuesceret, ac populus eam frequentior incoleret. Sed de hoc ex instituto alibi.

[52] [aliaque gesta referuntur ex documentis recentioribus,] Ceterum cum sanctus Abbas tot tantosque labores in efferenda re Christiana, in adjuvandis proximis, eorumque necessitatibus tam corporis quam animæ succurrendo obiret, ut hujusmodi negotiis solum & unice totus incubuisse videatur; suos nihilominus in claustro monachos verbo & exemplo, iis sanctioris vitæ præceptis, eaque doctrina insuper instituit, quam posterus orbis & universa Ecclesia in iisdem cum æterna laude suspexit. Adeo ut sancti Amoris monasterium doctrinæ & sanctitatis promptuarium haberetur, ex quo ad gentium conversionem doctores, ad instituendas ecclesias rectores & episcopi evocati sint, qui adepti hujusmodi dignitates, gloria sanctitatis & martyrii palma easdem condecorarunt. In hoc uno sanctorum adeo Patrum successores & filii infelices sumus, quod tantarum virtutum & præclare gestorum cognitio ad nos integra non pervenit, temporum ac bellorum injuriis plurimum oblitterata. Cetera, quæ postremis ad nos usque seculis per sanctum Amorem fideles beneficia impetrarunt, ex plurimis pauca annotata sunt, quæ paulo infra referemus. Denique sanctus Vir plenus dierum & meritorum circa annum Christi DCCLXVII, cum a mane usque ad vesperum vitæ in excolenda vinea Domini sabbaoth, portans pondus diei & æstus, indefesse laborasset, vocatus est per beatam mortem in cælum, ut a divino Patre familias æternæ beatitudinis denarium reciperet.

[53] Ex Meginfredo Fuldensi apud Trithemium generaliter novimus, S. Amorem primum monasterii Amorbacensis abbatem eximia vitæ sanctitate ac multis miraculis coruscasse. [cum vetera ejus Acta bellis incendiisque perierint.] Utinam singularia ejus gesta, quæ hic transcripsimus, simili testimonio confirmarentur. At frustra id optamus, cum antiqua monasterii Amorbacensis monumenta bellis ac incendiis perierint, ut Groppius pag. 19 testatur hac narratione: Amorbacum annos vixdum ducentos suis ab incunabulis steterat, cum ab Hunnis sive Hungaris, totam fere Germaniam ferro & igne depopulantibus, succensum & in cineres redactum fuit. Anno 910 barbari diœcesim Wirceburgensem misere vastarunt. Anno 915 iterum irrumpentes usque ad Fuldense cœnobium penetrant, illudque, Trithemio teste, succendunt. Denique anno 923 iidem Franciam Orientalem, Alsatiam, Sueviam, Saxoniamque cæde & igne vexarunt. Una harum tempestas Amorbacum nostrum invasit, quæ id, monachis aliquot trucidatis, ceteris in fugam actis, bonis omnibus excussit ac tandem igne consumpsit. Jactura sane gravissima, quam chartarum ac primorum privilegiorum simul incensorum amissio acerbiorem reddit. Deinde historicus Amorbacensis ibidem fuse pergit narrare, quomodo sequentibus seculis idem monasterium sæpius omnino devastatum fuerit. Si quid denique tunc ex litteraria supellectile manus hostium evaserit, aut postea scriptum fuerit, id in seditione rebellium rusticorum, & in Brandenburgico Suecicoque bello magna ex parte periisse suspicamur, ut apud Groppium pagina superius citata & sequentibus videre est. Itaque fidem peculiarium gestorum S. Amoris, quæ supra ex traditione & domesticis documentis Amorbacensium retulimus, penes narratorem relinquimus.

§ VI. Posthuma Sancti gloria ex fonte, cui miram salubritatem precibus suis impetrasse traditur.

[In sacello Deiparæ,] Sæpe memoratus auctor Historiæ Amorbacensis certius testimonium reddere potest de posthuma S. Amoris gloria, quæ hactenus perseverat, & quam pag. 40 & sequentibus ita describit: Sanctum Amorem, cum inter mortales ageret, miraculis claruisse, Meginfredus Fuldensis aliique testantur. Diximus supra, eumdem permultis infirmis sanctitatem, ac fonti præterea in sacello B. M. V. zu sanct-Amors-brunn dicto, virtutem sanatricem suis precibus & meritis a Deo impetrasse. Cum sanctitatis atque operum ejus fama longe lateque percrebuisset, tum fons ille, tum monasterium, in quo Vir sanctus degebat, voce populi ab eo Amors-brunn & Amorbach in hodiernum usque diem cognominari consuevit. Post mortem Deus Servi sui sanctitatem & merita, plurimis eo loci ad invocationem ejus præstitis beneficiis, declaravit, ubi magno populi concursu & religione colitur. De utroque hic pro tanti Patris nostri gloria disseremus; de sacello B. M. V. ad fontem Amoris, vulgo zu sanct-Amors-brunn.

[55] Sacra hæc ædicula primitus beatissimæ Dei Genitrici, [quod media hora ab Amorbacensi monasterio distat,] postea sancto Amori, consecrata est. Dimidio horæ ab Amorbaco versus Occidentem distat, circumsurgentium montium sinu recepta. Originem suam per monachos nostros Amorbacenses accepisse, plus quam certum est. Eo loci sanctum Pirminium, cum sociis ad hanc eremum advocatum, primas suas cellulas seu monasteriolum constituisse eamque ecclesiam erexisse, alibi diximus. Illam aliquoties a tanto tempore restitutam & ab antiquitate vindicatam esse, extra dubium est. Denique a monasterio parochiæ Amorbacensi addita fuit. Postquam novum sub sancto Amore, eo, quo hodie consistit, loco monasterium surrexit, sanctus Abbas cum monachis suis sacellum illud frequenter divinæ Matris amore invisit. Horum exemplum secutum etiam vulgus, sanctissimum peregrinationis hujusmodi morem magna cum religione ad hæc usque tempora conservat.

[56] [ægroti pie adeunt fontem,] Sequentibus seculis iterum ex sodalibus nostris aliquot ad eam sacram ædem subinde habitasse, antiqua litterarum monimenta docent. Sub abbate Ludovico charta occurrit, in qua cœnobita quidam e nostris nobilis Henricus de Rosenberg ad præfatam ecclesiam sancti Amoris anno MCCLXXIII vixisse legitur. Denique sancti Amoris ejusque fontis rumor adeo per omnem fere regionem diffusus est, ut etiam ex dissitis longe plagis magna huc vi veniant, qui per merita sancti Abbatis ex ejus fonte levamen pro sua quisque infirmitate quærunt referuntque. Fons iste in ipsa æde sacra ad latus Septemtrionis limpidissima ac divite vena scaturit. Lapis, quo pavimentum sternitur, fontem ita claudit, ut nemini impedimento vel offendiculo sit. Rotundo tamen ac unius fere pedis foramine excavatus est, cui in catenula scyphus, quo aqua hauritur, adhæret. Aqua per subterraneum meatum in paratam ante fores sacræ ædis cisternam effluit, ubi se infirmi lavant, aquis intingunt, ac frequenter accepto levamine gaudentes ad sua redeunt. Lavantes aut intingentes sanctissimæ Trinitatis invocationem, adhibent, dicentes: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

[57] [hic carmine,] Deinde Groppius ibidem testatur, Amorbaci in antiquo Ms. codice conservari metricam hujus fontis descriptionem, quæ sic sonat:

Non te suspensum per longa exorsa tenebo,
Lector, nec labyrinthæis ambagibus utar,
Hoc quid spectet epos. Jacet extra mœnia nostræ
Urbis Amorbachæ, millenis passibus æqua
Ante supinatos colles & amœna vireta
Vernans arbustumque, velut prunumque pyrumque
Parva quidem structura ædes, adeoque vetusta;
Condita Amori olim, magnis sed magna miraclis,
Huic, adverte, subest media testudine templi
Ebullitque magis vitro pellucidus amnis,
Fons sacer, alluitans medius per humentia saxa
Ad loca delubro contermina murmure dulci,
Mox facilis partes ubi se vis findit in ambas,
Dextrorsum versus Weilnbacum, ubi vinea largo
Pubescit fœtu, quadrilaterum undique muro
Quadris sepitur saxis: nam læva fraternas
Ædes indigitat residis, qui arcana visuro
Mente serenata pandit, fontanaque servat *
Portitor hanc verecundus aquam. Mirabile dictu!
Inditus est olli vigor & cælestis origo,
Numen divinum plane, divinaque virtus
Artus restituens hebetes, moribundaque membra.
Fluctuet haud quidquam tua mens, probat impia turba
Factum, oculique probant, res ipsæ credere cogunt.
Nam cum morbus adest malesanus, & ossa medullis
Mollibus exsiccat, lactentibus ubera matrum,
Ubera nilque juvant, medicæ nil herba salubris.
Cumque locum querulis implent cruciatibus omnem,
Sanguinis auctores metuunt, cupiuntque, dolentque
Attoniti, tandem majores inde levatos
Expendunt memores (cunctis visuque stupendum)
Vincit iter durum pietas, & inhospita cœna;
Vincitque pluviasque, nivesque, albasque pruinas,
Nec titubata solo durant vestigia duro,
Pectore anhelato ad templum pia dona frequenter
Ceteraque impressis manibus sua lumina habentes
Pergunt; utque choro sacrum pæana dedere,
Membra liquore rigant infantum, & corpora tingunt
Ægra superfusis undis, bis terque vocando
Auxilium sanctæ Triados ante omnia. Et ecce
Protinus ipsa fugit macies, fugit oreque pallor,
Exhaustæque simul redeunt in pristina vires.
Inscius haud causam sataget scrutarier ultro.
Id præstat Deus Amoris virtutis amore.
Nunc nunc ingeminet naso crispante cachinnos
Hoc super, intendat sannandi * fortiter arcum
Impius ore: procul tales absunto profani.
Tu geminas huc flecte acies, hunc respice fontem,
Hic fons, hic est, sanare quem sæpius audis.
I decus ergo arvis nostris Amor atque patronus
Glorius i fontis, nostratum gloria gentis,
Gentis Amorbacæ, fac qui se fluminis alveus
Ostendit nobis, fac udis faucibus udus
Perstet, & arescat stillans non messibus ullis:
Quin magis atque magis longævo tramite currens
Nectar, in Eoam Hesperiamque salutifer oram
Ambrosium diffundat. Id (auxiliare) precamur.

[58] Suspicor ab eodem poëta compositum esse anagramma, [& anagrammate celebratum,] quod ibidem dirigitur ad parvulos hoc modo: Fons sancti Amoris peregrini salutifer & dos. Tum per litterarum transpositionem mutatur in hanc sententiam: Morsus infantis ægri fano; certe prodest, fili. Denique poëta ad istud anagramma suum alludit sequentibus versiculis:

Infantis Ægri morbus dum pectora mordet,
      Mordet & exilem, quæ tegit ossa, cutem.
Dos ego magna adsum, morsus sacroque repente
      Hos (certe prodest) sano liquore meo.
Ergo veni dilecte, veni formosule fili.
      Sanantem succum si sitis, inde bibe.

[59] Postquam eruditus Historicus Amorbacensis hæc carmina retulit, [cujus vim salutiferam Groppius] ad filum narrationis suæ revertitur in hunc modum: Ab antiquissimis longe temporibus fideles variis in languoribus ac infirmitatibus ex sancti Amoris fonte opem hausisse ac ejus ex sacello retulisse jam ante annos ferme trecentos notum omnibus ac perspicuum exstitit, omnium ore ac sensu comprobatum fuit. Cum post annum MCDXL supradictus presbyter Joannes Keck in monasterio Amorbacensi moratus, magnam populorum adventantium frequentiam & cultum erga sanctum Amorem, & quæ ad ejus invocationem a Deo consequebantur, auxilia conspiceret, cumque præterea festum sancti Amoris tam in claustro quam in oppido celebrari videret, hujusmodi pietati fomentum ministrare cupiens, de Sancti illius Vita & reliquiis (quarum nullam Amorbacenses notitiam aut portionem possidebant) indagare cœpit. Tandem de sancto aliquo Amore in Belisiensi virginum cœnobio requiescenti certior factus, eo profectus est, & ab abbatissa Legendam sacrasque aliquot reliquias impetravit, quas Amorbacum attulit. Vir alioquin bonus in eo deceptus equidem est, quod Belisiensi illi sancto Amori tribuenda putaverit, quæ primo Amorbacensium abbati deberi, argumenta a nobis superius allata probant.

[60] [precibus S. Amoris abbatis attribuit.] Hoc unum vero ex istis hic eruimus & notamus, jam tunc temporis, circa annum videlicet MCDXL atque ante, magnum ad sancti Amoris nostri sacellum & fontem populi accursum, plurimaque ab eo beneficia impetrata fuisse, antequam sanctus ille Belisiensis Amor apud nos innotesceret, aut sacræ quædam ipsius reliquiæ cum Vitæ Legenda ad nos adferrentur. Cum vero beneficia ejusmodi per sanctum Amorem cælitus concessa a nostris notata non fuissent, aut certe alias adnotata dudum intercidissent, citatus sæpe Keckius, qui sancti Amoris cultum egregie promovit, ea chartis commendare cœpit, quæ sui apud Amorbacenses hospitii tempore varii consequebantur. Post ipsum a nostris alia, sed admodum pauca, litteris consignata sunt; plurimis, qui ea consecuti fuerant, indicare negligentibus. Aliorum testes sunt tot votivæ tabulæ aliaque anathemata, in sancti Amoris sacello suspensa, quorum tamen & ipsorum permulta frequenter dilacerata, a blattis & vermibus corrosa, ab ipso pulvere & antiquitate consumpta sunt. Ex reliquis hujusmodi signis & beneficiis pauca pro gloria sancti Patris nostri Amoris hic attulisse satis sit.

[Annotata]

* forte servans

* pro subsannandi id est irridendi

§ VII. Miracula, quæ ad fontem sancti Abbatis ab anno 1446 usque ad annum 1712 contigerunt.

[Jam a trecentis fere annis] Diligentissimus Groppius pag. 42 & sequentibus Historiæ suæ Amorbacensis exhibet miracula quædam sive beneficia, per intercessionem S. Amoris abbatis collata, quemadmodum supra promiserat. Quamvis ea non satis exacte disponantur ordine annorum, quibus patrata sunt, tamen haud dubie historicus iste secutus est ordinem chronologicum, quo illa litteris consignata invenit. Quare nos eamdem seriem sequimur, & ea damus his ipsis relatoris verbis: Anno MCDXLVII narravit Joannes Losse ex pago Rüdenau oriundus, matrem suam olim magno fervore sanctum Amorem coluisse; atque in singulos annos una minimum vice ad ejus sacellum & fontem peregrinari solitam esse. Cum aliquando fratri ejus Conrado adhuc quinquenni quinque in gutture ulcera excrevissent admodum urentia, & magno cum dolore in totidem foramina aperta fuissent, quæ continua sanie manabant, nulloque medicamine curari poterant; mater filium in instituta a se peregrinatione ad sancti Amoris fontem adduxit, ac ex fonte vulnera lavit. Mox puer convaluit, cicatricibus nihilominus relictis, quas deinde plurimis in reliqua vita ostendit, receptæ per sanctum Amorem sanitatis indubitata testimonia.

Anno MCDXLVI mulier in oppido Amorbach vehementem oculorum dolorem perpetiens, sancto Amori vivam quotannis oblationem, hoc est gallum vel gallinam, offerre promisit. Facto voto, brevi post convaluit.

[62] Cum anno MCDXLVI Petri Lützel civis Amorbacensis uxor, [mulieres in partu periclitantes,] Anna nomine, uterum ferret, fœtum ultra annum gestavit, nec edere valuit. Mulier hinc plurimum consternata, ad sacellum sancti Amoris pergit, eumque in auxilium vocat. Precibus votum addit, se, si puerum paritura feliciter sit, sancti Amoris nomen ei indituram, eumque præterea, finito puerperii tempore, ad aram cum cerea icone delaturam. Post paucos dies idem sacellum mulier revisit, & promissam secum ceram affert. Nec cessat a quotidiana ejusmodi frequentatione sacelli, gravi utero nil retardata, mirantibus omnibus. Tandem partus dolores sentit. Quæ forte mulieres aderant, cum ei hoc in periculo opitulari debuissent, aufugiunt, una sola penes ipsam remanente: timor enim cunctas invaserat, parturientem aut interituram, aut nescio quid monstri edituram. His in angustiis mulier denuo in genua procidens, Dei opem per sancti Amoris merita & intercessionem implorat. Exaudiuntur dolentis preces. Parit mulier; puerum edit formosum & sanum; & post spatium unius horæ alterum, stupentibus & gratulantibus omnibus. Primus Amor, Nicolaus alter vocatur, & uterque ex voto Deo & sancto Amori in ejus sacello per matrem offertur. Anno eodem mulier in vico Schneidtberg diu noctuque partu laborabat, adeo ut de illius ac prolis vita conclamatum videretur. Periclitans mulier in hujusmodi doloribus sanctum Amorem una cum præsentibus pie invocat, is sua a Deo intercessione impetret, ut partus feliciter editus ad baptismum perveniat. Preces voto firmantur. Solvitur partus, & in lucem feliciter prodit. Simile beneficium tres aliæ mulieres in eadem necessitate anno MCDXLVI & MCDXLVIII per merita sancti Amoris consecutæ sunt.

[63] Anno MCDXLVII in pago Rüdenau operarius fuit Petrus Losse dictus. [aliique ægri variis morbis oppressi,] Is cum aliquando de sancto Amore ac beneficiis per ejus merita impetratis audivisset, ægrotus ejusdem implorat opem, & ad Sancti sacellum peregrinationem promittit. Convaluit æger; sed promissam peregrinationem exsolvere negligit. Corripitur nova & graviori infirmitate. Eadem vota repetuntur, & sanitas secundo restituitur. Homo iterato ictu necdum sapiens, cum quotidiana opera sibi suisque victum quæreret, promissa reddere denuo neglexit. Rediens morbus eum tertio tamque vehementer corripuit, ut jam de vita periclitans sacro oleo sit inunctus. Demum vehementia morbi mentem alienare, vociferari æger, in maledicta prorumpere, torquere oculos, e lecto se proripere, uxori & liberis insidiari, omnem cibum & potum recusare, subinde in hujus verba linguam solvere: ich musz gen Amors-brun; ick musz gen Amors-brun. Hæc verba Germanica ita intelligo, ut significent: debeo adire fontem S. Amoris; debeo adire fontem S. Amoris. Interea a fratre visitatus, & ut Deum pro auxilio precetur, admonitus; non posse se Deum invocare, aiebat, priusquam ad fontem sancti Amoris adfuisset. Uxor voti prioris neglecti conscia, ultionem divinam advertit. Itaque in hortum secedens, Deum & sanctum Amorem deprecata, novum peregrinationis votum pro viro exsolvendum addidit. Ad decumbentem maritum regressa, melius habentem reperit. Denique ubi is sanitatem pristinam a Deo per sancti Amoris merita recuperavit, peregrinationis suæ votum ambo reddidere, Deo & sancto Amori gratias agentes.

[64] [aut infortuniis afflicti,] Anno eodem Joannis Kœntleins civis Amorbacensis uxor, Agnes nomine, circa natalem B. M. V., malo conscensa, ut poma carperet, fracto, cui insistebat, ramo decidit, crure dextro ita colliso, ut particulæ osseæ carnem cutemque penetrantes prominerent. Domum deportata sibique reddita, extemplo sanctum Amorem precibus continuis flagitavit, vovitque, se, ubi denuo pedibus incedere potuerit, ad ejus fontem accessuram cum crure cereo tantæ fere magnitudinis ponderisque, quanti proprium esset, offerendo. Advenit interim sacelli ejusdem dedicatio, in diem sancti Remigii eo anno incidens. Mulier decumbens vehementius dolebat, quod festo pro sua devotione interesse non posset. Exhinc instantius sancti Amoris auxilium flagitare, nova vota addere, & quotannis candelam cum duobus nummis sancto Amori offerendam promittere. Sentit quantocius lenimen doloris, pedem movere tentat, movet, huc atque illuc absque ope aliena locat, recollocatque. Tandem post paucos dies pedi insistit, nulloque baculo nixa incedit. Læta de redintegrato pede, Deo & sancto Amori gratias cum voti solutione reddidit.

Anno eodem Conradus ex oppido Amorbach annorum fere quatuordecim æquo delapsus, brachium adeo confregit, ut particula quædam ossis extra cutem extaret. Mater condolens filio, eum ad implorandam Dei opem per sancti Amoris intercessionem una secum invitavit, addito voto, cereum brachium in sacelli visitatione offerendi. Convaluit brevi post adolescens, & ad omnem usum adhibere brachium potuit. Mater cum filio emissum votum exsolvit, Deo & sancto Amori gratias redhibentes.

[65] [opem S. Amoris implorarunt ac senserunt.] Cum anno MCDXLVIII Conradus, de quo num. 1 diximus, annorum octodecim factus esset, maximopere ægrotans, omni sensu & ratione privatus, trunci adinstar immobilis, distortis late oculis, decubuit. Omni ope humana desperata, frater ejus, nomine Petrus, se una cum fratre, ubi convaluerit, ad sacellum sancti Amoris accessurum vovet, & oblationem secum vivam allaturum. Voto facto, ægro mens & sanitas redditur, qui jam semetipsum ad sanctum Amorem despondet. Plantis interim consolidatis, una cum fratre peregrinationem exsolvit, Deo & sancto Amori debitas gratias agentes.

Conrado restituto, fratris uxor eodem anno adeo laborare ex gutture cœpit, ut per quatuor septimanas nullo solidiori cibo vesci potuerit. Promissa ad sanctum Amorem cum oblatione candelæ peregrinatione, eaque peracta, duos infra dies sanata est.

Anno eodem Conradus Nunnenmacher, civis Amorbacensis, per dies duodecim graviter cholera cruciabatur. De continuis doloribus apud uxorem conquestus, ejusdem hortatu (quæ & ipsa ad sancti Amoris invocationem alias capitis doloribus liberata fuerat) sancto Amori candelam per semet in ejus sacello offerendam promittit. Sacellum invisit, candelam offert, preces fundit, & domum reversus sanum se gratulatur. Anno MCDXLIX Amorbaci & in circumjacentibus locis dysenteria invaluit, & permultos pueros puellasque corripuit. Ejusmodi malo gemini fratres, de quibus num. 3, Amor & Nicolaus ad mortem etiam decubuerunt. Parentes pro pueris sanctum Amorem invocant, illique ex periculosissima infirmitate convaluerunt.

[66] Editor Amorbacensis historiæ hoc loco monet, sese antiquiora beneficia litteris consignata non reperisse, [Hanc veterum pietatem imitantur recentiores,] & illis recentiora quædam subjungit hac temporis serie: Anno MDCXLII Joannes Hertz, civis & scriniarius Amorbacensis per medium annum magnis tergi doloribus affectus decubuit, remediis omnibus frustra adhibitis. Tandem a vicinis persuasus, ad fontem sancti Amoris votum fecit, &, remittentibus continuo doloribus, convaluit, votum exsolvit, & singulis posthac septimanis sacellum sancti Amoris devotus invisit.

[67] Huic miraculo vel beneficio subnectitur alterum, quod Religiosus Amorbacensis in se ipso expertus est, [inter quos Religiosus Amorbacensis odontalgia liberatus,] & quod authentico suo testimonio ita confirmat: Anno MDCLII, post professionem meam primo, ego Pater Columbanus a capite Quadragesimæ usque ad feriam secundam Paschatis tam vehementem dentium dolorem perpessus sum, ut frequenter bruti adinstar super terram reperem, omnibus confratribus ad patientis commiserationem commotis. Cum prædicta feria secunda Paschatis Patres Conventus sacellum sancti Amoris inviserent, comitatus eosdem sum. Cumque sæpe de sancti Amoris ac fontis ejusdem mira virtute audivissem, Sanctum eumdem pro doloris lenimine invocavi, lavi ex fonte dentes, & extemplo dolore remisso, numquam amplius usque adhuc, omnibus admirantibus, dentibus dolui. Jussus a domino abbate meo, præstitum hoc mihi beneficium ipsiusque fontis virtutem paucis versibus comprehendi, eosque sacelli parietibus inscripsi. Ita testor F. Columbanus monasterii Amorbacensis Ordinis S. Benedicti Professus, parochus in oppido Mudau XXX Maii MDCLXXXIII.

[68] Carmina, quæ P. Columbanus ex grato erga sanctum suum Benefactorem animo composuit, [ex grato animo carmen panxit,] alternatim Latina & Germanica sunt, ut forsan idiomate vernaculo rudiores etiam ad patrocinium S. Amoris implorandum excitarentur. Sed cum nos viris linguæ Latinæ peritis scribamus, & versus Germanici ibi idem significent, quod Latini, illis omissis, damus hos solos, qui sic sonant:

Cum corpus languet, jacet & sine viribus ægrum,
      Dum vehemens turbat discruciatque dolor;
Cur medico toties largissima munera mittis,
      Audes & summi linquere dona Dei?
Ecce peregrini peramœnus rivus Amoris
      Transfluit, e morbis languida membra levans.
Atrophiæ fœdus languor si strinxerit artus,
      Hoc tua fontano membra liquore laves.
Cum creat indomitos odontalgia dolores,
      Diluito dentes hujus Amoris aquis.
Nam cito comperies mira virtute repulsos
      Morbos, quos divus flumine sanat Amor.

[69] Demum reliqua breviter ita referuntur: Anno MDCLXX Joannes Kron civis Miltenbergensis per annum integrum febre laboravit. [& alii multi, voto facto,] Remediis contra morbum nihil proficientibus, peregrinationem ad fontem sancti Amoris cum oblatione promittit, solvit votum; ex salutifero fonte cum devotione bibit, & ex illa hora reliquit eum febris.

Anno MDCLXXVI Thomæ Berberig, civis Amorbacensis, trium annorum proles infirmis adeo artubus fuit, ut pedibus insistere nequaquam posset. Remedia quævis frustra adhibebantur. Parentes ad Deum & sanctum Amorem confugientes, prolem ad fontem sancti Amoris adferunt, lavant ex eo, statimque in prole vires augeri sentiunt; ut jam pedibus insistere, incedere, & cum parentibus domum rediere valuerit.

Anno MDCLXXVIII Michaël Grosman, civis in Erlenbach, filiolo suo per multum temporis, viribus omnibus amissis, infirmo, & ad fontem sancti Amoris allato, precibus & voto persolutis, sanitatem impetrat.

Anno MDCLXXIX Joannes Michaël Marck Amorbacensis prolem usque adeo infirmam habuit, ut de illius vita omnes desperaverint. Parentes Deum ejusque Matrem ter benedictam, & sanctum Amorem in auxillium vocant, prolem ex voto ad sacellum ejus deferunt, eique sanitatem reportant.

[70] [pristinam sanitatem recuperant,] Anno MDCCI Chilianus Jacob & Maria Magdalena in Obernburg conjuges filiolam a secundo usque ad quintum ætatis suæ annum toto corpore contractam doluerunt. Cum nulla remedia proficerent, tandem per sancti Amoris merita, precibus & voto in ejusdem sacello pro filia persolutis, sanata est.

Anno MDCCXII Joannes Valentinus Krumming Miltenbergensis puer octennis, multo tempore contractus fuit, neque ambulare, neque consistere valens. A parentibus cum oblatione ad sacellum sancti Amoris delatus, impetrata ibidem sanitate, lætus cum parentibus domum rediit.

Anno MDCCVIII Christianus Rütger Röllfeldensis gravi morbo ita decubuit, ut ejus salutem speraret nemo. Instinctu altiori tactus, hoc in extremo vitæ periculo Deo votum fecit, se, ubi pristinæ sanitati redditus fuerit, ad sacellum sancti Amoris peregrinaturum, ibique pro perenni accepti beneficii memoria tabulam appensurum. Votum vix emissum fuerat, & jam meliorem se sentit, brevique ex integro convaluit.

Permulta adhuc alia hujusmodi beneficia sunt, quæ per sancti Amoris merita fideles a Deo impetrarunt, non in chartis, sed gratis cordibus inscripta. Alia testantur appensæ in ejus sacello variæ imagines, figuræ cereæ, fulcra subalaria, aliaque hujusmodi anathemata, quæ singulis annis afferri & appendi ibidem solent in perennem recuperatæ sanitatis alteriusve beneficii testem & memoriam.

[71] [ex quibus immemorabilem ac publicum sancti Abbatis cultum colligimus.] Ex his liquet, S. Amorem ab immemorabili tempore ante notissimum Urbani VIII decretum publico cultu in Franconia honoratum fuisse, adeoque confidenter Operi nostro inseri posse. Præterea ex testimonio Meginfredi veteris scriptoris apud Trithemium constat, quemdam sancti Pirminii discipulum, nomine Amorem, multis miraculis in Odinsylvania coruscasse, per quadraginta tres annos fuisse primum abbatem monasterii Amorbacensis, & hunc locum ab illo appellationem accepisse. Cum autem nulla verisimilitudinis specie hæc singula tribui possint S. Amori, qui in Belgio quiescit & colitur, probabilissime judicavimus, unum ab altero homonymo Sancto diversum esse. Si tamen in hoc judicio erraverimus, corrigi non recusamus, & opinionem nostram censuræ eruditorum subjicimus, ut ea rursus examinetur ad diem VIII Octobris, quo annua S. Amoris Belisiensis memoria celebratur. Atque hæc sunt omnia, quæ de S. Amore abbate Amorbacensi colligere potuimus, & quæ vigilantissimo monasterii istius abbati, ac sedulo ejusdem historiographo nos debere, libenter & gratio animo agnoscimus. Faxit Deus, ut multos similes Operis nostri adjutores nanciscamur.

DE S. JERONE PRESB. MARTYRE
IN HOLLANDIA,

Anno DCCCLVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Legitimus Sancti cultus e Fastis sacris, & aliunde.

Jeron presb. M. in Hollandia (S.)

BHL Number: 3865

AUCTORE P. B.

Tam antiquus fuit S. Jeronis, vel, ut scribunt aliqui, S. Hieronis M., [Cultus ejus antiquus] etiam in Martyrologis, Kalendariisque cultus, ut mirum omnino sit in reformato Romano non fuisse annotatum. Publica ipsius veneratio colligitur ex Usuardi nostri Auctariis, ex Ms. Florario Sanctorum, ex Breviario Ms. & membraneo Harlemiensi, Ultrajectino, aliisque; ex Galesinio, Wione, Bucelino, & ceteris, inter quos excelluit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, in quibus ad hunc diem ex Historia, quæ fuit Egmondæ manuscripta, sic illum annuntiat: Egmondæ natalis sancti Jeronis, presbyteri & martyris; qui genere Scotus, ac nobilitate insignis, cum esset parentibus suis unicus, nequaquam mundi illecebris detineri potuit; sed Dei famulis se jungens, uniuscujusque sectabatur virtutes.

[2] Cumque ad presbyterii gradum suo merito conscendisset, [apud Hollandos;] multos in Frisiæ partibus a diversis erroribus avertit ac liberavit. Demum prout optaverat, calicem passionis bibit. Sub persecutione enim Danorum & Nordmannorum ad tribunal protractus, post flagella & carcerem reliquasque injurias, ense martyrium consummavit. Caput ejus est in Nordwyck, loco martyrii: corpus paulo post per diœcesanum episcopum, & Theodoricum secundum Comitem Hollandiæ, accedentibus miraculis, translatum est Egmondam in S. Adalberti monasterium, præmisso ex more triduano jejunio. Loca autem sunt diœcesis Harlemensis in Hollandia. In historia annumerantur Frisiæ; cum enim ea scriberetur, Hollandiæ nomen nondum innotuerat. Festum valde notum est Hollandis: multi enim ejus beneficio re suas deperditas recuperarunt. Unde versus exstat:

Rebus in amissis Jeron sæpissime fulget.

Litterati autem aliqui in suis carminibus eum Hieronem appellare malunt. Sic ille.

[3] Sed qualis quantusque fuerit apud Hollandos ille cultus, [& celeberrimus post aliquam Vitæ,] nemo docet certius aut nitidius, quam Suederus episcopus Ultrajectensis in decreto, quod hic diu manuscriptum servamus, & nunc est editum sumptu non exiguo Jansenianorum in Batavia sacra pag. 216 in hæc omnino verba, quæ tamen ex Ms. nostro describimus: Suederus Dei gratia episcopus Trajectensis, ad perpetuam rei memoriam. Dignum arbitramur & congruum, ut honore debito perpetuo frequententur in terris, quos arcana Dei clementia innumeris decoratos miraculis, virtutum meritis suffragantibus, æternæ beatitudinis gloria sublimavit. Sane præclarus sacerdos sanctus Jeron, Christi martyr, prout fide dignorum rescripturæ sacræ testimonio didicimus, a nobilibus progenitoribus in hoc seculo procedens nobilis, indomitæ voluntatis motus agiles & effrænes non propriæ voluntati relinquens; sed eos rationis imperio provide subjiciens, ab adolescentia per totius vitæ curriculum de virtute crevit in virtutem, ardenti desiderio satagens studiis litteralibus erudiri, seque per martyrii palmam immarcescibili præmio, ad quod prædestinatus fuit, nec non infideles Danos & Noirtmannos ac alios homines, præcipue Noirthollandiæ, Westfrisiæ, & circumjacentium locorum Trajectensis diœcesis, per documenta salubria humilitatis, sanctitatis, & religionis exempla acceptos reddere suo creatori.

[4] Expleto siquidem agone certaminis dicti sancti Martyris, [martyrii, translationis,] & per crudelium Danorum tyrannidem amputato capite pro fide Christi, eo minime renitente, sed cervicem spiculatoris gladio sponte præbente, discipuli ejus sanctum corpus in loco secreto tradiderunt sepulturæ, ubi multis annis latuit occultatum. Anno autem a Nativitate Domini nongentesimo, nobili ac pio Comite Theodorico secundo terram Hollandiæ gubernante, ipsum corpus sanctum cuidam Nochbodoni, viro justo Deum timenti, per visionem sibi trina vice factam divinitus exstitit revelatum: quo ad Odilbaldi duodecimi episcopi Trajectensis dictique Comitis deducto notitiam, ipsi statim ad sepulchrum properantes, & ipsum aperientes, invenerunt sancti Martyris reliquias divinitus & miraculose revelatas; quas, excepto capite sancto, quod in villa Noirtich, ubi præfatus sanctus martyr Jeron patronus exstitit, protulerunt ad Egmondam dictæ diœcesis, cum ea, qua decuit reverentia novis gaudiis transferentes, cum reliquiis sancti Adelberti confessoris illic quiescentibus solemniter collocarunt.

[5] O igitur felicem Christi Martyrem, ad cujus reliquias ægri veniunt & sanantur, [& miraculorum memoriam, statuitur] cujus patrocinio deperdita seu male quæsita bona justis restituuntur possessoribus, periculorum remedia poscentibus conferuntur, ac delictorum vincula relexantur. Gaude, felix Hollandia, tanto Patrono prædita, tantoque ditata thesauro. Nos igitur præmissa, ac alia non modica, quibus sanctus martyr Jeron claruit, miracula, hominumque locorum prædictorum sinceræ devotionis affectum, quem erga dictum sanctum Martyrem Patronum suum gerere comprobantur, provide attendentes; ut homines supradicti quasi aliquali meritorum dicti sancti Martyris participes, ac cum suo Patrono summi Regis cohæredes & commensales in regno, ad quod superbis non patet aditus, effici mereantur, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, & gloriosæ Virginis Mariæ Matris suæ, nec non ad honorem sancti martyris Jeronis auctoritate nostra ordinaria, & consilio prælatorum nostrorum statuimus, & tenore præsentium ordinamus in virtute sanctæ obedientiæ, & sub excommunicationis pœna, quam contradictores & rebelles incurrere volumis, stricte præcipiendo mandantes, quatenus ex nunc in antea perpetuis futuris temporibus dies dicti sancti martyris Jeronis ad instar diei sancti Laurentii martyris, singulis annis in octava sancti Laurentii in singulis parochiis dictarum terrarum Noirt-Hollandiæ, West-Frisiæ, & circumjacentium locorum tam in choro quam in foro solemniter celebretur.

[6] Ceterum desiderantes populum Christianum reddere divinæ gratiæ aptiorem, [ab episcopo Ultrajectensi anno 1429.] omnibus & singulis utriusque sexus hominibus, qui in dicti sancti martyris Jeronis festo, aut alio quocumque die celebri præfatam parochialem ecclesiam in Noirtich devote visitaverint processionem illic sequendo, aut Missam in ea celebrando, vel celebrari videndo aut audiendo, seu etiam ad fabricam, ornamenta, vel luminaria ejusdem ecclesiæ manus adjutrices porrigendo, totiens quotiens præmissa, vel eorum aliquod fecerint, de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus, ac sancti Martini patroni nostri auctoritate confisi, quadraginta dies indulgentiarum de injunctis pœnitentiis de uberioris dono gratiæ in Domino relaxamus harum nostrarum testimonio litterarum. Datum anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo nono, mensis Novembris die quinta decima. Additum erat: Collationata est præsens copia cum suo originali, & concordat cum eodem, per me Arnoldum Joannis Bays notarium per curiam Hollandiæ admissum.

Contulit Lappius cum supradicta.

copia authentica. Ita Ms. nostrum.

[7] Adverte tamen num. 4 revelationem sancti Jeronis referri Odilbaldo duodecimo episcopo Trajectensi, [Translatio quando sit facta.] & Comiti Theodorico secundo Hollandiæ, anno a Nativitate Domini nongentesimo; quod cum vulgari nunc Theodorici secundi chronographia non convenit. Ergo alii id credere malunt multo serius relatum fuisse Balderico episcopo decimo quinto, eidemque Comiti; anno scilicet Domini nongentesimo quinquagesimo quinto; ut infra videbitur; & hæc mihi quidem sententia videtur priori non paulo probabilior, & hoc tempore receptior. Sed hæc amplissimi cultus hic stabiliti certitudinem non attingunt.

[8] Vita sancti Jeronis martyris, triplici stylo scripta, [Acta unde hic dentur.] edita est a Petro Opmero inter Martyres Hollandiæ anno MDCXXV cum recuso Chronico ipsius Opmeri. Habetur ibi Guilielmi Hermanni Goudani Erasmi, aliquot annos apud Steinenses sodalis Vita S. Jeronis versu heroico expressa. Sic adscriptum reperio ad calcem decreti jam dati. Et censeo quidem, eam ipsam nos habere manuscriptam inter schedas a Rosweydo nostro collectas; sed cum vir ille non annotarit, unde eas acceperit, nec opus jam dictum Opmeri viderim, satius duxi, his prætermissis, omnia describere, quæ de Sancto nostro scripsit Joannes Gerbrandus a Leydis Carmelita, Conventus Harlemensis anno 1495 Prior, vir valde studiosus & eruditus, teste Trithemio in Catalogo scriptorum. Et pridem edita sunt hæc typis in Chronico Belgico lib. 5 cap. 24, & 33, & lib. 7 capp. 20, 21, 22, 23 & 24, quæ mihi Actis ejus, quæ vidi, omnibus nequaquam inferiora videntur. Fatemur interim, de hoc Sancto plurima nos ignorare, ut, quo evaserint ejus reliquiæ; quæ causa sit, cur olim pingi consueverit ut sacerdos, altera manu gladium, altera falconem sustinens: nam gladius martyrium designare videtur; at quid falco? Forte restitutus fuerit domino per Sanctum invocatum; alia certe causa nescitur: ideo, opinor, omittitur in effigie data in Batavia sacra.

ACTA
Auctore Joanne a Leydis in Chronico Belgico ad annum DCCCXLVII &c.

Jeron presb. M. in Hollandia (S.)

BHL Number: 3862

A. Joanne a Leydis.

CAPUT I.
Jeronis patria, baptismus, sacerdotium, & passio.

[Sanctus natus & baptizatus in Anglia,] Circa hæc tempora floruit in Hollandia beatus Jeron, sacerdos Domini a. Hic in Anglia b juxta seculi dignitatem parentibus nobilibus progenitus, divinis sine mora regenerandus fontibus, reverendis sanctæ matris Ecclesiæ sinibus adducitur, ut in novam regeneratus infantiam, quam diverso sexu & ætate in unum Catholicæ fidei dogma divina parturit gratia, abnegaret impietatem & secularia desideria, sobrie & juste inciperet vivere secundum perpetuum salutiferæ regenerationis suæ auctorem; scilicet ut peccatis consepultus per Baptismum, viveret justitiæ in acquisitione æternæ beatitudinis. Suggerente divina Spiritus sancti gratia, in Baptismate sacro est Jeron vocatus, ut in ipso sui nominis vocabulo futuræ ejus sanctissimæ vitæ proderetur meritum: dicitur enim Hieron, quasi sanctus totus c. Cum autem maxima in Anglia nutritus parentum diligentia, annos fere transiret pueritiæ; non, ut solet illa ætas, infantilibus operam dedit lusibus; sed jam tunc totum se divinis gestiens mancipare obsequiis, cum sancti corporis incremento interiorem hominem perficere elaboravit sanctarum copia virtutum. Crevit autem ætate, sapientia nihilominus & sanctitate d.

[2] [dein sacerdos ad Christum convertit Hollandos & Frisios,] Quid in tantis morabor? Omni virtute proficiens per gradus ecclesiastici ordinis ascendit, & ad sacerdotalis officii pervenit benedictionem. Quo rite peracto, sibi statum deligavit in animo, cupiensque particeps fieri eorum remunerationis, qui pro Domino omnia derelinquerunt, more patriarchæ nostri Abrahæ, qui patriam & quosque affinitate conjunctos dereliquit; & quo eum vellet Dominus dirigere, secum deliberavit ire. Sicque divina comitatus gratia de Anglia egressus est, & Hollandiam ac Frisiam ingressus, alios quidem illam habitantium paganicis invenit ritibus nefandis deservire idolorum cultibus, alios post veritatis agnitionem varios, prout instruebantur a pseudodoctoribus, errores; & secum reputans, ne forte eum Dominus pro salute eorum illuc destinaret, & ideo ut quondam cives suos, ita omni vigilantia illos, ut a laqueis diaboli, quibus ad voluptatem ipsius tenebantur captivi, resipiscerent, & suave Creatoris sui jugum susciperent, salubriter admonuit. Quid plura? Christum Deum prædicando jugiter, ferocitatem gentis illius perdomuit, & populum acceptabilem Domino in brevi tempore acquisivit.

[3] Eadem tempestate (anno Domini octingentesimo quinquagesimo sexto e ) cum Dani (& Norwegi) deprædarentur omnem locupletationem Hollandiæ, [apud quos anno 856] alios utriusque sexus gladio necarent, alios captivos ducerent, sanctum virum sacerdotem Dei Jeronem, juxta Noortwyck f populum regentem, ac in fide Christiana episcopos g instruentem, repererunt. Qui comprehensus ab eis judicio reservatur examinandus. Dum autem traheretur, gaudens quoniam dignus esset pro nomine Jesu contumelïam pati, orabat, dicens: Domine, deduc me in justitia tua propter inimicos meos; dirige in conspectu [tuo] viam meam. Et cum perductus esset ad capitanei Danorum tribunal, confuse perstrepens vulgus clamabat. Alii dicebant: Tolle hujusmodi de terra; ne patiaris diutius vivere inimicum sacrorum nostrorum deorum; alii diu tortum exquisitis tormentis cruciari persuadebant, ut & episcopi ipsius sacrarentur pœna, & populus Hollandensis, qui ejus pendebat amore, tali terrerentur exemplo.

[4] Interea post multas afflictiones obscuro clauditur carcere; [sub Danis & Norvegis] ut in crastino aut thura idolo offerret, aut, si nollet, pro contemptu interiret. Ipse autem psallebat: Domine, in lumine vultus tui ambulabo, & in nomine tuo exultabo tota die. Mane vero educentes beatum Jeronem, filium lucis de tenebrarum locis, statuerunt eum in consilio suo ante capitaneum. Cui ille: Numquid illæ hesternæ plagæ aliquem dolorem incusserunt? At beatus Jeron hilariter respondit: Non solum dolorem non incusserunt, sed etiam fortiorem me reddiderunt. Scriptum est enim: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. Et interrogavit præses, cujus conditionis esset, quam sectam coleret. Ille vero respondit: Non solum ingenuus, sed & exspectabilis genere, Christum verum Deum confessuus ab infantia colo, & idolis vanis cervicem numquam inclinabo, quia Dominus Deus meus in Euangelio dicit: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies. Ait autem præses: Audi me, & sacrifica diis, ut id, quod superest, vitæ tuæ usque ad senectam cum gaudio ducas, & nostra fueris amicitia. Tunc sanctus Jeron respondit: Stulta persuades, & dubia promittis; Derelinque, dicis, Deum factorem velis nolis, nostram consuetudinem, imo omnium seculorum; & dæmonibus, immola, ut & vitæ meæ usque ad senectam possit esse consultum: cum omnia ipse condidit, &, quæ sunt futura, a longe cognoscit. Dixit autem præses: Volo, ut mihi dicas, quis sit ille Deus, quem solum omnis creaturæ laude dignum prædicas.

[5] Respondit Vir Dei: Scriptum est: Nolite sanctum dare canibus, [fidem professus,] neque mittere margaritas ante porcos; quapropter numquam tu a me pollutis auribus hauries hujus veritatis notitiam. Quoniam autem ex circumstantibus quosdam prædestinatos ad vitam cognosco, his prædico scire, quæ sit nostræ summa religionis. Credimus Patrem, ex quo omnis paternitas, secundum Apostolum, in cælis & in terra nominatur; Filium ejus, & Spiritum sanctum, de quibus Psalmista: Verbo Domini cæli firmati sunt, & Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Horum indivisibilem trinitatem, in personis divisibilem * veneramur unitatem substantiæ: & in hac trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus; sed totæ tres personæ coæternæ sibi sunt & coæquales, & omnis qui extra hunc unum trinumque Deum aliquid credit aut colit quasi Deum æternum, & in eo spem suæ salutis posuerit, periet *. Ad hæc veræ fidei documenta, lætantibus cunctis Christianis, in eis virtutum resonabat fides, & in aliorum mentibus falsorum monumenta pollebant deorum, & aliorum sensibus omnium renovantibus passionum terrores h.

[6] [capite mulctatus est 17 Augusti.] At vero præses iniquus, sicut aspis incantantis ad vocem obturans aures suas, ne injurias deorum & suas loqui audiret illum, jubet eum celerius puniri. Cumque ab apparitoribus ipsius duceretur, psallebat, dicens: Non abscondi in corde meo misericordiam tuam & veritatem tuam a consilio multo. Quapropter quæso, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; sed misericordia tua & veritas tua semper suscipiant me. Dum hæc beatus Jeron perorasset, a carnificibus diversis cruciatus tormentorum generibus, afflictus i, postremo cum confessione fidei Christianæ decollatus est Martyr Domini præclarus, in æternum victurus; ad patriam cæli susceptus est sexto decimo Kalendas Septembris. Tunc pauci, qui ibidem aderant, timorati, compuncti de injusta tanti Viri nece, clam, propter gentilium timorem, rapuerunt ejus sacrosanctum corpus, & posuerunt illud cum lacrymis & orationibus in monumento novo.

ANNOTATA.

a Sacerdos Domini ab omnibus appellatur; sed regularis a Wione, Menardo, Bucelino Martyrologis Benedictinis; quod legere mallem apud vetustiores.

b Anglum etiam faciunt Lectiones novem, quas habemus, Ex schedis, ut adnotatum est, D. Lindani episcopi Ruræmundani; Molanus tamen ex Ms. Egmondano Scotum facit; uti & Opmerus in libro Martyrum Belgico, Antverpiæ vernacule dato, anno 1700, parte prima pag. 95; Guilielmus item Goudanus in Carmine, & alii; qui sic effecerunt, ut suis eum accensuerint tam Scoti quam Angli Martyrologi recentiores; sed utri verius, non decido: nam sunt antiqui, qui de Sancti patria conticescant; ut Lectiones in Breviario Ultrajectensi Gaudæ impresso anno 1508 pag. 328, ut ceteros omittam ætatis non dubiæ.

c Sic etiam explicatur in Vita nostra Ms.; sednon est apta probatio, nec satis ostenditur nomen esse ex radice Græca, antiquitus scriptum sine aspiratione.

d Victis, qui seculum primum suadebant, parentibus. Vita Ms.

e Sunt qui id citius factum velint, aut serius: sed auctores ego audire malim ac sequi, quam inermes criticos.

f Noortwyck, id est, Vicus septemtrionalis in littore septemtrionali non procul Lugduno Batavorum.

g Quos hic episcopos velit, equidem non satis intelligo; nisi accipiantur improprie pro quibuslibet præfectis ecclesiarum quarumlibet Catholicarum.

h In Ms. nostro Joannis Chronico sic legimus: Ad hæc veræ fidei documenta, lætantibus cunctis Christianis, in aliis veritatum refovebatur fides, & in aliorum mentibus falsorum monumenta pellebantur deorum, & aliorum sensibus omnium renovantibus passionum terrores. Pro quo malim legere sic ex Vita nostra Ms.: Ad hæc vero fidei dogmata lætantibus cunctis Christicolis, in aliis infirma refovebatur fides, ex aliorum mentibus falsorum monumenta pellebantur deorum, ex aliorum sensibus omnium removebantur passionum terrores. Quæ clariora sunt, & sequentibus recte opposita.

i Videtur abundare. Deest in Vita Ms.

* i. e. personis communicabilem

* i. e. peribit

CAPUT II.
Translatio corporis & miracula.

[Anno 955 Nothbodo] Anno Domini nongentesimo quinquagesimo quinto a erat in Hollandia fidelis in laïcali habitu constitutus, nomine Nothbodo, illic vicine commanens, ubi corpus sanctissimi Jeronis martyris tumulatum erat; qui ruris culturæ quotidie operam dans, propriam vitam sine fraude studuit ducere, & necessitatibus sanctorum * communicare petivit: namque in corde a Domino nobis esse noverat præceptum, ut faciamus nobis amicos de mammona iniquitatis; ut, cum defecerimus, recipiant nos in æterna tabernacula. Ideoque labores suos manibus pauperum in cælestibus thesauris laborabat incondere, ubi nec ærugine nec tinea certus erat eas umquam exterminari, nec in noctis tetra caligine furibus effodi. Hic Nothbodo, dum quadam nocte semivigilans in stratu suo quiesceret, vidit assistentem sibi virum, ætate senem, statura procerum, vultu decorum; cujus dum mirabilem miraretur pulcritudinem, & quasi elinguis prorsus præ pavore effectus, non audebat interrogare, quis esset, hujusmodi sermonis initium * is, qui videbatur, eum allocutus est:

[8] Ne paveas, neque pertimescas, frater charissime, quia labores manuum tuarum beatum te fecerunt, [monetur a Sancto apparente] & eleemosyna, quam facis, tuam ab omni sorde vitiorum purificaverunt conscientiam, ut conservorum tuorum jam cum Deo regnantium possis videre vultum, & eorum frui colloquio. Quapropter & mihi, uni ex his, gratia Deo, effecto, tuis apparere visionibus concessum esse, cognosce, ut meas negligentia * positas reliquias leves; & per hoc cunctis innotescat, quanti apud Deum habear meriti. Qui Nothbodo cum dulcedine familiaris eloquii confortatus, humili responsione interrogaret, quis esset, & sæpius salutifero nostræ redemptionis vexillo frontem animaret, ne forte phantasmatici sathanæ illuderetur fraude; Optime, inquit, congaudeo fidei, qui omnia diabolica figmenta veraciter credis effugari per sanctæ crucis venerabile signum. Ego autem non, ut tu putas, phantasma sum, sed in delictis conceptus, in vulva matris meæ communem suscepi aërem, ut primo propter protoplasti iniquam prævaricationem hujus prævaricationis passus ærumnas; nunc gratia Dei justificatus, paradisiaca possideo gaudia. Et dum eum plenissime, sicut prælibavimus, instrueret, qualiter in cursu semitarum justitiæ, fide servata, per palmam martyrii ad reposita in cælis pervenit præmia; Nunc vade, inquit, in vico, Noortwyck cognominato; ibique meum invenies sepulcrum minutis compositum lapillulis, quod, dum egesta [terra] repereris, mea tollens membra, proferes ea ad locum, Egmonda jure vocatum, quia ab spurcitiæ idololatriæ est purgata per præclara sanctissimi Athalberti b merita. Nec cuncteris ea in venerabili ipsius collocare sacrario; quoniam qui concesserit vincere terrena, ipse etiam annuit tanti collegii frui tabernaculo. His prædictis, ab oculis ipsius se subtraxit.

[9] [sæpius propter metum delusionis,] Vir autem Domini reminiscens, quod auctor falsitatis sæpe transformatus in angelum lucis, incautos solet decipere, nequaquam huic primæ visioni fidem ullo modo adhibuit; sed a Deo intelligens, quomodo se haberet, tantæ rei veritatem perquirendam in spiritu humilitatis & animo contrito, assiduis precibus supernos divinæ clementiæ pulsavit auditus; ut, si ab eo facta esset hæc visio, denuo, ac tertio sibi manifestaretur. Eo itaque in jejuniis & orationibus constituto, apparuit iterum idem, qui supra, & monuit, ne contumaciter sibi a Deo injunctam sperneret obedientiam; ne, dum quæ ante secularia tempora divina bonitas decrevit per eum fieri, perficere contemneret, inexcusabilis cum contemptoribus digne puniretur in die iræ & revelationis justi judicii Dei.

[10] [donec equis ejus furto ablatis, iterum apparet alteri,] Cumque continua afflictione parcimoniæ & vigiliarum pro hoc ipso negotio inquirendo seipsum sine intermissione Domino mactaret placabile holocaustum, contigit, equos, dum forte essent in pastu, pastore dormiente, a furibus subtrahi, & in absconditis fugitivorum locis abscondi; quos, collectis amicorum & servorum manipulis, per devia quæque requirens, vesperante jam c, devenit secus locum bis sibi a Domino ostensum, nulli tamen circum meantium illud secretum pandens, ibidem hortabatur socios ex discursione varia quieti dare membra: cujus consilium concordi affectu ob difficultatem laboris implentes, post refectionem carnalem, ut erant sub dumo, se dormire collocaverunt. Et cum omnem illam collectam altus sopor corripuisset, ecce, sanctus Jeron martyr casto uni innocenti & simplici viro de contribulibus præfatis, ibidem secum quiescentibus, apparuit per visum, dicens: Surge & dic Nothbodoni, ne ultra præsumat divina parvi pendere jussa, & in parte orientalis plagæ in dextrorsum loci, quo hac nocte ipse pausaverat, meum noverit esse tumulum. Quoniam autem infideles signa petunt; ut diluculum erit, ad hanc proximam concurrite silvam, & equos, quos perdidistis, sine dubio invenietis.

[11] [qui equis inventis, Nothbodoni visum indicat, & corpus cum illo effodit, monito episcopo &c.] Tunc ille expergefactus, experimentum in hoc capere visionis cupiens, propere socios monet, ut surgant & caballos sine difficultate jam inveniendos, Deo monstrante, annuntiat. Moxque ut silvam ingressi sunt, eos eminus in proximo a via publica diverticulo conspiciunt, stipitibus a furibus resticulis alligatos. Et jam evidentibus indiciis certus de visione factus, secrete omnia, quæ audierat, cui jussus fuerat, narrat. Ille vero ut audivit hoc, non minimo replebatur gaudio, quia inventus esset & alius testis in olim sibi visione demonstrata. Et dimissa cetera multitudine, cum ipsi tantum duo arreptis sarculis in designato sibi loculo fodere cœpissent, mox cælestis thesauri conspiciunt thecam, indeque certissimi effecti, nequaquam seductores videri, sicut jussi fuerant, fideles legatos sancto Baldrico d Trajectensi episcopo dirigunt, & Theodrico secundo Comiti Hollandiæ, ut quantocyus venirent, & sanctas reliquias condigno cum honore ad destinatum locum deferrent. Hi autem, videlicet sanctus Baldricus episcopus, & Comes Theodricus, admodum piæ vitæ dediti, non mediocriter lætificati sunt; at prudenti usi consilio, triduano tam se quam omnes provinciales purificaverunt jejunio. Et tunc, quasi cælitus jussi, moram pati in occurrendo nolentes velocius affuerunt, & odoris suavissimi, qui de gloriosissimi martyris Jeronis membris manavit, fragrantia refecti, intellexerunt, & hunc esse unum de his, de quibus Apostolus ait: Christi bonus odor sumus omni loco. Exaltantes itaque Dominum Deum nostrum in voce exultationis exclamant: Quoniam magnificanda sunt opera tua, Domine; nimis profundæ sunt sanctæ cogitationes tuæ!

[12] Tunc pretiosa pignora mundissima obvolventes sindone humeris imposuerunt, [Mare transferentibus offert feretrum, quo defertur Egmondam.] & cum Psalmorum jubilo canore, hymnorumque dulci melodia, secus mare iter, quod ad locum superius dictum mittit, ingrediuntur. Cumque saltum, qui Rynmeera dicitur, transirent, ecce, hinc inde popularis ala diversi sexus & ætatis circumfluit, pia devotione certans, qui eorum tam salubris bajulus mereretur fieri operis. Interea his eis ad vota ita succedentibus, dum approximarent loco, quo ibant, cœperunt secum quasi irascendo stomachari, quod, cum in silva essent, dum possibile erat, lecticam in modum humanæ consuetudinis non fecerint, quam nunc in exustis solis ardore arvis constitutis nulla suppeteret facultas perficiendi. Et dum huc illucque, ut est humanæ solertiæ; sedulo oculorum volverent orbes, si forte ad hujusmodi fabricam divina adminicularetur providentia, vident subito in primis tumescentis maris fluctibus feretrum ferri, quod in aridam mox ejectum arripiunt, atque cuncto seculo veneranda in eo collocant membra. Sicque alternatim concrepando, Ecce quam bonum & quam jucundum, habitare fratres in unum, quos diversos in tempore ejusdem fidei æquale meritum consodales fecerat, in eodem loculo insimul honorifice collocarunt.

[13] Postea multis annis transactis, cum divinæ placuit pietati renovare miracula, [Dudum postea inventum caput sonantibus ultro campanis.] & in supradicto vico, qui Noortwyck dicitur, fuisset aliquando ecclesia fundata, operatores volentes construere altare in eo loco, ubi tam sancta membra prius fuerunt reperta, terram effoderunt, & caput sancti martyris Jeronis, quod prius in inventione corporis occultatum manserat, invenerunt. Moxque campanæ ejusdem ecclesiæ absque omni humano adminiculo pulsabantur. Itaque quod nulli dubium, tali pulsationi spiritus angelicos adfuisse, populus mirabatur, & quisque pulsationis maxime hora inconsueta nitebatur scire mysterium. Fuit autem in domo quadam ecclesiæ satis propinqua quidam phreneticus ligatus catenis ac compedibus, qui, nescio quo spiritu docente, ibidem talis pulsationis causam sciscitantibus enarravit, quod eadem hora caput beati Jeronis esset inventum; & propterea angeli Dei laudantes Deum (qui in Sanctis suis semper mirabilis & gloriosus est) hic pulsarent. Quod dum ita per omnia veraciter invenissent, gaudio repleti omnes immensas gratias Deo reddiderunt & laudes, dictum venerandum caput in sacrario honesto devote collocantes, ubi quasi innumeri peregrini de circumquaque regionibus devote conveniunt, subsidia humiliter petituri.

[14] [Castigatur blasphemus, & emendatur.] Quidam vir morabatur in Eychenduren, qui a quodam vicino suo in æstivo calore solis lasso, redeunte a peregrinatione sancti Jeronis, derisorie requisivit, qua dementia deceptus esset, quod sic visitaret talem Sanctum, qui nec sibi ipsi nec ei posset subvenire, nec sine fatigatione servare eum, atque similibus verbis aliis subsannando. At ille eum de tantæ temeritate blasphemiæ increpans respondit, se non dubitare de sanctitate beati Jeronis, nec de ejus mercede pro peregrinatione facta. Sequenti igitur die, dum mane surgeret & quatuor bonas equas intentione arandi cum canis * & capistris ad aratrum debito modo applicasset, volens eas minari, flagello percussit & stimulavit: quæ steterunt immobiles omnino & fixæ, & nullo modo ducere aut movere de loco potuit. Qui nimia admiratione & turbatione perplexus, consuluit vicino suos. Tandem venit ille, qui, ut præmittitur, præcedenti die ab eo derisus fuit, dicens, sibi forte ob culpam suam hoc accidisse, eo quod temerarie de beato Jerone blasphemiam loquebatur. Consuluit ergo, ut voveret dictum sanctum Jeronem in loco suo singulis annis cum oblationibus devote visitare, ne sibi deterius contingat, & ut ab eo remedium consequi posset. Quod cum fecisset, statim dictæ equæ iverunt ad opus suum. Hoc videns, beatissimum Jeronem de cetero in magna reverentia habuit, & votum suum fideliter implevit, omnibusque volentibus audire miraculum enarravit.

ANNOTATA.

a Sic modo plerique; vide tamen in Commentario num. 7.

b De S. hoc Adalberto egimus die 25 Junii.

c Vesperante jam, id est, ingruente jam vespera. In Ms. nostro habetur: Vesperante jam die, venit secus locum &c.

d Baldricum hunc prætermissis inseruimus die 6 Aprilis propter ignorantiam cultus.

* i. e. pauperum

* f. initio

* i. e. negligenter

* f. camis

DE S. ELIA JUNIORE MONACHO
IN AULINIS SEU SALINIS IN CALABRIA,

An. CMIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Elias junior monachus in Calabria (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cur Sanctus Thessalonicæ non annuntiatus; ejusdem patria, parentes, nomen, duplex captivitas.

Quamquam Thessalonica, celeberrima & florentissima Macedoniæ urbs, [Etsi Thessalonicæ mortuus; alibi tamen annuntiatur.] illud cum Sancto nostro habeat singulare, quod a Leone imperatore Constantinopolim arcessitus, dum dictam urbem esset transiturus, in eadem migrarit ad meliorem vitam, & ad immortalem meritorum suorum in aula cælesti sibi præparatam gloriam; illo tamen titulo Thessalonicæ eum annuntiare nobis visum non est: quia casu accidit, ut ibidem loci obierit; sed in Aulinis seu Salinis, loco Calabriæ, ubi vitam asceticam exercuit, monasterium habuit, Fratresque ejusdem rexit, translato ad istum locum, postquam vivere desierat, sacro ejus corpore. Ceterum de dicto loco plura dicentur inferius § 2 num. 15. Lectore itaque de his præmonito, illustrare nunc aggredimur Viri gesta, incipiendo a natali ejus solo.

[2] Vitæ scriptor, pluribus postea laudandus, cap. 1 num. 3 Sanctissimus, [Natus est Ennæ] ait, pater Elias .. fuit genere Siculis, in urbe, quæ Enna appellatur, natus. Stephanus de Urbibus, quem Thomas de Pinedo Lusitanus lingua Latina donavit ac observationibus illustravit, pag. 263 & 264 editionis Amstelodamensis anni 1678 hæc scribit: Enna, urbs Siciliæ, a Syracusanis condita post conditas Syracusas annis LXX. In observationibus autem de istius urbis celebritate, antiquitate ac situ notantur sequentia: Celeberrimo templo ac simulacro Cereris omnium antiquissimo claruit. Ob illud Cereris templum famam habuisse hanc urbem inter omnes Siciliæ urbes præcipuam, auctor est Mela lib. 2 cap. 7. Urbs fuit sita loco præcelso atque prærupto, auctore Livio lib. 24 “Enna in excelso loco ac prærupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum præsidium in arce validum habebat”. Ennensis vero Cereris, quæ in hac urbe maxima religione colebatur, tanta fuit inter ethnicos veneratio, ut Gracchanis temporibus, cum aditum esset ad libros Sybillinos, ac in eis inventum, Cererem antiquissimam placari oportere, ex amplissimo collegio decemvirali sacerdotes populi Romani, cum esset in Urbe Cereris pulcherrimum & magnificentissimum templum; tamen usque Ennam profecti sint, referente Cicerone in Oratione 9 in Verrem, & ex eo Lactantio Firmiano de Origine erroris lib. 2. Ejus simulacrum sustulit Verres, auctore eodem Cicerone in Verrem Orat. 5, quod ipse Oratione citata depingit fuisse “tale, ut homines cum viderent, aut ipsam videre se Cererem, aut effigiem Cereris non humana manu factam, sed cælo delapsam arbitrarentur”.

[3] Ennæ vicinum erat nemus, quod Siciliæ umbilicus vocabatur. Erat enim in medio insulæ, omni florum genere abundans, [in Sicilia,] ut præ nimia fragrantia canes odoratu feras investigare non possent; unde Plutonem rapuisse Proserpinam fabulabantur, auctore Diodoro Siculo lib. 5. Hæc ibi. Cellarius in Notitia orbis antiqui nomen hoc etiam scribi cum aspiratione observat lib. 2 cap. 12 pag. 645: situm vero istius urbis exhibuerat in mappa Siciliæ antiquæ ad pag. 619. Baudrandus nunc, inquit, oppidulum est, Castro-Joanni dictum, in valle Netina, prope Chrysam amnem; sed paucis constat incolis, & extat etiamnum arx integra, in qua diu hæsit Fridericus secundus. Octavius Caietanus noster in Animadversionibus (quas sub ipsius nomine, ut hoc semel hic dicamus, imposterum citabimus, sive sint ipsius sive alterius illæ, quæ in rem nostram proferentur, cum operi ejus de Sanctis Siculis sint attextæ) Caietanus, inquam, in Animadversionibus ad Vitam sancti nostri Eliæ tomo 2 de Sanctis Siculis pag. 23 refert, locum hunc Castrum Johannis a Gaufredo etiam monacho dictum: qui consuli potest in Historia Sicula, inter Rerum Italicarum scriptores novissime edita tomo 5, ubi in ejusdem Historiæ lib. 2 cap. 32 pag. 567 & 568 Castrum-Joannis plus semel occurrit. Hodie vero corrupta per vulgus voce ad veterem accedente Castrumianni dicitur. Verba sunt Fratris Thomæ Phaselli, Ordinis, Prædicatorum de Rebus Siculis lib. 10 prioris decadis cap. 2; ubi hæc & plurima alia de isto loco notata reliquit a pag. 203 editionis Francofurtensis anni 1579.

[4] [non vero Rhegii.] At cur ego in loci nomine tam diu hæreo, & ornamenta e superstitiosis gentilium somniis quæsita tam studiose consector? Quando S. Elias, qui ab eadem urbe lucis usuram accepit, magno cum fœnore præ inanibus hujusmodi ornamentis veræ lucis ac gloriæ splendorem eidem reddidit, dum in toto vitæ curriculo eum se exhibuit morum sanctimonia, vaticiniis ac miraculis, ut merito gloriari in Domino possit Enna tanto & tam mirabili, quem edidit, alumno. Interim ex hoc scriptore anonymo, qui Vitam Sancti concinnavit, satis fido, erroris plane omnino convincitur Bernardinus Rheginus, qui S. Eliam, ejusque discipulum Danielem, cujus in hac Vita mentio, Rheginos fuisse tradit, sicut recte observat Caietanus loco citato; cum Elias Ennensis; Daniel vero Tauromenitanus ex Sicilia extiterint, ut hic scriptor prodit. Erroris causam extremis notis memorabo, inde videlicet ortam, quod Elias Ennensis cum Rhegino synonymo confusus sit, uti inferius alia occasione perspicuum fiet.

[5] Natus porro fuit noster, uti testatur biographus num. 3, parentibus illustribus ac piis, [Parentes; ejus primum nomen a quo] qui etiam a nobilissima Rachetarum familia genus ducebant. Sed quia nihil hactenus nobis occurrit, quo illustres istius familiæ majores altius repetamus, & quia Sanctus sua virtute, quæ sola utique & unica est nobilitas, ac gestis mirabilibus plus eidem conciliavit splendoris, quam ulla fluxa & caduca nobilitatis decora; ideo ad alia pergemus. Insanti recentissime in lucem edito nomen Joannis impositum fuit a matre; sicut videre datur apud biographum loco citato: sed deinde Elias fuit vocatus a Patriarcha Hierosolymitano synonymo. Res ita narratur in Vita num. 19: Hierosolymitanam ecclesiam tenebat Elias Patriarcha .. Huic illius adventus cælitus est indicatus: qui Virum adiens, perspecta, quæ in eo inerat, Spiritus sancti gratia .. video, inquit, in seculari isto habitu institutum sensusque monasticos. Ille vero ubi consilia animi sui omnia viro sanctissimo aperuit, confestim Patriarchæ precibus in S. Calvario effusis, sacro illum habitu induit, suoque de nomine Eliam appellavit. Sed unde Elias junior nuncupatus? Comparatione magni prophetæ Eliæ, tum in prophetico spiritu, tum in zelo, rerumque admirabilium effectione, prout notat Caietanus in Animadversionibus. Et mox addit: Paulo post hic scriptor Eliam nostratem ait iisdem passibus, quibus Elias, ingressum, eadem a Deo gratia donatum fuisse. Sed quia, ut in fine dicam, alius etiam S. Elias fuit ipso posterior, & in plerisque similis, noster illius comparatione senior appellatur, & ille junior. Sed nos cum Caietano alibi de hac re tractabimus.

[6] [& quo tempore] At quo tempore, qua Sancti nostri ætate mutatio ista nominis accidit? Laudatus Caietanus in Animadversionibus pag. 24 nodum hunc non satis commode potuit dissolvere: ita namque ibidem loquitur: Obscurus temporum character; ex quo haud facile rationem ineas annorum Eliæ Siculi. Neque enim rescire possumus, quo anno sive Christi, sive ætatis suæ Hierosolymitanam peregrinationem obivit. Sed enim Hierosolymis anno Christi DCXXXVI occupatis a Sarracenis, factum est, ut patriarcharum ejus urbis successio (nam continuare eos Græci conati sunt) incognita nobis fuerit: quam ob causam Nicephori catalogus episcoporum Hierosolymitanorum desinit in Sophronio, sub quo Hierosolyma a Sarracenis capta. Observat Genebrardus Hierosolymis patriarcham fuisse Theodorum anno DCCLIX; Eliam anno DCCLXXXVII; Joannem anno DCCXCV; Thomam DCCCII. Longe post Thomam præsedit Elias, cujus mentio est in hac Vita. Nos itaque dispiciamus, an quidquam rectius & exploratius ad hanc difficultatem explanandam afferre possimus.

[7] Ante tomum III Maii exstat apud nos Historia Chronologica Patriarchum Hierosolymitanorum, [fuerit mutatum:] ubi pag. XLII signatur inter eos Elias III, qui anno Christi 881 epistolam scripserit in Galliam, prout ibidem pluribus legi potest. Tunc temporis igitur Elias iste patriarcha moderabatur cathedram Hierosolymitanam; sed quo anno moderari illam cœperit, non est nobis exploratum. Nec vero certius aliquid elici potest ex eo, quod Biographus noster num. 17 præmiserat de Sancti in istam urbem adventu: Mense Aprili tandem in Sanctam civitatem pervenit. Nam quid a mense isto in rem præsentem extundas, quando annus non additur? Nec meliora in rem nostram elicias ex Pagio, qui ad annum 785 num. 6 scribit de Eliæ patriarchæ Hierosolymitani exsilio, uti & ad annum 787 num. 4; de ipsius autem ad patriarchatum reditu, ac morte, ad annum 795 num. 7; quæ incomperta esse dicit. Adde, quod e laudati Patriarchæ decessore annus, qui hic quæritur, determinari neutiquam possit. Etenim in dicta Historia pag. XLI Eliam patriarcham præcedit Theodosius (apud Pagium ad annum 787 num. 4 invenio Eusebium, qui Theodoro dicitur successisse apud eumdem Pagium ad annum 766 num. 7) Theodosius, inquam, ille dicitur quidem in ista Historia chronologica præfuisse anno 870; sed quamdiu sederit, non dicitur. Cum igitur nulla ex his thesis poni queat, ponatur hypothesis, & in hac statuatur, istum præsulem supervixisse usque ad annum circiter 875, quo eum exceperit Elias patriarcha, & quo circiter tempore peragi potuerint, quæ superius retulimus e biographo. Quia vero S. Elias monachus natus est anno Christi 823, uti postea dicetur, consequens est, ut anno ætatis præterpropter 52 Eliæ nomen ab Elia patriarcha una cum habitu monastico acceperit, secundum jam dicta. Atque ex his aliquid saltem lucis accedit huic facto, quod Caietanus prorsus indeterminatum atque obscurum reliquit. Verum ad anteriora Sancti tempora, a quibus tantisper hac occasione sumus digressi, redeamus, ad annum nimirum ætatis ejus octavum.

[8] Biographus cap. 1 num. 3 & sequentibus nonnulla de Sancto memorat, [puerilis ætas ubi,] quæ brevi explanatione possunt elucidari. Eam urbem (Ennam videlicet) cum essent Carthaginenses depopulaturi; parentes Filium ac pauca de suis opibus accipientes, in S. Mariæ castrum sese recipiunt. Eo loci cum versarenter, magnam capiebant lætitiam, quod Puerum, octavum jam annum attingentem, viderent & sibi morigerum, & in virtutis via progressus facientem. In locum hunc observat ista Caietanus in Animadversionibus pag. 23: In Vita Græca Carthaginenses paullo post Sarraceni iidem. Nam Sarraceni ex Africa atque Carthagine in Siciliam sese effuderant. At quonam illi anno Ennam depopulati? Censuerim anno Christi DCCCXXXI: quod ex hoc scriptore ita conficio. Sarraceni Ennam deprædati sunt, cum Elias octavum annum ageret. Is vero natus est anno Christi DCCCXXIII (ut modo obiter dictum fuit, ac pluribus alibi probabimus.) Igitur Eliæ octavus annus est Christi DCCCXXXI. De loco autem, qui mox nominabatur S. Mariæ castrum, monet ibidem sequentia: Græce S. Mariæ castrum, paullo post urbem scriptor appellat. Incerta ejus positio. Certe quidem in Mediterraneis fuisse videtur.

[9] [quando,] Ex hoc loco erroris plane arguas eos, qui scripsere Sarracenos anno Christi DCCCXXVIII tota Sicilia potitos fuisse: ide enim omnino falsum. Illi nimirum paulatim progressi in urbibus occupandis. Panornum cepisse anno Christi DCCCXX, tradit Leo Ostiensis, sed alii anno DCCCXXVI. Agrum Ennensem depopulatos anno DCCCXXXI; Castrum vero S. Mariæ DCCCXXXV, ex hoc scriptore satis constat; & rursum prædabundos excurrisse in agros earumdem urbium anno DCCCXXXVIII: quo tamen anno urbes Enna & S. Maria nondum a Sarracenis captæ fuerant, ut hic idem scriptor significat. Syracusæ captæ excisæque, ut superius diximus, anno DCCCLXXX. Joannes Curopalates (in Nicephoro) auctor est, captis Syracusis ab Africæ Sarracenis, etiam totam insulam occupatam fuisse. Sed id etiam nutat. Nam Tauromenium anno CMIII expugnatum est. At de hujus expugnationis anno agemus inferius. Nunc Sanctum nostrum revisamus.

[10] [& quam pie transacta usque ad an. ætatis 15.] Vitæ scriptor postquam num. 4 retulisset, eum certiorem fuisse factum in somnis de sua apud Afros captivitate, ac diligentissima parentum custodia, ne hoc accideret; Verum, inquit, ad duodecimum annum cum adolevisset, ac multo majore gratia cumularetur, sacræ precationi diutius vacare cœpit &c. Ad hanc ejus quoque ætatem num. 5 revocat Biographus prænuntiatam ab ipso cladem, quæ dicto castro vel urbi S. Mariæ post triduum esset eventura; item prædicationem ibidem, in qua supra ætatem se suam gessit; num. 6 captivitatem, quam antea prædixerat, adimpletam; ac denique num. 8 miro modo redonatam ei pristinam apud parentes degendi libertatem. Verum cum tres annos, prout ibidem subjungitur, cum suis parentibus versatus esset … pater naturæ concessit: mater a conjuge viduata, in Filio post Deum spes omnes suas collocaverat. Hæc itaque spectant ad annum ætatis ejus decimum quintum, Christi autem 838, quo etiam videntur reducenda ea, quæ sequuntur num. 9 & 10, & agunt de voce ad aures Adolescentis nostri divinitus allata: Egredere de terra tua, & de cognatione tua .. & transmisso mari periculosissimo in Africam trajice .. Non multo post, ecce tibi Agarenorum irruptio priore longe crudelior. Cumque ab iis, quæ supra memoravi, oppidis longe abesset Adolescens.., ab illis comprehenditur, rursusque a quodam homine Christiano emptus, in Africam abducitur: ubi quænam Juveni sancto acciderint, deinde exponit biographus, & nos, illo præeunte, aliqua etiam paragrapho proximo observaturi sumus.

§ II. Alia captivitas; mutatum nomen & vitæ institutum; monasterium divinitus præsignatum; peregrinationes; prædictiones, discipulus &c.

[Insigne edit in captivitate specimen castitatis:] Sanctissimum Adolescentem abductum in Africam fuisse a Saracenis, ibidemque venditum homini cuidam Christiano coriario, narrat Vitæ auctor cap. 1 num. 10; deinde cap. 2 illustrem ejus describit victoriam, quam retulit de muliere impudica, quæ nihil reliquit intentatum ut, expugnata castissimi herois integritate, ad libidinem illum perduceret, & purissimam animam venereis sordibus contaminaret. Sed irritamenta ejus omnia, technasque & machinas omnes egregius bellator superavit, falsis criminationibus, quæ ea de causa in illum sunt impactæ, in innocentiæ testificationem ac laudem conversis. Ibidem num. 14, Is vero, referente Biographo, cum se pretio redemisset, factus jam libertatis compos, ex ea familia discessit. Tum sacra oratoria frequentare, noctes psalmis hymnisque canendis transigere: ac vehementer desiderabat in Palæstinam proficisci, ut .. Servatorem veneraretur in quibus fuerat passus locis, ibique sanctum monachorum habitum indueret. Varia interim ab eo præclare gesta memorantur num. 15 & sequentibus. Num. 17 In Sanctum inde civitatem proficiscitur .. Mense autem Aprili tandem in Sanctam civitatem pervenit.

[12] At quo anno? Hic Rhodus, hic saltus, uti est in proverbio. [Hierosolymam proficiscitur (ubi mutatur ei nomen ac vita)] Sed secundum præmissa § 1 num. 5 & seqq. de Elia Patriarcha Hierosolymitano, qui sacrum ei dedit habitum, ac pro Joannis nomine, quo antea vocabatur, Eliæ nomen ipsi imposuit, differendus videtur ingressus in Civitatem sanctam usque ad annum Christi circiter 875, ætatis circiter 52; a captivitate vero ejus secunda circiter 43, ex § 1 num. 10. Tanta, fateor, annorum intercapedo etiamsi mihi non omnino arrideat, non tamen idcirco falsitatis eam convincere possum. Sed observari velim, in Historia chronologica Patriarcharum Hierosolymitanorum superius indicata signari ante laudatum Theodosium consequenter e Latinis Catalogis Sergium ac Salomonem sine ullo temporis characterismo, ac solo dumtaxat nomine notos. Quid si ergo alius quidam Theodosius præcesserit istum synonymum, qui in dictis catalogis fuerit prætermissus? Id si constaret, præsenti difficultati iretur obviam, ac decurtaretur longum illud temporis spatium, de quo dictum est. Sed nihil in promptu habeo præter meram conjecturam. Nunc itaque hinc ad alia.

[13] Profectio in terram Sanctam nec est nova apud Siculos, nec uni S. Eliæ nostro singularis ac propria. [more aliis Siculis usitato:] Nam, uti in Animadversionibus pag. 24 habet Caietanus, Antiqua hæc penes Siculos religio, peregre eundi Hierosolymam ad loca, Domini vestigiis & sanguine consecrata, & Romam ad sepulchra sanctorum Apostolorum Petri & Pauli. Sed enim Hierosolymitanam peregrinationem e Sicilia suscepere S. Gregorius episcopus Agrigentinus, S. Elias Ennensis, S. Simeon Syracusanus monachus S. Benedicti, S. Marina virgo Sicula ex oppido Scanio, S. Conon Nesitanus, e familia magni Basilii. Romam adivere, ut sanctos Apostolos venerarentur, S. Gregorius episcopus Agrigentinus imp. Decio, S. Mamilianus episcopus Panormitanus, S. Nympha virgo & S. Golbodeus, martyres Panormitani sub tempora Maxentii tyranni; S. Elias Ennensis, S. Vitalis abbas ex oppido Castronovo, S. Leo Lucas Corilionensis Sarracenis Siciliam tenentibus, S. Silvester Trainensis, monachus S. Basilii, aliique. Jam vero nos S. Eliam alio peregrinantem subsequamur. Et sane, tametsi qui multum peregrinantur, raro sanctificantur, variis itineribus, quæ suscepit, diceres veluti totidem gradibus iter sibi affectasse ad patriam cælestem: tantam sibi & aliis e crebra illa terrarum lustratione utilitatem hauriebat.

[14] [vidit loca sancta, Alexandriam ac Antiochiam;] Audiatur Biographus num. 18 & seq. Non tantum Viator noster ostendit, locorum Terræ sanctæ inspectionem sibi fuisse in amoribus; sed iis etiam in quibus Elias versatus fuisset, summopere se delectari. Huc igitur cum advenisset, ibique tres annos commoratus fuisset, singulorum Patrum instituta ac studia sedulo observabat, aliasque ex aliis virtutes addiscebat, ac in suum convertebat studiose in dies profectum; sicut pluribus narrat Biographus. Verum, inquit, post triennium illinc discedens Alexandriam venit: sed priusquam in urbem intraret, quidam ei occurrit, qui a dæmone oppressus e civitate ventitabat, quem signo crucis liberavit. Complures item morbos ab eo depulsos, ac obita pietatis exercitia, ibidem licet videre. Deinde in Persidem se contulit, ea loca venerandi causa, de quibus ibidem est sermo cap. 3; sed eo proficisci prohibitus ob tumultum barbarorum, Antiochiam petit metropolim. Ea in urbe cum versaretur, teste Biographo, qui identidem apparuerat, ei nunc demum apparet, monens patriam repeteret, seque ad exercitationum certamina accingere, tum montem ostendens, ubi asceticam palæstram poneret. Ille dicto se audientem præbens, se dat in viam.

[15] [ubi præmonstratur ei locus asceticus.] Quærenti, quisnam sit mons ille asceticis S. Eliæ exercitationibus divinitus præsignatus, respondemus ex Caietano, qui in Animadversionibus nuperrime citatis pag. 24 hæc observat: Inferius locum, ad quem S. Elias navigavit in Calabriam, quique ei demonstratus fuerat, ut asceticam palæstram institueret, Salinas is scriptor Vitæ appellat; alias Aulinas. In ea Calabriæ parte videtur fuisse, quæ mari occiduo alluitur, adversum insulas Æolias, supra vetus oppidum Taurianum; quod idem scriptor extrema Vita demonstrat, cum iter describit, quo S. Eliæ corpus in Salinas aut Aulinas deportatum est: cui excipiendo monachos ait ad Taurianum obviam processisse. Existimaverim locum hunc, asceticam S. Eliæ palæstram, Salinas dictum aut Aulinas, montem esse Parmæ oppido Calabriæ imminentem. Exstat adhuc in eo spelunca, quæ hodie S. Eliæ sacra. Sed enim hallucinantur, qui hoc loco S. Eliam Rheginum vitam egisse, eidemque cryptam dicatam putant: is enim in montibus supra Seminaram vixit, vitaque excessit. His obiter de isto loco notatis, pergamus cum Sancto in Africam.

[16] [Alia itinera: prædictio] Eo dum iter faceret, Saracenos duodecim edocet orthodoxorum vivendi modum simul ac fidem eorum, hæresesque ac Judaïcam superstitionem nec non Mahometicæ sectæ libidinem redarguit, adeo forti orationis energia rem agens, ut præter illos duodecim aggregarit veræ fidei alios infideles octo, salutari baptismatis fonte ablutos: quæ pluribus a Biographo referuntur prædicto cap. 3. Ibidem num. 23, Ut vero, ait Vitæ auctor, Africam prætervectus in Siciliam appulit .. Panormi matrem reperit .. quam care amplexatus cum esset, eique omnia narrasset, quæ Deus per illum in peregrinatione gesserat, cum ea multos dies mansit. At quies hæc Sancti irrequieta exstitit, uti planum fiet ex nova, postquam nonnulla ibidem præclare gesserat, peregrinatione. Rem intellige e laudato scriptore: Per id tempus cum Agarenorum princeps classem aciemque instrueret adversus Rheginos, noster Christianissimus imperator (Erat is Leo clementissimus) Basilium quemdam, cognomento Nasar, ducem constituit, ac Rhegium cum quadraginta quinque navibus, ad obsistendum hosti, mittit. Tum Elias .. omnibus liquido prædicabat & Græcorum victoriam & cladem Agarenorum; prout re ipsa evenisse, narratur ibidem num. 24.

[17] Caietanus locum hunc exponens in Animadversionibus pag. paulo ante designata, [rei eventu comprobata.] hæc dicit: Erat is imperator Orientis Leo VI cognomento Philosophus, qui cepit imperium anno Christi DCCCLXXXVIII (immo vero 886.) Tunc enim Basilio Macedoni patri successit, e collega imperii factus imperator. De Basilio autem duce, cognomento Nasar, observat ista: Ejus res præclare gestas, partasque e Sarracenis victorias memorat Joannes Curopalates sub imperatore Basilio: sed hic scriptor sub imperatore Leone, Basilii filio. Ille igitur sub utriusque imperio Sarracenicis trophæis claruit. Constantinus Porphyrogennetus in Historia Basilii Macedonis pag. 187 editionis Parisinæ paulo post designandæ, de illustri Nasaris victoria a Saracenis relata tractat, de rebus autem in Sicilia bene gestis pag. 188. Quod vero ad rationem temporis attinet, præclaræ istius victoriæ, de qua Biographus, vaticinium non edidit S. Elias ante annum circiter ætatis suæ 63, Christi autem 886; secundum ea, quæ auctor ille refert, Leonis imperatoris regno rem innectens, & secundum calculos chronologicos superius a nobis de Sancti ætate prænotatos. Videtur autem hac in re standum sententia nostri Biographi, tum quia huic facto satis vicinus fuerit, tum quia id, unde alia accepit, quæ de S. Elia refert, verosimiliter hauserit e synchronorum documentis vel narratione, sicut colligi poterit ex dicendis inferius, ubi ejus in scribendo merita commendabimus.

[18] Postquam ergo Viri prædictionem ipse rei eventus comprobasset, [Cum adjuncto sibi discipulo peregrinatur:] Panormo digressus, Tauromenium venit: cumque ibi per aliquot dies substitisset, quidam adolescens admiratione sane dignus, & honesto loco natus, ad illum adit, rogans ut sacro se habitu donaret. Dictum factum. Igitur eo loci parvo temporis intervallo commoratus, Concedamus hinc, inquit, discipulo: jam enim maximas calamitates ac mala huic civitati imminere ab Agarenis prævideo, & dux Barsamius a barbaris vincetur: ac continuo una cum discipulo in Peloponnesum navigat. Symeon magister & logotheta in Annalibus, inter historiæ Byzantinæ scriptores post Theophanem, anno 1685 Lutetiæ Parisiorum typis regiis editos, pag. 463 agens de imperii Leonis anno tertio decimo, qui concurrit cum anno æræ vulgaris 899, Per id tempus, ait, Tauromenium traditum Saracenis, vel, uti est in Græco, Agarenis. Sed pro illa temporis ratione nos infra aliam assignabimus. In Spartæ autem fines delatus, morbos ac dæmones pellit, & Danielem discipulum ab illis prostratum erigit. Hinc migrat in Epirum, deinde Corcyram, denique in Calabriam; ubique singularibus a Deo favoribus donatus; de quibus consuli potest Biographus num. 26 & sequentibus. Hinc etiam conficitur, illum ob creberrima miracula, quæ patrasse refertur num. 31, & alibi per Vitæ decursum, jure meritissimo nuncupari posse magnum Thaumaturgum. His adde ex Biographo morum suavitatem, jejuniorum rigorem, rerum secularium despicientiam; ut videsis apud eumdem cap. 4 num. 32 & 33. Romam vero profectus, eo cum pervenisset .. non vulgari honore cohonestatus est ab eo, qui ejus cathedram obtinebat. Erat vero is Stephanus, vir plane admirabilis, qui per id temporis Romanæ Ecclesiæ clavum tenens, dignissimam eo pontificatu vitam ducebat.

[19] [Romam profectus] Stephanus PP. hujus nominis VI (alibi ponitur VI vel VII) sedit ab anno Christi 696 usque ad annum 697. Caietano autem in Animadversionibus pag. 24 est Stephanus Papa VI, qui cum Romanam Ecclesiam annos sex administrasset, vita functus est anno Christi DCCCXCI, XII Kal. Julii. Designatur itaque hic a Caietano Stephanus PP. V alias VI, qui Petri sedem obtinuit ab anno Christi 885 usque ad 891; sed de diebus, quibus supra annos sedit, nihil certi definiri potest, sicut videre licet apud Franciscum Pagium in Breviario Pontificum Romanorum tomo 2 pag. 168, ubi insuper, eum dictum ac dicendum Stephanum V, non VI, invenies, ac e vita migrasse circa finem mensis Septembris. Quod hic autem Stephanus sit, a quo non vulgari honore cohonestatus fuit Sanctus noster, dum Romam esset profectus, suadet nobis breve illud quidem ejus, sed honorificum elogium: Vir plane admirabilis, qui .. dignissimam eo pontificatu vitam ducebat, uti loquebatur noster Biographus. Nam hæc consentanea sunt laudationi, quæ habetur apud memoratum Pagium pag. 164, & sic sonat:

[20] [a Stephano P P. honorifice excipitur:] Castitate, doctrina, caritate in pauperes, omnique genere virtutum summam promeritus est dignitatem. Eo ipso, quo electus est die, & priusquam ad palatium Lateranense perveniret, pluvia diu optata post longam siccitatem & annonæ penuriam, tanta cælitus concessa est “ut aperto judicio Deus ostenderet, tanti almigeri viri meritis ac precibus, omnibus se velle propitiare populis” inquit idem Guillelmus Bibliothecarius in ejus Vita: qui postea subdit, eum Lateranense patriarchium cum expilatum invenisset, inolita jam pessima consuetudine, ut post obitum Pontificis, universa palatii Apostolici supellex diriperetur, paterna bona pauperibus erogasse: ministros probitatis & sapientiæ opinione claros elegisse: orphanos quotidie aluisse: nobiles ad paupertatem redactos vocasse ad convivium, & verbo Dei simul refecisse: Missæ sacrificium singulis diebus celebrasse, nisi caritatis officiis vacandum esset: tandemque locustas, quæ sata & vineas longe lateque depascebantur, post longam orationem juxta ecclesiam sanctorum Apostolorum, aqua benedicta exstinxisse. Quæ hic contracta referuntur, pluribus deducta invenies apud Anastasium Bibliothecarium de Vitis Romanorum Pontificum non ita pridem Romæ editum tomo 1 pag. 439, 440 & 444. Ex dictis autem perspicuum est, ad quæ circiter tempora spectet prophetia, qua S. Elias Romæ degens prædixit discipulo Danieli mortem sui patris num. 34.

[21] [Cladem a Saracenis inferendam] Interim cum spiritu præsentiret teterrimam cladem ab Agarenis Rhegio inferendam, relicto monasterio, quod erat in Salinis, .. Patras una cum discipulo petit, sicut perhibet Vita num. 35. Caietanus tomo supra citato pag. 60 & sequentibus vulgavit martyrium S. Procopii episcopi Tauromenii, ejusque sociorum, scriptore Joanne diacono Neapolitano; in quo clades illa describitur. Idem Caietanus in Animadversionibus ad illud martyrium pag. 22 de Tauromenii expugnatore ac temporis ratione observat, Abraymum eodem anno periisse, quo Tauromenium expugnavit, qui fuit annus Christi CMIII, ut recte ait Petrus diaconus, certumque est ex Joanne diacono Neapolitano, qui Tauromenium captum ait anno XXIV imp. Leonis ab ejus coronatione, qui annus est Christi CMIII. Porro expugnator ille Brachimi nomine nuncupatur in Vita S. Eliæ; in Animadversionibus autem ad illam pag. 24, de eo hæc monet Caietanus: Abrachen dicitur in Menæis Græcis, qui tum in tota Africa rerum potiebatur; Africanorum rex a Joanne diacono Neapolitano, Menæa, quæ citabam, consuli possunt ad diem XXIII Septembris, & Animadversiones Caietani ad Martyrium S. Procopii jam dicti pag. 21. Ratio autem temporis, paullo ante signata, examinabitur postea. Hæc interim quæ in antecessum hic præmissa sunt, meminisse juvabit, quando de interitu istius tyranni postea tractabimus in Annotatis ad caput 5 Vitæ, quam illustramus, litt. m & n, quo lectorem mittimus.

[22] Qua autem occasione contigerit expugnatio Tauromenitana, [præsentit.] tradit Joannes Curopalates fol. 48 Historiarum compendii typis Venetis anno 1570 Latine editi, quando de Leone imperatore ista memorat: Honore autem prosequens pristinam suam conjugem imperator Theophanem (alibi vocatur Theophano) in ejus nomine templum pulcherrimum, proximum sanctis Apostolis, condidit, templumque aliud construxit ad loca * S. Lazaro dedicatum, in quo Sancti allatum corpus reposuit atque sororis ipsius Mariæ Magdalenæ. Cumque classis in hujuscemodi ædificiis occuparetur, Agarenorum classis Taurominium in Sicilia expugnavit, multa facta Romanorum cæde. Consuli interim potest Pagius in Critica Baroniana ad annum 901 num. 2, ubi de emortuali Theophanonis anno, miraculis, virtutibus, cultu apud Græcos ad diem XVI Decembris, ac panegyri meminit.

Hactenus quasi pedetentim secuti sumus nostri Biographi narrationem; sed quandoquidem pervenimus ad tempus, quo diem Sanctus clausit extremum; vaticinia, virtutes, monita salutaria, sanationes, ac miracula, quibus mirifice eum excelluisse in reliqua Vitæ auctoris historia ostenditur, legi apud ipsum possunt, uti & nostra Annotata, quibus res ab eo relatas illustrare conabimur. Nunc itaque de quibusdam punctis, obitum ejus sanctissimum proxime antegressis ac subsecutis instituetur sermo.

[Annotata]

* f. locum

§ III. Mortis adjuncta; quo anno ea acciderit, confici non videtur e notis characteristicis apud Caietanum, sed aliunde.

Jamque adeo longe lateque mirabilis vivendi ratio ac miracula S. Eliæ percrebuerant, ut Leo Græcorum imperator Virum tot cælestibus prærogativis spectatissimum evocarit ad se Constantinopolim, prout Sanctus prædixerat Danieli discipulo suo, [Obiit Sanctus Thessalonicæ, præsente Daniele discipulo,] teste Biographo cap. 6 num. 61. Cum autem voluntati imperatoris morem gerens, Græciam peragrabat, ac delatus in quemdam locum ab Illyrico non longe distantem, morbo tentatus est non sane gravi ac molesto: nam cælitus a Deo didicit, daret Columbo commendationis epistolam, eumque mitteret ad imperatorem, ex Biographo cap. 7 (ea nempe de causa, ut Columbus ille capitalis criminis reus absolveretur, sicut præmiserat idem Biographus num. 61) Eum igitur ut ablegavit, ipse Thessalonicam contendit .. Igitur eo loco cum esset Elias, morbo jam ingravescente, scamnum sibi afferri postulat; quo delato ibi decubuit. Cum vero locus minime esset idoneus ad quietem capiendam, ad Caminos (locus quidam est) migravit. Hic Danielem discipulum .. ad se vocans, Ego, inquit, Daniel, fili suavissime, sicut scriptum est, viam patrum meorum ingredior: adest jam tempus nostræ resolutionis, cum octogenarius sim.

[24] Hic tantisper sistamus, & audiamus Caietanum in Animadversionibus pag. 25 hæc notantem: [octogenarius.] Cum S. Elias octoginta annos natus obiisse ab hoc scriptore dicatur, obierit autem anno Christi CMIII, necesse est, illum anno DCCCXXIII natum fuisse. Sed annus iste natalis ac emortualis etsi videtur tunc accidisse, non tamen secundum notas chronologicas Caietani, sicut conabimur ostendere continuo. Tria interim tamquam certa e Biographi verbis habemus, nimirum 10. locum mortis Thessalonicam, 20. ætatem Sancti, qua vivere desiit, octogenariam; 30. Danielis discipuli ejus præsentiam. Hinc merito castigari debet Bernardinus Rheginus, quia Sanctum nostrum Rhegii in Calabria obiisse, præsente alio Elia juniore, litteris proditum reliquit, uti videre licet in Annotatis ad caput 7 nostri Biographi lit. g. Dies mortis diserte determinatur ab eodem Biographo XVII Augusti. Unde Castellanus Sanctum nostrum signans die XIX Julii, signat eum die non suo, sicut postea dicetur. Certum est item e Biographo, S. Eliam ad meliorem vitam transiisse sub imperio Leonis Philosophi. Nam inter alia, quibus S. Elias ante mortem affatus est discipulum suum Danielem num. 64, Neque corpus, inquit, nostrum hic conditum derelinquas, neque Constantinopolim ad cæsarem deferri, ullo modo patiare: petet enim sat scio, perquiretque imperator. Quod ego cum a divina providentia accepissem, tibi epistolium ad cæsarem multo ante dedi, uti post obitum nostrum sineret corpus ad suum monasterium afferri .. Porro, si recte memini, apud te est ea epistola: servato diligenter; & cum ea evenerint (evenient autem quam primum) mitte illam ad cæsarem: quæ perscribuntur, effecturum scio … His dictis .. ingenti cum lætitia atque hilari vultu defecit, & positus est cum patribus suis XVI Kal. Augusti.

[25] [Disseritur] Laudatus sæpe Caietanus annum mortis, quem tacitum hoc loco indictumque reliquit noster Biographus, his verbis pag. 25 paullo ante assignata affigit Anno Christi, ut modo, ait, diximus, CMIII. Eo enim anno Tauromenium a Sarracenis expugnatum est, ut Notis ad Martyrium S. Procopii, Tauromeniorum episcopi, probatum a me est (Consule dicta superius § 2 num. 21) eodemque anno contigit expeditio Himerii adversum Sarracenos, & clades Thessalonicensis, quo sanctus Elias extremum diem clausit, ut ex hac Historia satis constat. Porro Baronius expeditionem Himerii, primi a secretis imperatoris Leonis, anno CMII locat; haud recte. Nam Joannes Curopalates simul cum Thessalonicensi clade memorat, Sarracenosque, post excisum Tauromenium, Thessalonicam expugnasse. Igitur uno eodemque anno, id est, Christi CMIII hæc omnia evenere, Tauromenii excidium, Himerii expeditio, clades Thessalonicæ, & mors sancti Eliæ. Ita Caietanus has res cum morte combinat, non ita tamen certo ac perspicue, quin ulteriore inquisitione discutiendæ videantur, & singulæ quidem, cur & an satis recte anno Christi 903 illas innectat.

[26] Joannes Curopalates res illas gestas ita memorat, ut chronologicis annorum characteribus eas non distinguat. [quo anno] Postquam vero retulisset Tauromenium ab Agarenis expugnatum (verba & locum assignavimus superius § 2 num. 22) mox narrare pergit, caput imperatoris, qui in supplicationem publicam prodierat, ita graviter crassa ac forti virga percussum fuisse a quodam viro, parum ut abfuerit, quin ex violento percussionis impetu occideretur, nisi ejusdem vis illisa fuisset, uti pluribus memorat Joannes Curopalates fol. 48 verso. Ibidem etiam inducitur monachus Marcus ita inter alia imperatorem affatus: Oportet igitur te, o domine, ab hoc tempore ad alios annos decem imperium obtinere. Quod quidem accidit: eadem enim die post annos decem vita functus est, qua percussus fuerat. Jam vero cum Leo imperator, de quo hic agitur, obierit anno 911, deberet illa percussio secundum dicta accidisse anno 901. Atqui, sicut asserebat Caietanus, Tauromenium excisum est anno Christi 903, quo, teste Joanne diacono apud Caietanum loco superius a nobis citato, fuit expugnatum: consequens ergo est, ut argumentum, quod Caietanus promebat supra ex conjunctione prætensa Curopalatæ istarum trium rerum, de quibus agimus, respectu excidii Tauromenitani, vel ex ipsis Curopalatæ verbis sit telum imbelle & sine ictu.

[27] Nec fortius apparet, quod pro eodem anno 903 desumit ab expeditione Himerii, [S. Elias] simul, uti dicebat, cum excidio Tauromenitano a Curopalate conjuncta. Nam interjectis pauculis post narrationem ictus Leoni imperatori inflicti, auctor quidem ille sic pergit: Himerio igitur primo secretario navalibus copiis commissis, eum contra Tripolitem misit .. Verumtamen hostes conspicatus & numero & animi alacritate superiores, ne ausus quidem est ad eos accedere: sed Tripolita retro se recipiens ad Thessalonicam se contulit, ipsamque expugnavit, capto etiam Leone ipsius prætore, cui Tharsilacius erat cognomen; multumque sanguinis effusum est, ac plures capti. Verum nec Himerii expeditio, nec clades Thessalonicæ savent anno 903, quem Caietanus ex Joanne Curopalate signabat. Non Himerii expeditio; de qua Pagius in Critica Baroniana ad annum 902 num. 3, Varias, inquit, Himerius, Leone Sapiente imperante, expeditiones suscepit adversus Saracenos. Sed ea quam hic memorat Baronius ex Metaphraste, ipsomet Metaphraste teste in Annalibus eidem attributis, & nomine Simeonis magistri & logothetæ a Combefisio editis (suspicatur tamen Pagius, Annales illos ab eo scriptos non fuisse) anno CMIV suscepta est. Idem enim logotheta scribit: “Anno decimo octavo (nempe Leonis imp.) ascendit navalis Agarenorum exercitus cum Tripolita adversus Byzantium &c. Capta direptaque Thessalonica; multaque civium strage data, plures etiam captivos abducunt” &c.

[28] [e vita excesserit,] Deinde sic concludit Pagius: Quare cum Annalistæ Byzantini annos imperatorum a Kalendis Septembr. cum anno civili exordiantur, Leo annum imperii XVIII Kalendis Septembris sequentis Christi anni (videlicet 903)1 inchoavit; anno CMIV aperiente se vere Himerium cum classe adversus Agarenos misit; hique die XXIX mensis Julii illius anni, ut tunc demonstrabimus, Thessalonicam diripuerunt, &, nisi Simeon logotheta imperatoris pecunia bene usus impedisset, eam evertissent; sicut cum ibidem apud Pagium, tum apud Curopalatem fol. 48 verso licet videre. Leo autem Sapiens seu Philosophus successit patri suo Basilio Macedoni anno 886 a Kalendis Martii secundum Labbeum in Compendio chronologico, & Pagium in Critica Baroniana ad annum istum. Itaque currebat quidem a dictis Kalendis annus Christi 903 cum anno imperii Leonis decimo octavo, ut calculos supputanti est manifestum; sed cum excidium Thessalonicense non inciderit in annum 903, sed in 904, sicut jamjam probabitur, annus 18 Leonis, e Simeone logotheta supra signatus, inchoari debet more Græcorum a Kalendis Septembris anni æræ vulgaris 903, secundum præmissa e Pagio, ita rationem chronologicam ordinando, ut navium barbaricarum accessus ad tragicam illam expeditionem, cum die XXIX Augusti, quo vere accidit anno Christi 904, nec non cum anno 18 imperii Leonis, qui sic computatus etiamnum fluebat dicto die, combinentur.

[29] Verum ne quis ea a nobis gratis dici existimet, probanda nunc sunt. [propositis] Joannes Cameniata scripsit Narrationem de excidio Thessalonicensi, inter historiæ Byzantinæ scriptores post Theophanem, a Combefisio vulgatam, & una cum aliis anno 1685 Parisiis impressam, & non summa dumtaxat cum fide scripsit, qui utpote funestissimæ illius tragœdiæ spectator, testis & pars fuit; sed ita etiam omnia exequitur, teste Allatio in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 149, ut non scribere, sed pingere, ponereque ante oculos videatur, Laudatus itaque hujus excidii auctor pag. 336 classis barbaricæ appulsum memorans, Interim, inquit, dum hæc a nobis frustra geruntur, venit quidam, qui barbaricas naves jam proxime Ecboli (cujus superius mentio facta est) cervici accessisse nuntiet. Dominica tunc illucescebat IV Kalendas Augusti, anno ab orbe condito VIⅭⅠƆCCCCXII. Fama igitur per totam urbem divulgata, turbari omnes &c. Anni autem illi orbis conditi 6412 secundum Græcos computati respondent anno æræ vulgaris 904, quemadmodum eos exhibet Cangius in Glossario Latino-barbaro ad vocem annus, ut videsis tom. 1 in tabellæ chronologicæ parte altera col. 483 novissimæ editionis. Quæ cum ita sint, concludimus contra placitum Caietani, nec Tauromenii excidium, nec Himerii expeditionem, nec catastrophen Thessalonicensem uni eodemque anno Christi 903 accidisse, ac proin ruinoso isti fundamento emortualem S. Eliæ annum superædificari neutiquam posse. Aliunde igitur eruendus ac construendus est.

[30] [atque expensis] Constat e nostro Biographo, S. Eliam e vita excessisse Thessalonicæ die XVII Augusti. Constat præterea e Joanne Cameniata, urbem illam horribili, quam dicebamus, scena non fuisse funestatam ante diem XXIX Julii anni 904. Constat tertio, urbem eodem die, quo classis hostilis appulit, non fuisse interceptam; vide Cameniatam pag. 340 & 364. Constat quarto, barbaros ibidem, dum esset intercepta, per dies decem traxisse moram. Nam idem auctor pag. 365 referens, vitam a captivis Thessalonicensibus fuisse redimendam pecunia, iisque, quibus hæc deerat, auferendam, mox subdit: Protracta hæc per totos decem dies noctesque, cum pecuniarum multitudo continue ex urbe exportaretur &c. Et pag. 370 de urbis incendio itidem pecunia redempto ubi scripsisset, de suo & barbarorum ex eodem discessu acturus, decimo, ait, excidii die e portu enavigantes, atque ad Romanam portam devecti, reliquum diei ibi peregimus &c. Ceterum deploratissimæ huic Thessalonicensium tragœdiæ plane non conveniunt, quæ sub idem tempus mensis Augusti S. Eliæ ejusque discipulo Danieli contigisse narrat noster Biographus a num. 63, atque adeo dubium esse non potest, quin Viri sanctissimi mors ejusque circumstantiæ, quæ ibidem loci contigere, ad alium annum referenda sint, sicut pluribus ostendetur paulo post.

[31] Nec annum mortis preße ac concise possumus determinare ex urbis Tauromenitanæ excidio: [variis characteribus] præterquam enim quod alibi illud anno Christi 902, alibi 903 affigatur, hujus etiam rei gestæ epocha non tam ostendit, Sanctum isto tempore obiisse, quam tunc adhuc supervixisse. Etenim, referente nostro Biographo cap. 5, non tantum cladem istam diserte prænuntiavit futuram; sed eidem etiam vixit superstes, cum ista ex urbe Amalphim sit profectus cum suo discipulo Daniele: ubi dum versarentur, paucis post diebus ad eos de Tauromenii excidio perfertur, sicut ibidem habes num. 48. Excidium porro illud Caietanus de Sanctis Siculis tomo 2, uti & S. Procopii, episcopi Tauromenitani, martyrium illigat anno Christi 903; nam ad hunc Joannis Diaconi Neapolitani, quo illud incipit scribere, characterismum pag. 60 Anno imperii Leonis & Alexandri 24 &c., observat ista in Animadversionibus pag. 21: Ut explicatam habeas rectam chronologiam, annumque cædis S. Procopii & Sociorum, scias, mi lector, bifariam posse nos numerare annos imperii Leonis VI, cognomento Philosophi ac Sapientis, de quo hic sermo est. Alter modus est a morte imperatoris Basilii patris, quæ contigit anno Christi DCCCLXXXVI; alter a coronatione Leonis. Sed enim imperator Basilius Macedo Leonem filium ab Ignatio P. C. (id est, Patriarcha Constantinopolitano) coronatum voluit Theophaniorum solemni die, anno DCCCLXX. Testatur qui interfuit, Anastasius Bibliothecarius (notis, uti ad marginem additur, ad 8 synodum. Vide Baronium ad istum annum sub finem.)

[32] Joannes igitur Diaconus numerat annos imperii Leonis & Alexandri, [chronologicis.] a die coronationis, ex quo Leo cum patre Basilio regnavit. Id certissimum ex charactere expugnationis Tauromenitanæ, quæ accidit anno CMIII, ut probavimus notis ad Vitam S. Eliæ Ennensis (Nobis tamen aliter visum supra num. 26) Recte autem convenit annus 24 Leonis ab ejus coronatione cum anno Christi CMIII, quo, Tauromenio expugnato, S. Procopius martyrio coronatus est. Hæc Caietanus; sed manifestum est, cum in textu Joannis Diaconi Neapolitani, tum in Caietani ad illum notis, semper pro anno 24 scribendum esse annum 34, ut computatio chronologica cohæreat. Et vero facillime operi posthumo Caietani ex oscitantia typothetæ vel editoris irrepere potuit illud mendum, quod in numeris præsertim arithmeticis est proclivius, ut 24 pro 34 perperam poneretur. Pagius in Critica Baroniana ad annum 902 num. 16 e Continuatore Anonymo Theophanis, qui habetur inter Historiæ Byzantinæ scriptores post Theophanem, pag. 225 editionis regiæ Parisiensis, in Vita Leonis Sapientis hæc recitat: Tauromenium in Sicilia ab Afris capitur, ingensque Romanorum clades agitur. Lemno quoque potiti Agareni, magnam captivorum multitudinem abducunt. Et illico addit e Symeone Logotheta (pag. 463 editionis ejusdem regiæ Parisiensis) Lemnum insulam anno 15 Leonis Sapientis captam; ideoque utramque cladem a Mutatido, calipha Babyloniensi, de cujus obitu paulo ante egerat, Christianis illatam. Sed Symeon Logotheta loco citato præmiserat proxime, de Leonis imperii anno tertio decimo agens, Per idem tempus Tauromenium traditum Saracenis. Annus autem 13 Leonis concurrit cum anno 899 æræ vulgaris. Non conveniunt itaque testimonia.

[33] [Ex nostris conjecturis] Verum nobis non lubet pluribus disputare, utro ex hisce dictis duobus annis Tauromenitana tragœdia acciderit; alterutro acciderit, per nos licet; videmur autem cum ex hoc facto, tum ex iis quæ narrat Biographus de S. Elia proxime ante mortem ejus Thessalonicæ, aliquid lucis eruere, ut obitum illius innectamus anno Christi 903, non quidem argumentando ex principiis Caietani, quæ jam refutavimus, sed hoc modo. In vivis adhuc erat Sanctus post desolationem Tauromenitanam, atque adeo anno 902, vel proxime sequente, ex præmissis. Videtur autem Thessalonicam adventasse ante feralem ejus calamitatem, atque adeo uno anno præmortuus eidem fuisse. Nam si post illam eo venisset, videtur auctor noster verbulo saltem unico, quando loquitur de ista urbe, mentionem facturus fuisse de tam famosa ac lamentabili ejusdem catastrophe peracta, cum loquatur de peragenda ex prædictione Sancti, uti habes cap. 6 in fine. Ad hæc, ita loquitur postea de dicta urbe, acsi nihil eidem evenisset mali. Nam num. 63 de S. Elia hæc refert: Thessalonicam contendit, in quam urbem ingredi noluit, sed ante vestibulum mansit in quodam templo sanctis Apostolis dicato: ac die insequenti ad meridiem, quando ecclesiæ vacant a frequentia populi, monachum, qui templo illi præerat, rogat, vellet in sancti martyris Demetrii se traducere. An hæc conveniunt urbi adeo recenter & tam horrendo modo populatæ, an populosæ ac florenti, præsertim si illa addas, quæ sequuntur num. 65? Ejus obitu divulgato, coactus est ingens monachorum ac populi numerus, atque adeo ipse dux cum suo exercitu. An hæc, inquam, tragico isti theatro conveniunt? An testis oculati Cameniatæ narrationi pag. 350? Per omnia urbis loca dispersi sunt barbari, omnis ætas, omneque hominum genus ab eis confestim trucidatur. Et pag. 351: Factum est, ut brevi temporis momento, urbs, quæ paullo ante vix non angusta habitatoribus erat, ac plebe constipata, deserta vilesceret. Quibus adde captivorum constipationem & abductionem pag. 371.

[34] [obiit Sanctus anno 903.] Quid, quod verba Sancti, quæ recitat Biographus num. 63, videantur indicare aliquam de clade urbi imminente præsagitionem, in aliis eventibus prænuntiandis adeo ei frequentem: Cum sanctus Pater urbem intueretur, suspirium petiit *, & ex animo mœrenti similis martyrem appellans, Ubi, inquit, gentium es, Demetri, martyr Christi gloriosissime, quibus tandem in locis morare? Quonam cælestium orbium tractu vagaris? Hæc cum audiret monachus, qui Eliam ductabat, non mediocriter offensus, illi secum ipse maledicebat. Sed Elias, absoluta precatione, ad monachum conversus, Quid offenderis, frater carissime, quasi vero male sentiam, maleque loquar. Verumtamen ubi vel mediocris est pœnitentia, & abundat probitas, ibi Dei misericordia multis partibus major reperitur. Atque hæ quidem nostræ sunt conjecturæ, propter quas Monachi nostri obitum affigere visum est anno æræ vulgaris 903, & secundum illas accipi volumus notationem ejusdem anni, quem in principio hujus Commentarii signavimus, nec plus eidem inesse ponderis, quam rationes modo allatæ mereantur, non ignari, iis rem præsentem plane non evinci. Observa obiter, nimis vagum a Ferrario determinari tempus vitæ, quando in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ad XVII Augusti in notis scribit, eum vixisse circa annum salutis DCCCLX.

[Annotata]

* f. edidit

§ IV. Sepultura, translatio corporis, S. Elias cum synonymo confusus; publica veneratio.

[Corpus Thessalonicæ sepultum,] S. Elias noster, qui Thessalonicæ placitam Deo animam efflaverat, ibidem loci etiam sepultus est. Audiatur Biographus, qui postquam narrasset ejus mortem die XVI Kal. Augusti obitam, Postera, inquit, luce in sancti martyris Gregorii (forte Georgii, uti habet noster textus Græcus) templo pie religioseque illud deposuerunt. Templum illud non fuisse inter præcipua tria, quæ recenset Joannes Cameniata in sua Narratione de excidio Thessalonicensi pag. 326, ex eo colligo, quod illud ibidem non exprimat. Corpus autem ibidem mansit ad decimum saltem mensem. Nam Daniel, Sancti discipulus, cum nullo modo posset sancti Viri reliquias in suum monasterium deferre, ibidem ad decimum mensem substitit, ex Biographo num. 65; qui addit num. 66: Cæsar … jubet beati Viri corpus, quasi opimas gazas ac thesaurum opulentissimum ad se deportari, uti Sanctus prædixerat; sed imperator, lecta ejus epistola, a proposito desistit, ac permittit, ut sacrum illud depositum Thessalonica transferatur in Calabriam. Porro ejus monasterii fratres, junioris Eliæ pallio, sacro nimirum corpore, donati, duplicis spiritus facti sunt participes, ait Biographus num. 67.

[36] Caietanus in Animadversionibus pag. 26 occassione hujus translationis observat, [deinde in Calabriam defertur: Sanctus hodiernus] duos Elias synonymos imperite in unum esse confusos a nonnullis, quos hisce ibidem refutat verbis: Satis ex hoc loco constat, S. Eliæ corpus ex Græcia in Calabriam deportatum, in monasterio suo in Salinis (an Aulinis?) fuisse depositum. Quid eo factum sit, incompertum mihi est. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XI Septembris tradit, hoc ævo in oppido Galatri in Calabria servari in ecclesia S. Eliæ; caput vero inclusum argento alii memorant coli in æde monasterii S. Philareti juxta Seminaram. Sed ii Eliam Ennesem cum Rhegino confundunt, & quæ alterius propria sunt, alteri tribuunt. Igitur ut e multis te tricis, mi lector, expediam; scias velim, duos fuisse Elias sanctitate præstantes, alterum Siculum, in urbe Enna; alterum Rhegii in Calabria natum: quos perperam plerique confundunt. Unde autem hallucinatio ista originem traxerit, ita recenset laudatus auctor:

[37] Caussæ autem erroris multæ: quod eodem ferme tempore vixerint clari fama sanctitatis & miraculorum: [cum alio] quod uterque monachus fuerit ex Ordine S. Basilii: quod Elias Rheginus in Sicilia aliquamdiu fuerit; Elias Ennensis diutius in Calabria sit versatus: quod uterque, seorsim tamen, diversisque temporibus, Romam adiverit ad visendas sanctorum Apostolorum reliquias: quod uterque Rhegii moratus ejus cladem prædixerit. Diversos tamen fuisse, certissimum est: nam alter, Elias senior, Ennæ in Sicilia natus; alter Elias junior, Rhegii, sive, ut alii, Bociæ in Calabria. Ille obiit Thessalonicæ in Macedonia anno Christi CMIII, XVI Kal. Augusti; hic in monasterio suo in montibus supra Seminaram in Calabria anno Christi 1050 (immo 960, si proxime hic sequens numerus 57 subsistat) III Idus Septembris. Igitur superstes Eliæ seniori fuit annos 57. Porro S. Eliæ Rhegini est corpus, quod in oppido Galatro esse traditur; & caput, quod in monasterio S. Philareti juxta Seminaram colitur. Quamquam alii corpus ejus esse dicant in specu prope ecclesiam, eidem S. Eliæ dicatam, non longe oppido Melicucca. Ceterum ut ex comparatis utriusque Eliæ vitis sit vero fides, breviarium vitæ divi Eliæ Rhegini .. damus excerptum ex ea, quam Bernardinus Rheginus ex Ordine Cappucinorum composuit. Compendium illud proxime subjungitur isti notationi eadem pag. 26.

[38] [a variis] Ex his vero, quæ de loco mortis ac translationis S. Eliæ nostri jam allegata sunt, erroris convincitur idem Bernardinus Rheginus, quando significat, eum Rhegini in Calabria obiisse, præsente altero Elia juniore. Verba, quibus hoc declarat, e dicto compendio huc transcribimus: Ea tempestate erant in regione Rheginorum magnaque vitæ fama & sanctitatis celebrabantur viri Siculi Elias senior ejusque discipulus Daniel, monachi de familia S. Basilii, asceticam vitam agentes in quadam spelunca prope ecclesiam S. Donati martyris, multaque inibi miracula patrantes. Porro Elias junior ad seniorem hunc Eliam accessit, qui prophetiæ spiritu clarus, multarum urbium excidia prædixit, obitumque etiam suum Eliæ juniori, cui discipulos commendavit suos. Exinde Elias Rheginus missus est a S. Arsenio ad Castellum Cappense, quod erat in territorio Rhegino .. ut ei morienti adesset. Quæ immane quantum discrepent a loco mortis ac translationis S. Eliæ nostri, nemo non videt.

[39] [confusus:] In Prætermissis apud nos tomo IV Julii ad diem XIX ejusdem mensis pag. 580 signatur e Martyrologio universali Castellani Elias monachus Ordinis S. Basilii apud Salinas Calabriæ; sed hi characteres cum nostro hodierno Eliæ sint proprii, non autem synonymo, de quo agit Ferrarius supra citatus ad diem XI Septembris; non erat differendus ad istum diem Septembris, prout ibidem in dictis mensis Julii Prætermissis, re etiamnum tunc nimis præmatura, factum est; sed ad hunc, quo proprie pertinet, XVII Augusti. Castellanum postea conveniemus. Pergamus modo ad publicam Sancti venerationem, quæ beatissimum ejus obitum subsecuta est.

[40] [concursus ad corpus, integritas, favores in alios collati:] Quemadmodum Deus, qui est mirabilis in Sancti suis, Eliam vaticiniis, miraculis, intima animorum perspicientia, nec non magna vitæ integritate ac sanctissimis moribus illustrem reddidit quamdiu degeret inter mortales, ita etiam eum mortali corpore exutum singularibus condecoravit ornamentis, quibus contestatam esse voluit, quam pretiosa esset in conspectu Domini mors hujus Sancti. Ejus enim obitu divulgato, inquit Biographus num. 65, coactus est ingens monachorum ac populi numerus, atque adeo ipse Dux cum suo exercitu, ac toto eo die ac nocte insequente multis luminibus hymnisque funebribus decantandis, incensisque suavissimis odoramentis sacrosanctum ac venerabile sanctissimi Patris domicilium cohonestavere. Deinde reserato post sepulturum sepulcro, Repertum est corpus prorsus integrum .. neque quidquam detrimenti passum. Ad hæc, eam difflavit odoris suavitatem, ut omnis locus assatim repleretur. Quod iterum contigit, quando e Græcia est translatum ad Aulinas vel Salinas, idque decimo ut minus post mortem mense, secundum ea, quæ habet Biographus num. 65. Sed enim cœnobitæ Salinenses omnes .. in Taurianam honorificentissime, ut decebat, illi obviam processere. Porro qui fuerit eo die populi concursus, non facile quis explicaret. Mox reserata capsula reperiunt sanctissimum corpus intactum integrumque, odorum omnium odore suavissimo spirans, teste eodem Vitæ scriptore num. 67: ubi etiam invenies, ad castrum Besianum a dæmonio liberatum esse adolescentem quemdam; cujus rei gestæ narrationi subditur mentio aliorum cælestium favorum, quibus hominum miseriæ subventum est, Sancti hujus gratia apud Deum patrocinante. Ex his abunde constat de antiquo cultu, quem habuit S. Elias.

[41] Jam vero quod attinet ad Menologia Græca; in nullo hactenus inscriptum hoc die nomen ejus invenimus, [annuntiationes] eaque de causa ad Latinos recentiores recurrendum nobis est. Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, eum ita annuntiat hac die: Ennæ in Sicilia S. Heliæ monachi Ordinis S. Basilii; additque in notis, ex Martyrologio Siculo, & monumentis ecclesiæ Ennensis. Vides hic Sanctum annuntiari Ennæ, ubi natus fuit. In Martyrologio Siculo, quod habetur apud Caietanum in Idea operis de vitis Siculorum Sanctorum, eodem die notantur ista: Ennæ, S. Eliæ monachi, Ordinis S. Basilii. Annuntiationem Castellani, de quo supra num. 39, hic integram dabimus: Apud Salinas in Calabria, S. Elias, monachus S. Basilii: cujus nomen inditum est cryptæ montis, Palmæ. Ita ille in suo Martyrologio universali ad diem XIX Julii: quo die ubi Sanctum signatum invenerit, nescimus; hoc constat, die eum signari non suo. Nec melioris sunt notæ quæ addit de indito Sancti nomine: nam sive hauserit ea ex Ferrario, sive ex alio, perspicuum est, Monachum nostrum hodiernum ab eo fuisse confusum cum Rhegino, vel, si vis, Taurianensi synonymo, de quo superius plura diximus.

[42] Etenim in Breviario seu Compendio Vitæ ejus ibidem allegato hæc habentur: [recentiorum hagiologorum.] In montes supra Seminaram se contulit, ut Deo quietius vacaret. Ad quorum radices, monasterium in spelunca quadam construxit; ubi multis miraculis & spiritu prophetico clarus vixit. Ferrarius autem in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XI Septembris ita de eo memorat: Vitam primum apud Taurianum, urbem in Calabria excisam, in monte prope Parmam oppidum solitariam egit: ubi adhuc crypta S. Michaëlis archangeli (in qua is degebat, quæ postea S. Heliæ dicta fuit) adhuc monstratur. Franciscus Carrera noster in suo Pantheo Siculo pag. 210 ponit eum hoc titulo: S. Elias junior monachus, Ennensis XVII Augusti, ac insigni deinde elogio illum prosequitur: sed nihil ex eo hic est notandum, cum illud deprompserit ex Ms. Græco codice monasterii S. Salvatoris, e cujus etiam exemplari desumpta est Sancti Vita, quam typis recusam exhibebimus, postquam nonnullis observationibus eam illustraverimus.

§ V. Scriptor Vitæ, interpres, exemplaria.

[Respondetur] Quæri potest 10. Quodnam vivendi institutum professus fuerit auctor, qui S. Eliæ gesta ad posteros trasmisit. Tametsi autem nullibi in eorum decursu nomen suum ac vitæ genus expresserit, Caietano tamen in Animadversionibus pag. 23 monachus videtur fuisse in Salinis aut Aulinis in Calabria: cum, uti animadvertit idem auctor, tantopere monasterium illud extollat: ipsaque scriptione satis aperte monachum se arguit. Adisis Vitam num. 67 & 68. Quæri potest 20. Quandonam vixerit. Fuisse, sicut loco citato notat Caietanus, non multo post tempora ejusdem S. Eliæ, aut iisdem fere temporibus, illud ostendit, quod sub initium auditores alloquatur, qui sanctissimum Virum probe novissent ac vidissent. Ita quippe loquitur ibidem num. 2: Vos autem Dei populus, gens sancta, regale sacerdotium, quotquot adestis cives, quotquot indigenæ, quotquot vestris oculis hominem vidistis, quotquot ejus famam auribus accepistis, oro vos atque obtestor, ita verba mea exaudiatis, ut nemo ex vobis sit, qui ea in dubium vocare audeat, aut nolit illis fidem habere. Jam enim vos, qui illum cognovistis, certiores reddimini &c.

[44] [ad varia] Quæri potest 30. Cujusmodi sit scriptionis character, & quanta scriptoris fides. Vitæ stylus, Caietano judice, neglectus ac satis simplex; sed historiam, ait, existimo magna cum fide conscriptam; quod mentiendi locus non esset, recenti hominum memoria, atque apud eos, qui S. Eliam ejusque res gestas si non omnes, at aliqua ex parte & cognovissent & audivissent. Quin crediderim bonam rerum partem ex Daniele, S. Eliæ discipulo, ut scriptor innuit, acceptam fuisse. Et vero Biographus ab ornandi atque expoliendi artificio nimis affectato quam longissime remotum se fuisse, candide profitetur, quando in præfatione de tenuitate sua ita loquitur: Ad hæc, supervacaneum existimabam, quæ vos nuper recensuistis, eadem nunc in medium afferre, quæ ob humile incultumque nostrum dicendi genus, paucis probatum iri optime scio. Adde, quod cap. 6 num. 62 agens de spiritu prophetico, quo Sanctus mirifice excelluit, hæc memoret: Multo plura his narrare solebat beatus Daniel post sancti Viri dormitionem. Quid, quod præterea, prout notat Caietanus, is plurimum nomina personarum locorumque, ac tempora satis candide, ut videtur, recenset. Id quod permagni refert ad fidem faciendam.

[45] [de Vitæ scriptore quæsita.] Quæri potest 40. Quo scripserit rerum delectu. Audiatur ipsemet, sub finem Vitæ ista proferens: Atque hæc sunt, quæ ex multis collecta conscripsimus: quamquam, ut verum fatear, multa etiam sunt, quæ prætermittenda sumus arbitrati, ne propter rerum multitudinem auditoribus odiosi ac molesti essemus, aut multa congerendo nimis excresceret oratio. Quare medium tenentes, ac regia, quod aiunt, ingredientes, potiora ac notiora selegimus, ut neque auditores prolixæ orationis tædio afficerentur, nec tenuitate rerum magnum Virum despicatui haberent. Suam itaque historiam concinnavit cum delectu rerum ac judicii discerniculo. Hæc, ut verbis Caietani dicta concludam, adnotasse placuit, quia tam admiranda prodigia hic scriptor passim memorat, ut nonnihil quis de eorum veritate possit ambigere. Sed meminerimus, mirabilem esse Deum in Sanctis suis.

[46] De suo autem exemplari monet ibidem sequentia: Ceterum Vitam Græce habuimus ex Mss. membranis monasterii S. Salvatoris, [Ejusdem exemplar.] e familia sancti Basilii Magni, juxta Messanam: quam latinitati reddidit pater Augustinus Floritus e nostra Societate. Apographum Græcum Vitæ apud nos etiam est; sed mendose transcriptum, quod unde sit desumptum, distincte indicatur hisce verbis, quæ eidem apponuntur: Ex bibliotheca S. Salvatoris prope Messanam cod. 41 pag. ρ[koppa] sive 190 ad 205. Est Latine apud Caietanum in SS. Siculis tom. 2 pag. 63. Porro hoc titulo prænotatur: Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ἠλίου τοὐ νέου. Id est: Vita & res gestæ sancti Patris nostri Eliæ junioris. Erunt fortasse, qui non gravate hic legant Vitæ Græcæ istius exordium. Sic ergo habet: Τῶν τῆς ἀρετῆς ἀθλητῶν καὶ τῶν τῆς εὐσεβείας ἀγωνιστῶν τοὺς ἀγῶνας καὶ τὰ κατορθώματα ἀγαθὸν καὶ δίκαιον καὶ πρέπον, καὶ ταῖς διὰ λόγων γεραίρειν καὶ δημοσιεύειν τιμαῖς, καὶ θεοπρεπέσι καὶ πανδήμοις πανηγύρισι μακαρίζειν. Hæc habui, de quibus lectorem præmonerem: plura dabunt Annotata ad singula Vitæ capita. Hanc itaque nunc exhibeo in titulos ac numeros sequentes de more a nobis divisam.

VITA
Auctore anonymo, monacho, ut videtur, synchrono vel suppare,
e Ms. codice Græco monasterii S. Salvatoris prope Messanam.

Elias junior monachus in Calabria (S.)

A. Anonymo.

PROLOGUS.

[Auctor de egregiis Sancti virtutibus scripturus] Operæ pretium est, qui pro virtute ac pietate strenue decertarunt, eorum pugnas ac præclara facinora non modo verbis exornare laudibusque extollere, sed frequentissimis etiam, ac religiosissimis celebritatibus cohonestare, ac venerari. Quid enim hoc præclarius, vel sola memoria repetendo, conari aliquis potest? Quid utilius, quid ad sanctimoniam comparandam, animique cogitationes ad disciplinæ præcepta dirigendas aptius? Quid ad impellendos auditorum animos ad virtutem acrius? Neque enim æquum est, hominum a pietate abhorrentium vitas literis commendari; eos vero, qui in sanctis piisque exercitationibus totum vitæ suæ cursum confecerunt, silentio occultare, illorumque facinora sempiterna memoria & admiratione digna, omniumque utilitati maxime accommodata, ea vero contemni, ac per summam socordiam sine ullo honore prætermitti. Quæ cum ita sint, vestra auctoritate compulsus ad præclarissima celeberrimi patris nostri Eliæ Junioris a facta componenda, primum equidem verebar, ne illotis, quod aiunt, manibus, ea nimis audacter tractare viderer, quæ nulla sunt ratione contrectanda, priusquam mecum expendere didicissem, quo pacto ad ea aggredi, & de admirabilibus Dei Optimi Maximi prodigiis verba facere oporteret; Dei enim vere sunt; quamquam ejus famuli, pro suo quisque virtutis modo, patrare videantur.

[2] [tenuitatem suam fatetur.] Ad hæc, supervacaneum existimabam, quæ vos nuper recensuistis, eadem nunc in medium afferre, quæ ob humile, incultumque nostrum dicendi genus, paucis probatum iri optime scio. Verumenimvero cum videam grave periculum impendere servo, qui acceptum a Domino talentum in humum defoderit, atque occultarit, nulloque auctum fœnore neglexerit; prætermissis omnibus, ad ipsam rem aggredior, rerum præclare gestarum fructus vobis afferens uberrimos ab agricola illo, omni admiratione dignissimo, qui ab ipso cælestium orbium tractu nos intuetur, & bonorum omnium auctorem, atque largitorem pro nobis deprecatur, ab eo, inquam, colono, animorumque parente, quem laudandum, ornandumque hac oratione proposuimus. Vos b autem Dei populus, gens sancta, regale sacerdotium, quotquot adestis cives, quotquot indigenæ, quotquot vestris oculis hominem vidistis, quotquot ejus famam auribus accepistis, oro vos, atque obtestor, ita verba mea exaudiatis, ut nemo ex vobis sit, qui ea in dubium vocare audeat, aut nolit illis fidem habere. Jam enim vos, qui illam cognovistis, certiores reddimini; qui vero ignoratis sanctissimi Viri insignem virtutem, admirabimini. Ac certo scio, ab admiratione in ejus imitationem vos esse traducendos. Etenim ut, quod res est, dicam; præclarissimi hujus Ascetæ vita iis, qui illius studio efferuntur, certissimam ac tutissimam in cælum viam sternit, atque communit, cujus ego precationibus maxime confisus jam nunc narrationem exordior.

ANNOTATA.

a Junior cur appelletur, dictum est in Commentario huic Vitæ prævio § 1 num. 5.

b Ex hoc loco ibidem § 5 num. 43 visus nobisest auctor Vitæ vixisse S. Eliæ par ætate vel suppar.

CAPUT I.
Natales, sancta pueritia, captivitas, vaticinia.

[Parentes patria, pueritia sanctitate illustris.] Sanctissimus pater Elias, cæli incola beatissimus, qui universo terrarum orbi miraculorum splendore enituit, ac rebus præclare gestis nobis ad Deum contendentibus facem præluxit, optimum monachorum exemplum, ac regula antiquissimis illis patribus, qui virtute & miraculis maxime claruerunt, longe simillimus, terrenus sane angelus, homo profecto cælestis, fuit genere Siculus, in urbe, quæ Enna a appellatur, natus parentibus illustribus, ac piis, qui etiam a nobilissima Rachetarum familia genus ducebant. Quem simul in hanc lucis usuram mater edidit, Joanni nomen indidit, ut vel hinc agnoscas, quemadmodum idem, quod Christi Præcursor, nomen est sortitus, ita maxima fuisse gratia ab ipsis incunabulis a præpotente Deo impertitum, & iisdem, quibus Elias, passibus ingressurum, eadem gratia donatum. Eam urbem cum essent Carthaginenses b depopulaturi, parentes filium, ac pauca de suis opibus accipientes, in sanctæ Mariæ castrum c sese recipiunt. Eo loci cum versarentur, magnam capiebant lætitiam, quod Puerum, octavum jam annum attingentem, viderent & sibi morigerum, & in virtutis via progressus facientem. Dederat enim illi Deus ut futurorum exitus longe provideret, eum sicuti olim Samuelem e matris utero diligens, & jam inde a puero, ut Jeremiam, Sanctorum numero adscribens.

[4] Hic, cum in nocte dormiret, visus est in somnis audire, [Barbara servitus ei prædicitur:] qui diceret: Oportet, Joannes, te captivum in Africam abduci, ac barbaris servitutem servire, uti multos inibi, qui non satis sunt in religione firmi, in virtutis viam dirigas, atque confirmes. Id simul parentibus aperuit, tanta diligentia servabatur, ut extra urbem ne latum quidem unguem excedere ei per parentem liceret. Verum ad duodecimum annum cum adolevisset, ac multo majore gratia cumularetur, sacræ precationi diutius vacare cœpit, ut qui ex Apostolo audivisset: Sine intermissione orate. Porro non modo ante, sed post somnum etiam orare consueverat. Divinis Literis sedulam operam navabat, quæque ex his excerpserat, animo assidue volutabat, studens se pro dignitate illius respondere, qui ipsum ad se vocaverat. Cum vero memoria repeteret, quæ de servitute in somnis vidisset, impendio magis precabatur: Domine Jesu Christe, qui voluntatem timentium te facis, ac preces eorum exaudis; quando tuæ ita visum est bonitati, fac in probum herum incidam.

[5] Sancto igitur Spiritu afflatus, quæ oppido d eventura essent, cœpit ante prædicare, quemadmodum hostes in urbem impetum post tres dies facturi essent, [cladem futuram prænuntiat:] multorumque hominum stragem edituri, eos nominatim appellans, qui ea clade mortem essent oppetituri. Igitur populus ad eum coactus rem melius ex eodem audire prægestiebat. Tum ille divinum os adaperiens, eos ad pœnitentiam adhortabatur, [a] sceleribus ac flagitiis se continerent, vitam degerent virtutibus præclaram, studerent caritati non fictæ, ut ait Apostolus, & sanctificatione, sine qua nemo umquam Deum videre potest: simul adverterent illud Euangelii: Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, & in ignem mittetur. Hæc cum ille prædicaret, boni omnes gaudebant, in tenera ætate maturam quamdam senilemque prudentiam agnoscentes. Ac nonnulli quidem veluti divino cuidam vati, alii tamquam homini, sacris mysteriis per cælestes illas mentes initiato attentas aures præbebant. At vero stulti, quique de plebis fæce, nihilominus habitantem in Adolescente Spiritus sancti gratiam attendentes, divinare illum, ac vaticinari, malaque ominari dictitabant.

[6] At cum Saracenorum adventus jam propius immineret, [capitur] re divinitus cognita, mandat populo, sibi caverent, rebusque suis invigilarent, non dissimulanter nuntians certam omnino barbarorum incursionem. Verum cum parentes in vicum nescio quem, necessitate compulsi, profecti essent; ipse solus domi substitit. Interim quodam die ab æqualibus cogitur, aliquantisper cum his extra urbem exire. Igitur non multo longe progressi cum essent, continuo in eos Saraceni invadentes, omnes capiunt: in quibus cum se captivum videret Puer Deo acceptissimus, continuo se fletu conficiebat, memoria repetens, quæ Deus sibi per quietem dixisset; se nimirum in Africam aliquando abducendum. Sed Dei providentia, qui omnia facili negotio conficit, factum est, ut a quodam Christiano, qui ex illa esset regione, emeretur.

[7] [a Saracenis; sed, visione præcedente,] Igitur cum illinc solverent, & se alto committerent, sane quam acerbe querebatur, divelli ac sejungi a complexu carissimorum parentum; adeo ut præ nimio animi mœrore somno occuparetur. Ibi in somnis sibi adesse visus est e, qui diceret: Quid ita, fili, te lacrymis & angoribus afflictas? Et Puer, Quid ni, inquit, fleam, cum in hac ætatula meis me orbatum parentibus videam? Atque ille, Ne ita te excrucies: Deus enim te genitoribus tuis hodie reddet, ac simul qui tecum sunt omnes, qui erant ad viginti supra ducentos. Is autem ad hominem, quem videbat, Quis tu, inquit, es, Domine, qui mihi tam prospera ac secunda nuntias? Ego sum, inquit, Christi discipulus & apostolus Ananias. Sed profecto quidem rectius intelligemus, eum non tam Ananiam fuisse, quam cælestem gratiam a Deo collatam, quæ Adolescentem vel ab ipsa ineunte ætate mirum in modum ornavit, atque cohonestavit: quid enim sibi velit Ananias, quam gratiæ donatio, vel Dei gratia, sive etiam gloria f?

[8] [parentibus restituitur.] Hæc etiam visio iis, qui primas in navi tenebant, est oblata, qui audire visi sunt: Agite, jam cursum convertite, ac Puerum hunc missum facite; utpote qui Dei mancipium sit; sin minus, pro certo sciatis, in manus Græcorum militum g vos hodie deventuros. Ii vero, quæ per visum cognoverant, ridentes, ac nihili facientes (impuris enim mentibus nihil boni potest offerri, cui fidem habendam esse cognoscant) cursum sequebantur. Jam octava hora præterierat, cum navigium apparet, quasi Syracusis solvisset, maximum, ac longe velocissimum, instructum hominibus robustissimis ac bellicosissimis, ac jaculandi peritissimis: qui simul hostes prævertere, facili negotio opportuneque prædones flagitiosissimos subito aggressi, eos capiunt. Captivi in libertatem asseruntur, ac Puer sanctissimus carissimis parentibus restituitur: quoniam Dominus non despicit sperantes in se, ut est in Psalmis: & Prope est Dominus omnibus invocantibus eum; omnibus, qui invocant eum in veritate. Verum cum tres annos cum suis parentibus versatus esset, iisque se dicto audientem omnimodis præstitisset, pater naturæ concessit; mater a conjuge viduata, in Filio post Deum spes omnes suas collocaverat, utpote quæ neminem alium haberet, cujus ope ac subsidio se misera sustentaret.

[9] [In Africam, antea divinitus ea de re præmonitus,] Quæ cum ita essent, ad sancti Adolescentis aures vox divinitus affertur: Egredere de terra tua, & de cognatione tua, sicut insignis ille patriarcha Abraham: age, jam ad nos concede, &, transmisso mari periculosissimo, in Africam trajice; quemadmodum olim a principio tibi est demonstratum. Tum is Dei Opt. Max. jussa libenti sane animo capessens, magnoque peregrinandi desiderio inflammatus, eidem supplicabat, quam primum rem conficeret, seque salvum in tanto rerum discrimine tueretur. Secum inde reputabat, undequaque præstare, hominem Christi gratia munitum peregre esse, quam domi cum propinquis ac necessariis vitam jucundissimam, omnibus voluptatibus cumulatam, transigere.

[10] Non multo post, ecce tibi Agarenorum irruptio priore longe crudelior atque immanior. Cumque ab iis, quæ supra memoravimus, oppidis longe abesset Adolescens, [a Saracenis abducitur ac venditur.] (jam enim ad præclara certamina vocabatur) ab illis comprehenditur, rursusque a quodam homine Christiano emptus, in Africam abducitur. Is alteri etiam Christiano coriario multis opibus affluenti vendidit; qui liberalem Adolescentis aspectum, morumque suavitatem ac disciplinam perspiciens, tum assiduum precationis studium, in obsequendo sedulitatem, animum simplicem ac sine omni dolo ac fastu, morigerum ac lenem, cœpit illum vehementer diligere; ac veluti Ægypto Josephum Pharao, ita hunc domui suæ præfecit, resque omnes ejus curæ ac fidelitati credidit, atque commisit. Eo loci eam vivendi rationem tenuit, quæ Deo esset acceptissima, carnem spiritus imperio premens ac domans, adeo ut non modo Christianis, qui inibi versabantur; sed ab ipsis Ismaëlitis & suspiceretur & commendaretur.

ANNOTATA.

a Enna pluribus exponitur in Commentarioprævio num. 2: quibus addi potest ejusdem nominis etymon. Thomas Fazellus de Rebus Siculis prioris decadis lib. 10 pag. 203, Condita fuit, inquit, hæc urbs a Syracusanis, duce Enno, a quo & nomen sortita, ut plerique tradunt .. Quamquam res ipsa, natura loci, & culturæ frequentia, nominis etymologiam e Græco producere videantur: ennæin (imo ἐνναίειν) namque Græcis inhabitare, sive intus habitare significat.

b Carthaginenses sive Saraceni. Vide Commentarium prævium § 1 num. 8.

c S. Mariæ castrum ubi ponendum sit, incertum; videri tamen in Mediterraneis fuisse, prænotavimus ibidem.

d Oppido, id est, illi nempe castro, ex Græco textu nostri apographi, ubi dicitur κᾀκείνῳ τῷ κάστρῳ.

e Ibidem dicitur τινὰ λευκοφόρον ἱππότην, id est, equitem quemdam candidatum, vel qui ferebat candidam vel albam vestem.

f Ananias, nomen viri Hebraïcum, q. d. Latine Dominus est propitius, sicut invenio in expositione nominum propriorum novi Testamentiad calcem Manualis Georgii Pasoris. In vocum autem Hebraicarum &c. interpretatione, quæ habetur ad finem Bibliorum sacrorum vulgatæ editionis, cur anania redditur nubes Domini?

g Videlicet eorum, qui in Siciliæ præsidio erant adversum Saracenos, sicut observat Caletanus in suis ad hanc Vitam Animadversionibus pluries supra citatis.

CAPUT II.
Castitas Sancti frustra impugnata; sanatio moribundi ac infirmorum; ipsius a morte liberatio; visitatio Terræ sanctæ; vitæ ac nominis mutatio; gesta Alexandriæ.

Verumenimvero bonorum omnium hostis infestissimus, qui fidelibus semper invidere eosque odisse consuevit, tantam videns in Adolescente virtutem, iniquo sane animo ferebat; sed amentia ac furore elatus, omnes undique illi insidiarum machinationes locat ac struit. [Dæmone multa in Sanctum machinante, mulier salax] Nunc misere hominem perturbat ac divexat, nunc pravas animo cogitationes subjicit: post paullo dulcissimæ parentis, necessariorum discidium in memoriam redigens dire Puerum afflictabat. Hic vero oratione ac magna in Deum fiducia fretus, omnes illius conatus ac dolos præclare elusit, penitusque evertit. Porro cum sanctissimum Adolescentem hisce technis capere se minime posse adverteret, sed contentionibus suis multo esse præstantiorem, aliter hominem aggredi tentat: mirum enim, quam facilia sint ejus in pravum studia. Qua vero id ratione præstiterit, auditote. Heri sui conjugem, quæ carissimum Adolescentem perdite deperibat, infinitis propemodum dolis aggreditur, eosque stimulos injicit, ut amoris æstum misera ferre non posset. Itaque vultum sibi instar pictoris adeo præclare nitideque medicatur, ac fuco & cerussa depingit, ut lacteum illius candorem diceres, nitentesque rosas genis esse adnatas, oculis totoque vultu lasciviam ac petulantiam spirare: comam calamistro vibratam eleganter componere, vestes omnemque ornatum perbelle concinneque sibi aptare, eaque demum efficere, quæ pessima quæque amentissima femina effecisset, his ut artibus illum ad se pelliceret, tantam pulchritudinis elegantiæque vim suspicientem atque obstupescentem.

[12] [castitatem ejus impugnat, sed frustra.] Sed novus Josephus, ut qui ardentissimo continentiæ amore teneretur, firmissimus quasi murus ac munitissimum propugnaculum se opponens telis omnibus, quæ nova etiam Ægyptia conjiceret, egregie obsistebat. Corpus per vigilias, ac temperantiam domans, duriterque carnem macerans, ac conficiens humi cubationibus, ac remotis mollioris lecti, balneique deliciis. Ceterum multis post diebus ad mercaturam herus peregre profectus cum esset, servo domi relicto, multo acrioribus libidinis stimulis impudentissima diaboli ministra concitata, magis magisque cœpit insanire, & non modo in omnibus, quæ gereret, intemperantiæ œstrum præ se ferre; sed Adolescentem etiam omnibus libidinis illecebris petulanter adoriri: qui veluti ab igne longissime resiliens, a contumelia ac maledictio se continebat, dominii jura reveritus. Atque eadem, quæ Josephus usurpabat: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua, nec quidquam est, quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, & peccare in dominum meum? Addebatque, An non, si hoc flagitii ausim, tellus dehiscens me absorbeat & in profunda infernorum deturbet? An non in me fulmina cælum contorqueat? Quare alium ex impuris sordidisque hisce hominibus pro tua libidine diligas licebit, mulier; me autem non est, ut ejus verborum lenociniis atque illecebris in fraudem inducere ac irretire speres.

[13] [Hinc admissi sceleris accusatur, ac pessime tractatur;] Illa vero, ut suo se voto frustratam videt, apud virum, qui in præsentia de mercatura reverterat, Adolescentem hac impostura criminatur. Quid, inquit, puerum hunc Siculum adduxisti? nempe ut me ludos faceret. Ad nefarium enim scelus suscipiendum me inducere confidentissimus atque impudentissimus cogitabat. Ego vero flagitium summopere aversata, ut pudicas honestasque matronas decet, aures vultumque alio converti. Jamque ab audaciæ impudentiæque magnitudine perterrefacta, verberibus in illum animadvertere cogitabam: sed metuens nequissimi servi fugam, compulsa sum contumeliæ infamiam linguæ silentio occultare. Jam igitur rem tenes; tu quid factum oporteat, vide. Hæc simul vir audivit, pristinum amorem in odium, ut par erat, convertit, & ob admissum scelus fortissimum Athletam diris exemplis cœpit habere; nunc flagris cædere, nunc in capillos involare, sæpe etiam catenis ac fuste multare. Tum videre erat sanctissimum Adolescentem quotidie malis undique circumventum, magnumque cruciatum, ac dolorum certamen sustinentem; lætum tamen, hilaremque spe præmii ac coronæ, & cum D. Paulo canentem; Quis nos separabit a caritate Christi? neque tribulatio, neque angustia, neque fames, neque persecutio, neque periculum. Hujusmodi verbis animam suam appellans, fortiter adversa tolerabat, illud memoria probe tenens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

[14] Igitur cum in hisce ærumnis ac calamitatibus versaretur, [sed detecta deinde innocentia cogitat Palæstinam:] divinam sibi opem adesse sensit. Illi enim nocturnis precibus vacanti adstitit, qui diceret: Bono animo sis, Adolescens: mox enim quibus malis cingeris, cripiere: nam impura illa ac scelesta meretricula, quæ in hæc te mala conjecit, cadet in foveam, quam fecit, & in operibus manuum suarum comprehendetur? Vix biduum præterivit, cum vir ejus feminam turpissimam cum adultero deprehendit, ac statim domo ejecit. Post vero ubi ex famulis cognovit, Adolescentem potius a muliere agitatum; cui facinori assentire cum noluisset, hanc imposturam ab illa fuisse excogitatam; jam tum magno illum in honore habere cœpit. Is vero cum se pretio redemisset, factus jam libertatis compos, ex ea familia discessit. Tum sacra oratoria frequentare, noctes psalmis hymnisque canendis transigere: ac vehementer desiderabat in Palæstinam proficisci, ut quibus in locis pro nostra salute acerbissimos cruciatus Dominus noster tulit, in iisdem Deum ac Servatorem veneraretur, ibique sanctum monachorum habitum indueret.

[15] Hæc secum reputanti rerum suarum moderator apparens; [moribundum sanat,] Quam, inquit, sana, Deoque accepta sunt consilia tua! Prospere igitur inceptum iter sequere, & jam nunc facultatem accipies malis morbisque omnibus medendi atque sanandi. Hanc visionem rei confirmavit eventus: cum enim Christianus quidam ac Ismaëlita inter se contenderent, Christianus districto fuste Ismaëlitæ caput contudit atque confregit. Is a propinquis sublimis rapitur, & in lecto agens animam collocatur: mox ambos ad ameram a sistunt, qui improbum facinus admiratus, jubet Saracenum domum deportari, qui mox spiritum exhalaturus videbatur; Christianum vero obtruncari. Hæc ubi rescivit Homo admirabilis, præpropere ad moribundum accurrit, caput amplectitur &, signo crucis clam impresso, pristinæ sanitati restituit; adeo ut continuo exsurgens ad præfectum adiverit, populoque miraculum promulgarit. Hoc ut audivit ille, ira in admirationem conversa (virtus enim vel immanissimos durissimosque homines frangere atque emollire consuevit) & cædis reum absolvit, & sancto Adolescenti hæc libere patrare permisit.

[16] Tanto sed enim prodigio passim divulgato, omnes de gente Ismaëlitica, quotquot morbis conflictarentur, ad eum confugientes rite sanabantur, ac proinde illum habebant perinde ac hominem cælitus demissum ad se curandos atque servandos, dignumque omnes existimabant, [aliosque Saracenos a variis morbis curat.] qui tamquam Dei Homo in eorum domos intromitteretur, ac benedictione impertiret: ac nonnullis Ismaëlitis persuasit, ut a vana, qua tenebantur, religione discederent, ac sacro Baptismate lavarentur: idque noctu accersitis sacerdotibus præstabat: neque enim ibi deerant ea tempestate sacerdotes digni, qui præpotenti Deo sacrum Missæ sacrificium offerrent; in quibus enitebat beatissimus episcopus Pantaleon, pietate ceterisque virtutibus præclarissime exornatus; qui & verbis docebat, & moribus verba confirmabat. Hic aliquando cum sacris operaretur, Homo Dei candidissimam columbam supra illius caput circumvolantem vidit.

[17] [Ob fidem orthodoxam ad mortem destinatur; sed cælitus liberatur, & Hierosolymam intrat.] Igitur cum hæc mira, ut dictum est, a sanctissimo Viro ederentur, ac ejus doctrina per universam regionem passim promanaret, principes viri gentis Ismaëlitæ apud Ameramnem b in jus vocant, ut qui novam religionem in urbem inferret, ac Mariæ Filium Spiritui nescio cui, ac Patri coæternum, ac consubstantialem prædicaret, ac Prophetam c per summum dedecus contemneret, ejusque vaticinia pro nihilo haberet. Tum fidelissimus ille satanæ satelles in carcerem trudi Virum innocentissimum jubet, in crastinum illi vitam erepturus. Quid interim generosus ac robustus Pancratiastes d? Non animum despondit, non rebus suis desperavit, non expavit tyranni minas, non horruit, animoque consternatus est ad latam in se de capite sententiam; sed perstitit constans, immotus, imperterritus; expectans affuturum sibi a Deo subsidium, cujus factus est compos. Quippe cælitus vox ad Hominem venit: Salve, Athleta, cras ab hoc carcere incolumis egrediere: ac prima luce, qui ei provinciæ præerat, & in vincula illum conjecerat, potestatem facit libere abeundi. Sanctus vero Dei Vir, paulisper commoratus, ut Christi fideles confirmaret, in Sanctam e inde civitatem proficiscitur: manibusque continenter in cælum sublatis, Deum suæ imbecillitatis adjutorem implorabat, dicens: Dirige me, Domine, in semitis tuis, & ambulabo in via tua. Et rursus, Viam veritatis elegi, & judicia tua non sum oblitus. Et, Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, & in montem sanctum tuum, & in tabernacula tua: & alia id genus, quæ itineri essent accommodata, crebro usurpans, mense Aprili f tandem in Sanctam civitatem pervenit. Ibi sacrosanctum venerandumque Domini nostri Jesu Christi sepulchrum veneratus est, unde resurrectionis gratia nobis effulsit.

[18] [Ibidem induit habitum monasticum, vocatur Elias, visit loca sancta &c.] Per id tempus Hierosolymitanam ecclesiam tenebat Elias g Patriarcha, vir admirabilis, cælestique prudentia ornatissimus, qui incomparabili sapientia & doctrina orthodoxa ecclesiam mirum in modum illustravit. Huic illius adventus cælitus est indicatus: qui Virum adiens, perspecta, quæ in eo inerat, Spiritus sancti gratia (animus enim cum a pravis est carnis libidinibus immunis, ac divino incomprehensoque splendore collustratus, alienas animi motiones facile potest perspicere) Video, inquit, in seculari isto habitu institutum sensusque monasticos. Ille vero ubi consilia animi sui omnia viro sanctissimo aperuit, confestim Patriarcha precibus in S. Calvario effusis, sacro illum habitu induit, suoque de nomine Eliam appellavit. Voti igitur compos factus novus Elias per aliquot dies in ea civitate substitit, ut sanctissima loca lustraret, atque veneraretur: inde ad alia visenda egreditur, in quibus Dominus noster nostram est salutem operatus. Ac primum in Jordanem fluviorum omnium sanctissimum proficiscitur: inde ubi ex sacrosanctis illius aquis voluptatem hausit incredibilem, ad Genesaret visendum contendit, ibi locum lustraturus, quo loco panem ac piscem SS. Apostoli comederant, quem illis post suam resurrectionem Christus Dominus distribuerat. Hinc ad montem Thabor, & ad locum, quem Duodecim sedes vocant h: post ad Sina, ubi Deus Opt. Max. Moysi servo suo sacra mysteria aperte ostendebat. Sic velut per depictas tabulas veritatem assequebatur: non quod loco circumscribi divinum Numen existimaret, ea loca, quæ divinis apparitionibus fuissent illustrata, novus Elias salutaret; sed quia sciret eos, qui vehementi in Deum essent amore inflammati, non modo quæ idem loca pressisset ac lustrasset, sibi esse carissima atque jucundissima; sed iis etiam, in quibus Elias versatus fuisset, summopere delectari,

[19] Huc igitur cum advenisset, ibique tres annos commoratus fuisset, [Alexandriam venit, dæmonem pellit, & multos ab ægrotis morbos.] singulorum patrum instituta ac studia sedulo observabat, atque hujus gratiam, illius ad principia contentionem contemplabatur. In alio lenem animum, & ab iracundia longe alienum; in isto mansuetudinem atque humanitatem, demum ab omnibus pietatem, religionem, mutuamque caritatem, arctissimam concordiam, clementiam, magnanimitatem, vigilias, humi cubationes, temperantiam addiscebat. Hæc omnia colligens, studebat in dies magnos in perfectæ cumulatæque virtutis via progressus facere. Verum post triennium illinc decedens Alexandriam venit: sed priusquam in urbem intraret, quidam illi occurrit, qui a dæmone oppressus e civitate ventitabat. Is divinum plane hominem intuitus, humi prorsus in faciem cecidit, ac spuma os fœdans, dire cruciabatur. Tum Vir sanctissimus ejus vicem commiseratus, signum crucis in homine cum efformasset, pristinæ valetudini restituit, cacodæmone procul inde exterminato. Complures etiam alios adversa valetudine utentes Deus per illum morbo liberavit. Porro sæpenumero ad vesperam egrediens ad sancta martyrum templa, totam noctem Deo supplicaturus adibat Marci Euangelistæ i, ac Petri episc. & martyris celeberrimi k, Menæ l, Cyri, Joannis martyrum etiam præclarissimorum.

ANNOTATA.

a Græce τῷ ἀμηρᾷ, secundum exemplar nostrum. Caietanus in Animadversionibus, Hic, inquit, AD AMERAM, paulo post AD PRÆFECTUM dicit. Dignitatis nomen fuit, quo princeps Mahometes appellari se jussit. Sigebertus de Mahomete: “In regno Sarracenorum quatuor prætores statuit, qui amerei vocabantur: ipse vero ameras dicebatur”. Postea vero nomen ad Saracenorum imperatores, regesque & præfectos traductum. Consuli præterea potest Cangius in Glossario Latino barbaro ad vocem amir; ubi invenies, amiras & amiralios apud Saracenos & Turcas, esse sarrapas urbium vel præfectos provinciarum, atque adeo sultanos, qui caliphæ suberant; item varie efferri apud scriptores ejusmodi vocabula.

b Caietanus in Animadversionibus, Græce, ait, ameramni. Emendandum censerem ameras. Apud ameram paulo post dicitur qui ei provinciæ præerat. Nomen igitur hoc loco est pro summa apud Saracenos in Africa potestate. Tradit vero Joannes Curopalates, imperatorem Saracenorum in Africa, ameram dictum; sed in Hispania amermumnem, itemque in Perside. Igitur nisi sit hoc loci ameramnes nomen viri proprium, vel legendum ameras vel amermumnes. Ita Caietanus, citans Curopalatem in Michaële Rangabe & in Basilio.

c Mahometem intellige.

d Pancratiastes, q. d. pancratio victor. Pancratium autem constabat pugilatu ac luctatione, ac ita dicebatur a πᾶν & κράτος, quod omnium nervorum viriumque contentione transigeretur. Nam non pugnis modo, sed & calcibus & cubitis utebantur, ut indicat Fabius lib. 11 cap. VIII. Falsus est Hermolaus Barbarus, cum putabat ita dici a πάντα & κρατεῖν, a vincendo omnia, ut pancratium sit certamen, quo quis quinque certandi generibus congreditur, hoc est, cursu, pugilatu, lucta, saltu & disco. Confudit enim Hermolaus πένταθλον & παγκράτιον. Vide quinquertiones. Hæc observat Vossius in Etymologico linguæ Latinæ: e quibus abunde intelligitur, nomen superius sancto nostro metaphorice applicatumesse.

e In nostro apographo Græco nonnulla, quæ hic præcedunt, non invenio: plurima item alia in eodem non lego, quæ interpres Latinus e suo Græco exemplari transtulit. Vide Annotata ad cap. 3 lit. c.

f Quo anno? Vide Commentarium § 2 num. 12.

g De isto patriarcha disputatur ibidem § 1.

h Adrichomius in Theatro Terræ sanctæ pag. 143 varia de amœnissimo hoc monte collecta reliquit posteris; sed de loco isto Duodecim sedium, nihil ibi reperio, nec apud Quaresmium in Elucidatione Terræ sanctæ tom. 2 lib. 7, peregrinatione 4 cap. 2.

i De S. Marci templo Alexandriæ mentio sit apud nos ad diem 25 Aprilis pag. 349.

k Colitur a Latinis die 26 Novembris, quo agendum de eo erit. Consuli interim possunt quæ occasione S. Marci Euangelistæ habentur apud nos loco mox citato, & in Historia chronologica Patriarcharum Alexandrinorum ante tomum V Junii a pag. 34*.

l Mennam martyrem cum Hermogene & EugraphoAlexandriæ annuntiat Martyrologium Romanum die 10 Decembris; sed cum synonymo huic Martyri alios adjungat socios Biographus noster, puto cum ab isto esse diversum.

CAPUT III.
Aliæ peregrinationes, Saraceni aliquot ad Christum conversi, vaticinia, perspicientia animorum, vita ascetica, miracula.

[Persidem, inde Antiochiam & Africam petit, Saracenos instruit] Verum ubit vidit interpellari sua studia, ac maximo honore [se] affici, gloriæ contemptor egregius, quietisque studiosus, clam ex urbe evadens, ad Persidem contendit, magno videndi desiderio succensus ea loca, in quibus tres Pueri, ac Daniel a vates sanctissimus certamen inivissent, eorumque reliquias rite venerandi. Verum, seditione a barbaris ibi excitata, eo proficisci prohibitus est. Quare ad Antiochenorum metropolim se confert. Ea in urbe cum versaretur, qui identidem apparuerat, ei nunc demum apparet, monens patriam repeteret, seque ad exercitationum certamina accingeret: tum montem b ostendens, ubi asceticam palæstram poneret. Ille dicto se audientem præbens, se dat in viam: jam enim Homo purissimus optime noverat, cuinam parendum esset. Igitur in Africam iter faciens, in duodecim numero Saracenos incurrit, qui itineris longitudine languidi simul conquiescendum sibi putavere. Tum Saraceni a S. Elia rogare, quæ nostra esset religio, quidve de augustissimæ Trinitatis mysterio sentiremus. Qui illis respondens, Nostra, inquit, Christianorum fides purissima est, nullisque sordibus inquinata, quam sacrosancti vates, atque Apostoli suo testimonio comprobarunt, atque signis ac prodigiis viri sanctissimi stabiliverunt ac confirmarunt: idcirco puram & ab omni scelerum macula intactam vivendi rationem sequentes, & caducis hujusce seculi rebus nuntium remittentes, ac paupertatem amplectentes, castimoniam atque adeo virginitatem, tolerantiam simul & frugalitatem commendamus.

[21] Vestibus utimur ad tuendum corpus; & qui per ignaviam ac socordiam corporis cultum negligunt, [de religione orthodoxa, & eorum superstitionem refutat,] eos hortamur ac, quoad possumus, impellimus, ut quod necessitas postulat, sibi curent. Credimus vero in Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, non tres deitates aut tres naturas, aut tres deos inter se majores aut minores opinamur: neque enim alium deum præter tres hasce Personas agnoscimus, quæ sunt Pater, Filius, & Spiritus sanctus, in quibus unum Deum confitemur unamque unius deitatis originem, unum imperium, unam potentiam, unam agendi vim, unum consilium, unam voluntatem, unam dominandi administrandique rationem unius naturæ ac substantiæ in tribus Personis. Ceterum vestra Ismaëlitarum superstitio, ex diversis sectis conflata, minime cohærere potest. Etenim cum Patri soli generationis experti divinitatem tribuatis, jam in Arii hæresim declinatis; Christumque purum putum hominem, ac vatem esse cum affirmetis, rursus in ejusdem Arii dogma relabimini: item cum illum neutiquam vere, sed ficte simulateque ac veluti per phantasma, mortem, crucemque acerbissimam oppetivisse asseratis, cælestem regem oppugnatis. Jam vero cum vos circumciditis, Judæorum legem sectamini; pluresque uxores domum ducentes, Deo obsistitis. Unum enim adjutorium viro, non plura Deus tribuit: cumque discinctos dissolutosque lumbos habeatis, intemperantes estis in voluptatibus, nec longe a belluis dissimiles in libidimibus.

[22] Atqui bruta ipsa impetus, quem natura injecit, modum aliquem novere; [ac ad veram fidem convertit.] at vos quocumque nefariæ libidinis genere contaminati, nullum turpitudini finem facitis. Nec immerito quidem, cum propheta vester, cui vos divinos honores impenditis, ex sectis omnibus deteriora quæque decerpens, eaque tradens, quæ omnibus nimium carnis voluptatibus deditis grata essent, maximeque accommodata, vos misere decepit; atque hæc servantes, vitæ sanctimoniam vos assequi arbitramini. Et nos quidem in re nostra, siquid testibus opus sit, non unum plane testem, sed duos etiam ac tres, atque adeo plures producere, ac laudare possumus; vos vero cum unum solum testem habeatis vestræ superstitionis, ejus vos maximopere pudere debet. Hæc cum ille dixisset, permoti sunt barbarorum animi, eumque enixe rogarunt, cælestis gratiæ lavacro sese tingeret. Quod cum præstitisset, eos ex servitutis filiis, in filios libertatis per sacrum Baptisma commutavit. Cum his duodecim simul octo alii ad regenerationis fontem accesserunt. Atque is erat noster Elias, ejusque oratio ita erat divino sale condita, plane ut infideles divinarumque rerum expertes ad fidem Deique cognitionem facile traduceret.

[23] [In Siciliam delatus] Ut c vero Africam prætervectus in Siciliam appulit, velut maxima oneraria multis variisque mercibus onusta, Panormi d matrem reperit, omni virtutum genere cumulatam: quam care amplexatus cum esset, eique omnia narrasset, quæ Deus per illum in peregrinatione gesserat; cum ea multos dies mansit. Per id tempus cum Agarenorum princeps classem aciemque instrueret adversus Rheginos e, noster Christianissimus imperator (erat is Leo f clementissimus) Basilium quemdam, cognomento Nasar g, ducem constituit, ac Rhegium cum quadraginta quinque navibus ad obsistendum hosti mittit. Tum Elias, utpote cujus perspicacissimam mentis aciem divinus splendor illustrasset, omnibus liquido prædicabat & Græcorum victoriam ac cladem Agarenorum: proinde beato erectoque erat animo Dux; jam enim vaticinandi vim, vitæque sanctimoniam Viri integerrimi ubique fama divulgaverat.

[24] [victoriam prænuntiat: inde in Peloponnesum se confert.] Igitur Panormo h Rhegium proficiscente Agarenorum classe, omnes incolæ, horribiles hostium impetus metuentes, decedere cogitabant: sed noster Elias, qui Mosaïcis etiam charismatis esset repletus; Ne timeatis, aiebat, viri; Dominus pugnabit pro vobis, quibus sane pace ac quiete frui licebit. Tum Basilius dux cum nonnullis delectis militibus hosti occurrens, partem barbarorum fudit, partem in mare deturbavit, atque demersit, nonnullos superstites, dum cunctando sibi salutem quærunt, cepit, ut de his triumphatis victoriæ trophæum erigeret: sic vaticinationem divini patris nostri Eliæ minime vanam fuisse comprobavit eventus. Ceterum is Panormo digressus, Tauromenium i venit; cumque ibi per aliquot dies substitisset, quidam adolescens admiratione sane dignus, & honesto loco natus, ad illum adit, rogans ut sacro se habitu donaret. Sanctus vero Dei Vir, quæ in pectore inerat sancti Spiritus gratia, cum provideret candidatum illum magna cum pietate in monastico instituto vitam ducturum, in monachorum numerum tonsis capillis adscribit, & quo fortius adversarii posset armis obsistere, antiquum in Danielis nomen commutavit. Igitur eo loci parvo temporis intervallo commoratus, Concedamus hinc, inquit discipulo, jam enim maximas calamitates ac mala huic civitati imminere k ab Agarenis provideo, & dux Barsamius l a barbaris vincetur. Ac continuo una cum discipulo in Peloponnesum m navigat.

[25] [Morbidos sanat: discipulum a dæmone prostratum crigit:] Cum autem in Spartæ n finibus essent, (ea est Laconum urbs) cuidam templo Cosmæ & Damiano o martyribus gloriosissimis dicato succedunt, ibique commorantur: & quamquam Elias se occultare sedulo studeret, cælestis tamen splendor in eo coruscabat; plane ut incolæ omnes divinum profecto hominem esse conjectantes, ad eum æstu febrique jactatos adducerent; quos ille omnes crucis signo rite procurabat: inter quos erant puellæ duæ a pravis spiritibus malis modis divexatæ, pro quibus ut Deo supplicaret, qui perduxerant, sanctissimum Virum rogabant. Eas vitalis crucis signo obsignatas confestim sanavit. Tum virgines, sanæ mentis jam compotes effectæ, Deo gratias agunt, quod eo munere sanctum Virum donasset. Porro ad vesperam, cum consuetas Deo preces persolvissent Elias & Daniel, quisque seorsum de more cubitum eunt. Erat e regione templi antrum profundum ac tenebricosum. Huc igitur penetrans Daniel, totam noctem insomnis precando transegit: quod dæmones, qui ea in specu latitabant, ferre cum minime possent, juvenem derepente, nihil tale suspicantem aggrediuntur, eumque dire vellicantes foras extraxerunt, plane exanimem derelinquentes. Verum divinus Elias mane illum perquirens, jacentem ac suspirantem ad antrum reperit. Cum vero ex discipulo rem omnem cognovisset: Non est, inquit, quod mireris, fili, neque enim ipse solus talia perpessus es, verumetiam alius monachorum rector ac præceptor. Mox oratione Dominica super eum recitata, manum porrigens erexit e terra, ac statim convaluit ille, cui paulo ante humi prostrato se de solo tollere non licebat: verumtamen humeri ejus, ut dicebat, veluti robustissimis nervis pulsati, lividi cernebantur.

[26] Interim Barsamio Tauromenitani exercitus duci evenit id, [cum eo petit Epirum; ubi injurias eis illatas] quod divinus Pater multo ante p prædixerat. Atque illinc enavigarunt in Botrotum q. Hæc veteris r Epiri civitas est. Per id tempus ibi aderat Epinius s, qui secundas a duce exercitus tenebat, homo impius, ventosus ac protervus. Is sanctos viros cum aspexisset, nihilominus divinam in illis sancti Spiritus gratiam inhærentem attendens (impius enim animus etiam ipsos corporis sensus inertes habet ad sua munera obeunda) asperioribus verbis in eos est invectus, Agarenos, perditosque urbis exploratores appellans: tamen illi ad hominis pedes provoluti supplicabant, ut de peregrinis monachis talia ne suspicaretur. At ille tametsi a præfecto etiam rogaretur (erat enim Elias præfecto notus) numquam adduci potuit, ut iram minueret; sed superbo elatoque supercilio jubet innocentes viros detrudi in carcerem, ac rite, magnaque diligentia servari, in eos tamquam atrocis sceleris reos postera luce animadversurus: jam enim tum erat vespera. Cum autem in custodiam ducerentur, divinus Elias discipuli vicem dolens, æreque ferens; Mihi, inquit, vindictam, & ego retribuam, dicit Dominus.

[27] Porro ne quis miretur, quod audiat justos interdum cruciari; sciat is tyrannis tradi, non ut plectantur, [Deus ulciscitur. Corcyram appellunt. Sanatur amens mulier.] sed ut potius probentur; non ut arguantur, sed ut gloriosi enitescant, ac nobis, qui incogitate inertem vitam ducimus, exemplaria sint atque incitamenta ad patientiam complectendam. Quid igitur? An servorum suorum injuriam moratus est ulcisci Deus? Minime quidem: sed die insequenti injustus ille judex, pectore a proprio equo calcibus male impetito, confestim animam efflavit: populus vero cognita divina ultione, Deo omnium servatori ac gubernatori gratias, laudesque cecinerunt. Igitur missi, Romam contendere statuunt, sed præpediti Corcyram t appellunt: ibi apud episcopum u divertentes, in quodam cubiculo delitescebant: sed præclarissimum Eliæ lumen latere neutiquam poterat: nam a quibusdam illius ecclesiæ viris rogatur, uti pias pro quadam infana muliercula preces Deo effundat. Ea carissimo filio, ut dictitabat, orbata, nimio se luctu ac dolore conficiens, a mente atque a se discesserat. Abnuit sanctus Vir. Rursum illi instant, mulierem ad se venire patiatur: quod profecto ille non tulit; sed fiat, inquit, prius ad Deum oratio, & Dei virtutem perspicietis; cujus ubique gentium misericordia longe, lateque diffunditur. Facta itaque precatione, eodem temporis articulo, presbyteri domum mulieris concedentes, eam mentis compotem sanamque reperiunt.

[28] [In Calabriam delati vitam asceticam exercent.] Porro discedentes Corcyra in Calabriam prospere navigarunt, & in locum, qui sancto Eliæ demonstratus fuerat, venientes, cognomento Salinas x, asceticam palæstram ibi instituerunt: Eo loci cum versarentur Elias & Daniel, agrumque divinis consitum virtutibus colerent, plerosque ad id vitæ institutum sectandum excitavere, seque multis viam ad æternam salutem præstitere; a malo pravoque in meliorem frugem revocantes. Probos enim viros semper consectari solet utile ac conducibile. Idcirco suos Dominus discipulos docebat: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. Sæpe & in alia loca commigrantes hi Deo acceptissimi Patres duo, nequaquam animi quietem ac tranquillitatem mutabant, sed semper iidem erant & cum sese in monasterio exercerent, & cum inter seculi rumores versarentur, variaque loca permutarent. Qui enim secundum Dei leges vitam suam instituunt, iis profecto locus omnis est porro tutus, ac periculo vacuus: neque enim virtus circumscribitur loco.

[29] [Præclara S. Eliæ ad virtutem monita:] Ceterum divinus Elias in animis curandis, siquis alius uspiam, egregie præcellebat, multis in scelerum via cursum adhortationibus suis interrumpens, persuadensque ne carnem adversus spiritum stimularent, neque corpori indulgerent, quæ libido expeteret, sed quæ necessitas postularet: oculos auresque continerent, cohiberent olfactum, linguæ parcerent, tactum coërcerent, iram prohiberent, modum quemdam desideriis præfigerent, totos se Deo dederent, arma orationem, firmissimum murum ducerent jejunium, a superbia ac fastu vehementer abhorrerent, demissioni studerent; quæ alii gererent, minime animum intenderent, quæ sursum sunt saperent, quæ sursum sunt quærerent, ut Apostolus præcipit: nihil cum virtute conjunctum ad ostentationem facerent, sed rectam in his intentionem haberent, animumque in alios lenem ac clementem. Hæc, & his plura præcipiebat illis, qui ad se ventitabant, longe alios, atque venerant, remittens, ex flagitiosis hominibus effectos probitatis cultores.

[30] [vaticinia, perspicientia animorum:] Vaticinandi dono, æque ac prisci illi divini Patres pollebat, futura providens atque prædicens. Nec mirum, cum Deum in se haberet, quæ longe remota essent aperientem atque demonstrantem. Quippe multis vel ante hebdomadam vitæ finem prædicebat, eos adhortando, uti se ad tam longinquam peregrinationem ornarent. Qui peccassent, clanculum ac seorsim monebat, ut a pravo se abstinerent. Verum cum nihil sibi obsequentes videret, sæpenumero ante omnes objurgabat. Agarenorum excursiones populis multo ante prædicabat, & cum aut victi, aut victores essent futuri. Quin Siciliæ oppida y ante barbarorum irruptionem misere devastanda præ oculis providens fratribus narrabat. Aliquando virgam vidit in Calabris regionibus extentam, ac sane illam portendere dicebat ultionem in eos, qui male flagitioseque viverent. Siqui ad eum venirent, qui turpibus corporis animique motibus quaterentur, mentis acie cognoscebat & qua se vinci libidine sinerent, & quam ipsi libidinem vincerent.

[31] Jam vero miraculorum vis quanta in Elia fuerit, [excellentia in omni genere miraculorum.] experti sunt omnes, qui variis morborum generibus afflictabantur: quorum testes sunt non ipsa modo literarum monumenta, sed vivæ etiam omnium voces. Quot viri & feminæ a malis spiritibus divexati, ejus attactu, aut salutari ad eum precatione valetudini sunt restituti suæ! Quot ægroti corpore male effecto, vel sola sancti Viri præsentia sunt procurati! capite dolentes sanati! Quot occultis calamitatibus pressi, ab Elia liberati! Quot maris ventorumque tempestate jactati, ad sancti Viri orationem confugientes periculo sunt exempti, cum ipsum remis incumbentem cernerent, ac cum fluctibus obluctantem, navigiumque in salutis portum ducentem! Quot e summis arboribus præcipites ruentes, membris male collisis atque confractis, ejus præsentia sanitatem sunt adepti! Verumtamen cum hæc præstaret, non sibi, sed uni Deo gratias esse agendas profitebatur. Non enim meum hoc est, dicebat, ita ut mihi gratiam habeatis, sed præpotentis Dei, qui virtutes ac dona hominibus, prout sibi collibitum fuerit, distribuere dignatur: quare non est, cur miraculorum vim admiremini, eosque felices ac fortunatos prædicetis, qui illa moliantur; sed eos, qui ad virtutem totis nervis incumbant, hos laudetis, hos beatos existimetis velim, horum vitam imitari studeatis: neque enim extremo die, quis ad æterna flammarum incendia damnandus est, quod mira non patraverit, sed quod divinas leges violaverit.

ANNOTATA.

a S. Danielis collecta sunt gesta tom. V Julii, die 21 a pag. 117.

b De hoc loco agit Commentarius prævius § 2 num. 15. Vide etiam inferius lit. X.

c Hic Ms. nostrum Græcum pergit cum hac versione. Consule quæ dixi superius in Annotatis ad cap. 2 lit. e.

d Panormus, vulgo Palermo, urbs Siciliæ notissima, & inter alias istius insulæ præcipua, archiepiscopalis ac regia. Plurima de illa collegitFazellus. Vide indicem ad ejus libros de Rebus Siculis.

e Rhegium (unde Rheginus ejusdem incola vel accola) urbs est Calabriæ ad oram freti Siculi & e regione Siciliæ insulæ; vulgo Regio ab incolis dicitur.

f Consule Commentarium prævium § 2 num. 17.

g De eo Commentarius ibidem.

h Tametsi enim Saraceni post eversas Syracusas anno Christi 878, sicut habet Pagius ad istum annum num. 15, etiam Siciliam & vicinas regiones anno 879 devastarint sub Basilio Macedone, prout tunc refert idem auctor num. 14, Panormum tamen solam pro munimento reliquerunt, teste Cedreno in Nicephoro Phoca imperatore, seu Historiarum compendio pag. 650 editionis regiæ Parisinæ; ubi hæc memorantur: Cum Africani Sarraceni Syracusas cepissent, imperante Basilio Macedone, reliquas etiam everterunt, tota insula potiti, solamque Panormum pro arce & receptaculo reliquerunt. Hæc Cedrenus; sed videntur ista vel accommode accipienda, vel deserendus Cedrenus; cujus si auctoritatem spectes, non magna admodum est; sin ætatem, satis abista re scripsit remotus, cum sit auctor seculi 12; atque adeo tribus post nostrum Biographum seculis. Non videntur itaque esse vera, quæ dicit de eversis tunc reliquis Siciliæ urbibus, Saracenis tota Siciliæ insula tunc potitis, ac relicta pro receptaculo sola Panormo, quia Biographo nostro sunt contraria; qui indicat, Tauromenium tempore dicti Leonis etiamnum superstes fuisse; ut videsis infra lit. k; Commentarium prævium § 2 num. 18, & Annotata ad cap. 5, lit. c.

i Taurominium vel Tauromenium, vulgo Taormina, urbs parva Siciliæ in ora orientali ad mare Siculum. Plura geographi.

k Civitas itaque illa nondum erat eversa.

l Res ab eo gestas non didici hactenus, nec refert operosius illas indagare.

m Peloponnesus, id est, Πέλοπος νῆσος, Pelopis insula, a quo rege legitur denominata; regio ampla, sed proprie tantum peninsula est, ab Austro Græciæ ceteræ adjecta; nunc vulgo ab Italis la Morea vocatur.

n Sparta, quæ & Lacedæmon, urbs olim clara Peloponnesi, & Laconiæ caput Polybio, Straboni & aliis, ad Eurotam fluvium, a Sparto Inachi nepote condita, ait Baudrantius. Situm exhibet Cellarius Notitiæ orbis antiqui lib. 2 cap. 13 in mappa geographica Græciæ propriæ ad pag. 704, ac deinde pag. 772 varia de ista urbe colligit. Notum est proverbium Ἔλαχες σπάρταν, κόσμει. Spartam nactus es, hanc orna; id est, quamcumque nactus fueris provinciam, officium, dignitatem, sortem &c. partes in eisdem strenue agendo tuas, cum decoro, quod obtigerit, tueare & administra. Consuli potest Manutius infra citandus, a pag. 600.

o De sanctis istis Martyribus agetur cum Martyrologio Romano ad diem 27 Septembris.

p Multo ante; sed quot ante annis vel mensibus, latet nos. De tempore autem istius eventus agit noster Commentarius § 2 & 3.

q Buthrotum, vulgo Botronto, in ora littorali maris Ionii & Buthroti sinus, ex adverso urbis & insulæ Corcyræ: oppidum non ignobile vocat Cellarius loco supra citato pag. 697, ubi de eo plura. Vide nostra Annotata inferius ad cap. 7 lit. p.

r Veteris Epiri. Cellarius ibidem pag. 693 deGræciæ regione Epiro agens, in veterem ac novam dispescit illam: & veterem quidem definit; novam vero, quæ multis, ait, post seculis ex Illyricanis Macedoniæ gentibus conscripta fuit, ad medii ævi geographiam reservamus. Apud Labbeum tomo 4 Conciliorum inter epistolas Hormisdæ PP. Col. una inscribitur titulo synodi Epiri veteris

Ad eumdem Papam, nec non alia hujus Papæ ad synodum eamdem Col. .

s Divina contra eum vindicta refertur inferius num. 27.

t Corcyra, vulgo Corfu, notissima maris Ionii insula & urbs in ejus ora Epiro obversa. Insulæ, inquit Plinius lib. 4 cap. 12, ex adverso Thesprotiæ Corcyra, a Buthroto duodecim mil. pass., eadem ab Acrocerauniis quinquaginta mil. cum urbe ejusdem nominis Corcyra, liberæ civitatis, & oppido Cassiope, temploque Cassii Jovis, pass. nonaginta septem mil. in longitudinem patens: Homero dicta Scheria & Phæacia, Callimacho etiam Drepane .. Nec procul ab iis (Paxis nempe duabus insulis) ante Corcyram Ericusa, de qua dicetur infra. Corcyra porro Græce vocatur Κέρκυρα.

u Antiquitas hujus episcopatus colligitur ex eo, quod apud Labbeum tomo 2 Conciliorum col. 53 inter provincia insularis episcopos, qui concilio Nicæno subscripsere, notetur Apollodorus Corcyræus. Carolus a S. Paulo in Geographia sacra pag. 198 editionis posterioris accenset Corcyram provinciæ Nicopolitanæ seu Epiri veteris. At quisnam est episcopus ille anonymus Corcyrensis, qui hic in Vita notatur? In collectione Conciliorum, quam noster Joannes Harduinus vulgavit, tomo 5 col. 928, anno 870 subscribit concilio Constantinopolitano 4 Michaël episcopus Cercyri. Præsul itaque iste Corcyrensis vixit quidem temporibus S. Eliæ; verum an tamdiu supervixerit, ut Sanctum exceperit hospitio Corcyræ, perspicuum non est: hoc quippe factum, saltem spectato ordine narrationis Biographi nostri, diu post annum 870 acciderit oportet. At Forte fuerit Demetrius vel Pachomius, de quibus meminit Biographus postea cap. 4 num. 35.

x Caietanus in Animadversionibus supra indicatis pag. 24, Sed inferius, ait, idem scriptor Aulinas nominat. Jam dixi, locum hunc in monte, qui Parmæ oppido ad mare Tyrrhenum incumbit, extitisse. Vide quæ in antecessum dictasunt in Commentario nostro prævio § 2, num. 15. Sed in Geographia Blaviana volumine 8 in tabula Calabriæ Ultra, ut vocant, scribitur non Parma sed Palma, & ad maris Tyrrheni oram jacet non procul Seminara, & inter utrumque hunc locum ponitur mons cum nomine S. Eliæ.

y Ex hoc etiam loco cognoscimus, inquit Caietanus paullo ante citatus, imp. Leone Philosopho, pleraque Siciliæ oppida a Saracenis nondum occupata fuisse. Adisis quæ superius sunt præmissa.

CAPUT IV.
Morum suavitas, jejunia, secularium rerum contemptus, maris sedatio, vaticinia.

[Morum suavitas, jejunia,] Quam vero suavis erat in sermonibus, quam jucundus, quam comis! Via regia a incedens neque excelsos spiritus sine demissione habebat, nec demissionem despicatam atque contemptam; sed accurate se gerebat, sicut amussis, ac rectissima regula monastici instituti; non iracundus, non vafer; cultu * ita sereno, ut vel ex eo hilaritas tranquillitasque animi emicaret. Quæ causa erat, ut multos ad occultorum criminum confessionem traheret: neque enim aliquis unus erat, qui errata sua illi detegere erubesceret; cum videret, ut erga se misericordia movebatur, ac bonum animum, spemque habere jubens, ac recipiens pœnæ partem se etiam daturum. Illud vero identidem dictitabat, peccata, quæ per confessionem non expiarentur, in pejus ruere, ac graviora nobis apud inferos incendia excitare solere. Quid enim illius ignis materia sit, nisi mortalium scelera? Nunc de jejunio quid dicam, quod ille perpetuo colebat? Ac panis sali adjunctus lautæ opiparæque ei dapes: potum purus fons, cespes cubile præbebat. Pro jucunda amicorum consuetudine, integras noctes pedibus insistere, pro balneis lacrymas ac suspiria mittere, ac perpetuo instantem mortem animo volutare: & in hac tamen vitæ duritie atque asperitate promptior ad precandum, ac pulchior lætiorque enitebat iis, qui abdomini suo nati, in curanda cute totum vitæ tempus conficiunt. Quod si ab iis, qui sibi necessitudinis vinculo juncti essent, aliquid obsonii apponeretur, comiter placideque sumebat. Atque ea erat sancti Viri ratio vivendi.

[33] [rerum secularium contemptus] Sed jam oratio nos invitat, ut ad ea quoad ad fieri potest, explicanda aggrediamur, quæ suo ordine consequantur. Cum ei necesse esset ad Pentadactyli b agrum ire, ac stagnum, quod ibi esset, una cum Daniele transvaderet, discipulus accedens Psalterium pulchre a se elaboratum ac fabrefactum ostendebat; quod cum vidisset, I vero, inquit, atque illud in stagnum projice. Jam juvenis gnarus, quid esset, obedientiam violare, continuo jussa Præceptoris facessit. Et jam ad sex passuum millia processerant, cum Elias ad Danielem, Revertere, inquit, fili, ac Psalterium recipe. Is autem reversus illud reperit integrum, & ab aquis intactum, quod Præceptori ostendens, magna admiratione tenebatur, qua ratione nihil detrimenti ab aquis cepisset. Cui respondens sanctus Vir; Tua, inquit, obedientia, fili, codicem servavit incolumen. Verumtamen operæ pretium est, paupertatem summo nos studio complecti; ne forte rideant nos cælestes illæ mentes, qui mundo scilicet remisisse, ac monasticum institutum sequi profiteantur. Sicuti enim quis valere minime dicendus est, qui vel uno corporis membro laboret, ita nec monachum vere inopem, & ab ægritudinibus animi immunem, qui aliquo uno caducarum rerum desiderio teneatur.

[34] [vaticinium Romæ edit:] Sancti martyris Pantaleonis oratorium ingressus, duos viros præclara luce conspicuos sibi visus est in somnis videre sub specie atque habitu Petri & Pauli, Apostolorum principum, qui dicerent: Cras sine ulla mora cum discipulo Romam proficiscere. Ac narrabat ille, se suumque discipulum splendidis vestibus ab iis fuisse exornatos, thorace opinor justitiæ, ac scuto fidei ad dæmonis tela ictusque facile propulsandos. Tum ad gallicinium, comite discipulo, Romam iter tetendit. Eo cum pervenisset, effusis primum ad Deum precibus, non vulgari honore cohonestatus est ab eo, qui ejus cathedram obtinebat. Erat vero is Stephanus c, vir plane admirabilis, qui per id temporis Romanæ Ecclesiæ clavum tenens, dignissimam eo pontificatur vitam ducebat. Hic complures dies commoratus, dixit aliquando discipulo: Hac eadem hora, fili carissime, Jonas pater tuus ex hac vita decessit: sed ne admodum tristeris, cum pie vitæ tempus ille transegerit. Atqui distat Tauromenium Roma, ubi tum Elias versabatur, viginti dierum itinere: Daniel vero horam diemque notavit, qua patris obitum sanctissimus Præceptor sibi demonstravit: ac ubi Roma in Calabriam revertere, comperit eodem ipso die, atque adeo hora, parentem suum mortem obivisse, quemadmodum sanctus Vir ante prædixerat. Et vero admirari licet illius animæ puritatem, qui tam longo intervallo cum abesset, confestim id cognoverit, ac discipulo indicaverit.

[35] [ac Rhegii; sedat iratum mare:] Illud etiam non huic dissimile. Cum Rhegii aliquando essent, dum matutinæ preces persolverentur, ad quemdam nomine Demetrium, qui primas inter presbyteros tenebat, accedens, Scite nobis, inquit, benedic, episcope. Is ratus sanctum Virum animi falsum esse, ut qui alium pro alio benedictionem rogaret; Ignosce, inquit, Pater; neque enim ego sum episcopus. Tum ille, Quid te episcopum esse inficiare, quem ego episcopi homophorio d indutum videam? Sane non me fugit ratio, quodque Deus semel statuit, id omnino perficiet. Demetrius autem, qui vaticinandi, munere divinum Eliam pollere ante cognovisset, alta mente vaticinium sancti Viri reposuit ac servavit. Nec post multo Constantinopolim profectus, ejusque Patriarcham conveniens, sanctæ Corcyrensis ecclesiæ episcopus sufficitur, in locum Pachomii viri præclarissimi. Interim cum spiritu præsentiret teterrimam cladem e ab Agarenis Rhegio inferendam, relicto monasterio, quod erat in Salinis (jam enim Dominum dicentem audierat, Cum vos persequentur ex hac civitate, fugite in aliam) Patras f una cum discipulo petit. Quæ navigatio, sicuti & aliæ, prospere ei feliciterque obtigit; cum sancti Spiritus aura ubique illi aspiraret, nec parum opis maternæ preces afferrent. Inibi cum in maxima vitæ tranquillitate esset, a quatuor hominibus impuros spiritus exegit, precibus crucisque signo adhibitis. Mox Rhegio jam concessisse hostes, aliis procul indicavit: idcirco reditum maturabat. Dum igitur Jonium mare navigat; ecce tibi, repentina tempestas, ventus vehemens, imbres, nimbi, procellæ, turbines concitantur. Tum omnes, qui navi vehebantur, cum mortem pene oculis viderent, ad sanctum Virum confugiunt, ut suis precibus iis præsto esset, qui in alto jactati, tanto vitæ discrimine versarentur. Tum ille de more vectoribus obsequens, surgit, ac mari crucis signum imprimit: e vestigio ponunt venti, cadit undarum fragor, mare placidissime sternitur. Ex g eo secunda usi navigatione, Rhegium tenent: inde suum in Salinis monasterium revisunt.

[36] Ubi autem a multis interpellari se videt, inanem populi auram fugiens, [matris obitum præscit:] in Mesobiani montes h se abstrudit, nimirum pacatiorem vitam exacturus. Hic solertem sedulamque apem imitans veræ philosophiæ mellificium obibat, socio & adjutore discipulo. Ita plures dies in magna animi tranquillitate commoratus, barbarorum impetu cælitus indicato, in Salinas repedavit. Eo loci sedens aliquando, ut consueverat, quasi per mentis excessum, dum secum reputat, quibus præmiis boni in cælo perfruantur, quibusque pœnis improbi in tartarorum barathro mactentur, in Siciliam se convertit, homo in altissimo contemplationis pelago immersus. Ac paullo post singultus ac lacrymas mittens, Affer, inquit discipulo, acerram, nosque in funebres precationes effundamus: jam enim mater mea Deo carissima, mortalibus exuta spoliis ad cælestem Dominum evolavit, atque ego immortales illi gratias ago & habeo, quod illam non sine præmiis exceperit, sed uberrimos laborum fructus magno cum fœnore reddiderit. Quod Daniel rite notavit. Nec multo post, nonnulli Panormo illuc adventantes nuntiant, quo die sancti Viri mater naturæ concesserit. Ibi Daniel chirographum extrahens, reperit eumdem ipsum fuisse diem, quo die funebres Deo preces S. Elias obtulerat.

[37] Quidam nomine Constantinus, Scylla i ortus (est vero Scylla inter Siculum ac Thyrrenum mare sita) artericis, [morbi arterici dolores sanat:] quod aiunt, doloribus dire cruciatus, ad sanctum Virum effertur orans; ut per sanctas ejus preces, sui Deum misereret: nam pro comperto omnes habebant, quidquid vellet, facile a Deo exoraturum, utpote qui divinis præceptis semper paruisset. Is itaque morbi atrocitatem perspiciens, atque ægrotum commiseratus; Fieri, inquit; non potest, ut ab eo morbo aliquando emergas, nisi prius a flagitiorum, in quo volutaris, cœno emerseris. Quod si te facturum recipis, in spem venio fore, ut per nostras abjectissimi homuncionis precationes Deus optimus placatus pristinæ te reddat valetudini: eam enim morbi sævitiem per immoderatam commessationum luxuriem tibi conciliasti, teque plane perdidisti. Sane adversa quam prospera valetudo iis esse utilior solet, qui turpiter vivunt. Quid enim a Christiano homine tam expetit Deus, quam fidei sinceritatem, corporis munditiam, animique pulchritudinem? Tum Constantinus inviolatas Dei leges se libenter servaturum pollicetur. Accepta k igitur pollicitatione magnus Elias surgens una cum Daniele in preces pro ægroto sese effundunt. Vix septimus præterierat dies, cum quievit fera morbi vis, quique impendentem seu potius urgentem mortem expectabat, eum plane sospitem reliquit: ac hominem bene valentem demittens, 1, frater, inquit, in pace, neque ejus quod nobis recepisti, ulla umquam te capiat oblivio: quod si in eamdem scelerum colluviem te conjeceris, graviore, mihi crede, morbo divexabere, & acerba morte vitæ exitum concludes. Enimvero præstat (ut aperte tibi fabuler) mori, quorum vitam culpa fœdat ac dedecorat. Abiit homo, qui non eodem modo, sed multo etiam turpiora scelera suscepit, venerabilis Patris monita teruncii faciens: sed quæ ante sibi ab Elia sunt decantata, eadem omnia evenere.

[38] [cladem Rheginorum prænuntiat;] Porro ejus sermo satis efficax erat, ejusque zelus, sicuti olim de Elia Thesbite legimus, Deo acceptissimus. Huic aliquando oranti (majorem enim diei ac noctis partem; partem autem? immo ipsas noctes integras in orationis opere conterebat; quæ erat in expolienda anima sancti Viri cura ac studium; prorsus ut corporis necessitati satis obiter indulgeret) eidem, inquam, oranti Ismaëlitarum irruptio ac Rhegii direptio ac vastitas cælitus est ostensa: & quemadmodum Jonas propheta ad Ninivitas a Deo mittitur, ut imminentem illis divinam ultionem denuntiaret; sic ille ad Rheginos: sed Ninivitæ quidem pœnitentiam agentes cælestem iram effugere; at vero Rhegini obturatis auribus a sancto Patre pœnitentiam prædicatam negligentes, ea mala sibi conciliaverunt. Sic ex iis alii in servitutem abducti, alii ferro contrucidati. Ea itaque clade impendente, Elias ac Daniel, viri plane admiratione digni, Christique cultores egregii, in sanctæ Christinæ castrum l proficiscuntur. Ibi dum de pœnitentia, mutua caritate, continentia, in adhortationibus verba faciunt, auditores duo sibi commoda pariunt, & corruptos mores ad meliorem frugem corrigunt, & ab hostili clade servantur incolumes. Nam satis præsidii in pœnitentia posuit Deus iis, quorum vita misere periclitatur.

[39] [Michaëlique duci] His gestis, in monasterium revertuntur, ex quo minime excedere per aliquod tempus constituunt. Ibi dum versantur, ad eos it sub vesperam classis præfectus, nomine Michaël m, sancto Viro non ignotus: qui cum reverenter honorificeque illum salutasset, suam voluntatem aperit: nimirum ut, Superis indicantibus, liceret sibi cognoscere, num prospera usurus esset navigatione, deque hostibus victoriam reportaturus: illum enim omnes vatem, Deique familiarem habebant. Atque ille id responsi Præfecto reddidit: Si, carissime, habes in animo hostes profligare, & victoriæ trophæum adversus illos erigere, perpurga populum tuum; ex Dei ad Mosen præcepto: nam si tantam expiationem postulabat umbra, atque figura; quanta, putas, veritati debetur? Nihil, ita me Deus amet, tam ille detestatur atque aversatur, quam vitæ sordes ac fœditatem. An nonnumquam audisti fornicationem olim Dei populum leto tradidisse, ac fornicationem cum ebrietate conjunctam fortissimum ac robustissimum Sampsonem exteræ nationi ludibrium ac jocum prodidisse?

[40] Quæ cum ita sint, ne feras ullo pacto eos in commessationibus & vino, [sub certa conditione victoriam.] & inter scorta vitam fœde traducere, omnique flagitiorum genere contaminari. Tu vero oculos, animumque ad cælestem opem identidem erige, ac fractas hostium acies intuere. Fidem habuit homo Eliæ verbis, ac universis militibus mandavit, a pravis se consiliis ac facinoribus continerent; præficiens viros, qui ceteris pietate ac veneratione anteibant. Ac non multo post collatis cum hoste signis, prælium geritur: gratia Deo, qui impiorum consilia funditus evertit, ac pessumdat, victi fusique sunt hostes, plane ut multi captivi ex Rheginis in libertatem assererentur. Quod cum ita gestum esset, numquam rem admirari desinebat præfectus, prædicans vere Dei esse servum Eliam, quod nisi in oculis Dei ferretur, numquam omnino ista prædicere ac docere potuisset.

ANNOTATA.

a Id est via media, μέσην ὁδὸν, quod dicitur in nostro apographo Græco.

b Pentadactylum, uti observat Caietanus, castellum olim in agro Rhegino juxta promontorium Leucopetram, vulgo Pentidattilo, sicut vocatur in tabula Blaviana, de qua supra in Annotatis ad cap. 3 lit. X. De Leucopetra vero agit Cellarius lib. 2 cap. 9 pag. 586.

c De quo noster Commentarius § 2 num. 19.

d De hoc episcoporum gestamine egi tomo 2 hujus mensis pag. 442.

e Memorat hanc cladem Joannes, Diaconus Neapolitanus. Adi Vitam S. Procopii episcopi Tauromenitani & martyris, inquiunt sæpe dictæ Animadversiones; quæ Vita exstat apud Caietanum tomo 2 de Sanctis Siculis pag. 60.

f Patræ, urbs est Achaiæ prope Rhium promontoriumad fauces sinus Corinthiaci.

g Quæ hinc sequuntur in Vita Latina usque ad locum infra assignandum non invenio in nostro Græco apographo.

h Mesobiani montes, locus tam mihi ignotus, quam Caietano in notis, cum nihil ibi de eo legam. At forte legendum Misiani, quod invenio circa tabulæ Blavianæ superius indicatæ meditullium, ac respicit concatenatam, ut ita loquar, montium congeriem.

i Scylla & Charybdis, loca sunt notissima ad fretum Siculum, quod fertur inter Scyllam & Charybdim, illam in Italico littore, hanc in mari propiorem insulæ littoribus. Breve est illud apud Cellarium lib. 2 cap. 12 pag. 622 ex Melæ lib. 2 cap. 7: Scylla saxum est, Charybdis mare; utrumque noxium adpulsis. Tritum auribus est proverbium: Evitata Charybdi in Scyllam incidi.

k Hic iterum pergit apographum nostrum Græcum cum Vita hac Latina.

l S. Christinæ castrum. Barrius libro 2 de Antiquitate & situ Calabriæ hæc scribit Col. editionis Francofurtensis anni 1600, in qua habentur varii scriptores Italiæ illustratæ: Christina castellum humili loco situm in radicibus Apennini, quod ejusdem nominis fluvius præterfluit. In hoc agro silvæ glandiferæ sunt, ad porcos alendos opportunæ, nec non silvæ ad domorum tigna ac supellectilia &c. Vide tabulam Blavianam antea assignatam. Situm est inter Melicuccam & Girace non procul Oppido, & aliquot milliaribus distat Palma, de qua supra, ac loco S. Eliæ.

m Curopalates in Leone imperatore fol. 50 verso meminit de Michaële Ziritone; an vero hic, an alius designetur, non scimus.

* l. vultu

CAPUT V.
Sui despicientia, monita salutaria aliis data, urbis Tauromenitanæ eversor punitus, captivus miro modo liberatus.

[Despicit se infra alios omnes,] Illud vero magna est admiratione dignum, quod tametsi tot tantisque donis esset a Deo affatim cumulatus, neque tumebat tamen, nec cum audiri a Deo preces suas cognosceret, id insolenter gloriabatur; sed omnium abjectissimum ac despicatissimum se existimabat. Sic in monasterium se abstrusit ab omnium consuetudine secretissimus (jam enim erat ætate affecta) omnes tamen, qui ad se ventitarent, excipiebat, qui cum eo tamquam filii carissimi cum parente amantissimo, omnes ærumnas ac mala, quæ in servitute sub detestandis Ismaëlitis essent perpessi, communicabant. Sæpe enim dolor, cum foras per sermonem erumpit, lenitur ac demitur. Tum bonus Pater eos ad tolerantiam blande adhortans, dicebat: Ne animo, filii, concidatis in ærumnis: nam Tribulatio, ut est apud D. Paulum, patientiam operatur; patientia autem probationem; probatio vero spem; spes vero non confundit. Perferte igitur, ac durate: potens enim est Deus, facere etiam cum tentatione proventum. Ego vero duas ob causas reor mala a Deo nobis immitti; sive quod nostram tolerantiam periclitari velit, an fortiter æquoque animo feramus; seu quod nos ad meliorem frugem velit corrigere, ut quæ in summa rerum tranquillitate ac felicitate efficere noluimus, eadem in malorum atque ærumnarum æstu edocti, jam efficiamus. Igitur qui adversis fortunæ ictibus se premi cognoscit, causam investiget necesse est. Quod si nemini illatam a se injuriam aut fucum, quod aiunt, repererit, non se arroganter justum existimasse, alios autem temere damnasse; non insidias alieno toro locavisse; non scortis, non vino, non fœdis libidinibus datum; is vero mea quidem sententia bono animo sit, neque tristetur: sciatque ad periclitandam tentandamque ejus constantiam ea mala cælitus invehi, ut scilicet fortiter patientem patientiæ corona Deus gloriose cohonestet.

[42] [ad se accedemibus] Ejusmodi erat S. Job, qui dicebat, Expectabo, donec veniat immutatio mea, & constituas mihi tempus, in quo recorderis mei. Beatus homo, qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: quia ipse vulnerat, & medetur, percutit, & manus ejus sanabunt. In sex tribulationibus liberabit te, & in septima non tanget te malum. Et David: Proba me, Domine, & tenta me. Videsne qui ad se tentationes accersat, ac provocet? Qua gratia? ut probatus illustrior ac clarior appareat. Nec ullius tamen culpæ conscientia tangebatur: clamabat enim: Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis: si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Ejusmodi erat & Paulus, cum dicebat: Gaudeo in tribulationibus, in necessitatibus, in persecutionibus. Sed ut ad institutum revertamur, si multa in se admisisse peccata compererit, pro certo sciat, idcirco in eas ærumnas ac mala incidisse; uti per eas resipiscat, ac peccatum detestetur, tamquam eorum malorum causam, ac virtutem complectatur, pacis conciliatricem.

[43] Quid? quod non videtis, filii, multos mortales propter flagitia non modo ab exteris, [suggerit] sed a suis etiam misere vexari ac cruciari? Huic a propria uxore bellum infertur, fitque hostis viro, quæ socia adjutrixque illi a Deo est tributa. Illum filii insectantur sui. Alius a fratre violatur: sæpe enim usu venit, ut quibuscum diuturna necessitudine conjuncti fuimus, iidem amorem in odium convertentes alienato a nobis animo impensius nos oderint. A Deo est hujusmodi odium, ac proinde ne verbis quidem molliri potest. Audi psalmum de Ægyptiis dicentem: Convertit corda eorum, ut odirent populum suum: iis enim, qui non bene colunt amicitiæ jura, satius est odium: & quibus pax exitii malique est conciliabulum, his inimicitiæ virtutis sunt seges ac materia. Sed quid ego de malis domesticis dico? An non corpus ipsum, quo nihil nobis est magis domesticum, nihil proprium ac propius? Hoc, cum peccamus, hostem atque inimicum experimur, cum per febres atque alia morborum genera, immedicabilia nobis vulnera infligat, cruciet, divexet. Nemo in vobis est, tametsi singulari sapientia præditus, qui valeat id vel recensere, vel cogitare. Quod si peccata minime seminavissemus, profecto neque spinæ, neque tribuli domi ederentur. Quod vero propinquis etiam pro satellitibus utatur Deus ad facinorosorum hominum plectenda flagitia, id ex sacris Literis, si attentius perpendatur, conjiciamus licebit. Sane Josephum minime quidem propter ejus peccata venundari permisit Deus, sed propter fratrum in se odium, ut post argueretur, omnibusque fieret conspicua fraterni odii magnitudo. Non est igitur cur vos animi angatis, ac perturbetis: &, si quid peccastis, studete diligenter corrigere: sic enim hostes ipsos profligatos fractosque vestris oculis aspicietis.

[44] Verumenimvero cum tot tantaque nos circumstent mala, [monita salutaria, etiam episcopis:] tantam hostium ac ærumnarum vim intus forisque cognoscamus, plane ut cum nostro etiam, ut diximus, corpore conflictandum sit; neque tamen peccata peccatis, vitia vitiis cumulare desistimus; quinam, Deus immortalis, essemus, si quiete ac tranquillitate frueremur? Quæ cum ita sint, profecto expedit, anteactæ vitæ sordes pœnitentiæ lacrymis tergere, atque expiare, ne contempta Dei optimi longanimitate, præter hasce calamitates æternis suppliciis addicamur. Hæc cum D. a Elias diceret, mœsti ex animo tristitias exigere, non parum levaminis ac consolationis percipere, qui variis molestiarum fluctibus jactabantur; facile omnem iram ac simultatem deponere, qui vindictæ desiderio æstuabant; qui paupertatis onere erant prægravati, Deo gratias agere, adolescentes ad continentiam informari; qui improbarum æstu cogitationum abripiebantur, in paratissimum quietis portum dirigi: utque uno me expediam verbo, tamquam a communi quodam inexhaustoque ærario, aut ex limpidissimo fonte, perenni aquarum scaturigine manante, omnes ad leniendas animi ægritudines consolationem haurire, omnes non vulgarem utilitatem percipere, omnes denique ingenti gaudio delibutos se redire fatebantur. Multi etiam episcopi ad ejus verba audienda confluebant; quos ipse modeste excipiens, ut patres complectebatur, ut pastores reverebatur, contendens ut sibi Deum precibus conciliarent; nam tametsi in summo virtutis apice constitutus esset, numquam tamen modestiæ fines excessit.

[45] [magni fit a Leone imperatore; pœnitentiam commendat,] Ejus etiam fama ad cæsaris aures est delata; cujus Viri res gloriose gestas pientissimus, de quo supra meminimus, ac religiosissimus Leo cognoscens, adeo illum suspexit ut ab S. Viro peteret, ne pro imperio, rectaque reipublicæ administratione Deum continenter orare gravaretur. Ceterum post aliquod tempus prægestiebant sancti b Patres Tauromenium trajicere, ad sacrosanctas D. Pancratii reliquias c pie venerandas: ibi cum essent, Elias divinitus cognovit Brachimi d, hostis infestissimi, exitialem ex Africa adventum, ac civitatis vastitatem & cladem. Itaque in hunc modum civibus cœpit prædicare: Profecto evenire potest, fratres, ut per pœnitentiam piasque orationes impendentia mala evitemus; in id studii minores majoresque natu totis nervis incumbamus. Ingentem enim flagitiorum cumulum in hac urbe video, nullumque esse sceleris ac vitii genus, quod hic impune non grassetur; quæ certe multa correctione indigent & emendatione. Quod si verba mea negligatis atque contemnatis, ego quidem de futuris malis dicere libenter supersedebo; vos vero vestris oculis ea misere cernetis. Pari etiam licentia ac libertate patricium Constantinum objurgans, Quin, dicebat, præfecte, populos tuæ curæ ac fidei creditos a turpissimis factis prohibes? Quin omni ope niteris, ut ab inferendis injuriis se contineant, ab adulteriis, a cædibus, a ganeis? Qui enim parat bellum inferre, hunc singularis decet continentia. Nam quid tam ignavum abjectumque est, quam peccatum? Quid tam forte ac generosum, quam temperantia? Pudeat vos, Christiani, ethnicorum philosophiæ.

[46] [& ab exemplo ethnicorum hortatur ad virtutes, sumpta occasione] Epaminondas e, ille dux celeberrimus, ab immodico epularum usu, & feminarum consuetudine, ceterisque deliciarum illecebris procul se prohibuit. Ita etiam & Scipio f, Romanorum imp., eadem, qua Epaminondas, continentia valuit; ac proin ille de Lacedæmoniis, hic de Carthaginiensibus insignem victoriam reportantes præclarissima trophæa erexere. Si ergo & ethnici, qui pravis animi cupiditatibus tenebantur, tanti faciebant temperantiam, quanta nos animi contentione, qui Christiani nominamur, quibus Euangelii lumen illuxit, quos erudiit Apostolorum doctrina, quos sanctorum Patrum præcepta informant, ab omni turpitudine abhorrere debemus? Quanto studio injustitiam, avaritiam detestari, tanta præsertim malorum cohorte instante atque adeo urgente? Tu vero, præfecte, si hæc scelera a populo prohibueris, Deum optimum, quæ ejus est in homines benignitas ac misericordia, propitium ac pacatum tibi senties. Equidem quæ meæ sunt partes, quidquid mihi cælitus est ostensum, vobis aperte prædixi: vos vero si mihi fidem habueritts, sciatis velim, sicut pœnitentiæ, ita etiam misericordiæ cum Ninivitis vos fore participes: sin autem nostra monita parvi pendatis, capti vinctique in acerbissimam servitutem abducemini.

[47] Hæc divini Patris verba quasi nugæ ac fabulæ una a patricio Constantino, [imminentis cladis urbi Tauromeniensi,] tum a civibus ducebantur. Cum vero, utpote senio confectus, in domo Chrysionis super lecto jaceret, ad hospitem conversus; Videsne, inquit, Chrysion, cubile ubi nunc jaceo? In eodem cubabit Brachimus, humani sanguinis avidissimus, ac complures ex principibus viris hujus civitatis gladio contrucidatos hujus aulæ parietes videbunt. Tum irridens Chrysion, sancti Viri verba ne assis quidem faciebat. Porro bonus senex e strato surgens, se in Amalphetarum g urbem profecturum nuntiavit. Cum vero esset in media urbe, vestem ad genua usque suspendit. Ibi rei insolentia stupens Daniel, Quid, Pater, isthuc est rei? At ille: Jam exundantes video sanguinis rivos; & hæc superba ac magnifica, quæ stare cernis ædificia, ab Agarenis funditus evertentur. Hæc aperte pronuntiabat sanctus Vir, exemplo Jeremiæ prophetæ, qui populum divinis legibus minime obsequentem magna cum libertate objurgabat, eorumque cervicibus imminens servitutis jugum, non modo oraculis, sed inusitatis etiam factis ob oculos ponebat: quippe lumbare lineum super lumbos suos ponere, & alibi modo catenas ferreas, modo ligneas collo gestare, a Domino jubetur, atque ita vaticinari, eo consilio, ut populum perterrefactum ad meliora studia, & ad Dei amicitiam oratione conciliandam provocaret.

[48] Quæ cum ita sint, freno linguam cohibete, neque temere eam, [quam prædicit, ac evenisse intelligit absens;] quo velit, ferri sinite; sed attente potius considerate, multa sanctis viris divinitus esse ostensa, ad desides ac vecordes excitandos. Nam quis non summopere commoveatur atque obstupescat, cum divinum hominem modo lignea modo ferrea vincula gestantem intueatur? Quis tandem ex numero eorum, qui sapientes censentur, non sciscitaretur, quid causæ esset, cur S. Elias usque ad genua vestem suspenderet? Quemadmodum igitur rerum omnium molitor Deus illud fieri jussit ad incitandos eos, qui per summam vecordiam ac torporem vitam ducerent; ita novum, atque inauditum id spectaculi proposuit, ut spectantes a turpibus factis avocaret. At vero illi non modo nullam fidem habuerunt, sed malis etiam exemplis accipere sanctos Viros cogitabant. Tum illi ex Domini præcepto, Ecce, inquiunt, pulverem excutimus de civitate vestra; verumtamen, quæ vobis prædicavimus, memoria teneatis. Ex urbe itaque solventes in Amalphem navigationem instituunt. Interim dum in quodam angusto sinu ad refocillandos parumper animos e navi egrediuntur, ecce tibi e vestigio cuidam ex vectoribus vipera pedem mordet. Vociferari misellus, totus intumescere, & instar fœdissimi cadaveris humi misere sterni: tamen * accedens sanctus Vir, ac prehenso ægroti pede, signum crucis imprimens, hominem recuperata valetudine erigit: mox incœptum cursum persequuntur. Ubi igitur Amalphem tenuerunt, ab episcopo h benigne exipiuntur. Hic dum versantur, paucis post diebus ad eos de Tauromenii excidio perfertur.

[49] Afer enim multis navibus i instructus, magnaque vi Tauromenitanos adortus, [sed cælestibus armis eversorem ejus prosternit.] facili negotio capit, urbem evertit, atque incendit, ac complures eorum gladio trucidat. Hæ sunt incredulorum tragœdiæ: hic honos eorum, qui divina patientia abutuntur. Urbe igitur eversa, incensisque vicinis pagis, tyrannus non tantum in Christianos, sed in Christum etiam insolentia k arrogantiaque debacchans Rhegium transmittit, atque illinc Consentiam l. Hæc ubi cognovit sanctus Pater, divino zelo succensus, cælestique gratia communitus, adversus superbum hostem se obarmat. Erant vero ejus arma minime illa quidem corporea, non ferrum, non æs, non cassis, non clypeus corio tectus, non hamata tunica, non gladius; sed quæ, Deo bene juvante, facilia sunt ad parandam victoriam, spes, quæ fidei est indumentum, justitia ac gladius spiritalis, quod est verbum Dei, ex divi Pauli sententia. Ad hæc longum jejunium, jugis oratio, humi cubatio, lacrymæ, suspiria, pectoris tunsiones, crebræ adorationes, clamores ex intimis præcordiis editi, cælumque ipsum ferientes. Quid plura? qui ad Constantinopolim occupandam animum adjecerat, is Brachimus fortiter dimicans, oratione justi Viri percussus m, Consentiæ in Italia misere moritur n.

[50] [Pellit febrem, caprivum a barbaris] Sed ut Amalphem redeamus, ejus urbis præfectus, sorore gravi morbo laborante, Eliam rogabat, ut eam invisere dignaretur; is autem præfecto morem gerens, in ægrotæ domum se confert; ac simul ostium ingreditur, relinquit puellam febris, pulsus ad naturalem motum componitur, vires labefactæ ac ferme extinctæ eriguntur atque confirmantur; somnus, quem morbi molestiæ vel interturbarant, vel procul exegerant, suavissime ac placidissime illam complectitur. Sic femella, sola sancti Viri præsentia fugato morbo, suæ incolumitati est restituta. Ceterum ubi venerandus Senex cum discipulo in monasterium est reversus, mulier quædam illi non ignota, monasterium satis odiosa importunaque frequentabat; quam misere impellebat urgebatque generi absentia, quem in Rhegina clade captum barbari in Africam avexerant. Postquam vero magna cum assiduitate a mitissimo Patre contendit, ut pro eo Deum deprecaretur, respondens ille, Revertere, inquit, mulier domum, & quia credidisti, fiat tibi, quod postulas. Abiit mulier nihil ambigens de Senis pollicitatione: ecce tibi, triginta post diebus e servitute gener domum revertitur.

[51] [miro modo in pristinam libertatem ac patriam transtulit.] Rogatus vero, qua ratione factus esset libertatis compos, rem ita narrabat: Ego, dicebat, cum in carcere detinerer, quotidie gladium cervicibus imminentem expectans, ecce, nocte intempesta videre videor quasi reseratum carceris ostium, ac quemdam affecta ætate monachum ingredi, luce conspicuum, totumque domicilium illustrantem, promissa barba canitieque maxime verendum, ac præ senio incurvum. Hic hilari ore adstans, ad hunc modum me appellat: Basili (hoc erat illi nomen) surge, & eo, unde abductus es, revertere. Ego vero cum adhuc hæsitarem, rursus, Mene, inquit, nosti? Et ego, Qui fieri umquam potest, ut te noverim, nisi tu prius mihi nomen tuum aperueris? At ille: Elias sum monachus, quem socrus tua jussit in Aulinis o, pro te ad Deum preces emittere. Tu interim deposito metu, sine ulla hæsitatione abscede jam in patriam tuam. Parui, abscessi, veni, e servo factus liber. Atque hoc prodigium. mea quidem sententia, nihilo inferius est eo, quod Abacuc accidisse sacræ Literæ loquuntur; ac jure optimo cum omnes animos, qui in præsentia aderant, incredibili admiratione perculit, tum eorum, qui aberant, commovit ad laudes Deo rerum opifici decantandas. Atqui Abacuc ab Jerosolymis in Babylonem ab angelo per aërem est vectus, ut Danieli se ministrum præberet; sed noster Elias in Aulinis cum esset, per solam precationem, veluti quadam angelica ratione, in carcere se videndum captivo offerens, Rhegium in patriam reducem liberum facit: at quibus alis sublevatus, quo subvectus curru, sicut Eliæ olim evenisse memorant divinæ historiæ? Quid ad hoc prodigium Lydius currus p, Quid Argibus Pegasus q? At hæc fortasse non fabulæ aut commenta poëtarum, quæ homines tantopere admirantur, cum ea historiis Græci commendarint?

ANNOTATA.

a In Ms. nostro est θεσπέσιος, id est, magnus, admirandus, divinus.

b Sancti titulus qui Eliæ ac Danieli, ejus discipulo hic datur; non est huic ita proprius, ut sciamus, eum cum publica veneratione conjunctum fuisse. In Martyrologio Siculo Caietani die 17 Augusti subditur quidem annuntiationi S. Eliæ nostri ista Danielis: Item B. * Danielis, monachi Tauromenitani, S. Eliæ discipuli. sed asteriscus ille denotat, eum distingui ab iis, qui publica veneratione honorantur, & inter pios dumtaxat recenseri.

c Adhuc igitur D. Pancratii corpus Tauromenii colebatur, susceptisque piorum virorum peregrinationibus adibatur. Hæc vero S. Eliæ peregrinatio ad sepulchrum S. Pancratii eodem anno obita est, quo Tauromenium a Saracenis excisum est, ut ex hac Historia plane constat. Tauromenium autem solo æquatum est anno Christi CMIII, ut diximus in notis ad Martyrium S. Procopii episcopi. Ita Caietanus hic in Animadversionibus. Sed non satis assequimur, quomodo annus iste cohæreat cum argumento Caietani, de quo dictum est in nostro Commentario prævio, quem vide § 3, num. 25 & 26. Ibidem tamen invenies num. 31 & 32 annum istum excidii Tauromenitani e dicto Martyrio deductum.

d De eo Commentarius noster § 2 num. 21; mors narratur inferius.

e Epaminondas. Vitam ejus conscripsit ÆmiliusProbus, quæ habetur post Vitas illustrium virorum a Plutarcho compositas, & Basileæ anno 1573 editas, pag. 807, ubi sic laudatur: Erat .. modestus, prudens, gravis, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo; adeo veritatis diligens, ut ne joco quidem mentiretur. Idem continens, clemens, patiensque admirandum in modum &c.

f Illustre apud Romanos fuit Scipionum nomen: de quibus consuli possunt scriptores. Breve est illud Ciceronis in Paradoxo I: Quid duo propugnacula belli Punici Cn. & P. Scipiones, qui Carthaginiensium adventum corporibus suis intercludendum putaverunt? Quid Africanus major, quid minor? Scipionum unus tributariam, Hannibale victo, Carthaginem fecit; alius vero Carthaginem & Numantiam evertit.

g Amalphia Picentinorum Ducatusque Amalphitani metropolis, triginta a Neapoli milliaribus in veteris Lucaniæ provinciæ sinibus, quam Principatum citeriorem vocant, sita est juxta Tyrrhenum mare ab occidentali plaga in valle Scalæ urbis montibusque attigua, inquit Ughellus in metropoli Amalphitana tomo 7 Italiæ sacræ col. 183 editionis novæ. Plura deinde sequuntur.

h Episcopus Amalphitanus, qui his circiter temporibus sederit, ponitur apud Ughellum loco mox indicato col. 192 Ursus, qui electus habetur in Indiculo, ait, apud me Ms. anno DCCCXCVII, eo scilicet tempore quo Amalphitani pro judicibus duces recepere, titulo imperialis patritii ac protospatharii decoratos a Constantinopolitano imperatore.

i Quædam huc spectantia dat Commentarius § 2 num. 22.

k Caietanus in notis ad hanc Vitam pag. 25 hæc observat: De Brachimi regis Africanorum elatione, expeditioneque Rhegium, & Consentiam in Calabriam post Tauromenii excidium, mire consentiunt Anonymus is scriptor, & Joannes Diaconus Neapolitanus, quem adi tomo 2 de Sanctis Siculis a pag. 60.

l In Ms. exemplari Græco, sicut notat in Animadversionibus pag. 25 Caietanus, perperam habetur Constantiam; sed enim Straboni & Ptolemæo, Melæ, Livio, Plinio, Antonino, Consentia Brutiorum in Italia urbs; quæ nunc vulgo Cosenza dicitur, estque Calabriæ primaria, teste Baudrantio, ac inter præcipuas regni Neapolitani, in Calabria citeriore juxta fluvium Crathim, ubi Basentum recipit. Varia collegit de ista urbe Ughellus tom. 9 Italiæ sacræ in Cusentina metropoli a col. 249.

m Mors ista alibi aliter narratur: nam Caietanus in Animadversionibus eadem pag. 25 ita scribit: Impii tyranni necem fusius narrat Joannes Diaconus Neapolitanus. At quem scriptor Anonymus oratione sancti Eliæ percussum tradit, Joannes diaconus telo transverberatum a S. Petro Apostolo memorat. Utrumque fuit, ut S. Elias precibus a Deo obtinuerit, quod sanctissimus Apostolus egerit. Textus apud Caietanum de S. Petro sic habet pag. 63: Senex baculum, quem manu tenebat, in vesanum conjecit, eoque in femore percusso &c. Et deinde ibidem magna vi, inquit ipse tyrannus, telum contorquens, lateram mea transfodit. Et mox dicitur de illo: Ingravescente in dies dolore, paucis diebus intestina omnia emittens stygia regna petiit. Atque hoc aut simili modo exponi posse videtur locus, quem e Chronico Lupi Protospatæ affert Pagius ad annum 902 num. 17: Anno CMI descendit Abraham rex Sarracenorum in Calabriam, & ivit in Cosentiam civitatem, & percussus est ictu fulguris.

n Quod vero ad annum mortis ejus attinet, In antiquo (inquit idem Pagius ad dictum mox annum 902 numero citato) Chronico Ms. Ducis Andriæ, quod magnæ est auctoritatis, idemque ac Chronicon Lupi, sed paulo mutatum & interpolatum, id currenti anno assignatur ..; cui interpolatori omnino standum. Ismaël enim Abulfeda Hamæ in Syria princeps testatur, Ebraïmum Africæ regem dysenteria die Veneris, mense Dhilcada anno Hegiræ CCLXXXIX in Sicilia demortuum, ideoque hoc anno Christi mense Octobri. Sed Caietanus mortem ipsius affigit anno Christi 903, sicut dictum est in nostro Commentario prævio § 2 num. 21, ubi lectorem huc misimus. Porro Chronicon Lupi Protospatæ novissime editum est inter Rerum Italicarum scriptores tom. 5 a pag. 37, una cum variis lectionibus ex Ms. codice Italico illustrissimi Ducis Andriæ.

o In Aulinis, & paulo post, prout observat Caietanus in Animadversionibus, Elias in Aulinis cum esset. At superius hæc mulier dicitur Eliam in monasterio suo convenisse, quod is scriptor initio tradiderat in Salinis fuisse, nunc vero in Aulinis: & inferius, Aulinas tertium nominat. Certe quidem, nisi duplex loco nomen fuerit, in altero nominum error est. Aut igitur semper in Salinis legendum, aut in Aulinis, quo inclinat animus. Nam scriptor Vitæ S. Philareti Panormitani monachi Aulinas nominat. An loco nomen ex aulis, id est, antris in eo monte incisis, atque ex iis Aulinæ dictæ? Apud Caietanum tomo 2 in sermone, qui inscribitur de S. Philareto juniore Nili monachi, habentur ista pag. 115: Qui postquam fretum transmisit, Rhegio, quod Calabro litori adjacet, una cum parentibus pertransiens, inde in Aulinas (sic enim appellant) cum iisdem divinitus adventant. Aulinas inquam illas &c. Et pag. 117: Ubi ad monasterium, quod sancti Eliæ vocant, pervenit, gradus sistit .. ac in ceterorum fratrum numerum cooptatur.

p Λύδιον ἅρμα, id est, Lydius currus, est in proverbio. Hoc scommate notabantur, qui in certamine quopiam longe cæteris essent inferiores, & παρὰ Λύδιον ἅρμα θέεις, id est, juxta (velpræter) Lydium currum curris … Quidam ad Pelopem Lydum referunt, qui suo curru vicerit Oenomaum socerum, in quibus est Gregorius Nazianzenus, sic usurpans, ut dicat, se tanto esse inferiorem eximiis Basilii virtutibus, quantum pedes abest a Lydio curru, utique velocissimo. Hæc & plura habentur apud Paulum Manutium inter Adagia Ursellis anno 1603 edita, pag. 514.

q Πεγάσου ταχύτερος, id est, Pegaso velocior, ibidem ponitur pag. 1031, estque hyperbolica locutio de iis, qui celeritate excellunt. De Pegaso autem, equo alato, ac fabulosis poëtarum figmentis celeberrimo agunt mythologi.

* f. tum vero

CAPUT VI.
Varia Sancti miracula, mansuetudo ac severitas, vaticinia.

[E cælo per menses quinque clauso] Sed ad multo majora festinat oratio, ac fortasse multis, quæ dicentur, incredibilia videbuntur: plerique enim naturæ legibus, quæ dicuntur, metiri consuevere: quod si quid audiant, quod eas excedat, id vero vanum ac leve suspicantur: sed hominibus rerum divinarum imperitis id vitii solet adscribi, quos potius insanos appellamus. Ex vobis vero, auditores, qui hisce rebus profecto estis eruditi, Deique virtutem ex sacris Literis quotidie cognoscitis, nemo erit, sat scio, qui audeat ea in dubium vocare; sed silentio linguam premens vacuas aures præbebit: neque enim, quæ huc usque retulimus, tam admiranda sunt, quam quæ in posterum recensebimus. Olim maxima siccitate campi ita exaruerant prorsus, ut toto quinque mensium spatio ne una quidem nubecula cælo videretur: sed tellus sterilis atque inutilis ad culturam passim hiulca, fervidissimos solis radios in se penitissime admitteret: fontes etiam, qui perpetuo scaturiebant, defecerant, ac magni amnes exaruerant. Ea re permonti incolæ ad novum Eliam confugiunt, velit communem calamitatem ab ipsis deprecari, ac pluviam a Deo exorare. Negare Homo plane modestus; illi instare atque urgere. Tandem Elias, Vultis, inquit, causam hujusce temporum conversionis ac rerum perturbationis confusionisque edisseram? Sed ea, vel me tacente, est manifesta omnibusque conspicua: quia cum egenos videamus, nullo pacto eorum egestatem sublevare volumus, nec misereri eorum, qui miseriis premuntur. Jam fraternam a nobis benevolentiam exterminavimus, refrixit caritas: injustitia viget ac convalescit: idcirco clausum est cælum, pluvia tenetur.

[53] [pluviam precibus obtinet:] Verumenimvero quando Deus Opt. Max. numquam clementiam atque in mortales providentiam, in eorumdem odium solet convertere (cum natura immutabilis sit) ei supplicemus, ad ejus genua nos abjiciamus in spiritu humilitatis & in animo contrito, ac nostrum omnium voces noctu atque interdiu clamantium apertis auribus accipiet. His dictis, ad discipulum conversus, Concedamus, inquit, ad D. Mariæ, ut fratrum nostrorum postulationibus faciamus satis. Mox ad populum, Vos etiam precationibus vestris nobis paulisper opitulemini; faciet enim, scio, nobiscum Dominus misericordiam suam. Cum itaque profecti Elias & Daniel sine ullo arbitro in templum, integram ibi noctem Numen precando contrivissent, audiit eos Deus, nostris calamitatibus ad miserationem commotus: voluntatem enim timentium se facit. Tum aër, qui serenus, nec ulla nube obductus perpetuo ad illum diem visus fuerat, continuo nubibus involvitur: januas cæli aperit Dominus, visitat terram, & inebriat; quæ exaruerant, concepto humore foventur, crescunt, augentur, annique tempestates ad suam temperiem revocantur. Hæc profecto Eliæ sunt magnæ in Deo fiduciæ certissima argumenta.

[54] [in adversam fluvii ripam siccis pedibus transfertur.] Cum etiam fluvium, quem Secrum a appellant, una cum Daniele ac Sabba discipulis transire vellet; is vero tanto impetu ferebatur, ut neque scapha illum trajicere, neque tranare quis ullo modo posset; nam ad consuetas aquas, torrentes etiam rapidissimi e vicinis montibus delabentes, per id tempus accedebant, & pons longe ab ipsis aberat, adeo ut ambo discipuli desperarent tam longum iter a Sene confici posse. Dum in ea cogitatione eorum animi versantur, ecce illum circa flumen in altera ripa conspiciunt: ubi vero fluvium ponte trajecerunt, magna cum admiratione procul hominem vident, propiusque accedentes reperiunt, ne tantillum quidem pedes aqua madefactos. Id quod ne ulli umquam, quoad ipse hac lucis usura frueretur, ullo pacto aperirent, etiam atque etiam ab illis contendit; sed pii religiosique monachi ingenti admiratione perculsi, e metu ac reverentia ad S. Virum accedere pertimescebant: etenim existimabant id haud quaquam præstari posse ab ullo mortali, qui gravi corporis sarcina premeretur, sed ab uno Deo, cui parent creatæ res omnes; vel ab eo, cui ipse promiserit, sicut olim D. Philippo contigit, qui Eunucho per spiritum ereptus, inventus in Azoto perhibetur.

[55] [Sitienti discipulo fontem impetrat, ac divinitus illustratur.] Igitur cum ad loca vasta, desertaque & aquis carentia pervenissent (id enim sæpenumero facere consueverant ad vitandos hominum tumultus, ac precationi liberius vacandum) Daniel e multo labore atque æstu, siti cruciari cœpit, neque valens amplius stare, se humi projicit. Senex vero cum eo in periculo versari discipulum videret, ingenti miseratione commotus (vehementer enim illum diligebat, quem dicto audientem & in omnibus sibi morigerum sciret) non longe ab iis secedens, sese in preces effundit, ac confestim Dominus ostendit fontem limpidissimum, ac frigidissimis aquis manantem, accersens discipulum, Bibe, inquit, fili, viresque refocilla ad incommoda æquo animo ferenda, quorum eremus solet esse feracissima. Is autem ubi sitim aqua restinxit, lavit ac vires refecit, robustior atque alacrior, ut dicebat, est redditus & ad labores asceticæ disciplinæ, & ad vitæ duritiem atque asperitatem tolerandam. Contigit vero, ut Daniel cum sancto Viro Deo supplicans, eum videret totum instar ignis incensum atque inflamnatum. Ibi discipulus ingenti lumine circumfusus, pronus in faciem humi concidit. At magnus Senex, ut qui probe nosset, quid causæ esset, cur ille pertimesceret, hominem e terra erigit, jubetque in ejusmodi rebus bono animo esse, nihilque timoris concipere.

[56] Nec multo post, cum ad S. Cyriacæ castrum ventum esset, [paralytico jamjam morituro] audit inibi presbyterum quemdam, nomine Malachiam, cum diuturno atrocique morbo conflictari: jam enim pedum usum amiserat, ceteraque corporis membra paralysi dissoluta torpebant. Ad hæc modo febri tenebatur, modo capitis dolore cruciabatur. Sic ab omni salutis spe destitutus, cum frustra desudaret omnis ars, præsidiaque medicinæ, in lecto decumbebat, jamjam animam exhalaturus: & quoniam sanctus Dei Vir præter alia virtutum decora, mira erat in ægrotos clementia, adeo ut illos invisere soleret: continuo ad hominem magno studio se confert, & cubili propius accedens, blande rogare cœpit, ut sese haberet, morbique vim perferret. Tum miser intermortua voce, quæ vix posset audiri, incipit de morbi cruciamentis, ac laboribus minime ferendis ac perpessu asperis narrare.

[57] At Senex scipione, quo innixus solebat gressus sustentare, [gressum & salutem reddit.] in ægroti dextera collocato, In nomine, inquit, Jesu Christi, hoc bacillo innixus surge & ambula. Continuo paralyticus prehenso sancti Viri scipione surrexit atque obambulavit, ac paucis post diebus rite convaluit. Qua in re illud est magna admiratione dignum, quod ægrotus diuturno morbo vexatus, confestim de lecto, ubi tamdiu recubuerat, sanus exsilierit, quo clarior cælestis medici virtus appareret. Neque vero unus aliquis admiretur, si talia ac tanta prodigia patraverit sanctissimus Vir: ea enim Servatoris nostri vox est: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis: petite & accipietis. Numquam enim ille morbos curabat, nisi prius multa precatione Deum Opt. Max. implorasset. Quare non is auctor censendus est, sed bonorum omnium opifex Deus, qui suam benignitatem per Servum suum aliis declararet. Hic nihil afferre aliud poterat, quam orationem, animi puritatem, piam exercitationem, ac in Deum fidem.

[58] Porro erat, quemadmodum de Moyse audivimus, mortalium omnium mitissimus; [Fuisse Sanctum] idemque in eos, qui bonum, honestumque dicto aut facto oppugnarent, acerrimus, nulla umquam ullius habita ratione: neque enim ad suam cujusque libidinem sese effingebat, ut plerosque facere videmus, qui instar Camaleontis * b varios in colores commutantur: sed constans, suique propositi tenax, ac singulari prudentia præditus, nihil omnino ulli præter æquumque & fas gratificari. Sicui vero quidquam esset indulgendum, plane indulgere: cetera assentatoribus atque adulatoribus relinquebat. In ferendis vero sententiis ac judicando æquissimus; ut ex iis, quæ partim recensuimus, partim dicemus, planum fiet. Michaël ille, quem supra memoravimus, qui de Ismaëlitis, ut dictum est, vel consiliis vel precibus venerandi Patris, non vulgarem victoriam reportavit, Calabrorum provinciæ præficitur. Hic dum præfecturam gerit, Columbum nescio quem reperit, hominem vecordem, novis rebus studentem ac plane sibi adversarium. Hic Columbus arrogantia superbiaque nimium elatus, contractis copiis armatisque hominibus stipatus, per civitatem ac pagos grassabatur ac gliscente improbitate, complures, qui parere sibi recusarent, dire vexabat, direptisque bonis, eorum domos evertebat. Hunc Michaël præfectus per insidias captum, omnimodis suppliciis sine ulla clementia ultus est; idque per multos dies: postremo semivivum, in carcerem detrusum, crastino die obtruncare in animo habebat.

[59] [mitem,] Hoc Dei Vir, qui suopte ingenio in omnes lenis ac clemens semper fuit, cum rescivisset, ad præfectum accurrens, hac oratione utitur: Præclare tecum, præfecte, actum existimo, cum omnia tibi ex sententia evenerint: etenim in factiosissimum ac profligatissimum hominem animadvertens, hoc exemplo aliis terrorem incutis, ne in hujusmodi scelera ac flagitia in posterum sese audeant præcipitare. Verumtamen ego id a te etiam atque etiam rogo, ut illius vitam mihi condones, quod ut impetrem, genua tua complector. Sic ille dicens, in genua provolutus, nullum supplicandi modum faciebat: Ignosce ei, qui dignitatem tuam, per summam amentiam, violavit: iracundiam vincat humanitas. Quid, quod in cælo judicem non habes, qui eadem mensura, qua mensus fueris, remetietur tibi? An non illud audisti, Non judicabis bis in idipsum. Tum ille minime æquam sancti Viri petitionem ratus, gladium acuebat, tendebatque arcum ad necem: rem tamen ita proferebat, ut aliquis resipiscentiæ locus dari videretur. Tandem ubi Elias advertit, nullo modo suis illum precibus molliri ac flecti, sed in eadem sententia obstinatissime hærere; his iterum verbis præclarissimis præfectum aggreditur: Equidem, dux optime, quæ in rem tuam esse arbitratus sum, ea vero suadere tibi, atque a te exorare omni opere contendebam: at nunc tuo in proposito ita te pertinacem, obduratoque animo cum videam, sane pervicaciæ tuæ fructum feres amplissimum. Sic hominem relinquens, opere maximo contristatus abscessit. Septem post diebus, præ immoderata animi iracundia gravem in morbum incidit, ac frustra per internuntios sanctum Virum accersens, nullum recuperandæ valetudini locum sibi relictum videt. Mox die insequenti, Deo ita ulciscente, periit. Columbus vero capitali sententia præter expectationem liberatus, in carcere vinctus tenebatur, in Deo, atque Elia spes collocans suas.

[60] [&, ubi res ferebat, acrem, exemplis ostenditur.] Non multo post, in Aulinas nescio quis ex eorum numero, qui sibi sapientes esse videntur, ad S. Eliam venit. Is concionatoris personam induens, de pollicitatione seu, quod aiunt, voto, illum interrogabat. Hic vero Quando, inquit, votum nuncupasti? Tum ille, antequam Rhegium ab hostibus caperetur, coram episcopo, Deo me devovi: sed cum plerisque aliis ego etiam a barbaris comprehensus, in Africam captivus sum deportatus. Hic Elias cetera ordine, quæ ille gessisset, subdidit; Tu, inquit, pollicitationis oblitus mulierem adamasti, episcopo, ac quod palmarium est, Deo ementitus: nam tametsi de hoc me celare voluisti, cor tamen meum intra te est, prout dictum est Jeze * ab Eliseo vate sanctissimo, nec me latere ullo pacto potuisti: & vero miser, existimas, levem hanc esse culpam; idcirco illam attenuas ac minuis: sed, quæ mea est animi sententia, eo diabolus tendit, ut culpas imminuendo & atterendo, in multo graviora scelera ac flagitia sine ullo metu homines possit inducere. Nunc ego quid te moneam? An in surdas cadaveris aures voces effundam? Qui enim sapientem se existimat, neque se interim dignoscit tamen, in eo juvando omnis prorsus opera luditur. Quid, miser, quando alios monuisti ac docuisti, te ita indoctum negligis ac prætermittis? Hæc ut dixit, hominem a suo conspectu repellit, cum jam mentis acie perspicue videret, nullo umquam pacto fore, ut ad meliorem ille frugem corrigeretur. Is itaque erat in ejusmodi homines Elias, acer, invictus, imperterritus: ac jure optimo: qui enim se facile superari sinit, is scilicet omnibus despicatui est; & qui vulgi sententiis minime assentitur, hunc nulla vis poterit expugnare.

[61] Porro ingravescente jam senecta, domi se continere necesse habebat, [Ad Leonem imperatorem se confert & per viam] ac paulo post ait discipulo; Jam instat, Daniel, dies, quo nos religiosissimus Cæsar accerset: id quod multo ante mihi cælitus est indicatum. Leo enim Græcorum imperator audiens ab omnibus prædicari, ac laudibus efferri admirabilem vivendi rationem, ac prodigia a S. Viro edita, ejus videndi desiderio tenebatur, ut nonnihil etiam lucis ex sanctis illius precibus ad imperium accederet. Erat enim monastici instituti studiosus, & ad honestas artes proxime proclivis. Igitur dum hisce de rebus secum cogitant, ecce, quidam aulicus ad monasterium venit, qui Eliam ad Cæsarem magno, ut decebat, honore perduceret (erat huic nomen Musonius.) Is ad sanctissimi Patris pedes advolutus, benedictione impertitus, dat ei literas a Cæsare, quas ille cum accepisset, legissetque, Quid, inquit, Cæsari mecum vili abjectoque sene? Prætermissis olympi fontibus limpidissimis ad cœnosum torrentem animum adjecit. Qua gratia tanto te vitæ discrimini objecit? Nempe ut monachum videres fama, quam rebus gestis majorem. Sed, quando ita Deo videtur, senectutis ac imbecillitatis incommoda nihili pendens, dabo me in viam audacter: horum vero laborum ille mihi velim sit fructus, ut Columbus capitalis criminis reus absolvatur. Cui petitioni cum libenti sane animo ille annuisset, acceptis Columbo & Daniele sociis, una cum aulico ad Regiam * proficiscitur. Interibi secreto Danielem vocans, ei aperit, etsi iter inceptarent, numquam tamen fore, ut vel ille Cæsarem, vel Cæsar illum videat; neque tamen frustra se eam peregrinationem suscipere, cum sibi præmium amplissimum sit salus ac vita hominis capite damnati.

[62] Igitur appulsi Æricusam (ea est insula in ipso Iönii maris aditu, [spiritu prophetico illustratur.] ab Epiri finibus non longe distans c) occurrunt obviam Chrysioni Tauromenitano, cui prædixerat sanctus Vir, cum Tauromenii versaretur, in eodem lecto, ubi ipse jacebat, Brachimum esse cubaturum. Is complectens verendum Senem; Tulimus, inquit, miseri, pater ac vates optime, quæ nobis multo ante denuntiasti, tuis consiliis ac monitionibus saluberrimis minime auscultantes d. Sed quid nobis in posterum fiet, mihi saltem, qui te parentis loco & habeo & veneror, aperire ne graveris. Ego, respondit Senex, hoc prædico tibi; non multis abhinc diebus e vita excedes. Id quod evenit, ut Vir sanctissimus fuerat prolocutus. Hinc solventes Naupactum e tenent; ibique comperiunt rumorem circumferri, Syriacam Agarenorum classem, quæ Constantinopolim cogitabat, omnia maria percurrere. Tum Homo Dei ac vates gloriosus, Non ita, inquit, eveniet, non ut homines vulgo opinantur; sed ut Deus optimus faciendum statuit: nec illi in Byzantium navigant, ejusque eversionem machinantur; sed in medio Hellesponti f cursu revertentur, & Illyricum sinum g percurrentes, Thessalonicam invadent ac depopulabuntur. His auditis, Musonius sane quam graviter obstupuit: Etenim, dicebat, si ita hæc evenient, portenti simile, ac supra omnem humanam vim existimo hanc futurorum cognitionem, atque id satis superque esse ad declarandam sancti Viri puritatem. Quid enim, Deus immortalis, aliud est, si hoc non est prodigium, quæ nondum evenerunt, eadem perinde ac evenissent jam, aut ab alio didicisset, mortalem multo ante libere audacterque prædicare. Multo plura his narrare solebat beatus Daniel post sancti Viri dormitionem h.

ANNOTATA.

a Suas Caietanus prosert de hoc flumine conjecturas in Animadversionibus pag. 25 dicens: In exemplari Græco Secrum (in nostro item Σῆκρον.) An censuerimus fluvium, quem Strabo vocat Sagram lib. 6; Plinius lib. 3 cap. 10 Sagram, Locros inter & urbem Cauloniam; qui Gabrieli Barrio & Mazzellæ Alaro dicitur; Leandro autem Sagriano? Cellarius agit de hoc argumento lib. 2, cap. 9, pag. 587, ac fluvium Sagram repræsentat in tabula ad pag. 527, in qua tabula vide Brutiorum agrum.

b Χαμαιλέοντος εὐμεταβολώτερος, id est, Chamæleonte mutabilior. Chamæleon commemoratur inter animantia quæ colorem mutant. Hujus figuram diligenter describit Aristoteles lib. De naturis animantium 2. Quod ad coloris mutationem attinet, hæc tradit e Græco ibi sic reddita: “Mutatur autem illi color, cum inflatur; fitque is nunc niger, non absimilis crocodilorum; nunc pallidus, cujusmodi lacertarum; nunc rursum nigris variegatus maculis, qualis est pardorum. Accidit autem hujusmodi mutatio coloris per omne corpus: siquidem & oculi & cauda in eumdem cum reliquo corpore abeunt colorem. Motus hujus animantis admodum segnis, qualis est ferme testudinum. Pallescit moriens. Exanimato color idem durat”. Hactenus Aristoteles. His ferme consentanea tradidit Plinius lib. 8 cap. 33, illud addens, hoc animal toto corpore reddere colorem, quemcumque proximum attigerit, præter rubrum & album. Competit igitur adagium in hominem versipellem sive inconstantem, ac pro tempore sese vertentem in omnem habitum. Hæc sunt apud Manutium supra citatum, pag. 849. Aldrovandus de Quadrupedibus digitatis oviparis lib. 1 cap. 14, pag. 668 tractat de chamæleonte, apud quem varia de hoc animali prorsus mirabilia curiosus lector inveniet.

c Duplex est Ericusa; quarum una distinguitur ab alia per voces a Biographo hic adjunctas. Intelligenda itaque hoc loco est Ericusa, insula maris Iönii, in Epiro Plinio, quæ nunc Pachsu dicitur, seu Paxa major, ad meridiem Corcyræ insulæ, & vix 12 milliaribus ab ora littorali Epiri in occasum, sub dominio Reipublicæ Venetæ, a qua concessa fuit Pargensibus Epirotis, ut in iis armenta sua nutrirent, uti refert Baudrantius. Altera vero synonyma est insula maris Tyrrheni, versus Siciliam Straboni, quæ Ericodes Ptolemæo, & Ericussa Stephano, una est Æoliarum, & nunc Alicur dicitur, teste Leandro; parva est, & habet tantum aliquot tuguria piscatorum, 15 mille passibus distans a Lipara in occasum, & 7 a Phœnicusa Usticam versus 25, sicut idem auctor tradit.

d Vide hanc Vitam num. 47.

e Naupactus, urbs est Ætoliæ in Græcia, Italis Lepanto, in ora sinus Corinthiaci, insigni victoria, quam Christiani anno 1571 a Turcis reportarunt non procul a dicta urbe, admodum memorabilis. Qua de causa S. Pius PP. V Litaniis Deiparæ Virginis, cujus potissimum auxilio tantam victoriam partam esse profitebatur, inseri voluit Auxilium Christianorum ora pro nobis, uti videre licet apud Spondanum in Annalium Baronii Continuatione ad annum 1571 num. 21; ubi etiam agitur de festis in rei memoriam institutis.

f Hellespontus, angustiæ maris sive fretum inter Asiam ad ortum, & Thraciam Europæ regionemad occasum, indito, ut in fabulis est, ei nomine ab Helle, filia Athamantis regis Thebarum, quæ ibi decidens submersa fuerit. Plinius lib. 4 cap. XI Hellespontus, inquit, septem (ut dicimus) stadiis Europam ab Asia dividens, quatuor illic inter se contrarias urbes habet: in Europa Callipoli & Seston, & in Asia Lampsacum & Abydon.

g Per Illyricum sinum videtur hic commode intelligi posse sinus Thermaïcus sive Macedonicus maris Ægæi, in Macedoniam extensus, in cujus intimo recessu jacet Thessalonica, de qua proxime hic sermo est, quæque olim Therma fertur nuncupata. Cur autem Biographus sinum illum vocat Illyricum? Tractum illum terræ Illyrici orientalis nomine vocatum fuisse, indicio est illud imprimis, quod apud Carolum a S. Paulo in Geographia sacra, quam supra in Annotatis ad caput 3 lit. u citavi, in notitia antiqua episcopatuum Illyrici orientalis pag. 196 ponatur provincia Thessalonicensis &c. Ad hæc, in eisdem Annotatis lit. r occasione Epiri veteris ac novæ, dictum est, novam multis post seculis ex Illyricanis Macedoniæ gentibus conscriptam fuisse.

h Hinc commendari meretur Actorum fides, ex antea dictis in Commentario prævio § 5 num. 44.

* l. Chamæleontis

* Giezi

* i. e. Constantinopolim

CAPUT VII.
Morbus; obitus; corporis sepultura, integritas ac translatio; concursus ad illud; miracula; Leonis imperatoris munificentia.

[In Græciam delatus morbo corripitur.] Age vero, nunc de exitu dicamus, quo S. Pater vitam suam clausit: id quod & hobis ad memorandum, & vobis ad audiendum utile ac maxime jucundum existimo. Fuit vero ejus ex hac vita migratio illi non absimilis, quæ de Jacob a patriarcha antiquissimo memoratur: neque sancto Viro prorsus incognita, sed, sicuti Moysi b, multo ante demonstrata. Itaque Naupacto solvens, Græciam peragrabat, ac delatus in quemdam locum ab Illyrico non longe distantem, morbo tentatus est non sane gravi ac molesto: nam cælitus illustratus a Deo didicit, daret Columbo commendationis epistolam, eumque mitteret ad imperatorem. Eum igitur ut ablegavit, ipse Thessalonicam contendi, in quam urbem ingredi noluit, sed ante vestibulum mansit, in quodam templo sanctis Apostolis dicato: ac die insequenti ad meridiem, quando ecclesiæ vacant a frequentia populi, monachum, qui templo illi præerat, rogat, vellet in sancti martyris Demetrii c se traducere: isque libenti animo annuit; & inter eundum cum S. Pater urbem intueretur, suspirium petiit, & ex animo mœrenti similis martyrem appellans, Ubi, inquit, gentium es, Demetri, martyr Christi gloriosissime, quibus tandem in locis morare? Quonam cælestium orbium tractu vagaris? Hæc, & alia id genus dictitabat, & in templo, & ad sancti martyris sepulchrum d propius accedens. Hæc cum audiret monachus, qui Eliam ductabat, non mediocriter offensus, illi secum ipse maledicebat. Sed Elias, absoluta precatione, ad monachum conversus, Quid offenderis, frater carissime, quasi vero male sentiam, maleque loquar? Verumtamen ubi vel mediocris est pœnitentia, & abundat probitas, ibi Dei misericordia multis partibus major reperitur. Tum monachus sentiens cogitationes suas hospitem minime latuisse, ad ejus pedes abjectus rogat, hanc sibi culpam ignoscere pervelit: quam ille homini ut condonavit, magna admiratione perfusus, ac præpropere festinans, quotquot sibi occurrebant, rem ordine narrabat.

[64] [Quo Thessalonicæ ingravescente, mortem antea a se prædictam obit 17 Augusti:] Igitur eo loco cum esset Elias, morbo jam ingravescente, scamnum sibi afferri postulat; quo delato ibi decubuit. Cum vero locus minime esset idoneus ad quietem capiendam, ad Caminos (locus quidam est) migravit. Hic Danielem discipulum, ac fratrem carissimum ad se vocans, Ego, inquit, Daniel, fili suavissime, sicut scriptum est, viam patrum meorum ingredior: adest jam tempus nostræ resolutionis, cum octogenarius e sim. Tu vero assecutus es doctrinam meam, institutionem, propositum: in his fortiter constanterque persiste: neque te otio dederis, sed piis exercitationibus ac studiis te expolire contendas. Sic vero vive, ut quasi quotidie te moriturum existimes, quod etiam atque etiam reliquos fratres monitos velim. Porro neque corpus nostrum hic conditum derelinquas, neque Constantinopolim ad Cæsarem deferri ullo modo patiare: petet enim, sat scio, perquiretque Imperator. Quod ego cum a divina providentia accepissem, tibi epistolium ad Cæsarem multo ante dedi, uti post obitum nostrum sineret corpus ad suum monasterium f afferri; quod Imperatoriæ urbi nulli omnino usui esset futurum, neque Deus æquo animo laturus. Vos potius, quod vestrum est, vendicate, nostrique memoriam, tamquam parentis amantissimi, ex animis vestris excidere minime patiamini. Porro, si recte memini, apud te est ea epistola: servato diligenter; & cum ea evenerint, (evenient autem quamprimum) mitte illam ad Cæsarem; quæ perscribuntur, effecturum scio. Ceterum vale ac salve, fili: jam enim decedit Elias, neque amplius hac lucis usura perfruetur. His dictis, omnibusque sui studiosis salvere jussis blandeque amplexis, ingenti cum lætitia atque hilari vultu defecit, & positus g est cum patribus suis XVI Kal. Augusti h.

[65] Ejus obitu divulgato, coactus est ingens monachorum ac populi numerus, atque adeo ipse Dux i cum suo exercitu, ac toto eo die ac nocte insequente, [sepultura, corporis integritas, ac suavis odor:] multis luminibus, hymnisque funebribus decantandis, incensisque suavissimis odoramentis sacrosanctum ac venerabile sanctissimi Patris domicilium k cohonestavere. Postera luce in sancti martyris Gregorii l templo pie religioseque illud deposuerunt. Verum Daniel cum nullo modo posset sancti Viri reliquias in suum monasterium deferre, ibidem ad decimum mensem substitit. Interim quidam patricii dignitate clarus; (is Bardas m est, cujus nomen per omnium ora circumfertur) audita Viri sanctimonia ac miraculis, ad Danielem adiens, etiam atque etiam illum rogat, velit B. Patris sepulchrum sibi adaperire; quod sacras ejus reliquias venerandi magno desiderio teneretur. Hoc ille cum præstitisset, repertum est corpus prorsus integrum atque incolume, neque quidquam detrimenti passum: qui * eam difflavit odoris suavitatem, ut omnis locus affatim repleretur. Hoc prodigium vir illustris cum vidisset, magna cum pietate ac religione corpus sanctissimum venerari, salutare, deosculari; ejusque exemplo omnes pariter, qui in præsentia aderant, idem præstare. Ibi continuo jubet fabricari ligneam thecam, atque in ea corpus purissimis vestibus involutum condi, ac in eodem templo reponi: simul de toto negotio Imperatorem, inscio Daniele, certiorem facit.

[66] Cæsar, re per patricium cognita, jubet beati Viri corpus, [quod dum, jubente imperatore, transfertur ad Sancti monasterium,] quasi opimas gazas ac thesaurum opulentissimum ad se deportari; ut vel hinc appareat, ejus vaticinia nequaquam fuisse vana, aut in irritum cecidisse. Tum Daniel epistolam Patricio dat ad Cæsarem, simul hominem docet de his, quæ Præceptor sibi antea vivus mandaverat. Patricius epistolam per tabellarium ad Cæsarem mittit: quam ille cum accepisset, ac fuisset deosculatus, legissetque quæ in ea scriberentur, continuo quæ jubetur, facit. Tum accersens Georgium Calabrum genere, hominem gnavum, & præclaris natalibus ortum, qui ea tempestate Constantinopoli versabatur, illi hanc provinciam demandat. Is simul in Caminorum, quod aiunt, locum est delatus, sacrosanctis reliquiis acceptis, omnes imperii provincias n ac Græciam ipsam peragrabat, Thesprotum o atque adeo usque Buthrotum p. Illinc conscendens, ac prospera utens navigatione, ad Rusianorum q oppidum appellitur, ac post equo vectus r in Besianum s castrum venit.

[67] Ibi adolescens quidam a spiritu dire cruciabatur, adeo ut sæpe ad deserta vastaque loca ire compelleretur: [miraculis coruscat, uti & in loco depositionis.] interdum etiam se in mortuorum sepulchra penetrare; eoque dementiæ dæmon misellum adegerat, ut sua ipse excrementa ac sordes devoraret. Is ubi ad sancti Viri reliquias propius accessit, derepente pulso tyranno, sanus ac sui compos est effectus, ac Deo gratias agens ad Salinas t proficiscitur u, de santi corporis translatione fratribus annuntiaturus. Qui simul rem cognovere, partim alacres ingenti gaudio cumulabantur de repertis beatissimi Patris reliquiis; partim non mediocriter dolebant, quod eo se Viro orbos intelligerent, quem parentis loco semper coluissent atque adamassent. Omnes tamen libenti alacrique animo in Taurianam x honorificentissime, ut decebat, illi obviam processere. Porro qui fuerit eo die populi concursus, non facile quis explicaret. Mox reserata capsula reperiunt sanctissimum corpus intactum integrumque, odorum omnium odore suavissimo spirans. Hic quid dicam energumenos sanctarum reliquiarum contactu sanatos? Quid variis morborum generibus tentatos suæ valetudini restitutos? Quid oculis capiteque laborantes rite procuratos? Nec vero stetit gratiarum, ac miraculorum fons; sed hodieque y iis abunde dimanat, qui ad illum cum fide accesserint. Porro ejus monasterii z fratres, junioris Eliæ pallio aa, sacro nimirum corpore, donati, duplicis spiritus facti sunt participes: nam ejus præceptis informati ad perfectam virtutem consequendam admonentur, & sanctissimis vestigiis inhærentes, in ejusdem virtutis via incredibiles progressus faciunt; se adhortantur, stimulant, impellunt.

[68] [Leo imp. ditat Sancti monasterium. Biographi ad illud apostrophe.] Sed Leo imperator religiosissimus, qua fuit vel post mortem in Patrem sanctum observantia, census & prædia ejus monasterio liberalissime attribuit, ut omnium, quæ in Italia sunt, monasteriorum clarissimum, ac celeberrimum existeret: id enim tametsi antiquitate illis concedit, gloria tamen longe præstat. Cum enim novi Eliæ sedes, & quasi novum Carmelum bb fuisset, redditum est veluti quidam deliciarum paradisus cc, & plantis spiritualibus consitus, quæ ferunt virtutum uberrimos fructus, ac folia nullo umquam ventorum turbine decussa, quæ est constans fidei confessio. Tu vero, o beata olim sancti Viri domus (jam enim ad te mea se convertit oratio) neutiquam te existimes carissimo Parente orbatam, sed in ejus te esse tutela ac patrocinio non minus hac tempestate, qua est in cælum delatus, quam antea, cum esset vivus ac superstes. Quamquam enim minime ille oculis cernitur, adest tamen spiritu, filios suos servat, dirigit, suasque oves cognoscit, & a suis ipse cognoscitur; ipse ovile suum custodit, & a truculentissimorum luporum insidiis tuetur. Idque eo melius præstat, quo se Deo propiorem videt, nostræ mortalitatis vinculis jam exemptus, ac purissimam mentis aciem in lucem illam inaccessam, omnisque beatitudinis originem liberius defigit. Atque hæc sunt, quæ ex multis collecta conscripsimus: quamquam, ut verum fatear, multa etiam sunt, quæ prætermittenda sumus arbitrati, ne propter rerum multitudinem auditoribus odiosi ac molesti essemus, aut multa congerendo, nimis excresceret oratio. Quare medium tenentes, ac regia, quod aiunt, ingredientes, potiora ac notiora selegimus, ut neque auditores prolixæ orationis tædio afficerentur, nec tenuitate rerum magnum Virum despicatui haberent. Ceterum hoc Deum immortalem precor, ut sancti Patris rerum gestarum non auditores tantum, sed imitatores perpetuo simus; ut ejusdem etiam præmiis donemur, quæ ille in cælo abundantissime est consecutus, in Christo Jesu Domino nostro, cui sit gloria, & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De ejus morte agitur in libro Geneseos cap. 49; ubi declarat sepulturæ suæ locum, Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, & obiit: appositusque est ad populum suum.

b Libri Deuteronomii cap. 34 Hæc est terra, ait Deus, pro qua juravi Abraham, Isaac & Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, & non transibis ad illam. Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino.

c Inscribitur Martyrologio Romano ad diem 8 Octobris. Consuli interim possunt Notationes Baronii ad istum diem, ubi inter alia refertur frequens concursus Christianorum ad sepulchrum S. Demetrii Thessalonicam, ex quo unguentum medicum scaturire jugiter consuevit: de qua re mox dicam.

d Joannes Cameniata supra laudatus post Paulum Thessalonicensium in fide magistrum, ponit pag. 319 inter martyres magnum, interque victores coronatos digne admirandum Myroblitam (unguentis scilicet manantem) Demetrium, qui & ipse pro pietate plurimum desudavit &c. Et pag. 324 laudat eum a suo erga Thessalonicenses patrocinio.

e De hoc puncto chronologico Commentarius prævius sub initium § 3.

f Vide quæ de hoc monasterio superius dicta sunt, ac porro recurrent paullo post.

g Bernardinus Rheginus in Vita S. Eliæ (de cujus Compendio dictum est antea) Eliam nostratem, sicut observat Caietanus in Animadversionibus pag. 25, Rhegii in Calabria obiisse significat, animamque suam Deo reddidisse in manus alterius Eliæ junioris. Indubitato errat. Nam Elias Ennensis obiit Thessalonicæ, urbe Macedoniæ, animam Deo commendans in manibus discipuli Danielis, ut ex hac historia certum est. Vide Commentarium prævium § 4 num. 36 & sequentibus.

h In nostro apographo Græco Μηνὶ Λόῳ, ὅς ἐστι Αὔγουστος, ἑπτὰ καὶ δεκάτῃ. Id est: Mense Loo, qui est Augustus, decima septima. Anno 1712 Hamburgi prodiit Menologium sive libellus de mensibus, centum circiter populorum menses recensens atque inter se conferens, auctore Fabricio: & ibidem pag. 44 assignantur menses Syro-Græcorum, sive Syro-Macedonum, Antiochenorum, Gazæorum, Smyrnæorum &c., incipiendo a Novembri, qui ponitur primo loco; decimo autem, qui respondet Augusto, notatur Λῶος (Lous, qui alibi in dicto opusculo scribitur cum diphthongo Λῷος) & additur: Hunc decimum mensem esse, testatur Julianus in Antiochico. Ibidem pag. 46 dicitur apud Tyrios esse September; apud Lycios ac Sidonios October pag. 47; apud Macedones & Asianos &c. Julius pag. 43. Augustus, ut ad propositum nostrum redeamus, Græcis Lous, inquit Pagius in Critica Baroniana ad calcem tomi 1 pag. 592.

i Ipse dux, nempe Leo prætor cognomento Tharsilacius, qui expugnata Thessalonica, a Saracenis captus est, Joanne Curopalate auctore; sicut ad hunc locum observat Caietanus in Animadversionibus pag. 25.

k In nostro apographo est σκῆνος, id est, habitaculum seu tabernaculum, animæ videlicet, quod est corpus. Sic 2 Petri 1 ℣ 14: Certus quod velox est depositio tabernaculi mei. Et ibid. ℣ 13: Quamdiu sum in hoc tabernaculo. Et 2 ad Corinthios 5 ℣ 4: Nam & qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus.

l In qualicumque nostro Vitæ apographo sancti martyris Georgii, sicut in Comm. prævio monuimus initio § 4.

m Ambiguus animi sum, ait in Animadversionibus Caietanus, quis fuerit is Bardas. Nam plures per hæc tempora eodem nomine, quorum meminit Joannes Curopalates.

n Quid illi cum omnibus imperii provinciis? Quomodo peragratio ac deviatio tam vasta cohæret cum mandato Leonis imperatoris paullo ante exposito? Non equidem intelligo. Forte vel legendum varias imperii provincias, vel τὸ omnes imperii provincias ita accipiendum, ut denotet, omnes IMPERIO vel jussu Cæsaris designatas provincias, nimirum Macedoniam, Thessaliam, Epirum ac Thesprotiam peragrasse seu transivisse Buthrotum usque, unde mari se committens promoverit imperatum iter Calabriam versus. Et vero e nostro apographo Græco Vitæ eruo ista correctis mendis: Διήρχετο τὰς ἐπαρχίας Ἄμυδον, Τεσσαλίαν, Ἑλλάδα καὶ Θεσπρότην μέχρι Βουθρωτοῦ. Id est: Pertransibat regiones Amydum, Thessaliam, Græciam & Thesproten usque ad Buthrotum. Sed 10. Nos modo transitum illum ordine meliore posuimus. 20. Non assequimur, quid velit sibi Amydum regio. Invenitur tamen Amydon, quæ urbs fuit Macedoniæ in Pæoniæ tractu ad Axium fluvium, uti videre datur apud Baudrantium, & de quo loco etiam agit Ortelius.

o Thesprotum, Thesprotis & Thesprotia, Epiri regio: Plinius, Strabo, Ptolemæus, uti habent sæpius citatæ Animadversiones pag. 25.

p Usque Buthrotum. Præter dicta in Annotatis ad cap. 3 lit. q; addi hæc possunt ex Animadversionibus ante designatis: Straboni lib. 7 urbs in Epiro: coloniam vocat Plinius: Buthrotorum sinus, Epiri regionis, apud Ptolomæum. Est & Buthrotus in magna Græcia amnis non procul ab urbe Locris, Livius lib. 29: sed hic de Buthroto Epiri sermo est.

q Thurenorum castellum. Antonino Roscianum; Procopio Ruscia; Leonardo Aretino Ruscianum. Procopius de Bello Goth. lib. 3 “Ruscia est promontorium Thurinorum. Juxta id, ad milliaria passuum septem cum dimidio, præsidium validissimum construxere Romani”. Aretinus de Bell. Ital. l. 4 “Ruscia est Thurinorum castellum (corrige promontorium) supraque illud, oppidum remotius a mari arduo loco situm, quod Ruscianum vocant”. Hæc Animadversiones identidem indicatæ.

r In nostro Ms. Græco est πεζοπορίσας, id est, pedibus gressus, vel pedestri itinere proficiscens.

s Stephano de Urbibus Bescia, Ausoniorum urbs. Apud Livium lib. 30 Besidiæ, Brutiorum oppidum. Idem etiam putat in sua Calabria Gabriel Barrius: sed enim certum est, occidentalem Calabriæ oram antiquitus Ausoniam dictam, ut Dionysius Alicarnasseus tradit. Strabo item lib. 2 ait, mare Ausonium esse, quod deinde Siculum. Prodit Licophron, Philoctetem Herculis comitem ab Ausonibus occisum, qui oram fluminis Crathis habitabant. Crathis autem Theocrito, seu Cratheis Plinio Brutiorum amnis prope Scyllam. Atque hæc Apollonio Rhodio de Argonautis lib. 4 Scyllæ Ausoniæ, prout videre licet in Animadversionibus eisdem, de quibus ante.

t De efformatione hujus vocis, dictum est supra plus quam satis.

u Ibidem: Ἐκεῖθεν Δανιὴλ προσλαβὼν παραγίνεται ἐν Σαλίναις μηνύσων τὴν ἀνακόμησιν τοῦ Ὁσίου τοῖς ἀδελφοῖς. Illinc Daniel, assumpto corpore, ad Salinas proficiscitur, Sancti translationem fratribus significaturus. Quod itaque in hac Vita excusa tribuitur isti energumeno adolescenti, in nostro Ms. adscribitur Danieli.

x Taurianum rectius dixerimus. Apud Melam lib. 2 cap. 4, Taurinum; apud Plinium lib. 3 cap. 5 Tauroëntum legebatur. Sed Taurianum utrobique legendum, ut Hermolaus Barbarus, & Nonius Pintianus castigant: quemadmodum apud Stephanum de Urbibus Taurania legitur pro Tauriana. Urbs est in agro Brutio Metaurum inter & Scyllam. Animadversiones, de quibus supra.

y Hinc colligitur, Biographum non statim post translationem hæc scripsisse.

z Corpus itaque S. Eliæ nostri e Græcia in Calabriam translatum ad monasterium, quod jam sæpissime nominavimus. Quæ autem hac occasione notata sunt, habentur in nostro Commentario prævio § 4 num. 36.

aa In Ms. nostro lego ὡς ἄλλην μηλωτὴν, tamquam alteram meloten. De quo vestimenti genere consuli potest apud nos Commentarius historicus de S. Elia Propheta tomo V Julii, die 20 § 8.

bb Novus Carmelus dicerem: nam Carmelus, Græce Κάρμηλος, est celeberrimus mons Palæstinæ: Carmelum vero promontorium esse lego ejusdem Palæstinæ prope montem cognominem. Plinius lib. 5 cap. 19: Promontorium Carmelum, & in monte oppidum eodem nomine, quondam Ecbatana dictum.

cc Ἥντινα παροικήσας νέος Ἠλίας, ὡς ἄλλος ἐκ νεότητος Κάρμηλον, ἔδειξεν νέον παράδεισον. Hæc e Ms. nostro deprompta sic interpretor: Quam (sedem) novus Elias, sicut alter ab ineunte ætate Carmelum, incolens, novum reddidit paradisum.

* quod

DE SS. BENEDICTA ET CÆCILIA VIRGINIBUS ABBATISSIS SUSTERENENSIBUS, ET RELINDE RECLUSA,
IN AGRO JULIACENSI.

Sec. X.

Sylloge de earum cultu.

Benedicta Sustereni in agro Juliacensi (S.)
Cæcilia Sustereni in agro Juliacensi (S.)
Relindis Sustereni in agro Juliacensi (S.)

J. B. S.

In Floribus suis ecclesiæ Leodiensis ad diem XVII Augusti hunc præfigit titulum noster Bartholomæus Fisen: [Coluntur cum S. parente Sustereni,] SS. Benedicta & Cæcilia abbatissæ Sustereni & Relindis clausa, ita citans: Brustemius & quæ Jacobus Kritzradt S. J. collegit e veteribus monumentis Susteren. & ad me misit. Ex certis hujusmodi monumentis nos præcipue induxit idem Fisenus, ut harum trium sanctarum virginum parentem Zuentiboldum ad hujus mensis diem XIII Sanctorum numero adscriberemus, ut ibi paulo fusius explicatum est. Inter ea porro fidentius connumeravimus cultum immemorabilem, qui sacris ejus reliquiis Sustereni constanter exhibetur; quo eodem argumento sanctas ejus filias huc adducimus, quarum, saltem priorum duarum, Sustereni desunctarum reliquias in rerum sacrarum thesauro religiose asservatas, publicæ venerationi exponi testatur non semel alibi a nobis laudatus Arnoldus Hertzwormius in sua Sustereni historia Ms. § 7 ad dictum diem XIII citato, ubi post enumeratas sancti Parentis reliquias, ita expressissime subjungit: Capita & ossa S. regis Zuentiboldi filiarum abbatissarum Sustereni, scilicet Benedictæ & Cæciliæ.

[2] Atque hæc quidem de duabus istis celebribus abbatissis Benedicta & Cæcilia diserte asseruntur, [licet junior ibi deposita non sit.] non item de natu minima sorore Relinde clausa, quam aliis conjunxit Fisenus, tametsi satis manifeste insinuet, eam nec Sustereni obiisse, nec proinde depositas ibidem sacras ejus exuvias, quarum, cum ceteris ad eam spectantibus obliteratam memoriam satis indicare videtur laudatus scriptor, ut mox ex ejus elogio abunde patebit: unde, ni fallor, fateri cogimur, eo solo titulo sororibus conjungi posse, quod cum ipsis eodem loco & ipsa Relindis annua memoria celebretur, & eodem ipso die, hoc nempe XVII Augusti, non vero XVI Novembris, quo ex Gelenio Benedictam & Cæciliam collocavit noster Theodorus Rhay inter Animas illustres Juliæ Cliviæ &c. Nos hic Fisenum sequimur, & laudatum Susterenensem historicum. En modo promissum breve ipsarum trium elogium:

[3] [Simul religiosæ fuerunt,] Sorores fuerunt, natæ Zuentiboldo Lotharingiæ rege & Arnulfi imperatoris filio: de quo nobis sermo fuit decimo tertio hujus mensis. Augustam suæ gentis majestatem sanctæ illæ virgines paribus omnes animis posuerunt, ut Christi humilitatem sectantes, religiosam vitam instituerent. Condiderat nuper rex pater, aut potius instaurarat, quod Sustereni fuerat inclytum multa virtute sacrisque aliquot Sanctorum exuviis cœnobium, sed in favillas & cineres Normannica rabie corruerat. Hoc regebat insigni sanctitate virgo nomine Amelberga, cujus XI Kalendas Decembris meminerimus. Ejus magisterio se subjecerunt ternæ sorores, & dignam suo genere virtutem assecutæ sunt.

[4] [sed Relindis vitam finivit reclusa.] Ac Relindis quidem (quam natu minimam aiunt fuisse) cum solida sanctioris vitæ fundamenta posuisset, nullo sui contemptu satis contenta, cœnobio solitudinem prætulit, quo soli Deo nota, mortalium omnium oculis se subduceret. Flemaliam secessit ad Mosam supra Leodium, ubi rex pater religioso filiæ suæ desiderio (ut quidem opinor) obsecutus, Virgini Matri templum posuit. Hic se Relindis abdidit in tuguriolum, quod sacræ ædi adhærebat, eoque clausa totam vitam exegit eximia integritate spectabilem. Illam multis olim miraculis Deus ornavit; sed omnem ejus memoriam obliteravit temporum iniquitas.

[5] [duæ seniores successive abbatissæ.] Sustereni substiterunt ambæ sorores aliæ tanta morum puritate, ut cum naturæ concessisset antistita Amelberga, toti sacrarum virginum cœtui jussa sit præesse Benedicta. Susceptum munus obivit religiosæ disciplinæ magno splendore, ac tandem quæ terrenum regnum Christi causa contempserat, ab eodem evocata est ad cæleste. Successit Cæcilia, sorori nequaquam impar; præclarisque exemplis non minus quam consiliis postquam aliquamdiu parthenonem illustrasset, vita sancte defuncta est. Eumdem utrique diem Ecclesia consecravit.

DE S. JOANNE EPISC. CONFESSORE
CIVITATIS MONTIS MARANI
In principatu ulteriore regni Neapolitani.

Sec. XI.

[Præfatio]

Joannes ep. conf. Montis Marani in Principatu ulteriore regni Neapolitani (S.)

J. B. S.

Hic S. Joannem episcopum producimus, illustrem sane apud suos & celebri annuo cultu hoc die festivissime in dicta civitate recoli solitum, [Notus ex sola Vita ab Ughello edita] cujus in nostris cujusvis regionis aut ætatis Martyrologiis nulla usquam, saltem quam hactenus viderim, exstat memoria, quodque mirandum maxime, ab ipso Ferrario, Sanctorum Italiæ tam diligenti solertique collectore omnino præteritus est, quod idem de monasticis dicendum: ut Wioni, Menardo & quidem Bucelino ignotus fuerit, omnium primo & soli Mabillonio cognitus, qui tomo VI Sanctorum sui Ordinis parte 2 ad calcem eum ex accepta ab Ughello notitia retulit, ita de ipso in sua præmonitione observans:

[2] Totam hujus beati Viri, quam habemus, notitiam debemus Ferdinando Ughello, [& a Mabillonio recusa,] qui in Catalogo episcoporum Montis-Marani S. Joannem ex Benedictino monacho ad hanc sedem jussu Gregorii VII Pontificis Maximi assumptum, primum ordine recenset, quamvis alios in hac sede præcessisse fateatur, sed quorum nomina sunt incomperta. Hujus beati Viri Vitam olim exstitisse integram observat idem auctor, quæ in codice hædino scripta cum aliis ecclesiæ Maranensis cimeliis in incendio periit, exceptis duobus foliis, quæ fragmentum infra a nobis exhibendum continebant, non sine miraculo servatis. Mirum est, Joannis nostri nomen in Martyrologiis, quæ quidem videre nobis licuit, desiderari, cum civitatis & diœcesis Maranensis præcipuus patronus habeatur, quo titulo ejus festum die XVII Augusti in ecclesia colitur: sacræ ejus reliquiæ in cathedrali ecclesia, præter quam nullus est in urbe parochialis titulus, asservantur. Quo anno Joannes obierit incertum est. De ejus enim ætate nihil aliud rescire licuit, nisi quod, curante Gregorio VII, factus fuerit episcopus, cujus ideo mortem ad hujus seculi undecimi finem revocare visum est.

[3] Non vidit nec videre potuit Cl. scriptor Mabillonius alteram Ughelli editionem, [quæ ex altera editione illustratur.] cura & studio Nicolai Coleti, ecclesiæ S. Moysis sacerdotis alumni, auctam ac emendatam, & apud Sebastianum fratrem Venetiis anno 1721 editam, in qua non pauca correcta sunt, quæ ab Ughello parce nimium & jejune explicata videbantur, ut Additionem quantumvis paulo longiorem omittendam non putaverim. Neglectis igitur iis, quæ de civitate ejusque splendore non satis pro merito laudatus Ughellus retulerat, præmittam hic Vitam ipsam, ut ab eo vulgata est, subjuncturus Additionem Coletinam, qua non solum civitas, sed & S. Joannis cultus mirifice illustrantur, quæ certe alibi reperiri non potuere. Sic ad jam dictam Vitam qualemcumque præfatur Ughellus:

[4] S. Joannes Benedictini Ordinis monachus, Gregorio VII Pontifice Salerni existente, [Præfatio Ughelli.] episcopus Montis-Marani, jussu ejusdem a Beneventano archiepiscopo consecratur. Præfuit sanctissime ac multis miraculis clarus obdormivit in Domino die XVII Augusti & in Cathedrali humatur, ubi veluti civitatis Patronus pie colitur. Acta ejusdem in hædino codice conscripta exstabant; sed casu concremato sacrario, una cum monumentis ejusdem ecclesiæ & ipsa concremata sunt: ex iis tamen duæ integræ hædinæ paginæ non sine miraculo remanserunt illæsæ, quæ in sacrario custodiuntur; continent enim partem S. Episcopi Vitæ rudi stylo ac simplici conscriptæ, ut sequitur:

VITA
ex editione Ughelli.

Joannes ep. conf. Montis Marani in Principatu ulteriore regni Neapolitani (S.)

BHL Number: 4414

Ex editis apud Ughellum.

[Multum reluctatus ne episcopus fieret,] Contigit autem, ut his temporibus Maranensis ecclesia proprio careret pastore, & cum fama tanti Viri crevisset, placuit Maranensi clero, populo & Domino, ut tantus, ac talis Vir ad eorum ecclesiam regendam pastor eis daretur: accepto autem consilio a Papa Gregorio, qui tunc Salerni aderat, ad talem sibi pastorem perquirendum, honorifice legatos miserunt, quos prædictus Papa benigne suscipiens, præcepit, ut ibidem manerent, donec de persona repetita inquireret, si ad tantum culmen conscendendum honesta esset; sed benignus monachus, columbina simplicitate, ut solitus erat; pedes apostolicos deosculans, ne tantum onus sibi imponeret, indesinenter deprecabatur a.

[2] [a Gregorio Papa VII coactus,] Qui Apostolicus blande respondens ait: Oportet nos, fili, pro fratribus nostris multa pati, & sicut Dominus noster proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis præcepit & voluit immolari; ita & de hoc a nobis non est tibi parcendum, quia melius est ut lampadi assimileris, ut tibi amore divino ardeas, & aliis luceas; quam ut carboni assimileris, qui sibi ardet & aliis non lucet. Reminisci etiam debes, quid beato Petro Dominus ipse dixerit: Si diligis me, pasce oves meas. Hoc præceptum, frater, nostrum est, si Dominum diligimus, pascamus ejus oves: quod si non facimus, videmur Dominum non diligere. Unde ex parte Domini tibi præcipio, ut jugum ejus diligentissime suscipias.

[3] [per Archiep. Benevent. consecratur & a suis suscipitur.] Videns autem Joannes se humiliter conclusum, & tanto præcepto contradicere non posse, omni suæ charitati se commendavit. Tunc Papa lætus effectus, Beneventano archiepiscopo misit quemdam Cardinalium, ut præfatum Joannem pro Maranensi ecclesia episcopum consecraret, rogans, atque præcipiens, ut eum benigne coleret, & suis amicis copularet; quod archiepiscopus hilari animo adimplevit: prænominatum Joannem honorifice susceptum, & voluntate & requisitione totius populi Maranensis, eum elegit, & consecravit. Tunc Montis Marani episcopus factus sanctus Joannes venit catervis clericorum & laïcorum stipatus; sed uterque populus virorum, ac mulierum catervatim fluunt, tantum Patrem ad suscipiendum.

[4] Eodem anno quamdam ecclesiam vocabulo S. Laurentii, [Dedicata ab ipso ecclesia vermibus repletur] quæ intus eamdem civitatem sita est, prædictus Vir Dei deprecatu dominorum præfatæ civitatis dedicavit, in qua sacerdotem, quem ipsi expetierant, ejusdem ecclesiæ in obsequium constituit. Sed invidus bonorum diabolus, qui semper sanctæ Ecclesiæ obest, prædictum sacerdotem suo amore exarsit, in tantum, quod super ipsam ecclesiam, id est in gamera b ejusdem ecclesiæ quadam cum ganea concubuit. Mirum in modum, & ultra modum mirabile! confestim tota ecclesia illa vermibus ita plena erat, ut non valeret aliquis per eamdem ecclesiam incedere, nisi super vermes, quod incolæ loci illius domino episcopo Joanni studuerunt enarrare.

[5] Tandem dominus episcopus ibidem venit, & factum quod vidit, [crimine sacerdotis, quem Sanctus merito punit.] ingemuit; sed conversus ante crucem prolixius oravit; postquam orationem complevit, conversus ad clerum, & ad populum circumstantem dixit; Omnes vos Domini misericordiam implorate una nobiscum, quatenus sua clementia, ad quod hoc signum mirabile factum est, nobis suis famulis ostendere dignetur de ejus misericordia, propter quod signum istud ostensum est: cujus prece divinitus exaudita, perpetratum crimen citius manifestatum est: & confestim devenit presbyter ille, & a sancto Præsule perquisitus, quod fecerat, nequivit celare crimen, sed coram omnibus confessus est quid, & qualiter evenerat; unde nimium Præsul mœstus de tanto crimine tam verecundanter c facto presbyteri, illum a sacerdotio suspendit, præcipiens ei jejunia cum injuncta eleemosyna.

[6] Tempore, quo vir Dei præsul Joannes Maranensem gubernavit ecclesiam, [Cum laborantibus operariis] non solum de cælestibus, verum etiam de terrenis ad ecclesiæ incrementum pertinentibus indesinenter ac studiose curam gerebat. Quadam die pro ejusdem ecclesiæ opere juxta flumen Caloris cum plurimos secum haberet viros, de quibus alios ad incidendum ligna, alios ad evellendum cespites constituit. Erat autem nemoris densitas, ubi hæc agebantur, non longe a sancti Potiti, quam funditus extirpare cupiebat, ut ager ibi efficeretur, unde compendium habere posset, de quo pauperibus erogaret.

[7] Contigit autem eo die, ut plurimi ex castello Baiani illuc advenirent, [vinum deficeret] qui ad peragendum illud opus eum adjuvarent. Et cum plures ibidem devenirent, videntes Dei famulum propriis manibus laborem alacriter gerere, protinus injiciebant cum eo in opere viriliter agere, & condensa fruteta, ac scabiosas radigines d radicitus evellere. Et cum multi ad laborandum cum eo ibi adessent, accidit, ut eo die vinum ei deficeret. Erat autem tunc temporis in patria illa magna inopia vini: sed quoniam laborantium membra naturaliter oporteret refocillari, cum jam hora iterum sumendi appropinquaret, affuit minister ejus dicens: Domine omnino vino caremus.

[8] Tunc Sanctus quemdam suum ministrum, Eustachium nomine, accersiri fecit, quem Montem Maranum celeriter ire jussit, [nec reperiri alibi posset,] & casalia petere, ut si ad emendum, vel quo modo vinum invenire potuisset, quam citius veniret & secum deferret. Qui cum pergeret, & quod quæsierat minime inveniret, tandem sine vino minister ad Virum Dei reversus, qualiter quæsierat & invenire nequierat, coram omnibus ei denunciavit. Tunc sanctus, gratia Dei ut erat repletus, ait ad eos, etsi viteus humor nobis non est, adsit nobis sancti Spiritus gratia, qui corda suorum famulantium suo semper amore irrigat & affluenter. lætificat; potens est enim ipse suis famulis in ejus mandatis & opere consistentibus gratiam & lætitiam concedere.

[9] [aqua in vinum mutata omnes reficit,] Tunc juxta fluminis ripam præcipit homines discumbere, & mox hilari, ut erat aspectu, ac simplici corde, spem habens in Deum, cuidam suo ministro præcipit dicens: Affer nobis languellam e aquæ fluminis, ut operariis ecclesiæ ad potandum distribuamus. Confestim minister, cunctis videntibus, hausta aqua fluminis , duxit eam Viro Dei. Sed omnipotens Deus, qui ubique præsens est & suos semper exaudit, qui Moysen in eremo, cum populus perstreperet, non clamantem, sed silentem exaudivit, ipse vota sui famuli prænoscens, ac volens eum hominibus in mundo innotescere, quanti meriti sit potens apud Deum, ea, quæ non voce, sed corde & mente poscebat, non diu differre distulit, sed citius ei concessit: non enim verba, sed desideria puri cordis faciunt voces apud piissimas ac sacratissimas aures Dei.

[10] [& ad agendas Deo gratias] Hinc est quod vir Dei præsul Joannes sperans in Domino, hoc, quod puro corde & humili mente, non loquendo, sed tacendo postulabat, meruit illico divinitus obtinere. Cum aqua ducta fuisset, mox ut eam Sanctus benedixit, & ad potandum discumbentibus tribuit, aqua ipsa mirifice in vinum mutata est. Continuo autem dum non aquæ, sed vini saporem gustare cœpissent, inter se hoc valde mirantes, ac de tanto miraculo nimis stupefacti, præ nimio gaudio surgentes a mensa, prostraverunt se ad pedes Sancti cum lacrymis dicentes; Sancte vir Dei ora pro nobis, videmus enim atque cognovimus magnum mirabile hodie, quod tuis sanctis meritis penitus factum esse credimus.

[11] [mirifice hortatur,] Quod cum Sanctus, cur hoc facerent, didicisset, ait ad eos: Viri fratres & filii, oportet nos Deum laudare, & nostris pro delictis digna satisfactione misericordiam & indulgentiam ab eo postulare, qui nobis hodie tanta beneficia dignatus est impendere: credo equidem in vobis ipsum manere, qui olim suis discipulis dixit: Ego sum vitis vera, & vos palmites, qui manet in me, & ego in eo. Ipse autem omnipotens videns charitatem vestram & opera, & fidem, & quomodo ad honorem sui, & matris Ecclesiæ commodum fideliter operati estis, noluit vos sui amoris gratia inanes effici, sed repleri.

[12] [vetatque rem cuiquam pandi,] Unde hoc, quod inter vos cernitis factum, non meis meritis, sed pro vobis ideo credite factum, ut amodo & semper in ejus mandatis firmiter, atque securius permaneatis. Rogo autem vos, atque præcipio, ut usque dum hac vita fruor, hoc, quod pro vestris beneficiis vobis Deus præstitit, ne cuiquam pandere curetis. Qui ejus monitis, ac precibus consentientes, donec vixit, nemini dixerunt. Prædictus autem vir Dei præsul Joannes vitæ hujus cursum feliciter decurrens, quemadmodum subsequens sermo declarabit, non multo post debitum persolvens, a præsente seculo migravit ad Dominum.

[13] [ac non diu post sancte moritur.] Viri itaque illi, post ejus obitum, quod gestum est, fideliter enarrare studuerunt. Nos vero ad laudem æterni ac salvatoris nostri Dei, qui sancti hujus Præsulis meritis, ejus temporibus talia dignatus est operari, & ad roborandum fidelium mentes, hoc quod a fidelibus nobis relatum est, dignum scribere duximus. Nunc autem Sancti hujus imploremus clementiam, ut pro delictorum nostrorum remissione non differat nobis conferre subsidium apud eum, & cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Legebatur deprecabat, haud dubie amanuensis vitio.

b Per gameram aut cameram opinor indicari sacrarium.

c Intellige inverecunde.

d Scabiosæ radigines melius intelliguntur, quam explicari possit.

e Item languellam pro lagenam. Similia, quæ sequuntur, explicatione vix digna sunt.

NICOLAI COLETI
Ad Ughellum additio in editione Veneta.

Joannes ep. conf. Montis Marani in Principatu ulteriore regni Neapolitani (S.)

[Notitiæ supra ex Ughello datæ] Inter episcopalium dignitatum sedes, antiquioribus infulis in principatus Ultra provincia (olim Samnium dicta, ut notat Jo. Vincentius Ciarlantes, alioqui apud novissimos Hirpinorum) fulgentes est, quæ appellitatur Montis Maranensis, in qua paulo brevius sistendum duximus, cum nullus inter scriptores rerum antiquarum inveniatur auctor, qui de ea mentionem etsi levissimam faciat. Hinc ultra ea, quæ ab Ughello cumulata sunt, addenda supersunt pauca ex pluribus mihi a cl. viro Baptista Petra ex patritiis civitatis Rossani jureconsulto eximio, ac omnium eruditionum genere referto transmissis; cui stimulos ad scribendum dedit, ac calcaria præbuit illustriss. ac reverendiss. D. Cælestinus Labonia prædictæ civitatis episcopus anno elapso * defunctus.

[2] Civitas igitur Montis Marani non minus quam reliquæ in dicta provincia Principatus Ultra antiquissima est; [hic additur uberior Marani descriptio,] resonantque hujusmodi veritatem aliqua monumenta ex ruinis ejus florentissimæ ætatis in tanta temporum, quæ omnium memoriam excludit, diuturnitate, adhuc intra nunc abbreviati districtus septum, per pauculas reliquias apparentia, quibus captivanda necessario est nostra credulitas, auctoribus rem tacentibus. Æque sunt, quæ civitatem in suis primodiis nimis augustam, ingenti populo refertam & præcelsis ornatam ædificiis prædicant; licet in præsentiarum nimis augusta dignoscatur, & vix 700 incolis frequentata, tenuioribusque casellis culta.

[3] Hieronymus enim de Marra, olim capellanus major Catholicæ majestatis in regno Neapolitano, utilisve dominus hujus civitatis testatur in quodam libello, [laudatur que a populi frequentia,] se invenisse in quinternionibus regiæ cameræ summariæ Neapolitanæ, quod seculis retro lapsis frequentissimus populus urbem nostram inhabitasset; imo quod 12 oppidulis, seu casalibus circumdata esset, quæ postea humi obruta fuerunt in communi lue, passa in regno an. 1500, ac in ejusdem ruinæ ultimo complemento an. 1656, quorum reliquiæ in veteribus quibusdam ædificiis vix elucentes nunc supersunt.

[4] Et hoc Hieronymi assertum comprobare videntur verba in Vita S. Joannis, [a nominis origine] quam hic retulit Ughellus, sequentia: Populi Maranenses confluebant catervatim ad talem & tantum Pastorem suscipiendum: reliquiæ item mœnium eam sequentium, prout eam multarum arcium, quas vulgo Fortini appellant, quibus circumdatur. Si quæras autem originem, causamque nominis scriptæ civitatis, ex antiquissima civium traditione dicitur Mons Maranus, seu Marianus a quodam Caio Mario, qui fundator urbis eam supra montem construi fecit. Alii rursus eam sic appellatam volunt ex eo quod ecclesia cathedralis, qua ornatur, Mariano intactæ Dei Matris in cælum assumptæ titulo sit dedicata.

[5] [& rerum abundantia.] Ceterum urbs peramœna est, omnique herbarum, ac fructuum abundantia pollet; cumque supra montem ad plagam Orientalem per milliaria 18 distans a metropoli Beneventana urbe sita sit, floridissima aurarum spiracula aëris salubritatem, ac ubertatem soli inibi constituunt, ita ut ex ea gens erumpat ter robusta, ac numquam jugo laboris deficiens, prout etiam ovium gregatim sua sola pascentium in omni genere abundantissima conspicitur; indeque lacticinia exquisitissimi saporis, & grata pinguedine referta, delicatæque carnes speciatum in ejus tenimentis conspiciuntur.

[6] [Ignoti primi Episcopi.] Tempus autem, quo episcopatus præeminentia hæc urbs decorata fuerit, ignoratur. Constat equidem S. Joannem, a quo incipit hanc seriem Ughellus, non fuisse primum hujus sedis antistitem, cum in prænunciata S. Joannis Vita hæc legantur: Contigit autem, ut iis temporibus Maranensis ecclesia proprio careret pastore. Ideoque cum tempore Gregorii VII (floruit hic an. repar. salutis MLXXIII) in personam prædicti S. Joannis narretur facta electio ad hanc cathedram ob defectum proprii pastoris, sequitur multo antea fuisse episcopi dignitate insignitam hanc ecclesiam.

[7] [Laudes eccl. cathedralis,] Ejus cathedralis est speciosissima, ac æque amplissima, tribusque alis distinguitur, quarum una cum cruce emicat; duplici ex parte columnarum fulcro magnificentissime ornatur; amplo item nobilique presbyterio, choro, ac capellis, larga sed divite cavitate speciosis, subterraneo corporum receptaculo, binis lapideis hic illicque a latere perquam commodis ditato scalis (vocant catacumbam, vulgo subcorpo) non destituitur: campanis tribus amplis, ac resonantibus, congruaque ad eas turri fulget ex pia & larga reparatione Præsulis de Albergone, cujus tempore inventa est arca plumbea, in qua ecclesiam Maranensem consecrationis insignia habuisse an. 1494 ab episcopo Juliano Ysopo compertum est.

[8] [in qua altare Indulgentiis ditatum;] Sed hujus templi pulchritudo specifice habetur ex ornatu cujusdam capellæ, quæ spatiosa, ac eleganti cavitate exculta non parvam spirat magnificentiam. Est autem a latere Euangelii aræ maximæ, ejusque altare licet olim soli angelorum cultui sacrum esset, in præsentiarum tamen arcam novi testamenti, cibum inquam Eucharisticum servat, opera & munificentia præsulis de Labonia nuper extincti. Dictum altare quota die perenni, ac largo indulgentiarum thesauro ditatum est a Gregorio XIII. Prædicta autem capella olim erat de jure patronatus dominorum illustris familiæ de Marra, civitatis qui erant utiles domini.

[9] [item Capituli & episcopatus.] Capitulum huius principis templi constat 12 canonicis, inter quos quatuor solummodo dignitates, nempe archidiaconus, archipresbyter & duo primicerii, qui omnes eidem ad majorem Dei gloriam, prout etiam illibatissimæ virginis Mariæ omni, qua decet, assiduitate, pompa, ac Gregoriani cantus peritia concorditer serviunt. De proventibus mensæ episcopalis tacendum potius, cum in communi urbis excidio etiam hi notabilem passi fuerint diminutionem, adeo ut hodie tenues admodum sint, & ad præsulis sustentationem vix sufficientes: nec ceterum ampla stipatur diœcesi: nam collapsis dictis 18 casalibus, sedes episcopalis trino tantum, nec longiusculo locorum tenimento suffraganeorum authorata remansit, scilicet arcis veteris, Castri Franci, & Vulturariæ.

[10] Venerabilem sanctitatem spirat ecclesia ob insignes Sanctorum reliquias, [Notabiles Sanctorum reliquiæ,] quæ in ea asservantur; notabiles sunt pars brachii sancti Sebastiani M., ossea pars sancti Antonii abbatis, dens integer sancti Petri Apostolorum principis, alii duo dentes sanctæ Apolloniæ virginis & martyris, os sancti Marci Euangelistæ, sancti Paulini episcopi Nolani, sancti Viti mart., sancti Caroli Borromæi, aliæque innumeræ, sed minutæ, quæ satis longum esset enumerare.

[11] Inter reliquas autem summa veneratione habentur a civibus sacra lipsana sancti Joannis urbis episcopi, [inter quas eminent sacra S. Joannis lipsana,] cujus caput in crate argentea, antiquo, sed pulchro delineamento sculpta, reliquum vero corpus in ara eidem speciali voto dicata intra prædictæ cathedralis catacumbam, ubi in arca plumbea an. MDCIV illud reposuerat episcopus Genuensis. Sed inde alius præsul successor, scilicet Albergonus construi pulcherrimum reliquiarium curavit ex materia lignonucea, auro opulenter interjecto, picturis, figuris, aliisque divitibus ornamentis excultum. In quo reliquiario postquam repositæ essent multæ Sanctorum reliquiæ, educta tandem e prædicta catacumba dicta arca plumbea, solenni translatione sacra Joannis ossa recondita sunt, postquam 18 annorum circulo humo fuissent sepulta.

[12] Est autem speciali admiratione dignum, quod unum prædictorum ossium sanguine quasi de recenti circumfusum usque ad præsens aspiciatur. Cujus circumfusionis ex antiquissima urbis traditione hæc causa redditur: scilicet evenisse, [& notanter os sanguine circumfusum.] ut cum impius quispiam cujusdam partis sacri ossis furtum tentaret, sanguis inde miraculose emanarit, atque in prodigii testimonium macula sanguinea deinde veluti in osse insculpta remanserit.

[13] [Brachium in necessitatibus præsens auxilium.] In dicta autem plumbea arca e catacumba infima noviter educta repertæ sunt inter ossa sancti Joannis, quatuor soleæ coriaceæ, gremiale pontificium, aliquot mappæ, lintea, ac vela, in quibus quædam anonymæ reliquiæ erant involutæ: quæ omnia non sine miraculo post tot secula ad hunc diem incorrupta cernuntur. Solent autem cives in crudelibus procellis, aliisque necessitatibus, quæ magis urbem premunt, brachium dicti sancti Præsulis e reliquiario educere, & a sacerdote stola induto, luminibusque accensis deferri ante portam ecclesiæ; de repente aëris feritas mansuescit, cessant grandines, & cives, quod postulant, assequuntur.

[14] [Mira sedis ligneæ constructio & conservatio.] Inter alia denique memorabilia prædicti sancti Joannis, ejus sedes, seu cathedra episcopalis asservatur, ex ligno, cujus materia non cognoscitur, extructa, sine clavis contexta, sed pulcherrimo magisterio antiquaque sculptura pulchre efformata. Hæc autem intacta & incorrupta adhuc manet, licet varie, mirumque in modum ob innumeras translationes, quas de loco ad locum passa est, fuerit dirupta. Novissime autem a prædicto episcopo Albergono in loco eminenti e regione altaris, sancto Præsuli speciali capella sacro, reposita fuit, ut sic communi cultu, ac obsequio, quo decet, possit ab omnibus civibus commodius venerari.

[Annotata]

* 1720

DE BEATO NICOLAO EREMITA
IN SICILIA,

Anno MCLXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Probatur cultus ejus legitimus.

Nicolaus eremita in Sicilia (B.)

AUCTORE P. B.

In Martyrologio Siculo sic refertur hoc die ab Octavio nostro Caietano: [Beati cultus] In Arcaria, Messanensis diœcesis, S. Nicolai eremitæ. Et in margine additur: Colitur ex Julii PP. II concessu. Secutus est Ferrarius in Catalogo Novo: Arcariæ, in Sicilia pago, S. Nicolai eremitæ: in Annotatis observat primum, Arcariæ locum esse Messanensis diœceseos apud Mylas & fanum S. Luciæ; secundo obiisse Nicolaum circa annum Salutis 998, Saracenis Siciliam tenentibus; quod falsum est ex Actis nostris: denique Nicolaum coli Julii PP. II concessione, & Hadriani, quem ultimum me alibi legere non memini. Tutius ergo in Notitiis Siciliensium ecclesiarum agit Rocchus Pirrus tom. 2 pag. 115: B. Nicolaus eremita Hadranensis est, qui sanctissimam duxit vitam sub monte Ætnæo, tempore regis Guillelmi II. Inde miraculis in, & post mortem illustris in Arcaria oppido diœcesis Messanensis die XVII Augusti obiit, ubi Julio II PP. indulgente, magna celebritate colitur.

[2] [concessus a Julio PP. II.] Porro diploma Julii PP. II sic habet apud Caietanum in Animadversionibus tom. 2 pag. 61: Julius Papa II. Dilecti filii, salutem & Apostolicam benedictionem. Exponi nobis fecistis, quod alias defuncto quondam Nicolao del Polito, el beato Nicolao vulgariter nuncupato, in quadam spelunca prope istam vestram terram, vos, seu verius prædecessores vestri, habentes propter illius bonam vitam, & magnam erga ipsum devotionem, ejus corpus, animo in ecclesia majori istius terræ collocandi, accepistis, & demum mutato proposito in ecclesia deposuistis: verum cum, ne quis exinde furetur, dubitatis, juxta primum vestrum propositum, exinde amovere ad terram vestram, & ecclesiam ipsam deferre, & in ea collocare desideratis etiam cum anniversarii celebratione tam in ipsa ecclesia, quam in ecclesia sancti Nicolai de lo Cito, prope quam obiit: propterea nobis supplicari fecistis, ut huic desiderio vestro in hac parte de benignitate Apostolica annuere dignaremur. Nos igitur hujusmodi vestris supplicationibus inclinati, vobis, ut corpus prædictum, del Beato Nicolao vulgariter nuncupatum, ex dicta inhabitata ad vestram ecclesiam transportare, & tam in ea, quam in ecclesia prædicta S. Nicolai, prope quam obiit, anniversarium diem XVII Augusti celebrare ad libitum vestrum, convenienter tamen, libere & licite possitis, absque alicujus præjudicio, auctoritate Apostolica tenore præsentium dec speciali gratia concedimus & indulgemus, inhibentes in virtute sanctæ obedientiæ omnibus & singulis ordinariis locorum, ad quos spectat, ne vos in remotione, translatione, collocatione & celebratione prædictis directe, vel indirecte molestent vel inquietent, aut ab aliis molestari vel inquietari permittant; constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die VII Junii, MDVII, Pontificatus nostri anno IV.

[3] Concessit ergo sanctissimus Pater Julius II B. Nicolai nostri cultum in duabus saltem ecclesiis; [& nunc celeber.] & ubi tunc erat, & in ea, ad quam tunc destinabatur, ecclesia majore Arcariensium: nam ut addit paulo inferius noster Caietanus: Servatur hodie divi Nicolai corpus in æde maxima. Patronus est Arcariæ. Proprio etiam Officio & Missa olim celebrabatur. Festus ejus dies agitur XVI Kal. Septembris; qui dies ejus e vita discessus fuit; & IV Non. Maii, quo primum die sedis Apostoliæ permissu coli cœptus (quod non satis intelligo, nisi dilatum diu fuerit, vel male notatum diploma jam exhibitum.) Augendæ celebritati pietatique Arcariensium in divum Nicolaum Joannes andreas S. R. E. cardinalis & archiepiscopus Messanensis, indulgentiarum litteras concessit die IX Januarii, Ind. XV anno ⅭⅠƆⅠƆLVII. Nunc Acta videamus apud eumdem Caietanum tom. 2, pag. 180, paulo locupletiora, quam quæ nobis paulo ante missa fuerant, tamquam a Beati confessario ex Ordine S. Basilii; sed his absque dubio minoris meriti, & minus quidem aucta; sed minus accurata passim, adeoque prætermittenda.

ACTA
Auctore ejus confessario: sed aucta posterius.

Nicolaus eremita in Sicilia (B.)

BHL Number: 6229

Ex P. Octavii Caietani impr.

[Beati nativitas & pia educatio, fuga matrimonii,] Qua tempestate regnabat illustris comes Rogerius, qui Siciliam armis vindicaverat e Saracenorum dominatu, B. Nicolaus in Adernione ex familia Politorum natus est a. Parentes haud infimos, sed inter ejus oppidi b primos habuit: quibus cum non esset, cui bona & fortunas relinquerent, Dominum nostrum Jesum Christum, ejusque sanctissimam Matrem multis cum precibus, jejuniis & eleemosynis exorantes, Nicolaum, unicam prolem suscepere. Puer cum bona indole proficeret, magistris traditus est, a quibus litteris instrueretur. Jam vero parentes vitæ exitum pertimescentes, de uxore a filio ducenda decernunt; cui cum alligatum Nicolaum vellent, ac pene etiam cogerent; is autem omnino abnueret, neque effugere eorum vim alia posset, clam omnibus arripere fugam statuit: sed enim interdiu noctuque animo versabat suo, quod in Euangelio scriptum est: Si quis vult venire post me, & non odit patrem suum & matrem suam, & uxorem & filios, & fratres & sorores, non potest meus esse discipulus.

[2] [& solitudinis amplexatio dura,] Nocte igitur, quam Dei providentia destinarat, cum omnes cubitum issent, somnusque arcte complexus esset, dum Nicolaus domum, patriam, parentes & universa, quæ habiturum se speraret, Dei amore nihili pendens, relinquere deliberat & fugam cogitat, vox ad eum de cælo hæc venit: Nicolaë, surge & sequere me. Statim ille exsurgit, & secutus est sibi dicentem: Veni mecum; & ostendam tibi salutarem pœnitentiæ locum, in quo, si volueris, servare animam tuam poteris. Itaque ad mediam Ætnæ montis regionem deductus, antrum vepribus obseptum nactus, in eum se abdit; ubi jejuniis & orationibus ac præcipue meditationi passionis Jesu Christi assidue vacans, corpusque verberibus aliisque macerationibus castigans, annos ferme tres permansit. Quoniam vero is locus profectibus ejus minime aptus videbatur, patriæque vicinus erat, ac filium parentes perquirebant; cum ab eo divina providentia removere Nicolaum vellet, nuntium suum ad eum delegat his cum mandatis: Nicolaë, noli hic amplius commorari: nam qui te quærunt, quod si inveniant, in patriam abducent; itaque quod cœpisti, perdes. Sed perge in locum, quem tibi ostendero, versus Arcariam c, sub montem Calamnam d; ubi, donec vitam finieris, commoraberis.

[3] [deinde mutatio, infestante diabolo, sed victo,] Aurora appetente, Nicolaus ex Ætna profectus ad locum, quem revelaverat angelus, iter suum aggreditur. Cum vero in mediam silvam pervenisset, dæmon habitu mercatoris ei fit obviam, itaque locutus: Quo, miser, adeo solus pergis? Ille respondit: In montem Calamnam juxta Arcariam, quo missus sum. Excepit hostis hominum: Veni mecum: nam melius tibi eveniet. Ostendam tibi civitates meas & loca; eaque, si dictis meis obtemperaveris, tibi dabo; in quibus potioribus refertus voluptatibus vives multo jucundius, quam in monte Calamna. Quibus auditus, B. Nicolaus secum animo reputans, dicebat: Quis est hic, qui ab itinere meo me retrahit, mihique divitias pollicetur suas, & panem suum, quem comedam, vestesque suas & voluptates, quibus in hoc seculo fruar, & tantam erga me caritatem præfert? Statimque passionem Christi in animum revocans, intendensque oculos in cælum; O Domine Jesu Christe, dixit; per tua quinque vulnera & per passionem tuam concede, ut hujusce tentationis laqueos evadam. Qua oratione finita, ab ea vexatione liber fuit, & dæmon ex ejus oculis evanuit.

[4] [ubi fontem excitat miraculo prodigiosum,] Igitur cœptum iter persecutus, ad locum, cui hodie Aqua Sancta nomen, devenit. Illic de via fessus, & solitis corporis sui castigationibus conflictatus, laborare siti cœpit: quam ob rem humi stratus, sublevatisque oculis in cælum, hac prece Deum oravit: Domine, qui fontes olim uberrimos de petra eduxisti, mihi, obsecro, concede, ut invenire aquam hic possim, qua refrigerem corpus meum. Quo dicto, vocem e cælo audivit: Exsurge, Nicolaë, & saxum, quod vides, baculo tuo percute in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti; illud quod petis, tibi præstabit. Ut audivit, ita exsecutus est; statimque aqua e saxo promanavit; quam variis exinde vexati morbis aut doloribus epotantes, sani effecti sunt.

[5] Ceterum Nicolaus ubi ad demonstratum sibi montem pervenit, [& austere vixit 30 & amplius annis.] in maxima cibi abstinentia assiduisque ad Deum precationibus, & ubere lacrymarum profusione vitam transegit. Exstat in montis cacumine saxum, sub quo orationes suas ad Deum fundebat. Frequens erat in meditatione vulnerum Jesu Christi, in quorum dulcissima recordatione plerumque septies per diem amare collacrymabatur. Sed victum illi radices herbarum præbebant; interdum panis Angelicus; cibum semel in die, quamdiu vixit, capere solitus. Permansit in eo monte annos XXX & amplius, præter paucos Religiosos viros, cognitus omnino nemini. Ad vitæ finem cum propinquaret, feminis duabus occurrit, quæ cum pyra portarent, Jesu Christi nomine ab iis petiit illorum fructuum particulam, altera earum negante, liberalem alteram expertus, gratiis Deo actis, ei bene est precatus. Hæ mulieres a morte B. Nicolai atque ejus manifestatione testatæ sunt; ei, quæ benefica fuerat, multos ad dies poma superasse; avaræ vero omnia putruisse, ut ne usui quidem essent idonea.

[6] Jam VII Kal. Septembris agricola quidam Leo, [Ibi mortuus invenitur, & ædificatur ecclesia.] insigni vir probitate, cum quæsitum palabundos boves intra silvam ac solitudinem raperetur, eo devenit, ubi B. Nicolaus animam exhalarat, vitaque functus, flexis genibus, baculoque manibus innixus cælum suspiciebat. Quo viso, expavit homo, continuoque inclamavit: Quis vero es tu? Quisnam tu es? Sed cum nullum ei responsum redderetur, ad cadaver accedens, dextera manu tetigit, statimque exaruit brachium. Quo prodigio monitus, secum ipse meditabatur, aliquem hominem sanctum certo illum esse. Igitur propere ad Arcariam recurrit. Visa archipresbytero ac magistratibus vulgat, stupore omnium: præsertim quod ea tempestate æreæ templorum campanæ nulla vi humana pulsæ, sonitum edidissent. Ergo clerus magistratusque ac populus, agricola duce, nudis pedibus ad Nicolaum procedunt: quo simul atque perventum est, cum præmonstrare corpus exstinctum ductor vellet, & arefactum brachium extenderet, integrum repente sensit. Honori vero D. Nicolai datum, ut quo loco corpus inventum est, ecclesia ejus nomini dedicaretur.

[7] Jam vero cum corpus in Arcariam deportaretur de via per D. Hippolyti erat transeundum; [Aufertur ad Basilianos, ubi mansit incorruptus per annos 336:] sed cum præterirent, ita grave atque onerosum sensere, ut ne moveri quidem vestigio posset. Consilium inter se ineunt, quam potius ad ædam Sanctus deduci vellet: cum multas ejus oppidi nuncupassent, tentassentque si forte eo progrederetur, frustra tentarunt. Itaque magna inter vulgus admiratio, magnum in proceribus sententiæ discrimen; quod ab infante, inter brachia matris ei prodigio adstantis pendente, diremptum est; qui inclamavit, deferrent ad D. Virginis Mariæ, cui a Rogato nomen: eo secuturum sponte Nicolaum. Ad hanc ædem monasterium situm erat ab instituti Basiliani sectatoribus excultum, admodum religiosis piisque viris. Horum, ut fides est, unum sibi vivens Nicolaus delegerat in confessarium, qui scripto etiam nonnulla de ejus vita adnotaverat. Hoc veluti oraculo suscepto, sublatum statim sine ullo impedimento corpus eo detulerunt: ubi CCCXXXVI annos e, corruptionis omnino expers, vividum atque integrum duravit, nec sine miraculis in veneratione fuit.

[8] Sed cum anno salutis MDIII die Maii X maxima pluviarum penuria laboraret ea omnis vicinitas, supplices populi, de nomine Cælites invocando, ad illud templum mira religione perrexerunt. Statimque, ut eductum B. Nicolai corpus, ut mos jam pridem cum fructu cœperat, sublime in altari statuerunt f, [anno 1503 corpus exaltatur non sine miraculis] ingens pluvia admirabili Dei beneficio ac D. Nicolai consecuta est: quo tempore, cum plurimi post pias preces, sacras reliquias reverenter studioseque exoscularentur, accidit, ut permixta turbæ famosa mulier id etiam auderet: enimvero ad ejus accessum retraxit se sanctum illud corpus, nec tangi se sivit magno omnium stupore. Facto autem sacrosanctæ sacrificio Missæ, cum post circumductas referrent in templum reliquias, in ipso ædis aditu, quoniam subire ulterius inusitato pressi pondere nequibant, qui pegmati humeros supposuerunt, coacti sunt subsistere & misericordiam ac pietatem ab immortali Deo invocare.

[9] [pluribus:] Prodigium hoc exceptum est lætis eventis: nam in promiscuo illo vulgo Joannes Hospitalis, qui hernia jam dudum vexabatur adeo portentosa, ut nonnisi mantica sustentaretur, repente se eo morbo relevatum sensit; & ipse quidem passim misericordiam clamitare tantam, & sanitatem suam divulgare: vulgo autem concursus ad eum videndi studio fieri. Inter hæc herniosus alter de multitudine sublatis vocibus iterat: Sum sanus. Et ecce tibi tertius eodem morbi genere laborans, Et ego, inquit, sum sanus, sum ego quoque. Quamobrem in tanto populi stupore ac sensu peropportune visum est cuidam de Franciscana familia religioso ac bono viro, concionatori non indocto, de sublimi loco verba facere: quorum exitus is fuit; ut Arcarienses cives solemni fide reciperent, impensuros se quidquid impendendum pecuniæ foret, quoad facultas a summo Pontifice fieret ejus Sancti viri reliquias venerandi.

[10] [quo tempore actum est Romæ, & obtentum de cultu a Julio PP. II.] Delecti ergo ad hanc rem viri prudentes duo, Antonius Tundus presbyter, & Joannes Cottonus: ii publicis sumptibus Romam adeunt; & per libellos supplices rem tractant. Sed delato in diem negotio ac infecto, pecunia consumpta, reditum meditabantur. Forte in hospitium diverterant: eo in loco tristes atque cogitabundos aggreditur paupere atque inculto habitu, nescio quis: Cujates essent, quo fine Romam venissent, quæque tanti causa mœroris? Cui cum perbenigne respondissent, consolatus eos est. Ne, inquit, tristemini, fratres: ite securi: heri enim in Ostiis Tiberinis vestra est res peracta, & facultatis diploma apud talem (addebat nomen) invenietis. Quibus edictis, egressus ex hospitio pauper desiit apparere. Illi Ostia Tiberina adeuntes, quæ a peregrino acceperant, vera fuisse senserunt. Datum vero est diploma Pontificium de venerandis B. Nicolai reliquiis anno a partu Virginis MDVII, die VII Junii, Julio II Pontifice Maximo g.

[11] [Tum raptum timentes Arcariensis] Inter hæc B. Nicolai fama miraculorum numero illustri late per ea loca divulgabatur; & plurimi pro sanitate supplicaturi ad eum concurrebant; nec frustra: valentes enim atque integri suam ad domum multa cum gratiarum actione revertebantur. Id vero Adernionenses, ejusdem oppidi cum B. Nicolao cives, vehementer incendit, ut tam divitem apud se thesaurum potius domi haberent, quam alibi alii: sed conantes sæpenumero clanculum aspostare detexit tintinnabulum ex æde D. Mariæ sua sponte sonitum ingeminans: quo signo exciti etiam Arcarienses, agmine facto, quod in eorum jure erat, defensuri concurrebant.

[12] Quoniam autem locus ipse, qui longe ab oppido atque in silvis erat, videbatur occasionem iis incursionibus præbere; decretum Arcariensibus est, transferri eas reliquias intra oppidum oportere, tutoque collocari. Mandatur id negotium octo de primoribus oppidi; [corpus ad se sustulerunt,] Petro Rosatæ presbytero, Joanni Gemburdo, Joanni Sciarræ, Florino Marino, alteri Joanni item Sciarræ, tribusque aliis, quorum nomina intercidere: hi intempesta nocte ac densis occupata tenebris susceptum cum reverentia B. Nicolai corpus, intra oppidum, comitante eos divina luce, in S. Pantaleonis reposuerunt, nemine prorsus id cum fieret, odorante h. Erat ibi Brontensis quidam, qui annum quartumdecimum a dæmone obsidebatur; imo vero octo abhinc annos emortuum jam corpus atque anima destitutum, ipse (quod ab eo dicebatur) sustentabat. Ergo quicumque ille erat, ad B. Nicolaum ductus, a malo spiritu solutus est: effugatoque dæmone, consedit cadaver putridum.

[13] Hæc, aliaque plura operatus est merito suo B. Nicolaus, [ubi perrexerunt] hodieque operatur: quod ut nemini non est palam; ita universos incitare ad gratias Deo agendas debet. Sed illud omnino non est prætereundum. Mulier in villam aliis cum mulieribus perrexerat, filium parvulum, cui Matthæo nomen fuit, cubantem in lecto relinquens: hunc deinde mortuum offenderat. Consternata mœrore ac luctu mater, B. Nicolai implorat auxilium: ab eo vitam demortuo filio quærit: quæsivit, & invenit: nam ab oratione matris, tamquam evigilasset e somno, filius loqui cœpit, gratesque Deo & Nicolao agere. Is deinde ad senectutem pervixit.

[14] Militelli baronissa tot tantorumque celebritate miraculorum accensa in Beatum hunc virum, [multa miracula.] ad ejus adorandas reliquias sese contulit, cum adhuc in prædicto cœnobio servarentur. Ergo cum id maximo comitatu perfecisset, puerulo etiam secum deducto filio; cupida secum de tanto thesauro, particulam domum referre, frustulum ex brachio cum accepisset; aëre sudo ac tersissimo revertebatur. Ecce autem aër repentino contristatus imbri maximo & grandine omnia verberabat: ipse filius ictu grandinis obcæcatur. Itaque hoc prodigium restitutione expiandum omnes censuerunt, qui matrem comitabantur: quod antequam præstarent, ea brachii particula placuit exstinctum pueruli oculum contingi, si forte repararetur. Eventus felix fuit & mirabilis. Ejus facti memoriam servat hodie mons: ubi hæc evenere: collis Orbulus ex orbitate pueri dictus. Hæc ad gloriam Dei omnipotentis, beatæ Virginis Mariæ, & B. Nicolai scripta sunt.

ANNOTATA.

a Non putat Caietanus hæc recte referri ad Rogerium primum, Guiscardi fratrem, vita defunctum anno 1101; sed ad hujus filium Rogerium, qui dominari cœpit ab anno circiter 1102, deinde rex ab anno 1130 usque ad 1152 vel 1154; quia Nicolao morienti ætatem adeo longam non audet asserere; uti qui nubilis in eremum progressus, ibi vix annos amplius triginta tres vixit.

b Ejus oppidi, nempe Adernionis sive Adrani, quod nomen est vetus: in Ætna monte situm est, & natale B. Nicolao.

c Arcariam: ait Caietanus, Fazello Arcara, recens oppidum prope veterem Calactam in Siciliæ latere septemtrionali. Est in diœcesi Messanensi.

d Calapnis alias, & Calania.

e CCCXXXVI annos habet alterum exemplar Caietani; alterum ejusdem DVII; nostrum vero CCC. Primum Caietano præplacet: cum enim obiisse Beatum putet anno Christi MCLXVII, si addantur his anni CCCXXXVI, venitur ad annum Christi MDIII, quo statim eductum inde corpus fuisse dicitur ad pluviam postulandam a Deo per Cælites.

f In ecclesia propria, ni fallor; ubi fuerit inventum primo corpus ejus mortuum; ut vide num. 6.

g Habes illud in Commentario prævio num. 2.

h Videtur hoc factum obtento jam diplomate Julii PP. II; sed nescio, qua ex causa deposito hoc suo tam facile decesserint Basiliani.

HYMNUS AD B. NICOLAUM.

Nicolaus eremita in Sicilia (B.)
a

Ex P. Octavii Caietani impr.

Baculo & benedictione lupos omnes ex ovili depulit, perinde atque pater & populorum advocatus; curam eorum habet, qui pie illum colunt: nosque a quovis periculo ac morbo liberat.
Peccata, ut colubros, a puero fugiebat: dæmonesque abigebat, atque ut strenuus propugnator, in fugam vertebat: murus etiam fortissimus erat adversum inimicos. Intercede pro animabus nostris.
Vitam oppido quam asperam exegit, eximiamque animi submissionem ac pietatem prætulit. Ex eo magna sunt nostra in eum studia: non enim clientes suos deserit in eorum necessitatibus.
A teneris annis Religiosorum virorum institutum consectatus est; multosque a flagitiis creptos ad meliorem frugem correxit.
Cum Deum precaretur, hæc erat ejus oratio: O Pater, O Fili, O sancte Spiritus, in precationem meam intende, qui versor in hac solitudine. In te dumtaxat spes meas collocatas habeo: cum e vita discessero, obsecro, animam meam recipias.
Quemadmodum pastor ad nos venisti, & veluti collucens sol cæcos illuminasti, atque ad verum iter nos direxisti.
Ut pie submisseque vixit; ita & mortem obiit: atque a probo viro Leone repertus est, eremitæ habitu indutus, & quemadmodum lux orbi terrarum apparuit.
Splendor huic oppido exortus es, qui numquam occidit; intercessor vero es apud Deum, & propitius clientibus tuis terra marique: exinde te laudamus, tibique gratias referimus.
Beatus Nicolaus, signo crucis cum baculo facto, oves sanavit, luposque expulit, & vicinos populos a morbis est tutatus.
Ego Cosmanus theologus ingens ejus pœnitentiæ studium pernovi, qua, dum viveret, se maceravit: ac per pœnitentiam, instar lucernæ ardentis ante Deum, ad quem profectus es, fuisti: nunc vero splendoribus gloriæ frueris.
Flagranter Deum precatus es, ut suam nobis gratiam largiretur; tuaque pœnitentia eam vim adeptus es, ut cæcis lumen, auditum surdis restitueres, omnesque morbos procurares.
Specum, in qua habitavisti, serpentes & aspides insidebant, quos jussu tuo vitæque asperitate quam longe fugasti.
Invocato nomine tuo tempestatem maris sedasti, navique cursum prosperum in tutum portum dedisti.
Ab infantia plane probatum est, illum Deo consecratum fuisse: nam ipsis adhuc in fasciis se a lacte abstinebat diebus Mercurii, Veneris & Sabbati non sine magna admiratione & omnium stupore.
Precationes tuæ gratæ Deo erant: sincero enim corde fundebantur.
O fortis apud Deum defensor adversum dæmones, & Christianorum advocatus, a malis omnibus nos libera.
Quemadmodum lingua ejus prompta ad Deum laudandum fuit; ita munificæ ad eleemosynas manus.
Sint benedictæ mammæ, quas suxisti; & benedictus sit venter, qui te gestavit: nam virgo es & mente & corpore.

ANNOTATA.

a Ad hunc Hymnum notat Caietanus: Hunc Hymnum vel hymni fragmentum potius, ex schedis quibusdam Arcariensibus Italo sermone conscriptum accepi; sed prænotatum in iis erat: Ex Græco codice traductum, qui in ecclesia Sanctæ Mariæ de Rogato, energumena, nescio qua, detegente, repertus fuerat. Unde mihi suspicio, Cosmanum Hymni scriptorem, fuisse monachum ex ejus monasterii familia. Numne is fuit, qui divi Nicolai eremitæ, cui superstes fuit, confessiones excepit? Suspicor omnino eumdem: nam asceticum vitæ ejus institutum novisse se profitetur, ac pleraque mira, quæ nemo alius enarrat: quæ ab eodem sanctissimo ascete Nicolao Cosmanum accepisse credibile est. Attamen placitum mihi hymnum evulgare; quod eximias ille D. Nicolai laudes habet, multaque miracula, ab eo edita, quorum vitæ scriptor non meminit; dignumque fuit, perlecto hymno, rescivisse.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August III: 18. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 17. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 17. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.