Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August III           Band August III           Anhang August III

18. August


DIES DECIMA OCTAVA AUGUSTI.

SANCTI QUI XV KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Florus M. in Illyrico.
S. Laurus M. in Illyrico.
S. Proculus M. in Illyrico.
S. Maximus M. in Illyrico.
Alii. MM. in Illyrico.
S. Agapitus M. Præneste in Italia.
S. Projectitius M. Bergomi in Italia.
S. Joannes presbyter Romanus, forte & martyr.
S. Crispus presbyter Romanus, forte & martyr.
S. Pontemus M. Amaseæ in Ponto.
S. Pilentia M. Amaseæ in Ponto.
S. Tatiana M. Amaseæ in Ponto.
S. Marciana M. Amaseæ in Ponto.
S. Heliana M. Amaseæ in Ponto.
S. Laucia seu Lauciana M. Amaseæ in Ponto.
S. Leo M. Myræ in Lycia.
S. Juliana M. Myræ in Lycia.
S. Hermas M. Romæ.
S. Serapion M. Romæ.
S. Polyænus M. Romæ.
S. Helena, vidua, imperatrix, ac magni Constantini mater, Romæ.
S. Firminus, episcopus conf. Metis in Gallia.
S. Joannes patriarcha Constantinopolitanus.
S. Georgius patriarcha Constantinopolitanus.
S. Dega Maccayrill episc. conf. in Hibernia.
S. Guenninus episc. Venetensis & conf.
S. Inanus seu Evanus confess. in Scotia.
B. Clara de Cruce, virgo, prope Montem Falconis in Umbria.
B. Rainaldus archiepiscopus Ravennæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

De S. Mauro, Maroto vel Marono nonnulla olim commentus est Jacobillus, quæ a Bollando refutata sunt XXVII Januarii: ubi de Mario Bodanensi egit. Ceterum Maroti seu Maroni caput a Fulginatibus hoc die honorari contendit; quem ego necdum satis novi distinguere ab illo Marone, qui a Majoribus nostris datus & illustratus est XIV Februarii.
S. Arnulfus textui codicis Hieronymiani Epternacensi adjectus, merum est antiquarii Gallici assumentum. Die natali relatus est XV Augusti.
S. Jeron seu Hieron, martyr in Hollandia, male hoc die in Kalendario aliquo signatus, spectat ad diem præcedentem, quo de ipso actum est XVII Augusti.
S. Lubetia Electa, & Helenæ augustæ ancilla, apud nos habetur die VII Februarii inter prætermissos; ubi diximus, referri eam isto die a Saussayo in Martyrologio Gællicano, Lahierio in Menologio virginum, quibus eadem adscribitur, & Lubecia vocatur. Quæritur a nobis ibidem, an ista sit, quæ aliis Libania, ac fertur in S. Crucis inventione ad vitam revocata? Denique remittuntur inquirenda certiora ad hunc diem XVIII Augusti occasione Vitæ S. Helenæ. Ego quidem inter Vitas ipsius Mss., quæ apud nos sunt, viduam, nomine Libaniam invenio, quæ prius fuerat Judæa; sed defuncto viro suo Issachar, relicta synagogæ perfidia, contulit se ad Ecclesiam Christi, prout ibidem dicitur; sed nihil adjumenti sperandum ex hujusmodi Vitis, quarum vix ullam prælo dignam censuimus in nostro Commentario prævio de S. Helena, quem damus hac die; rationes videri ibidem possunt § 14.
S. Helda in scheda quadam notatur a Bollando ex Alberico monacho Trium fontium Ms. apud Chiffletium, ad annum 332, ubi ista haberi refert: Obiit S. Helena mater Constantini. Hujus discipula fuit S. Helda, quæ requiescit in episcopatu Trecensi. Auctorem hunc lego vixisse seculo decimo tertio; ac proin ejus testimonium non magnæ hic est auctoritatis, quia tot seculis a sanctæ Helenæ tempore remotum. Nec alia mihi ex ejusdem Sanctæ collectione historica, quam dabo hac die, afferenda occurrunt, quibus illam S. Heldam illustrem. Liceat ergo nobis exposcere ab eruditis Trecensibus aliisve Gallis plura ac certiora documenta, antequam eidem in hoc Opere locum demus.
S. mart. Throlachoni mentio fit in Ruthenorum Kalendario apud nostrum Possevinum tomo 2 Apparatus sacri ad scriptores &c. Verum omnino nos latet, quisnam is sit & qualis, qui ibi notatur, martyr, solo utpote nomine indidem nobis hactenus notus.
S. Dagæus ut episcopus refertur a Colgano XIX Februarii, ubi spondet, Vitam ejus prodigiis plenam daturum se hac die XVIII Augusti, ad quam & Majores nostri Sanctum remiserunt. At nec Colganus Vitam illam edidit, neque ego in impressis Hibernicis Kalendariis, quæ habemus, ullam hujus Sancti mentionem reperio, quemadmodum nec in Missis Hibernicis, jam recentissime (anno 1734) impressis ullum Dagæum invenio, ut proinde alia monumenta exspectanda sint, priusquam hic Dagæus huic Operi inscratur.
Asteriolus alicubi inter Sanctos recensitus, nescio quis sit aut quo pertineat, neque cum S. Asterio, qualis non unus recurrit, confundere ausim.
Quis Agon Pictavii hoc die a Castellano ut Sanctus coli dicatur, alterius sedis episcopus, vellem paulo clarius explicasset, cum in omnibus sacris Tabulis plane ignotus sit.
Erenæum aliquem Hibernum invenerunt Majores nostri in Dempstero XV Februarii, eumque remiserunt cum Camerario ad XXVI Aprilis, si forte certiora occurrerent venerationis monumenta, quæ tamdiu exspectavimus, ut cum Colgano saltem hoc die referri posset; verum ex eo tempore nihil quidquam lucis accessit.
Joannes monachus Cisterciensis inter Sanctos ponitur in Ordinis Kalendario, laudaturque ab Henriquez, Chalemoto & ipso quidem Bucelino; ast ea nondum adducuntur, quæ probent legitimo cultu celebrari.
Quod idem dicendum de Adamo ex Morinensi episcopo Claræ-vallensi etiam monacho.
Fulcedem præterea adducit Chalemotus monialem de Prato in Belgio.
Salustium ut S. Disibodi socium Menologio suo inscripsit Camerarius, quasi Sanctorum socii & ipsi Sancti dicendi sint, ut de S. Columbani discipulis alibi notavimus. Ultro fatemur Salustium vel Salustum in Vita S. Disibodi apud Surium in Actis nostris VIII Julii memorari: at de ejus sanctitate aut cultu nec vestigium ibi occurrit.
Sancta Agapes virgo & martyr ab ecclesia Tuscanensi colitur hac die: ibi enim corpus ejus in ecclesia majore asservatur, ut marmorea inscriptio indicat. Quæ an eadem sit cum ea, quæ Interamnæ XV Februarii colitur, an diversa, non ausim affirmare, cum hujus Acta minime viderim. Hæc Ferrarii verba sunt in suo magno Sanctorum Italiæ Catalogo, ex quibus ingenuam ejus confessionem intelligis, quod Tuscanæ depositum corpus, & ipsa, ceteris omnibus Tabulis sacris incognita, colatur, quales Sancti plurimi toto orbe Catholico honorantur, ex cœmeteriis Romanis aut aliunde accepti. Doceant nos plura Tuscanenses, ultro & libentissime amplectemur.
Leonardus abbas Cavensis XI multis laudatur a Wione, Menardo & Bucelino, quorum elogia, ut ut admittam, non ausim Sanctis adscribere, donec aliqua saltem cultus indicia afferantur.
Additur Luitolphus monachus comes quondam Achalmensis, & in causa S. Petri contra schismaticorum proterviam propugnatoris acerrimi. Sed cum solo venerabilis titulo.
Sunt præterea apud Bucelinum Agibodus Bobiensis monachus
Sergius PP. IV
Jacobus Callipetus
Martinus monachus in Scotia.
Quatuor Ascetæ in eremo consummati in pace notantur in Menæis magnis impressis, & honorantur duobus versibus: quorum res gestæ utinam nobis essent notiores!
S. Privatus a solo Greveno hoc die relatus est, forte confundendus cum Privato Tarsensi M., de quo in Actis X Maii, vel cum Africano V Junii, aut eo, de quo post tres dies agetur.
S. Pontinus, Pontimus, seu Potentinus, qui hoc die in additionibus Usuardinis aliquoties recurrit, aut cum Martyris aut Confessoris titulo, absque ulla ulteriori notitia, non alius esse videtur ab eo Pontino seu Pontimo, de quo mox loquemur in classe Martyrum Hieronymianorum.
B. Jacobus Mutinensis, episcopus Sebastenus, in ecclesia monialium S. Geminiani sepultus signatur in Monumentis Sanctorum Mutinensium, a Ludovico Vedriano Italice editis, pag. 111: cujus deinde vitam subjungit ac virtutes. Inter alia vero, quæ apud ipsum legi possunt, dicitur recusasse episcopatum Foroliviensem, ab Eugenio PP. IV sibi oblatum; jussu autem Nicolai, qui Eugenio successit, admisisse Sebastenum in partibus infidelium. Floruit igitur seculo 15: obiit hac die XVIII Augusti, anno Christi 1455, ætatis 85, uti affirmat citatus auctor; agens etiam de felici ejus obitu, concursu ad funus, miraculis, atque inscriptione in dicta ecclesia marmoreo lapidi indita, cum titulo Beati. Quæ tametsi virum istum comprobent non mediocri in veneratione habitum fuisse; quia tamen ibidem nihil dicit auctor laudatus de cultu publico ac legitimo ipsi umquam exhibito, ideo inter Sanctos hodierna die in Opere nostro illustrandos locum ei hactenus non audemus dare, donec eruditi Mutinenses vel alii eumdem cultum nobis sufficienter probaverint; tuncque locus esse illi poterit in supplemento Operis nostri.
Esmalius Vinacrius M. Montiniaci in Aquitania, Petrus a Galliendo conf. Tuderti in Umbria., Franciscus a Soto conf. In Mexico., Antonius Alcantarensis conf. Apud Brocas in Hisp., Didacus de Abuseio conf. Orapessæ in Hisp. Claudia Meansæa virgo. Gebennæ in Gallia., Titulo beati donantur ab Arturo in Martyrologio Franciscano.
Adduntur in Hueberi Menologio sed absque titulo
Elias de Mantua. Mantuæ.
Ludovicus de Luca. In Canaria.
Georgius de Calzada. In Hispania.
Marina de Villa sera cum pluribus aliis. Cordubæ in Hisp.
Innocentia Angeli. Fulginii.
Ursula Blatnerim. Sefflingæ in Suevia.
Paula de Ferrara Ord. S. Dominici refertur a Marchesio hoc die, uti & in Anno sancto Belgico, & in Viridario Germanico.
Joanna de Ozorio additur in eodem Viridario.
Theodorus Cellensis auctor aut instaurator Ordinis Cruciferorum a nostro Fiseno in Floribus ecclesiæ Leodiensis inter venerabiles collocatur, ab insignibus virtutibus mirifice laudatus, quibus tamen religiosus cultus necdum accessit.
S. Donatus male etiam hoc die notatus est. Spectat ad diem sequentem XIX Augusti.
S. Auctorem II episcopum Trevirensem huic diei innectit Browerus in Annalibus lib. 5 pag. 281: at Majores nostri in Prætermissis die IV Aprilis, & hunc & istius nominis primum remiserunt ad diem, quo hic colitur XX Augusti.
De Massa candida in Hieronymianis hoc die signata pluribus agit Florentinius; at cum Romanum sequamur, de ea agendum erit die, quo & Candidus inde formatus excutietur, XXIV Augusti.
S. Firminus episcopus Ambianensis confessor refertur hoc die a Ferrario in Catalogo generali: melius ipsum reliquisset loco pristino, in quo ipsum collocant Saussayus, Majores nostri & Castellanus, nempe die 1 Septembris.
S. Demetrius M. a Greveno hoc die signatus, spectat ad VIII Octobris.
S. Betharius abbas martyr hoc die perperam signatur in Kalendario Benedictino, spectat enim cum sociis martyribus Casinensibus ad XXII Octobris.
Helena celebris virgo sanctimonialis Hungara, Ordinis S. Dominici, multorum istius instituti scriptorum elogiis ornatur, & eo quidem non minimo, quod magistra regiæ virginis B. Margaritæ, cujus Vita data est XXVIII Januarii, in qua etiam merito laudata est. Stupenda de ea referuntur miracula, sic ut, teste Sigismundo Ferrario, de Hungaricæ provinciæ ejusdem Ordinis rebus agente, a Vesprimiensibus beata Helena pridem nuncupata fuerit. Hoc mirum; nec annum ferme obitus, nec diem certe hactenus repertum esse, ut proinde a Silvano Razzio hoc die signetur, ut alteri S. Helenæ imperatrici subjungatur, a Marchesio XVI Martii, ab aliis VIII vel IX Novembris referatur. Atque hæc omnia laudatissima, fateor: quæro ubi, a quo tempore, & quo cultu celebretur: de quibus si recte docear, poterit de ipsa in hoc Opere agi, cum Ordinis Anno sancto Belgico & Viridario Germanico ad dictum diem IX Novembris.
S. Martinus Papa nescio unde hoc die a Greveno erui potuerit. Notissima est ejus festivitas, signata etiam in Martyrologio Romano XII Nov.
In Bronio, S. Eugenii episcopi & martyris translatio memoratur a Molano, Ferrario & aliis. Colitur celeberrimus sanctus XV Novembris.
Antonius de sancto Germano ex Ordine S. Dominici in Actis, quæ Papebrochius noster olim Mediolani ex Collectione F. Ambrosii Taëgii transcripsit, die XVIII Augusti anno 1459 obiisse dicitur. Fuit hic vir venerabilis, & virtutibus miraculisque clarus, ut ultro fatemur. Sed de legitimo ac immemorabili ejus cultu dubitamus. Quare si RR. PP. Prædicatores hunc solide possint ostendere, de illo agi poterit die, qua in Viridario Germanico & Anno sancto Flandrico PP. Dominicanorum refertur, nimirum XXVIII Novembris.
S. Firminum Virodunensem episcopum, qui post S. Possessorem septimus ibidem resedit hoc die memorat Ghinius in SS. canonicorum Natalibus, nescio quo duce: utrumque Majores nostri signatum repererunt cum Pulchronio ejusdem etiam urbis episcopo ad diem IV Maii occasione translationis. Verum de S. Pulchronio jam egerunt XVII Februarii. Firminum autem eum remiserunt, & nos cum ipsis remittimus ad III Decembris.
Calatabellotæ in Sicilia commemoratio S. Peregrini confessoris. Est annuntiatio Ferrarii in Catalogo generali, haud dubie ex Caietano: at Sanctus a Majoribus nostris pridem remissus est ad XXX Decembris.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
FLORO ET LAURO, PROCULO, MAXIMO, ET ALIIS,
IN ILLYRICO,

Forte sec. II.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, translatio, Acta, tempus ac locus martyrii.

Florus M. in Illyrico (S.)
Laurus M. in Illyrico (S.)
Proculus M. in Illyrico (S.)
Maximus M. in Illyrico (S.)
Alii. MM. in Illyrico

AUCTORE J. P.

Clara quidem est SS. Flori ac Lauri memoria e sacris Ecclesiæ tam Latinæ quam Græcæ Fastis, [Cultus apud Græcos,] non tamen e bonæ notæ Actis Græcis, de quibus alias toties ac meritissimo jure & conquesti sumus, & conqueri identidem cogimur. Probemus itaque 10. horum duorum Martyrum cultum, de aliis vero dicatur postea. Sanctos itaque Florum ac Laurum signat Typicum, quod vocatur S. Sabbæ, hac die, Menologium Sirletianum, Synaxarium Basilii imperatoris, Martyrologium nostrum Arabicum (in quo mendose pro Flori ponitur Lepri) Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum, Menæum Chiffletii, Ms. Taurinense, Synaxarium Sirmondi, quibus accense Menæa magna excusa, quæ tribus hisce versiculis illos honorant:

Δίψει τελευτῆς τῆς ὑπὲρ Θεοῦ Λόγου
Χωροῦσι Φλῶρος καὶ Λαῦρος πρὸς τὸ Φρέαρ.
Φλώρῳ ἁμ᾽ ὀγδοάτῃ δεκάτῃ Φρέαρ εἰσέδυ Λαῦρος.

Florus simul Laurusque martyrii siti
Puteum petunt, caduntque pro Verbo Dei.
Cum Floro puteum Laurus simul ambo subintrant.

Nimirum octava decima, sicut est in metro Græco, hujus mensis Augusti die. De modo consummati cursus martyrii dicetur postea. Menæa eadem in Sanctorum istorum laudibus præcipuas hodiernæ diei Officii sacri partes impendunt, concinnato etiam de eisdem Canone, cujus hæc est acrostichis:

Τερπνὴν ἀνυμνῶ Μαρτύρων ξυνωρίδα.

Pari venusto Martyrum laudes cano.

[2] Ceterum peculiari cultu eos Constantinopoli honoratos fuisse, tradit nostrum ecgraphum inter alia nostra, [reliquiæ Constantinopoli.] quæ asservamus, quod prænotatur desumptum e Ms. Synaxario Sirmondi; unde transcribo ista: Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτῶν μαρτυρείῳ τῷ ὄντι πλησίον τοὐ πανσέπτου ναοῦ τοὐ ἁγ. ἀπ. Φιλίππου, καὶ ἐν τῇ εὐαγεστάτῃ μονῇ τοὐ Σωτῆρος Χριστοῦ τοὐ Παντοκράτορος, δι᾽ αὐτὸ ἐκεῖσε μετατεθέντα τὰ ἅγια αὐτων λείψανα. Quæ sic sonant: Peragitur autem eorum solennitas in sanctissimo eorum oratorio, quod est prope venerandum templum sancti apostoli Philippi, & in sanctissimo monasterio salvatoris Christi Pantocratoris (id est Omnipotentis) propterea quod translatæ illud sunt sanctæ eorum reliquiæ. De monasterio Pantocratoris varia collegit Cangius in sua Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 80; inter ædes autem sacras sanctis Apostolis dicatas agens pag. 116 de S. Philippi monasterio, Vicinum, inquit, illud Flori monasterio fuisse, tradit Gregorius diaconus in Vita Basilii junioris cap. 56. Habuit itaque Constantinopolis etiam monasterium Lauri nomine nuncupatum, cujus frequens est mentio apud scriptores Byzantinos, prout observat Cangius pag. 156. De sacris autem lipsanis, quorum modo incidebat mentio, utriusque nostri sancti Martyris, affirmat, eorum reliquias sub Constantino Magno retectas, & in urbem invectas fuisse, καὶ ἀπετελέσθησαν ἐν τόπῳ, ᾧ νῦν κατάκεινται, ut est in Synaxariis ad XVIII Augusti. De qua re dicitur in eorum elogio, quod e Menologio Basilii imperatoris habetur Græce ad calcem tomi 1 Augusti, Latine autem hic interpretamur de more:

Erant hi fratres gemini, arte lapicidæ. [elogium:] Postquam vero eorum magistri martyrio essent perfuncti pro Christo, relicta commoratione Constantinopolitana, in Illyricum pervenerunt, ubi fodinas quasdam apud præsidem indagantes exercebant artem suam. Deinde ab ipso ad Licinium dimittuntur; a quo pecuniam accipiebant, ut idolis templum erigerent. Verum pecuniam quidem dedere pauperibus; templum autem elaborarunt: quod dum absolutum esset, idolis confractis, in honorem Christi illud consecrarunt. Licinius, re comperta, eos injecit in profundum puteum: in quo animas suas Deo tradidere. Tempore autem Constantini magni manifestatæ eorum reliquiæ pretiosæ Constantinopolim sunt abductæ, & in loco, in quo nunc requiescunt, depositæ.

[3] [honor publicus cum eorum tum aliorum apud Latinos: aliorum item apud Græcos.] Publica eorum veneratio apud Latinos etiam propagata: sic etenim hac die inscribuntur Martyrologio Romano: In Illyrico sanctorum martyrum Flori & Lauri artis lapicidinæ, qui, consumptis martyrio eorum magistris Proculo & Maximo, sub Licione præside post multa tormenta in profundum puteum sunt demersi. Galesinium prætereo, qui illos etiam signat. Socios vero eorum, qui nec in Martyrologio Romano, nec apud Galesinium notantur, Græci memorant Fasti, & illorum mentio fit in Actis SS. Flori ac Lauri. Menologium Sirleti ita eos annuntiat: Eodem die sancta Pauperum multitudo, quæ, idolis confractis, igne consummata est. De illis quoque meminit Menæum Chiffletii; adde Menæa magna prælo vulgata, quæ hoc eosdem disticho prosequuntur:

Πένητες ἄνδρες πλοῦτον εὗρον ἀθρόον,
Τὸ σύντροφον δὸς εἰς τὸ πῦρ λελοιπότες.

Viri reperiunt pauperes magnas opes
Quando relinquunt corpus in rogo suum.

De his Martyribus consule Acta, de quibus nunc lectorem instruam.

[4] Exemplar eorum quintuplex ante me habeo. Ac unum quidem quod signatur esse bibliothecæ Vaticanæ, [Acta longiora] ac desumptum ex codice 1671, hoc titulo: Βίος καὶ μαρτύριον τῶν ἁγίων Λαύρου καὶ Φλίρου μαρτυρησάντων ἐν Οὐλπιανᾷ τῇ πόλει ἐν χώρᾳ Δαρδανίᾳ. Id est: Vita & martyrium SS. Lauri ac Flori, qui martyrium subiere in Ulpiana urbe in regione Dardania. Incipit: Καλῶς διδάσκει ἡμᾶς ἁγιώτατος Παῦλος λέγων: Ἀδιαλείπτως προσεύχεσθε. Recte nos docet sanctissimus Paulus dicens: Sine intermissione orate. Narratio longa est, rerum argumentum auctoritatis omnino exiguæ, fides auctoris sublesta, qui utpote magnam conatu magno rebus suis auctoritatem adstruens, hujusmodi lectoribus obtrudit opellam, ut ad fabulosas Græculorum figlinas, jam toties in Opere nostro reprobatas, merito relegari debeat.

[5] Postquam enim retulisset Sanctorum martyrium in puteo consummatum, [dato specimine] Ego, inquit, Alexius peccator unus ex ordine, facta hæc diligenter annotavi in schedulis, ac deinde in unum transtuli volumen, ac tradidi custodienda cuidam mulieri Christianæ, cui nomen Sophronia; quæ prope puteum illum habitans clam colebat Dominum usque ad diem mortis suæ. Ego autem humilis quodam tempore meridiano orans supra sepulcrum eorum pro remissione meorum peccatorum, & inde reversus in cellam meam parumper dormivi, & statim mihi apparuerunt gloriosi ac sanctissimi viri Laurus ac Florus, sicut eos videram etiamnum viventes. Et dicunt mihi: Audi, Alexi, sicut credidisti, fiat tibi. His subditur reliqua Sanctorum cum eodem confabulatio, in qua prænuntiant, imperante Theodosio magno ecclesias orthodoxorum aperiendas, ac corpora sua a Domino manifestanda hominibus, postquam tu, inquiunt, hinc abieris ac redieris, atque in ecclesiis deponenda. Evigilat Alexius, rem secum agitat, redit ad sepulcrum, orat, apparent ei denuo Sancti, ac præter alia, quæ in suo ad illum colloquio enuntiant, a Deo sibi ostensum memorant virum, qui habitabat in regione Africæ in urbe Carthagine, per quem servaret illam. Vaticinio respondit eventus: Deus quippe homini prædicto apparuit in Africa, Surge, inquiens, velociter & vade volucris adinstar in Illyricum, quod est in regione Dardaniæ, & adi civitatem nomine Ulpianam. Ne autem hæreret dubius, quod & esset devexæ ætatis, & præmonstratore loci careret, proposito exemplo Habacuc, e Judæa Babylonem missi ad Danielem, dicit ei Dominus, se quoque missurum angelum suum; si memorato isti Alexio nugatori credimus.

[6] Quid tum postea? Vir ille facit imperata: sabbato egreditur e sua urbe, [discutiuntur] a terra aliquantulum sustollitur in aera, & prodigiosa adeo velocitate agitur per mare ac viam omnem, ut die postera, quæ erat Dominica, inventus sit tam ipse, quam comes ejus vel servus, in ipso loco, ad quem direxerat eum Dominus. Credite posteri. Res enimvero adeo mirabiles, ut tamquam sinceras ac veras admittamus, majus requirunt testimonium, quam istius Græculi personati Alexii, seu, ut rectius dicamus, impudentis ac inepti impostoris. Quæ autem postea refert de inventione corporum SS. Lauri ac Flori, tam malæ nobis etiam videntur notæ, ut operæ pretium non sit, ea huc pluribus transcribere. Qua vero præterea de causa flocci faciamus hunc Actorum scriptorem, ac historiam ejus nigro calculo notemus, videbit lector e sequentibus observationibus, quibus ineptias ipsius castigaturi sumus, e longiore narratione ejus contractas.

[7] Refert itaque, Adriano imperante, missos quaquaversum fuisse, qui in Christianos inquirerent, a veri Dei cultu eosdem avocarent, [ac reprobantur] & ad idola traducerent: nec diu post martyrii redimitos fuisse corona generosos Christi pugiles Proclum & Maximum, SS. Lauri ac Flori in arte lapicidinæ magistros, quorum martyrii tempore sese abscondisse duos illos discipulos indicat idem scriptor. Deinde per ambages & logos eorumdem discipulorum Acta & martyrium recenset. Adrianus imperator renuntiatus est anno æræ vulgaris 117, quem anno 138 excepit Antoninus: unde sequitur 10. ut, si mox dicta e nostro scriptore consideres, martyrium SS. Procli & Maximi (atque adeo consequenter, ut videtur, SS. Flori ac Lauri) acciderit secundo ejusdem æræ seculo. Sequitur 20. ut larvatus iste Alexius vixerit seculo 2, cum asserat, tales sibi apparuisse SS. Laurum ac Florum, quales eos viderat etiamnum viventes, ex supra præmissis num. 5. Vide jam quam parum cohærentia cum sua, quam mentitur, persona, & cum rebus ipsis, quas memorat, male connexa comminiscatur. In apparitione quippe Martyrum sibi facta, de qua dixi, ita eos secum loquentes inducit: Hominibus Christianis palam facito martyrium nostrum: quia postea, & non multos post annos, incrementum capiet nomen Christi in universo terrarum orbe: αὔξει τὸ ὄνομα τοὐ Χριστοῦ ἐν πάσῃ τῇ οἰκουμένη, uti est in textu Græco, &, imperante Theodosio magno, aperientur orthodoxorum ecclesiæ.

[8] Concinna enimvero temporis scilicet ac re rum combinatio! [tamquam apocrypha.] Theodosius magnus imperare cœpit anno Christi 379; quem anno quidem 380 ecclesias Constantinopolitanas ac earum reditus ab Arianis ad orthodoxos transtulisse legimus (consuli possunt, quæ habentur apud auctorem Gallum in Historia imperatorum tom. 5 in imperatore Theodosio I art. 8 pag. 207, & apud nos ad diem IX Maii in Vita S. Gregorii Nazianzeni pag. 407.) Incrementum vero seu amplificatio vel propagatio Christiani nominis per totum, qua latissime patet, terrarum orbem, non videtur, alio posse reduci convenientius, quam ad illa tempora, quibus post celeberrimam illam victoriam de Maxentio a magno Constantino imperatore anno 312 relatam, abolitus fuit idolorum cultus, propagata quaquaversum Christi fides, orthodoxa Ecclesia illustrissimis decorata honoribus, & amplissimis aucta incrementis. Ad hæc vero tempora respexisse martyriographum istum, indicium aliquod mihi præbet apographum Cæsareum Vindobonense, quod & persecutionis finem ac Constantinum expresße ponit. Acta itaque istius pseudo-Alexii tamquam apocrypha reprobamus.

[9] [Alia exemplaria recensentur.] Aliud martyrii ac inventionis in promptu est apographum, ex ejusdem bibliothecæ Vaticanæ codice 821, prout eidem adscribitur, acceptum. Narratio brevior est quam exemplaris præcedentis, de quo dictum est, & ideo saltem minus mala. Sic incipit: Ὑπὸ τοὐ ἁγίου Πνεύματος ἐμπνευσθεὶς ὑμνῳδὸς ἐν προφήταις. A Spiritu sancto inspiratus hymnorum cantor inter prophetas. Dicebam, narrationem hanc saltem esse minus malam, quam præcedentem; bonam enim ac sinceram appellare non possum, cum in hac partes etiam suas agat Alexius idem, qui in priore prodibat in scenam, ne alia commemorem, quæ sunt hujusmodi, ut ex eadem vel simili Græculorum textrina prodiisse omnino ea censeam, atque adeo a typis arcenda. Præter duo ista ecgrapha habemus unum, quod signatur Bibl. Magni Ducis plut. 9 cod. 33, hoc initio: Ἰδοὺ καὶ ἄλλη δυὰς ἀδελφικὴ ἡμῖν εἰς λόγον τὸν σήμερον ὑπόθεσιν πρόκειται. Ecce, aliud item par fraternum nobis dicendum proponitur, hodiernæ diei argumentum. Duobus jam designatis exemplaribus hoc melius est, propterea quod post narrationem mortis SS. Flori ac Lauri nullus ibi occurrat fabulator Alexius occasione inventionis eorum, quæ dicitur ibidem accidisse finita persecutione, imperii sceptro ad Constantinum magnum translato. Ecgraphum insuper habemus e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, de quo sæpius in superioribus hujus mensis diebus facta fuit jam mentio, ac fiet porro in sequentibus: breve admodum est, & sic incipit: Οἱ ἅγιοι τοὐ Χριστοῦ Λαῦρος καὶ Φλῶρος ὑπῆρχον ἀδελφοὶ δίδυμοι, λιθοξόοι τὸν τέχνην. Sancti Christi Laurus & Florus fratres erant gemini, arte lapicidæ. Non placet, cum ob inductionem Alexii, de quo antea memini: tum ob alia, quibus laborat. Nec vero sincerum ac bonæ notæ videtur exemplar Martyrii ex cod. Ambros. N. f. n. 152. Nam ecgrapha ista quinque, de quibus modo notitiam suggerebam, eos referunt inter se similitudinis characteres, ut non obscure prodant, ex eadem sese traxisse originem officina. Ex iis tamen hoc ultimum latinitate donare placet, ac typis committere.

[10] De tempore martyrii quidnam statues e talibus documentis?9 [Tempus martyrii,] Quæ si essent melioris notæ, posset illud innecti seculo secundo, cum nostrorum Martyrum magistri Proclus ac Maximus passi referantur sub Adriano imperatore. Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum iterum hic in tempore hallucinatur, quando affirmat: Hi fuere anno CCCXV, fratres lapidum cæsores, abjecti in puteum profundum a Licinio persecutore, ubi mortui. Nam vixit tunc quidem Licinius imperator ac Christianorum persecutor; sed, præterquam quod Pagius in Critica ad annum 316 num. 11 observat, Licinium imperatorem non fuisse persecutum Ecclesiam ante annum 319, neque Martyres, qui in Martyrologiis aut Actis Sanctorum passi dicuntur in Liciniana persecutione, ante dictum annum morte affectos fuisse; neutiquam nobis est exploratum, quisnam sit iste Licinius, qui exprimitur in nostrorum Pugilum Actis, ut dicemus in Annotatis. Nos secundum ea, quæ supra præmisimus de eorum magistris Proclo & Maximo, approsuimus initio Commentarii nostri prævii forte seculo secundo: forte, inquam, quia adeo parvæ vel nullius sunt auctoritatis, quæ de illis circumferuntur in qualibuscumque Actis eorum.

[11] Nonnulla quoque nobis supersunt notanda de loco martyrii. [ejusdemque] Martyrologium Romanum nostros Athletas annuntiat in Illyrico, ut vidimus. In Actis in regionem Dardaniæ, quæ est in Illyrico pervenisse referuntur, & Ulpianorum urbem ingressi &c. Deinde dicuntur missi ad Licinium, ut templum diis ædificarent: sed non invenio in apographo, quod prælo damus, ad quam urbem inde sint missi, nec ubi martyrium confecerint. Apographum nostrum e bibliotheca magni Ducis indicat eorum corpora sepulta fuisse in Dardania regione, quæ in Illyrico est, ut proin ex illis colligere liceat, ibidem coronam certaminis ab eis esse relatam. E duplici Ms. nostro Vaticano colligo illos pertinere ad Ulpianos. Verum quia Acta tam misere composita sunt, non possumus in hoc puncto illis acquiescere satis secure. Nihil tamen oberit; si loca modo designata breviter illustremus.

[12] [locus: exemplar martyrii, quod hic datur.] Cellarius Notitiæ orbis antiqui lib. 2 cap 8, postquam Ulpianum in tabula ad pag. 346 exhibuisset, uti & Illyricum ac Dardaniam, hæc scribit pag. 368: In austrum recedunt æque circa limitem utriusque Mœsiæ Ulpianum & Scupi. Procopius lib. 4 de Ædificiis Justiniani cap. 1 pag. 67 editionis regiæ Parisinæ habet ista: Erat apud Dardanos Ulpiana, urbs antiqua; cujus mœnia cum sic labascerent, ut nulli essent usui, eorum partem maximam demolitus, subinde restituit, multisque ornamentis collatis civitatem composuit, qualem hodie videre est, ac secundam Latino itidem vocabulo nuncupavit Justinianam. Consuli etiam de hoc loco potest Thesaurus geographicus Ortelii. Locus, ait Cellarius pag. 368, incertior est. Cum vulgo Baudrandus Prisren interpretantur, Brietius Pyroth: alii longius in ortum reducunt, Porro Ulpianum illud non est confundendum cum altero synonymo in Dacia, de quo agit idem Cellarius loco citato pag. 379, quæque repræsentatur in tabula modo memorata.

En tibi nunc Acta e dicto codice Ambrosiano N. f. n. 152, sicut signatur in nostro exemplari Græco, ubi etiam additur: Vide S. Maximi Vitam. Actum est de codice, in quo habetur ista Vita, hoc tomo III hujus mensis, die XIII, in Commentario prævio S. Maximi § 10, num. 80, ubi etiam de codicis auctore dictum; cujus nomen ac locum sequenti Martyrio hic etiam prænotamus, cum omnino putemus, eumdem esse codicem, qui ibidem fuit designatus, tametsi dumtaxat per notas N. 152. Consuli potest locus citatus.

MARTYRIUM
Auctore Laurentio monacho Rutiensi in Calabria,
e codice Ambrosiano N. f. n. 152. Interprete J. P.

Florus M. in Illyrico (S.)
Laurus M. in Illyrico (S.)
Proculus M. in Illyrico (S.)
Maximus M. in Illyrico (S.)
Alii. MM. in Illyrico

A. Laurentio monacho Rutiensi.

Καὶ τὸ τῆς καλῆς ξυνωρίδος ταύτης τῶν αὐταδέλφων διὰ Χριστὸν μαρτύριον Λαύρου, φημὶ, καὶ Φλώρου τῶν ἀηττήων εἰς προθεῖναι ταῖς φιλομάρτυσιν, οὐκ ἐπαίνετον μόνον, ἀλλὰ καὶ λίαν ὠφέλιμον. Ἔχει γαρ μετὰ τῆς μαρτυρίας πολὺ καὶ τὸ χάριεν· οὗτοι τοιγαροῦν οἱ θαυμάσιοι δίδυμοι τοῖς γεννήτορσιν τίκτονται· τῷτι καὶ ὁμοφρόνως τὸν ἀρετὴν μᾶλλον τῶν ἄλλων ἠσπάζοντο, καὶ ὁμογνώμως τοῖς αὐτῆς κάλλεσιν ἐνετρύφων· τὸν λίθοξόων δὲ ἐκπαιδεύονται τέχνην· Πρόκλος αὐτοῖς καὶ Μάξιμος οἱ διδάσκαλοι. Ἀλλ᾽ οὗτοι μὲν τὸν ὑπὲρ Χριστοῦ τελέσαντες καλῶς ἀγῶνα, καὶ τὸν τῆς νίκης στέφανον ἐκομίσαντο. Λαῦρος δὲ καὶ Φλῶρος οἱ γενναιότατοι τὰς ἐν Βυζαντίῳ καταλιπόντες διατριβὰς, τὸν τῆς Δαρδανίας χώραν ἐν τῷ Ἰλλυρικῷ κατέλαβον, καὶ τὸν πόλιν Οοὐλπιανῶν εἰσιόντες, παρα Λυκῶνι τῷ ἡγεμόνι τὸν οἰκειαν τέχνην εἰργάζοντο. Ἀδριανὸς ἐβασίλεὐε τότε. Χρόνων οὖν οὐκ ὀλίγων παρεληλυθότων Λικίννιος, τῆς βασιλίσσης Ἐλπιδίας ὑιὸς, γράμματα στέλλει πρὸς Λυκῶνα, Λαῦρον αἰτῶν καὶ Φλῶρον τοὺς ἀοιδίμους, (περίφημοι γὰρ οἱ ἄνδρες,) σταλῆναι πρὸς αὐτὸν, ἐφ᾽ ᾧ, φησι, ναὸν οἰκοδομήσειεν τοῖς θεοῖς πρός τε κάλλος καὶ μέγεθος τοῖς ἁπάντων ἀξιοθέατον ὀφθαλμοῖς.

[2] Στέλλει τοίνυν ἐκεῖνος αὐτίκα τούτους πρὸς αυτὸν σὺν ἑτέροις οὐκ ὀλίγοις ἐργαταις, καὶ Λικίννιος ἀσμενέστατα τούτους ἀποδεξάμενος, τὸν οἰκοδομὴν αὐτίκα τοὐ ναοῦ διαγράφει, καὶ χρήματα τούτοις δίδοσι πλεῖστα καὶ φιλοτιμίας ἄλλας εἰς τὸ ταχέως ἃμα καὶ καλῶς τὸ ἔργον ἐκτελεσθῆναι, προσυποσχόμενος καὶ ἕτερα δώσειν, εἴγε κατὰ νοῦν ἀυτῳ καὶ σκοπὸν τὸ ἔργον τελέσειαν. Ἄρχονται τοιγαροῦν τῆς οἰκοδομῆς οἱ γενναῖοι, ἡμέρας καὶ μὲν εἴχοντο τοὐ ἔργου, νυκτὸς δε ταῖς εὐχαῖς ἰσχόλαζον καὶ δεήσεσι, καὶ τὰ χρήματα τοῖς ἐνδεέσιν οἱ κάλλιστοι παρεῖχον ἐργάται. Πλὴν ἐντεῦθεν ἄρχονται καὶ τῶν σημείων οἱ Μάρτυρες. Ἀναστασίου γάρ τινος τῶν βδελυκτῶν εἰδώλων ἱερέως υἱὸν, Ἀλέξανδρος ἦν κλῆσις αὐτῷ, ἐκεῖσέ που παρεστηκότα, λίθου τις ψυφὶς ἐκπηδήσασα τῶν ἕνα τῶν ὀφθαλμῶν ἀπεθύφλωσεν. Ἐφ᾽ ᾧερ πατὴρ, οἷα πατὴρ, ἀδημονῶν καὶ λυπούμενος, τῷ Λικιννίῳ κατα τῶν αὐταδέλφων γνωρίζει τὸ πρᾶγμα· καὶ ὃς ἀκούσιον εὑρηκὼς τὸ ἁμάρτημα, ἀφῆκεν αὐτοὺς τῆς εὐθύνης. Ἀλλ᾽ οἱ Ἅγιοι τὸν Ἀλέξανδρον λόγοις πρότερον τὸν πίστιν καλῶς ὑποθέμενοι, ἐπειδὴ συγκατατιθεσμένον εὗρον, ἀποδιδοῦσι τούτῳ τὸ φῶς ἐν Χριστῷ καὶ θαῦμα γίνεται τῷ πατέρι, καὶ πιστεύει καὶ οὗτος, καὶ τῇ Χριστοῦ πόιμνῃ προστίθεται σὺν υἱῷ.

[3] Ἀλλ᾽ ἐπὶ τὸ προκείμενον ἐπανέλθωμεν. Τῆς οἰκοδομῆς τοὐ ναοῦ τέλος ἥδη λαβούσης, καὶ τοὐ Λυκιννίου βδελυγμάτων τοῦτον πληρωσαντος, οἱ Καλλίνικοι μιᾷ τῶν νυκτῶν τοὺς πένητας ἐκείνους, οἷς ἐδίδουν τὰ χρήματα, συναγαγόντες, καὶ κηροὺς ἀνάψαντες τὸν ναὸν τοῦτον κατέλαβον ψάλλοντες, προηγούμενον τὸ ὄπλον ἔχοντες τοῦ σωτηρίου σταυροῦ. Εἶτα σχοίνους τῶν εἰδωλικῶν τραχήλων ἐκδήσαντες εἰς γῆν, (φεῦ τοὺς θεοὺς) κατέῤῥαξαν, καὶ συντριβὴν αὐτῶν μεγίστην εἰργάσαντο. Καὶ ἦσαν οὕτω δι᾽ ὅλης τῆς νυκτὸς αἰνοῦντες τὸν Κύριον· οὐκ ἔλαθε τὸν Λικίννιον τοῦτο (Πῶς γὰρ;) καὶ συσχεθῆναι πάντας κελεύει, καὶ κάμινον ἀναφθῆναι μεγάλην, κᾷν ταύτῃ τούτους ἅπαντας πλὴν τῶν αὐταδέλφων βληθῆναι. Γέγονε τοῦτο, καὶ Θεῷ τὰ πνεύματα παρέθεντο χαίροντες.

[4] Ἄγει τοίνυν τοὺς Μάρτυρας Λικίννιος εἰς ἐξέτασιν, αἰτιᾶται τὰ πεπραγμένα, συγχορεῖν αὐτὰ λέγει, εἰ μόνον θύσαιεν τοῖς θεοῖς. Οὐ πείθονται· καὶ ξέει τούτων ὠμοῖς νεύροις τὰς σάρκας ἐπὶ τοσοῦτον, ὡς αἵματος ἅπαν ἐκεῖνο πληρωθῆναι τὸ ἔδαφος. Εἶτα στρατιώταις αὐτοὺς παραδοὺς πρὸς τὸν ἀνθύπατον ἀπαχθῆναι κελεύει. Ἀγίμενος τοίνυν καὶ ἕτερον τελοῦσιν οὐκ ἔλαττον τοῦ πραχθέντος κατόρθωμα· τοὺς στραθιώτας αὐτοὺς, δέκα δὲ ἦσαν τὸν ἂριθμον, πρὸς τὸν εἰς τὸν Χριστὸν μετάγουσι πίστιν, καὶ ψυχῶν οἰκαδομοὶ δειχθέντες, καὶ μᾶλλον οἱ Μάρτυρες ὁμῶς παραστάντες τῷ Λυκῶνι, τί ἄρα καὶ ἔιη τὰ πεπραγμένα τούτοις ἡτάζοντο. Καὶ οἱ Ἅγιοι, τὸ ἔργον ἐτελέσαμεν, εἶπον, τὸν ναὸν ἡγιάσαμεν, τοὺς θεοὺς συνετρίψαμεν, τοὺς στρατιώτας, οὓς ὁρᾷς, τῷ Χριστῷ πρόσηγάγομεν, καὶ νῦν ἑστκαμεν πρὸς τὸν σὺν ἐξουσίαν. Ποίει τοίνυν τό σοι παριστάμενον. Ἤκουσε ἀνθύπατος, καὶ τότε μὲν φυλακῇ τούτους δίδωσι. Πρωΐας δὲ γενομένης ἄγει πάλιν μόνους τοὺς Ἁγίους εἰς τὸν ἐξέτασιν, καὶ εἰ μὴ θυσίαν τοῖς θεοῖς, φησι, σήμερον πρόσενέγκοισε, διαφόροις ὑμᾶς βασάνοις ὑποβαλὼν, οὕτω πικρὰν ὑμῖν τελευτὴν προσενέγκω.

[5] Καἱ οἱ Ἅγιοι· Πᾶν εἴτε καὶ βούλει ποιεῖ, ἀνθύπατε· ἡμᾶς γὰρ οὐκ ἔξεστι τὸ σύνολον τῷ σῷ θελήματι καθυπηρετουμένες. Μὴ τοίνυν τρίβε τὸν χρόνον, μήδε λόγους κίνει πτηνῶν δίκην οἰχομένους ἀφ᾽ ἡμῶν. Τότε κελεύει τοῦ δαίμονος ἐργαστήριον κατάρατος ἄρχων ἐν ᾧ τινι βαθυτάτῳ φρέατι τούτους ἀποῤῥιφῆναι. Ἤχθησαν οὖν κατα τὸν τόπον οἱ Μάρτυρες καὶ στάντες εἰς προσευχὴν, Κύριε, εἶπον, Θεὸς τῶν δυνάμεων, Θεὸς ἡμῶν, Θεὸς τοῦ σώζειν, ἐπάκουσον τῆς δεήσεως ἡμῶν, ζωῆς ἔχων καὶ θανάτου τὸν ἐξουσίαν, καὶ γενέσθω τὸ ὕδωρ τοῦτο λοῦτρον ἡμῖν παλιγγενεσίας τῇ τοὐ ἀγαθοῦ σου πνεύματος χάριτι· πρόσδεξαι δὲ καὶ τὰς ψυχὰς ἡμῶν ἐν εἰρήνῃ, καὶ ἀνάπαυσον ἡμᾶς ἐν χώρᾳ ζώντων ἐν σκηναῖς τῶν Ἁγίων σου· καὶ τοῖς ἐπιτελοῦσι δι᾽ ἔτους τὸν τῆς μαρτυρίας ἡμῶν μνήμην, χάρισαι τὰ πρὸς σωτηρίαν αἰτήματα καὶ ζωὴν τὸν αἰώνιον.

[6] Ταῦτα εἶπον, καὶ φωνὴ κατηνέχθη τῶν οὐρανῶν, Δεῦτε λέγουσα πρός με· οἱ ἐργάται τοῦ ἀμπελῶνός μου, κᾴγὼ ἀναπαύσω ἡμᾶς. Ταύτης τῆς φωνῆς ἐνεχθείσης, θάρσους οἱ Μάρτυρες ὑποπλησθέντες τῷ φρέατι ἐναποῤῥίπτονται, καὶ γῇ πολλῇ συγκαλυφθέντες τὰς ἁγίας αυτῶν ψυχὰς ἀνέθεντο τῷ Κυρίῳ. Χρόνοι παρῆλθον ἔκτοτε πλεῖστοι, καὶ τοὐ διωγμοῦ παυσάμένου, καλλίνικοι Μάρτυρές, τινες τῶν φιλοχρίστων τὸν τόπον καταλαβόντες, ποῦ δὴ τὸ φρέαρὴν, καὶ ἀνορύξαντες ἀνάγουσιν ὑμῶν ἐκεῖθεν τὰ λείψανα, εὐωδίαν οὐκ ἐστιν εἰπεῖν ὅσην καὶ χάριν ἐκπέμποντα Ὅτε δὴ καὶ Ζωτικὸς, τοὐ ἄρχοντος ἀδελφιδοὺς, τυφλοὺς ἔχων τοὺς ὀφθαλμοὺς, ἀνέβλεψε, καὶ βαπτισθεὶς ἐπίστευσεν εἰς Χριστόν· ᾧ πρέπει δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων Αμήν.

[Natales, ars, magistri, iter ad Licinium.] Pulcræ hujus bigæ, Lauri, inquam, ac Flori germanorum fratrum invictorum pro Christo martyrium in medium proferre iis, qui diligunt Martyres, non tantum est laudabile, sed etiam valde utile. Habet enim una cum martyrii laurea multum venustatis. Itaque mirabiles hi nascuntur gemini parentibus: proinde virtutem præ rebus aliis unanimiter amplectebantur, & concordi animo delectabantur pulcritudine ejus. Artem vero lapicidinam edocentur: Proclus & Maximus a erant eorum magistri. Sed hi quidem suum pro Christo certamen recte consummarunt, & victoriæ coronam reportarunt: generosissimi autem Laurus ac Florus, relicta commoratione Byzantina, in regionem Dardaniæ, quæ est in Illyrico, pervenere, & Ulpianorum urbem b ingressi, artem suam exercebant apud Lyconem præsidem. Tunc temporis imperabat Adrianus c. Non multis autem elapsis temporibus, Licinius, imperatricis Elpidiæ filius d, litteras mittit ad Lyconem, quibus petebat Laurum ac Florum, celeberrimos utique viros, ad se mitti, ea, inquit, gratia, ut diis ædificent templum e, quod pulcritudine juxta ac magnitudine omnium oculos rapiat.

[2] [Constructio templi, eleemosynæ, oculi usus restitutus:] Hos igitur ad illum is mittit simul cum operis non paucis aliis: & Licinius postquam summa cum benevolentia eos excepisset, sine mora templi structuram delineat, ac plurimis opibus aliisque munificæ voluntatis donis eos impertit, ut celeriter juxta ac pulcre opus perficeretur, alia his sese adjecturum promittens, si e sua sententia ac præfixo sibi fine opus absolverent. Ædificationem ergo incipiunt Viri generosi, & interdiu quidem promovebant opus; noctu autem vacabant precibus & petitionibus, ac pecunias in pauperes erogabant maxime egregii opifices. Verum deinde Martyres miracula edere incipiunt. Nam Anastasii cujusdam, abominandorum idolorum sacerdotis filium, nomine Alexandrum f, alicubi illic adstantem, quidam lapidis scrupulus desiliens uno oculo excæcavit. Quam ob caulam pater mœrore ac tristitia afflictus, pater utique existens, rem agit apud Licinium adversus germanos Fratres: qui dum comperisset peccatum esse non voluntarium, e judicio eos dimisit. At Sancti Alexandro, ubi prius sermonibus in fide eum recte instruxissent, ac sibi consentientem invenissent, lumen in Christo reddunt. Miratur pater, qui & ipse credit, & Christi gregi aggregatur cum filio.

[3] [pauperes ob eversa idola in ignem injecti;] Verum redeamus ad præsens institutum. Ædificato jam templo, & Licinio idolis illud implente, Victores egregii nocte quadam pauperes, quibus pecunias dederant, congregarunt, &, accensis candelis, ad illud templum pervenerunt cum cantu, salutaris crucis armis eos præcedentibus. Deinde suspensis e collo idolorum funibus (deos vah!) humi ea prosternunt & in frusta comminuunt; & sic per totam noctem laudabant Dominum. Non latuit hoc Licinium (Quomodo enim possit?) Omnes colligari jubet, magnamque accendi fornacem, ac omnes illos, germanis Fratribus exceptis, in illam conjici. Factum id est, ac spiritus suos Deo tradidere lætantes g.

[4] [sancti vero Fratres ad examen vocantur,] Licinius igitur Martyres ad examen arcessit; criminatur gesta, veniam se eisdem dare dicit, si modo diis sacrificarint. Non obtemperant: corum vero corpora crudis nervis adeo excarnificat, ut totum illud pavimentum sanguine conspergeretur. Deinde militibus eos tradens, ad proconsulem abduci jubet. Dum ad illum ducerentur, aliud recte factum, nec illo minus, quod jam patraverant, exsequuntur: ipsos milites (erant hi decem numero) ad Christi fidem traducunt; & animarum magis ædificatores sese esse comprobantes, simul etiam Martyres, dum starent ante Lyconem, quænam egissent, interrogabantur. Et Sancti, Opus, inquiunt, absolvimus, templum sanctificavimus, deos contrivimus, milites, quos vides, ad Christum adduximus, & nunc in tua sumus potestate. Fac igitur quidquid tibi in mentem venerit. Audivit hæc proconsul: & tunc carceri eos tradit. Mane autem facto, solos iterum Sanctos ad examen producit, &, Nisi, ait, hodie sacrificium diis obtuleritis, diversis vos tormentis ubi subjecero, acerbam mortem vobis inferam.

[5] Respondent Sancti: Fac quodcumque vis, proconsul: [& in puteum deinde] nobis enim non licet omnino obsequi voluntati tuæ. Noli itaque tempus terere nec movere sermones, qui adinstar volucrium a nobis abeunt. Tunc execrandus præses, dæmonis officina, in profundissimum quemdam puteum projici illos jubet. Ad locum igitur perducti Martyres & orationi se dantes, Domine, aiunt, Deus virtutum, Deus noster, Deus salvos faciendi, exaudi deprecationem nostram, qui mortis ac vitæ habes potestatem: fiatque aqua illa nobis lavacrum regenerationis per gratiam spiritus tui boni. Accipe autem animas etiam nostras in pace, & fac nos requiscere in regione viventium, in tabernaculis Sanctorum: & eorum, qui annuam nostræ confessionis peragunt memoriam, obsecunda petitionibus, quæ conducunt ad salutem & ad vitam æternam.

[6] His dictis, delapsa est vox e cælo, Venite, inquiens, [projiciuntur. Inventio corporum ac fragantia: illuminatio cæci.] ad me operarii vineæ meæ, & ego reficiam vos. Voce hac delata, Martyres fiducia repleti in puteum projiciuntur, multaque contecti terra sanctas animas suas Domino commiserunt. Post multos dehinc exactos annos, dum cessaret persecutio, o laureati Martyres, nonnulli e Christicolis ad locum pervenere, ubi erat puteus, &, refossa terra, vestra sacra corpora inde producunt h; quæ emittebant fragrantiam hujusmodi ac gratiam, ut verbis dici nequeat. Quo item tempore Zoticus, præsidis e fratre vel sorore nepos, qui cæcos habebat oculos, visum recepit, & baptizatus credidit in Christum: quem decet gloria & imperium.

ANNOTATA.

a Noti quidem nobis sunt hi Martyres occasione SS. Flori ac Lauri; sed eorum Acta seorsum exarata nondum vidimus, nec novimus hactenus, an & quo die separatim in Græcis Fastis notentur.

b De ea vide Commentarium prævium num. 12.

c De illo ibidem actum num. 7.

d Quem Licinium, quam Elpidiam imperatricem, & cujusnam imperatoris conjugem nobis hic obtrudat hæc narratio cum aliis nostris apographis, non perspicimus.

e Mira de hujus templi ædificatione referunt alia nostra exemplaria.

f In utroque apographo Vaticano hic vocatur Anastasius; pater vero ejus Merentinus.

g Coluntur in Fastis Græcis, sicut diximus in Commentario num. 3.

h Vide de hac re Commentarium.

DE SANCTO AGAPITO MARTYRE
PRÆNESTE IN ITALIA,

Sub Aureliano imperatore.

COMMENTARIUS PRÆVIUS,

Agapitus M. Præneste in Italia (S.)

BHL Number: 0129

AUCTORE G. C.

§ I. Palæstra sancti Martyris, antiquus ipsius cultus, & diversa Actorum exemplaria.

Illustrissimus Josephus Maria Suaresius, episcopus Vasionensis, in sua Præneste antiqua, quam anno 1655 Romæ edidit, lib. 1 cap. 5 situm Prænestinæ civitatis describit his verbis: [Describitur situs urbis Prænestinæ,] Sed ut incerta est urbis nominisque origo, ita certior ejus est situs, qui in Latio prima Italiæ provincia mediterraneus, & propinquus Æquis atque Hernicis, & intra montes, seu in montana regione, haud longe ab urbe Roma, a qua distat in Ortum æstivum XXI mille passibus, seu centum LXX stadiis, inter Tibur, a quo in Eurum XII millibus passuum abest sive centum stadiis, & Anagniam; in conspectu Romæ loco edito in montis meridionali latere. Olim equidem tum summo in jugo montis assurgebat, ubi hodieque arx incolitur, tum ad radices ipsius montis, qua cryptarum & parietinarum veterum supersunt plurima monumenta sub Æde Fortunæ, quæ montis in clivo constructa gradatim opere ambitiosissimo assurgebat. Nunc vero illius Ædis in ruinis palatium attollitur instar theatri, e quo subjectum in agrum & feraces in valles ad Algidum, & Tusculanos usque colles atque longius, jucundissimus & amœnissimus patet prospectus.

[2] Hæc fuit palæstra S. Agapiti martyris hodierni, quam Ferdinandus Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 1 col. 191 & sequente etiam fusius describit, [apud quam S. Agapitus martyrium subiit,] enumeratisque variis ejusdem urbis vicissitudinibus, ibidem col. 193 propius ad rem nostram hæc habet: Ut autem Prænestinæ urbis originem auctoremque obliviosa funeravit vetustas, sic eadem temporibus offundente caliginem, haud facile sciri potuit, quando lucem hauserit Euangelii. Constat tamen, jam inde a temporibus Aureliani imperatoris apud Prænestem Agapitum, XV annorum fortissimum puerum, illustrem tulisse palmam martyrii, cujus Romanum Martyrologium die XVIII mensis Augusti cum laude meminit; Prænestinique etiam nunc, ut præcipuum Divum tutelarem venerantur & colunt. Cathedralis ecclesiæ patronus idem est sanctus martyr Agapitus, in qua duodecim (Nicolaus Coletus in Additione monet, eos jam octodecim numero esse) Canonici cum achipresbytero aliique Clerici numerantur.

[3] Cultum fortissimi hujus Athletæ non operose probandum censeo, [ut vetera Martyrologia testantur,] cum sit antiquissimus, & notetur hoc die non tantum in Sacramentario S. Gregorii, & alio, quod edidit Josephus Maria Thomasius, sed etiam in Martyrologio Hieronymiano, aliisque passim subsecutis Latinis omnibus usque ad Romanum, quo hodiedum utimur, & in quo ad diem XVIII Augusti legimus sequentia: Præneste natalis sancti Agapiti martyris, qui cum esset annorum quindecim, & amore Christi ferveret, jussu Aureliani imperatoris tentus est, ac primo nervis crudis diutissime cæsus, deinde sub Antiocho præfecto graviora supplicia passus; exinde cum ex præcepto imperatoris leonibus objiceretur, & minime læsus esset, gladio ministrorum coronandus percutitur. Hæc annuntiatio evidenter excerpta est ex Usuardo, qui totidem fere verbis eumdem Martyrem hac die commemorat. Attamen in utroque illo Martyrologio discrimen istud notatu dignum occurrit, quod in Usuardino imperator Aurelius nominetur, & ibidem Antiochus præses & non præfectus vocetur. Rabanus autem hunc Antiochum appellat regem, haud dubie ex vitiosis Actis, de quibus infra agemus.

[4] Interim audiamus breve ejusdem sancti Martyris elogium sive potius Actorum compendium, [& cujus gesta Ado breviter narrat.] quod Ado ad eamdem diem ita texuit: Apud Prænestinam civitatem milliario ab Urbe trigesimo tertio (alii vigesimum primum vel vigesimum tertium ab Urbe milliarium numerant) natalis S. Agapiti martyris, sub Aureliano imperatore, præside Antiocho. Cum esset annorum quindecim & amore Christi martyrio ferveret, jussu imperatoris tentus, & primo nervis crudis diu cæsus est; deinde præsidi, ut impelleretur sacrificare, traditus; qui in durissimo atque obscurissimo carcere eum reclusit, & per quatuor dies cibum omnem negavit. Inde de carcere exhibitus est præsidi, qui prunas ardentes super caput ejus jussit imponi. Et cum gratias Deo Martyr ageret, flagellis est cæsus & nudus suspensus, capite deorsum verso, acri subter fumo facto. Et cum diceret præsidi: Sapientia tua & vanitas tua in fumo laborat, iterum flagellis cæditur a quatuor sibi invicem succedentibus. Deinde bullientem aquam super ventrem ejus ministri diaboli effuderunt, & maxillas ejus, confregerunt. Interea judex de tribunali suo cadens, collectus a ministris in lecto reclinatur, & sentiens Dei virtutem in Martyre, post modicum tristem animam emisit. De beato vero Agapito renuntiatum est imperatori, qui beatum Virum jussit leonibus subjici; sed mansuetæ factæ feræ pedibus Martyris ad lambendum se inclinaverunt. Hoc videntes sceleris ministri, tulerunt de medio sanctum Martyrem, & venerunt contra civitatem Prænestinam, ubi sunt duæ columnæ, & ibi eum gladio percusserunt sub die quintodecimo Kalendas Septembris. Corpus ejus noctu sublatum est a Christianis, & positum miliario primo a civitate in agro, in sarcophago novo, nutu divino ibi invento. Hanc synopsin Ado verosimiliter contraxit aut correxit ex antiquis & longioribus Actis S. Agapiti, quorum nunc diversa exemplaria assignabimus.

[5] [Habemus diversa Actorum exemplaria,] In variis Musei nostri Mss. codicibus aliisque apographis Acta S. Agapiti habent hoc exordium: Sub rege Antiocho pagano erat quidam puer, nomine Agapitus, timens Deum &c. Deinde ibi comparet præfectus vel præses, qui primo Attalus ac postea Anastasius Cornicularius appellatur. Eminentissimus Baronius hac die in notis ad Martyrologium Romanum monet, apud Mombritium exstare similia ejusdem Martyris Acta, quæ admodum depravata esse pronuntiat. Jam dudum Papebrochius noster occasione S. Venantii Camertis ad diem XVIII Maii, sive tomo IV istius mensis post pag. 144 etiam edidit ista S. Agapiti Acta, quæ cum Venantianis adeo concordant, ut hæc ex illis, vel illa ex his desumpta videantur, quemadmodum curiosus lector ea inter se conferre volens facile observabit.

[6] [quorum alia aliis] Præterea ex Ms. codice Cassinensis bibliothecæ, litteris Longobardicis exarato, ut in margine apographi nostri notatur, habemus aliud Actorum exemplar, in quo martyrium S. Agapiti etiam sub rege Antiocho collocatur. Sed in his singularia quædam & ab aliis discrepantia occurrunt: cum enim in aliis Actis S. Agapitus primum deducatur ad urbem Prænestinam leonibus objiciendus; in his dicitur Præneste enutritus, & ibidem monasticam vitam duxisse. Hinc eruditus lector primo intuitu videt, quam inepte rex Antiochus & monasterium istis temporibus conveniat. Quapropter illustrissimus Suaresius æque de his ac præcedentibus Actis, ni fallor, in sua Præneste antiqua lib. 2 cap. 3 candide tulit sequens judicium: Acta illa fuisse admodum depravata Cardinalis Baronius indicat; mutila etiam ne sint, vereor, cum in ipsis non comperiam martyrium Porphyrii, quod descriptum in illis Baronius suprascriptus asserit. Idcirco ea expolivi, quoad potui, & interpolavi: nec enim ferendum erat, ut monasterium pro ecclesia, præses pro præfecto, Antiochus rex pro Aureliano imperatore, aliaque id genus intexerentur. Præterea in aliis Actis traditur Christiana S. Agapiti professio renuntiata esse tyranno, cum in his dicatur sanctus Martyr tyranno occurrens, ultro eumdem acriter reprehendisse. Denique variis episodiis exornata sunt hæc Acta Cassinensia, quæ primo loco post hunc Commentarium prævium typis edemus, ut curiosus lector possit facilius per se judicare, & ea conferre cum aliis brevioribus, quæ secundo loco ex Ms. Burgundico excudemus, & de quibus posterioribus nunc pauca præmonebimus.

[7] Saltem tolerabiliora sunt Acta ejusdem Martyris, [sunt tolerabiliora, dum martyrium S. Agapiti collocant] quæ in aliis Mss. codicibus occurrunt, & quorum hoc est principium: Tempore illo cum impiissimus imperator Aurelianus sævissimam persecutionem in toto Romano imperio contra Christianos exerceret, agebat Romæ præfectoriam potestatem præses quidam, nomine Antiochus, pejor per omnia domino suo. Certe tempore Aureliani, qui ab anno Christi 270 usque ad annum 275 imperavit, persecutionem adversus Christianos excitatam fuisse, Lucius Cecilius sive Lactantius istis temporibus vicinus in Opere suo de Mortibus Persecutorum num. 6 testatur in hunc modum: Aurelianus, qui esset natura væsanus & præceps, quamvis captivitatem Valeriani meminisset; tamen oblitus sceleris ejus & pœnæ, iram Dei crudelibus factis lacessivit. Verum illi ne perficere quidem, quæ cogitaverat, licuit; sed protinus inter initia sui furoris exstinctus est. Nondum ad provincias ulteriores cruenta ejus scripta pervenerant, & jam Cœnofurio, qui locus est Thraciæ, cruentus ipse humi jacebat, falsa quadam suspicione ab amicis suis interemptus. Quamvis crudelia istius imperatoris edicta ante mortem ejus ad ulteriores provincias non pervenerint, tamen ad urbem Prænestinam Romæ propinquam statim deferri potuerunt.

[8] Porro Nicolaus le Nourry eruditissimus Benedictinus in Dissertatione ad memoratum Opus Lucii Cecilii cap. 7 art. 3 verba ejusdem auctoris illustrat hac explicatione: [in persecutione Aureliani imperatoris;] Brevissima itaque fuit hæc ab Aureliano commota persecutio. Sed mirum tamen, cur aliqui haud dubitanter asseverent, nullos tunc factos esse martyres: cum enim Cecilius scripserit, Aureliani edicta ad ulteriores provincias non pervenisse, satis clare & aperte indicat, illa publicata fuisse in vicinioribus. At nullus sane dubitandi videtur locus, quin ethnici ac præcipue deorum antistites ac sacrificuli his, simul atque divulgata fuerunt, edictis abusi, plures Christianos solitis suppliciis excruciatos interemerint. Quin etiam ex Eusebio discimus, Aurelianum ad excitandam adversum Christianos persecutionem quorumdam consiliis impulsum, eoque adhuc vivente, sparsum ubique hac de re rumorem. Quis autem facile sibi non persuadebit, gentiles, data hac suum in Christianos odium saturandi occasione, illorum tum non pepercisse sanguini? Nunc videndum, quo circiter tempore hæc Aureliani imperatoris persecutio cœperit.

[9] Illustrissimus Suaresius martyrium S. Agapiti affigit anno Christi 272, [sed contra annum Christi 272,] dum in Præneste sua antiqua lib. 2 cap. 3 sic scribit: Latent præterea quæcumque a Christianis pie fortiterque Præneste gesta fuisse verisimile est, ex quo S. Petrus ibi pedem fixit, usque ad celeberrimum certamen, quod pro Christi fide generosissimus puer Agapitus intrepide subiit, Consulibus Antiochiano & Orfito, sive anno Urbis conditæ MXXIII, a Christo nato CCLXXII, Aureliano Augusto imperante, sub Antiocho præside seu Flavio ipso Antiochiano Præfecto Urbis: nam sæpe Præfecti Urbis præsides appellantur in Martyrologiis, eorumque ditio ad centesimum ab Urbe lapidem protendebatur; unde sacris in historiis leguntur ipsorum sententia condemnati martyres Interamnæ & alibi. Verum contra hanc chronologiam mihi occurrunt nonnullæ difficultates, quas eruditis lectoribus nunc examinandas propono.

[10] [cui aliqui auctores illud affigunt,] Primo in omnibus fere Fastis consularibus, quos Petrus Relandus operose collectos anno 1715 Trajecti Batavorum edidit, ad annum Christi 270 consules invenio Antiochianum & Orsitum, quorum prior in Fastis Florentinis minoribus etiam vocatur Antiochus, ut in citato Relandi Opere ad hunc annum Christi 270 videre est. Secundo ibidem anno Christi 272, quem illustrissimus Suaresius assignavit, consules recensentur Quietus & Voldumianus, quibus Metius Falconius ac Nicomachus suffecti dicuntur. Tertio inter Præfectos Urbis Romanæ, quos Theodorus Jansonius ab Almeloveen anno 1705 Amstelodami post Fastor suos consulares vulgavit, ad annum Christi 272 collocatur Flavius Antiochianus, qui jam bis antea, nimirum anno 269 & 270, præfecturam ejusdem Urbis administraverat. Denique eruditus Emanuel a Schelstrate, bibliothecæ Vaticanæ Præfectus, in Antiquitate Ecclesiæ similem consulum ac Præfectorum Urbis seriem ex antiquo codice exhibet, & tomo 1 istius Operis pag. 528 ad annum Christi 272 simul cum Consulibus illius anni Præfectum Urbis ita recenset: Quieto & Voldumiano, Flavius Antiochianus P. V. Habemus, igitur anno Christi 272 Aurelianum imperantem, & Antiochum vel Antiochianum Urbis præfectum, ut hæc tolerabiliora S. Agapiti Acta & Adonis compendium tueamur.

[11] Attamen superest intricatus nodus, cui dissolvendo me imparem fateor, [intricata difficultas opponitur,] & quem Pagius in Critica ad Annales Baronii hoc ipso anno Christi 272 num. 4 contra prædictam chronologiam proponit his verbis: Baronius in notis ad Martyrologium Romanum persecutionem Aurelianeam brevem fuisse accurate scripserat; sed hanc sententiam ob ingentem eorum numerum, qui, Aureliano imperante, martyrium subiere, in Annalibus mutavit, ejusque initium præsenti Christi anno affixit. Baronium omnes deinde secuti sunt contra fidem antiquorum, qui eam brevissimam fuisse tradidere. Quod si præsenti anno ea decreta fuisset, non solum per aliquot annos durasset; sed & Aurelianus eodem tempore Christianis favisset & in eosdem desævisset, quod nullus sibi persuaserit: imperiale enim edictum hoc anno adversus Paulum Samosatenum emisit, ut mox diximus. Imo Eusebius lib. 7 cap. 30, postquam de affectu imperatoris erga Christianos locutus est, ait: “Processu vero temporis aliter de nobis sentiens, quorumdam consiliis cœpit impelli, ut persecutionem adversus nostros commoveret”. Imperatoris itaque judicium in favorem Pontificis Romani, & Pauli Samosateni dejectio persecutionem præcessit, eaque non nisi processu temporis post imperiale edictum excitata est, ut docet Eusebius citatus, qui ideo in Historia confirmat, quod jam in Chronico scripserat, Zenobiam nempe præsenti anno captam, & PROCESSU TEMPORIS, seu sub finem imperii Aureliani persecutionem ab eo decretam. Si quis antecedentia ac subsequentia Pagii argumenta hoc loco expendere voluerit, haud dubie clarius videbit, anno Christi 272 cruentam illam Christianorum persecutionem ab Aureliano nondum decretam fuisse.

[12] Equidem scio, in Opere nostro varia martyria sub prioribus Aureliani imperatoris annis collocari; [etsi Martyr sub Aureliano imperatore probabilius passus videatur.] sed tunc necdum prodierat Liber Lactantii vel Lucii Cecilii de Mortibus Persecutorum, ex quo constat, universale illud edictum adversus Christianos ab Aureliano non nisi circa finem imperii vulgatum esse. Præterea fieri potuit, ut antea sub imperio Aureliani quidam impii & avari provinciarum præfecti sub alio prætextu Christianos interficerent, & eorum bona sibi usurparent. Quidquid sit de certo hujus gloriosi certaminis tempore, propter relatam Pagii difficultatem, in margine non expressi determinatum martyrii annum; sed secutus Adonem, qui verosimillime antiquiora Acta præ oculis habuit, martyrium S. Agapiti sub Aureliano imperatore collocavi, quamvis Usuardus ad hanc diem in suo Martyrologio scribat, sanctum hunc Martyrem jussu Aurelii imperatoris captum ac interemptum fuisse. His adde Breviarium Bisuntinum anni 1590, in quo festum S. Agapiti propter sacras reliquias hac die colitur, & quod Lectione secunda asserit, eum sub Aurelio Alexandro imperatore passum esse; sed hoc non est verisimile, cum ille Aurelius Alexander erga Christianos semper optime affectus fuerit, ut apud Tillemontium tomo 3 Monument Eccles. pag. 250 & sequentibus licet videre. Attamen ob illam Usuardi expressionem suspicari quispiam posset, S. Agapitum laurea martyrii coronatum esse sub aliis imperatoribus, quibus inter cetera nomen Aurelii commune fuit. Verum adhæreo opinioni Adonis, ut dixi, donec quis ex vetustioribus monumentis alium imperatorem assignaverit. Nunc ad posthumam sancti Martyris nostri gloriam illustrandam progedior.

§ II. Templa in honorem hujus Martyris constructa aut restaurata, variæ ejusdem reliquiæ, & quædam miracula.

[Præneste duo templa in honorem S. Agapiti constructa sunt,] Nescitur, quo tempore in honorem S. Agapiti ecclesia primum Præneste ædificata fuerit; sed eam pervetustam esse, constat ex Libro Pontificali Anastasii Bibliothecarii, qui inter alia gesta S. Leonis III Romani Pontificis in editione Parisiensi anni 1649 pag. 142 illud memorat: Prædictus vero venerabilis Pontifex sarta tecta basilicæ beati Agapiti martyris, quæ ponitur in urbe Prænestina, nec non & sarta tecta alterius basilicæ juxta eamdem basilicam sitæ, quæ jam præ nimia vetustate ruitura erant, omnia noviter in melius restauravit. Si hoc templum jam præ nimia vetustate ruiturum erat ætate Leonis III Pontificis, qui anno Christi 816 ad Superos migravit, facile colligitur, istud ab immemorabili tempore ædificatum fuisse. Videtur ibi exstitisse duplex ecclesia, in qua altaria S. Agapiti anno Christi 1116 & 1117 consecrata sunt, ut patet ex duabus inscriptionibus, quas illustrissimus Suaresius in Præneste Antiqua lib. 1 cap. 12 refert. Ecclesia autem S. Agapiti, quæ Romæ a Felice III Pontifice juxta basilicam S. Laurentii ædificata est, potius attribuenda videtur S. Agapito martyri, qui una cum S. Sixto Papa passus est, & cujus festum sexta die hujus mensis celebratur. Propter hanc synonymiam forte etiam orta est confusio inter sacras utriusque hujus Martyris reliquias, de quibus nunc agemus.

[14] [& alibi plures ecclesiæ corpus ipsius sibi vindicant,] Diversæ ecclesiæ sibi vindicant corpus hodierni S. Agapiti, ut liquet ex Indice corporum Sanctorum diversis locis assignatorum, quem Philippus Ferrarius Catalogo suo Sanctorum Italiæ præfixit, & in quo refert, corpus Agapiti martyris Præneste in propria ecclesia, Romæ in ecclesia S. Tryphonis, & Parmæ in ecclesia cathedrali, & Mediolani in ecclesia S. Stephani collocari. His adde illustrissimum Suaresium, qui in Præneste antiqua lib. 2 cap. 5 ex Regio affirmante memorat, corpus sancti Agapiti Romæ in præcipuo sanctæ Mariæ de Consolatione altari quiscere. Verum Pancirolus in Thesauris Romæ absconditis Regione 1, ecclesia 9, Floravantes Martinellus in sua Roma sacra pag. 400, aliique Urbis descriptores testantur, reliquias SS. Felicissimi & Agapiti, qui cum S. Sixto Papa martyrium subierunt, ad hanc Deiparæ ecclesiam translatas esse. Suspicor, alios quosdam ejus sacri corporis competitores in eumdem aut similem errorem lapsos esse, aut totum pro parte nominasse. Unde Petrus Paulus Bosea in Martyrologio suo Mediolanensi ad diem XVIII Augusti post enumeratas aliquot ecclesias, quæ de corpore hodierni sancti Martyris inter se contendunt, hac de re sic recte judicat: Unum igitur eumdemque Agapitum tot in urbibus jacere quis credat? Quamobrem plures fuisse Agapitos censeo; ita tamen, ut quicumque corpus alterius Agapiti possidet, illum esse Prænestinum Martyrem putet, quem hodie universalis colit Ecclesia, & cujus reliquias Præneste asservari tradit Baronius in Notis Martyrologii Romani hac die.

[15] [quæ opinio accommode intelligenda est,] Ceterum hac occasione transcribam utile monitum, cujus juverit sæpe alias meminisse, & quod Philippus Ferrarius memorato Indici corporum Sanctorum diversis locis assignatorum præmittit in hunc modum: Fieri nulla ratione potest, ut idem corpus, quantalibet sanctitate præditum, in pluribus reperiatur locis: hoc enim, ut in pluribus, ac innumeris (si darentur) & quantumvis distantibus locis sit eodem temporis momento, soli Corpori Dominico in Sacramento Altaris convenit. Quod vero aliquot Sanctorum corpora in diversis locis quiescere passim affirmatur, vel aliquos ex iis, qui se illa habere gloriantur, decipi, vel totum pro parte in loquendo figura usitatissima usurpare oportet. Usus enim ex pia quadam extensione obtinuit, ut qui sancti alicujus corporis reliquias sive ossa sive cineres habent, corpus ipsum habere dicantur. Sæpe etiam corpora Sanctorum ex uno loco in alium transferri contingit, & dum alius prioris, alius posterioris loci meminit scribendo, plura videntur loca eidem corpori assignari. Illud quoque potissima deceptionis causa est, quod, clam furtimve sublatis Sanctorum corporibus & alio translatis, manentibus tabulis & inscriptionibus in priore loco, ibi esse creduntur, quoad furtum non detegitur. Accidit & titulum inscriptionemque cassam alicujus Sancti juxta corpus ignotum reperiri, quod idcirco Sancti illius esse putatur; quemadmodum & corpus Sancti alicujus a potentioribus peti, pro quo ii, qui aperte illud tamquam inferiores denegare non audent, nec tamen volunt privari suo thesauro, aliud supponunt; quo pacto idem corpus duo obtinet loca, unum re ipsa, alterum opinione. Hæc, quæ diximus, exemplis confirmare potuissemus; sed ab iis abstinendum duximus, ne quis id gravate ferat. Cum itaque ejusdem Sancti corpus in duobus vel etiam pluribus esse locis audieris vel legeris, partem pro toto, vel e contra sumi, sive causam deceptionis aliquam ex dictis intercedere putabis.

[16] Hisce adjungo aliam satis frequentem erroris causam, [vel ex errore provenit.] quam præbent e cœmeteriis Romanis extracta corpora ignotorum Martyrum, quos vulgo baptizatos appellamus: dum enim sacris hujusmodi corporibus imponuntur nomina, qualia celebres ac noti martyres habuerunt, sæpe possessores illorum corporum gloriantur, se conservare reliquias alicujus celebrioris martyris, cui tale nomen fuit, eique tribuunt Acta, quæ de altero noto ejusdem nominis martyre narrantur. Hujus rei exempla in Opere nostro passim occurrunt, ac nominatim die XXIX Julii in Appendice ad Acta SS. Lucillæ, Floræ, Eugenii & aliorum Martyrum; ubi tomo VII istius mensis pag. 31 & sequentibus ostendimus, variis locis inveniri corpora cujusdam sancti martyris Eugenii, e cryptis Romanis extracta, iisque aptari diem festum & Acta, quibus notus quidam sanctus Martyr ejusdem nominis celebratur. Dubito, an non simile quid acciderit monialibus Bononiensibus S. Agnetis, quæ hac die XVIII Augusti venerantur corpus S. Agabiti vel Agapiti, quod ex Romano S. Cyriacæ cœmeterio ab Innocentio X Pontifice acceperunt, ut Masinius in Bononia perlustrata paginis 423 & 463 testatur. Ut ut est, jam enumerabimus aliquot sacras reliquias, quæ ad hodiernum S. Agapitum spectare dicuntur.

[17] Imprimis Ægidius Gelenius in Opere de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 4 pag. 714 ad diem XVIII Augusti hæc habet: [Colonia Agrippina, brachium S. Agapiti:] Commemoratio S. Agapiti; nam ejus brachium cum sanctæ Helenæ brachio colitur in ecclesia S. Gereonis. Porro lectorem ibi remittit ad paginam 264, ubi de S. Agapito nihil reperio præter sequentia: Tertia hierotheca, etiam in brachii modum formata, donum est ejus Præpositi Arnoldi & Hermani Decani & continet reliquias SS. Syxti, Agapiti, & Felicissimi. Ex his locis inter se collatis judicarem, ab Ægidio Gelenio hodiernum S. Agapitum confusum esse cum altero homonymo, qui una cum S. Sixto Papa & S. Felicissimo palmam martyrii adeptus est. Sed ab hoc judicio affirmate ferendo me retinet Erhardus Winheim Cartusianus, qui in Sacrario Agrippinæ pag. 41 istud brachium S. Agapiti, quod Gelenius in ecclesia S. Gereonis coli dixerat, inter alias ecclesiæ Cathedralis Coloniensis reliquias recenset, & hodierno S. Agapito tribuit his verbis: Insuper brachium S. Agapiti, qui cum esset annorum quindecim, & amore Christi ferveret, jussu Aureliani imperatoris tentus, primo nervis cæsus, deinde a præside Antiocho gravia perferens suplicia, exinde imperatoris præcepto leonibus subjectus, nec læsus, tandem gladio coronandus percutitur, cujus natalis apud Prænestinam, triginta tribus milliaribus ab Urbe, XVIII Augusti occurrit. Hæc non satis inter se concordant, ut certum judicium feramus. Quare ex eruditis Coloniensibus discere cupimus, quo die & loco reliquias hujus sancti Martyris venerentur.

[18] Benedictini Lætienses in Belgio etiam putant, apud se conservari reliquias hodierni S. Agapiti, [Benedictini Lætienses quædam ossa ejusdem Martyris,] de quibus R. D. Philippus Brasseur in Cimeliarchio Lætiensis ecclesiæ pag. 120 sic scribit: Quadrigam finio de Lætiæ patronis, modo tamen iisdem S. Agapitum martyrem (velut ad loci tutelam & miraculorum frequentiam adauctum) subjunxero. Hujus porro sancti Martyris reliquias (hoc est tria ossa) Constantinopoli olim cum ceteris transmissa possident Lætienses, easque non tam propter quantitatem, quam curationum beneficia notabiles… Luculentam porro hujus sancti Martyris opem invocare solent pro avertendis aut curandis ventris doloribus, tortionibus, colica passione, & ejusmodi; atque potissimum pro his & aliis infantium morbis amovendis; proinde matres eos recens natos & baptizatos ob eamdem causam post puerperium huc mittunt, vel deferunt per se ad S. Agapitum cum oblationibus, estque & habetur infantium atque puerorum patronus; inde forsan, quod totus juvenis martyrium obierit: pingitur enim ut scholaris sinistra manu vas atramentarium cum palma & libro præferens, dexteram autem cordi admovens, ensemque pedibus conculcans. Talis ejusdem statua visitur Montibus in novo oratorio refugii Lætiensis, quod ei ac sancto Thomæ Cantuariensi recens dedicatum fuit, prout testatur inscriptio per exteriorem ambitum in sublimi murorum parte posita. Illa sic habet: Thomas abbas XXXVIII Conventusque Lætien. dd. cc. q. SS. Thomæ Cant. et Agapito MM. Anno MDCXXXIX.

[19] [Constantinopoli in Belgium translata,] Passus est Præneste sub imperatore Aureliano anno CCLXXV. Anno autem MCCVIII ejus reliquiæ Lætias allatæ fuerunt, variis hic miraculis ab eo tempore illustres, quæ tamen posterorum memoriæ tradita non fuerunt. Nec mirum quibusdam videri debet, tot & tanta a Deo per eum Sanctum hic fieri concedi miracula, attenta nimirum reliquiarum ejus exiguitate: quidam enim putarunt (& opinantur hodie vulgares) integrum corpus, aut certe notabilem corporis partem ab urbe Constantinopolitana translatam Lætiis haberi. Sed attendant illi a simili, quod cum asseritur corpus S. Sebastiani translatum esse Suessionem in Gallias, non integrum corpus intelligi debere, sed partem dumtaxat, ut testatur Baronius tomo nono Annalium suorum ad annum DCCCXXVI… Ex quo a simili infero, Lætienses nec falli nec fallere, si dicant apud se habere S. Agapitum, licet sacri ejusdem corporis tres dumtaxat portiunculas asservent:… Audimus enim & scimus, non tantum Lætiæ, sed & aliis in locis, quæ de Martyris hujus ossiculo aut etiam pulvisculo ex Lætia participarunt, maxima & frequentia evenire miracula, ita ut merito dicere possimus, eumdem Sanctum in qualibet corporis sui particula Lætiis integrum esse, sicut & Præneste, cum non sit in operatione virtutum diminutus ac dimidiatus. Fatendum nihilominus, quod nonnulli præcedentium seculorum abbates prætacti sancti Martyris reliquiarum partem diversis locis Lætiæ subjectis donarint, uti Sarto-Monachorum in patria Namurcensi, in Refugio Montensi & Athensi; videlicet ad majorem Sancti cultum & venerationem.

[20] [quod creditu difficile est,] Facile credo, apud minimas cujusdam sacri corporis particulas miracula patrari; sed non satis intelligo, quomodo Benedictini Lætienses ex urbe Constantinopolitana has sacras S. Agapiti Prænestini reliquias acceperint. Quare non prorsus temere suspicor, hæc sacra ossa Lætiensia spectare ad quemdam S. Agapitum, qui in Oriente martyrium subiit. Jam inde enim in Opere nostro egimus de duobus sanctis Agapitis, quorum unus ad diem secundam Aprilis dicitur passus Thessalonicæ in Macedonia; de alterius autem martyrio in Phrygia ad diem XXIV Martii disputatur. Forsan alii Orientales ejusdem nominis Sancti deinceps in Opere nostro illustrandi erunt, ad quorum aliquem hæ reliquiæ Lætienses Constantinopoli acceptæ probabilius pertinere videntur. Attamen Saussayus in suo Martyrologio Gallicano ad hanc diem de eisdem reliquiis Lætiensibus meminit, easque S. Agapito Prænestino sic adscribit: Eodem die in Lætiensi cœnobio ad Helpiam fluvium haud procul ab Avenna, oppido Hannoniæ, veneratio reliquiarum sancti Agapiti martyris, anno ætatis quinto decimo Præneste pro fidei constantia jussu Aureliani imperatoris diris cruciatibus necati. Mihi sufficit, hæc esse vera alicujus Sancti ossa, ut ex frequentibus miraculis ac beneficiis abunde demonstratur.

[21] Nescio, quales aut quantas S. Agapiti Prænestini reliquias sibi vindicent Benedictini Cremifanenses in Austria superiore, [& Cremifanenses in Austria] inter quos Simon Rettenpacherus in Annalibus hujus monasterii lib. 1 cap. 10 tradit sequentia: Copiosis vectigalibus beneficio principum affluebat monasterium, religiosa disciplina magis indies ac magis efflorescebat, cum summus Pontifex Adrianus primus sacro etiam thesauro locum exornavit, missis sanctissimi martyris Agapiti mortalibus exuviis, ne quidquam splendori aut pietati deesset. Thassilonis id precibus dederit, an Caroli Magni amicitiæ, incompertum: antiqua enim monumenta silent. Crediderim tamen, eo munere Thassilonem ad similia liberalitatis officia provocatum. Corpus huc illatum esse, non tam prisca traditione, quam miraculis assertum; firmantibus insuper vetustissimis imperatoris Arnulphi tabulis ante septingentos octoginta quatuor annos scriptis, licet translationis historiam ob crebra incendia & monasterii ruinam dudum periisse conqueratur Bernardus Noricus. Res gestas sancti Martyris toto orbe celeberrimi paucis describere, ab instituto meo non alienum duxi. Tum satis fuse narrat Acta S. Agapiti, qualia nos inferius huic Commentario prævio subjungemus.

[22] Deinde Rettenpacherus, narrato sancti Athletæ martyrio, [præcipuas corporis partes, Roma delatas,] hæc ad rem nostram subdit: Sacrum ejus corpus a Christianis noctu sublatum ad primum ab urbe Prænestina lapidem, recenti sarcophago inclusum, debito honore conditum est. Inde post quinque demum secula in Noricum avectum, Adriano volente, veluti beneficum quoddam sidus illuxit, & pluribus prodigiis in ecclesia nostra claruit; e quibus pauca fidelium devotioni & tanti Patroni venerationi augendæ subnecto. Audis, hic ubique nominari corpus, quod ex Italia in Austriam avectum fuerit; sed usitata phrasi partem pro toto intellige secundum ea, quæ Gabriel Bucelinus in Sacrario Benedictino, quod Menologio suo addidit, die XVIII Augusti de reliquiis ejusdem sancti Martyris scribit in hunc modum: Habentur insignes gloriosissimi hujus Triumphatoris reliquiæ Lætiis; corporis præcipuæ partes S. Agapiti in monasterio S. Agapiti Cremiphanensi. Hinc vides, corpus pro partibus corporis accipiendum esse. Quænam vero sint hæ præcipuæ partes, hactenus ignoro. Quare Cremifanenses poterunt has distinctius explicare, & contendere cum aliis ecclesiis, quæ corpore ejusdem S. Agapiti, aut præcipuis illius partibus gloriantur. Præterea ex antiquis instrumentis ostendant, has insignes suas reliquias ad S. Agapitum Prænestinum certo pertinere.

[23] Nos interim referemus promissa hujus sancti Martyris miracula, quæ Rettenpacherus ex veteri manuscripto ibidem ita subnectit: Anno MCCLXX mulier quædam munus, quod in sacello ad aram divæ Virginis, [& miraculis celebres venerantur.] sub qua lipsana gloriosi Martyris reposita erant, translata illuc ab Henrico abbate anno Domini MCCXXXII, cum novam fabricam moliretur, veteri ruinam minante, offerre ex voto decreverat, mutata mente, sibi reservare statuerat. Sed cum domu-itionem pararet, repente occulta vi gradum sistere coacta est. Nec prius abire licuit, quam facti pœnitens, munere ad altare relicto, se voto & culpa exsolvit.

Cæca mulier cum meritis & suffragiis sancti Agapiti sanitatem recuperasset, nec debitas gratias egisset, usum oculorum rursus amisit. Pœnitudine ducta, & ingratitudinis vitio expiato, reddito visu, iteratam opem sensit.

Circa annum millesimum trecentesimum monachus hujus loci, Leutoldus nomine, tabulam, scripta profana & carmina irreligiosa continentem, in ara divi Martyris reliquerat, & epistolam lecturus descenderat, cum cæcitate improvisa percussus est. Delicti memor, postquam tabulam removit, visum recepit.

Cæcus aliquis, cum plurima sanctorum Martyrum templa invisisset, ac suffragia frustra expetiisset, ad lipsana patroni nostri Agapiti deductus, spectante & exultante plebe, clarissime omnia contuitus, & gratissimo oculorum usu donatus abivit.

Presbyter de Walpurga omnium membrorum officio destitutus, cum audisset, crebra miracula patrari a sancto Agapito, se huc deferri jussit: & primo quidem adventu perfecte curatus non est; magnum tamen dolorum lenimen sensit. Visu an somno admonitus, ut rediret, præcepto impleto, integram sanitatem recuperavit.

Præmemoratus monachus Leutoldus ætate jam provectior, oculi defluvio ita laborare cœpit, ut metueret, ne penitus visu privaretur. Ad auxilium igitur cælorum Reginæ ac beati Agapiti confugit, eorumque patrocinium tamdiu exambiit, usque dum convalesceret.

Custos nostræ ecclesiæ noctu sacellum divæ Virginis ingressus, ante aram, ingentem puerorum turbam conspexit facibus prælucentium & candenti veste indutorum. Visu territus, monachum non procul inde cubantem accersivit: qui ubi advenit, lucem quaquaversum fusam oculis mirabundus usurpavit; cælestes vero genios intueri non potuit. Sed lumen vidisse suffecit ad rei gestæ testimonium. Hæc de quibusdam S. Agapiti reliquiis ac miraculis dicta sufficiant: nunc enim duplex sacri capitis translatio examinanda aut potius referenda est.

§ III. Caput ejusdem sancti Martyris Vesontione in Burgundia, & Corneti in Hetruria conservari dicitur.

[Quomodo Corneti & Vesontione servetur caput S. Agapiti,] Jam aliquoties laudatus illustrissimus Suaresius in Præneste sua antiqua lib. 2 cap. 5 utramque sacri hujus capitis translationem memorat his verbis: Sacris ossibus sancti Agapiti delatum honorem in ipsis Ecclesiæ incunabulis neminem latere potest: illius etenim caput Præneste asportatum fuit, missumque Theodosio imperatori Bisuntium seu Vesontionem (ea in Gallia metropolis est Sequanorum, quos Burgundos nunc vocant) agente Galla Placidia Valentiniani Augusti tertii matre, sanctusque Celidonius archiepiscopus Bisuntinus XV in medio choro superioris ecclesiæ sancti Stephani (cœmeterium archiepiscoporum dicitur) erecto ibi altari & grandibus advolutis saxis lipsana seu pignora veneranda recondidit. Diu post inventum caput sancti Agapiti ab Hugone archiepiscopo die XX Aprilis, qua & colitur ibidem, atque a sancto Leone Papa intra majus altare, sancti Agapiti nomine insigne, fuit repositum. Waltherus profecto seu Galtherus XLVII archiepiscopus ope sancti Agapiti mirabiliter curatus legitur… Joannem tamen de Vitellensibus Cornetanum, patriarcham Alexandrinum, eversa Præneste, caput sancti Agapiti transtulisse in patriam, donasseque ibi sodalitio seu Conventui Patrum Franciscanorum asseritur in epigraphe signi argentei seu thecæ anno MCDXXXV. Ipse Julius secundus Pontifex Maximus caput illud excuso ad vivam effigiem argento reclusit, & veniam largitus est anno MDIII.

[25] Si ex hoc cruditissimo præsule quæras, qui fieri possit, [illustrissimus Suaresius explicat.] ut sancti Agapiti caput & Bisuntii apud Sequanos & Corneti apud Ethruscos exstet atque colatur, proxime citato cap. 5 respondet, synonymia multos fuisse deceptos; ad hæc variis in locis non integra corpora seu capita Sanctorum inveniri, sed partes eorumdem corporum atque capitum divisas atque distributas, & a parte totum denominari. Responsionem suam inter alia declarat hoc exemplo: Nonne caput sancti Joannis Baptistæ, inquit, Romæ in sancti Silvestri monasterio delatum e Constantinopoli; Angeliaci in Galliis Alexandria translatum, Augustæ Prætoriæ in finibus Subalpinorum, Lugduni, Ambianique anno MCCVI a Walone depositum esse dicitur, cum pars cranii missa ab imperatore Copronymo ad Pipinum regem Francorum Angeliaci, Romæ in sancti Silvestri pars altera cranii, Augustæ Prætoriæ mentum seu maxilla, ejus pars Lugduni, alia itidem Sesti in Calabria; facies vero, excepto mento superiori, usque ad partem frontis Ambiani asserventur? Eodemque modo sancti Agapiti capitis seu reliquiarum pars Corneti, pars altera capitis Bisuntii, altera reliquiarum in Lætiensi cœnobio, altera Romæ in sanctæ Mariæ Consolatricis exstare jure definietur. Joannes de Vitellensibus Cornetum invexerat (diruta Præneste) pretiosa ista ceimelia; sed instaurata Præneste præstantissimus heros & eminentissimus S. R. E. Cardinalis & episcopus Prænestinus Marcus Antonius Columna cranii partem revexit. Si Vesontionenses & Cornetani vel Prænestini non sint contenti parte sacri istius capitis, ipsi inter se prosequantur litem, quæ tantum ex accurata reliquiarum illarum inspectione vel fideli earumdem descriptione decidi potest.

LECT. 1.

[26] Interea curioso lectori exhibebimus veterem Bisuntinæ translationis ac inventionis historiam, [Nos ex auctore seculi XI referimus,] ab auctore seculi undecimi conscriptam, quam Chiffletius noster olim ad nos officiose misit. Ea excerpta est ex Vesontionensi sanctorum Joannis & Stephani Legendario, ubi in novem Lectiones divisa sic sonat: Postquam omnipotens Deus, Christiana religione crescente, glebam martyris sui Agapiti humili in loco jacentem, gloriosius voluit collocari, & his, qui in domo sua erant fideles, hujus sancti corporis pretiosum thesaurum voluit revelari; Prænestinus Clerus cum populo secundum præceptum Romani Papæ ad locum ab urbe milliario, ubi jacebat, devotissime pergentes, ejusque sarcophagum cum omni reverentia aperientes, ad urbem cum crucibus & vexillis omnique decore laudes Deo canentes reportarunt, ibique veneranda ejus membra honorifice collocarunt.

LECT. II.

LECT. III.

LECT. IV.

[27] Per idem vero tempus Theodosii Minoris imperio populus regebatur Romanus: cui, [sub imperio Theodosii junioris Vesontionem] cum esset Christianæ religionis cultor perfectissimus, ostensum divina in visione fuerat, quod beati protomartyris Stephani brachium, quod Joannes Hierosolymitanus patriarcha, rogatus ab ejus antecessore imperatore Honorio, Romam transmiserat, & quod cum omni desiderio & honore idem Theodosius penes se retinebat, illud Chrysopolim civitatem, quæ nunc Bisuntica dicitur, transmittere habebat. Hæc vero civitas in partibus Galliæ regio cultu & sui situs pulchritudine, nativo quoque non manufacto munimine videbatur ceteris civitatibus præcellere; de laude cujus melius silere existimo, quam parum dicere, & tempus nos admonet ad alia festinare: in hac siquidem civitate in honore sancti Stephani ecclesia dedicata fuerat, quam piissimus rerum omnium Conditor, ut nunc patet, ample meritis Sanctorum suorum sublimari decreverat, quamque longe donis & muneribus mater Constantini regina Helena ditaverat, excepto quod ipsius beatissimi Protomartyris reliquias de corpore non habebat. Imperator igitur divinæ visioni piissime annuens, & super sancti brachii munus alia pretiosissima munera addens, transmisit Chrysopolim domni Stephani brachium, & cum eo Domini & Salvatoris nostri cingulum, de vestimenti ejus etiam fimbriis, nec non pectinem beatissimæ Mariæ semper Virginis, ejusque aliquantulum de capillis; sanctorum quoque corpora martyrum integra Ysidori & Epiphanii: sed insuper caput, de quo nunc agimus, beatissimi Agapiti martyris. De ceteris itaque reliquiis, quo locorum sint conditæ, ad præsens dicere supersedemus: continet enim hoc de adventu reliquiarum atque miraculorum sancti Stephani liber editus. De capite vero sancti Agapiti agam.

LECT. V.

[28] Caput itaque a venerabili Celidonio archiepiscopo, qui tunc civitati præerat, [delatum esse caput ejusdem Martyris,] in ecclesia præfata, in medio scilicet choro, fuit reconditum: super quod altare quatuor columnis argenteis sustentatum, decentissime fuerat ædificatum. Verum quia memoriæ litteris ita traditum non fuerat, nisi quantum quorumdam relatio non satis firma suggerebat, pretiosissimum munus longo tempore latuerat: sed miraculis, quæ per ejus meritum Dominus faciebat, cunctis circumquaque manentibus virtus divina innotuerat: præstabatur namque ibi cæcis visus, surdis auditus, claudis gressus, loquela mutis, mundatio leprosis; salutem denique se petentibus Martyr tuebatur, vulneribus medebatur, morbi diversi generis ab ipso pellebantur. Sic cunctis repertis partibus medicinæ de toto non erat dubitandum in Martyre. Unde cum ejus miraculorum multitudo occurrat permaxima, quæ partim ab incolis civitatis sunt visa & audita, partim vero illustrium senum virorum relatione credita; unum, quod nostris factum constat, quodque ab ipsius ore venerandi Waltherii archiepiscopi sæpe audivimus, particulariter huic nostro opusculo inserere opportunum duximus.

LECT. VI.

LECT. VII.

[29] Erat enim hic vir simplicitate admodum præditus, virtute patientiæ præmunitus, [qui diu post Walthero præuliægro apparens, ei sanitatem reddidit,] humilitate magnificus, caritate conspicuus; quem corporis natura infirma & imbecillis quodam tempore & accidentibus ita infecit, adeo omnibus modis febribus (ut ipse solitus erat referre) ægroravit, quod cibi potusque usum omnino amiserat, vix lassescente spiritu anhelabat. Huic vero cum nulla medicorum ope subventum esset, cumque sibi deesse humanum auxilium præsensisset, statuit divinum quærere, & ad medicorum potissimum Christum confugere: ad altare namque beati Agapiti se deferri præcepit, spe & fide roboratus accessit, Christi Martyri, quatenus sibi apud Dominum subveniret, corde & animo supplicavit. O mira Dei clementia, mira potentia, quæ numquam deest credentibus! Ipse namque Omnipotens, qui beato Petro, ut solveret eum de carcere, angelum suum misit, famulum suum & martyrem Agapitum, pro hoc ægroto orantem, copiose audivit, & eumdem Christus ad solvenda ejus infirmitatis vincula de supernis sedibus adesse constituit. Visus est enim beatus Agapitus in similitudinem candentis pueri sancti adesse, & signo Crucis manu propria sibi benedicere, ac eo modo salutare antidotum suggerere: Surge, inquit, Waltheri, de sospitate securus, de sanitate certissimus, de visione lætissimus; nihil dubites, nihil hæsites, quia ecce sanus factus es. Quæ vox certe ita præsulem nostrum sanum reddidit, acsi nullum infirmitatis dolorem umquam pertulerit. Ceteris transactis multorum annorum curriculis, cum jam ecclesia nimiæ existeret vetustatis, & cum fere solutis murorum compagibus patesceret ruinis, Waltherius scilicet beatæ memoriæ archiepiscopus, cujus supra memoriam habuimus, cœpit ædificare aliam amplioris magnitudinis, infra ambitum suum priorem ecclesiam muris inter se distantibus non nimio spatio continentis; qui, quod conceperat mente, non implevit: statim enim naturæ concedens, in Domino quievit.

LECT. VIII.

[30] Huic vero successit Hugo archiepiscopus, vir per omnia strenuissimus, qui cum genere existeret nobilissimus, [& cujus successor Hugo] nobilior studuit videri actu & moribus: nam civitas eo tempore pastorum tam negligentia quam imbecillitate in laïcorum principum consederat potestate. Clerus vero nullo cultu, nulla religione enitebat. Tanta passim (at temere pro libitu quisque vivebat) clades ignaviaque eos invaserat. Sed vir egregius & civitatem e tyrannorum faucibus sua industria eripuit, clerum cultu & habitu composuit, litteris diversa per loca erudiit, vivere religiose edocuit; plura autem, quæ, agente discordia inter episcopos & principes, amiserat, civitati restituit. Telonium & monetam, quæ plurimum essent decori civitatibus, deleta restauravit, & restaurata in usus necessarios prudenter distribuit: monetam enim, quam brachii domini proto-martyris Stephani insigniverat, ita divisit, ut duæ partes usibus archipræsulis, tertia vero Canonicis deserviret beati Euangelistæ Joannis: telonii itidem duas ad usus archiepiscopi destinavit; tertiam proinde congregationi beatæ Mariæ Dei Genitricis Paulique Apostoli concessit, quam ipse funditus destructam restituit; quem locum ab integro ædificavit, quem ornamentis pro posse ecclesiasticis honoravit, quem adeo quidem in vita dilexit, ut sepulturæ suæ ibi domicilium elegerit.

LECT. IX.

[31] Civitatem denique tanta auctoritate præmunivit, tum a Papa privilegiis tum ab imperatore præceptis, [easdem reliquias absconditas invenit,] ut nulla ulterius in ea dominari præsumat persona laïcalis. Bona etiam ad victum archipræsulis pertinentia, bona item congregationum inibi degentium per se divisa, tam ea, quæ ipse contulit, quam ea, quæ reperit, & omnia præsidio confirmavit; quatenus eadem firmitate permaneant inconvulsa, quia sunt per manum Papæ seu imperatorum præceptis atque privilegiis roborata; ecclesiam vero domni proto-martyris Stephani, cujus est tota episcopatus possessio, cujusque vivit ac subsistit post Deum tota civitas patrocinio, quam ejus antecessor Waltherius, ut supra retulimus, inceperat, hanc non solum materiali opere informavit, sed & clericis bene moratis & litteris eruditis sublimavit; congregationem omnino, quæ deciderat, restituit; beneficiis suis & patrimoniis adauxit, ornamentis aureis & argenteis, capis dorsalibus, libris etiam libere & egregie decoravit: officinas denique, quas ad usum Fratrum necessarias recognoverat, curiose ædificavit. Hic autem cum inferiorem ecclesiam novæ ecclesiæ, ut supra dictum est, ambitu circumdatam juberet destrui, quæ jam præ nimia vetustate nutabat, & altare sancti Agapiti in medio choro situm, ut prælibavimus, quibusdam ruinis supervenientibus fractum vidit, solicite de thesauro ibi abscondito, ut sola ferebat opinio, requisivit. Lapis itaque sub altari positus, eo jubente, magna vi hominum (erat enim non minimæ quantitatis) erigitur sic, ut nondum caput sancti Martyris, quod quærebant, reperiretur. Unde non mediocriter archiepiscopus ceterique ei assistentes contristantur: putabat namque præsul, quod a senibus audierat, se frustra credidisse, frustra etiam martyris reliquias ibi coluisse. Secundus denique lapis miræ magnitudinis elevatur; nondum tamen ulla reliquiarum vestigia conspicantur. Tertio nempe elevato, apud quos jam venerat desperatio, o qualis & quanta facta est exultatio! Inventum est enim diu desideratum, repertum est diu quæsitum, patefactum est occultatum, certum factum est dubitatum: gaudium quippe ac lætitiam non minimam caput beatissimi Martyris Agapiti, dum cernebatur, ingerebat, quod tantum ante miraculis & virtutibus coruscabat. Dragma, quæ perdita fuerat, reperta, vicinia congaudebat. Sancto reperto capite, quod longe occultatum fuerat, omnis civitas triumphabat. Nec minus erat clero & populo super reperto capite gaudium, quam si totum in præsentia cernerent beatum Agapitum. Inventum est autem caput beatissimi Agapiti martyris XII Kalendas Maii, & in capsa eburnea non parvi pretii a domino Hugone præfato archiepiscopo reconditum, sicque in summa veneratione tam clero quam populo diu habitum, donec a domino Papa Leone in altare sancti Stephani cum brachio ejusdem proto-martyris die dedicationis ejusdem ecclesiæ fuit compositum. Hæc prolixior narratio in Breviario Bisuntino anni 1590 ad diem XX Aprilis contracta est, & tribus Lectionibus propriis absolvitur. Porro ad illam nunc pauca obiter observabo.

[32] [cujus translationis & inventionis tempora utcumque assignantur.] Imprimis ex hac historia præterpropter colligi potest ætas auctoris, qui eam conscripsit: nam in fine Lectionis quintæ asserit, sese ex ore ipsius Waltheri præsulis accepisse prodigiosum beneficium, quod S. Agapitus ei apparens præstiterat. Hinc sequitur, scriptorem illum anonymum ante medium seculi undecimi floruisse, cum Waltherus vel Waltherius ille ante annum 1032 moriens cathedram Vesontionensem reliquerit, ut apud Joannem Jacobum Chiffletium in sua Vesontione part. 2 pag. 194 videre est. Quo autem tempore caput S. Agapiti, quod Hugo præsul Bisuntinus feliciter invenerat, ab ipso Leone IX Pontifice in altari S. Stephani collocatum fuerit, docet laudatus Chiffletius part. 2 suæ Vesontionis pag. 205, ubi ex antiqua tabula refert diploma, cujus hoc est exordium: Anno ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo octavo, quinto Nonas Octobris, consecratum est altare sancti Stephani a domino Leone IX Papa, in honore Dominicæ Ascensionis, & sanctissimæ Dei Genitricis semper Virginis Mariæ, & beati protomartyris Stephani, & S. Joannis Euangelistæ, & beatorum Martyrum Vincentii, Agapiti (cujus caput cum majore osse brachii S. Stephani, & duobus nodis de spina sancti Vincentii ab ipso Papa infra idem altare est reconditum) coram episcopis & abbatibus, & casatis & populo, qui infinitus convenerat &c. Quandonam vero sacrum istud caput primo Vesontionem delatum fuerit, utcumque erui potest ex episcopatu Celidonii præsulis Bisuntini & imperio Theodosii Junioris, de quibus proxime citatum Chiffletium part. 2 Vesontionis pag. 98 & sequentibus consule. Cum jam utraque S. Agapiti Acta Commentario prævio & Annotatis utcumque dilucidata essent, P. Ignatius Pinius, alibi in Opere nostro propter obsequia sæpe laudatus, Roma officiose ad nos misit aliud Actorum apographum, quod ex codice Vaticano desumptum est. Sed postquam illud cum exemplari nostro Burgundico contulissemus, unum alteri fere prorsus simile invenimus: ita ut neque in Commentario neque in Annotatis propterea quidquam mutandum esse censuerimus. Nihil ergo jam superest, nisi ut duo diversa & superius promissa S. Agapiti Acta prælo subjiciamus, & consuetis explicationibus illustremus.

ACTA
auctore ignoto
Ex tomo 147 Ms. bibliothecæ Cassinensis, litteris Longobardicis exarato, ut in margine apographi nostri notabatur.

Agapitus M. Præneste in Italia (S.)

BHL Number: 0126

A. Ignoto.

PROLOGUS.

[Auctor anonymus post prologum narrat,] Gloriosas & laudabiles Sanctorum Martyrum victorias, quas pro Christi Domini & redemptoris nostri gesserunt amore, totius præconia mundi resultant, atque omnium gentium linguæ collaudant; & valde inutilis deprehenditur, qui aut eorum non cupiat imitari exempla, vel amore non accendatur cælesti, quando, etsi desit truculentus persecutoris gladius, non tamen deest incentor malorum diabolus, qui vitiorum tædas succendat; qui & servorum Dei, si non coinquinat vitam, palmam victoriæ ministrat invitus. Cum ergo Sanctorum Martyrum pugnæ contra antiqui humani generis inimicum ad memoriam adducuntur, inardescat animus ad amorem civium supernorum, ut saltem amando cælestis vitæ dulcedine saginemur; si nondum valemus experiri gustando. Non enim martyris, fluctus * deerit, si ad spiritalis agonem vitæ erectus animus elevetur; ait enim Apostolus: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam & consolationem Scripturarum spem habeamus. Sed cur ista prælibavimus, sequentis lectionis stilus percurrat. Igitur sicut præ omnibus provinciarum terminis ac regionibus ab historiographis Italiæ præfertur positio; ita præclaros & cœlibes viros constat in ea virtutum culmine præfulsisse, ex quo sanctorum Apostolorum doctrina usquequaque refulsit: ex quorum collegio venerabilis vir Agapitus, velut cælitus jubar emissus enituit.

[Annotata]

* forte fructus

CAPUT I.
Sancti patria, educatio, intrepida fidei Christianæ professio, & inconcussa inter blanditias, tormenta ac minas constantia.

[quomodo S. Agapitus Præneste vivens,] Hic igitur in urbe Roma ex nobili genere ortus, in Prænestina urbe a, quæ Valeriæ interiacet provinciæ, sub religionis habitu monachicam b duxit vitam. Namque ex eo tempore, quo propriam patriam opesque reliquit paternas, in prædicta urbe adhæsit cuidam religioso viro nomine Porphyrio c, qui eum a puero nutriens elementis litterarum non mediocriter instruxit, ac spiritualibus documentis fecit eum plenissime esse capacem. Qui cum ætatis suæ quintum decimum perageret annum, cœpit totis viribus ad vitam anhelare perpetuam, ita ut desideraret magis mori pro Christo, quam præsentis vitæ favoribus extolli.

[2] [ac desiderio martyrii flagrans,] Sed præfatus Vir Dei, qui illum exceperat nutriendum, cum ejus cognovisset animum ultro se velle ad martyrii certamen accingere, compescebat eum, ne ad tam immensum opus importune se conaretur ingerere, ne fidei suæ stabilimentum jacturam aliquam pateretur. Aiebat enim ad eum: Intra secreta tui pectoris satorem omnium bonorum Christum reconde, &, cum clamaverit, veni. Sed Dominus, qui eum inter adoptionis filios jam cohæredem destinaverat affuturum, non passus est eum diu infructuoso silentio tegi, neque lucernam, quæ hactenus sub modio latuerat, voluit occultari: sed supra candelabrum eam constituens, fecit lucere omnibus, qui in domo ejus sunt.

[3] [ultro tyrannum reprehenderit,] Per idem denique tempus egressus Roma quidam nomine Antiochus d, qui tyrannico more nomen sibi regium usurpabat, & multos Christianorum diversis pro Christi nomine excruciaverat pœnis, venit in partes Valeriæ, cœpitque velut canis rabidus quemque fidelium morsibus attrectare. Cui occurrens beatissimus Christi martyr Agapitus hujuscemodi convicio increpabat cum dicens: Sceleratissime & flagitiosissime omnium, cur non desinis Sanctos Dei persequi, & duris eos vexare cruciatibus, qui pro salute & statu reipublicæ omniumque populorum non cessant assiduis Deum precibus exorare? Ad hanc vocem commotus rex Antiochus jussit eum comprehendi, & ad suum perduci tribunal. Cui & dixit: Cujus auctoritatis esse probaris, ut majestatem principum non solum non verearis; sed etiam ad publicam injuriam non pavescas contumeliosis nobis vocibus insultare? Beatus Agapitus respondit: Auctoritas mea in Dei mei virtute consistit, qui mihi est murus inexpugnabilis & arma salutis. Antiochus dixit: Estne tibi alius Deus præter quos nos colimus, & omnis adorat dignitas magnatorum? S. Agapitus respondit: Numquid Jovis e aut Saturnus, vel cetera nomina dæmonum tibi dii esse videntur, cum fuerint homines immanissimis sceleribus polluti, quorum effigies ex ære vel auro ornatis & colitis ad injuriam Dei magni?

[4] Videns Antiochus tantam in puero constantiam, admirans ait: [& intrepide professus fuerit] Cujus conditionis sis, aut ex quo genere, vel unde huc adveneris, nosse desidero. Sanctus Dei martyr Agapitus respondit: Si patriam quæris, Romanus sum, ex præclaro genere ortus; nutritus vero sive eruditus a cunabulis in sancta Ecclesia, quæ est mater omnium Catholicorum. Antiochus dixit: Ut video Christiani te suis artibus imbuerunt, ut nec principes verearis, nec divinis numinibus sacras velis exhibere cerimonias. S. Agapïtus respondit: Dic dæmonas, & non deos: nam ex eorum simulacris responsa vobis dantur ad decipiendas animas, ut, cum ab eis decepti fueritis, tamdiu vos deludant usque dum vos miseros perditosque secum ad inferna perducant. Antiochus dixit: Meas injurias usque nunc philosophando distuli; nam deorum meorum blasphemias patienter ferre non potero. Subridens B. Agapitus respondit: Quis inter te deosque tuos præstantior esse probatur? Nam cum tu eos defendere conaris, impotentes & effeminatos illos esse demonstras, qui, ut non lædantur, a vobis illi magis expetunt vindicari.

[5] Dum hæc agerentur extitit quidam ex satellitibus regis, [fidem Christianam,] qui diceret: Domine rex, istum sacrilegum & contumacem verbis exsuperare non poteris, si sermonum ejus ambagibus tuæ clementiæ accommodaveris aures. Sed examina eum de præsumptionis suæ audacia, & opes patrimoniorum suorum, quas huc a Roma veniens attulit, magis exquire, ne, unde augmentari res publica debuit, minoretur. Audiens hæc rex Antiochus dixit ad B. Agapitum: Cujus rei causa huc advenisti? S. Agapitus respondit: Christus me misit prædicare & contestari omnes, qui vobis consentiunt, ut resipiscant a laqueo diaboli, & a doctrinis dæmoniorum, quibus eorum animas captivatis, & agant pœnitentiam super delictis suis confitendo Dominum Jesum Christum, ne cum ipso diabolo demergantur in profundum inferni. Antiochus dixit: Christus vester, cum ista superstitiosa & inania docere vellet, a gente sua comprehensus, patibulo crucis affixus interiit. Ad hæc B. Agapitus respondit: Obmutesce diabole, & noli hanc blasphemiam auribus meis inferre, quoniam mortem, quam ille pro nobis pertulit, vita nostra est, ac de ligno crucis exclusit mortem, quam sibi homo deceptus a diabolo acquisivit: nam quod tu contumelias putas, redemptio fuit mundi, non pœna peccati. Antiochus dixit: Quæcumque blasphemo ore ingesseris, pœnæ acerrimæ ulciscentur. Dic tantum, antequam ad tormenta venias: Ubi sunt thesauri, quos, distracto proprio patrimonio, huc attulisti? S. Agapitus respondit: Opes patrimonii mei, quas a me ardenti animo requiris, in Christi mei thesauro repositæ servantur, ubi fures non appropiant, nec furantur.

[6] Antiochus dixit: Video quidem annos tuos necdum ad maturam venisse ætatem, [ad quam a serendam invitatus,] & ideo ista fabulosa & inutilia commenta argumentose astipularis; sed revoca animum tuum ad consilium, & profutura tibi provide. S. Agapitus respondit: Tu provide tibi, miser, qui nescis aliam esse vitam & tantum in præsenti & transitoria felicitate congaudes, quæ in tristitia inchoat, & in tristitia finitur, quam sequuntur æterna tormenta numquam finienda: nam cordis mei consilium in vera sapientia; quæ Christus est, a cunabulis fundatum consistit, ita ut nulla impugnatione malignorum spirituum concuti possit. Et ideo tortores vestros non timeo, quia quanto amplius contra me fuerint exagitati, eo magis Dei mei virtute exsuperati evanescunt. Antiochus dixit: Jam diu est; quod tuam insaniam blasphemantem patienter sustinui. Unde moneo te, ut eligas unum e duobus, quod tibi consultius esse perspexeris. Aut thesauros, quos absconditos apud te esse cognovimus, nobis ostende, & liber abscede; aut sacrifica diis immortalibus, ut quietæ vitæ cursu nobiscum perfrui possis, & inter amicos regios computari merearis. Exclamans ad hæc B. Agapitus, intrepido animo dixit: Insipiens & amens, thesauri, quos a me iniqua concupiscentia repetis, semel in thesauro Christi repositi sunt: cui semper intra pectoris mei immolo sacrificium laudis & vota digna reddere non desisto. Vos autem & dii vestri æternis eritis incendiis condemnandi. Sed audi me servum Dei, & ad consilium meum revoca animum tuum, & age pœnitentiam de sanguine Sanctorum, quem effudisti, ut possis evadere æternam damnationem, qua omnes iniqui puniendi sunt.

[7] [tormenta,] Tum indignatus rex jussit ministris, ut cum plumbatis f & scorpionibus g cæderetur, ac super eum præconia voce clamarent: Sacrifica diis, quibus omnis humana dignitas cervices suas inflectit. Sanctus vero Agapitus cum cæderetur, oravit ad Dominum & dixit: Gratias ago tibi, Domine pater Domini mei Jesu Christi, qui mihi inter tormenta præbes auxilium; peto, ut ope misericordiæ tuæ adjutus non deficiat fides mea, atque de his, qui mihi assistunt, mecum participare præmium martyrii mereantur. Eadem hora plus quam quingenti homines conversi ad Deum confitebantur Dominum Jesum Christum; qui statim in loco eodem capitalem sententiam susceperunt, atque cum palma martyrii ad syderea regna migrarunt. Jubet deinde rex Antiochus sanctum Dei Martyrem in horifico carcere claudi, ac nullo eum consortio hominum confoveri, ut longo jejunio maceratus inedia corporis interiret. Sed cui lux fuerat terrena denegata, emissa super eum cælitus luce gratissima, ergastulum carceris omne refulsit. Astansque ei juvenis quidam vultu decorus, quem flammeus illustrabat aspectus, confortavit eum & dixit: Viriliter age, Agapite: multas enim pro nomine meo sustinebis pressuras; sed noli timere, quia divina adjutus virtute omnia superabis tormenta. Et his dictis, ab oculis ejus elapsus est. Tunc milites, qui custodiebant carcerem, videntes tantum splendorem circa martyrem Christi; timore perculsi confitebantur Dominum Jesum Christum dicentes; Vere magnus est Deus Christianorum, qui talia inter tormenta auxilia præstat famulis suis.

[8] [blanditias,] Audiens hæc Antiochus rex jussit adduci sanctum Dei Agapitum, cui & dixit: Quid tractasti circa salutem tuam, Agapite? S. Agapitus respondit: Salus mea Christus est. Antiochus dixit: Depone pertinaciam tuam, & adora deos viventes, quos veros deos esse divinitas demonstravit. S. Agapitus dixit: Istos, quos tu dicis veros deos esse, idola sunt sine vita & sine sensu, qui nec loqui umquam potuerunt nec sentire, nec de loco aliquo modo se movere: hos tu deos quo pacto asseras, nescio. Nam & litteræ vestræ homines illos fuisse astruunt, immanissimis sceleribus pollutos, atque homicidas & filiorum suorum comestores h eos fuisse commemorant. Tales tu si deos habere volueris, æternis & indeficientibus pœnis eris damnandus cum eis, ubi tibi nullus finis occurret.

[9] Tunc accessit quidam, qui præfecturam illo agebat in tempore, [& minas fortiter contemnit.] & dixit ad regem: Invictissime rex, cur istum contumacem & blasphematorem deorum non punis, qui vobis tormenta promisit æterna? Respiciens rex in B. Agapitum irato aspectu & ferinis obtutibus, dixit ad eum: Agapite, noli confidere in magicis artibus, quibus te Christiani imbuerunt, per quas tormenta vincere putas; sed nega Christum Deum esse, ut possis nobiscum non amittere gaudia vitæ. Nam, per deos, faciam te ad exemplum omnium viventium variis interfici tormentis. S. Agapitus respondit: Sicut potestas tua momentanea nihil habet perpetuum, ita & minæ tuæ ad nihilum rediguntur; fac, quod facturus es. Tunc jussit eum exspoliari & cathomis i cædi: deinde fecit eum in ligno fortiter tendi & cardis k ferreis totum corpus ejus dilacerari, clamantibus carnificibus: Immola diis. Beatus vero Agapitus cum esset in tormentis, orabat dicens: Adjutor meus esto, Domine, & ne derelinquas me in manibus inimicorum meorum, Deus meus.

ANNOTATA.

a Hic audis, sanctum Puerum in urbe Prænestina habitasse, cum interim alia Acta asserant, eum in fine martyrii sui dumtaxat ad eamdem urbem deductum fuisse, ut in Commentario prævio num. 6 monui.

b Si scriptor Actorum ex radice Græca per monasticam vel monachicam vitam intelligat solitariam, aliquo modo explicari potest; si autem velit, illam fuisse vitam monasticam stricte dictam, qualis postmodum exorta est, eruditi eum hallucinari judicabunt.

c Hic sanctus vir ad diem 20 Augusti in Martyrologio Romano memoratur his verbis: Romæ beati Porphyrii hominis Dei, qui sanctum martyrem Agapitum erudivit in fide & doctrina Christi. Suo loco dabuntur ea, quæ de illo sancti Martyris præceptore inveniri poterunt.

d Oportet hunc scriptorem fuisse prorsus imperitum historiæ Romanæ, cum nemo Antiochus nominetur inter imperatores Romanos, qui nullum regem Romæ imperantem patiebantur. Forsan auctor hunc regem Antiochum commentus est ex Antiochiano, qui sub Aureliano imperatore consulatum vel præfecturam Urbis administravit, ut § 1 Commentarii prævii num. 9 & 10 dictum est.

e Jovis est antiquus nominativus pro Jupiter.

f Teste Antonio Gallonio in Opere de cruciatibus sanctorum Martyrum, quod Antverpiæ anno 1668 impressum est, cap. 4 pag. 204 erant plumbatæ (ut sanctorum Martyrum res gestæ indicant & Prudentius, atque quædam picturæ, quæ hic Romæ invisuntur) quoddam flagelli genus ex funiculis aut loris factum, quorum summitatibus glandes plumbeæ alligabantur, quo postea terga ac collum damnati hominis verberabantur.

g Non solum lenibus virgis solebant antiqui suos delinquentes ac Christianos homines corripere, sed etiam nodosis atque aculeatis, quæ quidem proprio nomine SCORPIONES ad iisdem vocabantur, ut laudatus Gallonius ibidem pag. 200 ex Isidoro probat.

h Hic alludit ad fabulam Saturni, qui filios suos devorasse dicitur.

i Cathomis, id est, virgis cædi, ut Gallonius in proxime citato Opere pag. 216 & sequentibus fuse ostendit.

k Cardi sunt quasi ferrei pectines, quibus homines laniantur; ut in recuso Cangii Glossario ad vocem cardo & carduus etiam videre est.

CAPUT II.
Diversa tyranni tentamina ad seducendum sanctum Martyrem, & variæ hujus responsiones.

[Tyrannus conatur S. Agapitum] Interea mandat Antiochus in foro civitatis tribunal sibi parari, & S. Agapitum ibidem præsentari. Cui & dixit: Sacrificas diis, an adhuc permanes in insania tua? S. Agapitus respondit: Ego semper sacrificium immaculatum offero Deo meo Domino Jesu Christo, qui mihi dedit corpus & animam: nam insania capitis tui non te permittit creatorem tuum agnoscere, qui colis idola surda & muta, & lapidi dicis; Tu me genuisti. Injuriatum se videns Antiochus, cum nimio furore præcepit sanctum Dei Martyrem duci ad templum Apollinis, & jussit, ut, si ei grata libamina non adoleret, acerrimis eum pœnis excruciarent. Cum autem duceretur beatissimus athleta Christi Agapitus, dicebat: Ego dæmoniis non immolo, quia scriptum est: Omnes dii gentium dæmonia, Deus autem cælos fecit. Et iterum: Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, & qui gloriantur in simulacris suis. Audientes hæc, qui ducebant S. Agapitum, lapidibus tundebant arterias ejus, & totum corpus ejus cum cardis ferreis lacerantes reduxerunt eum ante tribunal regis Antiochi.

[11] [a professione fidei Christianæ absterrere,] Intuens autem rex B. Agapitum, dixit ad eum: Agapite, cur subvertis omnem populum, & seditiosis superstitionibus commovere eos non pertimescis, contra decreta principum agens? S. Agapitus respondit: Ex quo cœpisti loqui, non fuit sermo, qui non argueret in te stultum & mendacii reum inaniter oblatrantem. Religio etenim Christiana semper seditionem exhorruit, & concordiam pacis cunctis incorruptam prædicat custodire: seditio enim semper ab imperitis surrexit, & cum litigiosis & furiis deditis indesinenter ambulat. Antiochus dixit ad officium a: Amovete eum ad equuleum, & totum corpus ejus ungulis dissipate. Cumque hoc factum esset, introivit in regem sævissimus dæmon, & vexare eum cœpit diutissime, ita ut putaretur mori. Deinde resumpto spiritu recollegit se in palatium, mandans quæstionariis, ut Christi Dei martyrem ejus aspectibus præsentarent; quem cum esset intuitus rex, dixit ad eum: Vidisti, quomodo irati sunt mihi dii propter blasphemiam tuam? S. Agapitus respondit: Non est communicatio Christo ad Belial, luci ad tenebras, & ideo non potest nocere servis Dei aliqua læsio dæmonum, nisi fuerint vitiorum maculis implicati. In illis autem potestatem suam exercent, qui Deum nesciunt creatorem, & simulacris mutis & surdis suum exhibent famulatum. Et inde est, quod animas eorum lucris obtinent voluptuosis. Postquam vero dæmones eorum animas lucrati fuerint, habent potestatem in eorum corporibus immittere varias infirmitates, sicut & in te hactenus dominati sunt, & dominabuntur in perpetuum. Sed cura, miser, pro te, dum tempus est pœnitendi, ne tunc incipias velle, cum non potueris. Tempus utique seminandi est modo; qui modo non fecerit congruos pœnitentiæ fructus, in illa vita, quæ huic vitæ succedit; metet luctus & gemitus cum dolore & tristitia, quæ numquam accipiet finem.

[12] Antiochus dixit: Ex quo religio vestra vana & inutilis novam sectam disseminare exorta est, [& ad cultum deorum cogere] quæ sacras deorum cerimonias contemptui fecit haberi, ex eo Romanum imperium variis cladibus consumitur, & status reipublicæ minoratur. S. Agapitus respondit: Non est verum; nam si veterum historias recenseas, ibi invenies uno die, dum Jovi Olympio thura imponerentur, plusquam quingentas juvenum personas ad terras corruentes interiisse. Et, ut Trogi Pompeii b historia refert, Marti vana vota solventes trecenti viri ex flatu draconis una hora spiritum exhalaverunt. Ex quo vero Christiana religio Deum verum cœpit colere, & ejus instituta venerari, totum per orbem terrarum pax Christi resultat, & hominum genus, quod per tot millia annorum a paradisi exulaverat sede, cælesti in patria reparatur. Sed si momentanea potestas vestra curat audire, quæ causa sit, quæ vos obstinato animo facit persequi Christianos, paucis exponam.

[13] Antiochus dixit: Dic quid nosti. S. Agapitus respondit: [variis ratiunculis,] Ex quo divina miseratio Dei per unigenitum Filium suum perditum genus humanum de cælis visitare dignatus est; continuo diabolus per satellites suos movit seditionem in electos ejus, ne eos, quos reos tenebat diabolus per culpam, amittat per veniam, cum Christi nominis prædicationem acceperint. Quoniam sicut ventus vehemens movet mare, & fluctus ejus intumescunt, sic & diabolus excitat persecutionem per ministros suos adversus Sanctos Dei, ne credentes populi per eorum prædicationes aut per eorum exempla salvi fiant. Et ut ne hoc pertimescerent Sancti, per prophetas suos Dominus ante prædixit; unde & in psalmo canitur: Dominus regnavit, irascantur populi. Et alius vates canit: Misisti in mare equos tuos turbantes aquas multas, hoc est cum Christus mittet prædicatores sanctos, qui vobis annuntient regnum Dei, irascimini & insanitis, nolentes recipere eorum doctrinam, ut habeat, unde vos diabolus reos ad tartara secum pertrahat semper arsuros.

[14] Antiochus dixit: Quocumque enim modo Christus vester ista prædixerit futura, [quas Sanctus sapienter refellit,] vos tamen, & genus vestrum puniendi semper eritis, vel a propriis sedibus eliminandi, per quos omnis inolevit scandalorum conatus, quatenus principes & omnis populus perpetua & tranquilla pace quietis perfrui possint. Ad hæc S. Agapitus: Quos febrientes phrenetici fiunt, non est culpa medici; sed vitium est ægrotantis. Antiochus dixit: Ad cujus similitudinem hæc proposuisti contumax? S. Agapitus respondit: Ad vestram supervacuam & inanem gloriam hanc proposui rationem, qui nec Christi venerabile nomen recipitis, nec monitis Sanctorum ejus acquiescitis. Nam absurdum est Christo Domino culpam objicere, quod ægrotanti mundo subvenerit; sed magis vestro languori, ut ita dixerim, dolendum est, qui ne sanitatem recipiatis, ipsi medico injuriam irrogatis.

[15] Erat itaque universus populus mirantes in doctrina B. Agapiti, videntes sapientiam Dei esse in illo. Unde & confusus clamor populi personabat. Alii eum magum, & seductorem inclamabant; [& quosdam ethnicos convertit,] alii justum & sanctum profitebantur: factumque est, ut multi eorum Dominum Jesum Christum Deum verum confitentes baptizarentur. Dum hæc agerentur, expavit cor regis, & territus, ne dilaberetur populus ab eo (erat enim maxima pars credens in Jesum propter doctrinam B. Agapiti) tradidit eum præfecto cuidam, Amas c nomine. Ille vero simulans expeditionem, secessit ad tempus in partes Liguriæ, mandans ei, ut si idolis sacrificare nollet, mortuum eum sibi inter tormenta acerrima nuntiarent. Accepta autem hac potestate in Christi Martyrem præfectus (erat enim ex multo tempore sitiens necem ejus) sedens pro tribunali jubet eum sibi præsentari ac taliter eum affatus est: Dic pestifer, & insani capitis, usquequo perdurabis in tormentis & non sacrificas diis immortalibus, ut jussis principum obediens videaris? S. Agapitus respondit: Dic mihi, insipiens & morti destinate, quare non pertimescis iram æterni judicis incurrere, qui mihi contra legem Dei mei nefaria præcipis agere? Tunc præfatus stimulis furoris sui exagitatus præcepit eum in carcere claudi, & jussit, ut nullus ad eum accedere auderet; sed famis penuria deficeret.

[16] [minis tyranni spretis,] Post aliquot vero dies jussit educi de carcere fortissimum Athletam Christi præfectus Amas & dixit ei: Dic mihi, Agapite, cum necdum ad perfectam ætatem hominum perveneris, unde in te est tam fortis sermo sapientiæ, ita ut miretur omnis populus, & obstupescat ad prudentiam responsionis tuæ? S. Agapitus respondit: Divino quidem oraculo prohibemur margaritas mittere ante porcos, & sanctum canibus dare; tamen quia tempus hoc flagitat, ut Christi operatio in suis discipulis fulgeat, tuis percunctationibus respondebo. Præfectus dixit: Dic. Sanctus Agapitus respondit: Christus Dominus Deus noster [mittens] discipulos suos, quos ante constitutionem mundi elegit, ad erudienda corda fidelium, qui credituri erant in nomine ejus, antequam ad Patrem suum in cælos sublevaretur; prædixit illis, quod multas passuri essent pressuras in mundo propter fidem nominis ejus, & ad reges & ad præsides deberent duci in testimonium propter eum. Ait etiam illis: Cum stabitis ante reges & præsides, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora divinitus, quid loqui debeatis. Et item: Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Post ascensionem vero suam ad Patrem in cælos, promissum Spiritum sanctum mittens super eos, replevit corda eorum inenarrabili sapientia, per quam docuerunt omnes gentes, credere in Deum Patrem ingenitum, & in Filium ejus unigenitum, & in Spiritum sanctum procedentem ex Patre & Filio inseparabiliter, cujus sapientiæ doctrina effunditur usque hodie in his, qui meruerunt effici adoptionis filii. Hi autem cum pro nomine ejus persecutionem passi fuerint, dabitur eis divinitus, quid pro defensione loquantur. Præfectus dixit: Auditum est hoc apud nos; sed difficile credi potest; ideoque consultius feceris, si adquieveris monitis nostris, ut possis evadere tormenta horribilia, quæ te expectant. Nam ista omnia, quæ meditando longo circuitu ad nostra tribunalia attulisti, ut pœnas effugere valeas præparatas, nihil tibi proderunt, si sacrificia non libaveris potentissimis diis. S. Agapitus respondit: Deum meum colo, & illi soli servio, sicut divina sanxit auctoritas. Nam idola surda & muta & sine sensu, quæ mihi præcipis adorare, nec sibi, nec cultoribus suis aliquid utile possunt conferre.

[17] Audiens hæc impiissimus Amas, jussit prunas copiosas super caput ejus aspergi. [& tormentis generose toleratis.] Mox itaque virtute Spiritus sancti commotus est aër, & excitatus est ventus vehemens, qui arripuit ignem & incendit non paucos eorum, qui ignem ministrabant tam valide, ut pene usque ad favillam eorum consumpta corpora viderentur; Sanctum vero Dei in nullo penitus tetigit neque molestavit omnino. Videns autem præfectus, quod factum fuerat, ait ad suos: Quid est, quod video? S. Agapitus respondit: Si perpendas, iniquissime, ecce jam vindicor de apparitoribus tuis. Deinde nimiis accensus furiis Amas præfectus fecit eum exspoliari, & quinque ternionibus præcepit, ut fustibus cæsus versis pedibus supra densum sumum appendetur.

ANNOTATA.

a Officium hic sumitur pro ministris vel apparitoribus, ut in Glossario Cangii variis exemplis probatur.

b Hæc Trogi Pompeii historia non amplius invenitur; sed Justinus historicus compendium illius nobis conservavit.

c Nullus hujus nominis inter præfectos urbis Romanæ reperitur.

CAPUT III.
Mira Attali cornicularii conversio ad fidem Christianam, & ultimum S. Agapiti post varia irrita tormenta supplicium.

[Quidam Attalus cornicularius,] Exin evolutis aliquantis diebus, cum jam sanctus martyr putaretur esse defunctus, missus est Attalus a cornicularius b, ut videret, quid actum esset circa Virum Dei Agapitum. Qui veniens, invenit eum erectis ad cælum manibus stantem & psallentem sic: Exurgat Deus, & dissipentur inimici ejus, & fugiant a facie ejus, qui oderunt eum; sicut deficit fumus deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, & justi epulentur. Ego autem non moriar, sed vivam, & narrabo opera Domini. Angelus enim Domini descenderat ad eum, qui dirupit vincula pedum ejus, & confortans eum, abiit. Reversusque Attalus cornicularius renuntiavit præfecto, quæ gesta sunt. Tunc dixit ei præfectus: Et quid amplius super eo faciemus? Attalus respondit: Permittat me amplitudo gloriæ vestræ, & suadam * ei, ut obediat jussionibus vestris. Dixit ei præfectus: Si dicta factis adimpleas, magno te faciam censu remunerari, atque gloriosior efficieris in conspectu principum, quam fuisti. Itum itaque est ad S. Agapitum, sicut fuerat ordinatum, ac multis persuadere ei conabatur Attalus, ut, negato Christo, dæmoniis immolaret. Ille vero in fide Christi persistens immobilis, auditum non præbuit dictis; sed sprevit ac derisit eorum figmenta.

[19] [qui S. Agapitum a fide Christiana avertere tentaverat,] Persistens itaque Attalus, ut promissa compleret, talia ad eum monita proferebat: Quæ tibi erit remuneratio, quod tam obstinate sustines illata tibi tormenta, & contra natales tuos contumeliis dehonestaris indignis? Cur amittis florem tuæ gratissimæ juventutis, & longo cruciatu vitam dulcissimam ponis? Fueram & ego quondam hac dementia captus, & accepi Christianæ fidei Sacramentum; sed elegi esse melius jocunditatem præsentis non amittere vitæ, quam intolerabilibus pœnis mergi in contumeliam mortis. Ad hæc S. Agapitus respondit: Recede a me, minister diaboli, mortiferæ persuasionis incentor, recede a me. Quid non audeas committere in servum Dei, qui in ipsum Dominum meum Jesum Christum non timuisti mittere manum. Vade retro satana cum patre tuo diabolo, qui confusus & perterritus a Domino meo, in profundum inferni demersus est.

[20] [ad eamdem convertitur,] Ad hanc responsionem confusus Attalus, reversus nuntiavit præfecto, quæ dicta sunt. Confitebatur interea Attalus dicens: Veraciter vidi mirabilia in servo Dei, quæ nulla hominum lingua sufficiat enarrare. Sunt enim angeli Dei cum eo, & protegunt eum inexpugnabilibus armis. Ideo maledicti sunt omnes a Domino, qui non credunt in Jesum Christum filium Dei, quem prædicat puer ejus Agapitus. Consternatus itaque animo præfectus dixit ad eum: Ut video, seductus es. Quid tibi deesse vidisti, ut famulatum invictissimorum deorum derelinqueres, & doctrinam morituri eligeres hominis, qui inter damnatitios puniendus est? Intelligens post hæc Attalus accusationem de se mittere velle præfectum ad Antiochum regem, abiens recessit ab eo, & amplius non est eum secutus c.

[21] [& sanctus Martyr inter tormenta] Interea præfectus Amas fecit comprehendi S. Agapitum, & fecit ex aqua ferventi totum corpus ejus perfundi, clamantibus super eum ministris: Sacrifica diis. S. vero Dei Agapitus clamabat dicens: Deum verum adoro Dominum Jesum Christum, qui mihi de cælo auxilium præstat; per quem non sentio tormenta. Hoc tamen scire te convenit, miser, quia finis vitæ tuæ acceleravit, & cum diabolo ad inferna detraheris. Necdum sententia ex ore sancti Viri prodierat, & justo Dei judicio protinus ultio subsecuta est: nam subito semivivus de sella corruens, non post multum spiritum exhalavit vitæ.

[22] [& leones illæsus persistens,] Quo audito, Antiochus rex præcepit S. Agapitum reduci Præneste ad templum Jovis, ut cogerent eum thura diis offerre. Qui dum noluisset jussis ejus obtemperare, deduxerunt eum in amphitheatrum cum magno spectaculo populi, & dimiserunt super eum duos leones sævissimos, quorum erant oculi flammantes aspectusque terribiles. Qui dum ad medium ludi pervenissent, miserunt se ad pedes B. Agapiti, cum omni mansuetudine lingentes vestigia ejus, & tamdiu ante pedes ejus jacuerunt volutantes se, donec Vir sanctus eis præciperet, ut abirent ad caveas suas. Quod videntes populi acclamabant dicentes: Non est alius Deus in cælo & in terra, præter quem prædicat servus Dei Agapitus. Quibus S. Agapitus dixit: Credite in Dominum Jesum Christum, ut salventur animæ vestræ, & nolite consentire doctrinis dæmoniorum: præterit enim figura hujus mundi cum omnibus, quæ videntur in eo.

[23] [tandem capite plectitur.] Videns itaque Antiochus constantiam sancti Viri, quod facilius posset occidi, quam vinci, dictavit sententiam dicens: Agapitus blasphemus deorum, & contra decreta principum agens, gladio capite puniatur. Tunc accedentes ministri, qui missi fuerant, tulerunt S. Agapitum de amphitheatro, & ducebant eum diversis suppliciis affligendum, & capite puniendum. Cum pervenissent autem carnifices ad locum, ubi Vir Dei erat decollandus, statuerunt eum inter duas columnas non longe a civitate Prænestina. Positis autem genibus, Martyr Christi orabat: Deus suscipe me. Finita oratione, occurrit ei spiculator, & uno ictu percussionis amputavit caput ejus. Venientes autem Christiani nocte cum hymnis & laudibus collegerunt corpus ejus, & cum debito honore posuerunt illud in sarcophago novo juxta civitatem milliario uno, ubi exuberant beneficia ejus usque in præsentem diem per virtutem Domini nostri Jesu Christi omnibus petentibus ea de corde puro, & fide non ficta. Passus est autem beatissimus Agapitus quintodecimo Kalendarum Septembrium, regnante Domino nostro Jesu Christo cum Deo Patre & Spiritu sancto per immensa secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ille in his Actis constanter Attalus vocatur; in aliis autem Actis, quæ omittimus, modo Attalus, modo Anastasius appellatur. Postea discutiendum erit, an sit iste idem cum eo, qui in Martyrologio Romano ad diem 21 Augusti sic refertur: Salone, sancti Anastasii cornicularii, qui cum videret beatum Agapitum constanter tormenta perferentem, conversus est ad fidem, & pro confessione nominis Christi, jubente Aureliano imperatore, interemptus, martyr migravit ad Dominum.

b Baronius ad præcedentem Martyrologii Romani annuntiationem notat, cornicularios fuisse nobiles ministros in castrensi & palatina militia, sic dictos a corniculo, quod gestabant. Cangius in Glossario suo ad vocem cornicularius, majorem hujus cognominis notitiam suppeditat.

c Cum hoc loco dicatur Attalus vel Anastasius iste alio discessisse, potuit postea Salone in Dalmatia martyrium subire, quod die 21 hujus mensis erit examinandum.

* id est suadebo

ACTA ALIA
auctore anonymo
Ex Ms. Accincti monasterii in Burgundia, cujus apographum a Chiffletio nostro accepimus.

Agapitus M. Præneste in Italia (S.)

A. Anonymo.

[Sub Aureliano imperatore] Tempore illo cum impiissimus imperator Aurelianus sævissimam persecutionem in toto Romano imperio a contra Christianos exerceret, agebat Romæ præfectoriam potestatem, præses quidam, nomine Antiochus b, pejor per omnia domino suo: erat autem in eadem c urbe puer venerabilis, nomine Agapitus, timens Deum: hic omnia renuntiavit, quæ ei de parentum suorum jure hæreditario venerant, & totum se Deo obtulit holocaustum. Qui cum esset quotidie in doctrina Christi, & non cessaret ab ea, dixit ad hominem Dei, nomine Porphirium: Per coronam tuam, & per hæc, in quibus videmur esse, quod sumus, milites Christi, posco, ut non nos abscondamus a tyranni præsentia; sed magis ultroneos d offeramus nos, & dicamus: Præses pagane, quid quæris discipulos Christi; & quid tibi contrarios eos facere vis? Beatus quippe apostolus Paulus dixit: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, & si sitierit, potum da illi, hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Renuntiatum est vero a quodam pagano sacrilego præsidi verbum istud e. Tunc præses jussit Agapitum exhiberi, qui hoc loquutus fuerat; & dixit ad eum: Multum te video esse vesanum & verbosum, ut antequam interrogeris, ipse tibi videaris judicium dare. Agapitus respondit: Ego non sum vesanus, sed bene sanus, & in Deo omnipotente spem meam pono; quia ipse dicit: Nolite timere eos, qui occidunt corpus; animæ autem nihil possunt facere. Ad hæc præses Antiochus dixit ad eum: Cujus filius es; aut ex quo genere descendisti; aut quem deum colis? Egregius puer respondit: Sum vere Christianus, & de genere nobili ortus, & in foro jus didici: deinde parentes mei tradiderunt me in monasterio f, & ibi eruditus sum veritate Christi: Deum unum colo, & illi soli servio, qui me creavit: ergo tu, qui inimicus Dei existis, si aliquid adversus nomen Christianæ legis desideras loqui, paratus sum respondere tibi.

[2] [quidam Antiochus præfectus Urbis] Præses dixit: Multum tibi jam non loquor, quia video te puerum inclytum esse, & doleo juventutem tuam: sed dico tibi, Agapite; Obedire te oportet, quæ moneo. Accede ergo, & sacrifica deo magno, Jovi invictissimo, ne te quasi puerulum Christianum, & nobili familia generatum diversis pœnis faciam interire. Scio te dixisse: tormenta non timeo; ideo accede, & sacrifica; ne incidas in mortem. Miramur enim, quare, cum sis infra quindecim annos positus, horribili Christianorum nece sis paratus mori. Agapitus respondit: Judex meus Christus est, qui omnium corda novit; ipse potens est me eripere a pœnis, quas promittis. Ergo, fili diaboli, exerce, quod promittis; quia me nullo modo divellere poteris a societate Christianæ plebis: Christum Deum colo, & ejus sacrificium esse desidero. Antiochus dixit: Volo, ut dicas mihi, Agapite, unde tibi ista sapientia. Agapitus respondit: Christus sapientia Dei Patris mecum est, & ipse gubernat eloquia mea. Tunc jussit eum præses nervis crudis fortiter cædi. Venerabilis puer respondit ei: Insane tyranne, ut mihi videtur, non cædor, sed refrigeror: nam quomodo se pueri in aëra manibus cedunt; sic & ego deludor a ministris tuis. Tunc præses Antiochus tradidit eum cuidam tribuno, dicens: Nisi Agapitus hodie sacrificaverit, diversis pœnis eum interfice. Inter hæc minister diaboli, cœpit clamare coram militibus suis dicens: O Jovis, o Mercuri! quibus vacamus? Et quid faciemus, ut Agapitus quindecim annorum puer dicat, Non sentio, quod milites tui me cruciant? Et post hæc dixit suis: Tollite magum, & mittite in carcerem; nullusque ad eum accedat per quatuor dies; non aqua, aut aliquod edulium tribuatur ei, donec ibi deficiat.

[3] Attalus autem cornicularius dixit ad præsidem: Quid tibi solicitudinem ingeris? [S. Agapito juveni quindecim annorum,] Ego vadam ad eum, & faciam illi sacrificare. Tunc præses dixit ad eum: Per statum civitatis hujus & per virtutem magni Jovis, per virtutemque dominorum nostrorum, invictissimorum principum juro, quia si ei persuaseris, faciam te esse, quod sum. Ad hæc Attalus ivit ad Agapitum in carcerem, & dixit ei: Crede mihi, Agapite, & recede a stultitia tua, & sacrifica diis. Et ut quid tibi prodest in tormentis mori, & perdere florem gratissimæ juventutis tuæ? Ego autem, sicut tu es, ita eram Christianus; sed redii, & sacrificavi diis, & modo sum minister, & dominus, ut cernis. Gloriosus Agapitus ad hæc iratus, respondit: Tu mercatus es infernalia, & amisisti cælestia; & licet videas me positum infra ætatem puerilem, tamen numquam facies me ad tuam societatem venire. Recede a me, fili diaboli, apostata execrabilis; vade, adora idola surda, & muta, quæ sunt ab hominibus fabricata: ego autem sine intermissione adoro Deum verum & vivum, qui te, & patrem tuum sathanam projiciet in æternum incendium. Renuntia ergo præsidi, & scias, me pro certo a fide sanctæ & individuæ Trinitatis nullo modo minis, nec falsis promissionibus posse separari. Attalus cornicularius dixit: Licet tibi, Agapite, omnia mihi dicere; quia patienter sustineo te, cupiens animum tuum ad culturam deorum reducere. Et cum hæc diceret, misit præses, & jussit Agapitum de carcere exhiberi. Et dum adduceretur, missa est ante eum vox præconis, dicens: Agapitum, deos blasphemantem, novis & exquisitis tormentis cruciari oportet.

[4] Cum itaque venisset Athleta Dei ante præsidem, dixit ad eum: [qui minas blanditiasque ejus contemnens,] Agapite, cogitasti esse amicus noster? Agonista fortissimus respondit: Noli tentare, tyranne, servum Jesu Christi, ne dum tentare volueris, tenteris a patre tuo diabolo. Ad hæc iratus præses, dixit ministris: Deferte prunas ardentes, & super caput ejus imponite. Qui jussa complentes, fecerunt, ut eis fuerat imperatum. Cum autem prunæ cœpissent super caput Sancti ardere, elevatis oculis in cælum dixit: Gloria tibi, Deus, qui regnas in secula seculorum, qui me fecisti probari, sicut aurum in fornace. Et statim post hæc psallere cœpit, ita dicens: Propter innocentiam meam suscepisti me, & confirmasti Servum tuum in conspectu tuo in æternum. Iterum jussit præses flagellis cædi sanctum Martyrem. Sanctus vero Agapitus dixit: Flammam vidi primum, & cruciatus sum; deinde flagellis cædor. Disce, miser, virtutem Christi, & paratum me invenies ad omnia tormenta toleranda: nam ministri tui potius refrigerium præstiterunt mihi, quam tormentum. Ad hæc insanus præses præcepit fieri fumum teterrimum, & nudum sanctum Martyrem capite deorsum suspendi: dixitque ad eum: Sapientia tua, & vanitas tua in fumo vincetur. Et cædentes eum quaterniones dicebant ei: Noli injuriam facere præsidi, & deos blasphemare. Ministri vero suspensum in patibulo dimiserunt. Tunc Antiochus jussit, ut nullus ad eum accederet, usque dum corpus ejus nuntiaretur a feris & avibus fuisse devoratum.

[5] Prædictus autem Attalus post quatuor dies ivit, [Christum constanter confessus fuerat,] ubi Sanctus suspensus fuerat, cupiens dicere præsidi, si adhuc viveret; & invenit eum super fumum deambulantem in veste candida; & psallentem ita: Non moriar, sed vivam, & narrabo opera Domini. Transivi per ignem & aquam, & eduxisti me, Deus, in refrigerium: angelus namque domini solverat eum, & ita sanum fecerat, quasi nullam plagam accepisset. Adhæc Attalus cornicularius stupefactus nuntiavit præsidi ea, quæ circa almum Martyrem completa videreat. Tunc præses nimio furore turbatus, dixit: Quid faciemus de eo? Attalus dixit: Ego credo, quia magnus est Deus Christianorum, & non est alius Deus, præter ipsum. Respondit præses: Sicut video, seductus es: dicam vere imperatori, te seductum esse. Attalus respondit: Lubentissime cupio subire sententiam martyrii, qua sanctum & virum justum audio cruciari g. Audiens autem beatus Agapitus confessionem Attali, confestim manus & oculos in cælum levavit, oravitque Dominum Jesum Christum, dicens: Gratias tibi ago, omnipotens Deus, qui Attalum fraude diabolica deceptum & a societate Christianorum per meam passionem fecisti redire ad Dominum nostrum Jesum Christum. Præsta, mitissime Deus, ut per virtutem ipsius unici Filii tui, valeam pœnas inimici vincere, & ad æterna gaudia pervenire.

[6] [varia tormenta inferri jubet,] Audiens hæc præses, iratus est valde, & scidit vestimenta sua, dicens: O dii immortales, cur virtutes vestras non ostenditis adversus sacrilegum deos blasphemantem, imperatoria jussa spernentem? Ut quid non vindicatis injurias vestras de eo? Sanctus Agapitus dixit: Quid sic, præses, irasceris, pro injuria deorum tuorum? An nescis, quia sunt lapides, & sternuntur per plateas ad evadendum lutum? Tunc præses iracundia permotus dixit: o puerule, per ætatem talia non probasti. Unde tibi ista sapientia? Agapitus respondit: Deus meus, qui scit corda omnium, noscit quomodo credo ei corde puro, & ipsi totis viribus gratias ago, Deo vivo & vero, qui mihi istam sapientiam de divitiis suis præstare dignatus est. Antiochus dixit: Dic mihi, quis est Deus tuus? Agapitus respondit: Magnus est Deus meus, Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, trinus in personis, & unus in essentia divinitatis. Ipse est admirabilis & virtute invictus, cui serviunt angeli & archangeli, qui fecit cælum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt; cui de terra in cælum suaviter psallitur; qui te cum omnibus tuis ad nihilum faciet devenire. Tunc iratus præses dixit militibus suis: Expoliate eum, & calidam aquam bullientem in ventrem ejus mittite. At illi jussa complentes, beato Martyri dixerunt: Noli quasi puer multum verbosus esse, & injurias præsidi facere. Ergo postquam talia fecissent milites, dixit ad eos homo Dei Agapitus: Quid est, fratres, quod calidam aquam misistis in ventrem meum? Ego namque non calidam aquam, sed frigidam sentio: quia Dominus meus, pro cujus amore tormenta ista patior, refrigerium mihi præstare dignatus est. Et post hæc præsidi inquit: o infelix! vel sic crede, quia tormenta tua nihil sunt.

[7] [inter quæ sanctus Martyr illæsus perstitit,] Ad hæc minister dæmonum, jussit percutere maxillas ejus, dicens: Non scis ante quem stas, & indisciplinate loqueris? Respondit servus Dei Agapitus: Jam erubesco in faciem tuam sacrilegam respicere. Præses dixit: Verum dicis; quia adhuc te vivere permitto. Agapitus dixit: Audi, fili mortis, si cuncta tormenta, quæ sunt in terris, in me exercueris, habebo magnum patronum & advocatum Deum in cælis, qui me faciet vincere tormenta, quæ inferre conaris. Præses dixit ad eum: o Agapite, si credam, videbo Deum tuum? Venerabilis martyr respondit: Tace, profane, nominare Deum; quia pater tuus diabolus voluit tentare dominum nostrum Jesum Christum. Et dixit ad eum Dominus; Non tentabis Dominum Deum tuum; Vade retro sathana. Sic & tu, minister dæmonum, non tentabis famulum Dei, ne & tu tenteris a patre tuo diabolo. Et cum hæc dixisset beatissimus Martyr, cecidit præses de tribunali suo. Tunc collegerunt eum ministri sui, & in lecto eum posuerunt. Postea præses dixit militibus suis: Currite; totus enim ardeo; subvenire mihi: nihil sunt enim dii nostri, quos sine causa colimus; sed Deus Agapiti magnus est & æternus: & quod injuste feci de puero ejus, illud juste recipio. Et cum hæc impius Antiochus dixisset, statim exspiravit.

[8] Videntes autem ministri ejus, quod factum est de suo præside, [eique frustra leonibus objecto] nunciaverunt imperatori. Tunc imperator Aurelianus præcepit sanctum Agapitum leonibus subjici. Statimque ministri ejus duxerunt sanctum Martyrem in civitatem Prænestinam h; & paraverunt amphitheatrum; & circumstante populo diversarum urbium, leonibus eum projecerunt. Qui cum venissent ad sanctum Martyrem, mox deposita feritate projecerunt se ante eum, lingentes pedes ejus. Videntes autem populi, admirati sunt, dicentes; Vere non est alius Deus, nisi quem Agapitus servus Dei confitetur. Et cum hæc populi dixissent, ait ad eos Vir Dei: Credite in Deum, carissimi fratres, ut salventur animæ vestræ; quia hæc omnia transitoria sunt, quæ cernitis in mundo. Vere itaque beati eritis, si credideritis in Deum vivum.

[9] Tunc ministri diaboli rapuerunt sanctum Agapitum de medio leonum; & duxerunt illum non longe a civitate, [tandem jussu imperatoris caput amputatur.] ut interficerent eum. Venientes autem contra civitatem, in loco, ubi sunt duæ columnæ, genu posito in oratione, ibi eum gladio percusserunt sub die XV Kalend. Septembris. Tunc Christiani nocte venerunt, & tulerunt corpus ejus, & sepelierunt eum in agro, miliario a civitate uno, in sarcophago novo, quod ibi invenerunt; dicentes, quia hunc Deus dignum sibi Martyrem elegit, ut per ipsum benediceretur in isto loco, ubi maxima superstitio paganorum erat. Videntes autem populi pagani mirabilia, quæ faciebat Dominus per famulum suum Agapitum, crediderunt in Dominum Jesum Christum, qui vivit, & regnat cum Deo Patre, & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen i.

ANNOTATA.

a Edictum generale adversus Christianos ante obitum Aureliani imperatoris ad ulteriores Romani imperii provincias non pervenit, ut § 1 Commentarii prævii num. 7 ex Lactantio vel Lucio Cecilio retulimus. Hinc eruditus lector statuat, qualem fidem mereatur hic scriptor Actorum asserens, quod ipse imperator Aurelianus sævissimam persecutionem in toto Romano imperio contra Christianos exercuerit.

b Antiochus in prioribus Actis rex, & in his præfectus urbis Romanæ appellatur. Sed post annum Christi 272 nullus Antiochus vel potius Antiochianus Urbi præfuit, quemadmodum in Commentario prævio § 1 num. 10 diximus, ita ut hæc persecutio ad ultimum annum Aureliani imperatoris differri non possit, si martyrium S. Agapiti sub Antiocho vel Antiochiano præfecto Urbis contigerit.

c Hæc referuntur ad Romam, de qua antea egerat; sed in Actis præcedentibus illa dicuntur contigisse in urbe Prænestina, ut num. 6 commentarii prævii observatum est.

d Si hæc ita facta sint, illustrissimus Suaresius in Præneste sua antiqua part. 2 cap. 3 pag. 120 illam spontaneam oblationem ad martyrium peculiari sancti Spiritus instinctui recte adscribit.

e Hic dicitur intrepida illa fidei professio ad præsidem delata fuisse, cum in præcedentibus Actis narretur, quod S. Agapitus ultro tyrannum aggressus fuerit, ut alibi in Annotatis observavi.

f In præcedentibus Actis num. 4 pro monasterio legitur sancta Ecclesia, quæ prioris Vitæ expressio magis placet, nisi monasterium pro loco solitario tantum accipiatur.

g Illa Attali cornicularii confessio hic ita describitur, acsi eodem tempore & loco martyrium subiisset, cum tamen in prioribus Actis dicatur alio discessisse, ut ibidem annotavimus.

h Vides, S. Agapitum hic primo in civitatem Prænestinam deduci, cum in aliis Actis memoretur ibi a pueritia habitasse.

i Hæc secunda S. Agapiti Acta sunt breviora prioribus; sed an his sint multo meliora, eruditus lector judicet.

DE S. PROJECTITIO MARTYRE
BERGOMI IN ITALIA,

Seculo quarto ineunte.

SYLLOGE HISTORICA.

Projectitius M. Bergomi in Italia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Natales, diaconatus, tempus martyrii.

Etiamsi obscura vel incerta sint pleraque, quæ de hoc sancto Martyre scribunt auctores, nimis utique recentes, [Excutiuntur ea,] atque a rebus ejus gestis, quas memorant, tot seculorum intercapedine nimis remote distantes, quam ut easdem illustrare primæva luce, ac confirmare valeant testimoniis antiquis, & ad faciendam fidem historicam omnino accomodatis; visum tamen nobis est præcipua quædam capita ex ipsis depromere, ut syllogæ seu collectioni historicæ, quam exhibere meditamur, subservire possint. Marius Mutius in Sacra historia Bergomensi, & Bergomi anno 1621 Italice edita, composuit Vitam prædicti Sancti pag. 178 & sequentibus, aitque pag. 179 eum nobilissimum atque e præcipuis civitatis Bergomensis exstitisse. Joannes Antonius Guarnerius in Commentariis de Vita & rebus gestis Sanctorum Bergomatum, (quos olim M. Antonius Benalius, immatura morte sublatus, imperfectos reliquerat) anno 1584 Bergomi excusis Latine, apprime nobilem vocat fol. 75 in Vita ipsius, quam dictis Commentariis intexuit. His adstipulatur F. Cælestinus ex Ordine PP. Capucinorum in Historia quadripartita Bergomensi &c., anno 1618 Brixiæ vulgata idiomate Italico, parte 2 lib. 11, qui est de S. Projectitio, dicens pag. 2 ipsum natum fuisse Bergomi ex nobilibus progenitoribus. Sed his repugnant lectiones propriæ, de quibus infra agetur pluribus: nam ibi Projectitius Bergomi HONESTIS parentibus natus dicitur; at nec additur annus natalis, nec dies, nec cujus religionis fuerint parentes ejus, quamquam non obscure videantur indicare vocibus modo citatis, parentes illi obtigisse conditione mediocres, ac religione Christianos.

[2] At videamus, quænam de hisce punctis memoriæ prodita reliquerint auctores neoterici, [quæ referunt neoterici de Sancti natalibus,] quorum placita referimus, ut saltem ex iis norit lector, quidnam jam ab illis dictum sit, quando ex antiquioribus documentis in promptu nobis non est statuere, quidnam vere de memoratis punctis dici debeat. Cælestinus pag. 2 natales S. Projectitii innectit mensi Februario anni reparatæ salutis 258, additque, ipsum parentibus gentilibus editum, atque in illa superstitione educatum; sed a S. Alexandro conversum fuisse, & citat Vineam Bergomensem ac Mutium. R. D. Bartholomæus de Peregrinis anno 1553 Latina lingua Brixiæ publicavit Sacram vineam Bergomensem, & parte prima cap. 6 hæc scribit: Subsecutus est .. alius vineæ custos, videlicet S. Lupus .. ex ipsius S. Alexandri miraculis ad Christi fidem conversus cum uxore sua Adleida .. S. Grata cum socia sua Hæsteria; quibus annumerat idem auctor sex cives Bergomenses, quos inter nominatur Projectitius.

[3] S. Alexandri prædicationibus & miraculis sanctum Pugilem nostrum tanto cum animi ardore incubuisse in Christianam philosophiam indicat Mutius pag. 179, [ac religione gentili an Christiana.] ut brevissimo tempore mirabilem inde ejusdem cognitionem acquisierit, ac lectioni peculiariter doctrinæque sanctorum Euangeliorum intentum, hausisse eum inde, tamquam e purissimis fontibus, regulas & præcepta ad bene beateque vivendum ac moriendum, pro se ipso atque etiam pro aliis. Sed illa esse vera quid prohibet, etiamsi S. Projectitius numquam fuisset gentilis? Nec pro superstitione gentili, a qua Sanctus paullo ante dicebatur conversus, aliquid elicies e Guarnerio, sed contra non obscure is indicat, illum a puero Christianam religionem professum fuisse. Sic enim de eo scribit fol. 75: Egregia quadam, & præclara ingenii animique indole fuit. Quare exquisitis præceptoribus adhibitis, cum cæteris artibus, quæ libero dignæ sunt, exornatus est, tum maxime dicendi gloria præstitit. Ex Euangelii fonte, ad cujus studia se contulerat, hanc copiam creditur hausisse: idque hoc magis, quod sacrarum litterarum præsidio, religionis errore labentes, jam inde a puero ad veritatis lumen revocabat. Ex dictis itaque magis propenderem in illam sententiam, quod S. Projectitius a gentilitatis superstitionibus ad Christianam fidem non accesserit, sed quod hanc hauserit a parentibus, & deinde apud alios propagarit.

[4] Lectiones propræ ita pergunt: His initiis ad sacrarum litterarum studia se convertit, [Fuisse legitur archidiaconus Bergomensis;] in quibus tantum profecit, ut brevi archidiaconus Bergomatis ecclesiæ ordinatus sit. A S. Materno Mediolanensium antistite diaconatu eum fuisse insignitum indicat Guarnerius fol. 75 verso, ac Mutius pag. 180. Diaconus itaque exstitisse fertur ecclesiæ Bergomensis, non vero episcopus: qualem vel hunc ipsum Projectitium, vel alium synonymum perperam facit Ughellus tomo IV Italiæ sacræ, Venetiis non ita pridem recusæ, col. 412, num. VII; ubi affirmat ista: Projectitius, episcopus Bergomensis, interfuit synodo Mediolanensi celebratæ ab Eusebio archiepiscopo cum suis suffraganeis anno CDLI contra Eutychetem. Sed Martinus Antonius Guerrinus vir Cl., cathedralis ecclesiæ Bergomensis canonicus, nec non sacræ theologiæ, & J. U. doctor, in Synopsi rerum & temporum laudatæ ecclesiæ, anno 1734 Bergomi secundis typis vulgata, & ab eo huc missa, Ughelli hallucinationem corrigit pag. 17 his verbis: Inseruit Ughellus mythologiam tom. IV num. VII, assignando successorem Stephano Projectitium episcopum, nobis & exteris inauditum, eumque narrat subscriptorem in Actis provincialis concilii Mediolanensis.

[5] [sed episcopus non fuit.] Quem errorem satis detegunt Acta ipsa sub S. Leone Pontifice, & Eusebio archiepiscopo, Labbei (editionis) Parisiensis tomo III, fol. 1320 (immo columna 1334 & seqq.) ubi suo se nomine signat Præstantius, præsul junior inter provinciales nostros Patres. Invenit forsan Ughellus in Peregrino part. 1, cap. 7 & aliis, memorias S. Projectitii archidiaconi & martyris sæculi tertii, & ea appellatione abusus est inculpate, narrando eum successorem fuisse Stephani, cum fuerit vere celeberrimæ notæ Præstantius, aliquando dictus Præstius, subscriptor synodi Mediolanensis, obsequendo mandatis sanctissimi Leonis Papæ, & S. archipræsulis nostri Eusebii anno CDLI, & evincit epistola sanctissimi Pontificis apud Labberum Parisiensis editionis fol. 1320 tom. III ad Marcianum augustum: juncta synodica archiepiscopi Eusebii ad divum Leonem ibi fol. 1334 contra Eutychetem hæresiarcham, ubi Bergomensis episcopus Præstantius subscripsit juxta convocationem, quæ legitur ibidem fol. 1486. Hæc Guerrinus de lapsu Ughelli.

[6] [Disseritur] Nec porro satis sunt explorata & comperta, quæ auctores produnt de tempore, quo S. Projectitius martyrii palmam consecutus est. Guarnerius multis de dicto tempore ratiocinatur a fol. 83; e pluribus autem, quæ habet, delibo ista: Anno a Christo nato CCCVII Diocletianus & Maximianus senecta jam invalidi, hic Mediolani, ille Nicomediæ deposito imperio, procul a rerum procuratione, & publicis negotiis vitam agere statuerunt. In eorum locum Constantius & Galerius eorum generi subrogati sunt. Hac re nuntiata, cum Ecclesia commodiorem in statum pervenisset, Christianisque quies data videretur, Projectitius in urbem reversus est, & a gratulantibus Bergomatibus exceptus eo majori cum gaudio, quo propius periculum rei fuerat. Is suscepto denuo pastorali munere, quæ violata erant expiare cœpit .. contrahereque salutarem Eucharistiæ exercitationem, & statas preces, quæ res intermissa erat, restituere .. Constantius mitis quidem erat .. Sed quod per Maximianum summam imperii dignitatem se adeptum meminerat, & in maximi beneficii memoria se gratum præstare studebat, ejus arbitrio imperium gerere cœpit, & non modo Maximiani decretis adversari ausus non est; sed ipse statim in crudelitatem delabitur, eademque edicta, quæ a Maximiano promulgata fuerant contra Christianos, cum cæteris in locis, quæ ei obtigerant, tum Bergomi proponi jubet.

[7] [de tempore] Ministri .. omnes suas cogitationes ad Constantii sensum & voluntatem accomodarunt, efferatique immanitate, ferme atrocius, quam imperatum erat, egerunt. Tum fœda in urbe trucidatio versata est: non senibus non mulieribus, non pueris pepercerunt. Tandemque in S. Alexandri templum, ubi Projectitius ex superiori loco Christianorum cœtum præceptis euangelicis instituebat, impetum fecerunt. Ibi feroces, & animis tyrannicis inflati, summotis auditoribus, Projectitium minaciter appellant .. Satellitum manus in capillos involat: extra templum rapit .. jubetque sacrificare. Projectitius .. idola consputat, & manibus pedibusque prosternit atque obterit .. Is compluribus ictibus contusus .., & usque eo cæsus, ut inter verbera exspiraverit, expetitamque martyrii palmam tulerit XVI Calen. Septemb. anno a Christo nato CCCVIII. Hæc vero, quæ e longiore Guarnerii narratione sunt extracta, quot quantisque scatent erroribus! Hoc autem sic probo.

[8] Nam primo: Diocletianus & Maximianus Herculius imperio se abdicarum secundum exactiorem chronologiam, [quo] non anno Christi 307, sed anno 305, succedentibus eorum loco Constantio Chloro, & Galerio Maximiano, sicut pluribus hoc probatum videre licet apud Pagium in Critica Baroniana ad annum 304 num. 2 & 6, & ad annum 305 num. 6: item apud auctorem Gallum neotericum in Historia imperatorum tomo 4 in Diocletiano articulo 22, & in Constantino articulo S. Secundo: Quomodo in Diocletiani & Maximiani locum subrogari potuere anno Christi 307 Constantius & Galerius, cum Constantius anno Christi 306 e vita excesserit? Consule laudatum Pagium ad hunc annum num. 7, & Historiam imperatorum, quam modo indicabam, in Constantino articulo 7, & in notatione 9 super eodem imperatore. Tertio: Quomodo proinde S. Projectitius sub Constantio martyrium conficere potuit anno Christi 308? Quarto: An in sani historici intelligentiam cadere possunt, quæ fabulatur Guarnerius de Constantii crudelitate? Imperator enim ille summa benevolentia Christianos complexus constanter fuit, prout conficitur ex iis, quæ occasione S. Helenæ, conjugis ejus, dicentur hac die XVIII Augusti, in Commentario prævio § 5, teste Eusebio ibidem citando, ita ut unum verum Deum non coluerit dumtaxat; sed eorum etiam, qui plures deos colerent, impietatem condemnarit. En tibi pauca e pluribus, quæ postea ex Eusebio, quem Valesius edidit, proferentur: Postquam, ait, multa regiæ virtutis indicia diutissime præbuisset, unum quidem omnium summum Deum agnoscens, eorum vero, qui plures deos colerent, impietatem condemnans, & sanctorum hominum precationibus domum suam undique munivisset, reliquum deinceps vitæ tempus expedite ac tranquille summa cum gloria exegisse dicitur .. Ad hunc igitur modum TOTO imperii sui tempore, quod æquabile perpetuo ac placidum fuit, universam familiam, conjugem scilicet ac liberos cum omnibus ministris, uni omnium regi Deo consecravit: adeo ut multitudo eorum, qui in ipsius palatio simul versabantur, nulla re ab Ecclesia Dei differret &c. Numquid, lector, hæc belle cohærent cum systemate Guarnerii?

[9] Præter hæc autem, quæ dedi ex Eusebio, in rem nostram multum conducunt, [S. Projectitius] quæ idem historicus præmiserat lib. 1, cap. 16 de Vita Constantini, a page. 415: Soli Constantio sapiens quoddam consilium venit in mentem. Ac res quidem ipsa, quam gessit, mirabilis est auditu, factu tamen longe admirabilior. Palatinis omnibus, qui in ipsius aula militabant, ad ipsos usque judices in summis potestatibus constitutos, data eligendi, utrum mallent, facultate, hanc conditionem detulit, ut, siquidem dæmonibus sacrificassent, manere ipsis in palatio, & consuetis honoribus frui liceret: si vero id facere renuissent, ab ipsius aditu excluderentur, & ab ipsius notitia ac familiaritate remoti discederent. Cum ergo universi bifariam dirempti essent; aliusque in hanc, alius in illam partem discessisset; & uniuscujusque propositum ac sententia explorata fuisset: tunc eximius princeps consilium suum, quod hactenus latuerat, detegens, illorum quidem timiditatem ac nimium sui ipsorum amorem condemnavit: hos vero ob devotam divino numini conscientiam magnopere probavit. Ac deinde illos quidem tamquam Dei proditores, ne principis quidem obsequio dignos judicavit.

[10] [martyrium suum] Nam quomodo, inquit, fidem erga principem suum servaturi sunt, qui erga Deum perfidi esse deprehenduntur? Itaque ejusmodi viros a regiis ædibus procul ablegandos esse censuit. Illos vero, quos Deo dignos esse veritatis ipsius testimonio constaret, eodem erga principem animo futuros esse affirmans, protectores atque imperii ipsius custodes constituit; ejusmodi homines inter præcipuos amicorum & maxime necessarios habendos esse dicens, multoque pluris æstimandos, quam maximarum opum thesauros. Sequitur itaque ex his præmissis, Guarnerium in pluribus hallucinatum esse in narratione martyrii S. Projectitii. Quid enim est in chronologia & historia cæcutire, si hoc non est?

[11] [confecit.] Hujusmodi quoque errorum commenta exhibet Mutius a pag. 188, Sacra Vinea Bergomensis parte 1 cap. 7 martyrium ejus etiam affigit anno salutis CCCVIII; hunc Cælestinus etiam signat; sed illud sub Maxentio accidisse memorat, ut videre apud ipsum datur paginis 13 & 14. Guerrinus in Synopsi ecclesiæ Bergomensis pag. 12 S. Projectitii palmam alligat seculo tertio: Huic, ait, tertio seculo non defuerunt plurimi ex ordine sacerdotali & clericali nostræ ecclesiæ martyres. S. Projectitius archidiaconus mactatus furore edictorum superstitum cessioni imperii, vel rogo Maximiani Herculei. Sed mactatio ista, hisce notis characteristicis vestita, pertinet ad seculum IV. Lectiones propriæ eam etiam ponunt post abdicatam a Diocletiano & Maximiano administrationem imperii; sed annum non determinant: qui cum adeo sit incertus, nos superius alligavimus tempus martyrii seculo Christi quarto ineunti.

§ II. Epitaphium, cultus publicus, lectiones propriæ.

[Inscriptio sepulcri,] Fideles sanctum Martyrem apud corpus sanctæ Hesteriæ religiose sepelierunt, prout perhibent lectiones propriæ. Consentiunt Guarnerius, & Cælestinus. Mutius pag. 191 eum in majore ecclesia S. Alexandri sepultum dicit. Eadem ecclesia sepulturæ illius assignatur in Sacra vinea Bergomensi parte 1 cap. 7: sed neutro loco fit mentio de corpore vel sepulchro S. Hesteriæ, prope quod Martyr noster sepultus fuerit. Sepulchro autem ipsius incisa fuisse hæc verba, testatur Guarnerius: Hic requiescit in pace B. M. Projectitius XVI. C. qui vixit an. I. M. VI. dp. sub D. XV. Kl. Mai in. D. XIV. Valerio Aug. Con. Epitaphium hoc auctor idem ita conatur explanare: Nonnulla deesse suspicio est: ubi XVI. C. inscriptum est, vox Sep. desideratur: quo tempore martyrium subiit. Illud item VIXIT ANN. I. M. VI., vel tempus, quo archidiaconatum gessit, refert, vel si de ætate proditur, falsi aliquid subesse credendum est. Fortasse littera L., quæ quinquagenarium numerum significat, aut vetustate exesa, aut continenti hominum incessu atrita, formæ similitudine in litteram I. immutata est. Sic ille satagit reformare vel restituere qualecumque illud epitaphium.

[13] Mutius in priore editione Bergomensi, quæ in lucem prodiit anno 1610, [quæ vario modo] fol. 152 verso hanc inscriptionem etiam refert; sed in nonnullis a Guarneriana discrepantem. Etenim pro B. M. scribit B. martir; pro qui vixit an. I, signat, qui vixit an. L; pro DP. habet D. P.; pro in D. XIIII notat in D. XIII. Cælestinus pag. 16 ex P. D. Joannis Chrysostomi Zanci libello quodam, ubi varia monumenta antiqua, inquit, collegit, epitaphium ab eo poni Guarneriano conforme asserit, præterquam quod scribat annis; item L cum Mutio, non autem I, & in ultimo numero tollat X, & relinquat III, & pro con. signet constantio. Verum laudatus Cælestinus hisce non acquiescens, diversam ab abiis viam init, hocque modo epitaphium illud exponi posse censet, & sic illud restituit: Hic requiescit in pace beatus martyr Projectitius decimo sexto Kalendas, qui vixit annos quinquaginta, menses sex, depositus sub die decima quinta Kalendas Maias Indictione quarta; secundum Zancum; DECIMA TERTIA, secundum Mutium; vel DECIMA QUARTA, secundum Guarnerium, valerio Augusto consulibus, vel Constantio, secundum Zancum.

[14] Deinde idem Cælestinus hoc ratiocinio opinionem suam declarare conatur: [a scriptoribus exponitur,] Si quasi in principio desit vox Sep., sicut dicit Guarnerius, ac præsupponit Mutius, & si Sanctus iste martyrio affectus fuerit (prout etiam ponit Vinea) die XVII Augusti, sepultusque fuerit die XVII Aprilis, sicut significant hæ voces, Depositus sub die decima quinta Kalendas Maias, oportebit ineluctabiliter dicere, eum per menses octo insepultum fuisse. Atque hinc porro comprobari asserit ecclesiarum uti & altarium, ac rerum sacrarum profanationem, nec non Fidelium carnificinam, a diabolicis ministris adversus Christianos excitatam, ad quæ perpetranda mala apud Bergomenses unum diem plus quam suffecisse affirmat; atque ex his concludit pag. 17, in epitaphio non deesse vocem Septembris, sicut vellet Guarnerius; sed τὸ XVI Kalendas referendum esse ad mensem supra memoratum Maias, atque adeo S. Projectitium die XVI Aprilis martyrii laurea coronatum, & die proxime sequenti XVII ejusdem mensis fuisse sepultum. Idem auctor hoc ratiocinio usus, mox sibi objicit, ab scriptoribus omnibus, qui agunt de hoc Martyre, utpote ab auctore Vineæ, Guarnerio ac Mutio, affigi ejus agonem diei XVII Augusti, & Officium de eo fieri in ecclesia Bergomensi isto die. Sed apposite respondet, ab Ecclesia non semper celebrari Sanctorum natalem eo die, quo e vita migrarunt; ast aliquando die consecrationis, si episcopi sint; aliquando die translationis vel apparitionis, vel dedicationis ecclesiæ, aut altaris honori eorum sacri. Ad hæc, scriptorum auctoritatem elevat ex eo, quod eodem fere tempore scripserint unusque alium transcripserit. Argumentum etiam desumit pro se, quod Galesinius ab omnibus differat, Sancti hujus martyrium referens die XXIII Maii.

[15] At quid de Indictione & consulibus? Hæc, inquit, tunc non erat in usu; hi vero sunt falsi: nam anno Christi 308, referente Cardinale Baronio, [tot laborat difficultatibus, ut nullius videatur esse auctoritatis.] inveniuntur in Fastis consules Diocletianus decimum, & Galerius Maximianus septimum: anno autem 306 occurrunt consules Constantius & Galerius Augusti; sed tunc martyrium hoc non accidisse addit. Deinde rediens ad Indictionem, recte ex eodem auctore observat, ejusdem initium non exstitisse ante annum 312, & tempus Constantini. Ex erronea itaque Indictione, & consulibus apocryphis, in epitaphio sæpe dicto inscriptis, sibi persuadet Cælestinus pag. 19, illud tempore isto factum non fuisse, sed posteriore, & tunc fortasse, quando accidit translatio aliqua; cum perspicuum sit, tam hujus, quam aliorum Sanctorum sepulturæ memoriam intercidisse. Hæc sunt, quæ ex Cælestino huc transcribere visum nobis fuit: e quibus concludimus, epitaphium illud, adeo inter ejusdem interpretes vel defensores varium ac versatile, totque difficultatibus laborans, esse incerti temporis, certæ falsitatis, ac proin nullius auctoritatis, ut consequens sit, e tam vitioso instrumento nec annum martyrii confici posse, nec diem. Hunc itaque nos cum Officio proprio Bergomensi, Ferrario, & Castellano relinquimus in sua possessione, quæ est pro die XVIII Augusti, etiamsi illum sufficienter probare non possimus. Prius vero quam hinc ad alia progrediamur, prætermittere nequimus, quin animadvertamus occasione consulum, quos paullo ante signabat anno 308 Cælestinus e Baronia; alios tunc poni ab emunctæ naris chronologis, qui post Eminentissimum Baronium scripsere, videlicet Maximianum Herculium X, & Maximianum Galerium VII. Romæ autem Maxentium Aug. & Romulum Cæsarem. Adisis Pagium in Critica, Labbeum in Compendio chronologico, & Tillemontium tomo 4 Historiæ imperatorum in tabula chronologica, ad hunc omnes annum 308.

[16] [Cultus publicus in recentioribus notatur:] Reliquum est, ut, tractatis supra rebus S. Athletæ nostri incertis omnino & obscuris, ad certiora & clariora procedamus. De publico imprimis ac legitimo ejus cultu certissime constat, etiamsi nomen ipsius non tantum non inveniamus inscriptum in vetustis & classicis martyrologiis; sed etiam ne in Romano quidem, quo hodiedum utimur. Annuntiatur tamen annua Sancti memoria apud Galesinium die XXIII Maii his verbis: Bergomi sancti Projectii (in notis ad eumdem diem scribitur Projecti) diaconi, qui Diocletiani & Maximiani imperatorum jussu injuriosius a fidei adversariis tractatus, demum in exilium extruditur: ubi nihil addi miror de ejusdem morte. Ad præsentem diem de illo agit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, vitam ac martyrium ejus summatim referens ex Officio ecclesiæ Bergomensis. Annua quoque sancti Martyris memoria hoc die signatur in Martyrologio universali, quod edidit Castellanus.

[17] [qui confirmatur e Proprio Bergomensi:] At publica Sancti veneratio maxime confirmatur ex Officiis propriis ecclesiæ Bergomensis, Romæ approbatis: in quorum exemplari, quod anno Christi 1614 Romæ ex typographia reverendæ Cameræ Apostolicæ in lucem prodiit, die XVIII Augusti ponitur In festo S. Projectitii mart. Officium duplex, & sequens Oratio: Deus, qui tuorum es splendor Sanctorum, quique hunc diem beati Projectitii martyris memorabilem nobis fecisti, concede, ut ejus semper protegamur meritis, & instruamur exemplis. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Orationem hæ tres propriæ lectiones sequuntur:

[18] Lectio IV. Projectitius, Bergomi honestis parentibus natus, [cujus lectiones propriæ] cum præclaram præ se ferret indolem, optimis præceptoribus traditus, liberalibus disciplinis est eruditus. His initiis ad sacrarum litterarum studia se convertit, in quibus tantum profecit, ut brevi archidiaconus Bergomatis ecclesiæ ordinatus sit. Quod munus ut strenue gereret, cum multi ad eum audiendum confluerent, suggestum marmoreum in ecclesia sancti Alexandri construxit, & domum adjacentem clericis, quibuscum viveret, ædificavit. Quare cum religio Christiana ejus prædicatione, ac numerus credentium in ea urbe indies magis augeretur; diaboli invidia factum est, ut missis imperatorum Diocletiani, & Maximiani adversus Christianos edictis, prædicationis cursus interrumpi, & fidei fervor tepescere videretur.

[19] Lectio V. Cum autem magnus timor Bergomates invasisset, [de S. Projectitio] Projectitius privatim, & publice per domos, & vicos fideles confirmabat, & ad persecutiones perferendas incendebat. Cumque accepisset, Diocletianum, & Maximianum imperii administratione cessisse, Projectitius existimans persecutionem quoque cessasse, ad pristinum suum prædicationis munus exercendum in urbem reversus est. Quod cum faceret e suggesto in ecclesia sancti Alexandri, repente gentilium in Christi cultores orta tempestate, injectis in capillos manibus Projectitium extra ecclesiam rapiunt, & ad sacrificandum idolis perducunt.

[20] Lectio VI. At Projectitius impietate commotus in idola irruit, [hic dantur.] ea conspuit, ad terram dejicit, pedibus proterit, & omni contemptus genere execratur. Tum lictores, signo dato, fustibus eum, ac lapidibus obruunt; qui pluribus ictibus contusus velut mortuus prolapsus est; cum vero paulo post expergefactus se erexisset, & genibus nixus pro cædentium salute, & pro infidelibus persequentibus Dominum deprecaretur; rursus ab iis appetitur, & usque eo cæditur, donec spiritum in verberibus exhalarit decimoquinto Kalendas Septembris. Quem fideles apud corpus sanctæ Hesteriæ religiose sepelierunt. In tertio nocturno Homilia in Euangelium: Facta est contentio inter discipulos &c. De communi unius mart. Sed in editione Bergomensi anno 1707 vulgata, rectius dicitur illa Homilia haberi in festo S. Apollinaris XXIII Julii.

§ III. Mirabilis apparitio, inventio corporis, variæ ejusdem translationes; brevis quædam nonnullorum Sanctorum Bergomensium notitia; observationes de Vitis ac propriis lectionibus S. Projectitii.

[Apparitio corporis,] Bartholomæus de Peregrinis in Vinea Bergomensi parte 1 cap. 42 inventionem ac translationem corporis S. Projectitii commemorat. Robertus Bongus (non Longus, uti perperam vocatur in editione Romana Ughelli tomo 4 col. 678) cathedræ Bergomensi præfuisse ab eo signatur in .. anno salutis MCCXC: quo in anno reperta, ac potius revelata fuere in æde cathedrali S. Alexandri, sacrata cadavera quatuor martyrum: videlicet Projectitii, & Jacobi, olim hujus ecclesiæ archidiaconorum, & Joannis, hujus nominis primi, episcopi, & Hesteriæ virginis: quæ ab ipso Roberto in præsentia totius cleri, & populi Bergomatis, in altari, noviter dicato, magna cum veneratione inclusa sunt die XXVI Aprilis. In nostro tomo III Julii, ad diem XI ejusdem mensis, pag. 200 & sequentibus dedi syllogen historicam de S. Joanne martyre & episcopo Bergomensi: in qua § 3 de hujus, atque aliorum Sanctorum, de quibus modo dicebam, inventione ac translatione actum est e codice Bergomensi.

[22] [& inventio,] Juvat autem meminisse eorum, quæ de anno inventionis istius ac translationis ibidem tunc observabam: sunt vero ista: Inventio … prædictorum corporum hic (id est, in documento, ibidem a pag. 204 producto) contigisse fertur anno MCCXC; translatio vero anno sequenti: pro quo, tomo Maii, quem ibi citavi, scribitur MCCXC: sed annum MCCXCI indicant notæ, hic sub finem translationis signatæ; videlicet dies Jovis, XXVI Aprilis, Pascha tum incidente in XXII ejusdem mensis, prout tunc temporis indicabam. Notæ ergo omnes illæ chronologice cohærent. In fide itaque istius instrumenti vel dicendum est, inventionis annum non posse confundi cum anno translationis; sed hanc esse illa posteriorem; vel dictum documentum de falsitate convinci debet: in cujus etiam contextu tempora ista expresse distinguuntur. Nam loco superius apud nos indicato pag. 204 leguntur ista: Has reliquias omni cum diligentia, debitaque reverentia sublatas, in ejusdem sacræ ædis sacrario reposuerunt, quoad usque locus aptus construeretur, ubi honorabilius collocari possent. Delecto itaque loco, statutoque die transferendis Sanctorum corporibus, episcopus &c. Mirabilis porro istorum Sanctorum apparitionis historia, nec non solennis corporum translatio eidem subjecta, legi potest apud nos pag. 204 allegata, quam hic proinde pro inserta habemus. Denique translationem hanc ita annuntiat Galesinius ad diem XXVI Aprilis: Bergomi, translatio sanctorum martyrum Projecti & Jacobi.

[23] Si vero hoc instrumentum viderint Bergomensium rerum scriptores, [ac translatio solennis non acciderunt eodem anno.] nescio, cur non exactius eidem se conformarint in notando distincte anno, quo sacræ hæ exuviæ sunt repertæ, & quo translatæ. Mutius in Historia Sanctorum Bergomensium, anno 1610 impressa, ad calcem Vitæ S. Projectitii fol. 152 verso, annum quidem ac diem mensis, quibus reperta sint corpora, notat; sed de translatione ibi nihil. In Vita autem S. Joannis supra memorati fol. 167 refert, ea e loco apparitionis solenni ritu deposita fuisse ad latus dextrum altaris S. Alexandri, fabricato ibidem in illorum honorem sacello, idque accidisse anno 1290, die XXVI Aprilis; atque adeo annum apparitionis seu inventionis non secernit ab anno solennis translationis. Nec vero Cælestinus pag. 19 hanc ab illa distinctis annorum characteribus discriminat: cui adde Guerrinum, qui pag. 73 confuse dicit, Roberti Bongi tempore mirabiliter inventa .. sacra corpora, de quibus hic agimus, quæ celebri translatione fidelium venerationi exposuit idem Robertus.

[24] [Corrigitur parachronismus in utraque Ughelli editione.] Ex his itaque præmissis manifeste conficitur, corrigendam esse utramque Ughelli editionem in Italia sacra, quando in priore seu Romana tom. 4 col. 707 & 708; in posteriore autem seu Veneta col. 500, occasione translationis alterius, de qua inferius erit sermo, scribuntur ista: In ea (ara, de qua ibi agitur) divorum martyrum Projectitii, & Jacobi, ac Hesteriæ etiam martyris & virginis, nec non Joannis episcopi reliquias anno Virginei partus 299 supra millesimum, a monumento, quod in medio templi fossum erat, fuisse religiose translatas, authenticis docetur scripturis. Corrigenda, inquam, utraque Ughelli editio, quia translationem, a Roberto Bongo factam, scribit accidisse anno 1299, quando translator ille a septem jam annis obierat. In priore enim editione col. 679, in posteriore autem col. 477, signatur antistes ille Bergomensis anno 1292 e vita excessisse. Idem error occurrit etiam in nostro Ms., quod de alia posteriore translatione asservamus, & quidem sine cyfris ita expressus, anno Virginei partus ducentesimo nonagesimo nono supra millesimum.

[25] Posterior vero illa translatio accidit anno Christi 1561, [Translationes aliæ anno 1561,] Federico Cornelio Bergomensem cathedram tenente: cujus de hac re instrumentum exstat apud Ughellum Romanæ impressionis col. 707 & sequentibus; Venetæ autem a col. 500, quas modo citabam. Rei actæ synopsis habetur tomo II Augusti nostri pag. 540: quam breviter item sic exhibet Guerrinus a pag. 87: Federicus .. possessionem adiit die I Julii ejusdem anni, videlicet 1561 .. Statim initio insequentis Augusti deflere debuit una cum universis canonicorum & civium, ob pietatis devotionem, lacrymis dirutionem suæ cathedralis antiquæ S. Alexandri, quæ decreto Serenissimæ Reipublicæ, ob novam urbis munitionem, solo æquata fuit; ideoque ne cum lapidibus & cæmentis primarii venerandique templi memoria periret, cantata ibi ultima pontificali Missa, & instituta pro translatione corporis S. Alexandri, & aliorum Sanctorum, ad concathedralem S. Vincentii solemni supplicatione, instrumentum edidit. Ex hoc posteris plena & distincta status rerum, translationis sanctarum reliquiarum, & diruendi templi series, & imago provide servatur. Editum est hoc solemne documentum. Kalend. Septembris anni MDLXI .. & opportune legitur impressum in Italia sacra Ughelli editionis Venetæ fol. 500, sublatis Romanæ impressionis palmaribus mendis. Hæc clarissimus Guerrinus: qui utinam ibidem observasset & correxisset turpem illum & palmarem parachronismum, in Veneta editione relictum, & cum iis, quæ pag. 73 superius citata auctor idem præmiserat, neutiquam cohærentem.

[26] Postrema denique translatio, quæ accidit anno Christi 1704, [& anno 1704; brevis quorumdam Sanctorum Bergom. notitia.] his verbis notatur in Officiis propriis Sanctorum Bergomensium, quæ excusa sunt anno 1707, pag. III: Sacra Rituum Congregatio benigne indulsit, atque concessit, ut Officium translationis sanctorum corporum Alexandri; & sociorum Martyrum Bergomensium, hactenus die XIII Augusti de Communi sub ritu duplici recitatum, inposterum singulis annis die V Maii, qua translatio dictorum sanctorum Martyrum & sociorum anno proxime præterito MDCCIV in novam cathedralem completa fuit, eodem modo, & a quibus recitabatur, recitari possit & valeat. Die IV Aprilis MDCCV. G. Cardin. Carpineus &c. Sanctus autem Alexander martyr, de quo toties jam mentio facta est, Bergomi colitur tamquam patronus principalis, ac ritu duplici primæ classis, die XXVI Augusti; de quo tunc nobis erit agendum cum Martyrologio Romano. De S. Hesteria actum tomo II Augusti, die X a pag. 539: ubi pag. 542 in Annotatis ad ejusdem Sanctæ Acta, dicitur, tractatum iri de S. Grata, antea a nobis nominata, die IV Septembris. De SS. Lupo & Adleida consule diem IX Junii, pag. 239: de S. Jacobo mart. die IV Maii pag. 472. Atque hæc quidem huic nostræ syllogæ addere visum est, ut, quando supra Sancti nonnulli Bergomenses ponuntur, habeat lector plus aliquid, quam sola eorum nomina. Nec vero quispiam hic exspectet Vitam S. Projectitii: antiquam enim & genuinam nec habemus, nec exstare novimus: eæ autem, quas suo marte & arbitratu composuere recentiores, debita auctoritate sunt destitutæ, sicut initio hujus sylloges indicatum est: ita ut earum loco subservituræ sint lectiones e Proprio Bergomensi, quæ & Actorum continent compendium, & superius a nobis in hunc finem recitatæ sunt.

[27] [Observationes de Vitis S. Projectitii,] Optandum vero prorsus esset, ut vel eruditis Bergomensibus, vel nobis præluxisset aliqua primorum ac genuinorum Actorum S. Projectitii notitia, vi cujus lectionum propriarum origo ac pretium commendari a nobis ex voto posset. Sed non videmus, unde hoc sperari aut exspectari queat. Etenim nec Acta, nec lectiones propriæ circumferebantur apud Bergomenses diu ante seculum Christi decimum tertium pene absolutum. Atque hoc conficitur ex instrumento, superius indicato, de apparitione, inventione, ac translatione sanctorum quatuor Martyrum Bergomensium, quos inter est S. Projectitius: in illo quippe ad rem nostram hæc narrantur: Permanserunt autem præscriptorum Martyrum corpora in cathedrali ecclesia S. Alexandri Bergomi, per multos annos minus decenter latentia, ita ut Bergomeus populus Sanctos illos vix sciret .. Cumque ibi LONGO TEMPORIS DECURSU SINE DEBITO CULTU, aut reverentia stetissent &c. Cum ergo Bergomensis civitas Sanctos illos tunc vix sciret; multo minus sciebat vel noverat, eorum Acta scripto vulgata apud se exstare: nam si hæc novisset, illos non novisse non poterat; proinde tunc apud Bergomenses etiam non exstabant lectiones propriæ, ex antiquis Actis depromptæ.

[28] [ac lectionibus propriis.] Si enim hæ exstitissent; neutiquam enimvero isti Martyres ibi tam longo temporis decursu sine debito cultu aut reverentia stetissent usque ad annum Christi 1290, quo revelati & cogniti fuere. Itaque quia corpus S. Projectitii diu ante hunc annum fuit sine cultu, immo pene sine notitia, & consequenter sine Officio ecclesiastico, sine Actis, Bergomensi populo tunc ignotis; quærere nobis liceat, an & quo e fonte antiquo biographi sua hauserint, quæ satis liberaliter de Vita ac martyrio ejusdem Sancti ad posteros transmisere seculo demum sexto decimo ac proxime sequente? Ad hæc, permittant nobis eruditi Bergomenses sincere & aperte fateri, non esse nobis exploratum, unde lectiones propriæ desumptæ sint. Consuli possunt, quæ dicta sunt in fine Commentarii prævii Actis S. Hesteriæ pag. 541. Hæc sunt, quæ de S. Projectitio colligere atque huc transcribere nobis visum est.

DE SS. JOANNE ET CRISPO PRESBYTERIS ROMANIS,
FORTE ET MARTYRIBUS,
Ex Martyrologiis.

Sub Diocletiano.

[Commentarius]

Joannes presbyter Romanus, forte & martyr (S.)
Crispus presbyter Romanus, forte & martyr (S.)

J. B. S.

De hisce duobus sanctis presbyteris frustra a me quæsita sunt, quæ dictis pridem in hodierna ad Usuardum observatione superadderem. [Martyres hi aliunde noti sunt,] Id verum est, non infrequentem in hoc Opere de iis mentionem occurrere, & porro occursuram, toties nempe, quoties de iis Martyribus actum est, aut porro agetur, quorum sepeliendis corporibus officiosissimam, ut est in Martyrologiis, operam contulisse leguntur. Sanctos varios ab ipsis sepultos, uti & cœmeteria, in quibus sepulti fuerint, enumerat Piazza in suo Diario sacro Romano hoc die, de quibus etiam, ut jam dixi, sermo est in Actis nostris. Neque iis modo diutius inhærendum censemus. Magis nostra interest scire, utrum vere Martyres & ipsi fuerint, an potius in pace quieverint, quemadmodum Martyrologia nostra satis indicare videntur. Neque vero aliunde, aut de aliis ipsorum gestis aut de martyrio edoceri potui hactenus, ut de solo cultu fere hic loquendum supersit.

[2] Primus, quod sciam, de ipsis meminit auctor Romani parvi hac simplicissima annuntiatione: [& signantur in Martyrologiis.] Romæ, Joannis & Crispi presbyterorum. Inde eos acceptos brevi hoc elogio ornavit Ado: Eodem die Romæ in sexto Philippi (vide citatum Usuardum) natalis beatorum presbyterorum Joannis & Crispi, qui [in] persecutione Diocletiani & Maximiani multa Sanctorum corpora officiosissime sepelierunt. Quorum meritis & ipsi postmodum sociati gaudia vitæ meruerunt. Hæc ab Usuardo descripta sunt, recte omisso sexto Philippi & Maximiani nomine, quo modo etiam commemorantur in antiquo Bellini, & hodierno Romano, addita sola voce æternæ vitæ. Clarius paulo, nescio an verius, loquitur Beda Plantinianus his verbis: Romæ, beatorum Joannis & Crispi presbyterorum, qui multa corpora Sanctorum in persecutione officiosissime sepelierunt, & ipsi postmodum in pace quieverunt.

[3] Recentiores Maurolycum, Galesinium, Ghinium aut alios non enumero. [Quæritur, an fuerint] Observanda hic postrema Bedæ verba, quæ sane martyrium satis aperte excludunt. Neque vero Vetus illud Romanum, neque Ado aut Usuardus illud asserunt: nam meritis sociari, nihil minus significat, quam eodem genere mortis occumbere; nec aliud innuere videntur, quam quod Joannes & Crispus Martyres sepeliendo meritorum ipsorum participes facti sint, gaudia vitæ æternæ ea ratione promerendo. Nec satis video, Baronium in iis, quæ in Annalibus ad annum 302, num. 116 scribit, ipsos etiam passos esse, perspicue indicare. Sic habet: Ex eodem quoque Romano clero Joannes & Crispus ordine presbyteratus insignes, cum in eadem persecutione, multorum Martyrum corpora religiose sepulturæ mandassent, & ipsi quoque eorum sunt meritis sociati; quorum memoria consignata certa ipsorum die natali in Ecclesia est insignis.

[4] [martyrii palmam consecuti:] Hæc dicta sint, ut pateat cur in titulo addiderim particulam forte, nimirum quod de illorum martyrio non omnino constaret, quamvis de cetero magis incliner, ut eam palmam eos consecutos existimem, quam ipsis diserte tribuunt Petrus de Natalibus & Ferrarius, nescio tamen qua fulti auctoritate. Audiamus Equilinum episcopum lib. 7 cap. 75: Joannes & Crispus presbyteri Romæ passi sunt sub Diocletiano augusto. Qui cum inundante persecutione ipsius imperatoris, multa Sanctorum corpora officiosissime sepelissent, & ipsi ab imperatore tenti, gladioque in Christi confessione cæsi, eorumdem Martyrum meritis & ipsi sociati, gaudia vitæ meruerunt XV Kalend. Septembris, ut dicit Ado. Non minus expreße Ferrarius: Quapropter jussu Diocletiani comprehensi, cum fortes in Christi confessione permanerent, ad palmam martyrii pervenientes, consortes eorum, quos sepelierunt, facti sunt XV Kal. Septembris.

[5] [ubi item sepulta eorum corpora, ac publicæ venerationi exposita.] Habes hic quæ de cultu & martyrio dici potuere: quæri modo potest, ubi Sancti sepulti fuerint, aut eorum reliquiæ venerationi expositæ. Ad primum, recte notat Ferrarius, id nec in Adone nec in Usuardo exprimi. Inter chartas nostras invenio imagines binas diversæ magnitudinis, a PP. nostris Pragensibus vulgatas, quibus repræsentatur S. Crispus alba & stola indutus inter varia Martyrum corpora, notaturque inferius, sacrum ejus corpus Roma Pragam delatum anno 1637, donatumque ecclesiæ Domus professæ ibidem, ubi religiose colitur. Sitne porro ejusdemmet S. Crispi, de quo hic loquimur, non habeo unde tuto queam statuere; id certe expressum invenio, a celebri nostro P. Nicolao Lancicio acceptum Romæ ex cœmeterio Callisti, seu S. Sebastiani, in quo ambos Sanctos sepultos fuisse asserit laudatus supra a nobis Bartholomæus Piazza in sacro suo Diario Romano.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
PONTEMO, PILENTIA, TATIANA ET MARCIANA, HELIANA ET LAUTIA SEU LAUCIANA.
Amaseæ in Ponto.

[Commentarius]

Pontemus M. Amaseæ in Ponto (S.)
Pilentia M. Amaseæ in Ponto (S.)
Tatiana M. Amaseæ in Ponto (S.)
Marciana M. Amaseæ in Ponto (S.)
Heliana M. Amaseæ in Ponto (S.)
Laucia seu Lauciana M. Amaseæ in Ponto (S.)

J. B. S.

Sintne hi omnes eodem die & loco pro Christo interfecti, haud satis compertum est: simul referuntur in codicibus Hieronymianis apud Florentinium; in cujus Martyrologii exemplaribus nonnulla occurrit diversitas in expressione loci & nominum. Vetustissimi Epternacensis verba sunt: In Ponto, Pontemi, Pilentiæ, Tatianæ & Martianæ virginum, Helianæ & Lautiæ, vel, ut in Corbeiensi, Laucianæ; ubi & locus exprimitur: In Ponto Amaciæ civitate, in textu Florentinii, Amisiæ, de qua ibi pluribus, quæ certe rem non expediunt, nisi substituatur Amasea, prout in titulo expressa est. Frustra ex aliis, quæ contracta dicimus, lucis quidpiam quæsieris, cum ipsa magis corrupta sint. De cetero, quid, quo tempore, & a quo tyranno passi sint, non est unde vel eminus conjicias. De Massa Candida, quæ hoc ipso die in Hieronymianis sequitur, agetur cum Romano ad diem hujus mensis XXIV; ubi etiam examinabitur, utrum ejusdem Massæ partem faciant alia, quæ ibi sequuntur, nomina Disciæ vel Dissei, Amaciæ, Potomi, Martyrii, Agapiti, & Ziaci cum sociis eorum.

DE SS. LEONE ET JULIANA MARTT.
MYRÆ IN LYCIA.

[Commentarius]

Leo M. Myræ in Lycia (S.)
Juliana M. Myræ in Lycia (S.)

J. P.

De publico horum Sanctorum cultu certiores quidem reddimur e Græcis Latinisque Fastis; [Habentur in Fastis Græcis, ac Martyrologio Romano.] sed non eodem ubique modo in iis annuntiantur. Menologium enim Sirleti his verbis eos refert: Eodem die (XVIII Augusti) certamen sanctorum martyrum Julianæ & Leonis: qui passus est apud mare prope Myram urbem Lyciæ. In nostro apographo e Menæo Chiffletii lego ista: Ἰουλιανῆς μ. καὶ Λέοντος ἀσκητοῦ. Julianæ martyris, & Leonis ascetæ. Menæa magna hæc memorant: Memoria sanctæ martyris Julianæ, ad Strobylum, (πλησίον τοῦ Σροβύλου) & sancti martyris Leonis, qui passus est ad mare (Mediterraneum) prope Myram Lyciæ. Quibus adde Martyrologium Romanum: Myræ in Lycia, sanctorum martyrum Leonis & Julianæ. Qui sive ad hunc diem, sive ad alium spectent, quo martyres synonymi habeantur in sacris Fastis, proprius est hic eos signandi locus, quo notantur in Martyrologio Romano. Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 149 meminit de hodierna Juliana ex Menæis ad hanc diem XVIII Augusti.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS
HERMA, SERAPIONE ET POLYÆNO,

Sylloge de cultu ac martyrio.

Hermas M. Romæ (S.)
Serapion M. Romæ (S.)
Polyænus M. Romæ (S.)

J. P.

Quandoquidem isti Martyres inscribuntur Fastis Græcis ac Latinis, [Annuntiantur] annuntiationes ex utrisque depromptas bifariam dividemus, ac primo signabimus Græcos. Menæa magna excusa hoc die ita illos memorant: Μνήμη τῶν ἁγίων μαρτύρων Ἑρμοῦ, Σεραπίωνος καὶ Πολυαίνου. Id est: Memoria sanctorum martyrum Hermæ, Serapionis & Polyæni. Binis deinde singulos versibus honorant. Qui Hermæ accinuntur, ita sonant:

Ἑρμῷ βιαίως καὶ πέτραις συρομένῳ
Ὑπῆρξε πέτρα προσφυγὴ λαγῷ πόλος.

Raptatus Hermas per petras vi dum fuit;
Petra refugium herinaceo cælum exstitit.

Duo autem versus sequentes aptantur S. Serapioni:

Τὸν ἐκ πέτρας πάνδεινον ἑλκυσμὸν φέρει
Καὶ Σεραπίων, πλέον στεῤρὸς πέτρας.

E rupe tractus barbaram ubi subis necem,
Te fortiorem rupe, Serapion, probas.

Super sunt duo hi postremi in laudem S. Polyæni:

Πολύαινος αἷμα χεῖ συρεὶς πέτρας
Ὑπὲρ Χριστοῦ χέαντος ἐκ πέτρας ὗδωρ.

Petra lacer, Polyæne, fundis sanguinem
Pro Christo, aquam qui de petra fudit, tuum.

[2] [Martyres] In primo disticho alludit poëta ad illud Psalmi 103 ℣ 18 Petra refugium herinaceis. Quod in Veteri Testamento Græco-Latino secundum Septuaginta interpretes ex auctoritate Sixti PP. V edito, tomo 2 impressionis Parisinæ anni 1628 eodem modo Latine effertur; sed in textu Græco pag. 130 est: Πέτρα καταφυγὴ τοῖς χοιρογρυλλίοις. Et ad vocem herinaceis, τοῖς χοιρογρυλλίοις, notantur hæc pag. 132: Quomodo omnes interpretes transtulisse testatur ad Suniam sanctus Hieronymus, præter LXX, qui dixerint λαγωοῖς, LEPORIBUS; quod etiam reperitur in multis codicibus. S. Augustinus, & vetus, habent utrumque: Petra refugium hericiis & leporibus. Distichon, quod secundo loco dedimus, non indiget explanatione. Quod vero dicitur in tertio disticho de Christo, aquam qui de petra fudit, vel intellige de Christo qua Deo, & secundum illud Psalmi 77 ℣ 16: Et eduxit aquam de petra. ℣. 20 ibidem: Quoniam percussit petram, & fluxerunt aquæ: vel intellige etiam de Christo qua homine: nam cum petra esset, secundum illud 1 ad Corinthios 10 ℣. 4 Petra autem erat Christus: nec non 1 Petri 2 ℣. 8: Lapis, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli, & lapis offensionis, & PETRA scandali; aqua ex hac petra, id est, e sacratissimo Christi latere exivit, uti est apud Joannem cap. 19 ℣. 34: Unus militum lancea latus ejus aperuit, & continuo exivit sanguis & aqua.

[3] Menologium Sirleti Martyres etiam nostros signat & laudat his verbis: [in Fastis Græcis.] Eodem die (XVIII Augusti) commemoratio sanctorum martyrum Hermæ, Serapionis, & Polyæni, qui fuerunt ex urbe Roma, & delati quod Christum colerent, idola vero execrarentur, præsidi Romæ oblati, & Christum ipsum libere confessi, primum in tenebricoso & graveolenti carcere conclusi, atque illinc educti & idolis immolare non passi, per angustissima, difficilia & petrosa loca pertracti, interea Deo ipsi animas commendarunt. Quibus suffragantur Menæa magna typis vulgata. Imperfectam annuntiationem invenio eadem die in nostro apographo Menæi Chiffletiani: Σεραπιῶνος καὶ … Serapionis & … Exemplar nostrum Græcum e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensi transcriptum in hoc est singulare, quod die XIX hujus illos notet. Hæc enim habet: Μηνὶ Ἀυγούστῳ ιθ᾽ τῶν ἁγίων μαρτύρων Ἑρμοῦ, Σεραπίωνος καὶ Πολυαίνου. Elogium autem seu compendium, quod ibi subditur, martyrii fere coincidit cum Sirletiano ac Menæis impressis, & sic memorat:

[4] Οὗτοι οἱ ἅγιοι Μάρτυρες γεγόνασιν ἐν Ρῶμῃ διαβάλλονται δὲ ὑπὸ τῶν ἀπίστων ὡς Χριστιανοί. [Martyrii compendium] Συλληφθέντες οὖν ὑπὸ στρατιωτῶν, παρέστησαν τῷ ἐπάρχῳ τῆς Ρὥμης, καὶ ἐρωτηθέντες, ὡμολόγησαν ἑαυτοὺς Χριστιανοὺς καὶ δούλους Χριστοῦ. Διὸ προστάσσονται ὑπὸ τοῦ ἐπάρχου βληθῆναι ἐν φυλακῇ σκοτεινῇ καὶ δυσώδει. Καθειρχθέντων δὲ αὐτῶν, ὕμνουν τὸν Θεὸν καὶ εὐλόγουν, ἀγαλλιώμενοι ἐν τῇ αὐτῶν ὁμολογίᾳ. Μετὰ δὲ τοῦτο ἐκβληθέντες τῆς φυλακῆς παρέστησαν τῷ ἐπάρχῳ· ἀναγκασθέντες δὲ ὑπ᾽ αὐτοῦ θῦσαι τοῖς εἰδώλοις, οὐκ εἶξαν, οὐ δὲ ἐκάμφθησαν τὸν νοῦν, τοῖς προσοχθίσμασι τῶν ἐθνῶν προσκυνῆσαι. Ἀλλὰ τράνέστατα τὴν πίστιν τὴν εἰς πατέρα, καὶ Ὑιὸν, καὶ ἅγιον πνεῦμα ἐκήρυξαν, καταρώμενοι τὰ εἴδωλα καὶ τοὺς προσκυνοῦντας αὐτά. Τότε ἐκέλευσεν ἔπαρχος συρῆναι αὐτοὺς ἐν τραχέσι καὶ πετρώδεσι, τόποις· οἵτινες ἐν τῷ σύρεσθαι ἐτελειώθησαν, πληρώσαντε; τὴν καλὴν αὐτῶν ὁμολογίαν. Τὰ δὲ λείψανα αὐτῶν ἄνδρες εὐλαβεῖς ἐν ἐπισήμῳ τόπῳ ἐν τιμῇ πρεπούσῃ κατέθεντο· ὧν ταῖς εὐχαῖς καὶ πρεσβείαις, Κύριε Θεὸς, σῶσον ἡμᾶς, ὡς ἀγαθὸς καὶ θιλάνθρωπος, ὅτι εὐλογητὸς ὑπάρχεις εἰς τοῦς ἀιῶνας τῶν ἀιώνων. Ἀμήν. Quæ sic Latine interpretor:

[5] [e Græco hic Latine redditum.] Sancti Martyres hi Romæ sunt nati. Deferuntur autem ab infidelibus, quod Christiani sint. A militibus ergo comprehensi sistuntur præsidi Romæ, & interrogati, Christianos se ac Christi servos esse confessi sunt. Quamobrem in tenebrosum ac fœtentem carcerem detrudi jubentur a præside: in quo inclusi Deum laudabant ac benedicebant, in sua confessione exultantes. Deinde e custodia ejecti comparuere coram præside: a quo dum cogerentur sacrificare idolis, non consenserunt, neque inflexus eorum est animus ad simulacra gentilium adoranda. Verum manifestissime fidem prædicarunt, quæ est in Patrem & Filium & Spiritum sanctum, execrantes idola eorumque cultores. Tunc præses jussit illos raptari per aspera & petrosa loca. Qui inter raptandum mortui, egregiam suam complevere confessionem. Viri autem religiosi in loco insigni deposuere decenti cum honore illorum corpora: quorum orationibus ac intercessionibus Domine Deus salva nos, qui utique bonus ac benignus es; quia benedictus es in secula seculorum. Amen. Codex vero ille, e quo hæc sunt deprompta, pluribus indicatus a nobis est die VIII Augusti, tomo 11 ejusdem mensis, pag. 344, num. 8 & 9. Consuli etiam potest Lambecius lib. 8 Commentariorum de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi pag. 201. Hæc sunt, quæ notanda duximus ex hagiologis Græcis; e Latinis vero ista.

[6] [Cultus in Martyrologio Romano &c.] Habet eos Galesinius hoc die, quo item Martyrologium Romanum publico per Ecclesiam universam cultu honorandos præscribit, annuam illorum memoriam ita annuntians: Ibidem (Romæ videlicet) sanctorum martyrum Hermæ, Serapionis, & Polyæni, qui per angusta, saxosa & aspera loca raptati, animas Deo reddiderunt. Quo tempore, quove sub imperatore aut præside martyrium consummarint, incompertum nobis est. Ferrarius eodem etiam die illos intexuit Catalogo Sanctorum Italiæ, addens in annotatione: Græcorum monumenta circa horum Martyrum passionem Henricus Canisius tomo 2 Antiquarum lectionum refert; sed nulla in iis de tempore, neque de imperatore, sub quo passi sunt, habetur mentio.

DE SANCTA HELENA, VIDUA, IMPERATRICE, MAGNI CONSTANTINI MATRE,
ROMÆ,

Anno circiter CCCXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Helena, vidua, imperatrix, ac magni Constantini mater, Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Nomen, annus ac locus natalis.

Magna hæc fortisque Mulier cum propriis tum Constantini Magni, filii sui, meritis ac virtutibus adeo claruit, [Triplex Sanctæ nomen; natalis, & locus.] ut nominis sui splendorem quaquaversum diffuderit per orbem terrarum; uti perspicuum fiet per decursum hujus nostri Commentarii. Et primo quidem ad nomen Sanctæ nostræ quod attinet; non unum ipsi inditum fuisse, indicio sunt nummi, quos exhibet Cangius inter familias augustas Byzantinas pag. 41; pro eadem etiam re citatum invenio Thesaurum rei antiquariæ, quem Goltzius in lucem dedit, pag. 125. Appellata igitur est Flavia, Julia, Helena. Quæ inferius § II afferentur de morte ejus, fundamentum præbent innectendi natales ejus anno Christi circiter 248. At de natalium loco major est controversia, auctorum judiciis in varias sententias distractis. Sunt enim qui eam Britannam velint; alii Trevirensem; Drepanensem in Bithynia alii fuisse prædicant; alii aliam. Hoc argumentum pluribus pertractat Usserius in Britannicarum ecclesiarum primordiis cap. 8; quæ omnia huc transcribere, tam est longum, quam minime necessarium.

[2] Noster Alfordus librum edidit hoc titulo: Britannia illustrata, [Angli] sive Lucii, Helenæ, Constantini patria & fides: ubi consuli possunt, quæ pro Britannia congerit. Cum autem post illud opus laudati auctoris, in lucem prodierint ejusdem Annales ecclesiastici Britannorum &c., ex his proponere visum est, ubi & cur S. Helena primam hausisse lucem dicatur apud Britannos. Nascitur, inquit ad annum Christi 247, num. 2, Helena e patre Coëlo, quem supra dixi virum principem in Trinobantum, Regnorum & Icenorum provinciis. An apud Regnos vel potius apud Trinobantes nata sit, quæstio esse potest (de qua infra ad annum CCLXXV num. 61) quia utrobique parens principatum tenebat. Communior nostrorum opinio pro Trinobantibus est: ubi Essexiensis ager, & urbs Colcestria, illius agri primaria Helenam suam civem & principem asserit. Fuit certe hoc tempore urbs illa florentissima “ut infinita vis antiquorum nummorum quotidie eruta plane docet” inquit Cambdenus in Colcestria, & addit: “In nullos tamen Gallieno antiquiores incidimus. Erant Tetricorum, Victorinorum, Posthumi, Cerausii, Constantini, & qui subsecuti sunt imperatorum”. Hi sunt (de primis loquor) qui tyrannidem usurpantes sub Helena virgine aut parente, Britannias in factionem suam traxerunt.

[3] Ceterum, quod Helena in supradicta urbe nata sit, probat idem author non contemnendo argumento. “Cives Colcestriæ, inquit, [natalem ejus] Flaviam Juliam Helenam, Constantini Magni matrem, suam alumnam fuisse asserunt, ex Coëllo rege natam. Et in memoriam crucis ab ea repertæ, crucem nodosam, inter quatuor coronas positam, publico in clypeo gerunt”. In eadem quoque urbe natum ex Helena Constantinum dicam infra, videlicet ad annum CCLXXV num. 61 & 62: quem locum consulere lector potest. Auctores vero, qui Sanctam Britannicam fecere, compendiose assigno ex Usserio superius allegato. Fæminam primariam Britanniæ refert ex Chronico quod Flavio Lucio Dextro attribuitur; sed Chronicon illud tamquam apocryphum ab eruditis passim exploditur. Deinde ex Martini Poloni Chronico narrat, filiam regis Britanniæ exstitisse; ex Henrico autem Huntingdoniensi scribit ista: Helena, Britanniæ nobilis alumna, Londiniam muro, quod * adhuc superest, cinxisse fertur, & Colecestriam mœnibus adornasse. Ex Polydoro Vergilio: Britannica matre genitus Constantinus. Ex regis Angliæ Oratoribus, qui in concilio Constantiensi cum Gallicani, & in Basileensi cum Castellani regis legatis de πρωπείοις (id est primatu) concertarunt: Domus regalis Angliæ.. sanctam Helenam .. educere comperta est. Ex Henrico Huntingdoniensi, Filiam regis Britannici de Colecestre, cui nomen erat Coël, & Colecestriam mœnibus adornasse, memorat &c. Quibus adde, si velis, Vitam S. Helenæ, cujus apographum habemus e Ms. Blaburensi Hirsaugiæ: Helena, ait, Clohelis Anglorum regis filia. His ita hactenus propositis in favorem natalium sanctæ nostræ Imperatricis apud Britannos, liceat nobis desiderare testimonia alia, quæ sint hujusmodi, ut sua antiquitate, sinceritate ac fide accommodatum controversiæ adeo agitatæ ac incertæ pondus atque adeo assensum conciliare possint, antequam Anglorum sententiæ suffragemur.

[4] [sibi adscribunt;] Difficultates porro, quæ eidem incommodant, allegantur apud Morinum in Historia Ecclesiæ Christianæ per Constantinum liberatæ, Gallice edita, parte 2 cap. 6 pag. 178 & sequentibus. Et vero silentium Venerabilis Bedæ, qui tanta inter sui temporis scriptores eruditionis laude floruit seculo octavo, quique Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum exacte admodum & prolixe conscripsit, a tempore, quo illa provincia cœpit innotescere Romanis, ad sua usque tempora contextam; Beda, inquam, laudatæ Historiæ lib. 1 cap. 8 sic memorat: His temporibus Constantius, qui vivente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat .. in Britannia mortem obiit. Hic Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit. Quæro jam a lectore partium studiis vacuo, an sit verosimile, Bedam silentio pressurum fuisse Sanctæ Britannos ex patre Coëlo natales, adeo Britannorum nationi illustres, si eos inter antiquiora Britanniæ monumenta alicubi comperisset? Ad hæc, nonne S. Gregorius Magnus optimam nactus erat opportunitatem agendi de natalibus istis, quando ad Bertham alias Adilbergam Anglorum reginam scribens, ei gratulatur Anglorum conversionem, hortaturque impense, ne regis animum ad perfectam fidei Christianæ dilectionem succendere diutius negligat. Ita tamen loquitur sanctissimus ille Pontifex epistola 29 (al. 59) libro 11, Indictione 4, Col. tom. 2 Operum Parisiis editorum anno 1705: Nam sicut per recordandæ memoriæ Helenam, matrem piissimi Constantini imperatoris, ad Christianam fidem corda Romanorum accendit (Deus) ita & per gloriæ vestræ studium in Anglorum gente ejus misericordiam confidimus operari.

[5] Jam vero si natale illud S. Helenæ solum apud antiquiores Angliæ scriptores cognitum fuisset, [sed iis non assentimur.] quomodo S. Gregorio fuit incognitum, qui in conversionem Anglorum toto pectore incumbebat? Sin autem cognitum ipsi fuerit, quomodo fieri potuit, ut, ad reginam illam Angliæ scribens ac de Helena loquens, verbo vel unico non indicarit, primum illam ibidem spirare cœpisse, indidemque primam traxisse originem illustre illud sidus, quod virtutibus & exemplis longe lateque Orientem & Occidentem illustravit. Hæc enimvero vel similia magnus Pontifex opportune & apposite ad Bertham de Helena videtur scripturus fuisse, ut hujus exemplo illam magis incitasset ad propositum suum, si quidquam de dicta patria rescivisset. At quid de aliis, qui Imperatricem nostram volunt esse suam? Veniamus ad Trevirenses.

[6] Almannus, qui vixit seculo nono, quique inferius pluribus memorabitur, [Trevirenses] in Sanctæ Vita, Beata, ait, Helena oriunda Trevirensis. Gotfridus Viterbiensis Chronicorum parte 15 sub finem ita scribit: Helenam quidam ex patria Treverorum oriundam asserunt. Otto Frisingensis in Chronico libro 3 cap. 45: Helenam ex pago Treverorum oriundam dicunt: unde eamdem ecclesiam plurimum eam decorasse tradunt. Inter Usuardi a nobis editi auctaria, ex ejusdem editione auctoris Lubeco-Coloniensi notantur ista ad hanc diem XVIII Augusti: Sanctæ Helenæ .. Treverorum indigenæ nobilissimæ. In Annalibus Trevirensibus apud Browerum tom. 1 libro 4 ad Christi annum 327 num. 14 citatur caput veteris scripturæ: Hæc Helena Trevereos Galliæ indigena. Et ista notantur: Res nova, dicis; imo vetus, quod præterire, * qui tanto ætate inferiorem Nicephorum; aut multo quoque recentiores Anglorum scriptores hic audiunt. At enimvero jam olim in hac ecclesia decantatum, & in usus publici Breviaria transfusum, augustam Helenam ortam in Treviris. Creditum ita passim ante aliquot secula, an ignorare poterant, qui publicæ fidei habuere testes Ottonem Frisingensem, Godefridum Viterbii & Bonnensis ecclesiæ in antiquis membranis haud spernenda documenta; quæ clarissimus jurisconsultus Jacobus Campius, Bonnensis ecclesiæ quondam decanus, & postea protonotarius Moguntinus exprompsit, & cum Jacobo archiepiscopo communicavit.

[7] Verum hoc Trevirorum sidus tam sero demum exoriens discutit & offuscat publice jam passim, sat scio, diffusa historiæ lux, quam avide eruditi sequuntur, cum qui plures, Britannam genere regio, qui potiores, [eam sibi vendicant] Drepanitidem aut Dardanam humili & obscuro genere natam prædicant. Pro his Ambrosius & Eutropius, cum stabulariam dicunt, & obscuri matrimonii; pro aliis faciunt Britannici scriptores, non quidem antiqui, sed quorum, ut elegantissimi vir ingenii dixit, mediæ aut novellæ ætatis assertio, cum Coëli, nescio cujus regis, filiam produnt. Atque ex hac varietate narrationis profectum, ut ex peritissimis harum rerum, qui Britannicam amplexus est (Baronius videlicet tomo 3 Annalium ad annum 306) Nicephori historiam repudiarit. ceu mendacissimam; contra, cui Græca placuit, verissima Nicephorum tradidisse scripserit. Verum tum ista, quæ recitavi, tum alia, quæ apud laudatum auctorem sequuntur, Helenæ patriam parum compertam esse potius indicant, quam locum ullum certum ac determinatum e pluribus inter eruditos controversis vere ei natalem fuisse convincant, tametsi tamen Græcos ac Britannos ejusdem competitores rejiciat.

[8] [argumentis] P. Jacobus Masenius noster in notis & additamentis ad tomum primum Browerianum a pag. 576 telam hanc operosius retexere conatus est, & Sanctæ nostræ natales arctius adstringere Trevirensibus; sed an non majore cum molimine, quam operæ pretio? Nam variorum, qui pro solo ipsius natali certant, sententiis in medio positis, ex ipsa pugnantium inter se auctorum dissensione, non nisi conjecturis rem agi, dicit esse manifestum. Jam vero, uti pergit, potissimum Britannorum ex Panegyri fundamentum cum Browerus atque ante ipsum Lipsius quoque elidat, nihil deinde & his præterquam in domesticis & seræ ætatis testibus jure suspectis adminiculi restat; ut proinde jactata hactenus veritas maximum apud Treviros præsidium repertura videatur. Proxime idem Masenius recitat nonnulla e Basilii Porphyrogeniti imperatoris libris Basilicῶν, constitutiones imperiales complexis, ubi Romanum filium admonet, non temere cum quavis gente nuptias esse conciliandas, præterquam cum solis Francis. Hos enim solos magnus ille vir Constantinus sanctus excepit, quod & ipse habuit ex partibus illis ortum. Sed 10. Quidnam satis solide pro patria Constantini Magni conficies e Constantino Porphyrogenito, qui vixit seculo decimo? 20. Fac tamen aliquid pro eadem inde confici; quid tum? Nam sive Constantinus Magnus fuerit Francus, sive Britannus, sive alius (quam controversiam adeo inter eruditos agitatam resuscitare, non est hujus loci) quo pacto e patria illius, qualiscumque demum ea sit, extundes patriam S. Helenæ matris ejus:

[9] [& diplomate quodam,] Infirmitatem hujus argumenti vel ipsemet satis animadvertit Masenius, dum, illo relicto, aliud assumit his verbis: Sed cum nobis pro matre Constantini Helena potius, quam pro Constantini patria hæc suscepta lis sit, illustrius ex archivo nostro testimonium depromam, a Silvestro, ejusdem ætatis Pontifice, Trevirensi ecclesiæ, in Helenæ augustæ gratiam, apostolico diplomate tributum, quod inter metropolitanæ & archiepiscopalis ecclesiæ diplomata collectum ante annos facile trecentos a Balduino Trevir. archiepiscopo in libro pervetusto exhibetur, cujus cum partem aliquam Browerus, nec tamen ex integræ fidei apographo dederit, & P. Sirmondus inter posthuma scripta reliquit, ego totum verbotenus hoc loco reddam. Sic enim Silvester Papa Treberensi scribit Ecclesiæ: “Sicut in gentilitate propria virtute, sortire & nunc, Trebir, primas, ac super Gallos & Germanos prioratum, quem tibi præ omnibus harum gentium episcopis in primitivis Christianæ religionis doctoribus, scilicet Euchario, Valerio ac Materno, ac per baculum caput Ecclesiæ Petrus signavit habendum, suam quodammodo minuens dignitatem, ut te participem faceret. Quem ego Silvester, ejus servus successioneque indignus, per patriarcham Antiochenum Agritium renovans confirmo ad honorem patriæ dominæ Helenæ augustæ, metropolis ejusdem indigenæ; quam ipsa felix per apostolum Matthiam a Judæa translatum cum tunica & clavo Domini, & dente S. Petri, & sandaliis S. Andreæ, & capite Cornelii Papæ, ceterisque reliquiis magnifice ditavit specialiterque provexit. Hujus privilegii conscii nocivi æmuli communione dirimantur, quoniam anathemate maculantur”.

[10] Si sincerum ac genuinum esset illud diploma, nemo inficias ierit, [ad persuadendum non satis accommodatis.] quin præsens controversia in favorem Trevirensium decidenda sit, tam claris utpote ac tam disertis terminis ad honorem patriæ dominæ Helenæ augustæ, metropolis ejusdem indigenæ in dicto diplomate declarata: si genuinum, inquam esset: quod an pro tali haberi debeat, proxime nunc expensuri sumus, eaque de causa totum, prout exstat apud Masenium, illud transcripsimus. Diploma hoc etiam habetur in Epitome gestorum Trevirorum, a Joanne Enen Teutonico sermone edita, & Latine reddita a Joanne Scheckmanno, cap. 5 fol. 16 verso, nec non in Gestis Trevirorum ab Urbe condita usque ad annum Christi 1132, quæ exstant inter Accessiones historicas Godefridi Guilielmi Leibnitii, cap. 30; quod nunc examinabimus.

[Annotata]

* l. qui

* f. præteriere,

§ II. Examinatur diploma, quo Trevirenses sibi tribuunt Sanctæ natales; ad quos illi probabilius pertinere videantur; Helenæ genus.

[Diploma illud] Inter alia, quæ diplomati isti officiunt, incommoda, merito videtur illud contra sinceritatem ejus objici posse, quod varia monumenta, quæ sub S. Silvestri PP. nomine circumferuntur, pro suspectis & apocryphis habeantur: cujusmodi sunt Acta ejus, prout videre datur apud Pagium in Critica Baroniana ad annum 315 num. 4; indulgentiæ ibidem num. 5; item rescriptum ad synodum Nicænam apud Labbeum tom. 2 Conciliorum col. 58, & apud Coustant in Appendice ad epistolas Romanorum Pontificum pag. 54: quibus adde epistolam, quæ ibidem exstat pag. 38; Constitutum denique sub nomine prædicti Pontificis, de quo ibidem agitur. Hæc cum ita sint; dic, amabo, an imprudentiæ accusandus esset is, qui Silvestrinum illud, uti volunt, diploma non statim admitteret tamquam legitimum, sincerum ac genuinum, sed formidinem conciperet, illud instrumentum sancto huic Pontifici esse suppositum, vel esse vitiatum hac saltem parte, qua natales S. Helenæ Trevirensibus adscribit? Et vero suspicio ista maxime confirmatur ex ipso Browero Annalium Trevirensium lib. 4 num. 2, ubi sic scribit: Cæterum diploma, a Silvestro traditum, etsi rerum & temporum tot injuriis casibusque periit, sententia tamen vetustissimis asservata schedis mansit. Et mox ita illud recitat:

[12] [qua saltem asserit] “Sicut in gentilitate propria virtute, sortire & nunc, Trevir, super Gallos & Germanos primatum, quem tibi præ omnibus harum gentium episcopis, in primitivis Christianæ religionis doctoribus, Euchario, Valerio, Materno, per baculum caput Ecclesiæ Petrus signavit habendum, suam quodammodo minuens dignitatem, ut te participem faceret. Quem ego Silvester ejus servus, successione indignus, per Agricium patriarcham renovans confirmo”. Hæc Browerus: ubi vides, nullum haberi vel minimæ syllabæ apicem de patria S. Helenæ. Ex hactenus circa utrumque diplomatis exemplar expositis varia poterunt formari argumenta, quibus hujusmodi rerum gnari impugnent illa ejusdem exemplaria, in quibus patria jam dicta asseritur, quidquid sit de rebus aliis in eodem diplomate contentis, quæ proprie non spectant ad nostrum propositum.

[13] [natales S. Helenæ apud Trevirenses, rejicitur.] Dicent itaque adversus illud primo: Browerus, oculatissimus ac sagacissimus monumentorum Trevirensium indagator & eruderator, asserit diploma, a Silvestro traditum, rerum & temporum tot injuriis casibusque periisse, diploma, inquam, primigenium ac genuinum; sententiam tamen ejusdem vetustissimis asservatam schedis mansisse; quisnam ergo credat, genuinum esse exemplar, quod producit Masenius? Dicent secundo: Masenius accusat Browerum, quod partem aliquam diplomatis Silvestrini, nec tamen ex integræ fidei apographo dederit. Sed quomodo probabit Masenius, suum exemplar esse integrioris fidei, quam Browerianum? Dicent tertio: Masenianum exemplar deterioris esse notæ quam Browerianum deducitur ex eo, quod nimium probet, atque adeo nihil probet: probat enim litem de patria S. Helenæ finitam esse; quam tamen hactenus nec finitam, nec umquam clare, perspicue ac fide historice certa finiendam inter eruditos putamus. Dicent quarto: Videtur verosimile, Masenianum diploma non latuisse Browerum, qui utpote in rebus Trevirensibus longe plura viderit, quam Masenius; sed ex suo potius, quod perierat, sententiam vetustissimis asservatam schedis exhibere voluisse, quod censeret illam esse magis sinceram, quam diploma Masenianum. Dicent quinto: Ex omnibus hisce rationibus suspicamur omnino, voces illas, Ad honorem patriæ dominæ Helenæ augustæ, metropolis ejusdem (Trevirensis) indigenæ, a recentiore quodam philopatride suppositas atque intrusas fuisse. Atque hæc sunt, quæ contra Masenianum diploma objici possunt, quæque eruditis Trevirensibus tantisper consideranda proponimus, onus eis injicientes, ut istius instrumenti integritatem ac fidem solidis argumentis probent, si possint. Alia est quæstio, an Sancta apud Treviros habitarit, & quænam ibidem gesserit, de qua inferius tractari poterit. Ad Almannum supra num. 6 citatum, reponi potest, non videri eum rebus Helenianis satis instructum fuisse, cum mox addat: Tantæ fuit nobilitatis (de qua re agam § 3.) Certe non satis antiquus est, ut ipsius auctoritate stari possit. Superest, ut dicamus de Drepanensibus in Bithynia, qui S. Helenam volunt esse suam.

[14] [Præplacet opinio,] Procopius Cæsariensis, qui floruit seculo sexto æræ vulgaris, lib. 5 cap. 2 De ædificiis Justiniani imperatoris, ita memorat: In Bithynia est urbs, de nomine dicta Helenæ, matris Constantini aug. Quippe natam ibi Helenam perhibent, cum esset vicus ignobilis: cui quidem Constantinus, in præmium nutricationis, nomen ac dignitatem urbis concesserat; sed nullum imperatoriæ magnificentiæ monumentum reliquerat. Nam si ornatum & structuram spectes: statum pristinum locus retinebat, nudo urbis titulo insignis, Helenæque alumnæ suæ nomine gloriosus. Ex his conficitur, tempore Procopii Cæsariensis famam fuisse in Oriente, quod S. Helena vitales auras primum hauserit in Bithynia. Si quæras, quo Bithyniæ loco; in Chronica Eusebii Pamphili, quod S. Hieronymus Latine reddidit, & Josephus Scaliger edidit, ad annum 328 de loco isto Bithyniæ hæc attexuntur: Drepanum Bithyniæ civitatem in honorem martyris Luciani ibi conditi Constantius * instaurans, ex vocabulo matris suæ Helenopolim nuncupavit. Urbs itaque ista, de qua loquebatur modo Procopius, Drepanum est. Cellarius lib. 3 cap. 8 Notitiæ orbis antiqui pag. 174 situm loci istius describens, Bosporum, ait, versus Drepane sive Drepanum. Stephanus: “Est etiam Drepane in Bithynia ad sinum Astacenum”. Etymologico autem magno ita situs describitur: “Drepanum est etiam locus Bithyniæ ad Bosporum situs”. Fuit ergo Bosporo proximum, seu inter Astacenum sinum & Bosporum, ut ab utroque denominari potuerit, atque remotior, quam Pronectus, a Nicomedia. Hanc Drepanem sive Drepanum eum locum esse Nicephorus Callistus tradit lib. 7 cap. 49, quem Constantinus Helenopolim in matris honorem adpellaverit. “Oppidum, inquit, Drepanum, matrem honorans, Helenopolim adpellavit”.

[15] Jam vero ex iis, quæ de tribus populis, Britannis utpote, [quæ asserit patriam ei fuisse Drepanum in Bithynia.] Trevirensibus ac Bithyniensibus, in quibus præsentis controversiæ cardo potissimum vertitur, pluribus hactenus a nobis sunt proposita, duæ conclusiones deduci posse ac debere nobis videntur; quarum altera sit, famosissimam hanc litem, quæ tot eruditorum ingenia in varias diu multumque distraxit sententias, nec decisam esse huc usque, nec porro hic decidendam fide historice certa: altera autem, videri nobis, potiorem esse causam Bithyniensium seu Drepanensium, quæ videlicet jam tum a seculo sexto fuerit in stabili possessione, ut ita loquar, cum publica tunc temporis istius rei fama circumferretur, uti ex Procopio eruimus. Auctores autem qui vel pro Britannis vel pro Trevirensibus superius allegabantur, si cum seculo Christi tertio, quo nata fuit S. Helena, conferantur, novitii debent censeri; sin vero cum seculo sexto, quo vixit Procopius, nimium recentes, quam ut hujus antiquitati præponderare valeant. Quod Browerus dicebat supra num. 6 e veteri, uti vocabat, scriptura, non multum videtur habere ponderis, quamdiu non constat, ad quodnam seculum vel tempus præterpropter illa scriptura referri debeat, nec producuntur notitiæ, vi quarum possit examinari an respectu S. Helenæ veram & accommodatam vetustatem habeat. Atque hæc, quæ in favorem Drepanensium in Bithynia retulimus, admodum consentiunt cum dictis jam pridem a Papebrochio nostro tomo V Maii die XXI in Commentario historico S. Constantini Magni imperatoris, pag. 20, ubi hæc leguntur: Acturi de S. Helena cum Latinis XVIII Augusti, nihil necesse habemus de natalibus ejus nunc operosius disputare; interim tenemus, non Britannam, sed Bithynam fuisse, ex eaque verosimiliter urbe, quam deinde filius ejus in matris honore restauratam voluit Helenopolim dici.

[16] [Respondetur Baronio,] Baronius tom. 3 ad annum Christi 306 a num. 12 de Helenæ patria ac genere agens, Scimus, ait, Græcorum recentiores (Eusebius enim, licet rerum Græcarum amplificator egregius, hæc silentio prætermisit) Nicephorum lib. 7 cap. 18, & alios, qui commentitiæ historiæ fidem præstiterunt, eam fuisse Bithynam genere affirmare; de qua & ejusmodi fabulam concinnarunt &c.; de hac re mox videbitur, quando de Sanctæ genere agetur. Deinde postquam asseruisset idem Baronius, natale solum Constantino obtigisse Britanniam, sic pergit num. 16: Qua pariter ratione æquius est dicere, Helenam fuisse Britannam, quam Bithynam. Sed respondeo primo: Aliud omnino est, quærere de natalibus Constantini Magni; aliud de natalibus matris ejus: neque hi ex illis recte deduci queunt, sicut supra num. 8 insinuabam. Secundo. Inter Græcos recentiores ac historiæ commentitiæ sectatores non est locandus Procopius Cæsariensis, de quo dixi. Tertio. Patriam Constantini alii aliam statuunt: nam Pagius in Critica Baroniana ad annum 306 num. 9 Eminentissimum Annalium ecclesiasticorum conditorem corrigens, Constantini, inquit, Magni patriam fuisse Naissum, oppidum Daciæ mediterraneæ, nunc Serviæ dictæ, certum esse debet. Et post hujus assertionis suæ probationem ita concludit: Quare quod Constantinus Anglus sive Britannus fuit, inter fabulas computandum. Tillemontius tomo 4 Historiæ imperatorum nota 3 in Constantinum pag. 615 Naissi natum illum fuisse, etiam tenet.

[17] [ac refellitur] Apocrypha est sententia Eutychii patriarchæ Alexandrini, qui in libro, cui titulus Contextio gemmarum, sive in Annalibus, interprete Edwardo Pocockio, tom. 1 pag. 408 de Constantio, Constantini patre, sic fabulatur: Hic in partes Mesopotamiæ ac Rohæ profectus, dum in oppido quodam Rohæ Caphar Phacar [vico figuli] dicto subsisteret, vidit ibi mulierem pulchram, formosam, nomine Helenam, quæ a Barsica episcopo Rohensi ad fidem Christianam conversa fuerat, nec non legere didicerat: quam cum a patre petitam in tixorem sibi duxisset, ea ab ipso gravida facta est. Reverso deinde Constantio Byzantium peperit Helena filium pulchrum, mansuetum, intellectu præditum .. Constantinum, qui Rohæ educatus, Græcorum sapientiam addidicit. Hæc ibi. Quæ dictus auctor nugatur de matrimonio Constantii cum Helena inito castigari possunt ex dicendis paragrapho proxime sequente; patria vero Mesopotamiensis, quæ ibidem indicabatur, confutatur ex superioribus, quibus Sanctam putavimus in Bithynia natam apud Drepanenses. Apocrypha, inquam, est sententia Eutychii, qui seculo demum Christi decimo, quo vixit, tale commentum vel confinxit, vel ex fabulosis documentis adoptavit, unum utique ex aliis pluribus, quibus Contextionem gemmarum, quam citabam, infarsit. In his enim occurrunt plura notatu quidem dignissima, quæ frustra alibi quæruntur: certe plurima anilibus fabulis simillima, quæ si non ex proprio cerebello finxerit, saltem ex futilibus ecclesiæ suæ monumentis hausit, uti observat Caveus heterodoxus in scriptorum ecclesiasticorum historia litteraria.

[18] [duorum aliorum sententia,] Nec melioris notæ sunt, quæ in concilii Nicæni Præfatione, ex Arabicis Orientalium codicibus Latinitate donata ab Abrahamo Ecchellense, habentur apud Labbeum tomo 2 Conciliorum col. 384 his verbis: Tot furores & irarum scintillæ, quas dudum in imperatorum incenderat animis diabolus adversus Christianos, per mulierem quamdam, nomine Helenam, quæ ab ineunte ætate Christiana fide & moribus ab Edessenæ urbis episcopo imbuta erat, sedatæ & extinctæ sunt. Sed ibidem col. 386 (pro qua legendum col. 388) disertius dicit auctor ille, quisquis est, Helenam Edessæ natam, quando meminit Constantini filii Helenæ mulieris Edessenæ. Sed scriptor ille satis aperte indicat suam in rebus gestis S. Helenæ imperitiam, dum perperam asserit, eam AB INEUNTE ÆTATE Christiana fide & moribus ab Edesseno episcopo imbutam fuisse; prout planum fiet mox ex § 4 & 5; cum demum anno circiter ætatis sexagesimo quinto ad Christi fidem conversa fuerit. Imperitam quoque ejusdem auctoris hallucinationem proferam eodem § 4 in fine. Dispiciendum nunc est, e quo genere originem traxerit.

[19] S. Ambrosius in concione de obitu Theodosii senioris augusti ita in rem nostram memorat: [Natales hausit Sancta] Stabulariam hanc primo fuisse asserunt, sic cognitam Constantio seniori, qui postea regnum adeptus est. Bona stabularia, quæ tam diligenter præsepe Domini requisivit. Bona stabularia, quæ stabularium non ignoravit illum, qui vulnera curavit a latronibus vulnerati. Bona stabularia, quæ maluit æstimari stercora, ut Christum lucrifaceret. Ideo illam Christus de stercore levavit ad regnum &c. Morinus supra num. 4 citatus adjuncta tria in istis S. Ambrosii verbis expendit pag. 182, ut omne, quo elevari possit ejusdem auctoritas, dubium removeatur. Et unum quidem adjunctum desumit a tempore, quo Doctor ille sanctus scribebat, octo videlicet & quinquaginta annis post mortem Constantini; quique aliunde ob senectam grandævam adeo temporibus Constantii erat vicinus, ut mors ipsius præcesserit natales filii ejus annis quinque. Alterum adjunctum promit Morinus e persona S. Ambrosii, cujus pater exstiterit præfectus Galliæ Cisalpinæ, id est, plus quam tertiæ partis Italiæ. Tertium denique accipit e Constantini & Helenæ personis, quarum origo & consanguinitas seu parentela tunc temporis incognita esse non potuerint tam magno domino Et quid dico, inquit, tam magno domino? imo vero quisnam adeo esse peregrinus tunc potuerit in Romano imperio, qui natales ignorarit hominum tam illustrium, quorum liberos viderant imperatoria dignitate insignitos? Ita ratiocinatur citatus auctor ad corroborandum testimonium S. Ambrosii, cujus tempore Sancta nostra e vili ista conditione ad imperii honores evecta asserebatur. Unde sequitur, ut tunc fama publica pro tali habita fuerit.

[20] Eutropius in Romanæ historiæ Breviario, una cum Historiæ Romanæ scriptoribus minoribus Græcis anno 1590 Francofurti edito, [ex humili genere.] sic loquitur lib. 10 pag. 128 & 129: Constantio mortuo, Constantinus EX OBSCURIORE MATRIMONIO EJUS FILIUS, in Britannia creatus est imperator. Scriptor autem ille ob antiquitatem suam meretur magnam fidem: vixit enim cum Juliano Apostata. Audiatur libro 10 citato pag. 133: Julianus rerum potitus est; ingentique apparatu Parthis intulit bellum: cui expeditioni ego quoque interfui. Apud Georgium Codinum in Excerptis de Originibus Constantinopolitanis pag. 9 editionis regiæ Parisiensis anni 1655, occurrit Eutropius Sophista, qui Juliano Apostatæ in Persia simul adfuit; & inter alios scriptores, qui ibidem nominantur ac laudantur tamquam de rebus Constantini in structura urbis Constantinopolitanæ conscribendis bene meriti, laudatur & ipse his verbis: Hi omnes (Inter quos proxime erat nominatus Eutropius Sophista) quæ suis oculis tum viderunt, accurate scriptis mandarunt. Hinc fit, ut Eutropius, accuratus istarum rerum Constantini magni imperatoris inspector ac testis, vix ignorare potuisse videatur plures alias ad ipsum spectantes, quibus videtur accenseri posse genus matris ejus. Duobus istis testimoniis, quæ ex S. Ambrosio & Eutropio protulimus, consona sunt auctoris ignoti Excerpta de Constantio Chloro, Constantino Magno, & aliis imperatoribus, quæ habentur ad calcem Ammiani Marcellini a Gronovio editi Lugduni Batavorum anno 1693; ubi pag. 504 Constantinus natus Helena matre vilissima in oppido Naiso refertur. Adde, quod nec Eusebius, nec alii historici antiqui, qui summis quidem eam laudibus efferunt, numquam tamen loquuntur de ipsius natalibus, satis ad judicandum argumenti præbeant, in illis se non reperisse, unde eam laudarent; prout observat Tillemontius tom. 7 Monumentorum ecclesiasticorum nota 1 in S. Helenam pag. 638. Ex his igitur apparet nobis probabilius, S. Helenam ex ignobili genere ortam esse, etiamsi non desint alii, qui aliter statuant. Expendamus itaque illorum rationes.

§ III. Argumenta, quæ opponuntur humili Sanctæ generi, discutiuntur; fuit legitima Constantii Chlori conjux.

[Quæ Baronius] Baronius ad annum Christi 306 num. 20 Eutropium & S. Ambrosium antea a nobis allegatos explicare conatur, sic scribens: Eutropius cum affirmet, eam (S. Helenam) fuisse conjugem Constantii, obscuro tamen loco natam testari videtur, dum ait: “Constantinus ex obscuriori matrimonio ejus filius in Britannia creatus est imperator”. Sed quis est qui neget, respectu clarissimarum nuptiarum, quas postea cum Theodora filia imperatoris contraxit, quibus & imperium consecutus est, obscurius dici debere prius conjugium Constantii cum Helena, ex quo natus est Constantinus? De sancto autem Ambrosio subdit ista: Scimus S. Ambrosii testimonio fuisse eamdem Helenam stabulariam nominatam, .. sed eo plane nomine vulgo dicta, quod hospitis, apud quem divertit Constantius in Britannia, filia fuisset. Sed qualis hospitis, qui ducem totius exercitus domi exciperet. Certe haud infimi ordinis inter Britannos, & mediocrium facultatum: sed par est credere (ut evenire solet in hospitalibus militaribus) qui in civitate nobiliores ac ditiores sunt, eos, qui digniores pariter militiæ ducunt ordines, hospitari solere.

[22] [opponit,] Quamobrem qui antiquas res Britannicas sunt prosecuti (quod compertum habuerunt ex antiquis Annalibus) Helenam filiam fuisse tradunt unius ex Britanniæ regulis Coël nomine, apud quem (ut dictum est) Constantius hospitatus, quam pulcherrimam novit, ejus filiam Helenam accepit in conjugem: obscurumque existimatum est ejusmodi conjugium, quod cum externa, barbara, & non Romana femina contractum esset a tanto viro, ab ipso scilicet nepote Claudii imperatoris, & Romani exercitus in Britannia duce; sed & obscurius sane redditum, cum creatus est imperator, & una cum imperio Theodoram accepit uxorem. Cum igitur, ut accidit iis, qui temporibus & felicioribus rebus inserviunt, in posteriorem conjugem, eamdemque augustam, omnes converterent oculos; vilis admodum & abjecta visa est illa prior, quæ jussu Herculii imperatoris repudiata fuisset, ac proinde contemptus gratia, stabularia nominata; sicut & Galerius Maximianus, qui eodem tempore imperavit, ob humile genus vulgo Armentarius dicebatur. Ita Baronius: cui priusquam respondeam, obiter indico, de genealogia Constantii Chlori, S. Helenæ conjugis, tractari apud Tillemontium Historiæ imperatorum tom. 4 pag. 77.

[23] Nunc respondeo primo: Non satis mihi probatur, [nostram sententiam non evertunt;] quod Eutropius Sanctam nostram ex obscuriori matrimonio peperisse Constantinum voluerit respectu clarissimarum nuptiarum &c. Etenim Eutropius loquitur absolute, non autem respective; cum nullam ibidem apud cum inveniam mentionem de secundis istis clarissimis nuptiis, postea cum Theodora contractis a Constantio. Respondeo secundo: Vox stabularia pro filia hospitis, videtur nimis improprie, ne dicam violente, a significatione propria ad alienam detorta, quam ut ulla similitudine veri eam ita intellexerint S. Ambrosius. Respondeo tertio: Non satis equidem perspicio, quænam necessitas cogat ad explicationes hujusmodi confugere in gratiam natalium S. Helenæ in Anglia seu Britannia, cum probabilius esse censeam, illos ibidem non accidisse, ut supra dictum est. Respondeo quarto: Quod aiebat Baronius de antiquis Annalibus; utinam eos indicasset distinctius, ut de eorum ætate, auctoritate ac valore judicium ferri posset! Enimvero Sanctam nostram in Bithynia natam fuisse, ex Procopio Cæsariensi, omnium, qui natale ejus solum expresserint, antiquissimo, quantum scio, probabilius esse dixi; auctores vero, qui aliter sentiunt, si cum tempore, quo vivere cœpit S. Helena, comparentur, novitios esse censendos.

[24] Alfordus in Annalibus suis ad annum Christi 275 num. 44 ad objecta adversus humile ejus genus respondens, [nec ea,] viam init a Baronio plane diversam in explicanda voce stabularia. Etenim Judæorum, inquit, illa vox, non Ambrosii fuit. Nam quod illi in opprobrium, quia Christi stabulum ornaverat in Oriente, iste in laudem retulit. Sed, amabo, quo pacto significatum illud e verbis Ambrosii extundas, præsertim illis, Stabulariam hanc PRIMO FUISSE asserunt sic cognitam Constantio seniori? Quo pacto ex illis item: Ideo illam Christus de stercore levavit ad regnum? Quam causalem particulam cum hisce vocibus illam sequentibus Alfordus loco dicto Ambrosium citans non producit. Ex his, quæ supra dixi, satis etiam responsum est ad ea, quæ habet Bandurus in Opere suo, quod in inscribitur Numismata imperatorum Romanorum &c. tomo 2, Lutetiæ Parisiorum anno 1718 in lucem dato, pag. 111. Verum juvat etiam expendere, quæ pro nobilitate S. Helenæ affert laudatus Alfordus ad annum 247 num. 3, ubi ita disserit:

[25] Panegyrici oratores (de iis infra num. 28) qui Constantinum coram & publice laudaverunt, [quæ profert] non aliud frequentius usurpant, quam de illius generis nobilitate sermonem; & sine dubio utriusque parentis originem exprimunt, cum dicunt: “Tanta est nobilitas originis tuæ, ut nihil tibi addiderit honoris imperium”. Et iterum de eodem: “Qui ortus sui sublimitate verticem felicitatis tenuit adeo, ut non posset esse nobilior”. Citatur ad marginem Eumenius Panegyrico 9. Itaque ex his ita argumentatur Alfordus: Quod verum esse nullo modo potest, si revera altera parente vili, stabularia aut hospitis filia nascitur. Ast hoc pari, qua ab Alfordo sine dubio, uti vult, asseritur facilitate, imo vero majore cum fundamento negatur. Cur enim orator ille non laudarit vere Constantinum a nobilitate Constantii patris sui, qualecumque demum fuerit genus filii ejusdem Constantini ex parte matris? Sequens argumentum, quod ibidem proponit, valde infirmum est. Sed quia, ait, in laudem Constantini effusi, Helenæ nomen silentio tegunt; dicat religiosus abbas Berengosius lib. 2 De inventione crucis cap. 1; qui in magna Patrum Bibliotheca legitur seculo septimo, quænam fuerit Constantini mater Helena: “Helena, inquit, nobili fuit genere, sed nobilior sanctitate. Etenim nobilitate morum suorum, nobilitatem præcellit aliorum”. Et quoniam Helena non regi, non cæsari, sed tantum senatori Constantio nupsit, ut infra dicetur, ideo idem auctor affirmat Helenam marito nobiliorem fuisse: nam ita alibi loquitur (citatur in margine lib. 3 cap. 1) “Unde cum melior esset Helena Galerio, & nobilior Chloro (ita Constantius a pallore dicebatur) mirum non est, quod tam nobilis femina tam nobili sociata est viro”.

[26] [Alfordus.] Valde, inquam, infirmum est hoc argumentum, quod a testimonio Berengosii seu, ut alii scribunt, Berengosi petitur; propterea quod auctor ille, quem lego fuisse Trevirensem abbatem ad S. Maximinum, vixerit anno circiter 1110, secundam Labbeum in Bibliotheca sanctorum Patrum &c. chronologica, ac Caveum heterodoxum in Historia litteraria scriptorum ecclesiasticorum. Confirmantur ista e Mabillonio tomo 5 Annalium Benedictinorum ad annum Christi 1107 pag. 516: Qui in prædicta, inquit, historia (translationis videlicet reliquiarum S. Modoaldi) laudatur Trevirensis sancti Maximini abbas Berengosus, is esse creditur, qui tres libros de inventione sanctæ crucis, in Bibliotheca Patrum editos, & quosdam sermones composuit. Certe in libri tertii capitibus primo & secundo se apud Treviros vixisse satis declarat, maxime capite secundo, ubi ait, beatæ Helenæ nobilitatem testari apud Treviros relicta ejus ædificia, ubi “pavimentum domus illius variis marmoribus & pario quondam lapide stratum” etiam tunc cernebatur. Berengosus S. Maximini abbas laudatur in diplomate Heinrici V pro abbatia monasterii, & in Necrologio S. Arnulfi Mettensis IX Kal. Octobris. Hic est Berengosus abbas, cujus rogatu Heinricus V S. Arnulfi possessiones anno MCXV confirmavit. Qua igitur auctoritate, quo fundamento Aubertus Miræus in Auctario de scriptoribus ecclesiasticis cap. 199 pag. 219 Berengosum abbatem ad S. Maximinum collocat inter auctores seculi VII? Quod autem Berengoso non sit in omnibus fidendum, intelliges ex iis, quæ de eo jam pridem sunt dicta apud nos ad diem III Maii pag. 363. At nunc S. Helenæ nuptiæ cum Constantio Chloro quales fuerint, inquiremus.

[27] [Disseritur.] Multa sunt quæ conjugio isti adversantur, quo minus habeatur legitimum. Zosimus quippe Comes lib. 2 Historiarum pag. 672 inter Romanæ historiæ scriptores Græcos minores Francofurti anno Christi 1590 editarum, hæc memorat: Κωνσταντῖνος, ἐξ ὁμιλίας γυναικὸς οὐ σεμνῆς, οὐ δὲ κατα νόμον συνελθούσης, Κωνσταντίῳ τῷ βασιλεῖ γεγενημενος &c. Quæ interpres Latinus ita vertit: Constantinus, natus ex consuetudine mulieris, quæ materfamilias non esset, nec in manum imperatori Constantio legitime convenisset &c. Chronicon Alexandrinum, a nostro Radero vulgatum, pag. 651, Constantius, inquit, .. decessit, cui Constantinus spurius ex Helena successit. In Chronico Eusebii Pamphili, quod, interprete Hieronymo, publicavit Latine Josephus Scaliger, pag. 180 dicitur Constantinus ex concubina Helena procreatus. Idque confirmatur e textu Græco Eusebii, quem idem editor publici juris fecit, pag. 211. S. Prosper in Chronico, quod habetur inter ejus Opera anno 1711 Parisiis edita, col. 724, nec non Cassiodorus anno 1679 Rothomagi excusus, in Chronico tomo 1 pag. 391 in eadem sunt sententia (Etiamsi hic ultimus addat, dicitur) quam etiam sequitur S. Beda in sua Historia ecclesiastica lib. 1 cap. 8. Præcesserat S. Ambrosius, cujus dictum supra num. 19, Stabulariam hanc primo fuisse asserunt sic cognitam Constantio seniori, videtur etiam officere veris ejus ac legitimis nuptiis, Accedit eo, quod Nicephorus Callistus libro 7 cap. 18 Ecclesiasticæ historiæ narrationem satis longam, & variis adjunctis vestitam intexuerit de hac re. Habes, lector, quæ contra legitimum S. Helenæ connubium faciunt. Accipe jam quæ eidem favent.

[28] Etenim contra producta modo testimonia est primo: [an conjugium Helenæ] Ecquis satis concipiat, qua fronte publicus orator panegyricus laudare publice vel voluerit vel potuerit continentiam Constantii Chlori, ac dicere ausus sit, Constantinum, inito ab ineunte ætate matrimonio, eamdem fuisse imitatum, si vel ipsa Constantini nativitas fuisset tacita exprobratio incontinentiæ sui patris? Joannes Livineius duodecim Panegyricos veteres recensuit ac notis illustravit, anno 1599 Antverpiæ excusos; quos inter Incerti auctoris panegyricus Maximiano & Constantino inscribitur, ordine quintus. Ibidem pag. 126 amborum laudibus intexit hanc ad Constantinum apostrophen: Neque enim forma tantum in te patris, Constantine, sed etiam continentia .. sese votis gentium repræsentat. Quo enim magis continentiam patris æquare potuisti, quam quod te ab ipso fine pueritiæ illico matrimonii legibus tradidisti, ut primo ingressu adolescentiæ formares animum maritalem &c.

[29] E quibus ita recte argumentatur Baronius ad annum 306 num. 18: [cum Constantio Chloro] Hæc ibi auctor pro concione, spectantibus magistratibus, dixit, cum Maximianus eidem Constantino Faustam copulavit fœdere nuptiarum: quæ a nobis non tam in commendationem continentiæ Constantini quam Constantii patris sunt recitata; cujus ille imitator factus, nullam ante uxorem legitimam, feminam aliam prorsus noverit. At qua fronte, quæso, nobilis orator in publicis nuptiarum solemnitatibus, coram nobilissimo ac florentissimo auditorio cuncta sciente, hæc de patre Constantio prædicare adeo potuisset, si Helenam concubinam, ex qua etiam ipse Constantinus natus esset, antequam legitimam uxorem Theodoram duceret, habuisset? Ex iis igitur cum ceteri omnes, qui dicunt natum Constantinum ex concubina, tum Zosimus Comes mendacii redarguuntur, dum ait eum genitum ex consuetudine mulieris, quæ materfamilias minus esset: ethnicus enim homo addictissimus ethnicismo, & in Christianam religionem infensissimus, cum de Christianorum rebus agit, manifestus sæpe convincitur proditor veritatis, & in Constantinum pariter iniquissimus, quem ut desertorem deorum exagitat contumeliis; ut intelligas, ipsum in Constantinum Philippicas potius quam Constantini historiam conscripsisse.

[30] [fuerit legitimum;] Contra est secundo: Non minus mihi apparet credibile, Constantinum matri suæ daturum fuisse titulum augustæ, si per verum ac legitimum matrimonium ex ea natus non fuisset. Contra est tertio: Quando novi cæsares erant creandi anno 305, sine mora a Diocletiano ad hanc dignitatem propositum fuisse Constantinum, qui erat filius Constantii, nec quemquam dubitasse, quin honoris istius prærogativa merito esset ipsi debita, eruo ex Lactantio de mortibus persecutorum cap. 18 & 19, ubi hæc leguntur a pag. 142 impressionis Ultrajectinæ anni 1693: Supererat ut communi consilio omnium cæsares legerentur. Quid, inquit Galerius, opus est consilio, cum sit necesse illis duobus (nempe Maximiano Herculio & Constantio) placere quidquid nos fecerimus. Ita plane (Diocletiani responsio est. Vide notas hic) Nam illorum filios nuncupari necesse est. Erat autem Maximiano [filius] Maxentius, hujus ipsius Maximiani gener .. Constantio quoque filius erat Constantinus .. illo fastigio dignissimus .. Cum hæc essent constituta proceditur Kalendis Maiis. Constantinum omnes intuebantur. Nulla dubitatio. Milites qui aderant, & priores militum electi & acciti ex legionibus in hunc unum intenti gaudebant, optabant, & vota faciebant. Eumenii Panegyricus Constantino A (Augusto) inscriptus, qui est ordine nonus, apud memoratum Livineium pag. 191 breviter quidem, sed æque magnifice Constantinum compellat in hæc verba: Non fortuita hominum consensio, non repentinus aliquis favoris eventus te principem fecit. Imperium NASCENDO meruisti. Et pag. 192: Aliud, ipsa ortus sui nobilitate fultum verticem tenere fortunæ, & quæ summa sunt non sperare, sed habere. Sacrum istud palatium non candidatus imperii, sed designatus intrasti, confestimque te illi paterni lares successorem videre legitimum &c. Tali scilicet in honore filios spurios exstitisse apud Romanos, quis credat? Nec vero spurios Constantini natales prætexuit Galerius, de quo modo agebam, inter rationes, quas habebat, ut impediret, ne tunc cæsar crearetur Constantinus; quam rem Tillemontius expendit tomo 5 Historiæ imperatorum nota 1 in eumdem Constantinum pag. 613. Adde, quod diu ante summo in honore habitus fuerit ab imperatoribus; cui etiam ad Diocletiani assistere dextram contigit, tamquam aulæ primati. Videatur Eusebius Vitæ Constantini lib. 1 cap. 19 pag. 417 a Valesio editæ, & Historia imperatorum in Constantino articulo 4 pag. 83, & nota prima citata.

[31] [quod autem] Contra est quarto: Constantius fuit coactus repudiare uxorem, quam habebat, ut Theodoram duceret; de qua re Eutropius in Breviario historiæ Romanæ lib. 9 pag. 126: Ambo (Constantius videlicet & Maximianus Galerius) uxores, quas habuerant, repudiare compulsi. Aurelius Victor, inter Romanæ historiæ scriptores Francofurti editus anno 1588, Diremptis, ait pag. 524, prioribus conjugiis. Et ibidem in ejusdem Epitome dicitur pag. 542, Abjecta uxore priori. Consuli insuper potest Cangius in Familiis augustis Byzantinis pag. 43. Si itaque Constantii conjux ante Theodoram erat S. Helena; si uxor; si Constantinus ex obscuriore, ut antea ex Eutropio dixi, MATRIMONIO ejus filius; consequens est, ut ex legitimo thoro, non vero ex concubinatu vel pellicatu natus sit. Id quod recte etiam observavit Josephus Scaliger in Animadversionibus ad Chronologica Eusebii pag. 226 impressionis Lugduno-Batavæ anni 1606, in has voces ex concubina Helena hæc notans: Si ex matrimonio, ergo κατα νόμον συνελθούσης, adversus sententiam Zosimi & Hieronymi. Ea ergo fuerit non concubina, sed prior uxor. Hactenus bene, si ibi stetisset Scaliger, sed miseram commisit hallucinationem, dum hisce subjungit sequentia: Atqui non potest, inquit. At qua de causa? Nam prior uxor erat Minervia (vel Minervina) mater Crispi cæsaris, quam dimittere coactus est, cum Theodoram privignam Herculii duxit uxorem sororem uterinam Maxentii matre Eutropia &c. Sed advertere debuerat Scaliger, Crispum fuisse filium Constantini, non vero fratrem ejus. Ad magis declaranda, quæ mox attuli pro legitimo Sanctæ matrimonio, conducit locus S. Augustini lib. 6 Confessionum cap. 15: Avulsa, inquit, a latere meo tamquam impedimento conjugii, cum qua cubare solitus eram .. At ego infelix .. quia non amator CONJUGII, sed libidinis servus eram, procuravi aliam, non utique CONJUGEM. Itaque secundum expressionem S. Augustini, si Helena conjux, concubina non est dicenda proprie. Id quod nunc dicam.

[32] Contra est quinto: Sancta quidem nostra vocatur supra num. 27 concubina; [legitimum exstiterit,] ast hac voce non indicatur, Helenam Constantis Chlori minime fuisse uxorem: sed alias sic vocabatur uxor sive indotata, sive aliis insignibus carens, quæ matribus familias competebant. Licet ergo non ejus esset sortis Helena, quæ juxta leges viro e stirpe imperatoria Vespasiani oriundo, & Claudio II imperatori consanguineo jungeretur; patet tamen ex numismatibus antiquis, ipsam ex legitimo matrimonii vinculo Constantio Chloro adhæsisse: quidquid in contrarium protulerint quidam, filii Constantini gloriæ æmuli, aut etiam quidam e sanctis Patribus fama a maledicis dispersa decepti, in contrarium sensisse videantur, prout habetur in notis ad S. Prosperi Chronicon antea citatum. Baronius autem id aliter explicat ad annum Christi 306 num. 19: Romanorum legibus cautum erat (quod testatur Papinianus I. C.) ut si præfectus cohortis, vel equitum, aut tribunus contra interdictum uxorem duceret in ea provincia, in qua officium gerebat, matrimonium non esset; cum ratio potentatus (ut ait) ejusmodi nuptias prohiberet. Quam ob causam sic acceptam Helenam a Constantino * putarint potius concubinam quam conjugem. Sed quid Paulus I. C. respondit? Si post depositum officium ejusmodi in eadem voluntate perseveret, justas nuptias effici. Quid huic simile scripsit Ulpianus, legem Papiam interpretatus; qua cum senatores vetiti essent in uxorem ducere libertinam, si tamen duxisset, quamvis (inquit) uxor ejus non sit; tamen ea conditione, si desierit esse senator, tunc uxor ejus esse incipiet. Talis namque fuisse videtur causa Helenæ cum Constantio, ut sic eam duxerit, ut, cum a provincia decessisset, ac magistratum deposuisset, vere conjux esset, ac matrimonium ratum: quod quidem declaravit eventus: nam quam semel accepisset, numquam dimisit usque ad nuptias Theodoræ, cum Maximianus imperator coëgit .. dare Helenæ priori conjugi libellum repudii.

[33] Contra est sexto: legitimæ ipsius nuptiæ confirmantur ex hac inscriptione, quæ habetur apud Gruterum inter Inscriptiones antiquas pag. 1086. 2. [variis rationibus]

ET. CLEMENTISSIMAE
DOMINAE. NOSTRAE. AUGUSTAE
HELENAE. MATRI
DOMINI. NOSTRI. VICTORIS
SEMPER. AUG. CONSTAN
TINI. ET. AVIAE
DOMINORUM. NOSTRORUM
CAESARUM. BEATORUM
UXORI. DIVI CONSTANTII
ORDO. Neapolitanorum
ET. POPULUS.

Eamdem inscriptionem exhibet Bandurus in Opere; quod inscribitur Numismata imperatorum Romanorum &c. tom. 2 pag. 113.

[34] [confirmatur.] Contra est septimo: Explodi potius quam attendi debent aniles næniæ, quæ de furtivo seu clandestino Constantii concubitu cum Helena alicubi circumferuntur. Juvat imprimis hic meminisse, quæ tomo 2 Augusti ad diem V ejusdem mensis, pag. 71 occasione S. Eusignii martyris protuli e Commentariis Lambecii de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi, ubi dixi, auctorem hunc (lib. 8) pag. 107 fabulosa S. Eusignii Acta castigare ex eo, quod illis inserta sit, & sub ipsa quidem S. Eusignii narrantis persona, mendacissima fabula de nativitate Constantini Magni imperatoris ex illegitimo concubitu Constantii Chlori, dum etiamnum esset tribunus militum, cum Helena in publico quodam diversorio; eamdemque impudentissimam fabulam etiam a Nicephori Callisti adoptari Historiæ ecclesiasticæ lib. 7 cap. 18; ideoque eam ab Eminentissimo Cardinale Baronio Annal. eccles. tom. 3, sub anno Christi CCCVI prolixe ac solide refutari. Deinde Lambecium a pag. 108 subdere Græce ac Latine istius fabellæ drama, e concatenata falsitatum atque ineptiarum congerie conflatum; quod huc non transcribo. Porro nugas Callisti, fabulatoris Græculi, qui vixit seculo decimo tertio vel proxime sequenti, castigant bibliographi; ut mirari debeam, quod Justus Lipsius lib. 4. De magnitudine Romana cap. 11 agens de patria Constantini Magni, ac commentitio Constantii cum Helena concubitu Drepani in Bithynia, tantum hac in re, dicamus potius somnio, tribuerit prædicto auctori, quem citat loco paullo ante designato, ut rotunde profiteatur, arbitrari se, verissima Nicephorum tradidisse. His ita hactenus de præsenti controversia disputatis, concludo, connubium S. Helenæ verum ac legitimum fuisse vel in ipso suo principio, vel postea saltem tale evasisse ante nativitatem Constantini; prout retuli e Baronio, hoc alias accidisse; sed Panegyricus, castitatem Constantii laudans supra num. 28, mihi persuadet, illud ab initio verum ac legitimum exstitisse. Hallucinatus itaque etiam est Almannus, dum in Vita S. Helenæ affirmat ista de conjugio Constantii: Hic Theodoram Maximiani privignam accepit uxorem: ex qua sex filios fratres Constantini ex Helena futuri sibi filii sustulit .. Interim dum ille feliciter & fortiter administraret belli negotia, comperta incomparabili nobilitate, pulchritudine & potentia Helenæ, in oculis Domini tam beatæ, meditabatur ejus obtinere conjugium, desiderans, si forte posset, ex ea suscipere filium; multaque illam, licet in officio concubinali, tractavit reverentia & honestate. At nunc de prole unica an pluribus S. Helenæ.

[Annotata]

* Constantinus

* l. Constantio

§ IV. An unica Helenæ proles Constantinus; quando & ubi ex ea natus; Sancta a marito repudiata quo se receperit; an Constantinum converterit ad Christi fidem, vel contra.

[Unica, quantum scimus, Sanctæ proles Constantinus;] Menologium Sirleti ad diem XXI Maii de patre Constantini sic loquitur: Hic Constantinum unicum filium genuit, nimirum ex Helena, de qua ante meminerat, primum Christianorum imperatorem. Aliam ipsis fuisse prolem præter Constantinum, lego, non esse memoriæ proditum ab antiquis. Hoc constat, Constantinum fuisse unicum Helenæ filium, quando illa excessit e vivis, teste Eusebio in Vita Constantini lib. 3 cap. 46 pag. 506 editionis Valesianæ: In ipso, inquit, mortis confinio posita .. ultimam voluntatem declaravit, heredem relinquens unicum filium, solum imperatorem ac dominum orbis terrarum, cum filiis nobilissimis cæsaribus nepotibus suis. Itaque sublestæ fidei censenda sunt, quamdiu ex antiquis scriptoribus non probantur, quæ apud Capgravium in qualicumque Vita S. Helenæ fol. 174 verso referuntur: Cum igitur illam in thori societatem accepisset Constantius, generavit ex ea filium, quem appellavit Constantinum, & alios sex filios, filiamque nomine Constantiam. Bouchetus vero Annalium Aquitaniæ, anno 1644 Pictavii excusorum, parte 1 cap. 5 pag 17 duos Helenæ e Constantio filios attribuit præter Constantinum, ex hymno de Lucionensis ecclesiæ fundatione composito, cujus initium. Gaude Lucionum. Eorum alterum Lucium, seniore fratre interfecto, patria expulsum, & ad monasticam vitam damnatum esse memorat, indeque a patre navigio cum multis presbyteris & viris religiosis impositum, ducentibus ventis, ad locum inter Pictavienses Aquitanico mari vicinum appulisse, atque ibidem abbatiam & ecclesiam Deiparæ Virgini sacram exstruxisse, & a nomine suo Lucionum appellasse. At quid hic de abbatia tempore Constantii somniatur? In novissima editione Galliæ Christianæ tomo 2 Col. e Chronico Malleacensi narratur: Anno MCCCLXXVII cœnobium S. Mariæ Lucionensis, quod Lucius quidam imperialis incœpit, .. destructum erat. An Lucius ille imperialis superiori narrationi, quam ad fabulas relego, ansam dederit, exploratum non habeo.

[36] Quo anno Sancta nostra pepererit Constantinum, fere convenit inter neotericos. [de anno natali satis convenit inter neotericos, non de loco.] Usserius in suo indice chronologico pag. 1081 annum æræ Christianæ 273; Tillemontius tomo 4 Historiæ imperatorum pag. 82 annum circiter 274, ac diem XXVII Februarii assignat natalibus ejus; quos Alfordus in indice chronologico post tomum 3 Annalium, pag. 30 differt in annum 275. Idem auctor Annalium tom. 1 ad annum Christi 272, num. 1 nonnullos allegat, sed non sequitur, qui illos intexunt anno dicto 272. Ad locum eorumdem natalium quod attinet; jam indicavi superius, non tam ad S. Helenam, quam ad S. Constantinum spectare hoc argumentum, de cujus natali solo adeo multum, adeo diu & acriter a variis scriptoribus hactenus disputatum est, ac porro fortasse disputabitur. Interim ex jam præmissis habemus, magnum illum imperatorem, magnæ suæ matris immortale decus, verum ac legitimum Helenæ filium fuisse, quacumque demum parte terrarum primam lucem hauserit; ita ut agitatissimæ ac intricatissimæ huic controversiæ innovandæ laborem insumere nihil cogat, de qua tamen supra num. 16 nonnulla per transennam sunt dicta. Quamobrem maneat hic lis illa sub judice. Sicui autem desiderium incessit hanc quæstionem pluribus tractatam examinandi, assigno ei auctores, quos consulere possit, videlicet Baronium ad annum Christi 306 num. 16, Lipsium supra num. 34 designatum, Usserium cap. 8, & a pag. 989; Alfordum in Annalibus ad annum Christi 275 num. 2 & sequentibus, nec non in Britannia illustrata cap. 1 sectione 2; Morinum antea assignatum, cap. 6; Tillemontium tomo 7 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 1, & tomo 4 Imperatorum pag. 82, nec non nota 3 in Constantinum pag. 615, Pagium in Critica Baroniana ad annum 306 num. 9.

[37] [Non constat,] Constantius occasione dignitatis cæsareæ, quam anno 292 obtinuit, uxorem suam Helenam repudiare compulsus est, ut Maximiani Herculii privignam duceret. Quo autem interea se receperit Helena, quidve de ea factum sit, non scio ex antiquis scriptoribus esse exploratum. Si recentiores audire lubet; Alfordus ad dictum annum num. 3, Dico, inquit, postquam Theodoræ cesserat locum thorumque, Constantius nihilominus ejus, filiique curam imprimis habuit, & non ad Quantiam in Morinis, ubi nunc Hesdinum est (ut putavit Malbranque) sed Helenæ Treviris ædes elegantissimas constituit. Antequam pergamus ulterius, audiamus Malbrancum De Morinis tom. 1 lib. 2 cap. 15: Ad Quantiam Morinorum tranquillius dabatur perfugium. Illic castellum egregium editiore in ripa condidit Helena, accedente ad marginem utrumque vico, quæ ejus nomen Helenum induere, postmodum in Hedenum & Hesdinum tempora commutarunt. Scilicet Panegyris ad Constantinum habita, in ejus imperatoris honorem, Heleni oppidi meminit: unde a matre ipsius dictum collegerunt posteriores historici, atque ad Hedinum transtulerunt, cum constet, Helenam e Britannia pulsam trans mare habitasse, nec alibi peculiarem magis sedem tribui. Etiam traditur Chlogio in Morinos involans ad Helenæ vicum nuptias agitasse; de qua re agit libro citato cap. 27 pag. 173. Ita ille.

[38] [quo diverterit S. Helena] Alfordus contra, Nec, ait, illam in Britanniam redire tumultibus & persecutionibus fœdatam, nec etiam tam procul abesse, passus est Constantinus cæsar. Ceterum quod illa Treviris habitaverit, Berengosius abbas affirmat, quem citat ad marginem lib. 3 de inventione crucis cap. 2 in hæc verba: Nobilitatem Helenæ apud Treviros, ædificiorum suorum adhuc antiqua testatur gentilitas: ubi pavimentum domus illius variis marmoribus & Pario quondam lapide stratum bene declarat, quantum ibi præ aliis videretur habere primatum. Præterea vero ipsæ planicies parietum, fulvo auro, velut hyacinthino textu depictæ, bene testabantur insignia nobilitatis ejus invictæ. Insuper etiam prædiorum ejus copiæ ecclesiis Dei olim undique collatæ bene declarant, quam nobilissima generis polleret antiquitate. Hæc ibi. Verum quam est infirma auctoritas tum pro nobilitate, tum pro habitatione Helenæ post suum a marito discessum, quæ sumitur ex Berengoso, qui traditur vixisse seculo demum 12, ex dictis supra num. 26! Pergamus cum Alfordo: Urbs Trevirensis Helenæ nomen æternum esse voluit, cuso numismate paulo posterius, cum Constantius esset imperator, aut potius cum filius regnaret. Numismatis inscriptio erat hujusmodi: FL. HELENA AUGUSTA. Et in aversa parte sic: SECURITAS REIPUBLICÆ. Inferne vero: S TR. Nimirum signatum Treviris.

[39] Addi his potest domus Bonnensis ex Itinere Romano, ab Henschenio ac Papebrochio anno 1660 suscepto, [a Constantio repudiata.] quod apud nos signatur ✠ Ms. 146: Ad templum Collegiale .., quod est Bonnæ, divertimus .. Non longe a templo abest vetusta ex saxo quadrato domus, in qua Helena habitasse dicitur, atque ex ejus regione sacellum veteri forma rotundum ab eadem exstructum. Sed ex his omnibus, etiam admissis tamquam veris, non satis pervideo sequi, ut Sancta ad tractus Trevirenses se contulerit tempore repudii sui. Cur enim hoc non acciderit alio tempore? Vide infra § 10. Nec magis certum mihi est, ubi Sancta nostra fuerit in principio famosæ persecutionis decimæ. Lux major videtur affulgere pro anno 306; quo quia Constantio patri suo imperatori subrogatus est Constantinus magnus, admiranda reverentia ac tenerrimo affectu matrem suam, quoad vixit, prosecutus, sicut postea pluribus demonstrabitur; non videor a venitate deflexurus, si mihi persuasero, eam anno jam prædicto ab amantissimo sui filio ad aulam imperatoriam fuisse accersitam; quem quomodo antea educarit, restat etiam dicendum. Quare ad anteriora tempora tantisper redeamus.

[40] Theodoretus a Valesio vulgatus Ecclesiasticæ historiæ lib. 1 cap. 18, [Ex Eusebio asserimus, Sanctam veri Dei cognitione imbutam fuisse] quod est de Helena matre imperatoris Constantini, eam laudat quod filium promoverit in pietate: Imperatoris mater, ait, .. magnum illud lumen orbi peperit, & pietatis alimenta ei subministravit. Sed nisi id intelligatur vel de pietate seu virtutibus moralibus, non vero de supernaturalibus seu meritoriis ad vitam æternam, vel de tempore post juventutem ac conversionem Constantini, (Id quod videtur convenientius, quia sermo est de itinere Hierosolymitano S. Helenæ, quod paullo, ait, ante mortem .. ingressa est: octogenaria vero decessit e vita) Theodoreto repugnat Eusebius lib. 3 Vitæ ejusdem imperatoris cap. 47, pag. 506 dicens: Quem quidem ob ceteras res, maxime vero ob pietatem in matrem, beatum convenit prædicare. Quippe illam, cum antea Dei cultrix non esset (θεοσεβῆ .. οὐκ οὐσαν πρότερον) tam piam ac religiosam præstitit, ut a communi omnium Servatore instituta fuisse videretur. Hæc disertissime Eusebius Constantino synchronus, ac rerum ab eo gestarum scientissimus. Unde sequitur, ut Helenæ ad veram fidem conversio acciderit post conversionem Constantini, quarum hæc quidem a Baronio refertur ad annum Christi 312, a collectore autem Historiæ imperatorum tomo 4 in Constantino articulo 24, ad proxime præcedentem; illa autem haud dubie hanc tum temporis subsecuta fuerit, quando Helena agebat annum circiter ætatis quintum supra sexagesimum.

[41] Non itaque audiri meretur impius Zosimus, qui Historiarum lib. 2 pag. 685 editionis antea num. 27 citatæ indicat eum, [a Constantino filio (qua occasione] qui imperatorem ad Christianam religionem amplectendam induxit, ante fuisse familiarem mulierculis aulæ ejus. Nam relata morte Crispi ac Faustæ, subdit ista: Horum ipse sibi conscius (Constantinus) & præterea contemptæ sacramentorum religionis, ad flamines accedens, admissorum lustrationes poscebat. Illis respondentibus, non esse traditum lustrationis modum, qui tam fœda eluere piacula posset; Ægyptius quidam, ex Hispania Romam delatus, palatinisque mulierculis familiaris factus; & ad Constantini colloquium admissus, sententiam doctrinæ Christianorum habere vim abolendi quodcumque peccatum affirmavit, & id ipsum adeo polliceri; nimirum acceptantes eam homine impios mox omni delicto liberari. Eam orationem cum non gravate Constantinus accepisset, ac patritia missa faceret, perceptis iis, quæ hic Ægyptius offerebat, principium impietatis hoc dedit, ut divinationem suspectam haberet. Nam quod ei multæ res prosperæ per hanc prædictæ fuissent, quibus quidem reipsa respondit eventus, verebatur, ne itidem aliis adversis, ipsum hanc consulentibus, id quod futurum esset, prædiceretur. Atque hoc consilio impulsus, ad hujusmodi abolenda se convertit.

[42] [perstringuntur falsitates Zosimi.)] Ita impudens ille ac infrunitus Christianorum osor fabulatur ineptissime, abolitam tum primum a Constantino divinationis superstitionem mentitus, quando Crispus interemptus est, id quod multis annis post Constantini ad religionem Christianam conversionem evenit. At de ea re postea erit tractandum § 5, quando videbimus quomodo in illa se gesserit nostra Sancta. Interim præter ea, quibus supra num. 29 e Baronio impii hujus gentilis characteres depinxi, adjungo ista, quæ lego apud Caveum heterodoxum in Historia litteraria Scriptorum ecclesiasticorum pag. 269, ubi inter scriptores gentiles, fidem Christi seculo V damnantes, Historiarum ejus libris hanc inurit censuram: In his libris quoties de rebus Christianorum agit, religionem eorum acriter perstringit; eoque nomine in omnes pene principes Christianos; præcipue in Constantinum Magnum & Theodosium seniorem strenue debacchatur. Non sum nescius, Joannem Leunclavium, virum quidem eruditissimum, prolixam Apologiam in Zosimi gratiam edidisse, qua eum ab injuriis, fictisque in Christianos calumniis a livoris & malitiæ labe, qua flagrabat maxime, omni, quo potuit, ingenii acumine vindicat. Verum dum hominem gentilem, & Christiani nominis hostem infensissimum purgat, laterem lavat, & Æthiopem dealbare conatur &c. Nunc ad priora redeamus.

[43] [Argumenta] Baronius ad annum 315 inter ea, quæ a num. 10 recitat e corruptis S. Silvestri Actis, ac deinde corrigit, hæc scribit ibidem num. 12: At in iis quidem complura veritati manifeste adversantia inesse, perspicue demonstratur: nimirum quod Helena post Constantinum Christiana fuerit; cum ipsamet extiterit, quæ eumdem filium Constantinum ad pietatem a puero instituerit, ut auctor est S. Paulinus, qui hoc eodem seculo celebris in senatu fama claruit. Ipse enim ad Severum scribens, hæc ait: “Mansit hoc seculi prioris nefas in tempora, nostris proxima, Constantini, qui princeps esse principibus Christianis non magis sua quam matris Helenæ fide meruit”. Hæc Paulinus claritudine generis doctrinaque insignis, & sanctitate præclarus, ob idque dignus cui magis credatur quam Eusebio asserenti Helenam ante pietate minime imbutam, piam redditam per Constantinum. Epistola, e qua hæc sunt extracta, habetur inter S. Paulini Opera anno 1685 Parisiis impressa pag. 193, & notatur scripta anno 403. Sed illud S. Paulini non magis sua quam matris Helenæ fide, e quo Baronius suam promit sententiam contra Eusebium, ita explico, & dico, nihil aliud significare quam quod Constantinus tam sua quam matris Helenæ fide &c.; quod verum est, etiamsi hæc post illum conversa fuerit. Neque enim inde possum extundere, utrius conversio præcesserit. Cum autem verba Eusebii adeo sint clara & perspicua, cumque in rebus Constantinianis versatissimus fuerit loco, in quo vixit, ad hoc maxime accommodato, & scripserit ante S. Paulinum, omnino propendeo in sententiam Eusebii præ Baroniana.

[44] Alfordus ad annum Christi 256 num. 3 & sequentibus mihi contrarius, [huic opinioni] præter alia, quæ affert, S. Ambrosium recitat affirmantem, Helenam plus Constantino dedisse, quam ab eo accepisse. Quod sive crucem, sive Christianam fidem significet, satis ostenditur, ait, matrem præcessisse. Nam ita Ambrosius in obitu Theodosii “Helena multo amplius invenit, quod imperatori conferret, quam quod ab imperatore acciperet”. Falsum enimvero id esset, si filio debebat Helena sperandarum rerum substantiam atque fundamentum. Aliud argumentum accipit, & illustre quidem, ut vocat, laudatus Annalium scriptor ex S. Gregorii ad Anglorum reginam epistola; de qua dixi alia occasione superius § 1, num. 4, & cujus verba hic repeto: Nam sicut per recordandæ memoriæ Helenam, matrem piissimi Constantini imperatoris, ad Christianam fidem corda Romanorum accendit (Deus) ita per gloriæ vestræ studium in Anglorum gentem ejus misericordiam confidimus operari. Deinde e Græcis apud Sozomenum (sed ejus locum haud indicat) ista producit: Apud Britannos, & reliquos illius orbis incolas liquido constat inter omnes Constantinum primum religione Christiana imbutum esse. Adde Berengosum, si lubet, e quo duo recitat testimonia de pietate S. Helenæ.

[45] Sed respondeo ad primum ex S. Ambrosio: Sic loquitur ille sanctus Doctor: [contraria] Beatus Constantinus tali parente, quæ imperanti filio divini muneris quæsivit auxilium (crucis videlicet lignum, in quo pependerat Dominus; cujus partem detulit filio, ut dicit Rufinus § 8 hujus nostri Commentarii citandus) quo inter prælia quoque tutus assisteret, & periculum non timeret. Magna femina, quæ multo amplius invenit, quod imperatori conferret, quam quod ab imperatore acciperet. Alfordus falsum enimvero, ait, id esset, si filio debebat Helena sperandarum rerum substantiam atque fundamentum, seu conversionem ad veram fidem. Respondeo, inquam, ad primum: An quidquam suadet recurrere ad conversionem istam, ut vera dixerit S. Ambrosius? Affirmat Alfordus, ego nego. Quasi vero S. Helena filio suo Constantino plus non dederit, quando dedit ei incomparabilem vitalis ligni thesaurum seu ejusdem partem, etiamsi præscindamus a dicta conversione, quam a filio acceperit. Nam tametsi tot ac tanta, tamque magnifica & honorifica ab ipso accepisset ornamenta, de quibus agam postea; multo tamen amplius, sine ulla comparatione, invenit, quod imperatori conferret, ac reipsa contulit, quam quod ab imperatore acciperet; dum ipsi dedit pretiosissimum illud pignus nostræ salutis.

[46] Respondeo ad secundum e S. Gregorio: Nullus est apex in objectis ipsius verbis, [refelluntur.] qui faciat quidquam ad præsentem quæstionem. Ecquis enim ita argumentetur? Per .. Helenam .. ad Christianam fidem corda Romanorum accendit Deus: ergo Helena ad Christianam fidem conversa est ante Constantinum. Enimvero non illustre, uti dicebat supra Alfordus, sed imbelle ac vitiosum esse illud argumentum, nemo non videt.

Respondeo ad tertium e Sozomeno: Illud prorsus mihi non incommodat, Nam fac constare .. Constantinum primum religione Christiana imbutum esse apud Britannos &c. (An alibi & ubi id acciderit huc non spectat) an ex eo legitime extundes, Helenam fuisse imbutam illa religione ante Constantinum?

Respondeo ad quartum e Berengoso: Nimium ex eo probare intendit Alfordus, ac proin nihil probat. Profert quippe illius verba, quasi ubique Helenam Christianam affirmet, priusquam Constantio jungeretur. Sed hæc funditus corruunt ex præmissis. Denique parvi vel nullius potius momenti est auctoritas Berengosi in hac quæstione, ut ullum eidem pondus addat, quidquid ab Alfordo vocetur antiquus auctor; quem videlicet non ad seculum Christi septimum, sed ad duodecimum referri, superius indicavimus num. 26; ubi etiam invenies, non in omnibus ei fidendum esse.

Ex dictis etiam convincuntur falsitatis, quæ narrantur tomo 2 Conciliorum apud Labbeum ex Arabica concilii Nicæni præfatione Latine reddita col. 386 & 387 (pro quibus debent legi col. 388 & col. 389) & sic habent: Helena quamvis palam filio adolescenti Christi fidem reserare non audebat, ne res ab adolescente ardentiori promota animo tam sibi quam Christianis cæteris periculum crearet apud subditos ethnicos, jam dudum in Christi Ecclesiam furere assuetos. Quamobrem rem totam Deo optimo maximo committebat, spe maxime ducta, quod Ecclesiæ tandem aliquando provideret. Hinc juges ad Deum pro filio fundebat preces, jejunio assiduam navabat operam, eleemosynas elargiebatur, supplex viros sanctitate insignes adibat, ut Deum enixe precarentur tam pro filio, quam pro Ecclesiæ pace obtinenda. Et sane incassi non fuerunt tantæ mulieris labores, inanes non fuerunt preces ac vota: quandoquidem non solum ad fidem conversus est magnus Constantinus &c.

§ V. An Constantium ad orthodoxam fidem converterit; an priusquam ad Christum est conversa, fuerit Judæa; an a S. Silvestro PP. baptizata; studium propagandæ fidei; quomodo se gesserit in morte Crispi.

[Ab Helena non fuit Constantius] Sequitur ex præmissis de S. Helenæ conversione ad religionem Christianam anno æræ vulgaris 311 vel 312, ante quod tempus, teste Eusebio citato, necdum illustrata erat cultu veri Dei; sequitur, inquam, ut non converterit Constantium, anno 306 vita functum, prout videre licet tomo 4 Historiæ imperatorum nota nona in Constantinum pag. 618, & in Critica Pagii Baroniana ad eumdem annum num. 7. Quin imo etiamsi Christiani fuerint Constantio in amoribus, numquam tamen illum professum fuisse eorum religionem, invenies in allegata Historia imperatorum tomo 4 pag. 80 & 81. Hinc corruunt, non firmo videlicet satis nixa fundamento, quæ habet Alfordus ad annum 306 num. 2, Christianæ, inquiens, religionis institutum Helenæ suasu amplexus, ad mortem se Christiano more composuit. Cujus rei testem allegat Eusebium. Sed consideremus, an ex eo quidquam confici possit. Dictus itaque scriptor in Vita Constantini a Valesio editæ lib. 1 cap. 17 pag. 416 hæc memorat de Constantio: Qualis autem exitus vitæ illi contigerit, cum se talem erga Deum præstitisset, quantumque discrimen inter illum & reliquos imperii consortes is, quem coluerat, Deus esse voluerit, quisquis rem ipsam attentius expenderit, facile cognoscet. Postquam enim multa regiæ virtutis indicia diutissime præbuisset, unum quidem summum omnium Deum agnoscens, eorum vero, qui plures deos colerent, impietatem condemnans, & sanctorum hominum precationibus domum suam undique munivisset, reliquum deinceps vitæ tempus expedite ac tanquille summa cum gloria exegisse dicitur, compos ejus felicitatis, quam vulgo perhibent in eo positam esse, ut neque ab aliis afficiamur, neque alios ipsi afficiamus molestia.

[48] Ad hunc igitur modum toto imperii sui tempore, [ad Christianam fidem conversus,] quod æquabile perpetuo ac placidum fuit, universam familiam, conjugem scilicet ac liberos cum omnibus ministris, uni omnium regi Deo consecravit. Adeo ut multitudo eorum qui in ipsius palatio simul versabantur, nulla re ab ecclesia Dei differret. Inter quos erant etiam ministri Dei, qui continuis precationibus pro salute principis Deum venerabantur; cum tamen vulgo apud alios ne ipsum quidem Dei cultorum nomen proferre fas esset. Et cap. 18 ita pergit Eusebius: Porro eas ob res non diu posthac mercedem a Deo est consecutus, in tantum, ut primum imperii locum obtineret .. Sed & numerosæ sobolis præstantia reliquos imperatores superavit .. Denique cum in extrema senectute positus, debitum communi naturæ persoluturus atque ex hac luce migraturus esset, ibi Deus admirabilem potentiam suam ei denuo exhibens, providit ut filiorum ipsius natu maximus Constantinus jamjam morituro ad capessendum imperium præsto esset. Fac etiam verum esse id, quod legitur apud Zonaram lib. 12 Annalium pag. 645 editionis regiæ Parisinæ: Fertur enim Constantio ægrotanti & ob ceterorum filiorum ineptam indolem mœsto, angelus adstitisse, qui juberet, ut Constantino relinqueret imperium. Sed quid inde?

[49] Nunc itaque lectoris æqui judicium requiro, an ex his indicium vel minimum elici possit, [qui utpote Christianus non videtur umquam exstitisse.] quo suadeatur, Constantium Christianam religionem professum umquam fuisse. Gentilis neutiquam exstitit, teste Eusebio, non plurium sed unius veri Dei cultor: ad hæc, benignissimus Christianorum erat fautor; sed an ideo, Christianus ipsemet? Tacet Eusebius, non taciturus si quidquam de hac re comperisset, aptissima ei oblata ibidem occasione laudandi Constantinum a patris sui conversione ad orthodoxam Christianorum fidem. Quod dicit de Constantii mercede, quod de sobole, quod de potentia Dei, qui Constantinum in imperio ipsi suffecit; præmia sunt temporalia, non æterna; de illis loquitur Eusebius; de his vero non item. Idem applicari potest angelo ex Zonara relato; adeo ut hinc non possit formari argumentum in contrarium. Tacet, ut iterum hoc repetam, Eusebius, tacent scriptores alii, Constantium Christianorum fidem fuisse amplexum; nam nec Eusebius, nec alii expreße id dicunt, sicut observat pag. 80 auctor Historiæ imperatorum supra designatus. Numquam ergo S. Helenæ eam obtigisse felicitatem, ut maritum suum Christo lucraretur, mihi longe videtur probabilius.

[50] [Apocrypha sunt,] Sanctam Judæis favisse antequam converteretur ad fidem Christi, nonnullorum opinio est. Baronius ad annum Christi 315 num. 10 & sequentibus, Ex his, inquit, quæ hoc anno adversus Judæos Constantinum statuisse diximus, conjectura aliqua comprobari videtur pars Actorum illorum, quæ Silvestri dicuntur, in qua hoc ipso anno, iisdemque Coss. narratur habita Romæ coram Constantino imperatore & Helena matre celebris disputatio illa inter Judæos atque Silvestrum, delectis arbitris Cratone philosopho atque Zenophilo V. C. Quibus devictis ac penitus confutatis (ut ex iisdem apparet) Constantinus adversus eos, quæ sunt recensita, hoc eodem anno statuerit. Sed complura deinceps addita sunt, quæ eorumdem Actorum veritati adversantur penitus ac contradicunt. Præstat autem hic primum ipsorum describere exordium, quod est hujusmodi ex codicibus Vaticano, S. Mariæ Majoris, atque bibliothecæ nostræ descriptum: “Constantino quater & Licinio tertio * Coss. die Iduum Martiarum, facta est synodus in urbe Roma, in qua diversarum provinciarum fuere episcopi numero septuagintaquinque, sacerdotes Judæorum centum novem, exceptis iis duodecim, qui ab Isachar pontifice altercationis gratia fuerant destinati &c”.

[51] [quæ de S. Helenæ] Convocandi autem Judæos ad conventum illum, hæc ibi causa prætexitur: Quod Helena cum esset in Oriente una cum duobus nepotibus Constantino atque Constante augustis, & gentilis adhuc a Judæis pene Judæa effecta, & commota in Constantinum filium, quod Christianam religionem sectaretur, ad eumdem infenso animo scripserit, multaque blasphemans in Christum, ipsum ad Judæorum tandem religionem invitarit. Ad quam ille rescribens statuit, ut utranam præstantior religio foret, Christianorum an Judæorum, in publico conventu Romæ celebrando, disputatione inter eos habita probaretur: sicque a Judæorum summo pontifice Isachar fuisse delectos præstantissimos quosque Judæorum, qui contra Silvestrum ceterosque Christianos episcopos coram ipsorum patrona Helena & Constantino augusto dissererent. Fabulosissimum hoc commentum Eminentissimus auctor refutat primo ex eo, quod Helena fuerit Christiana ante Constantinum; pro qua re citat S. Paulinum contra Eusebium. Consule superius paragraphum 4. Sed quandoquidem contrarium nobis visum fuit magis probabile, secundum dicta in eodem paragrapho; ad alias Baronii rationes pergamus. At quonam pacto, inquit, quis dixerit gentilem & Christo adversariam adhuc Helenam his fuisse temporibus, si filia ejus Constantia Licinio nupta (ut diximus) Christiana erat? Ut appareat tenellam virginem e secretis maternæ domus penetralibus progredientem Christianam, nonnisi ex materna institutione id consequi potuisse.

[52] [judaïsmo] Quam rursus deforme mendacium, dicere Helenam cum Constantio & Constante augustis hoc anno fuisse in Oriente: cum iidem (ut demonstratum nuper est) necdum cæsares hoc anno creati essent; sed Constantius post annos decem, post viginti vero Constans cæsarum dignitatem fuerint consecuti. Sed abhorret procul a veritate pariter quod dicitur de Isachar Judæorum summo pontifice; cum exploratissimum sit, a tempore excidii Hierosolymitani sub Tito desiisse penitus creari summos pontifices, prorsumque exolevisse apud eos pontificis nomen: qui autem apud eos tenebant principem locum, ab illis patriarchæ, reliqui vero magistratus archisynagogi, apostoli atque presbyteri appellabantur. Est de his in primis locuples testis Epiphanius agens adversus Ebionitas; nec non ejusdem Constantini atque aliorum principum sanctiones, quas citat idem Baronius, idem testantur. Ad hæc, Quis, ait Pagius in Critica Baroniana ad annum 315 num. 4, sibi persuadeat in unum concilium convenisse Christianorum antistites & Judæorum sacerdotes ad disputationem de religione ineundam? Hujusmodi enimvero falsitatum monstra retulisse, refutasse est. Breviter interim aliquid observa circa tempus, quo Baronius cæsares creatos signabat supra Constantium ac Constantem; nam hunc quidem apud exactiores duos chronologos lego anno 333 cæsarem esse factum; illum autem anno 323. Jam rursus ad priora.

[53] Hujusmodi reculas sordibus, de quibus modo agebam, [antequam esset Christiana, circumferuntur:] non absimiles invenio apud Capgravium fol. 174 verso, ubi exstant ista: Helena sanctissima mulier cum suis nepotibus Constantini filiis apud Byzantiam civitatem, quæ postea Constantinopolis appellabatur, aliquamdiu commorata est: ubi ab impiis Judæis circumventa, Christianam, quam prius vel modice induerat, fidem pene totam amiserat, & Judaicæ perfidiæ fortius adhærebat. Alia plura habentur fol. 175. Infectam item fabularum sordibus cloacam olet illud Codicis Hagenoyensis, inter auctaria Usuardina ad diem XVIII Augusti apud nos recitatum: Helena prius fuit pagana .. postmodum erat Judæa, & in ea lege perfecta. Ultimo fuit Christiana. Quantum vero attinet ad disputationem Judæorum cum Christianis, de qua paullo ante agebam, expungi merentur ista apud Marianum Scotum in Chronico ad annum Christi 321 tamquam apocrypha: Tunc Constantino & Licinio IV Consulibus, die Idus Augusti congregati sunt cum Helena in Roma 120 sapientiores Judæorum. Quum autem quæstio oriretur a Sylvestro Papa, 24 episcopis consedentibus, superati sunt Judæi in omni scriptura divina. Item correctione sunt digna quæ habent Vincentius Bellovacensis in Speculo historiali lib. 13 cap. 50 & sequentibus, nec non S. Antoninus 2 parte Historiarum titulo 9 § 3 de Silvestri Pontificis ac Judæorum de Christo disputatione; & ex Græcis Zonaras Annalium tom. 2 lib. 13 pag. 4; Glycas Annalium parte 4 pag. 248; Cedrenus in Compendio historiarum tom. 1 a pag. 273. Citavi editiones regias Parisinas. Adde Nicephorum Ecclesiasticæ historiæ lib. 7 cap. 36.

[54] Ex his autem, quæ superius num. 40 dicebat Eusebius de Constantino Magno: [quæ videtur antea gentilis fuisse, nec dein a S. Silvestro PP. baptizata.] Quem quidem ob ceteras res maxime vero ob pietatem in matrem, beatum convenit prædicare. Quippe illam, cum antea Dei cultrix non esset, tam piam ac religiosam præstitit &c.; ex his, inquam, eruo, S. Helenam ante filii sui conversionem exstitisse gentilem. Quippe cum antea Dei cultrix non esset, non erat ergo tunc Judæa; alioquin Dei cultrix fuisset. Secundum illa vero, quæ præmissa sunt a me de tempore, quo S. Helenæ conversio accidit; in eam propendere mihi liceat opinionem, quod a S. Silvestro PP. non fuerit baptizata; cum sanctus ille Pontifex Romanæ sedi admotus dumtaxat sit anno Christi 314; neque constet, Sanctæ baptismum eo usque dilatum fuisse, præsertim cum tam devexa in senectute annorum circiter 65 ad Christum accesserit? Non probo itaque narrationem sequentem apud Capgravium fol. 275. Etenim postquam antea de Silvestro Papa actum esset, hæc referuntur loco citato: Beatissima vero Helena imperatrix … a beato Silvestro baptismum humillime postulavit, & cum maxima cordis devotione ac reverentia ab ejus manibus accepit. Atque hæc quidem sunt, quæ consideratis antecedentibus, de quibus dixi, circa Sanctæ nostræ baptismum memoranda censeo.

[55] [Sancta Mulier seram suam conversionem virtute compensavit.] Quamquam vero provecta admodum ætate in Christi scholam ingressa sit, tantos tamen in ejusdem doctrina progressus fecit, annitente Constantino, ut in ea ab ipso omnium Servatore Christo instituta esse videretur, secundum dicta Eusebii superius § 4 num. 40, atque adeo longam temporis jacturam, quam fecerat hactenus ad lucrandam felicem æternitatem, egregie redemerit. Nam fides ejus ac promovendæ religionis orthodoxæ studium ita laudatur apud Rufinum lib. 10 Historiæ ecclesiasticæ cap. 7: Helena, Constantini mater, femina incomparabili fide, religione animi ac magnificentia singulari; adeo ut Constantinus princeps esse principibus Christianis non magis sua quam matris Helenæ fide meruerit, teste S. Paulino superius allegato § 4 num. 43; & Deus per recordandæ memoriæ Helenam, matrem piissimi Constantini imperatoris, ad Christianam fidem corda Romanorum accenderit, uti invenies in hujus Commentarii paragrapho 1 num. 4 ex epistola S. Gregorii Magni PP. Facile itaque inducor ut credam, S. Helenæ attribuendam esse plurimorum hominum, præsertim eorum, qui erant e familia imperatoris, e tenebris gentilis superstitionis ad unius veri Dei ac Christi Domini conversionem. Idque videtur præsumi posse de Crispo, Helenæ nepote e Constantino filio, in cujus Crispi funesta morte quomodo se illa gesserit, prætermittendum non est.

[56] [In Crispi morte ita se gessit,] Monumentorum ecclesiasticorum collector Gallus tomo 7 ejusdem operis pag. 2 agens de itinere Romano S. Helenæ versus anni 326 dimidium, meminit simul gravissimi doloris, quem illa e Crispi cæde hausit. Idem auctor tomo 4 Historiæ imperatorum nota 54 in Constantinum, de emortuali ejusdem principis anno disserit, tenetque eam accidisse tempore mox indicato. Zosimus lib. 2 Historiarum pag. 658 in Constantino hæc memorat in rem nostram: Crispum filium, cæsaris (ut ante dictum est) ornatum titulo, quod in suspicionem venisset, quasi cum Fausta noverca consuesceret, nulla ratione juris naturalis habita, sustulit. Quumque Constantini mater Helena tantam calamitatem ægro ferret animo, & intolerabilem ex cæde juvenis dolorem perciperet, quasi consolans eam Constantinus, malum malo majori sanavit. Nam quum balineum accendi supra modum jussisset, eique Faustam inclusisset, mortuam inde extraxit. In Sexti Aurelii Victoris Historiæ augustæ Epitome Francofurti anno 1588 vulgata tomo 1 pag. 543 exstant ista: Constantinus Fausta conjuge, ut putant, suggerente, Crispum filium necari jubet. Dehinc uxorem suam Faustam, in balneas ardentes conjectam, interemit; cum eum mater Helena dolore nimio nepotis increparet.

[57] [ut nullam in ea partem habuerit.] Codinus de originibus Constantinopolitanis anno 1655 regiis typis Parisiis excusus, pag. 34, relata utriusque morte, Helena, inquit, Constantini mater ægre ferebat injustam mortem illius juvenis, dignitatem cæsaris jam adepti, & assiduo nil aliud vel loquebatur vel meditabatur, quam præcipitem & injudicatam ejus condemnationem. Quare tandem quoque pater sera permotus pœnitentia, integros quadraginta dies iplum luxit tanta animi ægritudine, ut numquam nec lavaret corpus, nec lecto recumberet. Præterea statuam ei posuit &c. Hac igitur ratione pœnitentiam agens, Deum quoque multis & assiduis precibus illius peccati veniam exoravit. E quibus tria deduco corollaria. Primum: S. Helena nullam habuit partem in morte Crispi. Secundum: Aliquam habuisse in pœnitentia Constantini suspicor. Tertium: Etiamsi solus e modo citatis auctoribus Zosimus dicat, quod quasi consolans eam Constantinus necem Faustæ intulerit, nullus tamen dubito quin, spectata tam eximia Helenæ virtute, remotissima ea fuerit a desiderando tam severo supplicio.

[Annotata]

* quater

§ VI. Inventio crucis elaborata hic secundis curis; iter Sanctæ in Palæstinam; an divina revelatio eidem prævia; quo animo, quo tempore, & quanta cum laude susceptum.

[Quæ alibi apud nos dicta sunt de inventione crucis, plenius hic tractantur.] Dolorem Sanctæ, de quo loquebar proxime, levavit cito Deus, quando prodigioso prorsus modo illi manifestavit sacratissimum Crucis thesaurum. Tomo 1 Maii nostri ad diem III ejusdem mensis, quo ab Ecclesia ritu solenni recolitur annua Inventionis pretiosissimi hujus pignoris memoria, a pag. 361 occasione istius festi relatum est, quomodo Macarius episcopus Hierosolymitanus a concilio Nicæno redux, Helenam exceperit, defossæque crucis locum divinitus edoctus, inter refossas cruces tres, miraculo discreverit crucem Domini a duabus aliis; ejusdemque deinde partem miserit ea ad filium; aliam vero Macario episcopo tradiderit &c. Deinde Papebrochius quemdam causidicum convenit, qui S. Macario nihil in toto hoc negotio fabulabatur tribuendum, sed omnia Judæo indici adscribebat. Cap. 2 agitur de fabulosis inventæ crucis Actis, & aliis quibusdam de eodem scriptis argumento. Denique cap. 3 tractatur, quibus diebus crux Hierosolymis ostendatur; quando festum Inventionis sit cœptum apud Latinos; qualis sit Alexandri monachi de cruce oratio. Hæc ibi jam pridem occasione prædicti festi; quorum ideam hic præmittere visum est. Sed quandoquidem nec nihil, nec omnia de præsenti argumento, qua ad res gestas S. Helenæ attinet, tum temporis dicta sunt, ideo illud hoc loco secundis curis resumendum ac plenius tractandum censeo. Ac primo quidem dicam de ratione itineris Hierosolymitani, a S. Helena suscepti.

[59] Eusebius in Vita Constantini lib. 3 cap. 42 indicat, [Cur S. Helena sit peregrinata in Terram sanctam:] Sanctam suscepisse illud iter, ut populos ac provincias Orientis viseret, eorumque necessitatibus prospiceret. Nam, inquit, cum illa debitum piæ affectionis munus Deo omnium regi persolvere decrevisset, & pro filio suo, tanto scilicet imperatore, ac pro filiis ejus cæsaribus Deo carissimis, nepotibus suis, gratias cum supplicationibus agendas sibi esse statuisset, quamvis affecta jam ætate, tamen juvenili animo properavit; mulier singulari prudentia; ut terram veneratione dignam perlustraret, & Orientis provincias, urbesque ac populos cum regali quadam solicitudine ac providentia inviseret. Sed præcipuus peregrinationis ejus finis videtur fuisse, ut perlustraret Palæstinam, tot prodigiis plenam, ac ut ibidem loci meritas Deo gratias persolveret de tot ac tantis favoribus, quibus tum in suo filio Constantino, tum in suis nepotibus ab ipso cumulabatur, ut habemus ex Eusebio, quem citabam modo. Audiamus S. Ambrosium in concione de obitu Theodosii senioris imperatoris, de qua antea memini, ita loquentem: Anxia mater pro filio, cui regnum orbis Romani cesserat, festinavit Hierosolymam, & scrutata est locum Dominicæ passionis. Fertur etiam hoc iter esse susceptum ex præviis revelationibus.

[60] [an a Deo præmonita:] Nam Rufinus lib. 10 cap. 7 de sancta Matrona nostra, Cujus, ait, Constantinus cum esset filius, & crederetur divinis admonita visionibus, Jerosolymam petit, atque ibi locum, in quo sacrosanctum corpus Christi patibulo affixum pependerat, ab incolis perquirit. Rufino suffragatur Socrates Ecclesiasticæ historiæ lib. 1, & affirmatius quidem rem edocet, quando sic incipit ibi caput 17: Mater imperatoris Helena .. a Deo in somnis admonita venit Hierosolyma. Et … Christi monumentum, in quo ille sepultus resurrexit, studiose cœpit perquirere. Theophanes in Chronographia Parisiis edita formis regiis anno 1655, sic narrat pag. 18 de Sancta nostra: Ostentum autem vidit, jubens eam Hierosolymam proficisci, & divina loca sub terram ab impiis & profanis defossa in lucem educere. Tunc ipsa filium Constantinum rogat, ut divinitus sibi imposita munera adimpleret. Ille divino nutu concitatus matri morem gessit. S. Paulinus supra § 4 num. 43 designatus indicat, hoc iter ab illa esse susceptum ex singulari Dei monitu, quamquam non addat, an cum, an absque Dei revelatione id factum sit. En tibi ejusdem Sancti verba: Quæ, videlicet Helena, divino, ut exitus docuit, inspirata consilio, cum Hierosolymam agnosceret nomine, quæ augusta cum filio conregnabat, eum rogavit, ut sibi facultatem daret cuncta illic loca dominicis impressa vestigiis .. purgare.

[61] [quanta cum animi fortitudine eo profecta.] Quanta vero cum comparatione animi, quam cum tenaci ac fervido decretum exsequendi proposito ad iter illud Mulier sanctissima sese accinxerit, non obscure perspici potest e magnis molestiis, quas ea occasione vel ante suum in Terram sanctam adventum, vel post illum, dicamus enimvero ante & post, generosa illa peregrina superavit. Etenim, Eusebio teste lib. 3 Vitæ Constantini cap. 42, Quamvis affecta jam ætate, tamen juvenili animo properavit, ut terram veneratione dignam perlustraret, & Orientis provincias urbesque ac populos .. inviseret. Hæc ille. Et idem ibidem caput 44 de magnitudine animi & beneficentia Helenæ inscribit. Theodoretus lib. 1 Ecclesiasticæ historiæ postquam cap. 15, 16 & 17 protulisset tres Constantini imperatoris epistolas, quarum ea, quæ recitatur tertio loco, data est ad Macarium Hierosolymitanum episcopum de constructione ecclesiæ, Has litteras, ait idem historicus cap. 18 pag. 47 editionis Valesianæ, non alius quispiam pertulit, sed ipsa imperatoris mater .. ipsa itineris laborem subiens, & senectutis suæ incommoda pro nihilo reputans. Etenim paulo ante mortem hoc iter ingressa est: octogenaria vero discessit e vita. Quæ nonne satis superque probant, nostram Imperatricem ingentes ac indefessos animos ad durum sibi in tam grandæva senectute iter præmisisse? Verum an in ipso itinere comitem habuit S. Silvestrum PP.?

[62] Affirmat Zonaras, tom 2 Annalium lib. 13 pag. 5 editionis Cangianæ de ejus itinere sic scribens: [Non fuit eam comitatus S. Silvester PP.] Ascito igitur D. Silvestro comite, Hierosolyma proficiscitur. Sed fabulosum istum comitem refutat Baronius ad annum Christi 326 num. 42, Commentum, inquiens, jure dicendum est, quod nulla vel majorum traditione probatur, vel antiquorum scriptorum auctoritate fulcitur. Sed & alia complura minus solidæ veritatis itidem in historiam inventionis sanctissimæ crucis non nuper sed antiquitus irrepsere, quæ Gelasius Romanus Pontifex sic reliquit dubia atque incerta, ut in arbitrium prudentis lectoris rejiciat, qui separare sciat pretiosum a vili, & verum a falso; ut æqua lance cunctis examinatis, recto libramento omnia judicet. Et mox Baronius verba Gelasii reddit. De crucis inventione agemus paullo post. Nunc igitur, quoniam in Sanctæ itinere versamur hactenus, dispiciamus breviter, quando illud sit institutum.

[63] Hoc non accidit ante annum Christi 325, quo celeberrimum concilium Nicænum celebratum fuit. [Eo se non contulit ante annum 325; ac 326 medio dicitur illuc pervenisse.] Theophanes enim in Chronographia pag. 18 ita memorat: Macario præterea Hierosolymorum episcopo, qui concilio interfuit, mandavit imperator, ut reversus sanctæ Resurrectionis locum, & Calvarii Golgotham, & vivificum crucis lignum requireret. Atqui ab eodem chronographo pag. 20 refertur Helenæ, Hierosolymam versus profectæ, cum debito honore imperatrici factus obviam Macarius Hierosolymorum patriarcha: ergo iter non instituit Helena ante dictum annum. Id quod præterea eruo ex antiquioribus. Nam Eusebius lib. 3 Vitæ Constantini eum scribendi ordinem servat, ut, narratis rebus, quas imperator gessit occasione ejusdem concilii, subnectat ista ibidem cap. 25: His ita gestis, imperator Deo carus aliud quiddam imprimis memorabile aggressus est in Palæstina. Quidnam vero illud est? Beatissimum illum Dominicæ Resurrectionis locum, qui est Hierosolymis, illustrem ac venerabilem cunctis mortalibus efficere, officii sui esse existimavit. Confestim igitur oratorium ibidem exstrui mandavit non absque Dei nutu eo inductus; sed ipso Servatore ejus animum incitante. Ad dictum etiam ordinem refer alia, quæ pluribus capitibus ibidem deducuntur. Rufinus lib. 10 cap. 6 de exemplo fidei synodi Nicænæ ac decretis locutus, cap. 7 ita prosequitur: Per idem tempus Helena Hierosolymam petit. Concilium autem illud verosimiliter inchoatum fuisse die XIX Junii, ac durasse usque ad XXV Augusti, observat Gallus auctor Historiæ imperatorum tomo 4 in tabula chronologica pag. 712; Helenam vero non pervenisse in Palæstinam verosimiliter censet, nisi post iter suum Romanum anno circiter 326 medio, secundum notam 54 in Constantinum ibidem pag. 649, quæ agit de Crispo tunc mortuo. Sed adventus ille in Palæstinam tunc temporis accidisse vix potest intelligi ob tam multa & præclara atque adeo moram requirentia, quæ Sancta ibidem peregit, si obitum illius cum Pagio affigas eidem anno 326. At de hac re inferius.

[64] Religiosissimam porro ac Deo gratissimam fuisse hanc piissimæ nostræ Imperatricis expeditionem, [Iter illud perperam arroditur ab heterodoxis.] cum ex ipsius rei natura, tum ex ejusdem rei adjunctis, tum ex scriptorum elogiis, tum denique e fine sanctissimo, quem illa sibi præfigebat, nemo Catholicorum inficias ierit, quidquid ei obstrepant heterodoxi ac inimici crucis Christi. Verum ne, quod dicitur, falcem mittam in alienam messem, legi possunt quæ adversus sectarios scribit Gretserus, infra in fine § 8 citandus, tomo 1 lib. 1 cap. 63; nec non Alfordus ad annum Christi 326, vel quæ alii polemici memorant. Ab ordine autem rerum, quas laudatissima illa Femina Hierosolymam delata peregit, non apparet alienum esse, si primo loquar de inventione crucis, tum de locis sacris in Terra sancta constructis, ac denique de virtutibus ibidem exercitis.

§ VII. Historica sanctæ crucis ab Helena inventæ collectio.

[Quænam præcesserint] Crucis inventæ historiam Baronius ad annum 326 num. 43 recitat ex S. Ambrosio, consideratis circumstantiis, ut majus eidem accedat momentum auctoritatis. Ambrosius, ait, rem gestam coram amplissimo magistratus consessu sic pro concione recensuit, cum laudes Theodosii imperatoris defuncti egregia prosecutus est oratione, de qua superius dixi. Itaque dum Hierosolymam Venit, referente Ambrosio, Helena, cœpit revisere loca sancta, infudit ei spiritus, ut lignum crucis requireret, accessit ad Golgotham, & ait: Ecce locus pugnæ, ubi est victoria? Quæro vexillum salutis, & non invenio. Ego, inquit, in regnis, & crux Domini in pulvere? Ego in aulis, & in ruinis Christi triumphus? Ille adhuc latet, & palma vitæ æternæ? Quomodo me redemptam arbitror, si redemptio ipsa non cernitur? Video quid egeris, diabole, ut gladius, quo peremptus es, obstrueretur. Sed Isaac obstructos ab alienigenis puteos eruderavit, nec latere aquam passus est. Tollatur igitur ruina, ut vita appareat. Promatur gladius, quo veri Goliæ caput est amputatum. Aperiatur humus, ut salus fulgeat. Quid egisti, diabole, ut absconderes lignum, nisi ut iterum vincereris? Vicit te Maria, quæ genuit triumphatorem, quæ sine imminutione virginitatis edidit eum, qui crucifixus vinceret te, & mortuus subjugaret. Vinceris & hodie, ut mulier tuas insidias deprehendat. Illa quasi sancta Dominum gestavit; ego crucem ejus investigabo. Illa generatum docuit; ego resuscitatum. Illa fecit, ut Deus inter homines videretur; ego ad remedium peccatorum divinum de ruinis elevabo vexillum.

[66] [inventionem] S. Paulinus in epistola, quam nuper citabam, ita rem exponit: Regina illa venerabilis ut venit Hierosolymam, diligenter & pie locis illic & circa omnibus, divinorum curiosa insignium, & oculis haurire gestiens fidem, quam piis auribus litterisque perceperat, crucem Domini studiosissime inquirere adorsa est. Sed quæ via vel ratio inveniendi subesset, cum index idoneus nemo inveniri posset, ubi memoriam & curam religiosæ conscientiæ vel observantiæ, & antiquitas ævi & superstitionis impiæ diuturnitas abolevisset? Verum ipso omnium & terris & animis opertorum conscio & teste Domino, fidelis Mulier sanctum Spiritum per affectum pium meruit; quo aspirante, cum rem ab humana conscientia divinitus remotam frustra diligens requisisset, de loco tantum passionis certior fieri studuit. Nec sine molestia magna locus ab ea repertus; nam Idcirco, uti ait Rufinus lib. 10 cap. 7, ad inveniendum difficilis erat, quia ab antiquis persecutoribus simulacrum in eo Veneris fuerat defixum, ut si quis Christianorum in loco illo Christum adorare voluisset, Venerem videretur adorare: & ob hoc infrequens, & pene oblivioni datus fuerat.

[67] Sed hisce difficultatibus non absterrita ab incepto Mulier illa fortis, [sanctæ crucis;] non solum de Christianis (Verba sunt laudati S. Paulini) doctrina & sanctitate plenos viros, sed & de Judæis peritissimos, ut propriæ, qua miseri & gloriantur, & impietatis indices exquisivit, & accitos in Hierosolymam congregavit. Tum omnium una de loco testificationis * confirmata &c. Dum ait Rufinus, sed cum, ut supra diximus, religiosa femina properasset ad locum cælesti sibi indicio designatum, indicat insuper, locum divinitus ab ipsa fuisse cognitum. Quid tum postea? Jussit illico, sicut pergit Paulinus, urgente sine dubio conceptæ revelationis instinctu, in ipsum locum operam fossionis accingi; parataque mox civium pariter & militari manu, brevi laborem istius molitionis hausit: videlicet cuncta ex eo profana & polluta deturbans, in altum purgatis ruderibus, uti est apud Rufinum citatum. Eusebius lib. 3 Vitæ Constantini cap. 26 exponit quomodo impii sepulcrum Domini ruderibus & simulacris superpositis obtexerint; ejusque loci purgationem adscribens imperatori constantino, Continuo, inquit, opera illa ad fraudem comparata, e sublimi ad solum dejecta sunt, & ædificia ad decipiendos homines constructa, cum ipsis statuis ac dæmonibus diruta sunt ac dissipata. Et mox cap. 27 ita pergit: Neque tamen hic conquievit imperatoris alacritas; sed præterea tolli ruta cæsa *, & quam longissime extra fines regionum projici mandavit .. Quin etiam divino quodam æstu incitatus jussit, ut loco altissime effosso solum ipsum, utpote dæmonum piaculis contaminatum, simul cum egesta humo quam longissime exportaretur. Sed tametsi hic loci purgatio tribuatur Constantino; superius autem S. Helenæ, adeo non pugnant ista, quin facile componi queant, dicendo, rem a Constantino quidem præceptam, ab Helena vero exsecutioni mandatam fuisse, cum prius fortasse de eadem scripsisset ad Constantinum, eumque de loci sanctissimi profanatione certiorem reddidisset.

[68] Itaque contra spem omnium (verbis utor Paulini) sed secundum ipsius tantum reginæ fidem, [quænam in ipsa inventione] alta egestione reseratis terraæ sinibus, abdita crucis arcana patuerunt. Hæc confirmantur ex Eusebio lib. 3 Vitæ Constantini cap. 28: Nec mora, istud quoque, (quod statim ex ipso dixi de solo & egesta humo) ut jussum erat, impletum est. Postquam aliud solum, locus scilicet, qui in imo erat, apparuit, tunc vero ipsum augustum sanctissimumque Dominicæ Resurrectionis monumentum præter omnium spem refulsit, & spelunca illa, quæ sancta sanctorum vere dici potest, Resurrectionis Servatoris nostri quamdam expressit similitudinem; cum post situm ac tenebras, quibus obtecta fuerat, rursus in lucem prodiit, & miraculorum, quæ ibi quondam gesta fuerant, historiam iis, qui ad spectandum confluxerant, manifestissime videndam exhibuit, rebus ipsis, quæ omni voce clarius sonant, Servatoris nostri Resurrectionem testata. Sed crux plus unica ibidem reperta. Nam Theodoretus antea allegatus lib. 1 cap. 18 pag. 47 hæc memorat: Cum vero sepulcrum, quod hactenus latuerat, in lucem emersisset, cruces tres juxta Dominicum monumentum defossæ apparuerunt. Theodoreto suffragatur Sozomenus lib. 2 cap. 1 dicens: Cum ex imperatoris mandato locus alte effossus ac repurgatus fuisset, in ejus parte spelunca Resurrectionis apparuit. Alibi vero juxta eumdem locum tres inventæ sunt cruces. Rufinus lib. 10 cap. 7 hæc adjungit: Tres confuso ordine (Helena) reperit cruces. Sed obturbabat reperti muneris lætitiam uniuscujusque crucis indiscreta proprietas. Hæc vero obturbatio insigni prodigio deinde sublata est, ut mox patebit; cum indicia alia evidentia non essent. Aderat quidem salutiferæ crucis titulus, quo hæc ab aliis, in quibus duo latrones fuerant affixi, olim in Calvariæ monte fuerat distincta; sed hic non statim certum indicium præbebat.

[69] [acciderint; & quam mirabili modo] A Sozomeno mox designato scribitur, præter tres cruces inventa alia leparatim tabella, in cujus albo verbis ac litteris Hebraicis, Græcis & Latinis hæc scripta erant: Jesus Nazarenus rex Judæorum. Rufinus ubi supra: Aderat quidem & titulus ille, qui Græcis & Latinis atque Hebraïcis litteris a Pilato fuerat conscriptus. Sed nec ipse satis evidenter Dominici prodebat signa patibuli. Ambrosius in oratione de obitu Theodosii, præter titulum, quem refert Helenam invenisse, clavos etiam ab ea inventos significat in hæc verba: Quæsivit clavos, quibus curcifixus est Dominus, & invenit. De uno clavo frænos fieri præcepit, de altero diadema intexuit &c. Verum nec titulus nec clavi statim evidens præbuere indicium, ut Christi crucem a duabus aliis secerneret. Quid ergo agitur? Audiamus S. Paulinum: Sed cum tres pariter cruces, ut quondam fixæ Domino & latronibus steterant, repertæ fuissent; gratulatio repertarum cœpit anxia dubitatione confundi, justo piorum metu, ne forsitan aut pro cruce Domini patibulum latronis eligerent, aut salutare lignum pro stipite latronis abjiciendo violarent. S. Ambrosius censet, sufficiens vel e solo titulo Helenam habuisse indicium, ut unam ab alia distingueret, quando ista memorat: Tria patibula confusa reperit .. Sed non potuit obliterari Christi triumphus. Incerto hæret mulier; sed certam indaginem sanctus Spiritus inspirat, eo quod duo latrones cum domino crucifixi fuerint. Quærit ergo medium lignum: sed poterat fieri, ut patibula inter se ruina confunderet, casus mutaret & inverteret. Redit ad Euangelii lectionem, invenit quia in medio patibuli prælatus titulus erat: Jesus Nazarenus rex Judæorum. Hinc collecta est series veritatis, titulo crux patuit salutaris .. Invenit ergo titulum, regem adoravit. S. Ambrosio adde alium Ecclesiæ Doctorem S. Joannem Chrysostomum homilia in Joannem 85 al. 84, prout notatur in novissima Operum ejusdem sancti Patris editione Parisiensi tom. 8; ubi pag. 505 hæc sunt: Cum enim crucis lignum defossum fuisset, nec illud quispiam eruere auderet instante metu: cum fideles aliis rebus urgentibus incumberent; & tamen futurum erat, ut insequenti tempore crux perquireretur, & tres cruces una jacerent, ne ignoraretur, quænam Domini fuisset, primo quod in medio esset, deinde ex titulo agnita fuit; latronum quippe cruces titulos non habebant. Et vero cur vel e solo crucis titulo crux ipsa Domini sufficienter internosci ab Helena non potuerit, si, inspecto clavorum loco, quibus in cruce affixus pependerat titulus, hunc cum istis ac eorum loco in cruce, contulerit?

[70] [vera Domini crux] Fatemur quidem, Theodoretum movere aliquam hac in re difficultatem, dum sic scribit post ea, quæ de titulo crucis paullo ante ex ipso dedimus: Adhuc tamen erat difficile, divinam crucem quamvis repertam a reliquis distinguere: quippe cum ejus inscriptio ab ipsa divulsa projectaque esset; sed sive sola inscriptio ad dictam distinctionem fuerit satis, sive Helena voluerit indicium certius, ac, Deo id ipsi inspirante ad manifestanda magnalia crucis, cæleste rogaverit signum, quo certissime de illa constaret, enimvero Hic jam humanæ ambiguitatis incertum, ut verbis Rufini utar, divinum flagitat testimonium .. Macharius per id tempus ecclesiæ illius episcopus erat, & medium suggessit, sicut mox referam; sapientissimus ille ac plane divinus Macarius, prout vocatur a Theodoreto lib. 1 cap. 18; de quo idem auctor cap. 16 ejusdem libri præmiserat ista: Erat hic Macarius ille, cujus supra mentionem fecimus; qui etiam maximæ synodo interfuerat, & una cum reliquis impietatem Arii prostraverat. Itaque, narrante Rufino, accidit in eadem urbe (Hierosolymitana) primariam quamdam loci illius feminam, gravi ægritudine confectam, seminecem jacere … Is (nempe Macarius) ubi cunctantem Reginam, atque omnes pariter, qui aderant, videt; Afferte huc, inquit, totas, quæ repertæ sunt, cruces, & quæ sit, quæ portaverit Dominum, nunc nobis aperiet Deus. Et ingressus cum Regina pariter & populis ad eam, quæ decumbebat, defixis genibus hujusmodi precem fudit; quæ habetur lib. 10 cap. 8 his verbis expressa:

[71] Tu, Domine, per unigenitum Filium tuum salutem generi humano per passionem crucis conferre dignatus es; [a duabus aliis] & nunc in novissimis temporibus adspirasti in corde Ancillæ tuæ perquirere lignum beatum, in quo salus nostra pependit; ostende evidenter, ex his tribus, quæ crux fuerit ad Dominicam gloriam, vel quæ extiterint ad servile supplicium, ut hæc mulier, quæ semiviva decumbit, statim ut eam lignum salutare contigerit, a mortis januis revocetur ad vitam. Et cum hoc dixisset, adhibuit primo unam ex tribus, & nihil profecit. Adhibuit secundam; nec sic quidem aliquid actum est. Ut vero admovit tertiam, repente apertis oculis mulier consurrexit, & stabilitate virium recepta, alacrior multo, quam dum sana fuerat, tota domo discurrere & magnificare Domini potentiam cœpit. Sic evidenti indicio Regina voti compos effecta, templum mirificum in eo loco, in quo crucem repererat, regia ambitione construxit. Verum de ædificatione hujus ecclesiæ, quæ S. Helenæ hic adscribitur, consule quæ referam § 8 & 9.

[72] Prædictum miraculum de sanatione mulieris etiam refertur a Sozomeno lib. 2 Ecclesiasticæ historiæ cap. 1, [fuerit distincta.] & ei additur aliud his verbis: Aiunt etiam mortuum eodem modo ad vitam esse revocatum. Apud S. Paulinum in epistola memorata pag. 197 solum hoc miraculum invenio: ita quippe ibidem dicitur: Respexit pias fideliter æstuantium curas Dominus, & ipsi potissimum, quæ tam piæ solicitudinis princeps erat, hujus consilii lumen infudit, ut aliquem recens mortuum inquiri & inferri juberet. Nec mora: verbum factum: cadaver illatum est: deponitur: jacenti una de crucibus admovetur, & altera; sed reorum ligna mors sprevit. Postremo Dominicam crucem prodit resurrectio, & ad salutaris ligni tactum morte profuga funus * excussum, & corpus erectum est; tremefactisque viventibus stetit mortuus, & funebribus, ut Lazarus quondam, vinculis expeditus illico inter exspectatores * suos. Nec aliud præter hoc miraculum narrat S. Sulpicius Severus lib. 2 Sacræ historiæ typis Plantinianis Antverpiæ editæ pag. 153.

[Annotata]

* Id est, martyrii seu passionis

* i. e. materiam ac rudera

* Id est cadaver vel mortuus excitatus est

* al. spectatores

§ VIII. An Eusebius de crucis inventione non meminerit; an a Judæo fuerit præmonstrata; acta S. Helenæ post ejus inventionem; publica veneratione ac miraculis crux illustratur.

[Miratur Baronius, Eusebium de inventione sanctæ crucis] Eusebii silentium de inventione crucis miratur & ita declarat Baronius ad annum Christi 326 num. 42: Sed magna plane tenet omnes admiratio, quid sit, quod Eusebius ædificationem omnium harum basilicarum (de quibus proxime egerat Baronius) relegens, & de Helena prolixiorem mentionem faciens, de cruce ab ea inventa ne verbum quidem: cum eam repertam esse sub Constantino, nulli sit dubium; sic scribente Cyrillo episcopo Hierosolymitano ad Constantium, Constantini ipsius filium imperatorem: “Tempore quidem (inquit) Deo dilectissimi & beatæ memoriæ Constantini patris tui salutare crucis lignum Hierosolymis repertum est &c.” Scimus tamen eumdem Eusebium inventionis S. Crucis in Chronico meminisse; sed alio (ut videtur) tempore, nempe anno decimo quinto imperii Constantini, ubi hæc ait: “Helena Constantini mater, divinis admonita visionibus, beatissimum crucis lignum, in quo salus mundi pependit, apud Hierosolymam reperit”. Ceterum quod Eusebii Chronicon a librariis admodum esse depravatum, in fine anni superioris evidentissime demonstraverimus; & in eodem Chronico appareat, etsi in numero annorum Constantini sit error; tamen constare ibi positam crucis inventionem anno sequenti post Nicænum concilium; non immerito sane ab anitiquis omnibus Græcis auctoribus hoc anno, nempe sequenti a Nicæno concilio, adventus Helenæ Hierosolymam, & crucis inventio poni videtur. Sed eminentissimus auctor immerito miratur silentium Eusebii, qui utpote de inventa cruce per S. Helenam non tacuit, sed eam satis diserte expressit, quamquam nec Helenæ, nec crucis nomen tunc signat. Sed res ista e Chronico Eusebii conficienda non est.

[74] [non meminisse in Vita Constantini magni:] In Chronico enim Eusebii, quod illustrissimus Pontacus edidit, ad annos Domini 324, 325 & 326 invento locum, modo e Baronio citatum; sed diversis a textu characteribus notatum. In editione autem Scaligeri pag. 181 nullum ad dictos annos lego istius inventionis vestigium; ut hinc etiam appareat, parum vel nihil Chronico Eusebiano esse fidendum in præsenti materia, quasi vero quæ citabat supra tamquam Eusebiana Baronius, vere Eusebiana sint, & non adjecta fortassis aliunde. Quare Chronico illo secluso, quæritur, an Eusebius inventionem crucis silentio præterierit in Vita Constantini. Sed immerito cum de silentio accusari a Baronio, non obscure colligitur e Vita Constantini lib. 3 cap. 30, ubi profertur Constantini ad Macarium epistola de ædificatione Martyrii Servatoris nostri, seu basilica Resurrectionis vel sanctæ Crucis; cujus inventio vel inventionis locus ansam dedit imperatori piissimo ædificandi ibidem magnificentissimam illam ecclesiam.

[75] Tota autem illa epistola jam pridem apud nos excusa est tomo I Maii, [sed probabilius nobis videtur ibidem de illa egisse.] die III, pag. 362; quæ tametsi non sit longa, quia tamen ibi legi potest, vel apud ipsum Eusebium a Valesio vulgatum a pag. 499; ideo nonnulla dumtaxat, quæ in rem tamen nostram sufficiant, ex eadem delibamus: Tanta est Servatoris nostri gratia, ut nulla sermonis copia ad PRÆSENTIS MIRACULI NARRATIONEM sufficere videatur. Nam SACRATISSIMÆ ILLIUS PASSIONIS MONUMENTUM, SUB TERRA JAM PRIDEM OCCULTATUM TOT ANNORUM SPATIA DELITUISSE, quoad .. famulis ejus in libertatem vindicatis affulgeret, omnem revera admirationem superat .. Illud tibi in primis persuasum velim, nihil mihi antiquius esse, quam ut sacrum illum locum, quem Dei jussu turpissima adjectione simulacri, velut gravi quodam pondere exoneravi; & qui ab initio quidem Dei judicio sanctus fuit, postea vero multo sanctior effectus est, ex quo Dominicæ passionis fidem in lucem protulit; eum, inquam, locum fabricarum pulchritudine exornemus. Audin' præsentis miraculi narrationem, passionis monumentum sub terra jam pridem occultatum, Dominicæ passionis fidem in lucem protulit? Quæ quonam spectent, si ad Dominicæ crucis inventionem non spectent? Non itaque ad sepulcrum spectant; quod potius fuit insigne seu monumentum Resurrectionis, quam Passionis Jesu Christi. Enimvero Papebrochius loco citato totam illam epistolam dedit, ut intelligeretur, inquit, clarius, quod omnia ista ordinata ab imperatore fuerint respectu crucis Dominicæ, refossæ & miraculis illustratæ, quæ crux hic appellatur τὸ γνώρισμα τοῦ ἁγιωτάτου πάθους, & τοῦ σωτηρίου πάθους πιστις, sanctissimæ & salutiferæ Passionis signum, &, fides seu testimonium. Quisnam itaque inficias iverit, sanctissimam crucem Domini nostri, ejusque inventionem in illa epistola Constantini antonomastice ab Eusebio indicari? De hac expressius non esse locutum Eusebium (loquitur enim dumtaxat in persona Constantini, cujus epistolam recitat) ne que miraculi ad ejus agnitionem patrati meminisse, miraremur; nisi videremus in solius Constantini laudibus ita occupatum, ut nec matris quidem Helenæ, ad hoc in Hierusalem missæ, fuerit recordatus, utique festinans ad fabricæ illius augustissimæ descriptionem, cui mox integra decem capitula impendit: ac tum demum, veluti respirans, descendit ad laudandam Helenæ pietatem, caput 41 sic concludens: “Atque hæc loca (Bethleem scilicet & montis Olivarum) magnifico cultu exornans (Constantinus) simul nomen, cujus opera ac ministerio tantum bonum humano generi procurabatur, ad æternam posterorum memoriam consecravit”. Tunc distinctius enumerare incipiens loca, Helenæ solicitudine & Constantini impensis extructa, prosequitur Imperatricis laudes ac mortem, encomium potius ejus texendo, quam ordinatam & historicam rerum ab ea in Oriente gestarum narrationem. Quid ergo mirum, si non attigerit miraculum illud, quod magis proprie spectabat ad fidem S. Macarii, ipsiusque crucis virtutem prædicandam? Hæc cogitatio est Papebrochii de isto miraculo; cujus silentium apud Eusebium & alios neutiquam debet officere ejusdem veritati, cum aliunde ex antiquis auctoribus, ut vidimus, comprobetur; neque enim auctores omnes omnia semper memorant. Sed, ut ad inventionem crucis revertamur, ob rationes datas videtur nobis probabilius, Eusebium hanc indicasse in epistola Constantini citata.

[76] Dato autem, non concesso, Eusebium in hac re fuisse pisce, ut ita loquar, mutiorem; [Historiæ veritas perstaret,] an propter silentium unius Eusebii, tot alii gravissimi auctores, qui adeo diserte eam asserunt, falsitatis accusandi sunt? Enimvero historia ista tam solidis & invictis stabilitur fundamentis, ut nullis omnino ratiunculis, qualescumque demum eæ fuerint, negativis, ut vocant, everti possit, sicut nuperrime evidenter a me jam demonstratum est; quibus omnibus addenda est constans, stabilis ac perpetua Catholicæ Ecclesiæ traditio. Andreas itaque Rivetus heterodoxus ministellus commiseratione seu risu potius vel contemptu dignus est, quando in Critici sui sacri, ut vocat, specimine adversus inventionem crucis audacter, impudenter ac temere ista deblaterat lib. 3 cap. 8:

[77] [etiamsi taceret Eusebius] Eusebius, qui Cæsareæ in Palæstina vixit Constantini temporibus, & qui diligentissimus talium observator fuit, inventionem illam crucis postea decantatam non reticuisset in Historia sua, vel in libro de Vita Constantini. Quod enim in Chronico dicitur, ne a Baronio quidem legitimum habetur. Qui autem secuti sunt fabulæ enarratores, ab aliis delusi simplicitate quadam id scripserunt, quod quisque audierat; sed ita, ut variantibus sententiis rem ex se incertam, magis dubiam suis narrationibus efficiant. Qui nobis non credet, adeat Ambrosium oration. in fun. Theodosium *; cui addit Paulinum, Rufinum, Theodoretum & Sozomenum. Ita os illud impudens & infrunitum occasione Catecheseων S. Cyrilli Hierosolymitani, quas arrodit, & solidissima ejusdem fundamenta exedendo destruere conatur.

[78] [cum tam solide confirmata aliunde ostendatur] Sed tametsi istius heterodoxi ministelli audacia abunde e superioribus retusa sit, juvat tamen hisce adjungere, quæ Natalis Alexander in Historiæ ecclesiasticæ, anno 1714 Parisiis recusæ, tomo 4 cap. 6, art. 12 pag. 120 ei respondet: Nec Eusebii de crucis inventione silentium probat, hanc historiam inter fabulas rejiciendam, ut Rivetus, aliique inimici crucis Christi rejiciunt; cum sanctus Ambrosius, qui eodem seculo floruit, hanc ut certissimam historiam referat in Oratione de obitu Theodosii, eamdemque narret sanctus Paulinus epistola 11 ad Severum: quibus Socrates lib. 1 Historiæ ecclesiasticæ cap. 3, Sozomenus lib. 2 cap. 1, Theodoretus lib. 1 cap. 3, & ante hos Ruffinus lib. 1 cap. 7 suffragantur. Quorum omnium auctoritas & Ecclesiæ traditio Eusebio silenti anteponenda est. Quæ autem in eorum narrationibus occurrit varietas, circumstantias quasdam spectat, quas alii referunt, alii omittunt, non historiæ summam, ac (ut ita loquar) substantiam, de cujus veritate inter se consentiunt universi.

[79] [contra quemdam heterodoxum.] Quandoquidem vero male feriatus ille heterodoxus, qui varia carpit loco citato tamquam assumenta S. Cyrillo aliunde adjecta, quique suum caput octavum absolvit hac inepta clausula, ut qui Cyrilliana hæc leget, ad lapidem Lydium omnia revocet, nec thesaurum se putet possidere, qui carbones invenerit; quandoquidem, inquam, ille S. Cyrilli desflorator inter locos, quos maligno dente impetit ac vult esse apocryphos & corruptos, inventionem sanctæ crucis ad fabulas relegandam censet; consequens est, ut tamquam falsam ac spuriam etiam rejiciat ejusdem S. Cyrilli epistolam ad Constantium imperatorem, Constantini magni filium, nec non alios Cyrilli textus, quibus indicat, veram crucem tum temporis fuisse in veneratione. In ista igitur epistola, quæ inter genuina ejusdem sancti Patris Opera (ei supposita ad calcem exhibentur) anno 1720 Parisiis in lucem data ac notis illustrata, habentur ista pag. 253 num. 3: Ac tempore quidem Deo amicissimi ac felicis recordationis Constantini patris tui salutare crucis lignum in Hierosolymis est repertum, divina gratia viro pietatem recte quærenti hoc largiente, ut absconditos sanctos locos inveniret. Quid ad hæc criticum dicti heterodoxi supercilium? Hæc sunt, quæ pro vera inventæ crucis historia collegi; de falsa adjicio nonnulla dumtaxat, cum die III Maii apud nos a pag. 362 pluribus sit refutata.

[80] Fabulosæ narrationi de Juda Cyriaco crucis inventore vel indice occasionem potuit præbuisse locus S. Paulini, [Rejicitur fabula de crucis inventore vel indice.] quem supra protuli § 7 num. 67, de S. Helena referentis: Non solum de Christianis doctrina & sanctitate plenos viros; sed & de Judæis peritissimos .. accitos in Hierosolymam congregavit &c. Textus enimvero ille postea admodum ab aliis amplificatus fuerit. Alicujus Hebræi meminit quidem Sozomenus lib. 2 cap. 1, agens de fraude gentilium, ne locus Resurrectionis ac Calvariæ pateret Christianorum venerationi; sed istum Hebræum rejicit. Locum quippe dicit patefactum sive indicio cujusdam Hebræi in Orientis partibus degentis, ut quidam aiunt, qui paterno quodam scripto edoctus rem indicavit: sive, ut verius opinari licet, Deo signis quibusdam ac somniis eum ostendente. Neque enim arbitror, res divinas indicio hominum egere, quoties Deus eas manifestare decrevit. Verum sive Hebræus ille sit idem cum dicto Juda Cyriaco, sive ab eo diversus; nominatus ille idem notatur apud S. Gregorium Turonensem, a Ruinartio illustratum, Historiæ Francorum lib. 1 cap. 34 col 27, ubi loquens de Constantino magno, Hujus, inquit, tempore venerabile crucis Dominicæ lignum per studium Helenæ matris ejus repertum est, prodente Juda Hebræo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus. Unde liquet, hasce de Judæo isto crucis præmonstratore quisquilias valde esse antiquas. Quid nostra interim imperatrix egit post inventum pretiosissimum illum thesaurum?

[81] Summo delibuta gaudio crucem, in qua salus mundi pependerat, [Acta] & quam Agnus sine macula sacratissimo suo sanguine purpuraverat, fuit intimo venerata affectu. Ambrosius in Oratione de funere Theodosii sic rem affirmat: Regem (in illo ligno) adoravit, non lignum utique, quatenus lignum est; quia hic gentilis est error, & vanitas impiorum; sed adoravit illum, qui pependit in ligno .., illum, inquam, qui sicut scarabæus clamavit, ut persecutoribus suis peccata donaret. Avida Mulier festinabat tangere remedium immortalitatis, metuebat calcare sacramentum salutis. Læto corde & trepidanti vestigio, quid faceret, nesciebat. Pertendit tamen ad cubile, veritatis lignum refulsit, & gratia micuit. Neque hic stetit piissimæ Feminæ religio; sed illius, quod invenerat, boni alios reddidit participes, teste Rufino lib. 10 cap. 8: Ligni, ait, ipsius salutaris partem detulit filio; partem vero thecis argenteis conditam dereliquit in loco: quæ etiam nunc (seculo videlicet IV, quo vivebat Rufinus) ad memoriam solicita veneratione servatur. Codinus De originibus Constantinopolitanis pag. 38 addit ista: Helena Constantini mater, sacram Christi crucem Hierosolymis afferens, ingressa est Constantinopolim per portam, quæ vocatur Littorea, & quæ supra crucem reperta erant, lilia, phylla, basilica, triacontaphylla, sampsucha, balsama, ea omnia, quo conservarentur, in vasis plantavit, atque ibi deposuit, & monasterium in eodem loco nomine Gastria extruxit. Superiora confirmantur ex Theodoreto lib. 1 cap. 18 editionis supra designatæ: Dominicæ autem crucis partem quidem palatio attribuit; reliquum argentea theca, quam fabricari jusserat, inclusum, civitatis episcopo (Macario nempe Hierosolymitano; nam de illo paullo ante erat actum) hortata, ut salutis nostræ monumentum ad posterorum memoriam diligenter custodiret. Collectis deinde artificibus, cum omnis generis materiam undique comparasset, amplissimas illas ac pulcherrimas construxit ecclesias &c.

[82] [post crucis inventionem; publica ejusdem veneratio & miracula.] Plura nos docet S. Paulinus in allegata sæpenumero epistola, pag. 197: Inventa & probata crux Christi est; dignoque mox ambitu * consecratur, condita in passionis loco basilica, quæ auratis corusca laquearibus, & aureis dives altaribus, arcano positam sacrario crucem servat; quam episcopus urbis ejus quotannis, cum Pascha Domini agitur, adorandam populo princeps ipse venerantium promit. An vero hac dumtaxat die fuit crux exposita venerationi fidelium, nisi interdum, uti dicit Paulinus, religiosissimi postulent, qui hac tantum causa illo peregrinati advenerint, ut sibi ejus revelatio quasi in pretium longinquæ peregrinationis deferatur: quod solum episcopi beneficio obtineri ferunt? Affirmat S. Paulinus, Papebrochius autem die III Maii pag. 365 ei in hoc non assentitur, prout ibidem legi post. Sed tum instituti mei limites, tum dictionis modum excessero, si pluribus hic egero de publico vitalis ligni veneratione ac miraculis. Quare æqui bonique consulat lector, si in sui gratiam assignem sequentes scriptores, qui de hoc argumento tractarunt. Sunt itaque illi noster Jacobus Gretserus, cujus De sancta cruce Opera in uno volumine simul edita sunt Ingolstadii anno 1616; Baronius tom. 3 Annalium, cujus indicem consule; Papebrochius ad diem III nostri Maii a pag. 364; Tillemontius Monumentorum ecclesiasticorum tom. 7 articulo 4 & 6 in S. Helena. Particularum crucis Christi per orbem Christianum dispersionem defendit Natalis Alexander loco supra citato contra Rivetum heterodoxum; de quo ante dixi.

[Annotata]

* l. Theodosii

* Id est honore & pompa

§ IX. Passionis Dominicæ instrumenta a S. Helena inventa; ædificatæ ecclesiæ Hierosolymis; virtutes ibidem & alibi exercitæ.

[Quidnam Sancta de inventis Domini clavis] Sanctus Ambrosius in Oratione de funere Theodosii, Quæsivit, ait, clavos, quibus crucifixus est Dominus, & invenit. De uno clavo frenos fieri præcepit; de altero diadema intexuit: unum ad decorem, alterum ad devotionem vertit .. Misit itaque filio suo Constantino diadema gemmis insignitum, quas pretiosior ferro innexas crucis redemptionis divinæ gemma connecteret. Misit & frænum. Utroque usus est Constantinus, & fidem transmisit ad posteros reges. Principium itaque credentium imperatorum sanctum est, quod super frænum. Ex illo fides, ut persecutio cessaret, devotio succederet .. Bonus itaque clavus Romani imperii, qui totum regit orbem, ac vestit principum frontem, ut sint prædicatores, qui persecutores esse consuerunt. Recte in capite clavus, ut, ubi sensus est, ibi præsidium. In vertice corona, in manibus habena. Rufinus lib. 10 cap. 8 paullo aliter de clavis loquitur: Clavos, quibus corpus Dominicum fuerat affixum, portat ad filium. Ex quibus ille frenos composuit, quibus uteretur ad bellum, & ex aliis galeam nihilominus belli usibus aptam fertur armasse. Rufino in re adstipulantur Socrates lib. 1 cap. 17, ac Theodoretus lib. 2 cap. 18, qui simul alludens ad effatum prophetæ, Zacharias, ait, propheta diu ante prædixerat: Et quod in freno equi est, sanctum erit Domino omnipotenti, convenienter ad S. Ambrosium in prædicta oratione; sed an ad sensum textus sacri tam congrue, quam pie? Dicit quidem S. Hieronymus, fieri a Constantino jussa esse frena e clavis crucis Domini; sed applicationem ad effatum Zachariæ non probat: nam tom. 3 Operum editionis Martianæanæ in caput 14 istius Prophetæ col. 1804 scribit ista: Audivi a quodam rem, sensu quidem pio dictam, sed ridiculam; clavos Dominicæ crucis, e quibus Constantinus augustus frenos equo suo fecerit, sanctum Domini appellari. Hoc utrum accipiendum sit, lectoris prudentiæ relinquo.

[84] S. Gregorius Turonensis De gloria Martyrum lib. 1 cap. 6, [fecerit; eorum numerus; lancea.] col. 727, quod inscribitur De inventione clavorum, eadem allusione utitur, & causam addens, Eo enim tempore, inquit, Adriaticum mare magnis fluctibus movebatur, in quo tam frequentia erant naufragia ac demersio hominum, ut vorago navigantium diceretur. Tunc provida regina (Helena) condolens excidia miserorum, unum ex quatuor clavis deponi jubet in pelago, confisa de Domini misericordia, quod sævas fluctuum commotiones facile posset opprimere. Quo facto, redditur mare quietum, tranquillaque deinceps navigantibus flabra præstantur. Unde usque hodie nautæ sanctificatum mare venerantur, cum ingressi fuerint, jejuniis, orationibusque & psallentio vacant. Ruinartius hic observat 10, Gretserum & alios existimare, clavum ab Helena in mare quidem demissum, sed illico etiam retractum ab ea fuisse. Consule Gretserum in Operibus de sancta cruce tom. 1 lib. 1 cap. 93. Observat 20. De clavis Dominicis (de quibus pergit S. Gregorius Turonensis scribere loco citato) cum sancta cruce inventis plerique Patres, capite præced. laudati scripserunt: at nemo, quod sciam, ita diserte quatuor clavos fuisse pronuntiavit. At de numero clavorum adiri potest Gretserus tom. 1 Operum dictorum lib. 1 cap. 20. Helena invenit etiam titulum crucis, ex præmissis supra § 7; uti & sacram lanceam, si subsistant, quæ de ista re sunt scripta jam pridem apud nos tom. II Martii, ad diem XV, pag. 379 ex Bosio.

[85] S. Paulinus in epistola ad Severum citata hæc narrat pag. 196: [Profusissimam] Prompto filii imperatoris assensu mater augusta, patefactis ad opera sancta thesauris, toto abusa fisco est: quantoque sumptu atque cultu regina poterat, & religio suadebat, ædificatis basilicis contexit omnes & excoluit locos, in quibus salutaria nobis mysteria pietatis suæ, Incarnationis & Passionis, & Resurrectionis atque Ascensionis sacramentis Dominus redemptor impleverat. Rufinus lib. 10 cap. 8 unam ædem sacram ei attribuit, dicens: Regina.. templum mirificum in eo loco, in quo crucem repererat, regia ambitione construxit. Theodoretus lib. 1 cap. 18 ædem sacram plus unam memorat, sed non determinat numerum ac diserte nomen. Collectis, ait, artificibus, cum omnis generis materiam undique comparasset, amplissimas illas ac pulcherrimas construxit ecclesias: quarum amplitudinem ac venustatem describere superfluum puto, cum omnes fere pii ac religiosi eo confluant, & operum magnitudinem contemplentur. Eusebius autem in Vita Constantini lib. 3 cap. 25 pag. 497 ecclesiam Resurrectionis adscribit Constantino his verbis: Beatissimum illum Dominicæ Resurrectionis locum, qui est Hierosolymis, illustrem ac venerabilem cunctis mortalibus efficere, officii sui esse existimavit. Confestim igitur oratorium ibidem exstrui mandavit, non absque Dei nutu eo inductus; sed ipso Servatore ejus animum incitante.

[86] [exhibuit munificentiam] Sed credibile est admodum, sanctam ipsius Matrem, quoad vixit, curas eo suas convertisse annisu quam poterat maximo, sed sumptibus Constantini. Quoad vixit, inquam: diu etenim ante obiit, quam ingens illud opus fuit absolutum. Dedicationem quippe ejusdem ecclesiæ accidisse anno 335, habemus ex Eusebio lib. 4 Vitæ Constantini cap. 45 pag. 549, cum ibidem dicat, illam solennitatem esse celebratam anno Constantini imperatoris trigesimo. Nam ibidem agens de sacerdotibus Dei, qui illam festivitatem ornabant, hæc de se scribit: Ibi nos quoque .. variis sermonibus publice habitis solemnitatem decoravimus; nunc regalis fabricæ decorem ac magnificentiam scriptis enarrantes &c. Hoc modo dedicationis solemnitas ipsis imperatoris tricennalibus summa cum hilaritate celebrata est. De variis nominibus loco inditis tractat Tillemontius nota 4 in S. Helenam; ubi nonnullas etiam proponit difficultates. Magna itaque illa ecclesia, de qua modo est actum, nunc Martyrium vel locus passionis, Magnum Martyrium, Martyrium ac monumentum mortis & Resurrectionis Jesu Christi; nunc vero ecclesia sanctæ Crucis vocabatur &c.; prout videre licet in nota mox allegata.

[87] [in condendis Hierosolymæ ædibus sacris.] Eusebius lib. 3 Vitæ Constantini cap. 43 pag. 504 testatur, duas a nostra Sancta erectas fuisse ecclesias. Deo, ait, duo statim templa dedicavit: alterum ad speluncam, in qua natus est Dominus: alterum in eo monte, ex quo in cælum ascenderat. Nam & Emmanuel, quod est nobiscum Deus, sub terra pro nobis nasci sustinuit; & locus nativitatis ipsius, Bethleem ab Hebræis est appellatus. Ideoque Dei amantissima Augusta, Deiparæ Virginis partum eximiis monumentis ornavit; sacram illam speluncam omni cultus genere illustrans. Nec multo post imperator eamdem Domini nativitatem regalibus donariis honoravit, variis ex auro & argento monimentis, velisque acu pictis, matris suæ cumulans magnificentiam. Præterea imperatoris quidem mater in memoriam Ascensionis Christi omnium servatoris, in monte Olivarum sublimia exstruxit ædificia, in ipso montis vertice sacram erigens ædem cum templo .. Atque hæc duo augusta ac pulcherrima monumenta, immortali memoria digna, in duabus sacris speluncis, Helena augusta, religiosi imperatoris mater religiosissima, piæ devotionis argumenta Deo servatori suo dedicavit, cum filius imperialis potentiæ subsidium ei conferret. Amborum istorum monumentorum constructorum honorem religiosissimæ nostræ Imperatrici tribuunt Socrates lib. 1 cap. 17, ac Sozomenus lib. 2 cap. 2. Et sane divina providentia optimam tum temporis S. Helenæ dedit occasionem restaurandi & condecorandi sacratissimum hunc, quo æternum Dei Verbum in carnis nostræ substantia in lucem prodiit, locum, cum diu ante ab Adriano imperatore, uti testatur S. Paulinus sæpe citatus, Adonidis fano profanatus esset. In ædificanda autem ecclesia montis Oliveti illud mirabile accidit, ut hujus ecclesiæ meditullium numquam insterni marmore potuerit, locus videlicet, ex quo Christus ascendit in cælum; nec claudi fornix, qua parte desuper hunc locum respiciebat. Miraculum hoc & auctorum pro eodem testimonia citat collectur Gallus Monumentorum ecclesiasticorum tom. 1 in compendio historiæ Domini nostri Jesu Christi § 24. Vide S. Paulinum pag. 196. Verum an sanctissima Imperatrix aliis sacris ædibus construendis operam navavit?

[88] Affirmat Nicephorus lib. 8 cap. 30, eas ita enumerans: [Nicephorus plures alias enumerat.] Excitavit quoque mirificum aliud templum in Gethsemani prædio Genitrici Dei, atque in sacrario ipso vivificum ejus sepulcrum firmiter inclusit. Quum vero declivis is sit locus, gradus marmoreos fieri curavit, viatores ex Sancta urbe orientalem plagam versus ferentes. Multorum quoque sermonibus circumfertur, decliviorem illum locum, Vallem fletus, & torrentem Cedron, atque etiam Vallem Josaphat dici. In propinquo etiam esse hortum illum, in quo proditus est Christus, & in quo orare solitus fuerat. Sanctis item Infantibus, & ubi angelus pastoribus lætum attulit nuntium; in eis ipsis locis sacras exstruxit ædes; Infantibus videlicet ipsis, & Verbi Puerperæ, nec non aliam quoque Sponso Josepho ædem. Post hæc, per varia Palæstinæ loca Sanctam ducens, eamque deinde Hierosolymam reducens, varias alias ædes sacras ipsi attribuit. Sed antequam hisce fidem habeamus, probationibus opus est, antiquiore quam Nicephori, qui vixit seculo XIV, auctoritate firmatis.

[89] Nec vero insignes piissimæ Feminæ dotes enituere tantum in condendis egregiis templis; [Variæ virtutes, quibus egregie excelluit,] sed etiam virtutes omnino singulares regiæ suæ magnificentiæ ipsis adjunxit. Vin' Eusebium de hac re ita audire loquentem lib. 3 Vitæ Constantini cap. 45? En ejus testimonium: Assidue, cunctis videntibus, in ecclesiam ventitabat, & sacras ædes eximiis ornamentis decorabat, ne minimarum quidem urbium sacella despiciens. Itaque videre erat mulierem prorsus admirabilem, modesto ac decenti habitu una cum reliqua multitudine versantem, suamque erga Deum religionem omni piorum operum genere declarantem. Socrates lib. 1 cap. 17 de templis locutus, Porro, inquit, tam pie ac religiose erga hæc erat affecta, ut in ordine mulierum una cum ceteris Deum oraret. Insignem habuit animi demissionem fastus omnis contemptricem ac Christi imitatricem cum erga omnes; tum vero præcipue erga sacrum monachorum habitum; ex Suidæ Lexico Coloniæ Allobrogum impresso anno 1619, tomo 1 ad nomen Ἑλένη pag. 875. Rufinus a demissione animi ac hospitali benignitate illam sic laudat lib. 10 cap. 7: Reliquit etiam hoc indicium religiosi animi Regina venerabilis. Virgines quas ibi (Hierosolymis) reperit Deo sacratas, invitasse ad prandium, & tanta eas devotione curasse dicitur, ut indignum crederet, si famulorum uteretur officiis; sed ipsa manibus suis famulæ habitu succincta cibum apponeret, poculum porrigeret, aquam manibus infunderet, & Regina orbis ac mater imperii, famularum Christi se famulam deputaret. Hæc quidem Jerosolymis gesta. Laus ista roboratur ex Sozomeno lib. 2 cap. 2, ac Theodoreto lib. 1 cap. 18. Quin etiam, quod post inventionem crucis collocarit virgines in oratoriis sacellis, ubi prius ipsarum virginum nomina scriptis mandasset, & victum ipsis e publico suppeditari jusserit, traditur in mox designato Lexico ad vocem Ἑστιάδες.

[90] [enumerantur, cum observatione de monasteriis ab ea, ut nonnulli volunt, conditis.] Sed amplissima Reginæ beneficentia tam arcto urbis Hierosolymitanæ spatio apud dictas virgines contineri non potuit; sed cum ad varia hominum genera ac calamitates, tum ad varia Orientis loca pervagata fuit. Quippe magnitudinem animi ejus ac beneficentiam ita extollit Eusebius lib. 3 Vitæ Constantini cap. 44 pag. 505: Dum totum Orientem cum regali magnificentia peragrat, tum civitatibus, tum privatis, qui ipsam adibant, innumera beneficia acervatim contulit: innumera quoque militaribus numeris liberali manu distribuit. Pauperibus autem ac nudis, & omni ope ac solatio destitutis, quamplurima donavit, illis pecuniam, his vestem, ad tegendam corporis nuditatem, prolixe suppeditans. Alios item vinculis aut metallorum ærumnis afflictos exsolvit: quosdam violentia potentiorum oppressos liberavit: nonnullos etiam ab exilio revocavit. Consuli etiam potest Sozomenus lib. 2 cap. 2. Sed priusquam hinc abeamus; ad illa, quæ de ædibus sacris, ac ministerio sanctæ Imperatricis apud sacratas Deo virgines modo relata sunt, observari ista volumus apud Lezanam in Annalibus Carmelitarum tomo 2 ad annum Christi 326, ubi hæc scribit: Hujus sanctæ Fæminæ auspiciis plura prophetici, & Eliani instituti cœnobia tum virorum, tum etiam feminarum, erecta vel restaurata fuerunt .. Sepulchrum Domini, quod prius inveniri non poterat, revelatione duarum sanctimonialium .. invenit. Ita enim tradunt historici nostri, Arnoldus Bostius lib. 5 Histor. cap. 22, & Joannes Palæonydorus lib. 2, c. 4, & alii post ipsos.

Has vero sanctimoniales Ordinis nostri fuisse, conceptis verbis exprimunt iidem Bostius, & Palæonydorus .. Qualiter autem hoc in loco eadem pia Regina monialium juxta Carmeli ritum cœnobium exstruxerit, quamque illi præpositam dederit cum aliis circumstantiis, sic habet relatus Bostius cap. 23 libro jam citato .. Addit Bostius, in hoc monasterio primo matrem fuisse præfatam Mariam; ea defuncta, Syncleticam; eique successisse sanctam Matronam, & postea sanctam Saram subscribunt Palæonydorus & Coria, ulterius addentes, huic Saræ successisse quamdam nomine Romanam, & postea aliam, nomine Nonnam. Hæc Lezana; qui deinde etiam agit de monasteriis virorum Ordinis Carmelitani a S. Helena constructis &c. Credite posteri. Enimvero ut hæc vel tantillam credibilitatis umbram haberent, vetustioris auctoris testimoniis erant roboranda, tacente de illis genuina scriptorum antiquitate, quam Bostii & Palæonydori; hic enim anno MCDLVI .. professus scribitur in Speculo Carmelitano tomo 1, lib. 11 partis 2, pag. 220; illius vero obitus adscribitur anno Christi MCDXCIX, ibidem pag. 274, ex Annalibus Ordinis ejusdem tom. 4. Quænam autem proportio est inter facta seculo quarto, & scripta seculo demum decimo quinto ad qualemqualem etiam faciendam fidem?

§ X. An S. Luciani martyris templum ædificarit; SS. Trium Regum corpora impetrarit; varia egerit in Belgica; testamentum, ac piissimus obitus.

Baronius ad annum Christi 326 num. 57 sic memorat: [Opponitur templo S. Luciani, quod ab Helena fertur conditum,] Reliquit in ea peregrinatione S. Helena & illud pietatis suæ nobile monumentum, nempe egregiam memoriam Luciani martyris, Drepani in Bithynia regia munificentia excitatam. Recens quippe erat in mentibus hominum tanti martyris certaminis recordatio, & insigne, quod post martyrium fuerat de corpore ejus in mare demerso subsecutum miraculum, cum delphinorum dorso delatum esset ad littus, quando (ut ferebat iniqua temporis conditio) Drepani fuit humili sepultura donatum. Hæc igitur omnium ore vulgata cum Helena percepisset, quæ erat sanctorum martyrum studiosissima, digno trophæo triumphum martyris ornare decrevit; atque illic, ubi Drepani est collocatum ejus corpus, sumptuosam desuper basilicam erigendam curavit. Testantur hæc ejusdem Luciani Acta martyrii antiquitus scripta, in quibus istæc in fine leguntur: “Postea autem quam nobis salutarem Domini restituit crucem, quæ magnum inter claros imperatores genuit Constantinum, veneranda Helena, quando revertebatur Hierosolymis, locum honorans, & in eo condidit civitatem, convocatis habitatoribus ex iis, quæ circumcirca erant, regionibus, & effectis operis participibus, & validis eam cinxit mœnibus, & martyri templum ædificavit maximum, quod nunc quoque insigne, & pulchre extructum cernitur ab iis, qui & terra & mari ingrediuntur ac navigant”. De isto martyre, ejusque Actis consuli possunt quæ dicta sunt apud nos ad diem VII Januarii pag. 357 & sequentibus.

[92] Super hoc, quod ex Actis S. Luciani martyris modo dicebatur Veneranda Helena .. locum honorans, [aliqua difficultas.] in eo condidit civitatem, observa, instaurationem loci istius adscribi alibi Constantino. Nam in Chronico Hieronymi apud Scaligerum ad annum 328 pag. 181 hæc sunt: Drepa num, Bithyniæ civitatem, in honorem martyris Lucani (imo Luciani) ibi conditi Constantius (lege Constantinus) instaurans, ex vocabulo matris suæ Helenopolim nominavit. In Chronico Alexandrino, quod a nostro Matthæo Radero vulgatum est Græco-Latine, & Monachii editum anno 1615, id confirmatur pag. 663: Constantinus, instaurata Drepani urbe in Bithynia ad cultum S. Luciani martyris, illam a matre sua Helenopolim nuncupavit &c. Sic ibi ad annum Christi 327. Procopius Cæsariensis lib. 5 cap. 2 De ædificiis Justiniani, de loco isto agens, cui quidem, ait, Constantinus in præmium nutricationis Helenæ matris suæ, nomen ac dignitatem urbis concesserat, sed nullum imperatoriæ magnificentiæ monumentum reliquerat. Nam si ornatum & structuram spectes, statum pristinum locus retinebat, nudo urbis titulo insignis, Helenæque alumnæ suæ nomine gloriosus. Et mox addit idem auctor, quænam ibi Justinianus construxerit. An hæc, quæ protuli, testimonia cohærent cum civitate ibi condita a S. Helena? At quid de templo? Liberum de illo judicium lectori relinquo, quoniam e melioris notæ documento id probare vel improbare, in promptu mihi non est. Ex dictis etiam corrigi potest illud, quod habetur apud Philostorgium in Ecclesiastica historia a Gothofredo edita & Dissertationibus illustrata, lib. 2 num. 13 pag. 19, nimirum Helenam imperatoris Constantini matrem, ad fauces sinus Nicomediæ urbem ædificasse, Helenopoli ea vocata. Quod castigat dictus editor in Dissertationibus pag. 80.

[93] [Dicitur Sancta ad provincias circa Indiam peragrata destruxisse idola, & corpora trium Regum asportasse.] Sanctæ Imperatrici nostræ Hierosolyma profectæ iter aliud adscribitur apud Capgravium in Vita ejusdem Sanctæ fol. 176, ubi referuntur ista: Sancta igitur, ut diximus, Imperatrix cum omnia, quæ Hierosolymis agere constituerat, consummasset ad votum, tandem infinitis & impretiabilibus ditata reliquiarum thesauris, ad filium suum Constantinopolim properavit. Profecta tamen, antequam Constantinopolim venerat, ad terras & provincias circa Indiam cum maximo ac nobili comitatu se transtulit, in quibus omnia templa & aras idolorum, prout potuit, destruxit, & pro his in laudem & honorem Dei ecclesias & monasteria sumptuosissime ac devotissime fundavit, & cultum divinum in cunctis partibus illis per omnia reparavit & ampliavit; fidemque Christianam pene elapsam exaltavit & glorificavit. Insuper & trium SS. Regum corpora, Jaspar videlicet, Melchior & Balthasar a principibus & Prælatis terrarum illarum non tam studiose quam miraculose impetravit: quibus, & aliorum variis suffulta reliquiis, gaudens Constantinopolim rediit ad filium, paulo post ad cælestis regni transitura palatium. Noster Michael Inchofer in libro, qui inscribitur Tres Magi Euangelici, cap. 37 de translatione eorum primum Byzantium, deinde Mediolanum tractans, Hanc, ait, translationem ab Helena religiosissima regina factam, tradunt inter alios Jacobus Genuensis, Joannes Frasquetius, & alii apud Joannem Picardum. Equilinus & quidam alii Constantino magno Helenæ filio tribuunt: plures etiam vetustiores, utrisque. Nec dubium cum religione matris, filii consensisse pietatem. Itaque accepta de Magorum sanctitate fama, quam in Persidis atque Æthiopiæ regnis cultus Christianorum dudum vulgarat, nihil non sategit Helena, quo vel ex diversissimis orbis partibus, ubi gentium essent, studiosissime eorum corpora conquireret, ac tam pretioso thesauro novam urbem a nomine filii Constantini tunc primum appellatam locupletaret .. Facta vero voti compos, solenni pompa ea advehi jussit, atque in æde Sophiæ collocari &c. Galesinius in notis ad diem VI Januarii, Eorum corpora Constantinopolim e Persia jam pridem translata, & in basilica S. Sophiæ augustissimo apparatu collocata memorat; sed a quo, & quo tempore non addit. Saussayus in Supplemento ad suum Martyrologium Gallicanum die VI Januarii: Horum corpora sanctæ Helenæ augustæ studio Constantinopolim ex Oriente allata, ibidem in ecclesia S. Sophiæ &c.

[94] [sed desideramus testimonia, satis ad hoc suadendum accommodata.] Alfordus ad annum Christi 326 a num. 57 narrationem, quam apud Capgravium paullo ante designabam, examinat ac tuetur tamquam veram, ita concludens: Et satis hic probatum habes, quod supra dixit Capgravius, Helenam ultra Hierosolymam perrexisse, idola destruxisse, ecclesias ædificasse, ubique Dei cultum promovisse, trium Regum corpora avexisse. Respondeo ad jam relata primo, Helenam ultra Hierosolymam perrexisse, satis est conforme Eusebio sub finem § 9 a me citato: Dum totum Orientem cum regali magnificentia peragrat &c. Quomodo vero τό totum, & quam accommode, & quousque, & an ita accipi debeat, ut extendi possit ad terras & provincias circa Indiam, facilius quæritur, quam respondetur. Respondeo secundo, desiderare me prius antiquiora testimonia pro SS. Magorum corporibus ex Oriente Constantinopolim a S. Helena delatis, quam factum illud veritatis albo inscribam; dispici autem poterit a nostris successoribus, quando mensis Januarius secundis curis auctior recudetur, an melioris notæ documenta afferri queant, quibus translatio ista confirmetur.

[95] Ab Oriente in Occidentem nos vocant quædam facta, [Idem statue] ibidem a nonnullis Sanctæ nostræ attributa. Miræus in Fastis Belgicis ad diem XXII Julii pag. 438 scribens de Hilario episcopo Bisontino, (de quo in prætermissis ad dictum diem mentio apud nos facta est) Sumptibus, ait, S. Helenæ imperatricis (quæ id temporis Vesontionem venerat) in imo monte Cælio augustam basilicam construxit, atque ad summitatem perduxit, quæ nunc S. Joannis dicitur. Aliam præterea in superiore montis parte, quæ sola S. Stephani protomartyris nomen retinuit, cœpit excitare. Idem a B. Helena dono accepit portionem sanguinis ejusdem S. Stephani, Hierosolymis allatam; obiitque circa annum Christi trecentesimum trigesimum. Sammarthani tomo 1 Galliæ Christianæ pag. 118 meminere de unica tantum S. Stephani basilica constructa, haud longe, sicut addunt, ab anno Christi CCCXXV. Quæ mihi non satis certa sunt in tanta rei gestæ vetustate sine accommodatis eidem testificationibus. Ad illud interim, Quæ id temporis Vesontionem venerat, velim observari, quæ die XXI Maii in Commentario historico de S. Constantino magno pag. 20 a Papebrochio sunt intexta ad præsens propositum; videlicet laudati imperatoris matrem, quæ cum Hilario de fabricanda Vesontionensi ecclesia egisse dicitur, non nisi post annum 312 videre potuisse Gallias, contra Chiffletium, qui ante, sed nimis præmature, hoc accidisse censuerat, prout ibi pluribus refertur, & adduntur ista: Quin illam deinde cum Crispo filio in Galliam Belgiumque miserit (Constantinus) ut Vesontione ac Treveris aliquamdiu ipsa habitaverit (quod utriusque urbis scriptores contendunt) insignium utroque in loco ecclesiarum fundatrix atque dotatrix, nolim ire inficias; satis est, si persuasero, alieno nimium tempore referri quæ Vesontione dicitur tractasse cum ejus urbis episcopo Hilario, nec inde quidquam haberi posse, quo vel Vesontione transisse Constantinus, vel cum ejus episcopo ante Hilarium Eusebio egisse probetur.

[96] Hinc sequitur primo, ut S. Helenæ cum Hilario congressus Vesontione, [de rebus] qui Imperatrici nostræ tribuitur, si vere acciderit, non acciderit ante conversionem filii ejus Constantini, post hunc enim ipsa ad Christum conversa fuit, sicut supra conatus sum probare ex Eusebio. Vide ibi § 4. Sequitur 20, ut, tametsi, præeunte Papebrochio, negare nolim dictum congressum, non abs re tamen sim facturus, si desiderem videre documentum, quo de ædificatione basilicæ prædictæ & lectori & mihi certius constet in re præsertim adeo antiqua. Idem esto judicium de fundatione Sanctensi in Clivia. Miræus antea laudatus hanc ita memorat ad diem XVIII Augusti a pag. 480: Sanctis in Clivia, collegium Canonicorum in honorem S. Victoris & aliorum CCCXX martyrum Thebææ legionis, eo loci pro Christo occisorum instituit; ut Stephanus Pighius, Canonicus Sanctensis, in Hercule Prodicio commemorat. Occasione autem habitationis S. Helenæ apud Trevirenses, Sammarthani paulo ante citati in Agrœcio seu Agricio, istius sedis episcopo, hæc scribunt pag. 715: Concilio Arelatensi 1 subscriptus legitur anno CCCXIV (Vide Labbeum tom. 1 Conciliorum col. 1430.) Traditur & domum beatæ Helenæ sub invocatione S. Petri dedicasse. Vita istius sancti Præsulis data est a nobis die XIII Januarii, ubi pag. 779 dicitur Domus beatæ imperatricis Helenæ, quæ rogatu ejusdem mulieris sanctissimæ a beato patriarcha Agricio in honore Principis Apostolorum Petri in sedem episcopalem metropolis dicata, & incomparabilis meriti thesauro, clavo videlicet ac ceteris Domini reliquiis est nobiliter ditata specialiterque honorata: quæ dicta sint in fide auctoris.

[97] [quas volunt] Idem omnino statuo de fragmento sequenti, quod vereor, ut mereatur majorem vim, sicut mihi quidem videtur, quam traditionis mere popularis, donec accedat antiquum testimonium. Gelenius itaque De Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 3 syntagmate 2, § 1 agens de ecclesia collegiata S. Gereonis, Huic, ait, inter Colonienses ecclesias proxima est a metropolitana dignitas, origo vero etiam augusta & omnino regalis, utpote sub initia quarti seculi a Christo nato, ab augusta Fl. Helena Constantini magni augusti matre magno in divos Thebæos & Mauros milites affectu pietatis exstructa opere regio ac raro. Quippe præcelsæ in modum vastæ turris aut arcis, & octogonæ; quæ tanto cum res Coloniæ integræ manerent, auri fulgore emicabat, ut musiva foris & intus elegantia ad Aureos martyres dici meruerit, quod nomen ante annos mille testatum a Gregorio Turon. lib. 1 Mirac. cap. 62, usque ad nostra tempora, splendore illo plurimum imminuto, tamen adhæret apud eruditos. Neque vero solum beata illa templorum fundatrix Helena muros, limina & tecta hujus loci constituit, sed etiam clerum collectum, uti reor, ex Orientalis disciplinæ viris religione præstantibus: quorum munus erat a consuetudine hominum noctu & interdiu secretos ac claustro communi clausos, psalmis aliisque sacris modis Deum laudare, Scripturis sacris invigilare, & interiori hominis statui reformando ad Christi similitudinem sese dedere. Id ut ita arbitrer, movet me cumprimis, quod constet, in hac ecclesia ante S. Benedicti ætatem abbates præfuisse, ex quorum successione est S. Maurinus: de quo in S. Pantaleonis basilicæ laudibus plura dicenda erunt. Quæ omnia si ab eruditis credi velint Colonienses tamquam vera, non referri dumtaxat, sed probari debent.

[98] [in Belgica.] Ulterius hic quæri potest de sacris reliquiis, quibus S. Helena Belgicam donasse fertur. Almannus in ejusdem Vita apud nos num. 43 hæc refert: De diversis Martyrum reliquiis composuit thecam, in qua etiam cultellum recondidit, quo Dominus noster Jesus Christus usus est in sacratissimo cœnæ convivio; qua dignitate admirabili & optanda volebat munire & insignire suam regionem, ut quæ erat toto mundo columna restitutionis per inventionem sanctæ crucis, esset & decus speciale aliquatenus patriæ suæ, Trevirensis videlicet secundum Almannum. Idem biographus apud nos num. 52 de Vesontionensi urbe sic loquitur: In Duvio flumine navis, quæ arcam ferebat sacrorum pignorum ab Helena missorum, naufragium passa, super quod flumen Vesontionum civitas est sita, facta est aqua multo tempore custos arcæ sanctissimæ; de quibus reliquiis pretiosissimis, post plurimum tempus cum magna difficultate ab aqua sublatis, meruit insigniri prædicta ex parte civitas. Apud Martene in Veterum scriptorum amplissima collectione tomo 4 inter Gesta Trevirensium episcoporum col. 168 petitur clavus Domini, qui ibi loci ex collatione dominæ Helenæ augustæ habetur; quique, si dæmonis testimonio credi debet, cum quidam a dæmone vexaretur, & clavus hic ad effugandum illum cum aliis Sanctorum reliquiis illo delatus esset; a maligno illo perhibitus est ipse esse, qui pendentis in cruce Domini pro salute humani generis fuisset in dextro pede confixus; cujus nimia virtute compelli se exire. Quæ sacra pignora relinquimus in pia eorum, qui hæc sibi attribuunt, possessione. De S. Helenæ morte dicendum superest.

[99] Eusebius libro 3 Vitæ Constantini cap. 43 pag. 505 his verbis illam laudat: [Post vitam piissimam,] Nec multo post ædificata duo templa, de quibus dixi supra § 9, num. 87, grandæva mulier dignum laboribus suis præmium retulit. Nam cum totum vitæ suæ tempus usque ad prima senectutis limina in summa felicitate traduxisset, & divinorum mandatorum uberes fructus tum verbis tum operibus protulisset; ac propterea vitam doloris expertem cum summa mentis & corporis sanitate peregisset, tandem exitum pietati suæ convenientem, & mercedem bonorum operum in hac etiam vita a Deo consecuta est. Obiit autem non diu post suum iter in Palæstinam, atque ad filium redux: nam His & similibus aliis ibi gestis, quæ narravi nuper, rediit ad filium. Nec multo post ad meliorem vitam tranquillo animo migravit, uti videre datur apud Theodoretum lib. 1 cap. 18. Nec prætermisit piissimo erga Constantinum fungi ante mortem officio. Quippe e vita excessit, cum multa, ut refert ibidem idem auctor, de pia ac religiosa vivendi ratione mandasset filio, eumque extremis omnis generis benedictionibus cumulasset. Porro hæc vel similia ei inculcasse crediderim tunc temporis, quæ lego apud Suidam ante allegatum, pag. 875: Suum filium perpetuo celebrandum instituit, ut animum virtute præditum, sed expertem superbiæ haberet, & rempublicam accurate curaret, & Deo serviret cum timore & tremore.

[100] Annum ætatis, ac ultimam Sanctæ voluntatem testamento declaratam describit Eusebius Vitæ Constantini lib. 3 cap 46 pag. 506: [condito prius testamento, ac præsente Constantino filio, moritur.] Jam vero cum satis longo vitæ spatio decurso ad feliciorem sortem vocaretur, annum ætatis agens circiter octogesimum, in ipso mortis confinio posita, testamento facto, ultimam voluntatem declaravit, heredem relinquens unicum filium, solum imperatorem ac dominum orbis terrarum, cum filiis nobilissimis cæsaribus nepotibus suis. Quorum singulis bona, quæ per universum orbem possidebat, divisit. Verum sicut mater piissima filium suum in hoc temporis articulo prosecuta est tenerrimo officii affectu; sic ille summa cum observantia impendit suprema juxta ac demississima matri adeo sibi dilectæ obsequia. Id quod Eusebius ibidem ita testatur, etiam edocens, quam beato ipsa fine quieverit: In hunc modum testamento facto diem ultimum clasit, præsente & adstante ipsi tali tantoque filio, & omni obsequiorum genere matrem fovente, manusque ejus amplectente: adeo ut nequaquam mori Mulier beatissima, sed potius caducam hanc vitam cum immortali vita commutare recte sentientibus videretur. Anima igitur illius in incorruptibilem & angelicam substantiam reformata, ad Deum servatorem suum assumpta est. Theodoretus lib. 1 cap. 18: Et illa quidem post mortem eum honorem consecuta est, quem par fuit consequi illam, quæ tam studiose tamque ardenti animo Deum coluerat. Viventem hactenus aspeximus ac suspeximus Helenam, mortuam deinceps illustraturi sumus.

§ XI. Depositio corporis; elogium; locus, annus ac dies mortis; an cum ea cohæreant ædes sacræ, quæ dicuntur a Sancta conditæ; ejusdem ætas.

[Sacrum ejus corpus honorifice depositum, & ipsa laudatur:] Cadaver autem ipsius honore haudquaquam vulgari affectum fuit Nam cum ingenti satellitum numero in regiam urbem pervectum, ibidem in regali monumento depositum est. Hoc modo imperatoris mater vivendi finem fecit, mulier sempiterna memoria dignissima tum ob religiosos actus, quibus enituit, tum ob præstantissimum illum & admirabilem fœtum, qui ex illa ortus est. Quem quidem ob ceteras res, maxime vero ob pietatem in matrem, beatum convenit prædicare. Quippe illam, cum antea Dei cultrix non esset, tam piam ac religiosam præstitit, ut a communi omnium Servatore instituta fuisse videretur. Regalibus autem honoribus ita eamdem ornavit, ut in omnibus provinciis tum a paganis tum a militibus augusta & imperatrix nuncuparetur, & aurei nummi ejus imagine signarentur. Quin etiam thesaurorum regalium potestatem ei Constantinus concesserat, quibus pro arbitrio & ex animi sui sententia, prout libitum esset, uteretur. Nam & in hac parte matrem suam conspicuam & beatam omnium judicio reddidit. Quocirca ex iis, quæ ad memoriam illius illustrandam pertinent, non immerito hæc etiam assumpsimus, quæ imperator pro singulari sua pietate in honorem matris suæ gessit, dum divinis obtemperat legibus, quæ filiis debita in parentes officia injungunt. Hæc Eusebius lib. 3. Vitæ toties assignatæ cap. 47, quæ variis dehinc elucidationibus materiam præbebunt.

[102] [ubi extremum diem obierit,] Ac primo quidem explanetur illud vivendi finem fecit, quærendo ubi & quando vivendi finem fecerit. De loco mortis non convenit inter auctores. Eorum sententiam primo in medium proferre juvat, ac deinde, expensis rationum momentis, statuere, utra præ aliis prævalere videatur. Pagius in Critica Baroniana ad annum Christi 326 num. 15 multus est in enumerandis Constantini tunc temporis itineribus, ut matris ejus Helenæ mortem in urbe Romana probet accidisse. Helena, inquit, Romæ obiit, ut Eusebius docet ..; idque die XVIII Augusti. Constat enim ex chronologia Codicis Theodosiani, Constantinum M. hujus anni initio constitisse in Thracia vel in Macedonia Heracleæ, ubi III Nonas Februarii data lex 2 De custodia reorum; inde in Pannoniam profectum esse; ubi Sirmii Idibus Martiis dedit legem 1 De integri restitutione. E Pannonia in Italiam venit, & Aquileiæ mense Aprili legem emisit: Si quis eam, cujus tutor. Dein Mediolanum profectus, ubi mense Julio lex 3, De falsa moneta, emissa. Hinc Romam eodem mense Julio pervenit, ibique Vicennalia magnifice edidit, teste Hieronymo & Idacio in Chronicis, quæ in diem XXV Julii Constantini M. natalem incidebant. Data ibidem lex 3 De infirmandis his, quæ sub tyrannis, VIII Idus Jul. Hinc & recitata in palatio, Constantino scilicet præsente, mense Augusto, lex 3 De bonis vacantibus, eodemque mense Augusto Romæ Helena mortua & sepulta. Quæ omnia Gothofredo in eadem chronologia recte observata, qui addit, falli eos, qui alio quam currenti anno Helenam mortuam volunt. Ita ratiocinatur Pagius.

[103] Sed ei opponi possunt ista: Si docet Eusebius, uti volebat modo Pagius, [an Constantinopoli] Helenam Romæ obiisse; decisa lis est, & nihil requirendum amplius. Sed, amabo, edisserat nobis Pagius, ubinam id doceat Eusebius. Quid si contrarium doceat Eusebius ponendo nempe fundamentum quoddam seu indicium, vi cujus deduci queat, Helenam Romæ mortuam non esse? Nam si Romæ mortua fuisset, cadaver ejus in regiam urbem jussu Constantini pervectum non esset, id est in urbem Romanam, uti mox dicemus; quod tamen indicabat supra Eusebius, fuisse factum. Nam etiamsi sit æquivocum εἰς βασιλεύουσαν πόλιν, id est, in regiam seu imperatoriam urbem, atque adeo vi terminorum non significetur, an antiqua Roma ac urbs regia, an nova potius Roma, urbs itidem regia seu Constantinopolis, hic sit intelligenda; aliunde tamen videtur erui, antiquam Romam ab Eusebio hic indicari. Socrates tamen lib. 1 cap. 17 Eusebium secutus quidem, sed ejus sensum non assecutus, uti apparet, quando sic habet: Corpusque ejus novam Romam (εἰς βασιλεύουσαν, id est, ad urbem imperatoriam vel regiam, exstat in Græco) deportatum, in regalibus monumentis depositum est. Nam apud Baronium ad annum 326 num. 62 corrigitur Socrates, existimans Constantinopolim ab Eusebio verbis illis esse descriptam, Eusebii phrasin (ut apparet) minus exploratam habens: nam urbem Romam iisdem verbis eumdem intelligere consuevisse, quod alibi, dum agit, de legatis ad Nicænum concilium missis, ait, aperte declarat, cum in significanda Roma utitur eadem nomenclatura, sic dicens Vitæ Constantini lib. 3 cap. 7: “Et quamquam illius urbis, penes quam imperium est (In textu Græco est τἦς δέ γε βασιλευούσης πόλεως) episcopus &c.” intelligens de Romanæ urbis episcopo Silvestro. Cum autem agit de Constantinopoli, urbem ejus nomine appellatam nuncupare solitus est. Consuli tamen de Socrate potest inferius Gloria posthuma § 1, num. 1. In Suidæ Lexico ad vocem Ἑστιάδες hæc sunt: Ipsius vero filius (Constantinus) corpus ejus Romæ in regia sepelivit.

[104] Baronii sententiam approbat & sequitur Valesius in notatione ad illud Eusebii, [an alibi,] in quo totus hujus controversiæ cardo vertitur, libri 3 citati cap. 47, εἰς βασιλεύουσαν, his verbis usus pag. 231: Romam (Eusebius) intelligit. Eo enim delatum est cadaver Helenæ augustæ. Ac præter argumentum Baronii, de quo ibi Valesius, contra Socratem, Adde, inquit, quod nondum dedicata erat Constantinopolis, ac proinde urbs regia vocari non poterat, cum tunc temporis esset tantum vetus Byzantium. Socratem tamen secutus est Cedrenus. Et vero Constantinopolis necdum tunc, anno videlicet Christi 327 vel 328, urbs regia vocabatur: nam anno 328 tantum cœpta est construi, secundum Chronicon Alexandrinum pag. 663 (Quin immo forte versus anni dumtaxat proxime sequentis finem, prout observat Tillemontius tom. 4 Historiæ imperatorum nota 60 in Constantinum.) In Chronico itaque Alexandrino hæc sunt: Indictione 1 Const. XXIII Januario & Justo Coss. .. Constantinus, laudatissimus imperator, Roma profectus & Nicomediæ Bithyniæ metropoli moratus, sæpeque Byzantium profectus, primum Byzantii murum instauravit, magnamque partem ad veterem murum adjecit, novumque cum eo conjunxit, urbemque ipsam Constantinopolim dixit. Et ibidem ad annum 330: Indictione III, Const. XXV, Gallico & Symmacho Coss.. Constantinus .. urbem maxime illustrem & felicem condidit, senatu illustravit, & Constantinopolim nuncupavit V Idus Maias, die Lunæ, Indictione III, cum prius Byzantium vocaretur, nunc novam Romam vocari præcepit. Sub eo itaque nomine non fuit solenni dedicatione seu celebratione vocata Constantinopolis ante annum 330, observante ad istum annum Pagio in Critica num. 2 ista rem nostram:

[105] [disputant auctores.] Constantinum augustei imperii quinta quinquennalia edidisse demonstrat dedicatio urbis Constantinopoleos: urbes enim annis hujusmodi solemniis addictis dedicari, aut novis nominibus insigniri, aut reædificari, jam multoties insinuavi. Et num. 4: Quoad encœnia Constantinopoleos; ea recte hoc anno, inquit, a Baronio recitata. Idacius enim in Fastis ad hos Consules (Gallicanum nempe & Symmachum) ita scribit: “His cons. dedicata est Constantinopolis die V Idus Maii” die videlicet undecima mensis Maii. Anno igitur Christi 328 vel 329 secundum præmissa nondum exstabat regale illud monumentum Constantinopoli, de quo supra Eusebius, ac proin quando dicit, Sanctæ cadaver in regiam urbem provectum, & ibidem depositum esse honorifice, intelligi id non potest de nova Roma seu regia urbe Constantinopolitana, sed de antiqua imperii sede seu Roma. Atque hinc consequens est, a vero aberrasse Theophanem in Chronographia, dum pag. 21, relata S. Helenæ morte, statim subjungit ista: Sepulta est Constantinopoli in æde sanctorum Apostolorum, quam filius ejus Constantinus, ut imperatores Christiani ibi post obitum humarentur, construxerat. Prima vero beata Helena in hac sepulta fuit, solemnibus Ecclesiæ Officiis & nocturnis vigiliis honorata.

[106] [Romæ non obiit; ubi vero, non constat.] Ex dictis præterea conficitur, illam non obiisse Romæ, cum cadaver ejus in regiam urbem provectum fuisse affirmet Eusebius. Perperam itaque Nicephorus lib. 8 cap. 31 pag. 599: Quum autem ei finis vitæ instaret, cum celeberrima memoria Romæ decessit. Eumdem errorem committunt Acta illa, quorum fragmentum dat Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 9, num. 4; ubi lego sequentia: Postquam beatissima Helena Romam ad filium rediit, ibi plena dierum .. cælo reddidit spiritum. Ubinam ergo obiit Sancta nostra? Cum Eusebius id unicum ad posteros transmiserit, Hoc modo imperatoris mater vivendi finem fecit, & de loco mortis nihil ibidem addat, neque noverim quidquam de eodem tradi ab antiquissimis auctoribus, superest, ut fatear ingenue, illum mihi hactenus non esse compertum. Nec assentior neoterico legendistæ Gallo, qui e conjectura refert hac die XVIII Augusti in collectione sua historica de S. Helena, Nicomediæ eam vita functam, quando Constantinus, ut nomen ejus celebre redderet apud posteros, fundabat (seu instaurabat; vide supra § secundum) reipsa urbem Helenopolim in eadem provincia loco vici Drepani. Quamquam vero ex præmissis Romæ non obierit; Romæ tamen eam annuntiavimus in titulo ante hunc nostrum Commentarium prævium, quia corpus ipsius fuit eo translatum, uti variis rationibus jam ostendimus. De anno emortuali sanctissimæ Imperatricis, sicut supra mihi erat propositum, nunc tractandum, circa quem observo sequentia.

[107] Baronius ad annum Christi 326 num. 59 fatetur candide, [Quamquam in signando anno mortis] quoto potissimum anno Domini defuncta ipsa fuerit, incompertum penitus haberi, neque obitum ejus certis consignare consulibus concessum. Pagius in Critica Baroniana mortem ejus affigit anno 326, prout videre ibi datur num. 15. Gothofredus in Chronologia Codicis Theodosiani pag. XXVIII ad eumdem annum, Romæ, ait, Helena mortua est inter filii ac nepotum complexus, Augusti XVIII, ibidemque sepulta. Auctor Vitæ Constant. lib 3 cap. 46 & 17. Id quod ab aliis ad A. D. CCCXXVII prox. male refertur. In loco mortis errat Gothofredus, uti modo ostensum est ex auctore Vitæ Constantini Eusebio: nec in anno mortis videtur ab errore immunis; de mortis die infra. Valesius in annotationibus ad librum 3 Eusebii de Vita Constantini pag. 231 ex Cedreno refert, Helenam duodecim annis ante Constantinum e vivis abiisse; atque adeo hac ratione Helenam mortuam esse oporteret anno Christi CCCXXV aut certe CCCXXVI. Quo tamen anno Hierosolymam profecta esse dicitur ab Eusebio & Rufino. Adde quod post Crispi cæsaris & Faustæ augustæ necem Helena aliquamdiu supervixit, ut testatur Zosimus in lib. 2. Porio Crispus occisus est Constantino augusto VII & Constantio cæsare Coss. anno Christi CCCXXVI, ut legitur in Fastis Idatii. Mors igitur Helenæ anno Domini CCCXXVII recte adsignari potest, quemadmodum sentit Sigonius in libro 3 De imperio occidentali.

[108] Theophanes in Chronographia pag. 21 de S. Macarii Hierosolymorum patriarchæ locutus obitu, [non multum discrepent auctores;] hæc subdit: Sub idem tempus beata Helena annis vitæ octoginta numeratis, multisque Christianæ vitæ præceptis filio relictis, obdormivit in Domino. Tempus vero illud incidisse in annum Christi 326, censet Pagius ad istum annum num. 14 ex Theophane. Sed tempora illa non satis combino, neque intelligo. Nam obitus S. Macarii laudati apud nos tom. 11 Martii, die X ejusdem mensis pag. 35 affigitur anno circiter 335; in Historia autem chronologica episcoporum Hierosolymitanorum, quæ habetur ante tomum III Maii nostri, pag. XVII dicitur, quod Macarius ultra annum Christi CCCXXXIII non superfuerit, nisi mensibus fortasse paucis. Quomodo igitur tempus mortis Helenæ cum tempore, quo e vita excessit Macarius, & cum anno Christi 326 combinari potest?

[109] Pagius tamen ibidem & istum annum ponit, & aliam pro eodem rationem addit his verbis: [eumdem tamen] Quod etiam ostendit consulatus Flavii Valerii Constantini, Constantini magni fratris, anno sequenti gestus. Cum enim Helena nepotes suos Constantini M. liberos summo amore prosequeretur, id ante omnia providit, ne quis ex Constantii liberis, Constantini fratribus, imperium eis subriperet. Quare illos velut exules, quoad vixit, semper detinuit, nunc Tolosæ in Gallia, ut scribit Ausonius, nunc Corinthi, quemadmodum prodit Julianus in epistola ad Corinthios, cujus fragmentum extat apud Libanium in Oratione pro Aristophane Corinthio pag. 217; ubi Libanius testatur, Helenæ consilio, & novercalibus odiis Constantium Juliani patrem hac & illac traductum fuisse. Cum itaque Constantinus, Constantini magni frater, ut Zonaras prodit, anno sequenti consul processerit; non dubium, quin post matris mortem, hunc in fratrem honorem Constantinus M. contulerit. Hæc Pagius. De novercalibus odiis, quæ S. Helenæ imputantur apud Libanium, postea § 12, num. 119 & 120 dicam.

[110] [presse determinare,] Argumentum interim illud, quod Pagius promebat e dicto consulatu, non videtur habere tantum firmitatis, quantum volebat ei inesse. Nam collector Gallus Historiæ imperatorum tomo 4 de Julio, uti eum vocat, Constantio, Constantini fratre, tractans locis variis (Vide indicem ad istum tomum) in Constantino imperatore articulo 74 pag. 258 consulem fuisse illum ponit anno Christi 335. Et artic. 63 pag. 227 ad consules anni 327 monet, primum hujus anni consulem, Constantium ab aliis nominatum, ab aliis vero Constantinum, verosimiliter eumdem esse Constantium tunc prætorii præfectum. In notatione autem 56 ad Constantinum imperatorem pag. 651, ubi de Constantino vel Constantio, qui consul fuerit anno 327, disserit; inter alia, credi etiam posset, inquit, hunc esse Julium Constantium, Constantini fratrem; sed notatus esset secundum consul anno 335, quo certissime consul fuit cum Albino. Deinde Pagium, a quo in Dissertatione De consulibus pag. 251 signatur consul anno 327 Flavius Valerius Constantinus, confusionis arguit. Sed hæc ex ipso retulisse, sit plus quam satis, quæ eo valent, ut pervideatur, quam sit difficile ex tali argumento preße definire emortualem Sanctæ annum.

[111] [difficultatibus est obnoxium.] Tillemontius tomo 7 Monumentorum pag. 16 obitum ejus differt in annum 328 hoc ratiocinio: Si, inquit, non fuerit in Palæstina, nisi ad finem anni 326, difficile est, mortem ejus signare citius quam anno 328; & vix potest differri serius; quia non diu post illud iter obiit secundum Eusebium in Vita Constantini lib. 3 cap. 43. Deinde citat Rufinum, qui lib. 10 cap. 11 hæc scribit: Mater Helena .. ex hac luce decessit. Constantia tunc Licinii derelicta fratris augusti solatiis fruebatur. Constantia itaque, Constantini soror, aliquamdiu Helenæ supervixit, Rufino teste; cujus mors si signari possit versus annum 329 aut 330, id quod facit dictus Monumentorum collector tom. 4 Historiæ imperatorum in Constantino articulo 69, consequens est, ut Helenæ obitus vix ultra annum 328 differri possit. Valeant itaque hæc ad controversum annum mortis S. Helenæ præterpropter figendum; unde enim eum præcise determinem, nihil in promptu habeo. Si itaque, inquit idem collector tom. 7 pag. 16 citatis, partem aliquam habuerit in fundatione ecclesiæ Apostolorum, ac nonnullarum aliarum Constantinopoli, sicut neoterici, ait, Græci dicunt; accidit hoc antequam Constantinus cogitarit de fundanda nova hac urbe, id quod parum ei apparet verosimile, ac mihi, nisi partem habuisse in iis intelligas, quia vel illas decreverit postea condere, vel condendas Constantino designarit; quod potuit quidem fieri, sed factum tamen non scio. Codinus in Originibus Constantinopolitanis de templo Apostolorum pagina 38 hæc habet: Templum SS. Apostolorum una cum ipso (Constantino) mater ejus exstrui curavit forma oblonga & tecto ligneo opertum. Item monumenta imperatorum, in quorum uno ipse cum matre conditus est. Hoc ultimum nisi intelligas eo sensu, quem modo indicabam de ecclesiis, non subsistit, secundum ea, quæ superius præmisi. Et pag. 49 ac 50: Ecclesiam S. Romani B. Helena ædificavit, & prope eam deposuit capsam cum reliquiis prophetæ Danielis, & magni martyris Nicetæ, uti & aliorum Prophetarum reliquias, quas Hierosolyma secura attulit. Et paucis interjectis, Præterea etiam ædificavit S. Helena monasterium SS. Carpi & Babylæ ad imitationem sepulcri Christi, ex vario & admirando marmore, multisque possessionibus ditavit.

[112] Dies, quo ad meliorem Sancta migravit vitam, [Dies obitus,] creditur fuisse Augusti XVIII, prout in Martyrologiis videtur indicari passim, quando memoriam ejus referunt. Attendi non merentur Acta apocrypha S. Judæ Quiriaci apud nos excusa tom. 1 Maii, die IV; ubi pag. 448 narrantur ista: Beata autem Helena dona multa derelinquens sancto episcopo Cyriaco ad ministerium pauperum, dormivit in pace septimo decimo Kalendas Maii. Alibi etiam eodem die XV Aprilis nomen ejus notatur, ut dictum est jam pridem in Prætermissis apud nos ad istum diem tom. 11 ejusdem mensis pag. 371: S. Helenæ imperatricis transitus memoratur in Additionibus Greveni, & Martyrologio Canisii, & Adone Ms. S. Laurentii apud Leodienses, & in archidiœcesi Salisburgensi colitur Officio proprio cum tribus lectionibus de vita. Apud Aringhum Romæ subterraneæ tom. 2 pag. 33, Sexto Idus Februarii dicitur mortua.

[113] Breviter hic observo ista de ætate, qua obiit sancta Imperatrix. [annus ætatis] Hoc accidisse anno vitæ ejus octogesimo, tunc nondum integre quidem, sed fere tamen expleto, videtur erui ex Eusebio in Vita Constantini lib. 3 cap. 46: nam ibi ad meliorem sortem vocata dicitur, annum (in Græco additur σχεδὸν, id est, fere, pene) ætatis agens circiter octogesimum. Si ergo σχεδὸν & ἀμφὶ, uti est in textu Græco, id est, fere, circiter numeraret illos annos, nondum eosdem compleverat secundum Eusebium: cui credendum est potius, quam qualicumque Actorum fragmento apud Aringhum paullo ante allegatum, ubi narratur ultra octogesimum ætatis annum .. reddidisse spiritum. Suidas ad vocem Ἑστιαδες, eam scribit octoginta circiter annos vixisse. Theophanes vero in Chronographia pag. 21 numerum rotundum ἐτῶν ὀγδοήκοντα, id est, annorum octoginta signat.

§ XII. Loca Helenæ nomine insignita a Constantino, creata ab eo imperatrix, conditi in ipsius honorem nummi, illustres gratiæ ac naturæ dotes; castigatur Libanius sophista.

[Drepanum in Bithynia vocatur Helenopolis &c.] Inter elogia, quæ initio paragraphi undecimi recitabam ex Eusebio, occurrebat memoria de honoribus publicis a Constantino magno redditis matri suæ. Verba, quibus rem e dicto auctore ibidem retuli, non est opus huc iterum transcribere, tametsi conveniens omnino sit, locum istum aliunde pluribus illustrare. Id quod jam facio. Baronius ad annum Christi 326, postquam num. 57 egisset de S. Luciani martyris basilica constructa (Vide quæ de ea retuli antea § 10) ita pergit num. 58 ad propositum nostrum: Filius autem, qui ad omnia sumptus copiosissimos suppeditabat, Constantinus, voluit a matris nomine civitatem redditam ampliorem Helenopolim nominari, quod Sozomenus atque alii post eum affirmant. Sed & Pontum ipsum, Polemoniacum antea dictum, a matre sua Helenopontum voluit nominari. Testatur id Justinianus in Novella constitutione, cum ait: “Ab omnibus Helenopontus nuncupator: quod illi nomen a pientissimo principe Constantino impositum est occasione honestissimæ suæ matris, Helenæ scilicet pientissimæ mulieris, quæ nobis etiam sacrum Christianorum lignum invenit. Vetus enim illud nomen Polemonis, quo plerique in Ponto tyranni usi fuerunt, dehinc quiescito: primum, quia tyranni extitit, secundo, quia de suo nomine urbem appellatam habet, scilicet Polemonium: tum etiam, quia pulchrius fuerit regiones Christianorum & regum nominibus designare, quam iis, Polemi, hoc est, belli & tumultus, notionem præseferunt”. Hæc ibi. Observat tamen Monumentorum ecclesiasticorum collector sæpe citatus, in S. Helena pag. 18 circa duo illa nomina, unum æque ac aliud substitisse, eorum singulis singularem provinciam denotantibus. Pergit Baronius:

[115] [An duæ civitates Helenæ vocabulo nuncupatæ:] At non unam tantum, sed duas civitates a Constantino erectas Helenæ matris nomine, Sozomenus affirmat: alteram nempe, de qua actum est, in Bithynia; alteram vero in Palæstina. Sed repugnat iis, quæ tradit Socrates his verbis: “Quod autem imperator in condendis urbibus multum studii posuerit, quod ex nonnullis vicis civitates effecerit, ut Drepanum matris nomine appellarit, ut Constantiam sororis Constantiæ nomine nuncupatam in Palæstina ædificarit, litteris in præsentia mandare, minime opportunum arbitror”. In hunc modum Socrates: quod & verius esse probatur: cum civitas nulla reperiatur in Palæstina, quæ fuerit Helenopolis appellata. Fuit autem apud Antiochiam ad Daphnidis lucum celebris memoria Helenæ, dicta Augustale, ubi idem Constantinus imperator Helenæ suæ matris statuam collocavit. Hæc apud Suidam. Porro citationes, quibus eorum, quæ dicta sunt, fidem liberat Baronius, notantur apud ipsum loco designato ad marginem. Helenopolim in Palæstina frustra quæsivi apud varios geographos: Ortelius tamen in suo Thesauro geographico circa Bethaniam, ait, hanc fuisse, scribit Freculphus, ubi Lucianus archiepiscopus sepultus. Noster Jacobus Longueval tomo 1 lib. 2 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ pag. 206 refert, Constantinum ædificari jussisse Elnam in montibus Pyrenæis super ruinas antiquæ Illiberis, & de nomine S. Helenæ, matris suæ, nomen Helenæ ei indidisse.

[116] [imperatoria ejus dignitas in nummis expressa,] Insignem quoque Constantinus summæ, qua matrem prosequebatur, venerationis tesseram exhibuit, quando Regalibus, ut supra dicebam ex Eusebio, honoribus ita eamdem ornavit, ut in omnibus provinciis tum a paganis tum a militibus augusta & imperatrix nuncuparetur, & aurei nummi ejus imagine signarentur. Numisma unum repræsentat Baronius ad annum citatum num. 61; plura Cangius in Familiis augustis pag. 41; videri etiam potest noster tomus V Maii, die XXI, pag. 23, ac præ aliis Bandurus in Opere, quod Numismata imperatorum Romanorum &c. inscripsit, tomo 2 a pag. 112. Inter alios nummos plures, datur pag. 113 sequens de uno notitia: PROVIDENTIAE AUGG. Castra cum stella superne: in ima parte S AA. stella intermedia. In nummum hunc, qui ibidem dicitur regius, nonnulla ibidem observantur, quæ describo: Nummi Helenæ cum hac epigraphe & hoc typo rarissimi sunt. Helenam augustam a Constantino filio nuncupatam anno CCCXXV fuisse, scriptores produnt; quo anno pacem publicam, & securitatem reipublicæ jactari potuisse constat; cæso enim Licinio, Constantini non laudis quidem, sed potentiæ æmulo, novi motus ab ambitione Ducum vix timendi erant; barbaros vero variis cladibus attritos apparebat saluti suæ deinceps magis consulturos, quam alienas opes invadere conaturos esse: quapropter utriusque inscriptionis ratio satis constat; sed hæc, ut verum fatear, negotium non leve exhibet: nam augustum quidem unum illo anno reperio, Constantinum Maximum, cui & pax publica, & securitas reipublicæ acceptæ referuntur; alterum non reperio. Itaque illud tantum succurrit, nummos hujusmodi cusos fuisse anno CCCXXVI in paucis illis mensibus, qui inter Faustæ cædem & mortem Helenæ effluxerunt, augustosque duos, quorum providentia commendatur, Helenam ipsam & Constantinum esse .. Cæterum nummi inscripti PROVIDENTIÆ AUGG. licet in variis imperatoribus occurrunt, numquam tamen in augustis, præterquam in Helenis. Si præter inscriptionem, quam supra de Helena dedi § 3 num. 33, alias desideret lector, consulat Bandurum citatum pag. 113.

[117] Quantum ad tempus attinet, quo Helena a Constantino augustæ & imperatricis dignitate fuit insignita, [quando ei collata:] quodque paullo ante dicebatur a scriptoribus proditum, accidisse anno 325; Pagius in Critica Baroniana annum 326 num. 14 Theophanem de hac re ita loquentem inducit: Eodem quoque anno matrem Helenam, mulierem divino sensu præditam, coronavit Constantinus, & ut imperatrix monetam suo charactere cusam distribueret, donavit. Hæc, uti addit Pagius, inquit Theophanes de rebus anno præcedenti gestis loquens. Ut enim in Dissertatione hypatica dixi, matres, uxores & sorores imperatorum augustæ ini Vicennalibus, & id genus festis de more nuncupatæ.

[118] Nec vero beatissima hæc Imperatrix a solo Constantino tam excellentibus decorata fuit honorum insignibus; [a singularibus gratiæ ac naturæ dotibus,] verum etiam cum viva tum mortua variis scriptorum præconiis laudata est. Elogia, quibus eam extollit Eusebius, dedimus supra. A S. Ambrosio in oratione de obitu Theodosii, sanctæ memoriæ Helena vocatur, & honorifice prædicatur. Et illa quidem post mortem eum honorem consecuta est, quem par fuit consequi illam, quæ tam studiose tamque ardenti animo Deum coluerat, inquit Theodoretus supra citatus Ecclesiasticæ historiæ lib. 1 cap. 18. Sancto Paulino, uti & aliis scriptoribus per decursum hujus nostri Commentarii allegatis, memoria ejus in benedictione est. Breve est illud Rufini lib. 10 cap. 7: Femina incomparabili fide, religione animi, ac magnificentia singulari. Concilium Chalcedonense apud Labbeum tomo 4 Conciliorum col. 608 volens egregia laudum congerie celebrare Pulcheriam imperatricem, instituit comparationem inter hanc & Helenam, simul utramque extollens: Pulcheria nova Helena .. Zelum Helenæ tu (Pulcheria) sectaris. S. Gregorius Turonensis lib. 1 De gloria Martyrum cap. 5 S. Radegundem in Helena laudat, dicens: Et merito & fide Helenæ comparanda regina Radegundis. De ea egimus hoc tomo III hujus mensis, die XIII. Addere his liceat Theophanem, qui, relato S. Helenæ obitu, in Chronographia pag. 21 editionis regiæ Parisinæ hæc fatur: Sacræ autem Hierosolymitanæ virgines, quibus religiose de Deo sentiens Helena servarum more stans propriis manibus ministrabat, jugi piaque recordatione nomen ejus celebrantes, æternam ei beatitudinem precabantur.

[119] [& a prudentia præsertim laudatur.] Liceat postremo hic repetere brevissimum quidem illud, quod antea num. 59 protuli, Eusebii in Vita Constantini lib. 3 cap. 42 de illa effatum, sed ad commendandas mentis ac naturæ ejus dotes accommodatissimum, dum ὑπερβαλλούσῃ φρονήσει, id est, mulierem singulari seu excellenti prudentia præditam fuisse, eam memorat. In quem locum ita commentatur Valesius in Annotationibus pag. 230: Helenam, Constantini matrem, mulierem fuisse singulari prudentia, præter Eusebii testimonium multa sunt quæ nobis persuadent. Cum enim Constantinum imperatorem usque ad extremum vitæ diem sibi obsequentem habuerit, vel hoc unum singularis prudentiæ argumentum est. Fuit hoc etiam summæ prudentiæ indicium, quod filii sui opibus & Augustæ dignitatis fastigio non ad luxum & delicias abusa est; sed urbes ac provincias, & privatos homines liberalitate sua sublevavit. Cumque nepotes suos Constantini liberos summo amore diligeret, id ante omnia providit, ne quis ex Constantii liberis, Constantini fratribus, imperium eis subriperet &c. Recole quæ dixi nuper § 11, num. 109 ex Pagio; ubi de epistola Juliani ad Corinthios; cujus epistolæ fragmentum extare apud Libanium in oratione pro Aristophane Corinthio pag. 217, ibi indicatum est. Ibidem etiam de Helenæ consilio, ac novercalibus odiis, quibus Libanius testabatur, Constantium Juliani patrem hac & illac traductum fuisse. Ad hæc, Helenam πανοῦργον μητρυιὰν ibidem appellari, observat Valesius citatus, id est, quantum ego quidem interpretor, callidam vel fraudulentam seu versipellem novercam: nam tametsi vox πανοῦργος proprie significet eum, qui in omnibus rebus versatus est; plus tamen improperatum Sanctæ Mulieri fuisse, ob rationes, quas continuo afferam, ex odio utique in Constantinum & Christianos ortas, suspicor.

[120] [Convenitur Libanius sophista.] Tillemontius tomo 4 Imperatorum in Constantino articulo 85, pag. 287 ostendit, quomodo imperator ille se gesserit erga fratres suos; ubi curam illam, quæ haberi videbatur, Constantium amandandi nunc in hunc, nunc in alium locum, refundit in metum, ne res imperii perturbaret; id quod prudentia Helenæ non esse indignum, merito asserit. Facessant itaque hinc fraudulentia, ac novercalia odia, quæ cum tam sancta vita ejus non conveniunt, nec in una eademque morantur sede. Os comprimat Libanius, homo gentilis & religionis Christianæ oppugnator, dum sancti Patres, dum scriptores alii, dum antiquissima monumenta tam honorificis prædicant testimoniis spectatissimam nostræ sanctæ Mulieris morum probitatem & sanctimoniam. Et quis tandem Libanius ille sophista, ut vel hiscere contra Helenæ virtutem audeat? Multa de se habet libro, quem de vita sua conscripsit, ubi de se rebusque suis usque ad nauseam agit; in Christianos sæpius stylum stringit, præsertim tribus orationibus. Prima .. Constantinum M. tecte carpit (ipsum enim intelligi notat scholiastes) quod gentilibus bellum vehemens & indesinens intulerat, ignem sacrum plane extinxerat, quod hostiarum suavitatem inhibuerat &c. Secunda … admodum est prolixa, qua non modo Constantium imperatorem perstringit, & religionem Christianam clam sugillat, sed & Juliani necem in Christianos .. aperte rejicit, subditque eos hunc in finem jam dudum insidias parasse .. Tertia denique, quæ edita habetur, oratio est de templis gentilium .. in qua non modo religionis paganæ solennitatum, ædiumque sacrarum ex professo causam agit; sed & Christianos, præsertim episcopos & monachos in diruendis gentilium templis præcipue operam navantes levato velo .. vehementius accusat, inquit Caveus heterodoxus in Scriptorum ecclesiasticorum historia litteraria a pag. 198. Quid ergo mirum, si calamum quasi per transennam hic etiam atra bile tinctum strinxerit ille religionis Christianæ hostis contra S. Helenam, tam illustrem ejusdem religionis cultricem, ac propagatricem, nec non religiosissimi Christianorum propugnatoris Constantini matrem? Nam, ut recte Alfordus ac breviter ad annum Christi 326 num. 71, Helenæ debet Christianus orbis Constantinum & crucem: in utroque restitutam fidem.

§ XIII. Cultus e Fastis sacris Latinis; publica veneratio per varias Occidentis regiones diffusa; sacra lipsana; annua apud Græcos memoria.

[Annua ejus memoria] Qui S. Helenæ nomen Martyrologio inscripserit hac die XVIII Augusti ante Usuardum, e Latinis hagiologis genuinis & antiquis, novi neminem. Hic itaque tunc illam sic annuntiat: Via Lavicana, sanctæ Helenæ matris Constantini imperatoris. De illa autem annuntiatione in Observationibus ad dictum Martyrologium a nobis editum ac illustratum, hæc sunt notata: Helenam, in codicibus Adonianis repertam, asterisco notavit Mosander, tamquam adjectitiam, idemque censuit Rosweydus: dubium igitur manet, unde eam sumpserit Usuardus: sed ab eo signatam esse, ut in textu retulimus, videtur certissimum. Et sane illam annuntiationem vere Usuardinam esse, fidem facit ejusdem hagiologi Martyrologium ad autographi, in San-Germanensi abbatia servati, exemplar vulgatum Parisiis anno 1718, in quo eadem prorsus annuntiatio habetur. Circa illud, quod modo dictum est de codicibus Adonianis, consuli potest Appendix ad Martyrologium Adonis, post illud a Rosweydo edita, ubi ad diem VIII Februarii signatur: Item depositio sanctæ Helenæ reginæ. Memoria ejusdem Sanctæ etiam die XVIII Augusti habetur in additionibus ad Martyrologium, quod sub nomine Bedæ a nobis est excusum ante tomum II Martii.

[122] Florarium nostrum Ms. eadem die ita illam refert: [notatur in variis Fastis sacris,] Romæ, via Lavicana depositio sanctæ Helenæ reginæ, matris Constantini imperatoris, quæ lignum sanctæ crucis miraculose invenit. Obiit anno salutis CCCXXV. Annum hunc corrige ex dictis § XI, qui videtur etiam inde emendandus in Martyrologio novo Parisino, anno 1727 impresso, in quo annuntiationi S. Helenæ adjungitur ad marginem 330. Maurolycus & Galesinius illam etiam memorant, uti & Saussayus, qui sequens eidem elogium adaptat: Ipso die (XVIII Augusti) Remis & Aureliis festivitas sanctæ Helenæ augustæ, quæ Constantini magni mater &c. Romæ crucis basilicam deinde condidit, quam salutiferæ crucis parte insignivit. In Galliæ decoramentum etiam religiose propensa, Aureliis principem ædem construxit in Christi crucifixi veneratione: cujus & tunicam inconsutilem Treviris pio cultu observandam misit cum plerisque aliis redemptionis humanæ monumentis &c. Plura ibi dixit Saussayus, quam ego ex antiquis documentis solide possim probare.

[123] [(quæ potissimum inclaruit in Gallia) ac Martyrologio Romano.] Deinde, prout subdit Saussayus, cum miraculis, quæ in vita etiam patraverat, post mortem coruscaret, a Theogiso monacho in Franciam corpus ejus sacratissimum advectum, atque in Altovillari cœnobio ingenti cum miraculorum fulgore collocatum fuit, ubi hactenus magna religione servatur, demptis aliquot particulis, quæ hinc Aureliam missæ, ad principis ecclesiæ ornatum & clientelam digna etiam observatione habentur. De translationibus postea tractabitur; Altivillariensis autem publicam sanctæ Imperatricis venerationem egregie auxit ac propagavit, sicut postea patebit. P. Philippus a Visitatione in Acie bene ordinata plurium Sanctorum & Beatorum utriusque sexus Ordinis Carmelitarum &c. typis edita, ad hanc diem XVIII Augusti ista annuntiat: S. Helena imperat., pinzochera (id est, soror tertii Ordinis) Carmeli. De voce pinzochera sub ista notione agit editio novissima Glossarii Cangiani tom. 5, col. 494. In Annotationibus vero ad citatam Aciem, quas Mss. habemus, idem P. Philippus positionem suam deducit & pluribus explicat: S. Helena, Constantini imperatoris mater, Carmelitano Ordini saltem tertio ascribenda: quia cum lignum S. Crucis ope & opera S. Mariæ, Marthæ, aliarumque Carmeli sanctimonialium reperisset anno CCCXXVI, in cœnobio Hierosolymitano tunc reparato, illa S. Helena remansit omnibus sanctimonialibus inserviens & obediens. Tandem earum institutiones Romam retulit, quas cum S. Constantia & aliis virginibus sedulo observavit usque ad mortem. Hæc damus, uti addit, ex Bostio cap. 22, ex Rinchenio in Vinea Carmeli, ex Thoma de Jesu lib. ant. & aliis. Valde simplex & credulus sit oportet, qui hæc admittat. Res a S. Helena Hierosolymæ gestas ex antiquissimis scriptoribus collegimus antea § 7 & sequentibus: ubi inter alia consuli possunt, quæ habentur § 9, num. 90, & huc applicari. Alios hagiologos, Sanctæ nostræ in suis Fastis memores, omitto, ac transeo ad Martyrologium Romanum, in quo annua ejus memoria, toti Ecclesiæ Catholicæ venerabilis, ita hoc die XVIII Augusti recitanda præscribitur: Romæ via Lavicana S. Helenæ matris Constantini Magni, piissimi imperatoris, qui primus Ecclesiæ tuendæ atque amplificandæ exemplum ceteris principibus præbuit. His ita expositis, venio ad alia monumenta, quibus publica Sanctæ veneratio illustratur. Ac primo de Italia instituatur sermo.

[124] [Cultus publicus Romæ,] Baronius in Notationibus ad mox relatam annuntiationem Martyrologii Romani, Viget, inquit, nobilis memoria S. Helenæ Romæ in Atrio Sessoriano in basilica dicta S. Crucis, quam constat olim appellatam esse basilicam Helenianam, ut apparet ex Actis Sixti Papæ tertii, quibus agitur de damnatione Bassi exconsulis. Fronto in suo Kalendario Romano pag. 49 notat: Dicta est hæc & basilica Hierusalem &c. Tomo 1 Conciliorum apud Labbeum Col. ex libello de munificentia Constantini narrantur ista: Constantinus augustus fecit basilicam via Lavicana inter duas Lauros, B. Petro & Marcellino martyribus: & mausoleum, ubi beatissimam augustam Matrem suam posuit in sarcophago porphyretico. Aringhus tomo 2 Romæ subterraneæ lib. 4 cap. 9, pag. 33 e qualibuscumque Mss. S. Helenæ Actis refert ista: Sepulta est honorifice cum aromatibus Via Lavicana, ubi dicitur inter duas Lauros, milliario tertio ab Urbe. Et in eodem loco fecit basilicam (Constantinus) sanctis martyribus Marcellino & Petro, & ibi in mausoleo porphyretico, undique pretiose sculpto, juxta regiam excellentiam, matrem suam sepelivit. De mausoleo Helenæ imperatricis meminit Mabillonius in suo Itinere Italico pag. 83. Anastasius Bibliothecarius in Stephano V, ita de eodem narrat: In basilica beatæ Helenæ fecit vestem de fundato. E quibus publicis honoribus eruo, uti sunt signa cultus, ita fuisse ejusdem incrementa.

[125] Piazza in suo Hemerologio sacro Romæ Christianæ ac gentilis ad diem XVIII Augusti scribit, [& variis quidem locis; ac alibi in Italia:] festum hujus sanctæ Imperatricis solenniter celebrari in æde ejus sacra, quam de' Credenzieri vocant, cum indulgentia plenaria; ad sanctam Crucem in Hierusalem in nobilissimo ipsius sacello (quo loco, uti quidem refert auctor ille, ea habitarit, & ubi reliquerit pretiosa pignora instrumentorum passionis nostri Servatoris, funem videlicet, quo Christus fuit ligatus; spongiam, qua potatus fuit felle & aceto, partem vestis Domini) & alibi. Nonnulla etiam supersunt notanda de aliis Italiæ locis. Suspicor etiam Venetiis fuisse, vel etiamnum forte superesse egregia cultus indicia, cum corpus S. Helenæ Constantinopoli eo translatum legam apud Ughellum Italiæ sacræ tom. 5 Col. prioris editionis: de qua re plura dicam infra, quando agam de translationibus corporis. Festum porro S. Helenæ, matris Constantini M., in ecclesia Veronensi agi die XVI Aprilis, notatur in Prætermissis ad istum diem tom. 11 ejusdem mensis pag. 402. De ecclesia S. Helenæ apud Lavinum amnem in agro Bononiensi mentio facta est tomo 1 Januarii pag. 90.

[126] In Lectionario, quod habemus, de Sanctis quibusdam Trevirensis Officii, [item Treviris.] Augustæ Trevirorum excuso anno 1645, ad diem XVIII Augusti, Helenæ augustæ duplex signatur, cum 3 Lectionibus propriis in 2 Nocturno. Concilium Trevirense anno 1549 indictum, & ab Harduino nostro editum tomo 9 Conciliorum col. 2146, In civitate, inquit, nostra Treverensi hæc festa patronorum, Maximini, S. Simeonis, Visitationis, Helenæ &c. Apud Browerum in Annalibus Trevirensibus tom. 1 ad annum 1075 num. 45 lego ista: Hoc anno comperi apud Juræ montis pedem amœna planitie in veteri suburbano vico restitutam ecclesiam, in qua olim Numeriani antistitis ossa cubarunt, nobili S. Helenæ excitato patrocinio, quod ad hanc quoque diem obtinet. Titulus dedicationis saxo inscriptus, ecce, iste legitur: ANNO DOMINICÆ INCARNAT. MLXXV INDICT. XIII. VI KALEND. SEPTEMBRIS DEDICATUM EST HOC ORATORIUM IN HONORE SANCTÆ HELENÆ A. V. TREV. ARCHIEPISCOPO UDONE, ORDINATIONIS SUÆ ANNO VIII, IN QUO EST PARS SEPUL. CHRISTI DOMINI ET SANCTORUM SIXTI, LAURENTII, FORTUNATI, MARTYRUM, REMIGII, MAXIMINI, NAZARII, PRÆDICTÆQUE MATRONÆ HELENÆ, ET S. MARGARETÆ, ET S. CHRISTINÆ VIRGINIS.

[127] [In Angliæ tractibus] De Anglia vero sic loquitur Alfordus ad annum 326 num. 69: Verum, ut par erat, insula nostra longe sanctius reginæ suæ parentavit structis templis, & dictis ab Helena. Erant sine dubio Britannorum seculo plura hujusmodi. Sed obliteravit fere omnia rerum varia & inconstantissima vicissitudo, quæ toties insulam afflixit, & sacra pessumdedit. Saxones tamen, ubi Christum didicerunt, & coli posse Sanctos; hanc augustissimam Feminam cum primis coluerunt, non tantum in Trinobantibus & Essexiensi comitatu, natali ejus solo (uti putat Alfordus) ubi ad Merseum oppidum ecclesia est ab Helena nuncupata: sed alibi etiam in Atrebatiis, & Bercheriensi agro: ubi ab æde sacra, olim dicata Helenæ, dictum est oppidum Helenstoum. Est & aliud ejusdem nominis oppidum in Cattieuchlanis juxta Bethfordiam: ubi Juditha, illustrissima femina, monasterium erexit sacris virginibus, & locum consecravit Helenæ.

[128] Londini quoque, quam urbem Regina, ut supra dictum, [ac Londini publicam habuit venerationem.] mœnibus cinxerat (ita quidem vult Alfordus) templum fuit Helenæ sacrum, quod Guilielmus Basingus fecisse memoratur. Et hæc quidem monumenta nominis ejus supersunt adhuc e tot ruinis, quas ætas hæc fecit inimica Sanctis. Denique meminit Alcuinus noster ecclesiæ, ubi cum cruce sancta Helena quoque colebatur; quod ipse in hunc modum describit poëmate (quod ad marginem citatur) 248:

Adspice tu, lector, nostræ pia signa salutis
Ecclesiæ in medio, nobis mirabile donum;
Pro mundi vita, mundi jam vita pependit &c.
Hic quoque sit nobis sacræ spes magna salutis
Agmine apostolico: quoniam hæc ara refulsit
Et simul Helenæ meritis vivacibus almæ,
Quæ invenisse crucis fertur mirabile lignum,
In quo Christus, honor mundi, laus, vita pependit.

[129] En tibi, lector, nonnulla sacra lipsana, quæ quidem apud auctores S. Helenæ attributa reperio, atque in eorumdem fide huc transcribo. [Sacra ejus lipsana.] Piazza paullo ante memoratus varia variis Romæ locis assignat. Rasponus in Opere de basilica & patriarchio Lateranensi lib. 1 cap. 18, pag. 77 mentionem facit de cineribus divæ Helenæ augustæ. Inter Sanctorum reliquias Metropolitanæ ecclesiæ Brundusinæ, quarum catalogus exstat post Officia Sanctorum patronorum ejusdem ecclesiæ, anno 1583 excusa, invenio R., id est, reliquias S. Helenæ matris Constantini imperatoris. In Annalibus Trevirensibus apud Browerum tomo 1 ad annum Christi 327 num. 23 narrantur ista de ecclesia Trevirensi, ubi Sanctæ caput esse fertur: Ejus item sacratum caput in thesauris habet, multis post seculis huc Caroli IV imperatoris, & Cunonis archiepiscopi beneficio tralatum. Deinde tomo 2 ad annum Christi 1378 num. 51 de ornatu istius capitis ita narrat: Hoc ipso anno Arnoldus de Saraponte, majoris ecclesiæ Trevirensis archidiaconus, decimo sexto Martii, corporis ergastulo solutus excessit .. Is .. inter alia beatæ Helenæ augustæ caput auro argentoque vestiendum curavit, & lapidibus gemmisque pretiosis ornata statua, monumentum suæ adversus Divam pietatis in gazophylacio reliquit. Inter reliquias Ulyssiponenses, de quibus mentio fit apud nos tom. 11 Januarii, pag. 612, notantur ad XVIII Augusti S. Helenæ augustæ sacra lipsana. Franciscus le Maire in Historia ecclesiæ ac diœcesis Aurelianensis una cum Vitis episcoporum istius cathedræ anno 1648 Aureliani excusa, pag. 37 memorat os colli S. Helenæ, matris Constantini imperatoris, allatum ex Altivillari diœcesis Remensis, ubi pars maxima corporis ejus gloriosi extat.

[130] Græci in suis Fastis die XXI Maii annuam sancti Constantini magni imperatoris ac S. Helenæ memoriam colunt sub una annuntiatione. [Honoratur apud Græcos memoria ejus 21 Maii,] Typicum S. Sabbæ ambos tunc ita refert: Sanctorum magnorum imperatorum, ac Apostolis consimilium, Constantini & Helenæ. Menologium Sirleti: Commemoratio religiosissimorum imperatorum Constantini & Helenæ. Menæa magna excusa: Memoria sanctorum, gloriosorum, a Deo coronatorum, & cum Apostolis comparandorum, magnorum imperatorum Constantini & Helenæ. Et mox duobus ambo his versiculis, quos modice correxi, laudantur:

Οἱ κοινὸν εἶχον γῆς βασιλεῖς τὸ στέφος,
Ἔχουσι κοινὸν καὶ τὸ τοῦ πόλου στέφος.

Corona quos communis in terra extulit,
Corona quoque communis in cælo beat.

Amborum quoque memoriam signant Menologium Basilii imperatoris, Martyrologium Arabico-Ægyptium nostrum, Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum, ac apographa Græca, quæ apud nos asservantur. Adde Ephemerides Græco-Moscas, quæ habentur ante tomum 1 Maii nostri pag. XXVIII, ac Maium Græcorum metricum ibid. pag. XXVI. Apud Waddingum in Kalendario festorum propriorum ecclesiæ Hierosolymitanæ, tomo 3 Annalium Minorum pag. 499 occurrit Helena sola ad diem XVIII Augusti, his terminis relata: S. Helenæ reginæ nec virg. nec mar. duplex.

[131] Peculiare autem est illud venerationis publicæ apud Græcos documentum, [quorum profertur publicæ venerationis documentum; ædes sacra Constantinop.] quod die dicto XXI Maii in honorem SS. Helenæ ac Constantini imperatoris, auctoritate regia jubeantur vacare tribunalia, sicut videre datur apud Balsamonem typis editum Parisiis anno 1620: nam in Photii Nomocanonis titulum 7, a pag. 79 sic scribit: Si vis autem plane scire, quibusnam diebus ferientur ac quiescant judicia, lege imperatoriam novellam, quæ mense Martio, XIV Indictionis, anno VI. M. DCLXXIV emissa est a Deo coronato optimo & sanctissimo nostro imperatore domino Emanuele Comneno, quæ hæc tractat post principium: Decernimus ergo, ut illi dies sint ab omnibus negotiis & actionibus immunes, quos in præsenti Constitutione expresse enumeravimus: & in aliquibus quidem illorum ab omni actione cessetur, ut toto eorum spatio judicium minime exerceatur, nisi imperatoris forte dispensatio, aliqua forte ratione vel necessitate, ut sæpe negotia facile emergunt ac erumpunt, in his quoque voluerit judicium sedere. In aliquibus vero ex parte judicia agitentur. Ac primum quidem tractandum est de iis, qui sunt ab omni actione immunes .. Inter quos pag. 81 notatur dies XXI Maii propter sanctorum Apostolisque æqualium imperatorum Constantini & Helenæ memoriam. Huc accedit ædes S. Helenæ sacra Constantinopoli. Baronius ad annum Christi 326 num. 62, Constat, inquit, fuisse Constantinopoli sacram ædem S. Helenæ, quæ, ut testatur Justinianus imperator, ibidem citatus, sanctissimæ majori ecclesiæ copulata erat. Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 147 meminit quidem de monasterio S. Helenæ; sed de dicta æde sacra non item.

§ XIV. Varia Vitæ exemplaria designantur & castigantur; quodnam a nobis hic typis excudatur.

Inter plurima Actorum seu Vitæ S. Helenæ exemplaria, quæ apud nos exstant, [Bodecense unum] primo loco profero Ms. ex Bodecensis cœnobii Ord. Regular. S. Augustini diœcesis Paderbornensis Passionali pergameno Ms. insigni mensis Augusti fol. CXXXVIII pag. 4. Accepimus a P. Joanne Gamans Societatis Jesu. Ita incipit: Cum rex regum & Dominus dominantium Ecclesiæ suæ, quam per infirma mundi plantaverat &c. Post finem notatur eadem legenda esse in Mss. Lectionariis chori ecclesiæ metropolitanæ Trevirensis; item S. Paulini, prout fidem facit idem Joannes Gamans. In illa Vita narrantur sequentia de nostra Sancta: Comperta filii credulitate, missa epistola, ut eam in legalibus observantiis sequeretur, voluit, quem ipsa sequi in sua religione contempsit. Ille vero rescripta epistola petiit; ut effectu matris Judæi & Christiani convenirent.. Regina vero petitioni imperatoris assensum præbuit, &, convocata multitudine Judæorum, Romam perrexit. Sed summus pontifex Yzachar, quia in conflictu disputationis succumbere timuit, simulata infirmitate, ab ista se profectione subtraxit. Attamen duodecim cum Augusta misit, qui inter cæteros honore magisterii præfulserunt, & non solum Hebræum, sed Græcum & Latinum sermonem noverunt.

[133] [exemplar] Quibus cum apponere vellent duodecim alios doctores Ecclesiæ, qui cum illis congrederentur in disputatione, Silvester in multitudine hominum confidere noluit, sed solus, in sola Dei confidens potentia, cum eis de verbo Dei disputare non trepidavit. Sed hæc apocrypha sunt, secundum dicta in Commentario hoc § 5. Ad hæc, dicitur etiam: Mater Constantini condidit Helenopolim, in qua admonita per visionem Hierosolymam petiit; quæ non consentiunt dicto Commentario § 10. Nec dissimulavero, indicare nugas alias in dicto Vitæ apographo contentas: nam cum ibidem loci multos Judæorum conveniret, & doctores ex illis de turba segregaret, quid Regina actura esset, mirabatur .. Fluctuantibus autem illis .. Judas unus ex illis sacramentum, quod de ligno sanctæ crucis solus novit, plurimis revelavit .. Moræ impatiens illos vocavit, &, ubi lignum Dominicum reconditum esset, requisivit. Qui conveniens ei responsum non dederunt; donec omnes incendio flammaque interire timuerunt; ideoque necessitate compulsi Judam hujus rei conscium tradiderunt: quem Regina nec blandimentis nec minis frangere potuit, sed ipsum in puteum siccum jussit projici. Reliqua piget referre. Verum quomodo crux sit inventa, præmisi in hoc meo Commentario § 7 & 8.

[134] [ac alterum;] Loco secundo exhibeo aliud nostrum ecgraphum ex Bodecensis cœnobii Ord. Regular. S. Augustini diœcesis Paderbornensis Passionali pergameno Ms. insigni mensis Februarii fol. XC. p. A. Incipit prologus: Si juxta Apostoli dictum spiritalibus spiritalia comparanda esse non ignoramus. Post prologum hæc subduntur: Incipit Vita S. Helenæ reginæ, cujus festivitas agitur sexto Idus Februarii. Beata igitur Helena Trevericæ urbis indigena. De patria disserui supra § 1 & 2; unde probabilius nobis videtur fuisse Drepanensis in Bithynia. Paucula alia e pluribus ex ista Vita delibo: Ergo fide facta Judæa, animo quoque & corpore illis fieri voluit socia. Auctor item istius Vitæ citat gesta S. Silvestri; de quibus consule supra § 5, num. 50; sub finem vero lego ista: Sepelivit eam (de Constantino est sermo) in via Lavicana inter duas lauros in vico Drepani; quem vicum princeps Constantinus cognomine matris dedicavit civitatem Helenopolim .. Congrue .. in vico quodam Drepani vocato habuit sepulturam. Enimvero cum Græce drepani falx interpretetur lætitiæ; idem locus de falcis significatione translatus est in lunam, quæ Græce dicitur Helenos. Hæc pro specimine istius Vitæ sufficiant; quorum ineptias cognosce ex § 10 nostri hujus Commentarii. Pergo ad aliud exemplar.

[135] Desumptum illud notatur ex Ms. Blaburensi Hirsaugiæ Titulum præfert: [Blaburense,] Incipit Historia de beata Helena, inventrice ligni vitæ, ac matre Constantini imperatoris Magni. Beatissima Helena stabularia fuerat &c. Promo inde nonnulla, ob quæ nobis displicet illa historia. Hæc circumventa a Judæis cum esset in Bithynia in partibus Orientis, cum duobus nepotibus augustis Constante & Constantio pene fieri Judæa potuit, nisi vocatione Christi per filium a perfidorum esset consilio liberata. Denique hujusmodi ad eam scripta transmisit: Domino semper augusto filio Constantino mater Helena semper augusta &c. Ad hæc rescripta sunt hæc: Dominæ semper augustæ matri Helenæ &c. Ego nec hujus scriptum, nec illius rescriptum transcribo; sed observo, Sanctæ a suo filio tributos tunc dumtaxat fuisse augustæ honores, quando illa vergebat ad tempus vitæ postremum, anno videlicet Christi 325, sicut invenies in Commentario § 12, num. 117. Nullius itaque illæ epistolæ sunt auctoritatis. Et in ea quidem, quæ Constantino tribuitur, ipse inducitur ita loquens: Cesset ergo in hac definitione nostra præsumptio, ita ut sacerdotes Judaïcæ sectæ & Christianæ religionis pontifices in unum conveniant, & nobis præsentibus mutua sensuum suorum altercatione agentes, ad veritatis faciant indaginem pervenire. Et paulo post referuntur ista: Tunc congregati sunt omnes Pharisæi, omnesque Judæorum principes & doctores ad augustam Helenam .. Constantino itaque augusto & Licinio quater consulibus, die Iduum Martiarum facta est congregatio Christianorum & Judæorum in urbe Roma, in qua diversarum provinciarum fuerunt episcopi numero LXXV; Judæorum vero sacerdotes CXX, exceptis his XII, qui ab Isachar pontifice altercationis gratia fuerant destinati .. Adsunt etiam episcopi cum Papa Silvestro.

[136] Consules ibi signati conveniunt anno Christi 315, [ex specimi nibus osten duntur exigui esse valoris:] quando videlicet Constantinus jam a triennio vel a quadriennio erat amplexus orthodoxam fidem. Peracta itaque, sicut subditur, disputatione S. Silvestri Papæ, Helena admonita per somnium Hierosolymam properavit. Verum Sancta eo peregrinata dumtaxat fuit circa ultima vitæ suæ tempora. Vide præmissa § 6, num. 63. Collector tamen historiæ, quam castigo, narrationi supra dictæ inventionem crucis subnectit, & observat ista: Hæc tamen qualiter gesta sint, diversi diversa loquuntur &c.; sed ego cum illa non prosequor, ne longior sim, tum alia plura, quæ in nostro apographo postea sequuntur apocrypha, eamdem utique cloacam referentia, e qua commentitia S. Judæ-Quiriaci Acta prodiere, quæ habentur apud nos tom. 1 Maii, die IV, a pag. 445, prout fiet perspicuum conferenti utramque narrationem. Præter hæc, in dicto ecgrapho Blaburensi hæc memorantur de Sancta: Cum ætatis suæ ultra octogesimum ageret annum, Romæ obiit. Utrumque reprobavi in Commentario prævio, quem consule § XI. Denique, sequitur in eodem apographo: Corpus beatissimæ Reginæ modo Venetiis translatum est, & habetur in monasterio, quod ad S. Helenam nuncupatur, juxta Castella in quadam capella. At clariora ac verisimiliora dabuntur infra de Sanctæ corporis translatione & asservatione.

[137] [quæ nota] Exemplar aliud Vitæ in manibus habeo ex Ms. Rubeæ vallis, cujus, uti exemplari nostro adscriptum lego, auctor putatur Almatius (sive Almannus) monachus Altivillarensis; ita enim præferebat codex Resbacensis. Prologus ita incipit: Excellentissimi Romani imperii caput præsentaturi sanctæ Ecclesiæ, sancti Spiritus assurgimus præsentiæ. Narratio autem dividitur in capita duodecim. Capite tertio narrantur ista: Treveris civitas est Galliæ .. In hac urbe erat puella nobilis, excellentia proavorum regum clara, superbo antiquorum Treverorum sanguine derivata. De humili Sanctæ genere egi in Commentario § 2; ubi etiam de patria § 1 & 2. Capite 5 ejusdem exemplaris dicitur circumventa a Judæis divertisse ad Judaïsmum, ac scripsisse ad filium epistolam, cujus verba ibi proferuntur, de eodem amplectendo. Capite 6 datur responsoria Constantini. Cap. 7 occurrit disputatio S. Silvestri cum Judæis &c. Vide quæ paullo ante diximus. Ex his collige, cujus notæ sit illa Vita. Constat vero capitibus 14. Nobis autem non videtur improbabile, hujus Vitæ auctorem esse Almannum, etsi aliam is scripsit; neque enim pugnat, eumdem de una eademque Sancta duas diversas scripsisse Vitas.

[138] [aliis nostris] Exemplar denique aliud exstat apud nos, a Chiffletio huc missum, quod ex Ms. S. Benigni Divion., & Vallis Lucentis, & Cartusiæ Divionensis exceptum notatur. Hic eidem præfigitur titulus: Incipit epistola Almanni monachi de Vita sanctæ Helenæ. Tum sequitur: Agnoscens, o lector, seu quicumque auditor, debitas obedientiæ metas, ne reputes, quæso, audaciæ, quod materiam viris peritissimis solummodo dignam quasi temere tantillus aggressus sum. Et, nonnullis interjectis, declarat auctor tempus & argumentum suæ lucubrationis, nec non vitæ suæ institutum his verbis: Ergo, ut paucis absolvam imperante apostolico domno Hincmaro, Remensis urbis episcopo, exhortatione etiam Fratrum meorum in Christo, volui breviter colligere, quantum ad nostram notitiam potuit pervenire, sanctæ Helenæ ortum, progressum & excursum, & qualiter a Romana urbe ad nostram delata sit patriam, quibusque nostris temporibus claruerit virtutum miraculis.

[139] [apographis merito in uritur.] Epistolæ subnectitur prologus; prologo autem capita: quæ quidem hoc loco statueram transcribere, imo jam transcripseram, quando animus mihi erat, dictum Almanni exemplar prælo non committere; ut ex capitum istorum conspectu fieret perspicuum, ab eo non tam Sanctæ Vitam historicam, quam piam de illa homiliam fuisse conscriptam. Deinde vero postquam ad prælum præparaveram qualecumque hoc exemplar, more nobis usitato capita illa daturus sum post prologum auctoris. Nec vero suis Almannus nævis caret. Nam præter eos, § 1 & 2 superius obiter a nobis indicatos, habet etiam apud nos cap. 2, num. 24: Tandem circumventa a Judæis, ad Judaïsmum divertens, veritatem ibi arbitrata est se invenire posse. Erga fide facta Judæa, animo quoque & corpore illis voluit fieri socia. Et paulo post allegat gesta B. Silvestri vere apocrypha. Non recte item ab eodem Almanno postea dicitur cap. 6, num. 59: Reversa est Romam ad filium, ibique explevit cursum vitæ suæ. At vide dicta superius § XI, ac dicenda inferius in Annotatis ad partem tertiam miraculorum lit h. Deinde mox subdit idem auctor: Ibidem est sepulta a filio .. in via Lavicana inter duas lauros in vico Drepani, quem vicum princeps Constantinus cognomine Matris dedicavit civitatem Helenopolim &c. Sed quam illa sint inepte combinata, videre licet in Annotatis ad cap. 6, lit. c. De Almanno autem illico redibit sermo, ubi prius alia quædam Actorum exemplaria recensuero.

[140] Vita etiam ejusdem Sanctæ exstat typis edita apud Capgravium in Legenda Sanctorum Angliæ a fol. 173 verso: [uti & Vitis apud Capgravium, & alibi excusis.] quanta vero emendatione indigeat, perspicuum fiet eam legenti, tum ex dictis circa alias vitas, tum ex sequentibus. Scriptor quippe adeo fuit ignorans & simplex, ut tempore S. Helenæ Ordinem Benedictinum exstitisse memoret: Aliam, inquit, insuper & ejusdem pulchritudinis (ecclesiam fecit) in monte Thabor, ubi & fortissimum monasterium fundavit .. cujus abbas Ordinis sancti Benedicti infula, anulo, baculo pastorali, ac bulla plumbea utebatur. Ego enimvero spongiam non adhibebo, ut istius Vitæ maculas abstergam, nec emendabo eam, quæ habetur apud Petrum de Natalibus lib. 7 cap. 73. Parvæ etiam esse auctoritatis illam S. Helenæ historiam, quam citat Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 9, num. 16, vel ex hoc solo indicio suadetur, quod conscripta non fuerit nisi post tempus Anastasii PP. IV, id est, post annum Christi 1154; cum de sepultura ejusdem Pontificis ibidem fiat mentio.

[141] Atque hæc quidem de variis Vitarum exemplaribus, tam illustris Sanctæ gestis ita parum accommodatis, [Quænam a nobis detur, & cujus sit.] ut statuerem, nullum ex his omnibus prælo committere, satius utique judicans, sola collectione historica ex antiquissimis historicis deprompta illustrare præclara ejus facta, atque ipsos sectari fontes, quam rivulos a sordibus non defæcatos. Ne tamen nullam Vitam demus, Almannianam damus. Accedit eo, quod non sciamus, illam typis fuisse vulgatam. Item conveniens est omnino, ut aliquod saltem e tot rejectis exemplaribus excudatur: habebit denique in Almanniano lector, præter qualemqualem historiam, unde etiam pium erga Sanctam pascat affectum. Historiam quoque ipsam emendare ac supplere poterit e nostro Commentario prævio. Vitæ scriptor fuit cœnobita monasterii Altivillarensis, Ordinis S. Benedicti. Claruit anno Domini 890, secundum dicenda inferius in Gloria Sanctæ nostræ posthuma § 1 num. 9, occasione translationis ejus ad prædictum monasterium, quam etiam scripto prodidit idem biographus. Vide ibi de eo plura. Quia vero hanc Vitam scripsit imperante apostolico domno Hincmaro, Remensis urbis episcopo, ut dicit in sua epistola eidem Vitæ prævia; sequitur, ut illam non scripserit ante annum Christi 845, quo præsul ille cœpit sedere; nec post annum 882, quo desiit vivere. Exemplar porro nostrum Ms. in nova capita de more distribuimus, prioribus tamen retentis, & ad marginem editionis nostræ appositis. Nec vero negleximus illud castigare & illustrare notationibus. Debemus illud P. Chiffletio, sicut patet ex ipsius nomine, quod eidem adscriptum est. Quæ autem uncinis includentur, quæque notabuntur ad marginem, desumpta sunt ex alio apographo, quod apud nos est, & signatur acceptum ex Ms. S. Martini Treviris, additurque esse collatum cum Ms. S. Maximini ibidem. Reliquum est, ut hanc Vitam seu Homiliam potius lectoris oculis subjiciamus.

VITA SEU POTIUS HOMILIA
Auctore Almanno, cœnobita Altivillarensi,
Ex Mss. S. Benigni Divionensis, Vallis Lucentis, & Cartusiæ Divionensis, cum exemplari Trevirensi collata.

Helena, vidua, imperatrix, ac magni Constantini mater, Romæ (S.)

BHL Number: 3772

A. Almanno.

EPISTOLA AUCTORIS.

[Auctor suæ tenuitatis conscius,] Agnoscens, o lector, seu quicumque auditor, debitas obedientiæ metas, ne reputes, quæso, audaciæ, quod materiam viris peritissimis solummodo dignam, quasi temere tantillus aggressus sum. Etenim cum deberem solo venturi judicii metu cohibere me ipsum, & amaritudinem doloris fletu temperare dulcedinis, habens peccata mea coram me semper; maximam tamen spem tantæ rei inde potui accipere, quod, docente Apostolo, novi, regnum Dei non esse in sermone, sed in virtute. Virtutem autem obedientiæ didici permagnam, cujus formam Dominus noster in seipso, vel potius seipsum exhibuit, & ad hanc solam suos invitavit, eisque hanc solam vel maximam disciplinam tradidit, dicens: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde, per mansuetudinem infundens charitatem, & per humilitatem [intimans] unicuique fideli animæ debitam cognoscentiam. Unde pauperes ac simplices, & piscatorio labore seu scenofactoria arte victitantes, suæ contulit magistros Ecclesiæ, non arte grammatica oratores, aut eloquentiæ fastu rigidos, vel divitiis seculi affluentes, magis requirens animi affectum, quam facundiam verborum. Ista siquidem tenui videns scintilla, minime hæsitavi, quod ille, qui primitias massæ corporum nostrorum levavit ad cælos, erigere possit mentem ad complendum ex parte nostræ devotionis munusculum, qui se & capabilem a gratis exhibuit, & cum neminem sui capacem invenerit, omnes sui capaces gratuito munere fecit.

[2] Ergo ut paucis absolvam, ductus timore divino, imperante Apostolico Domno Hincmaro b, [Hincmari tamen ep. Remensis, & aliorum adhortatione inductus,] Remensis urbis episcopo, exhortatione etiam fratrum meorum in Christo, volui breviter colligere, quantum ad nostram notitiam potuit pervenire, sanctæ Helenæ ortum, progressum & excursum, & qualiter a Romana urbe ad nostram delata c sit patriam, quibusque nostris temporibus claruerit virtutum miraculis. Cujus rei si secundum condignam sibi expositionem vellet aliquis esse relator, necesse esset, ut aut Tullianam superaret eloquentiam, aut Augustiniano redoleret stylo. Etenim res est non parva tractanda, cum videris, o quicumque nostræ parvitatis causam fueris dignatus attingere, qualiter Helena sancta fuerit, immo sit pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata. Nam si laboraverunt Græci foliis verborum notare suam Helenam d, & gratia terrenæ generositatis, & corporeæ formositatis in laudem ejus confingere mille mendacia, texere epilogos, afferre declamationes, cujus Helenæ auguria ita erant apud Troianos ingrata, velut Cassandræ vaticinia incredita; quanto magis nos nostram Helenam prosequi debemus laudibus pietatis, quæ turris candoris effecta, etiam super petram Christum stabili radice fundata, una columba perfecta & proxima stat a dexteris Domini in vestibus deauratis, veritatis opera approbans, & veritatis dicta confirmans, cui in præsenti vita canens David: Audi filia, & vide, & inclina aurem tuam, & obliviscere populum tuum & domum patris tui, & concupiscet Rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus.

[3] Efficaciter [namque] ista audivit, feliciter vidit. [animum appulit ad scribendum de S. Helena.] Inclinavit [enim] humiliter aurem suam, & mansuetudine multa oblita est populi sui, & domus patris sui. Ergo manet illi ingens præmium, quia concupivit Rex decorem ejus, dicens ei: Tota pulchra es, amica mea, & macula non est in te. His breviter prælibatis propter excitandam lectoris voluntatem (licet enim ex parvo sit, tamen res magna est) hoc præmonere curamus, ut, excepto jure colligendi, quod nostra non eget commendatione, si, quidquid addere potuit palæstra nostri ingenii, offenderit gravitatis aures, nostræ deputetur ignorantiæ, ad quam de tanta materia nihil amplius potuit pervenire vel rectius: si autem in aliquo placuerit viris cordatis, ad illum referatur, a quod est omne datum optimum, & omne donum perfectum, descendens a Patre luminum. Verum jam demus narrationi operam, illud præponentes, qualiter ab initio creati hominis præsignatum est salutare mysterium crucis, de cujus inventione beata Helena triumphavit in terris: unde & in æternum gaudet in cælis, habens proinde venerationem debitam, & in præsenti Ecclesia, quæ omnes hujus seculi tempestates & fluctus ejusdem sanctæ crucis vexillo superat, & in futura, quæ per ipsum sacratissimæ crucis lignum ad hoc jam pervenire meruit, ut felici contemplatione cernat Crucifixum.

ANNOTATA.

a Capabilis, est is, qui facile capit, item qui capi & comprehendi potest. Galli voce capable utuntur, quando de viro docto verba faciunt, qui facile scientias capiat, & comprehendat. Exempla dat Cangius in Glossario. Nostri vero biographi phrasim se capabilem gratis exhibuit, ita expono, fecit, ut capi & comprehendi possit, quantum homini divina gratia prævento licet.

b Hinc in Commentario prævio § 14 fiximus tempus, quo auctor noster scripsit.

c De Sanctæ translatione ac miraculis agetur inferius.

d De ista Helena, & Cassandra, quæ mox hic sequitur, consulat lector historias poëticas vel mythologos.

PROLOGUS EJUSDEM AUCTORIS.

[De profana] Ingenium prudentiæ mortalis admodum pauci speculantes, acie mentis nequiverunt in ænigmate intueri lumen intelligentiæ, ideoque visibilibus inhærentes patiuntur ignorantiæ tenebras, frustra formidantes exteriores, cum libenter amplectantur interiores. Illi tamen, in quibus visa est vigere ratio Atheniensis, licet potuerint in hominis definitione contemplari certam & verissimam divisionem, tamen reverberati luce immortalitatis, & sola memoria eam æstimantes, fabulis dederunt spem, & sepulchris animæ suæ finem. Non enim tanti valuit Pythagoreus calamus, quem tantis efferunt laudibus, aut tantum viguit mundanæ philosophiæ inanis disputatio, ut his & similibus posset veraciter attingi esse nostrum, quo definitur mortale animal, & quod, sicut fuit hominis lapsus usque ad mortem, ita habeat regressum usque ad immortalem veritatis rationem, in qua ad imaginem Dei non solum creatus, verum etiam formatus est. Viderunt hoc illi, quibus Deus clementiæ suæ dono tales esse concessit, quibus ascenderet fons de terra irrigare paradisum, quique referti tetrasti a virtutum principalium, ac si donati ubertate quatuor fluminum in intelligibili forma, velut in Platonica idea numero immortali quadraverunt seipsos; & ut fonte de terra ascendente pervenirent ad fontem in cælis regnantem, purgatione intima & fide robustissima certaverunt. Et fons, inquit Scriptura, ascendebat de terra ad irrigandam faciem paradisi.

[5] [ac sacra] Viderunt itaque hoc sancti viri cordis intuitu, viderunt formatum mirabiliter hominem positum in paradiso, ut solem in cælo, & ut totius corporalis machinæ solem, ita & animum totius corporis rectorem secundum vias sobrietatis & pacis, & animam in hoc postiam, ut monadis b in se retineret effigiem, quæ esset potens libero arbitrio, & aliena vitare, & sua non relinquere, discernendi scilicet & connectendi potentissima, ut discerneret se a malis, & connecteret sibi bona. Ergo talis & tanta jure perdidit libertatem arbitrii, relicto opere justitiæ, & custodia judicii, ac per hoc subiit dolos serpentis, amissa rectitudine creatoris. Itaque Adam tunc specialis, generatione naturali factus generalis, totus est factus massa perditionis, mortis exilium in terra usque ad mortem, & post mortem usque ad inferos passus. Sed per Cherubin appositum, & flammeum [gladium] atque versatilem intelligi voluit Deus omnipotens, quod biformi dispositione sæcula disponeret, & ex eadem massa secundum suum propositum & gratiam redimeret, quos ab origine mundi consortes regni sui prædestinaret, & disceret homo humilitatem, qui [per] superbiam lapsum mortis incurrerat & quia, cum essent omnes natura filii iræ, inculpabilis esset divina justitia, si omnes relinqueret in ea culpa, quam invenerant per naturam.

[6] Sed Deus [omnipotens] qui dives est in misericordia, [philosophia] notavit tunc Adam [notavit liguum, & mortis laqueum, notavit serpentis astutiam atque diaboli invidiam. Adæ igitur generali opposuit Adam] specialem, & ligno prævaricationis & mortis, lignum vitæ sacratissimæ crucis, & mortis æternæ laqueo laqueum momentaneæ mortis, & astutiæ maligni serpentis astutiam simulati serpentis c, & invidiæ diaboli gratuitam suæ clementiæ bonitatem & misericordiam. Ista quidem [si] disceret homo, & minime superbiret positus in exilio mortis, in qua humilitatis religione viderunt, quibus Deus tribuit donum intelligentiæ, universalem contineri viam animæ liberandæ; quoniam nulla nisi hac liberari potest. Hæc est universalis quodammodo & vitalis via, quæ una ducit ad vitam, quæ est sola & verissima philosophia, non inventa ab aliqua inventione ventosa, quam nec mores Indorum attingere, aut inductio Chaldæorum valuit apprehendere, quæ non est humanitus, sed divinitus impertita, & universis gentibus divina miseratione concessa. Unde [&] Psalmista; Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Quæ dicit: Ego [sum] via, veritas & vita: via videlicet sine errore; veritas sine mendacio; vita sine morte; via, per quam itur; veritas ad quam pervenitur; vita in qua requiescitur.

[7] Hujus viæ certitudinem quicumque inculpabiliter tenuerunt, [disserit auctor] usque ad Deum videndum, eique in æternum feliciter conjungendi pervenire meruerunt: quæ licet visiones multiplicaret, & corda fidelium suorum, quos Redemptor ab ipso seculi initio roboraret, figurisque diversis & revelationibus multimodis eos confortaret, suique spem donaret plurima certitudine; non tamen prius removit tenebras luce victrici, quam Verbum caro factum est in utero Virginis: ubi factus suæ Ecclesiæ sponsus fecit ei testamentum pendens in ligno crucis, in qua mactatus, factus est Deo Patri sacrificium unicum & holocaustum singulare. Hæc igitur, quæ breviter attigi causa commendandi lignum crucis Christi, si ex superfluo indigeat * lector; si ex debito devotionis, quæ [ex spiritalibus ædificiis] indeficiens, corde, ore, & opere debet semper firma, fixa, & inconcussa manere in cordibus credentium, appendat, quantum potest, quod dicit Apostolus: Et utique magnum est, inquit, pietatis sacramentum, quod revelatum est in carne, manifestarum est in spiritu, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

[8] Quod magnum sacramentum pietatis, quamvis in fine seculi generaliter sit complendum, Ecclesia sancta [non] jam tunc peregrinante in mortis exilio, [occasione S. Helenæ, quæ Christi crucem invenit.] sed regnante feliciter & immortaliter cum Rege suo, in patria sua tamen specialiter; & nunc fit in unoquoque filio Ecclesiæ electo, qui bonum certamen certans usque in finem istius vitæ, deposito corporis onere assumitur in gloria, quam continet Abrahæ sinus per testamentum, quod Deus omnipotens Filius æterni Patris, & cooperatione Spiritus sancti, Filius Virginis Matris, pius redemptor & magnus fecit, ut dictum est, sponsæ, sorori & filiæ suæ, pendens in crucis ligno; quod lignum sacratissimæ crucis pretiosissimum qualiter fuerit deprehensum * occultatum ab inimicis crucis Christi, qualiterque fuerit longo post temporum spatio ipsa crux inventa a beata Helena, a conscriptis habemus. Verum de illa sancta Helena, cui cælitus est datum tanti muneris donum, & quæ peregit gratia Dei tam admirabile * officium prudentissima solertia, virga imperiali, & regia censura; quantæ nobilitatis & reverentiæ, religionis & sapientiæ femina fuerit, expleta præsignatione creati hominis, & commendatione crucis Christi patientis, [partim] conemur deducere ad cognitionem nostram *.

ANNOTATA.

a Rectius & clarius scripsisset auctor, vel apographum tetrade, a Græco τετρὰς, άδος; quod numerum quaternarium significat, & consonat sensui.

b Monadis, id est, unitatis, Græce μονὰς, άδος.

c Simulati serpentis, exaltati videlicet a Moyse in deserto, ut ego quidem intelligendum puto, & Christum crucifixum præfigurantis.

* al. indulgeat

* l. depressum

* al. memorabile

* al. vestram

ANTIQUA CAPITUM DIVISIO.

Incipit epistola Almanni monachi de Vita sanctæ Helenæ.
Incipit Prologus de Vita sanctæ Helenæ.
Incipit de ortu S Helenæ, & quanta excellentia incomparabiliter major fulsit in hoc sæculo Helena Christianorum, quam Helena Græcorum fuerit quondam, caput I.
Unde acciderit, quod S. Helena nupsit Constantio augusto, cap. II.
Quare sit beata Helena vocata mater imperii; & de conferentia decem plagarum Ægyptiorum ad decem persecutiones Romanorum, cap. III.
De mutatione, qua Dei misericordia hæc omnia mala mutavit in bonum per Constantinum matris Helenæ filium, cap. IV.
De duplici negotio quod S. Helena per gratiam Dei contulit mundo, & de ejus progressu devotissimo, cap. V.
Qualiter mater Helena, & filius augustus fuerint admoniti ad ædificationem sanctæ ecclesiæ, & inventionem sanctæ crucis, cap. VI.
Qualiter a beata Helena fuerit inventum pretiosissimæ, sacratissimæ & vivificæ crucis lignum, cap. VII.
De consimili dormitione Jacob & S. Helenæ in hoc, quod ille vidit in somnis scalam, & ista sanctam crucem, cap. VIII.
De providentia Dei satis bona & justa erga conditionem humanæ naturæ, cui se S. Helena fideliter reddidit conformem, cap. IX.
De convivio, quod exhibuit ancillis Dei, ubi se famulam fecit, cap. X.
De utriusque, & matris videlicet & filii piissima inventione *, cap. XI.
De regina Saba, quod præfiguravit S. Helenam in omnibus, quæ apud regem Salomonem gessit, cap. XII.
Qualem puritatem & munditiam S. Helena possidebat, satagens esse juxta præceptum Apostoli, sancta & corpore & spiritu [cap. XIII]
De prophetico præsagio, & duritia Judæorum, & dilectione gentilium, cap. XIV.
Apostrophe ad S. Helenam de tripartita ejus designatione, & de Helena Adiabenorum regina, cap. XV.
De sua ipsius cognoscentia, & trifario ejus eloquio, cap. XVI.
De sanctis reliquiis, quas de Hierusalem accepit, & ad patriam suæ nativitatis dirigere voluit, cap. XVII.
De qualitate S. Helenæ, quam per gratiam Dei in isto seculo meruit habere, cap. XVIII.
De supremo S. Helenæ excursu, & de ejus obitu, cap. XIX.
De sepultura S. Helenæ, cap. XX.
Allocutio ad Constantinum & Romanos de morte & sepultura Helenæ, cap. XXI.

Quia numerus capitis XIII suppletus a nobis est e Ms. S. Martini Treviris, ideo in hoc nostro exemplari caput XIII factum est XIV, & sic deinceps alia usque ad finem ordinata sunt.

[Annotata]

* al. intentione

CAPUT I.
Ortus S. Helenæ; major hujus quam Græcæ synonymæ præstantia; conjugium cum Constantio augusto; vocata imperii mater; decem plagæ Ægyptiacæ cum totidem persecutionibus Romanorum comparatæ.

Caput I.

Beata igitur Helena, oriunda Trevirensis a, tantæ fuit nobilitatis b secundum honestatem & dignitatem præsentis vitæ, [Helena Treviris orta] ut pene tota ingentis magnitudinis civitas computaretur in agrum sui prædii. Quod usque hodie demonstrat domus ejus facta ecclesiæ pars maxima in honore beati Petri Apostolorum Principis in sedem episcopalem metropolis dicata, adeo ut vocetur & sit prima sedes Galliæ Belgicæ, nec non & cubile regiæ ambitionis factum in eadem urbe opere mirabili: siquidem pavimentum variis marmoribus velut in regia Xerxis cognomento Assueri pario fuit lapide stratum, & parietes auro fulvo velut hyalino ctextu perlucidi fuerunt facti, sicut tempore Salomonis aula ejus de lignis thynis * d composita, & laquearia in modum cryptæ pretiosis marmoribus celata, & anaglypha e, nec non & cubile aureis zetis f instructum atque insignitum fuit, omnibus his portendentibus speciem veritatis futuræ, ut cum ea transirent in ornamenta Ecclesiæ, quæ omnia alti sanguinis excellentiam & ingentem atque præcipuam omni sæculo demonstraverunt nobilitatem, & magnorum regum successione regiam prolem, atque antiquæ prosapiæ magnitudinem.

[10] Neque, nisi derogaret vetustas, incredibile nimium esset, [comparatur cum Helena Græcorum;] traxisse illam antiquitatem suæ originis ab illa Græcorum Helena, quæ tantæ extitit nobilitatis, ut quæsita diu vix tandem fuerit nobilissimo regi Græcorum Menelao fratri Agamemnonis desponsata. Verum si quis hinc averterit aurem, dicens, in unam genealogiam minime posse concurrere Græciam & Galliam, obsistente etiam multa antiquitate, noverit beatum Hieronymum, Paulam Scipionis filiam, quæ longe post beatam Helenam fuit, dixisse & scripsisse prædicti Agamemnonis inclytam prolem. Verum ut prædicta Græcorum Helena ab Alexandro *, filio Priami, regis Troianorum, fuit rapta, veriti præfati fratres, ne propter Helenæ consortium regnum Græcorum cederet, & manus daret Troianis; assumpserunt pro illa decennale contra illos prælium. Non sit itaque dubium, eadem nobilitate istam secundum sæculi quidem dignitatem fulgere; sed si nomine, & pulchritudine illam æquiparat; quis tamen verbis explicare sufficiat, quam incomparabiliter hæc major fuerit, quam illa, in omni prudentia & potentia, divitiis sæculi & sapientia.

[11] [sed hac illa præstantior est.] Etenim illa nupsit filio regis, qui habebat partem regni; ista Constantio piissimo augusto, qui cum Galerio pariter Augusto Romanum imperium determinavit in duas partes. Illa partem patriæ possedit; ista totius orbis imperium justissimis legibus & pia moderatione ut vere virago gubernavit. Pro illa pene infinita exhausta sunt bella; ista mirabili fide, incomparabili religione, pudicitia morum, atque animi sanctitate vivens & vigens meruit pervenire ad Christum, qui pacificavit per sanguinem crucis suæ, sive quæ in cælis sunt, sive quæ in terris. Quem secuta est animo fideli & mente devota, subjugatis illi omnibus divitiis suis, & cuncta potentia sua, atque omni imperio suo, quæ cuncta jam noverat sancta fide se percepisse a Christo: ac tanto processu verissimæ & devotissimæ fidei florens & vigens meruit invenire sacratissimæ crucis pretiosissimum jugum *, in quo Deus homo appensus est pro salute omnium; sicque verbo, exemplo & opere contra omnia tela inimici sanctam armavit Ecclesiam. His igitur operibus claret perspicue, quam incomparabiliter longe sit præstantior sancta Helena Christianorum, quam Helena Græcorum. Verum ad proposita redeamus.

II.

[12] Galerius & Constantius Augusti primum Romanum imperium, ut dictum est, [Ejus cum Constantio conjugium,] in duas partes determinaverunt. Et Constantius vir tranquillissimus Gallia tantum Hispaniaque contentus fuit; Galerio partibus patriis cessis g. Hic Theodoram Maximiani privignam accepit uxorem; ex qua sex filios fratres Constantini ex Helena futuri sibi filii sustulit h. Qui multæ pietatis & mansuetudinis existens, & idola respuens, falsos Christianos mirabili arte conclusit i; cui gens Germanorum & Britonum facta rebellis, vix septennio k potuit domari. Interim dum ille feliciter & fortiter administraret belli negotia, comperta incomparabili nobilitate, pulchritudine & potentia Helenæ in oculis Domini tam * beatæ l, meditabatur ejus obtinere conjugium, desiderans, si forte posset, ex ea suscipere filium, multaque illam, licet in officio concubinali m, tractavit reverentia & honestate, cor regis in hoc Domino præparante. Etenim cum esset tantæ nobilitatis & excellentiæ femina, in omni tamen via * sua delegit meditari patientiam, veritatem, mansuetudinem, mediocritatem atque justitiam. Prægestiebat namque licet adhuc ignorans, quantum humanæ naturæ possibile est, Deo esse vicina, utpote quam gratia divina præparabat, ut sibi pretiosum membrum, & vas electum, ita [esset &] ingens [in] omni sæculo emolumentum, cum postea in sua viduitate meritis erat æquiparatura Annam, cujus vita commendatur Euangelica authoritate, quam & æquavit spatio vitæ præsentis; & devotione erat libratura Paulam, quam sanctus commendat Hieronymus. Tandem igitur primo provehitur scaleno n, quod generat mater Helena filium Constantinum, qui magnanimitate inconvertibili hostibus prævaleret, & Romanum imperium sufficeret gubernare, & ad filiorum filios pium dirigeret imperium, acsi præsago auspicio mentis senariam perfectionem in creatione hominis revolveret: cui peccanti, sibique etiam contra præceptum obaudientiæ adhibenti sibilum serpentis, meritoque in mortem deficienti, mira & ineffabili patientia parcens Deus, etiam proprio [suo] Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: in qua prætitulatione [etiam] pepercerat quondam Hebræis, in Ægypto durissima afflictione in luto & paleis servientibus, & facientibus Pharaoni civitates duas, Pyton & Ramessem o; quæ interpretantur os defectionis, & malitiam detinens.

[13] Verum requiramus subtilius, quantopere sit jure vocata Helena [regina] mater imperii Romani, [Vocatur mater imperii.] agens præfatum scalenum dispositione notanda: & hoc rite fiet, si proponentes animæ nostræ sextum diem creati hominis ad Dei imaginem, & sextam feriam mirabiliter [jam] reformati, ad primam, quam peccando amiserat, similitudinem; conferamus denas Ægyptiorum plagas decem Romanorum persecutionibus, in quibus multis angustiis & doloribus parturiebatur ecclesia gentium, quam ædificavit Dominus, cum pro ea moriens in cruce fudit sanguinem testamenti æterni. Quibus persecutionibus Constantinus, auxiliante gratia Dei, extitit limes, & terminus, & finis, matris Helenæ filius. Hoc autem, quod diximus, faciemus duce post Christum Paulo Orosio p. Per omnes igitur Romani imperii atque totius orbis fines, perturbationes subitæ percurrentes, multorum fragores concrepuere bellorum, ita [ut] totus mundus pene bello concuteretur. Hoc periculo territus Diocletianus impiissimus, qui tunc arcem Romani tenebat imperii, Maximianum cognomento Herculium ex cæsare fecit augustum. Constantium vero & Maximianum Galerium cæsares elegit. Qui Constantius cæsar gentes Galliarum aggressus Romanis subjicere, ab Alemannia usque ad fines Britanniæ Romanum nititur dilatare imperium. Dumque hoc agit in ipsa Gallia q, Constantinum filium ex Helena matre genuit: & cum esset summæ mansuetudinis & pietatis, in Britannia r morte obiit, & Constantinum filium, ex Helena procreatum, imperatorem Galliarum reliquit s; qui expugnato Maxentio, ut in sequentibus clarebit manifestius, ad arcem conscendit Romani imperii meritis Helenæ matris. Quique ab Augusto tricesimus quartus t, anno ab urbe condita millesimo sexagesimo nono u gubernacula suscepit imperii, qui fuit annus Dominicæ incarnationis trecentesimus quintus. Sicque facta est beata Helena mater & domina non solum Urbis, sed etiam totius orbis; & merito certe, quia per gratiam Dei erat mundo repertura lignum vitæ.

[14] Sed videamus jam collationem decem plagarum, quæ propter nefandas contradictiones adversum Moysem factas, [Plagæ decem Ægypti] Ægyptiis merito fuerunt illatæ, & decem ultionum, quæ juste inflictæ sunt populo Romano propter edicta totidem adversus Christum promulgata. Diversæ etenim fuerunt plagæ Ægyptiorum; diversæ & calamitates Romanorum. Ibi prima plaga Ægyptiorum habuit, sanguinem vulgo vel manasse de puteis, vel in fluminibus cucurrisse. Hic prima sub Nerone exegit plaga, ut ubique morientium sanguis esset vel morbis in urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Qui Nero erga omnia vitia & scelera sectator imo transgressor, Caii Caligulæ avunculi sui petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, crudelitatem x nullo non scelere exercuit. Siquidem petulantia percitus, omnia pene Italiæ ac Græciæ theatra perlustrans, assumpto etiam dedecore varii vestitus, cerycas y, cytharistas, tragœdos, & aurigas sæpe sibi superasse visus est. Libidinibus porro tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem vel sorore, ulla reverentia consanguinitatis abstinuisse referatur. Luxuriæ vero tam effrenatæ fuit, ut retibus aureis piscaretur, quæ purpureis funibus extrahebantur, & numquam minus mille carrucis confecisse iter traditur.

[15] [cum persecutionibus] Denique urbis Romæ incendium, voluptatis suæ spectaculum fecit. Nam per sex dies septemque noctes ardens civitas regios pavit aspectus, & illæ magnæ machinæ, quæ quondam ad extrema bella fuerant præparatæ, inflammatæ sunt; atque compulsa est illa flamma usque ad monumentorum & bustorum diversoria, quod ipse ex altissima illa Mecœnatiana turre prospectans, lætusque, ut ipse dicebat, flammæ pulchritudine, tragico habitu Iliadem decantabat. Avaritiæ autem tam præruptæ fuit, ut post incendium urbis, quam se z ex lateritia marmoream condidisse jactaverat, neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit: sed ipse cuncta, quæ flammæ quodammodo superfuerant, abstulit. Crudelitatis autem rabie ita efferatus est, ut plurimam senatus partem interfecerit, equestrem ordinem pene destituerit. Sed ne parricidiis quidem abstinuit: matrem, fratrem, sororem, uxorem, cæterosque omnes cognatos sine hæsitatione prostravit. Ac postquam per quinque scelerum sorores superius expositas ingenti facinore debacchatus est; & postquam omnia mala, quæ excogitare potuit, impiissimus Nero fecit, molem facinoris sui auxit temeritas impietatis ejus in Deum. Nam primus Romæ Christianos suppliciis & mortibus affecit, ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit. Ipsos quoque extirpare conatus beatissimos Christi Apostolos, gloriosissimos principes terræ, justissimos judices sæculi, verissima lumina mundi, pretiosissimum Petrum cruce, sacratissimum Paulum gladio occidit.

[16] [totidem] Mox vero, ut prædictus historiographus exponit, miseram civitatem, quæ non regebatur, sed infeliciter opprimebatur, tali principe obortæ undique oppressere clades. Pestilentia siquidem multa incubuit, accideruntque diversæ clades. At vero postquam cognovit Nero creatum ab exercitu Galbam imperatorem in Hispania, totus animo ac spe concidit, cumque incredibilia perturbandæ Reip. mala moliretur, hostis a Senatu pronuntiatur, & ignominiosissime fugiens, ad quartum ab Urbe lapidem sese interfecit ipse, atque in eo omnis Cæsarum familia consumpta est. His visis, facile poterit providere lector, quam congrue prima plaga Ægyptiorum, quæ fuit in emanatione sanguinis, conferatur Neroni, ut figura formæ, cur tanta extiterit omnifaria magnitudo scelerum, ut velut sanies totum corruperit Romanum imperium.

[17] [Romanis] Sequens plaga Ægypti prodidit, perstrepentes & persultantes in penetralibus ranas habitatoribus fuisse propemodum causam inediæ ac exilii. Sequens in hunc modum sub Domitiano plaga, Romanorum similiter ostendit per effrenatos & improbos discursus militum ejus, exequentium jussa cruentissimi principis, ad inopiam pene adactos omnes cives Romanos exilio dispersos. Ibi tertia vexatio habuit cinifes; hic itidem tertia sub Traiano plaga, qui cum antea funditus quiescerent, repentino omnes calore permoti, in ipsos, inter quos erant, toto orbe sævierunt. Ibi in quarta plaga, muscæ caninæ fuerunt, putredinis alumnæ & vermium matres. Hic itidem quarta sub Marco Antonino plaga, infusa lues plurimis provinciis, Italiam quoque universam cum Urbe Roma, & exercitum Romanum in morte dissolutum, putredini simul ac vermibus dedit. Ibi quinta correptio repentino interitu pecorum ac jumentorum expleta est; hic similiter quinta ultione sub Severo persecutore creberrimis civilibus bellis propria viscera & adjumenta Reip., hoc est plebes provinciarum, legiones militum comminutæ sunt. Ibi sexta vexatio intulit vesicas effervescentes, & ulcera manantia; hic æque sexta punitio, quæ per Maximini persecutionem facta fuit: qui, omissa populari turba, specialiter episcopos & clericos, hoc est, ecclesiarum primates trucidari imperaverat, intumescens ira atque invidia exhalata est.

[18] Ibi septima plaga numeratur coacto aëre grando perfusa, [comparatæ:] quæ hominibus, jumentis & satis exitio fuit; hic similiter septima sub Decio persecutore Christianorum; illoque interfecto sub Gallo & Volusiano, qui eidem successerunt, plaga extitit pestis ex corrupto aëre infusa, quæ per omnia spatia Romani regni ab oriente in occidentem cum propemodum omne genus hominum & pecudum neci dedit, tum etiam corrupit, lacusque infecit, pabula tabo. Ibi octavam Ægypti contritionem fecere excitatæ undique locustæ, rodentes, terentes, tegentesque omnia; hic octavam æque subversionem Romani orbis excitatæ undique intulere gentes, quæ cædibus atque incendiis cunctas provincias deleverunt. Ibi tunc nona turbatio diuturnas, crassas ac penetrabiles tenebras habuit, plus omnino periculi comminata, quam fecit; hic itidem nona correptio fuit, cum Aureliano persecutionem decernenti diris turbinibus terribile ac triste fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendensque quantum ultio talis exigeret, tantum posset ultor. Ibi postremo decima plaga, quæ & novissima omnium fuit, est interfectio filiorum, quos quique primos genuerant; hic nihilominus decima, id est novissima, pœna est omnium perditio idolorum, quam primitus factam in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei sensit, probavit & credidit, ac per hoc populum Dei liberum abire permisit; hic numquam postea populus Dei ad idololatriam coactus est. Ibi Ægyptiorum vasa pretiosa Hebræis tradita sunt; hic in Ecclesia Christianorum præcipua paganorum templa cesserunt. Igitur mortuo, ut dixi, Constantio in Britanniis, Constantinus imperator creatus est, primus imperatorum Christianus, excepto Philippo, qui Christianus aa annis admodum paucissimis ad hoc tantum constitutus fuisse mihi visus est, ut millesimus Romæ annus Christo potius, quam idolis dedicaretur, cujus tertio imperii anno millesimus a conditione Romæ annus impletus est.

ANNOTATA.

a De patria Sanctæ disserit noster Commentarius § 1 & 2.

b Immo vero oriunda fuit genere humili, ex eodem Commentario § 2 & 3.

c Hyalino, id est, vitreo, a Græco ὑάλινος.

d De lignis thyinis. Meminit de his Scriptura sacra lib. 3 Regum, cap. 10 ℣. 11. Calmetus in suo Commentario litterali ad hunc locum scribens, intelligit ligna odorifera, rara ac pretiosa: varias porro de natura eorum esse opiniones observat&c.

e Id est sculpta; a Græco ἀνάγλυφος.

f Zeta varias habet significationes, de quibus consuli potest Cangius in Glossario. Hic vero mihi illa arridet, qua significetur locus capax unius lecti cum duabus sellis, qui, velis obductis & reductis, modo adjiciebatur cubiculo, modo auferebatur, cujusmodi sunt alcoviæ nostræ hodiernæ, sicut idem auctor e Plinio observat.

g Cujusmodi fuerit inter illos partitio, non convenit inter antiquos auctores; de quibus agit Tillemontius tomo 4 Historiæ imperatorum in notatione 12 ad Diocletianum.

h Immo vero Constantius, repudiata Helena uxore sua, Maximiani Herculii privignam postea ducere compulsus est, ex Commentario nostro prævio § 3, num. 31. Recte Eutropius in Romanæ historiæ Breviario lib. 9: Constantius privignam Herculii Theodoram accepit; ex qua postea sex liberos, Constantini fratres habuit.

i Consule eumdem Commentarium § 5.

k Vix septennio &c. De Gallis ex Hollandia per Constantium ejectis tractat auctor Historiæ imperatorum tom. 4 in Diocletiano art. 11, ad annum293; de Britannia autem seu Anglia ab eodem Constantio recuperata, ibidem art. 13, ad annum 296. Cum vero Constantius creatus sit imperator anno 292; obierit 296, ego tempus illud ab Almanno supra assignatum non invenio. Huc conducit observatio Baluzii lib. 2 Miscellaneorum in notis ad Lactantium De mortibus persecutorum pag. 366, ubi in veteri inscriptione, quam profert, titulus Germanici datur Constantio: de quo animadvertit ista: Posita est hæc inscriptio post victoriam, quam Constantius reportavit de Germanis sive Alamannis, post quam vocatus est Germanicus, anno Christi CCXCIV, quum ipse & Galerius Maximianus essent consules. De hac victoria sic loquitur Eutropius lib. 9: “Per idem tempus a Constantio cæsare in Gallia pugnatum est circa Lingones. Die una adversam & secundam fortunam expertus est: nam cum repente barbaris ingruentibus intra civitatem esset coactus tam præcipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus tolleretur, vix quinque horis mediis adventante exercitu, sexaginta fere millia Alamannorum cecidit”. Quod si quis titulum Germanici additum Constantio velit post devictos Francos, potest & ea quoque sententia bona esse.

l Quomodo erat tunc in oculis Domini beata proprie loquendo, quæ anno demum æræ vulgaris 311 vel 312 ad Christi fidem conversa, post mortem vero sui conjugis Constantii anno sexto vel septimo? Adisis Commentarium nostrum prævium § 4 & 5.

m Legitimum ejus cum Constantio Chloro connubium defendimus ibidem § 3.

n Videtur hac voce significare auctor primum gradum scalæ.

o Exodi cap. 1 ℣. II: Ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom & Ramesses. Consuli possunt super hoc textu sacrarum Litterarum interpretes.

p Paulus Orosius adversus paganos Historiarum lib. 1, cap. 10 scribit de populo Dei in Ægypto afflicto, & de decem plagis Ægyptiorum.

q De patria Constantini controversiam esse inter auctores, indicavi in meo Commentario prævio § 1, num. 8.

r Eboraci videlicet anno æræ vulgaris 306: verum hæc, & plura alia ad mortem Constantii spectantia collegit auctor Historiæ imperatorum, paullo ante allegatus, in Constantino articulo 7. Vide Commentarium nostrum prævium § 5.

s Immo vero imperii regimen ei tradidit, teste Lactantio in libro De mortibus persecutorum cap. 24, ubi de Constantino ac patre ejus hæc memorat: At ille incredibili celeritate usus, pervenit ad patrem (Constantium) jam deficientem, qui ei militibus commendato imperium per manus tradidit, atque ita in lecto suo requiem vitæ, sicut optabat, accepit. Suscepto imperio Constantinus Augustus nihil egit prius quam Christianos cultui ac Deo suo reddere. Hæc fuit prima ejus sanctio sanctæ religionis restituta.

t Ab Augusto usque ad Constantinum magnum plures invenio imperatores, quam quatuor supra triginta; quos lectori numerandos relinquo ex historicis.

u Anno Christi 306 imperare cœpit Constantinus, cui respondet annus ab Urbe condita 1059.

x Ipsius mores, res gestas, & crudelia facinora depingit Orosius lib. 7 cap. 5, & alii historici.

y Est apud Græcos vox κήρυξ, quæ inter alia significat buccinatorem: hic autem per cerycas denotari buccinatores, vel homines scenicos, vel simile quid, videtur etiam auctoris sensui congruum.

z Apud Orosium lib. 7, cap. 7; unde Almannus hanc suam Neronianam narrationem exscripsit, ita lego: Quam se Augustus ex lateritia &c.

aa Ita Almannus ex Orosio lib. 7, cap. 28. Accipe sequentem super hac re observationem. Celebris inter eruditos controversia est, an ille imperator fuerit Christianus. Argumenta in utramque partem colligit & expendit Tillemontius tomo 3 Historiæ imperatorum in notatione prima super isto imperatore. Pagius autem in Critica Baroniana tomo 1, postquam ad annum 244 num. 4 retulisset Eusebium, aliosque pro parte affirmativa, in ea etiam opinione fuisse se fatetur in prima dicti tomi editione: sed in altera priorem sententiam retractavit. Audiamus illum ad annum citatum num. 5: Re maturius examinata, nunc non dubito, quin Eusebius quod habet de Christiana professione Philippi, ex incerta auditione retulerit; cum Lactantius Eusebio coævus, & Crispi Constantini M. filii præceptor, in Proœmio lib. 1 De institut. cap. 1 scribat: “Hoc opus nunc nominis tui auspicio inchoamus, Constantine imperator maxime, qui primus Romanorum principum repudiatis erroribus majestatem Dei singularis ac veri & cognovisti & honorasti”. Sulpicius Severus, qui anno quadringentesimo duos sacræ Historiæ libros publicavit, verba faciens de pace sub Constantino M. Ecclesiæ data, postquam narravit persecutionis finem (lib. 2, pag. 158 editionis Lovaniensis, anni 1680) ait: “Tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit”. Theodoretus episcopus Cyri lib. 5 cap. 39: “Ante Constantini maximi principatum, quotquot Romani imperatores fuerunt, adversus pietatis cultores furere non destiterunt”. (Hinc tamen excipiendum censeo Constantium Constantini patrem, ob dicta in Commentario prævio § 5.) Alia, quæ his subnectuntur apud Pagium, testimonia non transcribo; uti nec responsa ad objectiones num. 5 & 6. In Operibus Lactantii a Christophoro Cellario editis Lipsiæ anno 1698, pag. 4 in notis dicunturea, quæ supra prolata sunt, & alia usque ad numerum 17 dictæ editionis, de Constantino, abesse a pluribus codicibus; ac damnari a Josepho Isæo; verum illa tueri Stephanum Baluzium ex styli æqualitate, qui tristibus quidem temporibus scriptas institutiones putat: lætioribus autem emendatas, auctas, & Constantino dedicatas.

* l. thyinis

* vocatur etiam Paris

* al. lignum

* al. jam

* al. vita

CAPUT II.
Melior Romani imperii status per Constantinum & Helenam; monitio de condendis templis; inventio sanctæ Crucis mystice antea adumbrata.

IV.

His breviter ex historia Orosii supra libatis, videamus juxta veritatem authorum, [quas Dei misericordia] quantæ reverentiæ Constantinus, unicus a Helenæ matris filius, extiterit, qui & Romanorum expugnavit hostes, pacificavit cives, auxit remp., decemque persecutionibus opposuit decem justissimæ legis edicta, & credendo in Deum vivum & verum, idola destruxit, ecclesias erexit,a quo omnes semper Christiani imperatores usque ad hodiernum diem creati sunt, excepto Juliano Apostata b, quem machinantem impia exitiabilis vita deseruit. Sed Constantinus gratia Dei invictus, gaudens matre Helena, propter quam hæc omnia suscepimus, seipsum talem Ecclesiæ sanctæ exhibuit, ut perniciem malitiamque regum præcedentium verteret per misericordiam Dei in pacem & bonitatem, & eorum in Christianos persecutionem, transferret in defensionem. Siquidem Neronis sanguinem, quo ille fœdavit terram detentus petulantia, libidine, luxuria, avaritia, crudelitate, vertit in emundationem scelerum vivendo in gravitate, modestia, temperantia, largitate & mansuetudine.

[20] [per Constantinum] Ipsam etiam impiam ejus theomachiam * in devotissimam debitamque omni mundo vertit culturam, eousque, ut beatissimorum Apostolorum, quos ille interfecit impietatis gladio, iste meruerit ædificare templa, & ornare atque nobilitare sepulchra, Petri, dico, divinæ providentiæ clementia omnium Apostolorum probatissimi & maximi, fideique magnificentia & virtutis merito principis, qui adveniens ex partibus Orientis ut cælestis quidam negotiator, divini luminis mercimoniam nobis advexit, & verbo salutiferæ prædicationis, clavibus videlicet Euangelii sui, aperuit primus Romanis januam regni cælestis. Pauli denique, qui factus in manu Dei ignea sagitta, e mundo removit tenebras vitiorum & ignorantiæ, & instructor animorum, & mentium factus est, auxiliante gratia Dei, doctor gentium in fide & veritate. His beatissimis Apostolis, tenentibus sanctitatis & Christianæ religionis arcem, adhæsit mente devota Constantinus Augustus, promotus ad hoc pietate matris Helenæ: ac per hoc & cruentissimi facta Domitiani perstrepentis more ranarum, gravitatis & sobrietatis religione multavit; & Traiani ciniphes regia exhilaratione repressit, & Antonini vicem, putredine muscarum corruptam, rediviva pace in vera Christianorum fide purgavit, & interitu jumentorum Severum scatentem beneficio largitatis abegit, & Maximini persecutionem, velut vesicas effervescentem, bonitatis & pacis tranquillitate demersit in barathrum abolitionis.

[21] Decii denique Galli & Volusiani pestem & grandinem Catholica fide & lenitate sedavit, [ac Helenam] & subversionem gentium, ut terrorem & tegimen locustarum, vehementer disrupit. Quippe qui quanto magis se religiosius & humilius Deo subjecerat, tanto amplius ei Deus universa subdebat. Itaque & densas tenebras Aureliani persecutionum lumine cælesti, quod meruerat orthodoxæ fidei zelo, æquanimiter rescidit, atque in decimo gradu idola contrivit, cum hæreses evertit. Cui divinitus concessum est, ut ejus temporibus sacratissimæ crucis fieret inventio. Ita nimirum mater Helena genuit Constantinum, qui tam ingentia & innumera mala, ordinante divina clementia, divinoque fultus præsidio, abstergeret, simulacra idolorum destrueret, construeret ecclesias, superaret ac dissiparet hæreses, sanctamque & orthodoxam roboraret fidem, atque Apostolicam sequeretur ferventissime doctrinam. Ipsa vero zelo pietatis accensa, & cælitus admonita per somnium c, pretiosissimum vivificæ crucis inveniret lignum, in quo nostræ salutis pretium pependit, corpus Crucifixi, cujus odore reviviscunt mortui. Sicque videmus, quanti pendenda sit sancta Helena, quæ & talem genuit filium, & tantum nostræ saluti contulit negotium.

[22] Nam sicut ab initio sæculi incessabilibus cladibus nullus finis ac nulla requies fuit, [commutavit] nisi cum salvator [mundi] Christus illuxit, qui, sicut sol oriens diem luce perfundit, ita adveniens misericorditer extenta mundum pace vestivit; unde Psalmista: Orietur in diebus Domini abundantia pacis & dominabitur; ita a Nerone usque ad Constantinum (si parva licet componere magnis) vix parvissimum resedit otium ab infestatione Romanorum, & Christianorum persecutione. Quod ideo facile quis viderit accidisse, quia quærebant ipsi principes, omnibusque modis certabant infelices infeliciter non solum a se repellere, sed etiam in toto mundo extinguere veram pacem; neque [enim] erant ullius bonæ voluntatis homines, quibus, nato Domino, summæ pacis principe, angelorum cecinit exercitus, Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ volontatis; & idcirco, quantum ad se, interfecerunt illos, qui nobis attulerunt donum pacis, æterni scilicet Patris Filium incarnatum, in quem tandem credens veraciter Constantinus, forte meritis suæ sanctæ matris Helenæ d, ad hoc per misericordiam Dei vocatus, & sibi & suis meruit acquirere pacem.

V.

[23] O beatam feminam, cui contigit duplici negotio animæ videlicet & corporis succurrere mundo; [in meliorem] cui genuit corpore Constantinum, Christianæ fidei & religionis primum e & magnum in imperiali sceptro cultorem, & maximum contra omnes hæreses, maximeque contra Arianæ versutiæ mortiferum virus, ex totis viribus expugnatorem & defensorem, ac deinde processu temporis religionis & fidei, animæque vigentis prudentia meruit invenire lignum sanctæ crucis: terque quaterque beatam: namque, ut a partibus Galliæ, in qua genuit Constantinum [sancta Helena] Romanam adiit dignitatem propter filii excellentiam; ea siquidem tempestate respublica sub novis quatuor principibus fuit Constantino [scilicet] & Maxentio, filiis Augustorum; Licinio autem & Maximino hominibus novis. Verum inter Constantinum & Maxentium civili bello exorto, Maxentius multis præliis fatigatus, novissime ad Pontem Molvium * ictus & interfectus est. Pari modo dum Maximinus, incentor persecutionis Christianorum, civile bellum disponit contra Licinium, apud Tharsum interiit. Qui Licinius, victo Maximino, dum in Christianos repentina rabie suscitatur, inter ipsum & Constantinum bellum efferbuit: sed oppressus est a Constantino Licinius, & usque ad deditionem est coactus. Sicque divina dispositione Constantinus totius Romani imperii potitus monarchia, ad veram transiit f religionem, & ecclesiis pacem indulsit, adeo ut ejus temporibus canones generalium conciliorum esse cœpissent, & synodali sententia fides Catholica roborata g crevisset, & hoc tanto processu, ut ejus temporibus, etiam Indorum h gentes, atque Hibernorum i, Christiani dogmatis rudimenta susciperent. Sed & Armenios verax fama testatur, tunc primum k Christianos effectos.

[24] [Romani imperii] Ergo, ut dictum est, propter tantam [excellentiam] filii mater Helena Romanam venit ad urbem: cumque esset multæ prudentiæ femina, & lenitate & mansuetudine gubernaret una cum filio Romanum imperium, illa quidem consilio l; filius vero virtute, cœpit explorare singularum gentium cultum, videns diversitatem morum & habitus. Quippe quæ legerat & legebat multa, quibus accommodare animum aut non audebat, timens falsitatem, aut dubitabat, ignorans veritatem, cum jam quæreret invenire notitiam certam de verbo Dei, de creaturis mundi, de origine animæ, ejusque immortalitate, de judicio venturo & corporum resurrectione, tandem circumventa a Judæis ad Judaïsmum m divertens, veritatem ibi arbitrata est se invenire posse. Ergo fide facta Judæa, animo quoque & corpore illis voluit fieri socia. Sed neque hoc factum est absque divina providentia. Etenim gratiam Dei, quæ ordinabat in illa sanctam charitatem, forsitan voluit seu permisit, ut cognosceret omnes Judaïcas observationes, figuras, umbram, cerimonias, neomenia & sabbatha: quatenus his cognitis facilius postea cerneret omnimodæ veritatis solidissimum, ut ita dixerim, corpus, Apostolo testante, quia in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: quod intelligimus ac si diceret substantialiter. Deinde, ut ad rem sibi cælitus ab initio sæculi destinatam ventum foret, facilius calcaret & destrueret litteram occidentem, firmissime tenens spiritum vivificantem. Quod & factum est; quando, ut in gestis beati Silvestri n habemus, & filius Constantinus Augustus per baptismi gratiam, fidem consecutus est Christi, & beata Helena a Judaïsmo recedens, facta est in vera Christianorum fide & religione particeps Christi, initium substantiæ ejus, secundum Apostoli doctrinam, retinens per gratiam Dei usque in finem.

VI.

[25] Ergo & Mater & filius consurgunt ædificare Ecclesiam Christi in omnibus gentibus, [statum.] filius contra hostes Ecclesiæ bellum sumens, multa fortitudine, & ad vires hæreticorum proterendas accedens, fretus Catholicæ & Apostolicæ fidei veritate; & Mater ad Judæorum umbras repellendas procedens fortissima & virili constantia; uterque * in hoc somnio admoniti, & Constantinus etiam [præmonitus] antequam baptismi percepisset gratiam, cum contra Maxentium suscepisset bellum. Qui maximus *, ut habemus ex Socratis sententia in Historia tripartita, Romæ velut tyrannus habebatur, adulteria impudenter exercens, & earum viros occidens. Quem volens Constantinus opprimere & Romanos a cladibus liberare, cogitabat quem in bello Deum haberet auxilio; sciens nihil prodesse deos, quos Diocletianus venerabatur, & quia pater ejus potius contempta paganorum religione feliciter advixisset. In his igitur sollicitudinibus constitutus, ut refert Sozomenus, in somno vidit crucis signum [cælo] splendide collocatum: mirantique visionem astiterunt angeli dicentes: O Constantine, in hoc vince, & reliqua de eadem revelatione; Mater vero & propter filii sollicitudinem, & propter amorem, quo ferventissime circa Deum erat accensa, sanctæ crucis lignum instanter desiderare, ut invenirent, cœperunt.

VII.

[26] Sed occupato imperatore in præliis hostium, delegatum est sanctæ matri Helenæ hujusmodi pretiosum negotium, [Quo modo] & merito; quippe quæ & sapientia & doctrina euangelica pollebat, & in Crucifixum miro amore fervebat. Itaque cum ingenti multitudine & regia ambitione Hierosolymam pergit, & ingreditur urbem non jam Judæa sed Christiana, & cœpit quærere animo virili & ferventissimo zelo lignum sanctæ crucis. Quod ideo ad inveniendum valde difficile erat, quia, ut ecclesiastica narrat Historia, ab Helio Adriano ad suggestionem pontificum Judæorum in eo loco templum Veneri fuerat constructum. Qui pontifices ideo hoc fecerunt, ut æmulatione livida tollerent fidelibus locum, ne ibi possent Christo flectere genua, ubi prostibulæ mulieris erat simulachrum affixum. Sed Regina fidelissima, funditus everso templo pariter & idolo memorato, invenit tres cruces, Domini pariter & latronum, de quibus cum orta fuisset hæsitatio, cum, qualis esset crux Dominica, proprie nesciretur, juxta narrationem prædictæ Historiæ, vir venerabilis Hierosolymorum tunc temporis antistes Macharius solvit hanc dubitationem, quod qui plenius nosse desiderat, ejusdem Historiæ librum decimum legat. Sed non abs re judicavimus, si & breviter eamdem hic rationem prosequamur.

[27] Eo tempore erat ibi vidua nomine Libania, [Sancta] quæ prius fuerat Judæa; sed, defuncto viro suo, Isachar, relicta synagogæ perfidia, contulit se ad Ecclesiam Christi. Hæc illo tempore subitanea morte præventa, supremo flatu pectoris sui extremum trahebat spiritum: habebat autem mœrorem de istius obitu omnis ecclesia, & erat de hæsitatione crucis Dominicæ infinita tristitia. Inter utramque consternationem positus vir Dei Macharius, ejusdem civitatis antistes, cupiens & mœstitiam populi, & sollicitudinem Reginæ auferre, jussit portare grabatum, in quo Libania decumbebat. Cumque illuc fuisset corpus adductum, expandit episcopus Macharius manus suas ad cælum & dixit: Tu, omnipotens Deus, qui per unigenitum Filium tuum salutem generi humano per passionem crucis ejus conferre dignatus es; & nunc in novissimis temporibus aspirasti in corde ancillæ tuæ Helenæ perquirere lignum, beatum, in quo salus nostra pependit, ostende nunc evidenter ex his tribus, quæ crux fuerit ad Dominicam gloriam, vel quæ extiterint ad servile supplicium, ut hæc mulier, quæ semiviva decumbit, statim ut eam lignum salutate contigerit, a mortis januis revocetur ad vitam. Et cum hoc dixisset, adhibuit primo unam ex tribus, & nihil perfecit; adhibuit secundam, & nec sic quidem aliquid actum est. Ut vero admovit tertiam, repente apertis oculis mulier consurrexit, &, stabilitate virium recepta, alacrior multo, quam cum sana fuerat, tota domo discurrere, & magnificare Domini potentiam cœpit. Sic evidenti indicio Regina voti compos effecta, templum mirificum in eo loco, in quo crucem repererat, regia ambitione construxit.

[28] [crucem Domini invenerit,] Clavos quoque, quibus corpus Domini fuerat affixum, portat ad filium, ex quibus ille frænos composuit, quibus uteretur ad bellum, & ex aliis galeam nihilominus belli usibus aptam fertur armasse. Ligni vero ipsius salutatis partem detulit filio; partem vero thecis argenteis conditam dereliquit in loco, quæ etiam nunc ad memoriam sollicita veneratione servantur *. O feliciter beatam feminam, quæ tenens specialiter Ecclesiæ formam, sicut sancta Ecclesia meruit salutari fide invenire Crucifixum, & amplecti spe longanimi, & ordinata charitate amplecti in æternum; ita & beata Helena fidei zelo quæsivit, miro fervore invenire o meruit sanctæ crucis lignum, tanta Crucifixum meditans devotione. Atque ita accidit, ut filius triumpharet de hostibus visibilibus, & de invisibilibus Mater. Siquidem filius arma terrena corripiens, dono gratiæ Dei, cujus solius est regnum & potentia, honor & imperium, decus & potestas, superavit & prævaluit, quocumque se vertit, in barbaras nationes. Mater vero gratiam Christianitatis consecuta, non prius, ut dictum est, passa est habere quietem animæ & corpori suo, donec adipisceretur suum desiderium invenire, pretiosissimæ crucis sacratissimum lignum, in quo Jesus benignus, Deus verus & homo, certissima salus nostra pependit, pro Ecclesia sua. Quam mirabilis mater sancta Helena! cui contigit & imperare sæculo, & servire Deo, & triumphare de diabolo per inventionem sanctæ crucis: cujus meritis extollitur filius, adeo ut temporibus ejus fieret inventio ligni, quod fraus maligna instinctu diabolico occultaverat, & Apostolica fides contra omnes hæreses in Nicæno concilio, ipso præsente, profitente & confirmante, exposita esset. Quibus duabus causis roborata & victrix Catholica fulget Ecclesia, & procedit sicut sol, & ascendit semper ad Deum quasi aurora consurgens. Quod præsignaverat idem Constantinus, quando, ut narrat Historia tripartita ex Socratis capitulo octavo decimo libri secundi, celebrata festivitate publica vicennalium p suorum, mox ad erigendas ecclesias festinus accessit; hocque faciebat per singulas civitates, jam tenens fide turritam Ecclesiam, ecclesias videlicet erigebat & in urbe cognominis sui.

VIII.

[29] Quod multo ante præfiguraverat Jacob, qui egressus de Bersabee, ut pergeret Aram, [in scala Jacob] cum venisset ad quemdam locum, & vellet in eo requiescere post solis occubitum q, lapidibus caput supponens, dormivit in eodem loco; viditque in somnis scalam stantem super terram, & cacumen illius tangens cælum, angelos quoque Dei ascendentes & descendentes per eam, & Dominum innixum scalæ. Et post pauca: Surgens ergo mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, & erexit in titulum, fundens oleum desuper, appellavitque nomen urbis Bethel. Est igitur ecclesia Bethel, id est domus Dei, in qua stat scala, cujus latera novimus esse crucis lignum, & Apostolicæ fidei fundamentum, cujus cacumen pertingit ad cælum, Dominum quoque innixum scalæ, qui nos sua doctrina & exemplo vocat, ut eamus; & facit ire, suscipitque euntes de virtute in virtutem, quousque videamus Deum deorum in Sion. Angelos vero ascendentes & descendentes per eam, prædicatores sanctos accipimus, juxta Paulum prædicatorem egregium, qui ascendens per illam scalam dicebat: Sive enim mente excedimus Deo; rursum descendens per eamdem aiebat: Sive temperantes sumus vobis: Dominumque innixum scalæ videbat, quia charitas Christi illum urgebat.

[30] Igitur beata Helena more Jacob dormivit, quando per somnium fuit admonita, [adumbratam.] ut properaret quærere, & persisteret invenire thesaurum occultatum, signum & lignum vitæ. Quod inventum velut Jacob lapidem erexit in titulum, quando illud signum de subterraneo recessu protulit ante faciem hominum. Eo enim titulo cum gratia religionis, tum causa muniminis titulata est frons nostra, & munita ac velut sigillo impressa anima corpusque nostrum. O [beatam] feminam igne divini amoris accensam, fide robustissimam, spe patientissimam, charitate nectaream! quæ zelo pietatis inserviens, & desiderio veritatis felleum diaboli poculum, quo nobis propinavit amaritudinem mortis, frustravit; quando sacrosanctam crucem restituit, quæ nobis dulce lignum vitæ contra lignum amaritudinis mortis nostræ, dulcem clavum contra præsumptionem manuum nostratum, dulce pondus corporis Christi contra pondus peccati nostri portavit, atque sustinuit. Ita [namque] fortis mulier invidiæ diaboli, quatenus per gratiam Dei potuit, suæ dulcissimæ benevolentiæ & benignitatis studium opposuit, ut fraudes illius detegeret, & humano generi opis egeno auxilium terret. O quam pluris [pretii] pendit illam coram Deo cum omnibus ordinibus angelorum sancta Ecclesia in patria cælesti, cui tantum contulit auxilium in sua peregrinatione in terris. Namque tanto pignore eam sibi debitricem fecit, ut quæque fidelis anima Crucifixum amplectens, illam diligat; in illum credens, istam laudet; in illo sperans, hanc admiretur; illum ante omnia & super omnia; imo illum solum cum Patre & sancto Spiritu toto corde, tota anima, totaque virtute diligens, colens, adorans, timens & tremens, hanc in illo diligat, istique in illo vicem dilectionis rependat; nimirum quæ respersit in sancta Ecclesia odorem suavitatis suæ, quando per ligni vitæ inventionem repræsentavit nobis odorem vitæ nostræ.

ANNOTATA.

a Consule Commentarium prævium § 4 in principio.

b Loquitur Almannus in persona, vel verbis saltem Orosii lib. 7 cap. 28, ubi is hæc scribit occasione Constantini magni. Verum, si Julianum Apostatam pessimum Christianum quidem, e numero Christianorum imperatorum excludit, qui tamen in religione Christiana educatus, atque inter clericos ad officium lectoris promotus est, prout observatur in Historia imperatorum citata tomo 4, articulo 2 in dicto Juliano; cur Orosius a Christianis etiam non secludit Constantium, Constantini magni filium, qui morti proximus, postquam non Christiane vixerat, in hæresi Ariana verosimilius perstitit, & ab Euzoio episcopo Ariano tunc baptizatus est, ex allegato tomo 4, art. 61 de Constantio imperatore? Cur non secludit a Christianis Valentem?

c An Sancta ante iter Hierosolymitanum divinitus præmonita, discussimus in Comm. prævio § 6.

d Probabilius S. Helena fidem Christi amplexa post Constantinum, ex ibidem dictis § 4.

e Superius num. 18 Almannus ex Orosio dixerat excepto Philippo; hic vero loquitur absolute. Consule Annotata nostra in cap. 1 litt. aa.

f De tempore ejus transitus ad religionem veram meminit Commentarius prævius § 4 num. 40.

g Interfuit Constantinus primo concilio œcumenico Nicæno, magnamque rerum in eo gestarum partem habuit.

h Eusebius De vita Constantini lib. 4 cap. 50, pag. 551 editionis Valesianæ testatur, legationem & munera ab Indis ad eum missa; sed de Christiani dogmatis rudimentis ab illa gente tunc susceptis, ibidem nihil habet: Eodem, inquit, tempore Indorum, qui orientem solem incolunt, legati advenere, dona afferentes .. Quæ omnia imperatori offerentes, testabantur ad ipsum usque Oceanum imperium extendi, gentisque Indorum principes ac regulos pictis tabulis & statuis in honorem ejus erectis, imperatorem ac regem se illum agnoscere profiteri. Quia vero Indi, teste ibidem Eusebio, se illius ditioni subjecere, ut in nota proxime sequente dicam, non videtur incredibile, fidei Christianæ rudimenta ad eosdemista occasione fuisse invecta, ut aliqua illorum pars imbuta esse potuerit doctrina Christiana. Hæc quidem dicta sint e loco citato Eusebii. Quod vero saltem aliqui Indi ad Christum tunc reipsa sint conversi, ex Rufino diserte affirmat Socrates Historiæ ecclesiasticæ lib. 1 cap. 19, ubi pag. 50 editionis Valesianæ narrantur ista: Jam vero qualiter Christiana religio hujus imperatoris temporibus latius propagata sit, a nobis commemorandum est. Interiorum enim Indorum gentes & Iberi, Christianam fidem tunc primum susceperunt. Cur vero interiores dixerim, breviter explicabo &c. Porro quæ causa eos impulerit, ut Christianam religionem amplecterentur, jam dicere aggrediar &c. Sed consule Pagium ad annum 327, qui num. 7 refert, Indiam citeriorem cum India Orientali a Baronio confundi; Indiam citeriorem & Æthiopiam solo nomine differre, num. 8 & sequentibus, in ea S. Frumentium Euangelium prædicasse, num. 13 & sequentibus; non contra chronologiam, sed contra geographiam peccasse Rufinum, num. 16, qui supra dictam conversionem narrat lib. 10 cap. 9 Historiæ suæ ecclesiasticæ. Sed non est hujus loci, inistas nos ingerere controversias. Sufficit ad locum Almanni observasse, quod Constantini tempore Indi, qualescumque demum hi fuerint, ad fidem Christi conversi sint.

i In apographo nostro e Ms. S. Martini Treviris, quod collatum notatur cum Ms. S. Maximini Treviris, scribitur Iberorum; & sic legendum prorsus censeo, & patet ex textu Socratis superiore; qui cap. 20 exponit, quomodo ad Christum conversi sint, ex Rufino paullo ante designato cap. 10, qui populi hujus locum indicans, Per idem tempus, ait, etiam Hiberorum gens, quæ sub axe Pontico jacet, verbi Dei fœdera, & fidem futuri suscepit regni. In indice chronologico tomi 4 Historiæ imperatorum innectitur res gesta anno 330.

k Eusebius lib. 9 Ecclesiasticæ historiæ cap. 8, pag. 355 in Maximino, de Armenis hæc memorat: Bellum insuper a tyranno commotum est adversus Armenios, jam inde a priscis temporibus amicos ac socios populi Romani. Qui cum Christiani ipsi quoque essent, & divinæ religionis studiosissimi &c. Bellum illud anno Christi 312 innexum lego; quod prom contigit sub exordia temporis, quo Constantinus orthodoxam fidem amplexus est. Hic autem agi de populis Armeniæ majoris, observat auctor Historiæ imperatorum, in Constantino articulo 30; populis Armeniæ minoris subditis imperio non confœderatis. E verbis vero Eusebii videtur esse probabilius, Armenos non tunc primum, sed antea ad Christi fidem accessisse, cum sub Maximino tam in ea essent confirmati, sicut tacite videtur innuere Eusebius.

l Constantinum singularis semper erga matrem suam Helenam fuisse observantiæ, patet e Commentario prævio.

m Judaismum ei perperam adscribi, probatur ibidem § 5.

n Acta illius apocrypha sunt. Vide ibidem a num. 50.

o Quæ spectant ad inventionem crucis, ac instrumentorum dominicæ passionis &c., fuse ibidem a nobis sunt collecta atque expensa § 6 & sequentibus.

p Id est, annum imperii sui vigesimum, qui incepit anno Christi 325. Varia huc spectantia collegerunt Pagius ad eumdem annum, & auctor Historiæ imperatorum, in Constantino art. 59.

q Geneseos 28, ℣. II Tulit de lapidibus qui jacebant, & supponens capiti suo &c.

* i. e. pugnam cum Deo.

* Pontem Milvium vel Mulvium.

* al. utique

* al. Maxentius

* al. servatur

CAPUT III.
Sancta divinæ providentiæ conformis; profunda animi modestia; comparatur cum regina Saba; vitæ ejus integritas.

IX.

Novimus etenim divinam providentiam ut bonam, ita esse & justam, [Sancta Helena imitatu Dei justuram & misericordiam,] & quod illa agatur mundus & homo: hominem autem convertibilitate naturæ ac libertate licentiæ & infirmum esse & contumacem, & necessario pietate gubernari opis egenos, & justitia corripi libertatis immoderationem: ideoque ab initio creati hominis exerceri hunc mundum per alternantia bona & mala: cujus divinæ providentiæ formam beata Helena assumpsit, quando prudentia mirabili, quæ procedebat ex eo, quod eam zelus domus Dei comedebat, & superborum colla calcavit, dissimulare volentium, quæ forte sciebant. Unde & illis vigore cælesti minata est, adhibere ignem, atque ut contumaces libertate licentiæ jussit eos igne cremari, & expleta ineffabilis dulcedinis ligni inventione celeberrima, & omni mundo desideratissima, omnes regia excellentia fovit, & imperiali largitione donavit.

X.

[32] Nec non seipsam exhibuit famulam ancillis Dei, perpetuæ Virginis Mariæ notans exemplum: quæ cum ab angelo tantum Ave sortiretur in salutandi officio, [& Virginis Matris humilitatem, ministrans ancillis Dei.] quo pelleretur sive absorberetur Væ mortis nostræ, & tam singulari munere esset donata, ut ad illam Pater legaret angelum, qui ei nuntiaret, quod illius coæterni Filii, cujus ille erat coæternus Pater in cælo, fieret ipsa, perennis virgo, temporalis mater, in terra per hoc, quod Verbum, quod in principio erat, & apud Deum erat, & Deus erat, in utero ejus virgineo assumptione carnis caro fieret obumbratione Spiritus sancti, & charitatis igne, quem per fidem imbiberat, ita ut ea charitate accensa, de qua scriptum est, Deus charitas est, & illo igne succensa, de quo scriptum est, Deus noster ignis consumens est, pro calore seminis, calore fidei, & fervore conciperet charitatis: ideoque enixa est Regem cælestem, æternumque Pontificem, consecrata in æternum sua sacratissima virginitate. Tam singulari igitur donata privilegio, respondit tamen angelo: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et beata itaque Helena, si parva licet componere magnis, sive quod tutius & verius fatendum est, ad comparationem panagiæ * Mariæ, nulla; tamen quia & in famulatu devotissimo illi placere contendebat, cujus illa pretiosissima Virgo Mater esse meruerat, dicendum est, secutam pro se fuisse illius suæ, vel potius totius mundi Dominæ exemplum. Oblita namque, quod esset imperii mater, & flocci pendens, quod esset non solum Urbis, sed etiam orbis domina, ancillis Dei facto convivio, ipsa astans suscepit serviendi officium a, illis recumbentibus illa ministrans, in illis Chiristo servire cupiens, pia devotione agens Domino Deo gratias pro adimpleto desiderii sui negotio. Ideoque inter humiles Christi computari desiderabat, imitans Moysem, de quo dicit Apostolus, quod majores divitias æstimabat thesauro Ægyptiorum improperium Christi. Ergo obliviscens terreni imperii jucunditatem, totam se transtulit ad Domini servitutem, fideli intentione præparans se ecclesiasticæ utilitati: cujus factum miratur Asia, stupet Africa, gaudet Europa. Jure enim illi triquadrum b orbem obnoxium asserimus, quæ meruit aperire crucis lignum, in quo Salvator appendens seipsum, relevavit eum de faucibus inferorum.

XI.

[33] In hunc igitur modum & mater & filius parantes scalam, qua Ecclesia scandat ad cælum; [Quid Constantinus?] Mater quidem in Judæa crucem Domini nostri exaltans; filius vero in gentibus subjectos fovens, & rebellantes comprimens ad utilitatem præsentis Ecclesiæ Romano imperio dilatandam, & synodalibus sententiis atque edictis Apostolicam fidem confirmans, & hæreticæ pravitatis vires destruens ad fructum sanctæ Ecclesiæ, quæ ædificatur in cælis. Romæ idem Constantinus Augustus post peractas victorias exultat, & ad illum Mater, peracto de inventione sanctæ crucis triumpho, rediens tripudiat. Omittimus siquidem qualiter & beata Helena de Judaismo, & Constantinus invictus de paganismo ad religionem & fidem Christianæ religionis sunt translati per revelationem Apostolorum, & prædicationem beati Papæ Silvestri c. Habemus etenim ea a conscriptis, & ideo superfluum est, quæ ab aliis dicta sunt, ea iterare. Sed ad nobis proposita redeamus.

XII.

[34] Tenens itaque, ut dictum est, sancta Helena speciem præsentis Ecclesiæ, [Quæ regina Saba] in cujus typo regina Saba venerat a finibus terræ, scilicet ab Æthiopia, audire sapientiam Salomonis, deposita nigredine gentilitatis, fidei puritate & integritate mentis ad verum accessit Salomonem, jam minime dubitans, nec quæstiones afferens, quæ illi insolubiles videbantur; sed jam edocta de illo, per Apostolorum doctrinam de agnitione Verbi Dei, de creaturis mundi, de animæ immortalitate & impassibilitate, ac futuro judicio certa fuerat [facta] de quibus regina Saba dubitaverat, & absolvenda regi Salomoni proposuerat. Venit itaque regina Saba in Hierusalem ad regem Salomonem cum multitudine & virtute multa. Venit deferens regi Salomoni aromata multa, & aurum, & omnem pretiosum lapidem, & locuta est omnia, quæ erant in corde suo. Deinde mirata prudentiam regis, vidit domum, quam ædisicavit, vidit cibos Salomonis, vidit sedem puerorum, vidit & ordines ministrorum, vidit vestes & vini fusores, atque holocausta ejus: & postquam hæc omnia vidit, præ nimia admiratione obstupuit.

[35] Venit & in hunc modum sancta Helena, Ecclesiæ speciem ferens *, [gessit apud Salomonem,] in Hierusalem ad visionem scilicet pacis, multitudine militum Romanorum, & multa virtute gentium, vero Salomoni Christo deferens munera digna, [id est] odoramentorum suavitates, quæ sunt orationes mundæ, & opera bona Sanctorum, [quibus B. Helena tota flagrabat] & per hæc, odoremque ejusmodi suavitatis ad Deum pervenire & ascendere cupiebat. Venit & auro repleta sincero, & Catholico sine dubio sensu & intellectu ac rationalibus disciplinis, quæ scholari eruditione, utpote nobilissima didicerat: & sic processu fidei & religionis Christianæ, Apostolica institutione collegerat. Detulit etiam lapides pretiosos, morum pudicitiam & probitatem, quorum ornamento pollebat multo vigore. Cum tali igitur apparatu ingreditur ad pacificum regem Christum, & aperit illi cor suum, exuens nigredinem, & induens formositatem. Propter quod & Christus, qui est pax nostra, enuntiat ei omnia, sicut propinquante tempore passionis loquitur ad discipulos suos: Jam non dico vos servos, sed amicos; quia servus nescit, quid faciat Dominus ejus. Ego autem nota vobis feci omnia, quæcumque audivi a Patre meo.

[36] Sic ergo pacificus Domini Filius Dei annuntiat omne verbum reginæ Saba, [cum factis S. Helenæ comparantur;] Ecclesiæ de gentibus congregatæ beatæ Helenæ veritatem, illius reginæ & specialiter in semetipsa gerenti personam Ecclesiæ. Vidit denique domum, quam ædificavit, sine dubio mysterium Incarnationis ejus: ipsa est enim domus, quam excisis columnis septem ædificavit sibi sapientia, quibus columnis regi atque fulciri sancta concupivit & desideravit Helena. Vidit & cibos, opus scilicet Patris, quod venit in carne perficere, unde & ipse loquitur: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus; & perfecit in crucis ligno moriens, & de sepulchro resurgens, cujus inventricem fecit esse Deus hanc, de qua loquimur, sacram Reginam; & ideo quanto clarius hæc oculis cordis & fidei vidit, tanto ad inveniendum sanctæ crucis lignum & sepulchrum Dominicum ferventior fuit. Vidit & sedem puerorum, episcoporum & presbyterorum, qui ideo pueri appellantur, quia & puritate cordis, & munditia manuum Deo placere contendunt: qui immolant Deo sacrificium laudis, in consecratione corporis & sanguinis Domini. De quibus Apostolus ex Prophetæ testimonio dicit: Ecce ego & pueri mei, quos mihi dedit Deus. Quod exponens ipse cælestis secreti conscius addit. Quia ergo pueri communicaverunt carni & sanguini, & ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium.

XIII.

[37] Et quia de botro illo manducabat, & bibebat, qui torcular calcaverat solus, & ipse in eo fuerat expressus, [unde ad ejus virtutes] torcular magna aviditate quæsivit, & veraciter in persona Ecclesiæ dicere potuit: Botrus Cypri dilectus meus mihi: nam qui fuerat fasciculus myrrhæ in passione, botrus Cypri factus est in resurrectione. Mortificans igitur beata Helena carnem suam, & crucifigens cum vitiis, & concupiscentiis dicit: Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, atque exultans in spe resurrectionis jam in capite suo factæ, eumdem dilectum suum botrum sibi factum esse lætatur. Vidit denique & ordines ministrorum, levitarum videlicet, & omnium fideliter Deo ministrantium. Unde & seipsam fidelem ministram exhibuit Deo, quando deposita purpura regni, servivit & ministravit, ut fidelis famula, ancillis Dei. Erat siquidem ad plenum instructa doctrina Euangelica, in qua didicerat, quod quidquid fecisset minimis Christi, ipsi impenderet Christo, & ideo excellentius, salubrius atque potentius judicavit [servire] minimis * Christi, quam imperare potentibus sæculi, sicut & de Moyse dictum est, quod dignius judicavit opprobrium Hebræorum regno Ægyptiorum. Vidit & vestes, de quibus dicit Apostolus: Quicumque in Christo baptizati istis, Christum induistis. Et quoniam induerat eam Christus vestimento salutis, & indumento justitiæ circumdederat, vestes auro textas & gemmea monilia repudiavit.

[38] [recensendas] Vidit & vini fusores ejus, doctores videlicet, qui verbum Dei & doctrinam divinam propinant fidelibus populis, quasi vinum, quod lætificet corda auditorum: nimirum & hoc vinum a fusoribus Christi biberat beata Helena, quæ reginam Saba in sæculi divitiis aut æquans aut superans, sed in spiritualibus calcans, corde credidit ad justitiam, ore autem confessa est ad salutem. Vidit & holocausta ejus sine dubio orationum ac supplicationum mysteria; quod holocaustum obtulit semper Domino, postquam ad cognitionem veritatis meruit pervenire, filia, soror & mater Ecclesiæ beata Helena, orationibus, jejuniis & obsecrationibus serviens Domino die ac nocte: parata etiam seipsam holocaustum & sacrificium offerre Deo in odorem suavitatis, si persecutor non defuisset. Testor Jesum, spem communem & singularem, quod peregrinationis hujus molestias, labores, dolores atque sæculi ærumnas libenter solo martyrii amore octogenaria duplicaret, si Domini voluntas fuisset; neque inveniretur impar alicui sancto martyri; quin ad martyrii coronam exultans & ovans, velut invitata ad thalamum sponsi, & ad nuptialis convivii celebres epulas ultro curreret, impatienter properaret, corpus gratanter tormentis præberet attrectandum tanta gratulatione, ut & inter verbera solemnizaret, atque in craticulis adusta & pene consumpta solemniter gauderet. Illum, qui ejus cordis vidit desiderium, & novit corda singulorum, credo, spero, confido habere testem: quia si ad martyrium inter multos vocaretur, prima nomen daret, manus tenderet, eculeum ascenderet, & dilectioni Crucifixi, quæ fortis, ut mors extitit, dura sicut infernus, æmulatione responderet.

[39] [auctor hujus homiliæ progreditur.] Ideoque licet desideraret Christum insatiabiliter, solo tamen martyrii amore pro eo fortiter sustineret diuturnitatem istius peregrinationis. Quod si religata ad stipitem, atque in crucis modum extenta, pabulum bestiis præpararetur, carior ei sua tota præsenti vita existeret talis triumphus, & vultu interrito in stipite pendens, læta domino canticum novum cantaret. Sed non defuit beatæ Helenæ corona martyrii, quam Dominus noster Jesus Christus variis floribus compositam intexens offert Patri, ut ab ipso, sicut fidelis militiæ castra, victores magni agonis, remunerationes æternorum recipiant præmiorum. Non defuit, inquam, non defuit beatæ Helenæ corona martyrii, quæ passioni Domini nostri Jesu Christi adeo se reddidit conformem, ut jam jamque vellet abrumpere præsentem vitam, nisi compos voti inveniret sacratissimæ crucis lignum, quo nobis factus est ducatus ad æternam vitam, per mediatorem Dei & hominum, hominem Christum Jesum; qui pendens in eo tam ineffabilis patientiæ præbuit exempla, ut sic moriendo ex infirmis sanos, ex impiis justos, & ex inimicis dignaretur facere amicos, cum neminem inveniret sanum, nullum justum, nullum penitus amicum. Ideoque Martyres sancti voverunt se, & obtulerunt Deo sacrificium laudis in agone martyrii, quia tantus amor & spes certa valde potuit eorum mitigare supplicia, quantum ad suos animos bono Christi odore respersos. Isto itaque odore beata fuit Helena referta, in cujus specialem præfigurationem, salvo intellectu, de universali Ecclesia, quæ juncta est non jam typico, sed vero legislatori, ut Moysi Æthiopissa, & venit a finibus terræ in omnibus gentibus audire sapientiam Salomonis, qui est, ut ipse dicit, plusquam Salomon, quia major est veritas quam figura, & incomparabiliter major est Deus & homo, ex duabus & in duabus naturis una persona, quovis homine quantumlibet potente, justo & sapiente. Facta sunt itaque [ista] in figuram Ecclesiæ. Facta sunt & in præsignatione sanctæ Helenæ, quæ venit a finibus terræ non solum audire sapientiam veri Salomonis Domini nostri Jesu Christi, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum; sed etiam quærere, & per gratiam Dei invenire lignum vitæ, in quo pro nobis pependit reconciliator & pacificus noster, salus & vita nostra.

ANNOTATA.

a Hoc factum confirmatur in Commentario prævio § 9, num. 89.

b Scriberem triquetrum; quod hic accipiendum videtur pro tribus orbis partibus, quas modo enumerabat Almannus.

c Conversi sunt Constantinus & Helena ante pontificatum Silvestri PP. Vide Commentarium § 5 num. 54.

* i. e. sanctissimæ

* al. gerens

* al. ministris

CAPUT IV.
Sancta cum Jeremia comparata, & cum Helena Adiabenorum regina; reliquiæ Hierosolymis acceptæ; gratiæ dotes; excursus in terram Sanctam laudatus, ac Constantinus.

XIV.

Nec non & illud valde portendit signum beatæ Helenæ, [Jeremiam in lacum missum,] quod in Hieremia scriptum est; quia principes populi Israël miserunt Hieremiam in lacum … a. Et quid plura? Abimelech Æthiops fuit, qui Hieremiam eduxit de lacu. Ecce in hoc [nonne] nunc manifesta similitudo cuicumque patet legenti, quod invidia Judæorum absconditum & occultatum fuit crucis lignum, & beatæ Helenæ studio ferventique pietatis zelo eductum est de foveæ lacu, &, sicut decebat, nobisque pernecessarium erat, exaltatum est super Ecclesiæ altaria?

XV.

[41] O venerabilis & omni modo spectabilis femina! quod sis nigra gentilitate, sed formosa fidei conversione & puritate. [& Helenam Adiabenorum reginam Sancta repræsentans] Te Æthiopissa in lege notat: unde rex Hierusalem in epithalamio suo, te quasi specietenus intuens, & personam tuam assumens, atque in multiplici sapientia etiam prophetiam tenens, de te præloquitur: Nigra sum, sed formosa, filiæ Hierusalem. Quod autem sis odore virtutum referta, auro sane intelligentiæ ditata, & lapidibus pretiosis morum probitate ornata, regina Saba in rege Salomone prætitulat. Quod vero futura eras pretiosissimi ligni sanctissimæ crucis inventrix, quod fuerat tectum errore perfido Judæorum, Abimelech * in propheta figurat. Sed & cognominis tua Helena Adiabenorum b regina te præcinit in eo, quod tempore famis c sub Claudio, cujus famis facit mentionem etiam liber Actuum Apostolorum d, multis pecuniis comparatum frumentum de Ægypto, ad Hierosolymam allatum indigentibus, Hierosolymitis ministravit, præsignans hoc facto, quod tu mirabilis Femina, repertum ire habens lignum crucis, ministratura nobis fores pabulum vitæ. Quod si illa pro hoc opere meruit nobile sepulchrum e pro portis Hierosolymorum; quis dicere sufficiat, quanta reverentia & amore sis digna in sancta Ecclesia, quæ ab ea tulisti famem vitæ, & periclitationem mortis per inventionem sanctæ crucis. Hoc itaque modo, ut nomine, ita & opere, tua, o beata Helena, illa fuit figura.

XVI.

[42] Revera cognovisti te, o pulchra inter mulieres, & cognovisti causas pulchritudinis tuæ. [variis fulget virtutibus.] Idcirco non hædos, sed oves pavisti, & contra duritiam Judæorum, o virilis animæ fortis Mulier, attulisti linguam, de qua scriptum est, Argentum ignitum lingua justi, in qua primo ad Deum sermonem tuæ fidei direxisti. Secundo de sponso Ecclesiæ verba conciliasti. Tertio ad adolescentulas, ad filias scilicet Hierusalem, inter quas & sponsum, media quædam quasi mesochorus f effecta, & [hæc] verba consolatoria legasti *, & vertisti faciem multæ humilitatis. Ita reverteris Sunamitis; ita reverteris: reverteris siquidem fidei puritate, reverteris operum perfectione ad agnitionem tui redemptoris, ad pacem fraternæ germanitatis, qua fidens & audens dicit Ecclesia: Pater noster, qui es in cælis. Ideoque videmus in te choros castrorum, pacis videlicet militiam, quibus & divinis laudibus incumbis, & velut manibus armatorum repellis atque perturbas omnes acies inimici, donec, finito agone, ingrediaris in requiem Domini tui.

XVII.

[43] His ita beata Helena, quæ astitit regina a dextris Domini in vestitu deaurato, [Congerit reliquias:] velut apes de diversis floribus nectareum mellis favum componit: sic & ista de diversis martyrum reliquiis composuit thecam: in qua etiam cultellum g recondidit, quo Dominus noster Jesus Christus usus est in sacratissimo cœnæ convivio. Qua dignitate admirabili & optanda volebat munire & insignire suam regionem, ut, quæ erat toto mundo columna restitutionis per inventionem sanctæ crucis, esset & decus speciale aliquatenus patriæ suæ. Anima namque sua Deo consecrata mortem ejus, quo se redemptam noverat, intenta mente, quanta valebat devotionis instantia, imitari satagebat, memor illius Apostolici sermonis: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis. Ergo in his erat, hæc meditabatur, videlicet aut lectionibus sacris, orationibus assiduis, jejuniis frequentibus, & vigiliis multis, participare passonibus Christi, aut debitam præcedentibus. Sanctis exhibere venerationem, & maxime quos noverat pro Christo sanguinem fundere meruisse, & illam charitatem implesse, etiam carne, quam ex præcepto & magisterio cælesti imbiberant mente. Enimvero sciebat pretium sapientiæ non inveniri in terra sua, sed in terra viventium *, & quod Christus non nisi ad passiones venerat in mundum, ut omnibus, quibus merito peccati debebatur supplicium, Christus ipse sola pietatis suæ gratia, suo momentaneo supplicio nostrum terminaret æternum. Et tantæ, tamque ineffabili potestati patientia tanta est mixta, ut per mortem crucis subveniret sæculo, morti impia dominatione grassanti vehementer addicto. Hoc religiosa fide beata Helena prænoscens, studebat redamare illum, qui sine ullis meritis nostris tanti pendit pusillitatem nostram, ut etiam languores & dolores nostros, quibus deficiebamus in mortem perpetuam, tolleret *, & veterem hominem nostrum simul crucifigeret, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato: de quo & sponsa atque in ipsa sancta Helena in Cantico canticorum dicit: Fratruelis h meus candidus & rubicundus: candidus plenitudine ac puritate virtutum; rubicundus in passione, quando, fugiente sole, æternam timuerunt sæcula noctem.

XVIII.

[44] Sed Helena nostra accepit ab eo pulchritudinem, [vita ejus laudatur;] ut non solum nomine dicta sit luna; verum etiam fide & opere facta sit pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata: pulchra namque facta est ut luna, quia illustrata sole justitiæ, noctem sæculi hujus, juste & pie vivendo, piæ conversationis luce perfudit. Electa ut sol; quia sui conditoris imaginem ab ipso illuminata recipiens, & eam illibatam post veritatis cognitionem servans, processit in veritate, & mansuetudine, & justitia, illi serviens in sanctitate, & veraciter gratias agens, qui signavit super nos lumen vultus sui Dominus. Sive pulchra ut luna, quia imitata est formam Ecclesiæ sanctæ, quæ in nocte vitæ præsentis variante temporum statu aliquando clara est mundo, ut in doctrina Euangelica, & Apostolica prædicatione; aliquando despecta hæreticorum insidiis; aliquando oppressa, ut in Martyribus sanctis. Et Helena igitur Christianorum nunc clara facta est mundo lignum crucis inveniendo; nunc despecta, præferens * in se Ecclesiæ molestias: nunc oppressa, quia Martyribus mentem suam & animum junxit. Electa vero ut sol erit in futura beatitudine, in qua, permanente statu æternitatis, perfruetur vera visione incommutabilis lucis. Terribilis denique extitit, ut castrorum acies ordinata, quæ tenens scutum fidei, in quo posset omnia tela nequissimi ignea extinguere, nullis adversitatibus, etiamsi accidissent, posset umquam cohiberi, quin & lunæ pulchritudinem in se demonstraret, & solis, lunæ videlicet actione sancta, & [æterni] solis contemplatione beata: atque hoc modo collocans in se ordinem virtutum, terribilis extitit aëriis potestatibus.

XIX.

[45] Verum hactenus pro cognitione materiæ exortum & progressum sanctæ Helenæ notavimus, [uti &] & prosperis navigavimus ventis; nunc ad excursum illius flectentes articulum, quasi in syrtes incurrit oratio. Refert Historia ecclesiastica, quod, postquam evidens indicium crucis Christi de resurrectione mortuæ mulieris Regina accepit, voti compos effecta, templum mirificum i in eo loco, in quo crucem repererat, regia ambitione construxit. Clavos quoque, quibus corpus dominicum fuerat affixum, portat ad filium, ex quibus frænos composuit, quibus uteretur [ad bellum] & ex aliis galeam nihilominus belli usibus aptam fertur armasse: ligni vero ipsius salutaris partem detulit filio; partem vero thecis argenteis conditam dereliquit in loco, quæ etiam nunc ad memoriam sollicita veneratione servatur. Reliquit etiam hoc indicium religiosi animi Regina venerabilis: virgines [enim] quas ibi reperit, Deo sacratas invitasse ad prandium, & tanta eas devotione curasse dicitur, ut indignum crederet, si famulorum uteretur indiciis *, sed ipsa manibus suis famulæ habitu succincta cibum apponeret, poculum porrigeret, aquam manibus infunderet, & Regina orbis ac mater imperii famularum Christi se famulam deputaret. Et hæc quidem Hierosolymis sunt gesta. Consonat huic & Historia tripartita, narrans sic: Itaque Mater imperatoris, quod cupiebat agnoscens, de clavis quidem [quibus] manus Christi fuerant perforatæ, alios misit in galea imperatoris [filii capitis prudentiam gerens, ut bellica jacula submoveret, alios freno equino permiscuit, ut cautelam imperatoris] agens, & veterem prophetiam adimplens. Olim enim Zacharias propheta clamaverat dicens: Et erit, quod in fræno est, sanctum Domino omnipotenti k. Salutaris vero crucis partem quidem aliquam regalibus distribuit, reliquam vero partem in argentea theca clausam, civitatis tradidit sacerdoti, & undique congregans artifices, maximas illic ornatasque ædificavit ecclesias l.

[46] [excursus] His ita gestis, convivio exhibito virginibus sacris, & ipsa ministerium ancillæ gerens, ultra m octogesimum annum ætatis agens, & his similia faciens, rediit ad filium, & cum lætitia transivit a sæculo, multa filio pietatis mandata committens novissimis benedictionibus adimpleto n. Pro manifestatione & rei certitudine posui continentiam historiæ, ut ejus authoritate fulciatur & roboretur oratio nostra, cujus authoritate nititur etiam Ecclesia præsens. Quod autem dicit utraque Historia, redisse eam ad filium, & sic obiisse; ne de tanta femina humano remedio divinitus præparata foret ulla cunctatio, utrum Constantinopolim an Romam redierit ad filium, solvit hanc dubitationem Eusebius. Hieronymus, qui, ut acerrimi ingenii Beda exponit in sua Chronica, dicit, eam ad filium redisse Romam, qui insuperabili virtute armorum in solo proprio ad id temporis edomuerat Sarmatas o, Gotthos p, aliasque barbaras nationes, donec illa Hierosolymis, ad quam * properaverat monita per somnium, confundens Judæos & Judaismum adnullans, omnesque spurcitias idolorum ex ea eliminans, repente templum illud scelestissimum dejici jussit, &, palam facto Domini monumento, apparuerunt circa illud suffossæ tres cruces, & clavi simul, & titulus q. Et congrue: quia in loco, ubi Dominus crucifixus est, erat hortus, & in horto monumentum novum. Victrix itaque venerabilis Regina per gratiam Dei extitit, composque sui desiderii facta invenit lignum ter beatum, in quo Deus homo extensus est, & velut in statera in eo pretium nostrum seipsum appendens, debitum nostrum solvit, atque in ipso crucis ligno moriens, potum suum cum fletu temperavit, de diabolo perpetuo tripudio triumphavit, & mundum redemit: mortem quippe destruxit, & vitam donavit. Hisque peractis redit ad filium misericordiæ operibus instans, &, ut historiographus dicit, his similia faciens, cujus erat in corde perpetuus ignis, qui numquam deficere dictus est de altari, cujusque animam Apostolicæ prædicationis adeo vomer impresserat, ut ex uno [zelus] domus Dei eam comederet; ex altero præ divino amore langueret. Quæ post desertum errorem gentilitatis fervens in Judaïsmo, ut quondam Apostolus Paulus, putans inibi solummodo notitiam veritatis haberi, meruerat beari facie & contemplatione veritatis, per doctrinam sancti Silvestri. Surgens igitur circuibat civitatem per vicos & plateas quærendo quem diligebat anima sua.

[47] Invenerunt eam vigiles, qui custodiunt civitatem, invenit eam in carne adhuc vivens vigil beatus Papa Silvester. [in terram] Quos omnes cum pertransisset, invenit, quem diligebat, quia Jesum, quem prædicabant verbo vel docebant scripto, exhibebant, & commendabant exemplo non solum verum hominem, in quo factus est sacerdos in æternum; sed etiam verum Deum esse, coæternum & consubstantialem Patri, regem sæculorum, de quo dicit Psalmista: Deus judicium tuum regi da, & justitiam tuam filio regis. Et fide credidit & spe intendit, & diffusæ cælitus charitatis oculus vidit. Denique fide imitata Apostolum Paulum, quia quanto durius a Judaïsmo recessit, tanto postea, cognita luce veritatis, Christo, qui est via, veritas & vita, tenacius hæsit: potenter confundebat Judæos, qui sequentes litteram occidentem non poterant speciali * intellectu pervidere spiritum vivificantem. Facta siquidem fuerat mater, sed talis, cui condignus responderet partus: genuit namque Constantinum, [&] ut [hæc] anacephalæosi replicem; qui in ipso fonte sui baptismatis r Christum devotione suæ mentis intuens, extitit perinde destructor idolorum, ædificator Ecclesiæ, hæreticorum impugnator acerrimus, & Catholicæ fidei defensor tutissimus, cujus fidem maxime poterit probare, qui legerit ejus epistolam ad Saporem s Persarum regem, de providentia populi Dei scriptam: namque virili mente monita pietatis a matre retinens accepta, eaque pietate decoratus, habuit curam non modo subjectorum, sed etiam eorum, qui regebantur gubernaculis alienis.

[48] Prædicavit etenim in eadem epistola sacratissimam fidem, [Sanctam: qua occasione] qua participari meruit luce veritatis: professus est habere se cultum venerabilem, religionem & doctrinam agnitionis sanctissimi Dei, cujus virtutem in auxilio habens, testatur firmissima spe salutis se obtinuisse omnem terrarum orbem, incipientem a finibus oceani, & talem tantumque Deum solum, vivum, æternum & verum profitetur se honorare memoria immortali, eumque super omnia esse, credere se pura summaque mente, & illum votis ingentibus inclinatis cervicibus flexisque genibus semper adorare, cui flectitur omne genu cælestium, terrestrium & infernorum, qui puram mentem & immaculatam animam exigit a nobis, virtutes & pietatis actus exquirit, mansuetudinis & clementiæ operibus delectatur, humiles colligit, superbos punit; quem sicut vita est confiteri, ita negare, est utique morte mori. Certe hoc modo Constantinus Augustus docens Deum, non solum sibi subjectos habuit ubique devotos, potitus Europa universa ac Lybia, tenens etiam super has maximam Asiæ partem; sed etiam multi barbarorum illi sponte serviebant, &, si qui refugere vellent, aderat Constantinus fulminans, & de his virtute cælitus data triumphans: sicque imperator cernebatur in omnibus victor. Hæc ideo posuimus, ut videatur, quam mira benevolentia Constantinus Augustus prospexit fautoribus pietatis, habens in mente paternam modestiam, & velut naturaliter insitam suæ menti maternam pietatem.

[49] [etiam Constantinus extollitur.] Ideo enim hæc scripsit, quoniam agnoverat Christianos in Persarum regione constitutos ab impiis vehementer affligi, eorumque regem erroribus sævientem diversa & exquisita illis inferre tormenta, qui tanta rabie in Christianos debacchabatur, ut nec Ustazadi t * suo fidelissimo nutritori, & devoto suæ familiaritatis parceret, neque ejus senectuti misereretur; sed eum pro vera fide juberet interfici; nec non una die, quæ erat sexta feria septimanæ majoris, in qua ante diem Resurrectionis festum celebratur cum passibili canone annua salutaris passionis memoria, simul cum beato Simeone archiepiscopo Seleuciæ u juberet interfici prædictus rex Sapores numero centum, jam pridem pro vera fide constitutos in carcere. Adeo expers erat ipse rex & Dei, & humanitatis Domini nostri, qua pro nostra salute dignatus est indui. Quam crudelitatis rabiem agnoscens Constantinus scripsit ei per legatos ipsius *, qui tunc aderant, monita pietatis, quæ a matre Helena acceperat, volens & regem de errore liberare, & rogans, ut cultores veri Dei potirentur apud eum digno honore, semetipsum in hoc proponens exemplum, qui Deum omnipotentem quanta poterat instantia prædicabat: cui collum fidei debito jure subdiderat, eumque terribilem peccatoribus & blandum justis asseverabat verissima professione: unde & illum maxime timens & diligens, qui est terribilis, placidus, præ cunctis solus amandus, qui est solus in Trinitate adorandus, colendus, tremendus, venerandus & glorificandus, unus & verus Deus, maximam Christianorum curam habebat; superstitiones vero paganorum aversabatur in tantum, ut simulacra illorum ornata quondam in urbe Constantinopolitana publice ad ludibrium exponeret, & tripodas Delphicos x in theatro ad spectaculum daret y.

ANNOTATA.

a Locus hic in nostro apographo corruptus est, vel ab ipso auctore perperam scriptus. Eum itaque sic restituo ex Vulgata Jeremiæ 38, ℣ 6 & sequentibus: Tulerunt ergo Jeremiam, & projecerunt eum in lacum Melchiæ, filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: & submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in cœnum. Audivit autem Abdemelech Æthiops vir eununchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin. Et egressus est Abdemelech de domo regis, & locutus est ad regem, dicens: Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate. Præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, & leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.

b Regionem hanc Baudrandus in Assyria; Pagius autem in Critica ad annum Christi 46 in Assyriæ & Mesopotamiæ finibus signat. Plura de illa collegit Cellarius in Notitia orbis antiqui tomo 2, lib. 3, cap. 17, quod est de Assyria.

c Adisis Josephum Antiquitatum Judaïcarum lib. 2, cap. 2, & Pagium ad annum Christi 42 num. 7.

d Cap. II ℣ 28.

e De eo consule Baronium ad annum 44, num. 66.

f Mesochorus, Græce μεσόχορος: q. d. in medio chori existens vel præsidens, tamquam ejusdem præcentrix, ut ita loquar, seu coryphæa.

g De reliquiis his & aliis, quibus Sancta Belgicam donasse fertur, agit Commentarius prævius § 10, num. 98.

h In Vulgata Canticorum cap. 5 ℣ 10 est: Dilectus meus &c.

i Vide, quæ præmisi in Commentario § 9, num. 85 & sequentibus.

k Hanc ad effatum Zachariæ applicationem non probari a S. Hieronymo, monui ibidem numero 83.

l De profusissima Sanctæ in condendis ædibus sacris munificentia, actum est eodem § 9.

m Immo vero octogesimum ætatis annum nondum videtur integre explevisse, dum obiit, ex Commentario § 11, num. 113.

n Quæ ad piissimam Sanctæ mortem, ac ejusdem circumstantias attinent, dedi ex Eusebio ibidem § 10, num. 100.

o Magnam hanc victoriam anno Christi 322 illigat Jacobus Gothofredus in Chronologia Codicis Theodosiani pag. XXII: de qua collegit varia auctor Historiæ imperatorum in Constantino articulo 46.

p De Gothis a Constantino devictis tractatur in eadem Historia ibidem articulo 48, inter ea, quæ gessit Constantinus anno 323.

q Titulum crucis vere inventum fuisse, confirmatur in Commentario prævio § 7, num. 69.

r Controversia de baptismo Constantini discussa jam pridem est apud nos tomo V Maii, die 20, a pag. 14.

s Istius epistolæ exemplar exstat apud Eusebium in Vita Constantini lib. 4, cap. 9 & sequentibus, a pag. 530 editionis Valesianæ.

t Actum apud nos de illo est tomo 11 Aprilis, die 21, pag. 844; sed martyrium ejus accidit post mortem Constantini, si anno videlicet, prout ibi signatur, 349 innecti debeat: de qua re disputat Tillemontius tomo 7 Monumentorum ecclesiasticorum articulo 4 de S. Simeone, & nota 2 super eodem Sancto, affirmans annum esse incertum, quo is martyrium obierit; ac proin, quoS. Usthazanes; uno ante illum die passus, ut præmiserat eodem articulo 4, & apud nos dicitur loco citato.

u De hoc episcopo, ac centum aliis Martyribus Persis &c. consule tomum nostrum, quem proxime indicabam.

x Historia poëtica a Gautruchio nostro Gallice conscripta, ac deinde ab alio item nostro Latine reddita, in rem nostram sic scribit lib. 1 cap. 5: Quod autem ad loca attinet, ubi Apollo sua reddebat oracula, Delphus præcipue memoratur: ibi templum videbatur, operis elegantia magnificentissimum .. Sacris in templo illo fungebatur sacerdos Phœbas dicta vel Pythia, & Pythonissa, quæ parvæ mensæ tripedali insidens, divino entheata numine enthusiasmum ab Apolline accipiebat. Hæc mensa tripus nominabatur, & cortina, quod Pythonis serpentis exuviis contegeretur.

y Factum confirmatur ex Socrate, quem in Annotatis infra ad caput 5 citabimus: Certe, inquit, deorum simulacra ad ornatum urbis Constantinopolitanæ palam proposuit, & tripodas Delphicos in ejusdem civitatis circo publicavit.

* l. Abdemelech

* al. legisti

* al. non inveniri in terra suaviter viventium

* al. toleraret

* al. perferens

* al. ministerlis

* videlicet urbem

* al. spirituali

* al. Usthazani

* al. suos

CAPUT V.
Laudes Constantini propter duas ecclesias constructas; Helenæ, ob inventam crucem; reliquiæ sacræ alio ab ea missæ; obitus; divina ejus charismata.

[Ecclesiam Irenes,] Denique geminæ charitatis dulcedine pollens fecit in eadem urbe duas ecclesias, quarum unam vocari voluit Hyrenem a, recognoscens donum pacis, quam gratia Dei tribuere dignata est peregrinanti Ecclesiæ temporibus ejus. Nam græce Hyrene, latine dicitur pax, quam Domino nato nobis allatam & datam annuntiaverunt angeli cantantes: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis: alteram vero dici * jussit nomine Apostolorum b, qui nobis exposuerunt traditam sibi a cælesti magistro pacem, relictione temporali, & donatione æterna: quique misericordiam & judicium Dei, ut veri & sancti prædicatores mundo manifestaverunt, & portantes pacem illuminaverunt patrias. Fecit igitur, ut dictum est, duas ecclesias in præfata urbe, unam, quam vocavit Hyrenem, id est pacem. Excusserat enim collum de tumultu dæmonum & vitiorum, & credendo in veram pacem adeptus fuerat summæ pacis donum.

[51] [& Apostolorum condit Constantinus:] Alteram vero vocavit Apostolorum, qui nobis attulerunt munera sanctæ * pacis. Attendat itaque lector, quanto fidei fastigio fuerit ferventer insignis Constantinus Augustus, & per gratiam Dei constanter invictus, cujus matrem quia tanta vis amoris Christi imbiberat, quanta dudum Mariam Magdalenem accenderat, & [quia] præsentem illum videre non poterat, intentionem suam ad inquisitionem vertit ligni, in quo Dominus noster cursum suum victor implevit. Quæsivit igitur prius, & minime invenit: perseveravit, ut quæreret, sicut & Maria Crucifixum. Unde & contigit, ut inveniret ista lignum crucis, in quo Deus homo exaltatus traxit omnia ad se, per quod omnes adversitates repelluntur, omnes benedictiones sacrantur, omnia charismata donantur: & quo facta est, ut Augustinus dicit, virtus sanis ad permanendum, virtus infirmis ad convalescendum, virtus morituris ad non timendum, virtus mortuis ad resurgendum, virtus denique ad effugandam & proterendam omnem potestatem inimici, quia in eo pependit, qui in sua patientia factus horum omnium sacramentum & exemplum conciliat nos Deo Patri, & existens advocatus noster & judex Spiritum sanctum infundit in cordibus nostris.

[52] [reliquias Helena in Galliam mittit.] Ergo sancta Helena opera charitatis omnibus exhibens, viscera misericordiæ sibi induens, & perficiens * de die in diem, rediit ad filium Romam, de qua mittens patriæ suæ sacratissima sanctorum Martyrum pignora, quæ ipsa voluisset afferre, si filius permisisset, non annuente Domino, forte quia Gallia tanto privilegio fuerat indigna, in hoc adimplere votum suum Regina nequivit; sed in Duvio c flumine navis, quæ arcam ferebat, naufragium passa: super quod flumen Vesontionum civitas est sita, facta est aqua multo tempore custos arcæ sanctissimæ, de quibus reliquiis pretiosissimis post plurimum tempus cum magna difficultate ab aqua sublatis, meruit insigniri prædicta ex parte civitas. Sed quid diutius affectu humanitatis moramur, ejus obitum prolongantes, quasi differri possit spatio temporis, quod nos differimus mora locutionis: si tamen mora dicenda est, qua prope nihil dictum est ad tam fortis Mulieris dignam comparationem, nec quod forte congruat operibus pietatis ejus, deficiente materia per ignorantiam & oblivionem, quam infert omnibus rebus vetustas, nisi succurrat scriptorum peritissima industria, solersque sagacitas. Sed non erant tacenda pauca, quia non poterant sciri plura bonitatis illius insignia. Reddimus igitur ei pignus nostræ devotionis, quæ tantopere studuit nobis prodesse, & scientes quod minime pendeant ex ea amaritudinis lachrymæ, sed dulcedinis multæ, certe quam diligimus inspiratione Crucifixi Domini nostri, & in ipso veneramur illam, jam pangit stylus noster ejus obitum, neque cadunt manus præ dolore a tali scriptura, quia illam veraciter credimus stabilitam in vita æterna, quæ post obitum conditionis humanæ vivit in Christo, relicta morte, quæ jamjamque absorbebitur in sæculi fine. Non itaque quasi nervos ad verba moventes ordimur textum defunctionis ejus, quæ bona opinione bonoque odore referta transivit ad gaudia cælestis vitæ, & quæ extinxit per gratiam Dei, dum in corpore vixit, conditionis humanæ querimoniam, dum dicit homo rationi: Cupio in spe confortari, sed nequeo humana pietate relinqui; præ oculis habeo lachrymas mortalitatis nostræ, quæ me frangunt, dum cinerem post hominem recolo, & quasi cineres haustos ad pectora verso; sed ratio superat, cum veraciter approbat, illos tunc melius & verius, immo solummodo tunc vivere, qui vivunt in Christo, relicto & deposito carnis onere. O quam feliciter istam querelam calcavit sancta Helena! quæ transiens ad cælestem patriam reliquit sibi obnoxiam in omni pietatis & devotionis dilectione præsentem Ecclesiam.

[53] Igitur, prout possumus, decoremus solemniter quasi quodam pincillo d, [Piissime discedit] etsi non verborum eloquentia, saltem devotionis atque debitæ charitatis pictura transitum sanctæ Helenæ, quo pervenire meruit ad solemnitatem angelicam & Sanctorum societatem. Non ergo de hoc, quod accidit de sanctis reliquiis, beata Helena mente extitit consternata; sed Domini voluntatem, bonumque ejus placitum corde perfecto & optimo semper sequi desiderans, & indesinenter atque ferventer eum amplecti beatissima contemplatione cupiens, ut tandem audivit Dominum se vocantem sibique dicentem, Surge, propera, amica mea, formosa mea, speciosa mea, columba mea, & veni; jam enim hyems transiit, imber abiit & recessit, jamque advenit tempus putationis tuæ, ut vinculis carneis absoluta ad me pervenias; quem bonum certamen certando, cursum consummando, fidem servando quæsisti, atque impleatur tibi, quod promisi fidelibus meis, quia qui diligit me, diligetur a Patre meo, & ego diligam eum, & manifestabo ei meipsum. Ergo ut audivit hæc interioris hominis auribus, præ multo desiderio, quo optabat dissolvi & esse cum Christo e, gaudens læta respondit: Concede, piissime Deus, ut numeratam * me inter filias Sion, jam tandem egredi sinas de turbulenta hujus mundi conversatione, in qua diu absens a te & peregrina, fideli tamen devotione te quæsivi. Tempus est, Domine Deus, peregrinari me a corpore, ut præsens te regem pacis & gloriæ, Dominumque virtutum merear cernere in diademate tuo fulgentem, non illo, quo coronavit te mater tua, sed illo quo resurgens a mortuis, ascendens in cælum permanes coronatus, sedens in pacis * dextera.

[54] Libentissime sequor, Domine, illius dramatis f dictum: Egredimini, & videte, filiæ Sion, [ex hac vita:] regem Salomonem: permitte, quæso Domine, egredi me de medio Babylonis, quæ in cælesti Hierusalem partem habere desidero. Utinam flores tuos videam in regione vivorum! qui immarcescibiles permanentes, amœnitate jucunda cum luce æterna in ea vernant ad exultationem perennem, ut videam te in bonitate electorum tuorum: scilicet [in qua bonitate] vident te in æternum electi tui: & hoc manibus extensis & corde intento precor, Domine, quia jam advenit tempus sectionis meæ. Jam enim flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit. Jamque tempus est, ut, amputato, & deposito carnis onere, sicut in te credo, spero, confido, videam bona Domini in terra viventium, quem ex toto corde semper desideravi in terra mortuorum, quæ ad agendam meam proximorumque salutem, pro qua, o Domine Deus, agnus Dei, filius Patris incarnari & mori dignatus es, quantum valui laboravi. Atque inter illas benedictiones, quibus filium adimplens in timore & amore divino animabat, & illas, quibus Dominum benedicens, glorificabat, & gratias pro universis bonis, ab eo sibi misericorditer collatis agebat, deponens onus carneum * cælo reddidit spiritum, cum adhuc essent in ore ejus benedictiones & gratiæ, VIII Idus Februarii g. Sic igitur beata Helena, quæ fuerat imitata speciem mortis juxta Apostolum, qui dicit, Mihi mundus crucifixus est [& ego mundo] quæ mortem Jesu in corpore suo circumtulerat, ut & vita Jesu in corpore ejus manifestaretur: operata enim in ea mors [quidquid] fuerat, ut operaretur & vita, absoluto certamine & finito labore, expletoque opere per cursum præsentis vitæ, post victoriam ad bonam transivit vitam, ut jam non sit illi contentio cum corpore mortis, sed sit firma permanensque sibi victoria de corpore mortis.

[55] [divina charismata] Pinxerat enim Dominus muros ejus virtutum coloribus, sicut ipse loquitur ad Hierusalem: Ecce ego in manibus meis pinxi muros tuos; quando gratiæ suæ dono concessit ei firmissimos muros, quibus supereminens oculorum intuitu videret se unam [illarum] fidelium animarum, de quibus scriptum est: Ego civitas munita, ego civitas obsessa: aurium quoque auditum haberet in intellectu, & in moribus disciplinam: manuum denique officio vindemiaret myrrham suam, id est, mortificaret carnem suam: est enim myrrha, sepultura mortuorum, unde & Magi obtulerunt inter alia Domino myrrham, quem videbant assumpsisse carnem mortalem. Ergo beata Helena his murorum instrumentis fœcunda exposuit Domino animam suam virtutum floribus ornatam velut hortum, & quæ haberet in se germinantem paradisum, unde & sæcularia destruxit, & spiritualia ædificavit, ideoque non accepit in vano animam suam, quod utique faceret, si destrueret sæcularia, & ædificaret corporalia, quæ semper ad ruinam intendunt: non enim habent fundamentum talia Christum Jesum Dominum nostrum.

[56] [in eam cumulatissime collata.] Igitur quia tali tantoque munimine per gratiam [Dei] munita est anima sanctæ Helenæ, quam nec principatus & potestates [mundi] aëriæ, & rectores tenebrarum harum possent, dum peregrinaretur in corpore, vel dehiscere de muro suæ soliditatis, vel impedire recta gradientem, sive ad altiora tendentem, nec valerent deponere atque ad terrena revocare, idcirco exuta corpore, libertate pura secuta est Dei Verbum, agnum Dei, Filium Patris, usque ad consortium perpetuæ lucis, qua cum reliquis Sanctis hanc habet ineffabilem remunerationem, ut videat faciem Dei, & lumen, quod illuminat omnem hominem [venientem] quod est vita æterna & gloria sempiterna: certavit enim, ut appropinquaret anima sua Deo, [appropinquaret oratio & adhæreret illi suum desiderium, dum viveret in hoc seculo: ubi posita agonizavit omnimoda intentione meditando, legendo, quærendo copulari Domino Deo.] Ergo manet illi pro hoc ingens præmium in æternum, cum consortio civium supernorum in paradiso jucunditatis non terreno, sed cælesti; ubi secundum beatum Ambrosium, Adam, qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere: ubi & latro ipse regni cælestis consortio gratulatur, ubi nullæ nubes, nulla tonitrua, nullæ coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebræ, neque vesper, neque æstas, neque hyems vices variabunt temporum, non frigus, non grando, non pluviæ, non solis istius erit usus aut lunæ, neque stellarum globi, sed sola fulget ibi claritas Dei h.

ANNOTATA.

a Scribendum Irenen, a Græco Εἰρήνη, quod pacem significat. Verum an ea vox hoc loco sumenda pro nomine proprio alicujus sanctæ Irenes ædi isti sacræ indito; an pro titulo pacis, quem ædes illa gesserit? Socrates lib. 1, cap. 16 Historiæ ecclesiasticæ pag. 45 editionis Valesianæ, dicens In eadem urbe (Constantinopolitana) duas ecclesias ædificavit: alteram Irenes; alteram Apostolorum vocabulo appellatam; per suum illud μίαν ἐπωνόμασεν εἰρήνην, quod est, in textu Græco, quæstionem non decidit. Constantinus illud templum primus non fundavit, sed ex antiquiore & parvo ad majorem amplitudinem & elegantiam istud evexit, teste Socrate citato lib. 2, cap. 16, pag. 94 in Constantio, sic scribens: Per idem tempus imperator majorem ecclesiam fabricabat, quæ nunc Sophia dicitur. Est autem conjuncta ei basilicæ, quæ cognominatur Irene, quam pater imperatoris, cum prius esset modica, pulchram simul amplamque reddiderat. De laudata ecclesia erudite non pauca congerit Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4, pag. 147.

b Hujus ecclesiæ magnificentiam describit Eusebius in Vita Constantini lib. 4, cap. 58 & 59. Quibus adde, quæ de illa ecclesia collegit Cangius mox allegatus, pag. 105 & 106; & auctor Historiæ imperatorum in Constantino articulo 66.

c Consule præmissa in Commentario prævio § 10, num. 98.

d Sic etiam lego in nostro apographo Ms. S. Martini Treviris, quod forte barbare hic formatum est ex Gallico pinceau: dicitur enim Latine penicillus vel penicillum.

e Gaudens, & reliqua, quæ hinc sequuntur usque ad claritas Dei, non esse in Ms. S. Maximini, invenio notatum in nostro apographo e Ms. S. Martini. Excipe tamen illa, de quibusdicam mox lit. h.

f Dramatis, videlicet sacri, seu Canticorum A. Almanno. cap. 3, ℣ 11.

g VIII Idus Februarii non habetur in nostro apographo sancti Martini. Consule autem quæ Commentario prævio inserta sunt de die obitus § 11, num. 112.

h Hic notantur in nostro apographo S. Martini sequentia ex Ms. S. Maximini: Inter illas benedictiones, quibus filium suum adimplens, in timore & amore divino animabat &c. usque ad benedictiones & gratiæ (quæ vide supra num. 54) sine die mortis.

* al. dicari

* al. salutiferæ

* al. profitens

* al. intemeratam

* al. Patris

* Ms. S. Martini & S. Maximini carnis

CAPUT VI.
Cælestis gloria; sepultura; apostrophe auctoris ad Constantinum, & ad populum Romanum.

[Meritis ejus] Ibi itaque beata Helena gaudens & regnans post corporis absolutionem, videt præmium, quod suspirat, & inexplebiliter desiderat concentus angelorum; Verbum videlicet, quod in principio erat, & apud Deum erat, & Deus erat. Fuit namque per gratiam Dei, & quod hic quæsivit fide, spe, & charitate, ibi invenit diffusa solummodo charitate, in speciem & rem versa fide & spe: invenit enim ibi viventem apud viventem [id est] filium apud Patrem, & Spiritum sanctum thesauro nectareo & arcano de utroque procedentem. Non igitur sollicita est, aut esse jam poterit a peccatis seculi, ab iniquitatibus mundi, & a fluctibus corporalium passionum, quia ibi Spiritu suo sancto & justo meretur illum contemplari, qui est remissio omnium peccatorum. Nec est de morte sollicita, quæ facie ad faciem videt eum, qui dicit: Ego sum vita, & ad quem quicumque venerit, mortem non videbit in æternum; quia ipse est plenitudo divinitatis, qui ideo dignatus est in via bibere de torrente mortis nostræ, ut nos participes faceret vitæ suæ.

[58] [respondet gloria cælestis.] Facile igitur videre poterit quicumque intenderit, cum quanta lætitia & alacritate sancta Helena transierit a sæculo, quæ multa filio pietatis mandata moriens commendabat, Apostolicam doctrinam nec in morte relinquens, quæ eam docuerat pietatem ad omnia utilem esse. Quippe quæ est habens promissionem vitæ, quæ nunc est, & futuræ, quæ est norma vivendi, & forma Deum colendi. Ergo Mater sancta per pietatis exercitia pergens ad vitam futuram, pariterque æternam, committere certabat filio pietatem, habentem promissionem vitæ, etiam quæ nunc est: & parva enim & magna vita a Domino Deo est, ut per illam posset pervenire ad illam vitam, quæ permanet in æternum, & quæ, nedum succumbat ullatenus morti, ipsa absorbet in perpetua victoria mortem. Gratias Domino Deo, qui nobis tantam dedit victoriam per Deum Christum Dominum nostrum. Ad illam siquidem vitam pervenire volebat sancta mater Helena filium suum, adimplens eum novissimis benedictionibus, imitans Jacob & Moysen, salvo in illis intellectu de mystico sacramento Israël, & de vocatione gentium. Ergo in hunc modum sancta Helena complens sui corporis [cursum] migravit a sæculo, & pervenit ad Dominum, atque in illo perpetua jucunditate, & beatissima delectatione, atque perfectissima statione quievit.

XX.

[59] Ut autem superius diximus, docente Beda, authore Hieronymo, absque ulla dubietate expletis omnibus, [De loco sepulturæ, ac digressionibus auctoris] propter quæ perrexerat Hierosolymam, reversa est Romam ad filium, ibique a explevit cursum vitæ suæ, ut transiens in cælestem patriam, videat quæ bona sunt in Hierusalem omnibus diebus vitæ suæ; atque sicut Historia tripartita, præfatusque Beda in Chronica sua, & liber, qui inscribitur Gesta Pontificum Romanorum, testantur, ibidem est sepulta a filio, qui conditam aromatibus sepelivit eam in Via Lavicana inter Duas lauros b, in vico Drepani c, quem vicum princeps Constantinus cognomine Matris dedicavit civitatem Helenopolim d, ubi ei fecit mausoleum, sculpens in petra sepulchrum miræ magnitudinis & operosæ structuræ, excellentiæ regiæ & dignitatis multæ: & bene inter Duas lauros, certe quæ semper geminæ charitatis ardore viridis extiterat. Congrue quoque in vico quondam Drepani vocato habuit sepulturam. Enimvero cum Græce drepanos, falx interpretur Latine, idem locus, qui de vico in civitatem nomine *, de falce autem significatione translatus est in lunam, quæ Græce dicitur Helenos e, illi etiam aptissime est deputatus ad sepulturam, quæ geminam divini examinis [falcem] æquitatis libra, sicut est hominis justitiæ, censens, studuit in hoc sæculo tripartita falce cogitationum, verborum & operum superflua resecare, castigare corpus suum cum Apostolo, & servituti subjicere, illud præ oculis habens: Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur. Et sciens quia si nosmetipsos judicamus, utique a Domino judicamur, ut non cum hoc mundo damnemur, atque isto modo judicamur a Domino per suam misericordiam ad salutem, non judicamur per [istud] judicium ad damnationem. Ipse enim est, qui habet utramque falcem messoriam scilicet & vindemiatoriam.

[60] Isto itaque ducta beata Helena, & hæc debita veneratione prænoscens, [ea occasione] atque in patientia sua juxta præceptum Dominicum possidens, animam suam de vico istius sæculi, in quo peregrinatur Ecclesia, sancta operum bonorum exhibitione certavit transire ad civitatem cælestem supernam Hierusalem, patriam & habitationem suam *. Nec non & merito ei aptatum est sepulchrum purpurei coloris f, certe quæ ferventissima devotione, atque ea fide, quæ per dilectionem operatur, illi adhæserat, qui stola purpurea indutus apparuit in carne, & moriens in cruce pro nobis precium redemptionis nostræ sanguinem suum fudit; cujus fortissimæ mortis dilectioni dura sicut infernus æmulatione responderet, nisi ei gladius persecutoris defuisset: sed non defuit ei, ut supra jam diximus, martyrii palma, quæ & merito fidei, & constantia virtutis ac patientiæ, & vellet esse martyr & posset. Certe cum duo sint genera martyrii, unum videlicet in mente, alterum in mente simul & actione, unum diligentissime servavit, alterum votis ingentibus optavit, & multopere quæsivit, imo quæreret, nisi, ut diximus, spiculatoris animadversio defuisset. Verum & illud, quod servavit, posteaquam cordi ejus illuxit veritas, quæ Christus est, forte libenter in cælibe omnino vita servaret, nisi per divinam providentiam talis Constantino deberetur Mater. Cum enim sint duæ integritates in perfectione hominis requirendæ, una per incorruptionem carnis in corpore, altera per sinceritatem inviolatæ veritatis in mente, sicut istud, quod amplius est, omni vigilantia custodivit, sic & illud forsitan summa castimonia custodiret, nisi divinitus imperii mater fuisset electa. Sed & illud voce turturis doluit in terra nostra, dicens cum Propheta: Anima mea desideravit te in nocte.

[61] [adjectis.] Ergo & turtureo gemitu clamavit ad custodem, dem, qui de nocte vigilans populum suum sempiterna custodia tuetur, & quasi in nocte illis dormientibus vigilat, ne hostis irrumpat, & columbino tractu atque gregatu per diem institit exemplo esse aliis Dominum orandi, & die noctuque in lege Domini meditando, in eo proficiendi, sicque bonorum laborum gloriosum consequi fructum. His ita omnimoda certitudine videndum est, quod talem [se omnibus] exhibuit Ecclesiæ Dei, ut quamvis careret in ferculo veri Salomonis ascensu purpureo, haberet tamen in ea verus Salomon columnam argenteam, Apostolica dicta, ut debet mulier fidelis, in subditione & silentio audiens, & discens; sed ut virilis animi femina pro imperialis excellentia dignitatis, & fidei charitatisque devotione etiam aliis intimans, haberet & reclinatorium aureum, quia intellectu mystico & sincero prædita, & duorum Testamentorum uberibus edocta, velut aurum refulsit in sancta Ecclesia. Certe & media ferculi constravit charitate verus Salomon propter filias Hierusalem, in quibus ista emicans caritate insignis, & fide præcipua apparuit Christi in Ecclesiæ corpore membrum esse. Tali igitur modo secuta doctrinam Apostolorum, in vita sua illis adhærere contendit, devotissime & feliciter promeruit etiam per locum sepulturæ.

XXI.

[62] Sepelis igitur, Constantine, Matrem tuam, cui mors, duce Christo, in cælum facta est iter; [Ejusdem apostrophe ad Constantinum,] ubi cum angelis ducit ævum, quæ sic vixit in corpore, ut luctum afferret malis, gaudium bonis; quæ in sui corporis conformatione magnitudine atque loco reformationi operam dedit; continuationem magnæ spei cælesti vitæ junxit, locumque malitiæ fugiens, regionem vivorum locum suum esse cognovit, atque instrumento mortis pretiosæ tali, qualem docet Apostolus, beata Helena reformatione, & spei magnitudine locique consideratione ad ipsum Deum, lumen æternum, pervenire meruit. Tandem ergo, Constantine, sepelis matrem in vico Drepani, quæ meruit per gratiam Dei obtundere atque reprimere torvam falcem Judæorum, quæ ut crucifigere posset Dominum, non dubitavit secum interficere segetem suorum nepotum, imprecans in Dominica passione, dicensque: Sanguis [ejus] super nos, & super filios nostros. Sepelis matrem, cujus meritis, auxiliante gratia Dei, consecutus es monarchiam Romani imperii, quæ te etiam moriens pietate accendere atque benedictionibus accumulare certabat, exhortans te monitis sanctæ pietatis certare, quatenus satageres, ut cujus misericordia terrenum obtinebas imperium, ejus gratia pervenire posses ad regnum æternum. Quo illa te præcedebat, & quo ut intenderes ferventerque anhelares, totis visceribus & præcordiorum suorum gemitibus Dominum exorabat; & ad hoc materna te pietate monebat, cujus sepulturam lachrymæ doloris non implent; [quoniam quæ] moriens plena dierum, æternæ lucis penetraverat gaudia, eam dedecus erat prosequi per funerea lamenta.

[63] Verum istud referimus ad spem bonam; sed si mentis intuitum reflectimus ad conditionem humanam, [& ad populum Romanum] occurrit nobis in sepultura sanctæ Helenæ omnis multitudo populi Romani cum Constantino Augusto. Itaque prosequebantur corpusculum beatæ Helenæ cantibus hymnorum. rum. Sed quis potest, o Romani, nostras * siccare lachrymas, cum eam prosequamini ad sepulturam, quæ vos visceribus & sinu pietatis fovebat, & omnibus vobis & singulis in sancto proposito mater erat, & quæ vos apud idem super alias [omnes] gentes suis precibus & meritis exaltare cupiebat: cujus denique filium gavisi estis esse principem vestrum, qui per gratiam Dei, meritisque suæ matris Helenæ meruit persecutionum diversarumque vestrarum cladium ultor & terminus esse. Quo dolente, quis vestrum poterat non dolere? O Constantine, qui sceptro antiquitatis meruisti per gratiam Dei, & potuisti regere imperium Romanum, quomodo poterant Romani parcere lachrymis, & siccare oculos, te flente g pro conditione humana, & Matris piissimæ corpus ad sepulturam prosequente, debitasque exequias exhibente?

[64] Sed erige animum in spem bonam, & affectu pietatis atque constantia fidei imitare matrem, [de morte S. Helenæ.] si & hic vis regnare coram Deo, & in futuro apud Deum. Talis namque matrem tuam decoravit finis, ut & pietas sit, eam in sua morte flere, & pietas etiam cogat de ejus morte gaudere. Mortua etenim est delectabiliter, quæ post agnitionem Verbi divini multum vixerat patienter, & eo usque contendit virtus cum mœrore, ut & flentibus facilis indulgentia veniat, & gaudentibus perpetua congratulatio maneat. Quippe cujus anima paradisum possideat in æternum Neque enim in hoc te [ita] prosequimur, Constantine, ut imitemur poëtas, qui hoc solum mali attulisse queruntur, quod lamentantes inducunt fortissimos viros: molliuntque nostros & legentium quorumcumque animos, & nervos totius virtutis elidunt, cum per disciplinam deliciosam accedunt ad vitam delicatam: si tamen disciplina dicenda est, cui deest constantiæ virtus. Neque ad hoc arcemus philosophos hujus vitæ, qui cum voluissent videri virtutis magistri, summum malum dolorem dixerunt. Verum, o imperator, virtute constantiæ pressisti dolorem, nec attulit tibi mœror confusionem, quia certa & secura spe cordis tui sciebas transisse matrem tuam ad lucem perpetuam temporumque æternitatem. Ergo in hunc modum sancta Helena reversa Romam, obiit transeuntem diem, & migravit ad diem æternum, in quo felici contemplatione videtur Deus deorum, atque tali tenore sepulta corpus reddidit tumulo, animam intulit cælo. Haud dubium quin adepta sit consortium angelorum in vita cælesti apud Deum.

ANNOTATA.

a De loco mortis disserit Commentarius prævius § 11.

b Hic sepulturæ locus alibi etiam indicatur; sicut ibidem invenies § 13, num. 124.

c In vico Drepani &c. Inepta enimvero connexio! quam nec ego intelligo, nec ipsemet Almannus satis intellexit. Drepanum quippe in Bithynia probabilius fuit locus natalis S. Helenæ, ex nostro Commentario prævio; quem adi § 1 & 2. Eidem loco nomen Helenopolis fuisse a Constantino inditum in memoriam Helenæ, dictum est § 2, num. 14: de situ autem ejusdem loci agituribidem. Quæ quis combinet cum Almanno? Unde ineptæ sunt allusiones ejus, quæ proxime sequuntur.

d De Sanctæ mausoleo in agro Romano mentio facta in Commentario § 13, num. 124. Etymon est a Mausolo, Cariæ rege, cui, mortuo Artemisia uxor sepulchrum tanta operis magnificentia extruxit, ut inter septem orbis miracula fuerit numeratum. Ab hujus autem operis similitudine sepulchra omnia sumptuosiora, mausolea sunt appellata; uti Gautruchius supra citatus observat lib. 3 cap. 2.

e Helenos, immo σελήνη.

f Sive porphyreticum, ut dicitur in Commentario num. 124 mox citato; id est, e lapide in modum purpuræ rubentis.

g Obiit Sancta præsente & adstante ipsi tali tantoque filio, & omni obsequiorum genere matrem fovente, manusque ejus amplectente, ut ibidem habes § 10 num. 100 ex Eusebio: ubi de Constantini lacrymis nihil dicitur: nihil item § 11 in initio; ubi ex eodem auctore actum dedepositione corporis S. Helenæ: nihil denique de Constantino, matris .. corpus ad sepulturam prosequente, ut proxime hic sequitur.

* al.nominetur

* al.sanctam

* al.vestras

GLORIA POSTHUMA
E VARIIS CORPORIS TRANSLATIONIBUS.

Helena, vidua, imperatrix, ac magni Constantini mater, Romæ (S.)

BHL Number: 3773, 3789

Ex variis documentis.

§ I. Inter plures translationes celeberrima est Altivillarensis in Gallia; rei gestæ annus, ac scriptor.

[Post corporis depositionem Romæ] Prima corporis depositio, & S. Helenæ ex hac mortali vita migrationi proxima, accidit Romæ, quo illud deportatum fuit jussu Constantini, secundum ea, quæ supra § 11 ex Eusebio retuli. Si Nicephoro Callisto credimus, idem corpus biennio post inde Constantinopolim translatum est: nam Ecclesiasticæ historiæ lib. 8 cap. 31 hæc memorat: Extra urbem Romanam sepulta, in templo rotundo porphyretica urna deposita, atque biennio post una cum urna Constantinopolim deportata est, prima ipsa in imperialia monumenta ædis sanctorum Apostolorum illata, lætisque posthac atque etiam nocturnis memoriis, ut par erat, est celebrata. Si, inquam, Nicephoro Callisto credimus; nam translatio ista non exiguis obnoxia est difficultatibus, prout planum fiet ex sequentibus. Alii ante illum litteris prodidere, illam in dicta ecclesia sepultam fuisse: nam Theophanes in Chronographia pag. 21 ita memorat: Sepulta est Constantinopoli in æde sanctorum Apostolorum, quam filius ejus Constantinus, ut imperatores Christiani ibi post obitum humarentur, construxerat. Cedrenus autem in Historiarum compendio pag. 295 hæc scribit: Sancta atque beata Helena ad Dominum commigravit .. ac prima omnium est in templo Apostolorum sepulta. Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 109 e codice Ms. Originum Constantinopolitanarum, inter imperatores qui in Herois, uti ibi vocantur, tumulo mandati sunt, refert, S. Helenæ ac S. Constantini corpora in eodem tumulo deposita esse. Posset huic translationi suffragari error Socratis, de quo dixi § 11 num. 103, & ipse error inde excusari, si modo satis de eadem constaret.

[2] Cangius Constantinopolis Christianæ lib. 4 pag. 147 Chronicum Ms. Andreæ Danduli an. MCCXII allegat, [fertur Sancta Constantinopolim, & inde Venetias] in quo notentur ista: Octavo Ducis anno S. Helenæ de Venetiis Aicardus Regularis canonicus de Constantinopoli corpus ex monasterio, suo nomini dicato, subtiliter abstulit; quod Venetias translatum in suo recondidit monasterio. Addit Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 73 monasterium, ad quod dicitur translatum Sanctæ corpus, nomine ejus fuisse appellatum. Sic enim apud eum lego: In temporis.. processu de ipsa urbe regia a Venetis translatum esse fertur Venetias ipsum corpus; & sepultum jacet in monasterio suo nomini ædificato. Quod autem Veneti credant, se corpus illud asservare; illudque ibidem in veneratione esse, eruo e Baronio ad annum 849 in fine, ubi sic habet: Veneti.. illud ab Oriente delatum, possidere se gloriantur, quod & digno cultu prosequuntur. Sed præterquam quod pro translatione corporis ad urbem Constantinopolitanam non sciam antiquiorem auctorem nominari, quam Theophanem, Eusebius etiam magnam præbet ansam credendi, Constantinum non condidisse mausoleum, in quo fuerit depositus, & ubi ante illum sepulta, ut vidimus, fertur S. Helena, nisi sub extrema tempora vitæ.

[3] Audiatur itaque Eusebius Vitæ Constantini lib. 4 cap. 60 pag. 556: [translata; sed hæc non satis probantur.] Sed & aliud quidpiam in mente habens, ædem illam construxit; quod initio quidem obscurum, tandem vero omnibus sub finem innotuit. Quippe hunc sibi locum post mortem designaverat, incredibili fidei alacritate prospiciens, ut corpus suum communem cum Apostolis appellationem post obitum sortiretur: quo scilicet precationum, quæ in honorem Apostolorum ibi celebrandæ erant, etiam mortuus particeps fieret. Cum igitur duodecim illic capsas.. erexisset, suam ipsius arcam in medio constituit.. His ille diu sagaci mente antea dispositis, ædem Apostolis consecravit.. & in hujusmodi operibus perstantem usque ad exitum vitæ, Deus.. opportune tandem eum ad meliorem sortem transferre dignatus est. Non itaque apparet satis ad verum accedere, quod optimus imperator jusserit corpus suæ matris transferri in illud sepulcrum, vel duobus post ejus mortem annis, utpote anno circiter 330 aut 331, quando nimirum ecclesia Apostolorum necdum erat fortasse inchoata (Vide quæ dixi superius § 11) vel etiam postea. Enimvero altum silet de ista re Eusebius loco mox citato. Quod si Constantinus id non fecerit; quis alius post eum imperator id fecit? Fecisse id certe alium ex ejus decessoribus, hactenus saltem non vidi probatum. Cangius Constantinopolis Christianæ lib. 4 pag. 108 controversiam hanc obiter tangit; nihil autem decidit.

[4] Ad occidentales quod spectat; certum est, neutiquam eis omnibus persuasum fuisse, quod S. Helenæ corpus Constantinopoli exstiterit seculo IX; [Celeberrima est translatio] sicut perspicuum fit e celeberrima ejusdem translatione in Galliam ad abbatiam Altivillarensem (vulgo Hautvillers) Ordinis S. Benedicti, ad Matronam fluvium, quarto milliari ab urbe Remensi (quæ est metropolis Campaniæ in Gallia) sitam, prout videre licet apud Mabillonium Actorum Benedictinorum seculo 2 pag. 831. De istius cœnobii fundatione & abbatibus tractatur apud Sammarthanos tomo 4 Galliæ Christianæ a pag. 32. Locum laudat Almannus, ejusdem asceta, in historia miraculorum, quæ refert accidisse, quando S. Helenæ corpus Roma ad illud monasterium fuit translatum, cujus rei historiam pluribus ex ipso postea daturi sumus. Quam vero nomen insigne translatio Altivillarensis obtinuerit, conficitur e sacris Fastis, in quibus eadem annuntiatur.

[5] [ad monasterium Altivillarense prope Remos:] Etenim in nostro tomo 11 Februarii inter Prætermissos ad diem VIII ejusdem mensis pag. 152 jam pridem monuimus, S. Helenæ augustæ translationem in Adonis appendice, vulgato sub nomine Bedæ Martyrologio, aliisque nonnullis consignatam hoc die, uti & VII Februarii. Molanus in additionibus ad Usuardum a se editum sic eam die isto VII memorat: Eodem die, S. Helenæ corporis adventus ad Altovillare monasterium, quæ mater Constantini imperatoris existens &c. Saussayus in suo Martyrologio Gallicano hanc translationem die VII Februarii refert his verbis: In territorio Remensi, monasterio Altovillari, susceptio corporis S. Helenæ augustæ &c.: quo etiam die Remis signat translationem illam e Molani additionibus Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt. Bollandus autem noster inter ea, quæ de sæpe dicta translatione notata reliquit manu propria, Solet, inquit, in ecclesia Mechliniensi, Antverpiensi, & aliis (ut ex veteribus earum Breviariis colligo) hæc de ea recitari collecta: “Deus, qui inter cetera potentiæ tuæ miracula etiam sexum fragilem virtute rectæ intentionis corroboras; præsta, quæsumus, ut exemplo S. Helenæ, Christianissimæ reginæ, cujus studio desideratum Regis nostri lignum detegere dignatus es, ea, quæ Christi sunt, jugiter indagare atque consequi, te favente, mereamur. Per &c.”. Apud nos item ad diem XXII Maii tomo V ejusdem mensis pag. 127 invenies in Prætermissis Sanctæ elevationem Romæ, & translationem in Gallias, de qua hic agimus, indicari a martyrologis ibidem citatis, & ritu Duplici coli Cracoviæ in Polonia. Juvat nunc inquirere, quando translatio ista acciderit.

[6] [quo anno] Apud Sigebertum in Chronico ad annum 849 de illa sic scribitur: Sancta Helena imperatrix a suo filio Constantino magno.. Romæ in ecclesia SS. Marcellini & Petri martyrum, in mausoleo purpureo sepulta, ad Franciam a Thaogiso monacho transfertur, & in diœcesi Remensi magna Francorum veneratione excolitur. Sigebertum sequitur Baronius, quem in fine istius anni citat, addens, de ejus corpore inter Latinos & Græcos antiquam esse controversiam, ubi sepultum fuerit; de qua re consuli potest noster Commentarius prævius supra § 11. In Chronico item Turonensi, quod exstat apud Edmundum Martene in Veterum scriptorum amplissima collectione tom. 5 col. 966 translatio ista innectitur anno Lotharii nono, qui anno 840 post obitum patris sui Ludovici augusti cœpit in Francia regnare. Verum huic temporis rationi repugnat Almannus, scriptor synchronus, dum in uno e nostris apographis, quæ cum ipsius nomine asservamus, in narratione translationis Altivillarensis, proxime hic a nobis excudenda, sic narrat: Evoluto igitur plurimo tempore.. usque ad annum Dominicæ Incarnationis DCCCXL &c. Et inferius: Ex edicto & consensu totius Remensis ecclesiæ, & vice-domini nomine Parduli auctoritate, qui fuit postea Laudunensis episcopus (Nam sine benedictione episcopali Remensis civitas tunc temporis erat) nec non ex consensu prædictæ congregationis mittuntur ad urbem Romam de eodem Altovillari monasterio, quod jam pollebat reliquiis pretiosi corporis, duo fratres, & monastica religione probati, & sacerdotali munere conspicui, & tertius tantum monachus, ut in ore duorum vel trium testium staret etiam hoc verbum &c. Vacabat itaque sedes archiepiscopalis Remensis, ubi res illa accidit, atque adeo non accidit anno Christi 849.

[7] Parachronismum hunc jam pridem notavit ac reprobavit Marlotus tomo 1 Metropolis Remensis lib. 3 cap. 25 ita scribens ad annum 848: [illa acciderit] Sacratissimis Helenæ magni Constantini matris Altumvillare cœnobium eo tempore contigit ditari pignoribus, quo Remis Hincmarus præstantissimum Francorum Apostolo parabat Mausoleum. Sigebertus scribit ea in Gallias advecta anno DCCCXLIX. At auctor synchronus, qui translationis seriem Hincmari jussu posteritati consignavit, refert id factum archiepiscopali sede vacante; probatas vero reliquias aquæ judicio (ut Frodoardus loquitur) Hincmaro ad præsulatum assumpto: quo fit, ut in hunc locum totius rei narrationem consulto remiserim. Bollandus paullo ante allegatus ita rem probat, ac pluribus deducit: At non eo anno (videlicet 849) facta hæc translatio; sed DCCCXL.. vel DCCCXLI. Nam qui DCCCXL Romam versus profectus est Theotgisus, attulit eas ad Altumvillare reliquias, cum vacaret sedes Remensis.

[8] Atqui anno DCCCXXXV in concilio apud Theodonis villam damnatus ejectus Ebbo, [inquiritur:] post Ludovici Pii mortem, quæ accidit anno DCCCXL, XX Junii, ad Lotharium ejus filium venit, qui sedem ei mox restituit edicto dato in Ingilenheim, subscriptoque a viginti episcopis XXIV Julii eodem anno DCCCXL; tenuitque eam Ebbo anno fere integro; donec audiens Carolum Calvum antea a Lothario fratre pulsum, resumptis viribus in Belgicam adventare, iterum ad Lotharium fugit, anno scilicet DCCCXLI. Sicque antistite destituta est ecclesia Remensis; donec anno DCCCXLV electus est Hincmarus monachus S. Dionysii, qui obiit anno DCCCLXXXII. Hinc patet, anno DCCCXLIX non potuisse Remos episcopo carere. Deinde Pardulus, qui, cum facta est translatio, adhuc erat vicedominus Remensis, anno DCCCXLVIII interfuit concilio apud Carisiacum jam Laudensis episcopus. Hæc Bollandus in Ms. Adi tamen quæ jam pridem ab ipso edita sunt apud nos tomo III Februarii, die XXIII, pag. 374, ubi observat, si VII Februarii allatæ sunt cælestes illæ exuviæ Altvillare, uti in quamplurimis Martyrologiis ac vetustis Kalendariis annotatum; perspicuum esse, non nisi anno DCCCXLII, id contingere potuisse; cum alioqui mense Februario anni DCCCXLI non careret Remensis ecclesia pastore. De Almanno, qui historiam translationis conscripsit, nonnulla etiam observare placet, præter ea, quæ de ipso habentur in nostro Commentario prævio § 14.

[9] Trithemius lib. 2 De viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 50 ita Almannum laudat: Almannus monachus Altvillarensis, in Scripturis sanctis admodum eruditus, ejusdem scriptor. & in secularibus doctrinis sufficienter instructus, ingenio clarus & comptus eloquio, rhetor & poëta insignis: scripsit .. Vitam S. Helenæ reginæ lib. 1.. Claruit anno Domini DCCCXC. De Almanni factis & scriptis agit Mabillonius tomo 3 Annalium Ordinis S. Benedicti ad annum 868 num. 89; in cujus tomi appendice pag. 677 epitaphium ejus profert. De eodem etiam videri potest laudatus Mabillonius Veterum analectorum tomo 2 pag. 95: ubi ex Necrologio Altivillarensi, ad diem XXII Julii, quo die obitus ejus ibi dicitur consignari, ista de ipso scribuntur: Commemoratio domni Almanni, nostræ congregationis monachi, qui Franciam suo tempore a Normannis devastatam, exemplo Hieremiæ quadruplici planxit alphabeto. Scripsit etiam Vitas sanctorum Nivardi archiepiscopi Remensis, Syndulfi presbyteri solitarii, beatæ Helenæ imperatricis, ejusdemque corporis ab urbe Roma ad monasterium Altivillarense translationem, & alia opera. Historia vero hujus translationis notatur in nostro apographo esse accepta ex Ms. S. Benigni Divion., & Vallis Lucentis. Titulus hic eidem prænotatur: Qualiter corpus sanctæ Helenæ allatum sit ad patriam Galliæ. Eadem historia in Ms. nostro S. Martini, de quo meminimus supra in Commentario prævio § 14 in fine, habetur etiam cap. 22; & cum hoc exemplar, quod typis committimus, a nobis collatum est. Indico obiter, monasterium S. Benigni divionensis esse Ordinis S. Benedicti; Vallis autem Lucentis (vulgo Vau-Luisant, in diœcesi Senonensi Galliæ) Cisterciensis. De primo consuli possunt Annales Benedictini a Mabillonio editi; de altero autem Jongelinus in Notitia abbatiarum istius Ordinis lib. 1, pag. 43.

§ II. Historia Translationis ad cœnobium Altivillarense,
Auctore Almanno ejusdem cœnobii monacho,
e Ms. cœnobii S. Benigni Divionensis, & Vallis Lucentis, cum apographo Trevirensi S. Martini collata.

[Theogisus Romam profectus] Evoluto igitur plurimo tempore a die mortis suæ, quæ accidit inter vicennalia & tricennalia Augusti filii sui, usque ad annum Dominicæ Incarnationis octingentesimum quadragesimum; cum juxta bonum placitum divinæ dispositionis, placuisset Domino Deo, de reliquiis tam pretiosi corporis, nobilitare, insignire, & exaltare partes Belgicæ secundæ, illius scilicet corporis, quæ fuerat nata in partibus primæ; accidit, ut inspiratione divina, quidam sacerdos Remensis parochiæ, nomine Theogisus *, causa suæ salutis suum festinaret Domini reddere votum, Romam eundi, visere limina Apostolorum, ob remedium animæ, & incolumitatem corporis sui: talique * instinctu cum cælitus fuisset accensus, eo usque fuit animatus, ut lustrans Apostolorum limina, etiam sanctæ Helenæ sibi quæreret suffragia. Et licet prius per quinquennium continuum tantæ debilitatis laboraverit morbo, ut de vita desperaret, nedum Romam eundi ullam spem habere potuisset, arrepto tamen itinere, cœpit de sanitate pristina recuperare?

[11] Ivit igitur, tandemque pro voto suo pervenit ad Urbem meritis sanctæ Helenæ fidens, [corpus S. Helenæ clam aufert,] & nitens ingentibus votis, atque inter cæteras Sanctorum basilicas multa circumspectione cœpit sollicitus perlustrans indagare gratia orationis, & (ut erat) omnimodo ecclesiam, in qua sanctæ Helenæ [erat] permanens sepulchrum, corpus * ipsius erat tunc regia dignitate sepultum, si forte aditum inveniret, quo desiderium suum posset adimplere. Ergo agens se in hunc modum secreta cordis nemini pandens, sed Deo soli pro efficaciæ munere committens, secundum placitum bonitatis ejus, concedente divina clementia opportunitatem invenit, & velut cum Syrophœnissa furtum fidele peregit. Neque in hoc longa extitit temporis difficultas. Siquidem vespertino tempore ingressus orationis gratia, tribuit ei Deus egregiæ dona rapinæ. Sicque per secreta noctis silentia festinavit remeare ad suum diversorium.

[12] Mane autem facto, aggressus est iter redeundi ad propria. [& desert in Galliam, comitantibus signis.] Ut vero prolixitas itineris dedit spem securitatis, quanta valuit reverentia sanctarum reliquiarum thecam levavit, & populi debitam adeptus frequentiam, sanctæ Helenæ notum patefecit adventum, ipsa manifestante debitam magnificentiam operibus virtutum, quas per illius merita operabatur Dominus ad laudem & gloriam nominis sui. Nec mirum, sanctam Helenam clarere virtutibus almis, jam regnantem cum Christo in cælis; cui datum est per sanctæ crucis inventionem, de diabolo triumphare, cum adhuc viveret in terris. Ergo jure comitabantur signa & virtutes illud iter per merita beatæ Helenæ, factæ ad laudem, & gloriam Domini Dei nostri. Verum ut pervenit ad dispositos nostræ patriæ fines, utilitas dubietatis innascitur pectoribus plurimorum, quomodo posset fieri in femina tantæ sanctitatis in Deo, ut etiam lignum sanctæ crucis meruerit invenire; & tam magnæ altitudinis & nobilitatis in sæculo, adeo ut fieret mater imperii, & domina orbis, tam exigui presbyteri manibus tractaretur.

[13] Ergo in hunc modum dubitantibus multis præ magnitudine rei, [Dum vero dubitaretur, an illud corpus esset S. Helenæ,] & dicentibus, non posse fieri, ut, quæ extiterat filia Ecclesiæ, conversione & fide, soror autem devotione & conversatione, mater vero propter inventionem sanctæ crucis, & hoc secundum Deum, a quo consecuta est regnum æternum; cæterum secundum dignitatem & honestatem præsentis vitæ, mater imperii & domina totius orbis; tam modici sacerdotis manibus posset aliquo modo contingi, & ad nostram patriam deferri. Ergo in hujusmodi dubitationis, altercationisque conflictu persistentibus multis, causa multæ necessitatis, ne populus hujus erroris nævo deluderetur, fit conventus Remensis ecclesiæ, revolvuntur historiæ, profertur in medium mappa Romanæ urbis, sciscitantur ad invicem, interrogant, quærunt, consulunt, & veritatis auxilio perducuntur ad certitudinem omnimodam, reversam eam fuisse Romam ad filium, & sic obisse, ibidemque in loco notissimo habuisse nobilissimum sepulchrum.

[14] Et quoniam mirabili suorum meritorum virtute, qua rexerat se ferentes * per tenebrosa pericula mortis, [ac quo esset pignus illud sacrum deferendum, orta esset contentio;] * [&] cum haberent utrimque paratum exitium, si deviarent paululum, jam erat deportata a Villa Falesia ad cœnobium Altumvillare dictum; nascebatur inde facilis invidentia, quod debebatur tantum pignus potius urbi excellentissimæ, quam monasterio, ut dicebant, parvulo. Ea de causa grassabatur infidelis contentio. Sed monachii Altovillarenses, freti pietate, Deum timentes, & veritati per omnia adhærentes, tam pro conflictu totius Ecclesiæ, quam pro adipiscenda rei veritate, confugerunt ad Dominum, qui eos dignatus est tanto suffragio honorare; & consensu religioso decreverunt fieri, & exegerunt a seipsis jejunium, letanias sibimet indixerunt, & Missas pro hoc ipso multa devotione Domino celebraverunt. Atque jejunio peracto quæritur judiciali examinatione veritas hujus rei: & per gratiam Dei panditur veritas, & omnifariam roborata triumphat veritas, atque a manifesta veritate destruitur omnis invidens, pariterque inficiens falsitas.

[15] [Deo Altivillarensibus favente, ad eorum cœnobium delatum est.] Nam Deus omnipotens, qui beato Nivardo contulit gratiæ suæ dono, ut prædictum monasterium angelica revelatione & manifestatione construeret, in quo juste & pie viventes in monastica religione viri probati expectarent beatam spem, & adventum gloriæ magni Dei, & Salvatoris nostri Jesu Christi; contulit etiam ipsius monasterii fratribus incrementa salutis, dirigens illis venerabile pignus beatæ Helenæ, & defendens illos super hac re ab omni livida falsitate. Gaudeant igitur in Domino fratres prædicti monasterii, etiam pro tanto beneficio; serviantque illi in justitia & sanctitate, quoniam per multa charismatum dona dignatur Dominus se manifestare illis fore propitium in æternum, si contenderint illi placere exhibitione bonorum operum. Sed ad proposita redeamus.

[16] [Mittuntur Romam, qui veritatem corporis inquirant. Reduces vero eam confirmant,] Verum ne præfata examinatio minor esset, quam sufficere posset ad certitudinem totius populi, ex edicto & consensu totius Remensis ecclesiæ, & vice-domini, nomine Parduli, auctoritate, qui fuit postea Laudunensis episcopus, (Nam sine benedictione episcopali Remensis civitas tunc temporis erat) necnon ex consensu prædictæ congregationis, mittuntur ad urbem Romam de eodem Altovillari monasterio (quod jam pollebat reliquiis pretiosi corporis) duo fratres, & monastica religione probati, & sacerdotali munere conspicui, & tertius tantum monachus, ut in ore duorum vel trium testium staret etiam hoc verbum; qui hæc omnia, in quibus dubitatio fuerat de beata Helena, tum secreto tum diligenter inquirerent, & sibi quantocyus renuntiarent. Post non multos igitur dies prædicti fratres redeuntes ab Urbe, non solum veritatis indaginem, sed etiam geminatum gaudium retulerunt. Attulerunt etenim sacrum corpus beati Polycarpi presbyteri, qui in collegio beati Sebastiani, prædicatione, baptismate, & exemplo multis fuit ducatus ad fidem rectam, ac per hoc pariter ad vitam æternam. Itaque attulerunt illud cum reliquiis præfati beatissimi Sebastiani martyris, & Sancti Urbani, atque Quirini, qui uterque Papa gloriosus existens, martyrii palma mercati sunt gloriam sempiternam.

[17] [& Sanctæ corpus apud Altivillarenses depositum manet.] Sic Deo omnipotenti placuit misericorditer visitare, insignire, & exaltare Altumvillare monasterium, quod ipse quondam angelica (ut dictum est) revelatione, & manifestatione, quam vidit venerabilis abbas Bercharius, postea pretiosus martyr Domino effectus, a sancto Nivardo constructum, voluit deputare lucris animarum electorum suorum ad perennem gloriam, & vitam æternam: ubi est a devotis fratribus ecclesia constructa in honore, & veneratione, atque nomine beatæ Mariæ semper virginis, & beati Joannis Baptistæ, & hoc [ab] antiquo, primoque loci ipsius fundamento; in qua ecclesia habet sancta Helena pro loci possibilitate mausoleum: ubi pie petentibus, bonaque fide, & devotione quærentibus dantur salutis auxilia, & præstantur sanitatis beneficia, auxiliante Domino nostro Jesu Christo pro nobis crucifixo: cui est cum Deo Patre & Spiritu sancto paracleto omnis salus, honor, & virtus, omnis gloria, potestas, & imperium; omne decus, claritas, & regnum; omnis gratiarum actio, laus & jubilatio, summa fortitudo, sublimitas, & benedictio per immortalia, æterna atque infinita secula seculorum. Amen.

[18] Sequebatur hic, & in apographo S. Martini, mira piscatio; [Variæ in relatam historiam notationes.] sed eam dabimus postea ex alio Ms., quando agemus de gloria Sanctæ posthuma ex miraculis; ubi referemus multas res mirabiles, quæ acciderunt in itinere superius obiter narrato, sed in alio isto Ms. egregie nobilitato favoribus & signis cælestibus, uti planum ibi fiet. Interim in mox allata narratione occurrunt quædam, quibus proderunt sequentes observationes. Primo de patria S. Helenæ, annoque ac loco mortis consule superius nostrum Commentarium. Secundo; de Theogiso seu Tetgiso animadverte ista: Hunc, inquit Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo 4 parte 2 pag. 154 num. 4, monachum Altivillarensem fuisse, tradit Notcherus abbas, postea a nobis memorandus pluribus. Tertio, in Syrophœnissa alluserit auctor ad illud Marci capite 7, a ℣ 24, ubi hæc de Christo Domino ac muliere illa narrantur: Et inde surgens, abiit in fines Tyri & Sidonis. Et ingressus domum, neminem voluit scire, & non potuit latere. Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, & procidit ad pedes ejus. Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum, ut dæmonium ejiceret de filia ejus. Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, & mittere canibus. At illa respondit, & dixit illi: Utique Domine, nam & catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit dæmonium a filia tua &c. Quarto, S. Nivardus occurrit apud Flodoardum in Historia Remensis ecclesiæ lib. 7 cap. 7, ac apud Mabillonium modo laudatum seculo 2 pag. 832, 835 & 839. Quinto, S. Polycarpum presbyterum dedimus die XXIII Februarii tomo III ejusdem mensis a pag. 369; ubi de translatione corporis ejus ad monasterium Altivillarense tractatur pag. 374, quæ forte ex ibidem dictis acciderit XXIV Februarii anno 843 vel prius. Sexto, de S. Sebastiani reliquiis, Suessionem, priusquam hæc scripserit Almannus, allatis, vide diem XX Januarii nostri tomo II pag. 261, nec non pag. 278 & sequentibus. Septimo, colitur S. Urbanus PP. die XXV Maii, quo inspici possunt ea, quæ de variis synonymis reliquiis tunc dicta sunt tomo VI istius mensis a pag. 9; nec non tomo II Augusti, die XI, pag. 615. Sexto, Quirinus Romanos inter Pontifices nullus mihi occurrit. Signatur autem Martyr synonymus Romæ die XXV Martii, sicut tomo III istius mensis a pag. 543 datur videre. Octavo, apud Flodoardum lib. 2 cap. 8 non lego dictos Sanctos translatos ad cœnobium Altivillarense, sed corpus beati Polycarpi presbyteri, collegæ S. Sebastiani. Nono, S. Bercharius abbas & martyr habetur in Martyrologio Romano ad diem XVI Octobris; Mabillonius autem in Actis citatis pag. 831 Vitam ejus vulgavit. Decimo, de eo, quod num. 13 Almannus de Sancta præmiserat, reversam eam fuisse Romam ad filium, & sic obisse, consule Commentarium nostrum prævium § II, ubi num. 106 de hac re dictum est.

[Annotata]

* al. Theutgisus

* al. tali namque

* f. corpusque

* al. conferentes

* al. noctis

§ III. Acta seculo IX & XI in confirmationem corporis, apud Altivillarenses; apertio capsæ seculo XII; inspectio ejusdem corporis & translatio in arcam aliam seculo XV; aperta iterum hierotheca seculo XVII; corporis partes; capsa; sacellum &c.

[Veritas corporis S. Helenæ] Postquam sacer hic tanti nominis thesaurus in cœnobium Altivillarense fuit invectus, per omnem longe lateque provinciam Remensem hujus rei fama percrebuit. Sed quibusdam dubitantibus, prout testatur Flodoardus antea allegatus, an ipsa foret Helena Constantini Augusti genitrix, vitalisque ligni repertrix; id probabili Christus asseverare dignatus est aquæ judicio, triduano supplicatus jejunio. Rem disertius exprimit Notcherus abbas in ecgrapho nostro, cui prænotatur hic titulus: De translatione S. Helenæ imperatricis Nocherus abbas Altivillarensium universis Christi fidelibus. Ex isto igitur ecgrapho nonnulla delibo: Dignum duximus ea, quæ pro meritis sanctæ Helenæ, matris Constantini imperatoris, in loco nostro divinitus fiunt, conscribere, & Deus mihi testis est, quod nihil aliud quam veritatem, quam oculis nostris vidimus, dicemus. Postquam Deus corpore sanctæ Helenæ Altivillarensem illustravit ecclesiam, summa eam gloria vestivit. Ut enim claresceret, corpus ipsius Reginæ ibi haberi, de transmarinis & finitimis regionibus plurimi sanitatem recuperaverunt per S. Helenæ meritum, a quacumque detinebantur infirmitate. Carolus tertius * rex cum famam audisset, quod in Altovillari sancta Helena deportata jaceret, nullo modo credere volebat.

[20] [variis argumentis] Unde Hincmarum convocans Remensem archiepiscopum cum multis abbatibus, in ipso monasterio voluit judicium publicum fieri, utrum hoc esset, nec ne. Qui judicaverunt non aliter esse credendum, nisi monachus idem, qui eam ad nos transportavit, ad veritatis testimonium in calidam aquam toto corpore nudatus intraret. Quod & fecit; & Deus inter fervidas aquas in oculis omnium qui aderant, illæsum conservavit. Hoc viso testimonio fides regis & principum ad credulitatem invaluit, ipsumque locum deinceps maxima devotione percoluit, & omnis posteritas ejus dignam venerationem ipsi attribuit. Adde ex Flodoardo, missos Romam etiam, ut dixi paulo ante num. 16 ex Almanno, tres fratres ex eodem monasterio.. ad indagandam translationis hujus beatæ reginæ certitudinem: qui redeuntes & veritatis hujus indaginem, & geminatum gaudium, corpus videlicet beati Polycarpi presbyteri, collegæ S. Sebastiani, huic attulere cœnobio.

[21] Sed redeamus ad Notcherum. Procedente tempore, [comprobata.] inquit Mabillonius in Actis Ordinis sui Sanctorum seculo IV parte 2 pag. 154, ubi tractat de S. Helenæ translatione, id est sub finem seculi XI, cum Notcherus abbas eamdem circa S. Helenæ reginæ veritatem reliquiarum dubitationem recrudescere animadverteret, rem judicio definiendam procuravit. Totius rei gestæ seriem idem Notcherus singulari libello in capitula novemdecim distincto complexus est; ex quo ea, quæ ad historiam potiora videntur, deflorare juvat, prout in Ms. codice Altivillarensi habentur. Exordium duco ab ejusdem libelli capite quarto, in quo hæc totidem verbis leguntur, quæ mox inde incipit narrare. Eorum apographum etiam in manibus meis versatur, a Domno Ruperto Reginaldo, monasterii Altivallarensis asceta, postea pluribus laudando, transcriptum, hoc titulo: Incipit epistola Nocheri abbatis super translationem sanctissimæ imperatricis Helenæ, quæ facta est V Kalend. Novembris anno Dominicæ Incarnationis M nonagesimo [quinto.] Sequitur deinde rei gestæ narratio, quam nos dabimus, inchoando etiam a capitulo quarto apographi nostri; sed una cum variis miraculis, quæ in eodem referuntur apographo, & a Mabillonio omissa sunt; antea tamen narraturi, quænam seculis subsequentibus circa sacrum corporis S. Helenæ depositum accidisse memorantur.

[22] Ad seculum itaque duodecimum spectant ista, [Capsam aperiunt Hugo & Rodefridus abbates Altivillarenses; ille an. 1120, hic an. 1235.] quæ exstant apud Sammarthanos tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 35 in Hugone abbate Altivillarensi: Hugo obtinuit a Pontifice Paschali litteras protectionis pro abbatia anno MCII. Capsam quoque D. Helenæ ornamentis decoratam aperuit, & ad rei memoriam pergameno inscribi voluit adstantium nomina, videlicet Hugonis abbatis, Valterii Prioris, Limari, Rofridi, Richardi, Heriberti, & Everardi, anno MCXX, regnante Ludovico filio Philippi. D. Rupertus Reginaldus in notitiis Mss. huc missis dicit, in eam capsam, aperiri jussam, schedulam suo & quadraginta trium monachorum adstantium nomine signatam immisisse. Litteras Paschalis, quas memorabam, Papæ II ante me habeo; sed quia huc proprie non pertinent, illas non produco. Pergamus igitur ad seculum decimum tertium. Idem D. Rupertus Reginaldus in notitiis Mss. hæc notata reliquit: Anno etiam MCCXXXV Rodefridus, qui & Radulphus dicebatur, hujus loci abbas, in capsam schedulam immisit hæc ferentem:“ Ego Rodefridus clementiam deprecor, o gloriosa imperatrix Helena, ut in die magni judicii mihi misero subvenias”. Additur apud Sammarthanos citatos de isto abbate Altivillarensi: Cooperculum capsæ Helenæ fabricandum curavit. Nunc dicamus de seculo XV.

[23] Sammarthani rem hanc obiter perstringunt pag. 36: [corpus in aliam capsam transfertur ab archiep. Remensi anno 1410,] Joannes I (abbas Altivillarensis) nominatur in Actis translationis S. Helenæ ex veteri capsa in novam argenteam, ab archiepiscopo Remensi Simone de Cramaudo, dudum patriarcha Alexandrino, præsente Vilelmo Filiastri decano, VII Maii MCDX. De isto archiepiscopo agitur apud laudatos Sammarthanos tomo I pag. 536. Quemadmodum vero res peracta fuerit, discimus ex instrumenti sequentis apographo, quod ex ipso authographo transcripsit atque huc misit R. P. D. Rupertus Reginaldus cœnobita Altivillarensis, & a sacris reliquiis ejusdem monasterii; qui ob alia plura circa S. Helenam a se item exscripta ac communicata jam pridem, cum de eadem Sancta tum de Opere nostro egregie meritus est, ac laude dignus. Instrumentum vero prædictum ita sonat: In nomine Domini. Amen. Anno Domini millesimo quadringentesimo decimo, die VII mensis Maii, Indictione III, Pontificatus sanctissimi in Christo patris & domini, Alexandri, divina providentia Papeæ quinti, anno primo. Nos Simon de Cramando *, Lemovicensis diœcesis, permissione divina archiepiscopus Remensis, & dudum patriarcha Alexandrinus, truncum corporis beatæ Helenæ reginæ, matris Constantini imperatoris, quæ crucem Domini invenit, dudum circa annum Domini octingentesimum quadragesimum quartum, de basilica beatorum Marcellini & Petri Roma ad diœcesim Remensem per Theugisum monachum translatum, prout ex litteris prædecessorum nostrorum, & antiquis historiis, aliisque documentis fidem accepimus, in ecclesia monasterii Altivillarensis dictæ nostræ diœcesis de veteri theca in aliam novam argenteam, quam ad hoc Joannes, venerabilis abbas dicti monasterii paraverat, reverenter transtulimus.

[24] [indulgentia 40 dierum concessa.] Pro cujus reverentia speciali, & spirituali Fidelium profectu, singulis, qui in festivitatibus inventionis & exaltationis sanctæ crucis, nec non dictæ sanctæ Helenæ in Augusto & Februario, dictam ecclesiam devote & in statu gratiæ visitaverint, quadraginta dies indulgentiæ singulis ipsarum festivitatum diebus contulimus, perpetuis temporibus duraturæ. Acta vero fuerunt hæc super altare majus ipsius monasterii anno, die, Indictione & Pontificatu prædictis, præsentibus ad hæc dicto abbate & Conventu dicti monasterii, atque venerabilibus viris Guillermo Filiastri utriusque juris doctore decano, Pontio de Ulmonte & Simone de Ulmonte *, canonicis nostræ Remensis ecclesiæ, sacræ Paginæ professoribus, Joanne Raimundi canonico Suessionensi officiali nostro, ac religioso viro Falcone de Roëria * licentatis * in Decretis priore de Argenteyo * … diœcesis & populi multitudine copiosa; qui nominati, inferius propriis manibus se subscripserunt una cum nostro notario infra scripto. Simon archiepiscopus Remensis manu propria. G. Filiastri decanus. Pontius de Ulmonte. Simon de Ulmonte. Fulco de Roëria. Joannes Raimundi Officialis: & infra, Est a me Joanne Burgentino licentiato, ex auctoritate Apostolica notario publico, dictique domini archiepiscopi secretario. In fidem vero apographi apponuntur ista: Esse juxta authographum testor ego notarius regius Johannes Husson verbo tenus.

[25] [Nonnullæ in rei gestæ instrumentum notationes.] Observa 10. Alexandri PP. V annus primus cœpit a die XXVI Junii 1409; anno autem 1410 obiit is Bononiæ nocte inter diem III & IV Maii; ut licet videre apud Antonium Pagium in Breviario historico-chronologico-critico Pontificum Romanorum tomo 4 pag. 359, & 368 ac 369. Observa 20. Guillelmi Filastrii, decani Remensis & Cardinalis, elogium contexit Marlotus tomo 2 Metropolis Remensis lib. 4 cap. 29; de quo etiam videri potest in Vitis Pontificum Romanorum & Cardinalium apud Ciaconium tomus 2 col. 807. De dicta autem translatione scribit idem Marlotus loco citato cap. 30; e quo accepi diversam illam nominum efformationem, ad marginem instrumenti translationis ejusdem a me appositam. Observa 30. Johannem Raymundi, majoris ecclesiæ præpositum, vicarium generalem in spiritualibus & temporalibus constituit Reginaldus de Carnoto III, archiepiscopus Remensis, ac deinde Cardinalis. Vide Marlotum allegatum cap. 32.

[26] Anno MDCII ad instantiam Henrici IV, Galliarum regis, [Capsa iterum aperta anno 1602, reliquiæ ex ea decerptæ pro ecclesia Aurelianensi.] & precibus Cardinalis a Guisia Remensis archiepiscopi, aperta est etiam capsa, & aliquæ excisæ reliquiæ Aureliam mittendæ ad celeberrimum illud sanctæ Crucis templum, quod suis sumptibus prædictus rex Henricus magnifice reparari curabat. Aperta est autem capsa præsente Philippo du Bec, præfati archiepiscopi secretario ad hoc specialiter misso; qui postea fuit Namnetensis episcopus, & postmodum obtinuit a Clemente VIII bullam tam pro Remensi archiepiscopatu, quam pro abbatia S. Remigii. Anno MCCLXXVIII, ut refert Symphorianus Guion, auctor modernus, in Historia Aurelianensi, ex Altivillarensi cœnobio excerptæ B. Helenæ reliquiæ Aureliam missæ sunt; verum ad quorum petitionem nescimus. Quæ reliquiæ cum aliis incendio perierunt, cum ab hæreticis destructum est templum, duce quodam impio, nomine de la Noüe; qui etiam ipse Altivillarense cœnobium incendit anno MDLXII: sicque non ecclesia modo, verum bibliotheca cum DD. virorum lucubrationibus, & ecclesiæ ornamenta consumpta sunt: sacris tamen lipsanis monachorum studio Remos delatis ante incendium, contumeliæ nihil illatum est; teste D. Ruperto Reginaldo, cujus verba recitavi e notitiis ejus Mss. In alia autem ipsius scheda habetur Gallicum testimonium de capsa jussu Cardinalis Guisii, archiepiscopi Remensis, anno dicto MDCII aperta, ac reliquiis nonnullis ejusdem Sanctæ Aureliam deferendis &c. In quo instrumento dicitur aperta fuisse capsa coram Religiosis omnibus dicti loci Altivillarensis, & magno populi numero. In cujus rei fidem dictus secretarius exaravit in charta membranea, quæ erat, quamque reliquit in capsa, nomina Religiosorum, qui tunc aderant, uti & suum, videlicet Joannis de Maupoix Prioris, Joannis Geoffroy, Joannis Moreaux, Thomæ Michelet, Ægidii Fournier, Henrici Bourgeois, Joannis le Large, Caroli Deu; MDCII per me secretarium Domini archiepiscopi P. de Bec. Franciscus le Maire in Historia Aurelianensi tomo 2 editionis secundæ pag. 37, inter reliquias ecclesiæ sanctæ crucis memorat os colli S. Helenæ nostræ ex Altivillari delatum.

[27] Idem diligentissimus rerum Helenianarum apud Altivillarenses collector, [Corporis, ac hierothecæ,] de Sanctæ corpore, capsa, sacello ista ibidem subjungit: B. Helenæ corpus integrum non est apud Altivillarense cœnobium: desunt enim caput (Vide de eo inferius § 5 num. 42) brachia & pedes, quæ forsan Venetiis asservantur; (licet quidam asserant caput Trevirenses possidere.) Crura inter corporis truncum recondita sunt: corpus est incorruptum, utpote aloë & balsamo delibutum, & holoserico obtectum velamine. Capsam olim fuisse argenteam, testantur aliqua manuscripta: verum quo pacto perierit, & ad quem usum conversum fuerit argentum, nescitur. Fidem faciunt Mss., combustum fuisse monasterium cum ecclesia circa annum MCDL. Quocirca Nicolaum hujus nominis V Romanum Pontificem indulgentias concessisse his, qui ad ecclesiam & illius restaurationem manus adjutrices porrexerint. Legimus, & anno MCDXCII in noctu Pentecostes furto ablata fuisse aurea & argentea capsarum ornamenta (quo die per oppidum processionaliter solent circumferri) quibus circumquaque obvestiebantur; inter quæ alia B. Helenæ capsæ decora, sanctissimæ Virginis Mariæ argenteam imaginem pretio trecentorum aureorum. An ex tunc ea, quæ nunc est, fabricata fuerit, penitus ignoratur.

[28] [nec non sacelli notitia &c.] Ipsa, quæ nunc est, capsa longa est 5 pedes paulo amplius; alta ferme tres, tota cupreis laminis pulchre deauratis, effigiatis, & affabre ex ære solido sculptis, B. Helenæ gesta referentibus circumdata. Eminet super altare majus, quo in tota regione pulchrius non visitur: quatuor enim fulcitur Iäspideis columnis prægrandibus, totidemque marmoreis decoratur, variisque ex Virdunensi lapide imaginibus & aliis ornamentis. Est in ipsa ecclesia capella decenter ornata & perpulchra, B. Helenæ sacra, quæ tota est peregrinorum devotio: in qua visuntur multæ subalariæ furculæ, quas membrorum impotes, sani B. Helenæ intercessione effecti, in signum dimiserunt. Visuntur & vota, variæque tabellæ quorumdam miraculorum indices, insuper & argentea lampas .. Tabellas inter alias prægrandis habetur una B. Helenæ, ante cujus pedes genuflexæ duæ visuntur nobiles matronæ, scilicet domina Catharina Deltouffes, quondam viri nobilis Claudii de Baudiers, domini de Capella Moodone & villa in Tardiniensi &c. Maceriarum, Carolopolis & Regiteste gubernatoris conjux; & Maria horum conjugum filia, postmodum baroni de Ternus matrimonio juncta; & infra tabellam una cum variis sortibus, quas prædicta Maria evomuit, hi versus leguntur: quorum ego argumentum e Gallico idiomate sic reddo Latine: Dominabus hisce præstitisti, O Sancta, benefactum immortale. Nam eas liberare non potuisti sine beneficio a maleficio. Hoc mortale, illud immortale est. MDCXIX. Ne lectorem moretur vox Regiteste; Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum Reiteste, ait, vulgo Retest primo, post Retel dictum, ad flumen Axonam in finibus Remorum &c. Quidam vero Regiteste mendose appellitant. Plura dabo inferius in Annotatis ad classem 1 Miraculorum lit. a, inter quæ miracula narrantur pluribus res illæ, quæ ad dictas matronas nobiles spectant.

[Annotata]

* Calvus

* al. Cramaudo

* al. Simone & Guillelmo de Vilemonte

* al. Fulcone de Roya

* al. licentiato

* al. Petro d' Argenteiul,

§ IV. An Romana translatio evertat possessionem Altivillarensium, an item & quomodo competitores corporis inter se conciliari possint; stabilitur possessio Altivillarensis.

[Argumenta Aringhi] Quæ superius § 1 ac 2 Gloriæ posthumæ præmisi de corpore S. Helenæ Roma ad cœnobium Altivillarense advecto æræ videlicet vulgaris anno 841 vel proxime sequente, non adeo sunt perspicua & certa, quin difficultatem patiantur ex eo, quod sacra ejusdem Sanctæ pignora Romæ etiamnum asservari anno 1140, fuerit creditum. Apud nos tomo I Maii pag. XXVII hæc jam pridem notata sunt: Corpus ejus (S. Helenæ videlicet) adhuc Romæ haberi creditur in tumba porphyretica ad Aram cæli: econtra Gallia ipsum habere prætendit in monasterio Altovillariensi. Adde ista e Mabillonio Itineris Italici pag. 135, inter alia, quæ memorat de basilica, quæ Aracæli vocatur: Ad sinistram altaris partem sacellum & ara cum quatuor columnis, sub qua corpus S. Helenæ in urna porphyretica jacere creditur; tametsi ad Altivillarense Campaniæ nostræ monasterium translatum fuisse quidam veteres Galli scriptores tradunt. Aringbus Romæ subterraneæ lib. 4 cap. 9 num. 16 de dicta ad Altivillarenses translatione sic statuit: Porro ejusmodi recolenda translatio quoquo modo contigerit, non hanc quidem de ipsomet corpore, sed de sacris ejusdem reliquiis, ut in more olim positum erat, subintelligendam esse arbitramur. Nam sub Innocentio PP. II veneranda ejusdem S. Helenæ ossa e via Lavicana in Urbem, ad ecclesiam S. Mariæ vulgo de Ara cæli nuncupatam, ubi hodie religiose asservantur, translata fuisse; & illud item nobilissimum mausoleum seu porphyreticam urnam, in qua ejusdem corpus conditum fuerat, ad Lateranas ædes ab Anastasio IV delatum, ut in eadem sacrosancta basilica ad perenne Christianæ religionis monimentum extaret, in supra recensitis Actis, his plane verbis legitur:

[30] “Sed cum temporibus Innocentii secundi propter guerram *, [pro possessione corporis apud Romanos seculo 12] ipse locus desertus esset; quidam fures, fracto operculo ipsius tumuli, aurum & gemmas vestimentorum B. Helenæ abstulerunt. Quod quidam Religiosi videntes, caput & grossiora ossa inde levantes in Urbem intulerunt: Mausoleum autem ipsum Anastasius IV in basilicam Constantinianam intulit: ubi postmodum & ipse sepultus est. Tunc etiam ossa minima B. Helenæ inde educta sunt, & per plurimas ecclesias distributa”. His citatis, rem deinde suam ita confirmare conatur ibidem Aringhus: Id ipsum a Joanne Diacono, qui sub Alexandro PP. III floruit, in lib. Ms. cod. Later. de memorabilibus basilicæ Lateranensis rebus comprobatur; ubi altaria ejusdem Lateranensis basilicæ describens, hæc ait: “Sinistro vero latere basilicæ est altare S. Antonini martyris: ubi juxta jacet Anastasius IV, qui fuit Sabinensis episcopus, in mausoleo porphyretico, præclaro opere sculpto, in quo olim jacuit Helena mater Constantini imperatoris: quod videlicet mausoleum de ecclesia, quam idem imperator ad honorem ipsius matris extra urbem ædificaverat, idem Papa deportari fecerat”.

[31] Ex quibus jure quidem merito erroris Nicephorus redarguitur, [evertere possessionem Altivillarensium, nobis non suadetur.] dum Helenæ corpus una cum ipsamet urna Constantinopolim translatum fuisse, perperam nulloque veritatis adminiculo suffultus asserit. Porro insigne hoc mausoleum, Bosii, viri de sacra antiquitate optime meriti, opera typis impressum in recensito Romæ subterraneæ opere, quod Italico idiomate editum est, & nunc in nostris hisce paginis latinitate donatis continetur: est autem, ut infra videre est, hujus formæ, quam deinde repræsentat, præmonens, illud in basilica Lateranensi juxta portam communi nomine Sanctam appellatam olim extitisse: cum autem anno sexcentesimo supra millesimum Jubilei secularis sacro recurrente, inter aditum portæ ejusdem de more reserandum confringi ac labefactari ex parte contigisset; ejus basilicæ canonicos, Bosio servandæ antiquitatis studiosissimo adhortante atque adnitente, instaurandum curasse, & ad hodiernum usque diem pone Constantinianæ ejusdem basilicæ apsidem locatum aspici. Vetustissimum illud, & a Constantino augusto lectissimæ matris suæ corpori condendo adhibitum fuisse crediderim, inquit idem Aringbus. Sed ego credenti Aringho in hac re adeo non adstipulor, ut potius propendeam in suspicionem contrariam, propterea quod in istius mausolei descriptione seu schemate nihil conspicor nisi profanum seu non sacrum. Verum id obiter dictum sit; cum non in hac re, sed in corpore S. Helenæ posita sit præsens controversia. Retuli autem superius, fuisse creditum, sacra ejus pignora Romæ asservari anno 1140 propter bellum Tiburtinum (Vide quæ de bello e qualibuscumque Actis referebat modo Aringhus) sub Innocentio PP. II; de quo bello Baronius ac Pagius ad annum 1141.

[32] [Conamur competitores corporis conciliare] Ex his autem, quæ paragraphis prægressis in medium produxi circa varias translationes, videtur consequi, ut omnes & singulæ ita non cohæreant, quin una potius cum alia pugnet, imo vero altera alteram destruat. Hinc itaque lis moveri potest inter Venetos, Romanos & Altivillarenses, de veriore ac potiore S. Helenæ hodiernæ, viduæ, imperatricis, ac magni Constantini matris possessione. Venetis favere posset sepultura Constantinopolitana, si certius de ea constaret, quam ex Theophane, qui floruit seculo IX; cui non apparet favere Eusebius, sicut datur videre supra § 1 Gloriæ posthumæ, quam deinceps intellectam volo, nisi indicavero aliter. Veneti vero Sanctæ corpus ad se demum seculo XIII inde delatum volunt non ex æde Apostolorum, in qua illam fuisse sepultam asserit Theophanes, sed e monasterio ejus nomini dicato. Petrus de Natalibus utitur verbo fertur, dum de illa translatione loquitur, ut ibidem licet videre. Ad hæc, probare incumbit eruditis Venetis, corpus ad se avectum hodiernæ esse Helenæ & non alterius.

[33] [dando cui que ex illo partem.] Romanis opponi possunt etiam difficultates, qui volunt illud a seculo XII extitisse Romæ, prout supra indicatum est. Altivillarenses autem verum hodiernæ Helenæ corpus possidere se censent jam inde a seculo IX. Ecquis itaque modus hanc controversiam componendi? Si hujus sacri depositi competitores sint contenti aliqua ejusdem parte, en, tibi, litem hanc compositam. Quid si ergo Romanis detur brachium; Venetis pedes, nec non utrisque pars fortasse capitis; pars, inquam, non totum caput; nam caput sibi attribuunt Trevirenses (Vide dicta in nostro Commentario prævio num. 129) quod si verum sit, poterit ipsis concedi capitis pars notabilis; alia vero membra, quæ antea § 3 num. 27 descripta sunt, concedantur Altivillarensibus. Atque hoc pacto quolibet ex tribus competitoribus supra dictis habebit corpus S. Helenæ hodiernæ, sumendo partem corporis pro toto per synecdochen, prout in hac materia alias non raro usuvenire consuevisse, notissimum est. Si plus velint Romani (& vero plus velle videntur) caput videlicet & grossiora ossa, sicut superius num. 30 indicatum est, examinandum illis hoc punctum relinquimus, ac historice probandum, a quo tempore antiquior ac solidior aliquis auctor, quam sit Actorum scriptor apud Aringhum, loquatur de corpore S. Helenæ ad Aram cæli. Brachium sibi tribuunt Escorialenses in Hispania; uti patet ex scripto, quod apud me est.

[34] [Stabilitur depositum apud Altavill.] Ego interim possessionem corporis apud Altivillarenses evertere non ausim ob sequentes rationes. Primo. Tetgisus seu Theogisus illud Roma ad illos non tantum dicitur detulisse, ex § 2; sed tres deinde missi sunt Romam, qui rei veritatem illic inquirerent, ut ibidem narratur. Secundo. Quia ejusdem probatio facta per aquam fervidam, sicut § 3 præmissum est. Tertio. Quia contra recrudescentes dubitationes indicta est seculo XI publica ac solennis translatio. Rem gestam ex Notchero producam infra § 5. Quæ rationes simul junctæ tantum habent credibilitatis apud me pondus, ut Altivillarenses deturbari posse non videantur a sua possessione, qua a tot jam retro seculis ad hæc usque tempora constanter gavisi sunt. Quamobrem per me neutiquam stabit, quo minus eadem gaudere pergant. Favere illis etiam videtur Eminentissimus Baronius. Nam etiamsi § 1 num. 6 a me citatus non decidat controversiam inter Græcos & Latinos, ubi S. Helenæ corpus fuerit sepultum; idem tamen auctor Eminentissimus ad annum 326 num. 62 eamdem decidit in favorem Romanorum, & translationi Constantinopolitanæ, de qua, inquit, penes antiquos nulla mentio est, opponit Gallicanam ex Sigeberto; cui translationi unice videtur insistere, & adhærere in notationibus ad Martyrologium Romanum hac die XVIII Augusti, ubi de hac unica expresse scribens hæc pronuntiat: De reliquiarum ejus translatione agit Sigebertus in Chron. anno DCCCXLIX. Quæ cum ita sint, non videmus relictum esse ullum dubitandi locum, quin Altivillarensium possessio sit probabilior ac potior quam aliorum competitorum. Ex his præmissis confice, quid responderi possit ad ea, quæ illustrissimus Albertus Ernestus, episcopus Laodicensis coadministrator Ratisponensis (ita intelligo characteres haud satis graphice expressos) huc scripsit in litteris die XXXI Martii anno 1692 Ratispona datis; in quibus postquam meminisset suæ ecclesiæ Bonnensis, bellicis turbis devastatæ &c., obiter etiam mentionem facit de Helenæ translatione corporis, cujus, inquit, adhuc magnam partem habemus.

[Annotata]

* i. e. bellum

§ V. Solennis ac miraculis nobilitata translatio corporis seculo XI; qua illustrantur superius a nobis præmissa § 3 num. 21, auctore Notchero abbate Altivillarensi.

[Monitio ad lectorem.] Superius § 3 num. 21 de Notcheri abbatis libello nobis sermo fuit, & ibidem indicavimus, nos ex eodem daturos translationis narrationem, incipiendo a dicti libelli capitulo quarto. Tria quippe præcedentia omittimus tamquam minus necessaria. Primum enim hoc titulo prænotatur: Quod multis Sanctorum reliquiis & præcipue S. Helenæ Altumvillare insigniatur. De hac re, quantum quidem spectat ad Sanctam nostram, satis superque nuperrime dictum est, ac porro dicetur. Secundum inscribitur: Quod multis signis sancta Helena claruerit, & rex Karolus cum suis palatinis de hoc diffidens, viso probationis testimonio crediderit. De hac re tractavi ex ipso Notchero paragrapho eodem 3 num. 10. Capitulum autem tertium præfert hunc titulum: Quod iterum Francos dubietas accepit in tantum, ut fidem translationis sanctæ Helenæ exposcerent. Vide quæ ibidem ex Mabillonio num. 11 sunt indicata. Capituli quarti synopsis est ista: Quod Remis in præsentia episcoporum statutum est transferri corpus sanctæ Helenæ, & postea regali edicto confirmatum. Incipiamus itaque ab isto capitulo, aliorum, quæ deinde hoc sequuntur, titulis huc non transcriptis, sed per numeros tamen Romanos ad marginem designatis, additisque variis e Ms. nostro miraculis, quæ Mabillonius prætermittit.

IV.

[36] Anno igitur humanati Verbi millesimo nonagesimo quinto, Indictione quarta *, [Translatio indicta in festum Simonis & Judæ Apostolorum:] anno autem trigesimo quinto a regis Francorum Philippi, filii Henrici regis; duodecimo vero anno Raginoldi b Remensis archiepiscopi, acta est Remis consecratio solemnis domni Philippi episcopi in Catalaunensi c sede, fratris Stephani Comitis palatini: ad quam canonice administrandam affuerunt Remensis diœceseos suffraganei, scilicet Hugo Suessionensis episcopus, & Gerardus Morinorum episcopus, & Gervinus Ambianensis episcopus: inter quos cum in præsentia archiepiscopi Raginoldi multa laude digna ecclesiastica Sanctione auctorizarentur, & quædam neglecta corrigerentur, ego Nocherus *, humilis Altivillarensium abbas, relationem feci, ut revelatio corporis sanctæ Helenæ digna translatione fieret, & dubitantibus Francigenis certæ fidei testimonium appareret. Diu itaque, ut in tali negotio solet; sacerdotali reverentia consultum est, & decretum Apostolica auctoritate, ut in superventuro festo Apostolorum Simonis & Judæ omnimodis transferretur. Verum quoniam pro negotiis regni statuendis octavo die occursuri erant glorioso regi Philippo cum aliis Galliarum coëpiscopis in vico Suessionicæ sedi subjecto, qui vocatur Mons sanctæ Mariæ d, placuit, ut tantæ rei consensus in conspectu regis & procerum ejus referretur, & edicto ipsius, sive omnium aulicorum & episcoporum, qui venturi ibi erant, authentica confirmatione corroborarentur. Quod ita & factum est. Divina enim dispositione credimus contigisse, quod ibi totius Galliæ majores metropolitæ affuerunt, scilicet domnus noster Raginoldus Remensis archiepiscopus, & Rodulphus Turonensis archiepiscopus, & Richarius Senonensis archiepiscopus, singuli cum aliquantis suæ diæceseos suffraganeis & abbatibus. Et ut revera claresceret quod Job ait: Qui facit concordiam in sublimibus, omnes unanimi concordia consenserunt Rex cum optimatibus & palatinis & totius regiæ dignitatis fascibus; archiepiscopi cum suffraganeis & abbatibus, & reliquis ecclesiastici ordinis gradibus. Itaque auctorali edicto divulgaverunt, ut absque intermissionis excusatione illud corpus sanctissimum gloriosæ Helenæ reginæ in supradicto festo Apostolorum Simonis & Judæ deberet transferri.

V.

[37] Interea pro statu ecclesiarum Galliæ reformando domnus Apostolicus e urbe Roma advenerat. [cui non potuit interesse archiepiscopus Remensis.] Inter eundum autem aliquamdiu commoratus, ut ecclesiasticam dignitatem, quæ ea tempestate satis miserabilis erat, recuperaret, legationem Apostolicam per omnes Galliæ provincias direxit, ut omnes metropolitæ cum suffraganeis, singuli cum abbatibus & cæteris ecclesiæ ordinibus, rex cum totius regni viribus convenirent ad decretalem synodum in urbe, quæ dicitur Clarus-mons f, sita in pago Arvernensi. Hinc tantæ auctoritatis edicto obstrictus Raginoldus archiepiscopus iterum alio urgetur negotio, ut fieri solet in turbine hujus mundanæ reipublicæ, scilicet ut regi Philippo occurrat Cabillonis g in supradicto festo Apostolorum. Anceps itaque in harum rerum meditullio vices suas delegat magni testimonii viro domno Hugoni Suessionensi episcopo h, & Philippo Catalaunensi episcopo, ut ipsi scilicet fungerentur officio suæ auctoritatis in hoc pio opere sanctæ translationis. Tali præventus occasione archiepiscopus nequivit adesse, quod (ut diximus) regi occurrit Cabillonis eodem die.

VI.

[38] Igitur diu desiderata, & votis omnibus a nobis expetita celebritas Apostolorum illuxit in die Dominica. [Locus translationis cælesti fulgore illuminatur:] Non solum vero Francia ad obsequium tantæ reginæ suos fideles filios misit, sed etiam tota pene Lotharingia suos tamquam sanctæ pacis legatos & piæ devotionis obsides destinare gavisa est. Quomodo enim non ei tota religio Christiana applauderet, quæ tot beneficia meritorum ejus accepit; cui etiam muta elementa signorum acclamatione serviebant. Est enim quidam locus in prospectu totius Altivillaris, ab incolis Montiscola denominatus. Hic alto supercilio quasi umbilicus prominens satis accommoda planitie desuper dilatatur, & molli prolapsu ad crepidinem Matronæ i fluvii usque porrigitur. Hic diviniæ dispensationis intuitu præelectus erat, in quo transferri oporteret tantæ venerationis membra. In hoc erecta mole trabium tantæ capacitatis machina fabricata est, ut & totius cleri sacros ordines reciperet, & palatinis dignitatibus sufficeret. Ergo intempestæ silentio noctis, quæ Apostolorum martyrio celebris erat, & encœniorum ecclesiæ nuptiali prærogativa, magnæ commendationis gratia supradictum locum divina majestas beavit. Siquidem, ut palam fieret, quanti meriti esset, cujus membra illic transferri deberent, subita irruptione fulgor vibratus ab æthere super eumdem locum sedit; non modica expectatione deinde longo crine serpens & sensim procedens, tandem super caput ecclesiæ visus est descendisse, ubi Sanctorum lipsana suo requiescunt honore. Non a paucis vel levibus personis tantæ admirationis notata est visio; verum se vidisse testatus est quidam noster monachus reverendæ ætatis & magnæ gravitatis; & piscatores, qui in fluvio Matrona fluctivagis invigilabant capturis, & multi laïci satis religiosæ moderationis, quos ad solemnes vigilias invitabat devotio gratuiti voti. Si quis garrulus inde contentiosum funem trahere voluerit, quod ubiubi Deitati complaceret, id aliquando fieri solet; sciat quod nox illa nullo sidere illustrata, usque ad lucem indesinenti imbre maduerit, & miretur, quod, cum solum hunc locum columna divini ignis non levi mora dedicaverit, longo ductu aërem gyrans, tandem super Sanctorum pignora sederit, & ibi longa expectatione in ipsam resederit.

VII.

[39] Deinceps in his quæ scribenda sunt, si quis fidem expetierit, sciat, quod ego, qui scripsi, quædam oculis meis viderim: [Puer contractus sanatur:] quædam his referentibus agnovi, qui opus experti sunt recuperatæ sanitatis. Ante Apostolicam celebritatem ab urbe Suessionis quidam pauper cum uxore advenerat, qui octo diebus cum aliis egenis commanens, ecclesiæ alimonia pascebatur. Hic filium fere decennem secum advexerat, qui a natali ortu dextera manu recurva nullum ore cibum duxerat; & poplitum simul suffragine dissoluta nullo umquam gradu humum fixerat. Hunc uterque parens ante memoriam piissimæ reginæ tenebat, dum matutinali confessione divinam faciem præoccuparemus in eadem festiva nocte. Verum ut finita lectionum recitatione, illud Spiritus sancti classicum intonuit, Te Deum laudamus; obstupet uterque parens, filium erecta manu digitis micantem, crebro ductu caput scabentem, & erectis cruribus insolito annisu gradus molientem. Pertentant inde parentum tacitam mentem nova gaudia: probant omnes oculis Dei magnalia, & lacrymabili devotione pro meritis sanctæ Helenæ attollunt gratiarum præconia. Hujus gloriæ novitas Fratres latuit inservientes matutinali Officio, usque dum, luce diei ampliata, puer advocatur in experimentum receptæ sanitatis. Mox Fratrum corda resurgunt velut de quodam sepulchro mœroris, & Altissimum venerantes gratiosi cantici modulatione, iterum & iterum intuenda nequeunt expleri pueri visione.

VIII.

[40] Vix alicui diserto rhetoricæ artis sufficerent argumenta ad tam generosæ diei insignia copiosius laudum exequenda. [mira aëris serenitas:] Unde ipse olim imperitiæ meæ judicium subire timeo, qui opus facundorum virorum subdendum viribus impar & nullius momenti stylo elingui aggredior. Verumtamen in hoc mihi venia speratur, quod, etsi minus digne, hos tamen piæ memoriæ titulos segnitia priorum postera ætas non queretur obsolevisse. Si quis, aura purgata mentis, opera Dei digne miretur, agnoscet hanc diem tot suaveolenter virtutum odores habuisse, quot veris temperie diversicolores florum redolent gratiæ: & sicut deterso hiemis senio elementa quadam genuina virtute arrident gratiori Phœbea lampade; sic corda omnium juvenescebant quadam pubescente lætitia, jucundo visu miraculorum magnifice delectata. Quis enim tantæ reginæ non totas gaudii habenas effunderet, cui totus militabat æther. Nam cum antea fere quindecim diebus continuis aër hibernus deciduo imbre maduisset, languentibus astris, in ipso festivæ lucis diluculo, tanta serenitatis jocunditas arrisit, ut mox ab exorto solis jubare discussis imbrium nebulis, in favorem tantæ Imperatricis totam diem usque ad vesperum vernali temperie dulcoraret, & ad gaudium tantæ visionis advenientes amica familiaritate illiceret. Quam specialis dies tantæ Imperatricis! quæ etiam ipsi muto elemento frænum imponit tam imperiosæ legis. Certe credendum est, hac die omnes cælicolas in ejus obsequio militasse, & Christum sponsum suum nuptiale diadema sibi imposuisse.

IX.

[41] Convenerant itaque ad vices archiepiscopi [Hugo Suessionensis] & Philippus Catalaunensis episcopus. [personæ illustres translationem sua præsentia cohonestant:] Et inter hos etiam affuerunt magna normæ monachalis luminaria, scilicet Burchardus abbas sancti Basoli, & Petrus abbas Orbacensis, & Rodulphus abbas sancti Theodorici, & Lambertus abbas sancti Petri de monte Catalaunensi, & Philippus abbas Resbacensis. Sæcularis vero potentiæ affuit Stephanus Comes palatii, & uxor ejus Adelaïdis filia Guillermi regis Anglorum, & filia Philippi regis Francorum Constantia, uxor Comitis Trecasinensis Hugonis, fratris ejusdem Stephani, & Dudo vicecomes Marogiensis, & aliæ innumerabiles personæ satis spectabiles in suo genere, quas dicere supersedi. Specialis gloria Matris totius imperii, quos olim ab ortu suo Romanæ vires multo sanguine subegerant, nunc Christi sacramento juratos, solemnem sibi celebrare triumphum imperabat. O corona insuperabilis victoriæ, quam tibi Altumvillare imponit! Jocunda ostensio tuæ Reginæ.

X.

[42] Omnipotens Verbum Dei Filius, qui suis ait Apostolis, sine me nihil potestis facere, hanc diem sua mirabili administravit dispositione. [cujus solennitas describitur.] Consulentes enim, qua hora sanctissimam glebam oporteret transferri, inspiratione Dei omnes unanimi consensu aspirant, ut prius a domno Hugone episcopo Dominicæ redemptionis mysterium celebraretur, & sic initiatis absoluta expletione divini Officii, digniore devotione meritum accresceret ad tam pium opus digne exequendum. Quod ut factum est, piæ gravitatis Fratres electi sunt, qui lipsanum tam gloriosæ glebæ ad locum usque translationis, qui Montiscola dicitur, evexerunt. Inter eundum agebat pompa tantæ Imperatricis, ante & retro & altrinsecus millia populorum, qui digna ovatione jubilos canerent in triumpho suæ exaltationis. Conscensis itaque pontibus trabalis machinæ, quæ ad recipiendos ecclesiasticos gradus & sæculares potentatus, ut dictum est, compacta erat, deponitur theca sanctorum pignorum super eminentius tabulatum, quod ideo altiori compage trabium desuper præeminebat, ut quaquaversum adstantibus diffusior specula sufficeret. Verum arrectis omnium animis ad tam piæ devotionis studium, celebratur letania cum effusione digna fletuum, qua finita, & pro rei inceptæ negotio ad populum sermone habito, aperitur cum summa veneratione urna argenteæ arcæ, quæ revera in se pretiosius illo manna continebat, quod cælitus sibi in cibos pluisse * quadraginta annos carnalis Israël gloriatur. Deinde sanctos cineres thurifero odore respergentes, indiculum ab intus extraximus, in quo scriptum legimus: Corpus sanctæ Helenæ reginæ matris Constantini, sine capite k. Quod etiam & a Comitissa Adelaïde, uxore Stephani Comitis palatini, lectum, & cæteris ejusdem potentiæ personis ipsa indice est interpretatum.

XI.

[43] Suspensis igitur omnibus in expectatione tantæ rei, [Corpus alteri thecæ includitur: cæcus & claudus sanantur,] produximus sanctissimum corporis thesaurum obrizo & smaragdo pretiosiorem: quod ab intus carbaso candido involutum est, & a foris brandeo l Ibera ferrugine depicto. Hæc tam regii corporis gleba adhuc magnificentiæ imperialis vernat gratia, quæ pistico balsami aromate delibuta, totius corruptelæ, ut dignum est, sibi dividet injuriam. Micat electro purior, vitro clarior, lacte candidior: testatique sunt nobis quidam veritatis amici, se fragrantia mirificæ suavitatis respersos, quamdiu morosa ostensione crudæ incredulitati totius Franciæ consulitur, & callosa garrientium obstinatio diutino comprobationis visu retunditur. Deinde satis digna admirationis veneratione ab omnibus diu salutata, in alio novo vase, in quo nunc est, ipsius beatæ Reginæ ab episcopis reconduntur membra. Nec mora, & ecce in ipso momento transpositionis, comprobat argumentum divinæ præsentiæ, cujus meriti hic tractantur ossa: siquidem inter tot copiosæ plebis millia, duo pauperes advenerant provectæ ætatis: quorum alter divina castigatione jam triennio cæcutierat; alter, nervorum destitutus valetudine, dextro crure incurvo claudicabat. Qui tantæ Imperatricis mira pietate visitati, uno momento diversæ salutis diversa recipiunt remedia.

[44] Deo, ait, gratias alter, quod in triennii curriculo cassis luce orbibus, [non immemores beneficii.] tandem per meritum sanctæ Helenæ aspirat jucundum jubar Phœbæi currus. Alter vero aliquantis, pro morosa ostensione, nervorum solutus, En, inquit, beatæ Reginæ obtentu directo crure diu negatos molior passus. Procedit uterque in argumentum redditæ sanitatis, & ascendentes machinam erectæ molis, libitinam sanctæ Imperatricis diu exosculando nequeunt expleri. O quam pulchra rerum spectacula hæc votiva dies tibi, Altivillare, exhibet! Hodie genialibus tuæ Reginæ dulcoraris deliciis. Hodie nuptiali ejus diademate, variis gemmarum radiis texto, redimiris. Hodie dulci epithalamio, in miraculorum multiplici plausu jocundaris. Hæc dies tripudii ab origine mundi a Deo tibi præordinata: provisione ejus nunc te magnifica odoris fragrantia mulcet, & jugum irrisionis, quod tibi imposuerat incredulorum pervicacia, computrescit a facie divini olei… [quoniam] potentia tuæ Imperatricis jam substravit tibi omne supercilium æmulæ frontis.

XII.

[45] Certificati itaque omnes signorum attestatione fundunt lacrymas gaudiis plenas. [Nundinæ Altivillarensibus concessæ.] Nulla umquam rerum pompa gratiorem duxit triumphum. Hinc clerus lætos ducens choros, Deo reboat cantici laudes in excelso: & hinc laïcalis frequentia plaudens manibus jubilat in voce exultationis. Finita vero gratiarum actione, operæ pretium rati sumus, convenire Stephanum Comitem palatii, ut ipse vir patriciæ dignitatis tale donum voveret tantæ Imperatrici, quod non cederet honori. Ad hoc vir prudens, ut semper erat benevolus, justæ petitioni requirit, quid commodius sibi dari gauderet ecclesia. Et ut didicit, quod in hoc res ecclesiæ proficeret, si publicis commeatuum mercimoniis nundinas banniret m, communicato consilio cum uxore fratris sui Hugonis, Comitis Trecasinensis, Constantia filia regis Francorum, & cum fratre Philippo Catalaunensi episcopo, qui jure patrimonii participes erant in Comitatu, edicto legitimi banni mercatum sexta feria inibi fieri deinceps indixit, in hoc quoque sibi assentiente Dudone vicecomite Marogiense. Et ut rata stipulatione hæc fieret constitutio, omnibus his manus imponentibus delegatur sanctæ Helenæ jure perpetuo.

XIII.

[46] His feliciter compositis, dignum probavimus alio salutis munere populum coronare. [S. Polycarpus & S. Helena Altivillarensium patroni.] Una. siquidem argentea theca ab olim usque nunc sanctorum martyris Polycarpi & Helenæ reginæ corpora felici sinu receperat. Verum, ut dignum erat, acta translatione solemni sanctæ imperatricis Helenæ, placuit quoque, ut ossa n sancti martyris Polycarpi, collegæ sancti Sebastiani, in publicum proferremus, ut tanti patrocinii thesaurum nos etiam habere comprobaremus. Consignatur omnis plebs tanti martyris & sacerdotis benedictione, adorans sanctos cineres, pia cordis salutat devotione. Tantorum privilegio Sanctorum Altivillarensem ecclesiam sublevari, totus Francorum admiratur orbis, & hanc diem acclamat promeruisse famam æternæ laudis. Vere hæc dies quotannis tibi, Altivillare, memorialis, quæ sicut duorum Apostolorum Simonis & Judæ martyrio toti mundo est dedicata, ita tibi exaltatione duorum patronorum tuorum martyris Polycarpi, & sanctæ imperatricis Helenæ est votiva. Jam vero completa totius Officii devotione, triumphali plausu ad sedem ecclesiæ lipsana Sanctorum referuntur. Etenim inter redeundum major accrevit exultatio, quod evidentibus signis manifestata lux veritatis a cordibus omnium pepulerat noctem incredulitatis, & nulli licebat ignorare, quod probaverant oculis. Capitulum XIV cum hoc titulo, Quod non vacat a mysterio, quod Sanctorum ossa levata sunt hora diei sexta; ac capitulum XV, Quod malignus spiritus semper perditione humani generis gaudeat, & prius læsis sensibus sibi totum hominem vendicat, prætermittimus.

XVI.

[47] Fuit vir quidam Balduinus nomine de urbe Tornaco o, qui hoc ordine apud nos sexto die post translationem sanctæ Helenæ venit. [Vir quidam lunaticus]Dum memoriam sancti Leonardi p invisere vellet, & infirmitatis suæ curationem ab eo posceret, Stephanum Comitem palatii (de quo supra diximus) obvium habuit: a quo requisitus, quis esset, vel quo iret, aut qualiter tantæ pestilentiæ infortunio adductus esset, infelicitatis suæ tragœdiam ita adorsus est: Indigena, inquit, Tornacensis territorii Sanctorum frequento ecclesias, ut eorum suffragante patrocinio consequar a Deo libertatem hujus captivitatis, quam hoc modo, fallente diabolo, incurii. Communicato semine cum quodam vicino meo, agellum colueram; mense vero Augusto appropiante, cum jam prope messis flavesceret, & panis inopia me urgeret, anxius vicinum conveni, ut æquata sorte communem culturam secaremus. Ille damnum futurum maturæ segetis præcavens, opportunum tempus maturitatis se expectare respondit. Sic mihi negata facultate colligendi amplius in die, angebar egestate familiaris rei. Cum multa volventi tandem male concepta hæc animo sententia sedit. Ingressus agrum cum asino in festiva nocte sancti Christophori martyris, angustiam meæ necessitudinis Sanctorum præferebam religioni, & furtum, inscio participe, nocturna falce arvum commune demetebam. Nec mora, &, ecce, ira Dei desuper in dominum & in animal, quod adduxeram, gravi fulmine desæviit: contracta enim compage nervorum asinus diriguit, & prodigioso monstro omnes circumquaque perterruit. At ego infelix in terram corrui, multiplici genere dolorum plexus. Surgunt mihi in collo altrinsecus duæ strumæ ulcerum, & dira sanie putredinis prope assistentes infestant. Æger anhelitus aërem fatigat, caput incessabili cardine rotatur, brachia jugi motu tremiscunt, crebris suspiriis pulsantur ilia, dissiliunt femora, franguntur crura, crudescit in me fera rabies inimici, & in novilunio ut fera pascitur morsibus meis. Heu! quam surda aure mors vota mea despicis, & ingratas vitæ moras mihi protrahis!

[48] Ad hæc Comes illi pie benignus ingemiscens, Hos duos, [convalescit:] inquit, denarios ob viaticum tolle, & Altivillare petens, missum ex meo nomine te dices, ad exposcendam opem sanctæ Helenæ. Certus habeto spem salutis: quod ejus meritis cæcus vidisset & claudus resiluisset, meis probavi oculis. Hac accepta confortatione, ingressus erat vespertina hora hospitium peregrinorum. Stuperes hominem omni officio corporis destitutum; videres caput portentuoso motu rotari, alieno officio pasci, potari: dolores eum præ nimio impetu vertiginis semesis morsibus fœdare, & assidue potus effusione aspergi. Verumtamen illa nocte paulo remissius requiescens, sequenti die, qui in sabbatum illuxit, post ortum solis matutinus se agebat ad ecclesiam. Vix ulla credet ætas, quam miserabilis facies hominis apparebat. Certe ut est humanæ naturæ conditio, alia dulcior, alia paulo asperior; quidam fugiebant venientem, alii pie gemebant diri spectaculi miseram sortem. Recumbit ante gradus cancelli, &, pro questu lacrymosi cordis ita dulcem Reginam sibi amicat: O, inquit, beata Helena, mater imperii, regina totius Romani orbis, retectrix Dominicæ crucis, inducias vel hodie, inducias vel hodie. Mira res! Vix hæc ediderat, & ecce, caput in altum supinans, imprimis pravo sudore circa collum respergitur: dehinc mira stabilitate se immobilem miratur. O beata meritorum efficacia quam expers est moræ in exhibitione salutis! Attoniti visione tanti beneficii velut rapti in extasi paulo hæsimus: deinde mirantes gyrare hominem, se redditum sibi, magnæ auctoritatis testimonio probamus. O plenas gaudiis lacrymis, quas tibi, Christe, fundimus, dum tibi pio pectine cordis dulcem cantici melodiam in organo vocis tympanizamus, & illi de justitio diabolicæ captivitatis erepto congaudere habemus! O miraculum celebre omnibus sæculis numquam simili spectaculo visum! Alteratur nova figura hominis, & antea cognoscentibus se vicinis in stuporem se offert peregrinæ novitatis, & cum omnes recognoscit, miratur etiam a progenitoribus ut alienigena non recognosci.

XVII.

[49] Hanc diem nobis Regina nostra dedicavit duabus coronis beneficiorum, [mulieris crus contractum,] & ante se lucere jussit duobus candelabris sanitatum. Vespertina enim hora Dominicæ noctis quidam pauper de villa Trecuncio advenit, attollens vehiculo uxorem nomine Emelinam. Hæc dimidio anno nullam curam domesticis negotiis adhibuerat, quod nervis obrigescentibus dextri cruris contracta officium gradiendi amiserat: quæ licet modica censu, sed magnanimis fide, ut porticum ecclesiæ ingressa est, miro Dei favore opem meruit sanctæ Helenæ. Nam labiis silens, & pio corde nomen sanctæ Helenæ reginæ salutans, cœpit tentando, calce terram figere: & hoc morosa resolutione nervorum iterum & iterum conata, tandem inopina pedis firmitate aram veneratur, &, ut pauper illa Euangelii mulier, exiguo quadrante ærarium sanctæ Imperatricis ditat. Geminavit nobis lætitiam matutini miraculi executio hujus vespertini: hac etenim die nostra illustris Regina Deo omnipotenti ecclesiam suam gemino gratiarum holocausto voluit solemnizare; sicut legifer Vates mane & vespere gemina sacrificii oblatione sacerdotem divinis aspectibus jussit assistere. Felix Altivillarensis ecclesia, felicibus auspiciis suæ Patronæ feliciter delectata, tunc meruit dicere cum Propheta: Vespere & mane narrabo & annuntiabo. Et iterum: In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam laudationes tibi.

XVIII.

[50] [puer item mutus] Parum est mihi de finitimis dicere; libet etiam attestari prædicabilem opem nostræ Patronæ & in exteris nationibus respersam. Regina totius Romani orbis ut olim æqua lance justitiæ omnem sibi subjectum hominem pacificavit; ita nunc quoque ubique terrarum ut domina suos agnoscens, pia exauditione salutis omnibus subvenit. In Lotharingia castellum est celebris potentiæ, quod Horum dicitur. Huic quædam villa adjacet dicta Amecina, quam rusticus quidam, Joannes nomine, incolebat, filium annorum plus minusve duodecim habens. Huic Dei potestas, cujus leges tremit natura, & cujus judicia abyssus multa, loquendi facultatem subtraxerat. Qui cum jam triennium in hujus silentii infortunio duxisset, pater eum unice amans piæ devotionis voto se obligavit, quod Altumvillare cum illo memoriam sanctæ imperatricis Helenæ suppliciter expeteret, & congruo suæ paupertatis munere eam honoraret, si ejus favore taciturnitatis vinculo solveretur. O Dei summi magnifica dignatio! qui, ne quis diffidat, Sanctorum suorum ubique vivere patrocinia magna quoque prædicandæ virtutis efficacia eos ibi commendat, ubi pia solummodo nominis eorum fit recordatio. Ecce enim pauperem pii voti … benigne approbat, & ut filio ejus manum indulgentiæ porrigat, jam dignum judicat, sicut olim Centurionem, ut puerum ejus paralyticum absolveret.

[51] [sanantur.] Insecuto itaque unius noctis interstitio felicem diem felici gaudio Deus retexit parentibus pueri, & meritis sanctæ Helenæ desiderium eorum adimplevit. Surgit enim infans e stratis cum organo solutæ vocis, & præsentiam sanctæ Reginæ sibi affuisse digno loquendi officio contestatur. Parentes inexplebili gaudio jocundantur, & reverentia tanti præconii miro fervore circumquaque celebratur. Igitur nono die post translationem beatæ nostræ Patronæ Altivillare genitor ingreditur, ut sponsionis suæ votum solvat, filio sibi comite in argumentum divinæ misericordiæ. Deinde fusa prece, & juxta modum suæ possibilitatis data oblatione, animos sanctæ congregationis lætificat nuntio inopinæ relationis, & sanctam Reginam ut novum sidus illuxisse toti Lotharingiæ, præsenti miraculo comprobatur loquentis filii. Sequitur in nostro apographo capitulum XIX: Quod sicut lex Euangelium in figura præcessit, ita & antiqui sua comparatione præfiguraverunt modernos sub gratia. Sed parallelismum hunc non transcribimus. Fini etiam hujus narrationis subnectuntur versus aliquot heroici metri. Post quos referuntur miracula duo. Alterum quidem, De muliere cæca meritis S. Helenæ illuminata in quarta hebdomada Quadragesimalis jejunii. Alterum vero, Item de puella cæca feria tertia Pentecostes lumini reddita. De quibus dicetur infra.

ANNOTATA.

a Anno Christi 1095 currebat a die 23 Maii annus 37 Philippi regis, sicut habetur apud Labbeum in Compendio chronologico ad istum annum; quo etiam consuli potest Pagius in Critica Baroniana num. 16.

b Reginoldus archiepiscopus, al. Rainaldus, hujus nominis I, sedit ab anno 1085 usque ad 1096, prout notant Sammarthani tomo 1 Galliæ Christianæ; ubi plura de illo dicuntur pag. 508 & sequentibus. Verum cum his non cohærent ea, quæ scribit Labbeus paullo ante citatus ad annum 1095, ubi affirmat, archiepiscopum istum Atrebati tunc vita functum die 21 Januarii, ac Manassem ei successisse. Marlotus tomo 2 lib. 2, cap. 3 Metropolis Remensis eumdem quidem mortis locum ac diem designat; sed annum 1096.

c Philippus ille episcopus, de Champagne dictus, ponitur apud Sammarthanos tom. 2 Galliæ Christianæ pag. 504, ac dicitur Catalaunensem obtinuisse sedem anno 1093.

d Mons sanctæ Mariæ, est ille, ni fallor, locus, qui in mappa Blaviana Insulæ Franciæ vocatur Gallice Mont N. Dame, ac milliaribus aliquot distat ab urbe Suessionensi Campaniamversus.

e Urbanus videlicet PP. II.

f In illo concilio Philippus rex Francorum anno 1095 excommunicatur, postquam ei in concilio Placentino concessæ fuerant induciæ in causa incestarum nuptiarum cum Bertrada. Adiri possunt Baronius & Pagius ad istum annum, nec non Labbeus tomo 10 Conciliorum a col. 500.

g Cabillonum, notissima Galliæ urbs est ad Ararim fluvium, vulgo Challon, vel Challon sur Saone; de qua pluribus agit Adrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 109.

h Electus est anno 1092, mortuus 1103, secundum Sammarthanos tomo 3 Galliæ Christianæ pag. 1049.

i Matrona, fluvius Galliæ, la Marne vulgo indigenis, oritur in Campania provincia, & in vico Balisma, loco cui nomen Marmote, distante uno milliari ab urbe Lingonum in meridiem; deinde in septemtrionem tendens, Lingones rigat, Calvum montem, Joanvillam, fanum S. Desiderii, Victoriacum Francicum & Catalaunum urbes Campaniæ; uti & versus occasum Spernacum, Castrum Theodorici, Meldas & Latiniacum; tandemque aliquot auctus fluviis minoribus, ad pontem Carentonium Sequanæ miscetur duabus leucis supra Parisios in ortum, inquit Baudrandus. Ab aliis vocatur Materna, sicut licet videre apud Adrianum Valesium modo citatum.

k Sine capite. De quo, uti & de aliis membris consule superius allata § 3 num. 27.

l Brandeum est velum vel palla serica vel lintea, qua Divorum reliquiæ vel corpora involvi a Christianis solebant, ait Cangius in Glossario, ubi affert exempla.

m Bannire, & bannum varia significant, ut videre licet apud Cangium. Hic vero bannire esse idem, quod edicto publico sancire, constituere vel proclamare, colligo ex proxime hic sequentibus.

n De Sancti istius reliquiis dixi supra § 2, num. 18.

o Tornacum duplex assignat Baudrandus; alterum in Aquitania Galliæ, & in Arminiaco tractu superiori, ad Arrosium amnem, in limite Bigerrensis Comitatus; alterum, urbem Gallobelgii notissimam. De hac suspicor hic agi, quæ utpote olim fuerit sub metropoli Remensi, in quacœnobium Altivillarense.

p Puto hic agi de S. Leonardo, S. Remigii discipulo, de quo Martyrologium Romanum ad diem 6 Novembris. Mappa Blaviana diœcesis Remensis in ipso urbis Remensis territorio ad fluvium Vidulam, vulgo la Vele, signat locum S. Lienart. An is sit, de quo hic sermo, an alius, affirmare nequeo. Major fortasse ei lux accedet ac melior, quando de S. Leonardo tractabitur dicto die.

* immo III

* Mabillonius Notcherus

* Mabill. placuisse

GLORIA POSTHUMA EX MIRACULIS.

Helena, vidua, imperatrix, ac magni Constantini mater, Romæ (S.)

BHL Number: 3775, 3786, 3774

A. Almanno.

§ I. Miracula ope Sanctæ in sua translatione in Galliam patrata seculo IX,
Auctore Almanno monacho Altivillarensi,
E Ms. Resbacensi hic edita.

[Prologus]

Horum miraculorum auctor Almantius, seu Almannus, monachus Altivillarensis, qui vixit anno DCCCXC juxta Trithemium, prout nostro apographo apposuit propria manu noster Heribertus Rosweydus, uti & ista: Ex Ms. Resbacensi, studio, Nicolai Belfortii. Ad Almannum quod attinet; consule quæ antea in Commentario prævio § 14, & in Gloria posthuma superius § 1 de illo sunt pæmissa. Nicolaus autem ille Belfortius non dubito quin sit idem, de quo mentio jam pridem facta est apud nos tomo 11 Januarii ad diem XX ejusdem mensis pag. 262, in monasterio, prout ibi dicitur, S. Joannis de Vinea Suessione Canonicus Regularis. De Resbacensi (Rebais) monasterio in Gallia non procul a Matrona fluvio, in diœcesi Meldensi & saltu Brigensi, meminimus tomo 1 Februarii, die VI pag. 817. Dictum exemplar dispescitur in capita duo supra viginti: quorum loco nos pauciora substituimus, antiquo tamen numero ad marginem retento. Consuetam vero fuisse illam historiam prælegi cœnobitis Altivillarensibus, videtur erui ex his verbis in ejusdem fine num. 75 apud nos: Ea itaque nocte, qua in crastinum die natalis ejus, Sanctæ videlicet nostræ, recitari primo habebant coram fratribus hæc, quæ de ipsa nostro labore collecta sunt &c. Hæc habebam, lector, de quibus te præmonendum censui. Consule etiam Annotata mea. Rei autem gestæ narratio ita sonat: cujus, secundum nostram novam partitionem, en tibi

PARS PRIMA.
Miracula, quæ cum circa sacrum corpus, tum in aliis per illud sospitatis contigere.

Cap. I.

[Corpus S. Helenæ levari nequit, & quare:] Romam vigoris sanctissima * imperatrix Helena (Domino Deo plagæ occidentali favente) secundum se egressa, mansionem secundam habuit in sylva, quæ ab incolis illius loci vocitatur Sudria a. Ut autem tertia lux gelidam cælo dimovit umbram, qui ejus comitatu gaudere meruerant, [cernentes solem rerum colores referre] itinerantium more, cœperunt sagmaria b sternere, & abeundi studio sua componere; usque dum archicustos ejus Teutgisus nomine reverteretur: qui ex quadam necessitativa causa non aderat præsens. Ante suarum ergo rerum quisquilias, unus ceterorum, cui prædictus jusserat custos, marguaritum * pretiosum levare gestiebat in asellum: sed quamvis omni niteretur conamine, beatissimum tamen corpus manebat immobile. Res mira! Omnino alma pretiosi decoris membra [penitus] moveri nequiverunt toto labore hominis fortioris: quæ diebus retro consumptis duobus ipsi asello superposita & deposita fuerunt manu prædicti custodis longe viribus inferioris. Adhæc levandi avidus, stupore confusus, timore perterritus [simulque admirationi deditus] magistrum adiit: Helenam sanctam a Roma longius venire nolle inquit; & ut celeriter sine mora * abeant, hortari contendit. At ille verba nuntii secum versans, &, quid facto opus sit, timido corde tractitans, ubi beatissima Constantini Genitrix quiescebat, concito gradu pervenit: diuque eam intuens, tandem pavidus strinxit, & sine [ulla] reluctatione asino imposuit. Qua de re cunctis [qui eam sequebantur] reddita quidem lætitia (quia, quod minime speraverant, eam ferebant) admiratione vero incrementata *, quia, quid res vellet [omnimodis] ignorabant; avido calle cœperunt iter carpere *. Denique, confitente ipso, qui eam non valuit movere a loco, repertum est [a custode presbytero, nomine Theutgiso] quod nocturno pollutus fuerit [in] somnio. Tunc laus & honor altithrono Deo, vincenti æternitate seculorum secula, in suo perpetuo regno. Amen.

II.

[54] Porro autem avidiori calle viam terentes, devenerunt ad superbissimum fluvium, [per rapidissimam fluvium Tarum mirabiliter devehitur:] cui est Taro c vocabulum: quod tantæ glomerationis & celeritatis solvitur impetu, ut si magnæ quantitatis lapis in eum projectus fuerit, ita turbine velocissimo portetur, ut vix natura compellente queat ad fundum venire. Igitur cum pavore non minimo, intuentes superbas minas aquæ, deliberabant nullatenus illac transire: cum subito asinus, quem sedebat ligni vitæ altissima Detectrix, sine cunctatione aliqua, fluvium est ingressus: ac si magni præconii dixisset nostra Helena: Quid titubatis? Quid mirisonas undas pavetis? Quam sequimini per solum, prosequimini & in latices minitantium fluminum. Sed omnes vicit pavor: unus enim astantium tentandi causa mittens hastam, nullo modo tenere potuit vel paululum rectam. Præfatus autem provisor, acerrimo transfixus dolore, æstimabat enimvero, frustra stellam cælo micantem, tali vertice absorberi posse, post illam tantum ex ripa pedes dimisit, simul ac certus, quod, si pedem paulisper a solo submoveret, dicto citius in præceps eum fortissima volubilitas aquæ devolveret. Ita eo lachrymabiliter suspenso, & in limite hujus vitæ præsentis, sua & omnium, quiqui littore stabant, deliberatione flexo; alter asinus, qui ad ripam stabat, ultro intrans amnem juxta ejus * cominus stetit, cui superincumbens, jam enim collisiones undarum ferebat, usque ad Sanctam pervenit. O rem mirationi deditam! Alternantes conglobationes aquæ ab imis vadis refusæ verticem (sicut erat incumbens asino) pulsabant prolongati presbyteri, & non perveniebant vel usque ad latera alterius asini, cui insederat constantissima Parens heroïs Constantini. Sic ipsa duce, tumidosque flatus fluminis refrænante, quod nullus videntium credere poterat, presbyter & asini ex superbo flumine exierunt salvi. Reliquus vero populus, ad publicum, quod inde terno aberat milliario, transmearunt vadum, laudantes super hoc omnipotentem Dominum.

III.

[55] Taliter lampade signorum viam illustrans, perlata est, immo portavit sequentes se, usque ad nobilissimum montium montem Jovis d. [puella quædam in lapsu sospitatur;] Quam ascendentem dum quædam puella nimium credulo, &, nisi ipsa foret, mortali sequeretur gressu, ex arctissima semita, scopulis angustiæ septa, pauxillum deviato calle in præceps miserabiliter ruit. Proh dolor! ex altitudine montis nimia ceu globus volvebatur ad ima: non jam amplius quam dimidiæ debitrix vitæ; cum ad voces plebis, unanimiter Dei auxilium supplicantis, adfuit suffragium virtutiferæ Helenæ. Statim enim ut inchoaverunt ab imis præcordiis voces emittere, cælum clamore pulsare & intonando terque quaterque dicere, Sancta Helena adjuva, S. Helena adjuva; puerpera, quæ ante ita rotabatur proclivio montis, ut vix videri oculis posset, immobilis hæsit prærupto solo: quousque, qui eam viderant ultra, nec mortuam putabant, fasciolas suas gratanter miserunt, & ad se incolumem, nec ullam ex casu molestiam habentem mirifice retraxerunt, Dominoque gratias egerunt; qui meritis gloriosissimæ Helenæ, sic eis reddidit sanam, ut nec quod ceciderit sentiret, & & usque prope descensum montis, post suam sanatricem, immo resuscitatricem rediviva curreret. Ad hæc insignia universa plebs excitatior reddita, devotius & hilarius eam prosequi cœpit.

IV.

[56] Postquam vero jam descendentes, ad strictiorem pervenerunt semitam, dextra lævaque spe mortis circumdatam; quidam vassallus nomine Otinus, [uti & alius, qui corpus Sanctæ ferebat,] miraculis prædictis devotior factus, venerationi ejus operam impendere sedulus curavit. Nam ex caballo suo, cui eam jam dudum asino ablatam commiserat ferendam, timens lapsum equi, quem semitella minabatur, deposuit, suosque humeros pretiosissimo ponderi veneranter supposuit: sicque ingressus & semitæ discrimen, suam gestans, ut non multo post claruit, gestatricem. Nam postea ex angustissimo diverticulo, pede graviter lapso, miserabiliter corruit. Qui interim, quanto letifer casus minabatur necem, tanto ardentius moribundus brachiis almam stringebat Reginam: & oculos vix cælo dirigens, ceu mors imminens admonebat, totus precabatur, ut ab ea, quam prius portaverat, portaretur. Populus itaque, quod ultra vitales minime ille carperet auras, quamquam magnitudine pericli diffisus, tamen virtutum retro visis miraculis, spe erectus est. Cumque voces in cælum cœpit emittere, dicens, Sancta Helena, S. Helena succurre; nomine, quod ora cunctorum tonabant, annuente, equus, quo dudum Beatissima sederat, suum casum pro nihilo ducens, anteriores tedendit pedes, intraque ipsos strictissime hominem est amplexus, sicuti ipse Deo charissima amplexabatur membra; sicque eum, ne proclivio laberetur montis, tamdiu tenuit, usque dum ex monasterio S. Petri e, quod ad radicem montis situm est, homines clamore excitati, sursum currerent, auxilium ferre parati.

[57] [& equus bajulus sacri corporis.] Qui ut viderunt equum, se despecto, homini ferre solatium; huic admiratione multa, qui quondam formaverat verba, comparaverunt asellum. Tunc securibus, lanceis, & machæris crispata glacie, ne solito deluderet nitentium juvare vestigia, unum suorum, qui & hominem ligaret funibus, & equum a servitio exueret, dimiserunt: sicque cum sanctissimo corpore retraxerunt ad se sanum hominem, qui ceciderat, pariterque cum eo, qui descenderat, adjutorem sonipedem. Dic jam, o natura, ubi sunt tuæ leges post talia, quæ Christus mundo meritis Sanctorum suorum inserit, miracula? cui est cum Patre altithrono, simulque Flamine sancto laus & honor in secula seculorum. Ipse me sine aliquo erroris fuco permittat exarare cetera, per inclytæ Helenæ gloriosa præsidia.

Compellebat vero quemdam comitem nomine Astaldum, pariterque abstractum a morte, Otinum (locus [erat] quo tendebant) transcenso monte viam mutare, sanctamque Helenam relinquere: quod & facerent, nisi prædicta miracula retraxissent: his etenim afflati sinum penitus diviserunt, & iter, quo Beatissima tendebat, summa cum devotione tenuerunt.

V.

[58] His itaque miraculorum figuris itinere levato, gaudentes & psallentes super his, [Contracta] quæ insolito viderant, intra Lingonicos fines, ad portum scilicet, cui nomen est Osvia f pervenerunt; eamque in basilicam sancti Munebundi g perportaverunt. Aliger autem rumor, nedum ipsam villam, omnem Lingonicam implet parochiam, advenisse scilicet totius orbis quondam dominatricem Helenam; ejusque qualitatem non cessat notificare, cum ex defosso totius cosmi * pretiosissimo imperialiter thesauro, tum pariter ex virtutibus supra fassis *, & ipsius meritis infra missis admirabiliter e cælo. Ad istius ergo potentiæ gloriosissimum decus quædam femina manibus repens, officia pedum genibus implens, ecclesiam est lachrymabiliter ingressa. Cernere enim erat eam ita morbo vetusto contractam, ut pedes miserabiliter hærerent, vultibusque incurva caducis, solam despectaret tellurem. Ligneis ergo advecta pedibus venit: gestamen, in quo multæ venerationis membra ferebantur, tremula tetigit: moxque, revocatis membris, in priscum componitur usum, ut ne signa quidem præteritæ infirmitatis investigari possent.

[59] [sanatur.] Ex non modico ergo dolore calcaneorum ad proprium locum invite remeantium, inconditas alte cœpit emittere voces. Ad cujus ululatum propius commanentes, concite cucurrerunt: &, quod numquam credere potuerant, pedibus rectam stare cernentes, manusque a servitio pedum liberas intuentes, glorificaverunt Deum. Miratur mulier altum cæli apicem: stupescit solum incognitis plantis calcare: contremiscit manus proprium officium frequentare. Admiratur universa plebs virtutiferum corpus Helenæ ab ipsa in crastinum ex ecclesia deportari, Benedictus Deus proclamantes, qui facit mirabilia magna solus per B. Helenam, tristes morborum non cessantem effugare pestes: ut adhuc, qui viderunt, maximeque presbyter, cujus relatione didici, quod scribo, existunt testes.

VI.

[60] Ex illo igitur loco unius solis itinere nostra progressa Helena, insequente noctis articulo, insigni refulsit miraculo. Quidam enim homo sic paralysi dissolutus erat sexennio, [Paralytico redditur usus membrorum;] ut omnium artuum funditus careret subsidio: membraque propriis deserta officiis, mortis sub imagine viva jacerent in lectulo. Ergo fama signorum hortatus per conjugem suam, Beatissimæ linteamen misit in munere, simulque ipsum, quo quotidie armaretur, gladium. Ut autem ad ipsam parva perlata sunt munuscula; remisit simul & Gloriosissima omnium illi membrorum officia, noxiæ dissolutionis torsione fugata, antequam missa rediret ad eum femina.

VII.

[61] Hoc insigne salutis ut audivit puellula cæca VII. ab utero matris, pervenit ducta alieno lumine; [Cæcæ puellæ visus.] ubi virtutiferam Reginam agnoverat esse. Cujus dum feretrum tetigit, in mediis tenebris lux aperta refulsit, quem numquam viderat, intuetur solem: laudansque & tripudians, suam die crastino prosequitur Illuminatricem, ipsa propriis ocellis sua legens vestigia, quæ ante paululum alienis ad ipsam fuerat tracta h.

ANNOTATA.

a Sutrium antiquissima Thusciæ civitas .. Nominis originem a frumento esse scribit Annius, nempe a σίτος, quod frumentum significat, & tris, quo triplicem aristam, compositum: quoniam tribus aristis pro symbolo ac insigni utatur .. Livius Sutrium multis in locis nominat, præsertim cum Hetruriæ claustrum ob loci naturam, & belli adversus Hetruscos gerendi opportunitatem appellat; pauloque post Camillum, audita Sutriorum defectione, militi edixisse ait, ut annonam tridui secum in iter deferret, quo celeritati profectionis adversus Sutrios obesse posset nihil. Hinc & Plautinum est adagium, ut, qui dierum aliquot annonam secum deferunt, ire Sutrium dicantur .. Parum hac ætate frequentatur, cavernis undique topho, cui insidet, incisis cinctum; prout videre licet apud Leandrum Albertum in Descriptione Italiæ.

b Sagma est, quo asinis, mulis, equis tergum sternitur, ne ab onere lædantur; quæ jumenta hic sagmaria dici videntur. Ita Bollandus noster in notis Mss. ad hæc miracula. Consule Glossarium Cangii.

c Leander Albertus paullo ante citatus, inter ea, quæ scribit de Lombardia Cispadana, Transito, ait, Parmæ ostio Tari succedit amnis .. Oritur Apennino juxta Zaze, ac intervallo P. M. V. ab urbe Parma fluens, hic in Padum se exonerat.

d Mons Jovis. Proxime allatus Leander Albertus hæc observat agens de Lombardia Transpadana: Constat .. Alpes has juxta fauces, ubi Augusta Prætoria, veteres appellavisse Graias & Pœninas, nimirum Augustæ dextra Pœninas, quæ nunc Mons Major D. Bernardi, & item Mons Jovis, læva Graias, quæ Mons Minor D. Bernardi, itemque Columna Jovis, dicuntur.

e Quodnam & quale hic indicetur monasterium, non est mihi promptum dicere; erit fortasse his, qui huic locorum tractui sunt viciniores. Idem sit dictum de situ determinando presse villæ Avergæ & Fallesiæ, quæ inferius occurrunt. De Fallesia tamen videri possunt, quæ dabo infra in Annotatis ad partem 3 lit. g.

f Flodoardus: In vicum qui vocatur Osismus. In territorio Lingonensi (Lingones urbs notissima est in Campania Galliæ sita, quæ vulgo Langresdicitur) reperio locum Oisame. An is, an alius, de quo hic sermo est?

g Flodoardus Winebaldi. Bollandus in Mss. posthumis hunc esse opinatur, qui 18 Decembris colitur, SS. Willibaldi & Walburgis frater. De S. Willibaldo actum est apud nos die VII Julii, tom. 2 a pag. 485.

h Quæ in hac parte prima superius a num. 53 referuntur, usque ad Tunc laus &c. exclusive, habentur etiam in apographo nostro e Ms. S. Martini cap. 24 hoc titulo: Incipiunt miracula, quæ mirifice ostendit Deus per suffragia beatæ Helenæ matris Constantini imperatoris, in ejus translatione. E quo exemplari, ad nostrum aliud, quod hic damus, collato, depromptæ sunt variæ lectiones, & supplementa uncinis inclusa usque ad Tunc laus.

* al. Per omnia sanctissima almi vigoris

* al. margaritum

* al. ipsa

* al. incerta

* al. arripere. Ast

* eum

* i. e. mundi, Græce κόσμου.

* an. suprafatis?

PARS SECUNDA.
Omnigena alia mala per S. Helenæ corpus sanata.

VIII.

His ita gestis, plebeia turba Dominum laudans, amicam Sponsi virtutum plenam intonans, [Muta & usu manuum privata.] Kyrie eleison proclamando sydera pulsans, avidiori remo viam sulcans, in villam, quæ vulgari nomine Averga vocatur, cum domina nostra tandem ingreditur Helena. Nec mora; obviam ei venit muta, manuum officio penitus privata. Cerneres eam ita miserabiliter ægrotam, ut nec, quid faceret, flagitare posset muta, nec ipsa ori cibum ferre valeret manibus contracta. Et ista mirabiliter est concurata.

IX.

[63] [lunaticus,] A prænominata autem exiens villa in proximam, nomine, Fallesiam ingressa est: pariterque mutorum, cæcorum, surdorum, paralyticorum, claudorumque sanitas cum illa: sicuti ipsa interpellante & Domino adjuvante indicabunt sequentia. Nam ut in ecclesia ejus beatæ memoriæ posita fuerunt membra; cunctis, qui aderant, divina per ipsam refulsere miracula. Quidam enim intrans homo, multo jam tempore lunaticus, simul ac cecidit, spiritu muto graviter vexatus, acsi penitus occubuisset mortuus. Tota ergo ecclesia super hoc stupori dedita, ore sedulo, ut tantum casum hominis [ita etiam docuisset] a sanctam vocitabat Helenam: cum, ecce, dicto citius valetudo omnibus membris hominis adfuit, & sanissimus ille redditus, longo in reliquum tempore incolumis vixit, præterita infirmitate privatus. Sit hinc benedictus Deus!

X.

[64] In ipsa autem villa quidam homo morbo miserabilis, tria in grabato deduxerat lustra, [alius miserrimo morbo afflictus,] tanta ægrotatione absorptus, ut, carne putrefacta, viginti tria ex corpore ejus ceciderint ossa. Quem ceu omnimodis confractum in gestatorio proximi componentes, fama signorum ducti ad basilicam deportarerunt, ubi virtutes magnæ Constantii sponsi dilecta dispensabat Helena: non tamen ullo modo sanitatem posse recipere credentes, morbi magnitudine seducti. O rem miram, o rem forsitan aliquibus audituris incredulam! Ex lectulo, quo advectus fuerat, conabatur surgere, qui intra XV annorum curricula, in aliud latus non fuerat versus propria virtute. Quod qui eum adduxerant multo stupore intuentes, &, propter morbi longitudinem & gravedinem, conamen illud pro nihilo ducentes, tandem, quid vellet sacere, interrogaverunt. At ille virtute quidem afflatus beatissimæ Helenæ, sed adhuc inanito aggravatus corpore, ut levaretur flagitabat obnixe. Tunc qui eum asportaverant, hoc sine divino numine non esse cognoscentes, statim eum non jam ex toto, sed ex parte juvantes erexerunt. Et, ecce, a feretro Mediatricis odor salutis allatus naribus cicatricis, ita ægroti omnia solidata sunt membra, ut nulla priscæ infirmitatis invenirent vestigia: firmiterque deinceps calcans dudum incognitum solum, qui allatus fuerat viribus alienis, ad sua lætanter reversus est propriis: vectorem suum grata mercede revexit, universasque adjacentes provincias ad laudandum Dominum excitavit.

XI.

[65] Non multo post cujusdam nomine Haderici filia, nomine Bava, genibus repens, manibus ligneos pedes tenens, [clauda ex utero matris,] odore signorum afflata fuit: quam ex utero matris suæ claudam coram omni clero nostra Helena fecit gressu incedere recto: & usque hodie, comite vita, in civitate Durocordorum Rhemorum b sanctimonialis est, ab omni ruga veternosæ infirmitatis penitus exuta. Qui non credit, quod fuerit clauda, ipsius potest cognoscere verbis, quantam in se virtutem beatissimæ nostræ Reginæ fuerit experta.

XII.

[66] In ipso etiam temporis articulo, rumor virtutum quamdam traxit feminam ad sanitatis dispensatricem Helenam: [alia paralysi dissoluta,] quæ paralysi dissoluta, linguæ funditus amiserat munera, pariterque demissis nervis languida manus dextræ dependebant vinculo. Quæ ut venit, & pro desiderio recipiendi sanitatem allatus linteolus Sanctissimæ feretrum tetigit; confestim sanæ redierunt munia linguæ: viget dextra firmato robore, abstructo gravi pondere palmæ, quod multis annis dependerat inutile. Veneremur ergo tantæ felicitatis vel salutis decus insigne; per quod nobis tanta Christi monstrantur miracula, per quod ligno vitæ detecto diaboli calcantur figmenta, per quod prophetiæ complentur oracula, per quod freno filii regis insignito hostium proturbantur jacula, ipsumque omni in prælio comitatur triumphalis victoria c. Benedictus ergo Trinitas Deus in secula.

XIII.

[67] Ignicomus interea sol fundens in terris roseum jubar, exturbatorem mortis revehebat diem d, qui culmen alti nominis a dominante Domino trahit: [surdus a nativitate,] &, ecce, quidam a matris utero surdus, vervecem sanctissimæ Reginæ adducebat in munere: &, ut Missarum inchoata sunt solemnia, ecclesiam est ingressus. Ut ventum est ad Euangelium, meritis Helenæ surdas aures penetrat sonus vocis aëriæ, statimque, Euangelio perlecto, viva cœpit voce clamare, se numquam, nisi tunc, Euangelium audisse, & Deo gratias vociferando, clamore basilicam omnem implere. Hæc universi perpendentes, Dominum unanimiter glorificaverunt, qui per suam Helenam, virtutum miraculis propriam decorabat ecclesiam.

XIV.

[68] Quidam homo nomine Hadericus, non ille, cujus supra mentionem fecimus, trimum primogenitum habebat filium, [puer periculose ægrotans,] cujus tenerrimis membris ita inæqualitas infusa erat corporis, ut quintus jam exactus fuerit dies, ex quo lac, quod solum adhuc habebat cibum, minime traxisset ex matris uberibus. Tristatur pater, haud minus mater, cernentes mori, quem necdum plene cognoverant vivere. Inter hæc præ doloris magnitudine, quid facerent, multa volventes, ut nostram super hoc adirent Helenam, compelluntur reliquorum signorum pennigera fama. Igitur genitor concito gradu, ubi sanctissima almi corporis quiescebat gleba, perrexit, diu salutem filii oravit; donum vovit, & ad propria rediit. Puerum ergo, qui quinque jejunaverat dies, lætantem & incolumem reperit: & quod ipsa hora, qua ad cryptam Beatissimæ salutem ejus flagitavit, lac trahere cœpisset, invenit, omnipotentique Deo gratias egit, qui, quod nullo modo speraverat, unicum filii primogeniti amorem reddidit, qui usque hodie genitori superstes, vita fruitur hæres.

XV.

[69] Accumulentur paginæ miracula, quæ ab iis, qui interfuere, [paralyticus malæ vitæ sæpe relapsus; item corpus inutile mulieris; item cæca curantur.] veridica sunt relatione comperta. Quidam Trevir homo omnium membrorum ita erat privatus officio, ut nullo modo moveri posset e lecto, nisi aliquo vectus gestatorio. Aligera autem excitatus fama virtutum, vehi se fecit post Beatissimæ corpus salutiferum, usque in Fallesiam, ex finibus Treverorum. Qui redditus * sanitati per gloriosissimæ Reginæ merita iterum retraxerunt sua multo jam tempore relata facinora. Itaque per septem vices omnium membrorum soliditatem Helenæ suffragiis mirabiliter adeptus; totidem vicibus, desideriis prementibus carnis, miserabiliter est contractus: quia, ut ipse tandem prodidit, vicesimus jam vertebatur annus, ex quo non fuerat confessus. Hortantibus itaque qui prædicta cernebant insignia, confitetur jam tandem diu celata peccamina. Haud mora: redditur confesso sanitas permansura: sicque qui æger flebilis fuerat advectus, ad propria gaudens revertitur sanus. Hinc laude & gloria benedicendus Deus, dum polus in sua sphæra signifiros custodierit cursus.

XVI.

Nec illud silentio tegendum, quod soror jam non semel prædicti bajuli e, dextrum latus corporis sine ullo usu gestabat inutile pondus, resolutaque membra suis officiis deserta, & languidas compages illa in parte pendentes dimissis nervis. Quæ ut delata est ad basilicam, in qua virtutinoma quiescebat Helena, ab ejus feretro salutis odor egressus infirmo corpori proprios reddidit usus: sicque prædicta muliercula suis lætatur incedere plantis, quæ illata in ecclesiam fuerat viribus alienis.

XVII.

Circa illud tempus mulier cæca, rumore signorum audito, ad eam tracta est: quam quia ingens presserat somnus, ob hoc suus dimittere eam satagebat maritus. Ut sol ergo cœpit se reddere terris, ingreditur ecclesiam, munus acceptura salutis. Nec mora, id est hora tertia, lumen expulsis tenebris recipit, universa, quæ aderat, admirante familia, sicque nullo ducente, gratanter rediit ad propria f.

ANNOTATA.

a Evanidos characteres nostri apographi ita restituere conatus sum.

b Durocordorum sive Durocortorum Remorum nomine vocatur ipsa metropolis Remensis. Vide plura apud Adrianum Valesium in Notitia Galliarum.

c De clavo Dominicæ passionis, quem S. Helena misit ad filium Constantinum, e quo frenum confici jussum, consule meum Commentarium prævium § 9 in initio.

d Resurrectionis videlicet Dominicæ, quantum ego quidem intelligo.

e Teutgisum intelligere videtur, qui sacras S. Helenæ reliquias Roma detulit, & de quo supra § 2.

f Flodoardus lib. 2 Historiæ ecclesiæ Remensis cap. 8 superiora miracula, quæ ex Almanno protulimus, in Compendium contraxit.

* quem redditum

PARS TERTIA.
Inter varios sacri corporis competitores prævaluit cœnobium Altivillarense; ejusdem elogia; devastatio; mira piscatio Sanctæ meritis attributa.

XVIII.

Ab hinc qualiter ad nobilissimum Altumvillarense cœnobium, [Dum contenditur de corpore Sanctæ, Deo favente, ad cœnobium Altivillarense defertur:] Domino favente, fuerit illata, ordiatur textus. Fama tantæ nobilitatis a Feminæ ut circumadjacentes provincias longe lateque cœpit irradiare, tantumque thesaurum Romæ furatum, & in Fallesia fore reconditum, nuntiare; hi, in quorum fundo erat posita, attentius custodierunt, & ne deinde vellet recedere, ei monasterium sanctimonialium ex rebus & filiabus suis devota mente voverunt. Ast alii, & præcipue Rhemenses, ut tantum habere possent thesaurum, omni se labori dederunt: sed omnipotens Deus, qui hunc in multis mirifice elegit locum, huic destinavit tam pretiosi ponderis marguaritum. Multis enim (uti ipse nobis presbyter referre solebat) ut eam haberent, e diverso pugnantibus, & usque ad mortem certare cupientibus, ac præcipue, ut dictum est, Rhemensibus, sole liquidius patet, Domini, & suum velle fuisse, ut veniret ad cœnobium Altovillarense; de cujus loci situ & nomine pauca libet hic inserere.

XIX.

[71] Præsagio namque muneris cælestis eum intra glossam * sui vocabuli staturum, [loci istius prærogativæ] permansurumque prævidentes, Altumvillare vocitarunt: altum, inquam, & revera alto nomine quidem, sed plus officio; nomine non literali sed mystico, in sphæraque syderea ei perpetim fovendo. O vera hujus nominis spiritalis etymologia ab altitudine, quod mensuræ nomen est, mystice dicta! In alto enim speculationis theoricæ nulla ei cellarum est prima; latitudine charitatis nulli est ipsa secunda; profunditate sophiæ divinæ scilicet & humanæ etiam Athenis prælata; si adversa contigerint, patienter sustinendo, longa. Sed enim vere etiam literaliter Altumvillare nuncupatur, diverso vernante decore, more gemmarum. Hinc enim frondium coma sylvestris simul, atque multiplices arborum fruges. Illinc placet uberrima tellus; istinc virentia prata graminibus; hinc hortorum odoriferi flores; hinc vinearum abundant botriones b, quique turgentibus gemmis lucentibus rutilant in Falernis c. Talis est prædicti loci cespes, tam melliflua *, tam grata, tam suavis, tam jucunda.

[72] Nec transierim quod decoratur Matrona, immo plus decoris ex eo accipit Materna d illa in parte lætior unda. [laudantur.] Taliter divinitus est conditum Altumvillarense castrum; in quo astant in acie nobilia castra Dei, ubi sperantes, &, pro desiderio paradisi gementes lachrymas rorantibus oculis, non erunt gemendi in ultricibus flammis. Nec transierim, quod vulgo Altumvillare vocatur sedulo; & quam bene. Alt e namque Teudisco, vetulus more dicitur nostro. Agonizantes enim in ejus gymnasio, relinquunt distortum iter infantiæ, & callem impatientem fræni adolescentiæ, & ambulant tramite recto vias prudentiæ, colloque assueto disciplinæ bajulant Domini jugum suave & leve. Salve, salve mons, mons re nulli tertius, Oliveto secundus, &, ut fabulis poëtarum in laudem tui utar, excedens de terris; justitia in te fixit extrema vestigia. Quid plura? Si nomen haberes, Roma tota fuisses. Hinc ex tua, cælitus missa secundum Deum & seculum dignitate patet prælucere, quod numquam dimittet tua in fundamento mensuratrix columba f, exterminari pullos tuos a milvo ave raptrice & sordida. Hæc de nobilissimi loci aptissimo nomine paucis sint dicta. Ad intermissa paululum nostra tenuis revertatur pennula.

XX.

[73] Interea, ceu jam dictum est, aliger rumor multiplici populos sermone replens, [Veritas corporis confirmatur,] occidentalia sola circumiens, jamque tandem caput inter nubila condens, Belgicæ secundæ nobilissimam Durocordorum Rhemorum ingreditur parochiam, nuntians inventricem ligni vitæ Helenam, eois arcibus furatam, & in pagum Vonciacum * g in villam jam dictam Fallesiam fore advectam. Quod audientes Rhemenses, pariterque Altumvillarenses, non credunt fieri posse ullo modo, ut Roma privaretur, & Francia decoraretur tanto thesauro. Quidam etiam asserebant, mausoleo ejus Hierosolymam gaudere, non Romam; donec Historiæ ecclesiasticæ tripartito libro h revoluto, tam pretiosum soma i repertum est, Romæ fuisse repositum; hanc vere furatam, & non aliam; sed ipsam Helenam Constantini imperatoris matrem, omnipotens Trinitas Deus, postquam hunc locum est ingressa, suis dignatus est ostendere famulis, supplicatus triduano jejunio, & consultus vulgari suo judicio aquæ. Ergo tantus in fundo Vonciaco compertus * fore thesaurus, cerneres certare Remenses, simulque non minus laborare Altumvillarenses, & omnes, quicumque audierant, ejus sitire præsentiam. Hinc pugnabat Pardulus Rhemorum prætor; hinc instabat Hernieus Altumvillarensium procurator: Carolus autem imperator k, cum famam audiisset, quod in Altumvillare S. Helena deportata diceretur, nullo modo credere voluit. Unde convocans episcopum ipsius civitatis, cum abbatibus & viris religiosis in ipso monasterio voluit judicium publicum fieri, utrum monachi verum dicerent, an falsa proferrent. Judicaverunt itaque non aliter esse credendum, nisi monachus isdem, qui eam ad nos asportaverat, manifestum judicium fecisset, & in calidam aquam toto corpore nudatus intraret. Sed ut Deus rei veritatem manifestius panderet, ita hunc inter fervidas aquas conservavit illæsum, sicut & ab ipso mendacio, quod dicebatur, noverat incorruptum l.

XXI.

[74] Cum autem pro hominum peccatis plurima regna Deus traderet in manus Northmannorum, [illudque, grassante Normannorum vastatione, alio defertur] & ecclesias incenderent, ac monasteria vastarent m; voluerunt monachi Altumvillarenses omnia ecclesiastica ornamenta in urbem n deportare; sed, superimminente pagana gente, omnia relinquentes, vix per fugam erepti, solas animas salvare cupientes, a minimis usque ad maxima, cuncta perdiderunt, exceptis tantummodo corporibus Sanctorum, & reliquiis eorum, neque calice neque etiam candelabro, vel multis aliis ornamentis ex omni cœnobio remanentibus. Omnia quoque monasteria & servorum Dei habitacula igne consumpserunt, ac deinde per plurima tempora desolatus locus semper ad majorem devenit desolationem. Neque fuit, qui pro Dei amore, & S. Petri Apostoli misereretur loco & subveniret, quoniam tam honorabilis ad tantam declinaret inopiam. Et sicut tunc, ita & nunc, quod est & fit lamentabile. Sed omnes, qui cum Christo cupiunt gaudere, intercedant, quatenus ad statum pristinum eum reducere dignetur Trinitas Deus. Amen.

XXII.

[75] Præterea non incongruum nobis visum est huic opusculo ad laudem B. Helenæ subnectere, [Piscis miro modo captus] quod meritis ejus o credimus contigisse. Ea itaque nocte, qua in crastinum die natalis ejus recitari primo habebant coram Fratribus hæc, quæ de ipsa nostro labore collecta sunt; piscatores Fratrum, uti expediebat, nocte in piscando p laborabant. Jam vero totam noctem pene frustra consumpserant, varioque * labore semetipsos fatigarant. Cumque eos jam tæderet laboris, & nihil se proficere putarent in reliquum noctis; eorum quidam manus tendentes, tædium fatigationis suæ in S. Helenam retorserunt, dicentes: O S. Helena, quid deinceps acturi sumus? Ecce, totam noctem in vacuum duximus. Num hodie sine munere piscium ad monasterium redire habemus? Numquid Fratres, tua sancta solemnia laudibus * extollentes, immunes erunt laboris nostri? Ista igitur conquerentes, pariterque iis verbis animos & spem recuperantes, confestim cum impetu rete gurgiti submiserunt. Cum repente piscis magnus, quem esocem q Latino sermone vocamus, meritis S. Helenæ præparatus, rete insiliit, simulque cum eo & alter non multo minor ejusdem retis laqueo patrios cursus sibi denegatos sensit.

[76] Miro autem modo cum a piscatoribus aqua extraheretur, [ad invocationem S. Helenæ] subito ille minor piscis, ut sensit suam nuditatem, omnem fortitudinem adhibuit, scissoque reti, saltu magno se recepit in aquam. Ejus prædatores valde tristes cœpere queruli vocem dare clamantes: Heu! Domina S. Helena, quid faciemus nunc? Cur nobis, quod petivimus ostendisti, & illud tutum tuis famulis non servasti? Ut ergo virtus sanctissimæ Reginæ etiam plenius in hoc declararetur, dum adhuc ipsi talia clamitarent, idem piscis majorem saltum dans relinquendo aquam, ad quam prius fugerat repetendo eam, rete adusque pervenit, & cum feritate quadam ora aperiens, funem superiorem, cui rete hærebat, morsu apprehendit, ipsique, quousque a piscatoribus caperetur, dependit *. Igitur non est dubium, per merita S. Helenæ ipsum ibi adfuisse, qui Petro piscanti, totamque noctem sine captura consumptam plangenti adfuit; cui gratias indefesse agere debemus, per quem tantis patrociniis suorum electorum nos foveri sentimus: qui vivit & regnat cum Patre, Spirituque sancto ante secula, & in omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nobilissima fuit Sancta conjugio videlicet & imperatoria dignitate; non autem genere, sicut tamen supra in meo Commentario prævio num. 13 volebat Almannus hujus historiæ auctor, prout hic iterum velle videtur.

b Quod Botryo, botryonis (Græce βοτρυών) idem hic sit, quod βότρυς, botrus, id est, uva, racemus, colligo ex sensu; tametsi pro condititio racemo accipiatur apud Vossium in Etymologico linguæ Latinæ.

c Falernum, vinum nobile, dicitur a Falerno agro in Campania Italiæ.

d Materna, idem quod Matrona. Vide Annotata ad § 5 lit. i.

e Alt Germananice idem est, quod vetus, vel senex.

f Flodoardus in Historia ecclesiæ Remensis lib. 2 cap. 7 de S. Nivardo hæc narrat: Quadam vero die veniens de villa Spernaco, simul comitante secum .. abbate Berchario, visum sibi est, transito flumine, debere paululum requiescere: sicque caput in sinum sedentis reclinans Bercharii, obdormivit, & visum vidit, scilicet columbam locum sylvæ circumire, & in fago quadam post hanc circuitionem resedisse. Idque tertio columbam videt eamdem egisse, tumque cælos petisse &c. Idem præsul (Nivardus videlicet) succidi sylvam jubens, in honore S. Petri & omnium Apostolorum ibi construxit ecclesiam, & ubi resedisse columbam viderat, altare instituit, collectisque servis Dei monasterium ordinavit Altivillarense. Oppidi Spernacensis seu Sparnacensis situm vide infra in Annotatis ad classem tertiam miraculorum lit. g.

g Vonciacum vel Vanciacum, & villam Falesiam hinc colligo vel in eodem fere fuisse loco, velsaltem aliam ab alia non longe remotam. Ex his vero Durocordorum Remorum ingreditur parochiam, seu, ut ego quidem interpretor, territorium, deduco priora duo nominata loca, si non in eodem territorio, saltem in Campania, & in via, qua ex Italia redux Tetgisus, sacri corporis portitor, direxerit suum iter territorium Remense versus, sita fuisse. Forte tamen designatur Vassiacum, de quo agit Adrianus Valesius, vulgo Vassy, cui propinquus est locus Puteolus, vulgo Puisie .. Vassiacum autem est oppidum ad Blesam amnem, qui in Matronam devolvitur, (la Blaise) cujus Blesæ fit mentio in libro miraculorum S. Bercharii, sicut observat idem auctor.

h In Tripartita lib. 2 cap. 18 dicitur solum Hierosolymis ad filium rediisse, & cum lætitia transisse a seculo. Rectius consuluissent Eusebium lib. 3 de Vita Constantini cap. 46, & librum de Munificentia Constantini &c., uti observat Bollandus in notis posthumis ad hunc locum. Adeat præterea lector meum Commentarium prævium § 11.

i Id est, corpus, Græce σῶμα.

k Id vel post aliquot annos factum, vel certe per anticipationem hic appellatur Carolus Calvus imperator, qui anno demum DCCCLXXV post Ludovicum Lotharii filium imperator est factus, inquit Bollandus in notis posthumis Mss.

l Translationis historiam, corporis hodiernæ Sanctæ probationes, ac vindicias præmisi superius.

m Variæ eorum in Gallia grassationes seculo nono medio ac deinceps sunt ex historicis notissimæ.

n Remensem intelligo. Duas varias lectiones, quas num. 75 ad marginem vides, accept ex alio nostro exemplari. Vide supra num. 18.

o In alio nostro Ms. additur, Domino largiente.

p Flodoardus miram hanc piscationem contractius refert lib. 2 cap. 8, eamque dicit accidisse in Materna (id est Matrona) flumine.

q Esocem Plinius lib. 9 cap. 15 scribit præcipua magnitudine reperiri. Surius, Colvenerius, aliique salmonem interpretantur, quem quidam quasi exossem dici volunt. At de salmone agit idem Plinius, & suo nomine apellat. Gesnerus lib. 4, & Ulysses Aldrovandus lib. 4 & 5 de piscibus, Lucium vult esse. Ita Bollandus in notis posthumis. Quibus adjungo ista e Marloto in Metropolis Remensis historia lib. 3 cap. 25: Porro esocis vel exocis sulmo [Note: ] [f. salmo] dictus, piscis marinus est, & ossibus caret (de quo Severus Sulpitius lib. 3 Dialogorum De virtutibus S. Martini cap. 13) semelque gustata aqua dulci fluvii, quem subire contingit, vix umquam in mare regreditur. Unde mirum non est, si in Matrona juxta Altivillare cœnobium inventus sit. Verum quidquid sit de ista inventione; miro tamen modo, ut hic proxime sequitur, ille minor piscis captus est.

* i. e. secundum etymon suum

* l. tam mellifluus &c.

* forte legendum, Vanciacum

* f. compertus dum foret

* al. vanoque

* al. divinis laudibus

* Flodoardus pependit

§ II. Miracula cum a S. Helena, tum ab aliis Altivillarensium Patronis facta seculo XI, auctore anonymo, e codice Altivillarensi.

SECTIO PRIMA.

[Præmonito lectore de hac narratione, datur ejusdem apographum.] Apographum habemus hoc titulo prænotatum: Incipit præfatio miraculorum, quæ Dominus noster Jesus Christus ostendere dignatus est per merita Sanctorum in Altivillarensi ecclesia quiescentium. Præfatio sic incipit: Sanctorum miracula quoties ad memoriam revocat infirmitas humana, & divina exinde collaudantur magnalia &c. quæ brevitatis gratia omittimus. Sequitur deinde narratio miraculorum, e quibus statueram primo ea dumtaxat excerpere, quæ ad S. Helenam peculiariter spectant; verum, mutato postea consilio, censui typis committendum totius narrationis contextum; quia Sancta nostra cum una sit e dictis Patronis, partem etiam simul cum illis habet in miraculis. Auctor narrationis est anonymus. Ea vero, quæ in eadem referuntur, unde & a quo fuerint transcripta, notatum lego post finem nostri ecgraphi his verbis: Fideliter exscripta, & ex Ms. monasterii Altivillarensis per me D. Rupertum Reginaldum, videlicet anno MDCLXIX in Maio, sicut apposuit noster Papebrochius.

[78] Pauculis hisce prænotatis, en tibi, lector, ipsam anonymi narrationem, [Magna terræ ariditate] per cujus decursum nonnullas etiam notationes invenies, elucidationi ejusdem congruentes. Nos illam divisimus in sectiones duas, ac numeros sequentes. Sic sonat: Igitur anno ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo octavo, Indictione prima, Henrico autem rege regni Francorum gubernacula administrante, & Widone a archipræsule pontificali Remorum cathedræ præsidente, gesta sunt miracula, memoria cunctorum dignissima, a præfatis Sanctis in monasterio nuncupato Altumvillare, quæ præsenti relatione piis bonorum auribus decrevi enarrare, prout meæ parvitati fuerit possibile.

[79] Erat ea tempestate non solum per omnem Remensem provinciam, [Franciam depascente,] verum & in plerisque Franciæ partibus tanta aëris terræque ariditas, ut a nonnullis mortalibus, siccitatis, quæ contigit sub Helia propheta annis tribus & mensibus sex, arbitrarentur immo timerentur rediisse tempora. Aër quippe pluviales imbres funditus negaverat; tellus vero ad perferendos * fructus segetum, vinearum, arborum cæterorumque proventuum nullis humoribus irrigata, satis superque pigra jacebat: quæ tamen utraque elementa peccatis hominum, & negligentiis in Dei cultu exigentibus, divina, verum semper justissima omnipotentia clauserat, populumque prædictæ provinciæ fames dirissima, jugis inopia, cæterarumque rerum penuria miserabiliter atterebat.

[80] [ea occasione] Nullum igitur aliud remedii genus videbatur ad tantam pestilentiam repellendam, divinamque animadversionem complacandam, quæ quotidie magis magisque in populum grassabatur, nisi quatenus jejuniis, vigiliis, letaniis, Sanctorumque supplicationibus atque eorum deportationibus propitiabiles Dei aures omnimodis pulsarentur. Quid plura? Pontificum, abbatum, clericorum, monachorum, gentisque totius provinciæ unanimi consilio decretum est, quatenus, ut dictum est, fierent Sanctorum deportationes; si quo modo exinde divina iracundia mitigari valeret. Visum est etiam Deo devotissimis Fratribus cœnobitis videlicet Altivillarensibus, quoad exemplum vicinorum provincialium deportarentur corpora sanctorum Nivardi b, Polycarpi, Sindulphi, Madelupi, ac beatæ Helenæ Christianissimæ imperatricis, quæ apud ipsos cum magni honoris veneratione requiescere creduntur. Hoc autem ipsum placuit fieri quarta feria septimanæ, qua celebritas sanctæ Pentecostes habetur quotannis. Interea jam tempus advenerat, quo debent * prædictorum Sanctorum perferri atque deferri pretiosissima pignora. Verum quid miraculi contigerit nocte ipsa, quæ diem præcedebat indictæ Sanctorum deportationis, dignum memoratu arbitror esse imprimis.

[81] [levantur corpora] Est consuetudo devotissima quorumdam rusticorum villæ, quæ nuncupatur Alsuntia c, quatenus adveniente vespera prædictæ solemnitatis corpus sanctissimi confessoris Christi Sindulphi deferant extra fores monasterii, cum insigni processione & laudibus hymnidicis. Hæc autem illorum consuetudo inde descendit, quoniam præfatus sanctissimus vir, in eadem villa fertur reclusione solitaria, vitæ suæ transegisse tempora: & quia apud ipsos inibi plurimis miraculorum insignibus floruit; idcirco jam dicti rustici deferunt ei omnibus annis obsequium suæ devotionis. Cum itaque, ut prælibatum est, beati Sindulphi corpus cum processione condigna deferretur ac referretur, erat ibi ipsa hora mulier quædam paupercula Adelaïdis vocitata, toto corpore satis miserabiliter contracta: quæ dum a Sancto prece intentissima suæ infirmitatis deposceret levamina, confestim incolumis surrexit omnibus membris sanissima. Quia vero jam nocte instante monachi ipsius cœnobii aliis curis erant intenti, interim factum in se miraculum conticuit.

[82] [sanctorum Patronorum Altivillarensis monasterii,] Postera autem die adveniens, & veritatem miraculi in se perpetrati coram omnibus pandens, grates innumeras Deo Sanctisque ejus ob recuperatam sanitatem suam reddidit, exultante omni populo & monachis cum laudibus hymnidicis, mixtis gaudio lacrymis: & ita levantes corpora Sanctorum, detulerunt ea in quoddam pratum satis amœnum ad radices ejusdem montis Altivillaris, secus ripam Maternæ fluminis situm: quo dum esset perventum, depositis in præparatis sedibus pignoribus Sanctorum, postulaverunt prædicti monachi quemdam seniorem clericum urbis Remorum, nomine Adalbertum, qui sermonem faceret ad populum: aderat enim præmaxima multitudo plebis, quæ confluxerat ex vicinis villis, urbibus atque castellis. Igitur ut præfatus senior adstantem populum admonere cœpit de contemptu vitiorum sæculi præsentis, & adipiscenda gloria futuræ æternitatis, nec non & de gestis vitæ eorumdem Sanctorum atque miraculis, repente cum tonitru horribili turbo irruit venti vehementis, licet ipsa hora immensa existeret serenitas aëris, ut monstraretur indicio evidenti, placere cuncta, quæ fiebant eisdem Sanctis, ipsorumque spiritualem adesse præsentiam cum suorum corporum reliquiis. Extemplo vero omnibus, qui aderant, exterritis, ut prædictus senior loquendi ad populum finem imposuit, subsecutum est insigne miraculum Sanctorum intercedentibus meritis.

[83] Aderat quippe tunc ibi una cum cætera multitudine plebis, [comitantibus miraculis;] puella quædam debilis, quæ se ipsam attraxerat cum ingenti conamine ex vicino oppido Marogilo, genuum reptatu manuumque scabellulis. Nam, ut taceam cætera infirmitatis illius incommoda, ita eam divina potentia attriverat, ut adhæsis posterioribus calcaneis nullatenus quiret saltem aliqua in ambulando figere vestigia. Itaque post factum tonitruum, cum Sanctorum pignora de eo loco levarentur, ut ad monasterium referrentur, illico puella præfata, respiciente eam Sanctorum clementia, ab omni infirmitate sua incolumis elevatur a terra. Denique sublevatis eorum feretris, protinus separatis, imo cum sanguine diruptis a posterioribus calcaneis, puella in pedes constitit non sine magno admiramine plebis talia conspicientis. Etenim sanguis profluens ab ipsis posteriorum atque calcaneorum locis, testabatur, quam sit veneranda ac tremenda virtus divina in Sanctis: & sic cum maximo gaudio atque inenarrabili lætitia ad loca propria relata sunt pretiosissima Sanctorum pignora, ac deinceps ipsorum interveniente clementia omnium terræ proventuum affatim subsecuta sunt commoda.

[84] Jungamus his & aliud miraculum, ex quo confutata erubescere queat cupiditas iniqua mortalium. [ac deinde] Post præmissa miracula, quæ decurrente serie lectionis retulimus, homunculus quidam contractus ad monasterium, in quo Sanctorum pignora servantur, asello residens sese agebat, tanta virtutum fama excitus. Cumque adesset jam… a suæ contractionis vinculo relaxatus, paulatim sanari cœperat miserrimus, clementi Sanctorum miseratione præventus. Jam itaque pene sanus adstabat; jamque incolumis repedabat; cum ecce stulta mens hominis, arbitrans sese nullatenus ex integro posse curari a Sanctis, nisi aliqua recompensatione muneris terreni, animal, cui sedebat, ea vicissitudine illis vovit, ut, si sanus ab infirmitate recederet, asellum ad loca Sanctorum relinqueret. O stultorum omnium stultissimum! qui nequaquam fide promereri credidit divina beneficia, verum terrena, fallenti, perituraque pecunia. Nempe hoc verbum infelix mox ut ex suo ore protulit, confestim a pristinæ infirmitatis claudicatione retentus est, a qua penitus jam cœperat relaxari, sicque debilis remeans ad propria, manifestum cunctis dedit indicium, Sanctos Dei nullatenus ejus acceptasse munera, quæ perpendebant plena consistere cupiditate atque avaritia.

[85] At quidam ægrotus advenerat ad limina Sanctorum, [pluribus] cui sonitus tonitrui fragorque decidentis fulguris ita abstulerant auditum, ut, ne quidem altius inclamatus, alicujus vocis perciperet sonum; cum hoc etiam incommoditate totius colli vigorem sic amiserat, ut illud ferre videretur reflexum super scapulas: qui cum … Sanctos Dei lacrymis ac precibus pulsaret continuis, tandem pia eorum miseratione respectus, auditum integerrime recuperavit, collique vigorem pariter recepto, incolumis & gaudens ad propria remeavit.

[86] [aliis] Matrona quædam nobilis mulierem contractam, cui quotidiani victus stipendia ministrabat, ad eorumdem Sanctorum direxit loca, causa videlicet experiendi, utrum vera forent, quæ de ipsorum gestis inibi ferebantur virtutum miraculis: quæ confestim adducta ante Sanctorum pignora, pavimento loci toto corpore hærebat. Protinus ergo Sanctorum præventa miseratione cœpit paulatim erigi ab ipsa sua contractione. Cumque jam pene in pedes consisteret, quidam assistentium monachorum usus superflua levitate, cucurrit, & quam Sanctorum potentissima virtus erigebat, tamquam miserando sustentare voluit; quod tamen eisdem Sanctis nequaquam complacuit, veluti mox ex subsequenti fine propatuit. Denique prædicta mulier iterum recontracta ad solum concidit, & Frater ille pro maxima infirmitate apprehensus, manibus aliorum delatus recessit, atque de ipsa ægritudine aliquanto tempore laboravit. Sic levitas præfati monachi & sibi dolorem infirmitatis attulit, & miseræ mulierculæ damnum ablatæ sanitatis intulit.

[87] [rebus mirabilibus] Eodem fere tempore Comes quidam præpotens ejusdem provinciæ, Theobaldus nomine, venatum perrexerat in silva eidem Altivillarensi cœnobio contigua: qui dispositis suorum ordinibus venatorum, laxatisque copulis canum, immanem aggressus est insequi cervum. Verum cum jam diei maxima pars præterisset, & cervum velocissimos cursus emittentem, saltusque inter silvarum devia opacissima dantem, nullo modo capere vel consequi posset; tandem nimio lassitudinis tædio confectus, in hanc fidelissimæ vocis exclamationem prorupisse probatur: Sancti Dei, qui in Altivillarensi cœnobio requiescitis, pietatem vestræ bonitatis precibus exoro humillimis, ut, si certa credibiliaque sunt, quæ de vestris virtutibus feruntur a populis, nutu vestræ jussionis cervus iste agilis hæreat solo immobilis, ne nobis ulterius aliquod afferat tædium lassitudinis. Nam & vobis deinceps permanebo devotior, & loco vestro existam hoc signo fidelior. Dixerat, & dicto citius velocissimus constitit cervus, dein actu tantæ virtutis, qui præsentes erant, valde perterritis, captæque bestiæ sublato tergore, jam dictus Comes una cum sociis ad cœnobium properat Altivillarense. Post ubi eo pervenit, quæ gesta fuerant, quoquo modo contingerant, fideliter ordine pandit. Sicque comperto certissime ei loco Sanctorum præsentiam virtutemque inesse, ad propria jam fidelior recessit, exinde datis ibi cum cervino tergore quinquaginta nummorum solidis, pro gratiarum actione ac pro tanti beneficii recompensatione.

[88] [apud Altivillarenses] Nec dissimile illud extitit, quod advenientes ad loca Sanctorum quidam peregrini, in prato, quod eidem monasterio subjacet, considentes, volucres sunt contemplati, quas hairones d nuncupat locutio vulgaris. Inter quas etiam una residebat plumis candidior cæteris: de qua quidam ipsorum viantium sic ait: O utinam propriis hæreret sedibus illa avis candida, nosque residens maneret, quousque captam deferremus eam ad Sanctorum Altivillarensium limina: quo dicto, citius cœperunt tendere gressus, quo residebat avis, cæterisque sibi coëssentibus ocius evolantibus, illa mansuetissime loco permansit: quam sumpsere viri magno admiramine pleni, ad cœnobium deferentes, ut fuerant prælocuti. Longius hæc inibi tamquam domestica mansit, nusquam diffugiens irrecisis pennis. Taliter pius Sanctorum affectus novit audire devotas mentes etiam in supervacuis rebus. His ita relatis, pergamus enarrare cætera, quæ gessere Sancti, miracula.

[89] Operæ pretium videtur miraculum scriptis tradere a præfatis Sanctis triplici gestum virtute. [secutis,] Extitit quippe his, qui viderant ea tempestate, mirandum factu, nec non memorabile dictu. Denique pertracti fama virtutis egeni tres, loca Sanctorum fidentes expetierunt. Unus namque ipsorum visu carebat; alius linguæ affamina amiserat, tertius vero auditu privatus dolebat. Itaque pariter quotidie Sanctorum limina frequentabantur, atque ante ipsorum præsentiam continuis precibus hi tres ægroti poscebant dona salutis. Quid multa? Exacta hebdomada jam dies instabat Dominica; cumque in ipso lucis crepusculo Missæ peragerentur solemnia, prædicti infirmi hoc modo sospitatis recepere medicamina:

Lumina cæcus ait contemplor clara diei:
Mutus ad hæc: Verum memoras, lux clarior instat.
Audio surdus ait clare, quæcumque refertis.

Quod videntes & audientes, qui tunc præsentes aderant, populi, nimia admiratione perculsi, interno cordis gaudio repleti,

In laudes Christi conclamant vocibus altis.

Satisque gaudii illo die omni plebi attulit tantum miraculum, sub una hora a Sanctis triplici virtute patratum.

[90] Nequaquam etiam illud arbitror silendum, qualiter temeritas incredulitatis cujusdam viri digno verbere coërcita sit, [Quidam temere incredulus punitur,] ad correptionem videlicet eorum, qui Sanctos Dei mira facientes ineptis sermonibus lacerare præsumunt. Vir quidam erat, pagi Sparnacensis indigena, qui audita fama virtutum, quæ a Sanctis gerebantur in cœnobio Altivillarensi, in verba protervæ infidelitatis stultissime prorupit. Ait nempe nullatenus credibile sibi videri, quod populi ore ferebatur de gestis præfatorum Sanctorum miraculis. At vero infelix ubi eadem protulit verba, confestim graviter percussus est, subsequente ultione divina. Nam una cum verbo incredulitatis, os cervicis intra gutturis claustra ei insiliit; ita ut ulterius ne aliquod quidem verbum prævaleret effari.

[91] Verum cum nimia doloris anxietate teneretur, tandem pœna urgente in sese reversus, [ac deinde misericordiam obtinet.] ubi animadvertit ob suæ infidelitatis culpam tam graviter se esse percussum, illico properanter perrexit ad præfatum monasterium; nec distulit pietas Sanctorum in hunc quoque monstrare potentiam virtutum. Denique dum condigna satisfactione culpam suam nutibus, quibus valebat, demonstraret, os cervicis a gutture resiliens, ad locum suum regressum est, atque una cum virtute miraculi, ingens fluxus sanguinis cruori mixtus ab ejus ore exilivit: sicque exinde sospes ad propria remeans, vicinos quosque certiores de miraculis Sanctorum reddidit, pandens cunctis, qualiter ab eis ob suam infidelitatem primo fuerit percussus, dehinc, ut credidit, pia illorum miseratione saluti restitutus.

ANNOTATA.

a Guido de Chastillon I, Gervasii vicedomini Remensis, & Milonis domini de Castellione frater, anno 1034 admotus notatur archiepiscopatuiRemensi apud Sammarthanos tomo 1 Galliæ Christianæ pag. 503; mortuus vero anno 1055; ibidem pag. 505.

b Nivardus 1 Septembris (de Polycarpo supra dictum est num. 18.) Sindulphus 20 Octobris; Madelupus 20 Decembris ad marginem nostri ecgraphi signantur a Papebrochio.

c Hujus loci determinatam preße suggerere notitiam non est mihi in promptu, nec ulterius eam quærere mihi est animus; cum pateat, eumdem locum situm fuisse, sicut ex ipso contextu colligitur, vel intra vel prope territorium Remense.

d Hairones, Gallice herons vel hairons. Animal hoc Latine ardea vel erodius dicitur. Volucris est aquatica ac silvestris, longo collo ac magno rostro, alto volatu, & pisce victitans. Inveniuntur quæ sint coloris albi nec non cinerei, ac crispatæ; uti observat Dictionarium Gallicum Trevoltianum anno 1704 editum.

* f. proferendos

* f. deberent

SECTIO SECUNDA.
Alia prodigia ibidem facta.

[Quidam aurifaber a fracto crure] Relatu cujusdam aurifabri didicimus miraculum, quod in se isdem hoc modo beatissimæ Helenæ meritis asserebat patratum. Casu quodam vir ille (dicebatur autem Eligius) dum quippiam exerceret operis, conciderat, fractoque crure satis miserabiliter nimio dolore affectus gemebat. Percepta vero miraculorum fama, quæ a præfatis Sanctis pene quotidie gerebantur in Altivillarensi cœnobio divina potentia, eo se omnium genere deferendum salubri consilio credidit, spem habens omnino, si perveniret, recuperandæ salutis. Tunc, contrito utcumque fasciolis colligato crure, delatus est navali evectione per alveum fluminis Maternæ. Quo mox ut pervenit, littusque navim egressus contigit, quoniam gressum nullatenus quibat figere, ascensum montis superat unius aselli vectamine. Verum, jam pene medio emenso itinere, asellus, quem residebat vir, ipse totis offendens pedibus ad terram corruit cum suo sessore, nescio quid peccati miserum illum denuo impediente. Quid multa? Dolor dolori jungitur: os contritum iterum conteritur, fractura vetus denuo renovatur. Tantis ergo constrictus languoribus tandem in hanc vocem cum gemitu lacrymabili erupisse probatur:

[93] [per invocationem] O sancta Helena, clementissima domina, cæteri hominum ad te suæ salutis causa confugiunt; & ego, infelicissimus omnium, dum ad te confugio ob recuperandæ sospitatis medicamina, gravia incurri peccatis meis, ut credo, exigentibus, discrimina. Ecce & cum uno dolore adstrictus tenebar, nunc vero gemino affectus sum, dum gressus molior ad tua veneranda limina. Noli itaque spernere, piissima, famulum deprecantem, nec deneges mihi salutis, quam cæteris exhibes, opem; sed converte ad me consuetam clementiæ tuæ lenitatem.

Sic lacrymans dixit, tandemque ad limina tendit,
Vectus amicorum brachiis utcumque suorum.

Quo perveniens lacrymas atque suspiria nequaquam reor scribenda, quibus suæ infirmitati conferri orabat salutis medicamina. Dehinc cum ad locum hospitis manibus aliorum delatus fuisset, dolore fessis artubus, grata soporis quies irrepsit, ut fieri assolet:

Jamque soporato visa est præclara Virago,
Ut matrona cluens, ingenti lumine candens,
Vestibus eximiis auro gemmis redimitis.

[94] Quæ cum lectulo assisteret ægrotantis, his ad eum exorsa sermonibus infit: [S. Helenæ firmum recuperat gressum.] Nulla, ait, mœstitia affectus doleas: nam deinceps ex hac debilitate nullo modo aliqua patieris incommoda. Remeanti siquidem luce crastina membris omnibus incolumis ad mea lætus properabis limina. Hæc ubi ore sereno peroravit, suavissimis ac medicinalibus manibus contriti cruris ossa contrectavit, ac sic demum ab aspectu ejus evanuit. Dolor omnis ab ægro extemplo recessit. Unde datur evidenti indicio intelligi, beatam Helenam in specie & habitu matronali eidem apparuisse, quam prius invocaverat specialiter in auxilium infirmitatis propriæ. Tunc absque somno effectus præ gaudio, quæ propius accumbebat, conjugem excitat continuo, replicat visionem ex ordine: quamdam sibi narrat in habitu muliebri adstitisse, tactuque blandissimo manuum contriti cruris loca contrectavisse, atque omnem doloris anxietatem imperiosa voce depulisse. Quibus dictis ocius surrexit, ecclesiæ limina grates redditurus expetiit absque ullius tamen adminiculo sustentationis: satisque miraculi attulit his, qui aderant, sanatio tam subita, beatissima Helena medicante, patrata. Cernebant quippe gressu firmissimo incedere, quem postera die * contritum ac præ nimio dolore pene exanimem meminerant se reliquisse. Sic prædictus vir jam senior, remeans ad propria, cunctis, qui interfuere miraculo, gaudia reliquit non modica.

[95] Per idem etiam tempus geminæ puellæ ab urbe Laudunensi ad Sanctorum Altivillarensium pignora convenere, [Puella contracta per sanctos Patronos,] utræque miserando contractionis genere detentæ. Licet enim venusto forent aspectu, tamen inutiliter debilia membra gerere, nec non humotenus trahere videbantur. Altera illarum stipe alta B. Dei Genitricis; altera eleemosynis coaluerat sancti Baptistæ Joannis. Igitur dum ad præfatorum Sanctorum limina unanimiter tenderent, ob recuperandæ salutis medicamina, beati Joannis vernacula alteram, quam prædiximus, sociam suam paululum forte præcesserat: quæ mox ut ecclesiæ fores attigit, fide impetrandi corporis sospitatem promeruit, totisque membris, Sanctorum pia miseratione medicante, illico convaluit. Post hæc subsequens altera jam pene medium atrium penetraverat, cum, ecce, clamorem populi auribus haurit, Deo Sanctisque ejus præconia laudum referentis animo exultanti pro virtute perpetrati miraculi. Comperta itaque, populo intimante, comparis suæ incolumitate, confestim & ipsa intentissima cordis supplicatione oculos ad templum dirigens B. Helenam sic inclamitat lacrymabili voce:

[96] Ecce, inquit, sanctissima Helena, terreni imperii quondam imperatrix, [altera item per S. Helenam curantur.] ad te me dirigit cælestis regni regina Dei Genitrix Maria, cujus sum hactenus alta: non quasi impotens existat circa meæ infirmitatis medicamina, verum quo tuæ laudi famæque adcrescat quidquid erga meam debilitatem fueris operata. Quapropter me tuæ committo clementiæ jam ubique a populis divulgatæ, quatenus meæ infirmitati opem tui medicaminis digneris adhibere: vix eadem verba peroraverat, &, ecce, cunctis, qui aderant, cernentibus, cœpit paulatim erigi a contractione sui corporis prædicta puella, beatæ Helenæ id operante medicinali potentia. Nam resolventibus sese virtute divina artuum compagibus, plurimus exinde sanguis effluere visus est. Sic itaque, populo teste, incolumis surrexit, diutiusque inibi sustentata ecclesiæ alimoniis, cum integra sospitate demorata permansit.

[97] [Mulier impotens membrorum a nativitate] Non videtur incongruum, & illud scripto replicare miraculum, quod divina clementia suffragantibus meritis eorumdem Sanctorum super cujusdam mulieris debilia membra, quæ dicebatur Teutberga, dignata sit perpetrare præcipuum. Hæc siquidem territorio Bononiensi a progenita castri, quod Lendis b nuncupatur, extiterat indigena: quam, veluti ipsa referente comperimus, membris contractam omnibus in hanc lucem maternus effuderat partus. Nulla tamen hic imputetur Factori impossibilitas, qui conditæ a se materiei membrorum denegarit officia, quamvis parentum culpa hac in re aliquatenus suspicari prævaleat. Ut enim de se ipso refert B. David: Omnis homo in iniquitatibus concipitur, & in peccatis procreatur. Utrum ergo genitorum culpis promerentibus id contigerit, an inscrutabilis Dei præscientia ad sui honorem nominis permiserit, sicuti & de illo cæco nato series narrat Euangelicæ lectionis? Qualiter tamen a præfatis Sanctis ad propalandam ipsorum gloriam, divina cooperante virtute, saluti ex integro eadem mulier restituta sit, libet animo paucis dilucidare scriptis.

[98] [opem Sanctorum constanter implorat,] Igitur quaquaversum fama disseminante præfatorum miracula Sanctorum, tandem frequens opinio aures percellit Bononiensium accolarum: quo comperto mulier prælibata, quam membrorum impotem natalitius dies ab ipso ortu reddiderat, genitali solo progressa, Sanctorum, Altovillari cœnobio quiescentium, omni conamine tendit ad limina; quæritque suffragia; ibique quippe congeniti doloris solamina, illic diu optata sese reperturam sperabat debilitatis propriæ medicamina. Quid multa? Emenso non modico terrarum spatio, tandem Altivillarensi ingeritur vico.

Cœnobium properans, ac limina sacra subintrans
Effundit lacrymas terræ, seseque coæquat:
Marmoribus templi nunc oscula dulcia figit,
Nunc famulam memorat, spondens ingentia vota
Si vigeat membris, referat si dona salutis,
Si, lux natalis sibimet quæcumque negavit,
Restituant Sancti solita pietate benigni

[99] [& sanitatem impetrat.] Talibus itaque obsecrationibus, talibusque votis pia Sanctorum die noctuque pulsabat viscera, si quo modo tandem flecterentur ad necessitatis suæ solamina, ferrentque infirmitati medicamina: &, ecce, die quadam dum renovat preces, dum vota recentia spondet; adest illi continuo piissimus Sanctorum affectus, & quantum apud Dominum ipsorum prævaleant merita, in virtute miraculi divina palam cunctis innotescit potentia. Nam præfata muliercula ab omni compede infirmitatis resoluta, plebe contemplante, ab humo surrexit illico sanissima, solvitur congenita sibi contractio articulorum in usum gradiendi, compago laxatur artuum, & quidquid materni partus negarat exordium, supplet signo mirabili virtus memoranda Sanctorum. Sic reddita incolumis, ad notificandam cunctis virtutem miraculi aliquamdiu inibi deguit, & quæ prius ad loca Sanctorum a solo genitali venerat debilis, jam exinde ad propria remeans incessu stabili, undique vicinis permaxima gaudia sparsit. Interea dum præfati virtus miraculi a populo divulgatur, ubique opinione percelebri fines etiam Flandriæ penetravit fama notabilis. Eidem vero regioni tunc temporis duo contracti inerant, quos vincula gratæ sodalitatis omnimodo ad invicem connexos reddiderant, unaque vivebant.

[100] Ii denique miraculi accepto rumore, unanimi consilio decrevere Sanctorum suffragia quærere, [Contractus, cui a socio subductus fuerat asinus,] eorumque limina veneranda expetere. Verum ad permeanda tanta terrarum spatia, eleemosynarum coëmptus gaza unus solummodo illis asellus erat, cujus vectamine alterna vice sua deferebant membra debilia. Igitur dum, ut prædiximus, ad Sanctorum limina morosis nituntur gressibus, duobus his fraus mediam sese injecit sodalibus: nam alter alteri, quem communem habebant asellum, clandestino furto surripuit, ac deserto contubernio sociali per devia locorum delitescendo aufugit. O avaritiæ cupiditas cæca, quidnam mortalium cogis pectora! Ecce jam nusquam tuta fides, cum etiam vexant inopum præcordia fraudes. Alter itaque nuncupatus Dodo, licet aselli sociali fraude sublati sustineret discrimina, tamen, ut mente devoverat, ad Sanctorum properavit limina. Quo dum foret perventum gemitibus, quibus prævaluit, eorum potentissimam virtutem exoravit, quatenus conferre sibi dignarentur medicamina diu negatæ salutis. Nec distulere pia Sanctorum viscera huic quoque, sicut & cæteris, impertiri clementiæ suæ optata suffragia. Denique post diutinos gemituum singultus, cordisque precamina, recuperatæ sanitatis suscipere meruit gaudia, Sanctorum medicante potentia.

[101] Qui cum inibi aliquanto tempore deguisset, die quadam [ad] monasterii fores progrediens, [& illum recipit, & valetudine donatur.] fraudulentum sodalem cum asello, de quo meminimus, contemplatus advenientem,

Protinus exiliens, populo spectante, cucurrit,
Comprendit socium, pariter comprendit asellum.
Nunc memorat fraudem, nunc increpat ore latronem
Antiquæ fidei, disruptaque fœdera pandit.
Invehitur verbis, notat ora rubore sodalis.
Ille stupens stabat, nec verbum reddere quibat:
Conscia nam sceleris merito vox faucibus hæsit.

Super hæc igitur ingenti admiratione attonita multitudo populi, pro tantis miraculorum beneficiis, in Christi laudes Sanctorumque ipsius vocibus effertur non modicis. Cernebant enim hominem prædictum non solum ab ægritudine, cum qua eo devenerat, liberatum, verum etiam æquissimo Sanctorum judicio, quidquid illi fraus sodalis ademerat, restitutum. De quo etiam fertur, quoniam regressus ad propria, dominante quadam passione, infirmitate apprehensus fuerit altera, ita ut ei linguæ impedirentur affamina; qui remeans denuo ad curatores suos fidelissimos, Altivillarenses videlicet, Sanctos, optatæ sanitatis gaudia resumpsit continuo.

ANNOTATA.

a De Gesoriaco seu Bononia Morinorum plurima collegit Adrianus Valesius in Notitia Galliarum a pag. 231. Urbs est in Picardia Galliæ provincia vulgo Bologne, Comitatus Boloniensis caput. Consuli possunt geographi de situ ejus pressius determinato.

b Lentium & Lentiacum, vulgo Lens, oppidulum Belgici Francici in Artesia provincia, tribus ab Atrebato leucis, quatuor autem a Duaco distans, uti tradit Baudrandus.

* i. e. pridie

§ III. Miracula S. Helenæ apud Altivillarenses sec. XVII.

Ex impressis.

CLASSIS PRIMA
Ab anno Christi MDCXIX usque ad MDCXX.

[Instruitur lector de instrumento,] D. Rupertus Reginaldus, strenuissimus noster in illustranda S. Helenæ gloria posthuma adjutor, die XXV Novembris anni 1668 ad P. Papebrochium hæc scribebat e monasterio Altivillarensi in rem nostram: Hæc (miracula videlicet, ut patebit ex sequentibus) ante aliquot annos prælo dari jussi ea mente, ut & quod fieret deinceps, etiam superadderetur, quo facilius omnia in archivis servari possent & legi: horumque viginti tantum exemplaria extrahi jussi. Eorum omnium penes nos sunt verbalia, quos processus vocant: & id est apud nos consuetudinis, illorum, quæ hic fiunt, aliqua excerpere, domino archiepiscopo aut ejus vicario præsentanda, quo, prævio examine, serio discussa jam typis dari & evulgari permittantur. Alia vero, quæ nobis obscure videntur aut non satis probata, quod testes fuerint minori numero, aut quod non statim secuta fuerit sanatio, aut quod adhibita fuerint medicamenta, in solis archivis reservare, nec publicare. Omnia tamen ad reverendissimam Paternitatem vestram mittere, consultum duxi, quod pleraque etiam illorum certissima sint; & indubitatæ fidei, ut, quod melius esse judicaverit, faciat. Continuationem illorum mittam; eaque missa deinde fuit, & incepit ab anno 1650, sicut colligo ex iis, quæ laudatus D. Reginaldus adscripsit exemplari impresso miraculorum ad annum 1649, ibidem etiam significans, datum iri continuationem.

[103] [e quo hæc miracula dantur.] Nomina autem locorum, quæ ad singulos fere narrationis articulos occurrunt, sæpissime designo in mea Latina ejusdem interpretatione; non vero semper omnia & singula. Præterquam enim quod designatio illa nihil faciat ad rerum substantiam, poterit curiosus lector suapte opera de iis locis, quæ prætermisi, consulere, si velit, mappas geographicas, ubi repræsentant tractus seu territoria Remense, Catalaunense, Suessionense, provinciam Campaniæ &c., quæ rerum mirabilium patrocinio S. Helenæ miseris mortalibus apud Altivillarenses collatarum præcipuam subministravere materiem, & plerumque in decursu nostri exemplaris nominantur. Sufficiat itaque tetricus & non exiguus labor, quem suscepi in sequentis historiæ contextu Gallico latinitate donando cum Annotatis; quam historiam nunc subdo, perspicuum utique argumentum, quo probetur, istam illustrem Sanctam multitudine, varietate & excellentia gratiarum ac beneficiorum exhibuisse se magnam thaumaturgam. Voces denique, quibus vel nativitas vel habitatio significatur, ita interpretor Latine, ut illis personis easdem applicem, de quibus potissimum est sermo; quando nempe alicubi dubium sorte suboriri posset, an ad proximas tametsi minus principales textus Gallici auctor non respexerit. Sufficiat itaque id semel lectori indicasse, tametsi nihil faciat ad rerum substantiam.

[104] Mirabilis Deus in Sanctis suis, qui eorum intercessione tot in favorem hominum mirabilia facit. [Sancta cum in aliis morbis, tum in veneficiis sospita;] Veritas hæc apparet in omnibus templis, ubi notabilis quædam reliquiarum exstat eorum pars. Hoc perspicuum est in prodigiis, quæ Deus ad S. Helenæ sepulcrum quotidie operatur: quamquam neglexerint hujus magnæ Sanctæ miracula, quia nimis erant frequentia, scripto notare. Aliquot abhinc annis plurima ex illis comprobata sunt veritati consona, quæ videntur in authenticis suis testimoniis, a personis tam ecclesiasticis quam secularibus signatis; quibus nimium virtutis inest, quam ut mentiantur; nimiumque judicii, quam ut falli se sinant. Miracula in ista ecclesia accidisse, quibus prodigii locus inter vulgaria mirabilia esse possit, in confesso est. Et quamvis Sanctæ hujus potestas ad omne morborum genus se extendat, nullumque sit beneficium, quod ejus apud Deum auctoritas nobis impetrare non possit; imperium tamen ipsius in dæmones spectabile est potissimum, cælo ei volente communicare potestatem admirabilis illius crucis, quam Hierosolymis invenit. Incredibile pene hoc est, nisi illis, qui eadem nobiscum habent fidei motiva, oculosque adhibent testes miraculorum, quæ fiunt in ecclesia ejus. Ibi dæmones, reluctante sua invidia, sæpe coguntur illos relinquere, quos ex longa possessione videbantur facere suos. Ibi innumerabilis incantatorum numerus liberatur ab illusionibus, nec non a veris malis, quæ illos affligunt. Ibidem coram spectatoribus mille, visi sunt miseri homines evomere ex ore laneos floccos, frusta vitrea, clavos, aciculas &c. quæ vi præstigiarum diaboli apparebant, vel quæ crudelitas illius in corpore eorum formabat. Res gestas hoc loco consignare mihi est animus, quorum Acta & processus verbales fuere formata, quæque partim hominibus accidere hujusmodi, ut eorum conditio non possit esse suspecta de subdola fictione, aut de mendacio turpis lucri gratia.

[105] Anno MDCXIX Joannes Thomas, civis Reteliensis a, [sicut] a muliere quadam incantatus, dolores adeo acerbos incipiebat sentire ad humerum, in quo fuerat tactus, ut humerus ejus ardere sibi videretur. Duobus post mensibus reliquum ipsius corpus corripuit malum, quod mordacissimos ei intulit cruciatus. Quæ res occasionem ipsi dedit peregrinandi ad istam ecclesiam, ut magnæ sanctæ Helenæ opem imploraret: ubi peractis religiosæ pietatis exercitiis, Missaque celebrari jussa, dum domum rediret, ex ore ejecit bufonem mortuum, atque hoc remedio ad omnibus doloribus suis liber evasit.

[106] Eodem anno Carola, filia honoratissimi Domini Jacobi de Baudieres *, [ex enumeratis] domini Capellæ b, Tardanensis c agri oppido, Maceriæque d gubernatoris; nec non Catharina d'Eltoufes ejusdem mater, dum ambæ maleficiis valde torquerentur, quorum (ut silentio prætereantur alia istius tristis morbi incommoda) minimum in eo erat incommodum, quod paterentur per unam ac duas horas animi defectiones, quæ nullum vitæ indicium aliquoties ipsis relinquebant. Remediis humanis omnibus frustra adhibitis, quæ in cogitationem cadere poterant; dominus Capellæ, obviam factus civi alicui, qui dicebatur a simili morbo curatus Altivillari, rei eventum sciscitabatur ab ipso: ac de facti veritate certior redditus desiliebat ex equo suo, positisque ambobus humi genibus, eodem tempore vovit pro domina conjuge sua, & pro domicella filia sua peregrinationem ad S. Helenam; quo illas sine mora perduci jussit; & inter novemdialem,. quam obibant in ista ecclesia, devotæ religionis exercitationem, filia ejus, plurimis per vices diversas rebus veneficis evomitis (sicut in Vita S. Helenæ e relatum est) tandem a magnis doloribus, quos patiebatur, liberata fuit.

[107] [variorum,] Ad matrem quod attinet; eodem, quo sua filia sanata fuit, die in hospitio existens, suavissimum olfacere cœpit odorem, qui ex parte ecclesiæ afflabatur; ad quam postquam eodem tempore se deferri jussisset, consentiente domino marito, qui ibidem aderat, & sopita prorsus, ac loquela destituta remansisset infra hierothecam S. Helenæ spatio circiter unius medii quadrantis horæ, erigebat se omnino sanata, solaque imposterum, nullo juvante, incedebat. Denique novemdiali earum pietate peracta, mater & filia domum suam redierunt salvæ & incolumes. In quorum fidem pingi curarunt in hac ecclesia tabulam; ad hæc, postmodum tantam exhibuere testificationem animi pie affecti erga S. Helenam propter insignem favorem, quem, ipsa patrocinante, a Deo acceperant, ut domina Capellæ mater in isto monasterio fundarit anniversarium diem obitus ac perpetuum pro se & marito suo duobus ante mortem suam mensibus, anno MDCXLVII. In rei gestæ veritatem annotavit D. Rupertus Reginaldus supra laudatus ad marginem hujus miraculi: Examinatum a reverendissimo archiepiscopo, aut ejus vicario, & evulgari permissum.

[108] [ope ipsius] Secundum miraculum testes habet multos viros doctos, qui ejusdem testificationem signarunt, totque dominas, quot Remis ad S. Petrum degunt Religiosæ. Miraculum autem illud etiam in Vita S. Helenæ narratum est. Soror Maria Natalis, abbatiæ S. Petri Remis Religiosa, ulcus contraxit, quod paulatim accrescens interius degeneravit in fistulas, Unum annum & eo amplius exegit in cruciatibus ac doloribus inusitatis, quos ei infligebant tam malum ipsius, quam curationes ac remedia ad medelam præscripta; quæ, tantum aberat, ut solatii quidquam ipsi afferrent, ut e contrario semper amplius exasperarent malum, affectæ partis dolore in dies magis cruciante. Domina vidua Guisia, quæ tum temporis erat in abbatia S. Petri, commiseratione mota e conspectu status deplorabilis, ad quem misera illa filia erat redacta, institui jubet consultationem secundam super malo ejus. Quod cum esset compertum, ejusdem esse generis, qualis judicatum fuerat esse prima vice, sed increvisse, & in pejus ruisse notabiliter; conclusum fuit, ut sanationis ejus periculum fieret curationibus quibusdam, quæ sine comparatione non poterant illi non esse acerbiores, quam primæ. Nonnullas earum sustinuit; verum cum cruciatibus adeo horribilibus, ut lacrymæ & clamores, quos emittebat, omnes ad commiserationem commoverent.

[109] [sanatorum,] Idcirco, dum haberetur deliberatio, quo die tentandum esset ultimum ac rigidissimum remedium, orabat & obtestabatur suum medicum ac chirurgos, ut candide denuntiarent sibi, an ex illa curatione, &, postquam tot mala, quæ sibi præparabantur, tolerasset, sperarent, sibique promitterent certam infirmitatis suæ sanationem. Ad hæc dominus medicus ei exposuit, propositum remedium superesse unicum ad tentandam vulneris ipsius sanationem, illudque esse certum; sed tamen non posse se, nec debere affirmare plurimis ac gravibus de causis (ob quas judicium ferre debebat, malum ejus esse incurabile) ex illa curatione sanitatem ipsius certo restituendam esse. Id quod non aiebat eo fine, ut ipsam inde averteret; sed contra hortabatur, ut curationem istam perpeti vellet, ad quam adeo strenue ipsa animum obfirmaret, & per quam fortasse pristinam recuperare valetudinem posset. Ex responso illo hinc quidem animum despondebat; illinc vero dolor ingravescens urgebat, adeo ut, femoribus ejus ac cruribus torpore prorsus affectis, incedere amplius non valentem nisi omnino incurvatam incitaret, ut sanitatis etiam redintegrandæ aleam subiret.

[110] In hac dubitantis animi fluctuatione, corde suo ad Deum elevato, [miris] implorataque ipsius ope, intelligit, quo pacto domina & domicella Capellæ, de quibus modo locuti sumus, ab infirmitate, humanis remediis immedicabili, liberatæ fuissent Altivillari per merita S. Helenæ. Obtenta itaque facultate egrediendi monasterio suo, ibidem loci voto se obligat, eodemque temporis articulo, quo magnæ illi Sanctæ illud nuncupavit, mutationem sentit in toto corpore notatu dignam: renascuntur ejus vires, dolores remittunt: ducitur Altivillare: continuis ibidem precibus dies novem transigit, Deum rogans per intercessionem S. Helenæ, ut bonitati ejus placeret, valetudinem sibi restituere, ut officiis suis ac obligationibus perfungi, piis Religionis exercitationibus se conformare, ac laudes ejus celebrare cantando tam interdiu quam noctu cum aliis suis sororibus Religiosis posset. Preces hæ, per fidem vivam ardente cum devotione jaculatæ ad finem sanctum, exauditæ sunt. Dolores ejus omnino cessant, & infirma ad monasterium suum redit perfecta cum sanitate. Et domina abbatissia in grati animi tesseram pro hoc miraculo calice argenteo S. Helenæ ecclesiam donavit. Ad marginem idem qui supra Reginaldus apponit manu sua: Examinatum a reverendissimo archiepiscopo, & vulgari permissum hoc miraculum.

[111] [exemplis] Insigne hoc miraculum ansam alteri dedit, quod non multo post tempore accidit in persona domini marchionis de la Vieville. Dominus hic in morbum tam violentum lapsus est, ut medici desperarent de ejus salute. Domina vero soror ipsius, quæ tunc erat Religiosa ad S. Petrum Remis, quæque viderat sanationem omnino singularem, & naturæ vires excedentem (de qua sermo nobis proxime fuit) vix intellexerat luctuosum ejus statum, quin votum fecerit sanctæ Helenæ, ac promiserit, missuram sese non modicæ pecuniæ summam, ut ad ornandum ipsius sacellum subserviret, si frater suus convalesceret per ejus merita ac preces. Voto ipsius respondit successus tam felix, ut eodem temporis momento cœperit melius habere, & in paucis diebus perfectam recuperarit valetudinem. Id quod bonam illius sororem obstrinxit, ut promissum persolveret, ac potestatem nostræ sanctæ Imperatricis in morbos periculosissimos & desperatos quaquaversum propalaret. Et adscribit ad marginem supra memoratus D. Reginaldus: Examinatum a reverendissimo archiepiscopo, aut ejus vicario, & evulgari seu imprimi permissum.

[112] Eodem anno Gerarda Jaquesson, uxor Claudii Lemaire, [comprobatur.] Catalaunensis, non valens incedere sine sustentaculis, huc conducta fuit: ubi implorato S. Helenæ favore, perfecta cum sanitate hinc discessit, fulcrorum haud indiga amplius.

Eodem anno Jacoba Boutton, vidua Petri Guarlet, habitans in loco Nogent l'abbesse f; maleficiis afflicta, & acutissimos dolores sentiens, in ista ecclesia tres novenas peregit: ad quarum finem perfectæ sanitatis restaurationem consecuta est cum magna omnium admiratione. Quorum processum fecit verbalem magistratus loci, eumque ad monasterii hujus ascetas misit, in memoriam posteritatis; atque habitatores dicti Nogent l'abbesse publicam Deo actionem gratiarum dederunt ritu solenni, in quo hymnus Te Deum pie decantatus est. Et dicitur, ut supra, hoc prodigium examinatum a reverendissimo archiepiscopo, & evulgari & imprimi permissum.

Eodem anno Petrus Lambin, Philippi Lambini filius ac Mariæ Latoffee, ex Rosnet prope Remos, annis quatuordecim natus, & infirmitate affectus, totumque per corpus doloribus expositus, qui oriebantur ex magica arte, ad S. Helenam a parentibus deductus est; ubi peracto pietatis affectu, & præscripta novena ad suam intentionem; dictus Petrus Lambinus inter illam ejecit sordes magicas varias, clavos videlicet, aciculas, aliasque. Unde perfectam recuperavit sanationem, sicut affirmarunt postmodum. Additurque ad marginem, ut supra: Examinatum a reverendissimo archiepiscopo, & imprimi permissum.

ANNOTATA.

a Retelium (Retel) urbs Galliæ in Campania provincia ad Axonam fluvium, & Retelensis tractus caput, juxta quam Hispani victi & grandi clade affecti fuere a Gallis anno MDCL. Distat octo leucis a Remis in septemtrionem, & decem a Sedano in occasum hybernum, uti a Rupe regia in meridiem; & alias Reiteste dicta fuit; prout observat Baudrandus. Consuli etiam potest Adrianus Valesius in Notitia Galliarum.

b In Vita Gallica mox citanda dicitur: Seigneur de la Chapelle Moodon. Usus sum hic Latine vocabulo Capellæ.

c Tardanensis Comitatus, & Tardanisus pagus (le Tardenois) tractus Galliæ in provincia Insulæ Franciæ, qui ab aliis Tardenensis dicitur, prope Faram cognomento in Tardanensi tractu, inter Matronam fluvium ad meridiem, & Vidulam ad septemtrionem, sive inter Castrum Theodorici & Suessiones; sed ejus periere limites, inquit Baudrandus.

d Idem geographus Maceriæ, inquit (Mezieres) urbs Galliæ in Campania provincia, ad Mosam fluvium, in Retelensi tractu prope Carolopolim, in confinio Belgii.

e Est apud me libellus Vitæ ac miraculorum S. Helenæ, anno 1664 Catalauni Gallice impressus, ac a D. Ruperto Reginaldo huc missus anno 1668; qui de hoc miraculo agit a pag. 50; verum ibidem illud affigitur anno 1620. Inter miracula autem ab isto anno prædictæ Vitæ inserta, non invenio omnia & singula, in quibus citatur inferius Sanctæ Vita. An ergo forte aliud citatur exemplar?

f Varia sub nomine Novigenti (Nogent) loca assignat Adrianus Valesius in Notitia Galliarum, qualia sunt Novigentum Bellovacorum ad Isaram; item in pago Laudunensi &c., prout licet apud ipsum videre pag. 383, & 425. Sed nullum ibidem lego Novigentum cum idiotismo l'abbesse, seu abbatissæ. In mappa Blaviana Comitatus Campaniæ invenio Nogent sine alio cognomento, & jacet in territorio Remensi.

* al. Claudii de Baudiers

CLASSIS SECUNDA
Ab anno Christi MDCXX usque ad MDCXXX.

[Infirmus corpore ac mente,] Anno MDCXX Petrus Morel, Remis natus, annum ætatis numerans decimum quintum, amborum femorum, brachii dextri, ac mentis usu captus fuit. Mater ipsius afflicta, quod videret suum filium ad hæc extrema redactum, quibus solatii nihil naturalia possent afferre remedia; eum devovet S. Helenæ, ac Altivillare deducit magna cum molestia. Quo simul atque pervenissent, discedunt vota sua persoluturi in ecclesia: ubi dum preces fundunt sub ejus hierotheca, puer cœpit sentire magnum malorum suorum levamen: & postridie sub horam quartam pomeridianam repetitis sub eadem S. Helenæ arca precibus unius circiter mediæ horæ spatio, magnam in membris omnibus extensionem sensit, & eodem temporis puncto se prorsus sanitati pristinæ ac rationi restitutum comperit: subalaria fulcra reliquit, ac pedes rediit. Plurimæ personæ notabiles, sicut magnarum ipsius infirmitatum, ita etiam prodigiosæ sanationis ejus fuere oculati testes. In margine prædicta manu ponitur hoc miraculum examinatum similiter, & imprimi permissum.

[114] Eodem anno Guilielmus Nanteüille ex loco, [item alius,] cui nomen Juniville, simili pariter convaluit a morbo, quo ab annis decem fuerat conflictatus. Dominus pastor ac magistratus dicti loci authenticam rei gestæ testificationem huc misere. Miraculum vero notatur eodem, quo toties jam dixi, modo examinatum, & imprimi seu evulgari permissum.

Eodem anno Joannes Thiebault, filius Joannis Thiebaulti, & Nicolæ Roland, habitans in Villeralrand diœcesis Suessionensis, paralysi correptus, sentiensque acerbos dolores per totum corpus, a parentibus huc perductus est; ubi tempore novenæ, quam instituebat, species quædam apostematis supra corpus ejus apparuit, duodecim aut tredecim locis aperti; e quo prodiere primum bestiæ tamquam limaces, deinde plurimæ aliæ sordes. Id quod ipsum omnino sanum ac perfecte curatum reddidit. Et additur, prout ante dixi de aliis, examinatum & vulgari permissum hoc miraculum.

Eodem anno Maria Frison, Hectoris Baudon uxor, [paralytica; alia ex genu laborans;] Lauduni nata, & tunc Remis habitans, cruribus paralysi affectis, ita ut incedere nequiret sine fulcris, postquam se curasset deduci ad istam ecclesiam, ut a suo malo liberaretur, perfectam ibi sanitatem consecuta est.

Eodem anno Guilielmus Cartenet ex Nogent l' abbesse similiter convaluit a paralysi integra, quæ jam diu eum invaserat, idque per merita S. Helenæ: cujus testimonium huc attulit a magistratu dicti loci signatum. Miraculum hoc examinatum, & evulgari permissum.

Anno MDCXXI Magdalena Drouet, filia Guidonis Droueti Dormanensis a, annorum viginti duorum, magnos in genu, quod abhinc biennio erat inflatum, sentiens dolores, ita ut sine fulcris sustentare sese non posset, postquam perseverasset magna in fide ac devoti animi affectu in ista ecclesia trium novemdialium precum consequentium spatio, merita tandem est integram consequi infirmitatis suæ medelam; adeo ut ibidem relinquens sua fulcra, plena cum valetudine hinc reversa sit. Hoc miraculum pariter examinatum & evulgari permissum.

[115] [veneficio affecta,] Anno MDCXXIV Joanna Richelet ex Brugny, vidua Claudii Blocquet, spatio mensium decem & octo vexata quodam veneficio, ad ecclesiam S. Helenæ venit suasu parochi sui; ubi, post ardentes preces plurimas, coram numeroso hominum cœtu evomuit ranam viridem omnino vivam, frustum arenati aciculis quinque transfixum, os, frustum cornu lucernæ, nucleum mali Persici, acum, per cujus foramen transibat acicula, clavos tres, tria frusta vitri magnitudine unius digiti, frustum corii, panni viridis specimen cum aciculis sex, tomentum, limaces duos, quorum alter erat vivus, alter mortuus, & alia, quæ in exemplari Gallico referuntur. Id quod non accidit absque miris convulsionibus; quæ tamen imposuere finem omnibus ejus malis: rediit enim libera a tumore, quem habebat, ab imbecillitatibus suis, omnibusque aliis incommodis, quæ antea patiebatur. Miraculum hoc similiter examinatum, & imprimi & evulgari permissum.

[116] [puer multis malis conflictatus;] Eodem anno Franciscus Perillon, filius Nicolai Perillonii Remensis, annis natus novem, e morsu pomi, a quadam femina ei dati, mense integro eadem hora quotidie sentiebat symptomata cujusdam mali, doctissimorum medicorum experientiæ incogniti. Respiratio, cordis vita, inflabat ipsi ventrem medio pede altius, quam solet; deinde autem tam subsidebat profunde, ut nullam prorsus habere videretur. Nihil dico de verbis peregrinis, quæ ore ejus proferri audiebantur; de conatibus prodigiose violentis nihil; ita quidem, ut tres homines eos non domarent nisi magna cum difficultate. Aliquo post tempore brachium ejus sic extensum est in aëre, ut inflecti non posset; caputque ipsius continua agitatione tremebat tempore hebdomadum sex, & tunc quidem, quando dormiebat. Dominus Dozet (cujus rara doctrina & spectatæ virtutis integritas toti provinciæ satis cognita sunt) illum conspicatus, nullum huic malo medicum esse judicabat accommodatum, præter Deum. Domini quoque Hervet ac Compere medici, dum eum examinassent, fassi sunt, scientiam suam eo usque non extendi, ut remedia ipsi præscriberent. Miser pater, desperabundus de remediis humanis, monitu patris cujusdam Capucini, & alterius patris e Societate Jesu, imo vero reverendissimi Domini Gabrielis de sancta Maria archiepiscopi Remensis, statuit filium deducere Altivillare: ubi quarto circiter novemdialium precum die restitutus est sanitati tam integræ, ut nullum amplius ex incommodis suis postmodum senserit. Miraculum examinatum a reverendissimo archiepiscopo & evulgari permissum.

[117] [veneficiis torta; aliique plurimi,] Eodem anno Ancelina * Naudin, Petri Naudini filia, incola in Idesfroiville, dum adeo veneficiis torqueretur, ut quotidie in ejus corpore audirentur clamores veluti ranarum & aliarum bestiarum; peregrinationem huc instituit, & tempore precum novemdialium, quas peregit, veneni copiam evomuit: & statim post reditum, lacertos duos, vivum alterum, alterum mortuum, qui non erat integer. Unde plena sanitate fuit gavisa, sicut D. Pastor, & magistratus dicti loci testati sunt suo chirographo. Prodigium hoc similiter examinatum, & evulgari permissum. Eodem anno Joannes Vuarlet, habitans in loco Ville prope Machaut, post cruciatum per annos septem morbi molesti medicisque incogniti, recurrit ad S. Helenam, quæ obtinuit ei sanitatem, ejecta magna veneni copia.

Eodem anno Nicolaus Perat ex loco Neufville au Pont dicto, prope oppidum S. Manechildis b, malo violento agitatus, pro quo lenimen apud medicos reperire nequiverat, venit huc peregrinationis gratia magno quidem cum incommodo; verum non sine fructu. Nam ad finem dierum novem reperit se omnino valentem, liberoque membrorum usu donatus rediit. Additur examinatum & evulgari permissum.

Eodem anno Michaël Peltier, habitans in Sevigny prope abbatiam Vallis regiæ c, jam ab annis viginti incomperto conflictatus malo, quod interius urebat corpus ejus, plurimis pietatis visitatis locis, integræ valetudini hic restitutus est, sordibus plurimis e brachio ejectis statim post expletas hic duas novemdiales preces, Deo gloriosæ sanctæ Helenæ sanitatem ipsius reservante.

[118] Eodem anno Margarita Broquart, conjux Petri Valeret, [variis] civis Catalaunensis, convaluit similiter a morbo, qui sæpius eam alienabat a mente, dum hic novemdialibus precibus vacabat, ad merita S. Helenæ confugiens. Id quod manu sua testatum voluit, uti alii etiam testes.

Eodem anno Petrus Ronsart, filius Joannis Ronsart Remensis, convulsionibus ac motibus corporis vehementibus vexatus, clamoresque horrificos emittens, a patre suo huc fuit ductus; ubi sanitatem recuperavit; quemadmodum apparet ex testimonio de hac re concinnato per Religiosos cœnobii hujus, & a patre ac filio signato &c.

Eodem anno Nicolaus Rossignol, filius Nicolai Rossignolii, ex Condæo d in Bria, admodum afflictus malo quodam, graves in toto corpore dolores concitante, tentatis frustra remediis humanis omnibus, integræ valetudini redditus est post ternum iter, quo huc venit. Factum item examinatum & evulgari permissum.

Anno sequente MDCXXV Dionysia Dauphin Catalaunensis, mirifice affecta quodam malo, quod excitabat continuam agitationem in membris omnibus, ejusque pectus adeo misere inflabat ac guttur, ut ea de causa ipsam & vox & respiratio sæpenumero deficerent; ubi perspexisset, omni medicinæ peritiæ imperviam esse cognitionem sui mali, Altivillare deduci se jussit ad implorandam adjutricem S. Helenæ opem. Ad finem novemdialis precationis, quam instituebat, evomuit ranam vivam, bufonem mortuum, sex supra sexaginta aciculas, acus tres, ova piscis folio plantaginis involuta, tres crinium congeries, septem vel octo aciculis implicitas, frustum panni viridis media quarta parte * longum, atque nugas hujusmodi alias; quæ simul atque ex ejus prodiere corpore, sine mora valetudinis integræ compos facta est; prout refertur in processibus verbalibus, quos medici & chirurgi &c. signarunt.

[119] Eodem anno Petrus Michaut, ex Juvigny prope Retelium natus, [infirmitatibus] dum ex longo ac gravi morbo, qui anno amplius uno ipsum detinuerat, decubuisset; sub ejusdem finem comperiens, sua crura adeo esse plena ulceribus ac humoribus malignis, ut non tantum non incedere, verum etiam ne sustentare quidem semetipsum posset, ægre admodum ferebat lecto teneri, quod videret tot se incommodis impeditum sine spe alicujus humani solatii; sed Altivillare adductus, novemdiali penso ibidem in honorem S. Helenæ persoluto, ad finem ejusdem integra sanitatis restauratione potitus est.

Anno MDCXXVI D. Carolus Boucaux, parochus in Vanteüille, ac dein in Damery diœcesis Suessionensis, torminibus cholericis nefriticis e per hebdomades tres correptus, atque adeo cruciatibus tam magnis ac singularibus, ut ad extrema esset redactus (delusa omni medicorum industria) pio cum affectu se commendavit S. Helenæ, precesque suas ei obtulit; quas integra subsecuta est valetudo, eamque recuperasse se agnovit Sanctæ prædictæ patrocinio.

Eodem anno Guillelma Roze, filia Petri Rozei, civis Reteliensis, annos nata quatuordecim, vexata & obsessa a malo dæmone, qui illam, non secus ac miseram illam dæmoniacam, cujus mentio fit in Euangelio, reddebat surdam, mutam & cæcam; deducta est a parentibus Altivillare, ubi misere afflicta vix novemdialia pietatis officia compleverat, quin meritis ac potentia S. Helenæ a diabolo sit liberata, qui illam insidebat, visumque statim receperit, nec non liberum aliorum sensuum suorum usum: & petito calamo, hanc rei gestæ statim testificationem dedit, a se scriptam ac propria manu signatam: Per gratiam Dei ac merita S. Helenæ visum recuperavi, & integra sum valetudine. Factum hoc examinatum & evulgari permissum.

[120] [affecti] Eodem anno Margarita Rinage, Francisci Guilielmi conjux, ex Villenserve, magno brachii dolore afflicta, qui deinde per totum ejus corpus se extendit, motumque continuum ipsi attulit nunc capitis, deinde brachiorum & crurum, obtinuit hic remedium mali sui per intercessionem S. Helenæ, tempore novemdialis devotionis, quam ibidem in ejus honorem peragebat. Factum examinatum, & evulgari permissum.

Anno MDCXXVII dominus Huguet sacerdos, Faræ Tardanensis f incola, huc peregrinatus simul cum matre sua Michaëla Lesterte, cum ipse tum mater ejus asseverabant tamquam verum; videlicet se hoc præsente anno, natum tunc dumtaxat annos novem, sanatum fuisse a paralysi in pedibus ac brachiis, per merita S. Helenæ, deinde a variolis, & cæcitate ex illis orta; seque recepisse visum ac liberum membrorum usum, durante novena, quam mater ejus fieri curavit in honorem S. Helenæ. Et additur: Similiter examinatum & evulgari permissum.

Anno MDCXXVIII Nicolaa Pare, annorum novem, nata ex Sacconin prope Suessiones, possessa a dæmonio, qui eam reddebat cæcam, & omnino paralyticam, fuit huc perducta a suis parentibus: ubi post duas novemdiales pietatis exercitationes, diversis duabus vicibus obitas in honorem S. Helenæ, prorsus convaluit. Fuit & hoc examinatum & evulgari permissum.

Eodem anno Judith Jardit, Nicolai Rogerii uxor, in Hervillon prope Macerias g habitans, dum malo incognito afflictam admodum se videt, novemdialem precandi cursum peragi curavit in suo pago in honorem S. Helenæ: quo finito, evomuit bestias grandes aciculæ adinstar, cornibus instructas. Unde admodum recreatam se sensit, ac postea huc venit, sospitæ suæ grates persolutura: ubi integram consecuta est sanitatem.

[121] [sospitantur] Anno MDCXXIX Joanna Oudart, quæ tunc habitabat in Villaine prope Obigny, ab anno uno vel circiter tumore quodam valde conflictata, S. Helenæ se devovit, & sine more lenimen sensit: de qua re postea venit actura gratias. Id quod notatur examinatum & evulgari permissum.

Eodem anno Anna Milet, conjux Nicolai Hurtan, ex Auville in Laudunensi diœcesi, tribus abhinc annis continuo cordis malo, quod excitabat miros in ea vomitus, afflicta, S. Helenæ se devovit: per cujus merita valetudo pristina fuit obtenta post novemdiale pietatis obsequium, hic in ejus honorem institutum.

Anno MDCXXX Nicolaa Deraudel, annos octodecim nata, Nicolai Deraudelii filia & Nicolaæ Drusseau, Remis habitans, prodigioso modo inflata, genibus ejus ad humeros affixis, lecto tenebatur a biennio; nec moveri poterat sine acutissimo dolore, cujus utique supra dorsum erat tumor. Sic itaque afflicta, humanis remediis pro valetudine frustra adhibitis, S. Helenæ fuit devota a suis parentibus, eoque devecta in carruca per aurigas, qui movebant difficultatem in aggrediendo hoc negotio, propterea quod timerent, ne in via moreretur; novennali autem invocatione ibidem expleta, in adeo gravem incidit imbecillitatem, ut judicaretur mortua. Novena peracta detumuit, fulcris incedere cœpit satis facile, ac paulo post, suæ erga S. Helenam pietatis affectum continuans, omnino convaluit. Morbi ac valetudinis testes simul cum illa factum signarunt. Quod etiam examinatum & evulgari permissum.

ANNOTATA.

a Dormanum (Dormans) oppidulum Galliæ in Campania provincia, ad Matronam fluvium, quatuor leucis supra Castrum Theodorici in ortum Spernacum versus sex. Ita Baudrandus.

b Adrianus Valesius supra citatus, Oppidum, ait, S. Manechildis vel Manegildis, sainte Manehou, vel S. Manehoult vulgo dictum a patrona loci, positum ad Albæ vel Albiæ (Auve) atque Axonæ confluentem, Durocortoro Verodunum tendentibus obvium &c.

c In exemplari Gallico, quod hic interpretamur, vocatur Valleroy. Apud Sammarthanos tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 900 notatur Vallis regia B. Mariæ, Ordinis Cisterciensis .. diœcesis Remensis, & vocatur ibidem Gallice la Val roy; ubi de ejus fundatione & abbatibus.

d Gallice habetur in dicto exemplari de Conde en Brie. Satis notum est Condatum oppidumBelgii Francici in Hannonia, quod prædicto mox loco est Gallice synonymum, & vocatur Conde; sed recte is quidem ab illo Gallice distinguitur per additionem en Brie, id est, in Bria. Est autem Bria provincia Galliæ .. cujus termini sunt ad ortum Campania, ad meridiem & occasum Sequana fluvius, uti habet Baudrand, tres etiam ejusdem provinciæ partes recensens. Inter Briæloca in mappa Blaviana territorii Briensis lego Conde ad duorum milliarium distantiam a Castro Theodorici.

e In Gallico nostro exemplari d' une collique nefretique; sunt autem νεφροὶ, renes; χολὴ vero, bilis aut fel. Laborabat ergo parochus ille ex renibus male affectis præ bile.

f Adrianus Valesius antea allegatus postquam pag. 192 egisset de Fara, la Fere en Picardie, ad ripas Isaræ fluminis posita in pago Laudunensi &c. Fara alia, ait, est in Suessionibus pagoque Tardanensi, la Fere en Tardenois vel Tartenois: alia Fara Campanensis cognominata, Fere Champenoise, ad rivulum in Albam defluentem. Vide, quæ inferius dicentur.

g De Maceriis dixi in Annotatis supra ad classem primam lit. d.

* f. Angelina

* ulnæ unius, intelligo

CLASSIS TERTIA
Ab anno Christi MDCXXXI usque ad MDCXLIV.

[Paralytica; alia pedibus manibusque capta; item alia perturbatæ mentis sanantur;] Anno MDCXXXI Claudina Ogee, uxor Petri Chopille civis Catalaunensis, quodam malo interius eam urente affecta, quod impediebat quo minus biberet, comederet ac dormiret, toto utique corpore paralytica; postquam recurrisset ad medicos, sed irrito conatu, S. Helenam inclamavit, Missæ sacrificium celebrari hic curavit in ejus honorem, & eodem tempore magnam veneni copiam ex ore evomuit, uti etiam magnum bufonem coram marito suo, simulque redintegrata valetudine esse se sensit: de qua gratias actura huc venit duobus vel tribus post diebus, & ipsa simul cum marito signavit testimonium, quod formatum fuit super jam memoratis. Et signatur examinatum & evulgari permissum.

Eodem anno Joanna Hardy, filia Francisci Hardy, ex loco Mont S. Pierre apud Castrum Theodorici, usu pedum ac manuum omnino contortarum privata, se devovit S. Helenæ; & statim integra sanitate fuit donata. Et additur: Similiter examinatum & evulgari permissum.

Anno MDCXXXII Anna Potier, conjux Joannis Muyse, incola loci Choüilly, diu afflicta morbo violento ex veneficio, votum fecit S. Helenæ; quo dum perduci se jussisset, integræ sanitati restituta est post novenas tres, quarum tempore ibidem morata est, ejectis plurimis sordibus per os; de qua re D. parochus ejus testimonium dedit sua manu signatum. Factum affirmatur examinatum & evulgari permissum.

Eodem anno filia quædam perturbatæ mentis, huc adducta peregrinationis gratia a parentibus suis, seque subducens illis, præcipitatum se ivit in flumen; in quo dum suffocaretur, inclamare cœperunt S. Helenam: nec mora, prodigiose rediit filia super aquam, sanaque & incolumis ad ripam jacta est.

[123] [uti & tumore affecta, ac alia muta, cæca ac surda.] Anno MDCXXXIII Gerarda Torchet ex Bertoncourt, annorum duodecim, dum detenta esset gravissima tumoris infirmitate, ad hunc locum perducta fuit; in quo rediit ad sanitatem per merita S. Helenæ, prout apparet ex testimonio sui parochi aliorumque testium, qui rem gestam signarunt. Factum examinatum & evulgari permissum.

Anno MDCXXXIV Elisabeth Vaudret, annis nata quindecim, filia Petri Vaudreti, ac Joannæ Thiebault, coloni habitantis in Massige, diœcesis Remensis, delapsa in morbum plane singularem, qui eam reddiderat mutam, surdam, cæcam & paralyticam toto corpore; postquam omnia humana tentasset remedia, sed frustra, a parentibus ad hanc ecclesiam deducta fuit: ubi, magna S. Helena favente, recuperavit visum, auditum, loquelam, ac liberum membrorum suorum usum (prout memoratur in Vita S. Helenæ) De qua re formatus fuit processus verbalis per magistratum Altivillarensem coram D. prætore, aliisque e magistratu, qui factum signarunt. Idemque perhibetur examinatum a reverendissimo archiepiscopo & evulgari permissum.

Anno MDCXXXV Ludovica Foy ex Renaucourt in Campania, membris omnibus paralytica, peregrinationis gratia huc fuit perducta: ubi per dies novem morata, sanctæ Missæ sacrificio celebrari curato, discessit in terram suam; ibique aliquot post diebus, continuans pium erga S. Helenam affectum, ejecit funem media ulna longum hic & illic nodis implexum, viditque integræ sibi valetudinis munus impertitum.

[124] Silentio præterire non possum id quod accidit in hoc sancto loco circiter illud tempus. [Aliud singulare factum] Dæmoniaca quædam ex tractu Bellovacensi huc ducta fuit a duobus Capucinis, & a duobus aliis ecclesiasticis: qui opportunitate usi sunt domini Dozet, vicarii generalis, archidiaconi & doctoris in theologia, qui visitationem peragebat ibidem loci, eam coram ipso sistendi ac sciendi ipsius sententiam circa insessionis dæmoniacæ argumentum. D. Dozetus, cognita feminæ insessione ex signis exploratissimis, exorcismum adhibuit; quo durante, aderat ibidem homo prope energumenam, in quem dæmon perpetuo oculos conjiciebat; quæ res ansam præbuit cuidam ecclesiastico sciscitandi ab eo causam. Vir ille totus attonitus cœpit prætexere excusationes, & præseferre magnum timorem, ac præsentibus movit cogitationem (Deo id ita permittente ad manifestandam Sanctorum suorum gloriam) aliquid ibi latere singulare. Urgetur homo ille, ut indicet cujas esset, quodnam profiteretur vitæ seu artis institutum. Denique compertum fuit ex evidentibus indiciis, aliquid ei esse commercii cum diabolo. Domino Dozeto, qui habebat jus tamquam superior, repræsentans utique reverendissimum dominum archiepiscopum, inspiratum fuit, ut illum adigeret ad jusjurandum, præscribens ei formulam, diceretque, (si quidem esset talis, qualis ut reputaretur, toti isti cœtui causam præbuerat) se rogare Deum ac S. Helenam, ut spectabili modo se punirent.

[125] Infelix ille repulsam dedit quam potuit maximam; [narratur.] coactus tamen, vix protulerat illud juramentum tametsi balbutiendo, quin omnino suæ mentis impos humi fuerit prostratus: eodemque tempore dæmon energumenam elevabat ad altitudinem quatuor pedum, tota tamen sua longitudine extensam, ita ut vestes ejus non caderent. Sic itaque suspensa impetebat pedibus totum corpus miseri hujus hominis, incipiendo a capite; pergensque ad corpus reliquum, præ omnibus supra stomachum hæsit, vociferans: Teneo ipsum, teneo ipsum; meus est; & horrifico cum ululatu indicans, illum ipsum esse, qui detineret diabolum in corpore istius miseræ energumenæ. Unde is vitam suam male peractam recognovit, sancta Helena non minus se mirabilem ostendente in liberandis iis, quorum animam cacodæmon possidet, quam in sanandis his, quorum possidet corpus. Notatum lego ad marginem hujus facti, manu D. Reginaldi: Hoc accepi a clarissimo viro domino Dozet doctore theologo & vicario generali domini archiepiscopi, Capituli decano.

[126] Anno MDCXXXVI Carola Gerbeau, conjux domini Lanceloti Henry, [Illusionibus turbata, paralyticus, cæca;] ex Monmort, illusionibus, quæ se turbabant, afflicta, huc fuit deducta ad obeundam novenam in honorem S. Helenæ, cujus meritis retulit victoriam de omni sua animi lucta.

Anno MDCXXXVII Robertus Piant, servus domesticus domini Havetel, dynastæ loci Voulcienne nuncupati, Parisiis in paralysim omnium membrorum lapsus, confugit ad humana remedia; sed videns, nihil ea leniminis sibi afferre, S. Helenæ se devovit, & sine mora convaluit; sicut testatus est propria manu, una cum aliis, huc profectus ad persolvenda sua vota.

Anno MDCXXXVIII Maria Zede, filia nobilis viri Jacobi Zedei, tributorum exactoris in curia seu jurisdictione Victoriacensi a, mensibus abhinc sex privata visu ex variolis; remediorum humanorum defectu, a sua matre D. Maria Dorigny fuit S. Helenæ devota; ubi tempore novemdialium precum, quas instituebant in hac ecclesia, visum recepit cum magna parentum suorum voluptate, qui hunc in finem illam huc adduxerant. Et adscribitur: Examinatum & evulgari permissum.

[127] [infirmi corpore ac mente; doloribus torta;] Eodem anno Petrus Preud' homme, ex Igny le Iard prope Dormanum, venit Altivillare acturus gratias Deo & S. Helenæ; quia cum ipse tum uxor ejus Maria de Handes, postquam ex sortilegiis non tantum graviter fuissent infirmi corpore, verum etiam magnis animi perturbationibus affecti, integræ omnium suarum infirmitatum ambo sanitati sunt redonati, quando curarant benedici panem & vinum, prout in more positum est Altivillari, invocantes nomen Dei, & merita S. Helenæ.

Eodem anno Maria Collin e Castro Theodorici, doloribus pungentibus torta in corpore, qui usu linguæ eam privarant, interno affectu invocavit S. Helenam; eoque statim recuperato, vovit peregrinationem ad S. Helenam: quo perveniens ad implendum votum suum, patre suo comitante, cesserunt dolores, & integræ valetudinis munere recreata est, sicut refertur in testimonio, quod pater ejus & ipsa nobis reliquere.

Anno MDCXXXIX quidam nomine Ludovicus, ex Mairy ad Matronam, veneficio cuidam, quod magno ei erat dolori per totum corpus, implicitus, quodque paralyticum ipsum reddebat, venit huc cum patre ac matre; ubi, patrocinante S. Helena, potitus integra valetudine est.

Eodem anno Joanna le Noir, filia Joannis le Noir & Annæ Dargone, ex oppido Fimensi b trium mensium spatio in miris cruciatibus exacto, quos ei afferebat veneficium, deficientibus remediis humanis, quæ nihil ipsi proderant, ad S. Helenam perfugium habuit: cujus meritis plane convaluit, magna rerum horribilium copia ejecta, quemadmodum compertum in instrumento, hac super re confecto.

[128] [alii membris capti, valetudine donantur.] Eodem anno quædam femina Avenacensis c, nomine Anna, habitans Carolopoli d, paralytica, & officio membrorum privata, integram etiam sanitatem consecuta est ad finem novenæ, in honorem S. Helenæ institutæ, quo se devehi curarat: de qua re gratias actura quotannis huc venit.

Eodem anno Joanna Mercier, vidua Petri Radelati, habitans in Toul ad Matronam, amisso per morbum usu membrorum, & incedere non valens nisi ægre admodum cum fulcris, vectura duci se jussit Altivillare, comitante Joanne d' Estanne nepote suo: ubi ex animo implorata S. Helenæ ope, peractaque novena, ad pristinam sanitatem rediit.

Eodem anno Vincentius Rousseau, filius Joannis Rousseau, habitans in Martigny, duobus magnis incommodis laborabat. Erat quippe perpetuo curvus, & ita quidem, ut neutiquam spectare cælum posset: ad hæc, tantos patiebatur cruciatus in uno femore, ut nullum in eo habere posset sustentaculum, nulloque modo illud moveret. Dum itaque cælum videre nequiret oculis corporis, ferventes & assiduas preces eo dirigebat; quæ ex afflicto corde profectæ, omni fiducia in Deo posita, ac in S. Helenæ intercessione, exaudiri meruere. Nam decurso novemdialis pietatis spatio in honorem Sanctæ, expedito sui cruris usu gavisus est, & ab infirmitatibus suis omnino liberatus; erectus utique, valens, ac plene restauratus. Factum examinatum & evulgari permissum.

[129] Eodem anno Ludovica le Mange, Henrici le Mange & Annæ Louvettæ filia in Passy e nata pariter convaluit ab omnium membrorum inertia, [Quibus adde membrorum inertiam, ischiadem, malum magicum,] quam cruciatus comitabantur, ob quos cogebatur vociferari, ac projicere se tamquam mente captam. Quo donata favore non fuit beneficii immemor, quotannis Altivillare veniens, ut gratias ageret Deo ac S. Helenæ de sua sanitate omnibus numeris absoluta.

Anno MDCXL Margarita Pruvateau, conjux D. Honorati le Prate, civis Remensis, ischiade laborans, quæ omnino impediebat ei incessum, subsidia humana irrito conatu experta, S. Helenæ sese devovit, ac postero die prorsus se valentem comperit, sola videlicet incedens, ac nemine juvante.

Eodem anno Franciscus Grivollet, habitans in loco Vuely la petite prope Gandelu, ab annis tribus correptus arte magica, & ita quidem ut brachia haberet sine motu ullo ac sensu; ad hæc tantos interius sentiebat cruciatus, ut lamentabiles voces emittere non cessaret; perfectam recepit salutem post novenam hic expletam in honorem S. Helenæ.

[130] Eodem anno Joanna Landre, nata in Mery prope Castrum Theodorici, [variasque alias infirmitates,] per menses omnino octo fuit vexata ex infirmitate, quæ tollebat ei omnia membrorum officia, ita ut ne vel manum quidem ad os promovere valeret. Misera illa in pessimo illo statu ad cælum confugit tanto cum majore affectu, quanto acriores perferebat cruciatus; sanctamque Helenam in patronam assumens, duci se curavit Altivillare: ubi post dies novem pie transactos, multo melius habere se sensit, ardentiusque semper ejus implorare opem pergens, intra breve tempus integræ compos salutis facta est.

Anno MDCXLII Catharina la Corne, conjux Petri Hennin, typographi Remensis, per menses decem discruciata malo, quod hecticam illam reddebat membrisque inertem, a medicis se videns depositam, novenam hic peregit, intra quam perfectæ sanitatis munere donata est. Factum examinatum & evulgari permissum.

Eodem anno Maria le Poivre, filia Nicolai le Poivre, Remensis, convaluit a male affectis cruribus per menses quatuor: cui malo nihil remedii afferre poterant medici: sicut narratur in instrumento signato per testes morbi ac sanationis ejus post iter.

Eodem anno filius Comitis Egmondani gravissime ægrotans & a medicis desperatus, S. Helenæ devotus fuit a suo patre, qui dedita opera hominem quemdam huc direxit, ut peregrinationem obiret, ibidemque ad suam intentionem institueret novenam; intra quam ad pristinam valetudinem revocatus est. In cujus rei memoriam atque grati animi tesseram pro isto favore, venit ad hanc ecclesiam acturus gratias S. Helenæ memorabili, pedestre iter magno cum sensu pietatis conficiens a Carolopoli huc usque.

[131] Anno MDCXLIII Nicolaa Boüillard, annorum quinque supra viginti, filia Nicolai Boüillardi & Joannæ Sainte, incolarum loci Eterbe, diœcesis Remensis, male se habens jam a mensibus duodeviginti ex tumore prodigioso, [a quibus per merita S. Helenæ] qui erat in causa, ne incederet sine adminiculo alterius ipsam sustentantis, latere dextro ipsi dolente, huc ducta fuit ad S. Helenam, novenam incepit ad ejus honorem, in loco habitationis deinde continuandam: exhinc tumor ejus minuebatur, cessabant dolores in diebus paucis, & in statum valetudinis pristinum restituta est.

Eodem anno Magdalena Brossard, a cubiculis Comitissæ Nantoliensis f, valetudine adversa utens ex continua, ardentissima ac periculosissima febri, votum vovit S. Helenæ, ut ex infirma fieret valida; id quod sine mora per ejus merita obtinuit.

Eodem anno Anna Maupin, filia Joannis Maupini & Margaretæ Stapart, ex oppido Sparnacensi g amisso oculorum lumine ex quodam maligno fluxu, qui oculos ejus invaserat a biennio, confugit ad S. Helenam, omni solatio in medicorum remediis frustrata; ex malo convaluit, postquam novemdialis pietatis officio hic esset perfuncta.

[132] [miseri liberantur.] Eodem anno Petrus la Joye, natus Remis, longo temporis spatio vexatus ex osse, quod in gutture hæserat; S. Helenæ se obtulit, & mox reliquit eum dolor; pro qua re soluturus, quod ei debebat, huc venit.

Eodem anno Joannes Galichet, filius Thomæ Galicheti, e loco cui nomen Nostre Dame de l' Espine h, diœcesis Catalaunensis, dum esset brachio prorsus incurvo ac digitis omnino aduncis a mensibus quatuor, tamque magna omnium ciborum nausea, ut nihil pene sumpsisset a mensibus tribus; huc ductus fuit a suo patre; ubi absoluto novem dierum curriculo, ac Sacro celebrari curato, discessit omnino sibi restitutus; sicut signavit ipse testatusque est, cum aliis testibus.

Eodem anno Carolus le Lombre, civis Remensis, convaluit ex tumore crurum, qui durabat ab annis quindecim, quique impediebat gressum ejus: sicut refertur in testimonio, quod de hac re dedit.

Eodem anno Joannes Mourron Remensis, hectica laborans febri, & omnibus membris captus a mensibus quatuor, remediis humanis frustra tentatis, valetudinis integræ statum recepit per merita S. Helenæ, huc profectus ut veneraretur sacra ejusdem lipsana, quemadmodum signavit ac testatus est, cum aliis testibus.

Eodem anno Amata la Vanne, nata ex loco le Mesnil, diœcesis Catalaunensis, adeo perturbata animo, ut teneri haud posset, pererrans campos in morem bacchantis ac desperatæ, ita ut necesse esset vinculis constringere pedes ejus; huc deducta est a suo marito ad instituendam novenam in honorem S. Helenæ, cujus patrocinio integra ad eam sanitas rediit.

ANNOTATA.

a In Gallico exemplari lego en l'eslection de Victry. Exstat apud Baudrand Victoriacum Francicum (Vitri le François) oppidum Galliæ in Campania provincia, & in Pertensi tractu, substitutum ejus loco, quod Incensum dicitur (Vitry le Brusle) in viciniis. Sedet ad Matronam fluvium, ubi recipit Ornam, 7 leucis a Catalauno in ortum hybernum, Desideriopolim versus totidem, atque 11 a Barroduco in occasum.

b Fimæ sive Fismæ (Fismes) oppidum Galliæ in Campania provincia, prope Vidulam fluvium, ubi recipit Noram amnem, in Remensi tractu, & in confinio Insulæ Franciæ, quinque leucis a Remis in occasum. Dicitur & ad Fines. Ita hunc locum breviter & sufficienter describit Baudrandus.

c Idem auctor locum sic elucidat: Avenacum & Avennacum (Avenay) urbecula Franciæ, in provincia Campaniæ, prope Matronam fluvium, & 4 leucis a Remis in meridiem, cum abbatia monialium.

d Carolopolis (Charleville) urbs nova & munita Galliæ ad Mosam fluvium in Campania provincia, & in Retelensi agro; hæc idem geographus, & nonnulla alia.

e Passiacum & Castellum Paceium .. oppidum ad flumen Auturam positum in Aulercis Eburovicibus, inter Ebroicas & Meduntam medium, vulgo Pacy dictum hodieque, lego apud Adrianum Valesium; quamquam, uti addit, a plerisque Passy corrupte scribitur, & ita excusum fere omnibus in tabulis reperitur; uti etiam in textu Gallico nostro, quem hic interpretamur. An vero ibi locus ille sit intelligendus; an alius synonymusnotæ ignobilis in Campania alicubi; non divino.

f Nantolium Hilduini, Nanteüil cognomento le Haudoüin, vicus amplus Galliæ cum castro peramœno in provincia Insulæ Franciæ & in Valesii tractu, exstat apud Baudrandum. Aliud ad Matronam; aliud item ad Axonam ponit Valesius. Hoc vel illud suspicor hic indicari.

g Loci hujus notitiam breviter dat Baudrandus: Sparnacum (Espernay) oppidum Galliæ in Campania provincia, prope Matronam fluvium, 8 leucis infra Catalaunum, & 5 a Remis in meridiem. D. Rupertus Reginaldus inferius num. 171 dicit, locum prædictum ab Altivillarensi cœnobio dumtaxat una leuca distare.

h In territorio videlicet Catalaunensi, uti notatur in mappa Blaviana Campaniæ.

CLASSIS QUARTA
Miracula ab anno MDCXLV usque ad annum MDCXLIX.

[Superioribus accedunt morbus intestinorum,] Anno MDCXLV Philippus d’ Embly Fouquant, prætor ducatus ac territorii Retelensis, dynasta & baro loci Tourteron a, dum esset in loco Malmy ad Barrum b, cruciabatur infirmitate intestinorum spatio unius anni, medicis abstrusa; qui, omnibus remediis nequidquam adhibitis, judicarunt incurabilem eam esse, infirmoque auctores fuere, ut se compararet ad mortem: verum sermone apud eum habito de mirabilibus, quæ Deus operaretur in dies per patrocinium S. Helenæ imperatricis; peregrinationem ad illam confestim vovit in manibus reverendi patris fratris Francisci Pierrot, guardiani conventus Franciscanorum Reformatorum de la Cassine, ut vocant, mandans ut per novem dies celebrarent Sacrificium Missæ in honorem Sanctæ: ad quorum novem dierum finem cessarunt cruciatus ejus omnes, integraque potitus est valetudine; de qua ut gratias ageret Deo ac S. Helenæ, huc profectus est, comitante sua uxore ac reverendo patre, de quo dicebam; coram quibus instrumentum rei gestæ authenticum confectum fuit, & ab ipsis signatum. Factum item illud examinatum & evulgari permissum.

[134] [contractio nervorum, impeditus gressus, malum internum, item cephalalgia ac paralysis,] Eodem anno Joannes Rogier, filius Nicolai Rogier, Remensis, incedere non valens absque fulcris propter contractionem nervorum, S. Helenæ oblatus est a sua matre Joanna Bourgeois, & post sine mora reliquit fulcrum, seque perfecte restauratum comperit. De qua re testimonium daturi, ac gratiarum actiones sanctæ persoluturi, huc se contulere.

Eodem anno Joannes Jauchier ex Chery l'Abbaye, similiter sospitatus est a malo, quo totum ejus corpus erat affectum, quodque impediebat gressum, remediis humanis omni efficacitate infirmitatem ejus frustratis. Id quod manus suæ signo testatus est, huc profectus, ut fidem voti liberaret.

Eodem anno Catharina Rollet, uxor Joannis Guenette, nata in Orbay, ab annis quatuor interno malo conflictata, quod in causa erat, quo minus laborare, bibere, comedere, ac libere respirare posset; tentatis nequidquam humanis subsidiis, S. Helenæ se obtulit, cujus patrocinio ad integram valetudinem revocata fuit.

Eodem anno Anna Regina Fortier, ex Heterbe, diœcesis Remensis, ex malo capitis violento admodum, & membrorum omnium paralysi incolumis evasit per merita S. Helenæ, novem diebus ad honorem ejus exactis: cujus rei fidem fecit manu sua subnotatam, una cum testibus aliis.

[135] [latus male affectum, impeditus corporis motus,] Eodem anno Marcon c Lamze, ex Charbongne, diœcesis Remensis, magno lateris incommodo gressum impediente detenta, prorsus hic convaluit ad finem novenæ, quam in honorem S. Helenæ instituit, ac rem syngrapha sua confirmavit.

Eodem anno Antonia Boüillon, conjux Jacobi Bizaut, ex Vielersy, diœcesis Suessionensis, movere se impotens, voto se obstrinxit S. Helenæ, ad quod implendum maritus ejus huc se contulit, Sacrum celebrari jussit per dies novem pro valetudine conjugis suæ, & ad terram suam reversus vix applicuerat ei linteum, a se curatum benedici, quin melius se habere cœperit ægrota, finitoque novemdialis pietatis curriculo pristinam sit consecuta valetudinem. Cum suo huc accessit marito, ut rem testaretur ac grates persolveret Sanctæ, uti patet ex instrumento de eadem re relicto.

[136] [animi deliquia, mala venefica,] Anno MDCXLVI Philippus Copignon, filius Joannis Copignon, ex Bresme, diœcesis Suessionensis, vexatus malo magico, per quod in terna per diem incidebat animi deliquia, cum forma & agitationibus corporis tam violentis, ut retineri nequiret. Huc deductus a matre sua Maria Saladina, & novena peracta, redux, plurima ac varia ejecit veneficiorum instrumenta, interque alia aciculas quinque ac viginti in tribus vicibus, caudam cuniculi, & limaces; ac deinde integre sibi fuit restitutus; sicut liquet ex documento de hac re confecto, & ab ipso uti & a parentibus ejus signato.

Eodem anno Pontia Lestinoit, uxor Petri Caboulet, habitans in Vileralrand, diœcesis Remensis, pariter saluti redonata est, postquam ejecisset per os multa veneficia. De quo facto formatus est processus verbalis coram magistratu, & ab oculatis subsignatus testibus deponentibus; sicut refertur in Vita S. Helenæ. Factum examinatum & evulgari permissum.

Eodem anno Odardus Brocart, filius Hugonis Brocart, veneficiis afflictus, quæ in eo magnas excitabant convulsiones; valetudine gavisus etiam est, ejecto hic carbone: de qua re instructus est processus verbalis, a testibus infirmitatis ac valetudinis ejus signatus, sicut pluribus narratur in eadem Vita. Factum examinatum a reverendissimo archiepiscopo & evulgari permissum.

[137] Eodem anno Joannæ Nonon, ex Rimogne, diœcesis Remensis, per annos tres immodice inflatæ, [tumor, paralysis, morbus in renibus curantur.] ac incedere non valentis absque fulcris, consultum fuit, ut se offerret S. Helenæ, deficientibus remediis humanis: quo facto, integræ reddita saluti ad finem suæ novenæ fuit.

Eodem anno Antonius Fromentin, ex S. Eugenii prope Condæum in Bria, videns se correptum paralysi in omnibus membris, & miros dolores sentiens, plenam obtinuit valetudinem, ad merita S. Helenæ confugiens, tempore novemdialis exercitii pietatis, prout chirographo suo testatus est.

Eodem anno Antonius Tarte, ex Blangy, diœcesis Remensis, a male affectis renibus etiam convaluit, qui impediebant gressum ejus, ac sæpe ipsum in furias agebant per violentos, quos creabant, cruciatus.

[138] Eodem anno Joanna Cheminot, uxor Petri Verrier, [Non pauca] nata ex Soly, diœcesis Suessionensis, a mensibus quatuordecim veneficio affecta, quod brachiorum & crurum, nec non rationis usu eam privabat; postquam vero ipsius maritus sine ullo successu omnis generis remedia in ejus solatium adhibuisset, S. Helenæ eam devovit, ubi instituta pie novena vix fuit finita, quin ægrota ejecerit ex ore sordes plurimas ex setis equinis albis implexas ad longitudinem unius pedis: quo facto omnino convaluit, sicut ipsa & maritus ejus confessi sunt ac testati chirographo suo.

Eodem anno Nicolaa Huillot, annorum duodecim, filia Petri Huillot, Remensis, plenæ valetudinis donum accepit in morbo, qui paralysim creabat omnium membrorum, subsidiis humanis nihil remedii afferentibus, postquam S. Helenæ reddidisset sua vota. In cujus rei fidem, illa & pater ejus factum signarunt, quod nobis reliquere.

Eodem anno Sara Gillet, conjux Servatii Deschamps, ex Congy, diœcesis Catalaunensis, adeo debilis, ut neutiquam sustentare se posset, vel parum admodum alimenti sumere, nisi magna cum molestia, integram ad valetudinem revocata est per merita S. Helenæ; quemadmodum ipsa aliique propria manu testati sunt.

Eodem anno Agnes Sirvenet, uxor Joannis Poinssard, ex Villers Agron, diœcesis Remensis, veneficio afflicta, quod tantos ei afferebat dolores, ut quiescere non posset diu noctuque, S. Helenæ se devovit, ac novena jussa peragi in sua parœcia, lenimen sensit: id quod ipsam incitavit, ut huc versus peregrinaretur, sanitatis integræ assequendæ gratia; vixque iter inceperat, quin ad mediam ab ædibus suis leucam reliquerit fulcrum, quo utebatur ad firmandum incessum: & iter suum prosequens cum lætitia, perfectæ compos valetudinis facta est, ante etiam quam hoc sanctuarium ingrederetur. Factum examinatum & evulgari permissum.

[139] Eodem anno Sara Godot, uxor Desiderii Dupont, [alia exempla] ex Coisart, diœcesis Catalaunensis, per annos duos adeo male affecta, ut sustentare se ac progredi non posset sine fulcris & sine magna molestia; ubi confugisset ad medicos pro sua sanitate, sed nullo operæ pretio, aggressa tandem est magno cum conatu iter Altivillarense eo animo, ut novenam offerret S. Helenæ. Sexto autem ejusdem die, dum interesset Vesperis, magnaque cum fide ac pietatis affectu invocaret S. Helenam, omnino se valentem sine mora comperit, absque sustentaculo incedens: cujus rei testes fuere homines facile sexcenti. Verum aliquot post mensibus relapsa in suam infirmitatem, recurrere ad sospitam suam non prætermisit; ita ut itineri se committens instantaneæ ac perfectæ valetudini sit redonata. Quæ omnia relata sunt in acta, ab oculatis testibus infirmitatis ejus ac valetudinis signata; qui præterea testimonium attulere pastoris in dicto loco Coisard & decani in Virtutibus d. Factum examinatum & evulgari permissum.

Eodem anno Antonia Franquet, filia domini Franquet conciliarii regii in curia præsidiali Victoriacensi e, ab anno jam uno laborans tam violenta febri, ut magnas inde convulsiones pateretur (etiamsi aliunde se sustentare no potuerit) ut opus esset septem vel octo personis, quæ illam tenerent; tentatis omnibus humanis remediis, S. Helenæ se devovit suasu cujusdam patris ex Ordine Minimorum, & ad finem secundæ novenæ sanitas perfecta illam revisit: de quo favore actura gratias huc venit Deo & Sanctæ, & signavit instrumentum, quod apud nos deposuit. Factum examinatum & evulgari permissum.

[140] [congeruntur,] Anno MDCXLVII Petrus Savise, Dolensis f, tunc temporis miles præsidiarius oppidi Agaiensis g, in morbum lapsus cum jactura judicii; a suo hospite excitatus fuit, ut S. Helenæ se devoveret, eamque invocaret. Quo peracto, integram valetudinem adeptus est, & huc profectus, ut rei gestæ testimonium daret, ac Sanctæ grates referret.

Eodem anno Simona Petit manuum usu privata, confugit ad S. Helenam, per cujus merita recuperavit liberum earumdem usum, ad finem pii novemdialis pensi hic persoluti in honorem ejus.

Eodem anno Nicolaus Hemard, filius Petri Hemard habitatoris Remensis, ab annis duobus veneficio vexatus, quod eum conjiciebat in tam violentas convulsiones, ut omnem sensum amitteret, oblatus S. Helenæ fuit a sua matre, & quarto novenæ suæ die emisit per os plurima venefica instrumenta coram parœciæ suæ parocho ac aliis pluribus personis; interque alia veneficia ejecit concham marinam, cochlearis stannei manubrium, aciculas duas, cotem: deinde vero melius quidem se habuit, non integram tamen sanitatem consecutus. Huc igitur perductus, præterea in hac ecclesia ejecit ex ore veneficia diversa, quæ etiamnum ibidem visuntur; & hoc remedio ad integram revocatus est salutem, sospitantibus S. Helenæ meritis. Factum examinatum & evulgari permissum.

Eodem anno Remigius Planchart, ex Conde, diœcesis Remensis, malo caduco laborans, a matre sua huc adductus fuit: & ex illo tempore idem malum neutiquam illum attigit amplius; sicut ipse signavit cum matre sua, aliisque testibus, huc profecti grati erga Sanctam animi causa.

Eodem anno Joanna Bisette, uxor Petri Lambert, ex Courtemont, diœcesis Suessionensis, paralysi omnium membrorum tacta cum acutis adeo doloribus, ut nullam quietis partem capere posset; omnis generis, sed sine optato successu, remediis tentatis, instanti unico plenam hic recepit sanitatem, nullum experta deinceps dolorem. Rem ipsa ac maritus ejus affirmarunt anno subsequente per testificationem chirographo suo notatam. Eodem anno Carolus de Prez, filius domini Joannis de Prez procuratoris in præsidiali curia Remensi, prodigioso tumore per totum corpus afflictus, quem medici non poterant ullo modo mitigare; S. Helenæ fuit devotus a sua matre Maria Moyen: cujus Sanctæ patrocinio ad integram pervenit valetudinem: sicut habetur in documento, quod super hoc argumento fuit formatum.

Eodem anno Magdalena du Haisteau, ex S. Martino d’ Emble, in eum deducta infirmitatis statum, ut incedere nullo modo valeret, imo ne vel loqui quidem ac respirare sine magna difficultate; postquam explevisset votum suum, quod hic fecit, omnino se valere comperit; sicut ipsa nobis est testificata cum aliis per instrumentum nobis relictum.

[141] Anno MDCXLVIII Joannes Proth, natus ex Avise, [quibus probatur, mirabilem contra morbos patronam fuisse Sanctam.] coxendicis malo laborans, quod non impediebat modo ejus gressum, sed etiam quietem; post subsidia humana sine fructu usitata, obtulit sese S. Helenæ: cujus meritis sanatus est, reliquit fulcra, & supra dictorum instrumentum dedit propria manu notatum.

Eodem anno Joannes Baisle, natus Virtutibus, dum degeret in exercitu, correptus fuit febri continua, quæ duravit diebus quindecim; e qua dum cerneret imminere sibi mortem, S. Helenæ se offert cum voto illuc peregrinandi, & offerendi cereum album; & sine mora reliquit eum febris: de qua re testimonium nobis porrexit huc profectus anno sequente, ut votum adimpleret.

Eodem anno Nicolaus Salmon, Colomeriensis h in Bria, diœcesis Meldensis, ischiade in femore correptus uti & in genibus, quæ gressum ei prohibebat nisi cum fulcris, se devovit S. Helenæ, suadente alia persona, quæ ei affirmabat, sanatam se fuisse ab simili infirmitate; perfectam obtinuit valetudinem, sicut apparet ex actis hac super re conscriptis.

Anno MDCXLIX Simon Rubuy, ex Aulny ad Axonam i, diœcesis Remensis, membris captus, & per intervalla sensibus ac ratione destitutus, postquam humana remedia absque efficacitate expertus esset, S. Helenæ devotus fuit; ubi expleta sua peregrinatione, colubrum ejecit prorsus vivum; unde non mediocriter se recreatum sentiens, sed non omnino sanatum, huc se contulit secundis vicibus; deinde secundum colubrum ejecit, atque adeo ab una pariter ac altera infirmitate evasit incolumis: prout refertur in scripto, super hac re exarato. Factum examinatum & evulgari permissum.

ANNOTATA.

a In territorio Retelensi apud Blavium in mappa Campaniæ Comitatus invenio Thourteron.

b Barrum ad Sequanam, Barrum ad Albam, & Barrum Ducis videri possunt apud Adrianum Valesium. Quo autem pertineat Malmy, relinquo indagandum iis, qui prædictis locis sunt viciniores.

c Nomen hoc pono, sicut habetur in exemplari Gallico; neque enim, quidnam sibi velit, mihi satis constat; nisi forte sit nomen diminutivum a Gallico Marc, Marcus, ac per Marçon, Marcula significetur.

d Virtutes, seu & Virtus (Vertus) oppidum Galliæ in Campania provincia, cum castro antiquo in planitie, versus confinia Briæ provinciæ, & 6 leucis a Catalauno in occasum; ut ait Baudrandus:de quo loco consuli etiam potest Adrianus Valesius.

e Vide dicta superius in Annotatis ad classem tertiam lit. a.

f Dola (Dole) urbs Comitatus Burgundiæ notissima.

g Ageium (Ay) oppidum Galliæ in Campania provincia ad Matronam fluvium, vino suo celebre, 4 leucis distat a Remis in meridiem. Baudrandus.

h Colomeriæ (Colomiers) oppidum Galliæ in Bria provincia, ad Morinum amnem, cum palatio Ducis Longovillani. Quinque leucis distat a Meldis in meridiem, Provinum versus, & 13 a Parisiis in ortum. Dicitur etiam Columbaria in actis mediæ ætatis, teste Baudrando. Adiri etiam potest Adrianus Valesius.

i In Gallico exemplari habetur d' Aulny sur Ayne. Est vero Axona (l’ Aisne) fluvius abunde notus, qui oritur in confinio Ducatus Barrensis, ac deinde per Campaniam provinciam fluit.

CLASSIS QUINTA
Ab anno MDCL usque ad annum MDCLV.

[Crura, cæcitas, morbus internus;] Anno MDCL Petrus Seigny, habitans in loco Quatre-champs, diœcesis Remensis, cruribus captus, sanctæ Helenæ se obtulit, & venit huc ad implorandum ejus patrocinium. Porro cum ad hunc locum propinquaret, instanti unico prorsus se curatum sensit; ita ut fulcra in manus sumens, incederet solus, nemine juvante, ad ecclesiam, benedicens Deum, qui mirabilis est in Sanctis suis.

Eodem anno Petrus Mauroy, natus e Castro Theodorici, e variolis amisit lumen oculorum; ac dum ejus mater S. Helenæ ipsum obtulisset, misissetque huc, ut celebraretur sacrificium Missæ pro salute filii sui, visum recuperavit puer; prout mater ac filius professi sunt per instrumentum hic ab ipsis depositum.

Eodem anno Margarita Tremblet, conjux Gervasii le Redde, incola loci Moulius, diœcesis Suessionensis, morbo interno cruciata, ex quo per menses novem usu membrorum omnium privata fuit, ita ut potum ac cibum sumere non posset absque magno incommodo, quiescere non valens noctu ac interdiu, doloresque adeo acerbos patiens per totum corpus, ut ad minimum tactum ederet lamentabiles clamores; huc ducta fuit, frustra adhibitis humanis remediis, a suo marito in lectica, & post dies novem, quibus ibidem commorata est, omnino convaluit, sicut apparet e documento super hac re exarato.

[143] [lapsus in rivum, surdus ac mutus, cocles,] Eodem anno Petrus Durin, annorum sex, filius Francisci Durin, natus in Futigny, noctu in rivum quodam casu delapsus est, ibidemque moratus spatio unius horæ, extractus inde fuit sine ullo motu ac vitæ indicio. Vix parentes ejus invocarant S. Helenam, quin cœperit movere labia, ac omnibus demum vitæ functionibus usus fuerit magna cum admiratione omnium, qui illum pro mortuo habuerant. Testes oculati rei gestæ testimonium huc detulerunt, ac instrumentum subnotarunt de ea instructum.

Anno MDCLI Petrus Petaut, annis natus septemdecim, audiendi ac loquendi facultate privatus, plane convaluit, sicut in Vita S. Helenæ narratur, & in exemplari rei gestæ, quod de prodigiosa ipsius curatione formatum est.

Eodem anno Ludovica de la Bonne, ex Castro Theodorici, oculum amisit ex ardore febris continuæ, quæ eam tenuit per menses duos; sed confugiens ad S. Helenæ merita, in cujus honorem curavit Missam celebrari in templo RR. PP. Minimorum dicti loci, ad ejusdem Missæ finem recuperavit illum amissum oculum; id quod testata est ac signavit, quando de hac re gratias actura venit.

[144] Eodem anno Francisca Pillier, conjux Nicolai Syron, duorum annorum spatio laborans febri, [icterica, mutus, surda, animo perturbata;] quæ trahebat originem ex immodico calore hepatis, ei afferente morbum ictericum ac cruciatus internos acutissimos cum molesta stomachi resolutione, ita ut nihil capere posset alimenti sine magno incommodo; postquam nullo operæ pretio adhibuisset remedia a medicis præscripta, huc se contulit, ut novemdiali pietatis exercitio vacaret, in quo ad sanitatem revocata est, uti asseveravit in documento, a se subscripto, aliisque testibus.

Eodem anno Simon Blonde, filius Joannis Blonde, natus in Rosnet, diœcesis Remensis, perdito judicio ac loquendi facultate ex violento capitis dolore, cui malo nullum poterat remedium inveniri, fuit oblatus S. Helenæ, & tempore novenæ perfectam sanitatem recuperavit; prout fidem facit instrumentum de hac re confectum.

Eodem anno Helena le Fevre, uxor Thomæ Michaude, nata in Cumiere, pariter sanata fuit a surditate singulari, medicorum opera in curando illo malo frustra occupata; post tres novenas hic peractas, tandem ad earum finem retulit fructum perseverantiæ suæ.

Eodem anno Maria Jacquin, nata Catalauni, conjux Antonii Fuse, liquandi metalli artificis, ab anno perturbata animo, discruciata supra modum cogitationibus desperationis, ita ut semper apud illam opus esset aliquo, qui eam retineret; post plurima remedia dum a medicis esset deposita, S. Helenæ fuit devota; ubi vix absolverat suam novenam, quin perfecte convaluisse se viderit & corpore & animo; quemadmodum testata est ac notavit, quando huc venit, ut grates persolveret Deo ac S. Helenæ. De re gesta instructus fuit processus verbalis, a testibus irrefragabilibus & oculatis subscriptus, interque alios a domino parocho S. Nicasii urbis Catalaunensis præfatæ.

[145] Eodem anno Joanna Sutret, filia Joannis Sutret ac Margaritæ Husson, [morbo singulari afflicta, captivus, cæca, vomitu laborans,] nata Catalauni, dum morbo singulari esset afflicta a mensibus tribus, ac nihil solatii in humanis remediis posset invenire, illud accepit, dum S. Helenæ obseqüio se addixit; prout refert scriptum, ejus manu ac aliorum testium morbi ac valetudinis ipsius signatum.

Eodem anno Claudius le Begue, natus Augustoduni, eques in ala equestri marchionis de Rohan, dum esset in præsidio Codiciacensis a castri, captus fuit ab Hispanis, & ad magnas angustias redactus. In miserabili adeo statu versari se videns, S. Helenæ se commendavit; & non multo post fuit liberatus contra spem omnem: idque attribuit meritis dictæ S. Helenæ b.

Eodem anno Maria Bernulle, conjux Joannis Baudinet, e Castro Theodorici, diœcesis Suessionensis, visum hic recepit S. Helenæ patrocinio, cujus opem imploraverat: sicut testata est, dum votum solveret, suo chirographo, aliisque infirmitatis suæ, qua erat affecta, & e qua convaluit, testibus.

Anno MDCLII magister Petrus Deschiens c, scriba regii census in Campania, & procurator tribunalis Catalaunensis, incognito morbo afflictus, qui in eo excitabat magnos vomitus, adeo quidem ut nihil retinere in stomacho, malum ejus comitante febri continua, quæ per mensem durabat; ad hæc extrema adductum se conspicatus, Deo & S. Helenæ se commendavit, & mox malum evanuit, ac aliquo post tempore venit huc grati animi causa erga Deum & Sanctam, cereo ei oblato, certioresque nos reddidit de hac re chirographo suo.

[146] [claudicans, oculi tumore affectus, & alius febri continua sospitantur.] Eodem anno Maria de Roquefort, filia honorati domini Philippi de Roquefort, viri nobilis, & dominæ Mariæ de Vuarlet de Montecourt, casu quodam ambustionis claudicans, & ita male affecta, ut sustentare se nequiret nisi furcillis subalaribus, idque cum difficultate; postquam recurrisset ad omnia humana remedia per annum integrum, quo medicorum curationi se commisit, malo ejus manente immedicabili, S. Helenæ patrocinio a parentibus suis devota fuit, ad eamque deducta, ut novemdialia pietatis officia ibidem perageret solito more; quinto ejusdem die incommodum ipsius adeo cœpit minui, ut facile incederet absque dictis furcillis; quas reliquit in memoriam istius beneficii: de quo conscriptum fuit instrumentum propria ejus manu ac parentum ipsius munitum.

Eodem anno Jacobus Vannier, filius Joannis Vannier, Remensis, in lucem est editus cum tam prodigioso tumore super oculum, ut visum ejus impediret. Mater ejus rem conspicata S. Helenæ illum obtulit, & sine mora puer recte se habere cœpit, tumore evanescente: mater huc portavit filium in grati animi testificationem pro accepto favore, & subnotavit instrumentum hic nobis relictum, & alii testes eventus superius memorati.

Anno MDCLIII Nicolaus Chevalier, filius Francisci Chevalier, & Elisabethæ Barrat, ex Toul ad Matronam, diœcesis Remensis, pariter a febri non intermittente, remediis humanis usa sine fructu, statim post expletum votum convaluit: de qua re apud nos deposuit documentum chirographo suo signatum.

[147] [Referuntur] Eodem anno Anna la Follee, uxor Antonii Belglose, ludimagistri Juncariensis d, diœcesis Remensis, a duobus annis cum dimidio fuit detenta malo medicis incognito, quod singularibus illam torquebat doloribus, & quietem ei eripiebat: quæ non valens incedere sine magno incommodo ac dolore, postquam ad remedia generis omnis, sed vano conatu, recurrisset, ac medici desperarent sanitem ejus, S. Helenæ obsequio se devovit, eo duci se jussit, & ad finem novenæ, quam instituit, tam perfecte valentem se conspexit, ut pedes inde discederet. Facti narrationem litteris proditam ipsa ac ejus maritus nobis tradidere chirographis suis signatam.

Anno MDCLIV Joannes Grongnat, Catalaunensis in Campania, jam a sexennio vexatus paralysi tam magna & per totum corpus extensa, ut nullo e membris juvare se posset. Parentes ejus omnibus medicæ artis frustrati remediis, S. Helenæ illum obtulere, quo deductus, functusque pietatis officiis, integre sibi restitutus est; prout narratur in Vita S. Helenæ.

Eodem anno Nicolaa Mausart, nata ex Aulny aux Planches, detenta morbo incognito, qui eo ipsam deduxit, ut progredi, se sustentare, imo vel ipsum quidem caput invertere nequiret. Exacto sic uno mense, S. Helenæ se commendavit, implensque post aliquod tempus votum suum, illuc vehi carro se curavit, & simul atque Altivillare animadvertit, e carro se jecit humi, iter, quod supererat, pedes confecit absque difficultate, magna omnium spectantium cum admiratione, & integram sanitatem adepta est.

[148] Eodem anno Catharina Renard, nata in Contreve diœcesis Remensis, [plurimæ miseriæ] omnibus membris capta, magnaque mentis incommoda patiens, ac remedia omnigena sine successu experta, ubi se devovisset S. Helenæ, unius juxta ac alterius infirmitatis integram assecuta est restaurationem post secundam novenam, quam hic peregit.

Eodem anno Claudia Prioux, filia Antonii Prioux & Mariæ Arnauld, Catalaunensis in Campania, torta quodam morbo, qui digitos pedis adeo fecerat aduncos prorsus, ut eisdem nequiret uti quatuor abhinc annis, malo ipsius a medicis habito tamquam immedicabili; S. Helenæ se obtulit, & statim melius habere se sensit, atque huc se conferens ut votum impleret, postquam confessa esset de peccatis, ac communicasset Corpori Domini, magnos sensit dolores per totum corpus; dumque animos capit, digiti ejus se extenderunt, & filia rediit ad valetudinem integram coram quadringentis & amplius personis, quæ huc venerant cum plurimis supplicationibus: de qua re instructus fuit processus verbalis, cui subscriptum inter alios fuit a domino Beaumont, parocho in Marfaux, aliisque e magistratu dicti loci Marfaux, in posteritatis memoriam.

Eodem anno Anna Prouencher, e Castro Theodorici, diœcesis Suessionensis, paralysi, quæ illam mirifico modo inflaverat, in extremas angustias redacta, omni medicorum industria ac remediis frustra tentatis, judicioque ab eisdem lato, ipsius morbum non esse sanabilem; valetudine integra fuit donata post iter fratris sui, quem huc miserat in eum finem. Res scripto commissa, & a testibus morbi ac valetudinis ejus subnotata post expletum votum.

[149] Eodem anno Nicolaa Maluaut, filia Richardi Maluaut, & Joannæ Laurent, Remensis, annorum novem, [per Sanctæ patrocinium sublatæ.] hominum judicio possessa a maligno spiritu, qui exspuebat in faciem omnium domesticorum, evomebat injurias contumeliose in patrem ac matrem, parvulamque illam cogebat exerere linguam ad longitudinem sex vel septem pollicum, invertebat ei manus, brachia & crura, omnia reddens adunca & distorta, impediebat ipsius gressum: sæpe privabat eam usu sermonis, apparebat ei nunc sub tauri, alias sub canis, subinde sub hominis forma, promittensque illi pecuniam, ut ad negandum Deum, atque alia nefaria facinora eam induceret. Misere afflicta illa ad finem novenæ, quam hic obibat, (eodem enim deducta ac obsequio S. Helenæ oblata fuerat a parentibus) ejecit aciculas sex, & spicam frumentariam. Novemdiali religionis exercitio exacto, mater puellam reduxit multo quidem melius habentem; sed non omnino sanatam. Id quod matrem movit, ut secundis vicibus illam reduceret, & auxilium cæleste denuo imploraret. Secundæ itaque novenæ imposito fine, puella ejecit præterea frustum sarmenti, mirifice inflato suo corpore; & post illud tempus nihil sensit incommodi; uti memoratur in documento super hac re postmodum confecto.

Eodem anno Thomasia Jobar, nata Remis, abhinc mensibus octo distorta membris, ita ut neutiquam valeret eisdem uti; cibariorum cujusvis generis nausea laborabat, in ea sæpe incidens symptomata, ut pro mortua haberetur. Dum itaque usa esset omnigenis remediis, sed nullo ex iis adjuta, S. Helenæ se commendavit, novenamque peregit in ejus honorem: in qua projecit ex ore racemum, plumam e, carbonem, lapidem, aliasque plurimas sordes; ac deinde valetudinis perfectæ dono gavisa est: utque grata foret Deo pro sanitate, quam, S. Helena patrocinante, acceperat, profecta est huc simul cum patre ac marito suo, qui acta subsignarunt tamquam oculati testes.

ANNOTATA.

a In Gallico est dans Coucy le Chateau. Baudrandus Codiciacum, inquit, Coucy, castrum Galliæ, cum oppidulo in provincia Insulæ Franciæ, & in Suessionensi agro: dicitur etiam Cociacum, & alias dominos habuit magni nominis, estque fere medium inter Suessiones ad meridiem, & Faram ad septemtrionem, prope Præmonstratum, & in limite Picardiæ. Adrianus Valesius observat, Coceium vel Cociacum, Coucy, a Frodoardo Codiciacum castrum episcopii Remensis appellatum fuisse.

b Una circumstantia, quæ accidit in liberatione hujus equitis, in causa est, cur hic sit inserta; estque illa, quod fuerit allata scheda eorum, qui debebant liberari, in qua is non occurrebat prima vice; verum dum esset lecta scheda ad tertias usque vices, & ipse instaret, se ibidem haberi, tandem fuit inventus. Ea, ecce, causa est, cur equites hoc testimonium dederint. Hanc circumstantiam ad marginem exemplaris Gallici a D. Reginaldo, de quo sæpius antea dixi, adscriptam, ita Latine reddidi.

c Ille magister Petrus Deschiens postea ad sublimem evectus est fortunam, primus utique Agens, ut vocant, D. Colbert ministri status, secundum notationem Gallicam mox laudati D. Reginaldi.

d Vulgo Jonchery, in territorio Remensi ad Vidulam fluvium; nos Latine locum illum vocamus Juncariam cum Adriano Valesio ad nomen Vidula pag. 603.

e In Gallico est une plume, quod æquivoce plumam, pennam, ac calamum, quo scribitur, significat.

CLASSIS SEXTA
Ab anno MDCLV usque ad annum MDCLXI.

[Plurimi] Anno MDCLV soror Petronilla de S. Angela ex inusitata quadam infirmitate emersit; de qua re fuit formatus processus verbalis; prout narratur in Vita S. Helenæ.

Eodem anno Franciscus Navet, natus Ageii, paralysis membrorum valetudinem obtinuit; sicut similiter narratur in Vita S. Helenaæ.

Eodem anno Jacoba Duboys Remensis a paralysi sanata est prorsus, sicut pariter habetur in eadem Vita.

Eodem anno Petronilla Collart, uxor Augustini Idee, nata Dormani, diœcesis Suessionensis, similiter valetudinem recuperavit, S. Helen sospitante, infirmitatis e veneficio, quæ quietem ei eripiebat, membris inertem faciebat, magnisque eam affligebat doloribus capitis, huc accedente febri icterica: prout continetur in documento, quod ipsa & maritus ejus notavit.

Eodem anno Joanna Hutier, filia Nicolai Hutier & Annæ Brodier Catalaunensis, brachiis capta, & veneficio affecta, quod supra modum inflabat guttur ejus; omnis generis remediis sine utilitate tentatis, S. Helenæ devota fuit, ubi integra & perfecta sanitas eam revisit, sicut nobis declaravit suo chirographo.

[151] Eodem anno Claudius Fourquet Catalaunensis in Campania, [alii] annos ætatis numerans sexaginta, cæcitate aliisque corporis infirmitatibus affectus, S. Helenæ se obtulit, & paulo post perfecte convaluit.

Eodem anno Joanna Louis, nata ex S. Gly, diœcesis Remensis, annorum quinque supra viginti, membris iners a mensibus septem, ac corporis officio orbata, ipsisque etiam digitis manuum ac pedum omnino recurvis laborans, & oculo dextro destituta, post omnia, quæ concipi animo poterant, remedia sine fructu tentata, S. Helenæ patrocinio sese devovit, & eodem tempore sensit mali lenimen, nec non octo post diebus huc se perduci jubens, cum ad Altivillarense territorium venisset, visum recepit, digiti manuum ac pedum rediere ad naturalem statum, & ecclesiam ingressa se sustentavit cruribus, vixque ejus novena fuerat finita, quin usa sit valetudine integra; quemadmodum perhibent acta super hujusce facti argumento confecta & apud nos deposita.

Eodem anno Joannes Rouyer, Catalaunensis in Campania, a malo caduco sospes evasit, prout habetur in Vita S. Helenæ.

Eodem anno Petrus le Nain, filius Henrici le Nain, natus ex Trezy, diœcesis Suessionensis, annorum sex, febri tam violenta & continua tenebatur, ut loquendi facultate eum privaret, & ad extrema deduceret, salutis recuperandæ expertem; sed parentes ejus vix invocarant S. Helenam, quin cœperit loqui, & indulta ei parvo post tempore fuerit integra sanitas.

[152] Anno MDCLVI Maria Mauclerc, venesicio non vulgari afflicta, [mirabiles favores] integræ ac perfectæ valetudinis munere potita est, postquam ex ore ejecisset multas res horribiles coram numeroso populi conventu; uti narratur in Vita S. Helenæ, ac processibus verbalibus super hac materia.

Eodem anno Nicolaa Mazure, conjux Martini Bodinot, diœcesis Meldensis, libera omnino evasit a morbo, qui hecticam eam reddiderat, sicut exstat in actis, quæ nobis reliquit, huc se conferens ad S. Helenam, cujus intercessione sibi fuerat restituta.

Eodem anno Jacobus le Ruste, natus in Morange, diœcesis Suessionensis, vexatus veneficio abhinc annis quinque, quod omni notitia ipsum privarat, & in causa erat, ut luna qualibet prosterneretur ex epilepsia, ac spumas emitteret ex ore. Nec vero bibere etiam, nec comedere poterat, nec aliquam quietis partem capere. Plena fruitus est redintegratione post impletum votum, quo S. Helenæ se obstrinxerat; prout continetur in insrumento super hac re formato.

Eodem anno Nicolaa Lambin, ex suburbio Catalaunensi S. Menue dicto, plane convaluit a doloribus violentis, quos sentiebat per totum corpus, dum se devovisset S. Helenæ, & explesset votum; prout narratur in actis chirographo ejus signatis.

[153] [ope S. Helenæ] Eodem anno Mauritius Charlon, natus Catalauni, morbo comitiali correptus, linguaque & una tibia supra modum inflata laborans, tamque furiosus, ut plurimi homines laborarent in eo retinendo; post plurima medicamina incassum usitata, S. Helenæ fuit oblatus; ubi corpore & animo prorsus convaluit.

Eodem anno Sebastiana Laurent, habitans Catalauni, orbata judicio ac membrorum usu ex arte magica, plenam hic salutem obtinuit, liberans fidem voti ad finem novenæ, quam ea de causa instituit.

Anno MDCLVII Francisca de Salus, filia domini Ludovici de Salus, ac D. Joannæ de Herault, nata in la Margury, diœcesis Suessionensis, laborans febri a mensibus octodecim, quæ ad extrema ipsam redegerat, medicis judicantibus malum ejus esse insanabile, S. Helenæ a suis parentibus fuit devota, cujus patrocinio recuperavit salutem, nullo morbi relicto vestigio; sicut parentes & ipsa asseverarunt, dum venirent acturi Deo gratias de hoc beneficio.

Eodem anno Claudina de Costes, conjux Claudii Moriset, nata in le Mesnil, diœcesis Catalaunensis, dum a duobus annis cum dimidio capta esset pede digitis tribus abbreviato, nec promovere posset gressum nisi furcillis subalaribus nixa, idque non sine incommodo: omnibus artis medicæ præsidiis frustra in solatium suum adhibitis, vix S. Helenæ se devoverat, ac sacrificium Missæ jusserat celebrari in honorem ejus, quin plena sanitate sit fruita.

[154] [benignissime indulti] Eodem anno Joannes le Grand, natus ex Contreve, diœcesis Remensis, veneficio tam violento conflictatus, ut mentem ejus turbarit, nec valens bibere, manducare, nec quiescere, S. Helenæ fuit oblatus: nec mora, ex ore ejecit lacertum, bufonem, & alias sordes; ac deinde plena corporis & mentis redintegratione usus est; quemadmodum narratur in rei documento nobis relicto.

Eodem anno Nicolaa Gourme Remensis modo prodigioso evasit e malo immedicabili; ut pluribus refertur in Vita S. Helenæ.

Eodem anno Maria Jarrat, uxor Renati Tarlan, ex Lohan aux bois, diœcesis Suessionensis, tribus abhinc mensibus affecta erat mirifico tumore, qui prorsus ei eripuerat membrorum usum. Itaque a medicis ubi esset deposita, qui nihil potuere solatii reperire infirmitati ejus, S. Helenæ commissa fuit a suo marito, qui illuc se contulit, & obtinuit, ut votum suum ratum haberetur, infirma, de qua dictum, omnino sibi restituta.

Anno MDCLVIII Jacobus le Grand, apparitor regius, Remis habitans, distorsione ac retorsione pedum laborabat cum dilatatione nervorum, ita ut movere se non posset sine magno incommodo, ac usu fulcrorum. Postquam demum omnia humana subsidia fuerat expertus, sed irrito conatu, S. Helenæ se devovit, equo vectus illuc fuit, &, pietatis exercitiis ibidem peractis, ita se comperit valere melius, ut pedes reverteretur domum sine difficultate: ac inde rediit pedes ad gratias agendas Deo ac Sanctæ de tam perfecta incolumitate, qua donatum se a S. Helena agnovit per acta nobis de hac re data.

[155] [ostendunt,] Eodem anno Margarita Choppelet, nata ex Ronet, diœcesis Remensis, annorum 12 a, malo incognito conflictata est, quod doloribus acutissimis illam in genu excruciabat, in quo erat tumor ingens, gressu eam prohibens. Postquam parentes ejus ad omnia humana confugissent subsidia, ac consuluissent varios medicos expertissimos, interque alios, dominos la Framboisiere b & Compere, medicos Remenses; quibus nihil remedii suppetebat ad curandum ejus malum, supra dicta ægrota S. Helenæ devota fuit a suo patre ac matre, ac illuc devecta novenæ obeundæ gratia, qua completa, pedes hinc est reversa cum plena valetudine. Res litteris consignata ad memoriam posteritatis.

Anno MDCLIX Joanna Vathier, ex Boncourt, diœcesis Laudunensis, omnium membrorum officio impedita, sibi omnino restituta est, sicut fidem faciunt testimonia a parocho dicti loci data, & testes alii; ut narratur in Vita S. Helenæ.

Eodem anno Margareta Cousin, uxor Nicolai Herman, nata Catalauni, infirma præ tumore, qui sibi acciderat post puerperium; remediorum omnigenorum frustrata præsidio, sanitatem recuperavit, patrocinante S. Helena, dum huc se jussisset duci in illum finem; prout perhibetur in documento, quod subnotavit.

Eodem anno Jacoba Sejourne, uxor Nicolai Morel, civis Catalaunensis, terrore, qui ex trepidatione totius corporis ortus fuerat, afflicta, pariter convaluit, dum se devovisset S Helenæ; & signavit factum, quod ea de re fuit formatum, cum aliis testibus morbi & sanationis ejus.

Eodem anno MDCLIX Stephanus Pilleron, natus ex Conde in Bria, diœcesis Suessionensis, tam magno fuit languore cruciatus ac violento, ut ad vitæ terminum properaret. Omnibus ergo Ecclesiæ sacramentis munitus, S. Helenæ se commendavit, eoque direxit aliquam personam; quæ vix attigerat territorium, quin ægrotus melius se habere senserit, & paulo post omnino sospitatum.

[156] Eodem anno Anna Poncelet, nata in Mondemont, diœcesis Trecensis, [jure merito] conjux Nicolai Masson, claudicatione laborans, & adeo impedita, ut progredi nequiret absque fulcris subalaribus, implorata ope S. Helenæ, & itinere Altivillarensi promisso, exiguo post tempore sospitem se omnino ac incolumem reperit. Huc se contulit, ut voti religione se exsolveret, & signavit acta, quæ apud nos deposuit.

Eodem anno Petrus Chevallier, natus in Leraule, parœcia de Trellon c, diœcesis Remensis, tam molesta arthritide vexatus, ut eum lecto affixerit spatio hebdomadum septem cum acutissimis doloribus; invocato S. Helenæ subsidio, & novena fieri jussa in ejus honorem, cum voto illuc peregrinandi, si Deus vires ei concederet, plena fruitus sanitate fuit; & actionis gratiarum agendæ causa huc profectus, nobis reliquit rei narrationem a se subnotatam.

Eodem anno Natalis Hainault, natus ex Champigneulle, diœcesis Catalaunensis, infirmitate quadam abhinc uno anno vexatus molestissima, & medicis incomperta; incedere non valens nisi fulcris sustentatus, & magna cum difficultate, remediis omnibus, quæ poterant excogitari, sine utilitate adhibitis, vovit se S. Helenæ; cujus intercessione ei reddita est salus, sicut nobis fidem fecit coram testibus.

Anno MDCLX D. Maria Dupuis, conjux Caroli Julien, nata in Castro Theodorici, malum contraxit, quod per universum corpus se extendebat, eamque privabat membrorum omnium usu, mirabiles patientem dolores; dumque (remediis omnibus nequidquam tentatis a medicis) videret se omni solatii spe destitutam, S. Helenæ se devovit, & statim cessarunt ejus dolores; sicut habetur in instrumento nobis relicto super hac re.

[157] [ei convenire] Eodem anno Thomas Haste, natus Dormani, diœcesis Suessionensis, annorum septemdecim, inter cœnandum quodam malo ita correptus est in gutture, ut loquela illum privarit per horas quatuordecim; quod comitabantur dolores ac convulsiones adeo magnæ, ut reputaretur brevi moriturus. Mater ejus in hunc videns statum esse ipsum redactum, vovit eum S. Helenæ, & mox juvenis ille cœpit respicere adstantes, loqui, & gratias referre Sanctæ de sanitate, quam erat adeptus per ejus intercessionem. Venit huc dedita opera cum sua matre grati animi causa, & D. parochus Dormanensis interfuit juvenis istius restaurationi per intercessionem S. Helenæ.

Eodem anno Abraham Caignard, ex Glaine prope Fimas, diœcesis Laudunensis, nobis declaravit coram testibus, fuisse se spatio annorum octodecim toto corpore plenum ulceribus, vel in ipso etiam ore & in planta pedum; quæ impediebant, quo minus incedere posset. Dictus Abraham, omnibus artis medicæ experimentis frustratus, ubi se devovisset S. Helenæ, & iter peregisset, ad plenam reductus est valetudinem, sicut refertur in instrumento apud nos relicto.

[158] [titulum] Eodem anno Simona Trousset, uxor Jacobi Trousset, habitans in Ormes prope Remos, magnos dolores per menses octo in tibiis & femoribus experta, post novenam sanitate integra fuit gavisa; prout ipsa deposuit, uti & alii ægrotationis ac sanationis ejus testes.

Eodem anno Joannes Istas, filius Jacobi Istas & Margaretæ Mayon, civis Retelensis, acutissimos in corpore persentiens dolores, qui eum quasi hecticum reddebant ab annis sex, S. Helenæ commissus fuit a suis parentibus, qui illum huc conduxere: unde post novenam secundam pedes revertens, cum non potuisset huc accedere nisi vectus, magnam sanguinis copiam emisit e naribus & ex ore, & sic plane convaluit: sicut idem Istas confessus est ac signavit, uti & parentes ejus, ad posteritatis memoriam.

Eodem anno Stephanus Prin, natus Dormani, habitansque in Gland prope Castrum Theodorici, ulcere tactus in corpore a mensibus quatuor, a medicis depositus, ac morti adjudicatus, obtulit se S. Helenæ, & iter promisit; & sine mora sensit, sibi melius esse, & paullo post perfecte sibi restitutus fuit, pure per os egrediente, sicut refertur in actis super hac re formatis.

[159] Eodem anno Joanna Drouet, ex Watry, prope Buffy Lestree, [magnæ apud Aliivillarenses thaumaturgæ.] sexaginta trium annorum vel circiter, usu membrorum capta a septem aut octo annis, & ita male affecta tibiis, ut vix movere se posset; integram sanitatem accepit, postquam venisset huc secundis vicibus, novemque dies pie traduxisset; quemadmodum narratur in scripto, quod nobis reliquit.

Eodem anno Jacobus Basse, ex Arbessee, in Comitatu Burgundiæ, diœcesis Vesontionensis, venit huc ad S. Helenam cum sua conjuge Gabriela Brion, testimonio sui parochi Sebastiani Guilielmi munitus; quod memorabat, dictam Gabrielam Brion, ægrotatione medicis incognita per annos plurimos affectam, recurrisse ad Deum & ad S. Helenam, ut obtineret infirmitatum suarum restaurationem. Dum ergo nihil levaminis sentiret in humanis remediis sine fructu adhibitis, huc se contulit, & novem dies explevit in obeundis pietatis exercitiis, ut fieri assolet; sextoque novenæ die, qui incidebat in festum Venerabilis Sacramenti, flatus vehemens exiit e naribus ejus, qui etiam cum vehementia rediit ad faciem ejus; post dicta ægrota declaravit, nullum incommodum sensisse se, tametsi malum ejus antea membrorum officium eriperet. De qua re instrumentum fuit confectum, quod subnotarunt testes ejusdem ægritudinis ac valetudinis post iter ipsius. Ad marginem hic adscribit D. Rupertus Reginaldus sæpe supra memoratus: Hujus sum testis oculatus, & rescripsi parocho, qualiter hæc gesta fuerint.

ANNOTATA.

a Cyfra prima in nostro Gallico nonnihil est evanida; videtur tamen esse unitas.

b Iste la Framboisiere scripsit librum evulgatum de sua arte medica, prout ad hunc locum notat D. Reginaldus.

c In exemplari nostro Gallico scribitur Trellon. Apud Blavium in mappa diœcesis Remensis ac territorii Retellensis invenio locum Trelon, ad Matronam fluvium, ab urbe Remensi pauca milliaria dissitum.

CLASSIS SEPTIMA.
Ab anno MDCLXI usque ad annum MDCLXV.

[Tumores febris, infirmitas, membrorum inertia] Anno MDCLXI Antonia Laurent convaluit e tumore, qui membrorum officio eam privarat; quemadmodum continetur in processibus verbalibus, super hac re formatis, & in Vita S. Helenæ.

Eodem anno Hippolytus Choppart, regius rei politicæ in Verneüil præfectus, & scriba in tribunali Bugniaut in dicto Verneüil diœcesis Suessionensis, febri non intermittente per dies quindecim fuit correptus, & hisce in angustiis munitus omnibus Ecclesiæ Sacramentis; sed S. Helenæ devotus, novena peragi jussa, ac promisso illuc versus itinere, salvus evasit; prout refertur in actis, quæ nobis reliquit, hanc invisens ecclesiam ex voto.

Eodem anno Joanna Liance, ex Mont ad Courville, infirmitate laborans singulari, ad pristinam revocata est valetudinem; uti in Vita S. Helenæ relatum est, nec non in processibus verbalibus super hoc argumento formatis, & a domino pastore ejus, aliisque testibus ægritudinis ac sanationis signatis. Adscribit ad marginem D. Rupertus Reginaldus: Hujus sum etiam testis oculatus. Vidi enim puellam hanc valde agitatam, & intra novenam sanam perfecte effectam.

Eodem anno Francisca Courtaillier, uxor Jacobi Priollet, regii notarii, habitans in Verneüil, diœcesis Suessionensis; dum mirifico afflicta esset tumore per totum corpus duorum mensium spatio; vovens sese S. Helenæ ad impetrandam sanitatem defectu remediorum humanorum, quæ nihil eo afferebant solatii; statim convaluit post novenam, secundum documentum, quod apud nos deposuit, a testibus ægrotationis ejus ac perfectæ valetudinis subscriptum.

[161] Eodem anno Ludovicus Guinot, filius Caroli Guinot & Annæ Simon, mercatoris habitantis in Orbais, a decimo ætatis mense usque ad quinque omnino annos, membris captus ac corpore pessime affectus fuit e variolis; [sanantur; item violentæ agitationes,] post quod tempus pater ac mater ejus voverunt illum S. Helenæ, ubi recuperavit sanitatem omnibus numeris absolutam.

Eodem anno Petronilla Chaudart, uxor Joannis Picard lanii, Catalauni habitans, postquam mensibus quinque membris iners fuisset ac deposita a medicis, sanitatem integram consecuta est tempore novemdialium precum, quas curavit peragi in honorem S. Helenæ.

Miraculum, quod hoc eodem anno accidit in persona dominæ Claudiæ de Buade, de Frontenac, abbatissæ Argensolæ a, non minus est memorabile. Abbatissa hæc virtute præstans, singulari quodam pietatis affectu semper addicta fuerat erga magnam sanctam Helenam, propterea quod meritis ejus obtinuisset sanitatem in sua juventute. Itaque fixum animo habuit, si peteret Altivillare, ut ejus apud Deum opem imploraret, fore, ut hac etiam vice sibi esset propitia. Eo igitur se contulit, ut votum impleret: & magna cum fiducia piæ religionis officio perfuncta, sibi videbatur, dum exiret ecclesia, cooperiri linteo frigido, corpus suum humectante (Quod erat evidens indicium præsentis, quam recipiebat, sanitatis) Et vero ex eodem illo die perfecte sese sanatam comperit a tristibus illis symptomatibus & violentis agitationibus, quas erat experta per menses duos, magna cum admiratione totius sui parthenonis. Hoc permovit eamdem abbatissam, ut ob grati animi tesseram, res gesta consignaretur, apud posteros mansura; cui voluit subscribere cum utriusque sexus Religiosis, oculatis suæ redintegratæ salutis testibus.

[162] [malum coxendicis, afflictio mentis, defectiones, convulsiones;] Anno MDCLXII Antonia Coquet, filia Juliani Coquet & Annæ Tellier, habitantium in Ormes, diœcesis Remensis, salutem recepit per intercessionem S. Helenæ a malo coxendicis, quod per trimestre eam tenuerat; prout fert documentum apud nos depositum, quod signarunt ejus parentes, ac testes ægritudinis ac incolumitatis.

Eodem hoc anno Margarita Perignon, conjux Joannis Baille, habitans in Florent, diœcesis Catalaunensis, ex quadam imbecillitate & afflictione mentis, qua laboraverat tribus mensibus & amplius, convaluit, sano cum sensu rediens ex peregrinatione, quam ea de causa confecit ad S. Helenam Altivillarensem.

Eodem hoc anno Maria Paul e pago Oigny, diœcesis Remensis, non absque miraculo melius se habuit per merita S. Helenæ, convalescens e debilitatibus & defectionibus animi, in quas sæpenumero incidebat, tametsi medicorum judicio malum ipsius esset insanabile. D. Rupertus Reginaldus. Hujus, ait, etiam sum testis, & mecum multi alii cum parocho dictæ Mariæ.

Anno MDCLXIII, Margarita Laguier, annorum tredecim, filia Nicolai Laguier, habitans in vico Avenay b, male se habuit per annum ex convulsionibus ac deliquiis, quæ nullum ei vitæ signum relinquebant; ad sanitatem rediit meritis S. Helenæ, postquam ejecisset plurima veneficia, quæ exposita spectantur in ejusdem Sanctæ ecclesia.

[163] [ac plures] Hoc eodem anno Ludovicus Longuet, ætatis annorum viginti & unius, filius Joannis Longuet, habitans in loco la Veufve, diœcesis Catalaunensis, dum tactus esset tumore tibiarum ac vultus, & expertus convulsiones & agitationes toto corpore, immo etiam cæcitate afflictus; visum recepit & sanitatem integram, postquam fuerat commendatus & devotus a parentibus suis illustri sanctæ Helenæ.

Hoc eodem anno Magdalena Jacob, uxor Petri Chatelain, incola loci Chesy l'Abbaye, apud Castrum Theodorici, postquam usa esset remediis omnibus ordinariis, devovens se S Helenæ tempore novennalium precum visum pariter recepit, quo erat privata ab annis tribus.

Hoc eodem anno Franciscus Raportebled, natus in vico Lisy ad Ours, diœcesis Meldensis, videns se a medicis desperatum propter hydropisin formatam a biennio, cui omnia remedia nihil profuerant, ductus fuit ad S. Helenam Altivillarensem; ubi sentire incipiens se habere melius a die primo suæ novenæ pergensque curare, ut celebrarentur Missæ novem in ejus honorem; omnino liberatum ac restitutum ad finem dierum novem, patrocinante ac opem suam interponente illa Principe incomparabili, se sensit.

Anno MDCLXIV Martinus Coquart natus Virtutibus, recepit usum sinistrorum brachii & tibiæ, quem natura ipsi negarat, per intercessionem hujus illustris Imperatricis.

[164] Hoc eodem anno Petrus Bidaut, ex urbe Catalaunensi, [miserrimæ] donatus etiam fuit beneficio majore a nostra magna Sancta: nam præterquam quod esset membris captus ac mutus, convulsiones & contorsiones pene continuæ tantum laboris dabant medicis, & ad commiserationem movebant eos, qui eum videbant in hoc miserando statu, quantum unis item atque aliis ipse nunc affert admirationis. D. Rupertus Reginaldus Hujus etiam, inquit ad marginem, sum testis. Vidi enim tanto morbo laborantem, & brevi post peregrinationem sanum omnino effectum.

Hoc eodem anno Joanna Peron, novem annorum, nata ex Blacy, diœcesis Catalaunensis, male admodum affecta fere per biennium malo medicis incomperto, quod summos ei afferebat dolores, clamoribus miserabilibus præ mali violentia eos comitantibus; quodque demum membrorum omnium officio eam orbavit: miraculose sanata fuit, simul atque parentes ejus devovissent illam illustri sanctæ Helenæ.

Hoc eodem anno Ludovicus Deschamps, annis novem natus, Ludovici Deschamps, tribunalis ejusdem loci Blacy præfecti filius, membrorum omnium defectione laborans per menses quatuor, & a medicis desperatus, obtinuit valetudinem integram post peregrinationem ac novemdiales preces in honorem S. Helenæ peractas; sicut continetur in processu verbali, a domino parocho & tribunalis administris ejusdem loci signato.

[165] Hoc eodem anno Magdalena Rousin, uxor Bertrandi Peltier, [calamitates.] incola Cressiacensis c in Bria, diœcesis Meldensis, ad sanam mentem rediit, & omnino evasit sospes ex irrequieto & afflicto animo, quo laboraverat per annos quatuor, simul atque se devovit S. Helenæ, mittens, ut novemdialium precationum pensum ibidem persolveretur in ejus honorem.

Hoc eodem anno Antonius Couvreur trimulus, filius Henrici Couvreur, incola loci Lagery, diœcesis Remensis, erigere se non valens propter fluxionem quamdem, in tibias ejus lapsam a biennio, quæ ea de causa omnino contortæ ac deformes erant, malo, prout chirurgi referebant, naturaliter insanabili; ad S. Helenam fuit delatus: ubi tempore Missaæ erigere se cœpit in ecclesia Altivillarensi cum magna adstantium admiratione, ac parentum solatio.

Hoc eodem anno Anna Colet, annorum duodecim, nata ex oppido Victoriacensi Francico d, membrorum omnium officio orbata per biennium fuerat, & afflicta, prout referebant chirurgi, quadam vertebrarum dorsi gibbositate, quæ magnam totius corporis deformitatem, ac difficultatem motibus membrorum creabat, ita ut ne quidem sustinere caput suum posset; quibus ordinaria remedia, ex ipsorum dictis, sanationem afferre haud poterant; a quarto tamen novenæ suæ die, Altivillari peractæ, melius se habuit; indeque discessit integræ valetudinis dono impertita magno cum solatio suorum parentum, majore autem cum admiratione medicorum ac chirurgorum, aliorumque multorum, sanatione tam prodigiosa attonitorum.

ANNOTATA.

a Apud Sammarthanos tomo 4 Galliæ Christianæ hæc dicuntur: Argensola (in nostro impresso exemplari Gallico vocatur Argensolle) Ord. Cisterciensis monialium sub Clara valle, fundata legitur in diœcesi Suessionensi a Blancha de Artesio Comitissa Campaniæ & Navarræ regina, S. Ludovici nepte, per revelationem divinam, ut memorat Vita Arnulfi conversi abbatiæ Villarensis. Erat autem Argensola vel Argenteola, grangia quam eadem Comitissa cum filio suo Theobaldo habuerat a monachis Altivillarensibus permutatione grueriæ in nemoribus Altivillaris monasterii &c. Hæc ibi pag. 77. Deinde in Catalogo abbatissarum pag. 78 signatur Claudia de Buade Magdalenæ neptis ex fratre Henrico barone de Palluau, & Anna Phelipeaux anno MDCLIV. Hanc proxime præcesserat Magdalena illa de Buade, Antonii domini de Frontenac, & Joannæ de Secondat filia.

b Avenay in mappa Blaviana diœcesis Remensis invenio ad Matronam fluvium prope Ay, id est, Ageium; de quo egi ad classem quartam lit. g.

c Cressiacum (Cressy) oppidum Galliæ in Bria provincia, ad Morinum amnem. Vix tribus leucis distat a Meldis in meridiem, & quatuor a Latiniaco, in ortum; teste Baudrando.

d Vide quæ supra notavi ad classem tertiam lit. a.

CLASSIS OCTAVA
Ab anno MDCLXV usque ad annum MDCLXVII.

[Alia] Anno MDCLXV Petrus Henry, filius Joannis Henry, habitans Dormani, qui mente perturbatus per annos novem fuerat, sibi plane restitutus, & ad meliorem mentem rediit, postquam ad S. Helenam Altivillarensem ductus esset.

Hoc eodem anno Natalia Mathieu, annorum duodecim, filia Natalis Mathieu & Magdalenæ Hubert parentum ejus, habitantium in Vico Faræ Campaniæ a, postquam conducta esset a suis parentibus ad S. Helenam gloria insignem, rediit inde, trepidationis omnium pene membrorum suorum, quæ per trimestre spatium creaverat illi eorumdem inertiam, & incapacem illam fecerat, ut se juvaret, sanationem adepta; prout retulit D. parochus ejus, ac testes ægrotationis ac valetudinis.

Hoc eodem anno Maria Derviot, puella e Castro Theodorici, annos habens ætatis duodecim, a maligno veluti spiritu possessa, id est, vicibus quinque vel sex vere cruciata, & agitata per aliquam causam occultam, quæ singulares in ea producebat effectus, loquens apud illam ubique locorum, ubi filia illa erat, & voce articulata pronuntians blasphemias, imprecationes, jocos scurriles ac ineptias magna cum admiratione præcipuorum Castri Theodorici tam ecclesiasticorum quam secularium hominum. Parentes non ausi illam amittere a conspectu suo, quoniam causa ista maligna nonnumquam subducebat filiam illam, unico instanti coram illis eam projiciens modo in ignem, modo in arcam, modo in alia domus loca; statuerunt demum (postquam obtulissent illam D. episcopo Suessionensi, qui ipsam confirmavit, & D. parocho Castri Theodorici, qui tonderi eam jussit, credens fieri posse, ut veneficii aliquid adhæreret ipsius capillis) Altivillare illam conducere ad S. Helenam implorandæ apud Deum opis illius gratia. Ante suum iter evomebat ex ore partem superiorem ac inferiorem pyxidis, pannum bombycinum tenuem ac crispum coloris nigri, ac ulnæ unius dimidiæ longitudinem, latitudinem vero duorum digitorum complectentem; frustum rubri panni e laneis aut bombycinis filis decussatim transversis, latum duobus digitis cum dimidio, longum vero digitis septem; plurimas aciculas, stramina, herbas, & alias sordes; sicut affirmarunt multi testes fidei non suspectæ, secundum declarationem D. parochi in dicto Castro Theodorici.

[167] Dum vero Altivillare appulisset, tempore suæ novenæ multas straminis festucas ex ore etiam ejecit, [sospitatorum] & exigua terræ frusta, nec non præter illa, quæ in textu Gallico nominantur, alia venefica instrumenta: unde multum leniminis sensit. Sed aliquanto post tempore agitata novis vexationibus, decreverunt ejus parentes suscipere iter novum ad sanctuarium Altivillarense præfatum; ubi ista puella, quinta novenæ suæ luce præter modum discruciata ab ista maligna causa, quæ conabatur eam subducere e brachiis duarum personarum, fortiter illam tenentium; quæque proferebat etiam multas nugas & ineptias, ac revelabat actiones abstrusas eorum, qui ibidem erant præsentes; tandem misera illa se liberatam & omnino sanatam comperit per merita insignis S. Helenæ; prout retulerunt sacerdotes & diaconi dicti Castri Theodorici numero novem, cum multis aliis fide dignis; qui fuere oculati testes cum de agitationibus ejus ante peregrinationem ad S. Helenam, tum de liberatione ac valetudine perfecta post peractum iter. D. Reginaldus scribit ad marginem dictæ narrationis: Puellam hanc perfecte sanatam vidi, agitatam non vidi; quod tunc non essem in monasterio.

[168] Hoc eodem anno Joannes Goberdelet, annorum duorum supra quinquaginta, natus in pago Longueval, [per S. Helenam] diœcesis Suessionensis, per annos duos & amplius omnium membrorum paralysi laborans, ita ut ne quidem posset movere extremam digiti unius partem, integram recuperavit sanitatem aliquo tempore post reditum a S. Helena Altivillarensi, valde mirantibus omnibus, qui eum viderant in statu tam miserando, ac potissimum incolis dicti loci Longueval, secundum testimonia eorum ac informationes coram notariis habitas, annitente & curante D. Ægidio Chasteloux, dignissimo parocho dicti loci.

Anno MDCLXVI Joannes Oudart, annorum undecim, natus ex Arnicourt in diœcesi Remensi, per menses septem debilitate stomachi affectus, quæ illum provocabat hebdomadibus omnibus ad ventris fluxiones, ordinarie incipientes per caligationem ac imbecillitatem totius corporis, quasi sensu destituti, pallidi ac semimortui, medicis nihil eo remedii afferre valentibus; postquam devotus a suis parentibus fuit S. Helenæ Altivillarensi, gloriæ laude illustri; atque adeo ejecissit ex ore magnam copiam exiguarum bestiarum coloris rubri & albi, quæ in glomum, pugni adinstar crassum, convolutæ erant, prorsus se sensit liberatum & immunem ab omnibus suis imbecillitatibus.

[169] [exempla proferuntur.] Hoc eodem anno Francisca Gros, annos ætatis numerans viginti quinque, nata in pago Janthe, diœcesis Laudunensis, dum remediorum naturalium successu frustrata esset, S. Helenæ se devovens, statim convaluit a molesto morbo, qui intolerabilibus cruciatibus per totum corpus una cum horrificis clamoribus eam afflixerat.

Hoc eodem anno Joannes Guiton, duodecim annorum, Joannis Guitoni mercatoris Catalaunensis incolæ filius, incipiebat se erigere & incedere tempore novenæ, quam in honorem S. Helenæ peregit: & paullo post iter integra valetudine gavisus est, omnino se liberum comperiens a dolore per totum corpus extenso, qui magnos eum ad clamores concitabat, simul atque tangeretur vel moveretur, quique reddiderat eum inertem membris ac omni eorum usu captum per menses tres. Hactenus miracula Gallice typis edita; quibus Latine subscripsit sequentia D. Rupertus Reginaldus, de quo supra sæpius, egregius ac plane diligens in procurandis atque huc mittendis documentis Helenianis adjutor.

Sunt, inquit, & quædam alia facta anno MDCLXVII & MDCLXVIII, quorum verbalia sunt penes Eminentissimum Cardinalem Antonium Barberinum, nostrum archiepiscopum, examinanda. Ubi restituerit & vulgari permiserit, certo ad vos transmittam. Ita ille. Vide inferius.

[170] [Mortui apparent,] Neque etiam silentio prætereundum puto (ita pergit Reginaldus) quod multoties accidisse deprehendi, propinquis aut etiam amicis suis se videndos præbuisse mortuos, rogasseque, ut pro animæ suæ remedio ad B. Helenæ ecclesiam peregrinationem susciperent. Quidam molitor (ad marginem adscribitur, id accidisse anno MDCLXVII mense Novembri) de oppido super Maternam vulgo Vraux, Petrus Poillard nomine, filio suo jam triginta annos nato & matrimonio tradito, suæque conjugi apparuit, una manu ceream tenens accensam candelam, & altera precum libellum; jussitque, ut quantocyus æs alienum, quo gravabatur, restituerent, & pro se pedites ad B. Helenæ ecclesiam pergerent: quod & devote præstiterunt. Quinque autem leucis distat prædictum oppidum Vraux a cœnobio Altivillarensi.

[171] [ac suos de peregrinatione Altivillarensi monent] Sed mirum, quod anno MDCLXVII accidit in urbe Sparnaco, ab Altivillarensi cœnobio dumtaxat una leuca distante. Adventus tempore seu mense Decembri Claudia Collange mente sanissima (secundum quod etiam plures Sparnaci cives testati sunt) lecto decumbens sensit nescio quid frigidum sibi adhærere. Quod cum secundo & tertio sibi accidisset; ejus herus (Erat enim famula) jussit, ut intra suum ipsiusmet cubiculum decumberet: cui etiam morem gerenti, & intra heri cubiculum decumbenti idem omnino evenit. Hanc hac de re magis atque magis perterritam famulam juxta conjugem suam in eodem lecto jussit herus decumbere; sed mirum non modo etiam illud frigidum sibi sensit adjungi; verum vestes sequenti luce in media area sub frigido aëre (Etsi pessulo obseratum fuisset cubiculum) deprehendit, Deo, ut mihi videtur, nefas illud arguente, non licere famulæ in eodem cum hero lecto decumbere, etsi media esset conjux.

[172] Igitur magis atque magis perterrita prædicta famula adit confessarium ex Minimorum Ordine, [pro animæ suæ remedio.] qui ei suasit, ut, præmissa confessione, sacro pabulo refecta exspectaret, quid id sibi velet. Cumque post communionem gratias Deo ageret, vidit prope se sedentem avunculam nomine Margaretam Soulliers, media ipsa luce, quæ non a mense fuerat defuncta, cuique multis annis servierat, & præcipue in ultimo, quo languens diutius laboraverat, morbo. Cumque vix sui esset compos, imperterritam defuncta jussit esse neptem; sed implere votum, quo se & eam obstringi sciret, beatamque adiret Helenam, & sibi toto itinere adfuturam. Quod & factum est. Nam prædicta Claudia Collange quotidie Sparnaco ad Altivillaris cœnobii ecclesiam veniens voti implendi causa & novennæ, tribus primis diebus non modo sentiebat sibi inniti avunculam, ut assolebat morbo laborans, sed & etiam videbat. Tandem ipso Domini natali die in ecclesia videndam se ultimo ei præbuit; de his omnibus gratias egit, seque, ex obscuro loco eductam, brevi optata luce & beatitudine fruituram dixit.

ANNOTATIO.

a In Gallico est Fere Champenoise. Baudrandus Urbecula, inquit, est Galliæ, in Campania provincia, media inter Sequanam fluvium ad meridiem, & Matronam ad Septemtrionem, octo Leucis a Catalauno in meridiem.

CLASSIS NONA
Alia quædam mira apud Altivillarenses anno MDCLXVII, Litaniæ cum antiphonis & orationibus in Sanctæ honorem conditæ.

[Variæ puellæ] In manibus habeo libellum typis editum hoc titulo, qui ex Gallico ita sonat Latine: Relatio fidelis rei gestæ in ecclesia abbatiæ Altivillarensis circa puellas opificii regii Remensis; quæ non sine miraculo sunt sanatæ per deprecationem S. Helenæ anno MDCLXVII. Facti historiam sic interpretor Latine. Rex, in bonum regni, varia opificia stabiliverat in Gallia, ut ibidem haberetur, quidquid poterat desiderari vel quæri alibi. Unum inter alia constituerat in urbe Remensi ad exercendam Phrygionum artem (In Gallico est, pour travailler a la broderie) subtilis texti linei, opere Gallico (vulgo du point de France) rem dirigente D. Mignot, qui Parifiis fuerat accersitus, ut operum præfecturam ac domus istius gubernationem exerceret. Sed dæmon & asseclæ ejus bonum publicum, ac bonam disciplinam communitatis istius, in qua magnus puellarum numerus omnis conditionis honorifice alebatur, & Christiano modo educabatur, invidentes, malum non vulgare ibidem excitarunt. Plurimæ puellæ istius domus modo horribili fuerunt afflictæ; & convulsionibus quidem tam violentis sæpe interdiu, ut tres personæ admodum fortes multum laborarent, ut unicam tenerent læsionis præveniendæ gratia.

[174] [Remis simul habitantes] Brachia & tibiæ subinde illis omnino erant contorta, idque tanta cum violentia, ut, qualicumque etiam adhibito conatu, fieri nequaquam posset, ut in statum naturalem reducerentur. Ubertim etiam non raro sudabant præ mali sui violentia; & docuit experienta, dum acubus pungerentur, aut earum brachia virgis cæderentur admodum aspere, nullum in ipsis fuisse sensum hoc in statu degentibus; quin immo non vidisse oculis etiam apertis; quandoquidem, tacta eorumdem pupilla, illos non clauderent. In principio creditum, esse morbum istum naturalem, malumque esse posse sexui femineo familiare. Omissum nihil, quod sanationi earum judicabatur necessarium. Plurimæ medicorum famosissimorum consultationes habitæ; qui dum viderunt, post sua remedia etiam singularia maxime, malum esse pertinax, & magis ingravescere, coacti fuere fateri, non extendi suam artem eo usque; ut remedia præscriberent malo tam inusitato.

[175] [horrendis cacodæmonis artibus ac præstigiis] In defectu humanorum remediorum, quæ fuere adhibita nullo operæ pretio, decretum est inopes illas afflictas deducere Altivillare, quatuor ab urbe Remensi leucas distans, ad implorandam Dei opem per deprecationem S. Helenæ, matris Constantini, cujus sacra lipsana ibidem quiescunt. Primo igitur quatuor eo sunt perductæ ad finem mensis Julii ejusdem anni MDCLXVII; ubi aliquot post suum adventum diebus, cœperunt per os ejicere magnam rerum horribilium copiam, videlicet glomos capillorum, & plumarum aciculis trajectarum, lapides, frusta vitrea, quæ nonnumquam sanguine erant omnino plena; clavos, ansas ferreas, calcem, carbonem, fasciculos stramineos involutos more jubæ equorum, curatorum per lemures *; qui nullius hominis manu poterant esse compacti, & alia hujusmodi; idque coram innumerabili hominum multitudine omnis ætatis, status omnis, omnisque conditionis, virorum ac mulierum, ecclesiasticorum, secularium ac Regularium, e quibus venere dedita opera plurimi hæc mirabilia visuri. Nomina istarum quatuor puellarum erant: Joanna, dicta Philistina, annum ætatis agens circiter vigesimum sextum, filia monilium, vasorumve pretiosorum mercatoris, vel gemmarii, Constantinopolitana, quæ ex Turcita ac Mahometana secta Christianæ fidei nomen dederat, ad illam deducta a Religiosis Mathurinis a, & sacro abluta baptismo Divione b coram D. Marchione de Trichasteau, ac D. Marchionissa de Tauanne susceptoribus. Admota fuerat opificio ab illustrissimo domino episcopo Catalaunensi in Campania, cujus incensum studium satis manifestat cura, quam habet, opem ferendi personis istis recenter conversis. Secundæ nomen erat Maria Dubois, annorum octo supra viginti, nata Sedani c, diœcesis Remensis, quæ e secta Huguenotorum d religioni Catholicæ adscripta est, suamque hæresim ejuravit in ecclesia abbatiæ Altivillarensis. Tertia erat Nicolaa Oudart, e parœcia S. Petri in urbe Remensi. Quarta vocabatur Dionysia Guimbert, annorum tredecim, e parœcia S. Hilarii in eadem urbe Remensi.

[176] Die sexta mensis Augusti sequentis, anni ejusdem MDCLXVII, [discruciantur;] puellæ aliæ sex ejusdem Opificii seu contubernii, malo prorsus simili afflictæ, etiam conductæ sunt Altivillare, concepta spe fore, ut S. Helena non minus hisce faveret, quam quatuor præcedentibus, quæ jam tum cœperant sentire efficacitatem patrocinii ejus, plurimis sordibus per os ejectis. Quatuor e sex illis ultimis erant Parisienses; Carola Ragot, annorum duodeviginti, e parœcia S. Joannis, de Greve dicta vulgo, in Greve e. Secunda Francisca Champagne, annos nata quatuordecim, e parœcia S. Bartholomæi, in Insula palatii f. Tertia Henrica Care, ætatis sexdecim annorum, e suburbio S. Germani, ac e parœcia S. Sulpitii. Quarta Margareta Carette, annorum undecim, e suburbio ac parœcia iisdem. Hæc, quæ erat omnium natu minina & corpore, ejecit frustum ferri valde crassum, & aciculam per fauces, quæ pellem foravit. Duæ aliæ erant Maria Savard, filia pharmacopolæ Farensis in Tardeniaco g. ac Maria Francois, filia opificis calcarium, qui habitabat Catalauni in Campania, parœcia Deiparæ in platea Vitulina.

[177] Ultimæ hæ sex vix ad territorium Altivillarense pervenerant, [sed in patrocinio S. Helenæ Altivillarensis] quin equi se distraxerint a carro, quo illæ vehebantur, rupto suo apparatu; carrus incedebat solus per tres vel quatuor gyros rotarum (prout retulit auriga, ac duæ aliæ personæ, quæ comitabantur) nullo hominum aut equorum juvante; tametsi id accideret in loco, ubi erat opus viribus majoribus, ad ascensum. Miseræ autem illæ statim passæ sunt animi deliquium, omnesque sunt testatæ, se inter deliquium suum vidisse carrum circumdatum horrendis spectris, veluti dæmonibus, omni conatu obnixis impedire, ne iter promoveret; vidisse item se dominam venerabilem, colore albo vestitam, coronam auream in capite gestantem, vultu inflammatam, quæ eis resisteret.

[178] Dum intrarent ecclesiam, accepta aqua benedicta, [remedium inveniunt] omnes inciderunt in suas convulsiones, & ex ore, naso, & auribus magnam copiam rerum emisere hujusmodi, quas aliæ ejecerant. Quamdiu autem habitarunt Altivillari, quotidie assistentes Officiis sacris, more consueto ægrotorum, qui novemdialibus pietatis exercitationibus operam dant: quemadmodum aliæ, sic etiam hæ sæpius per diem inciderunt in suas convulsiones; sæpe ad decem usque vices; & convulsio una durabat aliquando media hora, vel tribus horæ quadrantibus; nonnumquam medio dumtaxat horæ quadrante, & interdum etiam non tam diu. Erat visu deplorandus istarum inopum status. Quando ejiciebant veneficia, videbantur illa eructare e fundo stomachi; id quod non fiebat sine mirificis conatibus: unde tanta postmodum illis suboriebatur corporis imbecillitas, ut consistere non valerent. Denique dum continuarent pietatis actiones cum fervore ac plena in Deum, ac crucis potentiam fiducia, cujus efficacitas illis erat applicanda per patrocinium S. Helenæ, integram obtinuere valetudinem a miseriis suis liberatæ, neque sunt relapsæ in suas convulsiones a die quartodecimo Septembris, Exaltationi S. Crucis sacra, ad gloriam Jesu Christi crucifixi, triumphatoris mortis & inferni, qui mirabilis est in Sanctis suis: cui sit honor & laudatio in secula seculorum. Amen.

[179] Hæc ibi. Sed antequam hinc abeamus, notanda omnino sunt, [sibi salutare,] quæ D. Rupertus Reginaldus manu sua Latine scripsit in hæc mirabilia: Præter decem has, inquit, puellas, de quibus actum est, aliæ etiam tres ejusdem domus aut contubernii, simili laborantes maleficio, ad Altivillarensis cœnobii ecclesiam etiam adductæ sunt. Ex illis tribus duæ sorores erant Maria Brunet & Magdalena de Antenaco, vulgo Antenay, diœcesis Suessionensis, quæ etiam post fusas Deo & beatæ Helenæ preces intra dies novem perfectæ sanitati sunt restitutæ; verum nihil evomuerunt. Horum omnium sum testis, sicut & aliarum vomituum, & mecum plus quam duo hominum millia: nam hæ puellæ maleficiatæ ab Augusti V, ad Septembris XIII anni MDCLXVII, fere quotidie, & in die pluries aliquid evomuerunt: ad quas invisendas tum ex curiositate tum ex devotione undequaque accurrebant e vicinis regionibus omnis generis personæ.

[180] [Sanctæque honorificum:] Reverendissimus & illustrissimus Catalaunensis episcopus, ob singularem pietatem & doctrinam toti Galliæ notus, mihi scripsit, dum hæc fierent, mandavitque ut sibi rescriberem & renuntiarem qualiter hæc gesta fuerint; quod & feci fideliter. Verum diu hæsi anxius, num narrationem hanc ad vos transmitterem , vel etiam supprimerem, licet prælo datam, quod acceperim, ex illis puellis duas in pristinum infirmitatis statum reincidisse, seu eadem pati symptomata, aut eodem modo convelli seu agitari, quo ante. Licet enim hos vomitus prodigia reputem non posteritati silenda; id tamen miraculis adscribere non ausim, ni perfecta sequatur & absoluta sanitas, qualis in aliis secuta est puellis. Hæc sunt, quæ laudatus D. Reginaldus notat post libellum Gallicum, quem paullo ante latinitate donavi. Verum an tres illæ puellæ per miraculum sint sanatæ, an potius per beneficium, quia dumtaxat sint sanatæ ad tempus, non est opus pluribus disputare. Valeant hic & sufficiant dicta Reginaldi, quibus candorem & sinceritatem suam religiose comprobavit. Narrationi superiori liceat mihi assuere aliquid pii.

[181] [cujus elogia e litaniis impressis.] Coronidis itaque loco subnecto, post dictum libellum typis editum, in quo historia narratur decem puellarum Opificii regii Remensis, haberi litanias in laudem S. Helenæ concinnatas & idiomate Latino impressas, nec non ad Sanctæ gloriam, ejusque patrocinium implorantium pietatem prorsus accommodatas. Juverit inde excerpere elogia, quæ illi dantur, & sunt illa: S. Helena imperatrix Christianissima, imperatrix potentissima, imperatrix sanctissima, imperatorum mater & sponsa, imperiorum gloria, principum insigne speculum, inter honores humillima, semper ad Deum elevata, a Dei gratia præventa, a Spiritu sancto ducta, crucis Christi amantissima, contemplationi deditissima, in oratione ferventissima, gloriæ Dei zelantissima, amoris divini fornax ardens, vitæ spiritualis magistra, contemplativorum speculum, idolorum ruina, Catholicæ fidei propagatrix, hæresum expugnatrix, illustris Calvariæ incola, devota sanctorum locorum peregrina, templorum fundatrix munifica, ecclesiasticæ pacis & libertatis restauratrix, inventrix sanctæ Crucis, gloriæ Crucis exaltatrix, Crucifixi sponsa carissima, ardenti in Christum amore flagrans, jejuniis & orationi deditissima, Christianorum auxilium, pauperum levamen, viduarum tutela, pupillorum mater, afflictorum refugium, xenodochiorum fundatrix, dæmonum terror, maleficiorum malleus, ægrotantium omnium salus, prodigiorum operatrix, Galliæ thesaurus & tutela.

[182] Antiphona: Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, [una cum antiphonis ac orationibus exhibentur.] & ego mundo. ℣. Regnum mundi, & omnem ornatum seculi contempsi. ℞. Propter amorem Domini mei Jesu Christi. Oremus: Deus, qui beatam Helenam imperatricem in salutiferæ Crucis reperiendæ desiderio virtute constantiæ roborasti, & per ejusdem inventionem Ecclesiæ tuæ fines mirabiliter dilatasti, ex ejus imitatione infunde cordibus nostris tuæ Crucis affectum, ut te in omnibus & super omnia diligentes, promissa crucem ferentibus præmia consequamur. Qui vivis & regnas cum Deo Patre &c. Et mox subjungitur. Alia hæc oratio pro infirmis: Deus, qui per beatam Helenam, imperatricem Christianissimam, lignum Crucis detegere dignatus es; præsta quæsumus, ut ab omnibus, qui nos premunt, dæmonum incursibus eripi, & a cunctis mentis & corporis infirmitatibus liberari, ipsa pro nobis intercedente, Crucis tuæ potentia valeamus. Qui vivis &c. Hisce pietatis erga Sanctam exercitationibus dicti libelli occasione datis, ad alia Altivillarensia prodigia redeamus.

ANNOTATA.

a Instituti sunt pro redemptione captivorum; de quibus Cangius in Glossario Latino hæc observat: Asinorum Ordo, ita dictus Ordo S. Trinitatis, seu Mathurinorum, quod, cum iter agerent, asinis tantum vehi iis liceret, non equis, ut habet Albericus, & ex eo Magnum Chronicon Belgicum anno MCXCIX. Vetus Chronicon tomo 2 Spicilegii“. Anno Domini MCXCVIII Pontificatus Innocentii PP. III anno 1 cœpit & institutus est Ordo S. Trinitatis, quem solebant appellare Ordinem Asinorum, eo quod asinos equitabant, non equos”. Eorumdem regula, quæ habetur lib. 1 Epist. Innocentii III pag. 306 edit. Venetæ“. Equos non ascendant, nec etiam habeant, sed asinos tantum liceat ascendere datos vel accommodatos, vel de propriis nutrituris susceptos”. Sed id immutatum in regula iis tradita a Clemente PP. an. MCCLXVII cap. 2, ubi hæc habentur “Liceat Fratribus equos ascendere, & equitaturas tales habere, quales potuerint, & sibi viderint expedire, dum nimis notabiles non existant”. Computum Hospitii regis anno MCCCXXX “Les Freres des Asnes de Fontainebliaut, ou Madame fut epousee”. Hæc Cangius tomo 1 Glossarii citati col. 761.

b Urbs est Galliæ notissima in Burgundiæ ducatu.

c Sedanum, (Sedan) urbs Galliæ in Campania provincia ad Mosam fluvium. Hæc & plura Baudrandus.

d Huguenotorum nomen datum est in Gallia iis, qui Calviniana labe erant infecti. Etymologiæ hujus nominis variæ sunt, interque auctores de illis non convenit; quas refert Dictionarium Gallico-Latinum anno 1704 Trevoltii impressum.

e Est locus Lutetiæ Parisiorum, ad ripam Sequanæ fluvii, estque publicus, in quo nocentes plectuntur.

f In Gallico dicitur en l'Isle du palais. In Dictionario mox assignato notatur, vocem isle etiam dici in urbibus de tractu circumdato plateis quatuor, vel de domo, quæ alteri non adhæret.

g Gallice de Fer en Tardenois: estque oppidum Galliæ in Campania, cum castro lepido, teste Baudrando, in Tardeniaco tractu, medium fere inter Meldas ad occasum, & Remos ad ortum.

* In Gallico est par des follets, i.e. per fatulos,

CLASSIS DECIMA
Continuatio miraculorum ab anno MDCLXVI usque ad MDCLXVIII.

[Epilepticus, ac membrorum impotes] D. Rupertus Reginaldus, sæpissime juxta ac meritissime jam a nobis supra laudatus, e monasterio Altivillarensi mense Februario anni 1669 scribebat huc sequentia: Eminentissimus Cardinalis archiepiscopus noster Remensis, aut ejus generalis vicarius, qui de B. Helenæ miraculorum instruenda renuntiatione nobis fecerat facultatem, sibi a nobis præsentata instrumenta examinavit, & miracula, quæ mitto, publici juris fieri permisit. Instrumentum vero, cui epistolium, e quo hæc verba accepi, erat insertum, sic habet, & a D. Reginaldo scriptum est: Continuatio miraculorum: Anno MDCLXVI Servatius Vallidire, de quodam pago diœcesis Remensis, qui dicitur Cormoyeux, & una leuca ab Altivillari cœnobio distat, epileptico correptus affectu, seu comitiali laborans morbo, ter novem dies ad prædictum se contulit cœnobium ex quadam erga B. Helenam fiducia, supplicaturus: & ex hinc nihil sensit incommodi.

Anno MDCLXVII Joannes Mulet Fimis oriundus, Remensis diœcesis urbe, membrorum omnino impos; cum a medicis adhibita remedia nihil profuissent, ad B. Helenam rheda vectus, peregrinus advenit, & ex tunc sanus effectus est, ut fidem faciunt instrumenta ab ejusdem urbis judicibus confecta & subsignata.

[184] [sanitati restituuntur.] Eodem anno Petrus Delrois, de pago sancti Saturnini diœcesis Trecensis, ab annis tribus etiam membrorum impos ad B. Helenam rheda deportatus est, ubi per novem dies & amplius precibus vacavit: & decimo quinto a reditu in patriam die, sanus & incolumis effectus est, ut patet ex instrumento ad hoc confecto, ejus rei fidem faciente, & a testibus fide dignis subsignato, plerisque tum Altivillarensis oppidi tum S. Saturnini incolis. Ad marginem de hoc Petro Delrois affirmat D. Reginaldus: Membrorum impotem hunc vidi, & postmodum sanatum, quod satis demirari non potui.

Exstat in nostro apographo aliud factum, hoc titulo prænotatum: Memoria digna narratio, manu D. Reginaldi descripta; quæ sic sonat:

[185] [Mira historia] Anno domini MDCLXVIII, mense Maio, mirum certe accidit in quadam diœcesis Laudunensis urbe, quæ vulgo dicitur Vervin; in hospitio cujus pensilis tabula est sancti Martini: horrendus non modo audiebatur strepitus & fragor; verum omnis hujus domus supellex pessum videbatur ruere. Videbantur media ipsa luce immitti & injici lapides aliquando prægrandes, fulcra focaria, quadræ, candelabra, disci; a quo tamen isthæc mittebantur, non apparebat; quibus omnibus hujus ædis incolæ terrebantur non mediocriter, qui & aliquando contundebantur verberibus, ex quibus præcipue hera tam graviter fuit in capite percussa, ut ejus effractæ calvariæ testam chirurgica terebella magno vitæ periculo necesse fuerit eximere.

[186] [de quadam domo] Quid facerent domestici in hac tanta calamitate, procul dubio illic morantibus veneficis & sagis, & domum hanc infestantibus? Quod in dubium non revocavit herus, id a veneficis & maleficis præstari, & non a dæmonibus, quos fatulos appellant, dum advertit in speculo reflexum aliquem, quamvis inibi esset nullus; dum vidit cum aliis domesticis & familiaribus lagenas quasi in aëre suspensas in subterraneam vini cellam descendere se solis, & post aliquod temporis spatium sursum illinc ascendere; dum deprehendit paratos hesterna luce cibos, sequenti absumptos, relictis analectis seu eorum quisquiliis, imo, pace vestra dixerim (horret animus referre) humana excrementa; dum animadvertit insuper ablatam supellectilem, vestes & aliud quid simile, quamvis clausa esset arca vestiaria: & in his omnibus pessulo & sera clausum & obseratum esset cubiculum, nec ulli patere videretur aditus.

[187] Hujus igitur urbis parochus & viciniæ decanus dominus Bourgeois, [miris modis] vir litteraturæ non mediocris, de his reverendissimum & illustrissimum monuit Laudunensem episcopum, qui jussit preces fieri & domum benedici. Interim illic Religiosi viri & Capucini præsertim rogantur pernoctare & orationi incumbere, fragor nihilominus auditur & strepitus. Reverendissimus prædictus episcopus illic permittit fieri Sacrum super altare, quod vocant portatile, in cubiculo decenter ornato, & ad hoc præparato. Hinc post dies quinque nihil omnino auditum fuit, ita ut tranquilla putarentur omnia. Verum post dies quinque iterum turbata domus, iterum supellex pessum ruit, nec mali minus aut sentitur aut auditur fragoris: tandem hujus loci incolis consultum est, ut fustibus & armis instruerentur, quibus vim vi repellerent, & imperterriti quaquaversum percuterent.

[188] [infestata] Interim accinctis ac ferire paratis visendum se præbet animal quoddam (si quod fuit) quamvis clausum esset cubiculum, feli non absimile aut potius serpenti, inter utrumque (si ita loqui fas est) medium genus, etsi maxime inter se diversa sint ista animalia; nam sine auribus, cauda & pedibus, quasi serpens; verum felinæ pellis totum visebatur. Impavidi igitur aggrediuntur, insequuntur fugiens, districto ense percutiunt; sed percussum non stetit. E contra vero ensis retunditur acies, tandemque per stillicidium seu aquæ ductum se subducit & fugit infausta bellua, mirantibus omnibus, per tantillum foramen potuisse se subducere, sicque evadere.

[189] Sed & ob id nihil magis quietis domi habitum est, [& tandem per S. Helenam sospitata.] immo & minus; ita ut domum deserere jam essent parati hujus incolæ. Cum ex beatæ Helenæ miraculorum fama, quæ se per totam extendit viciniam, hera ad Altumvillare supplicatura peregrinationem meditatur, quamvis viginti leucis & amplius hinc distet. Vovet insuper & aggreditur confidens, si forte maleficorum malitia aut immanitate id fieret, ipsos per crucis virtutem & beatæ Helenæ intercessionem esse coërcendos. Ipso die, quo iter aggressa est hera, omnia furto ablata restituta sunt, vestes & alia supellex in vestiaria arca inventa: silet strepitus per dies undecim; salva igitur & sana putantur omnia. Verum post dies undecim iterum fragor, quamvis a percussione abstineretur: nec destitit, donec & ipse herus, cujus nomen est Nicolaus Desmiots, peregrinationem etiam ad beatam Helenam vovit, & pedes executus est circa finem mensis Octobris ejusdem anni MDCLXVIII: ex tunc enim huic domui molestiæ nihil illatum est. De voce fatulos num. 186 observa, eam num. 175 a me redditam Latine lemures. Consuli potest Dictionarium Gallico-Latinum Trevoltianum, anno 1704 editum, in voce Follet.

[190] [Alia quædam gratia] Miræ huic historiæ subnecto alium singularem magnæ nostræ Thaumaturgæ favorem, qui a me extractus est e litteris laudati amplissimi domini Bourgeois, parochi & decani in Vervin, die XVII Octobris anno 1668 datis ad D. Reginaldum, ut ex dicendis patet. In his decanus ille narrat, feminam quamdam honestam, parochianam suam, dicto die XVII istius mensis discessisse, ut se in Altivillarensi ecclesia sistat per iteratam peregrinationem, Deoque reddat gratias, quod per suam misericordiam sustulerit vexationem, qua crudelissimus & infestissimus quidam spiritus ipsam, ejusque maritum ac domesticos cruciarat diu noctuque a mensibus sex. Preces, exorcismos, Sacrificium Missæ, aliaque bona opera dicit fuisse adhibita. Mentionem etiam prædictæ epistolæ scriptor facit paternarum curarum, quas de hac re suscipere voluit dominus, ait, noster reverendissimus ac illustrissimus episcopus per duos Canonicos, quos nominat, ecclesiæ cathedralis Laudunensis, nec non per R. P. Guardianum Capucinorum dicti loci. Sed subjungit Bourgeoius, non voluisse Deum, ut afflictio illa cessaret, nisi die Veneris, quæ erat quinta hujus, ait, labentis mensis; idque hora undecima vespertina. Rei gestæ adjuncta ipsi expositum iri significat a dicta parochiana vel a marito ejus.

[191] [per S. Helenam obtenta.] Ad elucidationem hujus narrationis & epistolæ, subserviunt ea, quæ D. Rupertus Reginaldus in epistolio supra citato scripsit hisce verbis: Accidit etiam non vulgare aliquid in urbe diœcesis Laudunensis, quæ vulgo dicitur Vervin; cujus narrationem ad vos mittere non abs re duxi: quod ut melius percipiatis, mitto etiam epistolam, quam mihi scripsit hujus loci parochus, quo magis de veritate constet. Et mox subdit ista idem D. Reginaldus: Deprehendi insuper ab uno anno, duos aut tres fuisse liberos a maleficio, quo uti conjuge prohibebantur. Hactenus de miraculis apud Altivillarenses factis usque annum 1668.

CLASSIS UNDECIMA.
Mirabilia diu interrupta vel non annotata; sed anno MDCCXXI iterum inchoata vel litteris consignata; & anno MDCCXXII continuata.

[Novissima Altivillarensium documenta diligenter huc missa.] Prodigiis magnæ Thaumaturgæ Altivillarensis ad annum Christi 1668 perductis, inquirendum ibidem censui, an & qualia ab isto termino deinceps mirabilia accidissent, quorum hic ratio haberi posset. Litteras itaque meas super hac re Reverendus Pater Rector collegii Societatis Jesu Remensis Ludovicus de Laguille, provinciæ Campaniæ apud nostros secundum præses emeritus &c., nec non Historia Alsatiæ anno 1727 vulgata Reip. litterariæ notissimus, mitti curavit ad R. P. Domnum Priorem asceterii Altivillarensis, & quod hinc in rem meam acceperat, responsum mecum communicavit, recentioribus quibusdam mirabilibus, Sanctæ patrocinio obtentis, adjunctum. Etiamsi autem ea valde pauca sint, grata tamen mihi acciderunt propter officiosam Altivillarensium diligentiam, & promptam, si plura nancisci potuissent, ea communicandi voluntatem; sicut patet e litteris R. P. Domni Romualdi Leupot, die IX Augusti hujus labentis anni 1736, quo hæc scribo, ad laudatum R. P. Laguillium datis, & ab hoc ad me transmissis. Quoniam vero illæ non pauca continent, quæ huc faciunt, sequentia inde excerpo ac e Gallico Latine reddo.

[193] Significat itaque, duas se litteras nuperrime accepisse a suo P. Priore, [Ex mirabilibus S. Helenæ] quem negotia domus Parisios evocarant; & in prioribus quidem hunc sibi illud negotii dedisse, ut inquireret documenta de miraculis, quæ in eadem domo reperiri possent, per intercessionem S. Helenæ patratis. In posterioribus vero eamdem rem sibi ab eo commendari affirmat, ac ad se mitti meas litteras, quibus petieram nova in præsenti argumento documenta, incipiendo ab anno 1668, in quo D. Rupertus Reginaldus desierat, numquam satis laudandus ob indefessum laborem, quo facta ad illud usque tempus miracula huc misit, ut Operi nostro inseri deinde possent. Ab illa igitur epocha novam collectionem inchoaturus Leupotus, curtam admodum eorumdem esse supellectilem indicat in memoratis litteris, sive quia instrumenta super eisdem formata interciderint; sive quia neglectum sit, suo illa tempore consignare: rationem vero, cur ita cogitet, in eo positam esse adjungit, quod illa quinque vel sex mirabilia, quæ in promptu habentur, & quorum excerpta dicit se missurum ad præfatum reverendum patrem Rectorem, sunt testimonia sanationum, quæ acciderunt per duos dumtaxat annos, & quidem proxime consequentes.

[194] Atque hoc sane fieri posse admittit quidem; sed, [nullum invenitur scriptum] an verosimile, inquit, nihil vel ante vel post duos istos annos evenisse, bonamque Sanctam, cui fama publica tot attribuit mirabilia, edidisse nullum abhinc anno 1668, usque ad annum 1721, & ab anno 1722 ad hoc usque tempus? Et mox super magno illo interstitio, quo nullum invenitur miraculum, ratiocinari pergens Domnus Romualdus; Ad me quod attinet, novi, ait, tempore annorum quinquaginta & amplius, quo in aliis domibus habitavi, auditum a me magnum Religiosorum numerum, cum narrarent multas res extraordinarias, quarum se fuisse dicebant testes, quando Altivillari commorarentur. Res itaque sic evenit, vel quia nihil scriptum, vel quia, si quid scriptum, intercidit. Ad hæc, mutationes, inquit, nostræ satis frequentes partim sunt fortasse in causa, quod res ita accidant. Quidquid sit, si novam adhibendo investigationem, alia inveniantur documenta, in voluptatis ac debiti officii loco habitum iri scribit, ea per prædictum P. Rectorem nobiscum communicare.

[195] Paucula interim, quæ die XVI Augusti anni 1736 supra dicti ad me misit Remis idem reverendus Pater Rector, [ante annum 1721, & post an. 1722: illa vero] documenta, sunt extracta e testificationibus, & actis rerum gestarum perscriptis (Gallice proces verbeaux) quorum hæc est narrationis series, e Gallico idiomate sic sonans Latine: Instrumentum primum, est processus verbalis, ut vocant, de sanatione cujusdam, cui nomen Margaritæ Brasseur, uxoris Joannis Courtant vinitoris habitantis Quintiaci in Bria, diœcesis Meldensis. Quæ Margarita, dum lapsa esset in dementiam, tantos in ea concitantem agitationum excessus, ut homines quatuor vix illam possent cohibere, Altivillare deducta est, ubi perfectam recuperavit sanitatem die XXII Julii MDCCXXI.

Secundum, est processus verbalis de sanatione Mariæ Renauld, filiæ Joannis Renauld, habitantis in loco Baalon prope Maceriam. Filia hæc, quæ a longo tempore erat male affecta, & continuis doloribus afflicta, quibus solatii nihil remedia omnia attulerant, Altivillare deducta salutem obtinuit die V Novembris MDCCXXI, post peractam novenam ante reliquias S. Helenæ.

[196] [quæ dictis hisce annis scripta sunt,] Tertium, est processus verbalis de sanatione Joannis Perot, habitantis loci Ville au Bois, diœcesis Laudunensis: qui a dæmone obsessus, sicut testatur ejusdem loci parochus, qui eum in hoc statu se dicit vidisse una cum personis plus quam quingentis per tres hebdomadas integras, clamores & ululatus horribiles emittentem, dictus Perotus postquam Altivillare esset ductus, ut S. Helenam ibidem invocaret, liberatum se sensit die XI Februarii MDCCXXII, & rediit sospitatus ab aliis suis malis, præterquam quod rigor quidam in brachiis ejus remanserit, qui ipsi impedimento erat, quo minus suum opificium tornatoris exerceret.

Quartum, est testificatio, die XIV Maii MDCCXXII signata, Simonis la Joye, qui fidem facit, venisse se Altivillare simul cum Joanna la Joye filia sua, ad agendas Deo gratias de sanatione dictæ filiæ suæ, quæ a longo jam tempore correpta fuerat tristi quodam incommodo; & ab eodem sanata per intercessionem S. Helenæ, ad cujus merita confugerant tam ipse quam filia ejus prædicta.

[197] [hic proferuntur.] Quintum, est processus verbalis de sanatione Joannis Richarmet, filii Balthazaris Richarmet mercatoris habitantis Rupe regia. Juvenis ille gravissimo admodum laborabat morbo, quem medici vocabant soporosum; quique eum conjiciebat in statum quemdam lethargici stuporis hujusmodi, ut sæpe crederetur mortuus. Ipsius mater conduxit eum Altivillare; ad sanctæ Helenæ merita perfugium habuit, & filius ejus perfectæ valetudini redditum se sensit die XI Julii MDCCXXII. Præfectus regius Ruperegiensis, & decanus parochus dicti oppidi, processum verbalem signarunt.

Sextum, processus etiam verbalis est, a judice & a parocho ejusdem oppidi Ruperegiensis signatus, in quo testimonium perhibetur, puerum quemdam juvenem, nomine Charmet (qui in miserando erat statu, ac medicis prorsus incognito, emittens continuos atque horribiles clamores) anno MDCCXXII perductum ad abbatiam Altivillarensem, ut ibidem invocaret S. Helenam, inde rediisse omnino sospitem & incolumem. Est autem Rupes regia (vulgo Rocroy) oppidum munitum Galliæ in Campania provincia, & in Retelensi tractu, juxta Arduennam sylvam in limite Hannoniæ, victoria Gallorum ab Hispanis relata anno 1643 memorabilis. Supra vero, ubi fit mentio Quintiaci, recte additur in Bria, ad aliorum synonymorum in Gallia existentium locorum distinctionem. Consuli potest Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum in voce Quintiacum.

APPENDIX
Ad miracula Altivillarensia; cælestes favores in territorio Luxemburgensi Sanctæ patrocinio obtenti.

Helena, vidua, imperatrix, ac magni Constantini mater, Romæ (S.)

BHL Number: 3787

EX MSS.

[Mulieri] Retuli superius in Gloria Sanctæ posthuma § 5 miracula varia, quæ in solenni S. Helenæ translatione seculo XI peracta, contigerunt; sed duo alia, quæ post illam facta sunt, ibidem num. 51 assignavi quidem; sed de eisdem postea dictum iri indicavi. Ne itaque quispiam illa desideret, & ne datam ego fidem fallam, tibi, lector, rem gestam pluribus hic enarro: Evoluto spatio quatuor mensium post translationem inclytæ imperatricis Helenæ, mulier cæca nomine Dia, de pago Porcinensi orta, venit Altivillare. Hæc requisita, qualiter & quamdiu contigisset eam lumine destitui, respondit: Dimidium anni cursum jam abactum recolo, ex quo tantæ noctis notam incurri. Dum enim febricitans post nimios ardores vix tandem fessa sopori membra laxassem, visa est mihi in somnis … viri species, cui horrida fuligine squallebat facies, & vestis deterrima ferrea caligabat rubigine. Talis, inquam [dum] multo sermone molestus me secum vellet abducere, signo crucis, quo me muniebam, territus, in vacuum aëris evanuit ut fumus. Ego horrendæ visionis formidine mentem concussa, ex eo tempore hebetem oculorum aciem duxi, & jocundi ætheris memor, omnem mihi diem … usque nunc ingemui. Hæc itaque mulier ingressa erat xenodochium ecclesiæ quarta hebdomada quadragesimalis jejunii, sexta feria ante Dominicam, qua passio Domini solet recoli: cumque ibidem nocte insecuta soporaretur, vidit in somnis a Fratribus ciborum reliquias sibi inferri, eisque quasi pro benedictione se abunde refici.

[199] Postquam vero dies crastina illuxit, rogatura pro salutis suæ obtentu, [cæcæ,] ad ecclesiam processit. Deinde cum fusa oratione resedisset, & pio cordis susurro ad Dominum devotius suspiraret, videt sibi assistere virum reverendæ canitiei, jocundi vultus, salva gravitate, & togatum candidissimæ byssi vitreo amictu. Is cum requisisset, cujus rei gratia advenisset, vel quid tantopere peteret; illa respondit: Quia, Domine, nativa rerum visione diu careo, pietati beatissimæ Helenæ veni suggerere, ut ejus patrocinio Dei omnipotentia caligosos orbes solari illustret jubare. At ille digitis utrumque oculum contrectans, dimota omni caligine, diem amissum induxit videre. O quam stupenda & jocunda dies, & a nullo satis digne explicanda. Quis enim tam puri intellectus ditescit thesauro, & inde quærentibus rationem reddat, cur Deus angelo satanæ permiserit, ut hanc colaphizaret, &, quando sibi placuit, iterum per angelum suæ gratiæ, illi curam misericordiæ suæ adhiberet. Certe nullus tanti sensus peritia callet, ni penitus deficiat in consideratione judiciorum Dei… Quia ergo humana mens ignorantiæ tenebris adeo obtunditur, ut tantæ puritatis liquidum nequeat intueri digna reverentia, ita admiremur divinæ dispositionis ordinem, ut & in adversis, pro correptione nobis illatis, gratias agendo humiliemur, & in prosperis, pro misericordia nobis attributis, omnium beneficiorum largitorem Deum puris cordibus & dignis laudibus honoremus.

[200] [nec non infanti] Ergo subsecuti Paschæ consummata celebritate solemnis dies Pentecostes illuxit Calendis Junii. Feria tertia conventum de more agebat Altivillaris copiosa frequentia Gallicæ plebis, propter suffragia Sanctorum promerenda, quæ feria IV Pentecostes solemni indicto solent efferri quotannis. Inter reliquos, filiam cujusdam militis opinatæ familiæ de Novo-Castro super Axonam fluvium sito, nutrix in ulnis advexerat, quæ necdum ortus sui primum annum evaserat. Hæc Dei æquissima ordinatione ab initio præteritæ quadragesimæ usque nunc cæcutierat, & rudimenta suorum vagituum hac orbitatis nota infortunaverat hoc modo. Quodam glutino palpebræ superiores inhærentes inferioribus non modico tempore aliis superinductis oculos celaverant, & ita obducta caligine nativum ignem luminum extinxerant. Verumtamen emenso multorum dierum interstitio, dissilientibus palpebris, iterum cilia patuerant, & nihilominus extincta lux officium videndi eluserat. Hanc nutrix ubera sugentem dum post vespertinæ laudis Officia ad memoriam sanctæ imperatricis Helenæ circumferret, inopino respectu … arridentem sibi miratur, & infantulo * nutu, ut poterat, orbes luminum suorum intentantem, animadvertit illico.

[201] [visus restitutus,] Ad hæc illi adesse præsentiam divini numinis, & extemplo, quo valebat, inclamare miraculum suæ visionis. Inde admirationis magnitudine permota, novo genere narrationis hac illac nutrix triumphat: & cum omnibus jam pene reseraverit, sic singulis obviam venientibus iterato replicat, quasi nemini antea dixerit: nequit enim expleri inopino gaudio: adeo effertur impetu impotentis gestus: læto tumultuantur conventu populi ad argumentum miraculi; & gratiarum actione cum frequentioribus xeniis reginam salutant Helenam, ob largitionem luminis: gaudiorum lacrymæ mutuo fuderunt clerus atque uterque sexus vulgi præ abundantia lætitiæ. Nusquam tam acre ingenium acutæ facundiæ esse arbitror, cui suppetat singula nunc beneficia describere, quæ ad gloriam sui nominis omnipotens Deus Altivillari ob meritum sanctæ Helenæ operari dignatur. Quapropter castigato termino narrationis juxta modicitatem suam semper se coërcet stilus scriptoris, & pro posse de innumerabilibus ad utilitatem posteræ ætatis pauca vicissim subnectit.

[202] [In territorio] Sed nunc territorium Luxemburgense, recentioribus Sanctæ favoribus etiam illustratum, me vocat. Habeo schedulam ante me, in qua noster P. Bollandus die XII Novembris anno 1655 hæc reliquit scripta reverendo Patri Alexandro Wiltheim, sic ex eo quærens: Pagus esse dicitur in istis finibus (Luxemburgicis) Charancy Vezin, ubi S. Helena augusta colitur, inque ejus templo ita multa fieri miracula dicuntur, ut vix ullus peregrinus non plane aut ex parte liberetur ægritudine, qua tenetur. Notusne is locus Ræ. Væ.? An illic S. Helenæ reliquiæ? An qua alia causa ejus cultus illic invaluit? Non sunt ab antiquo descripta miracula? Cur non saltem instigatur pastor, ut ea annotet, cum testibus? Audio locum esse sub episcopo Metensi. Quæstiones illæ a Bollando propositæ P. Alexandro Wilthemio, illustrantur a P. Christophoro Wilthemio, uti patet e fragmento litterarum ejus, quas ad Bollandum dedit Luxemburgo XXII Septembris anno MDCLVII in hæc verba: Superiori anno celebre D. Helenæ augustæ templum ad Carum non procul Martisvilla in pago Charancy & Vezin situm invisi. Asservatur ibi particula ossis, fabæ minoris magnitudine. Vidi obstupenda, quæ maleficiati exorcismis purgati evomuerunt, catenas longas sesquicubitum crassasque soleas equinas &c. Habeo penes me descripta illa miranda.

[203] Primo locum illum paullo distinctius repræsentemus. Marvilla, [Luxemburgensi] & Martis-villa (Marville) oppidum Galliæ partim in Barensi Ducatu, & partim in Luxemburgensi Ducatu, hodie sub dominio Francorum, duabus leucis distans a Monmedio in meridiem, Virdunum versus sex; prout habet Baudrandus. Secundo. Descripta illa miranda suppono ad nos missa; & eadem esse, quæ sub hoc titulo asservamus, qui e Gallico sic sonat: Extractum miraculorum, quæ facta sunt in ecclesia dominæ sanctæ Helenæ, terra dependente a Marvilla, in Charancy & Vezin. Extractum illud Gallicum nos brevitatis causa nonnihil contrahemus. Anno itaque 1652 puer septem circiter mensium, nomine Joannes Warin, toto corpore erat inflatus, ac adeo membris iners, ut ad tertium usque ætatis annum non valeret tibiis insistere. Irritis humanis remediis, Margarita pueri mater se contulit ad S. Helenam; ubi novenam instituit, & in honorem Sanctæ Missam celebrari curavit; quo facto, puer cœpit incedere: & observatum præterea fuit, quod, qua proportione temporis pergebat novena, pedes pueri, qui omnino erant contorti, paulatim redigerentur ad meliorem formam, gibbusque, qui in tergo ejus erat, pariter decresceret diebus singulis, ut hodie prorsus convaluerit per gratiam Dei, & merita S. Helenæ. Et subscribuntur nomina eorum, qui hoc esse verum asserunt, quia viderunt, & factum recognoverunt: & apponitur dies XVI Augusti anni 1655.

[204] Stephanus Hole, habitans in Mariee, præfectura vulgo Sancy, [S. Helenæ patrocinio] die nona Aprilis 1631 filiam suam Margaritam Hole conduxit ad ecclesiam S. Helenæ: quæ postquam vovisset peregrinationem ad S. Helenam; ante ac post illam ejecit per os varias veneficas res, quæ in exemplari Gallico exprimuntur.

Die XVI Junii anno 1631 quædam puella ex Warenne, nomine Francisca Drouelle, ejecit per os catecam. Die XXI Aprilis 1631 Stephanus le Loup in Mariee, præpositura prædicti loci Sancy, ad S. Helenam peregrinatus est, ut solveret votum suæ filiæ infirmæ, nomine Catharinæ; quæ per hebdomades tres laborans, & ita perturbata, ut a dæmone possessa crederetur; simul atque præfatus le Loup votum fecerat. S. Helenæ, eodem die ejecit genus quoddam funis vel lintei: quod dum esset conjectum in ignem ac combustum, in eodem repertum fuit filum æreum vel ferreum.

Juvenis quidam nomine Desiderius Mengin, ætatis annorum duodecim, habitans in Muzere, a patre ac matre comitatus mense Maio anno 1631, die XXV ejusdem mensis, quædam venefica ex ore evomuit; id quod biduo ante etiam fecerat.

Varia quoque ex ore emisit Francisca Bresseur, residens in loco S. Mardi, quæ veneficio vexata venit huc die IV Julii anno 1655, ut misericordiam Dei imploraret per patrocinium S. Helenæ. Deinde autem post alios vomitus per quatriduum, plane convaluit. Atque additur, hoc pluribus declarari in documento, quod ibidem loci formatum fuit die XVII Julii 1655. Subscribitur F. Mengin parochus in Charancy & Vezin.

[205] [varii etiam] Sed mirabiles omnino sunt ac sæpius repetiti vomitus rerum veneficarum, qui narrantur accidisse Pontiæ Sandras, natæ in Vrignes aux Bois, diœcesis Remensis, ab annis quatuordecim vel circiter malo magico vexatæ. Ejectiones illæ singillatim referuntur in nostro Ms. Quæ miracula omnia in eodem dicuntur collecta a D. Francisco Mengin, parocho in Charancy & Vezin, coram frequenti populo. In quorum fidem D. Reginaldus de S. Gaugerico (de S. Gery) parochus loci Vrignes aux Bois una cum D. Francisco Mengin prædicto hæc signavit die XVII Julii 1655.

Die V mensis Aprilis anno 1656 illuc advenit quidam subcenturio (in Gallico est lieutenant) Lotharingus, nomine Bonvouloir, gravissimo laborans morbo. Die autem circiter quinto vel sexto suæ novemdialis erga S. Helenam pietatis, magnam humorum viridium copiam evomere cœpit, ac porro perrexit die uno vel altero; ad quorum finem omnino sanatum se comperit; novenaque peracta, inde rediit adeo alacer & vegetus, acsi numquam mali aliquid habuisset. In facti fidem, e Ms., majorem pagi Vezin partem illud testaturam, habemus.

[206] [favores] Mense circiter Julio ejusdem anni 1656 homo quidam ex pago de la Chausse, præfectura Briennensi, omnium membrorum usu privatus a mensibus septem, equo vectus ad dictum locum & ad S. Helenæ imaginem conductus fuit; ubi de peccatis confessus apud parochum, & sacro epulo ab eodem refectus, una circiter post Missam hora, pedes se contulit ad ædes dicti domini parochi, ab ecclesia longe admodum distantes, incolis quibusdam eum comitantibus; eidemque parocho declaravit, quod per Dei gratiam & intercessionem S. Helenæ, secundum mensuram temporis, quo orabat, omnia sua membra corroborari expertus fuerit, & ita quidem ut, priusquam egrederetur sacello, tam vegetum ac sanum se compererit, quam umquam antea. Equo, dum hinc discederet, revehi noluit, in confirmationem hujus rei; quam testaturi memorantur in exemplari, e quo hæc damus, incolæ dicti loci la Chausse &c.

[207] [indulti fuisse dicuntur] Mense Augusto anno 1656 dominus de Hennemont, dynasta loci Sorbey, ac frater domini de Tavigni, magni præfecti Luxemburgensis, parvulum habuit circiter annorum quatuor, qui gravissime erat afflictus ex inflatione ac duritie in abdomine, & in membro virili, & ita quidem, ut vel ipsa medicorum opera lotium emittere non potuerit. Pater ejus ac mater præ afflictissimo filii sui statu ad summas dolorum angustias redacti, voverunt peregrinationem ad S. Helenam; & sine mora eo mittunt ut Sacrum celebrari curetur. Vix votum erat perfectum, quin puer cœperit urinam emittere, & inflatio dissipari, adeo ut eodem die, vel, ut summum, postero, non videretur puer male se habuisse: & quarto quintove post die D. de Hannemont, ac D. uxor ejus cum sua prole venerunt ad dictum locum magna cum lætitia & applausu, ut debitas Deo ac S. Helenæ grates persolverent. Et subscribitur F. Mengin, parochus idem qui supra.

[208] [miseris hominibus.] Sed quid hoc sibi vult, quod præter morem post finem præsentium narrationum, quæ ex prædicto nostro exemplari jam produximus, ponatur alia manu monitio de miraculis fictis vel novis non publicandis a parocho, nisi fuerint prius ab episcopo examinata & approbata &c. Verum sive ille monitor voluerit præcavere, ne mirabilia illa, quæ retuli supra a num. 203, publici juris fierent sine Ordinarii approbatione, sive aliud quidpiam intenderit; nos tamen ea huc transcribere, religioni nobis non duximus; quibus tantum & non plus fidei haberi volumus, quantum narrationibus humanis, & apographo nostro, in quo eadem memorantur, dandum censuerit prudens lector; idque more in hoc nostro opere innumeris locis usitato, salvis in omnibus Urbani PP. VIII famosis decretis, secundum ea, quæ identidem profitemur ante nostros tomos. Atque hæc quidem sunt, quæ de S. Helenæ prodigiis hactenus colligere nobis visum est. Sit itaque hic finis.

[Annotata]

* l. infantili

GLORIA POSTHUMA EX OFFICIIS SACRIS &c.

Helena, vidua, imperatrix, ac magni Constantini mater, Romæ (S.)

BHL Number: 3785

EX MSS.

§ I. Officia propria apud Altivillarenses ac Remenses; quotidiana commemoratio de S. Helena.

[Notiones quædam præviæ.] Officium illud, quod statim producam, pertinere ad Altivillarenses cœnobitas, colligo 1o. ex hymno ad Matutinum, in quo hæc leguntur:

Nullus annorum numerus tacebit
Altivillaris decus, & renascens
Helenæ nomen pia fama toti
      Proferet orbi.

2o. In lectione octava dicitur sacrum ejus corpus ad diœcesim Remensem translatum, & in Altivillarensi cœnobio collocatum, veneratione coli. 3o. Post Octavam Officii, quod celebratur die XVIII Augusti, proxime subditur in nostro ecgrapho Officium translationis die VII Februarii, & narratur historia, quo pacto corpus S. Helenæ Roma ad Altivillarense cœnobium fuerit transvectum &c. Vide quæ pluribus præmissa a nobis sunt supra in Gloria Sanctæ posthuma § 2 & 3. Colligo id 4o. D. Rupertus Reginaldus, cœnobita Altivillarensis, qui manu propria exscripsit pro nobis ista Officia, apographo suo subdit ista: Inter quotidiana Sanctorum suffragia, quæ fieri solent in monasterio Altivillarensi, fit ETIAM de S. Helena suo loco, sicut infra ex ipso referam. Hæ conjecturæ me moverunt, ut in animum inducerem, Officia illa esse propria apud Altivillarenses, tametsi a laudato D. Reginaldo id indicatum non inveniam post vel ante dictum apographum, quod misit ad nos. Officium itaque, quod ponitur primo loco in nostro exemplari, & ad diem XVIII Augusti, sic sonat:

[210] Ad Vesperas Antiphonæ laudum: Beata Helena, [Vesperæ,] cum reliquis. Psalmi: dixit Dominus. Laudate pueri. Lætatus sum. Nisi Dominus ædificar. Capitulum: Mulierem fortem &c. Resp. breve. Adjuvabit eam.

Hymnus.

      Cæli clarificos luce reflexa
Virtutum radios Helena profers,
Sunt hæc templa tuo lucida sole,
Et per te Superis chara triumphant.
      Conjux imperii sceptra tenentis
Supremi Genitrix sancta dynastæ;
Sed fulgore crucis clarior, aurum
Gemmas & generis stemmata calcas.
      Te mundi dominam Roma coronat,
In summis humilis, nescia vinci,
Multos cum lacrymis tecta per annos
Quæris Christiferi pignora ligni.
      Præmunita Crucis fortibus armis
Uno concilias fœdere terras
Christo, qui moriens funere victor
Ligno non gladio subdidit orbem.
      Jordanis, Solymæ, Thabor, & alma
Bethlem, monsque Sion nobilis olim
Psaltæ deliciæ, Nazareth ædes,
Sacræ dent Helenæ munia laudum.
      Plaudant innumeris structa per orbem
Sumptu magnifico templa trophæis;
Plaudant præcipuo lilia cultu,
Tanto præ reliquis pignore digna.
      Sanctæ sit Triadi gloria laudis,
Cujus perpetuo numine terra,
Et cælum regitur, quamque beata
Collaudat Superum concio tota. Amen.

℣. Specie tua. Antiph. ad Magnifi. Gloria omnipotenti Deo, cujus præscientia venerabilis Helena facta est orbis domina, & per eam absconditum sanctæ crucis revelatum est lignum. Oratio. Deus, qui inter cætera gratiæ tuæ dona, beatam Helenam imperatricem christianissimam salutiferæ crucis inventione decorasti: præsta, quæsumus, ut ejus exemplo ea, quæ Christi sunt, jugiter indagare, atque consequi, te favente, mereamur: qui tecum vivit &c.

[211] [invitatorium, hymnus proprius] Ad matutinum Invitatorium. Laudemus Deum nostrum in confessione beatæ Helenæ. Psalmus. Venite exultemus.

Hymnus.

      Sit satis cælos cumulasse longo
Hactenus planctu, querulaque voce:
Ecce placatum faciet per orbem
            Helena cælum.
      Filii zelo sociata mater
Sternet infestas fidei catervas;
Sacra cælesti renovata luce
            Templa nitebunt.
      Non erit Remis habitata tellus
Finibus, qua non Helenæ piorum
In suo surgant celebrata templo
            Vota clientum.
      Nullus annorum numerus tacebit
Altivillaris decus, & renascens
Helenæ nomen pia fama toti
            Proferet orbi.
      Fama dum crevit, senuitque multos
Helenæ plausu celebri per annos,
Ad poli celsas subiit triumphans
            Spiritus arces.
      Nuncupet, cælo mediante, nobis
Vota ter centum, quibus astra flectit,
Detque cælorum famulis perennes
            Scandere sedes.
      Præstet hoc nobis Deitas beata,
Patris ac Nati, pariterque sancti
Spiritus, cujus resonat per omnem
            Gloria mundum. Amen.

[212] In I nocturno Antiph. Admirabile est nomen tuum, [antiphonæ,] Domine, in universa terra sancta, in qua Helenam gloria & honore coronasti. Psalm. Domine, dominus noster. Ana. In omnem terram exivit sonus ejus, quia desiderabilem, super aurum & lapidem pretiosum, crucem Domini adinvenit. Psalm. Cæli enar. Ana. Ascendit in montem Domini, & stetit in loco sancto ejus. Psal. Domini est terra & plenitudo ejus. Ana. Diffusa est gratia in labiis tuis: quia adstitisti regina a dextris Domini in vestitu deaurato circumdata varietate. Psalmus. Eructavit. Ana. Conturbatæ sunt gentes, & inclinata sunt regna, dum crux Domini per Helenam exaltaretur in terra. Psalmus. Deus noster refugium. Ana. Fundatur exultatione universæ terræ mystica Sion Ecclesia, & Deus in domibus ejus per Helenam agnoscitur. Psalmus. Magnus Dominus. ℣. Specie tua &c.

[213] Lectiones de Parabolis Salomon. Mulierem fortem quis inveniet. [lectiones] I Resp. Gloriosam Helenæ memoriam sancta veneratur ecclesia, per quam crucis triumphale lignum reseratur *, in qua Redemptor noster nostræ salutis semitam invenit. ℣. Crux præcellenti decore fulgida, quam Helena, Constantini mater, concupiscenti animo requisivit, * in qua &c. II Resp. Constantium & Constantinum ad fidem vocabat beata Helena, Romanum imperium ab omni errorum contagio expurgabat, omnes ad pietatis studium & divinum amorem incitabat *, quia cor ejus aqua cælesti ardebat ℣. Inter honorum culmina mente fuit humillima, * quia cor ejus &c. III Resp. Introivit Helena in tabernaculum domini, * adoravit in loco, ubi steterunt pedes ejus. ℣. Notas fecit in populis adinventiones Dei, & virtutem crucis propter eam comprobavit Deus. * Adoravit in.

[214] IV Resp. Ubi sacrum pignus detectum conspexit beata Helena, [ac responsoria primi Nocturni,] flexis genibus adorans exclamavit & dixit: O crux benedicta, * quæ sola fuisti digna portare Regem cælorum & Dominum. ℣. O Crux gloriosa & admirabilis; o crux veneranda *, quæ sola. Gloria Patri &c. * quæ sola fuisti.

[215] In II nocturno Ana. Inhabitavit gloria Domini in terra, [item] dum crux per Helenam inventa est, & justitia de cælo prospexit. Psal. Benedixisti. Ana. Gloriosa dicta sunt de te, o beata Helena, quæ diligis portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Psalmus. Fundamenta. Ana. Introivit in atria Domini adoravit Dominum in atrio sancto ejus. Psalmus. Cantate I. Ana. Confundebantur omnes, qui adorabant sculptilia, & qui gloriabantur in simulacris suis. Psalm. Dom. reg. Ana. Dum sacrum crucis lignum per Helenam exaltatur, Christi fides roboratur, & Ecclesia tranquilla devotione lætatur. Psalm. Cantate II. Ana. Exaltavit crucem Domini, & adoravit in monte sancto ejus. Psal. Dominus regnavit, irascantur &c. ℣. Adjuvabit eam.

Lectiones. Quinta. Helena, Coëlis a Anglorum regis filia, Constantio Romani imperii legato, matrimonio juncta, Constantinum Magnum imperatorem Catholicum progenuit b. Verum cum imperio succedere juberetur Constantius ea lege, ut Theodoram desponsaturus, Helenam dimitteret, hanc rerum vicissitudinem æquo animo ferens, nec repulsam istam, nec fractam a Constantio fidem querebatur. Sceptra magis illi timori erant, quam amori. Interea tamen secedens, & Deo vacans, Constantinum suum sanctis imbuebat disciplinis c. At de imperio certior factus Constantius, cæteris liberis, quos ex Theodora susceperat, posthabitis, morti proximus Constantinum sibi delegit successorem; qui post insignem victoriam, quam divinitus accepto Dominicæ crucis signo, ex Maxentio reportavit, Matris documentorum memor, deinceps Ecclesiæ tuendæ atque amplificandæ exemplum cæteris principibus dedit.

[216] [Nocturni] Resp. Diffusa est gratia in labiis tuis * quia adstitisti regina a dextris Domini in vestitu deaurato circumdata varietate. ℣. Specie tua & pulchritudine tua intende, prospere procede & regna. * Quia adstitisti regina a dextris &c.

VI. Helena etiam Constantini filii pietatis æmula, & imprimis imperatoris munificentiæ in extruendis ad Sanctorum sepulchra basilicis eumdem nullis parcens sumptibus imitata, multas ecclesias diversis in locis ædificari jussit. Fide namque & zelo incomparabilis mulier in dies singulos majore pietatis ac devotionis amore succensa, sequenti a Nicæno concilio anno d in Palæstinam peregrinata est. Ut vero Jerosolymam venit, atque loca sancta pie venerata, divinitus inspirata dominicæ crucis conquirendæ studio ad Golgotham accessit, ubi marmoream Veneris statuam in crucis loco a gentilibus collocatam, evertendam curavit. Loco itaque expurgato, alte defossæ tres cruces erutæ sunt, repertusque seorsim ab illis crucis Dominicæ titulus. Cumque ex tribus, quænam Domini esset non appareret, Macarii Jerosolymitani episcopi consilio, crucibus ipsis seorsim fæminæ gravi morbo laboranti admotis, ejusdem mulieris repentina sanitate, & mortui resurrectione quænam Domini esset, fuit apertissime comprobatum.

[217] [secundi] Resp. Ista est speciosa inter filias Jerusalem, plena charitate & dilectione * quæ in omnibus locis, in quibus Salvatoris sunt impressa vestigia, pietatis suæ reliquit monimenta. ℣. Concupivit & defecit anima ejus in atria Domini *, quæ in omnibus locis, in quibus.

VII. Helena vero, salutari cruce inventa, magnificentissimam ibi e extruxit ecclesiam, in qua partem crucis reliquit, thecis argenteis inclusam, partem Constantino filio cum Dominicis clavis detulit, quibus sacris reliquiis se ipsum Christo subjicere, & crucis gloriæ imperii postponere principatum edoceretur. In aliis etiam locis, in quibus Salvatoris erant impressa vestigia, cum ea debite venerata esset, pietatis suæ monimenta in iis statim fabricare aggrediebatur. Hinc Bethleemitica illa spelunca, locus in quo angelus latum * pastoribus nuntium tulit; mons Oliveti, Bethania, Jordanis circa Joannis Baptistæ latibulum, Tiberiadis campus, in quo Christus tot homines pavit, mons Thabor, & Nazareth, aliaque loca tam opulentis prædiis ab Helena attributis claruerunt, quæ suis quoque templis ac monasteriis ornavit, ut ipsa & Constantinus filius in templis erigendis, regiisque ornamentis decorandis, ac demum reditibus amplificandis decertasse videantur.

Resp. Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ *, quod ab Helena ædificatum est ad laudem & gloriam nominis tui, Domine. ℣. Lapides pretiosi omnes muri ejus. * Quod ab Helena.

[218] [producuntur] VIII. Ad divinum ferventer ferebatur ministerium, cælesti se jungere Sponso peroptans, castis ejus amplexibus æternum frui, illum voce, illum mente, illum totis sitiebat visceribus. His tantis virtutibus Helena cum in ecclesiis construendis ac regia dotandis munificentia consenuisset, & imperiali thesauro utendi, eumque dispensandi liberam a filio accepisset potestatem; pauperibus cæterisque indigentibus plena manu dispertiisset, Jerosolymis etiam sacris virginibus famulæ loco inserviisset; tandem octuagenaria major f, ubi de pia vivendi ratione plurima filio præcepisset, migravit ad Dominum, sacrumque ejus corpus ad diœcesim Remensem translatum, & in altivillarensi cœnobio collocatum, veneratione colitur.

Resp. Ex quo sanctam Crucem ardenti studio requisitam & inventam thecis argenteis condidit beata Helena, & gemmis ornatam fidelibus adorandam proposuit * Christi fides ubique radiat & crucis gloria coruscat ℣. O sanctæ crucis inventrix & ejusdem exaltatrix, per te idolorum templa destruuntur * Christi fides &c. ℣. Gloria Patri * Christi fides &c.

[219] In III noctur. Ana. Christi nascentis præsepia, [ac tertii Nocturni.] regnantis vestigia & morientis mysteria amplissimis basilicis illustravit Helena. Cant. Obaudito me. ℣. Elegit eam Deus &c.

Homilia in Euangelium Simile est regnum cælorum thesauro abscondito, de communi electarum.

Resp. IX. Beata es Helena, quia Deus fecit per te de tenebris lumen splendescere * ad illuminationem claritatis Dei, in cruce Jesu Christi * exortum est in tenebris lumen, cum Constantinus, de cælo admonitus, factus est Christianus * Ad illuminationem.

Resp. X. Regnum mundi & omnem ornatum sæculi contempsi propter amorem Domini mei Jesu Christi, * quem vidi, quem amavi, in quem credidi, & cujus crucem concupiscenti animo requisivi. ℣. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi *, Quem vidi, quem.

Resp. XI. Jesu Christi cunabula, * resurgentis mysteria, ascendentis vestigia effusa ditat Helena ℣. Domine dilexi decorem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ tuæ, * resurgentis mysteria &c.

Resp. XII. Immaculatum Deo spiritum reddens beata Helena, * angelicis manibus cælo infertur, hymnis cælestibus honoratur. ℣. O beata anima, quæ totis visceribus diligebat Christum regem, & crucis gloriæ postponebat imperii principatum, * Angelicis manibus ℣. Gloria Patri &c. * Angelicis manib.

[220] Ad laudes & per horas Antiph. Beata Helena expurgatum ab omni errorum contagio Romanum imperium suavi Christi jugo subjiciens, [Antiphonæ, hymnus &c.] verum Deum colere docuit. Psal. Dominus regnavit.

Ana. Ancilla Christi Helena imperiali diademate redimita, supremam mundi dignitatem plus crucis inventæ gloria, quam imperii terreni fastigio decoravit. Psalmus. Jubilate. Ana. Ubi sacrum pignus detectum conspexit beata Helena, exclamavit & dixit: O crux benedicta, quæ sola fuisti digna portare Regem cælorum & Dominum. Psalmus. Deus, Deus meus. Ana ad canticum Benedicite. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mundo. Benedicite omnia. Ana. Crucem Domini adinvenit Helena, gemmisque ornatam fidelibus adorandam proposuit. Psal. Laudate D. Capitulum. Mulierem fortem &c. Responsorium BREVE: Specie tua &c.

Hymnus.

221 Ut nata lux de lumine, [ad Laudes & Vesperas.]
Sic Constantinus sanguine
Ut sol egressus Helenæ
Lux factus est Ecclesiæ.
      Supernis luminaribus
Emittitur nil clarius,
Ut hæc duo fulgentia
Terra poloque sidera.
      O par beatum luminis
Veri jubar reconditum,
Per vos redivit fulgidum
Noctem repellens mentium.
      Ortus Dei præsepia,
Mortis sacræ vestigia,
Resurgentis mysteria
Effusa ditat Helena.
      Gemmis & auro splendidas
Mater struit ecclesias,
Sceptro potenti filius
Fide triumphans protegit.
      Salvete crux & lancea,
Quæ tanta post suspiria,
Per Helenæ suffragia
Sunt Christianis reddita.
      Præstet beata Trinitas
Nobis per almam Helenam,
Quam nunc coronat gloria,
Vitæ supernæ gaudia. Amen.

℣. Diffusa est gratia. Ana. Ad Benedictus. Corona aurea imperii super Helenæ caput, expressa signo sanctitatis ejus ecclesiam sanctificat, gloria & honore coronat, & crucis inventæ fortitudine roborat. Oratio. Deus, qui inter cætera gratiæ. Ad horas antiphonæ de laudibus. Capitula et versus de communi electarum. Orat. Deus, qui inter cætera.

In secundis vesperis omnia ut in primis. ℣. diffusa est gratia. Antiphona ad Magnif. Tribus ornatam insignibus Helenam sanctam colimus in hac sacra solemnitate: hæc namque est sacri splendor & decus imperii; hæc tuendæ & amplificandæ fidei studiosissima; hæc crucis inventione commendatissima, reddat nobis propitiam Dei clementiam, quæ tot signis eam reddidit gloriosam.

[222] [Officium] In OCTAVA DUPLEX. Omnia ut in die, præter Lectiones II noct. Lectiones II. NOCTURNI de sermone sancti Ambrosii episcopi. V. Venit Helena Jerosolymam, cœpit revisere loca sancta, infudit ei Spiritus, ut lignum crucis requireret: accessit ad Golgotam, & ait: Ecce locus pugnæ, ubi est victoria? Quæro vexillum salutis, & non invenio. Ego, inquit, in regnis, & crux Domini in pulvere? Ego in aulis, & in ruinis Christi triumphus? Ille adhuc latet, & latet palma vitæ æternæ? Quomodo me redemptam arbitrabor, si redemptio ipsa non cernitur? Video, quid egeris, diabole, ut gladius, quo peremptus es, obstrueretur: sed Isaac obstructos ab aliegenis puteos cruderavit, nec latere aquam passus est. Resp. Diffusa est gratia, ut in die.

VI. Tollatur igitur ruina, ut vita appareat; promatur gladius, quo veri Goliæ caput est amputatum; aperiatur humus, ut salus fulgeat. Quid egisti, diabole, ut absconderes lignum, nisi ut iterum vincereris? Vicit te Maria, quæ genuit triumphatorem, quæ sine imminutione virginitatis edidit eum, qui crucifixus vinceret te & mortuus subjugaret. Vinceris & hodie, ut mulier tuas insidias deprehendat. Illa quasi sancta Dominum gestavit; ego crucem ejus investigabo. Illa fecit, ut Deus inter homines videretur; ego ad remedium peccatorum divinum de ruinis elevabo vexillum. Tu autem. Resp. Ista est speciosa.

[223] VII. Aperit itaque humum, decutit pulverem, tria patibula confusa reperit, [in Octava,] quæ ruina contexerat, inimicus absconderat; sed non potuit obliterari Christi triumphus; incerto hæret ut mulier; sed certam indaginem Spiritus sanctus inspirat, eo quod duo latrones cum Domino crucifixi fuerint. Quærit ergo medium lignum; sed poterat fieri, ut patibula inter se ruina confunderet, casus mutaret & inverteret. Tu autem. Resp. Benedictus es in templo. VIII. Invenit, & certior facta est, quia in medio patibulo prælatus titulus erat Jesus Nazarenus, rex Judæorum. Hinc g collecta est series veritatis, titulo crux patuit salutaris. Hoc est quod petentibus Judæis Pilatus respondit: Quod scripsi, scripsi: id est non ea scripsi, quæ vobis placerent, sed quæ ætas futura cognosceret: non vobis scripsi, sed posteritati, propemodum dicens: Habeat Helena, quæ legat, unde crucem Domini recognoscat. Invenit ergo titulum, Regem adoravit, non lignum utique h, quia hic gentilis est error & vanitas impiorum; sed adoravit illum, qui pependit in ligno, scriptus in titulo. Tu autem D. Responsorium. Ex quo sanctam &c.

[224] In translatione sanctæ Helenæ Imperat. VII Februarii DUPLEX. [& in translatione,] Omnia ut in die festo XVIII Augusti præter Lectiones II noct. V. Plurimo evoluto tempore a die obitus beatæ Helenæ, ad annum Dominicæ Incarnationis octingentesimum quadragesimum, cum juxta beneplacitum divinæ dispensationis placuisset Domino Deo de reliquiis tam pretiosi corporis nobilitare & insignire Altumvillare cœnobium, accidit, ut inspiratione divina quidam Remensis parochiæ sacerdos, nomine Teutgisus, causa suæ salutis Romam pergeret ad limina Apostolorum, talique instinctu cum cælitus fuisset accensus, eo usque fuit animatus, ut lustrans Apostolorum limina, etiam sanctæ imperatricis Helenæ sibi quæreret suffragia. Tandem igitur ad Urbem perveniens, complures Sanctorum basilicas multa lustrans circumspectione, cœpit indagare gratia orationis, in ecclesia sanctorum Petri & Marcellini, sanctæ Helenæ sepulchrum: ubi ipsius corpus erat tunc regia dignitate sepultum, si forte aditum inveniret, quo suum posset explere desiderium. Tu autem. Resp. Diffusa est gratia, ut in principali festo XVIII Augusti.

[225] VI. Ergo agens se in hunc modum, & secreta cordis nemini pandens; [quæ celebratur] sed soli Deo pro efficaciæ munere committens, secundum placitum bonitatis ejus, concedente divina clementia, oportunitatem invenit, sicque sublato corpore, per secreta noctis silentia festinavit remeare ad suum diversorium. Mane autem facto adgressus est iter redeundi ad propria. Multis vero signis & miraculis in via demonstratum est, non modo verum esse beatæ Helenæ corpus; sed & hujus sacerdotis devotionem Deo & beatæ Helenæ maxime fuisse acceptam, & multo amplius, cum ad cœnobium Altivillarense perventum est. Clarescebat enim tam sanctissimum corpus præsentialiter ibi haberi: nam de finitimis & longinquis regionibus omnis sexus & ætas integerrimæ sanitatis accipiebat remedium a quacumque detineretur infirmitate. Tu autem D. Resp. Ista est speciosa.

[226] VII. Verum ne minor esset probatio, quam sufficere posset ad majorem totius populi firmitatem, & omnimodam certitudinem, [die 7] ex edicto totius Remensis ecclesiæ, & vicedomini nomine Parduli, qui fuit postea Laudunensis episcopus (Nam Remensis sedes tunc vacabat) nec non ex consensu congregationis, mittuntur ad Urbem de eodem Villari monasterio tres probatæ fidei monachi, ut in ore trium testium staret etiam hoc verbum; qui hæc omnia, in quibus dubitationis ansa fuerat, de beata Helena diligentius inquirerent & sibi quantocius renunciarent. Non multos igitur post menses prædicti Roma redeuntes presbyteri, veritatis retulerunt indaginem. Insuper & sacrum beati Polycarpi presbyteri corpus, qui in sancti Sebastiani collegio, prædicatione, baptismate & exemplo multis fuerat ducatui ad fidem, cum sanctorum martyrum Sebastiani, Urbani & Quirini reliquiis retulerunt. Tu. Resp. Benedictus es in templo.

[227] [Februarii.] VIII. Non multo post tamen Galliæ primatibus & palatinis, vix huic rei fidem habentibus, cum Carolus tertius famam audisset in Altovillari cœnobio beatæ Helenæ crucis inventricis deportatum corpus jacere, Hincmarum convocans, Remensis urbis episcopum cum abbatibus & viris religiosis, in ipso monasterio voluit judicium publicum fieri, utrum monachi vera vel falsa proferrent. Quæritur judiciali examine hujus rei veritas, & per Dei gratiam id palam fit omnibus. Unde facta fide omnifariam roborata triumphat veritas. Sic Deo omnipotenti placuit misericorditer visitare & insignire Altumvillare monasterium, quod angelica revelatione a sancto Nivardo constructum voluit deputare lucris animarum: ubi petentibus bonaque fide ac devotione quærentibus dantur salutis auxilia, & præstantur sanitatis beneficia, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, pro nobis Crucifixo: cui est honor cum Deo Patre & Spiritu sancto, in sæcula sæculorum. Amen. Tu. Resp. Ex quo sanctam crucem i.

[228] [Quotidiana Sanctæ apud Altivillarenses commemoratio.] De Officiis hactenus: quibus hæc subjicit D. Reginaldus: Inter quotidiana Sanctorum suffragia, quæ fieri solent in monasterio Altivillarensi, fit etiam de S. Helena suo loco, in hunc modum: Antiphona AD MATUTINUM: Beata Helena, ut ad hoc fuit destinata, ut per eam absconditum sanctæ Crucis revelaretur lignum &c. Ana AD Vesperas. Inventum sanctæ crucis lignum thecis argenteis condidit, & gemmis ornatum fidelibus adorandum proposuit. ℣. Regnum mundi & omnem ornatum sæculi contempsi. Resp. Propter amorem Domini mei Jesu Christi. Oremus. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut beatæ Helenæ reginæ memoriam recensentes, meritis ipsius protegamur & precibus. At nunc ad Remenses pergamus.

[229] [Officium apud Remenses &c.] In Breviario metropolitanæ ecclesiæ Remensis, quod editum est anno 1630, honoratur nostra Sancta ad diem VII Februarii Officio de communi cum tribus lectionibus propriis, quæ alicubi merentur corrigi, sicut mox dicam in Annotatis. Ad diem XVIII Augusti nihil ibidem de illa invenio. De alio insuper exemplari meminit D. Rupertus Reginaldus, quando Officiis paulo ante a nobis ex ipsius transcriptione prolatis, subjungit ista: Optassem habere Officium, quod fit in ecclesia sancti Sepulchri Jerosolymitani, quod est proprium [ut] vobis communicarem.

ANNOTATA.

a Breviarium ecclesiæ metropolitanæ Remensis, de quo supra, sic habet: Helena, patria Britanna, filia fuit unius ex insulæ regulis, nomine Coël. Quæ censemus probabilius corrigenda secundum dicta in nostro Commentario prævio, quem vide § 1 & 2.

b Helenam, cum rejecto falsorum deorum impio cultu, fidem Christianam profiteri decrevisset, adeunt Judæi, eique suadere nituntur, ut, si religionem mutare vellet, Judaïsmum potius, quam Christianismum amplecteretur. Verum a Sylvestro Papa refutatis coram Judæorum rationibus, in fide confirmata atque baptizata est. Hæc modo citatum Breviarium; quæ rejecta a nobis sunt in Commentario prævio § 5.

c Constantinum magnum a S. Helena conversum haud fuisse ad Christi fidem, sed contra; probabilius nobis est. Vide Commentarium prævium § 4.

d De tempore istius peregrinationis, rebusquein ea gestis agit idem Commentarius § 6 & seqq.

e Consule quæ habentur in Annotatis ad § proxime sequentem lit. f.

f Imo vero annum illum nondum compleverat; prout collegimus ex Eusebio in dicto Commentario § 11.

g Displicet illud hinc; cur autem, ibidem invenies § 7.

h Non lignum utique qua lignum, ut in Commentario eodem notavimus § 8.

i De his, quæ ad hasce lectiones pertinent, actum abunde est supra in Fama posthuma S. Helenæ.

* f. gratum

§ II. Elogium rhythmicum, auctore incerto; metrum epicum; laudes sublestæ fidei.

[Monitio prævia de hoc rhythmo:] D. Rupertus Reginaldus, studiosissimus ac laboriosissimus rerum Helenianarum collector, rhythmicum hoc elogium descripsit ipse, atque huc direxit; de quo in schedula ipsius manu exarata hæc habentur: Diu hæsi anxius, num ad vos mittere deberem, quod quis ejus esset auctor, nesciremus, & quod in quibusdam mutilum esset & mancum. Quale illud est, communicamus. Sed neutra ratio debebat obstare, quo minus rhythmus ille huc mitteretur; neutra, ut a nobis edatur. Non prima: quot enim instrumenta data sunt, & porro dabuntur in Opere nostro, quorum incertus est auctor? Non secunda: nam quot documenta mutila vel lacunosa secludi ac supprimi a nobis alioqui deberent? Dabimus itaque rhythmicum illud elogium, eo saltem valiturum, ut pium lectoris erga Sanctam pascat affectum. Accedit eo quod ad S. Helenæ Altivillarensis gloriam spectet, ut liquet ex ultimis ejusdem instrumenti versibus. Sunt in eo nonnulla quæ spongia indigent; de quibus agam in Annotatis.

[231]

Penicillum date vestrum
      Et favete Superi: [in quo poëta]
In nos spiret, nos fecundet
      Pneuma fusum pectori;
Quo pingamus, celebremus
      Sanctæ laudes Helenæ:
Quæ dum vixit, celebravit
      Christum toto pectore.
Ejus suis facta verbis
      Quis æquaret penitus;
Ni faveret & adesset
      Virtus sancti Spiritus.
Hæc matronis plus antiquis
      Omnibus enituit;
Quæ virtute, quæ decore
      Plus Deo complacuit.
Nam primævam matrem Hevam
      Superavit dotibus:
Illa perdit, quod hæc reddit
      Nobis abundantius.
Pomum carpit, hinc mater fit
      Heva morientium;
Lignum quærit, hinc mater fit
      Helena Christiadum.

[232]

Hoc agnomen, bonum omen, [laudat Sanctam]
      Dat Nicæna synodus;
Et magistram vocat illam,
      Voce sancti Spiritus a;
Rachel pulchra est præ Lia,
      Sed Lia fecundior,
Muliere at utraque
      Helena superior.
Longe Liam ipsa typam
      Sua prole superat,
Edit unum Constantinum,
      Qui omnes exuperat.
Ecquis vidit olim Judith
      Muliere fortius;
Holophernis caput ducis
      Quæ præscidit ocius.
Est Helena fortis ipsa
      Præ forti muliere,
Antecedit, simul vincit
      Rachel pulchritudine.
Gloriosam, speciosam
      Quis eam non dixerit
Verus suo Jacob dono
      Quam Christus dilexerit?
Compsit extra hanc, & intra
      Pulchritudo, gratia:
Illa mundo, ista Christo
      Redditur gratissima.

[233]

Propter ejus solam Chlorus [ob mundi contemptum]
      Formam admirabilem,
Adamavit, & optavit
      Hanc habere conjugem.
Tanto licet viro esset
      Juncta matrimonio,
Tamen numquam mentem suam
      Tenuit ambitio.
Spernit sceptra, spernit regna,
      Et mundi dominium,
Voluptates & honores
      Putat sterquilinium.
Illi una fuit cura
      Maritus Constantius,
Dans ferventes Deo preces b
      Quo mitescat animus c.
Ubi primum Constantinum
      Huic mundo edidit,
Natum nato suum Deo
      Grata statim obtulit d.
D. Reginaldus notat, versus hic desiderari, ob laceratum folium; deinde sic pergit:
Simulacrum tollit primum
      Dæmonis insignia:
Jubet fodi terram, ubi
      Crux erat abscondita.

[234]

Tunc illi tres visæ cruces:
      Quid Helena faceret, [& inventionem]
Ni ad Christum suum sponsum
      Protinus recurreret.
Hæc recurrit, tunc accurrit
      Christus; nam miraculo,
Quæ crux fuit, comprobavit
      Mortui surrectio.
Demum ipsa applicata
      Ægrotæ mulieri,
Hanc sanavit, & ostendit
      Quod crux esset Domini.
Tunc accurrens, tunc amplectens
      Hunc myrrhæ fasciculum,
Videt, orat, & adorat
      Fusa in suspirium.
Provoluta, volvens intra
      Stringit inter brachia,
Hunc odorat, & adorat
      Mille figens basia.
Tunc amplexa non perplexa
      Mente Deum credidit
Jesum Christum, qui per illum
      Totum mundum subdidit.
Sic dolores in dulcores
      Commutantur pristini,
Cum secreta * crux secreta
      Ab aliis Domini.
Virgam tenet siccam licet,
      Quæ subitis floribus
Efflorebit, & lucebit
      Suis & fulgoribus.

[235]

Hic thesaurus tam immensus
      Extat sæcli pretium, [sanctæ crucis;]
Illo sine iret namque
      Hic mundus in tartarum.
Crux est iris salutaris
      Sacra firmans fœdera,
Ipsa sine orbis sane
      Rueret in tartara.
Est & arcus, per quem Christus
      Præpotenti robore
Sagittavit & confixit,
      Mundum sanans ulcere.
Sub hoc arcu, quem & manu
      Tenet, sedet Helena,
Tota fulgens & resplendens
      Ut sol inter sidera.
Redimita & ornata
      Est arcus fulgoribus,
Mutuatis & innatis
      Sic splendet luminibus:
Sic ornata, ordinata
      Ut castrorum acies,
Tota fortis, alta turris,
      Terret cunctos dæmones.

[236]

Jam jam fortem supra sortem
      Helenam agnoscito, [cujus]
Quæ suavi orbem Christi
      Subdidit imperio.
Crux est alta Jacob scala
      Pertingens ad Cælites,
Cui Deus est innixus,
      Ad se vocans homines.
Deus summo, sed in imo
      Scalæ sedet Helena;
Illo ire si vis, habe
      Illius suffragia.
Illo namque illa sine
      Scandere non sinitur.
Sic cum astu est, qui promptu
      Ad Helenam graditur.
Qui enim se illi scalæ
      Reverenter admovet,
Imperatrix hujus ductrix
      Hunc ad summum promovet.
Crux est Mosis quæ diversis
      Virga miris splenduit,
Quaque Christus mundum novus
      Legislator subdidit.
His Regina cum ornata
      Armis se terribilem
Præbet orco, verum cælo
      Reddit se mirabilem.
Virga Mosis, quæ diversis
      Coruscat miraculis,
Pandens cælum repromissum
      Christianis populis.

[237]

Crux est palus, cui fixus [mirabiles prærogativas]
      Fuit serpens æneus,
Sanans omnes hunc videntes
      Serpentum a morsibus.
Ergo cruci Jesu Christi
      Nos stemus assidui,
Contemplemur, meditemur
      Mortem Dei Filii.
Timor mortis procul, foris
      Hic vivit, qui moritur,
Et est liber qui libenter
      Cum hac crucifigitur.
Ab hac ista adoranda
      Crux cunctis proponitur,
Qua serpentis ter nocentis
      Tetrum caput teritur.
Quam decora, quam beata
      Quam dives est Helena,
Quæ thesauros tam immensos
      Tenet inter brachia.
O Beata, quam ditata,
      O quam felix iterum,
Quæ possidet, & quæ tenet
      Tantum sæcli pretium.
Quod quæsivit, hoc invenit
      In monte Calvariæ
Lignum in quo Christus ultro
      Pependit rex gloriæ.

[238]

Est columba, per quam terra [& efficaciam prædicat.]
      Tota benedicitur,
Olivarum dum fert ramum,
      Quo pax repromittitur.
Magis placet & arridet
      Hoc orbis imperio
Christi sceptrum, quo hunc mundum
      Subdidit dominio.
Tantis sancta Principissa
      Nobilis insignibus,
Tantis ita communita
      Effulsit virtutibus.
Virtus quanta, quam stupenda,
      Quantum ipsa poterit;
Qua protervos inimicos
      Sanctæ crucis proterit.
Vi tyranni suos premi
      Non permittit supplices,
Lapsos levat, laxos firmat,
      Et fovet incolumes.
Vident cæci, surgunt claudi,
      Et ambulant citius:
Nam benignam præbet dextram
      Supplicibus omnibus.
Lumen illis, gressus istis
      Ab hac restituitur,
In utrisque, gressu, luce,
      Christus benedicitur.

[239]

Murmurantis undas maris
      Clavo Christi comprimit, [Sancta sedat mare clavo Domini; ædificat templum;]
Sicque viam cunctis planam
      Peregrinis efficit.
Dum transmeat & transfretat
      Mare Adriaticum e,
Ejus laudat, ejus cantat
      Peregrinus meritum.
Inter loca Christo sacra
      Quæ percurrit Helena,
Ibi nullum mage dignum
      Visum est Calvaria:
Illic quia margarita
      In terræ visceribus
Fuit tecta, sese pro qua
      Spoliavit omnibus,
Ibi f amplum struxit templum
      Quod fulget augustius
Salomonis templo, tantis
      Quod struxerat sumptibus.
Eia templum Helenæum
      Quod munificentia
Auro nites, gemmis ardes,
      Dic ejus præconia:
Palæstina pangat tota
      Romanum imperium,
Pangat totus orbis hujus
      Imperantis meritum.

[240]

O quis nosset, vel quis posset
      Mente comprehendere
Cogitata & effata [summoque cum pietatis affectu]
      Raptæ mentis Helenæ;
Quæ vel orans vel contemplans
      Versat in Calvario,
Et dulcores & ardores
      Qui in ejus animo:
Quæ devota promit vota
      Toto suo pectore?
In hac terra Christi sancta
      Irrorata sanguine,
Est altare fumans thure
      Cor Helenæ fervidum.
Sursum lata prece multa
      Fertur ad empyreum:
Sic devotam duxit vitam
      Erecta ad Cælitum
Altam sedem, ut ardorem
      Spiraret continuum.
Dum suspirat, sursum spirat
      Ardens Dei gloria,
Dum adspirat aut respirat,
      Spirat Dei gaudia.
Illi solus sapit Christus,
      Mundus omnis desipit,

[241]

Solum spirat, solum amat
      Hunc, cui se credidit. [veneratur loca sancta.]
Cor ignitum, generosum,
      Soli votum Numini,
Soli Christo datum Deo,
      Denegatum alteri.
Firma fide, robusta spe,
      Charitate fervida,
Inflammata & firmata
      Mutat summis infima.
Oliveti mons est illi
      Paradisus Domini.
Frequens erat hic, & rogat
      Pro salute filii:
Hic olivam gustat vivam,
      Quæ sua pinguedine
Hanc confortat & sustentat
      Innata dulcedine.
Hic soluta rei cura
      Fertur ad empyreum;
Mens ascendit, pennas sumit
      Ad gaudia Cælitum.
Eia pange alta voce
      Et tu Bethles rustica,
Extructrici, dotatrici
      Dic civica cantica.
Ad præsepe intrat sæpe
      Christi reclinaculum
Ut adoret, & decantet
      Angelicum canticum.

Hic tres strophas desiderari nec legi posse, monet D. Reginaldus.

[242]

O astuta, nam ut tuta [Helenam cælesti gloria fruentem]
      Haberes cælestia,
Contempsisti, dimisisti
      Omnia terrestria.
Nunc contenta, nam intenta
      Divino conspectui,
Amplexaris & potiris
      Quo avebas perfrui.
Illum ore, illum mente,
      Illumque visceribus
Sitivisti, & potiri
      Ipsius amplexibus.
In æternum tibi cælum
      Nec valet eripere
Nunc, quo gaudes, hunc quem
      In lumine gloriæ.
O regina coronata
      Trino diademate,
Gratiarum & virtutum
      Omni fulges stemmate.
Cunctis luces, cunctis ardes,
      Quia crux est cereus,
Ex quo ardor, ex quo splendor
      Fulgescit mirificus.
Jubar cæcis Christianis
      Refundas luminibus
Suis leves mundi cives
      Regina mœroribus.

[243]

Vi tyranni quemquam premi
      Non sinas, o Helena, [invocat auctor.]
Rumpe lora, quibus corda
      Ligantur ad terrea.
Justi splendor, veri candor,
      Pietatis speculum,
Ornamentum, firmamentum,
      Gratiæ miraculum.
Legum norma, regum forma,
      Et principum regula,
Honor soli, decus poli,
      Imperii gloria.
O regina Deo digna,
      Universi domina,
Advocata, invocata,
      Fausta feras omnia.
Fac nos cito jungi Christo
      Intercessionibus,
Fac nos frui & potiri
      Divinis amplexibus.
O Villare altum vere
      Et proximum Superis,
Sancta gaudes, Sanctam tenes
      Illustrem miraculis.

[244] [Versus in laudem Sanctæ apud Altivillarenses honoratæ.] Liceat mihi epiphonematis loco his subjungere versus quosdam metro epico concinnatos, qui habentur in eodem nostro Ms., e quo superius § 5 retuli miracula translationis, anno Christi, ut ibi dictum est, 1095 factæ, post quæ lego metricum illud elogium, immortali S. Helenæ apud Altivillarenses gloriæ prorsus accommodatum:

Francia, Francigenis dubitantibus, indubitatis
Insignes signis fastos signando revexit,
Altvillare, tibi: resili, lætare tueri
A membris Helenæ, crucis inventricis opertæ.
Ecclesiæ sit honor, cadit impius inficiator,
Et caput invidia, fracta cervice, supinat.
Ecce Palatini, Comitesque Ducesque Sicambri
Altvillare suis veniunt cum thure dromedis
Infercire tuis aurum, sua dona, crumenis.
Esseda, lecticæ, pilenta, petorrita g, rhedæ,
Matres, matronasque vehunt, tibi flectere colla,
Et dare vectigal, quo fulgeat inde tribunal
Insignis Helenæ, gemmis, auro fabricandæ.

Nunc de laudibus nullius vel suspectæ fidei, quas tamem nonnulli volunt ei convenire, breviter dicamus.

[245] Ex his, quæ in meo Commentario prævio, & in Gloria posthuma hactenus satis diffuse de hac illustri Sancta e variis documentis collegi, [Sancta sine sufficienti fundamento laudatur] liquidissime constat, divinam bonitatem tot tantasque naturæ ac gratiæ dotes, celeberrima publicæ venerationis per Europam longe lateque propagatæ decora, nec non innumerabilium pene miraculorum ornamenta in eam manu munificentissima congessisse, ac tot veris illam cumulasse laudibus, ut falsæ vel omnino suspectæ eisdem immiscendæ neutiquam sint, quales mihi prorsus videntur illæ, quæ propter Opuscula conscripta ipsi attribuuntur a bibliographis nimis utique neotericis, quam ut satis accommodatam hac in re fidem facere possint.

[246] In Supplemento epitomes bibliothecæ Gesnerianæ hæc dicuntur: [propter scriptæ.] Helena Flavia Augusta.. scripsit de providentia Dei lib. 1. De immortalitate animæ lib. 1. De recte vivendi norma lib. 1. Monita pietatis lib. 1. Carmina Græca, & epistolas ad diversos doctiss. Eysengrenius suo Catalogo testium veritatis deinde similia inscripsit fol. 20 verso: Helena .. insigne de providentia Dei volumen composuit. Reliquit & de animæ immortalitate commentarium: alium item de recte vivendi norma. Scripsit insuper pietatis monita: carmina Græca, & epistolas ad diversos doctissimas. Plura hisce superaddit Pitseus in suo Catalogo scriptorum num. 26; quæ omnia videntur esse commenta mere apocrypha, donec clare de iis constiterit ex antiquissimis testimoniis.</