Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli V           Band Juli V           Anhang Juli V

24. Juli


VIGESIMA QUARTA DIES JULII.

SANCTI QUI IX KALENDAS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Niceta Martyr in Lycia.
S. Aquilina Martyr in Lycia.
S. Cleonicus Martyr Leontini in Sicilia
S. Stratonicus Martyr Leontini in Sicilia
S. Christina virgo martyr, Tyri apud Vulsinium, ut volunt, in Tuscia.
S. Theozonus, Martyr Sebasteni in Armenia.
S. Victor Martyr Sebasteni in Armenia.
S. Emerita seu Emeritus Martyr Sebasteni in Armenia.
Duo fratres Martyres Sebasteni in Armenia.
S. Statianus Martyr Sebasteni in Armenia.
S. Capito Martyr Sebasteni in Armenia.
S. Silvanus Martyr Sebasteni in Armenia.
S. Stercatius Martyr Sebasteni in Armenia.
S. Cariton Martyr Sebasteni in Armenia.
S. Victor Martyr Emeritæ in Hispania.
S. Stercatius Martyr Emeritæ in Hispania.
S. Antinogenus Martyr Emeritæ in Hispania.
S. Victorinus martyr, Amiterni in Vestinis Italiæ.
Alii LXXXIII anonymi, Amiterni in Vestinis Italiæ.
S. Vincentius martyr, Romæ vel Tibure.
S. Hymenæus Martyr apud Græcos.
S. Cariton Martyr apud Græcos.
S. Pavacius episc. conf., Cenomanis in Gallia.
S. Ursicinus episc. conf. apud Senones in Gallia.
S. Fantinus conf., Tauriani in Calabria.
S. Dictinus episc. conf., Asturicæ in Hispania.
S. Valerius seu Valerianus, Niceæ in Provincia Galliæ.
S. Wulfadus Martyr Stonæ in Anglia.
S. Ruffinus Martyr Stonæ in Anglia.
S. Arnulfus martyr, Mosomi in Gallia.
S. Declanus ep. conf. Ardmoriæ in Hibernia
S. Lewinna virgo martyr Angla, Bergis S. Winoci in Belgio.
S. Segolena vidua, Albigæ in Occitania.
S. Christina virgo, cognomento Mirabilis, Trudonopoli in Belgio.
S. Kinga seu Cunegundis virgo, Poloniæ ducissa, Ord. S. Claræ, apud antiquam Sandecz, in palatinatu Cracoviensi.
B. Joannes Taussinianus ep. conf. ex Ord. Jesuatorum, Ferrariæ.
B. Antonius conf. ex Ord. Eremitarum S. Augustini, Aquilæ in Vestinis Italiæ.
S. Franciscus Solanus Ord. Minorum de Observantia, Limæ in Peruvia Americæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

SS. Domnonis, & Dominonis ac Eusebiæ virginis inventionem celebrat hoc die Ferrarius ex Galesinio, ex quo didicit, reperta fuisse sacra corpora Bergomi a Francisco ejusdem civitatis episcopo, anno 1401. De duobus primis jam actum est, de tertia loquemur suo tempore: coluntur Domno V Januarii.
Domnio XVI Julii.
Eusebia XXIX Octobris.
SS. Victorinum & Severinum fratres hoc die, sed loco non suo, sic annuntiat Rabanus: Eodem die, natale est S. Victorini, qui cum fratre Severino audiens vocem Dei in Euangelio dicentis ad divitem; Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes & da pauperibus, & reliqua; reliquerunt ambo fratres mundi divitias, & omnia sua dispensantes pauperibus, cremiticam vitam elegerunt, ibique nobiliter vixerunt, licet Victorinus ad tempus delusus fuisset a diabolo, sed tamen Domini gratia de inimico victor existens nobiliter triumphavit, sicut in Vita illorum pleniter narratur. Satis patet, hæc a Rabano hoc die perperam collocata: id certum est, desumpta hæc esse ex Actis S. Severini episcopi Septempedani, de quo pridem actum est ad VIII Januarii, ubi tota fratris ejus Victorini historia admixta est, ut proinde de utroque ibi dicta sint quæ dici potuere. Ad eamdem historiam alludit Baronius VIII Junii in longiori notatione ad S. Victorinum. Neque tamen adhuc sublata omnino videtur inter Victorinos & Severinos confusio, de qua etiam Castellanus in primo suo Bimestri pag. 136. At de hac re agendi alius occurret locus. Tu videsis VIII Januarii.
S. Gertrudis altaris dedicatio Nivellæ memoratur in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis. Quæcumque de Sancta ista dici potuere, habes XVII Martii.
B. Margarita de Castello seu Tifernas, tertii Ordinis S. Dominici perperam hoc die adjuncta est in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Colitur, & de ipsa jam pridem actum est ad XIII Aprilis.
S. Thuribius Cenomanensis episcopus S. Pavacio hoc die conjungitur, ut cum ipso & aliis Paderbornam in Westfaliam translatus. Verum de ipso actum est proprio natali die XVI Aprilis.
S. Waldum episc. & conf. hoc die collocat Florarium Ms., quem diu frustra alibi quæreres, nisi in indice haberetur Ubaldus, neque sic tamen recte positus: spectat enim & de eo actum est ad diem XVI Maii.
Ymerius confessor hoc die S. Waldo conjungitur: atque hunc quidem in Ubaldum opportune transformare licuit; illum vero nec sub hac inflexione nec sub alia in ipso indice reperio, ut plane persuasum habeam, luxatum nomen esse, qualia in hoc codice plurima recurrunt. Si ad affine aliquod nomen reduci queat præditus Ymerius, confundi fortasse poterit cum S. Hymerio Ameriæ episcopo, de quo actum est XVII Junii.
SS. Agoardus & Aglibertus martyres Christolienses prope Parisios, & hoc die & sequenti celebrari dicuntur: verum & ipsorum & innumerorum, ut volunt, sociorum martyrum natalis est eo die, quo de ipsis pridem actum, XXIV Junii.
Venerandæ alicujus virginis martyris Acta pro hoc die descripsit Papebrochius ex Ms. codice sac. eremi Camaldul. fol. 103, iis plane similiæ quorum apud nos ingens supellex est. Doleo vehementer, hujusmodi specimina non incidere in manus magni istius Actorum vindicis Odoacris Ilbachii, ut vera a falsis, dubia a certis, genuina a spuriis aliquando noscat discernere, cui nihil ferme absurdum occurrit in quibuscumque Actis, modo nomen alicujus Martyris præferant. Incipiunt hæc: Temporibus Marci pii imperatoris virgo conjugium vitans, fugit in quoddam monasteriu ubi feminæ conversabantur … post mortem autem autem orthodoxi imperatoris Marci elevatus est alius imperator, nomine Diocletianus, vir impius … qui elevavit contra Christianos persecutionem adversus sanctas ecclesias, maxime vero adversus monachicum ordinem, neque masculis, neque feminis indulgens; sed cum ira & furore magno volebat totum genus Christianorum delere & Judæorum extollere. Ex his conjice cetera, quæ qui digerere possit, eum certe oportet Ilbachio non inferiorem esse. Neque tamen, Acta illa qualiacumque impedimento essent, quo minus Veneranda ista inter Sanctos locum haberet, si modo in ullis Fastis sacris, Græcis aut Latinis nota esset sub Olybrio Antiochiæ præside: quibus deficientibus integrum nobis non est, id genus nomina Sanctis adscribere; neque vero adeo obvia est Venerandæ appellatio ut cum alia confundi possit.
Timotheus patriarcha ῥοδισμὸς in Prætermissis ad IX Maii, ex variis conjecturis huc remissus est, si forte ageretur de Timotheo Alexandrino, fratre Petri, qui S. Athanasio successit, quique ibi obiisse censetur hoc XXIV Julii. Quidquid ejus sit, ex serie Patriarcharum Alexandrinorum ante tomum 1 Junii de vero obitus die satis constat, non item de cultu Catholice umquam ipsi exhibito
Julianum nobilem militem Laudensem & martyrem & socios 1486 larga sane manum hoc die nobis profert Ferrarius in utroque Catalogo, tametsi passos scribat X Kal. Augusti, ex monument. eccl. Laudensis Mss. Addit autem in notatione, alium S. Julianum episc. & conf. ibidem celebrari XII Octobris. Hunc novimus, at quid de aliis istis sit, plane ignoramus. Miram narrat historiam, quam nemo admiserit, nisi aliunde probatam. Coli vero Laude numerosam illam classem non audet asserere: neque vero sola ejus fides aut auctoritas sufficere videtur, ut ignotissimi alias Sancti tanto numero tam facile admittantur.
Dominæ nostræ Deiparæ trans (urbem CPolitanam) in Pagidio apud novum embolum synaxis inscribitur supplemento nostro Ms. ex Synaxariis Sirmondi ac Chiffletii. Ædem hanc sacram non invenio; at extra urbem CPolitanam trans sinum fuisse, dubitare me non sinit adverbium πέραν, trans, ultra, quod est in Græco. Consule Cangium lib. 4 CPolis Christianæ, a pag. 167.
S. Hermogenes M. dentes eradicatus occubuisse notatur hoc die in supplemento nostro Ms. ad Menæa Græcorum excusa ex Mss. Sirmondo-Chiffletianis, addito disticho in hunc sensum, quod cui immisericorditer eradicati sunt omnes dentes, effugiat dentes dæmonis. Mentio etiam de eodem, ut puto, fit in utroque Taurinensi Ms.; at die XXV hujus. Dati sunt; & porro dabuntur varii Sancti huic Martyri synonymi; quem postquam inter illos quæsivi, fateri cogor, me ignorare, quis fuerit, aut quo spectet.
Gundanisolus, tamquam Cenomanensis episcopus, & quidem ut Sanctus jungitur Thuribio & Pavacio, quin & S. Liborio, cum interim in nullis episcoporum Cenomanensium Catalogis usquam reperiatur, ut pridem notavit Bollandus in suo de S. Liborio Commentario num. 16, & nos etiam hoc die, ubi de S. Pavacio agimus, verbo observavimus: cultus ejus, imo existentia & sanctitas probanda sunt priusquam in hoc opere locum habeat.
Jolenta, vidua Boleslai pii ducis Calissiensis, huc remissa est ex XXIII Aprilis, ut si de cultu nobis constitisset, agi de ea posset die quo obiit ejus soror B. Kinga, quicum in monasterio S. Claræ Sandeciæ vixit. At nihil ab eo tempore accessisse, quo prædictus cultus probaretur, intelliges ex iis, quæ de B. Kinga seu Cunegunde inferius dicta sunt.

Mathildis in historia ecclesiastica seculi XI inter plures synonymas celebratissima, quam huc remisimus, longis passim laudatur encomiis; breve est, sed elegans, quod ei inter pios hoc die composuit Saussayus hic verbis: Eodem die obiit feliciter venerabilis Mathildis marchionissa, conjux Godefridi, cognomine Gibbosi, Lotharingiæ ducis, nepotis Stephani IX Papæ ex fratre Gozelino, marito Beatricis, matris ipsius Mathildis, quæ altera sui ævi Judith & Debora impios divinæ legis sacerdotiique euangelici insectatores magna virtute repressit, afflictamque Romanam Ecclesiam insigni solatio recreavit, ditavitque & suffulsit donationibus magnificis. Paulo plura referunt Molanus & Miræus inter Belgas, Piazza vero in Hemerologio eam proponit extollitque ut perfectissimum speculum principum feminarum. Sufficiet nobis ex eo desumere epitaphium monumento elegantissimo subscriptum, quod sæpius Romæ vidimus legimusque his verbis conceptum:

Urbanus VIII Pont. Max.
Comitissæ Mathildi virilis animi feminæ
Sedis Apostolicæ propugnatrici,
pietate insigni, liberalitate celeberimæ,
Huc ex Mantuano S. Benedicti
Coenobio translatis ossibus,
Gratus æternæ laudis promeritum
Monumentum pos. anno MDCXXXV.

Hescelinus, ut bonæ memoriæ Canonicus, in Ninevensi Flandriæ cœnobio supprior Ordinis Præmonstratensis, hoc die signatur in Natalibus Ordinis, a Joanne Chrysostomo Vander Sterre concinnatis: quod hic indicasse, satis est.
Christinæ alicujus, ejusdem Ordinis sanctimonialis in monasterio Rhetersensi, diœcesis Moguntinæ, Vitam ad nos olim misit strenuus noster adjutor Gamansius, eamque Majores nostri hac XXIV Julii reponendam censuerunt ob synonymas Christinas quæ eo die celebrantur. Verum cum incertus sit obitus, & potius mense Novembri quam Julio vita functa sit; aliunde vero de ejus cultu nil quidquam constet, neque de ea in Natalibus vander Sterre jam citatis ulla habeatur memoria; in alium mensem & diem remittenda est, quibus de ipsa agi poterit, si sufficientia cultus monumenta proferantur.
Gerburgem abbatissam Gandersheimensem in Saxonia hoc die sic primus annuntiavit Menardus: In Germania, monasterio Gandersheimensi, sanctæ Gerburgis abbatissæ, in Observationum lib. 2, pag. 643 citans solum Trithemium in Chronico Hirsaugiensi ad annum 854; ubi ipsa virgo sanctissima dicitur, quæ multis effulserit in vita, & post mortem clara virtutibus. Avide isthæc omnia in Gynæceum suum transtulit Arturus, ac pluribus amplificavit Bucelinus in Menologio; quod vero miror vel maxime, non dubitavit Castellanus Sanctæ titulum ei hoc die tribuere, postquam præ oculis habuit Seculum IV SS. Benedict., in quo disertissime prætermittitur, utpote de cujus cultu nusquam, quod sciam, exstitit, neque hodie superest vestigium. In Annalibus Benedictinis tom. 3, pag. 22 & 227 vocatur Gerberga, verum nec sub hac, nec sub alia appellatione Sanctis umquam annumerata est.
Guilielmum Bibaucium, ut venerandum Cartusianorum generalem ex Bibliotheca Cartusiana Theodori Petrei insigni elogio ornat Raissius in Auctario ad Natales Molani, ut apud Flandros natum: atque item
Franciscum a Meerbeeck ex Ordine Minorum ab hæreticis plurima perpessum, qui cum viginti trium mensium pedorem carceris sustinuisset, Lovanium perductus, ibi paulo post laborum cursum consummavit. De eo etiam agit Arturus, verum in ejus serie prætermittetur.
Cuno conversus in Hemmenrodensi cœnobio inter beatos Ordinis Cisterciensis recensetur hoc die ab Henriquez & Chalemoto, atque etiam a Bucelino cum longiori elogio. Admitto nobilitatis ejus virtutumque præconia omnia, at de cultu doceri cupio.
Bartholomæus Carraucus, Carmeli Majoricensis prior, a piratis Turcis in mari captus & Algezias ductus, multis tormentis præmissis, capite tandem plexus martyr occubuit anno Christi MDLXVI. Ita legitur in Acie bene ordinata Sanctorum Ordinis Carmelitarum. Ubi etiam hoc die
Zeno Mechliniensis, nempe qui Mechliniæ in Belgio per Deiparam Virginem donis & revelationibus fuit recreatus. Beatus vocatur in Kalend. Carmel.
Petrus de Capua cum variis sociis Ordinis S. Dominici, ut pretiosa morte defunctus refertur hoc die in Diario Marchesii: ac præterea
Maria Lanza in parthenone S. Catharinæ Panormi
Paulus Bustamanta ejusdem Ordinis, cum titulo beati laudatur in Viridario Spirituali Germanico & in Anno sancto Belgico, ut martyr in Indiis cum pluribus sociis.
Joannes confessor Ulyssipene in Lusitania., Alphonsus a Spina Palentiæ., Antonius Farinenus in Gallia., Joannes Martinesius interritorio Toletano., Donatus Urbini., Alfonsus Suarez in territorio Palentino., Anna de Angelis in territorio Saguntino., Francisca de Heruas Cordubæ. Cum titulo beati referuntur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, & ultimæ duæ etiam in Gynæceo.
Antonius cognomento abbas in monte Guiscardi in Occitania., Adamus de Marisco in Italia., Guilielmus Bretonius in Anglia., Alexander Javorensis Wratislaviæ in Silesia., Anonymi triginta in Russia., Franciscus de Podio cum sociis missus in Tartariam., Franciscus de Mazarata Capucinus Pisauri in Marchia., Cæcilia de Nobili Nuceriæ in Umbria., Anna Apolloniæ Nadlerin Monachii in Bavaria. Adduntur in Menologio Franciscano Hueberi, sed absque ullo titulo.
Vigilia S. Jacobi in multis codicibus signata, hic etiam referri meretur. Notissima est ejus festivitas die sequenti XXV Julii.
Parasceve V. & M. hoc die inscribitur Kalendario Græcorum a Genebrardo vulgato: eadem refertur a Ferrario in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, & a Castellano inter adjectos ad suum Martyrologium universale, utrobique die XXVI hujus. Menæa magna excusa cum Maximo Cythereo nescio cur cum solo titulo hosiomartyris eam annuntient; quem etiam editioni suæ secundæ adjecit Molanus, sed hoc die. Verum de ista Sancta videri poterit die, quo a laudatis Menæis, & eorum transcriptore Maximo Cythereo condecoratur elogio longo & scenico XXVI hujus, & examinari, an ab homonyma, die XX Martii cum Martyrologio Romano data, distinguenda sit. Quidquid igitur huc spectat, remittimus ad eumdem diem XXVI Julii.
Celsus a solo Camerario signatus, aliis characteristicis distinguendus est, priusquam in Sanctorum serie collocetur. Ipsum aut synonymum refert Dempsterus XXVI Julii: Vereor ne confusio sit cum celebriori Celso de quo cum Nazario agemus XXVIII Julii.
Eberardi, seu Eberhardi monachi solitarii apud Cellam S. Meinradi, in Silva quæ nunc dicitur ad Eremitas signatur in Kalendario Ms. Sanctorum Ordinis S. Benedicti, uti habet etiam aliud paulo extensius, quod Grollum vocamus: est in utroque male hoc die, nec magis recte a Bucelino XXII Augusti. Monnit jam pridem Bollandus in Commentario ad Acta S. Meinradi XXI Januarii, de S. Eberardo agendum XIV Augusti.
S. Erthadum in Scotia episcopum sic hoc die refert Ferrarius, ut satis pateat, solum Dempsterum præ oculis habuisse, quem denuo sequitur XXIV Augusti. Ast ea auctoritas non suffecisset, nisi apud Camerarium alia accessissent ex quibus cultus asseri possit, eaque inter Breviarium Aberdonense, de quo non semel alibi. Ibi vero cum signetur non primo sed secundo loco, de Sancto agemus XXIV Augusti.
Boryssus & Glebus ut principes martyres annuntiantur in Ephemeridibus Græco-Moscis ante tomum primum Maii, quemadmodum & in variis aliis Fastis Ruthenicis, Menologio Sparwenfeldiano Slavo-Russico, nec non Polonicis, unde ipsos verosimiliter eduxit spicilegus Ferrarius, ex quo & in Castellani Martyrologium migrasse videntur, alibi inter Sanctos necdum admissi. Notat Papebrochius fuisse filios Ulodomiri, Christianis vero nominibus Romanum & David nuncupari. Hoc die, inquit, videntur a fratre Jaroslao, post victum fratricidam Suatopolcum, contumulati Wissogrodi, cum alias Boryssus XIV Julii, Glebus V Septembris sit obtruncatus. De patre, nempe Vlodomiro fusius egimus inter Prætermissos XV Julii, vota nostra illic exponentes, ut tum de ipsius tum de filiorum Catholico cultu rite edoceamur. Neque omnino fidere audemus historiæ breviter conscriptæ & collectæ ex monumentis Ruthenicis, una cum aliis similium quorumdam Actis approbatæ a Vilnensis archiepiscopi suffraganeo, Georgio episcopo Metonensi anno MDXXI. Cum igitur hic dies neque Boryssi neque Glebi natalis sit, iterum atque iterum Polonos rogamus quod XV Julii petiimus, verum & Catholicum cultum nobis demonstrent, tum res gestas, martyrium & miracula, ut de utroque fratre, & forte etiam de parente agere ex professo possimus, die quo alter obtruncatus dicitur V Sept.
S. Rustici episcopi Trevirensis & confessoris memoriam hoc die agunt additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, solitæ sæpius festa transponere. Hujus Sancti natalis est XIV Octob.
S. Judocus confessor reperitur hoc die in Matricula Cartusiæ Ultraject.; nos alium istius nominis Sanctum non novimus præter eum qui colitur XIII Decembris.
Olympias hoc die notata in supplemento nostro ad Menæa impressa Sirmondo-Chiffletiano, die crastino remittitur ad diem, quo signatur in Martyrologio Romano XVII Decembris.

DE SS. NICETA ET AQUILINA MM.
IN LYCIA.

Sub Decio.

SYLLOGE HISTORICA.

Niceta Martyr in Lycia (S.)
Aquilina Martyr in Lycia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus ac narratio martyrii apud Græcos; memoria in Fastis Latinis.

Varia est harum sanctarum Martyrum nomina efformandi ratio, sicut patebit per decursum, Græcis pariter ac Latinis Fastis, quamquam diverso die, instriptarum. In Mss. Menæis Divionensibus seu Synaxario Petri Francisci Chiffletii nostri ita signantur: [Cultus apud Græcos] Τῇ αὐτῇ ἡμ. μνήμη τῶν ἁγ. μμ. γυναικῶν, τῶν πιστευσασῶν διὰ τοῦ ἁγ. μ. Χριστοφόρου, αἵ τινες σούβλοις ἀπὸ ποδῶν ἕως τῶν ὤμων διαπαρεῖσαι τελειοῦνται· ὥντινων τὰ ὀνόματα Ἀκυλίνα καὶ Καλλινίκη. Quæ Latine sic sonant: Eodem die (IX Maii) memoria sanctarum Martyrum mulierum, quæ crediderunt per sanctum martyrem Christophorum, ac subulis a pedibus ad humeros usque transfixæ, martyrium consummarunt: quarum nomina Aquilina & Callinica. Triumpho autem earum accinuntur ibidem duo sequentes versiculi:

Ἔχει τράπεζαν σατανᾶς πάλιν νέαν·
Γυναῖα σουβλίζουσιν οἱ πλάνοι δύο.

Scenam recentem denuo satanas habet:
Pungunt Puellas subulis plani duas.

[2] Τράπεζαν, proprie mensam, hic scenam vertimus: videtur namque per hanc vocem hic indicari locus paulo editior, [ac Græco-Moscos.] ut puta, parvus suggestus seu theatrum, mensæ instar, in altum, longum ac latum cum aliqua proportione elevatum; quo pateat facilior circumstantibus prospectus. Simile quid videtur innui apud Julium Pollucem Onomastici Græco-Latini, anno 1706 recusi, segmento 11, lib. 7, cap. 2: Circi, inquit, in comœdia dicuntur, ubi mancipia venduntur: fortassis & reliqua, quæ venalia sunt. Sed partem, quam servi conscendentes venduntur, hanc Aristophanes mensam vocat. Eodem die IX Maii inscribitur Menologio Slavo-Russico memoria S. M. Christophori, passi anno CCCLV sub Constantio cum duabus peccatricibus, quæ sunt cum eo passæ, Hecata & Ancilena. Item in Menologio apud Canisium narratur S. Christophorus propter Christi confessionem simul cum Callinice & Aquilia *, quas ad fidem converterat, capite truncatus.

[3] Menæa magna Græcorum typis edita agunt de nostris hisce Martyribus eodem isto die, [Elogium datur] sequente, ut solet, Maximo Cythereo, occasione S. Christophori martyris, cujus elogio res quoque earum gestas interserunt. Sunt & in Actis ejusdem Sancti Latinis; sed in his modo tam parum verosimili, ne dicam exotico & prorsus fabuloso, ut tota res non facta sed ficta, & ad scenicum apparatum ornata videatur; non melioris utique notæ, quam sint Acta tota S. Christophori, quibus tamquam pars, harum Martyrum gesta immixta sunt. Porro ex versione Latina, quam subdimus, tu de isto Menæorum elogio fer judicium; quæ fere ex interpretatione manuscripta nostri Matthæi Raderi ita sonat: Imperator viso Christophoro exanimatus, in tergum concidit, animaque recepta, statuit illum per dolum circumvenire, & blanditiis emollire & flectere, sensimque a Christo avertere; quod aperte illum aggredi non auderet aut consultum judicaret.

[4] [ex Menæis impressis.] Submissis ergo duabus procacissimis & forma præstantissimis puellis, atque in omnem venerem projectis, quæ facillime intemperantiam juvenum, & ardentia per se desideria ad lasciviam possent excitare & incendere, (uni autem Callinicæ, alteri vero Aquilinæ nomen erat) imperavit ad Christophorum ingredi, ut illum omnibus machinis aggrederentur, & ad concubitum proritarent, amoreque captum a Christo abalienarent, atque ad sacrificandum idolis propellerent. Sed illæ a Christophoro fidem Christianam edoctæ, idola deseruerunt, Christum palam apud ipsum imperatorem professæ, flagris crudeliter concisæ, aliisque suppliciis superatis, martyrii coronam reportarunt. Ita fere versio Raderi, quæ quia in re & substantia satis cum Græco textu esset fidelis, nova, utpote minime necessaria, supersedendum nobis esse duximus. Aliud brevius, ac proinde, ut videtur, antiquius ac melius elogium habes num. 14.

[5] [Earum memoria inscribitur antiquis Martyrologiis,] Celeberrimum porro apud Græcos harum Martyrum par, magnam quoque notitiæ celebritatem obtinuit in antiquissimis Martyrologiis Latinis: nam Usuardus hoc die XXIV Julii sic eas annuntiat: Eodem die natalis sanctarum Nicetæ & Aquilinæ, quæ beati Christophori martyris prædicatione ad Christum conversæ, martyrii palmam capitis abscissione sumpserunt. Præcesserat suum hunc sequacem Ado eodem die; sed virginum titulum eis tribuit, & loco Aquilinæ scribit Aquilæ. Quod ultimum etiam scribit Wandelbertus, ideo forte, quod nomen ita scriptum, suo metro magis quadraret: utut est, utramque certe Martyrem simul cum hodierna Christina unico isto versiculo comprehendit:

Mox nonam Christina, Aquila, & Niceta sacrarunt.

[6] [ac Martyrologio Romano.] Martyrologium Romanum fere ad verbum Usuardo consonat, hoc die XXIV ita illas memorans: In Lycia, sanctarum martyrum Nicetæ & Aquilinæ, quæ beati Christophori martyris prædicatione ad Christum conversæ, martyrii palmam capitis obtruncatione sumpserunt. Indicatum jam pridem a nobis fuit in Prætermissis ad diem IX Maii, acturos nos de sanctis hodiernis Martyribus die XXV hujus, quo colitur S. Christophorus: sed quamquam hujus Acta adeo cum istarum martyrio connexa sint, ut omnium trium memoria eodem differenda videretur: tamen cum a classicis, uti diximus, Martyrologis memorentur hoc die XXIV, quem ipsum quoque Martyrologium Romanum servat: ideo nunc de iis agendum duximus, hic uti alibi more nostro in signandis Sanctorum locis seu diebus, isti Martyrologio nos conformantes. Nihil attinet producere Florarium nostrum Ms., Maurolycum, Felicium, Galesinium, ac denique Arturum a Monasterio, qui eodem etiam die ipsas commemorant.

[Annotata]

* Aquilina

§ II. Acta Latina, & plura alia, ad Sanctas spectantia discutiuntur.

Nunc Actorum, quæ apud Latinos leguntur, habenda ratio est. In Beda, qui ex Floro auctus, [Proferuntur] & a nobis editus est, ex Ms. Tornacensi ista notantur occasione S. Christophori die XXV hujus, qui jussu Dagni regis in carcere reclusus, Niceam & Aquilinam, quas ipse tyrannus ad seducendum eum miserat, ita convertit, ut idola Jovis & Apollinis, quæ ante colebant, fide Christi ferventes, zonis suis ligata ad terram prosternerent. Unde præcipiente Dagno, altera est membris disrupta; altera stipiti suspensa, & igni apposita, ac deinde gladio trucidata. Petrus de Natalibus lib. 6, cap. 131 paulo pluribus earum martyrium describit: Niceta & Aquilina sorores martyres, in Lycia, civitate Amon * passæ sunt. Hæ speciosæ puellæ de corporis sui prostitutione viventes, cum beatus Christophorus martyr in eadem civitate a rege Dagno in carcere detineretur, jussu ejusdem regis ad ipsum sanctum Martyrem missæ sunt, promissis eis muneribus, si eum secum peccare facerent, & ad deorum sacrificia provocarent.

[8] Quas B. Christophorus ad Christum convertit, ut dicetur in Passione ejus ad VIII Kal. Augusti. [varia] Quod audiens rex, Puellas comprehendi fecit: quas ad deorum sacrificia invitavit. Quæ dixerunt, ut jussu regis plateæ mundarentur, & omnes populi ad templum congregarentur. Quo facto, cum illæ templum introissent, cingula solventes, in colla deorum posuerunt, & ad terram trahentes confregerunt. Quapropter rex Dagnus iratus, eas catenis suspendi fecit, & dudum torqueri, & dehinc in ignem copiosum jactari. Quæ cum inde illæsæ egressæ fuissent, jussit rex ambas pariter in Christi confessione gladio cædi: quæ passæ sunt VIII Kal. Augusti.

[9] Similis fere vel non melioris saltem, si non deterioris potius furfuris est Passio apud Vincentium Bellovacensem in Speculo lib. 13, [harum Martyrum] cap. 25, & S. Antoninum 1 part. historiarum, tit. 8, capitulo 1, § 41, inter Acta S. Christophori. In Missali Mediolanensi anno 1522 excuso, in præfatione ad. Missam S. Christophori refertur, quod Niceam & Aquilinam, publico lupanari, longo tempore sub meretricia sorde famulantes, ad castitatis habitum revocavit, easdemque sub tormentis martyrii, finiti agonis percipere coronam edocuit: quæ ex S. Christophori Actis desumpta esse, evincitur ex pluribus aliis, quæ indidem accepta sunt, & ex quibus ista præfatio constat; ac proin non merentur plus fidei, quam mereantur Acta ipsa. Porro nostrarum Martyrum gesta Passioni S. Christophori, cras dandæ e Ms. nostro Fuldensi, & illi, quæ est apud Mombritium immixta, adeo in longum extrahuntur, ut partem ejusdem Passionis bene magnam absumant; quæ cum ibi legi possint, & scenice adornata sint, otiosum foret, rursum illa huc transcribere.

[10] [& discutiantur Acta;] Accipe tamen parvum aliquod specimen, ut cetera præteream, e quo rei totius valorem æstimare possis. Ingressæ autem ad Christophorum, viderunt faciem ejus tamquam flammam ignis: & ceciderunt in facies suas ab hora tertia usque ad horam sextam … Et interrogabat eas, dicens: Quod est artificium vestrum? Et responderunt: Ora pro nobis, famule Dei, ut dimittat Dominus peccata nostra. Opera autem nostra maritorum * est: & quod accipiebamus de corpore nostro, pauperibus erogabamus, nudos vestiebamus, captivos redimebamus, esurientes satiabamus. Quæ quisnam satis cum patientia nedum cum fide legat in dicto mox Ms.? Cui in substantia consonant, quamquam verbis aliquantulum discrepent ea, quæ Passio S. Christophori apud Mombritium obtrudit de hoc argumento, ut alia exemplaria non commemorem; de quibus erit sermo opportunitate Actorum ejusdem Sancti nobis die crastino offerenda: & tunc de illis ratio habebitur cujusnam sint circa istum Sanctum ac proin nostras etiam hasce Sanctas characteris. Interea temporis observa, multo breviora ac tolerabiliora de iis tradi in Passione S. Christophori apud Surium, & in compendio, quod indidem contraxit Franciscus Haræus.

[11] [uti & varia alia,] Atque hæc quidem sunt, quæ de hodiernis hisce Martyribus colligere nobis licuit: finem iis imponemus, postquam pauculas observationes subjunxerimus ad pleniorem intelligentiam eorum, quæ toto superiore decursu exposita sunt. 1. Non mirum imprimis, eas coli apud Græcos IX Maii; nam apud eos tunc colitur S. Christophorus. Quod a Martyrologis Latinis hæ memorentur hoc die XXIV hujus currentis mensis; ille vero XXV ejusdem, mirum magis, nec causam diversitatis assignare promptum. 2. Singularia sunt Mss. Divionensia in supplicio Martyribus, punctura subularum inflicto: alibi alia, ut vidimus, non tamen ubique eadem recensentur. 3. Niceta, quam quasi a νικάω victricem dicas, voce quidem dissonat a Callinica, quæ alibi scribitur; sed rei significatione fere consentit; quam egregiam victricem recte interpretari possis. Prima nominis efformatio adhibetur a Latinis, secunda a Græcis: utra sit antiqua magis ac genuina, non facile quis dixerit. De Aquilinæ notione inferius. Interim de mulieribus hic agi, certum est: recteque observavit Rosweydus in notis ad S. Pauli eremitæ Vitam pag. 23, col. 1, num. 23, Nicetam, cujus istic mentio, ab hac Niceta plane diversam esse. 4. Vitæ professio non eadem ab omnibus notatur.

[12] [ad harum Martyrum notitiam] Virginum quippe titulus illis datur ab Adone; quem etiam Rosweydus loco citato tribuit nostræ Nicetæ, Adonem haud dubie secutus. Si Actis cum Slavo-Russico, ac præfatione Missalis Mediolanensis credimus, fuerunt meretrices seu peccatrices: alibi ab utroque titulo abstinetur. 5. Sorores vocat Petrus de Natalibus; quod & indicatur in Actis earum, tacentibus de illa re Hagiologis, quos supra dedimus, Græcis ac Latinis; ac proin valde fit verosimile, quod illud adjunctum illi non legerint in antiquioribus Actis, seu, si mavis, documentis, quæ in annuntianda istarum duarum Martyrum memoria sibi præluxere. 6. Non sunt passæ sub Constantio, anno 355, nedum sub Dagno, plane nobis imaginario; at sub Decio, eadem saltem ratione, qua & inferius ille notatur, & qua passionem S. Christophori sub illo imperatore figemus.

[13] Videre id pluribus dabitur in Commentario prævio, [spectantia] quem ad ejus Acta prælo jam paratum servamus, & ad quem pro pleniore rerum ad Sanctas nostras spectantium notitia lectorem remittimus. 7. Palæstra forte fuerit in Lycia, quam designat annuntiatio Martyrologii Romani, sed a qua Ado, Usuardus ac Wandelbertus determinanda tutius forte abstinent. Dicti tamen Martyrologii exemplo, Lyciam palæstram martyrii nos quoque superius in titulo designavimus: pro qua forte Samos aliqua extra Lyciam adoptari possit juxta ea, quæ in dando Commentario disputabimus de loco palæstræ S. Christophori; qui de hoc item argumento consuli poterit. 8. Castellanus in notula marginali ad textum suam Gallicum Martyrologii Romani asserit, Sanctas hasce incognitas fuisse ante Wandelbertum; sed an vere, & non nimis crude & confuse id asserit? Dicamus itaque, incognitas fuisse ante seculum nonum, eo saltem sensu, quod non sciatur Martyrologus Latinus ante Bedam seu Florum, Adonem, Usuardum ac Wandelbertum superius citatos, qui earum memoriam consignarit: quamquam dubium nobis non sit, quin alibi cognitæ fuerint in iis saltem Fastis seu documentis, e quibus ipsi suas annuntiationes desumpsere, & quæ a Græcis, ut probabilissime putamus, fontibus ad Latinos hagiologos derivata sint. Nam præter ea, quæ de palæstra martyrii præmisimus;

[14] Huic nostræ opinioni favet etymologia nominum Græca. [proferuntur] De Niceta seu Nicea66 uti & de Callinica jam id ostendimus. Nomen Aquilina quamquam prima fronte radicem Latinam præferat, apud Græcos tamen etiam usitatum fuisse, tametsi ab his modicissimo cum discrimine Ἀκυλίνα scribatur, liquet ex die VII Aprilis, pag. 662; & pag. 663. Notatu dignissimum est, quod occasione Aquilinæ junioris, de qua ibi agitur, ponatur hujus nostræ Aquilinæ elogium ex duplici Ms. codice Menæorum, Taurini in bibliotheca Ducis Sabaudiæ, ubi ista reperta ac descripta fuisse a nobis, ibidem dicuntur: Et certamen sancti martyris Rufini diaconi, & sanctæ martyris Aquilinæ, & Sanctorum ducentorum, qui cum illa martyrium compleverunt. Hi ab impio imperatore Decio ad sanctum Christi martyrem Christophorum comprehendendum fuerant missi: sed visis miraculis, quæ Sanctus hic patrabat, crediderunt in Christum, & coram tyranno divinitatem hujus confessi, mandato ejus capite plexi sunt. Quanta hic brevitas & simplicitas! ut mirum non sit, hæc aut similia vel eorum saltem fontes a Græcis ad Latinos dimanasse. Ceterum de Niceta aut Callinica hic nihil.

[15] [atque examinantur.] Aquilina rursum (ne quis illud nomen opinioni nostræ officere existimet) apud Græcos celebratissima, data fuit a nobis die XIII Junii a pag. 672. Aquila item, nomen proprium virile (Græce Ἀκύλας) notatur XXI Januarii, pag. 349; XX Martii, pag. 84; & VIII Julii, pag. 534. Apud Suidam vero ad nomen Ἀκύλας ponitur Aquila duplex & unus quidem philosophus, alter autem grammaticus & musicus. Sive vero illud nomen originem trahat a voce ἄκυλος, quæ significat glandem ilicis; sive ab ἀκυλέης pro ἀετὸς, aquila, sive aliunde; non est, quod illud nomen obstet, quo minus duæ istæ Martyres a Græcis primo cognitæ ac signatæ, ad Latinos deinde hagiologos transierint; atque adeo antea sacris Fastis saltem Græcis inscriptæ, quam a Wandelberto, aut aliis ejusdem ævi Martyrologis cognitæ fuerint.

[Annotata]

* Samon

* meretricum

DE SANCTIS MARTYRIBUS LEONTINIS IN SICILIA
CLEONICO ET STRATONICO
Ex Actis SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini X Maii.

Forte sub Valeriano.

[Commentarius]

Cleonicus Martyr Leontini in Sicili (S.)
Stratonicus Martyr Leontini in Sicili (S.)

J. B. S. & ex Ferrario

Ea Acta dum cito, una me dicere memineris quidquid ad horum Sanctorum ætatem, gesta & martyrium pertinet, cum istic examinata illustrataque pridem omnia sint quæ de SS. Cleonico & Stratonico referri hic possent. [Ex prædictis Actis accepti sunt,] Neque vero noster Octavius Cajetanus tom. 1, pag. 75 alia producit quam quæ ex prædictis Actis accepta sunt, ut plane supervacaneum censeam, bis eadem in eodem Opere repetere. Satis igitur sit sola capita indicare ex quibus ea desumenda sint, nimirum partis primæ cap. 9, num. 59 & 60, pag. 526, tum vero partis tertiæ cap. 2, num. 78, pag. 532: de quibus omnibus quid sentiendum statuendumque sit habes ibidem in Commentario prævio fusius expositum. De ipsorum cultu dubitandum non video, cum eos tam fidenter ut sanctos Martyres memoret Cajetanus, tum in majori opere, tum in Martyrologio Siculo, ubi ita scribit; Leontinis, natale sanctorum martyrum Cleonici & Stratonici, persecutione Decii & Valeriani. Et vero Ferrarius eosdem etiam annuntiat, elogium de suo adjungens, quo eadem historia continetur: illud descripsisse, erit totam Actorum medullam abunde proposuisse. En ipsa ejus verba:

[2] [unde Ferrarii elogium.] Cleonicus & Stratonicus cives Leontini Tertulli præsidis crudelitatem declinantes, in prædio S. Teclæ una cum B. Thallelao; qui morte præventus obdormivit, & aliis habitabant latentes. Qui divinitus excitati, omnique timore deposito, cum in urbem redeuntes, apud prætorium idolorum cultores publice arguerent, a Tertulli militibus præsidi sistuntur: quibus ille: Quis vos tam impudenter ingredi, nosque, deos nostros contemnentes lacessere impulit? Immo illi; Quis te Deum, qui te creavit, contemnere, & servos illius persequi docuit? Quibus præses ad iracundiam concitatus, primum earum dentes lapidibus contundi, deinde illos a quatuor tortoribus nervis bovinis dirissime cædi jubet. SS. vero Martyres ita orabant: Demitte, Domine, peccata nostra, nosque SS. Martyribus dira supplicia perpessis, adnumera. Denique dum carnifices, jubente Tertullo, linguas Martyribus uncinis ferreis crudelissime evellerent, illi, sanguine copiosissime profluente, in eo supplicio animas Deo reddiderunt IX Kal. Aug. Quorum corpora in puteum projecta S. Neophytus episcopus, cum ex urbe Romæ rediisset, Deo revelante, invenit, & in templo SS. trium fratrum honorifice sepelivit.

DE S. CHRISTINA VIRG. ET MART.
TYRI APUD LACUM VULSINIUM, UT VOLUNT, IN TUSCIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Christina virgo martyr, Tyri apud Vulsinium, ut volunt, in Tuscia (S.)

AUCTORE J. P.

PARS PRIMA.

§ I. Cultus ex Fastis Græcis ac Latinis; elogia; tempus martyrii.

Commentarium hunc in duas præter morem partes dispescimus: nam aliquot ejusdem paragraphis jam ad prælum paratis, delatus ad nos liber, de quo dicetur suo loco, recentissime in Italia excusus, suppeditavit novam nobis materiem, [Datur ratio, cur hic Commentarius bisariam sit divijus.] eamque diffusiorem, quam ut commode prioribus istis paragraphis interseri vel attexi posset. Visum itaque est, ordinem eorum, quæ jam ex hoc Commentario confecta erant, non interturbare; at superaddere notitias, quæ nuperrime ad nos pervenerunt. Hæ partem secundam, illa vero partem primam absolvent; utraque, res ad Sanctam pertinentes illustratura quasi mutua atque alterna opera; eritque pars secunda continuatio primæ. De quo hic præmonere lectorem, putavimus esse opportunum. Nunc vero ad ipsum Commentarium progrediamur.

[2] Quo minus eum, uti fieri assolet, incipiamus a notitia loci suprascripti topographica, [Fasti Græci tam typis editi,] in causa est, quod cum paucis ea absolvi non possit, videatur futurus infra opportunior ad hoc locus, ubi præmiserimus ea, quæ ad hujus Sanctæ cultum & elogia pertinent. Celeberrima hoc die ipsius memoria agitur in Fastis Græcis tam manuscriptis quam typo editis. Ex editis eam memorant Typicum S. Sabæ, Menæa magna Græcorum cum Maximo Cythereo, Kalendarium Syriacum seu Chaldaicum, Romæ excusum anno 1624, Græcum apud Genebrardum, Horologium anni 1601, Synaxarium Basilianum, Menologium ex interpretatione Sirleti a Canisio vulgatum, Ephemerides Græco-Moschæ ante tomum primum Maii; Horologium anni 1607 cum titulo megalomartyris, quem etiam ei tribuunt laudata Menæa magna; quæ canone seu cantico sacro, de quo dicetur infra, illam prosequuntur, totumque hujus diei Officium ipsi soli impendunt, subnexis annuntiationi ejus secundæ tribus versiculis, qui Latine sic sonant:

Τὴν Χριστίναν ἥνωσε Χριστῷ νυμφίῳ
Νύμφην ἄμωμον αἷμα τοῦ μαρτυρίου.
Πέλτοις Χριστίνα εἴκαδι ἠδὲ τεταρτῇ βλήθη.

Sponsam alligavit, Christe, Christinam tibi
Intaminatam, quem fudit pro te, cruor.
Bis dena pelta & quarta Christinam ferit.

[3] Ex Fastis Mss. illam referunt supplementum Sirmondo-Chiffletianum, [quam Mss. hanc Sanctam signant;] Menæa vel Synaxaria Mazarinianum, Mediolanense bibliothecæ Ambrosianæ; Menologium item Slavo-Russicum, Martyrologium Arabico-Ægyptium, a Gratia Simonio Maronita Latine redditum: unde liquet, eam, magni apud Græcos ac vulgatissimi nominis Martyrem fuisse. Nec sane minoris fuit apud Latinos, vetustissimis quibusque ac classicis Martyrologiis inscripta; sicut ex eorum annuntiationibus planum fiet.

[4] [uti & antiquissima Martyrologia Latina] Apographa Hieronymiana habent ista: In Tyro civitate, natalis S. Christinæ virginis. Romanum parvum: Circa lacum Vulsinium in Italia, Christinæ virginis. Beda a Floro auctus: Natale Christinæ virginis. Ado: Apud Italiam in Tyro, quæ est circa lacum Vulsinium, natale S. Christinæ virginis; addens elogium ex Actis contractum, de quo mox: unde Usuardus decerpsit ista: In Italia, civitate Tyro, S. Christinæ virginis, quæ in Christum credens, primo sub duobus judicibus tormenta constanter perferens, novissime per successorem eorum, abscissione linguæ & sagittarum confixione, cursum martyrii sui complevit. Rabanus annuntiationi Bedæ, quem auxit, aliunde præfixit Tyro civitate. Wandelbertus solum Martyris nostræ nomen proferens, eam cum duabus aliis conjungit:

Mox nonam Christina, Aquila & Niceta sacrarunt.

[5] [cum Romano moderno; ubi Sanctæ elogium.] Atque hæc de Fastis Latinis & Græcis, quibus superaddo Martyrologium Romanum, quod sic habet: Tyri in Tuscia apud lacum Vulsinium, S. Christinæ virginis & martyris, quæ in Christum credens, cum patris idola aurea & argentea comminuisset, ac pauperibus erogasset, ejus jussu verberibus dilaniata, aliisque suppliciis dirissime cruciata, & cum magno saxi pondere in lacum projecta, sed ab angelo liberata: deinde sub alio judice, patris sui successore, acerbiora tormenta constanter perferens, novissime a Juliano præfide post fornacem ardentem, ubi quinque diebus illæsa permansit, post serpentes Christi virtute superatos, abscissione linguæ, & sagittarum infixione, martyrii sui cursum complevit. Nunc ab hoc ad alia elogia progrediamur.

[6] [Alia Sanctæ elogia Græca] Synaxarium sub nomine Basilii imperatoris a nobis citari solitum, Sanctam prosequitur elogio sequenti, quod ex Græco sic reddo: Christina, Christi martyr, exstitit ex civitate Tyro. Dum vero patrem (πατέρα non παρόντα, quod mendose excusum fuit) exercitus ducem haberet, in altam ab ipso deducta est turrim, ut a nemine videretur: qui etiam deos suos illuc deferens, in mandatis ei dedit, ut eisdem sacrificaret, & genua flecteret. Sed illa imbecillitatem eorum animadvertens, neutiquam eo adduci potuit: quin imo cæli pulcritudinem per fenestram conspicata, & ex rebus creatis intelligens Creatorem, idola contrivit, & humi dejecit. Postquam vero esset deprehensa atque educta ex turri, omnigenis cruciatibus a suo patre afficitur. In carcerem conclusa, ab angelo pascebatur; & in mare projecta, aquas in baptismum accepit. Cumque e mari egressa esset, rursum carceri includitur. Post mortem patris sui præfecto Dioni ad examen oblata, ac vehementer cæsa, patravit miracula, multosque ad Christi fidem perduxit. Et abscissis mammillis; ad cor spiculis transverberata, martyrium consummavit.

[7] Quamvis vadem me ponere non ausim, omnia & singula, [proferuntur] quæ in producto elogio continentur, ita vera & sincera esse, ut omni prorsus adornatione dramatica, Græcis adeo familiari, careant; præplacent tamen præ iis, quæ Menæa magna memorant in suo elogio, quod scenam magis spirat; quamquam in multis quoad substantiam, cum eodem Basiliano conveniat. Differt penes ista, quod patrem Sanctæ Urbanum vocet; quod projecta in mare, a Domino divinum baptisma accipiat; quod tria millia virorum converterit ad fidem; quod tres ibidem inveniantur præfecti vel judices, nempe Urbanus, Sanctæ pater; post hunc e vita sublatum Dion, & post Dionem quidam Julianus, sub quibus Martyr nostra passa fuerit; & sub hoc quidem ultimo caminum ignis & venenosos serpentes. Additur, ex abscissis mammillis lac pro sanguine fluxisse: quod tamen postremum ipsemet elogii auctor vel compilator suspectæ fidei habuisse videtur, addendo φασὶ, dicunt; quasi tacite significans, a se illud referri ex aliorum fide.

[8] Palmam præ duobus istis elogiis longe refert illud, quod habetur apud Canisium, quia ab ornatu magis recedit. [& expenduntur.] Accipe ejus textum: S. martyris Christinæ, quæ fuit ex urbe Tyro Urbani cujusdam ducis exercitus filia, quæ propter Christinæ fidei confessionem, cum patris idola confregisset, & pauperibus distribuisset aurum & argentum, ex quibus idola ipsa confecta erant, variis suppliciis a patre subjicitur, postremo a Juliano quodam præside venenatis serpentibus tradita est, abscissis mammis & lingua: quæ omnia forti & constanti animo perpessa, Deo spiritum commendavit. Vides hic majorem simplicitatem. Verum quæ elogia spectant, lucem accipient ex observationibus nostris in S. Christinæ Acta, e quibus elogia ista deprompta fuerunt. Quæ etiam usui esse poterunt in elogiis Latinis; de quibus ista subjicio.

[9] Ado suum quoque haud dubie desumpserit ex Actis, in quo cruciatus Sanctæ a patre inflictos singulatim, sed breviter, [In suo elogio multa satis liberaliter adoptavit Adoinon Rabanus & Notkerus.] determinat; quæ, crudelissimæ tolerata corporis laniena, de carnibus suis, patris in faciem projecit. Adde rotam, ignes, & fusum desuper oleum; cumque torreretur, erumpentem flammam, quæ mille gentilium interfecit; visitationem angeli in carcere &c. Mare autem, in quod cum magno saxi pondere Sanctam jactatam fuisse scribit, & angelico præsidio liberatam; lacum Vulsinum interpretatur. Narrat præterea, sub Dione simulacrum Apollinis, quod adorare jubebatur, in favillam precibus ejus subito redactum, eoque miraculo tria millia hominum ad fidem Christi conversa. Sub Juliano babet fornacem candentem, ubi quinque diebus illæsa permansit; qui post serpentes a venefico immissos, sed Christi fide superatos, post abscissionem linguæ, sagittis eam configi præcepit; in quibus partim convenit, partim discrepat a superioribus elogiis, suum concludens his verbis: Sicque martyrii cursum consummavit anno ætatis suæ undecimo. Ubi multa Ado adoptavit satis liberaliter; quæ prudenter prætermisit Rabanus, parvo elogio usus, cum tamen nullus dubitem, quin Acta Sanctæ tam ipsi quam Adoni præluxerint. Cautissime hic se gessit Notkerus, Sanctam notans In Italia civitate Tyro .. juxta quosdam, sed omni elogio abstinens. Hæc de elogiis plus satis.

[10] [Tempus martyrii;] Tempus martyrii nuspiam clare in Actis nostris determinatur. In illis, quæ leguntur apud Petrum de Natalibus lib. 6, cap. 130, apponitur annus 287; apud Mombritium notatur passa sub imperatore Adriano. Nullos porro præ se tulisse temporis characterismos Acta, quæ Græcis, ac Latinis præluxerunt in concinnandis suis elogiis, persuasissimum habeo ex eo, quod nullos exprimant, non magis quam Latini Martyrologi classici ac Baronius in notis; qui si in binis Actis, de quibus ibi agit, aut alibi indicia aliqua chronologica martyrii legisset, haud dubie verbulo id indicasset, prout alias sæpius id facere consuevit, vel ibi, vel in textu Martyrologii Romani. Interim Florarium nostrum, circa medium seculi 15 manu exaratum, nescio unde ista descripserit: Cursum sui martyrii complevit anno salutis CCCII sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus, ætatis suæ anno XII; persecutionis vero nonæ anno vigesimo sexto.

[11] [incertum;] Designatur hic persecutio Aureliani (de qua Pagius videri potest ad annum 275) quæ cum brevissimo tempore duraverit, intellige hic annum 26 post inchoatam sed non continuatam persecutionem Aureliani; sicque anno circiter 275 adjectis annis 26, pervenies ad annum circiter Christi 301, aut 302. Ab hoc anno plurimum recedit Menologium Slavo-Russicum, quod S. Christinam vixisse scribit anno 200, ac sub Severo passam. Maurolycus, Felicius, ac Ferrarius temporibus Diocletiani eam accommodant, quorum penultimus mortem illius alligat anno 287. Galesinius dicit, alios sub Diocletiano, alios sub Adriano martyrium ponere. Quid est palpare in tenebris, si hoc non est? At demus ipsis hanc veniam in tanta antiquitatis obscuritate. Nobis certe ob eamdem causam adeo felicibus esse non licet, ut certi aliquid de isto martyrii tempore determinemus; quidquid Pennatius infra § 11 illud anno 290 illigare conetur.

§ II. Palæstra martyrii; Sancta hæc cum alia confusa; neque ab aliquibus satis distincta.

[De Tyro in Italia, quæ fuerit Sanctæ palæstra martyrii,] Quæritur hic, quænam sit ista Tyrus in Italia apud lacum Vulsinium, vulgo dictum il lago de Bolsena; de quo inter alios varia collegit Philippus Cluverius tomo 1, lib. 2, a pag. 559. Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum de hac re ita disserit: Ponitur hæc (Christina) passa Tyri apud lacum Vulsinium, qui ab eadem civitate nomen accipiens, dictus est lacus Tyrensis. Sic enim appellatus reperitur in edicto Desiderii regis Longobardorum (de quo laudatus auctor ad annum 756, & pluribus aliis locis:) Tyri enim S. Christinam passam esse, cum vetera illorum locorum monumenta, & firma certaque a Majoribus accepta traditio, tum etiam veteres manuscripti codices confirmant. Porro Tyrus civitas illic olim posita a lacus excrescentia absumpta est, ut Vulsinienses oppidani, olim illi urbi vicini testantur.

[13] Eumdem locum adoptat Maurolycus; ubi & Sanctæ natales ponit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. [proponuntur] Officium S. Christinæ Neapoli excusum anno 1591, lectione quarta, Christina, inquit, nobilibus parentibus orta, de civitate Tyro provinciæ Romanæ, sita prope Viterbium. Et in lectionibus aliis item typo editis, non addito loco impressionis, dicitur de Thiro. Ortelius decreto eodem Desiderii nixus Tyrensem vocari dicit a Tirena ibidem urbe. Ferrarius in Lexico geographico Tyrum accipit pro Bisentina insula intra lacum Volsinium, in quo Sanctam passam refert. Sed nullam antiquitatem affert, citans solum Martyrologium Romanum. Cluverius loco allegato tradit ista: Cum S. Christinæ corpus hodie Volsinienses apud se venerentur (in quo multum fallitur) nec usquam alibi Tyrus urbs monstrari possit; facile ego suspicer, ipsos Volsinios aliquando sic appellatos fuisse. Baudrand de hac Tyro dicit, ubi fuerit non constare.

[14] Castellanus in tabula topographica ad suum Martyrologium universale pag. 1062 notat Tur in Tuscia eversum. [varia] Sed debile est argumentum, quod a recentioribus petitur, quando non proferunt antiquum aliquod monumentum; qui non raro aliena transcribentes, eunt non qua eundum est, sed qua itur. At nihil fortius urget hujus urbis situm vel in Italia, vel ad lacum Vulsinium, quam verba Romani parvi & Adonis, superius relata; e quibus formatur argumentum, Tyrum hanc seculo octavo & nono tamquam veram & realem a scriptoribus si non cognitam, saltem designatam fuisse. Atque hæc quidem pro Tyri existentia ac situ. At contra faciunt ista:

[15] Antiquissima apographa Hieronymiana, cujus primus Martyrologii auctor saltem ad seculum sextum spectat, [in utramque partem,] tantum scribunt in Tyro civitate, ut supra vidimus, præscindendo ab ejus situ. Beda autem noster nullum locum posuit, sive nullum invenerit, sive inventum non probarit. Porro Romanum parvum non nomen Tyri habet, sed circa lacum Vulsinium in Italia: ut mirum sit, Adonem, qui Romanum parvum constanter sequi solet, hic a suo ductore recessisse, apponendo apud Italiam in Tyro, quæ est circa &c. Sed plane judico, ipsum ex Sanctæ Actis Tyrum accepisse, iisque quæ invenerat in laudato Romano apposuisse, & sic in unam annuntiationem ea, quæ in duplici legerat, conjunxisse. Neque mihi videtur totam suam annuntiationem ex Actis decerpsisse: nam exemplaria bene multa, de quibus nos postea, Tyrum quidem ponunt, sed sine characterismo, qui situm istius loci indicet. Idem fit in Menæis magnis Græcorum, Maximo Cytherorum episcopo, Synaxario Basiliano, ac Menologio apud Canisium. Atque ex his Tyrus ista Tusciæ non parum infirmatur. Usuardus, Adonis sectator, ex parte tantum ejus topographicam annuntiationem mutuatus, habet in Italia civitate Tyro.

[16] [& excutiuntur,] Edictum vero Desiderii supra a Baronio citatum, quodque in notationibus ad diem IX hujus affirmat, Aldum Manutium ex tabulis Viterbiensibus descripsisse; edictum, inquam, illud falsum atque commentitium esse demonstrat Cluverius a pag. 563. cujus initium recitat; ex situ urbium male cohærente suspicans, illud esse figmentum Joannis Annii, eruditis notissimi: de quo agitur in Bibliotheca scriptorum Ordinis Prædicatorum, anno 1721 Lutetiæ Parisiorum edita, tomo 2, pag. 4 & seqq.; ubi producitur elenchus virorum eruditorum, tam eorum qui contra, quam qui pro ipso scripserunt; auctorque Operis accusationem quæ Annio imputatur, de saxeis æneisve ab ipso fictis cælatisque, prout libitum erat, monamentis, terræque furtim conditis, indeque postea magna ostentatione erutis, prolatisque seu vetustissimis, traducere conatur tamquam sabellam. Certe postquam Cluverius acriter hunc Annium depexuisset, sic concludit ad rem nostram: Quapropter amplissimum inclytæ hujus urbis (Viterbiensis) populum fidus monuerim, ne fidem istiusmodi inscriptionibus, quibus hactenus plurimum gaudent, temere habeant.

[17] [sed omnibus perpensis,] Florentinius pag. 680 edictum quoque illud rejicit, tamquam purum Amnii (Annii) figmentum. Quæ addit ex Usuardo & Notkero, locum hic controversum non evincunt; multoque minus rem conficit, dum Tyrum profert ex Menologio Græco: etenim ex eo quod illud tradat, Sanctam natam fuisse ex urbe Tyro, non sequitur Tyrum hic indicari Italam aut Tuscam. Ad vetera monumenta, quæ vocabat Baronius supra; respondeo, sciri non posse, cujus ea ætatis, fidei, & auctoritatis sint; cum ea non proferat. Firma vero certaque a majoribus traditio vereor ne inter populares censenda sit, quamdiu solidis documentis non probatur. Ad veteres manuscriptos codices, repono proferenda fuisse verba, ætatem & alia adjuncta, ut aliquid ex iis solide confici posset. Illustrissimus Franciscus Maria de Aste, archiepiscopus Hydruntinus, in Disceptationibus ad Martyrologium Romanum, hanc Tyrum non reperit; tandem, ut salvet Martyrologii istius annuntiationem, eo confugere compulsus, ut proferendum censeat Tyri vel apud lacum Vulsinium disjunctive, satis insinuans, utrumque locum copulari non posse.

[18] [longe probabilius censemut eam numquam exstitisse] Interim quamdiu solidioribus argumentis non probatur existentia Tyri in Tuscia circa lacum Vulsinium, putamus longe probabilius, numquam eam ibidem exstitisse (argumenta Pennatii in contrarium expendentur § 10) non magis quam Interamnam Tyriam in Italia, de qua actum in Tractatu præliminari ad tomum primum Julii pag. 7, num. 31. Potuit tamen S. Christinæ corpus ex alia Tyro in Oriente, seculo fortasse quarto aut proxime sequentibus eo delatum fuisse, & sic in Hieronymianis in Tyro civitate, in Romano autem parvo circa lacum Vulsinum in Italia annuntiari, confuso forte ab Adone, ut diximus, & in unum conflato utroque isto loco. Translationes sane hujusmodi plures ex Oriente in Italiam factas esse, notius est, quam ut probari debeat. Quærenda itaque in illa hypothesi esset Tyrus extra Italiam in Oriente, si vere martyrio perfuncta fuerit Tyri, ut volunt Græca elogia & Acta Sanctæ Latina cum apographis Hieronymianis; per quam non tam æssevero (cum id satis solide probare non possim) quam suppono, intelligi posse Tyrum in Phœnicia.

[19] Meminit quidem Eusebius de Martyribus Palæstinæ cap. 7, [in rerum natura,] Urbani, præsidis Palæstinæ, sub quo Cæsareæ fuerit passa Theodosia virgo ex urbe Tyro oriunda; & sub quo etiam passus fuerit in urbe Tyro Ulpianus. Sed Urbanus iste differt ab Urbano, quem Acta referunt exstitisse Sanctæ patrem ac judicem, & in palatio officium gessisse magistri militum: mors utriusque differt; differunt utriusque successores; qui, si Actis in eo credimus, fuerunt huic nostro Dion & Julianus; at de suo Eusebius cap. 8 affirmat Firmilianum præsidem Urbano successisse.

[20] Quid? quod illustrissimæ martyris Christinæ nomen nusquam in Eusebio invenire potuerim; [Sanctamque in Oriente passam, inde in Italiam transvectam fuisse.] quam puto non omissurum fuisse, si sub isto Urbano martyrium subiisset. Atque hinc argui etiam potest contra tempus martyrii & palæstram Tyrum; eo potissimum, quod Eccl. histor. lib. 8, cap. 7 agat de iis, qui in Tyro urbe Phœnices passi sunt; & quod cap. 13 habeat Tyrannionem, in Phœnice Tyriorum ecclesiæ episcopum. Argumentum tamen illud non adeo concludit, quin opponi possit, ita recensitos esse ab Eusebio illustrioris notæ Martyres, ut facile aliquot omiserit. Fateor interim longe mihi videri verosimillimum, S. Christinam in Oriente passam esse: quod puto abunde confici tum ex solennissimo Officio, quo, ut supra dicebam, honoratur in Menæis excusis, tum ex adeo multiplici & constante Græcorum Fastorum in ea annuntianda consensu, præsertim cum Græci Sanctos pure Latinos raro vel numquam suis tabulis inserere soleant: atque adeo hic præter morem id fecisse, modo præsertim adeo singulari ac solenni, neutiquam præsumi debeant.

[21] Molanus cum alia confudit Sanctam nostram, quando notavit, [S. Christina cum S Crispina confusa; nec satis alicubi distincta.] de ea meminisse S. Augustinum in psalm. 120. Eodem errore lapsus Galesinius. Baronius in notationibus, Putarunt, inquit, aliqui de hac agere S. Augustinum in psalm. 120. Fefellit fortassis eos mendosus codex: non enim de Christina, sed de Crispina agit, perillustri martyre in Africa: de qua plures ejusdem locos citat idem Baronius ad V Decembris. In Prætermissis ad diem X Maii monuimus S. Christinam virg. & mart. isto die ob ejus sacras reliquias, Panormum delatas, celebrari a Bellino, Molano & aliis; inter quos Galesinius, qui eamdem esse illam censet cum ea, cujus nobile martyrium IV (vult dicere VI) Idus Maii expositum est. Maurolycus videtur utramque distinguere; non Baronius, traditionem de identitate secutus. Octavius Cajetanus, editor Panormitanæ istius translationis, tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum, Sanctam eamdem esse affirmat. Ferrarius minus affirmate loquitur, sic ad Acta ex Adone notans: Eadem de Christina virgine Panormitana narrantur: ex quo vel hæc eadem est cum illa; vel Acta unius alteri attributa sunt. Atque hæc conducent ad ulteriorem notitiam Sanctæ, unius an plurium, de qua re paragrapho proximo.

§ III. Translationes variæ, unius, ut volunt, S. Christinæ nostræ ad diversa loca.

[Sancta dicitur,] Duas diversas translationes indicat Ferrarius pag. 455 his verbis: Corpus S. Christinæ secundum alios Venetias delatum; secundum alios Panormum: neutram alii videntur admittere, dum, sicut addit, asserunt permansisse in Thuscia. Noster Octavius Cajetanus loco citato a pag. 145 habet translationem ex Vulsiniis ad castrum Sepinum, topographice paulo post a nobis describendum, ex Sepinensis ecclesiæ Actis, in lectiones divinorum Officiorum olim digestis. Rem gestam sic exponit: Narrant vero (S. Christinam) ad Volsinium lacum olim sepultam, ibi celeberrime cultam fuisse eo præsertim prodigio, quod singulis annis in anniversaria mortis die, ejusdem Virginis caput ter, ad horam nonam, tertiam, & vespertinam in eo lacu, in quem vivens a tyrannis demersa olim fuerat, per dimidium fere horæ, spectante hominum multitudine illuc accurrente, enatare videretur. Cum autem duo e Gallia ad sacra loca Hierosolymitana peregrinari decrevissent, in Italiam devenere: ibi vero celebriores Sanctorum reliquiis urbes ac templa venerabundi lustrabant.

[23] [ex Vulsiniis] Quare ad Tyriam urbem Volsinio lacui proximam delati, animadverso parum caute ibi S. Christinæ virginis corpus custodiri; de eo surripiendo, & clam in alium locum, ubi honorificentius coleretur, transferendo cogitarunt. Imo eam sibi mentem divinitus injectam credidere: neque enim rem aggressi sunt, nisi præmissis ad Deum & virginem Christinam precibus, quorum honori amplificando & internis jussis inservire voluerunt. Processit facinus, nemine prohibente. Reliquias ergo in culeum ex humero dependentem apte repositas læti tacitique deferunt, & urbe abscedunt ad mare Adriaticum, ut navi solverent Hierosolymam. Cum nullius vero navigii opportunitas se daret, per Apuliam vagabantur: ibant, redibantque Sæpinum; illuc sæpe divino confilio reducti, unde discesserant.

[24] [in castrum Sepinum delata,] Interim regente Numine eorum linguas, manare cœpit fama sacræ sarcinæ, & Sæpinensem populum illico pervasit. Quare illius concursu mox factum est, ut inter pia vota agnoscerentur S. Christinæ reliquiæ… Mox ad venerationem in pompa ad S. Salvatoris deferuntur a clericis & magistratu: sed cunctari tunc visæ, & immotæ nulla vi deportari poterant. Hic populus flere, se tanto indignum munere, & Virginem nihilo minus ne Sæpino abire vellet, deprecari. Nuncupato tandem omnium voto de celebrandis festis diebus inventionis, translationis, & passionis ad cultum S. Christinæ, illatum est ejus corpus in sacram ædem. Ita ille.

[25] [cum mirabilibus, at non mox credibilibus adjunctis;] Prodigiosa ista capitis enatatio a nobis probari non potest, donec idoneis documentis ostendatur: hanc narrant, inquit Cajetanus: sed an satis vere ac solide eam narrent, non ausim asserere. Vulsiniensibus incumbit hoc factum stabilire ex antiquis ac fide dignis documentis: nam omnibus, quæ in hujusmodi lectionibus referuntur, non statim credere, jam pridem nos docuit longa & crebra experientia. De Tyro, urbe Volsinio lacui proxima, jam satis disseruimus. Sunt & alia in tota hac narratione, quæ verentur, ut absque aliis certioribus testimoniis mox ab omnibus admittantur. Ego certe id unice desidero, ut tota etiam narratio translationis prædictæ ita ab ipsis, quorum interest, stabiliatur, ut plenam fidem facere possit. De voto Sepinensium inferius alia occasione recurret sermo. Atque hæc de prima corporis translatione.

[26] Laudatus Cajetanus ibidem pag. 145 secundam narrat, [unde Panormum migraverit.] qua idem corpus Panormum in Sicilia transvectum sit sub Guilielmo I Siciliæ rege, & Panormitanæ ecclesiæ antistite Hugone, anno circiter 1160, rei eventum ita memorans ex lectionibus olim decantatis inter divina Officia apud ecclesiam prædictam: Cum olim Panormi Hugo Molisinus comes, Regerii * Siciliæ regis gener, idemque Sæpini dominus cum aliis e prima nobilitate viris de sacrorum corporum reliquiis dissereret … se suumque Sæpinum merito felicissimum esse exclamavit comes ob sacra lipsana sub nomine Martyris nostræ. Qua arrepta occasione Hugo Panormitanus archiepiscopus exorat hominem .. ut Panormum tanto velit munere ac thesauro locupletare … satis ad incolumitatem, satis ad splendorem fore Sæpino, si exigua lipsanorum pars ibi resedisset.. Cum tandem precibus & suasionibus archiepiscopi & primorum, qui aderant, annuisset comes, abductæ Sæpino fuere reliquiæ: mox Panormi, quo par erat cultu ac veneratione exceptæ Nonis Maii… Adeo vero gloriosum sibi existimavit Hugo antistes hanc virginis Christinæ translationem, ut suo sepulcro ita inscribi voluerit: Hugo præsul primus S. Christinam exaltavit.

[27] Sepinum (Ptolomæo lib. 3, pag. 73 Sæpinum) oppidum est Samnii in regno Neapolitano, [Quædam observationes in documenta, huc de istis translationibus cirata.] situm in provincia vel comitatu Molisino ad Tamari fluvii fontes intra Appenninum, & in provincia Terræ laboris. Guilielmum 1 Siciliæ regem dicit Rocchus Pirrus pag. 114, credi anno 1150 coronatum fuisse ab Hugone archiepiscopo laudato; de quo agit pag. 110. Porro Panormitanam-translationem paucis perstringens idem Pirrus pag. 118, adjungit ista: Marmoreo ac porphyretico lapide convestitum in delubrum, regio sumptu affabre ornatum, illatæ sunt religuiæ.

[28] Duabus hisce translationibus superaddimus tertiam, [Sunt, qui ejusdem Sanctæ corpus] qua Venetias Sanctæ corpus translatum fuisse nonnulli volunt: inter quos est Petrus de Natalibus, lib. 6, cap. 130 ita scribens: Corpus delatum Venetias, in monasterio monialium S. Marci de Amianis episcopatus Torcelli ab incolis loci nunc quiescere perhibetur. Torcelli apud moniales S. Antonii, quæ sunt Ordinis S. Benedicti, asservari corpus S. Christinæ virginis & martyris, tradit Ferdinandus Ughellus tomo 5 Italiæ sacræ per quam intelligi Sanctam martyrem hodiernam, liquet ex inscriptione ibidem quæ Sancta ex laudato S. Marci monasterio illuc translata sit anno 1431. Galesinius ad hanc diem XXIV Julii: Corpus, inquit, Venetias transfertur, quæ translationis celebritas hoc ipso die agitur.

[29] Saussayus in Martyrologio Gallicano ad eamdem hanc diem refert istam translationem Venetam, [Venetias translatum volunt.] plura peccans, quando addit Sanctæ palmam quarto (imo sexto) Idus Maii, quo die triumphum egit, ab Ecclesia honorari: nam & alio die triumphum egisse, contra ipsum, qui quantum scimus, solus hic & singularis est, ab omnibus passim notatur, & alio die ab Ecclesia honoratur. Florentinius in notis de ista translatione loquens, censet, vel partem corporis dicendam esse, quæ Venetias translata sit; vel Sanctam, cujus corpus integrum eo translatum sit, a Tyrensi diversam esse. Cajetanus in Animadversionibus vult vel pro Venetiis legendum Volsiniis, penes antiquiores, uti putat, libros; unde manaverit error aliorum; vel rem ita intelligendam, prout eam retulimus ex Florentinio.

[30] [illud item Boevrarienses] Quartam translationem nobis suggerit duplex ecgraphum, quorum unum Rosweydi manu transcriptum, ex Ms. Lectionario prioratus Bœvrariensis (Beuvry, Bevry, Bœurieres) apud Bethuniam in Artesia, qui est Vedastinorum Atrebatensium monasterii, Ordinis S. Benedicti. De cellis seu præposituris Hasprensi ac Berclausensi, isti monasterio annexis, agit Miræus in Originibus cœnobiorum Benedictinorum in Belgio cap. 6 & 7; de his item duabus, uti & de Gorrensi ac Bœvrariensi Hippolytus Helyot in historia Ordinum monasticorum, religiosorum ac militarium, non ita pridem Gallice edita, tomo 6, cap. 33, pag. 262, quibus ibidem adjungit alias minoris notæ. Porro de dicta translatione meminerunt Saussayus & Arturus a Monasterio. S. Christinæ virg. & mart. corpus illic asservari, tradit etiam Bucelinus in Sacrario Benedictino. Ceterum quamnam S. Christinam Bœvrarienses intelligant, indicat titulus dicto ecgrapho præfixus: Translatio S. Christinæ virginis & martyris, ex Tyro Italiæ in Bœvrariam Artesiæ. Rei narratio nullam auctoris notam præferens, & ideo exiguæ fidei, dispescitur in novem parva capita: in quorum primo, præmissa brevi præfatiuncula, sic loquitur auctor: Nunc solum explicandum prædecessorum nostrorum, & etiam scriptorum attestationibus proposuimus, qualiter has exteras terras sanctæ reliquiæ corporis ejus subintraverunt. Si indicasset quales, cujus fidei, temporis aut ætatis hic prædecessores intelligat; quales item scriptorum attestationes, aliquantum lucis dedisset, ut & de illis, & de tota narratione statui posset pro merito: jam vero dum nihil simile dicit, non video, quid præ oculis fere habuerit, quam Vitæ vulgaris exemplar, quam in compendium contractam refert cap. 2 ac 3. Nec magis constat, quam hic vocet Majorum traditionem, novamne an antiquam? quæ crediderit illud corpus, quod eo fuerit translatum, fuisse S. Christinæ, celeberrimæ martyris hodiernæ.

[31] [sibi vendicant;] Capite 4 tradit auctor corporis transvectionem ex Italia in Belgium, simillimo fere modo, quo Sanctæ exuvias Sepino Panormum translatas exhibebat supra Cajetanus. Si vero translatio Panormitanorum subsistat; quomodo subsistet Bœvrariensium? qui non partem dumtaxat corporis, sed totum corpus B. Christinæ, & ejusdem quidem, ad se avectum volunt, ut habetur ex eodem ipsorum ecgrapho, citato cap. 4: unde etiam habemus, die huic Martyri sacra hanc translationis historiam vel in modum homiliæ auditoribus propositam, vel ab iis, qui tenebantur ad Officium ecclesiasticum, recitandam fuisse: nam dicit auctor: Non enim nisi ea, quæ ad diem festum hunc pertinere videntur, & ea potius quæ præclaro adstrui possunt testimonio, scribere deliberavimus. Capite 5 narratur transvectio sacri corporis ad parochiam agri Bethuniani, nomine Ekam. cap. 6 alia exponitur ad monasterium in monte Ekensi; ac denique cap. 7 subnectitur translatio Bœvrariam: capite autem octavo deferuntur reliquiæ in ecclesiam ad Sanctæ honorem constructam; ubi eadem miraculis claruerit. Hic habes rei schema: ejusdem vero contextus dabitur post Acta. In uno e duobus ecgraphis istius translationis notatur alia translatio exstare apud D. Schenckinck; quæ qualis sit nescio.

[32] Jam vero ea, quæ hactenus diximus, quis combinet cum Leandro Alberto, [Leander Albertus Vulsinii ipsum coli affirmat; alius alibi.] qui in descriptione Italiæ de Tuscia & Vulsiniis agens pag. 104 editionis Latinæ ita enuntiat: Colit urbs corpus D. Christinæ virginis: cujus etiam vestigia pedum ad hanc usque memoriam ostendit lacus, in quem fidei nostræ causa cum præcipitata fuisset, salva tamen evasit. De hoc miraculo, quod auctor iste, ni fallor, acceperit ex populari & nimium credula traditione, quid sit sentiendum, facile deduces ex dictis de palæstra martyrii. Florarium nostrum Ms. die IV Octobris aliam translationem memorat his verbis: In Africa apud Coloniam Thebestinam, translatio S. Christinæ virginis & martyris, in civitate Tyro passæ: cujus meritis Dominus mira ostendere dignatus est miracula. Habet hic lector bene multas unius, ut volunt, ejusdemque corporis translationes; adeo ut quot civitates de natalibus Homeri inter se contendisse memorantur, totidem pene hic inter se loca contendere possint de translatione ac possessione corporis S. Christinæ. Unam unicam, eamque celeberrimam id nominis Virginem & martyrem, sicut superius innuebam, in Oriente passam, & inde in Italiam translatam existimo, ob rationes ibi tum allegatas. An & ubi hodiedum sacræ ejusdem exuviæ quiescant, sicut defectu documentorum non possum definire, ita nihil in promptu habeo satis firmi ac solidi, quo veram vel creditam singulorum possessionem manifeste evertam. Litem itaque ipsi suam inter se vel dirimant, vel subministrent meliora monumenta, quibus probari possit, penes quos stet potior titulus possessionis. Sed imprimis probandum iis incumbit, corpus, quod contendunt se habere, esse hodiernæ Virginis ac martyris, & non alterius homonymæ, cum adventitio nomine e catacumbis extractæ.

[33] In libello de sanctis Tutelaribus diœcesis Cracoviensis, anno 1617 Cracoviæ edito, [Nostra de istis translationibus] ponuntur SS. Sixtus & Christina V., martyres Romani, sub Paulo V summo Pontifice Romæ in cœmeterio S. Calixti, anno MDCVI, mense Septembri inventi, & patribus Societatis Jesu in Polonia ejusdem anni & mensis die XVIII donati ab illustrissimo Petro Tylicki ep. Crac., duce Severien, anno MDCXII, mensis Decembris die 2 ad templum Cracovien. S. Barbaræ ritu solemni translati. Quid si postea quis lapsu temporis, corpus illud, quod certo quidem nunc constat, non esse hodiernæ Christinæ, ob homonymiam hodiernæ esse contendat, sequentibus ipsum aliis; & sic paulatim invalescat opinio ista apud vulgus: jam hic orietur nova lis: vel si hoc non vis; fieri sane potuit, ut eodem modo, quo ista Christina Romana ad Polonos transiit; sic alia corpora sub eodem nomine alio translata fuerint, quorum possessores voluerint ea esse S. Christinæ hodiernæ. Etenim non est novum, Sanctorum exuvias confundere, eorum possessoribus ex nominis homonymia & affectu particulari illos sibi per ideas adjectitias Sanctos vindicantibus, qui celebritate nominis præ aliis magis excellunt, & plus honoris allaturi putantur ædibus sacris & urbibus, in quibus asservari creduntur: unde non levis tum hic supra, tum alibi in Actis nostris tricarum materies, & contentionis apud competitores talium exuviarum causa.

[34] [sententiæ exponitur.] Ceterum de corporibus Sanctorum diverso loco adscriptis longum hic in re notissima catalogum non texam; pauca suppeditans e multis. Habes corpus S. Benedicti Casini & Floriaci, tom. 3 Martii, pag. 299; S. Monicæ, Romæ & Aroasiæ, tom. 1 Maii, a pag. 481; SS. Gervasii & Protasii, Mediolani & Brisaci, tomo VI Junii, a pag. 213; SS. Artemii, Candidæ uxoris, & Paulinæ filiæ, Romæ, Placentiæ & alibi, tom. 1 Junii, a pag. 634; SS. Naboris & Felicis, Mediolani & Coloniæ, tom. III Julii, a pag. 283. At nulla Sanctæ nostræ corporum multiplicitate similior Marina; de qua tom. IV Julii, pag. 278. Videri interim potest V. C. Josephi Antonii Saxii Dissertatio de possessione Sanctorum corporum Gervasii & Protasii MM. Mediolano vindicata pag. 211, num. 133; & pag. 237, num. 147. Jam vero cum e pluribus corporibus integris, sub unius ejusdemque Sancti nomine venerationi publicæ expositis, unum dumtaxat unicum, verum talis Sancti ac legitimum esse possit; nisi dicamus Sanctum bicorpotem aut bilocatum fuisse; sequitur, ut unico tantum loco hodiernæ Christinæ integrum corpus requiescat; siquidem alicubi illud tamquam hodiernæ requiescere, ullo modo suaderi queat: quod quamquam ex fide dignis monumentis suasum iri diffidam; nil vetat tamen, quo minus omnes illi, qui bona fide ejusdem corpus possidere se putant, pie ac religiose sub isto nomine illud venerari pergant, eaque, magna cum fiducia, exspectent per illius seu alterius Sanctæ intercessionem beneficia, qua exspectarent, si certo constaret, illam ipsam Sanctam apud se requiescere; quæ jam ibi requiescere ab ipsis putatur: nam, uti est apud S. Gregorium lib. 2 Dialogorum, capite ultimo: Sancti illic majora signa faciunt, ubi minime per semetipsos jacent; de quo loco vide infra num. 136. Idem cum proportione statue de Sanctæ reliquiis, de quibus postea agendum.

[Annotata]

* Rogerii

§ IV. Officia Sanctæ propria; festi dies.

[Officium] Noster Antonius Beatillus anno 1637 Neapoli huc misit libellum, cui titulus Officium S. Christinæ virginis & martyris, ad formam novi Breviarii reductum, & excusum Neapoli anno 1591, in quo sequentia in ejusdem Sanctæ nativitate, & per Octavam, quæ ab ea excurrit, demptis, ut videbimus, aliquot diebus, legenda præscribuntur. In primis Vesp. antiph. Qui in splendoribus Sanctorum Christe refulges, Christinæ precibus nostri miserere rogamus. Psalm. Dixit Dominus. Antiph. Omnia implesti mandata fidelia Christi: fac & agone tuo nos vitam habere perpetuam. Psalm. Confitebor. Antiph. Gloriæ & divitiæ tibi sunt, Christina beata: atque Dei summi denique cuncta bona. Psalm. Beatus vir. Antiph. Quem pueri laudant, humilem te duxit ad astra: nos inopes morum releva virtute bonorum. Psalm. Laudate pueri. Antiph. Cum populis gentes Dominum laudate decenter, si cupitis Christinæ virginis intercessione gaudere. Psalm. Laudate Dominum omnes gentes.

[36] Capitulum: Confitebor tibi, Domine rex &c. Hymnus: [in natali Sanctæ] Nunc psallat nostra patria Suprema cum lætitia, Christinæ sumat gaudia Cæli tonantis præmia. Hæc Virgo sponsa cælica Multos in forte bellica Manu stravit angelica, Vox jussit ut prophetica. Cujus adventum corporis Hymnis colamus consonis, Nos ut reorum æstibus Pulsis deponat pestibus. Virgo Christina nobilis, Fide nequaquam mobilis, Nos, nostræ natos sobolis, Gaudere tecum fac polis. Gloria tibi Domine &c. ℣. Ora pro nobis beata Christina. ℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Ad Magnificat Antiph. Ætheris alta petit gaudens Christina beata. Curia cælestis super eam est exhilarata: martyrii, suæ palmam atque præmia virginitatis accipiendo, choris est consociata beatis. Oratio: Deus, qui B. Christinæ virginis & martyris tuæ fidem & constantiam in passione tribuisti: concede propitius, ut sicut illa horrenda vicit tormenta; sic & nos ejus intercessione sævissimi hostis vitia vincere valeamus. Per &c.

[37] Ad Matutinum invitatorium: Regem Virginum Dominum venite adoremus. [ac per Octavam,] Hymnus: Fontem perennis gratiæ Aperi nobis Domine, In laudem tantæ Virginis, Jam nunc paratis servulis. Hæc namque, cujus hodie Percolimus solemnia, In isto manens carcere Ut sponsa tibi placuit, Spernensque pompas seculi, Inter rosarum germina, Gemmis micantem fulgidis Gestat coronam luminis. Vere peractis fructibus, Semen affert centuplum Cum grato fuso sanguine In almo fulget æthere. Patri superno gloria, Virtus tibi sit Filio, Cum Spiritu paraclito Per seculorum secula. Amen. In I Nocturno: Virgo sancta Christina, Italiæ gemma, urbis Tyri gloria, nobile Sæpini depositum, Urbani præfecti erat filia. Psalm. Beatus vir. Antiph. Specie corporis ac decore nimis enituit; sed fide pulchrior sponso superno magis placuit. Psalm. Quare fremuerunt. Antiph. Hæc jubente patre alapis affligitur, verberibusque dilaniata in carcerem conjicitur. Psalm. Domine quid multiplicati &c. ℞ Specie tua & pulchritudine tua. ℣. Intende, prospere procede, & regna. Lectiones de libro Ecclesiastici Confitebor, ut in communi Virginum & Martyrum 2 loco. In lectione I in fine pro eo, quod legit Breviarium Romanum, a lingua injusta, perperam hic ponitur a viro injusto. ℞. Digna Deo, virgo meritis Christina beata: pro nobis roga divinam bonitatem. ℣. Ut mereamur tecum astare ante thronum divinæ majestatis. Pro nobis roga.

[38] Lectio II ℞. Ante Dei faciem mors est pretiosa Christinæ: quæ moriens mundo vivit super æthera Christo. [recitandum] ℣. Martyris est hodie festum; gaudete fideles: Quæ moriens &c. Lectio III. ℞. Virgo dicata Deo nobis Christina faveto: Sit salus atque quies omnibus ista dies. Plebs tibi devota in tuis laudibus instat. ℣. Poscit in auxilio tuo manere semper. Plebs tua &c. In 2 Nocturno Antiph. Nobilis atque prudens, virgo Christina, puella, flagrans amore Dei spernit vana gaudia mundi. Psalm. Cum invocarem. Antiph. Martyrium sitiens patris idola confregit, & pauperibus, Christi pio amore confracta distribuit. Psalm. Verba mea. Antiph. Pugnat sexu fragili cælitus imbuta, sed fit insuperabilis fidei virtute. Psalm. Domine Dominus noster. ℣. Adjuvabit eam Deus vultu suo. ℞. Deus in medio ejus non commovebitur. Lectio IV, & reliquæ tum hujus secundi Nocturni, tum aliorum ejusdem numeri, per octavam occurrentium constant fragmentis, ex Passione Sanctæ desumptis: de quibus fiet mentio, ubi de Actis martyrii agemus. ℞. Mente satis stabili tulerat tormenta tyranni: ut cælestem patriam lætanter possit adire. ℣. Rebus abundans nimis cum mundo cuncta reliquit. Ut cælestem &c.

[39] [& ad normam Breviarii] Lectio V. ℞. Ad lætitiæ summam per sanguinis venit undam. Martyribus semper fuit ista merces parata. ℣. Gaude sancta Virgo tanto cumulata trophæo. Martyribus &c. Lectio VI. ℞. Quam pia, quam sancta, quam felix Christina videris. Est tibi concessum scelerum dissolvere nexus. ℣ Omnibus ergo modis te poscimus, annue votis. Est tibi &c. In 3 Nocturno Antiph. Permanet ante Deum confessio Martyris ejus: atque decor carnis, qui nulla labe notatur. Psalm. Cantate 1. Antiph. Lux hodie justis [&] rectis corde refulget; in qua lætatur summis Christina triumphis. Psalm. Dominus regnavit. Antiph. Vocibus & psalmis sapienter modo psallamus, ut Salvator noster comites nos faciat esse Christinæ. Psalm. Cantate 2. ℣. Elegit eam Deus & præelegit eam. ℞. In tabernaculo suo habitare facit eam. Lectio sancti Euangelii secundum Matthæum: In illo tempore dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum cælorum decem Virginibus Homilia S. Gregorii PP. de communi. ℞. Judicium verum trepidanti corde timemus: quando Deus Sanctos * & justos judicat omnes. ℣. Nostri te petimus memorem in fine dierum. Quando Deus &c. Lectio VIII. ℞. Virgo tuis precibus nostros dissolve reatus: ne nos pro culpa perdat lex judicis ulla. ℣. Si poteris veniam, poteris & poscere curam. Ne nos &c. Lectio IX.

[40] [concinnatum] Ad Laudes & per Horas Antiph. Induerat te Rex cinctus virtute decoram. Justitiæ armis nos indue maxima Martyr. Psalm. Dominus regnavit, decorem. Antiph. Rite Deo jubilat læto jam corde Christina, ejus in conspectu, ad quem sic intrare meremur. Psalm. Jubilate. Antiph. Ante Deum vigilat felix de luce Christina: in quo quoniam nimium mens ejus sitiverat semper. Psalm. Domine, Dominus noster. Antiph. Quantas tribus pueris rex intendebat tribuere pœnas, tanta tibi miseri tormenta dedere tyranni. Psalm. Benedicite. Antiph. Gloria, Vita, Deus Sanctis est in omnibus ejus, cum quibus est semper vitam sortita perennem. Psalm. Laudate Dominum de cælis &c. Capitulum: Confitebor. Hymnis. Exultet terra laudibus, Resultent corda gaudiis, Virginisque victoriam Omnes canant encomiis. Christina virgo cælica Dum pura extat corpore Cum hoste pugnat fortiter, Ardenter orat spiritu. Carnem mundumque subdidit, Orbisque pompas respuit: Jam enim bene didicit Tormenta cuncta spernere. Ut sponsa Christi fieret, Hinc seque sursum tolleret, Plenus vacat affectibus & Christo se consociat. Dicamus omnes Flamini, Nato, Patrique gloriam, Qui fragili dat sexui Viriliter victoriam. Amen.

[41] ℣. Ora pro nobis beata Christina. ℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Ad Benedictus Antiph. Ecce tuum roseis sertis superaddita lilia illustre caput exornant, [hic;] timor hostilis est tibi nullus. Directa manu nos cerne semper precamur, & a nostris tutos fore fac inimicis. Ad tertiam Capitulum. Confitebor. Ad sextam capitulum. Liberasti. ℣. Adjuvabit. Ad nonam capitulum. Laudabit &c. ℣. Elegit. In 2 Vesp. Antiph. Qui in splendoribus &c. ut in 1 Vesp. Ad Magnificat Antiph. Magnificat Dominum Christinæ spiritus almus; gaudet, & exultat, nec contristabitur ultra. Hanc humilem ut Christus foris respexit, & intus auxit, & ornavit, ac cæli super astra locavit. Prima die infra Octavam fit de S. Jacobo Apostolo; secunda die de S. Anna; tertia, lectiones I nocturni de Scriptura occ.; secundi nocturni ex Passione; tertii ex homil. S. Gregorii PP.; idem fit die 4. Die 5 de SS. Nazario, Celso, & Victore MM.; sexta de S. Martha; septima in 2 nocturno ex Passione, in 3 ex homil. S. Gregorii PP. Die octava in 2 nocturno ex Passione; in 3 homil. S. Hieronymi, quæ incipit, Hanc parabolam, id est similitudinem decem Virginum fatuarum &c.

[42] Sequitur ibidem Officium de translatione S. Christinæ Sepinum. [uti & translationis Sepinensis,] Ad Vesp. Antiph. In splendoribus Sanctorum, ut in festo. Ad Magnificat Antiph. O quam splendet ista dies glorioso lumine: Nam de cælo summa lætitia proditur ex numine: Christus a Magis adoratur, novo duce sydere, noster populus lætatur novo sumpto munere. Oratio ut in festo. Ad matutinum hymnus. Fontem. In I noct. Antiph. Nos veneramur Christinæ translationem: dulcibus ergo modis colamus ejus inventionem. Psalm. Domine Dominus noster. Antiph. Plebs dotata dotis * tabulis est hodie nostra, per quam * in nostris oris fiunt semper maxima monstra. Psalm. Cæli enarrant. Antiph. Hæc dum nollet diis thura dare, mandat pater pœnis dari necis auctor filiæ. Psalm. Domini est terra. Lect. I noct. Confitebor. ℞. I. Dignis laudibus colatur Virginis inventio, Per quam nostræ plebi datur utraque redemptio ℣. Celebratur multis modis Christinæ translatio. Per quam. ℞. 2. Plebs devota sumit dona corde puro, mente bona, currit, ut condatur, quod de cælis sibi datur. ℣. Plebs anxia donis abjectis omnibus curis. Currit. ℞. 3. Adest virginis Christinæ translatio, quam immensis plebs nostra colit laudibus: ut ejus subsidiis cæli fruamur gaudiis. ℣. Huc propere concurrite, morasque noctis rumpite: mentem manusque tollite, & ipsi canendo plaudite. Ut ejus.

[43] In 2 nocturno Antiph. Tormentatur hæc in Tyro Christi Virgo more miro, [producitur] sed tuetur & in gyro Sepinensem populum. Psalm. Eructavit. Antiph. Hujus Virginis adventum celebramus in augmentum: nam pro nobis facit semper centum mirabilia. Psalm. Deus noster, refugium. Antiph. Hic est dies valde lætus, in quo procul omnis metus, jam cernitur hostium. Psalm. Magnus Dominus. Lectiones 2 nocturni constant ex historia, quam supra habes in compendio ex Cajetano: nihil tamen hic lego de annua enatatione prodigiosa capitis, quam supra ex eodem auctore retulimus. ℞. I. Quidam Galli voventes sacrum sepulchrum Christi videre, desiderant perficere, quæ promiserunt, opere. ℣. Unde sumpta pera ac baculo, factoque crucis signaculo. Desiderant. ℞. 2. Dum iter cœptum perficerent, sacrum templum virginis Christinæ intraverunt: de quo sacras reliquias auserentes secum tulerunt. ℣. At illi trementes propere curant inde recedere. De quo sacras reliquias. ℞. 3. Jucunditatur nunc Sæpini populus sacra dona possidens. Sæpe psallant senes, juvenesque sæpius. ℣. Plaudat organo & cythara immensis ornatus muneribus. Sæpe. Gloria. Sæpe. In 3 noct. Antiph. Campaniæ partes lapsis procurrens habenis huc venit ad nostra [ut] levaret colla catenis. Psalm. Cantate. Antiph. Munere divino populo collato fideli gaudeat omnino mundus de culmine cæli. Psalm. Dominus regnavit. Antiph. Venit partibus remotis Francus quidam secum portans dignis votis recolenda pignora. Psalm. Cantate. Lectio sancti Euang. de decem Virginibus. Homilia S. Hieronymi.

[44] [cum approbationibus.] ℞. I Tollentes salutare munus, maria sulcare contemnunt, sed non possunt hoc patrare, non repertis puppibus. ℣. Ter circumvagantes & Apuliam lustrantes, huc coguntur remeare, quo vult Virgo repausare. Non repertis. ℞. 2 In hac die celebratur Christinæ translatio, in qua Christus carne natus, & a Magis adoratus novo sumpto munere. ℣. Oriens ab oriente nova stella claruit. Et a Magis. Gloria. Et a Magis. Ad Laudes Antiphonæ, sicut in festo. Ad Bened. O bone custos, qui numquam lumina claudis, respice psallentes famulos tibi cantica laudis, & nos Christinæ precibus consocia Sanctis. Per Horas omnia ut in festo. Secundæ Vesperæ, ut primæ. Antiph. ad Magnif. O flos campi, & lilium convallium Jesu Christe, qui es sponsus & amator virginum, quam jucundum est astare tuo semper conspectui: quem laudantes persequuntur virginales cunei: ubi dulcis harmonia resonat perenniter, atque virgo Christina cum his omnibus frequenter ingeminat: Tibi Christe sit laus, & gloria nunc & semper. Facultatem prædictum hunc libellum imprimendi concessit, qui apponitur Brutus Farnetus Vic. Gen. Neap., & paulo infra: Frater Petrus Robertus a S. Martino Ordinis Minorum de Observ., theologus archiepiscopatus Neap. vidit, & ad formam novi Breviarii Romani prædictum Officium reduxit. Die XXV Aprilis MDXCI.

[45] [Tres olim dies S. Christinæ sacri.] Inventio ac translatio hic supra in uno Officio conjunguntur; alibi in diversa festa incidisse, patet ex verbis, quæ leguntur in eodem Officio lectione sexta: Vovet (qua occasione, vide supra in fine numeri 24) universus populus, & promittit fideliter pro se, & suis posteris, istos dies in anno celebrare solemniter, primum inventionis, secundum translationis, tertium sacræ passionis ejusdem Virginis gloriosæ (Christinæ) &, tactis sacrosanctis Euangeliis, a minimo usque ad maximum jurant his tribus diebus ab operibus servilibus abstinere. Diversitas ista festorum etiam conficitur ex Animadversionibus Cajetani pag. 59, ubi ex Breviario Venetiis edito, anno 1564, ad inventionem sequens profertur Oratio: Deus, qui hodierna die, inventione corporis, martyris tuæ Christinæ Sæpinensem populum sublimasti &c. Ad translationem vero ista: Omnipotens æterne Deus, salutifera semper assuetus largiri, qui Sæpini prævidens sine custode castrum existere, ei cælitus hodie virginem destinasti Christinam &c. Deinde ex lectione nona divini Officii citat hæc: Non absque divino nutu, triplici solemnitate virgo Christina celebratur, quæ trino sub judice, ter senis pœnis afficitur. In eamdem quoque diem duo hæc festa recurrisse, probat laudatus auctor ex antiphona ad 1 nocturnum, ubi dici asserit: Nos venerando votis Christinæ translationem, dulcibus ergo modis colamus inventionem. Et e Lect. 8 producit sequentia: Fiat autem hæc celebritas inventionis & translationis tempore novæ stellæ, cum Christus primitiæ gentium revelatur. Nonnulla circa Officium Sanctæ habes infra parte 2, § 16.

[Annotata]

* forte sontes

* forte notis vel novis

* quas

§ V. Notitia alterius Officii; orationes propriæ; nomen Sanctæ in Litaniis; hymnus e breviario Mozarabico; ædes sacræ; gloria posthuma.

Aliud præterea habemus Officium proprium de S. Christina, typis quidem editum, at non notatum, [Aliud Officium incerti loci ac temporis hic describitur, at non datur,] ubi, a quo, pro quibus, & quando editum sit; & ideo illud infra vocabimus anonymum. Panormitanæ fortassis ecclesiæ, aut alteri certe, in qua corpus Sanctæ depositum creditur, præscriptum fuisse, argumento est oratio propria ad Sextam, in qua dicitur: quæ (B. Christina) in præsenti requiescit ecclesia. Singulare hoc habet inter alia illud idem Officium, quod præter istam orationem, aliam præterea afferat ad Nonam. Lectiones vero, quæ prima die, die Dominica per Octavam, & in ipsa Octava numerantur quot vicibus octo, in reliquis vero per Octavam occurrentibus diebus solummodo tres, continent Passionem Sanctæ. Alia, quæ in eo singularia occurrunt, non annoto, ne longior sim in re hic minime necessaria.

[47] In Missali secundum institutionem sancti Ambrosii, Mediolani typis edito anno 1522, [orationes variæ] pag. 189, sequentes præscribuntur orationes. Super populum: Crescat, Domine, semper in nobis sanctæ jucunditatis affectus, & B. Christinæ, virginis & martyris tuæ, veneranda festivitas augeatur. Per. Super syn. Intercessio nos, Domine, quæsumus, S. Christinæ virginis & martyris tuæ semper confoveat, ut ejus sacra natalitia & temporaliter frequentemus, & conspiciamus æterna. Per Super oblat. S. Christinæ, virginis & martyris tuæ, Domine festa recolentes, preces offerimus, & hostias immolamus; præsta, quæsumus, ut cum præsidio temporalis vitæ, præbeat & incrementa perpetuæ. Per. Postcomm. Adjuvent nos, quæsumus, Domine, & hæc sancta mysteria, quæ sumpsimus, & S. Christinæ, virginis & martyris intercessio veneranda, ut ab omnibus tueamur adversis, & ad mansiones perducamur æthereas. Per. Breviarium Coloniense, anno 1497 typis Venetis editum, propriam quoque de Sancta collectam habet; uti & Breviarium Romanum, excusum, sicut eidem adscribitur, anno 1522. Litaniis Anglicanis, quæ habentur inter vetera Analecta Mabillonii, non ita pridem recusa Parisiis, pag. 168, quasque probat earum editor pag. 169 labente seculo 7 in Anglicana ecclesia usitatas fuisse, Sanctæ nomen inseritur; quod etiam notatur in Litaniis Breviarii Tungrensis excusi sol. 93 verso. Paucula huc spectantia dantur inferius in secunda parte § 16.

[48] [uti & hymnus proprius,] Ritu annuo S. Christinam Mozarabibus in Hispania etiam esse venerabilem, diximus supra: & quamvis in eorum Breviario (anno 1502 Toleti excuso, de quo uti & de aliis ad istam liturgiam pertinentibus, agere ex professo statuimus in tractatu aliquo singulari, quem tomo proxime secuturo præmittemus) quamvis, inquam, in Mozarabum Breviario omnia de nostra Sancta unius virginis ritu dicenda præscribantur, hymnum tamen singularem ipsi condunt, quem a mendis aliquot expurgatum hic exhibemus: Virginis sacræ triumphum prosequamur laudibus: Quæ viriliter certando hostem vicit improbum: Et servando castitatem meruit præconium. Hæc namque Virgo dum esset parvula temporibus, Concupivit regem Christum adorare Dominum, Et neglectis simulacris thus offerre pudicum. Quæ paterna deridendo flagra vel supplicia, Non attendit prava verba: cor ad hæc nec posuit: Sed sereno pœnam vultu sustulit viriliter; Christi nomine beata, quod Christina dicitur Appellari virgo pia: sed a Christi nomine Derivatum patet suum esse sic vocabulum. Paternam fide probata iram temnens despuit Celso gaudio oblectata divinitus: Gratis tuis * depellebat, ac supernis incumbebat præmiis.

[49] [e Breviario Mozarabico.] Nulla hanc tormenta fregere: nulla mors perterruit: Sed alacri corde cuncta perferens certamina Inridebat: cruciatur perdita vesania. Cæditur namque suspensa: virgisque pertunditur: Æneumque vas repletum resina, & oleo, Picis simulque torrente: ibi alma mittitur. Undis impressa marinis a Christo eripitur: Serpentium omnigenam depulit sævitiam, Mortem simul ac tormenta reputans pro nihilo. Tribus itaque devictis profanis judicibus, Trinitatem confitendo triumphat feliciter. Sic a seculo vocata migrat ad cælestia. Tuo namque in honore, Virgo sancta, canimus: Juva cunctos supplicantes: tege tuos famulos: Funde preces pro delictis Christo regi domino. Et tu Christe, rex immense, audi preces supplicum: Vota accipe: cunctorum culpas dele scelerum, Hæc in festa hic orantes esto in subsidium. Gloria & honor Deo usquequo altissimo: Una Patri, Filioque, inclytoque Paraclito: Cui laus [est] & potestas per æterna secula. Amen.

[50] [Variæ sub nomine S. Christinæ reliquiæ recensentur in Oriente & Occidentes] Sacras olim S. Christinæ exuvias in Oriente celebratissimas fuisse, habemus e Typico S. Sabæ, quod sic testatur e Græco redditum: Ad altitudinem cæli requievisti illustris Christina: unde tuum gloriosum festum celebramus, cum fide venerantes reliquiarum tuarum thecam, e qua scaturit omnibus divina vere medela animæ & corporis. Magna reliquiarum congeries honorari asseritur Romæ, teste Carolo Bartholomæo Piazza in Hemerologio sacro parte 2, pag. 75: nimirum caput ad S. Mariam Majorem in capella Paulina; pars capitis ad S. Cæciliam; cor ad S. Apolloniam; illuc translatum e monasterio delle Muratte, vulgo dicto, & ab Clemente PP. IX suppresso; item reliquiæ ad S. Mariam Ægyptiacam & S. Susannam; quales etiam ad S. Franciscum & apud monachos Jesu Mariæ asservari, tradit Masinius in Bononia perlustrata pag. 419. Os S. Christinæ V. & M. notatur apud Caracciolum Neapolis sacræ pag. 229. Varias quoque recenset regium Scorialense S. Laurentii in Hispania monasterium, quod prætendit se habere sequentes, prout notatur in Lipsanologio seu Inventario reliquiarum ibidem asservatarum: e quo ista ex Hispanico translata sunt: Una costa dextri lateris, quæ longitudinem habet octo digitorum: præterea caput ejus integrum, confixum in tempore sinistro: unum ferrum sagittæ, qua interiit. Adde sex alias reliquias minores; inter quas verosimiliter numeranda erunt tria ossa S. Christinæ virg. & mart., una cum aliis pluribus sacris lipsanis missa ad Philippum II, Hispaniarum regem, Colonia a PP. Augustinianis: de qua re videsis Commentarium prævium S. Margaritæ ad diem XX hujus, num. 31 sub finem.

[51] Testimonium, quod de capite isto habetur in dicto Inventario, [inter quas caput apud Scorialenses in Hispania esse fertur;] sic sonat: In nomine Domini. Amen. Nos Anna Von Gudden priorissa, Joanna Von Erchren suppriorissa, Catharina Von Breitbach procuratrix, Maria Von Orkbeck celleraria, & Elizabetha Huppe, custos sacrorum, conventus sanctæ Gertrudis, Ordinis sancti Dominici in civitate Coloniensi, testatum facimus universis, nos summa reliquarum sororum nostrarum consensione dono dedisse admodum reverendo domino patri Baltasaro Delgado, invictissimi ac potentissimi regis Catholici commissario (prævio tamen episcopi ordinarii loci indulto) sequentes Sanctorum reliquias, quas ex Majorum nostrorum archiepiscoporum ac fundatorum traditione accepimus, piaque hactenus religione asservavimus ac veneratæ sumus.

[52] Videlicet: caput S. Christinæ, virginis & martyris; [cujus rei] prout constat vita & martyrium ex litteris incisis argento, quo ipsum sacrum caput, cui affixum apparet sagittæ ferrum, quo martyrium feliciter consummavit, adornatum reperitur. Item alia tria capita ex societate undecim millium Virginum: attento scilicet summo flagrantique desiderio, quo sua paternitas, ut in Deum ejusque Sanctos, sic & in venerandas eorumdem reliquias, Spiritus sancti electa quondam organa & habitacula, ferebatur pietatis affectu; habita non minima etiam ratione horum patriæ nostræ motuum, quibus pretiosissimo huic ecclesiæ thesauro a profligatæ pietatis hominibus merito metuendum est, & in plerisque patriæ nostræ locis præstantissimas illas opes nefando quodam furore ac sacrilegis manibus a male feriatis & plus quam diabolicis hominibus direptas & turpiter abjectas (heu dolor!) conspeximus.

[53] Confidimus igitur hac via sacras has Sanctorum reliquias a nefariorum hominum manibus, [hic datur testimonium:] & petulantia non modo magis fore tutas, & quodammodo etiam vindicatas, verum etiam complurimis piis mentibus non mediocrem pietatis accessionem facturas. In quorum omnium fidem & testimonium præsentes litteras manibus propriis subsignavimus, sigilloque nostro conventuali munivimus. Datum in dicto conventu anno MDXCVII, die quarta mensis Septembris. Subscribuntur: Anna Von Gudden Priorissa. Joanna Von Erchren suppriorissa. Catharina Von Breitbach procuratrix. Maria Von Orkbeck celleraria. Elisabetha Huppe custos sacrorum. Georgius Braun ad gradus B. Mariæ Colon. Dec. comiss. Apost. de mandato reverendissimi domini Braunii com. Apost. Rolandus Weierstras notarius publicus. Testimonium illud, quatenus Sanctam hodiernam spectat, exigui est ponderis, sicut constabit ex dicendis.

[54] [quod caput & alibi putatur asservari. Aliæ reliliquiæ.] Sanctæ item Christinæ virg. & mart. caput Abulæ attribuitur apud Ægidium Gonçalez Davila in Theatro ecclesiarum Castellæ, tomo 2, anno 1647 Matriti edito, pag. 212. De capite Sanctæ, ut volunt nostræ, quod translatum fertur ex Italia in Hertzebrock, pagum territorii Osnabrugensis, dicetur post Acta. Interim si allata hactenus de Sanctæ exuviis subsistant, sequitur ut vel ipsa fuerit multiceps, quod admitti non potest; vel ut caput, quod habere volunt, revera neutiquam habere possint omnes, imo ne quidem habere dici possit, ex omnibus aliquis, quamdiu id solidissime non probatur. Litem hanc omnibus, & singulis illis, qui ex possessione se jus habere putant ad verum Sanctæ hodiernæ caput, derimendam relinquo. Jam pridem dictum fuit tom. 2 Januarii, pag. 612, sacra lipsana allata fuisse Olyssiponem; in prætermissis autem ad diem X Maii mentionem fecimus de parte costæ ejus, & alterius ossis apud Pragenses; ad diem vero XXI ejusdem mensis, pag. 10 in numeroso reliquiarum, monialibus excalceatis Viennensibus ab Eleonora Augusta consessarum Catalogo notatur S. Christinaæ V. mart. Gelenius ad Magnitudine Coloniæ Agrippinæ pag. 708 brachium ponit in ecclesia Franciscanorum Conventualium Coloniæ (de quo etiam meminit in indiculo ad sacrarium Agrippinæ, anno 1607 editum, Erhardus Winheim Cartusianus Herbipolensis) & pag. 571 hermam notat cum reliquiis S. Christinæ; sed minus distincte, nostræne Sanctæ, an alterius eas esse putet.

[55] [Ædes sacræ sub nomine hujusce Sanctæ CPoli,] Sacris exuviis, quæ sub nomine Sanctæ nostræ honorantur, subjungo ædes sacras, in quibus peculiarem cultum habuit. Inter quas censendæ imprimis veniunt eæ, quas CPoli exstitisse colligimus ex Supplemento nostro Ms. Sirmondo-Chiffletiano, sæpissime alias citato, in quo leguntur ista: Τελεῖται δὲ αὐτῆς σύναξις ἐν τῷ μαρτυρείῳ αὐτῆς, τῷ ὄντι ἐν τῷ νέῳ παλατίῳ, καὶ ἐν νύμφαις ταῖς μεγάλαις, καὶ ἐν τῷ μαρτυρείῳ τοῦ ἁγ. Τρύφωνος πλησίον τῆς ἁγίας Εἰρήνης ἀρχαίας καὶ νέας. Celebratur ipsius (S. Christinæ) synaxis in æde sacra, quæ est novo palatio, & in Nymphis magnis, & in æde sacra S. Tryphonis prope S. Irenen antiquam ac novam. De novo Palatio agit Cangius CPolis Christianæ lib. 2, pag. 119; de duplici æde S. Tryphonis lib. 4, pag. 140; de illa vero item duplici, quæ est S. Irenes, antiqua & nova eodem lib. 4, pag. 147; apud quem non invenio, uti nec apud Gyllium & Bandurum, qualis proprie locus hic indicetur in Nymphis magnis. Inter Epigrammata veterum poëtarum apud eumdem Bandurum tomo 1 Antiquit. CPolit. lib. 7, pag. 143 reperio unum cum hoc titulo: In simulacrum Nympharum: harumne an aliarum? Varia item loca Romæ, in quibus publica veneratione Sancta martyr honoretur, recenset Piazza supra nominatus, videlicet ad S. Mariam Majorem; ad S. Apolloniam; ad S. Mariam Ægyptiacam.

[56] Masinius in Bononia perlustrata ad diem X Maii signat S. Christinam virg. & mart. cum festo in ecclesia ejus parochiali, [& in Italia] in via vulgo della Fondazza; ubi sint indulgentiæ plenariæ, per Gregorium XIII concessæ die XXV Februarii MDLXXXII; addit, jam ab anno 1225 eam fuisse possessam a monachis Camaldulensibus; & ab anno 1247 concessam ejusdem Ordinis monialibus, quæ ex territorio Bononiensi huc translatæ, anno 1602 eam reædificarint, superstitibus adhuc in præsenti earum monasterio, teste supra dicto auctore, ecclesiæ antiquæ vestigiis; illasque pag. 210 & 609 moniales S. Christinæ vocat. Die autem XXIV hujus rursus Sanctam recenset, eum festo in ecclesia ejus parochiali altera in Petra lata. Adde ecclesiam S. Christinæ Vulsinii; ubi contigisse fertur celeberrimum toto orbe miraculum hostiæ consecratæ, sanguine manantis, anno 1264; propter quod festum venerabilis Sacramenti ab Urbano PP. IV institutum est. Videsis Vitas Pontificum apud Ciaconium tom. 2, col. 148, & Raynaldum in Annal. eccl. ad dictum annum. S. Antoninus Historiarum parte 3, titulo 20, capitulo 1, § 1, ecclesia, in qua illud miraculum contigerit, cujus Sanctæ habuerit nomen, non exprimit; sed in loco non multum distanti apud Bulsenam in quadam ecclesia illud contigisse scribit.

[57] Sanctuarium Capuanum, anno 1630 Neapoli excusum, [variis locis;] pag. 522 tradit ista: Fuit olim ecclesia S. Christinæ cum suo pago in via S. Angeli ad Formam: tandem diruta, translata est capella in cathedralem; & est capella canonicorum. In Vita S. Guilielmi abbatis Divionensis tomo 1 Januarii, pag. 61, mentio fit monasterii S. Christinæ virginis; & cœnobium sub eodem nomine in diœcesi Mediolanensi ad Olenam fluvium notatur apud Mabillonium Annal. Benedict. tomo 4, pag. 94 & 95; de quo pariter egerat tom. 2, pag. 478, ubi de antiquitate ejus ac privilegiis, addens a Gregorio XIII Pontifice, collegio Romano urbis Romæ unitum esse. Cœnobium sacrarum virginum sub nomine S. Christinæ anno 1190 exstructum Tarvisii, ac anno 1357 destructum, habes tomo 2 Junii pagg. 484 & 485. Abbatia seu monasterium extra muros Sutrinæ civitatis, unitum ejusdem civitatis ecclesiæ sub titulo S. Christinæ notatur in abbatiarum Italiæ notitia apud Augustinum. Lubin pag. 379. Adde quod patrona sit in Udenbrinck; de quo loco post Acta; ut nihil dicam de ædibus sacris in dicto Hersebrock, & Bœvrariæ, sicut ibidem latius exponetur. Singulari Sanctam venerationis testificatione prosequuntur Panormitani jam tum a tempore, quo sacrum ipsius corpus eo transvectum putatur: de qua re juverit audire laudatum supra Cajetanum pag. 145, qui isti translationi subdit hæc:

[58] Jam tum patronam Christinam virginem senatus populusque Panormitanus delegit. [Panormi in Sicilia colitur tamquam patrona.] Corpus argenteæ inclusit arcæ, quæ deinde ad annum salutis MDLVII in elegantiorem formam redacta est, insculptis ad latera suppliciorum imaginibus, quæ ad Tyrum, patriam urbem, olim constantissime pro Christi fide tuenda subiverat. In sacello vero a regibus olim extructo, elegantissime culto, intra ferreas crates ad custodiam detinetur. Eadem ex argento theca annuis prima mensis Maii Dominica die, solemnibus etiam nundinis, ad hominum frequentiam e propinquis oppidis facilius convocandam institutis, per urbem celebri pompa, & confluentis populi pietate circumvenitur: nec innumera desunt beneficentissimæ Patronæ beneficia, in eos præsertim, qui a malo genio male torquentur. Colitur etiam solemniori cultu dies festus S. Christinæ die XXIV Julii, in quem recurrit anniversaria felicissimæ mortis memoria.

[59] [Fama Sanctæ posthuma ex Venantio Fortunato;] Ad famam Sanctæ posthumam potissimum spectant ea, quæ veteres scriptores de illa habent. Venantius Fortunatus, Piclaviensis episcopus in Bibliotheca Patrum editionis secundæ per Margarinum de la Bigne anno 1589 Parisiis excusæ tomo 8, col. 923 inter alias illustres virgines nomen ejus sic refert, Christina, Euphemia &c. In Broweriana tamen editione, pag. 186 legitur Euphemia; sed nomen Christinæ, ibi adjunctum non invenio. S. Aldelmus ex abbate Malmesburiensi in Anglia, Schireburnensis ibidem episcopus (qui claruit versus finem seculi septimi; & cujus Acta illustravimus ad diem XXV Maii, a pag. 77) in libro de Laudibus virginitatis prosaïco, qui habetur tomo secundo Orthodoxographiæ a pag. 1677, ita excurrit in S. Christinæ laudes a pag. 1707;

[60] [S. Aldelmo] Secunda autem (Christina) in tantum divinæ charitatis faculis accensa, & jam antequam baptismi rudimenta susciperet, fuisse memoratur, ut statim ab undecimo ætatis anno phanaticæ superstitionis contemptrix, & supernorum decretorum cultrix exstitisse narretur; cujus pater in palatio magistri militum officio fungens, cum eamdem sobolem suam liberalibus sophismatum disciplinis imbueret, turrem eidem minaci proceritate in edito porrectam, & forte lituræ compagi constructam erexit. In qua cum bis senis puellis juxta ritum indigenarum, mutis diis, ut adoleret & holocausta thurificaret, a patre culturis delubrorum dedito inconsulte cogeretur, sed cum se ab unica filia merito spretum comperisset, & deauratas simulachrorum effigies, Jovis scilicet & Apollinis, simulque Veneris stuprorum amatricis minutatim in frusta confracta animadverteret, illico diversa tormentorum genera, eamdem filiam vexatura, cruentus carnifex, & truculentus parricida potius, quam pius pater crudeliter machinatur.

[61] [Schireburnensi in Anglia ep.,] Verumtamen mens Deo dedita nec olidos ergastulorum squalores horrescit, nec scopulum collo connexum, & marinis gurgitibus immersum pavescit; nec sudibus crudeliter tenerrima membra cædentibus mollescit, nec vel usti capitis deformatio, quamvis flava cæsaries raderetur, & per publicum decalvata traheretur, statum cordis inclinat: nec torrida fornacis incendia Chaldaici regnatoris machinas æquiparantia obstupuit, nec venenatos aspidum rictus, quas Marsi incantationum carminibus irritabant, pavefacta puella pertimescit; imo hæc omnia, Christo patrocinium præstante, salvo pudoris thesauro feliciter superat. Postremo geminis spicularum vulneribus sauciata, & purpureo perfusa cruore, pro Christo martyrizavit.

[62] [& S. Josepho apud Græcos] S. Josephus, qui floruit apud Græcos seculo 9, & de quo disseruimus tomo IV Julii in Commentario prævio ad Vitam S. Alexii pag. 247, famam Sanctæ posthumam illustravit canone seu cantico sacro, in ejus honorem condito, ac per odas novem deducto; cujus hæc notatur acrostichis:

Χριστοῦ σε μέλπω τὴν ἐπώνυμον χόρην. ΙΩΣΗΦ.

Christi Puellam te cano cognominem. Joseph.

Circa nomen auctoris hic appositum quædam notavimus loco citato. Porro nil suadet, canonera e Græco huc Latine integrum transcribere, qui a curiosis Græce legi potest in Menæis magnis excusis, & Latine nunc versus est, uti dicetur parte 2, § 16; sufficiat indicasse, quod ejus auctor modo longe tolerabiliori, minusque adornato & scenico martyrium Sanctæ, quæque ad ipsius res gestas pertinent, obiter perstringat, carptim nonnulla puncta delibans; quam ille qui Acta, prout hodiedum circumferuntur, ad posteros transmisit; ut suo loco postea ostendetur. Unum hic observo ex verbis exapostilarii (de quo, quid sit, non satis liquet, sicut dictum est in Dissertatione onomastica ad Acoluthiam Officii Græci ante tomum secundum Junii, pag. XXXIII; num. 35) unum, inquam, observo, S. Christinam infantibus patronam indicari his verbis: Ἰατὴρ δὲ δαψιλὴ ἀνεδείχθης πρὸς Θεοῦ τοῖς βρέφεσιν τοῖς νηπίοις. Alma medicatrix a Deo exhibita es infantulis.

[63] Seculo undecimo versus aliquot diverso metro de S. Christina panxit Alphanus, [nec non Alphano, archiep. Salernitano.] ex Casinensi monacho ac deinde abbate S. Benedicti Salerni, ibidem archiepiscopus: de quo videsis Petrum Diaconum, laudati Casinensis monasterii monachum, in libello de Viris illustribus Casinensibus, Romæ cum notis Joannis Baptistæ Mari anno 1655 edito, cap. 19. Prædictos versus habes apud Ferdinandum Ughellum in appendice ad tomum secundum Italiæ sacræ a ubi a producitor Passio Sanctæ, quam teste eodem Petro, idem auctor composuit nudo & lucidissimo sermone; sed an & quousque hoc verum sit, dispiciemus paragrapho sequenti. Certe qualis sit istius Petri auctoritas, notavimus die XVIII Julii, pag. 485. Interim gloria Sanctæ nostræ posthuma pluribus notitiis illustratur parte 2, § 13. Nunc ejusdem Acta inspiciamus.

[Annotata]

* forte Armis suis

§ VI. Actorum notitia & observationes.

Majores nostri Bollandus & Henschenius variorum exemplarium Passionis S. Christinæ notitiam nobis notatam reliquere in schediasmate chartaceo, [Majores nostri plurium exemplarium notitiam notarunt;] ad Vitam ejusdem Sanctæ, quam habemus ex Ms. Windbergensi in Germania, collatam cum manuscripto S. Maximini apud Treviros, ac S. Audomari. Ibidem dicitur eadem Vita exstare in Catalogo P. Beatilli ex Passionali num. 49, & gemina, sed aliquantum discrepans verbis, in 2 Mss. D. Schenckinck; nec non in Ms. ad S. Hubertum; sed præfigitur, Temporibus Diocletiani imper. erat, & finis discrepat; item in Ms. Valcellensi nostro, quod antea fuerat Domini Moreti, ac Ms. num. 13 Reginæ Sueciæ, hinc inde variantibus verbis fere cum aliqua correctionum ad prædictam Windbergensem positarum conveniens.

[65] Exstat præterea Vita ejusdem Sanctæ in codice Aquicinctino fol. 46. [quæ hic enumerantur,] In Ms. Cardinalis Mazarini hoc notatur exordio: In illo tempore erat quædam puella de Tyro, in spe Dei virginitatem custodiens, quæ nondum erat annorum undecim; in fine convenit cum dicto Ms. nostro Valcellensi. Huc præterea adde Ms. Heinsbergense comitis de Geleen in 4, in quo Vita incipit: Erat quædam sancta & sacra puella ex stirpe regia de Tyro genita, nomine Christina. Atque hæc ex iis, quæ ibi notarunt illi; quibus nos sequentia superaddimus. Specimen aliquod manuscriptum anno 1641 huc misit noster Joannes Gamans, ex Bodecensis cœnobii Regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis, Passionali pergameno Ms. insigni, mensis Julii fol. CXII, pag. A, cujus illud est exordium:

[66] [additis aliis tum manuscriptorum,] In diebus sævissimæ persecutionis, cum impleretur illud euangelicum: Tradet frater fratrem in mortem, & pater filium vel filiam, fuit apud Italiam juxta lacum Vulsinium quædam sacra virgo, nomine Christina, quæ spem & fiduciam habens in Domino Jesu Christo. Sanctæ quoque Passionem continet codex noster membranaceus antiquæ notæ, at satis hinc inde in ea mendosus, qui olim spectavit ad collegium Societatis Jesu Molsheimense; item alius noster membranaceus perquam antiquus acephalus anonymus, a fol. verso CLVII. Ea, quam nos hic damus, desumpta est ex nostro Passionali Ms., in pergameno antiquis characteribus exarato, qui olim fuit collegii nostri Fuldensis: quamquam parum puto referre, quænam ex dictis exemplaribus potissimum Passio detur; cum persuasum plane habeam tam ex iis, quæ notata protuli jamjam a Majoribus nostris, quam ex iis, quæ observavi ego ipse in exemplarium Mss. lectione, omnes convenire in substantia, quamquam verbis, stylo, brevitate aut prolixitate, aliisque adjunctis istiusmodi dissonare possint: ejusdemque generis prorsus esse credo Acta bina, quæ citat Baronius in notationibus ad hunc diem.

[67] [tum excusorum exemplis.] Alphanus supra allatus ea conscripsit, & legi possunt apud Ughellum loco supra citato a col. 1125: de quibus infra erit dicendum. Petrus de Natalibus Acta fere eadem in substantia ad majorem brevitatem contraxit. Edita quoque leguntur apud Mombritium, & in Lectionibus anonymis, aliisque Neapoli excusis; de quibus supra. Vincentius Bellovacensis in Speculo historiarum lib. 12 puncta quædam per capita 86, 87, 88 ac 89 deduxit. S. Antoninus parte 1 historiarum, titulo 8, capitulo 1, § 17, habet compendium. Syllogen historicam dat Tillemontius Monum. eccles. tom. 5, a pag. 538. Legendista Gallus neotericus hanc Vitam collegit, ac suo Operi inseruit hoc die, ut præteream Silvanum Razzi, Ordinis Camaldulensis, qui gesta Sanctæ jam pridem ex variis edidit Italice in Vitis Sanctorum Tusciæ parte 1, a pag. 71, editionis secundæ. Henschenius in schediasmate, quod præ manibus habeo, varias Lectiones ac differentes a Mombritio notavit ex 1 codice monasterii S. Cæciliæ Romæ: at tanti non sunt Acta, ut de minutiis hujusmodi magnopere laboremus.

[68] [Acta exiguæ esse finei,] Dolendum est Sanctam adeo illustrem non habere Acta melioris notæ, quæ vel inviti compellimur notare pessimo calculo, re ipsa edocti, verissima esse, quæ Papebrochius in Ephemeridibus Græco-Moscis ante tomum primum Maii pag. XXXIV jam pridem notaverat his verbis: Obscura sunt ejus Acta .. nec levi examine ac censura indigent, ut plurium Sanctorum hujus generis. Etenim quaquaversum oculos conjicis, occurrunt identidem res novæ ac mirabiles, & mutatio scenæ continua. Nec vero tres judices, sub quibus illa fuerit passa (de quibus etiam meminit collecta Sanctæ in Breviario Tungrensi excuso) nec tormenta; tot, tamque varia, singularia, & horrenda videntur in tantillam Puellæ undecim annorum ætatem cadere. Adde visiones seu apparitiones, dialogismos, orationes ad Deum, & plura alia, ne singula enumerem, quæ cordatis viris merito displeceant. Et vero si liceat aperte rem ipsam sine ambagibus eloqui, ut plurimum nobis videntur præferre ista Acta puram putam texturam, quæ consarcinata sit ex sarragine rerum mirabilium, tales characterismos exprimentium, ut videatur hic quasi in unam, ut ita loquar, massam congestum, quidquid sere in pluribus aliis mirabile, ne dicam incredibile, ab hujusmodi rerum gnaris observari solet.

[69] Nec porro scimus, quo tempore, quove auctore Acta ista conscripta sint; [nec levi censura indigere] & quamquam fere in substantia conveniant, tamen in rerum adjunctis parum sibi constant, ut liquido se prodat varia eorum interpolatio, neque satis credibilia in iis narrentur, aut minimam veritatis speciem præ se ferentia. Res exemplis prebetur. Suspecta est num. 1 turris, cui Sanctam includi jusserit ejus pater Urbanus; suspicionem auget lectio 1 Officii in natali Sanctæ, Neapoli excusi; quando hanc facti reddit rationem: Sperabat enim insanus pater, si (Christina) diis virginitatem dicaret, ac in eorum cultu maneret, ipsi gratitudinis memores, admirabili pulcritudine puellam, ut deam venerari præcepissent; ea propter in quadam turri .. Christinam cum duodecim puellis clausit.

[70] Num. 11 in Actis nostris narratur Sancta in mare projecta, [probatur,] sed ab angelis suscepta, ibidem & petiisse & obtinuisse baptismum: de quo baptismo nihil habet Ado, sive nihil de eo invenerit, sive suppresserit tamquam calamo suo indignum. Id quod per se incredibile, modo longe incredibiliori exponunt Lectiones anonymæ superius memoratæ, in ea quæ præscribitur primo loco die Dominica per Octavam S. Christinæ, ubi habentur ista: Et cum hæc dixisset B. Christina, nocte in medio maris facta est vox de cælo dicens: Christina, exaudivit dominis Deus tuam deprecationem: & statim de cælo venit nubes candida super caput ejus, & ab angelis sublevata est, & a Christo ibidem sic dicente baptizatur; Baptizo te in Deo Patre meo, & in me Jesu Christo, Filio ejus, & Spiritu sancto; & commisit eam Michaëli archangelo, qui eam ad terram reduxit.

[71] Petrus de Natalibus eadem brevius: Christus vero ad eam descendit, [& ostenditur] & ipsam in eodem loco manibus propriis baptizavit; crescitque paradoxum, quando addit, nomenque suum eidem imposuit. Bœvrariense Ms. In fluctibus eam baptizavit (Christus) & sic a Christo Christina nuncupata est. In apographo Fuldensi num. 4 ab Urbano patre, num. 8 a matre vocatur Christina, quo ultimo loco Sancta dicit, se habere nomen Salvatoris: & postea num. 11 narratur ejus baptismus. Si vero in baptismo dumtaxat hoc nomen acceperit, quomodo a parentibus ante baptismum isto nomine nuncupatur? Scio equidem, in rebus hujusmodi recurri posse ad ὕστερον πρότερον, sive ad prolepsin: sed illa non videntur hic congrue suffragari debere: quia plurima alia adeo inepte & inconcinne cohærent in hisce, de quibus in præsentia agimus, Actis. In Lectionibus propriis Neapoli excusis angelus non Christus illam baptizat. Razzius de baptismo nihil.

[72] Paradoxus ille baptismus merito displicuit S. Antonino, prout colligitur ex verbis ejus, loco supra indicato, ubi sic loquitur: [ex variis speciminibus.] De baptismo ejus mirandum est, nec tamen incredibile, vel Deo impossibile; quia omnia potest, & supra legem communem homines justificare. Sed bona sanctissimi Præsulis venia, non illud hic quæritur; sed quo potius fundamento res adeo inusitata & mirabilis stabiliatur, ut ex mirabili fiat credibilis. Sufficiens enimvero fundamentum non sunt Acta, exiguæ utique auctoritatis. Unde ergo mirandum illum baptismum censet sapientissimus Antistes non esse incredibilem? Ratio ejus, quam petit ab omnipotentia Dei, id unum probat, quod res ista potuerit fieri, non autem quod facta sit, vel quod facta prudenter saltem credi possit, cum destituatur idoneis motivis credibilitatis. Adde, quod argumentum S. Antonini videatur nimium probare: nam si ex eo, quod Deo omnia sint possibilia, velis omnia fieri credibilia, quæ credibilia aliunde non probantur; jam sequitur, ut Actis omnibus etiam ineptissimis & fabulosissimis assentiendum sit, neque utendum discerniculo, ut vera a falsis, genuina a spuriis discriminentur, quo tamen noster potissimum in prosequendo hoc Opere collimat labor. At plura vide in hanc rem parte 2, § 9. Jam nos ad Acta Sanctæ nostra redeamus.

§ VII. Earumdem observationum continuatio.

[Specimina alia] Num. 6 habes mirabilem ascensum & descensum adminiculo fasciæ; num. 7 lictores prodeunt duodecim, ut teneram Virgunculam virgis cædant. Quis id credat? Num. 16 duo aspides, in Sanctæ interitum frustra accersiti, currentes suspenderunt se ad mamillas ejus, velut infantes lactentes: de qua re melius tacent Lectiones anonymæ, Mombritius ac Razzius. In codice nostro membranaceo anonymo supra citato referuntur ista: Exiit idolum ambulans, & stetit in loco, ubi (Sancta) jussit ei stare. Quod Mombritius ita narrat: Tibi dico idolum sine anima, in nomine Domini nostri Jesu Christi exi de templo isto: & statim idolum ambulavit. Officium anonymum excusum in Lectione octava diei octavæ rem pluribus extrahit his verbis: Stabat autem S. Christina in templo ante Apollinem & Damaum, & magna voce dicebat: Tibi dico idolum sine anima, in nomine Domini nostri Jesu Christi exi de templo hoc, & ambula per spacium quadraginta pedum: & sta illic in loco, quo præcipio tibi. Exivit idolum, ambulavit, & stetit in loco, ubi ea præcepit Sancta. Viden' ut gradatim crescat oratio? Quod Passio nostra num. 13 narrat de craticula, Lectiones Neapoli excusæ, consonantibus in re anonymis, sic memorant:

[74] [ex variis textibus] Judex jussit cunam æneam fieri, picemque, resinam & oleum in eam mitti, & subtus valde incendi: miseruntque Virginem milites intus, & quatuor ex eis cunam agitabant. Credite posteri. Alphanus scenam hic novam adornat, dicens Sanctam sese in ollam ferventem citissimo cursu projecisse. At quo teste id dicit? Apud Latinos scribitur sagittis interiisse: ast apud Græcos in Menæis magnis excusis, notatur capite truncata; ut videre ibidem datur hoc die versus finem. In Ms. Bœvrariensi dicitur in visceribus gladio percussa, cum paululum supervixisset … migrasse ad Christum. Quis vero nisi excors credat id, quod habet codex noster Molsheimensis, cui fere consonat alius item noster anonymus, de Sanctæ depositione seu sepultura? Venit autem quidam de genere ejus, qui & ipse crediderat per B. Christinam: fecit martyrium (ejus, sicut addit anonymus citatus, id est ædem Martyri sacram) in templo Apollinis, & collocavit eam ibi. Lectiones Neapoli impressæ ad finem diei octavæ: Martyrium ejus in templo Apollinis celebravit. Ms. Bœvrariense rei incredibili aliquam verisimilitudinis speciem appingit his verbis: Aliqui Christiani .. sepelierunt eam diligenter in templo Apollinis, quod ipsa, fusa oratione ad Deum, prostraverat, contriverat, ac funditus destruxerat. Combina ista, si possis, cum loco, tempore, aliisque adjunctis; cum medios inter gentiles hæc facta fuisse oportuerit.

[75] Alphanus Acta scenicis ornamentis infarsit, ac dialogismis supra modum & fidem interpolavit, [his proferuntur.] magis solicitus, ea ut belle comeret, quam ut vera ac sincera diceret; quo factum est, ut non tam historicum agens quam oratorem, misere rem totam depravarit. En tibi specimen ex descriptione tribunalis: Erat autem in medio templi tribunal, argenteis parietibus in sublime erectum, cujus fastigia ebore nitidissimo tegebantur, in qua aurea solis imago micantibus e cæsarie radiis coruscabat, quæ quasi stellarum repetendo zodiacum cursu citissimo ferebatur: signa quippe sex a dextris, totidemque a sinistris occidere & exsurgere alternatim bina sibi quæque ex adverso obsistentia videbantur: ibi horæ, ibi dies, ibi menses, ibi anni suis spatiis circumibant. Aureus axis erat, radiorum argenteus ordo per juga chrysoliti fulgebant ordine ducti. Ecce nos tandem sensim sine sensu in medium, si Superis placet, abductos Parnassum. Tu de ceteris, lector, ex hoc specimine fer judicium; quidquid infra a Pennatio Alphanus defendatur § 10; ubi plura dicentur.

[76] Deinde Actis S. Christinæ vulgaribus non modice officere videtur, [Historia Sanctæ in Mediolanensi Breviario correcta;] quod lectio de hac Sancta, continens compendium historiæ vulgaris, & Breviario Ambrosiano ecclesiæ Mediolanensis, edito anno 1593, ad Matutinum die XXV hujus inserta, postmodum in nova editione istius Breviarii, quæ accurante Frederico Cardinale Borromæo, ejusdem ecclesiæ archiepiscopo, anno 1625 in lucem prodiit, longe aliter referat Passionem; ut merito suspicari liceat, ejusdem fidem circa res in illa prioris Breviarii lectione contentas, postea vacillasse; cum alia deinde ei fuerit substituta; quod haud dubie non contigisset, si prior probatæ fidei habita fuisset, & correctionis non indiga. At quandoquidem de correctione hic incidit sermo, juverit circa hanc sequentia observare.

[77] [at corrigi vix potest; quamquam non omni auctoritate careat, ex S. Aldelmo,] Difficillimum enimvero est, Acta ista ad sanam & historice probabilem revocare correctionem; quia regula in promptu non est, ad quam illa fieri possit. Itaque quantum ex iis factis, quæ vulgo circumferuntur, retinendum sit; quæve & quomodo mutanda, ignorare me profiteor. Pondus aliquod habet compendium supra productum ex S. Aldelmo ob antiquitatem scriptoris: unde arguas, aliqua tum temporis exstitisse, e quibus ille sua delibarit. Acta Græca nec vidimus, nec visa ab aliis novimus: supponere tamen liceat, ea aliquando scripta fuisse, tum ex elogiis supra datis, tum ex singulari veneratione, qua Græci nostram Martyrem prosequuntur. Adde, quod S. Josepho in suo canone videantur aliqua Acta præluxisse, o quibus puncta quædam delegerit; quæ indicent congeriem historiæ multo tolerabiliorem præ ea, quæ hic prælo datur, quæque ad fidem ejusdem canonis aliquo saltem modo videtur posse emendari; prout faciendum monuimus circa historiam S. Alexii, tom. IV hujus mensis, a num. 33 Commentarii prævii ad istius Sancti Vitam. Josephus itaque S. Christinæ ista accinit: Ode 1: Omnem paternum errorem & impietatem reliquisti. Ode 3: Ligno graviter alligata es & rasuras perpessa. Ode 4: Ludibrio habuisti flagra … pater impiissimus & sævus tormentorum injurias tibi minatur.

[78] [& S. Josephos] Ode 5: Tamquam angelicam in corpore naturam sis nacta, cibo angelorum te angeli cælestes paverunt.. Te ligarunt inimici, & in aquas projecerunt. Ode 6: Genitor cum videret abs te, Martyr, patrem amari cælestem, barbaricam ostendit mentem, & multimodis pœnis te subjecit: nam impius propriæ naturæ limites ignoravit. Ode 7: Tibi cum ardente igne versanti non fuere curæ ardentia membra. Sanguinis tui imbre insani deorum cultus fluenta exsiccasti: nunc vero maria sanitatum pluis. Ode 8: Nocivum tentationum & pœnarum mare indemnis pernavigasti divina gubernatione. Serpentem demersisti, o Martyr, in profundo tuorum certaminum. Vivo verbo ad vitam revocasti mortuum ex morsibus .. venenosorum serpentium. Terribili serpenti vivacibus tuis certaminibus mortem intulisti, precumque tuarum quasi incantationibus sopivisti immites feras, & a damno, quod illæ inferunt, mansisti procul.

PARS SECUNDA SEU POTIUS CONTINUATIO PARTIS PRIORIS.

§ VIII. Notitia Operis, ad propugnanda Sanctæ Acta, nuperrime in Italia editi.

Deducto jam huc usque in illustrandis S. Christinæ rebus gestis Commentario nostro prævio, submissæ nobis sunt novæ circa idem argumentum notitiæ; [Daturidea] uti jam indicavimus: quas ne lectoribus subtrahamus, prioribus paragraphis sequentes duximus superaddendos. Anno 1725 Montefalisci edita sunt Italice Vita & martyrium S. Christinæ, in sex libros divisa, ac dedicata Eminentissimo S. R. E. Cardinali Petro Otthoboni, Vice-Cancellario. Vitæ isti a pag. 249 subnectitur idiomate Latino opusculum, hoc titulo inscriptum: Engyotheca sacra, tribus distincta partibus, didascalia, propugnaculo, & myrotheca. Sive autem per vocem Engyothecam (Græce ἐνγυοθήκην) intelligas scrinium, in quo veluti in fidejussione deponuntur nummi & pretiosa supellex; sive arcam sue vas, in quo servantur instrumenta vel arma; eodem fere redit, cum constet, in eo tamquam armamentario condere voluisse, quæ ad Acta Sanctæ defendenda ac illustranda maxime conducere judicabat, istius Engyothecæ auctorem, reverendum admodum atque amplissimum dominum Splendianum Andream Pennatium Surianensem, protonotarium Apostolicum, & vicarium generalem civitatis Urbisveteris. Et vero in Isagoge sua ad Engyothecam sacram pag. 251 satis diserte illud indicat, quando ista scribit: S. Christina in Fastis Latinis & Græcis recensita quantum honoris & gloriæ apud omnes est consecuta; tantum salsuginis & criterii, illius passa sunt Acta, licet digna Argivo clypeo; quæ tamen nullo furfure sunt conspurcata, ex quibus historiam conteximus.

[80] Quod reipublicæ litterariæ bene vertat! Mira certe sunt, [istius operis;] quæ magno adeo hiatu de Actis illis, e quibus historiam contexuit, ille scriptor prædicat. Exposita itaque trium partium, in quas suam Engyothecam distribuit, notione, & rerum in eis tractandarum materia, quoad Acta Mss. inquit pag. 252, quatuor exemplaria nacti fusus; videlicet Acta ex codice Urbevetano, quæ NOSTRA vocitamus; ex archivo S. Mariæ Majoris, quæ Liberiana; ex bibliotheca S. Mariæ de Vallicella, quæ Vallicellana; & ex archivo cathedralis Castellanæ, quæ Fescennina. Habemus quidem hic Engyothecam instructam codicibus magni in speciem nominis, velut totidem armis, utinam magnæ rei, &, ut ipsius phrasi utamur, Argivi clypei vim habentibus, ad propugnanda Sanctæ gesta. Quo vero, uti mox pergit, ad edita; distinximus auctores, qui uberiori stylo, ab illis qui contractiori ediderunt; unde epitomarii possunt appellari. Hi omnes dantur, servata auctorum chronologia, de quibus singillatim agitur; hoc ordine: de Actis Mombritianus a pag. 377; Alphani a pag. 392; Vincentii Bellovacensis a pag. 415; Jacobi de Voragine a pag. 423; S. Antonini a pag. 427; Petri de Natalibus a pag. 432; Jacobi Philippi Bergomensis a pag. 436.

[81] Parte autem prima prædictæ Engyothecæ, quam Didascaliam vocat; [& notitia] ut quæ contineat documenta varia historiæ a pag. 253 plures notitias suggerit de suis Actis primævis, uti vult, Urbevetanis. Narrat itaque invenisse se in civitate Urbevetana die XXI Martii anno 1722, sacrum, frustra a se alibi quæsitum, thesaurum litterarium, in duos dispertitum magnos codices seu tomos in folio pergameno maximo augustali, & charactere antiquo cubitalibus litteris circa annum MCC exaratos… Hi codices cura & magnis impensis presbyteri Guidonis Valloclensis S. Constantii ecclesiæ parochialis, & SS. Virginis Mariæ ecclesiæ cathedralis capellani, qui vixit anno MCC, fuerunt exarati… In primo igitur tomo prædictorum codicum fol. CLIV, a col. 2 … exarantur ipsius (S. Christinæ) integra Acta… Quis hæc scripserit Acta, nos latet: fuisse vero sacerdotem, qui S. Christinæ lavacrum sacri baptismatis contulit, conjectura, non asseveratione assequi possumus. Quicumque verumtamen fuerit scriptor, cælesti sapientia ac phrasi illorum temporum fuisse imbutum, ipsamet Acta docent.

[82] [Actorum Urbevetanotum;] Quod autem fuerit scriptor testis oculatus, ideoque hæc historia sit reponenda in primo gradu, ex ipsis narrationibus videtur posse autumari. Stylus simplex est, ac devotione refertus, si eodem spiritu, quo scripta sunt, legantur… Nos grandi sumus perfusi gaudio in horum inventione Actorum, ea merito putantes megalographiam, & electro lucidiora; cum in his, licet tenues, non quod pueri in faba, sed cælestis sapientiæ thesaurum invenerimus. Non ita tamen hæ Acta laudat eorum inventor & editor, quin sateatur pag. 255, ea in aliquibus partibus intellectu esse difficillima: ut videre est, inquit, præcipue in orationibus & responsionibus S. Christinæ, & in aliquibus scriptoris narrationibus… Et quidem ex parte S. Christinæ orationes & responsiones, difficultates multas & graves involvunt; quia cum anima excelsæ perfectionis esset, & cælestis sapientiæ splendoribus irradiata, ac in actu loqueretur martyrii, dictante Spiritu sancto .. sæpissime symbolis & allegoriis multa velantur mysteria & arcana recundita: eloquium enim & lingua Christinæ, lingua angelorum.

[83] [quæ eorum editor] Ex parte vero scriptoris operosa redduntur, & frequentes difficultates complicant Acta: hic enim sanctitate pariter ac cælesti lumine imbibitus, multa ex gestis in martyrio, & in Martyre sanctissima, prudenter variis occulit symbolis; ne fidei mysteria ethnicis, quorum manibus teri poterant Acta, innotescerent. Pagina vero 256 sic pergit: Multæ in his quoque Actibus recensentur angelorum apparitiones, synaxis sanctissimæ administratio, eximia quoque miracula, ipsius Christi apparitio, animarum conversiones, & hujuscemodi alia mirabilia: ex quibus hypercritici quidam, fide parum stabiles, fidem adimunt Actis, eaque dilacerant tamquam fabulosa, quando Dei omnipotentia, bonitas & providentia esset ipsis extollenda atque laudanda. Et pag. 257: Inter tot Acta hæc nostra, inquit, esse primæva, sinceriora, & uberiora, suadet imo probat lectio ipsa: nam in his nostris multa sunt, quæ in aliis desiderantur, ut inter alia quædam responsiones & apparitiones; dies martyrii & sepultura. Si conferas sedulo hæc nostra Acta cum aliis, nobiscum convenies, esse primæva & sinceriora, ut suo loco repetemus.

[84] [summis laudibus extollit;] Proximitas quoque, uti censet, hujus civitatis Urbisveteris loco martyrii, & patriæ S. Christinæ, videlicet Vulsinio, magnum est argumentum veritatis & sinceritatis: cum Sanctorum gesta in proximis locis elucidiora semper appareant. Eadem sunt Acta, quæ reperiuntur in codice civitatis Castellanæ, & a nostris exemplata putamus… Sunt quoque eadem, quæ nostra, uti asserit pag. 258, Acta Vallicellana, a numero videlicet primo usque ad septimum inclusive: nam ab octavo usque ad finem conveniunt Vallicellana cum Liberianis… Ceterum in his Actis nostris desideratur baptismus a sacerdote S. Christinæ collatus, qui unice refertur in Actis Liberianis; sed in his nostris supponitur uti collatus; ut suo loco probamus. Desiderantur etiam disputationes, & catechismus S. Christinæ, quæ omnia unice pariter habentur in Actis Alphani: omissa vero a nostro scriptore; quia unicam assumpsit provinciam narrandi martyrium, & ea omnia, quæ ipsum respiciebant. Ita Pennatius.

[85] Porro inter alia, quæ præmittit Actis S. Mariæ Majoris seu Liberianis a se editis, [tamquam antiquiora] memoratus Pennatius, observat hæc pag. 351: Videntur posteriora nostris Actis (Urbevetanis) quia multa, quæ lato calamo in nostris, inquit, narrantur, in his constringuntur per epitomen; breviarium autem est suo uberiori fonte posterius. In notis autem ad prædicta Acta Liberiana pag. 361, ponit a numero quinto usque ad numerum decimum finalem concordare hæc Acta cum Vallicellanis a numero octavo usque ad numerum decimum tertium. Denique, ut compendio utamur, vult Acta Vallicellana esse posteriora Actis suis pag. 363; Mombritiana item pag. 378; a Bellovacensi edita, pag. 416; ubi fatetur, hæc quidem apud Bellovacensem Acta magnam habere affinitatem cum Actis suis Urbevetanis .. illorumque esse quoddam breviarium & epitomen: aliquando tamen ab his discrepare .., & tunc ab ejus Actis deviare, cum scriptor epitomen agit eorum, quæ diffuse latoque calamo in Actis, inquit, nostris narrantur.

[86] Hoc evidens signum, hæc Acta esse nostris posteriora; [sint præ aliis,] quod eodem imo potiore jure juxta Pennatii principia dicendum erit de aliis Actorum abbreviatoribus; Jacobo de Voragine, de quo, juxta dicta, agit pag. 423, S. Antonino pag. 427, Petro de Natalibus pag. 432, ac Jacobo Philippo Bergomensi, pag. 436. Acta vero sua Urbevetana longissime aliis omnibus antecellere, disertis verbis testatum voluit, quando Engyothecæ parte 2, seu in Propugnaculo pag. 484, ita eorum auctoritatem ac fidem supra alia omnia commendavit: Qui ergo Actis S. Christinæ vulnera contra justitiam addiderunt, duplici ex capite sunt decepti: vel quia Acta nostra sincera præ manibus non habuerunt; vel quia irrationali censura sunt usi. Rara esse Acta S. Christinæ, quæ censura & correctione aliqua non indigeant, aperte fatemur .. sed non ideo omnia spuria.

[87] Et pag. 450 suorum Actorum sinceritatem eo usque extollit, ut nullam in illa censuræ notam cadere censeat: [ac sinceriora.] nam relatis Papebrochii verbis e collectione Ephemeridum Græco-Moscarum, quæ nos supra protulimus, & quibus ille apud Græcos æque ac Latinos obscura esse Sanctæ Acta, nec levi examine ac censura egere, ut plurium Sanctarum hujus generis, recte observat; ista reponit Pennatius: De obscuritate, verum fatetur, ut patet ex notis ad Acta, ait, nostra: & de censura quoque, si de Actis corruptis, non autem de nostris sinceris sermo est. Habet itaque hic lector Acta S. Christinæ summa accuratione, teste eorumdem laudatore atque editore Pennatio, exarata, nec minore omnium ac singularum partium symmetria composita, historice vera, neutiquam sublestæ fidei suspecta, sed pura ubique, ubique sincera narrationis serie constantiæ; ut alia omnia Acta, huc tamquam ad lapidem Lydium admovenda ac probanda esse, terminis minime dubiis aut obscuris indicarit Pennatius. An & quam recte, discutiemus paragrapho sequente.

§ IX. Nostrum de isto opere judicium.

[Seculum 12, quo exemplar Urbevetanum exaratum sit,] In discutiendo Opere, quod Pennatius V. Cl. nuperrime in lucem edidit, non pauca nobis se offerunt, diversi quidem ea generis, tametsi ad unum idemque sanctæ Martyris nostræ argumentum spectent: sed ab Actis Urbevetanis, quibus tamquam fundamento potissimum superstruxit totum ad vindicandam ejusdem Sanctæ historiam propugnaculum, incipiamus. Probat quidem suum codicem, in quo Acta ista continentur, fuisse exaratum seculo XII; id quod nos non inviti, ipsi concedimus; at edicat nobis, amabo, quid præsidii aut commendationis sperari jure possit ex tantilla antiquitate, respectu Martyris, cujus res gestas codex iste describit, quam laudatus auctor Vitæ Italicæ lib. 5, cap. 8, num. 2, martyrio perfunctam vult anno 290? Atque adeo inter illam, tunc secundum ipsum mortuam, atque inter ejusdem Acta, post annorum circiter nongentorum intercapedinem exarata, quænam vel per umbram inveniri potest proportio, satis ad faciendam fidem accommodata, quod istud exemplar sit primævum, genuinum ac sincerum?

[89] [nihil conducit] Enimvero post interjectum tot seculorum prope immensæ durationis chaos, immane quantum furfuris ac sordium Actis primævis adspergi sæpe consueverit; ignorare potest nemo, qui in hujusmodi rebus paullo peritior est; nos certe illud probe novimus, experientia edocti fere quotidiana, quantum interjectu ætatis Vitæ Sanctorum a primævo suo candore degeneraverint; quantum posteriorum transcriptorum manus, ad res ornandas prurire visæ, earum sinceritatem detriverint, non tam solicitæ ut vere, quam ut belle & compte scriberent. Et, quæso, unde constat Pennatio, sui exemplaris fontem adeo diu mansisse illæsum, intactum & a sordibus vacuum, ut nihil umquam fœcis ei adspersum fuerit; cum, vel ipso teste, rara sint Acta S. Christinæ, quæ censura & correctione aliqua non indigeant? Sævitum ergo ab interpolatoribus & corruptoribus in alia fere exemplaria omnia; ast Urbevetano, si ipsi credimus, unice parcitum. Sed de hac re paullo post Virum eruditum conveniemus: nunc de ætate istius exemplaris, in quo vim bene magnam ponit, quod seculo XII exaratum sit, paucula superaddamus.

[90] [ad probandam historiæ hujus sinceritatem;] At seculum istud XII respectu historiæ, quæ seculo, uti editor censet, tertio contigerit, non antiquitas, sed juventus est; quia novem seculis junior est re antiqua, quam describit; ac proin nullum ex prætensa ejus antiquitate pro rerum, quas exponit, genuina ac primæva sinceritate desumi potest argumentum, si illa aliunde careat, uti revera caret. Nam ut facta mere historica, adeo ex genere suo mirabilia, fiant credibilia ex sua præcise antiquitate, proportio aliqua accedat necesse est inter rem scriptam, atque ejusdem scriptorem; qui si synchronus fuerit, fidem meretur maximam, si suppar vel subæqualis, minorem; si ne vel sic quidem vicinus, iterum minorem; & sic porro deinceps pro majore vel minore distantia; quæ quia adeo hic magna est inter eum, qui exemplar Urbevetanum transcripsit; neque conjectura quidem ulla assequi possumus, quando & a quo scriptum fuerit illud exemplar, quod Urbevetano isti transcriptori præluxit, sequitur, ut argumentum valde debile sit, quod ex antiquitate istius codicis petitur ad conciliandam nedum asserendam primigeniam Actis S. Christinæ sinceritatem.

[91] Jam vero quoniam istorum Actorum propugnator codicem suum seculi XII toties & tam magnificis verbis debuccinare non cessat, [non magis; quam tres nostri codices, illo antiquiores;] audire ne gravetur, tres codices penes nos asservari, optimæ notæ & antiquo prorsus charactere exaratos in membrana, Fuldensem, Molsheimensem, & aliam æcephalum anonymum, superius memoratos, ad seculum circiter decimum vel undecimum referendos, certe seculo XII antiquiores; in quibus Acta S. Christinæ conscripta leguntur. Non videmus itaque cur, ratione ætatis, major codici Urbevetano debeatur sinceritas, quam tribus hisce nostris, in quibus æque atque aliis omnibus in hoc argumento exemplaribus, quorum quidem notitiam nancisci potuimus, primævam omnem sinceritatem desiderari diximus, cum Acta, quantum scimus, omnia quæ vulgo circumferuntur, massa sint ejusdem substantiæ, ex corrupto ac male sibi cohærente materia coagmentata. Sane dum videremus, Acta Urbevetana adeo multis elogiis efferri supra alia omnia exemplaria, a suo editore; cupido nos incessit, incomparabilia ista Acta conferendi cum Fuldensibus, quæ typis destinaveramus: quod & factum est.

[92] Ecce autem, unum exemplar si noris, utrumque noris in substantia; [tam Acta, a Pennatio edita cum nostris in substantia conveniant.] utrumque enim in substantia convenit; rebus utrumque consentit, quamquam ambo circa ea, quæ rebus accidunt, non raro dissentiant. Atque illud imprimis observari volumus, Acta Urbevetana hinc inde Fuldensibus esse diffusiora, atque auctiora; atque adeo, si ex illo capite Fuldensibus non sint deteriora, non ideo saltem ad primævam simplicitatem magis accedentia; quidquid vel ob hanc causam Urbevetana sua aliis, ut vidimus, anteponat eorum editor; cum tam ipsi quam nobis propter Actorum corruptelam, atque incertitudinem inde exortam, regula desit; cujus adminiculo majorem vel minorem a veritate historica circa dicta ac facta Sanctæ, accessum vel recessum tuto ac prudenter dimetiri queamus, vel aliquo saltem probabili indicio de illis conjectare. Consequens itaque est, ut insignes adeo sinceritatis primigeniæ dotes, quas Actis suis attribuit Pennatius, plane ex dictis evanescant; cum illas neutiquam mereantur, donec probetur, Acta ista habere melioris notæ characterismos, quam habeant tot alia superius enumerata: quam in re frustra laborabit Pennatius.

[93] Itaque ut dicta hactenus circa partem longe præcipuam memorati Operis, [Plurima incommoda circa dotes,] a clarissimo Pennatio in lucem editi, quam Progugnaculi titulo indigitavit, concludamus, plura puncta, quæ asserit in favorem Actorum suorum, probanda ipsi incumbunt. 1. Quod nullu surfure conspurcata fuerint illa, e quibus historiam suam contexuit. 2. Quod fuerit sacerdos, qui S. Christinæ lavacrum sacri baptismatis contulit, conjectura non asseveratione assequi se posse. 3. Quod Acta Urbevetana sint melioris notæ, quam Leberiana, Vallicellana ac Castellana, aut alia plura, tam ab ipso edita, quam a nobis superius allata. 4. Quod fuerit scriptor Urbevetanorum, testis oculatus, ideoque hæc historia sit reponenda in primo gradu, ex ipsis narrationibus, videri posse autumari. 5. Quod orationes ac responsiones, sanctæ Martyri adscriptæ, non sint purum putum dramaticum ornamentum. 6. Quod eodem non sint referendæ angelorum apparitiones, synaxis sanctissimæ administratio, eximia quoque miracula, ipsius Christi apparitio, animarum conversiones.

[94] [a quibus Acta sua extollit Pennatius,] Septimo. Quod recurrendo ad Dei omnipotentiam, bonitatem & providentiam, non nimium probetur; nam sic quælibet fere Acta, etiam aperte fabulosissima, fient optima; imo vero vix ulla omnino dabuntur mala. Deus quidem tam in hac nostra, quam in aliis Sanctis, mirabilia ista, imo etiam plura efficere potuit (quis enim infinitæ omnipotentiæ ejus terminos ponat?) Sed quod Deus ista effecerit re ipsa hic, illud quæritur, & non probatur. 8. Probandum item Pennatio incumbit, quod ideo, quia in Actis Urbevetanis multa sunt, quæ in aliis desiderantur, ut inter alia quædam responsiones, & apparitiones, dies martyrii & sepultura, sint potius indicium primævæ sinceritatis, quam posterioris interpolationis. 9. Quod proximitas … civitatis Urbis veteris loco martyrii, & patriæ S. Christinæ, videlicet Vulfinio, magnum potius sit argumentum veritatis & sinceritatis, quam nova suspicionis non temerariæ occasio, quod ex incertis factis conflata sint tam hæc Acta, quam alia omnia, superius enumerata; cum juxta dicta, de loco natali ac martyrii omnia incerta sint.

[95] [fovenda proponuntur;] Addit Actorum propugnator, quod Sanctorum gesta in proximis locis elucidiora semper appareant; sed bona verba, quæso; novit quidem, quod Acta Urbevetana seculo XII ibidem transcripta sint; sed unde novit, quod exemplar, ex quo transcripta tunc fuerunt, ibidem loci primo scriptum sit? Scimus quidem, Sanctorum gesta, ceteris paribus, in proximis locis elucidiora apparere; sed quid lucis his speres, ubi tam loca ipsa, quam alia gesta Cymmertis tenebris obtecta sunt? atque hæc qudem sunt, quæ tam amplissimo Pennatio, quam aliis eruditis proponenda censuimus; ne, si forte incidant in opus Pennatianum, severioris, quam par sit, adversus Acta hodierna censuræ nos merito arguant, Magnam quidem laudem meretur Pennatius, quod summo & indefesso labore, diligentia singulari, atque operosa indagatione omnes, ut ita loquar, angulos excusserit, unde aliquid erui poterat, quod ad S. Christinam attinebat; sed sine delectu & criterio plurima ex iis, quæ invenit, mox tamquam vera & certa avidissime arripuit, in chartam congessit, ac luce digna censuit; incertis ac mere popularibus traditionibus plus æquo tribuens.

[96] [qui in pluribus] En pauca tibi specimina. In Vita Italica lib. 1, cap. 4, pag. 17 asserit, in insula Martana videri, sicut ego, inquit, vidi turrim descriptam in Actis nostris S. Christinæ; & habet easdem circumstantias: nimirum est alta, imo altissima respectu lacus inferioris. Habet formam turris &c. Et post nonnulla, quibus suum inter hanc turrim, & illam, quæ in Actis exprimitur, continuat parallelum, addit inter alia, remansisi in umo cubiculo, turri contiguo, picturam, quæ distingui non possit, qualis sit, inducique se ait, ut credat, quod sit cubiculum S. Christinæ, in quo ipsa sese inclusit, quando se vestivit veste candida, a patre sibi transmissa, & ubi apparuit ei angelus, & eam communione impertivit: unde fideles istorum temporum illud depinxerunt, & in veneratione illud habuerunt; & fortasse illud commutarunt in sacellum, ad celebrandam ibi sanctam Missam. Cap. 4, pag. 114 vult, extra civitatem Tyri fuisse famosum templum Apollinis, & hodiedum adhuc videri; in cujus frontispicio circumcirca portam marmori insculpta erant diversa animalia, quæ hodiedum ex eadem sublata, videntur in frusta disrupta & abjecta, in ecclesia seu oratorio antiquo S. Angeli, hodiedum derelicto; & recognoscitur a peritis esse sculptura istorum temporum.

[97] Engyotheca parte 1, cap. 1, pag. 277 in notis ad sua Acta Urbevetana censet, [nimium credulus fuisse] hanc Virginem (Christinam) ante baptismum fuisse a genitoribus appellatam Tyriam, ex universali & constanti TRADITIONE, quæ Vulsinii adhuc viget; cui profecto, inquit, TRADITIONI fides est adjungenda: nam Christinam a Christo derivari, & pueros haud latet; quo nomine parentibus ethnicis exoso fuisse denominatam, nemini est credibile. Traditiuncuculæ ac ratiunculæ hæ adeo aperte leves sunt, ut refutatione non egeant. Et ibidem pag. 296 in nota ad ista verba Actorum suorum Sancta autem Christina conversa est a dextris, & invenit panem positum candidum tamquam lac, & dulcem super mel & favum, parum abest, quin huic loco divini verbi auctoritatem attribuat; ut qui, si Pennatio credimus, recondita nostræ fidei arcana & mysteria altissima redoleat; quæ si quis criticastulus suæ ignorantiæ & cæcitatis trutina expendere voluerit, Acta lacerare … non erubescet. Sed facessat cæcutiens humanus quisque intellectus in divinis, ipsumque IN OBSEQUIUM FIDEI CAPTIVET, ut instruit S. Paulus.

[98] Quod, quid est aliud, quam omnem in factis mere historicis discutiendis ac secernendis crisim, [ostenditur.] omnino sæpius necessariam, e medio tollere; cujus tamen usu post Eminentissimos ac sapientissimos Cardinales, de republica utique litteraria cumulatissime meritos, Baronium ac Bellarminum; ut plures alios, ac nos eorum exempla secutos prætereamus; cujus, inquam, usu id boni in Ecclesiam catholicam invectum fuit, ut, eliminatis anilibus ac mere popularibus næniis, verisque a falso discretis, debitum historicis monumentis pretium, quod hæretici doleant, strenue vindicatum sit, suusque etiam falsitati ab illis designatus sit locus. Criticastulos hic non moramur, qui leviusculis nixi suspicionibus, omnia pene facta arrodunt, vellicant, in dubium revocant, & sic Acta lacerare non erubescunt. Verum hic, uti & alibi, rei etiam optimæ ex se, & ad publicum bonum conducentissimæ, datur usus & abusus: tolletur hic, manebit ille, si declinato utroque nullius ac nimii criterii extremo, in medio sanæ ac prudentis censuræ spatio sistatur, modusque semper adsit ac certi fines, quos ultra citraque nequit æqua crisis consistere. Atque ex his non obscure liquet, quid de recenti isto Opere, quatenus propugnare contendit Acta S. Christinæ, sit sentiendum. Nunc porro ad alia progrediamur, quæ ad illud spectant.

§ X. Aliæ circa nonnulla, in dicto Opere contenta, observationes.

Notæ, quas jam aliquoties citavimus, & quibus Acta sua Urbevetana explananda dilucidandaque censuit Pannatius, adeo magno labore ac molimine sunt undique conquisitæ, ita singulis fere textus vocibus singulæ accommodatæ, ac sæpenumero etiam affectatæ, ut non tam notas quam Commentarium confecisse visus sit, non magno admodum operæ pretio, extensum a pag. 276 ad usque paginam 350, ac variis lectionibus, sententiis Scripturæ sacræ ac Patrum, nec non inductionibus aliorum Sanctorum &c. infartum. Erit haud dubie, qui majorem & hic in Pennatio brevitatem ac delectum requirat. Certe quod Melchior Canus, maturi judicii censor, pronuntiavit alia occasione lib. 11 de Locis theologicis cap. 6, videtur nostri, quo de agimus, auctoris lucubrationibus non incongrue accommodari posse. Sic ergo loquitur Canus:

[100] [videtur quadrare locus e Melchiore Cano desumptus;] De Vincentio Belvacensi, & divo Antonio * liberius, inquit, judico; quorum uterque non tam dedit operam, ut res veras certasque describeret, quam ne nihil omnino præteriret, quod scriptum in schedulis quibuslibet reperiretur. Ita ad historiam unamquamque existimandam, momentoque suo ponderandam, non artificum statura, sed ne populari quidem trutina usi sunt. Quamobrem boni licet ac minime fallaces viri, qui tamen nec auctores eos, a quibus suos exscripsere libros, diligenter examinarunt, nec res justis libratas ponderibus memoriæ prodiderunt, apud criticos, graves atque severos auctoritate carent. Historicus autem, qui theologiæ decreto (cur non & historiæ criterio?) probandus erit, nec omnes schedas, lectione etiam indignas excutiet, nec anilibus fabulis accommodabit operam; nec prius lecta, auditaque describet, quam ea prudenti accuratoque judicio expendat ac seligat. Ita Canus, emunctæ naris criticus, non criticastulus; quæ cum proportione aliqua in Pennatium cadere videntur; quem certe dolemus, convenientem rei, quam tractavit, & parem diligentiæ, quam adhibuit, delectum non conjunxisse.

[101] [cujus judicium plurimi æstimandum est.] Nec vero nos latet, istum scriptorem Engyothecæ suæ parte 1, cap. 6 inter alia, quæ præmittit Actis a Vincentio Bellovacensi scriptis, dicere, quod eum a Melchioris Cani criteria * egregie vindicat modernus scriptor in sua historia ecclesiastica tom. 5, colloq. 5, pag. 399. At pluris enimvero hic valet unius Cani judicium, communibus passim eruditorum suffragiis approbatum, quam ut recentioris alicujus, & nullius vel certe non magnæ notæ scriptoris historici vindiciis elidi queat; qui certe pluris valere nec potest, nec debet, quam valeant rationes, ex accommodata argumento, quod probare is intendit, auctoritate desumptæ.

[102] [Acta ab Alphano scripta, perperam vult Pennatius esse sincera;] Acta ab Alphano interpolata vindicare conatur Pennatius Engyothecæ parte 1, cap. 5, pag. 393, quasi, ipso judice, magnæ temeritatis & impudentiæ crimen sit, hunc notare scriptorem eximium de fabulositate, utpote a se de quibusdam adinventis proprio marte, qui .. sanctitate ac sapientia præstitit apud omnes. Et sic concludit: Tali ergo & tanto præsuli fides est omnino in omnibus adjungenda, omniaque ab eodem exarata atque narrata non ex ideali propria inventione (hoc enim nefas est de tam celebri viro in Sanctorum gestis cogitare) sed vigili cura atque solertia ex antiquissimis & authenticis manuscriptis desumpsisse ac delibasse, prorsus cuique sano judicio pollenti fatendum est. Tanti vero facit ista Acta Pennatius in sua Vita Italica concinnanda, ut illa identidem citet, quasi continuo verum ac sincerum sit, quidquid ille auctor narrat; quod contra nobis superius num. 75 visum est; quo lectorem remittimus. Et ne plura consectemur; quod orationem composuerit Alphanus, rhetoricis ornamentis phaleratam, ut alia indicia omittamus, potuisset clarissime perspicere bonus Pennatius, si modo in ejus Acta, quæ edit a pag. 393, oculos conjecisset cum attentione, & seposito partium studio.

[103] Ita enim incipit prologus seu orationis exordium: In claro & exornato triumpho Christinæ virginis dicere existimavimus aliquid, [quæ nos ostendimus, orationem esse potius,] & ex admirandis ejus Actibus posteritatis memoriæ tradere, atque id potissimum prosequi &c. Peroratio sic habet: Cur insensate furis Urbane? Cur Idion æstuas perditissime? Ad quid truculentissime niteris Juliane? Excogitare nova, & prioribus graviora supplicia, multiplicare verbera, accumulare pœnas… Ecce jam speciosissima Virgo post fustes, & vincula: post ignem, & rotam: post torturas, & verbera: post cunam & tonsuras: post truncationes, jacula &c. Quæ certe luculentissime demonstrant artem rhetoricam compte figuratam. Audi nunc apostrophen, ad Sanctam creberrimis repetitionibus consarcinatam: Sed tu, o devotissima sponsa Filii Dei, amica Patris omnipotentis &c.

[104] Nunc per amœna convallium purpurei cespitis carpis florentes violas: [rhetoricis ornamentis phaleratam.] colligis immarcescibiles rosas: metis nardostaceas spicas. Tu modo secus aquarum decursus, & vitrei fontis marginem sedes .. Tu inter virgineos choros… Tu solio Christi assides… Salve perenniter puellare decus, pudor virgineus, virtutis exemplum. Salve perenniter, quæ tuos speciosos artus &c. Salve perenniter, quæ totius libidinis nescia &c. Salve perenniter, quæ amplas porticus &c. Salve perenniter, quæ tanta exaggerata suppliciis &c. Salve perenniter, quæ principum jussa contemnens &c. Salve perenniter, quæ cæli jam sublimata fastigio &c. Quanta hic verborum ac sententiarum oratoria luxuries! Quid est Ciceronem perorare in Rostris, si hoc non est? Sed vel Alphanus ipse satis clare indicat in fine, se non tam historiam quam sermonem, homiliam aut orationem condidisse, quando auditores suos ipsa Sanctæ festa luce ita compellat: Igitur, fratres beatissimi, quia B. Christinæ triumphalem diem celebri solemnitate deferimus, nobis, quod possumus, de ejus virtutibus vindicemus. Quod itaque hæc oratio inter genuina, uti vult Pennatius, Sanctæ Acta sit reponenda, non concipimus.

[105] Tyrum in Italia ad lacum Vulsinium, frustra superius § 2 a nobis quæsitam, [Tyrum in Italia olim exstitisse,] invenire conatur Pennatius Engyothecæ suæ lib. 6, cap. 8, in notis ad Acta Urbevetana, pag. 280, sic loquens: Tyrum fuisse apud lacum Vulsinium, & civitatem quidem … ex Martyrologiis omnibus, & quidem antiquis, sicut & ex Actis omnibus S. Christinæ, certissimum est, & in confesso apud omnes. De Martyrologiis diximus supra. Acta Sanctæ omnia, quæ saltem novimus, tot titulis merito nobis aliunde suspecta, illud suadere neutiquam nobis possunt. Dispiciamus itaque, an circa loci existentiam hic controversam melius aliquid suggerat laudatus auctor. Sed quæret quis, ait, quando & qua occasione Vulsinium vocitatum Tyrus? Responsum ex duabus traditionibus est referendum. Prima traditio .. est .. Tyria, nomen nostræ S. Christinæ ante baptismum, ideoque ab illius Martyris tempore vocitatur antiquum Vulsinium Tyrus, in honorem tantæ Martyris. Auctores alios, ac præcipue Octavium Cajetanum, asserentes a Tyro Tyriam fuisse appellatam, dicit in hanc ire sententiam, quia latuit ipsos constans & generalis traditio Vulsinii asservata; sed nos istius qualisqualis ac certe mere popularis traditionis infirmitatem jam ostendimus. Antiquitatis monumentis probe stabilitis, pro eo ac debemus, plurimum deferimus; non autem judicio popularis opinionis.

[106] [adeo infirmis suadere salagit argumentis,] Pergamus itaque cum Pennatio ad secundam traditionem: Secunda, ait, traditio est, Tyrum fuisse quamdam partem seu regionem Vulsinii, civitatis antiquissimæ, ut testabatur & narrabat codex quidam Ms. antiquissimus, e latebris subterranei cuniculi erutus; sed ad præsens in manibus cujusdam vetulæ deperditus: quem tamen vidit & legit adhuc in humanis homo grandævæ ætatis, & fide quidem dignus, ut ipsemet mihi retulit. A codice in manibus vetulæ deperdito, quid præter aniles nænias exspectes? Tantumdem probat homo ille grandævus ac fide dignus, quamdiu ipse codex non profertur: & vero quis proferri poterit adeo antiquus, ut de traditione, quæ prætenditur, sufficientem fidem facere possit? Ad hæc, quam facile codices antiquos esse credunt illi, qui codices antiquos esse volunt! Alexander Donzellinus, de quo pluribus agit pag. 465, quem pro ista traditione allegat pag. 281, ac post eum Coronellus nihil probant quidquam. Denique Pennatius tam nihil habens amplius, quod superadderet, quam causæ quodammodo suæ diffidere visus, si cui, inquit, hæc non arrident; meliora proferat, & assentimur: hujuscemodi enim apinis & tricis criticis .. libenter vale dicimus.

[107] [ut persuadere id neutiquam possit.] Nos certe nostrum profitemur nomen inter eos, quibus hæc non arrident; & quia meliora proferri posse diffidimus; ideo longe probabilius censemus, Tyrum in Tuscia circa lacum Vulsinium numquam exstitisse. Ceterum quæ ab eadem pagina 281 Pennatius profert de situ Vulsinii antiqui; an idem sit cum moderno; & an antiquum ex toto, an ex parte tantum absumptum sit, ad nos adeo prope non spectant, ut pluribus hisce immoremur. Interim suis sese vidisse oculis affirmat viarum vestigia … & signasse in sua topographia, una cum curruum signis ..; exstare item, adhuc, licet inter vepreta & nemorosos frutices, amphitheatrum usque ad secundam sedem; aquæductus, parietinas plurimas &c. domicilia quoque inferiora & subterranea fornicata; cuniculos, vias civitatis siliceas curruum vertigine consumptas, columnas porphyriticas, numismata Romanorum &c. de quibus ipse viderit: & post pauca concludit, partem minimam, &, ut ipsi videtur, suburbium quoddam antiqui Vulsinii, esse a lacu absorptum, totam civitatem vero excisam; addens, multos ex geographis & scriptoribus in varios impegisse errores circa Vulsinium seu, ut ipse censet, Tyrum, & insulas lacus, quia ea asserere sunt ausi, quæ propriis oculis non conspexerunt. Dum vero dicit, Vulsinium modernum seu recens, ipsimet conterranei Vulsinienses affirmant, fuisse quoddam suburbium antiqui Vulsinii, a piscatoribus præcipue inhabitatum, traditionibus mere popularibus aut incerta vulgi opinione iterum scitatur, ne hilum quidem ad rem facientibus, donec sufficienter probentur.

[108] Verum ne in discutiendo Pennatii Opere longiores simus, [Baptismus Sanctæ, ab Alphano narratus,] quam par est, suffecerit, alia quædam summatim ex eo delibasse. Circa baptismum, a Christo, uti volunt, Sanctæ collatum, plura superius a num. 70 præmissa fuere. Ex verbis S. Antonini, ibidem num. 72 ista occasione citatis, de baptismo ejus mirandum &c., colligit Pennatius pag. 428, S. Antoninum non legisse Acta Liberiana, in quibus .. narratur baptismus collatus S. Christinæ per manum sacerdotis. Sed cur Actis istis plus fidei dandum, quam aliis; ac proin quid refert, utrum illa legerit vel non legerit sanctus iste Præsul? Cum omnia, sive materiam sive formam spectes, ejusdem sint valoris. Exempla quæ affert de aliis Sanctis a Christo baptizatis, ex Metaphraste, Petro de Natalibus, ac Gobato, parum nos movere debent, etiamsi ex convenientibus documentis stabilirentur; fac enim ita stabiliri; nihil faciunt ad rem præsentem: nam pag. 313 Pennatius hunc baptismum negat: ex eo quippe quod juxta exemplar Urbevetanum, petat Sancta signaculum, lavacrum, & illuminationem, quæ tria aliquando baptismum indicant; hinc aliquos occasionem sumpsisse asserendi, opinor, inquit, S. Christinam expostulasse baptismi sacramentum, illudque e manibus Christi accepisse.

[109] Sed hoc asseverare ausi numquam fuissent, [& eadem occasione istius auctoris fides discutiuntur] si hæc nostra, aliaque primæva Acta sincera perpendissent, in quibus S. Christina sacramentum baptismatis ante martyrium sumpsisse narratur: & quidem explicite, ut a Liberianis Actis; aut implicite, ut a nostris Urbevetanis; in quibus nulla prorsus de posteriori conficto baptismo fit mentio: quem ut mantissam seu potius fabellam rejicit, ab imperitis vel heterodoxis, adnitente diabolo, in Acta primæva intrusam, ut inimicus homo illa conspurcaret. Unde sequitur 1. Ut hinc confirmentur ea, quæ nos supra de isto baptismo diximus. 2. Ut Acta, quæ toties debuccinat tamquam sincera, corrupta hic & conspurcata fuisse pateat: si vero hic, cur non etiam alibi, & quidem pluries? Seu potius, si hic eis fidere non potest Pennatius, cur alibi toties eis fidere ausit; imo cur toties eis fidi jubet, quoties ea citat (citat autem sæpissime) facta bene multa ex eorum fide pertexens in sua Vita Italica? Vidit tamen ex oratione seu petitione Sanctæ superiore Actorum Urbevetanorum, clare indicari aliquem baptismum, & salvo, eorum textu, hunc negari non posse: illud ergo habuit reliquum, ut, exsufflato baptismo fluminis, confugeret ad baptismum igneum seu flaminis. Idcirco mox ponit illam conclusionem: S. Christina in lacu non recepit a Christo Domino baptismum aqueum, sed igneum, rem extrahens per paginas omnino decem & amplius. Sed fixum habemus, ipsum non sequi, ac tempus perdere, quamdiu certius nobis non constat, ulla Acta esse tantæ sinceritatis vel auctoritatis, ut ex eorum verbis veritas talis baptismi ullo modo suaderi queat; quod merum videtur effugium, ad propugnanda hic Acta tamquam sincera: quæ neutiquam nobis ejusmodi probantur.

[Annotata]

* Antonino

* criterio

§ XI. Ratio chronologica, canonizatio, epitaphium, lapis sepulcralis &c., responsiones item Pennatii ad objectiones contra Acta, expenduntur.

[Idoneis neutiquam documentis ad rationem Sanctæ chronologicam] Quæ ad rationem Sanctæ chronologicam spectant, omnia prorsus obscura atque incerta sunt, juxta ea, quæ superius § 1, num. 11 diximus. Sed Pennatius ex fide Actorum suorum Urbevetanorum, in quibus notatur complevisse … martyrium … quinta feria, conatur in suis ad illa notis pag. 350 ex assignatione hujus feriæ, extundere annum præcisum martyrii; de quo uti & de chronologia historiæ pluribus egerat in Vita Italica lib. 5, cap. 8, martyrium innectens anno 290 sub imperatoribus Diocletiano & Maximiano. Sed Pennatius hanc rationem temporis probat potissimum ex verbis S. Antonini. Verum quid ex S. Antonino (& aliis, ut vult, sed eos ibi non nominat) subsidii exspectes ad ordinandam etiam dumtaxat conjecturalem, qualem vult Pennatius, historiæ chronologiam; cum iste Sanctus post duodecim primum secula, & quod excurrit, a martyrio S. Christinæ scripserit?

[111] [utitur Pennatius,] Aliam notam temporis ad texendam istam chronologiam assumit ex die festivo, quem solennem habuerit Urbanus, ejusdem pater; & duabus istis epochis superædificat suum systema chronologicum a pag. 184; & ita quidem, ut a die XXII Junii, anni 290, usque ad XXIV Julii, ejusdem anni, vitæ ipsius postremi, singulis successive diebus singula Sanctæ gesta accommodata exhibeat. Sed illa nullam prorsus, ne conjecturalis quidem, chronologiæ speciem habent; nam omni prorsus etiam conjecturali fundamento carent, quia Acta, unde ista chronologica rerum a Sancta gestarum series desumpta, & ordine anni, mensium ac dierum deducta est, ne probabilem quidem circa illa conjecturam fundare possunt, cum adeo obscura, dubia, incerta ac corrupta sint; e quorum numero non eximimus Urbevetana, & alia, quibus utitur Pennatius; sed dicimus, ea nobis haberi generis ejusdem, donec aptis documentis probentur esse melioris.

[112] [& ejusdem, ut vult, canonizationem, epitaphium,] Nec melioris furfuris nobis est S. Christinæ canonizatio pag. 202, facta, ut censet, a S. Caio PP. anno 290; de qua item egerat pag. 155 contra eos, qui hanc attribuerunt S. Gregorio PP. VII; quorum ineptiæ commiseratione potius, quam refutatione dignæ sunt, atque ex allatis circa antiquum sanctæ Martyris nostræ cultum Martyrologiis solidissime convelluntur. Epitaphium, quod profert & explanat in Vita Italica lib. 5, cap. 10, a pag. 191, & cujus schema repræsentat lib. 4, cap. 5, tamquam pium symbolum admitti potest; & vero tamquam tale exhiberi Pennalius indicat, quando Sanctam alloquens, permitte, inquit, ut ad gloriam Dei, & ad tuum honorem nos inscribamus mausoleo tui sepulcri gloriosi istos cordis nostri affectus &c. Ast verum, uti vult, ectypum, inscriptionis sepulcralis repræsentat pag. 152, & mox pagina proxime sequente dicit, eam per specialem Dei providentiam hodiedum inveniri apud PP. Conventuales S. Francisci, inconventu Tuscaniæ. Lapis hic, inquit, est e marmore rubro, & habet litteras has incisas; ac sine dubio sunt characteres istius seculi.

[113] Copia istius lapidis, cretæ aut argillæ impressa ex suo originali, [lapidis sepulcralis ectypum,] fuit subministrata a P. magistro Andrea Adami, tunc provinciali & Commissario generali Minorum Conventualium.. Dicitur communiter a cictis patribus Conventualibus, quod duo isti peregrini, qui furto abstulerunt corpus S. Christinæ, transeuntes Tuscaniam, ibi reliquerint supra dictum lapidem cum aliquot ossibus S. Christinæ, ut liberum haberent transitum. Sed quia tum furtum duorum istorum, ut volunt, peregrinorum, de quibus supra; tum filia Urbani de civitate Tyri, prout inscriptio illa exprimit, nobis plane suspecta sunt; tum denique temporis antiquitas, quæ pro ista inscriptione accersitur, plane nobis non probatur; liceat nobis istum lapidem, adeo debili patrum Conventualium ac plane populari testimonio roboratum, non probare, ac dicere, melius multo Actis Sanctæ consulturum fuisse Pennatium; si hæc & cetera id genus majore aviditate quam discerniculo Operi suo non inseruisset. Est porro Tuscania (vulgo Toscanella) oppidum Italiæ ad Martham fluvium, inter lacum Vulsinium ac mare Thyrrenum fere medium.

[114] Lapis, qui Sanctæ collo, ut facilius submergeretur, alligatus fertur; [ac lapidem item, Sanctæ collo appensum, ut facilius submergeretur.] quique maris superficiei supernataverit, Virginem ministerio angelorum eidem impositam sustinuerit supra mare, ac prodigiose, deposita naturali duritie, mollis factus, impressa ipsius vestigia exceperit; (de qua re Pennatius a pag. 85; quemque lapidem Sanctæ vestigiis notatum hodiedum adhuc spectari asserit pag. 88, atque in æs incisum exhibet tabula 4 ante paginam 141) lapis, inquam iste, idoneis antiquitatis testimoniis destitutus, majorem non meretur fidem, quam piæ ac popularis traditionis; quo prodigio adeo sublimi, ut habes pag. 89 (id quod nos, pie credi posse non negamus) voluerit Christus Jesus similem sibi reddere istam suam dilectissimam sponsam Christinam, & simul prædicare illam gloriosam & admirabilem toti mundo. Ceterum de vestigiis Domini Jesu in monte Oliveti relictis, agit Baronius ex S. Hieronymo, ad annum 34. Verum de his satis. Jam autem ne Pennatio ansam præbeamus conquerendi, quasi visa a nobis non sint, vel certe neglecta, quibus parte 2 suæ Engyothecæ objectiones, ibi a se propositas, diluere satagit; visum est subjicere sequentia.

[115] Porro objectiones illas distribuit in varias classes. [Juxta responsa,] Cap. 3 respondet objectionibus ex dictis & gestis S. Christinæ. Cap. 4 & 5 Acta a fabulositate vindicat. Cap. 6 dat solutiones ad objectiones a discrepantibus & contrariis. Cap. 7 agit de aliis quibusdam variis objectionibus; quæ omnia cum apud ipsum videri possint, & non minus spongia indigeant, quam Acta ipsa, quæ auctor defendit, supervacaneum judicamus, ea huc singulatim transcribere. Observare tamen ne gravetur Pennatius 1. Nulla Acta adeo esse fabulosa, corrupta & absurda, quin id semper caverint quilibet impudentissimæ etiam, dicamus potius nullius frontis, fabricatores eorum vel corruptores, ne chimæris seu somniis, physicam implicantiam involventibus, nugas suas infarcirent; & nisi hoc cavissent; ecquos, amabo, nugarum suarum emptores habuissent? 2. Hoc posito, nulla jam Acta etiam fabulosissima & ineptissima dabuntur in rerum natura, quin exponere aliquo saltem sensu & excusare queas & elidere objectiones omnes, quæ in Acta fieri possunt, ut Pennatu pag. 487 verbis utamur, tam literales, quam intellectuales, theologicas, chronologicas, atque historicas, etiam minoris notæ.

[116] [quibus Actæ] Fac enim illa pugnare cum locis, temporibus ac personis; dicam vel anticipatione usum esse auctorem, vel hæc mondose transcripta, vel ab imperito superaddita esse, ceteris salvis ac sinceris; vel, sicut ait Pennatius pag. 524, responde quoad annum, non fuisse præcise assignatum ab scriptoribus.. Quoad tyrannum & diem corrigenda sunt Acta Mombritii (& quid ni sic etiam alia auctorum suspectorum aliorum Acta?) ex omnibus aliis Actis, & scriptoribus (ejusdem quamquam omnibus notæ.) Error est autem & lapsus amanuensis (ut mihi quidem, ait, videtur) qui pro Diocletiano aut Maximiano (in Actis Sanctæ nostræ, & quid ni sic idem applicetur aliis?) scripsit Aureliano; & pro VIIII, scripsit VIII, ut sæpissime contigisse, afferit Pennatius aliis Actis vitio scriptoris: qui item, ad solvendas quasdem particulares objectiones, quas recenset circa Acta Sanctæ; pag. 506, responde, inquit, cum S. Thoma, hoc Dei speciali egisse instinctu; pag. 508 has omnes criticorum objectiones & dicteria a fidei defectu suam originem trahere … ideoque his merito aptari illud Christi Domini: “O stulti & tardi corde ad credendum”! Si vero aliquid occurrit, quod quamdam sapit impossibilitatem secundum ea quæ Pennatius habet pag. 509, responde cum Vita Sanctæ Italica lib. 1, cap. 2, num. 4, pag. 8:

[117] [S. Christina] Debere nos vehementer dolere, quod inter fideles, tales infideles & increduli inveniantur, insipida sua sapientia inflati, ut de illis, sicut de Hebræis incredulis debeat dici, quod non intellexerint mirabilia opera Dei &c. Et ex dicta pag. 509 insuper adde, impossibilitatem ab adversariis somniatam se tenere ex parte naturæ, non autem ex parte divinæ gratiæ, ad quam primo loco mentis oculos convertere debent hypercritici isti, si fidem retinent. Pluribus referendis supersedemus, hæc delibasse contenti; quæ eo valent, ut nulla jam (si Superis placet) sint Acta improba adeo & insulsa, ut coassumptis uno aut pluribus istorum principiorum (quidquid pluribus aliunde suspecta characterismis non valeant ut sana ac sincera defendi) defendi tamen sic possint ac debeant. Quod, quid, amabo, est aliud, quam omnem sanam historiæ trutinam e medio tollere, & apertissimam invehendis in Ecclesiam Catholicam fabulis portam referare, plenis mendacioram plaustris futuram perviam, non sine dispendio veritatis, & hæreticorum cachinnis. Quidnam igitur boni fecerunt duo lucidissima Ecclesiæ Catholicæ lumina Baronius ac Bellarminus; quorsum collimarunt plurium aliorum virorum eruditorum curæ, si hoc consecuti non sunt, ut plura facta mere historica, ad sani criterii regulas exacta, vel approbanda vel reprobanda evicerint?

[118] [ab objectionibus vindicare conatur Pennatius; jam Acta quælibet etiam pessima excusabis.] Omnis itaque, ut ad propositum redeamus, objectionum, quas Pennatius adversus Acta S. Christinæ format, & solvere conatur, farrago eo tendit, ut ostendat, quod quælibet in speciem secundum ipsum difficultates sano aliquo sensu exponi possint, quodque hoc vel isto modo expositæ nulla censuræ nota perstringi mereantur, cum res sic potuerint contingere. Sed quæritur hic, non quid potuerit contingere; sed quid re ipsa contigerit; quod vero ita contigerit, desumi debet ab auctoritate; & hæc a notis, adjunctis, & characterismis scriptoris aut rei scriptæ, quæ sint ejusmodi, ut cum majore vel minore proportione pro majore vel minore rerum, quas proferunt, exigentia, accomodatam præ se serant suadam; quæ virum prudentem moveat ad assensum. Id assecutus non est hactenus, nec porro umquam postea assequetur Pennatius circa sua Acta S. Christinæ; quæ sincera, genuina atque omni prorsus fide digna vult esse; probare tamen id non potuit, uti superius ostendimus. Abundet vir clarissimus in suo sensu, per nos licet; sed nobis fixum sedet, sanioribus, uti putamus, principiis prælucentibus, adeo de Actis magnifice non sentire, donec vel sua Urbevetana, superius rejecta, vel ulla alia sincerioris esse notæ ostenderit.

§ XII. Alia quædam pro Actis ab eo corrasa argumenta diluuntur.

Telum, Pennatii, ut videtur, opinione fatale, quia ultimo loco id sibi reservavit, & quo partem 2 suæ Engyothecæ seu Propugnaculum concludit, [Imbelle etiam argumentum pro suis desumit Actis] contra Actorum impugnatores evibrat, quando pag. 226 monet, singulari esse animadversione expendenda Acta Sanctorum martyrum Aciscli & Victoriæ virginis, relata a Tamayo in suo Martyrologio Hispano XVII Novembris, pag. 204, quæ non solum in tormentis, sed & in ipsis tyranni interrogationibus, & sanctæ Virginis responsionibus, orationibus, animarum conversionibus, Christi & angelorum apparitionibus, sunt adeo Actis S. Christinæ assimilia, ut ab his videantur exemplata, utpote posteriora… Alia eorumdem sanctorum Martyrum Acta, præcipue a Lippeloo pag. 204 ex Joanne Maldonato relata, tantam similitudinis speciem, inquit, non præ se ferunt.

[120] Sed telum hoc non adeo esse fatale, sed imbelle potius sine ictu, [ex Tamayo] ratio evincit non una. Acta ista expendenda & discutienda erunt suo tempore. Nunc interim singulari animadversione expendenda relinquimus Pennatio hæc paucula. 1. Relata quidem a Tamayo citat, in suo Martyrologio Hispano; at figlinam sciat id esse, ex ineptiis & fabulis coagmentatam; sicut sexcentis locis alias in nostris Actis probatum est. 2. In Actis istis apud Tamayum signatur annus martyrii 303; quo judicari possit, quod non sint valde antiqua, juxta id, quod observat Tillemontius Monumentorum eccles. tom. 5, pag. 59. Consuli etiam possunt Observationes ad Usuardum, jam ab annis aliquot a nobis illustratum, pag. 680.

[121] 3. Dat quidem ea Tamayus ex tribus legendariis Mss., [admodum suspecto, ac sæpius refutato.] Asturicensi, Segobiensi, & Toletano Montis Sion, nec non ex edito Hispalensi. At cujus temporis, notæ ac pretii tria ista legendaria Mss. fuerunt, ut illi, tot nobis aliunde de causis suspecto, credere tuto possimus, hæc esse vera & genuina Acta horum sanctorum Martyrum, prout affirmat pag. 207? 4. Ea, quæ Pennatius dicit, in pluribus esse Actis S. Christinæ assimilia, non probat magis esse sincera ac genuina, quam alia eorumdem sanctorum Martyrum Acta, quæ citat, ac tantam similitudinis speciem non præ se ferunt. Unde ergo hæc ultima tam ipsi non obsint potius, quam alia ista prosint? 5. Cur Actorum apud Tamayum hinc similitudo, inde aliorum dissimilitudo cum Actis S. Christinæ, fundatam suspicionem non moveant, Acta ista duo non esse ambo genuina ac sincera, cum sint dissimilia inter se, atque adeo videantur vel addendo vel demendo non mansisse primigenia, sincera, & intacta? Hæc itaque singulari animadversione expendenda proponimus Pennatio. Verum ne quid hic præpropere circa illa Sanctorum Acta statuamus; hæc & alia discutienda erunt die XVIII Novembris, quo inscribuntur Martyrologio Romano.

[122] [Frustra etiam] Laudatus auctor in sua appendice pag. 557 in patrocinium Actorum S. Christinæ, hic controversorum, describit partem præfationis, qua inchoatur martyrium S. Margaritæ, sub nomine Metaphrastis a Surio editum die XX hujus mensis; eamque addendam monet ad paginæ 484 versum secundum suæ Engyothecæ. Agitur quidem in illa dictæ præfationis parte de non paucis Sanctorum Actis adulteratis, corruptis, sordidatis, conspurcatis & profanatis; & in altera ejusdem præfationis parte, in hoc ipso tomo apud nos die XX Julii, martyrium S. Margaritæ a se emendandum, promittit ejusdem auctor; verum quamquam juxta promissum pluribus illud a sordibus expurgarit, non paucas tamen ipsum sordes expurgandas in eo reliquisse, ibidem tunc diximus pag. 31. Acta item S. Margaritæ alia aliis longe corruptiora sunt, prout ibidem ostendimus; aliqua etiam, quamvis non undequaque bona, minus tamen mala, uti habes pag. 33; id quod eodem prorsus modo dici non potest de Actis S. Christinæ; cum uniusmodi fere sint in substantia (nisi forte extracta ex Actis proferas compendia) reque conveniant, quidquid differant penes illa, quæ rebus accidunt, secundum dicta § 6 hujus nostri Commentarii.

[123] [subsidium petit Pennatius] Ecquid itaque subsidii ex verbis memoratæ præfationis, ad tutanda S. Christinæ Acta habere queat Pennatius, neutiquam concipimus. Sed eo ibit utique, ut reponat, inde haberi, quod Acta martyrii S. Margaritæ corrupta fuerint; lubensque etiam ex supradictis concedet, quædam Acta nostræ hujus Sanctæ corrupta fuisse; sed sua in illorum non esse numero habenda. Sed ad hoc ipsius effugium satis superque supra respondimus, ut necesse non sit plura nunc superaddere; hoc enim aliud nihil est, quam mere asserere, gratisque velle, supra quam vel in speciem probari possit. Quod spectat ad locos Engyothecæ sacræ part. 2, cap. 3, num. 1; & cap. 5, num. 5 & 7, in quibus agitur de responsionibus S. Christinæ, de miraculis, ac de multis Christi, & angelorum apparitionibus, varia, inquit Pennatius in eadem appendice, pag. 558, possumus addere egregia exempla ex Actis eximiæ sanctæ virg. & mart. Margaritæ; cujus sacrum corpus Montefalisco magna veneratione servatur, &c.

[124] [ex Actis S. Margaritæ.] Sed addat ista, ac superaddat, quantum voluerit, Pennatius, per nos licet; quidnam hac via promoverit? De exemplis hic nulla est quæstio: neque exempla S. Margaritæ ista, prout vulgo narrantur, tametsi supponantur esse genuina, quæ tamen sunt suspecta, umquam efficient, ut gesta S. Christinæ, eisdem similia, vera sint aut falsa, quæ solis stant vel cadunt idoneis documentis. Itaque quæ ibidem addit Pennatius, quod viderit S. Christina in carcere lucem magnam, & crucem præfulgentem, supra quam columba erat, Spiritum sanctum præfigurans, qui & Ave dixit, & beatam Virginem allocutus est, eamque a plagis sanavit, & secundo apparens baptizavit. In ipsius vero pretioso natali, Christus ipse cum angelorum exercitu apparuit; ista, inquam, neutiquam huc pertinent; & satis superque colligi potest ex Commentario prævio ad illa Acta, § 4 & 5; quidnam circa hæc & similia statuendum sit. Interim ut rem cum Sancta nostra conciudamus; neotericus legendista Gallicus, qui asserit, Ecclesiam Romanam .. videri rejecisse vulgatam historiam martyrii: cum non sufferat, ut vel ultima inde lectio fiat Officii istius diei, pluribus refutatur a Pennatio Engyothecæ sacræ part. 2, cap. 2, pag. 490; quia a S. Pio V decretum sit, ut in vigiliis tres lectiones legantur de homilia in Euangelium vigiliæ; de festo autem, sub simplici ritu occurrente in vigiliis, fiat tantum Commemoratio. Vide rubricas generales Breviarii Romani tit. VI, num. 4; tit. IX, num. 2; & tit. XI, num. 10. Hæc quomodo ignorare potuit dictus legendista?

[125] Atque hæc quidem hactenus deducta, diffusiora videri possunt, [Datur ratio, cur hæc diffusius tractata sint.] quam res ipsa postulabat, quatenus opus Pennatianum spectant; quia tamen illud Sanctæ hodiernæ Acta ita propugnat supra eorum meruum quam longissime, ut lector quilibet, præsertim rerum hujusmodi haud satis peritus, qui in illud Opus inciderit, censuræ nos circa ista Acta plus æquo rigidæ ac parum fundatæ condemnare facile possit; visum nobis fuit, non abs re futurum, si paullo productius præsentis controversiæ statum, argumenta, objectiones proponeremus; quo fieret, ut lector quilibet per se, non perfunctorium sed integrum ac maturum de hac controversia judicium ferre posset, qui rationes nostras circa eam, debita cum attentione expenderit.

§ XIII. Fama posthuma ex eodem Opere novis notitiis illustrata, circa ædes sacras, officium divinum, imagines, ecclesiam collegiatam, hospitale, confraternitatem ac miracula.

Fama Sanctæ posthuma potissimum illustratur ædibus sacris in honorem ejus erectis; quas nos ita enumeravimus supra, [Fama Sanctæ posthuma inclaruit ex ædibus sacris; & imaginibus,] ut aliæ nobis deinde innotuerint ex Vita Italica amplissimi Pennatii lib. 6, cap. 1, & 2; de quibus ibi consuli potest laudatus auctor. Singulare circa cultum est, quod eodem cap. 2, pag. 209 refert fieri in ecclesia S. Christinæ, quæ est in Montanso, hodiedum adhuc dicto Montarso, qui est pagus medio milliari dissitus ab oppido Ficulle vulgo appellato, in diœcesi Urbevetana; nam feria secunda Rogationum, adit dictam ecclesiam S. Christinæ clerus Ficullensis cum consueta processione; & antequam ecclesiam intrent, cantatur Euangelium commune unius Virginis & Martyris cum sua oratione. Deinde intrant ecclesiam, & cantant Missam de Rogationibus; qua finita, a plebano ter cantatur versiculus: S. Christina, ora pro nobis. De aliis supplicationibus infra § 16. Missa & Officium ritu duplici primæ classis fit Vulsinii, Panormi ac Sepini, tamquam de patrona principali; Urbeveteri autem ac in ejusdem diœcesi, ritu duplicis minoris, uti tradit Pennatius lib. 6, cap. 3. Ad famam item Sanctæ posthumam conducunt effigies, statuæ ac picturæ; de quibus agit Pennatius cap. 3. Primam & antiquiorem censet esse illam, quam æri incidi curavit, adjecta eidem gloria, per mysterium sanctissimæ Trinitatis expressa, quam invocarit & prædicarit S. Christina; & cum aliquot angelis, qui sæpius eidem apparuerint.

[127] [quarum hic una] Additur prospectus lacus, turris ac fornaculæ; qua re alluditur ad ejus historiam. Figura hæc, ipso teste, conspicitur depicta in tabula antiquissima artis optimæ & excellentis, tunc temporis; & a Petro Castellucci pictore Urbevetano judicatur esse pictura Petri Cavallini, Romani pictoris, qui floruerit anno MCCCXLIV, sicut scribit Georgius Vasari, quem citat. Imago itaque ista sita est in sacello sanctissimi Rosarii in cornu Epistolæ … & vestita est Sancta veste candida, quæ ad amussim repræsentet illam, quam induit existens in turri; juxta prædictam historiam. Supra hanc alia est vestis cum fundo rubro, in signum sui martyrii; variegata floribus candidis, in signum virginitatis ejus, & aquilis interspersa, in signum, sicut conjici posse censet, quod orta fuerit sanguine Romano ac regio. Illæ duæ vestes ad pulsus arteriæ prope manus, sunt spectabiles; super quas gestat chlamydem quasi viridis coloris, in signum virtutis. Supra pectus sustinet dextra unam sagittam, elevata penna aut ala sursum, ac cuspide deorsum; in signum quod sit victima amoris; sinistra autem stringit librum clausum; symbolum doctrinæ ejus & divinæ sapientiæ Scripturarum. En tibi nunc imaginis schema, ex ectypo Pennatiano a nobis æri incidi jussum; ad minorem tamen formam contractum, quam in dicto ectypo sit.

Effigies S. CHRISTINÆ V. et M. ex Tabula antiquiss.

[128] [in æs incisa exhibetur:] Exhibitæ porro imaginis descriptionem prosequitur Pennatius his verbis: E capite ipsi dependent duo retorta capillamenta, aliis reclusis & involutis in calantica reticulata, quæ in fronte est ornata filo unionum, in signum, quod sit Virgo electa; sicut margarita est unio paradisi, quam divina gratia sit piscata in mari hujus mundi. Vultum habet bellissimum ac gratiosissimum; prout ad amussim in Actis describitur dotata fuisse venustate maxime singulari. Habet hic lector mysticam dictæ picturæ explicationem juxta vulgarem Sanctæ historiam, ex tabula antiquiss., prout indicat epigraphe Pennatiani ectypi; cum tamen non sit antiquius prototypon seculo decimo quarto circiter medio; ut mirum nobis sit, priorem aliquam & antiquiorem ad ejus notitiam non pervenisse. De aliss picturis, ac statuis Sanctæ agitur ibidem pag. 214 & sequentibus. Huc spectant ecclesia collegiata, hospitale ac confraternitas, Vulsinii in honorem S. Christinæ erecta; de quibus Pennatius a pag. 218, tradit ista; quæ Latine reddita sic sonant.

[129] Quando contigerit erectio ecclesiæ collegiatæ cum suo capitulo, [Item ex ecclesia collegiata Vulsiniensi,] non constat; asserere dumtaxat possumus ex documentis cancellariæ hujusce episcopalis, antiquissimam esse memoriam anno MCXLIX, Idibus Aprilis; ex cod. signat. litt. B, fol. 89, col. 1, num. 2. Et legitur in una donatione: Prior sanctæ Christinæ cum suis fratribus. Anno MCCXI, & annis posterioribus semper legitur: Præpositus ecclesiæ sanctæ Christinæ, ex eodem codice fol. 113, col. 1; sicut etiam leguntur collationes canonicatuum ecclesiæ S. Christinæ. Præter canonicos leguntur etiam capellani ecclesiæ S. Christinæ, sicut anno MCCCXXX, sub die XXIX Maii; ex cod. signat. litt. A, fol. 146 b; & in visitatione anni MCCCLVII, sub die XX Novembris; ex cod. signat. lit. B, fol. 25 a. Legitur etiam capellanus capellæ imaginis S. Christinæ, prout alibi dictum. Ex Brevi Innocentii III, expedito Viterbii XV Kal. Octobris, pontificatus nostri anno XII, qui fuit annus MCCIX; (creatus enim fuit anno MCXCVIII, VIII Januarii) constat, canonicos convixisse secundum sanctissimum ritum antiquum in domo canonicali, quæ stabat ad latus dextrum ecclesiæ antiquæ S. Christinæ: ubi in præsentia est capella SS. Trinitatis, spectans ad D. præpositum Vincentium Brenciaglia; & in hac domo dormiebant & comedebant simul &c.

[130] En tibi ipsum Breve Innocentii PP. III, quod laudatus Pennatius habet Engyothecæ sacræ part. 1, [circa cujus canonicus profartur hic breve Innocentii PP. 3.] cap. 15, a pag. 481, quodque a se extractum dicit, e codice pergameno signato lit. B, existente in cancellaria episcopali Urbevetana, fol. 91, col. 4. Sic itaque sonat: Innocentius Episcopus, servus servorum Dei: Dilectis filiis, præposito & capitulo sanctæ Christinæ, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum inter vos de communi vita ducenda, & in communitate, omnibus ecclesiæ vestræ proventibus redigendis quæstio verteretur; Nos ita duximus providendum, ut quemadmodum communiter sub eodem tecto dormitis, & in eodem refectorio manducatis, ac vinum habetis commune; ita panem, & cibos alios habeatis. Quocirca universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus omnes proventus ecclesiæ vestræ in commune redigi facientes, tantum reservetis ex eis, quantum sufficere debeat communi victui juxta ipsius ecclesiæ facultatem; residuum inter vos pro vestibus, & aliis necessariis divisuri. Datum Viterbii XV Kal. Octobris, pontificatus nostri anno XII; Christi 1210.

[131] [Hospitale sub titulo S. Christinæ;] De fundatione hospitalis Vulsiniensis sub titulo S. Mariæ & S. Christinæ, quæ facta sit anno 1284, sub die XX Novembris meminit idem Pennatius ex cod. signat. lit. A, fol. 220 b; ubi comparet aliquis Benincasa recto confraternitatis S. Mariæ, & S. Christinæ, & narratur, quod quidam Audigerius Rossi Vulsiniensis reliquerit suam domum prædictæ confraternitati, ut ad honorem SS. Virginis Mariæ fieret hospitale ad usum pauperum & infirmorum. Ex hac notitia sciri affirmat Pennatius, quod ad majorem S. Christinæ venerationem, ejus confraternitatem erexerint, cum titulo S. Mariæ & S. Christinæ; de qua confraternitate, ac de prædicto Benincasa fieri etiam addit mentionem in instrumento, quod refertur in codice nigri intrinsecus assumenti (di fodere, uti Italice vocat, negre) ubi fol. 147 legi dicit: Discretus vir Benencasa rector fraternitatis sanctæ Mariæ, & sanctæ Christinæ de Bulseno, Urbevetanæ diœcesis, sub XXIV Novembris MCCLXXXIV.

[132] [quæ miraculis fulsit,] Famæ Sanctorum posthumæ splendor maximus accedit ex miraculis, eorum ope patratis. Recensebimus hoc loco illa, quæ apud Pennatium Vitæ Italicæ lib. 5, cap. 7 referuntur, & S. Christinæ hodiernæ adscribuntur. Ex oratione, excusa in Breviario, uti vult, antiquo, quod existat Romæ in bibliotheca Alexandrina, excerpit ista: Omnipotens sempiterne Deus, qui B. Christinam virginem & martyrem merito constantiæ, ac miraculorum flore decorasti &c. Mox commemorat apparitionem mirabilem festa ejusdem Sanctæ luce, super aquas lacus Vulsiniensis; item quando reliquiæ ipsius a duobus peregrinis transportatæ fuere Sepinum, magnum exstitisse miraculum significat, quod illi inde discedere haud potuerint; eademque occasione alterum huic miraculum accenset, quod thesaurus ille sacer amoveri non potuerit, nisi post emissum votum. Videsis, quæ nos supra ex Cajetano diximus. Sequamur ulterius præeuntem Pennatium. Ex Alexandri Donzellini (de quo pluribus agit Engyothecæ parte 1, cap. 14) historia sanctissimi corporis Christi, pag. 61, juxta relationem Sepino acceptam, indicat, quod ibi resplendeat numerosissimis miraculis.

[133] [pestem Panormo fugavit: annonæ caritatem] Translatis autem Sepino Sanctæ exuviis Panormum, sicut pergit Pennatius, fugavit ex illa .. urbe pestem; & prima Dominica Maii, qua festa translationis lux celebratur, innumera quotannis operatur miracula, præsertim liberando a dæmonibus obsessos; (adisis libri 5 citati, cap. 4) Romæ item continua fieri miracula per sacrum Sanctæ cor, ad mulieres gravidas delatum, affirmat laudatus auctor; qui mox subjungit notitiam beneficii plane singularis, Panormitanis concessi, ex Roccho Pirro; sed illud nos propriis Pirri verbis tom. 1 Notitiarum Siciliensium ecclesiarum ad annum 1591, huc transcribendum putamus. Sic ergo habet: Annonæ caritate laborabat eo anno Panormus; ac ad preces publicas ventum est, ne fame enecti cives perirent. Per antistitem D. Christinæ Tyriæ virginis, sacræ reliquiæ, argentea inclusæ arca, solenni inambulatione per urbem circumductæ; ac prope divinitus navis, quæ alio cursum intenderat, Panormum appulit opportune: cum vix ad alteram diem, quod frumenti in urbe supererat, alendis civibus satis esset.

[134] Rem prodit hæc, quam subdo, inscriptio in S. Mariæ de Catena; [ibidem mitigavit; cujus rei, publica testis est inscriptio.] his verbis expressa: Quod pop. Panor. laborante supplicatio per senatum decreta est, Christinæ sanctæ patronæ capsa ab æde maxima ad Mariæ de Catena per antistitem, ac cæterum sacerdotium pridie Idus Jan. religioso ministerio delata, quasi cælitus sub XVIII Kal. Febr. onerariam navim, quæ Liburnis Messanam solverat, mutato cursu in nostrum portum suppetias venit subsidio frumenti, quod vix in alterum diem suppetebat: & per id tempus Dom. Henricus Gusman comes Olivarius prorex in Siciliam destinatus Neapoli, instinctu divinitatis annonæ abunde providendum C. P. beneficio accepto memoris, & gratantis animi significatione PP.

[135] Ad majorem miraculorum ope S. Christinæ patratorum, [Antiquis miraculis] splendorem ac confirmationem; saltem quatenus ea hodiernæ nostræ Sanctæ attribuuntur, intermiscere paucula hic liceat. Ex Officio translationis Sepinensis, de qua superius, habemus, quod per eam in nostris, inquit, oris semper fiunt maxima monstra; id est res supra communem naturæ cursum, seu miracula. Et ibidem habetur paulo post: Nam pro nobis facit semper centum mirabilia. At nunc recentissima quædam miracula nos vocant, quæ ex Italico Pennatii Latine vertimus; damusque in fide ipsius, tantum ponderis habitura, quantum eis deferendum suadent testimonia, quæ pro illorum veritate affert; & eodem modo accipi volumus, quo accipienda diximus plura miracula, quæ hodiernæ nostræ Sanctæ adscribuntur, iterum monentes, quod Sanctii illic majora signa faciunt, ubi minime per semetipsos jacent, apud S. Gregorium Magnum loco citato; cui sanctissimus idem Pontifex mox subdit ista:

[136] Ubi in suis corporibus sancti Martyres jacent, [qua hic ratione] dubium non est, quod multa valeant signa demonstrare, sicut & faciunt, & pura mente quærentibus innumera miracula ostendunt. Sed quia ab infirmis potest mentibus dubitari, utrumne ad exaudiendum ibi præsentes sint, ubi constat, quia in suis corporibus non sint; ibi necesse est, eos majora signa ostendere, ubi de eorum præsentia potest mens infirma dubitare. Quorum vero mens in Deo fixa est, tanto majus habet fidei meritum, quanto illic eos novit & non jacere corpore, & tamen non deesse ab exauditione.

[137] Quæ cum proportione ad rem nostram applicari volumus, [subdantur nova.] & eo valent, ut intelligamus, Deum per Sanctos suos, qui magna cum fiducia ac viva fide invocantur, aut quorum reliquiæ singulari pietatis sensu ab hominibus ita honorantur, tamquam hæ vel illi ibi sint; cum tamen ibi non sint; aut sic non sint, sicut optima fide, a piis clientibus ibi putantur esse; vel alii Sancti homonymi, ibi tantum sint; Deum, inquam, non raro ita coronare magnam istorum piorum hominum fidem, ut miracula etiam non deneget, tamquam vere physice ibi sint, quos clientes isti ibi esse firmiter sibi persuadent: adeo ut miracula in tali casu non fiant in confirmationem historiæ popularis Actorum Sancti, aut reliquiarum, sed ob singularem fidem illorum, qui Sanctorum patrocinium implorant. Et hoc sensa, non illo, verissimum est epiphomena, quo paullo inferius utitur Pennatius: Tantum valet bona, ac vera devotio, ad incredulorum confusionem!

§ XIV. Recentissima miracula indidem desumpta, aliud ibidem relatum, hic examinatur.

[Mulier a dæmone liberata] Pennatius Vitæ Italicæ lib. 5, cap. 7, a pag. 177: Subjungemus, inquit, nonnulla e miraculis, Vulsinii a S. Christina patratis, quorum notitiam habere potuimus; aliis omnibus notari neglectis, quæ magno in numero occurrerunt præteritis temporibus. Ista, quæ accepimus, relata sunt ab eo, qui illa vidit; aut narrata ab iis ipsis, qui gratias acceperunt; omnesque sunt personæ fide dignæ, ac suo testantur juramento. Domina Dionysia, conjux D. Francisci Piccioni, longo a dæmonibus tempore obsessa, in multorum aliorum sanctuariorum visitatione numquam liberata; tandem postquam venisset Vulsinium festa die S. Christinæ, XXIV Julii, vi ad ecclesiam Sanctæ conducta fuit, spiritibus infernalibus, in ingressu portæ vociferantibus: Christina, Christina (in Italico est Cristinaccia, Cristinaccia, per contemptum.)

[139] [ad aram S. Christinæ.] Postquam pervenisset ad altare antiquum S. Christinæ, præsentibus præposito quondam Joachimo Valeri, & D. canonico Adamo Mariottini, qui totum hoc narrat, ac supplicante, qui accurrerat, populo pro ejus liberatione, prout injunxerat supra dictus præpositus, liberata fuit, relinquentibus ipsam spiritibus hisce malignis, lampadem exstinguentibus ac vociferantibus: Alius, quam tu, potuit nos expellere, Cristinaccia.

[140] [Alia pluraæ beneficia] Multis abhinc annis Vulsinii vivebat mulier quædam, dicta Lucretia Persiani, erga S. Christinæ fornaculam valde devota, quæ ab eadem sæpenumero erat visitata. Dum ad ætatem annorum 75 pervenisset, luce corporis privata, nolensque suam relinquere devotionem visitandi fornaculam prædictam; eo se conduci curabat per comitatum cujusdam neptis suæ, nomine Flaminiæ; quo dum pervenisset, faciebat orationem; & post in discessu accipiebat lapillum aliquem ex illo sanctuario pro sua devotione: quem domum delatum reponebat in capsa: & quando male se habebat, fide viva S. Christinam invocando, lapillus serviebat ipsi pro præsenti medicina. Tantum valet bona fides, ac vera devotio ad incredulorum confusionem!

[141] [narrantur contigisse ad Sanctæ fornaculam,] Dum Paulus Brocchi gravi laboraret infirmitate, conjux ejus Flaminia supra nominata, periclitari de vita eum videns, indusium ipsius accepit, & invisum ivit S. Christinæ fornaculam, prædicto indusio parietes ejusdem tangens; domumque reversa Paulo marito suo illud adhibuit; qui paucis post diebus omni gravitate mali liber permansit.

Clericus Joannes Angelus Piccioni, ecclesiæ S. Christinæ ædituus, juratus testatur, quod a corrogando tritico redux, iret invisum fornaculam sanctæ Virgunculæ; & quando eidem erat vicinus, senserit se correptum certo quodam timore & horrore: unde hæserit suspensus, an accedere deberet. Sed sumptis animis, recitavit hymnum, Jesu corona Virginum, cum oratione Sanctæ, intravit fornaculam, mutato, quantus erat ante, timore in tantam devotionem, affectum & amorem erga sanctam Virgunculam.

[142] Octo bonæ animæ, quas inter sacerdos est fide dignissimus, [suaves odores] & multæ bonæ virgines, quæ non nominantur, quia vivunt; quando supra dicta fornacula purgabatur, suo cum juramento testantur, quod sub diebus XIX, XX, XXIII Julii anni currentis MDCCXXIV visitantes cum devotione prædictam fornaculam, ibidem perceperint diversos suavissimos odores (quos breviter enumerat auctor) & optime cognoscebant, quod exhalaretur mixtus ille odor e fornacula supra dicta. Sacerdos, qui olfaciebat odorem nardi suavissimi, dubius an non deciperetur & erraret; quærebat ex adstantibus, num gestarent odores: cumque responsum esset ei datum ab omnibus, quod odores haberet nemo, certior fiebat, odorem illum exhalari a fornacula.

[143] Una e supradictis virginibus aut puellis, valde timens Deum, [exhalantem:] accepit unum lapidem ex iis, qui fumo erant tincti in igne, ac posuit in sinu, & continue percipiebat suavissimum odorem incensi, a matutino tempore usque ad vesperum, tam intra quam extra domum; & monita a socia animadvertit, istum odorem exhalari e lapide prædicto, ut, ubi eum naribus admovisset, bene cognovit. Non est mirum, quod in hujusmodi sanctuario, in quo fuit S. Christina cum choris angelorum ad laudandum Deum inter flammas cum tantis miraculis manifestis, percipiantur odores angelici & paradisiaci. Mirum autem est admodum, quod nonnulli increduli, amissa quasi fide, quamvis existant inter fideles, recusent præstare fidem similibus narrationibus. Deus est mirabilis in Sanctis suis; & hoc solum debet sufficere.

[144] In fundo supradictæ fornaculæ scaturit aqua; [cujus etiæm aqua] quæ accepta cum devotione & fide, operata est miracula. Angela Filandri, annorum sexaginta, sentiens oppressum caput gravissima fluxione, ivit visitatum cum devotione fornaculam S. Christinæ, & accepta lagena aquæ, quæ ibidem assurgit, domum redux, lavans caput dicta aqua, & sanctæ Virgunculæ se commendans, subito sanata, & in capite purgata fuit. Dumque eadem etiam lavisset quamdam suam nepotulam dicta aqua, nomine Hieronymam, mensium septemdecim, quæ nec poterat pedibus subsistere, nec stare sedibus innixa, recepit subito gratiam, ut in suis stabiliretur membris.

Maria q. Angeli, acerbissimo dentium dolore correpta, nec remedii quidquam inveniens post unius mensis spatium in tormento continuo exactum; ad fornaculam S. Christinæ se contulit, & positis ibidem humi genibus, Sanctæ se commendavit; bibit ex supradicta aqua, & partem offensam ea lavit: & eodem tempore sanitatem recuperavit, non sentiens amplius ullum dolorem.

[145] Mathia q. Caroli, magno dolore supra genu sinistrum per duos menses afflicta continuos, [salutifera est.] ubi tumor etiam apparuerat, dum sine gravi incommodo incedere non posset, jussit sibi dari a Rosa, sua nepte, ex aqua fornaculæ S. Christinæ, lavans ea partem offensam vespere, invenit se sanam & liberam tempore matutino sequente.

D. Horatius Pillei, civis Vulsiniensis, febri laborans, malo partis sinistræ correptus; & motu, sensu & loquela privatus fuit: unde judicatum malum immedicabile. Camilla filia ejus, audiens de patris salute conclamatum esse corporali, ivit visitatum saxum vestigiorum S. Christinæ; cui ex animo se commendans, vidit, quod supradictum saxum sudore stillaret in magna abundantia: unde illud sudario abstersit; cumque eo domum reversa, tetigit partem offensam sui patris versus vesperam; & postridie mane perfecte se sanatum invenit, recuperato motu, sensu & loquela.

[146] [Alia miracula dicuntur colligi.] Atque hæc sunt miracula, quæ ex Vitæ Italicæ libro 5, cap. 7 a Pennatio notata, huc transscribi potuerunt; qui in appendice, Engyotheca suæ subnexa, pag. 557 monet, præter miracula ibi relata, esse & alia multa, addenda post numerum XIII, pag. 180 (id est post miraculum ultimo loco a nobis mox prolatum) quæ, uti addit, typis currentibus, vel deinceps a Deo intercessione sanctæ virginis Christinæ sunt patrata; & ad præsens a vigili cura D. præpositi Vincentii Brenciaglia colliguntur. Collectio ista quousque pervenerit; absolutane sit & typis edita, an nondum etiam, nos latet: neque Commentarius hic noster proximis hebdomadibus prælo subjiciendus, eam moram temporis, quando hæc scribimus, patitur, ut si jam nunc in lucem prodierit ista miraculorum collectio, eam satis commode ac tempestive ex Italia nobis comparemus. Quare sufficiat nunc, confusam saltem meditati, & forte nunc absoluti istius Operis notitiam lectori exhibuisse.

[147] [Miraculum de capite S. Christinæ quotannis apparente,] Nunc nobis conveniendus est Pennatius super insigni admodum, patentissimo, ac primæ notæ, modo idoneis antiquitatis documentis probari queat, miraculo; de quo laudatus auctor Vitæ suæ Italicæ lib. 2, cap. 10; apparitione, inquam, annua capitis Sanctæ, miris modis apud ipsum ex Cajetano ibidem relatæ, uti & apud nos superius § 3 ex codem Cajetano. Dicimus, modo idoneis antiquitatis documentis probari queat, juxta ea, quæ ibidem a nobis dicta sunt, & quo lectorem remittimus. Debent, inquit ibid. Pennatius, hic redargui critici illi terreni, quibus, prout sibi videntur, oculatis, nauseam creant similes narrationes; qui condemnati sunt, tamquam infideles per simile exemplum, quod legitur in Actis sinceris S. Febroniæ, monachæ, virginis & martyris; quæ quotannis die suæ festivitatis, inchoato a monialibus divino Officio, apparebat in aëre tamquam vivens, omnibus visibilis; & (si Menæis credimus) cum ipsismet psallebat. Sed redargutio ista nihil probat, sed sola verba dat, nihil rei, ac proin nihil ad propositum facit.

[148] [a Pennatio] Oportet enim distinguere inter exotice criticos & exotice simplices & credulos; hi quippe omnia credunt sine ullo discerniculo; illi omnia negant vel arrodunt sine justo discrimine: utrobique abusus; hic quidem per excessum, ibi vero per defectum. Media tenenda est via; adhibenda, inquam, in punctis mere historicis est æquis rerum ponderibus librata censura. Hac si usus fuisset. Pennatius, non voluisset rem suam stabilire exemplo S. Febroniæ, de qua in Actis nostris tom. V Junii, die XXV: nam cum Vita & martyrium istius Sanctæ, auctore Thomaide, magistra Sanctæ & teste oculata conscripta sint, exotice criticus sit, & supra modum incredulus, qui Actis illis atque adeo apparitioni, in eisdem narratæ, vel nullis vel leviusculis nixus ratiunculis, tum quod res mira sit, tum quod a femina referatur, fidem historicam deneget: Actis, inquam, illis, quæ solidissime in Commentario eisdem prævio, § 1 stabiliuntur his verbis:

[149] Gloriosa S. Febroniæ pro Christo certamina, tanto ubique per Orientales ecclesias celebratiora fuerunt, [non satis stabiliri,] quanto luculentiori testimonio scripta ea habebantur, fide scilicet oculata Thomaidis sanctimonialis, locum secundum tenentis in eo monasterio, ubi Febronia ab infantia fuerat educata, sub disciplina amitæ suæ Bryenes. Etenim illa, & cum Virgo cruciaretur, præsens sub habitu seculari interfuit … & quæ circa cultum ei institutum reliquiasque (adde & circa dictam apparitionem) acciderunt, per decem aut plures annos Martyri superstes, scire certissime potuit debuitque. Nihil simile habemus in ecclesiæ Sepinensis Actis, in lectiones divinorum Officiorum olim digestis, quæ pro apparitione S. Christinæ proferuntur: cum incerti sint temporis, antiquitatis, notæ, auctoritatis, ac proin fidei etiam incertæ.

[250] Pennatius itaque ex Actis sinceris S. Febroniæ, male arguit alios hic, [hic ostenditur.] quasi condemnati sint tamquam infideles per simile exemplum; cum arguendus potius sit ipsemet: nam tametsi simile quidem utriusque apparitionis sit exemplum; quia tamen auctoritas unius exempli seu apparitionis præ alia toto cælo dissimillima ac diversissima est (qua tamen auctoritate, ubi cetera desunt, hujusmodi apparitionum veritas & stat & cadit) arguendus, inquam, potius ipsemet Pennatius, quod utramque istam apparitionem similis exempli, at dissimillimæ auctoritatis, simili vel eadem fide admittendam contendat; ita ut proin eruditis atque æquis rerum arbitris si non nauseam merito creent, saltem suspectæ videantur similes narrationes, donec sufficienter probentur. Alia exempla, quæ ibidem profert, nihil moramur: danda quippe ei erat sui facti probatio idonea, quod non sit per aliorum exempla.

§ XV. Auctarium de Sanctæ reliquiis, & inventione corporis, ut quidam volunt, ex laudato Pennatio; præsens indidem apud Torcellanos corporis status.

De variis reliquiis, sub nostræ Sanctæ apud nationes plures per Europam asservatis, sermo nobis fuit in prima hujus Commentarii parte satis longus; [Varia proferuntur] supersunt jam nonnullæ prioribus illis addendæ ex sæpe laudato Pennatio, ne neglexisse culpemur, quæ diligens iste collector circa præsens argumentum annotavit Vitæ Italicæ lib. 5, cap. 5; ubi imprimis affirmat, Vulsinii .. in ecclesia PP. Conventualium S. Francisci inveniri partem maxillæ S. Christinæ, quæ non videatur, involuta videlicet taffetano, ut vocat, seu panno tenuissimo ex serico rubro. Addit, sacras hasce exuvias a P. magistro Petro Guicciardi, ministro ac socio Ordinis Minorum Conventualium in omnibus provinciis Ultramontanis, & ministro provinciæ S. Ludovici, donatas fuisse patri magistro Francisco de Monte Varco, ministro Tusciæ, cum pacto & conditione, ut deberet illas consignare conventui S. Francisci PP. Conventualium Vulsiniensium, juxta scriptum sub die .. Julii MDIX.

[152] [circa reliquias S. Christinæ,] Anno autem sequente MDX sub die XVI Junii idem P. magister Petrus Guicciardus præsens adfuit Vulsinii in prædicto S. Francisci conventu, & recognovit, supradictas sacras reliquias S. Christinæ esse easdem, illasque ipsas, quæ a se donatæ fuerunt; & de novo ratam fecit donationem, conventui S. Francisci Vulsiniensi PP. Contualium factam, eo pacto & conditione, ut supra dictæ sanctæ reliquiæ perpetuo retinendæ & venerandæ sint in supra dicto conventu; & casu quo vellet eas alienare & transferre e dicto conventu, vult & determinat, ut guardianus Montepessulanus .. aut syndicus ejusdem conventus, possit ac debeat repetere & recuperare supradictas sanctas reliquias. Eodem die & anno facta fuit comparitio, uti vocat, contradictoria reliquiis, at non subsistens, vicarii foranei Vulsiniensis, tunc temporis Constantini Puri, ac præpositi Ludovici Laurenti.

[153] [quæ Vulsinil esse memorantur:] Sub die XVII Junii MDX apparet fides ac testimonium, facta a P. magistro Francisco de Monte Varco, ministro Tusciæ, quod supradictæ sanctæ reliquiæ a se absportatæ fuerint Montepessulano, sibi donatæ a prædicto P. magistro Petro Guicciardi, hunc in finem, ut eas collocaret in conventu PP. Conventualium Vulsiniensium. Tota hæc narratio apparet e scriptura authentica, ad nos, inquit Pennatius, transmissa a P. magistro Carolo Andrea Adami, Conventualium Minorum provinciali (cujus documentorum seriem producit laudatus auctor in sua Engyotheca, idiomate Latino expressam, parte 1, cap. 15, a pag. 476) unde notum fiat, quod supradictæ sanctæ reliquiæ, maxillæ S. Christinæ, sint veræ, & authentice recognitæ. Quod veræ sint hæ reliquiæ, suadet earum possessio; quod sint authentice recognitæ, persuadent documenta; quod vero sint reliquiæ S. Christinæ hodiernæ; hoc opus hic labor est, aliqua id saltem satis idonea & antiqua testificatione aut ratione probare; idque potissimum ob illas causas, occasione aliarum, huic nostræ Sanctæ attributarum exuviarum superius parte 1 a nobis allegatas. Quæ, cur & hic non obtineant, hactenus non videmus.

[154] [& discutitur,] Suspicamur, difficultatem Pennatio hic esse subortam (& vero suboriri ea merito poterat vel debebat) quo modo istæ reliquia, a quo, quo tempore, quave occasione Montempessulanum pervenissent; prout non obscure colligimus ex ejus verbis: Debemus, inquit, nunc indagare, quomodo istæ sanctæ reliquiæ S. Christinæ pervenerint Montempessulanum, præcipuam Occitaniæ inferioris in Francia civitatem. Quando duo devoti peregrini Franci executioni mandarunt Vulsinii sacrum furtum reliquiarum S. Christinæ, quas coacti fuerunt relinquere Sepini, uti narravimus, ait, cap. 3 (& nos superius ex Cajetano) non debet dubitari, quin peregrini isti aliquam earumdem portionem acceperint, quam postea in patriam reduces, ibidem reliquerint. Unde rationabiliter persuadere nobis possumus, quod hoc modo remanserint Montepessulani, quæ & patria fortasse fuerit devotorum peregrinorum. Omnis itaque ratio, quod maxilla, apud PP. Conventuales S. Francisci Vulsinienses asservata, Montempessulanum pervenerit, & inde Vulsinium; ac proinde, quod ista maxilla sit vere maxilla hodiernæ S. Christinæ, & non sit maxilla alterius cujusdam Sanctæ homonymæ vel anonymæ, a Pennatio refunditur in historiam duorum istorum peregrinorum.

[155] Sed contra hanc tum recurrunt hic eædem difficultates, [an & quo modo] quas attigimus part. 1 hujus Commentarii, tum illæ, quæ allatæ sunt jam mox contra apparitionem annuam Sanctæ super aquas; cum utraque ex eodem hausta sit fonte, non satis a nobis probato. Viderit haud dubie Pennatius istas difficultates omnes vel saltem ex iis aliquas; nam lib. 5, cap. 3 memoratæ pluries Vitæ, a pag. 160 sequentes sibi objicit, & sic solvere conatur: Quomodo umquam, ait, duo peregrini in domo aliena habuerint tam facilem aperturam, complendi abscondite furtum adeo famosum tam magni thesauri, quem rationabiliter supponere debemus, retentum fuisse cum aliqua zelosa custodia? Sed evanescunt istæ oppositiones criticæ, si serio animadverterimus, quod primis seculis corpora Sanctorum præ timore persecutionum absconderentur, & muris munirentur: sed dum seculis posterioribus illæ cesiarent, cessavit etiam tanta cautela; & scimus (sed quod scire se dicit, parum hic ad rem facit) quod nostri antiqui ne quidem sigillarent reliquias, procedendo sancta cum simplicitate.

[156] Hodieque videtur locus, in quo, per antiquam traditionem, conservabatur corpus S. Christinæ; [illuc Montepessulano] & quamquam ibi sit aliqua crates ferrea; cognoscitur tamen, non multum esse tuta; & aperta portula, intratur in locum vacuum aut parvum cubiculum retro altare. Ceteris supersedeo; tum quia præter bonum, pium, simplicem ac popularem discursum nihil magnopere continent; tum quia ex custodia minus cauta, modoque furti, & judiciis Dei occultis, id unicum suaderi potest, nihil obstare, quo minus furtum illud fieri potuerit, illudque spectata rerum, ac adjunctorum, quæ eam circumstant, natura, moraliter fuisse possibile: id demum unicum totus Pennatii discursus probat; quod nemo quisquam umquam negaverit. Frustra itaque adjungit, casum hic controversum, essa extra omnem quæstionem, cum consistat in facto, Sepini, Panormi atque alibi manifesto: appellat item ad Mss. antiqua, contra quæ non valeant argumenta negativa cum contemptu venerabilis antiquitatis.

[157] At quam nimis liberaliter vocet Mss. antiqua & venerabilem antiquitatem, [delatæ fuerint.] tam ne vel semel quidem aliqua antiquitatis specie illam probat, in qua tamen probatione omnis rei totius cardo vertitur. Multi vero auctores, qui furtum illud referant, sicut citatus Cajetanus, Carrera & alii; quia neoterici sunt, ne vel tantillam credibilitatis micam superaddere possunt; tanti utique & non pluris valentes, quanti valent testimonia, quæ proferunt. Ut vero rebus a se narratis suadam majorem conciliet Pennatius, exemplis utitur denuo, quibus ostendat, alibi obtinuisse similia furta; sed nihil exempla huc faciunt, ubi non quæritur, quid alias aut alibi contigerit, atque adeo hic contingere potuerit; sed sola auctoritas, qua factum fuisse probetur, quod factum fuisse asseritur. Exempla quippe potissimum ad concionatores spectant in formandis auditorum suorum moribus, non item ad historicos, quatenus facta expendunt. Sed nunc ad alias cum Pennatio Sanctæ reliquias progrediamur.

[158] [Notitiæ aliarum reliquiarum,] Particulam aliquam de ossibus S. Christinæ virg. & mart. asservari in sua civitate Urbevetana, interque alias reliquias populo ostendi in solennitate Paschæ post Vesperas, refert pag. 168. Quo autem tempore ac modo sacrum hoc pignus Urbemveterem pervenerit, nescire se fatetur, conjecturas dans. Aliquot fragmenta ossium honorari Tuscaniæ apud PP. Conventuales, ac servari in lipsanotheca inaurata formæ pyramidalis, ibidem asserit, quæ a duobus istis famosis peregrinis, ex traditione, ut fertur, illic relictæ fuerint. At vide quæ supra diximus de lapide, ut fama est, Sanctæ sepulcrali. His autem, quæ nos supra retulimus de capite in sacello Paulino basilicæ S. Mariæ Majoris Romæ, addi potest, quod sacrum illud caput una cum multis aliis sacris reliquiis missum fuerit ad Paulum V ab Antonio Albergati, Vigiliensi episcopo (de quo Ughellus Italiæ sacræ tom. 7, & Aquisgrano acceptum; saltem juxta probationem, quam Pennatius affert: ita enim legi asserit in litteris ejusdem episcopi ad supra dictum Paulum V, relatis ab abbate de Angelis, quem citat in descriptione supradictæ basilicæ lib. 11, cap. 15, pag. 231.

[159] [quæ variis Italiæ locis] Quomodo autem illud sacrum caput translatum fuerit Aquisgranum, & a quo inde Vigilias, incompertum habet, & suggerit suam conjecturam. Quæ de corde memoravimus, ulterius illustrari possunt ex Pennatio pag. 169, ubi & hoc sacrum lipsanum, & ejusdem thecam describit, quæ partem quoque ossis contineat, cum hac inscriptione: De corde, & brachio S. Christinæ virg. & mart. Sepini os integrum brachii relictum, quo translatum corpus, & inde Panormum transportatum fertur, in statua Sanctæ asservari, tradit Pennatius pag. 170 ex relatione D. Dominici Bini, archipresbyteri cathedralis Sepinensis. De corpore ac reliquiis S. Christinæ hodiernæ suppositis, agit Pennatius toto cap. 6, a pag. 171, quo super argumento satis superius a nobis dictum est, ac porro dicetur infra post Acta.

[160] [adscribuntur.] Cyprianus Manente, & Monaldus Monaldeschi apud Pennatium pag. 154 citati, qui in historiis Urbevetanis narrent, anno 1084 corpus S. Christinæ a comitissa Mathilde inventum fuisse in insulis Vulsiniensibus; auctores, inquam, isti lectorem morari ne vel tantillum quidem debent: nam in eo sunt varii, ipso Pennatio judice, & discordes, atque adeo suspecti. Porro de incomparabili illa viragine Mathilde vide Acta S. Gregorii PP. VII apud nos die XXV Maii, pag. 125; & Chronicon Virdunense Hugonis abbatis Flaviniacensis synchroni, a Labbeo editum tom. 1 Novæ bibliothecæ Mss. librorum, pag. 228; ubi honorificentissimum ipsius elogium invenies una cum laudati S. Gregorii epistola, ad ipsam data. Vide etiam, quæ hoc die de illa inter Prætermissos dicuntur pag. 490.

[161] De corpore Torcelli asservato actum fuit superius parte 1, [Træsens corporis apud Torcellanos status.] § 3, num. 28; quibus addi potest modernus ejusdem corporis status ex Pennatio, Vitæ Italicæ lib. 5, cap. 6, pag. 171, juxta notitiam, ab illustrissimo domino Justiniani, episcopo Torcellano acceptam, suam apud hunc præsulem interponente auctoritatem eminentissimo domino Cardinale Otthoboni; uti liquet ex humanissimis litteris, ab eodem episcopo ad laudatum Cardinalem datis, apud Pennatium loco citato pag. 172; quarum fragmentum ex Italico sic reddo: Eminentissime ac reverendissime Domine, D. patrone colendissime. Missione quadam perfunctus, quæ Dominica ad vesperam, finem habuit, omnem, quam potui, diligentiam adhibui, ut venerandis Eminentiæ vestræ mandatis morem gererem. Hisce itaque paucas adjungo notitias, quæ circa corpus S. Christinæ V. & M. supersunt; quod totum integrum, & incorruptum hactenus una cum capillis in veneratione habetur hodiedum in ecclesia monialium Benedictinarum S. Antonii Torcelli; illuc translatum ex insula S. Marci de Anianis &c. Transmitto etiam seriem gestorum, depictorum a celebri Paulo Veronensi, & partim ab alio auctore non parvæ æstimationis.. Si benignitas Eminentiæ vestræ recognoscat in me facultatem, ut ei serviam in rebus majoribus … cum sacræ purpuræ osculo ero semper E. V. humillimus, devotissimus, obligatissimus servus Marcus, episcopus Torcellanus. Et notatur hæc epistola data Murani XI Septembris MDCCXXIII.

§ XVI. Additamenta de acoluthia Sanctæ apud Græcos; de orationibus, hymnis, Officio & Missa apud Latinos; ac festis diebus cum bina supplicatione apud Vulsinienses.

De acrostichide, in honorem Sanctæ nostræ a S. Josepho Græcis modulis seu odis concinnata, ac Menæis Græcis inserta, [Exponitur, quid præstiterit Pennatius circa Officium Sanctæ apud Græcos;] meminimus parte 1 hujus Commentarii. Quia vero illa magnam acoluthiæ, in dictis Menæis præscriptæ, partem constituit, & hujusmodi acoluthiæ seu Officia sacra passim, & promiscue in Opus nostrum transcribi non solent, nisi aliqua ratio vel nova notitia secus faciendum suadeat; ideo neque ibi data est, nec porro hic dabitur ista acoluthia e Græco versa: adde, quod puncta, quæ ad nostrum propositum facere possint, ex illa delibaverimus ad finem primæ partis hujus Commentarii. Suffecerit itaque indicare, quid in gratiam prædictæ acoluthiæ præstiterit sedulus ac laboriosus rerum ad Sanctam spectantium collector Pennatius. In Engyotheca itaque sacra, cap. 13, pag. 451: Ex Græcorum Menæis, inquit, totam acoluthiam sive Officium in Latinum transtulimus, desumptum ex tertio tomo sub die XXIV Julii, pag. 116; & iterum pag. 118, editionis Venetæ apud Nicolaum Dulcem de Joanninis anno MDCLXXI. Interpretatio, quoad fieri potuit, ad verbum Latine est reddita, non sine tamen Latinæ venustatis jactura; sed hoc factum fidelitatis servandæ gratia &c.

[163] Idem auctor in Myrotheca sua cap. 1, a pag. 528, orationum de S. Christina collectionem exhibet. [orationes &c. apud Latino.] Ibidem pag. 530 inventes, quod in quodam libro, cui titulus: Litaniæ omnium Sanctorum cum selectis aliquot hymnis & orationibus, serenissimorum Belgicæ Principum mandato excusæ Antverpiæ ex officina Plantiniana MDCXXI; quod, inquam, tam in isto libro, die X Maii & XXIV Julii, inter alios Sanctos & Sanctas invocetur S. Christina; quam sub XXIV Julii in libello, Romæ anno 1590 apud Jacobum Tornerium edito, cum hoc titulo: Nomina Sanctorum omnium, qui habentur in Martyrologio Romano, redacta in formam Litaniarum. Hisce addit antiquum, uti illud vocat, opusculum; quod inscribitur Antidotarium animæ; ubi fol. 115, col. 2 in Litaniis pro defunctis Sancta invocatur, ut intercedat pro animabus omnium fidelium desunctorum. Minutiora quidem hæc esse fatemur, & ejusmodi, ut non tam Sanctæ gloriam multum illustrent, quam commendent collectoris diligentiam plane singularem: apud quem capite 3 hymni; cap. 4 epigrammata, & ode Sapphica producuntur; quæ vel indicasse, sit satis.

[164] [Incognitum] Sequitur caput 5 de Officio & Missa S. Christinæ; ubi notat Pennatius, penes Sepinenses Officium proprium de natali, ac Missam fuisse, uti & de translatione S. Christinæ: additque, Vulsinienses sibi esse testificatos, charactere Gothico fuisse exarata: omnia tamen, etsi sedulo perquisita, consueta hominum incuria deperdita; &, ut siquidem, inquit, opinamur, occasione reformationis Breviarii, & Missalis Romani, ex quo tempore illorum recitatio in clero fuit omissa. Licet ergo imparibus viribus, jacturam hanc nova Officii atque Missæ structura compensandam existimavimus. Cujus Officii ac Missæ œconomiam, a se servatam profert; quam pluribus huc transcribere, nihil attinet. Mox vero recte, uti debuit, monet, ea recitari non posse, nisi accedente Congregationis sacrorum rituum calculo; cujus censuræ omnia subjicit. Quidquid sit de charactere Gothico, quo Vulsinienses volunt, Officium illud proprium ac Missam de natali ac translatione exarata fuisse; observari cupimus, nihil a nobis inveniri in nova ista Officii ac Missæ structura, quod translationem Sepinensem spectet: cujus Officium nos protulimus ex impressis.

[165] [ipsi fuit Officium translationis Sepinensis; non aliud,] Mirum certe, illud Pennatio adeo incognitum fuisse, ad omnes Sanctæ notitias etiam tenuissimas adeo impense intento; præsertim cum in Italia publicis typis excusum fuerit. Fatetur quidem in Appendice pag. 556, translationis Sepinensis se Officii ardore ac studio rapi; sed præviis diligentiis non esse adhuc inventum. In eadem appendice inveniet lector Officium S. Christinæ, idem cum eo, quod nos superius dedimus ex libello, Neapoli anno 1591 typis edito, & a nostro Antonio Beatillo postea huc ad nos misso. Notas Pennatii in illud Officium habes a pag. 577. Qua vero occasione illud, quamquam justo serius, ad Pennatium pervenerit, exponit his verbis, quibus inchoat suam appendicem.

[166] [quod tandem accepit,] His diebus extremis, quibus hoc opus sub typico prælo colophonem manumque supremam absolvit, ad meas, inquit, manus transmittitur diu concupitum Officium antiquum S. Christinæ manuscriptum a D. Francisco Horatio Valerii, ab ipso repertum inter patrui sui scripturas Joachimi Valerii, præpositura S. Christinæ superiori seculo insigniti, viri solertis, & in suam patriam Vulsinium bene meriti. Testatur præfatus D. Canonicus per epistolam [se] quam pluries hoc Officium incassum perquisivisse; die vero Octava S. Christinæ ex miraculo, ut inquit ipse, animo exultanti invenisse.

[167] Quanti itaque illud fecerit Officium, ejusdem inventor uti & editor, [acedidit.] satis pathetice declarant; sed longe supra meritum: nam ejusdem editor Pennatius primo quidem absolute antiquum illud vocat; sed mox in eadem appendice antiquitatem illam valde restringens, id traducit tamquam aliquam sapiens antiquitatem; sive primo obtutu optimæ notæ id illi apparuerit; sive æstimatio ista prior postmodum, textu propius inspecto atque discusso, decreverit. Utut est; certe non sibi satis constitit Pennatius. Adde, quod in citatis ad illud notis satis clare indicet, quidnam de illo sentiat, quando dicit ejusdem lectiones esse interpolatas, & non multum antiquitatis sapere; idque patere ex multis, & præcipue ex lectione quarta festi, dum affirmat, Tyrum provinciæ Romanæ prope Viterbium. Certe si antiquos saltem Martyrologos legisset Officii compilator, dixisset potius, vel Tyrum apud lacum Vulsinium; vel Tyrum in Italia.

[168] De duobus diebus festis apud Vulsinienses, tam de illo, [Festum cum supplicationibus apud Vulsinienses,] qui potissimum die XXIV hujus ob Sanctæ martyrium celebratur, & quo statua ejus in supplicatione circumfertur; quam de alio, qui incidit in diem X Maii, dedicationi ecclesiæ ipsius sacrum, ac solenni quoque supplicatione honoratur (in qua ex antiquo usu circumferuntur duæ grandes machinæ, ex floribus artificiose compositis &c.) tractat Pennatius Vitæ Italicæ lib. 6, cap. 3, pag. 212. Singulare est, quod ad illud festum promovendum etiam conspirare voluerit territorium Marthanum, prout ibidem refert, lato decreto, quo quædam solvenda imponuntur vendentibus pisces ac piscantibus, nec non pœna pecuniaria impedientibus piscationem &c. rebus eidem festo celebrando convenientibus applicanda. Adjuncta ista accipe ex Engyotheca sacra, pag. 480, ubi sic legitur:

[169] Transumptum publicum capituli lacus Vulsiniensis, [publico statuto promotum.] statuti a communitatibus & locis circumjacentibus prædicto lacui, id est, Montisfalisci, Vulsinii, Marthæ, Gradularum, Cryptarum, S. Laurentii, Bisenti, & Capitismontis, cum assistentia sereniss. Farnesii, celebrati in insula Bisentina sub die III Novembris MCDLXIII, extracti a libro capitulorum, existente in cancellaria priorali Marthæ. Sequitur ibid. pag. 481 ipsum statutum Italico sermone conscriptum, cum testimonio Latino notarii publici de fideli ejusdem extractione & transcriptione; & apponitur datum Marthæ die 1 Novembris MDCC.

[170] Atque hæc quidem sunt, e quibus utramque hujus Commentarii prævii partem condendam potissimum duximus. [Hujus Commentarii conclusio.] Nec longiore circa Acta ipsa annotatorum farragine lectorem morabimur; tum quia eadem Acta adeo parvi sunt meriti, ut longa plurium observationum coacervatione majoris fieri non possint; tum quia superius satis & abunde multa a nobis prævie notata sunt; tum denique quia si quis plus in hoc genere desiderat, inveniet in Actis, tam magno in numero a Pennatio editis, ejusque ad illa notis, unde etsi non ad præsens argumentum semper erudite, pie tamen sese occupare queat. Atque his nunc finem imponimus, cumulatissimas clarissimo Pennatio, pro eo ac debemus, habentes atque agentes gratias, quod magna nobis hic accessio facta sit ex non paucis documentis, quæ solius diligentissimi eruderatoris studio accepta referimus. Quod circa puncta, ipsum inter ac nos controversa, plene, planeque ac libere sensa nostra exposuerimus, hanc nobis veniam dabit; omnia, sicut in votis habemus, accepturus eodem, quo scripta sunt, animo, videlicet in charitate pro veritate, a nobis hic, quantum nobis persuademus, contra ipsum stante: quæ omnia salvo semper in omnibus meliore judicio dicta sunto. Mirum interim esset, si Pennatius non legisset Acta sanctorum Martyrum, novo ac miro modo vindicata, & ab Odoacre Ilbachio Romæ anno 1723 edita; quem paucis convenimus in Prætermissis hoc die, pag. 489. Superest itaque, ut Acta nostra subjiciamus.

PASSIO
Ex Ms. nostro membranaceo antiquo Fuldensi, ad plura alia exemplaria collato,
AUCTORE ANONYMO CONSCRIPTA.

Christina virgo martyr, Tyri apud Vulsinium, ut volunt, in Tuscia (S.)

BHL Number: 1751


EX MS.

CAPUT I.
S. Christina blanditiis, minis ac cruciatibus frustra a Dei cultu avocatur; idola frangit; ab angelo pascitur.

[S. Christina a parentibus solicite custodita,] Fuit quædam sacra virgo a Deo, nomine Christina, spem habens in Domino, benignitatem custodiens, annorum circiter undecim, habens patrem in palatio a officium gerens magistri militum; & mater ejus de genere Aniciorum b descendebat. Hanc parentes ejus, unicum pignus viscerum suorum, dulcem susceperant sobolem, quam omni doctrina sapientiæ imbuerunt. Et post hæc pater ejus Urbanus fecit ei turrim altam c, & induxit eam illuc, & fecit sibi deos aureos & argenteos, & statuit eam intra turrem cum duodecim ancillis: & præcepit, ut eos adorarent, & a sacrificiis eorum die noctuque non cessarent, & ne in publico facies ejus ab aliquo videretur: pulchra enim erat nimis, & multi eam nobiles sibi petebant, atque in matrimonium accipere volebant. Mater autem ejus dicebat: Nulli dabo filiam meam; multum enim misericordes dii nostri. Sancta autem Christina erat in dilectione Dei firmata; & accipiens thymiama, ut idolis adoleret incensum, posuit illud in fenestra, quæ respiciebat ad Orientem, & stans ibi, respiciebat in cælum, & intuens flebat, & non obtulit idolis incensum diebus septem.

[2] [tentatur, ut diis sacrificet, a suis ancillis,] Dicunt ei ancillæ ejus: Domina nostra es; jam dies septem sunt, ex quo dii sacrificium non acceperunt neque incensum: ne forte irascantur, & pereamus nos. Christina dixit: Ut quid hæc loquimini animæ pollutæ? Ego enim cæcis lumen non offero, nec a surdis auditum requiro; sed offero sacrificium veritatis Deo, qui est amator castitatis, qui fecit cælum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt. Et procidentes ancillæ ad vestigia ejus, dixerunt. Domina nostra, regalem habes potestatem: ut quid erras, ut Deum alienum colas; quem nos non videmus? Quod si hæc audierit dominus noster, pater tuus, perdet nos & genus nostrum, dicens: Vos eam docuistis colere Deum, qui a Pilato flagella sustinuit; & quo fugiemus a facie ejus? Christina dixit ancillis suis: Ut quid seducimini a diabolo & angelis ejus? Accedite ad Dominum cælestem, & ad Jesum Christum, Filium ejus, & liberabit vos a diabolo. Et cum hæc loqueretur, introivit ad eam Urbanus, pater ejus, ut adoraret deos suos, & offerret eis sacrificium; & exspectabat filiam suam, ut secundum consuetudinem suam idolis adoleret incensum. Et contemnens eum sancta Christina, venire nolebat, sed aspiciebat in cælum, & virtutem Dei intuebatur.

[3] Dixerunt autem ancillæ patri ejus: Precamur te, [& a patre;] domine, potestatem habes omnium nostrum; nam domina nostra, filia tua, ecce sunt dies novem d, ex quo diis omnipotentibus non sacrificavit. Pater autem ejus dixit ad eam: Domina filia mea Christina, quid est hoc, quod tibi placuit, aut quis error mentem tuam invasit, ut colas Deum, qui a Judæis est crucifixus, & qui seipsum non potuit adjuvare? Unica filia mea, quia pro te laboro, & misericordes deos pro tua salute adoro, ecce accede, adora deos, qui te fecerunt in hanc ætatem venire, ne forte irati perdant te. Christina dixit ad patrem suum: Noli me vocare filiam tuam, sed ejus me dic filiam, cui me dixisti sacrificium offerre cælesti Deo; quoniam ipsum decet, gloriam, & honorem, & magnificentiam habere.

[4] Hæc audiens pater ejus gavisus est, quia putabat eam de diis ejus dicere: [sed frustra.] & occurrens ibat osculari eam, & dixit patri suo: Ne polluas os meum: mundum sacrificium volo offerre cælesti Deo. Dicit ei pater ejus: Domina mea Christina, noli uni Deo offerre sacrificium, ne alii irascantur tibi. Sancta Christina dixit ei: Invitus locutus es veritatem: nam offero Patri, & Filio, & Spiritui sancto, ut Trinitas glorificetur super omnem terram; cæli & terræ dominum ipsum benedico, ipsum adoro, ipsum glorifico, ipsi offero sacrificium atque sanguinem in voce laudis. Urbanus dicit: Christina filia, mea, ecce tres adoras. Christina dixit: Ego cupio adorare Deum cælestem, qui est una divinitas; quare ergo mihi vim facis, ut adorem deos alienos? Sed offer * mihi munera immaculata, ut offeram sacrificium sine sanguine Deo cælesti. Pater autem ejus putabat eam de idolis loqui: & transmisit ei omnia quæcumque præceperat. Et dixit Christina ministris: Ite, & dicite domino vestro: Transmitte mihi tunicam incontaminatam, ut exspoliem me pollutione coinquinationis, & induam me tunicam sine dolo, & offeram incensum, & cor mundum Deo cælesti, & creatori omnium, regi seculorum, qui nos vocat in sacrificium veritatis, ut indulgere dignetur meis peccatis, quia seducta sum ab impiis hominibus in abominatione idolorum e. Et induens se tunicam, lavit manus ac faciem, & cœpit cum lacrymis orare & dicere:

[5] [Deum invocat; ab angelo visitatur,] Domine Jesu Christe, fili altissimi, Deus qui ab immortali Patre venisti in mundum; qui ipse fecisti omnia & carne hominem induisti, quem a peccato & morte perpetuali liberasti; oro & deprecor tuam deitatem, ut indulgeas peccatis meis, quæ multum erravi per dementiam vanitatis conscientiæ meæ; adesto in pœnis, quæ mihi præparatæ sunt, ut timeant omnes nomen tuum per unigenitum Filium tuum. Et cum orasset, angelus Dei stetit ante faciem ejus, & ait: Audivit Dominus orationem tuam; viriliter age, & confortetur cor tuum: contra [tres] judices pugnas; eos [si] viceris, coronaberis. Christina dixit ad angelum: Domine meus, da mihi signaculum æternum salvatoris Domini Jesu Christi, ut neminem timeam. Et cum orasset, angelus super caput ejus dedit signaculum crucis. Sancta Christina conversa ad dextram, invenit panem positum nimii candoris, & immensæ suavitatis: & accipiens dedit angelo, & dixit: Benedic domine, & da mihi vitam æternam; ecce sunt duodecim dies, quibus panem non gustavi.

[6] [& pascitur, & idola confringit.] Angelus autem accipiens & benedicens panem, fregit, & dedit ei manducare escam immortalitatis; & accipiens sancta Christina oravit, & invocavit Patrem & Filium & Spiritum sanctum, & dixit: Domine Jesu Christe, gratias tibi ago, quia dignatus es me accipere panem incorruptionis. Et accipiens gustavit. Vespere autem facto accepit idola patris sui, Jovis & Apollinis & Veneris, confregit, & deposuit ea per tres scalas, & fasciam suam ligavit in fenestram, & descendit per eam. Et confringens idola dedit pauperibus; & reversa iterum ascendit per fasciam. Die autem facto venit pater ejus Urbanus adorare idola sua, & non ea inveniens, vocavit ancillas & dixit: Quid factum est diis? At illæ procidentes ad vestigia ejus, dixerunt: Filia tua, domine, confregit eos, & projecit in plateam.

[7] [Dire cæsa lictores fatigat,] Hæc cum audisset, furore diabolico armatus, apprehendens eam, jussit alapis cædi; cui & dixit: Dic mihi, Christina, ubi abscondisti deos? Quod si nolueris dicere, per misericordes deos: quia membra tua ferocissimis bestiis dabo. Accede ergo & adora cælestes deos, ne irascantur tibi & male pereas. Christina dixit: Juste locutus es, ut adorem cælestem Deum, & Filium ejus Jesum Christum. Tunc iratus jussit eam alligari & plumbatis cædi; & post hæc exspoliatam jussit eam virgis cædi, & mutatis duodecim f militibus, super eam nihil prævaluit. Urbanus autem hæc faciebat inscia uxore sua. Ii autem, qui cædebant eam, deficientes cadebant ante vestigia ejus. Sancta Christina dixit ad patrem suum; Urbane, ecce, qui cædunt, deficiunt, & idola tua non possunt eis dare virtutem. Hæc audiens Urbanus, in magna erat angustia, quia talia audiebat a filia sua, & jussit eam ferro vinctam pertrahi ad carcerem. Veniens Urbanus tristis ad domum suam, noluit manducare neque bibere. Et prostravit se in faciem propter filiam suam.

[8] Hæc audiens autem mater ejus de filia sua, quia talia perpessa fuerat a patre suo, conscidit vestimenta sua, [nec matris ælloquio movetur,] & sparsit cinerem super caput suum, & abiit in carcerem ad filiam suam, & cecidit ad pedes ejus cum lacrymis & dicebat: Filia mea Christina, miserere mihi matri tuæ, quia propter te morior; quia unicam te habeo, & omnia mea tua sunt; tu es lumen oculorum meorum. Scis quia te ego genui, & meas mamillas suxisti. Quid factum est tibi, ut Deum colas alienum? Aperiens os suum sancta Christina dixit: Quomodo me filiam tuam vocas? Aut quis ex genere vestro Christina vocata est g? Mater autem ejus dixit; Nemo. Christina dixit: Quod ergo me dicis, nescis; quia nomen habeo Salvatoris; ipse est qui me amavit, & dedit mihi victoriam ad vincendum eos, qui Deum non agnoscunt. Hæc audiens mater ejus, reversa est ad domum suam, & renuntiavit omnia viro suo. Urbanus ira commotus, dixit ad milites: Ite, adducite Christinam. Ministri vero trahebant eam ad prætorium: & videntes eam mulieres a militibus trahi, voce magna dicebant: Deus adjuva Christinam ancillam tuam.

[9] Et cum venisset, jussit eam ante suum tribunal stare. [aut novis tormentis.] Cui dixit: miserere tibi, Christina, quia filia mea es; accede & adora deos, ut tibi repropitientur, & liberent te ab errore, quem pateris; quod si nolueris; variis te faciam suppliciis interire, & non vocaberis filia mea. Christina dixit: Magnam mihi præstitisti gratiam, ut me filiam tuam vocare noluisti: quod ex te natum est, caro est; quia non es pater meus spiritalis. Urbanus hoc audiens, furore repletus jussit tenera membra ejus fustibus dissipare. Cum a duodecim cæderetur hominibus, & carnes ejus ab ossibus solverentur, accipiens de carnibus illis, projecit in faciem patris sui, & dixit: Desiderasti carnes filiæ tuæ manducare in confusione vultus tui. Urbanus dixit: Aut adora deos, aut faciam te variis tormentis interire, & non te eripiet de manibus meis, ille, quem occiderunt Judæi. Christina dixit: Impie & sine Deo, ignoras quia Filius Dei vivi propter nos de cælo descendit, ut nos a morte liberaret? Propter ipsum has pœnas sustineo, qui prosternere habet tyrannidem tuam sub pedibus meis.

ANNOTATA.

a Tenebras offundit hic locus, quando non dicit, ubi aut cujus illud palatium fuerit.

b In codice Windbergensi pro Aniciorum est ethnicorum. In Molsheimensi male ethn icorum. Lectiones Neapoli excusæ ponunt: mater de regali progenie. In Ms. Bœvrariensi scribitur fuisse .. de clara imperatorum progenie. Porro non est insolitum, Sanctis attribuere natales ex Aniciorum stirpe: nam esse qui velint, ex ea descendisse S. Benedictum, & Augustissimam Domum Austriacam cum imperatoribus hodiernis atque Hispaniarum regibus, indicavimus in Commentario prævio ad Vitam istius Sancti die 21 Martii, pag. 267. Interim videri potest Wion in tractatu singulari ante partem primam Ligni vitæ; Lambecius in Bibliot. Vindobon. lib. 1 a pag. 49. Porro Passionis nostræ auctor, tot aliunde titulis suspectus, negligi potius hic meretur, quam refutari.

c Similem machinam invenies in martyrio S. Barbaræ; quæ discuti poterit die 4 Decembris.

d Paulo ante ponuntur dies septem.

e Non videtur ulla veri species inesse his verbis, si attendas rerum adjuncta.

f Auxesis, si consideres Sanctæ hic assertam ætatem; quæ erat annorum circiter undecim, uti supra dixit auctor. Similis scena importune recurrit paulo post.

g Difficultates circa Sanctæ nomen expendimus in Comm. prævio, num. 71.

* al. affer

CAPUT II.
Novis tormentis cruciatur; idolum conterit; gentiles multos convertit; in igne ambulat; aspides superat; mortuum suscitat; lac fundit pro sanguine; sagittis interimitur.

[In oratione & patientia omnia suffert tormenta.] Pater autem ejus non ferens injuriam, jussit eam extendi in rotam, & igni exuri præcepit. Illa autem adoravit de medio ignis, & dixit: Noli me derelinquere in hoc certamine Pater domini Jesu Christi, sed extende manum tuam, & angeli ignem hunc extinguant, & non prævaleat in me. Et cum orasset, ignis qui circumdederat eam, comedit in circuitu cultores idolorum quasi animas quingentas a; ipsam autem in nullo tetigit ignis. Et convocans eam Urbanus dixit: Unde tantam artem didicisti maleficiorum? Christina dixit: Christus docuit hanc patientiam, qui est lumen cæcorum, vita mortuorum, gaudium tribulantium. In nomine ipsius vinco virtutem patris tui diaboli. Urbanus hoc audiens jussit eam iterum in carcerem recipi; & cum esset ibi, apparuerunt ei tres angeli: & venientes refrigerabant eam, & cibo spiritali refecerunt corpus ejus. Sancta Christina orabat ad Dominum dicens: Domine Deus meus, cælestis auctor, curator vulnerum secretorum, scio & recognosco, quia memor es mei, & misisti prandium salutis per sanctos angelos tuos, qui me confortaverunt & recreaverunt viscera mea.

[11] [In mare projecta ab angelis suscipitur, baptizatur, pater moritur.] Per noctem autem misit Urbanus pater ejus quinque pueros, & jussit eam ligari ad saxum, & medio mari dare præcepit: cumque hoc fieret, saxum disruptum est, & ipsa ab angelis suscepta est, & ita pedibus super aquas maris ferebatur, & oravit dicens: Domine Jesu Christe, ostende tua mirabilia, & jube me accipere signaculum baptismi b in hac hora, ut renata per lavacrum sanctificationis, & a sordibus originalibus mundata accipiam spiritum redemptionis. Ex vox facta est ad eam dicens: Christina, exaudivit Dominus orationem tuam: & missa est ei corona de cælo, & stola purpurea, & induit se, & angeli præcedebant eam, odorem suavitatis reddentes: & iterum oravit dicens: Domine Jesu Christe, qui es sine macula, qui propter ancillam tuam super has aquas hodie dignatus es majestatem tuam ostendere, ut per lavacrum sanctificationis acciperem peccatorum remissionem, exaudi me, & redde Urbano hac nocte secundum quæ gessit in me, quia crastina die vult me interire c. Et hæc dicens pervenit ad litus maris, & invenerunt eam servi, & reduxerunt eam iterum in carcerem. Pater autem ejus in ea nocte cruciatus & vulneratus reddidit spiritum.

[12] Sancta autem Christina cum audisset mortuum, [Novis crutiatibus afficitur sub Dione,] ait; Gratias tibi ago domine Jesu Christe, quia exaudisti ancillam tuam, & misisti Urbanum ad tartarum inferorum, ubi est stridor dentium & fletus oculorum: & longe factus est a remuneratione Sanctorum. Transacto autem tempore venit alius judex in locum Urbani, nomine Dion, cultor idolorum & persecutor Christianorum: & cum ei gesta sanctæ Christinæ ab officio legerentur, cogitare cœpit & dicere: Ecce quanta sustinuit invicta tormenta & imperatorum contempsit præcepta. Ergo quid faciam ei, ut convertam eam ad deos? Et vocans eam ad se, blando sermone dicebat: Infans Christina, bene nata es, & de genere regali descendens, quis error invasit te, ut derelinquas misericordes deos, & propter culturam unius hominis, qui persecutionem perpessus de civitate in civitatem, & lapidatus * est, velis multa sustinere pericula? Qui nec poterit te adjuvare. Audi me, & adora deos; & propitientur peccatis tuis: quod si nolueris, variis te faciam suppliciis interire, & non eripiet te Deus tuus de manibus meis. Sancta Christina dixit: Immunde & sine Deo, Christus me liberabit de manibus tuis, quem non habes ante oculos tuos.

[13] Tunc judex ira commotus jussit eam fustibus cædi. [fustibus cæditur, ignita craticula torretur, at non laditur.] Christina dixit: Horribilis vultus, & pravus aspectus, non erubescis talia pœnarum mihi inferre tormenta, ut per Dominum meum Jesum Christum vincam te, sicut fratrem tuum Urbanum. Judex dixit: Adhuc suffero injuriam tuam, si forte convertaris ad deos, & misericordiam consequaris. Christina dixit: Quod nomen est tibi? Judex dixit: Dion. Christina dixit: Idolorum enim & cæcorum nomen d habes. Tunc iratus judex jussit afferre craticulam ferream ignitam, & eam supersedere præcepit, ut tenera membra ejus igni consumerentur; sed & eam non tangebat ignis. Dixit judex: Vides, Christina, hæc omnia; quomodo sufferunt te dii, ut non te tangat incendium? Christina dixit: Dominus meus Jesus Christus hæc operatur, qui te habet transmittere in tenebras, ubi cruciatur Urbanus frater tuus. Tunc judex jussit eam ablatis crinibus decalvari e, & nudam per publica trahi. Hæc videntes mulieres clamabant, dicentes; Injuste judicas & confundis genus mulierum. Sancta Christina respiciens in cælum, dixit: Gratias tibi ago, domine Jesu Christe, qui dignam fecisti me in hac die fieri omnibus, ut cognoscant omnes quia sum ancilla tua.

[14] [Precibus idolum Apollinis conterit, magna multitudo convertitur, & judex punitur,] Iterum judex dixit: Veni mecum, Christina, & adora magnum deum Apollinem: & venientes in templum, Christina elevans manus in cælum, oravit dicens: Deus cælestis, pater domini mei Jesu Christi, qui verbo fecisti omnia, qui super aquas maris descendisti, & me illuminasti per lavacrum sanctificationis; contere hoc idolum. Et cum hæc diceret, cecidit idolum ante pedes ejus, & factum est pulvis; & multi ex gentibus videntes crediderunt Deo, & voce magna dicebant: Deus cæli, & hujus Filius, domine Jesu Christe, jube convertere nos ad te, ut possimus ad te venire, & credamus in te, quia multum erravimus a te. Et crediderunt in illa die septem millia virorum f. Territus autem judex ex eo quod Apollo perisset, in alienationem mentis effectus emisit spiritum. Tunc adsessor ejus jussit sanctam Christinam in carcerem recludi.

[15] [In fornace accensa ambulat,] Alio tempore venit alius judex, & ipse impius defensor idolorum, & adversarius Christianorum, nomine Julianus: cumque gesta sanctæ Christinæ legisset, jussit eam ante suum tribunal adstare; cui & dixit: Audivi, quia multa magica arte gessisti: nunc ergo accede, & adora deos æternos: quod si nolueris, faciam te interire, & non tibi auxiliabitur ille, qui natus est de Joseph. Sancta Christina dixit: Non me tentabis verbis tuis, Tunc Julianus consilio diaboli armatus jussit incendi fornacem per dies tres, & jussit eam mitti illuc; & erat sancta Christina in fornace ambulans cum angelo, & glorificabat Dominum: & vox magna de fornace resonabat; & cum audirent milites, territi nuntiaverunt Juliano dicentes: Magni terrores & clamores exeunt de fornace. Hæc autem cum audisset, jussit aperire fornacem, & invenerunt eam tamquam de balneis procedentem; & adduxerunt eam ante tribunal: cui Julianus dixit: Dic mihi Christina, quomodo ignium naturam in pœnis per maleficia superasti? Christina dixit: Dominum habeo adjutorem; ideo non timeo tuos terrores.

[16] [aspides superat; qui Sanctæ abblandiuntur, veneficum vero interimunt,] Julianus jussit duos Marsos g adduci, & misit super eam, duos aspides h, & dixit ad eam: Numquid & has bestias poteris superare? Christina dixit: Incredule & insensate, quare non agnoscis virtutem Dei? Et credo in Deum meum, quia & nunc adesse dignetur; & vincet tyrannidem tuam. Et currentes duo serpentes conligaverunt pedes ejus, & lingebant vestigia ejus: & duo aspides currentes suspenderunt se ad mamillas ejus, velut infantes lactentes i: & non nocuerunt eam. Sancta Christina respiciens in cælum ait: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, lumen meum, qui dignatus es per me diabolum superare. Julianus ad Marsum dixit: Numquid non & tu magus es? Irrita fortiter bestias, ut devorent eam. Marsus irritabat eas incantationibus suis; illæ autem bestiæ impetum facientes in eum, occiderunt illum, & nemo audebat serpentes abicere. Christina, oratione facta, dixit serpentibus: In nomine Domini mei Jesu Christi ite unusquisque ad loca sua, & neminem noceatis neque tangatis.

[17] [quem ipsa ad vitam revocat; ex mammillis abscissis fundit lac pro sanguines] Et post hoc oravit: Domine Jesu Christe, qui Lazarum quatriduanum resuscitasti, exaudi me ancillam tuam, & suscita hunc mortuum; & comprehendit manus ejus, & dixit: Suscita eum nunc Christe, ut omnes videntes glorificent nomen tuum; & vox facta est de cælo dicens: Confide Christina & viriliter age; quidquid petieris a me, dabitur, tibi, Et subito mugitum reddidit terra. Tunc beata Christina attingens mortuum clamabat, dicens: Tibi dico surge in nomine domini nostri Jesu Christi. Et statim surrexit, & prostratus pedibus ejus, dicebat: Gratias ago Deo tuo k. Tunc Julianus ad Christinam dixit: Ostende * mihi maleficia tua; & * convertere ad deos. Christina dixit: Insensate, & a Dei timore aliene; quare cæci oculi tui non vident virtutem Dei? Julianus ira commotus jussit mammillas ejus abscindere. Christina dixit: Lapideum cor & abominabile, mammillas meas abscidere jussisti; respice & vide, quia pro sanguine lac in terram defluxit. Et post hæc jussit eam in carcerem recipi; & venerunt mulieres, & invenerunt eam sedentem, eloquia Domini meditantem: & prociderunt ad vestigia ejus, ex quibus crediderunt septem matronæ l.

[18] Mane autem facto jussit Julianus suis aspectibus repræsentare eam, [denique sagittis icta martyrium consummat.] & dixit: Christina, tempus tuum impletum est: convertere ad deos. Christina dixit: Amodo tibi requies non est, nec in hoc seculo nec in futuro. Tunc Julianus jussit linguam ejus abscidere. Sancta Christina respiciens in cælum dixit: Dominus meus, respice super ancillam tuam, & jube me cursum meum in hoc certamine consummare. Ex vox de cælo facta est, dicens: Veni, accipe requiem æternam, & præmium, & coronam confessionis tuæ. Hanc vocem audiens Julianus, ira commotus, jussit abscidere linguam ejus; & accipiens sancta Christina a carnificibus linguam suam, projecit in faciem Juliani, & percussit oculos ejus, & cæcus effectus est m. Et dixit ad eum sancta Christina: Juliane, desiderasti manducare organum corporis mei, unde laudes canebantur Domino meo: ideo veniens in faciem tuam, excæcavit oculos tuos & conscientiam tuam. Tunc iratus Julianus duas sagittas [misit] in eam, unam ad cor ejus, & aliam contra latus ejus, & cum percuteretur, cum gaudio reddidit spiritum. Venit autem quidam de genere ejus, qui & ipse crediderat in Dominum per beatam Christinam, & condivit corpus aromatibus; & collocavit eam optimo loco, XIIII * Kal. Augusti n.

ANNOTATA.

a Petrus de Natalibus mille & quingentos gentilium. Lectiones excusæ anonymæ: ex paganis mille & quadraginta. Neapoli editæ: multos circumstantium infidelium.

b Quæ huc spectant, prænotavimus in Commentario.

c Dura Sanctæ adversus patrem oratio! uti & actio gratiarum, quæ proxime hic sequitur.

d Ad Venerem, Diones ex Jove filiam, Dionæam dictam apud Virgilium lib. 3 Æneidos, versu 19, respici hic putem; præsertim cum supra num. 6 inter idola a Sancta confracta ponatur idolum Veneris.

e Utriusque sexus Christianos, potissimum vero feminas, ignominiæ causa a ministris dæmonum tonderi consuevisse, invenies apud Antonium Gallonium de Martyrum Cruciatibus cap. 5, ubi & de forcipibus basilicæ Lateranensis; quibus S. Joannes Euangelista attonsus fuerit. Baronius in notationibus die 20 Septembris plura huc erudite collegit, occasione S. Faustæ virg. & mart. decalvatæ, & ad turpitudinem rasæ. Videri etiam potest Cajetanus in animadversionibus ad martyrium SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini, tomo. 1 Sanctorum Siculorum pag. 53.

f Codex Molsheimensis tria millia, cum Lectionibus anonymis excusis. Mombritius tria millia homines.

g Lectiones anonymæ typis editæ: Julianus … jussit adduci Marsum, qui erat custos serpentum. In Lectionibus Neapoli impressis, & codice Windbergensi dicitur serpentarius, sicut & in codice Molsheimensi, ubi alio loco scribitur male serpentaneus. Apud Petrum de Natalibus est veneficus. S. Isidorus cap. 2 Originum, de Marsis tradit ista: Marsi, gens Italiæ, dicta a comite Liberi Marsia, qui usum illis vitium ostendit, & ob hoc illi statuam fecerunt, quam postea Romani, victis Marsis, tulerunt. Marsos autem Græci Tuscos vocant, quasi ὀφιούχους, quod multos serpentes habeant, & ὄφις serpens dicatur; illæsos autem esse carminum maleficiis. Inhabitant autem plagam Apennini montis simul cum Umbris. Cluverius tomo primo, lib. 2, cap. 15 hoc circa eorum auctorem, S. Isidori placitum fabulis accenset; neque ego illud probare ausim. De qua re plura ibidem congerit, uti & de eorum oppidis & finibus. Agrum ipsorum Pelignis, Vestinis, Sabinisque conterminum, ad lacum Fucinum, pandit in mappa ad caput 8 ejusdem tomi. Porro & alii nomen Marsorum populi gesserunt, ut videsis apud Geographos. Ὀφιοῦχος partim componitur ex verbo ἔχω, habeo. Eodem nomine dictum sidus cæleste; de quo Cicero lib. 2 de Natura deorum: Anguitenens: quem claro perhibent ὁφιοῦχον nomine Graii. Similis fere huic occurrit compositio in voce σκηπτοῦχος, id est, sceptriger, ab Homero adhibita Iliad. α vers. 279.

h Duos aspides, duas viperas, & duos colubros ponit Petrus de Natalibus.

i Habes observationem nostram in Commentario.

k Sancta hunc ad Christum convertit, si credimus Actis apud Petrum de Natalibus.

l Scenam exornat hæc mulierum inductio.

m Lectiones anonymæ supra dictæ nihil memorant de linguæ abscissione & projectione, uti nec de cæcitate hac. Lectiones Neapoli excusæ in octavo die sic habent: Julianus jussit ejus linguam abscindi; & paucis lineis interjectis iterum: Julianus citius abscindi linguam ejus jussit: quo vitio etiam laborat codex Molsheimensis: non vero codex alius noster membranaceus anonymus. Porro virtutis a Deo Sanctis datæ impios excæcandi exempla in promptu sunt. Sic olim S. Paulus Elymam magum excæcavit, uti habes Act. Apost. cap. 13. Sic S. Januarius episcopus Beneventanus præsidem Timotheum; de quo Baronius tom. 2 Annal. ad an. 305, num. 5.

n Communis Martyrologorum est sensus, quod Sancta martyrium consummarit die 24 Julii; cum tunc natalem ejus commemorent. Mirum ergo, quid sit, cur Doubletus in Templo Beatorum, anno 1606 Gallice edito, pag. 382, illud martyrium innectat diei 23 Julii; præsertim quia compendium extrahit ex Martyrologio Adonis; qui martyrium ejus signat dicta die 24.

* forte colaphizatus

* al ostendisti

* al. veni &

* lege VIIII

TRANSLATIO CORPORIS
Ex Tyro, ut volunt, Italiæ Bœvrariam in Artesia, desumpta ex Ms. Lectionario prioratus Bœvrariensis apud Bethuniam, qui est Vedastinorum, auctore anonymo conscripta.

Christina virgo martyr, Tyri apud Vulsinium, ut volunt, in Tuscia (S.)

BHL Number: 1761


EX MS.

Translationem hanc non obiter attigimus in Commentario prævio a num. 30; circa quam cum puncta quædam se mihi offerrent elucidationis indiga, [Variæ notitiæ ad rem spectantes aliunde submissæ,] recurrere visum fuit per litteras ad R. P. Rectorem collegii nostri Bethuniensis, J. B. du Cambge, die XII Martii, anno 1725 datas, quibus promptissime & humanissime, quamquam sub illud tempus totus esset in laboribus apostolicis, die XXX mensis ejusdem respondit, primum diem ab operibus charitatis liberum impendens in visitando loco, & ceteris inquirendis, de quibus instrui rogaveram. Quæsieram 1, an & quem cultum ibidem haberet S. Christina? Respondit, ibidem coli, & magno concursu undique affluente. Ad 2, an corpus illud ibidem etiamnum sit, vel saltem putetur esse? Respondet, totum ferme dicitur illic esse, exceptis quibusdam ossibus, quæ abbas S. Vedasti Atrebati voluit in abbatia servari. Ego ipse, inquit, vidi duas lipsanothecas argenteas in summo altari dicti prioratus insertas, in quibus ipse Prior asseruit, corpus illud esse contentum, & brachium argenteum in medio altari inter illas lipsanothecas collocatum, in quo ossa brachii S. Christinæ continentur, & mediante vitro osculantur.

[2] Ad 3, de pago Eka, qui infra num. 8 nominatur, quemque frustra quæsiveram, respondet, ipse pagus Eka (scribunt Echa) in monte situs, [hic præmittuntur.] adjacet prioratui Bœvrariensi, & ex ipso prioratu, qui etiam in monte situs est, vidi templum istius pagi Echa: sola vallis interjacet, in qua habentur adhuc parietes parœciæ S. Petri. Hoc templum pertinet ad pagum Bœvrariensem, & in eodem sepeliebantur parœcii… Notandum, quod Eka & Echa pronuntiantur eodem modo. Ad 4, occasione illius, quod num. 9 dicitur de B. Amato; ad quæstionem, an Eka patronum habeat S. Amatum? Respondet; habuisse, quando parochus istius pagi has reliquias accepit. Ad 5, de monasterio in Eka vel in Ekensi monte, de quo agitur num. 11, respondet; Non audivi, fuisse aliud monasterium, quam in ipsa valle prope templum S. Petri, in quo habitaverunt monachi Carrofenses. In Echa vero altare olim S. Amati (de quo ibidem proxime) jam est mutatum in altare S. Vedasti. Ex aliis, a laudato collegii Rectore ad me perscriptis, nonnulla conjicientur in annotata sub nomine notitiarum Bethuniensium. Reliquum est ut qualemqualem translationis historiam subdamus, quam in compendium contraxit Rayssius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Joannis Molani fol. 143. Antiqua capita hic ad marginem notantur.

Cap. I

[3] Quia dilectissimi, semper, & ubique gloriam Domini magnificare dignissimum est, ad laudem nominis ipsius; [Prologus auctoris.] gesta gloriosæ virginis & martyris Christinæ, piæ devotionis affectu, omni ecclesiæ propalare curavimus, ut ipse rex regum & dominus dominantium, Deus noster [dum] pro nobis virgo Christina de diaboli satellitibus, de mundi gloria, de carnis inquietudine, multis afflicta cruciatibus, notabiliter triumphavit, ipse etiam per ejusdem Virginis victoriam semper & ubique glorificetur. Et quia sacrosanctæ passionis ejusdem Virginis superest præclara descriptio, non solum hoc explicandum prædecessorum nostrorum, & etiam scriptorum attestationibus proposuimus, qualiter has exteras partes, sanctæ reliquiæ corporis ejus subintraverunt. Hic sequebatur compendium Passionis, per capita duo deductum, de quo meminimus in Commentario prævio; verum eo rescisso, pergamus ad translationem, & ad caput 4.

IV.

[4] Contigit autem ut duo alienigenæ a viri, [Duo alienigenæ] sicut rei veritas ore multorum attestatur, partes Tyriæ b civitatis pertransirent; & ore paucorum, qui post persecutionem Wandalicam c supererant, cognoscentes eximiæ Virginis magnalia, sepulcrum ejus adire; & ibidem adorare disposuerunt. Ad sepulcrum ergo venientes, aliquamdiu orarunt; & videntes vix aliquem superesse d, quem timerent, tractaverunt apud se, quod thesaurum ibi reconditum inde secum asportarent.

[5] [tumulum S. Christinæ evacuantes] Audaciores autem effecti tumulum evacuant, & invenerunt capsulam nimiæ levitatis, aureo sigillo bullatam, & litteras aureas, contestantes, quod in vasculo illo caput cum membris, id est totum corpus beatæ martyris Christinæ reconderetur. Lætiores ergo effecti accipiunt feretrum, & quam citius possunt, elabuntur a loco, festinanter recedunt cum thesauro, de mora valde pavidi ne periclitentur. Læta quidem sed non lenta in abeundo, imo prorsus tuta fuit illis progresso, quia præclara virgo & martyr Christina eas in corpore proprio conducebat. De pondere non præjudicant onus, præ nimia levitate, quia eis videbatur, quod sacra Virgo, quæ portabatur, ipsa penitus ad se portandum eos adjuvaret.

[6] [corpus ejus transferunt] Recedunt ergo duo aliegenæ viri cum corpore sanctæ martyris Christi Christinæ, quod a proprio ipsius Virginis monumento abstulerant, & festinanter ad sua propria redire moliuntur: quia patriam suam e tanto thesauro ditare deliberaverunt. Quos occursus in primo fugæ suæ articulo habuerint, vel quomodo Italicam regionem evaserint, sub silentio præterimus f, quia ad ea, quæ modernis temporibus contigerunt, festinamus: non enim nisi ea, quæ ad diem festum hunc pertinere videntur, & ea potius, quæ præclaro adstrui possunt testimonio g, scribere deliberavimus.

[7] [in Flandriæ partes, Virginis, ut creditur, instinctu.] Hoc tamen pro certo scimus, quia cum thesauro illo aliter quam Deus, vel ipsa eadem Virgo disposuerant, prosperari minime potuerunt. Etenim si voluntati suæ gratum iter habuissent, jam cum thesauro illo, prospero cursu, patriam suam h, sicut deliberaverunt, subintrassent. Sed pia Virgo, quæ ab eis se a proprio auferri permisit, ex tunc apud se præfixerat, ubi vellet relocari. Et ideo, prout voluit, eis subsidia viæ præstitit, &, quo placuit, eos divertere fecit. Inde, ut credimus, beatæ Virginis instinctu, sanctæ reiliquiæ ipsius ad partes Flandriæ delatæ sunt, & pia Domini nostri Jesu Christi voluntate remanserunt, quod quomodo acciderit, subsequens sermo declarabit.

V.

[8] Duo igitur viri fuerunt, qui beatas præclaræ Virginis reliquias, a proprio locello abstulerunt; [Uno autem ex iis ægritudine præpedito,] sed uno de duobus, retro in itinere magnæ, ut aiunt, ægritudinis causa remanente, alter solus fines Flandriæ cum thesauro suo subintravit, & in pago Bethuniæ i, apud quemdam presbyterum, vespera cogente, hospitatus est. Vir igitur ille, qui corpus beatæ virginis & martyris Christinæ, secum ab Italia detulerat, apud quemdam presbyterum in parœcia, quæ ab incolis circummanentibus Eka k dicitur, hospitans declinavit.

[9] Cum autem ibi cum thesauro suo quiesceret, aliquantula infirmitate depressus est. [alter in Flandriam profectus, & in mordum lapsus, corpus Sanctæ clam condit;] Inde plurimum perturbatus, ignorabat, quid de thesauro suo facere posset, & exspectans aliquod infirmitatis suæ levamen, nulli secretum suum propalavit. Sperans autem quod post diutinum tempus convalesceret, ingressus oratorium, cui presbyter deserviebat, retro altare B. Amati l, in cujus honore locus excolebatur, thesaurum suum, capsula sigillo aureo adhuc bullata, solus diligenter sepelivit, & nec tunc cuiquam revelare voluit.

[10] Post diutinum autem sui languoris tempus, cum se discessui propinquare videret, [eoque e vita erepto, presbyter aliquis illud invenit,] vocavit presbyterum, hospitem suum, & ei omnia, sicut contigerant, magno cum gemitu denudavit. Facta autem confessione, sicut decebat Christianum, salutaribusque sacramentis suffultus, ab hac vita decessit, & a presbytero, & incolis ibidem cum reverentia sepultus [fuit]. Presbyter itaque de secreto sibi commisso valde solicitus nulli voluit indicare tam cito, quid audierit, sed demum maturius agens, assumptis quibusdam secum boni testimonii viris fidelibus, venit ad locum sibi designatum, & fodiens invenit capsulam sigillo aureo bene communitam, & omnia sicut prædictus hospes suus jam defunctus in vera confessione ei prænuntiaverat. Tenuit autem presbyter secum consilio bonorum capsulam integram, sicut invenerat, aliquantis diebus, nec disrumpere præsumpsit, usquequo dignitas reliquiarum evidentius quolibet signo demonstraretur.

VI.

[11] Quia igitur presbyter, cui gloriosæ virginis & martyris Christinæ corpus tali eventu commissum fuerat, [ac transfert ad monasterium in monte Ekensi, ubi claret miraculis.] in quadrivio super callem publicum habitabat, cum etiam ecclesia ipsius vel mansio nullius esset firmitatis, ne quolibet modo, tanto thesauro defraudaretur, ipsam capsulam, sicut eam invenerat integram, & sigillatam, ad aliud m ejusdem parochiæ monasterium, quod in Ekensi monte parietibus lapideis & grandi munitione tunc temporis erat firmatum, consilio bonorum transtulit, & ibi retro altare S. Vedasti n, cujus orationes ibidem florebant, sub multorum testimonio o diligenter sub terra tumulavit. Ex tunc, & deinceps, locum illum sæpissime suavissimus odor respergebat, & multotiens cantilenæ cælestes ibi audiebantur, & per noctes aliquotiens, inopinata claritate tumulus ipse resplendebat: Sic ibi per plures annos jacuisse dignoscitur; donec evidentiori miraculo eam glorificavit Deus deorum omnium, rex altissimus.

[12] [Cæca visum recipit:] Erat quidem in interiore Flandria quædam bonæ opinionis mulier, quæ lumen amiserat oculorum, & in cæcitate per plures annos pene senuerat. Hæc cum quadam die in conclavi sedens super cæcitate sua in cordis anxietate lamentaretur, quasi in excessu mentis effecta, audivit vocem dicentem sibi: Mulier quid ploras? Et respondit mulier: Quomodo non plorem, quomodo non doleam; quæ in tenebris sedeo, & lumen cæli non video? Et vox ad mulierem: Si vis, inquit, a cæcitate quantocius liberari, tuum iter accelera, & vade ad villam, quæ vulgariter Eka dicitur; & ibi ad tumulum gloriosæ virginis & martyris Christinæ cum piis precibus, devotas offer supplicationes: & statim Virginis interventu a cæcitate tua liberaberis. Quod audiens mulier, hilaris effecta statim iter præsignatum arripuit. Cum igitur cæca mulier iter suum arripuisset, ad villam sibi compromissam, Ekam nomine, venit, oratorium intravit, & ad tumulum virginis Christinæ humiliter excubans, preces, & supplicationes indesinenter, cum gemitibus & lacrymis offerre non destitit.

[13] [fama hujus miraculi quaquaversum didita propagatur.] Mox illi divina virtus adfuit, & interventu piissimæ virginis & martyris Christi Christinæ, omni prorsus cæcitate depulsa, lumen integrum recepit oculorum. Quid gaudii, quid lætitiæ tum ibi contigerit, quis potest verbis explicare? Omnes exultabant in Domino; omnes gratias agebant, & præcipue mulier illa, quæ in probatione miraculi omnibus se illuminatam ostendebat. Aliquantisper ibi mulier in miraculi testimonium excubavit. Sed demum immensas, quantum plus potuit, gratias persolvens Deo, & beatæ Virgini, quæ cæca advenerat alieno conductu, gaudens & exultans, recepto plenius oculorum lumine, rediit ad propria. Fama igitur hujus miraculi universam perculit regionem, & maxime nobiles viros, qui viciniores erant de Bœvraria, qui tunc temporis in opulentia rerum, & in studio disciplinæ militaris, circumquaque præfulgebant.

VII.

[14] Hi vero bona æmulatione imbuti corpus gloriosæ virginis Christinæ ab Eka virili conamine transtulerunt ad Bœvrariam, [Bœvrariam translatum corpus ab aliunde eo evocatis monachis custoditur:] & in oratorio B. Petri honorificentius relocaverunt. Postmodum vero nobiles viri ejusdem villæ tantum de possessionibus suis Beatæ manumissione propria in eleemosynam contulerunt, unde tres monachi possent vivere, & inibi Deo, & beatæ Virgini per secula deservirent. Et quia tunc Karafensis * p ecclesia bonæ opinionis, & magnæ religionis sibi nomen acquisierat, abinde tres monachos abduxerunt, eisque corpus sacræ virginis Christinæ, cum omnibus beneficiis, quæ Deo & Virgini contulerant, deleberaverunt q. Postquam igitur monachi Karafenses venerunt ad Bœvrariam, claustrum & ceteræ monasticæ conversationi congrua sibi juxta B. Petri monasterium r ædificia construxerunt, & locum ad serviendum Deo, & sanctæ virgini Christinæ, cujus ibi reliquiæ quiescebant, sicut monasticus mos exigebat, decentissime præparaverunt.

[15] Et cum jam per plures annos in exaltatione ecclesiæ suæ plurimum profecissent, [cujus virtute incendium exstinguitur.] invidus omnium bonorum diabolus undequaque grande permovit incendium; quod grandi ventorum impulsu tamquam tempestas valida officinas s monachorum, & circummanentia quæque consumere conabatur. Et cum nec aquis extingui posset incendium, fideliores Christiani beatissimæ Martyris Christi reliquias, flammis supra modum sævientibus, prætulerunt, & ceteris S. Christinam cum lacrymis invocantibus, mox mirum in modum prævaluit virtus reliquiarum incendio, & post grande periculum facta est de subica liberatione ingens exultatio. His itaque hujusmodi evidentibus signis, præcedente Christi gratia, usquequaque excrevit gloriosæ Virginis cultus, & reverentia.

VIII.

[16] Subinde nobiles viri de Bœvraria, quia in cœmeterio B. Petri non nisi in aquis defuncti illorum poterant sepeliri, [Ecclesiam in ejus honorem ædificant Bœvrarienses: contracta sanatur.] consilio monachorum & voluntate in summo prope villam construxerunt ecclesiam sanctæ martyris Christinæ, & cœmeterium ad opus defunctorum, & in ipsa ecclesia beatæ Virginis reliquias reverenter posuerunt; sed & mansiones monachorum ibi restitutæ sunt: nec ibi beata Virgo mansit absque miraculo. Erat quippe in eadem villa mulier miserabiliter contracta, quam tota villæ cognitio, numquam absque scamellis t viderat ambulare. Hæc frequenter causa salutis recuperandæ discumbebat ante reliquias martyris S. Christinæ, profundis gemitibus expetens, ut per eam desideratæ diu sospitati redderetur. Quid plura? Venit dies subventionis; & cum omnes surgerent, & egrederentur, & ipsa ope præclaræ Virginis & Martyris resiluit in pedes, & mirabiliter erecta, omnes in laudem & gloriam Dei, & beatæ Virginis provocavit u. Hæc & hujusmodi insignia per B. Christinam Jesus Christus, quando vult, operatur. Nunc ipsa pro nobis impetrare dignetur, ut hic sine macula, & in æternum cum gloria vivamus & gaudeamus, & nunc, & semper, & per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Si duos illos viros aliquibus adjunctis auctor vestivisset, melioris historici hic munus explevisset: certe individua vaga fidem in historicis vix merentur.

b Tyrum haud dubie, ut passim solent scriptores, Italiæ intelligit historicus: quæ si numquam, ut putamus, exstiterit in rerum natura, vide quo redigatur tota hæc narratio.

c Varios barbaros sub initia seculi 5 invasisse Romanum imperium, notissimum est: persecutionem Wandalicam hic vocat historicus, tametsi Wandali in Gallia atque Hispania potissimum partes suas egerint.

d Ore paucorum, qui post persecutionem Wandalicam supererant cognovisse eximiæ Virginis magnalia duos alienigenas, mox asseruerat auctor. Fac superfuisse paucos (quod tamen non credo) nonne verisimile est, istos paucos non omnino neglexisse, sed loco saltem utcumque securo celeberrimam. Sanctam deposuisse, vel ut minus ita occlusisse, ut a quolibet adventante surripi facile non posset?

e Gallos fuisse narrat historia translationis ad Sepinenses, de qua diximus in Commentario prævio § 3: quæ multum accedit in substantia ad Bœvrariensem.

f Hic auctor videtur hærere; diceres, velle potius tacere, quam inepta loqui: unde mox se expediens, ad alia pergit.

g Nec auctor anonymus & incerti temporis verbo suo fidem facit, nec alterius testimonio, quod non profert.

h Nec hic nec paulo ante, patriam illam determinat scriptor.

i Bethunia est oppidum Belgii in comitatu Artesiæ ad amnem vulgo la Biette, octo leucis Atrebato distans.

k De hoc loco jam diximus.

l Die 13 Septembris dari poterit S. Amatus, episcopus Senonensis, seculo 7 apud Gallobelgas clarus: de quo haud dubie hic agitur.

m Per τὸ aliud indicare vel supponere videtur auctor, se antea egisse de aliquo monasterio; quod non fecit: vel tunc aliud ibidem fuisse. De Carrofensi paulo post. Vide notitias Bethunia huc missas supra num. 2.

n Actum de isto Sancto ad diem 6 Februarii, a pag. 782, qui obiit circa annum 540.

o Factat hic iterum auctor testimonium; at non sufficienti fide nixum.

p De Carrofensi S. Salvatoris apud Pictones monasterio, vulgo charrou, sæpe meminit Mabillonius in Annalibus Ordinis S. Benedicti. De monachis istis ad Morinos evocatis agit idem auctor tom. 5 Annal. ad an. 1084; ubi alterius sacri lipsani furtum, simile fere aliquousque ei, de quo hic paulo ante diximus, recensetur. Quod attinet ad tempus, quo laudati monachi venerunt ad istum prioratum; affirmat Rector collegii nostri Bethuniensis in notitiis inde ad nos missis: Ut potui conjicere, Benedictini Carrofenses anno MC fuerunt in isto prioratu; sed nihil scitur certo de eorum adventu: additque, a centum & quinquaginta annis Vedastinos monachos esse in hoc prioratu.

q Id est, dederunt, vel præbuerunt: Gallicismus est ex livrer, vel potius delivrer.

r Tenebras rursum offundit auctor, dum illud monasterium non magis determinat.

s Hinc collige, alicujus notæ hoc monasterium exstitisse; de quo tamen nihil invenire potui in Annalibus Bened. apud Mabillonium.

t Vox ista significat scabellum: sed proprie tum hic, tum alibi usurpatur pro iis scabellulis, quibus repentes manibus innituntur. Exempla dat Cangius in Glossario.

u De statua Sanctæ, a Bœvrariensibus erecta, indicium quæ sit non novæ pussimi erga eam affectus symbolæ, ita memorat laudatus Rector in notitiis suis Bethuniensibus: Ego ipse ivi ad locum, in quo situm est .. sacellum, quod est adinstar columnæ quadratæ ad altitudinem septem aut octo pedum, ex lateribus confectum. Tres lateres continet in latitudinem: forulus est in suprema parte columnæ, in quo sita est statua S. Christinæ: ducentos circiter passus distat hoc sacellum a prioratu: est in media via: pedes istius columnæ fons amœnissimus alluit: a multis annis ita minatur ruinam, ut vix concipi possit, quomodo aqua, quæ omnes ferme fundamenti lapides corrosit, & procellæ ingentes, quas illic experti sunt, necdum prostraverint. Palulo tantum a multis annis hanc ruentem columnam fulcierunt incolæ: putridus licet, & multo debilior, quam ut tantum pondus sustineat, injuriis omnibus resistit.

* Carrofensis?

TRANSLATIO
Capitis S. Christinæ V. & M., ex Tyro, ut putatur, Italiæ in parthenonem Hertzebrochianum diœceseos Osnabrugensis in Westfalia.

Christina virgo martyr, Tyri apud Vulsinium, ut volunt, in Tuscia (S.)

BHL Number: 1762


EX MS.

In Commentario prævio abunde actum est de variis Sanctæ translationibus: unde quæ huc spectant, desumenda sunt. [Notitia in strumenti, quod hic datur.] Misit ad nos instrumentum noster Joannes Gamans, in hæc verba scribens Paderborna die XIX Aprilis; annus non additur: Ab octiduo absens, heri reversus sum, nec absque fructu sancto: quippe Hersenbrochii in monasterio virginum reperi miraculosam omnino translationem Capitis S. Christinæ, martyris Tyriæ, ex Italia Osnabrugum, & inde factam ad hoc monasterium anno Christi CM per Egilmarum episcopum Osnaburgensem quintum (imo sextum, saltem juxta annotata inferius danda lit. a) miraculose eodem in monasterio a cæcitate liberatum. Instrumento translationis adjunctas reperio annotationes quasdam de fundatione istius monasterii cum catalogo abbatissarum Germanice scriptas; cui apponuntur ista: Hæc descripta sunt ex copia quadam extracta ex litteris fundationis, & episcopo Osnaburgensi antehac transmissa. Sequuntur annotationes Latine expressæ. Quæ in rem nostram erunt, conjiciemus in annotata. En tibi nunc instrumentum, ad aliud ejusdem argumenti apographum collatum:

[2] Eggilmarus * a, Osnaburgensis episcopus, quondam in Italiam profecturus, divina disponente providentia, [Caput hoc Osnabrugam delatum,] pervenit Tyrum b, ibique ei cum plurimis aliis reliquiis Caput Sanctæ virginis ac martyris Christinæ dabatur: quod ingenti lætitia & gratiarum actione suscepit. Cum ergo reverteretur Osnaburgam c, altare ad Dei beatissimæque virginis Christinæ honorem exstrui fecit, Caput sanctissimum desuper imponens. Cumque transacta nocte (rutilanti solis jubare super terras passim diffuso) repedasset ad templum, Caputque sanctissimum ante aram reperisset, admirabatur, & magna illud reverentia sublevans, altari denuo imposuit. Secundo autem die templum ingressus iterum Caput sanctissimum ante altare invenit. Quod cum tertio sole terris reddito ita invenisset, vehementer expavit.

[3] Considerato igitur tam grandi miraculo divina commonefactus inspiratione, [miraculo e transfertur] capsulam, in qua venerandum Caput habebatur, levavit, tergoque indomiti equi imponens, quam potuit firmissimis strinxit funibus, & sic brutum animal absque ullo ductore dimisit; sed ipse episcopus cum suis famulis a longe sequebatur, exploraturus, quo tandem Caput perventurum esset. Manifestissimis enim indiciis alium venerabile Caput requiei suæ locum elegisse, didicerat. At irrationabile animal divino impulsu ac dispositione versus Hertzebrock d agebatur, venitque tandem in locum, ubi modo summum habetur altare; in quo id temporis spina erat, silvestres rosas producens, quæ ejusdem altaris muro postea cingebatur. Apud eamdem spinam equus subsistit, ac propius accedens, movendo tergum, onus deponere moliebatur, acsi diceret: Hic est locus, quem Deus prævidit, sanctaque virgo Christina elegit.

[4] [in Hertzebrock;] Tunc episcopus, famulorum comitante caterva, accessit, capsellam, in qua venerandæ reliquiæ servabantur, de equi indomiti tergo deponebat, inque eamdem rosigeram sentem ponebat. Deinde in eodem loco sacellum in honorem sanctæ Christinæ virginis ædificabatur, in quo scrinium, sancto plenum Capite, magna reverentia firmissime obseratum ponebatur, & semper ibi lumina accendebantur. Et hoc idem monasterium duobus temporibus combustum est, antequam in hoc loco ædificabatur.

[5] [ubi Eggilmarus ep. Osnabrugensis] Postea cum episcopus Eggilmarus sanctas reliquias istum locum elegisse videret, & mirabilia signa atque miracula, quæ Deus per sanctam virginem ac martyrem Christinam operabatur, audiret; venit quodam tempore in Hertzebrock, sanctum Caput videre desiderans. Cui virgines responderunt dicentes; se non libenter ostentare * Caput, nisi in die, qui sanctæ Christinæ sacer est. Quod episcopus ægre ferens, aiebat: Quamvis hæc virgo Christina sancta sit, & apud Deum magna & potens, non tamen est tam sancta & bona quam venerabile Sacramentum Domini nostri Jesu Christi, cujus nobis quotidie videndi datur copia. Cum talia perstaret * memoratis, fixusque maneret, instantissime perseverans in petitione, eique virgines obsistere non auderent, tradebant ei capsam, & clavem, qua claudebatur.

[6] [importuno tempore illud detegens, cæcus redditur.] Ille ergo accipiens eam, virginibus consensum non præbentibus, patefecit: &, ecce, quamprimum aperta capsula sanctum Caput intuitus fuisset, utroque privatus est oculo: exuti enim de suis foraminibus, parvis adhuc, instar filorum purpureorum fixi venulis, ad genas usque dependebant. Hoc miraculo viso pavefactus ac stupens, curvatis genibus procidit, implorans sanctam Christinam virginem, ut pro se Dominum nostrum Jesum Christum interpellaret, ut visum reciperet; se eam in veneratione cunctis diebus vitæ suæ habiturum, monasterioque ob ejus amorem & venerationem, prædium aliquod, quod in præsentiarum in possessione habemus e, daturum promittens. Postulavit etiam abbatissæ cunctarumque virginum pro se ad Christinam orationes, quas & impetravit, & votum, quod beatæ Christinæ voverat, ingenti lætitia persolvebat.

[7] [Præ scrinio ornatiore] Quædam deinde abbatissa hujus monasterii, Siburga f nomine, in honorem beatæ Christinæ virginis, deauratum formosis undique iconibus elucentibus arte sculptoria fabrefieri faciebat scrinium. Cum ergo sacer festi ejusdem Virginis dies celebraretur, abbatissa cum omni reverentia & devotione venerabiles more solito ostentabat reliquias; postea sanctum Caput in deauratam capsellam reclusit, reservans tamen eam nigellam ipsam capsulam, in qua Caput sanctum ex Italia & Tyro, & super indomiti equi tergum in Hertzebrock asportatum fuit. Venerabilis autem abbatissa deauratam capsam firmiter obseravit: &, ecce, revoluto anno cum celeberrimus beatæ Christinæ dies reciproco more rediret, [&] fores pulsaret, abbatissa deauratum scrinium accessit, sanctas ostentatura * reliquias. [Cum autem illud reserasset, sacrasque reliquias] minime invenisset, obstupuit atque vox faucibus hæsit, & ultra modum expavit, præque stupore tam grandis miraculi seipsam non capiens satis admirari nequibat.

[8] Tandem nigellum patefaciens scrinium, ingentem istum sanctarum reliquiarum thesaurum in eo reperit. [placuisse Sanctæ minus ornatum, miraculo declaratur:] Ex qua re eximiam sanctæ Christinæ humilitatem abbatissa intellexit, & quod in nigro scrinio, in quo ad nos allata est * requiescere, neque alium habere requiei locum vellet, consideravit, & in eodem in præsentiarum requiescit: &, mirabile dictu [quod] cum tanta temporum evoluta sint spatia, ex quo ad nos pervenit g, integra & ab omni corruptionis macula aliena perduret. Aliud tamen scrinium, reliquiis & ossibus plenum, eodem tempore cum Capite beatæ Christinæ ad nos translatum est, quod ante annos plurimos ruptum & confractum est. Cum monasterium hoc adhuc in alio loco situm esset, abbatissa sanctæ Christinæ virginis Caput ex sacello in templum ferebat, quod mane iterum in sacello invenit. Hoc & tertia vice ei contingebat.

[9] Deinde abbatissa quædam hic primatum tenuit, [quæ patrona oligitur monasterii & pagi Hersecrochiani.] Odradis h nomine, sub cujus temporibus monasterium hoc, quod tunc situm erat in loco appellato Udenbrinck, igne consumebatur. Hæc cum universis virginibus consilium iniens, sanctas sequi reliquias statuit: apertis enim signis sanctam Virginem hunc locum elegisse, nec in ullo alio loco eam esse velle, prospexerat. Monasterium istud tam penitus combustum erat, ut ex integro illud reædificare cogerentur. Prædicta ergo abbatissa suorum amicorum consilio, atque Alberti parochi sui, qui etiam ad hoc multas opes contulit, & ceterorum monasterii præpositorum freta auxilio, in honorem Dei, beatæque ejus Genitricis Mariæ, nec non sanctæ Christinæ virginis, in loco, in quo sacellum ante erat, monasterium ædificare cœpit. Summum denique altare in loco rofigeræ sentis, in quam sonipes sanctum Caput deposuerat, exstruebatur. Per hæc accidit, ut sacra Virgo suprema hujus monasterii, atque totius parochiæ efficeretur patrona. Grates ergo meritas referre Deo, qui nos tanto ditavit clenodio i, nequimus. Ideo sanctam ac venerabilem Virginem obsecremus, ut nobis, hic ita vivere impetrare dignetur a Deo, ut ad æternæ felicitatis gaudia mereamur pervenire. Amen.

Salve virgineas inter præfulgida turmas,
      Christina, eximiis sancta tuis meritis.

ANNOTATA.

a Apud Cratepolium in Electorum ecclesiasticorum catalogo scribitur Egelmarus, poniturque istius cathedræ ordine sextus, ac annis 33 eidem præfuisse; unde etiam colligimus ipsum floruisse versus finem seculi noni, & sub initium decimi.

b Quid de hac urbe sentiamus, dictum plus satis.

c Ossenburgum, Osnaburgum, Osnaburga & Osnabruga urbs est Westfaliæ, a Carolo magno episcopali cathedra ornata.

d Walburga vidua, inquiunt annotationes Latinæ, statim post octingentesimum annum recuperatæ salutis, & obitum Eckhardi, mariti sui, propriis impendiis incepit ædificare & fundare ecclesiam in Hertzebrock, & Dudam, natam suam,in Liessborn ad Rosteyndam, Caroli magni germanam, ibidem abbatissam, ut in timore Domini, dum monasterium ædificabatur, educaretur, aliquamdiu misit. Mabillonius in Annal Bened. ad an. 822 hoc monasterium vocat Libomense, notatque primam ejusdem loci abbatissam, nomine Roschwindem, Pippini regis filiam, Caroli magni sororem perperam dici Apud Cointium in Annal. Franc. ad annum 768, num. 19 inter liberos Pippini ponitur Rothaides. Pergunt prædictæ annotationes: Post eam revocans, primam omnium abbatissam in Hertzebroch constituit, totum patrimonium ejus una cum ipsa ibidem Deo offerens. Præscripta vidua ab Eckhardo defuncto viro suo duos filios sustulit, videlicet Lutbrandum & Ovonem, qui matris erga hoc cœnobium vestigia pari diligentia secuti sunt: namque Lurbrandus omne patrimonium suum monasterio contulit, & factus est ibidem præbendarius; nihil aliud ad vitæ suæ sustentationem, quam victum atque vestitum petens & accipiens. Ovo vero germanus suus, advocatus ibidem fiebat, villam in parochia Eunigerloe [Note: ] [Eunigerlo.] sitam, nomine Bockentorp cum sex modiis avenæ & quinque hordei annuorum redituum nobis conferens. Hæc fundatio completa est, & recte disposita fuit anno DCCCLX, confirmata ab Egberto, quinto episcopo Osnabrugensi, qui tam in suam, quam omnium successorum curam & defensionem hoc cœnobium Hertzebroek perpetuo defendendum suscepit. Litteræ confirmationis ex antiquissimo originali, uti dicitur, descriptæ, ad manum sunt; quarum finis est talis: Facta est ipsa traditio seu confirmatio illa in eodem loco sub die XII Kal. (mensis non exprimitur) Indictione IV, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi DCCCLX: quo fuit Indictio III, non IV: dissonat etiam epocha Egberti ab ea, quam signat Cratepolius, ponens eum præfuisse annis decem, & e vita migrasse anno 884.

e Hinc, & ex sequentibus, ad nos allata est, arguo hanc narrationem vel ex traditione vel ex scriptis monialium acceptam fuisse; ab aliquo forte parochorum vel præpositorum monasterii (quales infra memorantur) conscriptam.

f In annotationibus Germanicis Mss., de quibus supra, notatur Sigisburga cum anno 976.

g Non itaque magnæ antiquitatis præsens instrumentum censeri debet, ut clarius patebit ex sequentibus.

h Abbatissa hæc Oderadis vocatur in annotationibus Germanicis; & ponitur undecimo loco; quæ electa anno 1329, ibidem dicitur præfuisse annis 46. Unde statues de instrumenti hujus non magna antiquitate. Nisi forte hæc, quæ ipsius tempore contigisse, hic narrantur (propterea quod novus titulus & majusculis quidem litteris Odradis abbatissa Udenbrinck illis præfigatur) suspicari quis velit, diu post alia, quæ præcedunt, adjecta fuisse. Quod mihi non satis probatur.

i Clenodium est res quælibet pretiosa; de qua voce, uti & de ejus etymo plura dabit Cangius in Glossario. Ne pluribus lectorem moremur; hic tandem rebus, quæ ad S. Christinam spectant, finem imponimus,

* al. Egilmarus

* al. ostendere

* al. præstæret.

* al. ostentura

* al. sanctum Caput alla tum est.

DE SS. MARTYRIBUS SEBASTENIS
THEOZONO, VICTORE, EMERITA SEU EMERITO, CUM DUOBUS FRATRIBUS, STATIANO, CAPITONE, SILVANO, STERCATIO, ET CARITONE.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Theozonus, Martyr Sebasteni in Armenia (S.)
Victor Martyr Sebasteni in Armenia (S.)
Emerita seu Emeritus Martyr Sebasteni in Armenia (S.)
Duo fratres Martyres Sebasteni in Armenia.
Statianus Martyr Sebasteni in Armenia (S.)
Capito Martyr Sebasteni in Armenia (S.)
Silvanus Martyr Sebasteni in Armenia (S.)
Stercatius Martyr Sebasteni in Armenia (S.)
Cariton Martyr Sebasteni in Armenia (S.)

J. B. S.

Ex Hieronymianis, inquam; sed quoquomodo restituendis, nam eo quo signati Martyres in codicibus referuntur, non est qui ordinem, tum in hisce, tum in aliis turbatum, satis commode complanet. Id ut plane perspicias, [Si Hieronymiana recte componantur,] tricæ tibi mecum devorandæ sunt. Audi jam Hieronymianorum apographorum textus, ut a Florentinio relati sunt. Præmitto laterculum vetustissimi Epternacensis: In Armenia minore, Sebasti, Theogenis … Aut ego vehementer fallor, aut Sebasti hic non est nomen martyris, sed urbis ipsius Sebastenæ, quam codices alii in Sabatiæ & Sabbaiæ transformarunt, sensu non magis intelligibili. Etenim in Lucensibus sic habetur: In Armenia civitate, quod ineptum est, natalis sanctorum Sabatiæ, Theozoni … ubi siquid dicere voluit scriptor, sic constructio ordinanda est, ut sensus sit; In Armenia civitate Sebastena, natalis sanctorum Theozoni… Neque Corbeiensis codex exactior est per In Armenia civitate, natalis sanctorum Sabbeiæ, Theozoni … Initiis ad eum modum turbatis, sequentia æque implexa apprime respondent; quod ut clarissime perspicias, en reliquum annuntiationis in Epternacensi. Post Theogenis sic sequitur: Victoris & aliorum LXXXIII. Romæ Victorini militaris, Aciani, Capitonis, Silvani, Stercati, Athenogeni, Cartonis.

[2] Contorta sunt omnia. Victor ad Sebastenos omnino spectat, sed alii LXXXIII minime: sintne ii martyres an milliaria, [hi decem Martyres] infra dispiciemus. Romæ, Victorini militaris, æque quidquam significat: Victorinus Amiternum reducendus est; reliqua nomina lævigare & combinare conabimur. Lucenses sic post Theozoni pergunt; Victoris militaris, qui multa tormenta passus est, Emerita cum fratribus II, Statiani, Capitonis, Silvani, Stercati, Athenogine, Caritonis. Habes hic undecim pugiles, binos anonymos, ceteros novem propriis nominibus expressos. Liceat Emeritam pro nomine martyris accipere, & si ita vis, mutare in Emeritum ut ex laterculo diei sequentis magis patet, inveniemus S. Athenogenem de quo egimus XVII Julii (quique proinde in classe prætitulata omissus est) sociis suis seu discipulis decem admixtum; ipsus fortasse est qui in nostris codicibus Hieronymianis die sequenti notatur sub nomine Agathenis sive Agathoni. Neque hinc procul aberit Corbeiensis, si interpunctionem dempseris, & τὸ militaris cum Victoris conjungas. Sic ibi post Theozoni; Victoris militaris, Emeritæ cum fratribus duobus, Statiani, Capitonis, Silvani, Stercati, Athenoginæ, Caritonis. Conveniunt nomina, convenit numerus, ut, omnibus rite perpensis, equidem vix dubitem, quin nodus, alias inextricabilis, eo vel non absimili pacto solvendus, aut scindendus sit. Plerique Sancti isti in laterculo diei sequentis iterum signati sunt.

[3] [ex ipsis educendi sunt.] Rotundius ea nomina, nescio ex quo fonte, collegit Castellanus in notula ad Martyrologium Romanum, diserteque S. Athenogenis discipulos appellavit, hoc ordine: Sebaste, sanctorum Emeriti, Victoris, Melitonis (pro Capitonis) Theozoni, duorum fratrum Emeriti, Statiani, Caritonis, Silvani & Stercatii. Verte citatos Hieronymianorum textus quocumque modo volueris, non nisi hoc vel pari aliqua ratione sensum extundes aliquatenus tolerabilem. Si quæras, cur hoc die signati fuerint S. Athenogenis socii, cum ipso magistro suo eodem die martyrio coronati, cum ipse XVII Julii relatus sit; facilis responsio est, quod Græcos secuti, eum diem S. Athenogenis martyrio sacrum invenerimus, potius quam XVIII Januarii, ubi eum Baronius collocaverat, ut ibi pluribus explicatum invenies. Respondet autem Castellanus, acceptam hic vigesimam quartam mensis Græci (haud dubie Macedonici) Loüs, qui non cum XXIV mensis nostri Julii, sed cum XVII confundi debuit. Verum in hac qualicumque difficultate explananda equidem laboro minime, longe major superest alia, non facile superanda, si ad omnimodum rigorem exigatur.

DE SS. MARTYRIBUS EMERITENSIBUS
VICTORE, STERCATIO ET ANTINOGENO
Ex Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Victor Martyr Emeritæ in Hispania (S.)
Stercatius Martyr Emeritæ in Hispania (S.)
Antinogenus Martyr Emeritæ in Hispania (S.)

J. B. S.

Tres hosce Martyres cum superiori annuntiatione connectere, hic Rhodus, hic saltus est, quem qui apposite exscindat, neminem facile repertum iri existimo. Hoc ipso die sic in Martyrologio Romano expressissime annuntiatur: [Difficultas est in hac annuntiatione] Emeritæ in Hispania, sancti Victoris, viri militaris, qui cum duobus fratribus Stercatio & Antinogene in persecutione Diocletiani per diversa supplicia martyrium consummavit. Agnosco textum, ejusque genesim & analysim me novisse testari possum. Sic primus scripserat (quod sane pridem miratus sum) auctor Romani parvi: Apud Emeritam Hispaniæ, Victoris militaris. His non contentus Ado plusculum adjunxit hoc modo: Apud Emeritam Hispaniæ, Victoris militaris. His non contentus Ado plusculum adjunxit hoc modo: Apud Emeritam Hispaniæ civitatem, natalis S. Victoris militaris, qui cum duobus fratribus Stercatio & Antinogeno, diversis examinatus suppliciis, martyrium consummavit. Ducem perpetuum sequi non dubitavit Usuardus. Hunc vero describens Baronius persecutionem determinavit, & quidem in Annalibus annum se reperisse putavit, quo hi tres pugiles in Hispania martyrium consummaverint, nempe annum 103, ut vide ibi num. 139.

[2] [cum priori apte connectenda]Veneror equidem & suspicio auctoritatem Romani parvi (seu veteris ut ipsum vocavit Rosweydus) totiusque ejus progeniei, de qua, dicere liceat, nemo hactenus me melius meritus est; ast una fatebor ingenue, primum hunc non fore errorem, quem in eo codice manifeste deprehendi, quique in Adonem, Usuardum & modernum Romanum usque inobservatus gliscere potuit, etiam hodie ibi notabilis; ut proinde, rebus æqua lance perpensis, præferendos omnino censerem codices nostros Hieronymianos, siquidem tales hoc die essent ut plena fides eis tuto haberi posset. Quidquid interim de rei veritate sit, rem omnem exacte retuli, quemadmodum in Martyrologiis signatam inveni, nihil solicitus de Actis a Tamayo productis, quem satis est nominasse. En ex eisdem codicibus nostris cum Martyrologio Romano collatis, controversiam alteram.

DE S. VICTORINO MARTYRE ITEM ALIIS LXXXIII ANONYMIS
AMITERNI IN VESTINIS ITALIÆ.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Victorinus martyr, Amiterni in Vestinis Italiæ (S.)
Alii LXXXIII anonymi, Amiterni in Vestinis Italiæ


J.B.S.

Clarissima est hoc die & nitidissima codicum Lucensium annuntiatio in laterculo Floretinii: In Amiternina civitate, milliario LXXXIII ab urbe Roma, via Salutario (pro Salaria) natalis sancti Victorini. In Epternacensi lucis nihil, quin potius tenebræ, unde confusio suboriri potuit; miscet enim sus deque omnia, ut ex relato superius textu abunde constat. Codex Corbeiensis Lucensibus persimilis est: In Amiternina civitate, miliario octogesimo tertio ab urbe Roma, via Salaria, natalis sancti Victorini martyris. Atque hic procul dubio genuinus textus est ex aliis minoribus apographis confirmatus, notanter ex codice contracto Reginæ Sueciæ, ut proinde affatim sudet Florentinius ad hæc cum Romano concilianda, si Martyres isti LXXXIII ex Hieronymianis accepti censeantur; quandoquidem ibi & in brevioribus Armeniæ tribuantur; aut si cum Victorino conjungendi sunt. Dicamus potius, ab Adone nescio unde productos, sic eos descripsisse Usuardum, quo modo hoc die celebrantur a Romano, in quo S. Victorinus Amiterninus episcopus ex iisdem suis fontibus ponitur V Septembris: idem an alius ab eo qui hoc die in Hieronymianis refertur, usque adeo exploratum non est: maluimus nos hodiernum Victorinum, quisquis is est, loco suo ex citatis codicibus servare, atque una adjungere classem alteram undecumque desumptam, quidquid dubium non nullis sit, an non ex mera jam satis indicata confusione proficiscatur.

DE S. VINCENTIO MARTYRE
ROMÆ VEL TIBURE.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Vincentius martyr, Romæ vel Tibure (S.)

J. B. S.

De hoc sancto Martyre cursim meminimus die præcedenti, eum ex Hieronymianis, in quibus ibi signatur, huc ex aliorum majori numero auctoritate remittentes. Incipimus igitur ab antiquiorum istorum codicum annuntiationibus, [In Martyrologiis notissimus est,] quos inter vetustissimus Epternacensis sic eo die legit: Romæ, Vincentii: Lucensis; Romæ via Tyburtina mil. XVIII, natalis S. Vincentii, quem Notkerus plane secutus est: Corbeiensis habet: Romæ via Tiburtina, miliario nono decimo, natalis S. Vincentii martyris, quo modo etiam legit Corbeiensis brevior. Atque hactenus vetustiores isti codices, in eo solum diversi, quod Romam aliqui distinctius enuntient, alii locum remotiorem designent. Inter contractos Rhinoviensis cum Epternacensi convenit, uti & Richenoviensis, Augustanus, Labbeanus & alii, in quo tanta difficultas non est, cum ea Romæ ipsi facile tribuantur, quæ in vicinia gesta sunt. Id miror maxime, a Romano parvo totaque ejus progenie, atque adeo & a Romano hodierno in hunc diem transferri Sanctum, ut ex iis quæ in Observatione ad Usuardum diximus, apertissime constat.

[2] [verum de gestis nihil superest.] Habes istic annuntiationes laudati Romani parvi, Adonis & Usuardi inter se collatas (Florus enim seu Beda, nec proinde Rabanus, nec etiam Wandelbertus de eo meminerunt) tum vero memoratur, quod de Sancto unicum superest monumentum, nempe ecclesia Tiburtina S. Vincentii, verosimillime, teste Baronio, de hujus nomine sic appellata, quidquid multi aliter credant; neque eo retrahi posse videtur Vincentius Portuensis, qui XXIV Maii colitur, multo minus celeberrimus martyr in Hispania; neque ex tot aliis synonymis Italis aut extraneis aliquis; Tibure tam procul martyrio affectus; neque demum Vincentius alter Romanus, qui cum Eusebio, Pontiano & Peregrino XXV Augusti coronatus est. Recentiorum Martyrologorum annuntiationes huc congerere, operæ pretium non existimavi, ubi fontes patent, ex quibus sua hausisse ceteros certissimum est. Porro an ultra an citra Tiburim passus sit, frustra modo quæsieris, dum Acta ipsa, siquæ umquam exstiterint, plane interciderunt, ut quis Martyr iste fuerit, aut sub quo tyranno palmam consecutus, alta oblivione sepultum, fateri necesse sit.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
HYMENÆO ET CAPITONE
Ex Fastis Græcis & Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Hymenæus Martyr apud Græcos (S.)
Cariton Martyr apud Græcos (S.)

J. P.

Ecgraphum nostrum, excerptum ex Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani f. O n. 148 a Novembri ad dimidium Augustum, duos hosce Christi Pugiles ita annuntiat: Ἄθλησις τῶν ἁγίων μαρτύρων Ὑμεναίου καὶ Καπήτονος. [E Fastis Græcis, ubi versiculis honorantur,] Certamen sanctorum martyrum Hymenæi & Capetonis. Et mox adscribitur manu Henschenii Taurinense utrumque. Plus non habet Synaxarium collegii Claromontani Parisiis seu Sirmondi; quod pro Καπήτονος scribit Καπίτονος. Plusculum tradit Synaxarium Divionense seu Petri Francisci Chiffletii nostri, mortis genus exhibens his verbis: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὅσιος Καπίτων ξίφει τελ. Eadem die (XXIV hujus) S. Capiton gladio peremptus. Cui hoc distichon accinitur:

Ψυχῆς μὲν ὄμμα παντεπόπτῃ Δεσπότῃ
Τείνει Καπίτων, τὸν τράχηλον δὲ ξίφει.

Domini intuenti cuncta tendit Capiton
Mentis oculum, sed ictui gladii caput.

[2] [in Romanum transcripti fuere hi Martyres.] De S. Hymenæo ibidem leguntur ista: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Ὑμεναῖος ξίφει τελ., ut supra de S. Capitone, addito sequenti disticho:

Ἔχαιρεν Ὑμεναῖος ἥκων πρὸς ξίφος,
Ὥσπερ πρὸς ὑμεναῖον ἥκων νυμφίος.

Lætus Hymenæus ensis ad pœnam venit,
Ut ad hymenæum progredi sponsus solet.

Notissimum est, vocem hymenæus, in qua hic luditur, significare nuptias. Menologium ex interpretatione Cardinalis Sirleti, a Canisio editum, ambos Martyres hoc die consignat: unde in Martyrologium Romanum transcripti sint; sed utrobique Menei nomen pro Hymenæo exaratum legitur. Nihil interea suadet, a nostra lectione recedere, quam alteri isti anteferimus, tamquam sinceram ac genuinam. Ceterum quæ ad ætatem, palæstram, aliaque adjuncta pertinent, incomperta habemus.

DE S. PAVACIO EPISC. CONF.
CENOMANIS IN GALLIA.

Sec. IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Pavacius episc. conf., Cenomanis in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Ætas, cultus, reliquiarum primæ translationes, & Acta.

De primis duobus sanctis episcopis Cenomanensibus Juliano & Thuribio jam pridem actum ad dies ipsorum natales XXVII Januarii & XVI Aprilis, ubi de eorum gestis alia referri non potuere quam quæ suggesserat tenuitas materiæ, [Quæ circa ætatem ambigua erant,] nec a Corvasserio nec a Bondoneto, notissimis istius urbis hïstoricis, multum amplificata, nedum illustrata. Neque post varios Majorum nostrarum motus, ipsorumque eruditorum Cenomanensium conatus, eo perduci res potuit, ut de primis urbis ipsius apostolis fusiora aut solidiora obtinerentur, ad primorum seculorum elucidationem conducentia, quidquid Joannes Morellus Lavallensis, academiæ Parisiensis doctor theologus & Cenomanensis canonicus, in Nomenclatura seu Legenda aurea pontificum Cenomanensium vetustissimos codices allegaverit. Puriorem fontem aperire visus est, sed & ipsum satis sterilem Mabillonius, dum anno 1682 Analectis suis inseruit; Nomina vel tempora vitæ justorum vel injustorum pontificum Cenomanis in urbe degentium, quorum partem, quæ ad priores episcopos pertinet, dudum Ms. ad nos miserant laudati Cenomanenses, ex qua quæ ad S. Pavacium spectant, cum Mabillonii editione contulimus.

[2] Historiam istam in suis principiis eatenus satis confusam, [utcumque in hoc opere pridem explicata sunt.] ut pridem notaverat Henschemus agens de S. Thuribio ad XVI Aprilis num. 5, & S. Pavacium sec. IV diserte innectens, elucidare aggressus est Papebrochius, occasione S. Innocentis seu Innocentii, octavi Cenomanensium episcopi, ad XIX Junii, nempe tomo III a pag. 854, ubi Commentarium prævium eo dirigit, ut tam ipsius S. Innocentii quam decessorum episcoporum chronologiam ad calculos paulo justiores reducat; § 11 SS. Liborii, Pavacii & Thuribii tempora, ex Severi & Gregorii de primis Galliarum apostolis sententia, sic determinans, ut cum totis jam quinque lustris, quibus ea edita fuerunt, nihil accuratius prodierit, iis quæ ibi stabilita sunt, hactenus inhærendum censeamus, neque proinde hic repetenda sint quæ de S. Pavacii gestis, ex jam dicta Mabillonii editione, eo loco Papebrochius abunde discussit, titulos ipsos de temporibus Maximini & Aureliani imperatorum, ceteraque de ordinationibus, de ecclesiarum consecrationibus, de censu luminarium ceræ & olei ita explicans, ut ea omnia pro insertis hic haberi cupiamus: inde & ætatem accipe, eamque ita fige, ut verosimiliter ordinatus fuerit S. Pavacius anno CCCIII, XXII Augusti, sederit annis XLIII, obierit XXIV Augusti (lege Julii) CCCXLVI. Cultum modo & Acta qualiacumque prosequamur.

[3] De Sancti cultu dubium prorsus nullum relinquitur, nam & in vetusto Kalendario Cenomanensi, quod penes nos est, [Patet cultus ex Officiis & Martyrologiis] diserte signatur, uti etiam in Martyrologiis atque Officiis ecclesiæ Senonensis, ut videre est in Breviario anni 1625; & reliquiæ ejus ad varia loca translatæ, semper venerationi expositæ sunt: ab Aldrico quidem ritu soleniori, ut habes in instrumento relato XVI Aprilis, ubi de S. Thuribio, qui cum decessore S. Juliano & successore S. Pavacio in altari senioris ecclesiæ decenter & rationabiliter collocatus est; atque ibi notanter exprimitur corpus S. Pavacii jam dictæ urbis tertii episcopi & prædicatoris optimi. Etiam alteri sanctum Pavacium conjungit Florarium nostrum Sanctorum Ms. dum hoc die ita annuntiat: In Paderborna, depositio SS. episcoporum Cenomanensium Pavacii, Thuribii & Gundanisoli. De hac annuntiatione actum est ad dictam diem XVI Aprilis, ubi S. Thuribius cum Pavacio Paderbornæ adadscribi dicitur etiam in Usuardis Coloniensibus, ubi tamen Cenomanis tribuuntur. Id verum est, Wernerum Rolevinck lib. 3 de situ & moribus Westfalorum cap. 8, pag. 176 scripsisse, quod Badueradus solenniter transtulerit corpora SS. Liborii, Pavacii, Turibii, Gundanisoli epp. Cenomanicæ civitatis ad suam ecclesiam, cum multa gloria miraculorum.

[4] [in quibus cum S. Liborio,] De S. Liborio die præcedenti explanata res est; non ita de aliis conveniunt Cenomanenses, quidquid in Monumentis, Kalendariis, Breviariis & Sanctuario Paderbornensibus SS. Thuribii Pavacii & Gundanisoli memoria a multis seculis recolatur, idemque de S. Pavacio asserat noster Joannes Velde in Fastis Westfalicis Mss., Wernerum sese sequi aperte professus. At qualiscumque fuerit ea translatio, cum ipsa Liboriana conjungenda omnino videtur. Habe hic modo textus ipsos Usuardorum Coloniensium seu Edit. Lubeco-Col. & Greveni. Sic illa: Cenomanis, depositio sanctorum Pavacii, Turribii & Gundanisoli episcoporum & confessorum, inserit Grevenus hæc verba, præfatæ urbis. Molanus Pavacium Liborio conjunxit die præcedenti. Nulla alibi, quod sciam in Fastis paulo antiquioribus S. Pavacii memoria; Saussayus elogium adjunxit, sed Sanctum ipsum male Panacium appellavit. Sic ad hunc diem loquitur: Ipso die Cenomanis, S. Panacii episcopi & confessoris, qui tertius sedis ejus antistes omnem civitatem hanc ac circumjacentem regionem, adhuc spurcitiis gentilibus magna ex parte inquinatam, prorsus ad Christum convertit; primusque clericos ad communis vitæ rationem sua in diœcesi adduxit: editisque tot miraculis quot sanctissimæ vitæ actibus, glorioso exitu munus episcopale absolvens, stolam gloriæ in cælis recepit a Domino.

[5] [aliisque translatus dicitur.] Nihil istic de translationibus, quas mirum est Saussayum ignorasse: Westfalicam autem, etsi non adeo aperte exprimant Usuardi Colonienses, certe satis insinuare videntur, dum ad Florarii nostri Ms. exemplum tres Sanctos Cenomanenses uno die conjungunt. Quam vero aut quantulam partem ipsorum possideant Paderbornenses, mihi quidem conjicere integrum non est: id certum videtur, translationem istam, ut jam dicebam, cum Liboriana connectendam, ut uno eodemque tempore sacra ea lipsana in Westfaliam deportata fuerint, anno nempe Hludovici pii imperatoris 24, ex quo Augustus nominatus est: ut sit anno Christi 837. Et vero brevior translationis S. Liborii historia, ut olim a Bollando observatum est, multas aliorum Sanctorum reliquias, una cum S. Liborii corpore Paderbornensibus a S. Aldrico datas, tradidit, ut vide ibi num. 16. Qui aut qua causa factum sit ut Gundanisolus, Cenomanis de cetero ignotus, aliis accesserit, id vero est quod minime hactenus explorare potui, ut neque proinde licuerit reliquis Sanctis eum annumerare, uti in Prætermissis superius dictum est.

[6] Porro quamcumque demum sacrarum S. Pavacii reliquiarum partem cum S. Liborio Paderbornam translatam dixeris, [Translatio anni 840 certissima est.] ex indubitatis monumentis colligitur, longe potissimam corporis ejus partem apud Cenomanos relictam fuisse, quæ corpus ipsum appellari potuerit, utpote quod tribus post annis S. Aldricus ipse in cœnobium S. Salvatoris, a se non procul Cenomanis conditum, solenniter transtulerit, cujus rei instrumentum adduxit Baluzius Miscellaneorum tom. 3, pag. III in hunc modum: Anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCXL, Indictione III, anno vero imperii Hludovici piissimi Augusti XXVII, & anno VIII Aldrici, hujus parochiæ episcopi atque hujus cœnobii fundatoris, VII videlicet Iduum die, solenniter translatum est a præscripto episcopo & ab aliis episcopis & sacerdotibus, & reliquis sacris ordinibus corpus S. Pavacii & brachium dextrum S. Liborii in hanc S. Salvatoris ecclesiam, hucque in nobilissima urna decenter a præfixis episcopis & sacerdotibus, subsequentibus signis humatum, quorum precibus ab omnibus petimus liberari malis, & cunctis frui æternaliter bonis, ipso auxiliante, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[7] Et hæc quidem postrema translatio dicenda est, cujus memoria ex monumentis Cenomanensibus hactenus erui potuerit;0 [Vita prout eam edidit Boscius,] de posterioribus, magis obscuris, utpote Normannorum grassationibus implicitis, agemus paragrapho sequenti, ubi paucula de vulgatis Sancti Actis hic præmiserimus. In variis ecclesiis ea olim lecta fuisse atque in Officiis ecclesiasticis hodiedum recitari, indubitatum est, in iis præsertim ad quas reliquiæ pervenerunt, aut certe cultus aliquis, quacumque demum de causa stabilitus fuit, quemadmodum me docuit sæpius hic laudandus vir Clar. R. D. Le Beuf canonicus & & succentor ecclesiæ Autissiodorensis, de S. Pavacio optime meritus, dum ad repetitas instantias meas nonnulla disquisivit, in subjicienda Vitæ appendice commodius discutienda. Ad Acta autem ista, seu potius Vitam quod attinet, testatur ipse, eamdem plane passim ubique in Officiis ecclesiasticis circumferri, nempe meram miraculorum paucorum collectionem, quam ex Amberti cœnobio olim typis edidit Joannes a Bosco monachus Cælestinus, hic a nobis, cum nusquam alia exstet, de integro recudendam.

[8] Quo demum seculo aut a quo Vitæ ista coagmentata sit, [mera est miraculorum series.] frustra modo quæsiveris, ex toto contextu facillime conjicies, meram esse, ut dixi, miraculorum recensionem, quæ qua satis fide nitatur, æque incertum est. Principium ex populari traditione, receptiorique olim de Galliæ apostolis historia omnino coaluit, cui finis apposite correspondet, testante nescio quo Deodato, Se, jubente domno Liborio … magna parte descripsisse, qui nempe Libörius, ejus patronus ecclesiam prædictam, Cenomanensem, sancte ac pie devoteque rexerit a tempore Valeriani usque ad Constantinum Imperatorem, quæ vulgi opinio est hodie non facile admittenda. Boscianam istam editionem contulit Henschenius noster cum paulo auctiori ejusdem Vitæ exemplo in codice Ms. Reginæ Sueciæ, cujus additamenta præcipua uncis inclusa observabis, nihil magnopere ad historiæ puritatem conferentia. Annotationibus parcendum censui, cum exordium, quod solum ad historiam pertinet, jam a Majoribus nostris restitutum dixerim, cetera vero sic explicata sint, ut majori illustratione minime indigeant. Ad alias translationes progredimur.

§ II. Aliæ reliquiarum translationes; præcipua ad Castrumrainardi.

[Unde, quando & quomodo ad Castrumrainardi pervenerint,] Quam proxime retulimus sacri S. Pavacii corporis seu reliqutarum translationem, mirum plane est, factam eam putasse Tillemontium tom. 10 Commentariorum ecclesiasticorum pag. 308 Cenomanis ad Castrumrainardi in Vastinium, id enim a sensu relatorum verborum plane alienum est, præterquam quod ridiculum sit asserere, translatas fuisse reliquias ad locum tunc necdum existentem in reram natura. Etenim castrum illud esse non potuit ante conditorem suum comitem Rainardum, alias Reginardum, a quo indita ipsi appellatio; hic vero scitur non vixisse ante seculum decimum, notissimus in Chronico S. Petri Vivi, auctore Clario, apud Acherium tomo 2 Spicilegii a pag. 726. Ut certum itaque statuendum est, sacrum S. Pavacii corpus ante seculum X jam adultum ad Castrumrainardi deferri non potuisse. Unde porro, quo anno, & qua ratione eo pervenerit, id vero ænigma prope est, quod nemo explicuit hactenus, neque mihi promptum esse definire, ultro & libens agnosco: id tamen ad rei elucidationem conferre conabor, quod nec Corvasserius nec Bondonetus scivisse videntur, dicturi procul dubio, si ad eorum notitiam pervenisset.

[10] [non docuerunt scriptores Cenomanenses.] Ita primus Cenomanensis historicus Gallice scripsit pag. 86, quæ Latine verto: Corpus ejus primo depositum fuit in ecclesia Pratensi, apud decessores suos; deinde translatum ad S. Juliani tempore Aldrici XXIII episcopi Cenomanensis: demum, sive Deo ita volente, sive ob bella Anglorum & Normannorum, provinciæ templa expilantium, & sacra ac pretiosa quæque profanantium, ad Castrumrainardi, diœcesis Senonensis deductum est, ubi hodiedum summa veneratione a populis frequentatur, ob multiplices gratias ibidem ejus intercessione quotidie impetrari solitas. Vides hic rem satis implexe delibatam, quam alter intactam reliquit, nihil habens quo explicatiorem redderet, tacita etiam translatione anni 840, ab utroque haud dubie ignorata. Ab Anglis ablatas, aut in Angliam deportatas fuisse S. Pavacii reliquias, vulgi traditione aliqua superstite, audire aliquando potuerit Corvasserius; quod contigisse oportet Normannis Gallias sæpe infestantibus sub finem seculi IX aut sub decimi initium: certe ex Anglia reduces, docet diploma Lotharii regis datum anno 958 apud Mabillonium seculo 5 Benedictino pag. 245, in hæc verba:

[11] Lotharius Dei gratia Francorum rex. Notum fieri volumus fidelibus nostris, [Ex Anglia in Franciam reductas, docet diploma anni 958;] quod Burchardus miles, filius Alberici ducis, adiit serenitatem nostram obsecrans, ut quoddam monasterium, quod ipse constituerat de consensu Hildegardis uxoris ejus, & de consilio Theobaldi domini de Centumliis fratris ejus, super Sequanam fluvium, prope Briacum in honore domini Salvatoris, ad collocandum, servandum & colendum corpora sanctorum Paterni martyris & Pavatii confessoris, quod ultimum corpus ex Anglia attulit cum aliquibus religiosis, quos avunculus ejus rex Ædredus ei dederat de cœnobio de Persora, ut stabilirentur & servirent Deo in dicto monasterio sub professione regulæ S. Benedicti, & nos in perpetuum stabile & firmum fore concederemus, & nostræ majestatis vigore corroboraremus quæcumque eidem loco largiebatur de bonis suis sine advocatione. Cujus petitioni annuendo &c. Datum in palatio Laucduni Clavati, apud monasterium S. Joannis X Decembris, anno V regnante Lothario rege gloriosissimo; qui ipsus est annus Christi quem notavimus 958, quo jam S. Pavacii reliquiæ in Franciam redierant.

[12] Hisce plane consonat Clarius pag. 725. Hunc autem Pavacium confessorem alium esse a Cenomanensi, [neque estæ alterïs quam Cenoman. episc. dicendæ.] nihil est quod suadere possit, quidquid Benedictinus aliquis, infra conveniendus, aliter senserit. Fatentur Cenomanenses ipsi, sacrum corpus nec apud se superesse, neque in eo monasterio ad quod a S. Aldrico anno 840 translatum est: nulla uspiam ejus mentio facta scitur toto reliquo seculo nono: reviviscit quodammodo ejus memoria in citato diplomate apud Braiacum anno 958: scitur ex cœnobio Braiacensi, violenter ablatum, depositum fuisse in turri Senonica a Rainardo comite; scitur postea restitutum ex toto aut ex parte: scitur modo celeberrime coli atque ab immemorabili cultum fuisse in Castrorainardi: dubium igitur esse non videtur, quin idem omnino corpus, sive integrum sive pro majori saltem parte in isto castro hodie conservetur, ut ea causa Pavacius duplicandus non sit. Quod aiunt monachi Ferrarienses apud Morinum in historia Vastinensi pag. 788, caput beati Pavacii ibidem asservari, id etiam verum esse potest, saltem de aliqua ejus portione: quin & Senonis & alibi fortasse partes aliæ reperientur, quemadmodum Paderbornam antea cum S. Liborii corpore, absportatam aliquam diximus. Hæc modo paulo clarius, saltem quoad fieri poterit, exponenda sunt.

[13] At primum candide profiteor, magnam, prope dicerem omnem operam huc contulisse laudatum jam a me R. D. canonicum Le Beuf, [Ad Castrumrainardi deduci non potuere ante sec. X,] per litteras non semel consultum, ut e labyrintho isto me extricandi planam aliquam viam commonstraret, exquirendo præcipue ab ipsis Castrorainardensibus, sacrorum pignorum possessoribus eximiisque cultoribus, a quo, qua occasione, quove tempore thesaurus iste S. Pavacii ad ecclesiam suam delatus fuisset. Verum spe mea frustratus sum: reposuit ipse, post susceptam mei gratia eo excursionem, consultumque Priorem & vicarios, tantam illic istorum ignorationem, ut ab angelis ad se deportatum existiment loci incolæ, qui ad fontem oppido vicinam, qua Autissiodorum itur, consederint; quasi ad Deum in machina recurrendum sit. Id saltem certissimum esse oportet, istuc nec per homines devenisse, priusquam castrum, ut supra dicebam, is, unde nomen sortitum est, condidisset, cum vero ipse anno primum 999 e vivis excesserit, evidentissime deducitur, non nisi annis ante aliquot castrum exstruxisse in quod sacra pignora reciperentur.

[14] [cum eo primum seculo ipsum condinum fit.] De Rainardi comitis obitu testem habemus citatum jam non semel Clarii Chronicum sub canonio prædicti anni 999 pag. 737 ex quo totum paragraphum describo. Sic ibi habet: Igitur Rainardus comes vetulus sanctæ Columbæ abbatiam tenens in beneficio, plurima ei abstulit, retinens in usus proprios. Similiter cœnobium sanctæ Faræ virginis, quod in dominio habebat, multis modis adgravavit, nec non & abbatiam sanctæ Mariæ Virginis destruxit quantum potuit; in cujus postessione castrum quod Joviniacus dicitur, firmavit. Aliud vero Castrum construxit in terra Ferrariensis cœnobii, quod ex suo nomine Castrum Rainardi vocavit. In parte vero quadam ipsius urbis turrim maximam ædificavit: sioque intentus curis hujus seculi SENEX ET PLENUS DIERUM OBIIT, sepultusque est in basilica sanctæ Columbæ virginis, cui ejus filius Frotmundus successit. Appellatur infra ab eodem Clario Frotmundus iste comes natus ex mala progenie, cujus filium Rainardum alterum nequissime se gessisse ex subsequentibus manifeste datur intelligi; quæ ad specimen Rainardi vetuli, filii & nepotis dixisse, hic satis sit.

[15] [Quomodo eo pervenerint, rhodus & saltus est.] Id nobis quærendum est potissimum, Rainardusne ille Vetulus, an alter nepos, S. Pavacii reliquias sibi vindicaverit. Braiacum seu Brayam certo delatas narrat etiam Clarius, ut dixi pag. 725 dum ait, Burchardum & Ildegardim ibi exstruxisse cœnobium monachorum in sua hereditate, in honore Domini Salvatoris, deferentes illic corpora SS. Paterni martyris & Pavacii confessoris. Id contigisse anno 958 supra ostensum est, ut ibi ad aliquod tempus S. Pavacii corpus quievisse oporteat. Audi modo Clarium pag. 726: In illis diebus erat quidam miles, Boso nomine, raptor fortissimus, versutusque moribus, qui ingressus in munitiunculam domni Burchardi apud Braiacum, deprædatus est cunctam provinciam, vivente adhuc Ildegarde uxore supradicti Burchardi. Igitur Rainardus comes indignatus super hac re, incendit munitiunculam ipsam, capto Bosone cum basilica nostri Salvatoris, deferens inde reliquias ecclesiæ cum corporibus sanctorum Paterni & Pavacii in turrim Senonicæ civitatis. Postea vero reddidit ea per deprecationem Tetbaldi comitis, sub cujus dominatione idem locus esse videtur.

[16] [Id verosimillime Rainardo vetulo adscribendum;] Atque hic ultimus locus est quo de prædictis reliquiis meminerit Clarius, nihil postmodum toto suo reliquo Chronico de ipsis memorans, ut proinde ex eo distincte erui nequeat, a quo demum ex monasterio Braiacensi (siquidem eo integræ relatæ sunt) ad Castrumrainardi fuerint perductæ, quod tamen eo circiter tempore contigisse necesse est. Neque vero ullus rei isti gerendæ aptior videtur jam dicto vetulo Rainardo, quem inter impios Clarius non semel connumerat, ut pag. 729, ubi Anastasium Senonensem archiepiscopum multam persecutionem sustinuisse ab impiis tradit; Rainardus namque, inquit, comes Vetulus semper contra Deum & contra ipsum contentiosa egit, multas injurias inferens &c. Qui hujusmodi præconiis exornatur, capax sane censendus est, ut corporis S. Pavacii potissimam partem sibi reservarit, monachis Braiacensibus ea quæ visa fuerint restituens, vel ipso latronum beneficio fortasse gaudentibus. Hæc mea quidem est & laudati etiam D. Le Beuf conjectura, non omnino repudianda, quando in iis tenebris nihil adduci hactenus potuit rei explanandæ opportunius. Nam ad angelorum ministerium identidem confugere, quid est aliud quam supinam ignorantiam fateri?

[17] Siquis forte contendat, nec a vetulo comite Rainardo procuratam fuisse S. Pavacii translationem; [ut probant variæ conjecturæ,] quæso & comitem alium Senonensem assignet, & tempora commodiora, ut hujusmodi translatio fingi possit. Præcipuus, imo fere unicus est Chronici Senonensis auctor Clarius, qui de prædictis reliquiis ultro citroque transportatis meminerit, in ipso Chronico autem nullum tempus determinatur cui translatio, quam quærimus, Castrirainardensis innecti queat, tametsi ad finem circiter seculi duodecimi perductum sit: aliunde vero certissime constat, S. Pavacii corpus in ipsissimo Rainardi castro conservatum fuisse seculo XIII; ut ex appendice Actis subjicienda manifestum erit; verosimillime itaque conjicimus, per sæpe dictum comitem Rainardum vetulum surreptum, forte ab ipsis monachis extorto dono pro magna parte acceptum; certe in eo castro depositum, ibidemque ad hunc diem retentum, summo in honore habitum fuisse, plurimisque claruisse miraculis omnino liquet, quidquid incolarum deploranda socordia eadem annotare neglexerit.

[18] Conjecturam nostram non parum confirmat citatum a sedulo meo adjutore Clar. Le Beuf parvum aliquod Martyrologium Romanum, [ex veteri Martyrologio confirmatæ.] cui Castellani ipsius manu adscriptum legit; Cenomannis, S. Pavatii, tertii hujus sedis episcopi, de quo titulus exstat parochialis apud S. Salvatorem prope Braium in Bria, ubi & corpus ejus quiescit partim, partim vero apud Castrum Reginardi prope montem Argisum. Atque hinc refellas auctorem Vitæ S. Paterni anno 1685 editæ, in qua pag. 27 & 29, ut ad me scribit D. Le Beuf, persuaderi sibi omnino sinit, alium esse S. Pavacium qui Braiaci, ac per consequens in Castrorainardi colitur, ab Episcopo Cenomanensi; nimirum quod monumenta ecclesiæ cathedralis Cenomanensis, nusquam de translatione Anglicana mentionem faciant: quod si quid evincat, id consequi necesse est, numquam e Cenomanis ablatas fuisse reliquias, cum id etiam nulla memorent vetera monumenta. Quasi vero non sufficiat, fateri Cenomanenses, sacrum corpus apud se a multis secuculis non existere, imo diserte asserere, ad Castrumrainardi, quacumque demum via vel modo olim perlatum fuisse: aliis certe argumentis opus est, ut S. Pavacius geminetur. Qua ratione Sancti corpus ipsum dici possint superstites in Castrorainardi reliquiæ, ex jam dicta appendice Actis subnectenda, utcumque colligi dabitur. En modo ipsa qualiacumque.

VITA
A Joanne Boscio Cælestino ex codice cœnobii Amberti edita.
Collata cum Ms. Reginæ Sueciæ.

Pavacius episc. conf., Cenomanis in Gallia (S.)

BHL Number: 6602


EX EDIT. BOSCII.

PROLOGUS.

[Licet omnium Sanctorum veneranda a piis animis reverenter ac dulciter gesta legantur & audiantur, ne quisquam possit, seu legendo, seu audiendo Sanctorum magnalia, piger aut fide tepidus remanere, ut non alacer ad exempla eorum infirmitatis suæ mente discuffus festinare contendat, quæ laudabilia in divinis operibus, seu imitabilia cernuntur, tacere pavescimus.]

CAPUT I.
De S. Pavacii ad Cenomanos adventu, variisque ejus miraculis.

[S. Pavarii tertii episcopi Genomanensis missio.] Tertius Cenomanicæ ecclesiæ fuit episcopus, sanctus Pavacius, Romana nobilitates ortus. Qui disciplinam Apostolorum secutus, ita morum ornamentis florebat, ut cunctis bonis placeret. Erat enim doctrina prudens, nobilitate præclarus, consilio providus, bonitate conspicuus, sermone verax, in commisso fidelis, in interventu strenuus, in universa morum honestate præcipuus; fuit namque prædictus sanctus Pavacius in doctrina Apostolorum sapienter eruditus, & prudenter edoctus, a beato Clemente Petri Apostoli tertio successore, sancto Juliano Cenomanicæ urbis primo episcopo & discipulo Apostolorum adjutor datus: atque cum eo ad prædicandum in archidiaconatus officio directus. Qui post decessum prædicti Juliani sancti, & post obitum ejus successoris, sancti videlicet Turibii, in sede Cenomanica episcopus est consecratus. Populus autem Cenomanicus diligebat eum, quasi animam suam, quia prædicationem & actus suos, signa & virtutes præcedebant.

[2] [Sanatur Casta matrona;] Restituebat ergo suis precibus, in nomine Domini nostri Jesu, cæcis visum, claudis gressum, surdis auditum, mutis loquelæ restaurationem. Spiritus immundos ex obsessis corporibus repellebat, & omnem amaritudinem a corpore humano, per cælestem gratiam auferebat. Et hæc faciens, laudem hominum fugiebat, & secreta loca petebat. Eo tempore erat quædam matrona nomine Casta in Cenomanico pago valde infirmata, quæ omnem substantiam suam & omnia propria sua, erga medicos expenderat: sed nihil ei profuerat. Cum audisset autem opinionem antedicti sancti Pavacii, & virtutem quam erga infirmos sanandos perficiebat, postulabat ut ejus visitatione frui mereretur. Quæ cum semiviva usque ad eum, a parentibus & amicis atque famulis deferretur, fide fisa, ejusque doctrina & virtute explorata, petiit prompto animo, ut ei sanctus Vir sanitatem tribueret. Qui pro ea orans eamque verbis divinis instruens, curavit eam ab infirmitate sua. Ipsa autem sana facta, ac ad pristinam sanitatem restaurata, omnes res proprietatis suæ, ei ecclesiæque sibi commissæ legaliter contradidit, atque deinceps in sancta vita degere studuit. Nominatim autem res quas ei tradidit, in gestis pontificalibus insertæ esse dignoscuntur. Ideo hic non inseruntur.

[3] Sequenti autem tempore, cognita Dei virtute, [item paralyticus,] multi infirmi atque debiles, ad eum venientes, ab eo petunt sibi dari sanitatem, inter quos unus paralyticus veniens, omnibus membris stridens, cœpit rogare, ut ejus misereretur, quia omnem facultatem suam in medicos erogaverat, & nullam ab eis medicinam, vel modicam perceperat. Ad cujus miseriam atque gravem infirmitatem, animo & misericordia motus, cœpit rogare Dominum ut ei auxilium, pro sua pietate præstaret. Qui & aliquibus diebus juxta sanctum Virum conversans, eumque die noctuque excelsa voce deprecans, prompto animo & fide fisus, postulabat sibi succurrere. Cujus assicuitate sanctus Pavacius motus, cœpit inter reliquas orationes etiam sacrificia Deo offerre, & missarum pro illius infirmitate solemnia celebrare.

[4] Quadam autem die dum hæc agerentur pro eo, [quem sapienter instruit.] liberatus est Dei nutu, meritis sancti Pavacii, antedictus paralyticus ab infirmitate sua. Ut autem se cognovit liberatum a sua infirmitate, dedit laudem Deo, qui sancto suo Confessori hanc coronam virtutis, & talem atque tantam curationis contulit gratiam. Sciens autem quia a nullo neque a divite neque a paupere aliquid accipiebat, quia secundum Domini jussionem gratis omnibus se petentibus dabat, occulte prædictus infirmus obtulit sancto Pavacio aliquid, non quod cupiditati, sed sanctitati conveniret. Quod cum nollet accipere, volvebat se ad pedes ejus, deprecans atque conjurans, ut parvum ejus suscipere dignaretur munusculum. Perpendens autem sanctus Pavacius nomen Dei sui, & ex terribilibus sacramentis unde precatus est, suscepit munusculum ejus, ne spernere videretur nomen Dei sui, per quod adjuratus est. Cui & majora dona largitus est, & Domino Jesu Christo diebus vitæ suæ servire præcepit, & qualiter ei servire deberet, sapienter instruxit. Hæc autem nota facta sunt per totum pagum illum, sive per alias regiones, & omnes credentes in fide confirmati sunt, & Deo gratias egerunt.

[5] Et illi qui perfecte adhuc non credebant, ad perfectam fidem conversi sunt, [Immanem draconem,] & credentes laudabant Dominum ac magnificabant, qui talem potestatem dedit hominibus. Sequente autem tempore, magna pestilentia orta est in prædicto pago Cenomanico, & inter reliqua infinita mala, quidam draco exoritur, qui homines comedebat, & pecora diversi generis deglutiebat. Cujus timor tantus in populo inolevit ut nec etiam usque ad quinque milliaria, in locis in quibus insistere solebat, manere homines, aut conversari auderent. Hinc autem factum est, ut vociferantes viri & mulieres, senes & parvuli, ad sanctum Dei Pavacium confugerent, & flexis poplitibus vociferantes dicerent: Adjuva nos Pastor bone, & misertus esto nostri, quia nisi nobis succurreris, peribimus a dracone: qui omnia nostra devorat, & nos ad devorandum insequitur. Quorum precibus & clamoribus, atque ululatibus sanctus Pavacius motus, deprecatus est Dominum Deum suum, ut succurreret populo sibi commisso, ne periret a dracone. Serpens namque prædictus draco magnus erat, & de ore ejus flamma ignis ebulliebat, ita ut arbusta & reliqua in transitu suo combureret.

[6] [Cenomanos infestantem] Cinctus ergo fide Vir Domini, cœpit ire quo draconem perdere homines & jumenta cognoverat. Erat enim indutus antedictus sanctus Pavacius lorica justitiæ, & galeam salutis gerebat in capite, & scutum fidei ante se ponens, gladium Spiritus ac verbi divini ferebat in manibus. Et his armis non terrenis, sed spiritalibus ornatus, ad debellandum draconem incedebat. At ubi signo Crucis protectus, obviam ei venit, & flammas de ore ejus exeuntes, illumque præcedentes, ac arbusta & ramos arborum incendentes prospexit, in viam per quam ad quemdam fontem ire solebat, virtute Dei armatus accessit. Cum autem serpens ille magnus memoratum sanctum Pavacium vidisset, ad devorandum eum citato gressu ire cœpit, cum autem ad illum appropinquaret, & ad devorandum eum se erigeret, nihil timens sanctus Pavacius, accepit stolam suam quam super humeros ritu sacerdotali ferebat, cum qua & Domino ministrabat atque sacrificabat, eamque injiciens in collum draconis, alligavit eum, & adjuratum quasi mortuum, jacere in prædicta via fecit, magnitudinem vero ejus, hic non descripsimus, sed tantum mensuræ æstimationem memoravimus, quia picta erat in domo episcopali, in nostra urbe constructa.

[7] [Sancti precibus terra absorbet.] Erat autem longitudo ejus, cubitorum decem, & grossitudo ejus eminens valde. Derelinquens namque sanctus Pavacius ipsum serpentem in prædicta via alligatum, ivit post fratres, & vocavit populum, quos secum primo voluit ducere, ne aliqua calliditate serpentis deviarent vel perirent. Ut autem cognovit populus jam dictum serpentem ita alligatum, ut nulli jam nocere valeret, Deo gratias agens, currebat post Pontificem, ut Dei magnalia videret. Tunc sanctus Pavacius, recepta stola sua, conjuravit serpentem, ut nulli amplius noceret, sed terram intraret. Cum autem videret populus eum vinculis absolutum, timuit valde, ne super eum irrueret, eumque devoraret, & cœpit paulisper recedere. Quibus sanctus Pavacius aiebat: Nolite fratres, nolite fugere, non est necesse vobis eum timere, quia licet mea stola, ac meis vinculis sit absolutus: vinculis tamen divinis ita est constrictus, ut nulli deinceps nocere valeat. Videns tamen sanctus Pavacius populum trementem ac paventem, oravit Dominum, ut aperiret terra os suum, & deglutiret serpentem. Exauditæ sunt ergo preces ejus, & aperuit terra os suum, & deglutivit serpentem illum magnum, sicut Dathan & Abiron in conspectu populi Dei sunt deglutiti, & amplius serpens nusquam apparuit. Tunc fecit sanctus Pavacius sermonem ad populum, dicens: Hæc, fratres carissimi, & alia multa quæ patimur, pro peccatis nostris scitote ingruere.

[8] In ista enim vita, si Dei servitium delectat, divitias terrenas debetis contemnere, [Hinc apposita] & spiritales appetere, dicente [Domino: Quærite primum regnum Dei & justitiam ejus, & hæc omnia adjicientur vobis.] Si vere fratres divites esse cupitis, veras divitias amate, & ad cælestem patriam quantocius properate. Vestras itaque divitias commendate illi, qui vobis eas integras illibatasque in cælesti regione restituet, in qua vobiscum jugiter manere possint. In ista enim vita, si vos divinum volueritis implere sermonem, quasi hic expensæ, ibi vobis multiplicatæ reddentur. Omnis quippe delectatio futuræ vitæ reservata, non perditur, sed melior efficitur. Si autem ista vita centum tendatur annorum spatiis, in die ultima statim videbitur non fuisse, ac sine memoria, hospitis uno die apud vos manentis, vestigia vix reliquisse. Illa autem vita manet jugiter, perseverat instanter, annis quoque labentibus virescit & pullulat; & inde renovationis sumit initium unde finis præsentis accipitur. O vere sancta voluntas & omnium bonorum intentio experta: quæ hujus tam formosæ vitæ amore non capitur. Qui non timet istam vitam tradere morituram, & illam accipere quæ penitus perire non novit, in qua deliciæ, & delectationes, & divitiæ, & gaudia sic inchoantur, ut terminum nesciant; sic principium capiunt, ut penitus finire non possint. [Qui hujus tam præclaræ vitæ amator esse voluerit, non solum istam perdet sed & illam non inveniet, verum etiam ut jam a perpetua morte capitur & tenebris, in qua est jugis flamma, perseverans tribulatio, & reliqua mala quæ sequuntur.]

[9] Quibus auditis, populus prostratus in terram, [ad suos admonitio.] oravit eum dicens: Adjuva nos, Pater, ne in hanc incidamus, sed ad cælestem patriam, una tecum tendamus. Quo audito, lætatum est cor ejus in Domino, & gratias egit Deo, qui salvat credentes, & corda fidelium illuminat. Quibus libentissime respondit sanctus Pavacius dicens; Justum est, fratres, ut lux a mortali mundo discedens, ad nostras mentes immortales accedat, & mentes in tenebris conversantes illuminet. Amplitudo vero nostræ obedientiæ, & bonæ voluntatis, Dei gratia est, non nostra: qui & illuminat abscondita tenebrarum, & manifestat consilia cordium. Beati estis, fratres omnes, qui obedistis voci Domini Dei dicentis; Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego requiescere faciam vos. Tollite jugum meum super vos, & discite a me quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum suave est, & onus meum leve est, & cetera quæ sequuntur. Talibus & his similibus exhortans fratres sæpissime, multos ad Christum ita convertit, ut omnia sua derelinquerent, eique & ecclesiæ sibi commissæ cuncta sua traderent, & in ea una cum reliquis communem vitam, exemplo Apostolorum eorumque discipulorum ducentibus, sancte & communiter ducerent. O fratres dilectissimi, quam bonum est & quam jucundum habitare fratres in unum, canebat B. Pavacius continuis laudibus.

CAPUT II.
De aliis miraculis, obitu & sepultura.

[Adolescentes gemini,] Currente autem tempore, erat quidam vir in prædicta Cenomanica patria, nomine Benedictus, nobilis genere, cui erat uxor ex prosapia & genere principum, nomine Lopa: habebant enim varias & diversas possessiones, repletas omnibus bonis & innumerabilibus divitiis accumulatas. Erantque eis duo gemini filii, forma elegantes, & specie decori, vultu amabiles, & ingenio agiles. Quos prædictus pater & antedicta mater, ita amabant: ut nec adversum quid eis facere, aut dicere vellent. Senescentibus autem illis, & filiis eorum crescentibus, arripuit adolescentes tam gravis infirmitas, ut de vita eorum pater & mater desperantes fierent. Multos enim medicos ad sanandos eos invitabant, sed nihil eis proficiebat, & in tantum deterius eis erat, ut & amici & reliqui medici, & parentes eorum omnes de vita illorum nullam spem haberent. Pater namque & mater illorum, dolore cordis tacti, flentes [in conspectu amicorum & parentum super eos dicebant: Unde nobis decrepitatæ ætatis senescentibus jam partus adveniet, qui ambobus filiis simul orbamur. Taliter ergo cunctis lacrymantibus pater & mater deprecantur Episcopum] ut consolarentur ab eo.

[11] [a parentibus,] Diligebant enim valde eorum Episcopum, sanctum videlicet Pavacium, a quo & dilecti erant. Venit ergo citato gressu nuntius eorum ad januam sancti Pavacii. Et videns eum ostiarius ejus quidam clericus, ostiarii officio consecratus, interrogavit eum quid vellet? Ille autem advolutus genibus ejus rogare cœpit, ut sancto Pavacio episcopo mereretur præsentari. At ille ingressus ad eum dixit. Domine Pater, quidam vir præ foribus stat, & rogat, ut tuæ Beatitudini præsentari mereatur. Ut autem ei hoc nuntiatum est, nutu Dei cognovit quod Benedictus, dilectus suus ejusque uxor Lopa dirigerent ad eum, deprecantes pro filiis eorum geminis. Sanctus vero Pavacius consulens Dominum in oratione sua, utrum illuc iret an non, intra se quæsivit. Cui responsum divinitus est, ut iret, & sacerdotali medicamine sanaret eos, quia infirmitas eorum non erat ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificaretur Deus in eis.

[12] [Sancto eurandi offeruntur,] Tali vero consultu sanctus Pavacius confortatus ac gaudio repletus, prostravit se Domino in oratione, & cum lacrymis dixit: Domine Jesu Christe, Rex regum & Dominus dominantium, qui mihi ultimo servo servorum tuorum, sanitatem puerorum revelare dignatus es, confirma per me in eis opera misericordiæ tuæ. Et jussit nuntium velociter ad se perduci. Ingressus itaque nuntius, provolvit se ad pedes ejus, rogans & dicens: Domine mi Pater, orat servus tuus dominus meus Benedictus, & ancilla tua domina mea Lopa ut venias ad eos, quatinus tuo adventu consolentur super filiis suis valde ægrotantibus, tuumque adventum exspectantibus. Fecit autem sanctus Pavacius ut deprecati fuerant, & veniens ad eos prædicavit illis regnum Dei, inter cetera autem ait illis; Plus amastis filios vestros quam oporteret. Tamen infirmitas hæc, auxiliante Domino, non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Ut glorificetur Deus in eis.

[13] Tunc sanctus Pavacius oravit pro eis, & signo crucis facto, [& post modum clerici fiunt.] & oleo sanctificato unxit eos in nomine Domini: & oratio fidei salvavit infirmos. Hoc autem facto, elevaverunt se pueri, & in pristinam Dei virtute restituti sunt sanitatem. Tunc præ gaudio magno, pater & mater a lacrymis non potuerunt se continere, quæ erumpebant ab oculis eorum. Denique vero, consilio sancti Pavacii, voverunt prædictos pueros pater & mater Domino: & in ordine Deo servientium petierunt ordinari &, si digni fierent, volvente tempore consecrari. Ad ultimum autem, & se ipsos Domino voverunt, & in manibus jam dicti sancti Pavacii se tradiderunt. Et omnes res & possessiones suas & divitias sancto Pavacio ecclesiæque sibi commissæ legaliter tradiderunt, atque scriptis & stipulationibus & testibus, ut mos est, traditiones suas confirmaverunt. Quæ scripta hactenus in archivo nostro conservata habentur.

[14] Talibus autem & iis similibus bonis & traditionibus atque dationibus, [Rusticus Andegavensis] nostra mater ecclesia exaltata atque glorificata est: & Domino adminiculante, quotidie crescit, & oblationibus fidelium ad laudem omnipotentis Dei amplificatur. Pro quibus & assidue oramus, & fratres nostri ac cuncti Dei servi, in ea succedentes Domino orabunt & nunc & semper, & per futura seculorum secula. Interjectis autem quibusdam diebus quidam rusticus in pago Andegavo, egressus est quadam die ad metendum. Et dum post laborem, sumpto cibo, somno se dedisset, & aperto ore dormiret, serpens ingressus est per os in ventrem ejus. Ille autem expergefactus, non statim intellexit quod serpentem haberet in ventre, sed tamen venter ejus valide dolebat atque tumescebat. Cum autem ad cœnam se refecisset & post refectionem lectulo suo se collocaret, & dormire inciperet, cœpit serpens volutare se per ventrem ejus, eumque valde torquere. Ille autem præ nimio dolore & vexatione serpentis, cœpit evigilare, & voce magna clamare, jam se moriturum. Ad cujus vocem excitati vicini, cucurrerunt ad eum, & interrogaverunt eum, quid haberet?

[15] Quibus ille respondens ait, ventrem meum doleo, [qui serpentem deglutierat,] quia nimis me contristatur dolor ejus, atque tumescens crepare mihi videtur medius. Vocaverunt itaque medicos ad eum vicini & cognati ejus, ut sanarent eum. Sed nullam ei præstiterunt sanitatem, verum deterius atque in deterius illi omni hora fiebat. Tunc præcepit se duci per ecclesias Deo dedicatas, & loca divino cultui sacrata, frequentare cœpit. Quadam autem nocte, admonitus est in somnis, dum in quadam ecclesia in honore sancti Joannis Baptistæ sacrata infra urbem Andegavensem pernoctaret; ut ad sanctum Pavacium Cenomanicæ urbis episcopum pergeret: ut ab eo medicinam suæ infirmitatis percipere Domino auxiliante mereretur. Ille autem monitis divinis obediens, cœpit ire ad Cenomanicam urbem, ut ad sanctum Pavacium perveniret.

[16] [ab eo mirabiliter liberatur.] Cumque ad eum perveniret, cœpit rogare eum, ut sibi subveniret. Cumque videret eum sanctus Pavacius, in tanta infirmitate detentum, vocavit eum ad se, & interrogavit eum quid haberet? At ille narravit illi rem gestam per ordinem, inspiratione autem divina, cognovit sanctus Pavacius, quod per serpentem torqueretur, & tangens ventrem ejus, & signaculo Crucis immisso, præcepit ei ut inclinaret se valde: & misit digitum suum in os ejus, & signaculum Crucis super ventrem ejus faciens, compulsus serpens virtute Dei, cœpit exire per os ejus, & evomuit eum. Et ita, videntibus cunctis, liberatus est a serpente. Hæc cum vidisset omnis multitudo quæ aderat, laudem dedit Deo Patri & Filio Spirituique sancto: qui omnes salvat & neminem vult perire, sed omnes ad cognitionem veritatis venire, & cum Sanctis Dei, bonis æternalibus potiri.

[17] [Reliquæ Sancti virtutes.] [Ceteræ autem virtutes quæ meritis hujus Sancti multæ & innumerabiles claruerunt, in alio libello insertæ habentur, quæ propter prolixitatem & sarcinam legentium atque audientium hic non inseruntur, sed cui eas audire delectat, in archivo nostræ matris ecclesiæ hactenus reperire valebit. Reliqua autem gestorum ejus, & consecrationes episcoporum, presbyterorum, diaconorum, & reliquorum graduum ministrorum, ecclesiarum quoque consecrationes, & ab eo censuum earum statutorum, matrique ecclesiæ debentium, & multarum rerum adquisitiones, multorumque actuum ejus bona quisquis scire voluerit, legat libellum, qui de actibus pontificum, Cenomanica in urbe Deo degentium, conscriptus, atque in archivo prædictæ matris ecclesiæ habetur, & in eo quæ de actibus, & innumerabilibus bonis ejus conscripta habentur, plenius invenire poterit. Requievit denique beatus Pavacius nono Kalendas Augusti, atque ad locum sepulturæ ejus multa & innumerabilia præstantur beneficia populorum: ibi recipiunt ejus meritis cæci visum, debiles gressum, surdi auditum. Ibi sanantur ægroti, dæmones ejiciuntur, febricitantes, atque variis infirmitatibus oppressi sanantur, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per immortalia secula seculorum. Amen.

[18] [Finis principio respondens.] Deodatus Christi levita Vitam sancti Pavacii ad laudem & gloriam Dei omnipotentis, jubente domno Liborio patrono meo, magna ex parte descripsi, sed multa propter prolixitatem dimisi; quæ multi mecum videntes & audientes, adhuc qui in corpore manent, sapientiores meditari possunt, ut honestius & amplius describantur. Sanctus Liborius prædictam sancte, ac pie, devoteque rexit ecclesiam a tempore Valeriani usque ad Constantinum Imperatorem.]

APPENDIX
De reliquiis hæreticorum furori feliciter subtractis, anno MDLXII; de iisdem recognitis anno MDCXLIV; deque hodierno ipsarum statu & cultu.

Pavacius episc. conf., Cenomanis in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quanti pretiosum suum thesaurum facerent Castroræinardenses, quanta ipsum veneratione prosequerentur, [Metu transeuntium Hugonottorum,] quam zelosa cura in ejus conservationem invigilarent, tum patuit maxime, dum grassantibus per Gallias Calvinianis iconomachis, sacra Sanctorum lipsana fœde & sacrilege profanantibus, comburentibus aut dissipantibus, ut tot funestis exemplis in hoc opere sæpius demonstratum est; patuit, inquam, dum singulari ipsi tunc solicitudine sacras suas Sanctorum exuvias in tuto collocarunt. Est penes me instrumentum gallicum a D. Le Beuf descriptum, quo testibus adhibitis fidelissime narratur, qua ratione die Martis tertia Novembris anni 1562, inter nonam & decimam vespertinam, Prior seu curatus ecclesiæ ibidem parochialis R. D. Petrus Prevost, cum vicariis suis, sacrista & æditimis, seu templi provisoribus, aliisque spectabilibus ejusdem oppidi viris (quando eodem tempore alibi ardebant omnia) salvandis sacris lipsanis suis diligentissime prospexerit. Instrumenti verba singula, hinc inde extrita non prosequar, medullam ex eo delibasse contentus, quo tota rei series dilucide explicabitur.

[2] Turbatissima ea tempestate transiturus istac erat Hugonottorum exercitus diebus Mercurii & Jovis, [in arcem tempestive deportatæ,] IV & V ejusdem mensis, quatuordecim circiter aut quindecim millium militum, quorum aliqui Germani, alii Heiveti, alii Franci, Catholicis omnes infensissimi, ductore Andelotio hæreticorum antesignano famosissimo. Urgente præsentissima necessitate, collecti mox sacerdotes aliique, ad locum thesauri ecclesiæ admissi sunt, reserataque lipsanotheca, quamquam ab hominum memoria eam umquam reclusam fuisse nemo novisset; summa, qua decuit, reverentia, inde sacculum unum & alterum coloris cinericei, quibus reliquiæ S. Pavacii aliorumque Sanctorum erant reconditæ, affixis in membrana debitis inscriptionibus, continuo eduxerunt, atque in arcem satis munitam ut hæreticorum aggressiones non vererentur, deportari curarunt. Octo vero post diebus, dum jam prædictæ copiæ omnes Parisios versus processissent, periculo liberi, de iisdem reliquiis reportandis serio cogitarunt: accensis autem facibus & funalibus adhibitisque pluribus testibus, ipsas ibidem D. Prior visitavit recensuitque.

[3] Relata itaque ex prædicto loco sacra lipsana in arcam tantisper deposita fuerunt, [dein 21 Decembris solenniter in thecam repositæ.] donec XXI Decembris ejusdem anni, festo S. Thomæ apostoli, dictus D. Prevost, præsentibus denuo honoratissimis testibus, eadem ossa in novos saccos ad id præparatos decenter reposuit, adhibitisque debitis cæremoniis non sine cantu, thecæ S. Pavacii denuo restituit, ipsaque demum in pristinum locum deportata est. Instrumento legitime instituto, subscribunt cum D. Prevost bini ejus vicarii, sacrista, oppidi istius pro duce Aurelianensi locumtenens, æditimi seu provisores ecclesiæ, aliique quorum hæc sunt cognomina; Symonnet, Gastelet, Avignon, Audebert, R. Molinet, Voillequin, Renaut, Rouet, Cotaud, Garnier, J. de la Faye. Porro sic permansere prædictæ sacræ reliquiæ ab anno illo 1562 usque ad annum 1644, sedente in cathedra Senonensi Octavio de Bellegarde, cujus jussu facta est postrema recognitio; nos ex processu verbali ea etiam excerpemus, quæ ad præsentem earum statum & cultum potissimum conducunt.

[4] [Deputatus archiepiscopi Senonensis] Ad postremam eam visitationem seu recognitionem, flagitantibus id præcipue ecclesiæ ipsius curatoribus, archiepiscopi auctoritate deputatus est R. adm. atque eximius D. Henricus du Hamel doctor Sorbonicus, ad S. Mauricii non procul inde parochus, qui die XX Novembris hora quarta post meridiem discedens, circa sextam ad Castrumrainardi pervenerit, ipsomet die imperata peracturus; assumptisque adeo viris nobilibus D. Augustino de Liste, regio consiliario, prima istic dignitate fungente, ejusque filio Claudio, regio locumtenente & criminali assessore, circa horam nonam vespertinam ad templum perrexerit, advocatisque etiam, uti par erat, venerabilibus DD. presbyteris Carolo Blondeau, Huberto Jollyvet, Stephano Mandart & Jacobo Bardin vicariis domini ac magistri Joannis Coqueley consiliarii regii in Parlamento, & ejusdem ecclesiæ Castrirainardensis prioris, item viro nobili Stephano Bourgoing, procuratore regio, Antonio Bonnet scutifero toparcha de Bessay, Stephano Gallots & Francisco Cornier provisoribus seu æditimis, rem omnem accuratissime peregit, sic ut ad debitam legitimamque inspectionem testes sufficientes & omni exceptione majores minime defuerint.

[5] [easdem cum testibus visitat,] Ingressus templum cum selecto eo comitatu, præmissis precibus, invocatoque de more S. Spiritus auxilio, superpelliceo & stola redimitus, accensis pluribus facibus seu intorticiis, a DD. provisoribus Gallois & Cornier locum thesauri, ut vocant, in quo reconditæ erant S. Pavacii aliorumque reliquiæ, aperiri mandavit, statimque intromissus, suis & D. vicarii Mandart humeris impositam lipsanothecam, holoserico rubro & figuris nonnullis seu imaginibus, vulgatæ historiæ miracula repræsentantibus, eleganter vestitam, mensæ, post aram principem ad id præparatæ, imposuit. Hinc provolutus in genua cum ceteris, a fabro ferrario reserata thecæ fenestella per quam ad eam accessus patebat, saccum inde extraxit longitudinis circiter quindecim pollicum, cui hæc annexa erat vetusta epigraphe; Corpus beatissimi Pavacii, tertii Cenomanicæ urbis episcopi & confessoris, reconditum venerabiliter hic ab archidiacono Altisiodorensis ecclesiæ Stephano, & matre sua Godeburga, & a plurimis hujus loci fidelibus clericis sive laicis: simulque multorum reliquiæ Sanctorum, quorum nomina nequivimus scribere propter brevium vetustatem: & ipsa sunt scripta in libro vitæ.

[6] [singulasque partes recenset.] Stephani istius ætatem ex necrologio anni circiter 1250 rectissime collegit D. Le Beuf, ante annum istum obiisse prædictum archidiaconum Autissiodorensem, ut vere in Commentario dixerimus, seculo XIII, & quidem ineunte, ut apertissime liqaet ex brevium vetustate, in Castro Rainardensi indubitate exstitisse S. Pavacii reliquias, ac proinde diu ante eo translatas. Quot vero ossa supersint, atque an ea dici possint corpus integrum, ex ipsorum enumeratione intelliges; ita scribit visitator Hamelius: Os occipitis inferioris cum sex dentibus, quatuor ex latere dextro & ex sinistro, quarum una canina, tres lateris dextri molares, lateris sinistri quoque molares. Os omoplata. Particula ossis dodrantalis magnitudinis. Tres vertebræ cum fragmentis costarum. Os femur. Tibia sine perone. Os cubiti. Aliud præterea os cubiti, cum osse cubiti distracto, postulato, opinor, ab ipso D. Octavio archiepiscopo & in manus nostras, inquit idem visitator, deposito cum duobus fragmentis clavicularum. Alteri sacco etiam aperto apposita erat inscriptio, Reliquiæ sanctorum Armageli & Liborii. Liboriant corporis partem S. Pavacio conjunctam fuisse, patet ex Commentario prævio: de Armagilo (vulgo S. Ermel) agetur XVI Augusti: satis sit, instrumenti totam substantiam hic fidelissime exhibuisse.

[7] Porro hodiernam S. Pavacii apud Castrirainardenses incolas venerationem ita describit D. Le Beuf, [Eximia Sancti apud Castrirainardenses veneratio:] ut solennior & constantior vix alibi reperiri possit. Festus ipse dies celeberrime agitur, exposita lipsanotheca, qualem modo descripsimus, quæque hodie æque elegans est. Solebat hæc olim deduci Castellionem ad Lupiam usque, oppidum tribus leucis inde dissitum, occurrentibus ex ea parte cum sacro S. Potentianæ deposito Castellionensibus, de quarum thecarum spontanea quasi conjunctione seu agglutinatione mira narrant. Sæpius ostensa dicitur, in augurium non faustum accipi solita, ut contigisse perhibent anno 1661 adstantibus intuentibusque plusquam mille & quingentis hominibus. Similia etiam tradit Morinus in historia Vastinensi, addens & aliud miraculum, dum fures qui surreptum S. Pavacii loculum auferre meditabantur, deprehensi sunt clamoribus infirmorum, ad Sancti opem implorandam eo confluentium. Ab epilepticis potissimum invocari Sanctum ait idem Morinus: Le Beuf autem testatur, ad mala quælibet avertenda, morbosque repellendos Sancti patrocinium deposci, opinor ego & impetrari, unde tanta in eum, tota ea regione, fiducia accreverit. Jam supra deploravimus clientium incuriam in Patroni sui favoribus scripto consignandis.

[8] Occursus ille lipsanothecarum SS. Pavacii & Potentianæ, [processiones institui solitæ] de quo locuti sumus, non fiebat hac ipsa natali die, sed secunda Pentecostes festivitate, quæ apud Castrirainardenses solennis erat, præter XV Junii qua agebatur olim memoria translationis reliquiarum omnium istic depositarum, quæ subinde remissa est ad Dominicam proxime sequentem, dum ante Missam theca S. Pavacii, quæ omnes complectitur, per oppidum proceffionaliter circumfertur, vocaturque is dies a populo parva S. Pavacii festivitas: altera autem Castellionensis processio ab annis quinque aut sex plane intermissa est. Moris erat olim, sancta pignora in ipso altari collocare, parato ad id loco, adscriptis his sacris verbis; Custodit Dominus ossa eorum; unde non demittebantur, nisi festorum aut urgentis necessitatis gratia. Nescio qui deinde factum sit, ut modo in sacrarium theca referatur, festis solennioribus in ipso curatorum templi sedili venerationi populi exhibenda. Pictoris audaciæ aut saltem nimiæ libertati tribuendum censeo, quod Sanctum in altari effinxerit amictum pallio super casulam: quod vero draconem pedibus substraverit ex Vitæ historia accipi potuit. Ut ut ea se habeant, abunde patet, nihil neglexisse Castrirainardenses, quo Sancti sui festivitates quam solennissime celebrarent: de circumvicinis locis eadem fere ratio.

[9] [propagatusque ad circumvicinam regionem cultus.] A Senonensibus singulari etiam cultu honorari S. Pavacium, in Commentario prævio ex eorum proprio Breviario anni 1625 ostendimus. Martyrologium Senonense seculi XII adducit Le Beuf in quo diserte legitur: Senones, S. Pavacii confessoris; neque dubium quin Braiaci & in cœnobio Ferrariensi solennis quoque sit Sancti memoria; ut Paderbornenses non præteream ejusdem Sancti vetustissimos cultores. Est & apud Autissiodorenses, maxime in vicinia, receptissima Sancti veneratio, adeo ut istic in ecclesia aliqua municipii d' Appigny; nomine Esbrie, ut patronus habeatur, tametsi nullæ istic sciantur exstare reliquiæ; præterquam quod ad eam ecclesiam peregrinationes ab accolis non infrequentes suscipi solitæ sint: ceteras ecclesias sigillatim non dinumero. Monuit me horum ferme omnium accuratus collector meus; reliquias ab Octavio de Bellegarde archiepiscopo Senonensi ex sacro S. Pavacii loculo sibi reservatas, missas esse Autissiodorum ad S. Germani cœnobium, cujus tunc abbas erat commendatarius. Quo in honore ibidem sint, non significat; verum de monachorum populique erga eas veneratione dubitare non sinit Sancti apud Autissiodorenses summa & a seculis receptissima æstimatio.

DE S. URSICINO EPISC. CONF.
APUD SENONENSES IN GALLIA.

Forte sec. IV.

[Commentarius]

Ursicinus episc. conf. apud Senones in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

De hoc Senonensi pontifice meminit hoc die Martyrologium Romanum his verbis: Apud Senonas, S. Ursicini episcopi & confessoris An primus eum signarit Baronius, an a Galesinio acceperit, [Signatus in Martyrologio Romano,] dubium reddit adhibita ab hoc alia hujusmodi phrasis: Apud Senones, S. Ursicini episcopi & confessoris, divina virtute admirandaque pietate viri. Id saltem certum est, in antiquioribus Fastis nusquam recoli hujus S. Ursicini memoriam; neque vero Baronius ullum indicavit Martyrologium unde ipsum eduxerit. Nota ejus hodierna est: Successit hic S. Polycarpo adscribiturque in serie episcoporum Senonensium decimus ordine; claruit circa annum Domini CCCX, ut apparet ex tabulis Democharis lib. de Sacrificio Missæ: adde cap. 17, ubi Seriem archiepiscoporum Senonensium modo suo texit, sicque chronologiam digerit acsi tempora omnia ipsi exploratissima fuissent: Polycarpum nono loco inserens quem in aliis melioribus catalogis prorsus non invenias, quin & Polycarpo ea tribuens, quæ nec ipsi, nec Sancto nostro Ursicino adscribi commode possunt, si, quæ de ipso tradita sunt, ad fidem historicam exigantur.

[2] [a Saussayo elogio ornatur,] Sepositis igitur omnibus, quæ ibi Demochares arbitrarie statuit, usque etiam quæ ex ipso desumpsit Ghinius, Saussayi qualecumque elogium hic subjicio, qui & pro Ursicino male Ursinum substituit & alia ornatiora retulit quam probatiora. Ipsum audiemus: Senonis, sancti Ursini episcopi & confessoris, qui post Severinum Sardicensis ac Agrippinensis conciliorum suffragatorem, ea in metropoli sedens, illam admiranda sanctitatis laude direxit: amplificandæque religionis cupidus monasterium ædificavit sanctorum Gervasii & Prothasii martyrum; in quo aggregavit copiosum Christi famulorum sodalitium. Hinc ob fidei orthodoxæ studium, quam omni vigore sacerdotali astruebat, ab Arianis Gallias deturpantibus odio gravi habitus, ab iis ex Biterrensi synodo cum S. Hilario aliisque pietatis Christianæ strenuis pugilibus sede dejectus, & in exsilium pulsus est. At subinde fide in Oriente æque fortiter propugnata, cum ab ejus asseverandæ constantia nullo terrore vel pressura deduci posset gloriosus Athleta Christi, hac ex lucta in Galliam remissus, sedem recepit, magisque quam antea sanctissimæ vitæ exemplis, ac indefessis veritatis Catholicæ prædicationibus emicuit: sicque omni perfectione consummatus, ad æternæ felicitatis sedes beatificandus pro meritis commigravit. Beatum hunc Præsulem redux quoque ab exsilio sanctus Hilarius Senonis invisit; eaque in domo ab illo exceptus est, quam deinde populi devotio, ob tanti hospitis charam præclaramque memoriam, in ædem sacram commutavit, quæ etiamnum perstat, titulo S. Hilarii insignis.

[3] Quæ hic narrat & ornat Saussayus equidem asserere aut vindicare nolim, [non magis sincero aut vero,] penes ipsum fides sit; id sane fatendum, ut minimum incerta esse, tum quæ ad primorum episcoporum Senonensium seriem & ætatem spectant, tum quæ de corum rebus gestis memorantur, ut hic saltem recte pronuntiarit Tillemontius tomo 10, pag. 460, se de S. Ursino nihil reperisse, præter id quod vulgo fertur, ædificatam ab ipso ecclesiam sanctorum Gervasii & Protasii, quod cum ejus ætate difficillime conciliabitur, quandoquidem supponatur floruisse ineunte seculo quarto, sedemque tenuisse ab anno 310 ad 356, in qua hypothesi prorsus non video quam Sanctorum istorum martyrum Gervasii & Protasii notitiam habere ullo modo potuerit S. Ursicinus, cum ante annum 386 reperta non fuerint sacra corpora, unde tum primum per universam Ecclesiam eorum cultum propagatum ostendimus ad ipsorum natalem diem XIX Junii. Atque hinc a fortiori conjicias, quam inepte ecclesiæ istius ædificationem Polycarpo adscripserit Demochares.

[4] Polycarpo, inquam, prætenso S. Ursicini decessori, [quam sint alia quæ de Sancto traduntur,] quem inter Senonenses præsules, nec Catalogi Mss., qui penes nos sunt, nec probatissimæ editiones recensent: satis nobis sit, S. Ursicinum non die sequenti seu XXV Julii, ut male notavit Tillemontius, sed hoc suo loco retulisse cum propriis Officii ecclesiastici lectionibus ex ipso Breviario anni 1625, quas tamen Senonensibus hodie probari, equidem non ausim asserere. Sunt inter Mss. nostra Vitæ breves, haud multum absimiles, sola longiori verbositate commendabiles, ex quibus nec hilum haurias quod ad veritatem historicam reduci possit, ut hinc etiam de toto Saussayi elogio pronum sit statuere. De monasterio sanctorum Gervasii & Protasii jam diximus. Constantinus male passim adstruitur, cui certo sufficiendus est Constantius. Exsilium in Phrygiam nulla nititur auctoritate, neque vero aptum tempus reperitur, nisi ultra annum 356 vita ejus extendatur, quod Senonenses non facile, opinor, admiserint. Quid Jerosolymis, quid cum S. Basilio egerit, tam ambiguum est, quam quod Jovinianus Constantino successerit. Si non fallor, omnia hæc in recentiori Senonensi Breviario correcta sunt, non erit tamen ingratum, eadem hic ex instituto nostro descripsisse.

[5] [etiam in lectionibus Breviarii.] Lect. I. Tempore illo, quo sedem pontificatus Senonum beatus Ursicinus suscepit, per quædam loca inæstimabilis multitudo paganorum, adhuc invidens Christianis, latitabat, & quos Catholicæ regulæ viros invenire valebat, in occulto trucidabat. Quorum ignaviam stolidæ mentis Vir sanctus evacuavit, orando Deum pro eorum afflictionibus: & quotquot de eisdem paganis in proprio pontificatu invenire potuit, vitæ perenni baptizando confestim acquisivit. Tu autem. Lect. II. Cum autem posuisset pacem fines suos, unum monasterium in honore sanctorum martyrum Gervasii & Protasii construxit, possessionibusque dotavit, ac ibi monachos aggregavit: qui eosdem fratres visitans, inter eos stabat, quasi unus ex illis. Deinde a Constantino augusto tunc imperante, hæreticorum machinamentis obtemperante, jussus est cum pluribus aliis apud Phrygiam exsilio relegari. Sanctus vero Ursicinus post aliqua laborum itinera Jerosolymam adiit ad sepulcrum sanctæ resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, visitandi gratia. Tu autem. Lect. III. Cumque parvo tempore apud episcopum Jerosolymorum commoratus fuisset, petiit ab ipso reliquias SS. Innocentium, & recessit. Inde Cæsaream Cappadociæ veniens, a S. Basilio pontifice petiit de reliquiis beati Mamerti martyris. Postea devenit Constantinopolim & iterum venit apud Phrygiam. Mortuo siquidem Constantino, Jovinianus subsequitur in imperio: qui ob amorem Christianæ legis, continuo fecit ipsos Sanctos, exsilio relegatos, revocari; veniensque beatus Ursicinus Senonas, in sede episcopali susceptus, multos cum pace postea vixit annos, & ivit ad Dominum, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. Tu autem.

DE S. FANTINO CONFESSORE
TAURIANI IN CALABRIA.

Forte tempore constantini magni.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Fantinus conf., Tauriani in Calabria (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sancti Fantini cultus ac patria.

Frustra hunc S. Fantinum quæsivi apud classicos seu antiquos Martyrologos. Recurrendum itaque ad recentiores, ut ipsius cultus sacer ex eorum annuntiationibus stabiliatur. De S. Fantino conf. agit Petrus de Natalibus lib. 6, cap. 160. [Stabilitur cultus ex Martyrologiis,] Grevenus ad XXXI Julii sic habet: S. Fantini confessoris. Qui a puero sanctæ conversationis, cum anno ætatis suæ XII patrem Fantium & matrem Deodatam ad fidem convertisset, cum eisdem pro fide Christi tenetur, plumbatis cæditur, & in carcerem mittitur. Tandem parentibus capitis abscisione martyrium complentibus, Fantinus ab angelo solutus, miraculis clarens, quievit in pace. Maurolycus ad dictum diem, & ex eo Molanus in editione secunda, paulo brevius Sanctum annuntiant: In Calabria, oppido Tabritano (lege Tauriano) Fantini confessoris Syracusani; cujus parentes Fantius ac Deodota Syracusis plumbatis cæsi, cum diis litare nollent, decollati sunt.

[2] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ in annotatione ad elogium S. Fantini abbatis eodem die XXXI hujus meminit Fantini Syracusani ex laudato Petro de Natalibus. [aliisque documentis,] Octavius Cajetanus noster in Idea Operis de Vitis Siculorum Sanctorum hoc die XXIV Julii ita memorat: Syracusis S. Fantini confessoris sub Constantino Magno. Ex quo Rocchus Pirrus eumdem accepit, & in notitiam secundam ecclesiæ Syracusanæ retulit ad annum 303. Pantheon Siculum a nostro Francisco Carrera editum Genuæ anno 1679 eadem hac die XXIV S. Fantinum confessorem Syracusanum ponit, longo elogio ex vetusto Ms. codice Syracusano aliisque auctoribus eum prosecutus; quod est Actorum compendium. Cultum Sancti & ab antiquissimis quidem temporibus longe testatissimum facit Petrus episcopus Vitæ & miraculorum Sancti scriptor; qui infra inter miracula num. 52 ita loquitur, & cultum docens simul ac determinans cultus diem:

[3] Dies festus agebatur S. Fantino, quo frequens de more conveniebat populi multitudo, [uti & auctore Vitæ; nonnulla item notantur] publicis conventibus magnaque celebritate exornans sancti Viri memoriam, quæ quarto & vigesimo recolitur Julii die. At vel die non semper eodem, vel potius, quod existimo, die plus uno quotannis Sancti cultus rediit solennis, prout aperte alterutrum indicatur ibidem num. 46 in miraculo, quod narratur contigisse appetente aliquando S. Fantini festo die, sanctoque majoris hebdomadis instante sabbato; quæ Græcis Μεγάλη, vel σωθηρίου πάθους, salutiferæ passionis nuncupatur, ut videsis hæc & plura apud Leonem Allatium in dissertatione de Dominicis & hebdomadibus recentiorum Græcorum, edita post libros ipsius tres de ecclesiæ Occidentalis atque Orientalis perpetua consensione; estque tam Græcis quam Latinis hebdomas illa, quæ Pascha proxime antevertit; ac proinde festum S. Fantini proxime post Pascha celebratum fuisse, ibi indicatur. Vide interim quæ circa versionem loci, ex biographo proxime producti, observamus in annotatis.

[4] [circa cultu diem.] Utrumque hunc diem, cultui sacrum, vel non observavit, vel observatum notare noluit laudatus Cajetanus, in Animadversionibus ad Vitam primam S. Fantini, tomo 1 Vitarum Sanctorum Siculorum pag. 138 ita de uno solo loquens: Petrus episcopus Taurianensis memoriam S. Fantini, festumque diem Tauriani solitum peragi memorat IX Kal. Augusti; idem tradit Hieronymus Policastrensis; addens, eodem isto die in ecclesia Syracusana coli. Inter Officia propria Sanctorum pro regno Siciliæ, Messanæ anno 1624 edita, nihil de S. Fantino notatum reperio. Cultus insuper Sancti antiquus stabilitur ex hymno Græco postea commemorando, qui tamen nec locum nec diem istius cultus exprimit. Sic itaque ibidem legitur: Quare tuam sanctam commemorationem celebrantes &c. Memoriam tui percolimus… Clarissimam commemorationem tuam dignis hodie laudibus in cælum feram… Tui memoriam fideliter celebramus. Ex his verbis, quæ ibidem sequuntur, ex OCCIDENTE NOBIS ortus es, videretur utcumque præberi fundamentum suspicandi, venerationem hanc publicam ab Occidente in Orientem propagatam fuisse, nisi in eodem hymno diceretur: Tuam hodie sacrosanctam memoriam celebramus tuo sepulcro circumfusi; quod certo exstitit in Occidente. Huc etiam facit illud: Tuarumque reliquiarum tumulum amplectimur. Hæc de cultu, satis etiam olim solenni; neque enim vulgarem Græci hymnis adeo solennibus, qualis est hic, prosequi solent. Nunc de patria disseramus.

[5] [Controvertitur an Sanctus fuerit Taurianensis,] Petrus episcopus Taurianensis num. 17, hac, inquit, natus est patria, Tauriano ad Metaurum flumen, de quibus fuse disseruerat a num. 9. Et num. 24 tradit ista idem Petrus Taurianensis episcopus: Noster est: ex nobis enim ortum trahit. Num. item 58 invocat S. Fantinum; quippe, ait, nostrum. Contra vero auctor anonymus in Vita prima sic incipit: Syracusis natus est Fantinus. Syracusanum quoque eum appellat Cajetanus in Animadversionibus ad istam Vitam pag. 137, in locum hunc Vitæ ita commentans: Codex Madrensianus sic habet, inquit: Fantinus fuit filius Fantii, insignis inter proceres & barones de domo Modica civis Syracusani… Simul pergunt (Fantius & Fantinus) ad Deodatam in castro dicto Modica, quod est caput illius baroniæ. Tum ex Equilino subdit: Fantius de domo Demadica; Deodatam vero nobilem de Lentino appellante. Tum Cajetanus notat hallucinationem cujusdam Leontini, nomen non exprimens, qui illud (de Lentino) ad patriam retulit, ac proinde Deodatam inter Divos Leontinos adscripsit.

[6] Sed leve, uti recte pergit Cajetanus, est argumentum, ex depravatis Actis desumptum. [an Syracusanus:] At codex Syracusanus, qui apud ipsum citatur, Deodatam nobilem vocat feminam, de domo Comonii; sed Cajetanus optimo jure pronuntiat: Hæc nugamenta Actis immixta sunt a quopiam otioso: non enim ea ex antiquis moribus. Pro ævo Fantini, imperantibus Diocletiano & Maximiano, haud crediderim Syracusis fuisse familiam Demadicam vel Modicam. Hieronymus Marafiotus Policastrensis in Chronicis Calabriæ lib. 1, cap. 35 Taurianensem fuisse affirmat; at neutiquam id probat, errore non uno lapsus, quia e duobus Fantinis synonymis alterum pro altero accepit, prout postea dicetur. Res itaque tota jam eo redit, an Taurianensis, an Syracusanus exstiterit Sanctus noster; & Petro quidem episcopo Taurianensi Taurianensis, Cajetano autem Syracusanus fuit; hoc contra illum asserente, quod in Fantini patria scriptor hic falsus fit; prout videre datur in Animadversionibus ad Vitam Petri ep.

[7] Nam Fantinus, inquit, Syracusis in Sicilia natus; [quod ultimum] ut probatum a me est notis ad superiorem Vitam, id est primam, jam assignatam. Verum dispiciamus, an & quo pacto id probatum dederit. Profert ibi Equilinum, Maurolycum ac Galesinium, quos & nos paullo ante dedimus. Profert præterea e codicibus Madrensiano & Syracusano ea, quæ superius & nos citavimus; sed quia in codicibus illis partim nonnulla ex depravatis Actis desumpta, partim nugamenta, ut vocat, immixta esse a quopiam otioso rotunde fatetur; dabit, ut spero, & æquis lectoribus & nobis hanc veniam, ut codicibus hujusmodi continuo non acquiescamus sine formidine sublestæ fidei, etiam tum, quando alicujus Sancti patriam denotant. Quid ni enim eadem opera, qua intrusa eo videntur nomina imaginaria, ad stabiliendam patriam Sancti Syracusanam, ipsa etiam patria Syracusana intrusa eo forte sit? Tum præsertim quando alia plane diversa ab auctore si non majoris, at æqualis ut minus auctoritatis assignatur; ab illo, inquam, auctore, cujus textus non incusatur alicubi esse suspectæ fidei, prout incusatur textus alterius, qui diversam patriam consignat.

[8] Hinc pergens Cajetanus, quasi evicta re, erroris, inquit, [non videtur] causa scriptori duplex esse potuit. Prima, quod Fantinus Tauriani demortuus. Quam ob causam Taurianum natalis patria Fantini dici potuit, quod ex ea cælo natus sit. Inducitque exemplum Syracusani encomiastis in laudatione, quæ est de S. Marciano, Antiochiæ Syriæ orto, Syracusis autem demortuo; quam laudationem producit tomo citato a pag. 4, auctore anonymo sic alloquente istum Sanctum pag. 6 in fine: Gregem tuum abluis, & patriam sanctificas. Hanc siquidem decantatissimam, & tua causa celeberrimam Syracusanorum urbem, patriam tuam in terris jure censemus, ubi feretrum ac templum tuum manet, ac perpetuis miraculis illustratur. In cælis autem patriam te habere, haud ignoramus illam, quam divinus Paulus supernam Hierusalem appellavit. Ita de hac, sed & de alia causa conjectat in hunc modum:

[9] Altera erroris causa scriptori esse potuit corrupta in vulgus fama: [satis probare Cajetanus:] nam composita est hæc narratio a Petro episcopo ex iis, quæ per manus tradita adhuc circumsonarent, exstarentque in vulgus, ut ipse idem principio narrationis affirmat. Famam vero interdum errare, satis constat ex iis præsertim, quæ ab origine sui longe absunt, quæque nobis usurpare gloriosum est. Verum hæ conjecturæ non aliud conficiunt, quam Petrum episcopum errare potuisse; at revera errasse, minime suadent. Jam vero exemplum Encomiastis istius anonymi parum facit ad rem: nam diserte is indicat, agere se de patria cælesti, sumendo istam vocem in sensu anagogico, ut loquuntur interpretes, non in sensu obvio & naturali; Petrus episcopus contra, videtur clare loqui de Sancti patria in sensu proprio, obvio & naturali: nam hac NATUS est patria, & ex nobis ortum traxit, nemo, opinor, nisi inepte intellexerit, quod apud Taurianos Sanctus cælo natus sit. Quæro item ex Cajetano 1. Unde ei videatur verosimilius, Petrum episcopum errasse ex corrupta in vulgus fama, quam suum biographum anonymum? 2. Cur magis hic assentiatur exemplaribus, in quibus, ipsomet fatente, partim nonnulla ex depravatis Actis desumpta, partim nugamenta immixta sunt a quopiam otioso, quam exemplari alteri, quod de hoc vitio non accusat?

[10] [ac proin Sanctum Taurianensibus tantisper damus.] 3. Famam enimvero interdum, adde etiam sæpissime, errare pernovimus, ex iis præsertim, quæ ab origine sui longe absunt. Sed numquid, non dicam omnino vel fere æqualiter, sed magis remote ab origine rerum, quas narrat, distat biographus anonymus ille, quam Petrus episcopus? 4. Unde scit, eumdem biographum Syracusanum non fuisse, & non pronuntiasse temere, quæ sibi & Syracusanis usurpare gloriosum est? 5. An episcopi Equilini, Maurolyci & Molani non nimis recens est auctoritas, tot seculorum intervallo a Sancti origine distans, quam ut circa illam originem quidquam probabiliter decidere possit? 6. Quid si quis objectet, Cajetanum Syracusanum pro Syracusanis nimis facile hic rem determinasse, & quæ sibi suisque usurpare gloriosum est, credidisse veriora? Atque hæc quidem argumenta contra Syracusanos proposita, eruditis Syracusanis discutienda & dissolvenda relinquimus, non adeo vel minimo partium studio acti, ut nihil magis nobis sit in votis, quam ut S. Fantinum, quem suum esse volunt civem, suum probent civem fuisse contra Taurianenses, a quorum parte stabimus tantisper, donec certiora Syracusani nos doceant.

§ II. Parentes, nomen, ætas, dies obitus, genus mortis; Sanctus ab alio synonymo distinctus.

[Illustrantur ea, quæ ad Sancti parentes spectant; qui fuere Martyres.] Biographus noster anonymus natum esse Fantinum affirmat Fantio ac Deodata, nobilibus atque in re familiari copiosis parentibus, quorum mirabilem ab idololatria ad Christum conversionem, atque obitum deinde pro ipso martyrium describit. Cajetanus agit de illis loco citato pag. 122, eorum Acta tradens ex Vita S. Fantini, a laudato biographo conscripta, de quibus eum Cajetano post alios agi poterit die XXXI hujus mensis. At quæ Sancti nostri parentes spectant, in illa Vita adeo multis exposita, & ad pleniorem gestorum ejusdem Sancti notitiam non minus utilia quam accommodata, ne verbulo quidem unico a Petro episcopo tanguntur; quia forte ea nullibi invenerit (nam paucula admodum, prout testatur ipsemet, de eo dicere habuit) homiliam potius condens, quam historiam Vitæ, in iis, quæ profert; si miracula excipias, quæ satis multa collegit. Nomina Fantii & Deodatæ in dubium revocare nolumus; tametsi dissimulare non possimus, nonnihil eis officere depravata Acta, & nugamenta Actis immixta circa familiam eorum; sicut modo diximus. Cajetanus in Animadversionibus pag. 137 de tempore martyrii eorum tradit sequentia: Censemus, inquit, Fantini parentes extrema persecutione sublatos, quæ ab imperatoribus Diocletiano & Maximiano excitata est. Ast quod ita censet, neutiquam probat.

[12] De genuino ac vero Fantini nomine satis videtur constare, [Discutitur nominis Fantini] ab utroque utique antiquo biographo constanter ac signate expresso, atque ab aliis deinde, qui de ipso meminerunt, adoptato: cujus si etymon spectes, tantumdem significat ac clarus, splendidus, illustris a φαίνω, luceo, quod in tertia persona singularis numeri verbi passivi habet πέφανται; unde abjecto augmento syllabico, prout Græci id vocant, sit Φαντῖνος. Sed vocem illam neque in hoc neque in alio significato reperio apud Græcos cognitam esse, nedum usitatam; quidquid ad eam alludat Vita Græca Petri episcopi, e qua delibo ista: Οὗτος τοίνυν ἀοίδιμος τοῦ Θεοῦ θεράπων Φαντῖνος ἔκ τινος προμηθείας οὕτω κληθεὶς· καὶ γὰρ ἔπρεπεν τὸν ἐκ κοιλίας μητρὸς πρὸ διαπλάσεως ἐγνωσμένον τῷ Θεῷ, κατὰ τὸν θεῖον Ἱερεμίαν, φανεινῷ τινι ἐπικεκλῆσθαι ὀνόματι, ἵνα καὶ ἐξ αὐτῆς τῆς προσηγορίας δῆλον τοῖς πᾶσι ἤει, ὡς θείου φωτὸς μέτοχον εἶναι τὸν φερονύμως τῷ ὀνόματι τούτῳ καλούμενον εὐλαβέστατον ἄνδρα.

[13] Quæ interpres Latinus e Græco convertit ab hisce verbis num. 3: Igitur celeberrimus hic Dei servus &c. [etymon,] usque ad significatumque referre incluse; notante hic Cajetano satis conformiter ad mentem auctoris istius Græci, atque hæc ejus verba divinæ lucis participem esse, videri hic scriptorem nomen derivasse a prænomine, quod inter alia lucere significet. Utcumque res se habeat, hæc quidem nominis etymologia non displicet; in hujusmodi quippe argumento liberior solet esse interpretatio, & non raro tam longe petita, ut compulsa & contorta potius quam oblata videatur. Forte quis ad genuinum nominis etymon propius accesserit, si dicat, hoc nomen proprium derivatum postea fuisse ab Italico appellativo fantino, quod infantem denotat; cujus femininum φαντίνα habetur in Glossario Græco-barbaro Cangii.

[14] Tempus, quo Fantinus vixit, colligitur ex epocha parentum ejus, [tempus vitæ,] modo ea vera sit. Unde concludit Cajetanus pag. 137, eum ad Constantini tempora, quo principe pax Ecclesiæ reddita est, pervenisse. Verum tam incerta est parentum, quam ea, quæ inde deducitur ratio temporis, cum neutra videatur sufficienter probari, non prodente se utique ullo in ambabus Vitis sufficiente indicio, unde illud tempus elicias. Quamquam non diffitear, rimam aliquam aperiri in Vita anonymi, ubi habentur sequentia num. 11; Sancti tempore idolis serviebat Messana; ac post num. 12, propter gentilium metum fidem arcano pectoris concreditam abscondebat Sanctus noster. Addi his possunt, quæ habes eodem num. 11: Conquiritur a magistratu Mamertino, pœnam suæ fidei daturus. Quæ videntur utcumque indicare tempora imperatorum gentilium, aut initia circiter Constantini Magni. Atque hæc fortasse indicia satis conjecturæ præbuerunt Martyrologis, quos supra dedimus, uti & Cajetano; illis quidem eum ponendi sub tempora Constantini Magni; huic vero eum signandi anno 336. Quod ultra dicam, nihil suppetit. De anno exactæ ætatis certiora refert Vita anonymi, mortuum indicans, dum in annum ætatis tertium ac trigesimum ingreditur. Ex hoc aut altero, Petrus de Natalibus facit ipsum annorum 33.

[15] [ac mortis;] Dies obitus apud varios varius notatur. Vita anonymi seu Madrensianus codex, postremo, inquit, die mensis Julii … prædixit die Dominico, proxime ex hac vita se esse abiturum … & illucescente prædicto ab se die .. animam Deo restituit. Petrus de Natalibus hæc fatur: Die Dominica in ecclesia … migravit ad Christum pridie Kal. Augusti. Si dies obitus idem est, qui est cultus, ex hoc ille confirmari tum poterit, huc reducendo, quæ supra diximus. Plura nos latent, fatente Petro episcopo num. 18: Quinam autem beati hujus ac celeberrimi Viri exitus, aut qualis vitæ terminus fuerit, haud satis liquet. Porro an satis sibi constat laudatus auctor, quando a num. 19 recte probans, ex eo quod miraculorum magnitudine excelluerit, non sequi martyrem fuisse, tandem num. 24, duplicem ei coronam, miraculorum, uti ego quidem intelligo, & martyrii, ipsi adjudicat. Quando autem sese, inquit, martyrio libenter non dederit, vocante ipsum Deo?

[16] [mortis item modus.] Et vero illa, quæ ibi proxime præmittit; quod si præter divinas illas actiones virtutesque, & inauditorum efficaciam miraculorum, athleticaque certamina sanctus Vir, prostrato hoste, proprioque effuso sanguine mortem oppetens, martyris corona cinctus fuerit, id vero minime mirum cuiquam videatur; illa, inquam, quorsum alio pertinent, nisi ad martyrium? Altero itaque loco Viri exitus ac vitæ terminus incertus; altero autem martyrium asseritur. In quo adversatur anonymo, qui num. 19 Sanctum morte naturali defunctum dicit; sed & a Martyrologis supra non martyr, at confessor vocatur. Enimvero Cajetanus confessorem non martyrem ipsum vocat, uti supra ex ipso vidimus. Mirum itaque, quod in Animadversionibus suis locum hunc Petri episcopi inobservatum reliquerit.

[17] [S. Fantinus hodiernus a Marafioto & Ferrario] Præter S. Fantinum hodiernum colitur alius ei synonymus apud Græcos die XXX Augusti, quo die etiam notatur in Martyrologio Romano; apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ nescio qua de causa ad diem XXXI Julii retractus. Quod huc spectat, hic a nostro prorsus distinguitur parentibus, instituti professione, peregrinationibus, vitæ ætate, dieque ac loco depositionis, sicut fiet perspicuum tum, quando cum Martyrologio Romano eum dabimus. Hieronymus Marafiotus in Chronicis Calabriæ lib. 1, cap. 35 alterum ab altero non distinguit, cum utriusque tam Acta commisceat, quam vitæ institutum, dicens unum eumdemque Fantinum, servum, equi curatorem seu moderatorem, deinde monachum ac tandem abbatem exstitisse. Suum item laudatus Ferrarius abbatem & confessorem Taurianensem facit, datoque ejus elogio ex Menologio Græcorum, notat, diverse Fantini historiam ab aliis narrari, cum duo fuerint, unus Calaber, alter Syracusanus. Deinde Acta, inquit, ipsorum confunduntur.

[18] At dum aliorum confusionem indicat, confusionem commisit ipsemet, [perperam cum alio confusus;] cum mox subdat, agi de ALTERO in Romano Martyrologio ad diem XXX Augusti, qui ipsissimus est Fantinus monachus, quem ipse cum elogio dicta die XXXI Julii commemorat; qui an Taurianensis, & abbas fuerit, dispici poterit die XXX Augusti. Et vero clarissime mentem suam seu potius hallucinationem pandit idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, die rursum XXXI Julii, ad annuntiationem istam Tauriani in Calabria S. Fantini abbatis; productisque fontibus, e quibus ipsum dat, nimirum Maurolyco, Galesinio, & Petro in catalogo lib. 6, cap. 160; hic, inquit, diversus esse videtur ab eo, de quo in Martyrologio Romano die XXX Augusti agitur. Quod, quid est aliud quam semel commissum confusionis errorem recoquere?

[19] Rocchus Pirrus in notitia secunda ecclesiæ Siracusanæ pag. 125, [uti & ab alio.] agens de S. Fantino nostro, dicit, quod Cajetanus in Idea de Vitis Siculorum Sanctorum pag. 90 narret, se habere in S. Fantinum Thaumaturgum carmen genethliacum, translatum ex Græco sermone; at satis liquet, Cajetanum, hunc a nostro distinguere: nam postquam dicta pagina indicarat: Vitam S. Fantini confessoris Syracusani, ac Petri Occidentis episcopi narrationem de Vita & miraculis Sancti ejusdem, mox subnectit jam dictum in S. Fantinum Thaumaturgum carmen, quo cognomine a Græcis vocatur Fantinus monachus supra laudatus; noster vero, quamquam illum titulum fuerit meritus, & alicubi, ut vidimus, is ipsi detur, non tamen eum sic sibi fecit proprium, ut communiter talis appelletur. Quod quia non apparet satis observasse Pirrus, ideo alium cum alio Sanctum videtur confudisse, ac carmen illud aptasse nostro, quod alteri convenit; & vero utrumque id satis cavit Cajetanus, nuspiam illius carminis memor, quando agit de Fantino nostro.

§ III. Fama posthuma ex æde sacra, reliquiis, sepulcro, miraculis, & hymno sacro; Vitæ auctores. Taurianum quandonam eversum?

Ædem quondam sacram S. Fantino propriam exstitisse una cum monasterio, ejusque sacras exuvias publica veneratione necnon frequentissimo populi concursu memorabiles fuisse, [Habuit Sanctus antiquitus ædem sacram, reliquiis suis celebrem.] intelligi datur ex antiquis monumentis. Anonymus in editis apud Cajetanum, inter miracula, quæ Vitæ Sancti nostri subnectit, de Theodoro quodam, cive Taurianensi agit, cujus ædes templo erant Fantini contiguæ. Item Taurianensium, inquit, ecclesiæ archidiaconus … deferri se jussit in ædem S. Fantini. Petrus episcopus num. 18 ita loquitur: Sacræ ipsius corporis reliquiæ cum apud nos, ait, asserventur &c.; in quarum deinde laudes egregie excurrit. Idem num. 47 sermonem instituit de puella a parentibus … ad S. Fantini ædem adducta, introductaque ad aram a patre, ubi sanctissimi Viri tumulus erat; quam acceptam antistita educavit in cœnobio.

[21] [cujus situs datur] De eadem æde agit num. 48. Rursum num. 49 narratur altare illustratum, ubi maxime venerabiles asservantur S. Fantini reliquiæ … inde ubi lux evanuit, multo suavique odore … tota ædes repleta. Videri etiam de hoc templo ac monialibus potest num. 44. Templum itaque hoc apud Taurianenses stetit, &, sicut exponitur num. 50, in montis descensu positum… Hanc autem ædem S. Fantino construxerant indigenæ, ubi illum, equas dum pasceret, egisse fama erat: ibique etiam Sancti aream esse ajunt, unde locum illum S. Fantini aream hodieque appellant.

[22] [Miracula ibidem facta stabiliuntur.] Fama vero Sancti posthuma mirifice inclaruit ex miraculis plurimis, quæ ad ejus sacra lipsana patrata sunt, adeo solida auctoritate stabilitis, ut pervicax sit, qui ea negare aut in dubium vocare ausit. Unde in hymno sacro vocatur thaumaturgus, titulus certe, qui magnis dumtaxat & insolitis prodigiorum effectoribus dari consuevit. Atque ex hoc hymno confirmabuntur & illustrabuntur ea, quæ de Sancti post mortem celebritate modo protulimus. Hymnus vero ille certum posteris monumentum est de antiquo Fantini cultu, uti palam fiet ex tempore, quo is conditus traditur; de cultu item solenni, qui recte colligitur talis fuisse ex hujusmodi instrumentis, accini consuetis in honorem Sanctorum, quorum præ reliquis venerabilis memoria habebatur. Hymnum porro istum dabimus post ambas Vitas; de quarum auctoribus hæc præmonenda occurrunt.

[23] [Auctor primæ Vitæ nos latet; cujus textus non satis sincere excusus.] Illius, quam primo loco damus, auctor nos omnino latet, latuitque etiam Cajetanum; qui tamen ex eo, quod de catenis a Sancto perfractis in illa refertur, hæ in præsentem usque diem Syracusana in ecclesia demonstrantur, elicere utcumque conatur tempus, quo Vita eadem scripta sit, nimirum ante Saracenorum in Sicilia dominatum, cum catenæ Sancti demonstrabantur: nam eorum barbarie cuncta dein pessum iere, seculo utpote 9 aliquantum adulto. Saracenorum in Siciliam adventum ex Joanne Curopalate & Cedreno innectit Baronius anno 827 contra Leonem Ostiensem, qui anno 820 illum ingressum ponit, captumque ab ipsis addit Panormum, ut videsis lib. 1, cap. 23 Chronici Casinensis. Vitam illam edidit Cajetanus, exscriptam, uti monet, ex vetusto libro manu exarato Josephi Madrensis I. Consulti Syracusani, dictione paululum expolita, ac levibus quibusdam recisis, utrumque non recte; desiderant quippe palæophili similia videre intacta. Et vero illa historia tum ob hanc causam, tum ob dicta superius, tum ob dicenda paulo post, multum nobis displicet.

[24] [Quædam in ea carpit Morabitus,] Carolus Morabitus in Annalibus Messanensis ecclesiæ satis immodeste & acriter invehitur in nostrum Petrum Salernum, qui ad perficiendas Vitas Sanctorum Siculorum pluries jam laudatas operam contulit; quasi opera ejus vitiata sint omnia, & studium suum omne contra Messanenses semper impenderit. Quid ita? Ansam utique expostulandi Morabito hic præbuit codicis istius expolitio, quasi magis poliendo addiderit, prout ipse Salerno imputat, quæ non sint consona: bolum in eo nimirum duriusculum, quod Messana etiam tum (id est tempore S. Fantini) idolis serviebat, decoquere non potuit, non magis quam istum: Conquiritur ergo (Fantinus) a magistratu Mamertino, pœnam fidei suæ daturus; quasi vero tum temporis Messana nondum ad Christum fuerit conversa; de qua re breviter dicetur in annotatis. Tædet interea omnia hic recensere, quibus auctor iste Salernum arcessit, nullo operæ pretio hic proponenda: sive enim Equilinus ex Ms. Madrensiano, sive contra Madrensianum Ms. ex Equilino desumptum sit, sive utrumque exemplar seorsim aliunde prodierit, non multum interest, cum ejusdem utrumque sit furfuris in substantia.

[25] Nam, sicut est in notis apud Cajetanum, eamdem quidem historiam pressius narrat Petrus Equilinus episcopus; [carpendus ipsemet.] sed nos addamus, corrupte; adeo ut non multum rationis habeat Morabitus, quare vocem verosimillime corruptam stradichone laudet in illa Vita, quasi antiquitatem conciliet. Non omittam, inquit, stratigoti nomen Messanæ supremi juris (quod solius ipsius est in absentia principis) ab antiquo & semper successione temporum non mutatum. Habet enim ille in Vita Sancti, quam diximus: Cum a Stradichone capitaneo quæreretur, ut diis &c. Sed vel bis idem dicit textus, vel vocem corruptam obtrudit: nam addit Morabitus: Quod nomen quidem non proprium, sed officii est, quo CAPITANEUM, sive militiæ ducem Messanenses appellant. Audiamus Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ ad XXXI Julii de ista Vita quid sentiat: Loca, inquit, depravate nominat, & quædam inverisimilia admiscet; quod ultimum de Vita nostri anonymi videtur pronuntiaturus fuisse, siquidem eam vidisset, eodem vel potiori jure, quæ pluribus verbis rem eamdem in substantia narrat. Quod addit Ferrarius; ut videtur, ex duorum Actis unius contexit, Petrus Equilinus, adeo nobis non videtur, ut Acta nostri Fantini toto cælo differant ab Actis synonymi monachi.

[26] De alterius auctoris, Petri episcopi, sicut scribitur apud Cajetanum in titulo ejusdem narrationis, [Auctor secundæ Vitæ videtur fuisse episcopus Taurianensis:] vel, sicut apud eumdem notatur in Animadversionibus pag. 138, Petri occidentis episcopi, Vitæ præfatione observantur ista ibidem: Episcopus fuit ecclesiæ Tauriani in Calabria. Multa id persuadent: sermo ipse habitus ad Taurianenses: quorumdam miraculorum non modo oculatum testem fuisse, sed ministrum se dicit: Nicetam appellat archidiaconum ecclesiæ suæ; ille vero Taurianensis ecclesiæ archidiaconus fuit, ex Actis Syracusanis. Demum plane appellat Taurianum patriam. Ab aliquo Græco dictus est Occidentis episcopus, id est in Occidente: quia forte dubitavit vel nescivit, quænam urbs ei subderetur. Verum quamquam hæc infulas Taurianenses ita suadent, ut, quod supra tamen ab ipso Cajetano dicitur fieri, non omnino persuadeant, satis tamen fundamenti præbent, ut prudenter id credatur.

[27] Quod ad istius auctoris ætatem attinet; de ea sic ibidem disseritur: Vixit is scriptor, ut extrema narratione ait, [de cujus ætate] imp. Leone hæretico, ad quem tertio ejus imperii anno legatus cum quibusdam Siculis a prætore Siciliæ missus est. Porro ab anno Christi Domini DCCXVI ad DCCCXIV Leones tres imperium tenuere; Leo Isauricus, Leo Porphyrogenitus, & Leo Armenus, qui omnes hæretici iconoclastæ fuere. Quis horum Leo hæreticus fuit, sub quo Petrus Taurianensis vixit, in ancipiti sum: cum nulla ex narratione lux affulgeat. Sed inclinat animus ad Leonem Porphyrogenitum, cujus imperii annus tertius incidit in annum Christi DCCLXXVIII. Movet me, quod is non nisi anno imperii quinto, qui extremus illi fuit, in scelerum suorum ultionem, occultum animi virus evomuit, & imaginum cultores persequi palam cœpit.

[28] [hic] Ante hunc annum tutus ad eum accessus fuit; ad Leonem Isauricum & Leonem Armenum accessus haud tutus fuit, qui inito imperio sacris imaginibus bellum indixere. Sed levis est conjectura. Quod certum; vixit Petrus episcopus Taurianensis post occupatam ac possessam a Saracenis Africam; quos Taurianum magna ex parte evertisse, idem Petrus narrat. Saraceni vero Africam penitus occupavere anno Christi DCXCVIII, Cedreno auctore. Leo Isauricus impium sub dolosa pietatis larva virus & quidem per annos plus quinque occuluit, quod palam tandem contra sacras imagines evomuit, ut videsis apud Baronium ad annos 716 & 723. Simulavit item Leo Porphyrogenitus, ibid. ad annos 775 & 780; Leo autem Armenus cum imperio cœpit persecutionem, ibid. anno 814: proinde satis quidem videmus, eum hinc supra excludi a Cajetano: at non satis perspicimus, cur iste Petrus episcopus potius se contulerit ad Leonem Porphyrogenitum, quam ad Leonem Isauricum, cum hæreticus fuerit uterque; uterque orthodoxiam mentitus, & quidem satis diu, ut in annum utriusque tertium Petri iter incidere potuerit.

[29] [disseritur.] Quod si sub Leone Porphyrogenito id contigerit; de quo tamen non constat, sequitur juxta calculum Baronii superiorem, Petrum potuisse instituere suam legationem ab anno 716, quo Leonis Isaurici imperatoris initium figit contra Theophanem, quem illud differre in annum proxime sequentem colligitur ex eo, quod illi assignet Indictionem XV. Errat itaque Cajetanus, dum putat Leonem Isauricum ab ipso imperii sui exordio bellum sacris imaginibus indixisse; qui error in causa fuit, cur legationem Petri potius aptarit imperio Leonis Porphyrogeniti. De occupata penitus a Saracenis Africa anno 698; unde Cajetanus Petri vitæ epocham superius determinavit, meminit Baronius ad istum annum. Hinc sequitur, ut falsum sit, quod tradit Marafiotus in Chronicis & antiquitate Calabriæ lib. 1, cap. 35 in fine, circa tempus, quo Taurianum fuit destructum: quod vult contigisse anno Domini 1075, quantum, inquit, ex antiquis scripturis colligimus. At cujus notæ ac temporis sunt illæ, quas vult, antiquæ scripturæ?

[30] [Taurianum quando eversum.] Eamdem epocham ex ipsius Descriptione Calabriæ lib. 1, cap. 20 & 25 producit Cajetanus in Animadversionibus pag. 137 (de ista destructione nihil invenio in Chronicis Calabriæ capitibus mox ab ipso assignatis, adeo ut suspicer, quod aliud Marafioti opus indicare voluerit) recte ex ratione temporis, quo vixit Petrus episcopus, ipsum corrigens his verbis: Taurianum .. a Saracenis Africam tenentibus eversum est ante annum Christi ferme octingentesimum, cum nondum Siciliam occupassent, ut constat ex Petro Tauriani episcopo, eorum temporum scriptore; ut videsis ipsius narrationem num. 10. Quamdiu vero ante istum annum eversio loci facta sit, indeterminatum relinquit: nam reliquiæ ejus, inquit, insigniaque ad nostram usque tempestatem manent, hinc inde ex utraque ipsorum fluminum parte exstantia … tametsi nunc inhabitabilis & inculta est altera pars propter eas, quas multis jam annis locus ille passus est eversiones. At quæ de biographis paulo ante disputata sunt, illustrari poterunt ex dicendis paragrapho proximo, occasione Vitarum, quarum & damus notitiam, & merita.

§ IV. Vitæ Græcæ notitia; Latinæ crisis; utraque, Græcæ tamen, uti & hymni sola versio Latina hic datur.

Vitam, quam secundo loco dabimus, seu elogium, narrationem aut homiliam potius eam dixeris, [Vitæ Græcæ] eodem redit; Vitam, inquam, illam typis vulgavit Latine sæpe laudatus Octavius Cajetanus inter Vitas Sanctorum Siculorum tomo 1, a pag. 152, fontem ita indicans in Animadversionibus suis: Narrationem (ita enim inscribitur) hanc exscripsimus ex Græco codice Ms. monasterii S. Salvatoris apud Messanam. Transtulit in Latinum P. Franc. Raiatus e nostra Societate. Exemplar ipsum Græcum nos habemus, ex eodem haud dubie codice vel aliquo ejusdem ecgrapho transcriptum; quod, prout isti apographo nostro præmittitur, anno 1697 curavit P. Joseph Denti, si recte viri cognomen lego. Ceterum prænotatur hoc titulo: Διήγησις εἰς τὸν βίον καὶ εἰς τὰ θαύματα τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου θεράποντος τοῦ χριστοῦ πατρὸς Φαντίνου ἡμῶν. Narratio in Vitam & miracula sancti ac gloriosi servi Christi, patris nostri Fantini. Titulus ille contractius sic refertur apud Cajetanum: Petri episcopi narratio de Vita S Fantini.

[32] Versionem istam antiquam contulimus cum nostro exemplari Græco, eamque satis fidelem & textui Græco satis consonam deprehendimus, [ac versionis,] ut supervacaneum judicaverimus, novam isti substituere: quamquam nonnulla locis variis ad majorem brevitatem contracta sint, quæ pluribus recenset nostrum Ms. Græcum; sive ea ita contraxerit ipsemet interpres, sive ea contracta repererit in exemplari, e quo suam versionem concinnavit: neque enim plane nobis constat, ex eodem exemplari Græco nostrum apographum, & ejus versionem prodiisse. Quidquid id est, res tantilla est illa contractio, & ad rei substantiam parum conducens, proinde intento digito identidem indicari non merita in nostris annotatis; ubi nonnulla tamen observata invenies, pluribus aliis minutiis prætermissis; de qua re lectorem præmonuisse, plus est quam satis. Rem porro totam in novos titulos ac numeros more nostro dispescuimus; adjectis etiam ad marginem antiquis numeris, qui miraculis præfigebantur in laudato Ms. Græco, non tamen eorum titulis, qui itidem ordine illa præcedebant.

[33] Atque ex his miraculis non gloria solum Sancti posthuma potissimum elucidatur, sed suppletur utcumque penuria, [uti & miraculorum notio datur.] qua, uti fateri cogitur candide ipsemet auctor, in rebus a Sancto gestis recensendis laboravit; ideo laudem hic meritus potissimum, quia ad nonnulla ex istis miraculis summum auctoritatis pondus addit, narrando illa nunc tamquam auritus, nunc tamquam oculatus testis, imo alicubi etiam in propria ipse persona ejusdem Sancti patrocinium expertus. Visum porro nobis est, miracula non separare a narrationis contextu, illis prævio, sed hæc illi subdere, sequendo exemplar nostrum Græcum, & Latinum, quod Cajetanus edidit. Jam vero circa miracula post S. Fantini Vitam (de his enim præsens nobis sermo est) paucula quædam alia nobis se offerunt observanda occasione auctoris anonymi, qui Vitam scripsit.

[34] [Utriusque crisis Vitæ,] Miraculum primum, quod agit de syngrapha amissa & reperta, anonymus ille contraxit; sed ex Petro episcopo illud accepit: is namque addit, a quo & hæc accepimus; quæ verba anonymus non habet. Hic insuper ex isto contraxit miraculum secundum: ubi enim Petrus tamquam in propria persona, archidiaconus, inquit, dum esset nostræ sanctæ ecclesiæ, aliud nobis dignum utique, quod litteris mandetur, miraculum commemoravit; anonymus illud narrat in aliena. Tum transilit ad miraculum, quod est apud Petrum ordine sextum; ac deinde rursum resilit ad illud, quod laudatus Petrus refert quinto loco; utrumque denuo anonymus contraxit. Atque hæc quidem ille ex Petro hausit, addente Cajetano, cetera in libro Ms. desiderari. Unde perspicimus, quod vel majorem juventutem præ se ferat iste anonymus, quam Petrus episcopus, vel quod post ipsum saltem scripserit, majore enimvero fide dignus, quando cum isto consentit (eumdem, uti suspicor, & in aliis nonnullis ducem secutus, quem sibi prævium habuerit in miraculis) quam dum solus ambulans, non pauca affirmat, quæ alter non habet:

[35] [auctoritas.] Et sane videtur affectare rerum inopinatarum ac mirabilium texturam; adeo ubique prodigia, inexspectatos eventus, & apparitiones obtrudit; ad scenam & theatralem apparatum compta potius, uti nobis apparet, & inventa, quam ad sinceram narrationem accommoda; quamdiu nos latet, quo ex fonte ea acceperit, tot seculorum intercapedine a suis temporibus distantia; præsertim ubi Petrus adeo est jejunus, ne dicam mutus, in Vita ac gestis Sancti enarrandis; paucula quædam circa ea delibasse contentus, cetera omnino ignorans. Jam vero unde, amabo, anonymus iste historiam eventibus adeo mirabilibus infartam derivare potuit; de quibus ne verbum quidem ullum Petrus episcopus? Cui tamen adjuncta nonnulla favere videntur præ isto alio, ut hoc ille instructior accederet ad loquendum, sive tempus consideres, cui utcumque ejus ætas atque adeo scriptio aptari possit; sive locum, in quo gessit episcopatum, qui fuit rerum a S. Fantino, dum in vivis degeret, gestarum spectator & testis; miraculorum vero, dum jam mortale corpus exuerat, ac gloriæ ipsius posthumæ theatrum; sive nomen spectes, quod diserte præfigitur ipsius narrationi.

[36] [ac valor.] Nulla autem ex tribus hisce prærogativis suffragatur nostro anonymo; qui tantus quantus est, undecumque nos latet. Memini quidem ex catenis a Sancto perfractis, & usque ad scriptoris tempora asservatis, de qua re diximus superius § 3, argumentum a Cajetano desumi, quo figatur ipsius tempus. Verum quandoquidem Vitæ contextus, prout apud Cajetanum editus legitur, non omnino editus est prout jacet, & aliunde ex capite non uno vel ipsi Cajetano videtur esse suspectus, uti liquet ex dictis: cur omni mox suspicione vacet locus ille de catenis? præsertim cum Petrus episcopus de illis non meminerit, fatente Cajetano, nonnulla apud anonymum ex depravatis Actis desumpta, & nugamenta immixta eis esse a quodam otioso.

[37] Non eo tamen illa quisquam a nobis dicta existimet, [proponitur.] quasi velimus omnem narrationi ejus fidem detrahere: neque enim ad hoc audendum satis nobis est rationis; sed ut sensum nostrum candide indicemus, quod, sicut gloriosa prorsus Sancto sunt, quæ anonymus ei adscribit, sic paulo solidioris roboris sint indiga, si istarum rerum defensores ac patroni statim credi omnia ab eruditis velint. Erunt fortasse (sint sane optamus) eruditi Siculi aut Calabri, qui tam his quam aliis, siquidem plura de Sancto sperare liceat, plusculum lucis & auctoritatis affundent. Interea temporis quia fieri potuit, ut auctor ille anonymus, cujuscujus ætatis & notæ, alicubi hauserit ex antiquis documentis, quæ Petrus non viderit, facta, quæ refert, si non omnia, saltem non pauca ex illis, ideo Vitam sub ignoto nomine tamquam ab ipso scriptam etiam exhibemus.

[38] Circa hymnum, quem ultimo loco ex impressis apud Cajetanum daturi sumus, [Nonnulla etiam observantur circa hymnum,] observari velimus sequentia. Is exscriptus est a me, inquit in Animadversionibus suis, ex Græco codice Ms. monasterii S. Philippi Fragalatis, juxta oppidum S. Marci, in diœcesi Messanensi (quod monasterium est de familia S. Basilii, ut videre est apud ipsum in Animadversionibus pag. 64.) Latine redditus est a patre Augustino Florito, nostræ Societatis, pluribus aliis e Græco in Latinum conversis noto, tam apud nos die III Aprilis, pag. 239 & 269; quam apud Cajetanum mox citatum pag. 35, 37, 64 & 67. Crediderim cum eodem auctore in Animadversionibus, hymnum hunc compositum esse a S. Josepho Hymnographo, cujus Acta illustrata fuere ad diem III Aprilis; qui cum obierit in grandæva senectute, seculo nono ad finem vergente; consequens est, ut, quo tempore etiamnum Sancti ac miraculorum præsertim ejus vigebat in animis posterorum memoria, potuerit cænonem istum concinnasse in gratiam Calabrorum aut Siculorum, Siculus ipse patria, & secundum quosdam Syracusanus (sed hoc ultimum a nobis rejectum fuit citato die pag. 267) sicut canonem seu odas de S. Pancratio in gratiam Tauromeniorum panxit, secundum dicta eodem die III Aprilis pag. 238, ubi de illo actum fuit, & XIV Junii pag. 788, occasione S. Marciani, episcopi Syracusani ac martyris. Varia interim, quæ hunc S. Josephum spectant, invenies in Bibliotheca Sicula, auctore Antonino Mongitore, anno 1708 Panormi edita, tomo 1, a pag. 384.

[39] Porro sive Josephus iste Hymnographus, sive alius ei homonymus, [ejusque auctorem:] Thessalonicensium episcopus, S. Theodori Studitæ germanus frater, hujus canonis auctor exstiterit, parum interest: ambo enim floruere seculo nono; & hic quidem sub istius seculi initium, ille vero versus finem. Consuli interim possunt ea, quæ de utroque novissime diximus tomo IV Julii, pag. 247. Si habuissemus laudati canonis exemplar Græcum, potuissemus, uti opinor, paucula alia circa illum observare: neque enim dubitamus, quin ejusdem conditor, more alias usitato, litteris acrostichis eum innexuerit, in præfixa ei acrostichide metrica expressis, quas suis deinde locis, id est odarum ac stropharum initialibus elementis aptarit. Odas subsecuta forte fuerit acrostichidis istius veluti coronis quædam seu clausula, e litteris nominis auctoris formata; quo indicio paulo certius nobis de ipso constare potuisset. (Adi citatam pag. 247.) Verum quia ista subsidia nos hic deficiunt, superest, ut acquiescat lector solis, quas damus, in re incerta conjecturis.

[40] Denique illud insuper unum superaddendum censemus; [qui forte olim fuerit pars Officis Græci] valde utique nos induci, ut credamus, quod sicut alii canones, Menæis Græcis excusis interspersi, adhiberi consueverunt in istius gentis Officio ecclesiastico, cujus utpote partem non parvam constituerunt; ita hymnum hunc Siculis Calabrisve Menæis insertum, atque in S. Fantini festivitate, majoris solennitatis gratia, quotannis ibidem usurpari consuevisse, tamquam antiquum, sicut supra dicebamus, pristinæ erga eum venerationis argumentum.

VITA
Ex Ms. Syracusano apud Octavium Cajetanum S. J. edita inter Vitas Sanctorum Siculorum tomo 1, a pag. 149, auctore anonymo.

Fantinus conf., Tauriani in Calabria (S.)

BHL Number: 2824


Ex editis apud Cajetanum.

CAPUT I.
S. Fantini natales; ipsius ac parentum ad Christum conversio; horum cruciatus; illius e carcere liberatio.

[S. Fantinus parentibus sterilibus,] Syracusis a natus est Fantinus, Fantio ac Deodata b nobilibus, atque in re familiari copiosis parentibus. Hi tametsi idolorum erant implicati cultu, tamen in pauperes natura erant propensi, & de suo sublevabant multos. Quod eo etiam liberalius præstabant ac libentius, quod ea ratione in spem veniebant, impetraturos se a diis suis liberos, quibus carebant. Sed dii eis nulli quidem, verus autem Deus, qui neminem vult perire, & lucem veritatis omnibus impertit, neque infrugiferam eleemosynarum esse sementem sinit, liberales precantibus aures dedit, & hoc inter dormiendum utrique visum injecit.

[2] [visis in somno sisti ante tribunal Dei,] Videbantur sibi ante tribunal Dei tamquam indicto die sisti, & idololatriæ nomine accusatos, ad extrema supplicia damnari. In magna trepidatione, nec opinatus adfuit patronus miseris Jesus Christus; cujus erat habitus talis: toto corpore plagis, ac vulneribus distinguebatur, unde sanguis atque horror quidem nullus, splendor plurimus eminebat. Is in conspectu judicis stans, hunc in modum orat: Hi, quas tu pœnas in eos cogitas, meriti quidem sunt, Pater; sed eas primum mihi, tum eleemosynis eorum condonato: precorque abs te, ut vitam iis, ac liberos concedas.

[3] [promittitur nasciturus;] Et ad superstites reos conversus, Vobis, inquit, filius olim, quem expetitis nascetur, qui duodecimum annum cum attigerit, fidem in me, Patremque meum concipiet; tum hanc vos edocebit, & ad martyrium viam aperiet. Ipsius autem monitis multi in veritatis viam traducentur. Postea Fantio ac Deodatæ potestas est abeundi facta, & nascituro filio, nomen ut Fantino imponant, eique ab anno duodecimo, verbo obsequentes sint, imperatum. A somnis evigilantes, mutuo visa cum narrassent, lætitiam simul cum spe capiunt. Tempore susceptus est filius, &, ut jussum, nomen huic indunt Fantino.

[4] In exortu, atque advocatione [in lucem] duo fuerunt digna, [prodigio non uno natalem ejus comitante.] quæ miremur. Unum, quod Infantis a parte læva pectus notatum est crucis signo, non subtenui ac parvo, sed alte impresso, & pro corpusculi portione, in ternorum digitorum latitudinem longius producto. Color ejus sanguineo erat similis. Alterum, quod in recentissima ætatula sæpe de lectulo surgebat, & repens per spondam demittebat se humi; sicque recubabat. Ejus rei causam cum sciscitarentur, Militare, inquit, Christo volo. In quo quidem illud est plenum admirationis; puerum hunc cum Jesu Christi nomen appellabat, ejus nominis memoriam fecisse; quod ab alio dictum ipse antea numquam excepisset.

[5] Inter hæc Fantino duodecimus appetiit ætatis annus, [Modo prorsus mirabili] atque cum ea tempestate venandi studiosus, uno cum comite, feras insectaretur, nactus est cervum proceritate mira, atque ardua, tum novo etiam miraculo spectabilem. Huic multæ inter cornua cruces exstabant: humana autem vox ejus ex ore prodiit, qua se ut sequeretur, hortabatur, &, Tempus, inquit, est, ut & capiaris, & capias; veneris, ac rursus te alius venetur. Ergo postquam per agrum Syracusanum ad duo passuum millia præeuntem cervum prosecuti [essent], propter quamdam se specum vident.

[6] Itaque cum descendissent de equis, offenderunt in specu hominem senem atque eremitam. [ad eremitam deducitur;] Huic præterita nocte nuntiaverat Jesus Christus, venturum ad se crastina luce adolescentem nobilissimum Fantinum, eum rectam fidem edoceret, deque sua divinitate, atque fidem edoceret, deque sua divinitate, atque humanitate instrueret; fore enim, ut hujus opera non pauci salutem consequantur. At postera quidem lux Fantinum eremitæ in conspectum tulit; quem sibi ad pedes accidentem cum sublevasset, parentum illi de suis natalibus visionem recitat, crucis signum impressum in pectore manifestat, &, Super hæc magnas enimvero, inquit, Fantine, gratias debes instauratori generis humani Christo, qui antequam sacro baptismatis flumine ad vitam transmittereris, sanctissimæ te crucis figillo notavit.

[7] Hic nudato pectore Adolescens, cum accepta a Christo Domino signa patefecisset, [ab eoque in fide instruitur apparente in cælo cruce, & simul cum Leontio baptizatur.] arrepta rursus occasione, in multam noctem senex dixit plura de Servatoris nostri cum in ejus vita, tum post obitum etiam confectis mysteriis. Ac quidem noctis tenebras dispulit admirabilis crux, circumfusa lumine, & in propinquo in cælo visa. Hoc autem veluti nuntio lucis a Deo accepto Fantinus, atque ejus comes Leontius abluti sacro fonte, Christiani facti sunt: & cum noctis reliquum sacris inter se colloquiis, atque ad Deum obsecrationibus transegissent, orto jam sole ad urbem redeunt.

[8] Cum vero patri Fantinus occurrisset, salutatione eum excepit, qua Jesu Christi mentionem faceret. [Sequuntur Sancti parentes cum familia, excepto uno misero.] At novum verborum genus pater demiratus, quamobrem se ea salute donaret, ab Filio quæsivit. Ille Spiritus sancti luce repletus, cum susceptæ paulo ante fidei principia, atque arcana explicasset, simulque in memoriam patri pristina visa revocasset; eo patrem adduxit, ut Christo per baptismum libentissime manus daret. Uterque autem postea Deodatam de suscepta religione docuerunt, & dominos Christianos universa imitata familia est, præter contumacem unum, qui ab teterrimo dæmone in obstinationis supplicium arreptus, sese in flumen præcipitem dedit.

[9] [Facultates in pauperes distribuunt, & apud proconsulem accusati, vapulant:] Christiani hi cum sunt facti, dictorum etiam Christi, Nisi quis renuntiaverit omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus, esse memores, atque etiam obsequentes cœperunt. Itaque divenditis, quæ possidebant, omnibus, magnam ex agris & fortunis suis pecuniam conflant, quam egentium subsidio ac victui largiter in dies erogabant. Eas ob res defertur eorum nomen ad proconsulem. Is in conspectum adductos interrogat, cujus essent religionis, ac sectæ. Christianos esse, & Christum se crucifixum colere respondent. Ob id jussu proconsulis, vehementissime plumbatis vapulant; tum in vincula, ac custodias conjiciuntur.

[10] [sed ab angelo reficiuntur; qui imminere eis martyrium; Fantinum vero ad alia reservari prædicit.] Ecce autem cum nox omnia opacasset, angelus Domini devolat in carcerem, & postquam luce locum illuminavit, appositis cibariis, refici custoditos, ac confortari jubet. A mensa prædicit Fantium quidem ac Deodatam mortem pro fide postridie esse obituros; Fantinum ad alia reservari: quamobrem excederet ex eo loco, atque in alias se partes reciperet. Tum arreptas catenas Fantinus facillime perfregit; quippe quas instar ceræ mollissimas virtus divina fecerat. Hæ in præsentem usque diem Syracusana in ecclesia demonstrantur. Deinde patefactas sua sponte fores cum offenderet, sensim cum comite angelo egreditur, usque ad portas urbis, quas signo crucis impresso reserat, atque aditum sibi facit.

ANNOTATA.

a Urbs est Siciliæ notissima; de qua meminimus die 14 Junii, occasione S. Marciani, ejusdem urbis episcopi. Ceterum an hæc urbs Sancto patria obtigerit, supra disputatum est.

b De Martyribus illis agitur ex hac Vita apud Cajetanum tomo 1, pag. 122, signato anno Christi 304, die autem 31 Julii.

CAPUT II.
S. Fantini parentes martyrio coronati; iter ejus in Calabriam, cura jumentorum, misericordia erga pauperes miraculo comprobata; heri conversio, obitus.

Interea illuxit, & producti illi duo, cum recusarent proconsuli obedire, & thura diis adolere; [Sancti parentes martyres fiunt; ipse, patrato in Si cilia miraculo, Calabriam petit.] capita iis præcisa sunt. Fantinus Messanam a appulit, & exceptus hospitio mulieris cujusdam, filium ei captum oculis luce iterum donavit, quem inter dormiendum nigerrima hominis species violenter exoculaverat. Id causæ fuit, quod Jesu Christo nomen familia universa daret. Ea res famam Fantini Messanæ, quæ etiam tum idolis b serviebat, disseminavit. Conquiritur ergo a magistratu Mamertino c, pœnam suæ fidei daturus; sed ille divino monitu, conscensa per noctem navicula, quamquam sine remigio ac velo, tamen cursum freto Rhegium d versus, cælesti ductu, tenebat: neque cum eum armata triremis insequeretur, consequi umquam potuit, quam objecto signo crucis impediverat.

[12] Ut est Rhegium deductus, in matronæ se cujusdam comum ab foro subduxit, [Vinum in aquam convertit Rhegii, suique contemptor] & frigidam sibi ad potandum datam, vinum merum facit: matrem autem familias victam rei miraculo & procidentem ad pedes, Christianam facit. Inde longius secessit, & tertio post die oppidum, cui Tauriano e nomen, ingreditur, seque Balsamio, locupleti homini, in servitutem locat. Sed cupido despectus sui ac vilitatis pro Deo, contra accidit: eo enim notior universis & carior habebatur. Erat Fantinus ingenio docilis, sermone non inelegans, castitate summa, atque honestate morum præditus, jejuniorum abstinentiæque amantissimus: verum propter gentilium metum, fidem arcano pectoris concreditam abscondebat.

[13] Itaque pascendis jumentis, amandatur ab Domino suo ruri, [pascit jumenta, & simul ex illis pauperes, cælestium meditationi intentus.] quod ille alacriter quidem, fideliterque præstabat, Moysis memor, greges deducentis, & Apostolici ejus dicti: Servi subditi estote dominis vestris, in omni timore. Æstas summa esse cœperat, quo tempore frumenta in areis congregantur ad trituram. Id occasioni sibi datum existimavit Fantinus ad sublevandos egenos. Ergo partem jumentorum locat ad terendum frumentum: pretium trituræ tribuit in pauperes f. Mos Fantino is frequens erat, inter terendam aream, preces post jumenta corde atque ore profundere, Deumque laudare: deinde solutum terendi cura, & pascentibus jumentis, cælum genuflexo suspicere, cælestiaque assidue meditari.

[14] Interim dæmone instigante, nuntius Balsamio perfertur, [Incusatur apud herum, quasi rem ejus male administrans:] male a Fantino jumenta tractari, pascuorum loco commodari terendis aristis: id avaritia fieri, & spe lucri, quod sibi asservaret. Balsamius, quod de probo Adolescente credere nollet, experiri maluit, quam audire, & simul in agrum perrexit, quid ferum fieret odoraturus. Fefellissetque Fantinum, nisi famulo suo pro tempore Deus accurrisset. Nam accedentem ad se Fantinus herum cum prospexit, procidit in genua, & factum suum Christo, cui laborabat, commendavit: inter orandum occupatur somno, & Balsamio propius accedenti, cum jumenta in aream circumirent atque aristas contererent, tamen in uberibus pascuis esse, atque pratuin omnino viride atque herbidum visa sunt depascere.

[15] [sed irrito primum conatu; deinde irati heri conspectum fugit] Quamobrem excitatum Fantinum de sedulitate sua laudat, confortatque, ut commissa fidei ac curæ suæ jumenta bene curet. Inde in urbem lætior redit, sed in in cepto suo cum perduraret Fantinus, rursum certior ea de re fama Balsamio per quosdam nuntiatur: cui quamquam principio nullas aures præbebat, & deferentes aversabatur, tamen facere non potuit, quo minus non nihil tandem auditis inclinaret. Itaque perrexit quæsitum, eo animo, ut, si vera offenderet, quæ illi accusarent, Fantinum in vincula conjectum affligeret: si vero secus, eos omnes invidiæ ac mendacii convictos ab familia sua rejiceret cum infamia, servum innocentem honore ac mercede majore donaret. Adventum heri & cogitationes Fantinus, quamquam absens, divino tamen spiritu providit, & ut iræ concederet, subsidium cœpit in silvam.

[16] [insigni miræculo, evaditque ejus manus.] Cumque ad Metaurum pervenisset, neque haberet, qua ratione flumen trajiceret, substitit, oculos huc illuc circumferens, ac vestigans aditum. Interea videt iratum dominum appropinquare. Tunc ille Deum, ne se ea hora desereret, etiam atque etiam exoravit, & perfecta oratione, virga aquas percutiens; Metaure, inquit, in Christi nomine paulum de tuo cursu siste. Hoc præcepto, aquæ duas in partes disceflerunt, & viam in ulteriorem ripam Fantino fecerunt: eo transvecto rursum coierunt.

[17] [Quo viso tam ipse, quam ejus familia] Hæc omnia cum vidit Balsamius, illico iracundiam deposuit, & humi stratus Fantinum ex adversa ripa precari extensis manibus cœpit, ne se in tenebris ignorantiæ desertum vellet; scire se, famulum veri Dei esse eum; cupere ejusdem Dei obsequio ac servitio addici, qui tantam suis potestatem largitur; seque veniam ab ipso petere, & vice versa famulum ejus velle esse, ac dici, ejusque præceptis obtemperare. His est vehementer lætatus Fantinus, & heri promptitudine cognita, Christi Jesu legem ei prædicat, conversumque in fide instruit.

[18] [ad Christum convertuntur.] Non multo post patris familias exemplum uxor Mathildis g, eorumque liberi, totaque est domus consecuta. Ea autem exinde Balsamii vita fuit, ut eam civitatem ad veram fidem traduxerit h. Ipsum vero multis miraculis Deus ornavit. Fantinus Baisamio segnior non fuit, nam congregata concione, sæpe populum de divinis rebus docebat, pauperes, egentesque comparata ope sustentabat, adeo ut brevissimo tempore idolorum fana, lucosque destrueret; ecclesias vero Deo, ejusque vero Filio Jesu Christo ædificaret. Hæc dum facit, in annum ætatis tertium ac trigesimum ingreditur: postremo die mensis Julii populum vocari jubet ad concionem.

[19] Cumque vehementissime de divinis rebus peroraret, prædixit, die Dominico proxime ex hac vita se esse abiturum, [Sanctus, prænuntiato mortis die, pie exspirat:] cum sacerdos rem sacram perfecisset. Paulo post corripitur febri, & illucescente prædicto ab se die, jussit intra chorum templi, in feretro se collocari. Peracto sacro, manibus in cælum sublatis, cum Christum Jesum ab se corporeis oculis cerni testaretur, atque subinde integraret, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum; animam Deo restituit, tam expers doloris in morte, quam fuit criminis ac turpitudinis in vita.

[20] Ejus cadaver tanta luce, ac splendore lustratum est, [cujus sepulcrum fuit gloriosum.] ut per duas horas ne cerni quidem ab ullo posset. Odor autem, triginta integros dies, ecclesiam suavissimus perfudit: & ex sepulcro cœpit oleum redundare quoddam tantæ virtutis, ut cum omni morborum generi, tum universis etiam animæ tentationibus occurreret.

ANNOTATA.

a Civitas est & emporium Siciliæ celeberrimum, freto Mamertino ab urbe Rhegiensi dirempta.

b Bolum hunc, uti monebamus in Commentario prævio, digerere haud potuit Morabitus; ad annum 301 contendens, Messanam a principio nascentis Ecclesiæ Christo paruisse; pro quo asserto inter alia citat epistolam S. Eutychiani PP. ad Siculos episcopos datam; cujus exemplar protulerat ad an. 283. Eadem legitur apud Labbeum tomo 1 Concil. a col. 917. Epistola hæc si vere S. Eutychiani sit, qualis esse asseritur, facile tum suaderi poterit, diu ante S. Fantini tempora Messanam ad Christum conversam fuisse. Verum tam hæc quam alia ad sanctum istum Pontificem attinentia examinari poterunt die 8 Decembris, quo is inscribitur Martyrologio Romano.

c Mamertini populi olim e Samo insula ejecti, & a Messanensibus hospitio excepti, urbem occuparunt, ejusque incolas Mamertinos appellarunt. Vide Strabonem, & Cluverium Siciliæ antiquæ lib. 1.

d Civitas est antiquissima Brutiorum in Calabria littorali, nimium nota, quam ut pluribus describamus situm ejus.

e De hoc oppido satis multa diximus; plura infra.

f Quædam circa hoc factum observimus in annotatis ad alteram Vitam.

g Nihil de hac Mathilde Vita sequens; nihil de liberis ad Christum conversis.

h Suspecta nobis est ista conversio, donec testimonio majoris fidei roboretur.

VITA ALTERA SEU NARRATIO DE SANCTI VITA ET MIRACULIS.
Auctore Petro, episcopo Taurianensi, edita apud laudatum Cajetanum inter Vitas Sanctorum Siculorum tomo 1, a pag. 152, interprete Franc. Raiato ejusdem S. J., cum Græcis collata.

Fantinus conf., Tauriani in Calabria (S.)

A. Petro ep. Taurianen.

PROLOGUS.

[Auctor opera Dei celare periculosum, revelare autem honorificum ducens,] Mysterium regis, uti scriptum legimus, abscondere bonum est: opera autem Dei revelare & confiteri, honorificum. Regis quippe mysterium non custodire, ut revera periculosum, sic etiam perniciosum est. Ceterum Dei opera reticere, incredibile est, quantum animo periculum creet a. Nos igitur in divinis rebus uti silentio male metuentes, imminensque servo illi periculum suspectum habentes, qui domini sui talentum terra occultavit; cui dictum est: Serve male, & piger, oportuit te committere pecuniam meam nummulariis; sacram, animisque perutilem narrationem, haud obscure quidem, sed apertissime circumsonantem, quæque ad nos usque pervenit, non fuit consilium occultare silentio, sed vero eam potius per orationem in vulgus indicare, litterarumque monumentis tradere, ac veluti mensæ apponere, ut audivimus, & cognovimus, & patres nostri narraverunt nobis, ne esset occultata filiis eorum, ut in sacris Litteris didicimus, sed ad nepotes usque tantarum rerum cognitio propagaretur. Neve bona obliterarentur, aut oblivionis obscurata profundo (id quod etiam Numine afflatus quidam egregie juxta ac præclarissime dixit) intercluderent.

[2] [S. Fantini gesta pandere aggreditur.] Turpe nimirum est, vitas quidem impiorum hominum memoriæ proditas esse; contra vero eorum, quos veros Christi servos novimus, virtutes silentio contegi; ita sacro oraculo monente: Aperi os tuum verbo Dei. Et nos etiam, præterquam quod fas erat, ausi, sordidumque & inutile os nostrum reserantes, sic ad narrationem aggredimur. Memoria justorum cum laudibus, quæ fuit sapientissimi Salomonis sententia: Benedictio Domini super caput justi. Ad ipsius enim laudes, populi gestient b. Igitur cum anniversaria sancti Viri memoria populo huic lætitiæ sit argumentum, age jam, & nos pro viribus, haud certe laudationum legem secuti, per verborum amplificationem, sed debitum veritati solventes, pedestri quadam, & minime compta oratione hominis facinora exponamus, id ipsum pro laude ponentes, testimonium videlicet rerum ab ipso gestarum, ad legentium atque audientium utilitatem. Nimirum hæc prudentibus vera lætitia, quam utique capiunt, dum justorum usurpatur memoria, inde spiritale quoddam gaudium, inde bonorum æmulationem, imitationemque colligentes; ex iis, quæ rite audiunt incitati.

ANNOTATA.

a Juxta nostrum apographum, τὰ δὲ Θεοῦ ἔργα σιωπᾷν παράδοξα ψυχῆς φέρει τὸν κίνδυνον. Dei autem mirabilia reticere opera, animæ affert periculum.

b Dictum apographum habet: Μνήμη δικαίων μετ᾽ ἐγκωμίων· ἐγκωμιαζομένου γὰρ δικαίου εὐφρανθήσονται λαοὶ πολλοὶ, σοφώτατός φησι Σολομών. Memoria justorum cum laudibus: quando enim laudatur justus, lætabuntur populi multi, sapientissimus ait Salomon. Vide librum Proverbiorum cap. 10, ℣ 6 & 7. Caput item 29, ℣ 2 ex versione LXX Interpretum.

CAPUT I.
Sanctus ab hero, cui servit, pascendis armentis equorum adhibetur; orationem & opera misericordiæ exercet; accusatur.

Igitur celeberrimus hic Dei Servus divino quodam consilio Fantinus est appellatus. Decebat quippe eum, [Qui magnum nomen sortitus, servit cuidam Balsamio,] qui priusquam in matris utero formaretur, Deo cognitus fuerat, ut divinus Hieremias ait; illustri aliquo nomine nuncupari, ut vel ex ipsa certe appellatione perspectum omnibus foret, divinæ lucis participem esse piissimum hunc Virum, moribusque nominis sui vim, significatumque referre. Namque is divinitus nomen sortitus, Balsamio a quidem nescio cui serviebat, tum forte rempublicam gerenti. Sed propter ingenii præclaram indolem, vel potius ob inspiratam illi ab rerum omnium præscio Deo divini luminis illustrationem, ad firmitatem quamdam summumque disciplinæ amorem b pervenit.

[4] Novit enim Dominus celebres reddere suos c. Quos autem prædestinavit, [omnes integerrimæ vitæ partes explens.] inquit Apostolus, hos & vocavit conformes imaginis Filii sui. Erat autem clandestinus, at verus Christi cultor, mandata Domini servans, nihilque ab iis umquam declinans, abstinens ab omni opere malo, jejuniis, precibusque indesinenter insistens, purum se a mundi deliciis, integrumque conservans, interdiu, noctuque cum Deo per preces colloquens, omnino ad monasticam normam vitam traducens. Porro sicuti de Mose divinas Litteras accepimus docentes, dum oves pasceret Jethro soceri sui, in solitudine Madian d, dignum effectum, qui Deum ipsum per ignem in rubo apparentem conspiceret, divinaque usum consuetudine, formidanda scilicet edidisse miracula: ita plane & huic contigit. [Pascendis equorum armentis adhibetur; unde occasionem arripit liberius orandi,]

[5] Cum enim illi a Domino creditum esset equorum armentum ad pascendum, cum iis ipse degebat in montibus, ac solitariis locis. Ita convictum hominum fugiens, solitudinem potius, & quietem elegit; in d uti minime distractus, in divinas sese precationes liberius effunderet. Igitur equas agens, eas nunc e pascuis educebat ad pascua, nunc ex aquis ad aquas, & herbescentes campos, ut pulchras e, pinguos, lectas f suo ipsius hero exhiberet. Itaque hoc munere fideliter, reverenterque g fungebatur, divinum Apostolum audiens docentem: Servi, obedite dominis vestris carnalibus cum timore & tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes non modo bonis, & modestis, sed etiam dyscolis: sicut Domino, & non hominibus: scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber, sive gloriosus h.

[6] [& opera misericordiæ exertendi.] In his igitur beatus Vir ita se gerens, simulque puritate, ac temperantia præditus, atque in precationibus, abstinentiaque persistens, aliis etiam a Deo muneribus est insignitus. Ad tanta enim, quæ divinitus homini fuerant congesta bona, illud item accedebat, quod & in pauperes egregie animatus, & valde misericors erat secundum illam Domini vocem; Estote misericordes, sicut & pater vester misericors est. Nimirum is misericordia, vel maxime commovebatur adversus egentes, quibus cum benigne facere statutum haberet, idque vero, quippe servus, haud facile posset, commiseratione victus, cum aliud nihil suppeteret, quod illis erogaret, messis tempore, pauperum mendicorumque manipulos cum iis, quas pascebat, equis triturabat: idque adeo noctu, ne scilicet herum deserere i, aut excitare turbam videretur.

[7] [Unde apud herum accusatur,] Neque enim per noctes vana quadam spe ductus, nefariis operibus, actionibusque distinebatur, sicut in Isaia scriptum est: Qui in nocte, inquit, spes mala; sed contra potius boni in Deum operis spe mentem sustentante, nocte * in egestate laborantium auxilium impendebat k. Sed interea dum isthæc Vir sanctus exercet, bonorum hostis dæmon pauperes quiete privare, beatumque Hominem a proposito, ac bene agendi studio avocare studens, eum malevolorum hominum calumniis subjicit: qui ipsius dominum adeuntes, Fantinum insimulant, quasi vero equas affligeret, dum in amicorum, & consanguineorum gratiam, per noctes earum opera utitur ad triturandum. Quæ cum ille accepisset, furore inflammatus exsurgit; an ita res habeat, inspecturus abit.

[8] [tamquam male officio suo functus.] Sed jam illuc appropinquantem herum suum, ubi beatus Fantinus, spiritu docente, persensit, manu flagelloque l equas diverberat super manipulos: tum vero hos quasi virentem herbam in agro vidistes: illæ autem tamquam subter herbam quiescentes accubabant. At ipse humi recubans dormiebat. Igitur herus cum advenisset, eumque dormientem, equas vero super herbam cubantes vidisset, beatum Virum compellans; Quid, inquit, equæ tuæ, Fantine, quid rerum exercent? Hic ille quasi a somno per herum excitus, consurgens, Ecce, ait, ut vides, here, super herbam interquiescunt. Quibus auditis, oculisque ipsis perspecta re, inde, homine relicto, concedit. Ceterum sanctus, divinusque Vir ab ejusmodi opere, quippe bono, neutiquam destitit, sed id usque diligenter exercuit. Rursus igitur sycophantæ illi, quibus honestum odio, obtrectatio contra curæ erat; ad ipsius herum Balsamium accedentes, Quid ita, inquiunt, famulum tuum pateris, equas atterere in alienis laboribus? Ecce enim ejus opera factum est jam, ut & specie turpes, & corpore tenues sint, plane ut inutiles jam nunc sint in posterum ad opus.

[9] Id ergo cum ille sane quam moleste ferret; Si lubet, [Ideo herus rei veritatem cogniturus discedit ad Metaurum fluvium,] adjiciunt improbi, certo rem cognoscere, jam, & vide m. Ad hæc surgens, conscenso statim equo abit, quæ dicta jam ab iis fuerunt, plane perspecturus, an dictis veritas concineret. Sed Fantinus opus jam confecerat; atque ubi herum jamjam adventantem sensit, consueto equo proficiscitur, equas agens, uti proximum flumen, cui nomen Metaurus n transmitterent, qui ex alto monte præceps defluit, & decursu velox, & ipso aquarum strepitu terribilis fremit: ejus quippe dilabentes aquæ eo aliquando, præsertim vero hyeme, feruntur impetu, ut retineri vix possint. Porro Metaurus appellatus est, ut puto, non modo, quia Meteoros o, hoc est, sublimis ex alto ruit e saxosis, ac præruptis locis; verum etiam quia meta auras p, id est una cum aura violenti flatus de monte, unde ipsius aquæ defluunt, impellitur, fluxionemque ex ipso discessu, quasi irritatus efficit vehementiorem, sæpiusque sine pluvia exundat, atque impetu ruit validissimo, plane ut ipsum trajicere haud facile queas.

[10] Vel certe quia multa in illum confluunt flumina, [pluribus hic descriptum.] ex quibus ingens aquæ vis; ac proinde Metaurum dixerit quispiam, quasi Metaphris q, hoc est, ut ita dixerim, confluxiones; omnes enim fluviorum in ipsum influentium aquas excipiens, rursusque in mare distribuens, unus ipse Metarrhus appellatur. Nisi certe, & alia quædam sit super hoc nomine conjectura. Etenim Taurus r quidam exstitit urbis fundator, qui ipsius amore captus, eam pro suo nomine Taurianum s indigitavit, haud certe ignobilem, imo vero quam illustrissimam: cujus reliquiæ, insigniaque ad nostram usque tempestatem manent, hinc inde ex utraque ipsorum fluminum parte exstantia, veteremque splendorem, atque ipsius magnificentiam ostendentia: tametsi nunc inhabitabilis & inculta est altera pars, propter eas, quas multis jam annis locus ille passus est, eversiones. Quoniam igitur mediam Tauri urbem flumen interfluit, proin jam tum Metaurus est dictus, idemque in præsenti retinet nomen.

ANNOTATA.

a In apographo nostro omittitur hic Balsamius, & tantum dicitur Sanctus οἰκέτης μὲν ὑπῆρχεν, famulus quidem exstitisse &c. ubi etiam nihil de officio reipublicæ, quod hic in textu sequitur.

b Apogr. nostrum εἰς εὐσίβειαν καὶ ἄκραν φιλοθεΐαν, ad pietatem & summum Dei amorem.

c Apogr; nostrum, ἔγνω γὰρ Κύριος τοῦς ὄντας αὐτοῦ. Novit enim Dominus suos.

d Apogr. nostrum νέμων τὰ πράγματα (lege πρώβατα) Ἰωθὼρ τοῦ πενθεροῦ αὐτοῦ ἱερέως Μαδιὰμ (juxta textum Scripturæ sacræ Exodi 3, ℣ 1) pascens oves Jethor soceri sui sacerdotis Madian. Interpres noster vel aliter in suo exemplari legit, vel illud iterum non recte reddidit.

e Apogr. nostrum καλὰς αὐτὰς τῷ εἴδη (lege εἴδει) id est specie, forma vel visu pulcras.

f Apogr. nostrum ἐκλεκτὰς ταῖς σαρξὶ, electas carnibus.

g Apogr. nostrum φόβῳ καὶ πίστει πολλῇ, timore & fide multa.

h Addit apogr. nostrum εἴτε ἄδοξος, sive inglorius; sed tam hoc, quam sive gloriosus non legitur in textu sacro ad Ephes. 6.

i Interpres legerit παραλείπειν vel παραλιπεῖν, a verbo παραλείπω, relinqure. Sed videtur rectius legi cum apographo nostro παραλυπεῖν, lædere, officere: ut sensus sit hic aut similis, ne hero damnum inferre videretur.

k Actio hæc prout hic & infra describitur, utpote domino Sancti damnosa, excusari non potest a culpa, nisi ex eo, quod Deo inspirante aut ex simplicitate & bona fide posita fuerit; & vero excusandam esse, patet ex sequenti proxime miraculo; & proximum item spiritu docente, videtur hoc suadere.

l Apogr. nostrum τύψας τῇ ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ μάστιγι, postquam verberasset flagello, quod manu tenebat.

m Substitue ex Apogr. nostro ἔρχου καὶ ἴδε. Veni & vide.

n Metaurus amnis, teste Philippo Cluverio, hodieque antiquo vocabulo, nisi quod depravato, vocatur Marro fiume. Alterum ei synonymum in Umbria, Romanorum victoria Asdrubalisque internecione memorabilem, alterum item in Sicilia notat Baudrand in sua Geographia. Μάταυρος, inquit Cluverius, habere Stephanum; sed cum is designet urbem Siciliæ, uti mox addit, a Locris conditam, arguimus, Cluverium ibi non satis discrevisse hanc urbem a fluvio cognomine in Brutiorum agro, de quo agit textus hic nosler; quique est fluvius Calabriæ ulterioris satis parvus, atque ex Apennino monte ortus, prope Seminaram castrum labitur, & auctus fluviis minoribus, juxta Metaurum oppidum in mare Thyrrenum se exonerat, uti notat laudatus Baudrand. Consule mappas geographicas. Locum ex Strabone lib. 5 ἀπὸ δὲ τοῦ Μεταύρου ποταμοῦ, Μέταυρος ἕτερος … Ab hoc autem Metauro fluvio, Metaurus alter; sive, ut locus apud ipsum vertitur, Ceterum iste Metaurus fluvius diversus est ab eo … partim corruptum, partim mutilatum esse, recte notat Cluverius ex eo, quod duo inter se contermini nominantur Metauri amnes, quorum alter nemini alii scriptori memoratus sit. Deinde locum corruptum conatur restituere.

o Dicuntur μετέωρα, non a θεωρεῖν, quod Albertus credidit, inquit Vossius in Etymologico linquæ Latinæ, sed a μετὰ & ἐώρα, quod Græci scholiasta dicunt poni pro αἰόρα: hoc vero inter alia ὕψωσιν sive exaltationem significat, ab ἀείρω, tollo: ut μετέωρα proprie sint, quæ in altum sunt sublata, sublimia. Paulo aliter etymologiam hanc accipit hic auctor noster pro eo, quod e sublimi sive ex alto ruit; quæ non videtur satis genuina: quamquam quis in similibus verum speret assequi, quæ mere plerumque divinatoria sunt, ac sæpius etiam nugatoria?

p Parum habet salis hæc etymologia: nam αὖρα ventulum seu ventum leniorem proprie significat.

q Quidnam sibi velit Metaphris, non satis intellexerit interpres, neque nos id satis intelligimus. Ex nostro textu non satis recte expresso elicimus ista: Καὶ διὰ τοῦτο Μέταυρος, ὡς ἂν εἶποί τις, μεταῤῥοῦν ἀπὸ τοῦ ῥεῖν· τὰ γὰρ πάντα τῶν εἰσρεόντων ἐν αὐτῷ ὔδατα δεχόμενος ποταμῶν, καὶ μεταδιδοὺς εἰς τὴν θάλασσαν, αὐτὸς μόνος λέγεται Μέταυρος. Et ideo Metaurus: dixerit aliquis metarrhum (meatum, confluxum) a fluxu. Omnes quippe fluviorum, qui in illum influunt, aquas excipiens, ac in mare distribuens, ipse solus dicitur Metaurus.

r Tauri civitas dicta fuit Taurianum, teste Bæudrand in descriptione hujus loci; & Tauri urbs vocatur infra. An ab suo, qui hic indicatur conditore, an alia de causa? Nobis certe adeo multus circa loci istius etymologiam auctoris conjecturis, novas superaddere non lubet.

s Fuit urbs olim Brutiorum in Calabria ulteriore seu Magna Græcia, in Hippontatum tractu; & admodum insignis quidem, prout mox fidem facit noster auctor. Prius episcopalem fuisse sub archiepiscopo Rhegino, quam a Saracenis exscinderetur, eique Miletum urbem successisse in dignitate episcopali anno 1087 (forte scribendum 1078) invenies apud laudatum Baudrand; neutram tamen urbem nos reperimus inter episcopos suffraganeos metropolitæ Rhegiensis apud Ughellum tomo 9 Italiæ sacræ, col. 422; a cujus jurisdictione Miletum urbem immunem fuisse, asseritur, sicut idem auctor notavit, ad vocem Miletus, eoque sedem episcopalem Taurianensem translatam fuisse a Gregorio PP. VII, anno 1075; quæ epocha pugnare videtur cum superiore; nisi forte dicta successio seu potius jus successionis episcopalis, & ipsa cathedralis sedis translatio diversis annis contigerint. Utut est, ista sane successio fieri haud potuit anno 1087 sub S. Gregorio PP. VII, qui jam tum obierat, mortuus anno 1085, die XXV Maii, uti habes apud nos ad istum diem. In Collectione Conciliorum, post Labbeum a Joanne Harduino nostro novissime edita, tom. 3, col. 1130, Georgius episcopus.. Taurianæ ecclesiæ, provinciæ Calabriæ subscribit in Concilio CPolitano 3, quod celebratum est anno 680. Alii item Taurianenses episcopi aliis ibidem conciliis subscribunt; nempe Laurentius Lateranensi anno 649, tom. citato, col. 929; Nicæno 2, anno 787 Theodorus, tomo 4, col. 459; Paulus denique post Leontium ep. Rhegiensem CPolitano 4, anno 870, tom. 5, col. 929.

* noctes

CAPUT II.
Insigne Fantini miraculum; patria ac gesta; sacræ exuviæ miraculis clarissimæ; an inde martyr probetur?

Igitur hunc fluvium cum equis, ut dictum est, trajicere dum cupit Fantinus, eas ut consuetum in locum reduceret; eum valde tum per totam crepidinem redundantem videns, [Virga Metauri aquas dividit, ut transeat ipse,] cognoscensque, haud facile se posse illum transmittere; ad hæc herum suum pone insequentem conspicatus, precationis armis accinctus, quasi ille magnus Moses, mentis, ut puto, auribus divinam illam vocem accipiens; Quid clamas ad me? equum a gebat leniter, virgamque manu extendens, eaque fluminis aquam percutiens, quasi illud animatum esset, Siste, inquit, Metaure, Fantinus enim Dei servus transit. [Et vero] stetere hinc atque inde aquæ: [&] ita Vir sanctus quasi per aridam humum, cum equis trajecit. Ceterum herus, tamquam Pharao, dum a tergo hominem persequitur, miraculum hoc omni dignum admiratione contuitus, magna vocis contentione post illum exclamavit, ac, Mei miserere, inquit, Serve Dei altissimi, meque ad te venire jubeto.

[12] [deinde etiam herus, rei miraculo compunctus;] Neque enim ipsius cor, ut olim Pharaonis obduruerat; tametsi insequebatur: verum novæ, atque inusitatæ rei metu perculsus, repente e vestigio ad Dei cognitionem accessit. Porro autem Fantinus, ubi etiam preces pro illo fuderat, effecit, ut is quasi per aridam, sicco pede transiret, [aquis] interim proprium in locum redeuntibus. Hic miraculo conspecto, Balsamius obstupefactus, atque horrore correptus, ad sancti Viri pedes accidit, veniam ab eo petens, lacrymansque, Nunc demum, inquit, vere te Dei Servum esse cognovi. Jam nunc igitur tu mihi dominus eris, tu herus. Atque illud etiam, quod in hoc miraculo contigit, considerandum est. Etenim per virgam, quæ ab sancto Viro gestabatur, haud simplicem quidem, sed pelliceis loris constrictam (siquidem hujusmodi lora gestare, qui equos pascunt consuevere; hæc autem taureas a appellant) miraculum editum est maximum.

[13] [quod Vitæ auctor] Namque per virgam quidem Mosis b, per flagellum vero pelliceum, Eliæ c & Elisæi d miraculo simile fuit, quod a sancto Viro patratum est facinus. Ut enim ii, virga quidem alter Erythræum e mare, alter ovina pelle Jordanem fluvium percutientes, siccis trajecere vestigiis; haud secus Vir iste plane admirabilis. Neque vero id mirum: & horum siquidem virtutes Beatus expresserat, eoque paribus etiam donis affectus est. Neque enim ei quidquam nocuit servitutis nomen, ut qui Deo mente ipsa serviret, in eoque collocatum haberet animi desiderium, quem etiam imitaretur. Quippe ille, (quæ summa ipsius benignitas est, ac misericordia) servi formam nostra causa suscepit, seque ipse ad nostram omnium salutem ad mortem usque demisit.

[14] [meritis laudibus] Nimirum eum, qui recte vivere statutum habeat, nihil impedit, tametsi servitutis jugo pressum circumagi aliquando contigerit. Ita Josephus cum in servitutem venditus, caste tamen, pieque vitam traduxisset, totius Ægypti princeps constitutus est; regni gloriam consecutus atque sortitus. Ita & Onesimus f ille (scientes alloquor) qui certe is fuit, ut vel ipsius Apostoli testimonio comprobari meruerit, quasi aptissimum pietatis instrumentum, ad obsequium paratissimus; imo etiam [quasi] liber, & genere ipso nobilis. Hos namque pluris æstimat in gloria Deus ille, qui quæ stulta sunt mundi, & ignobilia, & contemptibilia, & ea, quæ non sunt, elegit: eaque in regno suo cælesti nobilitat. Non enim est personarum acceptio apud Deum. Siquidem in Christo Jesu non est, inquit divinus Apostolus, gentilis, & Judæus, circumcisio, & præputium, barbarus, Scytha, servus, liber; neque mas, & femina; sed omnia, & in omnibus Christus.

[15] Etenim cujusque opus in horribili illo die planum fiet, [prosequitur,] atque unusquisque propriam mercedem accipiet, non secundum dignitatem, nobilitatemque seculi hujus, sed vero prout quisque laboraverit, habita videlicet ratione observationis mandatorum Dei, quemadmodum ea confecerit. Tum vero non divites, non sanguinis claritate præstantes, sed justi fulgebunt, sicut sol, in regno patris sui. Qui habet aures audiendi audiat, dicit Dominus. Ceterum hæc vita est, hoc institutum, hæc supra hominum cogitationem miracula cælestesque conatus percelebris ac ter beati viri Fantini.

[16] His virtutum laboribus fortiter constanterque institit, [uti & Sanctum ipsum.] celsoque animo contra obsistentem hostem dimicavit: ac de manu Domini præmium accepit: Euge, serve bone, & fidelis (loquentem Dominum audiit) g: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Ingredere jam, atque in cælo cum cælestibus mentibus una choros ducito h, digna laboribus præmia consecutus. Ac prius quidem rationis expertes pascebas animantes, nunc autem pascito Domini populum i. Jam vero de hominis vita, quam in corpore vixit, perorata hactenus narratio est; hinc jam ad majora ipsius miracula convertamus orationem.

[17] Egregius hic pietatis Armiger, ac tolerantiæ adamas, [Patria ejus indicatur;] hac natus est patria: quamvis enim servili sit conditione prognatus, at certe noster est. Unde majore etiam Hominem amore prosequimur, menteque complectimur; quippe nostrum, domesticumque decus, & ornamentum. Ut enim arbores fructuosæ, quos enutrierunt fructus, nativo solo quasi in cœnam apponunt, ita & is, nostro e solo existens, atque ad supremum gloriæ fastigium in miraculis edendis evectus, & quasi florescens palma, aut cedrus, quæ in Libano est, auctus ei quæ ipsum & protulerat, & aluerat, terræ mercedem retulit pietatis, fructum sui, ad æmulationem, imitationemque vitæ suæ volentes excitans.

[18] Quinam autem beati hujus ac celeberrimi Viri exitus, [latet autem vitæ exitus, sacra tamen lipsana clarescunt.] aut qualis vitæ terminus fuerit, haud satis liquet. Neque enim auditu percepimus, nisi quod sacræ ipsius corporis reliquiæ, cum apud nos asserventur, morbis, languoribusque omnibus remedio sunt, plurimosque passim revocant ad sanitatem. Proinde quasi operum admirabilium fons propositæ, aut diversarum ægritudinum medicinæ. Non enim uti Mosis, sic & beati hujus Viri sepulchrum, incertum est; verum illius manifesta quidem mors, tumulus vero occultus k hominibus est. In hoc sanctissimo Viro contra accidit; Pretiosa namque, de Davidis sententia, facta in conspectu Domini ipsius mors, nos etiamnum latuit: at vero illustris jam, & clara sepultura est, quæ in ipsius templo ad hanc usque ætatem, quasi jugis quidam medicamentorum fons salutares iis emanat aquas, qui fide recti, & desiderio ardentes accurrunt.

[19] Unde obstupefacti quidam magnitudine rerum, [Ex magnitudine miraculorum] quas supra naturæ vim & ordinem; post mortis quietem is edit, in eam venere sententiam, hunc martyrum loco dignum effectum. Ad ea siquidem miracula respicientes, non levem quamdam arbitrantur fuisse beati hujus, ac celeberrimi Viri actionem, pro collata ipsi gratia, ad tot, tantaque opera patranda. Nisi enim is, aiunt, per certamen obierit diem, quomodo talibus ac tam admirandis operibus divinitus nobilitatus est? Haud sane recte, ut arbitror, sentientes. Quod enim virtutis opus in Mose prius invenimus, quam Deum in rubo vidisset l? Quod in Elisæo, ante frequentem ad Eliam accessum; quando duplicem m ab eo spiritum cum accepisset, miranda illa edidit miracula?

[20] [non sequi, Sanctum fuisse martyrem,] Quod vero certamen subierat tum, cum etiam post obitum, ipsius ossium solo contactu, qui mortuus fuerat, in vitam repente est revocatus n? Nam & beatum ipsum, ac cæli cursorem Eliam, qui necdum obiit, quas confecisse pugnas ante novimus, quam tot, tantaque patraret miracula? Nihil aliud profecto præcesserat, quam certa in Deum fides, egregiaque adversus proximos, egentesque misericordia. Cujus certe rei divinæ Litteræ testes sunt. Quamquam & alia quædam iis inesse speciatim perspiciuntur, & Mosi quidem mansuetudo, ut & Davidi; simplicitas autem Elisæo juxta ac Jacob: Eliæ vero zelus. Patietur quippe oratio illum tametsi indigentem, pietate certe atque intima cum Deo familiaritate eximium, ac primum fuisse. Quæ certe omnia virtutum fastigia, non minus argumenta sunt profusi sanguinis, quam certæ, ut dictum est, inseparabilis atque ignitæ fidei, per quam & tanta conficere virtutis opera potuere.

[21] [probat auctor] Id enim indicat Domini sermo in Euangeliis, dicentis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis; dicetis monti huic; Transi hinc illuc, & transibit, & nihil impossibile erit vobis. Id quod nimirum & in beato hoc Viro videre est. Quomodo etiam Abraham patriarcha, justus ex una fide reputatus est; sic enim scribitur; Credidit Abraham Deo, & reputatum esti illi ad justitiam. Hieremias item unus inter Prophetas ad misericordiam sciendam aptissimus, & prius Deo cognitus erat, quam formaretur, & antequam ex utero prodiret in lucem, sanctitate donatus, magnam in gentes regesque potentiam consecutus. Nam caprarium quidem Amos, sed prophetiæ munere donatum, volentes prætermittemus: ut & Davidem prophetam item, ac regem, quo de nunc singillatim dicere non licet.

[22] [ab inductione] Quæ enim exponi de eo possent, norunt ii, quos sacrarum Litterarum mysteria non latent: quomodo eum Dominus a pascendis ovibus evocarit ad pascendum Jacob servum suum, & Israël hereditatem suam. Sed operæ pretium est, & illud intelligere, nempe non donorum laborumve multitudinem, sed minime dubiam sinceri animi fidem acceptam habere Deum. Etenim ea, cujus in Euangeliis mentio est, vidua, minutis assibus duobus cæleste regnum coëmit. At quinque virgines post sudores, susceptosque ad virginitatem custodiendam labores plurimos, propterea quod nulla alieni mali commiseratione, aut humanitate tangerentur, ex illo deturbatæ sunt. Namque hujuscemodi perturbationes ferinum arguunt, impiumque animum. Ita & Joannes Baptista infideles, ingratosque Judæos, quod nulla in alios misericordia moverentur, viperis comparat: hortaturque, fructus faciant pœnitentia dignos.

[23] De duabus item tunicis dent indigenti; idemque de cibis, [plurium aliorum; quamquam non mirandum,] ut faciant, præcipit. Quid autem latronem, quamvis e cruce penderet, cæli heredem momento temporis fecit, nisi vera, qua, eadem ipsa hora, collustratus est, Dei cognitio, minimeque hæsitans fides, & probum sincerumque propositum? Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis Dei: Miserebor enim, inquit, cujus misereor, & misericordiam præstabo, cui miserebor. Quod si præter divinas illas actiones, virtutesque & inauditorum efficaciam miraculorum, athleticaque certamina, sanctus Vir, prostrato hoste, proprioque effuso sanguine, mortem oppetens, martyris corona cinctus fuerit, id vero minime mirum cuipiam videatur.

[24] Fuit sane servus, haud inficiamur. Quomodo autem sese martyrio libenter non dederit, [si martyr fuisset:] vocante ipsum Deo, cum talis, tantusque in virtutibus exstiterit ac sublimitate miraculorum, inhærente sibi sancti Spiritus virtute & gratia corroboratus? Quare si hæc ita se habent, uti dictum est, duplex hinc nobis venit exultationis gloria: quippe duplex est Athletæ nostri corona. Præterea noster est: ex nobis enim ortum trahit. Quoniam vero & aliorum miraculorum, quæ beatus Vir post depositionem tabernaculi atque ad cæli sedes ascensum edidit, mentionem fecimus: age, producamus & alia quædam ab ipso patrata, uti per hæc, & ea quoque, quæ ante memoravimus, vera esse confirmet oratio.

[25] Non enim aniles fabulas secuti istæc dicimus, [cujus nonnullorum miraculorum idem qui est scriptor, est & testis oculatus.] scribimusque, sed nonnullorum ex iis oculati testes sumus, ac ministri o. Quæ vero ista sint, accipe. Purgatio leprosorum, paralyticorum restitutio, vexatorum a dæmonibus sanitas, ægrotantium curationes, visus cæcis redditus, status claudis erectus; sed & mortuorum suscitationem si quis adjiceret, haud quidem a recto aberraret. Ad hoc in somnis visa, locutionesque, rerum conducibilium admonitiones, præceptionesque, & calamitatum solutiones, in marinis periculis apparuisse periclitantibus, qui ipsum nominatim invocarent, opemque illis præstitisse: atque a periculis erutos, a variis, ut diximus, calamitatibus liberasse. Sed illud miraculorum ejus initium.

ANNOTATA.

a A voce ταῦρος, taurus, est ταυρέη vel ταυρείη, videlicet δορὰ, pellis; sed tropice accipitur pro scutica & flagello, e corio bubulo confectis. Vide etymologos, & nostri Joannis Ludovici de la Cerda Commentarios in Tertulliani librum Ad Martyras, cap. 5.

b De istius Sancti gestis agendum erit cum Martyrologio Romano die 4 Septembris.

c De S. Elia egimus die 20 hujus; ubi & de hoc facto habes ex sacris Litteris pag. 19.

d S. Elisæum dedimus die 14 Junii, a pag. 784.

e Id est rubrum; Græce ἐρυθραῖον.

f S. Onesimum, episcopum Ephesinum ac martyrem ex gentili ac servo Philemonis factum, habes die 16 Februarii, a pag. 855.

g Apud Cajetanum est audi; sed substituimus audiit juxta nostrum apographum Græcum ἀκούσαντος.

h Videntur hæc, incipiendo a tui, efferenda affirmative potius quam imperative, saltem juxta nostrum Græcum apographum, quod ex correctione nostra sic sonat: εἰσελθόντός τε καὶ σὺν ἀγγέλοις ἐπουρανίοις συγχορεύοντος, ἄξια τῶν πόνων τὰ γέρα κομισαμένου.

i Ms. nostrum τὸν λαὸν περιούσιον, ζηλωτὴν καλῶν ἔργων. Populum peculiarem, zelatorem bonorum operum.

k In libro Deuteronomii cap. 34, ℣. 5 & 6, sic dicitur: Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: & sepelivit eum in valle Terræ Moab contra Phogor: & non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem.

l Res gesta longe notissima describitur Exodi 3.

m Qualis fuerit duplex ille spiritus, quem sibi Elisæus postulavit, disquisitum est dicto die 20 hujus pag. 19.

n Factum hoc exponitur lib. 4 Reg., cap. 13.

o Addit ecgraphum nostrum Græcum καὶ χεῖρες ἡμῶν ἐψηλάφησαν, & manus nostræ contrectaverunt.

CAPUT III.
Miraculorum ope Sancti patratorum pars I.

Miraculum I.

Theodorus quidam, urbanis dignitatibus illustris, cum aurum ab eo, qui tum rerum potiebatur, [Theodorus quidam soluta pecunia, sed perdita apocha denuo solvere coactus,] mutuum petiisset, accepissetque; eo pro libidine usus est. Inde autem non multo exacto tempore, repetenti aurum principi persolvit debitor, accepta insuper syngrapha, quod nomina jam expedisset. Rursus autem non multo post, princeps sive oblitus, sive de industria a agens, aurum exposcebat, negans redditum sibi a Theodoro: syngraphamque postulabat, qua pateret, num illud recepisset. Hic repente Theodorus ad sua ipsius scripta currit, cautionem exquirens principis. Ubi multa perscrutatus est, rimatusque, invenire illam haudquaquam potuit. Tum lacrymis luctuque conficere se, gemensque ac gravissime suspirans Deo supplicare cœpit, vellet ipsum ab ea calamitate vindicare, sanctique Viri nomen invocans, ait: Ades hic misero mihi, sancte Dei Fantine, meque hoc periculo, ac necessitudine circumventum libera.

[27] [videt in somnis S. Fantinum,] Inde ubi supervenit nox, somnusque in hominem irrepsit, videt in somnis Fantinum ad sese accedentem, equitis habitum præ se ferentem, sudoreque perfusum ipsius equum, quasi post longum iter, cursumque vehementissimum eo tandem advenisset. Qui sic mœstum alloquitur: Cedo mihi, quid habes, quidve tanto, domine, mœrore tabescis? Cui ille, Animi crucior, inquit; quoniam, quod minime interverti, aurum a me exigitur, maleque metuo, ne cum familia mea universa, pro auri ratione divendar Hic pavitantem excipiens Fantinus, Novit, ait, optime Deus, huc me tua causa, tot passum millia emensum advenisse. Ecce enim equus meus, ut vides, multo sudore manat. Nam quis tandem es tu, Domine? subjecit ille.

[28] Vicinus ego tuus sum, respondit Fantinus, [qui ipsi epocham ostendit.] Taurianæ urbis accola b: nam quod scriptum inquirebas, in isto est tomo, ad finem chartæ. Quibus dictis, abscessit. Pro! rem admirandam! rogatus quippe, quis esset, nomen celavit, ex loco dumtaxat proprium templum manifestans, ubi pretiosæ ejus reliquiæ asservantur. Igitur consurgens Theodorus, chartamque a sancto Viro per quietem indicatam investigans, quam inquirebat, syngrapham in calce conscriptam invenit. Ita profectus, euamque apud judicem proferens, impune abiit, Deum inde rite dilaudans; divinum enim Hominem, quem invocaverat, eum ipsum esse agnovit, qui jam apparuerat, ipsumque periculo explicarat. Quare jam tum sancti Viri memoriam quotannis recolebat, oleum abunde suppeditans ad fovenda templi lumina: ac sane quam comiter, liberaliterque tractans eos, qui apud ipsum eo die convivio exciperentur c. Tanta nimirum erat ipsius in sanctum Hominem fides, & amor; tam ardens, & immutabile, quo adversus illum tenebatur, desiderium.

II.

[29] Porro Nicetas hujus hominis filius d, a quo & hæc accepimus, archidiaconus dum esset nostræ sanctæ ecclesiæ, [Scabiosus] aliud nobis dignum utique, quod litteris mandetur, miraculum commemoravit. Sic autem ille aiebat: Adolescens cum essem, gravem in morbum forte incidi, plane ut corpus mihi præ fera scabie totum scateret ulceribus. Igitur sic affectum domestici equo impositum me ad sanctum Virum adduxere. Noctu autem aliquando video secundum quietem stantem Sanctum, comitesque viros duos episcopali habitu augustos, quos ille nominatim compellabat, hunc quidem Georgium, illum vero Joannem.

[30] Porro hi sancti episcopi munus obierant in loco sanctæ & catholicæ ecclesiæ, [a Sancto sibi apparente] non sine pietatis eximiæ testimonio: quorum etiam in S. Fantini æde reliquiæ servantur. Hos ego quasi e propriis tumulis egressos videbam Sancto adhærere. Is igitur ad me: Surge jam, inquit. Tum ego e vestigio consurgens in pedes steti. Rursus ille. Exuere, ait. Inde dum jussa pavidus exsequor, alterumque indusium exuor, alterum vero corpori adhærescens relinquo, repetit ille: Exuere.

[31] Quod præstare cum erubescerem, acerbius locutus, [sanatur miro modo.] Exuere, inquit. Igitur eo exspoliatus indusio, nudus constiti totus ulceribus horridus: sed ille, cum mihi rursus, ut exuerem, imperaret; Quid mihi sic aspere loqueris? inquam. At idem illo repetente, tum ego propriis manibus corporis mei pelle apprehensa, illam ipsam conabar detrahere, quam ubi manibus extendi, totam inde quasi vestem exui, in terramque projeci. Tum Sanctus; Ecce, inquit, convaluisti; induere jam vestibus tuis, tuasque sedes repete. Adhuc eo loquente excitus, cognovi me, depulso morbo, plane valentem. Cum enim repente purgatus surrexissem, ad ædes meas abii, immortales Deo gratias agens.

III.

[32] Cum nummos tres a nescio quo mutuos accepisset quidam, [Quidam pejerando abusus nomine S. Fantini] cujus nomen, facinoris horrore commotus, volens præteribo, aliquo autem tempore præterlapso debitum a creditore repeteretur, pernegabat ipse, nihil omnino se ab eo accepisse dictitans. Ille vero negantem ipsum, debitumque reddere minus valentem, neque adeo volentem, ubi animadvertit: Hic tu mihi, inquit, si jurejurando S. Fantinum testem feceris, debere te mihi omnino nihil, a controversia desisto: nihil jam tibi de hoc molestus ero. Igitur cum ad ædem Divi uterque concessissent, juravit infelix, per sancti Viri sepulchrum, nihil se illi debere. Inde abscedentes ad sua quisque exiere.

[33] [punitur morte violenta.] Paucis vero post diebus, operæ pretium fuit, eum, qui pejerarat, proprium quoddam ipsius negotium expediturum proficisci. Profectus igitur, confecta re redire voluit; ceterum in medio itinere cum esset, parumque de via publica deflexisset, & ex equo desiliens, illum alligasset arbori (cujus truncus cum radice etiamnum exstat, facinoris argumentum) stetit mutus, ac veluti mente captus, multoque horrens ulcere, huc atque illuc circumspectans. Igitur incondita demum emissa voce, sanctique Fantini nomen invocans, quasi ab eo excruciaretur, illisus in arborem, concidit super eam, subitoque animam efflavit miser, exemplum factus pejeraturis.

ANNOTATA.

a Nonnulla sub initium hujus miraculi aliter exponit noster textus Græcus.

b Ex iis, quæ sequuntur in apographo nostro Græco, conficio sequentia, & sic restituo: πλησίον οἴκων τοῦ δεῖνος πρεσβυτέρου, prope ædes cujusdam presbyteri.

c In Martyrum natalitiis epulum in sacris ædibus olim celebrari solitum; deinde autem cum mores sanctissimos tempora corrupissent, eam agapen a templis sublatam, observatur hic apud Cajetanum; ut videsis in Animadversionibus ejus pag. 139.

d Theodori videlicet; de quo facta est mentio in miraculo superiore.

CAPUT IV.
Miraculorum pars secunda.

IV.

Alius quidam ex optimatibus civitatis, pedibus æger, [Pedibus laborans curatur.] vehementique dolore confectus; neque jam perferre valens cruciatus vim, ad Sanctum accedit, eademque ipsa nocte, dum una cum aliis, qui cum ipso erant, dormit; videt in somnis ex ejus pueris quidam, pedes ipsius loris quibusdam adstrictos usque ad crura. Hærere hic puer, ac secum ipso cogitare, quid tandem hoc esset, quisve heri sui pedes circumligasset. Hæc dum secum ipse volutat, virum quemdam conspicatur terribilem, aspectuque venerabilem, juxta dominum suum adstantem, quem & puer quidam comitabatur. Ad quem is, qui apparuerat, Quis, inquit, iste est, qui hic cubat? Cui ille, hominis nomen subjiciens, Talis est, ait; sed pedibus laborat. Inde subsellio quodam cum sedisset is, qui jam se videndum attulerat, augustus Vir, Solve, inquit, ipsius pedes. Extemplo ille utraque manu ex hominis pedibus eximere lora aggreditur: cumque alterum expedisset, Solve, & alterum, ait Sanctus. Paret puer. Tum Sanctus: Dimitte hominem; jam abire licet. Atque his dictis, evanuit. Igitur cum statim ille mane surrexisset, valens gaudensque abiit in domum suam. Ceterum isthæc nobis ejus familiaris narravit.

V.

[35] Puella quædam, tenella admodum ætate, alterum propemodum agens annum, cum matre dum noctu dormit, [Paroula quædam dæmonis vi capta visu,] aliquando percussa, mediasque in ædes excussa est. Excita parens, puellamque in cubili non inveniens (neque enim quidquam senserat, quemadmodum ea e suo ipsius sinu sublata esset, id videlicet agente dæmone) festina exsilit, mediisque, uti dictum est, in ædibus sedentem, luminibusque captam videt. Ambigebat porro, quid hoc esset; sed nihil quidquam ejus pater moratus, prehensam filiam ad Sanctum deduxit. Igitur prima nocte dum in æde Divi domirent puellæ pater, avusque, ingentem in foribus templi strepitum sentiunt, quasi impellentis alicujus, aut illas irrumpentis. Hic genitor timore percitus, puellamque complexus, cum ea accubuit. Avus autem animo confidentior, abiit inspecturus, ecquisnam ostium impelleret.

[36] Quod cum reserasset, ac neminem conspexisset, [sospitata per Sanctum sibi suisque restituitur.] rursus occluso revertit, suoque in lecto recubuit. Extemplo autem collidi iterum mutuo concursu fores cœpere a, Agnovit ille, dæmonem esse, quem Sanctus templi aditu prohiberet; ita nihil jam id pensi habuit. Ceterum proxima nocte templi fores commotæ. Tum ab ancillis, quæ in templum advenerant, profunda nocte, visus dæmon, quasi prægrandis canis extra januam stans. Inde tertia nocte post auroram, die jam illucescente, apertis repente oculis, puella suum patrem agnovit. Eam igitur valentem lætus accipiens pater, domum repetit, laudes Deo gratus persolvens. Porro autem puella hæc cum adolevisset, Deique gratia, vitæ instituto, virginitate non minus atque ætate profecisset, trigesimum fere annum agens, digna judicata est, quæ sacrarum virginum, in Sancti ipsius monasterio, antistita crearetur, nomen autem illi Gregoria.

VI.

[37] David quidam, scientia medicus, genere Syrus, religione Christianus, cum acri aliquando laboraret oculorum dolore, [Alius ab oculorum dolore, & cæcitatis periculo liberatur,] ut ne parietem quidem præ nimia corporis spissitate, ac crassitudine videre posset; vehementer dolore cruciabatur. Cumque ea, qua pollebat arte, multa expertus esset, sanare certe se ipse non potuit. Quare cum præ diuturna, laboriosaque ægritudine oculis se plane privandum præsentiret, iter maturat ad Sanctum, descendensque ad sepulchrum, quod infra positum erat, quo in loco prius pretiosæ, ac venerabiles sancti Viri reliquiæ servatæ dicebantur, paululum invenit aquæ, e foramine quodam effluentis. (Quippe humidus est locus:) Eam igitur ut accepit b, laudesque referens Numini, discessit; ei scilicet haud absimilis, qui in Siloë cum lavisset, cæcitate pulsa, recepto gavisus est lumine.

VII.

[38] Eunuchus quidam, presbyteri dignitate clarus,[uti & alius, gravissime morbo,] hæc nobis de se ipse commemorans, Cum nondum ex ephœbis, inquit, excessissem, gravissimum aliquando in morbum cecidi; qui me sex ipsos menses divexavit. Igitur ad S. Fantini ædem a consanguineis adductus, dies ibi non paucos mansi Morbi autem gravitate pressus, sancto Viro supplicabam, me uti respiceret, ac misereretur. Itaque rogabam: Deo cumprimis carissime sancte Vir, qui multos misertus es, atque servasti, tute nunc & me famulum misertus, benigne servato. Inde nocte quadam, videre mihi videor secundum quietem sanctum Virum, speciem figuramque pulcherrimi adolescentuli præ se gerentem, præcinctum chlamyde, calceatumque.

[39] [a Fantino sibi apparente jussus surgere.] Porro anteibat illum puer quidam, accensam facem manu gestans. Is ubi e sepulchro ascenderat, festinus al altare ingreditur, fusisque precibus, accessit ad me. Mox puero facem præferenti, Quis, inquit, iste est? Cui ille: Æger est, Domine. At Sanctus; Nihil illi, ait, mali est. Dumque hæc loquitur, fragrans mihi thus præbet: additque: Surge, jam sanus es: tum ad januam abiit, quæ occidentem spectat. Hic ego somno excitus, odoratusque sensi e manu mea fragrantissimum afflari odorem, statimque consurgens meas ad ædes, restituta sanitate, concessi, Deum laudans.

VIII.

[40] Alius quidam toto corpore dissolutus ac sindone sublatus a quatuor, [Toto corpore dissolutus convalescit:] ac ne in suo quidem lecto paululum sese alio convertere se ipso valens, adductus tandem a domesticis, in S. Fantini porticu constitutus est; quem & nos misere laborantem conspeximus. Is intra paucos dies recepta sanitate domum propriis pedibus regressus, Deo gratias egit. Inde autem & nos hominem vidimus operantem: ab eoque modum edocti, quo sanitatem obtinuisset, Deo laudes obtulimus, Davidicum illud usurpantes: Mirabilis Deus in Sanctis suis.

IX.

[41] Sed illustre quoque illud in illustri viro miraculum. [vir illustris de Fantini sanctitate temerarie garriens punitur;] Namque Andreas quidam eximia quidem in urbe dignitate florens, sed elato superboque animo tumens, eo pervenit audaciæ, ut & S. Fantini præclara, quæ passim divulgabantur miracula, parvi pendens, illud etiam temere garriret; Quis tandem iste Fantinus est? Quippe illum & famulum scimus, atque adeo equarum pastorem. Enimvero & ipse, si lubet, parem possum mihi brevi colligere sanctitatis famam. Sic insaniebat miser, in se non minus, atque in cælum: declarabatque his verbis, minime magnam fuisse gloriam Fantino divinitus datam. Igitur venatum egressus aliquando, justas dedit impiæ temeritatis pœnas: siquidem ex equo forte præcipitans, confracto miserum femore, vehementer afflictabatur, sed afflicto graviter corpore, rediit ad sanitatem mens: tetigit namque animum despecta ab se S. Fantini memoria, atque hanc reputabat unam tantæ calamitatis causam.

[42] Errorem igitur, impietatemque cœpit pœnitendo corrigere, [sed facti pœnitens pristinam consecutus est valetudinem.] ac suam acerbius infidelitatem accusare. Inde ad beatum Virum preces infimas effundere, etiam atque etiam rogare, sibi benignus parceret, contritoque femori mederetur. Adfuit repente exspectatum auxilium. Quidquid erat doloris, morbique, levatum, depulsumque. Ergo ille ubi convaluit, meritas Deo laudes gratus persolvebat; Fantinumque pro viribus efferens, Vere, aiebat, egregia hujus Viri sanctitas, incredibilis virtus. Neque vero gratus animus in posterum quidquam deferbuit. Namque jam tum sancti Viri memoriam summa deinceps quotannis religione, ac fide colebat, præclarum eo die, lætumque convivium apparans, ingentemque cum familiaribus lætitiam agitans.

X.

[43] Puella quædam impubes, atque ætate tenerior, cum ab impuro cacodæmone divexaretur, ad sanctum Virum a matre deducta est, [Puella cacodæmone, ]monasteriique antistiti tradita; quæ cum sancti Viri opem, auxiliumque imploraret, una cum universo sororum cœtu, uti malo dæmone misera liberaretur, candide quidem puellam commiserabatur. Igitur ubi preces effuderat, accepto de extincta sancti Viri lampade oleo puellam perungentes, brevi sanam, incolumemque accepere c. Ceterum ea monasticum induta habitum, cœnobio sese addixit, monasticam in eo vitam cum ceteris degens, puritate ac virginitate laudabilem: atque in S. Fantini obsequio sedula noctu, diuque persistens.

XI.

Alius item nequissimo spiritu correptus, Sancti ædem ingressus,[uti & alius liberantur.] paucosque in ea dies commoratus, mox sanitatem consecutus, domum abiit, justum persolvens debitum gratiarum d.

ANNOTATA.

a Exemplar nostrum Græcum adjungit: καὶ διέμειναν οὕτως ἕως ὄρθρου, & sic permanserunt usque ad auroram.

b Locum hunc ita restitue ex apographo nostro Græco: λαβὼν οὖν καὶ νιψάμενος εὐθέως παραχρῆμα ἀνέβλεψεν. Postquam itaque accepisset & lavisset, statim sine mora visum recepit.

c Apographum nostrum Græcum rectius rem sic exponit: καὶ ἡμεῖς εὐχὴν ποιήσαντες, καὶ ἐκ τῆς τοῦ Ἁγίου ἀσβέστου κανδήλας χρηματίσαντες ἔτι ἔλαιον ἡγιασμένον, αὐτὴν ἀλείψαντες ὑγιῆ ταύτην ἐθεασάμεθα ἀπὸ τῆς ἡμέρας ἐκείνης τοῦ δαίμονος φυγαδεύοντος ἀπ᾽ αὐτῆς. Et nos postquam precibus vacassemus, & ex lampade, quæ non exstinguitur, sacrum oleum accepissemus, ipsamque inunxissemus .. sanam eam conspeximus, ab isto die dæmone ab ipsa fugato.

d Notari meretur ex sæpe dicto apographo, quod sanatus ille ἑξαετίαν ἔχων ὑπὸ τοῦ ἀκαθάρτου δαίμονος βασανιζόμενος, annis sex ab impuro dæmone vexatus fuerit.

CAPUT V.
Miraculorum pars tertia.

XII.

Theoctistum quemdam appellabant, eunuchum hominem ac monachum a; [Sanctus in somno cuidam visus,] is mihi narravit, adiisse se aliquando S. Fantinum, precatumque, domum repetivisse. Nocte autem appetente, ubi accubuerat, dormieratque, visum sibi in Sancti templo se versari, atque una cum sororibus canere consuetas laudes. Inde vero iis concinentibus, Adolescens quidam, ait, æqualis meus adstitit, nigris, crispisque capillis, prorsus eximia specie. Is baculum manu tenens antistitæ adstabat, concinebatque cum illis innixus baculo, in quo inscriptum erat: Exsurge, Domine, adjuva nos, & libera nos propter nomen tuum. Tum in subsellio quodam cum sedisset, canebat.

[45] [canere Dei laudes cum monialibus.] Cui antistita, Nobis, inquit, id a patre nostro, Domine, traditum non est. Atqui ego, respondit Adolescens: Et id probe novi; verum apud me ita assolet. Nam unde es? ait antistita. Ad quam ille, protensa ad templum dextera: Hinc ego sum, atque hæc ædes mea est. Igitur consurgens, ad dexteram abiit templi partem, Orientem versus. Tum illa: Ergone abis, Domine? Abeo jam, inquit, quandoquidem ad ministerium dimissus sum; quod obiturus jam pergo. Mox autem rediens, vobiscum una morabor. Tum antistita: Propitium nobis, Domine, tuis precibus Deum reddito. Igitur ille conversus, signoque venerandæ crucis illis obsignatis, eam in partem abiit, quæ Orientem spectat. Hic ego, inquit Theoctistus, qui spectator fueram, experrectus, maximopere miratus sum, Deumque laudavi. Quæ cum ego a monacho illo accepissem, annotavi b.

XIII.

[46] Appetente aliquando S. Fantini festo die, [Succurrit periclitanti in mari,] sanctoque majoris hebdomadis c instante sabbato, cum ascetriarum præfecta angeretur animo vehementer, quod nec ad templi lumina, neque ad sororum usum, olei quidpiam esset in cœnobio: ecce tibi sub horam diei sextam, vir nescio quis, vas affert, oleo plenum, sextariorum d fere duodecim. Quod cum obtulisset; Sanctissimus, inquit, urbis episcopus, hoc ad S. Fantinum oleum mittit: cum enim in mari periclitaretur, in eoque fluctuans, cum in conspectum Sancti venisset, eum precatus, præsentem opem sensit, atque ex marinis fluctibus evasit. Ea re oleum hoc misit. Igitur oleum accepit antistita, immortales Deo gratias egit, effecitque, consueto uti niteret ecclesia decore, sororumque necessitati satis provisum foret in sancto ac festo Christi reviviscentis die. Hæc nos ubi perspeximus, accepimusque, Deum laudavimus inexplicabili providentia universa moderantem.

XIV.

[47] Puella vero prope quadrima, cum a parentibus aliquando ad S. Fantini ædem adducta esset, [puellæque morituræ apparet. ] introductaque ad aram a patre, ubi sancti Viri tumulus erat, acceptam antistita educavit in cœnobio, sacrasque litteras edocuit, ac monasticum institutum, sororibusque adjunxit. Cumque aliquod tempus in cœnobio egisset, morbo implicita est, qui & vitæ postremus fuit. Natam igitur parentes accipientes, ut ipsi debita in infirmitate præstarent officia, (neque enim a cœnobio longe aberant) ei ministrabant. Cum autem ea jamjam esset obitura, ad matrem hilari vultu conversa, Mater, inquit, ecce S. Fantinum. Nam ubi, o filia, S. Fantinus est? ait parens. Cui puella: En, ubi stat; ecquid illum non vides? Statimque animam exhalavit. Igitur allatas ipsius reliquias in cœnobium sepulturæ mandarunt. His nos ab ejus parentibus acceptis, divinum Numen extulimus.

XV.

[48] Acerbius desæviens morbi vis mulierem quamdam sic afflictaverat, ut jamjam animam exhalatura videretur. [Mulierem cum morte luctantem sanat:] Eam ergo familiares ad ædem S. Fantini, sanitatem exoraturi, deducunt; sed minime tamen tum febris decessit; immo vero sic omnes exhauserat corporis vires, ut & omnis pene sensuum usus deperditus videretur. Nam neque cibi quidquam capessere, neque aquam degustare omnino poterat: sed & auditus illi, aspectusque nullus: omnino cadaver potius dixisses, nisi pertenuis dumtaxat ei spiritus superfuisset. Ita sepulturæ mox mandanda videbatur. Verumenimvero naturæ conditor instauratorque Deus, inusitato quodam modo Fantini sui virtutem explicavit. Cum enim ægram afflictamque mulierem, ne ibi potius moreretur, domum lugentes familiares reportassent; ecce tibi repente valens, incolumisque exsilit: ad venerabilem S. Fantini ædem læta festinat, gratias, quam potest maximas, agit optime de se merito: atque ad sacrum ipsius tumulum anathema suspendit, grati animi monumentum.

XVI.

[49] Cum aliquando sacrarum virginum antistita, unaque ipsius cœtus, templum diluculo essent ingressæ, [ reliquiæ ejus miraculosa luce illustrantur;] consuetam Deo hymnodiam persoluturæ eaque peracta jam esset, atque omnes, Christe eleison, ut in absolutione matutina assolet, enuntiassent, derepente visa ex altari quasi lampas ignea, parvaque, quæ paulatim crescens, ut nobis relatum est, totum altare luce complevit, ubi maxime venerabiles asservantur S. Fantini reliquiæ. Id ubi monachæ conspexere, timore concussæ, plane obmutuere, nihil omnino canere, atque adeo loqui præ ingenti stupore valentes. Inde ubi lux evanuit, multo, suavique odore quasi unguenti plurimi tota ædes repleta est. Extemplo igitur erupere e templo monachæ, pavore non minus, atque ingenti affectæ lætitia: iis quippe timorem ac stuporem injecerat admirabile spectaculum.

XVII.

[50] Neque porro absimile fuit, quod viro cuidam accidit, nomine Salomoni, quem id commemorantem audivimus. [ædes vero ei sacra] Cum enim is aliquando, ut aiebat, cum amico quodam de monte descenderet; vesperaque appetente, de via declinantes, ad S. Fantini templum in montis descensu positum accessissent, jucundam inibi quietem capturi (hanc autem ædem S. Fantini exstruxerant indigenæ, ubi illum, equas dum pasceret, egisse fama erat: ibique etiam Sancti aream esse aiunt, unde locum illum S. Fantini aream hodieque appellant) Igiturii, quos ante diximus, templum hoc ad quietem ingressi, vident aperte intempesta nocte per visum, viros quosdam plures albis amictos vestibus, equis insidentes; ex eisque descendentes, templum ingressos: mox ædem conspiciunt larga omnem luce compleri, claraque illos voce cantantes. Porro equi foris stantes hinniebant.

[51] [a cælestibus, civibus boneratur.] Ego vero, inquit Salomon, ea perterritus cum aspectarem, stupefactus obmutui, tum ad proximum comitem, qui dormiebat, Audin, inquam? Surge jam, & miraculum vide. Sed cum ille gravi adhuc somno pressus jaceret, iterum manu percutiens hominem, aio; Eia, miser, consurge tandem, ac mysterium intuere. Igitur trium circiter horarum exacto spatio, cantuque ab iis, qui albati apparuerant, viris peracto, templum undique clausum video, nullamque accensam lampadem, visos denique homines evanuisse. Hic ego, Quam terribilis, inquam, est locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei. Inde consurgens illico, conterritus abscessi, Deum laudans. Hæc nobis ille cum lacrymis enarrabat, timorem, ut arbitror, juxta ac gaudium miraculi memoria faciente. Nos autem ubi hæc accepimus, tempus diemque accurate perquisivimus, itaque plane comperimus, ut ille docuerat.

XVIII.

[52] Nam * id, quod parum abfuit, quin me præteriret, [Saracenorum in Christianos frementium] quasi coronidem adjiciam narrationi; quod scilicet hujus urbis indigenæ propemodum omnes in ore habent, atque a majoribus acceptum, tamquam hereditatem quamdam per manus nepotibus tradunt. Id autem est hujusmodi. Quo tempore adversus Christianos, tamquam immanes belluæ, fremebant impii Saraceni, erupere ex Africa aliquando magno cum exercitu omnia depopulaturi Christianorum loca, ac devastaturi, prædamque ipso die facturi spoliorum, ac populorum, qui dies festus agebatur S. Fantino, quo frequens de more conveniebat populi multitudo, publicis conventibus, magnaque celebritate exornans sancti Viri memoriam, quæ quarto & vigesimo recolitur Julii die.

[53] [navis Taurianum appulsa, a Sancto apparente incenditur;] Forte igitur in urbem hanc navis impiorum illorum quædam appulit, apparuitque contra S. Fantini templum; ubi derepente commovetur turbine pelagus, magnaque excitata tempestas, tum navis nimborum, undarumque impulsa vi, atque ad scopulos appulsa, subito afflicta, dissolutaque est. Ceterum ex iis, qui in ea erant, hostibus, alii in imo gurgite periere; alii ab iis, qui eo concurrerant, Christianis comprehensi sunt: quibus & illud memorabant, se cum eo navi applicuissent, virum quemdam in scopulo conspexisse, ætate juniorem, accensam facem manu gestantem, juxtaque purpuratam quamdam mulierem adstantem, cujus nutu, quam manu tenebat facem, cum ille in navim conterminam jaculatus esset, omnes repente combustos.

[54] [qua de causa Saraceni, qui capti superant, convertuntur ad Christum.] Hæc ubi a Saracenis audivere, qui ad festum diem agitandum confluxerant, divinum Numen psalmis, hymnisque & spiritalibus canticis extulere, qui se præter opinionem servasset per S. Fantini patrocinium. Maximo igitur gaudio, lætitiaque triumphantes, festum diem confecere. Qui vero captifuerant fuerant Saraceni, ex eo quod ipsis acciderat, edocti magna esse, ac salutaria Christianorum mysteria, fide illustrati, sacroque abluti baptismate, Christo nomina dedere, neque jam suas repetere sedes voluere.

[55] Sed quid ego singula sancti Viri miracula commemorem numeremque? [Plurima Sancti miracula ab eorum scriptore præterita.] Quippe narrantem me tempus deficiat: multa namque, ac magna & inusitata sanctus ac felicissimus Christi servus Fantinus edidit: quæ quia prope innumerabilia sunt, narrari aut litteris mandari neutiquam possunt. Hæc autem de multis pauca scribimus, hinc uti constet, quam libere, familiariterque cum Deo ageret, propter vitæ puritatem.

ANNOTATA.

a Ms. nostrum sic do & verto: Θεόκτιστός τις, οὕτως προσαγορευόμενος, εὐνοῦχος μονάζων ξενικῶς παρῴκισεν τῷ τόπῳ τούτῳ χρόνον τινά. Theoctistus quidam (sic enim vocabatur) eunuchus, monachus peregrinorum more inhabitavit hunc locum aliquo tempore.

b Nempe, uti addit Ms. nostrum, καὶ τὸν μῆνα, καὶ τὴν ἑβδομάδα, καὶ τὴν ἡμέραν, mensem, hebdomadem & diem.

c In Ms. nostro τοῦ ἁγίου σαββάτου, sancti sabbati, non addito majoris hebdomadis.

d Sextarium vel sextarius est mensura liquidorum & aridorum, de qua voce Cangius breviter in Glossario Latino.

* Jam

CAPUT VI.
Miraculorum pars quarta.

XIX.

Quæ vero mihi quamlibet humili tenuique homini ex Dei gratia benignitateque, ac S. Fantini deprecatione contigere, silentio involvere, [Horum miraculorum scriptor] prorsus iniquum duco Quare quæ tandem ea fuerint, aut quomodo contigerint, paucis explicabo. Quo tempore Leo hæreticus tertio a jam anno imperabat, mandatum mihi, atque aliis quibusdam Siculis ab eo, qui id temporis, in Sicilia rei bellicæ ducem agebat, uti ad imperatorem legati adiremus, de quibusdam ad provinciam spectantibus capitibus corrigendis. Itaque navigium nacti, Bizantium profecturi, conscendimus: solventesque e Sicilia, opportuno perflante vento, ad mare Adriaticum venimus

[57] Ubi contra nos excitatus est ventus turbulentus, qui vocatur Euroclydon b, ut in Actis sanctorum Apostolorum scriptum est: [horribili maris tempestate jactatus,] quæ certe appellatio vera est; late siquidem hic ventus, violenterque spirans, magnam, ut arbitror, quæque vix sustineri queat, toto mari tempestatem excitat, eury namque vel eureos, late; clydon c tempestatem, fluctuationemque significat. Igitur cum tumeret pelagus, undæque vento impellente, nunc attollerentur, atque ad montes ipsos ascenderent, nunc in sola, camposque descenderent: nautæ construxere navigii vela, gubernaculoque intro portato, navigium permisere pelago jactandum. Tanta igitur dum nos tempestate vexamur, tresque adeo dies, totidemque noctes periclitamur, & cum asperis illis fluctibus una ad ipsum modo cælum attollimur, modo in ima prope tartara detrudimur, non mediocri sane molestia, animique mœrore afflictabamur.

[58] [& salutis exspes,] Jam enim ablata erat spes omnis salutis nostræ. Ut enim apud Jonam legimus: Cum navis periclitaretur, timuerunt nautæ, & clamaverunt ad Deum suum. Ita & nobis prope idem accidit. Qui enim navigio vehebantur, Deum quisque invocabant. Sanctos item, quos norant, atque adeo & S. Æmilianum d, ut navigantibus mos est. Nos autem una cum Deo, nostram quoque Dominam, sanctamque Dei Parentem, ac reliquos Divos, sanctum itidem Fantinum, quippe nostrum, implorabamus. Hæc dum agimus, precesque cum lacrymis effundimus, cubare me nautæ credidere. Ita gubernator, cui Elias nomen, exclamans ad me, Surge, inquit, domine, ac precare, nobisque a Deo, præsenti periculo depulso, salutem exora.

[59] [S. Fantini patrocinio] His ego auditis, majore nimirum timore perculsus sum, in me ipse mentem, animumque convertens: quippe ad hæc me haud satis idoneum, nec quidquam posse cognoram. Verum a spe tamen in Deum haudquaquam decedimus, ac tametsi vitiis nos contaminatos agnoscebamus, haud certe quidquam destitimus a supplicando. Ita benignum ac misericordem Deum exorabamus, nostri misereretur, ac per Sanctorum suorum deprecationem, ex ea cunctos necessitate explicaret, multa fessos inedia, graviterque afflictatos. Jam tertio postridie e, qui mecum erat diaconus (de quo in ultimo capite) cum paululum cubuisset, videt in quiete Sanctum, eodem plane habitu, figuraque, qua mortalibus apparere consueverat, celeriter ad aquas accurrentem, generoso insidentem equo, tum navigii ad proram astantem, flagello, quod dextera gestabat, terundas percutere.

[60] [ab interitu liberatur;] Extemplo igitur excitatus diaconus nobis omnibus visa narravit. Nos autem ubi hæc accepimus, obstupefacti, Deum laudavimus, vocesque gratiarum emittere exsultantes cœpimus, ciboque sumpto vires recreavimus: & quidquid reliquum erat pavoris, omne depulimus. Igitur eo ipso die, mare, pulsa tempestate, sedatum est; summaque procellam excepit tranquillitas. Inde cursum, belle flante vento, confecimus, Deo gratias, laudesque persolventes, qui nos per S. Fantini patrocinium, auxiliumque de tristi leto liberasset.

XX.

[61] Jam vero unum dumtaxat sancti Viri miraculum si memoravero, [uti & a calamitate per malevolos apud imperatorem CPoli ei intentata;] finem narrandi faciam. Etenim, ut postremum sit, certe memoria dignum censeo. Id autem Constantinopoli contigit. Cum enim ad imperatorem nos, itemque alii legati essemus, & Constantinopolim appulsi, convivioque ab imperatore excepti, apud eum comedissemus; invidi quidam, lividique, imperatoris animo in nos concitato, res nostras perdere adnitebantur, in primis vero meas, nempe quia causæ auctor essem. Exsilium igitur ac triste supplicium, quantum sane nondum exspectabamus, in nos moliebantur. Equidem hic ego tristari vehementer, Deoque supplicare cœpi, illam a nostris capitibus calamitatem depelleret, ne publicæ nos ignominiæ, atque infamiæ in alieno solo exponeremur, unde infideles hostes gaudio exultarent.

[62] His ego precibus ubi dies aliquot institi, mœstitiaque & curis confectus (siquidem in acie novaculæ positus eram) Deum pro viribus exoraveram, [dum ad Deum & S. Fantini patrocinium confugit,] ad sanctum etiam Fantinum preces converti, mihique, ut in ea causa præsto esset, supplicabam, ac me a gravissima, qua circumventus jam eram, calamitate vindicaret. Eum igitur sic ex intimo animi sensu deprecabar: Sancte, Deoque carissime Fantine, siquidem ego te novi vere sanctum esse, exhibe mihi jam virtutem tuam, teque mortalibus auxilio esse posse, cognovero.

[63] Inde ea nocte ei, qui mecum erat, diacono visum objectum est hujusmodi. [præmissa alteri visione,] In aula degere sibi videbatur, sedentemque imperatorem videre in ea, quæ dicitur Magnaura f, irato ac sane quam turbato vultu, meque illi adstantem, eumque mihi acerbe interminantem, dicentemque: Quæ mihi dedisti, jam accipe: nihil omnino tibi debeo. Mox ubi hæc dixerat, argenteos quoidam e sinu projecisse. Ea dum imperator ageret, virum quemdam diaconus aspicit senem, gloriosi nescio cujus ex nostratibus habitum præ se ferentem.

[64] Qui cum ad eum accessisset; Abi, inquit, omnem ex animo metum, [salviis evadit, & ab imperatore honoratur.] ac mœrorem evacua, abstine modo: equidem ego pro te imperatorem alloquar, tuaque curabo. Atque his dictis evanuisse. Ibi expergefactus diaconus, illucescente jam die, me convenit, somniumque exponit. Inde ego bonam in spem adductus, ad aulam hilaris, alacrisque contendi, paulatim ac latenter abfumi sentiens ex animo mœrorem. Statim igitur una cum comitibus ab imperatore accersitus, multisque ab eo donatus muneribus, auro, vestibus, dimissi ab eo sumus ingenti cum gaudio; Deum laudantes, qui spem in ipso collocantes, conservat incolumes. Cui omnis gloria, honor, & adoratio Patri, Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum: Amen.

ANNOTATA.

a Exemplar nostrum Græcum habet: ἐν ἔτει πρώτῳ τῆς βασιλείας Λέοντος τοῦ αἱρετικοῦ, in primo anno regni Leonis hæretici.

b Græce εὐροκλύδων. Ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. Act. 27 ℣ 14. De quo plura dat a Lapide hic.

c Duas hasce etymologicas notiones non invenio in nostro Ms. Græco. Mendose apud Cajetanum eurinamque pro eury namque (Græce εὐρὺ) vel eureos (εὐρέως) &c. Porro vocis εὐροκλύδων etymon nos derivandum censemus partim a voce Εὖρος, qui dictus putatur ἀπὸ τῆς ἕω ῥέειν; aliis vero est ἀπὸ τοῦ εὖ ῥέειν apud Vossium in Etymologico linguæ Latinæ; partim, uti per se patet, a voce κλύδων, cujus significatio hic redditur in textu.

d Varios hactenus synonymos Sanctos dedimus in Actis; nullum ex iis novimus patronum navigantium. Is forte, uti hic observatur apud Cajetanum, nos eorum temporum; additurque, isto ævo patronum navigantium esse S. Erasmum. Inter collectanea Mss. nostra, signata ✠ Ms. 186 a, de Sanctis patronis opificiorum, morborum ac locorum, invenio varia, a nostro Rosweydo notata & excerpta ex libro quodam Flandrico improbæ notæ in 8, anno 1578 in lucem dato per L. P., in quo patronus nautarum ponitur S. Nicolaus; in schedæ autem alterius manu exarata, quam inter dicta collectanea asservamus, signatur eorumdem patronus Salvator mundi; juxta illud, quantum suspicor, Matth. 8, ℣. 25: Domine, salva nos; perimus. Proinde nullum videtur dubium, quin electiones istæ patronorum prorsus fuerint arbitrariæ, & pro temporum, locorum ac nationum varietate diversæ. Vide interim de S. Æmiliano 18 Julii pag. 371.

e Græce apud nos μετὰ τὴν τρίτην ἡμέραν, post tertium diem.

f Trulinium seu palatium fuit CPoli; de cujus conditore, situ atque etymo agit Anselmus Bandurus in Commentariis ad Antiquitates CPolitanas a se editas tomo 2, lib. 1, pag. 478.

HYMNUS
Forte a S. Josepho hymnographo aut alio synonymo, ipsique synchrono concinnatus;
Ex Ms. Græco codice monasterii S. Philippi Fragalatis editus apud Cajetanum eumdem, qui supra, a pag. 161.

Fantinus conf., Tauriani in Calabria (S.)

ex editis apud Cajetanum

[Auctor hujus hymni] Splendidissimo virtutum lumine divinitus corde, & animo illustratus, pravarum libidinum tenebras dissipasti, Vir admirande; ac perenni miraculorum gratia ditatus, letales morbos, Fantine, curas. Quare tuam sanctam commemorationem celebrantes, tuum sepulchrum pie veneramur, unanimique voce conclamamus: Impetra a Christo Domino peccatorum nostrorum condonationem. Beate Fantine, quem divina gratia afflavit, lucem in terris præbuisti, sole ipso clariorem; virtutum splendoribus, ac miraculorum radiis universos terrarum fines illustrans, dissolvensque densissimam malorum caliginem. Quocirca memoriam tui percolimus, tuarumque reliquiarum tumulum amplectimur.

[2] [paucis perstringit] Beatissime Fantine, divinitus illustrate, cæcis visum, claudis gressum, languidis sanitatem restituisti: multos a fera maris tempestate incolumes servasti: magnum domui tuæ splendorem attulisti: nova prodigia in terra patravisti. Precare, quæso, Deum, ut nos, te cohonestantes, juvet. Fantine undequaque beatissime, ac sapientissime, cælesti cœtui immixtus, ac sorte feliciore ineffabiliter Deo adhærens, gaudio, gloriaque incomprehensa auctus, memineris, tuere, serva tuis precationibus ab omni nos miseria, & calamitate. Sancti Spiritus lumine cum præluceas, Fantine, cordis mei tenebras aspelle; mentem, animumque meum, per tuas preces, luce perfundens, uti clarissimam commemorationem tuam dignis hodie laudibus in cælum feram.

[3] Divinus te, Fantine, amor a puero succendit, quo duce, pravas corporis voluptates perfecte domuisti, teque redemptori tuo vas mundissimum obtulisti. [S. Fantini virtutes;] Cum divinis te præceptis dicto audientem præbueris, merito miraculorum gratia a præpotente Deo donatus, es, ad procurandos difficiles hominum morbos, & ab obsessis corporibus dæmones expellendos. Ac proinde te beatum prædicamus, ac tui memoriam fideliter celebramus. Instar magni solis, virtutum splendoribus auctus, ex Occidente nobis ortus es: nimirum ut nos omnes tuo lumine illustrares, qui cum fide tuam memoriam veneramur. Insigni commiseratione permotus ejus, qui te, beate Vir, invocabat; nihil cunctatus es innocentiam ostendere: nam per quietem perspicue & dilucide syngrapham homini ostendisti.

[4] Lucidam immortalitatis vestem indutus, jam ei, [ac miracula non pauca,] qui gravi cum morbo conflictabatur, præclare te videndum obtulisti, jubens omnem morbi saniem veluti saccum exuere. Omnem tartarei hostis fastum, ac superbiam fortiter deposuisti, abjiciens, demittensque te ipsum a summa virtutum tuarum celsitudine. Quod mentis tuæ acies divino lumine esset illustrata, jam diu cæco, divina virtute, videndi usum restituisti. Ad sanandos hominum morbos, pravosque spiritus effugandos sacrosancta reliquiarum tuarum tumba, Fantine, omnibus posita est.

[5] Hominem diuturno morbo tabescentem, quæ tua fuit commiseratio, [in narratione Petri episcopi] thure accepto, pristinæ incolumitati reddidisti. Commiseratione mirum quantum excelluisti, Fantine: cumque inter homines quasi angelus a materiæ fæce alienus vitam egeris, misericordiam a Deo maxime misericorde hausisti: a quo etiam curationum gratia, veluti quibusdam radiis, munificentissime ditatus es. Haud obscure ei te ostendisti, qui divinam tuam gratiam perjurio conspurcavit, jubens ex hominum cœtu scelestum derepente rapi ac tolli; quo nimirum facto arrogantium hominum fœdissimam pervicaciam reprimeres.

[6] Hominem pedum usu destitutum, gravi morbo laborantem, [pluribus recensita] & multis, quibus cruciabatur doloribus, levas; & ad recte incedendum, valetudinem reddis ea, qua a Spiritu sancto, beatissime Fantine, gratia donatus es. Cum rebus a te præclare gestis, Deum Optimum Maximum honore honestavisses, ab eodem multa miraculorum vi cohonestatus es; quæ ex tuis reliquiis quotidie dimanant. Vir paralysi detentus ad tuas reliquias cum accessisset, ea liberatus est. Quibus etiam vehementer attritus, misericordiam nactus est, qui sacrilego ore in tua dona per blasphemiam fuerat invectus.

[7] [paucis indicat:] Despondetur Christo puella, ex qua immundum spiritum ejeceras. Hominique per visum apparens, admiranda mysteria detexisti. Moysis mansuetudinem, Eliæ zelum, Davidis simplicitatem, atque innocentiam, Fantine, imitatus, gratiam ad curandos hominum morbos cælitus adeptus es. In templo, quod tibi positum est, in noctem lux ingens iis visa, qui Deo laudes decantabant; qua te dilucide agnoverunt. Radiis undequaque circumfusus Agarenis apparens, eos immani excitata tempestate in mare præcipites demersisti, cum tamen regenerationis filios salvos, incolumesque ab eodem periculo liberaveris, Thaumaturge Fantine.

[8] [& laudibus meritis] Populum Dei Optimi Maximi cultorem, a marinis fluctibus mirifice servavisti, sub specie angelica visus, & mare tempestate inquietum celeriter tranquillans, Fantine, prodigiorum auctor, ac Jesu Christi famule. Pravis animi motibus jactatos, omnimodisque tentationibus, quasi fluctibus, misere divexatos, divina virtute ad salutis portum quotidie adducis, Sanctissime, ac magna cum fiducia, gloriose Fantine, tuam hodie sacrosanctam memoriam celebramus, tuo sepulchro circumfusi, quæque ab eo promanant sanitates pie haurientes.

[9] [ea extollens,] Domine Jesu, qui famulum tuum omnibus admirabilem reddidisti, ejus, quæso, precibus mirifica in me Christe misericordias tuas, integramque peccatorum da nobis condonationem. Cujusvis morbi curationes effundis, difficilesque animarum ægritudines sedas, ac moderaris, patrans mira prodigia, teque animarum ac corporum præbens medicum peritissimum. Magnus animæ tuæ decor, mira domus pulchritudo & species, ubi conditum tuum corpus venerandum languidos ad salutem revocat, illustrat tenebris obductos, putrescentia vulnera sanat, pellit dolores, morbos curat.

[10] [Sanctumque invocans, rem concludit.] Jam sancto Prophetarum, Apostolorumque ac Martyrum cœtui adjunctus es in cælo, qui sacros eorum in terra mores imitatus [es] pugnans fortiter, divinisque jussis te dicto audientem præbens: ac proinde, Fantine, te egregiis titulis Deus Optimus Maxi mus insignivit. Sepulchrum vitalem redolet odorem, ac memoria, ut sol terræ, illucescit, piorumque animas mirifice illustrat. Quam rite percolentes, oramus te, o Fantine, ut a Conditore nostro peccatorum veniam digneris impetrare.

DE S. DICTINO EPISCOPO CONFESS.
ASTURICÆ IN HISPANIA.

Sec. V.

[Commentarius]

Dictinus episc. conf., Asturicæ in Hispania (S.)

J. B. S.

De hoc S. Dictino nihil comperisse Majores nostros, quod ipsum magnopere commendaret, in confesso est: colitur enim in ipsa ecclesia Asturicensi 11 Junii, nulla tamen prorsus in Actis ejus eo die memoria, [Colitur 2 Junii, a Tamayo hoc die relatus,] ne in Prætermissis quidem; suspicor ob deplorandam eam negligentiam, qua necessariis documentis privati, singulis ecclesiis debita reddere, omnino non potuerunt. Neque nobis ejus cultus innotuisset, nisi in Directorio ejusdem ecclesiæ, ab octo circiter annis edito, & ad nos casu transmisso, signatam eo die ipsius reperissemus festivitatem. Eo nos opportune manu duxit, cetera plerumque fallax Tamayus, Sanctum hac XXIV Julii referens; sic tamen ut observet, coli etiam hodie ab Asturicensibus consuevisse die illa 11 Junii; se vero diem obitus, eatenus ignotum, reperisse. An satis certo, alii viderint, nobis sane non placet fons lutosus ex quo & annum & diem mortis se invenisse testatur, nempe carmen sepulcrale Auli Hali, rejecti pridem a nobis sive veri sive supposititii auctoris, quem nemo facile explicabit, nisi qui versus ipsos contorsit, forte Tamayus ipse. En bina disticha æd numeros suos probe revocata:

Ter tria commemorat Sextilis sæpe Kalendæ [Æra CCCCLVIII. Annus CCCCXX.]
      Mensis, quo Pastor sidera celsa petit.
Binæ centenæ duplicatis numeris Æra est,
       Decies hinc quinque octoque simplicibus.

[2] [cujus Legendam prætermisimus.] Neque vero placent Acta ab eodem Tamayo de more exornata. Cum enim Asturicenses ipsi nihil habeant quod de sancto Præsule suo in Officio recitent præter lectiones de Communi Pont. conf., satis patet, opinor, nullam istic exstare historiam S. Dictini, quæ fidem ullam promereatur. Mecum haud dubie senties si scaturiginem propius inspicias, unde ea prostuxere potissimum, quæ de eo nobis orator Martyrologus venditat: Flavium Dextrum scilicet in Chronico ad annum 388 num. 3 his verbis, quæ Tamayus allegare non veretur: Aliquot episcopi Priscillianæ factionis ad Ambrosium Mediolanensem episcopum, Hispaniæ episcopis Catholicis fidei ac amicitiæ fœdere conjunctissimum, confugiunt, qui anteactæ vitæ & suorum errorum valde dolentes, confessione, ad gremium Ecclesiæ redire satagunt. In quibus Dictinus, tunc presbyter, postea vero episcopus Asturicensis, Symphosius episcopus in Gallæcia, & etiam alii complures. Quo loco Bivarius fol. 413, num. 3 plura in hujus rei probationem congerit &c. Sicui Legendam ex id genus centonibus contextam evolvere libuerit, adeat laudatum Tamayum, nos ex specimine muneri nostro satisfecisse existimamus. Præcipuum est, quod S. Dictinum hic inter Sanctos debito loco restituerimus, sive hoc sive alio die mortalitatem exuerit.

DE S. VALERIO SEU VALERIANO EPISCOPO CONFESSORE
NICIÆ IN PROVINCIA GALLIÆ.

Sec. V.

Sylloge de cultu, ætate & gestis.

Valerius seu Valerianus, Niceæ in Provincia Galliæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

In Prætermissis die præcedenti S. Valerianum Niciensis, seu mavis veteris Cimeliensis, Cimeneleensis, seu Cimeleonensis urbis, imo utriusque episcopum, a Claudio Castellano in finibus Provinciæ & territorii Monœcensis signatum, [In monasticis signatus est valerius,] soloque ibi homiliarum aliquot scriptarum titulo notum, huc remisimus, quod opinati fuerimus, magisque etiam modo censeamus, ipsum omnino confundendum esse cum fere synonymo S. Valerio, quem in suo Ligno vitæ suggessit hoc die Arnoldus Wion Martyrologorum monasticorum præcursor his verbis: Nicææ in Provincia, depositio S. Valerii episcopi & confessoris, qui ex monacho Lerinensi ad episcopatum assumptus, boni pastoris officium implere studuit, & in gaudium Domini sui introductus, audire meruit, Euge serve bone. Notatio autem est hujusmodi: De quo tabulæ Lerinenses. Res ejus gestæ hactenus me latent, cum, quod quando floruerit, tabulæ illæ non referant, tum etiam, quod Catalogum episcoporum illius civitatis nondum videre contigerit. Quas hic Lerinenses tabulas appellat Wion, vellem paulo distinctius explicuisset, quandoquidem Vincentius Barralis in Chronologia Lerinensi nihil habuerit quod proferret, præter recitata modo Wionis ipsius verba.

[2] [ab Ughello recte utrumque nomen confusum.] Catalogum porro aliqualem Niciensium episcoporum, quem Wion non viderat, concinnavit Ughellus tomo 4 a ubi inter alios sic de Sancto nostro, & plane ad mentem nostram loquitur. Sic habet Ughellus: S. Valerius, vel Valerianus, ex monacho Lerinensi episcopus, insignis sanctitatis vir, cujus dies festus agitur XXV Julii apud Lerinenses; de quo Ferrarius in Catalogo, Martyrologium Gallicanum Andreæ du Saussay ad hanc diem. Quo tempore floruerit, non tradunt monumenta: fuisse tamen virum doctum, docent ipsius homiliæ, novissime ex bibliotheca monasterii S. Galli in Germania in lucem emissæ. Sequantur monastici reliqui qui de Sancto non XXIII aut XXV, ut aliqui signant, sed hoc die cum antesignano Wione agendum censuerunt. Brevissimæ Dorganius: S. Valerii episcopi & confessoris. Paulo latius Menardus: Niciæ in Gallia, S. Valerii episcopi & confessoris, qui ex monacho Lerinensi &c. quæ ex Wione ad verbum descripsit. Bucelini longior oratio ex elogiis infræ citandis coaluit, solis phrasibus turgens, ac turpi præter cetera errore infecta quod sanctum Præsulem seculi V, ad annum 800 confidenter retrahat.

[3] Audiantur potius Ferrarius & Saussayus, quidquid & ipsi solas ferme phrases venditent. [Ferrarii & saussayi elogia,] Sic scribit ille hoc die: Valerius monasticam vitam in præclaro cœnobio Lerinensi professus, litteris & moribus præditus, cum plures annos in observantiæ disciplinæque regularis exercitatione insumpsisset, in eaque ceteris præstaret, ad Niciensem ecclesiam regendam evocatus, illi sanctissime præfuit; nec tamen de vitæ prioris austeritate aliquid remisit; cum ita vigiliis, orationibus, jejuniis, piis meditationibus & aliis religiosis exercitationibus, ut ante episcopatum, quantum per occupationes pastorales licebat, operam daret: cumque aliquot annos eam ecclesiam pie administrasset, tandem plenus meritis migravit in cælum X Kal. Augusti, miraculis clarus. Wionem in notis allegat ex monumentis Lerinensibus; verum non satis advertit, quod tamen observare debuit, XXIV Julii, quo Sanctum recte collocat, non cum X sed cum IX Kal. Augusti coincidere, quemadmodum recte scripserat Martyrologus monasticus. At Ferrario non adeo insolitum est, in Romanis Kalendis hallucinari.

[4] Saussayi encomium modo accipe: Niciæ sub Ebredunensi metropoli, [de ætate aut rebus gestis nihil docent.] sancti Valerii episcopi itidem & confessoris. Hic ex Lerinensi monasterio, in quo se Christi jugo dedicaverat, ob præclara sapientiæ & sanctitatis ornamenta, invite ad eam cathedram sublimatus, sic boni pastoris partes omnes explevit, ut tempora, quibus sub modio delituerat, fidei & pietatis clara lucerna gregi suo dolenda redderet; quibus vero sub candelabro (an non supra candelabrum?) positus huic præluxit, posteris desideranda relinqueret. Ad cumulum igitur sanctitatis cum pervenisset multis miraculis declaratæ gloria insignis, ad sempiternam transiit beatitudinem. Ceterum hæc omnia, utut nitide exornata sint, meri loci communes dici possunt, Saussayo æque ac Ferrario satis familiares; ex quibus neque de ætate Sancti, neque de rebus certo gestis vel hilum extuderis, ut proinde nec seculum divines quo S. Valerius fuerit in rerum natura. Nec plura eruit Claudius Robertus, verum a Sammarthanis plusculum affusum est lucis, eaque paulo uberius dilatata in postrema editione synonymi P. Dionysii tomo 3 a unde quæ ad rei illustrationem spectant, opportune decerpemus.

[5] Titulus præfigitur de episcopis Niciensibus & Cemeleonensibus, exclusoque S. Basso, primus numeratur Amantius, [In novissima Gallia Christiana,] secundus Valerianus noster, de quo constare asserit, quod anno CCCCXXXIX adfuerit Reiensi concilio, in quo de negotio Armentarii actum est. Accepta S. Leonis epistola ad Flavianum cum aliis plurimis ad ipsum scripsit, illam summis laudibus extollens, eique se in omnibus assentiri professus est. Fuit etiam unus ex iis quibus respondit S. Pontifex gratulatus ipsorum orthodoxorum fidem, & Eutychen ac Discorum in concilio Chalcedonensi damnatos significans. Orta gravi controversia Theodorum Forojuliensem episcopum inter & Faustum abbatem Lerinæ, quæ tunc ab ea diœcesi pendebat, scandaloque maximo ex ea emerso, adeo ut abbatem a sua pace & ab ecclesiæ communione episcopus rescidisse videatur: cumque Valerianus noster & Maximus Reiensis episcopi, partes in eo jurgio, & quidem Lerinensium amplexi fuissent, Ravennius Arelatensis episcopus, tanto malo remedium allaturus, in sua urbe concilium coëgit ad XXX Decembris. Adfuere cum eo & Rustico Narbonensi undecim antistites; convenerunt quoque cum Lerinensibus monachis Maximus & Valerianus; non nominantur tamen inter judices, forte quia ut partes aderant. Lis tandem amice composita fuit. Quo præcise anno habitum fuerit incompertum, certe inter annos CCCCXLIX, quo ad episcopatum evectus est Ravennius, & CCCCLXI, quo ad immortalem vitam migravit. Annum assignat CCCCLV Sirmondus, antea Tillemontius. Rivierus Carthusianus notat mentionem fieri anno CCCCLI Valeriani Nic. episcopi.

[6] [& scriptæ ejus homiliæ] Exstant viginti homiliæ cum epistola ad monachos quas primus edidit Jacobus Sirmondus Soc. Jesu & post ipsum Theophilus Raynaudus ejusdem Societatis, quas Valeriani esse jam apud omnes in confesso est. Certe primam, quæ est De bono disciplinæ, illius esse constat; ceteras vero ex styli argumentique similitudine, prioris illius germanas sorores esse conjicit primus editor, & ejus conjecturam ceteri deinceps admisere. Asserit Sirmondus, eas plenas esse gravi ac splendida, & dignitate succoque referta facundia. Semipelagianismi errorem spirare visæ sunt viris doctis; illarum apologiam suscepit Theophilus Raynaudus, qua non obstante, undecimam ad catholicum sensum detorqueri non posse videtur Tillemontio tom. 15, in Eucherio art. 3, pag. 126. Sinatur ipse in suo sensu abundare. Pergit auctor:

[7] [& gesta aliqua] Heribertus Rosweydus apud Joffredum putat, nostrum hunc antistitem eum esse Valerianum Eucherii Lugdunensis cognatum: illustrissimæ nobilitatis virum, cui sanctus præsul disertam illam paræneticam epistolam scripsit, quæ incipit: “Bene alligantur vinculo sanguinis, qui vinculo consociantur amoris”. Sed fallitur, videtur enim adhuc seculo servisse anno CCCCLVI, quo panegyrim Aviti imperatoris ad eum mittit Sidonius Apollinaris. Alias hujusce nostræ assertionis rationes vide apud Antelmum De init. eccles. Forojul. pag. 212. Idem esse videtur ac Valerius monachus Lerinensis, qui Niciæ ut episcopus colitur XXIV Julii: quod & opinatur Theophilus Raynaudus, cui concinit Martyrologium monasticum Arnoldi Wionis.

[8] [melius ad suæ tempora revocantur.] Certe Valerianum nostrum fuisse Lerinensem monachum vix negari potest, si is sit, ut esse creditur ab omnibus, qui Synodo 3 Arelatensi interfuit; sic enim in epistola qua invitantur episcopi dicitur: “Ad eos qui ex ipsa insula sunt; sic quippe legendum, non vero, ad eos qui in ipsa insula sunt”: scribitur enim epistola, non ad monachos, sed ad episcopos; idque innuunt sequentia verba: “Beatitudinem vero vestram præcipue adesse convenit, quos insula ipsa velut sinu quodam genitricis fovens, ad eam gratiam quæ nunc in vobis est, Domino instigante produxit” quorum postrema episcopatum aperte significant. Quin & initio causam esse inter Theodorum Forojul. ex una parte, & Valerianum ac Maximum episcopos, atque Faustum satis indicat, “causam quæ inter S. episcopum Theodorum & S. Valerianum vel S. Maximum item episcopos, atque abbatem Faustum, necnon & reliquos fratres insulæ Lerinensis accidit”. Id porro si ita est, ex epistola quam scripsit, patet, eum absentem monasterii cujusdam abbatem communibus monachorum votis electum fuisse, iis responsum dedisse, eosque exhortatum fuisse ad pietatem. Circa hæc tempora videtur facta a S. Leone conjunctio cathedrarum Cemelii & Niciæ, & utraque diœcesis a Valeriano gubernata.

DE SS. WULFHADO ET RUFFINO MM.
STONÆ IN ANGLIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Wulfadus Martyr Stonæ in Anglia (S.)
Ruffinus Martyr Stonæ in Anglia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Sanctorum cultus & reliquiæ.

Stona est mercatorium oppidum in comitatu Staffordiæ, ut testatur Camdenus in sua Britannia apud nos pag. 439, quod Saxonico seculo enatum, nomen a saxis invenit, quæ solenni ritu majores congesserant ad designandum locum, [Horum Sanctorum cultus ex heterodoxis,] ubi Wolpherus rex Merciorum paganissimus filios Vulfaldum & Rufinum, quod Christo nomina dedissent, immani scelere trucidavit: quo loci cum posteritas in eorum memoriam ecclesiolam sacrasset, oppidum statim succrevit, cui ab illis saxis Stone (fione Anglice lapidem significat) nomen inditum fuisse memorat historia Petroburgensis. Quidquid sit de cæde a Wulfhero patre in filios patrata, quam postea ad examen revocabimus, saltem Camdeno hæretico a Catholicis debentur gratiæ, quod de antiquo horum Martyrum cultu testimonium perhibeat, & templum in eorum memoriam ædificatum fuisse fateatur. Huic adstipulantur heterodoxi editores Monastici Anglicani, qui tomo 2 istius operis a pag. 127 typis vulgarunt ex pervetustis Mss. pias donationes huic ecclesiæ factas, in quibus Wulfhadus ubique sancti titulo ornatur. Quod autem in iis diplomatibus non fiat mentio S. Ruffini, id compendii causa factum arbitror, sicut vulgo ecclesiam, duobus aut pluribus sanctis dedicatam, breviter solemus tantum prioris Sancti nomine appellare. Ceterum nemo miretur, quod ad probandum horum Sanctorum cultum heterodoxos testes adduxerim: minime enim in hac re suspectum esse debet testimonium eorum, qui alias antiquam Sanctorum venerationem dissimulare aut obscurare consueverunt. Jam ad scriptores Catholicos progredior.

[2] Inter auctaria Usuardina codex Altempsianus, de quo in præfatione Usuardi nostri illustrati pag. LXIII nonnihil dictum est, [& Catholicis scriptoribus,] solum Wulfhadum sic memorat: In territorio Conventiensi, Stanes monasterio, sancti Wlfadi martyris, qui pro fide Christi a rege Wlfero patre suo, gladio interemptus coronam meruit accipere sempiternam, signis se signans vivere manifestis. Martyrologium Richardi Withfordi, seu Sarisburiense Londini anno 1526 Anglice excusum, ambos fratres cum elogio atque ut martyres diserte prædicat, non hoc die, sed XXXI Julii, forte quod istic ob peculiarem rationem alio die eorum festivitas celebrata fuerit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum die 1 Junii utrumque Sanctum ita annuntiat: Petroburgii in Anglia, SS. Martyrum Rufini & Wlfadæ fratrum. In notis autem indicat, sese eos ex Martyrologio Anglico accepisse. At nescio, cur ipsos Petroburgi collocet, cum juxta utramque istius Martyrologii editionem Stonæ in Staffordia coli diserte dicantur. Forte viderit Ferrarius, in margine citatas Petroburgenses tabulas, aut alicubi legerit occasione istius martyrii constructum fuisse Petroburgense monasterium, atque inde putaverit, festivitatem eorum Petroburgi celebrari. Utut est, in assignando martyrii aut cultus loco erravit, ut ex dictis dicendisque facile colligetur. Porro in notanda annuæ festivitatis die secutus est Martyrologium, quod anno 1608 Anglice editum est. Sed in secunda Martyrologii Anglici editione, quæ anno 1640 facta est, rectius ad diem XXIV Julii referuntur: nam in ipsis Actis, quæ huic Commentario subjungemus, num. 26 clare ita legitur: Passi sunt autem nono Kalend. Augusti. Post hæc omnia Castellanus, in suo Martyrologio Universali pag. 904 quasi in tenebris palpans, hos duos Martyres inter Sanctos aëmeros retulit, ac eos ita obscure recensuit: Sanctus Vulfadius, qui in Anglia martyrio affectus est cum quodam S. Rufino. Hæc sunt, quæ apud Martyrologos invenire potui.

[3] [atque ex ipsis Actis probatur.] Probatur etiam immemorabilis istorum Sanctorum cultus ex Actis, quæ ex Ms. Petroburgensi habemus, in quibus num. 28 leguntur sequentia: Prudentissima regina … ad locum martyrii eorum accessit, & corpora colligens illorum in uno saxeo sarcophago simul honorifice sepelivit. Et congrue, Domino disponente, a filia lucis in pace sepulta sunt corpora eorum, quorum animas introduxit Dominus in splendoribus Sanctorum, ut vivant nomina eorum, libro vitæ inscripta, in secula seculorum. Processu vero temporis regina venerabilis venustiori opere de lapidibus ecclesiam ibidem fabricare fecit; in quo loco magnus Dominus Martyrum suorum merita magnificans, quando fides promeretur, miraculis multimodis mirificare consuescit. Exhinc multitudo debilium diversisque languoribus laborantium, & aliorum quærentium Dominum, & beneficia beatorum Martyrum deposcentium, consuevit locum illum frequentare, & ad ædificium lapides illuc deportare. Unde & locus ille stanes nuncupatur, quod nomen ex Anglico sermone in Latinum versum lapides interpretatur. Deinde circa finem Actorum hæc habentur: In illo autem loco, vocabulo stanes, ubi sanctorum martyrum Wlfadi & Rufini corpora in pace sepulta sunt, collegium Canonicorum regularium divinis obsequiis mancipatur, ubi signis coruscantibus multa beneficia salutem postulantibus ad laudem Domini nostri Jesu Christi meritis Sanctorum præstantur, cui est gloria & imperium in omnia secula seculorum. Amen.

[4] Hisce Actis in Monastico Anglicano tomo 2, pag. 125 annectitur quoddam fragmentum, [Vera Martyrum gesta & miracula verosimiliter porierunt.] ex quo facile colligitur, quomodo antiqua horum Martyrum miracula & forte etiam solennior eorum memoria perierint. Auctor anonymus ibidem sic scribit: Omnipotens Deus irritatus & iratus peccatis Anglorum, Christianam legem prævaricantium, tradidit eos in manus gentium Christum ignorantium. Danorum dirissima & durissima barbaries multoties in multitudine gravi, & præcipue sub ducibus Inguar & Hubbi, qui martyrizaverunt sanctum Edmundum, totam inundavit Angliam, omni annisu elaborans, ut evacuaret a Christianismo & ab indigenis insulam. Ecclesias namque cum ministris, monasteria cum monachis, mares cum mulieribus, senes cum junioribus flamma, fame destruxerunt, libros in divinæ legis [contemptum], Vitas Sanctorum atque Sanctarum cum miraculis descriptas incendio deleverunt. Duravit hæc perniciosa clades vario rotatu fortunæ, quandoque vincens, aliquando victa, usque ad excellentissimi regis Edgari tempora, quibus nulla umquam feliciora experta est Anglia. Vetus Chronicon Saxonicum, anno 1692 Oxonii Latino-Saxonice editum, hanc Danorum irruptionem anno 880 consignat. Inter alia autem monasteria vastatum est cœnobium Petroburgense, de quo Camdenus pag. 379 post narratam illius originem, ita loquitur: Floruit deinceps hoc monasterium magna sanctitatis opinione annos plus minus CCXIIII ad gravissima illa Danicæ devastationis tempora: tunc enim monachi interfecti & monasterium funditus eversum suis ruderibus annos CIX quasi inhumatum jacuit. Nil igitur mirum, quod post tam longum ruinæ tempus certiora de horum Martyrum gestis ac miraculis testimonia non habeamus.

[5] De sacris istorum Martyrum exuviis hic multa inquirere frustraneum arbitror: [De capite S. Wulfhadi,] nam quis facile dixerit, an & ubi hodiedum, post eliminatam ex Anglia Catholicam religionem, illæ conserventur? Non possum tamen, quin de capite S. Wulfhadi hic subjungam quamdam narratiunculam, quæ in Monastico Anglicano pagina proxime citata refertur his verbis: Studebant plures religiosa devotione patriæ suæ Sanctos exaltare, pia solicitudine Vitas illorum investigare, summique Pontificis auctoritate ipsos canonizare, illaque de causa nonnulli satagebant Apostolicam sedem visitare. Hujus rei gratia procurator tunc temporis ecclesiæ beatorum martyrum Wlfadi & Rufini Romam adiit, attulitque secum contra voluntatem omnium fere fratrum ibidem Deo servientium caput beati Wlfadi, cujus sanctitate facilius impetrare posset, quod petere proposuit. Domini autem Papæ præsentiæ se præsentans postulabat attentius, ut ipse vicarius Christi dignaretur Sanctos suos, immo paternos canonizare, ac eorum nomina juberet inscribi Martyrologio Sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Ne quis vero de Martyrum dissideret seu ambigeret sanctitate, licet miracula de illis scripta paganorum fuissent deleta rabie, ultro se obtulit cum eodem capite rogum ignis pertransire velle, atque ob hanc causam asseruit, se secum illud illuc apportasse. Sanctus Papa, discretionis spiritu pollens, respondit: Illud fieri vetat Dominicum dictum, Non tentabis Dominum Deum tuum. Non enim examinationem ignis vel aquæ, sive cujuslibet generis monomachiam fieri sacri sanxerunt canones, sed illam adinvenerunt superstitiosi homines. Compatiens tamen itineri laborioso, ipsorum justis postulationibus annuit, & Ecclesiæ sedis Apostolicæ Martyrologio Sanctorum illorum nomina inseri, diemque martyrii eorum in terra & ecclesia propria solemnizari statuit. Cum S. Wulfhadus hodie nulli Martyrologio Romano, quod sciam, inscriptus legatur, totam hujus narrationis fidem relinquo penes auctorem anonymum, qui ibidem addit sequens miraculum.

[6] [prodigiose in alio loco remanente,] Tanto negotio ad votum expleto, inquit, in magna mentis lætitia domi * revertentes apud civitatem Biterinum pernoctaverunt, ibique in ecclesia sancti Laurentii martyris illa sola nocte sanctum caput custodiendum commendaverunt. Mane facto, iter maturare attentantes, sacrum illud [caput] resumere, ac repatriare voluerunt; sed nullo conamine a loco illud amovere valuerunt. Operuit ergo confusio faciem magnaque mœstitia mentem illorum, amisso tanto thesauro, repetentium natale solum. Liquet ergo non esse bene placitum Deo & sancto Wlfado martyri ob probationem sanctitatis de regno ad regnum per varia loca, quasi ad spectaculum, caput ipsius deferri, & etiam, quod pejus est, gratia lucri vel honoris seu favoris adipiscendi. Caput ergo sancti Martyris in illa urbe remansit, crebrisque miraculis coruscantibus, illum cum martyribus in cælo manere cunctis innotuit.

[7] [dubium quoddam proponitur.] Cum hæc legerem, cœpi dubitare, quid auctor per civitatem Biterinum vellet significare. Post non levem hujus obscuræ expressionis investigationem, omnibus expensis, verosimiliter videtur intellexisse urbem Bituricensem in Gallia, tum quia ab itinere Anglorum ex Italia in patriam redeuntium non admodum remota est, tum quia in illa invenio ecclesiam S. Laurentii, in qua caput S. Wlphadi depositum fuisse narratur. Didici equidem ex Patriarchio Bituricensi, quod Labbeus noster in Nova Bibliotheca manuscriptorum librorum edidit, in eadem urbe & ecclesia honorifice conservari reliquias cujusdam S. Wlphadi; sed is dicitur fuisse archiepiscopus Bituricensis, ut patet ex verbis anonymi monachi San-sulpitiani, qui cap. 48 Patriarchii apud Labbeum tomo 2, pag. 67 ita scribit: Quadragesimus octavus præfuit sanctus Wlphadus nobilitate insignis, sanctitate clarus, doctrina præcipuus, diligentia ac solicitudine tum in rebus divinis tum in humanis admiratione dignus. Iste (ut mea quidem fert sententia) apud sanctum Laurentium Bituris in divorum pontificum Davidis & Asclepii conditorio visitur, venerationique ibidem habetur sub appellatione sancti Florentii; idque tum conjectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. Nam cum debeat ipse, ut olim, nominari populari lingua (saint Vulphant) nunc tamen per errorem, ut publica habet loquendi consuetudo, vocatur saint Florent. An hic forte facta sit aliqua reliquiarum aut nominum confusio, Biturigibus disquirendum relinquo, & temere ex sola S. Wulfhadi homonymia ac loci similitudine judicium ferre nolo.

[Annotata]

* lege domum

§ II. Scriptor Actorum & eorum auctoritas.

Ignoro, quis nostrorum Martyrum Acta concinnaverit. Camdenus ea perperam adscribit Roberto Swaffam, [Camdenus Actorum scriptorem] monacho Petroburgensi, qui post medium seculi XII sub Henrico II Anglorum rege floruit, ut Clemens Reynerius in Appendice ad Apostolatum Benedictinorum in Anglia, scriptura 64, pag. 141 testatur. Deinceps, inquit Camdenus in descriptione Britanniæ pag. 379, Petriburgus, Petropolis, Peterborow & Burgh dici cœpit, monasteriumque fuit longe celebratissimum. Verum quibus initiis ac fundamentis exstructum fuerit, operæ pretium existimavi e Roberto illo de Swapham auctore satis vetusto paucis perstringere. Dein sub istius Roberti nomine incautis lectoribus totam sequentem vendit historiam: Peada, filius Pendæ, qui primus Christianus Merciorum rex, anno salutis DCLVI ad propagandam Christianam religionem fundamenta monasterii ad Medeshamsted in Giruiorum regione jecit, quod malis uxoris artibus sublatus perficere non poterat. Peadæ successit Wolpherus ejus frater, qui cum a Christiana religione aversissimus esset, Wolphaldum & Rufinum filios barbara immanitate trucidavit, eo quod Christo se addixissent; ipse autem paucis post annis Christianam religionem amplexus, ut hanc suam impietatem pio aliquo opere elueret, monasterio a fratre incepto manum admovit, quod ope Etheldredi fratris, Kineburgæ & Kineswithæ sororum perfectum anno DCXXXIII (lege DCLXXIII) sancto Petro consecravit (unde locus Petriburgus dici cœpit) amplissimis proventibus ditavit, Sexwulfumque virum admodum pium, qui præcipuus operis suasor erat, primum abbatem instituit.

[9] Cum Camdenus ea tam confidenter asserat, quis non crederet, [perperam assignat.] hæc omnia a Roberto Swaffamo affirmari? Interim Robertus de cæde Wulfhadi & Ruffini, a patre Wulfhero patrata, nullum facit verbum: imo in manuscripta monasterii Petroburgensis historia, cujus aliqua fragmenta ad diem XIII Februarii in Vita S. Ermenildæ § 3 dedimus, post mortem Peadæ primi fundatoris sic ait: Ubi frater Wulfherus regnum adeptus est, bonum opus, quod frater ejus inchoaverat, bene ipse diligere, honorare, terris & aliis rebus ditare, ac per ipsum Saxulphum, virum strenuissimum & religiosissimum, & tam mundanis quam ecclesiasticis rebus doctissimum, cœpit instantissime ædificare, adjuvantibus sibi fratre suo Ethelredo & sacris sororibus Kynelburga & Kyneswitha. Hæc non indicant, Wulfherum a Christiana religione aversissimum fuisse, cum pium fratris opus statim continuaverit, ubi regnum adeptus est. Scriptor fundationis Petroburgensis (sive is Robertus Swaffam sive alius fuerit) qui in Monastico Anglicano tomo 1, pag. 63 editus est, nullam etiam de hac barbara Wulfheri regis crudelitate facit mentionem; contra vero dicit, cultum divinum latius propagatum fuisse sub Christianissimis & beneficis regibus Peada, Oswio, Wlsero atque Ethelredo, qui sibi successerant, Wulfherumque adeo flagrasse in Christi cultura, ut non solum patrias gentes, verum etiam subjectos sibi Australium reges & populos regiis muneribus & ampliatis regnis ad veram Dei sectam accenderit. Ex his concludo, Camdenum lectoribus suis imposuisse, dum Robertum Swaffamum hujus fabulæ auctorem pronuntiavit.

[10] [Auctor est anonymus, qui diu post martyrium ex populari traditione scripsit,] Frustra inquiram, quis primus hanc Martyrum cædem Wulfhero regi affinxerit. Ego quidem suspicor, illam fabellam primo ex populari traditione ortam & etiam litteris mandatam fuisse, postquam Dani Angliam misere devastaverant, & inter alias monasteriorum ruinas vera istorum Martyrum historia perierat, uti ex num. 4 colligi potest. Suspicionem meam auget, quod ipsemet Actorum scriptor innuat, totum narrationis suæ fundamentum esse admodum debile ac incertum: nam historiam suam ita exorditur: Beatos adolescentulos Wlfadum & Ruffinum natura generando germanos edidit; sed eos gratia regenerationis in fide atque sanguinis effusione feliciori germine germaniores reddidit. Dicuntur enim fuisse filii Wlferi regis Merciorum & sanctæ reginæ Erminildis. Viden', verbo dicuntur non obscure indicari, quod auctor post diuturna martyrii tempora ex vulgi fama aut populari traditione hos filios Wulfhero regi Merciorum attribuerit? Eo tamen fundamento tota ipsius historia nititur, quo corruente, præcipuam verbosæ narrationis partem concidere necesse est. Non parum etiam contra hanc recentiorem tragœdiam facit silentium veterum Angliæ historicorum, qui de illis Wulfheri filiis non meminerunt.

[11] [& varia asserit, quæ historiæ Anglia] Præterea Wilhelmus Malmesburiensis lib. 1 de gestis regum Anglorum cap. 4 ita diserte scribit: Wlpherus, ne spem civium falleret, sedulo satagere, magnis & animi & corporis viribus utilem se principem ostentare. Denique Christianitatem vix in regno suo palpitantem & per fratrem initiatam favore suo enixissime juvit… Habuit in matrimonio filiam Ercomberti, regis Cantuariorum Ermenhildam, & ex ea genuit Kinredum & Werburgam virginem sanctissimam, quæ Cestræ jacet. Ingulfus abbas Croylandensis initio historiæ suæ eumdem Wulfheri filium agnoscit his verbis: Successit in regnum Kenredus, filius Wulferi, & hic regnavit quatuor annis, & in quinto anno, regno relicto, Romam peregre profectus est, ibique ad Apostolorum limina vitam finivit. Utrique adstipulatur Ranulphus Higdenus, inter alios quindecim Angliæ scriptores Oxoniæ anno 1691 impressus, qui lib. 5 Polychronici in dicta editione pag. 236 de Wulfhero agens ait: Ermenildam filiam Ercomberti regis Cantiæ in conjugem accepit, ex qua Kenredum & Wereburgam progenuit. Imo auctor Vitæ S. Ermenildæ, quam die XIII Februarii exhibuimus, ita habet: Nata est autem sanctæ Erminildæ proles unica sancta Werburga. Forte hic proles unica significat unicam filiam; quæ phrasis sic accepta masculum non excluderet. Quidquid sit, mirum est, hos aliosque veteres Anglicarum rerum scriptores de his duobus Wulfheri filiis, martyrio illustribus, nullam mentionem fecisse.

[2] Henschenius noster ad diem XIII Februarii in Vita S. Ermenildæ §§ 2 & 3 ex variis Bedæ aliorumque veterum auctorum testimoniis erudite ostendit, [ac veræ chronologiæ repugnant,] maximam Actorum partem veræ chronologiæ ac Anglicæ historiæ repugnare. Ut alia omittam, venerabilis Beda lib 3, cap. 24 testatur, rebellasse adversus regem Oswium duces gentis Merciorum, levato in regem Wulfhero filio ejusdem Pendan adolescente. Dedit autem Wulfherus anno Domini DCLXIIII, regni sui VII, diploma in gratiam monasterii Petroburgensis, quod in Monastico Anglicano tomo 1 a pag. 63 integrum exhibetur. Si Wulfherus anno 657 adolescens regnum susceperit, quomodo ante annum 664 filios, jam venationi aptos, in odium Christianæ fidei interfecit? Quomodo, obsecro, ante annum 664 habuit Wereburgam filiam nubilem, ut in Actis num. 5 refertur. Sunt & alia argumenta, quibus hæc narratio fictionis convincitur; sed ne actum agam, lectorem ad citatam S. Ermenildæ Vitam remitto, præcipuos fabulæ parachronismos & errores in Annotatis breviter indicaturus.

[13] Non solum de hisce Martyrum Actis ita judicarunt primi operis nostri conditores Bollandus & Henschenius, [ut Alfordus noster fatetur.] verum etiam Alfordus noster in Annalibus ecclesiasticis Angliæ tomo 2 ad annum Christi 669 num. 10 opinioni eorum suum suffragium addit his verbis: Solet quidem fama, certo fundatis argumento, incerta assuere: quæ si ex antiquorum scriptis, habito rerum & circumstantiarum delectu, discreveris, dubiis vera non vitiasti. Mihi persuasissimum est, regios juvenes Ulfaldum & Ruffinum innocenti morte sublatos esse, orationi reique Christianæ intentos; atque ita recte inter Sanctos poni, ut ponuntur in nostro Martyrologio ad XXIV Julii. Ceterum quod a Ceadda, Lichfeldensi episcopo, docti aut baptizati fuerint, aut in ejus cella occisi a Wolfero rege pagano circa annum DCLXVIII, ab omni veritate alienum est. Nec enim eo anno Lichfeldiæ sederat sanctus Ceadda, & diu ante eum annum Wolferus Christi fidem acceperat; imo, statim rex factus, Christianam rem promovere, ecclesias & monasteria fundare & ditare cœperat, adeo ut de eo scripserit Malmesburiensis ita: “Wolferus Christianitatem vix in regno suo palpitantem, & per fratrem initiatam favore suo enixissime juvit”. Duo igitur in narratione displicent, nec componi possunt: juvenes a Ceadda Lichfeldensi doctos, & a Wolfero pagano rege interfectos anno DCLXVIII. Dicendum itaque baptizatos illos prius ab aliquo Lichfeldensi vel potius Merciorum episcopo, priusquam Wolferus regnare cœpisset, præsertim Pendæ parentis tempore, qui Christianum nomen exstinguere, pluribus exstinctis regibus, laboravit.

[14] Alfordus tamen ibidem subjungit, sibi non displicere Camdeni sententiam, [Rejecta Camdeni opinione] qua innuit SS. Wulfhadum & Ruffinum a Wulfhero pagano ante regni ingressum interemptos fuisse. At neque ea opinio nobis placet: nam præterquam quod a Camdeno pro libitu sit excogitata, supra laudatus Beda asserit, regnum Merciorum a Wulfhero adolescente susceptum fuisse. Sed adolescens dici non potest, qui jam filios venationi aptos & religionis Christianæ tenacissimos habebat. Præterea quis credat, regem Ercombertum, qui omnia in regno Cantiorum idola primus destruxit, filiam Ermenildam Wulfhero idololatræ nuptui tradidisse? Haud dubie imitatus fuisset patrem suum Eadbaldum, qui Edwino Northan-Hymbrorum regi necdum Christiano, & Edelburgam uxorem petenti, teste Beda lib. 2, cap. 9 responderi jussit, non esse licitum Christianam virginem pagano in conjugem dari, ne fides & sacramenta cælestis regis consortio profanarentur regis, qui veri Dei cultus prorsus esset ignarus. Sic etiam Peada sive Penda junior, Wulfheri frater, teste eodem Beda lib. 3, cap. 21, venit ad regem Nord-Humbrorum Oswi, postulans filiam ejus Alchfledan sibi conjugem dari; neque aliter, quod petebat, impetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma cum gente, cui præerat, acciperet. Quare nullo modo videtur probabile, S. Ermenildam cum Wulfhero adhuc gentili matrimonium contraxisse.

[15] [conjectura quædam proponitur,] Potius cum Henschenio conjicio, istos Martyres passos esse, aut olim in antiqua sub Romanis mota persecutione, aut sub Penda, acerrimo Christianorum hoste, de quo Malmesburiensis lib. 1 de gestis regum Anglorum cap. 4 ita scribit: Anno Dominicæ incarnationis DCXXVI… Penda quidam … bellis industrius, idemque phanaticus & impius, apud Mercios regis nomen præsumpsit, cum jam quinquagenarius frequentibus contra finitimos excursionibus nutrisset audaciam. Itaque arrepto regno æger quiete animus, & qui nesciret, quantum scelus esset sociali vincere bello, urbes proximas quatere, compatriotarum fines regum inquietare, prorsus magno tumultu & terrore agere. Quid enim non auderet, qui lumina Britanniæ Edwinum & Oswaldum reges Northanimbrorum, Sigebertum, Egricum, & Annam reges Orientalium Anglorum, in quibus generis claritas & vitæ sanctitas conquadrabat, temeritate nefaria exstinxit… Jam vero onerosum est dictu, quod omnibus occasionibus cædium inhians, & velut corvus ad nidorem cadaveris advolans ultro Cedwallæ in auxilium accurrerit, & ad recuperandum regimen magno emolumento fuerit. Ita per triginta annos in cognatos grassatus, nihil adversus exteras gentes memorandum commisit. Sed invenit tandem effrænis cupiditas idoneum meritis finem. Siquidem ab Oswio, qui Oswaldo fratri successerat, magis per Dei virtutem, quam per manum militarem cum auxiliis fusus, infernalium numerum animarum auxit. Habuit ex regina Kineswitha filios Wedam (ab aliis vocatur Peada) Wlpherum, Ethelredum, Merewaldum, Mercelinum; filias duas Kineburgam & Kineswitham ambas sancta continentia præcellentes. Ita parens perpetuo in Deum rebellis sanctissimos cælo fructus effudit. Si Penda in primo idololatriæ furore (circa finem vitæ erga Christianos placatior fuisse videtur) aliquos ex nepotibus aut consanguineis ob Christianæ religionis professionem interfecerit, facile hoc crimen in Wulfherum Pendæ filium derivari potuit, cum vera martyrii notitia periisset, & post aliquot secula popularis fama crevisset eundo, ut non raro in similibus traditionibus contingit. Nihil tamen ex sola conjectura statuo; sed tantummodo hoc parricidium a Wulfhero, S. Ermenildæ marito, prorsus amovendum esse existimo.

[16] Huic Commentario finem impositurus pauca de diversis Actorum circumstantiis præmoneo. [& de diversis Actorum adjunctis lector præmonetur.] Guilielmus Camdenus tradit, Wulfherum, a religione Christiana aversissimum, filiis suis necem intulisse, ac paucis post annis fidem Christanam amplexum esse, ut supra num. 8 retuli. Nescio, an id ex aliquibus monumentis eruerit, an ex cerebro suo finxerit, ut verisimiliorem redderet historiam. Contra in Actis, quæ ex Ms. Petroburgensi accepimus, & postmodum in Monastico Anlicano tomo 2 a pag. 119 typis edita sunt, dicitur Wulfherus post susceptum baptismum a fide Christi defecisse, & consiliis impii Werboldi ante altare Wulfhado filio caput amputasse, ac Ruffino fugienti letiferum vulnus inflixisse. posteaque monasterium Petroburgense construxisse, ut crimen suum expiaret. Joannes Spedus in Theatro magnæ Britanniæ lib. 1, cap. 28, pag. 55 nova inventione Wulfherum etiam facit martyrem his verbis: Wolpherus Merciorum rex amplissimum & magnificentissimum monasterium sancto Petro sacrum inchoavit, scilicet ut expiaret cædem duorum filiorum suorum, quos in Christianismi causa trucidaverat; sed cum ipse eadem de causa, quod Christianam religionem amplecteretur, a matre sua sublatus esset, frater ejus Penda operi incepto manum admovit. Quot lineæ, tot ferme errores! Peada enim, qui ante Wulfherum regnavit, cœnobium Petroburgense exstruere cœpit; & is juxta Bedam lib. 3, cap. 24 periit proditione, ut dicunt, conjugis suæ. Hæc autem Spedus contra antiquos Angliæ scriptores summa rerum confusione imperite Wulfhero adscribit. His adde errorem chronologicum anni 546, quem in margine posuit. Nunc ipsa Acta qualiacumque ex Ms. Petroburgensi hic subjicimus, iisque prologum, qui in Ms. nostro deest, ex Monastico Anglicano præfigimus.

ACTA
AUCTORE ANONYMO
Ex Ms. monasterii Petroburgensis, quod cum editione Monastici Anglicani tomo 2, a pag. 120 collatum est.

Wulfadus Martyr Stonæ in Anglia (S.)
Ruffinus Martyr Stonæ in Anglia (S.)

BHL Number: 8735


EX MS.

PROLOGUS.

Si Tullianæ facultatis fœcunda facundia penetrans pectinasset pectus meum, & ad liquidum limasset linguæ plectrum, [Præfatur auctor,] sederet proposito prædicare ac panegyrico stylo beatorum Wlfadi & Ruffini fratrum, puerorum profecto illustrium, illustrare martyrium: ipsorum namque triumphales titulos ab ipsa sapientia Patris accipimus commendatos, credimus consecratos. Cum enim Salvator noster suos athletas ad agonem armaret ac animaret, multimoda certamina pro nomine suo toleranda præmonens & præmuniens prædixit inter cetera: Trademini a parentibus, cognatis & amicis, & morte afficient ex vobis. Iterum alibi dicit expressius & manifestius, quod istis congruit martyribus: Tradet pater filium in mortem &c., ut tanto Sanctorum patientia probaretur propensior, ac merces in cælo copiosior, coronaque celsior, quanto fuisset sanguinis linea proximior persecutor.

[2] [se ex propriæ devotione hoc martyrium conscripsisse.] Quis enim digne pensare poterit, quos quantosve cruciatus cordis cum corporis tormentis pertulerit proles, dum suum carissimum, cruentum carnificem, & proprium patrem perpetitur sui peremptorem? Quod quidem a Domino prædictum, qualiter in prænominatis Pueris fuerit adimpletum, aggrediatur [oratio] a, agresti licet relatu, enodare notitiæ posterorum. Et quidem ad id agendum propria me incitavit devotio. Et ut plurimorum discretio ceniet, passio præfatorum antiquitus descripta b ob stylum incultum & falsam grammaticam, quibus tota scatet, potius contemptui quam lectioni patet. O dolorem indicibilem! o coronam immarcescibilem, quando non trepidat aut tardat martyri mortem inferre, qui jure naturæ pro illius vita tuenda tenetur mortem suffere c!

ANNOTATA.

a Hic oratio, calamus, manus aut simile quid subintelligendum est; alioqui sensus non est perfectus.

b Videtur igitur fuisse aliqua antiquior martyrii Legenda, quam tamen post Danicam vastationem, conscriptam fuisse suspicor ob ea, quæ in Commentario num. 4 dicta sunt.

c Hunc prologum, qui in Ms. nostro non erat, ex Monastico Anglicano excerpsi, ut monui in Coment. prævio num. 16.

CAPUT I.
Utriusque Martyris parentes, & prioris conversio ad fidem Christianam.

[Wulserus, suscepto baptismo S. Ermenildam uxorem ducit;] Beatos adolescentulos Wlfadum & Ruffinum natura generando germanos edidit, sed eos gratia regenerationis in fide atque sanguinis effusione feliciori germine germaniores reddit: dicuntur enim fuisse filii Wlferi a regis Merciorum, & sanctæ reginæ Erminildis b, qui quarto anno c post patris sui Pendæ d paganissimi principis internecionem, paternum jure successivo susceperat sceptrum. Is namque baptizatus a Tinano e episcopo votum vovit Domino, se delubra dæmonum destructurum & omnia idola de regno suo deleturum, & Christianæ religionis cultum pro posse dilaturum *. Hoc etiam iteravit promissum, quando egregiam Erminildam duxit in matrimonium: hæc enim beatissima, erat præclara genere & specie, sed fide præclarior & sanctitate. Ex Erberto f rege Cantuariæ genita ex atavis Francorum illustrissimis regibus descenderat atque ex sanctissima regum Orientalium Anglorum stirpe originem duxerat g.

[4] Et quoniam præfatus Penda, tum dolis tum martii campi casibus alludentibus sibi, plures reges Angliæ tulit de medio, [sed a fide Christi deficit, instigante quodam impio,] qui postremo ab Oswio h, fratre sancti Oswaldi i, cæsus cum cunctis pene principibus, satrapis atque satellitibus suis ob illorum vindictam interiit justo Dei judicio, formidavit cor Wlferi filii ejus, ne ob inimicitiam patris pari periret exitio. Prospiciens proinde sibi & suo regno, desponsavit k sanctam Erminildam, cunctis regibus extinctis consanguinitate vel affinitate connexam destricto discretoque consilio, ut in tempore iracundiæ gratia ipsa fieret reconciliatio. Wlferus igitur regis nomen nactus & insigne, vota sua, quæ distinxerunt labia ejus, Domino reddere distulit; imo instigante quodam pravo atque perverso, nomine Wereboldi * l, qui erat ei a secretis, pene in apostasiam lapsus, a fide retrorsum abiit. Erat idem Werboldus * idololatra, vir Belial, satelles sathanæ, minister immo mali artifex, quod pater ejus Penda perpetraverat, quem sibi auricularium m & consiliarium velut alterum [Col. 576B] Achitophel ac rectorem a se secundarium in toto regno suo, sicut Assuerus quondam Aman constituerat. Exstitit corde versutus, ore vafer, opere versipellis, carne lubricus, mente tumidus.

[5] Hic in tantam elationem prorupit, ut peteret a rege dari sibi conjugem filiam ejus, ætate adhuc parvulam, [qui Wulfheri filiam conjugem petit, matre] Werburgam n vocabulo, quam ei regina peperit: æstimabat enim hujusmodi fœdere nuptiarum se in regno regi successurum, & in præsenti non modicam partem regni possessurum. Et quidem rex ipsius petitioni assensum præbuit; sed regina maturius & consultius hoc omnino fieri prohibuit, disposuit despondere illam uni viro, virginem castam exhibere Christo, quod & fecit in tempore opportuno: venerabilis enim Werburga, spretis regii germinis procis, totius mundialis gloriæ pompaticum fastum fastigiumque fastidita, velut viola viroris inviolati vernabat decore, & quasi lilium florens hortum Domini suo virgineo venustabat candore.

[6] Prænominati Adolescentes, germani virginis Werburgæ, [& fratribus reluctantibus] insolentiam hominis, pagani præsertim, indigne tulerunt & ejus præsumptuosæ petitioni ne videlicet auditu digna judicaretur, in faciem restiterunt Ab illo ergo die versutus ille doli artifex insidiabatur Pueris, factus illis quasi lancea in latere, ac velut sudes in oculis. Illi vero proficiebant ætate & gratia Sancti, dilecti Deo & hominibus; & quamvis nondum regenerati per baptismum in Christo, quemdam tamen sacri lavacri candidatum præferentes placebant bonis operibus & optimis moribus. Erant autem specie clari, sed morum elegantia clariores, gestibus facetis, astuti ingenio, diserti eloquio, supra senes intelligentes, ultra sapientes, erga omnes munifici & liberales. His & aliis similibus adornando artibus in benedictionibus dulcedinis suæ prævenit eos Dominus.

[7] Prior natu Wlfadus, exuta pueritia, jam ad adolescentiæ limen attigerat, [Wulfhadus in venatione cervum insequens,] & ut decet genus regium, aliquoties aucupio, venatui tamen potissimum indulgebat; sed miro moderamine miserantis Dei, dum feras venari concupiscit & consuescit ad mortem; a Domini venatoribus sagittatur, comprehenditur ad salutem. Quadam namque die dum venatum pergeret, offendit cervum miræ magnitudinis, quem fugientem diutius solus solum insequebatur. Sociis dispersis, nutu divino fatigatis, cervus opaca silvarum irrumpens ad habitaculum viri Dei Ceddæ infra nemoris condensa supra cujusdam fontis marginem constructum pervenit, seque in eumdem fontem latitando lassitudinem requie refrigerioque recreando projecit. Famulus Christi Cedda misericordiæ visceribus affluens erga creaturas Dei frondibus & foliis arboreis, cervum occultando & refrigerando contexit, quoniam, ut in fine rei claruit, aliquid divinitus actitari per ejus obsequium intellexit: nam collo ejus postmodum funem circumposuit & requie refocillatum ad pabula carpenda in silvas abire præcepit.

[8] [invenit sanctum Ceaddam,] Erat sanctissimus Cedda o, teste Beda, ecclesiæ Lichefeldensis episcopus, virtutibus & signis præclarus, qui profecto partem meliorem Mariæ sibi eligens, secretius & sacratius dulcedini contemplativæ inhians solitariam vitam ibidem ad tempus ducebat, radicibus herbarum & fructibus arborum silvestrium se sustentabat. Venerabilis adolescens Wlfadus diutino * terens vestigia cervi, devenit ad cellam hujus hominis Dei, no quem intuens & salutans sciscitabatur ab eo, quo devenisset cervus, quem tota die cum tanto sudore fuerat insequutus. Cui respondit Sanctus: Numquid custos cerui tui sum ego? Non curo, non custodio feras silvarum, seu pecora campi vel volucres cæli; sed agnovi & suscepi ductorem salutis tuæ ministerio cervi: voluntas enim Domini præparantis cervos revelavit tibi condensa sacramentorum suorum, ut credas in nomine ipsius & baptizeris in remissionem peccatorum tuorum, perpulchro prænostico *; immo indicio certi præsagii portendit, & præostendit tibi cervus, demerius in fontem, salutaris baptismi lavacrum, quatenus ex sententia discere possis illud Davidicum: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam & apparebo ante faciem Dei.

[9] [a quo monitus de fide Christi suscipienda,] Per plura etiam peroravit Sanctus persuadens & docens, qualiter in mysterio irrationalium animalium mysteria sua revelare dignata sit divina sapientia in salutem fidelium. Nempe Noë nuntiavit post suum naufragium mundi reparatricem siccitatem per columbam, & ore subjugalis asinæ Prophetæ cohibuit insipientiam, & obsequio corvi prophani * eximium pavit Heliam. Jure vero Dominus Prophetarum tendens Jerosolymam, ascendere dignatus est asinam & pullum, in conversionis utriusque populi figuram. Narravit nihilominus ei quod de beato Eustachio legitur, qualiter in specie cervi ei apparere Dominus dignabatur, & multa subjunxit, quæ in gestis beatorum Martini, Jeronymi & aliorum sanctorum patrum patrata signa de brutis animalibus inveniuntur.

[10] [post visum miraculum] Venerabilis Wlfadus, vas electionis, respondisse fertur p ad verba sancti sacerdotis: Vere venerande Pater, a sanctitate tua prolata testimonia credibilia facta fuissent nimis, & mihi ad credendum, quæ persuades, conducibiliora, si cervus, quem capere conabar, quem in fonte occultasti, & tune collo ipsius circumligato in silvam abire jussisti, tuis precibus aut præcepto appareret continuo in nostra præsentia. Sanctus sacerdos protinus se in orationem prostravit, & ecce, cervus memoratus funem in collo gestans, e nemore prorumpens, eorum se conspectui exhibuit. Tunc Sanctus surgens ab oratione ait adolescenti: Intellige vel nunc quia omnia possibilia sunt credenti, & si quis petierit Patrem quidquam in nomine Filii, fiet ei. Audi ergo, fili, & inde inclina aurem tuam ad obediendum Christianæ fidei ad percipiendam gratiam baptismi: Qui enim crediderit & baptizatus fuerit, juxta Salvatoris promissum, salvus erit.

[11] Confortatus & corroboratus in fide Wlfadus provolvit se ante pedes viri Dei, [eam amplectitur.] postulavitque sibi tribui regenerationem salutaris lavacri. Videns beatus Cedda Juvenem in fide radicatum & fundatum, exultavit in Domino, gratias agens Deo salutari nostro, qui inchoavit in ejus pectore habitationis suæ locum, impositaque manu cathezizavit * eum; benedicens denique fontem in eodem loco baptizavit illum in nomine sanctæ Trinitatis, eidem effectus paternus * & pater spiritualis. Et quoniam advesperascebat & inclinata erat jam dies, pater sanctus secum filiolum pernoctare fecit, & cibo corporalis & spiritualis alimoniæ, prout potuit, illius utrumque hominem refecit. Perpulchrum simul spectaculum ibidem apparebat. Sicut sanctus Cedda cum sancto Wlfado manebat, sic cervus cum jumento, agreste animal cum domito, in omni mansuetudine stabat, accu. babat, fœnum carpebat. Mane facto, sanctus sacerdos Missam celebravit, & neophytum suum Dominici corporis & sanguinis participatione communicans eum Ecclesiæ copori tamquam proprium & perutile membrum associavit. Cervus nihilominus ad jussionem patris Ceddæ nota nemora repetiit, & animus tironis Christi magis ac magis in fide ac charitate Dei profecit.

ANNOTATA.

a Nomen hujus regis diversimode scribitur: aliquando enim vocatur Wolpherus, Wlferus, Wulfherus, Ulferus &c. Idem de Wulfhado dictum puta. Quare eorum nomina promiscue scripsi, prout apud auctores inveni, quod semel monuisse sufficiat.

b De hac sancta regina egimus ad diem XIII Februarii.

c Chronicon Latino Saxonicum, quod anno 1692 Oxoniæ impressum est, anno 655 mortem Pendæ consignat, & anno sequenti post Peadæ mortem Wulfherum regem Merciorum facit. Alii ejus regnum anno 657 inchoant.

d Vide, quæ de hoc pagano rege diximus in Commentario prævio num. 15.

e De hoc sancto episcopo actum est die 17 Februarii. Sed ibi ex Beda lib. 3, cap. 21 tantum fit mentio de baptismo, quem Peadæ, Wulfheri fratri, contulit.

f Beda in Historia ecclesiastica gentis Anglorum, quæ anno 1601 Coloniæ edita est, lib. 3, cap. 8 eum vocat Earcombertum, ubi plura vide de ipsius gestis.

g De S. Ermenildæ stirpe plura habet Henschenius noster in ejus Vita § 1.

h A venerabili Beda lib. 3, cap. 24 vocatur Oswi, ubi etiam vide ipsius victoriam de Penda relatam.

i De hoc sancto rege, cujus Acta ad diem 5 Augusti examinanda sunt, consule Bedam lib. 3, cap. 8.

k Auctor hic manifeste indicat, Wulfherum post patris mortem, id est post annum 655, Ermenildam uxorem duxisse. Quomodo autem hæc cohærent cum ætate filiorum, & diplomate Wulfheri, ac tota historia Anglica, ut in Commentario prævio § 2 observavimus?

l Nullam hujus hominis memoriam inveni apud veteres Angliæ scriptores.

m Auricularius, inquit Brito apud Cangium, id est secretarius ab auricula, quia secreta solent dici in aure. Eadem significatio habetur in sacris Litteris-lib. 2 Regum cap. 23.

n Acta hujus sanctæ virginis ad diem 3 Februarii illustrata sunt.

o De hoc sancto Cedda vel Ceadda actum est ad diem 2 Martii, ubi tomo 1 istius mensis pag. 146 Beda affirmat, eum successisse Jerumanno Merciorum episcopo. Jerumannus autem Merciorum episcopus in Monastico Anglicano tomo 1, pag. 65 subscriptus legitur privilegio, quod Wulfherus Merciorum rex anno 664 concessit monasterio Petroburgensi. Qua ergo verisimilitudinis specie ante illud tempus Ceadda, tamquam Merciorum episcopus, hic in scenam inducitur?

p Recte Auctorum compilator adhibuit subinde phrases fertur, dicuntur & his similes, quia merito judicabat, sibi a posteris in his occultioribus colloquiis aliisque rebus fidem non adhibendam. De hoc modo loquendi aliquid annotavi in Commentario prævio num. 10.

* lege dilataturum

* ed. Werebod

* ed. Werbodus

* ed. e vicino

* id est prognostico

* ed. prophetam

* lege catechizavit

* ed. patrinus

CAPUT II.
Ruffini conversio ad fidem & utriusque fratris martyrium.

[Wulfhadus in fide confirmatus] Ingressus Wlfadus viam veritatis, de fratris sui salute solicitus, suppliciter sanctum Ceddam deprecabatur, quatenus precibus suis impetrare satageret a Domino, ut fratri suo Rufino perveniendi ad Christianæ fidei religionem affectum & effectum largiretur. Cui sanctus senior ait: Quid postulas a me exiguo præstari, quod impetrare poteris a Domino in instanti: fides enim tua fratrem tuum salvum faciet, & infra triduum ad agnitionem veritatis perducet: qui enim vos segregavit ex utero matris vestræ, ambos vocabit per gratiam suam ad se, justiticabit in se, glorificabit ex se. Post hæc valefaciens Wlfadus viro Dei sanctum osculum illi libavit, benedictioneque ab eo petita & percepta, robustus in fide ad sua remeavit. Cumque appropinquaret castro patris sui, a quo discesserat, quod nunc vocatur Wlferecestria a, obviam habuit fratrem suum Rufinum magno mœrore afflictum ex ipsius absentia: suspicabatur illum ab aliqua discerptum bestia, sive ab aliquo adversario peremptum fuisse, vel illi aliquid aliud adversi accidisse.

[13] Hac de causa perplures suorum adunavit, & illum per concava vallium, per condensa nemorum, [ad eamdem hortatur fratrem,] per lustra ferarum quærere disposuit. Illo vero viso, tristitia vertebatur in gaudium, trepidatio in tripudium, solicitudo in solatium. Sciscitabatur ab eo, quo demoraretur, vel si recte omnia circa se agerentur. Respondens Wlfadus, prospera cuncta erga se actitari asseruit, secretiusque illum alloquens omnia, quæ gesserat, indicans illi, eadem facere attentius admonuit. Rufinus vero, divina præventus gratia, gratias multiplices reddebat Deo, affirmans, se diu desiderasse atque deliberasse pervenire ad fidem, quæ est in Jesu Christo, ex qua verbum vitæ primum audierat a sancto Germano b Anglorum Orientalium episcopo. Is namque pontifex cum venerabili Erminilda superius memorata ad partes illas advenerat, & aliquanto tempore ibidem degens verbum Dei multis euangelizabat.

[14] Magnificavit igitur anima Wlfadi Dominum, & exultavit spiritus ejus in Deo cunctorum salutari, [qui ab eodem cervo,] quia respexit, & lumen suæ visitationis illustravit mentem fratris sui. Ut igitur maturius manciparetur effectui, quod illorum divinitus inspirabatur affectui, prudenti usi consilio progrediuntur mane cum canibus quasi venatum, ut, dum certam & tritam viam non tenentes pervenirent ad sancti Ceddæ cellam, celaretur ceteris ipsorum propositum. Nondum in silvam longius processerant, & ecce cervus, qui primus beato Wlfado apparuit, fune collum circumplexum habens, illi se repræsentavit & usque ad mansionem viri Dei pervium * præbuit. Rufinus e vestigio præcurrentem sequebatur.

[15] Sed Wlfadus, quid bruti animalis præsentia & præcursio prætenderit, [ad sanctum Ceaddam deducitur,] intelligens, clamando, & cornu clangendo illum revocare nitebatur, ne forte fera, ferens ferculum salutis, ab ipso sagittaretur. Puer tamen non intelligens neque intendens clamorem aut cornicinium fratris sui, præcurrit citius illo, & venit prior ad habitaculum hominis Dei. Cervus vero sicut prius, projecit se in fontem famuli Christi, ut potenter daretur intelligi, quod indicio, quo poterat, Puerum perduceret ad vitalis fluenta baptismi. Referunt plures, sanctissimum Ceddam fontem illud de terra suis precibus produxisse, qui usque in hodiernum diem vocatur fons sancti Ceddæ c, multisque, variis incommodis laborantibus, præbet salutiferæ haustum medelæ. Animadvertens homo Dei auditu & visu, quæ fiebant, exivit e cella, sub divo infixis oculis ac manibus cælo pro utriusque hominis salvatione devotas preces profudit Deo vivo.

[16] Cumque orationi instantissime antistes astaret, Rufinus appulit: ipsumque beatum Ceddam esse, [a quo in religione Christiana instructus,] de quo multa & magna, germano narrante, audierat in ipso ictu oculi statim animo persuasum habuit; & cum omni reverentia salutans eum ait: Tune es, Domine pater Cedda, dilectus Deo & hominibus, amicus Annæ, d quondam Orientalium Anglorum regis Christianissimi doctor, & ductor ad salutem Wlfadi fratris mei? Quo respondente, Sum, procidit ad pedes ejus, obsecrans obnixe, ne tardaret se Christianæ fidei regulis initiare impartiendo salutare lavacrum. Admirans & animo amplexans almus antistes devotionem tantam in pectore Pueri, sed sensu cani, fervere, gavisus est gaudio magno valde. Sed & Wlfadus interim adveniens, dum agnoscit fraternum desiderium de ipsius certioratus conversione, impletum est gaudio os ejus & lingua exultatione.

[17] [baptizatur,] Sanctus Cedda continuo cathezizavit * & baptizavit eum in ipso fonte, Wlfado ipsum ecclesiastico more tenente atque de lavacro suscipiente. Sic qui prima in generatione frater fuerat illius uterinus, in secunda effectus est ei paternus *. Celebravit sacerdos altissimi postea Missarum solennia, ipsosque agnos novellos effectos de grege tonsos ascendentes de lavacro satiavit Agni immaculati libatione sacrosancta, mente voceque præsaga prævidit, prædixit eos ascensuros ad montem Galaad; hoc est martyrii fastigia. Denique docebat eos observare mandata Dei, prædicans eis præcepta & legem vitæ & disciplinæ, quia sciebat, quod corrigerent adolescentiores vias suas in custodiendo sermones legis divinæ. Declaratio itaque sermonum Dei tantum intellectum dedit Parvulis suis in Christo, ut neque mors, neque vita, neque instantia, neque futura, neque aliqua creatura posset eos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu omnium Domino.

[18] [& cum fratre Wlfhado sæpius ad S. Ceaddam redit.] Discessuri electi Dei a præsentia præsulis sancti, & ad sua reversuri, humili quidem & devota precum instantia virum Domini rogabant, ut propius castrum patris sui Wlferecestriam dignaretur habitationem suam construere, quo liberius ad eum convenire divinis mysteriis celebrandis, horisque canendis frequentius interesse, ac verbum Dei valerent crebrius audire. Placuit petitio Puerorum in oculis pontificis, cellamque cum oratorio competenti loco ædificans, viciniorem exhibuit illis * copiam sui se visitaturis. Ipsi quotidie ad virum Dei venientes divinis officiis assistebant; aliquando in divinis morabantur, studioque venandi simulato, Christianam religionem, quam susceperant, obumbrabant, ne in eis deprehenderentur.

[19] [Impius Werbodus, deprehensa regiorum filiorum conversione,] Verumtatem quia scriptum est: Semper diligit qui est amicus, & econtrario, in tempore suo non absconditur inimicus, Werbodus vir Belial, longe superius memoratus sedebat in insidiis, quasi arcus dolosus, ut sagittaret immaculatos, ut interficeret innocentes Pueros illos. Plerumque pedetentim proditor ille instar pavonis post illos gradiens vespere ac mane ad cellam Sancti euntes, exploravit itinera & actus eorum; omni autem nisu tempus & occasionem aucupabatur, quo regis animum inflammaret in odium immo perniciem eorum. Cumque indagine certiori explorando didicisset, ipsos Christianissimos effectos divini cultus gratia oratorium illud frequentare, hominemque sic visitare, accedens ad regem, idipsum illi studuit intimare verbis delatoriis, ac malignis circumlocutionibus circumscribens, eum in iræ furorem non cessavit incitare. Erat enim idem rex Wlferus, sicut & Penda pater ejus, naturali conspersione iracundus, & tempore commotionis suæ fera ferocior, fera [magis] furibundus.

[20] Nactus igitur tempus opportunum malitiæ ac nequitiæ suæ, [de ea regem monet,] inventor & incentor totius mali fertur ad regem in hunc modum prorupisse: Diu, Domine mi rex, est deliberandum, quod semel est statuendum; quoniam ad puerilem levitatem spectat, immo in ignominiam regiæ maturitatis redundat. convellere plantata, ædificata destruere, decreta dissipare, sancita immutare. Placuit proinde prudentiæ sublimitatis vestræ propensioris providentiæ ponderare discreto libramine, utrum Christianorum nova secta debeat eligi, an cultura deorum a temporibus avitis approbata retineri. Sub illa enim pater tuus diu victoriosissimus vixit, feliciter, diis propitiantibus, regnavit, splendide de tyrannis & regibus triumphavit. Si vero illum abjicere atque de regno vestro delere vestræ placuerit majestati, cum consilio magnatum vestrorum illud condecet fieri. Nunc autem filii tui Christicolæ effecti animo irreverenti & infrunito vestrum dispositum despicientes quotidie Christianæ legis fanum frequentare non cessant, quod infra condensa silvarum in regiæ majestatis vestræ contumeliam contumaciter ferri * fecerant. Nisi ergo animadversione districta talis præsumptio punita fuerit, auctoritas vestra quamcitius deperibit, & quilibet quamlibet sectam sibi eliget, quæ oculis suis plus placuerit.

[21] Hæc & his similia rex audiens, ira totus incanduit, [& illum incitat ad eos ab hac religione avocændos,] seque graviter in illos vindicaturum, si sic se res haberet, juravit: Malignitatis autem ministrum secum nocte illa demorari fecit, in crastino cum ipso sole volens explorando experiri rei veritatem, quam ei detulit. Idcirco illum accusatorem solum secum ducere consultius arbitratur, ut siquid gravius in filios ira dictante perpetraret, ejus solius notitia perceptum imposterum cunctis celaretur. Summo sequentis diei diluculo, cum adhuc tenebræ essent super terram, rex cum filio tenebrarum, accinctus gladio iter arripuit versus locum. Sciens autem, se fore impotem impetum iræ suæ refrehandi, præmisit ante faciem satellitem illum diaboli, qui annuntiaret filiis suis adventum sui, si forte in oratorio illo fuissent reperti, ut sic saltem perterriti se absentarent ab eo, beneficio fugæ atque latibuli.

[22] Missus minister atque magister sceleris clanculo ad oratorium accedens & per fenestrellam introspiciens illos solotenus prostratos orationi devotissime procumbere perpendit, [tantumque mendaciis efficit,] & nec verbolum aliquod aut sonitum saltem in visitando emittens, sed latenter cum omni silentio recessit, & ad regem reversus ait: Assunt filii tui contumaces & rebelles mandatis vestris in proposito suo pertinaces & obstinati Christum colunt & adorant, & non solum a facie vestra non formidant, sed etiam convicia & improbria * ingerentes mihi multiplicia, vos non regem aut patrem, sed blasphemum & apostatam nominant. Hæc vir Belial omnia mentiens protulit, & regem supra modum motum in sanguinem filiorum suorum ire compulit. Ibat ergo rex cum perstifero illo spirans minarum & cædis in filios suos, jam discipulos Christi, & non verba jactando, sed potius fulminando præ furore appropinquabat septis oratorii.

[23] [ut pater in furorem actus] Beatissimi Adolescentes audientes tonitruum vocis ejus solicitabantur pro patre suo spirituali, timentes ne nimio succensus furore mitteret manum in ipsum sanctissimum Ceddam, christum Domini. Nihil enim aliud patrem illaturum sibi nisi verborum injurias aut plagas virgarum poterant suspicari, cum tamen ipsi promptum paratumque cor haberent pro nomine Jesu contumelias & terrores & quælibet mortis genera pati. Beatus Cedda sciens, quod teste Salomone sicut fremitus leonis sic ira regis, ipsis pueris cogentibus, dans locum iræ a facie regis Wlferi, sicut David a facie Saüis, declinavit & ad interiores ulterioresque partes procedens silvarum se abscondit. Hoc quidem faciens, mortem minime formidavit, quam sibi lucrum deputavit, sed meliorem fructum ex vita ejus adhuc conservata, quam de instanti morte suscepta multis fore proventurum intellexit.

[24] [filios in sacello S. Ceaddæ orantes,] Rex Wlferus (si tamen rex recte in hoc loco debet nominari, qui se ipsum regere non potuit aut noluit) irrumpens in capellam illam invenit filios ante Salvatoris imaginem orationi attentius expositos & ait, ad illos: Quid facitis degeneres & contumaces, novas sectas colentes & culturam Christianæ legis in regnum meum absque mei permissione palam inducentes? Si sectæ huic confestim non abrenuncietis, abjuro jura me totius paternitatis ulterius erga vos tenere: quoniam ipsi vosmet privastis mei filiatione, vosque damnabo perpetua carceris intrusione, aut exilii relegatione, seu membrorum mutilatione mulctabo, vel morte.

[25] [& in Christi lege constantes,] Ad hæc Wlfadus respondit: Non est in conscientia nostra, suscipiendo cultum Christianæ fidei, genus regium aliqua degeneri depravasse infamia, sive vobis in aliquo voluisse rebellare, præsertim cum & vos baptismum dudum suscepistis, & per totum regnum vestrum idololatriam penitus delere, legemque Christi, prout putavimus, propalare aut promulgare proposuistis. Noveritis, domine rex reverende, ac pater charissime, quod nullius carceris squalor aut exilii terror seu membrorum abscissio sive supplicii cujuslibet vel mortis intentatio vel illatio poterunt nos separare a catholica fide, quam suscepimus in baptismate. Si vero immeriti, ob fidem & dilectionem Christi, affectu vestro paterno primavur, illius filii sumus & erimus effecti, a quo omnis paternitas in cælo & in terra nominatur.

[26] [propriis manibus occiderit.] Cumque in hunc modum sermones sanctus proferret, Wlferus fera ferocior omni & effrenatior *, naturam exuens, instigante sathana ejusque satellite stimulante, gladio extracto, Wlfadi athletæ Christi caput amputavit, Christoque martyrem, licet invitus vel inscius, consecravit. Rufinus junior hæc videns fugam iniit; quem pater furibundus insequens letiferum illi vulnus inflixit; quo accepto, in terram corruens, post modicum spatium temporis exspiravit, fratri suo commartyr effectus ad cælestem gloriam demigravit. Sic quos in terra couterinos fecit natura, ipsis junctis * in fide ac charitate cor unum & animam unam in Domino tribuit gratia, utrosque adunavit & univit in cælestibus martyrii glori *. Passi sunt autem nono Kalend. Augusti.

ANNOTATA.

a Id est castrum vel urbs Wulferi, ni fallor: nam vocabulum ceaster (unde cestria) a Latinorum castro deflexum, inquit Camdenus in sua Britannia pag. 235, majoribus nostris civitatem, urbem, sive castrum significavit. Hinc haud dubie Dorcestria, Colcestria & similia Britannicarum urbium nomina oriuntur.

b Germanus orientalium Anglorum episcopus alibi ignotus est. Forte est Jarumannus Merciorum episcopus, qui in versione Saxonica Bedæ lib. 3, cap. 30 vocatur Germanus. Hujus obitus passim refertur ad annum Christi 669, cui tunc successit Ceadda. Imo Beda loco proxime citato narrat, Jaramannum ab ipso Wulfero missum fuisse, ut Sigherum Orientalium Saxonum regem ab apostasia revocaret. Quis hæc omnia cum Actis hisce conciliet?

c In Actis S. Ceaddæ, quæ ad diem 2 Martii ex Beda dedimus, nulla fit mentio de hoc prodigioso fonte, uti nec de aliis quibusdam miraculis, quæ hic auctor satis liberaliter congerit. Facile tamen credam, fontem quemdam S. Ceaddæ nomen retinere, quod nempe Sanctus circa illum habitaverit & ex eo biberit, vel forte eum suo labore construxerit.

d De hoc rege Beda lib. 3, cap. 18 scribit, quod fuerit vir optimus atque optimæ genitor prolis. Occisus autem est a Penda Merciorum rege.

* edprævium

* lege catechizavit

* ed. patrinus

* ed. illic

* forte fieri

* ed. improperia

* ed. efferatior

* ed. unitis

* ed. gratia.

CAPUT III.
Impii consultoris punitio, honorifica Martyrum sepultura, & regis Wulfheri pœnitentia.

Tanto piaculo perpetrato, rex cum sæpius memorato mortis ministro, [Cæde revelata, & Werbodo divinitus punito,] concito gressu divertit se a loco, parricidii conscio. Ne vero nefarium opus in notitiam deveniret reginæ vel populi, provisum est utriusque consilio, totum habitaculum illud nocturno tempore ab illo filio necis debere destrui, corporaque occisorum in aliquo loco latebroso sepeliri. Sed, teste Salomone, non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum; quia quod factum est in tenebris, molimine cujuslibet obstare non prævalente, in lumine fuerat * revelandum. Cum enim rex castrum cum illo pessimo, qui ei erat a secretis, introisset, & in sua se recepisset, ante fores domus regiæ in atrio in conspectu multorum simul astantium invasit spiritus malignus machinatorem mortis martyrum germanorum fratrum, velut mancipium & vasculum proprium, manus enim suas & brachia propriis dentibus dilaniabat & quidquid per sui ipsius funestam instigationem in filios pater cruentus commiserat, vociferans in auribus omnium vocibus inconditis divulgabat. Spiritus vero Domini malus illum tamdiu non cessabat vexare, quoadusque compelleret eum spiritum fœtidum exhalare.

[28] [mater filiorum corpora honorifice sepelivit,] Fama facti detestandi, licet perplures gravi cruciatu percusserit, ex quo sanctæ reginæ aures attigerat, tum pro regiæ conscientiæ atque famæ læsione, tum pro natorum suorum interfectione ipsius animum inæstimabilis doloris gladius transverberavat. Quia vero quod factum est, non potest non fieri, prudentissime regina maritum, ut ad pœnitentiæ remedia recurrere deberet, sedulo studuit exhortari. Ipsa vero ad locum martyrii eorum accessit, & corpora colligens illorum in uno saxeo sarcophago simul honorifice sepelivit; & congrue Domino disponente, a filia lucis in pace sepulta sunt corpora eorum, quorum animas introduxit Dominus in splendoribus Sanctorum, ut vivant nomina eorum libro vitæ inscripta in secula seculorum.

[29] [& postmodum super ea ecclesiam condit.] Processu vero temporis regina venerabilis venustiori opere de lapidibus ecclesiam ibidem fabricare fecit: in quo loco magnus Dominus Martyrum suorum merita magnificans, quando fides promeretur, miraculis multimodis mirificare consuescit. Exhinc multi modo debilium diversisque languoribus laborantium & aliorum quærentium Dominum & beneficia beatorum Martyrum deposcentium consuevit locum illum frequentare & ad ædificium lapides illuc deportare: unde & locus ille Stanes a nuncupatur, quod nomen ex Anglico sermone in Latinum versum lapides interpretatur. Ab illo autem tempore sancta Ermenilda regina, conjugis consortio carere cupiens, non solum a maritali thoro abstinere, sed etiam a regali throno discedere proposuit, & cum beatissima Werburga virgine filia sua sanctimonialis fieri fixum in corde constituit, sicut & postea fecit.

[30] [Wulfherus facti pœnitens] Rex Wlferus ob necem natorum intolerabili animi angustia confossus, lecto languoris decubuit, ex cujus salute suos omnes desperatio depressit. Amici autem & proximi ejus ad eum appropinquaverunt & steterunt, doloremque cordis quo tactus erat intrinsecus, lenire gestientes, ut venationi vel aucupio insisteret, musicæ melodis instrumentis intenderet, illi suaserunt. Regina vero cum suis monuit eum ante omnia de divina misericordia numquam diffidere, sed potius sanctos episcopos Germanum & Ceddam consulere, corde contrito & humiliato pœnitentiæ formam ab eis suscipiendo satisfacere, ad arbitrium eorum idololatriam de regno suo funditus ejicere, vitamque suam deinceps corrigere. Rex autem hujusmodi consiliis animum accommodabat, & sanctum Ceddam visitare ac quidquid injungeret illi, facere firmiter apud se statuit.

[31] [ad S. Ceaddam se confert,] In crastinum cum suis vadens venatum, veniendi ad virum Dei tali occasione spem conceperat, sicut & filios jam martyres actitasse ante audierat. Beatus Cedda pontifex ad priorem mansionem secus fontem statim post interfectionem sanctorum Adolescentium reversus fuerat, ibique solitarie degens secum habitabat. Cum autem rex processisset paululum longius infra condensa silvarum, omnibus suis nutu divino per diversa dispersis solus existens perspexit eminus salientem cervum multoties memoratum, habentem collum fune circumligatum. Qui viso lætus effectus illum sequebatur præambulum, tamquam suæ salutis nuntium ac bajulum, donec perveniret ad servi Dei S. Ceddæ videlicet habitaculum. Pertransiens cervus & transiliens, quasi peracta legatione sua, regem reliquit, seque ob refrigerium vel potus haustum fonti præsulis immersit.

[32] Desilivit rex confestim de equo, & accedens ad fenestram oratorii vidit virum Dei sacerdotalibus indutum Missam celebrantem altaribus adstare; [a quo post celebratam prodigiose Missam] stansque foras, obstante rata * conscientia, antequam absolutus a pontifice introduceretur, non audebat intrare. Cum autem canonem inchoans sacerdos Domini extolleret manus suas in sancta, tanta lux cælitus emissa emicuit per parietis foramina, ut sacrifex & sacrificium & circumposita ejus texerentur * fulgore perfusa. Hac intuentis obtutus obtenebrantur, quoniam in hujus Deifici luminis comparatione lux meridiana quodammodo nulla vel perexigua putabatur. Et quod mirabile satis fuit, splendor ille nullatenus minuebatur, donec Missæ sacrosanctæ celebratio consummaretur. Expleta vero Missa, lumen illud cælicum disparuit & sol materialis per fenestras & foramina ingrediens secus astare radios porrexit. Adventus autem regis hæc videntis, divino lumine interius & exterius se illustrante, pontifici sancto innotuit, & quid exspectaret & expeteret agnovit.

[33] Celebrata Missa, sacris vestibus cum festinatione se exuens, [humiliter peccatorum veniam postulat,] & æstimans, illas super reclinatorium ligneum secus altare ponere, super radium solarem nescius projecit, regemque foras oratorium existentem adiit. Solaris vero radius indumenta sacerdotalia super se posita, ne in terram caderent, sustentavit b, manifesto miraculo satis indicans, quod filius ille lucis Soli justitiæ fide atque dilectione firmiter adhæserit. Egressus sanctus invenit regem ante ostium ecclesiæ in terra prostratum, pro peccato suo valde confusum, atque nimio animi languore afflictum. Sanctus antistes elevavit eum infundens vulneri animæ illius cum vino asperæ increpationis, exemplo boni Samaritani, consolationis oleum, ne in desperationis laberetur vitium. Multotiens, inquit, rogavi clementissimum conditorem omnium, ut transferre dignaretur peccatum tuum, quod in filios commisisti, mortis mancipio te instigante, qui jam effectus est inquilinus infernorum; Dominus autem, ut ostenderet in te divitias bonitatis suæ, dedit tibi precibus meis locum pœnitentiæ, si consiliis meis volueris adquiescere. Respondit rex cum magna humilitate, se per omnia velle illius consiliis obtemperare, & quod impie gessit, ad ejus arbitrium emendare.

[34] Injunxit sanctus Cedda regi Wlfero sub clavi pœnitentiæ, [& accepta pœnitentia,] quatenus sub omni celeritate in toto regno Merciorum faceret tota delubra dæmonum destrui, radicitus idololatriam evelli, ecclesias exstrui, monasteria fundari, clerum ordinari, Christianæ legis instituta juberet edicto publico firmiter observari: admonuit, ut judicium & justitiam inter virum & virum faceret, orationibus crebris intenderet, operibus misericordiæ secundum exhortationem sanctæ Scripturæ peccata redimeret, a pravis actibus omnimodis se contineret, ac conjugali thoro fidem custodiret. Cum hæc & iis similia vir Domini dixisset, divertens parumper a rege, ad orationem se contulit, ipsi etiam regi, ut faciem Domini deprecaretur indixit.

[35] [visoque miraculo,] Prostravit se rex pœnitens juxta verbum sancti sacerdotis in oratione, levansque oculos vidit vestimenta sacerdotalia super radium solis dependere non absque ingenti admiratione. Surgens ergo protinus accessit, ut videret visionem hanc magnam, suasque chirothecas & baltheum posuit super radium; quæ statim ceciderunt in terram. Intellexit vir altioris ingenii sanctum Ceddam consortem, concivemque decretum esse supernorum civium Solisque justitiæ dilectum, cui adhuc in terra degenti tale sol solvit obsequium. Paulo post pontifici, ab oratione regresso, rex rem recolendam retulit, & necdum animadvertendum insigne suum, indignum occultatione, ad oculum ostendit. Qui statim accedens vestimenta illa resumpsit, & super altare deponens veræ luci, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, devotas gratias, actionesque exhibuit. Rex ædificatus ac valde .. delectatus in Domino sanctum sacerdotem secum adducens, ad sua & suos reversus est, in brevi studens opere complere, quæ Deo coram sancto viro pollicitus est.

[36] [ad expiandam filiorum cædem varia pia opera exercet.] Beato Cedda commonente, & cooperante sancta Ermenilda, rex infra temporis spatium totum regnum suum ab omni spurcitia idololatriæ purgavit, & quidquid sanæ fidei adversum agnoscere poterat, eliminare curavit. Ecclesias congruis in locis exstruxit aut exstrui fecit: monasteria utriusque sexus plura & præclara ædificavit, amplisque possessionibus locupletavit; inter quæ illud nobile cœnobium in Medeshamstede c prædiis & possessionibus ditavit, [&] ob facinus in filios commissum expiandum specialiter fundasse perhibetur, quod hodie Petrisburch, id est civitas sancti Petri nominatur. Ibi enim in ecclesia, in honore Principis Apostolorum dedicata, multos cives Sanctorum in se continet, & plures ad consortium civium supernorum, beatissimo Petro conducente ac regni januam aperiente, transmittere solet. In illo autem loco vocabulo Stanes, ubi sanctorum martyrum Wlfadi & Ruffini corpora in pace sepulta sunt, collegium Canonicorum regularium d divinis obsequiis mancipatur, ubi signis coruscantibus multa beneficia salutem postulantibus ad laudem Domini nostri Jesu Christi meritis Sanctorum præstantur, cui est gloria & imperium in omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ita etiam legitur in editis. Sed alibi locus ille vocatur Stone, quod Anglice lapidem significat.

b Simile prodigium in vitis Sanctorum non raro recurrit, quod tamen sine idoneo auctore non facile credimus.

c Camdenus in sua Britannia pag. 378 scribit Petriburgum situm esse, ubi in flumine immensæ profunditatis fuisse voraginem Medeswell dictam, appositumque oppidum inde Medeswellhamsted & Medeshamsted appellatum tradunt auctores.

d Monasticon Anglicanum tomo 2 a pag. 127 exhibet varia diplomata, huic Canonicorum collegio seu Prioratui concessa.

* ed. fuerit

* forte reatu conscientiæ

* an non tegerentur?

DE S. ARNULFO MARTYRE
MOSOMI IN GALLIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, reliquiæ, Acta, & translatio.

Arnulfus martyr, Mosomi in Gallia (S.)

G. C.

Mosomum, munitum Galliæ oppidum in Campania, quod in confinio ducatus Luxemburgici Mosæ fluvio adjacet, XXIV Julii veneratur S. Arnulfum, quia sacra ejus ossa eo die non sine miraculis ad Mosomense S. Mariæ monasterium translata sunt. [Sanctus colitur die suæ translationis,] Nescio, cur auctaria Usuardina in posterioribus Molani editionibus, & Castellanus in Martyrologio universali Sanctam quinto Nonas Octobris collocaverint, cum auctor chronici Mosomensis, qui ante medium seculi XI videtur scripsisse, in Spicilegio Dacheriano tomo 7, pag. 642 diserte asserat, eam corporis translationem factam esse anno nongentesimo primo Dominicæ Incarnationis, indictione quartadecima, mense Julio, nono Kalendas Augusti. Occasione hujus translationis Mosomense beatæ Mariæ cœnobium ab Adalberone archiepiscopo Rhemensi concessum est monachis Benedictinis, qui etiamnum illud incolunt, & præcedenti seculo a Patribus congregationis S. Vitoni in meliorem statum restituti sunt, ut Mabillonius loco mox citando testatur. Porro qui hujus cœnobii originem, & vicissitudines nosse cupit, adeat Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo V a pag. 355, & Marlotum in Metropoli Remensi tomo 2 a pag. 3.

[2] Quamvis iste S. Arnulfus plerisque Martyrologis sit ignotus, [ejusque reliquiæ in abbatia Mosomensi] tamen de antiquo ejus cultu satis constat ex Actis infra dandis & instrumentis monasterii Mosomensis, ex quibus laudatus Marlotus tomo 2 Metropolis Remensis pag. 13 profert sequentia: Bernerus S. Arnulphi martyris corpus e theca lignea, in qua primo delatum fuit e Warco, in argenteam transtulit, quam a Gandavensibus mnemosyni loco acceperat illustris Adalbero… Decessit Bernerus XIV Januarii MLXIX. De eadem, ni fallor, sacri corporis transpositione anonymus chronici Mosomensis continuator, qui usque ad annum 1212 pervenit, apud Dacherium tomo 7, pag. 633 ita scribit: Anno Dominicæ Incarnationis MLXV, indictione III, regnante Philippo rege Francorum adolescente, anno regni ejus VI, pontificante Gervasio Remorum archiepiscopo, anno sui archiepiscopatus X, Domno abbate Bernero, ceterisque sanctæ Mosomensis ecclesiæ fratribus cum summa devotione facientibus, præsente domno Hugone S. R. E. Cardinali, per manus ejus elevatum est corpus sancti Arnulfi martyris de theca priori, & cum devotis laudibus & hymnis repositum est in aliam sub die IX Kalend. Augusti, præsente ibi ipso repositionis die plurima utriusque sexus & ordinis multitudine altisonis vocibus Christi gloriam collaudante.

[3] [honorifice conservantur.] Marlotus ibidem pergit: Guido majorum vestigiis insistens brachium sancti Arnulfi a reliquo corpore separatum theca argentea decoravit, ut versus sequentes eidem inscripti testantur:

Martyris Arnulfi radiat manus inclyta signo:
Hanc abbas Guido vestivit tegmine digno.

Reliquias ejusdem Sancti adhuc hodie honorifice ibidem custodiri disco ex Itinere litterario duorum Benedictinorum, non ita pridem Gallice edito, in quo part. 2, pag. 150 tamquam oculati testes affirmant, corpora SS. Arnulfi & Victoris ibi hodiedum in pretiosis lipsanothecis conservari. Veneratio autem illa ortum duxit ex frequentia miraculorum, quibus moti accolæ jam a multis seculis ecclesiam construxerunt, in quam istius Thaumaturgi corpus transferrent, ut infra num. 11 refert anonymus chronici Mosomensis scriptor.

[4] [Vitæ tempus; aliaque Sancti Acta ignorantur;] Quod ad S. Arnulfi vitam & gesta attinet, ea in memorato Chronico breviter & obscure traduntur. Neque id mirum est, cum seculo X loci istius accolæ, ab Adalberone archiepiscopo Remensi de sancti stirpe, patria, Actisque interrogati, num. 23 ita respondeant: Genus … & vitam, quam duxit, ignoramus, præterquam, quod locum sepulturæ ejus habemus in proximo, ubi terram terræ contulit, cæloque spiritum reddidit; ubi etiam aliquamdiu jacens & meritis vigens, diversis infirmitatum incommodis, Deo præstante, obtinuit remedium salutis. Nec certiora dici possunt de tempore, quo is Sanctus vixit aut obiit: nam in Actis infra dandis num. 9 de ejus sepultura hæc referuntur: Ignotum est, quamdiu jacuit, quousque illum divina virtus revelari voluit. Defuncta namque & e medio viventium sublata omni generatione illa, quæ eum terræ mandaverat, nomen quoque ipsius prorsus jam tacitum & oblivioni traditum erat. Deinde numero sequenti narratur, quomodo nomen ipsius & sanctitas innotuerint divina revelatione, cuidam ægrotanti facta, in qua ita nuntiatur: Ibi enim sepultus ex diutino tempore requiescit sanctus martyr Arnulfus, quem generatio illa, quæ tunc eum sepulcro obruit, minus curans oblivioni contradidit. Si igitur seculo X aut XI tempus vitæ, mortis, ac sepulturæ ignotum fuerit, frustra ego jam illud indagabo. Ceterum quæ auctor chronici Mosomensis de Actis S. Arnulfi tradit, haud dubie ex incolarum traditione acceperit.

[5] [sed de illius translatione certiora memorantur.] De prodigiosa reliquiarum translatione, anno 971 Mosomum facta, certius quidpiam memorare possum, utpote quam conscripsit auctor synchronus aut saltem suppar, qui ad annum 1033 chronico suo finem imposuit. Exiguum quidem discrimen occurrit circa annum hujus translationis inter primum chronici scriptorem, ejusque continuatorem: hic enim in Appendice apud Acherium tomo 7 Spicilegii pag. 663 initio quædam repetens ita scribit: Anno Domini nostri Jesu Christi DCCCCLXIX. Hoc anno ordinatus est Adalbero Remorum archipræsul. In secundo anno ordinationis suæ, id est DCCCCLXX ab Incarnatione Domini venit sanctus Arnulfus ad hanc Mosomensem ecclesiam. Nos priori, qui eam anno Christi 971 diserte consignat, ob antiquitatem potius credimus. Porro utrumque chronici istius auctorem secuti. S. Arnulfum in titulo appellavimus martyrem, quamvis illud martyrii genus in latiori significatione accipiendum sit, ut in simili casu alias sæpe monuimus. Denique hic S. Arnulfus distinguendus est ab altero homonymo martyre, cujus Vitam die XVIII Julii illustravimus, & quem tomo IV ejusdem mensis pag. 398 ab hoc nostro differre probavimus, uti manifestum fiet Acta illa conferenti cum iis, quæ hic jam subjungimus.

ACTA ET TRANSLATIO
AUCTORE ANONYMO
Ex chronico monasterii Mosomensis, quod ab Acherio tomo VII Spicilegii a pag. 623 editum est.

Arnulfus martyr, Mosomi in Gallia (S.)

BHL Number: 0702


EX IMPRESSIS.

PROLOGUS.

Sanctorum solemnia quotiescumque agimus, fideli mente, fratres, pensare possumus, quia cum sit pro humanis laboribus apud Deum jugis omnium Sanctorum deprecatio, [Auctor dicit, Sanctos hono randos,] de illis hoc pro nobis tantopere fieri, tunc potissimum sperare debemus, quando in Dei laudibus pro illorum gloria attentiores sumus. Ideo nobis pia intentione curandum est, ut quod exterius per speciem significamus, interius in veritate teneamus; & inde foris solidemur in opere, unde intus reformamur in mente. Solemnitas enim Sanctorum, salus est & lætitia fidelium, qui de illa jam gaudent inventione; unde nos per spem hilarescimus in itinere, certi per gratiam Dei ad eorum nos pertinere & perventuros esse consortium, quorum per fidem & operationem imitamur exemplum. Illi fidei firmiter servantes propositum, spei anchoram tenentes per desiderium, imitati sunt Christum in morte sua, & per calicem passionis adepti sunt præmia æternæ felicitatis.

[2] Igitur eorum nos in quantum possumus, Deo largiente, [& imitandos esse,] vestigia prosequamur; & si eos digne imitari per omnia non valemus, tamen in quantum virtus suppetit, & ex affectu cordis diligamus, & corporis devoto servitio celebremus; ut dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. Nec enim dubitandum est, eos semper esse avidos salutis humanæ, pro qua Deus misericorditer homo fieri dignatus est, & quam nobis suo sanguine Christus comparavit, ipsamque in se assumptam in dexteram Patris in cælestibus collocavit; ut ubi præeminet in capite, ibi conservetur in corpore. Sed idcirco impensius Sancti salutem nostram apud Dominum efflagitant, & per compassionem … scientes quia quanto magis nostræ corruptionis labore premimur, tanto magis necesse est ut divino auxilio sublevemur. Proinde, dilectissimi fratres, Sanctorum memoria fideli semper est cogitatione veneranda, & pia admiratione suscipienda. Qui enim carnis materiam portantes, sed tamquam de carnali corruptibilitate assumpti, præter carnem vixerunt, & per spiritum vivificantem ea, quæ carnis sunt, calcaverunt, dignum valde est, ut & vitæ sanctitate insignes habeantur, & victoriarum suarum titulis coronati, honore & admiratione pariter reverendi laudabiliter prædicentur.

[3] [& propterea celebrat S. Arnulfi translationem,] Unde quia hunc diem pro B. Arnulfi martyris præsenti patrocinio solemnem recolimus, ipsi Domino Deo multiplices gratias referimus, cujus adoranda semper clementia tanti benedictione suffragii, nos in hac die voluit feliciter prosperari. Hodie namque patribus nostris a & prioribus hujus loci, Mosomensis videlicet ecclesiæ, quod minus sperabant, divina bonitas optabile satis contulit donativum, quod & sibi ac posteris suis per succedentia temporum curricula posset esse salutiferum, mœstis & dolentibus consolatorium, fessis & laborantibus tranquilla requies, profligatis & pro peccato mœrentibus præsentissima sedes recreationis. Hodie namque, Deo faciente misericordiam, Mosomensis ecclesia hujus sancti Martyris suscepit pignora, accepit patrocinia, meruit fidissima orationum ejus beneficia. Excepit die ista b, lætantibus angelis, exanime corpus, sed quod miraculorum famulante testificatione comitabatur cælica virtus. Suscepit, inquam, loculum & corpus cum ossibus exstinctis, sed quæ foris abjecta videbantur, intus erant jucunda & vivida meritorum lumine.

[4] [quæ non absque miraculis peracta est.] Ostendebat nimirum omnipotentia divinæ majestatis, quod latebat oculos nostræ carnis: repræsentabat vivæ virtutis indicium, unde mens nostra nimis ambigeret, cum eam fidei argumento solidatam veritas ipsa miraculorum ad magis credendum attraheret. Mirum erat, quod cæca mulier visum reciperet, & cum virtute miraculi lumen surgebat fidei. Stupendum erat prodigium, quod ignis suarum oblitus virium nequibat præbere inter arida ligna incendium. Prorsus erat mirificum, & antea seculis nostris insolitum, vere novum cælestis virtutis opificium, navim per fluctus ire sine remige, contra fluminis impetum adlabi placidissime; & dum fluctus deorsum sensim labitur, navim, aquila præsidente, cum solo Sancti corpore gratanter undis invehi c Sed jam ratio postulat, ut causas tantarum rerum series narrationis expediat.

ANNOTATA.

a Ex hoc modo loquendi satis patet, scriptorem anonymum fuisse monachum Mosomensem.

b Crebra illa diei repetitio indicat, eam fuisse anniversariam concionem, quæ huic chronico inserta est.

c Miracula ista, hic breviter præmissa, postea fusius narrantur.

CAPUT I.
Sancti peregrinatio, cædes, mors, sepultura, corporis revelatio ac veneratio.

Venerabilis igitur Arnulfus, vir vere Deo dignus, Lothariensis a terræ fuit accola, atque ut ex miraculis claruit, [Arnulfus sanctitate illustris] totius innocentiæ & sanctitatis arripuit tenere vestigia. Quibus insistens, & fideliter Deo in timore & justitia deserviens, magis ac magis in bono proficiens, sicut palma in dies multiplicabat, sicut lilium odorem virtutum coram Deo germinabat, pro quo modo electus & assumptus habitabit in atriis semper cælestis vitæ beatus. Hic itaque vere bonorum operum studiis augmentatus, per simplicitatis oculum corpus suum exhibebat lucidum. Sed cum divina gratia sic ejus disposuisset opera, ut lucerna in domo Dei fieret quatenus intrantibus lumen præberet ipse, quod nescientibus rectum & velut obscurum erat in tenebris. Positus super candelabrum bonæ operationis dare cœpit flammas, quibus accensus fuerat, divini amoris.

[6] Audiens namque quod ait Apostolus: Quamdiu in hoc corpore sumus, [varia Sanctorum sepulcra invisit,] peregrinamur a Deo: per fidem enim ambulamus, & non per speciem. Itemque illud: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus; hanc vitam peregrinationem intellexit esse, non patriam, carcerem servitutis pro domo libertatis, exsilium captivitatis pro civitate & regno supernæ inhabitationis. Idcirco corpus castigans servituti subjiciebat; attenuans carnem male illecebris seducentem, & spiritum roborans virtutum plantaria fructificantem. Unde bonus Adolescens, peregrinatione suscepta ad ultra Mosanos b ac Mosellæ c sinus, Belgicam d, Celticamque Galliam e petiit orandi gratia, & Sanctorum, qui in eis sunt, frequentandi suffragia. Quid ibi negotii habuerit, quid commercii cum ipsis, sancta ejus suspiria & piæ lacrymæ in precibus assidue profusæ egerint, non multum est necesse dicere, cum satis sit perspicuum, eum, quæ sancte poposcerat, efficaciter promeruisse, & quæ juste quæsierat, feliciter obtinuisse.

[7] Itaque lustratis multorum Sanctorum patrociniis, tam in urbibus quam in vicis, [& in Campania a latronibus graviter vulneratus,] mente & corpore sospes repedabat, & alacris ambulabat solicitus cum Deo suo, innocens manibus, & corde mundo, quia non acceperat animam suam in vano, nec in dolo juraverat proximo suo. Et quoniam hæc generatio quærentium Dominum, quærentium faciem Dei Jacob, accepit benedictionem a Domino, & misericordiam a Deo salutari suo, ut ascenderet in montem Domini, & staret in loco sancto ejus. Interim Porciensem * comitivam f ingressus, prope jam egrediens perlimitabat eam, cum ecce a latronibus, vitæ vel pecuniis transeuntium insidiantibus, occursu improviso exceptus, in loco qui dicitur … in silva, quæ cum toto circumposito sibi montuoso territorio Frigemons g appellatur, usque ad mortem verberibus & plagis dirissimis toto corpore dilaniatus, tandem vix ad villam, quam Gruerias h appellabant, pervenit, & ducente se via, regio, ut dicunt, Pergio substitit: quem cum inibi villæ populus diutissime residentem vidisset, nec inde se promoventem, lassum quidem prius credentes, fageto autem & umbra silvæ, quæ dextrorsum præeminet, æstimantes obumbrari; ac deinde, cum nullatenus removeretur, putantes speculatorem, vel alicujus prædæ aut rapinæ exploratorem, vadunt, quisnam sit, percunctari. Nam villa tunc illa & viris habitabatur admodum honestis & divitibus, & populi frequentia, ruralique negotio satis erat composita.

[8] [perceptis Ecclesiæ Sacramentis,] Venientes autem, & quam male se ille Vir sanctus haberet invenientes, humana miseratione commoti nuntiaverunt apud villam celerrime causam facti. Quod audientes concives a majore usque ad minorem convenerunt fere omnes dolentes cum dolente, infirmati cum infirmante. Matronæ vero villæ illius, quibus & humanissimus & devotus erat affectus, cupientes eum domibus suis adducere, ut in sancta administratione illius participarent gloriæ remunerationis ejus, offerebant ei suam christianissime sedulitatem in omnibus, secundum quod immensitatem considerabant dolorum & plagaturæ ipsius. Quibus ille publice loquens: Ego, inquit, jam delibor, & tempus resolutionis meæ instat, non erit diutissimum sedulitatis hujus ministerium; quia jam fatiscentibus hujus corruptionis artubus, jam sopitis venarum pulsibus, mox deposito carnis onere spiritus, suo pergens itinere, repræsentabitur Dei misericordiæ. Subvenite potius, ut subveniat vobis Deus. Procurate misericordius, quatenus sacerdotum manibus Dominicæ communionis Eucharistiam merear suscipere, ut accepto viatico defensionis contra occursum insidiantium spirituum munimen habeam redemptionis pretium.

[9] [pie moritur.] Protinus … accito presbytero, facta oratione, & dicto symbolo, participans vivificis mysteriis, unitus corpori æternæ salvationis: Peregrinum, inquit, me cernitis, peregrinum in hoc loco & in hac via hujus meæ sepelite peregrinationis. Post hæc facta & dicta, pedes suos colligens, & oculos ac manus in cælum intendens: Domine, inquit, Jesu Christe, qui hanc fecisti & redemisti animam, tibi eam trado & commendo tuæ redemptionis electis animabus connumerandam. Quo post beata vota in morte resoluto, procuraverunt ei cives illius loci honestum sepulturæ loculum, qui viæ regiæ contiguus in promptu est videri transeuntibus. Ubi positus ignotum est, quamdiu jacuit, quousque illum divina virtus revelari voluit. Defuncta namque & e medio viventium sublata omni generatione illa, quæ eum terræ mandaverat, nomen quoque ipsius prorsus jam tacitum & oblivioni tradiditum erat, præterquam quia fidelis cujusdam peregrini sepultura nota erat, & tumulus desuper aggestus ibi præminebat *.

[10] Cum autem supernæ providentiæ placuit & nomen & meritum manifestare dilecti Servi sui, [Sanctitas ejus revelatur,] accidit, unum e vicinis gravi febrium languore torqueri, & diu vexatum dureque detentum ad mortem usque affligi: in quo dolorum angustiatus cruciatu vidit ex revelatione divina [&] visione somnii sui quemdam placidi vultus hominem apparentem, sibique dicentem: Gravi detineris dolorum incommodo, pessimæ infirmitatis artaris vinculo: unde & te jam relaxari oportet, & auctorem salutis venerari condecet. Vade propere absque hæsitatione ad locum illum tumuli, secus viam in dextra positi, &, facta oratione tua cum fide, convalesces ocyus ex hac incommoditate. Dicam tibi mysterium, enunciabo veritatis arcanum. Ibi enim sepultus ex diutino tempore requiescit sanctus martyr Arnulfus; quem generatio illa, quæ tunc eum sepulcro obruit, minus curans oblivioni contradidit. Tu ergo ne dubites, quin ipsius meritis salutem, quam desideras, consequaris.

[11] Abiit ille, humiliter accessit, precibus fusis paululum dormitavit: [& ædificatur ecclesia, in quam corpus transferri non potuit.] excitus a somno, Deo & sancto Martyri gratias & laudes referens, incolumis remeavit. Quod ubi contiguis finibus auditum est, accessit infirmus unus & alter, oraverunt fideliter, redierunt salubriter. Fiebat istud non paucis diebus, donec infinita multitudine conveniente, & manifesta sentiente remedia, quotquot cum fide veniebant, Dei & sancti Martyris ejus redeuntes prædicabant,quæ experti erant, magnalia. Hinc vicini cum incolis inter se colloquentes consilium habuerunt, ut collatione facta pro viribus præparatis impensis, ecclesiolam facerent, in qua cum sepulcro suo S. Arnulfi corpus transferentes ponerent. Quibus omnibus paratis, ecclesiam ex communi faciunt, tecturam superponunt, ad tumulum ea veniunt intentione, ut quia ibi, utpote in via regia, super eum non quibat fieri ecclesia, ad præparatum loculum ferrent arcam sepulcri lapideam cum corpore. Sed effosso circumquaque tumulo, & egesto terræ aggere, nulla vi hominum, nullo ingenio conquisito artium amoveri potuit inde: Mirum, non sine magna quidem circumstantium & intuentium admiratione, cum sepulcrum inspicerent quantitatis modicæ & multæ brevitatis, quod etiam quadruplicatum portaret facile tantorum virtus coadunata virorum. Unde cum stupore & timore præsumptionis suæ ab incepto desperantes penitus restitere *, reservantes illud factum, cui Deus annueret generationi posteræ. Ecclesia tamen mansit multo tempore distans a sepulcro Sancti, quantum potest jacere …, cujus adhuc manent vestigia, fruticibus & arbustulis circumsepta, vetustate & imbrium infusione diruta omni maceria.

[12] Erat adhuc eo tempore in eadem villa ex majorum successione, [Ager, in quo jacebant Sancti reliquiæ,] quorum juris fuerat fundus ille, una linearis prosapia, quæ juxta abusivam consuetudinem mundani tumoris arrogabat sibi veterum suorum ventosam defensionem in pretiositatem generosi germinis, & superbi nobilitatem sanguinis. Unde contentione facta ex multiplicatione litis accidit inter eos dissidium. Nam quidam miles nomine Airannus, ex ipsis unus, sed ut videbatur, aliquanto inferioris germinis, cetera omnia pro se vir bonus, inter eos sortem habebat hereditatis: in parte tamen illa, ubi corpus requiescebat sancti martyris Arnulfi, quæ viæ vicinior & exitui opportunior (per eam quippe & in silvam erat iter & in pascua) quidquid sati vel graminis habebat inquietudine peculii totius villæ perdebat. Hinc sæpe clamans, sæpe contendens, cum neque legem judicio, neque civili contubernio, quæ sua erant, quiete possidere potuisset, verborum contumeliis & nimietate injuriæ provocatus, arma capit, armis rem suam defendere repromittit: injuria iteratur, damnum cumulatur, homo contemnitur, in facinus properatur. Quid multa? Adeo res processit, ut quidam eorum, Fulcherus nomine, interceptus in damni crimine, confossus truculenter, cum peccato suo moriens spiritum exhalaverit vitæ.

[13] [venditur cuidam cemiti,] Quo facto, post ultionem injuriæ & admissionem piaculi, Airannus in sese rediit, & quia manum propinquorum effusi sanguinis sustinere non posset, secum ipse æstimans reputare cœpit. Unde continuo fugitivus per devia quæque & silvosa, delitescens timore mortis, patronum sibi & tutorem contra potentes potentiorem quærens, facit pactione suæ fidelitatis & manu commendationis cum omnibus quæ erant sui juris … quemdam virum bellicosum, qui fasque nefasque pensabat æque, famosus opere, potens & viribus, & genere. Hic habitabat in villa sui juris, prædicto fundo satis proxima, quæ appellatur Avia *: frater enim erat comitis Goëranni, qui castellum sui dominii tenebat, quod Cantaranna nomen habebat. Airannus ergo propter compendium auxilii & liberationis, advocatum habebat interim virum hujusce qualitatis. Inde ad altiora tendens, & tutiora perquirens, Otthonem comitem adiit, qui forte tunc in illis partibus commanebat: quia ibi propter defensionem & opportunitatem alodiorum i suorum castellum fecerat, quod Warcus k nomen habebat. Hunc ita virum tunc Airannus expetiit: de suis fortunis verba facit, causas aperit, susceptionem postulat, fidelitatem servaturum insinuat, spondet, & firmat. Comes Ottho viri fortis & nobilis gerens animum, suscipit hominem, annuit gratiam, præbet necessaria, repromittit adjutorium & defensionem suam sibi non defuturam, si fidem in eo inveniat stabilem & firmam.

[14] [qui eas in castri sui sacellum transferri jubet.] His factis pactionibus adeptus familiaritatem gratiæ ejus: Est, inquit, cum coheredibus meis in villa Gruerias alodii non modica mihi portio, quam cum cespite suo nobilitat beati Arnulfi, in tumulo adhuc quiescentis, pretiosa confesso; qui gloriosus meritis, sacris virtutibus fulget venerabilis. Hunc si tu, domine mi, comparare volueris, leviori pretio, quam aliquis hominum, me vendente & tribuente, sub tuo jure acquirere & possidere poteris. Lætus comes de patrocinio Sancti, quia certa esset tuitio sui castri, secundum commune placitum illi solvit, quæ inter eos convenerat, pecuniæ summam; ille promissam donat beati corporis glebam. Comes facti commercii non negligens negotiator, properans mature antequam fama vulgaret, accitis peditum & equitum copiis, matutinus venit ad tumulum, & per manus presbyterorum levans, in feretro corpus sanctum, cum ingenti gaudio inspicientibus rusticis, de quorum possessione tollebatur, transtulit Guilledium, & in ecclesia sancti Hilarii Pictaviensis episcopi, cujus ibi memoria veneratur, posuit aliquamdiu custodiendum, donec in castello facta capella, cum majori reverentia servaret tantum thesaurum. Quo ad nutum ordinato, & capella constructa, transfert ibi pretiosa Sancti pignora cum multa populorum frequentia. Qualiter autem ab illo loco ad hanc Mosomensem ecclesiam gratia Dei Sancti hujus voluerit pervenire præsentiam, quamquam prolixitate orationis digressionem facere videamur, tamen plena fide relationem historiæ texentes explicare aggredimur.

ANNOTATA.

a Cum Lotharingia seu Lotharii regnum olim varias regiones complecteretur, non facile dictu est, ex qua provincia S. Arnulfus fuerit oriundus. Incertitudo illa crescit, eo quod vocetur Lothariensis terræ accola, non autem incola, quamvis hic forte idem significet.

b Per ultra-Mosanos intelligo populos habitantes ultra Mosam, notissimum fluvium, qui in Campania oritur, & varias provincias præterfluens tandem in Oceanum Germanicum se exonerat.

c Mosella est fluvius, qui oritur ex monte Vogeso in Lotharingia, & multis fluminibus auctus, variasque regiones rigans ad Confluentes e regione Hermanstenianæ arcis Rheno miscetur.

d Belgica olim dividebatur in primam & secundam, de qua vide Valesium in Notitia Galliarum pag. 78, uti & de Belgica, vulgo Balchhusen, vico inter Marcomagum & Tolbiacum. Quænam hic indicetur, ignoro.

e Gallia Celtica, quæ & Lugdunensis a metropoli Lugduno appellata est, olim latissime patuit, ut videri potest apud Cellarium in Notitia orbis antiqui part. 1, pag. 125.

f Is est comitatus Portianus in Campania, quem Frodoardus in Historia ecclesiæ Remensis & in Chronico non semel pagum Porcensem vel Porticensem appellat.

g Hunc locum, uti & alios plures, frustra quæsivi. Forte a topographis aut in mappis geographicis non exprimuntur, quia nomina sua mutarunt. Saltem videntur esse in Campania, nec a se invicem multum distare, ut ex aliis quibusdam jam enumeratis ac porro enumerandis colligitur.

h Suspicor esse locum, qui in mappis geographicis vocatur Gruyer, & non procul Maceriis & Warco versus Retelium, agri Retelensis caput, collocatur. Mabillonius seculo 5 Benedictino pag. 355 in margine notat, Gallice nominari Gruyeres.

i Alodium est fundus, prædium, vel hereditas; de qua voce vide plura apud Cangium in Glossario.

k Est castellum ad Mosam & Sulmonam flumina situm, quod sequenti capite num. 18 satis describitur.

* al. Porcuensem

* al. permanebat.

* forte destitere

* al. Ania.

CAPUT II.
Orta inter Otthonem comitem & Adalberonem archiepiscopum Remensem discordia, reliquiæ S. Arnulfi mirabiliter in præsulis potestatem rediguntur.

[Udalrico archiepiscopo Remensi succedit Adalbero,] Udalricus * a sanctæ Remensis ecclesiæ archiepiscopus naturæ concedens legibus, humanis rebus erat exemptus. Francorum rex gloriosus in sceptris agebat domnus Lhotarius; qui audiens vacuam pontifice sanctam sedem Remensis ecclesiæ, Dei permittente gratia, & ordinante clementia, cum totius cleri & populi electione, & assensu procerum occidentalis Franciæ, domnum Adalberonem regali munificentia præfecit & constituit summum antistitem, virum, ut credimus, Deo dignum, in rebus ecclesiasticis strenuum, carne nobilem, genere potentem, consilio prudentem, magnanimitate singularem, fidei virtute invincibilem. Hic sibi commissi ovilis pastor solicitus, ne quando periclitaretur, & urgente mundi pressura a recto deviaret, curis anxius, pia sedulitate infirmos consolabatur cum fortibus. Erat ei sermo doctrinæ congruus ad ædificationem audientium in gratia sale conditus: unde formam virtutum ac disciplinæ daret subditis, unde redarguendo improbos viam eis significaret humilitatis.

[16] [qui contra varios injustos aggressores jura sua fortiter tuetur,] Interea dum pax creditur, dum meliora sperantur, insurgunt contra hunc bonæ spei virum mille insidiarum stimuli, tumultuantur adversus eum quidam proceres regni: Dum enim, sicut ait Euangelium, dormirent homines, venit inimicus homo, & superseminavit zizania. Dum dormit justitia in regum & principum cordibus, dum resolvuntur in suis cupiditatibus, & sicut scriptum est: Quia in diebus illis non erat princeps & propheta & dux in Israël, sed unusquisque, quod sibi videbatur rectum, hoc faciebat, cœpere se, prout quisque poterat, in majus efferre, majores minores suos, ut est hodie malæ consuetudinis, opprimere, potentiores impotentes venari, & quasi prædam sequi, timore Dei abjecto, jure legum seculi spreto, ecclesias affligere, familias ecclesiarum, quas minus gladius & scutum defensionis tueretur, apposita quacumque injuriæ occasione, aut gratuito potius servituti addicere. Quos cum vir prædictus in familiam suæ ecclesiæ nimis grassari cerneret, &, quæ libera esse debuisset, servitutem plangeret, primum quidem verbis & suasionibus suis missionem quærere, inde cum minus proficeret, quia & militiæ sibi erat copia, & sui generis hoc pati indigne perferebat potentia; reclamando aperte minari, & resistendo tuitionis remedium defensionisve subsidium conquirere cœpit manu militari.

[17] [& comitis Otthonis] Unde factum est, ut & quibusdam adversariorum audendi talia metum incuteret, & ab infestatione ecclesiæ alios temperare faceret. Aspernantes autem, & in suæ pravitate feritatis persistentes, promptissimo sæpe aggrediens ausu, victoriarum glorioso superans mutilaret occursu. Inter hos & omnium quidem præcipuus jam nobis superius dictus Ottho erat comes, Otthonum scilicet Romanorum imperatorum, & adhuc tunc temporis sceptra nobilitantium, clarissima & germanissima progenies, sanguis patricius, &, ut ex amplissimi paterni & materni juris ditissimo patrimonio apparet, fundis vir & opibus & dignitate satis præditus. Hic ergo tantus homo graves discordiarum inimicitias cum isto nostro Adalberone susceperat archiepiscopo. Quæ specialis causa tunc extiterit, nos quidem latet hodie, quia oblivio mater negligentiarum, quæ nimis in partibus nostris viguit, posteris suis hæc & multa alia tacendo invidit, tamquam ea senium vetustatis antiquaverit. Tamen vir iste protervo animo & minaci causa contendens cum episcopo, sese vastaturum ejus ecclesiam, oppressum ire familiam minabatur, & gravibus eumdem verborum contumeliis exasperabat, & diversis injuriarum modis lacessere ipsum vel inquietare non trepidabat.

[18] Sed ecce tamquam ex improviso noster episcopus paratus ascendere ex adverso, [castrum oppugnat,] & opponere se murum pro domo Israël, callens ingenio, cautus consilio, fultus parentum & amicorum præsidio, collectis copiis militiæ ecclesiasticæ fortibus auxiliariis, præfati comitis castellum, quod Warchum superius diximus appellari, cum exercitu circumvallat, turmas peditum circumfundit, ballistas & fundibula intendit, negotium, pro quo convenerant, gnaviter peragi & poscit & imperat. Ad certamen venitur, missilibus & jaculis res geritur, foris acriter pugnatur, intus fortiter resistitur. Istis nitentibus pro gloria, illis confligentibus pro vita, fit interdum anceps victoria: locus enim non tam naturali munitione firmus, quam humano labore & opere manuali factus, modo aggere terræ, modo pastophorio b, interdum, ubi opportunum fuerat, … roboratus non faciles præbebat accessus. Nam & Mosa fluvius profundissimis inibi gurgitibus, vel equo vel pede non transmeabilis, parte una castrum ipsum præterfluit, parte vero altera veniens Sulmona, c flumen non modicum, gratanter alluit. Hic loci situs tunc erat, modo turrium altitudine & fortissimo murorum ambitu præter ipsa fluviorum fundamina, nisi sors altera fiat, robur habet inexpugnabile.

[19] Interim nostro archiepiscopo rem variabilem & nimis asperam non æquis oculis aspicienti, [ad quod junix miro modo viam præmonstrat militibus,] subitæ novitatis opus apparuit, quod suo prodigio, & animos bellatorum quam fortiter erexit, mentemque archiepiscopi, quem spes incepti negotii frustrabatur, licet eam quam strenue vultu præferret, ex Dei tamen adjutorio refovens sublevavit. Nam militibus fluminis profunditate viam aggrediendi & manus conserendi inhibente, per media castra junix una transitum habuit, &, videntibus omnibus, vadum, quod penitus ignorabant, sensim legens alveum permeavit, neque ut natura est animalium, enatando vim fluviorum transadiit, sed pedetentim quacumque pervium fuit, passim iter monstrando, ne tantus labor frustra esset, tamquam dux, [&] auctor itineris ulteriores ripas voti compos ascendit. Quo viso, nec stuporem movente, sed quod erat in rem audendi * & faciendi operam prænuntiante, episcopus cum assistentibus, Divina nos, inquit, comitantur beneficia, quibus rem facti per bruta denuntiat animalia. Sequamur, qua nos, non fortuna, sed Deus evocat, qui populo Israëlitico maris rubri arenas ad calcandum dividendo discrevit, & Pharaönem demersit: credo, spero, audenter etiam dico, ipse nobis pecudem præsignatricem misit, ut sicut hoc animal jugo assuetum humanæ vitæ suis laboribus fit accommodum; ita nobis, si vestræ militiæ non pigeat & pudeat, bos ista vincendi & superandi, quidquid putatis arduum, sequendo & experiendo sit argumentum. De laboribus animalis hujus sic Scriptura refert: Ubi plurima seges, ibi manifesta fortitudo boum. Acsi dicat, ubi bellantium virtus vivida, ibi victoria sequitur & corona. Quapropter, milites fortissimi, virtute accingimini, nec segnities redarguat, quos bucula lasciviens ad exasperandum informat. Sequimini præostensam viam: nullus labor arduus virtutem vere amantibus.

[20] [qui illud occupant ac incendunt,] Talibus excitus adhortationibus & junicis vestigiis præeuntibus, Godefridus comes, frater archipræsulis, qui simul aderat, Heynodarios d & Ardennenses e, quos secum exhibuerat, lituo buccinante aggregat, quo ceteri sequantur, ipse primus, ut decebat, virum fortem insinuat. Qui mox lorica trilici & hamata indutus, galea cristata fulgentique caput, armis accinctus, vultu terribilis, impetu formidabilis, qua bucula præcesserat vadum ingreditur cum suis. Intentis acerrime omnibus prælio, Godefridus ignem jubet sepibus apponi subito, ut & suis audendi fiducia, & illis introrsum fiat inaccessibilis pugna. Ignis interim accensus undecumque perquisitis ambustionibus flammas ad cælum evomit, dextra lævaque errabundus obvia quæque demetit, urente vento arreptus magis magisque vires accipit, spinis & sepibus, facili quippe materia, celerrime cedentibus, patet amplissimus intrandi aditus. Oppidani, relicta statione pristina, quaquaversum palantes, fugæ præsidio diversa quærunt latibula: milites ocyus conscenso domnione * f, domo scilicet principali & defensiva, rebus suis diffidentes, decernunt inter se pacisci pro vita. Vident enim totum castrum teneri undique ab ignibus, &, si quid ignis nondum attigerat, prædam fieri hostibus, equos scilicet phaleratos cum burdonibus g & omnem supellectilem concupiscibilem domus. Ignis ignorans parcere, nesciens mitescere, proprie habens misereri nolle, consumptis omnibus, flammis semper potentioribus ecclesiæ propinquabat foribus.

[21] [illæso mirabiliter S. Arnulfi corpore.] Ecclesia ibi erat lignea, in qua sancti Arnulfi quiescebant pignora: lignea, inquam, quia nec maceriarum adhuc ibidem existebant fundamenta; etenim vorago paludis nulla inibi sinebat fundari pro hiemalibus aquis. Ad hanc ergo ecclesiam cum appropiassent flammæ, ignis resedit repente, & quasi totis Æoli flatibus relisis aversus, continuo recessit retrogradus. Divinum namque quiddam intuens, & mirabile quoddam in ipsa intendens, oblitus naturæ perdebat vires potentiæ suæ; nec erat dubium, si hæc flammis urgeretur, quin statim omnis defensiva domus cum fugitivis & latentibus cremaretur. Sola hæc causa erat, quæ moras victoriæ protrahebat.

ANNOTATA.

a Iste est præcessor Adalberonis, cui a variis diversus mortis annus assignatur.

b Pastophorium hic videtur significare munimentum, ut ex sensu colligitur. Aliam significationem habet in sacra Scriptura & passim alibi.

c Nomen hujus fluvii vel rivi non exprimitur apud Valesium aut Massonum. Sed in mappa geographica circa Warcum signatur rivulus anonymus, qui ibidem in Mosam influit. Unde suspicor, hunc rivum vocari Sulmonam. Mabillonius Gallice vocat Sormonne.

d

Intelligo Hannonios, quos Fulco apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 240 tradit, olim vocatos esse Nervios, & de quibus lib. 1 circa annum 1100 ita scribit:

Rector Montensis, populus quem nomine prisco
Nervius assequitur, Heinodariusque moderno.

Ab anonymo auctore nostro, qui eodem seculo XI scripsit, etiam vocantur Heynodarii. Unde non adeo certa est Valesii opinio, qua putat pro Heinodarius apud Fulconem legendum esse Heinoarius.

e Sunt incolæ Arduennæ silvæ, quæ partem Belgii & Galliæ occupat, & satis nota est.

f Domnio Gallice donjon est altum propugnaculum, vel editissimus arcis locus.

g Aliqui volunt, hac voce significari asinos, alii mulos. Alterutrum hic commode intelligi potest.

* al. Odalricus.

* al. audiendi.

* f. Gal. donjon.

CAPUT III.
Mira translatio corporis S. Arnulfi Mosomum.

Episcopus miratus, & novitate facti stupore perculsus: Quid, inquit, hoc novum, quid significat rei hujus miraculum? [Archiepiscopus Remensis, viso miraculo,] Vetus tabulatum & arida lignorum materies illæsa inter flammas durat, & ignis, qui etiam ferrum domat, attentare ligna reformidat? Mirum! o viri, mirum! nobis sic ista videri:

Fit res mirifica, nec frustra visio tanta.
Sed vellem scire, quid rei possit inesse;
Hæc sine prodigio non sunt, quæ ludicra cerno.
Si sit divinum, dignum est venerarier ipsum.
Si qui concives estis, qui talia nostis,
Pandite perspicui tuto jam mystica facti.

Assistentes quidam, qui etiam pagenses a erant: Mirum non est, inquiunt, domine, quia opus cernitis virtutis divinæ: Hic meritis sanctus, virtutum luce coruscus, corpore servatur Arnulfus martyr laude dignus, & honore verendus.

[23] Hactenus nobis propitius fuit, & pietate insignis; [audit, reliquias S. Arnulfi illic conservari,] nunc aversus, facientibus malis nostris, reliquit in angustiis iniquam gentem cum peccatis suis. Male namque ei serviebatur, nec honor suis meritis congruus referebatur. Monstrat modo, quid possit, ostendit, quid nolit, tuetur suam ab ignibus domunculam, & donec in ea pausaverit, adversus eam ignis nihil poterit. Et quis, inquit episcopus, quo sanguine cretus? Unde domo genitus? Civis an incola? Peregrinus an advena? Genus, aiunt, & vitam, quam duxit, ignoramus, præterquam quod locum sepulturæ ejus habemus in proximo, ubi terram terræ contulit, cæloque spiritum reddidit, ubi etiam aliquamdiu jacens & meritis vigens, diversis infirmitatum incommodis, Deo præstante, obtinuit remedium salutis. Quod Otto comes audiens, & experimento cognoscens, dato pretio incolis, quorum juris erat locus (villam enim illam Gruerias dicunt; auctor autem commercii miles quidam Airannus exstitit, sub cujus possessionis titulo Sanctus quiescebat in tumulo) comes, inquam, Otto, vallatus multo populo, corpus Sancti tulit inde cum honore debito, & in ecclesia antiquissima sancti Hilarii in hac proxime villa Guilledio cognomine (nominatissimus quippe fuerat nundinarum locus) pausavit tempore aliquantulo, donec miraculis crebrescentibus propter frequentiam populorum timens furtim perdere, usus sibi viso consilio transtulit huc novissime.

[24] [easque alio transferri jubet;] Cumque hæc & talia audiret patienter episcopus, mente pertractans, & rem quam videbat, quæque satis congruenter dicebantur, sapienter pensans: Ite, inquit suis, qui eum circumstabant, sacerdotibus & clericis: Ite intro, & quæque Sanctorum intus invenietis, cum diligentia exhibete hic nobis. Quo facto & expositis omnibus, miro modo & opere stupendo ignis, qui antea timide languens & quasi pene deficiens residebat, vires subito resumens, & sicut ventus vehemens irruens, quidquid prius intactum reliquerat, profunda consumendi voragine, ecclesiam scilicet cum domo majore absorbebat. Unde magis in admirationem ductus episcopus, lætus, quia facti, quod cœperat, compos & victor, existebat. Certus autem quia quæ mira de hoc Sancto audiebat, jam ipse miranda præ oculis habebat, reverentiam erga Sanctum tenens; causas justitiæ, ait, mihi habens adversus hoc castrum veni: sed ut mihi videre videor, & Deus ex hoc facto ostentat, meritum hujus Sancti, ut venirem, exegit, & ne diutius in hoc malorum & negligentiæ jaceret cœno, promeruit. Paretur, inquit ergo episcopus, jam festinanter cum suis rectoribus una navis, quæ eum cum testimonio & auctoritate nostra perferat Bracas b, ubi confessor egregius vita & meritis requiescit archiepiscopus Viventius. Est enim ibi canonia duodecim clericorum Remensis parochiæ, quam, vita comite, auspice Deo, in votis habeo regulari monachorum proposito honestius ordinare.

[25] [sed navis, cui impositæ erant, sine gubernatore,] Ad nutum jubentis mox parata navi, cum illa sui exercitus frequentia per se idem episcopus ad feretrum veniens, & manu apposita altrinsecus tenens cum impositione Antiphonæ, Pretiosa in conspectu Domini, & prosecutione Psalmi, ad navim jussit ferri, & in ea imponi, cum campana una, flammis ecclesiæ subtracta. Interim archiepiscopo a navi regresso, ordinante, qui remiges, quive clericorum & hominum pariter irent comites; Deus, cujus sapientiæ & scientiæ altitudo divitiarum inenarrabilis, cujus viæ sunt investigabiles, qui solummodo mirabilis in altis Dominus, qui dat virtutem & fortitudinem plebi suæ, dignatus est judiciorum suorum ostendere secreta, & operum suorum notificare mirabilia propter hujus Sancti sui merita. Namque cum navis in ripa fluminis, affixa substiteret, * sustinens rectorem qui duceret, nullusque in ea hominum ex voluntate Dei præter corpus Sancti remansisset, aquila desuper advolans, in fronte navis nauta certissimus assedit, & mox navim ipsam a littote in medios fluctus virtute divina emovit, & aquis itinere suo deorsum fluentibus, navis contra fluminis incedebat excursus, angelica, ut credimus, illud administrante creatura, & virtute, ut patuit, cooperante & regente divina, directoque pergens cursu anteriora sibi semper petens, celerrimo sibi properabat gressu.

[26] Cujus rei stupendum indicium cum ad episcopi venisset audientiam, [excepta aquila, quæ in puppi sedebat,] plusquam credi possit admirans, & in laudibus Dei attollens animum, divinum adorabat consilium, exsultans in illius misericordia, in cujus gloria sancti Arnulfi lætabatur anima. Prosequantur, ait, aliqui nostræ fidelitatis per crepidinem alvei, navisque * vestigio subsequantur pignora Sancti. Nam mira video, nec minus miranda considero. Ubicumque enim navis * hæc substiterit, absque dubio ibi divini nominis gloria & laudis ejus per successiones fidelium prædicabitur potentia. Hæc avis, quam cernitis, figuras gerit mysticas, multiplices intendens in dicendo sententias: nam per Ezechielem prophetam loquens Dominus ad Israël proponit ænigma sub persona regis Babyloniæ, atque sub specie regis Ægypti, dicens: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis & varietate. Et, Facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis. Quotiens hujus avis nomen in Proverbiis assumitur, regum potentium figura subintelligitur. Hæc avis inter ceteras quasi regii juris obtinet dominium, avibusque reliquis principans, facti sui gestat mysterium: hæc avis sublimia penetrans & sublimius evolans, speculando inreverberatis solem ardentem contemplatur oculis. Sub qua specie typica Johannes signatur Apostolus & Euangelista, qui omnem supervolans creaturam incarnati Verbi mysterium, & divinitatis ejus ineffabile patefecit arcanum. Quod aptissime convenit remotis ab omni hujus vitæ negotio Deo famulantibus monachis, contemplativæ vitæ insudantibus, & per juge mentis desiderium spiritalia semper & cælestia pia cogitatione meditantibus, fideli nihilominus intentione, quæ sursum sunt, ubi Christus est in dextera Dei sedens, indefesse quærentibus. Locum ergo, quicumque sit, quem navis ista expetit, monachorum religiose conversantium famulitio & ordine insigniri convenit.

[27] Aliis ergo post hæc verba assentientibus, atque aliis multo aliter opinantibus, Si, [adverso flumine ultra defertur] ut dicitis, inquit episcopus, Guilledio apud sanctum Hilarium, ubi prius aliquamdiu pausavit, consistere voluerit, non est diutina exspectatio. Vix enim uno distat stadio ab hoc, in quo consistimus, loco. Si autem apud sanctum Sulpicium in villa, quæ appellatur Pirorum, nec aliud erit diutius attendendum: solum quippe milliarium hoc nobis facit… Si vero ulterius processerit, nec ad dexteram nec ad sinistram diverterit, sed sicut cœpit intendere, posteriora dimittens in anteriora prodierit: Advertite unum, quod vobis enarro: sicut intelligo divinæ gratiæ arcanum, quia Mosomi nostræ diœcesis loco pausare & venerari habet, annuente Deo. Jam tunc episcopus intendebat animum, hunc locum decussare c regulari institutione monachorum, sicut post fecit Remis sancti Theodorici locum d, quem de manibus Rotgeri comitis, injuste illum tenentis, vi & sagacitate retraxit; & remotis duodecim præbendariis, non Deo & Sanctis ejus, sed sibi ipsis & comiti servientibus, abbate ex monasterio sancti Remigii accepto, Airardo nomine, cum monachis Deo fideliter militantibus religiose restituens ordinavit.

[28] Ita etiam ad præsens Braguis * optabat fieri propter amorem & reverentiam sancti Viventii, nisi hujus intercessisset causa miraculi. Sed quia jam antea non suppetebat possibilitas, pro eo quod devenerat in manus externas, promptissima tamen manebat implendi voluntas, opperiens opportunitatem, siquando Dei largitas, quam desiderabat, efficeret facultatem. In his & hujuscemodi operibus fere totus erat iste noster episcopus, & simili desiderio mentis flagrare cœpit erga locum ecclesiæ Mosomensis. Insequentibus ergo navim, quibus antea jussum fuerat, jam nullatenus, ut primum cœperat, segnius ibat; regebat namque illam bonitas illius, qui facit angelos suos spiritus. Cum ineundo per villas circumpositas tanti facti rumor exisset, omnibus undique circumvolantibus, absque numero confluebat populus pro merito & gloria Martyris, laudans Deum in operibus suis.

[29] [Torciacum, ubi muliere cæca] Adhuc laudes erant in ore ipsorum, & virtus Dei recentiori miraculo paravit exhilarare ad credendum mentes eorum. Nam in villa, Torciaco e nomine, quædam erat mulier vidua, quæ post viduitatem gravis cæcitatis infirmitate oppressa, ad glorificandum Deum aliquamdiu plus anno integro luminibus manebat orbata; quæ dolens & viri sui desolationem, & rerum suarum futuram defectionem, magis autem corporis debilitatem (erat enim honestis & liberis parentibus progenita) in angustiis multis & doloribus vivebat: habebat tamen ex legitima nuptiarum viri sui copula unicum admodum parvum filiolum, ad augmentum suæ dolorositatis satis macram spem posteritatis. Rumore itaque per populos diffuso pro sancti Arnulfi adventu glorioso, hæc mulier, ubi audivit, salutis avida, cum jam Sanctus per alveum fluminis navi impræsentiarum posita veheretur, unum camisilem f, quem optimum habuit, de domo sua secum sumpsit, & gressu conducibili sese eo loci minari fecit. Ubi cum pervenisset, genua flectens cum multis obsecrationibus Dei misericordiam & sancti Arnulfi exorabat præsentiam, ut per ipsius meritum sibi redonaret Dominus Deus amissi luminis usum.

[30] Petiit ergo navim ad littus appelli, ut perficeret oblationem voti sui. [visum recuperante,] Qua appulsa, appropians illa cum fide multa, corrigiam sibi in collo posuit g, ancillatui Sancti se subdidit, capitaticum suum h & se, & posteritatem suam post se daturam, si salutem optatam mereretur, repromisit; camisilem, quem secum detulerat, extulit, super corpus Sancti posuit, & mox dicto citius salubri facto commercio, videntibus, qui aderant, omnibus, lumen pristinum optatumque recepit. Hinc laudes Deo, hinc gratias referebat Sancto, hinc omnium ora & corda multis ex pietate lacrymis profusis laudabant misericordissima Dei magnalia, & quæ sola venerat cum dolore, cum multis & inter multos lætabunda repedabat cum salute. Quæ quamdiu supervixit, salutem suam ipsa prædicans, semper singulis annis capitis sui censum Sancto persolvit, & post mortem illius, unicus, quem diximus, filius ejus annis, quibus matri supervixit, fideliter donavit.

[31] Harum omnium rerum certissimus Mosomum tendens pervenit nuntius, [tandem Mosomum appellit.] dictitat clero præsenti & populo, quæ fuerit in glorificatione Sancti divina illuminatio, quæ fuerit episcopi votiva transmissio. Indicitur interim & paratur processio; currit Mosomensis populus cum gaudio; excipit sanctum corpus lætantibus animis, gestat suppliciter in humeris, faciunt vota & preces, quibus mereantur fieri ejus intervenientibus meritis æternæ vitæ consortes. Sonantibus ecclesiæ signis, adsunt Clerici cum crucibus & cereis, thurificant sancti glebam i odoribus, suscipiunt cum hymnis & dignis psalmorum laudibus: sicque ingredientes ecclesiam principalem, divinam adorant majestatem, supplicantes pietatis ejus dono & B. Mariæ semper Virginis suffragio, istius & omnium simul Sanctorum jugi in perpetuum muniri patrocinio. Sicque dimissa turba & populo, abierunt quique in sua cum exultatione & gaudio, illum magnificantes in gloria, qui vivit & regnat unus in Trinitate Deus per æterna secula. Amen.

ANNOTATA.

a Per pagenses existimo indicari incolas vicinorum pagorum.

b Gallice locus iste vocatur Braux, situsque est versus silvam Arduennam non procul a castro Renaldi supra Mosam.

c Decuffare idem est quod ornare vel honorare, ut plurimis testimoniis probat Cangius. Quomodo autem Adalbero Mosomum ornaverit institutione cœnobii Benedictini, videri potest in prosecutione chronici Mosomensis, & apud Mabillonium & Marlotum locis jam sæpe citatis.

d De hujus monasterii institutione vide Marlotum tomo 2 Metropolis Remensis a pag. 17.

e Suspicor esse locum, qui in mappis geographicis vocatur vulgo Torcy, notaturque in adversa Mosæ ripa e regione Sedani, quæ Campaniæ urbs Mosomo quatuor leucis distat.

f Camisilis, sicut etiam camisia, varias habet significationes. Videtur hic significare velum aut vestem ex lino vel cannabe factam.

g Qui corrigiam sibi in collo ponit, se alterius famulum profitetur, ut pluribus exemplis ostendit Cangius in Glossario ad vocem corrigia.

h Id est promisit capitis censum seu tributum, quod singulis annis pensitatur.

i Gleba idem est quod corpus, uti sæpe alias diximus.

* lege subsisteret

* f. navim, atque

* f. avis

* lege Braccis.

DE S. DECLANO EPISCOPO
ARDMORIÆ IN HIBERNIA.

SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus; locus ac tempus vitæ; Acta.

Declanus ep. conf. Ardmoriæ in Hiberni (S.)

AUCTORE P. B.

Geminos Ecclesiæ Declanos dedit Hibernia, sive, ut olim vocitari consueverat, Scotia; utrumque Sanctum, utrumque apostolum; sed alterum juniorem, diaconum, S. Virgilii episcopi Salisburgensis socium, [S. Declanus episc.] ab eoque Frisingam destinatum; ubi & mortuus est versus finem seculi octavi, & & adhuc una cum S. Marino episcopo claret miraculis, coliturque Kalendis Decembribus, teste Radero nostro in Bavaria Sancta tom. 2, pag. 113: alterum vero tribus circiter seculis antiquiorem, & gentilium suorum, Desiorum, inquam, quos ad agnitionem veritatis adduxerat, episcopum; quem hoc die, quo & vita defunctus esse in Actis dicitur num. 79, celebrari apud Hibernos tradunt Henricus Fitz-Simon noster in Catalogo præcipuorum Sanctorum Hiberniæ, primum Duaci edito anno 1615, tum recognito auctoque Leodii anno 1619; & Joannes Colganus tum alibi sæpius, tum præcipue in Triade thaumaturga, seu tomo secundo Sanctorum Hiberniæ pag. 613; idque ex Martyrologiis Hibernicis; quorum tamen ibi textus non citat, præterquam unius Sanctilogii, quod vocat Genealogicum, ceteros reservans ad Acta danda die XXIV Julii, ad quæ lectorem remittit, frustra hactenus Acta ultra Martium promissa desiderantem. Cum ergo Martyrologia illa servari scirem Lovanii in conventu FF. Minorum Hibernorum, inde ad stabiliendum S. Declani cultum subsidium per litteras expetii, quibus perhumaniter respondit R. P. Franciscus Friell, ejusdem Ordinis & conventus, in hæc verba:

[2] Martyrologium Dungallense (de cujus valore ac merito lege Colganum tom. 1, [hoc die celebratur apud Hibernos,] pag. 5) XXIV Julii habet sequentia: Declanus Ardmorensis episcopus & confessor; qui Roma regrediens, in provincia Tyrolensi vita functus dicitur. Ex oblivione reliquit quamdam campanam, ipsi cælitus missam, in quodam saxo sito in littore quod appulit. Postea autem idem saxum miraculose comitatum fuit navim quamdam, in qua asportabantur urna & reliquiæ S. Declani in Hiberniam, cum hoc vaticinio, quod nempe ubicumque dictum quiesceret saxum, ibidem in honorem S. Declani ecclesia exstruenda foret. Dicta ecclesia exstat in baronia Desmoniensi in Momonia. Hæc ibi: ad quæ Friellus, Notandum, inquit, hæc non adeo antiquo charactere esse scripta; transumpta tamen fuisse ex antiquissimis monumentis, ostendunt archiepiscopi Hiberniæ, dictum Martyrologium approbantes. Ut ut est, præferendum non videtur hoc elogium Actis nostris, aliter de loco mortis affirmantibus num. 79. Deinde multum fallor, si miraculum hic narratum non sit vitio fugientis memoriæ confictum ab aliquo, qui oscitanter olim legerat vel audierat, quæ de saxo illo, & campana seu cymbalo atque ecclesia S. Declani narrantur in Actis infra a num. 29. Sed pergamus cum Friello ad aliud melioris notæ Martyrologium: Item eadem die, inquit, S. Ængussius (qui scripsit Martyrologium metro Hibernico sub finem seculi VIII, juxta Waræum & Colganum ibidem pag. 4) versu valde antiquo, stylo Hibernico composito, habet sequentia, saltem quoad sensum (vix enim apices ob antiquitatem manuscripti legibiles sunt modernis:) O Ibernia, magnæ tibi & indicibiles divitiæ ex patrocinio S. Declani accrescunt! Hoc sane testimonium mihi quidem in hac re non parvi ponderis videtur: additur tamen & aliud: Marianus eadem die ponit nomen tantum & Sancti episcopi & confessoris titulum. Floruit B. Marianus hic seculo XII; ut citatus Colganus asserit.

[3] Præter hæc vero venerationis ejus publicæ domestica testimonia, [cujus sanctitatem vulgo agnitam] externa alia reperimus nulla (si unum excipias & quidem recentissimum, Castellani; qui nescio cur hujus Sancti natalem referat ad diem XXV Julii,) quantumvis Martyrologia nostra omnia perscrutati. Sed ut etiam hæc deessent, ne hoc loco tamen Declanum prætermitteremus, satis ipsa suaderent Acta tum ipsius Sancti nostri, tum alia, quæ de illo tamquam Sancto meminerunt, uti faciunt Acta S. Kierani apud Colganum tom. 1, pag. 459, num. 9, & S. Ailbei apud eumdem tomo 2, pag. 251. Hæc enim, tametsi fabulis haud raris respersa sunt, nec tam antiqua, quam ea Colganus credidit; antiqua tamen satis esse, ut sanctitatis ejus opinionem ab immemorabili tempore ante Urbani PP. VIII decreta receptam vulgo apud Hibernos ac stabilitam demonstrent, inficiari non possumus; quandoquidem ut vetustatis Hibernicæ instrumenta nobilia citantur non solum a Colgano passim; verum etiam ab Usserio in Britannicarum ecclesiarum primordiis cap. 16, & Waræo in Commentario de præsulibus Hiberniæ, ubi de episcopis Imelacensibus pag. 174.

[4] Imo quemcumque demum & cujuscumque ætatis aut fidei auctorem hunc nostrum fuisse statueris, numquam ea certe finxisse in Hibernia credi potest, in quibus nisi vera scripsisset, vel ab infima plebe continuo redargutum iri se sciret. [antiqua ipsorum monumenta testantur.] Cum ergo legis num. 11, Lapis, super quem S. Declanus natus est, hodie (cum scilicet hæc Vita scriberetur) petra Declani vocatur; & num. 15, Locus, in quo natus S. Declanus est, Atrium Dobrani prius vocabatur, modo autem Atrium Declani vocatur; item cum num. 32 & 36 Ardmora vocatur civitas S. Declani; & quod habetur num. 57, Tunc S. Declanus benedixit lapidem quemdam ibi (in campo Femhin ad plagam Australem in Momonia) qui ab illo die usque hodie Lapis sancti Declani vocatur; & num. 58, Et construxit ibi (apud Temoriam in Midia Orientali) sanctus Declanus monasterium in agro sibi dato canonicorum, quod ex nomine sancti Declani nominatur; & num. 70, Acervus lapidum collectus est in illo loco cum cruce in signum miraculi, qui dicitur.. Acervus S. Declani; & cum de cella, quam S. Declanus sibi struxerat haud procul Ardmoria, dicitur, quæ vocatur Desertulum S. Declani: cum hæc, inquam legis, dubitare non potes, quin vere talia tunc nomina locis illis, tamquam olim indita, & ad illud usque tempus vulgo usurpata convenerint. Erat ergo tam & vetus & vulgo recepta traditio, non modo exstitisse olim Declanum illum, a quo hæc loca nomen acceperant, verum etiam pro Sancto ab omnibus fuisse habitum. Idem formari potest argumentum ex iis, quæ narrat in fine Vitæ; sepultum scilicet esse S. Declanum in sua civitate Ardmor … ubi magna signa & miracula semper per eum fiunt &c.

[5] [Locus episcopatus ejus & sepulturæ.] Fuit autem Ardmoria, sive Ardmor Deaglain, (ut Hibernice a Sancti nostri nomine dicitur teste Usserio de Britann. eccles. primord. cap. 17, pag. 867) urbecula olim; nunc vero est vicus Hiberniæ in Momonia, & comitatu Waterfordiensi; habetque portum, Dungarvanum inter & Yogalliam positum, huic tamen aliquanto, quam illi propiorem. Adjunctum est illi territoriolum, quod olim occupasse armis familia Desiorum dicitur in Actis infra; unde & modo vicecomitatus Dessee appellatur. Ardmoriæ primordia debentur monasterio, quod ibi primum condidisse creditur S. Declanus, ut ex Actis discere est num. 37. Canonicorum regularium S. Augustini illud fuisse cœnobium censet auctor Historiæ monasticæ Hiberniæ, anno 1690 Parisiis editæ, pag. 54; sed nihil habet, quo opinionem hanc suam confirmet. Colganus de eo agit in Actis Sanctorum Hiberniæ tom. 1, pag. 608; verum iis, quæ traduntur in Actis modo dandis, nihil ausus est addere. Itaque monasterium illud peculiarem S. Declani institutionem sectatum potius videtur. An vero id postea ad canonicos regulares devolutum sit; an, ut alia plura apud Hibernos, in parœciam degeneraverit, aut quamdiu substiterit, incertum est; interiisse tamen jam olim verisimilius apparet, quando nihil de illo nec Waræo in Antiquitatibus Hibernicis, nec alii cuiquam, quod sciam, innotuit, præter id quod Acta nostra prodidere. Sedem insuper episcopalem Ardmoriæ locavit Sanctus noster, ut in Actis habes num. 30, & alibi. Ea subinde episcopatui Lismoriæ, a qua duodecim tantum passuum millibus distat, annexa est; uti de suo tempore fidem facit Usserius paulo ante assignatus. Quando id contigerit, inveni nuspiam. Anno certe Christi 1152 notus amplius non erat episcopatus Ardmoriensis, ut colliges ex Waræo Antiquitatum Hibern. cap. 16.

[6] De tempore, quo vixisse credendus sit Sanctus noster, [Tempus quo sit natus, incertum est:] hoc unum mihi certum videtur, nihil illo quidquam esse incertius: neque enim plura novi utcumque antiqua monumenta, quæ de illo meminerint, quam tria illa, quibus ad ejus chronologiam texendam usi sunt Colganus atque Usserius; Acta scilicet ipsa S. Declani, quæ subjiciemus; Vitam deinde S. Ailbei, ac tandem Acta S. Kierani apud Colganum supra citata: in his autem omnibus tam insulse distributa sunt tempora, ut satis mirari nequeam, attendere ad illa vires eruditos potuisse, & sic Sancti nostri natales ad tempora Constantii imperatoris, sive ad medium circiter seculi quarti, reducere; episcopatum vero ad annum Christi 402, annis scilicet triginta antequam a Cælestino Papa S. Patritius in Hiberniam mitteretur. Adisis Usserium de Britann. eccles. primord. cap. 16. Non diffiteor equidem, hæc recte affirmari juxta auctores illos; sed aio, juxta eosdem, id non minus recte negari; ac proinde indignos esse, quos in rationibus chronologicis sequantur eruditi. Rem exemplo demonstratam invenies infra in annotatis ad cap. 4 Actorum nostrorum littera c.

[7] Sed eccum aliud insigne ex eodem capite. Romano ex itinere revertens S. Declanus, num. 28, [obiit seculo sexto.] invisit S. Davidem, episcopum jam tum Menevensem; atque adeo post annum Christi 516, quo primum ad infulas S. David evectus est, ut ad diem 1 Martii, quo colitur, ostendimus: nego igitur natum esse Declanum anno 347, secundum auctorem nostrum; nisi tam ineptum hunc esse velis; ut Senem annorum circiter centum ac septuaginta Romam adire confinxerit. Et vero tam ineptum esse diffiteri nolim; sed vel inde chronotaxim ejus prorsus abjiciendam contendo. Quid enim in ea homini fidas, qui post visitatum a Declano S. Davidem episcopum Menevensem, & collocatam Ardmoriæ sedem episcopalem, aliaque, quæ capite quarto & initio quinti narrantur, subjicere potuerit num. 39: Interea gloriosissimus archiepiscopus Patritius missus a Cælestino Papa venit in Hiberniam, & quæ sequuntur? Sane qui adventum S. Patritii, quem ad diem XVII Martii sub Cælestino Papa anno Christi 432 accidisse docuimus, postponit episcopatui S. Davidis, hoc est anno Christi, ut minimum, quingentesimo ac decimo sexto, is tam supinam prodit ignorantiam temporum, ut ne confutari quidem hic pluribus mereatur. Adiri possunt, quæ ad Acta S. Patritii die XVII Martii, S. Kierani die V ejusdem mensis, & S. Ibari die III Aprilis a Majoribus nostris in hanc rem dicta sunt. Mihi satis est, obitum S. Declani referre ad seculum sextum, quo & æqualium ejus SS. Kierani & Ibari illi referendum putarunt, non repugnante Colgano tom. 1, pag. 608, ubi mortem ejus post annum Christi 548 vel etiam 557 defixit; tametsi non ignoraret, juxta chronologiam suam sic Sancti nostri vitam ad duo circiter integra secula protrahendam esse; de quo me quidem assentientem non habet.

[8] Porro ex dictis patet, procul abesse, ut auctorem Actorum nostrorum tam antiquum esse credamus, [Acta non sunt auctoris Sancto supparis,] quam credidit Colganus tom. 2, pag. 250; ubi eum ante circiter mille annos scripsisse existimat; vel tom. 1, pag. 608, ubi illum S. Ultano (qui S. Declani discipulus & in præfectura cœnobii Ardmoriensis successor ab ipso constitutus fuisse dicitur) forte æqualem fuisse asserit. Nam quis parachronismos tam enormes excidere credat potuisse ei, qui ipsa illa tempora, in quibus tantum exerrat, vivendo scribendoque attigerit? Eruditum Colganum ad ita sentiendum impulerint, credo, quæ habentur num. 72: Et ipse Ultanus post obitum sanctissimi Declani secundus abbas & pater mirabilis multorum miraculorum exstitit, cujus vita clara miraculis REFULGET: hoc enim verbum videtur significare viventem adhuc Ultanum, cum scriberet hic auctor: item illa, quæ leguntur num. 77: Et inde fertur nobis ab antiquis ejus (S. Declani) discipulis, quod magnus exercitus in comitatu ipsius consuete fuerat. Sed neutro loco quidquam evincitur: ad primum enim responderi potest, historicis satis esse frequens, ut quæ præterita sunt, tamquam præsentia narrent: Deinde Vitam sæpe accipi pro historia vitæ; in qua si miracula multa describuntur, dici potest fulgere miraculis etiam post annos mille & amplius, quam Sanctus vixerit. Ad secundum dicendum videtur, per discipulorum S. Declani narrationem intelligi hic, non ore coram ac verbis ab eis auctori nostro prolatam, sed litteris posteritati traditam; ita ut sensus sit: Fertur nobis ab antiquis ejus discipulis in scriptis veteribus, quæ nobis olim consignarunt, & quæ adhuc supersunt, quando hæc nova ejus Acta conscribimus, quod &c. Qua quidem ratione patet, nihil ex illo textu extundi posse, unde interpolatoris hujus ætatem qualemcumque assequamur. Neque vero temere hoc a me dictum videri debet; quando ipsemet auctor noster antiquioribus scriptis usum se fuisse fatetur num. 28: Vulgus dicit, inquit, quod S. Declanus multis vicibus Romam visitavit; sed in VETERIBUS SCRIPTIS non invenimus plus quam tribus vicibus.

[9] [sed seculis aliquot junioris,] Non eo tamen hæc dicta sunto, ut omnem scriptori huic antiquitatem abrogem: facile enim antiquum haberi patiar, si modo seculis aliquot a S. Declani temporibus, quæ prorsus ignoravit, amoveatur: neque vero eatenus quidquam esse video, quod vel Colgano aut sociis, quos in operis sui præfatione merito laudat, vel Usserio aut Waræo reponi solide possit: quippe qui, cum viri omnes fuerint in antiquitatibus Hibernicis versatissimi, quique hæc Acta in pervetustis codicibus manuscripta legerint, id saltem suo quodam jure exigere videantur, ut quæ ipsi antiqua judicaverunt, ea pro talibus haberi quoque a ceteris debeant, donec vel ratio afferri nulla potest vel auctoritas gravior ex contrario; qualem nobis deesse non diffitemur, ut scriptorem hunc vel seculo decimo juniorem probemus; quidquid aliter senserit Papebrochius, vitioso Actorum nostrorum apographo deceptus, ut infra dicetur in annotatis ad cap. 6, litt. c. Quin imo ad vetustatem, quantam possumus, biographo nostro vindicandam non parum conferre videtur, quod pleraque monasteria, ecclesiæ, ceteraque, de quibus tamquam vulgo notis & adhuc subsistentibus agit, neque Colgano, neque Waræo, neque aliis, quos viderim, nota sint, nisi ex solis hisce, quæ citant, S. Declani Actis.

[10] [& respersa fabulis;] De quibus quidem Actis quid senserint Majores nostri, quamque prodigiosis ea fabulis infarta judicaverint, loco non uno significarunt, sed præcipue ubi de S. Patritio est actum die XVII Martii pag. 581. Fallor, si aliter statuere quisquam poterit, qui voluerit integra pervolvere. Et quæ quidem toto capite primo genealogia texitur, eam ne Waræus quidem Antiquitatum Hibernicarum cap. 4 commemoratu dignam censuit, cum de regibus Hiberniæ, ibi, & alibi diversimode enumeratis, ita pronuntiaverit: Ad prædecessores Lœgarii quod attinet, eos certe consulto osnisi; quia pleraque quæ de iis traduntur (ut quod sentio, dicam) vel fabulæ sunt, vel fabulis & anachronismis mire admixta. Legesis; & crede, si potes (neque enim vacat suis hic singula momentis expendere:) lege, inquam, quod narratur a numero 4 usque ad 6 de Ænea; quod num. 10 de sanctitate Declani in utero matris ethnicæ, & adjunctis nativitatis ejus; quod num. 20, 21 & 22 de Lunano, filio regis Romanorum, & mirabili cymbalo seu campanula; quod num. 29, 30 & 31 de petra per mare navis instar natante. Certe ignorabat suo tempore hujusmodi prodigium vir in historia Britanniæ facile princeps Venerabilis Beda; cum illa in Marci Euangelium scriberet, quæ in Officio S. Gregorii Thaumaturgi XVII Novembris universa quotannis Ecclesia recitat. Quid memorem alia? Num. 34 & 35, 63, 73 quam stupenda narrantur, quam parum verisimilia, si tantillum consideres! Plura sciens prætereo; non possum tamen, quin lectorem ad numerum 71 remittam, hoc est ad nautas in saxa magna conversos, quæ sunt in ora maris non longe a terra, & altiores mari constant. Credite posteri.

[11] Hæc & similia mentem non semel injecerunt mihi, [neque tamen ideo hic omittenda.] ut hæc S. Declani Acta supprimerem; quod tamen subinde faciendum non duxi, primum quidem quia valent saltem ad comprobandam publicam olim in Hibernia sanctitatis ejus opinionem: deinde quia utcumque antiqua sunt eorum judicio, qui de antiquitatibus Hibernicis non sine laude scripserunt: denique quia nonnullum eorum aliquando inspiciendorum desiderium excitatum jam pridem est a Waræo, & Usserio, qui ex iis fragmenta non pauca deprompserunt, sed maxime a Colgano, qui ea insuper, ut erant, integra atque illustrata promisit: unde licet conjicere, non fuisse rarissima Vitæ hujus Mss. per Hiberniam exemplaria. Nos eam accepimus pridem a RR. PP. Minoritis Hibernis e conventu Lovaniensi, ubi etiamnum servatur litteris Hibernicis exarata, ut illam ex antiquissimo codice desumpsit, teste Friello supra laudato, Frater ille Michael Clery, cujus est elogium insigne apud Colganum in præfatione tomi primi de Sanctis Hiberniæ. Quoniam vero apographum nostrum & errata multa, & plures habebat lacunas, illud conferri Romæ curavimus cum alio exemplari integro, quod erat in collegio S. Isidori, cum ibi degeret Franciscus Haroldus, jam tum scriptis & meritis clarus, & ipse Hibernus; qui nobis hæc Acta fideliter per se ex suo exemplari emendata ac suppleta restituit anno 1679, qualia nunc edimus.

VITA
Ex Ms. Lovaniensi collato cum Ms. Collegii S. Isidori Romano.

Declanus ep. conf. Ardmoriæ in Hiberni (S.)

BHL Number: 2116


EX MS.

CAPUT I.
Genealogia S. Declani.

[Reges Hiberniæ inde a temporibus SS. Petri & Pauli Apostolorum] Beatissimus episcopus Declanus de nobilissimo Hiberniæ regum genere, qui multos temporum cursus regnum totius Hiberniæ in civitate Themoriæ a tenuerunt, oriundus fuit; sicut ex sequenti genealogia ejus apparebit. Fuit potentissimus rex, qui fines fui imperii dilatavit, nomine Equitius Fedhlech b: hic genuit tres filios, quorum unus Lecharius c genuit Luguidh Sriubhnearg d, qui habuit tres circulos roseos Zonarum instar in corpore suo a nativitate, & erat specie formosus, viribus fortis, & in rebus arduis ab infantia tractandis nominatissimus. Hic aviti regni gubernacula suscepit eo anno, quo Cajus Cæsar e occisus est, & postquam viginti sex annis in Themoria regnasset, a gente Lageniensium occisus est eo anno, quo Petrus apostolus & Paulus doctor gentium a Nerone morti traditi sunt f; & ipse habuit filium, nomine Crimthun niudh nuaruir g, qui decem annis tantum regnavit, & obiit.

[2] [recensentur,] Hic autem reliquit filium nomine Feruduch Finfectnach h, qui in Themoria triginta annis regnavit. Iste genuit Fichudh Finnfaluidh i, & regnavit tredecim annis, & occisus est in Themoria: genuit autem filium Tuathal Teachmear k, qui diversas regiones in magna potestate obtinuit, & regnavit in Themoria viginti tribus annis: tandem occisus est a gente Ultorum l, genuit tamen filium Feidlimidh Reachtmear m, qui magnas leges in regno suo condidit, & regnavit novem annis, & genuit tres filios, id est, Conn Cheadcha, Eochaidh Fionn, Fiachu Suighde n. Major natu o XX annis p regnavit, cujus bonitatis, pacis, & fertilitatis fama æterna memoria digna est. Interfectus est a duce Ultorum Tyberiade Cyrech q in campo Coba. Hujus nomen in Themoria perpetuo regnat. Equitius Candidus r, secundus natu perrexit ad provinciam Lageniensium, ubi habitant nepotes ejus semper in diversis locis, de quibus comites & viri potentes sunt, qui inter Lagenienses numerantur.

[3] [a quibus genus duxere majores S. Declani.] Fiachu Suighde, tertius filius prædicti Feidhlimidh, habitavit in regione circa Themoriam, sed sine regno Hiberniæ mortuus est, habens III filios egregios, Rossa, Ængus, Eoghun *, qui erant belligeri & peritissimi in militari disciplina; & præ ceteris Ængus heros intolerabilis iræ & insignis fortitudinis erat. Cum jam Cormac, mac Airt, mac Conn chadchaidhe s, avitum regnum suscepisset, quidam nobilis & potens homo, qui erat inimicus regis, volens t rex pacem cum illo inire, numquam ille voluit, nisi rex Cormacus dedisset ei Ængusum, vel Æneam prædictum cum fratribus suis defensorem incolumitatis corporis sui. In primis hoc noluit rex facere; sed postea concessit; & accipiens illum Æneam cum fratribus in defensionem venit ipse ad regem & concordiam fecit cum illo: sed post aliquot dies Cenllach, filius regis Cormaci, apprehendit illum virum nobilem sine licentia patris sui, regis scilicet, & eruit oculos ejus.

[4] Hoc audiens Æneas, repletus est nimio furore iræ, [de quibus fabulosa] & illico cucurrit ad Themoriam, ubi ille filius cum patre suo rege erat, ante suos omnes, nemine volente ipsum comitari; & viso multorum armatorum concursu, & maximo viro ante eos ad Themoriam, jussit rex ostia munitionum firmari, dicens: Vere Æneas est ante fratres suos, volens vindicare in nos suam defensionem. Hoc verbo a rege audito, corda omnium tepefacta sunt, cognoscentes u & timentes audacissimam illius fortitudinem. Et videns Æneas ostia munitionum clausa contra se, furore percitus, in fortitudine ac velocitate sua se leviter elevavit in aërem, & stetit supra altitudinem extremæ munitionis; & de munitione ad munitionem transiluit, usque dum fuit in medio Themoriæ cum armis suis, & intravit palatium, in quo erat rex, quærens Cenllach, filium ejus, ut illum sine mora occideret.

[5] Ille autem, omnibus fugientibus huc atque illuc, [narrantur facinora.] stetit coram patre suo rege, volens se & illum defendere, & comes civitatis Themoriæ, vir fortis; & volens ipse regem defendere, venit & stetit inter regem & filium suum: sed impetum eorum pro nihilo Ængus reputavit; vibrans enim ipse lanceam suam venenatam contra illos, fixit eam in pectore Ceallach x filii regis, & per eum exiit in pectore prædicti comitis, & per dorsum ejus in oculum regis Cormaci pervenit: & filius regis & comes ille illico in terram super lanceam ceciderunt, &, nisi ipsi super lanceam caderent, ipsa per caput regis adhuc cum illis intraret. Et ita Ængus uno ictu Ceallach filium regis, & comitem Themoriæ occidit, & oculum Cormaci regis fregit. Rursumque regem aggreditur, eum jugulare volens; rex vero advenientem adjuravit per deos & consanguinitatem suam, ut sibi parceret: ipsi enim tunc gentiles erant, colentes deos, imo idola, secundum velle suum. Videns itaque Ængus filium regis cum glorioso comite mortuos, cœpit furor ejus quiescere, & motus consanguinitate pepercit regi, & reversus est a Themoria cum triumpho magno.

[6] Deinde jam Cormacus rex Hiberniæ erat, [Iidem ejecti ex Media, ubi reges Hiberniæ residebant,] qui regnavit quadraginta duobus annis. Dolens autem de filio suo & comite magno & de damno oculi sui perditi, collegit turbas militum non mediocres; & cœpit Ængusum cum suis fratribus a finibus suis, a regione Themoriæ, quæ dicitur Na nDesi y, & non solum, sed & de omnibus Aquilonis finibus expellere: timebat enim eos valde; quia regnum ad eos jure erat venturum, & pertinebat ad eos, sicut ad ipsum. Illi autem secundum nobilitatem suam fortiter & animose aliquo tempore resistebant, & septem prælia inter se commiserant, in quibus Ængus cum suis fratribus magnas cædes fecit; sed postremo ipsi superati sunt cum magno furore, militum damno. Unde ipsi postea non valentes magnis regiis agminibus in diversis Hiberniæ regionibus resistere, reliquerunt suam patriam, regionem Midiæ, & venerunt in provincias Lageniensium, & inde post annum ad Momoniam pervenerunt; sed gens Ossoriæ, quæ est occidentalis Lageniensium plaga juxta Momoniam, z, fecit eis injuriam in transeundo.

[7] [Momoniæ & Lageniæ confinia occupant,] Et pervenientes ad regem Momoniæ Oilill Oluim *, qui habuit uxorem speciosam, regiam & optimam secundum naturæ bonitatem, id est Soidhb, filiam Cuinn cedchathui aa patrui eorum, dedit eis condignum honorem, & concessit ut sibi regionem in confinio Momoniæ armis acquirerent; vel, si [vellent,] contra Conachtos, bb vel contra Lagenienses, seu contra suam patriam regionem, Mediam, partem de Momonia & partem de aliena regione contenderent: nolebant enim aliam regionem ab ea accipere, nisi si quam in quodam confinio gladiis suis causa liberalitatis arriperent. Et elegerunt bellare contra gentem Ossoriæ, quæ sine caussa injuriam sibi fecit. In confinio jam illo Momoniæ & Lageniensium circa flumen Surium cc magnam & optimam vero regionem, quatuor commissis præliis, contenderunt, duobus contra Lagenienses, id est contra gentem Ossoriæ, & duobus contra Momonienses; in quibus Ængus intolerabilis extitit.

[8] [pulsis indigenis;] Fugarunt gentem Ossoriæ a medio campo Femhyn contra orientem usque ad rivum Cinnan, qui est modo confinium Lageniensium & Momoniensium in illa plaga, dividens terram Na nDesi & Osruighe *: & de medio prædicti campi habitatores regionis, quæ quondam Tyrfene dicebatur, modo autem Firmuighe, usque ad campulum, in quo est civitas Brighdband, per manum validam destruxerunt: habitatores vero regionis Liuthuin a flumine, quod quondam Nemh vocabatur, modo autem Obhann Mhor, usque ad rivum Kille Cobhtuig, qui est nunc in confinio Na nDesi & Traliathuin, post bellum forte in illis superatum expulerunt. Et post illa quatuor prælia magnam & fructiferam regionem ex terra & aqua apprehenderunt, ab Aquilone videlicet in Austrum rivo Luase usque ad mare, & ab Occidente in Orientem a supra dicto loco, id est, Cill Cobhtuig, usque ad fretum, quod dividit modo Lagenienses & Momonienses inter ipsam gentem Na nDesi, & gentem Firgulrun. Et illi tres fratres, scilicet Ross, Eogan, Ængus, ipsam regionem in tribus partibus inter se diviserunt cum magna concordia, campos, montes & silvas. Ex eorum nominibus terra adhuc nominatur dd.

[9] [quæ regio ab ipsis etiam num Desiorum appellatur.] Nepotes quoque eorum pristino nomine apud Themoriam Na nDesii, duces gentis Na nDesi, de semine Locani, filii Fiuchuidh, filii Fedlimidh Reacht mair, per seculum sunt, ex quo natus est Carbricus Rigreudh, dux potens Na nDesi, qui genuit Conru Cathbhudhach: Cathbhudhach autem dicebatur, eo quod in bellis erat triumphator: Conru genuit Cranu Comb Readhach, qui non erat æquus in judiciis; ex quo natus est Mesfore; ipse genuit Mosgrui, ex quo Moscorp natus est, qui genuit Ardcorp, ex quo secundus Eogan natus est, ex quo Briun, ex quo Niut, ex quo Luaghiudh, ex quo Trer, qui genuit Ercum ee, patrem sancti Declani. Hi duces sunt gentis Na nDesii, ex tempore quo & ipsi a Themoria venerunt usque ad nativitatem sancti Declani.

ANNOTATA.

a Temoria, alias Temrach, seu Tamra, nunc Taragh, & Terragh, urbs in Media, seu Midia Orientali, sub Lagenta Hiberniæ provincia, regum olim totius Hiberniæ summorum sedes usque ad seculum sextum ac Dermitium primum, uti dictum ad Vitam S. Rodanï die 15 Aprilis pag. 385.

b Ms. S. Isidori habet: Eochu Fedlech, qui in Sanctilogio genealogico apud Colganum in Actis SS. Hiberniæ tom. 2, pag. 447 numeratur inter insulæ suæ monarchas vigesimus quartus, & scribitur Eochodius Fedhleach. Eochodii autem, seu Eachodii nomen non inepte Latinis Equitium verti ab Ech Hibernico, quod equum significat, idem Colganus ibidem docet pag. 563.

c Sanctilogium genealogicum jam citatum, hunc appellat Bressium Finnium; nec regem fuisse significat, sed filium & patrem regis.

d In Sanctilogio dicto scribitur Lugadius Sriebdearg.

e Cognomento. Caligula, qui a conjuratis confossus est anno Christi 41.

f Nos SS. Petri & Pauli martyrium alibi retulimus ad annum Christi 65: Petavius, Labbeus, & alii illud alligant anno 67; quorum sententiæ congruunt hic anni 26 assignati Lugadio.

g In Sanctilogio genealogico, vocatur Crimthannus Nianair.

h Sanctilogium hunc simpliciter appellat Feradacium.

i At juxta Sanctilogium nuncupatur Fiachus Finnfholaidh.

k Sanctilogium, Tuathalium Techtmuir.

l Ultorum gens ab Ultonia dicitur, quæ provincia est Hiberniæ Septemtrionalis.

m In Sanctilogio est Fethlemidius legifer, quod epitheton idem Latine sonat, quod Hibernice Reachtmear; ut notat Colganus in Actis SS. Hibern. tom. 2, pag. 563; ubi & addit, Fethlimidium hunc regnare cœpisse anno Christi III, obiisse autem anno regni nono, Christi 119, juxta quatuor Magistros (de quibus videri potest præfatio ejus, tomo suo primo præfixa;) cum tamen secundum Acta hæc nostra & annos in iis supputatos regnum dici debeat adeptus esse primum anno Christi circiter 141, defunctus vero anno fere 150.

n In Vita quarta S. Brigidæ apud assignatum Colganum pag. 546 sic enumerantur bi filii: Fiacha Suighe, Eochaidh Fionn, Cond Keudchathach, de quibus vide Annotata Colgani ibidem pag. 563.

o Nempe Cond Keudchathagh, sive, ut in Sanctilogio appellatur, Constantinus Cedchathaig, qui solus ex tribus regnum Hiberniæ post Fethlemidium tenuisse scribitur, & juxta auctorem nostrum natu maximus fuit; non item juxta auctorem Vitæ S. Brigidæ mox citatum; neque juxta alium scriptorem Vitæ S. Itæ sive Midæ apud Colganum tom. 1, pag. 66.

p Apud Colganum in Actis SS. Hiberniæ tom. 1, pag. 71 Ketenus & quatuor Magistri scribunt, Constantinum hunc occisum esse anno regni 35, Christi 157: in quo neque secum Magistri, neque cum auctore nostro conveniunt. Non secum: nam anni 35 additi ad annum Christi 119, quo obiisse Fethlemidium volunt, excurrunt anno Christi 154: non etiam cum auctore hujus Vitæ; quippe qui & Constantino tantum annos 20 tribuit, & eos ipsos, si computum annorum superius ab eo notatorum ineas, producit usque ad annum Christi 170.

q Idem narratur in Vita memorata S. Itæ apud Colganum; sed ibi interfector constantini vocatur rex Ultorum, Tybraide Tireach.

r Exemplar S. Isidori habet, Eochidh Fionn; quod eodem redit: prius enim nomen recte vertitur Latina voce Equitius, ut ante dictum est; Fionn autem Hibernis Candidum sonat. Vide Colganum tom. 2, pag. 563.

s Id est, Cormacus, filius Arturi, filii Constantini Keudchathach: in hujus enim avi sui regnum post patrem successisse Cormacus fertur. Nota tamen, hæc non sub Cormaco; sed sub Arturo, Cormaci patre, facta narrari in Vita 4 S. Brigidæ apud Colganum, tom. 2, pag. 546.

t Est nominativus pro ablativo absoluto satis in Actis nostris frequens, & infra identidem recurrens.

u Solœcismus est, ut patet, pro cognoscentium &c.

x Ita hic scribitur, cum superius identidem scriptum sit Cenllach.

y Na nDesi, id est, Desiorum: Gens enim illa tunc & hodie vocatur gens Desiorum, inquit Colganus tom. 1, pag. 71: hic tamen pro ipsorum ditione accipitur.

z Momonia una est de quatuor, in quas dividitur Hibernia, provinciis, versus Meridiem & Occidentem porrecta.

aa Id est, Constantini Cetchathaig, de quo supra.

bb Conachtia provincia est Hiberniæ Momoniensibus a Septemtrione conjuncta.

cc Vulgo Sewer, Camdeno Suirus, sicuti & appellatur infra non semel, qui in comitatu & portu Waterfordico, qua Momonia Lageniæ jungitur, in mare se exonerat. Ceterum cum ex hac generali locorum descriptione satis intelligi possit, ubi fere res hic narratæ contigerint, singularia, quæ sequuntur, operæ pretium non est observare; maxime cum jam plus notarum dederim, quam res quibusdam mereri forte videbitur.

dd Appellatur enim etiamnum vicecomitatus seu regio Desiorum, & Desia sub comitatu Waterfordiensi in Momonia.

ee In Sanctilogio genealogico Ercus legitur; & sic etiam legit hic Acta nostra Usserius de Britannicarum ecclesiarum primordiis cap. 16, pag. 782; nostrum tamen exemplar hoc & sequenti numero habet Ertus; at num. 15 legebatur Ercus; sicuti & in exemplari S. Isidori. Notandum vero hanc S. Declani genealogiam non parum differre ab illa, quam profert Colganus tom. 2, pag. 613: quantum autem utrivis tribuendum videatur, satis insinuavimus ad diem 17 Martii pag. 518, num. 7, & hic supra in Commentario prævio num. 10.

* al. Eogan.

* al. Alillium Olum

* id est Osseriæ.

CAPUT II.
Sancti natales, institutio, discipuli.

Ercus dux Na nDesii, pater sancti Declani, vocatus venit cum multis ad domum cognati sui, [Sancti nativitas prodigiosa:] qui dicebatur Dobranus, id est, Dobhran, & uxor ejus, nomine Dethein, Deiefthion vel Dechiden a (id est, Cura) cum eo. Tempus parturiendi advenit: prægnans enim erat, habens Declanum in utero suo; & peperit sine difficultate illico propter sanctitatem infantis in utero latentis. Mater vero in parturitione volens surgere, elegantem infantulum edidit, cujus caput forte ante se super lapidem cecidit magnum: &, ecce, signa jam & miracula Dei gratia cum Sancto ex vulva matris suæ apparuerunt; sicut scriptum est per prophetam: De vulva sanctificavi te, & prophetam in gentibus dedi te, propheta jam inspiratus a Deo beatissimus Declanus in gentibus apparuit, qui habitatores multorum locorum de gentilitate ad Christum, sicut audituri estis, convertit. Vertex igitur capitis mollissimi Infantis super lapidem sancti Declani, sicut prædictum est, cadens durissimum, concavam secundum capitis formam fossam fecit & nihil capiti nocuit.

[11] Hoc videntes miraculum, qui ibi erant, admirabantur valde de Puero. [editus enim lapidem mollem reddit & salutarem;] Tunc jam Hybernia gentilitati dedita erat; & eo tempore raro singuli Christiani inveniri solebant, nec poterant ibi esse sine persecutione. Et lapis, super quem sanctus Declanus natus est, hodie Petra Declani vocatur; qui est modo foris in atrio, & per aquam, quæ stat super eam de pluvia in vestigio capitis S. Declani, per ejus sanctitatem operante divina gratia, morbi & dolores solide repelluntur.

[12] In nocte siquidem nativitatis sanctissimi Declani aliud magnum apparuit inibi miraculum: [sed globo igneo & angelico concentu honoratur:] globus enim igneus multis vicinis juxta illum locum habitantibus ardens, de cacumine domus, in qua sanctus Declanus natus erat, apparuit, extendensque se sursum usque ad cælum, & angeli circa globum illum sursum atque deorium euntes, & harmonicis vocibus psallentes videbantur secundum similitudinem scalæ, quæ in somnis apparuit sancto Jacobo Patriarchæ. Hæc videntes & audientes gaudebant de mysterio sibi viso; illæ autem gentes nesciebant, quia Deus omnipotens magni faciebat, a nativitate Sanctum, illico suum famulum futurum, tunc in terra genitum.

[13] Hominibus hæc narrantibus in conspectu cujusdam Christiani, [baptizatur a S. Colmano,] cujus nomen Colmanus b fuit, qui erat religiosus & sanctus presbyter, & postea præclarus episcopus exstitit, venit cum gaudio magno, repletus spiritu prophetiæ, ad locum, in quo natus erat infans sanctus Declanus, & prædicavit parentibus illius de fide Christi, qui coram eis in Filio suo gratiam ostendit suam, & prophetavit de gloria & honore Filii eorum coram Deo, & prædixit seriem ejus vitæ futuræ in hoc seculo. Illi nutu Dei credentes sancto Colmano sacerdoti, tradiderunt ei Filium suum, ut baptizaret illum. Tunc sanctus Colmanus baptizavit sanctissimum infantulum, Declanum nomen ei imponens.

[14] [futuram ejus sanctitatem & opera prædicente.] Et post baptismum ait prophetice coram præsentibus tunc ad Puerum: Tu vere, Fili mi, imo Domine, altus & honorificus coram Deo & hominibus in cælo & in terra eris, & fama sanctitatis, & charitatis atque bonitatis tuæ per omnia, replebit quatuor plagas Hiberniæ, & nationes Na nDesii de errore diaboli ad Christi viam convertes, & illico fraternitatem tecum habebo; & commendo me sanctitati tuæ. Post talia jam dicta & facta beatus Colmanus ad locum suum cum magno gaudio recessit, commendans ut diligenter nutriretur sanctus Infans, & septimo anno ad legendum traderetur, si Christianus litteratus inveniretur. Et apparebat magna in vultu sancti Infantuli hilaritas in præsentia baptizatoris sui; & omnes illi sentiebant, quod ipse intus spiritualiter gaudebat.

[15] [Traditur educandus Puer Dobrano,] Omnia hæc audiens & videns Dobranus, prædictus cognatus Erci Ducis, patris sancti Declani, rogavit multum parentes sancti Declani, ut sibi traderent eum ad nutriendum; in cujus villa sanctus Declanus natus est. Et traditus est ei sanctus Declanus, ut nutriret eum. Locus, in quo natus sanctus Declanus est, Atrium Dobrani prius vocabatur; modo autem Atrium Declani vocatur. Ipse enim Dobranus, nutritor sancti Declani, obtulit ipsum locum sancto Declano; & movit castrum suum in alio loco, in quo post multum tempus sanctus Declanus, cum esset pontifex, cellam Deo ædificavit; & ipse locus in Australi plaga Na nDesii est, in oriente scilicet campi, quem Scoti c vocant Magh Sceithi *, id est, campus Scuti, a quo non longe abest clara civitas sancti Carthagi d, quæ dicitur Liosmor. Et per septem annos sanctus Declanus cum magna diligentia apud prædictum nutritus est Dobranum, cognatum patris sui, quem sanctus Puer multum diligebat.

[16] [& post septennium erudiendus datur sancto Dymmæ,] In quibus videlicet annis in infantia sancti pueri Declani per eum magna ostendit Deus miracula: in quibus quoque ipse sanctus Puer, inspirante in eo mirabiliter Christi gratia, abstinuit se ab omnibus illicitis gentilitatis ritibus, quasi religiosus & expertus Christianus. Completis igitur septem annis ætatis, sanctus Declanus traditus est a parentibus ad legendum & a nutritoribus, sicut beatus Colmanus mandavit, sancto Dymmæ e (qui fuit vir religiosus & sapiens, atque probatus in Christi fide, qui nutu Dei nuper illo tempore ad Hiberniam, unde erat ipse natus, venit, factus fidelis Christianus, & cellam in illa regione ædificavit ad litteraturam discendam) sanctus puer Declanus traditus est, & alius puer nomine Carbre, filius Coluim, qui postea sanctus & venerabilis episcopus fuit, fuit simul cum sancto Declano traditus sancto Dymmæ ad legendum: & ipsi ambo apud eum sedulo legerunt.

[17] [tantumque proficit, ut & ipse discipulos colligat.] Septem viri f qui habitabant in isto campo Scuti, viderunt prædictum globum, qui de cælo apparuit in nocte nativitatis sancti Declani cum ceteris; sed ipsi gratia Dei præ aliis dotati sunt spiritu prophetiæ; & hi septem simul venerunt ad sanctum Declanum; & accipientes eum dominum ac magistrum suum, prædicaverunt coram omnibus, ipsum futurum episcopum suum, & dicebant prophetice: Veniet jam dies, in quo, fili Declane, serve Dei magni, nosmetipsos & loca nostra tibi offeramus. Et sic factum est: ipsi videlicet in Deum credentes, baptismum in nomine S. Trinitatis acceperunt & viri sanctissimi effecti sunt, & septem claras construxerunt Deo cellulas in circuitu prædicti campi Scuti. Apud prædictum siquidem sanctum Dymmam beatissimus Declanus multo tempore legit, & dulcia diversarum pocula Scripturarum g exhausit, & subtilis ac facundus in illis effectus est. Plures jam scientes nobilitatem sancti Declani, & videntes & audientes sanctitatem, religiositatem, & charitatem ejus per omnia, venerunt ad eum, & sub jugo disciplinæ ejus sponte sua colla posuerunt.

ANNOTATA.

a Usserio pag. 782, Dethidin.

b Tot sunt hujus nominis episcopi sancti apud Hibernos, ut nequeam statuere, quis hic designetur; quando neque Colganus tom. 2, pag. 251, neque Usserius loco mox citato, ubi ex Actis nostris fragmenta recitant, quidquam lucis afferunt.

c Scoti, id est Hiberni, qui Scoti olim dicebantur, ut sæpe alias monuimus.

d De S. Carthago, alias Mochudu seu Machudda, episcopo Lismorensi actum est ad diem 14 Maii, eaque occasione de civitate ejus, quæ Lismora dicitur, sita in Momoniæ comitatu Waterfordiensi.

e Neque sanctus hic Dymma, neque qui sequitur, S. Carbre seu Coirbre, aliunde noti sunt mihi: nam ex SS. Carbreis quatuor, quos recenset Colganus tom. 1, pag. 313, solummodo primum novimus, qui non potest is esse, de quo hic agitur, cum ad seculum nonum pertineat: ut merito proinde cum Majoribus jam pridem nostris doleam, non vulgari tandem aliquando Acta Sanctorum Hiberniæ, a Colgano olim per tres tantummodo menses typis commissa; cum cetera promissa sint toties, tantoque opere ab ejus magistris per totam Hiberniam conquisita.

f Horum nomina habes infra num. 25.

g Usserius pag. 784 legit, scriptarum disciplinarum.

* Usserius legit, Mag Scethih.

CAPUT III.
Iter ejus Romam, consecratio episcopalis, reditus in Hiberniam, conversio Desiorum, ecclesiarum & monasterii ibidem erectio.

Tunc in mentem sancti Declani Romam ire venit, ut ibi mores ecclesiasticos disceret, [Romam petit cum discipulis aliquot;] & gradus acciperet, & licentiam prædicandi a Sede Apostolica haberet, & ordinem & regulas secundum institutionem Romanam adduceret; & ipse quosdam assumens in comitatu discipulos transnavigavit, & perrexit Romam, mansitque ibi multis diebus. Eodem tempore sanctus Albeus a erat Romæ multis annis in discipulatu sancti Hilarii episcopi b, ex cujus jussione atque rogatu a beato Papa Albeus ordinatus est episcopus; veniensque sanctus Declanus Romam cum discipulis suis magna lætitia in adventu ejus gavisus est, & de nobilitate ejus & sanctitate populo Romano indicavit, & magnum honorem & dilectionem apud populum & clerum Romanum invenit beatissimus Declanus, intelligentes bonitatem ejus.

[19] [ubi consecratus episcopus mittitur in Hiberniani,] Sanctus enim Declanus forma pulcher erat, nobili habitu humilis & incessu, dulcis eloquio, magnus consilio, strenuus sermone, charitate ardens, conversatione hilaris, largus donis, vita sanctus, frequens & clarus in prodigiis & miraculis: & post multos dies sanctus Declanus a Domino Papa, multis suadentibus, ordinatus est episcopus: & postea, traditis sibi libris & regulis, missus est ad patriam suam, scilicet in Hiberniam, ut prædicaret in ea: acceptaque licentia & benedictione a Domino * & populo Romanæ ecclesiæ, sanctus episcopus Declanus iter cœpit arripere ad Hiberniam.

[20] [& profectus occurrit S. Patritio Romam eunti.] Et multi Roma secuti sunt sanctum episcopum Declanum, volentes in peregrinatione sub eo vivere; inter quos filius regis Romanorum, Lunanus c nomine, venit, quem sanctus Declanus multum diligebat. Obviamque venerunt sibi invicem in Italia sanctus Declanus & sanctus Patritius, qui postea a Cælestino Papa missus est ad prædicandum Hiberniensibus, & ipse totius Hiberniæ factus est archiepiscopus; & sese invicem salutantes, pacifice fraternitatem inter se fecerunt, & in osculo pacis sanctus Declanus venit ad Hiberniam: sanctus autem Patritius Romam perrexit.

[21] [Sacrificans, de cælo accipit cymbalum nigrum,] Offerenti beatissimo pontifici Declano in quadam ecclesia in itinere missum est ei a Deo de cælo parvum cymbalum nigrum; & venit per ecclesiæ fenestram ad eum, & super altare stetit ante eum: quod sanctus Declanus cum gaudio accipiens, gratias Christo reddidit; & de tali munere Vir sanctus firmabatur contra barbaram ferocitatem gentilium: & illud tradidit supradicto Lunano, filio regis Romanorum, ut portaret & custodiret illud; quod cymbalum Scoti vocant Duibhin Declain, dantes ei nomen ex nigredine sua & adscribentes ipsum sancto Declano. Per quod sanctum cymbalum ab illo die usque hodie multa signa Dei gratia per sanctitatem sui possessoris facta sunt: & manet honorifice in civitate sancti Declani d.

[22] [quo pulsato navim obtinet, qua in Britanniam trajicit,] Deinde sanctus Pontifex cum suis discipulis ad mare Ycht e, quod dividit Galliam, & Britanniam, non potuit navigare; quia navigatores naulum ab eo superfluum quærebant. Hoc videns Vir sanctus, accepit prædictum cymbalum in manu sua, & pulsans illud, oravit ad Christum Deum omnipotentem, ut se adjuvaret: & illico divina adductione navem vacuam sine homine & velo de unda ad undam ad se venientem viderunt. Et ait sanctus Declanus suis: Intremus in Christi nomine in illam navem; & qui ad nos eam duxit, faciet nos portantem tranquille natare trans mare. Ad verbum jam Sancti intrantes navem, ea ipsa illico Dei nutu est reversa in pelagus, & cœpit marinos currere sulcos & cum omni tranquillitate, veloci cursu pervenit ad portum Britanniæ natatione. Descendens sanctus antistes Declanus cum suis in portum, navis illa, unde venit, rediit.

[23] Scientes & videntes tale miraculum, Christum Dei filium in suis Sanctis magnificaverunt. [inde in Hiberniam; ubi prædicavit cum aliis ante S. Patritium,] Tunc completa Davidica sententia, quæ dicit: Mirabilis Deus in Sanctis suis. Postea sanctus Declanus in Hiberniam, habens serpentinam prudentiam cum modestia columbina, pervenit; & cœpit per eam vitæ semen spargere. Ipse enim quasi apis sagax mellis honore ad habitaculum suum dulci medulla Scripturarum erat plenus. Quatuor sanctissimi episcopi cum suis discipulis fuerunt in Hibernia ante sanctum Patritium f, prædicantes in ea & convertentes plurimos ad Christum, scilicet Albeus, Declanus, Ibarus, & Kiaranus: & hi plures ad Christum reti euangelico traxerunt; sed tamen sanctus Patritius majores Hyberniæ & potentiores ad fidem convertit, & ipse propterea summum habet archiepiscopatum Hyberniæ per circuitum.

[24] Sanctus Albeus & Declanus, sanctusque Ibarus magnam fraternitatem & societatem inter sese & posteros suos usque ad finem mundi in terra & in cælo fecerant, [apud gentem Desiorum,] diligentes se invicem: sed præcipue S. Declanus & S. Albeus nimio se germanico amore diligebant; ut vellent simul esse semper, nisi a discipulis necessitas separandi suaderetur. Venitque sanctus antistes Declanus ad propriam gentem suam Na nDesii; & cœpit fidem sanctissimæ Trinitatis eis prædicare, & illos baptizare in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, & a diabolo ad ipsum Christum, Deum omnipotentem, convertere; & multa Deo loca instituit, in quibus quosdam de discipulis suis manere constituebat ad serviendum Christo, & ad gentiles Christiana fide imbuendos, & a diaboli cultu ad Christi Euangelium revocandos.

[25] Aliquando sanctus Declanus visitavit locum, [in qua ecclesias condit & monasterium.] in quo ipse natus [fuerat,] g & mansit ibi XL diebus; & constituit in eo cellam h virorum religiosæ conversationis. Tunc venerunt ad sanctum Declanum septem viri supradicti i, pie sancteque degentes in circuitu campi Scuti, qui in sua pueritia de eo prophetaverunt, & se cum cellis & suis omnibus, sicut ante diximus, obtulerunt. Hæc sunt nomina illorum septem virorum, id est Mochellog k, Beanus, Colmanus, Lachnin, Mothey, Findlach & Caminanus, qui postea sub cura sancti Declani religiosissime vixerunt, per quos multa a Deo signa facta sunt.

ANNOTATA.

a S. Albeus recurrit infra sæpius: colitur 12 Septembris, quando ejus Acta illustrabuntur.

b Imo Hilarium hunc ipsummet fuisse Pontificem Romanum Majores nostri putarunt in Commentario prævio & in appendice ad Acta S. Patritii die 17 Martii.

c Frustra Lunanum hunc alibi quæras quis fuerit, aut cujus imperatoris aut tyranni Romanorum filius.

d Quæ est Ardmoria.

e Ycht, opinor, ea est insula, quam modo Vectam appellanus, vulgo Wight; quæque in mari sita est, quod Galliam ab Anglia seu Britannia dividit.

f Vide dicta in Commentario jam dicto & appendice ad Acta S. Patritii.

g Hunc locum supra descriptum vide num. 15.

h Cella, pro monasterio passim in Actis usurpata vox est.

i Supra num. 17.

k Colganus tom. 2, pag. 251 legit, Mocellocus sive Chellocius; eumque tom. 1, pag. 511 celebrari ait die 7 Martii; quo die nos eum prætermissis inseruimus, quod non satis de cultu constaret. Monet vero Colganus idem, ne quis Mocellocum hunc cum alio homonymo confundat Mochelloco Kellociæ patrono, de quo & nos egimus ad diem 26 Martii; tum quod hic junior illo fuerit, tum quod alio die ejus memoria celebretur. Idem de aliis ibidem censuit, quos ita refert: Beanus, Colmanus, Lactinus, Mobhyus, Finnlughus, & Cayminus; plerique enim alios plures Sanctos habent cognomines, a quibus eos discernit, ut ex indicibus ejus colliges, in quibus hos simpliciter eremitas appellat.

* Usserius addit Apostolico

CAPUT IV.
Conversio Momoniensium ad fidem; itinera Sancti Romam; reditus per Britanniam; locus episcopatus ei miraculo indicatus, & aliis miraculis dilatatus, redditusque fœcundus.

[Sanctus prædicat fidem Momoniensibus.] Beatissimus pater Declanus voluit prædicare Ænguso, filio Noadfrigh a, regi Momoniensium, qui regnavit in civitate Cassel b; & perrexit ad eum ad illam civitatem. Et sanctus Declanus habuit duos fratres uterinos, id est, matris suæ filios, & non patris, qui nati erant ipsius Ængusi c regis Cassel. Illi jam filii Colmanus d & Equitius * vocabantur. Colmanus utique, inspirante in eo divina gratia, a semetipso ad sanctum Albeum episcopum perrexit, & est baptizatus, & habitum suscepit ecclesiasticum ab eo, mansitque apud eum sedulo legens; & effectus est vir sanctus & mirabilis. Equitius autem, Laicus mansit, exspectans regnum post patrem suum. Ipse jam Equitius rogavit patrem suum regem, ut ipse honorem fratri suo Declano daret; & dedit rex honorem sancto Declano, & non prohibuit eum prædicare, placuitque ei sermo, religio, præceptumque Sancti; sed tamen non credidit ei, neque baptismum ab eo suscepit.

[27] [Cur eorum regem, vitricum suum, non potuerit convertere.] Ferturque a quibusdam, quia ideo rex noluit baptizari a sancto Declano, quia sanctus Declanus de gente Na nDesii esset, quæ gens & regis gens, id est, Eoganach; de qua reges aliquando oriuntur Momoniæ, semper inimici erant; & nolebat de illa gente patronum habere; & non caussa incredulitatis, sicut in hac re monstratur: ipse enim rex audiens sanctum Patritium archiepiscopum ad se venientem (qui de gente Britanniæ erat natus, cum quibus rex neque invidiam nec odium habebat) non solum illi credidit, sed obviam ei cum gaudio de sua civitate exivit; & statim credens, baptizatus est ab illo. Sanctus autem Declanus post monita salutis illic seminata reversus est ad suam nationem credentem sibi, & baptizavit omnes in ea præter ducem cum ejus satellitibus quibusdam, qui quotidie credere & baptizari velle promittebant, sed, suadente iterum diabolo, de die in diem renuebant.

[28] Vulgus dicit, quod sanctus Declanus multis vicibus Romam visitavit; [Roma rediens S. Davidem ep. invisit;] sed in veteribus scriptis non invenimus, plus quam tribus vicibus; de quibus una vice rediens, venit ad sanctum episcopum Britonum, nomine David e, in sua civitate Cellmhuny f manentem, quæ est in littore maris, quod dividit Hiberniam & Britanniam, & susceptus est illic honorifice; mansitque ibi sanctus Declanus, rogante sancto David, in omni charitate quadraginta dies, celebrans Missam ipse quotidie. Fraternitatem in Christi nomine ipsi duo pontifices, Declanus videlicet & David, inter sese semper & suos firmaverunt. Et post quadraginta dies, accepta licentia & benedictione sanctissimi episcopi David & fratrum ejus, in osculo pacis beatissimus pater Declanus cum suis navem ascendit, & cœpit navigare ad Hiberniam.

[29] Et prædictum cymbalum sancti Declani, quod sibi a Deo de cælo per fenestram super altare projectum est, [unde in Hiberniam solvit, amisso cymbalo suo,] tunc in comitatu, solito more, erat in custodia adhuc illius Lunani, cui primitus illud commendatum est ad custodiendum; sed illo die Lunanus cymbalum suum dedit uni de comitatu, id est, filio Theste, ut secum duceret illud in navim. Ille autem veniens in littore, posuit illud super petram, occupatus alia in re, putans quod postea recordaturus illud secum inde duceret in navi: sed adhuc ibi oblitus est, donec navis sub carbaso venti validi conductione medium pelagi carperet. Audiens jam sanctus pontifex Declanus, suum cymbalum charum, Dei dono sibi datum, omissum esse in littore, valde in corde de eo doluit; similiter & omnes cum eo. Et respiciens Vir sanctus in cælum, oravit tacite ad Christum. Finita jam oratione non longa, dixit ad contristatos discipulos: Deponite, filii, tristitiam vestram: Deus enim illius donator potest illud ad nos mirabiliter navigio conducere.

[30] O quam pulcre tum creatura obedivit creatori contra naturam gravissimam, [quod una cum petra per mare vectum,] quam sibi in creatione donavit! Petra enim illa, quæ est vere magna de durissimo lapidum genere, jussione divina mare intravit, & leviter natavit veloci ductu rectissime post navim sub cymbalo suo; & post breve intervallum hoc videntes viri Dei, qui erant in nave, admirabantur rem mirabilem divino nutu ante se factam; & Christi amore, & eorum Magistri honore repleti sunt. Tunc autem vir sanctissimus, Declanus, spiritu prophetiæ repletus, dixit illis: Dirigite navem recto vestigio post petram: in quocumque enim loco ipsa portum apprehenderit, ibi prope civitas mea erit, in qua sedes mei episcopatus manebit; & ego in ea migrabo ad Christum, & ex humo ejus erit mea resurrectio.

[31] [lorum designat Sancto episcopatus, & mortis ejus,] Lapis enim præcedit illico navim, & antecedebat eam modico spatio, & non ibat petra, nisi modo, quo navis poterat eam sequi; & petra direxit cursum suum ad Hiberniam, & ad ejus latus Australe mediocri intervallo a terra de ostio ad ostium navigavit; & navis directa est post eam, sicuti Vir sanctus jussit; & illa petra perveniens ad insulam quamdam in Australi plaga regionis Desiorum *, mari vallatum apprehendit portum in littore ejus; similiter & navis eodem in loco, sicut sanctus Declanus imperavit, pervenit: descendensque Vir sanctus ibi in terram, gratias Deo egit pro loco resurrectionis suæ.

[32] [territorium scilicet Desiorum, ubi nunc Ardmoria;] In illa insula collis clarus est, ex quo insula a cultoribus terræ illius nominatur, id est, Ardua Goerach, quod sonat Latine, Altitudo ovium: oves enim uxoris ducis illius regionis in illa insula in pascuis erant, & in illo colle post pascua jacere consueverunt. Et quidam de discipulis suis videns de illo colle insulam pelago circumdatam, ait sancto Declano: Quomodo poterit ista altitudo parva populum tuum sufferre? Ait ei sanctus Declanus: Nequaquam, fili, parva altitudo vocabitur, sed altitudo magna. Et ita semper civitas sancti Declani, quæ est in eo loco posita, vocatur a Scotis Ardmor, id est, Altitudo magna. Posthæc sanctus pontifex Declanus perrexit ad ducem Na nDesi, & petiit ab eo illam insulam, & dedit ei illico dux insulam istam sancto Pontifici: credensque sanctus episcopus Declanus venit ad Atrium breasoil, ubi erant naves ad eum portandum in illam insulam; sed habitatoribus illius loci multum displicuit, quod sanctus Declanus vellet habitare in illa insula, & absconderunt rates suas caussa nocendi Sancto, ne posset intrare in illam insulam,

[33] [verum discipulis loci incommoda querentibus,] Tunc discipuli sancti Declani dixerunt ei: Pater, frequenter hanc navigandi necessitatem, te veniente huc atque illuc, patientur, sed frequentius post tuam navigationem ad cælum; ideo te obsecramus corde & ore, ut illam insulam deseras, vel roges Patrem in nomine Filii per unitatem Spiritus sancti (sicut ipse Dei Filius ait: Si quid Patrem petieritis in nomine meo, dabit vobis) ut istud fretum de loco suo in pelago trudatur, & sit locus ejus plana terra ante civitatem tuam: locus enim ille non potest bene vel facile habitari præ freto isto; & ideo non potest illic civitas esse; imo vix poterit & cella. Respondit eis Vir sanctus, dicens: Quomodo possum deserere locum, mihi a Deo præfinitum, ut moriar & sepeliar in eo? Quod autem dicitis de difficultate habitandi, cum ego scio, & vos, & vere magis Deus; de motione vero istius freti contra voluntatem Dei nolo rogare; sed tamen ex vestra jussione fundam preces ad Dominum; & quod Deo creatori meo placet, faciet sponte.

[34] Et surgens Vir sanctus ab oratione, discipuli dixerunt ei: [Declanus mare longius inde baculo ac precibus submovet,] Pater, accipe baculum tuum, & secundum similitudinem Mosaicæ virgæ percute aquam freti, & postea sicut dixisti, faciat Deus quod voluerit. Et discipuli orabant ad Deum cum suo sancto Patrono (ipsi enim Viri sancti & probati erant) baculoque dato in manu sancti pontificis Declani, ipse percussit aquam in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, signans eam signo sanctæ crucis Christi; & illico cœpit maximum divino nutu fretum e loco suo refugere in pelagus ante Sanctum Dei, quasi torrens de gremio montis, & vix veloces belluæ natando poterant aquas sequi, & multi pisces in littore deserto aquis suis consuetis volventes se in cœno. Christi autem famulus, scilicet sanctus pontifex Declanus, tenens baculum in manu, sequebatur aquas, & sequebantur eum sui discipuli; sed erat tumultus & sonitus magnus in mari a belluis & ab aquis.

[35] Cum autem pervenisset sanctus pontifex Declanus ad locum, [ac tres elicit fontes e terra,] in quo nunc est terminus terræ & maris, puer pius, qui vestigia sancti Declani sequebatur, nomine Manchinus, timens horrore marinorum animalium cum freto fugientium, & in littore reptantium, qui omnia sua ora nimis concava aperiebant, dixit sancto Declano: O sancte Pater, satis mare de suo loco expulisti: timemus enim belluas ejus. Et ad vocem ejus statim mare in ipso loco stetit & non discessit amplius. Hoc sanctus pontifex Declanus videns, multum ei displicuit; & dedit ei modice alapham super nasum suum, dicens: Non ego expuli, sed Deus meus sua magna potentia expulit eam [aquam], & multo longius expelleret, nisi dixisses, quod dixisti. Et ceciderunt tres guttæ sanguinis de naso ejus in terram tribus locis: & hoc videns Sanctus, benedixit fronti ejus: & illico sanguis cessavit, & sub pedibus Viri Dei tres fonticuli lucidi aquæ dulcis surrexerunt de tribus locis, in quibus tres guttæ sanguinis ceciderant, qui usque hodie ibi permanent: & raro, sed aliquando, in specie sanguinis, post multum tamen tempus, in signum virtutis apparent.

[36] Spatium illius freti expulsi, in quo est milliarium in latitudine, [quæ ibi deinde fertilissima fuit.] longa autem via in longitudine, per circuitum insulæ terra optima & fructifera est in fœno & agricultura, quæ civitati sancti Declani subjacet. Tunc secundum Psalmographi sententiam, terra arida sine aqua post aquarum exitus expulsarum apparuit: & baculus ille, qui in manu sancti Declani post fretum fuit, Scotica lingua Feartach Declain, ab illo die usque hodie vocatur Mirabilis baculus Declani; eo quod Mirabilia multa omni tempore ob sanctitatem beatissimi Declani per ipsum baculum fiant, de quibus aliud nobis miraculum infra in alio videbimus loco.

ANNOTATA.

a (Hibernice Oengus, Aengus, & Aongus; Latine Æneas, Oengus & rectius Ængussius filius Nathfraich est longe celebris ille rex Mumoniæ, quem eximia pietas, & animi fortitudo, & progenies multa ac sancta reddiderunt celebratissimi nominis in nostris historiis; quemque quatuor Magistri in Annalibus referunt occubuisse anno 489, inquit Colganus ad Vitam tertiam S. Patritii pag. 32, ubi de hoc plura; uti & tomo 1, pag. 169 & 174.

b Regum olim Momoniensium sedes fuit Casselia, urbs ad Suirum fluvium posita in comitatu Tiperariensi.

c Hæc sane cum ætate, quam Hiberni S. Declano tribuunt, parum cohærent: volunt enim, juxta Usserium in Indice chronologico, natum esse hunc Sanctum anno Christi circiter 347: matrem ergo ejus facere coguntur annis circiter viginti seniorem; adeoque septuagenaria majorem, cum natus est Ængussius (neque enim is annum Christi 400 antecedere multum potuit; siquidem obierit anno 489:) adde annos Ængussii usque ad ætatem matrimonio aptam; & videbis, opinor, regem juvenculum vetulæ ac viduæ centum annis natæ conjunctum, liberos ex ea progignere, S. Declani fratres uterinos. Juniores ergo statuendi sunt mater & filius; si vera sunt, quæ hoc loco narrantur.

d De Colmano hoc & fratre ejus Equitio sive Eochadio videri potest Colganus ad diem 27 Januarii in Actis S. Natalis abbatis; ubi Colmanum hunc ait fuisse episcopum Doremorensem; & coli 20 Maii, quo die illum inter prætermissos reperies in Actis nostris.

e De S. Davide, episcopo Menevensi in Wallia, egimus 1 Martii, ubi creatum illum episcopum fuisse docuimus anno Christi circiter 516, obiisse autem anno 544.

f Cellmhuni, Ceall-muni, Killmuine, idem est quod Menevia & ecclesia Menevensis; ut post Colganum diximus in Annotatis ad Acta S. Davidis cap. 1.

* al. Eocha

* al. Na nDesi

CAPUT V.
Monasteria varia S. Declani; Ardmoriæ civitatis primordia; SS. Kiarani, Ibari, Albei ac Declani concordia cum S. Patritio.

Deinde sanctus pontifex Declanus cum suis discipulis gaudens de expulsione freti maris, [Sanctus monasterium condit; unde Ardmoriæ primordia:] de quo facto nomen ejus per omnes Hiberniæ regiones divulgatum est, cœpit exstruere magnum monasterium ad occidentalem rivuli partem, qui de mediæ illius insulæ plaga in fretum expulsum defluebat, sed modo in mare post fretum vadit. Et eodem in loco circa rivulum parva civitas in honorem sancti Declani crevit, quæ Hiberniensi lingua Ardmor vocatur. Et quomodo hæc Latine dicitur, nomen aperte prænotatum est a. Beatissimi sanctissimique pontificis Declani audita sanctitatis fama, plurimæ de diversis Hiberniæ regionibus turbæ venerunt ad eum, & se tradiderunt corpore, & anima Christo sub jugo sanctissimi Declani regulæ.

[38] Et sanctus pater Declanus per omnem regionem Desiorum multa monasteria & cellas ædificavit; [imo & alia per Hiberniam cœnobia multa erigit.] & non solum in ipsa regione, sed in aliis Scotiæ partibus loca Deo instituit. Multa jam millia habitus b, utriusque sexus in illis plurimis locis sub cura & regula sanctissimi patroni Declani in vita felicissima vixerunt. Quosdam utique de discipulis suis ipse fecit episcopos, & constituit eos in aliquibus de prædictis locis causa Christianitatis seminandæ. Pietas, mansuetudo, & æqualitas inter personam & personam sanctissimi pontificis Declani apparebant ita omnibus, ut discipuli ejus sub præsentia sua plus vellent esse, quam per se vivere aliis in locis magistri.

[39] Interea gloriosissimus archiepiscopus Patritius, [A S. Patritio in Hiberniam misso] missus a Cælestino Papa, venit in Hiberniam, & humiliavit Deus ad doctrinam ejus corda majorum Hiberniæ, & sicut prædiximus, venit in occursum illius supradictus rex Momoniæ, id est Ængus, filius Neodfruoich *; & cum gloria magna duxit secum sanctum archiepiscopum Patritium in suam civitatem Cassel: & sanctus Patritius baptizavit & benedixit illum cum sua gente & civitate. Audiens beatissimus episcopus Patritius, quod adhuc dux regionis Desiorum esset gentilis, differens quotidie credere sancto Declano, venit ut ei prædicaret verbum Dei. Supradicti quatuor episcopi, qui erant in Hibernia ante sanctum Patritium missi a Roma, sicut & ipse, scilicet Albeus, Declanus, Kiaranus, & Ibarus, non unam voluntatem habebant cum sancto Patritio, sed diversam: tamen in postremo concordiam cum illo fecerunt.

[40] Kiaranus enim omnem subjectionem, & concordiam ac magisterium dedit sancto Patritio, [dissident primo episcopi quatuor; dein illi se submittunt,] ipso præsente & absente: Albeus autem videns, majores Hiberniæ concurrere post Patritium, venit ad sanctum Patritium in civitate Cassel, & accepit eum ibi cum omni humilitate suum magistrum coram rege Ænguso; quod prius non habuit in mente. Ipsum jam Albeum illi episcopi magistrum suum antea constituerunt, & ideo ipse ante eos venit ad sanctum Patritium, ne ipsi pro se contradicerent illi. Ibarus vero nulla ratione consentire sancto Patritio, neque ei subjectus esse voluit: nolebat enim patronum Hiberniæ de alia gente habere: Patritius autem de gente Britonum natus erat, sed in Hibernia nutritus est, captus in pueritia sua: & conflictus magnos inter sese Ibarus & Patritius fecerunt in primis; sed postea, suadente angelo, pacem & concordiam & fraternitatem inter sese fecerunt.

[41] Declanus autem nolebat contradicere sancto Patritio, [quos inter S. Declanus ab angelo monitus,] quia ante cum ipso fraternitatem fecit in Italia: neque quidem subditus ejus esse cogitavit, quia ipse dignitatem Apostolicam c habuit; sed ita tandem ab angelo monitus est, ut veniret ad eum ut voluntatem ejus faceret: venit enim angelus Domini ad sanctum Declanum, dicens ei: Vade modo citius ad sanctum Patritium, & prohibe eum ne maledicat ipse gentem tuam & terram tuam: ipse enim jejunus est hac nocte in loco, qui dicitur Hynneon, qui est in medio campi Femhyn in Aquilonari plaga Desiorum * super ducem gentis tuæ: & si maledixerit tuam gentem, maledicta erit per seculum.

[42] [hoc pacto Desios cum S. Patritio conciliat;] Tunc sanctus Declanus cum omni festinatione ex jussione angeli ad prædictum locum Hynneonem, qui est in medio campi Femhyn in Aquilonari Desiorum plaga, nocte illa per montem Gua, id est Sliabhgua, trans fluvium Suir perrexit, & mane ad sanctum Patritium pervenit. Sanctus jam Patritius cum suo populo videns sanctum Declanum, susceptus est ipse honorifice a sancto Patritio & populo ejus; & sanctus Declanus humiliavit se sancto Patritio, & rogavit eum, ne gentem Desiorum, neque regionem malediceret; & promisit suam voluntatem dare sibi: & ait ei sanctus Patritius: Quia pro eis satagis, imo benedicam.

[43] [non tamen obstinatum eorum ducem;] Tunc sanctus Declanus ad ducem Desiorum prope manentem cum suo exercitu, qui sibi noluit credere, & male tractavit sanctum Patritium, perrexit; & rogavit eum magnis precibus, ut veniret ad sanctum Patritium credere & baptizari; sed ipse nullo modo, nullaque ratione consensit, & Sanctis Dei iratus dixit, nisi dimitteret propter fratres & cognatos sancti Declani, quod pauci essent apud eum. Ipse dux Lebanus vocabatur, qui in sua permansit credulitate *. Videns sanctus Declanus, eum in diabolica manere suasione, & timens, ne propter illum gentem suam sanctus Patritius malediceret, conversus ad cœtum Desiorum ait: Separate vos ab isto malefico, ne sitis maledicti caussa incredulitatis illius, quos per undam baptismi sacram ego benedixi; & venite post me omnes, ut benedicat vos mecum sanctus Patritius, ad vos a Deo missus, quem elegimus archipatronum totius Hiberniæ: ego enim ex paterna natione dux vester esse debeo, sicut & ipse.

[44] [a quo propterea gentem suam abstrahit,] Ad hanc vocem omnis cœtus Desiorum, excepto duce eorum incredulo cum suis servis propriis quibusdam, secutus est sanctum Declanum: Et ait sanctus Declanus ad sanctum Patritium: Ecce, gens Desiorum reliquit ducem suum incredulum, & mecum quasi cum duce suo ad te, pater, subdita tibi venit, parata te semper honorare: & benedictionem tuam petit, quia a nobis baptismum suscepit. Tunc sanctus Patritius cum discipulis suis gentem diligenter benedixit, & non solum homines, sed etiam silvas, terras, & aquas. Et dixerunt principes & potentes Desiorum ad sanctos episcopos: Quis modo dux noster est? Respondit eis sanctus Declanus: Ego sum modo dux vester; & quem eligam ut præesset, benedicet sanctus Patritius; & ipse dux vester erit.

[45] [alio duce in ejus locum electo, cui benedicit S. Patritius.] Tunc sanctus Declanus elegit juvenem quemdam, nomine Ferdinandum *, filium Cormaci, de regali genere Desiorum, id est, de cognatione & stirpe sancti Declani: & posuit eum in medio, ut dux esset illorum; & placuit omnibus. Tunc juvenis a Sanctis Dei benedictus est, & ab omnibus dux est ordinatus. Ipse jam dux Ferdinandus *, filius Cormaci, multis episcopis placuit; & post benedictionem ejus sanctus Patritius ait: Iste juvenis pulcher facie, & audax in militia; & opes erunt in regno ejus, & erunt ita duces Desiorum in seculum. Quæ prophetia illis semper contingit. Tunc sanctus Declanus, & dux Ferdinandus *, & gens Desiorum, multas terras ibi prope in campo Femhyn sancto Patritio obtulerunt, (unde successores ejus magnum servitium habent) & locum non longe a flumine Suir in eodem campo. Et ibi est lucidissimus fons, qui dicitur sancti fons Patritii, quem sanctus Patritius multum dilexit. Posthæc sanctus Patritius cum magna gratiarum actione a regione Desiorum ad civitatem Cassel ad regem Ængusum reversus est, & sanctus Declanus cum eo exivit.

ANNOTATA.

a Nempe num. 32 supra.

b Habitus, id est, eorum, qui habitum monasticum assumpserant.

c Id est, episcopatum & missionem ab ipso Pontifice Romano susceperat.

* supra Noadfrigh

* al. Na nDesi

* Colganus incredulitate

* al. Fearghal

* al. Ferghalus

* al. Fearghal

CAPUT VI.
Miraculum S. Patritii; archiepiscopatus Momoniæ, & episcopatus S. Declani privilegia; religio Desiorum confirmata; miracula S. Declani in peste Momonica.

Quoddam miraculum, quod factum est in supradicta concione, modo dignitati cœpimus narrare vestræ. [Vulnus S. Declani sanat S. Patritius signo crucis,] Ambulans ibi incaute sanctus Declanus inter gentem suam & sanctum Patritium festinus, in aliquo loco pes ejus a quodam ferro multum scissus est; & effundens largiter sanguinem, cœpit claudicare. Hoc videntes Sancti episcopi, id est, Albeus, dilectus amicus & sodalis sancti Declani, & Seachnallus a discipulus sancti Patritii (de quo fertur, quod ipse primus episcopus sub humo Hiberniæ exivit) qui fuit vir multum sapiens & sanctus, displicuit valde eis, & indicaverunt illud sancto Patritio. Illud audiens sanctus Patritius, simili modo displicuit, dicens: Sana, Domine, pedem Servi tui fidelis, qui in talentis sibi traditis pro te multum laborat. Et videns sanctus Patritius sancti Declani pedem, signavit eum signo sancto *, & respiciens in cælum, oravit: & illico sanguis cessavit fluere, & vulnus labia sua cœpit contrahere, & accepta cute cicatrix apparuit. Surgensque sanctus Declanus sine acritate pedis validus, pro eo Sancti Deo gratias egerunt. Turba autem clamorem in laudem Dei & servorum ejus extulerunt.

[47] Commanentes in civitate Cassel sanctus Patritius, [Institutio archiepiscopatus Momoniæ, & episcopatu Desiorum,] sanctus Albeus, sanctusque Declanus cum multis sanctis discipulis apud regem Ængusum, multa circa ecclesiastici regiminis, & vigoris Christiani leges, & in Christianæ fidei ulteriorem propagationem constituerunt. Et sanctus Patritius & rex Æneas cum omni populo suo ordinaverunt archiepiscopatum Momoniæ in civitate & in sede sancti Albei b, qui tunc ab illis ordinatus est archiepiscopus per seculum: & sancto Declano constituerunt terminos, quos de gentilitate ad fidem convertit, id est, Desios, ut ipsi in parochia episcopatus ejus essent, quæ est magna & clara; & ut Hibernienses in aliis locis sancto Patritio servirent; ita ut gens Desiorum omne sub Deo obsequium sancto Declano patrono suo exhiberet.

[48] [quorum præsules apud suos secundi Patritii a S. Patritio vocantur.] Unde sanctus Patritius archipontifex & patronus totius Hiberniæ versum sequentem Scotica lingua, quasi quoddam oraculum, vigorem legis habens, eis cantavit; quem versum familia sancti Albei & familia sancti Declani noluerunt pro se vel rythmice seu metrice c in Latinum verti; sed majoris auctoritatis ei conciliandæ gratia illum proprio & genuino, quo pronuntiatum ac compositum est a sancto Patritio, idiomate pro dignitate proferemus in medium. Ita igitur Scotice ponitur ille versus:

Ailbhe umha Padruigh Muomhan mo guchruth:
Declan Padruig na nDesi, na Desi ag Declan go bruth d.

In quo decretum est, ut Albeus, secundus Patritius & Momoniæ patronus esset; & Declanus secundus Patritius & patronus esset Desiorum: & Desii sua diœcesis essent usque ad finem seculi. Postea sancti episcopi benedicentes regem Ængusum, ad sua in osculo pacis cum spirituali gaudio ad opus divinum seminandum progressi sunt.

[49] [confirmatur per leges Desiorum religio Catholica.] Convenientes quoque sanctus pontifex Declanus & ille juvenis Feargall, seu Ferdinandus, dux Desiorum in supradicto loco Hynneoin cum exercitu & universo populo Desiorum, leges Christianitatis in suo regno firmaverunt; ille autem depositus dux Lebanus, negator Christiani nominis, ab omnibus expulsus est, & ipse in nihilum exivit; sicut scriptum est de inimicis Dei: Periit memoria eorum cum sonitu. Tunc a sancto Declano, & a duce Feargall, & a potentibus Desiorum statutum est, ut illo loco Hynneoin duces Desiorum in posterum ordinarentur, in quo dux Feargall a Sanctis ordinatus est. Et fertur ab antiquis, quod in eodem loco duces illius gentis antea in gentilitate constituebantur.

[50] [Peste in Momonia septem obsides sublatos,] Eodem tempore dira pestis venit in Momoniam; sed venenosior erat in civitate Cassel, quam in ceteris locis: quæ flavos primitus faciebat homines, & postea occidebat. Et erant septem nobiles obsides apud regem Ængusum in custodia in quodam castello, ad Occidentalem civitatis Cassel partem posito, quod dicitur Scotice Magh na nearglann, id est, Atrium cuspidum. Una jam nocte illi obsides septem a supradicto morbo mortui sunt: & cum rex mortem eorum audisset, valde contristatus est: illi enim filii ducum potentiorum extremitatum regni sui erant; & timebat eos inducere scandalum in suo regno. Et rex jussit suis mortem illorum celare. Sequenti vero die sanctus pontifex Declanus ad civitatem Cassel pervenit, regem volens Ængusum alloqui.

[51] Rex audiens ad se Declanum venientem, gavisus est, [rogatus a rege S. Declanus,] & vocavit eum illico ad se, & ait illi coram suis amicis: Rogamus te, sancte Episcope, serve Dei vivi; ut, sicut in Christi nomine tibi credidimus per prædicationem vestram, septem obsides nostros, qui præterita nocte mortui sunt ista mortifera peste, a morte resuscites; scandalum enim regni nostri ab eorum parentibus timemus: ipsi jam dicent, quod filii eorum ex culpa nostra occisi sint; & hoc vere pudet nos. Respondet sanctus pontifex Declanus dicens: O chare rex, non est infirmitatis humanæ carnem exstinctam a morte resuscitare; sed ad solam divinam potentiam tale opus pertinet: sed quia nos adjurasti, nos in Christi nomine ibimus, ubi sunt cadavera eorum, & orabimus pro eis ad Dominum; & quod sibi bonum videbitur, faciat.

[52] Tunc sanctus Declanus cum viris idoneis de discipulis suis, [aqua lustrali & prece ad vitam revocat;] ducentibus eum ministris regis, perrexit plenus fide ad locum, ubi posita erant cærulea & flava cadavera mortuorum; & rex sequebatur vestigia Episcopi; qui ante corpora vadit exstinctorum. Intrans Vir Dei locum, in quo mortui jacebant, aspersit eos aqua benedicta, & orans ferventer & breviter, dixit coram præsentibus: Domine Jesu Christe, unigenite fili Dei vivi, pro gloria nominis tui hos mortuos resuscita; ut isti neophyti per ministerium nostrum in fide tua confirmentur. Postea sanctus Pontifex in spiritu cognoscens vitam illorum sibi a Domino donatam, ait ad eos, tunc palpebras movere incipientes suas: In nomine Jesu Christi omnium salvatoris surgite ad nos, & benedicendo Deo gratias agite. Ad hanc vocem illi illico a morte surrexerunt, salutantes omnes; & assignavit sanctus pontifex Declanus eos regi Ænguso filio Nadhaoith coram populo vivos & sanos.

[53] Hoc raro & maximo miraculo viso, Christi nomen ab omnibus glorificatum est, [pestemque toto regno pellit;] sanctitas sui Famuli devulgata est per orbem & regiones Hiberniæ. Tunc rex Ængus gaudens illud castellum, id est Atrium cuspidum, cum agro sibi propinquo in circuitu, sancto Declano in æternum obtulit. Deinde cives civitatis Cassel supplices rogaverunt sanctum Declanum, ut benediceret urbem ad expellendam illam pestem, & rogaret Christum pro plurimis infirmis, qui illa detinebantur peste. Vir sanctus videns fidem illorum, oravit ad Christum pro hisce, & signo sanctæ crucis aërem per quatuor plagas benedixit. Tunc velociter apparuit, quod Dominus dixit ad discipulos suos ascendens ad cælum, id est: Super ægros manus imponent, & bene habebunt. Post signationem enim manu sancti Declani ipsa hora qui patiebantur pestem, absoluti sunt, non solum in illa urbe, sed ubicumque in provincia fuerat pestis; & sani ad suos surrexerunt.

[54] Tunc pestis illa omnino expulsa est ab omni regione, [cui beneficio egregie respondit munificentia regia.] & hoc omnes gaudebant, & magis quam de resurrectione mortuorum. Hoc videns & audiens rex, dedit primitus, & constituit semper ab omnibus regibus Cassel magnum tributum sancto Declano & ejus successoribus, & libertatem suæ civitatis & parochiæ coram multis testibus de nobilibus Momoniæ tradidit. Et postea benedicens gloriosus pontifex Declanus regem Ængusum cum sua civitate & gente, reversus est ad regionem suam.

ANNOTATA.

a Qui Latino nomine Secundinus appellatur, & sæpe recurrit in Actis S. Patritii 17 Martii. Ejus Acta illustrari poterunt 27 Novembris.

b Nempe Imelacæ, ad duodecimum a Casseliensi civitate lapidem sitæ; ubi aliquot seculis Momoniæ archiepiscopi consederunt, antequam sedem inde Casseliam transtulerunt; ut vide apud Waræum in Præsulibus Hiberniæ pag. 160 & 174.

c In exemplari nostro ante collationem Romæ factam cum exemplari cœnobii S. Isidori sic habebatur distincte: noluerunt pro se vel … Leometrice in Latinum verti: ex qua voce Leometrice Papebrochius noster ad Acta S. Patritii desumpsit argumentum quo negaret, auctorem hunc scripsisse ante seculum duodecimum: quippe quo primum sub Ludovico VII, vel Philippo augusto Galliæ regibus, floruerit Leo ille poeta, a quo deinde metrum Leoninum & usum & nomen accepisse volunt eruditi. Ceterum loco restituto ad exemplar Romanum, & ad lectionem Colgani tom. 2, pag. 201, fatendum est, observationem illam amanuensi cuidam infideli tribuendam esse; neque proinde quidquam ad rem facere.

d

Deerant hi versus in apographo nostro; sed lacunam nostram Romæ supplevit ex Ms. S. Isidori Haroldus, ut nunc exhibuimus. Paulo aliter eosdem scribunt Colganus tom. 2, pag. 201, & & Usserius in opere hactenus sæpe citato pag. 866: sed nihil mutare ego temere volui, qui idiomatis Hibernici me rudem profiteor. Satis habeo, quod Latine redditos reperi apud eumdem Usserium pag. seq. in hunc modum:

Albeus est humilis, dixit Calphurnia proles; (id est S. Patricius.)
      Patriciusque esto hinc, Albee, Momoniæ.
Declanus pariter patronus Desius esto,
      Inter Desenses Patriciusque suos.

* al. signo crucis

CAPUT VII.
Occultorum in Sancto notitia, pœnæ hospitium illi negantium, varia monasteria ab eo condita, obsequium cervi.

[Sancto ad mensam canis coctus pro ariete apponitur;] Aliquando sanctus Declanus hospitio susceptus est in Australi campi Femhyn plaga in domo cujusdam viri gentilis. Ille vir Dercanus vocabatur, & dives erat: & volens illudere Christianis, jussit servis suis, ut canem occulte occiderent, & caput & pedes ejus absconderent in terra, & carnem ejus bene coquerent, & postea discipulis sancti Declani traderent ad manducandum: & præcepit, ut ille canis pinguis esset, & suaderent illis blande hanc carnem comedere, quasi ovinam. Et cum illa caro ad mensam poneretur cum panibus ante alia cibaria, sanctus episcopus Declanus ad latus suum modice dormiebat; & cum excitatus esset, ut benediceret prandium, respexit mensam tacens, & cum discipuli sui sibi dicerent: Benedic, Pater, prandium nostrum; dixit illis: Video vere ministrum diaboli circa carnem illam. Et interrogans ille ministros, quæ esset illa caro, & quomodo sit occisa; dicunt ei: Dominus noster jussit, ut vobis arietem pinguem occideremus; & sic fecimus.

[56] Tunc sanctus Episcopus ait coram omnibus: Christe, [quod cum ille Dei instinctu detexisset, hospitem convertit;] mi Domine, ostende mihi, cur video ministrum diaboli in mensa; & prohibe servos tuos, ne illicitum commedant. Tunc nutu Dei vidit Vir sanctus unguem canis per frusta carnis: (quartum enim pedem carnis ministri nescientes coxerunt, quem in terra putaverunt abscondere) & ait sanctus Declanus: Non ovis hic est unguis, sed canis. Hoc videntes ministri, currentes nuntiaverunt domino suo Dercano. Audiens ille tale quid, statim venit ad sanctum Declanum; & credens, obtulit sese cum suo semine & villa sancto Declano in æternum; & baptizatus est cum suis, & gavisus est, & petivit a sancto Declano, ut aliquem locum in terra sua benediceret, quod * semper nomine suo nominaretur.

[57] Tunc sanctus Declanus benedixit lapidem quemdam ibi; [& in ejus fundo cœnobium exstruit;] qui ab illo die usque hodie Lapis sancti Declani vocatur. Et dixit sanctus Declanus: Si dux, vel gens Desiorum vadens ad bellum contra inimicos, vel ad vindicandam injuriam suam in aliam gentem, circumiverint illum lapidem, invicti revertentur, & victoriam de inimicis habebunt. Et ita semper completur: sed mali de illa gente, qui non sunt digni habere victoriam, volunt per superbiam hunc lapidem, circumire & ideo victoriam amittunt. Illa villa Teach Dercain tunc vocabatur, modo autem Coninga ab illa ungula canina vocatur. Ibi sancti viri Conanus Mochoba, Ultanus, filius Erci, & filius Laisre a, simul venerunt ad sanctum Declanum & obtulerunt se Deo sub magisterio & regula sancti Declani. In illa villa Dercani, id est, Coninga, monasterium intituit, & istos prædictos sanctos cum aliis in isto loco ordinavit: sed sanctum Ultanum solum * postea detulit.

[58] Deinde sanctus Episcopus ad regionem Brehensem * ad pristinam suam patriam perrexit, [& aliud apud Themoriam, ubi relinquit Euangelii codicem;] & invenit magnum honorem apud regem Themoriæ & principes Brehensis * regionis: in regione enim Brehensi * Themoria est. Inde autem sanctus Declanus originem sui generis traxit: & dilexerunt eum ille ex originali consanguinitate. Et construxit ibi sanctus Declanus monasterium in agro sibi dato canonicorum b, quod ex nomine sancti Declani nominatur, & reliquit ibi clarum Euangelium, quod habebat secum in suo comitatu. Illud jam Euangelium in illo loco cum magno honore habebatur, & miracula per id efficiebantur. Postea benedicens illum locum reversus est ad Momoniam

[59] [item aliud apud Ossoriam, post negati hospitii pœnas terribiles,] Postea ambulans sanctus Declanus in regione Ossoriæ, declinavit ad quoddam Castellum, ut ibi illa nocte quiesceret: sed illi diabolico instinctu non solum non receperunt eum in hospitio, sed etiam eum in armis cum contumelia expulerunt. Sanctus autem cum suis orabat ad Dominum, ut illis eveniret, quod dicit sacra Scriptura: Mihi vindictam, & ego retribuam: habitatores enim illius regionis numero sexaginta ista nocte mortui sunt, nisi duo viri & decem mulieres, quibus displicuit quod alii Sancto Dei fecerunt. Illi venerunt crastino die viri & mulieres humiliter ad sanctum Declanum, & narraverunt ei de miserabili obitu eorum, quem ipse prænoverat; & illi pœnitentiam agentes ei obtulerunt locum suum in agro & aliis donis *. Et instituit ibi, cum mortui essent sepulti, clarum monasterium, quod dicitur Columbi Ruffi Cella *; fecitque virum pium & sanctum de discipulis suis, oriundum de Orientali Lageniensium plaga, id est … qui vocatur Columbus Ruffus *. Ex ejus nomine illud monasterium nominatur. Et benedicens sanctus Declanus locum illum, ad terram Desiorum recessit.

[60] [quas & alii sustinent ob similem inhumanitatem erga Sanctum.] Alio die venit sero sanctus Pontifex cum suis ad supradictum locum, id est, Atrium Bressaill; & non dimiserunt incolæ illius loci virum Sanctum in suo castello introire. Ipsi autem naves suas ante absconderunt, ne posset Sanctus transfretare ad insulam suam: gratis enim illi Sanctum Dei oderunt: sed Deus omnipotens tunc, ut dicit Propheta, propter sui Servi se rogantis sanctitatem, & injuriam patientis sancti Declani, convertit mare in aridam. De hoc quidem audistis: manens illa nocte Vir Dei in stabulo quodam deserto in platea, nec potuit quidem ignem ab illis invenire. Tunc juste in illis vindicatum est a Deo: ipsi enim nolentes dare ignem misericorditer servis Dei, circa mare illis a Deo ignis provenit, & combusti sunt omnes cum castello: & illud est usque hodie desertum sub maledicto, sicut scriptum est: Civitates eorum destruxisti.

[61] [Cervus Sanctum vehit, ac deinde liber in silvas remittitur.] Quodam quoque die iter agens sanctus Declanus episcopus in monte Gua, in regione Desiorum, equus currus sui claudus factus est ibi, & non poterat ambulare. Tunc sanctus Declanus videns armentum cervorum in monte eminus, sibi jussit uni servienti, ut cervum de illo armento in chamo fortem duceret ad se & poneret in loco equi. Tunc ille pergens, non dubitabat cervum invenire mansuetum, ut Vir Dei prædixit, & illud armentum mitissime exspectavit; donec ille elegit fortissimum cervum inde: qui cervus tota die fortiter currum sub Viro Dei apte traxit: donec ad campum Femhyn pervenerant. Et attingens ad hospitium, jussit sanctus Declanus illi cervo, ut ad sua rediret; & ad voces Viri Dei coram omnibus in viam suam rediit. Ille jam homo, qui cervum de monte ad sanctum Declanum adduxit, Dormanagh vocabatur; cui sanctus Declanus benedixit, & oppidum Maghgubra in Aquilonali parte Desiorum contra regionem Eoghanaght ei tradidit: ubi nepotes illius usque hodie honorabiles in servitio sancti Declani habitant.

ANNOTATA.

a De his omnibus videri potest Colganus tom. 1, pag. 608.

b Ex hac etiam voce collegit Papebrochius noster, juniorem esse auctorem nostrum, quam creditus est antehac. Certe canonicorum in insulis Britannicis nulla uspiam vestigia reperi, ac ne nomen quidem, ante concilium Calchutense anno 787 celebratum: & in Capitulis selectis canonum Hibernensium, qui versus seculum VIII collecti putantur, apud Acherium in Spicilegio recuso, tom. 1, a pag. 492, monachorum, clericorum, presbyterorum frequens est mentio; at nulla canonicorum. Cum tamen Hibernorum antiqua monumenta pleraque interciderint, & canonici noti fuerint in Gallia jam inde a sedulo VI, ut exemplis aliquot probat canonicorum regularium eruditus vindex in Disquisitionibus, quas anno 1697 Parisiis edidit, pag. 113, non judicavi argumento tam controverso ad eam rem utendum esse in Commentario prævio.

* lege qui

* al. secum

* al. Breigh

* al. Breigh

* al. Breigh

* al. cum agris & aliis donis

* al. Celcolum dherig

* al Columdearg

CAPUT VIII.
Varia miracula S. Declani; visitatio S. Albei.

Alio die ambulans sanctus Declanus cum multa turba, sicut ei mos erat, forte cecidit unus de fratribus in via; [Crus fractum obligans quidam, invocato Sancto, sanat,] & crus ejus in duas partes fractum est: quod videns sanctus Declanus, jussit, ut unus ex eis ligaret pedem illius, ne ob nimiam sanguinis effusionem moreretur. Et omnes præ horrore fracturæ se excusaverant. Tunc unus de turba, nomine Dualach, audaciter & hilariter accessit ad illum dicens: Ego in nomine Christi & patroni nostri Declani medicus hujus pedis ero. Hoc pro ludo dixit; sed tamen prudenter pedem ligavit, benedicens eum coram omnibus in nomine Dei & sancti Declani: ac illico melius ac melius ille frater habuit, & post breve intervallum stringens se vulnus, integre sanus factus est frater, nihil dolens: & cum jussisset se absolvi, cicatrix in pede ejus inventa est, ossibus cum carne & cute connexis: omnesque cum illo Deo gratias & sancto Declano agentes, dixit sanctus Declanus illi homini Dualach, qui ligaverat pedem prædicti fratris:

[63] Tu promisisti te medicum illius pedis in nomine Christi & meo esse, [ac deinde cum suis posteris singulari medendi scientia donatur.] & Christus, te illum alligante obedienter, dedit illi salutem sua potentia: igitur tu eris ab hac hora probus medicus; & nepotes tui post te usque ad finem seculi probi & venerabiles erunt medici: & si quem infirmum in nomine Christi & meo a, facto signo assignaverint, nisi malum votum habuerint in superflua mercede, vel in odio hominis, Dei gratia juvabit illud per medicinam illorum. Et sunt semper nepotes illius juxta verbum illius Episcopi omni tempore, nec solum viri, sed etiam feminæ istius cognationis artis medicinæ experti, & tota illa cognatio successoribus sancti Declani servit.

[64] Iter agens in Occidentali plaga campi Femhyn circa fluenta fluminis Suiri sanctus episcopus Declanus, [S. Declanus baptizat S. Kiaranum] occurrunt ei homines infantulum habentes, & portantes eum ad quemdam presbyterum, ut baptizaret illum: vidensque sanctus Episcopus cohortem, ait illis, repletus spiritu prophetiæ: Exspectate hic: ego baptizabo hunc sanctum infantem. Illi homines mirabantur de infante ab episcopo Sabe nominato; quia ipsi non indicaverunt ei neque aliqui de servis causam sui itineris: dicentesque ei, quod neque sal neque vas possint illic invenire ad baptizandum, ait sanctus Episcopus: Vas latum & longum habemus, id est, istud flumen; sal autem Christi virtute donabitur nobis. Iste jam sanctus infans & mirabilis erit coram Deo & hominibus, & a Deo per eum multa fient miracula. Et ipsi longe a villis in littore supradicti fluminis Suiri in loco qui dicitur Herend fuerunt.

[65] [non sine miraculo & prophetia.] Accipiensque sanctus pontifex Declanus humum in palma sua, aspersit eam sua saliva; & orans in sua mente, benedixit signo sancto. Illico illa humus in Dei Famuli manu coram omnibus factum est salsillum & lucidum, turba in Christi gratiam admirante & benedicente in suo Episcopo. Sanctus Declanus antistes ibi illum infantem baptizavit, & dedit ei nomen Kiaranum: & ait illis sanctus Episcopus post baptismum: Hunc filium spiritualem diligenter nutrite, & apto tempore ad docendum viris tradite eum Catholicis: ipse enim clara columna in Christi Ecclesia erit. Ipse jam Kiaranus est filius Heodach, qui in venerabili senectute post multa miracula in Christi nomine facta, & loca sancta Deo instructa, ad cælum migravit, & jacet in suo claro monasterio, quod vocatur Tibrada b, id est, fontes; & illud est in diœcesi sancti Declani in Occidentali Desiorum plaga, in plebe scilicet nepotum Haythi inter claros montes Cua & Crost.

[66] [Mulierem absorbet terra, quod a Sancto furata esset.] Mulier cujusdam villici venit cum servitio suo ad monasterium sancti Declani: sed ipsa non longe a civitate accepit furtive de tributo sancti Pontificis magnum habellum c, volens injuste aliis tribuere: sed illam coram viatoribus terra deglutivit, vindicans nutu divino injuriam, quam ipsa tunc & antea de bono monasterii sancti Episcopi fecit. Et devorans terra eam, projecit kabellum de sinu suo; & Illico illud coram omnibus lapis apparuit; & hæc omnia sanctus Episcopus videns in suo spiritu, in monasterio suis narrabat fratribus. Illi autem homines multum timentes, tulerunt lapidem de kabello factum, currendo ad sanctum Declanum; & narrabant omnibus quæ contigisse viderant. Multum tum inde nomen sancti Declani magnificatum est ab omnibus; timentes eum tam absentem quam præsentem. Et ille lapis per omne tempus in cœmeterio sancti Declani in sua civitate Ardmor in signum istius virtutis in excelso loco de kabello factus habebatur.

[67] [Mulier sterilis geminos parit, invocato Sancto.] Homo quidam dives, Fintanus nomine, erat sine prole; quod uxor ejus sterilis fuit, fere usque anilem ætatem. Venit cum uxore ad S. Declanum; & promittentes eleemosynas & pia opera agere, rogaverunt eum, ut ipse a Deo prolem eis postularet. Illi jam affirmabant, se prolem habituros, si sanctus Declanus Deum rogaret pro eis. Tunc Sanctus benedicens eos, ait illis: Complete, quod promittitis; & ex dono jam Dei prolem habebitis. Illi cum gaudio & benedictione post sancti Episcopi promissionem cum suis reversi sunt domum suam. Sequenti illa nocte dormiens Fintanus cum uxore sua, concepit, & peperit duos filios, qui vocabantur Eoch & Fiacha. Et ipsi cum nepotibus suis sub tributo sancto Declano sese mancipaverunt usque ad finem seculi.

[68] Beatus Albeus, archiepiscopus Momoniensium, sciens, [S. Albeus mortis suæ præscius invisit S. Declanum,] obitum suum prope esse, dixit ad suos: Ego, fratres, visitare & videre dilectissimum meum sodalem & conservum in Christo episcopum Declanum volo, antequam morior. Deinde iter direxit ad sanctum Declanum. Venitque unus angelus ad sanctum Declanum, & narravit ei, sanctum senem, amicum suum, Albeum venientem ad se. Hoc sciens sanctus pontifex Declanus ab angelo Dei, jussit suis, ut necessaria sanctis hospitibus præpararent; & perrexit ipse de sua civitate in occursum sancti Albei usque ad locum, qui dicitur Druim luchtri. Veniensque sanctus Albeus, illic acceptus est honorifice a sancto Declano & populo suo; mansitque sanctus Albeus apud sanctum eclanum quatuordecim dies, in omni charitate & in divinis ministeriis vacantes, in sancta lætitia gaudiorum spiritualium exultantes.

[69] Post hos dies sanctus senex Albeus reversus ad suam civitatem, [a quo honorifice accipitur, ac deducitur.] cujus nomen Imleach dicitur, quæ est in planitie Momoniæ posita; & venit sanctus Declanus & turba non modica secum cum sancto Albeo usque ad prædictum locum, id est, Druim luchrii: & jussit ei sanctus Albeus, ut rediret ad suam civitatem: scientesque sancti senes Albeus & Declanus, se non visuros invicem in hoc seculo iterum, ab ipsa hora lacrymas ubertim in magno amore fuderunt, & antiquam fraternitatem inter se & suos firmaverunt, & pias suas a Christo postulationes impetraverunt. Postea benedicens sanctus Albeus civitatem, & populum, & clerum sancti Declani, & ipse similia sancta fœdera a sancto Declano accipiens, in osculo pacis & sancta tristitia & in vera Dei & proximi pro Christo dilectione inde ad sua loca sanctissimi pontifices sanctus Albeus & Declanus cum suis se separaverunt.

ANNOTATA.

a En argumentum, unde Acta plurima fabulosa judicarunt Majores nostri. Quasi vero Sancti, cum viverent, tantum sibi umquam sumpserint. Certe nihil sibi adscribi supra volebat Sanctus noster, ne a puero quidem, num. 35.

b Monasterium hoc non reperi hactenus; neque proinde satis affirmare possum, de quo hic Kiarano agatur; sunt enim plures hoc nomine Sancti apud Hibernos, de quibus & aliis homonymis vide introductionem ad Historiam monasticam Hiberniæ, Parisiis editam anno 1690, pag. 6.

c Quid sit habellum, nescio; sed cum infra constanter scribatur kabellum, agaturque de tributo, quod S. Declano pendi debebat, suspicor intelligi gabellam, seu summam pecuniariam, ex arca tributaria monasterii S. Declani furtim ablatam.

CAPUT IX.
Reliqua Sancti miracula, & felix obitus.

[Sanctus baculo incendium exstinguit, toto inde milliari distans.] Aliquando castellum ducis Desiorum, qui vocabatur Canicus, accensum est igne magno, & cœpit fortiter ardere. Tunc sanctissimus senex Declanus ibat ad illud castellum; & viso, de illo rogo displicuit sancto Seni: & accipiens mirabilem suum baculum, cujus mentionem in miraculo de mari fugato fecimus, in manu sua, ex ipso loco projecit ad Castellum. Baculus vero divinis alis per aëra evolavit, & cecidit in medio castelli in termino flammarum; & ignis non per spatia horarum, neque quidem per punctos horæ, permansit; sed illico totus est exstinctus, combusto castelli dimidio: Longum jam milliarium inter illum locum, in quo sanctus Declanus baculum de manu sua projecit, & castellum constat; in quo silva altissima est, quæ dicitur Lucus Cuirt. Hoc videns dux Canicus cum ceteris omnibus, admirabatur miraculum per omnia, & gratias Deo agens, voluntatem sancti Declani sponte complevit. Et non longe a flumine Suiro ad Australem plagam in loco, qui dicitur Collis stabilis, illud castellum est; locus autem, a quo sanctus Pontifex baculum projecit, juxta istius fluminis vadum est contra monasterium sanctissimarum virginum filiarum ipsius Canici, quod dicitur Campus Stagni. Et acervus lapidum collectus est in illo loco cum cruce in signum miraculi, qui dicitur Vlu, id est, Acervus sancti Declani.

[71] [Prædones pagani submersi vertuntur in saxa,] Venit aliquando classis per mare, & direxit cursum ad monasterium sancti Declani, volens prædari locum illum, tam homines, quam substantiam: illi enim gentiles erant. Et omnes concurrebant ad sanctum Declanum senem episcopum, ut ipse Christi peteret auxilium contra paganos advenientes. Sciens vero sanctus Declanus felicitatem & bonitatem, atque sanctitatis charitatem prædicti sui discipuli Ultani, jussit ei, Deum orans, ut signaret classem contra paganos: ille siquidem Ultanus valde charitativus circa Christi pauperes & parvulos erat. Et sine mora ad verbum sanctissimi magistri Declani, frater ille sanctus Ultanus occupatus tunc dextra manu, signavit sinistra contra classem; & statim mare omnes illas naves absorpsit quasi saccos plombo plenos. Iterum vero submersa nautarum corpora emergentia, & ad littus appellentia, conversa sunt in saxa magna, quæ sunt in ora maris non longe a terra, & altiores mari constant.

[72] [prece SS. Declani & Ultani.] Omnes Christiani gaudio & fide talia videntes sanctæ Trinitatis repleti sunt, & Sanctum Dei, suum prædicatorem & episcopum, per quem hæc & plura viderunt signa, magnificabant. De hoc miraculo fuit pia contentio inter sanctum episcopum Declanum & suum discipulum Ultanum: discipulus enim illud omnino adscribebat Magistro; Magister vero discipulo. Et adhuc Scoti, videntes & audientes periclum, dicunt: Manus sinistra Ultani contra illud. Per hæc verba gratia Dei multum apparuit. Et ipse Ultanus post obitum sancti Declani secundus abbas & pater * mirabilis multorum miraculorum exstitit, cujus vita clara miraculis refulget.

[73] Beatissimus Patritius, archiepiscopus Scotorum, [Legatus S. Patritii ad S. Declanum, aquis præfocatus,] unum de suis discipulis cum legatione ad sanctum episcopum senem Declanum misit; sed ille veniens ad Australem plagam Desiorum, mersus est in quodam rivo, qui dicitur Luch. Audiens sanctus episcopus Declanus mortem illius, valde displicuit ei, & contristatus est, dicens: Vere in corde doleo, quia discipulus sanctissimi viri ad me missus, in mea regione incongrua morte præventus est, & non potest nostrum legatum ad suum sanctum magistrum referre. Ideo citius ponite me in curru agere exequias ejus; ut sanctus pater noster, magister ejus Patritius, curam nostram erga eum audiat. Et a civitate sancti Declani usque ad illum amnem, in quo mersus est discipulus sancti Patritii, duo milliaria constant.

[74] Ille jam positus in feretro, portabatur a suis, [per hunc vitæ restituitur,] ut sepeliretur apud sanctum Declanum: occurrensque ei sanctus Pontifex cum suis, jussit illis cadaver deponere super terram. Putabant omnes, quod sanctus Episcopus vellet Officium mortuorum inibi cantare pro illo. Accedensque ad feretrum, discooperuit velamen de mortui facie, & videns eam turgidam & cæruleam, sicut mos mersorum est, lacrymas fudit, & oravit tacite, turba non audiente, quid loquebatur Senex; & post breve spatium ante omnes dixit: In nomine sanctissimæ Trinitatis & individuæ unitatis Patris, & Filii, & Spiritus sancti, cujus jugum dulce & leve porto, surge ad nos, quia vitam tuam donavit Christus mihi. Ad hanc vocem sanctissimi antistitis Declani ille de feretro recedit benedicens sancto Seni ceterisque omnibus: apprehendensque eum sanctus Declanus elevavit eum & osculatus est & discipuli sui post eum. Et ille frater adhuc infirmus corpore erat, quasi homo convalescens ab infirmitate: deinde valens & recuperans vires, perrexit cum sancto Declano ad suam civitatem, & mansit apud eum aliquibus diebus in charitate non ficta.

[75] Et de miraculo hoc magnum gaudium in civitate surrexit; [admirante, cum resciisset, & laudante Patritio.] & nomen Christi & sanctitas Servi sui longe lateque per illas regiones glorificatum est. Ille quoque discipulus sancti Patritii Ballinus vocabatur; qui multum lætus a sancto Declano ad sanctum Patritium magistrum reversus est, narrans multis, quæ sibi acciderant. Audiens autem gloriosus archiepiscopus Patritius illa clara & magna testimonia coram omnibus de sancto Declano, merita protulit, & postea laudem & gloriam Episcopo obtulit.

[76] Post hoc mirum & insuetum factum, terminum miraculis vitæ sancti Pontificis ponimus, [Alia multa præterit auctor.] omittentes plurima; ut per pauca, quæ scripsimus, alia sciantur. Quot enim cæcos illuminavit, quot leprosos mundavit, quot claudos & mancos curavit, quot surdos audire fecit, quot varios languores in diversis locis beatissimus Christi pontifex Declanus seminans per gentiles verbum vitæ sanavit, propter multitudinem eorum & lassitudinem scribendi, vel ne lector, vel auditores de una persona in tædium deducerentur, transibimus.

[77] [Sanctus mortem prænoscens, Ardmoriam defertur;] Igitur sciens sanctus senex Declanus & Patritius tempus remunerationis suæ prope esse, vocatus est ad ipsum sanctus antistes, filius Liach a, qui erat dilectus suus alumnus, cujus monasterium est prope fretum Imleagh contra regionem virorum Gabeneides * in Oriente Desiorum, ut corpus & sanguinem Jesu Christi de manibus suis in exitu animæ suæ sumeret. Et diem exitus sui indicavit senioribus, [&] jussit se portari in suam civitatem, ut ibi ad Christum migraret: erat enim in sua clara cellula, quam ipse sibi construxit, quæ est inter collem & mare in angusto loco, secrete super oram maris, per quem lucidus rivulus de colle fluit in mare, & pulcræ circumdant eam arbores, quæ vocatur Desertulum sancti Declani: a qua usque ad civitatem modicum milliarium constat. Illuc sanctus Declanus pontifex vacare soli Deo in vigiliis & jejuniis & orationibus fugiebat: sed modico vix tempore poterat ibi manere; quia discipuli & turbæ credentium & Christi pauperes & peregrini semper eum sequebantur. Ipse enim largus, pius, & clemens erat; & inde fertur nobis ab antiquis ejus discipulis, quod magnus exercitus in comitatu ipsius consuete fuerat. Et prædictam suam cellulam multum diligebat, in qua saltem brevi tempore theorice Deo vacaret; & viros religiosos semper in illo loco habebat.

[78] [ubi suos adhortatus,] Veniens quoque gloriosus pontifex Declanus infirmus corporis viribus, fide autem, spe, & charitate plenus *, in suam civitatem, collecto clero & populo prædicavit divina præcepta, monuit eos bene vivere inter se post obitum suum & obedire successoribus suis, & ipsos, ut vestigia sua in charitate sequantur. Et perhibuit, si ita facerent, firmiter civitatem suam gratia Dei semper custodiendam. His auditis, clamor populi clerique in fletu magno exortus est, scientes quia suus sanctus Patronus ad Christum vellet migrare. Et consolabatur eos pie sanctus Pater. Deinde ad suum tugurium elevatus est, seminato mœrore per civitatem timore absentiæ sui sancti Episcopi.

[79] [ac sacro munitus Viatico, obiit 24 Julii.] Deinde veniens supradictus antistes Liach, accepit sanctus noster episcopus & prædicator Declanus corpus & Domini nostri sanguinem Christi Dei vivi, circumdatus choro sanctorum suorum discipulorum mœrentium. Dein benedicens in osculo pacis illos sanctus senex patronus Declanus, delubris & idolis destructis, gentilibus ad fidem conversis, populis plurimis Christo acquisitis, ecclesiis Deo institutis, ecclesiasticis ordinibus consecratis, sanctissime & felicissime in venerabili senectute inter choros angelorum IX Kalendas Augusti ad Deum migravit. Cujus sacrum corpusculum post vigiliarum & Missarum solennia, visis signis prodigiisque per eum, collecta undique synodo Sanctorum, & populis Desiorum ad eum prædicatorem suum convenientibus, debito honore in sua civitate Ardmor in Levitiana b, quam ipse jussione angelica signavit, sepultum est: ubi magna signa & miracula semper per eum fiunt, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, gloria ac potestas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hic antistes mihi prorsus ignotus est, non secus atque monasterium ejus; tametsi utrumque non indiligenter quæsierum.

b Ecclesiam intelligit fortassis auctor, aut sacellum quoddam, in quo sepeliri voluerit Sanctus; quamquam vocem Levitiana nusquam alibi legerim. Quid si etiam habitus seu vestis significetur, in qua sepultus sit? Certe levitonarium seu leviton, Græce λεβητὼν seu λευιτὼν, est tunica linea brevis ac sine manicis: levitonarium autem, in quo sacrum habitum primo susceperant monachi Ægyptii, ad obitum usque servare solebant, ac tum in eo sepeliri; ut probat Cangius in Glossario mediæ & infimæ Græcitatis. Porro ex his refellendum videtur, quod in Comm. præv. de loco mortis ejus ex Martyrologio Dungallensi interpolato recitavimus.

* forte patratur

* al. Gabran

* al. Validus

DE S. LEWINNA V. M. ANGLA
BERGIS S. VVINOCI IN BELGIO.

Sec. VII et XI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Lewinna virgo martyr Angla, Bergis S. Winoci in Belgio (S.)

J. B. S.

§ I. Loci notitia; cultus in Belgio & alibi.

Bergæ seu Bergarum, ad aliarum synonymarum distinctionem, a S. Winoco, Wormholtano abbate, cognominatarum mentio facienda fuit ad diem XX Junii, ubi paucis actum de S. Idaberga seu Itisberga, virgine item Angla, [Ad Bergas Flandricas spectat,] cujus, uti & S. Oswaldi regis & martyris atque hodiernæ Sanctæ reliquiis, in veteri istic Ordinis S. Benedicti cœnobio depositis, olim præcipue gloriabantur: de quibus iterum sermo recurret ad diem V Augusti, quando jam dicti S. Oswaldi translatio examinabitur. Est ea Occidentalis Flandriæ civitas, quam Viridem montem aliquando appellatam fuisse volunt; (Grammayo potius Winomontium seu Winocimontium) mari vicina, loco satis amœno, pratis silvisque distincto, ac variis fluviis seu canalibus irriguo sita, pluribus calamitatibus pridem exercita, quas Sanderus tomo 2 Flandriæ fusius commemorat, hodie, ut dicere cœpi, a celeberrimo monasterio potissimum illustris, de cujus origine & incrementis, idem Sanderus, Mabillonius sec. 3 Benedictino, aliique consulendi sunt.

[2] Eo spectat potissimum præfixa in titulo S. Lewinna, Leuvina, [Sancta ex Anglia eo delata 1058] seu Levina virgo Britanna, seculo VII in patria martyrio coronata, atque in quodam cœnobio, S. Andreæ nomini sacro, non procul a portu Zevort seu Sevordiensi venerationi exposita; unde sacræ ejus exuviæ pio furto, at non sine præcedentibus signis ablatæ, in prædictum Bergense cœnobium a Balgero monacho deportatæ sunt, quemadmodum distinctius narrat totius rei gestæ historia, a Drogone, non Morinorum episcopo, ut Meyerus aliique perperam tradidere, sed Bergensi monacho, teste oculato, descripta, atque a nobis inferius expendenda. In eo cœnobio seculis aliquot summo in honore jam dictæ reliquiæ habitæ sunt, donee infelicibus seculi XVI furentium hæreticorum tumultibus & eversum ipsum monasterium, & sacra ferme omnia dissipata sunt, usque adeo ut ex S. Lewinnæ corpore sola costa superesse dicatur. Hic nobis de cultu primum agendum, tum de translatione ejusque scriptore, ex cujus historia res tota exploranda.

[3] Id vero præmonendum occurrit, neminem hactenus tradidisse, [De cujus gestis & obitus die ambigitur.] aut vero satis certo tradere potuisse, quo die martyrium Sancta consummaverit, tametsi jam passim ad hunc XXIV Julii referatur; in quo nec Molanus sibi satis constitit, quidquid a R. D. Priore Walloncappellio sese edoctum testetur, ut mox patebit. Siquid ex translationis historia, cum aliqua verisimilitudine haberi potuit, id sane fuit, quod in divinum Sanctorum concilium cœtumque profecta sit VIII Kal. Augusti, adeoque XXV Julii, vel IX Kal. seu XXIV; quod unde ipse hauserit, haud equidem divinaverim, cum de Sanctæ gestis paucissima se reperisse fateatur. Neque translationis dies aut a Molano aut ab aliis usquam satis tuto signatus est. Notarunt Majores nostri in Prætermissis ad XVI Junii, prædictam translationem eo die referri a Molano, Galesinio, Ferrario & Saussayo, qui multa studiose turbasse videtur; ast ego me fateor frustra hactenus quæsivisse quo die illa acciderit; nisi ex aliis historiam nostram utcumque explicemus.

[4] [De translatione solidiora memorantur,] Sic ibi habet Drogo num. 39. Acta siquidem est hæc translatio anno Incarnationis Domini millesimo quinquagesimo octavo, indictione tertia, sexta feria. In anno, jam omnium calculis admisso, cum Drogone facile conveniam: in indictione plane aberrat, cum anno isto 1058 fluxerit indictio XI, cui forte cyfris postmodum expressæ (nempe 11) tertium membrum appinxerit librarii alicujus imperitia. Nec mensem nec ejus diem expressit Drogo, ut ex sexta feria nihil confici possit, nisi mensem supponendo, qui si vere Junius fuit, ut plerique tradunt, non cum mensis istius XVI, sed cum XXVI combinanda erit translationis habitæ festivitas, quod in Natalibus suis rectius expressit Molanus per sextum Kal. Julii, nempe sub littera Dominicali D, mensis Junii characteristica feriali E, primo die cadente in feriam secundam, ac proinde XXVI in sextam feriam; quod hic obiter notasse sit satis; cum ea de re certius nihil exquiri possit. Jam Martyrologorum placita audiamus, omisso Ferrario aliisque externis, quos ex nostris sua mutuatos novimus.

[5] [quamvis nec dies certa sit,] Prima translationis memoria fit a Molano, ut dixi, in Additionibus ad Usuardum XVI Junii his verbis: Bergis, translatio S. Lewinnæ virg. & mart., quem secuti sunt ii, quos proxime citavimus. Uberiorest ejus annuntiatio ad diem XXII Julii, quo passam ipsam, nescio quo argumento, existimat idem Molanus, dum ita scribit: Passio S. Lewinnæ, & typis minoribus; cujus veneranda ossa cum ossibus S. Oswaldi regis Anglorum & S. Idubergæ exaltata fuerunt in civitate Bergensi, sed per ultimam Francorum in Flandriam irruptionem in devastatione Bergensium sunt deperditæ. Tertia ejusdem annuntiatio est XXIV Julii ubi sic loquitur: Passio S. Lewinnæ, quæ multis decorata virtutibus floruit sub rege Anglorum, Euberto nuncupato, quæ postmodum sub ejusdem regis tempore martyrio vitam finivit, archiepiscopo vivente nomine Theodoro. Hæc ipsissima verba sunt, schedulæ cum reliquiis repertæ. Porro idem Molanus in Indiculo: Natalis, inquit, incidit in diem Magdalenæ, sed transponitur in XXIV Julii. Quidni dici possit anteponi, ne cum festo S. Jacobi concurrat, testante Drogone num. 46 eam VIII Kal. ex hac turba & colluvione discessisse?

[6] Hæc non cohærere, satis manifestum est; nec minus opponi videntur quæ pro XVI Junii ex Molano retulimus, [variantibus Martyrologiis.] iis quæ denuo memorat ad diem V Augusti; Adventus S. Lewinnæ virg. & mart. Opinor ego hic indicari solenniorem aliquam reliquiarum elevationem quæ eo die facta fuerit, quo S. Oswaldus in Bergensi cœnobio recolitur, dum nempe & hujus & ambarum Virginum sacra lipsana in decentiorem locum simul deposita fuerint, forte anno 1221, ut alibi refertur. Narrat Malbrancus in Morinis lib. 8, cap. 34 inter martyrum memorias Bergis legi annue XII Kal. Julii, gloriosa translatio S. Oswaldi regis & S. Idabergæ virginis. Ceterum unde diversas illas suas annuntiationes Molanus & alii collegerint, pluribus non examino; id certum est, extra Belgium ignotam fuisse Sanctam, neque aliunde quam e monumentis Bergensibus insertam fuisse vel ipsi Anglicano Martyrologio. Vetustissima autem ejus commemoratio, quam equidem noverim, ea est, quæ signatur in nostro Florario Sanctorum Ms. ad hanc diem, hoc modo: Item S. Lewinnæ virg. mart., quæ sumpto calice passionis, Christi sui sponsi thalamum introivit. In quo id solum miror, nec verbum addi de translatione Bergensi, unde tota qualiscumque Vita & cultus Belgicus sumpsere exordium.

[7] Saussayo libuit non semel de ipsa agere & quidem diversa phrasi: [Saussayo præsertim,] nempe ad XXIV Julii, & ad V Augusti; pessime vero in Supplemento XXII Julii. Sic igitur habet primo loco: Bergis sub Iprensi præsulatu, S. Winoci cœnobio, susceptio venerandi corporis beatæ Lewinæ virginis & martyris in Anglia laureatæ: cujus translata fuerunt plurima ossa ex Anglia una cum reliquiis S. Oswaldi regis & martyris, nec non virginis Itisbergæ. Tot certe, post illius in eo cœnobio repositionem, divinæ virtutis hic insignia illuxerunt, ut de iis Drogo Morinensis antistes libellum proprium conscripserit. Paulo melius ad V Augusti: Item Bergis in Morinis, adventus & susceptio S. Lewinnæ virginis martyris; cujus corpus sacratissimum ex S. Andreæ monasterio Zevordiensis portus in Anglia per Balgerum monachum Bergensem allatum, ad cœnobium ipsum Bergense, atque per vicos & castella Flandriæ ante repositionem circumvectum, fulgens miraculis, afflictis quibusque opem beatæ Christi athletæ devote implorantibus, medelam impendit exoptatam: sicut Drogo Morinensis episcopus dilucide narrat in eo quem de beatissimæ Virginis miraculis conscripsit libello.

[8] [multa imperiti miscente.] Errat Saussayus in eo quod asserat, translata ossa hujus nostræ S. Lewinnæ ex Anglia, una cum reliquiis S. Usuualdi &c., hæ enim, curante quidem eodem Balgero monacho, sed totis viginti prius annis Bergas ex Britannia pervenisse dicuntur. Quod autem libelli auctorem Drogonem episcopum Morinensem scribat, ex Meyero, Molano, aut alio quopiam ejusdem opinionis desumpserit. De Drogonibus a nobis pridem disputatum est, nempe § 2 Commentarii ad Acta S. Godelevæ VI Julii, ubi istorum Actorum auctorem a Drogone episcopo & ab hoc Bergensi monacho distinximus, disertissime asserente citato superius num. 39, se eam scripsisse historiam, scilicet translationis S. Lewinnæ, vivente etiam Drogone episcopo Teruanense. Ast hi errores Saussayo condonabiles sunt; non item quod in Supplemento suo ad XXII Julii pag. 1148 nugatus est, dum rotundis quadrata mutavit; Bergæ, seu Montibus in Brabantia, ubi Somma in Scaldim influit, festivitas sanctæ Lewinnæ virginis martyris: cujus reliquiæ sacrosanctæ ibi olim erant conditæ cum pretiosis exuviis Osualdi regis & sanctæ Idalbergæ. Multa, ut vides confusio, ambigua alia non pauca; quemadmodum & annuntiatio Castellani ad XXII hujus, sic, opinor, Latine reddenda: Apud Zenor, regione de Penouith, in Cornubia Angliæ &c. Sed his, aliisque utcumque complanandis serviet sequens paragraphus.

§ II. Dubiorum festorum elucidatio.

[Dubiis Ampl. Abbati Bergensi propositis,] Implexa, inquam, & incerta in jam præmissis plura occurrere, perquam manifestum est, quibus utcumque explicandis elucidandisque ut lucis aliquid accerserem, non alia brevior nec tutior visa est via, quam recursus ad abbatiam ipsam Winnocibergensem ipsumque adeo amplissimum loci Abbatem, cui cum ignotus essem, id opportune reliquum fuit, ut faventem accessum pararem ope & patrocinio Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Joannis Baptistæ de Smet Iprensium episcopi, operis nostri Scriptorumque eximii ac singularis Patroni. Neque vero secus evenit atque speraveram, dignatus est Illustrissimus ipse dubitationes meas proponere Amplissimo D. Ryckewaert, ad S. Winnoci meritissimo Cœnobiarchæ, ex cujus humanissimis responsis XVII Januarii 1726 datis, nonnulla hic paulo clarius eruderari exponique poterunt, quamquam fatear, nec suggesta esse, neque forte suggeri potuisse omnia, quæ ad plenam variarum festivitatum a Martyrologis memoratarum discussionem intelligentiamque omnino sufficiant. Patebit res tota ex accepta inde propositorum dubiorum solutione.

[10] [circa varias Sanctæ festivitates] Obiter dictum sit, me ferme supposuisse, sanctam Lewinnam inter præcipuos cœnobii Bergensis patronos recensendam esse; at reposuit Amplissimus, solos patronos, cœnobii, opinor & ecclesiæ, agnosci Sanctos Martinum & Winnocum. Verum potissima quæstio versabatur circa sancta Virginis festivitates, ut jam insinuavi, quarum diversitatem nec conjicere eatenus promptum fuerat, neque etiam modo satis distincte valeo intelligere. Rogaveram itaque, exacte & accurate indicaretur, quibus diebus S. Lewinnam præcipue venerarentur Bergenses, quibus titulis, quo ritu? Et paulo expressius quo potissimum die modo colatur, aut olim celebratum fuerit ejus festum seu natalis; utrum memorato a Molano XXII Julii, an XXIV, an alio die: quo autem proprie die natalis recolendus sit. Nescire me unde Molanus eruerit, festivitatem ejus differri ob concursum S. Mariæ Magdalenæ. Item quo die celebretur Sanctæ translatio, & quo vere accidisse existimetur; plures enim, ob ignotas causa, fieri potuisse translationes, aut elevationes aut exaltationes.

[11] Ad hæc omnia paucis respondet Amplissimus; Translationem sanctæ Virginis coli XXIV Julii ritu duplici secundæ classis. [solutiones non omnino adæquatæ] Unicam vero, inquit, translationem fuisse factam de Anglia in Flandriam, constat, anno videlicet MLVIII, indictione III, feria VI. In alio etiam veteri Ms. reperi sequentia; Acta est hæc translatio VI Kalendas Julii, feria VI, anno a Christo nato MLVIII &c. Ultro & lubens assentior; at vel inde apertissime patet, me supra satis recte conjectasse, non XXII nec XXIV Julii factam esse translationem, sed verissime XXVI Junii, unde consequitur, non coli a Bergensibus verum ipsum translationis diem de Anglia in Flandriam, ut proinde festivitatis hodiernæ origo a posteriori aliqua translatione, seu exaltatione repetenda sit, eamque fortasse dici posse, qua sacræ reliquiæ depositæ fuerint in ecclesia post celeberrimam per Flandriæ maritima deportationem, ingenti illa, quam infra descriptam dabimus, miraculorum multitudine illustratam. Id sane, siquid in Drogone certum, inter omnia certissimum est, non contigisse translationem de Anglia in Flandriam XXIV Julii, quo die modo a Bergensibus recolitur.

[12] Ignoscat Amplissimus, si aliter sentire cogar atque ipse existimat: [additæ sunt;] aut vehementer fallor, aut verissima est translationis nota quæ VI, Kal. Julii seu Junii XXVI indicat, non XVI ut alii perperam scripserunt, multo minus XXII aut XXIV Julii. Quod vero Bergenses hanc XXIV Julii festivam habeant, id censuerim ex eo accidisse, quod cum Drogo sanctam Virginem superius num. 3 asserat, in divinum Sanctorum concilium cœtumque profectam VIII Kalendas Augusti, seu XXV Julii; is autem dies vetustiori S. Jacobi apostoli solennitate impediatur, festum ipsi Sanctæ suæ hospitæ pridie celebrandum assumpserint, quo cum de ejus vita aut gestis nihil haberent quod recitarent, lectiones fortasse aliquæ ex ipsa translationis historia verosimillime formatæ fuerint, unde procul dubio traditio aliqua in cœnobio invaluerit, factam fuisse eo die S. Lewinnæ translationem. Ita opinari liceat, quamdiu certiora non adducuntur, unde res tota clarius definiri queat. Aliter sentit Mabillonius, adventum collocans Nonis Augusti, translationem vero anno ferme integro, postquam ex Anglia sacrum ejus corpus allatum fuerat, nempe Junii XXVI. Æque rotunde depositionis diem vult esse, XXII Julii, quod est petere principium. Jam dubia reliqua expediamus.

[13] Quæsieram præterea, utrum adventum S. Lewinnæ confunderent cum adventu reliquiarum S. Oswaldi regis martyris & S. Idabergæ virginis? [quæ nec aliunde,] Hæc Amplissimus paulo fusius explicat, his verbis: Ex Annalibus abbatiæ nostræ certum est, translationem corporum sanctorum Oswaldi & Idabergæ aliam fuisse a translatione S. Lewinnæ, scriptum enim in iis reperio: Anno Christi MXLII apud S. Winnoci Bergenses monachos florebat Balgerus asceta vir religiosissimus maximeque Divorum, ad quorum felix contubernium totus aspirabat, amore exardescens &c. Ejus rei ergo cum sciret Angliam hujusmodi abundare pignoribus, non piguit sæpius eo transfretare, & in teneriorem Eduardi Anglorum regis amicitiam se inducere, quem norat vaticinandi donatum munere, ejusque contactum scrophularum malo medelam esse præsentissimam: vicissim etiam Eduardus in Balgero magnum animi candorem, ardoremque in Divos eximium pensi admodum habebat; unde cum instanter exigeret, potestatem fieri sibi aliquot cælitum corpora ad Winnocenses suos exportandi, ausus est etiam Oswaldum regem libello supplici primum inscribere, cum tamen illustribus miraculorum notis plurimum Britannorum animos devinciret sibi.

[14] [exacte solvi possint.] Nihilominus pia sua importunitate evicit, & simul socium S. Idabergæ virginis, cujus etiam cultus in Anglia non parum efflorebat, corpus est assecutus. Grata hac sarcina oneratus, vel potius honoratus & Drogone, nostro Morinorum præsule commonito, Winnocenses suos munere non alias gratiore donavit, non sine festiviore translationis pompa, & insueto urbis tripudio: unde inter Martyrum memorias annue a Bergensibus legitur XII Kalendas Julii gloriosa S. Oswaldi regis & martyris, & S. Idabergæ virginis translatio ritu dup. 2. c. Hactenus scriptor ille, inquit Amplissimus, asterisco apposito ad Drogone nostro solerter observans, li nostro non afficere Drogone, sed præsule, unde haud dubie exortus est error, jam non semel refutatus, qui sola virgula interposita præcaveri potuerat. Notat idem Amplissimus; Nunc vero separatim translationem illorum (SS. Oswaldi & Idabergæ) colimus, quod a trecentis circiter annis introductum esse censeo. Translationis festum S. Oswaldi colitur XX Junii (adeoque XII Kal. Julii) verum S. Idaberga XXIII ejusdem, ritu supradicto: alia autem festa coluisse patres nostros, minime probari potest.

[15] [Tandem ad ultimam replicam] Sed de his hoc loco satis, cetera de S. Oswaldo discutientur ad V Augusti, quo die in Martyrologio Romano signatus est, ad S. Lewinnam nostram regredimur. Postremæ quæstiones ad hodiernam Sanctæ venerationem reducebantur; exstaretne in templo sacellum ejus aliquod, ara, aut pictura? Quæ superessent reliquiæ & quo in honore haberentur? Audi responsum. Nullum modo in ecclesia exstat sacellum sub ipsius nomine; olim fuisse unum, traditione tantummodo constat. SS. Oswaldo & Idabergæ dicatum altare adhuc habetur. Pictura S. Lewinnæ nullibi superest, nisi in codice Ms. ubi habitu Benedictino picta repræsentatur. Ad reliquias quod attinet; Anno MDLVIII a Francis hæreticis corpora sanctorum Oswaldi, Idabergæ & Lewinnæ, & quidquid erat pretiosum in ecclesia nostra, igni tradita sunt & consumpta sub Hieronymo de Grimberge abbate nostro; attamen in bursa bombycina adhuc habetur pars ossium S. Lewinnæ cum schedula, quæ olim populo osculanda dabatur, argenteo tum temporis inclusa reliquiario. Hoc vero cum apertum fuerit, parsque ossium denudata, hodie non exponitur, donec Illustrissimo Episcopo supra laudato exhibeatur.

[16] His omnibus acceptis & utcumque explicatis, cum viderem multa adhuc & implexa superesse, [nodi præcipui expediuntur.] ad Amplissimum D. Abbatem denuo recurrendum putavi, a quo benigne exauditus, id demum responsi accepi, cui liceat acquiescere. Ita rescripsit XIV Maii 1726: Recepi vestras, & replicam justissimam fateri illam cogor; sed excusabit me facile R. V. dum id quod erratum in antecedentibus, videbit correctum & elucidatum. Codicem antiquissimum Ms. cui titulus Consuetudines abbatiæ S. Winnoci, inter monumenta ipsius reperi. Ex illo Walloncappellium Molano rescripsisse judico. Continet dictus codex in fol. & membrana omnia Officia, cum propria, tum communia, apud nos celebrari solita; sed nihil ad longum habet; duo vel tria solummodo verba cujusque psalmi, hymni, antiphonæ, lectionis &c. indicat, de reliquo remittens ad aliud singulare Breviarium, quod modo nullibi exstat. Ex illo certum & indubitatum, Winnocenses tunc temporis translationem S. Lewinnæ XVI Junii ritu duplici, festum autem ejusdem XXIV Julii cum octava celebrasse: Item festa S. Idabergæ XXI Maii, & S. Oswaldi V Augusti colebantur cum octavis; translatio denique XX Junii ritu duplici. Cur prædecessores hæc mutarint, nescio: certe, ut antiquitus, observari imposterum curabo. Nunc cetera ad cultum, tum vero ad translationem ejusque historiam pertinentia accipe.

§ III. Elogia, Alfordi illustrationes, & historiæ translationis analysis.

Sic scribit Molanus in Natalibus hac die: In Anglia, passio S. Lewinnæ virginis: quæ translata est Bergas in Flandriam. [Molani in Natalibus elogium,] Cum enim anno MXXXVIII reliquiæ Oswaldi regis & martyris, & Idabergæ virginis Bergas essent allatæ, per Balgerum monachum Bergensem, qui regi & reginæ Anglorum erat notiffimus, post annos viginti eos invisere volens, mediante vento aquilonari, translatus est in portum Zebordt: ex cujus loci vicino monasterio, quod S. Andreæ dicitur, furto sustulit corpus sanctæ Lewinnæ, non tamen absque evidenti Dei ac Sanctæ nutu. Ac mox monachi divi Winoci corpus sanctæ Martyris, ad se delatum, per vicos & castella Flandriæ maritimæ circumtulerunt. In quo itinere permulta miracula Deus, in honorem sanctæ Virginis edidit, quæ per eos dies Drogo Morinorum episcopus conscripsit. Chartula autem, reliquiis adjuncta, tribus integris sigillis consignata, sequentia continebat: Hic jacet corpus præclaræ virginis Lewinnæ, quæ multis decorata virtutibus, floruit sub rege Anglorum Euberto, quæ postmodum sub ejusdem regis tempore martyrio vitam finivit, archipræsule vivente Theodoro. Unde post multorum curricula temporum, Deo revelante, corpus ejus ab Edelino * antistite a terra est elevatum, magna populorum astante multitudine, sicque cum digno honore intra monasterium est collocatum. Natalis incidit in diem sanctæ Magdalenæ sed transponitur in XXIV Julii. Adventus notatur Nonis Augusti: translatio VI Kal. Julii. Habuerunt Winocenses, corpus integrum, caput videlicet & cetera membra, cujus testimonium in scripto reliquerunt abbas & omnes fratres nominum subscriptione anno MDXXII; sed per bella Francica nihil Idabergæ retinuerunt, Oswaldi tantum ossium partem minimam, & Lewinnæ costam unam.

[18] [a Miræo contractius exhibetur:] Eadem hæc paucioribus complexus fuerat in Indiculo, supra a nobis citato, cujus reliqua huc referre supervæcaneum fuerit. Neque ab iis multum abludit brevis item Miræi oratio in Fastis Belgicis, quam cum ab Alfordo recitari videam, ipsam hic etiam describere visum est. En igitur ejus verba: Levinna seu Lewina virgo Anglicana, sub Euberto Anglorum rege floruit, & martyrium fecit temporibus S. Theodori septimi archiepiscopi Cantuariensis, qui anno DCXC obiit. E terra est elevata per Edelinum antistitem, ac demum Bergas S. Winoci, quod est Flandriæ oppidum, translata, una cum reliquiis S. Oswaldi regis ac martyris, & S. Itisbergæ virginis. Errat dum hanc Sanctæ nostræ translationem cum priori illa conjungit, quæ totis quatuor lustris ipsa posterior est, in eorum nempe sententia qui translationem illam factam volunt anno 1038, contra quam nuperrime retulimus ex citatis Annalibus Winnoci-Bergensibus. Pergit Miræus: De miraculis S. Levinnæ exstat liber Drogonis Morinensis episcopi.

[19] [errant cum Meyero in citando Morinensi episcopo.] Vides recurrentem ubique Drogonem Morinensem episcopum, ut historiæ translationis scriptorem, quod Meyero quoque persuasum fuisse video, cujus, ut jam citatis antiquioris, textus primo loco referendus erat. At nulla hic prioritatis jactura; sic ipse in suis Flandriæ Annalibus annum 1058 exorditur: Balduinus episc. Noviomagensis in Gandensi cœnobio transtulit corpus divi Bavonis. Et Balgerus monachus Bergensis attulit ex monasterio divi Andreæ in Anglia, juxta portum Zevordiensem, corpus divæ Leuvinnæ martyris ad cœnobium Bergense. Eam virginem sub Eilberto rege ac Theodoro archiepiscopo in Anglia sanctitate floruisse lego, vitamque sacro finivisse martyrio. Eodem tempore monachi Bergenses corpus divæ Leuvinnæ per vicos castellaque Flandriæ circumtulerunt, quo in itinere permulta ad honorem Virginis edidit Deus miracula, quæ Drogo, per eos dies Morinorum episcopus, litteris mandata posteritati transmisit, ex quibus nonnulla huc adscribere haud duxi alienum. Hæc infra traduntur ex ipso fonte; paucas modo nostri Alfordi illustrationes accipe.

[20] [Ab Anglis petuæ suppetiæ] Quod nuperrime dixi, S. Lewinnæ nostræ notitiam, quæcumque ultra Belgium promanaverit, monumentis Bergensibus præcipue acceptam referri oportere; eam etiam quæ in Wilsoni Martyrologio Anglicano expressa est; docebit & laudatus Alfordus in suis ecclesiæ Anglicanæ Annalibus; satis innuens, de ea Sancta nihil se magnopere comperisse, quod ex iisdemmet fontibus, Martyrologiis videlicet supra citatis atque ex Miræi Fastis non desumpserit, usque adeo ut & Drogonem Morinensem episcopum historiæ translationis Bergensis auctorem agnoverit, quod jam abunde refutatum existimo. Rem porro nonnihil ab ipso illustratam, nec non temporibus suis utcumque aptatam, ultro ac lubens fateor, ut proinde observationes ejus non pigeat transcribere, quibus Drogonis monachi verbosiori juxta atque obscuriori nonnumquam narrationi tantum claritatis accedat, quantum per has tenebras & ex ipso & aliunde licebit accersere, quod in Actis Benedictinis paulo negligentius præstitum, ipsam editionem inspicienti manifestum est. Alfordum audiamus.

[21] De ipsa primum meminit ad annum Christi 687 num. 21, [quas noster Alfordus suggessit,] unde ea solummodo decerpam quæ ipse de suo, commentarii vice, jam dictis opportune adjecit; sic incipit: Ponitur etiam hoc anno passio S. Lewinæ virginis, quæ Britanna genere, ab infideli aliquo Saxone, in hac insula, ob odium fidei interfecta legitur in nostro Martyrologio ad XXI Julii. Opinor hæc dici ex verosimillima conjectura, cum eo tempore vix alii gentiles fuerint qui in odium fidei Virginem interficerent. Passa est apud Australes Saxones, quos nuper Wilfridus ad fidem converterat: & sepulta in Sussexiensi agro, ad Seafordum, non procul ab oppido Lewes, unde forte Lewina dicta; nisi malis ab hac Virgine dictum oppidum. Cum Dani vexarent hanc insulam, & Calvinistarum more in Sanctorum sepulcra sævirent, elatum est Virginis corpus & extra insulam translatum. Cetera quæ subjiciuntur, aut jam satis explicui, aut pro merito refutavi. De occasione qua ablatæ fuerint reliquiæ, nolim cum Alfordo contendere; ex quo id etiam lucis accipio, quod Eubertus ille Anglorum rex, mihi plane ignotus, intelligi debeat Egbertus, Alfridi pater, rex Northumbrorum, qui proprie Angli dicebantur.

[22] De sacri corporis in Flandriam translatione ex professo loquitur idem Alfordus ad annum a Drogone signatum 1058, [viam monstrantibus monumentis Bergensibus.] citatque Belgicarum rerum auctores e Drogone Morinorum episcopo viro hujus seculi. De reliquiis porro subdit: Illæ igitur, cum de more ecclesiarum solenni ritu efferuntur, miraculis inclarescere, & pro novo hospitio beneficia rependere cœperunt. Notarunt hoc Magdeburgici, quamvis miraculis omnibus irascantur, & ajunt “Cum Lewinnæ virginis corpus anno millesimo quinquagesimo octavo, per vicos & castella Flandriæ maritimæ circumferretur, paralytici, surdi, claudi, & aliis morbis detenti subito sanati sunt. Duo itidem cerei vento exstincti, ubi ad ossa perferuntur, ipsorum vi accensi sunt. Jacobus Meier ex scriptis Drogonis tunc temporis Morinorum episcopi” Cui sine dubio oculato testi credendum. Gratam hujus rei memoriam Belgæ servaverunt, servantque etiamnum, ut ab oculato teste, viro probo atque adeo fide digno traditæ, licet is Morinorum episcopus non fuerit, sed monachus Bergensis, de quo ejusque opere paucula hic exquirenda & exponenda supersunt.

[23] Balgeri translationis, seu pii furti auctoris elogium jam ex Bergensium Annalibus abunde dedimus, [Translationis per Balgerum factæ historia,] de ipso ibidem ad annum 1058 sermo recurrit: Balgerus noster, bona Rumoldi abbatis sui venia, qui magno pariter zelo, industria virtutibusque præstabat, se rursus mari commisit &c. & ossa S. Lewinnæ, non absque particulari & admiranda Dei miseratione, eodem anno Bergas detulit. De reigestæ narratione, seu de Drogonis historia hæc me docuit Amplissimus: Codex Ms. continens Vitam S. Winnoci ac translationem sanctorum Oswaldi regis, S. Idabergæ virginis & S. Lewinnæ virginis & martyris adhuc exstat in abbatia nostra, cujus copiam ab Antonio Olivario exscriptam anno Domini MDCXXIX (quæ a me modo correcta, convenit cum originali) transmitto, quem reddi nobis instanter cupio. Postulato factum est satis; nam viso codice, mox observavi, convenire ad apicem omnia cum apographis duobus, inde, vel potius ex antiquiori codice transumptis, quæ penes nos jam pridem fuerant, præterquam quod res tota edita sit seculo XI Benedictino parte 2, a pag. 112, cum qua collata sunt quæ hic eduntur.

[24] [a Drogone monacho descripta est,] De Drogone ipso, translationis S. Lewinnæ narratore, id præcipue observandum, nomen ejus cum aliis confusum, ambiguæ disquisitioni ansam præbuisse, quam cum jam pridem die VI Julii ut supra etiam indicatum est, in Commentario ad Acta S. Godelevæ Ghistellensis patronæ abunde explanaverim, Drogonemque hunc a synonymo episcopo Morinensi alioque Santandreano apud Brugas monacho distinxerim, nihil modo superest, quam ut Drogoni huic Winnoci-bergensi sua rursus vindicem, illa nempe quæ in prædicto codice hoc ordine descripta sunt, ut in apographo, ad nos transmisso, in forma quarta, charactere satis minuto, quæ ad S. Oswaldum pertinent paginas impleant priores 29, historia vero Lewinniana paginas duodequadraginta; Vita autem S. Winnoci variis sub finem parergis exornata, ad centum facies extendatur, usui futura ubi ad mensem Novembrem perventum fuerit. De ceteris porro Drogonis istius gestis aut virtutibus nihil memoriæ proditum novimus. Sermonis latini pro eo seculo haud imperitum fuisse, ipsa docebit historia, in qua claritatem nonnumquam, concisiorem locutionem sæpius desideres.

[25] [quæ tota proponitur & explicatur.] Ipsum autem Drogonis scriptum, post tot devastationes & ruinas Bergis hodie superesse, non ausim equidem existimare, quidquid descriptor Olivarius id innuere velle videatur: vetustum codicem, qui autographi vices suppleat, facile admiserim; verum utut id se habeat, satis mihi est, totam ipsam germanam Drogonis historiam adhuc reperiri superstitem, quam filo vix interrupto deductam, atque adeo confusiorem, in capita & numeros more nostro dispescere non negleximus, ut nec ea hinc inde annotare, quæ explicatione opus habere videbantur; atque ea inter, quod in codice huc transmisso, in lectiones quodammodo nonnulla distributa sint; an ad usum chori, exploratum non habeo; neque vero magnopere interest, modo tota historia fideliter repræsentetur, cum non uno paulo verbosiori prologo. De lectoribus suis optime meritus fuisset Drogo, si paulo clarius distinctiusque sua exposuisset, loca ipsa accurate distinguendo quæ certe ipsi notissima esse oportuit, ubi tamen a num. 26, usque ad num. 35, sic omnia involvit, ac si non de vicino Flandriæ littore sed de incognita aliqua longinquaque regione verba faceret, ut mox faxo manifeste perspicias.

[Annotata]

* alias Edelnio
An. MLVIII.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Ex Anglia in monasterium Bergense,
AUCTORE DROGONE, EJUSDEM LOCI MONACHO SYNCHRONO.
Ex Ms. Bergensi collato cum editione Mabillonii.

Lewinna virgo martyr Angla, Bergis S. Winoci in Belgio (S.)

BHL Number: 4902


A. Drogone ex ms.

EPISTOLA
Drogonis ad venerandum abbatem Rumoldum.

ab

Domino ac venerabili abbati Rumoldo peccator Drogo presbyter & monachus æternum natura degentis gloriæ munus.

Veræ dilectiones exhibitio in tantum vim suam ostendit, ut si alius hortatu quis rem arduam, [Historiam translationis,] & sibi visu gravem aggreditur, facilis factu suscipiendo c, incipiendove videatur, ac paulatim ea exercendo non solum facilis, verum etiam delectabilis magis magisque diatim habeatur. Id ipsum, mi venerabilis Pater, quod dico, in meipso probavi, cum tuo justu, crebraque adhortatione meorum fratrum rem gravem nimiumque mihi difficilem suscepi, id est, ut qualiter sancta ossa venerabilis Leuwinnæ virginis & martyris ab Anglla in Flandriam sint delata, scripto posteris relinquerem, quippe qui non mihi adeo videbar sciolus, nec ad id componendum satis idoneus, atque propter id cedens, meque super his repremeditans d, cum veluti me metirer, visum est mihi dignum actu, ut prudentioribus hoc opus elucidandum dimitterem.

[2] At dum mecum hæc reputarem, mihi tale quid in mentem venit, [ne pereat ejus memoria,] quod detergens omnem controversiam, ipsam vacillantem mentem ad opus incipiendum adegit. Nam si quis me prudentior id operis aggrederetur, & in eo laboraret, præmium & fortasse bonum ab optimo creatore ferret; ego autem expers hujus essem, quin etiam, pro abscondito talento pœnas solverem e. Huic vero secundum illud quidem est quod aliqua intercapedine temporis mihi timebam, ne oblivioni traderetur adventus Virginis a summo opifice dispositus, & ne ab eodem arquerer hujusce criminis reus. Hæc ergo duo primum me adegerunt, post tua jussa, optime Pater, tum meorum fratrum dulcis in Christo mihi charitas suasit, ut ad medium proferrem translationem ejusdem Virginis pro posse meo, secundum id quod verum fuit, & juxta id quod ego ipse a multis auditu didici, non solum a fratre nostro sæpenumero mihi adjurato, cujus adminiculatione ejus ipsius translationis series summaque peracta est: verum quidem ab aliis qui interfuerunt, quemadmodum verius inquirere potui.

[3] Quod si quis falso compositum, fictitiumque credit, super hoc Deum verum judicem illius malesanæ mentis ponimus, qui fidei præmium statuit, [abbatis judicio submittit.] & incredulitati merito pœnam reddit. Te vero, beatissime Pater, admoneo, quem litteralis ad plenum imbuit profunditas, & divini dogmatis dirigit firmitas, ut aliquamdiu f nostro operi aures, studium, intentionemque, omissis ceteris omnibus, quæ tibi nunc temporis exercitio sint, adhibeas, & ubicumque grammaticæ arti dissonant, corrigas, minusque lucentia tuo adaucto clareant, atque superflua tollantur, ne prudentem lectorem impediant.

ANNOTATA.

a Ita simpliciter legit apographum quod sequimur: aliud habet Domini Drogonis: Mabillonius in Actis Bened. legit Drogonis presbyteri, omisso etiam Domni. Alii ejus characteres ignoti nobis sunt, ut supra diximus, præter eos quos ipse sibi mox tribuit.

b Notat Mabillonius, Rumoldum e vivis excessisse anno 1068, post cujus obitum Bergenses in abbatem elegerint Ermengerum monachum Bergensem, cum tamen abbatem ex cœnobio Bertiniano accipere deberent.

c Sic rectius quam legat Mabillonius, facilis factu suscipiendove videatur.

d Et hæc constructio plenior & fluidior est: editio habet; meque super his repræmeditatis & veluti me metiens.

e In edito est lucrem. Ita hic num. 3 Dominum pro Deum, quæ vix observari merentur.

f Alias aliquando: utrumvis elige.

PROLOGUS.

[Inter varia mortalium studia,] Quivis mortalium cura diversis studiis agitur, susceptoque labore, vel cœpto aliquo exordio rerum nititur, ut quod susceptum studium habuerit, suæ voluntati ratum habeatur. Nam maxima pars eorum hac falsa opinione ducitur, ut illud quærat sibi bonum, quod usui a suo maxime viderit esse necessarium. Hic enim philosophiæ seculari se jungit, ut a sui similibus honoretur: & mage quidem huic seculi laudi b studet, quam quod voce virtutis gratiæ debet. Vita enim illius demonstrat, cui vitio famulus quis devinctus serviat. Ille vero firmis gressibus veræ philosophiæ, se suaque facta dirigere properat, qui minimum quid sui actus sese jactando alicui comparat. Verum sui custos se despiciens ceteros omnes probat, proximum quemque uti necessarium suum colit, quin etiam Dei atque proximi amoris melioratione crescit. Hunc itaque cunctis mortalium studiis præfecimus: quæ quia multa quidem & varia sunt, enumerare postponimus; tametsi in initio orationis hæc ipsa summatim attigimus. Hac autem causa id quidem dignum actum ire duximus, ne fastidium legenti bono gnarove ingereret: tum vero ne sententia vaganti orationi reclamaret.

[5] [præferenda castitatis cura,] Verum enimvero hic talis in hoc seculo debet imitari, tum optima ejus ipsius intentio studiumque laudari: mors quoque, quæ pretiosa in conspectu Domini habetur, æque ossa ubi ubi sint honorando venerari. Quæ etiam dum a mortalibus venerantur, Deus omnipotens in his honoratur, quippe cui militavit, immo cujus misericordiæ militando se tradidit. Hujus itaque militiæ privilegio uterque sexus mentis ac corporis munditiam, virgineæque castitatis addixit: sciens adeo multo melius se Deo vivere, si quidem eidem castitati elegisset studere. Hanc igitur castitatis viam post resurrectionem Domini primo Apostoli elegere sequi, hanc egregiam doctrinam simul ac moribus ostenderunt; mortem corporis magis sibi optavere, quam semel suscepti propositi fidem adigerentur violare. De quorum gloriosa victoria non est necessarium multa dicere, cum jam sint vulgata toto orbe. Post hos Christi testes * inter gloriosæ mortis victoriam veritatem testificando, hac digni inventi sunt, quo scilicet hos quidem duplex gloria exciperet, quos etiam veritas cum virginitate insigniret: his enim totus mundus flagrat, eorumque factis pariter, & exemplis redolet.

[6] Quapropter supersedendum est ne prudenti cuique auditu fastidio sit. [confessorum fortitudo,] Huc huc fortitudo Confessorum veniat, huc laudata eorum munditia mentis & corporis accedat: quorum constantia quanto fuit diuturnior, tanto eorum corona gloriæ Deo inventa est copiosior. Horum vita exemplo omnibus bonis habetur, & velut in speculo, quo corrigere vitam suam, actus, mores, quisque debeat, miratur. Ad hoc accedit, quod martyrii tormentum una die, cum tribus, tum etiam brevi tempore finitur: aditus vero inimici servos Dei tentantis multimoda æque illius versutia quot diebus, quot mensibus, quin c etiam multis annorum spatiis accrescit: non dies non nox, eis insidiantem intercludit. Siquidem tam magnarum fraudium commenta calliditatesque, invisibilesve dolos evaserint, id ipsum dono gratiæ Dei deputant, quod steterint. At Virginum viribus mens, fortis constantia, robur etiam ultra quam vires præbeant, durum ac perseverans sequatur; quæ cum fragili sexu seculum vincentes, cum colore corporis, animæ quoque pulchritudine vernantes, munditiam, fidem, privilegiumque castitatis Deo devoverunt, & ab eo adjuvante, mundum, & hostem munditiæ expugnaverunt.

[7] Nec id quidem immerito illis accidit: nam ipse cum eis pugnavit, [pugnæ & victoriæ martyrum.] qui primum semen bello, qui etiam finem victoriæ contulit. Sic sic virginum continentiumque multitudo authori pudicitiæ maluit inservire, quam carnis fœditatem sectari, quamque ejus concupiscentiam sequi. Sic divinæ mentis legi, juri, deditioni se tradere, amorem virgineum tum quidem animo tum quoque corpore servare. Ex his una fuit celebris memoriæ diva Lewinna virgo, & martyr, conservatrix virginitatis, amatrix pudicitiæ. De cujus vita, martyriove perparum cognitum nobis nostro habetur in tempore, vel propter incuriam scriptorum, vel quia etiam periit scriptum. Verum qualiter ab Anglorum terra Flandriam delata sint ejus sanctissima ossa, & in loco, qui Bergas dicitur, honorabiliter recollocata, haud tacebimus, quod quia d providentia Domini suaque voluntate actum sit, cognovimus: id siquidem primus libellus continebit, secundus vero miracula, quæ propter ejus merita facere dignatus est omnipotens Dominus, declarabit. Nunc autem tempus videtur congruum, ut orationis ordiamur principium.

ANNOTATA.

a In Ms. erat visui, lego cum edit. usui.

b Ita plane legendum puto: in edit. contorta res est; idque sæpius infra advertes, si hanc editionem cum altera conferas; non lubet minuta quæque hic tædiose enumerare.

c Erat in Ms. quam etiam; correxi ex edit. quin.

d Edit. legit quidem, sensumque dividendo, non satis integrum reddit.

* martyres

LIBER PRIMUS.

CAPUT I.
Balgerus adversa tempestate in ignotum Angliæ portum impulsus, reperit corpus S. Lewinnæ.

[Balgerus monachus Dorobernium petens,] Venit in mentem cuidam monacho, vel providentia Dei, quæ omnia providet ac disponit, vel quia lætificaret suos spirituales fratres sui postliminii reditu, ut pararet iter suum ad Angliam, quod isdem ibi esset notus regi, reginæ, æque nonnullis principibus patriæ. Quod cum satis sibi spectatum fuit, dispositis omnibus petiit mare Balgerus a: nam id nomen quidem erat illi monacho. Igitur intravit mare, Euro impulsus est. Hic autem navim sibi vendicavit, donec appropinquaret portui, qui Dovere dicitur. Nam hunc portum erat monacho voluntas subeundi: ceteri vero alterum portum maxime petere volebant, gratia mercis, quam navi vehebant. Verum enimvero Aquilo vela undasque sibi vendicavit, & tenorem sui flatus die tota, nocte quoque sequente, die vero secunda tenuit. Sed nautæ periti maris, veniente nocte, ne qua periculosa saxa, vel etiam loca incurrerent, anchoram jecerunt. Quæ unco arenæ hærens, suo more cursum navis tenuit, ac usque dum illucesceret, eodem loco navis stetit.

[9] [contrariis ventis alio pellitur,] Cum siquidem veniente die seipsos hortantur, vela pandunt, cœptum iter tenent. Cum siquidem ecce appropinquabat illis portus, cujus nomen quia barbarum est, prætermittimus, quem subire cupiebant, sed vim maris, tum quoque brevia timebant b. Ventus vero qui paulo ante a tergo incumbens moderatior erat, modo ex latere, navim & armamenta navis impetebat. Frustra igitur suscepto labore deficiunt. Nesciebant quid agerent, nisi quo ventus & undæ vocabant, iter tenerent. Rursus velivolant, velint nolintve vento undisque aguntur, & ne graviora illis superveniant, timore impulsi Deum orant. Legunt duos portus, tertium quoque cum periculo navis suique, quibus etiam voluissent succedere, si non naufragium sibi timuissent evenire. Unus autem gnarus locorum, navis magister scilicet, ceteros qui sibi timebant, & nonnullos melioris mentis timere faciebant, confortabat; &, ut in tanto discrimine rerum confiderent, monebat. Duos, inquit, portus haud longe ab hoc loco certo scio, quibus succedere poterimus: si primus minime, sequens patebit nostræ voluntati, Deo auxiliante.

[10] Interim navis suis armamentis fertur, Coris agentibus ducitur. [& portum Sevori subit.] O quam omnia ad votum patent, his solis mortalium, qui fidem habent! Ecce, qui prius prædictus erat portus accedit, hic monachus orare Deum omnibus præcepit. Ut, inquit, portum salutis nostræ habere valeamus, omnipotentem Deum in commune rogemus. Vix completa oratione, mirabile dictu, plenis velis subito portum intrant, quem cunctis depositis velis subire diffidebant. Vocatur vero idem portus Sevordt c: Non mirum videatur alicui, quod hujus nomen portus prætermissis aliis supranominatis describo: necessaria enim causa habetur sicut, in subsequentibus demonstrabitur. Verum digna nominis ethymologia: Sevordt enim Teutonice dictum, Latino eloquio maris vadum dicitur. Et re vera vadum: nam vadum fuit venientibus ad littus optatum. Ut nescientibus loquar, isdem portus tam arcti introitus est, ut vix binæ carinæ hunc ipsum juncto latere valeant intrare. Hinc atque hinc bini scopuli versus cælum erecti decline jugum dimittunt, quibus omnis unda frangitur, cum Æolica d rabies turbato freto tollitur. Ibi non anchora puppes alligat, non funis nutantes retentat, verum per se solæ contentæ stare, minime quidem timent Eurum, non Aquilonem, non Africum.

[11] Hic nautæ fessi rerum corpora recreant, & tot tantaque discrimina læti evasisse exultant. [In Paschate Missam facturus,] Verum post tanti gaudii epulas nox ruit, ac cælum terras, maria una involvit. Itur dormitum. Cum sopor fessos omnium artus occupat. Mane vero facto, an ecclesia aliqua esset propter, primum monachus cœpit explorare, ubi posset divina mysteria celebrare. Dies enim Dominicæ resurrectionis erat, & ne expers mysteriorum nostræ redemptionis in tanta die foret, sollicitus præcavebat. Cernit itaque a longe monasterium, pene tribus leugis ab illo portu disparatum. Unde adeo lætus efficitur, & uno tantum comite assumpto, iter accelerare aggreditur. Sed jam ferme in medio viæ positum subitus quasi quidam defectus, horrorque mentis invasit, quem pallor faciei illius prodit. Cum ne in terram caderet, citius uni petræ assedit. Hic comes videns eum pallore alteratum, Quid tibi est? inquit. Cur tam repente est mutatus color tuus? Nescio quid mihi sit, ait: videtur autem mihi veluti totus frigida sum perfusus aqua. Et vires recipiens, Quam festine, inquit, properemus. Hoc monasterium adeamus.

[12] Interea dum is hortatur comitem, respiciunt, pariterque vident quemdam hominem obviam sibi venientem, [ad longe dissitum murium S. Andreæ pergit,] decoratum canitie, ut videbatur gravis, vetulus, sed cum ætate quoque viridis senectus. Ac prior monachus, Heus tu, inquit, dic mihi te roganti verum, cujus sit hoc monasterium, quæ ibidem habeantur reliquiæ, vel in cujus constet dedicatum honore. Ad hæc ille respondit: Monasterium sancti Andreæ vides, cujus honori habetur quidem dedicatum. Sancta quoque Lewinna virgo & martyr ibidem corpore requiescit. Quæ quanti sit, & cujus meriti, cælestis virtus per eam omni die ostendit. Rem tuæ interrogationis habes. Visne aliud dicere? Non, inquit. Vale ait: & hoc dicens, cœptum iter perficere festinat. Illi vero tendunt quo cœperant.

[13] [ubi S. Lewinnam coli intelligit,] Ventum est ad monasterium. Deum adorant, Missas celebrant. Post expletum divinum opus, intente cuncta templi illius oculis circumeunt, mira quædam mirantur, & hæc Dei quidem honori, sanctæ quoque virginis Dei & martyris Lewinnæ prædicationi venerantur. Namque videbant inter cetera, schedas membranarum parieti affixas, & virtutes, quas per Sanctam suam e fecerat omnipotens Dominus, in eisdem esse descriptas. Et quia Anglice, uti apud ipsos mos habetur, scriptæ erant, minime quidem ab ipsis legi poterant. Ad hæc itaque sibi demonstranda presbyterum hujus ecclesiæ advocant, quid illud sit, quid hujusce significationis sit sciscitantur. Virtutes hujus sanctæ Virginis, inquit, hic sunt notatæ, quas meritis ejus patravit omnipotens Deus, nequeunt latere posteros, & ut hæc ipsa honori, & venerationi maneat apud nos * populos.

[14] [cujus miracula ipsi narrantur;] Tunc siquidem singula quæque manifestabat. Hic multo tempore lumine oculorum caruit, simulque diu ductoris adminiculo indiguit. Hoc in loco huic misero lumen corporale divinitus illuxit. Alter vero paralysi dissolutus, huc delatus est aliorum manibus, mox domum pedes rediit sanus. Alius autem, contractis nervis, huc repsit quoquo modo potuit, sed integram sanitatem se recepisse exultavit. Dum hic quoque advenit claudus, manifestæ sanitati est restitutus. Quid plura? Quo morbo, qua infirmitate, licet incurabili, esset detentus, quis huc adveniens, ilicet redditus est sanus & valens. Igitur super his accensa mens fratris, ardebat aliquid reliquiarum sibi tollere de sancto Virginis corpore. Id propter scilicet seorsum manu ducit presbyterum, quem etiam ita convenit: Accipe quod vis, ait, a me, & da mihi reliquias de tanta Virgine, vel os, vel tale quid, quod nostro loco possit esse honori.

[15] [sed reliquias frustra exorat.] Tunc commotus animo hujus insolentia, respondit. Papæ! scisne quæ loquaris? An decet servum Dei id velle? convenit dicere, oportet facere? Quamquam quis fatuus id illicitum vellet admittere: Tu prudens, tu providus, tu servus Dei deberes tardare? Qui enim videtur hujusmodi ut tu, haud aliter ac recta loqui debet: Sed tu mihi videris alius. Longe enim sonant verba tua ac deberent. Neque enim qui tam illicito utitur sermone, vita honestior est. His itaque dictis, erubuit, & quod tale quid ab eo petiisset, cœpti pœnituit. Et periphrasim faciens; Haud curo hujusmodi rem, inquit, alius sum ac tu reris: ludo, non serio dixi. Hoc unum tantum oro, quo valeat apud te mea oratio, ut dum hic commoratus fuero, sic mihi locus ante eam Missas celebrare, liceat etiam hic interdum orationi vacare. Unum ille id reddidit responsi: Et tibi & omni mortali bene valenti istic patet ecclesia, te propter minime ejus claudetur janua.

[16] Sic sic tunc noster psalmista æterno regi ibidem crebro modulari, [Earum cupiditate magis incensus,] modulans iterare, nonnumquam limis oculis hac illacque despicere, interdum loculum in quo condita erat Sancta Dei, manu attrectare. Dum ergo sæpenumero id ageret, invenit viam, qua poterat ad sancta ossa perveniri. Nam clavi ferrei scrinium eorum ossium in uno fine sua arte tenebant, ex quibus aliqui volvebantur, extrahebantur, & sic loculus eo in sine aperiebatur. Quod quidem cum casu fecisset, videt ossa rubeo pallio involuta. Verum territus subito pavore, ut prius erant, suo loco restituit, recessit, oratum perrexit. Itaque reliquum diei in oratione ducit, quam sæpe repetens, ut si Deus sibi permitteret, & ejus, cujus ossa ibidem venerabantur, velle esset, tempus, locum, consilium concederet sibi, quomodo id quidem posset fieri, ut a sese tractarentur, ad meliorem locum asportarentur, ubi suus major honor foret, digneque haberetur venerationi, quæ eodem in loco, uti videbatur, ab omnibus esset neglectui.

[17] Noctis æque quidem vigilias egit: sequenti vero die accidit, [omnia circum lustrat.] ut solus quoque remaneret, dicente sibi ædituo, ut monasterium, & cetera omnia optime servaret, seque velle alio proficisci, & usque ad vesperam se sperare demorari. Ad hæc ille respondit. Abi, mi amice, quo libet, adero, custodiam ut tu sollicitus servabo. Igitur abiit, ac omnia sub ejus fide dimisit. Cum ergo primum nactus occasionem, vidensque se solum remansisse, totumque quidquid erat suæ fidei commissum, fidens cœpit; audacius solito ad loculum accessit, elevare hunc ipsum conatus est. Sed acsi terræ radicitus hæreret, moveri non potuit, non elevari, non aliquorsum in latera flecti. Miratur siquidem nunc illud immobile, miratur tanti ponderis esse, quod attrectari moverique paulo ante potuit. Cum horror eum subitus invasit f.

ANNOTATA.

a De hoc Balgero ejusque prima in Angliam sacra expeditione, dum inde SS. Oswaldum & Idabergam retulit, satis dictum est in Commentario prævio.

b Sic melius quam venti, ut habetur in edit.

c Vide Commentarium num. 21. Scriptoris etymologia non ex Teutonico, sed ex Anglico sumenda erat. At detur hoc ipsi, cum pluribus aliis æque frigidis.

d Calice rubico in edit. nihil significat.

e Deerat in Ms. suam, quod ex edit. addendum putavi: & sub finem numeri, scilicet: atque num. 16 post psalmista, attexui carmina, quæ vox casus verbi est; uti inferius cuncta ad restituit, quæ etiam exciderat.

f Hic capitum facienda fuit divisio, ne præter morem nostrum nimium excrescerent, tametsi materia sequela id vix pateretur.

* Forte hos

CAPUT II.
Adhibitis nequidquam precibus, ut partem obtineat, loculum ipsum clam tollit & ad navim deferri curat.

[Loculum sæpe frustra movere aggressus,] Tandem ad sese revertitur, pergit orare, psalterium decantare incipit. Et transacta quarta hora diei, rursum quod cœperat agere præmeditatur. Et ut jurejurando testabatur, volebat eam tollere, nec poterat quidem; satagebat velle dimittere, tantumdem quoque. Verum quia etiam primo frustratus est conamine, secundo adigitur animi inquietudine aggredi, si forte modo vel idipsum melius succederet suæ voluntati. Verum enimvero nequidquam id nititur: quid ageret, quo se verteret nesciebat. Igitur bis conatus est, sed in hoc ipso nihil profecit. Tandem novi argumenti ingenium reperit. Corrigiam unam sumit, collo suo circumligat summitatesque ejus super loculum Sanctæ Dei ponit. Suscipe ait, mi venerabilis Virgo, me perpetuo servum; tantum sine te moveri, sine abduci, sine ad melioris altitudinem ac venerationem tui honoris, atque ad amplioris servitii devotionem deferri.

[19] [ipsum tandem elevat,] Ad hæc tremens, supplexque apposuit manum, ac ilicet elevavit loculum. Unde gavisus est, ac in Domino exultavit hisque superioribus ista subjecit: Nunc nunc queo te elevare, possum accipere, sed equidem vereor, ne post hæc mihi sis dedecori vel ad vitæ meæ perniciem, si inventus fuero nequam latro violasse loculum, & rapuisse tui corporis thesaurum. Quocirca oro te, rogo te, quin etiam obtestor te per omnipotentiam sanctæ Trinitatis, ut si latere debet meum fidele furtum, mecum venias, sin autem, nullo modo te moveri sinas. Postquam talia delatravit a, id optimum factu ducens, orare perrexit, & psalmos, quos necdum finierat, percantare satagit. Cumque centesimum quinquagesimum psalmum modularetur, versum hunc dicens: Laudate eum in sono tubæ, laudate eum in psalterio & cythara: subito divinitus subobdormivit. Cum ecce sancta virgo Lewinna sibi apparuit. Surge ait, me me accipito, me, inquam, comitem tui itineris habeto.

[20] [monitusque in visione,] Ille vero evigilans, nec bene, quippe qui sopitus somno erat, visionem intelligens, adesse ædituum, qui jam abierat, putavit, arguentem sceleris, quod mente concepit. Et hac illacque per ecclesiam discurrens, & utrobique prospiciens nullum videt, neminem mortalium reperit. Tunc tantus ardor mentis, tamque magna cupido eum invasit, ut si non illico eam tolleret, seipsum insanire crederet. Primum oravit paululum, accessit, loculum reclusit, linteolo, quod ob id quidem paraverat, eam involvit. Verum mihi quidem videtur, huic loco inserere rem dignam memoriæ. Nam cum primo eam tolleret, a loculo pallium ubi integerrimum habebatur, disruptum est, perque scissuram quædam ossa minora cecidere. Cui casui hic ipse invidens, cadentia tollebat, & ceteris ossibus restituebat; ter reposuit, ter cecidere, ut patenter indicaretur, quid sui corporis reliquiarum videlicet ibidem vellet haberi, quo in loco martyrii palma finivit vitam, ubi corpusculum terræ mandatum est.

[21] Quapropter novo linteolo ea involvit, uti jam superius dictum est, [ipsum aufert & ad navim mittit.] hospitium venit, in una suarum tabernarum b collocavit. Indignus siquidem habebatur tantæ Virgini, & Martyri hujus habitationis honor, sed hic, quo tunc temporis minime quidem poterat esse aptior. Tunc vero per suum comitem hanc ipsam ad navim misit. Ipse autem in eodem loco remansit, quo funditus suspicionis occasionem tolleret, & ut quod fecit occultum foret, orationi vacans donec, sole occidente, hesperus oriretur, & vices suas nox sibi vendicaret. Quiescunt cuncta viventia terris, æquore, silvis. Sed nullo modo elementa mundi quiescunt. Nam subito fragore intonat æther impulsus ventis, fragorem cadentes silvæ dant, maria Æolica rabie intumescunt, inquietantur mortales tectorum excidio, humiles populos sternit pavor. Nautæ illius navis, in qua erat sancta Lewinna, timent sibi, & quamquam cingerentur rupibus, & altis scopulis, tamen ipse timor freti inquietabat eos: urgentur enim desuper pluvia, grandine, ventis.

[22] Hac igitur tanta rerum collisione adacti, invicem loquuntur: [Exorta tempestate terrentur nautæ,] mens enim hominis gnara, præfciave nonnumquam futura prævidet, & quamvis nubili acuminis obtutu, tamen ventura prænoscit: Nescimus quæ sancta huc noster monachus misit, idcirco enim hæc intemperies, ista etiam tempestas cæli fit. Quid agendum est nobis? Peribimus cuncti hac ipsa tempestate, medio æquoris, undis, procellisque obruemur. Quid fiet in medio mari, cum in securo loco, hic ventus nobis sit timori? At si diu hic demorati fuerimus, & ventus durus, & contrarius, uti nunc est, fuerit; quæretur quod ablatum est, hic autem nusquam reperietur. Tum quoque si reperitur, capitibus plectemur, tum equidem navis, & omnia nostra publicabuntur. Unus eorum rusticus rudis alios hujusmodi adhortans ait: In fluctus hæc zaberna eat, undis sali longius abigatur, ne usquam reperiri queat. Alter quidem sanioris mentis, illius insolentiam compescuit, omniumque metum verbis abegit. Si istud dignum est, ait, sanctum summumque religione, tanto magis sperare debemus, hujus sanctitate protegi, dignitate salvari; quam citius facilem auram, quin quoque prosperum reditum ad patriam. His igitur dictis confortati sunt animi eorum, sperare e cælis opis divinæ salutare auxilium.

[23] At noster fidelis fur, quin etiam latro bonus, [ipse vero a Sancta confortatur,] in somnis ducebat noctem, constringebatur mente, angebatur animo. Timor enim præfocabat mentem illius, aggravabat animum, ut ne quidem posset dilatare se consideratione, nec metiri cogitatus c suos aliqua præmeditatione, sed tantum labia movens, sanctæ Virginis opem, solamen, auxilium precabatur. Hujus ergo formidini miserata est, orationem audivit, precibus annuit. Adfuit enim, relevavit ejus animum, abegit metum, confortavit, consolata est. Nam vox quædam, quasi vox mulieris clara, gracilisque, quo facile quidem posset animadverti a qua persona descendisset, derepente audita est, clare personans intonuit: Pone, sodes, pone, inquit, timorem, spera, crede, confide, cras divinitus auxilium fore. Summo enim mane juxta tui desiderium habebis, uti precaris, facilem auram, tenebis æquoreum iter reditumque ad patriam.

[24] [sedatisque omnibus,] O immensa bonitas! o summa pietas Omnipotentis prædicanda, admiranda, æque quidem in electis, quos ante mundi, ac totius creaturæ originem præelegit, constituit sibi famulari, quosque ante omne tempus ejus, deliberavit cælestis ordinis militiæ adscribi. Confortatur hic ab ea, ut possit is credere hunc abitum sibi placere. Confortatur ne timeat, quo is id quidem facti sanctæ Virgini placere credat. Mox vero tanta est sedata tempestas, ventorum deperiit agilitas, timor freti quievit, mutatio rerum suas vices servavit. Tunc monachus hortatus est sui comitem quiescere d, tum cedere tempori noctis. Mane, ait, revertentes ad littus, dabimus vela ventis. At transeunte nocte, jamque lucifero pellente tenebras, suda poli facies apparuit, prospera aura tenorem sui flatus habuit, quod persæpe nautas ad æquor invitat, & longa maris spatia penetrare factitat.

[25] [e portu læti solvunt.] Accito itaque comite suo, monachus jam sæpe memoratus mare repedavit. Qui veniens omnes paratos navigatum jam diu ipsum operientes, & adventum ipsius exspectantes invenit. Ventis vela dantur. Cum carina undis fertur, dextra lævaque æque tenduntur rudentes, navis etiam clavo suo imperiose deducitur. Modo etiam celeusma canunt nautæ: nunc aliquibus modis exultant, nunc ludus verbis agitur, nunc carum convitium objicitur. Sed dum jam, transeunte media die, adhuc incibati forent, unus alios submonuit; Cibum, inquit, capiamus, jam hora præteriit. Alius huic contra respondit: Nil certe præter panes habemus, & hi quidem jam sunt duri, ad comedendum e dentibus iniqui. Est autem locus abundans piscium, ubi hic monachus navim egrediatur, quantum sufficiat nobis mercetur: nos autem legemus flexionem hanc curvi littoris, post simul manebimus adventum revertentis. Huic enim egredienti nemo injuriam faciet, & alii nostrum exempto fortassis injuria fiet; ubique enim sunt homines injuste injuriam facientes.

ANNOTATA.

a Vox duriuscula, & torti quandoque sensus nihil movere nos debent.

b Quid per tabernam hic velit, ex adjunctis colligendum est: arculam existimarem indicari; at non video quas hujusmodi tabernas Balgerus e navi afferre potuerit, per tres leucas, ipso Paschæ festo die, unico socio comitatus. Sit igitur arca, sit saccus, zabernam infra vocabit, quæ eodem plane reducenda erit.

c Legebatur cogitans, substitus ex edit. cogitatus: & sic paulo infra ad cras adjeci tibi.

d Hæc legi quidem, verum examinari non possunt; nam si singula expendantur, non satis cohærent. Superius socium ad navim cum zaberna remiserat; jam ferme sciebant nautæ quid ea contineretur &c. Hic comitem jubet quiescere, ac cum ipso in navim revertitur. Sequentia æque implexa sunt & obscura, quemadmodum in Commentario jam præmonui.

e Ad comedendum deest in edit.; infra vero post revertentis, interserit, exspectantes.

CAPUT III.
Navi egressus, frustra regredi tentat; sed post varias ambages, thesaurum suum feliciter recuperat.

Paret monachus consilio hujus, egreditur, pisces emit, ad littus, ubi operiebatur, redit. [Balgerus pisces empturus, navi egressus,] At puppis longe a terra aberat. Non enim littori appropinquare poterat. Iniquum est eo in loco mare altis ratibus, modo altum, modo breve habetur accedentibus. Quapropter curabum a sex nummis conducit, intrat, remis in ventum & undas navigare occipit. Verum natura quod difficile reddit, facile cedere haud valet mortalium conamini. Nam nequidquam obluctati vento & undis, redeunt. At socii id videntes, dant vela ventis. Et monachus super littusstans id intuens, pene fit exanimis. Conquerebatur remanens, quin etiam plorabat dicens: Nunc abis, mi pia Virgo, ego autem miser remaneo. Indignus namque ex toto b tecum ire, tecum esse, tibi in carina servire. Vale, vale, inquam, vale. Habeto prosperum tuæ navigationis cursum, & mihi modo remanenti, ut primum navigavero, impetra portum.

[27] Et hæc dicens, tamdiu ipsam carinam oculis est secutus, [eam assequi non potest:] donec aspiciens frustraretur intuitus. Invitus igitur remanet. At illi, donec cogeret eos vesper intrare portum, securi minarum maris, venti & nubium navigant. Tandem veniunt ad portum, carbasa deponunt, læti intrant, fatigata corpora procurant. Verum quosdam socios compatriotas reperiunt, qui similis mercis causa huc venerant, & quædam, quæ secum detulerunt, veneunt c, quædam quæ secum vehant mercantur. Sed dum se mutuo, per umbras noctis recognovissent, invicem amicabili servitutis obsequio sibi student. Hic namque sibi amicissimum compellat, alter dilectum amicum salutat. Alius consanguineum osculatur, illi pacis munus offertur. Invicem propinant quæ habent pocula, tum communis fit omnibus cœna. Insomnem itaque noctem ducunt: at lucescente die, qui hesterno venerant, abitu accinguntur, sociæque navis homines, ut secum navigent adhortantur.

[28] Non possumus, aiunt, necdum paravimus, quæ cupimus, [interim res ejus alteri nauclero committuntur;] quoniam nostræ mercis quædam adhuc restant, quæ vendemus, & quædam nobis mercari volumus. Quocirca neutiquam vobiscum ire valemus. Et illi: Arbitrio vestro fiat usque vestra navigatio. At Balgerum monachum nostis nostrum compatriotam, nostræ viciniæ incolam? Novimus optime uti vos. Et illi: Res hujusce apud nos habentur, inquiunt; hic autem pedes subsequitur. Credimus, speramus, huc illum venturum. Qui cum venerit, has suas res reddite illi. Id nempe dicentes, tradunt illius omnia, zabernam quoque, & sanctæ Virginis ossa: tum quidem portum linquunt, tum etiam alas velorum pandunt. Accipit navis auram, fugit terram. Cum itaque invite remansisset frater super littus maris, quam cito potuit ab eo conducta est alia navis. Intrat, secutus est.

[29] [unde summa Balgeri tristitia;] Ut ergo prospere patriæ accessit, navim, qua vectus est ad Angliam, in littore statim invenit. Nec mora, nauclerum denique convenit, res suas, quin etiam zabernam, sui secretum continentem, requirit. Rem ergo omnem ordine pandit; Metuens, inquit, ne tibi molestum haberetur, si sine te a nobis res tuæ deferrentur, cuidam nostræ viciniæ homini commisi, & ut eas, si ad eum venisses, tibi assignaret, indixi. At ille præ dolore pene extra se positus; Perdidisti, inquit, me Satius equidem emori malo, quam ad horam carere tanti pretii thesauro. Idcirco videlicet puppim egressus sum? Idcirco retro remansi, ut amitterem quod charum magis vita fuit?

[30] [quæ vix levari potest.] Cumque vidisset eum supra hujuscemodi re afflictum, non modice quidem, tum autem lamentari; sedare ejus animum cœpit, lenire dolorem, mollire tristitiæ amaritudinem. Ne formides, ne desperes: ne jam quidem solliciteris. Credo, satis est fidelis vir, cui commisi tua. Quapropter fidens tui esto: ne inconsiderate quidem hoc eventu movearis. Ut spero, ut credo, propediem aderit, tum de tuis rebus lætaberis, tum quoque de tui infortunii temeritate, versi in prosperitatem, exultabis. Igitur vix his sedatus est animus ejus, vix tandem acquievit verbis illius. Igitur jam dies tertia transierat, & nauclerus ad votum omnia sibi paraverat, cum carina fluctu veniente agitur, portum linquit. Tum vela ventis dat, undis haud adeo tumentibus ducitur. Reliquum diei prospera fortuna navigatur. Jam jam dies concedit sequenti sua tempora nocti, tum occidit hesperus, secundum noctis lucet sidus. Navita puppis clavum tenet, rudentes administrat, nunc hunc liberum reddit, nunc alterum sua arte sibi servire cogit.

[31] [At navis ita felici cursu,] Verum post paululum cælitus somnus omnes invadit, præter hunc solum, qui clavum tenebat, qui puppim regebat. Cum autem cum tanta prosperitate ea in nocte navigatur, tam dulcis, tamque suavis aura velorum implet sinus, ut nequidem navis nutaret; non hac, non illac, ut fit, in latus versus aquam caderet. Sic sic eat, o beata Virgo, tu clavum teneas, tu navim regas, tu administres rudentes, tu omnibus carinæ officiis adsis præsens. Fungere vice nautarum, ut illi positi quiescant somno. Tibi optime notus habetur rectus per æquora cursus, tibi æque nostræ patriæ portus. Miratur magister navis, sic una socios subito obdormisse, miratur hanc navigationis prosperitatem, per totius noctis spatium adesse. O omnipotentis mira manus, mira operatio in suis sibi famulantibus. Eorum ossa omni in loco ejus providentia servantur, amantur, diriguntur. Multis quoque signis propalat, cujus excellentiæ sint, cujus sanctitatis, cujus virtutis, quam dilecta sibi, quam clara cælis, quam alta.

[32] Verum dum nos apostropham jam bis servamus, [reliquias in portum defert,] deviando aliquamdiu a rationis * serie discessimus. At nunc redeundum est, ordo orationis servandus est. Jam sol Oceano erumpens radios terris spargebat, quosque operi studiisque laborum revocabat, cum ecce cuncti evigilant, tum surgunt e foris, ubi sese locaverant. Tunc rector navis hac voce socios compellat: Surgite, surgite, inquit, satis supraque quam debui, omnes vos quiescere sivi: nimium temere hujus noctis navigationem servavi, vobisque parcendo solus omnium curam suscepi. Certo sciatis numquam cum tanta prosperitate navigavimus, nusquam quidem ea securitate, nec tam recto, nec tam certo cursu per hoc æquor ad patriam venimus. Dumque talia refert, portui patriæ accedunt. Tandem carbasa deponunt. Res navigationis solis remis agitur. Ossa beatæ Virginis in zaberna collocata, a nauclero domum deferuntur, ac in hemicyclo d ejusdem domus locantur.

[33] Ecce autem nuntius adest gaudii, rem refert, [quas ille continuo quærit,] dicens, jam pridie portum intrasse eam puppim super cujus adventu maximis curis frater ille afficiebatur. Ut hujusmodi fama implevit aures ejus, pernix illo advolat, quæ domus illius sit interrogat. Verum postquam didicit quæ esset, adiit, intrat, sed minime quidem domi reperit. Rogat ergo familiam, ubi dominus domus sit: sed & conjugem interrogat, nam ea ipsa domi erat. Ignoro, ait, quo in loco nunc sit, verum tantum scio, paulo ante maris petiit portum, ibi sui quadam utilitate volens convenire necessarium. Et ille ad hæc: Res meæ ubi sunt, inquit, quas ab Anglia vir tuus detulit? Et rursus: Male succedit mihi jam dudum omnis mea fortuna, nam haud secundum meum velle accidunt tempora. Nam quidquid mihi evenit, id contrarium repugnat meæ voluntati.

[34] Tum illa respondit: Res tuæ ubi sint penitus ignoro. [& tandem obtinet.] Res autem cujusdam monachi penes me habentur, quas ne cui traderem, abiens interdixit maritus. Ego ipse, inquit, sum præsens de quo dicis, quia hic res cujusdam monachi habentur. Trade ergo mihi eas. Nullo modo, ait, in hoc assentiar verbis tuis. Nescio enim qui sis, & maritum timeo. Ad hæc ille inquit; Unum est quod volo mecum deferre, zabernam videlicet, quandoquidem mihi a te cetera negantur. Quidquid vero aliud est hic apud te pro arrhabone detineatur. Id fiat scilicet, illa inquit. Tua dumtaxat a me tibi tradetur, ne dum venerit maritus, factis me incuset, & audaciæ arguar. Tradidit itaque mulier quod vilipendebat, quod vilius inter ceteras res putabat. Ille vero super omne aurum pretiosius quidem, cælitus signis exagitatus ducebat. Suscipit igitur illud, famulique sui, qui secum ierat, collo suspendit. Nam uterque pedes ierat. Amor enim & desiderium, quod erga sanctæ Virginis ossa habebat, ut pedes iret effecerat.

ANNOTATA.

a Cancrum esse indicant lexica, hic pro navicella accipitur, & sic est apud Isidoruri. Si hic loca nonnulla sigillatim designasset. Drogo, lucem magnam narrationi suæ prorsus implexæ & involutæ attulisset.

b Deest verbum sum, vel pro ex toto lege exsto, ut est in edit.

c Voluit dicere vendunt.

d Atrium forte indicat, vel capsam aliquam semirotundam servandis mercibus aptam: minus etiam intelligo quid velit edit. per emicidium domus.

* Forte narrationis

CAPUT IV.
Bergas cum reliquiis redux, solenniter excipitur, ipsæ in loculo novo decenter collocantur, statimque miraculis clarent.

[Summa exultatione Bergis receptæ,] Verum cum jam appropinquaret claustro, mittitur qui hæc nuntiaret abbati suo: Hæc defert monachus noster, illo in loco vos operitur, mandat ut cum digno honore suscipiatur. At ille priorem loci, boni testimonii virum, misit, aliosque una ire jussit. Vadite, ait, & caute agentes, primum videte, quid sit. Quod si vobis dignum veneratione videtur, cum digno honore a vobis tractetur. At illi extemplo parent ejus dicto. Veniunt ad locum ubi monachus exspectabat. Et prior, Optimum factu, inquit, habetur, ut videamus, quid istud sit, an sigillis signatum reperiatur, an forte, uti debet, hic charta inveniatur. Ergo omnia recludunt. Tum tria quidem sigilla inveniunt. Cernentes itaque sancta ossa tribus sigillis signata, Creatori omnium reddunt laudes. Igitur cum laudibus, cum hymnis hi, qui missi erant, revertuntur, cum exultatione mentis, cum alacritate cordis Famulæ Christi & ejus Virginis ossa ab ipsis deferuntur, donec ante januam monasterii veniunt.

[36] [in bibliotheca claustri deponuntur,] Præterea narrat prior loci quæ invenerat: tribus gaudens manifestat sigillis authentice sancta ossa signata. Super his lætatur abbas ejusdem loci, & omnis congregatio, omnis puer, juvenis, senex exultant spirituali tripudio a. Et quia tunc temporis minime quidem paratus erat loculus, ubi ea ossa, digna laude, plena virtutis possent reponi, in bibliotheca cum libris pro tempore aliquantis diebus locantur, quoad digno honore aptus eis loculus componeretur. Merito siquidem in primis talis locus sanctæ Virginis cineri aptatur, ut his libris primo delatus adjungeretur, quorum sententias menti suæ ea locaverat, dum vixit, quæque eædem indicabant, fecit. Merito, inquam: nam satius erat, eam tum librorum sententiis, tum suis rebus bene gestis florere, quam inani rerum opinione uti, quam quæ sunt contraria virtutibus sequi, & ita vivere, ut foret posteris suis nobilitatis speculum, & virtutis exemplum. Siquidem exstabat huic quid multum etiam summæ opis ad bene beateque vivendum, cum quidquid boni quotidiana meditatione colligendo excerperet, in dignitatis nobilitatisque sancti actus exemplum transferret.

[37] Igitur componitur honori sanctæ Virginis loculus, [donec, perfecto novo loculo,] primo ligneis tabulatis, donec argento aurove comeretur, qui dignior ejus religioni haberetur. Forte fortuna adfuit b: nam quidam episcopus ab Oriente tunc temporis Bergis morabatur, nomine Bovo c, plenus Dei timoris, & amoris, ætate grandævus, præcipui moris vir, cujus faciem cum videas, quanti hominem dignum memoratu putes. Hic itaque talis ab omnibus accitus adjunctus est sancto negotio, cujus consilio sanctæ translationis dies statuitur. Dehinc quidem promittit sese interesse, tum facturum iri d quidquid episcopalis ordo hujus tantæ rei debet servitio. Dies adest, cuncta parantur, quæ sancto usui necessaria videntur, vinum optimum, quo lavarentur ossa, duo pallia ad involvendum: cum cereis digni bonique testimonii astant fratres.

[38] Tum quoque, uti mos habetur, Letania primum agitur, [a Bovone episcopo] deinde involuta pallio ossa denudantur. Denique ubi primum sanctæ memoriæ episcopus ea vidit, dignam memoratu, ceteris audientibus vocem emisit: Vere sancta ossa in terris digna honore, vere sanctæ Virginis Martyrisque reliquiæ. Mox ipse chartulam sumit, aperit, legere præcipit. Hujus autem series talis habetur: Hic est corpus præclaræ virginis Lewinnæ, quæ multis decorata virtutibus floruit sub rege Anglorum Tuberto e nuncupato. Quæ postmodum, & sub ejusdem regis tempore martyrio vitam finivit, archipræsule vivente nomine Theodoro f. Unde post multorum curricula temporum, Deo revelante, corpus ejus ab Edelmo g antistite a terra est elevatum, magna populorum astante multitudine, sicque cum digno honore intra monasterium est collocatum.

[39] Dum itaque hæc legerentur, episcopus lacrymis præ gaudio perfundebatur, [in illum translatæ sunt.] tantæ orationis adstipulationi annuebat, quin etiam vota laudesque omnipotenti Domino reddebat. Interim quidem vino abluuntur ossa, palliis duobus involvuntur, in loculo reconduntur. Tunc clavis undique tabulæ loculi configuntur, ne qua fraude posset adiri, nec inde aliquid reliquiarum tolli. Acta siquidem est hæc translatio anno Incarnationis Domini nostri millesimo, quinquagesimo octavo, indictione tertia, sexta feria h, regente Henrico rege sceptrum regni Francorum, optimo autem comite Balduino i gubernante Flandriam, vivente etiam Drogone episcopo Taruanense, administrante vero Bergense cœnobium Rumoldo venerando abbate.

[40] Verum non sunt tacendæ virtutes, quas propter merita beatæ virginis Lewinnæ de vino, [Virtus vini quo ossa lota fuerant.] unde lota fuere illius ossa, operari dignata est Omnipotentis clementia. Quidam etenim ex familia ejus loci, nomine Leodolfus, quantitatem vini post ablutionem sanctorum ossium vase suscepit, domum detulit, ad salutem sanitatemque febrium tantum reposuit k. Qui dum omnibus petentibus id exhiberet, & id cunctis gustantibus subveniret, post aliquantum temporis ad ultimum aquam vasculo infudit, ac febricitantibus dedit. De qua quotquot gustavere, pristinam sanitatem lætati sunt se recepisse. Nunc itaque paululum libet immorari tantæ Virginis martyrisque laudibus.

ANNOTATA.

a Sic legendum, non ut in edit, ubi est exultant spiritu, alii tripudio. Multa emaculatione indiget Mabilloniana editio.

b Intellige qui rem perageret, nempe episcopus, de quo loqui incipit.

c Lego Bovo, non Bavo, ut ferme in Ms. habetur. De hujus patria, Bergas adventu, initaque cum Balgero notitia, non est hic locus plura disquirendi.

d Hæc, ut semel dicam, & plura id genus alia Drogoni ignoscenda sunt.

e Voluit dicere Euberto, ut alii legunt. In edit. habetur Eilbertus. Fuit haud dubie Egbertus, ut ex Alfordo superius in Commentario diximus.

f Notat Martyrologium Romanum 19 Septembris, missum in Angliam a Vitaliano Papa. Vitæ exstat sec. 2 Benedict. ad annum 690 quo excessit e vita, postquam ab an. 668 Cantuariensi ecclesiæ præfuisset.

g Legebatur Edelino substitui Edelmo cum edit. quod magis appropinquat vero nomini, opinor Athelmo, qui anno 924 e vivis excessisse dicitur in Anglia sacra parte 1, pag. 99.

h Locum hunc, ait Mabillon, in codice Ms. ita oblitteratum fuisse, ut legi non posset, sed eum se ex Molano restituisse, qui ex monachis Bergensibus acceperit S. Lewinnæ translationis festum agi VI Kal. Julii. Tu vide quæ de his diximus in Comm. præv.

i Obiit Balduinus, cognomento pius, Insulis 1 Septembris 1067.

k Hic paucis notandum, quod supra insinuavi; a sequentibus verbis; Qui dum, in codice Bergensi, ad me transmisso, non satis apte inchoari lectiones aliquas, quarum 1 perducatur usque ad medium numeri 41, sic ut 2 inchoëtur; Denique etiam adhuc: 3 vero paulo ultra initium numeri 42, ad Virtutum fœdera. Quarta & quinta lectio ad marginem solum adjiciuntur, absque ulla divisione, ut merito dubites an usitatæ umquam fuerint.

CAPUT V.
Brevis S. Lewinnæ Vita, seu potius elogium.

[Qualis fuerit virgo a teneris,] Verum de vita ejus primo dicendum est; post de virtutibus, deque martyrio paulatim ascendentes pauca dicemus. Sane a primis caræ pueritiæ annis plena spiritus Dei sancta Virgo ei ipsi placuit, quæ in primo suæ ætatis flore illius amoris dulcedine adeo adhæsit, ut nullo modo, nec in prosperis, nec in adversis semel susceptæ instantiæ cederet, sed auctori pudicitiæ, castitatis proportione faveret. Denique etiam adhuc in teneris annis inerat ejus menti quod proprium est animi bene constituti; nec multum lætari rebus secundis, nec dolendo cedere contrariis. Dehinc adulta, major se, mente florentem mundum calcavit, Deum præponens omnibus, quæ oblectamento fore videntur, quibus genus hujusmodi mulierum mage nonnumquam illicitur.

[42] Igitur & puella, & adulta virgo, dum vixit, [qualis jam adulta,] bene vixit: quia scilicet & sibi cavit, ne antiqui hostis in decipulæ fraudem dolumve caderet, ne de ruina ejus isdem hostis interdum insultans gauderet. Virtutum fœdera, munia quoque earum diligenter imitata est. Amica humilitatis exstitit, cultrix ejus collegæ patientiæ, pudicitiam conservabat, qua cælum, Deo & angelis cara attingebat. Præterea fortitudinem mente, auream mediocritatem suo actu usque colere; justitia, prudentia, æque & quidem omnia sua metiri. His namque & ceteris virtutibus decorata, radicem sanctæ dilectionis cælo fixit, tum quoque ramos, scilicet studia boni operis inaltavit, flores suavis odoris internæque viriditatis folia, tum præterea fructus dulces nectareosque Creatori suo protulit. Robur etiam virile femineæ mollitiei loco servavit. Quam videres opere quotidiano viritim studentem, cerneres ut arcum intentum ad omnia bona ejus paratam a mentem. Vitia quoque virtutum similitudinem mentientia subintuebatur, colubrum inter columbas, lupumque sub ovina pelle latitantem despiciebat.

[43] Nec mirum id quidem. Pater enim cum Filio, [utpote Spiritu sancto plena,] cumque Spiritu sancto eam ipsam inhabitabat, cujus ipsius custodia omne contrarium virtuti cavebat. Erat enim inhabitatio tanti hospitis, causæ * custoditio mandatorum ac totius legis, dilectio æque quidem Dei reddebat hanc pervigilem sui sedulam cælitus divinæ operæ, solertem nimium, nimiumque mundæ conscientiæ. Sic sic Dominus in Euangelio, quod dicimus, sese diligentibus promisit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, & Pater meus diliget eum, & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus. Mansio Dei omnipotentis numquam habetur vacua boni operis. Nam quem Dei Spiritus inhabitat, usque pervigilem reddit, sedulo exercentem recta, favere proximorum utilitati, se dedere æternæ dispositioni. Isto siquidem habitatore usque usa fuit beata virgo Lewinna dum vixit, quo ductore declinavit mala, sectata lynceis oculis, quæ sequi habentur meliora. Claret itaque quæ vixit terris, quæ tam clara nunc vivit cælis.

[44] Nam virtutes, quas vivendo coluit, nunc manifestant quanti & cælis sit. [pluribusque virtutibus,] Id quidem quemvis credere adigit summa ejus claritudo, quin etiam cælestium signorum magnitudo. Id propter scilicet hæc sancta Virgo Deo placuit, & martyrio digna inventa est. Quoddam enim privilegium retinet martyrium, quo clarus celebrisque præ ceteris mortalibus & a Deo inaltatur b, qui ejus testis dignus invenitur. Id siquidem est vita justa, meditatio boni assidua, justa Dei ac proximi dilectio, omnium virtutum celsitudo. Id, inquam, privilegium martyrii hæc sancta Virgo adepta est, ut & martyr Dei foret cum virginitate, & eo placeret sibi, cujus se addixit amicitiæ.

[45] Præterea inde acceptissima omnino ei arma totius boni præ se erant, artes exercitationesque dexteræ viæ, quæ in sua vita a se culta fuere, [adeo conspicua,] quis omnibus mortalium præstitit, quisque mirificos fructus extulit. Ne quidem in extremo saltem tempore has reliquit, cui conscientia bene actæ vitæ multorumque benefactorum recordatio jucundissima fuit, non quod suis bene actis extolleretur, neque enim jactantia quid de ipsius moribus usurpavit, partemque tulit; verum quod exultatione habitantisque in ea spiritus bona sibi usque succedere gauderet. Custos etenim sui, & intrinsecus spiritualiter gaudebat, & ne quidem foris id aura favoris tolleret, sibi semper timebat.

[46] [ut martyrii corona digna fuerit.] His omnibus virtutibus fulta beata Virgo eo pervenit, ut martyrio coronaretur, & duplice palma muneraretur, si vita morteque hostem, hostisque ministrum devinceret, ac de utroque læta trophæa suo Domino reportaret. Verum bonæ devotionis illius animus erigens se posteritatem ita semper prospiciebat, quasi cum excessisset de vita, tum denique & esset victurus. Quod quidem ni ita se haberet, prudens gnarave horum haud tam læta, tam festina adeo ad mortem niteretur. Equidem efferebatur desiderio angelos, archangelos, omnesque Sanctos videndi. Denique sciebat quod commorandi natura sibi diversorium non habitandi dedit. O præclarum diem, cum in illud divinum Sanctorum concilium cœtumque profecta est, cumque ex hac turba, & colluvione discessisset, qui est octavo c Kalendas Augusti. Ibi beata Virgo, memor esto nostræ fragilitatis, & semper præsens nobis subveni in necessitatibus, & in omnibus periculis. Abhinc clemens respice tibi famulantes, tibi canentes, & attolle tuæ opem misericordiæ, piumque tuum solamen sperantibus animis exhibe.

[47] [Scriptoris epilogus.] Verum in calce hujus libelli ad memet redeundum est, mea insolentia, audacia, petulantiaque animi incusanda. Qui dum hoc in opere prudentioribus deberem cedere, suscepi onus, quod prudens rerum caverem, ne potius victus mole, sub fasce ruerem. Lectorem det itaque veniam peto, quid historia sequatur attendat, quidque oratio velit animadvertat. Si quid habetur in ea nimis superfluumve, id propter scilicet haud me accuset, non hujus orationis arguat, non morsu venenati dentis retro rodat. Reminisci debet, quod minime quidem ab orationibus *, sed a piscatoribus divina dogmata sint nobis tradita, & quod sancta rusticitas, & simplex animus, pura mens, corque mundum adeo Deo placent.

ANNOTATA.

a Nescio quid hic in edito significare possit parcam. Verum de his satis.

b Satis patet quid scriptor velit. Adde hoc barbarismis reliquis.

c Forte IX Kal. ut legit Mabillonius, nonnulla ibi observans de quibus satis dictum existimo. Id ego miror potissimum, unde Drogo diem ejus natalem seu martyrii didicerit, quemadmodum & illa quæ de S. Virginis vita hic narravit; ubi supra num. 7 fassus est, de ejus vita & martyrio perparum sibi cognitum fuisse: ut de tantæ Virginis martyrisque laudibus magis quam de gestis loqui potuerit, unde elogium potius, quam Vitam merito appellaverimus.

* An cauta?

* oratoribus

AD LIBRUM SECUNDUM.
Prologus ejusdem Drogonis ad eumdem venerandum abbatem Rumoldum.

Tandem decursa serie translationis beatæ Lewinnæ virginis, ventum est ad miracula, [Miracula narraturus præmunit se adversus obtrectatores.] quæ illius meritis dignata est operari Omnipotentis clementia. Quæ tam numerosa, tamque multa habentur: ut si Maronis, vel Homeri docta facundia adforet, fortassis victa multiplici taxatione narrandi, moleve tenendi audita vel visa succumberet. Verum nos vel visa, vel audita pro posse nostro dicendum venimus, ejus precibus sanctum Spiritum nobis adesse orantes, ut ejus ductu, ope, levamine dirigatur scriptoris oratio, deturque facundia narrandi, & par copia dicendi, cujus sunt facta providentia. Sed nos multa prætermittimus, ne superabundans materia legenti fastidio sit. Attamen si cui displicent hæc nostra, immo sancti Spiritus, sanctæque Virginis, quæ scribimus, etsi incredibilia illi videntur, fideles personas, qui viderunt, quique præsentes adfuere testes anteponimus, eorumque sub judicio, atque testimonii veritate, hæc nostra qualiacumque sint scripta firmamus. Veniat, veniat, accedit auctoritas ac inviolata permanebit veritatis puritas. Hinc prudentem admoneo lectorem, veniam det, si aures illius nimium urbanas offenderit incultus sermo. His ergo omissis, maximum mihi habebitur, si vel facta dictis exæquentur. Quod ut possit fieri, mi venerabilis pater Rumolde, orationum tuarum solamen adfer, tua auctoritate firma, sicque pendulum onus tuæ sanctitatis sustinebit tabula. Novi, quod haud æque quidem, ut actum est, omnes animo ferent: novi, quam facillime in difficillimis causis livor judicium ferat, & quia quod hic sibi difficile putat, alterius benefactum retro rodendo damnat. Quæso igitur extremam nostro operi, communis negotii studiosus, manum imponas, abundantia reseces a, quatenus pagina dum factum narrat, sententia etiam firmo gressu currat.

ANNOTATA.

a Possunt addi ex edit. hiantia suppleas, errata reprehendas. Porro ut totius sequentis miraculorum narrationis breve compendium præ oculis lector habeat; non gravabor id ex Meyero supra laudato depromere. Sic habet: In territorio Furnensi, pago Alveringhem, Badero; apud Leffingas, in agro Brugensi Boldredus paralytici, præsente episcopo Drogone sanantur: Aldenburgi sanatur puella omnibus membris capta. Apud Uytkercke puer claudus membrorum accipit officium. In insula Walachria, omni copia rerum, multitudine hominum, ac robore præstantium equorum, inquit, referta, sanatur Ramboldus paralyticus, idemque surdus. Brugis sacerdotes cum velamentis in modum supplicationis, sacro corpori extra castellum processerunt obviam. Ibi duo cerei vento exstincti, ut primum sanctæ reciperentur reliquiæ, per se rursum sunt accensi. Dodesele Erenboldus a clauditate, atque a canceris liberatur ulcere. In Liswege quidam Ramboldus, morbo pustulæ graviter afflictus, ut qui jam linguæ officium, vimque omnem corporis amiserat, sanitati restituitur. Eo portatur ex agro Bruggensi Obsendis mulier paralytica, quæ remedium ibi accepit & salutem. Hæc præ oculis habere nonnihil juverit ad totius seriei intelligentiam, cui alterum verbosum exordium præfigitur.

LIBER SECUNDUS.

Exordium alterum.

[Ad Dei solius favores,] Omnipotentis providentiæ altitudo, ante omnia tempora mundi, Sanctis sibi famulantibus præordinavit summam invisibilis gloriæ [&] gaudii claritatem, magnitudinem præmiorum, ut facilior hujus seculi labor eis videretur, cum obnoxii vel deteriores a non carnis sed Dei multarum rerum discriminibus subjacerent. Hæc summa cælestis regni maxima, ex parte pene omnes mortales a primo parente latuit, donec gratia Christi venientis in carnem, suis ipsam quidem manifestavit, tum doctrina Euangelii, tum miraculorum insignium numerositate. Quo signa quidem videntes præsentes cælica vi adacti credere cogerentur, quæ mysteriorum magnitudo testabatur. Nam nec quidem facile potest credi, quæ siquidem incredibilia videbantur præfari, nisi & signorum copia cælica vis ipsa commendaret, & is qui hæc ipsa demonstrabat verbis, & miraculis plueret. Quapropter firmum fuit, creditum est esse quid tale invisibile quod huic visibili excelleret, quoniam ea quidem substantia firmior est, quæ minime hoc in mundo conspicitur, quam hæc caduca, quæ oculis capitur. Ex quo nimirum contigit quosdam mortales capaces divinæ mentis credere Deum innovare venisse, quod invidia antiqui hostis periit, hominem scilicet, qui a paradisi amœnitate decidit, quem isdem veneno infectæ fraudis occidit.

[50] [omnia merito revocat.] Verum versa vice sub pedibus electorum Domini postea ingemuit, & jus quod acceperat in Sanctos Dei perdidit: Qui siquidem cum in eum ejusque nequitiæ ministros decertarent, de ejus ipsius dejectione triumpharunt, tum victoriæ bravium, tum laudis præmiique palmas acceperunt. Quibus etiam promisit omnipotens Dominus, quod nec eorum quidem ossa perirent, Psalmista teste, qui ait: Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex eis non conteretur. Et idem Dominus in Euangelio: Capillus, inquit, de capite vestro non peribit. Nam quid speremus, quanta claritate animæ Sanctorum cælis perfruantur b, cum nec pulvis quidem, nec & ossa ab ipso dereliquuntur. Quid namque putamus quanti cælis stant, quid præmiique eædem possident cum agmine angelico, quorum ossa in terris nec cælestis deserit claritudo. Nimirum videre videor, quod incredibile memoratu est; mortem Sanctorum fore eis vitam. Nam tunc primum incipiunt vivere. Vivunt enim Sancti, vivunt, inquam, quos vitæ Auctor diligit, signis longe lateque ampliat, crebris miraculis extollit. Igitur sanæ mentis homini haud dubium quidem habetur quin vivant, quin etiam omnia sciant. Adhærent enim Auctori omnia scienti. Verum jam tempus est, ut secundus libellus partim demonstret miracula, quæ meritis beatæ Virginis dignata est operari Omnipotentis clementia.

ANNOTATA.

a In edito est debitores: utrumvis selige: at paulo infra male in edit. omissum est verbum videntes.

b Addenda hic videntur ex edit.; quantæ curæ omnipotenti Domino habeantur, ut rectius fluat constructio.

CAPUT I.
Circumlatum per Flandriam miritimam sacrum corpus plurimis stupendis claret miraculis.

Postquam episcopali auctoritate, secundum id quod justum fuit, adminiculatum est ministerium translationis venerabilis Lewinæ virginis & martyris, [Dum reliquiæ circumferuntur, sanatur quidam a re num dolore;] summaque digne ejusdem peracta est: accidit ut dignum actu nonnulli existimarent, sanctam Virginem per Flandriam deferendam, ut & notæ fierent tantæ Virginis reliquiæ, & inter eundo Omnipotens Dominus, cujus foret meriti declararet. Cumque Furnensi territorio ad ecclesiam, Fluerinckehem a nuncupatam, ventum esset, suscepta est cum digno honore, tum etiam locata super sanctum altare. Ibi erat quidam, nomine Bodera b, longo languore renum adeo dissolutus, ut numquam pergeret, nisi duobus baculis innixus. Et, ut hodie fatetur, testatur, jurat, deficientibus membris, clinicam passionem incurrere timebat. Suæ itaque longitudinis candelam sanctæ Virgini detulit, aliquamdiu ante eam prostratus oravit, suamque salutem exoravit. Denique dum oratum esset, post datam orationem surrexit, & dolore renum totiusque corporis funditus caruit. Quique suis paulo ante portatus erat baculis, mox eodem die sine baculo portavit reliquias beatæ Virginis. Et mirabili dispensatione Dei id quidem actum est, meritisque Virginis, ut dum de sua salute exultaret, suæ salutis auxiliatricem portaret.

[52] Post hæc transeundo nonnullas ecclesias, properatum est ad villam, [item alius Leffinga,] Letfingas c dictam. Venitur ad ecclesiam, ubi ab incolis nec suscipitur nec honoratur, quippe cujus nomen ante hac ne quidem, ut dicebant, illic audiebatur. Quod non modice quidem præsentes contristavit: deque prosperitate cœpti itineris desperare fecit. Attamen super altare ponitur, ibique quid futurum foret ab illis exspectatur. Tunc unus ex fratribus, qui cum ea illo venerat, ante eam ipsam sese prostravit, atque hanc nunc verbis, uti viventem incusabat, nunc deprecatorie, velut privatam amicam mulcebat. Cur, beata Virgo tibi famulantes derelinquis? Cur non quanti haberis ostendis, ut hujus loci incolæ tua signa videant, te honorent, teque sanctam Dei Virginem ac martyrem credant? Nos equidem deceptores dicunt, te Sanctam minime quidem, nec alicujus meriti esse jurant, credunt. Jam jam pia nostris precibus ades, & veram sanctamque Omnipotentis Famulam monstra; tuum decus, tuam famam adauge, & de te nobis lætitiam præbe, ut sicut claritudo tua alta magnaque habetur cælis, ita quoque signis cælestibus, inaltare d terris. Quod nisi feceris, ad monasterium quamprimum reportaberis, tuo in loco reponeris, & amodo tuo honore meritoque minor habebere

[53] [ab infirmitate paralytica] Hæc perorans a terra surrexit, ad hospitium venit, præmeditans utile factu, quamcitius disponere de reditu. Mirum dictu eadem hora contigit: nam sancta crux nostræ redemptionis signum, quod eo in loco est, aquæ sudorem ex se emisit, & aliquamdiu ita sudans permansit. Id quidem cuncti videre qui aderant, & quid futuri signi esset portentum dicebant. Ecce a quatuor portantibus deferebatur in lecto paralyticus, cui infirmitas ad habitum veniens, artus membraque omnia ademit, quæ illi natura habere dedit. Totum corpus erat rigidum, inflexibilis cervix, venæ, nervique emortui longa infirmitate, manus & pedes ad instar parvi pueri redacti. Quid dicam, quod quidem manum ad os ducere, non aliquod membrorum, aut artuum ad se trahere valebat? Et ut plus mirere, totum hominem dissolutum videres, nilque vitale corpori, præter solitum flatum vix vivido pectori. Itaque a suis ante sanctam Dei Virginem statuitur, atque omnipotentem Dei manum operitur. Præterea meritis ac fidei sanctæ Virginis se totum dedere, ejus pietati se commendare; & mage puro animo ac lingua clamare. Verum enimvero misericordia Omnipotentis adfuit; meritum beatæ Lewinnæ virginis miserum adjuvit. Nam hæc ipsa audivit orationem, miserta est ejus cordis corporisque dolorem. Derepente enim cœpit miser tremere, dentibus frendere, hac illacque circumspicere.

[54] [cum summa omnium admiratione,] Id siquidem cernentes fratres, qui aderant, an tale quid sibi umquam evenisset, eos qui eum detulere sciscitabantur. Numquam, inquiunt, hujusmodi fuit, nil tale umquam passus est: id quidem novum erga eum habetur, sibique hoc in tempore incongruum. Tum fratres, invicem se hortantes, incipiunt orare, Letanias decantare accelerant. Necdum vero finis erat horum quæ cantabantur, cum subito tam agilis, tamque celer a lecto, in quo decumbebat, saltum dedit, ut ne quidem aliquis sanus adeo festinus surgeret, non tam cito saltum daret. Et ut velociter saltum dedit, ad feretrum suæ Adjutricis cucurrit, illud suis manibus tenuit, simulque clara voce dixit: Venite, venite, mecum sustollite, una mecum portate: nam meritis hujus sanus factus sum. Solita enim infirmitate funditus careo, corpus robur suum recepit, venæ nervique fortitudinem, omnia membra sui officii tenorem. Et hæc dicens in sublime elevavit. Deinde lætus hac illacque per ecclesiam cursitat, virtutem sanctæ Dei Virginis in se factam prædicat, tum merita ejus ipsius extollit, tum omnium Domino laudes reddit. Et cum illi ab uno astante baculus offerretur, ut huic inniteretur; Minime quidem, inquit, egeo baculi: meum enim antiquum vigorem recepi.

[55] Tunc denique fama facti signi volat, fit concursus ad ecclesiam, [unde Sanctæ fama multum accrescit.] senex, juvenis, omnisque puer adest, mirabile dictu signum a picit, ac creatori Domino simulque sanctæ Virgini vota laudum reddit. Hinc itaque libet exclamare. O sortis manus nimium, nimiumque prævalida Omnipotentis! O pietas æterni Regis præsens ac propitia, & clemens sibi famulantibus! Hujus signi facto ostendit, cujus meriti ac quanti [in] cælis esset, quæ in terris laude paucorum celebrabatur. Verum enimvero id cælitus actum est, ut multi forent meritis ejusdem Virginis testes & assertores, cum primo pauci essent: paulatimque cresceret illius honor, majorque fieret, quam plebs primum ignorans, ac nescia veri, postea prædicaret. Altera autem die undecim e bidentes detulit, grates pro recepta sospitate solvens; & cum ad aliam ecclesiam festinaret, una cum ceteris gradiebatur, suam Auxiliatricem, per quam recepit sanitatem, portabat. Vocatur autem idem homo Boldredus, qui hodie sanus permanet: mirabileque factum in se esse signum gaudet.

[56] Deinde veniunt villam, Oldeburga f nuncupatam, [Curatur puella mirabili morbo afflicta;] ubi demonstravit pietas Omnipotentis, cujus meriti forent ossa beatæ Lewinnæ virginis. Nam ibi erat puella intolerabili infirmitate jam multis diebus fatigata, adeo ut vix loqueretur, vix sedere posset, vix cibum capere, vix dormire valeret. Totum enim corpus ejus erat tremulum, manus, pedes, caput, quin etiam labra tremebant. Hæc sabbathi, dum serviret horti operæ, colligens olera, quæ cœnæ pararentur, subito in terram cecidit, & exanimis facta est. Tum quoque, cum subita obripilatione, tremor membrorum continuus illi exstitit; æque quidem infirmitas ex eo tempore totam ipsam miseram cepit. Hæc siquidem talis a parentibus delata est, & ante altare, super quod positæ habebantur reliquiæ Virginis, statuitur. Ibi ergo prostrata humi diu jacet, ac operitur omnipotentem Domini manum: ut sui misereretur per beatæ Virginis meritum. Et dum itidem jacens aliquamdiu oravit, tremor membrorum, qui paulo ante continuus erat, cessavit. Infirmitas quoque, quæ eam cum tremore fatigabat, paulatim discessit. Quod cum sensisset, cito a terra surrexit, seseque meliusculam suis parentibus, & ceteris astantibus dixit. Tum itaque vota precum laudumque Creatori omnium referunt: & una æque sanctæ Virgini pro tanto miraculo gratias reddunt. Tum domum a suis pedes reducitur, quæ hodie incolumis permanet, ac omnibus prædicat, quantum beata Virgo se invocantibus valeat.

[57] [item puer; ubi & tumultus sedatur.] Inde interjacentia peragrando, venerunt ad ecclesiam, Uytkercke g dictam, ore antiquo. Dum ergo altero die omnes ejusdem loci incolæ ad eadem ecclesiam convenissent: & dum sacerdos post Euangelium, uti mos est, sermonem faceret ad populum, subito extra atrium sanctificatæ domus oritur ingens hominum tumultus. Fit concursus, undique tela rapiuntur, amicæ partis auxilio quisque festinat. Ante altare sorte jacebat contractus puer ferme duodecim annorum, qui idcirco illo delatus erat, ut fidele auxilium sanctæ Lewinnæ imploraret. Interim subito erigitur, paucis remanentibus, & miraculum cernentibus. Fama facti miraculi circumquaque eminus volat, auresque omnium, qui ad tumultum convolaverant, replet. Tunc denique quam citissime redeunt, tela deponunt. Velociter vero concursus eorum fuit ad videndum patrati miraculi signum, quamprimum festinantium ad tumultum. Videntes igitur miraculum cælitus actum; ferocitatem animorum Deo submittunt, celebre nomen Virginis laudant, meritum ejus virtutemque prædicant. Sicque quod antiquus hostis volvebat ad suæ præjudicatæ damnationis fraudem, Domini manus convertit ad sui nominis honorem.

[58] [De surdo & paralytico,] Operæ pretium est & illa inserere huic paginæ, quæ Omnipotentis providentia dignata est operari, & mortalium oculis ostendere. Insula est dicta Walacra h opibus rerum, tum copiis etiam i hominum robore fortium, tum equorum corpore præstantium, ceterorumque animalium referta. Ad eam itaque ventum est. Ibi erat quidam vir mortalium, nomine Remboldus, duabus infortunii infirmitatibus detentus. Nam & auditum perdiderat, unaque toto corpore paralysi dissolutus exstiterat. Et id quidem ad cumulum laudis Domini, & augmento atque accumulationi Virginis meriti. Igitur defertur a suis, ante eam statuitur, ubi in ecclesia locata fuerat. Haud multum quidem partis diei ibidem fuerat, cum amissam auditus facultatem recepit. Tum æque quidem integræ sanitati restituitur, ac in cunctis membrorum partibus, totus & integer uti homo restauratur. Viget continua sanitate usque hodie, & valet, sese ex semimortuo totum vivum fore gaudet.

[59] [deque puella quæ in visione] Hæc etiam aliud subsequitur, quod a nobis pro posse nostro in lucem proferendo, stylique officio commendando dicetur. Virgo quædam tribus annis ægra jacebat, vimque corporis omnibus membris amiserat. Tantum vero spiritus pervigil solo pectore vigebat. Et quamquam corpus infirmum longa valetudine teneretur, fortis mens & præcavens prudensque habebatur. Hæc itaque audivit signa, quæ fama volabant, quæ sancta Lewinna in vulgus faciebat. Cujus, ardentissime mente inhærens, meritis se posse quoquo modo longa ægritudine privari, aut etiam mortem adipisci, a patre matreque ad eam deferri fecit. Cumque in lecto posita deferretur, paulatim quievit. Tum mirum in modum de lecto surrexit, feretrum tenuit, taliaque, fundendo lacrymas, peroravit: Celebris memoriæ venerabilis Virgo, haud haberi videtur conveniens, ut indicem tibi quanta valetudine teneor, cum omnia scias, & quid sit mihi melius, meæque saluti aut vivere aut mori satius cognoscas. Tuæ fidei, mi pia Virgo, me totam committo, meum vivere, meum quoque mori tuæ in potestatis protectione pono, ut id quidem celerius mihi impetres bonum, quod maxime saluti meæ exstiterit necessarium. Si mors habetur mihi beatior vita, veniat, properet; suscipiam equidem, tantum adsit per tuam deprecationem. Dumque hæc & alia multa perorasset, vale fecit sanctæ Virgini, seque in lecto recollocavit: ac post paululum se iterum domum deferri præcepit.

[60] Sequente vero die patrem & matrem advocat: [morituram sese cognovit.] balneum sibi parari indicit. Vestes quoque, quas habebat præstantiores, deportari jussit. Miratur uterque parens, miratur omnis familia, & super his obstupescens, deinceps quid actura sit exspectat. Ipsa autem intrat balneum, satisque accurate lavat caput, & omne corpus. Postea vero induit se vestibus suis, ac in stibadio se locans, hæc ultima dixit cunctis audientibus. Gratias tibi ago, pia virgo Lewinna, quoniam exaudisti mearum precum vota. Tuo siquidem jussu festinavi lotum, tum tua admonitione acceleravi indutum vestes, quas habebam in mundiore cultu præstantiores. Tuis precibus mihi permissum est, ut alio vadam, aliudque mihi patriæ perquiram. Scio namque, & credo, si hæc præsens vita meæ saluti foret utilior, tum primum mihi hanc impetrasses, tum te omnipotens Dominus audisset, ut saltem aliquantum temporis mihi in ea ipsa concederet. Verum enimvero hæc labilis fragilisque vita multos dat vitiorum præcipitio: ego autem jam portum intrans, secura minarum seculi, littus teneo. Et hæc dicens, iterum gratias Deo, & sanctæ Virgini reddidit, & una spiritum emisit. Potest moveri, cur non mage sibi spatium vitæ a sancta Virgine fuit impetratum, atque sibi a Deo donatum. Cælestis enim providentia utrobique saluti nostræ consulit, & quod melius, quodque necessarium nobis esse prævidet, concedit. Fortasse enim huic seculo reddita, mundialibus sese implicaret, hisque adhærescens, quot diebus deterior fieret. Nam & duo petiit, & ita dumtaxat, ut suæ petitioni utilius concederetur: & huic oculus mentis inhæsit, & altitudo providentiæ idipsum, quod petebat, ei concessit.

ANNOTATA.

a Ex A majusculo male formata sunt Fl, legendum enim Alverinckehem, vel ut in edito Alverinkehem, brevius in Meyero Alveringhem, hodie Alverghem, inter Dixmudam & Honschotum æquali ferme spatio dissitum.

b Sic in nostro & in edito, Meyerus legit Bodero.

c Lege Leffingas, ut supra recte scripsit Meyerus.

d In edit. inaltere, pro quo ad marginem innotesce: at verbo isto etiam ante usus est Drogo.

e Mabillonius legit duodecim.

f Aldenburga, sive Oldenburgum Flandriæ, quasi vetus castrum, imo & antiquissima, ut volunt Flandri nostri, civitas, quæ tantum non regionis metropolis fuerit. Ostenda non procul distat, hodie ad mapale ferme redactum, nisi superesset cœnobium, S. Arnulfi Suessionensis episcopi prædicatione & obitu celebre, de quo plura dicenda erunt ad 15 Augusti.

g Ad Blanckenbergam prope mare, unde in Zelandiam perrexerunt, ut mox patebit.

h Præcipua est Zelandorum insula, in qua Middelburgum & Flessinga.

i In edit. interseruntur hæc verba piscium & aliorum, tum copiis, quæ Meyeras in apographo suo non videtur legisse.

CAPUT II.
Aliorum miraculorum continuata series.

[Candelæ cælitus accensæ.] Dum vero feretrum Bruggas venit, cum maximo tripudio cleri plebisque suscipitur; & cum processio obviam eis extra castellum a egrederetur, duo cerei vento exstincti sunt, qui clericali consuetudine ante illam ferebantur. Verum dum sanctæ Virginis reliquiæ suscipiuntur, cælitus vidente populo, iidem ambo cerei accenduntur, & ita accensi permanent donec limina templi intrarent. Super hos etiam eventus populus Deum laudat, precatur, orat, spiritualique gaudio exultat.

[62] [Uleus canceris depulsum.] Est villa nuncupata Dodesela b, in qua erat quidam homo, nomine Eremboldus, cui tulerat canceris ulcus coxæ officium, ut nullo modo valeret incedere, nisi pars ea corporis baculo inniteretur, qua æger ejus coxæ infirmitate laborabat. Cumque jam esset desperatus a medicis, vitæque suæ diffideret, acceleravit venire ad ecclesiam jam memoratam, ubi convenerant officiales cum sanctæ Virginis reliquiis. Qui dum aliquamdiu ibidem oraret, omnipotentem Dominum deprecabatur, ut per Virginis merita sui misereretur. Nec voto suo frustratus est. Nam dum domum rediisset, mox cœpit canceris ulcus per se minorari, parsque ægra corporis vim antiquam recipere. Et ita factum est, ut quot diebus paulatim convalesceret, donec integræ sanitati homo totus redderetur. Nec dubitandum est; quin beatæ Lewinnæ virginis, id quidem adscribatur; cujus etiam salvatus est intercessione, qui dum diffideret suæ saluti, ab incurabili infirmitate redditus est sanitati.

[63] [Morti proximus liberatus a gravi pustulæ morbo.] Verum postea ventum est ad ecclesiam Liesieuege c ubi in lecto defertur quidam, nomine Ramboldus, pustulæ morbo morti proximus. Jam etiam officium linguæ amiserat, jamque visum, vimque omnem corporis perdiderat, cum quidam e fratribus, de ligno loculi Virginis parum ferro erasit, vino infudit, ori illius immisit. Mox vita intrantem mortem expulit. Nam confestim locutus est, tum sibi in lecto assedit, suos sibi congaudentes vidit, tamque citam sanitatem sibi redditam mirans obstupuit.

[64] [Sanatur femina diu contracta.] Deinde quædam femina de territorio Bruggensi, nomine Obsendis, in lecto defertur, cui quindecim annis jam siccæ venæ nervique contracti ademere vires totius corporis. Nil roboris erat ei, non in manibus, non in pedibus humani tenoris firmitas, quippe cui permortua omnia membrorum ossa habebantur. Verum sub celeritate sanitati restituitur, sana domum revertitur: quantumque valeat beata Virgo, eo in facto a cunctis agnoscitur.

[65] Hæc in eundo & redeundo provida dispensatione omnipotentis Dei peracta sunt. [Miracula multa silentio suppressa.] Nam & alia multa Rex gloriæ meritis Sanctæ virginis peregit eo in itinere, quæ omnino decrevimus tacere, ne quis fastidiosus superabundanti invideat materiæ. At nunc narrandum est unum, quod meritis beatæ Virginis dignata est operari misericordia Omnipotentis.

[66] In villa Bergensi quidam vir erat, cui binam prolem natura dederat, [Contracta puellula pueri fratris consilio,] qui unam masculini sexus integram corpore ac omnibus membris vigere gaudebat, alteram feminæ, artubus, membris totoque corpore contractam dolebat. Hanc itaque dira sors protinus ab ipso ortu nativitatis ligaverat, & disjunctis artuum compagibus, conjunctis etiam membris, ubi non debuerant conjungi, tenebat. Nam natibus calces habebantur adjuncti, sic ut viderentur unius conjunctionis aspicienti. Deinde omnia membra minitabantur interitum, ut si adesses, non aliud, quam informem, turpemque materiam cerneres. Contigit itaque sexta feria, in qua gloriosissimæ crucis, ac salutiferæ passionis Domini celebris memoria recolitur, ut uterque parens ecclesiam adirent Missas audituri, simul etiam omnipotentem Dominum pro suis male admissis veniam exoraturi. Verum utraque proles jam dicta, una in lecto jacens ac dormiens remansit. Poterat autem puer, qui integri corporis erat, novennalis haberi, puella autem decem annos habebat. Quam dormientem frater excitavit, & hujusmodi verbis allocutus est: Dic mihi, mi misera soror, nihilne vales in membris? Num aliquantum progredi, num sine ope alterius teipsam aliquid quamvis parum serpens attrahere? Non, inquit, illa, nihil prorsus. Nam si hæc nostra domus incendio daretur, ego intus constituta minime quidem exirem, nisi aliorum manibus deportarer. At ille: Jam tempus est, surgamus.

[67] At illa subjiciens, Id quidem, ait, libens agerem, [concepto voto erigitur,] verum nequeo: sed tuo adminiculato ad id actum opus est. Igitur surgit, induit vestes. Tunc accingit se servitum suæ sorori. Cum jam & illa induta foret suis æque vestibus, frater charam germanam alloquitur hisce sermonibus: Ecce soror, sancta Lewinna exaudit multos se invocantes, plurima incommoda in melius commutat. Exeamus domo, hortum nostrum intremus, hanc piissimam oremus, ut tui misereatur. Credo equidem, aderit nobis, utrosque exaudiet, & solitum solamen, quemadmodum omnibus, nobis æque attribuet. Ego namque causa tui usque dum vixero, hac in die caseo, butyro, ovis, hisque similibus vesci cavebo; tu vero omni septima feria temet haud manducaturam carnes spondens promittito. Hoc itaque inter se firmato pacto, frater pro posse germanam post se trahit, hortulum intrant, versus templum Deum sanctamque Lewinnam adorant. Mira dicturus sum. Mox ibidem puella erigitur, & sine ope fratris domum intrat, quæ paulo ante attractu ejus misere serpens exierat. Verum dum parentes domum redeunt, filiam incolumem reperiunt. Exultant invicem magno tripudio. Et dum sciscitantur utrosque, quo modo sanitati sit restituta, hoc tantum responsum audiere, quod sanctæ Lewinnæ interventu sanata sit. De voto autem quod inter se uterque sancivit, omnino ipsa hora tacuere, parentesque id voti latuit, donec una dierum, sexta feria scilicet, mater filio partem casei porrexit. Qui noluit accipere dicens: Haud esse sibi licitum illo die caseum comedere.

[68] [stupentibile insciis parentibus.] Tum denique primum mater animadvertit: & illi interroganti, id propter scilicet se nolle caseum comedere die illo respondit. Id denique miraculi signum cum omnis villa celebraret, ad aures comitissæ Athalæ d venit. Quæ mulierem cum utraque prole acciri præcepit. Et interrogans, omnia sic se habere cognovit. Sed & ego ipse; qui hæc qualiacumque sunt, cudo; dignum duxi inquisitum ire, & pro miraculo cælitus facto gloriosum nomen omnipotentis Domini benedixi. Hujus rei testis est tota Bergensis villa, quin etiam ejusdem villæ omnis vicinia. Laus tibi Deus, qui linguas infantium facis disertas, & eorum corda imbre tui spiritus irroras. Demonstras enim quia tibi curæ sint parvuli, cum & providere sibi, & sapere facis, quæ nimirum sunt adultæ ætatis. Ecce enim id actum est, vel propter meritum sanctæ Virginis, vel ut a tuis servis laudarere: at ut magis divinum dogma parvipendentibus & minus intelligentibus venerationi habeatur.

[69] [Mulier ab æstu febrium liberatur Romæ,] Nonnulli mortalium Bergensis pagi, piæ religionis ardore tacti, quodam tempore Romam adiere, inter quos quædam mulier cum viro aggressa est idem iter, plena fide, & digna relatu, uti postea apparuit, devotione. Quæ cum ad eamdem urbem venisset, sospes & valens triduo ibi remansit. Verum, triduo transacto, nimia valetudine corporis gravari cœpit, æstu febris atteri, adeo ut jam videntibus, infortunium suæ valetudinis desperationi haberetur. Orabat adjutorem sui sanctum Petrum Apostolorum principem, quin etiam suffragia Sanctorum Bergensis monasterii, qui ibidem venerantur, precabatur, ut suæ infirmitati orationibus subvenirent. Hujusmodi affecta miseria subito post precatus, post lacrymarum ubertatem, paululum soporatur. Verum erat huic somnus corporis dormitio, sed cum hac animi vera visio. Vidit equidem speciosi, & admodum reverendi vultus puellam astantem, sibique talia loquentem: Video quia gravaris nimia infirmitate, & valde periculosa, sed tui auxilio &saluti tuæ quibit fore mei sola consilii atque consultus causa. Nuper delata sunt pignora meorum ossium, quæ Balgerus nomine, monachus ab Anglia detulit, & reposita cum libris in scrinio in crypta dedicata in honore sanctæ Trinitatis tenentur. Huic denique innituntur hi, & illi immundi, mihique contraria hujusmodi importunitas habetur.

[70] [ad S. Virginis, in visione colloquium;] Cum vero responsum infirma ederet, veniretque rogatum quæ hæc esset visio astantis puellæ, subjecit: Lewinna dicor virgo, & martyr, & merui his ut sim omnium supernorum concivis. Hac eadem hora, esto sana, esto modo testis tuæ sanitatis, eris etiam testis Dei virtutis, dum ad patriam, & ad tuum locum veneris. Vix id orama e astantis puellæ evanuit, cum illa evigilans sese sanam sensit. Verum multis modis probat, utrum id quidem verum sit, modo se extendendo, in utrumque latus sese vertendo, nunc erigendo, nunc æque quidem iterum quiescendo. At mane facto, viro suo, tum suis sociis visionem retulit; puellæ nomen visæ sibi, & quia vocabatur Lewinna, edicit. Agnoscunt nomen Virginis & Martyris, & quia recens ab Anglia delata sit, confitentur: reddunt laudes Deo, majores vero ex corde illi quæ sanitatem suscepit. Ut domum rediit, mox & visionem, & infirmitatis incommodum, tum sanitatis indultæ opem, argumento comitantium declaravit. Mox siquidem loculus componebatur, quo sanctorum pignora ossium locarentur. Id miraculi signum pene primum fuit, postquam venerabilis Virgo ab Anglia delata fuit. Per omnia benedictus Deus, qui semper vivit & regnat, & Sanctos suos ubique gentium glorificat.

[71] Quædam matrona, nuncupata Cilia, de territorio Bergensi, [atque alia mulier morti vicina:] valida infirmitate tenebatur, in qua etiam æstus febrium dietim crescebat, & augebatur. Longæ valetudinis languor futuram jam jamque venientem mortem significat, immo præsentis signi habetur indicium. Præparabantur exequiæ funeris, omnia quæ animæ matris familiæ saluti auxilioque possent esse prævidebantur. Os siquidem mutum, frigida membra præsentes desperare faciebant. Interim apparuit ei quædam puella, signum religionis capite ferens, scilicet velum, quo agnoscitur digna religio. At patiens in eam fixa lumina tenebat, quid dictura, quidve factura foret expectans. Primum admovit leniter pectori manum, dein sic dulce submissoque ore locuta est: Virgo Lewinna & martyr tibi loquitur, admovet manum tuo pectori, te præsens auxilio juvat. Lumen candelæ para, hac me tuam adjutricem dona. Hæc dicens, quæ videbatur, discessit. At illa statim aperuit oculos, filiam vocavit, cui præcipiens talia dixit: Vade, curre, festina, & mihi defer ceram, quæ habetur in mea arca. Componendum est sanctæ Lewinnæ honori candelæ lumen: adeunda Virgo, nam me admonuit, ut id quidem agam. Filia vero quædam rerum agere festinabat, putans lethargum matrem pati: cum subito illa festina surrexit, cucurrit ad arcam, aperuit, candelam componit. Mira velocitas eodem die præceptum Virginis jubentis uti se visitaret implet, narrat præsentibus visionem, indicat inopinam sanitatem. Tum, demum peractis votis gaudens, hilaris ac læta domum revertitur, tamen curat filiam, magis autem sui sollicita ac memor Virginis, cujus mericis meruit donum sospitatis.

[72] Quidam æque quidem de territorio Bergensi natam habebat, [item surda & muta miro plane modo.] verum surdam ac mutam a primordio nativitatis, quot horis dum præsentabatur visui illius dolebat. Hic denique haud infimus, nec ultimus quidem inter vicinos suos vivebat, nam sanguinis serie ducta a patribus pollebat, & substantia quamplurimum abundabat. Huic erat vicina vidua pauper. Sed quamquam minime quidem huic essent necessaria, tamen devotum animum gerens, ecclesiam quot diebus visitabat, atque nonnulla quæ virtutis habentur, quæque laudis sunt faciens, pro posse niti curabat. Apud plures hujusmodi minime videtur esse dignæ virtutis, sperant enim creduntque, quia infortunio egestatis premitur, sustentari possit aliquorum levamine, idcirco quadam simulatione id faciebat. Verum inspicit Deus cor humanum, mortalis vero faciem videt. Huic tali in visione sancta Lewinna apparuit. Vade, inquit, ad hanc tuam vicinam, matrem puellæ patientis surditatem aurium, osque mutum, & tale quid orationis illi profer: Sancta Lewinna monet te, ut filiam tuam ducas ad illam, & sanitatem recipiat. Venit illa mane facto; visionem indicat, & præceptum Martyris: illa autem confestim viro. At ille, inquit, nil hujus rei est. Indiget plurimum aliquo de quo vult habere, & idcirco talia componit. Si credimus hujus deceptioni, erimus omnibus derisioni. Postea iterum pauperi viduæ Sancta supradicta apparuit, submonens manifeste eadem quæ supra. Mox illa rursus indicavit matri puellæ. At illa minime quidem id viro indicavit, sed confestim duos equos stravit, unum sibi, alterum filiæ. Dum appropinquarent monasterio vespertina synaxis pulsabatur. Mira dicturus sum. Eadem hora antequam accederent monasterium, puella audiens campanam locuta est matri. Mi pia mater, dic mihi, quid sit, quod audio. Eo in loco tunc primum audivit, locuta est. Hæc audiens mater lætatur; sanctam Virginem primum munere donat, post læta domum revertitur. Adhuc superstes, & sanitatem puellæ & visiones viduæ prædicat. Hæc pauca de multis decoloratus vitiis, rustico stylo compinxi, & verbosior f fortassis, quam debui fui. Pia Virgo mihi, oro, veniam scelerum impetra, quam in sinu suo cælestis continet gloria.

ANNOTATA.

a Puta Burgum, ut vocant, Brugensem, in civitatis meditullio situm: ubi & templum S. Donatiani, hodie Cathedrale, unde clerus sacris reliquiis obviam progressus sit.

b Hodie, opinor, Dudzeele, medio ferme inter Brugas & mare itinere, quo recta pergitur ut veniatur in antiquum cœnobium Tosanum (Doest) inde in villam sequenti numero signatam, nempe Lieswege, superius nommato pago Uytkercke vicinum: unde colligas, eadem verosimiliter, qua antea venerant, via, monachos Thaumaturgam suam Bergas reportasse; nullo deinceps a Drogone servato narrationis ordine.

c Lege Lieswege, ut jam dictum est.

d Recte observat Mabillonius, Athelam hic indicari, Balduini pii uxorem, quæ post mariti obitum, ab Alexandro II PP. velata, in monasterio Meseniense, quod erexerat, cum sacris virginibus piam vitam exegit.

e Deerat in Ms. nostro, quod amanuensis vocem illam non intelligeret: supplevi ex alio codice & ex edit. ubi male oroma pro ὅραμα, visum vel visio.

f Recte fatetur, nonnulla hinc inde rustice dicta & compacta; verum ea sigillatim observare visum non est, ubi mens scriptoris intelligi potuit: de verbositate alibi diximus.

DE S. SEGOLENA VIDUA
ALBIGÆ IN OCCITANIA.

Sec. VII Aut VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctæ cultus, virginitas, distinctio, ætas, & Acta examinantur.

Segolena vidua, Albigæ in Occitania (S.)

AUCTORE G. C.

Albia seu Albiga, nunc archiepiscopalis Galliæ civitas, de qua in Commentario prævio ad Acta S. Eugenii die XIII Julii egi, hodie Officio proprio veneratur S. Segolenam vel Sigolenam, quæ eam urbem suis natalibus ac postea sacris exuviis decoravit. [S. Segolena colitur Albigæ in Occitania,] Nihil hic moror Tamayum, qui in suo Martyrologio Hispanico ad diem XXIII Julii eamdem Sanctam, mutato parum nomine, Hispanam facit, & in urbe Albugensi diœcesis Zamorensis floruisse asserit. Hauserat hoc figmentum ex pseudo-Luitprando, cujus interpres, seu potius commentor, in notis ad istius pseudographi Chronicon, Antverpiæ anno 1640 editum, pag. 425, num. 285 fabulam exornavit his verbis: Anno DCCCXXXVI in territorio Zamorensi, oppido Albugensi, vulgo Albugela (est Latine Albucella Antonino & Albocella Ptolomæo in Vaccæis) floret S. Sæculina virgo, abbatissa, ut credo, Ordinis Benedictini, cujus memoria est in Martyrologio Hispano, & in Breviario membranaceo sanctæ ecclesiæ Abulensis XXIII Julii celebratur festum simplex de ea. Deinde ex membranaceo Breviario Abulensis ecclesiæ, si lubet credere, refert sequentem Lectionem, quæ est Actorum nostrorum compendium: Sancta Sæculina ex urbe Albugensi, claris natalibus orta, nobili viro, cui matrimonio juncta fuerat, ut continentiam sectaretur, Deo precibus annuente, persuasit. Quo ex hac luce subtracto, monasticam vitam eligens, cœnobium ingressa, quod pater exstruxerat, cum pluribus feminis, jejuniis & orationibus vacans, Deo humiliter deserviebat; ubi post plurima signa, congregatis sororibus, datoque eis pacis osculo, migravit ad Christum. At directorium Abulense, quod habemus, nullam de hac Sancta facit mentionem. Sic nempe fabulatores illi ex quadam nominis affinitate, quæ inter Albigensem & Albugensem civitatem occurrit, arripuerunt occasionem multiplicandi Sanctos patriæ suæ, & incautis lectoribus imponere voluerunt. Sed non est operæ pretium pluribus refellere hanc fictionem, quæ per decursum ex testimonio auctoris coævi sponte corruet.

[2] De patria ejus auctor Sanctæ synchronus in Actis num. 4 ita testatur: [ubi natam constat,] Igitur beatissima Segolena fuit ex urbe Albiensium natalibus nobilis, religione nobilior. De reliquiarum translatione Mabillonius seculo 3 Sanctorum Ordinis Benedictini parte 2, pag. 550 ad illius Acta hæc notavit: Postea in urbem Albigam S. Segolenæ corpus translatum est, & in theca argentea impositum majori altari ecclesiæ cathedralis, in qua post S. Cæciliam, patronam præcipuam, S. Segolena una ex quinque sanctis Albigensibus præcipuo cultu honoratur. Duos habet vicos sui nominis infra Albigam, utrumque fere ad Ternum. Sunt autem hi sancti Albigenses; Salvus episcopus, Amarandus miles, Segolena vidua & sanctimonialis, Carissima virgo, & Matriana sanctimonialis, uti ab humanissimo viro domino Arquier ejus ecclesiæ canonico litteris accepi. Non invenio, quo tempore hæc translatio facta sit. Saltem in titulo (nescio, an is ab ipso Vitæ auctore scriptus sit) Actorum, quæ Labbeus noster ex Ms. Moisacensi edidit, leguntur sequentia: Vita S. Segolenæ abbatissæ, cujus corpus in pago Albiensium quiescit, & est transitus IX Kalend. Augusti. Videtur hic pagus Albiensium designare antiquum sepulturæ locum, de quo postmodum pauca dicemus.

[3] [& Metis in Lotharingia, ut testantur Martyrologia;] Quamvis Mabillonius in observationibus præviis ad Vitam S. Segolenæ num. 2 dicat, memoriam hujus Sanctæ in nullis veterum Martyrologiis celebrari, tamen in Annalibus Benedictinis tomo 1, pag. 607 ipsemet citat Martyrologium monasterii Senoniensis, ab annis quingentis scriptum, in quo hæc haberi testatur: IX Kalendas Augusti, in civitate Mettensi S. Segolenæ virginis. Huic ego addo ex Usuardo nostro illustrato codicem Montis sancti seu sancti Romarici in Lotharingia, qui XXIV Julii sic habet: Natalis S. Segolenæ Deo sacratæ. Præterea Florarium nostrum Ms. hoc die sic eam fusius annuntiat: Eodem die sanctæ Segelenæ viduæ. Hæc primo viro nupta est, & post ab eo liberata monasterium introivit, ubi multis virtutibus & miraculis claruit, & inter cetera duos leprosos mundavit. Grevenus in additionibus Usuardinis etiam mentionem facit Segelenæ viduæ. Saussayus in supplemento Martyrologii Gallicani pag. 1150 more suo prolixius ei elogium concinnavit: In agro Albiensi, inquit, felix ad superna migratio sanctæ Segolinæ virginis & abbatissæ. Hæc anno ætatis duodecimo Gisbaldo cuidam nupta, at Dei gratia a jugo maritali (ad Agni cælestis ut perveniret nuptias) mature erepta, in loco Troglaris nuncupato, monasterium suis ex facultatibus ædificavit, adlectisque in societatem plerisque ingenuis puellis, sic exemplis & documentis præluxit, ut sub ejus ductu, eam ad castimoniæ & pietatis perfectionem conscenderent, qua & Ecclesiæ augebant decorem, & sibi aditum parabant ad supernam gloriam, ad quam Segolena, quæ has ad omnem religionem efformaverat, spirituali fœcunda fructu castæ sobolis & sanctæ operationis, dignanter a cælesti sponso invitata, demum lætabunda properavit.

[4] [sed cum Albigensis non videatur mansisse virgo,] Cum Martyrologium Senoniense S. Segolenam titulo virginis condecoret, & alia eam nomine viduæ tantum appellent, quæri posset, an Sancta nostra virginitatem in conjugio servaverit. Respondeo, hanc quæstionem ex ejus Actis liquido solvi non posse, etsi aliquo modo innuant, eam virginibus non esse annumerandam: Sancta enim num. 5 maritum sic alloquitur: O tu vir adolescentiæ flammis exæstuans, omnes facultates meas suscipe; tantum ut corpus meum liberum efficias, ut perficiam, quod est secundum desiderium meum. Cui ille ita respondet: Adhuc paulisper sustine, & cum voluntas Dei fuerit, ita postea fiet. Quibus coævus Vitæ scriptor hæc subdit: Et cum ipse, sancto illustrante Spiritu, firmum propositum & tam mirabilem & SUBITAM CONVERSIONEM frequenter in ea regnare reperisset, gratulans de ejus excellenti desiderio, sciens hanc esse MUTATIONEM dexteræ Excelsi, ait: Manus Domini, qui potens est, dirigat omnem actum tuum in bono. Adde quod Breviarium Albigense talem de ea collectam recitandam præscribat: Omnipotens sempiterne Deus, qui beatam Sigolenam post casti conjugii copulam virtute continentiæ, ac miraculorum floribus decorasti &c. Etsi non contendam, ex his omnibus certam virginitatis amissionem inferri, tamen probabilius judico, S. Segolenam tantummodo post consummatum matrimonium, ut theologi loquuntur, istud continentiæ desiderium concepisse. Hinc etiam mihi suboritur dubium, an Metenses in Lotharingia & Albigenses in Occitania eamdem S. Segolenam colant, quod nunc eruditis discutiendum proponam.

[5] Meurissius episcopus Madaurensis in historia Gallica episcoporum Metensium lib. 2, [& Metenses virginem colant, & suæ Segolenæ aliam consanguinitatem tribuant,] pag. 86 ex quodam antiquo Ms. profert sequentia: Quartus frater Gamardus genuit Godinum, patrem sanctæ Segolenæ virginis, & sanctum Goëricum, qui prius in Aquitania regiam obtinuit dignitatem, & post in Metensi urbe pontificalem. Bouchetus in probationibus, quas producit pro vera origine regiæ familiæ Francicæ, ex Ms. Metensi S. Vincentii pag. 28 idem aut simile monumentum exhibet his verbis: Quartus frater Gamardus, qui cognominatus est Babo, genuit Godinum, patrem sanctæ Segolenæ virginis & Dodanæ & Dodolinanæ & sancti Goërici &c. Marcus Antonius Dominicius in Ansberti familia rediviva cap. 7 hanc genealogiam mordicus tuetur; sed Cantarellus Faber aliique genealogi illam explodunt, & non convententia Metensium monumenta fictionis arguunt. Non est nostrum lites hujusmodi dirimere. At suspicor, a Metensibus (si vera sunt citata eorum monumenta) non coli nostram S. Segolenam, quæ patrem Chramsicum, & Sigibaldum episcopum ac Badonem Albiensium ducem fratres habuit, uti synchronus ejus Vitæ auctor testatur. Profecto hæc consanguineorum nomina nimium differunt ab us, quæ Metenses proferunt, ut ejusdem Sanctæ parentes ac fratres credantur. Accedit, quod vetus Martyrologium Senoniensis monasterii (id in Lotharingia conditum est) dicat, Metis celebrari festum sanctæ Segolenæ virginis, qualis nostra non videtur fuisse. Si quis hos mihi scrupulos exemerit, libenter suspicionem meam deponam.

[6] Neque dubium meum omnino solvit conjectura Mabillonii, [contra Mabillonii conjecturam dubitatur,] qui in Annalibus Benedictinis tomo 1, pag. 607 ita ratiocinatur: Exstat Divoduri Mediomatricum (sic olim civitas Metensis appellabatur) elegantissima sub titulo sanctæ Segolenæ ecclesia parœcialis, qua ex re vehemens mihi suspicio injicitur, num Sigobaldus seu Sigivaldus episcopus, Segolenæ frater, idem sit cum Sigibaldo Mettensi episcopo, qui seculo proximo ineunte floruit, idemque auctor seu posteris occasio fuerit ædificandæ in illa urbe ecclesiæ in honorem sanctæ Segolenæ. Sane hanc ecclesiam non alteri, quam Segolenæ Albigensi nuncupatam esse hinc patet, quod eodem die colitur jam dudum in Mettensi atque in Albigensi ecclesia. Sed magis verosimile est, quod Mabillonius in observationibus præviis ad Vitam S. Segolenæ num. 4 dixerat, & quo hunc conjecturam suam jam antea sic everterat: Cujus sedis episcopus fuerit Sigebaldus, ignoratur. Sigebaldus Mettensis episcopus ab anno fere DCCXVIII ad XLII generosis ortus natalibus dicitur: verum a pago Albigensi remotior est civitas Mediomatricum, quam ut Sigibaldus Mettensis, podagræ alioqui dolore impeditus, sororem in pago Albigensi demorantem invisere potuisset tam sæpe, quam id de Sigibaldo Segolenæ fratre scribitur, nempe in ejus Vita ab auctore coævo composita. Hic Mabillonium cum Mabillonio disputare sino, & illius ratiocinium, in Annalibus Benedictinis propositum, aliis argumentis impugno.

[7] [an Albigæ & Metis eadem Sancta honoretur,] Si sic ex sola nominis similitudine conjectare liceat, eodem jure ego dicam, hunc Sigibaldum fuisse præsulem Narbonensem aut Sagiensem, quia similis appellationis antistites illis diœcesibus præfuisse leguntur. Imo suspicabor, ab ipso gubernatam fuisse quamdam cathedram Albiæ vicinam, ubi in episcoporum catalogis magni hiatus occurrunt. Quod autem ad annuum festivitatis diem spectat, is non adeo fixus est, quin in Kalendario Ms. Carcassonensi ad diem XXV Julii hæc Sancta colatur, ut ipse Mabillonius tomo 1 Annalium Benedictinorum pag. 608 fatetur. Hisce adjungo verba Lahierii nostri, qui anno 1642 ad Bollandum nostrum ita scripsit: Ad S. Segolenam abbatissam quod attinet, certe nominatur virgo in ea Vita, quam Metis olim legi, desumpta ex Lectionibus Officii. Habet ibi parochiam unam ex præcipuis civitatis… Legi alicubi, eam sororem fuisse, vel certe neptem ex fratre, S. Goërici proregis Aquitaniæ, ac postea Metensis episcopi post S. Arnulphum consanguineum. Habeo in chartulis, festum ejus celebrari die XX Augusti, quamvis Rosweydus in Fastis & Saussayus habeant XXIV Julii. Igitur vides, ex annuo cultus die non posse certum pro identitate Sanctæ argumentum deduci.

[8] [quæ tamen Albigensis a Lemovicensi & Claro montana non videtur distinguenda.] Colitur etiam S. Segolena in diœcesi Lemovicensi: nam Gaufredus Prior Vosiensis apud Mabillonium in observationibus præviis num. 1 agens de Sanctis in diœcesi Lemovicensi clarioribus hæc habet: Ecclesia, quæ vocatur monasterium Leolenum, & quædam aliæ Maximum, Sigulenam, & Sagittarium habere se fantur. Savaronus vero in Originibus Claromontanis lib. 2, cap. 9 ex antiquo auctore anonymo hæc profert: In monasterio Rubiacense altare sanctæ Mariæ, altare S. Segolenæ &c. Saussayus in indice alphabetico Martyrologii Gallicani videtur S. Segolenam Claromontanam ab Albiensi distinguere, dum in eo sic scribit: Segolena virgo culta Arvernis. Et mox infra: Segolena Albiensis virgo abbatissa. Præterea in appendice tomo 2, pag. 1231 de Claromontana ita loquitur: S. Segolena colitur Claromonte Arvernorum in ecclesia monastica Rubiacensi, ubi altare habet suæ commemorationi sacrum. Jam autem antea in Supplemento tomo 2, pag. 1150 de S. Segolena Albiensi aliud texuerat elogium, quod nos supra num. 3 ex ipso transcripsimus. Nescio, unde Saussayus didicerit, hanc utramque Segolenam fuisse virginem, & unam ab altera esse distinguendam. Potius ego crederem, S. Segolenam Claromontanam, Lemovicensem, ac Albiensem unam eamdemque esse, tum quod ea loca non sint adeo a se invicem remota, tum quod hæc Sancta nullibi in antiquis monumentis virgo appelletur. Nihil tamen definio, cum nomen Segolenæ pluribus feminis potuerit esse commune, uti patet ex testamento Anseberti episcopi, quod Mabillonius tomo 1 Annalium Benedictinorum pag. 703 exhibet, ubi prædictus præsul de sua germana Sigolina meminit.

[9] Mabillonius in observationibus præviis ad Vitam S. Segolenæ num. 4 fatetur, [Ætas illius incerta est,] non facile definiri posse, quo tempore illa Sancta vixerit, cum de ætate personarum, quæ in ejus Actis memorantur, non possit ferri certa sententia. Unde miror, quod in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 3, parte 2, pag. 540 eam vago modo ad seculum octavum referat, & postea in Annalibus Benedictinis tomo 1, pag. 606 ad annum 696 ejus gesta narret. Etiam ignoro, unde Dionysius Sammarthanus hauserit notitiam, quam tomo 1 Galliæ Christianæ col. 48 ita inseruit: S. Segolena, prima Troclarensis abbatissa, floruit circa annum DCCLXX; obiit vero XXIV Julii, qui apud Albigenses celebris est. Cum itaque mihi persuadeam, hos viros eruditos non omnino temere hoc tempus signasse, ac interim nihil certi invenire potuerim, initio hujus Commentarii prævii seculum VII vel VIII ad marginem notavi. Id igitur potius feci ex aliorum fide, quam ex mea sententia, facile ab iis discessurus, si quis certiorem ætatem alicunde eruerit. Jam de scriptore Vitæ ipsisque Actis aliqua præmonenda supersunt.

[10] Anonymus auctor, qui gesta S. Segolenæ litteris mandavit, [quamvis auctor synchronus scripserit ejus Acta,] non tantum fuit Sanctæ synchronus, sed etiam familiaris, ut ex prologo colligitur. Suspicor, illum fuisse monachum Troclarensem, quia in editione Mabilloniana Sanctam semel matrem nostram appellat, & in editione Labbeana inter seriem capitulorum habet cap. 24: De monacho quodam de monasterio nostro. Sed quiscumque demum is scriptor fuerit, Troclarense monasterium duplex erat, inquit Dionysius Sammarthanus loco proxime citato, id est virorum & mulierum. Virorum cœnobium non longe a loco, ubi habitabant moniales, abbatem habuit Evancium. Feminarum, quod præcipuum erat, conditur in pago Albigensi in loco amœno ad Tarnum fluvium a Chramlico, S. Segolenæ patre, seu a S. Segolena, quæ non paucas virgines ibidem congregavit. Porro Mabillonius in observationibus præviis num. 5 de situ hujus cœnobii ita argumentatur: Monasterii Troclarensis, a Segolena conditi, locus æque obscurus; ejus tamen situm conjicimus ex loco INSULA dicto, quo sanctimonialium cadavera humanda deferebantur: quippe antiquitus non in ipsis cœnobiorum claustris, sed extra, mortuorum corpora sepeliri mos erat. Atqui visitur etiam nunc INSULA oppidum ad Tarnum fluvium octava fere leuca infra Albigam, & in adversa fluminis ripa vicus S. Martini, quo in loco (ut verisimile est) conditum erat Troclarense parthenium, cujus oratorium sancto Martino, ecclesia beatæ Mariæ sacrata erat ex capp. 18 & 22. Paschalis Papa secundus in litteris concessis Ottoni abbati monasterii sancti Victoris apud Massiliam conditi, inter alia memorat cellam sanctæ Segolenæ in dioecesi Albigensi, quo nomine forsan intelligit LA GRAVE Baroniæ titulum, cujus loci ecclesia hactenus sanctæ Segolenæ nuncupata est. De situ horum locorum iterum pauca in annotatis observabimus.

[11] [quorum aliquot exemplaria tum impressa tum Mss. habemus.] Acta S. Segolenæ primus, ni fallor, ex Ms. codice Moisacensis monasterii edidit Labbeus noster, eaque in appendice post tomum secundum novæ Bibliothecæ manuscriptorum librorum collocavit. Deinde Mabillonius eadem ex Ms. codice Moisacensi & Bibliotheca Labbeana, ut in titulo affirmat, Actis Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 3, parte 2 a pag. 540 inseruit, & observationibus præviis illustravit. Papebrochius noster illa etiam descripsit ex Ms. Moisacensi, quod ipsi R. D. Claudius Jolius canonicus Parisiensis communicaverat. Sed cum ex eodem fonte sua hauserit Labbeus, nullum aut exiguum inter ea exemplaria potest occurrere discrimen (in uno Sigolena, in altero Siggolena scribitur) ita ut non sit opus illa studiose inter se conferre. Habemus præterea Vitam S. Segolenæ in Ms. Trevirensi S. Maximini, quam compilator quidam ex ecgrapho Moisacensi videtur contraxisse: nam deest prologus, & circa finem nonnulla omittuntur; reliqua vero iisdem fere verbis narrantur. Cum igitur hæc omnia Actorum exemplaria ex eodem fonte prodeant, nos ea recudemus ex Mabillonio, qui videtur illa iterum cum Ms. Moisacensi contulisse. Sicubi tamen aliqua notatu digna differentia occurrerit, illam variantibus Mabillonii lectionibus in margine addemus. Præmittimus autem, finito prologo, antiquum ordinem capitulorum, quæ nos more nostro in plures numeros & pauciora capita dividemus.

VITA
AUCTORE ANONYMO COÆVO.
Ex Actis Sanctorum Ordinis Benedictini a Mabillonio editis sec. 3, part. 2, a pag. 541, quæ cum editione Labbeana collata est.

Segolena vidua, Albigæ in Occitania (S.)

BHL Number: 7570


EX IMPRESSIS.

PROLOGUS.

[Auctor asserit, se Sanctæ synchronum esse,] Sæpius mente devota, reverenda mihi sacrataque Christo Aliphia a, cum choro sodalium monacharum tibi commisso, imperitiæ meæ imperatis, ut almæ Matris nostræ * Segolenæ, meo studerem stylo texere gesta. Nefas tamen esse credo, si tam sancto desiderio minime paream. Quæso ergo, ut conatum meum vestris orationibus juvetis. Igitur Deo juvante, qui dixit; Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; aggrediar implere quod postulastis. Et multa quidem ipsius Beatissimæ mihi narratione comperta, & a memetipso visa b; nonnulla etiam venerabilium sororum discipularum suarum, quæ ei ab adolescentia servierunt, relatione prolata didici in hoc opere.

[2] Et ut legentibus fastidium amputarem, studui sub compendio brevitatis, [& breviter ejus gesta conscripsisse.] rustico quidem sermone, de virtutibus prædictæ * Dei famulæ pauca de plurimis narrans, multis cognitam reddere veritatem: & si minus expleta utiliter fuerint, quæ præcepistis, meam potius difficultatem, quam inobedientiam accusetis. Ecce, ut jussistis, habetis exiguam dictationem *. Nunc igitur vivendo sequi quisque appetat, quod legendo scire festinat. Dignitatem igitur vestram obsecro, ut cum semel legeritis, judicio peritorum decorentur * c, ut apta legentibus fiant.

ANNOTATA.

a Dionysius Sammarthanus tomo 1 Galliæ Christianæ col. 48 asserit, hunc fuisse secundam abbatissam Troclarensem, ac S. Segolenæ successisse. Sed id tantum collegit ex hisce Actis, & certum regiminis tempus non assignat.

b Hinc patet, auctorem Sanctæ nostræ non tantum synchronum, sed etiam familiarem fuisse, ut dixi in Commentario prævio num. 10.

c Puto, scriptorem hac phrasi velle, ut Acta doctorum virorum judicio subjiciantur, & eorum testimonio confirmentur.

* Lab. vestræ

* Lab. addit sanctæ

* Lab. dictionem

* al. deponantur

INCIPIUNT CAPITULA.

Caput I. De habitu seculari vel conversatione.
II De eleemosynis.
III De locis Sanctorum.
IV De officio vel vigiliis.
V De admonitione suæ salutis.
VI De proposito castitatis.
VII De transitu viri sui.
VIII De consecratione ejus.
IX De renuntiatione mundi.
X De responsione patris.
XI De ingressione * monasterii.
XII De retrusione * ejus.
XIII De jejunio vel abstinentia.
XIV De officiis monasterii *.
XV De miraculis, vel leprosis curatis.
XVI De clerico dæmoniaco liberato.
XVII De quadam Sanctimoniali a dæmonio liberata.
XVIII De quadam puella ab inimici invasione liberata.
XIX De ancillis monasterii a dæmone liberatis.
XX De monacha a dæmonio liberata.
XXI De quadam femina a dæmonio liberata.
XXII De ejus germani visitatione.
XXIII De notitia divinitus deleta.
XXIV De monacho qui de monasterio * discedere voluit.
XXV De puero a dæmonio liberato.
XXVI De Transimundo presbytero.
XXVII De puerulo illuminato.
XXVIII De quadam sanctimoniali illuminata.
XXIX De quadam puella contracta & sanata.
XXX De ejus appropinquante transitu.
XXXI De exhortatione suis virginibus.
XXXII De felici ejus transitu.
XXXIII De exuberatione olei.

[Annotata]

* Lab. de ingressu

* Lab. de resurrectione

* Lab. monasterialibus

* Lab. de monacho quodam de monasterio nostro.

CAPUT I.
Sanctæ vita per decem circiter annos in conjugio acta.

Caput I.

Ad conversionem seu correctionem mortalium multum prosunt exempla bonorum, [Scriptor pauca præfatus] quibus ædificatur homo varias consectari virtutes. Si enim ad boni incitamentum divina, quibus admonemur, præcepta deessent; pro lege nobis Sanctorum exempla sufficerent. Hoc a seculis egit Rex * auctor æternus, ut famulorum suorum famularumque famam commendaret perennem, & ut futuris temporibus exempla illorum memoriæ commendando ventura soboles gloriaretur. Igitur quoniam tantæ matris * Segolenæ adgredimur texere gesta, erit nostrorum arbiter dictorum, virtutum Largitor immensus, qui ei munera vitæ perennis gratia sua largitus est.

[4] [narrat Sanctæ matrimonium,] Igitur beatissima Segolena fuit ex urbe Albiensium natalibus nobilis, religione nobilior: quæ cum suis parentibus brevi commanens tempore, & ab ipsis infantiæ rudimentis studiosis laboribus operibusque pro sexu instituta, juncta est matrimonio annorum circiter duodecim *; sublimemque genere, divitiis atque moribus Gislulfum nomine sortitur jugalem. Nubit ergo terreno homini, nec tamen separatur a Rege cælesti: plus participatur a Christo, quam sociata * conjugio; subdita Deo, semper monita sectans sacerdotum; timens ne a Domino degradaretur, cum mundi gradu proficeret a.

[5] Transeunte igitur spatio temporis, jam felicissima pro caritate Dei, quam prætulerat amori carnis, [& continentiæ desiderium,] quam * ex toto odiens, fervens spiritu desiderabat placere Deo; ait ad virum suum: O tu vir adolescentiæ flammis exæstuans, omnes facultates meas suscipe: tantum ut corpus meum liberum efficias, ut perficiam, quod est secundum desiderium meum. Et ille: Adhuc paulisper sustine *, & cum voluntas Dei fuerit, ita postea fiet. Et cum ipse, sancto illustrante Spiritu, firmum propositum & tam mirabilem & subitam conversionem frequenter in ea regnare reperisset; gratulans de ejus excellenti desiderio, sciens, hanc esse mutationem dexteræ Excelsi, ait: Manus Domini, qui potens est, dirigat omnem actum tuum in bono: age ergo quod agis, operare quod operaris. At illa gaudens, ab eodem talem se percepisse licentiam, quod jam ex multo tempore valde cupiebat & desiderabat pro conservando continentiæ proposito, glorificavit omnipotentem Dominum b.

II.

[6] Ex illo namque tempore sciens eleemosynis cælorum regna posse mercari, [& enumerat opera misericordiæ,] se sua cum facultate eleemosynæ dedicavit, apud quam nec egeni vox inaniter sonuit. Sæpe donans indumenta, membra Christi se tegere * sub inopis veste credens: hoc reputans se perdere, quidquid pauperi non dedisset. Tendens adhuc * animum ad opus misericordiæ infirmos visitabat, peregrinos advenientes gaudens suscipiebat, in itinere sumptus administrabat, pauperibus gaudens dispensabat, ut læta diceret: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in æternum *.

III & IV.

[7] Quid beatissima egerit circa Sanctorum templa *, quæ eloquentia suppleat? Quis sermo explicet, quam se munificam ea monstravit erga ecclesiam c? [aliaque pietatis exercitia, quibus vacabat,] Vestibus & ornamento, quod clariore solebat ferre cultu in seculo, sacra componebat altaria: deinde quod supererat, monasteriis dispensabat. Erat enim vera Domini cultrix, & necesse erat, ut quam Deus perfuderat gratia, ab omnibus amaretur. Christo igitur quotidie sedulum exhibebat officium: & si sederet in prandio excubans [prope] jugalem, casu aliquo, ut Deo redderet debitum, se subducebat convivio, quidquid ferret, leve reputans, tantum ne Christo vilesceret.

V & VI.

[8] Quodam tempore adveniente quodam Fratre in urbe jam dicta, [& monita salutis quæ avide excipiebat.] religiosa gratulatione Beatissima cum reverentia, ut patrem suscepit spiritualem. Et cum pollens esset ingenio, statim peculiariter * ab eo requirit, dicens: Animam meam servare * volo; doce me, obsecro, viam justitiæ. Et ille: In divina potestate consistit, cui velit Deus doctrinæ verbum dare. Potens & clemens Deus verum & magnum in animo tuo posuit desiderium, qui solus potens est perseverantes innovare perenniter & beatificare. Igitur qui secundum Deum vult vivere, non quod ei * carnaliter delectat, sed quod spiritualiter ædificat, facit: & quidquid cupit *, aut agit, non vult ex sua, sed ex Dei sui voluntate procedere totis viribus concupiscit. Illa in timore Christi dedita, nempe Spiritu sancto plena, credens sibi a Domino impetrare optimam * virtutem continentiæ, ait: Scio, pater, quia a Deo continentiæ virtus datur; nostrum vero est petere, suum est concedere *. Ipse Dominus dixit: Petite & accipietis.

ANNOTATA.

a Auctor hic imitatus est phrasin Fortunati, qui eadem fere de S. Radegunde vidua narrat, quod etiam alibi non raro facit.

b In Commentario prævio num. 4 ex hoc loquendi modo collegi, S. Segolenam non servasse virginitatem. Existimo, hanc opinionem futuram probabiliorem ei, qui totum hunc numerum Actorum attente expenderit.

c In editione Labbeana hic sensus ita legitur: Quid Beatissima egerit circa Sanctorum exempla, quæ eloquentia suppleat? Qui sermo explicet? Quam se monstravit munificam, e vestibus & ornamento, quod clariore solebat cultu ferre in seculo, sacra componebat altaria &c.

* Lab. rerum

* Lab. addit nostræ

* id est duodecennis

* Lab. plus participatur Christo quam sociatur conjugio.

* Lab. mundum

* Lab. sustinere

* Lab. degere pro se tegere

* Lab. ad hoc

* Lab. in seculum seculi

* Lab. exempla

* Lab. spiritualiter

* Lab. salvare

* lege eum

* Lab. cœpit

* Lab. opportunam

* Lab. concredere.

CAPUT II.
Vita ejus religiosa post mortem mariti.

VII.

Nec longo post tempore vir ejus defunctus est. Plangunt servi dominum, affines proximum *: [Mortuo marito,] tota quippe domus erat in luctu: illa autem Beatissima sepelivit eum diligentissima sepultura. Fuit Sancta subdita viro annos circiter decem: de cujus obitu quia * graviter contristabatur, consolabatur a parentibus, & ipsa dicebat illis: Nullo modo consolabor, nisi permiseritis, me omnem solicitudinem contemnere secularem. Illi non causæ religionis insistunt, sed denuo conjugii jura solicitant, ut cum ipsa postmodum temporaliter gloriarentur. Erat interea jurgium inter sanctum propositum Dei Famulæ & parentum secularem conflictum. Elegit venerabilis Segolena potius monasticam ducere vitam, quam in propria domo vivere cum periculo castitatis. Parentes ejus cum se jam victos cernerent, nec possent resistere suæ proposito voluntatis; volentes nolentesque, cui obsistere non poterant, sancto ejus desiderio, abdicata propria voluntate, satisfaciunt. Exultavit autem Sancta gaudio magno de consensione parentum, & sic in omnibus libera effecta, gratias agebat Domino.

VIII & IX.

[10] Eo sub tempore directam legationem ad Pontificem prædictæ urbis sui miserunt parentes, [fit diacona, & patrem suum ita movit,] ut ipsam mutata veste Domino consecraret. Qui eorum agnita voluntate, manu superposita consecravit diaconam a. At vero cum Dei Famula largita sibi a pontifice benedictione, domum remeasset, cœpit peregrinationem desiderare, memor illius dominici imperii ad Abraham: Exi de terra tua, & de cognatione tua, & de domo patris tui, & vade in terram, quam monstravero tibi. Mox religiosissima cum lacrymis inclinatur ad genua patris sui, divino cultui dediti, nomine Chramsici b, accensaque sancto desiderio his verbis alloquitur: Gloriam hujus seculi, quæ sicut flos fœni transit, & falsas mundi divitias pro amore regni cælestis, inspirante Domino nostro Jesu Christo, qui omne bonum tribuit, delibero contemnere juxta dictum sancti Euangelii, seculoque renuntiare, & jugum Christi ferre, quod ferentibus leve est, cupio, & liberari de seculi compedibus. Divinitus * namque adjuta conniventia parentum & vestro permissu, sociare me in sancto ovili cum sacratis Deo virginibus & ab omni inquietudine seculi absolutis decrevi, ubicumque * potuero, rectius Dei servare mandata.

X.

[11] Audiens hæc pater ejus, mirari cœpit ignitum igne Domini desiderium ejus & cordis ardorem *, [ut fundaverit cœnobium] & conjungitur * corde. Ipse vero cum esset senex, de suavi ejus eloquio & visione sui animo non satiabatur, & propter sanctum propositum ejus flendi præ gaudio fiebat necessitas. Et subito subintrat ei deifica inspiratio, ut suo opere cum fidei gratia cœnobium, ubi ipsa degeret, loco amœnissimo in prædio suo cognomento Troclaris * c construeret. Quod ita Domino providente & juvante factum est. Et consolabatur eam paterna affectione & hortabatur, ut in Domino semper fideret, ejusque imperiis efficaciter obediret: nam exsulem fieri de propria regione non permisit.

XI.

[12] Eo itaque tempore Beatissima pulsare cœpit, [quod S. Segolena,] ut ad desideratum locum perveniret. Itaque domos reliquit proprias, progressa cum sodalibus suis Christo duce cum præcedente psallentium choro. Ovantes omnes cum fide robusta accedunt, & valde propter venerabilem ejus sanctitatem suscepit eam honorifice pater ejus. Deus autem, qui fidem & constantiam Ancillæ suæ præviderat, bonum ejus propositum ad effectum perduxit. Ingressa est ergo locum; ad quem cum suis resedit, ibique sola * orationibus & jejuniis vacare cœpit, mortificationem in suo corpore ferendo, ut uberius exemplum monstraret. Et non post dies multos congregat ibidem Sanctissima non paucas monachas, quæ in ministerio Dei hymnis & canticis spiritualibus Christum laudarent.

XII.

[13] Transacto itaque parvo temporis intervallo, elegit Beatissima simul cum suis omnibus secundum priscorum Patrum instituta regulariter vivere d. [cum aliis monialibus ingressa est,] Quod & præstitit ei Deus, qui voluntatem timentium se semper perficere consuevit, & juxta Apostoli dictum, communia multis * omnia erant. Illuc nobilium quæque libenter undique concurrere nitebantur, ut exemplo ejus faleramenta seculi præsentis & pompam facultatum contemnentes, æterna præmia caperent. Cumque jam multarum monacharum societate * densaretur, instituitur dies, qua se Sancta intra septa monasterii (ut mos virginum est) deliberaverat retrudi. Adfuit etiam plebium multitudo: omnes gaudent, omnes exsultant de ejus glorioso proposito.

XIII.

[14] Ex ea die, qua religionis sumpsit exordium, cœpit esse in vigiliis prompta, in observatione solicita, [ubi præter alias virtutes,] in obauditione festina, in labore devota, in humilitate præcipua, memor præcepti illius: Qui se humiliat exaltabitur. Tanta pietas, caritas, mansuetudo, modestia, lenitas, atque sobrietas in ea redundabant, ut si quis cuncta percurreret, ipsam prædicaret tam confessorem quam martyrem. Ergo venerabilem præter diem dominicum fuit illi solitum, ut juxta institutionem sanctæ regulæ e, omnis dies jejuniorum lenticulæ & oleris haberet edulium. Prima quoque Quadragesima, qua se retrusit in cellula, donec fuisset transacta, potum præter aquam atque pyracium f non bibit, panem hordeaceum sumpsit, quem tamen ipsa coxit & moluit. Cibus ejus legumen & olera, sine olei gutta, exiguæ mensuræ fuit.

[15] Cilicium etiam semper interius mœrens * habebat pro linteo g, [& austeram vivendi rationem,] jugiter cursum h * decantans, discalceata peragebat vigilias: ante se cinerem stratum superjecto cilicio habens, ad caput lapidem pro pulvillo, hoc utebatur pro lectulo: parum autem ei videbatur hoc sustinere corpusculum. Aliis Quadragesimis qualiter gessit, per singula quis enumeret, cum sint infinita? Nam ex quo tempore consecrata est, semper vitam duxit per discretionem austeram usque ad terminum vitæ, ne forte attritione nimia solveretur, memor illius verbi, non in solo pane hominem vivere, sed satiari verbo vitæ, & velut affluenti dape abundare.

XIV.

[16] Illud quoque quam devote providebat pro salute sua in proximis laborem * impendere, non est silendum. [varia caritatis & humilitatis opera exercuit.] Infirmantibus suis vicibus * serviebat, ipsa cibos decoquens, ægrotis fæces * abluens, calidam porrigens visitabat quod fovebat: credebat se minorem, si se non nobilitaret vilitate servitii. Nam de officiis monasterialibus, in quantum carnis fragilitas non obstabat, nihil sibi placuit, nisi prima serviret. Inter omnium cœtum monacharum, & religionis studio; & regularis disciplinæ cultu præcipua habebatur.

ANNOTATA.

a Sic etiam Fortunatus narrat, S. Radegundem a Medardo episcopo consecratam fuisse diaconam. Porro Mabillonius in notis ad hunc locum observat, diaconas seculo X in Ecclesia desiisse.

b Hoc nomen multum differt a Godino, quem Metenses suæ S. Segolenæ patrem nominant, ut dixi in Commentario prævio num. 5.

c In tabula geographica archiepiscopatus Albiensis, quæ tomo 1 Galliæ Christianæ præfigitur, monasterium Troclarense duplex inter Albiam & Castrum novum notatur. Mabillonius tamen asserit, locum hujus monasterii obscurum esse, ut notavi in Commentario prævio num. 10.

d Ex hoc loco infert Mabillonius, S. Segolenam fuisse ex Ordine S. Benedicti. Sed S. Cassianus aliique instituerunt moniales, quæ juxta priscorum patrum instituta regulariter vivebant, & tamen non erant Benedictinæ.

e Hinc iterum Mabillonius in observationibus præviis num. 5 colligit, S. Segolenam fuisse Ordinis Benedictini monialem. Quamvis eam Benedictinis eripere nolim, discere tamen cupio, an institutio sanctæ regulæ semper regulam Benedictinam significet.

f Scribitur etiam piratium, ut videre est apud Cangium in Glossario. Est autem liquor ex piris expressus.

g Hæc vox accipi hic videtur pro indusio vel linea tunica.

h Cursus hic significat Officium ecclesiasticum, ut Cangius in Glossario ad hanc vocem pluribus exemplis probat.

* Lab. propinquum

* Lab. quasi

* Lab omittit divinitus

* Lab. interponit reperire

* Lab. omittit tres sequentes voces.

* f. compungitur

* al. Troglaris

* Lab. solis

* Lab. multitudini

* Lab. societas

* Lab. inhærens

* Lab. cursim

* Lab. salutem

* Lab. viribus

* Lab. facies

CAPUT III.
Diversa miracula intercessione S. Segolenæ patrata.

XV.

Illud, quod gessit occulte, proferatur in publicum. [Sancta duos conjuges leprosos] Eo itaque tempore duo leprosi conjuges, jam cognita bonæ opinionis ejus fama, habentes secum unicam filiam, devote venerunt ad Beatæ præsentiam: prostrati ad ejus genua, ut dignaretur pro illis Dominum deprecari exorant. Respondit illis benevole: Ille qui dixit, Volo, mundare, si vult * potest vos curare. Quid plura? Sequenti die cum ipsi signo facto se proderent, jubet Sancta secretissime vix duabus testibus balneo parato * intra fores monasterii, sic ut nemo perciperet; jussit & servientibus in calidam aquam deponere illos.

[18] [prodigiose mundat,] Remansit autem cum duabus tantum, sed serviente se sola; ægroti simul cum medica. Quantum est licitum feminis, a capite usque plantas succincta linteo infirmorum membra combajulat, capita lavans, purgans cutis putredines. Fugabatur lepra: deinde morbidi, quos deposuerat, exeunt salubres de tepida: postera vero die ad ecclesiam venerunt, cute nitentes: gratias pro sanitate, quam receperant, Deo agebant. Jubet Sanctissima occultare miraculum, quod jam pene tota civitas referebat in publico; nec passus est omnipotens Deus lucernam occultare * sub modio.

XVI & XVII.

[19] Ergo illo tempore quidam juvenis, Dadulfus nomine, sub professione monachi omnem humilitatem atque innocentiam men titus accessit, [& monachum ac puellam,] habitavitque aliquamdiu cum venerabili viro Evantio a abbate in communi cum fratribus suis. Exigentibus meritis correptus a dæmone est. Dum ab inimico nequiter torqueretur, [ad] Troclaris monasterium inter manus ad Sanctam defertur curandus; nec data dilatione, promeruit quod petebat. Patratum est deinceps aliud simile miraculum. Quædam puella cum ab adversario graviter vexaretur, sequenti die, Sancta orante, nova Christi curatione per summitatem verticis & crepantem cutem, ut cænonymia b * foras adversario exeunte, sana est reddita. Hoc nobis præsentibus actum est c.

XVIII & XIX.

[20] Adjiciatur laudi, quod non defuit merito. Quædam puella, nomine Canciola *, ancilla jam dictæ cellæ, dum inimici invasione gravissime laboraret, & vix ad Dei Famulam potuisset hostem rebellem adducere; [aliasque plures feminas,] jubente prædicto viro Chramsico, genitore ejus, in oratorium beati Martini intromittitur, & cum ingenti vociferatione statim proclamat: Quousque non cessas persequi nos, Christiana? Tenentes namque se cœpit manibus calcibusque cædere. Tum ad orationem mox Beata prosternitur; post orationem vero, quam cum lacrymis fudit, commota pietate & fide plena apprehendit eam manu sua: & qui timebatur extimuit. Confestim, fugato dæmone, integram recepit sospitatem. Nec illud prætereatur, quod est facto simillimum. Post aliquantulum vero tempus duas mulieres ancillas præfati monasterii, Pallideam & Palladiam, a dæmone horribiliter correptas, per eamdem Famulam suam Dominus curare dignatus est.

XX.

[21] Cœpit exinde infirmantium cohors ob sanitatem integrandam eam frequentare: quæ omnium petitionibus parens, [a dæmone obsessas,] orationum medicamine cunctorum ad se venientium infirmitatibus, divino fulta auxilio, curando subveniebat. Exin parvo temporis intervallo quædam sanctimonialis de Rutenæ d urbis territorio, Baudelona * nomine, dum annis plurimis energumena torqueretur, inspirata divinitus rogavit se ad Sanctæ præsentiam duci. Cum venisset, præsentatur & traditur, ad genua ejus advolvitur, flebiliter rogans, ut Dominum pro salute sua exorare dignaretur. Incumbit beatissima Segolena fine mora orationi, congregatio tota prosternitur. In tantum mora fuit, dum de oratione consurgitur, adest Divinitas, fugatur inimicus, & post eadem die * sine ullo erroris indicio in eodem cœnobio suscepta, Christo subdita vitam finivit.

XXI.

[22] Quis numeret mirabilia, quæ Christi per eam operatur clementia? Quædam mulier, nomine Regnoalda *, [precibus suis liberat,] dum jam longo tempore graviter diabolica invasione vexaretur, vix ad Beatæ præsentiam perducitur; voce flebili orat, ut a vexatione ipsa ejus mereretur orationibus liberari. Jacebat per triduum jam exanimis, & nihil proficiebat. Quidam vero frater dixit Beatissimæ: Omni animæ misereri utile est. Imperat denique pater, ut pro infirmæ salute exueret, quo induta erat, cingulum, & ex ipso cingeretur. Ne inobediens patri appareret, non cenodoxiæ acta vitio, sed ejus parendo imperio exuit se, & cinxit eam; adhibitisque simul sororibus, pro ea Domini misericordiam deprecatur. Statim oratio intercessionis impletur, & mulier ab inimici invasione illico liberatur. Celare Sancta humiliter volebat & Deo reddere honorem. Accepta ergo mulier sanitate e, omnibus rem gestam patefecit,

XXII.

[23] Quadam vero die germanus memoratæ Dei Famulæ, [ac divinitus pluviam impetrat, ut fratrem apud se retineat.] Sigibaldus f nomine, virtute venerabilis, ad eam gratia exhortationis atque ædificationis, cogente caritate accesserat, qui diligebat eam valde: quem Beatissima cum omni gaudio, ut virum Dei, suscepit. Interea cum omni affectu docebat eam spiritalem doctrinam. Post sermonem autem ædificationis, facto jam vespere, cum multis precibus rogat, ut ibi nocte illa maneret: quod vir Dei fieri cum magna humilitate prohibuit. Cumque hoc Dei Famula audisset, contristata ad divinum se auxilium contulit: moxque ingressa B. Mariæ semper virginis est ecclesiam, ibique orationi incubuit. Sed omnipotens Deus qualis esset ostendit. Nam paulo post orationem ejus pluvia in locum eumdem ab Oriente venit enormis valde. Tunc vir ille videns, immensitatem pluviæ * se ferre non posse, mansit ibi nocte illa; sicque intellexit dona divini muneris ejus meruisse fidem. Cujus rei testis ipse, & plusquam plures alii sunt g.

ANNOTATA.

a Nescitur, quis fuerit iste abbas Evantius aut quo tempore vixerit, ut in observationibus præviis num. 4 fatetur Mabillonius, etsi illic incertam de illo conjecturam proponat.

b Suspicor, legendum esse cynomyia a voce græca κυνομῦια, quæ muscam caninam significat; vel cœnomyia, ut legit S. Hieronymus, quæ vox pro communi vel omni muscarum genere accipitur.

c Hinc patet, quanta fides adhibenda sit huic auctori, qui oculatus quorumdam miraculorum testis fuit, uti etiam in prologo indicavit.

d Est urbs episcopalis Galliæ sub archiepiscopo Bituricensi, quæ vernacule nominatur Rodez, & ad fluvium Veronium sita decem leucis Albiga distat.

e Mabillonius hic legit acceptam ergo mulier sanitatem, notatque in margine, poni accusativum pro ablativo; at ego in editione Labbeana & Ms. nostri Papebrochii sensum perfectum inveni, prout hic correxi.

f Mabillonius in nota ad hoc nomen frustra divinat, quis fuerit hic Sigibaldus. Fateor, me etiam frustra indagasse illius Sigibaldi cathedram & ætatem.

g Simile pluviæ impedimentum supervenit S. Benedicto Scholasticam invisenti, ut in margine observat Mabillonius.

* Lab. simul

* forte balneum parari

* Lab. occultari

* Lab. cœnomyia

* Lab. Caurila

* Lab. Baudolena

* Lab. post eamdem diem

* al. Ramnoalda

* Lab. inusitatam pluviam

CAPUT IV.
Alia ejus miracula.

XXIII.

Proferatur in medium, quod gratuletur religio. Eodem vero tempore cum quidam frater visitationis gratia ad eam convenisset, [Peccata sua] & dulcia sibi invicem verba vitæ transfunderent, & suavem cælestis patriæ cibum in collatione * suspirando gustarent, ait Beatissima: Multi, pater, ut non ignoras, vitam sine crimine habere possunt, sine peccato non possunt, Apostolo attestante, qui dixit: Si dixerimus, quia peccatum non habemus; ipsi nos seducimus, & veritas in nobis non est. Sed quæso te, pro me Dominum deprecare, quia ipse promisit dicens: Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis vobis. Illico de parvis minimisque peccatis, sine quibus esse non possumus, cum gravia peccata deessent, memor illius Psalmographi præconii, Peccatum meum cognitum tibi feci; quæque gessit lacrymans confitetur: cœpitque cum cordis humilitate deposcere, ut ex fide, quæ est justitiæ fundamentum, notitia ex ipsis fieret, & sub annuli signaculo divino super altario poneretur.

[25] Quid inter hæc frater ageret, anxio corde pensabat. [mirabiliter deleta esse cognoscit,] Armavit mentem fides, docuit impetrare opportuna. Sigillo signatum opus pluribus præsentibus, de quorum religione nihil dubitabatur, sacro commendavit altario. Pene quotidie salutarem hostiam pro ea eodem anno obtulit, seseque lacrymis ipsa * afflixit; vigiliis, jejuniisque constrinxit: pie petenti larga subvenit potestas. Peracto temporis spatio, natalis dominici diem exspectantibus, qui nunc dono Creatoris supersunt, viris venerabilibus, summo quoque Christi præsule germano ejus, necnon nobili viro Gisloaldo * a abbate, in eorum præsentiam tracta est notitia, solutum est signaculum. Sic fides & oratio meruit, ut æterni Judicis virtus, qui culpas examinat, fidelis suæ Famulæ universa ablueret delicta, & paginolam candori redderet pristino. Conditori agit gratias, qui sic quæsita dona largitur.

XXIV.

[26] Alio quoque tempore quædam puella paupercula spiritu ad conversionem * venit, quam Beatissima libentissime suscepit. Brevi tempore monacharum virtutes exæquaverat. Interea subiit in ea cogitatio injecta per diabolum, & permanere in monasterio nolebat. Quadam die furtim de congregatione discedere volens, illico impletur a dæmone: sed trementem ad monasterium reduxerunt sorores. Cum coërceri in ea immundus spiritus non valeret, necessitate cogente, magnis funibus alligatur. Non immerita pœna fuit fugitivæ, ut quam non cohibuerat fides, funis cohiberet. Incumbit beata Segolena sine mora orationi, tota congregatio prosternitur, obtinetur obsessæ curatio: quæ statim promisit, numquam se esse a monasterio recessuram; atque ex eadem hora in sua promissione permansit.

XXV.

[27] Quodam autem tempore cum esset dies Litaniarum b venerabilis, quæ in unum plures Christianos collegerat, erat ibi dux germanus ejus, Babo c nomine, nobilitate & sapientia pollens, [ac alium dæmoniacum curat.] qui per Albica arva incolas gentes regebat. Dum tertia celebraretur, mox illuc ingreditur unus ex populo (cujus faciem scio, nomen nescio) qui dæmonio arreptus coram omni populo vexari cœpit, & magnis vocibus clamare dicens: Huc missus sum, ut debeam mundari. Hunc propinqui illius flentes omnipotentis Dei famulæ Segolenæ obtulerunt: quo suscepto, multis se diebus ac noctibus in oratione dedit. Non post multos dies ita sanum atque incolumem reddidit, acsi in eum jus proprium diabolus numquam habuisset. Divino itaque purgatus est auxilio Dei *, dæmon fluxu ventris egressus est.

XXVI.

[28] Eo quoque tempore quidam presbyter, nomine Transimundus, oculorum lumen amiserat, [Presbytero,] ita ut omnino nihil videret. Admonetur in somnis, ut signaret beatissima Segolena ejus oculos. Nocte vero eadem evigilans de sopore, cum mane facto surrexisset, præcepit domus suæ familiarissimo, ut eum duceret in beatæ Segolenæ præsentiam. Venit itaque & advolvit se pedibus ejus, atque oravit, ut pro eo Domini dignaretur exorare * clementiam. Fit communis omnium dolor. Ancilla autem Christi Segolena, plena Spiritu sancto, invocans Trinitatem, orationem breviter fudit. Mox evacuatum tenebris lumen virtutis * implevit, ita ut tractus cum venisset, nullo ducente, recederet. Exsultant parentes miraculo *, sanctæ Segolenæ contremiscit congregatio.

XXVII & XXVIII

[29] Alio quoque tempore dum oculorum quidam puer, nomine Vassus, lumen amisisset, ad hanc omnipotentis Dei famulam Segolenam deductus, [& puero ac sanctimoniali visum restituit,] intercessionis ejus opem petiit & impetravit. Tunc beata Segolena solito more pro eodem in oratione prosternitur: facta oratione, ejus oculos oleo sacro perunxit. Illico luce reddita, nox cæcitatis abscessit. Eodem namque tempore quædam sanctimonialis, Sigetrudis * nomine, cum lumen amisisset oculorum, orans beatissima Segolena ad Dominum pro ea, suasque instillans lacrymas, oculos ejus sacro perunxit oleo, & protinus vidit.

XXIX.

[30] Quodam igitur tempore infelix & infirma puella, [& contractam puellam sanat.] ancilla prædictæ puellæ, manibus pedibusque contractis per terram reptabat: pro qua re quadam die pedibus se beatissimæ Segolenæ parentes ejus prostraverunt, dicentes: Confidimus, tibi a Domino nihil esse negandum: funde pias pro ea preces, & salva erit. Quo audito, mota pietate, & compulsa parentum lacrymis, noluit sacratissima Segolena denegare. Sola tamen ad orationem prosternitur. Cumque orationem complesset, porrecta manu levavit puellam pedibus suis, atque omnibus membris recuperatis, ad suum hospitiolum incolumis ambulavit. Nam quantis virtutibus emicuerit, * quis valeat enarrare?

ANNOTATA.

a Ignoratur etiam, quis fuerit ille Gisloaldus abbas, & quo tempore vixerit, aut cui monasterio præfuerit.

b Macrius in Hierolexico distinguit Lætaniam a Litania, de cujus posterioris significatione, institutione, ac usu videri potest tum ipse, tum Cangius in Glossario ad vocem Litania.

c Miror, hunc Babonem, Albiensium ducem, in historia Gallica usque adeo ignotum esse, ut de ejus gubernatione aut ætate nihil hactenus Mabillonio aliisque compertum fuerit.

* Lab. consolatione

* Lab. ipse

* Lab. Gosloando

* Lab. conversationem,

* Lab. sequentia omittit.

* Lab. implorare

* f. virtus

* Lab. iterum sequentia prætermisit.

* Lab. Sigiturdis

* Lab. enituerit

CAPUT V.
Sanctæ virtutes, morbus, extrema monita, mors & sepultura.

XXX.

Jam, ut spero, etsi sensu rustico, prolixum a sermonem de tantæ * Matris conversatione produximus: [Auctor, enumeratis Sanctæ virtutibus,] & tamen ejus meritis digna præconia non valuimus narrare. Nec enim paucitatis * meæ ingenium aut memoria sufficeret universa ejus spiritalia studia, vel in amore Christi profusum desiderium pronuntiare vobis. Sanctissima enim benigna & sincera conscientia, quidquid aliis præcepit, ipsa fecit omnia propter Dominum & implevit, ut in die judicii digna esset ei retributio conferenda. Orationi, lectioni, prædicationibus & eleëmosynis incessanter insistebat; nec docuit verbis, quod non implevit exemplis. Nam vultu insistebat semper placido & angelico, ita ut secundum Scripturam corde lætante vultus floreret. Numquam otiosa ab opere Dei esse voluit, ut merito corona gloriæ coronaretur. Sed quia jam me ad finem & felicem ejus transitum perducit oratio, pauca perstringam. Factum est autem cum multas in mundo jam sustineret tribulationes, secundum quod scriptum est, per arma justitiæ a dextris & a sinistris fidem conservans, cursum consummans, repositam a Christo coronam justitiæ exspectans sibi restitui, desiderabat dissolvi & esse cum Christo.

XXXI.

[32] Cum infirmitas ejus per dies jam plures extenderetur, collecto sane omnium * cœtu virginum, [refert, quomodo in morbum lapsa moniales monuerit,] dicit eis: “Jam dissolvi cupio & esse in requie; vos autem moneo, viscera mea dulcissima & sancta membra, in Christo vivite, & cum timore Dei spiritalem regulam perficite. Scriptum est enim: Maledictus homo, qui opus Dei facit negligenter. Certate introire per angustam portam. Modicum laborate, ut multa recipiatis: contemnite terrestria, ut cælestia consequamini. O filiolæ meæ, obedientiam custodite, quia inter omnes virtutes vindicat principatum. Caritatem Dei habetote in invicem; humilitatem amate; superbiam abominamini, propter quam & diabolus projectus est. Fidem tenete incommutabilem: hæc est enim fundamentum omnium virtutum; & sanctificationem animæ & corporis custodite, sine qua nemo videbit Dominum. Memores estote, ut sicut nunc tenetur Ordo, usque ad consummationem teneatur. Valete in pace, & retentationis * solvite obstacula, ut mihi jam pateant cælestia regna.”

XXXII.

[33] Cumque per singulos dies languor ingravesceret, sexto die venit vir Dei germanus ejus Sigebaldus episcopus ad videndum eam. [pie exspiraverit.] Cumque halitu carere * ve