Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli VII           Band Juli VII           Anhang Juli VII

29. Juli


JULII. TOMUS SEPTIMUS. VIGESIMA NONA DIES.

SANCTI QUI IV KAL. AUGUSTI COLUNTUR.

S. Martha V. Christi hospita, Tarascone in Provincia
S. Lucilla Martyr Romæ.
S. Flora Martyr Romæ.
S. Eugenius Martyr Romæ.
S. Antoninus Martyr Romæ.
S. Theodorus Martyr Romæ.
Socc. XVIII Martyres Romæ.
S. Simplicius Martyr ibidem.
S. Faustinus Martyr ibidem.
S. Beatrix Martyr ibidem.
S. Abseodus Martyr ibidem.
S. Rufus Martyr ibidem.
S. Abdo Martyr ibidem.
S. Pontianus Martyr ibidem.
S. Nicetus Martyr ibidem.
S. Felix Martyr in Africa.
S. Niceta Martyr in Africa.
S. Postiniana Martyr in Africa.
S. Philippus Martyr in Africa.
S. Anastasia Martyr incerti loci.
S. Philippus Martyr incerti loci.
S. Saturninus Martyr incerti loci.
S. Cælestius Martyr incerti loci.
S. Patrunia Martyr incerti loci.
S. Pelagia Martyr incerti loci.
S. Faustinus conf., Tuderti in Umbria.
S. Seraphina.
S. Callinicus M., Gangræ in Paphlagonia.
S. Anonymi pater, apud Græcos.
S. Anonymi mater, apud Græcos.
SS. Anonymi duo filii, apud Græcos.
S. Benjamin Apud Græcos.
S. Berius seu Verius &c. Apud Græcos.
S. Felix II Papa Martyr, Romæ.
S. Lupus Ep. Conf., Trecis in Gallia.
S. Prosper Ep. Conf., Aureliani in Gallia.
S. Genevæus Ep. Conf., Dolæ in Britannia Armorica.
S. Constantinus Patriarcha CPolitanus.
S. Olavus Rex Martyr, in Norvegia.
S. Guilielmus Ep. Conf., Brioci in Britannia Armorica.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Athanasii episcopi Methonensis commemoratio in Sicilia, nempe quod origine Catanensis fuerit, ponitur hoc die a Ferrario, iis fere verbis quibus usus est Caietanus in Martyrologio Siculo; forte quod ambo ignoraverint, coli Sanctum eo die quo de ipso actum est XXXI Januarii.
Odœnum pro Oweno, de quo ad XXVI diximus, tamquam Confessorem ex Martyrologio Anglicano Wilsoni editionis anni MDCVIII hoc die produxit Ferrarius: at Wilsonus ipse in posteriori editione anni MDCXL melius ipsum omisit, memor fortasse referri ipsum eo die quo de ipso sub owini nomine actum est IV Martii.
S. Guilielmum episcopum Pictaviensem, ejus nominis III, ad hunc diem reduxit Ghinius, quem huc non spectare pridem ostenderunt Majores nostri, dum de eo agerent ad XXIX Martii.
S. Domni seu Domnii Salonensis episcopi translationem factam Spalatum hoc die celebrari notavit Henschenius, citans descriptam translationis ejusdem historiam, quam frustra sit huc adduxisse. Vide quæ de Sancto dicta sunt ad ejus natalem XI Aprilis.
B. Marquardum ex Ordine S. Francisci hoc die e proprio suo penu eduxit Ferrarius, quem Arturus & Hueberus melius retulerant eo die, sive obitus sive translationis aut elevationis, quo de ipso in hoc opere actum est XXIX Maii.
S. Apostolus Artemas in pace consummatus refertur cum versiculis in nostro Supplemento sæpissime indicato; sed de illo egimus, uti diximus hesterno die inter Prætermissos, XXI Junii.
S. Joannis Baptistæ capitis revelatio vel in ipso Romano parvo hoc die signatur. Additur in Molano, quod facta sit Pipino regi in Aquitania: ac demum quod de ea sit tractatus apud martyrem Cyprianum. Quæ ad sanctissimum Domini Præcursorem spectant abunde illustrata sunt XXIV Junii.
S. Ladislai Hungariæ regis translatio, nescio unde relata sit in Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum: verum sive ea hoc die sive sequenti facta fuerit, jam abunde relata & illustrata est in Actis die quo Sanctus colitur XXVII Junii.
S. Mariæ Magdalenæ octava notatur in codice Usuardino Bruxellensi, adisis XXII Julii.
S. Peregrini memoria male ad hunc diem dilata est in codice Usuardino Hagenoyensi: de eo actum est die præcedenti XXVIII Julii.
S. Camelianus episcopus Trecensis male hoc die signatur in nostro Florario Sanctorum Ms., de ipso actum est die quo vere colitur XXVIII Julii.
S. Eustathii memoria signatur in apographis nostris Mss. Sirmondo-Chiffletianis: de quo egimus cum Martyrologio Romano, die præcedente XXVIII Julii.
Urbanum Papam secundum, qui sacrum bellum in Saracenos pro recuperandis Hierosolymis indixit, celebrat hoc die Ferrarius, Beatum ipsum appellans post Martyrologos monasticos Wionem, Dorganium & Menardum, quibus accessit Bucelinus meritissimo ipsum elogio exornans, quod seculo VI Benedictino tomo 2 pag. 902 fecit etiam Mabillonius, eum æque ac ceteri Beati titulo veneratus. Tum vero in Posthumis parte 3 insignem tanti Pontificis Vitam nobis reliquit, quam huc libentissime transtulissemus si cultus alicujus, ab Ecclesia permissi vel tenuia vestigia suggessisset, quibus quamdiu caremus, præscriptos a Majoribus limites haudquaquam transgredi nobis integrum putamus. Ornetur quibusvis elogiis, gesta ejus præclarissima laudentur ab omnibus scriptoribus quos longo ordine recensent prædicti monastici, quousque de cultu non constat, ultra seriem virorum piæ memoriæ, ut Saussayus, aut venerabilium ut eum alii compellant, a nobis evehendus non est.
S. Gennardum presbyterum confessorem, omnibus aliis Martyrologiis incognitum, hoc die nobis suggerit codex Hieronymianus, quem Blumianum appellamus, laterculum suum, teste Florentinio incipiens a Fontanellensi additamento hujusmodi: In Fontanella monasterio, depositio Gennardi presb. & conf. Frustra Sanctum hujus nominis pro hoc die quæsivi hactenus, neque alio signatum usquam reperi præterquam apud Castellanum, inter Sanctos incertæ diei seu ahemeros ipsum numerantem cum titulo abbatis S. Ægidii in Septimania, de cetero nec verbum addens, quo ad distinctiorem ejus notitiam procedi queat. Doceant nos ii quorum interest, cultum ejusque diem, ætatem, gesta &c., ut alibi de eo agi possit.
Dedicatio basilicæ B. Petri Apostoli, quæ etiam in Fontanella monasterio ab aliis codicibus Hieronymianus refertur, hujus loci non est.
Ludovici Torques, ut venerabilis martyris, cum duobus sociis memoriam recolit Marchesius in suo Diario Dominicano, satis longam vitæ ejus seriem subjungens.
Bartholomæus Rondaninus Faventinus, ejus Ordinis Dei famulus, ab eodem Marchesio etiam hoc die consignatur.
Baldricus II, ut episcopus XLVII, ob multa præclare gesta merito inter Flores ecclesiæ Leodiensis a Fiseno connumeratus est.
S. Theodori martyris Romani memoriam hoc die agit Petrus Paulus Bosca in Martyrologio Mediolanensi, ut cujus corpus Mediolani in ecclesia conceptionis PP. Capucinorum religiose conservatur. Verum de istiusmodi Sanctis, quorum corpora ex cryptis Romanis recentius eruta sunt, arbitrario nomine insignitis, melius tacuisset jam dictus Martyrologus: non semel de ea re correptus & porro corripiendus.
Marcella, ut S. Marthæ ancilla seu pedissequa ad hunc diem a Majoribus nostris non semel remissa est; nempe ex notatiuncula aliqua ad Vitam S. Veronicæ de Binasco XIII Januarii; iterum ex Greveno VIII Junii; tum demum & ex X Junii. Ac sane aptius referri non poterat quam eo die quo magistræ seu dominæ festivitas recolitur. Hinc in Usuardo Florentino hæc leguntur: Item beatæ Marcellæ famulæ beatæ Marthæ, quæ post ejus mortem in Slavoniam pergens, & ibi Euangelium Christi prædicans, post annum a dormitione Marthæ, in pace quievit. Alia plane legit Florarium nostrum Sanctorum Ms., alia additiones Cartusiæ Bruxell. ad Grevenum, alia Maurolycus & brevissime Ferrarius: porro longiori oratione ipsam in supplemento ornavit Saussayus; sed æque incerta omnia, quemadmodum & cultus; de quo & reliquis ad ipsam spectantibus, quid satis secure dici possit, prorsus non video; ut perinde sit, sive hoc loco sive alio hæc de ipsa commemorentur.
Ethelwinum, ut episcopum Lindisfarnorum sacris Fastis primus, quod sciam, inseruit Wilsonus in Martyrologio suo Anglicano editionis anni 1608 ad XXIX Junii, sequente Ferrario, ut eo die in Prætermissis notatum invenies. Tum vero Wilsonus idem in editione altera anni 1640, ad hunc diem, nescio an melius, removit; nonnulla utrobique de ipso asserens, non magis certa quam sit ejus sanctitas aut cultus, de quibus omnibus hæc sola reperio apud nostrum Alfordum in Annalibus ad annum 701, num. 8, Moritur circa hæc tempora Ethelwinus, Sidnacestrensis episcopus, de quo supra, cum de sede illa dixi. Forte hic Sanctus est de quo nostrum Martyrologium XXIX Julii, ubi scribitur Lindesfarnensis episcopus, cum scribi potius debeat Lindesfarorum: nam qui Sidnacestriæ sedit, ita dicebatur: & quia Beda lib. 3, cap. 27, cum de Ædilhun scribit sancte mortuo, affirmat eum fratrem habuisse ejusdem nominis, qui factus est episcopus in Lindisse, hunc eumdem esse putamus. Satis dubia hæc sunt omnia, certe non sufficientia, ut Ethelwinus iste, alibi prorsus incognitus, Sanctis continuo in hoc opere annumeretur.
Virgilium episcopum, absque ulteriori notitia hoc die pro sua auctoritate signavit Camerarius, atque item
Melchiadem confessorem: neutrum admittam donec de utriusque sanctitate & cultu aliunde constet.
Alnardum, Almardum, sive Alinardum Lugdunensem episcopum heri inter Prætermissos collocavimus, neque hoc die præstantiorem locum meretur, tametsi a Menardo inter Sanctos relatus sit
Oliverii nescio cujus, episcopi nihilominus & confessoris, natalem in civitate Pobispoforum annuntiant Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Quæro Sanctum istius nominis, in Belgio satis recepti, at nullum reperio præter Liberium seu oliverium Anconitanum peregrinum, de quo actum est XXVII Maii: quæro episcopum Pobispoforitanum, quem qui assignaverit, de geographia optime meritus fuerit.
Joannes de Florentia Ordinis Prædicatorum Sanctis etiam, in jam dictis Additionibus Cartusiæ Bruxellensis, annumeratur; at is ne Marchesio quidem notus est in Dominicano Diario
Alexander Cistertiensis abbas, ordine nonus, a S. Bernardo ad meliorem vitam conversus, magnis ornatur elogiis ab Henriquez, Chalemoto aliisque, ut qui electus ab universo Ordine abbas generalis, eam dignitatem egregiis virtutibus decoraverit, & tandem ætate grandævus, pietate ac miraculis celeberrimus quieverit in Domino; post cujus transitum, multis signis sanctitas ejus magis innotuerit. Habet locum hoc die in Kalendario Cistertiensi Divione excuso, & a nobis sæpe citato. Sic nimirum ut Beatus celebratur ab Ordinis scriptoribus; verum a Saussayo aliisque non nisi piæ memoriæ titulo donatur, cui a nobis, quamdiu de cultu non constat, nihil superaddi potest.
Beatrix ejusdem Ordinis virgo præclarissima, in cœnobio dicto Nazareth, prope Liram Brabantiæ prima Priorissa, Raissio aliisque laudatissima est, atque ut Beata ab Henriquez & Chalemoto prædicatur. Vitam ejus plane admirabilem in Hagiologio Brabantino scripsit Joannes Gillemannus, & post ipsum Joannes de Assigny Gallice, Latine vero præfatus Henriquez inter Quinque prudentes virgines. Neque nos quidquam prætermisimus, quo de cultu saltem aliquali certiores redderemur, insignem Vitam prælo paratam, hic edituri: at spe nostra omnino frustrati, cogimur solum breve elogium referre quod ei in suo Menologio laudatus Henriquez aptavit, Virginem commemorans admirandæ sanctitatis, quæ corpus suum aculeis, spinis, catenis durissimisque funiculis continuo affligens, spiritum immaculatum servavit, & spiritu prophetico ac multis miraculis claruit, & gloriosas ac frequentes habuit revelationis: cujus cor Christus igneo jaculo dulciter tranfixit, eamque inter omnes creaturas ab ipso specialiter dilectam asseruit, & sic meritis gloriosa ex hac vita feliciter discessit.
Bartholomæi laudatæ jam virginis Beatricis parentis, ut viri venerabilis ex eodem Ordine Cistertiensi Vitam etiam habemus, egregiis ejus gestis, a Raissio contractis, refertam, quod hic indicasse sit satis.
Beatricis, Alhambræ in diœcesi Terulensi, verba sunt Ferrarii hoc die; qui positionem seu locum explicans ita habet: Oppidum est diœcesis Terulensis in regno tamen Toletano apud ortum Asiæ fluvii, quod veteribus Laminium dictum putatur. Tum de Beatrice ait, se ipsam accepisse ex monumentis & Vita ejusdem edita, cujus translatio hac die ex Pauli V concessione anno MDCVI celebratur: ex lib. sac. Congregationis Rituum. Non ausim hæc aperti erroris aut falsitatis arguere; at qualiscumque Beatricis, qualiscumque hæc sit translatio, quæro ipsius natalem, & quamdiu apud Tamayum talem Hispanam Sanctam non invenio, dubitare saltem licet de tota Ferrarianæ orationis veritate
Coëllanum eumque sanctum reperisse se putavit Colganus & quidem hoc die celebrandum, ad Vitam S. Brigidæ pag. 579 col. 2; at conjecturam ejus non probavit Bollandus ad Vitam eamdem num. 13: & vel si conveniret nomen auctori Vitæ istius Sanctæ; necdum probaretur Coëllanum istum, sive Coëlanum aut Coëlcuum Sanctorum Fastis adscribendum, tacentibus catalogis.
Coccea aliqua non eo statim titulo dicenda est Sancta, quod Sancti alicujus nutrix fuerit, ut Colganus censuit ad Vitam S. Kerani pag. 460, num. 24, multo minus ad hunc diem pertinet, vulgatis Catalogis ignota
Memoria encæniorum venerabilis templi Domine (ὑπερδεσποίνης) nostræ Deiparæ ἀλησίον τῶν Προμούντῳ * inseritur nostris apographis Græcis Sirmondo-Chiffletianis, quæ nobis subserviunt pro Supplemento ad Menæa excusa. Ædem hanc apud Cangium non invenimus; sed non est dubium, quin ad CPolim spectet; nam idem auctor CPolis Christianæ lib. 4, pag. 186 ponit ædem sacram Archangeli ultra sinum in Promoti suburbano, ex Chronico Alexandrino: monasterium etiam τῶν Προμούντου profert; ubi hæc fortasse Deiparæ ædes steterit. Sed pro Προμούντου esse scribendum Προμότου, plane cum Cangio censemus; de quo, uti & de loci situ, consuli is potest.
Sex fratres MM. Aureliani in Gallia Ludovicus de Plana M. Stampis in Gallia Adelmarus de Felsinio Fugiaci in Gallia Soldanerius Viterbii in Italia Landonus a Monte feltrio in Italia Bernardinus Perusinus Puteolis in Campania Italiæ Petrus Franciscus Gorus Florentiæ in Italia Marcus a Bononia apud Campum bassum in Apulia Paulus a Corleone Corleonis in Sicilia Angelus Storrens Sergnii in Apulia Martinus a Numbela Badejocii in territ. Hispalensi Franciscus de las Naucas Mexici Anonymus Sagunti in Hispania Franciscus Doziechus in Hispania Anna & Colletta virgines Auxoniæ in Burgundia cum titulo Beati memorantur ab Arturo in Menologio Franciscano & duæ ultimæ etiam in Gynæceo
Martinus Baraus cum aliis præclaris Patribus in Aquitania Paulinus de Pistoria aliique ex ordine Capucinorum Francisca de Belena Belvisii in Hispania ut venerabiles referuntur in Menologio Hueberi
S. Ursi episcopi Autissiodorensis memoriam dum hoc die refert Ferrarius in Catalogo Sanctorum qui in Romano non sunt, extra chorum, ut sæpe alias, saltat, utpote cum probe nosset & quidem fateatur, die sequenti in Romano recoli. Meminisse debuerat tituli sui, atque adeo neque hunc S. Ursum, neque Theodotam cum filiis, neque Eudocimum hoc die signare; quod est rebus satis obscuris novas affundere tenebras. Hæc obiter notata sint. De S. Urso agemus loco suo, nempe die crastina XXX Julii.
Sanctorum martyrum Mamantis & Basilisci ἐν τοῖς Δαρείου mentionem faciunt Menæa magna typis edita, hoc die; sed cum in aliis Fastis Græcis consignentur die proxime sequenti, neque sciamus quæ cui dies sit præferenda, ideo malumus cum pluribus eos differre ad diem XXX Julii.
Beati Joannis militis nomen ponitur in Menæis magnis excusis; in Fastis autem sacris ecclesiæ Æthiopicæ apud Jobum Ludolfum in historia istius gentis pag. 424, ubi scribitur Johannes præfectus militum; de quo cum aliis tabulis Græcis nos acturi sumus XXX Julii.
Pii imperatoris Theodosii junioris (τοῦ νέου) memoria refertur in Menæis magnis excusis, sequente, ut solet, Maximo Cythereo. Vide dicenda inter Prætermissos die proxime sequente XXX Julii.
SS. Fantius & Deodata martyres Syracusani, nescio cur a Ferrario hoc die signentur, cum a Caietano referantur mensis hujus die XXXI Julii.
S. Eudocimi conf. in Cappadocia meminit hoc die Ferrarius in novo Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt; quo etiam die datur ejus Vita apud Surium. Sed Sanctum hunc nos rejicimus ad diem, quo in Fastis Græcis refertur, XXXI Julii.
Sanctæ martyris Theodotæ & filiorum commemoratio fit in Menologio, ex interpretatione Sirleti apud Canisium edito, ac Menæis typo excusis, utrobique cum elogio: quos hoc etiam die signat Ferrarius in novo Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt: sed quamquam isti Martyres ibi non sint hoc die; alio tamen ibi notantur, quo & apud nos proferentur, II Augusti.
S. Serapia signatur hoc die in variis Martyrologiis, quorum aliqua male scribunt Seraphiam. Nota est Sancta Romana sciturque hoc die martyrium subiisse, verum festivitas ejus propter rationes suo tempore explicandas, dilata est in Martyrologio Romano ad III Septembris.
SS. Abundii & Abundantii cum S. Felice PP. II & martyre memoria signatur hoc die in Martyrologio Romano. Agetur de ipsis festo ipsorum natali XVI Septembris.
Malcolmi IV regis Christianissimi virginis elevationem Dumfirmelini annuntiat Dempsterus atque ex eo Ferrarius. Porro de Malcolmo eodem variis diebus agit idem Dempsterus, Malcolmum III S. Margaritæ maritum, de quo cum Margarita uxore actum est X Junii, cum Malcolmo IV confundens: atque iterum XIII & XXIII Novembris. Demum elevatio de qua hodie, iterum refertur XXV Decembris. Malim tantisper Camerario adhærere regis hujus natalem signanti, eo die quo res examinari poterit III Decembris.

[Annotata]

* Προμότου

DE S. MARTHA VIRGINE,
CHRISTI SERVATORIS HOSPITA,
TARASCONE IN PROVINCIA.

Sec. I.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Martha V. Christi hospita, Tarascone in Provincia (S.)

BHL Number: 5549

AUCTORE J. B. S.

§ I. Cultus ex sacris Fastis aliisque venerationis monumentis.

Post ea quæ in Commmentario de S. Maria Magdalena ad XXII Julii satis fuse disputata, utrique sorori communia sunt, tum circa cultus diem, tum circa depositionem in Provincia, hic ea dumtaxat brevius expendenda restant quæ ad solam S. Martham hoc XXIX Julii referuntur. [Sanctæ hujus cultus peculiaris] Hæc vero ut clarius intelligas, primum consulendus est §. 9, jam dicti Commentarii Magdaleniani, tum vero nostra ad Usuardi Martyrologium observatio XVII Decembris, ubi quæ de memoria S. Lazari & S. Marthæ in Bethania a Romano parvo insinuantur, eo sensu accipienda memineris, quem suis locis uberius explicuimus; eadem enim ubique militat ratio pro prævalente Provincialium traditione circa sacrorum istorum corporum avitam possessionem: dierum vero & fratri & sororibus adscriptorum diversitatem satis vindicatam existimamus, dum Hieronymianorum aliorumque Martyrologiorum vitiatas annuntiationes, unde mutationes in Officia ecclesiastica irrepserunt, ex probatioribus monumentis restituere conati sumus. Hic nobis de sola S. Martha sermo erit, ducto princicipio a notitia urbis seu oppidi, ubi ea hodiedum celeberrimo cultu honoratur.

[2] [Tarascone in Provincia] Inter varia Provinciæ sacra monumenta quæ Majoribus nostris olim suggessit noster P. Carolus Faber, sæpius in hoc opere idcirco laudatus, non postremum est Ms., in Chartarum nostrarum thesauro repertum, atque ab ipso desumptum ex grandicodice D. Henrici de Suarez, quo inter alia S. Marthæ Vita continebatur, præmissa loci, quo de hic infra sermo recurret, brevi descriptione: Tarasconem intellige, sic ab ipso depictam: Tarasco Provinciæ urbs, ad lævam Rhodani, quo intermedio a Bellicadro in Occitania distinguitur, urbs antiqua in finibus Cavarum: Strabo namque uti extremum eorum oppidum notat: solo fertili æque & amæno, Vigueriatus est (intellige vicariatum seu territorium) e præcipius totius Provinciæ. Existimarunt aliqui nomen habuisse ab horrendo dracone regionem infestante, vulgo Tarusca cognominato. Ast alii prudentius antiquitatem urbis probant ex Strabone, qui ante Christi tempora opus suum Geographicum edidit. Inter Avenionem & Arelatum quasi medium ad quatuor leucas distat: ejus meminit Ptolemæus lib. 2, cap. 10. Tarasconem vocans. Est sub parlamento Aquensi & in diœcesi Avenionensi.

[3] His præmissis, ad S. Martham Tarasconensium singularissimam patronam quod modo seorsim attinet, [hoc die pridem celebris fuit] necdum mihi perspectum fateor, quo potissimum tempore a XVII Octobris vel XVII Decembris, quibus diebus a Romano parvo & Adone in citato Commentario num. 99 signatam observavimus; quandonam, inquam, ex iis locis ad hunc XXIX Julii retracta fuerit. Si recte colligo, ex iis codicibus Usuardinis, in quibus hoc die constanter relatam inveni, nempe Aquicinctino, Lovaniensi, Bruxellensi, Florentino aliisque, tuto censeri posse videtur, saltem ante seculum tertium decimum ipsam hodierna solennitate celebratam fuisse, quippe cum ea ætate multo posteriores non fuisse codices istos, alibi ostenderimus. Certe antiquum etiam esse oportet codicem quo usus est Belinus dum primam suam editionem Venetiis curavit anno 1498, in qua disertissime annuntiatur his verbis: Item eodem die festum S. Marthæ virginis, sororis S. Mariæ Magdalenæ & Lazari. Fastos Græcos hic non adduco, nam synonyma quæ in Menologio Sirleti IV Junii, in Menæis VIII Februarii ut martyr cum sorore Maria signatur, huc prorsus non pertinet, ut alibi etiam ostensum est.

[4] Colitur itaque hoc die S. Martha tota quam late patet Ecclesia Catholica quæ ritu Romano utitur, [quamvis nonnullæ ecclesiæ varient.] sic in Martyrologio expressa: Tarasci in Gallia Narbonensi, S. Marthæ virginis, hospitæ Salvatoris nostri, & sororis beatæ Mariæ Magdalenæ & S. Lazari. Non eadem est apud aliquas Galliæ ecclesias ratio, ut de S. Maria Magdalena suo loco diximus. Notavit Castellanus in primo Bimestri pag. 346, ambas sorores eodem hoc ipso die Aurelianis celebrari, at quo ritu non exposuit. Habeo præ manibus directorium novissimum ecclesiæ Autissiodorensis, in quo S. Mariæ Magdalenæ festum notatur XXII Julii; hoc vero die fit Officium de S. Lupo Trecensi, cum commemoratione SS. Mariæ & Marthæ Christi hospitarum. Sic & alibi pro vario hodiernorum criticorum arbitrio mutationi subjacent Officia ecclesiastica, ut etiam videre est apud Cluniacenses, ubi frater sororibus ipsis adjungitur ad diem 1 Septembris, teste eodem Castellano, cujus potissimum ductu & impulsu S. Mariæ Bethanidis Officium in diœcesi Parisiensi recitatur XIX Januarii; at S. Martha Christi hospita loco suo dimota non est, servata ibidem hodierna ejus festivitate ritu semiduplici.

[5] Atque hæc quidem satis certa sunt, quidquid avide arripuerit neolegendista Gallus quod in Prætermissis ad XVI Februarii notatum invenerat ex Martyrologio Aquisgranensi Ms., [Saussayus veterem traditionem sequitur,] nempe eo die Marthæ, Mariæ sororum & Lazari natalem signari Hierosolymis: quasi codex iste, manifeste aberrans, ceteris opponi possit. Ea hic, ut alibi, sequimur quæ verosimiliora sunt, quæ a centum non amplius annis in ipsa Gallia passim admittebantur, a quibus proinde non recessit Saussayus in Martyrologio suo sic diserte scribens: Tarasci in Gallia Narbonensi, S. Marthæ virginis, quæ beatæ Mariæ Magdalenæ & Lazari soror, domus hospitio excepit Salvatorem nostrum Jesum Christum: post cujus ascensionem in Gallias divino nutu cum ipsis commigrans, Massiliæ primum constitit, ubi sui sexus collecto cœtu, vitæ regularis prima huic dedit specimina, deinde Tarascum, ut Christi cultum & idem institutum ampliaret, progressa, post piorum laborum perfectum cumulum, ad conspectum æterni Regis supernæque Sion beatorum civium consortium, eo die, quem prædixerat, meritis plena & miraculis illustris lætanter evolavit. Ad cujus tumulum magna cum fierent divinæ virtutis & gloriæ insignia, Clodovæus rex Francorum delatus, a gravi, qua detinebatur ægritudine sanatus est.

[6] [Guesnæus monumenta antiqua] Plura de sacro S. Marthæ cultu ex Fastis colligere, in re tam manifesta supervacaneum judico. Habe modo quæ noster Guesnæus in Magdalena Massiliensi advena, de sancta Sorore obiter collegit illustria venerationis monumenta cap. 18, ex cujus §. 6 hæc describo: Avenione, ubi primum Martha ad prædicandum Christi Euangelium delata concedit, haud obscura virtutum ejus miraculorumque patent vestigia; quippe areola domicilii, quod occupaverat, in sacellum perangustum tectoque modico insigne excitata, hodie religionis ergo a multis visitur, a pluribus etiam forte videretur, nisi vulgo pene ignotus esset locus, aut ad eum aditus, ut plurimum foribus interclusus Olim quidem, cum esset, sive ob beneficiorum ejus recentiorem memoriam, sive ob religiosæ venerationis inflammatum ardentiori amore studium Christianorum, notior; adeo coli ab Avenionensibus solebat, ut nemo fere proximum ac continens Deiparæ Virginis templum se adiisse crederet, qui non illa quoque Marthæ cellulæ vestigia sanctissima frequentasset.

[7] Sita est domus ad Orientem in supercilio excisi monticuli, [quæ Avenione supersunt] non procul pontificiarum ædium postico & altissima turri. Illinc vero metropolitani templi & collegii canonicorum ædes amplissimæ, totam ferme regionem occupant. Quæ causa fuit cur devius omnino sit locus atque avius: neque enim certis semitis aditur, & perito itineris duce opus est. Sed eo quoque, ut opinor, aliquod relictum esse videtur monumentum rei locique, quod Avenionenses diem natalem Marthæ in festis habeant, eoque vertente, quotannis prædicti canonici ad ejus sacellum supplicationem decernant, ibidemque frequenti civium concursu, sacerdotalis muneris pensum aliquod horarium Missæque solennia exsequantur, ne tam memorandæ pietatis monumentum penitus intereat. In bullato diplomate dato anno salutis MCCCCLXXV die XX Februarii, quo Sixtus IV Pontifex, mutata regulari forma, canonicos Dominæ a Domnis in seculares traduxit, leguntur hæc verba: “Cum itaque, sicut accepimus, licet ecclesia Avenionensis Ord. S. Augustini, quæ inter ceteras cathedrales ecclesias illarum partium claret, & olim a beata Martha, Domini Jesu Christi Redemptoris hospita, ad laudem ejus & gloriosæ Virginis est fundata &c. Quo autem hæc Sixti IV verba sensu accipienda sint, docebit te Papebrochius in Propylæo pag. * 79 e, quod hic obiter notasse sufficiat. Pergit Guesnæus.

[8] [satis accurate recenset.] Ferunt in eadem urbe clarissimum cœnobium ac templum fratrum Prædicatorum Marthæ sanctitatem & quasi divinum quoddam opus spirare. Locus enim aut loci potius vestigium esse dicitur, in quo juvenem quemdam, Avenionem proxime, in fluvio submersum & defunctum, vitæ restituit ac saluti. Testes habeo non paucos spectatissimæ fidei & religionis, S. Vincentium Ferrerium, qui Avenione præsens aderat, eo fere tempore, quo in recenti fundatione ejusdem monasterii, hoc visentibus aut dicentibus miraculo erat. “Post hoc, inquit, Avenionem ivit Martha, & cum prædicasset ibi in magna quadam platea (ubi nunc est conventus Prædicatorum) quidam juvenis infidelis, volens venire ad sermonem sine navi, natando voluit transire Rhodanum, & submersus fuit, & post quatriduum inventus est. B. Martha suscitavit eum, devote orando Jesum Christum, quod sicut ipse voluit suscitare Lazarum fratrem suum, ita vellet suscitare istum juvenem”. Habes celebris miraculi substantiam, a Bernardo Guidone variisque Legendis plusculum exornatam. Verum hæc Avenionensia religiosæ venerationis vestigia modo sufficiant. Nunc Tarasconem cum Guesnæo progredimur.

§ II. S. Martha Tarasconensium Gloria.

Hanc equidem non a mirandis signis aut vulgatissimis prodigiis repetendam existimo, sed a pretiosis Sanctæ exuviis ibidem constanter honoratis, ab ecclesia ei dicata, [Prætermissis incertis & obscuris,] a perpetuo istic patrocinio, quæ S. Marthæ triumphos appellat is qui historiam panegyricam Gallice edidit, de qua inferius agendum erit. Draconem porro illum, tetris coloribus passim depictum, templi a Sancta ædificati dedicationem, aliaque non minus stupenda quæ in ejus obitu & exsequiis contigisse narrantur; tum regis Clodovæi Tarasconem accessum, atque ab insanabili morbo curationem, aliaque id genus miranda potius quam certa fide digna; ea, inquam, hic vindicanda aut asserenda non suscipio; satis sit rebus istis acquiescere, quæ ad solidam S. Marthæ gloriam conducunt: idque imprimis quod Avenione digressa Tarasconem sese contulerit, ibidemque sanctissimam vitam (qua magis quam verbis incolas instituisse censenda est) consimili morte concluserit. Neque vero ab eo abhorrere quis debet, quod dum eo loci consisteret, non solum Christi Hospita, sed & Apostola, inter primas curas de sororibus virginibus congregandis cogitare cœperit, in quarum consortio reliquam vitam exegerit.

[10] Ceterum quale templum Tarascone ædificare ipsa potuerit, [notatur sac. corpus inventum 1187:] ex indiciis satis certis non est promptum colligere. Volunt ipsi de inferiori templo id intelligendum, in quo nempe ipsius sacrum corpus repertum fuerit, ut notat sequens inscriptio:

Viginti novies septem cum mille relapsis
Anno postremo nobis patet Hospita Christi:
Mille ducentis transactis, minus & tribus annis
Imbertus præsul Rostagno præsule secum
in prima Junii consecrat ecclesiam.

Ex quo patet, inquit Guesnæus, sanctissimæ Marthæ reliquias, quas olim propter furorem gentilium celari oportuerat, & in inferioris templi hypogæo habebantur sepositæ & reconditæ, divinitus inventas esse anno MCLXXXVII: superiorem vero ædem sacram constructam & inauguratam fuisse anno MCXCVII. De præsulibus quod quæritur, conjicere licet, primum illum Imbertum fuisse de Aqueria, qui inter archiepiscopos Arelatenses numeratur. Rostagnus fuit archiepiscopus Avenionensis.

[11] Ad clariora sensim accedimus; nam quæ posterioribus seculis gesta sunt, iis documentis nituntur, quibus si paria de vetustioribus traditionibus haberentur, [1459 caput argenteæ thecæ impositum;] jam pridem cavillantium criticorum calami repressi fuissent. Audiamus ea quæ hic tradit Guesnæus pag. 119: Anno MCCCCLVIII sanctissimæ Marthæ sepulcrum apertum est; ejusque veneranda calvitia in argenteo crustulisque aureolis illito capite reposita, ut patet ex præscriptis ea de re Actis, quæ ex tabulis rerum communis status Tarasconensibus, quod quisque commodissime percipere videbitur, fideliter excerpsimus. Et nos ex Guesnæo hic subjiciemus, unde pateat quanta olim veneratione, quam intepuisse non arbitramur, pretiosissimum depositum coluerint Tarasconenses, S. Marthæ clientes fidelissimi. Instrumenti titulus est hujusmodi: Processus factus de repositione capitis sanctæ Marthæ Tarascone, in imaginem argenteam superauratam, anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo octavo, & die octavo mensis Augusti. Tum sic habet:

[12] [quæ res tota] In nomine Domini nostri Jesu Christi, amen. Anno incarnationis ejusdem MCCCCLVIII, die quadam Martis intitulata, octava mensis Augusti, regnante serenissimo & illustri principe & domino nostro Renato, Dei gratia regnorum Jerusalem & Siciliæ rege, ducatuum Andegaviæ, & Barris duce, comitatuumque Provinciæ & Forcalquerii, ac Pedemontis comite feliciter existente. Amen. Tenore hujus præsentis publici processus cunctis fiat manifestum, quod, permittente divina providentia, & Spiritu sancto inflammante populum Christianum villæ Tarasconis, Avenionensis diœcesis, qui populus, & universitas dictæ villæ Tarasconis, moti singulari devotione erga gloriosam virginem sanctam Martham, sepultam in dicta villa Tarasconis, & in ecclesia ejusdem, quæ merebatur dici Hospita Christi Salvatoris mundi, & ut caput ejusdem gloriosæ sanctæ Marthæ, repositum in quadam parva capseta, reposita in tumulo retro altare sanctæ Marthæ, in capella inferiori; ob reverentiam ipsius virginis gloriosæ sanctæ Marthæ fieri fecerunt unam imaginem argenteam deauratam, & circum circa illam, vitam sanctæ Marthæ per imagines de argento, ut oculis luculentis apparere potest, & quatuor Tarascas deferentes illud fieri fecerunt, ut cum majori devotione invocari posset.

[13] [accurate] Verum quod, permittente altissimo domino nostro, patrato dicto opere capitis, ut supra describitur, contigit præfatum serenissimum dominum nostrum regem Renatum applicare ad dictam villam Tarasconis, cum illustrissima principissa domina nostra D. Joanna regina Hierusalem & Siciliæ ejus consorte. Ad cujus regiam majestatem, ipsa universitas Tarasconis exponi fecit, per nobiles ac honorabiles viros D. Joannem de Luperiis legum doctorem, & Jacobum Rodulfi scindicos * dictæ villæ Tarasconis (eisdem dominis scindicis assistente magnifico milite D. Joanne de sancto Michaële, D. de Bucedone, capitaneo Castri Bauci, & totius baroniæ & consiliario regio) præmissum opus argenteum fuisse patratum. Itaque solum non remanebat nisi caput dictæ gloriosæ virginis Marthæ relevare, & illud reponi facere in dictam imaginem argenteam, & ut dignius fieri possit cum honore & laudibus Dei, & dictæ sanctæ Marthæ, eamdem regiam majestatem suppliciter requisiverunt, ut in relevatione dicti capitis cum ejus inclytissima comitiva, ac prælatis ecclesiæ, qui in talibus interesse debent, intervenire habeat, & ut veritas in futurum dicendis attestatur & referatur, ut Christianis fideliter corpus dictæ sanctæ Marthæ visitantibus possit affirmari, caput illud esse relevatum, & repositum in dictum opus argenteum.

[14] [& authentice] Et dictus D. noster rex Renatus, ut verus Christianus, habens singularem devotionem & amorem erga dictam S. Martham, tantam patronam dictæ suæ villæ Tarasconis: considerans caput dictæ S. Marthæ, si relevetur & reponatur in dictum opus, esse melius quam sicut jacet in terra prædicti tumuli; promptum & paratum se obtulit, cum omni honore & reverentia, quibus poterit; licet indignum reputet, interesse relevationi dicti capitis; & pro illo relevando mandare D. Cardinali de Fuxo, Avenionensi legato, ut venire habeat, & si causans suam senectutem venire non posset, delegare, & committere habeat & dignetur, quod & illico factum exstitit. Paulo post continuata dicta devotione, apud dictam villam Tarasconis se transtulit venerabilis religiosus D. Guillelmus Morelli canonicus & officialis curiæ episcopalis Avenionensis, tamquam legatus & commissus, per dictum Cardinalem de Fuxo, & hoc, die quadam Jovis, quæ intitulatur decima dicti mensis Augusti: qui D. officialis & commissarius ad relevationem dicti capitis, una cum supra nominatis DD. scindicis Tarasconis, ejusdem domini officialis adventum illustri D. nostro regi Renato notificaverunt, quo facto, inter dictos D. officialem & scindicos, ordinatum & conclusum extitit, procedere ad apertionem tumuli, ubi per relevationem ejusdem alias factam, quod ibi demonstratur, sepulta est dicta gloriosa S. Martha.

[15] In cujus quidem ordinationis executionem, primum ordinatum fuit, [describitur] supersedere quacumque manufactura in dicta villa Tarasconis, & hoc, voce tubæ præcedenti, quasi quidem major pars populi Christiani, & fere tota gens dictæ villæ Tarasconis, apud dictam ecclesiam S. Marthæ se transtulit, ad videndum fieri dictam aperturam tumuli, caputque dictæ S. Marthæ reponi in dicta imagine de argento superdeaurata. Quibus sic factis, dictus dominus officialis, una cum scindicis prænominatis, ad capellam S. Marthæ se personaliter contulerunt, & paraverunt omnia eorum munimenta, facientia ad apertionem dicti tumuli, & ibidem statim prænominatus D. noster rex Renatus, & dicta D. nostra regina, una cum illustribus & magnificis duce, Senescallo D. Frederico de Lotharingia, duce de Vaudemont genero dicti D. nostri regis, D. Jolanda ejus uxore, filia dicti D. nostri regis, & frequenti nobilium conventu & ceteris aliis curiæ regiæ, apud dictam ecclesiam S. Marthæ & capellam, ubi sepulta est dicta gloriosa S. Martha, applicuerunt.

[16] Quibus accedentibus, & facta primum devota oratione, [et facta] Deo & dictæ gloriosæ S. Marthæ, ad apertionem dicti tumuli processerunt, & primo fuit per lignifabros, præsente semper dicto D. nostro rege, ad apertionem cujusdam tabernaculi, in altum elevati, facti de postibus nuceis, clavibus firmiter clausi; & facta apertione dicti tabernaculi, intra ipsum reperta fuit una capsa, plena terra, lapidibus, & minutis ossibus dictæ gloriosæ S. Marthæ. Item & secundo cum in capsa non fuerit repertum caput, dictus dominus rex voluit inquisitionem habere a senioribus dictæ villæ, qui fuerant in relevatione totius corporis S. Marthæ, & ibidem statim ad dictum D. nostrum regem ductus fuit nobilis Lazarus de Luperiis, supranominatus, septuagenarius, dictæ villæ Tarasconis, qui fuerat præsens relevationi corporis dictæ S. Marthæ, & interrogatus per D. nostrum regem Renatum, si fuerat in relevatione corporis dictæ S. Marthæ; qui respondit, quod sic, cum pluribus & diversis episcopis, & prælatis, & fuit repositum corpus S. Marthæ in una capsa, longitudinis quatuor aut quinque palmarum, & caput illius separatum, in una alia capsula, & illam vidit suis propriis oculis ponere infra tumulum, retro altare S. Marthæ positum.

[17] Et quidem digito monstravit, dando intersigna, videlicet quod sit in capsa, [coram rege Renato] ubi est corpus S. Marthæ, una amphora vitrea, quæ commode non potest cognosci, de quo sit. Quæ reperta fuit supra corpus dictæ gloriosæ S. Marthæ, & supra pectus. In qua dicitur, quod erat de terra, supra quam sanguis corporis D. Jesu Christi fuerat sparsus, dum fuit positus in cruce. Quibus sic dictis, fuit apertus tumulus cum magnis solennitatibus & devotione, magnis circumcirca luminaribus, januis portæ capellæ S. Marthæ clausis, in eadem inclusis prænominatis, una cum notario subscripto. Quo aperto, repertæ fuerunt duæ capsæ, in quarum altera, videlicet majori, reperta sunt ossa magna dictæ gloriosæ S. Marthæ, & corpus item in alia capsula; reperta item fuerunt ossa capitis gloriosæ dictæ S. Marthæ fracta aliquantulum propter magnam temporis distantiam, quo dictum caput reclusum extiterat in dictum vas; ac cum maxilla inferiori dictæ S. Marthæ, sana & nitida sicuti prima die, qua reperta fuit, sine aliqua violentia, & macula, sed ex dicto vase proveniebat odor incomparabilis, ex quo omnes assistentes videbantur satiati, & ibidem statim in præsentia dicti D. nostri regis, & aliorum omnium, facta fuit monitio, alta & intelligibili voce, ne aliqua persona cujuscumque conditionis, seu gradus existat, auderet recipere, publice, clam, latenter, vel quoquo modo, de dictis reliquiis, sine licentia dicti D. Cardinalis, seu ejus vicarii, & hoc sub pœna excommunicationis, quæ pœna bina & trina vice fuit publicata, alta & intelligibili voce.

[18] [aliisque primoribus] Et demum ibidem apportato opere capitis de argento, reposito super altare, dicto D. officiali, & presbyteris dictæ ecclesiæ S. Marthæ cantantibus, campanis pulsantibus, & populo Christiano in orationibus vigilante, luminaribus magnis accensis, dictum caput per prædictum dominum officialem captum repositum extitit intra dictum opus argenti; præsentibus dicto D. nostro rege Renato, ejusque illustri consorte, D. Frederico de Lotharingia ejus genero, D. Jolanda ejus uxore, filia dicti D. nostri regis, Fulqueto d' Aragon, domino de Misone, Joanne de sancto Michaële militibus, Antonio de Ponteves, domino de Cabanes, scindicis & assessore dictæ villæ, & nobis notariis subscriptis, ac omnibus aliis nobilibus & incolis dictæ villæ Tarasconis, superius nominatis, & ibidem statim præsentibus continuo quibus supra, clauso dicto capite, in dicto vase argenteo, in ea parte in qua aperiri poterat, pariter fuit sigillatum sigillo parvo illustris principis dicti D. nostri regis, & inde sigillo dictæ villæ Tarasconis, in testimonium veritatis omnium præmissorum. Sic relevatum cum magnis honore & reverentia, ac laudibus portatum extitit superius, super altare, ibi osculatum a multitudine populi, ibidem sistente, & inde repositum in armario sive scrinio, ubi custodiri debet (cujus claves a manibus operarii, & scindicorum dictæ villæ) fuit dimissum, prout est & esse debet.

[19] [jam dicto anno 1458] Quibus sic peractis, rediere omnes, ad alia ossa corporis dictæ S. Marthæ & reservata in amphora, quæ supra pectus dictæ S. Marthæ reperta extitit pro reliquiario: sciendo in futurum, quod illa omnia reducta fuerunt honeste, in dicta magna capsa, ipsa prius velo parata, cum panno canapis tenuissimo & cum magna devotione reposita fuerunt intra dictum tumulum, magis infimum, & una ex capsis ubi prius erat relevata ipsa gloriosa S. Martha; & in altiori vase marmoreo supra dictum vas reposita extitit capsa, ubi sunt omnia ossa minuta alia dictæ S. Marthæ. Qui tumulus fuit cumulatus & coopertus prima die quodam vase marmoreo; demumque de quodam alio lapide elevato in altum admodum, & sic ipsum corpus debite reclusum, & tumulatum custoditur cum magno honore, & reverentia, per dictam villam Tarasconis, ubi quotidie fiunt miracula infinita per intercessionem ipsius gloriosæ S. Marthæ. Et demum adveniente die Dominica, quæ fuit XIII Augusti, dictum caput fuit cum magnis honore & reverentia, in processione subtus umbellam portatum, per dictam villam, & hoc per universitatem, motam singulari devotione erga dictam S. Martham. In quorum fidem ego Petrus Margoti notarius publicus, una cum honorabili viro magistro Joanne Mutatoris etiam notario &c.

[Annotata]

* an. syndicos?

§ III. Augustior theca Ludovici XI Franciæ regis, aliaque ejusdem loci decora & Sanctæ ipsius miracula.

Quem verbo superius indicare cœpimus panegyristam Gallum, hic paulo propius conveniemus. Fuit is R. adm. atque Ampl. D. R. Bertet, dum librum ederet, [Augusta theca fusius Gallice] anno 1650, Prior, Cantor & canonicus ad S. Marthæ, postmodum ecclesiæ ejusdem decanus, qui libro bene magno orationem verbose pertexuit, in paucas paginas facile contrahendam, ut proinde mirum nemini videri debeat, si eo opere vix usi fuerimus. Ipsum divisit auctor in partes potissimum quatuor, quarum prima S. Martham ut innocentem exhibet, altera agentem seu operatricem, tertia acquirentem seu conquæstricem, quarta demum, qua sola tantillum utemur, heroïdem suam ut triumphantem circumducit. Mitto quæ postremæ partis istius totis novem capitibus verbosissime more suo perorat, illud præ manibus accipio, quod cap. 10 fuse scribit de Ludovici XI Franciæ regis insigni munificentia, quam ad totas duodecim paginas extendit, ego vero ex Guesnæo depromere malui, ne tot parergis studiose istic innexis, tædium potius afferam quam voluptatem. En igitur quæ de magnificentissima theca tradit ipse pag. 122:

[21] Anno MCCCCLXXVIII Ludovicus XI Francorum rex aureum illud S. Marthæ caput, [brevius Latine describitur,] quod etiamnum spectandum omnibus præbetur, insigne pietatis suæ regiæque munificentiæ monumentum obtulit. Elaboratum fuerat illud caput ab Andrea Mauche Turonensi, aurariorum operum artifice, & ab eo Tarasconem delatum, comitante regio piarum largitionum quæstore, de quibus acta, scriptis litteris solenniter testata, Parisios retulerunt, infrascripto D. Philippo &c. Eodem anno MCCCCLXXVIII, IX Decembris calvitia S. Marthæ, ex illa priori argentea theca, auro dumtaxat illusa, in hoc solide aureum caput asportata & decentissime reposita: quod caput ab illustrissimo & reverendissimo Sistaricensi episcopo, solenniori apparatu consecratum est, & honore maximo per urbem circumductum, nec non solenni omnium ordinum ad ædes sacras divino numini gratulatione, ipso rege Renato cum regina subsequente, & universorum aulicorum, dynastarum & principum comitatu.

[22] [atque hic exhibetur.] Apposite hic supplevit Bertetus quod noster, omiserat, ipsius videlicet augustissimæ thecæ imaginem, quam aspexisse satis est, ut de regia munificentia statuatur. En ipsam, pro ut a Berteto in jam citato Gallico opere æri incisa repræsentatur. Quas opere anaglyptico expressas vides historias, nulla interpretatione opus habent, sunt ipsa præcipua vitæ S. Marthæ, quemadmodum in Legendis circumferuntur, gesta. Addit porro orator, non ibi stetisse regiam erga sanctam Patronam liberalitatem, utpote qui in ejus honorem, ecclesiam eam ditaverit ubi sacrum ejus corpus depositum est, fundando opimos canonicatus quindecim, aliaque omnia subordinata officia, vicarios perpetuos, clericos, choraulos, reliquaque id genus munera, ad imitationem sanctæ regiæ Parisiensis capellæ, usque adeo ut S. Marthæ capitulum vix ulli esset in toto regno secundum. Pergit orator sigillatim exponere, quæ & qualia dona rex munificus ecclesiæ isti præterea contulerit, variaque & illustria beneficia quæ sanctissimæ Patronæ suæ accepta retulerit, liberatus etiam variis insidiis, ac præsenti mortis periculo, cujus rei prægrandem calicem argenteum deauratum testem reliquerit, qui hodiedum in usu esse pergit solennioribus festivitatibus. Atque ex his, opinor, facile colligis, quanti facienda sit Chalemoti observatio, dum in suo Menologio, alibi S. Marthæ caput, nempe apud suas sanctimoniales collocatum existimat.

[23] Porro recensitis Ludovici XI aliorumque Franciæ regum in Tarasconensem S. Marthæ ecclesiam beneficiis, [Alia monumenta ipsi erecta] prosequitur Bertetus sequenti cap. 11 enumerare exhibitos Sanctæ honores a viris primariis in ecclesiastica dignitate constitutis, eosque inter a suprema in terris potestate: quibus omnibus longa oratione exornatis, id voluit dicere, Gregorium XI, dum adhuc Avenione resideret, sumptuosam aram in jam dicta ecclesia erexisse, opere tum materia, auro nempe, argento & lapidibus pretiosis, tum vero insigni artificio spectabili; partes ejus singulas, nempe præcipuas Sanctæ actiones, opere anaglyptico ibidem expressas, more suo ita describens, ita triumphantem Martham in eo altari repræsentatam exhibens, ut id saltem verissime asserat, nempe fieri non posse, qui magnificam aram contempletur, quin ex tam variis multiplicibusque iconismis continuo perspiciat, eam dignissiæ Christi Hospitæ consecratam esse. Subdit demum, reliquas omnes dignitates ecclesiasticas votis ac liberalitatibus suis dona ac munera certatim contulisse, quæ illustriorem redderent sanctissimæ istius Patronæ triumphum: atque hæc toto reliquo capite de S. R. E. Cardinalibus, archiepiscopis, principibus, aliisque dynastis ac optimatibus modo suo oratorio cumulate recenset.

[24] Ad S. Marthæ gloriam propius spectant votivæ tabulæ istic circumquaque expositæ in perpetuam miraculorum a Sancta patratorum memoriam. [tum votivæ tabulæ] Id vero plane: mirabile, Berteto teste, concurrere ex omni parte ingentem populi multitudinem, iis muneribus passim onustam, quæ singuli sanctæ Sospitatrici certatim adferunt in gratiarum actionem, tum ob singularia accepta beneficia, tum ob imminentia mala, quibus Sanctæ patrocinio se liberatos agnoscunt. Si oratori credimus, nusquam tot dona, nusquam tot picturæ, nusquam tantus Sancti alicujus triumphantis apparatus, quantus in uno S. Marthæ templo spectantium oculos rapit in admirationem; adeo ut relatis signis & prodigiis, tamquam totidem peristromatibus muri ipsi mirifice exornentur; dicamus singulos penicillorum tractus, colores singulos, singula ipsa verba illustre testimonium reddere gratiarum acceptarum potentissimæ Triumphatricis intercessione: vel ipsi diversarum gentium habitus, appensa arma, naves, humanorum cordium, capitum, tibiarum brachiorumque formæ gratitudinis argumenta sunt, non minus pium quam jucundum, in eo beneficiorum omnis generis armamentario spectaculum præbentia.

[25] Ne in immensum abeat miraculorum prope innumerabilium relatio, [plurimorum miraculorum testes.] eo se restringit orator noster, ut rotunde testari non formidet, S. Marthæ subdita esse elementa omnia in quæ dominium prodigiose exercuerit. Ab igne exorsus memorabile exemplum adducit, dum anno 1639, exorto incendio, tota Tarasconensis civitas periclitaretur, flagrante non minima ejus parte: at Sanctæ reliquiis furenti jam flammæ, & non solum urbi, sed & maturæ circumquaque messi certum exitium minitanti oppositis, ita subito resedit, ut patentissimi miraculi tot testes habuerit, quot erant Tarasconenses incolæ. Ad aërem quod attinet, perniciosos ejus influxus non minus potenter Sancta compescuit, dum annis 1629, 1639, 1640 & 1649, grassante circumquaque pestifera lue, Tarasconenses clientes suos tam mirabiliter protexit, ut dum vicinos omnes contagio invasisset, ab ea ipsi immunes fuerint. Narrat deinde, quoties exundantes rapidissimi Rhodani undas Sancta visibiliter represserit, submersosque vitæ restituerit. Demum ut & de terra triumphasse ostendat, id Bertetus extollit potissimum, quod Tarasconensis ager constanti fertilitate & abundantia sub tam potenti Protectrice perpetuo gaudeat.

[26] Operis conclusio eo apposite reducitur, quod triumphatrix Martha singulari prorsus protectione Tarasconenses suos foveat & tueatur, [Singulare Tarasconensium] innumerisque beneficiis quotidie cumulet, ut adeo rectissime dici possit non solum ipsorum Patrona, sed gratiosiori titulo Mater pientissima. Neque sane extra Tarasconem quærenda miracula, quibus Sanctæ merita illustrentur, cum in sola ea urbe, si Berteto fides est, quotidiana sint & perpetua. Unum in oratore mecum desiderabis, quod longissima sua panegyri id explicare neglexerit quod ad Sanctæ honorem non parum conduxisset; quo nimirum ritu quave Officii solennitate capitulum istud Sammarthanum sanctissimam suam Patronam celebrare consueverit. Quod igitur Tarasco non suggessit, Avenione, tamquam a metropoli accersendum fuit; unde pridem accepimus Officium B. Marthæ virginis & hospitæ Christi. Juxta leges Romani Breviarii ultimo emendati auctoritate Clementis VIII. Inde ea nobis modo desumenda erunt, quæ totius ejus vitæ & virtutum aliqualem seriem, ex ipso Euangelio, ex SS. Patrum encomiis, ex vulgatis pridem Legendis exhibitura sunt.

[27] [in Sancta patrocinium.] In eo Officio per octavam, uti loquimur, distributo, hæc præcipue observanda sunt, quod ut Psalmi ad omnes Horas ex ordinario Breviarii Romani accepti sunt, ita plures Antiphonæ Euangelii verbis plerumque conceptæ exhibentur, hymni duo proprii, quemadmodum & nonnulla responsoria, ut ex iis quæ seq. § deducemus, clarius patebit. Lectiones ad I Noct. primæ dici satis communes sunt ex libris Eccles. & Proverb.; II Noct. ex S. Augustino, III ex S. Basilio: die II & III ex aliis sanctis Patribus recte desumuntur. Die IV fit de S. Petro ad Vincula. Die V ponuntur lectiones II Noct. ex Breviario Romano ad hanc diem XXIX Julii. Porro die VI de Inventione S. Stephani, VII de S. Dominico: VIII demum eruuntur lectiones II Noct. ex traditione seu ex vulgatis Legendis, quæ quali auctoritate nitantur, ex iis quæ de S. Maria Magdalena disputavimus, satis patere existimamus. Sufficient hic ea pauca specimina, ut de longioribus historiis apud Bellovacensem, S. Antoninum, Petrum de Natalibus, Bernardum Guidonis aliosque feratur judicium, Marcella, Synthex aliique id genus merito hodie non recipiuntur. Nobis igitur satis erit, præcipua Vitæ capita ex eo Officio decerpsisse.

§ IV. Gesta S. Marthæ, ex Officio Avenionensi.

[Constat Officium] Antiphonæ ad Vesperas. I. Intravit Jesus in quoddam castellum, & mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. II. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. III. Diligebat Jesus Martham; & sororem ejus Mariam & Lazarum. IV. Dixit Jesus Marthæ, resurget frater tuus: Ego sum resurrectio & vita, qui credit in me etiamsi mortuus fuerit, vivet. V. Ait Martha; Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Capitulum. Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, & ossa illius impinguabit, disciplina illius datum Dei est. Hymnus. Quidquid superna civitas Cavo recondit ambitu, Hoc, Martha, claudis ædibus, Cum Jesus illuc advenit. Beata ter cænacula, Mensæ, cibi, sedilia, Quæ corpus illud attigit, Quod cuncta tactu consecrat. Beatior sed hospita, Quæ pascis a quo pasceris, Mentemque reples hospite, Dum membra curas hospitis. Quam te juvat turbatio, Cui talis imminet quies, Quam recreant negotia, Quæ tanta præbent otia. Da, Martha, da fidelibus Sic membra Christi pascere, Ut pectus impleant Deo, Mundi nec æstus sentiant. Fac dulcis hospes mentium, Nos hospitæ suffragio, Cæli quieto civium Gaudere contubernio.

[29] Antiphona ad Magnificat. Suscepit Dominum Martha sicut solent suscipi peregrini, sed tamen suscepit famula Dominum, [propriis Antiphonis] ægra Salvatorem, creatura Creatorem, spiritu pascenda in carne pascendum. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui unigenitum tuum, pro salute hominum in terris conversantem, sanctissimæ virginis Marthæ hospitio suscipi voluisti: præsta, quæsumus, ut ejusdem virginis meritis & intercessione, in cælorum domicilio recipi misericorditer valeamus. Jnvitatorium. Imperatorem cælorum qui beatam Martham cælo suscepit, a qua fuerat susceptus in terris, venite adoremus. Hymnus. Christe vitæ, Christe mortis Jura juste temperans. Et semel reos sepulcri Nocte longa contegens: Quæ fuit vis illa amoris, Quæ potestas hospitæ, Ut tua jam lege raptum Supplicanti redderes? Sole jam quarto jacebat Præda mortis Lazarus, Corda frigus, ora pallor, Membra livor texerat; Et lues fœdo per auras Diffluebat halitu, Martha lacrymis liquescit, Martha supplex accidit; Martha sperat, Martha credit, Te Deum pronuntians, Vinceris piasque reddis Lacrymanti lachrymas: Infremis, divoque mortis Vincla rumpis spiritu, Jussa mors audit, sibique Fit superstes Lazarus. Christe fac preces fidelis Sentiat plebs hospitæ, Et suæ sepulcra culpæ Rediviva deserat.

[30] Ad I Noct. Antiph. I. Beatæ Marthæ soror erat, [ad Nocturna singula,] nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. II. Stetit Martha & ait; Domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet. III. Respondens dixit illi Dominus; Martha, Martha, solicita es & turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium; Maria optimam partem elegit quæ non auferetur ab ea. Sequuntur Lectiones primi. Noct. de quibus supra dictum est. Tum II Noct. Antiph. I Erat quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ & Marthæ sororum ejus. II. Miserunt ergo sorores ejus ad Jesum dicentes; Ecce quem amas infirmatur. III. Audiens autem Jesus, dixit eis; Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Deus per eam. Lectiones IV, V & VI sumptæ notantur ex sermone S. Augustini de verbis Domini 26, quas hic juvat describere, pauculis iis præteritis quæ superius dedimus.

[31] Lect IV. Martha & Maria duæ sorores erant, ambæ non solum carne, [& Lectionibus propriis:] sed etiam religione germanæ, ambæ Domino cohæserunt, ambæ Domino in carne præsenti concorditer servierunt. Suscepit eum Martha sicut… Voluit enim Dominus formam servi accipere, & accepta forma servi, in illa pasci a servis dignatione non conditione. Nam & ista dignatio fuit, se præbere pascendum. Habebat carnem in qua esuriret quidem & sitiret; sed nescitis quia in eremo esurienti angeli ministrabant? Ergo quod pasci voluit, pascenti præstitit. Respons. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi &c. Lect. V. Martha igitur Dominum pascere disponens & præparans, circa multum ministerium occupabatur. Maria soror ejus pasci a Domino magis elegit. Deseruit quodammodo sororem suam circa multum ministerium laborantem, & sedit ipsa ad pedes Domini, & vacans audiebat verbum ejus. Auris fidelissima audierat: Vacate & videte quoniam ego sum Dominus. Illa turbabatur, ista epulabatur, illa multa disponebat; ista unum aspiciebat. Utrumque officium bonum; sed tamen quod sit melius, quid nos dicamus? Habemus quem interrogemus, & patienter audiamus.

[32] [tum Responsoriis,] Resp. Dixit Martha ad Jesum; Sed nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus &c. Lect. VI. Bona sunt ministeria circa pauperes, & maxime circa Sanctos Dei servitia debita, obsequia religiosa. Redduntur enim, non dantur, dicente Apostolo; Si nos verbis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Bona sunt hæc, melius est tamen quod elegit Maria; illud enim habet ex necessitate occupationem, istud ex caritate suavitatem. Vult homo occurrere quando ministrat, & aliquando non potest. Quæritur quod deest, paratur quod adest, distenditur animus. Nam si Martha ad illa sufficeret, adjutorium sororis numquam posceret. Multa sunt, diversa sunt, quia carnalia sunt, quia temporalia sunt: & si bona sunt, transitoria sunt; Marthæ autem quid ait Dominus? Maria meliorem partem elegit; non tu malam, sed illa meliorem. Resp. Jesus autem dixit Marthæ; Qui credit in me etiamsi mortuus fuerit, vivet &c.

[33] [homiliis,] Ad III Noct. Antiph. I. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi. II. Dixit. Jesu Martha soror ejus qui fuerat mortuus; Domine jam fœtet, quatriduanus est enim. III. Respondit ei Jesus; Nonne dixi tibi, quia si credideris, videbis gloriam Dei? Lect. VII, homilia S. Basilii episcopi. Martha hospitio Dominum suscepit, ad ejus vero pedes assidet Maria. Laudandum sane in utraque sorore studium. Ceterum tu res distinguito. Nam Martha in ministerio occupata, ea parabat quæ hospitis corpori futura erant necessaria. Contra Maria, cum ad pedes illius assideret, audiendis, quæ ab eo dicebantur vacabat. Sic altera Domini partem illam quæ attingi aspectu poterat, reficiebat; altera parti illi quæ occulta cerni non poterat, intendebat. Vere enim qui aderat, is & homo erat & Deus. Idem studium ambarum mulierum approbabat. Resp. Utique, Domine, ego credidi; quia tu es Christus filius Dei vivi &c.

[34] Lect. VIII. At Martha cum labore nimio delassaretur, Dominum rogabat, [& rursus propriis] ut ad se in suscepto munere adjuvandum, sororem vellet adhortari. Dic enim tu, inquit, ut surgens mecum ministret. Cui Dominus; Martha, Martha … Neque enim ea fuit causa quamobrem huc veniremus, ut in toris supini recumberemus, neque ut ventrem expleremus, sed ob eam rem hic sumus, ut pascamus nos verbo veritatis, & mysteriorum contemplatione. Itaque Dominus, neque illam a suscepto ministerio est dehortatus, & huic laudem tribuit, quod quæ diceret, auscultaret. Resp. Nonne dixi tibi &c. Lect. IX. Agedum igitur, per duas mulieres duo mihi vitæ genera introduci animadverto: unum quidem inferioris notæ, nempe quod in crassioribus vitæ hujus muneribus obeundis se occuparit, quamquam ipsum quoque mirifice commodum est. Alterum nobilius & cum spiritu magis conjunctum, nimirum quod sese ad arcanas res contemplandas altius extulerit. Hæc tu qui audis, spiritui convenienter interpretare, & utrumvis magis placuerit, diligito; atque si ministrare vis, in nomine Christi ministrato. Ipse enim dixit; Quatenus fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

[35] [quæ repetuntur] In reliquo Officio Antiphonæ eadem recurrunt; Hymnus ad Laudes describi meretur: Felice, Martha, remige, Temone, velo, flamine, Rectore, nauta, naviga. Cum Christus hæc fit omnia, Te nostra prono gestiunt Sinu tenere littora, Quam sustinere perfidiæ Telluris ora nesciit. Tu monstra nostris exiges Terris, Vitæ reduces corpora, Regesque morbis eximes. Quod quisque supplex expetet, Hoc impetratum prosperæ Feret potens salubria, Nullumque tristem deseres. O ter quaterque, o septies Beatus urbis incola, Qui te ac tuorum cominus Sedem celebrat ossium. Cui propter advolvi licet Qui fletibus spargit locum, Qui pectus in terram premit, Qui vota fundit murmure. Fac dulcis hospes mentium Nos hospitæ suffragio, Cæli quieto civium Gaudere contubernio. Quæ die II & III referuntur homiliæ, eæ S. Marthæ gesta non magis explicant, quam quæ jam dicta, aut aliunde satis nota sunt. Die IV fit de S. Petro ad Vincula: V. autem recitantur lectiones ex Breviario Romano, quas in gratiam eorum, quibus Officium istud ad manum non est, hic juverit subjicere. Lect. IV.

[36] Martha nobilibus & copiosis parentibus nata, sed Christi Domini hospitio clarior, [per Octavam] post ejus ascensum in cælum, cum fratre, sorore & Marcella pedissequa ac Maximino, uno ex septuaginta duobus discipulis Christi Domini, qui totam illam domum baptizaverat, multisque aliis Christianis comprehensa, a Judæis in navem, sine velo & remigio imponitur, vastissimoque mari ad certissimum naufragium committitur; sed navis, Deo gubernante, salvis omnibus Massiliam appulsa est. Lect. V. Eo miraculo & horum prædicatione primum Massilienses, mox Aquenses ac finitimæ gentes in Christum crediderunt, Lazarusque Massiliensium, & Maximinus Aquensium episcopus creatur. Magdalena vero assueta orationi & pedibus Domini; ut optima parte contemplandæ cælestis beatitudinis, quam elegerat, frueretur, in vastam altissimi montis speluncam se contulit, ubi triginta annos vixit &c. Martha autem mirabili vitæ sanctitate & caritate, omnium Massiliensium animis in sui admirationem adductis, in locum a viris remotissimum, cum aliquot honestissimis feminis se recepit, ubi summa cum laude pietatis & prudentiæ, diu vixit, ac demum, morte sua multo ante prædicta, miraculis clara migravit ad Dominum IV Kalendas Augusti. Corpus ejus apud Tharasconem magnam habet venerationem.

[37] Hæc ferme ex S. Mariæ Magdalenæ Legenda, de qua alias satis diximus. [occurrentibus] Cum VI die Inventio S. Stephani, VII S. Dominici festivitas celebrentur, sola ultima Octavæ die lectiones propriæ adducuntur, vetusta istic traditione receptæ, quæ longioris historiæ vices supplere hic poterunt. Lect. IV. Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare & confiteri honorificum est. Eam ob rem mirabilia opera, quibus B. Marthæ & vitam & mortem illustrare Deus voluit, pia perennique memoria Tarasconensis ecclesia olim coluit & testatissima traditione ad hanc ætatem propagavit. Illud inter reliqua nobile. Immanis draco terrarum aquarumque pernicies, tenebricosum nemus ad Rhodani ripam obsederat. Illinc quasi ex insidiis, aut in aggere publicum iter agentibus, repentinus ingruens, aut in flumen navigiis improvisus subiens, eaque subvertens, humanas prædas agebat. Fecerat monstro venerationem timor, & religio erat tangere, quod horror erat vel audire. Sed ut illuc Martha advenit, divini secura præsidii, monstrum adorta est, ipsumque sacra perspersum aqua ita edomuit, ut muliebri vinctum zona, audenti jam populo & illudendum tradiderit & mactandum.

[38] Lect. V. Subinde cum magna jam populi multitudo verbis illius & factis in Christi fidem esset traducta, [festivitatibus] sacris synaxibus peragendis ecclesiam exædificavit; ad cujus encænia cum S. Maximinum Aquensem, Trophimum Arelatensem, aliosque magno numero fideles convocasset, excipiendis hospitibus defuit vinum: sed piis Hospitæ precibus Christus adfuit, & versa in vinum aqua, vetus miraculum innovavit. Hoc quoque dignissimum est memoratu. Avenione civitate nobili, ubi Tharasconensis ecclesiæ matrix est, celebri aliquando concione, inter urbis portam & Rhodani ripam, de fide Christi verba faciebat B. Martha. Turbam conspicatus ex ulteriore ripa adolescens, avidusque noscendi quid ageretur, ausus est natando illuc contendere, sed vi fluminis illico abreptus submersusque interiit. Conquisitum cadaver ad concionantis pedes abjicitur: illa, brevi oratione interposita, sanum vegetumque suis restituit.

[39] [interruptæ.] Lect. VI. Quid illud? quod beatæ Marthæ funere traditur contigisse? Præerat tunc Petragoricensi ecclesiæ sanctus Fronto, e Christi discipulis unus: is cum solenniter sacris operaretur, & Petragoricis corpore non abscederet, Christo tamen agente, ad beatæ Marthæ exsequias corpore præsens fuit. Cujus rei fidem fecere, pontificiæ ejus chirothecæ, tunc eo loco relictæ, quarum altera etiam nunc illic asservatur. Demum eamdem gratiam quam præbuerant Deus vivæ, servavit & mortuæ. Nam Clodovæus, qui primus e Francorum regibus Christo nomen dedit, ubi provinciam istam secundam Viennensem Visegotorum, quos Ariana labes tunc infecerat, jugo exemisset, gravissimo renum dolore torqueri cœpit. Itaque fama admonitus miraculorum, quæ ad beatæ Marthæ sepulcrum quotidie perpetrabantur, ut eo supplex accessit, plenam retulit sanitatem. Totum Officium hoc disticho clauditur:

Hospita quæ Christum excepisti, Martha, precare
Hospes sit nobis, hospes ut ille tuus.

§ V. Cultus S. Marthæ extra Provinciam, reliquiæ, miracula alia, templaque ipsi dicata.

[Aliæ S. Marthæ reliquiæ] Quæ supra a §. 2 a nobis tradita sunt de occultatis ad usque seculum duodecimum sacris S. Marthæ reliquiis, rursusque reconditis donec seculo XV arctius denuo reclusæ fuerint, si ut certa & indubitata admittantur, difficile sane erit colligere, quando aut unde acceptæ sint variæ aliæ ejusdem Sanctæ reliquiæ quæ per Italiam, Germaniam, Hispaniam, Belgium & forte regiones alias sub ejus nomine circumferuntur, ut ex variorum scriptorum fide mox pluribus referemus. Verum non usque adeo scrupulose in iis nos versari, sæpius jam & abunde præmonuimus; nam sive veræ sint ipsiusmet sanctæ Christi Hospitæ forte Tarasci seu Tarascone obtentæ, sive cognominis Sanctæ alterius; recepto nobis principio inniti pergimus, recte & religiose id genus pignora honorari, modo genuinæ Sancti alicujus reliquiæ sint, ut semel & semper ab odiosa quæstione eximamur, quam jam toties diximus, nos nec decidere velle, nec posse. Ea igitur ratione intelligenda sunt quæ hoc ultimo paragrapho, in gratiam piorum S. Marthæ clientum recensebimus.

[41] [Florentiæ] Has inter reliquias non postremum locum eæ tenent quarum notitiam Florentia cum Majoribus nostris communicavit Exim. P. M. Raphaël Badius, monasterii Virginum Humiliatarum, in proximo Montugo, ut vocant, Confessarius, quod S. Marthæ nomine, a prima sua institutione, nempe a sec. XIV insignitum, pretioso thesauro gaudet, anno 1389, eo non sine miraculo delato, aliis postmodum prodigiis illustri, & forte etiam hodie celebri, tametsi ejus rei documenta ad nos non pervenerint. Badii commentariolus Italicus in eo consistit, quod dicti parthenonis initia signet ad an. 1336 ex hereditate cujusdam Lotharii di Davanzato de Davanzati, qui per testamenti sui exsecutores, totam ipsam impendi voluerit in fundandam exstruendumque virginum cœnobium, non designata, cui subessent, regula: unde cum in exsecutorum numero essent FF. Philippus & Paulus ex Ordine Humiliatorum, nihil antiquius habuere, quam ut, obtentis ab Ordinario & parocho debitis facultatibus, ex Ordine suo virgines in eam hereditatem inducerent, fundo ad id comparato, in quo parthenonem erigerent, qui etiam post exstinctum aut suppressum virorum Ordinem, in virginibus & ibi & alibi ad hunc usque diem religiose perseverat.

[42] Porro locus plane non est ut de fratribus istis Humiliatis, [apud Humiliatas,] notissimis olim, saltem in Italia religiosis, hic agamus pluribus; qui eorum noscendorum cupidus est, videat is in opere nostro quæ de eorum institutionis initiis dicta sunt tomo III Aprilis pag. 466, de ejusdem vero exstinctione tomo I Maii pag. 663, tum autem scriptores illos qui ex professo de Religiosis Ordinibus tractarunt Paulum Morigiam, Joannem Petrum Crescentium, Philippum Bonnannium, Hippolytum Helyotum & alios: ad rem nostram propius spectat, quod inchoata VIII Maii 1342 templi fabrica, serio cogitari cœperit de introducendis eo sanctimonialibus, ac deinde VIII Septembris 1343, omnibus recte ordinatis, admissæ sint nobiles virgines, unde religiosa illa Humiliatarum familia feliciter coaluerit, post varios, ut diximus, adversos Ordinis casus, hodiedum subsistens. Hisce ita præmissis, ad argumentum accedimus, de Sanctæ nostræ reliquiis ex instituto acturi, quæ ut casu plane mirabili eo adductæ sunt, sic singularia post se reliquerunt sanctissimæ Christi Hospitæ patrocinationis documenta. Hoc igitur modo in præcitata Ms. relatione narrat Badius:

[43] Non multis post memoratam modo parthenonis fundationem annis, [quas eo attulit Card. de Broniaco] hoc est, inquit, circa annum 1389, transiturus illac ex Gallia, a Clemente VII Avenionensi promotus Cardinalis Joannes de Broniaco, Romam proficiscens, ubi ad Montugum progressus est, sensit, vi quadam occulta, equum cui insidebat, retineri prohiberique quo minus ultra procederet. Causam porro inquirens insoliti hujusmodi prodigii, edoctusque, monasterium illud S. Marthæ Bethanicæ sacrum, cujus ipse venerandas reliquias, nempe digiti grossioris seu medii articulum e Provincia secum absportaverat, facile intellexit; superiori potestate sese compelli, ut pretiosa illa, quantumvis sibi cara lipsana ibidem loci honoranda deponeret; statimque monasterium ipsum ingressus, ejus superiore ceterisque monialibus ad se vocatis, rem, uti contigerat, ingenue exposuit, sacrumque thesaurum proferens, eo ipsas munifice donavit recreavitque, gratissimo utique munere, tum quod beatissimæ suæ Protectricis ac Matris essent reliquiæ, tum quod divina dispositione ad se transmissæ viderentur. Ex secutis autem miraculis, id præ ceteris refero, quod an. 1524, idque multiplex accidit in quatuor diversis monialibus, ejusdem Sanctæ intercessione eodemque tempore a præsentissimo mortis periculo liberatis.

[44] [multis miraculis] Enumerantur istic fusius morbi varii quibus tum laborarent quatuor sorores propriis nominibus expressæ, nimirum Magdalena Libri, Anna Davanzati, Bernarda Bernardi, Andrea de Guidi, quæ cum periculosissimis infirmitatibus diu afflictæ decubuissent, jamque a medicis pro depositis haberentur, id demum consilii, id auxilii superfuit, ut sanctissimæ Patronæ reliquiæ e templo per superiorem, pie comitantibus ceteris omnibus monialibus, ad prope agonizantes ex ordine deferrentur, quarum nonnullis jam sancta ipsa Martha sese præsentem exhibuerat certasque de valetudinis recuperatione reddiderat. Id certe, stupentibus omnibus, continue subsecutum est, ut tres e lecto mox surgentes Sospitatrici gratias ad ejus aram acturæ festinaverint, alia quæ nonnihil dubitaverat, tandem etiam reliquas ad templum subsecuta fuerit sana prorsus & integra. Porro tanti miraculi fama cum ad aures Vicarii generalis P. Benedicti Bartoli pervenisset, eo statim advolavit, ipsaque S. Marthæ festa luce, insigni celebritate gratiæ Deo sanctissimæque Thaumaturgæ solennissime peractæ sunt; tota rei serie in tabulas debite relata, quam hic in pauca contraxisse, sufficere existimavimus.

[45] [ibidem celebres.] Nec prætereunda singularissima etiam gratia, quæ in totam istam sacram familiam, eximio prorsus S. Marthæ favore & patrocinio, annis post quinque collata est, dum anno 1529 furente rursus bello, ut jam tot annis in Tuscia tumultuatum fuerat; armis tunc circa Florentiam undique perstrepentibus; dumque militari licentia diriperentur omnia incenderenturque, moniales vero in tutiora loca se recepissent, relicta ad domus custodiam unica vetula sorore laica, id prodigii observatum est; grassantes milites monasterium ingressos, tanta formidine subito fuisse correptos, ut nec unus ad direptionem manus extendere ausus fuerit: nimirum virgo aliqua ipsos perterruit candidis vestibus induta, constrictum draconem fune ducens, virginum cellulas omnemque monasterii ambitum circumiens, quam S. Martham fuisse, ea forma in templo depictam, constans omnium fuit opinio: id certe indubitatum, nullam prorsus a militibus illatam monasterio injuriam aut jacturam; asserentibus etiam nonnullis prædatoribus, virginum psalmodiam noctu se sæpius intellexisse, cum tamen certo scirent, nullam prorsus religiosam eo tempore ibi exstitisse. Atque hæc ibi: nunc alias per Italiam, Romanas saltem Bononiensesque ecclesias perlustremus.

[46] [Item Romæ in propria ecclesia,] Satis celebris Romæ est S. Marthæ ecclesia prope collegium nostrum Romanum, exstructa cum vicino monasterio, anno, ut inquit Pancirolus 1546 incredibili prope cura & zelo S. Ignatii de Loyola Societatis nostræ fundatoris, ut feminæ pœnitentes a lubrica vita conversæ ibidem reciperentur ad meliorem vitam instituendæ, quibus postmodum alio translatis, admissæ in eo monasterio fuere virgines sanctimoniales, sub regula S. Augustini hodiedum istic superstites. Ad rem nostram hic facit maxime, quod, teste Piazza in Hemerologio, sanctæ Marthæ reliquiæ in ejus loci ecclesia honorari dicantur. Est & aliud Romæ dicatum S. Marthæ templum post S. Petri basilicam, ubi & hospitium seu nosocomium exstat, in usum Pontificiæ familiæ destinatum. Porro ad S. Cæciliæ tria S. Marthæ ossa reperit laudatus Piazza, aliasque ejusdem reliquias ad S. Mariæ de Victoria. Bononiæ item in S. Vitalis platea templum sanctæ Christi Hospitæ sacrum memorat Masinius ad hunc diem, in quo & ipsius reliquiæ venerationi exponantur, quemadmodum & in ecclesia metropolitana, ad S. Stephani, & ad S. Luciæ PP. Societatis Jesu.

[47] Neque Belgium nostrum sacris S. Marthæ pignoribus carere, ostendit Rayssius, ubi ipsa non uno loco se invenisse testatur in suo Hierogazophylacio Belgico. [in Belgio;] Atque imprimis in nobilissimo Aquicinctino cœnobio pag. 58 nobis refert pedem integrum beatæ virginis Marthæ, utique nostræ seu Tarasconensis, quæ sola celebris fuit hactenus. Hic pes sinister est, inquit Rayssius, integer prorsus carne & ossibus constans, insignique theca ex crystallo, maximi sane pretii in formam calcei effigiata, decenter inclusus. Addit in suo sacrario Bucelinus, os ejusdem perinsigne in monasterio B. V. M. de Naxara, ut in Hispaniam quoque S. Marthæ reliquias pervenisse, ex ipso intelligas. In Parco deinde, celebri juxta Lovanium abbatia Ordinis Præmonstratensis pag. 401 jam dicti Hierogazophylacii, inter varia sacra & veneranda cimelia etiam S. Marthæ annumerantur. Demum pag. 494 catalogum bene longum texit reliquiarum nostrarum Mechliniensium, ubi dono dominæ Adrianæ de Ridder, particulæ aliquæ asservantur de sanctis Maria & Martha.

[48] [Pragæ & alibi.] Ne plures alios thesauros investigare cogar aut evolvere, quod ab aliis majori otio fieri facile patiar, suggero postremas mihi quidem notas reliquias, quas offert tomus noster primus Januarii pag. 1084 in longiori Pragensi serie, tum tomus ejusdem mensis alter pag. 612 in pari sacrorum ejusmodi lipsanorum enumeratione Ulyssiponensi, ubi inter cetera etiam aliqua S. Marthæ recensentur. Porro Pragenses istas paulo notabiliores oportet esse reliquias, cum earum haud dubie causa, & erectum magnificum sacellum, & per universam diœcesim solenne festum in suis sacris Bohemiæ pulveribus narret noster Crugerius tom. 1, pag. 19. Atque hisce, quæ hactenus deducta sunt, si non criticis & morosis hominibus, saltem piis S. Marthæ cultoribus factum satis existimo.

DE SS. LUCILLA, FLORA, EUGENIO, ANTONINO, THEODORO, ET OCTODECIM SOCIIS MARTYRIBUS.
ROMÆ.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Lucilla Martyr Romæ (S.)
Flora Martyr Romæ (S.)
Eugenius Martyr Romæ (S.)
Antoninus Martyr Romæ (S.)
Theodorus Martyr Romæ (S.)
Socc. XVIII Martyres Romæ


AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus horum Sanctorum cultus, incertum martyrii tempus, & ambigua eorum ab aliis distinctio.

De immemorabili trium priorum Martyrum cultu constat ex tribus S. Petri Damiani sermonibus, quos in annua eorum festivitate habuit, & in quorum ultimo gesta & martyrium Lucillæ, Floræ, ac Eugenii seu potius Eugegii historice exponit. [Ex antiquis auctoribus,] Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 6 cap. 157 Acta & martyrium trium priorum narrat, & de reliquis martyrii Sociis hæc addit: Horum exemplo Antonius, Theodorus, Dionysius, Apollonius, Capanus, Piosus, Corseus, Chorigenes, Pacus, Saturnus, Victor, & alii novem, quorum nomina minime reperta sunt, se Christi cultores acclamantes, ab eodem præfecto (nempe Helio, de quo antea egerat) gladio cæsi martyrio coronantur, quorum omnium passio agitur IV Kal. Augusti.

[2] Franciscus Dini, advocatus Lucinianensis, qui sub nomine Academici Recollecti dissertationem pro Actis sanctarum Floræ & Lucillæ contra Baronium anno 1723 Lucæ typis vulgavit, [edificatis ecclesiis] publicam earumdem Virginum ac Martyrum venerationem in illa dissertatione pag. 48 exponit his verbis: Cultus sanctarum Virginum pluribus in locis satis latus apparet ex ecclesiis sub nomine SS. Floræ & Lucillæ conditis, & affluentia populorum veneratis: exstat enim templum Castri Turritæ non longe ab Arretio, & ecclesia Stagiani, item ecclesia Sarnæ, & alia Verrazzani, ut æque ecclesia Poggioli, & ecclesia Sapigni sub nomine earumdem Sanctarum; & vetustissima ecclesia Hostiæ Tyberinæ, & satis antiqua in Monte Amiato, & magnificum templum sanctarum Floræ & Lucillæ civitatis Arretinæ, & alia plura monumenta in aris & picturis ubique diffusis. De inclyto Benedictini Ordinis monasterio, quod ab his duabus Virginibus cognomen habet, & de sacris illarum reliquiis eo translatis postmodum agemus.

[3] Inter Martyrologia, quæ de his Sanctis meminisse novimus, primum est Usuardinum, [& quibusdam Martyrologiis,] quod Grevenus anno 1515 Coloniæ edidit, & in quo ad diem XXIX Julii leguntur sequentia: Eugenii regis barbarorum, Floræ, Lucillæ virginum cum aliis multis martyrio coronatorum. Molanus eodem die in additionibus ad Usuardum minore charactere SS. Floram & Lucillam tantummodo exprimit, aliosque generatim sic memorat: Romæ sanctarum virginum Floræ & Lucillæ martyrum cum aliis multis, quarum Passio habetur, & exstat de eis sermo Petri Damiani. Maurolycus in suo Martyrologio de tribus primis nominatim agit, & aliorum numerum ita recenset: Romæ sanctarum Floræ & Lucillæ virginum cum Eugenio barbarorum rege & aliis viginti sub Aclio (verosimiliter c pro e legit, & Aelium dicere voluit) præfecto passarum.

[4] [ostenditur immemorabilis cultus horum Martyrum,] Petrus Galesinius plura eorumdem Martyrum nomina sic expressit: Romæ item sanctarum virginum Lucillæ & Floræ, Eugenii, Antonini, Theodori, Dionysii, Apollonii, Capani, Piosi, Corsei, Chorigenis, Pacii, Saturnini, Victoris & aliorum novem, qui Galieno imperatore ob præclara certamina fidei confessione in primis illustres, coronantur. In notis autem ad hunc Martyrologii sui locum indicat, sese ea desumpsisse ex libro scripto & tabulis ecclesiasticorum annalium, ex sermone item Petri Damiani XX, qui manu scriptus exstat. Cum Petrus Damiani de tribus primis Sanctis dumtaxat mentionem faciat, haud dubie Galesinius reliqua Martyrum nomina ex Petro Equilino vel aliis eorum Actis hausit. Martyrologium Romanum, quo hodiedum utimur, circa numerum Martyrum cum Galesinio convenit, sed pauciores proprio nomine ita appellat: Romæ præterea sanctorum martyrum Lucillæ & Floræ virginum, Eugenii, Antonini, Theodori, & Sociorum decem & octo, qui sub Gallieno imperatore illustre martyrium obierunt.

[5] Si Martyres isti sub Gallieno imperatore passi sint, [quos Baronius] ut hic in Romano Martyrologio & apud Galesinium dicitur, illud intelligendum est juxta monitionem eminentissimi Baronii, qui in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 262 num. 55 ita scribit: Quod autem spectat ad Martyres Romæ passos, quod nonnulli sub Gallieno imperatore martyrium subiisse dicantur; non id accidit, ut, cessante Valeriano, ii martyrio fuerint coronati: quandoquidem (ut dicemus) Gallienus, capto ab hostibus Valeriano parente, mox persecutionem cessare jussit, datis pro Christianis edictis; sed quod solus Gallienus Romæ imperaret, Valeriano agente cum exercitu in Oriente, idcirco plerique Martyres, sive Romæ, sive alibi, sub Gallieno passi dicuntur. Hinc eminentissimus annalista eodem Christi anno num. 57 martyrium horum Sanctorum ita collocat: Ibidem etiam Flora & Lucilla virgines, Eugenius, Antoninus, Theodorus, atque Socii decem & octo occisi sunt, Gallieno jubente, ut memoriæ proditum est in Romano Martyrologio, natali ipsorum die, quarto Kalendas Augusti.

[6] Nescio, cur eminentissimus scriptor huic martyrio determinate assignaverit annum Christi 262, [anno 262 passos perperam asserit.] qui certe a vera chronologia aberrat; quandoquidem Gallienus, capto ab hostibus Valeriano parente, mox persecutionem cessare jussit, datis pro Christianis edictis, ut ipse Baronius ibidem fatetur. At Pagius in Critica ad annum Christi 259 num. 8 & sequentibus contendit, Valerianum hoc ipso anno 259 a Persis captum fuisse; Tillemontius vero in Historia imperatorum tomo; pag. 519 & 520 probare nititur, captivitatem illam anno 260 collocandam esse. Quidquid sit de hac chronologia controversia, omnes eruditi jam deserunt Baronium, qui eamdem Valeriani captivitatem usque ad annum Christi 262 perperam distulit. Si igitur Gallienus; patre suo capto, statim persecutionem contra Christianos cessare jussit, quomodo potuerunt hæ Virgines cum aliis anno 262 sub Valeriano & Gallieno palmam martyrii obtinere? Quomodo determinatus sub his imperatoribus annus assignatur, cum hactenus nulla Actorum exemplaria aut veterum monumenta prodierint, in quibus gloriosum horum Martyrum certamen sub imperio Valeriani & Gallieni referatur?

[7] Initio numeri 5 dixi; si Martyres isti sub Gallieno imperatore passi sint, quia S. Petrus Damiani in sermone tertio de SS. Flora & Lucilla, [Petrus Damiani illorum martyrium ad annum 180 refert sub Helio præfecto] qui a Constantino Caëtano Romæ anno 1606 inter ejus opera tomo 2 a pag. 247 editus est, chronologiam Martyrologii Romani & eminentissimi Baronii multum prævertit, quando ibidem de pietate harum duarum Virginum ita agere incipit: Gloriosæ igitur virgines Flora & Lucilla sorores temporibus, quantum intelligi potest & datur, Antonini cognomento Pii, cum Romæ suis sanctis moribus in conspectibus divinis arderent; foris vero secundum nominum suorum proprietatem florerent & lucerent, apostolicam vitam delegerunt. Cum autem Antoninus Pius ab anno Christi 138 usque ad 161 gubernaverit, verosimiliter Petrus Damiani collegit, eas virgines sub imperio illius floruisse, quantum intelligi potest & datur ex tempore martyrii, quod post viginti annorum captivitatem subierunt, & de quo Petrus in eodem sermone pag. 248 circa finem sic loquitur: Imperantibus igitur Romæ M. Antonio Vero & Commodo Aurelio, anno scilicet Domini centesimo octogesimo vel circa, SS. virgines Flora & Lucilla sorores eum Eugegio rege ad martyrium suscipiendum pro Christo urbem Romam intrantes inveniunt, agente præfecto urbis, Helio nomine, furor * gentilium contra Christicolas desævire. Alia Actorum apographa certum martyrii tempus non indicant, excepto uno infra producendo, quod illud etiam sub iisdem imperatoribus collocat.

[8] [cujus nomen eo tempore non invenitur,] Quod si forte hæc Floræ, Lucillæ & Eugegii historia confusa sit cum Actis Luceiæ virginis & Auceiæ regis, de quibus die XXV Junii actum est, martyrium eorum usque ad tempora Diocletiani differendum esset: nam anno Christi 301 urbi Romanæ præfuit Ælius Dionysius, qui forte in his & illis Actis juxta morem satis usitatum unico Ælii vel Helii nomine appellatur. De altero Romanæ urbis præfecto, qui Ælius Cesetianus vocatur, & sub quo hæ Virgines circa annum 275 martyrio affici potuerunt, postea agemus. Id unicum hic assero, ab anno Christi 254 usque ad mortem Valeriani & Gallieni nullum Ælium occurrere inter præfectos urbis Romanæ, quos Bucherius noster in Commentario ad Canonem Paschalem Victorii cap. 13 a pag. 236 enumerat, & quorum similem catalogum Georgius Eccardus ex codice Cæsareo inter scriptores medii ævi tomo 1 a pag. 18 nuper edidit. Hinc sequi videtur, quod Flora, Lucilla & Eugegius lauream martyrii non obtinuerint sub imperio Valeriani aut Gallieni, cum toto illo tempore nullus Ælius aut Helius urbi Romanæ præfuerit, qui tamen in variis eorum Actis constanter nominatur. Quare in margine hujus commentarii nihil certi circa tempus martyrii notare volui, cum tria Mss. Actorum exemplaria nullos imperatores nominent, & sub illis, quos Petrus Damiani & Martyrologium Romanum signarunt, nullum Ælium aut Helium, Romæ præfectum, reperire potuerim.

[9] [etsi Helius vel Ælius vocari possit,] Ne quis autem hic hæreat ad nomen præfecti Romani, quem modo Ælium modo Helium appellavimus, audiat Raphaëlem Volaterranum, qui in Commentariis Urbanis, Basileæ anno 1544 impressis, lib. 13 fol. 142 agens de origine Æliorum & variis istius nominis viris ita præmonet: Ælios cum diphthongo & Helios cum adspiratione scriptos utroque modo in antiquis marmoribus invenimus. Scio, Joannem Glandorpium in Onomastico Romano col. 11 huic Volaterrani testimonio contradicere; at interim fateri debet, eumdem Claudii libertum, qui sub Nerone impotenter dominabatur, in Annalibus Taciti lib. 13 cap. 1 Ælium nuncupari, qui in mox citanda Dionis Epitome pag. 294 & sequente Helius (Græce Ἥλιος) vocatur Adde, quod Tacitus lib. 1 Historiarum cap. 37 eumdem sine diphthongo Elium nominet. Sic etiam quidam Galliæ populi ab antiquis geographis promiscue Hedui, vel Ædui & simpliciter Edui appellantur, & a Græcis per vocem Ἐδοῦοι vel Αἴδουοι exprimuntur, ut apud Cellarium in Notitia orbis antiqui part. 1 lib. 2 cap. 2 pag. 136 videri potest. Non opus est pluribus hujus promiscuæ scriptionis exemplis, cum ipse hodiernorum Actorum defensor, in cujus gratiam potissimum minutiora hujus historiæ adjuncta tam scrupulose examinamus, nullum hic nobis negotium facessat: advocatus enim ille obvium quemlibet Romanæ urbis præfectum, nomine Helium vel Ælium, sub imperio Commodi vel Valeriani & Gallieni libenter arripuisset, ut ex jam dicendis satis apparebit.

[10] Franciscus Dini in memorata superius dissertatione putat, [quem Dinus frustra quæsivit,] se sub Commodo imperatore hunc Ælium vel Helium præfectum invenisse, dum ibi pag. 39 sic scribit: Memorant etiam Q. Helium Lætum præfectum prætorio vel exercitibus sub Commodo, ex Herodiano lib. 1 cap. 3 Gandorpius (voluit supra citatum Glandorpium haud dubie indicare) Baronius &c. At imprimis Dinus hic nobis non ostendit Helium perfectum Urbis, qualem Acta ab ipsomet edita ibidem pag. 55 clare requirunt his verbis: Tunc autem Ancillæ Christi, quæ ad civitatem monitæ venerunt, Romæ se palam ostenderunt, & post paucos dies comprehenduntur, & illico ducuntur ad præfectum urbis Romæ. Cumque oblatæ fuissent Helio præfecto Urbis, dixit ad eas. Sed Dinus non ignorat, ut opinor, inter præfectum Urbis & præfectum prætorii apud Romanos ingens discrimen eo tempore fuisse. Si quis horum officiorum differentiam plenius nosse eupit, consulat Guidum Pancirolum in Notitia dignitatum imperii fol. 6, 115, & sequentibus.

[11] Præterea is idem prætorii præfectus, quem Dinus Q. Helium Lætum vocat, [& a se inventum existimat.] ab antiquis plerisque auctoribus Q. Æmilius Lætus appellatur. Sic Epitome Dionis, quæ inter minores Græcos Romanæ historiæ scriptores Francofurti anno 1590 impressa est, in ea editione pag. 383 expresse habet, quod imperatori Commodo inter gladiatores pugnanti Æmilius Lætus præfectus prætorio assisteret. Equidem fateor, eumdem in Onomastico Romano col. 17 nominari Q. Ælium Lætum a Glandorpio, qui forte secutus est quamdam Lampridii editionem, in qua Ælius legebatur: nam inter novemdecim Historiæ Augustæ scriptores, quos Janus Gruterus Hanoviæ anno 1611 edidit, pag. 284 in ipso Lampridii textu ita habetur: Quintus Æmilius Lætus præfectus & Marcia concubina ejus inierunt conjurationem ad occidendum eum. Hinc quoque inter sex Historiæ Augustæ scriptores, Lugduni Batavorum anno 1671 cum variis notis impressos, præter Salmasii monitionem editor ibidem tomo 2 pag. 520 ad eumdem Lampridii locum hæc notari jubet: Quintus Ælius Lætus; scripti Æmilius; sic Dio & Zonaras. Certe Zonaras sua ætate in scriptis codicibus Æmilium legisse videtur, cum in Parisiensi editione anni 1686 tomo 1 Annalium pag. 600 de illo ipso sic scribat: Æmilius (Græce Αἰμίλιος) Lætus præfectus, & Electus cubicularius, cum eum factis illis offensi monuissent, ut desisteret, iracundiam & minas illius (nempe imperatoris Commodi, de quo ibi agitur) metuentes, in bubulis carnibus venenum ei præbuerunt. Hæc satis superque dicta sint de isto prætorii præfecto, qui huc non pertinet, etiamsi revera nomen Ælii habuisset.

[12] Præter superius indicatam confusionis suspicionem, quæ oritur ex nomine Ælii vel Helii præfecti, sub quo tam Luceia virgo & Auceias rex, quam Flora & Lucilla cum Eugegio rege in utrisque Actis martyrium subiisse dicuntur, alius nos vexat scrupulus, quem eruditis proponimus, ut eum nobis evellant. In manuscripto Actorum exemplari, [Suspicamur, Acta horum Martyrum cum aliis confusa esse,] cujus ecgraphum anno 1640 P. Beatillus noster Neapoli ad Bollandum misit, præter Floram, Lucillam & Eugegium, numerus & nomina reliquorum Martyrum ita recensentur: Offerebantur autem & alii tredecim, quorum hæc nomina sunt; id est Asserius, Antonius, Theodorus, Dionysius, Apollonius, Caponius, Pyosius, Corysius, Origenes, Paceus, Saturius, Victorius, Victor, & alii novem, quorum nomina minime reperimus. In vetusto codice ecclesiæ Aretinæ, ex quo inferius Acta eorum dabimus, post narratum Floræ, Lucillæ, & Eugegii martyrium hæc leguntur: Offerebant autem ministri & alios duodecim id est Asserium, Antonium, Theodorum, Dionysium, Appollonium, Capomium, Piosium, Corseum, Origenem, Paccum, Saturium, Victorem & alios novem, quorum nomina minime reperimus. Simili fere modo nomina exprimit Ms. nostrum Ultrajectinum S. Salvatoris, ad quod proxime accedit Petrus Equilinus, cujus verba initio hujus paragraphi exhibuimus.

[13] [eorumque annuntiationem] Jam vero audiamus Martyrologium Romanum, quod die XXIV Junii sic habet: Ibidem (scilicet Romæ, ubi etiam præcedentes Martyres passi fuerant) sanctorum Martyrum Fausti & aliorum viginti trium. At qui hic Faustus appellatur, in aliis Martyrologiis vocatur Festus vel Sixtus, cui antiquissima Hieronymiana Luciam seu Luceiam addunt hoc modo: Romæ Festi, Luciæ (in Corbiensi Luceiæ legitur) cum aliis viginti duobus. Alia apographa hanc virginem & martyrem nominant Lucelam, ut in Opere nostro ad diem XXIV Junii, tomo IV ejusdem mensis pag. 808 videri potest. Galesinius in suo Martyrologio ad eamdem XXIV diem Junii ita annuntiat: Romæ sanctæ Luceiæ virginis, Aceiæ regis, & viginti duo * martyrum. Juverit hic semper observare numerum istorum Martyrum, qui utrobique ad viginti quatuor reducitur aut proxime accedit.

[14] [in Martyrologio Romano] Pergamus ad diem sequentem seu XXV Junii cum hodierno Martyrologio Romano, ubi sic legitur: Romæ sanctæ Luciæ virginis & martyris cum aliis viginti duobus. Hinc omittitur Auceias rex, quem Notkerus aliis eadem die sic adjungit: Romæ S. Luciæ virginis & Auceiæ regis, qui cum aliis viginti duobus pariter martyrio coronati sunt. His adde Luciam, quam tomo 11 Julii pag. 249 inter Prætermissos collocavimus, & de qua Martyrologium Romanum die VI Julii ita meminit: Eodem die sanctæ Luciæ martyris, quæ natione Campana, a Rixio vicario * tenta & acriter cruciata, eumdem convertit ad Christum, quibus adjuncti sunt Antoninus, Severinus, Diodorus, Dion, & alii decem & septem, qui in Passione collegæ & in corona fuere consortes. Ne hic operose actum agamus vide plura tomo V Junii nostri a pag. 11, & attente considera nomina Sociorum, qui ibidem in Actis pag. 14 sic exprimuntur: Offeruntur ei alii viginti (scilicet præter Luceiam virginem & Auceiam regem) id est Antonius, Hereneus, Theodorus, Dionysius, Apollonius, Apamius, Pronicus, Coteus, Orion, Papicus, Satyrus, Victor & alii novem, quorum nomina soli Deo cognita sunt. Hæc cum dictis dicendisque compara, & sedulo attende, an nusquam annuntiationum confusio irrepsisse videatur.

[15] [aliquoties repeti.] Præterea idem Martyrologium Romanum die XV Decembris sequentes Martyres ita celebrat: Romæ sanctorum Martyrum Irenei, Antonii, Theodori, Saturnini, Victoris, & aliorum decem & septem, qui in persecutione Valeriani pro Christo passi sunt. Memento, quod eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 262 num. 57 affirmet, etiam hos viginti duos Sanctos sub Gallieno imperatore laurea martyrii coronatos fuisse, quemadmodum de viginti tribus hodiernis ibidem asserit. Confer ergo fere æqualem Martyrum illorum numerum, similia aliquorum nomina, & diligenter adverte, ad diversis diebus non sit fortasse repetita ejusdem sanctæ cohortis annuntiatio, quamvis modo plura, modo pauciora illustrium istorum militum nomina exprimantur. Sed de hac re iterum sermo infra recurret, quando Acta Luceiæ virginis & Auceiæ regis cum hodiernis Sanctorum nostrorum Actis conferemus, & manifestam alterutrorum imitationem detegemus.

[Annotata]

* lege furorem

* lege duorum

* al. Varo

§ II. Varia tum manuscripta tum impressa Actorum exemplaria, eorumque antiquitas.

Inter quatuor horum Actorum apographa, quæ hactenus in litteraria Musei nostri supellectile conservavimus, [De Actis in codice Oratorii Romani] primum prodit ex collectaneis P. Antonii Gallonii, & excerptum est ex Ms. codice Oratorii Romani, littera H signato, ut in margine notatur. Hæc Acta, quorum autographum apud Romanos Oratorii Patres adhuc in bibliotheca inveniri arbitror, ab omnibus aliis in principio differunt, atque ita incipiunt: Tempore, quo Marcus Antoninus cum Aurelio Commodo Romanam rempublicam gubernandam susceperat, anno videlicet ab Incarnatione Domini centesimo trigesimo tertio, quidam præpotens rex Eugegius, natione & Partorum genere oriundus, ingenti comparato exercitu Italiam petens, statum reipublicæ Romanæ barbarica feritate invasit, ac parta victoria regnum, quo venerat, repetens, Foram virginem sanctimonialem, civem urbis Romæ, cepit una cum beatissima virgine Lucilla sorore. Anni imperatorum hic male componuntur cum annis Christi, qui manifestus error haud dubie per amanuensis oscitantiam irrepsit, & in fine eorumdem Actorum ita corrigitur: Passæ sunt istæ gloriosæ virgines & Martyres Christi, anno salutis nostræ centesimo octogesimo vel circa, quarto Calendas Augusti. Reliqua quæ hic omittimus, cum aliis Actorum exemplaribus plane conveniunt.

[17] Non placet hic nobis præpotens ille rex, natione Parthus, [Baronius verosimillime judicium tulit,] qui cum ingenti suorum exercitu Italiam invaserit, quandoquidem ex antiquis scriptoribus constat, tunc Parthos ab imperatoribus Romanis ultro in Oriente oppugnatos ac devictos fuisse. Hæc aliaque etiam Antonio Gallonio displicuerunt, ut in observationibus ad suam Italicam Sanctarum Virginum Romanarum Historiam post Acta SS. Lucillæ & Floræ pag. 143 & sequente satis indicavit. Hinc probabilissime colligo, Gallonium hæc ipsa Acta, quæ Papebrochio nostro ex ejus collectaneis perhumaniter communicata sunt, præ oculis habuisse.

[18] Frustra igitur Franciscus Dinus in memorata SS. Floræ & Lucillæ apologia § 2 nobis persuadere nititur, [ut contra opinionem Dini] ab eminentissimo Baronio dumtaxat visa esse prolixiora harum Virginum Acta, versibus Leoninis aliisque digressionibus interpolata, prout in quodam Aretini monasterii codice continentur. Frustra, inquam, severum Baronii judicium, de quo nos infra pluribus, hac ratione eludere conatur, & nimis confidenter pag. 10 sic concludit: Igitur hæc Acta, teste etiam Antonio Gallonio, cum Baronio convivente; in libro de Virginibus Romanis pag. 142 ad diem XXIX Julii fuerunt Baronio missa. Non est dubitandum, quin Gallonius & Baronius judicaverit de illis Actis, quæ in Romana Oratorii bibliotheca conservabantur. Hæc autem nec versibus nec hymnis interpolata sunt, quæ Acta, inquit ibidem Dinus, credimus Baronio transmissa cum versibus intermediis, digesta in triginta lectiones, sacræ Scripturæ locis accommode exornata: nam Acta Galloniana, excepto principio, cum aliis fere ad verbum concordant, ut supra monuimus.

[19] [ex ipso Baronio ostenditur.] Potuisset Dinus hallucinationem suam colligere ex ipso Actorum initio, quod Baronius in notis ad Martyrologium Romanum hoc die sic citat: Ejusdem generis esse probantur ea, quæ legimus in manuscriptis, quorum est exordium: Tempore, quo Marcus Antoninus cum Aurelio Commodo &c. Non magis ovum ovo est simile, quam principio Actorum Gallonii hic citatum a Baronio initium. Interim ipsemet. Dinus pag. 9 & sequente fatetur, in prolixioribus monasterii Aretini Actis prius varias Ecclesiæ persecutiones narrari, & tandem lectione IV historiam harum Martyrum sic incipere: Prænotata itaque tempestate quidam excellentissimus atque fortissimus barbarus rex Eugegius. Confer hæc cum exordio, quod ex Actis Gallonii supra num. 16 dedimus, & utriusque principii discrimen ultro in oculos incurret.

[20] [Neapolitanæ & Belgica eorumdem Actorum apographa] Antonius Beatillus, Societatis Jesu sacerdos & strenuus operis nostri adjutor, Neapoli ad Majores nostros anno 1640 transmisit alterum eorumdem Actorum exemplar, nescio ex qua bibliotheca aut codice descriptum, quod initio ab ecgrapho Galloniano prorsus differt: nam nullum martyrii tempus indicat, de exercitu in imperium Romanum irruente non meminit; sed simpliciter asserit, sanctas illas Virgines captas esse a ferocissimo barbaro rege, Eugegio nomine, de cujus genere aut natione altum silet. Ceterum cum duobus sequentibus apographis plane convenit, nisi quod in hoc, præter novem anonymos martyrii Socios, alii tredecim nominentur, ubi alia exemplaria tantum duodecim recensent, quos supra num. 12 nominibus suis expressimus. Huic consonat tertium apographum, quod olim Rosweydus noster ex Ultrajectino S. Salvatoris codice accepit, si demas jam indicatam duodecim Sociorum discrepantiam & in fine quamdam exigui momenti clausulam, quæ ponitur in Aretino Actorum exemplari, de quo jam pauca præmonebimus.

[21] [fere concordant cum Ms. codice Aretino,] Denique amplissimus D Honorius Turamini, dum Aretino SS. Floræ ac Lucillæ monasterio præerat, anno 1721 una cum humanissimis litteris ad nos misit manuscriptam Francisci Dini dissertationem, cui præmittebantur authentica earumdem Virginum Acta, quæ Dinus anno 1723 simul cum apologia sua contra Baronium typis vulgavit. Hæc omnia dignissimus iste abbas pro singulari amore, quo sanctas monasterii sui Patronas prosequebatur, nobis benigne communicavit, & ea Acta ex antiquo codice extrahi, episcopali sigillo muniri, ac legitimis testimoniis roborari curavit.

[22] Inter alias formulas, quæ in hujusmodi instrumentis adhiberi solent, Angelus de Bisdominis, publicus notarius Aretinus, de illo Actorum apographo sic testatur: [ex quo authenticum ecgraphum anno 1721 accepimus.] In Dei nomine Amen. Die Mercurii, undecima mensis Decembris 1720. Vitæ infrascriptæ SS.Floræ & Lucillæ copia fuit extracta e quodam libro, in cathedrali Aretina existente, cartæ pecudineæ cooperto foderis * ligneis: licet non numeratas tamen invenitur ad paginas 96 circa medium descriptio Vitæ supradictarum Sanctarum, & quia cum dicto ejus originali concordare inveni, ego infrascriptus notarius in fidem me subscripsi. Tunc Actorum ecgrapho subscriptum erat propria manu notarii nomen, & deinde consuetum aliorum testimonium de ipsius munere ac fide subsequebatur. Nos hæc Aretina Acta, cum aliis collata, post hunc commentarium excudemus, & in margine aut annotatis discrepantiam gravioris momenti observabimus. Nunc ad impressa Actorum exemplaria progrediamur.

[23] Hic primum locum merentur illa Acta, quæ in operibus S. Petri Damiani tomo 2 a pag. 247 excusa sunt: [Etsi Petrus Damiani similem historiam referat] nam Petrus Damiani in duobus aliis sermonibus, quos de SS. Flora & Lucilla instituit, & qui eodem tomo pag. 95 & sequentibus occurrunt, gesta earum paucis attingit, eaque potius oratorie quam historice exponit; at in tertia concione jam citata totam istius historiæ seriem percurrit, & quasdam rei gestæ circumstantias explicat, quæ in Mss. Actis tacentur. Sic asserit, Eugegium regem fuisse in Africæ partibus, de qua mundi parte in tribus Mss. nostris altum est silentium. Imo apographum Gallonianum indicat, illum natione Parthum fuisse. Verum ut hæc omnia facilius inter se conferri possint, etiam Acta sub nomine S. Petri Damiani edita secundo loco recudemus.

[24] Quamvis de primo Actorum scriptore ejusque ætate nihil certi possit decerni, [ex antiquioribus Actis,] tamen constat, antiquiora Acta concionibus S. Petri Damiani materiam suppeditasse, cum ipse in jam citata Constantini Caëtani editione tomo 2 serm. 35 pag. 95 sub finem ita loquatur: Istæ itaque, sicut in veterum gestorum reperitur historia, a barbaro quodam rege captæ per geminata decennii curricula sub honesta custodia sunt detentæ. Deinde circa medium paginæ sequentis hæc habet: Jam vero quod stylus tradit historiæ, Dominum scilicet eis nocturno silentio fuisse locutum, easque ad consummandum Romæ provocasse martyrium &c. Denique in ultimo sermone pag. 247 ante ipsam Actorum narrationem ita præfatur: Sed ipsa nobis historia jam loquatur, ipsa nobis Sanctorum originem, ipsa eorum vitæ progressum, ipsa consummati certaminis gloriam jam proponat. Ex his liquet, ante tempora Petri Damiani hanc traditionem aut historiam exstitisse.

[25] Certe eruditissimus Baronius priorem S. Petri Damiani sermonem legerat, [ea tamen non probatur a Baronio, contra quem insurgit Dinus,] & nihilominus in notis ad Martyrologium Romanum hac die dolet, genuina harum Sanctarum Acta periisse, & vulgarem earum historiam ibidem in dubium revocat ex ipsis Damiani verbis, quæ in eodem sermone pag. 96 sic habentur: Si tamen rei fides adhibenda, quæ dicitur. Non me latet, quod Dinus in sua dissertatione hæc Damiani verba in alium sensum violenter detorqueat, & propterea eminentissimum Baronium pag. 14 sic aggrediatur: De cetero Baronius magnum colaphum impegisset sancto Cardinali Damiano, quem Wernerius Cartusianus vocat doctorem gravissimæ auctoritatis, & Trithemius pietatis admirabilis, si probabile quidem fuisset, illum in aliquo dubitasse de veritate historiæ. Tunc post ineptam contra ecclesiasticos Baronii Annales retorsionem, quæ hic nihil ad rem facit, adversarium pagina sequente sic interrogat: Ad quid ergo aptissimis Scripturæ locis, hortationibus ad plebem confluentem orationes consarcinasset scriptor ille piissimus, si in aliquo de rerum vertate anceps fuisset?

[26] [& Petro Damiani] Sed interroganti Dino respondemus, ab eruditissimis piissimisque concionatoribus exempla Sanctorum ac ipsorum Apostolorum quotidie populo ad imitationem proponi, etiamsi vulgaria illorum Acta ab ipsis certa non habeantur. Sic concionatores quotannis in festo sanctæ matris Annæ, S. Margaritæ, S. Barbaræ, aliorumque plurium sanctorum recte hortantur populum ad patrocinium eorum implorandum, ac imitandas eorum virtutes, etsi de ipsorum gestis multa incerta & improbabilia, narrari non ignorent. An S. Petro Damiani magnum colaphum impingit, ut Diniana phrasi utar, qui Actis S. Christophori fidem abrogat, quamvis Damianus tomo 2 a pag. 92 in annua illius festivitate sermonem instituerit? Potuit igitur S. Petrus Damiani de SS. Flora & Lucilla utiliter diversas conciones habere, & bona fide populo proponere earum Acta, quæ tunc communiter circumferebantur, præsertim cum narrationis suæ certitudinem prudenter restrinxerit his verbis: Si tamen rei fides adhibenda, quæ dicitur.

[27] [in rebus historicis] Similes dubitandi formulæ in rebus historicis apud Damianum adeo usitatæ sunt, ut hanc Dinus contra communem hominum sensum frustra explicare conetur. Sic lib. 1. epist. 10 de veritate cujusdam historiæ, quam conscripserat, se dubitare significat his verbis: Hæc eadem gesta, quæ scribimus, quia in transitu audire nos contigit, utrum inoffensam fidei lineam teneant, certum per omnia non habemus. Iterum lib. 2 epist. 14 post narrata varia miracula ad Desiderium abbatem Casinensem ita scribit: Hæc omnia, venerabilis pater, non sine magno timore describimus, ne vel per oblivionem propriam vel per infidæ declinemus. Denique lib. 2 epist. 15 eumdem Desiderium sic caute monet: Hæc ego, venerabilis pater, & alia quamplurima non sine magnæ formidinis angore conscribo, ne videlicet vel relatores mei meræ veritatis semitam non tenuerint, vel ipse quoque relationum in quolibet immemor, oblivione deliquerim. Vides, non omnia pro indubitatis habenda esse, quæ sanctus ille scriptor ex aliorum testimonio facile credit & narrat.

[28] [majorem tribuit auctoritatem] Quin imo nonnumquam ex populari traditione refert quædam adeo mira & improbabilia, ut eminentissimus Bellarminus in libro de Scriptoribus ecclesiasticis ad annum 1060 post enumerata S. Petri Damiani Opera de quibusdam illius scriptis observatione prima sic judicaverit: In epistola ad Dominicum cap. 5 narrantur quædam leviora de animabus defunctorum, quæ die Dominico refrigerium pœnarum videntur habere, & in figura avicularum de lacu averni exire cernuntur; quæ fabulis fortasse similiora sunt, quam historiæ. Prodigiosa hæc historia jam in editione Constantini Caëtani, quæ anno 1610 Parisiis prodiit, lib. 1 epist. 9 legitur, & iterum lib. 2 epist. 14 paucis indicatur. Sunt & alia, quæ doctissimus piissimusque Bellarminus ibidem in ipsis scriptis reprehendit.

[29] [quam exigat ipse sanctus scriptor.] Quapropter ipsemet Sanctus iste non diffitetur, quædam a se ex qualicumque aliorum fide narrari, & idcirco ea libero lectoris judicio submittit, ut patet ex libro 1 epist. 9, ubi se propter hanc ipsam avicularum historiam sic excusat: Sed cum hæc de aviculis, & corvo inter aquas nigras aliquando apparentibus, aliquando se abscondentibus, in pagina digessissem, religiosus monasterii Casinensis abbas Desiderius advenit, seseque rem sic habere funditus abnegavit. Cumque illum & Humbertum, meum videlicet relatorem, in mutua colloquia deduxissem, Humbertus ait: Ego quidem hujus allegationis testimonium non defendo, verumtamen hoc simpliciter retuli, quod ab accolis loci illius audivi. Sed quoniam personæ istæ, Desiderius videlicet & Humbertus, tantæ auctoritatis sint, ut neutri eorum fides debeat denegari, ego quoque, quod scripsi, procaciter non affirmo, sed utrum verum sit necne, legentium inquisitioni relinquendum esse decerno. An Desiderius abbas magnum colaphum impegit S. Petro Damiano, quando narrationi ejus contradixit, seseque rem sic habere funditus abnegavit? Desinat ergo Dinus majorem credulitatem a nobis exigere, quam postulaverit ipsemet Petrus Damiani, cujus bonam fidem & sanctitatem interea veneramur.

[30] Hic quæri potest, utrum Petrus Damiani aliquod exemplar ex quatuor manuscriptis nostris secutus fuerit. [qui Acta Aretina] Franciscus Dinus in jam sæpe laudata dissertatione pag. 4 & sequente, id de Aretino ecclesiæ cathedralis apographo sic confidenter asserit: Convenit in rerum substantia earumdem Martyrum Passio, quæ reperitur in satis antiquo & integerrimo codice pergameno, picto & inaurato ecclesiæ cathedralis Arretinæ, in quo breviori ubique methodo continentur, ut dicitur in exordio: Legendæ sanctorum totius anni, & antiquitas Legendæ SS. Floræ & Lucillæ satis prodit ex stylo simplici, ut firmiter credo, quinti seculi; atque candido lectorum judicio locum relinquam, in fine operæ pretium duxi universam hanc Sanctorum Passionem ad litteram fideliter, ut par est, transcribere. De his meminisse patet S. Petrum Damianum, qui scribebat septingentis circiter abhinc annis, dum serm. XXXV de SS. Flora & Lucilla inquit: Ista itaque sicut in veteri reperitur historia. Hic majorem citationis accurationem & fidelitatem in Dino cogor requirere, quia in eo sermone hæc sic leguntur: Istæ itaque, SICUT IN VETERUM GESTORUM REPERITUR HISTORIA, a barbaro quodam rege captæ, per geminata decennii curricula sub honesta custodia sunt detentæ. Petrus Damianus non dicit, hæc reperiri in veteri historia, sed in veterum gestorum historia. Poterant autem esse vetera gesta, quamvis esset recentior eorum historia, ut nimis frequenter in elucidandis Sanctorum Actis experimur.

[31] Jam vero ulterius contendo, quod Petrus Damiani memoratam Legendam Aretinam præ oculis non habuerit. [aliaque Mss. nostra] Imprimis id probo ex tempore martyrii, quod Petrus Damiani exprimit, & de quo in hac Legenda Aretina prorsus tacetur. Deinde in sermone Petri Damiani dicitur Eugegius fuisse rex barbarus in Africæ partibus, & sanctas Virgines in Africam abduxisse, quæ regio in Actis Aretinis non nominatur. Denique Damianus nullum verbum facit de tot martyrii sociis, qui in Legenda Aretina aliisque Mss. nostris recensentur. Nonne illi etiam sanctas Virgines honore afficiunt, quando in iis Actis ita præfecto Helio respondentes inducuntur? Notum sit tibi quia Christiani sumus, & credimus in Christum, in quem beata Flora & Lucilla credideruut. Cur igitur hos gloriosos certaminis comites & imitatores omisisset, si hæc eadem Acta præ manibus habuisset?

[32] [præ oculis habuisse,] Ex his etiam conjicio, Acta Galloniana Petro Damiani non præluxisse, quia Eugegius in illis natione & Partorum genere oriundus scribitur, ut supra monuimus: si enim ea vidisset, quomodo Eugegium ex Partho in Afrum transformasset? Propterea tamen non inficior, Damiano alia Acta ad manum fuisse, quæ etiam vetera appellare potuerit, quamvis dumtaxat uno alterove seculo ante suam ætatem composita fuissent. Quidquid sit, advocatus ille ex stylo simplici non evincit, Legendam Aretinam seculo quinto exstitisse, etiamsi se id firmiter credere affirmet.

[33] [ex quibus recentiores sua hauserunt, excepto Tamayo:] Petrus de Natalibus lib. 6 cap. 157 etiam asserit, sanctas illas Virgines ab Eugenio (sic pro Eugegio constanter scribit) in Africam abductas fuisse, ut infra apparebit, quando alia occasione compendium Actorum ex illo proferemus. Ex hactenus assignatis fontibus sua hauserunt recentiores, excepto Tamayo, qui in suo Martyrologio Hispanico tomo 4 pag. 289 contra antiquiores scriptores Passionem earum propria auctoritate concinnavit, & Eugenium liberaliter civitate Romana donavit, Acta alio charactere sic magnifice narrare incipiens: Eugenius civis Romanus tempore Valerii & Galieni imperatorum, cum adversus Christianos dira & immanis persecutio exoriretur, & Helius præfectus adversus Christi membra crudeliter desæviret, ita ut multorum fidelium corpora cruciatuum atrocitate discerperet, constans in fide cum aliis sociis martyrialem congressum exspectabat &c. Non est operæ pretium referre reliqua, cum ipsemet Tamayus ibidem fateatur, sese hæc omnia desumpsisse ex recentioribus auctoribus, quorum tamen nullus Eugenium, quod sciam, civem Romanum nuncupavit. Nihil attinet hic longo ordine recensere alios scriptores, qui propter sacras horum Sanctorum reliquias, quas ad patriam suam translatas fuisse existimant, Acta illorum Gallice, Germanice, ac Hispanice ediderunt: nam de illis auctoribus alia occasione iterum inferius mentio facienda est.

[Annotata]

* id est involucris

§ III. Diversa recentiorum auctorum judicia de Actis horum Sanctorum.

[Post Baronium de Actorum sinceritate dubitant] Cardinalis Baronius in notis ad hodiernam Martyrologii Romani annuntiationem de his Martyrum Actis ita judicat: Agit de his item Molanus in additionibus ad Usuardum. Exstat manuscriptus sermo Petri Damiani in die natali prædictarum Virginum & Martyrum. Incipit: Gaudeamus, fratres &c. Quæ autem Petrus in Catalogo lib. 6 cap. 157 de his scribit, apocrypha omnino esse noscuntur, nec ulla penitus veritate subsistunt. Ejusdem generis esse probantur ea, quæ legimus in manuscriptis, quorum est exordium: Tempore, quo Marcus Antoninus cum Aurelio Commodo &c. Habet complura, quæ nec temporum nec rerum veritati ulla ex parte consentiunt. Nec meliora his nactus videtur Petrus Damiani, dum de iisdem Actis sermonem texens, quasi anceps per latum campum excurrentem orationem fræno quodam coërcens ait: SI TAMEN REI FIDES EST ADHIBENDA, QUA DICITUR, &c. Dolemus clarissimarum Martyrum germana Acta periisse; sed magis dolemus, a nescio quo otioso ac imperito, quædam fabulosa commenta illorum loco esse supposita. Hoc Eminentissimi scriptoris judicium quidam probant, alii improbant, ut jam videbimus.

[35] Antonius Gallonius in Historia sanctarum Virginum Romanarum sententiam Baronii amplectitur, & ibidem a in observationibus plures difficultates contra hæc Acta proponit. [alii scriptores.] Silvanus Razzius in Vitis feminarum sanctitate illustrium tomo 4 fol. 107 verso memorata Baronii verba Italice vertit, & opinioni illius consentit. Nicolaus Des-Guerrois, presbyter Trecensis, in Gallicis sanctitatis Christianæ annalibus ad annum Christi 262 fol. 27 verso dolet cum Baronio, sincera horum Martyrum Acta intercidisse, & cum eodem censet, S. Petrum Damiani de illorum Actorum certitudine dubitasse. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ die XXIX Julii in annotatione ad hæc Acta opinionem suam declarat his paucis verbis: Agit de illis Petrus in Catalogo lib. 6 cap. 157. Sed diverse: narrat enim quædam, quæ parum verisimilia videntur; maxime de rege illo Eugenio.

[36] Quin imo ipse Tamayus, quod mireris, hic præter morem suum adeo scrupulosus est, [ac præter morem suum ipse Tamayus] ut tomo 4 Martyrologii Hispanici pag. 289 de suspectis S. Eugenii Actis ita rotunde pronuntiet: Hinc veniunt respuenda Acta conscripta de hoc sancto Martyre ab illustrissimo DD. Petro Gonzalez de Mendoza archiepiscopo Granatensi in Historia Salicensi lib. 4 cap. 9 fol. 818, ubi apocrypham scripturam secutus, Petri Equilini & aliorum commenta contexuit. Sic ille, qui centies alibi fabulosa Sanctorum Acta defendit, ac novis fabulis auget; imo in his ipsis Actis, quæ pro genio suo verbose exornat, S. Eugenium propria auctoritate sine teste sine tabulis facit civem Romanum, & nihilominus hanc lucubrationem suam nobis pro genuina historia obtrudit. Ne vero ipsum judicii tam insoliti pœnituisse videatur, post Acta SS. Lucillæ & Floræ ibidem pag. 291 idem ita repetit: Hæc sunt Acta istarum sanctarum Virginum genuina; illa vero, quæ Petrus Equilinus consarcinavit, procul dubio apocrypha censenda sunt, ut notarunt Baronius, Gallonius, Razzius, & Ferrarius, quidquid in contrarium D. Petrus Gonzalez & P. Vargas commententur.

[37] Saltem ex his Tamayi verbis didici, Acta horum Martyrum ab illustrissimo Petro Gonzalez de Mendoza, [contra duos scriptores Hispanos] & R. P. Alfonso de Vargas contra Baronium vindicari. Primo igitur consului reverendissimum archiepiscopum, qui in Historia Hispanica divæ Virginis Salicensis lib. 4 cap. 9 post multa ratiocinia prudenter dubitat, an historia SS. Floræ, Lucillæ ac Eugenii ab altera Luceiæ virginis & Auceiæ regis distinguatur. Deinde ibidem pag. 823 opinatur, tempore Gordiani imperatoris seu anno Christi 242 in Africam abductas fuisse, & post viginti annorum captivitatem anno Christi 262 sub imperio Valeriani & Gallieni palmam martyrii obtinuisse. Hanc opinionem suam probare nititur ex ipso Baronio, qui in Annalibus ad annum Christi 242 num. 1 sic scribit: Sabinus & Venustus consules creati sunt, quibus (ut auctor est Capitolinus) Gordianus Sabinianum cum suis in Africa rebellantem compressit.

[38] Fateor, hanc Afrorum rebellionem a Julio Capitolino inter sex Historiæ Augustæ scriptores pag. 161 referri; [qui ea Acta tueri conantur,] sed nusquam ibi legitur, conjuratos illos adeo fuisse potentes, ut in Italiam ultro irrumpere auderent. Gratis tamen demus, Afros quosdam piraticis navibus Romana littora infestasse; restabit adhuc assignandus anno Christi 262 præfectus Urbis, nomine Helius seu Ælius, qualis sub toto Gallieni imperio non invenitur, sicut supra § 1 diximus juxta antiquos Bucherii & Eccardi catalogos, in quibus præfectus Urbis sub consulatu Gallieni V & Faustini, seu anno Christi 262, Nummius Albinus vocatur.

[39] [etsi ambo circa tempus martyrii] Alfonsus de Vargas ex Ordine Minorum S. Francisci de observantia in Vitis gloriosorum martyrum, quorum reliquiæ in Hortensi Deiparæ Conventu honorantur, historiam SS. Floræ & Lucillæ ex Petro Damiani Hispanice reddidit, mutato tamen martyris tempore, ut ibi fol. 6 verso sincere præmonet. Deinde fol. 14 in observatione ad illa Acta repetit jam dictam illustrissimi præsulis Granatensis conjecturam, quam de tempore captivitatis ex rebellione Africana formaverat, & in fine observationis suæ concludit, quod auctoritas S. Petri Damiani sufficiat, ut de veritate hujus historiæ nemo audeat dubitare. At quomodo Alfonsus de Vargas dubitare ausus est de ætate harum Virginum, quam S. Petrus Damiani aperte expressit? Cur usque ad tempore Valeriani & Gallieni differt illarum martyrium, quod S. Petrus Damiani sub M. Antonio vero & Commodo Aurelio diserte consignavit?

[40] [ab opinione Petri Damiani discedant:] Discere cupimus, an aliquis scriptor, Petro Damiani antiquior, certamen harum Virginum sub imperio Valeriani & Gallieni collocaverit. Quod si juxta Alfonsum Petrus Damiani tantopere hic a vera chronologia aberraverit, an etiam in aliis ejusdem historiæ circumstantiis errare non potuit? Ceterum jam paragrapho præcedente ostendimus, ipsum Damianum in rebus historicis non exigere a nobis tam cæcam credulitatem, ut narrationes suas nolit prudenti lectorum inquisitioni relinquere.

[41] [Dinus hæc Acta ex professo defendit,] Hos duos Actorum defensores labore multum superavit jam sæpe laudatus Franciscus Dinus, qui anno 1723 sub nomine Academici Recollecti Latinam dissertationem edidit, ut historiam SS. Floræ, Lucillæ ac Eugenii contra Baronium vindicaret. In ea apologia manibus predibusque, ut ita dicam, supra relato Eminentissimi Baronii judicio obluctatur, & undique argumenta corradit, ut ea Acta verosimilia reddat, in utrumque paratus, sive martyrium istarum Virginum sub imperatore Commodo contigisse velis, sive illud octoginta circiter annis usque ad imperium Valeriani & Gallieni malis differre. Jam superius attigi aliquas illius conjecturas, quæ mihi hactenus non satisfaciunt, & quas propterea ibidem refutavi. Ceterum laudo pium Dini conatum, quamvis illum optato successu caruisse doleam. Nihilominus in ejus gratiam hic libenter jam indicabo, quasnam istius historiæ difficultates utcumque dissolverit.

[42] [& quasdam difficultates,] Primo satis superque probat, nomen regis, quo Eugegius in Actis appellatur, antiquitus non habuisse tam restrictam significationem, qualis ei jam communiter tribuitur. Unde hic per regem intelligit dynastam aut potentem toparcham, idque eruit ex ipsis Actis, in quibus non dicitur palatia, urbes, aut regnum, sed dumtaxat domum suam & matronam suam, & filios, & omnes amplissimas possessiones reliquisse. Denique ex variis sacris & profanis monumentis concludit, illud regis nomen diviti ac potenti piratæ tribui potuisse. Sed non erat opus tam multis testimoniis, ut explicaretur ille dignitatis titulus, quem Eminentissimus Baronius & Papebrochius noster jam dudum exposuerant, & quem viri eruditi haud difficulter admittunt.

[43] Secundo recte ostendit, tam frequentem fuisse in Africa rebellionem contra imperatores Romanos, ut Eugegius uno alterove earum tempore facile ad ostia Tiberina potuerit navem piraticam appellere, [in iis occurrentes, explicare nititur;] & in terram descendens illas Romanas Virgines, ruri commorantes, secum in captivitatem abducere. Hæc non sunt improbabilia, cum quotidiana experientia nos doceat, nostris temporibus similia ad littora Italiæ & Hispaniæ sæpius a piratis Afris clanculum perpetrari. Sed tunc rejicienda sunt Acta Galloniana, quæ innuunt, Eugegium terrestri exercitu Italiam invasisse, & cum Romanis feliciter dimicasse, ut colligitur ex his verbis: Quidam præpotens rex Eugegius, natione & Partorum genere oriundus, ingenti comparato exercitu Italiam petens, statum reipublicæ Romanæ barbarica feritate invasit, ac parta victoria, regnum, quo venerat, repetens, Floram virginem sanctimonialem, civem urbis Romæ, cepit una cum beatissima virgine Lucilla sorore. Nos his Actis Gallonianis Aretina ecclesiæ cathedralis aliaque Acta libenter præferremus, si reliquæ difficultates tam probabiliter solverentur.

[44] At Dinus in omnem partem se torquet, ut inveniat præfectum Urbis, [sed maxime laborat, ut Romanæ urbis præfectum,] nomine Helium, qui in omnibus Actis clare exprimitur. Cum vero talem non reperiret sub imperio Valeriani & Gallieni, pag. 40 hanc excusationem affert: In Actis innumerabilibus & probatissimis nomina Augustorum non leguntur, sed præsidum tantum, quorum nomina impossibile est verificari ex historiis illorum temporum, quamvis tunc tamquam clarissimi omnibus innotescerent. Sed illa excusatio hic non obtinet: etsi enim libenter concedam, omnia talium præsidum nomina ex antiquis historiis probari non posse, tamen legitime concludo, nullum Helium sub Valeriano & Gallieno fuisse præfectum urbis Romanæ, quia apud Bucherium & Eccardum supra citatos exstat antiquissimus catalogus, in quo præfecti Urbis ab anno Christi 254 usque ad annum 354 sine ulla interruptione recensentur, & ibi sub toto Valeriani & Gallieni imperio quotannis præfecti Urbis ab Helio longe diversi nominantur. Hæc igitur diserta præfectorum Urbis enumeratio destruit frivolam Dini excusationem, quam alioquin ex silentio antiquitatis non prorsus frustra allegare potuisset.

[45] Nec minus Dino laborandum fuit, ut quæreret quemdam Helium, [nomine Ælium inveniat:] qui sub imperatore Commodo præfecturam urbis Romanæ administrasset. Hinc pag. 39 memorat Q. Helium Lætum; sed jam supra diximus, hunc probabilius Q. Æmilium Lætum appellari, & ipse Dinus fatetur, illum fuisse præfectum prætorii, cum tamen præfectus Urbis assignandus esset. Cum autem satis adverteret, hunc præfectum prætorii ab eruditis pro præfecto Urbis non facile admittendum esse, confugere cogitur ad P. Helvium Pertinacem, qui sub Commodo præfectum Urbis egit, & postea imperium Romanum gubernavit. In ea hypothesi gratis petit, ut Helvium pro Helio contra unanimem Actorum consensum legamus: Sique errori amanuensis tribuatur, inquit pag. 34, ubi ad Commodi tempora Passio sanctarum Virginum referatur, Helvius, non Helius, præfectus in Actis legendus esset. Sed Dinus, necessitate compulsus, contra constantem Actorum lectionem sine ullo fundamento excogitavit hunc amanuensis errorem, qui proinde tam facile negatur quam asseritur.

[46] At viro sedulo, Helium præfectum ubique frustra quærenti, feramus opem, quam possumus, dummodo a sententia sua paululum velit recedere. Primo itaque dicat, [cui frustra laboranti opem ferimus,] istas duas Virgines sub imperio Valeriani & Gallieni potuis ab aliquo dynasta barbaro abductas fuisse, quam sub iis imperatoribus martyrium consummasse, & post viginti annorum captivitatem ei Ælium Urbis præfectum ostendemus. Hac assertione non contradicet Aretinis cathedralis ecclesiæ Actis, quæ nullos Romanos imperatores designant, sed dumtaxat præfectum Romanæ urbis nominant Helium, sub quo Virgines istæ una cum Eugegio coronam martyrii adeptæ fuerunt. Neque improbabiliter asseret, illas Virgines sub imperio Valeriani & Gallieni in captivitatem abductas fuisse, cum barbaræ gentes eo tempore undique in imperium Romanum atque in ipsam Italiam irruerent, ut ex veteri historico jam ostendemus.

[47] [& opportuno tempore] Zosimus, qui anno 1590 Francofurti cum aliis Romanæ historiæ scriptoribus Græco-Latine excusus est, lib. 1 Historiarum pag. 646 ad propositum nostrum hæc habet. Valerianus, animadverso periculo, quod imperio Romano cunctis ex partibus immineret, Gallienum filium imperii consortem deligit; & quod undique publicæ res infestarentur, ipse versus Orientem movet, ut Persis resisteret: Europæos exercitus filio tradit, cohortatus eum, cum iis ut copiis semet irruentibus undique barbaris opponeret. Gallienus videns Germanicas gentes ceteris infestiores esse, quæ adcolas Rheni Celticas nationes acrius vexarent, hanc partem sibi propugnandam ab hostibus sumit, aliis, qui per Italiam, Illyricum, Græciamque prædis agendis intenti essent, duces cum eorum locorum exercitibus bellum facere jussit. Tillemontius in Historia imperatorum tomo 3 pag. 322 affirmat, Gallienum anno Christi 253 socium imperii adscitum fuisse, adeoque barbari Italiam infestabant circa hoc tempus, cujus postea oportet meminisse. Imo Scythæ postmodum sub Gallieno universam Italiam excursionibus suis afflixerunt, & ad ipsam usque Romam perrexerunt, ut Zosimus ibidem pag. 650 testatur.

[48] [Ælium Urbis præfectum assignamus] Itaque nullo modo mirum foret, si sanctæ illæ Virgines in tam crebra variarum gentium irruptione captæ fuissent ab aliquo principe barbarorum, qui circa annum 253 vel 254 Italiam depopulabantur. Hoc posito, post captivitatem viginti annorum, qui in omnibus istarum Sanctarum Actis numerantur, eas Romam reducimus, & ibi opportune invenimus Ælium Cesetianum, qui forte sub imperio Aureliani præfecturam urbis Romanæ administravit, & certe electioni Taciti imperatoris anno 275 interfuit, atque hoc munere functus est, ut Vopiscus in Lugduno-Batava Historiæ Augustæ editione tom. 1 pag. 605 testatur his verbis: Ibi præfectus Urbis Ælius Cosetianus sic locutus est. Si Dinus hoc systema amplexus fuisset, nihil a verisimilitudine alienum protulisset, & hæc omnia facile conciliasset cum Aretinis cathedralis ecclesia Actis, quorum antiquitatem & fidem tantopere extollit.

[49] [ex quadam hypothesi,] Nostra hypothesis ex eo confirmatur, quod imperator Aurelianus non diu ante mortem, quæ juxta exactiores chronologos anno Christi 275 evenit, persecutionem contra Christianos moverit, ut Lactantius in libro de Mortibus persecutorum cap. 6 indicat his verbis: Aurelianus, qui esset natura vesanus & præceps, quamvis captivitatem Valeriani meminisset; tamen oblitus sceleris ejus & pœnæ, iram Dei crudelibus factis lacessivit. Verum illi ne perficere quidem, quæ cogitaverat, licuit; sed protinus inter initia sui furoris exstinctus est. Nondum ad provincias ulteriores cruenta ejus scripta pervenerant, & jam Cœnofrurio, qui locus est Thraciæ, cruentus ipse humi jacebat, falsa quadam suspicione ab amicis suis interemptus. Aurelianus ergo sub vitæ suæ finem (puta anno Christi 274 exeunte) cœpit Christianos persequi cruentis scriptis, sive compositis contra nos edictis, ut Eusebius in editione Valesiana lib. 7 Hist. eccles. cap. 30 loquitur. Quamvis autem ea edicta ad ulteriores provincias non pervenerint, tamen verosimiliter Romæ & in vicinioribus regionibus publicata fuerant.

[50] Nec videmus rationem asserendi, quod hæc persecutio cum morte Aureliani desierit: [quam eruditis proponimus.] nam Eusebius loco proxime citato nos docet, Aurelianum consiliis quorumdam impulsum fuisse, ut hanc persecutionem adversus Christianos excitaret. Quis non credat, etiam mortuo Aureliano, ethnicos his edictis abusos fuisse, ut Christianos persequerentur? Quis sibi facile persuadebit, impios deorum antistites & sacrificulos, præsertim Romæ, hanc occasionem neglexisse, qua odium suum in Christianos poterant explere? Non est ergo absonum, si dicatur Ælius Cesetianus post mortem Aureliani, vacante per sex vel septem menses imperio, Floram, Lucillam ac Eugegium ob Christianæ religionis professionem anno Christi 275 capitis damnasse. De hac Aureliani persecutione & martyribus, qui circa istud tempus passi sunt, consule Tillemontium tomo 4 Monument. eccles. pag. 345 & sequentibus. Hæc quidem verosimilia sunt, & nec Actis nec antiquæ historiæ repugnant; attamen pro eorum veritate spondere non audemus, cum obstet alia difficultas, quam paragrapho sequente quibuscumque istorum Actorum vindicibus solvendam proponimus.

§ IV. Verosimilis Actorum cum aliis confusio, & manifesta eorumdem mutua imitatio.

Jam § 1 de ambigua horum Martyrum ab aliis distinctione aliquid indicare cœpi; hic autem erudito lectori proponam rationes, ob quas aliquis non temere suspicari possit, [Ut Acta confusa aut saltem similia esse ostendantur,] historiam Floræ, Lucillæ, & Eugegii confusam esse cum Actis Luceiæ virginis & Auceiæ regis, quæ Papebrochius noster ad diem XXV Junii illustravit. Scio, illic solam Luceiam induci, & regem nomine Auceiæ appellari; hic vero Floram cum Lucilla sorore intervenire, & regem Eugegium nominari. Non ignoro, martyrium Luceiæ & Auceiæ sub imperatore Diocletiano collocari; sed etiam adverti, in tribus manuscriptis Floræ & Lucillæ Actis nullos imperatores Romanos nominari, & S. Petrum Damiani ac Martyrologium Romanum hodiernum in iis assignandis multum inter se differre. Denique non inficior, historiam similem bis contingere potuisse, quamvis non videatur re ipsa bis contigisse. At saltem contendo, si Acta non sint eadem, illa ex his aut hæc ex illis desumpta fuisse. Quapropter compendium utrorumque Actorum hic simul exhibeo, ut de hac re lector ipse judicet.

[52] Petrus Equilinus in Catalogo lib. 6 cap. 4. De sancti Luceia virgine & Anceia martyribus ita scribit: [exhibemus duplicis historiæ compendium] Luceia virgo & Anceias ejus dominus temporalis Romæ martyrium passi sunt temporibus Diocletiani. Hæc Romana origine ab Anceia barbarorum rege capta & in patriam suam adducta est: quam dum barbarus violare vellet, audiens ab ea, quod Deum cæli haberet sponsum, ejus deflorationem extimuit, & reverenter ipsam tractans in solitaria domo reposuit, ancillis aliis ei ad ministerium deputatis, quæ die noctuque jejuniis & orationibus intenta erat, cujus etiam precibus idem rex pluries de suis hostibus triumphavit. Unde & ejus sanctitatis exemplo ad Christum conversus Virginem manumisit. Dum autem illa repatriare vellet revelatione divina præmonita, Anceias Dei providentia, deserto regno, Virginem usque Romam secutus est, ubi ambo ipsi pro nominis Christi confessione detenti gladio martyrium impleverunt VIII Kalendas Julii. Vincentius Bellovacensis in Speculo lib. 12 cap. 97 fere similem eorumdem Actorum synopsim exhibet; sed Luceiæ & Auceiæ martyrium ad diem sequentem differt, ac illis viginti duos socios ita adjungit: Passi sunt etiam cum eis alii XXII, qui tunc in carcerem missi fuerant, quorum omnium martyrium celebratur VII Kal. Julii.

[53] [ex Petro Equilino,] Nunc audi, quid idem Equilinus in Catalogo lib. 6 cap. 157 de sanctis Flora & Lucilla virginibus & Sociis martyribus narret hoc modo: Flora & Lucilla virgines cum sociis suis Eugenio & aliis Romæ martyrium sub Helio Urbis præfecto passæ sunt. Hæc cum essent sorores Christianæ sanctimoniales, & ex urbe Roma oriundæ ab Eugenio barbarorum rege captæ sunt, & in Africam ductæ: quas cum tyrannus violare vellet, dixerunt regi, se Deum cæli habere suæ virginitatis custodem & corruptionis ultorem. Quod ille audiens timuit, easque revereri cœpit, atque in quodam cubiculo inclusit, adhibitis ancillis ad ministerium earum, quæ jejuniis & orationibus intendebant. Rex vero cum sæpius ad bellum prodiret, earum se orationibus commendabat, & continuo de hostibus victoriam reportabat, omniaque ipsi ad votum prospere succedebant. Sicque viginti annis apud barbarum permanentes, post ipsum tempus divinitus admonentur, ut Romam redeant, & martyrium percipiant. Quod cum regi retulissent, ipse jam mente Christianus effectus, divino spiritu tractus, Virgines deserere noluit; sed relicto regno, una secum Romam pervenit. Ipsæ autem ab Helio præfecto comprehensæ, cum sacrificare nollent, capite puniuntur, cum quibus & Eugenius se Christianum profitens simul etiam decollatur. Horum exemplo Antonius, Theodorus, Dionysius, Apollonius, Capanus, Piosus, Corseus, Chorigenes, Pacus, Saturnus, Victor & alii novem, quorum nomina minime reperta sunt, se Christi cultores acclamantes ab eodem præfecto gladio cæsi martyrio coronantur, quorum omnium passio agitur IIII Kal. Augusti.

[54] Si quis adhuc de confusione Actorum dubitet, quia in priore Petri Equilini compendio non memorantur Helius, Urbis præfectus, [& quosdam lengiorum Actorum textus] nec recensentur martyrii comites, illum de Actorum identitate aut saltem de mutua eorum imitatione prorsus convincendum arbitrarmur, quando utraque Acta longiora inter se conferre voluerit. Nos hic unum alterumve specimen paucis dabimus circa Helium præfectum & martyrii socios, qui in priori Petri Equilini compendio omittuntur. In Actis SS. Luceiæ & Auceiæ, quæ ad diem XXV Junii tomo V istius mensis a pag. 13 ex Ms. Vaticano & Amandino edidimus, sic legitur: Post paucos dies comprehensa est sancta Luceia a ministris, & adducitur ad Urbis præfectum Ælium, qui dixit ad eam: Tu Christiana es? Virgo Dei respondit; Christiana sum: nam ad hoc me Dominus post viginti annos de captivitate revocare dignatus est, ut martyrii coronam accipiam… Sic præfectus, data sententia, jussit eam decollari. In Actis hodiernis hæc de SS. Flora & Lucilla sic narrantur: Post paucos dies comprehenduntur & illæ, ducunturque ad præfectum urbis Romæ: cumque oblatæ fuissent Helio præfecto Urbis, dixit ad eas: Vos Christianæ estis? Responderunt Virgines Christi & dixerunt; Christianæ sumus: nam ad hoc nos mittere Dominus noster Jesus Christus post viginti annos de captivitate dignatus est, ut ad martyrii coronam perveniamus… Tunc præfectus, hac audita sententia, jussit eas decollari.

[55] Quod vero ad socios martyrii attinet, ii in Actis SS. Luceiæ & Auceiæ tomo citato pag. 14 sic enumerantur: [inter se comparamus,] Offeruntur ei alii viginti, id est Antonius, Hereneus, Theodorus, Dionysius, Apollonius, Apamius, Pronicus, Coteus, Orion, Papicus, Satyrus, Victor, & alii novem, quorum nomina soli Deo cognita sunt. Acta autem SS. Floræ & Lucillæ, quæ ex codice cathedralis ecclesiæ Aretinæ accepimus, hodiernos martyrii socios ita commemorant: Offerebant autem ministri & alios XII, id est Asserium, Antonium, Theodorum, Dionysium, Appollonium, Capomium, Piosium, Corseum, Originem, Paccum, Saturium, Victorem & alios VIIII, quorum nomina minime repperimus. Quid hic discriminis est, præter luxata quorumdam Martyrum nomina? Verbo uno tanta est utriusque historiæ similitudo, ut eadem videri possit, aut saltem narratio unius ex altera, paucis mutatis, haud dubie desumpta fuerit, sicut quilibet ex attenta longiorum Actorum collatione facile deprehendet.

[56] Dico, saltem narrationem historiæ ex altera, [ex quibus saltem constat] paucis mutatis, haud dubie desumptam fuisse: fieri enim potuit, ut duæ sorores Christianæ vi vel fraude ab aliquo dynasta ethnico abductæ fuerint, quem illæ postmodum ad fidem Christianam miraculis converterint, ac etiam martyrii sui socium habuerint. Hæc synopsis, cujus alia adjuncta ignorabantur, alicui posterioris temporis scriptori forte fundamentum præbuit, ut ex Actis Luceiæ virginis & Auceiæ reguli hanc historiam adornaret. Simile quid contingere potuit uni virgini Christianæ, cujus ignota gesta fortasse aliquis Auctorum exornator, quales non pauci a seculo IX exstiterunt, ex historia SS. Floræ, Lucillæ & Eugegii iisdem episodiis amplificaverit.

[57] Cum itaque de mutua Actorum imitatione apud attentos utrorumque lectores constare debeat, [de mutua Actorum imitatione.] rogo Dinum aut quemvis apologiæ ejus defensorem, ut nos doceat, utra historia prius conscripta fuerit. Equidem fateor, id difficulter determinari posse, nisi ipsa Actorum autographa inter se conferrentur, quod vix licet sperare. Papebrochius noster codices, ex quibus Acta SS. Luceiæ virginis & Auceiæ regis edidit, tomo V Junii pag. 11 ita assignat: Habemus ea Acta ex duobus insignibus Mss., altero Vaticano Romæ a nobis, altero apud S. Amandi in Hannonia monasterium invento a Rosweido; & eadem sæpius alibi vidisse meminimus. Jam nos superius manuscripta hodiernorum Martyrum Acta recensuimus; sed eorum codicum, ex quibus excerpta sunt, antiquitatem etiam ignoramus, de qua sine oculata inspectione aut certis virorum peritorum testimoniis temere judicaremus. Quare arbitramur, certo pronuntiari non posse, utra Acta sint genuina, nisi de majori alterutrorum antiquitate constiterit.

[58] Fortasse Dinus reponet, Aretina ecclesiæ cathedralis Acta antiquissima & seculo V composita esse, [Dino datur optio,] ut in sua dissertatione pag. 4 ex stylo simplici collegit. At respondeo, id tam facile negari, quam asseratur, & idem de Actis SS. Luceiæ & Auceiæ dici posse, cum hæc non tantum simili stylo, sed iisdem fere verbis aut phrasibus conscripta sint. Quod si contendat, ea a Petro Damiani visa esse, & vetera vocari, ut pag. 5 affirmat, assertionem ejus rotunde negabo ob rationes, quas § 2 num. 31 produxi. Imo propter hanc ipsam eorumdem Actorum discrepantiam suspicabor, Acta Luceiæ & Auceiæ, quæ sibi constant, hodiernis SS. Floræ; Lucillæ, & Eugegii Actis sinceritate & antiquitate præstare. Firmiter ergo Dinus statuat, quænam Acta SS. Floræ & Lucillæ velit tueri: nam ut naufragus modo unam, modo alteram tabulam arripit. Nunc cum Petro Damiani & codice monasterii Aretini Virgines illas sub imperatore Commodo passas esse concedit; mox iterum cum Martyrologio Romano & Galesinio martyrium earum sub imperio Valeriani & Gallieni collocat, & utrobique e difficultatum procellis emergere conatur, dum interim sub his imperatoribus nullum Romanæ urbis præfectum, nomine Helium vel Ælium, potest assignare.

[59] [utrum malis hoc martyrium collocare sub Ælio Cesetiano,] Quapropter Dino amice suadeo, ut defendat sola cathedralis ecclesiæ Aretinæ Acta, quæ antiquissima esse existimat. Neque ab hoc consilio meo videtur multum abhorrere, dum in dissertatione sua ad angustias redactus, pag. 39 de his ipsis Actis ita loquitur: In illis vero cathedralis Arretinæ, quæ Acta asseri possunt excerpta fideliter ab antiquiori autographo… nihil dicitur, quod passæ sint sub Commodo, sed solummodo nomen Helii præfecti Urbis apponitur. Defendat, inquam, hæc sola Acta, juxta quæ probabilis raptionis occasio, viginti captivitatis anni, & Ælius Cesetianus, Romanæ urbis præfectus, opportune inveniuntur, ut paragrapho præcedente a num. 46 ostendimus.

[60] [an sub Ælio Dionysio,] At tunc redibit quæstio, utrum Acta SS. Floræ, Lucillæ & Eugegii (Tantisper supponimus, unam historiam ab altera diversam esse) prius sint conscripta, & scriptori aliorum materiam subministraverint: nam in Actis SS. Luceiæ & Auceiæ opportunum captivitatis tempus, Ælius præfectus, & alia adjuncta æque probabiliter explicantur, ut Papebrochius noster ad diem XXV Junii in Commentario prævio ante illa Acta erudite demonstrat. Imprimis præfectura Ælii Dionysii, quæ in annum Christi 301 incidit, optime concordat cum reliqua Actorum historia, quæ affirmat, Luceiam viginti annos in captivitate explevisse, ac post illos Romæ sub Ælio præfecto Urbis laurea martyrii coronatam fuisse: si enim a præfectura Ælii viginti annos retrocedendo numeraveris, pervenies ad tempora Probi imperatoris, quibus hic raptus probabilissime fieri potuit, sive illum aperto bello, sive occulto latrocinio factum velis, ut ex sequentibus intelliges.

[61] [quando omniæ Actorum adjuncta cum tempore] Flavius Vopiscus, inter sex Historiæ Augustæ scriptores Parisiis anno 1620 editus, in Vita imperatoris Probi narrat multa bella, quæ ille contra varias barbarorum nationes gessit, & pag. 239 post alia sic scribit: Blemyas etiam subegit, quorum captivos Romam transmisit, qui mirabilem sui visum, stupente populo Romano, præbuerunt. Geographi passim testantur, Blemyas in Africa circa Ægyptum habitasse. Dubitari vix potest, quin victores Romani una cum aliis captivis præcipuos Blemyarum duces aut regulos Romam transmiserint, ut more suo triumphum de subacto populo augustiorem redderent. Quidni aliquis potentior istius gentis dux aut regulus clam aufugiens, aut ab ipsis Romanis in patriam remissus, Christianam virginem, dolo interceptam, barbarica licentia secum abduxerit, ut ea abuteretur?

[62] Quod si credere malis, virginem illam aperta vi raptam esse, [& antiqua historia] audi eumdem Vopiscum, qui ibidem pagina sequente de Probo sic loquitur: Facta igitur pace cum Persis, ad Thracias rediit, & centum millia Bastarnarum in solo Romano constituit, qui omnes fidem servaverunt. Sed cum & ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est ex Gepidis, Gautunnis, & Vandalis, illi omnes fidem fregerunt, &, occupato bellis tyrannicis Probo, per totum pene orbem pedibus & navigando vagati sunt, nec parum molestiæ Romanæ gloriæ intulerunt. Si tot barbaræ nationes per totum pene orbem pedibus & navigando vagati sunt, & Romanum imperium, aliis rebellionibus distractum, vexaverint, quidni aliquis barbarus dynasta aut potens pirata ad ostia Tiberina appulerit, & cum alia præda unam alteramve virginem Christianam avexerit?

[63] Jam memorata Probi imperatoris gesta & barbararum gentium rebellio circa annum Christi 279 vel 280 contigerunt, [facile conciliantur.] ut apud Tillemontium in Historia Imperatorum tomo 3 a pag. 429 videri potest. Si autem ab eo tempore viginti annos captivitatis computaveris, pertinges ad annum Christi 301, quo præfecturam Urbis administravit Ælius, sub quo Luceia & Auceias coronam martyrii obtinuisse dicuntur. Propter hanc Actorum congruentiam cum veteri historia Papebrochius noster, quem de nimia credulitate non facile accusandum arbitror, Commentarium prævium de his Martyribus tomo V Junii pag. 12 sic finit: His ita prævie explicatis, nihil video, cur recipi hæc Acta non possint, non solum ut antiqua, sed etiam ut sincera graviterque & verosimiliter scripta; neque ullatenus similia iis, quæ excusare cogimur, tamquam multis post rem gestam seculis ex parum sincera traditione aut etiam præsumpta similitudine adornata circumstantiis, fabulam potius quam historiam referre judicandis.

[64] Si Dinus aut alius quispiam Actorum Aretinorum vindex solide ostenderit, [Quamquam hodierna Acta cum aliis videantur confusa,] historiam SS. Floræ, Lucillæ & Eugegii ab historia SS. Luceiæ & Auceiæ diversam esse, libenter de illa, aut saltem de illius substantia, idem judicium feremus, & hypothesim nostram, superius a num. 46 propositam, tamquam thesim defendemus. Addidi, nos saltem de alterutrius historiæ substantia libenter ita judicaturos, quia mutua verborum ac phrasium imitatio in Actis longiorihus tam manifesta est, ut non possit negari. At vereor, ut aliquis ipsam substantiæ diversitatem satis clare demonstret. Quamvis ob vehementem confusionis suspicionem inter prætermissos hujus diei hanc sanctorum Martyrum catervam ponere potuissemus, & lectorem ad Acta SS. Luceiæ, Auceiæ & sociorum remittere, tamen Acta SS. Floræ, Lucillæ & aliorum hac die cum Martyrologio Romano etiam elucidare voluimus ob rationes, quas jam allegabimus.

[65] Imprimis inter tot tamque diversas barbarorum incursiones, [tamen ob quasdam rationes hac die illustrantur.] ut supra monui, absolute fieri potuit, ut talis virginum Christianarum raptus diverso tempore bis contigerit, & similem successum habuerit, qui alicui posterioris ætatis scriptori, circumstantiarum ignaro, materiam præbuit, ut antiquiora similis historiæ Acta imitaretur. Præterea religioni nobis ducebamus omittere S. Floram (etsi Lucilla virgo & Eugegius rex fortasse a Luceia virgine & Auceia rege non distinguerentur) de cujus immemorabili cultu ex S. Petro Damiani & quibusdam Martyrologiis constabat. Denique ex reverentia secuti sumus Martyrologium Romanum, quod hac die S. Floram cum aliis annuntiat, & fuse hanc historiam discussimus, ut facilius dispicerent illi, quorum interest, utrum annuntiatio Martyrologii Romani ad diem XXV Junii, & XXIX Julii utrobique sit retinenda, postquam cum Actis SS. Luceiæ, Auceiæ & aliorum attente contulerint hæc

ACTA
auctore anonymo
ex Ms. codice cathedralis ecclesiæ Aretinæ, quorum authenticum apographum anno 1721 ad nos missum est.

Lucilla Martyr Romæ (S.)
Flora Martyr Romæ (S.)
Eugenius Martyr Romæ (S.)
Antoninus Martyr Romæ (S.)
Theodorus Martyr Romæ (S.)
Socc. XVIII Martyres Romæ

BHL Number: 5017


EX MS.

[Sanctæ Virgines, ab Eugegio regulo captæ,] Flora virgo sanctimonialis a, civis urbis Romæ, capta est una cum beatissima virgine Lucilla a ferocissimo barbaro rege b Eugegio nomine. Cum vero cepisset eas, duxit in patriam suam c, vidensque eas esse pulcherrimas, voluit corrumpere eas. Ut vidit beatissima Virgo Flora illius libidinis insaniam, ait ad eum: Noli vim facere, quoniam magnum habeo sponsum, qui statim vindicat injuriam meam in te; At ille iracundia repletus dixit ad illam: Et quis est sponsus tuus, vel cujus est potestatis, ut vindicet injuriam tuam in me. At illa fiducialiter, ut ancilla Christi, nihil metuens dixit ad eum: Dominum meum Jesum Christum habeo sponsum, qui est in cælo, cui me ego, & soror mea Lucilla devovimus esse ancillas, qui habet potestatem universæ carnis, & servimus illi sine macula; qui & potestatem habet præstare omnia potentibus se ex fide, & qui eum agnoscunt.

[67] [libidini ejus resistunt,] At ille vero cum hæc verba audisset, dixit ad eas: Ergo, ut video, Christianæ estis vos? Castissimæ Dei responderunt: Christianæ sumus plane. Audiens vero eas esse Christianas, territus est ab eis valde. Itaque ab ea hora cœpit eas digne honorare, sicut merebantur sperantes in Domino honorari; statimque jussit cubiculum dignissimum præparari in remoto loco, ubi nullus virorum haberet ingressum. Cumque Electæ Dei in eum ingrederentur, dignissimas quoque jussit eis puellas obsequium exhibere, quibus præcepit, ut ab obsequio earum non recederent, sed honorifice eis obsequerentur, ut ancillis Christi, dicens eis: Eæ vero magnæ sunt, quæ Deum, qui est in cælo, colunt.

[68] [& ab eo honorantur] At illæ Ancillæ Christi in cubiculo cœperunt orationibus, & jejuniis vacare, gratias magnas agentes Deo die, noctuque, eo quod dignas habuisset Dominus ancillas suas positas in captivitate, & tantam eis Dominus gloriam præstitisset, ut gratiam invenissent in conspectu regis alienigenæ. Pro eo etiam frequentet orabant Deum, ut nihil mali illi contingeret, nec in domo ipsius. Cum autem hæc fecisset, contigit ei post paucum tempus, ut ad bellum procederet contra adversarios suos, cumque proficisceretur, vocavit ancillas Christi, & ait ad eas: Flora, & Lucilla, ancillæ Christi, precamini Deum vestrum pro me, ut salvus redeam ad domum meam, superatis eisdem, victisque adversariis meis & amplius vos honorabo. At illæ dixerunt ad eum: Vade, inquiunt, salvus & sanus; credimus enim in Deum Jesum Christum, qui est in cælis, quia incolumis exinde reverteris.

[69] At ille profectus contra adversarios suos, devicit illos cito, [cui etiam precibus suis victoriam obtinent.] & reversus est sanus in domum suam cum magna gloria; & exinde cœpit eas honorare, & velut matres habere, eo quod ita ei provenisset. Intellexit enim, quod per earum orationes Deus eum in omnibus adjuvasset *. Et quia longum est totum, quod per eas Dominus operatus est, enarrare per ordinem, ex his, quæ gesta sunt, breviter aliqua prosequar. Quoniam quotienscumque perrexisset ad bellum, adversarios suos sive per voluntatem, seu vi provolutos ad se colligebat. Ita illi contingebat, ut prostratis inimicis suis victor inde ad domos suas rediret. Census quoque, & honor domus suæ crescebat, & de die in diem proficiebat. Hæc Dominus Jesus Christus orationibus ancillarum suarum beatæ Floræ, & Lucillæ omnia præstabat.

[70] Cum autem complessent ibi commemoratæ ancillæ Dei Flora, [Post viginti annorum captivitatem] & Lucilla viginti annos, ait ad illas Dominus in somnis nocte: Surgite Flora, & Lucilla, & amplius hic ne moremini, sed revertimini in urbem Romam civitatem vestram; quoniam oportet vos ibi martyrium complere. At illæ surgentes primo mane exultantes & gaudentes, gratias agentes Deo, eo quod illa nocte dignatus est eis præcipere, ut ad civitatem suam remearent, magis autem inibi ut accipere gratiam martyrii festinarent, & * ajunt ad regem beata Flora, & Lucilla: Dimitte nos, ut redeamus ad patriam nostram, quia ibi martyrium consummari oportet, quoniam ad coronam martyrii vocat nos Deus: sic enim nobis revelare dignatus est Dominus noster Jesus Christus, cui servimus corpore immaculato. Vide ne velis nos hic retinere, & graveris.

[71] At ille dixit ad eas: Si vos hinc ire dicitis, ego hic ut quid remaneam? [Eugegius illas Romam comitatur,] non enim expedit mihi: nam venient adversarii mei huc, quos Deus vester per orationem vestram repulit a me, interficient & occident me, ideoque omnia derelinquo, & vadam vobiscum. Quæ dixerunt; Credimus in Dominum nostrum Jesus Christum, quod ille te adoptavit sibi servum ad societatem gregis sui sancti. Et ille cum audisset tale, tantumque promissum, dereliquit domum suam & matronam suam, & filios, & omnes amplissimas possessiones suas, quas poterat possidere, comitatus est cum Ancillis Christi, non ut alienus, sed ut domesticus civis earum, non ut barbarus, sed ut civis Romanorum, non ut lupus, sed ut ovis Christi. Carpit iter cum magnis Dei ancillis Flora, & Lucilla. Toti tres properant ire Romam, ingrediuntur civitatem, & ibi persecutionis tempus agebatur.

[72] Tunc autem Ancillæ Christi, quæ ad civitatem monitæ venerunt, [& una cum illis Virginibus] Romæ se palam ostenderunt, & post paucos dies comprehenduntur & illæ, ducunturque ad præfectum urbis Romæ. Cumque oblatæ fuissent Helio d præfecto Urbis dixit ad eas: Vos Christianæ estis? Responderunt Virgines Christi, & dixerunt: Christianæ sumus: nam ad hoc nos mittere Dominus noster Jesus Christus post viginti annos de captivitate dignatus est, ut ad martyrii coronam perveniamus. Præfectus dixit: Justissimi imperatores jusserunt, ut aut sacrificent Christiani diis nostris, aut tradantur eis. Tunc responderunt Ancillæ Christi: Dicimus tibi, quia paratæ sumus pro vivo, & vero Deo mori; ad hoc enim de captivitate nos Dominus noster vocare dignatus est, ut passionem certaminis accipiamus. Tunc præfectus, hac audita sententia, jussit eas decollari.

[73] [ob Christi fidem capite plectitur,] Cumque hæc vidisset Eugegius rex, eoquod Ancillæ Dei martyrii coronam suscepissent, obtulit se viriliter præfecto, dicens ei: Et me cum eis depone, quia hæ ambæ dominæ meæ sunt. & cum hæc audisset, interrogavit eum præfectus dicens: Quis es tu? Eugegius respondit; Ego sum Eugegius rex, & ego sum, qui eas hinc duxi captivas, cum contra Romanos pugnarem: nam multa mihi per eas Dominus præstitit, quia ego in captivitate XX annis conservavi eas. Sed cum Deus earum apparuisset eis dicens ad eas: Revertimini Flora, & Lucilla Romam martyrium suscipere, elegi eas magis, relictis omnibus meis, sequi. Ego namque pro nomine Domini nostri Jesu Christi martyrium cum eis desidero. Præfectus dixit: Tu Christianus non es; quomodo ergo poteris pro nomine Dei ipsarum mori? Eugegius dixit: Effusio sanguinis credo quod me faciat Christianum, & a conspectu suo Christus me faciat non esset alienum. Et hunc venerabilem virum in confessione Christi præfectus jussit decollari. Et cum hæc fecisset, exivit in prætorium suum.

[74] [quibus etiam alii Martyres adjunguntur.] Offerebant autem ministri & alios XII, id est Asserium, Antonium, Theodorum, Dionysium, Apollonium, Capomium, Piosium, Corseum, Origenem, Paccum, Saturium, Victorem e, & alios VIIII, quorum nomina minime reperimus, quos interrogavit præfectus, si essent Christiani; at illi confessi sunt & dixerunt: Notum sit tibi, quia Christiani sumus, & credimus in Christum, in quem beata Flora, & Lucilla crediderunt, & cum hæc audisset, jussit & ipsos decollari similiter. Et ipsi cum magno gaudio venerabiliter susceperunt martyrium, Deo gratias agentes, qui eos ad confessionem sui nominis, ac gloriæ suæ perducere dignatus est; & passæ sunt istæ gloriosæ Virgines, & Martyres Christi quarto Kal. Augustas. Regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Per sanctimonialem hic non intelligitur femina votis religiosis adstricta, ut aliqui perperam existimant: nam antiquitus etiam hoc nomine appellabantur feminæ aut virgines, quæ vitæ integritati potissimum operam dabant, quamvis nullis legibus monasticis alligarentur, ut apud Cangium in Glossario videre licet.

b Vocabulum regis recte mitigavit Dinus, ut in Commentario prævio num. 42 diximus.

c Patria ipsius, quæ hic tacetur, a Petro Damiani Africa vocatur.

d De hoc præfecto urbis Romanæ, qui in omnibus Actis nominatur, sat multa disputavimus in Commentario prævio.

e Horum Martyrum numerus & nomina in quibusdam Actorum exemplaribus nonnihil mutantur.

* l. adjuvisset

* & redundat

ACTA ALIA
auctore S. Petro Damiani.
Ex Romana Operum ejus editione, per Constantinum Caëtanum curata, tomo 2 a pag. 247.

Lucilla Martyr Romæ (S.)
Flora Martyr Romæ (S.)
Eugenius Martyr Romæ (S.)
Antoninus Martyr Romæ (S.)
Theodorus Martyr Romæ (S.)
Socc. XVIII Martyres Romæ

BHL Number: 5018


AUCTORE Pet. Dam.

PROLOGUS.

Deum mirabilem in Sanctis suis, Psalmista teste, didicimus, non solum, in eo quod mirabilia signa per eos operatur in his, qui infirmantur; verum etiam, [Auctor omnium Martyrum fortitudinem laudat,] quod per eum ipsi convalescentes de infirmitate communi, fortes facti sunt in bello. Infirmitas enim hominum avet mortem fugere, maxime vero si sit cum cruciatibus inferenda. Sed sancti Martyres hanc infirmitatem per Dei gratiam superantes, non solum oblata pertulere tormenta, sed per ipsa suam vitam fuderunt: verum etiam ultro se tyrannis & carnificibus ad pœnas atrocissimas obtulerunt. Quod hominum genus optimo jure dixerim, divino munere, fortitudinem suam mutasse. Cum, quod per naturam amatur, nullo cogente, deponunt: &, quod naturaliter exhorretur, ipsi sua sponte sequuntur. Quod siquidem mentis robur, quamvis in viris ipsis mirabile sit, & summis laudibus dignum; longe tamen est mirabilius, & laudabilius in sexu femineo, qui frigiditate suæ naturæ timidus, & mollis est: & sicut bellis ineptissimus est, ita gladios odit, & arma: & non solum conspectum, sed & memoriam sanguinis perhorrescit.

[76] Hæc idcirco præmiserim, ut intelligatis, fratres charissimi, [& præcipue miram horum constantiam extollit.] quales, quantæque sint Virgines, ad quarum solennia convenitis a, in quibus non solum religionem venerari debemus, nec virginitatem tantum, sed & ipsum martyrium: nec qualecumque martyrium, sed tale, ad quod ipsæ sua sponte de remotis regionibus non secus, quam ad summas delicias cucurrere. In quo summæ fortitudinis actu non solum emicuere, sed etiam suæ virginitatis exemplo, barbarorum regem nondum baptismatis unda renatum, ad idem certamen, eodem subeundum affectu, æmulatione sanctissima, perduxerunt. Quas quidem Virgines, & regem si comparemus ad invicem in actu tantæ virtutis, sexu quidem superant, pietate & exemplo; superantur autem a rege, quod is nondum regeneratus in Christo, tyrocinium suum a tanta celsitudine perfectionis incepit, ut prius martyr fieret, quam fidei susciperet sacramentum: & qui lotus aqua non fuerat, suo sanguine lavaretur. O vere spectaculum maximum, cernere eum, qui Christianus non fuerat, cervicem pro Christo tendere: & eum, qui nondum erat renatus baptismate, per martyrii palmam baptizatis plurimis anteferri! Sed ipsa nobis historia b jam loquatur, ipsa Sanctorum originem, ipsa eorum vitæ progressum, ipsa consummati certaminis gloriam jam proponat.

ANNOTATA.

a Hinc colligo, hanc narrationem in annua harum Virginum festivitate institutam esse.

b Non exprimitur, utrum hæc historia tunc fuerit scripta vel traditione dumtaxat accepta. Vide quæ de simili Petri Damiani textu in Commentario prævio num. 30 dixi.

CAPUT I.
Harum sanctarum Virginum pietas, captivitas, & in captivitate libertas.

[Post Romanæ urbis laudes] Urbem Romam universas urbes omni nobilitatis genere præcessisse, & caput orbis fuisse, manifestum est. Si enim ante Christi Domini nativitatem consideres, Romanos invenis rerum dominos; sin post, per B. Petri sedem caput orbis effectam vides; si viros, qui provenerant in ea, mente revolvas, consilio cautos, strenuos armis, fortitudine summos, præstantes justitia, moderatos in rebus omnibus, comprobabis. Unum, quod ante Christum defuerat, fidei scilicet pietas, per Petrum illata, urbem, quæ eatenus in ceteris ceteras superaverat, nobilitavit adeo, ut in hoc etiam ceteras antecedat. Quis enim sufficiat numerare, quot hujus urbis indigenæ Christianis temporibus bello, paceque claruerint? Vincit quidem opinionem eorum numerus, vincit & fidem. Sed inter eos, qui cruciatibus suis regnum cæleste mercati sunt, hæ nimirum, ad quarum solennia convenitis, specialem obtinent dignitatem, virilem quidem animum induentes. Romæ progenitæ, Romæ religiosissime vivere, Romæ defungi demum constantissime meruerunt.

[78] [narratur pia vita harum Virginum,] Gloriosæ igitur virgines Flora & Lucilla sorores, temporibus, quantum intelligi potest, & datur, Antonini, cognomento Pii a, cum Romæ suis sanctis moribus in conspectibus divinis arderent; foris vero secundum nominum suorum proprietatem, florerent, & lucerent, apostolicam vitam delegerunt, qua se a terrenarum rerum amore retraherent, & corporis sui sanctificata vascula pudicitiæ sanctificatione litarent: & quæ noverant per superbiam angelos corruisse, per humilitatem sibi ad cælos pararent ascensum. Cum igitur per hæc, & alia benefacta, Deo, hominibusque placerent; voluit eas Dominus per tribulationes, veluti aurum per ignem probare, ut eas apud se gloriosiores efficeret. Cum enim Deus Virgines sanctas virtute fortitudinis instruxisset, noluit eas latere, sed in campum certaminis prodire: ut quæ sui corporis passiones, & diaboli tentationes vicerant, ipsum etiam seculum superarent.

[79] [quas barbarus regulus captas] A levioribus igitur sumens initium consilio sancto suo, quomodo de malis etiam elicit bona, Sanctas de regione sua subduci permisit, ut & patientiæ meritum sumerent, & nomen Christi, exteris gentibus nuntiarent, & eas ad ejus cultum adducerent. Erat siquidem per ea tempora in Africæ partibus b rex barbarus, nomine Eugegius, qui Romanis regionibus infestus, eas depopulare c conatus, inter reliquos captivos, Virgines sanctas, volente Deo, in suam regionem adduxit: quas cum juvenili ætate & pulchritudine præstantes videret, in earum exarsit amorem. Quibus cum cultu regio mundum muliebrem exhiberi curaret, Flora virgo prudenter advertens, quid intenderet barbarus, ait ad eum: Vide, quid facias. Nam potentissimum sponsum habemus, qui nostris, suisque permotus injuriis, furorem suum exagitabit in te.

[80] Furit, auditis his, barbarus, & superbiæ vanitate turgidus, [ob intrepidam virginitatis suæ defensionem] non putans inveniri posse quemquam, qui in se possit exercere vindictam, turbata mente, & arroganti voce respondit: Et quis est sponsus vester, cujusve potestatis, ut injurias suas, vel vestras in me possit ulcisci? Virgo vero Domini Flora nihil trepidans, femineæ cogitationi virilem fiduciam inserens, Deum, inquit, & Dominum Jesum Christum sponsum habemus, qui cælum, terramque de nihilo condidit: & universa, quæ cæli ambitu continentur: cui cuncta deserviunt, cui nihil potest esse difficile; huic Domino Deo nos ipsas spopondimus, huic immaculato corde & corpore servimus. Quod violari, quod pollui, quod tuæ libidini deservire, quam absonum, quam impium, quamque sit impossibile, videas. Neque enim potes persuadere tibi, si templum Dei, quod sumus nos, violare tractaveris, te impune iturum: sed certo certius tibi persuadere debes, te protinus disperdendum ab eo, quem in nostris lacessis injuriis.

[81] His auditis, invictissimus rex, tantam miratus feminæ constantiam, [honore afficit,] facundiam & castitatis amorem, Domini nutu terretur, & impurum affectum, quo virginibus stuprum paraverat, in religionem commutans, Deum summum & verum in earum pectoribus veneratur: statimque jussit eis secretum & ornatum cubiculum præparari, ad quod nulli virorum pateret ingressus, sed solis virginibus, quas perpetuo Sanctarum obsequio dedicaverat. Quibus etiam mandavit, ut ab earum ministerio non recederent, sed eis summa reverentia deservirent; utpote ancillis Dei, qui moraretur in cælis.

[82] Videntes igitur sanctæ Sorores tantam Dei providentiam circa se, [& earum precibus] qua de prædone patronum, & de corruptore pudoris assertorem effecerat, & principum curiam in monasticum claustrum commutarat, divinum consilium admiratæ, gratias agebant ingentes omnium bonorum Auctori, qui & in captivitate positas apud alienigenam regem tantam gratiam invenire fecisset, pro cujus incolumitate, simul & salute perpetua, Deum, prout justum erat, frequenter orabant, ne qua notari possent ingratitudinis macula.

[83] Formatur interim animus regis ad fidem, & in tantum earum sacris precibus confidebat; ut & profecturus ad bellum, [varia beneficia obtinet.] se eis instantissime commendaret: a quibus cum juberetur bono animo esse, vel audiret se domum cum salute reversurum, quasi cælesti munitus oraculo, victoriæ spem certam concipiens, descendebat in prælium, & semper nutu Dei victoriam reportabat. Quibus evidentissimis earum signis sanctitatis, rex intelligens, per earum se preces esse protectum a Deo, & in cunctis agendis adjutum majori Virgines prosequebatur honore, & velut matres habebat, beatum se judicans, & regnum suum d, quod ancillarum Christi protegebatur meritis, & precibus firmabatur.

ANNOTATA.

a Antoninus Pius ab anno Christi 138 usque ad 161 Romanum imperium tenuit, ut in Commentario prævio num. 7 dictum est.

b Patria hujus reguli in tribus Mss. Actorum apographis siletur, ut in Commentario prævio observavimus.

c Depopulatio ea facile intelligi potest juxta ea, quæ in Commentario prævio num. 48 vel 62 notavimus.

d Hic ditio istius dynastæ vocatur regnum, etsi Dinus ex Actis Aretinis ob eam vocem omissam argumentetur, & nomen regis mitiget, ut in Commentario prævio num. 42 videri potest.

CAPUT II.
Virginum e captivitate liberatio, reditus Romam, & martyrium una cum suo raptore.

[Sanctæ virgines post viginti annorum captivitatem] Virginibus igitur sanctis in Africana regione sub Eugegio rege, religiose, sancteque degentibus, & rege jugibus illas obsequiis, & beneficiis prosequente, jam annus vigesimus agebatur, ex quo fuerant de sua propria civitate captivatæ. Post quod temporis spatium, volens Dominus Jesus fidelissimas Sponsas suas de seculi præsentis eruere laborioso certamine, & in ipsum cælestem thalamum introducere, & sciens illas ad martyrium subeundum esse promptissimas, noluit eas domesticis tantum triumphis ornari; verum in campum prodire, & sancto certamine gloriosam vitam gloriosi martyrii triumpho finire. Non enim frustra rex noster milites suos fortissimis armis accingit, quod profecto tunc faceret, si quos ad martyrium roboraret, & certamen non opponeret, & naturæ sineret in pace concedere.

[85] [præmonentur ad martyrium Romæ subeundum,] Sponsus igitur suus sub intempestæ noctis silentio per visionem apparet, & eas his verbis alloquitur: Dilectæ sponsæ, nullam ultra moram in his regionibus facite, sed surgentes ad patriam vestram redite, ubi vos oportet per martyrium consummari. Quibus auditis, Virgines gavisæ gaudio magno pro tanto nuncio, & beneficio, sponso Christo gratias summas egerunt; & mane suo principi narraverunt, rogantes; ut sibi liceret ad patriam, secundum oraculum ad se factum, ad palmam martyrii consequendam, redire.

[86] [quas ipse raptor comitatur] Tunc vero hæc audiens rex, & perpendens, impium, simul & impossibile divinis refragari præceptis, & alta consideratione pertractans, eatenus se per præsentiam Virginum in rebus bellicis, non modo servatum esse, sed auctum & per eas in omnibus gloriosum effectum, per earum absentiam sibi, vitæque suæ timens exitium, decrevit earum itineribus comitem se tribuere, & dixit ad eas: Quandoquidem vobis recedendum est, & integrum mihi non sit vestrum discessum in his regionibus remorari, si permittitis, veniam & ipse vobiscum. Innuentibus autem eis, & id fieri cupientibus, & asserentibus insuper, ipsum Christiano gregi certo certius aggregandum, quasi divino responso permotus, regno, filiis, & uxore dimissa, Ancillarum Christi comes efficitur: & qui jam virgines barbarico furore de regionibus earum abduxerat, quasi pater amantissimus reducebat.

[87] Inter utrumque si conferas, mutationem divinæ dexteræ contueris. [divina gratia mutatus,] Ibi enim Eugegium lupum ferocissimum invenis, hic mansuetissimum agnum. Aliena tunc rapere, virginitatem corrumpere, innocentes occidere conabatur: at nunc sua pro nihilo ducit, pudicitiam asserit, pro Christo mori desiderat, atque ad vitam ponendam pro Christo sua sponte de longinquis regionibus occurrit. Mirentur hæc gentiles & increduli, mirentur nescientes, Deum in Sanctis suis esse mirabilem, sicut præfati sumus a. Nos enim hujusmodi non mirari, sed amare debemus, fidelibus omnia scientes possibilia.

[88] Imperantibus igitur Romæ M. Antonio Vero, & Commodo Aurelio b, [& sub Helio, Romanæ urbis præfecto,] anno scilicet Domini centesimo octogesimo, vel circa, sanctæ virgines Flora & Lucilla, sorores, cum Eugegio rege ad martyrium suscipiendum pro Christo urbem Romam intrantes, inveniunt, agente præfecto urbis, Helio nomine, furor * gentilium contra Christicolas desævire. Quem illæ minime veritæ, palam se ostenderunt, & a satellitibus comprehensæ, præfecto Urbis Helio c præsentantur, a quo de Christiano cultu percunctatæ, Christianas incunctanter se astruunt, adjicientes, se post annorum viginti captivitatem, jussu Christi, Romam ad martyrium rediisse.

[89] Quibus Helius, præceptum imperatorum asserit; [post illarum martyrium] & inculcat id esse, ut Christiani diis litent, vel gravibus suppliciis occidantur. Ad hæc Virgines responderunt, paratas se pro vivo veroque Deo vitam propriam ponere, ad quod ipsæ revelatione divina de longinquis mundi regionibus advenissent. Tunc impius Helius videns eas non posse de sancto proposito amoveri, jussit eas felici cruore damnari, juxta cujus imperium adstante Eugegio, & earum constantiam admirante, a lictoribus capite plexæ, martyrii coronam adeptæ sunt.

[90] Post quarum excessum, videns Eugegius rex Floram & Lucillam, [capite truncatus] matres suas, & dominas per tantam constantiam coronatas, se superstitem reliquisse, ardens amore martyrii, cujus in sexu femineo jam exempla præcesserant, præfecto ultro se obtulit, dicens: Et me ipsum cum eis depone, quoniam ambæ dominæ meæ sunt, & post earum excessum vivere renuo. Interrogatus autem quis esset, nomen edicit, & patriam, virginum quoque, & suam omnem historiam manifestat, adjiciens, se pro nomine Jesu Christi mortem appetere. Retractabat Helius, & revocabat in dubium, quod hic, qui Christianus non erat, vellet pro Christo defungi. Cui rex Eugegius dixit: Effusio mei sanguinis me Christi cultorem efficiet, qui me a sua gratia alienum non ducet. Post quam fidei confessionem Vir venerabilis jussu præfecti capite truncatur.

[91] Sic virgines gloriosæ Flora & Lucilla cum Eugegio rege capitis obtruncatione, [immarcescibilem gloriæ coronam adipiscitur.] & morte, immortalitatem acquisierunt quarto Kalendas Augusti, quas ad thalamum summi sponsi spiritus angelici duxerunt, quæ, dum viverent, & in morte, toto mentis affectu, atque amore prosecutæ sunt, pro quo divitias, voluptates, honores, & vitam ipsam, qua nihil homini carius, libentissime contempserunt. In quo quiescentes, & beatæ pro voluntaria paupertate inæstimabiles & veras divitias acquisierunt, pro temporalibus jejuniis æterna convivia, pro contemptu pruritus fœdissimi honestatem, & perpetuas voluptates; pro ridiculis & puerilibus honoribus hujus vitæ veros, solidos & sempiternos honores, & pro momentanea fragilique vitam meruere perpetuam.

ANNOTATA.

a Similia divinæ gratiæ miracula in sacra Scriptura & historia ecclesiastica adhuc occurrunt.

b De his imperatoribus, quorum nomina hic luxata aut transposita sunt, vide Tillemontium tomo 2 Hist. imperat. pag. 562 & sequentibus.

c Ubique occurrit ille Urbis præfectus Helius, quamvis martyrium harum Virginum tempore multum diverso a quibusdam collocetur.

* lege furorem

APPENDIX
De posthuma eorumdem Martyrum gloria.

Lucilla Martyr Romæ (S.)
Flora Martyr Romæ (S.)
Eugenius Martyr Romæ (S.)
Antoninus Martyr Romæ (S.)
Theodorus Martyr Romæ (S.)
Socc. XVIII Martyres Romæ

BHL Number: 5021


AUCTORE G. C.

§ I. Prima sacrorum corporum sepultura, & eorum translatio ad diœcesim & urbem Aretinam.

Gallonianum Ms., de quo in Commentario prævio num. 16 meminimus, [Corpora horum Martyrum in suburbio Ostiensi sepulta,] primum sepulturæ locum in fine Actorum ita indicat: Passæ sunt istæ gloriosæ Virgines & Martyres Christi anno salutis nostræ centesimo octogesimo vel circa, quarto Calendas Augusti, quarum corpora a fidelibus Christicolis honorifice in suburbano civitatis Hostiensis humata, ibidem fere septingentis annis quieverunt. Ex hoc textu dumtaxat erui potest, illic corpora Floræ & Lucillæ sepulta fuisse: Nihilominus ipse Antonius Gallonius in Italica Virginum Romanarum historia pag. 143 affirmat, alios martyrii socios una cum istis duabus Virginibus in vicinia Ostiensi tumulatos fuisse. Petrus Damiani, qui de SS. Flora, Lucilla & Eugegio tantummodo agit, post sermonem superius editum tomo 2 Operum pag. 249 de horum trium sepultura hæc subnectit: Corpora vero eorum a fidelibus collecta sunt, & Christiane sepulta in suburbano civitatis Ostiensis, ubi quieverunt annos per septingentos & ultra, videlicet usque ad annum Domini nongentesimum primum: quo tempore religiosus pater Joannes, episcopus Aretinus, cancellarius Palatinus, sacra sanctarum Floræ & Lucillæ & Eugegii corpora a Benedicto ejus nominis Romano Pontifice tertio petiit & accepit. Deinde subjungit translationis istius historiam, quæ si revera Petro Damiani tribuenda sit, ingens in eam anachronismus irrepsit, ut statim observabimus.

[93] [postmodum translata sunt] Etiam chronologicus error est in altera ejusdem translationis narratione, quam Papebrochius noster ex collectaneis Gallonii excerpsit, & quæ sic sonat: Anno Dominicæ incarnationis DCCCLXI Joannes humilis episcopus Aretinus ac Romanus cancellarius a domino Benedicto Papa III prædicta corpora (nempe SS. Floræ, Lucillæ & Eugegii, quorum nomina titulus exprimit) impetravit, & a familia sua portari faciens ad episcopatum suum, per aliam viam ipse episcopus, ne a Romanis persequentibus inveniretur, iter suum confecit. Contigit autem, familiares suos cum sanctis corporibus inter lacum, nomine Disortium, & Aretinas paludes hospitari; loci vero habitatores ex reverentia famulorum intelligentes, ibi esse sacras reliquias, miraculose quamdam particulam pretiosissimarum reliquiarum impetraverunt, ibique ecclesiam ædificantes, in honorem Dei Genitricis Mariæ, & sanctarum Dei Lucillæ & Floræ consecrari faciunt: unde & castrum a sancta Flora nomen accepit, & sic Comites illius regionis vocantur Comites sanctæ Floræ, qui prius vocabantur Comites Amiatæ.

[94] Inde igitur progredientes cœptum iter agere cœperunt; [ad diœcesis Aretinæ ecclesiam] pervenientes usque in Aretinam planitiem ulterius sacra corpora ferre nequibant. Episcopus autem, ut supra dictum est, per aliam viam iter arripiens, ante eos venit ad civitatem suam; sed cum nuntiatum ei fuisset, quod evenerat, occurrit obviam eis cum maxima clericorum multitudine; sed cum sacra pignora penitus de loco illo moveri non possent, inito consilio cum his, qui aderant, jumentum abire sinunt, ut quem locum animal peteret, ipsum sine aliqua hæsitatione scirent sanctas Virgines elegisse ad habitandum: quod animal cursu veloci montem ascendit, qui Titanus tunc dicebatur, nunc vero mons sanctæ Floræ de Turrita, per duo quasi milliaria distans a civitate Aretina. Ibi in ecclesia corpora sancta requieverunt per multa secula & ætates, ubi mirabilia magnifica & multa operatus est Dominus noster Jesus Christus ad laudem & gloriam nominis sui.

[95] Huc usque etiam pertingit narratio, quæ S. Petro Damiani adscribitur, [sive monasterium,] & quæ cum hoc Ms. Galloniano conferri potest; nec ab illo in substantia differt, nisi quod supradictæ montis Titani ecclesiæ superaddat monasterium, dum post narratum reliquiarum immobilium prodigium pergit hoc modo: Tunc devotus antistes, accepto nuntio, & maxima deductus multitudine clericorum & populi, perrexit obviam Sanctis, & præmissis precibus sacris, & lacrymis aspersus, per se ipsum jumentum illud movere conatus est. Quod cum & ipse non posset, inito cum suis consilio, jumentum abire sinunt, pro certo sciens, eum locum a Sanctis electum, ad quem sua sponte veterinum animal advolasset. Quo facto, brutum animal ab angelis Dei sanctisque Martyribus ductum, quasi de carceribus erumperet, cursu velocissimo montem, qui tunc Titanus dicebatur, ascendit, & in loco certo Sanctis cælitus constituto constitit, qui ab urbe Aretina per duo millia fere passuum distat: ubi brevi devotione fidelium basilica facta est, & monachorum cœnobium, quod sanctitate commorantium in eo, & interventu Virginum crebris magnisque miraculis in multos annos mirabiliter adolevit: pro cujus celebritate cœnobii & devotione Sanctarum castrum ibi conditum est, & a sancta Flora, sicut & mons ipse totus, accepit nomen, quod annis plurimis floruit.

[96] Si hic in alterutra narratione recte signatus esset translationis istius annus, [cujus fundatio ignoratur.] colligere possemus, quo tempore fundatum fuerit cœnobium SS. Floræ & Lucillæ, circa cujus originem ipse scriptores monastici in tenebris palpant: nam Placidus Puccinellius ante Chronologiam abbatum generalium congregationis Casinensis de nobili abbatia SS. Floræ, Lucillæ & Eugegii civitatis Aretii (hic est ejus titulus) ita scribit: Hujusce abbatiæ propriam non invenimus fundationem; sed exploratum est nobis, eam ædificatam fuisse ante adventum S. Caroli Magni in Italiam, qui eamque ditavit nobilissimo diplomate, anno DCCC mandans, abbates dictæ abbatiæ debere esse ex patriciis ejusdem civitatis, & non alienigenas. Ideo tantum ab anno DCCCCLXV incepimus seriem prælatorum dictæ abbatiæ. Si vera sit alterutra translationis historia, supposititium est hic a Puccinellio citatum Caroli Magni diploma & corruit tanta fundationis antiquitas, quæ etiam latuit Mabillonium, diligentem veterum monumentorum scrutatorem, dum in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 939 lib. 44 num. 5 post relatam Lotharii regis donationem, monasterio SS. Floræ & Lucillæ factam, de ejusdem cœnobii exordio sic dubitat: Quo tempore conditum sit illud monasterium, quive fuerint ejus conditores, incertum. Certe non multum ante hoc tempus exstitisse crediderim. Dixi, quod colligere possemus tempus fundationis, si in alterutra narratione recte signatus esset translationis annus, quia in utraque historia chronologiam cum inductis personis componi non posse, jam demonstrabo.

[97] [Petrus Damiani,] Petrus Damiani affirmat, corpora horum Martyrum per septingentos & plures annos in suburbano civitatis Ostiensis requievisse usque ad annum Domini nongentesimum primum, & eo tempore Joannem episcopum Aretinum has sacras reliquias a Benedicto ejus nominis Romano Pontifice tertio petiisse atque accepisse. Verum anno 901 Benedictus Papa, istius nominis tertius, jam abhinc quadraginta duobus annis ex hac vita migraverat, ut chronologi passim tradunt. Neque eo anno adhuc in vivis fuisse videtur Joannes, præsul Aretinus, cum Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ in novissima editione Veneta col. 414 de ejus successore hæc memoret: Petrus, hujus nominis III, Aretinorum narratur fuisse episcopus ex privilegio Ludovici regis Italiæ anno DCCCCI, & ex monumento Lucensis ecclesiæ anno DCCCCV, ut infra in episcopis illius videbimus. Hinc satis liquet, S. Petrum Damiani, aut quisquis est auctor hujus narrationis, tempora Benedicti Papæ & Joannis episcopi Aretini cum anno nongentesimo primo perperam conjunxisse.

[98] [& Ms. Gallonianum] Supra exhibitum Ms. Gallonianum, quod illam sacrorum corporum translationem anno 861 alligat, ad annos Benedicti III Pontificis propius quidem accedit; sed cum iis conciliari non potest: etenim Benedictus iste anno 858 mortuus est, postquam Ecclesiam ab anno 855 per duos annos, menses sex & dies decem dumtaxat gubernaverat, ut apud Pagium in Breviario Romanorum Pontificum tomo 2 a pag. 79 probatur. Non potuit igitur Joannes Aretinus anno 861 sacras illas reliquias a Benedicto III Pontifice impetrare. Hinc sequitur, Franciscum Dinum falli, dum in sua Dissertatione pag. 45 scribit, Baronium vidisse Joannis supplicem libellum, præsentatum Benedicto, anno DCCCLXI; qui utinam inquit, ad nos pervenisset; cum ex eo libaremus clariores notitias ad sanctarum Virginum celebritatem. Nescio, qua metamorphosi Dinus historiam translationis in Joannis supplicem libellum, præsentatum Benedicto, anno DCCCLXI transmutaverit, cum Baronius hac die in notis ad Martyrologium Romanum ita aperte loquatur: Legimus libellum de earumdem sacrorum corporum translatione, qui sic exorditur: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXI, Joannes humilis episcopus Aretinus &. An eminentissimus scriptor his verbis libellum supplicem, Benedicto Pontifici oblatum, indicat? Certe ex hoc libelli exordio satis patet, lectum esse a Baronio idem Ms. Gallonianum, quod nos supra a num. 93 dedimus. Frustra ergo Dinus desiderat hanc translationis historiam, cui similem inter Opera Petri Damiani habebat, & ex qua clariores nottias ad sanctarum Virginum celebritatem non hausisset.

[99] Porro si sacra istorum Martyrum corpora sub pontificatu Benedicti III translata fuerint, [personas male cum annis combinans] oportet id contigisse inter annum 855 & 858, cui tempori non repugnat episcopatus Joannis, de quo laudatus Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ in jam dicta editione Veneta col. 413 & 414 hæc habet: Joannes episcopus Aretinus, palatinusque comes, Caroli Calvi imperatoris consecrationi interfuit, celebratæ ab Asperto archiepiscopo Mediolanensi, anno DCCCLXXVI. Fuit legatus Apostolicus, dum juramentum fidelitatis eidem Carolo Calvo præstaretur, anno DCCCLXXVII. Ejusdem etiam Joannis mentio exstat in quodam privilegio Sigifridi ducis anno DCCCLVIII; illiusque meminit Baronius ad annum DCCCLXXVI, Deinde ibidem ex communi aliorum opinione memoratam sacrorum corporum translationem Joanni isti sic adscribit: Ab Ostia Tiberina transtulit Aretium corpora SS. Floræ, Lucillæ, Eugeniique regis Africani, de quo Petrus Damianus, Baroniusque in notis ad Martyrologium Romanum die XXIX Julii. Ughellus prudenter hic omisit determinatum translationis istius annum, in quo signando Petrus Damiani & alii a vera Benedicti III Pontificis ætate aberrarunt, ut jam ostendimus.

[100] Quando Ughellus hic dicit, quod Joannes ille corpora trium istorum Martyrum transtulerit Aretium, [in narranda translatione sacrorum corporum,] intelligendus est de territorio Aretino, ex quo postea ad urbem Aretinam delata sunt, ut Constantinus Caëtanus, ni fallor, post præfatam Petri Damiani historiam monet his verbis, alio charactere impressis: Monasterium vero anno Domini millesimo centesimo nonagesimo tertio per factiones Aretinorum Ghelfas & Ghibellinas dirutum est. Qua desolatione peracta, cum sanctis reliquiis translatum est in urbem Aretii, ubi usque hodie Virgines sanctæ magna populi veneratione coluntur. Castrum vero postea anno Domini millesimo centesimo nonagesimo sexto propter easdem factiones dirutum est. Hæc fortasse desumpta sunt ex Petro Ricordato, qui in Historia monastica fol. 452 verso similia Italice refert.

[101] Gallonianum Ms. nostrum de eadem monasterii eversione, [quæ postea in ipsam urbem Aretinam translata sunt,] & sub secuta sacrorum corporum translatione ad ipsam urbem Aretinam, ita in fine meminit: Nunc vero quiescunt in civitate Aretii in ecclesia, quæ fuit ædificata anno Domini MCCCLXXXIII post eversionem castelli & monasterii sanctæ Floræ de Turrita; quod castellum, ecclesia & monasterium destructa & eversa fuerunt per bella seu partes Aretinorum videlicet Guelfas & Gibellinas. Et licet diebus nostris devotio hominum longe sit imminuta, multa tamen adhuc miracula faciunt earum patrocinia implorantibus. Non satis clare intelligo, quomodo monasterium istud territorii Aretini anno 1193 fuerit dirutum, & post eam destructionem una cum sacris illis reliquiis in urbe Aretina collocatum, dum interim in Ms. Galloniano legimus, sacras illas reliquias requiescere Aretii in ecclesia, quæ fuit ædificata anno Domini MCCCLXXXIII post eversionem castelli & monasterii sanctæ Floræ de Turrita. Hæc, inquam, non satis clare intelligo: ubinam enim toto illo temporis intervallo, quod ab anno 1193 usque ad annum 1383 effluxit, reliquiæ illæ quieverunt? An Aretii in alia ecclesia? An ea ecclesia, quæ anno 1383 ædificata dicitur, illo anno fuit restaurata? An forte error in numerum annorum irrepsit?

[102] Utcumque sese ea res habeat, monasterium illud extra urbem Aretinam ab his Martyribus cognomen gerebat tempore S. Petri Damiani, [in qua hactenus requiescere dicuntur.] qui lib. 7 epist. 14 de eo sic scribit: Dicam sane, quod mihi retulit Heinricus, venerabilis rector cœnobii ad honorem beatarum Virginum Floræ & Lucillæ in Aretino territorio constituti. Hoc monasterium in urbe Aretina etiamnum floret, & brevitatis causa communiter S. Floræ nomine tantummodo appellatur, ut videre est apud Ughellum in novissima Italiæ sacræ editione tomo 1 col. 403, ubi inter cetera diœcesis Aretinæ ornamenta sic recensetur: Sparsa per urbem ac diœcesim plura monasteria, templaque magnifice culta, certissimo Aretinorum in Deum pietatis argumento visuntur. Eminet in iis D. Floræ Ordinis S. Benedicti nobile cœnobium ingentibus redditibus amplissimisque privilegiis ab imperatoribus ac regibus obtentis potitur. Nunc superest examinanda lis, quæ circa reliquias aliquorum ex his sanctis Martyribus movetur.

§ II. Variæ ecclesiæ in Italia, Hispania, & Gallia reliquias SS. Floræ, Lucillæ & Eugenii sibi vindicant.

[Præter reliquias horum Martyrum in Italia,] Haud difficulter credo, sacra quædam ossa sanctorum Martyrum, de quorum translatione in diœcesim & urbem Aretinam supra egimus, vicinis ecclesiis communicata fuisse. Saltem de venerandis illorum exuviis, quæ in Italia honorantur, Franciscus Dinus pag. 48 & 49 suæ Dissertationis nos docet sequentia: Earum reliquiæ venerantur in ecclesiis Servorum, & in ea S. Sebastiani Perusiæ, & meminit Jacobillus de reliquia S. Eugegii post Vitas Sanctorum Umbriæ: & in archivio abbatiæ Aretii lib. 39 pag. 101 est memoria abbatis Aleotti, in qua narratur, quod in ecclesia S. Floræ montis Amiatæ, deperditis hostili incendio reliquiis, Boso Comiti S. Floræ petenti fuerit os & digitus earumdem Sanctarum consignatus, & cum magna populi veneratione acceptus. Et anno MDCXLIX fuit missa epistola a Sarsinæ episcopo pro impetranda dictæ ecclesiæ Sapigni ab abbate Gregorio Riccardetti aliqua reliquia S. Floræ; qua honorificenter transmissa, idem episcopus cum toto clero ad illam recipiendam extra ecclesiam se contulerit.

[104] [Hispani sibi vindicant notabiles earum partes,] Satis facile capio, quod vicinæ quædam ecclesiæ in Italia nonnullas sacrarum reliquiarum particulas ex thesauro Aretini monasterii accipere potuerint; sed non video, quo fundamento Tamayus integra horum Martyrum corpora, aut notabiles eorum partes in Hispaniam adduxerit. Imprimis tomo 4 Martyrologii Hispanici pag. 289 in Actis S. Eugegii seu Eugenii, quæ ex cerebro suo concinnavit, de sacris illius reliquiis hæc habet: Cujus corpus tunc a Christianis sepultum, post ejus partem Aretium Italiæ, & partem ad Saliciense cœnobium in Hispania translatam, utrobique honorificentissime custoditur & colitur. Deinde hunc suum Actorum textum ita latius explicat: Diximus partem corporis apud Aretium Italiæ custodiri, & optime: nam ecclesia illa totum habere contendit ex donatione Benedicti III Pontificis maximi facta Joanni episcopo Aretino, ut referunt Gallonius, Razzius & Ferrarius: & ne confusionis pondere gravarentur Fratres Minores Conventus Salicensis in Hispania, qui etiam totum Martyris corpus possidere contendunt ex beneplacito Pauli V Pontificis maximi, cujus diploma refert idem D. Petrus Gonzalez Historiæ Salicensis dicto libro 4 cap. 9, unicuique partem pignorum statuere congruum fuit. Sat confidenter, si sat vere. At ipsum fontem adeamus, quem Tamayus assignat.

[105] Illustrissimus Petrus Gonzalez de Mendoza lib. 4 Hist. Salic. cap. 3 (non cap. 9, [& nonnulla integra corpora] ut Tamayus male citat) profert assignatum diploma, quod sic incipit: In Dei nomine. Amen. Noverint universi, quod anno a nativitate Domini nostris Jesu Christi millesimo sexcentesimo septimo, die vero quinta mensis Februarii, indictione quinta, Pontificatus autem sanctissimi D. N. Pauli divina providentia Papæ quinti anno secundo, coram me notario publico Apostolico & testibus infra scriptis in Aracælitano Conventu sancti Francisci hujus almæ Urbis, personaliter comparuerit reverendissimus admodum pater frater Ludovicus de sancto Joanne Euangelista, prædicator & sacræ theologiæ professor Ordinis sancti Francisci discalceatorum, & dixit, se facere donationem quorumdam sanctorum Martyrum corporum integrorum. Juvat hic paulisper subsistere. Si corpora illorum Martyrum, inter quos nominatur aliquis Eugenius, fuerint integra, quo jure Tamayus illa mutilat, & partem S. Eugenii relinquit monasterio Aretino, & alteram Conventui Salicensi concedit?

[106] At pergamus cum eodem diplomate, in quo nomina sanctorum Martyrum ita exprimuntur: [quæ ex cryptis Romanis acceperunt,] Crescentius, Philippus, Eugenius, Titus, Aurelia virgo & martyr, & Eusebius Papa & martyr. Quæ quidem sacra corpora fuerunt a me dicto notario Apostolico propriis manibus e cœmeterio sancti Sebastiani extra muros almæ Urbis desumpta cum licentia & supplicatione sanctissimi D. N. Pauli Papæ quinti. An hic Eugenius, cujus corpus extractum est e cœmeterio sancti Sebastiani extra muros almæ Urbis, idem dici potest cum Eugegio vel Eugenio, qui primam sepulturam habuit in suburbio Ostiensi, & cujus corpus inde jam a multis seculis ad diœcesim Aretinam translatum est, ut ex antiquis instrumentis discimus? Ceterum in hoc diplomate, quod hic totum exscribere non vacat, recte probatur, illas sanctorum Martyrum reliquias, Roma in Hispaniam transmissas, publicæ venerationi licite exponi posse; sed præter quamdam nominis similitudinem nihil est, ex quo colligas, Eugenium illum cum Eugenio vel Eugegio nostro eumdem esse: imo ex tempore & loco patet, illos multum inter se differre.

[107] Nec Tamayo sufficit corpus S. Eugenii nostri gratis divisisse, ut ea sacri thesauri parte Hispanos ditaret; [ut patet ex Martyrologio Hispanico Tamayi] quin etiam partem corporis S. Floræ & integrum corpus S. Dionysii ex eadem Martyrum cohorte popularibus suis liberaliter tribuit, dum Actis SS. Floræ & Lucillæ, ex Ferrario desumptis, hæc sua auctoritate addit: Quarum exemplo, martyrii desiderio incensus Dionysius & alii socii Christum libere prædicantes, ejusdem judicis jussu decollati sunt: quorum corpora cum SS. Virginum corporibus apud Ostiam a Christianis sepulta sunt; ex quibus postmodum partem exuviarum S. Floræ apud Aretinum (forte voluit dicere Aretium vel subintellexit monasterium) Italiæ, & partem ejusdem corporis virginis cum integro S. Dionysii corpore apud cœnobium S. Mariæ Hortanæ prope Illorcim in Hispania translatam comperimus.

[108] [aliisque Diplomatibus] Unde Tamayus illam translationem eruerit, paulo inferius in notis significat hoc modo: Quatenus ad translationem partis corporis S. Floræ, sororis S. Lucillæ virginum Romanarum, & integra sacra lipsana S. Dionysii, earum & aliorum Martyrum socii, Roma [ad] cœnobium Hortense fratrum Minorum prope urbem Illorcim in Murcitano regno Hispaniæ, videndus R. P. F. Alphonsus de Vargas in Historia Virginis Hortanæ § VII fol. 76, ubi fol. 77 authenticum de hujusmodi sacrarum glebarum [translatione] testimonium refert, ex quo patet, quod anno MDCXXIII hæc sacra pignora ibidem ex Urbe fuere translata. At quomodo hæc iterum cohærent? Tamayus numero præcedente fatetur, corpora harum Martyrum apud Ostiam a Christianis sepulta fuisse: hoc autem numero asserit, quod aliqua eorumdem pars anno 1623 ex urbe Romana in Hispaniam translata fuerit. An forte hæ reliquiæ ex prima sepultura Ostiensi translatæ fuerunt ad quoddam cœmeterium Romanum, ex quo desumptæ sunt juxta ipsum instrumentum, quod Alphonsus de Vargas in Historia Virginis Hortanæ a fol. 77 ex Latino Hispanice exhibet? Sed ubinam talis translationis ex uno sepulcro ad alterum testes aut tabulæ reperiuntur? Ex his ergo ob supradictas rationes etiam concludo, Sanctos illos, qui in Conventu Hortano honorantur, ab hodiernis Martyribus nostris diversos esse.

[109] [& testimoniis,] Eodem tomo 4 Martyrologii Hispanici pag. 289 memoratur S. Flora virgo & martyr Romana, quam Tamayus ab hac nostra distinguit, & de qua ibidem sic notat: Ejus sacra pignora ex decreto Urbani VIII Pontificis maximi anno Domini MDCXL translata sunt ad Hispaniam, concedente R. P. F. Joanne ab Annuntiatione Fratrum Discalciatorum SSS. Trinitatis, redemptionis captivorum procuratore generali, ut patet ex diplomate superius adducto. Diploma illud adduxerat ad diem IX Aprilis tomo 2 sui Martyrologii a pag. 564, ubi dicitur corpus istius S. Floræ cum aliis multorum Sanctorum reliquiis ex Calixti cœmeterio extractum, & in Hispaniam transmissum. Tamayus autem tomo 4 præfati Martyrologii pag. 290 affirmat, sacra ejus pignora Salmanticensi collegio per R. P. F. Isidorum de S. Joanne, tunc ministrum generalem, concessa fuisse.

[110] [quæ pro suæ possessione] Tunc vero ibidem hanc distinctionis rationem allegat: Quæ aut qualis ista sit virgo & martyr, penitus ignoro: nam sororem * Lucillæ haud esse possit, quia ejus corpus partim apud Aretium Italiæ, & partim in cœnobio Minorum sanctæ Virginis Hortanæ in Hispania juxta Illorcim asservatum agnoscimus. Næ Tamayus hic præter morem scrupulosus est! Quandoquidem jam corpus S. Floræ dispertire cœperat, eodem fundamento, id est nullo, potuisset istud in tres aut plures partes dividere, ut collegio Salmanticensi, æque ac Hortano Conventui gratificaretur. Nos non audemus ullis extra Italiam concedere veras SS. Floræ, Lucillæ aut Eugegii reliquias, nisi sese illas ex Aretino monasterio accepisse legitime probaverint. Hinc prudens lector facile colliget, quid de sequentibus eorumdem corporum competitoribus sit sentiendum.

[111] [ipsimet allegant.] Martinus de la Naja, rector collegii Bilbilitani Societatis Jesu, Cæsar-Augustæ anno 1653 Acta SS. Floræ, Lucillæ & Eugenii ex Petro Damiani & Petro Equilino Hispanice edidit. Huic opusculo occasionem præbuit quædam S. Lucilla, cujus corpus anno 1643 ex urbe Romana Bilbilim translatum est, & ibidem in collegio nostro honoratur, ut initio narrationis istius Hispanicæ pag. 1 videre est. Ubique autem R. P. rector supponit, hanc S. Lucillam cum hodierna S. Floræ sorore eamdem esse. Attamen post Acta in fine pag. 22 ex Baronio & Gallonio refert, corpora harum Sanctarum in civitate Ostiensi a Christianis sepulturæ tradita fuisse, & illustre illarum martyrium ac sacras reliquias Aretii in Tuscia multum celebrari. At nos ex hac sepultura Ostiensi, & Aretina reliquiarum celebritate concludimus, quod S. Lucilla Bilbilim translata ob solam homonymiam confusa fuerit cum altera, quæ cum sorore sua & Eugegio rege martyrium subiisse narratur.

[112] Ex Hispania transeamus in Galliam, ubi etiam aliquæ ecclesiæ veras eorumdem hodiernorum Martyrum reliquias sibi vindicant: [Sacra capita SS. Floræ & Lucillæ] nam Nicolaus Des-Guerrois in libro Gallico, cui titulus est Sanctitas Christiana: & in quo præcipue historiam Trecensem illustrat, ad annum Christi 262 a fol. 27 verso Acta SS. Floræ, Lucillæ ac Eugenii oratorie amplificat, & tandem fol. 30 verso asserit, sacra capita harum duarum Virginum in Tricassino Ordinis Præmonstratensis cœnobio, quod vulgo sacellum S. Mariæ ad plancas dicitur, ab immemorabili tempore honorifice conservari, & quotannis ad diem XXIX Julii magna confluentis populi devotione visitari. Attamen paulo superius ex Baronio tradit, translationem eorumdem corporum ad diœcesim Aretinam anno 861 contigisse, ideoque caute addit, forte illum duorum sacrorum capitum thesaurum eodem tempore in Galliam allatum fuisse.

[113] Nicolaus Camuzatus in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricassinæ diœcesis fol. 363 de memorato Præmonstratensis ordinis cœnobio sic obiter agit: [in diœcesi Trecensi] Nec vero iidem comites liberalitatis eximiæ fructu, tum monasterium Belli loci, quod ejusdem regulæ mandritas paulo ante susceperat, tum cœnobium Capellanum, quod B. Mariæ de capella ad plancas seu asseres vulgus appellat, eodem pæne tempore (videlicet seculo XII) in Tricassina diœcesi constitutum, carere sustinuerunt. Cum itaque translatio istarum Sanctarum ad diœcesim Aretinam seculo IX facta fuerit, & Comites Brene seculo XII dumtaxat monasterium Capellanum fundaverint, Præmonstratensibus istius loci cœnobitis probandum incumbit, sacra illarum Virginum capita jam a seculo IX in Galliam allata esse, vel postea ex Aretino thesauro ad suum cœnobium pervenisse. Sed antequam has notabiles SS. Floræ & Lucillæ reliquias ipsis certo attribuam, antiquos & fide dignos hujus translationis testes ac tabulas requiro.

[114] Lemovicis in Gallia publicæ venerationi exponitur corpus S. Eugenii, [& corpus S. Eugenii Lemovicis in Gallia esse perhibentur.] quem aliqui cum hodierno S. Eugegio vel Eugenio confundunt, ut didici ex litteris cujusdam Galli, cujus nomen casu a reliqua epistola avulsum est, & qui ad majores nostros post alias eruditas quæstiones ita scribit: R. P. A. Girard e Societate Jesu in nova & magna Sanctorum Legenda, quam nuper edidit, sub finem nonnullas addidit Sanctorum Vitas, quorum corpora e Romana civitate ad diversas Galliarum ecclesias translata sunt, ut sancti Marini senatoris & martyris, qui colitur XXVI Decembris, & cujus corpus translatum est ad Ursulinas Cadomenses in Normannia Gallica anno MDCLV. Item S. Theodoræ virginis & martyris, de qua in Actis S. Alexandri Papæ, quæ colitur 1 Aprilis, & cujus corpus ad easdem Ursulinas eodem tempore translatum est, ut in illa Legenda videre est. Denique habet & Vitam S. Eugenii regis cujusdam Africani & martyris ad diem XXIX Julii, cujus Acta refert Petrus Damianus tomo 2 Operum in fine: & in fine addit ille P. Girard, quod corpus illius Eugenii regis & martyris inventum fuerit Romæ in cœmetrio Callixti anno MDCLXII, & inde ad Carmelitas discalceatos Lemovicis translatum anno MDCLXIII, ibique solenniter fidelium venerationi expositum. Illa corpora esse eorum Sanctorum, quorum Acta habentur, mihi non facile persuadeo. Neque nos id facile in animum inducemus, ut ex præcedentibus ac sequentibus satis colligi potest.

[Annotata]

* lege soror

§ III. Reliquiæ SS Eugenii, Antonini, & Theodori, quæ in Germania esse existimantur.

[Ursinense cœnobium in Germaniæ] Præter Italicas, Hispanicas & Gallicas hodierni S. Eugegii vel Eugenii reliquias, de quibus paragrapho præcedente egimus, easdem sibi vindicat Ursinense cœnobium, cujus situm & fundationem Bruschius Centuria 1 Monasteriorum Germaniæ fol. 161 verso sic describit: Ursinium, vel (ut nunc corrupte dicitur) Irsingum olim castrum eo ipso loco conditum, ubi hodie S. Stephani templum in editiore colle conspicitur, nunc vero monasterium Ordinis ac instituti Benedictini amplissimum ac pulcherrimum, paululum infra Khauffburnium oppidum imperiale non procul a Wertachio amne in mediis densissimisque nemoribus situm, fundatum & locupletatum est anno Christi MCLXXXII, regnante Friderico Barbarossa Suevorum duce & prægloriosissimo imperatore, ab Henrico marchione de Rumsperg & ejus filiis Godefrido & Bertholdo & Irmelgarde filia, in media ecclesia ibi sepultis. Corbinianus Khamm in sua Hierarchia Augustana part. 3 cap. 13 sect. 1 pag. 363 locum ejusdem cœnobii ex distantia vicinorum oppidorum ita clarius indicat: Ursinum, Ursinium, Irsingum, vernacula lingua Irsen, Irse dictum, imperiale amplissimum, & pulcherrimum monasterium distat una hora ab oppido imperiali Kauffbura, quatuor Mindelhemio, quinque Ottobura, & sex horis Landsperga.

[116] [juxta litteras amplissimi abbatis] Amplissimus D. Placidus, hujus monasterii abbas, anno 1670 ad Papebrochium nostrum humanissimas dedit litteras, in quibus post honorificam Operis nostri mentionem ita pergit: Cum vero & ego pro monasterio meo ante paucos annos integrum corpus S. Eugenii regis & martyris Roma allatum obtinuerim, qui modo in magna habetur veneratione, atque de ejus Vita & translatione quædam habeam documenta, uti acclusi libelli monstrabunt, optarem ego atque rogarem, ut R. V. hunc etiam sanctum Eugenium, si fieri adhuc possit, & ita visum fuerit, suis fastis ad XXIX Julii insereret: poterit autem, si auctores citati non satis fide digni videbuntur, addere, demere, augere, minuere, mutare, prout placebit. Utut sit de auctoritate de Vita ejus scribentium; hoc tamen certum est, quod scribitur de ejus inventione & translatione. Possem & referre quædam beneficia ab ipso ægris collata, quæ cum nondum sint approbata, omitto.

[117] [& libellum Germanicum] Benignissimus ille abbas de veritate Actorum dubitari quidem permittit, & nimiam nobis ea augendi, minuendi ac mutandi licentiam concedit; sed supponit, S. Eugenium istum ab hodierno hujus nominis Martyre non differre. Id manifestius apparet ex libello Germanico, quem idem abbas litteris suis adjunxit, & in quo post vulgarem Actorum synopsin solennitas translationis rhythmis Germanicis, choro musico, aliisque ejusmodi ornamentis decoratur. Huic libello etiam præfixa est imago, quæ S. Eugenium corona, sceptro, ac vestibus regiis exornat, & tamquam gloriosum Ursinensis monasterii patronum repræsentat. Infra istam effigiem æri incisa leguntur sequentia: Sanctus Eugenius rex & martyr, Romæ anno CCLXII passus, ibidem jussu sanctissimi Papæ Alexandri VII anno MDCLXVI cum S. Antonino socio martyrii ex cœmiterio Priscillæ a reverendissimo & illustrissimo archiepiscopo Octaviano Carrapha effossus, ac inde demum anno MDCLXVIII in imperiale monasterium Ursinense Ordinis S. Benedicti sub reverendissimo D. abbate Placido solenniter translatus est. Ex his communis istorum cœnobitarum persuasio satis intelligitur.

[118] Ceterum nos juxta desiderium reverendissimi abbatis de veris alicujus S. Eugenii reliquiis, [corpus hodierni S. Eugenii sibi tribuit,] ad monasterium Ursinense translatis, nullo modo ambigimus, cum illarum reliquiarum inventio, translatio, & licita veneratio in eodem libello legitimis instrumentis probentur; at præter nominis similitudinem nullum videmus fundamentum credendi, has reliquias spectare ad S. Eugenium martyrem, qui hac die in Martyrologio Romano refertur. Quod si hæc nominis similitudo ad id asserendum sufficiat, nos eodem fundamento contendere poterimus, corpus S. Eugenii regis in Domo Professa Antverpiensi Societatis nostræ conservari, cum martyrem istius nominis e cryptis Romanis acceperimus, & cum legitima licentia ipsum publicæ venerationi exponamus. Interim nemo nostrum id sibi persuadet; sed sacras illius reliquias veneramur tamquam veri martyris, cujus gesta ignoramus.

[119] Cœnobium Angelomontanum, quod inter Uraniæ Subsilvaniæque montes in Helvetia situm est, [& in Angelomontano Helvetiæ monasterio martyr ejusdem nominis] eodem jure ad S. Eugenium regem pertinere crederet corpus S. Eugenii martyris Roma acceptum, de quo R. D. Ignatius ejusdem monasterii abbas ad majores nostros ita scribit: Paucis abhinc annis Roma divini favoris eximium pignus montibus nostris illatum, sacrum videlicet sancti martyris Eugenii corpus, quod de mandato sanctissimi domini Alexandri VII ex cœmeterio S. Ciriacæ una cum aliis decem sacris corporibus extractum (inciso ipsius tumbæ lapidi cum palma nomine S. EUGENIUS M.) ab illustrissimo & reverendissimo D. Marcello Anania, eminentissimi D. Marii Cardinalis Ginetti tunc temporis vicarii generalis vices-gerente, anno Domini MDCLV prænobili D. Thomæ Candido Veneto, auratæ militiæ equiti cum facultate illud publicæ venerationi quacumque in ecclesia exponendi, datum, & ab eodem equite D. Thoma ultima Maii anno MDCLX reverendissimo & amplissimo DD. Ignatio prædicti monasterii Angelomontani abbati ac vallis domino absoluto, in capsa lignea sigillis eminentissimi D Cardinalis vicarii, ejusdemque vices-gerentis probe munita transmissum, eidemque reverendissimo D. abbati XXIX Junii anno MDCLX per virum honoratum Oswaldum Zelger Subsilvanum solenni ritu loco publico ad hoc deputato præsentatum & in manus consignatum est.

[120] Quod postmodum processione devotissima in dicti monasterii ecclesiam deportatum, [prodigiosa præstat beneficiæ] publicæque venerationi in sacello sanctorum principum Apostolorum Petri & Pauli expositum primo, quo fieri potuit, tempore aræ, ejusdem honori a præfato reverendissimo D. abbate Ignatio magnis sumptibus, recens conditæ, sacri corporis partibus prius inter se artificioso nexu commissis ac opere Phrygio insigniter exornatis, in forma leniter cubantis, impositum est. Et vero tanti sideris seu fulgor seu fama illico magnam tum incolarum devotionem, tum advenarum per invia ac devia quin & per abrupta montium affluxum ac frequentiam excivit; dum sanis subinde corporibus animæ sanitas, ægris vero corporum quoque curatio impertiebatur, adeo ut elapsis proxime tribus lustris & quod excurrit, miracula testium fide dignorum attestatione legitima rite comprobata numerum septingentorum facile excedant. Prodigiosam certe Martyris hujus beneficentiam altero a sacri corporis adventu die, e territorii nostri vasallis, primarius reverendissimi D. abbatis officialis, amanum vocant, Andreas Kuster, sexagenario major, vir qua bello qua pace insignis experientiæ ac prudentiæ expertus est. Is ex maligno, quo dudum periculose decumbebat, morbo indecore claudicans infimis a sancto Martyre precibus opem implorans, postridie subitam & constantem incolumitatem obtinuit.

[121] [multis reliquias suas pie visitantibus.] Fuere (ut variorum corporis languorum persanationes prudens præteream) qui vel quæ a multo tempore per enormia scelera, & quod gravius, per sacrilegas confessiones, in corpore ceteroquin sano, miseras & oppido contaminatas traherent animas, voto ad S. Eugenium facto, labes non confessione magis quam lacrymis feliciter eluerent. Magnum certe Dei amicum, sanctum & gloriosum martyrem Eugenium summi juxta ac infimi proclamant. Et sane pretiosam fuisse mortem ejus in conspectu Domini, qui tam gloriosum fecit sepulcrum ejus, vel ipsa, præter frequentiora miracula, argumento esse potest tota & tanta sacrorum anathematum, e regione sacelli ejus appensorum, copia, ut quod sæpius experti jam sumus, æternumque experturos nos pie speramus, merito solenni commemoratione frequentius accinamus: In servo suo sancto martyre Eugenio consolabitur nos Deus. Amen. Hæc fusius referre volui, ut omnes intelligant, reliquias ignotorum Sanctorum propter crebra miracula aut celebrem earum cultum non esse notioribus ejusdem nominis Sanctis adscribendas: Ursinenses enim non facile corpus S. Eugenii regis & martyris concedent Angelomontanis, quamvis apud hos posteriores plura & illustriora miracula patrentur. Nos pro utrisque nil præter nudum ejusdem martyris nomen stare existimamus.

[122] [Moniales Cistertienses in Bavaria putant,] Cœnobium monialium Cisterciensium in Bavaria inferiore, quod communiter Vallis felix seu vernacule Seeligenthal vocatur, & de quo Gaspar Jongelinus in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 3 pag. 21 consuli potest, anno 1668 e Romanis cryptis accepit corpus S. Antonini martyris, & eo loco plerique S. Antoninum illum ex hodierno Martyrum numero esse arbitrantur: nam in libello quodam Germanico, qui Monachii anno 1669 editus est, vulgaria SS. Floræ, Lucillæ & sociorum Acta ex Petro Equilino referuntur, & S. Antoninus tamquam tener, pulcher, ac nobilis adolescens Romanus describitur, atque cum Helio præfecto loquens in scenam præcipue inducitur, etiamsi in illis Petri Equilini, Actis nullum de his omnibus fiat verbum, sed solum S. Antonini nomen exprimatur.

[123] Idem libellus Germanicus pag. 15 & sequente asserit, S. Antoninum aliosque martyrii socios a Christianis sepultos fuisse in ecclesia S. Sebastiani extra urbem Romanam via Appia in cœmeterio Callisti, [ad se corpus hodierni S. Antonini translatum esse,] atque eo loco corpus istius Martyris per mille quadringentos quatuor annos, decem menses, ac viginti duos dies quievisse, donec Alexander VII Papa illud e cryptis istis extrahi permisit, quod deinde ad moniales Cistercienses solenniter translatum est; corpus vero S. Eugenii regis, tunc ex eadem crypta eductum, in Ursinensi ordinis Benedictini monasterio honorifice collocatum est, ut authentica instrumenta testantur. Nescio, qua auctoritate aut verisimilitudinis specie auctor istius libelli hunc sepulturæ locum SS. Antonino & Eugenio regi assignaverit.

[124] Nolo hic ei opponere Petrum Damiani, qui corpora SS. Floræ, [cui opinioni aliqua difficultas opponitur.] Lucillæ ac Eugegii regis in suburbio Ostiensi primum sepulta fuisse affirmat. Sed contradicit ipsis authenticis Ursinensis monasterii instrumentis, ad quæ nihilominus provocat: nam R. P. Joannes Laurentius a sancto Andrea, procurator generalis Carmelitarum Discalceatorum, anno 1667 in epistola, quam Ursinenses inter authentica translationis testimonia ad calcem sui libelli Germanici ediderunt, sic scribit: Cœmeterium, ex quo extracta sunt duo corpora sanctorum martyrum Eugenii & Antonini, fuit illud Priscillæ, quod non fuit expressum in litteris authenticis eorum, quia dictæ litteræ authenticæ fuerunt deductæ ex originali continente authenticam generalem omnium corporum, quæ extracta fuerunt eadem die ex cœmeteriis: attamen in capsulis particularibus signantur cœmeteria singulorum, quando excavantur, quorum omnium sum ego ipse testis, qui devotionis gratia præsens aliquando dictæ excavationi, vidi prædicta duo corpora simul extrahi ex eodem loco, sub eodem lapide sepulta, cum propriis eorum nominibus. At cœmeterium Priscillæ a cœmeterio Callisti longe diversum est. Quomodo igitur moniales Cistercienses affirmare possunt, corpus S. Antonini sui ex cœmeterio Callisti eductum esse? Hæc inter se concilient, si possint. Nos interim pergimus ad alium ejusdem catervæ Martyrem, quem nonnulli in Germaniam translatum fuisse existimant.

[125] Simon Mayr, Societatis nostræ sacerdos, Augusta Vindelicorum anno 1694 ad Janningum nostrum ita scripsit: [Corpus S. Theodori hodierni Augustæ Vindelicorum] Missum est nobis nuper Roma corpus S. Theodori martyris una cum litteris authenticis, & nostræ Societatis templo hic Augustæ donatum; jamque pro viribus sacra ossa ornantur, ut publicæ venerationi fidelium exponantur, quem in finem cogitamus etiam brevem ejusdem sancti Martyris vitæ, mortis, & martyrii epitomen typis edere, ut piis Catholicorum studiis & votis faciamus satis. Rogamus itaque R. V. ut, si quæ monumenta de hoc sancto Martyre exstent, ea vel paucis exscribi curet, & nobis communicare dignetur: de vita, inquam, de natione, ætate, conditione, morte & genere martyrii, si tamen quidpiam de his annotatum reliquit antiquitas. Sed metuo, ut aliquid exstet. Cum autem plures sint hujus nominis sancti Martyres, ut ne dubium relinquatur de nostro sacro pignore, scriptum est nobis Roma, esse reliquias S. Theodori martyris, cujus memoria celebretur in Martyrologio Romano ad diem XXIX Julii. Inquisivi ego in Baronio de hoc Sancto ad annum Christi CCLXII tomo 2 fol. 617, sed præter nomen & necem vix quidquam reperi. Itaque si quid porro documenti repererit R. V. obsecro, id nobis scribere, cum vacabit, dignetur.

[126] Janningus hisce litteris respondit, tum nomen Theodori sacri istius Martyris corpori recenter inditum, [& Mediolani conservari putatur.] tum cultui illius diem XXIX Julii gratias assignatum videri; ceterum de S. Theodoro, qui XXIX Julii memoratur, nihil exstare certi præter nomen, quod cum aliis, post sanctas virgines Floram & Lucillam passis, recensetur. Non habemus, quod huic Janningi judicio addamus præter alterum S. Theodorum, quem Petrus Paulus Bosca in suo Martyrologio Mediolanensi ad eamdem diem XXIX Julii sic annuntiat: Romæ sancti Theodori, cujus corpus Mediolani in ecclesia Conceptionis patrum Capucinorum religiose conservatur. In notis autem dicit, se hanc notitiam accepisse ex tabulario PP. Capucinorum, qui hodie peragunt Officium ritu duplici de S. Theodoro. An is S. Theodorus sit ex hodierna Martyrum caterva, aliis indagandum relinquo.

[127] [Suggeruntur rationes] Nemo hic nobis dicat (id ab indiscretis & rudioribus Catholicis nonnumquam objici audivi) critico hujusmodi examine devotionem populi erga sacras reliquias diminui, cum plebs cupiat nosse gesta illorum Sanctorum, quos veneratur. Sed respondemus, cultum Sanctorum, qui veritate niti debet, falsa plebis persuasione augendum non esse. Quod si fervor quorumdam intepescat, quia Sanctum illum ignotum esse intelligunt, concionatorum est plebeio isti errori occurrere, & auditores suos ad veram solidamque sacrarum reliquiarum venerationem hortari. Doceant illos, quod per intercessionem ignotorum Martyrum aliquando plura præstentur beneficia, dum eorum auxilium viva fide imploratur. Exemplo esse potest S. Eugenius, qui in Angelomontano monasterio colitur, & cujus invocatione plus quam septingenta miracula contigerunt, ut supra num. 120 ex amplissimi abbatis testimonio retulimus. Narrent terribilem punitionem æditui, qui reliquias cujusdam Sancti sibi ignoti contemnens, ab ipso Sancto apparente ita multatus est, ut postridie moreretur, sicut in opere nostro ad diem XXVI Maii, tomo VI ejusdem mensis pag. 440 ex fide dignis testimoniis refertur.

[128] Quod si concionator antiquiora hujus aut similis rei exempla populo velit proponere, [& exempla,] adeat Vitam S. Gregorii Magni, quæ in opere nostro ad diem XII Martii illustratur, ibique tomo II ejusdem mensis pag. 154 inveniet, quod patrata fuerint miracula per pannos, qui corporibus Sanctorum tantummodo fuerant admoti. Hinc idem S. Gregorius Papa Constantiæ imperatrici, reliquias S. Pauli Apostoli petenti, lib. 3 epist. 30 post alia sic respondet: Cognoscat autem tranquillissima domina, quia Romanis consuetudo non est, quando Sanctorum reliquias dant, ut quidquam tangere præsumant de corpore; sed tantummodo in pyxide brandeum mittitur, atque ad sacratissima corpora Sanctorum ponitur: quod levatum in ecclesia, quæ est dedicanda, debita cum veneratione reconditur, & tantæ per hoc ibidem virtutes fiunt, acsi illuc specialiter eorum corpora deferantur. Unde contigit, ut beatæ recordationis Leonis Papæ temporibus, sicut a majoribus traditur, dum quidam Græci de talibus reliquiis dubitarent, prædictus Pontifex hoc ipsum brandeum allatis forficibus inciderit, & ex ipsa incisione sanguis effluxerit.

[129] [quibus populus] Etiam de his pannis seu brandeis, contactu sanctorum corporum sacratis, intelligendus est S. Gregorius, dum lib. 2 Dialogorum cap. 38 Petrum ita interrogantem inducit: Quidnam esse dicimus, quod pletumque in ipsis quoque patrociniis Martyrum sic esse sentimus, ut non tanta per corpora sua, quanta beneficia per reliquias ostendant, atque illic majora signa faciant, ubi minime per semetipsos jacent? Tunc vero S. Gregorius interroganti Petro ibidem sic respondent: Ubi in suis corporibus sancti Martyres jacent, dubium, Petre, non est, quod multa valeant signa demonstrare, sicut & faciunt, & pura mente quærentibus innumera miracula ostendunt. Sed quia ab infirmis potest mentibus dubitari, utrumne ad exaudiendum ibi præsentes sint, ubi constat quia in suis corporibus non sint, ibi necesse est, eos majora signa ostendere, ubi de eorum præsentia potest mens infirma dubitare. Quorum vero mens in Deo fixa est, tanto majus habet fidei meritum, quanto illic eos novit & non jacere corpore & tamen non deesse ab exauditione.

[130] Hæc & similia exempla, quorum plura diligens concionator facile inveniet, [ad ignotorum Martyrum cultum excitari possit.] materiam suggerunt excitandi populum, ut etiam ignotorum Martyrum patrocinium magna fiducia imploret: si enim per brandea seu lintea, corporibus sanctorum Martyrum admota, fidelibus prodigiosa beneficia præstentur, quanto magis ea conferentur per ipsa sanctorum Martyrum ossa, de quorum veritate nullo modo dubitandum est, cum corpora hujusmodi Martyrum e cryptis Romanis ad alias regiones non transferantur, priusquam severum examen subierint, & in tumulis eorum certa martyrii signa reperta fuerint, ut apud Marcum Antonium Boldettum in Observationibus ad cœmeteria sanctorum Martyrum, Romæ anno 1720 Italice editis, potest videri. Ceterum hæc accuratius discutere volui, ut eadem opera refellerem mendacia hæreticorum, qui nos calumniantur, quasi sine ullis prudentiæ regulis obvia quælibet ossa avide pro sacris arripiamus & veneremur. Interea Catholici, contemptis eorum calumniis, juxta majorum suorum consuetudinem Sanctos pie colere pergant, & reliquias etiam ignotorum Martyrum debita veneratione prosequantur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
SIMPLICIO, FAUSTINO, ET BEATRICE
ROMÆ.

Sub Diocletiano

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus horum Martyrum; reliquiæ; Acta.

Simplicius Martyr Romæ (S.)
Faustinus Martyr ibidem (S.)
Beatrix Martyr ibidem (S.)

AUCTORE P. B.

Martyrum horum antiquissimam simul & constantem in Occidente venerationem cum vetusta monumenta, tum usus hodiernus ostendunt: adscripti enim leguntur hoc die Fastis Hieronymianis juxta probatissima quæque exemplaria, a Florentinio aliisque vulgata; [Horum cultus in Ecclesia Romana] in quibus tamen observari velim, Beatricis nomen aliquando luxari; ut in codice Epternacensi scribitur, Biatricis; in Blumiano Viatricæ. Exstant & orationes propriæ in eorumdem natali sub Sacrificium olim recitandæ, quæ videri possunt in Libris Sacramentorum tam Gelasianis apud Thomasium libro 2, capitulo 37, quam Gregorianis apud Pamelium (cujus præ ceteris codicem laudat idem Thomasius in præfatione ad opus quod citavimus) Liturgicorum tom. 2, pag. 321. Consule sis etiam Menardum in observationibus ad editionem suam ejusdem operis, pag. 171 & seq. Sunt vero orationes illæ apud Thomasium & Pamelium prorsus eædem, nisi quod apud hunc integre recitantur nomina martyrum Simplicii, Faustini & Beatricis; apud illum vero magis barbare, Simplici, Faustini, & Viatricis. Hoc etiam peculiare omnino est codici Gelasiano, quod Martyrum nostrorum natalem solus collocet non IV, ut omnes, sed V Kal. Augusti.

[2] Sequuntur antiqua Kalendaria Frontonis & Allatii; [antiquissimus probatur] itemque Martyrologia, ut Romanum vetus, Wandelberti, Rabani, Adonis, Usuardi, Notkeri, & (ut cetera præteream) Romanum hodiernum; sed omnia ad hunc, quem diximus, diem IV Kal. Augusti. Horum, ne fastidio sint, singulorum textus assignasse sufficiat; unum pro omnibus Adonianum accipe, unde Actorum nostrorum vetustatem intelligas; sic enim habet: Item eodem die (IV Kal. Aug.) natale sanctorum martyrum Simplicii, Faustini & Beatricis, temporibus Diocletiani & Maximiani: qui post multa ac diversa supplicia jussi sunt capitalem subire sententiam; & ligato saxo in collo eorum, jactari per pontem, qui vocatur Lapideus, in Tiberinis rheumatibus. Quorum corpora Dei nutu inventa sunt a beata sorore eorum Beatrice & a beatis presbyteris Crispo & Joanne, & sepulta sunt in loco, qui appellatur Sextum Philippi, via Portuensi, quarto Kalendas Augusti.

[3] Beatrix autem, soror Martyrum, cum moraretur apud venerabilem Lucinam, factum est, [ex Marliis & libris Sacramentorum.] ut quidam vicinus possessor Lucretius ambiret possessiunculam ejus. Pro hoc itaque fecit teneri sanctam Beatricem, & duci ad sacrificandum. Tunc beata Beatrix exclamavit: Christiana sum; non sacrifico dæmoniis. Ducta est itaque & carcerali custodiæ mancipata. Cumque in Dei nomine libere ageret, fecit eam ambitiosus Lucretius præfocari noctu. Quam venerabilis Lucina juxta sanctos Martyres, germanos ejus, sepelivit quarto Kalendas Augusti. Post hoc ingressus prædium Sanctorum Lucretius, dum ibi epularetur, quædam mulier infantulum lactabat. Qui infantulus coram omnibus in convivio vocem emisit: Audi, Lucreti: occidisti, & invasisti; ecce, datus es in possessionem inimici. Ad hanc vocem invasus est a maligno spiritu ibi in convivio, & per tres horas vexatus, emisit spiritum. Hæc ille medio circiter seculo nono, ex Actis, ut patebit, infra producendis.

[4] Eumdem quoque cultum arguunt translationes reliquiarum variæ; [S. Leo PP. II transtulit eorum corpora ad Ecclesiam S. Pauli,] quarum unam refert Anastasius Bibliothecarius ad S. Leonem PP. II, de quo ita scribit: Hic fecit ecclesiam in urbe Roma juxta sanctam Bibianam, ubi & corpora Sanctorum Simplicii, Faustini & Beatricis, atque aliorum Martyrum recondidit, & ad nomen beati Pauli apostoli dedicavit sub die vigesima secunda mensis Februarii; ubi & dona obtulit; idque anno, ut contendit Pagius, Christi 683. Cum vero hic nulla fiat mentio loci, unde hæc tum corpora ad ecclesiam S. Pauli allata fuerint, incertum est, primane hæc fuerit eorum translatio, an hanc aliæ præcesserint: & primam quidem hanc fuisse indicat Octavius Pancirolus in Thesauris almæ Urbis absconditis, regione 2, ecclesia 45, quæ est S. Mariæ Majoris, pag. 261; cum asserat, ab eodem S. Leone eruta tunc fuisse hæc corpora ex cœmeterio jam dicto in via Portuensi, ubi primum condita fuerant. Verum hujus rei testem requirimus antiquiorem.

[5] Certius est, translationem hanc alias, sed longo intervallo, [qua collapsa, partim ad S. Mariam Majorem delata sunt,] esse consecutas; id quod ipsæ testantur reliquiæ, aliis modo locis collocatæ: nam teste Aringho Romæ subterraneæ tom. 1, lib. 2, cap. 20, num. 5, cum ecclesia S. Pauli vetustate collapsa jam esset, inde sanctorum Simplicii, Faustini, & Beatricis corpora … in S. Mariæ Majoris basilicam, una cum ipsa marmorea arca, ubi asservabantur, delata, pio ac religioso fidelium cultu deinceps custodienda deposita ibidem fuere. De arca illa ibidem num. 1 hæc scripserat: Quorum (nempe Simplicii & Faustini) marmoream arcam, in qua depositi primum fuerant, in sacrario basilicæ S. Mariæ Majoris, inscriptione hac prænotatam, diligenter olim suspeximus, videlicet:

MARTYRES SIMPLICIVS ET FAVSTINUS QVI PASSI SVNT IN FLVMEN TIBERE, ET POSITI SVNT IN CIMITERIVM GENEROSES SVPER PHILIPPI.

Ita Aringhus; & fere etiam Baronius in annotatis ad hunc diem in Martyrologio. Ex hac porro satis alioqui barbara epigraphe colligendum videtur, S. Beatrici tumulum illum cum Fratribus suis non fuisse communem; cum horum tantummodo nomina præferat. Cetera istic notata ex Actis & annotatis lucem accipient.

[6] Eamdem translationem loco mox assignato recenset Pancirolus, [partim ad S. Nicolaum in Carcere, & S. Andream de Valle.] sed & tertiam simul adstruit; cum dicta tria corpora non integra narret esse apud S. Mariam Majorem, sed mediam eorum partem asservari in ecclesia, S. Nicolai in Carcere dicta. Fatetur interea, ignorari omnino tempus tum divisionis hujus, tum translationis utriusvis. His adjungi potest quarta, qua reliquiarum S. Beatricis pars notabilis devenit ad ecclesiam, S. Andreæ de Valle nuncupatam; ut in Hemerologio sacro Urbis, die XXIX Julii, tradit Carolus Bartholomæus Piazza his verbis: Festum (SS. Simplicii, Faustini & Beatricis, de quibus ibi disserit) celebratur in basilica S. Mariæ Majoris, ubi corporum eorum pars magna servatur; & in ecclesia S. Nicolai in Carcere, ubi est pars altera; & ad S. Andream de Valle, ubi S. Beatricis exponuntur insignes reliquiæ. Et hæ Romæ quidem celebrantur, tametsi etiam cum exteris ecclesiis communicatas fuisse oporteat, cum & Bononiæ aliquas repererit Masinius; & si Nicolao Bertrando credimus, S. Simplicii corpus, aut saltem pars ejus insignis Tolosam in Gallias pervenerit. Et vel Tamayo, id genus pignorum avidissimo, non ignobilem partem haud gravate concederem, si ea acquiesceret; minime vero, cum totum ipse S. Beatricis, & quidem hujus corpus sibi vendicat, sub Gregorio XIII, ut pro sua auctoritate audet asserere, inventum; quod postmodum, nempe anno 1649 Innocentius X, ad Mariam Annam Hispaniæ reginam Mediolanum miserit per Cardinalem Ludovisium. Non negaverim equidem, sacrum aliquod corpus, sub eo nomine, sanctis quibusque feminis facile aptabili, reginæ isti dono datum, ast hujus S. Beatricis fuisse, unde vel remote colligi possit, prorsus non invenio: ut proinde admittendam continuo non censeam turgidam hanc Tamayi annuntiationem: In regali Scurialensi cœnobio, beatæ Beatricis virginis & martyris, sororis sanctorum Simplicii & Faustini, quæ cum in ergastulo suffocata explevisset agonem, Gregorio XIII Pont. Max. inventa & honorifice cum fratribus sepulta est. Nunc vero ejus sacra lipsana S. D. N. Innocentius X Pont. Max. Serenissimæ Mariæ Annæ Hispaniarum reginæ Catholicæ, inter alia pietatis munera, in itineris tutelam emisit, quæ in Hispaniam advecta, locum in regali cœnobio seculis permansurum invenere. Cum his confer quæ habentur in Martyrologio Novocomensi, ut de antiquiori possessione facias conjecturam.

[7] [Acta Mss. erant jam inde a seculo 9 separata ab Actis S. Anthimi presb. & M. interpolatis,] Acta Martyrum nostrorum, qualia typis edidit Mombritius tom. 2, fol. 293, exstant in plurimis ac pervetustis Codicibus manu exaratis; ut sunt in Museo nostro signati Q Ms. 6, Q Ms. 7, aliique, sed minus antiqui; tum alibi plures, ut in archivo ecclesiæ Audomaropolitanæ, in cœnobio Præmonstratensium canonicorum Windbergensi in Bavaria, a quibus eorumdem Actorum apographa jam olim accepimus; item alii, ad quos hæc apographa examinata fuerunt, in monasterio Cartusiæ Brugensis, in cœnobiis S. Maximini & S. Martini Treviris, in bibliotheca quondam celebri Belfortiana; his adde codices Romanos, Vaticanum & Vallicellensem, quos hic ceteris congruere patet ex fragmentis illis Actorum nostrorum, quæ profert Aringhus, supra num. 5 citatus. Quid plura? Adonem hæc eadem vidisse ac descripsisse propemodum nemo dubitabit, ubi elogium ex illo datum cum Actis hisce contulerit.

[8] Eadem, quamquam paulo succinctius, habes in Actis S. Anthimi presbyteri & martyris, [quibus antea fuerant inserta, forte a quodam Actorum interpolatore;] quæ dedimus ad XI Maii, imo potius in Actorum illorum appendice, seu capite tertio. Et licet passim in codicibus occurrant sic, ut modo producentur, ab Actis S. Anthimi eorumve appendice separata, & in plerisque quidem codicibus illis Acta S. Anthimi nulla prorsus legantur, ne in illo quidem, quem secutus est Ado (utpote qui nudam S. Anthimi die XI Maii memoriam proponit, nihil adjungens elogii) putamus tamen, Acta Martyrum nostrorum nequaquam seorsum, ut nunc exstant, fuisse composita, sed simul cum Actis S. Anthimi, aut horum appendice, sive capite tertio. Manifestum id faciunt, quæ juxta omnes codices num. 2 narrantur de corniculis duobus singulas quotidie nuces ad SS. Lucinam & Beatricem afferentibus; quæ omnino ita respiciunt ea, quæ in Actis S. Anthimi cap. 3, num. 12 præcedunt, ut sine illis intelligi non possint; ideoque forsitan ab Adone, Notkero, Petro de Natalibus lib. 6, cap. 153, Jacobo de Voragine cap. 99 in Actorum nostrorum epitomis omissa sunt; quia nullus eorum S Anthimi Acta viderat; sine quibus, quid sibi vellent in Actis Martyrum nostrorum corniculæ, divinare non poterant. Avulsa igitur hæc ab illis fuisse primo credimus, ac sic deinde separatim in varios codices transiisse. Nisi quis velit, in Actis S. Anthimi & sociorum multa fuisse de variis Martyribus seorsim primo scripta, quæ deinde in massam unam non sine interpolatione coaluerint, a qua denuo abstracta fuerint Acta hæc nostar, cornicularum episodio vitiata.

[9] Episodium dixi, ut mitius agerem, quam Tillemontius nota 1 in S. Lucinam, Monum. eccles. tom. 4, [Unde & nunc incorrupta non sunt; fide tamen in plerisque digna.] pag. 758, ubi fabulam illud appellat. De eo certe nihil est in Actis melioris notæ S. Sebastiani M. die XX Januarii pag. 278; ubi tamen occasio erat rem eamdem, si re vera contigisset, verbo saltem uno indicandi. Idem omittit Baronius ad annum Christi 302, num. 114, ubi Acta nostra compendio tradit, addens in margine, ea esse in aliquibus corrigenda; quod intellexisse videtur primum quidem de hoc ipso episodio, cum illud ipse supprimat; tum de vitiis quibusdam syntacticis aut similibus levioris momenti: nam quod ad narrationis substantiam pertinet, eam adhibet ipse, nil corrigens. Et sane quid in illis carpi merito possit ultra, non video; saltem si per se spectentur Acta, rescissis iis, quæ hæc antecedunt & sequuntur in Actis S. Anthimi cap. 3, quæque huc proprie non pertinent. Quod enim Tillemontio Monum. eccl. tom. 4, pag. 560 displicere visa sit narratio cædis & occupati prædii S. Beatricis per Lucretium, hominem, ut ille ponit, privatum, id leve est: privatum etenim non fuisse Lucretium, satis Acta produnt num. 2; tametsi ex officio publico minister undequaque perfidus privatum sectatus esse commodum dicatur. Corrigendum ergo quidem cum Baronio monumentum hoc antiquitatis putamus; at nequaquam Tillemontio assentiendum, qui illud pag. 559 aptum esse negat ad fidem ullam faciendam; cum tamen eodem istic utatur; & quorsum, obsecro; nisi ad fidem faciendam? En igitur ipsa

ACTA
Ex editis Mombritii & plurimis Mss.

Simplicius Martyr Romæ (S.)
Faustinus Martyr ibidem (S.)
Beatrix Martyr ibidem (S.)

BHL Number: 7790


AUCTORE P. B.

Temporibus Diocletiani & Maximiani, sceleratissimorum imperatorum, multi Christianorum necati sunt in urbe Roma propter nomen Domini nostri Jesu Christi. [Simplicium & Faustinum fratres martyres sepelit Beatrix soror,] Eodem autem tempore contigit, ut quædam, Beatrix nomine & opere, quæ erat soror sanctorum Simplicii & Faustini, qui pro nomine Domini nostri Jesu Christi multa & diversa supplicia, quæ illata sunt eis a carnificibus, jussi sunt capitalem subire sententiam a; & corpora eorum, ligato saxo in colla eorum, sic mitterentur b per pontem, qui vocatur Lapideus c, in Tiberinis rheumatibus d: quorum corpora Dei nutu inventa sunt juxta locum, qui appellatur Sextus Philippi e, via Portuensi f. Tunc beata Beatrix una cum beatis Crispo & Joanne presbyteris g aliisque Christianis levaverunt corpora sanctorum martyrum Simplicii & Faustini de fluvio, & sepelierunt ea ibi in Sexto Philippi h, quarto Kalendas Augustas. Et hæc, ut diximus, beata, Beatrix nomine, eorum soror, posteaquam suis sepulturam fratribus Martyribusque Christi fecit, venit ad venerabilem Lucinam i, & apud eam morata est per menses septem k, in quo omni spatio semper duæ corniculæ cum singulis nucibus advenerunt l.

[2] [ubi & ipsa deinde Martyr sepulta fuit,] Factum est autem, ut quoddam prædium, quod fuerat beatæ Beatricis commune cum Fratribus, vicinus possessor ambiret. Tunc itaque fecit tenere * beatam Beatricem & duci ad sacrificandum idolis. Tunc beata Beatrix dixit ad eos: Ego non sacrifico dæmoniis, quia Christiana sum. Quare Lucretius dixit ad eam: Accede nunc, & sacrifica magnæ deæ Dianæ, & libera te a diversis suppliciis, quæ te exspectant. Itaque beata Beatrix exclamavit voce magna dicens ad eum: Numquam tibi bene sit m, Lucreti; ego jam tibi dixi, quia Christiana sum, & Domini mei Jesu Christi ancilla; & reprobis idolis tuis numquam sacrifico. Quibus auditis, jussit eam Lucretius carcerali custodia mancipari, quousque de ea cogitaret n. Cumque in Dei nomine obstitisset *, fecit eam ambitiosus vicinus Lucretius præfocari noctu a servis suis; & sic tradidit spiritum Domino: quam etiam sancta ac venerabilis Lucina una cum suis sanctissimis Fratribus ibi in Sexto Philippi sepelivit quarto Kalendas Augustas o.

[3] Post hæc autem ingressus est prædium Sanctorum, & fecit Lucretius convivium, [Deo necem ejus ulciscente; & per eam revelante finem persecutionis.] in quo insultans * Sanctis Dei, dum epulantur * & esset ibi mulier, quæ filium suum lactabat, ille infantulus, pannis involutus, vocem emisit in convivio coram omnibus, dicens: Audi, Lucreti; occidisti & invasisti: ecce, datus es in possessionem inimici. Ad hanc vero vocem impalluit Lucretius, & tremor ac timor invasit eum; statimque etiam satanas in eum ingressus, ibi in convivio per tres horas vexavit eum, quousque spiritum ejus tolleret. Tantus autem metus irruit in omnes, qui aderant, ut simul omnes ad Christianos confugium facerent, & Christiani facti, omnibus enarrarent passionem sanctæ ac beatæ martyris Beatricis, virginis Christi, in convivio vindicatam. Lucina autem venerabilis femina cum fugeret, asperitate territa passionis, apparuit ei sancta Dei Beatrix, dicens: Noli abscedere: quia in hoc mense pax dabitur ecclesiis Christi p. Quod factum est, Domino auxiliante, & regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Per sententiam capitalem intelligit Tillemontius, ubi de S. Lucina, tom. 4, pag. 559, illam, qua capita Martyribus amputata fuerint. Sed si est ita; quomodo post resecta capita, ligato saxo in colla eorum, mitti poterant in Tiberim? Malim ergo capitalem accipere sententiam pro ea, quæ necem qualemcumque imperaret: atque adeo præfocatos fuisse aquis Tiberinis hosce Fratres existimo; id quod inscriptio supra num. 5 exhibita non obscure confirmat.

b Ita codices fere omnes. Sed patet, nullam hic esse syntaxim. Vel igitur restituenda est ex Actis S. Anthimi XI Maii, vel ita legendum cum vetustissimo Ms. S. Audomari: Eodem autem tempore sanctus Simplicius & sanctus Faustinus pro nomine Christi post multa ac diversa supplicia, quæ illata sunt eis a carnificibus, jussi sunt capitalem subire sententiam; & corpora eorum, ligato saxo in colla eorum, mittebantur per pontem, qui vocatur Lapideus, in Tiberinis rheumatibus. Quorum corpora Dei nutu inventa sunt juxta locum, qui appellatur Sexto Philippi, via Portuensi. Tunc beata Beatrix una eum beatis Crispo & Joanne &c.

c Qui vulgo Lapideus, sed a prudentioribus Lepidi vocatur, inquit hoc die Notkerus in Martyrologio. Appellatur & Sublicius & Æmilius, estque unus ex antiquis octo pontibus Tiberi Romæ impositis, idemque, quem defendit Horatius Cocles, donec a tergo abrumperetur, quemque pro ligneo lapideum postea fecit Æmilius Lepidus, teste Leandro Alberto in descriptione Latii, ubi de hoc plura legi possunt. Vide & Aringhum Romæ subterran. tom. 1, lib. 1, cap. 6 num. 10.

d Id est, in fluenta Tibernia: rheuma enim Græce fluxum sonat. Tiberis vero cui notus non est?

e Codices alii habent Sexto Philippi; plerique Sextum Philippi; codex S. Martini Treviris, Sexto milliario Philippi. Variant quoque hic exemplaria Martyrologii Hieronymiani apud Florentinium. Sunt, qui existiment, vocatum sic fuisse locum, quod sexto ab Urbe milliari distaret; sed longius abfuisse, docet Aringhus Romæ subterraneæ tom. 1, lib. 2, cap. 20: ubi de hoc loco unice agit. Mirabilis ergo prorsus hæc fuit inventio sacrorum corporum, ut quæ sine manifesto prodigio tot milliaribus abripi non poterant flumine, cum essent colligatis depressa saxis; neque adeo ibi quæri aut inveniri potuisse videntur sine divino quodam indicio.

f Via Portuensis erat, quæ juxta ripam Tiberis Roma ducebat ad Portum Trajani; sicut Ostiensis appellabatur, quæ juxta ripam adversam strata fuit usque ad ostia Tiberina.

g De SS. Crispo & Joanne agendum erit cum Martyrologio Rom. die 18 Augusti.

h Ubi nimirum cœmeterium erat Generoses, juxta epigraphen in commentario num. 5 propositam. Adi Aringhum paulo ante citatum.

i Colitur S. Lucina die 30 Junii, quando de illa est actum. Ex hoc autem loco verisimile videtur, quod observavimus in Actis S. Sebastiani M. die 20 Januarii cap. 11, num. 36, eamdem esse Beatricem hanc nostram cum illa, quæ dicitur ibidem cum S. Lucina de sacro fonte suscepisse feminas a S. Polycarpo tinctas.

k Ita & in Actis S. Anthimi, & hic in plerisque codicibus; in quibusdam tamen, ut Audomaropolitano, & nostro P Ms. 157 legitur per dies septem.

l Adi Commentarium num. 8 & 9.

m An & hoc corrigendum est; an potius explicandum eo modo, quo apud interpretes Scripturæ sacræ illud Petri Actorum cap. 8 vers. 20: Pecunia tua tecum sit in perditionem?

n Hæc & similia sane homini privato non quadrant, qualem hunc Lucretium statuit, nescio quo fundamento, Tillemontius.

o Hoc est, eodem mense ac die, quo Fratres ejus, sed non eodem anno, ut patet ex numero præcedenti.

p Tillemontius in S. Lucina tom. 4 Monum. pag. 560 suspicatur, hic prædici pacem illam qualemcumque, quæ ecclesiis, maxime occidentalibus, accidit, cum Dioclentianus & Maximianus Herculeus imperio cesserunt mense Maio anni 305.

* al. teneri

* codd. al. perstitisset; al. libere ageret; al. perseverasset.

* al. insultabat; al. insultabant

* al. epularetur; al. epularentur.

DE SS. MARTYRIBUS ROMANIS VIA PORTUENSI
ABSEODO, RUFO, ABDO, PONTIANO ET NICETO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Abseodus Martyr Romæ (S.)
Rufus Martyr ibidem (S.)
Abdo Martyr ibidem (S.)
Pontianus Martyr ibidem (S.)
Nicetus Martyr ibidem (S.)

J. B. S.

Jam dixi, horum antesignanum in codice Epternacensi adstrui Philippum, qui non ad proprium Martyris nomen, sed ad cœmeterii, ad Sextum Philippi referendus est: ubi & id etiam in eodem codice notandum, quod hanc classem cum tribus fratribus, jam relatis, Simplicio, Faustino & Beatrice confuderit; in Lucensi vero atque in Blumiano Felix aliquis immisceatur, qui cum Africæ positione melius infra recurrit. Purior est Corbeiensis annuntiatio, ubi tamen pro Niceti legitur Diceti.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AFRICANIS
FELICE, NICETA VEL NITICA, POSTINIANA VEL POSTUNIANA, ET PHILIPPO,
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Felix Martyr in Africa (S.)
Niceta Martyr in Africa (S.)
Postiniana Martyr in Africa (S.)
Philippus Martyr in Africa (S.)

J. B. S.

Hos quatuor Martyres Afros esse, colligere me cogunt codices Lucensis & Corbeiensis: tametsi Epternacensis post nomen Felicis insertam habeat particulam alibi: in eo præterea a reliquis dissentiens, quod inter Postinianam & Philippum Patruinam intrudat, quæ ab aliis ad ultimam classem reducitur; ut proinde ad solos quaternos martyres tota hæc turma restringatur, cum ea sola differentia, quam in ipso titulo expressimus, quod pro Nicetæ, Corbeiensis legat Niticæ, solus vero Epternacensis Postunianæ. Nihil præterea recurrit quod observatione dignum sit.

DE SANCTIS MARTYRIBUS INCERTI LOCI
ANASTASIA, PHILIPPO, SATURNINO, CÆLESTIO, PATRUNIA ET PELAGIA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Anastasia Martyr incerti loci (S.)
Philippus Martyr incerti loci (S.)
Saturninus Martyr incerti loci (S.)
Cælestius Martyr incerti loci (S.)
Patrunia Martyr incerti loci (S.)
Pelagia Martyr incerti loci (S.)

J. B. S.

In variis nostris codicibus varie dispositi Sancti, ordine hic descripto recensendi videntur. Jam monui Patruinam in Epternacensi transpositam fuisse, quæ in Lucensibus Patrunia dicitur. Magis etiam a genuino textu recedit Corbeiensis, dum pro Pelagia quæ agmen claudit, Jocundinum, nescio quem, aliis prorsus ignotum substituit. Nimis quam manifestum est, aliorum codicum auctoritatem hic præferendam.

DE S. FAUSTINO CONFESSORE
Tuderti in Umbria.

[Commentarius]

Faustinus conf., Tuderti in Umbria (S.)

J. B. S.

Tudertina civitas jam in Actis nostris satis nota est: de Martano autem seu Martulano episcopatu, jam pridem antiquato, agit Ughellus tomo 10 novæ editionis col. 129, cujus primum episcopum S. Brutium retulimus ad IX hujus mensis; [De ejus cultu Tuderti] de altero S. Felice pauca dicturi XXX Octobris. Hæc nos ducunt ad S. Faustinum qui S. Felicis discipulus fuisse supponitur, origine, ut volunt Martanus, Tuderti vero honoratus, de cujus ætate aut gestis nihil usquam traditum est, ut gratis plane notarit Ferrarius, vixisse sub Diocletiano & Maximiano. Neque sane in sacris Fastis nostris vel memoriam reperias præterquam in solo Martyrologio Romano, in hac parte a Baronio aucto, ut qui in annotatione nihil alleget præter vetera monumenta ecclesiæ Tudertinæ, quæ ad nos, inquit, allata sunt: ea utique quibus subinde usus est Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, expresse asserens, se ea accepisse ex Officiis ecclesiæ Tudertinæ, recens Romæ approbatis; puta sub elapsi seculi principium, quibus quod adderent nec Jacobillus de Sanctis Umbriæ, nec Possevinus de Tudertinis quidquam magnopere habuere, id nos unice docentes, coli istic Sanctum Officio duplici, sub ea lectione, quam hic ex Ferrario subjicimus:

Faustinus S. Felicis episcopi Martani discipulus, cum magistrum suum martyrio afficiendum accepisset, [exstat lectio.] ad illum veniens ad fortiter mortem pro Christo perferendam hortatus est. Cum vero magistrum sepelisset, ad ejus sepulchrum manens visiones Angelorum habere meruit. Is basilicam in S. Felicis honorem ab episcopo Spoletano inchoatam perfecit. Tandem post magnas persecutiones, & calamitates, quas sanctissime vivens perpessus est, miraculis clarus migravit in cælum IV Kal. Augusti. Cujus nomini a civibus Tudertinis, in agro haud procul a castro, quod vulgus S. Faustini villam appellat, ecclesia constructa & dedicata est.

DE SANCTA SERAPHINA
Ex Martyrologiis

[Commentarius]

Seraphina (S.)

AUCTORE J. B. S.

Nudum hic nomen profero absque ullo virginis aut martyris titulo, quod eum expressum non repererim, neque de gestis, patria aut ætate vel verbum uspiam. Mamiam nominari, id fateor, at frustra a me quæsitam, vel in ipsa Armenia minore, ubi ipsam Ferrarius, [Solo nomine nota] divinando, opinor, collocaverat. Minus etiam queo perspicere, quid Castellanum moverit, ut ad marginem notaret circa annum CCCCLXII, utpote de qua jam dixi, nihil a me præter solum nomen repertum, & quidem post longam tædiosamque disquisitionem. Ignorasse prorsus Baronium de qua Sancta ibi ageretur, ex eo manifeste patet, quod sola hæc verba annotarit: Tam in Martyrologio antiquo Romano, quam in veteri Ms. de ea habetur mentio hoc die. Quale istud Ms. sit, nescio; nisi codicem Strozzianum viderit, quem habes in auctariis Usuardinis. Porro Romanum antiquum, quod ipse appellat, non aliud est quam Belini secundum morem curiæ Romanæ, in quo sic plane legitur: In Mamiensi civitate, sanctæ Seraphinæ. Grevenus pro Mamiensi substituit Mamerti: pejus etiam Maurolycus Hamiensi, ex quibus, uti & ex Molano lucis tantumdem hauseris.

Atque hic manum subduxeram, ulterioris indagationis pertæsus, dum aliud agens, [a Tamayo mire depingitur.] incidi in Tamayi Martyrologium Hispanicum, ubi prima ipsa laterculi annuntiatione tam multa, tam putide fingi potuisse vehementer miratus sum. Audi commentum purum, putum: Mamiæ in Gallæcia Hispaniæ, S. Seraphinæ virginis, quæ cum a B. Jacobo Apostolo, fidei rudimenta perciperet, & postea orationibus, jejuniis & caritatis operibus vacaret, ad Sponsum castitatis flore migravit. Ita ille, in obscura quæque grassari solitus, & favente Juliano suo geographiam & topographiam ad nutus suos inflectere. Et notas quidem suas a novo mendacio exorsus est, dum ait recoli ipsam, nempe S. Seraphinam, in antiquo Martyrologio Romano Rosweydi, quod nescio an a limine umquam salutaverit. Tum vero alia ex symmistis suis comminiscens, sus deque vertit omnia, quæ hic pluribus piget refellere. Aulum Halum non moror, neque Actorum seriem ex Juliano Toletano inverecunde compaginatam, usque adeo ut vel ipsius obitus annum, nempe 56 ex Dextri conjecturis assuere non dubitaverit.

DE S. CALLINICO MART.
GANGRÆ IN PAPHLAGONIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus ex Martyrologio Romano ac Fastis Græcis, elogia, palæstra martyrii, Acta.

Callinicus M., Gangræ in Paphlagonia (S.)

AUCTORE J. P.

Gloriosus ille Christi Athleta ab hesterno die inter Prætermissos ad hodiernum rejectus, inscribitur Martyrologio Romano, hisce verbis eum commemoranti: Gangræ in Paphlagonia S. Callinici martyris, qui virgis ferreis verberatus, aliisque suppliciis cruciatus, [Cultus apud Latinos ac Græcos:] tandem in fornacem injectus, spiritum Deo reddidit. Apud Græcos memoria ejus vulgatissima est, uti liquet ex eorum Fastis, nimirum Typico S. Sabæ, Menologio apud Canisium, Menæis magnis prælo editis, Synaxario Basiliano Calendario, quod vulgavit Genebrardus, Horologio utroque, Anthologio; Horologio item seu Horis canonicis monachorum Basilianorum Cryptæ Ferratæ, apographis denique Ambrosianis; ut Martyrologium Arabico-Ægyptium, ac Menologium Slavo-Russicum præteream, & Kalendarium Ruthenorum apud Possevinum; in quo vocatur Callimachus; nonne minus recte, quia non satis conformiter ad tot alia exemplaria, quæ Callinicum constanter scribunt?

[2] Menæa citata præter versum acrostichum, aptant ipsi post secundam ejus annuntiationem sequentes versiculos: [versiculi ex Menæis excusis:]

Βληθεὶς Καλλίνικος ἐν καμίνῳ,
Τὸ νικοκαλλὲς εὗρε καὶ θεῖον στέφος.
Εἰκάδι ἀμφ᾽ ἐνάτῃ φλὸξ Καλλίνικον κατέδαψε.

Dum Callinicum flamma fornacis vorat,
Pulcri triumphi lauream a Deo obtinet.
Vicena nona flamma exussit Calinicum.

Allusio est in nomine proprio Καλλίνικος & adjectivo νικοκαλλὲς: quæ pulcri triumphi vel pulcre triumphantis significato reddere possis Latine.

[3] Ex elogiis illud integrum Latine hic verto, quod apud nos habetur Græce sub finem tomi 1 mensis Julii, [elogium ex Synaxario Basilii imperatoris,] in Synaxario Basilii imperatoris. Sic itaque sonat: Callinicus Christi martyr fuit ex regione Ciliciæ. Dum vero Christianus esset, & verbum Dei doceret, auctor erat, ut abstinerent a rebus vanis, Christum autem omnium factorem agnoscerent: unde comprehensus, ad præsidem ductus est, & omnigenis ab ipso tormentis subjectus: ferreaque calceamenta indutus clavis acutis instructa, coactus est currere ante equos, usque ad civitatem Gangrensem, quæ distabat stadia sexaginta: & postquam pedes emensus esset sexaginta stadia, & vidisset, quod milites, qui se abducebant, præ siti animo linquerentur, fusis precibus, eduxit aquam e terra, & potavit eos. Et dum ad Gangrensem pervenerat civitatem, in carcere conclusus est; ac paucis post diebus a carcere ejectus, & coactus Christum negare, & morem non gerens, igne vivendi finem fecit: ac pretiosum ipsius corpus manibus Christianorum in ipso loco, ubi martyrium compleverat, depositum est.

[4] Porro Gangra seu Gangre; Gangræ item numero plurali & Gangra, [in quo posita Gangra martyrii palæstra] urbs est in Paphlagonia mediterranea, caput gentis ac regia sedes. Ultimus Paphlagoniæ rex fuit Deiotarus, Castoris filius, cognomento Philadelphus Morzeos regiam habens, & Gangra oppidulum simul ac castellum, teste Strabone lib. 12. Urbs ista magis innotuit synodo ibi habita; de qua Labbeus tom. 2 Conciliorum a col. 413; notatque Severinus Binius ibidem col. 428 ex Stephano, quamdam hujus nominis urbem fuisse in Arabia felice, & ex Niceta quamdam item Gangram Ponti indicat. In titulo autem dictæ synodi recte quidem Gangra hæc nostra attribuitur Paphlagoniæ; sed ibidem expungendum censemus, seu regione Pelasgorum, quod ab alio quodam perperam hic adjectum sit. Et vero adjectio ista recte abest a novissima Conciliorum editione, a nostro Joanne Harduino vulgata. Etenim auctore Plinio lib. 4, cap. 4, Peloponnesus, .. ante appellata fuit Pelasgia, Græciæ in Europa peninsula.

[5] [hic elucidatur:] Porro situm urbis Gangrensis assignat Cellarius in mappula expansa ante librum 3 Geographiæ antiquæ; quem tamen ibidem cap. 8, pag. 192 fatetur, difficile esse invenire: quia nec Ptolomæus habet, neque in Itinerariis apparet; præterquam quod Peutingeriana tabula Gangaris exstat, quæ haud dubie, inquit, Gangra est: unde iter Pompelopolim per XXXV dirigitur; hinc Synopen per XXVII. Quæ si ita sunt (nec vero certiora habemus) magnopere errant, qui ad flumen Halyn ponunt, ut fit in indice Conciliorum etiam Labbei editionis, col. 122 Apparatus prioris. Sed non videmus, quod adeo magnopere errent illi; nam tametsi fluvio isti, prout notatur in eadem mappula, proxime & immediate contigua non sit Gangra, si tamen ad cum aliqua loci latitudine accipias pro versus, sic impactum a Cellario errorem vel excusabis vel saltem aliquousque mitigabis. Atque hæc quidem de palæstra martyrii in producto Sancti elogio expressa.

[6] [cui in substantia consonant alia elogia: ædes Sancti CPoli; Gangræ item cum reliquiis.] Ejusdem in substantia argumenti sunt elogia in Menæis magnis excusis, apud Canisium, & in novo Anthologio: minutiunculas non moror hic: de quibus mentio fiet in annotatis ad Acta. In schedis quoque nostris Mss. notatum invenio elogium Græcum cum isto exordio: Οἷοντι πάσχουσιν; additurque esse, Parisiis in B. R. cod. 389. Illud singulare est, quod absolvitur elogium in Anthologio, & dictis Menæis: Celebratur ejus solennitas juxta Justiniani pontem, & juxta Petrium; de quibus vide Cangii indicem ad CPolim Christianam; apud quem etiam invenies portam seu portulam S. Callinici, lib. 1, pag. 50; & lib. 4, pag. 180 tradit, quod pons iste ab æde S. Callinici appellationem sumpserit; quam ædem reædificavit Basilius Macedo, teste Porphyrogenito in Avi Vita cap. 93. Antiquissimam insuper apud Gangras .. ecclesiam sancti martyris Callinici, & reliquias ejus seculo 5, sub Anastasio imperatore, habes lib. 15 historiæ Miscellæ; de qua etiam æde meminit Cedrenus ad annum 25 dicti imperatoris. De Martyris festo nonnulla observamus in annotatis lib. k.

[7] Habemus Acta Græca, transcripta, sicut apponitur, [Acta Græca, latine edita apud Surium,] ex Julio Metaphrastæ bibliothecæ regis Franciæ; hoc titulo prænotata: Μαρτύριον τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου μεγαλομάρτυρος τοῦ Χριστοῦ Καλλινίκου. Martyrium sancti & gloriosi megalomartyris Christi, Callinici. Sic porro incipit: Τῆς εἰδωλικῆς μανίας ἐπικρατούσης, καὶ πάντα ἐπινεμομένης καὶ διαφθειρούσης. Finitur autem hoc modo: Δίδου ἡμῖν ὁμαλως καὶ ἀπροσκόπως τὴν τοῦ βίου διαγνύσαι τραχυτητα, ὡς ἂν ἄκλυστοι τὴν τῶν πειρασμῶν διανηξάμενοι θάλασσαν, τοῖς τῆς ἀναπαύσεως λιμένι καθορμισθείημεν, αὐτὸν ἔχοντες κυβερνήτην διὰ τῶν σῶν πρεσβειῶν, τὸν κύριον ἡμῶν καὶ σωτῆρα &c. Unde planum fit, quod illud Martyrium coincidat cum eo, quod sub nomine Symeonis Metaphrastis editum est apud Surium; quod videre etiam est apud Lipomanum tom. 6.

[8] Et sane sive is verus Martyrii auctor exstiterit, sive alius quispiam anonymus, [non satis bonæ notæ.] sub isto nomine ab aliis adoptatus, parum refert cognoscere: hoc unum dicere possumus, in hoc Martyrio, tametsi non longo, quosdam non obscuræ notæ characteres relucere, quæ dramaticas Græcorum compositiones præferunt. Exemplo sint prologus, dialogismi, ac tota narrationis congeries, in qua genuinorum Actorum merita neutiquam possumus invenire, neque ullum ex ea satis commodum tempus elicere martyrii. Apud Surium quidem adscribitur in margine annus 250; sed unde, & quam vere, ipse viderit. Baronius autem ad annum 254 Martyribus sub Decio passis annumerat hunc nostrum; sed ex nullo id monumento probat. Interpretatio apud Surium Latina satis coacta & contorta est; quam nunc exhibeo.

MARTYRIUM
Sub nomine Simeonis Metaphrastis.
Ex editis apud Surium.

Callinicus M., Gangræ in Paphlagonia (S.)

EX EDITIS APUD Surium.

Cum simulacrorum invalesceret insania, & omnia exederet & corrumperet, malis quidem dæmonibus divinus honor attribuebatur: [Plures dæmon abduxit in errorem;] Deo autem creatori & opifici universorum neque animum volebant adhibere, qui erant dediti impietati; neque ei, quem par est, honorem tribuere. Nam cum mutilatis essent animis ii, quibus obtigerat, ut fierent ad Dei imaginem, veritatis quidem lucem aversabantur, convenientes oculis ad ejus, qui illos fecerat, agnitionem: currebant autem ad tenebras erroris, neque volentes illustrari splendore suæ gratiæ, neque omnino contra intueri, & adspicere ubique diffusum radium cognitionis. Nam cum multam & tenebricosam effudisset malignus in homines ignorationem, & eos omnino in suam redegisset potestatem, a vero quidem & solo Deo disjunxit & abduxit: surda autem & muta simulacra turpissime persuasit colere & adorare: ut sic eos omnino expugnaret & subjugaret. Sed qui nos custodit & servat Dominus, non concessit ei, ut omnino suum in nos impleret odium: neque se adeo impudenter gereret, ut nos omnes conculcaret. Multi enim eum vicerunt, & omnes ejus vires perdiderunt. Domini enim amore inflammatis eorum animis, & totis ejus, qui est potens, charitate confirmatis, ad bellum gerendum adversus inimicum strenue & audacter processerunt, omnibus quidem membris lacerati, & carnis compagibus resoluti, recreationem autem ac delicias ea, quæ magnos dolores afferunt, tormenta existimantes: quos adhuc certaminum sanguine distillantes accepit Christus agonotheta.

[2] [sed a variis superatur; quos inter S. Callinicus,] Puræ namque ei oblati sunt hostiæ, & victimæ voluntariæ. Propter quæ communis superatus inimicus, cecidit admirabili quodam casu, illis spectantibus. Cum eo congressus magnus quoque Athleta, & corona redimitus Callinicus, cujus luctam & certamina in præsenti prosequitur oratio, usque adeo derisit ea, quæ sunt ejus terribilia, ut tamquam infantem prima statim lucta postraverit, & humi affixerit. Sed ejus quidem egregii Viri omnia singulatim dicere & referre, nec ulla posset oratio, nec quæ ab eo gesta sunt, auditione fuerunt accepta ab omnibus, ut possint omnia proferri ab omnibus. Quædam autem pauca, & quæ eorum, qui audierunt, minime fugiunt memoriam, (etenim interfuerunt quidem, cum decertaret Martyr, & viderunt nonnulla eorum, quæ fiebant) præsenti oratione tradentur memoriæ. Sic enim & nostro satisfaciemus desiderio, & Athletæ afferemus brevem laudem martyrii.

[3] [fidei propagandæ studio clarus;] Hic ergo divinus & magnus Callinicus in bona, & omnium rerum fertili Ciliciæ regione natus, fuit præclare educatus, Deum quidem omnium salvatorem & effectorem ab infantia confitens & honorans: simulacra autem, nullo sensu prædita & plane surda, abhorrens & habens odio. Qui cum etiam vellet pietatem ubique disseminare, usus est multis & longis peregrinationibus, vitam quidem dignam religione exercens; vitæ autem institutum exornans religione. Fidem enim in Christum non solum in sinu ferre, sed etiam publice prædicare, pium esse existimans, cognitus fuit a multis magister veritatis: quos perinde ac quidam magnes trahebat ad seipsum, & avertebat ab errore. Ab ejus enim, tamquam alicujus sirenis, dulcissimo verborum capti sono ii, qui audiebant, statim deducebantur ad fidei agnitionem, pulcra ei effecti præda.

[4] [Ancyræ Galatiæ præsertim; ubi sistitur præsidi:] Cum vero multos vicos & civitates obiens, pervenisset Ancyram a, Galatiæ civitatem magnam, & populo frequentissimam, (erat autem verbum divinum in ea explicans & dividens) & multi ex iis, qui tunc illic erant, fuissent ejus doctrinæ participes, accensa est ab aliquibus in eum invidia & odium inconsideratum. Qui enim divinas insolenter despiciebant admonitiones, & aversati quidem erant veritatem, tamquam terra autem petricosa semen verbi non admittebant, fidei Præconem accusant apud eum, qui tunc erat præses civitatis, virum quidem plenum impietate, plenum item ira & crudelitate. Ei autem erat nomen Sacerdos b. Ad quem cum productus esset Athleta, & venisset in ejus conspectum: Quid, inquit, audax & arrogans præses Sancto, adversus tantam potentiam audes solus ex aliis te insolenter gerere, idque cum sis advena, & non nostras, omnibus se submittentibus, & diis sacrificia offerentibus, & eos studentibus habere benevolos ac propitios; per quos nobis donantur, quæcumque sunt optima & pulcherrima? Sed tu quidem non solum non accedis diis sacrificaturus, & eos placaturus: sed eos etiam ab instituto dimovens, qui volunt accedere, verbis ad inducendum accommodatis decipis, neque corporis fretus magnitudine, neque authoritate ulla aut dignitate. Cui Martyr Christi sic mansuete respondit & placide:

[5] Ego quidem me fateor esse hominem specie humilem & pusillum: [cui egregie respondet,] circumfero autem in hoc meo vase fictili pretiosum meum thesaurum, & margaritam Christum Dominum meum & Salvatorem Jesum, cujus sum servus: cui projectus sum ab utero, qui est mihi divitiæ, gloriatio & virtus; per quæ sunt mihi delectabilia & longe jucundissima quæcumque sunt in vita aspera & molesta. Non est ergo mirum, o præses, si cum talis sit mihi Dominus, contendo & decerto, ut & ipse me a vitii rubigine expoliam, me integrum & sincerum, quoad ejus fieri potests, conservans, & quemadmodum ab errore idolorum eos, qui sunt decepti, avellam, & adducam ad veritatem. Qui enim abducit peccatorem ab errore viæ suæ, (ut dicunt divinitus inspirata eloquia) servabit animam a morte, & operiet multitudinem peccatorum. Atque utinam tu quoque a me persuadereris, præsentem quidem relinquere deceptionem, ad veritatis autem lucem accedere. Tunc enim re vera cognovisses, quid sit universorum quidem Deus & Dominus: quid autem, quæ sunt apud vos simulacra; quæ revera sunt animæ exitium & interitus.

[6] Hæc cum mala audiisset anima, & quæ ea, quæ sunt honesta, [deridens minas & tormenta,] habet odio, quæ contineri non poterat, ira fuit repleta, & Sanctum torve intuens: Mihi, inquit, videris mortem vitæ præferre jucundissimæ, & ideo adversus deos verbis usus es insolentibus, & amentiam tuam significantibus, hæc puerilia & inania contexens, & uno c spiritu proferens: sed scias futurum, ut nihil horum tibi prosit, neque te aliquis ex meis manibus eripiat, ne is quidem, quem tu profiteris Deum & Salvatorem. Omnia enim tua membra contrectabo, & quodcumque est acerbum, tibi inferam supplicium: ut ipsa scias experientia, quantum sit malum non parere iis, qui dominatum obtinent, & quam multis sint pœnis obnoxii ii, qui deos subsannant, & eorum cultum repudiant. Quem Martyr audacius fixis intuens oculis: Noli, inquit, differre, nec protrahere: sed cito para omnia tormentorum instrumenta. Veniant flagella, ensis, ignis, rotæ, & quæcumque alia excogitata fuerunt ad supplicia. Est enim mihi unum solum terribile & formidandum, ne quid timeatur plus quam Deus, & ab ea, quæ illic est, separet beatitudine. Alia autem omnia, quæ meo corpori intuleris, voluptatem mihi potius reputabo, quam cruciatum, propter meum in Deum amorem.

[7] Tunc præses cum desperasset fore, ut mutaretur, jubet ei totum corpus cædi nervis crudelissimis. [quibus] Qui cum cæderetur, clamabat præco: Agnosce deos, Callinice, & eos invoca, ut te ab hoc tormento eximant. Ille autem tam leniter plagas accipiebat, ut ne videretur quidem omnino pati: tantum abest, ut concideret, aut flecteretur, ad Deum solum totam mentem dirigens, & eo constanter agens gratias, pro quo hæc pati delegerat. Et quo magis videbat corpus sanguine diffluere, eo magis subsannabat eos, qui verberabant, quod non plures & vehementiores ei plagas inferrent. Sunt eæ enim, inquit, longe minores & imbecilliores, quam ego exspectavi, & quam sim tolerare paratus. Propter quæ majori furore percitus Sacerdos, jubet eum pendere a ligno, & ferreis laniari ungulis. Quem cum etiam circumstetissent lictores agrestes & crudeles, scrutati sunt totam compagem corporis, nulli corporis parti parcentes. Dixisses eum habere naturam lapidis, aut aliquam aliam eorum, quæ sunt dura & repugnantia, cum vidisses eum nulla affici molestia, nec ullo frangi dolore. Sic eum mutavit ejus amor in Christum, ut ejus, quam habebat, oblivisceretur naturæ. Tantum enim abfuit, ut summo tormento succumberet, ut voce libera irrideret & ludificaretur tyrannum. Qua de causa videbatur hic quidem inexpugnabilis; ille autem pudore affectus, & sola quadam inani se exultatione jactitans.

[8] [excarnificatur: & ad fornacem destinatur.] Cum autem omnino desperasset stolidus, ad hoc ultimum conversus est supplicium, quod solus vel cum admodum paucis excogitavit & invenit: quod quidem erat signum ejus furiosæ & amentis animæ. Nam cum crepidas clavis acutis confixisset, jubet alligari pedibus Martyris, & imperat iis, qui eum abducebant, lictoribus, ut tractus iniret viam Gangram d usque. Ut autem majores & acriores ei afferrentur dolores ex perforatione clavorum, cum alios lictores collocasset in equis pernicissimis, cogebat ante eos currere Athletam clavis confixum. Omnino vel ad solum spectaculum fractus esset omnis animus, ne apertis quidem oculis hæc ferens adspicere. Sed non ille immanis, & corde plane lapideo aut natura, est ullo modo commotus, aut dolorem reputavit insuperabilem: sed tamquam iis, quæ gerebantur, insultans, præsidebat superbus, impiam suam animam implens talibus spectaculis. Qui etiam jussit lictoribus, ut simulatque dictam ascendissent civitatem, vehementissimam fornacem accenderent, & Sanctum in eam injicerent: ut etiam, qui illic sunt, aiebat, viderent ejus inobedientiam, atque contumaciam: quoniam in ea quoque civitate multos, ut accepimus, abduxit a cultu deorum.

[9] [Insigne Martyr patrat miraculum,] Ille ergo magnus Christi Athleta per hanc viam ductus laboriosam, habebat supernam gratiam eum confirmantem & sustentantem: a quo etiam perficiebatur cursus celerius, quam ab illis equis, quantumvis pernicibus. Nam perinde levis, ac si fuisset ad cursum expeditus, cum illis ferro alligatis percurrebat crepidis, psallens illa Davidis: Exspectans exspectavi Dominum, & attendit mihi. Et eduxit me a lacu miseriæ, & a luto fæcis. Et statuit supra petram pedes meos, & direxit gressus meos. Et illud: Dominus illuminatio mea & Salvator meus, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? Postquam autem currens peregit sexaginta stadia e, & pervenit ad quemdam locum, qui dicebatur Matrica f, facit in eo quoddam insigne miraculum. Nam cum lictoribus, qui eum abducebant, linguæ siti horrerent & æstu immodico, (erat enim mensis Julius) & propter viæ molestiam propemodum deficerent, & nec aqua alicunde appareret, qua sitim sedarent, & se exanimatos recrearent, & nec alia inveniretur ratio, qua malo afferrent remedium, omni spe abjecta, ad solum Sanctum conversi sunt, ad ejus pedes provoluti, & hæc ei dicentes cum lachrymis: Ne recorderis nostrorum malorum, o Sancte, nec veniant in mentem nostræ in te contumeliæ. Sed eorum omnium oblitus, fer nobis opem periclitantibus, & da aquam sitientibus animabus, & quæ sunt vi æstus liquefactæ: consumptus enim est nobis humor naturalis. Defecit, ut vides, virtus: æstus imminet capiti. Nos omnia simul opprimunt mala, quæ tuum est solius mutare & curare.

[10] Hæc dicentibus lictoribus tenui & imbecilla voce, [aqua ex petra deficientes præ siti lictores refocillans;] eorum movetur misericordia Vir maxime misericors: & cum se convertisset ad preces, invocavit Deum, qui injuriarum & malorum obliviscitur, ne eos despiciat tanta oppressos necessitate: sed misereatur, & aquam eis bibendam præbeat, sicut olim populo, qui erat in solitudine, & eos consoletur, qui sunt adusti siti. Simul autem cum Sancti invocatione & precibus (o miraculum!) aqua ex quadam petra affluens, & tamquam ex fonte copiose scaturiens, & lictorum torrida ora refrigeravit, repleta illo novo & copioso fluento, quod posteris est conservatum plenum & perenne g. Non enim defecit fluens ab eo tempore, & numquam est consumptum. Talis fuit Martyris ad Deum fiducia & virtus. Ita eos, qui glorificant ipsum, Deus glorificat. Qui enim solem suum oriri facit super justos & injustos, & nutrit omnes tam malos, quam bonos, quid mirum, si his etiam viris, licet sint moribus sævi, & cædes spirantes, abunde suppeditarit suam misericordiam? Qui cum etiam, ut diximus, abunde bibissent ex illa aqua, quæ affluxerat, & suos recreassent ac erexissent animos, perrexerunt iter facere, sequente eos quoque Martyre. Quod cum totis septuaginta h stadiis confecissent, Gangram pervenerunt, sicut eis imperatum fuerat.

[11] Ceterum lictores non lubentes quidem, (habebant enim ante oculos Martyris beneficium) sed victi metu eorum, [ac tandem in fornacem injectus martyrium consummat.] qui obtinebant dominatum i, (habebant enim animos molles & flexibiles, & hiantes ad ea sola, quæ videbantur) festinarunt facere id, quod jussi fuerant, eos maxime incitante Martyre, ut abiret celerius ad eum, quem cupiebat. Quocirca cum fornacem succendissent, & Sanctum prope statuissent, jam lætantem & exultantem in eam injecerunt. Qui cum etiam ultimis verbis Deum laudasset, & in certaminis consummatione egisset gratias, in manus Domini tradidit spiritum, & ad eam, quæ illic est, transiit beatitudinem, vigesimo nono mensis Julii k. Sed tu quidem, o Beate, martyrum decus & ornamentum, sic e vita egressus, & præmiorum stigmatibus decoratus, nunc purus sedes cum Christo sponso purissimo, in hoc te oblectans & exhilarans, & corona gloriæ ab eo coronatus. Memento autem nostri quoque deinceps, qui te colimus, & hoc sacrum tuum festum celebramus: & da nobis, ut æquabiliter & sine ulla offensione transigamus vitæ asperitatem: ut cum non obruti enataverimus ex hoc mari tentationum, in portum quietis appellamus, ipsum habentes gubernatorem tuis intercessionibus Dominum nostrum & Salvatorem Christum: Quem decet omnis honor & adoratio in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ancyra duplex est; de qua obiter meminimus die 28 hujus, occasione S. Eustathii martyris.

b Elogium Basilianum, quod supra dedimus, præsidis nomen non exprimit; Sacerdonem vero vocat Menologium Canisianum; Menæa excusa & novum Anthologium Σακερδῶνα.

c Græce est ἀπνευστὶ, id est uno spiritu, vel sine respiratione. Merito itaque expungendus est asteriscus marginalis apud Surium, quasi forte legendum sit vano.

d Gangra superius explanata est.

e Menæa excusa sic habent: Jubetur currere usque ad civitatem Gangræ distantem stadia octoginta. Equo itaque emensus (διππεύσας [Note: ] [διἳππεύσας]) septem; quibus consonat Anthologium: sed legendum potius censeo cum Synaxario Basiliano πεδεύσας, ut intelligatur Martyr jussus esse conficere illud spatium itinere pedestri; stadiorum, si dicto Synaxario credimus, sexaginta. Ex Menologio apud Canisium habemus, quod Martyr jussus sit ante equos Præsidis currere usque ad urbem Gangram, distantem stadiis octoginta.

f Locum hunc in aliis elogiis non offendo: cujus ex hoc martyrii contextu meminit Ortelius; synonymum alterum in Pannonia inferiore oppidum, & Valeriæ Ripensis indicans.

g Menæa excusa cum Anthologio paucis illud ipsum fere indicant, dum dicunt: Ἐξήγαγεν ὕδωρ ὅπερ καὶ νῦν εἰς ἔτι πηγάζει. Eduxit aquam; quæ ad hanc usque diem scaturit; ut habet versio Latina in Menologio apud Canisium; tacente Basiliano Synaxario de continuatione istius miraculi.

h Loci hujus distantia alibi discrepat, ex dictis litt. e.

i Imperatores, ut suspicor, intelligit; in Græco quippe est παρὰ τῶν κρατούντων: quos si nominare potuisset, notam suggessisset chronologicam ad figendum tempus martyrii.

k Elogia S. Callinicum signant eodem quidem die: sed martyrio tunc functum non memorant: quod alio fortassis die contigerit: nam olim, teste Baronio in notationibus, festum S. Callinici celebrari solitum fuit VIII Kalend. Novembris, ut apparet ex Actis SS. Synodi Chalcedonensis: ea enim die, sexta Actio ejus concilii est habita. Verum ea verba, quæ in translatione Dionysii exigui post subscriptionem episcoporum in ea Actione reperiuntur, in Græco textu desunt hodie; neque ego apud Labbeum & Harduinum in textu Latino quidquam de hac re invenio.

DE SS. MARTYRIBUS ANONYMIS
PATRE, MATRE AC DUOBUS FILIIS.
Cultus ex duobus Mss. Græcis.

[Commentarius]

Anonymus pater, apud Græcos (S.)
Anonyma mater, apud Græcos (S.)
Anonymi duo filii, apud Græcos (SS.)


J. P.

Cultus publicus anonymorum istorum Martyrum, ab hesterno die inter Prætermissos huc rejectorum, & aliunde nobis ignotorum, nititur duobus nostris apographis Græcis, videlicet Menæo Chiffletiano ac Mazariniano. [Cultus ex Menæo Chiffletiano ac Mazariniano; cetera nobis incognita.] In priore quidem exemplari indeterminate & prorsus obscure ita signantur: Πατὴρ, μήτηρ, καὶ δύο τέκνα. Pater, mater, & duo filii. In posteriore autem cum majore aliquousque saltem notitia: Οἱ ἅγιοι μάρτυρες πατὴρ καὶ μήτηρ σὺν δυσὶ τέκνοις ἐν εἰρήνῃ τελ. Sancti martyres pater & mater cum duobus filiis in pace consummantur. Cum majore, inquam, aliquousque saltem notita; uti perspicuum fit ex sequentibus versiculis, dictæ annuntiationi subjectis:

Πατὴρ ἐκαύσθη καὶ τεκοῦσα καὶ τέκνα,
Τὸ πατρομητροτέκτονον ἀθλητῶν γένος.

Matrem, patremque, & filios ignis vorat,
Patrisque simile & matris heroum genus.

Cetera, quæ ad hanc sacram familiam spectant, Deo nota, nobis autem incognita sunt; ac proinde plura his superaddere non licet.

DE SS. BENJAMIN ET BERIO, SEU VERIO,
ET FORTE BENIO, BINÆO, AC BENEO.
Cultus apud Græcos.

[Commentarius]

Benjamin apud Græcos (S.)
Berius seu Verius apud Græcos (S.)
Benius apud Græcos (S.)
Binæus apud Græcos (S.)
Beneus apud Græcos (S.)

J. P.

Ponuntur Sancti isti apud Græcos diverso modo ac diverso die: Menæa quippe magna typis edita, hodierno sic scribunt: Τῶν ἁγίων Βενιαμὶν καὶ Βηρίου. SS. Beniamin & Berii. Crastino autem, excerpta ex Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ tradunt ista: [Sancti isti nec eodem modo nec die notantur in Fastis:] Τῶν ἁγίων Βενίου καὶ Βιναίου. SS. Benii & Binæi. Codex Taurinensis die item crastino nomina nobis suggerit τῶν ἁγίων Βενιαμυιμ, *, Βενίου καὶ Βενέου. Sanctorum Beniamyim, Benii & Benei. Ex istis annuntiationibus, si mendosæ non sint, habemus Sanctos quatuor, diverso modo, tametsi cum summa efformationis affinitate, exaratos. Dixi, si mendosæ non sint annuntiationes; pro qua re quisnam ausit sponsorem se aut vadem ponere? In Benjamin quidem minor videtur difficultas; major est in Berio, Benio ac Bineo seu Binæo; quæ tria nomina nos ita concipimus, ne absque sufficiente necessitate Sanctos multiplicemus, ut non sint nisi unius unici Sancti, multiplicato nomine fortassis, quod mendose scriptum alicubi, ac dein transcriptum fuerit cum incremento. Id tamen propterea quod certo nobis non constat, ideo Sanctos quatuor superius in titulo posuimus cum adverbio forte; si, ut fieri certe potest, singula nomina propria, adeo inter se convenientia, singulos fortasse Sanctos designent.

[2] [cultus CPoli] Porro publica eorum veneratio confirmatur ex allatis Fastis Græcis, in quibus haud dubie designatur locus, ubi cultum habuerint; videlicet πλησίον τῶ παλατιων τοῦ ἙΒδόμου. Juxta palatia Hebdomi. Notat quidem Cangius CPolis Christianæ lib. 4, pag. 120, ex Menæis hoc die XXIX Julii, SS. Benjamini & Verii festum & memoriam celebrari isto loco; sed, addit, an in æde iis dicata, incertum. De Hebdomo agit idem auctor ibidem lib. 2, pag. 172, & alibi, sicut videre est in indice ejus ad CPolim Christianam. Plura, quæ circa hos Sanctos observemus, in promptu non sunt.

[Annotata]

* forte Βενιαμὶν

DE S. FELICE PP. II ET MARTYRE
ROMÆ.

Anno CCCLIX.

COMMENTARIUS CRITICUS. DE CULTU, PONTIFICATU ET OBITU.

Felix II Papa Martyr, Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Ad quæstiones introductio.

Non hic de S. Felicis Actis prævie illustrandis agitur, quamvis enim multæ ejus reperiantur Legendæ, tum editæ apud antiquiores Bellovacensem, S. Antoninum, Petrum de Natalibus, Mombritium, & quotquot alios numeraveris passim citari solitos, [Non agitur hic de Legendis] tum vero apud nos variæ exstent Mss.; ingenue fateri cogimur, nullam prorsus esse, quam tuendam aut satis apposite explicandam suscipere audeamus. Breviores alias invenio ex diversis codicibus descriptas, quarum principium notissimum est; Fuit temporibus, quas alio nomine insignire vix possis quam textus Anastasii, satis per se difficilis, interpolationes; nisi malis dicere, ipsum Anastasii textum, ex hujusmodi farcimine, a Luciferianis forte corraso, pro majori parte processisse. Minus etiam tolerabilis est longa ac tædiosa, imo insulsa historia, cujus bina exempla inter chartas nostras reperi sub hoc titulo: Incipiunt Acta & passio beati Felicis martyris atque Pontificis edita a B. Bonifacio martyre & Pontifice. Natalis ejus IV Kalendas Augustas. Inepto & falso titulo respondent ferme cetera, versibus hinc inde intermixtis, ut satis sit, istiusmodi pium drama hic nominasse.

[2] Æque diffusa est recentior altera sancti Pontificis Vita, [sive antiquis sive recentioribus;] dicam, an potius studiosa apologia, Romæ seculo proxime præterito, a nescio quo composita, cui longa scriptorum in speciem series præmittitur, ex quibus nimirum compilata censeri debeat, certe in sequentia quinque capita divisa. 1. De Electione Felicis. 2. Qualis fuerit Felix ante adeptam Pontificiam dignitatem. 3. De rebus in pontificatu gestis. 4. De obitu Felicis & iis quæ obitum sunt consecuta. 5. Quid veritati magis congruere videndum sit (diceret, videatur) in præsenti controversia. Laudandum utcumque fateor scriptoris istius conatum, verum in quo tam multa falsa & dubia indiscriminatim veris immixta sunt, tot allegata momenti perexigui testimonia, ut si parerga omnia subduxeris, ad paucas pagellas tota dissertatio facile contrahi queat. Recte, opinor, quis conjecerit, non placuisse Romæ verbosiorem commentarium, non satis solidis fulcris subnixum, quem neque mihi eventilare hic est animus; aliæ adducendæ sunt auctoritates, unde quæ ad S. Felicis cultum, pontificatum & obitum spectant, paulo solidius stabiliantur.

[3] Huc igitur facit nostra hæc præfatiuncula, nempe ad enodandas quæstiones, [alia prius enodanda sunt,] quæ a duobus jam ferme seculis eruditorum ingenia mirum in modum exercuerunt, fatente Baronio, tempore Gregorii XIII eam se animo opinionem concepisse, quod S. Felix II, in titulo hic propositus, non solum non Martyris titulo donandus, sed nec Sancti appellatione honorandus esset, atque adeo e sacris Fastis prorsus eradendus, tametsi jam a tot seculis in Martyrologiis locum habuisset. Notissima est historia in ejus Annalibus videnda ad annum 357, infra a nobis recitanda, in qua quid ipsum compulerit, ut, mutata prorsus sententia, Felicem & ut Sanctum & ut Martyrem agnosceret, pluribus explicat, non dubitans certe quin inter Romanos Pontifices ipsi locus debeatur, quidquid a nonnullis SS. Patrum, Optati, Hieronymi & Augustini Catalogis non computetur: quod certe Felici huic nostro peculiare non esse, jam pridem ostendit Henschenius. Habes paucis intricatissimæ controversiæ præcipua capita, quæ eo ordine dispertiri conabimur, ut singulis suis paragraphis sua proponatur materia, atque ea qua poterit, accuratione expendatur.

[4] Ac primo quidem fontem præcipuum designamus & aggredimur unde odiosa maxime adversus S. Felicem argumenta depromuntur, [convellendaque famosa præfatio] quibus, præter solitam suam modestiam, virus affundere non neglexit Tillemontius, infra a nobis conveniendus; nusquam dissimulando, quæ ceteri eorum temporum notissimi scriptores in sanctum hunc Pontificem, fortasse paulo acrius atque ex adversariorum relationibus hinc inde intorserunt. Hic illa potissimum tela avertere & infringere conabimur, quæ ex famosissimo presbyterorum Luciferianorum Marcellini & Faustini libello precum, dicamus potius ex supposititia perperamque ei assuta virulenta præfatione desumi consuevere, quam mirandum prorsus est, tam facile ab iis admissam qui partes S. Felicis, cujus istic fama tam turpiter proscinditur, tutandas susceperunt. Evolvi libellum sæpius, ipsumque & præfationem expendi attentissime, non absque gravi stomacho, quod audacissimi schismatici, vel apud ipsos Augustos in episcoporum aliorumque famam liberrime involent, eaque temere comminiscantur, quæ mirum est Cæsares istos Valentinianum, Theodosium & Arcadium tolerare potuisse, si verum est eorum rescriptum, sub finem hujusmodi precum appositum.

[5] [ineptissime adjecta] At mittamus tantisper libellum istum supplicem seu preces, in quibus expressis suis nominibus & in recto uti loquimur, jam dictos imperatores alloquuntur bini oratores, non Romæ sed Constantinopoli, non tempore Felicis aut Liberii aut Damasi, sed dum simul ipsi regnarent, quod certe non videtur fieri potuisse nisi circa annum 390, quando de tribus istis Pontificibus conqueri minime poterant præclari illi Luciferianorum patroni; qui proinde toto suo illo libello precum, nullum istorum Pontificum vel eminus salutant, ut prorsus non intelligam, quis eorum opusculo infame caput præfixerit, quod ab ejus materia sexcentis parasangis distare ostenditur; ut jam taceam quod ridiculum videatur, libello supplici, tantis principibus offerendo, præfationem adjicere, tametsi ad rem spectaret quam proxime; satis erat preces effundere, mirum quam insolentes & duras, ne cruda & immiti satyra ornari ipsas oporteret; præterquam quod absurda præfatio, non ab ipsis composita sit; quod ex fine manifestissime patet, dum impius narrator de Marcellino & Faustino loquitur in tertia persona, quemadmodum & ipse Valentinianus inducitur, quem non nisi ineptissime tali præfatione alloquerentur; ut totis post ipsos seculis, humano utcumque capiti cervix equina, dicam monstruosa, appingi potuerit. Rem introspiciamus.

[6] [æque inepto libello precum] Ut a titulo exordiar, certissimum videtur, eum a Marcellino & Faustino prorsus concinnatum non esse. Quid, obsecro, ad libellum precum facit præfatio de eodem schismate Ursini, ad quod nec vox una ex toto libello torqueri queat? Quid deinde orationis principium procul accersitum, temporibus Constantii imperatoris, filii Constantini? Non aliter quis loqueretur de re multis jam seculis præterita. Quis igitur binos illos oratores ita garrivisse censeat, de gestis quibus ipsi nimirum interfuerint? Quis non continuo perspiciat, Damasum hic unice impeti, quem, quisquis satyræ auctor fuerit, statim ambitione corruptum pronuntiat; tum vero tam immaniter dilacerat, ut non schisma Ursini, quem sanctum, venerabilem, sine crimine & prius Pontificem ordinatum asserit, sed Damasum traducat, impietate maculatum, scelerum conscium eorumque auctorem, ut latrocinantem, vastatorem & homicidam? Hæccine, obsecro, ab alio procudi potuerint, quam ab impiissimo sycophanta, qui sub istorum presbyterorum nomine, in S. Damasum bilem omnem suam evomuerit, a non minus scelerato Catholicæ Ecclesiæ hoste postmodum collectam, atque in ea adversaria intrusam, quibus Onuphrius Panvinius notas suas in Platinam belle adornavit.

[7] [Marcellini & Faustini] Adversetur quisquis voluerit, numquam in animum inducam, presbyteros illos Marcellinum & Faustinum, utut de cetero audaces, tam inverecundam, tam impudentem, tam mendacem narrationem libello suo precum præfixisse, nedum imperatoribus tam orthodoxis offerre ausos fuisse. Liceat dicere quod sentio; Videri mihi præfationem istam, partum esse scelesti alicujus tenebrionis hæretici, qui per trium istorum Pontificum latus, Romanæ Ecclesiæ faciem, semper splendidam & immaculatam conspurcare contenderat, ut proinde nullam omnino fidem promereatur; non majorem certe in iis quæ de SS. Felice & Liberio, quam in iis quæ de S. Damaso patentissime mentitus est; ut quid ex pura, puta calumniarum farragine tuto admitti possit, quo sæpius lego, eo minus intelligam. Atqui ex impurissima ista sentina turbidas suas aquas hausere ii omnes qui S. Felici tam inclementer, tanto, ut ita dicam, furore adversati sunt: Quid igitur tantopere verebimur, fœtentem cloacam hinc amoliri, dicam apertius, totam illam prætensam præfationem ab hac controversia penitus excludere, iisque solis intendere, quæ ex multo certioribus fundamentis depromuntur?

[8] His præmissis, tamquam assertis, aut saltem postulatis, [quam hinc procul amotam volumus.] erit dissertationis nostræ ordinata series, ut 1 parte, seu paragrapho sequenti ea recenseamus, quæ ad S. Felicis constantem in Ecclesia Catholica cultum pertinent ex Martyrologiis aliisque ecclesiasticis monumentis, quæ argumentorum nostrorum sedes, aut loci communes merito appellantur, quique tales sunt, ut si tamen e sacris Fastis excludi debeat sanctus Pontifex Felix, innumeris aliis, indubitate hactenus honoratis, idem immineat periculum. Parte 2, seu altero paragrapho referentur, quæ adversus ipsum ex aliis scriptoribus ecclesiasticis passim admissis, Rufino nempe, Socrate, Sozomeno & Theodoreto objici solita sunt; præsertim vero ex SS. Athanasio & Hieronymo, quibus solvendis serviet pars tertia. Tum demum de exsilio lapsuque Liberii & nostri pontificatu; inde de Liberii resipiscentia, hujusque abdicatione, ac postremo de martyrio disputandum erit: e quibus omnibus non ita difficile esset emergere, si sinceri & integri ad nos pervenissent Pontificum Catalogi, quos studiose corruptos, aut saltem interpolatos, ex dicendis manifeste perspicies. Sit igitur

§ II. S. Felicis cultus in Ecclesia receptissimus.

Adversa fama laborasse Sanctum, de cujus cultu hic agere incipimus, in confesso est, a seculo præsertim XVI, [Quam adversa fama laboraverit S. Felix] quo hæretici, Catholicæ Eclesiæ hostes infestissimi, reconditos quosque historiæ angulos scrutati sunt, ut ipsi maculas, rugas & probra quæque inurerent filii apostatæ; Catholicis etiam scriptoribus in deceptionem adductis: adeo ut Onuphrius Panvinius a codice suo Avellanensi, quem in notis ad Platinam recitat, seductus, & ipsum secutus Ciacconius aliique rotunde & expressis verbis, non dico ut Sanctum sed nec ut Papam Felicem admittere ausi fuerint: quibus tamen occurrere Victorellus, Oldoinus & reliqui Catholici scriptores omnes passim, si paucos hypercriticos a nobis sæpe notatos excipias, quibus id familiare imprimis, ut in quælibet Ecclesiæ ulcera, sive vera sive supposita unguem caninum infigant, quidquid vel tantillum olet, avidissime arrodere soliti, ut infra patebit evidentius. Quousque vero præsens controversia vel in ipsa urbe Romana dicto jam seculo adducta fuerit, docebit te Baronius citato superius anno 357, num. 50, cujus hic verba iis præmittimus quæ ad stabiliendum S. Felicis cultum dicere aggredimur.

[10] Cum ingressus Felicis absque controversia a majoribus fuerit existimatus iniquus, & de exitu ipsius eadem inter se pugnantia scripta nutent; [docet abunde Baronius,] inde accidit ut temporibus pontificatus Gregorii XIII, dum de emendatione Romani Martyrologii a viris eruditis, ad hoc delectis frequentes haberentur conventus, & de Felice non levis controversia incidisset, expungendusne esset ob vitiosum ingressum ejus, vel absque martyrii titulo relinquendus; deque his diu multumque altercatum esset, & ego in eam sententiam pedibus irem, ut Felicis nomen expungendum esset, eoque argumento volumen haud breve scripsissem, cui faverent adstipularenturque complures viri eruditi in Urbe tunc existentes; accidit plane, veluti divino miraculo, ut cum in diaconia SS. MM. Cosmæ & Damiani, in foro ad templum pacis posita, quidam male consulti, sed non sine divina providentia, clam altare unum a dextris positum suffoderent, ut thesaurum invenirent, quem acceperant, nescio quo revelante, ibi esse repositum; in marmoream arcam inciderent, in cujus altero latere, tabulæ lapideæ interstitio ab altero distincto, repositæ invenirentur reliquiæ sanctorum martyrum Marci atque Marcelliani & Tranquillini; in altero vero arcæ latere corpus S. Felicis, de quo agimus, una cum lapideo laterculo ibidem intus posito, hisce litteris exarato: Corpus Felicis Papæ et martyris, qui damnavit Constantium; quod accidit pridie ejus diei quo ejusdem S. Felicis in Ecclesia natalis dies agi consuevit IV Kal. Augusti anno Domini MDLXXXII, cum de ejus meritis disceptatio magna esset, jamque pene ob innumeras contrarias assertiones causa cadere videretur: quando opportune ipsemet Felix visus est, admiratione omnium, redivivus comparuisse, per se suam ipse causam acturus, cum jam valde stylo contradicentium esset oppressus.

[11] [quem Marllia consulere oportuit,] Aut ego multum fallor, aut si Eminentissimo Annalistæ ea omnia documenta inspicere promptum fuisset, quæ hic subjicienda sunt, non tam facile ab adversariis induci se sivisset, neque tanto zelo calamum acuisset ut S. Felicem e Martyrologio Romano expungeret: nam etsi dubium fatear, utrum in codicibus Hieronymianis satis expresse referatur, potiusque oppositum mihi videri in observationibus ad Usuardum pridem indicaverim, quidquid codex Menardi apud Florentinium ipsi faveat, nemo sane nobis eripiet auctoritatem Romani parvi, a Rosweydo editi in quo disertissime leguntur hæc verba: Romæ, Felicis Papæ & martyris sub Constantio. Porro Martyrologii istius, quod vetus Romanum appellavit editor Rosweydus, antiquitas & sinceritas abunde suis locis vindicatæ sunt, quod presse secutus est Viennensis infulatus Martyrologus, hunc Usuardus & Notkerus, illos ceteri omnes, quorum ejusdem rei testium nubes afferri posset: ac nequis frigide regerat, hos omnes Martyrologos unius instar habendos; Rabanum adde, atque haud dubie Wandelbertum; quo etiam Beda seu Florus adduci posse videtur. Adde demum Sacramentaria a Frontone recitata de quorum vetustate frustra cavillabuntur immoderatiores critici; quibus accedent alia inferius subnectenda.

[12] Ut candide & sincere singula hic expendere constituimus, sic prævie & ultro non diffitemur, [ex quibus de vetusto cultis doceri poterat.] elogia a nonnullis nostris Martyrologis, hic citandis, concinnata, præsertim ab Adone, Rabano & Notkero, talia esse, ut certiora proferre nequeant, quam sint fontes ipsi unde sua illi hausisse deprehenduntur: ut maxime dolendum sit, Catalogos Pontificios, de quibus agit Henschenius ante tomum 1 Aprilis, puriores ad nos non pervenisse, amanuensium aliquorum, ut suspicari licet, malitia corruptos, aut imperitia luxatos & interpolatos; quod idem de tam variis Anastasii, tum Mss. codicibus tum editionibus dicendum est, quæ omnia si in prima sua integritate servata fuissent, multis nos, procul dubio, difficultatibus eximerent, quibus nihilominus S. Felicem expedire conabimur, præcipuo illo mastige exarmato, quo potissimum receptam Ecclesiæ opinionem critici nostri arietare consueverant: prætensam illam Marcellini & Faustini præfationem intelligo, cujus nullam prorsus nos rationem hic habituros, jam supra monuimus. En igitur Martyrologorum nostrorum aciem, qua adversariorum cavillos & vitilitigationes nullius adversus Ecclesiæ vetustissimam sententiam, ponderis esse, nobiscum, nisi fallor, non sine voluptate agnosces & perspicies. Audi modo encomiasten Adonem;

[13] Romæ via Aurelia, beati Felicis pontificis, sub Constantio filio Constantini. [Habes Adonem & reliquos,] Idem Constantius augustus concilium hæreticorum ac Valentis & Ursacii Arianorum approbans, quia & ipse Arianus erat, ab Eusebio Nicomediensi rebaptizatus, ejecit S. Felicem Urbis Episcopum de sede episcopatus sui; & facta est persecutio magna in clero, ita ut presbyteri & clerici plures necarentur & martyrio coronarentur. Depositus sanctus ac beatissimus Papa Felix habitavit in prædiolo suo, quod est via Portuensi: & agentibus postmodum hæreticis, exinde levatus, ductus est ad civitatem & cap te truncatus martyrio coronatur IV Idus Novembris. Exinde raptum corpus ejus a presbyteris & clericis & sepultum in basilica, quam ipse construxit via Aurelia XV Kal. Decembris, in milliario secundo: cujus natalis celebratur IV Kal. Augusti. Sedit autem in episcopatu anno uno, mensibus tribus, diebus duobus. Brevius sed eodem prope sensu Rabanus, qui Adonem certo non vidit: Romæ eodem die, passio Felicis Papæ & martyris. Hic Felix declaravit Constantium filium Constantini esse hæreticum, cum secundo rebaptizaretur ab Eusebio Nicomediensi episcopo, & juxta præcepta ejusdem Constantii Augusti, martyrio coronatur & capite detruncatur.

[14] Notkeri annuntiationem describere opus non est, [habes martyrii locum] utpote ex Adone acceptam: Usuardum tamen audire juvat, cujus textus tam apposite contractus est, ut nihil in eo occurrat quod commode propugnari non possit. Sic habet: Romæ via Aurelia, natalis beati Felicis Papæ, qui a Constantio augusto, ob Catholicæ fidei defensionem a sede sua dejectus & gladio necatus gloriosissime occubuit. Hic recta & justa martyrii causa assignatur, a loco autem præscinditur in quo præcipua est difficultas. Hanc porro explanavit Baronius Annalium tomo 9, pag. 867 inter ea quæ in prioribus tomis addenda vel emendanda recenset; ubi una etiam cultum confirmat qui in ipso martyrii loco perseveraverit. Ita ibi loquitur: Id factum dicitur in civitate Cære, sic restituendum esse, pro Cora, ex antiquis Cærensis Ecclesiæ monumentis didicimus. Est Cære civitas in Faliscis, via Aurelia posita, decimo septimo ab utbe lapide; ubi idem Felix ut patronus colitur, cujus Pontificis illustrata memoria, facta olim fuit sedes episcopalis. Est invenire frequenter inter alios episcopos in publicis conventibus, Cære episcopus. En modo ipsum Martyrologii Romani textum:

[15] Romæ via Aurelia, S Felicis secundi Papæ & martyris, [in hodierno Romano.] qui a Constantio imperatore Ariano, ob Catholicæ fidei defensionem e Sede sua dejectus, & Ceræ in Tuscia occulte gladio necatus, gloriose occubuit. Ejus corpus inde a clericis raptum, eadem via sepultum fuit: postea vero ad ecclesiam sanctorum Cosmæ & Damiani delatum, ibidem Gregorio decimo tertio summo Pontifice repertum est sub altare, una cum reliquiis sanctorum martyrum Marci, Marcelliani & Tranquillini, atque in eodem loco pridie Kal. Augusti simul eum eis reconditum. Atque hæc præcipuorum veterum Martyrologiorum tam distincta expressaque testimonia sic S. Felicis cultum extra omnem controversiam collocant, ut alium quemlibet, nequidquam obstrepentibus malevolis, verissime Sanctum, de communi hagiophilorum æque ac hagiographorum consensu declararent. Adde & Florum & Wandelbertum, quos de nostro S. Felice etiam agere ex Kalendariis mox citandis non obscure patebit. Neque sane opus est Maurolycum, Bedam Plantinianum, Felicium, Galesinium aut alios recentiores huc accersere, qui ad augendum numerum, non item ad majorem auctoritatem conciliandam frustra adducerentur. De vetustis Kalendariis aut Sacramentariis non eadem est ratio.

[16] [Accedit Frontonis Kalendarium] Hæc nobis suggerit Fronto in Kalendario suo Romano ad hunc diem sic legens: Die XXIX (nempe Julii) Natal. SS. Felicis Papæ, Simplicii, Faustini et Beatricis via Portuense, allegans præterea Sacramentaria in quibus etiam Felix cum iisdem sociis recolitur, licet non in omnibus addatur titulus Papæ. Quæ vero difficultas hic movetur circa viam Portuensem, facile solvitur ex eo quod pluribus successive locis corpus depositum fuerit, post plura demum secula ad SS. Cosmæ & Damiani Romæ repertum. Porro celebrem fuisse ejus memoriam ostendunt Adrianus & Nicolaus Romani Pontifices, qui apud Anastasium S. Felicis corpus honorasse, ecclesiamque & cœmeterium restaurasse dicuntur. Horum primus quem seculo VIII sedisse constat, in novisima editione pag. 262, inter varia Sanctorum corpora etiam legitur honorasse corpus S. Felicis, simili modo martyris seu Pontificis. De ecclesia autem ejusdem Sancti habetur pag. 266: Nec non & ecclesiam S Felicis positam foris portam Portuensem, a novo restauravit. Tum de Nicolao seculi IX Pontifice, æque diserte testatur Anastasius pag. 418; Renovavit etiam ipse Pastor benignus cœmeterium beati Felicis martyris, ac confessionem via Portuensi. Dubium Frontonis circa cultum S. Felicis I solutum habes in Actis nostris XXX Maii: Marcellinum autem & Faustinum, qui ei negotium facessebant, jam ex arena discedere compulimus.

[17] [Sacramentarium Tolosanum,] Sequatur modo præclarum aliud ex Sacramentario, non jam Romano sed Tolosano pro S. Felicis ab omni ævo agnita sanctitate argumentum, ubi istic in Litaniis antiquissimis, inter alios sanctos Pontifices sic invocatur Felix ut dubium esse prorsus non possit quin ipse indigitetur, Frontone id evidenter demonstrante; S. Felix Apostolice ora (intellige pro nobis.) Mirum sane si hæc studiose exornata quis dixerit etiam in ipsa Gallia, ut & ibi Sanctus fingeretur, quem vix seculo VII aut VIII in sacros Ecclesiæ Fastos tantum non intrusum imaginari sibi præsumunt, ac zelo prorsus cæco aliis suadere conantur severiores nostri critici, omnia sus deque habentes, modo S. Felicem & dignitate, & cultu ecclesiastico & martyrii laurea, præjudiciis transversim abrepti, inclementer exspolient. Quod autem non expressius martyr, sed confessor dumtaxat appelletur, ejus martyrio nihil obesse, satis aliunde intelligitur, ut norunt earum rerum periti atque item apud Frontonem explicatum invenies. Frustra hoc testimonium, cum nonnullis symmistis suis, solita sua modestia vellicat Tillemontius, uti & illud quod sequitur desumptum ex Actis S. Eusebii presbyteri, eapropter non rejiciendum.

[18] Acta illa seu Vitam S. Eusebii Romani presbyteri (qui XIV Augusti colitur) postremum vulgavit V. C. Stephanus Baluzius tomo 2 Miscellaneorum pag. 141, [tum & S. Eusebii Acta] in quibus more suo scrutari non neglexit quæ carperet, passim dubitans Tillemontius, ausus demum ad posteriora secula ipsa retrahere contra apertam Orosii fidem, qui se, utpote S. ipsius Eusebii discipulum, hæc gesta conscripsisse disertis verbis testatur: quæ tamen ultro fatemur, falsariorum manus non effugisse. Hic satis sit, Viram præclarissimum Eusebium sisti, Catholicum, Sanctum, & sancto ibidem Felici contra Liberium adhærentem, qui coram ipso & imperatore, malim dicere imperatoris jussu, multis interrogatus, intrepide fidem & integritatem suam tutatus est; ex quo cum quæreretur; Quid esset inter fidem & fidem? ita respondisse fertur: Quantum ad nos peccatores, integre tenentes sumus. Quantum ad vos, insania diaboli & invidia superstitionis vestræ (forte addendum fecit) ut Felicem Episcopum, quem vos non tacuistis Catholicum, & Dominum Jesum Christum invocantem, purum Sacerdotem ab omnibus declaratum, in damnationis causam exilio direxistis *, qui tamen in prædiolo suo orationibus vacat. Quamdiu vacare licuerit, non usque adeo promptum est definire; modico certe tempore superfuisse, inferius intelliges. Ceterum cultum ejus irrefragabilem esse, aut ex supra dictis constat, aut de quo Sancto probari is sufficienter possit, equidem non satis perspicio.

[19] Inter critici nostri scrupulos is nempe præcipuus ac palmaris est tomo 6 Monumentorum pag. 777, [accommode explicata.] quod in Actis ilis supponantur uno eodemque tempore Romæ fuisse Liberius Papa & Constantius augustus, quod critico isti asystaton prorsus visum est, in ea hypothesi quod Liberii exsilium tamdiu duraverit, ut Constantium Romæ agentem mensibus Aprili & Majo anni 357 istic reperire ipse non potuerit. Equidem tueri id nolim, fateborque lubens, sincera & primigenia S. Eusebii Acta ad nos non pervenisse, in quibus nimirum nec alia desint quæ jure merito corrigenda sint. Neque sane ex toto mihi placet adductus dialogismus, qui ex interpolatoris ignorantia seu nequitia sic formatus sit, ut ambo illi Liberius & Constantius Romæ una cum S. Eusebio fuisse fingantur, & hic quidem Cæsaris præsentis jussu multa perpessus, contra fidem historiæ, ex qua habemus, non tam aperte, certe non ad effusionem sanguinis Constantium, quantumvis Arianum, in Catholicos sæviisse. Jam satis innui, in perfidos ejus ministros refundendum, quidquid tum Eusebius, tum Felix ipse aliique pro fide tolerasse dicuntur. Ad rem nostram facit unice, Acta S. Eusebii talia esse, ut quisquis interrogator iste fuerit, de Felicis PP. sanctitate haud dubium ferant testimonium. Quæ præterea ipsi opponuntur, docebit solvetque sequens

[Annotata]

* An non direxeritis?

§ III. Quæ adversus S. Felicem opponi solent, solvuntur.

Quemadmodum dubiis turbulentisque temporibus fieri assolet, ut res etiam innocuæ pro partium studiis diversissimo modo referantur, id plane accidisse perspicies in iis quæ Felicem, quem modo audacter, ex Ecclesiæ sensu Sanctum declaravimus, [Ut ut implexa hic multa occurrant,] circumstant, ubi tam incerta variaque sunt scriptorum veterum testimonia, ut quid ex iis certi statuas, vix detur intelligi. Atque hæc non solum ad ejus ingressum, seu in Liberii locum substitutionem spectant, quam alii innocentem, alii subdolam, sacrilegam & perjuram pronuntiant; sed & ad regiminis tempus, ejectionem, martyrium ejusque causam pertinent: ut quocumque te vertas, vix ubi pedem figere tuto possis usquam reperias. Neque vero satis obvium est distinguere quousque se ea extendant; ego, ne hic longis digressionibus extra chorum saltare vele videar, Sancti cultum, mores sanctos, martyrium, tuenda suscipio; de reliqua pontificatus controversia eos auctores assignaturus, apud quos res ea pridem ita explanata est, ut si Tillemontius ejusque gregales eos consulere dignati fuissent, non tam leviter, ut ego quidem existimo, ad omnimodam ejus condemnationem prorupissent.

[21] [justo durior est Tillemontii censura,] Durissima sane est ea censura, quam tomo 6 Monument. pag. 781, præter solitam suam modestiam ita proferre ausus est: Ut quid igitur tot difficultatibus solvendis implicamur ad defensionem viri quem tota antiquitas deserit? quem necesse est fateri, toto saltem biennio fuisse horrorem Ecclesiæ, quemque tueri nequeas, nisi ruinosis fundamentis innitendo, ac parvi momenti auctoritatibus, quæ seipsas interimant, utpote scriptis authenticis convulsæ. Hæc quam temere eructentur, puto Majores nostros aliosque pridem demonstrasse. Videantur ea quæ ad Catalogos Pontificios ante tom. 1 Aprilis paucis olim attigit Henschenius; tum vero istius mensis tom. 111 pag. 1002 ejusdem de Marcellino & Felice dissertatio, ubi quæ ex SS. Athanasio & Hieronymo afferuntur, solide emollire conatus est. Notæ etiam sunt Papebrochii dissertationes a Pagio laudatæ, in quibus cum præfationi, Marcellino & Faustino suppositæ, plusculum tribuerit, non ægre ferret, si adhuc viveret, sese in ea parte a nobis deseri. Actum non agamus; quæ ipsi in S. Felicis favorem recte disputarunt, ea utique hic adoptata cupimus; at cum iis non acquieverit censor noster, ea iterum refellere cogimur, quæ ipse recentius obtrusit. En igitur antiquorum historicorum textus hic ex ordine, quibus explicatis, nihil opinor superfuturum quo critici nos magnopere terreant.

[22] [neque ex Rufino] A Rufino ordimur, qui inter varias confusiones lib. 10 accumulatas, cap. 22 de Romana hoc refert quod S. Felici magnopere obesse non potest, dum sugillatur quidem ejus cum Arianis simulata communio, at fidei integritas asseritur sic ibi habet: Igitur Liberius … qui … in urbe Roma per idem tempus sacerdotio fungebatur, in exsilium truditur; inque ejus locum Felix diaconus suus ab hæreticis subrogatur: & non tam sectæ diversitate, quam communionis & ordinationis convenientia maculatur. Neque sane video quid ex Socrate lib. 2 cap. 37 tantopere haurire possit cum suis Tillemontius, nisi obfirmato animo certum sit venena undecumque exsugere. Ita loquitur: Et primus quidem Liberius, Romanæ urbis Episcopus, cum fidei illi consensum accommodare renuisset, in exsilium mittitur, Felice in ejus locum ab Ursacianis suffecto. Qui cum esset Ecclesiæ Romanæ diaconus, Arianam tunc amplexus perfidiam, ad episcopatus honorem promotus est. Nonnulli tamen affirmant, illum opinionem Arianam minime amplexum esse, sed vi ac necessitate compulsum ordinationem suscepisse. Quæ invidiosa hic sunt avidissime arripit Tillemontius; ego quæ sub finem benigna sunt, ea vera existimo. Quis nostrum vincet?

[23] Sed neque Sozomenus lib. 4 cap. 15 edit. Valesianæ quidquam refert quod S. Felicis famæ aut sanctitati officiat: [neque ex Sozomeno] id vero expressissime asserit, ipsum haud diu post Liberii reditum supervixisse, quo ruit tota Tillemontii machina de impossibilitate martyrii sub Constantio. Tu videsis, quid ex Sozomeno contra Sanctum exsculpi queat. Imperator, inquit, Romam redeundi potestatem Liberio concessit. Scripserunt etiam episcopi qui Sirmium convenerant, ad Felicem qui tum Romanæ Ecclesiæ præsidebat, & ad clerum ejusdem civitatis, ut Liberium susciperent, utque ambo Apostolicam Sedem gubernarent, & simul sacerdotio fungerentur absque ulla dissensione, & quidquid molestiæ acciderat propter Felicis ordinationem atque absentiam Liberii, oblivioni traderent. Nam Liberium, utpote virum undequaque egregium, & qui pro religione imperatori fortiter restitisset, populus Romanus impense diligebat: adeo ut ejus causa gravissimam seditionem excitaverit, & ad cædes usque proruperit. Post hæc vero cum Felix modico tempore supervixisset, Liberius solus Ecclesiam administravit. Quod quidem divina providentia ita dispensavit, ne Sedes Petri dehonestaretur a duobus Præsulibus simul gubernata: quod discordiæ signum, & ab ecclesiasticis legibus alienum est.

[24] Hæc, si possit, conciliet Tillemontius cum putidissimis calumniis ex infami præfatione, [ullo pacto confirmata:] a nobis repudiata, corrasis. Conciliet item ea quæ idem Sozomenus habet ejusdem libri cap. 11 in hæc verba: Liberius episcopatu Romano spoliatus est, ejusque administratio commissa est Felici cuidam, illius cleri diacono. Quem quidem ajunt fidei concilii Nicæni perpetuo adhæsisse, & quod ad religionem pertinet, omni prorsus reprehensione caruisse. Unum vero illud in eo esse reprehensum, quod etiam ante ordinationem communione cum hæreticis sociatus fuisset. Atque hæc sunt antiquissima de S. Felice testimonia, quæ quomodo cohæreant cum audaci Tillemontii epiphonemate nuper adducto, ubi depingitur tamquam a tota antiquitate desertus, tamquam horror Ecclesiæ, quem tueri nequeas nisi ruinosis fundamentis &c. quæro qui satis explicet. Certe relata huc usque scripta, ipsa illa authentica sunt, siquæ ego noverim, a critico nostro jactata,ex quibus epiphonema haudquaquam eruitur. Addam & alterum scriptorem, nempe Theodoretum, ex quo in favorem absurdæ censuræ tantumdem extundent, nisi eum cum ceteris ad præjudicia sua obtorto collo inflectant. Audiamus igitur ipsum Theodoretum.

[25] Hic lib. 2, toto cap. 17 non nisi de exsilio & reditu B. Liberii loquitur, [neque item ex Theodoreto] præmissaque mulierum aliquot Romanarum apud Constantium supplicatione, sic de S. Felice pergit: Quippe post magnum Liberium ordinatus fuerat quidam ex ejus diaconis, Felix nomine: qui formulam fidei a Nicænis patribus expositæ, integram quidem atque inviolatam servabat, cum iis tamen qui eam labefactabant, libere communicabat. Atque ob hanc causam nemo ex civibus Romanis in ecclesiam ingressus est, dum ille intus esset; idque tum mulieres illæ imperatori suggesserunt. Flexus itaque imperator, egregium illum omnique laude dignissimum ab exsilio redire jussit: ambos vero in commune Ecclesiam administrare. Hæc imperatoris epistola cum in Circo recitata esset, populus exclamavit, æquam esse imperatoris sententiam. Spectatores enim divisos esse in factiones duas, ex coloribus suis cognominatas. Alterum igitur episcopum huic factioni, alterum illi præesse oportere. Hac ratione cum imperatoris epistolam explosissent, omnes una voce acclamarunt: Unus Deus, unus Christus, unus episcopus. Ipsa enim eorum verba hic apponere æquum existimavi. Post hac Christianissimæ plebis acclamationes, pietate ac justitia plenas, reversus est admirandus ille liberius; Felix vero recedens, ad aliam urbem se contulit.

[26] [cujus verba facile explicantur:] Affectatam non nihil hanc esse Theodoreti narrationem atque in Liberii favorem adornatam, nemo non statim diceret, qui infelicis ejus lapsus historiam apud alios legisset; ex qua nimirum refelli posse crederet, quæ de ejus tam pacifico & triumphanti reditu memorantur, ubi apud alios legitur, vim a Constantio Romanis inferri debuisse, ut in Urbem reciperetur, majorem etiam ut tamquam Pontifex agnosceretur, Clero & populo S. Felici, semper Catholico, & tunc maxime probato adhærentibus, qui demum, vi etiam quodammodo adhibita expellendus fuerit. Atque hæc alia est Liberiani reditus historia, cujus Sedem, a qua per subscriptionem defecerat, eo certe tempore legitime S. Felix tenuit, donec resipiscens Liberius post alias difficultates eam denuo obtinuerit. Ad hunc modum exponi possunt Theodoreti verba; quamquam in ordine ad rem nostram nihil in ejus textu sit quod S. Felicem tantillum lædat, nisi id crude dictum, quod nemo ex civibus Romanis ecclesiam ingressus est, dum ille intus esset; diceret, multos Romæ Liberio addictos mansisse, quamdiu de ejus in fide constantia dubitari non potuit: quid enim sunt spectatores in factiones divisi?

[27] [ut & quæ apud Athanasium.] Ne quid in ambigua causa dissimulare voluisse videar, illa ex S. Athanasio referam quæ Sancto nostro honorifica certe non sunt, sed quæ apud reliquos scriptores non ita expressa invenias, ne quidem in mendaci præfatione. Sic lego in epistola ad solitarios, seu ut est in novissima operum ejus editione, in historia Ariana ad monachos, quæ exstat tomo 1, pag. 389. Hoc itaque usus (Constantius) ministro (nempe Epicteto neophyto audaci adolescente) rem plane stupendam Romæ perpetravit, quæ revera Antichristi malignitatem præ se ferat. Adornato namque in ecclesiæ locum palatio, cum populorum vice, tres sibi castratos adesse jussisset, demum improbos tres catascopos, id est exploratores, haud enim episcopi nuncupandi, adegit ut Felicem quemdam, ipsorum moribus dignum hominem, episcopum ordinarent in palatio. Populi enim animadversa hæreticorum prævaricatione, non concesserunt, ut ecclesias illi ingrederentur, sed procul illis abscesserunt.

[28] [& Hieronymum duriora sunt.] Hæc qua ratione emollienda sint pridemque emolliverit Henschenius, dicemus paragrapho sequente; audiantur hic modo etiam quæ in Eusebii Chronico S. Hieronymus ad annum Constantii XII, qui fuit Christi CCCLII de S. Felice non satis exacte ad chronologiam scripsit: Romanæ Ecclesiæ XXXIV ordinatur Liberius; quo in exsilium truso, omnes clerici juraverunt, ut nullum alium susciperent. Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotium substitutus, plurimi pejeraverunt, & post annum cum Felice ejecti sunt, quia Liberius tædio victus exsilii, & in hæretica pravitate subscribens, Romam quasi victor intraverat. Mirum profecto de Sancti pontificatu ejusque duratione tam diversa a synchronis etiam scriptoribus tradi potuisse. Hic post annum ejectus fertur Felix, quem biennium & ultra adimplevisse, in confesso esse videtur. Tum autem quod in Chronico Prosperi hæc ita referantur ut Liberii exsilium figatur nono episcopatus ejus anno, admitti prorsus non potest. Cetera cum verbis S. Athanasii iisque, quæ supersunt, difficultatibus jam, quousque fieri poterit, explanare conabimur.

§ IV. SS. Athanasius & Hieronymus, ceteræque huc spectantes difficultates explicantur.

Et de S. Athanasio quidem recte censuisse videtur Henschenius, in ea Ecclesiæ Romanæ, prævalentibus ubique Arianis, [Ea pridem & merito] confusione, facile aliqua in Ægyptum permanasse, quæ non satis exactam exhiberent rerum gestarum seriem: certe adjuncta electionis S. Felicis atrioribus nemo coloribus depinxit: in quo tametsi vera prædicasse non diffiteremur; id demum diceret, quod jam ultro admisimus, non satis legitimum fuisse Sancti in Sedem Romanam ingressum. Nam quod alter Pontificum Catalogus, ab hoc ferme articulo male inchoatus, insinuat, quasi Congregati sacerdotes, & cum consilio eorum Liberius, ordinaverunt in ejus (Liberii) loco Felicem presbyterum episcopum, venerabilem virum; non videmus ea niti auctoritate, quæ plane requiritur ut tam aperto S. Athanasii testimonio opponatur; cum & jam dictus Catalogus & Pontificalium verba ita eo loco aliis & dubiis & falsis permixta jam monuerimus, ut quid tuto ex ipsis hauriri possit, non facile quis definiat. Ceterum Venerabilem fuisse & constantissime orthodoxum mansisse, neque aliter quam necessitate compulsum ordinationem suscepisse S. Felicem, ut viduatæ quodammodo Ecclesiæ succurreret, id vero ex dictis satis perspicuum existimamus.

[30] Demus nihilominus cum Henschenio, Felicem revera ab Arianis electum, [emollivit Henschenius.] sive quod Liberio eum adversari crederent, ideoque suarum esse partium; sive quod sperarent, tanto obstrictum beneficio ad easdem facile adducendum, aut saltem acturum dissimulantius, numquid non in eo decepti fuerunt Ariani, quemadmodum ex post gestis ac morte pro fide obita clare patuit? Quo modo decepti iidem fuerint in SS. Meletio atque Cyrillo, hoc pro Hierosolymitana, isto pro Antiochena sede per Arianorum factionem electis, & quos fautores sibi speraverant, acerrimos passi adversarios, vidimus XII Februarii & XVIII Martii. Idem utique hic ipsis acciderit, Felice, ut supra testabatur Sozomenus, fidei concilii Nicæni perpetuo adhærente, & quod ad religionem pertineret, omni prorsus reprehensione carente, quinimo subinde ita Arianis infesto, ut non nisi eorum invidia odio & artibus e medio demum sublatus sit, non Valentiniano & Valente coss. seu anno 365, ut mentitur famosa præfatio, sed modico tempore post Liberii restitutionem. Atque his recte expositis, satis emollitum putamus, quod a citatis SS. Patribus duriuscule dictum accepimus.

[31] Verumtamen perplexa supersunt non pauca in distinguendis turbatis illis Liberii & Felicis temporibus, determinandisque annis, [Perplexa multa alia] mensibus & diebus, quibus hic tum illegitime sederit, tum vero postmodum legitime, de qua re testimonia protulimus superiori paragrapho prorsus non convenientia, aliis ejusdem temporis scriptoribus Liberii exsilium ad solum annum, aliis ad biennium, aliis ad triennium extendentibus. Nequid hic ut certum asserere præsumam, id saltem puto verosimillime dicendum, triennio & forte amplius Roma abfuisse Liberium, nempe ab anno 355, quo a Constantio Mediolanum accersitus, tam intrepide & fortiter se gessit, ut inde in Thraciam pulsus, annis minimum duobus fatale exsilium toleraverit, cujus tædio victus, id demum humanitus passus sit quod supra abunde retulimus. Ex quo tempore non incongrue forte dici posset, quod legitime sederit S. Felix, atque exinde fluere cœperint annus integer, menses tres & duo dies, qui in Catalogis ei constanter tribuuntur, verum aliter hi rectius explicari possunt, ut mox patebit manifestius.

[32] [De SS. Liberii & Felicis temporibus] Non parva sane ea difficultas est, ut veri pontificatus termini circumscribantur, quandoquidem non diu post lapsum in Urbem rediisse supponitur Liberius anno 358, imo, ut volunt aliqui, victor intravit. Ast hæc omnia non tam pacifica fuisse, superius notavimus: quod vero a plerisque inobservatum est, eo rem rediisse oportet, ut Liberius, quantumvis a Romanis desideratus, non tam plana omnia in reditu invenerit, quin, rebus alternantibus, denuo cedere coactus sit, rursus in exsilium pulsus, quemadmodum disertis verbis legitur in S. Hieronymi Chronico ad annum 359: Liberius episcopus Rom. in exsilium pellitur: nisi id forte potius spectet ad ipsum reditus annum 358. At quoquo modo ea explicueris, id certe evincere videmur quod quæritur, nimirum toto eo tempore Liberii vices, sive per novam electionem, sive aliter legitime supplevisse S. Felicem; qui rebus Liberii tandem plene compositis, ultro cesserit, modico post tempore, ab infensis Arianis, quos ante deluserat, fortasse etiam cum aliis, martyrio coronatus.

[33] [a Blanchino] Atque ab hac explicandi ratione haud videtur abhorruisse recens Anastasii Bibliothecarii cum peramplis notis ac dissertationibus editor illustrissimus Blanchinus tomo 3 pag. 15, ubi citans verba, quibus in exsilio Liberius fecisse dicitur annos duos, sic subjungit: Huic biennio si addatur annus unus cum mensibus tribus & diebus duobus Felici tributis, colligitur summa annorum 3 mens. 3 & dierum 2. Hæc autem detracta ex annis 14, mensibus 4, diebus 2, numeratis ab inito per Liberium pontificatu ad ejus obitum ex documentis quarti seculi

14 – 4 – 2
3 – 3 – 2
superstites relinquit annos 11 mens. 1 – 0

Tribuunt picturæ S. Pauli & complures Catalogi cum Bibliothecario pontificatui Liberii annos X, mens. VII dies III. Quare menses 5 & dies 27 supra annos duos solidos ejusdem exsilio sunt assignandi. Tum vero ex hisce annis exsilii 2, mens. 5, dieb. 27, & ex legitimo pontificatu Felicis 1 – 3 – 2, cum assignatis sedi Liberii 10 – 7 – 3, colligitur summa ann. 14 – mens. 4. dier. 2, respondens intervallo temporis intercepto ex die XXII Maii CCCLII, ad XXIV Septembris CCCLXVI, qua rebus humanis exemptus fuit.

[34] [satis verosimiliter] Plura deinde in hanc rem documenta adducens, quæ apud ipsum videri possunt, sic demum ad rem nostram concludit: Erit itaque chronologia duorum Pontificum Liberii & Felicis ex allatis documentis ita disponenda.

Anno 352, Die Dominica XXII Maii ordinatur Rom Pontifex Liberius.
355 Idibus Augusti pellitur in exsilium Liberius.
356 Die … intruditur Felix in Sedem Romanam.
357 Die IV Non. Aug. redit a priori exsilio Liberius.
358 Die X Martii exsulat iterum Liberius, post menses 7 dies 9 a reditu numeratos & cedit pontificatu.
358 Eligitur legitime successor S. Felix die VIII Augusti
359 S. Felix expulsus martyr sive occiditur, sive cedit pontificatu die XI Novembris.
359 Cessat episcopatus juxta Bibliothecarium dies 39, ex XI Nov. ad XXI Dec.
359 Die XXI Dec. iterum eligitur Rom. Pontifex Liberius, qui Apostolicæ Sedi præsidet usque ad obitum suum XXIV Septembris CCCLXVI.

[35] Ita Blanchinus, cujus etsi singulos apices tuendos non suscipiam, [composita sunt.] rationem certe verosimillimam fateor, qua expediatur nodus alias indissolubilis, ad distinguenda Liberii & Felicis tempora, quasi studiose hactenus involuta: quibus ad eum modum ordinatis, non longa opus erit dissertatione, ut verus pontificatus Romanus S. Felici vindicetur, de qua re fusius olim egerunt laudati ab Henschenio Cardinales Perronius & Bellarminus, Gretserus & tot alii, ad quos jam supra eos remisimus, quibus hæc non satisfecerint hic ex instituto nostro eatenus elucidanda. Neque vero ea moramur quæ Christianus Lupus apud Henschenium, paucique alii Catholici, a repudiata superius Marcellini & Faustini supposititia præfatione seducti, ad excludendum e Romanorum Pontificum serie S. Felicem nostrum, non nisi temere congesserunt, utpote quem testes irrefragabiles a Schelstratio Antiquitatis eccl. illustratæ tom. 1, dissertatione 2, cap. 9, § 11 magno numero relati, ut verissimum Pontificem constanti atque unanimi suffragio & olim admiserunt & hodiedum admittunt, solis hypercriticis, a nobis supra notatis, contra hiscere audentibus.

[36] Neque etiam de S. Felicis martyrio ejusque causa multis disputandum existimo: [Quæ contra martyrium objiciuntur] qui laureolam istam tanto conatu ei avellere contendunt, hoc potissimum telo nos impugnant, quod ex toties rejecta falsariorum præfatione Sanctus noster Constantio diu supervixerit scilicet, quem modico post abdicationem tempore e vivis ereptum ostendimus. Atque eo etiam argumento, veram martyrii palmam ei adscribere ausus non est Papebrochius, quamquam alio sensu ipsum & ut martyrem & ut sanctum ac verum Pontificem semper veneratus sit. Aliter in citata non semel dissertatione olim statuerat Henschenius; neque nos a receptissima Baronii totiusque Ecclesiæ catholicæ opinione vel ad latum unguem recedendum arbitramur, dum ut supra aiebat Annalista eminentissimus; opportune ipsemet Felix visus est, admiratione omnium, redivivus comparuisse, per se suam ipse causam acturus, cum jam valde stylo contradicentium esset oppressus. Quidquid hic contra luctetur cum suis Tillemontius, causam evincit reperta inscriptio, corpus Felicis Papæ et martyris, qui damnavit Constantium.

[37] [non minus facile] Frustra hic me interrogaveris, num ex Catalogis Pontificiis aut libris Pontificalibus martyrii istius S. Felicis causam accersam, quæ istic passim expressa est, ubi nempe legitur: Hic declaravit Constantium filium Constantini hæreticum, & secundo rebaptizatum ab Eusebio Nicomediensi juxta Nicomediam in Aquilone villa &c. Paucis respondeo; Minime gentium: neque id nisi ab imperitis quæri potest, cum manifeste pateat, sitque adeo vel vulgo notum admissumque, verba illa ab ignorante in eum locum perperam intrusa, atque ab omnibus S. Felicis vindicibus certatim rejecta. Verum etsi ea causa falso ibi allegetur possitque ea periocha abesse, manente integerrima constructione, aut alio etiam sensu, ut notat laudatus Blanchinus, explicari; satis nobis superque est, aut Constantii præcepto, tametsi id ægre concedendum putemus, aut eo totius rei conscio; quod se a S. Felice delusum, habitumque adeo ut hæreticum intelligeret, certe ob Catholicæ fidei defensionem, qua Constantium abunde damnasset, a perfidis Arianis martyrio coronatum & capite truncatum fuisse.

[38] [dissolvi possunt.] Quod de martyrii loco, diversimode etiam notato, movere quis posset; id a Baronio abunde putamus expositum, adductis supra verbis num. 14. Porro de vero natali die quid opinandum sit; ignorantiam fateri malo, quam multis rem involvere: quamvis enim in uno alterove codice referatur ad XXVII Februarii, hoc die coli certum est, sive is obitus, sive translationis, sive abdicationis censeatur: satis diu spinosis tricis implexi fuimus, quibus ea demum quadrat coronis, quam ipsis imposuit Baronius dicto anno 357 num. 52, his verbis: Quod autem ad universam rerum gestarum inter Liberium atque Felicem seriem spectat; intuere mecum atque admirare pariter, lector, summam Dei providentiam, qua semper moderatus est ipsam Romanam Ecclesiam. Nam labefactato ex Arianorum communione, etsi non hæresis participatione Liberio, Felicem antea eorumdem communicatione conjunctum, excitat ex adverso, statimque erigit adversus eos ipsos Arianos, quorum sane ope fuerat Romanam Cathedram consecutus, & magno præsidio contra adversarios confirmat; sicque ad pugnam roborat, ut exagitans Arianos omnes, eorumque principem Constantium feriens anathemate, fuerit pro mercede insignitus corona martyrii.

DE S. LUPO EPISCOPO CONFESSORE
TRECIS IN GALLIA.

ANNO CDLXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Lupus Ep. Conf., Trecis in Gallia (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Sancti cultus; reliquiæ, earumque translationes.

Trecas, sive Tricasses, urbem amplam Galliæ Celticæ ad Sequanam fluvium, Campaniæ provinciæ caput, atque antiqua episcoporum sede nobilem bini jam in superiori tomo antistites exornarunt; S. Ursus videlicet & S. Camelianus; sed ambobus illustrius, [Colitur hoc die juxta Martyrologium Rom.] qui inter eos medius intercessit, S. Lupus: utpote quem hoc die non Trecenses tantummodo ut patronum, ab opere servili per omnem diœcesim feriati, colunt, teste Des-Guerrois in Historia ecclesiastica Tricassium ad annum 451, fol. 89 verso; verum etiam ex Martyrologio Romano universa his verbis celebrat Ecclesia: Trecis in Gallia, Sancti Lupi episcopi & confessoris, qui cum Beato Germano ad expugnandam Pelagianorum hæresim in Britanniam perrexit, urbemque Trecas a furore Attilæ, Galliam omnem devastantis, assidua oratione defendit: demum quinquaginta duobus annis sacerdotio venerabiliter functus, in pace quievit.

[2] Romano præiverat olim Beda, ut a nobis editus est tom. 2 Martii, [& alia antiquissima.] ubi ad hunc diem sic habet: Eodem die depositio S. Lupi episcopi de Trecas, qui cum Germano venit Britanniam, & quinquaginta duos annos sacerdotio functus est: qui tempore Attilæ, qui Galliam vastabat, sicut in hymno ejus canitur, “Dum bella cuncta perderent, Orando Trecas muniit”. Idem fere habent Rabanus, Ado, Notkerus; nisi quod hic annos episcopatus numero rotundo quinquaginta numeret, quod etiam in quibusdam Bedæ exemplaribus factum observavimus. Usuardus, more suo contractior, de Attila non meminit. Brevius Wandelbertus:

Felix, Simplicius, Faustinus, & alma Beatrix,
Tricassique Lupus quartam communiter aurant *.

In vetustissimis quoque exemplaribus Martyrologii Hieronymiani adscripta legitur, Trecas civitate depositio sancti Lupi episcopi & confessoris. Dixi supra, Trecenses eum hoc die solenniter celebrare; quod ita nolim accipi, quasi hunc solum diem ejus cultui consecrent: nam & Dominica ante hunc diem, & secunda dies octavæ, seu XXX Julii, & Dominica Palmarum, & dies alii, de quibus infra, peculiari apud illos ritu in Tutelaris sui honorem quotannis transiguntur; ut asserit Cousinetus in notis Mss.

[3] Sed & his antiquiora suppetunt venerationis ejus publicæ, saltem apud Tricasses, argumenta: ibi enim seculo sexto basilicam exstitisse, [Ejus ecclesia sec. VI celebrata miraculis,] ipsius nomine ac prodigiis celebrem, non solum Gregorius episcopus Turonensis, quem postea producemus, est auctor; sed eo aliquanto etiam senior Nicetius episcopus Trevirensis in epistola ad Chlodosuindam reginam, Alboïni Longobardorum regis uxorem, quam præter alios exhibet Chesnius Scriptorum Galliæ tom. 1, pag. 853 & seqq., quamque Labbeus noster in Compendio chronologico scriptam notat anno Christi 565, idque exemplo Sirmondi, Conciliorum Galliæ tom. 1, pag. 321 & sequente. In ea postquam de ecclesiæ S. Martini Turonensis ac frequentibus in illa miraculis sanctus hic præsul præclara memoravit, sic ad alias progreditur: Nam quid dicam adhuc de domino Germano, Hilario, vel Lupo episcopis; ubi tanta mirabilia hodie apparent, quantum nec dicere verbis valeo; ubi tribulantes, id est, dæmonia habentes, in aëra suspensi torquentur, & Dominos, quos dixi, esse confitentur? Numquid in ecclesiis eorum (Longobardorum) sic faciunt? &c.

[4] [non illa, ubi nunc sunt ejus reliquiæ,] Non erat hæc illa basilica, ubi nunc sacra ejus lipsana intra muros Trecenses conquiescunt, ut in Cosmographia sua tom. 1, part. 1, pag. 344, perperam Belloforestus asseruit; sed alia in suburbio tum quidem ad orientem posita, at nunc, dilatato in eam partem ambitu mœnium, prope portam S. Jacobi inclusa, nobilitataque cœnobio, sancti Martini in Areis nuncupato: quamquam neque hæc ipsa eadem nunc prorsus est cum antiqua illa, de qua modo Gregorius Nicetiusque meminerunt, quæque anno 889 eversa funditus est a Normannis; ita ut ex vetere basilica sola reliqua esset ædicula, quæ Martiniana nuncupata est, ac processu temporis fidelium largitionibus ampliata, ut videre est apud Camuzatum in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricassinæ diœcesis a folio 294 verso. Varia variis temporibus huic nomina fuisse tradit Des-Guerrois in Historia citata ad annum 427, fol. 85; ac primo quidem appellatam ecclesiam seu monasterium B. Mariæ; deinde vero, cum sepultus in ea fuisset S. Lupus ac plurimis continuo inclaresceret miraculis, obsolescente priori titulo, basilicam S. Lupi cœpisse nuncupari; donec facibus Normannicis deflagravit, & cum ablatis alio S. Lupi exuviis ejusdem nomen amisit, sancti deinceps Martini dicta.

[5] [sed antiquior alia, ubi sepultus fuit,] Sunt qui eamdem illam ecclesiam olim conditam fuisse velint ab ipso S. Lupo, ut Des-Guerrois ad an. 427 fol. 84 verso; & quidem intra biennium ab accepta Tricassinæ sedis administratione, quod addit auctor Vitæ ejus Gallicæ Ms.; & Cousinetus in notis ad cap. 10 Vitæ longioris Ms., Parisiis huc ad nos missis, id se colligere ait, tum quia nulla ejusdem ecclesiæ monumenta antiquiora sunt; tum quia scriptorum omnium vulgatissima hæc fuit opinio. Favet certe huic sententiæ Hugo Flaviniacensis, auctor seculi undecimi, loco, quem paragrapho sequente recitabimus, cum de Sancto ita pronuntiat: Unde raptus ad pontificatum, eamdem gravitatem morum, eamdem humilitatis & vilitatis sectabatur continentiam, LOCATO SIBI IN PROSPECTU URBIS MONASTERIO, ubi cum his, qui secum aderant, divinis intendebat theoriis. Accedit etiam, quod ibidem sine dubio sepultus fuit; atque adeo ejus esse sepulcrum illud elegans & pervetustum, quod ibidem etiamnum superesse dicitur, quidam, teste Cousineto in notis ad cap. 51 laudatæ Vitæ Ms., certissimis conjecturis opinantur: quod sane argumento est, ecclesiam illam singulari ratione peculiarem ipsi fuisse, cum viveret.

[6] Ut ut est, cum in hac basilica sacrum hoc depositum per quatuor circiter secula perhonorifice servatum fuisset, [Donec anno 889 inde ab latus est metu Normannorum] ingruenti Normannorum calamitati feliciter atque in tempore subductum est, alioque translatum; quod ex epistola discimus Adelerini (seu Adeletini; nam utroque modo ibi notatus legitur) comitis simul & abbatis S. Lupi apud Camuzatum pag. 296, ubi sic scribit: Adelerinus abbas S. Lupi Raginario archiclavi (id est, thesaurario) ceterisque canonicis ecclesiæ S. Lupi famulantibus; notum esse volumus omnibus filiis sanctæ Dei Ecclesiæ, quia cum tota pene paganorum crudelitate popularetur Gallia, eadem rabie grassante Trecorum conati sunt tangere limina: quorum adventu cives ejusdem urbis paventes, qua quisque potuit, parte aufugerunt. In suburbio autem prædictæ civitatis corpus B. Lupi in magna gloria & diligenti cura a Raginario, ejusdem ecclesiæ archiclavi, & a reliquis clericis nobiliter servatur, qui omnes uno consensu glebam sancti Viri suis humeris ad tuta detulere loca.

[7] Pagani vero urbem captam incendio tradiderunt, vastantes cuncta & diripientes omnia. [ad loca tutiora,] Quibus recedentibus, qui a proprio solo olim discesserant, dulcia cœperunt invisere loca, & urbem, quam nudam dimiserant necessitate cogente, licet sero, muris & turribus & seris obfirmaverunt. In qua jam dictus Raginarius una cum consensu Bodonis XXXIX episcopi Trecorum, & Adelelini illustris comitis & abbatis S. Lupi, juvantibus & opem ferentibus ejusdem ecclesiæ clericis, in proprio sui juris solo infra muros prædictæ civitatis ecclesiam construxerunt, in qua etiam condigno honore sacrum corpus B. Lupi posuerunt: quia eam, in qua prius extra muros fuerat humatum, feritas & immanitas Marcomannorum flammis adusserat. Placuit itaque &c. Actum Augusta Trecorum civitate publice, Cal. Martii, anno III regnante Odone gloriosissimo rege.

[8] Constat hinc primo, sublatum ex ecclesia jam dicta fuisse S. Lupi corpus ante illius & urbis incendium, [ac tandem anno 890 intra urbem repositus, ubi nunc est.] quod accidit, non anno 892, ut cum Sigeberto putarunt Camuzatus & Des-Guerrois; sed anno 889, ut cum synchronis scriptoribus Reginone & Annalista Metensi nunc rectius chronologi statuunt. Constat secundo, illud interim loco aliquo tuto fuisse repositum, donec barbari recessissent, & urbs instaurata ac munita jam esset, imo & ecclesia intra illam ædificata, in quam thesaurus iste posset inferri. Constat tertio, & ecclesiam illam novam jam erectam fuisse, & translatum eo Sancti corpus anno regni Odonis tertio, qui non est annu Christi 893, ut iterum juxta Sigeberti Chronicum supputant historici, quos dixi, Trecenses; sed annus Christi 891: siquidem Odo regnare cœpit post mensem Aprilem anni 888, ut ex Reginone aliisque Sigeberto vetustioribus docet Labbeus noster in Chronologia sua: hæc autem Adelerini epistola scripta est sub finem anni tertii, nempe Kalendis Martiis. Scripta, inquam, tunc est epistola peractæ translationis testis; at ipsa translatio pertinere videtur ad annum præcedentem; cum celebretur die X Maii; uti in Prætermissis ad illum diem notavimus. Constat quarto, sub iisdem custodibus permansisse sacras reliquias, qui tum quidem canonici erant seculares, at anno 1135 regulares facti sunt, quod vitæ genus hodieque profitentur: iidem enim, qui veterem ecclesiam in suburbio possederant, in urbe novam, ubi nunc est, ædificarunt, & in hanc migrantes, una secum ac deposito suo, S. Lupi titulum transtulerunt. Adisis Guitherum abbatem apud Camuzatum loco, quem indicavi.

[9] [Corpus hierothecæ imponitur sub medium seculi 12.] Cum vita regulari ac religiosa canonicorum ecclesiæ S. Lupi tandem refloruit, quæ languere diu jam cœperat, in sanctum Præsidem pietas ac veneratio: nam sub abbate Eurardo seu Everardo, qui cœnobio isti præfuit, teste Guithero ejus successore, ab anno 1147 usque ad 1153, vel potius (nam erratum ibi videtur in priori numero, licet id neque Des-Guerrois, neque Sammarthani observaverint) ab anno 1141 die XIX Decembris, quando Gerardus ejus decessor, juxta ejusdem Guitheri calculum, jam a die XXIV præcedentis eodem anno Novembris officio cesserat, usque ad annum 1153, diem XXII Novembris, quo desiit vivere, cum præfuisset, ut ibidem Guitherus asserit, annis undecim, mensibus undecim, diebus tribus: sub abbate, inquam, Eurardo corpus S. Lupi publice, præsentibus Henrico pontifice (Tricassino, qui juxta Camuzatum sedit ab anno 1146 usque ad 1169) suburbanisque abbatibus, populo monstratum est; capsa, in qua idem corpus repositum est, suis (Eurardi) expensis facta. Quæ ejusdem Guitheri verba sunt.

[10] [Vestimenta ejus incorrupta.] Nescio, ad hanc transpositionem, an ad priorem translationem spectet, quod narratur in Vita Gallica Ms. cap. 20, cui titulus est: De translatione sacrarum reliquiarum S. Lupi: sic enim habet: Ossa S. Lupi educta sunt ex sepulcro suo cum ornamentis pontificalibus, quibus, cum humo mandaretur, corpus involutum fuerat, quæque per miraculum inventa sunt incorrupta. Omnia simul reposita in thecam, populo ad imploranda Sancti suffragia undique affluenti exponendam. Et paulo inferius: Indumenta pontificalia ad hunc usque diem conspiciuntur ad Dei, & magni S. Lupi, gloriam; & festa ejus luce proponi publice solent. Cousinetus in notis ad Vitæ Ms. cap. 51 bina profert instrumenta; alterum ab Everardo abbate datum anno 1448, alterum aliquanto posterius a Petro Andoillette abbate; in quibus hæc indumenta sigillatim recensentur: sed qui nobis notas illas exscripsit amanuensis, brevitatis causa, textus ex iis citatos prætermisit, secus sane ac jussus fuerat: neque enim de hac re in vulgatis alibi monumentis quidquam hactenus nobis occurrit.

[11] [Corpus impositum thecæ argenteæ circa med. sec. 14.] Priori capsæ elegantior deinde alia & pretiosior ex argento artificiose elaborato substituta per Joannnem de Chailly abbatem S. Lupi, qui juxta cœnobii sui Necrologium officio ac vita decessit anno 1365, in eamque traducta pars corporis (nam caput seorsim inclusum est.) Huic scrinio, teste Camuzato fol. 153, insculpta hæc erat epigraphe: Ista capsa fuit incepta & perfecta cum Dei adjutorio tempore Joannis de Chailleyo, abbatis hujus monasterii, licentiati in Decretis. Orate Deum pro eo. Observa, inceptam hic dici & perfectam, non fractam & refectam, ut interpretatur Des-Guerrois ad annum 1486 fol. 408 verso; ubi ait (viderit ipse, quo fundamento) veterem arcam, quam, ut ante diximus, circa medium seculi duodecimi Eurardus adornaverat, argenteam fuisse; sed cum tempore Chailleyi abbatis ad conquirendas oblationes per pagos vicinos ritu solenni circumferretur, fractam esse, & ab hoc abbate reparatam: imo iterum subinde diffractam fuisse, cum abbatem ageret Nicolaus Forjot, qui eam denuo multo, quam ante, sumptuosius instaurari jusserit.

[12] Solidius est, quod idem ad annum 1505 de Forjoto narrat ex Camuzato, [Ostensio capitis & repositio in aliam thecam elegantissimam,] qui fol. 153 verso, ex vetusto codice cœnobii S. Lupi monumentum exscribit his verbis conceptum: Anno Domini MDV, apostolicam naviculam gubernante Julio II, Rom. Pontifice; dum regni Francorum imperium moderaretur Ludovicus XII, præerat ecclesiæ Trecensi Jacobus Reguier episcopus reverendus. Is anno supradicto, die vero Aprilis VI, scilicet Dominica prima post octavas Paschæ, ad humilem venerabilis patris Nicolai Forjot, tunc abbatis monasterii S. Lupi Trecensis (viri sane litteris ac moribus, nec non rei domesticæ ac familiaris cura nominatissimi) supplicationem ex quodam veteri vasculo argenteo, pulcro & honesto, venerandum B. Lupi, Trecorum episcopi ac patroni, caput inter Missarum solemnia, postque Offertorium extraxit, populoque Trecensi ex tabulato, ad hoc in medio dicti monasterii templo disposito, magna cum religione monstravit. Hincque novum in vasculum, non minus pretiosum, quam magnificum, auro gemmisque decoratum, a prædicto venerabili patre Nicolao Forjot, dicti monasterii S. Lupi abbate, per quemdam argentarium fabrum Trecis commorantem, Joannem Papillon dictum, magna cum impensa fabrefactum, debito ac religioso apparatu honorifice transtulit, relicta in jam dicto vasculo inferiori dicti B. Lupi mandibula.

[13] Decoraverunt personaliter & cum magna devotione venerati sunt sanctæ translationis actum venerabiles ac religiosi patres Carolus de Refuge monasterii Cellæ, [anno 1505 solennissime facta,] Philippus de Bournaut Molismensis, Emundus Erardus S. Martini in Areis, Savinus Gillot Rippatorii, & dictus Nicolaus Forjot dicti S. Lupi, abbates: item circumspecti ac honorandi viri Nicolaus le Bacle decanus Trecensis, Ludovicus de Courcelles Brenæ, & Ludovicus Bude Areyarum in ecclesia Trecensi archidiaconi, Joannes Millon officialis Trecensis, Joannes de Cellereis capicerius, & Stephanus de Refuge cellarius ecclesiæ collegiatæ S. Stephani Trecensis, cum aliis dictæ Trecensis & S. Stephani Trecensis ecclesiarum canonicis. Ministrabant divinaque cantica concinebant religiosi ac canonici hujus jam dicti monasterii Nicolaus Prunel Prior claustralis, Petrus Lespargnot thesaurarius, & Joannes Noan præpositus cum aliis suis canonicis tam domi quam ruri commorantibus.

[14] Non defuerunt hujus inclytæ civitatis insigniores viri dominus de Fouion comitatus Deu gubernator, [quæ quotannis recolitur Dom. 2 post Pascha.] illustrisque principis domini Dorvali Campaniæ gubernatoris vicesgerens, Joannes Clemens generalis, Joannes Bazin particularis locum tenentes domini baillivi Trecensis, Guilelmus Huyard consiliarius, Antonius Huyard advocatus, & Simon Liborom procurator regii, Guilelmus Bruyer præpositus Trecensis cum Petro de Chappis & Guidone Coiffard suis loca tenentibus, Nicolaus Marel fisci regii ordinarius receptor, itemque Hugo Lesprivier cameræ Trecensis scabinorum major, Joannes Saulnier vectigalium regiorum (taillias vocant) electus *, itemque Joannes Berthier, Michaël Angenost, Joannes Richer, Antonius Vitel, Joannes Megrigny & Guilelmus Hay matricularii hujus ecclesiæ jam dictæ, itemque Guilelmus Mole & Joannes Tartier mercatores cum aliis insignioribus Trecensis civitatis viris plerisque, cumque plebis utriusque sexus & conditionis tam ex civitate quam ex agris maxima multitudine, quanta nec visa prius in prædicto monasterio. Tantaque fuit in Deum exultatio & ad B. Lupum patronum suum omnium devotio, ut nemo pio gaudio non lacrymaretur ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui glorificat Sanctos suos; cui cum Patre & Spiritu sancto honor, virtus & gloria in æternum. Amen. Hæc ibi. Nos annuam celebritatis hujus memoriam apud Tricassinos servari, dudum notavimus in Prætermissis ad diem VI Aprilis. Cousinetus addit, huic solennitati assignatam esse Dominicam 2 post Pascha.

[15] [Tres capsæ argenteæ reliquiarum S. Lupi Trecis.] Porro ex dictis consequens est, ut præter indumenta pontificalia, reliquiarum S. Lupi in cœnobio illo, thecæ tres asserventur argenteæ, major videlicet, quæ maximam corporis partem continet; minor alia vetus, e qua caput eductum est præter inferiorem mandibulam, quæ in illa relicta est; ac Forjotiana tandem, quam ultimo memoravimus, quæque, ut paulo superius Camuzatus observat, exhibet effigiem episcopi, quam duo angeli suffulciunt, totam fere argenteam & inauratam, operibusque encausticis superinductis & gemmis fulgentibus elegantissime adornatam, & eousque affabre factam, ut omnium quidem, qui ipsam perlustrarint & perspicaci oculo perlegerint, judicio, in nullo totius Galliæ delubro cum ea imagine ob artificii subtilitatem componendum opus, quantavis elaboratum sit industria, inveniatur.

[16] [Ecclesiæ plures ejus nomine & reliquiis insignes.] Neque mirum est, tanti Præsidem hunc suum fieri a Trecensibus, quando iis numquam defuit in rebus adversis, ut affirmat auctor Vitæ Gallicæ Ms., subdens id incitamento fuisse fidelibus non in vicinia modo Tricassium, sed inde etiam longe positis, ut hujus Sancti reliquias expeterent & quidam obtinerent, ejusque nomine suas Deo basilicas dedicarent; ut præsentis auxilium, si quid eis sinistri accideret, commodius implorarent. Itaque factum, inquit, ut ecclesiæ nunc sint plures quam triginta cum intra diœcesim Trecensem, tum in remotis ab ea provinciis, quæ S. Lupum ut patronum celebrent titularem. Imo & S. Eligius, episcopus Noviomensis, suo tempore monasterium Novioduno vicinum instituit, cujus ecclesiam Deo consecravit nomine S. Lupi Trecensis; ita palam omnibus faciens suam erga hunc Sanctum devotionem. De hoc cœnobio, quod posterius S. Eligii nuncupatum est, videri possunt Annales Benedictini tom. 1, pag. 354. Quid, quod ipsi etiam in regno Neapolitano Beneventani non ecclesias ei solum erexerint, sed ejusdem quoque in iis reliquias venerari se putent? Ita certe de Sancto nostro scribit Marius de Vipera in Catalogo Sanctorum ecclesiæ Beneventanæ ad diem XXIX Julii: Cujus sacrum corpus fuit Beneventum translatum, & in basilica ipsi dicata exstat sepultum, olim Benedictinæ familiæ addicta. Caputque ejus, in cathedrali in argentea theca inclusum, magna veneratione asservatur. Est & alia basilica eidem excitata extra civitatem, prope ubi de Serretella dicitur, a qua tota illa regio nomen habet. Quando translatio prædicta facta exstiterit, non est qui id doceat. Beneventanæ civitatis calamitatibus id adscribitur. Ita Marius; qui si de corporis & capitis potiori parte velit intelligi, nemini post ea quæ hoc paragrapho dedimus, facile persuadebit, non confusos hic esse Sanctos synonymos, nostrumque adeo Lupum pro alio quocumque S. Lupo suppositum.

[Annotata]

* al. ornant

* an. receptor?

§ II. Elogia quædam Sancto nostro recitata, maxime a S. Sidonio Apollinari.

Quamquam ea, quæ huc usque produximus, publicæ erga sanctum hunc Antistitem jam cælo receptum venerationis indicia, luculenta sunt meritorum ejus ac certissima testimonia; [S. Eucherius comparat S. Lupum S. Paulo apostolo.] non pigebit hic tamen addidisse quædam ei elogia, cum viventi a coætaneis, tum a posteris defuncto consignata; quæ quidem etsi privata sint, sunt tamen eo tempore & ab iis auctoribus adornata, ut de veritate sinceritateque suspecta nemini videri possint. Tale est illud, quod habet S. Eucherius, episcopus postmodum Lugdunensis, sub finem libelli, quem de Laude eremi scripsit ad S. Hilarium; ubi solitudinem Lerinensem a viris sanctissimis, quos aluerat illa alebatque, commendans, Hæc habuit, inquit, reverendi nominis Lupum, qui nobis illum ex tribu Benjamin lupum retulit: ac si aperte dicat: alterum ac redivivum in Lupo Paulum apostolum eremus hæc habuit; ita hujus ille mores, virtutes, ardorem lucrandarum Deo animarum in sese expresserat. Quo quidem quid asseri possit illustrius, non video; maxime de illo, qui tum nuper admodum ex illa solitudine ad labores apostolicos erat egressus: scriptus est enim hic libellus postquam Hilarius pristinæ quietis amore ad Lerinum redierat, unde sub finem anni 426 cum S. Honorato concesserat Arelatem, ubi hunc in ecclesiæ sibi creditæ administratione non diu juvit; & antequam idem S. Hilarius ad S. Honoratum crebro invitatus reverteretur, aliquanto ante ejus obitum, seu diem XVI Januarii anni 429; scriptus est ergo anno 427, vel ad summum sequente; quando S. Lupus haud ita pridem factus episcopus, nondum in agro Domini excolendo illa præstiterat, quæ maximam deinde ejus nomini gloriam attulerunt.

[18] Multo uberior est in ejus laudibus, qui multo posterius eas recensuit, [S. Sidonius Apollin. appellat patrem patrum, episcopum episcoporum, alterum Jacobum,] S. Apollinaris Sidonius episcopus Arvernorum, Epistolarum lib. 6, epist. 1, quæ sic habet: Sidonius domino papæ Lupo salutem. Benedictus Spiritus sanctus & Pater Dei omnipotentis, quod tu pater patrum, & episcopus episcoporum, & alter seculi tui Jacobus, de quadam specula caritatis, nec de inferiore Jerusalem tota Ecclesiæ Dei nostri membra superinspicis; dignus qui omnes consoleris infirmos, quique merito ab omnibus consularis. Et quid nunc ego dignum dignationi huic putris & fœtida reatu terra respondeam? Colloquii salutaris tui & indigentiam patiens & timorem, recordatione vitæ plectibilis adducor, ut clamem tibi, quod dixit Domino tuus ille collega: “Exi a me, quia homo peccator sum, Domine”. Sed si iste timor non temperetur affectu, vereor, ne Gerasenorum destituar exemplo, & discedas a finibus meis. Quin potius illud, quod mihi conducibilius est, colleprosi mei te proposita conditione constringam, ut ajam tibi: “Si vis, potes me mundare”. Qua ille sententia non plus de Christo, quid, peteret, prodidit, quam, quid crederet, publicavit.

[19] Ergone, cum sis procul ambiguo primus omnium toto, [primum totius orbis pontificem,] qua patet, orbe pontificum; cum prærogativæ subjiciatur, cum censuræ tuæ attremat etiam turba collegii; cum in gravitatis vestræ comparationem ipsa etiam grandævorum corda puerascant; cum post desudatas militiæ Lirinensis excubias, & in apostolica sede novem jam decursa quinquennia, utriusque sanctorum ordinis quemdam te conclamatissimum primipilarem spiritalia castra venerentur; tu nihilominus hastatorum antesignanorumque paulisper contubernio sequestratus, ultimos calones tuos lixasque non despicis, & ad extimos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatæ vexilla circumfers, ac manum linguæ porrigis in conscientia vulneratis? Nosti, ut apparet, ex adversa acie sauciatos, Dux veterane, colligere; & peritissimus tubicen ad Christum a peccatis receptui canere; & euangelici pastoris exemplo non amplius lætaris, si permaneant sani, quam si non remaneant desperati.

[20] [morum normam, columnam virtutum, veram dulcedinem,] Te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te (si blandiri reis licet) vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit. Tibi avaritiæ non fuit, pascere monitis animam fragilitate jejunam, & de apotheca dilectionis altissimæ, sectandæ nobis humilitatis propinare mensuram. Sed ora, ut quandoque resipiscam, quantum meas deprimat oneris impositi massa cervices. Facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum vix debet impetrare, si supplicet. Nam quis bene medelam æger impertiat? Quis febriens arrotanti tactu pulsum distinguat incolumem? Quis desertor scientiam rei militaris jure laudaverit? Quis esculentus abstemium competenter arguerit? Indignissimus mortalium necesse habeo dicere, quod facere detrecto; & ad mea ipse verba damnabilis, cum imperem quæ non impleo, idem in me quotidie cogor dictare sententiam.

[21] [intercessorem Moyse non minorem,] Sed si tu inter me & illum, cui crucifigeris, Jesum Christum Dominum nostrum pro scelerum meorum populo, junior mage quam minor Moses, intercessor assistas, non ulterius descendemus in infernum viventes; nec per carnalium vitiorum incentiva flammati, ad altare Domini ignem diutius accendemus alienum. Quia, quamquam nos, utpote reos, gloriæ libra non respicit, satis tamen superque gaudebimus, si precatu tuo levare valeamus interioris hominis nostri, etsi non integrum ad remunerationem, certe vel cicatricatum pectus ad veniam. Memor nostri esse dignare, domine Papa. Hæc antistes ille sanctissimus, nec minus utique, cum alium laudat, sincerus; quam, cum se deprimit, humilis, respondebat epistolæ, qua S. Lupus collatam illi recens episcopi dignitatem gratulatus fuerat anno circiter Christi 472, ut infra videbitur. Epistolam vero illam S. Lupi suo etiam loco proferemus.

[22] [episcopum incomparabiliter eminentem; dominantem vitiis omnibus,] Dedit idem & alias tum ad Sanctum nostrum, tum ad alios litteras, in quibus eamdem constanter in eum venerationem suam, idem de sanctitate ejus ceterisque dotibus judicium profitetur: sic epistolam ejusdem libri quartam S. Lupo inscriptam orditur his verbis: Præter officium, quod incomparabiliter eminenti Apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum bajulorum pro nova necessitate vetustam necessitudinem &c. Sic ibidem epist. 9 ad eumdem, postquam laudasset epistolæ cujusdam a S. Lupo ad Gallum aliquem ad frugem & uxorem, quam male deseruerat, revocandum conscriptæ admirabilem efficaciam ac fructum, hæc subdit: Quod superest, obsecramus, ut crebra oratione, per quam vitiis omnibus immane dominamini, nos quoque, sicut euangelicos Magos remeasse manifestum est, vel jam nunc per aliam viam morum in Beatorum patriam redire faciatis.

[23] Sic libro 9, epist. 11, cum accusatus amice a S. Lupo fuisset jussusque se per epistolam copiosam defendere, [censorem tam in litteris quam in moribus sibi contremiscendum,] quasi de violatis caritatis & amicitiæ legibus, eo quod volumen epistolarum, libris septem prioribus contentarum, sibi absolute non obtulisset, sed perlegendum tantummodo, ac tum alteri cuidam resignandum; ita factum purgat Sidonius, ut ipsam hic epistolam, nisi esset longiuscula, placeret exscribere; adeo multa complectitur, quæ ad Sancti nostri gloriam mirifice faciant. Ac primo quidem Delicto, inquit, huic, quantulumcumque est, inter principia confestim supplico ignosci, diffidentiæ, & non superbiæ, fassus errorem: nam cum mihi rigor censuræ tuæ in litteris æque ut moribus sit ambifariam contremiscendus, fateor tamen, in voluminis ipsius operisque reseratu illam mihi fuisse plus oneri, quam prætenditis, caritatem: .. quandoquidem mortalium mentibus vis hæc naturalitus inest, ut siquid perperam fiat, minus indulgeant plus amici.

[24] Deinde non ausus Lupo ipse per sese præ reverentia contradicere, [omnibus episcopis a se prælatum, & merito,] Dixisset alius, inquit: neminem tibi prætuli … Quem prælatum suspicabare, unius epistolæ forma contentus abscessit: … tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis (litteras intelligit, quarum primas dedimus, duas alias modo citavimus) fatigatus, potius in nauseam concitaris … Adde quia etiam in hoc, quod forsitan non notasti, reverentiæ tuæ meritorumque ratio servata est; quod, sicut tu antistitum ceterorum cathedris, prior est tuus in libro titulus (Libros sextum & septimum indicat, qui epistolas continent episcopis variis Gallicanis inscriptas, quarum ordine prima est ad S. Lupum.) Illius nomen vix semel tantum, & sibi adscripta pagina sonat: tuo, præter tibi deputatas, frequentur illustrantur alienæ: quod infra patebit. Tum inter alia significat (si tamen obscuram sententiam satis assequor) ideo se membranas suas per Lupum ad alium destinasse, ut hic eas a tam oculato censore perlectas emendatasque posset accipere: Neque enim in iis, inquit, quæ tractaveris, ulla culpabitur aut distinctionum raritas, aut frequentia barbarismorum. Concludit tandem purgationem hanc suam, sed alieno nomine usurpatam, his verbis: Hæc & his plura fors aliquis. Ego vero cuncta prætereo, & malo precari veniam, quam reatum, si hoc esse creditur, deprecari.

[25] Attamen, inquit paulo inferius, cum satis tibi, & quidem merito, (Quidnam enim [tibi] simile? [ut cui per annos 50 postpositi omnes fuerint;]) in omnibus cedam (quippe qui in alio genere virtutum jam per quinquennia decem non æquævis sacerdotibus tantum, verum & antiquis quoties collatus, antelatusque sis) noveris volo, … pedem me conflictui tuo, si mutuo super amore certandum est, non retractaturum; quia cum in ceteris rebus, tum fœdissimum perquam est in dilectione superari. Quæ, velis nolis, certa professio convitiis tuis illis, cuncta sane blandimentorum mella vincentibus, non præter æquum reponderatur.

[26] Demum epistolæ finem imponens, id in sancto Præsule commendat, [litterarum ac litteratorum fautorem eximium,] quod merito hodieque antistites imitentur omnes;ut litteras videlicet earumque studiosos impense foveant. En litteras, inquit, tam garrulas ferme quam requirebas: … namque in audentiam sermocinandi quem non ipse compellas? Exinde radio illum solari comparans, ex abditissimis terræ visceribus fontes elicienti, Ita, inquit, si quos, Vir sacrosancte, studiosorum senseris aut quietos, aut verecundos, aut in obscuro jacentis famæ recessu delitescentes, hos eloquii tui claritas, artifice confabulatu dum compellat, & publicat. Sed quorsum ista; quid morarum est? Redeamus ad causam, super cujus abundante blateratu, quia pareo, precor, ut errata confessum veniæ clementis indultu placatus impertias: licet (quæ lætitia tua sancta, quæque communio) copiosius hilarere, si meæ culpæ defensio potius tibi scripta feratur, quam satisfactio. Memor nostri esse dignare, domine Papa. Scripta hæc sunt biennio ante obitum S. Lupi.

[27] Epistolæ ad alios exaratæ, in quibus de ipso cum laude meminit S. Sidonius, variæ sunt; [in sacra Scriptura exercitatissimum &c.] ut lib. 4, ep. 17, in qua Arbogastem, de sacris Litteris aliqua sciscitatum, remittit nominatim ad inclytos Galliarum patres & protomystas Lupum & Auspicium: quorum doctrinæ abundanti eventilandæ nec consultatio, inquit, tua sufficit. Lib. 7, ep. 13 extollit Himerium, quod sanctum episcopum Lupum, facile principem pontificum Gallicanorum … morum .. imitatione restituit. Itaque quidquid ibi de Himerio disserit, etiam S. Lupo congruere necesse est. Lib. 8, ep. 14 Antiolii fidem auctoritatemque commendat ex eo, quod is quondam in cœnobio Lirinensi Luporum concellita Maximorumque fuerit. Ibidem ep. 15 laudat sanctum Anianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem, Germanoque (Autissiodorensi episcopo) non imparem. In Carmine 16, quod est Eucharisticum ad Faustum, inter maxima Lirinensis insulæ lumina recensetur Sancta Caprasi vita senis, juvenisque Lupi.

[28] [Epistola Ruricii ep. Lemovic. non videtur ad ipsum spectare;] Sunt, qui epistolam Ruricii, episcopi Lemovicensis, libri primi decimam apud Canisium Antiquarum lect. tom. 5, pag. 469, ad hunc Lupum datam fuisse velint, quem in ea proinde Ruricius tenerrimo affectu compellet pectus suum, dominum suum, flammam pectoris sui; verum nihil istic occurrit, unde epistolam illam episcopo, ac non viro potius seculari inscriptam arguas, eloquentiæ tum tamen laude florenti, qualis per ea tempora, & quidem Lemovico haud paulo propinquior, erat Lupus ille, ad quem spectat epistola S. Sidonii undecima libri octavi: huic certe aptius quadrant tituli magnanimitatis, probitatis &c. quibus in istis litteris insignitur.

[29] Cum hæc & Sanctorum & synchronorum de Antistite nostro judicia quis expenderit, nolet, opinor, [sed potius ad illum pertinet elogium Gregorii Magni;] multis ea posterorum privatis testimoniis onerari verius, quam confirmari; non possum tamen, quin unum saltem alterumve producam; atque illud imprimis, quod de SS. Lupo simul & Germano intelligendum esse ostendit Pagius in Criticis Baronii ad annum 429 num. 5, illud, inquam, quod habet S. Gregorius Magnus lib. 27 Moral. cap. 6, ubi sacrum hoc illis adaptat vaticinium Job cap. 36: “Si voluit extendere nubes, quasi tentorium suum, & fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.” ad quæ verba Gregorius: Quod faciendum quidem Heliu vocibus audivimus, inquit; sed auctore Deo jam factum cernimus: omnipotens enim Dominus coruscantibus nubibus cardines maris operuit; quia emicantibus prædicatorum miraculis ad fidem etiam terminos mundi perduxit. Ecce enim, pene cunctarum jam gentium corda penetravit. Ecce, in una fide Orientis limitem Occidentisque conjunxit. Ecce, lingua Britanniæ, quæ nihil aliud noverat quam barbarum frendere, jam dudum in divinis laudibus Hebræum cœpit Halleluia resonare. Ecce, quondam tumidus, jam substratus Sanctorum pedibus servit oceanus, ejusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro divina formidine Sacerdotum ora simplicibus verbis ligant &c. Confer hæc sis cum altera S. Lupi Vita, quam damus, cap. 3, præcipue num. 27.

[30] Ne quid vero de antiqua tanti Viri existimatione diuturnitas temporum detrivisse videatur, [& aliud luculentum Hugonis Flaviniacensis.] audi Hugonem, abbatem Flaviniacensem in Chronico apud Labbeum Biblioth. Mss. tom. 1, pag. 83, ubi de S. Pulchronio agitur, veterum omnium laudes seculo XI coacervantem: Erat tunc temporis in eadem urbe Tricorum beatus Lupus morum probitate celebris, sanctitatis dote insignis, pietate laudabilis, patientia mirabilis, sapientia conspicuus, caritate diffusus, spe longanimis, fide prædicabilis, gravitate venerabilis, per zelum justitiæ erectus erga delinquentes, per compassionem proximus, in adversis patientissimus, in prosperis cautus; in quo omnis laus secure canitur. Hic in seculo annis septem cum uxore sua Piminiola, Sancti Hilarii Arelatensis episcopi sorore conversatus, Lirinense cœnobium expetiit; unde raptus ad pontificatum, eamdem gravitatem morum, eamdem humilitatis & vilitatis sectabatur continentiam, locato sibi in prospectu urbis monasterio, ubi cum his, qui secum aderant, divinis intendebat theoriis. Huic Magistro beatus Pulchronius in monasterio erudiendus a parentibus traditur &c.

§ III. Acta ejus antiqua, tum brevia, tum longiora, eorumque ætas & meritum.

Acta S. Lupi non admodum pervulgata fuisse, aut certe nunc esse, ex eo conjicimus, quod eruditorum ejus præconum vix quisquam est hodie, [Post Actorum epitomas, quæ solæ exstabant,] qui aliud illorum aut citet aut sequatur exemplar, quam quod a Surio, sed elimato passim auctoris primigenii stylo, est editum. Ante illud sola publici juris erant Actorum (heu! nimis jam antea per se brevium) bina compendia: alterum in Speculo historiali apud Vincentium Bellovacensem lib. 20, cap. 16, & hoc quidem satis fideliter ex ipsis vetustis Actis excerptum; alterum in Catalogo Sanctorum apud Petrum de Natalibus lib. 6, cap. 156, nescio, unde desumptum; paulo quidem Vincentiano succinctius, sed non paulo corruptius; idque sive nomina spectes propria, ut cum S. Lupi conjugem Punimolam appellat, atque hujus fratrem Germanum; sive ipsam historiam; ut cum eumdem Lupum biennio monachum fuisse statuit; cum ilum, nondum episcopum, cum S. Germano per annum sistit in Britannia; cum obcæcatum prodigiose Tricassibus Attilam cum exercitu exhibet; cum denique hujus Præsulis episcopatum annis quinque & viginti circumscribit: quamquam postremum hoc vitium non ipsius est Equilini, (in editione enim Vicentina anni 1493, quam habemus, recte exprimuntur anni 52) sed junioris typographi.

[32] Fecit epitomes hujus utriusque cum brevitas tum discrepantia, ut Vita demum ipsa expeteretur ab omnibus; donec Surii tandem sagacitate atque industria emersit e tenebris codicum antiquorum; sed quanto limatior, tanto deformior: [ipsa tandem Acta produxit Surius, sed mutato stylo, quæ laudantur;] siquidem antiquitatem ut nativus color exornat, sic dedecorant pigmenta recentia. Vel sic tamen doctorum hominum judicio placuit, summaque adeo aviditate excepta est non ab exteris modo, sed ab ipsis etiam Trecensibus; ut qui hanc alteri, quam dudum in Officio recitare consueverant, non dubitaverint anteferre: Historia ejus, inquit de Sancto nostro Camuzatus, eruditus ecclesiæ Tricassinæ canonicus, in Promptuario suo fol. 153, exstat apud Surium tomo quarto. Alia etiam habetur, sed minus sincere & venuste scripta, quæ in ecclesiis Tricassinæ diœcesis legitur. Eminentissimus Baronius eamdem laudat in Annalibus ad an. 451, num. 41, ut fidelissime scriptam; & ad an. 472, num. 15, Exstant, inquit, res gestæ (apud Surium, quem citat in margine) sancti Lupi, licet brevi compendio, omni tamen fide antiquitus ab homine ejus temporis scriptis traditæ. Ac de fide quidem auctoris integerrima idem sentit Tillemontius, vir utique ad istiusmodi præconia minime præceps, Monument. Eccles. tom. 16, pag. 127.

[33] [nos eadem stylo primigenio] Cum tamen idem Baronius ad an. 451, num. 42 de eodem scriptore Actisque sic habeat: Subdit miracula ab eo (S. Lupo) tunc edita fidelissimus suorum temporum rerum scriptor; licet multa nimia brevitate transilierit: nisi forte mutilata habeantur, quæ exstant, ejus Acta: satis insinuat, non ita satisfactum lectoribus a Surio fuisse, quin magnum reliquerit accenderitque genuini, ex quo hauserat, fontis desiderium: id quod etiam aperte supra Tillemontius profitetur. Hunc nacti pridem nos amicorum beneficio sumus; atque utinam purum! neque enim vetustissima etiam inter se prorsus consonant exemplaria, ut ex tribus liquet, quæ habemus. Horum illud visum est optimum, quod simplicissimum, licet mendosissime scriptum in codice nostro membraneo Valcellensi ad diem XXIX Julii; idemque exstat, ut nobis significavit P. Joannes Gamans noster, in Ms. Blauburano: alterum, quod a Gamansio descriptum accepimus ex Bodecensis cœnobii, Ordinis regularium S. Augustini, diœceseos Paderbornensis Passionali pergameno Ms. insigni, mensis Julii fol. 131, aliquanto comptius est, & ad Surii stylum propius accedit, ut illud hic ante oculos habuisse videatur; ceterum a priori sic differt, ut sensu semper, & maximam quoque partem verbis ambo conveniant.

[34] [dabimus ex Mss.] Tertium exemplar ex Mss. Accincti monasterii & Vallis Lucentis a Chiffletio nostro submissum est, idemque servari intelligo inter monumenta Cousineti ad S. Genovefam Parisiis. Hoc interpolatum esse ipso statim exordio patet: nam ubi priora duo exemplaria hæc tantum habent: Beatissimi & apostolici viri, antistitis Lupi, Vitam ex aliquantulo enarrare operæ pretium est; quoniam in operibus laudum suarum multiplex materia dicendi consurgit: ibi in exemplari hoc tertio scribitur: Beatissimi & apostolici viri, antistitis Lupi, Vitam ex aliquantulo enarrare conemur: etenim qualiter se Deo, tam in operibus bonis, quam in virtutibus, exhibuit, cunctis fidelibus discernere operæ pretium est; quoniam in operibus laudum suarum &c. Idem, ut cetera præteream, apparet ex fine, qui in prioribus exemplaribus talis est: Vitæ præsentis debitum solvens, spiritum emisit ad cælum, dignis in terra laudibus excolendus. Unde nunc nobis, quo sublimis evectus est, præsidium gloriosus impendat; præstante Domino nostro J. C., cui est gloria & potestas per omnia secula seculorum. Amen: in tertio autem talis: Ab hoc seculo migravit ad Dominum, consecutus a Domino munus sibi promissum, atque gaudium accepturus æternum, beatum cælo, suscipientibus angelis, intulit spiritum; corpus cum plebe catholica relinquens in tumulo, dignis atque angelicis laudibus excolendum; ubi præsenti tempore & usque in secula omnis plebs catholica, oranda meretur adipisci oracula, ut custodiatur Ecclesia catholica, & a gente eripiatur hæretica, & ad gaudia perveniat sempiterna; adjuvante Domino nostro J. C., qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen. Equidem ejusmodi amplificationibus, tametsi antiquis, vel novellam Surii exornationem prætulerim; ut quæ multo sit moderatior. Itaque huic exemplari cum aliis conferendo non immorabimur, cum passim differat.

[35] Primum igitur exemplar hic dabimus, tamquam ab omni fuco ornatuque præ ceteris alienum, [De auctoris ætate ac fide.] atque adeo vetustissimum; reliquorum, si quando notabilis fuerit, discrepantiam addituri. Porro de scriptoris ætate non est, quod a Baronii sententia, supra num. 32 proposita, recedamus: quamquam nihil etiam occurrit, unde illam solide confirmemus. Itaque Tillemontius dum hujus anonymi fidem pro meritis extollit, ætatem caute dissimulat. Posset hæc fortassis ex ipsa Vita num. 11 utcumque colligi, nisi locus esset corruptissimus, nec satis aperte in majori, de qua mox dicemus, Vita restitutus cap. 6, num. 57, ubi hæc leguntur: Subscriptis etenim ejus reserantibus discipulis, qui ejus in talibus semper adhæserant monitis, relatio ejus actuum tradita est posteris; quorum unus fuit Polochronius &c: quamquam enim hæc interpretatio innuere videatur, Acta S. Lupi antiquiora conscripta fuisse ab aliquo, qui cum discipulis ejus vixerit aliquamdiu, ab iisque didicerit quæ subinde, puta ante medium seculi VI, litteris commendaret: sensum tamen etiam hæc verba metaphoricum patiuntur, imo talem adjuncta videntur exigere; acsi dictum sit: Ipsa sanctorum ejus discipulorum opera, & crebra, quibus fulsere, miracula, manifesta sunt posteris Magistri præconia, & vitæ quodammodo ejus virtutumque luculenta relatio. Hic autem sensus si in prima Vita umquam fuerit, usque adeo nihil ad assequendam biographi ætatem facit; ut etiam ab iis, qui modo scriberent, vere posset adhiberi. Ut ut est, antiquum hunc Scriptorem ac fidelem esse, constabit ex modo dicendis de Vita longiori.

[36] Vitam S. Lupi longiorem seu majorem appello illam, [Vita altera S. Lupi longior] qua olim in ejus Officio uti consueverant ecclesiæ Trecenses, aliæque ipsius nomine dicatæ. Hujus apographum exemplar unum habemus ex Ms. codice Ultrajectino S. Martini, alterumque in codice nostro pergameno P. Ms. 14. Dividitur utrobique capitibus undecim. Eadem asservatur Ms. Parisiis in cœnobio S. Genovefæ, & quidem notis copiosissimis illustrata a Jacobo Cousineto, Ordinis S. Augustini apud Trecenses olim canonico, qui eam, ex vetustissimis abbatiæ S. Lupi ibidem Mss. erutam, ad quinquaginta circiter Mss. extranea contulit, obtulitque nobis ultro ac perhumaniter anno 1663; incertum tamen, quam ob causam subinde non miserit. Eamdem vero esse cum nostra, didicimus ex P. Stephano Soucieto nostro, viro cum eruditione de omnibus, tum assiduis officiis de opere nostro optime merente: hic enim anno 1728 & textus aliquot nostros cum exemplari Cousineti contulit, & hujus notas omnes exscribi nobis curavit: ex quibus deprehendimus, tria tantum esse notabilia, inter Mss. nostra & Cousinetianum, discrimina: primum quidem, quod hoc minutius dividatur, puta in capita omnino unum & quinquaginta; secundum vero, quod in hoc legantur, quæcumque infra toto capite quarto inde transcripsimus, quia in utroque exemplari nostro prætermissa prorsus erant; tertium denique, quod in gemino Ms. nostro ad calcem Vitæ, num. 62 epiphonema quoddam adjiciatur, quod in Parisiensi non legitur.

[37] [Camuzato parum placuit;] Hanc Vitam, ut supra monuimus, breviori Surianæ postponendam duxit, qui utramque legerat Camuzatus, tamquam minus sincere & venuste scriptam. Et fol. 295 de ecclesia disserens, quæ nunc dicitur S. Martini in Areis, cum eam narrasset tempore, quo S. Lupus excessit e vivis, Deiparæ Virgini fuisse consecratam, idque ex hac eadem Vita, subdit illico: quod tamen asseveranter affirmare non ausim; quamvis illud in Ms. S. Lupi Historia scriptum legatur: longe enim post ejus obitum concinnata est, ut & stylus, temporibus consentaneus, satis indicat. Patet hinc viri, in antiquitatibus Trecensibus versatissimi, de hac Vita, scriptorisque fide judicium, candorque in monumentis patriæ discernendis tam rarus, quam severus.

[38] [at Cousineto supra modum, tum in Ms. Parisiensi,] Longe aliter de illa statuit Cousinetus tum alibi, tum præsertim tomo secundo manuscriptorum ab eo relictorum, & ad S. Genovefæ servatorum; ubi de Scriptoribus agit, qui de S. Lupo posteritati aliquid commendarunt, art. 1: ibi enim & Vitam hanc, & ejus auctorem mirificis extollit elogiis: ac Vitam quidem appellat Historiam fidelissimam; viam certam & rectam; elaboratissimum opus, in quo nullum [auctor] errorem admisit, nullum dubium inclusit, a quo apocrypha omnia eliminavit & procul abegit, Historiam denique, quam ignoravit Baronius, & cujus tantum epitomen apud Surium legit & probavit. Auctorem vero non semel nuncupat scriptorem integerrimum, sapientissimum, gravissimum, meritissimum, clarissimum, studiosissimum, primum inter historiæ S. Lupi scriptores locum meritum, utpote qui primas egit & habuit in eodem opere; qui veritati studuit imprimis & brevitati; qui ab ipsismet S. Lupi discipulis audierit, quæ scriptis diligentissime commendavit, &c.

[39] [tum in Vitæ Gallicæ S. Lupi Ms. præfatione;] Cum hæc legerem, vix potui dubitare, quin ejusdem esset Cousineti, erga nos optime, dum vixit, affecti munus Vita quædam Gallica Ms. gloriosi S. Lupi, episcopi & patroni Tricassium in Campania, hausta ex antiquis Mss. abbatiæ regalis, quæ ipsius titulo insignitur in eadem urbe, atque ex variis, qui de illo meminerunt, auctoribus aliis. Hanc ille, opinor, ex Vitæ suæ Latinæ, ex notarum, aliorumque monumentorum suorum congerie, compilandam, & pro illis, quæ promiserat, mittendam nobis judicaverit: tametsi ejus nomen, nescio cujus oscitantia, muneri non sit inscriptum. Conjecturam firmant primo titulus Vitæ jam datus, qui fere consonat cum titulo Vitæ ejus Latinæ Parisiis asservatæ: secundo annus, quo scripta notatur, 1664, qui annum proxime secutus est, quo monumenta sua Latina nobis addixerat: tertio totius Vitæ per capita 20 (tot enim sunt) decursus, ubique cum Vita Latina notisque in eam Cousinetianis, ad marginem aliquoties citatis, consentiens: ipsa denique Præfatio, quæ tota pertinet ad extollendam defendendamque præ omnibus majorem illam S. Lupi Vitam Latinam, quam ubique sequitur, licet aliunde nonnulla intermisceat, addatque. Præcipua porro, quæ pro Vita nostra majore omnibus præferenda in prologo illo producuntur, argumenta huc redeunt:

[40] I. Virtutes S. Lupi viventis, elogia & veneratio defuncto statim undequaque tributa credere non sinunt, [ubi varia congerit argumenta,] primigenia ejus Acta tam jejune conscripta fuisse, quam sunt apud Surium, ubi vivæ ejus imaginis levis tantum adumbratio datur. Quærenda sunt igitur alibi longiora simul & genuina. II. Ubi vero ea potius inveniantur, quam ubi vivus mortuusque constanter floruit, hoc est in ecclesia Trecensi? Talia ergo censenda sunt, quæ istic olim in solennitatibus S. Lupi recitari consueverunt. III. In his narratio est amplior, antiquior, verior, quam in omnibus compendiis; iis proinde omnibus præferenda est: & ampliorem quidem esse, per se patet; antiquitatem vero colligere est tum ex prisco Actorum illorum usu in ecclesiis ejus nomine consecratis, tum ex Hugone Flaviniacensi, qui ante annos sexcentos ex iis textum citavit; tum vel maxime ex his ipsis Actis (infra cap. 6, num. 54;) ubi auctor asserit, sese ab ipsis Sancti discipulis audivisse, quæ narrat: denique veritati hanc magis congruere, liquet ex eo, quod compendia recentiora S. Lupo annum tantum unum in Lerino concedant; cum annos saltem quindecim debuissent numerare: Actorum vero longiorum historia tempus nullum definiat: deinde ex eo id etiam elucescit, quod eadem compendia tam ingratos fingant Trecenses statim post innoxium Attilæ discessum erga Præsulem ac Liberatorem suum; ut hic eorum a se defectione offensus, exsilium elegerit voluntarium; a quo non dicitur postea rediisse; ut adeo vel biennio post obiisse videri debeat, vel ad obitum usque per annos sex circiter & viginti gregem sibi creditum deseruisse; quorum hoc de Episcopo episcoporum incredibile est; illud autem apertissime falsum. Tanto ergo his verior auctor noster, quanto istis magis opposita narrat. Hæc ibi.

[41] Sed horum priora duo argumenta quivis videt, quam parum urgeant: [quibus auctoris ejus ætatem & fidem,] ad tertium reponi potest primo, ampliorem quidem esse historiam illam, quam sit alia, de qua superius egimus, sed plerumque verbis tantum aut episodiis aliunde accersitis; ceterum ad rei substantiam pauca admodum adjicere; ordinem quoque rerum eumdem presse sequi: imo vel hoc ipso suspectam esse, quod sit amplior; cum historiæ, quando seorsim & ex professo scribuntur, crescere soleant sæpius, quam decrescere. Secundo, vel inde igitur colligi posse, longiorem breviori recentiorem esse; neque contrarium erui vel ex usu ecclesiarum Trecensium, vel ex Hugone Flaviniacensi, vel ex ipsis Actis majoribus: usus enim ille quam sit antiquus, non constat; quod vero textum ex his Actis descripserit Hugo in Chronico apud Labbeum in Biblioth. Mss. librorum tom. 1, pag. 89, inde consequi fatemur, ea seculo andecimo exstitisse (quod nemo negat;) at nequaquam, esse omnium antiquissima. Imo vero non obscure indicat ibidem abbas ille Flaviniacensis, Acta illa longiora aliis esse posteriora: citat enim primo loco Vitam beatissimi Lupi (minorem nostram, ut putamus, licet verba non exprimat, quæ minus clara erant, sed sensum tantummodo;) tum subdit: Testatur hoc & alius quidam præfati beati Lupi scripto virtutes replicans; ita longioris Vitæ scriptorem designans, cujus deinde textum subjungit. Cur illum, obsecro, secundo loco reposuit; nisi quia posteriorem putavit? Quid est proprie replicare scripto virtutes S. Lupi, nisi antea scriptas uberius explicare?

[42] Denique quod auctorem hunc eruditus Cousinetus credat sua non ex priore scripto, sed ex ipso S. Lupi discipulorum ore excepisse, [justo amplius extollit;] id collegit ex loco, quem supra citabam num. 35; at ille quam sit ambiguus, ibidem indicavi. Fac tamen, clarum esse, atque id aperte significare, quod relatio actuum S. Lupi posteris sit scripto tradita, idque reserantibus seu dictantibus ejus discipulis. Cedo, de qua relatione scripto tradita hoc affirmat; de suane, an de alia? Non de sua, opinor, si aliam agnoscit sua priorem: talem autem non agnoscit solum, sed etiam secutum se dicit: sic enim habet infra cap. 6, num. 54, ubi de S. Lupi gestis meminit: Nonnulla vero incuria perierunt male servantium: pauca etiam in ore sunt hominum; sed quia adstipulationi non innituntur hagiographorum, quasi apocrypha eliminamus a compendio nostrarum litterarum &c. Ut quid queritur, servata non fuisse Acta omnia, si nulla credat ante se scripta fuisse? Cur queritur, periisse Acta, si cum discipulis, eorum testibus ac spectatoribus vivebat? Quinam vero illi homines sunt, in quorum ore, cum ille scriberet, pauca ferebantur de Sancto, & quidem apocrypha? An S. Lupi discipuli? Tandem quænam scribere se asserit auctor ille de Sancto nostro; an non illa, quæ adstipulationi innituntur hagiographorum? Potuitne disertius testari, non primum esse sese, qui de S. Lupo scripserit; sed alios præcessisse, quos ipse sit secutus? Horum autem præcipuum putamus illum fuisse, qui Vitam breviorem conscripsit: cum & hujus vestigia premat auctor longioris, & alia in antiquis codicibus nulla S. Lupi Vita compareat: nam compositam aliquam fuisse a Gilda Sapiente, non probant qui asserunt; ut ad diem XXIX Januarii pag. 954 Majores nostri observarunt.

[43] [cum seculo demum octavo senescente, aut nono scripserit.] Jam de fide hujus scriptoris quid sentiendum, patebit ex sequentibus paragraphis & annotatis. Dabimus illum interim, qualis qualis est; ut quivis videat, quanti sit æstimandus. Et sane antiquum esse, non diffitemur; & quidem scripsisse videtur ante annum Christi 889, quandoquidem de S. Lupi translatione prima non meminit; & post editam, passimque, etiam in Gallia, vulgatam Historiam gentis Anglorum, quam seculo præcedente venerabilis Beda conscripserat: hanc enim, & non aliam ab eo citari cap. 3, num. 30, certum videbitur conferenti ea, quæ narrat auctor capp. 2 & 3, cum Historia Bedæ lib. 1, cap. 17 & seqq.: quamquam enim Bedæ nitorem brevitatemque, ut cetera solet omnia, garrulitate sua plerumque amplificet simul & inficiat; tamen identidem ad ipsissima Bedæ verba phrasesque relabitur, eaque describit, ut jacent: ut certissime Historiam Bedæ ante oculos habuisse dicendus sit; nisi alia ostendatur antiquior Historia actuum Anglicorum, quam Beda totidem verbis descriptam inseruerit suæ; & quæ quidem tam vulgaris olim in Gallia fuerit, quam eam fuisse innuit, quam assignat auctor noster his verbis: cum scire volentibus in medio sit Historia actuum Anglicorum. Scio equidem, Bedam hæc hausisse ex Vita S. Germani Altissiodorensis, & hujus etiam hic verbis uti: sed Vita illa appellari non potuit Historia actuum Anglicorum; atque adeo eam auctor noster vel non vidit, vel certe per titulum jam dictum indicare nec potuit nec voluit. Porro Scriptoris nostri nomen ignotum est: sed patria aut certe domicilio Trecensem fuisse, conjicimus ex cap. 6, num. 59.

§ IV. Locus & annus Sancti natalis, parentes, educatio: nuptiæ.

Juverit nunc Acta sancti Antistitis tum antiqua, tum a recentioribus aucta sigillatim expendere; idque ordine, [S. Lupi patria Tullum in Lotharingiæ:] ut simul ad sua quæque tempora revocentur: sunt enim plura in iis observanda, quam ut referri inter annotata possint, nisi onerare potius Vitam utramque Ms., quam illustrare velimus. Quæritur ergo primum, ubi sit natus. Ex urbe Leucorum, inquit Vita prima; addit vero secunda: Quæ nunc dirivato vocabulo Tullum vocatur, id quod etiam additur in prioris Vitæ Ms. passim interpolato Accincti monasterii & Vallis Lucentis. Leuci dicti sunt olim, qui tractum illum modernæ Lotharingiæ incolebant, qui fere Mosam inter & Mosellam fluvios, ubi alter alteri proximus est, continetur. His urbes duas ipse olim Ptolemæus in Geographia sua assignat, Tullum videlicet & Nasium. Tullum tamen in priore Vita per urbem Leucorum designari potius, quam Nasium, auctori majoris Vitæ facile concessero; tum quia urbs erat præcipua & Leucorum caput, tum quia antonomastice & Leucia & civitas Leucorum in vetustis monumentis appellata legitur; ut videre licet apud Valesium in Notitia Galliarum ad vocem Tullum. Inscitiam tamen aliquam arguere videntur addita illa, Quæ nunc dirivato vocabulo Tullum vocatur; quasi vero diu post S. Lupi tempora vocitari Tullum cœperit; quæ fuit eo nomine a seculo saltem æræ Christianæ secundo celeberrima.

[45] Annum Sancti natalem neutra exprimunt Acta; [annus natalis ejus circiter 383:] hinc variatur inter neotericos. Sammarthani in episcopis Trecensibus, dum illum aiunt quinquaginta duobus annis natum ad episcopatum Trecensem assumptum fuisse, eoque annis totidem functum, transiisse ad Christum anno CDLXXIX, natum censent anno circiter Christi 375; sed nihil afferunt, quo dicta stabiliant. Tillemontius Monument. eccles. tom. 16, pag. 127 nativitatem ejus contra differt usque ad finem circiter seculi quarti; credo, quia sic ejus chronologiam satis commode poterat ordinare; maxime cum se putaret anno tantum uno opus habere ad circumscribendam vitam ejus in insula Lerinensi monasticam, de qua re dicetur inferius: certe nullum aliud reperio pro hac sententia fundamentum. Nobis non improbabilis apparet annus, quem adstruit in notis ad Vitam Ms. Cousinetus, Christi 383; cum & totam Vitæ chronologiam reddat magis verisimilem, ut videbimus; & aliqua saltem auctoritate nitatur: nam nota 1 in caput 51 pro ea citat vetustum quemquam codicem inter cœnobii sui plutearios, qui sic habeat: Obiit autem sanctissimus ille Pontifex (Lupus) plenus dierum, ætatis suæ anno nonagesimo sexto, expletis ab Incarnatione Domini quadringentis septuaginta novem annis. Deme 96 a 479, & annum habebis vel natalem vel natali proximum 383. Ceterum candide fateor, maximam non esse istius codicis auctoritatem; cum in eo superioribus verbis hæc satis inepte (forte ex majori Vita) subdantur: Anastasio tenente monarchiam; mutavitque terrea cælicis, fruens gaudio divinæ majestatis: Anastasius enim imperare primum cœpit anno 491.

[46] Patrem S. Lupi Mss. nostra tam Vitæ minoris, quam majoris exemplaria Epyricum, Epyrichum, Epirichium, Epirrichium nuncupant, præter Valcellense, quod habet Hebricium: [parentes ejus & prosapia;] Epyrichium quoque in suis Mss. Legi testatur Cousinetus; nusquam Epirochium; ut appellatur apud Surium & qui eo sunt usi recentiores passim omnes. De matre ejus nihil scitur, & ipsum nomen ignotum est; quidquid eam Savaro sororem fuisse suspicatur S. Germani episcopi Autissiodorensis, quod ne Cousinetus quidem ipsi assentitur. Nobilem tamen imprimis utrumque parentem innuit Vita prior, dum Filium asserit fuisse familiæ primum, sive ea præ aliis illustrem. Hinc, opinor, auctor secundæ Vitæ collegerit, Sanctum nostrum parentibus linea regalis exortum propaginis; &, quia reges in Galliis non invenerat, in vicina illos Britannia quærendos putaverit, addens, propagatum fuisse regio stemmate in pago Britannico pollentibus. Sequitur hunc tum in notis ad Vitam illam, tum in Vita Gallica Ms. Cousinetus, operose contendens, fieri potuisse, ut S. Lupi majores, Christianam amplexi religionem, ad vitandas persecutiones, in Gallias ex insula Britanniæ commigraverint; cum id multos fecisse, Gildas aliique testentur. Non diffiteor equidem, id fieri potuisse; sed ut omnino factum esse credam, testem exigo magis idoneum; maxime cum nihil hujusmodi vel in Vita antiquiore, vel apud Sidonium, vel in ullis Britannorum monumentis reperiam: & hi quidem tametsi Præsulem hunc sanctissimum tamquam Catholicæ in Britannia fidei vindicem, sacris aliquando Fastis suis, teste Alfordo in Annalibus ad annum 479, adscriptum habuerint; a se tamen esse oriundum hactenus ignorarunt. Et cedo mihi reges ante seculum quintum in ea Britanniæ parte, quæ Romano parebat imperio.

[47] [frater, Vincentius, Lerinensis aliquando monachus;] De Sancti fratribus aut sororibus Acta neutra meminerunt: at unum saltem ipsi fratrem germanum fuisse, nomine Vincentium, qui asceticam deinde vitam cum eo in solitudine Lerinensi aliquamdiu coluerit, ex S. Eucherio discimus in epistola, de qua supra § 2, num. 17 mentionem fecimus, de Laude eremi pag. 40; ubi de Lerina, Hæc habuit, inquit, reverendi nominis Lupum; .. hæc habuit germanum ejus Vincentium, interno gemmam splendore perspicuam. Sed quis iste Vincentius? Idemne cum S. Vincentio, qui presbyteri Lerinensis titulo scriptisque celebratur; an alius? Hoc enim die XXIV Maii, quo de priori est actum, huc Papebrochius indiscussum remisit. Res est sane obscura, sive nomen, sive monasterium, sive tempus consideres, quæ utrique (si duos tamen esse voluerimus) communia statuere necesse est. Unum faciunt Saussayus in Martyrologio ad diem XXIV Maii, Baluzius in Notis ad Vincentium Lirinensem, a se editum Parisiis anno 1669, pag. 431, aliique eruditi non pauci, id supponentes potius, quam probantes; quibus etiam Cousinetus in notis ad Vitam Ms. adhæret nota 3 in cap. 6, pro se citans Lectionarium novum regalis ecclesiæ S. Lupi in festo S. Lupi Lectione IV, & Breviarium Tullense, editum anno MDCXXIV, ad diem XXIV Maii. Sed hæc recentia sunt: nam in Breviario Tullensi, quod habemus, anni 1535 nullus apparet illo die Vincentius.

[48] [non ille tamen,] Contra, diversum fuisse Vincentium vulgo Lerinensem, a nostro, censet Tillemontius tom. 16, ubi de S. Lupo, pag. 128; idque quia Vincentius, S. Lupi frater, jam Lerinensis esse desierat anno Christi 427, æque atque ipse Lupus, ut ex citata mox epistola S. Eucherii patet: Vincentius autem ille, quem Gennadius appellat apud monasterium Lerinensis insulæ presbyterum, (utique quia talis erat, cum illam disputationem scriberet, quam ipsi Gennadius attribuit) disputationem suam seu Commonitorium adversus hæreseon novationes composuit, ut ipsemet indicat apud Baluzium pag. 365, triennio ferme post concilium, quod in Asia apud Ephesium celebratum est VV. CC. Basso Antiochoque consulibus, id est anno Christi 431: non ergo noster ille Vincentius fuisse videtur, cum annis antea quinque Lerino excesserit. Norisius quidem Hist. Pelagianæ lib. 2, cap. 11 contendit, Vincentium, Commonitorii auctorem, non ideo a Gennadio Lerinensis insulæ presbyterum vocari, quia in illa insula monachus exsistens scripserit; sed quia ad eam posterius accesserit, in eaque mortuus sit ac sepultus. Quod si verum est, eluditur, fateor, argumentum pro amborum diversitate jam positum, dicendo, Vincentium nostrum vel ad Lerinum rediisse, exemplo S. Hilarii, post annum 434, vel etiam Lerinensem a Gennadio nuncupari, quia Lerinum, antequam scriberet, incoluisset.

[49] At enim nego, Vincentium nostrum eo rediisse, cum id nemo affirmet, [qui Commonitorium in Lerina scribebat an. 434;] nec probare potuerit Norisius: nego, Vincentium scriptorem a Gennadio, qui eodem, quo ipse, seculo Massiliæ floruit, Lerinensem vocari, qui in Lerino non scripserit: aliter enim sonant Gennadii verba, aliter ab omnibus ante & fere etiam post Norisium intellecta sunt. Et sane levis est ratio, qua novellam suam de hac re sententiam tuetur; dum ait, auctorem Commonitorii ipso statim initio se monachum quidem fateri cum scriberet, at non Lerinensem: sunt enim hæc ejus verba: Locus autem (hortatur nos ad scribendum;) quod urbium frequentiam turbasque vitantes, remotioris villulæ, & in ea secretum monasterii incolamus habitaculum. At in Lerina, subdit Norisius, nulla villa erat: .. antequam enim S. Honoratus .. Lerinam appelleret, hæc a nullo habitabatur; id quod probat ex Hilario in Vita S. Honorati. Sed quodnam hoc argumenti genus est: In Lerina nulla villa erat, antequam S. Honoratus Lerinam appelleret, sub finem scilicet seculi quarti vel initium quinti: ergo nec ulla erat anno 434, quo scribebat Vincentius? An non passim cœnobia villarum juxta se urbiumque excitandarum occasio fuere? Tum quis dicat, auctorem illum, sicut celare lectorem voluit nomen suum, adscito nomine Peregrini, ita non voluisse etiam obscurius designare Lerinam suam, villulam eam remotiorem appellando? Adi Baluzium citatum pag. 432, & Tillemontium tom. 15, nota 2 in Vincentium Lerinensem, pag. 860. Gennadium ergo sequimur juxta veterem eruditorum & obviam interpretationem; Vincentium vulgo Lerinensem, Commonitorii scriptorem anno 434 Lerinam incoluisse dicimus; illumque proinde a nostro, qui jam anno 427 inde abscesserat, diversum fuisse statuimus.

[50] Quod si quis roget, quis tandem ergo fuerit, aut quo ex insula Lerinensi contulerit sese Vincentius S. Lupi germanus; [sed alius; & forte S. Vincentius ep. Sanctonensis.] respondeo, minus patere, quid esse tum cœperit, quam quid esse desierit; nec facile inter alios plures ejusdem ætatis Vincentios nostrum posse designari. Quia tamen ipsum laudat S. Eucherius tamquam interno gemmam splendore perspicuam, id est, ut ego quidem interpretor, scientia ac sanctitate, quæ interna sunt ornamenta, inter coætaneos eminentem; crediderim illum, item ut Fratrem aliosque, qui ex eodem asceterio tum temporis prodibant, episcopum electum fuisse, & quidem Sanctonensem, ac deinde Sanctorum albo adscriptum. Conjecturam hanc injicit Prosa vetus in laudem S. Honorati aliorumque Sanctorum, qui Lerinam aliquando coluerunt, apud Vincentium Barrali in Chronologia Lerinensi parte 1, pag. 29; ubi S. Vincentio statim adjungitur S. Lupus in hæc verba: Vincentius Sanctonensis, Lupusque Trecensis, Atque Justus Lugdunensis Fuerunt antistites. Idem S. Vincentius episcopus Sanctonensis inter Sanctos, olim apud Lerinam cultos, sed quorum nunc neque festum anniversarium, neque Acta sciantur, recensetur e vetusto catalogo ibidem, parte 2, pag. 149. Nec refert, quod apud Sammarthanos non appareat S. Vincentius in serie episcoporum Sanctonensium; cum in illa serie desiderentur plurimi usque ad seculum sextum episcopi.

[51] [Alistichius S. Lupi patruus; an & magister?] Habuit & patruum S. Lupus, in plerisque exemplaribus Cousinetianis Alistichium nuncupatum: nam in sola, inquit, epitome vocatur Lustricius. Alistichium in brevioribus Actis legit etiam Surius, & sic habent bina exemplaria nostra Mss. Majoris Vitæ; at minoris, Bodecense nominat Alysticum; Valcellense & Accinctinum, Listicium. Patruo æque familiæ meritis decorato junior adhuc Lupus, post obitum patris, scholis traditur, rhetoricis imbuitur (vel imbuendus) studiis; ut est in Vita priore. A quo traditur? A patruo, opinor, pupilli tutore. At cui traditur litteris imbuendus? Ipsine eidem patruo? Vix credo. Quis enim virum familiæ primum facile sibi suadeat ludimagistrum fuisse? Malim ergo legere: Ab Alistichio patruo scholis traditur &c. Atque in hanc sententiam si non legit, saltem interpretandum censuit hunc locum Surius. Auctor interim secundæ Vitæ hæc ita exposuit, ut ipsi patruo, quem proinde philosophum facit, imbuendum Puerum traditum fuisse narret: nihil tamen de scholis meminit; credo, ne patruum, quem regio stemmate propagatum asseruerat, nimis inepte continuo pædotribam cogeretur fateri. Ceterum de Alistichio nihil alibi legimus; uti neque de Sancti cognatis aliis: nam de S. Germano Autissiodorensi, quem ei fratrem dat apud Usserium de Primordiis Britan. eccles. cap. 11 Claudius Menardus; Petrus vero Equilinus cognatum, unde sit haustum, nescimus, nisi posterior id acceperit e Vita secunda, quæ cap. 1, num. 3 quid simile videtur innuere.

[52] [An S. Germani ephebus, an comes Trecensis fuerit S. Lupus:] A scholis & eloquentiæ laude ad nuptias S. Lupi transit auctor Vitæ brevis: at longioris scriptor prius eum inter ephebos collocat in aula S. Germani ducis, qui deinde episcopus fuit Autissiodorensis. Sed hoc narrat iterum ipse solus, & epitome, nescio quæ, citata apud Cousinetum in notis ad Vitæ Ms. cap. 3. Silent antiquiores, qui de SS. Lupo Germanoque scripserunt. Eamdem ergo res hæc fidem meretur quam aliæ eadem unice auctoritate infra subnixæ: atque imprimis quod ab eodem duce Germano comes creatus ibidem num. 4 dicitur anno circiter quarto post nuptias, de quibus mox agemus, cum Pimeniola celebratas: nam Cousineto, qui hanc assertionem non tuetur modo, sed etiam explicandam censet de comitatu Trecensi, qui Sancto nostro collatus hic fuerit, probandum erat, recentiora non esse, quam hæc ipsa sint Acta, testimonia quæ profert; puta sigillum vetus abbatiæ S. Lupi Trecensis, quod utrimque celatum exprimit ex utraque parte sanctum Lupum; in altera cum ornamentis pontificalibus gladium, acie in terram demissa, manu gestantem, cum inscriptione: Sigillum Capituli S. Lupi Trecensis; in altera vero parte eumdem Lupum designat in equo laxatis habenis admisso, equestri habitu gladium in aërem vibrantem; cujus est inscriptio: Sanctus Lupus, comes Trecensis. Sane vox Capituli hoc sensu accepta, prisca non redolet Ecclesiæ secula. Aliud testimonium ex litteris Henrici, comitis Trecensis, anno 1161 datis apud Camuzatum fol. 307 depromit, in quibus fit mentio dominii, quod in civitate Trecensi antiquitus B. Lupus habuit confessor gloriosus, & recognoscitur signum & memoria ipsius antiquæ dominationis. At hæc referri possunt vel ad S. Lupum episcopum, vel ad ecclesiam ejus nomine consecratam; sæpe enim per nomen Sanctorum designantur eorum ecclesiæ, & quæ ad eorum ecclesiæ dominium pertinent, ad ipsorum dominium pertinere dicuntur. Adde, nihil ibi de S. Lupi comitatu legi; & ut legeretur, instrumentum esse seculi duodecimi.

[53] De conjugio S. Lupi cum Pimeniola, S. Hilarii episcopi subinde Arelatensis, [quando, & quam sponsam duxerit;] de quo ad diem V Maii est actum, sorore, utraque consentiunt Acta; licet aliter atque aliter sponsæ nomen exprimant Mss. Pimeniolam in suo legit Surius, Vincentius Bellovacensis Spec. hist. lib. 20, cap. 16, Mss. nostra Valcellense ac Bodecense: at Ms. Accinctinum habet Pimiolam; Petrus Equilinus, Punimolam; bina majoris Vitæ exemplaria, alterum Pinniolam, alterum Pynniolam; apud Cousinetum vero Piminiolam. Est hæc nobis aliunde prorsus ignota; at multo ignotior Equilino, ut qui eam S. Germani Arelatensis, qui nullus fuit, inepte facit sororem. Quo autem tempore initum fuerit hoc matrimonium, siletur in Actis; hinc recentiorum dissensio, ut Cousineti in notis ad Vitæ Ms. caput 4, qui illud refert ad annum Christi 403; & Bailleti in Legenda Gallica, qui adscribit anno 417; & hic quidem nullam addit rationem, cur ita statuat; ille vero id facit, quod aliter conjugii septennium, quod adstruunt Acta, invenire non potuerit ante secessum S. Lupi in insulam Lerinensem, quam contigisse vult anno Christi 410; de quo posterius convenietur. Nos rem, ut est, malumus incertam atque indefinitam relinquere; modo & post annum 403 & ante annum 417 contigisse dicatur: post annum, inquam, 403; quia cum S. Hilarius alterum tunc tantum ætatis annum ageret, nec sciatur multos habuisse fratres aut sorores, non apparet, sororem tum illi fuisse nubilem: ante annum vero 417; quia videtur S. Lupo post expletum in conjugio septennium, & ante susceptum episcopatum, temporis quantum potest in Lerino dandum esse; ut suo loco videbitur.

[54] De liberis ex illo matrimonio susceptis nihil scitur. [an cum ea perpetuam continentiam,] Laudatur vero in antiquiori Vita Pimeniola a sensuum maturitate & studio verecundi pudoris. At in secunda Vita crescit oratio, dum ambo conjuges num. 5 perpetuam dicuntur servasse virginitatem. Longius etiam progreditur Cousinetus tum in notis ad majorem illam Vitam Latinam; tum in Gallica, quam ipse sine dubio composuit, manuscripta, cap. 2, ubi ait, ambos ab initio contractarum nuptiarum castitatis perpetuæ votum consensu mutuo nuncupasse, idque hortatu S. Hilarii, fratris Pimeniolæ. Verum hic optimi atque cruditi viri parum cauta fuit sedulitas: nuptias enim has ille celebratas asserit anno 403; Hilarium vero certum est tunc infantem tantummodo fuisse bimulum. Decepit illum epistola cujusdam Hilarii ad S. Augustinum Hipponensem, quæ in editione Benedictinorum Parisiensium tomo secundo legitur inter Augustinianas ducentesima vigesima sexta, & in fine sic habet: Sciat sanctitas tua, fratrem meum, cujus maxime causa hinc discessimus, cum matrona sua ex consensu perfectam Deo continentiam devovisse. Unde rogamus sanctitatem tuam, ut orare digneris, quo hoc ipsum in eis Dominus confirmare & custodire dignetur. Hæc omnino Cousinetus S. Hilarii Arelatensis verba de S. Lupo ejusque conjuge Pimeniola putavit esse.

[55] [mutuo voto consecratam Deo, servaverit.] Sed epistolam illam Hilario Arelatensi adscribi non posse, post Bellarminum, Labbeum, aliosque, nos ipsi ostendimus die V Maii in Appendice ad ejus Acta. Idem operose facit Tillemontius tom. 13, nota 91 in S. Augustinum; & tomo 15, ubi de S. Hilario Arelatensi, cap. 11, Res hæc est, inquit, de qua neminem nunc eruditum ambigere credimus. Fac tamen, S. Hilarii Arelatensis hanc esse; fa, ab eo S. Lupum ac Pimeniolam designari, & quidem fratrem appellatum esse, cum esset levir; illam vero matronam, cum esset Hilarii germana soror: ne sic quidem Cousineto suffragari potest hic locus: non enim asserit, conjuges matrimonio numquam usos fuisse, & in ipsis nuptiis perfectam Deo continentiam devovisse. Adde, ridiculum videri posse, si anno demum 429 (tum enim epistola scripta est) hoc est, biennio post initum a S. Lupo episcopatum, S. Hilarius, tamquam rem novam, S. Augustini precibus commendaverit votum continentiæ, quod juxta Cousinetum Sanctus noster cum sponsa fecisset anno Christi 403, sive ab annis omnino viginti sex. Sed quid opus est hic plura dicere? Fatemur ergo, nullam esse virtutem tam eximiam, ut negari de Viro debeat, in quo, ut supra monebat Hugo Flaviniacensis, omnis laus secure canitur; ut asseratur tamen res adeo singularis, ut est virginitas in conjugio & quidem voto consecrata, de qua nec auctor antiquioris Vitæ, nec S. Sidonius Apollinaris, nec alii ejus præcones meminerint, nescio an majoris Vitæ sufficere possit auctoritas; quamquam nec ipsa de voto mentionem facit. Certe idem Hugo, qui majorem illam Vitam, ut ante vidimus, æque ac minorem legerat, tot inter congesta sancti Præsulis elogia, virginitatem ejus conjugalem non attigit.

§ V. Ejusdem vita monastica apud Lerinenses; primordia episcopatus; legatio in Britanniam cum S. Germano ep. Autissiodorensi.

Septimo conjugii anno, juxta Vitam utramque, par illud sanctum, instigante, Domino, [S. Lupus secedit in eremum Lerinensem;] se ad conversionem hortatu mutuo contulit. Et Pimeniola quidem quo se receperit, ignoratur; Lupus vero relicto patrio lare, cunctisque mundanæ cupiditatis nexibus destitutus, euangelicæ perfectionis exempla sectatur, virumque eximiæ sanctitatis … S. Honoratum (uxoris suæ consanguineum, ut colligitur ex Actis SS. Honorati & Hilarii) … credidit expetendum, abbatem primæ habitationis in solo Lyrinensi: cujus nempe instructione cervice subdita jugum dominicæ servitutis excepit, omnium vigiliarum abstinentiarumque dogmatibus institutus. Quibus verbis satis diserte exprimitur institutum ejus apud Lerinenses monasticum, idque sub S. Honorato abbate; adeoque ante finem anni 426, quo ille abbatis officium cum archiepiscopatu Arelatensi commutavit. Sed quamdiu ante? Vix anno toto, si recentiores plerosque audimus, qui Vitam Sancti vel in solo Surio, vel etiam in epitome Vincentii Bellovacensis legere potuerunt: nam cum utrobique anno tantum uno dicatur in Lerino degisse, quando ad infulas Trecenses evchebatur; evectus autem ad has fuerit adulto, ut mox patebit, anno Christi 426; sequitur, si Surio Vincentioque standum est, ut vix ante finem anni 426 ad insulam illam accessisse putandus sit.

[57] Ab his plurimum dissidet Cousinetus in Vita Gallica Ms. & in notis ad Latinam nostram Ms. secundam: [in qua non fuit per annos 15 aut ultra;] contendit enim, non unum annum, non duos (quot adstruit Equilinus) in secessu Lerinensi positos a Lupo fuisse, sed ut minimum quindecim: quippe qui secundum Acta longiora cap. 1, num. 5 Lerinum aditurus, comitatum Trecensem S. Germano, etiam tum duci, reddiderit; Germanum autem cum Georgio Viole in Vita S. Germani Gallica cap. 24, putat ducatui renuntiasse anno 410, aut certe non serius: unde nec serius differri posse existimat discessum S. Lupi ad solitudinem Lerinensem. Non placet hæc opinio, quod ex ea sequatur alia jam refutata de nuptiis anno 403 celebratis. Responderi igitur potest primo, de dignitate comitis ejusque restitutione Germano duci facta solum testari auctorem Vitæ secundæ; nec hujus eam esse auctoritatem, ut satis in illa secure liceat acquiescere. Deinde ex Constantio, Actorum S. Germani scriptore antiquissimo integerrimoque, liquere, ducatui non renuntiasse Germanum, nisi paulo ante obitum S. Amatoris, qui incidit in annum Christi 418 juxta dicta ad diem I Maii pag. 51. Ergo, ne Vitæ quidem secundæ insistendo, cogimur S. Lupum ante annum Christi 417 in Lerino sistere. Neque vero argumenta Violii ad vim disertæ Constantii historiæ hoc loco afferendam adigunt: petuntur enim ex chronologia Vitæ Sanctorum Simplicii ep. Augustodunensis, & Patricii Hibernorum Apostoli; quæ talis est, ut ex Constantio emendari debeat, utpote inferioribus longe momentis, ne dicam aperte falsis, subnixa; ut videsis ad dies XVII Martii, ubi de S. Patricio; & XXIV Junii, ubi de S. Simplicio est actum. De hoc etiam consuli possunt vel Monumenta ad hist. eccl. Tillemontii tom. 10, nota 2 in S. Simplicium, vel Gallia Christiana in episcopis Augustodunensibus tom. 4 editionis novissimæ: ubi Violii chronologia plane subvertitur. Plura de his, cum de S. Germano tractabitur, die XXXI hujus mensis.

[58] Minus displicet alterum Cousineti argumentum, quo id saltem conatur evincere, [sed neque per unum tantummodo,] ne uno tantum alterove anno Lerinense asceterium tenuisse S. Lupus credatur: plus enim aliquid ait exigere S. Eucherium citatum supra, cum illum inter sex, quos nominatim appellat, Lerinæ primipilos ab ipso fundatore tertium recenset. Idem de S. Apollinari Sidonio dicendum carmine 16 ad Faustum; ubi inter præcipua ejusdem insulæ decora, quorum pauca nomine compellat, in ipso statim principio numeratur Sancta Caprasi vita senis, juvenisque Lupi: & lib. 8, epist. 14, ubi Antiolium commendat, quod olim in cœnobio Lerinensi fuisset Luporum concellita Maximorumque, quasi duos illos nominando, omnes nominaret, quorum ibi præ reliquis eluxissent virtutes: & in epistola ad ipsum Sanctum, quam § 2 totam dedimus, num. 19; ubi vitam ejus in Lerino, ac deinde in episcopatu ductam commemorans, addit: Utriusque Sanctorum ordinis (monastici videlicet & episcopalis) quemdam te conclamatissimum primipilarem spiritalia castra venerentur. Hæc sane elogia, non unius anni tironem monachum, quantumvis excellentem (Quos enim novitius fervor non per annum facile unum excellere patiatur?) sed constantem ac probatæ diutius in ea professione virtutis arguunt.

[59] [quem nescimus unde Surius hauserit, contra Mss. nostra omnia.] Et vero unde vel Surius, vel Vincentius Bellovacensis annum illum unum descripserint, nescio. Nullum certe tempus definitur neque in tribus exemplaribus nostris Mss. Vitæ minoris; neque in ullis majoris Vitæ, cujus auctor haud dubie minorem ante oculos habuit; neque apud Hugonem Flaviniacensem, qui Vitam utramque legerat, ut vide in Bibliotheca Mss. librorum a Labbeo edita tom. 1 pag. 84. Suspicor ergo, siquidem in Suriano Vincentianoque codicibus Mss. annus unus notatus fuerit, illum a sciolo quodam amanuense ideo intrusum fuisse, quia paulo post narratur, S. Lupum e Lerino regressum esse Matisconem, ut quæ sibi remanserant, pauperibus erogando distraheret. Id nimirum ille ante professionem religiosam, exacto jam tirocinio (quod unius anni fuisse putaverit) omnino crediderit fieri debuisse; hinc annum illum expresserit, quem ipse existimaret in prototypo suo vel omissum esse, vel necessario subintelligi. Quod si est ita, nullam profecto codices isti merentur hoc loco fidem: plura enim tum licite simul & valide fiebant a monachis in hoc genere, quæ deinde rescissa sunt; ut ostendit Thomassinus in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina parte 3, lib. 2, cap. 43. Deinde cum cunctis mundanæ cupiditatis nexibus renuntiasse ibidem dicatur Sanctus, antequam Lerinum adiret, euangelicæ perfectionis exempla sectatus, sine dubio renuntiaverat jam tum etiam iis, quæ habebat Matiscone; & cum cetera ante discessum e patria reipsa distraxerit, aliqua causa fuisse debet, quo minus idem tum exsequi potuerit in bonis Matisconensibus: eadem vero causa annis illum pluribus a propositi exsecutione potuit prohibere. Habes hujus rei exemplum eadem ætate præclarum in celeberrimo illo Zenone monacho, de quo Theodoretus in historia religiosa cap. 12. Mitto alia, quibus ostendi potest, ex illa bonorum distractione nequaquam consequi, ut anno tantum uno monachus antea fuerit S. Lupus; nec eam obesse, quo minus ei annos in Lerino sex septemve facile concedamus.

[60] [sed per sex circiter septemve: nec illam deseruit,] Annos autem illos continuos fuisse consemus, nec ante desiisse, quam electus fuerit episcopus Tricassinus; atque adeo hic iterum a Cousineto recedimus, qui in notis suis & Vita Gallica Ms. existimat, Sanctum nostrum, annuente S. Honorato, discessisse e cœnobio Lerinensi Matisconem una cum fratre suo Vincentio, biennio ante episcopatum; idque ut contemplativæ vitæ deinceps activam & apostolicam jungeret; cui quidem novæ professioni cum aliquanto tempore vacasse narretur in Vita secunda, inde non inconsulte se credit Cousinetus huic rei biennium assignare. Sed nempe auctori suo, nostra quidem sententia, nimium tribuit: nam is, nisi fallor, vitam illam apostolicam eo tantum excogitavit, quod in Lupum, annis jam pluribus monasticam paupertatem, sua opinione, professum, quadrare ea non posse crederet in sensu proprio, quæ de facultatum distractione legerat in Vita nostra antiqua; itaque ea ipse sensu mystico interpretanda putavit, quasi de bonorum ibi tantummodo spiritualium distractione ageretur. Ut ut est; nos verbis auctoris primigenii in sensu proprio nativoque, a quo nihil cogit recedere, adhæremus; neque proinde Sanctum credimus e solitudine sua venisse Matisconem aliam ob causam, quam ut quæ istic sibi remanserant, pauperibus erogando distraheret; neque eo venisse cum proposito Lerinum non repetendi, aut aliud vitæ genus auspicandi, ad quod nullius auctoritate scitur evocatum fuisse, nisi cum a grege Trecensi pastor optatus est. Sed neque S. Apollinaris, ubi militiam ejus spiritualem describit, de medio inter monasticum & episcopalem militiæ gradu meminit. Hugo Flaviniacensis loco ante assignato, Lirinense, inquit de S. Lupo, cœnobium expetiit; UNDE raptus ad pontificatum, eamdem gravitatem morum … sectabatur.

[61] Raptus autem ad pontificatum fuit occasione defuncti recens S. Ursi episcopi Tricassini: [nisi cum electus est episcopus Trecensis sub finem anni 426,] hunc enim ejus decessorem faciunt & Vita nostra secunda & episcoporum Trecensium vetus catalogus apud Camuzatum. Obiit vero S. Ursus die XXV Julii, ut vide ad diem illum pag. 167: videtur ergo non diu posterius suffectus illi fuisse S. Lupus; sed vel sequente Augusto, vel sub autumni initia. Annus non admodum exploratus est, aliis 426, aliis 427, aliis 428 deligentibus. Qui annum 426 aut 427 defendunt, eum stabilire nituntur ex Vita nostra prima & chronico Prosperi: nam in illa dicitur S. Lupus cum S. Germano in Britanniam fuisse missus, transcurso (post ordinationem suam) biennii tempore … temporibus hibernis; in hoc autem, eadem hæc missio facta notatur. Coss. Florentio & Dionysio, id est anno Christi 429. Cum ergo in eumdem consulatum & annum bis incidant hiberna tempora, semel initio, & iterum in fine consulatus & anni, qui Vitam veterem intelligendam putant de parte illa hiemis, quæ cum initio consulatus jam dicti concurrebat, transcursi biennii exordium repetere possunt a fine anni 426: qui vero de illa hiemis parte interpretandam existimant, quæ sub finem anni & consulatus ejusdem inceperat, initium ejusdem biennii possunt statuere versus finem anni 427. Nobis præplacet autumnus anni 426 pro initio episcopatus S. Lupi; pro missione vero Britannica hiberni temporis illa pars, quæ anno 429 vernum attingebat proxime: nam præterquam quod sic biennium illud facile transcursum, id est completum invenitur; ita potius inchoandum illud esse, suadent sequentia.

[62] Primo, quia proprie hiems tantum una in singulos incidit consulatus, [non sub finem 427,] tum scilicet, cum novi consules creantur: pars enim illa, quæ sub finem consulatus mense Decembri redit, tantilla est, ut considerari non debeat: quando ergo missus in Britanniam Sanctus dicitur in hieme, Coss. Florentio & Dionysio, id intelligendum videtur de hieme, quæ paulo ante consulatum anni 429 cœpta, cum illo concurrit a Kalendis Januarii usque ad ver. Secundo, expeditionem illam Britannicam exeunte potius hieme, quam ineunte susceptam fuisse, innuere videtur Constantius in Vita S. Germani, cum ait, sanctos Præsules ad Britanniam appulsos, insulam raptim (adeoque non diu post adventum suum) opinione, prædicatione, virtutibus implevisse: & cum quotidie irruente frequentia stiparentur, divinum sermonem non solum in ecclesiis, verum etiam (quod ineunti veri congruit, non hiemi mediæ) per trivia, per rura, per devia diffudisse. Adierant ergo insulam anno 429 circa tempus vernum, non mense Decembri: ac proinde, cum S. Lupus tum biennium episcopatus transcurrisse debuerit, quem autumnali tempore auspicatus erat, necesse est ejusdem episcopatus initium defigere in autumno anni 426. Accedit huc tertio, quod comparatio S. Lupi episcopi cum Paulo Apostolo, a S. Eucherio instituta ano Christi 427 vel 428, videatur supponere non recens adeo tum susceptum ab eo munus episcopi, sed tanto saltem temporis spatio administratum, quanto opus erat ad apostolicarum Pauli virtutum tot edenda specimina, ut ipsum earum numero ac similitudine Paulum dici posset referre. Extendendum est ergo potius ad annum 426 principium ejus, quam ab annis sequentibus ordiendum.

[63] [nedum 428.] Imo contra annum 428, quem episcopatus hujus primordiis assignat Pagius in criticis ad Annales anno illo, num. 23, facit insuper, quod in hoc systemate transcursum non sit in episcopatu biennium ante expeditionem Britannicam. Deinde quod parum urgeat ratio, qua opinionem illam solus defendit Pagius: petit enim eam ex epistola S. Sidonii Apollinaris prima libri sexti, scripta, ut ibi affirmat, anno 473, in qua dicuntur a S. Lupo in apostolica sede novem jam decursa quinquennia: ubi Sidonius, inquit, episcopatus Lupi annos per quinquennia numerat, quia hoc anno (428) quo Valentinianus imperii cæsarei quinquennalia dedit, episcopus creatus fuerat. Quis non videt, hoc negari posse perinde ut affirmatur? Certe qui opera Sidonii legit, minime mirabitur annos Lupi per quinquennia numerantem; quandoquidem & poëta fuit, & phrases passim affectat vulgo minus obvias. Cur vero sicut imperatores quinquennia sua a suis quique diversis ordiuntur inaugurationibus; ita etiam S. Lupi quinquennia ab ipsius Lupi inauguratione, tametsi cum imperatoria non congrueret, numerare non potuit Sidonius? Præterea nego, S. Sidonium vel ordinatum esse episcopum, vel epistolam laudatam scripsisse anno Christi 473; tametsi id erudite Pagius tum in Criticis Baronianis ad annum 472, num. 5, tum in Prolegomenis ad Dissertationem suam hypaticam num. 31 & 32 conetur adstruere, sed argumentis plane similibus, ideoque a Tillemontio rejectis in Monumentis ad hist. eccles. tom. 16 nota 6 in S. Sidonium. Adisis illum; & nobiscum statues, non ex tempore scriptæ istius epistolæ colligendum esse initium episcopatus S. Lupi, sed ex hoc initio, Sidonianæ tam ordinationis quam epistolæ tempus.

[64] [De cœnobio, quod ab eo conditum dicitur, & legatione in Britanniam,] Intra biennium vero illud, quod legationem Britannicam antecessit, conditam esse a sancto Præsule ecclesiam illam ac monasterium, de quibus egi supra § 1, num. 4 & 5, affirmat Cousinetus. Rem, utcumque probabilem, ut vidimus, subtimide tamen, admittit Camuzatus in Antiquitatibus Tricass. fol. 295; at vero tempus illius qua ratione definiri possit, non video; viderint illi, qui definiunt ex iis tantum verbis Vitæ secundæ cap. 2, num. 12, quibus dicitur Sanctus ante discessum in Britanniam totum clerum compaginasse moribus suis almis. Hoc sane intelligi potest fecisse absque instituto cœnobio. Neque vero, tametsi aliter non posset intelligi, ullam in chronologia fidem meretur auctor ille, cum in ea passim tota aberret via: exemplo sit, quæ biennium illud secuta est, SS. Lupi & Germani expeditio Britannica, anno 429, ut ex S. Prospero certum est, suscepta: hanc enim biographus ille cap. 2, num. 13, collocat anno dominicæ Incarnationis quadringentesimo quadragesimo nono, Marciano regnante cum Valeriano: ubi quot fere verba, tot sunt parachronismi turpissimi: nam anno 448 extremum diem obiit S. Germanus; Marcianus imperare primum cœpit anno 450, & quidem adulto; Valerianus autem illo seculo nullus. Cousinetus quidem hoc vitium librariis impingit, qui Valerianum scripserint pro Valentiniano; Valerianum tamen legi fatetur in omnibus exemplaribus. Non diffiteor equidem, esse chronographos, qui hanc legationem justo serius annotaverint, ut Adonem, Sigebertum, Robertum Altissiodorensem, Matthæum Westmonasteriensem; sed quæ horum auctoritas, quæ ætas, quæ consensio, ut cum Prospero, Eucherio, aliisque ipsius S. Lupi æqualibus aut supparibus conferatur? Itaque nec auctorem hic suum, nec recentiores illos chronologos ipse Cousinetus ausus est sequi; utpote ab eruditis in hac re pridem ac merito rejectos. Vide Pagium in Criticis ad an. 429.

[65] Quanto tempore commorati apud Britannos fuerint Antistites apostolici non liquet. [ejusque duratione.] Cousinetus in notis suis triennium numerat, videlicet ab anno Christi CCCCXXIX ad annum CCCCXXXII; ut ex Actis, inquit, S. Micomeris patet. Sed quid de Actis S. Michomeris educi possit hujuscemodi, dispiciat, qui volet, ad diem XXX Aprilis pag. 775; ego certe non assequor. Georgius Viole in Vita S. Germani cap. 15 contendit, legationem illam durasse non minus annis quatuordecim aut quindecim, ab anno scilicet Christi 429 ad 444. Usserius in indice chronologico ad ecclesiarum Britannicarum Primordia, Sanctorum adventum in Britanniam notat anno 429; reditum anno 430. Sed nihil admodum solidi in partem ullam est momenti; nisi quod parum verisimilis videatur continuata tot annis Pastorum a credito sibi grege absentia. Ceterum tum hoc, tum quid ab utrisque gestum ibi fuerit, expendetur in Actis S. Germani, qui primas in hac expeditione, utpote senior, partes egit.

§ VI. Gesta ejus post reditum e Britannia; liberatio Trecarum ab Attila; secessus in montem Latisconem, & inde Matisconem, ejusque causa.

Quid e Britannia redux egerit S. Lupus usque ad irruptionem Attilæ, non explicat Vita antiqua. Cousinetus tamen affirmat, interfuisse illum cum aliis episcopis anno 444 concilio, [Quid deinde egisse sciatur Sanctus usque ad an. 451,] ut creditur, Vesuntionensi in celebri causa Chelidonii episcopi. Quæ quidem conjectura ob maximam ejus inter Galliarum præsules auctoritatem satis est verisimilis; incerta tamen; cum synodi istius acta perierint. Addit idem, sepultum ab eo fuisse S. Michomerem anno 446; idque ex hujus Actis; verum hæc quanti fiant, jam diximus. Auctor denique Vitæ nostræ secundæ cap. 3, num. 30, invitatum illum denuo fuisse narrat una cum S. Germano ad alteram adversus resuscitatam in Britannia Pelagianorum hæresim expeditionem (anno circiter 447;) sed corporis molestia fractum, suæque & aliarum ecclesiarum distentum solicitudine, id recusasse, ac pro se cum S. Germano comitari jussisse discipulum suum S. Severum, episcopum Trevirensem. Invitatum fuisse, non dicit Constantius in Vita S. Germani. Corporis molestia fractum fuisse, minus crediderim, cum & junior fuerit S. Germano (qui & ipse vitæ austeritate nihilo mitius atterere corpus assueverat) & illi annis uno & triginta superfuerit. Tum cui placeat imperium illud S. Lupi in S. Severum, discipulum quidem ejus aliquando, at episcopum tunc Trevirensem? Comitem sane Germani Severum facit Constantius, sed non a Lupo missum. Quare siquid horum credi debeat, ita malim interpretari scriptorem nostrum; ut molestia corporis non senium (ut exposuit Hugo Flaviniacensis apud Labbeum in Bibliotheca Mss. lib. tom. 1, pag 84;) sed morbum sonet, quo tum conflictatus fuerit S. Lupus; imperium vero seu jussio, consilium significet Severo datum, aut adhortationem.

[67] [quo suos ab Attila defendit;] Illustre nunc sequitur Antistitis nostri facinus, quo Attilam, cum Hunnorum aliorumque barbarorum exercitu innumerabili extrema, quæ passi jam tot alii fuerant, Tricassibus omnia minitantem, precibus exarmavit. De anno, quo id acciderit, nemo dubitat, quin fuerit Christi 451, Coss. Marciano augusto & Flavio Adelphio, Attilanis in Gallia vastationibus & clade apud S. Prosperum in Chronico aliosque memorabilis. Non ita, teste Bonfinio rerum Hungaric. decade 1, lib. 4, convenit inter auctores, ante, an post famosam illam inter Aëtium Attilamque pugnam contigerit: ipse tamen cum aliis, qui sub finem seculi decimi quinti Attilæ gesta ex Hungaricis aliarumque gentium monumentis operose collegerunt, ut Thurocio in Chronica Hungar. part. 1, cap. 16; Callimacho Experiente, & Nicolao Olaho in Attila, post cladem Catalaunicam id maluit referre; quod & nobis placet, non adeo quia cum Vita nostra secunda congruit, quam quia satis aperte significari videtur in prima; dum in ea narratur num. 5, rogatum fuisse ab Attila S. Lupum, ut se atque exercitum suum ad Rhenum usque deduceret, idque pro incolumitatis suæ statu exercitusque sui salute. Cur enim viam relegerit ad Rhenum; cur sibi suisque timuerit; nisi quod, amissa, post cladem, præliandi fiducia, ad propria reverteretur, ut fere habet S. Prosper? Itaque neque Hungaris hic illis assentiendum videtur, qui Attilæ, post prælium, variarum urbium excidia tribuunt, & quidem post recessum a Tricassibus.

[68] [quod varie narratur] Dolendum vero, quod hunc S. Lupi cum Attila congressum neque Idacius, neque Prosper, neque Jornandes, neque alius illis temporibus utcumque vicinus, præter unum Vitæ nostræ veteris auctorem, attigerint; tum, quod hic ipse rem tam obscure obiterque narraverit; ut adjuncta pleraque posteris divinanda reliquisse videatur. Supplere quidem hunc defectum toto capite quarto scriptor Vitæ secundæ conatus est; sed vereor, ut magnam apud omnes is fidem obtineat, qui postquam Attilam num. 40 inaudito eatenus interitu periisse memorasset, eumdem rursus num. 45 vivum ac furiis agitatum producit in scenam. Plura non dicimus: nam cum totum illud caput fere pertineat ad Acta S. Memorii & Sociorum ejus martyrum, quæ hinc desumpta contraxisse videtur Camuzatus in Promptuario antiquitatum Tricass. fol. 430, ac notis illustrasse, ad eum lectores remittimus, judicem utique, cum ecclesiæ suæ deprimit monumenta, minime suspectum; donec de iisdem & aliis, quæ habemus, nihilo melioribus eorumdem Martyrum Actis nos ipsi die VII Septembris, quo coluntur, uberius disseramus. Id solum hic observari cupimus, caput hoc totum in utroque nostro majoris Vitæ exemplari deesse; sed non sine manifesta mutilatione; cum initium sequentis capitis cum fine præcedentis nequaquam cohæreret: quare hiatum hunc ex integro Cousineti textu supplendum curavimus. Porro aliter hæc narrant recentiores multo Hungarorum chronographi; at utrum verius, merito ambigas; quandoquidem instrumenta non citant, quibus asserant narrationem suam; nedum indicant, cujus illa sint ætatis aut pretii. Accipe interim, ut visum erit, quæ in Attila suo cap. 9 tradit Nicolaus Olahus:

[69] [a recentioribus.] Primum igitur omnium Tricassiorum urbem, … in finibus Senonum ad flumen Sequanam sitam, venit (Attila.) … Hujus igitur Troiæ antistes divus Lupus, habitu indutus pontificali, cum multitudine cleri, Athilæ advenienti fit obvius. Is, facta salutatione, interrogat Athilam, quisnam esset, qui tot regibus devictis, nationibus ac populis prostratis, urbibus eversis, cuncta visibi subderet. Cui Athila, Ego, inquit, sum rex Hunnorum, flagellum Dei. Qua voce Lupus territus, Quis, inquit, mortalium flagello Dei mei resistet, quo minus in omnes, quos volet, sæviat? Veni igitur, ut dicis, Dei mei flagellum: quo libet, proficiscare: omnia tibi, ut Dei ministro, me non repugnante, parebunt. Jubet inde portas urbis reserari, ac Athilam (frenum equi honoris causa manu tenens) summa veneratione introducit. Qui sive humanitate ductus Episcopi, sive Dei voluntate, sine ullius cæde & detrimento per urbem mediam cum omnibus suis copiis progressus, altera urbis parte egreditur. … Dum igitur, relicta Treca, ad Rhemos exercitum duceret, magnum suæ clementiæ in itinere edidit testimonium: nam cum plerosque Trecæ urbis accolas, metu perterritos, cum conjugibus & liberis ad silvas vicinas, salutis suæ tuendæ causa, profugientes in itinere conspexisset, eos bono animo & intrepido esse jussos, domum abire permisit. Inter quos adducta est ad eum per milites ex ripa fluminis, in quod se metu fere exanimata, præcipitare volebat, quædam mulier, quæ parvula filiola, quo sinus ulnæque faciliore gravarentur onere, collo fasciis alligata; ac duabus minoribus jumento, quod agebat, impositis; deinde aliis quoque septem, per annorum seriem majoribus, circumsepta erat filiabus. Movit Athilam miseræ mulieris ad pedes ejus lacrymosa provolutio, ac tot prolium infantium numerus: jussamque assurgere manibus propriis erexit. Quam amplius deinde donis, ut filiolas nutriret, & maritis collocaret, donatam, domum redire jubet. Hæc ille; de S. Lupo tum præsente aut hæc suadente nihil insinuans.

[70] Accedimus modo ad locum, quo nullus in Actis S. Lupi apparet intricatior. Ponimus ergo, id verum esse, [Cur Sanctus eodem anno 451 in montem Latisconem secesserit,] quod in veteri Vita num. 5 narratur de deducto per sanctum Antistitem Attila usque ad Rhenum, qui tum inde illum ex condicto ad suos remiserit; tametsi res hæc omissa sit in Vita secunda. Quæritur, quid deinde acciderit. Sic habet Surius: Reversus autem Vir Dei, ut vidit se desporatione suorum turbatum, ad montis perfugium Latisconem ceteris solertior festinavit, ut eo transferret plebem, quam orationum suarum suffragiis discrimini subjacentem inter excidia publica & hostilia arma defenderat. Illud perfugium distat ab urbe milliaribus quinque & quadraginta. Manens vero illic biennii spatio, offensus raritate suorum eo venientium, Marisconem sibi censuit expetendam &c. Hunc textum seque non dubitarunt auctores Surio juniores, quotquot fere de Sancto nostro meminerunt, etiam oculatissimi quique; cum tamen in eo plura sint haud sane conciliatu facilia. Unde enim, obsecro, tanta Trecensium desperatio? Nihil passi fuerant; urbem, domos, fortunas omnium divino præsidio tutatus erat Episcopus intactasque servaverat; hostem in super, ne timeri ultra posset, sibi suisque demeruerat; imo jam ultra Rhenum abduxerat: non erat ergo desperandi illis aut fugiendi causa; sed potius, siqui ante fugerant, promptissime redeundi. Multo minus apparet, cur ipse S. Lupus tum fugerit, & quidem ceteris solertior festinaverit. Quem enim timere poterat? Attilam, jam absentem, jam sibi suisque benevolum? Atqui ne furentem quidem timuerat. Suosne? At quam ob causam? Nam quod collusionis cum Attila insimulatum apud eos fuisse neoterici quidam suspicantur, id nulla ratione verisimile faciunt. Prætereo cetera, quæ in textu citato displicent; sed quæ tamen quomodocumque demum explicanda censerem, nisi in Surio legerentur cum hac monitione præfixa: Stylum Fr. Laur. Surius passim elimavit. Vereor sane, ne scabrum hoc loco exemplar præ manibus habens, bona quidem fide, sed ita tamen illud elimaverit, ut primigenii scriptoris mentem non sit assecutus.

[71] [non satis liquet ex Mss. Actis, hoc loco valde corruptis:] Suspicionem hanc auget, quod nulla nos consequi manuscripta potuimus, quæ hoc eodem loco corrupta non sint. En specimina. Valcellense perelegans sic habet: Regressus namque ut vidit servorum dispersionem & turbatum ad montis perfugium Latisconi expertus Olericio festinavit, ut illic transferret plebem, quam orationum suffragiis discrimini subjacentem inter excidia publica & hostilia arma defenderat. Ubi biennii temporis spatium commanens, offensus venientium caritate suorum, Matisconii se censuit transferendum &c. Bodecense autem, nihil de Latiscone memorans, mutilatum est in hunc modum: Reversus igitur sacerdos Domini Lupus ad prædictum oppidum Matiscone, quod non longe distabat a Tricassina urbe (ime distat leucis horariis circiter 44) cum ibidem post duorum annorum circulum vitam sanctæ conversationis duxisset, oblata est ei quædam mulier &c. Omnium vero mendosissimum est Ms. Accinctinum & Vallis Lucentis, dum ita scribit: Qui (S. Lupus) cum visitare a fidelibus Christianis ipsum tyrannum (Attilam) rogaretur, ille infidelis exstitit dux perditionis; & statim confractus dolore corporis sui, sensit injuriam; sed semper desperatus fuit, ut per prædicationem, unde virtutem Dei ad salutem receperat, durissimo animo fatigato a diabolo non reverteretur; Latisconem montem, captivam prædam furando, ingenio ire festinavit. Sanctus vero antistes Christi Lupus hoc apud Deum valuit obtinere, ut hostilibus armis plebs Christi non periret. Ibique duobus annis Vir Dei commanens, vidensque quod a paucis fidelibus Christianis, qui remanserant sibi, adquisitis visitaretur, inde digressus, urbem Matisconem statuit pervenire &c. Enimvero si tale aliquod exemplar habuit Surius, quis ausit dicere, recte illud ab eo elimatum fuisse?

[72] [& olim longe alio sensu intellectis,] Mihi certe non facile suadebitur, meliorem Surio vetustioremve fuisse codicem, quam ille fuerit, quo usus est a tot seculis auctor Vitæ, secundæ, qui cap. 5, num. 46 scriptori primigenio sensum tribuit tanto verisimiliorem, quanto magis a Suriano diversum. En illum: His ita gestis (quæ de Trecis per Lupum ab Attila liberatis narraverat,) & rebus Tricassinæ ecclesiæ summa pace placatis, Lupus volens se arctius implicare vacationibus divinis, & cælestibus tantum interesse choreis, turmas civium, causa suæ liberationis eum colentium, deseruit; & ad montem Latisconem pervenire studuit; ubi rerum secularium exemptus laqueis, theoricæ tantum vitæ per biennium operibus studuit continuis. Sed, ecce, Lux illa Phœbea sub latibulo tali diu latere non potuit; cum tandem ejus fama finitimos concivit. Ille vero contemplationi suæ videns crebro redeuntis populi frequentiam obesse, biennii exacto ibidem tempore, ad urbem Matisconam .. maturat tendere &c. Vides hic aliam causam secedendi in Latisconensem solitudinem; favorem scilicet plaususque triumphales, quibus Liberatorem suum tam impense Trecenses colebant, ut eos ferre diutius non posset ejus humilitas. Vides, & aliam fuisse causam Latisconem deserendi ac longius ab ecclesia sua recedendi; non raritatem utique suorum eo venientium, ut habet Surius; sed potius caritatem & frequentiam, cui subtrahere se tantisper voluerit, donec oblitterata paulatim recentis beneficii memoria, civium erga se fervor & affectus immodicus intepesceret.

[73] [quam qui apud Surium exhibetur.] Neque obest huic interpretationi, quod in Ms. Valcellensi dicatur in montem illum festinasse videns servorum dispersionem; ut illic transferret plebem, quam orationum suffragiis discrimini subjacentem inter excidia publica & hostilia arma defenderat; vel, ut habet Accinctinum, captivam prædam furando: nam siquid simile genuini codices habuere; id intelligi potest non de civibus Trecensibus, sed de circumjectis rusticis accolisque, quorum plurimos in summa desperatione, ac rebus omnibus amissis, quaquaversum fugisse, paulo ante narrabat Olahus; multos etiam captos fuisse verisimile est: his libertatem, illis fugam tutam obtinuisse potest S. Lupus, cum Attilam versus Rhenum comitaretur: cum autem in reditu pluribus eorum deesse videret, ubi aut unde subsisterent, eos eduxisse in Latisconem, ibique coloniam illis novam assignasse, quæ latibulum simul esset suum ac dulcis a strepitu Tricassino secessus, simul novella quodammodo intra diœcesim suam ecclesia, in qua boni pastoris officium utilissime posset exercere.

[74] Dixi: intra diœcesim suam: nam in ea Latisconem fuisse, [De situ Latisconis montis,] docet Valesius in Notitia Galliarum, ubi de Lingonibus agit; non definiens tamen ulterius eius situm. Camuzatus vero in annotatis ad Acta S. Memorii fol. 431 verso textum citans ex Vita S. Lupi, hæc notat in margine: Monuit me vir eruditus, Latisconem montem esse, qui Gallico vocabulo Lansuine indigitatur, quique quindecim leucis a Tricassina civitate distat, tribus vero a cœnobio Molismensi; in cujus montis vertice olim munitissimum castellum extructum erat, quod ante annos multos funditus dirutum & solo adæquatum est. Illa autem distantia satis apte & congrue quadrat (textui ex Vita S. Lupi Suriana citato,) si tria milliaria leucæ tribuantur, toto spatio interstitii ad quadraginta quinque milliaria excrescente. Totidem videlicet milliaria apud Surium assignantur; non item in Mss. nostris sive veteris sive recentioris Vitæ: itaque si solo distantiæ istius argumento nititur hæc Latisconis designatio, non admodum certa est. Camuzatum interea secutus est Des-Guerrois in Historia sua ecclesiastica Tricassina fol. 89; sed nihil rationis addidit.

[75] Ubicumque vero fuerit Latisco, non ita procul abfuisse videtur ab urbe Trecensi, [e quo Sanctus anno 453 abiit Matisconem; ubi egit cum S. Euphronio ep. Augustodun.] quin commoda fuerit ex hac ad montem illum excursio; quandoquidem ad vitandam suorum eo venientium frequentiam sanctus Præsul post biennium, hoc est anno Christi 453, Matisconem usque recessit. Matisconem, inquam, quæ urbs est episcopalis in ducatu Burgundiæ: quamquam non intra ipsam urbem commoratus fuisse Sanctus videtur, utpote fugitans multitudinis, sed in prædio quodam Matisconii, ut est in Vita prima num. 6; ubi & bina notantur istic ab eo patrata miracula. Ibi quoque erat, nisi fallor, quando tam ipse quam S. Euphronius episcopus Augustodunensis, consulti per commonitorium a Talasio episcopo Andegavensi de observatione vigiliarum Natalis Domini, Epiphaniæ, & Paschæ, item de bigamis clericis & iis, qui conjugati assumuntur, communem illam epistolam Talasio rescripserunt, qua ecclesiarum suarum in rebus propositis disciplinam exponunt. Non recitabimus autem hic illam, tum quia non est solius Antistitis nostri propria, tum quia in omnium manibus sunt collectiones conciliorum, in quibus reperitur, ut in Labbeana tom. 4, Scripta ibidem creditur sub initia episcopatus Talasii, qui ordinatus fuerat IV Nonas Octobris, Opilione V. C. Consule, anno Christi CCCCLIII, ut legitur in titulo concilii Andegavensis tum habiti, ejusdem tomi vel eodem ergo, vel anno sequenti composita videtur, quando S. Lupus in Matisconensi prædio degens, non procul aberat Augustoduno: neque enim diu ultra annum 454 in illo recessu se detinuit, ut modo explicabitur.

§ VII. Reditus ejus ad ecclesiam suam; epistola ad S. Sidonium gratulatoria; tempus felicis obitus.

[S. Lupus Matiscone rediit] Mirantur eruditi, in Vita priore nostra nihil dici de reditu sancti Antistitis ad ecclesiam suam; & quæ in ea a numero 7 ad finem usque narrantur, sine ulla loci alterius mentione sic decurri, quasi Matiscone & substitisset semper, & finem denique vivendi fecisset: cum tamen id certissime falsum ostendi possit ex epistolis ad eum datis a S. Apollinare Sidonio jam episcopo, adeoque post annum 471, & ante annum 477, quo septem priores epistolarum suarum libros edidit, ut ipsemet indicat lib. 9, epist. 11. Ex epistolis illis certum omnino est, non diu mansisse illum extra ecclesiam suam: nam qua veritate laudari posset lib. 6. epist. 1, anno 472, tamquam Pater patrum & Episcopus episcoporum, & alter seculi sui Jacobus, si jam ab annis uno & viginti procul a grege anachoretam egisset? Tum quid nisi Trecas designat Sidonius, cum verbis jam recitatis continuo hæc addit: De quadam specula carittis, nec de inferiore Jerusalem tota Ecclesiæ Dei nostri membra superinspicis, dignus qui omnes consoleris infirmos, quique merito ab omnibus consularis? Perinde enim est, ac si diceret: uti S. Jacobus Hierosolymorum episcopus sic in sua residebat ecclesia, ut simul scriptis & consiliis ad aliarum omnium consolationem institutionemque curas suas & caritatem extenderet; ita tu quoque tametsi in ecclesia tua, quæ Hierosolymitanam illam æmula disciplina & sanctitate refert, corpore resideas, animo tamen ecclesias omnes inspicis, dum eas epistolis vel consolaris afflictas, vel consulentes instituis. Sed nihil in hac re legi potest evidentius, quam ejusdem libri epistola 4, quæ expressis verbis præsentem Tricassibus S. Lupum supponit, ut eam vel obiter inspicienti palam fiet.

[77] [ad ecclesiam suam anno 455;] Quid quod ipsa Vita ejus antiqua non reditum hunc dumtaxat, sed etiam tempus non obscure videatur innuere, quo acciderit? Ac reditum quidem, quia quidquid extra sedem suam & stabile domicilium gessisse Sanctum narrat, ibi locum exprimit, in quo singula contigerunt, ut Britanniam, Rhenum, Latisconem, viam e Latiscone versus Matisconem, ipsam denique Matisconem, de qua cum ita loquitur num. 6, Cui quidem degenti in prædio Matisconii, oblata sibi est puella &c., satis insinuat, se complecti totum illud tempus, quo Sanctus ibi degit, nec de illo tempore aliud sciri, præter miraculum ibi relatum. Cum ergo a numero septimo res prorsus alias ad finem usque sine ulla locorum designatione recenseat, significare videtur, eas intra diœcesim & ordinariam ejus stationem esse gestas, & quidem annis fere viginti & quinque; unde tempus colligas, quo, relicta Matiscone, Trecas redierit, perpetuo mansurus. Fuerit ergo Matiscone biennio circiter, ab anno 453 usque ad initium fere anni 455: nam inde usque ad obitum ejus, sive annum 479, diem XXIX Julii, anni sunt 24 & medius, hoc est fere viginti & quinque. Ita certe auctorem hunc veterem intellexit omnino & exposuit, qui Vitam ex eo secundam adornavit, cap. 5, num. 49.

[78] Ea vero, quæ intra annos illos 25 accidisse narrantur, [in qua usque ad obitum permansit.] ad sua quæque definita tempora reducere, nec promptum est mihi, neque operæ pretium. Miror vero, cum Cousinetum video ad illos reducere, quæ modo de utroque Sancti secessu dicta sunt: censet enim, illum abiisse primum in Latisconem anno quarto ante obitum suum; in quo sane & suo auctori refragatur & nostro: utraque enim Acta id aperte narrant factum esse statim atque urbem ab Attila defenderat. Et de nostris Actis vetustioribus res est evidens, ipso fatente & carpente Cousineto; de recentioribus vero, quæ secundo loco dabimus, quæque Cousinetiana quodammodo dici posunt, quod ea ipse & sequi se profitetur & illustrare, non est, quod aliter sentire quis possit; sive ordinem narrationis attendat, sive, quam adstruunt, secedendi causam: hanc enim cap. 5, num. 46 duplicem statuunt; primam, ut se arctius implicaret vocationibus divinis; alteram, ut turmas civium, CAUSA SUÆ LIBERATIONIS EUM COLENTIUM, DESERERET. Cedo, an id cives illi anno demum a liberatione sua primo ac vigesimo inceptasse credendi sunt; an potius calente adhuc, ut ita dicam, beneficio? Hæc sufficiant ad convellendam optimi viri sententiam, nulla alioqui auctoritate munitam. Quia vero in Actis nulla fit mentio litterarum intra idem tempus a Sancto scriptarum, non possum, quin epistolam ejus illam hic repræsentem, qua supra § 2, num. 21 monui, gratulatum fuisse S. Lupum S. Sidonio Apollinari de suscepto recens episcopatu circa initium anni 472: est enim & unicum proprie & Viro tanto dignissimum monumentum: nam alia epistola, de qua paulo ante memini, ipsi cum S. Euphronio communis fuit. Sic igitur sonat apud Acherium in Spicilegio recuso tom. 3, pag. 302:

Lupus domno Papæ Sidonio.

[79] Gratias ago Domino Deo nostro Jesu Christo per Spiritum sanctum, [Gratulatur S. Sidonio Apollinari] qui te, carissime frater, in hac generali titubatione & pressura dilectissimæ sponsæ Ecclesiæ suæ ad ejus sustentationem & consolationem in sacerdotem vocavit, ut sis lucerna in Israël; & sicut ambitiosos honores mundanæ militiæ cum summa laude exequutus es, ita militiæ cælestis operosa munia & humilia ministeria, ipso adjuvante Christo, alacriter percurras; nec retro, ad aratrum applicata manu, pigritantium agricolarum more, oculos convertas. Tu imperatorios apices per gloriosissimas affinitates proxime consequutus es; tu trabeales ornatus splendidasque præfecturas, & quidquid irrequieta desideriorum series sibi beatius in seculo potest fingere, honorificus & inter streperos plausus exercuisti. Mutatus est ordo; & in domo Domini apicem attigisti, qui non in exuberanti mundani fastus fulgore, sed in maxime infima mentis depressione, & humili resupinati cordis abjectione pertractandus est.

[80] Qui olim conabaris natalium decora additis honoribus superare, nec credebas, homini sufficere, si ceteris par esset, & pares non transgrederetur, in eum statum devenisti, in quo, [anno circiter 472] licet superior, nulli te debes superiorem reputare: minimo subditorum tuorum suppositus, eo plus eris honoratior, quo te humilitas Christi accinget; & eorum plantas osculaberis, supra quorum capita pedes tuos olim collocare dedignabaris. Iste profecto jam tibi labor incumbit, ut sis omnium servus, qui videbaris omnium dominus, & aliis incurveris, qui ceteros conculcabas, non quia eras superbus, sed quia dignitatum præteritarum majestate, ne dicam vanitate, tantum tibi ceteros antecedendum erat, quantum tibi modo præ ceteris est recedendum. Fac ergo, ut nunc ingenium transferas ad divina, qui tantum valuisti ad humana. Colligant plebes tuæ ex ore tuo spinas de capite Crucifixi, qui ex verbis tuis colligebant rosas de pompa mundiali; & capiant de eloquio sacerdotis verba disciplinæ cælestis, qui capiebant de eloquio dominantis normam disciplinæ civilis.

[81] [dignitatem episcopalem.] Ego quidem, qui te tantum amavi cum sequebaris ariditatem seculi, quali mensura putas jam amare sequentem ubertatem cæli? Jam delibor, & instans est resolutio mea; sed non putavero resolvi, qui licet solutus, in te vivam, & te in Ecclesia relinquam. Gaudeo exui postquam Ecclesiam induisti & te induit Ecclesia. Macte, amicitia vetuste, sed fraternitate recens. Supprimit postremus titulos antiquos: nihil est, quod hodie velim de præterita meminisse dilectione, quando moderna dignitatis & firmiorem facit esse caritatem & tenaciorem. O si Deus vellet, ut te amplecterer! Sed in spiritu perficio, quod non possum in corpore; &, præsente Christo, non amplius reipublicæ præfectum veneror & osculor, sed Ecclesiæ, qui mihi filius ætate, dignitate frater, & meritis pater est. Ora pro me, ut in Domino consummatus, opus, quod injunxit, consummem, & in eo tandem impleam tempora, quæ restant, qui tot & tanta (Væ mihi!) his, quæ non debui, implevi; sed apud Dominum misericordia. Memor esto mei.

[82] [Moritur anno ætatis 96, episcopatus 53, Christi 479, XXIX Julii;] Qui hanc epistolam legerit, fallor, nisi mecum impense doleat jacturam tot aliarum, quot ab eo scriptas fuisse colligimus ex Sidonio; dum illum facit ecclesiarum omnium in rebus dubiis consiliarium, in adversis consolatorem. Juvat tamen vel semel loquentem audivisse Sanctum, ut inde penitius ejus indolem spiritumque noverimus. Ceterum ex hujus epistolæ parte postrema facile est conjicere, grandævam, cum hanc dictaret anno 472, S. Lupi ætatem; ob quam videtur etiam a Sidonio supra cum S. Jacobo comparatus, qui anno ætatis nonagesimo sexto martyrium fecisse creditur. Cum igitur post hæc annis insuper septem vixerit, minime mirum videri debet, quod illum supra § 4, num. 45 natum dixerimus anno Christi 383, atque adeo Jacobi longævitatem vivendo adæquasse: obiit enim, ut ibidem ex vetusto codice notavimus, ætatis suæ anno nonagesimo sexto, expletis ab Incarnatione Domini quadringentis septuaginta novem annis; imo ipso illo anno Christi 479, die XXIX Julii felicem ejus ad Superos transitum contigisse statuunt post Baronium ceteri fere omnes: nec vero differri ulterius potest: cum juxta utramque Vitam & Martyrologos § 1, num. 1 & 2 citatos rexerit ecclesiam Trecensem annis 52, qui ab exeunte circiter anno Christi 426 etiam complete numerati, ultra annum jam dictum 479 non excurrunt; si vero mutilos aliqua parte accipias, in anni præcedentis mense Julio consistes. De episcopatu autem tam diuturno nemo est, qui dubitet; quandoquidem epistolæ supersunt S. Sidonii Apollinaris ad eum datæ, altera episcopatus ejus anno quadragesimo quinto vel sexto, altera quinquagesimo vel sequenti; ut § 2 vidimus.

[83] Ex his collige, falsum esse, quod ait auctor Vitæ secundæ cap. 6, [non serius.] num. 61, obiisse S. Lupum, Anastasio tenente monarchiam regni; quod & supra observavimus § 4, num. 45. Deinde, errasse etiam episcopos illos, qui anno Christi 845 Meldense concilium celebrantes, canone 73 adscripserunt sancto Lupo Trecassenorum episcopo canonem trigesimum concilii Aurelianensis tertii; quod anno 538, non a Trecasseno (jam annis 59 vita functo,) sed a Lugdunensi Lupo coactum fuerat: id quod mirum est, neminem observasse ante Sirmondum nostrum. Atque hæc ad illustranda Antistitis nostri, dum hic fuit, Acta præcipua sufficiant: nam quæ minoris momenti sunt, ad annotata remittimus. Superest nunc, ut de miraculis, quæ jam cælo receptus ostendit, pauca dicamus; cum de iis neutra Vita quid memoret.

§ VIII. Miracula S. Lupi post obitum facta.

Innumerabilia ac prodigiosa fuisse S. Lupi, jam fonte bonorum omnium in cælo fruentis, erga clientes suos beneficia, [Ex innumeris miraculis pauca sigillatim scripta.] dubitare non sinunt, quæ paragrapho primo de cultu ejus disseruimus tum num. 3, ubi luculentum est pro seculo sexto S. Nicetii testimonium; tum num. 16: nam quæ ibi de ecclesiis ejus nomine erectis ded catisque notavimus, sine assiduis miraculis vix fingi possunt accidisse. Eadem vero ut perpetua serie continuari ostendat Cousinetus, hæc tradit in notis suis ad caput 48 Vitæ Ms. etiam nunc observari Trecis: Genitrices, inquit, seu nutrices statim post collatum infantibus sacri Baptismi sacramentum, prolem suam aut nutritium ad fanum S. Lupi sistunt. Ibi sacerdotes, ritu ubique recepto, S. Lupo Collectas, & alias preces fundunt, quibus, in modum exorcismi cujusdam, infantis corpusculum contra adversas valetudines in virtute Christi & meritis sanctissimi Tutelaris munitur. Quibus peractis, ad majorem patrocinii cautelam, catalogo cuidam inscribitur infans, quo sub Sancti auspiciis vivere certius teneatur. Sub inde quovis morbo laborent sive pueri, sive adulti, ad S. Lupum undequaque accurritur; cujus patrocinii juvamen sæpe experiuntur. Si typo (id est morbo comitiali, aut simili convulsione) corripiantur infantes, quæ adeo sæva est, ut humanis careat remediis, adeoque medico cælesti indigeat, divi Lupi exposcitur patrocinium; quæ cum sæpius illius meritis depellatur, S. Lupi typus vulgo appellatur.

[85] Mirum ergo, tot ex prodigiis tam pauca litteris sigillatim esse commendata. [Protectio servi, & punitio domino blasphemi:] Plura nos certe non invenimus, quam quæ modo subjicientur. S. Gregorius ep. Turonensis lib. de Gloria Confessorum cap. 67 hoc refert: Lupum antistitem apud Tricassinorum Campaniæ urbem sepultum, nulli habetur incognitum: ad cujus basilicam Mauri cujusdam servus, negligentia admissa, confugit: frendens vero dominus ejus, de vestigio pro secutus, ingressus basilicam, nec oratione prostratus, blasphemias in Sanctum evomere cœpit, ac dicere: En tu, Lupe, servum meum auferes? Et propter te non licebit mihi in eum ultionem debitam exercere? Et injecta manu servum trahere cœpit, dicens: Non mittet hodie hic Lupus manum suam de sepulcro; ut eruat te de manibus meis. Hæc dicente misero, extemplo lingua, quæ in Sanctum blasphemias effudit, divinitus obligatur; atque mutatus [al. mutus] homo debacchare cœpit per totam ædem, dans mugitum ut pecus, sermonem ut homo non proferens. Cumque hæc suis nuntiata fuissent, adprehensum duxerunt ad domum suam. Uxor vero ejus multa munera in basilicam posuit; sed hic tertia die cum gravi cruciatu vitam finivit. Quo defuncto, mulier quæ dederat, recepit; servus tamen permansit ingenuus.

[86] [incendia exstincta annis 1524 & 1530:] Oculis quoque omnium spectabilem se præbuit virtus sacrarum S. Lupi reliquiarum ac benigna Patroni hujus protectio, inquit, ex Chronologia S. Lupi sub abbate vigesimo octavo Cousinetus in Vita Gallica Ms. cap. 18, anno millesimo quingentesimo vigesimo quarto, die XXV mensis Maii; quando urbis Trecensis pars media flammis correpta fuerat, quibus ecclesiæ septem deflagrarunt, ædesque ter mille & ultra in cineres redactæ sunt, idque horis non amplius decem: tum enim producta ad urbis meditullium, ubi jam quoque incendium furebat, S. Lupi lipsanotheca, subito ad hujus depositi pretiosi conspectum ignis conquievit. Pluribus hæc eadem narrat laudatus antea Des-Guerrois fol. 417 verso; qui & aliud addit ejusdem urbis incendium anno 1530, die IV Maii, simili prorsus modo exstinctum, nisi quod non solius tunc S. Lupi, sed sanctarum insuper Hoildis & Helenæ corpora prolata fuerunt; quorum proinde simul omnium meritis adscriptum hoc fuit tamquam commune prodigium.

[87] [subita blasphemi pœna] Narrat Thuanus Historiarum sui temporis tom. 5, lib. 99, pag. 86 infelicem Calvinianorum ad opprimendam anno 1590, XV Kal. Octobres, festo S. Lamberti, urbem Trecensem, quæ tum fœderatis parebat, expeditionem; sed quia istic nonnulla dissimulat, rem eamdem ex majorum traditione Cousinetus in notis in Vitæ Ms. caput 40, ad Sancti nostri gloriam ita referendam existimavit: Die, inquit, supradicto, qui est XVII Septembris, cum ab adversariis religionis tricasses timerent (a quibus & abhorrent,) obseratis ea de causa portis omnibus civitatis, pretiosum S. Lupi caput, in elegante theca reclusum, cum per vicos in publica supplicatione, adstantibus omnibus ordinibus, ut assolet, deferrent; dumque cives omnes, ipsi quoque stationarii, supplicationi adessent & vota sua ex præcordiis funderent, regiis copiis aditus in civitatem patuit. Interim eorum dux quidam sceleratus, qui ad arcam usque medius inter copias perrexerat, impie Sanctorum reliquias irridens, exprobrabat his verbis: Heu, heu Tricasses, quid vobis prosit Lupus vester & moriones, modo vobis erit experimento! Sanctum Pastorem nostrum intelligebat impius ille & aliorum Sanctorum innumeras exuvias, quas spe jam deprædabatur. Vix blasphemiæ verba illa protulit homuncio, cum subito sclopeti ictu mulctatus interiit.

[88] [& urbis Trecensis liberatio an. 1590:] Inde vero plebeii, in vindictam impietatis Sanctorumque defensionem acriter commoti, copias omnes forti animo delent, spoliaque adversariorum, & victoriæ insignia ad S. Lupi aras, quibus gratias benigno liberatori rependerent, appenderunt. Dies autem prædictus XVII Septembris deinceps festus atque solennis in honorem S. Lamberti sanctique Lupi in hujus ecclesia celebratus est. Sed ad hæc usque tempora rex Christianissimus grati in Deum animi pensum, ob perpetuum exhibitæ sibi obedientiæ monumentum solennes hasce publicas supplicationes instituit feria tertia majoris septimanæ. Hæc ille, quorum fidem penes auctorem esse volumus. Videtur certe quid simile ad eumdem annum indicare Des-Guerrois fol. 423 verso; nam eodem, inquit, anno, die XVII Septembris Trecæ per insidas ab hostibus occupatæ sunt, qui usque ad medium jam urbis pervenerant, quando, Dei magis ac Sanctorum tutelarium suorum virtute, quam viribus humanis repulsi sunt.

[89] Idem Cousinetus in Vita S. Lupi Gallica Ms. cap. 19 ex Actis capitularibus abbatiæ ejus Tricassinæ, [Sanatio puellæ a morbo caduco,] trium miraculorum testimonium profert authenticum, Actis illis die XIX Octobris 1641, ne periret, jussu Prioris insertum; quod hic e Gallico versum exhibeo: Anno millesimo sexcentesimo vigesimo quarto Matthæus Le Febure, mercator cauponarius *, habitans Victoriaci Francici (quod oppidum est Campaniæ ad Matronam fluvium) filiam habebat annos ferme undecim natam, quæ morbo comitiali frequenter vexabatur. Monitus fuit dictus Le Febure unaque uxor ejus, votum oportere fieri nomine S. Lupi Trecensis, ac Trecas adiri suppliciter, curarique ut Missæ sacrificium offerretur: id quod fecit memoratus Le Febure, eo secum adducens filiam suam, simul cum glore sua; comitabatur vero etiam Nicolaus quidam Le Roux, uti & uxor dicti Le Roux mercatoris apud Victoriacum Francicum. Ubi Trecas pervenerat, curavit in ecclesia S. Lupi ad aram maximam celebrari Sacrum, cui & supradicti astiterunt. Interea tempore Sacrificii dictus Le Febure animo neutiquam ad pietatem affecto jocari cœpit ac ridere, & imagines aspectando per ludibrium quærere, qui vocarentur icones illæ. Peracto Sacro, proferebatur caput S. Lupi; hoc ille ut vidit, explosit scilicet, & Vellem, inquit, sanctum hunc Lupum habere domi meæ; esset mihi sane perutilis: neque enim parum ex illo pecuniæ conflarem.

[90] Sanatur interim ejus filia, nec morbo deinceps illo tentata fuit umquam, [& patris ejus blasphemi punitio;] quo antea laboraverat. Sed patrem, qui ad hæc riserat & caput S. Lupi sibi donari per jocum optaverat, malum idem, quo conflictata fuerat filia, tertio circiter post mense corripuit. Hoc autem ingruente, nisi propere quispiam succurrisset identidem, atque hominem agitasset, exstinctus brevi fuisset miser; [ut eventus re vera docuit: nam] cum die quodam Dominico mane esset in horto suo; veritus, ne se moribus invaderet, domum reversus est, ubi mox correptus, pronus in lectulum vilem collapsus est; cumque adesset nemo, qui posset opitulari (nam ad Sacrum omnes exierant) ita, uti ceciderat, exspiravit.

[91] Dicto Le Roux filiola fuit sex tantum septemve mensibus in lucem edita, [item alterius puellæ epilepticæ, circa an. 1639.] quæ spasmis ita frequenter afficiebatur, ut crederetur mortua. Duravit hoc malum usque ad annum ætatis terrium. Tum vero dictus Le Roux recordari cœpit filiæ dicti Le Febure, quæ adeundo dicti S. Lupi Trecensis ecclesiam liberata fuerat morbo comitiali: votum ergo dicto S. Lupo & ipse fecit; quo emisso, numquam amplius filiolam malo illo tentari deprehendit: & die vigesima nona Augusti anni millesimi sexcentesimi trigesimi noni dictus Le Roux & uxor ejus Missam offerri curaverunt in honorem S. Lupi, præsente filia sua. Quæ omnia supradicta memoratus Le Roux affirmat esse vera, & subscripsit: Nicolaus Le Roux; adjecta nomini nota propria. Hactenus instrumentum illud: neque quod figillatim de miraculis addamus, quidquam superest. Quare ad ipsa nunc Acta progredimur; de quibus monuimus supra § 3.

[Annotata]

* marchand hostelin

ACTA ANTIQUA
Auctore anonymo, ex codice Valcellensi Ms., collato cum aliis Mss. & editione Surii.

Lupus Ep. Conf., Trecis in Gallia (S.)

BHL Number: 5087

EX MSS.

[S. Lupi patria, parentes, conjugium.] Beatissimi & apostolici viri antistitis Lupi vitam ex aliquantulo enarrare operæ pretium est; quoniam in operibus laudum suarum multiplex materia dicendi consurgit. Fuit namque ex urbe Leucorum a familiæ primus, Hebricio * genitus patre. Quo defuncto, Listicio * patruo, æque familiæ meritis decorato, scholis traditur rhetoricis imbuitur * studiis b. Quem deinceps adprime eruditum, per regionem eloquentis eloquii * fama vulgabat. Cui gloriosæ memoriæ Pimeniola, sancti Clari * Arelatensis episcopi germana, juncta matrimonio fuit: quæ juventutis annos sensuum maturitate conservans, verecundiæ semper pudore flagrabat c.

[2] Septimo conjugii anno, instigante Domino, se ad conversionem hortatu mutuo contulerunt. Tunc ille superni spiritus vigore flammatus, transferens ad nitorem mentium * vestis ornatum; relicto patrio lare, [Consentiente uxore fit monachus Lerinensis,] cunctisque mundanæ cupiditatis nexibus destitutus *, euangelicæ perfectionis exempla sectatur; virumque eximiæ claritatis & gratiæ splendore conspicuum, sanctum Honoratum alacri animo, majorem * virtute credidit expetendum, abbatem primæ habitationis d in solo Lyrinensi *; cujus nempe instructione cervice subdita jugum dominicæ servitutis excepit, omnium vigiliarum abstinentiarumque dogmatibus institutus.

[3] Quove * fidei calore regrediens ad oppidum Matisconium, ut quæ sibi remanserant, pauperibus erogando distraheret, ad urbis Trecassinæ illico pontificium raptus est. Cujus talia perfectionis fuere primordia, ut civibus suis viam salutis non nisi semper * prædicationibus aperiret, & imperiti populi sensus divina instrueret lectione. Clerum suum quoque, gratia præeunte, habenis justitiæ strenue gubernabat.

[4] [Cum S. Germano e Britannia Pelagianismum eliminat.] Post hæc cum esset ingenio pollens, clarus eloquio, sanctitate præcipuus, transcurso biennii tempore cum sancto Germano, totius perfectionis & gratiæ spiritalis fama pleno, contra hæresim Pelagianam, pravi * dogmatis fœdam, ad Britanniam commeavit. Qui uno spiritu juncti & pari voluntate concordes, terribilis oceani fluctus, temporibus hybernis inexplorato mari se committentes, orationis gubernaculo mitigabant: quippe inter undarum minas ad portum serenitatis advecti, virtutibus crebris adventus sui nuncium præmittebant: namque mœnibus propinquantes, omnium excipiebantur occursu: ubi signorum mirabilibus *, cunctis admirationi fuere: nam captus ad hominibus * facientes, ægrotis medelam reddentes, palam spiritus nequam de obsessis corporibus propellebant: omnes enim * prorsus ad fidem Trecassinæ confessionis e ab errore populos adduxere, illo jam pene tota ex parte Britannia occupata f.

[5] Inter hæc non longa post tempora g imminentibus Hunis, quorum per Gallias ubique diffusus premebat exercitus; [Trecas ab Attilæ vastatione defendit;] quippe cum diversa urbium loca simulatæ pacis arte temptaret, Trecassinam urbem patentibus campis expositam, & armis immunitam & mare *, cum infensaret sui agminis densitate, solicitus piæ mentis Antistes, recurrens ad nota præsidia, sola ad Deum intercessione & prece deposita, supernæ opis defendit auxilio: in cujus absolutione totius discriminis compressit incendia h. At ille feralis Attila & immitis, fidem ejus altiore sensu suscipiens *, pro incolumitatis suæ statu, exercitusque sui salute, secum indicit iturum; Rheni etiam fluenta visurum; ibique eum dimittendum pariter pollicetur. Cui, de loco confestim ut revertatur, offertur; reditus non negatur, iter ostenditur: nec minus pro se orandum supplicavit enixe, interprete Hunigasio.

[6] Regressus namque i ut vidit servorum dispersionem & turbatum ad montis perfugium Latisconi expertus Olericio festinavit, [hinc in Latisconem secedit, indeque Matisconem, ubi patrat miracula.] ut illic transferret plebem, quam orationum suffragiis discrimini subjacentem inter excidia publica & hostilia arma defenderat. Ubi biennii temporis spatium commanens, offensus venientium caritate suorum, Matisconii se censuit transferendum: ibique eunti quædam mulier Alisia k, prostrata corpore in aggere publico paralytica, proclamavit: quæ mox, eodem orante, remedium sanitatis adepta est.

Cui quidem degenti in prædio l Matisconii, oblata sibi est puella, hora circiter sexta *: impulsu dæmonis muta: cui protinus signum crucis imponens, mediaque nocte ex more consurgens, & psalmorum decantatione peracta, invocato nomine Trinitatis, imperavit *, [&] restituit pristinæ locutionis officium m.

[7] Cujus e plurimis licet pauca perstricta sint, tamen videtur cum pietate qualitas replicanda n. [Vita ejus per annos 25 asperrima,] Annis fere viginti & quinque o asperi lectuli jacendi laborem superpositus stabiliter sustinebat p: cui indumentum non nisi semper cilicium fuit: deinde unius tunicæ semper usu contentus, in orationibus pervigil alternis noctibus perdurabat: biduanis jejuniis defatigato corpusculo, juventutis incentiva prosternens, fletibus ora, futuris intentus, indefesse rigabat: jugi etiam districtioni omne Sabbatum superponens q, quam non nisi panis hordeaceus solvebat

[8] Nec sacræ immemor Legis, census suos in inopias pauperum transmigravit *, [opera misericordiæ,] & in redemptionem transtulit captivorum; sciens, eleemosynis, cælorum regna posse mercari. Nam plurimos sæpe, quos detineri desperationis incommodo reperisset, visitatione celeri refovebat: inter quos scilicet carissimum * Claudium, filium spectabilis Germanianæ *, quem jam, deficiente vigore membrorum, vicinæ mortis pallor operuerat, in quo hiatus frigidi designabant robur extinctum: jamque exanime * intra hospitium corpusculum *, orationi intentus, revocat * in morte compositum: refunditur in viscera calor egressus; languentes venæ incipiunt motus admovere defectos: & spem vivendi ostendit in faciem *: sicque incolumen sub ope Christi paternis reformavit affectibus *.

[9] Nec minoris miraculi res est: uno eodemque tempore & alibi extendisse virtutem. Nam clarissima mater familias, [non sine miraculis.] germana sancti ac venerabilis presbyteri Rustici, quæ letali dudum constringebatur defectione membrorum, cui mensibus decem neque pes neque manus implebat officium, ab eo visitari desideravit: quem ad se intuens venientem, inter preces & * fletus admiscens, palmas utrasque tetendit, inquiens: Si vis, potes me mundare *. At ille bis terque ad Deum in oratione procumbens, lacrymarum imbre perfusus, compellavit ægrotam: quæ magna voce proclamans, ait, nihil se dolere; desisse languorem. [Et] cui jam fuerat voluntas refectionis allata *, extemplo victus alimoniam flagitavit.

[10] [Maxima ejus auctoritas, etiam apud reges exteros.] Illud singularis gratiæ beneficium, quod ei inter proceres seculi erat divinitus concessum, solicitudo memoriæ credidit retinendum: [nam cum ab omnibus gentium regibus ingens illi reverentiæ exhiberetur affectus; specialius tamen a rege Gebaudo r obedientiæ fuit honor impensus: s] Nam Brionenses t, videlicet quos Alemannorum quondam cepit immanitas, scriptorum ad sui notitiam pagina * destinata, non cupiditate illectus, non præda hominum captus, non auri pondere nec pretio victus, sed regia dignitate sublimis, cunctos dempsit hostili servitio, nam * nimiæ dominationis acerbitate depressos, & velut devictus * reipublicæ legibus, statum, quem amiserant, universis hujus absolutionis & libertatis pristinæ reparavit v.

[11] [Discipulos habuit sanctos & thaumaturgos.] ** Cui * rei gestæ elationem * posteris tradunt præsentium exempla facturum * qui affuerunt * vera ex scholis ejusdem discipulorum virtutis exempla docuerunt: ** u nam cuncti insignibus miraculis præminebant. Unde in sanctum Pulchronium x, episcopum ecclesiæ Veredunensis, curationum gratia prælucebat: ita ut religatis post tergum manibus dæmoniacis imperaret, & prius sensum y perciperent, quam in collisionem suorum corporum cernui laberentur *. Sanctum Severum z Treviris ordinatum, primæ Germaniæ gentibus prædicantem, Apostolorum non ambigimus societati permixtum. Sanctum quoque Alpinum aa, Cathalaunicæ pontificem civitatis, resplendentem prærogativa diutinæ sanitatis *, locis plurimis non silendum est quam sæpe dæmonum purgator extiterit. Merito in tantorum præconiis *, Magistri laus gloriosa signatur.

[12] In cujus sede dignus profecto antistes Camilianus bb miræ probitatis * successor electus est: [Annis 52 episcopali munere functus, sancte moritur.] nam gloriosæ memoriæ pontifex Lupus, ætate perfecta *, annis quinquaginta & duobus sacerdotio functus, vitæ præsentis debitum complens, spiritum emisit ad cælum, dignis in terra laudibus excolendus. Unde nunc nobis, quo sublimis * evectus est, præsidium gloriosus impendat; præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria & potestas per omnia secula seculorum. Amen cc.

ANNOTATA.

a De Leucis & eorum urbe adi Commentarium prævium § 4, a num. 44; ubi & de familia Sancti plura disseruimus; uti & de tempore, quo singula hic narrata contigerint.

b An ipsi patruo traditus fuerit litteris imbuendus, an potius a patruo, ibidem discussum est num. 51.

c De Pimeniola atque hoc conjugio satis ibidem diximus a num. 53.

d Primæ habitationis dicitur abbas S. Honoratus; quia habitata non fuit insula Lerinensis, antequam ad eam accessit ac cœnobium in ea condidit Sanctus ille; quod proinde prima habitatio potest appellari. Vide Comm. § 4, num. 49. Cetera, quæ hoc, & sequente numero explicatione indigent, exposita sunt ibidem § 5.

e Ad fidem Trecassinæ confessionis; ita disertissime codex Valcellensis; at Bodecensis habet, Ad fidem trinæ confessionis; Accinctinus vero, Ad Trinitatis fidem. Sed quid hæc ad Pelagianos, quorum error non sanctissimam Trinitatem, sed Jesu Christi gratiam oppugnabat? Viderit hoc, opinor, Surius; ideoque stylum elimando pro his verbis, quæ forte in ejus Ms. legebantur, Ad fidem trinæ confessionis, reponenda censuerit ista, Ad sanæ fidei confessionem: & recte quidem, si hanc elimationem non de judicio suo, sed ex alio quodam antiquo monumento prompsisset. Nos id præstari posse existimamus, opponendo aliis codicem Valcellensem, atque adeo legendo, Ad fidem Trecassinæ confessionis. Certum est enim ex Constantio in Vita S. Germani, ex Britanniis directam legationem Gallicanis episcopis nuntiasse, Pelagianam perversitatem in locis suis late populos occupasse; ob eamque causam in Gallia synodum numerosam collectam fuisse, in qua delecti ex omnibus ad exstirpandam apud Britannos hæresim Pelagianam, in hac utique synodo damnatam iterum & catholica confessione redargutam, fuere SS. Germanus & Lupus. Eam nos confessionem ab auctore nostro designari putamus, & appellari Trecassinam, quia synodus illa in urbe Tricassina collecta fuerit; adeoque hic ejus locum indicari, quem quia non assignaverat Constantius, qui de synodo illa solus meminerat, eruditi hactenus ignorarunt.

f Mss. Bodecense & Accinctinum interpolata hic sunt: primum sic habet: Omnes etiam populos prorsus ad fidem trinæ confessionis ab errore antiquæ perversitatis abduxerunt Itaque jam tota Britannia fide Christianæ religionis fuerat occupata. Alterum vero sic: Talemque Dominus in eorum occursum gratiam tribuere dignatus est, ut.. gentem pravo dogmate deceptam, ad Trinitatis fidem & religionem Catholicam revocarent, & ad urbes illarum regionum propinquantes, multorum signa miraculis radiarent. Nequam spiritus de obsessis corporibus fugabant, cæcorum lumina restituebant, & omnibus viam salutis ostendebant. Fuitque a Domino inspirata gratia in itinere, & felix peregrinatio in opere. Hæc omnia multum a simplicitate tam codicis, quem sequimur, quam illius, quem polivit Surius, distant.

g Adi Commentarium § 5, num. 65, & § 6 ab initio.

h Bodecense Ms. habet incendium; quod hic patet accipi figurate ad significandam discriminis magnitudinem præsentiamque.

i De hoc loco in Mss. nostris corruptissimo consule dicta in Comm. § 6, num. 70 & seqq.

k Surius legit, juxta Alisiam; Bod. Ms. juxta basilicam, in qua orare consueverat, quæ videntur interpolatoris esse. Est autem Alisia, vel Alexia, seu potius Alesia, olim urbs, nunc vicus in ducatu Burgundiæ, una tantum leuca distans Flaviniaco; adeoque Trecas inter & Matisconem; de hac plura Valesius in Notitia Galliæ.

l Bod. in eodem castello. Tillemontius innuit, hoc prædium etiam tum ad Sanctum pertinuisse, tamquam patrimonii olim sui reliquias; sed nihil video, unde id possit colligi. Adi etiam Commentarium § 6, num. 75.

m Hujus narrationis constructio paulo nitidior est in Bodec. Ms.; res tamen narrata non differt.

n Locus hic admodum obscurus est, ut prima fronte nescias, referendane sint, quæ sequuntur, ad præteritum tempus, an ad futurum; imo ad præteritum potius referri dicas in Ms. Bodecensi his verbis: Licet pauca de plurimis strictim & compendiose dixerimus; videtur tamen non incongruum, ut vitæ ejus qualitatem AB EXORDIO replicemus. Aliter tamen videtur legisse Surius; aliter auctor Vitæ secundæ; aliter exigit rerum ordo & adjuncta; ut in Commentario dictum est § 7, num. 76 & seq.

o Sic habent omnia Mss. nostra tam primæ quam secundæ Vitæ, uti & Vincentius Bellovacensis, contra Surium, qui scribit, annis plus minus viginti.

p Bodecense: Expers loctuli, jacendi laborem suprapositus tabulæ sustinebat; & fere consonat Bellovacensis & Surius: Accinctinum habet tabulam lapideam, uti & auctor Vitæ secundæ.

q Superponere Sabbatum jugi districtioni, idem est ac Sabbato quolibet jejunium solito strictius ac severius observare. Vide Cangium ad vocem Superpositio. Bodecense habet, Jugem etiam districtionem omni Sabbato superponens.

r De Gebaudo, vel juxta Surium Gebavulto, aut Gibuldo, vel Gibaldo, Alamannorum per hæc tempora rege, agitur quoque in Vita S. Severini Noricorum apostoli ad diem 8 Januarii, pag. 491.

s Quod uncis hic est inclusum, accipere coacti fuimus ex Ms. Bodecensi, quia Valcellense nullum sensum offert, sic habens: Quippe cum hominibus gentium regibus eidem reverentia servaretur, affectibus specialius arrigebat vultu (forte pro, tamen a Gebavulto) obedientia (forte obedientiæ) fuit honor impensus.

t Brionenses etiam legit Surius; cetera Mss., etiam Vitæ secundæ, Brigonenses Sed eadem, opinor, utriusque nominis significatio est. Erant autem Brionenses, qui pagum Brionensem alterutrum (nam duos istic juisse docet Valesius in Notitia Galliarum) in Campania Gallica incolebant. Tillemontius hæc putat referri posse ad Breones, seu Briones, qui ad Vindelicos pertinuerunt juxta Cellarium in Notitia orbis antiqui tom. 1 pag. 335 & seq.; verum de prioribus hunc locum explicat auctor Vitæ secundæ cap. 6, num. 55. Tum hic Brionenses appellantur, non Briones.

v Sensus videtur esse: Gebavultus reparavit eis statum, quem nunc obtinent Brionenses per illam regis absolutionem, & quem olim obtinuerant, antequam capti fuissent. Bodecense Ms. habet: Statum, quem amiserant universi, libertati pristinæ reparavit.

u Hic textus inclusus asteriscis ** est corruptus ille, de quo dixi in Commentario § 3, num. 35. Ego sic restituerem atque interpretarer: Cujus rei gestæ relationem posteris tradunt præsentium exempla factorum, hoc est præsens hæc mea Actorum S. Lupi descriptio: quod autem hæc vera fuerint, docuerunt exempla virtutis, id est sanctitas & miracula discipulorum, qui ex ejusdem schola prodierunt: nam &c. Accinctinum Ms. sic refert: Cujus rei gratia & relatione in præsenti tempore exempla Viri Dei ostenduntur manifesta: quæ fuerunt autem ex scholis ejusdem discipulorum virtutes, exemplo & operibus docuerunt; & cuncti in multis miraculis &c. Bodecense vero sic: Non solum autem ille beatus Antistes multis virtutum insignibus celebris fuit; verum etiam discipuli ejus miraculorum fulgore ubique præminebant.

x De S. Pulchronio seu Polychronio actum est, iterumque agi debet die 17 Februarii.

y Id est effectum imperii; qui proinde prævertere solebat impetus illos, quos, cum expelluntur, exerunt plerumque dæmones, allidendo ad terram energumenos. Hunc locum clarioribus verbis explicatum citat Hugo Flaviniacensis in Chronico Virdunensi, ubi agit de hoc Sancto, apud Labbeum in Biblioth. Mss. libb. tom. 1, pag. 84.

z De S. Severo ep. Trevir. agendum erit 15 Octobris. Quod autem hic dicitur in Germania prima prædicasse, id non significat, Treviros ad Germaniam tum pertinuisse cis-Rhenanam, sive primam sive secundam (nam Belgicæ primæ attributi fuerunt;) sed quod labores suos apostolicos ad primam seu superiorem Germaniam præcipue extenderit; sicuti & ad Britannos extendit, qui multo minus ad eum spectabant, quam prima Germania; cum utraque Germania cis-Rhenana, totaque Belgica sedi Trevirensi metropolitico jure olim paruerint; teste Carolo a S. Paulo in Geographia sacra ultimæ editionis pag. 136 & seq.

aa De S. Alpino agemus die 7 Septembris.

bb De S. Cameliano S. Lupi successore egimus die 28 hujus mensis.

cc Minusculas exemplaris hujus a Bodecensi discrepantias, ut quæ ad rem nihil facerent, consulto hic illic negligendas putavimus.

* imo Epirichio

* al. Alistichio

* Bod. Ms. imbuendus

* Bod. florentem eloquio

* lege Hilarii cum al. Mss.

* Bod. mentis

* Bod. destructis

* Bod. majori

* al. insulæ Lyrinensis deinde episcopus Tricassinus.

* Bod Quo ille

* Bod. cotidianis

* forte pravis

* Bod. ostentationibus

* Bod. capturam hominum

* al. etiam

* al. muris cum Bod.

* Surius, suspiciens

* hora &c. desunt in Bod.

* Surius, impetravit

* Bod. transmisit

* Bod. clarissimum juvenem

* al. Germaniani, & recte.

* Bod. exanimem

* Bod. corpusculi

* addit Bod. ad vitam

* Bod. facie

* Bod. aspectibus

* id est, etiam

* al. sanare

* Bod. ablata melius

* Bod. addit, ab Episcopo

* Bod. jam, & recte

* Bod. devotus

* an Cujus?

* f. relationem

* f. factorum

* f. & quia fuerunt

* Bod. labi cernerentur

* Bod. & Sur. sanctitatis

* Bod. addit, discipulorum

* Bod. morum probitate

* Bod. provecta

* Bod. sublimius

ACTA RECENTIORA
Auctore anonymo, ex Ms. Ultrajectino S. Martini, collato cum codice nostro membraneo signato P. Ms. 14, & suppleto ex aliis.

Lupus Ep. Conf., Trecis in Gallia (S.)

BHL Number: 5089


EX MSS.

CAPUT I.
S. Lupi natales, educatio, nuptiæ, vita monastica, electio ad sedem Tricassinam.

I.

Sanctus Domini confessor Lupus, vir omni mentis probitate conspicuus, & æterno Regi sacerdos dilectissimus, in urbe Leucorum, quæ nunc deviato * vocabulo Tullum vocatur, [S. Lupi patria, & genus regium,] extitit oriundus, parentibus linea regalis exortus propaginis, propagatis regio stemmate [vel stigmate a] in pago Britannico pollentibus b. Pater ejus, Epyrichus nomine nuncupatus, majorum suorum nobilitate fuit opulentissimus. Qui Puerulus bonæ indolis in ipsis infantiæ cunis alitur lacte supernæ traditionis. Sed vix percurrerat gemitus infantiæ, cum mors inevitabilis ipsum viduat genitore. Quo mortis retibus irretito, Puer quidam * facie tenus, fontem sapientiæ sitiens, oppido debriandus litteris patruo traditur, Alistichio vocabulo, tam seculi dignitate quam philosophiæ diademate decenter ornato.

[2] Hic Puer sagacissimus innitens thesauro prudentiæ, obedienti fervens aure, adeptus est eam mirificissime: [eruditio forma, virtutes,] in septiformis enim philosophiæ artibus sic excellebat præ ceteris coævis omnibus, ut quasi sol deputaretur inter sodalium sidereos cœtus. Nec latuerunt eum philosophorum callida argumenta nec poëtarum grandisona figmenta, nec divinæ auctoritatis allegorica mysteria: quia ibi in discendo nulla mora est, ubi Spiritus Sanctus doctor adest. Sicque nobilitabatur hinc dogmatis regimine, illinc sanguinis generositate, ut famosus jam in omnium haberetur ore: erat enim omni morum honestate redimitus, corpore formosus, animo benignus, eloquio gratiosus, omnia solerti considerans oculo, fluxa vitiorum præstigia * virtutis calcabat calcaneo, & virtutum culmina ascendebat conamine summo.

II.

[3] Hunc igitur liberalibus litterarum rivulis propinatum, parentela titulis insignita nobilitatum, [conversatio in aula S. Germani, tum ducis;] in aula Germani, tunc ducis, postea vero Antissiodorensis episcopi, studet decenter admissum c: quem excipiens dux sinu placidæ dilectionis, intima sui animi credidit ei plus reliquis: nam hinc suppetit sanguinis generositas, illinc docti animi lenitas: adest & sodalium amor inextricabilis; quorum sic obsequebatur studiis, ut laus ejus omnibus esset amabilis. Igitur epheborum pudice exemptus fervore, cum juvenilis ætatis juvenesceret maturitate & videretur habere modum suæ vitæ, nuptiarum sponsalia suadent parentes eum celebrare. Assensum præbet eorum suasioni, non ardore explendæ libidinis, sed testimonio celandæ castitatis. Quæritur diversarum terrarum provinciis, quæ ejusdem nobilitatis inveniretur digna accubitare ipsius thalamis.

[4] [castæ nuptiæ, & dignitas Comitis.] Inveniunt tandem puellam, sancti Hilarii Arelatensis episcopi germanam, nomine Pinniolam *. Hanc igitur corpore formosissimam, morum, majorum nobilitate præstantissimam, sanctitate fratri suo comparandam, sibi castam vendicat sponsam. Nec tamen enervat petulans libido animum pudicitiæ deditum; sed castimoniæ dat locum; quia fervebat vena casti animi de sola lampade Christi, secundum dictum Apostoli, uxorem habens erat tamquam non habens: ardebat enim in beatissimo Tirone amor castitatis, sicut enucleavit exhibitio operis. Ad sufficientiæ etiam terrenæ complendam plenitudinem, eum sibi procerum multitudo & gentium plebs elegerunt Comitem; ut qui rhetorica affluebat facundia, & callebat [quomodo] dicendo vel tacendo scientiæ suæ moderamine moderaretur commotæ plebis jurgia d.

III.

[5] Orbita solaris jam septenos annos irradiaverat arvis ex quo celebraverat nuptias castæ conjugis, [post annos 7 valedicit conjugi & seculo,] cum, ecce, tempus advenit, quo diu deliberata complere studuit: ardet enim relinquere Comitatum, triennio jam administratum; ardet exonerare mentis collum onere terrenarum curarum; ardet castæ conjugis a se repudiare matrimonium; quo curis seculi omnino expeditus, soli Deo vacare possit liberius, ut & sine uxore manens, cogitet tantum quæ Domini sunt, quomodo placeat ipsi. Studet activam vitam, quæ turbatur erga plurima, postponere; & contemplativæ, cælestibus vicinæ, culmen attingere: suspirat centesimam virginitatis a Domino accipere coronam. Unde statim pudicæ conjugis parvipendit aperte dissimulatam copulam; anhelat virtutum perfectionem adipisci. Unde & Comitatum suum Germano reddidit duci, & renuntiat omnibus, quæ possidet, propter nomen Christi.

[6] [ut monachum induat apud Lerinenses;] Relictis itaque patriis laribus, & prædiorum magnitudine illimitatis jugeribus, & totius mundanæ cupiditatis ruptis nexibus, Domini secutus disciplinam, post regni militiam, monachicam elegit vitam; & velut alter Abraham, exiens de terra & cognatione secularium negotiorum; adivit egregiæ sanctitatis virum & gratiæ Dei splendore conspicuum, ideoque cunctis honorandum, nomine Honoratum, qui abbas summæ parsimoniæ & arctissimæ vitæ præerat primæ habitationi Lirinensis insulæ. Caput etiam sequebantur membra, id est monachi, Dei æmulatione æmulantes abbatis miranda opera, & ejus formæ imprimebant omnia sua.

[7] Ibi Miles Dei seculi deposuit prætexta * [seu præcepta] induens se sanctæ regulæ cucullam; [ubi eximiis elucet virtutibus;] impositoque collo suæ mentis Christi jugo, monitis utilibus abbatis aurem accommodat cordis, subjungens facta ampliora dictis, mortuus mundo, vivens vero Christo; nullumque sinit tempus præterire vacuum salutis labore, sed semper aut obedientiæ insudat laboribus, aut sine intermissione orationum lucubrationibus, aut ædificabilium sermonum insistit seminibus. Fit cunctis exemplar & speculum, a quo resultat omnis lux imitandorum operum. Secundum dictum Apostoli, ejus conversatio erat in cælis. Sed tamen nullus est scriptorum, qui explicare possit commercia ejus virtutum: unde, cum conjiciatur ex inclitis ejus miraculis, cujus conversationis fuerit, tam hic quam reliquis locis, pauca carpentes de multis, eorum aliquanta inseremus paginulis.

[8] Igitur agonista Dei Lupus, ubertate omnium virtutum ubertim vigoratus, [quas & aliis communicaturus Matisconem abit.] & omni austeritate monasticæ vitæ assuetus, cum jam arctam viam, quæ ducit ad vitam, delectabili curreret corde, ipsiusque cursum remorari nullo modo valerent mundi illecebræ; ne tantum lumen unius claustri occulerent latebræ, a cœnobio prædicto recedit, Dei providentia disponente, & ad urbem Masticonem * pervenit, eumdem eadem præeunte, non quasi propositi desertor, & mundi, jam sibi crucifixi, repetitor; sed hiat ire de virtute in virtutem, & contemplari Spiritus sancti divisionem, ut in multis diffusam in sui unius cordis thesauro qua servaret * virtutum summam, & velut apis argumentosa, diversorum locorum floridas consuetudines decerperet, quas in mellitorum operum dulcedine ipse congereret. Exemplum bonorum actuum se præbebat omnibus, ut multi ad comparationem vitæ ipsius parvipendentes suæ ante actæ vitæ cursus, & ejus illecti bonorum operum fœnoribus, præeuntem sequi totis molirentur conatibus. Nam subserviebat multorum saluti, qui pridem sibi vixerat soli. Doctrinam verborum solidabat astipulatione operum, sciens, caput esse doctrinæ, quæ doceat, se facere.

IV.

[9] Cum sic ejus operum odor redoleret populo circumcirca manenti, [Eligitur episcopus Tricassinus;] & fama ejus jam increbresceret per ora vulgi, contigit, Sanctum Ursum, præsulem Trecassinæ ecclesiæ, mortem obisse, terrarumque suspiria cælestibus gaudiis mutasse: quo ecclesia tanto pastore viduata, æstuabat pontificalem cathedram digni pastoris relocari infula. Rimanti indagine lustrant diversi diversarum urbium loca, examinantes diversorum vitam perspicacis mentis lucerna. Tandem multis inspectis, non reperitur Lupi æquiparandus meritis. Hunc igitur commerciis virtutum & bonorum operum moribus omnibus expositum regalis celsitudo ac Aristaci e præfecti stimulatio, procerumque multitudo, & plebis Trecorum concors concio, sibi fieri episcopum acclamabant uno ore. Ille autem vitæ studens anachoriticæ f & populi turbine timens retardari cursum suæ vitæ, quantis poterat renitebatur luctaminibus, testans, se imparem viribus, cui imponeretur onus, parvis ejus humeris minus * & parvo ejus robore majus.

[10] Non conspicio, ait, fratres, iis me floribus redimitum, quibus divina auctoritas florere monet episcopum. Plebs econtra ardore divinæ voluntatis succensa, sic eum est adorsa: En, [quod onus invitus quidem suscipit;] spernere Christum convinceris, cum ejus oves pascere nolis: innocens enim & absque sermone conversatio quantum prodest exemplo, tantum nocet silentio. Sed & cum tui solius & non proximorum cura fervescis, profecto quasi unius tantum pedis calciamento uteris. Prosapia polles, divino dogmate fulges, omnibus excellis, virtute coruscus haberis: quid igitur moraris, aut moramur multis? Velis, nolis, noster eris episcopus. Tunc Vir humilitatis summæ cum non auderet respuere quod utiliter præcipitur subire, caritatis geminæ circumfultus virtute, ad sedem pontificalis honoris sublimatus est, gratia Dei favente.

[11] [at susceptum, strenue gerit.] Hic Præsul almifluus sortitus culmen religionis perpetuæ, studuit sanctitatis opem augere, &, si quid deerat perfectionis, supplere. Mactabat omni die holocaustum Domino non ex pectore alieno, sed ex pectore proprio: temperatus erat æquitate, prudens fortitudine, longanimitate vigens, in adversis patiens; quæcumque Deo placita esse noverat, lingua docebat & opere exercebat: siquando alicujus adversi infestatio occurrisset ovili sibi commisso, ipse pro turribus & viribus stabat ex adverso; nec quemquam sibi commissorum patiebatur patere diabolo, qui tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devorare possit: solicitus plebis, diœcesim lustrabat suæ urbis, confirmans fidem individuæ Trinitatis, & sanans omnes protegendo virtutum alis.

ANNOTATA.

a In codice nostro assignato legitur, scemate vel stigmate: apud Cousinetum vero in textu, stegmate; ad marginem additur, alibi, stemmate. Aliquoties autem bina sic verba in exemplaribus hujus Vitæ recurrunt; quia amanuenses antiquioris manuscripti characteres contractos discernere non potuerunt: nos illud uncis includimus quod minus probamus.

b Vide de his Commentarium § 4, num. 46.

c Sensus est: Parentela nobilitatis titulis insignita (id est consanguinei ejus nobiles) studet hunc Lupum admissum (seu admitti) in aula &c.

d Multa hic inobservata præterimus; quia discussa jam sunt in Commentario prævio: id quod & in sequentibus monitum lectorem volumus.

e Cousinetus legit Aristarchi, eumque putat Comitatum urbis Tricassinæ post S. Lupum obtinuisse; sed nihil addit argumenti, nisi quod non repugnet.

f Atqui juxta hunc auctorem numero præcedente, anachoresim suam Lerinensem deseruerat jam, & subserviebat multorum saluti, qui pridem sibi vixerat soli &c. An ergo melius secum ipse cohæret hic scriptor, quam cum Vita priore? Adi Commentarium prævium § 5, num. 60.

* Cousinet legit dirivato

* an quidem?

* imo præstigias fluxas

* Cousin. Piminiolam

* Cousin. prætextam

* pro Matisconem

* an coacervaret?

* f. nimium

CAPUT II.
SS. Lupi & Germani expeditio in Britanniam adversus Pelagianos.

[Grassante hæresi Pelagiana] Talibus propugnaculis dum præsulatum sibi creditum muniret Lupus, miles summi Regis, & per biennium vacans continuis hujusmodi factis, jamque totum clerum compaginaret moribus suis almis, contigit, Britanniam transmarinam veneno infici antiqui serpentis, qui conabatur germina Catholicæ fidei adhuc in ea pullulantia hæresibus obruere nefandissimis: tempore enim, quo post Incarnationem Domini Trecentesimus nonagesimus quartus impletus est annus, Archadio & Honorio regnantibus a: quidam Brito &, ut sic dicam, brutus intonuit hæreticus, pelago falsitatis demersus, nomine Pelagius, minister diabolicæ falsitatis & conditor obscœnæ superstitionis; qui in tantum commendabat libertatem arbitrii rationalis [creaturæ vel] naturæ, ut sine dono divinæ gratiæ ad perficiendam hominis justitiam diceret sufficere; & sine ejusdem gratiæ auxilio mendose auctorizaret, hominem salvari posse.

[13] A cujus falsificati cordis pharetra spicula nefandæ hæresis volitare cœperunt per totius Britanniæ loca. [per universam diu Britanniam,] Quem plumbeum pugionem Innocentius Pontifex Sedis Romanæ anathematis mucrone damnavit: sed nec ejus nec aliorum orthodoxorum summa auctoritas corrigere valuit virulentas illius anguis versutias; sed pro parte victus, linguis adhuc micat & ore truculentus, seque defendendo magis auget crimen suæ hæresis, quam minuat satisfaciendo pro malis commissis. Et more accidit hominum, ut fama mali magis quam boni crebresceret in ore multorum: unde hæc pestis mobilitate viguit, viresque eundo acquisivit, & per annos LV b serpentinum illud virus prævaluit. Anno igitur dominicæ Incarnationis quadringentesimo quadragesimo nono, Marciano regnante cum Valeriano c, jam in tantum in auras se extulit, ut totam Britanniam suffundere tentaverit.

[14] Verum Britannorum aliqui divino numine septi, [episcopi Gallicani opem a Britannis catholicis rogati,] cum nec vomitum illius aspidis excipere vellent, scilicet ut gratiam Dei blasphemarent; nec illius syllogisticis conclusionibus resistere responsis simplicibus possent, ultimum & utilissimum omnibus insedit consilium; scilicet ut a Galliæ episcopis sibi exspectent succursum. Quod nimirum dum aures Gallicanorum perculisset antistitum, synodi contruunt tempus & locum d, qua confluentes deliberent, quid sit de iis actitandum. Conveniunt e diversis urbibus Galliæ; convenit & Lupus præsul Tricassinæ ecclesiæ; fit consilio mora multa: manentibus & monentibus tandem potior cunctis hæc sedit sententia; scilicet ut ad dona fidei tuendæ præstantissimus eligatur, qui ad tantæ hæresis machinamenta refutanda mittatur. Quæ vox dum per aurium volutatur receptacula, gelidus tremor statim per ima cucurrit ossa: alium enim terrent sævientis maris rodendæ * procellæ, alium conscientia, qua pollet, versutissimo hosti non posse resistere, alium acris hyemis algor, tunc pene intolerabilis omnibus, & cælum non tractabile æquoreis ratibus.

[15] Tandem, omnibus postpositis, Lupus inexpugnabilis fidei cinctus propugnaculis, & Germanus eligitur episcopus Antissiodorensis. [eo destinant SS. Lupum & Germanum; qui antea velant S. Genovefam:] Omnes assenserunt, & quæ sibi quisque timebat, in illos conversa tulerunt. At Satellites Dei interius ferventes flamma sancti Flaminis, exteriora contempnunt frigora hyemis; conscientia etiam eorum multo dogmate sibi lætabunda suadet, eos obsidere hæreticorum tortuosa figmenta. Pro amore igitur Domini respondent, se paratos omnia pati, & ejusdem omnipotentia fretos, qua etiam inter omnia rugitus * asinæ in facundiæ potest flectere sonos, hæreticorum propositionibus se obviam ituros. Hinc benedictionis munere roborati e, iter arripiunt securi. Jamque passibus æquis arva Parisiorum tangunt, ubi Genovefam f virginem inveniunt; quam dum corde fenestrato g conspiciunt, & Domino revelante, bonæ indolis esse cognoscunt, suasionibus salubribus excitant, & sacrosancto velamine velant.

VI.

[16] [exinde navigantes tempestate jactantur] Inde permeantes, oceanum mare adeunt celeres, vela dant, & vastum æquor cava trabe pervolant, & usque ad medium freti, quod a Galliæ oris Britannias usque tenditur, secundis flatibus tuta navis labitur: sed postquam altum tenuit carina, nec jam amplius ulla apparet terra, sed undique populus seu scopulus *, & undique pontus; tum Domini permissione, qui Sanctos suos disponebat probare & clarificare, inimica vis dæmonum cœpit occurrere, videntium insuperabiles Viros ad recuperandam salutem populorum tendere. Venti incumbunt ampnibus, vastosque tollunt ad littora fluctus, & supra capita eorum imber astitit cæruleus, nec non & omnis inhorruit unda nubibus: nubes diem involvit, & nox humida cælum abstulit: hinc navis curvato gurgite tollitur in cælum, hinc aperte mergitur in abyssum: franguntur remi, nec ventorum rabiem sustinent mali: eripiunt nubes ex oculis cælum & diem, præsentemque minantu omnia mortem.

[17] [a dæmonibus excitata, sed a Sanctis prede sedata.] Tunc Milites Christi invictissimi pectora ter quaterque percussi, auxilium invocant Jesu Christi, qui quondam discipulos in simili tempestate liberaverat, & Petrum mergentem sustentaverat: nec mora, cælum eorum patuit precibus, & oratio ad supernos pervenit auditus: dicto citius Dominus tumida æquora placavit, inimicos dæmones fugavit, collectasque nubes dispersit, solemque placidum reduxit: hinc vela secundi intendunt venti, ferturque cita gurgite navis, & tandem Britannicis adjicitur oris; ubi potiuntur Sancti quiete optati littoris. Ibi innumera populi multitudo convenerat, quæ diu exspectatos Sacerdotes cum gaudio suscipere maturat; quibus etiam vox dæmoniaca, etsi invita, venturos ipsos prædixerat: sinistri enim spiritus jam annuntiaverant, quod timebant. Sed & postea, dum potenti virtute Sacerdotum excluduntur a vasculis humanorum corporum, profitentur, se excitasse tempestatis periculum, & multotiens, quamvis frustra intendisse laqueos adversitatum, quibus præpeditos cupiebant retro dare gressum.

[18] [Convertunt hæreticos plurimos ardore apostolico.] Sed insuperabiles Viros ubique constat adeptos esse victoriæ gaudium: nullius enim eloquentissima lingua potest explicare, quantis, & quibus virtutum miraculis coruscaverint in locis Britanniæ. Quid moremur multis? Britanniam totam impleverunt sancta opinione, virtutibus, prædicatione; nec tantum sub ecclesiarum parietibus per eos verbi divini semina, verum etiam per rura, per trivia spargebantur & compita. Jam Pelagianum virus evomebant ipso infecti, & rorem hauriebant Catholicæ fidei; subtrahebantur Pelagianorum schismati, & gratiam cælestem profitentes reparatricem mundi, compaginabantur Ecclesiæ corpori. Nec mirum: erat enim in Præsulibus, instar Apostolorum, & gloria & auctoritas per conscientiam, doctrina per litterarum affluentiam, virtutes per meritorum opulentiam.

[19] [Provocantur a Pelagianis ad publicam disputationem,] Latitabant mordaci conscientia pallentes sinistræ persuasionis auctores, more maligni spiritus, perire populum sibi evadentem gementes. Tandem diuturna meditatione concepta, etsi videbatur profanis impar ea pugna; tamen, ne silentes viderentur probare ante reprobata, præsumunt monomachiæ cominus inire bella, dubiamque sortem duelli maluerunt subire; quam in populum, quem converterant, pudorem taciturnitatis incurrere; scilicet ne viderentur se ipsi silentio damnavisse: procedunt conspicui nitore vestium, fulgidi auro, & ostro decori, & assentatione multorum fisi. Illorum ab ore scintillæ non obsistunt *, & oculis acribus ignes fervescunt: illinc Viri apostolici oblato fœdere gaudentes, dum vident bellum componi, nullius, nisi tantum Dei, adjutorio freti; istinc hæretici agresti cultu procedunt turbidi.

[20] Adsunt studio huic effusæ matres, invalidique senes, [sed hos ita confutant;] & promiscui sexus plebes, finem rei exspectantes: astant pugnatores secta dissimiles, armis dispares: hinc fides divina, inde præsumptio humana; hinc pietas humilis, inde superbia facilis; hinc falsilogus Pelagius, hinc auctor veritatis Christus. Primum Viri apostolici præbuerunt adversariis copiam loquendi, & diu deliberata jubent cito affari *. Sed eorum garrulitas fit veritatis pondere inanis, contenta tantum verborum næniis, paleis comparanda sine granis, ipsa, ut ita dicam, tempora * sibilis polluit virulentis, aurasque vicinas eructationibus putridis, auresque diu onerat latratibus infestis; stomachantur bile sub obliqua, cum deficiunt mendacia laboriosa; tumidas intendunt rumpere buccas, cum jam nulla succurrat falsitas.

[21] Deinde Antistites venerandi spiritu intelligentiæ profusius repleti, [ut violentas plebis manus hæretici vix effugerint.] tamquam imbres, mittunt eloquia Dei, & falsas perfidorum dissolvunt conclusiones, ut ignis stipulas arentes; divinis nituntur auctoritatibus, & eorum collidunt impetus: miscebatur sermo proprius cum divino, & assertiones sanctas ratus sequebatur ordo: vanitas convincitur, perfidia confutatur; ita ut ad singulas verborum objectiones dum nequeunt respondere, taciti se fatentur * errasse: moliuntur resurgere, ut serpens gravi vulneratus vulnere; sed nulla datur vi posse, quia retentatur pari clauda vulnere: populus arbiter vix manus abstinet, volens interficere quos videt succubuisse; exclamans sine intermissione, Antistites victores esse: sed Viri apostolici, amatores pacis summæ, nullum volentes perire, sed omnes salvos esse, compescuerunt populorum manus divina majestate, nec voluerunt malum pro malo reddere, sed more summi Magistri, verbis, quibus & truces leones possent mitigare, adversantium corda studebant linire. Verum illi pelago falsitatis ultra modum immersi, ad summam nudamque veritatis viam non possunt erigi.

ANNOTATA.

a Videtur hæc auctor arripuisse ex Historia venerabilis Bedæ lib. 1, cap. 10; ubi dicitur quidem, Arcadius cum fratre Honorio regnum suscepisse anno ab Incarnatione Domini trecentesimo nonagesimo quarto (quamquam id anno tantum sequente contigit;) sed non dicitur eodem anno exorta Pelagii hæresis: hanc enim sine anni determinationo Beda natam fuisse asserit temporibus Arcadii & Honorii imperatorum; quod verum est, cum ambo simul imperaverint usque ad annum Christi 408. Porro post annum Christi 397 emersisse e latebris errores Pelagii, ex S. Augustino probatur lib. de dono Perseverantiæ cap. 20, ubi se ait edidisse libros Confessionum antequam Pelagiana hæresis extitisset: edidit autem illos anno 397, juxta Tillemontium, aut circa annum 400 juxta nuperrimos operum ejus editores Benedictinos.

b Per annos LV: totidem numerantur ab anno 394, a quo scriptor hic Pelagianismi primordia non bene repetit, usque ad annum 449, ad quem minus etiam recte expeditionem SS. Lupi ac Germani in Britanniam mox referet.

c Vide Commentarium § 5, num. 64.

d Locum hujus synodi fuisse ipsam urbem Tricassinam existimamus supra in annotatis ad Acta priora lit. e.

e A quo nempe, inquit hic Cousinetus, nisi a summo Pontifice, & a Gallicanis episcopis, a quibus missionis suæ munus acceperunt? Nam & a Cælestino Papa missum fuisse S. Germanum, testatur S. Prosper in Chronico. Vide Baronium ad an. 429.

f Hæc de S. Genovefa aliunde accepit auctor, quam ex Beda, ex quo accepit cetera quæ hic narrat de Britannica missione. Forte & Vitam S. Germani aliquam adhibuit.

g Corde fenestrato, id est perspicaci & intima penetrante præcordia.

* an radendæ?

* Cousin. ruditus

* imo undique polus Cousin.

* f. mox absistunt

* an effari?

* f. templa

* an fateantur?

CAPUT III.
Fides catholica restituta Britannis per SS. Lupi & Germani prædicationem & miracula.

[Sancti Pelagianos confundunt, & fidem probant] Ista dum geruntur, mutuisque sermonibus longum tempus exigitur, ad miraculum venitur, & sermonum dubietas operis examine probatur: nam quidam tribunitiæ dignitatis honore sublimatus cum conjuge procedit in medium, qui magnis clamoribus implevit prima ora patrum: adducunt enim secum filiam decennem, formosam corpore, sed frontis privatam lumine, genibus provolvuntur Sacerdotum orantes quatiente singultu, filiæ reddi lumen oculorum. At Lupus rebellium conatus volens radicitus destruere, hortatur socium suum Germanum, ut adversarios rogent pro recuperando lumine insistere. Sed illi conscientia puniente deterriti, cum ultra non daretur eis fuga elabi, etsi inviti, colla tamen deponunt victi, enervatos se conclamant; & cum parentibus pro recuperando lumine puellæ Antistites orant.

[23] Sacerdotes autem Dei videntes, illos propria confessione victos, & omni conatu destitutos, [cæcæ puellæ visum impetrando.] ut, recuperato lumine sub clara fronte puellæ, redderetur etiam lumen fidei in eorum corde, gratiam cunctipotentis Patris cœperunt pulsare. Nec mora, præsto adest divina gloria, quæ, reddito lumine, tenebrarum devicit obscura. Hinc puella fenestris claræ frontis donata, parentelæ *, ultra quam dici possit, lætanti assignatur læta. Quod miraculum dum fidelibus oculis populi est subjectum, corroborat prædicationem verborum, quæ demissa per aures, segniter irritaverat animos eorum. Nam & adversarii, postquam populus omnis eorum favent exhortationi, testantur, se quoque ab hac nullo modo jam posse exorbitari *: integrescit in illis quotidie fidei sacramentum, & crebrescentibus miraculis fervescunt & ipsi baptismatis adire lavacrum a.

VII.

[24] Ad augmentandam etiam voluntatem fidei percipiendæ, Domino permittente, [Britanni adversus Pictos & Saxones opem petunt a Sanctis,] qui omnes vult ad se trahere, nec respicit, qua quisque ad ipsum trahitur occasione, talia contigerunt genti Britannicæ. Nam Saxones Pictique septemtrionales junctis viribus bellum sumpserunt adversus Britones: sed Britones viribus impares, nec acies audentes struere, nec campis se credere, ut castra tantummodo & muros servarent, tutos aggere, turribus inclausos abdunt se propere. Sed & adhuc timor pallidus corda eorum acuit, salsusque sudor per ossa cucurrit; ut municipia undique cuncta * munitionibus diffiderent non posse contrastare tot & tantis exercitibus occurrentibus. Solatiis igitur destituti agminum, & virtutibus incitati mirandorum operum, provolvuntur genibus Episcoporum; ut humanitus destituti, divinitus impetrarent auxilium.

[25] Tunc Sacerdotes Dei armis inexpugnabilis fidei præcincti, [qui hac occasione multis Baptismum persuadent;] soliusque Omnipotentis munimine fisi, corda trepidantium lenibus leniunt verbis, mœstosque dulcibus solantur dictis: Ne trepidetis, ajunt, fratres, neque timor anxius vestras laceret mentes; quia in proximo est salus vestra, si non longe absit voluntas vestra: potens est enim Dominus liberare vos de inimicorum vestrorum manibus, liberatosque his & hujusmodi tribulationibus perducere ad æthereos cœtus. Unde si adhærentes ei, baptismate ejus fueritis loti, hac, & a cunctis hostium infestationibus liberabimini. Talibus & horum similibus dulcioribus verbis trahitur ad Christum populus innumerabilis, sicque roboratur Sanctorum institutionibus, ut maximus crederetur accessisse exercitus. Apostolicis ducibus militabat in castris Christus. Ad complendam etiam populi religionem, revolverat cæli ambitus Quadragesimæ observationem, quæ religiosis suspirantibus ad resurrectionem exaggerabat plenissimam religionem, in tantum ut assiduis prædicationibus eorum, populi instigati ad gratiam baptismatis convolarent celerrimi. Tandem Paschali ingruente solennitate, catechumenorum multitudo sacratur baptismate.

[26] Qua solennitate emensa, dum jam hostis civitatum obsideret propugnacula, [tum expiatum ipsi ducunt exercitum & inermem:] Lupo cum Germano præeuntibus, sequitur madidus baptismate exercitus; fides tuta fervet in populo, ut, abjecto armorum subsidio, salus speretur solum a Domino. Institutio vel forma castitatis * nuntiatur hostibus truculentis; qui sperantes, facile posse vinci inermes, ac opprimi metu exanimes, pernicibus plantis addunt alas; & mœrentes recolligunt, insperati belli timore fugatos; quorum tamen adventum celerem, fama euro velocior trepidam divulgat in gentem. Quæ vox dum inermium aures percutit, timor pallidus sensum decutit, & armorum munimina antea abjecta unusquisque recipere quærit. Sed Viri Apostolici auxilio cælitus venturo fisi, profitentur se duces belli, armorumque fiduciam monent a se longe fieri. Nec minus hoc jussi faciunt, omnibusque postpositis, Sanctos sequuntur, quocumque incedunt.

[27] Tunc illi cum expeditis circumcirca percurrentes e regione, [hostibus irruentibus, omnes ingeminant Alleluia;] qua hostium sperabatur adventus, adeunt vallem celeres, quam cingunt undique nemorosi colles; quam intrantes, divinitus instituti, componunt exercitum timore suspensum sermone tali: Una, inquiunt, vox voci respondeat nostræ; quæ tamen ad summam unico innitatur sermone. Jamque est hostium cuneus properans, ut nil velocius, spe victoriæ festinantissimus, repentino impetu suffundere sperans se inerme vulgus. Quibus irruentibus undique cœperunt Sancti Alleluiaticum melos devota voce ter repetere. Hinc populus omnis pectora tundens pugnis, eamdem laudem frequentat vocibus altisonis: adspirante Domino, mirabilis adsonat echo, silvarumque colles elatum clamorem multiplicant, aëre repercusso.

[28] [quo territi adversarii præcipites fugiunt,] Intonat omne nemus terribiliter, mentesque hostium attonitas timor anxius dissolvit atrociter. Non solum scopulos & nemus circumdatum, sed ipsum timent super se ruere cælum. Solvuntur membra omnium timore, gelidusque coit sanguis formidine salsusque etiam sudor e toto corpore. Sternuntur cælitus inclito * terrore; trepidationique injectæ pernicitas pedum creditur vix sufficere: arma sunt oneri fugientibus, & celeribus plantis testudineus creditur adesse gressus: projiciunt omnia, gaudentes eripuisse discrimini vel nuda corpora. Fugiunt per prærupta & invia; teneris plantis tribulorum terunt fructeta: plures etiam tota formidine præcipites flumen absorbuit, quos antea super se incedentes sustinuit.

[29] [relictis in prædam impedimentis.] Ultionem suam innocens exercitus intuetur & victoriæ concessæ otiosus spectator efficitur. Spolia colliguntur exposita; & milites religiosi amplectuntur cælestis palmæ gaudia. Triumphant victoria, fide obtenta, non viribus composita. Tandem omnibus rite compositis, & hostibus visibilibus & invisibilibus fortiter expulsis, redire moliuntur Pontifices cum benedictione devote. Adest præsto clypeus dominicæ protectionis, qui eos protectos ab omnium hostium insidiis tranquillo gressu reddidit sedibus suis.

VIII.

[30] Nec longi temporis interveniente interstitio, reviviscere cœpit Pelagiana hæresis per Britanniam iterato, [In altera expeditione Britannica Lupus pro se discipulum mittit.] sed paucorum (utpote multis devictis) auctorum innitens subsidio. Rursus Britanniæ coloni per prætitulatos Viros lacte Catholicæ fidei perlucidi & imbuti, ad eosdem mittunt; & adhuc rudes & tantæ rabiei vento impares, ab eis succursum petunt, ne pereant germina, quæ noviter plantaverunt. Ad Domini athleta Lupus jam corporis molestia fractus b, & ecclesiæ sibi commissæ regimine præcipue intentus, & socium suum Germanum fidens sufficere adversus incredulorum insultus, ipse remanens, diversorum episcopatuum populum consolatus & consolaturus, discipulum suum, nomine Severum, cum Germano episcopo jubet accelerare [ad] maria gressus: hunc enim Magister facundissimus litterarum imbuerat dogmatibus, & divini operis informaverat legibus; qui totius sanctitatis [archæ * nixus &] archæ innixus, & magister * Lupi æmulator sagacissimus Trevirorum ecclesiæ ordinatus erat episcopus, verbique divini semina [prævius seu] primas Germaniæ, propagabat gentibus. Hunc igitur sapientiæ lampade clarum Germano trans maria Lupus mittit socium. Sed de his plus justo, ut timeo, dictum; cum scire volentibus in medio sit historia actuum Anglicorum c: unde ad alia jam vertamus manum d.

ANNOTATA.

a Quod hic de Baptismo dicitur, de suo scriptor hic addit; & satis quidem inepte; cum de solis hactenus Pelagianis agatur. De Baptismo mentionem facit Beda posterius, ubi de ethnicis agitur, quos ante victoriam de Saxonibus ac Pictis relatam sacri Præsules expiarunt.

b Adi Comment. § 6, num. 66.

c Historiam designat ecclesiasticam gentis Anglorum a venerabili Beda conscriptam, lib. 1, cap. 17 & sequentibus, quæ utinam exscripsisset potius, quam pueriliter adeo amplificasset! Ceterum infra hæc omnia, lector, hauries multo purius ex fonte primigenio ad diem hujus mensis 31 ex Actis, inquam, S. Germani ep. Autissiodorensis a Constantio compositis.

d Observa, hinc usque ad initium numeri 46 hiare utraque exemplaria nostra Mss., scriptione tamen ita continuata, ut si nihil deesset; at sensu & ordine narrationis minime cohærente, ut patebit legenti ea quæ num. 46 habentur. Quare quod omissum hic erat, hoc est totum caput quartum ut sequitur, ex Cousinetiano exemplari Parisiis nobis descriptum, hoc loco exhibemus, uno capite complectentes, quod ibi dispescitur in decem.

* id est, parentibus

* l. exorbitare

* f. cincta

* f. castrorum

* an indito?

* l. arca

* magistri

CAPUT IV.
Attilæ irruptiones in Gallias; martyrium SS. Memorii & Sociorum ejus; Trecarum immunitas ab Hunnorum vastatione; Attilæ interitus.

Quodam tempore irruentes Huni cum Attila, suo rege, per quæque loca Galliæ sive Germaniæ populabantur omnia ferro & igne: [Attilæ irruptio,] ad vindictam namque scelerum, quæ commiserant incolæ Gallicani, in tantum, Domino permittente, persecuta est ira ejusdem Attilæ sævissimi Tyranni ut, interemptis multis millibus plebis, nec civitatibus munitissimis, nec Sanctorum parceret ecclesiis; sed omnia consummando vastaret incendiis: nam multos Sanctorum, qui tunc præerant civitatibus per regnum, legimus quam maxime insudasse, quo possent sibi commissa [subducere] aperte furenti, sed a Domino minime obtinuisse.

[32] Beatus Servatius, Tungrensis episcopus a, [S. Servatio olim revelata,] filius Emmui, filii Eliud, qui fuit consobrinus beatæ Mariæ Virginis b, non modo privatarum rerum, sed & publicarum quoque curis ac solicitudine anhelus, revelationum suarum unam de mille revelare discipulis suis dignatus est, prædicens, typicos Johanni in visu scorpiones ostensos, locustasque galeatas, scilicet barbaricas Hunorum phalanges, de puteo abyssi suæ progressuras fore, orbemque florentis Ecclesiæ præcipue per Gallias, & specialiter urbem Octaviam, quæ Tungris vocata est, depastum ire. It rumor & pavor per populos & provincias: rogatur Sanctus in Burgundiam ire ad urbem Trecassinam c: assensit benignitas Sancti: contendit illi obviam omnis sacerdotalis dignitas, totaque regni sublimitas: instantia precum compellitur exponere, quæ noverit: exoratus exponit. Omnibus metu concussis, initur consilium, quatenus a diversis regionibus evocatis episcopis & spiritalibus viris, apud Agrippinam Coloniam concilium celebretur, in quo, quid agendum sit, communi decreto statuatur. Inter ceteros affuit huic concilio Trecensis episcopus Obtatianus *. Multis inibi multa deliberantibus, tandem sedit & complacuit omnibus, ut beatus Servatius, cui Deus secreta sua revelaverat, ad Apostolorum Petri & Pauli limina Romam dirigeretur; si quo modo posset intercessione precum suarum obtinere, ut imminens ultio Dei ad misericordiam flecteretur. Acquievit Sanctus: Romam venit; ad tumulum Apostolorum votorum suorum preces effudit.

[33] Tandem post multas lacrymas, post multa suspiria, post multas vigilias obdormivit. Post hæc quiescenti & tamquam in excessu mentis constituto Dominus Jesus Christus cum magna multitudine Sanctorum gloriosus apparuit; [ejusque precibus aliquamdiu dilata,] inter quos se ei præ ceteris beatus Petrus Apostolus offerens, sic allocutus est, dicens: Servati, quod semel prædestinatum est & fixum apud summum Judicem mutari non poterit: sed indultum est tibi, quod plaga superveniens tempore tuo non erit, nec eam videbis. Revertere quantocyus in terram tuam, & prædica populo tuo pœnitentiam: quia, si pœnituerunt & conversi fuerunt, corpora quidem dabuntur in direptionem [vel directionem;] sed animæ tibi datæ sunt, ut salvæ fiant. Beatus Servatius respondit: Pater, non credent mihi; quia gens exasperans est. Cui beatus Petrus, Vade, inquit, securus; & ego clavem hanc committo tibi, cum qua tibi trado potestatem ligandi atque solvendi: & per hoc signum ne timeas; quia credent tibi. Proficiscere Trajectum; ubi, paucis diebus evolutis, quiesces in pace, & ad curiam nostram pertransibis. Auditis hujuscemodi responsis, sanctus Servatius reversus est, sicut ei beatus Petrus ordinaverat, & apud Trajectum requievit, & appositus est ad patres suos.

[34] [eo mortuo Gallias inundant;] Paucis post transitum illius elabentibus annis d, omnis caro Europæ in flagitio & scelere corruperat viam suam, more Judæorum Prophetis insultantium: Pertransibunt dies, & peribit omnis visio; cum, ecce **, Attila Hunorum rex e, Walameris Ostrogothorum regis, & Ardarici Gepidarum regis f, & multarum aquilonarium gentium sibi subjectarum auxilio fultus, a Pannoniis egressus, occidentale imperium invadit cum quingentis armatorum millibus. Et primo per totas Gallias tanta Dei per eos efferbuit indignatio, ut nullam omnino civitatem, castellum, vel oppidum aliqua a furore eorum potuerit tutari munitio.

[35] [repressa quidem primo, sed mox instaurata furiosius,] Postremo Aurelianis urbem eis obsidentibus, ad subsidium Galliarum advolavit patricius Romanorum Etius, fultus & ipse Theoderici Wisigothorum, & Merovei Francorum regis, aliarumque gentium copiis militaribus. Conserto prælio in campis Catalaunicis, pugnatum est usque ad diremptionem noctis. Etius quidem superior recessit; Attilam tamen non usque ad internecionem delevit. Cæsa sunt ibi centum octoginta millia g pugnatorum; inter quos etiam cecidit Theodericus rex Wisigothorum. Attila, resumpta spe & pro discessu *, repatriavit, mature rediturus, suppleto exercitu **. Quis memoret, quantas in reditu nunc hic, nunc illic irruens per Gallias dederit strages: & vineæ Domini sabaoth ferus aper subverterit urbes & mænia? Dant præteritæ cladis indicium civitates Lingonis & Treveris; sed maxime (proh dolor!) Tungris, quondam gloriosa in regnis, indita * in superbia; quam subito subvertit Deus, sicut Sodomam & Gomorram. Divisit autem Dominus Trajectum & Tungrim, sicut olim inter Hebræos & Ægyptios, ut longo licet tempore Tungri obsessa, ne unus quidem hostium proximam Trajectum devenerit, aut saltem viderit.

[36] [Lingonibus, Treviris, Tungris &c. fatalis.] Captis demum & occisis in ore gladii omnibus, subsedit Tungris instar Babylonis desertæ. Ibi habitavere corvi & hericius, & ortæ sunt in domibus ejus spinæ & urticæ, & paliurus in munitionibus, & redacta est ad nihilum, & desolata est in finem. Huni vero dispari rabie in sacra vigilia Paschæ urbem Metis circumdederunt: sed dum contra firmitatem murorum nil proficerent & fatigati demum inanes rejecti, nefariæ plebis clamor ascendit in cælum, sicut Sodomæ & Gomorræ; & (proh dolor!) muri solidissimi ultro corruerunt. Hostes, assumpta spe, intraverunt: cives in ore gladii perierunt: solum Protomartyris oratorium a periculis remansit illæsum; cui quidam desuper in armis splendidus adstans, tela procul hostium & flammas repulit: Auctor, Metensis episcopus, captivatur; sed, Hunis cæcitate percussis, cum captivis suæ urbis relaxatur. In portis Remensium ipse sathan sese ostendit ductorem barbarorum, prostrato ibi etiam sanctissimo Nicasio præsule cum sorore Eutropia virgine & universa plebe h.

[37] Hæc barbaries i gravis dum causas cælestis Regis destrueret parcens nullis, [Trecensem cladem deprecatur S. Lupus,] Attila rex ejus, quo non sceleratior ullus, legatos ad urbem Trecassim misit, Lupoque antistiti, ut ejus servituti ipse manciparetur, & urbem Trecorum suo dominio traderet, mandavit. At Lupus, ut erat humilitatis præcipuæ, deputans sub corde humili, se minus reliquis episcopis apud Deum valere, qui precibus sua nequibant tutare *, mandat, sub ejus potestate humiliandum esse. Nuntiis redeuntibus, Pontifex instat precibus profusioribus, acuunt suspiria pervigiles questus, oraque ejus natant fletibus, nec in pace sopor ullus, semperque pernox perseverat in orationibus: poscit divinitus auxilium, quo grex sibi commissus tyranni possit effugere gladium. Post longos ergo gemitus ductos a pectoris imo, quadam nocte declinat sompno. Panditur interea domus Omnipotentis, angelusque ejus jussu adlabitur terris: pervenit ad Lupum, talibusque dictis alloquitur mœstum: Ne trepides, inquit, Miles Dei, neve laceret timor intima cordis tui; quoniam audivit Dominus preces fletus tui: solve metum; quia magni meriti [es] apud Deum. Ecce, lacrymæ, quæ diu toto labuntur ab ore, peccata laverunt plebis tuæ, & incendia extinxerunt civitatis tibi commissæ.

[38] Nec solum urbem a concremantibus flammis eruit Dominus; [cui & revelatur S. Memorii & socc. 7 martyrium;] sed etiam excedens vota tua, quosdam tuorum per coronam martyrii vocat ad æthereos cœtus: nam in ecclesia tibi credita quosdam educasti fratres, pascua divini verbi, quibus eos pavisti, memoriter ruminantes, & æmula manu te in omnibus bonis sectantes, quos per martyrium Dominus vocat ad cœtus cælestes; quos nominatim & personaliter tibi designabo, ne devius error adsit tibi in tot fratrum collegio. Primus eorum frater est Memorius, Diaconi arce sublimatus, & septem pueruli bonæ indolis, quos adhuc arcet magistratus in scholis. Cum ergo ferox ille hostis appropinquaverit sedibus tuis, humilians te in hoc sicut in omnibus aliis, prætitulatos fratres obviam mittas illis, ferentes signa dominicæ Crucis, cum Euangeliorum textibus; quia sic eos ad ætherea vocat Christus.

[39] His dictis, angelus se immiscuit auris: at Præsul membra corripit a sompno, [ad quod illi se læti comparant,] & in sublime erectus, gratias reddit Deo; pernoctat in orationibus usque dum supera revisit sol æthereus: mane vero facto, fratribus supradictis denuntiat sibi dicta ab angelo: attamen humanitatis causa tristatur de morte sibi subditorum acerba. At illi amore cælestis regni flagrantes, & ad centesimam martyrii coronam suspirantes, Dominum, qui eos non propriis exigentibus meritis, sed gratia suæ largitatis ad hanc gloriam vocabat, laudant unanimes. Jamque hostis territorium Trecassinum appetit cum concrepitantibus flammis, urbemque tendit Trecassim, sperans se possessurum eam sine offendiculo contradictionis. Fugantur populi timore percussi a sedibus nativis; matres cum puerulis crinibus sparsis, senes cum juvenculis tusi * pectora pugnis, properant omnes ad mænia urbis: sicque fugiunt a facie hostis, ut aves ab incursu maris, & oves a facie leonis. Quorum adventum mortiferum ut agnovit Præsul jam urbi vicinum, designatos fratres ammonet, etsi flens, perficere jussum. At illi albis induti pretiosis, & insigniti crucibus cum Euangeliorum textibus aureis, sumpta benedictione Pontificis, & dato osculo, cunctis obviam tendunt hostibus ferreis.

[40] [Attilæque ultro occurrentes, miseræ ipsi necis occasionem præbent;] Præveniunt ad villam, sermone franciloquo Vrolium dictam, super ripam Sequanæ sitam, civitati Trecassinæ vicinam; ubi hostium expectant vesaniam. Adest Attila rabidus, sedens super equum rabidiorem Getulis leonibus, septusque truculentis comitibus. Cui occurrit Memorius obviam cum suis, obviamque pergunt ei incedentes cum reverentia summi honoris. Jamque instat hora divinæ prædestinationis, qua & ille ferox sentiat mulctam divinæ animadversionis, & Deo dilecti reddant animas cælorum astris. Ventus enim vehemens divinitus exortus pulvere campi fœdat omnium conspectus & omnium penetrat sinus. Quin etiam Memorii sociorumque ejus, scilicet regi proximorum, vestes amplas intendit præ omnibus, murmurque terribile reddit intus conclusus: quarum albedine inedicibili repercussus equus Attilæ, & attonitus tanti sonitus murmure, hac & illac cœpit volitare, nec poterat retardari freni districtione: fugit per prærupta & invia, datque saltus incompositos per scopulorum ardua: donec sessorem impium tergo detrudat. Tunc ille supinus cadens ab alto, pœnas luit corpore toto. Frustatim dissolvitur corpus, nec ex toto corpore integer vel unus remanet artus; patiturque mortem dignam propriis actibus, ejusque anima gehennæ demergitur ignibus k.

[41] [ideo & ipsi ab ejus comitibus occisi:] Comitatus autem ille leonis videns regis sui exitium, clamat, viros sanctos usos arte magorum, rabiemque totam vertit in corpora ipsorum. Cæduntur gladiis more bidentium, & particulatim discerpuntur corpora Christi tironum: sæviunt lupi in agnos, mactantque dentibus teneros. Erat manus tortorum in Christi milites, phalanxque torva in roseos flores; nec pudor ullus mulctare non repugnantes & opprimere innocentes: omnes trucidat acies ferri, uno tantum excepto, quem Dominus disponebat superstitem esse socio gregi: nam Domini gratia disponente, unus l ex septem elapsus est luporum faucibus, qui delitescens sub cujusdam salicis densis viminibus, præviderat omnia formidolosus. Quin etiam postquam plebs scelerata, sancti Memorii viscera plus omnium rimata est ferro, caput venerandum rescindit a corporis trunco, & Sequanæ demergit profundo. Sicque corporum relictis glebis, Martyres sancti junguntur cælestibus choreis, & a Domino decorantur fulgidis laureis.

[42] Nec mora; continuo instat divina ultio, a qua vindictam speraverat Martyrum concio: [tum ipsi se comites mutua cæde conficiunt.] nam omnes nimia cupidine capiuntur auri & ornamenti, quæ detulerant in vestibus & libris Martyres sancti; cupit quisque habere totum, non partes: unde oritur inter eos execranda cædes: dæmonis instinctu mutuo cæduntur in ictu, & intestino pereunt interitu: non hæsitat genitus ensem exerere in canum genitorem, nec genitor in genitam sobolem; nec parcit germanus germano, nec avunculus nepoti suo. Quid multa? cunctorum cum nulla foret par pœna malorum illis, qui profanaverant aras Dei ejusque Sanctorum; hoc tamen ipsi sibi compensaverunt exitium; nullusque superfuit ex tanto agmine; sed una omnes uniti conspiratione, una pereunt morte.

[43] Is ergo, qui latitabat sub salice, videns stragem deserbuisse, [S. Lupus inventa MM. corpora sepelit:] & cadaveribus interemptorum campum horrere, nec unum ex tantis superesse, de latibulo studuit proserpere, & quæ facta erant, sancto Pontifici celeriter nuntiare. Illum congestæ portarum ad limina matres ut solum viderunt, clamorem in ætherea tollunt; qualis bello supremus apertis urbibus, aut pelago carinis jam descendentibus: quæ dum Pontificis percusserunt aures, humanitatis causa lacrymis implevit oculorum orbes; & tamen interiori mente gaudet, terram cælis commutasse fratres. Fratribus accersitis, festinat ad funera fratrum, volens ad urbem honorifice deferre corpora eorum. Innuptæ exanimes, puerique, ægrique parentes mænibus effusi, per plana, per invia passim, quisque suas ad lacrymas currunt avidi; ipsosque euntes comitabantur millia populi: studio solandi fervent: gemitu itinera, & plangoribus reclamant arva. Ut vero perventum est ad campum, tunc fragor miserrimus exoritur ore omnium; ceu prius nulli manassent imbres lamentorum. Requirunt inter porcos & margaritas, id est inter homines tyrannos, Dei Athletas: latebant enim inter tribulos asperos lilia lenissima, id est, Martyres sancti inter persecutorum nequissimorum cadavera.

[44] Tandem diversis lustratis, inveniunt eos variis jactatos locis. [martyrium autem fecerant 7 Idus Septemb.] Reperitur corpus sancti Memorii privatum capite, sicut prædiximus factum fuisse. Tunc Pontifici ipsum caput quærenti adest puerulus, qui latuerat sub viminibus, indicatque gurgitem, quo demersus erat thesaurus. At ille suspiria trahens ab imo pectore, Dominoque supplicans humillima prece, cum baculo, quem gestabat, adiit amnem, temptans si quo modo reperire posset exanimis trunci fragmen; intentusque orationibus baculum cœpit acsi natantem tendere super aquæ fluctus. Facto citius crucis signo, Domini jussu, caput Martyris summa ebullit in unda, sequiturque baculum, ut piscis hamum: acsi ejusdem baculi cuspide sit professum *. Quod trepida manu arripiens Episcopus, revehit ad corpus, ipsumque reponit cervicibus. Quos inventos humeris imponentes, ad urbem volunt deferre; sed nullo modo datur posse. Quod ut oculo, divinitus luce claro, Præsul vidit, Domini non esse voluntatem, eos illuc deferri assensit; contemplatusque locum tanto thesauro aptum, in eo recondidit sanctarum reliquiarum thesaurum. Sicque compleverunt Martyres prædicti martyrium suum septimo Idus Septembris, commutantes terras cælis.

[45] Ventum est Trecas: pugnatur ad portas: desuper beatus Lupus pontifex ultro hostem compellans, [Attila propter S. Lupum Trecis parcit; ac tandem perit misere.] Quisnam tu es, inquit, qui terras nostras emoliris, gentemque perturbas? Cui rex furiis scelerum agitatus, Ego sum, ait, Attila, flagellum Dei. Quo contra humilis Antistes graviter ingemiscens, Et Ego sum Lupus, inquit, heu! vastator gregis Dei, & dignus nimium flagello Dei. Mox beatus Lupus jussit portas patefieri, ut ingrederetur hostis Attila. Miro miraculo inimici divinitus cæcitate percussi, transierunt a porta ad portam per mediam civitatem, tum neminem videntes, tum neminem lædentes. Quid Vesontionum, quid urbis Leucorum, singulorum immorer pressuris locorum? Rursum Attila validiorem jungens exercitum, Italiam ingreditur, & omnes pene civitates aut diruit, aut diripuit, aut incendit. Ad eum Leo Papa m venit; & non solum salutem; sed & ut rediret, obtinuit. Rex Attila rogatus a suis, cur ei tam fuisset placabilis, respondit, se non eum esse veritum, sed senem quemdam venerabilem, evaginato gladio sibi mortem minitantem, nisi ejus in omnibus expleret voluntatem. Post hæc Marciano imperatori apparens Dominus in somnis, arcum Attilæ fractum ostendit n: nec id vanum fuit: eadem quippe nocte Attila in nuptiis suis crapulatus, erumpente per apoplexiam sanguine de naribus, in lecto est offocatus; respiravitque mundus tanta liberatus peste o.

ANNOTATA.

a De S. Servatio fuse actum die 13 Maii a pag. 209, iterumque in Exegesi de episcopatu Tungrensi & Trajectensi ante tomum septimum Maii a pag. XXI.

b Hæc genealogia quam sit fabulosa in eadem Exegesi reperies loco citato: indidemque disces, quousque admittenda sint, & quomodo explicanda cetera, quæ de eodem Sancto hic subjiciuntur.

c Nondum alibi legimus urbem Tricassinam in Burgundia quomodocumque sumpta collocatam; sed in Campania: itaque pro Burgundia alii Franciam vel legerunt vel substituerunt; ut vide in variis editionibus concilii Agrippinensis, ad annum 346 celebrati; ubi & suspectæ fidei dicuntur a Binio, quæ in illo concilio de legatione S. Servatii ad Sedem Apostolicam ob grassationem Hunnicam narrantur, eademque rejicit Baronius ad annum 346, num. 9; ut quæ tempore nequaquam cohæreant.

d Inter concilium Coloniense jam dictum & irruptionem Attilæ anni elapsi sunt centum & quinque. Neque de illa ergo actum in illo concilio; neque ea ad Sancti ejusdem Servatii tempora pertinere potuit; cujus Acta vide; & confer, si lubet, cum posterioribus observationibus Pagii in Criticis ad Baronii annum 451.

e Quæ hoc & sequenti numero comprehensa sunt asteriscis, apud Sigebertum in Chronico verbis totidem referuntur in editione Miræi ad annum Christi 453; atque adeo vel ibi ex auctore nostro exscripta sunt; vel inde arrepta, & auctori nostro, qui Sigeberto haud dubie fuit antiquior, ab alio interpolatore supposita.

f Walameris & Ardaricus præ ceteris regulis Attilæ cari cur fuerint, vide apud Jornandem de rebus Geticis cap. 38.

g In hoc famosissimo & fortissimarum gentium bello ab utriusque partibus CLXII (al. CLXV) millia cæsa referuntur, exceptis XC (al. XV) millibus Gepidarum & Francorum, qui ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes, mutuis concidere vulneribus, Francis pro Romanorum, Gepidis pro Hunnorum parte pugnantibus: ita Jornandes ibid cap. 41 in editione novissima anni 1723 Scriptorum Italiæ tom. 1, pag. 212. Adi & Valesium, Rerum Francicarum tom. 1, lib. 4, ubi expeditionem hanc Attilæ totam ex auctoribus variis.

h Hæc omnia discutienda remittimus ad diem 10 Augusti, quando de S. Auctore ep. Metensi; & 14 Decembris, quo de SS. Nicasio & Eutropia agendum erit.

i Hinc incipiunt Acta S. Memorii & Sociorum ejus martyrum, de quibus diximus in Commentario § 6, num. 68.

k Ineptam sane fabulam & auctore vel tantillum historiæ gnaro prorsus indignam! Itaque Cousinetus hoc loco observat, eam non esse hujus auctoris, sed exscriptoris cujusdam: at nihilo magis id probat, quam Camuzatus in notis ad Acta S. Memorii debile illud nimis, se judice, & infirmum subterfugium, quod in recentiori Ms. Gallico, duos hic Attilas adstruente, repererat.

l Quem fuisse volunt S. Camelianum, qui S. Lupo postea in episcopatu successit.

m S. Leonis Magni Acta dedimus die XI Aprilis.

n Hoc idem habet Jornandes de rebus Geticis cap. 49.

o Hactenus exemplaria Cousineti secuti, dedimus, quod nostris deerat: cetera, quæ sequuntur, ex utroque nostro Ms. producemus.

* an perfossum?

* al. Optatianus

* Sigebertus, ex Aëtii discessu

* f. inclita

* l. tutari

* l. tunsi

CAPUT V.
Asperrima vita Sancti Lupi, & quædam ejus miracula.

IX.

[46] His ita gestis, & rebus Trecasinæ ecclesiæ summa pace placatis, Lupus volens se arctius implicare vacationibus divinis, [S. Lupus secedit in montem Latisconem,] & cælestibus tantum interesse choreis, turmas civium, causa suæ liberationis eum colentium, deseruit, & ad montem Latisconem pervenire studuit a; ubi rerum secularium exemptus laqueis, theoricæ tantum vitæ per biennium operibus studuit continuis. Sed, ecce, lux illa phœbea sub latibulo tali diu latere non potuit; cum tandem ejus fama finitimos conscivit. Ille vero contemplationi suæ videns crebro redeuntis populi frequentiam obesse, biennii exacto ibidem tempore, ad urbem Matisconam [vel Latisconam] maturat tendere.

[47] Cumque fines illius provinciæ secundo * attigisset pede, [& biennio post Matisconem; ubi sanat paralyticam,] invenit mulierem destitutam omni corporis virtute, solutam scilicet membris torpore laxæ paralysis, & ustulatam æstibus anhelæ febris: vita manens sine corporis usu, mortis imago illi erat, immensusque calor frigus letale coquebat. Quæ dum vocem Pontificis audisset, ubicumque, qua potuit virtute, remedium sanctitatis * cœpit implorare. Vir Domini mitissimus misericordia motus, assiduis instare cœpit precibus, quibus sospitas pristina possit ei reddi divinitus: fit pronior arvis, propinquior datis astris b, nec fit ab ea longinqua auris divina, tantis fidelis Viri precibus pulsata: ilico stringitur in solidum, quæ fluxerat antea nervis, & fugit algor ferventis febris: illa sana convalescens membris, genibus obvolvitur Pontificis, gratesque Deo reddidit vocibus lætis.

X.

[48] Cum adhuc Præco Dei in ejusdem moraretur finibus patriæ, [aliamque muto dæmone insessam.] & fragrantia virtutum ejus fragraret ubique, ecce, offertur ei puella, quam felle [jugis vel] nigri veneni infecerat serpens lividus, gaudens humano tabo proprium pinguescere virus. Nec suffecerat se jactare sub ipsius corporis aula; sed velut fauces angens, vocis abstulerat organa. Quam Vir mitissimus intuens oculo, signavit eam sanctæ Crucis signaculo, fugiensque populi circumstantis favorem, noluit illis præsentibus pro ea fundere orationem, exspectans dum cæli ambitus revehat noctem. Jam cœperat nox humenti palla solarem subtexere orbitam, & cæruleam terris infuderat umbram; cum demum Athleta Dei pro ea cœpit precum fundere hostiam. Cælum ejus patuit precibus, & oratio ad supernos pervenit auditus. Muta diu tacitas effudit lingua loquelas, Lubricusque ille Celidrus * in vacuas evanuit auras. Ut fudit in terris roseum jubar sol ignitomus *, patuit eam sanam esse omnibus. Quæ glorificans Deum, notam repetiit domum.

[49] [Revertitur Trecas; ubi annis 25 supervivit,] Biennioque ibidem exacto, cum jam virtutum ejus fragrantia redoleret vulgo, & finitimos fama adcieret ad eum; calle diverso, prædicti montis c relicto fastigio, episcopatus sui sedem munere repetivit divino. Quo * morans quanta se extulerit virtutum in arce, nulli explicare est possibile. Annis denique viginti & quinque, antequam pretiosa resolveretur in morte, nulla somnos fovebat vestimentorum mollitie, nec torto camporum gramine; sed sola tabula lapidea solo terræ certe substrata corpus sustentabat fatigatum ab oratione divina: pretiosarum vestium honorem non affectabat; sed solo asperrimo cilicio membra macie confecta contegebat: juxta divinam vocem, una tantum tunica contentus erat; reliqua vero sibi supervacanea deputans, pauperibus erogabat: jugi deliberabat mente, quia sericum & purpuræ non possent Christum induere. Apostolorum imitans affectus, nulli secundus, sprevit agros, suspirans polos: gazas recondebat, quo nequeant pati adversa, & quo nesciant æruginis & ærucæ timere exterminia: semper satagebat de parte conquirere totum & pensare manentia, in causis caducorum, & sequi per damna quæstum.

[50] [in omnes misericors, in se unum durus.] Biduanis jejuniis corpus attenuabat, omnibus hebdomadibus. carnis incentiva terrenis parsimoniæ compedibus solutus *; omni etiam ciborum delectamento sublato, jejuniorum victimam dilatabat ad vesperam, gemitu & fletu fulciens eam, ipsamque tandem hispidi hordei pauxillo solvens pallidam: stipendiorum episcopatus sui partem maximam peregrinis & pauperibus distribuebat; reliquam vero in redemptionem captivorum expendebat. Animarum motus felle nequissimi hostis excitatos curabat assidue; corporum detrimenta restituebat: quibusque * videbatur adesse. Ista dum fierent, sicque virtutum decoratum Domino domicilium in beato Viro polirent [seu pollerent,] accelerant diversis e sedibus diversissimis varicati & vexati infirmitatibus poscentes dulce suavitatis * munus: quos ille curabat precibus super æthera fusis; & revocata suis obtemperabant organa nervis. Sed nos modicis grandia includimus verbis, timentes, prolixum vel saltem fastidiosum esse singula variis aperire sententiis; & ne tanta lateant merita Viri, locum esse credimus de multis vel pauca patefieri.

XI.

[51] Claudius exspectabilis * Germani * filius, nobilis nobilibus genitus, acerrimæ infirmitatis gravatus est compedibus; ut defunctis membris, [Claudium moribunduus prece sanat] nodisque laxata mole solutis, adhuc animatus, jam multis videretur mortuus: resoluta quippe membra jacebant officiis deserta suis, languidaque demissis pendebant vincula nervis; diligenterque eum intuentibus non aliud videbatur in eo, quam mortis imago; fovebatur scilicet ignis spiritus pectore solo. Vir ergo Domini solita flexus pietate, lacrymarum fundens imbrem, pro eo cœpit Dominum orare. Cujus preces auris divina non morata est exaudire tempore aliquanto, sed facilius patuit oranti Dilecto. Redit statim calor spiritus, & gelidos ad vitam subrigit artus: reformantu organa peremptæ vocis, & stringitur in solidum, qui fluxerat antea nervis. Linquit monumenta natura * cubilis, quod misero erat pars mortis: laudat Dominum vocibus exultans, amplectiturque genua sancti Viri, ejus genibus se volutans. Congratulatur pater filio sospiti, nec majore certe tenetur * lætitia, sospitate reddita sibi. His ita gestis alia subdenda decrevimus, ut magis luceat sancta Sancti virtus.

[52] Mater familias quædam clarissima, sancti ac venerabilis Rustici scilicet germana, [uti & sororem] infirmitate indicibili torquebatur, & per decem juges menses ipso morbo sic vinciebatur, ut omnium membrorum perditis officiis, pene exanimis videretur. Quæque dies, vel potius hora, credebatur esse ultima, nihilque aliud sperabatur ab omnibus, quam mors deterrima. Morbo dum diutissime torqueretur tam indicibili, tandem virtute, qua potuit, cœpit precari, ut a beato Lupo mereretur visitari. Vir Domini longa ejus audiens suspiria & visitationis suæ diu desiderata munia, in hoc, sicut in omnibus, amplectens Domini præcepta, infirmæ illius adiit lugubria tecta: cujus ad aures dum laberetur pennata fama nuntians, Lupum adire lugentia sua tecta, præsentia ejus aliquantulum roborata, oculos diu clausos attollit, ipsumque videre summo conamine quærit. Quem cum vidisset, duplices palmas tendit ad sidera, & refert voce talia: Virtutum sancte Vir Domini schemate clare, cui Deus in cunctis aures acommodat dictis, si tibi stat cordi, potes hic mea membra saluti reddere, perduras & carnis solvere habenas.

[53] Mox dum hæc sic ejus aures mulceret, & tanto eam dolore affligi videret, [Rustici presbyteri.] vulnera pii cordis fecerunt viam, orbesque obortis implevit lacrymis. Ad solita igitur vertitur orationum medicamenta, longaque trahens ab imo pectore suspiria, Dominum pro ea precatur voce gemebunda. Dum jam protelaret precum vota, singultu quatiente, vix valens explicare verba; ecce, mulier domum replet, sic clamans voce sonora: Grates Celsithrono ridenti pectore reddo; & tibi, singularem cui Christus præstat honorem, Vir Doni sancte, quo non est major in orbe: ecce enim, dolor truculentus tuis precibus abactus, totius corporis deseruit artus; sanitas tuis precibus inroducta, nulla infirmitatis priscæ reliquit vestigia. Hæc dum pectore perorasset ridiculoso, vagitus lætitiæ dans more incomposito, sana & incolumis corripit se e lecto, ignotaque domus loca calle cœpit oberrare concito.

ANNOTATA.

a Redi ad Commentarii § 6, num. 70 & seqq.

b Sensus videtur hic esse: Mulier in terram prona & abjecta, fit cælo sibi per preces S. Lupi conciliato propinquior.

c Nempe Latisconensis, qui Matiscone Trecas repetenti debuisset occurrere.

* al. sancto

* al. sanitatis

* l. chelydrus

* f. ignivomus

* pro Ubi

* an solvens?

* id est, omnibus

* l. sanitatis

* al. spectabilis

* an Germaniani?

* f. nota

* f. teneretur

CAPUT VI.
Ejusdem apud omnes veneratio; discipuli; obitus & sepultura.

Sed de miraculis nos satis egisse arbitramur lectoribus peritis, qui solent vitam præponere factis, [Auctor cur plura miracula prætereat.] qui etiam maxima speculantur ex minimis: innumerabilis est enim acervus ejus factorum, quorum maxima ipse occuluit, fugitans favorem hominum; nonnulla vero incuria perierunt male servantium; pauca etiam in ore sunt hominum; sed quia adstipulationi non innituntur hagiographorum, quasi apocrypha eliminamus a compendio nostrarum litterarum: hæc tantum, quæ procul dubio scimus, curavimus indicare; ne videamur gnaris loqui diarsice [vel diascirtice a.]

[55] [Tantum omnes S. Lupo deserebant,] Illud enim etiam singularis gratiæ beneficium coruscabat in Viro, prima & summa paginula mihi dicto, quod ab omnibus honore coleretur reverendissimo. Regalis huic humiliabatur celsitudo; procerum famulabatur multitudo; quorum si quis Christianorum quemlibet severitate coartasset legis, vel oppressisset pondere tyrannicæ potestatis, Lupi placatus grata oratione, quocumque * teneretur, solvebat eum faste. Inter quos ei Sabaucus * rex Alemannorum eminentius humilitatis impendebat obsequium, pede vicino * complens in omnibus ejus præceptum.

[56] Nam Alemannorum immanitas forte vinctos duxerat Brigonenses silvicolas, partes civitati Trecorum incolenti * vicinas: [ut ejus rogatu etiam rex exterus captivos dimiserit.] tunc Vir sanctus, litteris manu propria exaratis, a rege prædicto postulat, Brigonenses laxari a vinculis, cujus ille mandata oculo parturiens * sagaci, & corde exquirens efficaci, non auri execrando excæcatus est munere, non alicujus luti infectus cupiditate, sed preces Pontificis devotissima suscepit mente: vinctis, quos tenebat, claustra pandit; colla attrita baculis pius solvit, cunctosque libere abire permittit, eamdemque libertatem eos tenere decernit. Sicque virtus & impetratio sancti Viri impetravit, eos libertate donari.

[57] [S. Lupi discipuli fuerunt SS. Polychronius ep. Verdun.] Prolixitate impoliti sermonis fastidium putamus nos intulisse lectoribus, dictis rimantibus actus tanti Pontificis: unde garrulitas nostra, quæ ingenii sui stultitia magis dedecorat decoranda, conticescat; & tanti Magistri interdum propria intermittens, discipulorum ejus aliqua patefaciat; ut argumentum ab effectu trahentibus doctis, in discipulorum vita mirabili, mirabilis liqueat virtus Magistri: subscriptis etenim ejus reserantibus discipulis, qui ejus in talibus semper adhæserunt monitis, relatio ejus actuum tradita est posteris b: ** quorum unus fuit sanctus Polocronius *, ecclesiæ Verdunensis episcopus, meritis & honore coruscus; cujus vitam sanctitate plenam munere virtutum miraculorum patratio ostendit, quibus claruit plusquam credibile sit: nam miseris, quos dira vexabat conditio furoris, ut & intrinsecus angerentur c ferreis hominum catenis, precibus a Domino remissionem impetrabat sanitatis *; ut & d dæmones pellerentur cum armis suis virulentis, & larvarum lemurumque carerent deinde phantasiis. Nec solum in talibus, sed & in diversis fulgebat horum similibus; quæ libellus de ejus vita scriptus elucidat scire volentibus **.

[58] Sanctus nihilominus Severus, super quo mentionem paulo superius fecimus, [Severus ep. Trevir., Alpinus ep. Catalaun.,] discipulorum ejus fuit unus; qui virtutum culmen adeptus, Treverorum ecclesiæ ordinatus est archiepiscopus. Is primo * Germaniæ gentibus, quam a Magistro didicerat, prædicans doctrinam, bonorum omnium exercitationibus pontificalem redimibat cathedram: cujus etiam mirabilium magnificentia actuum non tantum in libris, sed & in ore est hominum. Tertius nihilominus ex auditoribus ejus fuit Alpinus, Catalaunicæ urbis episcopus, omni morum probitate conspicuus, & in ægritudinibus quibuslibet animarum vel corporum sanandis promptissimus: cujus flores virtutum, tam carne quam spiritu actarum, ubique redolent, & tam biblis præteritarum plenis, quam hominibus præsentia * cernentibus inhærent: ejus enim præcipue subsidiis credit se muniri gens Catalaunicæ urbis.

[59] Sanctus præterea Camelianus, quem successorem suæ sedis surrogavit, [Camelianus, Lupi successor, quibus adde S. Aventinum.] ejus discipulatui adhæsit; cujus vita pretiosa & omni laude digna, & mors digno diademate recompensata penes nos habentur summa admiratione culta: nam Pater sanctus subjectos de successore volens certos reddere, nutu cunctorum surrogavit Camelianum dignum digne. Horum pontificum contubernio interfuit cluentissimus nomine Aventinus e, qui cujus fuerit virtutis, non tam exhibitio miraculorum, quam scripta pandunt Vita. Nunc, lector solertissime, solerti animo perpende, quantis virtutum floribus Vas illud potuit fragrare, quod tanto suos debriavit nectare: perpende, quanto nituerit Caput schemate, cum tanto reniteant articuli fulgore: perpende, quantos divinitus excipiat manipulos, qui tales aluerit culmos.

[60] Interea cœpit adesse tempus, quo agonizantis Militis bravio erat remunerandus: [Post annos in episcopatu 52 moritur S. Lupus,] nam LII annis ecclesiæ præfuit sibi creditæ, excolens gregem dominicæ plebis summo opere. Tandem omnibus rite peractis, & rebus omnibus summa pace locatis, divinitus invitatur ad præmia regni cælestis: solvitur carnis ergastulo, & cælesti invehitur palatio: angelorum cœtus fit obvius, & paradisi tanto Consorte lætatur conventus. Corpus tumulandum relinquit flentibus alumnis, & animam clare cælorum reddidit astris.

[61] Cujus solenne pignus corporis pervigilibus frequentantes obsequiis, [& sepelitur in monasterio S. Mariæ.] tandem in orientali suburbio Trecasinæ civitatis, monasterio dicato sub honore beatæ Mariæ semper Virginis f, tam discipuli quam plebs totius condunt civitatis; ut quem, dum adviveret, semper habuerunt defensorem & pro propugnaculo, etiam mortuum pro inexpugnabili haberent scuto. Obiit autem Pontifex sæpe dictus quarto Kalendas Augusti, Anastasio tenente monarchiam regni g; mutavitque terrea cælicis serviens * gaudio divinæ majestatis, quæ expers temporis in unitate Trinitatis vivit & regnat in seculorum seculis. Amen h.

[62] [Epiphonema scriptoris.] O Sancta sancti Viri præconia! O incomparabilis ejus præsentia; quem tantis alumni prosequuntur lamentis, & tam inexplicabilibus cælestis turba excipit hymnis! Rex regum superna te vocat ad palatia; angelorum turba tibi fit obvia, a mundi hujus palæstra ad superna te ducens gaudia: frueris gaudens Apostolorum contubernio, glorificatione Prophetarum, confessione Martyrum, cohereditate Confessorum, integritate Virginum; odasque Domino cum eis concinens, æternæ palmæ fers præmium; quo memor sis te pie flagitantium. Amen.

ANNOTATA.

a Sic utramque vocem disjunctive exhibent gemina Mss. nostra; sed prima tenenda est: διαίρω efferre significat, δίαρσις elationem. Ait ergo (Et utinam vere!) se noluisse scribere, nisi quæ certa comperisset; idque ne quis existimaret, ea quæ narravit, temere & ultra verum extolli. Cousinetus legit diasyrtice, id est obtrectatorie; sed patet, lectionem nostram esse præferendam.

b Vide Commentarium § 3, num. 35. Quæ hic sequuntur asterisco gemino contenta, iisdem fere verbis omnibus hinc descripsit Hugo Flaviniacensis in Chronico Virdunensi; ut monuimus in Comment. § 3, num. 41.

c Hugo Flaviniac. pro, ut & intrinsecus angerentur, legit, ut astringerentur.

d Hugo habet, ut solo ejus jussu & dæmones &c.

e De S. Aventino presbytero egimus die 4 Februarii.

f Diximus de hoc monasterio in Comment. § 1, num. 4 & seq.

g Falsum id esse ostendimus in Comment. § 7.

h Hic terminantur Acta in exemplaribus Cousineti; at in utroque nostro additur sequens epiphonema.

* id est, ubicumque

* Cousin. Gesbauthus

* hoc est, statim

* imo incolentes

* lege percurrens

* l. Polychronius

* Hugo Flav. furoris

* f. primæ

* f. præsentes, sc. virtutes

* f. fruens

DE S. PROSPERO EPISCOPO CONFES.
AURELIANI IN GALLIA.

Sec. V.

Sylloge de cultu & ætate.

Prosper Ep. Conf., Aureliani in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

De Sancti hujus gestis non est quod memorem, nam, teste Carolo Sausseyo in istius ecclesiæ Annalibus pag. 89, De Prospero nihil haberemus, nisi ad eum scripsisset Sidonius Apollinaris episcopus Arvernensis, ex cujus epistolis agnoscimus, eum B. Aniano proxime successisse: [De gestis pauca sciuntur;] de qua re paulo inferius. Hic primo cultum prosequimur, antiquum sane & celebrem, utpote in codicibus Hieronymianis expressum: Aurelianis civitate, depositio Prosperi episcopi. Etsi vero fateamur, meram additionem esse primigenio textui insertam, quemadmodum & alteram de S. Lupo Trecensi, vetustissimam ipsam esse, nemo qui hos codices noverit, diffitebitur. Inde ipsam accepit Rabanus, non impropria fortasse ipsi adjiciens epitheta doctissimi viri & sanctissimi; quibus melius simpliciter acquievisset Notkerus, evitaturus confusionem, quam apertissime prodidit hisce verbis; Qui multa ad utilitatem Ecclesiæ conscripsit, maximeque gratiam Dei, contra superbiam hæreticorum defensare curavit: hæc enim ad alium Prosperum, Aquitanum videlicet, Pelagianismi reliquiarum mastygem, spectare, vulgo notissimum est, & a Majoribus nostris pridem observatum tomo V Junii, pag. 54.

[2] [cultus notior est.] Id vero mirandum quam maxime, Aurelianensem Prosperum vel ipsis popularibus Martyrologis Floro, Adoni & Usua do præteritum, neque in multis hujus auctariis celebratum, ut ex nostra editione cuique licet perspicere. Binium descripsere Sammarthani, in brevi eo, quod Sancto tribuunt, elogio errantem secuti, assignande festivitati ejus V Kal. Augusti, ubi in aliis omnibus signatur hic dies IV Kal. Aug. Sammarthanorum verba sunt: S. Prosper celebris sanctimonia, uti testantur publicæ ecclesiarum tabulæ, quibus præconium ejus annis singulis V Kal. Augusti in ecclesia decantatur. Intellige, inquam, diem hodiernum, quo recte Saussayus eleganti magis quam vera oratione in suo Martyrologio ipsum ornavit: Aureliis, sancti Prosperi episcopi confessoris, qui tantæ sanctitatis fuit, ut beato Aniano digno delectu succederet, cujus & laudis studiosus cultor adeo fuit, ut a Sidonio episcopo Arvernensi, eloquentiæ gloria celebratissimo, flagitaret posteris commendari. Nec minus ardens ipsius virtutum æmulator; actibus eximios ejus progressus consecutus; postquam etiam synodis interfuisset Carpentoractensi & Vasensi, magno cum scientiæ & pietatis decore, talenti divinitus crediti, ampliatis copiose fœnoribus, ad gaudium Domini fidelis servus pro meritis evocatus est. Si recte notant Kalendaria, officium hoc die Aureliani fit de S. Martha, cum S. Prosperi commemoratione. Atque hæc de cultu.

[3] In assignanda ætate Binium merito deseruere Sammarthani, [De ejus ætate] id unum adjicientes; successisse autem Aniano anno CCCCLIII, palam est ex epistola Sidonii Apollinaris lib. 8 ep. 15. Idne ex ipsa epistola tam clare educatur, tute judex esto. Ita scribit Sidonius: Dum laudibus summis sanctum Anianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem, Germanoque non imparem vis celebrari, fideliumque desideras pectoribus infigi Viri talis ac tanti mores, merita, virtutes: cui etiam illud non absque justitia gloriæ datur, quod te successore decessit; exegeras mihi ut promitterem tibi, Attilæ bellum stylo me posteris intimaturum, quo videlicet Aurelianensis urbis obsidio, oppugnatio, irruptio nec direptio, & illa vulgata exauditi cælitus sacerdotis vaticinatio continebatur. Cœperam scribere, sed arrepti operis fasce perspecto, tæduit inchoasse. Propter hoc nullis auribus credidi, quod primum me censore damnaveram. Dabitur, ut spero, precatui tuo, & meritis antistitis summi, quatenus præconio sui, sub quacumque & quidem celeri occasione famulemur &c. e quibus de S. Aniani episcopatus fine, æque ac de S. Prosperi initio tantumdem prorsus elicies.

[4] Id satis recte advertit Sausseyus annalista: Ex qua epistola, inquit, hæc oportet legere, Primum, S. Prosperum proxime, ut dixi, [dubia non pauca] Aniano successisse: decessit enim Anianus, Prospero successore. Perperam ergo præposteratum ordinem in tabulis Democharis & aliis [observa] in quibus inter eos interjiciuntur Magnus, Febatus, Gratianus, Monitor. Demum vero S. Prosperum contemporaneum fuisse S. Sidonio Apollinari, qui floruit, ut habet Trithemius, temporibus Zenonis imperatoris circa annum CCCCLXXX. Hæc ita accipe, ut S. Prosperum contemporaneum fuisse S. Sidonio, haudquaquam diffiteamur, at vero si eo sensu ad annum CCCCLXXX S. Sidonii ætatem produxeris, quasi etiam ad eum annum removendus sit S. Prosper, qui proinde etiam tunc floruerit: quamvis ad id tempus pervenisse concedamus S. Arvernensem antistitem, de Prospero certe, unde id Sausseyus colligere potuerit, prorsus non intelligimus: multoque etiam minus assentimur iis quæ infra subjungit, hunc esse Prosperum, qui subscripsit concilio Carpentoractensi, ut ante nos observavit Labbeus, ad Binii notationem apposite has voculas adjiciens, errat Binius.

[5] [utcumque solvuntur.] Prodigium certe comminisci oportet, si S. Prosper anno 453 S. Aniano, fatente Sausseyo, successerit, vitam vero protraxerit ad annum 527, quo habitum fuisse Carpentoractense concilium hodie in confesso est. Porro quamdiu vixerit S. Prosper, fatebor ingenue id mihi incompertum, neque ausim adstruere, Sidonii epistolam ad ipsum datam, scriptam esse dum jam Claromontanam cathedram administraret, ad quam non nisi circa annum 470 evectus est. Planiora omnia fuerint si junior ipsam scripsisse dicatur Sidonius, puta anno circiter 460, sanctum vero Prosperum annis saltem aliquibus supervixisse, tametsi incertum prorsus esse oporteat, utrum Sidonium episcopalibus infulis fulgentem umquam viderit. Non multum forte hic aberrat Sausseyus dum S. Prosperum ad minus decem annis sedisse arbitratur, scilicet a morte S. Aniani, quæ incidit in annum CCCCLIII usque ad annum CCCCLXIII; tametsi falso ibi nitatur supposito, quod eo anno celebratum fuerit Carpentoractense concilium, cujus veram epocham restituimus; aliaque ibi adducat non satis consequenter connexa.

DE S. GENEVÆO EPISC. CONFESS.
DOLÆ IN BRITANNIA ARMORICA.

DCXXXIX.

[Commentarius]

Genevæus Ep. Conf., Dolæ in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE J. B. S.

Dubitari potuit, utrum huic Genevæo, seu Geneveo in Actis nostris concedendus esset locus, tum quod in Catalogis absque Sancti titulo referatur, tum quod præter nomen de eo nihil memoriæ proditum sit, [Solo cultu notus est.] ne quidem apud Albertum, liberalem ceteroquin Sanctorum popularium encomiasten, apud quem tamen Sancti appellatione donatus est. Eum præcesserat Saussayus, in Supplemento Martyrologii sic de eo scribens: Eodem die apud Dolum in Armorica, depositio sancti Genevæi, illius ecclesiæ episcopi, illic & memoria sanctitatis & cultu nominis, certique natalis consignatione illustris. Ast neque ejus neque Alberti auctoritati inniti ausus fuissem, nisi Castellanus, in hac parte accuratior, de S. Genevæi cultu testimonium tulisset; non Dolensem episcopum ipsum, sed regionarium appellans, ac superiorem Dolensis monasterii post S. Bridocum. Si Alberto credimus, electus fuit anno DCXXXIV, ac post quinquennium, anno DCXXXIX migravit ad Dominum.

DE S. CONSTANTINO PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO,
CONSTANTINOPOLI.

Anno DCLXXVI.

[Commentarius]

Constantinus Patriarcha CPolitanus (S.)

AUCTORE J. P.

CAPUT I.
Cultus ex Fastis Græcis, elogium, tempus sedis ac mortis.

Quam diebus omnino diversis recensitum apud Græcos invenimus Constantinum hunc, tam ex consensione plurium & auctoritate annuntiationum sufficiens præberi nobis putamus fundamentum, ut in favorem legitimi ac publici aliquando ipsi concessi cultus pronuntiemus: [Memoria ejus ex Fastis Græcis;] nam Menæa magna excusa hoc die XXIX Julii Constantini patriarchæ Constantinopoleos memoriam faciunt: quo & ipsum signat Menæum Mazarinianum his verbis: ἅγιος Κωνσταντῖνος πατρ·. Κ. Π. ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται. Sanctus Constantinus patriarcha CP. in pace consummatur. Et mox isto, quod ibidem subditur, disticho laudatur:

Ἔγεις ἄλεκτον εἰς Ἐδὲμ προεδρίαν,
Κωνσταντῖνε, πρόεδρε τῆς Κωνσταντίνου.

Primas in altis obtinet ineffabiles,
Qui civitatis regiæ primas tulit.

Quæ magis ad verbum stylo soluto sic reddi possunt: Habes ineffabilem in Edem præposituram, Constantine, præses urbis Constantini. Aliusio est, uti alias sæpius in hujuscemodi versiculis, parvi leporis, utpote quæ præsulibus omnibus facile applicari possit. Menæum Chiffletii hunc sanctum Præsulem memorat ad diem XXVIII hujus: sicut tunc habes inter Prætermissos.

[2] Ad stabiliendum autem publicum, quo CPoli olim honoratus fuerit, cultum, maxime conducit testimonium, [veneratio publica CPoli.] quod legitur in nostro Ms. supplemento ad Menæa magna excusa, ex apographis Sirmondo-Chiffletianis ad diem IX Augusti; ubi postquam hæc, præfixo Sirmondi nomine, data fuisset annuntiatio, Μνήμη τοῦ ἐν ἁγίοις Κωνσταντίνου ἀρχιεπισκόπου τῆς βασιλίδος πόλεως, Memoria S. Constantini archiepiscopi imperatoriæ civitatis; mox subditur: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῇ ἁγιωτάτῃ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ, ἐν ἡμέρᾳ κυριακῇ. Celebratur autem solennitas ipsius in sanctissima magna ecclesia, in die Dominica; CPoli videlicet in ecclesia S. Sophiæ, ac die Dominica incerta: cum nulla hic determinetur. Id quod ansam fortasse præbuit, diversis adeo inter se diebus ipsum in Fastos referendi. Nunc ita stabilito Constantini cultu, explanandum nobis est, quisnam iste sit inter plures patriarchas CPolitanos synonymos, quem Græci veneratione publica prosecuti fuerint.

[3] Anselmus Bandurus novissime contexuit seriem chronologicam Patriarcharum CPolitanorum, incipiendo a S. Metrophane, [Inquiritur, quisnam e quatuor synonymis patriarchis CP.] & desinendo in Gregorio II seu Georgio Melisseno, tomo suo primo Imperii orientalis præfixam: ubi quatuor occurrunt Constantini. Et primus quidem alligatur anno Christi 674; secundus ex Silæi episcopo, patriarcha renuntiatur anno 754 a Constantino Copronymo; sed deinde factus ei exosus, & in exsilium relegatus die XXX Augusti anno 766. Tertius est Constantinus Lichnudes seu Lichudes, Michaeli Cerulario per Isacium imperatorem anno 1059 in exsilium ejecto suffectus. Quartus denique Constantinus Chliarenus ibidem notatur anno 1153 ecclesiam CP. administrandam suscepisse. Ecquis itaque ex his quatuor synonymis patriarchis CP. intelligi debet, qui, quamvis confuso dumtaxat nomine, in sacris tamen Græcorum Tabulis memoratus fuisse videatur? Secundus ne ullum locum vel remotissimum quidem hic nancisci queat, multa & gravia prohibent rationum momenta: nam, teste Theophane in Chronographa, ejurata imaginum religione, sacrilegis se nuptiis contaminavit; falsi, ut eum vocat plus semel, nominis patriarcha.

[4] Donec tandem a pessimo imperatore Copronymo pessime habitus est, postquam ab exsilio, [hic sit intelligendus:] ad quod ipsius jussu erat ejectus, CPolim esset reversus; ubi omnigenis injuriarum modis ludibrio expositus, & turpissime exauctoratus, inter hæc verba infelicissimæ tragœdiæ scenam finivit: nam missis ad eum patriciis interrogat imperator Constantinus Copronymus, uti auctor est Theophanes; Quid de fide nostra; & ea, quam habuimus, synodosentis? Is vero animi plane vani homuncio: Optime, respondet, credis, & synodum recte celebrasti: nimirum hoc pacto imperatorem rursus placare sperans. Illi dato responso citius subinferunt: Hoc unum erat, quod ex impuro ore tuo audire volebamus. Nunc itaque in tenebras, & in malam horam perge. Itaque sententia in eum lata in Cynegio capite truncatus est. Ergo Hæreticus iste, prout merito vocatur a Baronio ad annum 767, patriarcha locum hic habere non potest, quando de albo Sanctorum agitur. Plura de eo dabit idem Baronius ad annum 754, & 767. Jam vero tertius & quartus recentiores nobis sunt, quam ut huc spectare possint. De utroque tractat Pagius; ac de tertio quidem ad annum 1058 num. 12 (ubi Pselli circa præclaras ejus sapientiæ ac rerum agendarum dotes elogium invenies) & ad annum 1066, num. 10. De quarto autem meminit idem auctor ad an. 1155, num. 12.

[5] [& quæstio deciditur pro Constantino primo; in Concilio CPolitano 3 laudato,] Superest itaque, ut nullus alius Constantinus patriarcha in Fastis Græcis notatus intelligi debeat, quam istius nominis primus. Et vero de ejus orthodoxia hoc redditum habes testimonium in concilio CPolitano tertio, Actione 13, apud Labbeum tomo 6, col. 995: Sanctum concilium dixit: Corporali sacramento in nostra audientia, & gloriosissimorum judicum, qui nobiscum sunt, persoluto a Georgio Deo amabili diacono, & chartophylace sanctæ hujus magnæ Dei ecclesiæ, perfectamque nobis satisfactionem hujusmodi corporali verbo prohibente, quod nullatenus sanctæ memoriæ Thomas, Joannes atque Constantinus, a quibusdam libellos extorserunt de operatione & voluntate: nos sanctæ memoriæ tres viros, id est, Thomam, Joannem, & Constantinum prævidimus in identitate manere, atque in sacris diptychis sanctarum ecclesiarum recitari; utpote qui in omnibus immaculati, & irreprehensibiles inventi sunt circa rectam nostram Christianorum fidem. Baronius ad annum 664 Acta ista sextæ synnodi suspecta se habere satis ostendit, dum priusquam illa proferat, præmittit, si tamen impostura careant.

[6] Et sane impostura non carere, quatenus Catholicis accensent Thomam ac Joannem, [tamquam probe catholico.] Constantini in cathedra patriarchali decessores, habet Baronius tum ibi obiter, tum pluribus id probat ad annum 656 in dicto Thoma; & ad annum 658 in Joanne. Ceterum, inquit ad annum 664, quod ad Constantinum pertinet, nihil prohibet, quin potuerit esse Catholicus, imperatore (Constante) jam in Occidente inter Catholicos apparente Catholico. Pagius ad annum 666, num. 1 affirmatius, & mea quidem sententia, rectius statuit, ipsum fuisse episcopum Catholicum. Etenim quoniam publica veneratio, a variis Tabulis alicui Constantino attributa, verificari dumtaxat potest, atque ex dictis verificari debet in hoc Constantino nostro, non autem in alio; superest, ut ab illo amoveamus suspicionem omnem monothelismi contra Catholicos; præsertim cum ipsius solennitas, sicut supra vidimus, CPoli celebrata fuisse dicatur; qui proin in sua legitimi ac publici cultus possessione relinquendus est, donec ratio aliqua solida afferatur, quæ non affertur hactenus, quæ ipsum ab ea deturbet; uti pluribus probabitur paragrapho proximo.

[7] De reliquis vero, quæ ad ipsum spectant, hæc pauca accipe. [Officium ante episcopatum, tempus sedis ac mortis.] Erat diaconus ejusdem ecclesiæ CPolitanæ, itemque vasorum custos & œconomus, teste Nicephoro in Chronographia, antequam ad ejusdem ecclesiæ infulas promoveretur. Id autem anno 674 contigisse probat Pagius ultimo loco citatus, contra Baronium, qui illud anno 664 annectit; mortem vero Præsulis nostri laudatus Pagius adaptat anno 676, ex Chronico Nicephori, quod eum sedisse doceat anno uno, mensibus octo, & diebus septem, juxta editionem Græcam Scaligeri, & editionem regiam; licet, inquit, Baronius, usus forsan editione Nicephori parum correcta, habeat annum unum, menses 2, & dies 7. Et vero quia allegatus supra Bandurus istorum Patriarcharum seriem ac successionem ita ordinavit, ut eas, consultis, uti puto, & expensis aliorum auctorum circa illas temporis characteribus, æræ Christianæ annis accommodarit, visum est ex ipso, consentiente Pagio, principium patriarchatus Constantiniani affigere dicto anno 674; finem vero anno 676. Etenim hanc rationem temporis longe præferendam esse illi, quam Baronio visum fuit notare, perspicuum fiet ex dicendis, quibus Sanctum nostrum ab omni hæreseos suspicione liberare, Actaque sexta synodi, quæ eminentissimus idem Cardinalis tamquam depravata hic opinatur, vindicare conabimur.

CAPUT II.
Orthodoxia S. Constantini, & sinceritas hic sextæ synodi œcumenicæ stabilitur.

Verba synodi œcumenicæ VI, quæ fuit Constantinopolitana III, superius num. 6 pro orthodoxia S. Constantini a nobis producta, quia Baronius depravata fuisse existimavit, id causæ fuit, cur debilius ac remissius circa hoc punctum quid sentiret, exprompserit, his verbis usus: Quod ad Constantinum pertinet, NIHIL PROHIBET, [Testimonium pro orthodoxia S. Constantini a sexta synodo datum] QUIN POTUERIT esse catholicus &c. Audin', nihil prohibet, quin potuerit &c.? Quæ rem suspendunt ac relinquunt potius in incerto, quam affirment ac determinent. Contra autem, quod salva sapientissimi viri reverentia dictum sit, poterat fieri, imo vero debebat: quia disertissimis prædictæ synodi verbis luculentum profertur testimonium, quod tam Constantinus, quam Thomas ac Joannes, decessores ejus, accusati de libellis non sat Catholicis apud quosdam extortis, prout colligitur ex allato supra synodi fragmento, in omnibus immaculati, & irreprehensibiles inventi sunt circa rectam nostram, inquit synodus, Christianorum fidem. Quo testimonio quidnam ad Sancti nostri honorem conducibilius; quidnam ad comprobandam orthodoxæ fidei ejus veritatem prædicari queat aptius, non videmus; modo sit legitimum, sincerum ac genuinum.

[9] [ostenditur] Et vero quod tale sit, quandoquidem totus in eo præsentis controversiæ cardo vertitur, probandum nobis jam incumbit. Pagius in Critica historico-chronologica in Annales Baronii, ad annum 658, num. 2 sic fatur: Thomæ successit Joannes, quem utrumque in Actis sextæ synodi Catholicum male prædicari putavit Baronius, quod ea depravata existimaret. Ad hæc utrumque fuisse participem eorum, quæ facta sunt in S. Maximum, ejusque discipulos, qui hoc tempore durissimo detinebantur exilio, arbitratus est. Verum cum jam constet, ante Thomæ & Joannis (ac proin ante S. Constantini nostri) pontificatum CPoli sævitum esse in S. Maximum, ejusque discipulos, Actaque sextæ synodi indubitatæ fidei esse; nunc de utroque patriarcha (atque adeo potiore jure de hoc nostro) nonnisi bene sentiendum. Ita Pagius; quibus & nos omnino subscribimus. Quod vero Baronius in opposita plane sententia fuerit, constat ex iis, quæ habet ad dictum annum 658 de Thoma CPolitano episcopo; cui anno mortem ejus affigit, vocans eum Monothelitam; ubi & de Joanne agit, ipsius successore.

[10] [non esse depravatum, sed sincerum] Ante omnia itaque probandum nobis est, ante Thomæ ac Joannis pontificatum CPoli sævitum esse in S. Maximum, ejusque discipulos; quod si evictum dederimus, sequuntur tria inde corollaria: nimirum 1. Acta sextæ synodi, quatenus illos tamquam orthodoxos laudant, depravata non esse, sed sincera. 2. Recte proin de illorum præsulum fide sentiendum esse. 3. Denique testimonium synodi habere plenam auctoritatem, ut quæ asseverat de orthodoxia S. Constantini, citra omnem dubitationem admittantur; & quidem potiore, ut hoc iterum repetamus, jure; quia juxta dicta publicæ venerationis possessio pro ipso stat Itaque tempus mortis S. Anastasii presbyteri & apocrisarii, S. Maximi abbatis, & Anastasii, ejus discipuli, Pagius ad annum 660, partim ex ejusdem Anastasii apocrisarii epistola ad Theodosium presbyterum Gangrensem, partim ex Hypomnestico determinat, summatim referens, quæ huc faciunt. Epistola illa inseritur Operibus S. Maximi, quæ duobus tomis edita sunt Parisiis per R. P. Franciscum Combefisium, & illa legitur tom. 1, a pag. LXVII; ex qua describo sequentia:

[11] [ex ratione temporis,] Epistola missa notatur in titulo, qui ei præfigitur, a tertio exilio, id est Lazico. Mox sub epistolæ exordium, Notum igitur facio vobis, inquit Anastasius, quod cum venissemus ad amicorum Christi regionem Lazorum VI Idus Junias, V Indict. (quæ concurrit cum anno Christi 662) statim separaverunt nos ab invicem, præceptione illius, qui tunc præesse his, qui illic erant, sorte meruerat; diripientes omnia, usque ad unam acum & filum, quæcumque ad necessarias utilitates, tam ex vobis , quam ex aliis Christi amicis adquisieramus. Et sacratissimum quidem illum virum (dominum, aio, Maximum abbatem) neque in subjugali, neque in vehiculo sedere valentem, pro eo, quod in infirmitate positus esset; cum, plectentes virgulas ex eis quasi lectulum texuissent, bajulantes detulerunt, & incluserunt in castro Schemari vocitato, juxta gentem illorum, qui dicuntur Alani. Dominum vero Anastasium abbatem, & me peccatorem super equos imponentes duxerunt &c.

[12] Porro Christi Dei martyr, domnus videlicet abba Maximus, [quo martyrium S. Maximi] cum esset custodiæ mancipatus in castro superius memorato, divina sibi facta visione, advocavit quosdam ex his, qui erant in castro, & dixit ad eos: Tertio decimo die Augusti mensis hujus instantis, quintæ dictæ Indictionis, feria septima, assumet me Dominus: quod & factum est. Igitur tertio decimo die prædicti Augusti mensis, præteritæ V Indictionis secundum divinum ejus vaticinium, feria septima, præsentibus derelictis, perrexit ad Dominum. Atque hinc prorsus constat, S. Maximum, anno Christi 662 vita functum fuisse. Nunc autem de ipso Anastasio, quid circa tempus mortis definiendum sit, expendamus.

[13] De Stephano Catholicæ fidei fervente præcone in Lazica idem Anastasius in eadem epistola sic scribit: [ac sociorum] Nobilis ille vir Kalendis Januarii, VIII Indictionis, quæ modo præteriit, … obdormivit in Domino: ergo Anastasius anno Christi 665, quocum illa Indictio concurrebat, necdum obierat. In scholio autem, dictæ epistolæ subjecto, disertissimis terminis mortis tempus sic definitur: Obiit autem & ipse sanctus pater noster & martyr Anastasius, qui hanc scripsit epistolam, die Dominico, hora tertia, V Idus Octobris, cum in sancta collecta diceret, Sancta Sanctis, Indictione X; id est anno 666, quo Indictio decima Kalendis Septembris inchoata est. Hypomnesticon supra memoratum, quod habetur apud Combefisium loco citato, a pag. LXXX, eumdem diem, annum eumdem mortis Anastasii apocrisarii signat, videlicet Octimbrii die undecima, feria prima, hora tertia, cum diceretur inter sancta Officia, Sancta Sanctis, Indictione decima. Nec desunt ibidem characteristicæ notæ, ex quibus durationem vexationum ejus determinemus: nam mox ita dicitur: Prædictus quidem sanctus Anastasius presbyter & apocrisiarius Romanus, a sexta Indictione præteriti cycli usque ad decimam Indictionem, in omnibus prædictis tribus exiliis suis, traductionibus diversis affectus, tribulationibusque & necessitatibus & angustiis non mediocribus nec modicis, permansit annis viginti.

[14] Ab anno itaque Christi 647, quo Indictio sexta Kalendis Septembris cœpit, [contigisse probatur:] usque ad annum 666, quo Indictio decima Kalendis Septembr. inchoata fuit, persecutiones sustinuit Anastasius; atque adeo a Constante imperatore ante promulgationem famosi Typi, quæ contigit anno 648. Denique de S. Maximo, & Anastasio ejus discipulo Hypomnesticon denuo hæc memorat pag LXXXIII: Pariter & Anastasius discipulus ejus ab undecima Indictione præteriti Cycli per tria exilia, Bizys scilicet & Perberi Thracensium regionis, atque prædictum Lazicum, in multis contritionibus, & intolerabilibus necessitatibus, atque hujusmodi athleticis certaminibus, annis decem peractis, ad regnum migravere supremum: sanctus quidem Maximus, sicut dictum est, mense Augusto, die tertiadecima, Indictione quinta … Discipulus vero ejus Anastasius mense Julio, die vicesima quarta, Indictionis ejusdem. Unde planum fit, Maximum atque Anastasium ejus discipulum vexationibus exercitos fuisse ab anno 652, usque ad annum 662, ab undecima videlicet Indictione, usque ad quintam.

[15] [unde sua Constantino nostro plena orthodoxia] Age vero nunc, & tam diebus mortis, quam persecutionis horum Athletarum duratione, de quibus hactenus & satis multa & solida in medium protulimus, accurate perpensis, statuendum lectori relinquimus, an duo dicti præsules CPolitani Thomas ac Joannes partem aliquam habuerint in iis, quæ contra laudatos hosce fidei confessores, Maximum ac socios ejus, agitata ab hæreticis narravimus: in iis, inquam, quæ contra illos ab hæreticis agitata sunt; qui præsules tum ad infulas promoti fuere, quando omnia jam pridem adversus eos intentata erant; adeo ut nulla veri specie asseri posse videatur, quod ullo hi pacto in ærumnas eorum influxerint: nam Thomas II, quo de hic agimus, anno primum 666 creatus patriarcha notatur apud Bandurum superius allegatum; ubi & Thomæ Joannes V dicitur suffectus fuisse anno 668: Constantinus vero noster, duobus istis successit, ac cathedræ CPolitanæ regimen, ut supra dicebamus, adiit anno 674; ac proin quia tempore remotior fuit Antistes a laudatorum fidei pugilum vexationibus, remotior etiam merito censeri debet ab omni in illas vel levissimo etiam influxu, atque adeo verus, sincerus ac genuinus orthodoxus.

[16] [& sinceritas synodo 6 asseritur contra Baronium, hic excusandum.] Merito igitur simul cum duobus aliis decessoribus suis laudatur Actione 13 synodi œcumenicæ sextæ, seu CPolitanæ tertiæ, quæ ob has laudes neutiquam depravata hic dici potest; sicut jam abunde probatum dedimus. Quæ ad Thomam & Joannem spectant, operosius quidem tractavimus, quamvis illa proprie non erant hujus loci, sed ita faciendum fuit, tam ut sua Actioni 13 sæpe dictæ synodi sinceritas assereretur, quam ut Constantini nostri orthodoxia pleniore luce claresceret. Quod sapientissimus Annalium ecclesiasticorum auctor durius de Thoma & Joanne senserit; quodque de Constantini orthodoxia non satis plane & affirmate locutus fuerit, non tam mirari debemus, quam excusare: neque enim omnia videre potuit Baronius; multaque in lucem monumenta prodiere, quæ ipsum, dum suos Annales conderet, latebant; ut dubium esse non possit, quin longe aliter in hac nostra cum ipso controversia scripturus fuisset, si epistolam, & Hypomnesticon, superius citata, in promptu habuisset; quorum verba nimis clara & expressa sunt, quam ut cum in ratione temporis, quam Baronius ponit, tum in aliis, ex eadem non satis apte ab ipso hic ordinata consectariis, debita cum reverentia ab ipsius opinione non recedamus. Verum hæc & alia, quæ ad notionem temporis nostri Patriarchæ pertinent, plenius examinari poterunt in Tractatu chronologico, qui de hisce patriarchis, Deo bene favente, postea in lucem edetur.

DE S. OLAVO, REGE ET MARTYRE,
NIDROSIÆ IN NORVEGIA.

Anno MXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Olavus Rex Martyr, in Norvegia (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus antiquitas & propagatio.

Sanctum Olavum regem ac martyrem veneratur hoc die, imo venerata est olim, cum a vera nondum religione descivisset, Norvegia; idque imprimis Nidrosiæ, urbe totius regni primaria, neque tam regum plurimorum solio, [Nidrosiæ S. Olavi veneratio publica] quam hujus unius tumulo longe pridem lateque celebrata. Condiderat eam paucis ante annis Olavus alius, cognomento Trygguinus, seu Tryggonis filius, quando hujus interitu collapsam Olavus noster instauravit illustrius ornavitque, teste Petro Claudii Undalino apud Torfæum Hist. Norveg. part 1, lib. 2, cap. 21. Nomen a situ duxit; os enim occupat fluvii Nid, qui Norvegis in secundo casu Nidar inflectitur; hinc Nidarosia, & per syncopen Nidrosia. Sed & a tractu, cui præsidet, Thrandia, Throndemonis, Throndemnis, Throndemis, Drontheim, Trontheim appellata passim legitur. Sinui Thrandensi assidet, ubi is Niderum excipit, ad gradum ab æquatore circiter sexagesimum quintum cum dimidio. Episcopos habere cœpit sub S. Olavo rege usque ad annum Christi 1152, quo ad cathedram archiepiscopalem evecta est, juxta eumdem Undalinum ibidem cap. 19; ubi & antistitum ejus catalogus exhibetur. Annum illum erecti, & quidem in honorem sancti Olafi, archiepiscopatus confirmat Torfæus Hist. Norveg. part. 3, lib. 9, cap. 12, contra Miræum, Pagium, aliosque, ex Joannis Magni Historia Gothorum lib. 18, cap. 18 id referentes ad annum Christi 1148. Nunc vero urbem hanc a pristino splendore distare plurimum, asserunt Baudrantius, aliique geographi.

[2] Nidrosiæ, inquam, cælestes primum honores Olavo decreti sunt, [anno post martyrium vix elapso decreta;] idque anno post ejus martyrium uno tantum ac diebus quinque elapsis; quando sublatum e tumulo corpus ejus, arisque in æde S. Clementis admotum, & omnium venerationi ab episcopo Grimkele, ut latius infra narrabitur, fuit expositum. Nidrosiam tota brevi secuta est Norvegia: nam vix sancti Patris locum anno Christi circiter 1035 filius ejus Magnus adeptus erat, cum ad ipsius cultum promovendum incubuit: itaque præter alia eo spectantia id effecit, juxta Torfæum citatum part. 3, lib. 3, cap. 16, ut mox per universam Norvegiam festum memoriæ sancti Olafi, lege lata, promulgatoque die, qui mense, quo cæsus est, quotannis recurrit, institutum consecratumque fuerit, pari cum celeberrimis veneratione in perpetuum colendum. Neque vero ad hanc legem condendam servandamve humana tantum auctoritas, quantum divina contulit: tot enim assidue firmabatur prodigiis, ut eam exteri continuo, ad quos lata non fuerat, certatim & & ultro amplexi sint.

[3] Testatur id certe Adamus Bremensis Hist. eccles. lib. 2, cap. 43 his verbis: Igitur Olaph rex & martyr tali fine consummatus est, [ac toto mox Septemtrione hoc die celebrata.] corpusque ejus in civitate magna regni sui, quæ Throndemonis dicitur, cum decenti est honore tumulatum; ubi usque hodie pluribus miraculis & sanitatibus, quæ per cum fiunt, Dominus ostendere dignatus est, quanti meriti sit in cælis, qui sic glorificatur in terris. Regnavit autem annis XII. Cujus passionis festivitas agitur IV Kal. Augusti, omnibus Septemtrionalis oceani populis, Sueonum, Gothorum, Semborum, Danorum atque Slavorum æterno cultu memorabilis. Scribebat hæc Adamus eodem seculo, quo Sanctus vixit. Consonat huic suppar Annalista Saxo, nuper editus in Corpore historico medii ævi a V. Cl. Joanne Georgio Eccardo, tom. 1, col. 491, cum ait: Iste est beatus Olaph rex & martyr, cujus festivitas agitur IV Kal. Augusti omnibus Septentrionalis oceani populis Nortmannorum, Sueonum, Gothorum, & Danorum, atque Slavorum æterno cultu memorabilis.

[4] [& quidem cultu peculiari,] Neque vero apud eos hoc die cultum qualemcumque obtinuit, sed singularem omnino, ut quem regnorum suorum Patronum delegerint: ac de Nortmannis quidem seu Norvegis id patet ex dictis: de Sueonibus vero fidem faciunt Officia propria SS. Patronorum regni Sueciæ, ex vetustis Breviariis ejusdem regni deprompta; ad instantiam serenissimi Sigismundi III, Sueciæ & Poloniæ regis, a sac. Rituum congregatione, auctoritate Apostolica, recognita & approbata; atque omnibus, tam in dicto Sueciæ, quam etiam Poloniæ regno habitantibus concessa; ut libere & licite, translatis vel omissis aliis Officiis, quæ eadem die occurrunt, recitari possint & valeant. Sic habet inscriptio Officiorum illorum in editione Plantiniana anni 1651. Inter ea vero suum habet die XXIX Julii S. Olavus rex & martyr, & quidem ritus duplicis, cum oratione, antiphonis, lectionibus, & responsoriis aliquot propriis; quæ, quod vulgo exstant, hic prætermittimus. Constat hinc interim, etiam juxta vetusta regni Breviaria, honoratum illum a Sueonibus, ut Patronum, fuisse, ejusque peculiarem venerationem nunc insuper ad Polonos extendi.

[5] [qualem in Suecia] Breviariis illis antiquis, quæ non habemus, respondet Missale Suecicum, quod penes nos est, excusum, ut ex typis colligimus, circa finem seculi XV: ibi namque in Kalendario prævio rubrica notatur festum IV Kal. Aug. Olavi regis duplex. Tum loco suo Missa propria exhibetur, ex qua Sequentiam saltem non piget excerpere, quæ sic legitur:

Lux illuxit lætabunda,
Lux illustris, lux jucunda,
      Lux digna præconio.
In solemne gaudium
Prorumpat fidelium
      Sincera devotio.
Gloriosus hodie
Christi Martyr, gloriæ
      Sublimatus solio,
Pro terrenis brevia
Commutavit gaudia
      Felici commercio.
Insignis Martyris insignis gloria
Dulcis est gaudii dulcis materia.
Insiste canticis, mater Ecclesia;
Cælesti jubilo tange cælestia.
Inter curas absolutus
Rex Olavus constitutus
      In regni fastigio,
Suspirabat in æterna,
Provolabat in superna
      Mentis desiderio.
Christi tactus in odore,
Vires sumens ex languore,
Corde, factis, vocis ore,
      Quem amabat, coluit.
Sed nec minis, nec terrore
Mortis fractus, nec labore,
Idolorum ab errore,
Multo quidem cum sudore,
      Gentem suam eruit.
Tulit ab impia gente ludibria,
Minas & odia, pœnas, exilia;
Sed mente stabili, mira constantia
Devicit omnia; felix felicia
Migrans ad gaudia cum palma nobili.
Ante diem passionis
Ad instantis vim agonis
Animatus visionis
      Divinæ solatio,
Quod amabat, prægustabat,
Prægustatum plus optabat,
Plus optatum vendicabat
      Illustri martyrio.
Rex & Martyr triumphalis,
Tutor noster specialis,
Tua proles spiritalis
Sit ab hujus mundi malis,
      Te tuente, libera.
Quos infestat vis carnalis,
Corruptela generalis,
Pestis potens & letalis,
Nos sub tuis tutos alis
      Tua salvet dextera. Amen.

[6] Eodem spectant, quæ docet nuperus auctor, in hac re minime suspectus, [jam olim hæbuit,] utpote ab avita veraque religione alienus; cum ad Vastovii Vitem Aquiloniam, quam anno 1708 Upsaliæ recudendam atque illustrandam suscepit, pag. 22 de prisco Martyris nostri apud Sueones cultu hæc tradit: Cathedralis ecclesia metropolitanæ hujus nostræ urbis (Upsaliæ) memoriæ illius (S. Olavi) ut & S. Erici, & Laurentii martyris, more illorum temporum, olim consecrata fuit: & non paucæ ecclesiæ rurales hujus diœceseos effigiem Olavi hodieque servant. Census item annuus, veneratione Regis, ad templum Nidrosiense diu hinc transmissus fuit. Nicolaus autem Katilli, cognomento Albus, duodecimus archiepiscopus Upsalensis (qui juxta Joannem Magnum sedit ab anno Christi 1305 usque ad 1314) suæ ecclesiæ eumdem merito vindicavit. Ita ille.

[7] De Danis vix opus est dicere; quando regem habuit aliquando cum Norvegis eumdem, [& in Dania,] S. Olavi filium, Magnum scilicet Bonum, cui nihil æque cordi fuisse dicitur, ut sanctissimi Parentis apud subditos veneratio; quam omnibus persuadere ob frequentia & ubivis celebrata tum temporis miracula facillimum fuit. Idem tamen etiam comprobari potest cum ex codice Danico, cujus annuntiationem inter Usuardi nostri auctaria ad hunc diem reperies, tum ex antiquis ejusdem populi Fastis, quos litteris Runicis olim exaratos deinde prælo subjecit illustravitque Olaus Wormius Hafniæ anno 1643: in iis enim Olai festum assignatur die XXIX Julii, & quidem rubrica expressum, ut alia, quæ solenniore præ ceteris cultu celebranda vulgo proponuntur. His adde Breviarium ecclesiæ ac diœcesis Sleswicensis impressum Parisiis anno 1512; ubi eodem die præter lectiones sex in primo & secundo nocturno ex Actis ejus contractas propria quoque collecta recitatur: in Kalendario autem, quod præmittitur, minio partim notatur festum, partim atramento, ut aliorum quorumdam Sanctorum, quorum in Dania memoria fuit olim celebrior. Et sane interdicta istic antiquitus opera tum servilia fuisse, liquebit ex miraculis infra.

[8] Quid, quod etiam extra fines suos usque ad Anglos Scotosque eumdem Dani cultum propagarunt? [in Scotia, in Anglia,] De Scotia testem habemus Hectorem Boethium Hist. Scotorum lib. XI versus finem; ubi cruentum in Buchania Danos inter & Scotos prælium, sanctique mox inter eos fœderis leges commemorat, & has inter alias: Ager, quo cruentum recens prælium erat gestum, sacer fieret Christianorum sepulturæ, pontificis opera dicatus. In eo conderentur Dani recenter cæsi (nam ipsi Christi dogma paulo ante susceperant;) conditoque ibidem templo, instituerentur sacerdotes ad sacra pro illis Deo optimo maximo quotidie exequenda. Tum id factum narrat Hector; & subdit: Veteris illius templi, divo Olavo (in cujus tutela Danorum Norwegorumque regnum est) aliquot post tempora … tum sacrati, vel hoc seculo extant vestigia …, templo arenæ ventorum impulsu (ut frequentius in illis fit locis) agitatæ multitudine obruto, alteroque haud ei dissimili, loco commodiori, reædificato. Hæc refert ad Malcolmi Scotorum regis tempora, quem obiisse docet anno circiter Christi 1040: unde antiquitatem colligas Danicæ Scoticæque erga S. Olavum religionis; quæ ibi etiam nunc inter Scotos Catholicos, dum litanias recitant, conservari dicitur. Et quidni hanc etiam per ea tempora, dum Anglia potirentur, iidem eo Dani invexisse credantur? Floruit ibi certe plurimum; cum urbs sola Londinensis (ex qua de ceteris facilis est conjectura) ecclesias plures, & quidem parœciales, S. Olavi nomine dedicatas olim ostentaverit. Nec dubium proinde, quin ejusdem regni Fastis olim sacris fuerit adscriptus; quod etiam ex Usuardi auctariis licet colligere: notatur enim hoc die in codice Altempsiano, quem ecclesiæ Wintoniensis in Anglia fuisse, ibidem in præfatione ostendimus.

[9] Sed & in Belgio antiquum ejus fuisse cultum ac pervulgatum, [in Belgio, Gallia &c.] ex iisdem Usuardi ad hunc diem auctariis elucescit; ut ex codice Aquicinctino, quem in præfatione judicavimus seculo decimo tertio non videri posteriorem; ex Rosweydino, qui, ut ibidem indicatum est, ad ecclesiam B. Mariæ Ultrajectinam aliquando pertinuit, referturque ad seculum duodecimum; ex Florario Sanctorum Ms. anni 1486; ac denique ex editionibus Lubeco-Coloniensi anni 1490, & Greveniana anni 1515. In Galliam unde aut quando idem cultus promanaverit, incertum; Parisiis tamen & Rotomagi viget, ut § XI, num. 126 narrabitur: mirum, ni per Normannos jam istuc olim introductus: nam per eosdem usque in Hispaniam inde a seculo XIII penetrasse dicitur; per Christinam videlicet, Haconis Norvegiæ regis filiam, quæ Philippo, Alfonsi Castellæ regis fratri, nupta, id primum a conjuge postulatum assecuta sit, ut in ea regione mox templum S. Olavi titulo consecrandum erigeretur. Videsis Torfæum Hist. Norveg. part. 4, lib. 4, cap. 44.

[10] Prætereo gentes alias (ipsosque adeo Groenlandos apud Blavium in Atlante suo tom. 1, part. 1, [Ejus annuntiatio in Martyrologio Rom.] pag. 4) quibus Martyris hujus gloria, ut per decursum patebit, pluribus retro seculis innotuit. Quid enim opus est ad cultum ejus asserendum ecclesias enumerare singulas; quando illum in Martyrologio suo Romana defendit, quæ complectitur universas? In eo namque annuntiatam hoc die videmus festam In Norvegia sancti Olavi regis & martyris memoriam; neque id nuper admodum, sed ab annis saltem ducentis & ultra; ut palam fit ex editione Beliniana anno 1521, superstite etiam tum auctore, Parisiis adornata. Notusne fuerit ante annum etiam illum in vetustioribus ejusdem Ecclesiæ tabulis, ignoramus. In editione Belini Veneta anni 1498 certe non comparet. Porro quæ hic de cultu retulimus, minime mira videri poterunt, cum expensa fuerint quæ de reliquiis ejus atque miraculis proferentur inferius: Martyris vero titulum ei datum credimus, quia in eo bello cecidit, quod illi maxime ob religionis Catholicæ in regno promovendæ asserendæque studium ardentissimum, subditorum (quorum tamen plurimi Christiani jam erant) rebellio suscitaverat.

§ II. Acta, eorumque auctoritas; notitia brevis parentum & majorum S. Olavi.

Quam plana sunt, quæ de Sancti cultu dicta sunt hactenus, tam ancipitis sunt auctoritatis ac fidei, quæ circumferuntur ejus Acta: ut nescias, [Acta minus certa, quam cultus:] quid ex iis affirmari pro certo possit; quippe quorum nec nota sit ætas, nec certus auctor, neque consona narratio. Hæc vero discrepantia, etiam in præcipuis gestorum ejus capitibus, quam sit antiqua, docent Adamus Bremensis, qui eodem, quo Sanctus, seculo floruit, & Theodricus monachus Nidrosiensis, qui seculo sequente Historiam de regibus Norvegiæ composuit, excusam Amstelædami anno 1684: nam prior de modo peracti martyrii (quo quid accuratius tum sciri vulgo debuit?) tres affert, maximeque diversas ætate sua sententias Hist. eccles. lib. 2, cap. 43: totidem alias producit alter cap. 13, neque minus pugnantes, de loco tempore conversionis ejus & suscepti Baptismi: addit vero: Nec mirum, de Olavo id contigisse (ut ambigeretur scilicet, quando, aut in qua mundi plaga Christo nomen dederit) in illa terra, ubi nullus antiquitatum umquam scriptor fuerit: cum idem scribat B. Hieronymus de Constantino Magno &c. Enimvero si bini illi sanctissimæ ejus vitæ cardines in obscuro vertuntur, quid satis erit in rebus ejus minoribus exploratum? Juvat tamen quidquid ad manus nostras devenit, expendere.

[12] Acta Sancti Mss. habemus duplicia: altera ex Bodecensis cœnobii, [horum duo exemplaria Mss.,] Ordinis regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis, Passionali pergameno Ms. insigni, mensis Julii fol. CCVI; ut manu propria adscripsit, qui hæc, ut alia plurima, huc destinavit, laudatus toties Societatis Jesu presbyter Joannes Gamans. Altera ex Ms. Ultrajectino sancti Salvatoris. Hæc in iis, quæ ad vitam Sancti & martyrium pertinent, consuta sunt fabulis, & istorum temporum ac locorum historiis adversantur: quam ob causam eatenus omittenda censuimus. En tibi interim, si lubet, eorum compendium: Conversus ad Christum per viros apostolicos in regno suo Olavus, mox ipse fidem prædicat. Hinc germani sui incurrit odium. Utrivis interim offertur Daniæ regnum, illi cessurum unice, qui e duobus citius adnavigaverit. Classem igitur expedit frater: Olavus a Christo apparente animatus, naviculam sine comitatu unicam sibi deligit, quæ, angelo duce, per dissectos prodigiose pertusosque scopulos transmissa, tam cito, tam recto cursu appellitur ad portum Danicum; ut mense toto fratrem anteverterit. Idem haud procul Nidrosia subinde factum, cum Norvegiam, quam frater invaserat, repeteret Olavus. Hic porro Daniæ vix regnum adeptus, religionem Christianam verbis ac miraculis continuo dilatavit. Quod non ferens germanus, effecit tandem, ut Sanctus, quod eum Christus cum cruce spectatus monuerat, profugerit in Russiam; ubi diei Dominicæ religionem, scindendo per imprudentiam baculo, ut putabat ipse, temeratam, insigni, quod infra narrabitur, exemplo expiavit.

[13] [quorum unum fabulosum,] Post triennium iterum spectabilem ei se Dominus offert, onustum cruce, spinis coronatum, atque hiantibus toto corpore cruentum vulneribus; &, Redeundum tibi, inquit, in Daniam, Olave carissime; ut quæ tua causa passus ego sum, tu ab impio fratre causa mea patiaris. Dum paret ille, iterum cælesti viso paratique post victoriam triumphi contemplatione recreatus, in fraternas incidit insidias; qui mox abreptum in regiam aut Christo renuntiare jubet, aut Christi supplicia necemque sustinere. Cum vero dimoveri a proposito non posset Olavus, mox eadem subiit omnia, ut brevissime dicam, quæ in prætorio Pilati & in monte Calvariæ Dominus; nisi quod non pro crucifigentibus tantum, sed & pro mercatoribus, mare transeuntibus, qui ipsum in periculis invocarent, oraverit. Tres quoque horas pependit e cruce; hora nona clamans, In manus tuas &c. exspiravit: terra tremuit; ædificia plura corruerunt. Tandem tertia die volebat (frater) corpus ejus comburere; corpus autem intactum ab igne permansit: sed de cineribus ignis venit draco terribilis, qui germanum Olavi cum pluribus interfecit. Tum sequuntur miracula, de quibus inferius. Hæc Acta secutus est ante duo jam secula Grevenus, ac deinde Molanus; ut vide in auctariis nostris Usuardinis ad hunc diem. Hæc eadem aut similia legisse videtur Joannes Meursius Hist. Danicæ lib. 3, cum de cæde S. Olavi ait: Norvagique adeo ipsi non proditione eum a suis cæsum, sed a fratre Haraldo, volunt; cum quo de limitibus controversia illi esset. Itaque Norvegis ea tribuit auctoribus. Quam vero insulsa sint, ex dicendis colliges.

[14] [alterum sincerius: ex utroque conflata Legenda excusa.] Multo sincerius est Ms. Bodecense; quod proinde prælo dignum putavimus, & huic Commentario subnectendum. Ex eo depromptæ videntur lectiones, quas modo dicebam, sex propria veteris Breviarii Sleswicensis, præter quintam, quæ aliunde hausta sit oportet, cum illud memoret, quod post concisum Dominica die baculum Sancto contigisse postea narrabitur. Ex utrisque autem hisce Actis conflata est Vita S. Olavi, quæ fol. 110 & seqq. exstat in Legenda Sanctorum impressa Lovanii anno 1485: nam fere ab initio ea recenset, & quidem verbis propemodum iisdem, quæ habentur in Ms. Bodecensi a numero 2 usque ad medium circiter numerum 7: inde vero usque ad finem prosequitur narrationem per ea, quæ in Ms. Ultrajectino fere a capite ad calcem usque leguntur; nisi quod paucula omittat, quædam etiam addat, nonnulla transponat, maxime in miraculis. Nihilo igitur minus est fabulosa, quam-Ultrajectina, quam continet; imo vero magis: quandoquidem ejus auctaria, quantumvis exigua, nænias obtrudunt meras; ut cum dicitur fol. 102: Veniens ergo S. Olavus, ut regnum Daciæ, sibi divinitus promissum, acceptaret, omnes campanæ totius regni per se pulsare inceperunt. Hoc idem factum est, eo revertente de Ruscia ab exilio in Daciam.

[15] Alia ejusdem Acta in Vite sua Aquilonia vulgavit Vastovius tum e Vita nostra Bodecensi, [Varia ejus Acta Latine edita cur hic non recudantur;] tum ex Adamo Bremensi aliisque scriptoribus compilata; aut, si mavis, Actorum breve compendium, pleraque generatim, paucissima sigillatim facta recensens. Itaque & hoc missum facimus. Uberior Saxo Grammaticus Hist. Danicæ lib. 10; Ericus Olai, decanus Upsalensis Hist. Gothorum Suecorumque lib. 2; & toto post hunc seculo Joannes Magnus archiepiscopus Upsalensis, a quo Vitam Sancti mutuati sunt & qui Olai Magni lucubrationes edidit Hist. gentium Septemtr. lib. 2, cap. 21, & qui opus Surii post Mosandrum amplificavit; ubi ad hunc diem Julii XXIX legi potest: neque enim eorum quemquam seorsim hic sequendum putamus; sive quod exteri fuerunt omnes, sive quod neque inter se ubique, neque cum Norvegis consentiunt, sive quod omittunt plurima, non singuli tantum, verum etiam universi; & ea quidem imprimis, quæ ad commendandam Regis Martyris sanctitatem posthumamque gloriam plurimum faciunt: quo ex capite non satis quoque placet Theodricus monachus, quem alioquin omnibus anteferre non dubitarem, utpote & Norvegum, & Saxoni æqualem, & inter suos omnium primum.

[16] Islandorum olim in rebus historicis maxima toto Septemtrione fuit auctoritas, [sed ex iis potius, aliisque monumentis] & præsertim apud Norvegos; quod ipse cum in prologo suo, tum in historia, Theodricus affirmat. Horum plura quidem & antiqua periere monumenta; superesse tamen non pauca dicuntur, vernaculo sermone concepta, atque inter alia Vita S. Olavi nostri, nescitur a quo, aut quando composita; vetusto tamen inscripta codici, quem ab insula, ubi delituit, Occidentalis Islandiæ, Flateyensem appellant. In hisce versandis totus fuit, tum maxime, eum Historiam Norvegicam jam prope quinquagenarius meditari cœpit, Thormodus Torfæus, Daniæ Norvegiæque regis historiographus, & ipse in Islandia natus: cujus tandem opus illud, triginta, & quod excurrit, annis elaboratum, & in partes seu tomos quatuor divisum Hafniæ anno 1711 prodiit in lucem. In præfatione totius Historiæ instrumenta describit, quibus est usus; suntque magnam partem Islandica tum, cum ibi religio Catholica floreret unice, conscripta; fabulis tamen, ut fatetur, non raris aspersa; sed quæ a veris narrationibus facile secerni possint. Id quod sigillatim quoque monet de Vita S. Olavi in Serie regum Daniæ lib. 1, cap. 4. Catholicis autem hisce monumentis, ubi ad sancti Regis nostri ac Martyris tempora describenda descendit, ita fere est usus, ut exspectationem nostram superaverit: nam cum heterodoxus fuerit & a Sanctorum cultu prorsus abhorrens; vix quidquam tamen, quod ad Martyris hujus gloriam venerationemque comperit attinere, videtur ita dissimulasse, quin obiter saltem attigerit.

[17] Cum igitur jejuna valde sint Acta Mss., quæ, quia meliora non suppetunt, danda censuimus, cogamurque adeo, [commentarius detur historicus,] ut erudito pioque lectori fiat satis, syllogen his rerum omnium aut saltem præcipuarum, quæ sparsim apud auctores varios de S. Olavo inveniuntur, ad compensandam istius Manuscripti egestatem, prætexere; nemo, opinor, ægre feret orthodoxus, si & hunc scriptorem, aut ejus potius instrumenta, sæpius appellari viderit: permulta enim tradit, quæ in tenebris hactenus Norvegicis Islandicisque sepulta delituere. Nec vero de fidelitate ejus hic laborandum videtur: nam ut hæc tanta non esset omnibus, quantam ipse in præfatione verbis admodum gravibus profitetur, in iis certe suspecta fingi non potest, quæ ad Martyris hujus sanctitatem, miracula, cultumque veterem illustrandum spectant; quæque proinde auctoris hujus multo magis intererat, perpetuis damnare latebris, quam ad sectæ suæ redargutionem opprobriumque sempiternum producere.

[18] [præmissa brevi notitia parentum ejus] Priusquam vero de Sancto ipso disseramus, juverit de parentibus ejus ac majoribus hic pauca notasse. Patrem habuit Haraldum, matrem Astam, teste cum aliis passim Theodrico Nidrosiensi cap. 13. Haraldo a Groenlandia, Norvegiæ provincia, in qua fuit educatus, cognomen Groenske, seu Groenskii fuisse inditum, ex monumentis Norvegicis docet Torfæus part. 2, lib. 6, cap. 6 & alibi; ex Suecis vero Ericus Olai lib. 1, pag. 27, & qui hunc secutus est, Joannes Magnus. Hallucinantur ergo tam Arngrimus Jonas, cum Olavi nostri matrem Astridam nominat, Rerum Islandic. lib. 2, pag. 150 (neque enim hujus Olavi, sed alterius cognomento Trygguini seu Tryggonis filii parens fuit Astrida, juxta Torfæum in Serie reg. Dan. lib. 3, cap. 10) quam Bailletus in Legenda sua ad hunc diem, dum Sancti patrem Thirgonem ait fuisse, quem alii Haraldum Groenskam nuncupaverint. Enimvero alius Thirgo, seu potius Tryggo, alius Haraldus Groenska; tametsi filium uterque Olavum genuit: neque eos ita confusos reperit legendista apud Saxonem Grammaticum aut Joannem Magnum, quos ad marginem citat. Sed nimis aperta sunt hæc, quam ut morari nos debeant.

[19] [ac majorum,] Per utrumque parentem reges atavos attigisse Sanctus creditur: avum enim paternum, juxta Compendium Snorrianum apud Torfæum part. 3, lib. 1, cap. 19, habuit Gudriodum; proavum Biornum; abavum Haraldum Pulchricomum, primum totius Norvegiæ seculo nono declinante monarcham. Idem, sed paulo corruptius, legere est apud Theodricum Nidrosiensem cap. 13; ubi Gudriodum ipse appellat Gotd' rotd'ar Syr; Biornum vero, Bernhardum, cognomento Mercatorem. Matris genealogiam a Ragnare seu Regnero Lodbroch, rege Daniæ, atque Angliæ, ut ferunt, domitore expandunt Torfæus in Serie reg. Dan. lib. 3, cap. 10; & paulo aliter loco ante citato Jonas; quorum ille ibidem pag. 366, natum fuisse statuit Regnerum anno circiter Christi 720, defunctum vero anno 790.

[20] [Pater ejus, Australis Norvegiæ rex,] Haraldus Groenskius post patris cædem fugere compulsus in Sueciam, post annos aliquot Haraldi Cærulidentis, regis Daniæ, beneficio restitutus, ab anno ætatis decimo octavo, Christi circiter 962, patrium regnum obtinuit, hoc est, non universam Norvegiam (ut innuere videtur Ericus Upsalensis lib. 1, pag. 27) sed partem ejus aliquam; Vingulmarchiam scilicet, Vestfoldiam, & Agdas usque ad Lindisnesiam, ut ostendit Torfæus part. 2, lib. 6, cap. 16; sive totum fere Norvegiæ tractum australem: Vingulmarchia namque, ut idem ex Undalino docet part. 1, lib. 2, cap. 2, a freto Suinasunda, in præfectura Bahusiensi sito, ab Ortu versus Septemtrionem & Occidentem extendebatur usque ad finum Obsloënsem; inde vero Vestfoldia versus Occasum usque ad Agdas, sive Agdasidam; quæ ulterius versus Lindisnesiam, ultimum Norvegiæ ab Austro & Occidente angulum, protensa in præfecturas tres dividitur, quas appellant Listerleen, seu Listensem; Mandalsleen, seu Mandalensem; Nedenesleen, seu Nidnesensem; quibus adjiciunt recentiores quartam, quam dicunt Abigdelag, aliis Raabygdelag; de quibus idem Undalinus consulatur loco citato, cap. 10.

[21] Jam annos ibi multos, Daniæ regi conditionibus certis obnoxius, [apud Suecos incendio periit.] regnaverat, cum orientalia quædam Septemtrionis loca populatus, classem in reditu Sueciæ littoribus applicuit, ut narratur apud Torfæum part. 2, lib. 8, cap. 17. Excepit hospitem perhonorifice Sueciæ regina Sigridis, Erici Victoriosi nuper conjux, tum vidua; dum tamen in convivio facetiis plusculum indulget, convivam odiosa comparatione pupugit; haud minoris esse sibi dictitans agros & prædia sua, quam regnum ejus totum in Norvegia. Non dissimulavit iram Haraldus, & abrupto mox epulo, discessit. Tum regina vulneri periculoso medendum rata, tot muneribus, tantoque honore abeuntem obruit, ut placatum dimitteret. At hoc perfunctam discrimine, aliud excepit haud paulo gravius. Æstate proxima Haraldus Astæ conjugis repudium, novasque meditatus nuptias, dum expeditionem navalem versus Orientem resumit, ex itinere Sigridem salutat, ejusque exposcit atque urget conjugium. Illa procum armatum nec admittere omnino volens, nec ausa respuere, dehortari primum a consilio cœpit, Astæque fidem ac merita commendare, neque spem tamen omnem excludere: tum ubi operam se sensit perdere; verita, ne præsenti repulsa superioris injuriæ vindictam accenderet, eam astu statuit antevertere. Benigne ergo invitatum ad epulas largo paratoque perfudit mero, donec potu simul somnoque captum, subjectis triclinio facibus, exussit. Id factum Upsaliæ testatur Ericus Upsalensis lib. 2, pag. 28. Nunc ad Olavum Haraldi filium progrediamur.

§ III. Patria, tempus natale, educatio, expeditiones piraticæ.

Ab interitu patris non multum removeri potest S. Olavi natale tempus; siquidem juxta Islandos apud Torfæum proxime assignatum, [Locus S. Olavi] jam eo gravidam Haraldus Astam reliquerat, cum ab illa discederet. Hæc vero ut & mariti exitium & decretum sibi paulo ante ab eo repudium, ex Hranio quodam, qui servandæ reducendæque classi præfuerat, intellexit; regno (quod Haconi Comiti Norvegiæ monarchæ cessisse tum putatur) protinus egressa, sese ad patrem suum Gudbrandum in Uplandas recepit. Uplandas autem & Uplandos appellant Norvegiæ mediterraneæ tractum amplissimum, pluribus olim regulis habitatum, nunc vero Aggerhusiensis præfecturæ nomine comprehensum, & ab intimo propemodum sinus Osloënsis, seu Obsloënsis recessu ad Septemtrionalia vergentem, de quo Undalinus lib. 2 a capite 6 usque ad 9. In hoc tractu sita quoque est Groenlandia Norvegica, qua Occasum & Thelemarkiam, olim Groenlandiæ subjectam, respicit lacus Mios. Ibi educatum fuisse Haraldum diximus; eodem confugisse Astam, ac posthumum Haraldo Olavum enixam esse in prædio Vika, asserit ex codice Flateyensi Torfæus part. 2, lib. 8, cap. 17. At enim quo tempore?

[23] [& annus natalis;] Id sane perobscurum arbitror: nam si Islandos audimus apud Torfæum mox indicatum, perierit Haraldus ineunte circiter æstate anni 995, quo & natum eorum aliqui Olavum statuunt apud eumdem part. 3, lib. 1, cap. 14. Sequitur hos ipse Torfæus ibidem & part. 2, lib. 8, cap. 35; tametsi fateatur, in hac re codicem Flateyensem sibi non consentire, dum in Vita Olavi Trygguini trimulum fuisse, cum Theodrico Nidrosiensi cap. 13, aliisque, tradit, quando ab eodem Olavo Trygguino inventus apud matrem in Uplandis fuit, anno monarchiæ ejus tertio, Christi 998; nupsisseque jam tum Astam Sigurdo Syri: in Vita autem S. Olavi sexennem fuisse memorat, cum Sigurdus Syr ejus matrem ambiret, quam etiam, inquit Torfæus, anno CMXCVIII uxorem duxisse constat: itaque hic annus ei natalis assignatur 992; ibi 995. Fallor, si instrumentis parum adeo cohærentibus utravis sententia stabiliri tuto potest; maxime cum incredibile propemodum videatur, Olavum, si tam sero natus est, ea gessisse, quæ ex iisdem auctoribus paulo inferius referemus.

[24] [sed hic parum certus.] Loccenius, rerum Septemtrionalium peritus in paucis, tam lubricam & incertam horum temporum rationem comperisse se profitetur, ut in Historia sua Suecorum ante annum 1150 chronologiam nullam indicare sit ausus. Et vero ab Islandorum calculis plurimum recedit Jacobus Gislo in Chronologia ab optimis quibusque auctoribus collecta, excusaque Stokholmiæ anno 1592, cum ad annum Christi 998 hæc notat: S. Olavus, rex Norvegiæ floruit, & bellum gessit cum Olavo Skottkonung: ad annum vero 999: S. Olavus filiam Olavi Skottkonung in uxorem duxit. Adde, Pontanum Rerum Danicarum lib. 5 in eam sententiam propendere, quæ Anlafum illum, qui Suenonem Danorum regem anno 994 in obsidione Londinensi adversus Anglos juvisse dicitur, Olavum sanctum fuisse suspicatur; eumque proinde jam tum adultum statuit. Faciunt hæc omnia, ut Islandorum placitis non satis hæc res decisa videri debeat: nisi quis velit, plus iis tribuendum nunc esse, quam seculo duodecimo voluerit Theodricus cap. 1, ubi veterum Islandorum chronologiam diligentissime investigatam & timide defendit, & sequitur infeliciter; dum Haraldum Pulchre-comatum, S. Olavi abavum, regnasse ait anno ab Incarnatione Domini millesimo quinquaggesimo secundo, hoc est, anno post Abnepotis ejus martyrium, juxta ipsius Theodrici computum, vigesimo tertio.

[25] [Ejus educatio usque ad annum æt. 12 vel 15.] Neque constat sibi codex idem Flateyensis, dum educationem Olavi describit: nam, Torfæo teste part. 3, lib. 1, cap. 14, modo enutritum affirmat apud avum maternum Gudbrandum in Groenlandia, modo apud vitricum Sigurdum Syrem, Hringarikiæ regulum. Utrumque tamen assertum conciliari potest, si matrem secutus dicatur Filius, & cum ea apud avum detentus, donec ad secundas nuptias Asta transiit, eumque secum ad Sigurdum traduxit in Hringarikiam, quæ Obsloënsi sinui versus Aquilonem vicina est. Mitto quæ hic edidisse Puerum narrant cum bellicosi, tum magnifici ac liberalis olim animi specimina. Octennis cum esset, æquales omnes superasse fertur & corporis & ingenii viribus; nec nisi duodecim annos agebat (ut communiter, inquit Torfæus ibidem cap. 15, tria Mss. pergamenea habent; quartum tamen pariter vetustum quindecim refert) cum primam nauticam expeditionem suscepit, Hranio, qui eum, intra tamen paternam domum, nutriverat, Nutritiusque inde, alias Peregrinator, dictus est, cura ejus, donec adolesceret, custodiaque commissa: fuit enim vir piraticæ gnarus & assuetus.

[26] Primo cursus in Daniam directus, Ottare Nigro teste: [exinde expeditiones piraticæ] exinde primo autumno, in Sueciam; ubi cædibus, latrociniis & incendiis omnia miscuit, jure, ut sibi videbatur, optimo, in ultionem paternæ cædis; eodem poëta (Ottare Nigro) hoc sensu versus ea de re modulante:

Vos remis agitare rates & pandere vela
Assueti, passim, zephyris spirantibus, amplis
Instructi spoliis, peragrastis Balthica regna.
In primis Cygni meritas sunt pendere pœnas
Compulsi fratres: metus omnia miscuit ingens.

Cygni fratres hic Sueci vocantur ab allusione nominum Sven, quod Suecum, & Svan, quod cygnum significat. Observari autem hic velim, versus hujuscemodi Islandice primum compositos esse, & maximo apud omnes Septemtrionales in pretio, utpote æqualia temporibus, de quibus agunt, testimonia. Poëtæ enim illi, seu scaldri, ut appellantur, regum olim principumque perpetui comites ac ministri præcipui, ea fere, quibus interfuerant ipsi, præsenti carmine celebrare consueverant. Horum catalogum exhibuit Olaus Wormius, & ex illo nuper Sibbernus in Bibliotheca historica Dano-Norvegica cap. 1, adjectis, sub quibus floruere, regibus; ubi & Ottarem Suarte, seu Nigrum sub S. Olavo notatum invenies, uti & alios infra citandos.

[27] In hac expeditione post superatos in mari Baltico non minus arte ac dolo, [primum in Sueciam,] quam virtute, Sotium & Thordum piratas, juxta Torfæum ibidem & cap. 16, classe Suediam ingressus (verba sunt Loccenii, qui Torfæo brevior est Hist. Suec. lib. 1, pag. 17) magis cum agris, pecoribus & villis, quam hominibus belum gessit, omnia circumquaque depopulatus ad lacum usque, tunc Logen, nunc Melerum dictum. Inde Sigtunam (haud procul Stockholmia versus Septemtrionem) progressus, ponte amnem stravit; per quem traduceret exercitum. Sed rex Suediæ (Olavus Skotkonung) contra eum justo cum exercitu egressus, catena ferrea per lacum Stocsundium trajecta, præsidiisque positis, ei interclusit reditum ac tutum receptum. His angustiis circumventus Olaus Haraldi, consilium, quod præsens necessitas subjecit, ex tempore capit; & ad Agnifitiam, ab Agno Dageri filio ita dictam, postea Stocholmiam a Stocsundio appellatam, depressiori solo, ubi nunc flumen est Australe, noctu magna suorum industria & celeritate perfosso, & aqua denso imbre adaucta, extraxit se cum classe sua, salvusque hinc evasit.

[28] Primum hoc fuisse Olavi nostri bellum, scriptores Norvegi Suecique consentiunt, [inde in Gothlandiam,] non hic modo, quem produxi, Loccenius, sed & Joannes Magnus Hist. Goth. lib. 17, cap. 21, & Ericus Upsalensis lib. 2, pag. 29; quamquam hi de ætate ejus annorum 12 aut 15 altum silent, ut cui talia non admodum congruant; quod ipse non dissimulat Torfæus loco citato, tametsi auctorum suorum fidem opinioni suæ præferendam duxerit. Errat vero, cum hæc ait a Loccenio referri ad ea tempora, quibus Olavus jam rex Norvegiæ factus esset: plura namque inter hæc & regnum ejus, paucis tamen his verbis interjicit: Ita ex manibus & insidiis hostium prorsus inopinantium elapsus, quum Gothiam, Finnoniam, Frisiam, Angliam, aliasque peregrinas oras peragrasset, tandem adsuos in Norvegiam reversus est: ac tum demum de monarchia consequenda agitasse Olavum narrat: & consonant Ericus ac Magnus; nisi quod uterque de Gothica seu potius Gothlandica incursione aliquanto uberius meminit; & Ericus quidem in hunc modum: Ille vero (Olavus, Stocsundio mox elapsus) partes Suecorum aggressus, accessit Gothlandiam (insulam in mari Baltico ad Orientem Ostrogothiæ) & magnam pecuniæ summam a Gothlandensibus extorsit: alioquin totam terram dedisset in prædam. Tunc vero pacifice apud eos hiemabat: anno videlicet 1007, ut putat Torfæus: at ego vel serius hæc gesta crederem, vel natum citius Olavum, robustum nunc utique, ut observat Ericus, & audacem.

[29] [Osiliam, Finniam, Daniam, Frisiam,] Primo vere (anni sequentis) inde in Osiliam (quæ Gothlandis orientalis est insula, Livonico objecta sinui, vulgo Oesel) movit, lateque populatus, incolas cum valida manu obsistentes superat, fugientes in pœnam perfidiæ cædit: primo namque adventu pacem certa pecunia pacti sunt; ad quam recipiendam cum statuta die adesset, armis, non pecunia instructi confluxerunt. Ita Torfæus ibidem, tam hujus, quam Gothlandicæ invasionis testem appellans coætaneum Siguatum Poëtam, aliis Siguardum Skald. Pergit vero: Inde Finniam, seu Finningiam, petivit; ubi tuto latrocinio, Finnis saltibus & latebris se occultantibus, nec manum conserere ausis, agri vastantur, præda abigitur. Verum Olavus, dum hujus dulcedine longius abripi se sinit a littore, Finnorum insidias ægre, nec sine suorum sanguine, evadit. In Daniam deinde trajectum, inquit idem, ubi Dano cuidam Comiti, Thorkeli Procero (ut unum tantum Ms. exemplar historiæ Snorrianæ, appellatum Kringla, habet) jam ad expeditionem nauticam in procinctu se junxit; qui in Austrum navigatione directa, maritimam Cimbriæ oram prætervecti, cum in Sudurvikam pervenissent, in multas piratarum manus (forte naves) inciderunt; prælioque commisso, multas earum in suam potestatem redegerunt … Secundum hanc victoriam Frisiam Olafus petivit, jactisque ad latus Kinnlimense anchoris, populabundus incolas aggreditur; qui vim vi repulsuri, cum illo conflixerunt; secundo, an adverso Marte, non additur; annus tamen cap. 17 notatur, quo, secundum Islandicos annales Norvegiæ, id acciderit, Christi 1008.

[30] [Angliam,] Ad ejusdem anni autumnum refertur ibidem Olavi nostri adventus primus in Angliam; ut qui & non multum antecesserit obitum Suenonis, Daniæ regis Angliæque domitoris, quem Islandi affigunt anno Christi 1009; & toto triennio mortem Ethelredi, Angliæ regis, præverterit, quam illi, ibidem cap. 19, anno Christi 1012, vel 1011 illigant: nam triennium, quod Ethelredi obitus clauserit, Olavum transegisse in Anglia non Islandi solum, sed & Sueci asserunt, atque imprimis Ericus Upsalensis lib. 1, pag. 30. Et credi quidem id posset, si anni tum Suenonis tum Ethelredi fatales hic recte consignarentur; at enim quantamcumque Istandicis annalibus suis auctoritatem esse Torfæus velit; eo tamen adducet neminem, ut illos, præsertim in hac re, antiquioribus Anglicarum rerum scriptoribus comparandos, nedum anteferendos putet. Atqui horum omnium testimonia consonant, quibus & Suenonem apud se anno Christi 1014, & Ethelredum anno 1016 obiisse asserunt; ut videre est in Chronico Saxonico, Florentio Wigorniensi, Simeone Dunelmensi, aliisque ad annos modo designatos. Non potest ergo censeri Olavus in Angliam venisse paulo ante obitum Suenonis, ibique triennio, usque ad Ethelredi mortem permansisse: cum ante annum Christi 1016, etiam juxta Torfæi chronotaxim, universæ sibi Norvegiæ regnum & subjecerit & præsens administraverit; ut infra videbitur.

[31] Saxo Grammaticus Hist. Danicæ lib. 10 id factum narrat postquam excesserat e vivis Sueno, [sed hæc ultima] & Olavus Norvegiæ totius imperio jam erat potitus: tum enim a Canuto, Suenonis filio, ad subigendam denuo, quæ defecerat, Angliam invitatum, strenuam ei operam navasse; donec (anno 1016 jam adulto) pace cum Edmundo, Ethelredi defuncti filio, composita, Norvegiam repetens a Canuto discesserit, & iratus quidem illi, tum quod se promissa Angliæ parte fraudasset, tum quod pellicem eripuisset Alvinam. Saxonem sequitur Krantzius in Dania lib. 4, cap. 25, & alibi, uti & Meursius Hist. Dan. lib. 3, ubi de Canuto Magno. Hæc sententia conciliari nequit cum Adamo Bremensi Hist. eccl. lib. 2, cap. 40; ubi ait, inter Knut (Canutum) & Olaph (Olavum nostrum) regem Nordmannorum continuum fuisse bellum, nec cessasse omnibus diebus vitæ eorum, idque statim atque obierat Sueno, Canuti pater, ut ibidem innuit cap. 36; neque cum Historia Norvegica, juxta quam Olavus nec post annum Christi 1014 umquam adisse Angliam potuit; nec Danis istic antea, sed Ethelredo militavit, saltem secundum selectiora monumenta, quæ contra narrationem codicis Flateyensis Torfæus defendit eadem semper parte 3, lib. 1, cap. 19; in quibus nulla quoque vel de promissa regni parte, vel de Alvina concubina fit mentio. Pugnat etiam cum Suecorum historia apud utrumque Magnum & Ericum Upsalensem, qui Olavum itidem asserunt ab Ethelredo in Anglia contra Danos stetisse: licet eatenus Adamo Bremensi repugnent etiam ipsi; quippe qui Olavum nostrum (sive eumdem illum faciat cum Olavo filio Cracaben, sive diversum) Danis adhæsisse usque ad Suenonis obitum, manifeste indicat, cum tunc eum narret separatum esse a regno Danorum; neque posteriorem ei profectionem ad Anglos ullam adstruat.

[32] Alii Olavum multo citius in Anglia sistunt; ut Joannes Wallingfordus, [tam varie describitur,] qui seculo decimo tertio ineunte floruit, & anno 1691 inter scriptores historiæ Britannicæ quindecim editus est Oxoniæ: is enim eumdem hunc Olavum fuisse affirmat pag. 550, qui Suenonem juverit in obsidione Londinensi (anno 994) ac martyrio deinde & miraculis coruscaverit. Hunc non viderat Pontanus, opinor, cum in eamdem sententiam, ut supra monebam, inclinaret, atque ita intelligendos crederet seculi duodecimi auctores Anglicanos; quantumvis nomen immutantes, Anlafum appellent, cum de obsidione Londinensi agunt ad annum jam memoratum; Olavum vero deinde & Olafum ad annos Christi 1027 & sequentes, ut videsis in Chronico Saxonico, Florentio Wigorniensi, & Simeone Dunelmensi, ut recentiores omittam; qui omnes (si primum excipias) Anlafi sui expeditionem brevissimis terminis circumscribunt: venisse enim illum aiunt cum Suenone, & Londinum invasisse VIII Septembris anni 994; inde vero per varias provincias incendio, vastatione, cædibus fœdasse omnia, donec ingenti pretio delinitus, in Suthamptonia per hiemem, Anglis ex condicto victum præbentibus, conquievit: quo tempore Ethelredus eum, quanto potuit studio, a Suenonis partibus abstractum, ita suis asseruit, ut ab ipso Ethelredo in Sacramento Confirmationis susceptus, æstate proxima Norvegiam repeteret, pollicitus, quod & præstitit, numquam se Angliam hostili animo revisurum. Dixi: Si primum excipias: nam Chronicum Saxonicum illum etiam anno 993 in Anglia bellantem exhibet, & pace, seu induciis factis, ab Ethelredo in Consecratione (id est, Baptismo, ut ex Cangio patet) susceptum. Sed de Baptismo agemus inferius.

[33] [ut nihil certi possimus elicere.] Anlasum tamen hunc ab Olavo nostro diversum, atque adeo Olavum Tryggonicum fuisse, contendunt Alfordus noster ad annum illum, & Torfæus part. 2, lib. 8, cap. 17 & 29; & vero momentis etiam gravibus non caret eorum opinio. Sed quid ego hisce diutius memet ipse piumque lectorum fatigo; cum neque sanctitatis Olavi intersit, hæc sciri; neque in tanta scriptorum discordia ita definiri ex uno possint, quin labefactentur ex aliis? En tibi interim breviter quæ tum ibi, tum alibi, extra patriam gessisse Heroëm nostrum ex Snorrii Sturlæi, Islandi (qui seculo decimo tertio claruit) compendio verbis totidem, nisi quod parentheses suas interferit, Latine refert Torfæus part. 3, lib. 1, cap. 19: Filius Haraldi Pulchricomi fuit Biornus, Gudriodi pater; Gudriodus autem Haraldi Groenskii pater erat, illius, qui uxorem duxit Astam, Gudbrandi Kulæ filiam. Eorum filius fuit Olavus Crassus; qui puer patria cum nutritio suo Hranio excessit. Primus ei conflictus ad scopulos Sotinos; secundus in Esthonia; tertius in Suurvica, Daniæ provincia; quartus in Vinlandia (Finnlandia legendum;) quintus in Kinnlimasida adversus equites.

[34] [Compendium gestorum ejus extra patriam,] Inde in Angliam concessit; ubit ad pontem Londinensem conflictus sextus, adversus Danos, qui ibi bellabant, prædonesque facti sunt (versuque Siguati Poëtæ confirmatur.) Dani pontem propugnabant: Olafus Ethelredi partes secutus, oppugnabat (Ottaris Nigri versus in testimonium citatur integer.) Septimus in tesquis Ringmarensibus (prælium Ringmarense Simon Dunelmensis de Gestis regum Angliæ ad annum MX memorat.) Octavus, cum Cantuariam expugnaret, adversus Danos & Vandalos; nam & illi Knuto militabant (Siguati versus affertur.) Nonus ad fluvium Nyamodam, contra Danos (Siguati rhythmus iterum adducitur.) Decimus adversus Danos piratas in loco Hole, ubi castellum quoddam diruit. Undecimus in Grislupollis. Inde Occidentem versus profectus, in sinu Fetlensi duodecimum certamen gessit. Austrum versus inde movens, decimum tertium prælium in Seliupollis ciebat, expugnatoque oppido Gunnvaldsburgo, Comitem Geirfinnum comprehendit.

[35] [a Snorrio Sturlæo desumptum.] Inde Austrum versus ad fluvium Karlsa procinctum movit; utramque ripam infestabat, diuque ibi adversis ventis detentus, cum Niorvasundam (fretum Gaditanum) meditaretur, monitus est, Deum nolle, eum in Austrum longius procedere; sed potius, ut patriam Norvegiam repeteret, ibique rex in æternum permaneret. Deinde Rex in Pictaviam retro movit, ingressusque Leiram (Ligerim) oppidum Varandi post editum certamen exussit. Proxima hieme in Siguo, aliis Signa (oppidum aut pars aliqua Normanniæ est) resedit, præmisitque in Angliam Hranium, nutritium suum cum muneribus & promissis ingentibus ad alliciendos magnatum animos; quod ille fideliter executus, usque Londinum pervenit. Proximo vere Olafus in Angliam trajecit, decimumque sextum prælium in Jungfurda gessit. Decimum septimum ad Valdiam (Carmen Siguati poëtæ, Chronicis omnibus notatum, vicies cum hoste collatis signis pugnasse liquido tradit.) Hæc ibi; obscure, ut patet; sed si vere, quis non miretur historicorum, Anglicorum imprimis, silentium?

§ IV. Baptismi ejus tempus ac locus; reditus in patriam, regnique primordia.

Quæ de Olavo dicta sunt paragrapho superiore, facilius ignorari quilibet patietur, quam, quæ cum illis conjuncta fuit, [Jam olim dubitatum est,] ejus ab avitis superstitionibus ad Christi Baptisma conversionem. Est vero hæc certissima, & ab auctoribus plurimis passim asserta, sed non uno ab omnibus loco ac tempore: neque enim agitari desiit, quæ a seculo duodecimo inter ipsos etiam Norvegos agitata fuit controversia, tribus distracta sententiis, ut ex Theodrico Nidrosiensi liquet; qui cap. 13, cum narrasset, Olavum Tryggonis filium, Norvegiæ ab anno 995 usque ad 1000 monarcham, venisse ad Uplandas, ibique invenisse cognatum suum Olavum nostrum una cum Asta matre, trium annorum puerulum; continuo subjicit: Tunc & eum (S. Olavum) una cum matre, ibidem, secundum quosdam, baptizari fecit: alii contendunt, eum in Anglia baptizatum: sed & ego legi in Historia Normannorum, quod a Roberto in Normandia Rothomagensi metropolitano baptizatus fuerit.

[37] Opinionem primam ceteris, ut verisimiliorem, præfert Torfæus part. 3, [quo loco ac tempore baptizatus fuerit Sanctus:] lib. 1, cap. 14; sed nullum addit argumentum. Eamdem adstruit Vita fabulosa in Ms. Ultrajectino, quatenus lustratum illum sacro fonte asserit in Norvegia; variat in eo tamen, quod adultum fuisse tum indicet, non puerum; nec de Olavi Trygguini interventu meminerit. Secunda est Joannis Walingfordi, qui eum tempore obsidii Londinensis (anno 994) Ethelredo suscipiente, baptizatum affirmat pag. 548, & Joannis Magni, qui tamen minus clarus est, cum eum lib. 17, cap. 23 ait cooperatione Mildredi (Ethelredi) Anglorum regis, Baptismatis sacramento ablutum fuisse: quibus accedit Chronicum Saxonicum supra citatum § 3, num. 32, juxta illos saltem, qui per Anlafum intelligi volunt Olavum nostrum. Tertiam præ ceteris probasse videtur ipse Theodricus, quando hanc solam ratiocinio confirmare nititur, quod ibi legi malim, quam hic adscribere, cum omnino sit parachronicum; utpote Robertum Franciæ regem cum Willelmo Normanniæ duce conjungens. Eamdem ante Theodricum defendit Willelmus Calculus, monachus Gemeneticensis, Hist. Normannorum lib. 5, cap. 12; eamdem Thomas Walsingamus, a Camdeno editus, in Hypodigmate Neustriæ pag. 429; eamdem Vita Ms. Bodecensis infra cap. 1, num. 2; Lectiones Breviarii Sleswicensis anni 1512; & antiqui Breviarii Nidrosiensis, teste Torfæo mox assignato; imo & Proprii moderni Suecorum; eamdem Vastovius in ejus Vita; Pommerayus in Historia archiepiscop. Rotomag., ubi de Roberto I, pag. 245, aliique.

[38] Sane nisi vera sit hæc postrema sententia, difficile dictu erit, unde eam excogitare potuerit monachus Gemmeticensis, [nos tamen id factum putamus Rotomagi,] aut qua fronte scriptis publicis sit ausus asserere, vix toto seculo post factum elapso; ex tabulis Rotomagensibus, si falsum scriberet, facile revincendus. Tum nisi vera sit hæc opinio, credi vix poterit fieri potuisse, ut eam, rejectis aliis, ecclesiæ Daniæ, Sueciæ, ipsiusque adeo metropolitana Norvegiæ jam olim in Officio recitandam adoptarint; cum Norvegorum præsertim illustrius id esset episcopis, si eis potius, quam externo, melioris vitæ primitias debuisse secundum Deum Rex tam sanctus crederetur. Neque nos igitur dubitamus asserere, id Rotomagi contigisse; sed quo tempore? Henschenius noster in Commentario historico de S. Sigfrido ad diem XV Februarii § 1, num. 3 assignat annum, 993, Olavo nostro tribuens, quæ apud scriptores Anglos de Anlafo legerat: verum obstant, Calculus & Walsingamus, quorum ille testis est in hac re gravissimus; ambo enim id accidisse asseverant opera Richardi II, Normanniæ ducis (qui patri primum successit anno 996) & post obitum Suenonis, Daniæ regis, qui incidit annum 1014, & initium Februarii. Validum hoc telum est in eos, qui Anlafum illum, ut supra vidimus, cum S. Olavo confundunt.

[39] [anno circiter Christi 1014;] Videtur ergo salutaribus expiatus undis Olavus anno eodem, quo regressus ad suos, Norvegiam universam sibi cœpit subjicere, hoc est 1014. Neque video, quid huic sententiæ magnopere possit incommodare: vivebant tum certe omnes, qui tanto negotio occasionem, Willelmo teste, præbuerunt; Richardus II, Normanniæ dux; Robertus I, archiepiscopus Rotomagensis; Odo, Comes Carnotensis. Adde, juxta ipsos etiam Islandos, apud Torfæum part. 3, lib. 1, cap. 18, Olavum anno illo in Normannia usque ad vernum tempus fuisse commoratum. Sola objici potest rerum a Calculo narratarum series; ut quæ videatur innuere, id contigisse ante expugnatum a Roberto, Galliæ rege, & Richardo II, duce Normanniæ, Milidunum; cum hoc ibidem narretur post Olavi Baptismum cap. 14. Qui proinde, si servatus est ordo, reponendus videbitur ante annum Christi 999, quo hæc Milidunensis oppressio ex Chronico Floriacensi notatur apud Labbeum in Chronologia historica, & Danielem in Historia Galliæ. Sed reponi potest, non semper ab historicis temporis ordinem, cum facta narrant disparata, servari; atque adeo sæpe ne sciri quidem. Sic idem Willelmus Olavi Baptismo Ethelredi mortem præmittit ibidem cap. 9, cum illum sine dubio secuta sit. Porro nomen in Baptismate non videtur immutasse, quidquid in annotatis hoc die ad Martyrologium Romanum id velit Baronius ex inspecta minus, ut apparet, accurate Historia Joannis Magni lib. 17, cap. 21; ubi narrat, Olavum regem Jacobi nomine in Baptismate appellatum fuisse: sed alius hic est Olavus a nostro, Sueciæ rex, non Norvegiæ. Adi Ericum Upsalensem lib. 1, in fine.

[40] Postquam vero Rotomagi S. Olavus cum nonnullis suorum, hortante Roberto archiepiscopo, [quo & in patriam rediit Olavus,] ad fidem conversus esset, atque ab eo Baptismate lotus, & sacro Chrismate delibutus, de percepta gratia gaudens, ad regnum suum regressus est, inquit Calculus lib. 5, cap. 12. Alii tamen aditam ab eo prius Angliam, atque inde Norvegiam tradunt. Ad Angliam refert Theodricus Nidrosiensis, quod ante discessum in Norvegiam ei accidisse narrat cap. 15 his verbis: Fertur, quod tunc Olavus adierit quemdam heremitam, magnæ sanctitatis virum, qui ei multa prædixerit, & quia largiturus ei esset Dominus abundantiam gratiæ suæ, nec non & quali morte ex hac luce migraturus esset ad Christum. Annales Islandici apud Torfæum part. 3, lib. 1, cap. 20 per Northumbriam illum circumducunt; ubi expugnato portu Valdensi, duas conspicuæ magnitudinis naves confici curaverit, singulisque sexaginta delectos & cataphractos milites imposuerit, cum quibus, reliqua classe exercituque dimissis, patriam repetierit, ut eam tum ab Hacone, ejusque patruo Suenone, Jarlis seu Comitibus, fiduciario jure pro Sueciæ Daniæque regibus administratam, externo tandem jugo exsolveret, sibique, si posset, & Christo (quod jam facere cœperat pridem Olavus Trygguinus cognatus ejus) vindicaret. Ac de navibus quidem duabus numeroque militum loricatorum consentit his etiam Theodricus loco citato; ubi reditum ejus ad suos ita prosequitur.

[41] Prospero igitur cursu transmisso oceano, applicuit primo, quodam divino præsagio, ad insulam quamdam (juxta, Torfæum, [ut eam indigna servitute liberatam,] in medio Norvegiæ tamquam umbilico sitam) quæ materna lingua nostra dicitur Sæla, Latine vero interpretatur Felicitas, nimirum portendens futuram Viri beatitudinem, & quia spem felicitatis æternæ toti patriæ auspicio sui adventus invexerit. Abhinc navigavit in locum, qui dicitur Sautungsund (Torfæo Ulfasunda, ad Austrum Sælæ) ubi & moratus est aliquot dies. Ibi tunc perlatum est ad eum, adventare Hacon, Filium Erici (& in majorem regni Norvegici partem successorem) cum duabus navibus, una parva, quam nos vocamus scuta, altera longa, quam antiqui vocabant liburnam … Quo comperto, Olavus noster excogitavit hujusmodi laqueum. Fecit naves suas altrinsecus econtra locari; &, quia locus erat angustissimus, cordas inter ipsas naves tendi, quæ tamen fluctibus operirentur, ne dolum detegerent; ut dum ibi incauti irretirentur, illæsi & sine sanguinis effusione, si fieri posset, caperentur: quod & ita contigit. Nam adveniens Hacon, nil aliud suspicatus, quam esse mercatores, ilico a Rege captus est. Ibi tunc abjuravit totam illam partem Norwagiæ, quam ipse tenuerat: inde profectus est in Angliam, ad Canutum Magnum, cujus erat ex sorore nepos.

[42] Hoc obice tam feliciter sublato, restabat alius; Sueno videlicet Jarlus; [sibi, ut legitimo regi, subderet.] Haconis, ut dixi, patruus; qui reliquam Norvegiæ partem post victum Olavum Trygguinum a Sueciæ rege sibi commissam obtinebat: is enim, teste ibidem Theodrico, cum audisset adventum beati Olavi, collecto exercitu mox illum insequitur. Olavus vero rex (hoc enim nomen a suis jam sortitus fuerat, more antiquorum Romanorum; quia & ibi exercitus sibi solebat creare imperatorem & regium nomen imponere) diffidens de auxilio Throndensium (noverat enim eorum facilitatem & inconstantiam) secessit in superiorem provinciam, ibique hiemavit cum vitrico suo Sinuardo (alii Sigurdum appellant) & Asta matre; nihil interim negligens, quo & vitricum & ceteros Uplandorum regulos ad regem se totius Norvegiæ hereditario jure legitimum agnoscendum & proclamandum adduceret; id quod ab iis elabente circiter eodem anno reparatæ salutis 1014 in solennibus secundum Uplandorum leges comitiis consecutus est. Tum vero Suenonem Comitem cum infesto exercitu sibi proximo vere occurrentem apud Vikam (Australis hæc erat Norvegiæ tractus sinum ambiens Obsloënsem) navali certamine ita contudit, ut is in Sueciam, ubi brevi post obiit, profugus, vacuam facilemque Norvegiæ totius monarchiam Victori reliquerit; ut videri latius potest apud Torfæum part. 3, lib. 1, a cap. 22 usque ad 27: neque enim hic nobis nisi summa rerum capita, & ea quidem selecta, propositum est recensere.

[43] [Et vero regnare ibi cœpit eodem anno;] Quod ad annum pertinet, quo ad regni fastigium fuerit primum evectus, in eo non obscure conveniunt auctores rerum Aquilonarium præcipui; ut Adamus Bremensis lib. 2, cap. 26 & Saxo Grammaticus lib. 10 in Canuto Magno, dum Olaviani regni primordia cum Suenonis Daniæ regis obitu, qui anno 1014 ab Anglis consignatur, proxime conjungunt. Hinc forte Grevenus, qui in Usuardi sui prima editione obitum S. Olavi notaverat anno Christi 1028, in secunda notavit anno 1026; quod vel apud Adamum in aliquo exemplari, vel apud Albertum Stadensem legisset, illum regnasse annis duodecim; quos proinde ab anno 1014 numerandos credidit: eoque id magis, quod eum IV Kal. Augusti, feria sexta, occisum putaverit, ut § 9, num. 101 dicetur. Theodricus quoque Nidrosiensis cap. 19 occubuisse ait beatum Olavum anno, de quo postea dicendi locus erit, 1029; postquam annis 15, ut cap. 20 narrat, regnum, obtinuisset: initium igitur regni ejus ab eodem anno Christi 1014 repetit. Quin ipse etiam Ericus Upsalensis, tametsi illud lib. 1, pag. 30 aliquamdiu post obitum Ethelredi regis Anglorum differat; cum paulo tamen inferius annum cædis Olavi statuat 1028, eumdemque subinde regni ejus decimum quintum, ad eamdem omnino (si annum decimum quintum incompletum intelligas) sententiam redigetur. Neque huic refragari censendi sunt recentiores alii, qui regnum ejus auspicantur ab anno Christi 1015; sive quod finem anni præcedentis negligendum putaverint; sive quod anno demum illo absolutum, victo exactoque Suenone Jarlo, imperium sit adeptus.

[44] [quamquam anno tantum sequente] Nam vix, parta victoria, cognovit Olavus, regno excessisse Suenonem Comitem, cum Occidentalia Vikæ, inquit ibidem Torfæus cap. 26, usque promontorium Lidandisnesiam prætervectus, magno populi confluxu exceptus, ubique rex pronunciatur anno MXV. Inde certior, Erlingum Skialgum (qui Suenoni militabat) magnum militum numerum contraxisse, in Aquilonaribus Agdiæ parribus moras amputabat, ventique ad votum spirantis opportunitate usurus, in Thrandiam magnis itineribus contendit, plurimum referre ratus, si populosissimas regni provincias, dum Comes procul abesset, sibi subjiceret. Nec fefellit opinio: nam ut primum eo pervenit, absque ulla tergiversatione omnium suffragiis rex creatur; Nidarosiæque per autumnum consedit; ubi omnia, quæ ad convictum hibernum requirebantur, instrui curavit, palatiumque regium, ædemque sacram, memoriæ S. Clementis dicatam, in eodem loco, quo auctoris, qui hæc scripsit, tempore sita erat, exstrui &c. Visum hæc fuit exscribere, quod inde elucescat, quantopere ab ipso regni aditu Christiana ei religio cordi fuerit.

[45] Interea Sueno Comes seu Jarlus, dum & Russorum spoliis & viribus Suecorum adjutus, [monarchiam universam obtinuerit.] amissas nuper ditiones recuperare meditabatur, in ipso belli procinctu tentatus morbo, vivere sub autumnum ejusdem anni desierat: cujus rei nuntius nutantes alioqui provincias aliquot Olavo sic asseruit, ut solum hunc ultro regem Norvegiæ totius non expeterent modo, sed & rite singulæ proclamarent, & pensis mox regiis vectigalibus profiterentur. Ussit id Olavum Skotkonung, Succiæ regem, maxime cum ex provinciis sibi sub Suenonis administratione per Norvegiam tributariis nihil per exactores, hac hieme de more submissos, potuisset extundere; imo eorum aliquos suspendio mulctasset S. Olavus, quod populum sibi jam subditum, postquam id ipse fieri diserte vetuisset, exactionibus improbis vexare porro obstinatius perrexissent. Bellum igitur & gravissimum, & minime dubium imminebat; sed illud susque deque tantisper habens Olavus noster, prius sibi regnum legibus formandum, quam defendendum armis decernit: ut modo ex Historiæ Norvegicæ, quam & hic secuti jam fuimus, part. 3, lib. 2, cap. 2 referemus.

§ V. Jus civile & canonicum ab eo conditum; liberatæ provinciæ; pax facta cum rege Sueciæ; zelus pro religione Christiana; pietas singularis & quotidiana; Sigurdi obitus.

Proximo vere (anni scilicet 1016, juxta Islandos ibidem cap. 2) Rex Thrandis expeditionem in Australes Orientalesque regni partes injungit. [Anno 1016 leges condit civiles & ecclesiasticas,] Mox toto regno sapientissimum quemque, sine ullo divitiarum respectu ad se convocavit, legesque, quas Hacon Adalsteini alumnus (primus Norvegiæ rex Christianus ab anno Christi 935 usque ad 950, ut censet Torfæus Hist. Norveg. part. 2, lib. 1, append. 2) in Thrandia condidit, sibi exponi curavit; iisque ex illorum consilio, prout videbatur, vel dempsit vel addidit. Jus autem canonicum, quod Kristinrett, seu Ecclesiasticum jus appellabat, ex sententia Grimkelis sacerdotumque composuit, summaque ope nixus est ad exstirpandum ethnicismum, pravosque mores, Christianæ professioni noxios; eoque rem deduxit, ut cives in leges, quas tulit, consentirent, seque ad earum obsequium jurejurando obligarent. Nec illa solicitudo regni limitibus terminabatur: majora de Christiana re mereri cupiens, anxie in vicinarum gentium mores & instituta, præsertim quæ religionem spectabant, inquirebat; Orcadensium nempe, Hialtlandorum, Færeyensium, & Islandorum; variaque in singulis vitia & defectus observabat … iisque articulos illos, quos Christianæ pietati adversantes legibus eorum eximi voluit, misit.

[47] Cum Grimkelem hic audis appellari, antistitem illum intellige, [& has quidem ex episcopi & sacerdotum sententia;] quem cum aliis tam episcopis, quam presbyteris multis adductum ex Anglia a S. Olavo tradit, commendatque imprimis a doctrina & virtutibus Adamus Bremensis Hist. eccl. lib. 2, cap. 40; in quem locum consuli possunt, quæ observat Torfæus part. 3, lib. 3, cap. 10. Quantum vero huic ejusque sacerdotibus tum ipse detulerit, tum a suis deferri voluerit Rex sanctus ab ipso statim regni principio, textus modo descriptus indicat; quem confirmat laudatus Bremensis de iisdem adjiciens: Quorum monitu & doctrina cor suum Deo præparavit (S. Olavus,) subjectumque populum ad regendum commisit. Itaque a Regis latere vix umquam discedebant; in publicis autem consessibus secundum ab eo locum occupare consueverant; ut palam fit ex descriptione palatii Nidrosiæ anno superiore, uti diximus, ædificati, ubi juxta Torfæi narrationem part. 3, lib. 2, cap. 1, in medio cœnaculo solium Regis erat; supra (sive a dextera) collocatus Grimkel episcopus cum sacerdotibus; infra (sive a sinistra) consiliarii &c. Idem denique hic est ille Grimkel, qui Martyris deinde nostri corpus e terra sustulit. Sed ad cœptam redeamus historiam.

[48] [quæ toto regno promulgatæ ac receptæ sunt.] His peractis, in Australes partes procinctum movit (S. Olavus) in singulis præfecturis aliquantisper moratus. Ubi convocatis in curias judiciales civibus, leges, quæ Christianismum munirent, publice recensitæ, pravæ consuetudines abrogatæ, moresque idololatriam redolentes vetiti, qui Comitum (Erici, Suenonis, Haconis) tempore irrepserunt: nam licet legum auctoritatem severe vindicarent, Christianorum tamen sacrorum nulla illis cura; religio cujusque arbitrio permissa. Inde factum, ut passim circa maritima omnes quidem sacro lavacro abluti, plurimi tamen Christianarum constitutionum ignari essent; mediterranea autem, montana, & valles ethnici tantum incolebant: nam cum suo quisque arbitrio circa divina sentiret, id singulorum mentibus maxime inhærebat, quod in juventute didicerant. Tam periculosæ licentiæ fræna ut injicerentur, gravis pœna universis & singulis novæ legis prævaricatoribus, absque ullo conditionis sortisque respectu adjecta est; cujus metu ubique in obsequium Regis, tandem etiam absque contradictione, juratum. Itaque jam tum elogium illud promereri cœperat, quod ei Theodricus cap. 16, ubi leges jam dictas egregie laudat, adscribit in hæc verba: Et, ut breviter concludam, ad hoc tantum principabatur mortalibus, ut eos ad immortalitatis gloriam, quantum in se esset, perduceret.

[49] [Eodem tempore occupatas a Danis Suecisque provincias recipit,] Nequaquam tamen interea dum apostolum videbatur agere, quæ regis erant, intermittebat: tantum enim illi Deus in eadem expeditione auctoritatis afflavit, tantum subditis amoris ac studii; ut, cum ad Vikam accederet, diffugientibus, qui hactenus ibi sub Erico & Hacone consederant, regis Daniæ præfectis, ultro ei ab omnibus & obsequium, & census regii ac vectigalia deferrentur. Quin & Tonsberga Gothiam versus cursum instituens, provinciam Bahusiensem, a Suecis pridem occupatam, ad pristinam fidem benevolentia reduxit, non armis; nisi quod Eilifum, Sueciæ istic regis præfectum, civium voluntati obstrepentem, Thorer quidam Procerus, Norvegici Regis emissarius, per tumultum obtruncaverit. Inde insulis aliquot vicinis locisque maritimis receptis, affecta jam æstate Raumelfam usque, qui Bahusiensi præfecturæ versus Aquilonem propinquus est, revectus amnem subiit, oppidumque mox Sarpsburgum, Virgini Deiparæ dicatum, excitavit; autumnum ibi proximum & hiemem exacturus: Hist. Norveg. ibid. capp. 3 & 4. Sarpsburgum vero, ut notat Undalinus lib. 2, cap. 5, a Suecis anno Christi 1617 redactum est in cineres, pro eoque urbem aliam, mari tamen aliquanto propiorem, exstruxit rex Daniæ Fridericus II, quæ ab ejus nomine Fridrichstadum appellatur.

[50] [anno 1017 legatos ad Sueciæ regem de pace acturos destinat,] Non poterant hæc sic abire, quin irritatos antea satis cum Sueciæ tum Daniæ regum animos acerbissime exulcerarent. Minus tamen erat præsens a Canuto Magno (tum rebus Anglicis nimis occupato, quam ut alias cogitaret) periculum. At Olavum Suecum male omnes metuebant, ut quem non belli causæ tantummodo, sed & proludia quædam incitarent; hac enim eadem hieme Huitius quidam a S. Olavo ad exigenda per Jamtiam tributa proficisci jussus e Thrandia, cum jam omnia congessisset, a Suecis militibus, in quos forte inciderat, spoliatus primum, dein cum comitibus undecim occisus erat. Aliquanto etiam ante interdicta fuerant inter utramque gentem commercia. Odium vero Olavi Suecici adversus Norvegicum eo excreverat, ut nec regem illum, nec aliter quam Crassum compellari umquam pateretur. Quod ei cognomen, tametsi ex contemptu natum, ob corporis tamen habitudinem deinceps adhæsit. Atque hæc quidem, ut aliud nihil addam, belli erant jam cœpti indicia manifesta. Terrebat illud vero præ ceteris Vikenses; qui Regem proinde conati sunt exorare, ut, missis ad Suecum legatis, conditiones pacis offerret. Fecit hoc ille tum quidem circa autumnum anni 1017: sed cum jure suo ne ad latum quidem unguem statuisset cedere, metum ista legatio auxisset potius, quam spem vel minimam fecisset, nisi alio fuisset subnixa præsidio.

[51] Mirifice enim ad hoc negotium Regi nostro profuit, Occidentalis Gothiæ comitem Rognualdum (alii Ragualdum vocant) amicitia sibi ac fœdere æstate nuperrima devinxisse; [qui & eam concedere, & filiam Sancto despondere cogitur.] ut ut hoc ipsum fœdus, cum Olavo Tributario primum innotuerat, bilem ejus vehementissime accendisset. Hujus itaque ductui & consiliis permissa legatio fuit; quæ cum apud regem implacabilem diu protracta, nihil proficeret; tum vero Rognualdus non consiliis, sed auctoritate, qua valebat, agendum intelligens, anno 1018 ineunte, in Sueciam ipse proficiscitur; ibique re cum Thorgnyre, nutritio simul & agnato suo, eodemque supremo Upsalensium judice, ac summæ apud suos existimationis viro, cummunicata, sic hujus ope in proximis regni comitiis usus est, ut, comprobante Olavi Norvegici postulata populo, iis assentiri regem Sueciæ vel invitum frementemque coëgerit; quippe qui non seditionis modo, nisi id faceret, verum etiam regni ac vitæ periculum aperte prospiceret. Ita & pax Olavo nostro iisdem, quibus proposita fuerat ab eo conditionibus, data; & Ingigerdis, seu Ingris, Olavi Suecici filia (nam & hanc expetierat) desponsa fuit. Adi-sis hæc omnia pluribus enarrantem Torfæum ibidem a cap. 4 usque ad 11; aut, si mavis, Loccenium Hist. Suec. lib. 1, ubi de Olavo, cognomento Tributario Rege, Suecice Skotkoming. Nos viam relegimus, quam, ne legationis ordo interrumperetur, prætervecti jam sumus.

[52] Vix legatos jam dictos S. Olavus in Sueciam direxerat, [Uplandas interea lustrat S. Olavus, ac religionis Christianæ statum,] quando ipse eodem autumno anni MXVII Sarpsburgo profectus, Vingulmarchiam primo transivit, eo ordine observato, ut semper in superioribus (id est, Uplandis, de quibus supra monui § 3, num. 22) diversaretur, eoque reliquarum partium incolas, præcipue vero cultiorum provinciarum populosissimarumque, convocaret. Ubique in religionis statum solicite inquisitum, cujus cultus severe ubique injunctus, abusus abrogatus. Dati, & per provincias locis maxime idoneis sparsi pastores gregis, quot opus erat, qui curam ejus gererent. Pœna, sacra aversantibus, exilium, vel manuum vel pedum mutilatio: aliis oculi eruti, alii capite plexi, alii patibulo suffixi. Nemo impunitus evasit, nullo ordinum opumve discrimine pœnæ exactæ, nullus geometricæ proportionis respectus. Ita ex Mss. suis Torfæus part. 3, lib. 2, cap. 7. At si nullo discrimine exactæ sunt pœnæ, si nullus geometricæ proportionis fuit respectus; cur non eadem omnibus, qui Christiana sacra aversabantur, inflicta pœna est; sed aliis exilium, aliis mutilatio &c.? Nimirum per aversationem illam hic significare noluit auctor qualecumque in illis Christianæ religionis odium; sed tale; ut per diversa crimina, quibus diversa responderit pœna, se prodidisset; puta fidei præcones persequendo; neophytos vexando; sacrosancta mysteria sacrilege profanando; aut iis etiam ad præstigias, quibus (teste Adamo Brem. lib. 2, cap. 40) tota illa barbaries exundabat, abutendo; conventus sacros dissipando; sacella destruendo; fidem, semel cum baptismo susceptam, abjiciendo, ut infra dicitur § 9, num. 96, aliisve hujuscemodi pluribus. Sed historiam prosequamur.

[53] [& hunc tam severe; ut reguli id non ferentes, ei necem moliantur;] Raumarichiam (præfecturam in iisdem Uplandis sitam, de qua Undalinus lib. 2, cap. 6) cum trecentis militibus ingressus, quanto ad mediterranea provectus est, eo minorem Christianæ fidei notitiam deprehendit; institit tamen eadem severitate in pœnis, ni pareretur, exigendis perseverare. Inde ad Raumarichiæ regem (imo regulum, Olavi, ut ceteri erant omnes, subditum) assiduus punitorum, bonis mulctatorum, vel relegatorum confluxus adeo eum terruit; ut, quo se verteret, nesciret. Cum autem Hrærekus, Heidmarchiæ rex, eorum (regulorum Uplandicorum) esset sapientissimus, consilia ejus requirere statuit. Ad eum igitur profectus, quo in statu res suæ essent, exponit. Placuit Gudriodum, Dalorum regem, & Hadalandiæ regem arcessere. Omnes in villa Heidmarchiæ Hringisakro (nunc Rindsaker; ubi ingens fluvius, qui Gudbrandzdalos, vulgo Gulbrands Dalen perluit, in lacum Mios, quem alii Mois appellant non sine duorum lacuum multum a se invicem distantium confusione, effunditur;) ubi Hringus rex, Hræreki frater, habitabat, convenerunt. Hi quinque simul inter se seorsim colloquebantur. Colloquium vero illud, ut in pauca totum contraham, in conspirationem desiit adversus Olavum; ut quo superstite nulla ipsis libertas, salus nulla speranda foret. Dies ergo facinori constituta, qua Regem istuc accessurum noverant; convocati ex provinciis singulis civium primarii; satrapæ quoque ex singulis regnis cum trecentis quique militibus ad præfinitum tempus adesse jussi: dum reguli interea ibidem conviviis indulgerent.

[54] [sed conspiratio detecta punitur.] Consultationi vero eorum interfuerat Ketill quidem Kalfus; qui conscensa mox nave lacum emensus, & postridie ad Olavum a matutinis precibus redeuntem perveniens, ei conjurationis ordinem omnem aperuit. Rex igitur dicto celerius amandat, qui equos undique conquirant, alios ad lacum, ad naviculas, quot possent, in adventum suum præparandas. Inde templum accedens, Sacra celebrari jussit; quibus peractis, a prandio ingenti celeritate ad lacum profectus, Ketillis nave cum comitibus, quot capere poterat, conscensa, reliquos in naviculas transferendos divisit. Adulto vespere, tranquillo stagno remigatum est: principio lucis cum omnibus copiis, quæ quadringentis militibus constabant, Hringisakrum perventum, custodibus nihil de eorum adventu sentientibus: ædes, in quibus una degebant, inermes adhuc & inopes, conjurati, confestim armato milite circumsessæ; ipsi oppressi, & ad Regem sine mora producti. Is Hrærekum, ceteris magis astutum ac pervicacem, ne quid porro tentare posset, utroque privavit oculo, custoditumque apud se in comitatu detinuit. Gudriodo excisa lingua. Hringus & reliqui duo, data fide, se numquam in Norvegiam redituros, exulare jussi. Tum omnium provincias, tamquam belli jure quæsitas, sibi Olavus reservat. In satrapas deinde, prout conjurationis quisque particeps deprehendi potuit, animadversum est. Singula, inquit Torfæus, Ottar Niger (poëta coætaneus) tribus versibus memorat, in autographis obviis.

[55] Demirari hic libet Regis hujus nostri, paulo ante barbari ethnicique, [Sancti religiosa pietas; obitus vitrici, ejusque filii.] religionem, principibus Catholicis merito imitandam; cum ita dies singulos in regni curas divideret, ut eorum primitias, melioremque adeo partem, matutinis in templo precibus ac Sacrificiis consecraret. Id vero quam solenne ipsi fuerit, tum e locis aliis apud ipsum Torfæum non paucis, tum ex hoc præsertim, quem modo recitavimus, elucescit: neque enim umquam alias omisisse censeri potest, quod, ubi in mora tantum erat regni vitæque periculum, animo tam sedato peregit. Itaque minime mirum est, si ei ardua quævis negotia, sæpe præter omnium spem, tam prospere cesserint. Porro rebus, quas jam exposui, confectis, ad perlustrandam, ut cœperat, Raumarichiam rediit, vicinam Hadalandiam subinde inspecturus. Moritur interea eadem hac hieme anni 1017 Olavi vitricus, Sigurdus Syr, relictis cum Asta tribus, quos ex ea susceperat, filiis, Halfdano, Guttormo, &, qui triennis fuisse tum dicitur, Haraldo: ad quam proinde Rex sanctus, piusque adeo filius, aliquamdiu consolandam divertit.

§ VI. S. Olavi mansuetudo & clementia; nuptiæ; labores ad stabiliendam in provinciis ethnicis rem Christianam.

Anno 1018 Olavus a primo vere provincias obiens, versus Austrum & Occasum Hordiam usque, [Anno 1018 S. Olavus mira dedit exempla mansuetudinis] maritimas, classem, satrapas ad comitatum delectos, & quidquid conferre aliquid ad nuptiarum, autumno proximo celebrandarum, splendorem ornatumque poterat, comparavit. Quo tempore non unum inusitatæ regibus clementiæ specimen dedit; ut est in Hist. Norveg. part. 3, lib. 2, cap. 11 & seqq. Dum enim Hrærekum, oculis, ut dixi, captum, nusquam a latere suo dimittit; is, quantumvis nihilo minus honorifice, quam cum apud suos regnaret, ab Olavo haberetur; prioris tamen fortunæ numquam immemor, atque in omnem ultionis occasionem intentus, Regem e medio tollere, quacumque demum id consequi posset ratione, decrevit. Ministrum ergo suis, ut putabat, consiliis idoneum nactus, eo miserum perpulit, ut meditatum diu facinus in se reciperet. Jamque hic pugione sub veste condito Regem ad preces vespertinas accedentem confossurus, intra vestibulum opperiebatur, cum subito ejus aspectu ac majestate turbatus, pavoris aliquid vultu prodidit: quo Rex animadverso, Quid ita; ait: mihine insidiaris? Hac voce excussam ei crederes vestem simul ac sicam e manibus; ita illis protinus in medium abjectis, & veniam supplex orabat, & ultro conceptum scelus auctoremque fatebatur. At enim quæ pœna reum utrumque secuta est? Sicarium, ut incolumis regno excederet: Hrærekum, ut ne Regi deinceps tam prope assisteret; tum ut ad custodiam binis imposterum spectatæ fidei stipatoribus regiis uteretur. Hæccine læsæ majestatis, duplicisque in Hræreko adversus eum conjurationis supplicia dici possunt?

[57] Frangere sane tam immitem animum tanta lenitas debuit; efferavit tamen: nam appetente mox Paschæ solennitate, Regem, [erga rebellem captivumque regulum,] quem occidere bis frustra tentaverat, fugere, non tamen sine cæde, statuit. Favebat locus: cum Rege enim Tunsbergæ tunc erat, emporio frequentissimo: nec deerant, qui adjutarent, a Finno quodam perfido callidissime, nequa posset esse suspicio, subornati. Hi regulum fugitivum, trucidatis ejus jussu doloque ambobus, quos ei nuper Olavus adhibuerat, custodibus, ex ipso Regis hospitio clam noctu subductum, ac parata in portu nave exceptum sine dubio avexissent; nisi quis domi in calentia casu per tenebras impingens cadavera, recentis flagitii cognoscendi occasionem Regi dedisset: qui statim emissis terra marique satellitibus, fugientis navem brevi est assecutus, atque ipsum adeo Hrærekum, & quidem solum: nam ceteri, cum elabendi spes alia non superesset, navigio ad littus appulso, sese in silvas abdiderant, uno tamen ex persequentibus sagitta prostrato. At quid supplicii sumptum? Hoc unum lego: Exinde Hrærekus arctiori custodia noctes diesque observatus: hoc est, ut ego quidem interpretor, Rex ei crimen sua causa commissum condonavit; solumque cavit imposterum, ne talia perpetraret. Verum hoc ipsum quam parum severe caverit, ex sequentibus colliges, quæ ipsis historici nostri verbis placet adscribere.

[58] [ejus vitæ] Festo Ascensionis dominicæ (eodem anno ac loco) cum Regem ad sacram ædem accedentem episcopus cum sacri ordinis processu ad sedem regiam deduxit; cui * Hrærekus pro more a latere, togæ lacinia faciem velatus, assidens, [&] humerum ejus manu attrectans, Holosericam, inquit, Agnate, vestem hodie geris. Fit id, respondit Rex, in festi, quod celebramus, maximi honorem, quo Christus in cælos ascendit. Non, respondit Hrærekus, ea, quæ de Christo narratis, ita assequor, ut credam: multa enim in iis absurda; quamvis prisca memoria multa acciderint. Exordio Sacrorum Missalium, cum progressus loco Rex, manibus supra caput levatis, ad altare in genua procumbens, preces funderet, toga forte in humeros rejiciebatur. Mox Hrærekus alacriter exsiliens, pugione, quem sub veste occultaverat, Regem appetit; attactisque leviter humeris (quod opinione ulterius se a loco removisset) toga passim scissa, sine tamen vulnere Regis: successu frustratus, ictum iterat; sed ubi longius processisse agnovit, Mene, exclamat, Crasse, fugis? Extemploque jussu Regis templo educitur.

[59] [non semel insidiatum.] Tum vero multi enixe flagitabant, ut Rex eum occideret, securitatique suæ consuleret; cui nihil periculosius, quam tantorum flagitiorum sive venia, sive contemptus; cum detentus noctes diesque, in singula momenta intentus, vitæ ejus insidietur; dimissus, graves turbas & intestina bella procul dubio excitaturus. Rex, consilio approbato, multos minoribus de causis capite plexos affirmat: se tamen invitum victoriam de quinque Uplandorum regibus una matutina horula sine ullius cæde (quod sui essent propinqui) partam, illius sanguine maculaturum. Sic ibi monumenta Islandica; ex quibus cap. 13 etiam narratur, quo pacto eum Rex post hoc facinus in Groenlandiam, aut si id fieri non posset (ut re vera non potuit) in Islandiam transferri jusserit, ibique apud fidos sibi, quos assignabat, amicos collocari; istic vero optime ipsi fuisse dicitur; donec morbo tentatus interiit. Displicebunt, opinor, criticis in textu jam producto adjuncta quædam, quæ nec mihi placent; at si vera est narrationis substantia, sat erit ad Olavi nostri mansuetudinem admirandam. Nunc quæ cap. 14 & seqq. commemorantur, paucis exsequar.

[60] Tunsberga post hæc Olavus cum ingenti classe atque apparatu comitatuque exquisitissimo ad regni sui Gothiæque limites, [Eodem anno sponsam exspectans, a Sueciæ rege eluditur,] Konghellam navigat, sponsam ibi ex condicto Ingigerdem excepturus. Obstupuit vero, cum istuc appulsus & in multam usque commoratus æstatem, nil de sponsæ adventu quidquam, nil de Sueci regis consiliis aut morarum causis inaudiit. Ad Rognualdum tandem, Gothiæ Comitem, per legatos recurrit; at hic nihilo de re tota certior, diu suspensum detinet; donec, acceptis ab ipsa Ingigerde litteris, quod illa nuntiabat, cum Olavo communicavit; rescidisse videlicet omnino Sueciæ regem ea pacta, quæ sibi anno superiore violenter extorta dictitaret; alterique principi filiam conjugem destinasse; non illi, ut aiebat, qui pessime de se toties esset meritus. Addebat autem Comes, orabatque, ne tam atrocem iniqui regis injuriam, sibi crederet ulla ratione posse adscribi, neve hæc adeo fœderi suo atque amicitiæ, quam æternam vellet esse, quidquam officeret. Hac denuntiatione commotus pro rei indignitate Olavus, anceps hæsit aliquamdiu, festivumne apparatum in bellicum continuo verteret, ac penetraret in Sueciam; an ad annum usque proximum vindictam differret: hoc tamen, quod & proceribus magis probaretur, decrevit. Dimissis igitur in præsens copiis, Sarpsburgum, hiemem ibi cum numeroso satellitio exacturus, recessit.

[61] Rognualdus interea Ingigerdem intelligit a patre Russiæ regi Jarislao desponsam, [cujus aliam filiam ducit anno 1019, quo & pax inita cum Suecis.] cujus sibi anno superiore Norvegiæ Regi collocandæ demandata fuerat in comitiis solennibus provincia. Quare & ipse ad vindicandam utcumque & Olavi nostri, & comitiorum illorum, & suam injuriam, audendum aliquid ratus, ex occasione consilium cepit. Erat tum forte apud ipsum Astridis, altera Olavi Tributarii filia, hoc tantum inferior Ingigerde, quod ex matre minus nobili esset genita. Hanc ergo id minime nolentem S. Olavo, sponsam offert, clam, si placeret, patre ducendam. Cum conditioni solertissime per legatum propositæ assensus tandem Rex sanctus esset, Sarpsburgum Comes ipse cum Astride contendens, nuptias tum auctoritate sua, tum periculo conficit circa festum Purificatæ Virginis anno 1019. Infremuit quidem, rem primum ut resciit, pater, usque adeo ut Rognualdum patibulo destinaret: brevi tamen tum precibus Ingigerdis, tum coorta populi seditione, tum procerum consiliis sic ejus ira deferbuit; ut, indicto ad Konghellam regis utriusque conventu, & nuptiæ anno eodem confirmatæ sint, & socerum inter ac Generum pax demum sincera coaluerit. Hæc multo uberius Islandi referunt loco citato; consonatque Theodricus Nidrosiensis cap. 16; quibus adhærere merito maluit Loccenius Hist. Suec. lib. 1, quam recentioribus Erico Upsalensi & Joanni Magno, qui hæc aliter narrant.

[62] Exinde Olavus itinere per Vikam instituto ad Septemtrionem deflectit, ut provincias in eo tractu positas inspiciat; [Anno 1020 religionem Christianam promovet circa Thrandiam:] donec Thrandiam in autumno attigit; ubi per hiemem degens, & in religionis Christianæ statum more suo solicite inquirens, comperit, Aquilonarem Halogiæ (præfectura erat Thrandensi seu Nidrosiensi satis vicina versus Boream, uti & Naumudalum, de quo mox. Vide Undalinum lib. 2, cap. 2) partem cognitionis illius plane exsortem: sed & multa in Naumudalo ac interiore Thrandia limam requirere. Visum itaque Regi in remotiora, & primo quidem Halogiam adsitaque proficisci usque ad extremos imperii sui limites (puta Finmarchiam.) .. Appetente vere, anno MXX, quinque naves, navalesque socii cum satellitibus numero trecenti delecti, cursusque in Naumudalum directus: evocatique in curias cives, ubique fidem Regi sacramento obstrinxerunt, moreque seculi regem pronuntiarunt. Mox leges, nuper latæ, promulgatæ; adjecta vel capitis, vel membrorum, vel omnium bonorum publicandorum pœna, nova sacra aversantibus secundum obstinationis modum vel gradus; irrogataque supplicia multis, idque absque ullo sortis statusve respectu; nec prius discessum, quam omnes & singuli in religionem jurassent … Maxima æstatis pars in Halogia per singulas curias Christianis sacris publicandis civibusque initiandis transacta .. Affecta æstate in Thrandiam reditum: ibi hiems proxima exacta. Torfæus part. 3, lib. 2, cap. 20.

[63] [ubi anno sequente plectit, qui mox ad idola defecerant:] Iisdem curis annum insequentem præcipue consecravit: nam cum ex iisdem provinciis renuntiatum sibi ab exploratoribus esset, cives earum primarios, tametsi sacro fonte abluti omnes fuissent, post Regis tamen discessum ad ejurata passim idolorum sacrificia celebranda confluere, eos ad se semel & iterum, ut causam dicerent, evocavit. Adfuit inter alios Aulver quidam, ceteris ut magis reus, sic magis etiam disertus ac potens: is compositis ex arte mendaciis bis ita crimen sibi suisque objectum diluisse se credidit, ut nihil jam futurum esset a Rege periculi. At ille festo Paschatis, anno eodem 1021, per Thoraldium quemdam rem totam, ut erat, pro certo edoctus, imo & diem proxime instantem, quo juxta constitutum inter eos ordinem ab ipso Aulvere nefanda hæc inter epulas sacra essent peragenda, comparatis mox armatisque navibus, improvisus ad locum advolat; Aulverem in ipso scelere deprehensum jubet interfici, ceteros apprehendi, ac pro suo quosque merito plecti. Tum locis indicta, habitaque comitia; in iis Christiana primum instaurata professio; deinde sacræ ædes, sacerdotesque, qui veræ fidei promovendæ advigilarent, constituti; tum, quæ Aulveris fuerant, regio addicta fisco; qui ea tamen ejus viduæ, cujus tutelam susceperat, exinde cum honestiori connubio fortunaque restituit. Ita fere Torfæus ibidem, cap. 21; ubi hæc subdit: Annus hic erat regni Olafi secundum exemplaria Mss. septimus. Congruunt sane quæ supra diximus § 4, num. 43.

[64] [inde in alias provincias Christi, cultum,] Eodem anno Orcadum insularum Comites cum in mutuis dissidiis ad Olavum confugere, ejus se clientes, seu vasallos, ut sub aliis olim Norvegiæ regibus fuerant, profiteri jussi sunt ad eum modum, quem apud Torfæum legere est toto capite 22. Magis huc spectat, quod ex capite sequente addo per compendium: Secundum cædem Aulveris, inquit, transactionemque cum Comitibus Orcadensibus, Rex, utraque Mæria (vulgo Noordmeer & Sundmerland) lustrata, eodem autumno in Raumsdalum (vulgo Romsdalen) pervenit; ibique relictis navibus, terrestri itinere in Uplandas concessit. Lesiæ & Dofræ visitatæ; incolæ ad Christiana sacra adacti; refractarii morte multati (sensu nimirum superius exposito hæc intelligo;) quidam fuga sibi consulebant; conversorum filii obsides dati; ecclesiis sacrorum præsides præfecti. Idem observatum per alia tractus ejusdem Gudbranzdalensis loca; donec rei fama ad Gudbrandum, vallium istarum dynastam, per ethnicos magosve fugitivos delata, apostolici Regis expeditionem propemodum intervertit: princeps enim ille, ut erat religioni Christianæ non minus infensus, quam devotus avitæ superstitioni, rusticos undique ad septingenta usque capita contractos, duce filio, in Olavum mittit. Verum hic divina fretus ope rusticanum exercitum ita excepit ac fudit; ut ne ducem quidem sineret elabi; sed captum apud se quatriduo detinuerit; tum summa benevolentia cumulatum, veraque, ut apparet, imbutum fide, non tamen initiatum, remiserit, ut proximum Regis adventum parenti renuntiaret.

[65] Exarsit ad hæc pater non in Olavum tantummodo, sed etiam in filium; [non sine periculis, & magno labore,] cujus tam animus modo ac religio, quam exercitus Victori cessisset. Acceptum itaque dedecus novo bello per se ipse ulturus jam erat, cum eadem nocte visus [est ipsi] per quietem vir facie clara, sed formidabili, assistere, hisque verbis alloqui: Vides, quam infelix filii tui adversus regem Olafum expeditio fuerit: tu tamen damnum clademque longe majorem accipies, si te opposueris: occumbes cum universo exercitu, una cum illis a lupis & corvis dilaniandus. Territus hac visione, eam ad Thordum Istrumagium, qui quoque Dalorum (seu Vallium in eodem tractu versus Austrum) princeps erat, detulit: qui eamdem sibi quoque oblatam memorabat. Quare omisso pugnæ consilio, Regem ultro invitat; gratissimum id sibi fore significans, si quidquid novi dogmatis afferat, in conventu pacifico proponatur. Accepta conditio; & triduum colloquio datum, præsentibus cum ingenti suorum multitudine Gudbrando ac Thordo Istrumagio. Primo die multa Rex sanctus, multa Sigurdus, quem secum habebat, episcopus de vero Deo ejusque cultu disseruere; sed nullo tum quidem operæ pretio: negabant enim ethnici, Deum se illum, quem nec ostendere quisquam nec videre posset, agnoscere: alium sibi esse, cujus & notum numen esset, & majestas omnium oculis quovis die spectabilis. Quod si aliquid Christianorum ille Deus valeret, id efficeret saltem, ut aura, quæ pluvia tunc erat, in crastinum conventum serenior aspiraret: tum suum sese Thorem (sic idolum nuncupabant) medium in forum producturos. Atque ita discessum est.

[66] Olavus cum obside Gudbrandi filio ad hospitium reversus, [dejectis idolis,] ceteris cubitum euntibus, universam noctem insomnem ardentibus precibus traduxit, peractisque prima luce sacris, ad forum cum Sigurdo regreditur. Auditus iterum antistes, cum de rebus divinis copiose diceret, cælo, quod expetierant ethnici, mirum in modum favente. Ceterum non ita persuasit omnibus, quin tertium sibi diem secundo similem dari postularent. Post noctem ergo, rursus ab Olavo pervigili prece traductam, reditur ad concionem; ad quam ethnici, cum nihil jam pluviæ timerent, simulacrum illud suum, tum ingenti mole tum auro argentoque conspicuum, advexerant; verum illud esse deum atque omnipotentem clamitantes. Explosit Olavus scilicet, atque unico impulsu, quo in frusta dissiluit, ita confutavit; ut in has voces Gudbrandus erumperet: Magnum quidem damnum dei nostri interitu acceptum est: cum tamen sibi succurrere nequiverit; par est, ut in illius cultum concedamus, quem tu colis. Mox Gudbrandus cum filio ab episcopo baptizatus; relictique in Dalis verbi Dei ministri; amicitiaque inter Regem Gudbrandumque contracta, postea viguit: ab eoque templum in Dalis fundatum.

[67] In Heidmarchiam inde profectus Rex, universam ad Christi notitiam perduxit; pastores per parœcias disposuit; templa ædificari initiarique curavit: desiderabantur enim multa: [egregie fundat & stabilit.] neque enim prima lustratione, post captos reges exactosque, in penetralia provinciæ proficisci licuit, irritatorum ingeniorum factionumque regiarum insidiantiumque metu. Jam vero inter domitos, præfectorumque regiorum metu coërcitos, imperioque assuetos omnia tutiora. Heidmarchia universa in Christianum morem mansuefacta, per Thotniam & Hadalandiam itum; neque prius, quam incolis Christianis ritibus imbutis, discessum. Hringarichia deinde visitata: ibi quoque quæ ad Christianam fidem confirmandam desiderabantur, abunde provisa. Cives autem Raumarichiæ de adventu Regis certiores, non immemores se professi novissimi transitus, copias contraxerunt, eique ad fluvium Niciam obvii, numero longe superiores, prius eum adorti sunt; sed mox in fugam acti, clade sua Christianam religionem lucrati sunt. Universa inde provincia lustrata, Christiana sacra recepit. In Soleyas inde Ortum versus profectus, totam provinciam ad nova sacra convertit. Ita clausit Sanctus annum Christi 1021, perpetuo progressu per mediterraneas sibique succedentes ordine situque provincias ab Aquilone in Austrum.

[Annotata]

* melius dixisset, huic

§ VII. Olavi Sueci obitus; Sancti pietas & clementia; Vossensium aliorumque conversio; filius S. Olavo natus; insularum submissio; gesta in Uplandis.

[Olavi Sueciæ regis obitus an acciderit anno 1022.] Anno Christi 1022 nihil admodum memorabile notatum invenio; præter obitum Olavi, Sueciæ regis, cognomento Skotkonung, qui, ut jam vidimus, Olavi nostri socer erat; quemque hoc anno vita excessisse Islandi volunt non solum hoc loco, sive Hist. Norveg. part. 3, lib. 2, cap. 23; sed & in Annotationibus ad Vastovii Vitem Aquiloniam pag. 27; quos proinde Torfæus etiam sequitur in Serie regum Daniæ lib. 3, cap. 10. Verum aliud hic alii statuunt; ut nihil appareat certi: nam annum huic rei 1018 assignat Joannes Magnus Hist. Goth. lib. 17, cap. 23, & post hunc in suis Chronicis Gislo & Suaningius; annum 1024 tuetur Messenius in Annotationibus ad Vastovium citatus; annum 1027 indicare videtur Ericus Upsalensis, cum lib. 2, pag. 31, ait illum obiisse anno octavo postquam dedit (S. Olavo) filiam suam; quamquam sibi non constat, ibidem subdens: Rex Norvegiæ (S. Olavus) post mortem Schottakonungh diu supervixit. Mortuus est vero S. Olavus anno Domini MXXVIII. Et supervixisse quidem Olavo Sueco Norvegicum, docet etiam Hist. Dan. lib. 10 in Canuto Magno Saxo Grammaticus. Adamus contra Bremensis Hist. eccl. lib. 2, cap. 54, Norvegico Suecum superstitem facit, saltem quinquennio; cum hunc obiisse asserat eodem tempore, quo Canutus Magnus finem vivendi fecit: & hunc sequitur Vastovius in Vite Aquilonia; imo & Theodricus Nidrosiensis, ut patet tum ex cap. 16, tum maxime ex cap. 18. Quid ergo hic certi statuas?

[69] [S. Olavus anno 1023 in insula Carmen] Postquam annum 1022 magnam partem in Vika, & provinciis deinde Orientalibus suo more obeundis insumpsisset S. Olavus, primo vere anni 1023 Sarpsburgo Tonsbergam redux, mox ad insulam Kormtem (vulgo Carmen) versus Occasum, in præfectura nunc Stavangerleensi, positam, navigat; ubi juxta Historiam Norvegicam part. 3, lib. 2, cap. 26 res accidit, hic non prorsus omittenda. Quinto post Pascha die dum apud Augvaldznesiam (vulgo Aulsnes) Rex, inter cœnandum, villicum quemdam suum Thorerem de injuria, qua is nuper Asbiornum quemdam nobilem affecisset, interrogat, Thorerque veris falsa miscendo se purgat, Asbiornus (qui clam ingressus, coram audiebat omnia) in accusatorem suum, Regi proxime assistentem, involans, gladio caput ei demessuit. Tulit rem Olavus, ut æquum erat, indignissime; verbis tamen more suo temperavit. Ceterum præcipiti sceleri haud minus promptum (nam reum in ipso loco jusserat apprehendi) parabat supplicium, deprecante frustra Skialgo, Asbiorni consobrino: qui cum Regis exorandi spem nullam videret; Thorarinum agressus est, cujus custodiæ vinctum Asbiornum Olavus commiserat; ut id saltem se absente satageret, ne reus ante Dominicam proximam plecteretur; quod ille facturum se recepit, ac præstitit.

[70] Nam cum nocentem eadem nocte juberet Olavus in crucem abripi, [homicidæ supplicium ex pietate differens,] Thorarino reponente, nocturnas cædes nefarias reputari, rem in crastinam lucem differri passus est. Postridie vero Rex publicis precibus cum interfuisset, necessariis cognoscendis usque ad tempus solennibus Sacris celebrandis idoneum vacabat; accedensque templum, a Thorarino quærit, assurrexeritne in tantum sol, ut amicus eorum Asbiornus patibulo suffigi possit. Tum ille venerabundus, Retulit, inquit, episcopus proximo, qui præcessit, die Veneris, Regem omnipotentem gravissimas injurias sustulisse; beatiorem, qui ejus patientiam, quam qui feralis istius sententiæ auctores, qua morti adjudicatus est, imitari posset; cras diem profestum, nec longam moram. Hac arte sanctissimo Principi diem secundum, qui Veneris erat, extorsit: nam Rex eum intuitus, Obtinebis, ait, ne hodie occidatur: tu modo custodi, tuæ certe vitæ periculo, si quocumque modo elabatur. His dictis, ad templum accessit… Feria septima, celebratis maturinis precibus, Rex in frequenti provincialium conventu lites longiore tempore audivit, quam alias consuevit; inde ad solennia Sacra, iisque finitis, ad prandium processit. Thorarinus interea ædituo persuaserat, ne solennitatis (Dominicæ in Albis) imminentis signum ad horam consuetam differret; sed agitaret æra campana, cum primum regia mensa moveretur. Finito igitur prandio, .. cum captivum a servis ad locum supplicii duci jussisset, campana sonuit; eodemque momento Thorarinus Regem accedens, ut festi tempore ei parceretur, oravit. Rex, custodia ipsi mandata, ad sacra processit.

[71] Die Dominica, episcopus expiato per sacram exomolegesim Asbiorno ut Sacris meridianis interesset, [tandem condonat.] permisit. Thorarinus vero, futuri haud dubie conscius, Regem exorat, ut rei custodia mox aliis committatur. Vix deinde Sacro, cui & Rex cum suis, & vinctus ad templi fores Asbiornus, assistebant, datum erat initium; cum Erlingus advenit, Skialgi pater, idemque avunculus Asbiorni, & satraparum in Occidentali Norvegia potentissimus; milites, quos, hortante filio, collegerat, mille secum & quingentos adducens. His primo imperatum, ut custodibus Asbiornum eriperent; tum nequid ultra, nisi jussi, moverent. Dum id fit, commotus ad strepitum ac tumultum populus, templo effunditur, præter Regem, qui immotus Sacris intentus consedit; donec, iis absolutis, & ipse prodiit; occurrente ad salutandum per mediam suorum aciem Erlingo, ac nepoti hoc saltem postulante concedi, ut nec morte, nec mutilatione, nec exsilio mulctaretur. Cum armatas preces Rex imperterritus aspere, ut se dignum erat, exciperet; excandescens Erlingus, vim, nisi audiretur, minitari præsentem ausus est. Non Olavum hæc, sed Sigurdum episcopum terruere, a quo tandem ille exorari se sivit, ut mitiore pœna & læsæ majestati, & avunculi patrocinio satisfieret.

[72] [Expeditio Sancti apostolica ad Vossenses,] Eodem vere, ut habet Historia Norveg. ibid. cap. 27, cum Hordiam rex Olafus circumivisset, in Vorsiam (vicinæ sunt versus Aquilonem provinciæ) profectus est; cognitoque, Christianum ibi cultum languescere, in Vangio (vulgo Vangs, ad Orientem utriusque Hordiæ sive Horlandiæ) forum egit; quo frequentes incolæ, sed armati omnes, convenerunt. Jussi Christiana sacra profiteri, ethnica armis vindicare statuebant. Instructa ab utraque parte acie, cum res ad conflictum spectaret, singulis Vossensium ducis officium detrectantibus, inde metu perculsi, Regi se universi dediderunt; amplexique dogmata, quæ imperabantur, Christo nomen dederunt: nec inde prius, quam singulis ad fidem revocatis, discessum … In sinum Ostrensem (vulgo Oster fioerd, in Hordia Septemtrionali) inde profectus Rex, receptis navibus, Sogniam (paulo magis Aquilonarem) petit, eamque per æstatem lustravit. Autumno sinum intrat (Sogniensem.) In Valdresiam (quæ a sinu versus Ortum ad Gudbrandi valles extenditur) deinde procinctum movit magnis itineribus stagnum usque; ubi improvisus omnibus, singula navigia intercepit. Indicto foro, locum prope lacum delegit; ut omnium naves, si necessitas exigeret, in potestate haberet.

[73] [& Valdrenses ad Christum convertendos:] Frequentes ibi cives, armati omnes, Christiana sacra obtrudenti, strepitu tumultuque minati, conticere eum jusserunt. Intractabiles observans, majorique numero, quam ut cogi possent, ad causas audiendas, litesque dirimendas se convertit; consilio, ut in factiones distributos a proposito oppugnandi Christianismi distraheret. Mox magna litium messis concordiam solvit, singulis litigantium studiose necessitudines fautoresque in causæ ptæsidium conquirentibus, idque toto die, donec vespere conventus solutus est. Sed nec tunc quidem rustici collectam turbam distrahi passi sunt: nam cum primum de Regis adventu certiores facti erant, telo, belli indice, per universam provinciam misso, omnibus simul liberis servisque convocatis, in Regem moverunt, villis maximam partem intra provinciam hominibus vacuis. Quod cum Regem non lateret, naves conscendit, transmittensque transversum lacum, agros exspoliat, uritque. Quod conspicati, qui in unum congregati, Regem invadere decreverant, mox inter se discordes plurimi domos suas repetebant; si forte uxores liberosque periculis eximere possent. Dissipata itaque acie… non amplius resistere poterant. Itaque Rex, trajecto stagno, ab utroque latere provinciam vastat, diripit, incendit. Qua necessitate coacti, manus dederunt; clementiamque implorantes, obsequium promiserunt. Singulis talia postulantibus parcitum; Christianaque sacra ubique introducta, omnesque provinciæ ejus incolæ baptizati, fidem obsidibus firmabant.

[74] Longa deinde per autumnum mora Regem in templis ædificandis, consecrandis, sacerdotibusque ordinandis, detinuit. Navibus peristhmos inter stagna deductis, profectum; nec tamen per superiora, [unde Nidrosiam reverso nascitur Magnus filius,] suspecta colonorum fide: quod usque dilatum, dum asperum frigus aquas congelaret. Tum demum in Thotniam (præfecturam in mediterraneis haud procul Valdresia) itum… Inde Rex per aquilonares valles montem usque profectus, recta Thrandiam petivit, ibique hiemavit… Erat (vero hac eadem hieme, sive exeuntis anni 1023, sive ineuntis 1024) in aula Regis virgo quædam, nomine Alfnildis, insigni forma, honesto quidem stemmate natuque; sed inter regias ancillas numerata: cui Rex, paucis consciis, assuevit. Hæc nocte quadam, paucis mulieribus, presbytero, & poëta Siguato præsentibus, cum partus dolore diutius conflictata, nec sine præsentissimo vitæ periculo puerum enixa est, mortuo quam vivo propiorem, atque adeo, ut discerni nequiret, an vitalem auram traheret. Sed ut primum ægre admodum respiravit, sacerdos Siguato suggessit, Regem necessario excitandum, sine cujus consensu infans, sacra lympha abluendus, certo nomine insigniri absque temeritatis culpa nequiret, nec initiationis Sacramentum absque animæ illius periculo differri.

[75] Is necessitatis articulum agnoscens, non tamen adeo inevitabilem, [& quidem ex adulterio,] ut severum Regis interdictum de se non excitando eapropter violandum existimaret (cum constaret, sponte excitari velle;) mystæ auctor fuit, ut is lustrali aqua infantem perfunderet; ipse nominis imponendi periculum in se susciperet. Id quod factum est; pueroque nomen Magni inditum. Mane sequentis dici, postquam Rex surrexisset, quæ gesta essent, cognovit. Accito itaque Siguato, quærit, unde tanta ei audacia, ut filium suum, se inscio, baptizari fecerit. Quia, respondit, duos Deo lucrari, quam diabolo unum malui … Ad mortem spectabat infans; si ante baptismum extinctus, procul dubio diaboli, jam vero Dei. Sed nec, te irato, ultra mortem puniri poteram; quam si jam officio recte functus, te exigente, non evadam; Deum tamen habebo propitium. Qui, inquit Rex, puerum Magnum appellasti, nomine familiæ nostræ ignoto? Caroli Magni, respondit, viri, quem toto orbe optimum novi, nomen ei aptavi… Probavitque Rex animi vultusque hilaritate factum. Is puer deinde adolevit; tandem etiam rex Norvegorum potentissimus evasit. Ab eo deinceps Magni nomen in posteros reges, deinde etiam alios, profluxisse videtur.

[76] Utinam vera non sint, quæ modo de Olavi filio, [ut graves auctores affirmant. Groenlandia Regi tributaria.] ex pellice suscepto descripsimus! Utinam cum Henningio, tomo quarto tabularum Genealogicarum pag. 222, nullos ei liberos, saltem post conversionem, nisi legitimo thoro progenitos, possimus adscribere! Sed Islandis gravissima patrocinatur auctoritas Adami Bremensis, qui Hist. eccl. lib. 2, cap. 57 Magnum appellat filium Olaph martyris a concubina: favet annalista Saxo, Adamo suppar, ut supra monui § 1, num. 3, cum ad annum dominicæ Incarnationis 1059 de Magno asserit: Istum beatus Olaph rex & martyr ex concubina procreavit: hunc brevi intervallo secutus est verbis æque disertis cap. 16 Theodricus Nidrosiensis, addens, quinquennem tantummodo fuisse Magnum, quando illum Jaroslavi tutelæ paulo ante martyrium Pater commendabat. Huic equidem quæ par auctoritas possit opponi, non video. Itaque hic admirari mavelim cum hominis, quantumvis sancti, adversus libidinem, nisi cautissime sibi semper attenderit, imbecillitatem; tum Dei, ubi tantum crimen sincera sequitur pœnitentia, misericordiam: quam proinde utramque haud sane minorem expertus, toties in Psalmis repetit rex alius & Propheta sanctissimus. Notat porro ex Arngrimo Torfæus cap. 26, hoc anno 1023 Groenlandiam Sancto nostro tributariam esse factam, sed ab eo pacto subinde defecisse.

[77] [Anno 1024 Islandis se dominum offert; sed recusatur:] Sequenti vere anni 1024 Asbiornus, cum priori sceleri insignem adjecisset perfidiam regiæque contemptum clementiæ, quod aliter plecti non poterat, clam jussus interfici. Quæ res non paucos cum Erlingo satrapas alienavit a Rege. Quoniam vero, ut est in Historia Norvegica ibidem, cap. 29, jam totius regni majores provinciæ Christianum dogma receperant, ad insulas transmarinas Groenlandiam, Ferrenses, Islandiam Olavus curam vertit. Et in Islandiam quidem materiam templo ædificando, campanamque ingentem dono misit: quæ in perpetuum ejus honorem memoriamque in publico totius insulæ comitio constitura est. Campana autem scriptoris nostri ætate ibidem remansit; jam vero ablata est, inquit Torfæus. Hæc dona missa sunt, postquam Islandi jus canonicum, quod ipse condiderat, in suas leges, ipso monente, retulerunt; tum spe, ut istic narratur, eosdem sibi subjiciendi; quod per legatum hac æstate, qua & Ferrenses ad obsequium adegerit, tentasse dicitur; nec vero ego negaverim: id miror tamen a Torfæo part. 3, lib. 3, cap. 9, Arngrimoque in Crymogæa sua lib. 3, sub initium, tam sinistre accipi, quasi sola dominandi cupiditate sit actum, ac non potius vel boni communis, vel religionis amore; ut eamdem ibi nuper ab Olavo, ut volunt, Tryggonio propositam, perinde ut jam fecerat in Norvegia, & promoveret simul, & in perpetuum stabiliret. Quod addit Arngrimus, nobiles ex Islandia juvenes, qui in aula Norvegica educabantur, eam ob causam in vincula conjectos a Rege ac male habitos fuisse, hoc vero hæretico blasphemoque scriptori, nec ullum pro se testem afferenti, quis credet?

[78] [apud Uplandos hiemat.] Olavus interea ab affecto ejusdem anni vere Nidrosia classem versus Australia solverat; totaque æstate in adjacentibus mari provinciis perlustrandis posita, ad Orientales usque limites autumno devenit. Inde Vikam revisens, hiemem in Uplandis exegit; ubi conviviis passim exceptus, quæ ad confirmandum novellæ religionis statum desiderabantur, abunde procuravit, correctis, quæ limam requirere videbantur. Ibi tum quoque non impari sorte & Gunnhildem ex Sigurdo vitrico sororem, & materteram Isridem, nuptui collocavit. Qua occasione commemoratur hic quoque altera Regis matertera, nomine Thoruna, [quæ] S. Hallvardi mater fuit. Vide dicta de S. Hallvardo ad diem XIV Maii, qua colitur, pag. 401.

§ VIII. Sancti bellum cum Canuto Magno; Miraculum geminum; fuga in Russiam ob corruptos a Canuto subditos.

[Anno 1025, Canuto Norvegiam reposcente,] Vix, post inspectas Uplandorum provincias aliquot, Rex proximo vere anni 1025 Tunsbergam concesserat, juxta Historiam Norveg. part. 3, lib. 2, cap. 30, cum ex Anglia legati a Canuto Magno venere, cum litteris, quibus significabat, Norvegiæ regnum hereditario jure suum esse; nolle se tamen id bello persequi, nisi cogatur: quin imo si Norvegiæ possessionem cum regio titulo detinere cupiat Olavus, hanc eum suo beneficio impetraturum; modo se adiret, tributaque, quæ Comites antea, ipse quoque imposterum penderet. Hæc ille tum scilicet movenda demum censuit, postquam & res suas in Anglia satis jam firmatas, & Olavi satis luxatum apud Norvegos comperisset imperium: neque enim potuerat Rex sanctus aut tam severum superstitioni bellum indicere, aut conditas a se leges, & religionem præsertim tanto studio urgere Catholicam, aut obeundis absque intermissione provinciis, improborum ubique satraparum licentiæ præsens imminere; quin odia multorum in se simultatesque concitaret. Hæc autem fovere impense noverat Canutus: nam siquis ad eum e Norvegis quacumque ex causa recurreret, is & benigne, si subsistere vellet, habebatur, &, si non vellet, profusis muneribus onustus abibat. Qua industria quot sibi amicos exteros, tot intestinos Olavo paravit hostes. Neque vero, cum res ad certam regni recuperandi spem satis matura videbatur, Canutum segniter impellebat Hacon Comes, privatæ apud eum, ex quo cedere Olavo coactus fuerat, jam pridem vitæ pertæsus.

[80] Rex ergo haud ignarus, quo hæc vergeret legatio, cum Norvegiam nullo jure Canuti, [Olavus cum rege Sueciæ se ad bellum parat:] sed suum unius legitimum esse patrimonium renuntiasset; illudque adeo se armis, quoad viveret, ab injusta cujusvis tyrannide vindicaturum; convocatis ad se per præfectos copiis, in Vika sese continebat; unde promptissima esse poterat in hostem, quacumque regnum aggrederetur, expeditio. Inde legatis ad Suecos directis, Aunundum (vel Olavum Tributarium, hujus Aunundi sive Amundi patrem, ut alii volunt, juxta dicta superius num. 68) eorum regem, in belli societatem sic attraxit, ut a Canuto deinde, qui Daniæ prospecturus, Angliam per autumnum atque hiemem reliquit, avelli nequiverit. Atque ita & annus ille, & qui hunc proxime secutus est, in solo fere belli metu apparatuque præteriit: qui quidem apparatus anno 1026 apud Suecos Norvegosque multo ferbuit magis, postquam utriusque gentis reges ad Konghellam secreta coram inter se consilia contulissent; ut ne tum quidem fuerit intermissus, cum revectus in Angliam cum copiis omnibus extremo vere Canutus, relicto ad regni Danici tutelam filio, nihil jam hostile præ se ferebat: neque enim is ille Olavo videbatur, qui litem semel motam diu posset suspendere. Quare prævertendum potius, quam exspectandum censuit.

[81] Itaque maritima regni loca Nidrosiam usque circumiens, navium, militum, pecuniæ, quantum potuit, [anno 1027 Zelandiam vexat;] collegit; ac tandem, redeunte vere anni 1027, cum ingenti classe numerosoque terrestrium ac navalium copiarum exercitu inde movit in Austrum. Ubi in Hordiam pervenit, inquit Historia Norveg. ibidem cap. 37, cognovit, Erlingum Skialgium (de quo supra num. 71 & seqq.) magno comitatu, quatuor vel quinque navibus, quarum primariam ipse duxerat, reliquas singuli filiorum, singulas viginti scalmorum, in Angliam ad regem Knutum concessisse. Aliorum vero nondum tam aperta defectio erat. Inde Rex ad Australes ulterius provincias delatus, cum de Canuti expeditione certi nihil acciperet, nec sine gravi damno tot ibi copiæ detineri diu possent, suos in Daniam transferre statuit, alienis sumptibus alendos. Quod idem Sueci fecere. Et hi quidem Scaniam Sueciæ contiguam; illi vicinam Zelandiam populationibus æstivis impune vastarunt; Danis, qui regum duorum robori arcendo impares prorsus erant, de sola Jutia defendenda solicitis, ac spe interea deditionis, tamquam brevi ultroque decernendæ, utrumque hostem, nequid serium tentaret, callide fallentibus.

[82] [sed a Canuto pulsus, Norvegiam repetit:] Sensere dolum, cum advolantis ex Anglia, Septembri mense, Canuti fama, & hanc pone secuta classis, ambos perculit; ut quæ numero ac magnitudine navium ceteroque apparatu Suecicam simul & Norvegicam dimidia parte superaret. Tum vero, inerti populatione missa, de tuenda communi fortuna cogitatum. Nec longum deliberationi spatium fuit: tam alacer enim ac præceps in hostem rapiebatur Canutus; ut parum abfuerit, quin per Olavi stratagema vel collisa classe interiret; vel dissipata, in hostium assilientium manus vivus incideret. Quod ultimum Ulphonis Comitis, regi leviro suo opportune succurrentis, avertit industria; qua factum, ut redintegrata Danorum classe, non aliud adversariæ, quam in citata fuga, præsidium fuerit. Animum tamen non despondit Olavus (qui, dum rex Sueciæ ex communi consilio exercitum navalem utrumque duceret, proxime ad Helgam fluvium cum ceteris copiis excubuerat;) nisi postquam Suecos, vel invito eorum rege, dilabi passim animadvertit: tum enim & ipse, licet solus cum suis aliquamdiu stativa servaverit, tandem, relictis ad Calmariam navibus, terrestri per Gothiam Occidentalem itinere Norvegiam repetiit: Canutus vero, cum id resciit, Zelandiam. Hæc porro, quæ ex Historia Norvegica delibamus, quam varie tractentur ab aliis, ostendit Loccenius Hist. Suec. lib. 1, ubi de Amundo Annoso. Mirum vero hic præ omnibus est Chronicum Saxonicum, quod prælium hoc ad Helgam, vel, ut ibi vertitur, ad fluvium sanctum, narrat accidisse anno Christi 1025; additque: Ibi autem viri quamplurimi interfecti sunt a Canuti regis parte, tam Dani quam Angli; & Suedi loco funeris dominati sunt.

[83] [miraculo interea duplici] Non possum, quin hic interseram, quæ ex Islandis suis narrat Torfæus part. 3, in appendice ad lib. 2, cap. 3, tum quod hoc fere tempore creduntur accidisse, tum quod in medio armorum tumultu constantem Olavi sanctimoniam egregie produnt. Hoc enim stativa, ut diximus, apud Helgam tuente, qui excubias agebant, Eigill quidam, & Tofius Gothiæ Comitis cujusdam filius, vinctos omnes, quod eorum lamenta ferre non possent, effracta noctu custodia, dimisere liberos. Indignum facinus ita Regem commovit, ut cæde utriusque protinus vindicaturus videretur. Paulo post Eigill in desperatum morbum incidit, [&] magna pœnitentia ductus, Regem sibi quocumque modo placare statuit; oransque per internuntios veniam, diu exaudiri nequivit. Tandem intercessore Finno Arnino, Regem eo usque perpulit; ut se ægrum non modo inviseret, sed etiam lateri, quod maxime torquebatur, manus imponeret, precibusque se Deo commendaret. Fugatus continuo morbus sanitatem restituit.

[84] [divinitus ornatus.] Tofio quoque addicta venia, si patrem Comitem ad Regis alloquium posset inducere. Erat is Gothus, neque adeo subditus Olavo, sed regi Sueciæ: ethnicis præterea superstitionibus tantopere addictus, ut non religionem dumtaxat Christianam exsecraretur; sed & illos, qui hanc profiterentur, cane pejus & angue defugeret. Hunc ad Olavum allicere, noverat Tofius quam esset arduum: facturum se tamen, quidquid posset, recepit. Domum ergo profectus, vix rem satis edixerat, cum a furente patre asperiora, quam quæ animo prospexerat, audire debuit ac pati, donec id tandem, quod flagitabat, evicit, & cum patre Sarpsburgum rediit ad Regem. Adducto Comite, Tofius, iram Regis denuo deprecatus, absolvitur. Postera die Rex Comiti Christianorum sacrorum majestatem utilitatemque cum multis nequidquam commendasset, obstinatum in inveterato cultu monet; esse eum in sua potestate; nolle tamen invitum ad eum cultum cogere, qui quanto magis spontaneus, tanto Deo futurus acceptior: liberum itaque eum se dimittere. Nec ultra detinet. Profectus Comes via per saltum ferente; nec procul repentino morbo corripitur. Regem itaque arcessit; venientique mutatam sententiam refert: velle se Christianum fieri. Mox adhibitus sacerdos, senem convertit; qui ablutus salutari lavacro, animum præsagire asseverat, ultimum hunc sibi morbum futurum: nolle eo loco efferri, ubi sibi tanta salus illuxerit: quem quoque secum consecrari optet, templo post excessum suum superstructo, dotarique ecclesiam liberaliter, idque pro animæ suæ salute. Sic obiit ille; & quod optaverat, ab heredibus cumulate præstitum est. Mihi vero plus hic aliquid, quam in depulsis ante per attactum doloribus, apparet miraculi. Sed redeundum, unde digressi sumus.

[85] Erit, opinor, qui superius narrata legere vix possit, [Canutus, post corruptos muneribus Norvegiæ satrapas,] quin Angliæ Daniæque regis incuset segnitiem; quippe qui victorem exercitum innumerabilem otiosa tantillæ hostium classis observatione tam diu detinuerit. At enim nolebat ille feroces simul & venales animos ferro subigere, sed auro. Id quod tum per speculatores suos agebat maxime, cum nihil agere videretur: tot enim hoc ipso tempore Norvegorum duces largitate corrupit; ut Olavus, si quam suis consultationem indixisset, ex sententiarum contentione malignisque multorum consiliis, rem sibi cum perfidis esse, non obscure conjiceret. Verum id multo intellexit apertius, ubi Norvegiam attingens, Erlingum audivit cumulatum divitiis jam aliquamdiu ab exercitu Danico in patriam rediisse, & quidem cum Canuti exploratoribus non paucis, qui ingentes, quos ad demerendos regi suo satrapas advexerant secum, thesauros tam liberaliter effudissent; ut multos e Norvegis palam, clam vero plures defecisse ab Olavo constaret. Itaque vix usquam jam tuta erat Regi apud suos fides, maxime Occidentem versus ac Septemtrionem. Unde coactus est in Vika per hiemem Uplandisque subsistere; quamquam & ibi conductos reperit in se sicarios, ut in Historia Norveg. part. 3, lib. 2, cap. 41 videre est.

[86] Canutus vero cum a præcipuis quibusque Norvegiæ proceribus non amari jam se tantummodo sciret, [Norvegiam obtinet; ubi Haconem proregem creat anno 1028:] verum etiam vehementer expeti; anno 1028, ut primum per veris auras tempestivum fuit ad navigandum mare, classem expedit navium (si Islandis credimus loco mox citato) plusquam quadringentarum supra mille, vel (ut cum Theodrico Nidrosiensi cap. 16, censet Ericus Olai lib. 2, in Amundo Carbonario) mille ducentarum, vel certe (si Florentium Wigorniensem aliosque Anglos præferre ceteris æquum est) quinquaginta dumtaxat. Hoc sane, si de bellicis magnisque navigiis agitur, verisimilius est. Sic igitur transmisso, qui Daniam a Norvegia discernit, oceano; ad Occidentales regni partes appulsus, indeque versus Boream per maritimas omnes provincias Nidrosiam usque triumphantis in morem deductus, rex ubique solennibus comitiis, miraque omnium gratulatione salutatur, non partis illius tantummodo, cujus antea sibi jus arrogaverat; sed Norvegiæ universæ. Quod idem cum deinde Sarpsburgi factum esset, Hacone sive Haquino Comite (quem ut anno præterito belli ducem, sic modo triumphi socium adsciverat) prorege apud Norvegos relicto, Daniam sub exitum autumni repetiit: neque enim solicitabat eum Olavus, quem satis exauctoratum pulsumque arbitrabatur, cum omnes ei propemodum regni proceres non subduxisset modo, sed in hostes etiam infensissimos commutasset.

[87] [Olavus autem, perspecta suorum perfidia,] Canuti discessu cognito, Rex sanctus, qui in lacu Dramensi apud Vikenses interea cum paucis delituerat, Tunsbergam accessit. Erant ibi naves ex portu Calmariensi per æstatem revectæ non amplius tredecim; quibus vel fortunam suam, vel subditorum fidem explorare per se voluit, priusquam regno excederet. Milite autem commeatuque frustra imperato, expeditionis comites adhibere coactus est, qui se sponte offerebant. Navigatio sub anni 1028 finem Lindisnesiam versus instituta; inde porro vix ad Septemtrionem inflexa, cum & ventis adversantibus retardatur, & innotescit Erlingo; qui, ingenti mox contracta classe, incursionem parat, sed sibi nimia festinatione fatalem: dum enim austro jam aspirante elabentem sibi videt Olavum, impatiens moræ prætoriam, quam ducebat ipse, sic impulit, ut a reliquis ejus navibus longissimo intervallo distracta, ante ad promontorium Bukense cum Rege confligeret, ab eoque vinceretur, quam illæ possent succurrere. Pugnatum tamen acerrime fuerat; nec, nisi post interfectos propugnatores ad unum omnes, capta cum duce, etiam tum dimicante, prætoria. Erlingo parcitum voluit Olavus; sed auditus ab Aslako non fuit: hic namque tantam perfidiam in cognato sibi principe non ferens, eum e vestigio impacta capiti bipenne mactavit. Res hæc Regem quidem offendit graviter; sed supervenientes continuo Erlingi copias omnes, Olavianis multo superiores, ita perculit; ut immemores vindictæ, de funere tantum duci suo cæsisque commilitonibus ducendo cogitarent.

[88] [fugit in Succiam, atque inde in Russiam] Olavus hoc metu liberatus, quo longius in Aquilonem provehitur, hoc majora impendere sibi intelligit undequaque discrimina: & a tergo quidem Erlingi filios ad paternæ cædis ultionem exercitum expedire; ex adverso autem ipsum cum satrapis multis magnaque manu Haconem jam in proximo, ad se, si possit, opprimendum, adesse; aliunde etiam nihil sibi affulgere præsidii, ne in ipso quidem comitatu: ex eo enim præcipuos quosque sensim a latere suo ad Haconem desciscere. Cedendum ergo mari duxit; vitæque tum suæ, tum suorum per asperos regni montes fugiendo consulendum. Iter usque Lesias proximosque Gudbrandzdalos difficillimum fuit, nec sine miraculis, ut apud Torfæum part. 3, lib. 3, cap. 1 Islandi referunt, complanatum: quadringentis enim ibi militibus ac centum insuper agricolis, qui viam sternebant, penuria laborantibus tantum ciborum obtinuisse fusis ad Deum precibus Olavus dicitur, ut singuli abundarent; tum immania saxa, quæ ne centum quidem operæ moliri poterant, paucorum impulsu, postquam attigisset ipse, revulsa cessisse; fons denique sub antro scaturiens, præsentissimum ægrotanti pecori remedium fuisse, ex quo ibi manus Rex sanctus abluerat, indeque locus S. Olavi antrum hodieque nuncupari. A Gudbrandzdalis porro per Heidmarchiam, Vermiam, Nericiam ad Sueciæ tandem regem verno tempore cum Astride conjuge, communique filia Ulfhilde, Magno filio, antistite Sigurdo, ut colligi potest ibidem ex cap. 4, aliisque non multis evasit, substititque aliquamdiu; donec eadem æstate, relictis in Suecia regina, filiaque, ipse navibus comparatis, assumpto filio Magno, in Russiam ad regem Jarisleifum (aliis Jarislavum) reginamque Ingigerdem, veterem sponsam, nunc uxoris sororem, concessit; summaque benevolentia exceptus, territorium ad sustentationem vitæ aulæque sufficiens consequitur.

[89] Sic regnum exsilio mutavit Sanctus anno, juxta chronotaxim Islandicam, [anno 1029,] 1029; quamquam fugitivus & expulsus vere dici possit ab anno præcedente, quo & Canutus Norvegiam sibi totam subjecit, & ipse in latebras Dramenses abditus, exsuli jam tum in ditione sua, quam regi erat similior. Hoc sensu chronologiam hanc valide confirmant Anglicana Wigorniensis, Dunelmensis, aliorumque probatissima Chronica, cum ad annum Christi 1028 sic habent: Canutus, rex Anglorum & Danorum quinquaginta navibus magnis Norregiam devectus, Olavum regem de illa expulit, sibique eam subjugavit. Iidem ea quoque ad annum 1027, quæ de corruptis per Canutum Norvegis Islandi memorant, his verbis adstruunt: Cum regi Anglorum & Danorum Canuto intimatum fuisset, quod Norregani regem suum Olavum propter ejus simplicitatem, & mansuetudinem, æquitatem, & religiositatem, nimis vilipenderent, multum auri & argenti quibusdam illorum misit, multis rogans petitionibus, ut illo spreto & abjecto, deditionem illi facerent, ac illum super se regnare permitterent. Qui cum ea, quæ miserat, aviditate magna suscepissent, ei remandari jusserunt, ad illum suscipiendum se paratos fore, quandocumque vellet venire. Ceterum de narrata trium regum expeditione, eodem anno 1027 suscepta, verbum ibi nullum; uti neque in Actis nostris, neque apud Adamum Bremensem, aut monachum Theodricum (qui & ipse Olavianum exsilium anno Christi 1028 adscribit) vel Olavo synchronos Islandiæ poëtas (nam Siguatus a Torfæo adductus part. 3, lib. 2, cap. 37 de solo Canuti apparatu, anno 1028 in Norvegiam absque pugna destinato potest intelligi;) in ea tamen post Saxonem Grammaticum asserenda Dani fere Suecique consentiunt, licet in adjunctis plurimum discrepantes.

[90] Porro cum de tempore jam dicti exsilii tot auctores antiqui consentiant, [ut plures affirmant.] non ausim iis Grammaticum Saxonem anteferre, qui victum a Canuti classe regnoque expulsum exsulasse in Russia Olavum statuit; tum inde reversum, atque Amundi Suecorum regis ope, ejecto vicissim, a quo pulsus fuerat, Canuto, restitutum, sanctissime, ut antea, regnasse; & hæc quidem omnia ante annum 1027, sive expeditionem, de qua diximus, Danicam. Scio equidem, haud absimilem regni hujus vicissitudinem ab Adamo Hist. eccl. lib. 2, cap. 43 narrari, sed ex fama, ut ait, volante tantum; deinde modo tam diverso, ut narrationis varietas fidem hic historicam non parum imminuat. Et sane si vera sunt hæc, vel errasse ceteros omnes necesse est; vel (quod nec Adamus, nec Saxo commenti sunt) bis exsulem Olavum fuisse. Malim igitur credere, minus iis notum fuisse ejusdem exsilii tempus, quam aliis, ac præsertim Anglis, qui singula, quæ brevissime narrant, in singulos accurate annos ita distribuunt, ut rerum potius tempora, quam res ipsas indagasse videantur. Tum nemo eorum, opinor, est, qui Canutum asserat ante annum Christi 1028 Norvegiæ regem fuisse, nedum ab Olavo dejectum; cum ejus tamen res multo leviores diligenter annotaverint.

§ IX. Reditus ejus in Norvegiam; pugna & martyrium; regni tempus.

[Exeunte anno 1029 Haconis interitus nuntiatur Olavo,] Non diu Olavus apud Jarislavum degerat, cum exeunte circiter ejusdem anni autumno Hacon, sponsam ex Anglia domum transferens, in mari periit, nullo, ut addit Historia Norvegica part. 3, lib. 3, cap. 2, præter desiderium nusquam comparentium, nuntio. Unde factum existimo, ut Angli ejus interitum anno tantum sequente notaverint: cum Norvegis aliquanto citius innotuerit; atque imprimis Biorno cuidam Stallario, qui honeste ab Olavo fugiente dimissus, Haconi deinde extortam auro minisque fidem obligaverat. Is vero, ubi mortuum proregem audiit, sacramento jam exsolutum se credens, in Russiam confestim ad Olavum properat, eique sub anni finem & Haconis nuntiat exitium, & recuperandæ Norvegiæ oblatam divinitus opportunitatem (Ericus Upsalensis id plures fecisse tradit; Joannes Magnus legatos ait fuisse a quibusdam Norvegiæ proceribus missos.) Aliter Regem hic nuntius, aliter proceres, exsilii socios, affecit: hi nempe patriæ, rerumque, quas amiserant, desiderio tenebantur; ille hæc fastidiens, ex solo Dei nutu pendebat; ut qui numquam ante melius, quam in otio Russico, gustasset ac vidisset; quoniam suavis est Dominus; & illud absque dubio crebrius usurpasset: Quid enim mihi est in cælo, & a te quid volui super terram? … Deus cordis mei, & pars mea Deus in æternum … Mihi adhærere Deo bonum est.

[92] [apud Russos jam tum celebri ob vitæ sanctimoniam,] Dum enim in Russia commoratus est, juxta Historiam citatam ibidem cap. 3, in rerum divinarum contemplatione totus fuit: & animi a terrenis abstracti indicia passim observata: ut adeo jam & aulæ totius opinione sanctus haberetur, & opinionem hanc divina prodigia comprobarent. Nam cum summæ, ut loco assignato legitur, dignationis viduæ filius, enato in gutture ulcere, seu struma, ad desperationem usque laboraret, consulta a matre sibi familiari regina Ingigerdis, eam ad regem Olafum, quem optimum medicum affirmabat, missam, suis eum verbis (si aliter non procederet) orare jussit, ut manus [filio] adhibere non gravaretur. Aditus, imperitiam artis medicæ excusans, ad interpretem illius eam relegabat. Verum auditis reginæ verbis, manus admovit; diutiusque contrectans, non prius dimisit, quam puer os commoveret: mox ingestam panis particulam, quam volæ suæ, crucis forma, decussatim imposuit, cum puer deglutivisset, dolor omnis evanuit, paucorum dierum spatio sanitas rediit.

[93] [miraculis comprobatam;] Eamdem existimationem auxit mirifice præclarum facinus, quod istic etiam accidisse Islandi eodem capite sic referunt: Quanta autem cura leges divinas observaverit, vel exinde patet, quod die forte Dominica in sede regia residens, altioribus cogitationibus immersus, bacilli, quem manu tenebat, cultello schidias demeteret, monereturque ab adstante pocillatore, qui eum celebris diei oblitum observabat, feriam secundam hebdomadis in crastinum diem incidere; conjectis in eum oculis in mentem revocabat, festam diem violatam. Candelam ergo accensam poscit, collectaque singula fragmenta volæ imposita succendit, urique passus, dum arderent, supplicium pœnamque transgressi, quantumvis per ignorantiam, mandati divini ipse de se, cum primum peccasse rescivit, severe exegit. Multo hæc elegantius adornata legi possunt apud Saxonem, ubi de Canuto Magno Hist. Danicæ lib. 10; unde ad Krantzium, Vastovium, aliosque transiere. At in Breviario Nidrosiensi, teste Torfæo part. 3, lib. 3, cap. 12, itemque in Sleswicensi, de quo monui § 1, num. 7; uti & in Vita Sancti Ms. Ultrajectina, qua de egimus § 2, num. 12, res eadem inter miracula recensetur; nec immerito, si verum est, quod istic asseritur, Olavi dexteram, absumptis igne segmentis, illæsam permansisse.

[94] Ex his (ut ad propositum redeam) colligere pronum est, [qui divino instinctu actus,] Principis istiusmodi animum multo jam per se minus ad assiduas regalis fastigii turbas, quam ad tranquillam privatæ conjunctæque cum Deo vitæ solitudinem aspirasse: nec proinde mirum videri oportere, si de reliqua tum ætate vel peregrinationibus sacris, ut ibidem narratur, vel monastico instituto consecranda cogitaverit. Sed neque ignorare, jam expertus, poterat, quanto multis ad salutem utilior, Deoque gratior esse posset apostolica, quam tenuerat hactenus, regnandi ratio. Ad eam autem geminam sibi viam aperiri videbat; alteram a Jarislavo & Ingigerde, qui regni sui, ethnicis passim adhuc erroribus involuti, quantam optare vellet, ei partem offerebant; alteram a Biorno & consortibus exsilii satrapis, vitam ultro & omnia devoventibus, si modo, cum facile posset, vacuam occupare Norvegiam, ultimamque stabiliendæ in ea religioni manum admovere decerneret. His anxius, Deo res suas solicite commendabat, inquit ibidem Historia, eam sibi sortem deposcens, quam ipse providerit. Quando, ecce, vir insignis (Olavum credidit ipse Tryggonium, regem olim Norvegiæ) ei visus est per quietem assistere, & acribus ad reditum verbis hortari: Theodricus tamen cap. 18 tantum dicit, Olavum admonitum fuisse in somnis, ut rediret; Acta nostra Mss. & Breviarium Sleswicense divino instinctu inspiratum. Sed sive instinctus fuerit, sive cujuscumque divinitus apparentis oratio; sic Regem ad parendum impulit, ut nullis Jarislavi aut Ingigerdis ei male timentium blanditiis posset retineri; datum iis tamen, ut Magnum, ejus filium, in tutela servarent.

[95] Holmgardo, ubi Moscorum tum erat regia, cum episcopo Sigurdo, [cum exercitu ad recuperandam Norvegiam redit;] & comitibus ducentis, sæviente bruma, profectus, verno tempore Arosiam tenuit, cum Sueciæ regi, tum conjugi præsertim suæ ac filiæ, hospes longe jucundissimus. Mora tamen ipsi longior ibi, quam gratior fuit: neque enim iter e Russia in Sueciam deproperari sic potuerat, quin jam ejus fama usque in Norvegiam sparsa, regnum tumultu commoveret universum. Quod ubi Suecis renuntiatum est, ab Olavi expeditione militiaque omnes absterruit. Nec deerant, qui vel intermittendam dicerent, vel ad meliora tempora differendam. Verum ille, cum altioribus ageretur consiliis, urgere non destitit, quoad, obtenta ab amico rege cum satellitibus quadringentis, militum, quotquot sequi vellent, conscribendorum facultate, iter in Aquilonem Jemptiam versus instituit. In eo tractu mirifice recreatus est, cum Haraldum, fratrem uterinum, conspexit auxilio sibi cum sexcentis e Norvegia militibus venientem. Accessit mox etiam cum mille ducentis Dagus, Hringi Heidmarchiæ regis (de quo supra § 5, num. 53 & seq.) filius; quibus & alii per viam adjuncti sunt, donec per Sueciæ fines, montesque Thrandensibus ad Orientem oppositos penetratum est. Ibi demum cum Regi, quia bellum instabat, lustrare placuisset exercitum, nongentos in eo comperit ethnicis adhuc sordibus immersos. Hos ille vel facessere jubet, vel Christum agnoscere: non enim indigere se (teste etiam Theodrico, cujus hæc verba sunt) paganorum & a Deo alienorum, maxime contra Christianos; vilem sibi fore victoriam, quæ iniquorum manibus pararetur. Ita pars major dilapsa; quadringenti religionem Christianam amplexi sunt, ac totus exercitus ad tria capitum millia redactus. Quibus quidem subinde alii, sed non alia lege, sunt additi.

[96] [mira lenitatis, aliarumque virtutum exempla præbens.] Rebelles interea, qua venturum cognoverant, audit accedere, sed copiis, quantas uno in loco numquam Norvegia vidisset, instructos, Quare suorum paucitati consulturus, arma imperat vicinis agricolis. At illorum aliqui jam apud hostes erant; ceteri, paucis exceptis, obsequi recusabant. Perfidiam non tulere duces; sed villarum direptione atque incendiis, si Regi videretur, plectendam clamitabant: cum ille, reos quidem eos esse, & istiusmodi pœnis usum se aliquando confessus est; Verum cum causam Dei, inquit, prostitutam datam ei fidem, transitumque ad idola & paganismum exequerer: jam vero causa hæc me attinet, probis quidem generosisque animis execrabilis; multo tamen levior; quippe defectio a rege. Compressa sic turba, progreditur intrepide; id se precibus, vigiliis, inedia facile consecuturum confidens, quod numero forte non posset. Et vero hæc Deo cordi fuisse, si codici Flateyensi credimus, prodigio non uno, sed inferius a nobis proferendo, patuit. Illud prætereundum hoc loco non est, quod hostibus aliquanto jam propinquior, multas argenti selibras agricolæ his verbis tradidisse dicitur: Hoc argentum reservabis, finitoque bello, pro hostium nostrorum, qui prælio occumbent, animarum salute tripartito ad propitiandum Deum erogabis: pars templis, pars sacerdotibus, pars quoque pauperibus cedet. Idem paulo aliter narrat & multis extollit Theodricus Nidrosiensis cap. 19.

[97] [Ante pugnam cælesti viso recreatus,] Tandem ventum est Stiklastadas. Oppidum id erat seu prædium, ut vult Undalinus apud Torfæum Hist. Norv. part. 1, lib. 2, cap. 19, duobus in ortum a Nidarosia milliaribus situm; at juxta mappas Wittianas leucis inde horariis distat circiter octodecim. Ibi cum jam prope in conspectu hostis esset, agmina constitere: quando Thorgillo cuidam, qui istic habitabat, ad Regem accedenti, operamque offerenti in bello, respondit Sanctus, utiliorem navaturum, si suorum post conflictum sauciorum auxilium sublevamenque, mortuorumque sepulturam in se reciperet. Petivit quoque, ut corpori suo, si forte occumberet, curam adhiberet, ni ab hostibus prohiberetur. Id quod ille quoque pollicitus est. Instructa deinde acie, suisque ad rem strenue gerendam animatis, dum hostium exspectatur incursus, somno Rex tantisper indulget. Sed illis signa mox erigentibus, a Finno, copiarum suarum duce, excitatus, interpellari somnium questus est: cumque reponeret Finnus, quod necessitas excipiendi hostilem impetum omni somnio anteferenda videretur: jam enim directam in se aciem facile perspici; Rex, non tam prope adhuc accessisse, respondit, quin præstiterit dormivisse. Quid vero, ait Finnus, somniasti, quod tanti facis, ut ipse evigilasse maluisses? Scalam, inquit Rex, vidi a terra in cælum usque pertingentem, meque per gradus ascendentem, supremamque tenuisse. Cæleste hoc fuisse somnium, cum ipsa res indicat, tum auctores, qui illud referunt, plurimi, ut Albertus Stadensis in Chronico ad annum 1028, Vita nostra utraque Ms., Breviarium Sleswicense, Vastovius &c. Quorum tamen aliqui id aliquanto citius accidisse volunt, ut ex Actis nostris videbitur.

[98] Porro progressus ante aciem Rex, ubi Kalfum, Finni fratrem, [veniam rebellibus frustra offert:] hostiumque supremum ducem, non tantum abesse jam ex adverso vidit, quin exaudiri invicem possent, Quid ibi, inquit, Kalfe? Nonne novissimo discessu (nam post Regis discessum, ad Canutum, aureos montes pollicentem, defecerat) amice nos invicem salutabamus? Nec tibi fas tela in nos ingerere cum quatuor fratres tui nobis militent. Multa, respondit Kalfus, præter fas jam fiunt: novissimo enim discessu tuo nos ita deseruisti, ut necessitate compelleremur pacisci cum iis, qui remanebant. Itaque locum, quem quisque tenet, eumdem defendet. Paciscerer tamen tecum, si mei arbitrii essem. Tum Rex: Tu forte, Kalfe, ad pacem propendes; haud tamen cives pacifice se gerunt. Sic per se denuo pacem non obscure rebellibus obtulit, quam paulo ante rejecerant, uti ex Theodrico discimus cap. 19 ita scribente: Audiens igitur Rex, congregatam adversum se multitudinem, misit ad ad eos Fin, fratrem Kalfs, .. qui populo pacem offerret; Regis animum paratum nuntiaret: oblitum enim præteritarum injuriarum, ignoscere cuique quod eatenus perperam egisset: detestari se effusionem humani sanguinis, & maxime in civilibus bellis: nullo modo se velle manum conserere, si salubribus ejus monitis acquiescant. Effera vero mens barbarorum unanimi consensu paci contradicit; & multo miseri magis eligunt Sanctum Dei hostiliter impetere, quam salutaria ejus monita suscipere. Hunc nimirum in eis furorem accenderat episcopi cujusdam Dani (quem Islandi Sigurdum, sed a priore diversum; alii Trugillum appellant) Canuto addictissimi seditiosa oratio; quam legesis Hist. Norveg. part. 3, lib. 3, cap. 7.

[99] Ab his ergo sine mora signum conflictui datum; cum in eos Olaviani, [occiditur] pictis in casside & clypeo crucibus omnes conspicui, ac tessera præscripta, Prorsum, prorsum, Christi, Crucis, Regis milites, se mutuo incitantes, ferociter invehuntur, pugnamque cient, quam ita breviter exhibet eodem capite Theodricus: Collatis itaque signis, ferebat vexillum ante Regem vir strenuus, nomine Biorn. Hic in primo statim congressu occisus est a Thori Hund, qui primam aciem ducebat contra Regem. Illico subsecutus est occasus Regis, accepto, ut fertur, vulnere ingenti. Quis ei manus intulerit; utrum unum an plura vulnera habuerit, quia a diversis diversa dicuntur, nos nil temere affirmare volumus, nec officioso mendacio aliorum aures demulcere. Dagr vero, unus ex principibus Regis; nec non & cognatus ejus, cernens, vexillum una cum Rege cecidisse, viriliter illud erexit, hortatus socios & obtestatus, ut necem Regis non velint inultam; ne geminatum gaudium adversarii reportarent, & de nece Regis, & de incruenta victoria. Inde ruunt omnes in arma; penetrant bis vel ter aciem hostium; plurimos prosternunt; protrahitur pugna usque ad vesperam; nox pugnantes diremit: discedunt tandem utrique non tam victi, quam fessi & vulneribus afflicti. Longior est Islandorum descriptio Hist. Norveg. part. 3, lib. 3, cap. 8; differtque tum in aliis nonnullis, tum in ipsa Regis cæde, quam ita proponit: Eodem momento Rex in Kalfi agnatos provectus, Olafum lethali vulnere affecit. Thorer vero (Hund, seu Canis, cujus manum modo Rex hebescente gladio vulneraverat, humerumque contuderat Biornus) colligens se, Biornum medium transfodit. Interea Thorsteinus naupegus Regem supra sinistrum genu feriebat; confestimque a Finno occiditur. Isto vulnere accepto, Rex ad saxum se reclinans, abjecto gladio, cælestem opem invocavit. Thorer autem subtus loricam ventrem ei perfodit. Mox Kalfus sinistrum colli latus percussit. Tria ista vulnera, in corpore ejus conspecta, vivis eum exemerunt: dubitant tamen, an Kalfus vulnus ei intulerit.

[100] [in prælio, ut putamus;] Ceterum toties in hujus expeditionis ac pugnæ narratione variorum & synchronorum poëtarum carmina in testimonium assignantur; ut, si clara sint illa ac genuina, mirandum sit, unde ipso illo, quo susceptam fuisse oporteret, seculo tam obscura fuerit, quam prodit Adamus Bremensis Hist. eccl. lib. 2, cap. 43, cum ita scribit: Unde Rex Christianissimus, fortitudine in hostes, & justitia in suos celebris, ad hoc se in regnum a Deo credidit restitutum, ut jam ex tunc nemini parcere debuisset, qui vel magus permanere vellet, aut Christianus fieri detrectaret. Et cum magna ex parte votum suum implesset, pauci, qui ex Magis remanserant, in ultionem eorum, quos Rex damnavit, ipsum etiam obtruncare non dubitarunt. Alii vero dicunt, eum in bello peremptum: quidam autem in medio populi circo ad ludibrium Magis expositum. Sed & alii sciunt, illum ob gratiam Knut regis latenter occisum; quod & verum esse non diffidimus, eoquod regnum ejus invaserit. Ob gratiam Canuti occisum esse, fatetur Grammaticus (quidquid Canutum defendere conetur Alfordus noster in Annal. eccles. Anglic. ad annum 1028, num. 3;) non tamen latenter, sed in domestico bello. Chronicum Saxonicum ad annum 1030, Hoc anno, inquit, venit Olafus rex postea in Norwegiam: iste vero populus coactus adversus eum, cum illo præliatus est; isque ibi occidebatur. In prælio quoque cecidisse Martyrem, Acta nostra Ms., Breviarium Sleswicense, Ericus Upsalensis, Joannes Magnus, aliique cum Islandis sentiunt; a quorum opinione neque nobis recedendum videtur, utpote tot gentium diversarum fulta monumentis.

[101] De anno quoque ac die martyrii nonnulla dissensio est: [idque anno Christi 1030, die 29 Julii,] nam annum Christi 1028 assignant Albertus Stadensis in Chronico, sic haud dubie Adamum Bremensem interpretatus; Ericus Upsalensis lib. 2, in Olao Skotkonung; Vita Ms. Bodecensis, Breviarium Sleswicense; & recentiores passim cum Baronio. Theodricus vero Nidrosiensis cap. 19, Occubuit autem, inquit, beatus Olavus quarto Kal. Augusti, quod tunc erat quarta feria, anno ab Incarnatione Domini millesimo vicesimo nono; ut nos certius indagare potuimus. Errat sane vel ipse, vel librarius quispiam; cum littera Dominicalis anno illo fuerit E; adcoque quarto Kal. Augusti feria tertia, non quarta. Et quarto quidem Kalendas Augusti obiisse Sanctum asserunt, quotquot natalem hunc ejus diem superius annotarunt; diem vero illum in quartam feriam (non in sextam, ut ex Vita Ultrajectina, Lovanii, ut ante monuimus, excusa auctaque fabulis, Grevenus existimavit) incidisse, præter Theodricum affirmant etiam Ms. Bodecense cap. 10, num. 10; Snorro Sturlonides scriptor seculi XIII in Vita Olavi, citata in annotatis ad Vitem Aquiloniam col. 22; & auctor Chronicæ Danorum, qui eodem seculo floruisse creditur, in editione Lipsiensi anni 1695, pag. 4. Hoc vero neque cum anno 1028 cohærere potest, quo dies XXIX Julii in feriam secundam incidit. Malim igitur cum Islandis hunc obitum referre ad annum Christi 1030, quo feria quarta congruit cum IV Kal. Augusti; maxime cum annum hunc diserte exprimant Chronicum Saxonicum, Florentius Wigorniensis, Simon Dunelmensis, Radulphus de Diceto, aliique passim inter Anglos, quos ad eumdem annum secutus Matthæus Westmonasteriensis, Eodem, ait, anno (1030) sanctus Olavus, rex, doctor, prædicator, & apostolus Noricorum in Norwegia, Haraldi regis Noricorum filius, in Norwegia perimitur, a Noricis percussus nimis truculenter quadam securi: .. indignabatur enim gens illa pagana & cruentissima, quod primas leges & superstitiosas idem sanctus rex Olavus prædicando, docendo, euangelizando, statuendo evacuaret. His adde Suaningium, Huitfeldium, Torfæum, Sibernum, aliosque neotericos, in rebus Borealibus operose versatos.

[102] Hinc jam statue, quamdiu apud suos Olavus regnaverit: [cum regnasset annis fere sedecim.] annis videlicet fere sedecim, si ab intercepto Hacone usque ad martyrium computentur. Adamus Bremensis, qui Hist. eccles. lib. 2, cap. 43 annos regni duodecim tantummodo numerat (si tamen eo loco interpolatus non est, cum hæc alibi deesse testetur, qui Adamum Hamburgi edidit anno 1706,) uti & Albertus Stadensis; tot forte annos regno detrahunt, quot exsilio tribuendos putarunt. Et de Stadensi quidem id minus est mirum, quandoquidem Olavi cædem biennio antevertit. Sic Theodricus Nidrosiensis cap. 20, Regnavit autem, inquit, B. Olavus annis quindecim; quorum tredecim solus obtinuit regnum: nam primo anno cum Suenone, filio Hacon Mali, pugnam habuit; ultimo vero … rebellionem passus est, & inquietum fuit regnum. Ubi vides, annos regni proprie dicti censeri tredecim, amputatis duobus, quibus impeditum illud fuit, & uno, quem Regis vitæ detraxit, mortuum statuens anno 1029: numerasset ergo cum Stadensi annos regni tantummodo duodecim, si interfectum cum illo putasset anno 1028. Porro chronologiæ nostræ gravissimum argumentum est in Carmine Islandico Siguati poëtæ, S. Olavo, dum viveret, familiarissimi; quod ita vertit Hist. Norveg. part. 3, lib. 3, cap. 9 Torfæus: Rexit Olafus regnum superius, generosum caput, integras hiemes (antequam occumberet) quindecim, in illo territorio: totidem enim integræ putantur hiemes ab exeunte anno 1014, usque ad ultimam elabentis anni 1029, quam non in illo territorio, sed exsul apud Russos traduxit. Si tamen & hanc placet adnumerare, regnasse dices integras hiemes sedecim.

§ X. Sancti corporis sepultura, elevatio, decoratio, incorruptio vegeta quotannis observata, pluraque inter hæc miracula.

Res hactenus ab Olavo gestas summatim exsecuti, ad eas accedimus, quæ defuncto acciderunt. Finito prælio nec Thorer quidem (qui a Rege, ut jam diximus, vulneratus, ei ventrem perfoderat) quantumvis in Regem vivum infestus, ultra tamen mortem sæviebat, [Sancti sanguis ipso die prælii sanat ejus interfectorem,] inquit historicus noster part. 3, lib. 3, cap. 8. Quin tactus humanitate, tantique fastigii reverentia, demortui corpus decenter compositum, veste texit: detersoque sanguine, faciem, tamquam dormientis, rubentem, quam vivi clariorem conspexit; cum manans e vulnere Regis in vulnus ejus, quod manu exceperat, sanguis adeo præsentem medicinam attulit, ut obligatione opus non esset. Id quidem ipse, cum sanctitas Regis publicaretur, testatus est; omniumque hostium nobiliorum primus eam propugnare occepit. Corpus tamen ejus tum auferre non est ausus (credo, quod hostium cadavera condere vetitum esset, ut cap. 9 narratur;) sed id in crastinum distulit; atque ita hanc ei gloriam ille præripuit, cui id supra diximus Sanctum ipsum ante pugnam demandasse; Thorgillus, inquam, de quo ibidem hæc leguntur:

[104] [aliumque cæcum;] Thorgils, Halmæ filius, promissæ Regi curæ haud immemor, cum filio Grimo, sero vespere inter tenebras corpus ejus in exiguam quamdam casam solitariam, villaque diremptam (horreum appellat Undalinus part. 1, lib. 2, cap. 19, quod suo tempore subsistere dicebatur) illatum, vesteque nudatum, accensa luce, aqua abluebat; linteisque involutum, in pavimento sub lignorum strue occultabat, ne ingredientibus obvium foret: absolutoque pietatis officio, demum redibat. Evenit autem, ut inter mendicantium turbam, quæ utrumque exercitum sequebatur, &, finito bello, receptacula per noctem quærebat, cæcus quidam pauper a directore, qui eum ductare solebat, eo introductus, dum manibus locum quieti commodum explorabat, humectata manu elevando pileo admota, oculos liquore digitis adhærente aspergeret, ortoque statim pruritu, fricaret; exiens deinde, manus proprias, deinde proxima quæque, quantum per tenebras licebat, oculis colligens, prædium deinde accederet (per prædium hic, & supra per villam Stiklastadas intellige;) ingressusque domum, receptum luminum usum omnibus palam faceret. Multi, qui præsentes erant, noverunt quod cæcus vicatim stipem petiverit. Itaque insolentem casum admirati, ubinam illa casa esset, exquisiverunt. Hinc haud mediocris metus Thorgilsem & Grimum incessit, ne, dum tanti miraculi causam explorarent, hostes quoque regii corpore ejus potirentur, injuriisque & ludibrio afficerent. Certi itaque, sanctitati Regis eum honorem a Deo habitum, actutum eo clam omnibus se conferentes, efferunt, campoque abscondunt. Id factum narratur eadem feria quarta, qua Sanctus occubuerat.

[105] [corpus luce cælesti radiat, & clam apud Nidrosiam conditur;] Postridie, feria quinta, cum ad requirendum Sancti corpus redisset Thorer; aliique in eodem campo saucios suos investigarent; Thorgils & Grimus de cadavere Regis valde soliciti erant, ne inventum denique hostium ludibrio exponeretur: cognoverunt enim, eos constituisse illud vel aquis immergere, vel igne consumere. Auxit metum insolita lux, ipsis quoque observata; quæ locum, ubi concidebat, priusquam inde auferretur, deinde eum, quem jam delegerant, irradiavit, ne inimicis ansam ad eum intentius scrutandum forte præbens, illud quoque proderet. Loculo igitur, quam poterant accuratissime facto, illud imposuerunt. Fecerunt & alium, quem lapidibus stipulisque, pondere cadaver exæquante, repletum magna cura clauserunt. Utrumque lembo impositum, cum primum Stiklastadis advenæ recesserunt … Nidarosiam deportarunt; aperte eum, in quem lapides congesti erant; reliquum occultarunt. Mox nuntiis episcopum (Danum illum, de quo superius) certiorem faciunt, inventum se Regis cadaver adferre. Mittit ille, qui ad pontem excipiant: exceptus [est loculus] qui lapidibus onustus [erat,] inque sinum lembo delatus, jussu ejus mergitur. Fallor, nisi hoc fabulam olere videbitur. Nocte vero Thorgils inter tenebras adverso flumine remigans, donec urbem superasset, ad locum, qui Sordida porta appellatur, navem admovet, inque domunculam ab aliis separatam funus infert. Interea Thorgils urbem ingressus, adit eos, quos Regi amicissimos fuisse novit; postulatque, ut corpus regium accipiant. Id vero cum singuli metu præpediti abnuerent, ipse ad superiora per fluvium reportat, ibique in arena condit, sedulo providens, ne ulla recentis operis vestigia paterent; absolutoque tanto pietatis ministerio, domum repetit.

[106] Dum ibi latuit sancti Regis corpus, latere merita Deus noluit: tantam enim continuo sive miraculorum superiorum fama, [sed ea mox fuit miraculorum copia;] sive occultus Numinis instinctus vulgo fiduciam excitavit, ut siquis humana destitutus ope, divinam optaret, ad S. Olavi simul confugeret patrocinium, idque eventu tam felice, tam frequente ac mirabili, juxta Torfæi historiam ibidem, cap. 11, ut, dum se alii morbis, periculis alii, alii adversis casibus post nuncupata ejus nomine vota non sine prodigiis ereptos profitentur, invictis testimoniis sanctitatem ejus brevi omnibus persuaserint. Mutata vel infensissimorum nuper hostium de suo Rege judicia. Pœnituit reum quemque præteritæ seditionis ac cædis tam nefariæ. In Trugillum antistitem, auctorem illius præcipuum, nemo non ringebatur; ut is adeo nihil sibi tutum satis apud Norvegos futurum prospiciens, mox in Angliam ad Canutum profugerit. In hujus locum, agentibus Thrandis, evocatus illico ex Uplandis Grimkel episcopus, Sancto, quoad vixit, in paucis carus; rogatusque, ut miraculorum examen institueret. Comperta eorum veritate, Thorgillum, Grimumque Stiklastadis ad se Nidrosiam vocat; a quibus & alia nonnulla, & locum, ubi abditum esset Martyris corpus, edoctus, una cum Einare Thambaskelfere, qui & Sancti cultum nihilo minus habebat cordi, & in aula valebat plurimum, regem regisque matrem adiit, tanti thesauri honestiori sepultura decorandi facultatem ab eis postulaturus. Rex tum erat Sueno, Canuti Magni ex Alfifa seu Alvina concubina filius, aut saltem pro tali habitus; qui Haconi defuncto suffectus a patre, maternis consiliis tam duro subditos exercebat imperio, ut ad exigendas unice, quas Regem sanctissimum trucidando meruerant, pœnas missus a Deo vindice videretur. Certe in hac ipsius Sancti causa usque-adeo se commodum præbuit, ut antistitis arbitrio totam commiserit.

[107] Magnus tum populi in urbe concursus, frequensque episcopum Einaremque stipans comitatus, ad locum sepulcri processit: [ut anno 1031 publicæ venerationi exponi debuerit,] apertaque humo, capulum, quasi semetipsum exerturum, parum infra superficiem inventum. Consensu inde multitudinis ad ædem (ab ipsomet erectam juxta § 4, num. 44) S. Clementis, jussu episcopi conditur. Hæc translatio anno 1031 in æstate facta dicitur; eamque proinde (forte quod nova rursum prodigia cultum Sancti publicum maturarent) brevi intervallo consecuta est corporis elevatio; de qua sic ibidem Islandi: Sublatum deinde [idem capulum] post menses duodecim diesque quinque a cæde Regis (hoc est anno 1031, die secunda, si quinque diebus annumeretur dies cædis; vel, si is excludatur, tertia mensis Augusti.) Tunc quoque propius superficiem se transtulisse deprehensum, politumque, tamquam recens fabricatum. Præsule, dum aperiretur, præsente, odor exhalatioque suavis circumstantes mirifice affecit. Facies ab eo nudata, nihil a viva mutata, dormientem roseis genis repræsentabat. Id vero miraculum omnibus visum (si tamen satis sincere scriptum, versumve) quod capilli unguesque, acsi in eum usque diem vixisset, crevissent: ad quod spectatum ipse rex, materque, & procerum singuli accesserunt. Verum Alfisa, corpora hominum arenis infossa, tarde putrescere arguens, aliter se habiturum, si terræ pulverulentæ conditum fuisset, prædicabat. Episcopus capillo mystaceque, quem seculi more longum Rex aluerat, forficibus præsectis, ad regem Alfifamque conversus, Jam, ait, ad eamdem mensuram redegi, quam assecuti sunt, cum moreretur; partes autem præsectæ, quas teneo, postmodum accreverunt.

[108] [& quidem prorsus incorruptum.] Alfifa, gnara quam opinio sanctitatis Regis sibi esset periculosa, præsectas capillorum particulas igne explorari jussit; Sanctum habituram, si vim ejus respuerent: neque enim novum aut ad miraculum quidquam, si terræ, longo quamvis tempore, infossi crines non corrumpantur; quippe observatum sæpius, etiam in iis, qui sepulcro diutius detenti fuissent, quam Vir iste. Thuribulo igitur, igne thureque consecratis impleto, injecta segmenta, exeso thure incorrupta in omnium conspectu regi proceribusque omnibus antistes exhibuit. Alfifæ igni non consecrato idem experiri postulanti Einar silentium injunxit, multisque eam & acerbis verbis objurgavit. Facta tunc miraculo fides, Olafusque ab ipso rege, publico judicio Sanctus pronuntiatus (ineptum hoc est, si aliud significet, quam quod publico antistitis ac populi judicio rex se quoque assentiri palam testatus sit;) corpusque ædi S. Clementis illatum (forte ex cœmeterio,) supra altare exaltatum; loculus bysso obductus, perizomate holoserico: mox multifaria miracula in testimonium sanctitatis edita.

[109] [Hujus elevationis memoria solennis & anniversaria.] Hujus quoque elevationis meminit; ut initio diximus, Theodricus Nidrosiensis in Historia de regibus Norvegicis citata jam sæpius, cap. 20, ubi sic habet: Quomodo vero mox omnipotens Deus merita martyris sui Olavi declaraverit, cæcis visum reddendo, & multa commoda ægris mortalibus impendendo; & qualiter episcopus Grimkel, qui fuit filius fratris Sigwardi (aliis Sigurdi) episcopi, quem Olavus, filius Trygya, secum adduxerat de Anglia, post annum & quinque dies beatum corpus e terra levaverit, & in loco decenter ornato reposuerit, in Nidrosiensi metropoli, quo statim, peracta pugna, transvectum fuerat; quia hæc omnia a nonnullis memoriæ tradita sunt, nos notis immorari superfluum duximus. Et vero ne tantæ rei memoria Norvegis olim posset excidere, annivesario exinde festo, & quidem cum pervigilio solenni, celebrata fuit Nidrosiæ, ut vide apud Torfæum part. 3, lib. 10, cap. 24, & alibi; ubi appellatur S. Olavi festum posterius; primum enim agitur hoc die XXIX Julii; illud vero die, qua facta est elevatio, secunda vel tertia Augusti. Secunda, inquam, vel tertia: nam diei secundæ Augusti hæc solennitas affigitur loco citato, uti & part. 4, lib. 6, cap. 9; at part. 4, lib. 5, cap. 4 incidere dicitur in tertium diem Augusti: & utrolibet die intelligi potest peracta elevatio.

[110] Textui, quem numero penultimo dedimus, hæc subdit Torfæus: [Plura miracula in eadem elevatione facta;] Memorant, in loco, ubi primum cadaver sepultum, perennis aquæ fontem exstitisse, morbis expellendis salubrem, sanatorum frequentia, magna deinceps cura observatum. Ibi ædicula (capellam vocant) primo exstructa, altareque, ubi monumentum Regis statutum; quo loco, tempore scriptoris nostri templum Christo sacrum stetit (ab Olavo Pacifico erectum, ut vide paragrapho seq. num. 116) … Tradit insuper, fama vulgatum, fanum Olavi suo tempore constitisse, ubi domus illa solitaria, in quam illatum corpus unicam noctem remansit: (hoc Magnum inchoasse, Haraldum perfecisse § seq. num. 114 dicemus.) Portam quoque Olafi appellatam, ubi reliquiæ ejus de nave exportatæ; suo quidem tempore in medio urbis. Capilli, unguiumque præsecandorum curam (utrumque enim, tamquam vivum, crevisse) episcopum gessisse. His testimonium perhibent carmina duorum poëtarum, qui hæc ipsa coram inspexerunt, vetustate sua auctoritatem omni exceptione majorem sibi vindicantia: primum familiaris ejus Siguati, qui capillos crevisse affirmat; secundum Thorarini Loftungæ, eo invictæ fidei, quod odæ, quæ Glelogn dicitur, honori Sueni, Alfifæ filii, dicatæ hæc inseruerit; ubi præter crinium, unguiumque incrementum, ipse, qui præsens apud Suenum [fuerat,] campanas sponte sonare, sponte candelas super altare accendi, gregem (ut interpretatur auctor) immensum claudorum, cæcorumque, aut aliter ægrotantium, jam tum recepta valetudine integram inde discessisse perhibet.

[111] Dum hæc per universum regnum fama circumfert, novis identidem prodigiis & crescens & confirmata, [& alia, maxime cum Sancti filius Norvegiæ rex factus,] mirum est, quantum omnium animos affecerit, eorum præsertim, qui de Rege, jam sua etiam opinione sanctissimo, pessime se nuper meritos agnoscebant. Itaque tam atroci flagitio satis eluendo nullas sibi lacrymas profuturas credunt, nisi illatam injuriam, qua saltem jam possint, parte, compensent. Quare quo ereptum Olavo per se dolent imperium, Magno, ejus filio, apud Russos superstiti, quantumvis undecimum dumtaxat ageret ætatis annum, restituere per se sine mora decernunt: ut quod non solum æquitas fieri postularet, sed & facile fieri tempora sinerent: Suenonis enim Alvinæque tyrannidem jam ferebat nemo, nemo non exsecrabatur. Sic anno circiter 1035 (de quo tamen disputantem adisis Torfæum Hist. Norveg. part. 3, lib. 3, cap. 16) reductus per eos e Russia per Sueciam cum numeroso exercitu atque Astride noverca Magnus, tanto satraparum vulgique studio exceptus est; ut Sueno, destitutum se videns, in Daniam ultro diffugerit eodem istic anno sublatus e vivis.

[112] Et Magno quidem, ut habet ibidem Torfæus, filio ejus in regnum reducto, [Patris reliquias pretiosa theca decoravit; anno circiter 1035,] regiaque dignitate sublimato, prima cura, operumque principalium initium erat in exornandis paternis reliquiis. Sarcophagum igitur ad corporis modum, capuli similitudine, auro, argento, gemmisque exornatum fieri constituit, anteridis in formam superne pectinatum, postica parte laminis connexum, antica sera pensili clausum, columellis sustentum. Ei corpus Regis illatum, multa statim miracula edidisse, etiam poëtæ Siguati testimonio, tunc temporis Magni regis satellitis, qui multos, qui illuc cæci accessissent, recepto visu inde recessisse, carmine cecinit. Hoc illud est celeberrimum S. Olasi scrinium, per quod longo tempore jurabatur, etiam legum jussu, idque in rebus gravissimis: nam & si rex aliquis eligendus esset, nullo ex regali stemmate existente, ad hoc ipsum scrinium proceres, optimum electuros, jurare tenebantur. Mox per universam Norvegiam festum memoriæ sancti Olasi &c., ut supra §, 1, num. 2. Hujus porro jurisjurandi exempla dat aliqua per decursum Historiæ, ut part. 3, lib. 4, cap. 5, & alibi. Lipsanothecæ vero curam præcipuam ab episcopo ad hunc regem transiisse, docet eadem ibidem historia cap. 13, cum de Nidrosia disserens, subdit: Ibi Magnus a primo in regnum reditu solus S. Olavi reliquias custodivit, clavemque reservabat; semelque quotannis, aperto sarcophago, ipse capillos tondebat, unguesque secabat, frequenti semper prodigiorum proventu. Hæc ad annum 1046 referuntur.

[113] [quam ipse & successor quorannis aperiebant ad capillos & ungues Sancti resecandos.] Curam hanc deinde Magnus cum Norvegiæ regno in Haraldum transtulit, fratrem S. Olavi uterinum; qui post cladem Stikladensem elapsus in Russiam, indeque in Orientem profectus, incredibilia gessisse dicitur, donec divitiis oneratus, in patriam ad regem nepotem rediit, eique anno circiter 1047 morienti successit. Idem ergo ille pietatis officium ab eo tempore quotannis obivit usque ad expeditionem Anglicanam annumque sibi fatalem, Christi 1066, quo Historia Norvegica part. 3, lib. 5, cap, 17 hæc memorat: Haraldi autem classis universa, copiæque Solundis apparuere. Ipse, paratis omnibus, antequam Nidrosia solveret, scrinium S. Olafi accessit, aperuitque; præsectisque capillis & unguibus, iterum clausit, clavemque in fluvium Nidam projecit; nec postea apertum perhibetur usque ad tempora Magni, regis Haconis filii & archiepiscopi Jonis, teste Hrockinskinna (sic appellat codicem Islandicum, de quo videsis ejus prolegomena Historiæ præfixa,) quæ hoc addit (non sine errore tamen, ut patebit § seq. num. 118.) Nam quæ postea ex Undalino narrabimus, hujus codicis auctore posteriora sunt. Quo vero fine Haraldus claves projecerit, inquit ibidem de suo Torfæus, nemini constat. Corruptionem sensisse credi posset; ni post tot deinceps annos incorruptum deprehensum esset. Nam an aliud identidem unguentis delibutum substitutum fuerit, haud immerito dubitatur. Quibus verbis Undalinum, ut infra videbimus, carpit; nimis tamen indulgenter, utpote gregalem suum. Certe cum hæc Haraldus faceret, lapsi sunt a cæde S. Olafi anni triginta sex, Kringlæ (codex est Islandicus) triginta quinque.

§ XI. Ejusdem corporis translationes variæ, asserta incorruptio, status modernus, aliaque ad reliquias pertinentia.

Sacrum hoc depositum ex ecclesia S. Clementis in alias deinde atque alias translatum fuisse, [Gemina corporis translatio ante annum 1066,] ex Torfæi Historia docemur; ut cum part. 3, lib. 5, cap. 19 dicitur: Magnus rex (Norvegiæ simul ac Daniæ, Sancti filius, de quo egimus hactenus, cognomento Bonus & Potens) templum S. Olafo (Nidrosiæ) exstrui curaverat, ubi corpus ejus una nocte reservatum est: non tamen perfecit. Quod deerat, Haraldus (Sancti frater, cognomento Strenuus, aliis Durus, Imperiosus, Pulcricomus) supplevit … Excitabat quoque (idem Haraldus) a fundamento templum B. Virginis, prope locum, ubi corpus Fratris primam hiemem in arena sepultum quiescebat, magnæ molis ædem, tanta firmitate calce coagmentatam, ut confringi vix posset, cum archiepiscopus Eystenus (post annos centum) eam destrueret. Quoad basilica ista (B. Virginis) perfecta esset, reliquiæ S. Olafi in templo ei dicato conservabantur. Hic duplex ergo translatio corporis asseritur tempore Haraldi facta; prior ex basilica S. Clementis, ubi ante fuerat, ad ecclesiam S. Olavi, a Magno cœptam, absolutam ab Haraldo; posterior ex hac S. Olavi ecclesia ad basilicam B. Virginis, ab eodem Haraldo (uti etiam notat Theodricus Nidrosiensis cap. 29) aut eo saltem regnante, ædificatam: nam ipsius Haraldi tantam aut religionem, aut munificentiam vix credet, qui ea legerit, quæ de illo vix annis quatuordecim post ejus obitum Adamus Bremensis Hist. eccles. lib. 3, cap. 18 & seq. scripsit in hæc verba:

[115] Rex Haroldus crudelitate sua omnes tyrannorum furores excessit: [regnante Haraldo, Sancti fratre; qui pessime audiit.] multæ enim per illum ecclesiæ virum dirutæ; multi Christiani ab illo per supplicia sunt necati. Erat autem vir potens & clarus victoriis; qui prius in Græcia & Scythiæ regionibus multa contra barbaros prælia exercuit. Itaque multis imperans nationibus, propter avaritiam suam & crudelitatem omnibus erat invisus. Serviebat etiam maleficis artibus, non attendens miser, quod sanctissimus Germanus ejus talia monstra eradicavit a regno, certans usque ad sanguinem pro amplectenda Christianitatis norma; cujus egregia merita testantur hæc miracula, quæ quotidie fiunt ad sepulcrum Regis in civitate Throndempnis. Videbat hæc ille derelictus a Deo; nihilque compunctus, oblationes quoque ac thesauros, qui summa fidelium devotione ad tumulum Fratris sunt collati, ipse Haroldus unca manu corradens, militibus dispersit. &c. Diluere hæc quidem conatus est loco supra citato Torfæus; sed argumentis, ut vocant, fere negativis; tum ita, ut vix usquam alibi magis genuinum se prodat Martini Lutheri discipulum. Nos rem nostram agamus.

[116] Alia ejusdem Thesauri translatio exhibetur Hist. Norveg. part. 3, lib. 6, cap. 12; ubi ab Olavo Quieto seu Pacifico, [Sub Haraldi successore ac filio alia translatio, & annua supplicatio miraculis ornata;] Haraldi jam dicti filio & in regnum successore, dicitur præter cetera pietatis opera Nidarosiæ basilica saxea ædificata, collocataque supra sepulcrum, quo S. Olafus conditus erat; ita ut altare ipsi conditorio superstrueretur. Hanc cathedralem ædem Absolon Petræus appellat, primumque lapidem ab ipso rege stratum memorat. Eo statim scrinium ejus translatum, altarique superimpositum: secuta miraculorum multa series. Anno sequente, cum idem festum recurreret, vespera nimirum pervigilii ejus, magna frequentia populi, cæcus visum recuperavit. Crastino autem, quo dies memoriæ ejus festus celebrabatur, cum scrinium sanctæque reliquiæ pro more templo efferrentur, inque cœmeterio collocarentur, qui longo tempore mutus erat, loquendi facultatem usumque recuperavit. Inde Deo & S. Olafo fluente vena laudes celebratæ. Mulier etiam longum iter e Suecia profecta, annos quatuordecim (codici Flateyensi octodecim) cæca in templum introducta, satis oculata, visu inter sacra Missæ recepto, educta, publica supplicatione Deo facta. Hujus quoque regis tempore accidit, cum per plateas scrinium illud sacrum portaretur, ut insolita gravitate portantibus immobile repente fieret: effracta platea, infantis necati reliquias monstravit, quibus Scrinium incubuit: quibus ablatis, idem, qui antea, portabilis scrinio genius rediit.

[117] [quorum tamen aliqua diu posterius facta narrantur.] Eumdem regem, eamdemque basilicam designat Theodricus Nidrosiensis cap. 29, cum ait: Iste construxit basilicam in honorem Sanctæ Trinitatis in Nidrosiensi metropoli, ubi nunc (aliquanto post medium seculi duodecimi) requiescit corpus beati Olavi martyris; sicut & prius pater ejus Haraldus ecclesiam beatæ Mariæ semper Virginis in eadem civitate construxerat, ut hactenus cernitur. Ceterum miracula, quæ istic anno sequente facta narrantur, præter ultimum, de quo me alibi non memini legere, multo serius accidisse tradunt Acta nostra Mss. cap. 2, num. 12, & Breviarium Nidrosiense apud ipsum Torfæum part. 3, lib. 3, cap. 12, pag. 213: nempe anno, quo beati martyris Olavi basilica novo principatus (id est archiepiscopatus) & pallii vestitur honore; qui est, juxta Undalinum part. 1, lib. 2, cap. 19, pag. 83, annus Christi 1152.

[118] [Magnus rex Sancti corpus incorruptum comperit an. 1098.] Singulare prorsus est, quod apud Camdenum in Britanniæ descriptione legitur pag. 841, ubi vetustum Chronicum regum Manniæ, insulæ Hiberniam inter & Britanniam qua Scotos attingit, sitæ profert; in eo enim ad annum Christi 1098 sic habetur: Eodem anno Magnus, rex Norwegi, filius Olavi, filii Haraldi Harfagre (id est, Pulcricomi) volens explorare incorruptionem S. Olavi regis & martyris, præcepit, ut ejus mausolæum aperiretur. Episcopo autem & clero resistente, ipse rex audacter incessit, & vi regia aperiri scrinium fecit. Cumque & oculis vidisset, & manibus attrectasset incorruptum corpus, subito timor magnus irruit in eum, & cum magna festinatione discessit. Sequente nocte Olavus rex & martyr ei per visum apparuit, dicens: Elige tu, inquam, unum e duobus; vel vitam cum regno infra triginta dies amittere; vel a Norwegia discedere, & eam amplius numquam videre. Expergefactus rex a somno, vocavit ad se principes & majores natu, & exposuit eis visionem. Illi autem conterriti, hoc consilium dederunt ei, ut cum omni festinatione de Norwegia exiret. Ille sine mora coadunari fecit classem centum sexaginta navium, & ad Orcadas insulas transfretat, quas sibi statim subjugavit, & transitum faciens per universas insulas, easque sibi subjiciens, pervenit usque ad Manniam… Videns autem insulam pulcherrimam, placuit in oculis ejus, eamque sibi habitationem elegit. Quæ usque hodie ex ejus nomine nuncupatur. &c. Vides, apertam hic fuisse lipsanothecam sub Magno Nudipede, non Haconis, sed Olavi Pacifici filio; neque adeo primum tempore Joni archiepiscopi, ut supra narrabat Hrockinskinna: nam is anno demum 1152 ex episcopo Stafangrensi primus Nidrosiæ archiepiscopus, teste Undalino supra, creatus est.

[119] [Basilica metropolitana Nidrosiæ elegantissima,] Nescio, quo referri debeant initia basilicæ illius metropolitanæ in eadem urbe Nidrosiensi, quæ tum S. Olavi titulo, tum operis elegantia singulari ad nostra usque tempora, tametsi reliquiæ ejus tantum aliquæ supersint, supra modum ac fidem celebratur. Undalinus enim ejus primordia altius repetit apud Torfæum part. 1, lib. 2, cap. 19, pag. 80, cum eamdem illam vult esse, cujus fundamenta Haraldus Strenuus, Norvegiæ rex & S. Olafi frater, primus in arenoso illo colle, ubi fratris Olafi corpus primum sepultum fuerat, jaci curavit, ejusque postea filius rex Olafus, cognomento Quietus seu Tranquillus, una cum archiepiscopo Eysteno quadantenus perfecit, Christoque dicavit; sanctique Olasi loculum altari imposuit. At errat homo non semel: nam 1. Non aliam sive in illo colle, sive prope illum, ecclesiam condidisse scitur Haraldus, præter illam, quam Deiparæ consecratam diximus. 2. Hujus autem non solum fundamenta jecit, sed eam prorsus absolvit. 3. Alia est hæc ab illa, quam ædificavit ejus filius Olafus; uti testatur Theodricus, qui, supra num. 117, utramque simul exsistentem vidit. 4. Turpis parachronismus est, Undalino præsertim, hoc est Norvego & inter viros patriæ suæ ac sectæ eruditos numerato, cum Olafi Pacifici regnum conjungit cum Eysteni archiepiscopatu, quæ tamen inter se distant annis propemodum octoginta. Recte igitur assertis hisce subdit ibidem Torfæus: Hæc falsa sunt.

[120] At enim an verum videri poterit, quod ipse mox addit: [S. Olavo condita seculo III,] Longe enim post Olafum vixit Eystenus ille, qui basilicam, cujus hodie aliqua pars exstat, ædificavit, destructo illo, quod Haraldus rex excitavit, templo? Haud equidem crediderim: neque enim illo loco condita fuit basilica illa metropolitica, quem occupabat ecclesia Deiparæ Haraldina; sed illo eodem, quo constructa fuerat alia ab Olavo, Haraldi filio; id quod ex ipsis Torfæo & Undalino colligimus: nam hic loco citato, ille part. 3, lib. 3, cap. 11 ex antiquis monumentis docent, magnificæ illius ædis metropolitanæ altiorem aram supra locum, ubi monumentum Regis erat, constitutum fuisse; ibi quoque altare in veteri illa æde (cujus locum occupabat hæc nova) stetisse. Atqui hoc non quadrat veteri ecclesiæ Haraldinæ; sed Olavianæ, juxta ipsum iterum Torfæum supra num. 116: hujus ergo, non illius locum occupavit metropolitana, quam dicimus: adeoque siqua destructa fuit, ut novo ædificio locum daret, Olaviana fuit. Quamquam neque veri admodum simile sit, destructum fuisse funditus opus regium, quod seculo nondum uno stetisset. Forte ea tantum demolitus est Eystenus, quæ novæ formæ, quam volebat inducere, minus apta videbantur. Sic cœptum opus ab Olavo Pacifico dici poterit, quod Eystenus consummaverit. Ut ut est, cum Eysteno fabrica illa vel unice vel præcipue tribuatur, dicere de illa usque in hunc locum distulimus: sedit enim Eystenus ille, quem Theodricus in Historiæ suæ dedicatione appellat, dominum & patrem suum Augustinum Nidrosiensem archiepiscopum, sedit, inquam, juxta Undalinum supra, ab anno Christi 1161 usque ad 1184.

[121] Subsistebat etiamnum illa anno 1550, quo Cosmographiam suam Carolo V Imp. inscribebat Munsterus, [maxima parte deflagravit, postquam a Lutheranis occupata esset,] quandoquidem lib. 4, in Norvegia, de Nidrosia scribens, ita pronuntiat: Exstat hodie ecclesia cathedralis, argumentum veteris felicitatis; cui magnitudine, & labori (laborati, opinor) lapidis artificio par opus non est sub orbe Christiano. Crepido circum altare corrupta fuit incendio, sed reparata anno MDXXX: in quam quidem crepidinem reparandam impensa imputantur ad septem millia aureorum. Atque a tantilla parte æstimatio præstantiæ fiat templi totius. Hoc autem tempore (inquit supra Undalinus, qui scribebat sub finem seculi XVI) maxima ejus pars, excepta tantum sacra cella seu choro, prostrata & diruta jacet, & quidem, ut idem testatur inferius, ictu fulminis, quo bis ante levius contacta, tandem tertio deflagravit, post Munsteri, ut apparet, tempora, diuque adeo postquam a Lutheranis occupata jam esset ac profanata. Partem, quæ superest, ejusdem sectæ antistiti & canonicis viginti quatuor cessisse, tradit Davitius in descriptione Europæ tom. 3, pag. 687. Qui de ejus forma ac materia plusculum desiderat, adeat Undalinum loco assignato; ubi etiam subjicit sequentia:

[122] [& per sacrilegium detestandum expilata;] Et prout cathedralis hæc basilica structuræ elegantia, omnique operis magnificentia eminebat, ita etiam reliquis ornamentis, ceteris præstabat: ditissimum enim habuit sacrarium, libris, calicibus, patellis, vestibus sacerdotalibus, hierothecis, atque aliis ejus generis rebus ac ecclesiæ utensilibus refertissimum… Est & hæc basilica, pro hujus regni facultate, ingentibus reditibus magnisque possessionibus ditissima… Illud vero dolendum … quod sub initium reformatæ religionis (ita sectam suam nuncupat, minister ipse Lutheranus) templis ac monasteriis, quidquid auri, argenti, aliorumque cimeliorum.. ibidem reperiebatur, detrahere minime contenti, ornatas & elegantes structuras.. dejecerunt ac destruxerunt,… sacrasque ædes,… detestabile Christianoque homine indignum latrocinium exercendo, omni ornatu prorsus denudarunt … Hoc modo Otto Stigius pulcherrimam Thrandensis basilicæ bibliothecam.. ibidem in cœmeterio cremari curavit … Eadem tempestate argenteus, quo S. Olafi corpus condebatur, loculus, duabus .. ligneis arcis (quibus includebatur loculus argenteus) omni auro argentoque ac pretiosissimis gemmis (quarum una reliquis præstabat, quam archiepiscopus Eiricus Valkendorp butyri viginti tonnarum dodecadibus emerat..) denudatis, ablatus est; ut & ingens crux argentea, a tribus in pompa viris ante S. Olafi tumbam (ad quam in supplicatione circumferendam sexaginta bajulos requiri, superius dixerat) portari solita,… cum reliquis hujus basilicæ cimeliis aureis pariter ac argenteis, exedræ & triclinio exempta;… quorum haud exiguam partem ingens quoddam navigium in Daniam transvecturum, ante Agdanesiam undis absorptum, numquam postea comparuit: cum paulo ante bona ejusdem pecuniæ portio, magna nave in Daniam transportanda, Batavis piratis in prædam cessisset; quod contigit anno Christi MDXLI.

[123] Hic hæresi cognatus furor; hæc latrocinia; hoc, ipsismet cum pudore fatentibus, [corpore tamen Sancti honeste utcumque servato;] sceleratissimæ direptionis emolumentum fuit. Vellem tamen, ut idem auctor, cum talia dissimulare ausus non est, etiam addidisset, quid gregales ejus sacrilegi, loculum sacrum auferentes, de incluso Sancti corpore statuerint. Videntur id certe illæsum utcumque asservasse, ligneis forsan, quas ornamentis spoliaverant, arcis illis binis inclusum, donec, ut idem inferius narrat, bellorum tempestate inter Danos (quorum erat Norvegia) Suecosque sæviente, hi, cum Thrandiam armis obtinuissent (anno juxta Calvisium Christi 1564,) hoc idem corpus in sepulcreto quodam humo mandari curarunt; quod Friderico Daniæ rege exercitum huc mittente, pulsisque hostibus, & Thrandia (paucis postquam capta fuisset mensibus) recuperata, e nostratibus (Danis aut Norvegis) quibusdam locum indicantibus, effossum est, & summo cum honore & magnificentia in cathedrali basilica in cenotaphio reconditum; cujus exequias universi hic ecclesiastici ordinis viri, nobiles, cum militum tribunis, copiis omnibus & omni reliqua turba, quanta pro hujus oppidi (jam pridem a veteri amplitudine statuque dejecti) facultate fieri poterat, reverentia cohonestantes, prosequebantur. Nimirum hoc regiæ dignitati datum; non sanctitati.

[124] Sed enim incommoda novatoribus accidebat corporis Regis Romano-catholici nota vulgo & jactata passim ab orthodoxis incorruptio; [& quidem incorrupto;] argumentum utique veræ ejus religionis ac sanctimoniæ præter alia luculentum. Multi, quos allocutum se dicit Undalinus, siccum illud jam quidem, sed integrum tamen inspexerant; atque inter alios, qui forte Catholici erant, Jonam quemdam, Agdarum nomophylacem, & anno 1575, ætatis autem 63, vita functum, qui orthodoxus olim fuerat & ecclesiæ Thrandensis diaconus, at postea ad Lutheranos defecerat, apud quos integerrimæ vitæ laudem adeptus est. Retulit is Undalino, se vidisse aridum & siccum illud corpus,.. idque grandi & procera fuisse statura, omni ex parte integrum, rubra barba, nasoque parum concidente & ariditate constricto, in quo letalia ejus vulnera visebantur, ligni instar durum & siccum… Nihil vero impedire statuit, quo minus id verum ejus corpus haberi possit. Nihilominus cum miraretur, quod supra quingentos & quinquaginta annos … omnino corruptum & vermibus consumptum non esset, conclusit, aut a Pontificiis balsamo conditum (cujus tamen nullam notam, nec humoris vestigium exhibuit) aut miraculose conservatum. Vides, ne illum quidem, qui veram religionem ejurare potuerat, hujus tamen prodigii evidentiam, tametsi vellet maxime, ex animo prorsus eradere potuisse? Nam balsamo conditum fuisse qui poterat credere, si nullam balsami notam, nec ullum humoris vestigium curiose inspicienti corpus exhibebat?

[125] Idem tamen, si Undalino credimus hæretico, tandem sibi persuasit, monachos falsa venditantes, in primi putridi Regis corporis locum aliud balsamo conditum & siccatum clanculum substituisse; [quale fuit, cum anno tandem 1568 terra est obrutum.] talique deinceps modo putrescenti recens semper substituendo, vulgati miraculi speciem conservatam ostentasse. At hoc ne ipse quidem Undalinus suadere sibi potuit: subdit enim: Quod tamen si factum esset, famam numquam vulgasse, res mira videri possit. Vah miseros! Ut se torquent, cum veritati fidem nec dare volunt, nec possunt, obstrepente conscientia, denegare! Quid vero malignius, quid fingi stultius potest, quam quod sibi Jonas ille persuaserit? Monachi aliud corpus substituerunt. Atqui in monachorum potestate numquam fuit S. Olavi sepulcrum; soli primum episcopi, tum reges, deinde rursus episcopi loculi clavim servarunt. Aliud corpus substituerunt. Quando, obsecro? Ante Magni Boni & Haraldi Sirenui tempora; an post illa? Si primum; cur fraudem non deprehendit vel Sancti filius vel frater? Si secundum: ergo fateris, idem corpus absque ulla fraude per annos 35 incorruptum fuisse ac vegetum. Quid ni ergo etiam diutius? Aliud substituerunt. O stolidos igitur Danos illos Norvegosque Lutheranos, qui corpus illud, quod nescirent latronis esset aut mendici, an Regis, tanta reverentia (supra num. 123) prosecuti sunt! Sed quid hisce næniis sigillatim confutandis immoremur, quas ne ipsi quidem heterodoxi aut sibi satis aut gregalibus probari posse censuerunt? Quid ergo? Miraculum fassi tandem sunt? Noluerunt. Negarunt ergo? Non poterant. Quid igitur? Obturarunt. Nam, teste ibidem Undalino, Anno MDLXVIII Georgius Lycke, eques auratus, regio jussu huc (Nidrosiam) profectus, S. Olafi bustum humo impleri jussit. Non potui, cum hoc legerem, non illius meminisse, quod habet S. Joannes cap. 12: Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent; quia multi propter eum abibant ex Judæis, & credebant in Jesum. Hactenus de corpore.

[126] [Reliquiæ ejus aliæ.] Sunt alibi tamen & aliæ ejusdem Sancti reliquiæ majori in honore servatæ: nam, teste Benzelio in annotationibus ad Vastovii Vitem Aquiloniam pag. 23, Cassidem & calcaria Olavi, Nidrosiensis olim ecclesiæ anathemata, Ericus XIV, rex Suethiæ, urbe occupata anno MDLXIV, Stockholmiam attulit; illicque in sacello ecclesiæ primariæ B. Nicolao dedicatæ hodieque asservantur. Parisiis quoque ad S. Victoris, sacellum est S. Olavi, ubi Martyris hujus indusium in veneratione habetur; ut ad diem XXIX Julii notatur in Kalendario, quod spirituale vocant, Parisino anni 1697 & sequentium. Rotomagum insuper devenisse exuviarum ejus aliquid, ait Franciscus Pommerayus in Historia archiepiscoporum Rotomagensium, ubi de Roberto I, cap. 2, num. 8, pag. 245; quamquam nec asserti testem, nec translationis tempus aut modum, nec reliquiæ ipsæ quales sint, vel unde decerptæ, significet. Fuerunt aliæ præterea quædam apud Nidrosienses olim in ecclesia cathedrali; ut Sancti bipennis & vexillum, de quibus agit Theodricus cap. 24; item hasta, de qua Torfæus part. 4, lib. 4, cap. 26, quæ quo nunc evaserint, nescimus.

[127] [Cur huic commentario subjiciamus Actorum epitomen Ms.] Atque hæc sunt, quæ ad S. Olavi historiam illustrandam conferre maxime judicavimus; quæ si quibusdam longiora videbuntur, aut minoris in rebus quibusdam fidei, quod ex monumentis quidem Catholicis, sed Catholico fere hactenus orbi ignotis, & quidem per interpretem heterodoxum, promanaverint, iis gratum, opinor, accidet, si Actorum qualemcumque epitomen Ms. ex Catholico cœnobii Bodecensis archivo promissam repræsentaverimus; & eo quidem gratius, quod ex hoc præsertim fonte derivata videntur compendia, quæ in antiquis Breviariis, & Aquilonia Vite recitantur. Huic tamen, quia miracula non admodum multa continet, cum Adami Bremensis lib. 3, cap. 19, aliorumque passim testimonio plurima fuerint ac pene quotidiana, appendicem subjiciemus nonnullorum, quæ alibi consignata occurrere.

ACTA BREVIA
Auctore anonymo, ex Passionali pergameno Ms. cœnobii Bodecensis.

Olavus Rex Martyr, in Norvegia (S.)

BHL Number: 6322, 6323, 6324


EX MS.

CAPUT I.
Sancti conversio; labores ejus apostolici non minus quam regii; martyrium.

[Prædicatur Norvegis Euangelium:] Regnante illustrissimo rege Olavo apud Norwegiam, quæ est terra prægrandis, versus Aquilonem locata, a meridie Daciam habens, eamdem ingressi sunt terram pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona. Hactenus sacrilegis idolorum mancipatæ ritibus & superstitiosis erroribus delusæ nationes illæ, veri Dei fidem & cultum audierant quidem a, sed multi suscipere contempserant: sicut enim loca Aquiloni proxima inhabitabant, ita familiarius eas possederat, & tenaciori glacie infidelitatis astrinxerat Aquilo ille, a quo panditur omne malum super universam faciem terræ, & a cujus facie ollam succensam vidit Jeremias, & qui in Isaia jactanter profert: Super astra cæli exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti; in lateribus Aquilonis. Ceterum magnus Dominus & laudabilis nimis, qui de lateribus Aquilonis ædificavit civitatem suam, austri placido flamine Aquilonis dissipavit duritiam, & gentium efferarum obstinatos ac feroces animos calore fidei tandem emollivit. Audierunt auditum a Domino, & legatos ad illas gentes misit præcones verbi sui, qui veritatem, quæ est in Christo Jesu, partibus illis prædicarent, culturam everterent idolorum, credentibus vitam indeficientem & gaudia æterna promitterent, incredulos & rebelles futuri judicii & perennis supplicii metu deterrerent.

[2] Huic tunc, ut diximus, provinciæ præerat rex Olavus; [& baptizatur Rotomagi S. Olavus,] qui licet gentilis b, natura tamen benignus erat, & ad honesta quæque sequenda quadam mentis ingenuitate promptissimus. Hic, euangelicæ veritatis sinceritate in Anglia comperta, fidem toto admisit pectore, & ad Baptismi gratiam in urbe Rothomagi devota animi alacritate convolavit. Purificatus igitur lavacro salutari, repente mutatus est in alium virum; & juxta quod Apostolus ait, consepultus Christo post Baptismum in mortem, oblitus quæ retro sunt, in anteriora se extendens, in novitate vitæ, susceptæ religionis perfectissimus observator, ambulabat. Sordebat ei omnis, vana delectatio, & terreni regni gloria præ dulcedine cælesti vilescebat: in regali fastigio constitutus, spiritu pauper erat; & terrenis negotiis implicatus, nihilominus meditabatur cælestia: quidquid divina lex prohibet, vehementer abhorrebat; quidquid præcipit, ardentissimo complectebatur affectu.

[3] Nec propria salute contentus, populos, quibus, divina dispensante providentia, præstitutus erat, [rex idem & apostolus subditorum,] ad fidem vigilanti convertere nitebatur instantia; & novo rerum ordine rex, apostoli vice fungens, ipse dux verbi, Christi gratiam passim omnibus prædicabat; nonnullos etiam prædicationis gratia, quæ diffusa erat in labiis ejus, a nefandis dæmonum cultibus ad agnitionem & reverentiam sui Creatoris reduxit; nonnullos ad seculi contemptum & amorem supernæ patriæ mirabilis ejus devotio & vita continentissima medullitus inflammavit. Cujus enim obstinationem, cujus duritiam insignissimi Regis sermo dulcis & sapientia plenus spirituali non frangeret? Cujus torporem vel desidiam conversatio singularis illius non excitaret?

[4] Verumtamen in medio nationis pravæ & perversæ positus, [etiam ejus pietati adversantium,] licet multos converteret; quam plurimos tamen habebat adversarios fortes & potentes; in quibus majorem locum sibi vendicabat voluntas, quam pietas vel ratio; animi præceps impetus, quam amor veritatis. Hi nobilissimi Christi Martyris prædicationi & operibus sanctis, totis nisibus obviabant, & vias Domini rectas evertere conabantur. Justus autem, ut leo confidens, absque terrore erat; & juxta exemplum beati Job, non expavescebat ad multitudinem nimiam, nec despectio propinquorum terrebat eum, nec adversantium minis vel insidiis averti poterat a prædicationis constantia.

[5] Jesu bone! Quantos labores, quantas persecutiones sustinuit, antequam populum incredulum, & sibi contradicentem a sua posset perversitate deflectere? Datum siquidem erat illi, [ethnicos plurimos convertens,] non solum ut Christum crederet, sed etiam ut pro illo pateretur; nec solum pati, nec solum temporalis regni diadema pro Christo paratus erat deponere; sed etiam martyrii per coronam ad perennium gloriam gaudiorum pertingere enixius desiderabat. O quam devotæ charitatis flagrantia; quantus fidei servor excellentissimi Christi Martyris pectus accenderat! Qui in medio gentium indomitarum constitutus (quibus, juxta Salomonem, confidentibus in stultitia sua minus erat tutum occurrere quam ursæ sævienti raptis catulis) non cessabat tamen salutare fidei verbum, quod abhorrebant, publice & privatim quantiscumque posset ingerere. Plurimum profecit in brevi, & innumerabilem Domino multitudinem acquisivit: confluebant ad Baptisma certatim populi, & numerus credentium augebatur indies: effringebantur statuæ; succidebantur luci; evertebantur delubra; ordinabantur sacerdotes, & fabricabantur ecclesiæ; offerebant donaria populi cum devotione & alacritate; erubescebant idolorum cultores; confundebantur qui confidebant in sculptili, & in multis illius regionis partibus, infidelium depressa multitudine, mutire non audens omnis iniquitas, oppilabat os suum.

[6] [& leges condens vere Christianas.] Exultabat Rex plus quam credi potest, laborum suorum gratissimos fructus jam in præsenti percipiens: non cessabat autem indefessus Euangelii prædicator nunc obstinatos convincere, nunc instruere rudes, nunc in fide teneros confirmare: nihil regii fastus, nihil tyrannidis in suos exercebat subditos; imo omnibus exempla præbebat magnæ humilitatis & mansuetudinis. In futurum etiam provinciis, quibus præerat, providens, ne nobiliores quique & potentiores per potentiam humiliores opprimerent, leges divinas & humanas multa plenas sapientia & mira compositas discretione scripsit & promulgavit; in quibus suum cuique conditioni jus assignavit. In illis etiam, quantum liceret prælatis in subjectos, & quantam subjecti reverentiam exhiberent erga prælatos, certis limitibus discrevit. Ibi modestissimus & æquissimus arbiter sapienter considerans, plerumque reges potestate sibi concessa superbe abuti in subditos, legum rigore regalem coërcuit & refrænavit licentiam. In illis legibus claret, quam devotus erga Deum, quam benignus erga proximum Rex gloriosus extiterit.

[7] [Tandem ab adversariis in Russiam fugere cogitur;] Explicari verbis non potest, quanta beneficia populis illis Rex sæpe nominatus contulerit; quantum profuit, dum præfuit, & in promulgatione legum, & in sustentatione pauperum, & assiduitate prædicationis, & exemplo suæ sanctissimæ conversationis c. Sed e converso perpessus est ab eis tribulationes multas & malas; donec illorum multitudini resistere non valens; secessit in Rusciam, opportunum ratus cedere tempori, donec voluntati suæ ac proposito tempus idoneum Dominus conferre dignaretur. Nemini veniat in mentem, fortissimum & constantissimum Christi Athletam, ut est infirmitatis humanæ, cessisse perterritum metu passionis, qui sæpenumero passioni se sponte objecerat, sicut rei exitus & illustre martyrium ipsius declaravit; utilitati aliorum, opportuniori se reservavit tempori, quando fructus uberiores exhibere Domino, & talentum sibi commissum multiplici resignare posset cum usura.

[8] Clarissimus igitur Christi Martyr ingressus Rusciam, & a Jarzellano * ejusdem provinciæ rege magnifico gloriose susceptus, [unde rediens ad martyrium viam sternit,] & in honore amplissimo, quamdiu ibi morari voluit, habitus est. Ibi non parvo tempore demoratus, honestæ vitæ formam, & suæ religionis, caritatis, benignitatis & patientiæ celebre monumentum incolis reliquit. Denique decoctus igne persecutionis & exilii, acceptabilis inventus & idoneus, qui majora certamina posset sustinere, divino inspiratus instinctu per Sueciæ fines ad propria remeavit. Ibi collata sibi a Domino abundantiore gratia, a multis cum magno susceptus desiderio, gratiosus & optabilis bonis, verendus atque terribilis apparuit sanæ doctrinæ adversariis. Indutus igitur lorica fidei, & accinctus gladio spiritus, quod est verbum Dei, per infamiam & bonam famam, per gloriam & ignobilitatem, per arma justitiæ a dextris, & a sinistris orator egregius fidei verbum constanter ubique in via disseminabant; paratus pro Christo pati quaslibet persecutiones, objiciebat se sponte periculis, martyrium, si Deo placuisset, suscipere non recusans.

[9] Et quoniam dignus est operarius mercede sua, tandem Domino placuit Agonistam suum de carcere carnis educere, [cujus palmam a subditis seditiosis] ut plenissimam & superabundantem laborum suorum reciperet mercedem, & Regem rex videret in decore suo. Erat quædam pars illius terræ, in qua modo sanctissimum corpus ejus requiescit, cujus incolæ d, indurati & pertinaces in malitia sua, veritatis, & ideo Regis, hostes erant inexorabiles: in hanc venit provinciam Christi Martyr, forte Dei gratiam populiis incredulis prædicaturus: quo comperto, veritatis hostes convocaverunt consilium iniquitatis; convenerunt in unum adversus Dominum & adversus Christum ejus: erat namque ejus salutifera prædicatio ipsis & eorum operibus valde contraria. Unde quidam ex eis, cuidam * Kanuti, ejus adversarii, muneribus corrupti; quidam vero solius malitiæ instinctu, sed & novam religionem, paternis scilicet legibus contrariam, suscipere recusantes, ordinato exercitu in loco, qui nunc Sticlastadt appellatur, ignorantem & a sua gente aliquantulum distantem, bello excipiunt: sed illustrissimus Martyr, qui totus suspensus in cælestia, per martyrii coronam illuc pervenire intimis desiderabat præcordiis, a facie multitudinis non timuit: imminet illi bellum quod amator pacis suscepit, pro justitia & æquitate pugnaturus. Exercitu itaque, quantum in brevi potuit, congregato, obviat inimicis.

[10] Porro Dominus, qui Martyri suo mercedem, pro quo tot agones pertulerat, [statim obtinuit, invitatus ante a Christo.] reddere, & gloriam suam, quam diutius & avidius sitierat, jam revelare decreverat, ut gloriosius eum coronaret, iniquorum jaculis gloriosum Martyrem occumbere permisit. Occubuit autem quarto Kalendas Augusti, feria quarta, millesimo & vicesimo octavo anno e ab Incarnatione Domini, pro fidei defensione ab inimicis fidei crudeliter interemptus, feliciter de castris ad æterna Regis palatia, de bello migrans ad pacem, quæ exsuperat omnem sensum, ad laudem & gloriam Christi. Amen. Nocte igitur præcedente diem, qua Martyr inclytus passus est, apparuit illi Dominus Jesus, verbis consolatoriis illum demulcens: Accede, inquit, ad me, Dilecte mi, ut laborum tuorum fructus dulcissimos carpas, in sempiterna lætitia nostro fruens consortio. Qua visione admodum confortatus, passioni se lætus obtulit, jam divinitus sperans scalam, quam in somnis nuper ad cælos erectam viderat f, per quam ad dulcedinem, quam gustaverat, feliciter erat ascensurus.

ANNOTATA.

a Nempe sub Olavo Tryggonis filio, Norvegiæ rege; cujus maximas laudes ex eo petunt Norvegi, quod religionem ipsis Christianam annuntiari curaverit. Vide ejus elogium & vindicias, adversus Adamum Bremensem, Saxonem Grammaticum aliosque, apud Torfæum Hist. Norveg. part. 2, lib. 10, cap. 51.

b Gentilis non erat amplius, cum regnum obtinuit; sed tamen paulo ante fuerat.

c Hinc de illo Saxo Grammaticus lib. 10, Ab eodem quoque, inquit, pauperibus protectio, pupillis tutela, sacerdotali ordini veneratio, detrimentorum violentia lacessitis subsidia præbebantur. Præterea ex gremio ejus, veluti quodam munificentiæ fonte, complura alia virtutum spectacula manaverunt. Hæc hactenus; quia publica cultu consecrata pietas privatæ laudis egena non est.

d Thrandenses designat auctor.

e Imo anno 1030, ut § 9, num. 101 dictum.

f De visione scalæ dixi ibidem, num. 97.

* lege Jarislavo

* f. cujusdam

CAPUT II.
Miracula mortem ejus consecuta.

[Cæco visus, elinguibus loquela reddita:] Evoluto itaque passionis illius tempore, cum corpus ejus regales lavissent ministri, projecta est ante ostium aqua, mixta sanguine, qui de vulneribus Beatissimi fluxerat. Transiens itaque ante ostium quidam cæcus, casu prolapsus est in locum, qui adhuc aqua infecta sanguine madebat; cumque digitos madefactos eadem aqua ad oculos suos reduxisset, illico, detersa caligine, lumen pristinum recepit. Qui certius explorans miraculum, se per beati martyris Olavi meritum visum recepisse, cognoscit. Unde cum ipso omnes audientes miraculum, divinam pietatem & Martyris meritum dignis extulere præconiis a.

Pueri cujusdam, falso impetiti crimine (ut sæpe fert justus crimen impii) lingua abscissa est. Hic fama miraculorum, quæ per sancti Olavi merita fieri frequenter audierat, excitatus, ad memoriam Martyris venit; Sanctum multis efflagitat lacrymis, altis exorat gemitibus, ut loquendi officium, quod injuste perdiderat, suo restituat interventu. Factumque est, ut qui ad sepulchrum Sancti mœrens & elinguis venerat, ad sua cum gaudio libere loquens remeaverit b.

Alter quidam a Slavis captus, abscissa lingua, forte elapsus est. Hic ad memoriam Martyris veniens, & ut linguæ suæ pristina redderetur sanitas, cum intima cordis contritione postulans, usum loquendi, quem amiserat, recepit, seque in ecclesia eadem perenni obsequio Martyris mancipavit.

[12] [contracta, cæci, mutus, debiles sancti:] Mulier quædam adeo deformiter contracta, ut pedes ejus clunibus adhærerent, ad sepulchrum Martyris allata est; ubi cum in lacrymis & obsecratione jugi perseverasset diutius, integræ sospitati reddita, extensis nervis, erectis tibiis, confortatis pedibus, & singulis membris officio suo & formæ redditis, hilaris & gaudens ad propria repedavit. Anno igitur, quo beati martyris Olavi basilica novo principatus & pallii vestitur honore c, inter crebras populorum confluentias adsunt quidam tres debiles ex longinquo, varia corporum ægritudine laborantes; qui pariter ad ecclesiam beati Martyris venientes, ipsius obtentu sperabant, se ea die gratiam sospitatis potissimum impetrare; qua idem Martyr carnis jura pro Christo solvens, gaudium suscepit æternaliter permansurum: erat namque inter eos quidam cæcus, qui in ipsa Martyris vigilia visionis lætitia meruit consolari. Die vero sequenti, cum processionis officia solemniter agerentur, & in cimiterio feretrum more solito deponeretur, mutus quidam locutionis gratiam recepit, ejusque detenta lingua, officia d in laudem Salvatoris gaudens laxavit.

Mulier etiam quædam, a Suevorum e finibus longe profecta, ad limina sancti Martyris orationum causa decrevit proficisci; quæ licet in itinere tam cæcitatis, quam laboris pateretur incommoda, fide tamen robusta & spe confortata, iter complevit aggressum: quæ cum natalis illius die gloriosam ingrederetur basilicam, & sacrosancta Missarum celebrarentur officia, visionis optatæ lætitiam, quam ab annis tredecim f amiserat, meruit recipere.

[13] Varingus g quidam in Ruscia servum emerat, bonæ indolis juvenem, [item mutus.] sed mutum; qui dum nihil de seipso profiteri posset, cujus gentis esset ignorabatur: ars tamen, qua erat instructus, inter Varingos eum conversatum fuisse prodebat: nam arma, quibus illi soli utuntur, fabricare noverat. Hic cum ex venditione dominia diversa probasset, ad mercatorem quemdam postmodum devenit, qui ei pietatis intuitu jugum laxavit servile. Hic optata libertate potitus, in civitatem devenit, quæ Holingard h appellatur, & in domum cujusdam religiosæ matronæ hospitalitatis gratia susceptus, per dies aliquos mansit. Mulier autem in beati martyris Olavi honore existens sedula, ad singulas horas in ejus ecclesia orationibus incumbebat. Nocturni igitur temporis hora visus est a se videri beatus martyr Olavus, præcipiens sibi, ut præfatum secum puerum ad ecclesiam deducat: quod statim ad matutinales horas properans exequitur. Cumque in ecclesiam venirent, puer haud diu moratus, sopore resolvitur; & qui mulieri prius apparens, curandum ad ecclesiam adduci præcepit, vultu & habitu probatur postmodum, divina favente gratia, curationem puero apparens contulisse.

[14] Erat in Hybernia quidam dux, Guthorinus i nomine, [Victoria insignis] natione Noricus, scilicet beati Olavi nepos, vir genere præclarus, & armis potens. Hic cum rege Bibliniæ k Margado fœderatus, & quadam familiari societate convinctus erat. Contigit autem, ut ambo pariter in expeditione cum numerosa classe profecti, inde multis opibus locupletati reverterentur. Quodam die, dum spolia inter se divisuri convenissent, videns Rex prædam innumerabilem, amore cupiditatis cæcatus est: proponit duci, ut eligat unum e duobus quod velit; Aut, inquit, omnia cum navibus relinques spolia, aut a me bellum tibi illatum sustinebis. Inter has positus dux Guthorinus angustias, quid eligat, nesciebat: relinquere prædam cum navibus turpe sibi & indecorum nimis videbatur, bellum suscipere periculosum admodum erat: erat enim inter exercitus grandis distantia: rex enim quindecim naves habuisse dicitur; dux vero tantum quinque.

[15] Dux itaque anxius Guthorinus biduanas petiit inducias; si forte tyrannum a nequitia excogitata posset deflectere: [obtenta, invocato Sancto.] nam eodem die erat vigilia beati Olavi regis & martyris. Postquam vero animum barbari nullis potuit precibus emollire, elegit honeste mori, quam cum dedecore tanto & infamia sui generis, spolia sua tyranno cum navibus relinquere: sed, quia humanum deerat, divinum implorat auxilium, & beatum Olavum, ut sibi succurrat, deprecatur, promisitque, se in ecclesia Martyris crucem facturum argenteam, si se de manu regis perfidi liberaret. Quid multa? Ordinato exercitu, inimicis occurrit agminibus, & fortissime dimicans, ope Christi & gloriosi Martyris interventu totam barbarorum multitudinem prostravit. Inopinata autem potitus victoria, cum lætitia ac multis spoliis reversus, crucem fecit argenteam miræ magnitudinis, longe humani corporis molem excedentem l, & posuit eam in ecclesia beati Martyris ad corpus ejus, in divini triumphi & inopinatæ victoriæ, quam per merita ejus obtinuerat, monumentum.

[16] [Festum ejus violans duplici miraculo punitur.] Erat in Dacia præpositus m quidam, vir odibilis & pravus, &, ut de iniquo legitur judice, Deum nec homines reverens; hic ancillam habebat natam in provincia beati martyris Olavi n; & hæc erat erga venerationem Sancti devotissima. Præpositus autem ille, ut erat homo perversus & nequam & qui laudes bonorum ingenti depravaret studio, non credebat his, quæ de Martyre dicebantur; sed quidquid de miraculis ejus & gloria communis divulgabat assertio rumore, fictitium & ridiculum æstimabat. Contigit autem, ut passionis ejusdem Regis & Martyris annua reverteretur solemnitas, quam cum magna veneratione regionis illius homines celebrant. Vir ergo pessimus ad ostendendam malitiam suam inveniens tempus idoneum, pravitatem, quam pridem in corde tractaverat, in opere demonstravit: non solum enim noluit exhibere reverentiam Sancti natalitio; sed etiam ad contemptum illius, præfatæ mulieri, quam erga venerationem Martyris ceteris devotiorem compererat, præcipit, ut in ipso festivitatis die panes deferat, ad coquendum o. Illa, quia perversitatem hominis noverat, & se tormentis sciebat affligendam gravissimis, nisi obsecundaret illius scelerati imperio, licet invita, sacrilegis mandatis obtemperat; panes defert ad clibanum: læsa vehementer, crebris gemitibus Sanctum interpellans, testatur quoque, & juramento confirmat, se numquam deinceps delaturam honorem Martyri, nisi certis declararet indiciis in tanta necessitate virtutem suam. O recens, & ante tempus illud inauditum miraculum! Uno eodemque momento & homo nequissimus percutitur cæcitate p, & panes in clibano positi convertuntur in lapides. Adhuc ex illis lapidibus unus in miraculi testimonium & memoriam in beati basilica reservatur Martyris. Amen.

ANNOTATA.

a Hoc miraculum fere eodem modo describitur in Breviario Sleswicensi Lect. 4; at in Vita Ultrajectina variant quædam adjuncta; sicut & supra § 10, num. 104.

b Hoc & sequentia duo miraculo iisdem verbis, sed paulo corruptius, leguntur in antiquo Breviario Nidrosiensi apud Torsæum part. 3, lib. 3, cap. 12

c De tempore horum trium proxime sequentium miraculorum adi Commentarium § 11, num. 116 & seq.

d Breviarium Nidrosiense habet: Et diu detentæ linguæ officium in laudem &c.

e A Suevorum finibus. Ita etiam Breviarium Nidrosiense. Superius tamen § 11, num. 116 dicebatur e Suecia profecta. Et sane cum Suecia multo minus distet Nidrosia, quam Suevia; mulier vero hæc longe profecta dicatur; Suevicam fuisse, non omnino incredibile est.

f Tredecim habet etiam Breviarium Nidros.; loco tamen supra citato legitur quatuordecim & octodecim.

g De Waringis, seu Varingis agit Cangius in Glossario; sed multo fusius in Observationibus ad Historiam Constantinopolitanam Ville-Harduini num. 89; docetque, hoc nomine vocatos fuisse Anglo-Danos, qui ex Anglia a Normannis expulsi, Byzantinorum imperatori se mancipaverint. Horum ducem fuisse Haraldum, Sancti fratrem, sub Michaële Paphlagone, tradit Torfæus part. 3, lib. 4, cap. 10. Sed quid illi ad Russos? An ad eos etiam confugisse illorum aliqui dicentur? Fallor, nisi hoc loco Varingi appellentur exteri apud Russos Waregi illi, qui principes suos, a Russis ad imperium anno circiter Christi 862 electos, secuti, ibi deinceps remansere. Erat vero Wagria (unde & Vagri & Waregi & forte etiam Varingi dicti) famosissima quondam Wandalorum civitas & provincia, Lubecæ & ducatui Holsatiæ finitima, inquit Baro Herbersteinius in rerum Moscoviticarum Commentariis, quos hic, si lubet, consule sub initia usque ad pag. 5.

h Holingard, rectius in Breviario Nidros., ubi hoc prodigium totidem verbis recitatur, legimus Holmgarder; quam cum juxta monumenta Islandica, in quibus sæpe recurrit, dicatur fuisse Russorum regia, suspicor, ab aliis Novogardiam appellari apud lacum Ilmen; quandoquidem hæc totius olim Russiæ potentissima fuit. Certe Holingardiam apud geographos nusquam reperimus.

i Guttormus legitur in Brev. Nidros., quod narrat hoc etiam miraculum; Torfæus vero Hist. Norveg. part. 3, lib. 5, cap. 4, ubi idem refert ad annum circiter Christi 1052, Guttormum appellat; aitque fuisse Haraldi Strenui ex sorore Gunnhilde nepotem, adeoque nepotem etiam S. Olavi, cujus eadem Gunnhildis soror erat uterina.

k Imo Dubliniæ, seu provinciæ illius, cujus caput erat Dublinum, urbs Hiberniæ celeberrima. Adi Torfæum loco citato: nam inde eos ambos in Britanniam navigasse ad spolia conquirenda tradit.

l Crux illa ad septem ulnas assurgebat; & in ecclesia metropolitana Nidrosiæ deinde servata fuit; ut vide apud eumdem ibidem Torfæum.

m Hoc miraculum est etiam in Breviario Sleswic., ubi etiam legitur præpositus; sed in Ms. Ultrajectino dicitur fuisse miles quidam; & quidem (ut ineptam videas interpolationem) in Dacia in villa, in qua corpus S. Olavi est sepultum.

n Provinciam B. Olavi appellat, opinor, Thrandiam; ubi erant ejus reliquiæ longe lateque celebres miraculis; nisi mavis intelligi totam Norvegiam.

o Apparet ergo, id in Dacia seu Dania licitum non fuisse illo die, adeoque diem illum etiam ibi, ut festum, quod aiunt, in populo institutum fuisse; ut in Commentario observavimus.

p In sola Vita Ms. Ultrajectensi dicitur impius ille conversus, post duplex hoc miraculum, ad Sancti sepulcrum accessisse, ac promisisse ei perpetuo servire, & vigiliam ejus in pane & aqua jejunare; statimque visum recepisse.

APPENDIX
MIRACULORUM S. OLAVI REGIS AC MARTYRIS.
Ex variis monumentis.

Olavus Rex Martyr, in Norvegia (S.)

EX VARIIS.

[Sacerdos crudeliter mutilatus,] Præter miracula tum ex Vita Ms. Bodecensi modo, tum aliunde in Commentario prævio recensita, nonnulla commemorantur alia; quæ, ne quid neglectum videri possit etiam in hac parte, subjungimus. In Breviario Nidrosiensi, apud Torfæum citatum descripto, inter ea, quæ cum Ms. Bodecensi habet communia, hæc insuper admiscentur: Erant duo viri fratres; & hi genere præclari, abundantes in seculo obtinuerunt divitias. Illis erat soror, secundum carnis superficiem pulcra; sed, ut rei probavit exitus, ad pravorum detrectationes minus circumspecta. Hæc cum quodam sacerdote Anglico, qui in domo fratrum ejusdem mulieris manebat, devotam habens familiaritatem, honesto zelo multa ei contulerat beneficia. Accidit autem, ut de muliere illa sinistra suspicio oriretur. Sed, quia sermo malus mentem audientium faciliter solet inficere, propter assidua colloquia insonti sacerdoti culpa indicitur. Fratres autem ejus ad magnam familiaritatem, qua sacerdoti conjuncta fuerat, quasi do re certi, supra modum indignati sunt; & furore nimio succensi, dolorem suum dissimulando suppresserunt. Quadam vero die sacerdotem, nihil mali suspicantem, evocant; & assumpto quodam cliente suo, iniquitatis, quam conceperant, conscio, quasi cujusdam rei gerendæ [causa] secum abducunt: cumque remote & longe a domo sua in loca secretiora devenissent, arripientes presbyterum, nihil tale formidantem, frangunt ei tibias, abscindunt linguam a capite, oculos eruunt; denique, cum ille dolore anxius, linguæ residuum movens, balbutire videtur, invadentes eum, partem linguæ, quam reliquerant, forcipibus extrahentes, iterum abscindunt, & eodem semivivo relicto, in domo cujusdam pauperculæ mulieris ab ipsa susceptus defertur.

[2] [subito sanatur a S. Olavo apparente.] Porro ille tantam expertus crudelitatem hominum, de divina clementia non diffidit: ore tacens, devoto corde efficacius loquitur, quo infirmior, eo fortior & potens, ad gloriosum martyrem Olavum, de cujus meritis tam magna audierat, totis conversus præcordiis, illum sibi in tanta necessitate non deesse. Quo miserior, eo miserabilior, quo magis anxius, eo obnixius eum deposcit. Sic in oratione & gemitu & contritione cordis persistens, opem Martyris implorare non cessat; miser miseratione dignus. Postero tandem die soporis quiete resolvitur; &, ecce, apparuit ei sanctus Martyr, dicens, se esse Olavum, quem tam devote & obnixe invocaverat: deinde oculos ejus & tibias, & quæque loca saucia blanda manu pertractans, tandem ut ad linguam ejus manum suam misit, radices tanto extraxit conamine, ut nimio dolore coactus, clamorem maximum sacerdos emitteret. Illico post salutarem tactum Martyris tam graviter læso tanta divinæ pietatis ubertas affuit, ut nihil omnino passus videretur: lingua reddita, tibiæ sanatæ, oculi restituti, & loca, siquæ fuerant vulnerata vel læsa, integerrimam recepere sospitatem. In argumentum tamen, quod oculi fuerint eruti, remansit in palpebris cicatrix candida. Legitur hoc idem miraculum in Vita Ms. Ultrajectensi, sed aliis verbis, diciturque accidisse in Dacia; tum S. Olavus non tantum tetigisse presbyteri vulnera, sed unguento etiam, quod in pyxide afferebat, unxisse, addita singulis unctionibus precatione congrua; Dominus meus Jesus, qui claudis gressum præbuit, te sanet. In nomine ejus tibi dico, surge, & ambula &c.

[3] In civitate quadam Russiæ, quæ Holmgarder appellatur, [Incendium imagine Sancti restinctum in Russia: cæca sanata.] contigit, tale incendium subito devenisse, ut totius urbis vastatio videretur imminere: cujus habitatores nimirum * timore resoluti, ad quemdam sacerdotem Latinum, nomine Stephanum, qui in ecclesia beati Olavi ibidem ministrabat, catervatim confluunt, ut in tanta necessitate experiantur beati Martyris [opem,] & certis probent indiciis, quæ de ipso, fama referente, didicerant. Sacerdos autem haud segnis eorum favet voluntati; imaginem ejus arripit brachiis suis; ignibus opposuit. Sed nec ignis ulterius transgreditur, & pars relicta civitatis ab incendio liberatur. Idem etiam narrat Ms. Ultrajectinum, subdens: Propter hoc miraculum hæc civitas post hoc incepit sanctum Olaum martyrem in maxima devotione habere, cujus festum est in die Sanctorum martyrum Felicis & Simplicii, Faustini & Beatricis. De his hoc eodem die XXIX Julii supra nos egimus. Pergit vero Breviarium Nidrosiense:

Contigit in loco, qui Stiklastad dicitur, eo anno, quo beati martyris Olavi basilica novo principatus & pallii vestiretur honore, quod mulier quædam visum recepit, cujus pupilla ab alio infante in pueritia cultelli punctu violata est; & ex illius dolore uterque oculus ad cæcitatem, gravatus est. Sed Martyris interventu, detersa cæcitate, pristinum lumen se recepisse gaudet.

[4] Apud regiam urbem Constantinopolim celebris est S. Olavi regis & martyris memoria, [Imperator Cpolitanus, duce S. Olavo, vincit infideles,] & in civitate eadem in honorem ejus ecclesia fabricata est. Accidit quadam tempestate, ut præfatæ urbis imperator, exercitu collecto, adversus quemdam paganorum regem præliaturus procederet: ordinata utrimque acie & studio militari disposita, bellum inivit. Invadunt Christianos acerrime barbari, & in primo congressu victores existunt. Occumbit pars maxima Græcorum, & Christiani exercitus robur elanguet. Restabat acies non grandis, quæ nihil aliud præstolabatur, quam mortem. Desolatus imperator, & fere corde dissolutus, ad divinum se convertit auxilium, & beati martyris Olavi opem profusis pariter implorat lacrymis, quem pro justitia pugnantibus frequenter adesse, fama referente, didicerant: vovent, se sub nomine Martyris, & in honorem sanctæ Mariæ Virginis, in urbe regia fabricaturos ecclesiam, si ejus interventu victores remearent. O prælarum & insigne miraculum! Apparet Martyr quibusdam de exercitu, & Christianam aciem signifer insignis præcedit. Horror invadit hostilem exercitum, & metu divino perculsi omnes vertuntur in fugam immanes barbari, quibus paulo ante multus & fortis resistere non valebat exercitus: auxilio Martyris munita persequitur acies non grandis: fit paganorum strages innumera, & multis onusti spoliis victores Christiani revertuntur.

[5] Imperator igitur Constantinopolim regressus, voti, quo se apud Deum & beatum Martyrem obligaverat, non immemor, in honorem Sanctæ Mariæ Virginis ecclesiam construxit: ad cujus opus fabriæ tam devota fuit & prompta populi victoris oblatio; quatenus perfecta ecclesia ingenti, & peractis omnibus, [eique ac Deiparæ templum erigit, & munera Nidrosiam mittit.] quæ ad ejus ornatum erant necessaria, adhuc de pecunia oblata multum superesset. Et quam in his & aliis multis beneficiorum insigniis omnium animus in beati Martyris obsequio devotus exstiterit, multarum pretiosarum, & inde missarum rerum splendore, hæc, in qua ipse requiescit, testatur ecclesia. Utinam imperator, expresso nomine designatus vel hic esset, vel in Ms. Ultrajectino, in quo res eadem, sed aliis adumbrata coloribus exhibetur! Ibi enim S. Olavus ante aciem de cælo sistitur, tamquam rex coronatus, sedens super equum album, bene armatus, habens in manibus suis vexillum cum albo panno, & in uno latere habens crucem rubeam cum corona plicata tamquam de spinis cum omnibus armis Christi, & in alio latere arma sancti martyris Olavi; [qui] & dixit imperatori: Sequimini me in nomine Jesu Christi, & S. Olavi; & victoriam obtinebitis; quia vocatus adsum &c. Verum huic Ms. passim aperte interpolato, vix est, ubi satis in rerum adjunctis fidas. Quid si miraculum hoc sub imperio Michaelis Paphlagonis militanti Haraldo, S. Olavi fratri, credamus accidisse? Certe id videtur dicendum; nisi vel bis eadem propemodum omnia contigisse velis Constantinopoli, vel falsa de Haraldo narrari ab Islandis apud Torfæum part. 3, lib. 4, cap. 10. Imperasse autem putatur Paphlago ab anno Christi 1034 usque ad 1041.

[6] [Repressum incendium; oculi sanati.] Contigit quodam tempore, civitatem, in qua Sanctus Martyr requiescit, vehementer accendi. Unde ad muniendam ipsam ecclesiam corpus Martyris pro muro ignibus opponunt. Accessit autem quidam satis temerarius; & scrinium Martyris cœpit verberare, minas inferendo, quod totum simul incendio relinquendum esset, nisi solitum monstraret beneficium, & ecclesiam cum domibus adhuc illæsis, suis orationibus custodiret. Ecclesia autem intacta permansit; sed vir ille nocte sequenti gravi oculorum dolore correptus, tandem in ecclesia sancti Martyris precibus salutem recepit. Hoc in solo Breviario Nidrosiensi legimus; quemadmodum & aliud, quod inde subjicio.

[7] [Innocens suspensus, ope S. Olavi implorata,] Rusticus quidam, vir simplex & innocens, a quibusdam potentibus provinciæ illius, in qua manebat, non justitia, sed odii causa, falso latrocinii crimine impetitur, & postposita discussione negans trahitur, & inimicorum præjudicio suspendio addicitur. Cumque anxius & miserabilis in gente perversa nullum, cum oraret, justitiæ locum videret, de humano prorsus desperat auxilio. Unde ad Dei misericordiam toto se vertebat pectore; & beatum martyrem Olavum obnixius deprecatur, ut innocenti sibi apud Deum precibus pro justitia subveniat, qui nocentes multoties misericorditer a debita pœna suis precibus liberat. Quid plura? Ex adipe prodiit iniquitas eorum: absque mora transiit in effectum: suspendunt insontem suspendio digni. Verum legis scrutator S. Olavus miseretur miserabili; affuit clamanti, pro innocentia justitiam postulanti. Continuo itaque ut a terra levatus est, quasi in visione visus est sibi sanctus martyr Olavus pedibus suis asserem supposuisse; cui innixus, per novem ferme horas illæsus permansit; donec uxor sua & filii a quodam nobili reverterentur, impetrata licentia ut corpus deponerent & sepulturæ commendarent.

[8] [servatur incolumis.] Cumque [laborarent,] ut eum sustollerent; filius ejus ascendit in arborem, cui suspensus adhærebat, quæ ex quodam promontorio alte fixa manebat, cujus summitatem cum prædictus juvenis serpendo attingeret, vibrato ictu, ligamen, quo sustentabatur, præcidit. Quod dum fieret, corpus miserabile in tale præcipitium tendit, ut magis membratim crederetur comminui, quam etiam viventi salus posse sperari. Sed nec casus asperitas, nec eminentia scopuli poterat inferre gravamen, cui pro justitia Martyris meritum præstitit juvamen. Qui statim quasi resolutus sopore, resedit, visionem velut somnium recolens. Cum autem, discedente algore, vigor membris accresceret, & resumpto spiritu paulatim convalesceret; & ad Sancti Martyris limina propere tendit, & rem penes se gestam, & multorum testimonio approbatam, ad laudem Dei, ex ordine, ejus loci archiepiscopo & fratribus (canonicis Nidrosiensibus) exposuit. Hactenus laudatum Breviarium, in illo fragmento, quod solum videre nobis licuit apud Torfæum; ait vero hic etiam, eadem omnia in codice Flateyensi tamquam ex professo enumerari: nec pauca deinde adjici, quæ Sanctus tum vivus, tum defunctus ediderit. En generis utriusque specimina quædam, quæ quidem fidem aliquam mereri videntur.

[9] Cum Sanctus exercitum Stiklastadas duceret, ut supra dictum in Commentario § 9, num. 96, [Equus subito sanatus: aqua in cerevisiam, hydromeli, vinum mutata,] eo ipso die equum, cui Rex insidebat, distracto crure, inutilem factum memorat (codex ille;) cumque singuli suos certatim offerrent, neminem admisisse; testatum, aut se pedibus incessurum, aut eodem vectore usurum: obligato deinde pede, in amœna pabula, dum cibo se refecissent, immissum, finito prandio, integrum recepisse. Eodemque die sitienti sibi allatam aquam, sed ab episcopo benedictionis formula prius consecratam, repulisse, negantem, cerevisiam se poposcisse; iterumque relatam pariter aversatum, cum mulsum saperet; tertio tandem obtestatum, cum cerevisiam hydromelique illo die (quippe jejunio destinato) recusaverit, haudquaquam vino se indulturum. Tum vero episcopum, agnito miraculo, dono divinitus dato frui eum imperasse, atque ita salubri se haustu recreasse. Ita Torsæus parte 3, lib. 3, cap. 5, qui tamen hæc pro fabulis habet, cum sint multo credibiliora, quam quod ex eodem codice refert ibidem lib. 3, cap. 12 de Sigurdo a lamia quadam Trollorum (gigantes & magos intellige, juxta part. 1, lib. 3, cap. 2) generis diris devoto, & a S. Olavo per incisam manui crucem restituto. Porro inter viventis miracula numerari etiam possunt prædictiones ejus variæ, quas eventus ostendit, a prophetico spiritu dictatas fuisse. Harum exempla dat Torfæus part. 3, pag. 173, 175, 181, 189.

[10] Idem quoque loco proxime citato inter defuncti prodigia ex eodem codice hæc refert: [restituta elingui loquela;] Eysteni Ingiique regum Norvegorum temporibus, qui patri Haraldo Gillio anno MXXXVI (imo MCXXXVI, ut infra accuratius notatur lib. 9, cap. 5 & 6) occiso cum fratre tertio Sigurdo Broncho (non tamen omnes simul) in regnum successerunt, quidam, nomine Haldor in Vandalos incidens, lingua per partem gulæ proximam perfossam extracta atque imis radicibus excisa privatus; voto Olafo nuncupato, elinguis imposterum sermonis usum, ut antea, recepit: ei deinde, quoad vixit, in æde sacra ministerium præstitit. Meminit hujus miraculi Snorrius Sturlæus. Mihi sane idem videtur, quod paulo ante Torfæus ex Breviario Nidrosiensi dederat; uti & nos ex Ms. Bodecensi cap. 2, num. 11; licet ibi Slavi, hic Vandali (nam hi sæpe confusi reperiuntur apud auctores Septemtrionales, ut patet ex Historiæ Norveg. part. 3, lib. 4, cap. 7) linguam evellisse dicantur. Quæ vero indidem subdit, nova sunt.

[11] [alia quædam beneficia.] Mulierem præterea Nidarosiæ habitantem, quæ epilepsia singulis mensibus laborans, novum, eumque juvenem, maritum morbum celabat, postquam eum (S. Olavum) una cum B. Virgine invocavit, adque pervigilium candelam obtulisset, jejuniaque a sacerdote injuncta recte peregisset, ab ista peste liberasse traditur.

Rupem quoque in Thelemarchia, cum cives de ædificanda ei lapidea æde consultassent, nec saxa decenti mollitie extarent, cum primum latomus lapidicinam explorasset, sponte ruptam laudatus codex memorat; inde templum levi negotio exstructum.

Puerum etiam in provincia Nidarosiæ proxima per biduum errore abreptum, post nuncupata sibi vota, in eo loco, ubi diu frustra quæsitus est, apparuisse.

Virum quoque, qui se malo dæmoni mancipaverat, cum ad templum sibi dicatum ceremoniis interfuisset, ad veram pœnitentiam convertisse. Atque hæc sunt, inquit Torfæus, quæ codex Flateyensis multis memorat, in compendium relata.

[12] [Sancti balteo sanata subito vulnera.] Alia sunt ejus mirabilia, in Historia Norvegica loco non uno sparsa; unde ea præsertim seligo, quæ minus displicent; ut quæ referuntur imprimis part. 3, lib. 4, cap. 7 ex Morkinskinna, qui codex est vetustus Islandicus, sed hic illic interpolatus, ut in Præfatione Historiæ memoratæ dicitur. De hoc ita Torfæus: Tradit enim idem liber, dum Magnus (Sancti filius & Norvegiæ Daniæque rex) in occursum Vandalorum (Daniam infestantium anno Christi circiter 1046) exercitum duceret; Ordulfum (Saxoniæ ducem, qui Ulfhildem, S. Olavi filiam, Magni sororem, duxerat) e bello (quodam) domum redeuntem, sauciumque.. in palatio cum aulicis potasse, uxore Ulfhilde a latere assidente; cum derepente vir quidam, pileum Danicum gerens, ingressus, parumque in pavimento consistens, iterum exiens omnibus fuerit conspectus: interrogatam a duce Ulfhildem, num virum novisset, respondisse, ex mystace Patrem suum [videri:] Magnum forte, fratrem suum, auxilio indigere. Ducem vero pollicitum, se cum copiis omnibus, quas bello reduxerat, succursurum, mox edixisse tribunis militum, ut cohortes quisque suas educerent. Illam vero interfatam postulasse, ut vulnera sibi obligari pateretur; debilem nimium [futurum,] ni Deus, Paterque suus sanaret. Inde balteo Patris sui (S. Olavi) admoto, statim dolorem evanuisse. Ducem deinde raptim in occursum Magni profectum, &c.

[13] [Apparet filio, & victoriam spondet:] Narratur ibi deinde Magni de Vandalis numero longe superioribus victoria a S. Olavo, tum ipsi, tum rustico cuidam apparente, promissa, & indiciis asserta cælestibus; sed quia res ibi longius deducitur, placet eam brevius ex Theodrici Nidrofiensis Historiæ cap. 24 describere. Wandali, inquit,… tunc … incredibili multitudine advecti sunt in Daciam, operientes faciem terræ more locustarum. Quod cernens Magnus rex, animo consternatus est: nam neque tempus habuit exercitum (majorem) congregandi, nec tutum putabat cum paucis contra tantam multitudinem dimicare; & intolerabile videbatur, vastari regionem in præsentia sui. In hac igitur angustia mentis posito regi fertur nocte subsequente apparuisse beatum Olavum, patrem ejus, & ei monuisse, eum in Deo spem ponere; facile ei esse dare victoriam non minus in paucis, quam in pluribus: oportere eum crastino die ad bellum procedere; Dei miseratione victoriam non defuturam. Hac ergo visione confortatus rex Magnus, in crastinum viriliter processit ad prælium, subsequens vexillum, quod Patris ejus fuerat; tenens manu bipennem ejusdem, quæ ibi confracta est, & modo servatur in Nidrosiensi ecclesia. Major * itaque ruit in hostem; plurimos prostravit, ceteros turpiter, Deo anxiliante, in fugam vertit. Hoc prælium gestum est in loco, qui dicitur Luirscogs Heithr, in Jutia. Vide Torfæum loco citato, & Grammaticum Saxonem sub finem libri decimi, aliosque.

[14] Cum diu Haraldus, sancti Regis ac Martyris frater, [fratrem e carcere liberat:] in imperio Constantinopolitano meruisset, gravi tandem crimine accusatus, in carcerem cum duobus famulis conjicitur; tum vero, ut ex suis monumentis narrat Torfæus part. 3, lib. 4, cap. 11, fertur, cum per plateas eo duceretur, frater ejus S. Olafus ei apparuisse, liberationisque spem fecisse. Verum eadem nocte vidua quædam opulenta, duobus comitata famulis, scalis ad suprema (carceris altissimi, sed superne aperti) progressa, fune ad ima demisso, singulos, pœnalibus claustris exemisse; idque monitore S. Olafo, quam [dicitur] ægrotantem prius sanasse, tum vero per quietem sostri loco, ut periclitanti fratri subveniret, repoposcisse, locumque carceris indicasse. Tum aliquanto inferius additur: In illa platea (Constantinopoli scilicet) qua sanctus Olafus Haraldo apparuit, cum in carcerem duceretur, in honorem ejus sacellum exstructum est, quod auctorum horum temporibus floruit, mansitque in eum diem carceri ab Haraldo deinceps nomen. Hæc mira quidem, sed minus tamen fabulosa videntur, quam quæ de carcere Haraldi Constantinopolitano, ac mirabili evasione vel Saxo Grammaticus, vel alii ibidem citati narrant.

[15] Magnum quoque filium, qui prosperrimo victoriarum cursu spem jam de se maximam faciebat, [filio felicem prædicit obitum:] a temporariis curis ad cælestium contemplationem mortisque præparationem revocasse dicitur ibidem, cap. 15: Vidit enim per quietem, patrem S. Olafum, sibi astantem, eligere jussisse; secumne statim vadere: an regum potentissimus evadere, ætatemque ad senium prorogare mallet; hac tamen conditione, ut scelus committeret, cujus vel venia desperanda, vel difficulter impetranda videretur. Visus autem sibi Patri suo electionem detulisse; eum vero secum vadere jussisse. Nec diu supersuisse, ibidem narratur: quamquam de ejus obitu non eadem aliorum sententia est; ut istic & sequenti præsertim capite legere licet; ubi & mirificis commendatam elogiis, imo & miraculis, ejus memoriam invenies. Norvegi defunctum volunt XXV Octobris, anno 1047, ætatis vigesimo tertio, regni Norvegici circiter duodecimo, Danici simul & Norvegici quinto. Adi Theodricum Nidros. cap. 27.

[16] [contractum sanat Londini.] Miraculo, quod supra de Guttormo retulimus, aliud in Kringla connectitur, teste Torfæo ibidem lib. 5, cap. 4 nec scio, inquit, an ad hæc tempora referendum. Tradit enim, contractum quemdam in Gallia, genibus pugnisque repentem, quod digiti in volam essent intorti, sub dio in via quadam dormientem, virum quemdam nobilem se accedentem somniasse, qui, quo tenderet, quæsivit. Villam, quo ire destinavit, profitentem, monuit, ut templum, Olafo Londini sacrum, visitaret. Expergefactus, monitisque pariturus, Londinum petit; delatusque in pontem, ubi templum Olafi esset, sciscitatur. Responso accepto, complura ibi templa, nec, quibus singula consecrata essent, sibi constare; paulo post accessit eum vir quidam, quo pergeret, quærens. Ut Olafi templum peti cognovit, se ducem sequi jussit: nosse enim viam, quæ eo ferat. Transitoque ponte, plateaque templo contigua superata, cum ad portam pervenisset, ducem intrantem ægre secutus, cumque super limina se conjecisset, derepente sanus absque gravamine incessit; dux autem disparuit. Mitto prodigia cetera, quod ex adjunctis fabulosis omnino vel conficta, vel certe incredibilia videantur; ut quod etiam refert Olaus Magnus Hist. Septemtrion. lib. 2, cap. 15 de gigantibus ab eo in statuas lapideas commutatis.

[Annotata]

* f. nimium

* lege Magnus

DE S. GUILIELMO EPISCOPO CONF.
BRIOCI IN BRITANNIA ARMORICA.

Anno MCCXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti ætas, genus, episcopatus, persecutiones, canonizatio, cultus, Acta eorumque scriptor.

Guilielmus Ep. Conf., Brioci in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE J. B. S.

Antistitem proferimus, rebus præclare gestis, certaminibus pro ecclesiastica libertate, ceterisque eminentibus virtutibus seculo XIII tota Gallia tam celebrem, tot miraculis illustrem, ut paucis post obitum annis, in album Sanctorum solenniter relatus fuerit. Fuit is S. Guilielmus (aliis Guillelmus aut Wilhelmus) Briocensis in minori Britannia episcopus, [Virtutes potius in Vita narrantur] de qua civitate cum jam pridem actum fuerit ad I Maii, ejus Sancti occasione, a qua appellationem sortita fuit, non est quod ei pluribus describendæ hic immoremur. Id mirum est, Sancto tam illustri scriptorem non obtigisse qui præter virtutes & miracula, aliquali ordine Acta ejus disposuerit, ex quo nimirum erui potuisset, qua origine, aut quando natus, quando creatus episcopus, quo demum anno felicem animam exhalaverit; ut encomium te legere intelligas potius quam sanctissimæ vitæ historiam, testante ipsomet, se non omnia, sed solum aliqua explanare, sermone quodam, licet rudi ac simplici, brevi tamen admodum & veraci, ut ex sequentibus fiet manifestum.

[2] Etenim de Sancti ætate nec verbo agit biographus, ut nisi successorem Philippum nominasset, tum vero Innocentium IV Pontificem, [quam earum adjuncta] a quo Sanctorum honoribus donatus est, vix divinari posset, ad quod seculum revocare ipsum oporteret. Porro qui de solo felici ejus exitu subinde scripsere, rem potius involvunt quam elucident. Sammarthani in Gallia Christiana diserte signant annum 1234, eisque presse adhæret nuperus Historiæ Britannicæ scriptor Lobinæus tomo 1, pag. 217. Contra vero Joannes Chenu, Claudius Robertus, d'Argentre aliique quos citat & sequitur Albertus le Grand, gloriosum ejus obitum unanimiter reducunt ad annum 1237, in eo inter se discordes quod episcopatus tempora aut restringant aut extendant. Audi laudatum Chenu, qui decessoris Silvestri morte anno 1225 innexa, sic pergit: S. Guillelmus II dictus Pinchonius, rexit ecclesiam XIV annis: partem ecclesiæ cathedralis construxit, quam perfecisset, nisi invida mors eum abripuisset XXIX Julii anno MCCXXXVII.

[3] Melius initia episcopatus S. Guilielmi refert Robertus ad annum 1220, [aut tempus episcopatus &c.] ut non solum XIV annos in dignitate, sed XVII circiter expleverit, saltem anno sedis XVII primum e vita migraverit; id quod recte adoptavit Albertus Le Grand, sic vitæ seriem instituens, ut natum velit Sanctum anno circiter 1184; ætatis XXII, adeoque 1206, minores Ordines suscepisse, ad altiores successive promotum, ac demum, mortuo decessore Silvestro, qui sedecim dumtaxat mensibus sederat, ad cathedram evectum anno, ut diximus, 1220. His ita ordinatis, septemdecim pontificatus annos S. Guilielmo tribuit, finem ejus recte connectens cum anno 1237. Verum sui immemor turpiter labitur, dum ait anno ætatis LIX ad Superos evolasse, cujus vitæ initia superius revocaverat ad annum 1184; ut si consequenter loqui voluerit, non ultra LIII vitæ annos Sancto adscribere potuerit. At enim candide fatemur, nos reperire hactenus non potuisse, quo vere anno lucem aspexerit, unde determinatos vitæ annos liceret colligere: si vere LIX ætatis annum attigerit, toto sexennio citius, adeoque anno 1178 ortum dicere necesse est.

[4] De natalibus dubium ingerit Legendæ scriptor, dum in Prologo opus suum in septem capita dispescens, [Nec de origine quidquam traditur:] ait se acturum primo de ipsius nobili origine, quam tamen nec verbo unico attingit; nisi eam intelligat de nobilitate morali, ea nempe quam sola statuit atque unica virtus, seu de recta & pia educatione illustrium eo sensu parentum, quos de cetero constat nulla prorsus seculari nobilitate fuisse conspicuos, ut diserte tradunt omnes qui de ejus progenitoribus vel obiter locuti sunt. Parentum itaque sortem & conditionem supra mediocrem non fuisse, in confesso est: nomen patri Oliverius seu Olivarius Pinchon, vel ut alia Pichon (Picionem Latine format Castellanus) ex vico S. Albani diœcesis Briocensis: matrem autem dictam accepimus Joannam Fortin, ex vico æque ignobili diœcesis Macloviensis, ut adeo tota S. Guilielmi nobilitas, a solis heroicis virtutibus atque insigni sanctitate accersenda sit, qua in parte muneri suo prorsus non defuit Legendæ concinnator.

[5] Ex ipso nimirum colligi omnino possunt dotes omnes virtutesque sancto Antistite dignissimæ, nempe orationis gratia, [pauca de exsilio.] ad divina reverentia, mira sapientia & scientia, & discreta prudentia, tum præter vitæ austeritatem, pietatem & humilitatem, fervida ejus, imo incomparabilis caritas, tum in Deum, tum in proximum, puta in dilectissimum sibi gregem, ac pauperes potissimum, in quos non quotidianas solum statasque eleëmosynas, sed bladum omne suum, dicamus horrea, & quidquid in domo sua habuit, largissime profudit. Adde pastoralem, imo plane paternam atque indefessam curam; in propugnandis ecclesiæ clerique juribus infractam fortitudinem, qua duci Petro, cognomento Mauclerc, intellige infensissimo cleri osori, in faciem restitit, seque non semel præsentissimo mortis periculo exposuit: quam quidem laboriosam ejus vitæ partem non satis diligenter exsequitur auctor, sed cujus defectum Albertus aliique abunde suppleverunt. Eo demum res rediit, ut in exsilium pulsus, ab ægro episcopo Pictaviensi benigne susceptus, ejus vices aliquamdiu indefesso zelo suppleverit.

[6] [Obitus & canonizatio.] Ad suos postliminio redux, gloriosum vitæ cursum pari fine absolvit, tanta perfectissimæ sanctitatis fama post se relicta, ut ea Lugdunum continuo penetraverit, ubi per id tempus commorans Innocentius PP. IV, cognita miraculorum celebritate, vix toto post obitum decennio, Sanctorum catalogo eum adscribere non dubitaverit; expedito ad id insigni diplomate XVII Kalend. Maii, anno ejus IV seu 1247, quod hic post Acta & Miracula integrum referemus, ubi id peculiariter notandum est, ipsum canonizationis diem XV Aprilis solennem apud Briocenses perseverasse, bulla ipsa Canonizationis in tres lectiones distributa, præter natalem hoc die celebrari solitum cum solenni octava, cujus decursu variæ diversis diebus lectiones recitantur, ut sint numero duodecim, totam ferme Legendam complectentes, quæ & ad alias Britanniæ Armoricæ ecclesias extensæ sint, de quibus videndus Albertus, singulas ordine recensens. Porro hymnos Sancto proprios huc referre operæ pretium non duxi, neque recentiora Martyrologia, Usuardum Bruxellensem, Molanum aut alios, quorum omnium vices supplebit Saussayi elogium hujusmodi:

[7] [Saussayi elogium.] Ipso die in Briocensi diœcesi, depositio S. Guilielmi, ejusdem civitatis episcopi & confessoris. Hic virginalis vitæ studiosus, & in pauperes perpetuo egregia usus eleëmosyna, tum maxime aliquando ingravescente annona, non solum quidquid frumenti ipse habuit, sed aliunde mutuo accepit, egentibus ad vitæ sustentationem impertitus est. Orationi præterea & precibus ita deditus, ut præter divinum horarum Canonicarum officium, & alias pias precationes, totum etiam Psalmorum librum singulis diebus intima animi pietate recitaret. Humilitate item & abstinentia mirabili fuit: zelo etiam pastorali & fortitudine præcellens. Sæpe siquidem pro ovium suarum corporali salute, irruentium in civitatem hostium gladiis cervices suas objecit. Ut damna & injurias a suis depelleret, sæpe dies noctesque in fletibus & lacrymis pervigil exegit; ut iram divini numinis, horum sceleribus offensi mitigaret. Exsilium etiam pro justitia Vir Dei perpessus est. Sed exstinctis divina ultione tyrannis, iterum ad suam diœcesim, condigno honore revocatus; ibi ultimum vitæ actum, multis aliis pietatis & sanctis operibus clarum, feliciter consummavit. Corpus ejus in cathedrali ecclesia sepultum, biennio post incorruptum repertum est, suavissimo fragrans odore: magnisque virtutum divinarum coruscationibus testatam fecit gloriosi spiritus beatitudinem. Quem ideo Innocentius PP. IV solenni judicio Sanctorum catalogo colendum adscripsit.

[8] [Quis scriptor.] Superest ut de Vitæ auctore pauca disquiramus. Eum Surius rotunde nominavit Godefridum Calvum, Bituricensem archiepiscopum: at frustra hic inter civitatis illius archiantistites quæsitus est hactenus. Neque vero dignitatem hujusmodi scriptor ipse sibi tribuere ausus est, candide professus imperitiam suam in verbis, Licet autem in me non abundet scientia; nec suppetat facundia &c., quæ prorsus cadere non videntur in virum qui fuerit archiepiscopus sive Bituricensis sive alterius metropolis; verum, ut Claudius Robertus recte conjectasse videtur, in aliquem potius sancti ipsius Guilielmi obsequio deputatum, qui Bituricensis fortasse origine, in ecclesia Briocensi archidiaconi aut archipresbyteri munere functus fuerit. Nos viri nomen, nempe Godefridi seu Gaufredi, cognomento Calvi, retinendum censuimus, ab omni titulo aut gradu abstinentes. En modo Vitam ipsam, ut a Surio edita est, servatis ad marginem auctoris capitibus.

VITA
Auctore Godefrido Calvo. Ex Surio.

Guilielmus Ep. Conf., Brioci in Britannia Armorica (S.)

BHL Number: 8906


A. Godf. CALVO.

PROLOGUS.

Scripturus Vitam beati antistitis Guilielmi, inhabitatorem ejus invoco Spiritum sanctum: ut qui ei virtutes largitus est, mihi ad narrandum eas sermonem tribuat, [Auctoris excusatio.] & de sua clementia vires præbeat, quas mea imperitia denegat. Licet autem in me non abundet scientia, nec suppetat facundia ad hujusmodi sancti Viri migranda opera, prout condecet, depromenda; inductus tamen tam devotione, qua ipsi Sancto ex pluribus beneficiis & suffragiis per eum receptis obligor, quam requisitione quorumdam virorum valde solennium, quibus obtemperare ex charitate compellor, ipsius gesta, non quidem omnia: quia non omnia didici, aut scire potui: sed aliqua, quæ partim in ejus domo & societate existens, oculata fide perspexi: partim a quibusdam viris fide dignis auditu percepi, ad Dei & sanctissimi Viri gloriam explanare conabor, sermone quodam licet rudi ac simplici, brevi tamen admodum & veraci. Ut autem quæ sequuntur, facilius se offerant inquirenti, septem infra positis capitulis sunt distincta. Agitur enim primo de ipsius nobili origine & sanctæ vitæ inchoatione. Secundo, de orationis gratia, & ejus ad divina reverentia. Tertio, de mira ipsius sapientia, & scientia, & discreta prudentia. Quarto, de ejus fervida charitate, vitæ austeritate & pietate. Quinto, de ipsius profunda & admiranda humilitate. Sexto, de ejus felici obitu & consummatione. Septimo de mirabili ejus canonizatione & translatione.

INCIPIT VITA

Sanctus Guilielmus a primævo juventutis suæ flore senile cor gerens, nulli voluptati animum dedit: [Carnis integritatem servavit.] sed sciens militiam esse vitam hominis super terram, in sanctitate & justitia coram Deo servire disposuit omnibus diebus vitæ suæ. Qui in carne ambulans, non secundum carnis desideria militavit, sed eam spiritui servire coëgit. Quod in suo obitu cuidam confessori suo, cui cordis arcana, tamquam domestico, committebat, reseravit, dicens: Frater, age gratias pro me Deo, qui me usque hodie mundum a peccato carnis per suam gratiam custodivit. Verumtamen humani generis inimicus, qui & eo, quod a justo contemnitur, magis ad scandala provocatur, tamquam leo rugiens, quærens quem devoret, per mulierum astutias ipsum servum Dei corrumpere pluries attentavit. Cum enim idem adhuc juvenis, & in minori officio constitutus, in domo cujusdam divitis fuisset hospitatus, mulier quædam fornicationis spiritu stimulata, radios igneos in ipsum Dei virum procaciter vibrabat. Non enim solum Deo sanctitatis merito, sed etiam cunctis eum videntibus corporis elegantia, verborum facundia, & conversationis gratia placens erat. Postquam autem immundus spiritus cor illius mulierculæ fallaciter occupavit, donec conceptum in animo virus peccati effunderet, non quievit. Die vero cedente tenebris, ceteris dormientibus, captato noctis silentio, perrexit ad beati viri cubiculum dormientis, & ad latus ejus se projecit coluber tortuosus. Porro vir Dei ad tactum mulieris insolitum excitatus, non solum scelus abhorruit, verum etiam de lecto statim, quasi de medio ignis exiliens, a facie colubri se abscondit: sicut patriarcha Joseph, qui fugit oblatam libidinem, pallio derelicto.

[2] [Impudicæ mulieres eum infestant.] Vere ergo beatus Guilielmus, qui inventus est sine macula: qui potuit transgredi, & non est transgressus; & facere mala, & non fecit. Alio quodam tempore, cum B. Guilielmus pontificali officio fungeretur, quædam nobilis mulier de territorio Briocensi, tam viri, quam amicorum auxilio viduata, super debitis & aliis negotiis in Episcopi curia plurimum vexabatur. Tandem quid ageret, nesciens, ex muliebri nequitia cogitavit, quod si posset amore polluto Pontificis gratiam obtinere, suos facilius adversarios superaret, & causam suam favore judicis fine prospero terminaret. Quadam igitur die deductum in partem Episcopum cœpit blandis sermonibus & plenis illecebris ad commiscendum secum in obscœno libidinis provocare. Sed vir Dei Spiritu sancto præmunitus, causam ejus & intentionem cordis sordidam intelligens, tale fertur mulieri dedisse responsum: O mulier infelix, cur pastorem tuum, pontificem, patrem & dominum, hujusmodi verbis seducere voluisti? Et excutiens manu tunicam lineam ante pectus, qua more pontificis utebatur, quasi de sinu cordis ignem excluderet, cum indignationis indiciis hæc adjecit: Vide, misera, quia Dei Episcopus sum & sacerdos. Tunc increpationis viri Dei stimulis sauciata, pallio confusionis operuit vultum suum, & tacta dolore cordis intrinsecus, de domo protinus est egressa. Sic tamquam aurum in fornace probavit Dominus Sanctum suum, & sicut holocausti hostiam accepit eum merito castitatis.

[3] [Benignitas ejus in miseros, & pauperes.] Præter hæc castitatis insignia, aliud in ejus obitu virginitatis apparuit argumentum. Nam cum corpus ejus a ministris ecclesiæ lavandum digna cum reverentia tractaretur, illius membra inferiora non pudenda, sed quasi puerilia sunt inventa. Virginitatis ergo aureola decoratus, qui cum mulieribus non est coinquinatus, merito sequitur Agnum Dei. Non solum autem lumbos præcinxit fortitudine castitatis, verum etiam lucernas ardentes tenuit in manibus per opera charitatis. Ipse enim tamquam pater piissimus pauperes nutriebat, miserorum miserias relevabat, & cetera pietatis opera misericorditer indigentibus exhibebat. Nec satis erat sibi, quod per bursarium pauperibus ministrabat: quinimmo de bursa, quam ad hoc portare consueverat, ipsemet indigentibus manum misericordiæ porrigebat. Tanto siquidem circa pauperes ardebat compassionis affectu, quod quando ciborum reliquiæ dabantur pauperibus congregatis, ipse per fenestram aliquam super dantes & accipientes intuitum dirigebat, ne quispiam eleëmosynam defraudaret, neve pauper aliquis læderetur, vel expers muneris remaneret. Si vero multitudini pauperum non sufficerent eroganda, defectum protinus suppleri faciebat.

Cap. II.

[4] Tempore quodam caro, cum B. Guilielmus videret fame pauperes cruciari, totum bladum suum eis exposuit dispergendum. Sed cum inter tantos minime sufficeret, [Magna liberalitas in caritate annonæ.] præsertim cum usque ad messem magnum adhuc temporis spatium superesset, precibus suis canonicorum bladum accepit mutuo, pauperibus erogandum. Vere beatus est iste Sanctus, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniæ thesauris: sed sicut jucundus homo miseris miserans, sua Domino commodavit. Sic enim in villicatione sua fidelis extitit, quod omnibus fere necessitati pauperum distributis, unde testamentum faceret, nihil omnino superesset. Maluit enim in cælo thesaurum sibi creditum collocare, ubi nec ærugo, nec tinea demolitur, nec fures effodiunt, nec furantur: quam in terra cum servo pigro Domini sui pecuniam occultare, aut alienis relinquere devorandam. Sic lucerna beati Guilielmi non solum luxit exterius ad Dei gloriam: verum etiam arsit interius in affectu, cujus ardor fuit in ipso tripliciter ordinatus, ad Deum scilicet, seipsum, & proximum. Nam in amore Dei totus, devotis precibus vacando, exardescebat cum propheta, dicente: Concaluit cor meum intra me, & in meditatione mea exardescet ignis.

[5] Quamvis enim cum Martha circa curam regiminis multis negotiis esset occupatus: [Quotidie legit Psalterium.] illud tamen Mariæ necessarium, divinis sermonibus vacans & devotis orationibus, nullatenus omittebat. Præter enim horas Canonicas & alias orationes consuetas, diebus singulis Psalterium, quod sciebat cordetenus, lectitabat. Iterum quoad seipsum, arsit in eodem igniculus charitatis, de quo dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram, & quid volo, nisi ut ardeat? Ignis enim incinerat & consumit. Deus autem noster ignis consumens est. Cujus ardor beati viri animam per humilitatem incineravit: corpus per fragilitatem attenuans, utraque pari fœdere Dei servitio mancipavit, sicut in Levitico scriptum est: Utramque partem consumpsit ignis. Beatus vero Guilielmus quanto major erat, eo magis humilis apparebat, & humilitatis opera faciebat. Nam aliquando ad sufflandum ignem pro calefaciendo cibo pauperum, caput suum dicitur inclinasse.

Cap. III.

[6] Die quadam ad domum ejus, nuntius quidam venit, commodato postulans balnearium vas pro muliere paupere, [Summa caritas,] in puerperio decubante. Nam pro hujusmodi piis operibus vascula talia reservabat. Cumque causam ejus itineris Episcopus didicisset, nec quisquam de suis famulis, præter capellanum, præsens esset, nec negavit ei, nec distulit quod petebat, sed cum adjutorio capellani sui vas, quod blado plenum erat, evacuans, imposuit in humeros nuntii propriis manibus ad portandum.

[7] Quadam autem nocte lectus cujusdam monachi in Episcopi cubiculo factus erat: cumque vadens dormitum Episcopus, lectum monachi prope terram cerneret, [& humilitas.] suum vero propter pontificalem excellentiam ac reverentiam loco superiori: non est passus inferiorem se jacere monachum: immo fecit iterum lectum sterni, & alterum alteri coæquari. His & aliis hujusmodi meritis & exemplis beatus iste Guilielmus pontifex exaltationis æternæ gloriam est adeptus. Non solum autem cor ejus incineravit ignis Dominicæ charitatis, sed & corpus per pœnitentiam cremavit. Quamvis enim suæ, necnon & aliorum dignitatibus vel meritis deferendo, magna sæpe convivia præparari faceret, servata tamen modestia, semper parum gustans de carnibus, reliquum in eleëmosynam pauperibus erogandum reservabat.

Cap. IV.

[8] [Vitæ austeritas] Aqua pura vel cum vino mixta largiter utebatur, quamvis a pluribus vinum & pinguia diligere putaretur. Præterea cum lectus ejus, sicut decebat Pontificem, sterneretur, & servi crederent ipsum super mollia quiescentem, spreto cubili, terræ duritiam ad orandum & dormiendum sæpius eligebat. Quantum vero ad proximum, in eo charitas ignescebat. Nam quotiescumque desolatum aliquem vel afflictum cerneret, aut infirmum, infirmabatur & ipse secundum illud Apostoli: Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non uror? Die insuper quadam, dum ipse beatus Vir staret in medio domus suæ, quædam hydropica ac paupercula mulier eleëmosynam postulans stetit ante eum. Erat autem infirmitate sic inflata, quod vix corpus suum capere poterat tunicæ latitudo. Quam intuens pius Pater, qui super afflictos pia semper gestabat viscera charitatis, præcepit eleëmosynam ei dari: necnon de theriaca, quam habebat, poculum ei ministrabat, pie credens ipsam per antidotum hujusmodi posse consequi sanitatem. Accepto poculo, mulier abiit via sua.

[9] [ac in feminam miseram humanitas.] Hora prandii memor fuit Episcopus illius, & ferculum suum, de quo parum gustaverat, per nuntium illi misit. Quam per vicos & plateas nuntius diu quærens, tandem invenit in lectulo passione nimia laborantem, & fini suo eam appropinquantem. Quod cum Episcopo retulisset, timens ille, ne per theriacam, quam ei ministrari jusserat, mortis periculum incurrisset, oraturus pro ea ad Dominum, in ecclesiam festinavit: ubi flens largiter & rugiens a gemitu cordis sui, reum se mortis ejus humiliter accusando, tamdiu misericordiam Domini invocavit, donec nuntiatum est ei, quod mulier surrexit, & ab infirmitate sua dimissa penitus esset. Quod Episcopus audiens, fecit eam præ gaudio sibi præsentari. Quam videns sanitati plenarie restitutam, admirans vix credere potuit, quod hæc esset, quam quasi monstrum viderat ipso die. Quis autem dubitet, mulierem hanc de portis mortis, sancti Viri fuisse precibus & meritis revocatam?

Cap. V.

[10] Alio quodam tempore, cum ex pressura præliorum, quæ inter Francos & Britones agitabantur, [Objicit se periculis pro ovibus suis.] ducatus Britanniæ turbaretur, & Briocensis civitas, irruentibus in eam alternatim hostibus, damnis multis & injuriis gravaretur, beatus Guilielmus, tamquam bonus pastor, cum fletu magno per civitatem circumiens, dispersas oves conabatur paternis affectibus consolari. Sæpe etiam prædonum in medium se magnanimiter ingerens, animam suam pro ovibus suis ponere non formidabat. O quoties in ipsum oviculas protegentem, viri sanguinum manus sacrilegas injecerunt, & in cervicem ejus vibrantes gladios, ipsum minis & contumeliis affecerunt. Ipse vero cum hæc omnia pateretur, non comminabatur, sed tamquam agnus mansuetissimus, corde tacito patientiam servabat. Et si quando propter clericorum instantiam, necessitas ipsum compelleret ferre excommunicationis sententiam in maleficos & prædones, ne remissus & negligens videretur, cum dolore cordis & multis lacrymis vim clavium exercebat, cum malefactores hujusmodi sententiæ gladio feriebat.

[11] Quanto charitatis ardore dilexit proximos, qui sic luxit, [Pellitur in exsilium.] ut David & Samuel, inimicos? Sic virga sancta de radice Jesse, quod interpretatur incendium, procedebat. Nam virga correctionis, de incendio debet egredi charitatis. Ezechiel autem loquens de quatuor animalibus, de igne vidit in spiritu fulgur egrediens. Ex igne vero fulgur egreditur cum excommunicationis sententia, non ex ira vel odio, sed ex charitate profertur. Interea gravi persecutione per tyrannorum malitiam in ecclesia Britannica sæviente, B. Guilielmus zelo justitiæ viriliter inflammatus, ferocitati tyrannicæ resistere satagebat. Quam ob causam minis & injuriis ab ipsis tyrannis & eorum complicibus est adstrictus: nihilominus tamen murum se pro domo Domini, quantum poterat, opponebat Renuens igitur in præjudicium libertatis ecclesiasticæ principum acquiescere voluntati, compulsus est exire Britanniam, & in exilium proficisci. Sed vir justus, tamquam leo confidens in Domino, sciensque quod dignitas nominis Christi omnia possidet in omni possessione, & quod omne solum forti patria est, ut piscibus æquor: damna, minas, exilium & contumelias propter spem æternæ beatitudinis sustinuit patienter. Nam Dominus dicit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.

Cap. VI.

[12] Tunc temporis vero Pictavensis episcopus, continuis laborans infirmitatibus, impotens & debilis erat factus, [Pictavensis episcopi suscipit operam vicariam.] ita quod officium sibi competens exercere penitus non valebat: qui beatum Guilielmum, obstinatæ persecutionis impetum fugientem venerabiliter suscipiens & devote, gregis sui curam ipsi committere dignum duxit. Beatus igitur Guilielmus, assumpta cura vicaria Pictavensis diœcesis, ibi per annos aliquot sanctissime conversatus in his, quæ ad suum officium spectabant, ordines celebrando, ecclesias dedicando, altaria consecrando, pueros confirmando, necnon & alia pontificis officia solicite ministrando, apud Deum & homines gratiosum se exhibuit & famosum. Cum autem placuit Deo ferocitatis hostium impetum enervare, relictis ovibus alienis, bonus pastor ad oves proprias, ob ipsius absentiam nimium desolatas, reversus est cum gaudio valde magno.

[13] Circa curam istam propriarum ovium, non solum spiritualiter sanctæ conversationis exemplo & doctrinæ pabulo: [Redit ad sedem suam.] verum etiam temporaliter humanæ necessitatis subsidio, sicut dictum est, solicite vigilabat. Hoc enim triplici cibo præcepit Dominus Petro suisque successoribus pascere plebem suam. Et quamvis gregis sui curam præponeret omni negotio temporali, fabricam tamen Briocensis ecclesiæ cathedralis, si posset in pace vivere, proponebat consummare jam inceptam. Circa quod opus cum die quadam vigilantius cogitaret, spiritu prophetico repletus, dixit: Certe vivus vel mortuus ædificium hujus ecclesiæ consummabo. Dominus autem ipsius prophetiam processu temporis adimplevit. Nam cum ipse vivens feliciter, victurus in perpetuum, præsentis vitæ cursum feliciter consummasset, corpus ejus sanctissimum in ecclesia cathedrali digna fuit cum reverentia tumulatum.

[14] Quod cum ibidem duobus annis, antequam coruscaret miraculis, [Felix obitus ejus.] tamquam lapis pretiosus latuisset, Philippus episcopus successor ejus studuit nihilo minus fideliter ipsius propositi circa fabricam ecclesiæ fieri prosecutor. Oportebat autem pro fundamento quærendo, secundum dispositionem operis, corpus beati Guilielmi de loco in quo positum fuerat, transferri. Factum est autem, cum ad effodiendum thesaurum illum clerici cum populo convenissent, ipsum corpus cum omnium membrorum integritate mirabiliter est repertum, & quasi pretiosissimis fuisset aromatibus conditum, optimo odore eos, qui aderant, adimplevit: ita ut ex conversatione, quam viderant, & mirabilibus, quæ videbant, ipsum proculdubio crederent esse sanctum, cum corruptibile corpus, quod quidem per biennium in sepulcro latuerat, cernerent incorruptum. Quid aliud dicere poterant, nisi quod a Domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris?

[15] [Corpus ejus post biennium invenitur incorruptum.] Mirabantur præterea, nec mirum, quomodo cadaver hominis, quod tamdiu jacuerat sub terra, odoris suavissimi redolentia species aromaticas superaret. Sed ille, cui integer a peccato servierat carnis, ex incorrupti inventione corporis sanctitatis ipsius lucernam de sub modio super candelabrum exaltari disposuit, ut luceret omnibus, qui in domo sunt, odor suavitatis ex ipso Domino, suaviter omnia disponente, mirifice procedebat: ut qui vitæ in vitam bonus odor fuerat, bonus odor sanctitatis, odorem miraculorum prodigiis diffunderet usquequaque. Ab illo enim die cœpit crebrioribus coruscare miraculis, per quæ sanctitatis ejus notitiam, non solum per universam Britanniam, verum etiam per circum adjacentes & remotas provincias Dominus dilatavit. Quotquot itaque diversis oppressi languoribus ejus tumulum visitarunt, [Miracula ad tumulum ejus.] salutis ab eo beneficia fidenter postulantes, recuperata sanitatis optatæ gratia, lætantes ad propria sunt regressi. Quamobrem catervatim currunt undique populi, cernere cupientes, necnon in seipsis experientes miracula, quæ per eum mirabilis in Sanctis suis Dominus misericorditer operatur. Quorum eleëmosynis & devotis oblationibus ecclesia, quam Sanctus in vita vel post mortem dixerat se structurum, opere pretioso suscepit complementum, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei.

Cap. VII.

[16] Cum igitur beatus Guilielmus tot & tantis miraculorum radiis, non solum Britanniam, [Refertur ab Innocentio IV in numerum Sanctorum.] verum etiam diversas mundi provincias illustraret, Philippus bonæ memoriæ Briocensis episcopus, successor ejus, indignum arbitrans, si tantum lumen intus vel subtus modium celaretur, ad dominum Papam Innocentium IV, Lugduni tunc temporis residentem, cum firmissimis miraculorum testimoniis & testibus propter hujusmodi negotium properavit. Quibus auditis rumoribus, exultans in gaudio Præsul summus, miraculorum inquisitionem Cardinali cuidam committere dignum duxit. Sed apud accidit ipsa die, propter hujusmodi negotium assignata, non minus est miraculo deputandum. Nam præter testes idoneos, quos adduxerat dictus episcopus Briocensis, alii quamplurimi de aliis mundi partibus subito confluxerunt, de sanctitate beati Guilielmi probatissima perhibentes, eo quod tam in se, quam in aliis, ipsius invocata suffragia pro diversis infirmitatibus sensisse firmiter asserebant. Probatis itaque miraculis, & in summi Pontificis audientia recitatis, necnon ab eo & cunctis Cardinalibus aliisque ecclesiarum prælatis, qui aderant, approbatis, idem summus Pontifex, de communi fratrum consilio, Guilielmum Briocensem episcopum in Sanctorum catalogo, meritis ejus exigentibus, decrevit firmiter conscribendum, & celebri memoria venerandum. Ipsius autem Sancti mirabilia, pauca tamen, quia non posset aliquis singula quæque scripto explicare, breviter enarrabo.

MIRACULA.

Guilielmus Ep. Conf., Brioci in Britannia Armorica (S.)

BHL Number: 8906


A. Godf. CALVO.

Mulier quædam Briocensis diœcesis, quæ tribus & eo amplius annis per totum corpus fuerat hydropisi sic inflata, [Hydropicæ curatio.] quod sanitatem posse consequi nullatenus credebatur: facto voto, super beati Guilielmi tumulum, quarto Calendas Augusti, die videlicet, quo beatissimus Confessor migravit a seculo, requievit, & post horam diei primam, cum divinum officium in ecclesia cantaretur, quasi de somno evigilans, sublato tumore, beati Guilielmi meritis restituta est subito pristinæ sanitati.

[2] Homo etiam quidam languidus apud sanctum Briocum ante januam alterius hominis jacebat in sterquilinio, [Item contracti.] sic contractus, quod pro victu suo quærendo per villam super palmas & genua se gerebat. Cujus passioni mulier quædam compatiens, dixit ei: Alane, in nomine Domini nostri Jesu Christi, voveo te beato Guilielmo, qui suis meritis & precibus tibi conferet sanitatem. Et apprehendens eum ad manus mulier & ejus filius, super pedes suos erexerunt. Qui protinus consolidatis membris, ad ecclesiam cum multis eum sequentibus, & Deum in beato Guilielmo laudantibus, iter arripuit, omnipotenti Deo gratias referens & suo sanctissimo Confessori.

[3] Alia insuper mulier tantam lateris corrosionem patiens, [Mulieris horridus morbus pellitur.] quod intestinis fere patentibus, cum horrore magno fætorem nimium emittebat, per unam noctem super sepulcrum Sancti requievit. In crastino vero circa horam primam multis præsentibus, ab hac horribili passione sic extitit liberata, quod nulla remanserunt prædictæ passionis vestigia.

[4] Cum præterea puer quidam, velut annorum octo, [Mortuus puer reviviscit.] circa ripam ludens cujusdam fluminis, in ipsum subito cecidisset, populis clamantibus, pater ejus præ dolore cucurrit ad locum, citius quærens eum. Quem cum multis eum juvantibus minime reperisset, ingeminatis clamoribus cœpit insanire. Adstans vero populus ei compatiens, dixit: Vove filium tuum sancto Guilielmo, ad cujus invocationem Deus miracula operatur. At ille consilio eorum vix intendens præ dolore, protinus sic clamavit: Sancte Guilielme, confessor Domini benedicte, tibi meum filium voveo & commendo. Vix votum finierat, & ecce puer sub aqua mortuus est inventus, & de profundo fluminis extractus. Quem mortuum pater inspiciens, iterato clamare ad beatum Guilielmum cœpit lacrymabiliter, & eum invocare, dicens: Sancte Guilielme, redde mihi filium meum vivum, quem mihi ostendere dignatus es sic desunctum. Mater autem pueri tunc temporis ad beatum Guilielmum profecta peregre pro eodem puero, quia eidem infirmitas quædam acciderat, ad ejus tumulum nocte præcedenti aderat. Dum igitur pater voto & orationi devotus existeret, in conspectu adstantium statim est puero vita restituta.

[5] [Item alius puer.] Alius insuper puer, quasi annorum trium, de Dolensium finibus, in quoddam fossatum cecidit, per quod faciebat mare transitum. Ubi cum parentes ejus cum dolore quærentes filium, annuente Domino, pervenissent, resupinum in aqua puerum repererunt, & de fovea extraxerunt. Cumque in eo nullum vitæ comperissent indicium, ipsum cum clamore valido & dolore voverunt beatissimo Confessori. Ad cujus invocationem puer, aquam evomens cum sanguine, respiravit.

[6] [Sanantur vitia corporis teterrima.] Rursus homo quidam per sex annos & amplius duo foramina in ventre habuerat & habebat, adeo perniciosa, quod quidquid per os suum secundum viam nutrimenti sumebat in corpus, relictis naturæ purgatoriis locis, per illa duo foramina turpiter emittebat. Qui ante Guilielmi tumulum requiescens, ad invocationem ejusdem Sancti, a tam enormi passione curatus est. Cuidam etiam mulieri est candidior solito mamilla subito restituta, quam sibi præ nimio infirmitatis dolore miserabiliter amputaverat.

[7] [Alia miracula.] Viro præterea cuidam est repente consolidata ruptura, per quam ipsius viscera se adspectibus hominum horribiliter offerebant. Quædam rursus puella, cujus adeo pedes & tibiæ ulcerosæ erant ex quadam passione, quam medici fistulam nuncupant, quod ei sola tibiarum abscissio, ne per eam, sinceram corporis partem corrumpi contingeret, pro consilio præstolabatur, ad plenum est a prædictis vulneribus liberata. Alia quoque puella, ignis incendio intercepta, fuit in medio carbonum reperta. Cui ejusdem Sancti meritis ignis, vim suæ virtutis oblitus, nullum impressit vestigium læsionis.

[8] [Nautæ e periculo eripiuntur.] Quadam etiam die, cum quidam nautæ peregre profecti ad beatum Guilielmum, per mare vellent ad propria remeare, facta est tempestas in mari valida, adeo ut ruptis funibus fractisque remigiis, fluctus naviculam operirent. Qui nimirum de vita desperantes, beatissimi Guilielmi auxilium invocando, dixerunt: O beate Guilielme, confessor Domini gloriose, succurre nobis in supremo mortis periculo constitutis. Statimque ad ejus invocationem sani nautæ, cum navicula fluctibus operta, ad portum prosperum sine humano remige pervenerunt. Quid plura? Per beati Guilielmi confessoris gloriosissimi merita restituit Dominus cæcis visum, surdis auditum, mutis loquelam, claudis gressum: sicut probant baculi, lectique lignei, quos ante sepulcrum ejus salutis beneficia consecuti, redeuntes ad propria, reliquerunt. Possessi a dæmone liberantur, paralytici reparantur, quam plurimi vi febrium laborantes, sanitatem celerem consequuntur. Hæc & alia multa & magna mirabilia, quorum non est numerus, præsertim cum illius miracula finem non habeant, per beatissimum confessorem suum Guilielmum Dominus omnipotens operatur, ad laudem & gloriam nominis sui, Amen.

CANONIZATIO.

Guilielmus Ep. Conf., Brioci in Britannia Armorica (S.)

EX Bulla.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei, Charissimo in Christo Filio illustri Regi Franciæ, [Relatis præclaris ejus virtutibus] Salutem & Apostolicam benedictionem. Cum venisset Patriarcha Jacob ad locum in quo post solis occubitum requiescere cupiebat, jacentes lapides capiti suo supposuit, ac in loco dormivit eodem. Cujus imitatus exemplum sanctæ memoriæ beatus Guilielmus Briocensis episcopus, in via præsentis seculi mundo dormire non destitit, lapide quem reprobaverunt ædificantes, prudenter capiti suo supposito suæ mentis. Nam ipse virtutibus intentus, invigilans, & ab hujus mundi strepitu, quantum permittebat pontificalis dignitas, se subducens, concupiscentiæ oculos, quos primis parentibus seductor aperuit, clausos a suæ nativitatis primordio custodivit, ut suæ mentis ad terrena non reflecteretur intuitus, quominus ad contemplandam divinæ celsitudinis majestatem liberior haberetur. Sciebat namque quod servire duobus dominis, gaudere cum mundo & regnare cum Christo nulli mortalium reperitur fuisse concessum. Quare mundum istum in contemptum deducens, ejus concupiscentias prorsus a suis actibus abdicavit, & carnem cum vitiis multarum asperitatum angustiis crucifigens, eam velut unigenitam filiam cum Jephte Domino in sacrificium obtulit, ferventis igne supposito charitatis, sicque carnis & oculorum concupiscentiis proinde legi suppositis rationis. Tunc inimicus humani generis qui se sinceris mentibus ingerit importunus, fortius surgebat in scandala, ut eum saltem ad Deum erectum a suo statu per superbiam vitæ dejiceret, qui consuevit ex aliorum plerumque insurgere victoria vitiorum. Sed idem Episcopus, velut alter Jacob, vitiorum videlicet supplantator, assumpto præmisso lapide Domino nostro Jesu Christo, cum quo etiam David ingentem Philistæum miraculose prostraverat, sic inimici diaboli pravos penitus debilitavit conatus, quod licet non desineret invidere; ne tamen jam superatus ulterius vinceretur formidans, eumdem Episcopum suis perversis insultibus jam impetere non audebat. Nec mirum si nihil inimicus proficiebat in eo, qui per jugem orationum instantiam assidue lyram pulsabat Davidicam, quæ non patiebatur Saulem regem Israëliticum ob sui cantus dulcedinem a maligno spiritu molestari.

Eo itaque de mundo, carne ac diabolo gloriosum (auctore Domino) consequente triumphum, non solum scalam, [ac deinde etiam miraculis;] cui fuerat innixus Dominus, & per quam Jacob angelos vidit ascendentes & descendentes, meruit intueri, quinimmo ascendit & descendit per eam, ut suo Conditori per dulcis contemplationis studium inhæreret, & interdum condescenderet, per piæ compassionis affectum, suorum infirmitatibus subditorum. Quia profecto ne sibi soli per vitæ meritum in mundo proficeret, dumtaxat Rachelis amplexibus, contemplationi quidem pulchræ sed sterili adhærendo; una cum Jacob ad Liæ quandoque descendit cubiculum, minaturus ad loca deserti pœnitentiæ gregem sibi commissum, gemellis fœtibus fœcundatum: quem cum omni diligentia pavit tripliciter, videlicet verbo prædicationis, fructu orationis, & in hoc miræ conversationis exemplo, quod virginitatis pollebat candore, abstinentiæ gloriabatur angustiis, & blandimentis erat præditus lenitatis. Merito igitur tunc gaudere poterat Briocensis ecclesia curæ talis deputata Pastoris, qui tamquam magisterium vitæ, pietatis titulus, & misericordiæ speculum totam Britanniam & adjacentes provincias suæ doctrinæ radiis mirifice illustrarat. Sed nunc, non solum ipsa, immo Ecclesia universalis debet ampliori perfundi lætitia, tum quia de novo perspicuum sidus oriri conspicit in partibus Occidentis, per quod & in mundi pelago naufragantes ad portum reducuntur salutis, tum quia talem in terris meruit producere filium, nunc angelorum concivem effectum, cujus patrocinium invocandum censuit in suis necessitatibus non indignum. Ceterum ut ipse, qui dum adhuc in carne retineretur, erat quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, oliva pullulans, & cypressus incremento proficiens venustatis: nunc carnis solutis nexibus, & Israël de Jacob, id est Deum videns, effectus, tamquam lucerna non sub modio, sed supra candelabrum posita, illis qui sunt in domo Domini miraculis coruscaret, est per ipsum velut alterum Elysæum puer mortuus suscitatus. Cuidam mulieri est candidior solito restituta mamilla, quam sibi præ nimio infirmitatis dolore miserabiliter amputarat. Muliere nihilominus altera, per extenuationem corporis congruam, ab hydropisi nimium tumescente curata. Viro insuper cuidam inguinis repente consolidata ruptura, per quam ipsius viscera se hominum aspectibus horribiliter offerebant. Quædam etiam puella, cujus adeo pedes & tibiæ infecti fuerant ulceribus fistularum, quod ei sola tibiarum abscissio, ne per hoc sinceram corporis partem corrumpi contingeret, pro consilio præstabatur, ad plenum de ulceribus liberata prædictis.

[Sanctis solenniter adscribitur.] Altera quoque puella ignis intercepta incendio, fuit in medio carbonum reperta, cui ejusdem Sancti meritis ignis vim suæ virtutis oblitus, nullum impressit vestigium læsionis. Necnon lumen cæcis, auditus surdis, mutis loquela, gressus claudis, & paralyticis debitum membrorum officium, ad invocationem sui gloriosissimi nominis subito conferuntur: per quod ignorantium Deum tenebræ pulsantur, hæreticorum perversum dogma confunditur, & fidelium beata credulitas adaugetur. Cum igitur dignum sit, ut quos triumphans sublimavit ecclesia, militans quæ ipsam ut potest semper imitari desiderat, prompto veneretur affectu: Nos postquam de tam apertis ejusdem Episcopi miraculis, tam per testes idoneos, quam etiam quosdam miraculose curatos in nostra & Fratrum nostrorum præsentia constitutos liquido constitit, ipsum quem cum justis in libro viventium transcriptum esse cognovimus, de communi Fratrum eorumdem & venerabilis fratris nostri Patriarchæ Constantinopolitanensis & prælatorum omnium tunc apud Sedem Apostolicam in festo Resurrectionis Dominicæ existentium consilio, & assensu, glorioso Beatorum catalogo decrevimus adscribendum, universis regni tui Prælatis præcipiendo mandantes, quatenus festum ipsius quarto Kalendas Augusti, quo spiritum reddidit Domino, attenta devotione celebrare procurent, ac faciant per suas civitates & Diœceses a Christi fidelibus solemniter celebrari, ut per hoc eum in cælis mereantur intercessorem propitium invenire. Porro cupientes sepulturam ipsius, quæ tam evidentibus signis rutilare dignoscitur, congruis honoribus frequentari, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui cum reverentia illuc in eodem festo annuatim accesserint, ipsius suffragia petituri, de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejusdem auctoritate confisi, unum annum & quadraginta dies, accedentibus vero ad prædictam sepulturam infra ejusdem festi octavas, quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Ut ergo de novi Sancti celebritate lætetur, quod velut florem miræ fragrantiæ in Ecclesiæ sanctæ rosario productum conspicit regia celsitudo, ac Conditori omnium qui tanti Confessoris præsentia Ecclesiam ipsam dignatus est modernis temporibus decorare, sine intermissione gratiarum uberes referat actiones, præmissa serenitati regiæ merito duximus præsentibus intimanda, cupientes quod sic per piæ devotionis studium, ipsius suffragium ribi vendices, apud Deum, ut virtutum incremento proficias & futuræ tandem beatitudinis gloriam consequi merearis. Datum Lugduni, decimo septimo Calendas Maii, Pontificatus nostri anno quarto.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli VII: 30. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 29. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 29. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.