Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli VII           Band Juli VII           Anhang Juli VII

30. Juli


TRIGESIMA DIES.

SANCTI QUI III KAL. AUGUSTI COLUNTUR.

S. Abdon, Martyr Romæ.
S. Sennen, Martyr Romæ.
S. Julitta martyr, Cæsareæ in Capadocia.
S. Maxima, Martyr Tuburbi in Africa.
S. Donatilla, Martyr Tuburbi in Africa.
S. Secunda, Martyr Tuburbi in Africa.
S. Rufus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Priscus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Paternica, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Septimia, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Optio, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Ammonius, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Justus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Julia, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Potamia, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Abdus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Aceneus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Maxima, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Hospis, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Donatula, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
Forte S. Silvanus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
Forte S. Magnilus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa.
S. Joannes miles, cultus apud Græcos.
S. Mamas, Martyr apud Græcos.
S. Basiliscus, Martyr apud Græcos.
S. Rufinus martyr, Assisii in Umbria.
S. Terentius confessor, Faventiæ in Æmilia.
S. Expletius episc. confessor. Metis in Belgica I.
S. Ursus episc. confessor, Autissiodori in Gallia.
S. Tatwinus episc. confessor, Cantuariæ in Anglia.
S. Hathebrandus abbas confessor, Antverpiæ in Belgio; ex Frisia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Brunulphus episcopus Scarensis in Suecia, signatus est hoc die in Florario Ms. cum S. Helena populari martyre, unde eum verosimiliter accepit Grevenus; ex hoc Canisius, Ferrarius & alii: at de sancto Episcopo actum est vero ejus natali die VI Februarii.
B. Æmilianam hoc die, post ex Ordine venerabiles, ultimo loco signavit in suo Menologio Franciscano Fortunatus Hueberus, sub latissima positione in Italia, nullo prorsus addito charactere, unde satis dignosci possit. Non aliam ego Æmilianam novi, quæ singularem in S. Francisci Ordine tertio promeruerit laudem præter Florentinam viduam, quæ alio nomine Humiliana dicitur: ast illa importune hujus diei laterculo inseritur, cum spectet ad diem quo Acta ejus pridem illustrata sunt XIX Maii.
S. Aldrici Senonensis episcopi hoc die signatur translatio. Gesta ejus & reliqua ad eum spectantia illustrata sunt ipso die natali VI Junii.
S. Lutgardis V. translationem hoc die signant additiones Mss. Cartusiæ Bruxellenses ad Grevenum. Acta ejus & reliqua ad ipsam spectantia illustrata sunt XVI Junii.
S. Gebhardum seu Gebehardum nescio ex quibus tabulis Salisburgensibus hoc die signat Ferrarius, notans Baronium ejus obitum retulisse XVI Junii, quando de eo in supplemento Junii ad istum diem fuse actum est XVI Junii.
S. Ladislaus rex Hungariæ dicitur a Ferrario hoc die coli in ecclesia Zagabriensi: poterat & in hoc & in aliis superfluo labori parcere, ubi ex Martyrologio Romano sciebat coli XXVII Junii.
S. Martialis Lemovicensis ep. XVIII Februarii huc per errorem remissus est; spectat ad diem quo Acta ejus illustrata sunt XXX Junii.
S. Erentrudis, seu Erendrudis male in Kalendario aliquo refertur hoc die; jam pridem de ea actum est vero ejus natali XXX Junii.
S. Godelevæ translatio a Florario Ms. hoc die satis recte signata est. Sanctæ gesta suo loco illustravimus, nempe tomo II Julii, ubi de ejus translatione plura invenies pag. 375, nempe VI Jul.
Sanctorum apostolorum Silæ & Silvani, ac sociorum memoria habetur hoc die in variis Græcis Tabulis, nimirum Typico S. Sabæ, Menæis magnis excusis cum acrostichide ac versiculis, Menologio apud Canisium, Anthologio, Horologio seu Horis canonicis Cryptæ Ferratæ, ac codice Taurinensi Ms.; sed in Horologio anni 1607 & in Kalendario apud Genebrardum non adduntur illis socii. De S. Sila sive Silavano apostolo, actum invenies apud nos die XIII hujus, secutos Martyrologium Romanum; ubi etiam probatur, quod unus hic Silas sive, si ita vis, Silvanus, perperam a Græcis in duos dividatur. Et præter ea, quæ ibi in confirmationem istius unitatis producta fuere, addi potest, quod Kalendarium Ruthenorum apud Possevinum, nec non Syriacum seu Chaldaicum & Horologium anno 1601 editum, solius Silæ apostoli meminerint. Consule interea quæ tam super hac unitate, quam de sociis Crescente, Epæneto & Andronico dicta sunt ad diem XIII Julii.
S. Lubertus, forte Libertus martyr alicubi a Majoribus hoc die repertus, idem verosimiliter ipse est qui Trudonopoli in Belgio a Normannis trucidatus, colitur quando de eo egimus XIV Julii.
S. Theodemirum martyrem Cordubensem ex tabulis istius ecclesiæ se hoc die referre testatur Ferrarius; nos cum Martyrologio Romano de eo egimus XXV Julii.
SS. Mauri episcopi, Pantaleonis & Sergii MM. translatio Vigiliis hoc die commemoratur: coluntur Sancti & de ipsis jam actum est XXVII Jul.
S. Samson nescio cur hoc die colatur in Officiis Abrincensibus, nos de eo egimus, SS. Nazarius & socii etiam alicubi in hunc diem transferuntur: eorum natalis est XXVIII Julii.
Sancti P. N. Constantini junioris (τοῦ νέου) patriarchæ CPolitani memoria habetur ad hunc diem adscripta Supplemento nostro Ms. Sirmondo-Chiffletiano; quæ etiam refertur in apographis ex codice Taurinensi, & Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ; sed hic utrobique absque titulo sancti. Quatuor novimus synonymos CPolitanos patriarchas; particula vero τοῦ νέου vel hic sincera est & genuina, vel adventitia atque instrusa: si primum, putamus per eam denotari Constantinum II, cui locus inter Cælites convenire neutiquam potest: sin vero secundum, ut scribi debeat Constantinus simpliciter, tunc intelligi forte poterit patriarcha hujus nominis primus; quem dedimus XXIX hujus. Tu consulesis, quæ dicta a nobis sunt eodem die XXIX Julii.
S. Martha in Kalendario aliquo huc translata, spectat ad XXIX Julii.
SS. Benjamin, Benii, Binæi nomina signantur alicubi in Græcis nostris apographis; de quibus XXIX Julii.
S. Faustinus Tuderti non recte notatur hoc die, spectat ad præcedentem XXIX Julii.
S. Silvanum, nescio quem, qui Euangelium in Galliis prædicaverit, hoc die nobis annuntiat Castellanus, nullis aliis appositis characteribus, unde inter plures synonymos satis dignosci aut distingui possit; nulla adducta auctoritate qua constet talem Silvanum, præter tot alios in rerum natura umquam exstitisse aut saltem inter Sanctos commemorandum & quidem hoc die. Quid quod ipse in indice dubitet, utrum cum S. Sila confundendus non sit? Poterat sane tam obscuræ annuntiationi supersedere, qua quid fieri possit, prorsus non intelligimus.
Ludovicum Gandulium titulo beati hoc die ornat Marchesius in Diario Dominicano, gesta ejus fuse describens, obitumque consignans anno 1615; at cum nulla cultus ei umquam ab Ecclesia concessi indicia adferat, nobis integrum non est Apostolicum judicium prævertere.
Saranum aliquem in Scotia episcopum, cujus pretiosæ reliquæ in Tungland recondebantur, invenerunt Majores nostri ad X Martii. Mirum non notasse alium Saranum doctorem qui suos ad Pascha Romanorum more celebrandum induxit: quæ etiam Dempsteri verba sunt, tertium synonymum producentis XVIII Maii & ipsum episcopum ad Mulum Galviæ. De primo dubitarunt Majores, utrum admittendus esset, imo an confundendus cum eo quem hoc die signat Camerarius his verbis: Sanctus Saranus. De eo decretum Honorii primi Pontificis tom. 3 conciliorum generalium & alii auctores. Qualiscumque collectio ista Conciliorum sit, aut qualecumque Honorii decretum; ex his non probatur Sarani sanctitas aut cultus, neque ad eum vindicandum sufficit Dempsteri aut Camerarii auctoritas, nisi aliunde roboretur.
Item sancti Tiburtii, quid apud Grevenum significet, prorsus non intelligo; haud dubie nec scivit ipse de quo ageret. Si titulum martyris adderet, haberem quo reducerem; at nominis istius confessorem necdum novi.
Lupini episcopi, apud eumdem Grevenum æque obscura oratio est, si canonicum Carcassonensem dixisset, erat quo remitti posset.
Catharina de Vaninis insigni elogio donatur in Fastis Senensibus, ut quæ a libidinosa vita ad seriam pœnitentiam revocata, præclaris virtutibus, quin & miraculis in vita & post mortem resplenduerit, ut merito inter venerabiles connumeretur, sed absque omni Sanctæ aut Beatæ titulo.
Thimotæus martyr Valimensis cum suis confratribus Carmelitis anno MCCLXVIII in cœnobio Vaalim martyrio coronatur. Ita secundum omnes apices R. P. Philippus Visitantinus in sua Acie ordinata Ms.
Germanus aliquis filius Galli donatur Sancti titulo a Colgano, ubi de S. Mele, VI Februarii pag. 262, col. 2, num. 13; ast ego eum in notis tabulis Hibernicis nusquam reperio.
Mariam aliquam, virginem abbatissam, nempe in monasterio a S. Helena erecto in monte Calvaræ, hoc die profert Arturus in Gynæceo, ubi semper desideratur quod primo necessarium est, ut de cultu constet.
Wiltrudis virgo & ipsa abbatissa Summontarianensis monasterii in territorio Augustano, genere, sanctimonia & miraculis illustris in Gynæceo etiam prædicatur ut beata, pro qua adducit Raderum nostrum tomo 3 Bavariæ Sanctæ pag. 135. Vera est citatio, atque a Radero multis ibi ornatur illustris virgo sanctimonialis, & beatæ titulo donatur; at quo die ipsa migraverit, & quo proinde ecclesiasticam venerationem consecuta sit, id plane ignoravit Raderus, quod Arturo incumbebat ostendere, priusquam eam hoc die referret. Hoc nos doceant illi quorum interest & Wiltrudi isti locum inter Sanctos in hoc opere ultro & libentissime concedemus.
Euangelista Tiburtina virgo Clarissa hoc etiam die beata declaratur ab eodem Arturo.
Andream celebrem olim Pragensem episcopum multis magnisque encomiis exornat noster Balbinus in Epitome rerum Bohemicarum pag. 255, ut cujus caput Pragam allatum, in sacrario S. Wenceslai (ubi crux aurea super altare S. Crucis picta, hodieque visitur) velut martyris locatum est, idque miraculis, Caroli IV Cæsaris tempore, scribitur claruisse. Additque: Quod S. Thomas Cantuariensis in Anglia, hoc fuisse Andream episcopum in Bohemia &c. quæ sane cultum aliquem sacris reliquiis seculo XIV exhibitum fuisse satis manifeste ostendunt; quamvis nec apud Crugerium nec apud alios ejus usquam, ut Sancti aut Beati celebretur memoria. In ea perplexitate consulendum putavi nostrum P. Jacobum Rebitzer Pragæ commorantem, a quo quod responsum est hic subjicio: De Andrea episcopo quondam Pragensi, de quo inquiritur, id breviter repono, non tam ex meo sensu, qui huc usque de cultu hujus viri Sancti nihil inaudieram, quam ex mente quorumdam capitularium hujatium, quos desuper requisivi, nempe; quod in suis scriptis reperiant, Virum hunc temporibus illis, de quibus Balbinus mentionem fecit, cultum esse ut Beatum, nunc vero cultum istum penitus desiisse, ut jam paucis vel de nomine notus sit. Ex quibus satis patet, locum ei in hoc opere tribui non posse, qui alias hoc ejus die natali XXX Julii tribuendus esset.
Visæ seu Bishoes alicujus abbatis, discipuli Sanudæ laudatio satis incompta, ex Syriaco Latine versa, ad Majores nostros Parisiis transmissa est, huic operi nimirum inserenda ad hunc diem XXX Julii, quo illum Castellanus ex Kalendario Coptico, haud dubie Jobi Ludolfi, apud quem vocatur abba Witza, discipulus Shinodæ, in additiones suas ad Martyrologium Romanum transtulit. Jam non semel dictum est, & iterum repetimus, nullam nos prorsus istiusmodi Sanctorum rationem habituros, nisi prius de eorum orthodoxia constet, sintque alicubi in antiquis Fastis seu Græcis seu Latinis signati. Magistrum illum abbatem Synadam seu Sanudam exclusimus I Julii, neque hunc Visam, seu Witzam seu Bisoen digniorem censemus qui inter veros Sanctos connumeretur.
Pii imperatoris Theodosii junioris (τοῦ νέου) nomen inscribitur apographo nostro ex codice Taurinensi β, in excerptis ex Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, nec non Supplemento nostro ex Mss. Sirmondo-Chiffletianis: verum quandoquidem imperator iste tam hesterno quam hodierno die tamquam pius, non autem tamquam Beatus, nedum Sanctus apud Græcos memoratur; neque scitur aliunde, quod apud eos solenni, publico legitimove aut sufficiente saltem cultu honoratus umquam fuerit, absit, ut eumdem nos ipsi attribuere ausimus, donec nobis de illo sufficienter constiterit.
Guido abbas XVI Cistertiensi & episcopus Rhemensis hoc die refertur in Kalendario Cistertiensi cum titulo Beati, quem ei etiam tribuit Henriquez in Menologio, sed XX Aprilis, quo die vide Prætermissos pag. 744. Iterum recurrit XX Maii in jam dicto Kalendario & Chalemoto.
Arnaldus variorum cœnobiorum prius abbas, deinde contra Albigenses prædicator, demum archiepiscopus Narbonensis, eodem titulo donatus ab Henriquez hoc die, insigni elogio ornatur, sed multo prolixiori a Bucelino, quibus omnibus necdum video meritum ipsum Sanctorum honores, ut Saussayus eum solum retulerit inter viros piæ memoriæ, quemadmodum & Guidonem seu Widonem de quo mox locuti sumus.
Theodoricus de cellario monachus Hemmerodensis non majori jure Beatis adscribitur a jam dictis Henriquez, Chalemoto ac Bucelino.
Gerardus martyr, in Germania, Bertrandus a Turre confessor, Avenione, Gregorius Lombardus, Baiocis in Neustria inferiori Galliæ, Benevenutus confessor, Mantuæ in Italia, Hieremias confessor, Forolivii in Romandiola, Petrus a Gamarra confessor, apud Salicetum in Castella, Joannes Baptista confessor, Sanseverini in Apulia, Petrus de Aierola confessor, Lauri in Campania Italiæ, Joannes a S. Francisco confessor, Mexici in India occidentali, Antonius Benaldus confessor, Cortraci in Flandria, Joannes a Sanctis confessor, Penerandæ in territorio Salmantino, cum titulo Beati memorantur ab Arturo in Marlio Franciscano. Hueberus in Menologio plerosque referens, ab omni titulo prudentius abstinet.
Franciscus Galindus, Curci seu Villæ de sancta in regno Peruano, Ludovicus de monte Feltro, confessor in Italia, Adduntur ab Huebero.
Godinum Bracarensem in Gallæcia Hispaniæ episcopum cum elogio nobis hodie profert fœcundus ignotorum Sanctorum refossor Tamayus in Martyrologio suo Hispanico; candide fassus, nondum ejus memoriam in aliquo ex Martyrologiis antiquis & recentioribus scriptam cognosci: quo posito, quidquid nobis citet ex Alvaro Lupo aut aliis, probare poterit, virum doctrina celebrem fuisse; &, si ita vis, etiam bonis operibus conspicuum, at Sanctorum catalogo adscribendum, id vero non evicit Tamayus: nec magis probant Chronologia monastica Lusitana, aut Rodericus da Cunha in historæ suæ parte 2 cap. 17, aut alii.
Theoderimus apud Calagurim Hispaniæ urbem in Vasconum populis episcopus, ex eadem Tamayi figlina porrigitur, auctoribus potissimum Luitprando & Juliano, quos hic satis sit nominasse.
Ostanus apud Tamayum ordine tertius Aucæ in Murgoborum populis Hispaniæ & ipse episcopus, cujus memoria, ut fatetur, sub silentii velo jacebat, auctoritate Luitprandi & Juliani reviviscit, imo planissime emortua est.
S. Pantho seu Banto presbyter annuntiatur hoc die in cod. Usuardino Bruxellensi, ab aliis die sequenti; jam monuimus ad XXVI Julii, nos & de Beato ejus fratre, qui ibi signabatur, & de ipso utpote quorum gesta connexa sint, acturos die sequenti XXXI Julii.
S. Germani vigiliam alicubi signatam, hic indicare satis est, de ipso agetur die sequenti XXXI Julii.
S. Helena martyr in Suecia hoc die refertur in Florario Ms. Greveno & Molano: melius Ferrarius cum Vastovio in Vite Aquilonia eam signavit die sequenti XXXI Julii.
Egressio crucis a palatio (intellige CPolitano) & accessus juxta magnam ecclesiam &c., donec tandem per totam urbem circumferatur, contra morbos, hoc mense quam aliis frequentiores, intelligitur ex Menæis nostris Mss. excerptis e bibliotheca Ambrosiana. At de profesto crucis alibi apud Græcos agitur die crastina XXXI Jul.
S. Fantinum huc perperam intrusit Bucelinus Philippum Ferrarium pessime citans, qui in utroquo suo Catalogo Fantinum expressissime refert die sequenti; multa & ipse miscens & confundens, ut jam dictum est, dum de S. Fantino Taurianensi ageretur XXIV Julii, & rursus repetendum erit, dum ad proprium locum in Prætermissis remittetur die sequenti XXXI Julii.
S. Justam martyrem in Aprutio, non nisi apud Ferrarium repererit Castellanus; cur vero ipsam hoc die signaverit, prorsus non assequor: neque certe aliam indicare potest præter Forconiensem, quæ in utroque Catalogo, disertissime relata est eo die quo de ipsa agemus I Augusti.
S. Justinus puer martyr ex XXVII Martii male ad hunc diem remissus est: signatur enim in vetustioribus Martyrologiis & in Romano, die quo de ipso agemus I Augusti.
S. Tertullinus non recte hoc die signatur in cod. Usuardino Florentino, fortasse ex Flori auctariis acceptus: de ipso cum antiquis & Romano Martyrologio agetur proprio die natali IV Augusti.
S. Alexandri martyris translationem ex Galesinio accepit Ferrarius hoc die in Catalogo generali, recte observans notari a Galesinio annum 220, pro 1220; atque item in tabulis ecclesiæ Bergomensis, non reperiri hac die istam translationem; forte, inquit, quod solum in ecclesia S. Alexandri ea celebretur. Locus erit id accuratius examinandi eo die quo Sanctus ponitur in Martyrologio Romano XXVI Augusti.
S. Leofronam illustrem in Anglia cum multis sociis martyrem hoc die consignavit Wion, eumque in prima sua Martyrologii Anglicani editione anni 1608 secutus est Wilsonus, & hunc Ferrarius: verum in posteriori sua editione anni 1640, sanctam consignavit eo die quo de ipsa agemus XXIII Septembris.
S. Luciæ V. M. translatio Greveno adscripta reperitur in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis: absque ulla aut loci in quem facta sit, aut temporis memoria. Notissima est celeberrimæ Sanctæ festivitas XIII Decembris.

DE SS. ABDON ET SENNEN MARTT.
ROMÆ.

SUB DECIO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Abdon, Martyr Romæ (S.)
Sennen, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus horum Martyrum cultus ex variis monumentis.

Antiquissimam horum Martyrum venerationem satis indicat Calendarium Romanæ Ecclesiæ, quod circa medium seculi IV exaratum Ægidius Bucherius noster suo Commentario in Victorii Aquitani canonem Paschalem inseruit, [Probatur cultus immemorabilis ex imaginibus,] & quod ibidem pag. 268 sic habet: Tertio Kalendas Augusti Abdon & Sennen in Pontiani (subintellige cœmeterio) quod est ad Ursum pileatum. Paulus Aringhus tomo 1 Romæ subterraneæ lib. 2 cap. 22 testatur, vetustas nostrorum Martyrum imagines in hoc Pontiani cœmeterio ab Antonio Bosio inter alia vetera monumenta inventas esse, easque ibidem pag. 383 repræsentat. Nos hic easdem ex ipso contractas & fideliter juxta prototypon æri incisas exhibemus.

[2] Laudatus Aringhus loco citato pag. 376 de hoc monumento ita disserit: [Romæ in cœmeterio Pontiani] Mira & inenarrabili tandem animi exultatione, quod diu a Bosio perquisitum peroptatumque fuerat, sanctorum martyrum Abdon & Sennen sepulcrum ultro sese contemplandum obtulit. Lateritius ibi sarcophagus exstabat, longitudinis palmorum septem cum dimidio, altitudinis quatuor, profunditatis totidem, in cujus anteriori prospectu pictura quædam Christum redemptorem nube circumfusum præ se ferebat, qui ambabus manibus invictos martyres Abdon & Sennen ibidem pari arte pictos, suisque nominibus prænotatos coronat. Hi autem præclarissimi Martyres stantes ibidem repræsentantur, & præter diadema, quod nobile sanctitatis insigne est, pileolum quemdam Persarum more capiti impositum gestant.

[3] Porro in eodem sarcophago juxta sanctum Abdon beati quoque Milis imago apposita cernitur, [inventis] laicali, ut jam diximus, veste induti, & juxta sanctum Sennen adest imago B. Vincentii levitæ, qui ecclesiasticis de more indumentis decoratur. In ejusdem vero sarcophagi labro inscriptionem appositam fuisse, ejusdem vestigia præ nimia jam vetustate penitus consumpta designabant: in ejusdem autem inscriptionis initio hæc verba dumtaxat perlegi potuere, nempe ONIS DIE, quæ divinando potius quam explanando hic interim nobis describere ac recensere fas erit, ut iste nimirum sit verborum sensus DEPOSITIONIS seu TRANSLATIONIS DIE: istæc nimirum ad tempus referendo, quando sacra beatorum Martyrum corpora ibidem deposita vel certe translata fuere. Non sunt hujus loci, quæ Aringhus ibidem de adjunctis Martyribus disputat. Ceterum quo tempore corpora SS. Abdon & Sennen in hoc cœmeterium illata sint, postmodum alia occasione indicabimus.

[4] Florentinius in notis ad Martyrologium suum hac die recte observat, [veteribusque Martyrologiis] celeberrimos sanctos martyres Abdon & Sennen ab antiquissimo tempore Romæ venerationem accepisse, & in omnibus Occidentalibus Ecclesiæ Martyrologiis indicatos fuisse: nam præter jam relata antiquitatis monumenta eosdem Sanctos vetustissima Hieronymiani Martyrologii apographa, Allatii & Frontonis Kalendaria, ac a Menardo Thomasioque edita Sacramentaria celebrant. His adde Bedam, Florum, auctorem Romani Parvi, Rabanum, Adonem, Usuardum, Notkerum & Wandelbertum, quorum postremus hac die in suo Martyrologio metrico ita canit:

Abdon & Zennen designat tertia sanctos
Regni quos Romæ tribuit de germine Persis.

Non opus esse arbitror hic singulos istorum Martyrologorum textus coacervare, cum de immemorabili illorum Martyrum cultu abunde constet, & longior Adonis annuntiatio seu potius Actorum compendium postea sit exhibendum.

[5] Quare dumtaxat proferam breviorem Usuardi annuntiationem, [& proponitur difficultas circa urbem] quæ nobilitatem horum Sanctorum, locum captivitatis, & genus martyrii ita indicat: Romæ natalis sanctorum Abdon & Sennes subregulorum, qui cum in Cordula civitate Persarum vincula paterentur a Decio, ad ultimum eos duxit Romam catenis obligatos, & diversis pœnis maceratos, ubi primo plumbatis cæsi & deinde gladio interfecti sunt. Similia narrantur in vulgaribus eorum Actis, e quibus hæc verosimiliter excerpta sunt, ut postmodum videbimus. Interea negotium hic nobis facessit civitas Cordula, quæ etiam Corduba, Cerduba, Corduena, Cerduna aliisque modis scribitur, ut in Usuardo nostro illustrato ad hanc diem observatum est. Nihil hic moramur Pancirolum, qui in Thesauris absconditis urbis Romanæ pag. 837 Cordubam Hispaniæ nobis obtrudit.

[6] Eminentissimus Baronius in notis ad Martyrologium Romanum die XV & XXII Aprilis putat, [in qua sancti hi Martyres capti fuisse dicuntur.] indicari Corduenam, de qua Ammianus Marcellinus meminit, & quam Æthicus cosmographus Cordubennam appellat; ubi de fluvio Tigri agit. Ammianus Marcellinus quidem agens de bello Persico lib. 24 cap. 8 Corduenam nominat; sed editio Lugduno-Batava anni 1693 ibidem notat, in manuscripto codice Corduam legi. Præterea Maurolycus nobis aliam dubitandi materiam suggerit, dum hac die in suo Martyrologio affirmat, SS. Abdon & Sennen in Chorodna civitate Persarum vincula passos fuisse. Equidem fateor, quod Chorodna aliis Chorodra a Ptolomæo lib. 6 Geographiæ cap. 4 inter civitates Persidis recenseatur; at nescio, qua auctoritate Maurolycus illud nomen pro aliis supra dictis substituerit, & dubito, utrum Chorodna a Corduena & similibus ejusdem civitatis nominibus differat. Quapropter has tenebras dissipare volentibus libenter locum cedimus, & ad confirmandum Martyrum nostrorum cultum progredimur.

[7] [Veneratio horum Sanctorum ex urbe Romana] Romæ antiquitus ecclesiam ad illorum Martyrum honorem conditam fuisse, satis patet ex Anastasio Bibliothecario, qui in Vitis Pontificum Romanorum cap. 97 de Hadriano I Papa sic tradit: Ecclesiam sancti Felicis positam foris portam Portuensem a novo restauravit: simulque & basilicam sanctorum Abdon & Sennen atque beatæ Candidæ una cum ceteris Sanctorum cœmeteriis in idipsum pariter renovavit. Hinc colligo, illam SS. Abdon & Sennen basilicam jam diu exstitisse, cum seculo octavo restaurari debuerit. Seculo sequente Nicolaus I Papa collapsum eorumdem Martyrum cœmeterium renovavit, ut idem Anastasius cap. 107 narrat his verbis: Renovavit etiam ipse Pastor benignus cœmeterium beati Felicis martyris ac confessionem via Portuensi: nec non & cœmeterium eadem via ad Ursum pileatum, ubi corpora sanctorum Christi martyrum Abdon & Sennen requieverunt, jam in ruinis posito *, pulcro ac miro restauravit honore.

[8] [in Galliam] Neque hæc veneratio intra urbem Romanam substitit; sed jam ab aliquot seculis in Galliam pervenit, ubi etiamnum perseverat, ut noster Simon Mothier in notis ad Martyrologium Romanum testatur: ibi enim post alia asserit, duos istos Martyres variis istius regni locis invocari ad conservandos terræ fructus, ac præcipue Ernodori vel Exeloduni in provincia Bituricensi (vernacule Issoudun vocatur) magno populi concursu celebrari. Nicolaus Catherinot in Sanctuario Bituricensi docet, eosdem Sanctos ecclesiæ vulgo dictæ Givaudins alias Javaldapns & Javaudains patronos esse, eorumque patrocinium communiter contra grandinem implorari. Simon de Peyronet in Catalogo alphabetico Sanctorum ac Sanctarum, qui post ejus mortem anno 1706 Tolosæ editus est, de S. Abdon post alia sic notat: Parœciam habet sibi sacram in hac nostra diœcesi Tolosana, ubi vernacule s. DON vocitatur ab indigenis. Qua ratione cultus eorumdem Martyrum in alias Galliæ & Italiæ urbes propagatus fuerit, facile intelligetur, quando de reliquiis & variis sacrorum corporum translationibus agemus.

[9] [& montem Libanum] Quinimo Catholicus istorum Martyrum cultus (nescio qua occasione aut quo tempore) in Orientem transiit, ut Franciscus Quaresmius tomo 2 Terræ sanctæ lib. 7 peregrinat. 7 cap. 7 testatur his verbis: Longe a Canobin, tria circiter milliaria, est villa fœcunda satis & amœna; oleis, ficubus, nucibus & aliis arboribus abundans & aquis irrigua; ubi multæ domus & aliquæ ecclesiæ sunt: & est ibi una archiepiscopalis sancto Sergio dicata, & sedes archiepiscopi Maronitæ montis Libani, quæ Eden appellatur, & forte propter ejus amœnitatem & delicias: Eden enim deliciæ interpretatur.

[10] Supra ipsam est sacellum sanctis martyribus Abdon & Sennen dicatum, [propagata est.] quod Maronitæ ABDA appellant: in quorum die festo (quod ipsi mobile faciunt, ipsumque celebrant Dominica prima Maii) quando Missa celebratur, subtus altare fons aquæ vivæ emanat; & cum venerabile elevatur sacramentum magis fluit, & post aliquot dies siccatur: & ita evoluto anni circulo, eodem tempore similiter fluit, & post Kalendarium Gregorianum & decem dierum mutationem factam simili modo Dominica prima Maii aquas elargitur. Ita ab archiepiscopo Eden & aliis, qui viderunt, intellexi. Parisiis anno 1722 D. De la Roque Gallice edidit suum Hodœporicon Syriæ & montis Libani, in quo tamquam testis oculatus tomo 1 pag. 197 affirmat, hos duos Martyres Persas, in Eden a Maronitis magna devotione honorari. Non est autem dubitandum de mira fontis istius scaturigine, quam Quaresmius ex incolis fide dignis intellexit, etsi D. de la Roque ibi de illa non meminerit, quia forte propter brevem in eo loco moram nihil de ea audivit.

[Annotata]

* lege positum

§ II. Difficultates circa Actorum veritatem, & quædam de iis conjecturæ.

Utinam de Actorum veritate sicut de legitima horum Martyrum veneratione constaret! [Varia Mss. Acta,] Habemus in Mss. nostris codicibus aliisque apographis varia horum Actorum exemplaria, quæ tamen castigatione indigent, ut cum eminentissimo Baronio in notis ad Martyrologium Romanum hac die fateri cogimur. Apud Surium ea Actis Laurentianis ad diem X Augusti inserta leguntur. In codice nostro, signato P Ms. 155, iisdem præmittuntur Acta S. Polychronii aliorumque martyrum Persarum, de quibus die XVII Februarii & XXII Aprilis egimus. Mombritius tomo 1, & Petrus Equilinus lib. 6 cap. 158 ea seorsim ediderunt, cum quibus codex noster Valcellensis P Ms. 157, apographum Fuldense, ac Audomarense ita concordant, ut circa rei substantiam non discrepent.

[12] Nescimus, quo auctore aut quo seculo ea omnia exarata sint. [quæ videntur conscripta esse post ætatem Constantini Magni] Sed ubique in fine Actorum leguntur hæc aut similia: Jacuerunt corpora ad exemplum Christianorum tribus diebus. Post triduum venit quidam Quirinus Christianus subdiaconus, qui manebat ibidem juxta amphitheatrum, & collegit nocte corpora & recondidit in arcam plumbeam in domo sua tertio Kalendas Augusti. Postea vero latuerunt corpora sanctorum Abdon & Sennes martyrum multos annos usque ad tempora Constantini; jam Christiani. Et tunc levata sunt corpora sancta & translata sunt in cœmeterio Pontiani. Si Quirinus ille tribus diebus post peractum gloriosum certamen corpora horum Martyrum in domo sua recondidit, quomodo in Kalendario Bucheriano ac aliis antiquissimis fastis martyrium eorum tertio Kalendas Augusti signatur? At quocumque modo ea se habeant, saltem ex hac clausula non improbabiliter colligimus, Actorum scriptorem post tempora Constantini Magni vixisse.

[13] Aliunde autem patet, eadem Acta ante seculum IX scripta fuisse, [& ante seculum nonum] cum Ado in Martyrologio suo illa sic contraxerit: Romæ natale Abdon & Sennes subregulorum sub Decio imperatore: quos Decius in Cordula civitate Persarum sibi præsentari jussit; quibus & dixit: Sic stulti facti estis, ut non recordemini, quia non colentes deos traditi estis in manus Romanorum & nostras? Cui beatus Abdon: Magis nos victores facti sumus, Deo favente & Domino Jesu Christo, qui regnat in æternum. Jubente igitur Decio, vincti catenis reclusi sunt in arcta custodia. Tunc dixit Abdon ad Sennon: Ecce gloria, quam semper speravimus. Post menses quatuor veniens Decius Romam, & adducens secum beatos Abdon & Sennen catenis vinctos, jussit omnem senatum convocari & fecit conventum in Tellude cum Valeriano præfecto V Kalendas Augusti, & jussit sibi præsentari Abdon & Sennen maceratos diversis pœnis. Et dixit ad senatum: Dii deæque tradiderunt hostes ferocissimos in manus nostras. Ecce inimici Reipublicæ & Romani imperii.

[14] [ut patet ex Adonis compendio,] Et introducti sunt ornati auro & lapide pretioso, vincti catenis; omnisque senatus mirari cœpit in aspectibus eorum. Et cum constanter Christum in conspectu eorum faterentur, Decius iratus jussit Valeriano præfecto, ut si non adorarent deum solem, ferarum morsibus interirent. Qui denudavit eos & duxit ante simulacrum solis juxta amphitheatrum, ut sacrificarent. Verum illi contemnentes, exspuerunt in simulacrum solis. Tunc Valerianus jussit, ut plumbatis cæderentur. Deinde introducti in amphitheatrum, & dimissi sunt eis leones duo & ursi quatuor, qui rugientes venerunt ad pedes Sanctorum, & nullatenus recedentes custodiebant eos. Valerianus vero plenus furore, jussit gladiatores introire & Beatos subregulos interficere, & ligare pedes eorum, & ante simulacrum solis jactare, ubi jacuerunt corpora Sanctorum tribus diebus. Post triduum venit quidam Quirinus Christianus subdiaconus, qui manebat juxta amphitheatrum, & collegit noctu corpora, & recondidit in arca plumbea in domo sua tertio Kalendas Augusti, ubi latuerunt usque ad tempora Constantini. Tunc se reserantes beati Martyres, levati sunt & translati in cœmeterio Pontiani. Quicumque hoc compendium conferre voluerit cum Actis, post hunc commentarium exhibendis, prudenter dubitare non poterit, quin Ado eadem Acta aut plane similia præ oculis habuerit.

[15] [juxta Baronium nonnihil corrupta sunt,] Nunc forte quispiam quæret, quid de his Actis judicemus. Cum semper desideremus Acta illustrium Martyrum defendere, quamdiu fieri potest, illæsa veritate, malumus alienis verbis, quam nostris istud judicium exprimere. Eminentissimus Baronius fatetur, hæc Acta nonnihil corrupta esse, quando in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 254 num. 27 de his aliisque Martyribus Persis ita scribit: Abusus est Decius, de Persis quam est consecutus Christiani hominis ope victoriam: nam eam diis acceptam ferens, in eorum contemptores Christianos acrius vindicavit, occisis, qui in ejus manus devenerant, Persis Christianis, Polychronio episcopo Babylonis, Parmenio, Elima, & Chrysotelo presbyteris, diaconis Luca & Mucio, virisque nobilissimis Maximo & Olympiade, ac demum post longa vincula Abdone & Sennen subregulis. Exstant horum Acta, sed nonnihil corrupta.

[16] [quam corruptionem aliqui critici] Severiores quidam critici his Baronii dictis non acquiescunt, sed contendunt, Persicam Decii imperatoris expeditionem, cui hæc omnia innituntur, confictam esse. Audi inter illos eminentissimum Norisium, qui Dissertatione 3 de epochis Syro-Macedonum cap. 10 de hac re ita ratiocinatur: Ceterum illa Decii in Persas expeditio in Annales ecclesiasticos deportata est ex Actis, quæ præmittuntur narrationi martyrii S. Laurentii, quæ tamen eidem eruditissimo Baronio loco laudato num. XXVII nonnihil corrupta dicuntur, & in notis Martyrologii ad diem XXX Julii castigatione indigere fatetur. Initio Actorum cap. 1 dicitur Decius, victis acie Persis, Babylonem, Bactrianam & Assyriam recuperasse, ac apud Babylonem templum Saturno ædificandum jussisse, quo perfecto, Polychronius Babylonis episcopus, diis ibidem libare recusans, neci traditus fuit, clero ejusdem ecclesiæ in civitatem Cordubam tracto, ibique postea interfecto.

[17] Additur, Decium ex Perside Romam Abdonem & Sennem Persarum subregulos duxisse, [majorem faciunt,] eosque ob Christi cultum interficiendos jussisse, quibus paucos intra dies socios addidit sanctos Sixtum Papam ac Laurentium. Denique dicitur Decius a dæmone correptus animam Romæ inter cruciatus exhalasse; quæ omnia plane fabulosa sunt: nam Sextus Rufus in Breviario accurate bella a Romanis cum Persis gesta recensens, bello a Gordiano contra illos feliciter administrato addit alrerum postea a Valeriano contra eosdem improspere gestum, quæ itidem scribit Eutropius libro IX, ita ut nulla usquam legatur Decii contra Persas expeditio.

[18] Deinde ex epistolis S. Cypriani aliisque antiquis scriptoribus probare nititur, [dum Persicam Decii imperatoris expeditionem negant,] Decium, qui ad summum duobus annis & aliquot mensibus imperavit, usque ad annum Christi 251 Romæ mansisse, quando in Macedoniam aut vicinas regiones contra Priscum imperii æmulum ac faventes illi Gothos profectus est, ubi ab hostibus victus occubuit. Tandem Norisius post hæc argumenta sic concludit: Itaque fictitia est illa Decii in Persas expeditio in memoratis Actis narrata, uti etiam perperam ibidem dicuntur Sixtus Papa ac Laurentius martyres sub Decio occisi, qui Valeriano augusto imperante interfecti sunt, uti etiam falsum est, Decium Romæ sævam animam exhalasse, cum ille, ut, ceteris consentientibus, ait Constantinus augustus in oratione ad Sanctorum cœtum cap. 24 in Scythicis campis una cum omni exercitu prostratus interierit.

[19] Juxta hanc Norisii aliorumque censuram sequeretur, [ex qua censura sequeretur,] nos nihil de his Martyribus tuto posse affirmare, nisi quod Florus in codice Atrebatensi ac Tornacensi ante tomum II Martii pag. XXVII sic de illis tradit: Romæ passio sanctorum Abdon & Sennes, qui de Persida Romam VENERUNT, & sub Decio imperatore diversis pœnis macerati, ad ultimum gladio interfecti sunt. Nota, Florum non dicere, quod illi Martyres a Decio Romam adducti sint, sed ita loqui, acsi ultro Romam venerint, ibique ab ethnicis detecti martyrium sub Decio imperatore subierint. Neque ea peregrinatio Romana, a Persis Christianis suscepta, exemplo caret: nam quosdam Persas orationis causa Romam venisse legimus apud Florum, Adonem & Usuardum, inter quos postremus ad diem XX Januarii sic habet: Via Cornelia sanctorum martyrum Marii & Marthæ cum filiis suis Audifax & Abacuc nobilium de Persida, qui ad orationem venerant Romam tempore Claudii principis: e quibus post toleratos fustes, equuleum, ignem, ungues, manuum præcisionem, Martha in Nympha necata, ceteri sunt decollati, & corpora eorum incensa.

[20] Hinc etiam sequeretur, Persicam illam Decii expeditionem ab Actorum scriptore gratis excogitatam fuisse, [magnam Actorum partem confictam esse.] ut inveniretur opportuna occasio, qua SS. Abdon & Sennen ex tam longinqua regione Romam adducerentur. At tunc maxima Actorum pars falsa est, & corruit lectio Breviarii Romani, quæ hoc fundamento nititur, & quam hodiedum ita recitamus: Abdon & Sennen Persæ, Decio imperatore accusati, quod corpora Christianorum, quæ inhumata projiciebantur, in suo prædio sepelissent, jussu imperatoris comprehenduntur, & diis jubentur sacrificare: quod cum facere negligerent, & Jesum Christum Deum constantissime prædicarent, traditos in arctam custodiam, Romam postea rediens Decius vinctos duxit in triumpho. Qui cum in urbe ad simulacra attracti essent, ea detestati conspuerunt. Quamobrem ursis ac leonibus objecti sunt, quos feræ non audebant attingere. Demum gladiis trucidati, colligatis pedibus tracti sunt ante solis simulacrum, quorum corpora clam inde asportata Quirinus diaconus sepelivit in suis ædibus.

[21] [Etsi Actorum scriptor ab omni errore eximi non possit,] Ingenue fatemur, hic nobis aquam hærere, cum antiqua monumenta, ab Adone visa & contracta, tantæ falsitatis arguere non audeamus, & contrariis Norisii argumentis plane satisfacere non possimus, Attamen nolumus tueri omnes Actorum circumstantias, in quibus hinc inde manifesti errores deteguntur. Sic Acta nostra num. 2 innuunt, S. Sixtum Pontificem Romanum sub Decio captum & martyrio affectum esse, cum tamen sub imperatore Valeriano passus fuerit, ut ad diem VI Augusti solidis argumentis poterit ostendi. Occurrunt etiam alia nonnulla obscura & corrupta, quæ in Annotatis observabimus. Quod si scriptor Actorum tam imperite tempora confuderit, potuit etiam facile commiscere ea, quæ Decius ante & post adeptum imperium gessit, qua de re jam conjecturam nostram eruditis proponemus.

[22] [tamen facilius excusari aut explicari potest] Baronius in notis ad Martyrologium Romanum die XVII Februarii monet, tempora Decii scriptorum inopia remansisse obscurissima, eaque tantum de eo facta esse perspicua, quæ de persecutione ab ipso in Christianos excitata produnt Christianorum scriptiones & Acta sanctorum Martyrum. Hæc monitio etiam obtinet in gestis Decii, antequam ad imperatoriam dignitatem eveheretur, quæ nusquam apud historicos distincte exprimuntur. Nihilominus ex Sexto Aurelio Victore in Epitome de vita & moribus imperatorum Romanorum discimus, quod Decius esset in armis promptissimus. Idem auctor in Historia abbreviata de Cæsaribus indicat, quod Decius Syrmiensium vico ortus, militiæ gradu ad imperium ascenderit. Imo Decium rei militaris peritissimum ac bello strenuum fuisse satis patet ex eo, quod Philippus imperator illum invitum exercitui suo præfecerit, ut lib. 1 Historiarum narrat Zosimus, qui ibidem addit, Decio a militibus imperium delatum esse, eo quod inter alia usu militari Philippum anteiret.

[23] [si Decius ante susceptum imperium] Cum igitur Decius tanta rei militaris peritia præditus fuerit, non est improbabile, illum circa annum Christi 243 quamdam exercitus Romani partem in bello Persico duxisse sub imperatore Gordiano, qui adhuc juvenis ope ducum suorum varias de Persis retulit victorias, ut Julius Capitolinus in Historia Augusta pag. 162 testatur. Præterea non est a verosimilitudine alienum, tunc aliquos Persas a Decio captos esse, ac primores eorum Romam abductos fuisse, ut consueto more augerent pompam triumphi, quem senatus Romanus jam Gordiano decreverat, sicut idem Capitolinus loco proxime citato refert hoc modo: His in senatu lectis, quadrigæ elephantorum Gordiano decretæ sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet.

[24] [cum imperatore Gordiano] Interea Gordianus cum victricibus copiis Romam reversurus interficitur insidiis Philippi, qui juxta Zosimum lib. 1 statim imperium arripit, & sacramentis intervenientibus amicitia cum Sapore constituta, belloque sopito, Romam proficiscitur. Facile autem fieri potuit, ut aliqui Persæ captivi, præsertim Christiani, qui jam Romam abducti fuerant, in ea urbe ultro manere voluerint, tum quod ibi plures Christianos invenirent, tum quod liberius religionis suæ exercitium haberent sub Philippo imperatore, quem varii antiqui scriptores Christianum fuisse existimant, & qui certe Christianis favebat, ut colligitur ex S. Dionysio Alexandrino synchrono, qui apud Eusebium in editione Valesiana lib. 6 cap. 41 mortem Philippi ac Decii successionem ita indicat: Sed continuo imperii illius, (scilicet Philippi) erga nos benignissimi, mutatio nobis nuntiata est; & gravissimus nobis minarum terror intentabatur. Jamque aderat edictum imperatoris, nempe Decii, qui terribilem contra Christi cultores persecutionem movit, ut idem Sanctus ibi pluribus describit.

[25] Jam autem supponamus, ex istis nobilibus Persis SS. Abdon & Sennen ob memoratas rationes Romæ remansisse usque ad imperium Decii, [in Perside victoriam obtinuerit, ut conjicimus;] qui anno Christi 249 Philippum occidit, & imperator factus præ odio adversus Philippum, persecutionem intulit Ecclesiæ, ut Eusebius lib. 6 cap. 39 loquitur. Nihil itaque mirum, si hos Persas Christianos, quos ante aliquot annos e Perside Romam adduxerat, statim comprehendi jusserit, & martyrio affecerit. Hoc modo explicari poterunt Acta S. Polychronii, aliorumque Martyrum Persarum, quos Decius in Oriente interfecisse traditur: potuit enim tunc victor & militiæ dux sub Gordiano aliquos sacerdotes & clericos, plerisque popularibus suis invisos, sine illo metu occidere. Hoc pacto etiam utcumque poterunt conciliari Acta nostra, si tantummodo dicamus, quod scriptor Actorum gesta Decii ducis & imperatoris miscuerit, sicut alibi tempora diversa manifeste confudit, & martyrium S. Sixti Papæ sub Valeriano præfecto collocat, quod Valeriano imperatori adscribendum est. Tota hæc conjectura, ni fallimur, nec limites verosimilitudinis excedit, nec veteri historiæ repugnat.

[26] [& quam conjecturam confirmamus ex nummis,] Quinimo ipse Norisius nobis suggerit materiam, qua conjecturam nostram confirmemus: nam Dissertatione tertia de epochis Syro-Macedonum exhibet nummos, quos anno Christi 250 in honorem Decii imperatoris cudit Colonia Rhesænesiorum in Mesopotamia, quam Gordianus obtenta ibidem victoria contra Persas maxime memorabilem reddidit, ut Julianus Apostata in oratione apud Ammianum Marcellinum lib. 23 cap. 5 testatur. Norisius circa istos nummos sibi ipsi hunc movet scrupulum: Alterum rursus dubium occurrit, nempe cur Rhesænesii tot nummos uno eodemque anno CXVIII (si hos annos 118 addas annis Urbis conditæ 885 vel Christi 132, quo Rhesænesii in gratiam Hadriani imperatoris epocham suam inchoarunt, pervenies ad annum Urbis conditæ 1003 seu Christi 250) imagine Decii, ac quosdam etiam Herenniæ Etruscillæ Augustæ uxoris, itemque utriusque filii Decii cæsaris obsignaverint, cum hactenus rari ejusdem urbis nummi alios cæsares repræsentantes, inventi fuerint? Deinde refert opinionem Baronii, qui Decium imperatorem contra Persas bellum gessisse existimat, eamque refellit, ut superius a num. 16 vidimus.

[27] Denique Norisius eamdem Dissertationem ita concludit: Itaque tot nummi apud Rhesænam uno eodemque anno scalpti fuerunt, [a Norisio exhibitis,] non quod ibidem bello Persico urgente Decius substitit; sed vel quia cives ab absente imperatore novis beneficiis ornati fuerunt; vel quia legatus quipiam Mesopotamiæ apud Rhesænam, coloniam Romanam, forte degens, tot numismata in honorem Decii ac totius domus Augustæ obsignanda curavit. At si Norisio licuit has cusorum nummorum ratiunculas divinando allegare, cur nobis non licebit conjicere, quod Rhesænesii voluerint commemorare victorias, non ita pridem a Decio copiarum duce circa urbem suam de Persis relatas, ut hac adulatione gratiam novi imperatoris aucuparentur? Ne autem hæc conjectura omnino gratis excogitata videatur, ipsas nummorum inscriptiones ac imagines accurate exponemus.

[28] [qui Rhesænæ in Mesopotamia] Norisius in anteriore sui nummi parte exhibet caput laurea redimitum, in cujus circulo leguntur hi characteres Græci: ΑΥΤ. ΚΑΙ. ΓΑΙ. ΜΕΣ. ΚΥ. ΤΡΑ. ΔΕΚΙΟΣ. ΣΕΒ. id est IMPERATOR CÆSAR CAJUS MESSIUS QUINTUS TRAIANUS DECIUS AUGUSTUS. In posteriore ejusdem nummi parte repræsentatur mulier capite turrito, insidens scopulis: spicas tenet dextra, monticulis vero innititur sinistra. Superius autem cernitur aquila, quæ coronam lauream rostro gestat: inferius autem est fluvius, ex quo quidam emergere videtur. Græca epigraphe hic ita habet: ΣΕΠ. ΡΗΣΑΙΝΗΣΙΩΝ Λ. ΗΙΡ. Hoc est SEPTIMIORUM RHESÆNESIORUM ANNO CXVIII, ut Norisius explicat, qui Græcas illas litteras ΗΙΡ vult esse numerales. At alii hos postremos characteres paulo aliter exprimunt, sumuntque etiam litteras ΠΡ pro initialibus vocis ΠΡΩΤΟΣ id est primus, ita ut significent, nummos illos anno primo imperii Deciani cusos fuisse. Sed nihil hic nostra interest, sive ad primum Decii annum spectent, sive ad annum Christi 250, prout supra computavimus. Ceterum Anselmus Bandurus in Numismatibus imperatorum Romanorum tomo 1 pag. 16 notat, Rhesænesios a fundatore suo nomen Septimiorum assumpsisse. In aliis ejusdem temporis nummis civitatem suam appellant coloniam Septimiam, ut jam videbimus.

[29] Joannes Tristanus tomo 2 Imperii metallici pag. 588 & sequente profert tres alios Rhesænesiorum nummos, [ad honorem Decii] quorum unum brevitatis causa hic dumtaxat explicabimus. Ex una parte exhibetur caput Decii corona radiata cinctum, & humeris annexum est paludamentum cum hac inscriptione: ΑΥΤ. Κ. Γ. ΜΕ. Κ. ΤΡΑΙΑ. ΔΕΚΙΟ. ΣΕΒ. id est juxta ipsius explicationem: IMPERATOR CÆSAR GNÆUS MESSIUS QUINTUS TRAIANUS DECIUS AUGUSTUS. In altera nummi parte repræsentatur mulier cum modio stans, & dextra pateram tenens, ac sinistra cornu copiæ, ut communiter appellatur. Ante pedes a dextris est ara ignita, ex cujus infima parte prodit palmæ ramus. Cernitur a dextris in area aquila alis expansis coronam lauream tenens rostro, & palmæ ramo insistens. Hic vero talis epigraphe circumscribitur: ΣΕΠ. ΚΟΛ. ΡΗΣΑΙΝΗΣΙΩΝ Λ. ΠΡ. Id est, ut Tristanus interpretatur: SEPTIMIA COLONIA RHESÆNESIORUM ANNO PRIMO.

[30] [cum victoriæ signis cusi fuerunt.] At quorsum, inquies, hæc omnia tam scrupulose describuntur? Quid hæ effigies ad quæstionem pertinent? Respondeo, nos ex his imaginibus conjicere, quod Rhesænesii his nummis aliquam Decii victoriam voluerint indicare: quid enim aliud significarent tot palmæ & lauri, quæ etiam in aliis eorum nummis exprimuntur? Neque ab hac explicatione nostra abhorret Bandurus, dum in Numismatibus imperatorum Romanorum tomo 1 pag. 16 ad hunc posteriorem nummum sic notato Mulierem autem in hoc nummo expressam, alii Isidem putant esse, alii urbis genium pro Decio sacra facientem; unde victoria deorum auxilio indicatur per palmam ex aræ imo exsurgentem. Quod si lauri & palmæ signa sint adeptæ victoriæ, qualem victoriam, obsecro, Decius primo imperii sui anno vel Christi 250 de hostibus reportavit? Si igitur hi nummi, anno Decii primo vel Christi 250 cusi, indicent victorias ante susceptum imperium a Decio obtentas, nonne cos verosimilius interpretabimur de victoria circa Rhesænam contra Persas relata, quam illa Romanorum colonia ante paucos annos viderat, & jam Decio novo suo imperatori gratulatur? Has conjecturas ad Acta nostra utcumque conservanda proposuimus, liberum de iis judicium eruditis lectoribus relinquentes.

§ III. Variæ horum Sanctorum reliquiæ, earumque translationes.

Ex supra allato Actorum fragmento & compendio Adonis scimus, corpora SS. Abdon & Sennen in domo Quirini subdiaconi latuisse usque ad tempora Constantini Magni, [Corpora horum Martyrum, quæ Florentiam] quando ad cœmeterium Pontiani translata sunt. Non est omnino certum, quamdiu sacra ista corpora in cœmeterio illo quieverint: nam si credamus Actis quibusdam S. Zenobii, episcopi Florentini, eaque stricte intelligamus, sacer ille thesaurus post medium seculi IV Florentiam translatus est, quandoquidem in Vita S. Zenobii, per Joannem archipresbyterum Aretinum scripta, apud Surium die XXV Maii hæc legimus: Sed redeamus ad Zenobium nostrum, cui Papa Damasus præclarum munus, DUO CORPORA sanctorum videlicet Abdon & Sennen dono dedit, quasi mutuæ inter se amicitiæ futurum posteris monumentum: quæ in majori ecclesia, videlicet sancti Salvatoris, sub altari Zenobius capsa plumbea collocavit.

[32] Verum antiquiora S. Zenobii Acta, quæ ad diem XXV Maii edidimus, [a sancto Zenobio translata dicuntur,] de translatis illorum Sanctorum corporibus non meminerunt. Propterea tamen non inficior, aliquas SS. Abdon & Sennen reliquias in ecclesia Florentina conservari, cum eæ anno 1584 inspectæ & recognitæ fuerint, ut apud nos tomo VI Maii pag. 66 ex fide dignis instrumentis refertur, & ubi lipsanotheca sic describitur: Ex latere ipsius capsæ erat capsella plumbea ferruminata & religata, in qua repertæ sunt reliquiæ sanctorum Crescentii & Eugenii sociorum S. Zenobii, & SS. Abdonis atque Zennen martyrum &c. Franciscus Cionacci in opusculo Italico de reliquiis metropolitanæ ecclesiæ Florentinæ asserit, memoratam capsulam intra altare sanctæ crucis inventam esse cum hac epigraphe: Reliquiæ sanctorum Eugenii et Crescentii, et SS. Abdon et Sennen martyrum, et aliorum Sanctorum. Ex hac ipsa inscriptione & præfatæ capsulæ parvitate colligo, Joannem Aretinum in Vita S. Zenobii more satis apud hagiologos usitato totum pro parte scripsisse, & arbitror, Florentinos non nisi aliqua horum Martyrum ossa sibi vindicare.

[33] Hanc opinionem meam confirmat pervetustus bibliothecæ Vallicellensis codex, [majori ex parte adhuc Romæ conservantur,] qui apud Aringhum tomo 1 Romæ subterraneæ lib. 2 cap. 19 pag. 363 post narratam eorumdem sanctorum Martyrum in cœmeterio Pontiani sepulturam subnectit sequentia: Postea vero Gregorius Papa transtulit ea inde intra Urbem in basilicam S. Marci Papæ, & ibi honorifice collocavit; in quo loco multa beneficia exuberant usque in hodiernum diem. Aringhus ibidem hanc translationem non sine fundamento adscribit Gregorio IV Pontifici, qui S. Marci ecclesiam ante medium seculi IX instauravit, ac variis donis ornavit, ut Anastasius Bibliothecarius in Vitis Romanorum Pontificum cap. 103 testatur. Pancirolus in Thesauris absconditis urbis Romanæ pag. 837 & sequente translationes illas multiplicat atque aliter recenset; sed cum nullos assertionis suæ testes citet, & assentiatur reliquis Romanis scriptoribus, qui majorem istorum corporum partem hactenus in ecclesia S. Marci Papæ annua festivitate honorari asserunt, diutius hic nos morari non debet, His adde Wilhelmum Malmesburiensem, qui lib. 4 de gestis regum Anglorum cap. 2 scribit, sua ætate SS. Abdon & Sennen cum aliis Sanctis in ecclesia prope portam Portuensem conservari. Hinc patet, S. Zenobium integra horum Martyrum corpora Florentiam non transtulisse, & a Florentinis partem pro toto accipiendam esse, quod etiam sentiendum est de reliquis eorumdem sacrorum corporum competitoribus, quos jam enumerabo.

[34] Jacobus Gualla in Sanctuario Papiæ lib. 6 cap. 5 post narratum SS. Abdon & Sennen martyrium hæc subdit: [etsi quædam Italiæ urbes eadem sibi vindicent.] Eorum veneranda siquidem corpora Roma Ticinum delata, in sancta Maria Nova tumulantur. Ughellus tomo 2 Italiæ sacræ in novissima editione Veneta col. 142 agens de cathedrali templo Parmensi inter alia sic scribit: In eo requiescere pia Parmensium devotio vetustaque memoria narrat, corpora SS. Herculani patroni, qui in portu Romano die V Septembris martyrio coronatus est, Joannis Calibitæ, Pudentianæ, Abdon & Sennen &c. Sed Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXX Julii post prolatum Actorum compendium prudenter hæc annotavit: Corpora horum sanctorum Martyrum Parmæ in ecclesia cathedrali asservantur, ut tabulæ ejusdem ecclesiæ docent. Eadem Romæ in basilica S. Marci, & Ticini in æde S. Eusebii quiescere putantur; quod [non] nisi secundum partem esse potest. Haud dubie sic etiam locutus fuisset, si vidisset diploma seculi XI, in quo monachis Amiatinis diœcesis Clusinæ apud Ughellum tomo 3 Italiæ sacræ in proxime memorata editione col. 624 corpora eorumdem Martyrum sic rotunde tribuuntur: In altari S. Marci infra columnas corpus ipsius, & corpora SS. Abdon & Sennen, & reliquiæ S. Martini. Idem sentiendum est de corpore S. Abdon, quod Ludovicus Vedrianus in Monumentis Sanctorum Mutinensium pag. 121 & sequente apud monachos Benedictinos Mutinæ in ecclesia S. Petri honorifice conservari affirmat. Nunc transeamus ad Gallos, qui eadem sacra corpora sibi vindicant.

[35] [Vetus Breviarium Parisiense,] Suessionenses S. Medardi cœnobitæ a multis seculis tam firmiter putarunt, corpora SS. Abdon & Sennen ad monasterium suum delata fuisse, ut ea translatio in Breviario Parisiensi anni 1636 post Actorum synopsin die XXX Julii sic legeretur: Quorum corpora clam inde asportata Quirinus diaconus sepelivit in suis ædibus; e quibus deinde, micantibus prodigiis, ad venerationem levata, demum in Galliam translata sunt, atque Suessione in sanctuario celebris ecclesiæ sancti Medardi multa honorificatione reposita: unde exturbata ab hæreticis, labente superiore seculo, impie exusta sunt; sed non sine divinæ gloriæ & justitiæ adversus sacrilegos ostensione, sicut in Martyrologio Galliæ plenius enarratur.

[36] Suspicor, hic assignari Martyrologium Gallicanum Saussayi, quod ad diem XXIV Martii sic habet: [& Martyrologium Gallicanum,] Suessione susceptio reliquiarum sanctorum Abdon & Sennen martyrum, quæ Roma in Gallias sub Ludovico Pio delatæ, illic in basilica sancti Medardi cum nonnullis pretiosis cælitum exuviis digno cultu repositæ & diu conservatæ sunt, donec hagiomachorum modernorum impio furore e sacrario cœnobii prædicti dejectæ, atque in rogo, quem illi in gremio ecclesia accenderant impii, cum triginta circiter aliorum Beatorum corporibus fuerunt concrematæ. At non secus ac thus in igne suavissimum odorem emiserunt, cujus fragrantiam orthodoxi eximio solatio persensere; hæretici vero econtra tanto fœtore inde affecti sunt, ut nonnulli excedere propere coacti sint. Unus etiam in divinæ ultionis indicium pestilenti ulcere illico in gutture percussus, paucis post horis ejulans & desperans misere exstinctus est.

[37] Facile credo, sacrilegos istos rerum sacrarum vastatores justo Dei judicio publice punitos fuisse; [in quibus eadem corpora Suessione in Gallia quievisse narrantur,] sed miror, corpora SS. Abdon & Sennen aliorumque Sanctorum hic utrobique tam rotunde appellari, acsi ea in Suessionensi S. Medardi monasterio integra fuissent, cum tamen aliæ ecclesiæ maximam illorum partem potiori jure sibi vindicent, & forsan Suessione exiguæ eorum reliquiæ fuerint. Tota hæc Medardensium Benedictinorum persuasio nititur quadam narratione, quam nos olim ex Ms. codice Vesontionensi S. Stephani descriptam accepimus, & quam postea Mabillonius Actis Sanctorum ordinis Benedictini seculo IV part. I a pag. 411 inseruit. Istius autem narrationis hic est titulus: Incipit epistola Odilonis ad Ingrannum de adventu & susceptione corporum sanctorum martyrum Tiburtii, Marcellini & Petri, Marcelliani & Marci, Proti & Hyacinthi, Marii & Marthæ, Audifax & Abacuc, Abdonis & Sennis, quæ est pridie Idus Julii.

[38] Papebrochius noster tomo 1 Junii a pag. 206 occasione translationis SS. Marcellini & Petri epistolam illam fictionis arguit, [non videntur solido fundamento niti.] eamque pluribus argumentis convellit. Imo ipse epistolæ auctor satis indicat, suo tempore de his reliquiis dubitatum fuisse, dum paulo post initium ita scribit: Proinde quia multi multa loquuntur de beatorum Marcellini & Petri, Marcelliani, Marci, Proti & Hyacinthi, Marii & Marthæ, Audifax & Abacuc, Abdonis, Sennis martyrum translatione ab urbe Roma in Gallias, & repausationis eorum locum vel se nescire dissimulant, & negligenter dissimulando invidiose abnegant, operæ pretium fuit, ut de tantorum corporali præsentia Christi militum & veritas rei ambiguæ satisfaceret, & dubitantium fides ad amorem Martyrum credendo in melius proficeret. Reliqua videri possunt apud Mabillonium loco proxime citato, qui non videtur eam epistolam magni fecisse, ut ex sequentibus apparebit.

[39] Arulense monasterium, in Comitatu Ruscinonensi non procul a limitibus Catalauniæ ad montes Pyrenæos situm, [Arulenses cœnobitæ in Ruscinone] etiam gloriatur, sese jam a multis seculis corpora SS. Abdon & Sennen ex urbe Romana accepisse. Eruditissimus Baluzius in Appendice ad Marcam Hispanicam a nobis ex veteri membrana Arulensi exhibet satis longam & miram hujus translationis historiam, cui talem monitionem præmittit: Cum invenire non possem tempus, quo vixit Arnulfus abbas Arulensis, ac propterea difficile esset certe definire, quando gentium facta sit ista translatio; nollem autem pro veris ea amplecti, quæ de illa leguntur in Martyrologio Hispano, ubi ad diem XXX Julii ista dicuntur evenisse tempore Karoli M. imperatoris, malui narrationem istam ponere extra ordinem in calce hujus appendicis, quam eam in loco fortasse non suo collocare.

[40] [jam a septingentis annis sibi adscripserunt corpora SS. Abdon & Sennen,] Ceterum illam esse antiquam facile colligitur ex titulis CXLIII & CCXVI ejusdem appendicis, ex quibus constat creditum fuisse ævo Roberti & Henrici regum Franciæ, corpora sanctorum Abdon & Sennen custodita fuisse in monasterio Arulensi. Contra in actis consecrationis ecclesiæ sancti Salvatoris de monte Amiato in diœcesi Clusina reperio eos, qui consecrationem illam peregerunt anno MXXXVI, adnotasse in altari sancti Martini (utraque Ughelliana editio habet S. Marci) posita fuisse corpora sanctorum Abdon & Sennen … Eadem se habere putant Parmenses in ecclesia sua cathedrali, ut tradit Ughellus. Monumenta monasterii Arulensis mihi videntur esse certiora. Tunc sequitur ipsa translationis narratio, quam nos post hunc Commentarium prævium ipsis sanctorum Martyrum Actis subnectemus.

[41] [ut ex antiquis instrumentis patet,] Instrumenta, quæ Baluzius hic pro antiqua monasterii Arulensis possessione citat, in eadem Appendice Marcæ Hispanicæ a col. 948 & 1063 apud ipsum inveniuntur. In priori, quod anno Christi 994 factum est, dicuntur testes in ecclesia supra sanctos martyres Abdon & Sennen jurasse, ut rei cujusdam veritatem probarent. In altero, quod anno Christi 1036 datum est, ita legitur: Ego Willelmus gratia Dei comes simul cum conjuge mea ac filio, audita querela, redigo in potestate Domini sanctæque Mariæ cœnobii Arulensis præfatam hereditatem jure perpetuo integriter possidendam: nempe & ipsam tertiam partem prædictæ hereditatis, quæ secundum consuetudinem nostræ terræ mihi jure debetur, dono Domino meo corporibusque sanctis, qui * in prælibato quiescunt monasterio, quorum gloriosa nomina sunt Abdon videlicet & Sennen, ut jure perpetuo integriter possideant supra annotatam tertiam partem, ut perpetualiter per unumquemque annum ex frugibus seu servitiis & redibitionibus ante prædicta Sanctorum corpora luminaria accendantur assidue. Edmundus Martene in Thesauro novo anecdotorum tomo 1 col. 155 nuper hoc idem posterius diploma ex autographo Arulensi etiam edidit.

[42] [& Mabillonius] Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 796 lib. 26 num. 56 agens de monasterio Arulensi eamdem sacrarum reliquiarum translationem ita memorat: Istuc ab Arnulfo abbate translata dicuntur ex urbe Roma corpora sanctorum Abdon & Sennen, eruta ex cœmeterio basilicæ sancti Laurentii extramuranæ: cujus rei narratio, chronologicis destituta notis, cui tempori assignanda sit, incertum. Neque id erui potest ex epitaphio Arnulfi abbatis, qui has reliquias Roma attulisse & IX Kalendas Novembris decessisse perhibetur. Huc tamen scite observat eruditus Baluzius, antiquam esse hanc translationem, uti colligitur ex diplomatis Roberti & Henrici regum Franciæ, in quibus pro certo habetur, corpora sanctorum Abdon & Sennen tunc custodita fuisse in monasterio Arulensi, tametsi ecclesia sancti Salvatoris de monte Amiato in diœcesi Clusina, & Parmensis ecclesia cathedralis ea se possidere gloriantur, uti & Suessionense S. Medardi cœnobium. Si Mabillonius supradictam Odilonis epistolam judicasset genuinam, plura pro Suessionensibus eorumdem Martyrum corporibus dixisset.

[43] Duo Benedictini ex congregatione S. Mauri in Itinere suo litterario, [ac duo recentiores Benedictini fatentur.] quod Parisiis anno 1717 Gallice ediderunt, part. 2 pag. 61 fatentur, se non ita pridem in monasterio Arulensi invenisse instrumenta, ex quibus probatur, illic a septingentis & amplius annis creditum fuisse, quod ibi corpora SS. Abdon & Sennen exsistant. Præterea tamquam testes oculati affirmant, in introitu ecclesiæ Arulensis cerni sepulcrum lapideum, in quo dicuntur hi sancti Martyres antea requievisse, atque istud sepulcrum, quatuor columnis innixum, ita ut terram non tangat, prodigioso modo semper plenum aqua reperiri. Addunt, quod populus per exiguum foramen linteola in hanc aquam intingat, ut ea postmodum ægrotis admoveantur: ex quo sequitur effectus, inquiunt, quem fides eorum meretur:

[44] Jam superest, ut aliquid præmoneamus de prodigiosa istius translationis historia, [De translatione illorum corporum ad monasterium Arulense] cujus scriptorem & ætatem ignoramus. Antonius Vincentius Domenec ex Ordine Prædicatorum in Historia generali Sanctorum Catalauniæ ad diem XXX Julii a fol. 69 verso, verosimiliter ex Latino Ms. Arulensi, Hispanice edidit miracula, quæ in ea translatione contigerunt. Hisce adjungit nonnulla recentiora, quæ a cordatis viris faciliorem fidem impetrabunt, cum non sint adeo stupenda, & ob expressas rerum circumstantias credibiliora reddantur: nam inter alia refert, abbatem Arulensem anno 1492 a consulibus Perpinianensibus in magna siccitatis calamitate rogatum fuisse, ut reliquias SS. Abdon & Sennen Perpinianum ad tempus transferri permitteret, illisque eo devote translatis, statim uberem aquarum copiam impetratam esse. Deinde addit, cives Perpinianenses anno 1519 iterum simili beneficio affectos fuisse, & incolas Arulenses in nimia terræ siccitate eamdem Sanctorum intercessionem sæpius experiri. Denique narrat, quosdam ægros pia horum Martyrum invocatione subito pristinæ sanitati restitutos fuisse.

[45] Antonius de Yepes in Chronico generali Ordinis S. Benedicti tomo 3 centuria 3 fol. 266 ad annum Christi 778 judicat, [& de quibusdam miraculis aliqua præmonemus.] hæc omnia miracula non habere æqualem certitudinem, significatque, Hispanicam illam miraculorum collectionem sibi magis placituram fuisse, si Antonius Vincentius Domenec pauciora & meliora ex iis elegisset. Arbitror, Yepesium ita pronuntiasse propter antiquiora prodigia, quæ in ipsa translatione evenerunt, & quæ tamen in Ms. codice Arulensi leguntur: recentiora enim civitati Perpinianensi ac toti provinciæ Ruscinonensi nota esse potuerunt, & forte illic authenticis testimoniis confirmantur. Quidquid sit, Antonius Vincentius Domenec opus suum ex variis auctoribus & archivis sedulo collegit, ita ut de bona illius fide non dubitemus. Attamen ob rationes supra allegatas ei consentire non possumus, dum fol. 70 memorati operis dicit, Arnulfum abbatem Arulensem corpora integra sanctorum regum Abdon & Sennen a Pontifice Romano accepisse. Porro judicium Yepesii de stupendis miraculis nec probare nec improbare audemus. Judicet de iis ipse lector, cui nunc primum Acta horum sanctorum Martyrum ac deinde Arulensem translationis historiam exhibebimus.

[Annotata]

* lege quæ

ACTA
auctore anonymo.
Ex Ms. Fuldensi, quod cum aliis collatum est.

Abdon, Martyr Romæ (S.)
Sennen, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 0006


EX MSS.

[Decius SS. Abdon & Sennen ex Perside] Eo a tempore cœpit Decius curiose quærere Christianos, & misit auctoritatem suam in universam Persidam b. Tunc quia non potuerunt abscondi lucernæ lucentes sub modio, positæ sunt super candelabrum, ut lucerent omnibus, qui in domo Domini sunt. Tunc venerunt ad eum pagani & dixerunt ei: Ecce quibus in victoria tua sanguinem redonasti, corpora Christianorum colligunt, & in prædio suo recondunt, & nec diis humiliantur, nec præcepta tua sequuntur, ut sacrificiis honorentur. Decius dixit: Qui sunt isti profani? Dictum est: Abdo & Sennes. Eadem hora jussit Decius præsentari sibi Abdon & Sennem, qui dum venissent ante conspectum Decii, dicit eis: Sic & vos stulti facti estis? Vel hoc recordamini, quia non colentes deos traditi estis in manus Romanorum & nostras. Respondit Abdo: Magis nos victores facti sumus, Deo favente & Domino Jesu Christo, qui regnat in æternum. Decius iratus dixit: Nescitis quia vita vestra in manu mea humiliatur? Respondit Abdo & dixit: Nos Deo Patri & Domini Jesu Christo humiliamur, qui pro nostra salute dignatus est ad terram venire & humiliari. Tunc jussit eos Decius in arcta custodia recludi vinctos catenis. Tunc dixit Abdo ad Sennem: Ecce gloria, quam semper speravimus a Domino c.

[2] [Romam adducit,] Eodem tempore nuntiatum est Decio, eo quod Galba d mortuus fuisset: & pergit Romam. Veniens autem Decius Romam post menses quatuor & secum adducens beatissimos subregulos Abdon & Sennem catenis vinctos pro nomine Domini nostri Jesu Christi [eos servavit] pro gloria, eo quod nobiles essent, ad spectaculum Romanorum. Jussit Valerianus omnes Christianos publica auctoritate teneri & recludi. Eodem tempore tenuit beatissimum senem Xixtum Episcopum Romanorum e cum omni clero suo, & recludit eos in custodia publica & fuerunt clausi multis diebus. Tunc veniebant ad eos multi Christiani, ut benedictionem ab eis acciperent sacramenti: quia tempus persecutionis urgebat; & sic in custodiam veniebant & deferebant [filios f] suos & propinquos ex paganis, & baptizabantur a beato Sixto Episcopo.

[3] Tunc Decius jussit omnem senatum convocari; & fecit conventum cum Valeriano præfecto g quinto Kalendas Augusti, & constituto facto, [qui in senatum deducti,] jussit sibi Decius præsentari Abdon & Sennem subregulos Christianos, quos de Persida adduxerat, maceratos diversis pœnis, & dixit Decius ad Senatum: Audiat cœtus vester, patres conscripti, dii deæque tradiderunt hostes ferocissimos in manus nostras: ecce inimici reipublicæ & Romani imperii. Et introducti sunt ornati ex auro & lapide pretioso vincti catenis; quos cum vidisset omnis senatus, mirari cœperunt in aspectibus eorum. Tantam enim gratiam contulit Dominus Servis suis, ut magis dolor esset in amore eorum, quam furor.

[4] Tunc jussit Decius abduci Claudium pontificem h Capitolii, & pontifex Claudius detulit secum tripodam, [& variis modis frustra tentati,] & dicit Decius Cæsar ad Abdon & Sennem: Sacrificate diis & estote subreguli Romanæ libertatis, & possidete omnia nostra & pacem Romani imperii, augemini divitiis & facultatibus & honoribus, & consulite vobismet ipsis. Responderunt Abdo & Sennen: Nos immeriti & peccatores semel nos obtulimus Domino Jesu Christo oblationem & sacrificium, non diis tuis sacrificia. Decius dixit: Istis acerrima tormenta paranda sunt, & jussit Decius ursos feroces & leones parari. Dixit Abdo & Sennes: Quid tardas? Fac quod putas: nos securi sumus de Domino nostro Jesu Christo, qui potens est omnia cogitamenta tua & teipsum destruere.

[5] Alia die venerunt & nuntiaverunt Decio, quia ursi & leones in caveis mortui fuissent; [ut diis sacrificarent,] Decius autem iratus jussit sibi editionem * i in amphitheatro parari: & factum est, cum venissent ad amphitheatrum, noluit Decius introire; sed jussit Valeriano præfecto dicens: Si non adoraverint Deum solem, ferarum morsibus lacerati intereant. Tunc Valerianus dixit ad Abdon & Sennem: Consulite natalibus vestris & thurificate Deo Soli; quod si non feceritis, peribitis a morsibus ferarum Responderunt Abdo & Sennes dicentes: Jam diximus tibi: Nos Dominum Jesum Christum adoramus. Nam manufactis simulacris numquam humiliamur. Eadem hora denudavit eos, & furore repletus duxit eos ante simulacrum solis juxta amphitheatrum, & præcepit militibus, ut compellerent eos ad sacrificium. Illi autem contemnentes exspuerunt in simulacrum, & dixerunt ad Valerianum beatissimi Abdo & Sennes, Jam fac, quod facturus es.

[6] Tunc jussit Valerianus sub voce præconia, ut cum plumbatis cæderentur, [primum feris objiciuntur, quæ eos non læserunt,] dicens: Deos blasphemare nolite: & jussit eos introduci in amphitheatrum, ut ferarum morsibus consumerentur. Et cum ingressi fuissent, responderunt in conspectu Valeriani, dicentes Abdo & Sennes: In nomine Domini nostri Jesu Christi introimus ad coronam, qui interdicat tibi, immunde spiritus, & facto signo crucis, introierunt in amphitheatrum; qui cum introissent in conspectu Valeriani nudo corpore, tamen induti corpore Christi, dicit Valerianus: Dimittantur leones duo, ursi quatuor k: qui dum dimissi fuissent, venerunt rugientes ad pedes sanctorum Abdo & Sennes, & nullatenus recedebant a pedibus eorum, sed magis custodiebant eos. Dixit Valerianus: Magica apparuit ars eorum; & nemo poterat ad eos accedere propter impetum ferarum.

[7] Valerianus furore plenus jussit, ut gladiatores introirent cum tribus dentibus l gladiatorum, [ac demum tridentibus interficiuntur.] & ipsi eos interficerent; qui cum percussi fuissent, ligaverunt pedes eorum ex jussu Valeriani & traxerunt & jactaverunt eos ante simulacrum solis juxta amphitheatrum, & jacuerunt corpora ad exemplum Christianorum tribus diebus. Post triduo venit quidam Quirinus Christianus subdiaconus, qui manebat ibidem juxta amphitheatrum, & collegit noctu corpora & recondidit in arca plumbea in domo sua tertio Kalendas Augusti m. Postea vero latuerunt corpora sanctorum Abdo & Sennes martyrum multos annos usque ad tempora Constantini; de qua re factum est, ut ipsos beatos Martyres, [locum] revelantes [invenerint] temporibus Constantini, jam Christiani. [Tunc] levata sunt corpora sancta, & translata sunt in cœmeterio Pontiani.

ANNOTATA.

a In aliis Actorum apographis legitur eodem tempore; quia illis præfixum erat martyrium SS. Polychronii & sociorum, sicuti etiam fit apud Surium in Actis S. Laurentii ad diem 10 Augusti. Etsi autem hæc nostra sic incipiant, videtur tamen in codice Fuldensi præcessisse idem S. Polychronii martyrium, quod majores nostri ad diem 17 Februarii ediderunt.

b Est hyperbole: nam Romani circa hæc tempora universam Persidem non subjugarunt; sed recuperarunt aut ceperunt nonnullas urbes, quas Persæ antea suo dominio subjecerant.

c Hic sequebantur in apographo nostro brevia SS. Olympiadis & Maximi Acta, quæ omitto, quia ad diem 15 Aprilis ea dedimus.

d Non existimo, scriptorem Actorum adeo fuisse chronologiæ imperitum, ut voluerit indicare Galbam imperatorem, qui primo Christi seculo obiit. Antonius Vincentius Domenec in Hispanicis horum Martyrum Actis dicit, Galbam istum fuisse senatorem, quem Decius contra Persas proficiscens vicarium Romæ reliquerit. Sed nescio, qua auctoritate id affirmet, cum apud antiquos historicos hoc tempore nusquam hujusmodi Galba inveniatur. Quid si librarius aut ipse auctor per oscitantiam scripserit Galbam pro Gordiano? In hac hypothesi confirmaretur conjectura, quam in Commentario prævio proposuimus.

e Hunc anachronismum in Commentario prævio observavimus, & ad diem 6 Augusti plura de eo dici poterunt.

f Hanc vocem, quæ in ecgrapho nostro deerat; ex Ms. Audomarensi supplevi.

g Is verosimiliter est ille Valerianus, qui post Decium imperio præfuit, & de quo Trebellius Pollio in Historia Augusta pag. 173 ita scribit: Valerianus imperator, nobilis genere, patre Valerio, censor antea, & per dignitatum omnes gradus suis temporibus ad maximum in terris culmen ascendens, cujus per annos septuaginta vita laudabilis in eam conscenderat gloriam, ut per omnes honores & magistratus insigniter gestos imperator fieret.

h Antiquitus apud Romanos varii fuerunt hujus nominis pontifices ethnici; sed nullum inveni, qui tempore Decii ita vocabatur.

i In Ms. Ultrajectino etiam legimus editionem; at in Audomarensi clarius sessionem. Nihil tamen in textu mutare volui, quia suspicor, forte editiorem locum legendum esse.

k Auctor supra indefinite dixerat, Decio nuntiatum fuisse, quod ursi & leones in caveis mortui fuissent. Id itaque de aliquibus dumtaxat intelligi potest, cum postea leones duo & ursi quatuor contra Sanctos emissi dicantur, quamvis Surius in Actis Laurentianis non satis consequenter hanc propositionem interpretatus fuerit, quasi Decio nuntiatum sit, ursos & leones omens in caveis mortuos esse, ut ipse ibi expressit.

l In Ms. Ultrajectino habetur: cum tridentibus.

m De difficultate, quæ mihi circa hanc sepulturæ diem occurrit, monui aliqua in commentario prævio num. 12.

* al. sessionem

TRANSLATIO AB URBE ROMANA AD MONASTERIUM ARULENSE.
Ex Ms. Arulensi, quod Stephanus Baluzius in Appendice ad Marcam Hispanicam a columna 1449 edidit.

Abdon, Martyr Romæ (S.)
Sennen, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 0008


EX IMPRESSIS.

CAPUT I.
Territorii Arulensis descriptio, calamitates, & earum remedium ab abbate Arnulfo Romæ quæsitum in Sanctorum reliquiis.

Pro declaratione eorum, quæ dicenda sunt circa translationem corporum beatissimorum martyrum Abdon & Sennen apud locum de Arulis a, [Accolæ Arulenses] est sciendum, quod dictus locus de Arulis est situatus in valle quadam, per quam transit fluvius, qui nominatur ab incolis Tech b, in comitatu Rossilionis c & in territorio Vallesperii d & Elnensi e diœcesi, in quo est situatum quoddam monasterium monachorum nigrorum Ordinis Cluniacensis.

[2] In ista igitur valle ex reverberatione solis, quoniam ita naturaliter grando generatur, [tempestatibus] consuevit tempore, quo fructus terræ in manibus debebant devenire laborantium, insurgere tempestates grandinis & fulgurum in tantum, quod non remanebant fructus nec folia in vineis, nec in campis apparebant nisi paleæ tantum sine grano.

[3] Insuper erat in dicto loco & valle alia non mediocriter aspera tempestas sive pestilentia, quoniam de die & nocte videbantur bestiæ silvestres & feroces, [aliisque calamitatibus afflicti] & signanter cati f & etiam simiæ, nec non & multæ aliæ species bestiarum silvestrium, quæ non timentes faciem hominum per loca sita in dicta valle intrabant, & pueros rapiebant de cunabulis, & suffocabant, & etiam devorabant & comedebant g non in modicum terrorem & horrorem omnium tam clericorum quam laicorum habitantium in dicta valle, necnon in magnum dicti cœnobii & dictorum monachorum, pro quibus multum tota illa portio terræ & etiam ejus vicini multipliciter & non immerito gravabantur.

[4] Quid plura? Concilium inierunt omnes clerici pariter & laici, quid agendum esset. Erat autem tunc temporis in dicto monasterio quidam abbas nomine Arnulphus h, [Deum placare conantur.] qui erat sanctæ vitæ, & ornatus virtutibus & moribus bonis, humilis, devotus, pius, prudens, & religiosus. Cum igitur ab isto venerabili abbate necnon & aliis bonis viris clericis pariter & laicis fuisset ordinatum, ut jejuniis & orationibus insisterent, ut Dominus per suam sanctam misericordiam dignaretur tales pestilentias & tribulationes a populo suo sublevare & auferre, tandem per dictum domnum abbatem & a dictis monachis & aliis Christi cultoribus celebrabantur jejunia & orationes & processiones, cum quibus visus frequentissime est Deus placari & populo indulgere. Sed nec ex hoc cessavit tempestas, vel ex versutia diaboli inimici naturæ humanæ, vel ex malitia habitantium in dicta valle sive territorio.

[5] [Abbas Arulensis videns ea mala non cessare,] Videns hoc prædictus abbas Arnulphus, cogitavit intra se, ut si forte propter peccata sua sive gentis in dicto territorio commorantis istud adveniret, damnum non posset transire sive sublevari sine reliquiis alicujus Sancti, quæ portarentur in dicto loco de Arulis. Et ex ista ratione cogitavit pergere Romam duabus de causis. Primo ad visitandum limina beatorum Apostolorum Petri & Pauli & aliorum Sanctorum, qui ibi pro Christi nomine passi fuerunt tempore diversorum imperatorum. Secunda ratio, ut ex dictis reliquiis accipere mereretur a summo Pontifice aliquas reliquias, quas portaret ad prædictum locum de Arulis, ut saltem propter merita illorum Deus propitiaretur & misereretur, & dictas pestilentias a populo removeret.

[6] [Romam proficiscitur,] Qui Abbas prædictus & devotus, non motus proprio consilio, sed consilio & ordinatione illius, cujus est omnia gubernare, qui post multas lacrymas risum inducit, & post pluviarum inundantiam serenitatem præstat, & post tempestarem tranquillum facit, Romam perrexit, ibique visitavit diversa cum magna devotione cimiteria, ubi diversæ reliquiæ & corpora Sanctorum requiescunt. Et cum quotidie cum magna devotione & ferventi animo & oratione dicta loca visitaret, accidit, ut summus Pontifex quadam die esset ad faciendam processionem in quodam cimiterio, ubi sita est ecclesia in honore beati Laurentii i; quæ processio, statio dicebatur.

[7] Et cum summus Pontifex vidisset dictum abbatem ita assiduum in oratione & visitatione locorum stationum, accersito eo, [& Pontifici calamitatem patriæ suæ exponit,] interrogavit eum unde oriundus esset, & qua de causa ibi advenisset. Qui cum a summo Pontifice interrogatus fuisset, cum esset vir magnæ prudentiæ & in affatu disertissimus, respondit summo Pontifici multum reverenter, humiliter, & sapienter, indicans ei, unde oriundus fuerat, & quomodo erat abbas dicti cœnobii monachorum, & quod in dicta valle insurrexerant tribulationes, tempestates tales & pestilentiæ.

[8] Cumque omnia, quæ gesta fuerant, eidem summo Pontifici dictus abbas prænarrasset, [ab eoque petit aliquas Sanctorum reliquias,] compassus summus Antistes dicto Arnulpho abbati necnon incolis habitantibus in ea, sic respondit: Oro Deum, ut per suam piissimam misericordiam vos consolare dignetur, & mittat angelum suum de cælis, qui vos custodiat & tueatur de tantis tribulationibus & periculis. His dictis, reverendus Arnulfus abbas præfatus ad pedes summi Pontificis provolutus, ita ipsum affatus est: Beatissime Pater, noveris me famulum tuum ex hoc ante tuam paternitatem advenisse, Deo disponente, ut tua sanctitas famulis tuis, qui tantam sustinent pestilentiam, dignetur concedere & dare aliquas reliquias alicujus vel aliquorum Sanctorum, ut saltem propter merita beati vel beatorum Sanctorum tantam & tam fortem pestem Deus a famulis suis avertat.

[9] [quæ ipsi benigne promittuntur.] Quod audiens summus Antistes, pietate motus pariter & benignitate, lacrymando ad abbatem sic locutus est: Video necessitatem, quam habetis, & devotionem, quam tu habes. Concedo tibi pariter & trado quascumque reliquias volueris, exceptis reliquiis beatorum Apostolorum Petri & Pauli & beatorum martyrum Stephani & Laurentii. Tunc sanctus abbas ita respondit: Beatissime Pater, ex quo tantam gratiam mihi & famulis vertris Deo largiente facere vultis, date mihi unam noctem spatii, ut deprecer Deum, ut dignetur mihi ostendere, quæ erunt reliquiæ, quæ transferendæ sunt in dicto cœnobio sive valle. Placuit postulatio summo Pontifici, & quod sic agere deberet consuluit.

ANNOTATA.

a Istud oppidum, quod vernacule Arles, & Latine Arelate vel Arulæ vocatur, excrevit circa monasterium Arulense, a quo etiam nomen accepit. Situm est in extremis finibus Ruscinonis non procul a Catalaunia in loco montibus circumdato, quod tamen sua amœnitate non caret, ut duo Benedictini, qui illud non ita pridem adierunt, in Hodœporico suo litterario part. 2 pag. 61 testantur.

b Est parvus Galliæ Narbonensis fluvius, qui oritur in limite Cerretaniæ ex montibus Pyrenæis; deinde in occasum tendens Arulas Cerretumque rigat, & paulo infra Helenam mari mediterraneo miscetur. De eo Pomponius Mela & Plixius meminerunt.

c Hic provincia illa sic vocatur a nomine Hispanico Rosillon, quamvis Latine nuncupetur Comitatus Ruscinonensis, qui ab antiqua urbe Ruscinone, jam dudum excisa, nomen accepit.

d Vocatur a Baudrantio Latine Vallis Pyrri, estque tractus Ruscinonis in meridiem extensus versus montes Pyrenæos.

e Latine Helena, Gallice Elne, est urbs episcopalis, cujus sedes anno 1604 Perpinianum translata est. De ejus antiquitate & præsulibus plura videri possunt in Gallia Christiana.

f Cati vel catti barbare dicuntur pro felibus, qui hic haud dubie silvestres significantur.

g Id forte intelligendum est de lupis aut similibus feris: numquam enim audivi aut legi, homines a felibus aut simiis rapi ac devorari.

h

Frustra post Baluzium & Mabillonium quæsivi, quo tempore vixerit is Arnulfus in monasterio Arulensi, quamvis ibi de illo legatur sequens epitaphium, in quo dies mortis indicatur:

Pulvere concretus jacet hic in pulvere vetus
… Arnulfus Christi venerandus alumnus.
Hic pater egregius, vivens semper studiosus
Mystico [Note: ] [forte Mystica carmina] Davidico depromere carmine * nablo
Digessit monachis Benedicti dogmata patris.
Ille quidem sanctas Romanis vexit ab oris
Sancti reliquias Sennen martyris & Abdon.
Cælica, Cunctipotens, illi da scandere regna,
Agmina florigeris retinent ubi fulgida sectis [Note: ] [lege sertis].
Ergo Kalendarum nono cum pace Novembris
Spiritus illius seculo migravit ab isto.
Carpe viator iter, supplex dic: Parce, Redemptor.

i Cum in urbe Romana multæ sint ecclesiæ in honorem S. Laurentii exstructæ, non facile dictu est, quænam hic indicetur.

CAPUT II.
Revelatio de reliquiis SS. Abdon & Sennen, earum translatio, & miracula in itinere patrata.

Sanctus ergo abbas illa nocte orationi se dedit cum lacrymis, ut Deus per suam misericordiam ei ostendere dignaretur voluntatem suam super prædictis. Qui tamen dum in oratione perstitisset, [Abbas revelatione edoctus,] obdormivit aliquantulum. Et tunc in visione ostensum sibi fuit cimiterium prædictum, ubi sita est ecclesia beati Laurentii, & in dicto cimiterio ostensi sibi sunt duo tumuli, & ex utroque emanabat sanguis ad modum fontis, & in medio sanguinis videbantur listæ a viridæ.

[11] [quod reliquias SS. Abdon & Sennen in patriam ferre debeat,] Qui admirans quamplurimum intra se quærebat, quorum essent reliquiæ Sanctorum. Cui per visionem eamdem responsum fuit, quod beatiffimorum martyrum Abdon & Sennen. Qui conversus ad vocem dixit dictus abbas: O Domine, si tibi esset placitum, ut ista mecum adportarem pro liberatione patriæ! Respondit vox: Istæ sunt reliquiæ, quas vobis Deus concessit ad tollendam tribulationem & pestem, quam patimini. Et ideo surge & vade ad summum Pontificem, ut tibi tradat dicta corpora b Sanctorum, & ut tibi manifestentur, perquire cimiterium tibi ostensum, & videbis ex tumulis ipsorum emanare sanguinem, & ea quæ tibi ostensa sunt. Tunc dictus abbas surgens, perrexit ad summum Pontificem, & narravit ei omnia, quæ sibi ostensa fuerant.

[12] [visione sua Pontifici Romano indicata,] Tunc Papa cum magno gaudio vocavit totum clerum, & cum processione venerunt ad dictum cimiterium, & ita invenerunt, sicut per visionem ostensum [fuerat] abbati. Tunc omnes gratias Deo referentes, qui non derelinquit sperantes in se, sed in eis adimplet misericordiam suam, frangentes instrumentis ferreis monumenta, tanta fragrantia exinde emanavit, ut videretur apotheca aromatum & omnium pigmentorum cella affuisse, ex quorum tactu diversorum sunt sanata genera morborum.

[13] [eas ab ipso impetrat, ac transfert,] Accipiens autem dictus abbas reliquias prædictas cum magna devotione, & accepta licentia ab Antistite summo, iter suum assumpsit cum intentione ad propria remeandi. Fuit autem anxius dictus abbas, quomodo tam pretiosas margaritas secure ad dictum locum de Arulis portaret. Tunc ordinatione habuit unum barrile c satis magnum & ad hoc idoneum, in quo fecit tres domunculas ex postibus & bitumine, & in medio posuit reliquias prædictas, & in aliis in utraque vinum, quasi provisionem volens facere ad navigandum, quo facto, pervenit ad civitatem Januensem d.

[14] [quibus mulier energumena liberatur,] Cumque pervenisset ad portum maris, ut ibi navem ascenderet, fuit ibi quædam mulier dæmoniaca, quæ videns sanctum abbatem cum animali portantem barrile, dæmon clamavit: Excrucior ex quo sancti Dei Abdon & Sennen fuerunt hic. Hoc autem cum audisset dictus abbas, assumpsit de vino, quod erat in barrile, voluit dare potum mulieri. Sed cum vinum appropinquaret jam in os ejus, non valuit sustinere dæmon, sed cum magnis clamoribus & fœtoribus exivit, & mulier sanitatem accepit.

[15] [dæmones affiguntur,] His peractis, navem sive lignum ascendit proparans venire & ad propria remeare. Sed cum fuissent in mari per decem milliaria, auditæ sunt in aëre voces & lamentationes dæmonum dicentium: Sancti Dei, quare nos affligitis & torquetis? Interim surgit tempestas non modica in mari, in tantum ut omnes nautæ timerent de naufragio, maxime cum viderent antennam a vento frangi & multa alia inconvenientia & pericula imminere.

[16] Tunc devotus abbas orationem fecit, ut Sancti per sua merita ad Deum orarent, [& orta marie tempestas sedatur,] ut Deus per suam misericordiam eos exaudiret, ut liberati a morte & periculo, sani & incolumes Deo gratias referrent. Et cum abbas cum omnibus aliis orationem complesset, visi sunt a cunctis in navi existentibus duo juvenes, supra quod dici potest, pulcri, qui tenentes manu antennam, eam levaverunt cum velis plenis vento; & sic feliciter applicuerunt ad portum nominatum ab incolis Capdequers e, ubi ad memoriam dicti miraculi sita fuit quædam ecclesia seu capella in honore dictorum Sanctorum non longe ab illo loco.

[17] Profectus est sæpedictus abbas & venit ad quemdam locum nominatum la Jonquera f; [Diversa miracula] ibique invenit unam mulierem & duos pueros cæcos, qui mendicabant; qui cum peterent eleemosynam ab isto domno abbate, abstracto vino de barrili, dedit eis potum. Qui cum gustassent, statim sanitatem receperunt. Deinde appropinquans ad dictum locum de Arulis, ne videretur discrepare dignitati & officio, quo fungebatur, si dictum barrile in humeris portaret, conduxit unum hominem cum uno animali, qui dictum barrile ad sæpedictum monasterium portaret. Sed cum per loca transirent, campanæ per se ipsas pulsabant, nullo humano auxilio suffragante.

[18] Sed cum dictus treginerius g hoc comperisset, cum fuisset prope cœnobium de Arulis prædictum, [in reliquo itinere patrantur,] & campanæ omnes per se ipsas, ut dictum est, pulsarent, dixit dictus treginerius: Per Deum, ego videbo si porto diabolos vel quid porto. Et inpunxit in animale & cecidit per magnam ripam, quæ multum erat alta, sed propter merita Sanctorum Deus animal, & ea quæ portabat, ita præservavit, ut in aliquo non læderetur, immo Deo ducente citius animal fuit in dicto monasterio quam treginerius, nec dictus abbas, qui cum eo veniebant.

[19] Ex quibus omnibus clare intelligi potest, quanti meriti apud Dominum sint isti gloriosissimi Martyres, [& reliquiæ in monasterio Arulensi collocantur,] qui tantis clarent miraculorum virtutibus. Cum autem dictus abbas ad dictum monasterium pervenisset cum tanto thesauro Sanctorum, fuit, nec immerito, cum magno gaudio receptus a clero & populo, & cum magno honore & solennitate dictæ reliquiæ fuerunt collocatæ in ecclesia beatæ Mariæ. Et ex tunc propter merita dictorum Sanctorum Deus illas pestilentias, quæ ante erant in dicta valle, sublevare & cessare fecit.

[20] [ubi eas honorantibus varia beneficia conferuntur.] Ibi continue clarent miraculis & virtutibus, sanitatem præstantes diversis generibus morborum. Præstat etiam Deus omnibus in illo loco petentibus propter merita beatissimorum martyrum Abdon & Sennen optatum effectum, si juste petierint. Oremus igitur clementissimum Deum, ut per merita beatorum martyrum Abdon & Sennen conferat nobis hic gratiam suam, & in futuro gloriam sempiternam, in qua vivit & regnat per infinita secula seculorum benedictus Deus. Amen.

ANNOTATA.

a Lista apud scriptores medii ævi usurpatur pro limbo, tænia aut vitta. Suspicor, auctorem hic voluisse significare, quod in sanguine apparuerint vittæ vel lineæ virides.

b Hic pro toto intellige partem, ita ut per corpora Sanctorum significentur aliquæ illorum reliquiæ, sicuti in Commentario prævio monuimus.

c Barile & Barillus, Gallice Baril, significat amphoram & cadum vel dolium. Unde Joannes de Janua apud Cangium in Glossario hæc habet: Cadus, vas quod vulgo dicitur barile.

d Id est ad civitatem Genuensem: Janua enim pro Genua in scriptis medii ævi sæpius occurrit.

e Teste Baudrantio, latine hoc oppidum vocatur Cadacherium, olim vulgo Cadachers; nunc vero a Gallis cap de Quers & ab incolis Cadaquez appellatur, situmque est in Catalaunia ad littus maris Mediterranei cum portu in Emporiensi tractu prope Rhodas. Antonius Vincentius Domenec hunc portum Hispanice vocat cabo de cruzes, dicitque eum octo leucis ab oppido Arulensi distare,

f Est oppidulum Catalauniæ in tractu Emporiensi ad radices montium Pyrenæorum, & distat tribus leucis ab ora maris Mediterranei in occasum.

g Treginerius haud dubie hic barbare provenit ab obsoleta voce Hispanica traginero, quæ aurigam vel mulionem significat.

DE S. JULITTA MARTYRE
CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

SUB Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, elogia, tempus ac locus martyrii, Acta ex S. Basilio magno.

Julitta martyr, Cæsareæ in Capadocia (S.)

AUCTORE J. P.

Cæsaream Cappadociæ, alias apud nos laudatam die XIV Junii inter ea, quæ ad illustrandam Vitam S. Basilii magni ex variis ibi collecta sunt, martyrio suo nobilitavit S. Julitta, Fastis Græcis ac Martyrologio Romano hodierna die in inscripta. Hoc ita eam annuntiat: [Annua Sanctæ memoria in Martyrologio Romano, ac Fastis Græcis cum elogiis;] Cæsareæ in Cappadocia sanctæ Julittæ martyris, quæ bona sua a quodam potente sibi usurpata in judicio repetens, cum ille exceptionem daret, quod ut Christiana non deceberet audiri, mox a judice jussa est thus idolis offerre, ut posset audiri; quod illa constanter recusans, in ignem conjecta, spiritum Deo reddidit: corpus autem a flammis permansit illæsum. Ejus præclaras laudes S. Basilius magnus egregio encomio celebravit. Apud Græcos hoc etiam die refertur in Menæis magnis excusis, ac Menologio apud Canisium; sed crastino, in Synaxario Basilii imperatoris, ubique cum elogio: quibus adde Menologium Slavo-Russicum, in quo etiam notatur ejus memoria. Certamen S. martyris Julittæ etiam memoratur in Martyrologio Arabico-Ægyptio, sed XXXI hujus.

[2] Textum vero Græcum Synaxarii Basiliani, ad finem tomi 1 mensis Julii a nobis vulgatum, hic more nostro latinitate donamus, & sic sonat: Certamen sanctæ martyris Julittæ. Julitta Christi martyr, [e quibus damus illud, quod habetur 31 hujus in Synaxario Basiliano] erat e civitate Cæsareæ Cappadociæ. Habebat illa actionem adversus virum quemdam avarum ac violentum, qui abscissa plurimam partem ejus terra, agros, animalia, villas, famulos, omnemque vitæ supellectilem ad se transtulit, contempto jure ac Deo; sycophantis & falsis testibus, nec non munerum largitionibus, quibus judices corrumpebat, innixus. Dum autem illa adstaret coram judice, & inciperet edocere viri tyrannidem, accusata ab ipso fuit, quod esset Christiana: atque ad nihil præsentium bonorum oculos conjiciens, sed omnia contemnens, Valeat, inquiebat, vita, & ejus gloria: ego enim omnium conditorem & effectorem non negabo. Statim itaque injustus judex igni eam tradidit. Fornax vero, Sanctæ complexa corpus, sicut lucidus thalamus, animam quidem misit ad cælestem regionem; pretiosum autem ipsius corpus affinibus & cognatis atque omnibus fidelibus servavit incolume. Atque hæc quidem e dicto Synaxario transtulimus.

[3] Similia habentur in Menæis magnis typo cusis, Menologio apud Canisium, & in excerptis e bibliotheca Ambrosiana; [cum aliis collato alibi versiculis Martyr honoratur.] sed ibi die crastino; & ex iis, quæ brevissime manu nostri Henschenii ad finem elogii in istis excerptis adscripta sunt, discimus Sanctæ memoriam legi in utroque codice Taurinensi: quo item die XXXI hujus nomen ejus consignatur in nostro Supplemento pluries citato, ac proin satis noto, hisce cum versiculis:

Ὡς ἀχλυῶδες καὶ τὸ πῦρ τῆς καμίνου
Πρὸς τὸν καλὸν λάμπουσαν ἦν Ἰουλίτταν.

Ubi cum micante pulcre Julitta rogus
Confertur; is caligo, non splendor fuit.

Quasi dicas, Julittam tam inusitato splendore micuisse in medio igne, ut lux ejus, ad lucem Martyris comparata, jam non lux, sed mera caligo censeri debeat. Quæ allusio poëtica ita hic parum proprii & appositi ad rem ipsam salis habet, ut omnibus Martyribus, qui illæsi ab igne permanserunt, facile applicari possit. Nunc videamus, an alicunde exsculpere possimus verum martyrii tempus, quod nec elogia superius commemorata, nec ipsa S. Basilii magni oratio panegyrica, quam post hunc Commentarium producturi sumus, determinant.

[4] Habemus tamen ex iis notam aliquam chronologicam, cujus adminiculo instruimur circa tempus martyrii; [Passa videtur Sancta sub Diocletiano; quo anno, non constat.] illam videlicet, quod Sancta a suo jure rejecta fuerit in judicio, quia erat Christiana. Discimus enim ex Eusebio lib. 8, cap. 2, & clarius ex Lactantio de Mortibus persecutorum cap. 13, quod per primum Diocletiani edictum Christiani declarati fuerint infames, & incapaces, qui in judicio, quacumque etiam de causa, audirentur: id quod adeo perfecte convenit cum historia S. Julittæ, ut nos, secuti Tillemontium tom. 5, in notationibus ad persecutionem Diocletiani, notatione 76, non credamus faciendam esse difficultatem, si dicamus cum Baronio, quod martyrii palmam consecuta sit sub persecutione Diocletiani; an autem anno 304, cui illud martyrium adaptat Baronius, non tam certo constat, quam quod non ante annum primum istius persecutionis, Christi 303, quo ad diem XXIV Februarii illud decretum promulgatum fuit; ut videre est apud eumdem Tillemontium de dicta persecutione articulo 8. Certiora etiam non invenit legendista Gallicus in Sanctæ martyrio, quod suis Vitis Sanctorum intexuit ad hunc diem XXX Julii, dicens credi illud contigisse tempore imperatoris Galerii Maximiani, qui Diocletiano in imperio successit anno Christi 305. Menologium Slavo-Russicum passam dicit anno CCCIV, sub Constantio & Galieno; pro quo debuit dicere Galerio Maximiano: nam Gallienum imperatorem perperam conjungi cum Constantio Chloro, hic haud dubie indicato, notissimum est.

[5] [Palæstram martyrii putamus esse Cæsaream Cappadociæ:] Quæ autem ad palæstram martyrii spectant, non undequaque ita elucescunt, ut omni prorsus difficultate careant. Baronius ad annum ex eo citatum, num. 67 Cæsareæ Cappadociæ illam attribuit. Elogia Græca Sanctæ natales adscribunt eidem civitati; an vero eadem, quæ patria, etiam palæstra fuerit martyrii, diserte non exprimunt: quamquam illud, quod est apud Canisium plusculum lucis saltem creperæ nobis suggerat, unde appareat, verum martyrii locum ibidem fuisse: dicit enim. Hæc Sancta cum cupisset apud præsidem Cæsareæ quemdam iniquum hominem accusare, quod agros, villas &c. ad se transferret; ubi loci cum prætor seu gubernator, sicut observat Tillemontius in assignata superius notatione 76, ordinarie resideret, judicare omnino licet, eumdem quoque locum Sanctæ martyrio obtigisse. Favere videtur Panegyris S. Basilii magni, si integrum ejusdem contextum attente quis consideret; neque enim illum encomiastem alioqui ita locuturum fuisse persuadere nobis possumus, in ecclesia utique Cæsariensis urbis, atque ad suos, quibus episcopus præerat, ibidem subditos. Et, quod caput est, de corpore ita pronuntiat: Sane in ornatissimo primarii templi urbis totius vestibulo conditum, loco quidem adfert venerabilem sanctimoniam … Terra porro, istius Beatæ adventu benedicta, aquam emisit, quæ suapte natura nulli non NOSTRUM gratiosissima esse debeat. &c.

[6] [difficultas ex interprete Latino elogii S. Basilii de Sancta, proponitur,] Atque ex his postremis hujus loci verbis, dicendum, inquit recte Tillemontius in eadem notatione, quod loquatur S. Basilius de ipsa Cæsarea, aut de civitate non valde ab ea remota; sed nos eum intelligamus de ipsa sola Cæsarea, quandoquidem de Sanctæ corpore ibidem quiescente adeo diserte meminit, neque aliunde illud eo translatum vel verbo indicat. Difficultatem movet Tillemontio τῇ ἐπιδημίᾳ in mox allato textu. Latinus interpres illud reddit adventu, Tillemontius par la visite, id est visitatione, quasi ille Sanctus juxta Tillemontium, videatur loqui de ecclesia, ubi requiescebat corpus Sanctæ, tamquam de loco diverso ab eo, in quo ipse erat. Attamen candide fatetur, non bene videre se, quid sibi velit τῇ ἐπιδημίᾳ, si non intelligatur simpliciter de præsentia ejus corporis. Et vero quid ni vox illa ita hic intelligi possit, imo ita intelligi debeat, ut aperte non obstet, quo minus Julitta, tam Cæsareæ nata, quam deposita, ita etiam Cæsareæ martyrii agonem consummasse, intelligatur; quidquid Panegyreos Basilianæ interpres per illam adventum intellexerit?

[7] [expenditur,] Neque enim vox ἐπιδημία adventum de loco in locum dumtaxat significat, sed denotat etiam mansionem seu habitationem in loco. Ne rem hanc longius protrahamus, satis nobis esse posset, lectorem remittere ad lexica Græco-Latina. Tacitus tæmen præterire non possum paucula exempla in Julii Pollucis Onomastico segmento 9, lib. 9, cap. 1, pag. 979, num. 9, editionis anni 1706, cum latinæ, quæ textui Græco ibidem respondet, interpretatione: Ἐπιδημεῖν, in populo versari, ἐπιδημῆσαι, populo cohabitare, ἐπιδημία, cohabitatio. Quidnam autem τῇ ἐπιδημίᾳ nobis hic officit, si ita exponatur, prout exponi ex dictis potest, quo minus terra ecclesiæ Cæsariensis istius Beatæ mansione, cohabitatione sive præsentia benedicta, aquam emiserit &c.? Quidnam hic cogit recurrere ad locum vel proxime vel remote distantem a loco depositionis corporis S. Julittæ, in Panegyri S. Basilii magni indicato? Et quia magna vis est in significato vocis ἐπιδημία, quatenus præsentiam in loco designat; placet uno alterove exemplo illam confirmare.

[8] Scapula citat illud Synesii epist. 149: Ἡμῖν ἀεὶ καὶ ἀπὼν ἐπιδημεῖς τῇ μνήμῃ. [& diluitur.] Nobis, etiam tum quando abes (corpore,) præsens es memoria. Alterum ibidem est ex Callimacho in Hymno Apollinis; ubi dicitur Apollo in reddendis oraculis ἐπιδημεῖν, id est præsens esse: si quidem ea oracula certiora habebantur gentilibus, in quibus manifesta erat secundum ipsos numinis præsentia. Hac itaque in notione vocem ἐπιδημία accipe, & evanescet difficultas, quo minus nostræ Martyris exuviæ in templo Cæsariensi depositæ, & ipsa Sancta martyrium passa fuisse intelligatur in ista civitate. Utrumque quamquam disertis & claris terminis non dicatur in elogio ejusdem Sanctæ, ex contextu tamen toto, atque ex adjunctis omnibus, deducimus tamquam admodum verosimile ac probabile.

[9] Porro in eodem elogio varia notantur, quæ ad gloriam S. Julittæ posthumam conducunt: [Elogii, quod ex S. Basilio magno hic datur,] nimirum festus dies, seu annua ejusdem memoria, sepulcrum, confluxusque ad illud populi fructuosissimus, ac fons miraculosus. Baronius ad annum 304, a num. 66 utitur isto elogio; ac post illum Tillemontius Monumentorum ecclesiasticorum tom. 5 persecutionis Diocletianeæ articulo 66; legendista Gallicus ad diem XXX Julii; quod & Ruinartius inserit Actis sanctorum Martyrum sinceris ac selectis a pag. 515 editionis secundæ. Elogium illud habuit ad suos S. Basilius magnus, Cæsariensis ecclesiæ præsul, & modo quidem solenni; nec non die sanctæ Martyri quotannis sacro, illo utique qui memoriam renovet, ut in elogio dicitur, magni illius certaminis &c. An vero is inciderit in hunc diem XXX Julii, an in diem proxime sequentem, non satis constat: quia tam uno quam altero Sanctæ memoriam signant Græcorum Fasti. Damus porro elogium ex operibus S. Basilii magni, typo editis Lutetiæ Parisiorum anno 1618, cum notis nostri Frontonis Ducæi, tom. 1, a pag. 367, interprete Gaudefrido sive Godefrido Tilmanno: nec vero versiones aliæ neglectæ sunt, uti planum fiet ex annotatis.

[10] Locum quemdam prædicti elogii num. 10, in lignorum struem accensam insiluit, Græce πρὸς πῦραν ἥλλατο, [locus quidam expenditur] ex se quidem satis clarum, expendere pauculis visum est, occasionem præbente Tillemontio, qui loco citato, nota 77 censet, eum posse exponi hoc modo, ut significet ardorem & contentionem, quibus Martyr se contulerit ad locum, ubi comburi debebat; vel quod ipsam etiam conscenderit pyram, siquidem jam tum erat præparata; vel gaudium, quo ambiri se undique a flammis vidit, easque admisit. At vero quidnam cogit Tillemontium verba adeo clara a sensu proprio ac naturali detorquere ad metaphoricum? Quia, inquit, moris erat tum temporis, uti nunc, alligare eum, qui supplicio debebat affici, aut ipsis etiam clavis affigere ad palum; & accendere postmodum ignem. Sed ratio ista plane frivola videtur: nam sicuti sua cuique regulæ datur exceptio, ita cuique consuetudini datur & sua. Et dicat, amabo, Tillemontius, nonne eamdem istam, quam pro Sanctæ nostræ tempore allegat, consuetudinem, allegare etiam debebit pro S. Apollonia, si consequenter loqui voluerit? Et tamen Eusebius lib. 6 Eccl. hist. cap. 41 de illa tradit sequentia, interprete Henrico Valesio:

[11] [& explanatur.] Accenso autem extra urbem rogo, minabantur vivam se illam combusturos … At illa veniam deprecari paulisper visa, atque interim dimissa, celeriter in ignem insiliit & conflagravit. Hic quidem, haud dissimulo, expressis terminis dicitur ista sancta Martyr ante tantisper dimissa fuisse, quam in ignem insilierit; sed quid vetat, quo minus hæc nostra, jam ad ignem damnata, sed vehementi Spiritus sancti igne accensa (id quod conforme est tum iis, quæ hic de ea præmittuntur in textu, tum imprimis patheticæ, quam ad circumstantes mulieres habuit, orationi) quid, inquam, vetat, quo minus ita affecta, & longioris impatiens moræ, in lignorum struem accensam insiluerit prius, quam solito tum temporis more ad palum annecteretur? Clara quippe sunt verba S. Basilii magni; ad improprium ac metaphoricum sensum non detorquenda, quando in proprio ac naturali exponi possunt; id quod hic fieri posse, perspicuum est. Est enim ἅλλομαι εἰς τὸ πῦρ, prosilio vel insilio in ignem. Adisis Lexica Græca; πρὸς vero præpositio, qua utitur auctor elogii, cum accusandi casu, idem significat, quod εἰς sive in cum motu. Et sane hujus, de quo agimus, loci apud Basilium vim non satis exprimunt versiones quædam, uti videre dabitur in annotatis, ad sæpe dictum elogium, quod nunc exhibemus.

ELOGIUM
Auctore S. Basilio magno, Cæsareæ Cappadociæ archiep., ex Homilia inter diversas quinta, Gaudefrido Tilmanno interprete.
Sancta inique oppressa rejicitur in judicio, quia Christiana; in igne martyrium consummat, illæso corpore; gloria posthuma.

Julitta martyr, Cæsareæ in Capadocia (S.)

A. S. Basilio magno.

Quæ de beata Martyre prædicatio se offert vobis depromendam, [S. Julittæ supra sexum fortis] hujusce est causa congregationis a. Hunc enim diem vobis induximus * celebriter agendum: quippe qui memoriam renovet magni illius certaminis, quod in muliebri quidem corpore, generoso alioqui animo, & plusquam virili, omni admiratione ac stupore percellens cum illos, qui & ipsi præsentes spectarunt decertantem, tum eos, qui auditu percepturi sunt in posterum, referentibus his, qui re ipsa tanti istius agonis periculum fecerunt, beatissima mulier Julitta b decertavit (si tamen decori ratio permittit eam vocari mulierem, quæ heroica animi fortitudine supergressa est c infirmam naturæ muliebris conditionem:)

[2] Cujus unius magnanimitate & constantia maximopere crediderim consternatum esse & perculsum communem humani generis adversarium, [ac victrix diaboli] nimirum indignissime ferentem, a mulieribus sibi præripi palmam victoriæ; qui quidem consuerit magnificas illas voces expromere impotenti superbia insolescens, se scilicet concussurum universum terrarum orbem, & quasi nidum comprehensurum, ac velut ova derelicta e medio sublaturum, urbesque adducturum in solitudinem: cum interim generosæ hujus Mulieris virtute conspiciatur inferior, quam, quod primum tempore solicitabatur, a Christo ut deficeret, adnisus est elidere argumentis & convincere inconstantiæ, quasi quæ per naturæ infirmitatem minus posset continenter pietatem erga Deum tueri servareve, hanc denique invenit, doctrice experientia d, conditione naturæ fortiorem, ut quæ adversarii terriculamenta tanto eluserit magis, risuque prosequuta sit, quanto magis ille eam sperabat se iisdem perterrefacturum.

[3] Formulam enim hæc, litemve judiciariam intenderat uni cuipiam ex primoribus civitatis viro; [injuste oppprimitur ab iniquo bonorum suorum invasore;] qui fraude & violenta impressione * undevis extortas opes sibi uni vindicarat, per rapinam & prædam confertim corraserat divitias. Hic terræ plurimum circumciderat e, neque non agros, villas, pecora ac famulos Julittæ interceperat Denique cum omnem reliquam supellectilem apprime opulentam, & eam Mulieri ademptam ad se transduxisset, forensia judicia celeri occupatione prævertit, ut corrumperet, subornatis aliquot calumniatoribus, testibusque falsis, simul & causæ cardinem reponens in illiberali & sordida largitione, plane corruptela judicum.

[4] Dies status decidendæ isti causæ ut advenit, en tibi præco ex nomine quemque ciebat, [judicemque instruere parans; accusatur quod esset Christiana;] jam adornatis & assidentibus advocatis. Cumque hæc cœpisset instruere judicem de impotenti tyrannide hominis, essetque enarratura formulam modumve, quo initio possederit primum; simul etiam edoctura diuturni temporis prolixitudine suam confirmari ditionem; ad hæc cum jam miserum in modum deploraret violentam viri & inexplebilem avaritiam in occupandis alienis; ille tum in aream fori progressus, ait, lege agere illi non licere, nec actionem illam introducere: neque enim fas esse, quidquam cum civibus aliis habere commune eos, qui hactenus minime coluerunt deos imperatorum, ni prius Christi fidem ejurarint.

[5] Prætori in speciem videbatur f is in medium proponere, [nisi Christum abjuret, in judicio non audiendam:] quæ essent juri consentanea, quæve maximopere conduxerant g. Jubetur mox afferri thus, prunas * item: & propositio litigantibus hæc prætenditur a judicibus h, eos i quidem & legibus, & legum suffragiis perfrui posse, abjurent modo Christum; quod si fixius adhærescerent fidei, nullum jam ipsis relinqui usum neque fori, neque legum, at ne reliqua quidem reipublicæ; quippe [qui] juxta sanctionem legis, per ejus temporis imperatores latæ k, notam infamiæ incurrissent.

[6] Illa quid secundum hæc? Illicne studio capiebatur recuperandarum opum l? [sed illa caducis bonis nihil mota,] Num quod sibi noverat usui fore m, neglectim transmisit, obtinendæ controversæ causa adversus sibi injurium? Periculo a judicibus impendente consternata animo est & exterrita? Sane nihil minus. Quid ait? Ipsa potius valeat vita, ipsæ pessum eant fortuitæ facultates: at ne ipsum corpus mihi prius supersit, quam in Deum creatorem meum ulla impia vox mihi ex ore egeratur n.

[7] Ejusmodi suis sermonibus quo videbat exasperari prætorem infensius, [nihil tyranno aut tormentis territa] & acrioris iræ æstu adversum se succendi; hoc Deo uberiores exsolvebat gratias: quod dum ob caducas facultates controvertit raptori ac delitigat o, visa sit sibi ipsi sancire p bonorum cælestium possessionem: terram quidem perspiciebat sibi adimi, ut possideret paradisum: addici infamiæ, digna ut haberetur corona gloriæ: corpus per contumeliam concidi flagris, vita quoque hac temporaria spoliari, compos ut esset beatæ illius spei, Sanctorum omnium choris allecta * in cælestis regni gaudio.

[8] [fatetur se ancillam Christi; & ad ignem damnata, læta ad flammas properat:] Denique dum interrogaretur crebrius, nec aliam redderet vocem, contestans ancillam se esse Christi, quin & eos execraretur, qui invitarent & hortarentur ad abjurandam fidem: tum judex ille iniquitatis non eam modo amplissimis illis opibus, quæ præter justitiæ legumque sanctiones illi ademptæ fuerant, privavit; sed & multam ei dixit, velut ipse putabat, vita ut privaretur, atrociter addicens eam igni. Hæc porro nullam ad rem earum, quæ, interim dum vivitur, oblectare nos assolent, visa est festine adeo excurrere, atque ad destinatam sibi flammam concita perrexit, facie, habitu, ipsis quæ depromebat, verbis, alacritate insuper efflorescente palam indicans, quod in animo delitescebat, profusissimum gaudium.

[9] [adhortans mulieres adstantes ad parem pro Christo magnimitatem.] Mulieres quotquot sibi adstabant proxime, obsecrabat, ne ad tolerandos pro tuenda Christiana religione labores, animos sinerent remollescere: neu causificarentur aut prætexerent infirmam femineæ naturæ conditionem. Eadem quippe massa, qua & viri, & ipsæ constamus, dicebat: ad imaginem Dei perinde ac isti, & nos conditæ sumus. Est sane mulier ab Opifice creata, peræque ac vir, capax virtutis. Quid enim miri est? An non consanguinæ & ipsæ sumus viris per omnia? Non enim ad constituendam mulierem sola est assumpta caro, sed & os ex ossibus; quo fit, ut & ipsæ Domino nihil minus ac viri redhibere debeamus firmitatem fidei atque constantiam, nec non in adversis patientiam.

[10] [Insilit in ignem; animæ in cælum migrat, illæso a flammis corpore: sepultura, fons miraculosus;] His dictis, in lignorum struem accensam insiluit q, quæ perinde ac thalamus splendore coruscus, corpus sanctæ Julittæ circumplexa, animam quidem in cælestem illam destinavit regionem r, & quæ illius meritis congruebat, requiem: corpus autem honore præcipuo venerabile asservavit affinibus & cognatis incolume, nec ulla sui parte læsum; quod sane in ornatissimo templi s urbis vestibulo t conditum, loco quidem adfert venerabilem sanctimoniam, nec minus, qui eo loci conveniunt, efficit sanctiores. Terra porro istius Beatæ adventu u benedicta, aquam x emisit, quæ suapte natura nulli non nostrum gratiosissima esse debeat, adeo ut Martyr hæc imaginem pientissimæ referat matris, dum nutricis in morem, totius incolas urbis, perinde ac lacte quopiam in communes usus assatim scaturiente nutrit.

[11] [cujus aquæ salutiferæ. Hortatio ad Sanctam imitandam.] Hæc aqua sanis y tutela est, & temperate deliciantibus suppeditatio voluptatis, & solatium ægris. Hanc ipsam in nos benigne contulit Martyr gratiam, quam olim suis Jerichuntinis Elisæus z impartivit, dum salsuginem naturæ communis aquarum loci istius circumquaque finitimi benedictione permutavit in saporem dulcem plane, deliciosum & perquam suavem. Viri, ne, quæso, siveritis ad tuendam religionem vos conspici mulieribus inferiores. Mulieres, ab hoc proposito vobis exemplo ne desciveritis, quin citra prætextum omnem cohærescite pressius susceptæ semel huic pietati, & reipsa facite periculum, hunc naturæ vestræ defectum nulli esse vobis impedimento, quo minus possitis conficere quidvis operis boni. De hac Martyre plura dicere parantem revocat, nec sinit diuturniorem trahere moram sermo, qui heri quidem mihi cœptus est, nec usquequaque absolutus.

ANNOTATA.

a Minus recte editio Latina Basileensis, anni 1566: Argumentum quidem Ecclesiæ est. Rectius Coloniensis, anni 1531, & Basileensis anni 1565, Concionis hodiernæ causa.

b Cave, ne hanc nostram confundas cum synonymis, Antiochena nempe & Tarsensi in Cilicia, datis die 16 Junii. Noster Fronto Ducæus in notis pag. 33 ad illas voces beatissima Mulier, observat, hæc a præcedentibus ita fuisse interpunctione divulsa, ut alteram periodum inchoarent.

c Græce est ἀποκρύψασαν; quod editio Colon. citata non recte vertit correxit; at forte mendose pro contexit. Basileensis anni 1566 melius, occultavit, quam noster hic interpres, supergressa est. Porro illa hic proxime sequentia quasi nidum comprehensurum &c., sunt phrasis Isaiæ 10, ℣. 14.

d Græce διὰ τῆς πείρας, id est per experientiam; non autem præter opinionem, uti illud reddit editio Coloniensis citata: Basileensis vero anni 1565 recte quidem habet ipsa experientia; sed præterea addit præter opinionem; quod in textu Græco neutiquam invenio.

e Græce ἀποτεμόμενος, ac proin melius dixisset interpres absciderat, id est, sibi vendicarat.

f Græce simpliciter ἐδόκει, videbatur; & sic recte habent editio Colon., nec non utraque Basileensis.

g Græce ἀναγκαῖα προτείνεσθαι, id est, necessaria prætendere, uti est in editione Coloniensi; in qua tamen paucula de thure ac prunis; quæ legimus proxime sequentia in textu Græco, prætermissa sunt.

h Brevius & clarius dixisset interpres & pronuntiatum fuit litigantibus, vel pronuntiatum fuit a judicibus: Græce enim est καὶ πρότασις τοῖς δικαζομένοις. Editio Basileen. anni 1565 melius quam interpres noster, habet, dabaturque sententia a judicibus. Basileensis autem anni 1566 minus recte & dilucide, propositio litigantibus prætenta. Coloniensis assignata, sive interpres sensum non satis perceperit, sive per oscitantiam omiserit, illud non reddidit.

i In Græco textu lego ἀρνουμένην μὲν .. ἀντεχομένην δὲ; ac proin illud abjurare interpretis (at secundum textum negare) & adhærescere, quod mox sequitur, non numero plurali Christianos, sed Sanctam vi textus indigitat; id quod observatur in utraque editione Basilensi; non autem in Coloniensi.

k De hac lege diximus in Commentario prævio, num. 4.

l ρα ἐδελεάσθη τῷ πλούτῳ; Num inescata est divitiis? (Quid gratiæ hic supra habet Illicne?) vel An opum illecebris capta vel decepta est? Primam expositionem recte adhibet editio Basileen. anni 1566; nullam super his verbis lego in Coloniensi; Basileensis vero altera non satis recte, opes captavit?

m Editio Basileen. anni 1566 vertit id quod conducibile est; sed malim τὸ συμφέρον, quod lego in textu Græco, exponere potius cum editione Basileensi anni 1565, salutem suam; quam cum Coloniensi jus fasque; vel cum interprete nostro, usui fore.

n Poterat interpres illud textus Græci μηδὲ τὸ σῶμά μοι περιλειφθείη πρίν τινα φονὴν &c., tametsi non verbum de verbo, sic vertere, corpus mihi prius pereat, antequam in Deum &c. Simile est illud Virgilii lib. 4 Æneidos, ℣ 24: Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat … Ante pudor quam te violo. Editiones Colon. & Basilcensis prior satis hic claræ, dum sic legunt: corpus .. iri perditum malo, quam &c.; non autem Basileensis posterior dicendo, & neque corpus mihi reliquum fiat, antequam vocem &c.

o Quanto iterum dilucidius id quod est Græce, τι χρημάτων φθαρτῶν ἀμφισβητοῦσα, ac sine ambagibus explanasset, quod ob divitias caducas contendens, visa sit &c.

p Βεβαιοῦσα, id est, stabilire cum edit. Basil. anni 1565, vel cum alia confirmare: non autem præferre cum Coloniensi; quæ & in proxime sequentibus habet, cur displiceat.

q Editio Colon. in pyram procurrit, cum Basileensi anni 1565; Basileensis anni 1566 ad rogum insilivit: versionem istarum duarum priorum editionum non probo; ultima illa debuisset dicere in rogum insiluit.

r In Græco textu est χώραν, quod recte vertitur regionem: in Menologio apud Canisium legitur choream; forte quia interpres legerit in Græco exemplari χωρείαν, pro χώρα, vel χορίον, quæ duo idem significant.

s Editio latina, quam vidit Ruinartius, addit primarii totius, ut ipse notatum reliquit ad hunc locum.

t Edit. Colon. templo; Basileensis prior civitatis suburbio; posterior delubro in suburbio: præplacet noster interpres.

u Consonat editio Colon. & Basileensis prior; posterior autem ponit, quod idem est, accessu: at nihil horum probo propter dicta in Comm. præv. a num. 6.

x In Græco textu additur ἐκ τῶν οἰκείων λαγόνων. ex suis seu propriis hiatibus vel fissuris; utraque editio Basileensis ex propriis lateribus: sed minus recte Coloniensis ex propriis brachiis.

y Totam hanc periodum, inquit ad hæc verba noster Fronto Ducæus in notis pag. 33, ab interprete omissam restituimus, quam & Basiliensis editio & Cornarius, & manuscripti agnoscunt: in uno tamen Olivariano legitur σώφρονος ἡδονῆς χορηγ. “temperatæ voluptatis suppeditatio”.

z Historia paucis narratur 4 Regum, cap. 2, 19: Ecce habitatio civitatis hujus optima est.., sed aquæ pessimæ sunt &c.

* indiximus

* oppressione

* prunæ

* adlecta

DE SANCTIS VIRGINIBUS ET MARTYRIBUS TUBURBITANIS IN AFRICA
MAXIMA, DONATILLA ET SECUNDA

Forte sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De palæstra martyrii ejusque tempore, cultu & Actis.

Maxima, Martyr Tuburbi in Africa (S.)
Donatilla, Martyr Tuburbi in Africa (S.)
Secunda, Martyr Tuburbi in Africa (S.)

J. B. S.

Martyres appello insignes hasce Christianas heroidas easdemque & virgines, tametsi in antiquioribus Fastis & a S. Augustino utraque laurea non decorentur, quæ in aliis omnibus constantissime ipsis tribuitur. Martyrium certe celeberrimum est, præeunte Carthaginensi Kalendario a Mabillonio edito, [De Sanctorum numero] in quo Septimia adjicitur, in nostris vulgatis Martyrologiis præterita, quod ad eamdem Tuburbitanam classem spectare non existimarint, tametsi certissime eo pertineat, ut ex sequenti classe patebit. Sic legit laudatum Kalendarium: III Kal. Ag. Sanctarum Tuburbitanarum & Septimiæ, ubi trium nostrarum palæstra sic exprimitur, ut dubium id solum relinquatur, ad quod Tuburbum (cum in Africa minimum duplex sit) sanctæ illæ Pugiles revocandæ sint. Tuburbum aliud majus, inquit Mabillonius in notis ad citatum Kalendarii textum, aliud minus. Tuburbitanæ civitatis majoris meminit Victor Vitensis in lib. 3. Tuburbum minus in Zeugitana … Tuburbum majus Africæ proconsularis civitas erat, cujus episcopus Benenatus in Notitia Africæ. In alterutra civitate passas esse, id quidem dubium non videtur; in qua determinate, necdum constat: utri probabilius adscribi possint, mox dispiciemus.

[2] Rem nonnihil involvit codex Hieronymianus Lucensis dum scripsit; In Africa civitate Tuburtulo Cæsariæ, [& de martyrii loco] ubi alii planius Africam solum nominarunt. Ast omnia turbasse videtur Romanum parvum singulari sua positione Tuburbo Lucernariæ, Maximæ, Donatillæ & Secundæ virginum, unde eam accipiens Ado, in omnem suam progeniem transfudit; Eodem die apud Africam, civitate Tuburbo Lucernariæ; a qua non deflexit Notkerus: at parum fideliter ductorem deseruit Usuardus, dum scripsit Apud Africam civitate Lucernaria, quam frustra Ortelius aliique Geographi ibi quæsierunt. Neque in moderno Romano res satis composita est, dum restituto Tuburbo, ibi sic legitur; Tuburbi Lucernariæ. Alios Martyrologos frustra hic recensuero, sive ejusdem sint sive alterius classis. Rabanus certo de ipsis non meminit, minus etiam Beda, Florus aut Wandelbertus, ut adeo lucis inde aliquid frustra nonnulli quæsierint, neque felicius aliunde, ut in Observationibus nostris ad Usuardum pridem insinuavimus, lectores tunc remittentes ad Acta SS. Perpetuæ & Felicitatis VII Martii, ubi de Tuburbo varie inflexo operosius disquiritur; ad Mabillonium & Ruinartium, ex quibus pro determinando martyrii loco nihil certi elici posse, jam satis perspeximus.

[3] Citatis jam locis id disquiritur potissimum, sintne etiam inter Tuburbitanas computandæ binæ illæ illustres martyres Perpetuæ & Felicitas cum sociis, [non nulla disceptatio.] de qua re hic nobis minime laborandum est. Rem nostram conficeret qui vel ex levi indicio Tuburbum aliquod Lucernarium vel Tuburbim Lucernariam vel urbem aliquam Lucernariam dictam, in Africa ostenderet, in qua passæ essent Sanctæ de quibus agimus, aliique aut socii aut populares, quos in proxima classe infra recensebimus. Si de martyrii tempore satis constaret, referrique adeo posset classis hæc nostra ad eam persecutionem in qua passa est sancta Crispina, cujus Acta gemina habes inter Ruinartii selecta pag. 494, ubi Anulinus proconsul nostrarum supplicia Virgini isti ad terrorem ingerit; sic illam affatus: Vivere diu desideras, aut mori in pœnis, sicut & ceteræ consortes tuæ Maxima, Donatilla & Secunda? id certe colligeretur, in ea civitate Tuburbitana passas esse, quæ loco martyrii S. Crispinæ proxima fuit, quo aliquousque nos ducerent ea verba; consortes tuæ, essetque adeo Tuburbum majus in Africa proconsulari, in qua Africæ parte satis verosimile est, nostras hasce martyrium consummasse, atque inde Tuburbitanas dictas, sive ipso loco natæ sint, sive in viciniæ.

[4] [Quæritur etiam] Atque id modo inquirendum, sitne similius vero Maximam, Donatillam atque Secundam sub Gallieno agonem complevisse quam sub Diocletiano. Pro Gallieno stant Acta qualiacumque, nescio unde mutuata, certe auctoritatis non magnæ, tametsi ab Adone recitata sint, ubi Anulinus in Africa præses sub Gallieno adducitur, quem multis post annis eo pervenisse constat. Et vero si tot Anulini præfecti olim exstiterint, quot in variis Martyrum dubiis Actis sæpissime allegantur, jam non proprium nomen, sed ferme appellativum dicendum videbitur, utpote cujus nominis, sub singulis ferme imperatoribus, & variis quidem locis, aliquis in Christianos sævierit, vel ab ipso Neronis tempore, ut habes ad XXVIII hujus mensis in Actis SS. Nazarii & Celsi; item die præcedenti de SS. Flora, Lucilla & sociis, atque alibi diversis diebus aliis. De Anulino igitur S. Crispinæ judice cum plane constet ex probatissimis Actis, is vero satis aperte pronuntiet, tres nostras Virgines sævitiam suam non ita pridem expertas, non videtur earum martyrium a S. Crispinæ certamine, nec a certaminis loco multum removeri posse, censendumque adeo, ad eamdem persecutionem spectare ad quam ipsa S. Crispina pertinet, simulque ad eamdem provinciam. Audiamus modo Ruinartii ad ipsius S. Crispinæ Acta præmonitionem num. 3.

[5] [sub quo tyranno passæ fuerint:] Passa est, inquit, S. Crispina sub Anulino proconsule apud Coloniam Thebestinam & quidem anno CCCIV, ut videtur, quo anno maxime in Africa sæviebat persecutio adversus Christianos. … An vero Colonia Thebestina a Thebeste civitate Numidiæ distinguenda? Certe Anulinum in Proconsulari, & Horum in Numidia adversus Christianos tum temporis sæviisse, scribit Optatus Milevitanus episcopus lib. 3. Quin Thagarensis Crispina dicitur. Duplex autem est civitas Thagara, una in Proconsulari, ubi fideles persequebatur Anulinus, unde rursus videtur colligi, in eadem provincia & Thagurensem Crispinam & nostras Tuburbitanas martyrii coronam consecutas. Quod si tamen vere dicatur in citato Commentario VII Martii & a novissimis operum S. Augustini editoribus, apud Ruinartium pag. 82, etiam in ipsa Proconsulari provincia duplex Tuburbum fuisse, tunc eo res deducetur, ut ingenue fatear, promptum mihi non esse, alterutrum seligere, quo Sanctarum nostrarum patriam aut palæstram accuratius definiam: nisi appositum Lucernariæ luminis aliquid subministrare cuiquam videatur, quod mihi certe necdum conspicuum est, ut hæc de loco & tempore martyrii, in ea rerum perplexitate satis dicta sint.

[6] De cultu quod memorare superius cœperam, is sane extra omnem controversiam positus est, imo tota Ecclesia receptissimus juxta ac celeberrimus est, [item an de iis agat S. Augustinus.] ut ex vetustis tabulis manifestissimum redditur, ad solenniorem festivitatem sola deficiente in Breviario & Missali commemoratione. Controversum olim fuit, utrum in S. Augustini sermone 32, a nostro Sirmondo edito, qui est novæ editionis 345, recte notatum sit, loqui ibi sanctum Doctorem de Martyribus Tuburbitanis, an forte legendum Suburbitanis; verum recte observat laudatus Ruinartius, citata , num. 3; etiam admissa correctione, in ea causa quæ cum Henrico Valesio vertebatur, nihil prorsus decidi: nam ut ibi in Augustino legendum sit Tuburbitanæ, non referri id ad binas illas jam laudatas Martyres, verum certo ad nostras, Maximam, Donatillam & Secundam, quas vere Tuburbitanas fuisse clamat tota antiquitas, ut etiam inde hodiernarum Sanctarum clarissimam famam venerationemque in ipsa Africa intelligas; quas nempe sanctissimus Doctor oratione sua laudaverit, in qua utinam ea vel eminus attigisset, quæ ad illustranda earum gesta maxime desiderantur!

[7] Jam pridem vehementer optavimus, harum Sanctarum Acta primigenia alicunde eruerentur. [Veræ Acta perierunt.] quemadmodum refossæ sunt illarum passiones, de quibus jam locuti sumus, nempe SS. Perpetuæ ac Felicitatis atque etiam S. Crispinæ, ex quibus ea solverentur quæ eruditorum ingenia vexarunt hactenus. Nam quæ de ipsis circumfertur Legenda, sive Ms. sive typis edita, non magna præfert sinceritatis indicia; imo tot nævis infecta apparet, ut ab hujusmodi rerum tantillum peritis non facile admittatur. Ea quam habemus ex Ms. S. Salvatoris Ultrajecti desumptam & cum aliis collatam, vel in ipso principio labitur, dum Maximæ substituit Maximillam & pro Tuburbitana civitate, Tyburcianam, aliaque refert æque ignoranter luxata & corrupta, certe pejoris longe notæ quam sint ea Acta quæ in Adonis Martyrologio leguntur, & ipsa, ut jam dixi, non satis accurata aut probata, imo verosimillime ex aliis, ut in similibus frequenter accidisse alias ostendimus, pro aliqua parte desumpta & Sanctis nostris aptata. En ipsa ex Adone ad verbum descripta, atque ubi opus fuit, notatiuncula una alterave explicata.

MARTYRIUM
Ex S. Adonis Martyrologio

Maxima, Martyr Tuburbi in Africa (S.)
Donatilla, Martyr Tuburbi in Africa (S.)
Secunda, Martyr Tuburbi in Africa (S.)

[Cum ad supplicium ducerentur Maxima & Donatilla,] Eodem die apud Africam, civitate Tuburbo Lucernariæ, natale sanctarum virginum, Maximæ, Donatillæ, & Secundæ: quæ persecutione Galieni sub Anolino judice passæ sunt. Qui interrogatione facta, distulit audientiam, & beatas virgines & sorores, Maximam & Donatillam, ad civitatem Tuburbitanam perduci jnssit, quibus nec panem nec aquam subministrari præcepit, sed aceto & felle potari. Videns autem Beatissimarum fiduciam, exarsit in iram, & jussit ut urgerentur ambulare. Erat quædam puella in superioribus domus suæ constituta, annorum duodecim, nomine Secunda: cui dum multæ nuptiarum conditiones offeruntur, omnes contempsit, & unum Deum dilexit. Hæc accensa spiritu Dei, cum videret commartyres suas Maximam & Donatillam transeuntes, (fuit enim in superioribus domus ejus mœnianum *, ubi stabat) & sanctarum Virginum pulchritudinem fidei oculis consideraret, cogitavit & decrevit ad similem gratiam pervenire.

[2] [ultro se iis adjunxit Secunda] Et ne aliquis prohiberet honeste descendere, ut impedimenta vitaret, nec opes, nec nationem suam contemplata est, nec patrem carnalem curavit: sed, relictis omnibus, unum auctorem castitatis Deum quæsivit, quem in æternum possedit, & tenuit. Cum ergo egrederentur beatæ Martyres & procederent, Secunda festina clamabat post eas: Nolite me dimittere, veniam vobiscum. Et simul cum illis civitatem Tuburbitanam ingressa est. Alia die hora tertia Anolinus proconsul pro tribunali consedit, & Maximam, & Donatillam sibi præsentari præcepit, & ad tormenta elidi. Et cum cæderentur, jussit calcem super plagas earum spargi, & fricari: deinde in equuleo extendi & torqueri, & stativam * ad bibendum offerri: deinde in craticulam & ad carbones igneos sterni, & prunas ardentes super capita earum adjici: postmodum in theatro ad delubrum deponi, & ab omnibus conculcari. Tunc ex officio dictum est, esse cum eis puellam aliam, nomine Secundam: quam suo judicio Anolinus proconsul applicari jussit.

[3] Cumque adesset, ait: Christiana es, an pagana? Secunda dixit: Christiana sum. [atque una coronam consecuta est.] Statim Anolinus ipsam cum Maxima & Donatilla ad bestias damnavit, & eas ferro vinctas ad spectaculum populi adduci præcepit. Quæ cum inducerentur, in media arena osculatæ sunt se invicem ut martyrium pace complerent. Ursus autem ferocissimus ac sævissimus illico eis laxatus, in mansuetudinem versus, earum vestigia linxit potius quam momordit. Iratus Anolinus, quia, se furente, bestias mites vidit, locutus cum concilio, sententiam ex tabella recitavit: Maximam, Donatillam & Secundam, in superstitione sua perdurantes, quæ diversas pœnas pertulerunt, & bestiis objectæ sunt, & diis nostris sacrificare noluerunt, gladio animadverti placet. Maxima, Donatilla & Secunda dixerunt: Deo gratias. Et consummatæ sunt tertio Kalendas Augusti.

ANNOTATA.

* l. Menianum

* aquam non manantem.

DE ALIIS MARTYRIBUS VEROSIMILITER ETIAM TUBURBITANIS
RUFO, PRISCO, PATERNICA, SEPTIMIA, OPTIONE, AMMONIO, JUSTO, JULIA, POTAMIA, ABDI, ACENEO; ITEM MAXIMA, HOSPIDE, DONATULA; ET FORTE SILVANO ET MAGNILO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Rufus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Priscus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Paternica, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Septimia, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Optio, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Ammonius, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Justus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Julia, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Potamia, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Abdus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Aceneus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Maxima, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Hospis, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Donatula, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Silvanus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)
Magnilus, Martyr etiam verosimiliter Tuburbi in Africa (S.)

J. B. S.

Hos solos codices hic adduco, quod in aliis etiam antiquis Matryrologiis non referantur præterquam in solo Notkero, codicem aliquem mutilum secuto, in quo solos decem ex memorata classe invenerit; quomodo etiam ferme legit Epternacensis, qui non nisi novem recenset. Numerum quatuordecim uniformiter signant ambo exemplaria Lucense & Corbeiense, in quo posteriori adduntur & duo alii Silvanus & Magnilus, quibus ad distinctionem præposui particulam forte: nam urum reliquis accensendi sint, an porro rescindendi, unde certo explorem non habeo. At pro numero quatuordecim recte etiam allegat Florentinius codicem aliquem Reg. Sueciæ, quem in Animadversis suis secundum nominat Holstenius, asserens eosdem ibi pugiles referi qui in Lucensi recensentur, ut de dicto jam classis istius numero dubitandum non videatur. Sintne porro Tuburbitani quoque omnes qui post particulam item annuntiantur, non audet negare Florentinius, neque ego negaverim, cum nulla certa appareat distinctionis nota. De prioribus certe res in propatulo est, cum tribus relatis supra Virginibus immediate subjungantur. An simul cum ipsis eodem die alio tempore passi, id equidem affirmare non ausim: neque aliud occurrit quod de præfatis Martyribus prædicari possit; neque de nominibus magnopere laborandumputavi, cum modicissima in ipsis occurrat discrepantia; nam Paternice & Paternica, Ammonicus vel Ammonius, Potamiena seu Potamia tam parum inter se differunt, ut ea scrupulosius observare, operæ pretium non videatur.

DE BEATO JOANNE MILITE.

Sub Juliano Apostata.

Cultus apud Græcos, elogia, veneratio publica CPoli.

Joannes miles, cultus apud Græcos (S.)

AUCTORE J. P.

Beatum hunc Joannem, plurimorum synonymorum Sanctorum fœcundum nome, hesterno die inter Prætermissos rejecimus e Menæis magnis excusis, & Fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ, ad hunc diem; [Cultus ex Fastis Græcis] quo inscribitur (& majore quidem alicubi cum solennitate) variis aliis Tabulis Græcis. In apographis nostris excerptis ex bibliotheca Ambrosiana refertur his verbis: Μνήμη τοῦ μακαρίου Ἰωάννου τοῦ στρατιώτου. Memoria beati Joannis militis. Sequitur elogium; de quo uti & de aliis paullo post. Ecgraphis Ambrosianis consonat annuntiatio Synaxarii Basiliani. In Supplemento nostro ad Menæa excusa, quod constat ex apographis Sirmondo-Chiffletianis, loco annuntiationis Græcæ, invenio latinis litteris scriptum, Joannis ducis; cui mox subnectitur hoc distichon:

Εἰ * βαρβάρους οὐκ οἶδα δαίμονας τέως,
Ἕως τελευτῆς εὐπρεπὲς Χριστοπλίτα.

Nusquam Beatos scimus inter barbaros,
Donec decore Miles o Christi occidis.

Quo alludat poëta, observationem nostram promimus num. 5; quod autem dicat, nescire se Beatos inter barbaros; intellige vel in sensu valde accommodo, ut non promiscue illos Beatos sit reperire; vel Taifalis illud solis applica, de quibus infra; e quorum numero solum Joannem noverit poëta fuisse beatum.

[2] Titulus porro ducis Beato nostro etiam datur in aliis nostris ecgraphis Ambrosianis, [stabilitur.] quæ catalogum Sanctorum continent, inde excerptum ac per menses deductum. Martyrologium Arabico-Ægyptium sic habet: Memoria S. Joannis militis. In Ephemeridibus Græco-Moschis apud nos ante tomum I Maii, pag. XXXVIII vocatur Joannes miles martyr; qui etiam titulus ei datur in Menologio Slavo-Russico; tum quod nomini ejus præfiguntur duæ illæ majusculæ S. M., quæ sanctum martyrem significant; tum quod dicitur ibidem passus anno 364. Sed de hac re dicetur inferius. Nunc elogium, quod Græce impressum legitur ad calcem tomi 1 mensis Julii, Latine sic reddimus:

[3] [Elogium Latine hic redditum,] Erat hic sub Juliano Prævaticatore militans. Dimissus itaque una cum aliis militibus, ut persecutionem adversus Christianos moveret; iis quidem, qui ipsum videbant, persecutor apparebat; sed clam stabat a parte Christianorum: his quidem priusquam comprehenderentur, significans fugam: illis autem, postquam jam comprehensi essent, clam attendens, ut fuga se subducerent. Non commiserationis vero dumtaxat erga eos exhibebat affectum, sed indigentibus etiam suppeditabat ea, quæ & orationibus & jejuniis erant accommodata. Ad hæc, vistitatione infirmorum, & afflictorum consolatione vitam exornabat suam, atque ad honestatem accommodabat. Exacta autem sic vita, requievit in Domino, depositusque est in loco, in quo ponebantur peregrini. Sed cuidam postmodum mulieri per revelationem innotuit; cui adstans, res suas in vita gestas, & quo vocaretur nomine, manifestavit. Miracula vero multa alia patrans, fugam servorum cohibet. Παραβάτης, prævaricator, antiquum Juliano Apostatæ nomen inditum fuit, sicut patet ex Theophane. Imperavit ab anno 361 usque ad 363; unde de tempore, quo B. Joannes vixit, statuere potes.

[4] Similia occurrunt in elogio, quod est inter excerpta bibliothecæ Ambrosianæ, [& cum alio collatum; cujus postremi paucula additamenta] quæ asservamus; in quo tamen ponitur Sanctus στρατευόμενος ἐν τῷ νουμέρῳ τῶν Ταϋφάλων, militans in numero Tayphalorum; ac depositus fuisse ἐν τῷ τόπῳ λεγομένῳ Πανδέκτῃ, in loco, qui dicitur Pandecte. In sine autem post apparitionem mulieri circa Sanctum factam, subditur: Λέγεται δὲ οὗτος Ἅγιος καὶ ἄλλὰ μὲν θαύματα ποιεῖν, ἐξαιρέτως δὲ τοὺς δρασμοὺς ἐπέχειν τῶν οἰκετῶν, καὶ τὰ σύλα * καταμηνύειν, καὶ τοὺς φόρας φανεροὺς καθιστᾶν. Dicitur autem hic Sanctus & alia facere miracula, præsertim vero fugam cohibere famulorum, & pignora indicare, & fures manifestare. Porro quod hic dicitur ἐν τῷ νουμέρῳ τῶν Ταῦφάλων, intellige in numero militari, seu cohorte (vide utrumque Cangii Glossarium) Thaiphalorum seu Taifalorum, utroque enim modo scribitur apud Ortelium; estque Scythica natio Zosimo lib. 2. Gentes trans Danubium, in Dacia, cirHierasum fluvium erant; quos a Trajano imp. devictos tradit Eutropius. Horum quoque meminere Aurel. Victor in Gratiano imp., Ammianus 31, Liber Notitiar., & Panegyricus Genethliacus, imp. Maximiano dictus. Sed sine afflatu Taifali plerumque scribunt. Joannes Gothus pro Triballis videtur habere.

[5] Ita Ortelius; quæ transcribimus ex ipsius fide, ulteriore opera supersedentes: [hic a nobis exponuntur.] & vero quod in rem nostram hic est, & sufficere nobis debet, illud observatum unice volumus, per ordinem militarem seu phalangem, in qua militaverit B. Joannes, intelligi juxta dicta posse illam, quæ constiterit e militibus barbaræ Taifalorum gentis; quo alluserit auctor versiculorum superius num. 1 allatorum; quid enim aliud voluerit, non videmus. Jam vero quod attinet ad nomen Pandecte; si vere, quod superius dicitur, id nominis loco isti adhæserit; potuit ita appellatus fuisse ἀπὸ τοῦ πανδέχεσθαι, ex eo quod caperet perigrinorum omnium cadavera, tamquam commune & inhonoratum vilioris istius hominum generis receptaculum. Sed valeat, quanti potest valere, hæc nostra conjectura. De sepulcris, quæ Polyandria antiquitus dicta fuerint, constat ex Historia conversionis S. Josephi Comitis die XXII hujus mensis, pag. 249.

[6] [Martyr alicubi dicitur B. Joannes fuisse; quod nobis non probatur: templum CPoli] Quod vero Fasti Græco-Moschi ac Slavo-Russici superius allegati Beatum nostrum dicebant exstitisse martyrem; neutiquam nos in hac re iis suffragari possumus; de qua Græci nec in annuntiationibus, nec in elogiis modo productis quidquam produnt. Interim haud obscurum ejus nomen delituisse, sed publica veneratione honoratum fuisse CPoli, conficitur ex citato nostro Supplemento, ubi notantur ista: δὲ τούτου σύναξις τελεῖται ἐν τῷ σεπτῷ ἀποστολείῳ τοῦ ἁγ. ἀποστ. καὶ εὐαγγ. Ἰωάννου τοῦ Θεολ. πλησίον τῆς ἁγιωτάτης μεγάλης ἐκκλησίας. Hujus vero dies festus celebratur in venerabili apostolico templo sancti Apostoli & Euangelistæ Joannis Theologi prope sanctissimam magnam ecclesiam, Sophianam, de qua Cangius CPolis Christianæ lib. 3, a pag. 5. Pluscula de hoc templo nostro dabit Cangius CPolis Christianæ lib. 4, pag. 113. Atque hæc quidem sunt, quæ de nostro Beato dicenda se offerunt; utinam occasionem præbitura, ut Acta ejus, sicubi abstrusa lateant, e tenebris prodeant in lucem.

[Annotata]

* an Εἰς?

* forte τὰς σύλας compilationes

DE SANCTIS MARTYRIBUS MAMANTE ET BASILISCO.

Cultus ex Fastis Græcis.

Mamas, Martyr apud Græcos (S.)
Basiliscus, Martyr apud Græcos (S.)

AUCTORE J. P.

Ab hesterno die, quo in Menæis magnis excusis memorantur hi Martyrem, ad hodiernum eos remisimus, sicut indicatum ibi fuit inter Prætermissos.In dictis igitur Menæis ita tunc annuntiantur, consonante Maximo Cytherorum episcopo: [Cultus apud Græcos;] Sanctorum martyrum Mamantis & Basilisci in Darii. Pro eo; quod in istis Menæis, nimium quantum mendosis, habetur τῶν ἁγίων μάρτυρος, rectius lege cum Cythereo præsule τῶν ἁγίων μαρτύρων; ambo enim fuerunt Martyres, non solus Mamas; uti planum fiet ex annuntiationibus, hoc die in alios Græcorum Fastos transcriptis. Codex Taurinensis habet ista: Ἄθλησις τῶν ἁγ. μμ. Μάμαντος καὶ Βασιλίσκου ἐν τοῖς Δαρίου *. Certamen sanctorum martyrum Mamantis & Basilisci in Darii. Consentiunt excerpta nostra e Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ, ac Supplementum nostrum Ms. ad Menæa impressa, pluries citatum; in quo illam annuntiationem insertam, sed alio modo, quam continuetur ipse textus, adscriptam lego, non tamen, ut suppono, aliunde huc intrusam.

[2] Utcumque tamen res illa se habeat, parum refert; [genus mortis] quandoquidem textum ipse clarius nos instruit circa illos Pugiles, quam ullus alius ex productis; docens, quo uterque mortis genere martyrium consummarit. Ac de Basilisco quidem sic loquitur hoc die: Τῇ αὐτῇ ἡμ. ἅγ. Βασιλίσκος γέρων ξίφει τελ. Eodem die S. Basiliscus senex gladio consummatur. Et mox subduntur duo illi versiculi:

Ναὶ, Βασιλίσκε, ψαλμικῶς ἐπ᾽ σπίδα,
Καὶ βασιλίσκον βαῖνε τὴν τομὴν φέρων.

Age, Basilisce, psalmice super aspidem,
Atque basiliscum gradere, truncatus caput.

Patet, allusionem hic esse, nec sine gratia, ad illud Psalmi 90, ℣. 13: Super aspidem & basiliscum ambulabis.

[3] [ex apographis nostris Sirmondo-Chisfletianis.] De Sancto autem Mamante sequuntur ibidem ista: Τῇ αὐτῇ ἡμ. ἅγιος Μάμας ἐν τῇ θαλάστῃ βληθεὶς τελ. Eodem die sanctus Mamas in mare jactus consummatur. Suos is quoque, ut prior, adjectos habet versiculos, his verbis expressos:

Ὡς οἷα μύστης τῶν ἁλιέων Μάμας
Τολμᾷ θαλάσσης ἐξερευνᾷν καὶ βάθη.

Quasi sit peritus mysta piscatus Mamas,
Intrepidus audet maria scrutari infima.

Per substantivum μύστης, quod communiter accipi solet pro discente sacra, mysteriorum perito, vel initiato sacris alicujus numinis, hic intellige eum, qui apprime & intime sit gnarus τῶν ἁλιέων piscatorum, seu artis piscatoriæ.

[4] Ceterum ex loco seu tractu in Darii, qui superioribus annuntiationibus adjungitur, [Cultum habuerunt Sancti CPoli.] colligimus, hosce Martyres publica veneratione cultos fuisse CPoli, in sua scilicet, vel alterius Sancti æde sacra: de quo cultu etiam meminit Cangius CPolis Christianæ lib. 4, pag. 128, quamquam admodum jejune, ex Menæis; ubi nihil invenio, qua patre tractus ille situs fuerit. Petrus Gyllius in suo Bosporo Thracio lib. 2, cap. 12 agit de ponte Darii: unde tractus ille, hic designatus, nomen fortasse duxerit; qui proin pars aliqua exstiterit, spectans ad CPolim, versus dictum Bosporum, sed ad os aut fretum CPolitanum. Atque hæc quidem nostra est conjectura circa locum aliunde nobis plane abscurum: & futurus forte est aliquis (sit sane optamus) qui melioribus ac certioribus documentis illius, quo de agimus,loci situm illustret. Porro ubi ubi tractus iste fuerit, ad urbem certe CPolitanam pertinere, illud argumento est, quod dum Fasti Græci suis annuntiationibus adjungunt ædem sacram, & tractum aliquem seu locum, ubi Sancti, quos annuntiat, colantur, stata lege id sit intelligendum de CPoli, prout quotidiana nos docet experientia, & exempla apud Cangium citatum lib. 4.

[Annotata]

* Δαρείου

DE S. RUFINO MARTYRE
ASSISII IN UMBRIA.

COMMENTARIUS CRITICUS.
Unusne an plures sancti Rufini Assisii celebrentur?

Rufinus martyr, Assisii in Umbria (S.)

BHL Number: 7369


AUCTORE J. B. S., ex Surio.

Acturus de S. Rufino seu Ruffino martyre, qui hisce plane verbis hoc die annuntiatur in Martyrologio Romano, Assisii in Umbria, S. Rufini martyris; ea investiguando quæ ad gesta seu passionem saltem Martyris illustrandam conducerent, [Ex S. Damioani sermone] non alia offendi, quam quæ rem totam ita involverent & implicarent, ut quid demum tolerabili aliqua ratione de præfato Sancto dici posset, prorsus non intelligerem: ubi telam expandero, sintne satis explanabiles plicæ & replicæ, lectorum judicio dispiciendum relinquam. Quod igitur in hac re nobis primum est, dum post Martyrologium Baronii notationes consulo, hæc ad hunc XXX Julii diem, citatumque textum exposita invenio: Exstat de eodem sermo Petri Damiani, nec non sacer hymnus, quæ omnia habes apud Surium tom. 4 hac die. Sic nimirum Baronio præluxerat Galesinius, in cujus notis id monemur præterea, & apud Lipomanum reperiri tomo 8, quod verum est; atque ibidem hymnus etiam sancto Petro Damiano tribuitur, quem tamen in ejus operibus ita sermoni subjunctum reperire non licuit; forte quod editor Caietanus, junioris alterius scriptoris, ex rhythmorum numeris, esse censuerit.

[2] Pergo igitur ad ipsum citatum sermonem, qui in editione laudati Caietani est ordine XXXVII, [nequit decidi quæstio,] ubi longa oratione agens sanctus Cardinalis de antiquorum patriarcharum sepulturis, ad hæc verba demum delabitur: Beati igitur hujus Martyris corpus de suburbio Assisiensis oppidi, ubi antiquitus fuerat positum, intra mœnia postmodum fuit, gentilis impetus terrore, translatum. Litem deinde prosequitur inter Hugonem tunc episcopum & Assisinatem populum, de labro lapideo, in quo olim Sancti corpus positum fuerat, transferendo; an ad cathedralem ecclesiam, an ad ipsam S. Rufini basilicam, ubi miranda narrantur, sed quæ ad Sancti vitam aut passionem non spectant: postmodum miracula alia, ex quibus tantumdem de S. Rufini gestis docearis. Tum vero subdit: His itaque transactis, cœpit non parva inquisitio fieri, quo die invictissimi triumphatoris Christi Rufini deberet martyrium celebrari. Nullis siquidem apud eos exstantibus historiæ monumentis, sola erant eatenus annuæ dedicationis solennitate contenti. Tandem auctore Deo, reperta passionis historia, constituit venerabilis pontifex, juxta tenorem videlicet quem litteræ testabantur, ut III Kal. Augusti ejusdem gloriosi Martyris festivitas coleretur.

[3] [quæ aliunde magiis implicatur] Ex his aperte docemur, S. Petri Damiani ævo, nempe seculo XI, quo & vivebat laudatus Hugo Assisiensis episcopus, fixam primum stabilitamque fuisse hoc die III Kal. Augusti S. Rufini festivitatem, cum Assisiensis eatenus sola fuissent annuæ dedicationis (opinor basilicæ ipsius Sancti) solennitate contenti: ut mirum videri non debeat, nullam Sancti hujus apud antiquos Martyrologos repertam fuisse memoriam. Porro id mirum maxime, ex tota reperta passionis historia, nec verbum a S. Petro Damiano memorari, nisi eam jam dicto hymno complecti voluisse dixeris, quod minime crediderim, cum hymnus totus & aliis sanctis Martyribus quibuslibet facile aptari possit. Hæc modo combinari velim cum iis quæ tradit Ughellus in utraque editione Italiæ sacræ tomo 1 de Episcopis Assisiensibus, Hugonem nempe illum, S. Damiano synchronum, anno ML transtulisse corpus S. Rufini, cum disertissime asserat S. Damianus, sacrum illud idem corpus, gentilis impetus terrore, adeoque multis ante seculis, ex suburbio intra mœnia fuisse translatum; tempore autem Hugonis, ut ex ipsa concione infra subjicienda intelliges, non nisi de translatione labri lapidei acerrime tumultuatum fuisse.

[4] [dum alia historia obtenditur,] Crescit oratio, imo redditur nodus omnino indissolubilis, si ad Ferrarium recurras, utpote qui hoc ipso die in Catalogo Sanctorum Italia agens De S. Rufino martyre Assisii, historiam profert, ab iis quæ in sermone dicuntur, toto cælo diversam, quam hic totam subjicio: Rufinis clericus presbytero cuidam apud Assisium inserviebat. Cum autem presbyter ille adulterium commisisset, veritus ne Rufinus, in judicium vocatus, vi juramenti se proderet, illum in puteum, nemine vidente, præcipitavit. Post multum temporis spatium ab haurientibus aquam detectus est, ac ita integer & incorruptus inventus, ac si recens suffocatus fuisset. In cujus ore lilium florens repertum ferunt, in quo veritas ter in flore impressa cernebatur. Hæc ex antiqua traditione & picturis ecclesiæ se accepisse testatur Ferrarius, unde materiam sumpsit Jacobillus, ut historiam hic brevi compendio relatam, paulo fusius suo marte extenderet; qua fide, hic non disputo. Notat autem ibidem Ferrarius, exstare ecclesiam extra urbem in loco Arcis nominato, huic sancto Martyri dicatam, qui etiam S. Rufinus de arce cognominari solet. Atque hæc in Catalogo majori seu de Sanctis Italiæ.

[5] Ex his vero, nisi ego vehementer fallar, ad evidentiam patet, [quæ cum dicto sermone non convenit;] non recoli hoc tempore apud Assisinates, neque hoc die, memoriam ejus S. Rufini martyris, de quo loquentem audivimus S. Petrum Damianum, ut qui de clerico nec eminus meminerit, sed de celebri prisco Martyre, qui non in Arcis castro, non in cathedrali ecclesia, sed propria in basilica, & intra oppidi mœnia, dum Damianus viveret, solenniter coleretur. Neque rem implexissimam elucidavit Ferrarius dum in Catalogo generali alia omnia miscuit ad diem XIX Augusti, ubi præmissa in laterculo hac annuntiatione, Apud Assisium, S. Rufini martyris, notavit ea se accepisse, ex tabulis ecclesiæ Assisinatis. Exstat, inquit, Arcis castro in M. (opinor monte) apud Assisium ecclesia, suo nomini dicata, licet corpus in cathedrali quiescat ecclesia. Colitur in Piceno in diœcesi Firmana, quod in Piceno natus sit. De eo in nostro Catalogo. Imo vero, sed hac XXX Julii, quo die certissime colebatur Rufinus aliquis vetustus martyr, quando de Sancto orationem habuit Petrus Damianus, quam totam, æque ac hymnum infra subjiciam, ex quibus id demum erit consequens, coli, aut saltem cultos olim fuisse apud Assisinates, tres diversos sanctos Rufinos martyres, quorum hodie saltem duo in unum confusi sint.

[6] Non Episcopus cum Martyre S. Petri Damiani, [sed neque episcopo quadrat] ut male eos combinavit Jacobillus, apud quem dum lucem quærerem, novis tenebris me involutum sensi. Narrat ille fusius, ut jam dixi, historiam clerici ab adultero Curato in puteo suffocati, vultque primo, rem illam contigisse XXX Julii circa annum Christi millesimum, nempe ante mortem S. Petri Damiani Cardinalis, quoniam ipse, qui obiit MLXXII, narrat, tempore suo Assisii celebratam fuisse unius S. Rufini martyris festivitatem ipsa die XXX Julii. Tum autem subdit, Ast ipse (nempe sanctus Ostiensis Cardinalis) illum concludit, vult dicere confundit, cum Vita alterius S. Rufini episcopi & martyris, cujus festum agitur XI Augusti. Rectius multo dixisset, & hic & alibi sæpe titubans Jacobillus, sanctum Cardinalem Damianum, tota sua oratione ne cogitasse quidem de sancto illo Rufino Assisiensi episcopo, multo minus de qualicumque Clerico, tam perfide submerso & quidem eo circiter quo vivebat tempore, nempe circa annum millesimum, dum Martyrem suum ita depingit, ut manifeste intelligas, & sub tyrannis gentilibus passum fuisse, & eorum timore sacrum corpus e suburbanis in civitatem translatum fuisse.

[7] Neque vero de episcopo loqui posse S. Damianum, ex eo plane conficitur, quod ejus ætate ferme ignoraretur Assisii sanctus martyr episcopus Rufinus, [cujus corpus sec. XI primum repertum fuerit.] certe ubi corpus ejus jaceret, omnino nesciretur, cujus rei testem iterum habeo Ughellum in Vidone XV (alias X) Assisiensi episcopo, qui anno 1204 eam cathedram conscendit, dum ita de eo scribit; Meruitque S. Rufinum primum Assisii episcopum & martyrem invictum, qui ad eum diem mortales latuerat, reperire, repertumque in cathedrali honorificentiori loco collocare die III Mensis Augusti MCCXII; quo die Ferrarius in Catalogo generali ita loquitur: Assisii, translatio S. Rufini episcopi & martyris; at falso ei tribuit Jacobillus, quod in eodem Catalogo XI Augusti natalem ejusdem Sancti celebret, de quo ne quidem loquitur: in Catalogo autem Sanctorum Italiæ ad eam diem XI Augusti Rufinum quidem memorat cum Martyrologio Romano, ast ipsum Marsorum episcopum, cui non satis apte adscribit hymnum Petri Ostiensis seu S. Damiani, qui non magis episcopo quadrat quam clerico suffocato, ut jam taceam, de eodemmet S. Rufino episcopo, ipsum in utroque Catalogo egisse XI Februarii: verum adeo novum non est in Ferrario lapsum memoriæ deprehendere.

[8] [Quæritur ab Assisinatibus dubiorum solutio.] Habes hic labyrinthum ex quo non facile emerseris, nisi filum præbeant Assisienses ipsi, nobisque ex suæ ecclesiæ distinctioribus monumentis clarius distinguant, quem sanctum Rufinum olim coluerint hac die XXX Julii, quem porro hodie; Damianensemne an Ferrariensem colant XIX Augusti, atque an ob impedimentum quod nobis fingit Jacobillus, quasi Indulgentia Portiunculæ obesse possit quo minus XXX Julii, toto nempe ante ipsam triduo, solita recolatur vetustissimi Martyris suique olim patroni festivitas. Doceant nos demum, aliumne ipsi colant S. Rufinum episcopum præter eum qui XI Augusti in Martyrologio Romano ita annuntiatur: Eodem die, passio sanctorum Rufini Marsorum episcopi & sociorum sub Maximino imperatore? Ubi ea ipsi paulo distinctius explicuerint, polliceri audeo, monumenta quæ suggesserint, accuratissime a nobis discutienda illustrandaque ad dictam diem XI Augusti. Interim cum aliud modo nihil suppetat quod cum aliqua certitudine de S. Rufino prædicari queat, præter laudatum toties S. Petri Damiani sermonem, eum cum hymno, sicuti a Lipomano & Surio editus est, de integro hic recudimus.

Beati Petri Damiani sermo de S. Rufino martyre.

[Sumpto exordio a resurrectione mortuorum] Nostis, fratres charissimi, sicut ex Catholicæ fidei magistro didicistis, quia in ultimæ discussionis examine, omnes simul & peccatores & justi ante tribunal æterni Judicis, cum suis sunt corporibus exhibendi, Apostolo testante, qui ait: Omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Et reprobi quidem ad hoc, ut quia hic cum carne simul & anima Conditoris sui præcepta calcaverint, cum eadem illic utraque substantia, sententiam justæ damnationis excipiant, atque utrobique deinceps suppliciorum amaritudinem sentiant, qui dum viverent, pravis suis delectationibus ex utroque deserviebant: electi autem, ut quia carnem suam nunc cum vitiis & concupiscentiis crucifigere non desistunt, cum ipsis suis corporibus, quibus videlicet tamquam tabernaculis, in divina militia usi sunt, ad supernæ claritatis gloriam provehentur; ut soluto militiæ cingulo, unum tunc interior & exterior homo sentiant quietis perpetuæ municipium, qui ad unum pervenere per communia bella triumphum, & quibus eadem fuit pugna, eadem sit nihilominus corona.

[2] Istud plane erit sabbatum nostrum, ille septimus legis annus, ille veraciter Jubileus. Sabbatum quippe feriatum esse præcipitur, [& a cura sepulturæ] & æterna per illud requies figuratur. Sub ejusdem quoque quietis æternæ vel resurrectionis designandæ mysterio, in septimo anno libertas redditur. In Jubileo autem tubis clangitur, ut unusquisque ad possessionem propriam revertatur, Canet enim tuba, sicut dicit Apostolus, & mortui qui in Christo sunt, resurgent. Ad possessiones ergo proprias omnes tunc revertuntur: quia in illo ultimo resurrectionis die unusquisque proprium corpus recipit, in quo, dum præsentem vitam duceret, habitavit. Tunc Adam, tunc Noë, tunc omnes antiqui patres, imo omnium mortalium animæ ad amissam carnis suæ terram redeunt: quia recepta corpora sua in perpetuum possidebunt, & perducti in libertatem filiorum Dei, jam secure gaudebunt omnes, servili vinculo corruptionis humanæ soluti. Cum ergo Sanctorum corpora tantæ futura sint dignitatis, ut & coronam vitæ perpetuæ, & immortalitatis stolam cum suis animabus sint communiter receptura: quid mirum, si nunc omnipotens Deus apta illis loca provideat, & eorum tumulos non passim, vel per casum fieri, sed ex suæ voluntatis electione disponat?

[3] Enimvero & illud sæpe non ociose quæritur; Cur Abraham, [in Abraham, Jacob] qui se ex parte corporis pulverem esse confitetur & cinerem, tam ambitiosam sepulturæ suæ providentiam habuit, ut ex omni peregrinationis suæ latitudine solam Hebron, Chananitidis, videlicet regionis, eligeret, in qua etiam non parva summa speluncam sibi duplicem compararet. Jacob quoque filios, & Joseph fratres suos obtestantes adjurant, ut eorum ossa ad eamdem speluncam post obitum transferant. Quid est ergo, quod sancti viri, qui & præsentem, & omnem mundi gloriam sublimi mentis arce despexerant, tam cupide, tam anxie, tam studiose de loco, ubi eorum conderentur cineres, litigabant, nisi quia per Prophetiæ spiritum noverant, Salvatorem mundi illic de suo semine nasciturum, & sanguinem, qui mundi peccata dilueret, in illa specialiter regione fundendum? sicut per Psalmistam dicitur: Quia Deus noster ante secula, operatus est salutem in medio terræ. Quod nimirum quamquam de ipso Domini corpore specialiter possit intelligi, de regione tamen illa quoque, ubi pati dignatus est, quæ certe mundi meditullium est, non incongrue dici videtur.

[4] In Chananæa igitur terra sancti Patres nostri tumulos elegerunt, [& antiquis patriarchis;] ut inde illi mererentur quandoque resurgere, ubi ille videlicet surrectionis author Christus, primogenitus vivorum & mortuorum, in se dignatus est resurrectionis gloriam declarare. Et quid amplius dicam de honore, quem bonorum remunerator Deus Sanctorum suorum corporibus exhibet, quando ipse Deus omnipotens Moysi corpus dignatus est sepelire, & Elisei cadaver mortuum legitur suscitasse? Imo, ut verum fatear, quod in carne viventibus Sanctis minime contulit, hoc sæpe divina dispensatio mortuis prærogavit. Quod in Abdo scilicet viro Dei liquido perpenditur, quem viventem quidem leo potuit occisurus invadere, sed cadaver ejus nequaquam permissus est aliquatenus violare. Preciosa nimirum in conspectu Domini, mors Sanctorum ejus. Non ergo mirum, si divina dispensatio congrua Sanctorum corporibus loca distribuit, & ea nunc quasi quoddam depositum terræ commendat, quæ postmodum in regnis cælestibus transferenda restituat. Sed jam propter quod ista præmisimus, de beati Ruffini miraculis breviter aliqua perstringamus.

[5] [agit de S. Rufini sepulcro] Beati igitur hujus Martyris corpus de suburbio Assisiensis oppidi, ubi antiquitus fuerat positum, intra mœnia postmodum fuit, gentilis impetus terrore, translatum. Labrum autem lapideum, in quo prædictum corpus ante jacuerat, per longum tempus extra muros fuerat derelictum. De quo nimirum inter populum & Hugonem, ejusdem tunc sedis episcopum, gravis est orta seditio. Episcopus siquidem ad ecclesiam beatæ Mariæ semper Virginis, quæ ejus loci prima sedes est, deferendum esse censebat, eo nimirum consilio, ut quod mater ecclesia corpus martyris non haberet, quodam saltem vacui sepulcri solatio compensaret. Econtra populus asserebat, inter sacras reliquias & proprium tumulum divisionem fieri non debere, nec humanis nunc adinventionibus permutandum, quod ab ipso gloriosi Martyris consummato triumpho videretur divinitus institutum. Taliter igitur hinc atque inde certantibus, labrum mœnibus urbis infertur, & ab utriusque simul partibus ad bivii cujusdam compitum pervenitur.

[6] [gravium causa contentionum,] Illic itaque cum fautores Episcopi ad sanctæ Mariæ, reliqua autem pars populi ad beati Ruffini basilicam sacrum vasculum pertrahere molirentur, his atque illis in diversa nitentibus, crescente jurgio, eo usque processum est, ut furentes arma corriperent, & mutuos inter se ictus, amissa placidæ mentis ratione, miscerent. Vibratis atque * gladiis, cominus utrimque concurritur, & acres ardentibus animis ad infligenda mutuo vulnera debacchantur. Sed o prædicanda divina clementia, quæ humanis miseretur erroribus, & sæpe nostris pravis voluntatibus ita obviat, ut ad bonos exitus ipsa etiam male cœpta perducat. Quid multis morer? Nullus illic vulneratur, nulla denique nec tenuis quidem gutta sanguinis funditur, atque ut mirabilibus adhuc mirabiliora succedant, sexaginta fere viri ex parte Episcopi prædictum vasculum ad ecclesiam beatæ Mariæ conabantur attrahere, sed nullis illud nisibus de loci sui fixa potuerunt statione movere. Illi igitur cum jam præ lassitudine fracti omnino deficerent, & vehiculum lapidis funditus desperarent; tunc ex altera parte vix septem homines urnam corripientes, ad S. Ruffini basilicam tanta illam permissi sunt celeritate pervehere, ut non lapidem, sed palearum potius viderentur fasciculum deferre. Ilico populi clamor exultantis attollitur, gratiarum actio fautori Deo læta persolvitur, & quia pius Deus unum cum populo suo senserit, ab omnibus alacriter divulgatur. Tunc denique probatum est, verum esse quod dicitur: Vox populi, vox Dei.

[7] [quas Sanctus dirimi curat] Accessit autem ad rei certitudinem & presbyter quidam, ab ipso videlicet beato Ruffino ad Episcopum missus. Nam cum præfatus Episcopus adversus eos, qui sibi restiterant, non leviter commotus esset, atque illi pararent sibi digne satisfacere, & devota illum humilitate placare, presbytero, quem diximus, per visum beatus Martyr apparuit, eique dixit: Vade, & dic Episcopo, si me non vult offendere, satisfactionem quamlibet a populo non recipiat: sed gratis ei puram sui amoris & benedictionis gratiam reddat: Mea siquidem hoc gestum est voluntate, ut vasculum illud ad meam deferretur ecclesiam, quatenus meum in eo corpusculum denuo recondatur. Noverat etiam, quia nisi ego illis tumultuantibus interfuissem, meque eorum telis opposuissem, magna hominum strages fusa jaceret. Sed cum episcopus adhuc hæsitans, ne his quidem verbis presbyteri fidem accommodare disponeret, ecce quidam, qui contractus fuerat, gaudens & exultans eodem die a beato se Ruffino fatebatur erectum, sibique ab eodem beato Martyre hoc mandatum perhibebat injunctum, ut hæc ipsa cuncta per ordinem, quæ presbyter asserebat, ipse quoque nihilominus episcopo nunciaret. Tandem episcopus, omni scrupulo dubietatis amoto, quod sibi imperatum est, incunctanter exequitur, atque in gratiam suo populo donatis offensionibus fœderatur.

[8] Sed ne apud aliquem fortassis episcopus nævum reprehensionis incurrat, [ac miraculis excusat.] quia ab ecclesia sua ad horam discedens, contra Dei judicium sentiebat, Isaac ad memoriam reducendus est, qui non Esau, a se videlicet electum, sed Jacob potius, ab uxore suppositum benedixit. Et illic ergo carnalis uxor, & hic spiritualis sponsa viris suis in propriæ sententiæ diversitate prævaluit: quia qui mundi infirma elegit, ut confundat fortia, Deus utrique consensit. Propheta quoque David construere templum voluit, sed hoc illi superna dispositio non permisit. Inter Paulum quoque & Barnabam pro Joanne quodam legimus intervenisse dissidium: propter quod tamen non solum utriusque Apostoli non imminutum est meritum, sed ipse quoque discipulus ab Apostolicæ disciplinæ linea non erravit. Non ergo mirum, si nunc homo aliquando inscius a veritate dissentiat, cum & ipsis Apostolis & Prophetis humanitus aliquid accidisse, Scripturarum authoritas probet. Sed hæc alias. Nunc ad proposita redeamus. Porro eodem die, duo cæci ad altare beati Martyris illuminati sunt. Sed & alius debilitatus membris & gibberosus erectus est, & saluti per omnia restitutus. De quibus porro miraculis dumtaxat quid factum sit, nobis referre sufficiat, ne si qualiter facta sint singula, per rei gestæ ordinem referre contendimus, auditores fortasse (quod absit) laciniosi styli prolixitate gravemus. Ipsa quoque miracula enumerando persequi cuncta negligimus, sed velut ex magno quodam flumine cyathum haurientes trahimus, quem super mensam Christi convivantibus salubriter propinemus: ne mentis stomachus ingurgitatione gravari, sed sobrio potu tantummodo sitis possit auferri. Ad alia igitur adhuc enarranda miracula, quæ per eumdem beatissimum Martyrem divinitus sunt ostensa, pergamus.

[9] Per idem itaque tempus vir quidam non ferendæ vesaniæ, [Violenter ablata restituuntur] crudelis & rigidus, pauperculæ mulieri de sui juris agro chartulam fecerat, quam tunc cum magni furoris impetu contumaciter requirebat: unde & bovem sibi, & unam securim violenter abstulerat, robur videlicet domesticæ facultatis, & spem regendæ familiæ. Quod ista præ dolore non ferens, cum contribulati amaritudine spiritus ecclesiam beati Ruffini festinanter ingreditur, ante altare prosternitur: atque ut sibi in tantæ calamitatis articulo subveniret, lacrymabiliter deprecatur. Quid plura? Adest tandem divina misericordia, & mox ut ab oratione consurgit, jacere in pavimento securim suam ante pedes attonita conspicit. Ilico mœror nimirum in lætitiam vertitur, & digna Deo gratiarum actio a cunctis, qui aderant, unanimiter exhibetur. Sed ecce raptor negocium adhuc suæ perversitatis exequitur, & præfatæ mulieri, nisi monimentum redderet, supplicium comminatur: qui tamen mox ut securim tam mirabiliter redditam didicit, confusus & obstupefactus expavit, bovem reddidit, pœnitentiam egit, atque omnem querelam, quam eatenus adversus eam habuerat, sedata animi feritate, sopivit.

[10] [revertunturque boves furto abducti:] Præterea duodecim fures invicem conspirantes, in domum cujusdam rustici hostiliter irruerunt. Qui ligantes eum primo, deinde boves & cætera domus animalia diripientes, protinus abierunt. Interea rusticus lachrymabiliter vociferabatur, & gemebundus aiebat: O sancte Ruffine, adspice miserum, releva calamitate depressum, nec placeat tibi, ut prædones & nequissimi homines meæ facultatulæ paupertate ditentur. Ad hanc ergo vocem (mira res!) cum jam raptores animalia prosequentes, duodecim milliariis fere transmissis, procul abissent, ecce omnes, qui direpti fuerant, greges balantes & mugientes accurrunt, & intra caulas se solito more recipiunt. Sicque factum est, ut & illi quæ præ manibus habere videbantur, repente sublata congemerent: & iste quæ deflebat amissa recipiens, versis utrobique vicibus, exultaret. Visis itaque tot virtutibus, & tam evidentibus miraculorum signis, prædictus Hugo, venerabilis ejusdem sedis antistes, de parva basilica, in qua sanctum corpus fuerat ante receptum, magnam construxit ecclesiam, & juxta possibilitatem sumptus, non ignobiliter decoravit. Deinde beati Martyris corpus ipso alveo, qui certaminis materia fuerat, condidit, & cum magna totius diœcesanæ plebis frequentia altare desuper consecravit. Porro autem quanti illic deinceps cæci fuerint illuminati, quanti a dæmonibus erepti, quanti ex variis languoribus liberati, perlongum est vel apicibus tradere, vel sermone proferre.

[11] [Stabilitur hac die festivitas] His itaque transactis, cœpit non parva inquisitio fieri, quo die invictissimi triumphatoris Christi Ruffini deberet martyrium celebrari. Nullis siquidem apud eos extantibus historiæ monimentis, sola erant eatenus annuæ dedicationis solennitate contenti. Tandem authore Deo, reperta passionis historia, constituit venerabilis Pontifex juxta tenorem videlicet, quam literæ testabantur, ut tertio Kalendas Augusti ejusdem gloriosi Martyris festivitas coleretur. Nonnulli vero adversus episcopum invidiæ facibus accensi, & vesaniæ spiritu implacabiliter incitati, tumultuabantur, onerosum esse dicentes, populum geminatis unius Sancti solennitatibus feriari, superstitiosumque esse domesticis adinventas studiis festivitates noviter introduci: ad summam, non fabricatum hoc religionis amore, sed ardore pecuniæ. Præsertim autem quidam protervi homines, qui a vocabulo loci, quem incolunt, Insulani vocantur, ipso præclaræ festivitatis die irreverenter abutentes, cæperunt cum suis mulierculis non modo textrinis operibus audaciter insistere, verum etiam ruralibus exercitiis liberius insudare.

[12] [cujus violatores divinitus puniuntur,] Sed protinus illos sententia divinæ animadversionis ulciscitur, & flagellis eruditi, ad cor redeunt, qui cor habere in prosperitate noluerunt. Ut eis aptissime congruere videatur, quod per Prophetam dicitur: Redite, prævaricatores, ad cor. Illud etiam: Et nunc ignis adversarios consumit. Nam casas eorum repente flamma corripuit, & non solum domestica quæque, sed & quæ in agris erant, omnia globis inextinguibilibus conflagravit; adeo ut infelices illi in extremis jam periculis constituti, ad amnem hinc inde confluerent, & in ipsum gurgitis alveum accensa quæque jactarent. Sed ut perspicue probaretur hoc non casum, sed divini furoris esse indicium, quidquid mergebatur, extingui non poterat. Miro itaque modo elementum illud vires sui juris & partim tenebat, & ex parte perdiderat: nam & liquida erat aqua, ut immersa quæque fluctu dehiscente reciperet: & quodammodo humida non erat, ut ardentia extinguere posset. Sed quid minimis immoror, cum & ipsa hominum membra flamma prosiliens occupaverit, & extinctionis remedium, quocumque se verterent, invenire non valerent? Tandem ustulati, fumigati, & in modum torris combusti, cum magnis ululatuum stridoribus ad beati Ruffini altare confugiunt, indulgentiam petunt, & commissi piaculi de cætero emendationem per pœnitentiam pollicentur. Precibus igitur beatissimi Martyris ab incendii doloribus liberati, incolumes ad propria sunt reversi. Ab illo itaque tempore absque ullo cunctationis obstaculo, beati Ruffini martyrium colitur, & die, quam prædiximus, cum magnæ devotionis instantia ad ejus ecclesiam a populis undique convenitur.

[13] Illud quoque prætereundum esse non arbitror, quod viri quidam trabem de sylva operosis exercitiis levigatam, [uti & illi qui Sancto destinata rapere conabantur.] ad beati Ruffini vectare ecclesiam conabantur: quibus nimirum quidam Perusinorum violentiam ingerentes, lignum hostiliter extorserunt. Sed cum raptores arborem instantissimi conatus anxietate protraherent, & jamjamque Perusinis mœnibus uno vix interjacente milliario propinquarent, repente vehiculum hæsit, nullisque virium nisibus impelli ulterius potuit. Interea contigui quoque homines ad auxilium confluunt, non pauci etiam jugati boves adduntur. Ordinant diligentius machinam, invicem exhortantur, in robur se colligunt, armos objiciunt, vociferantur, impingunt; lignum tamen immobile permanet, acsi fixum radicibus teneretur. Demum magistra necessitas docuit, quod cæca hominum pravitas ignorabat. Mens namque eorum perpetrati criminis conscia, licet sero, liquido cognovit, quia qui de beati Martyris substantia rapinam fecerant, merito illis divina virtus obstabat. Mutato itaque repente consilio, Assisium versus illico vehiculum dirigunt, & accelerandi facultate percepta, beatissimo Martyri, quod superbe rapuerant, humiliter reddunt.

[14] Agamus igitur Salvatori nostro Christo gratias, & digna laudum præconia referamus: [Peroratio.] qui dum per cives supernæ Hierusalem talia nobis beneficia prærogat, tamquam per exiguas micas ac tenues, ad plenum nos convivium mensæ cælestis invitat: & dum illos jam post laborem quiescentes in patria ubertim satiat, nos etiam in hujus peregrinationis itinere, quasi quibusdam ciborum reliquiis utcumque sustentat: imo qui illos solido suæ visionis cibo reficit, quando nos signorum suorum lacte tamquam parvulos nutrit, donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

Ejusdem hymnus de ipso S. Rufino, breviter ejus martyrium comprehendens.

Magnum Rufini meritum
Turba canat fidelium,
Quo mundi victor exstitit,
Et liber astra petiit.
Bellator invictissimus
Præbet ora lapidibus,
Sed verbis grando verberum
Non indidit silentium.
Plumbatis inde cæditur;
Jam jam obisse creditur:
Sed qui putatur mortuus,
Surgit in arma promptius.
Detruditur in clibanum
Furentem flammis ignium,
Caminus sed incendii
Fit nemus refrigerii.
Nam flammis crepitantibus
Clarus immersit angelus,
Ad cujus mox imperium
Perdit vires incendium.
Certat martyr egregius,
Ut leo vinci nescius:
Cuncta pœnarum genera
Mente calcat intrepida.
Saxum collo suspenditur;
Sic fluctibus immergitur:
Quem aqua Christo genuit,
Per hanc ad ipsum pervenit.
Nunc carnis liber onere,
Rubro vestitur podere,
Corona plexus capite
De pretioso lapide.
Te Martyr alme petimus
Mentis pronæ visceribus,
Nos tua solvant merita,
Quos nostra gravant debita.
Sit Patri laus ingenito,
Sit decus Unigenito,
Sit utriusque parili
Majestas summa Flamini.

[Annotata]

* An non itaque?

DE S. TERENTIO CONFESSORE
FAVENTIÆ IN ÆMILIA ITALIÆ.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus probatus, Acta magis incerta.

Terentius confessor, Faventiæ in Æmilia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Faventiam alibi non semel, & quidem recentissime ad XXVII hujus mensis memoravimus, ubi de B. Nevolono agendum fuit. Colit eadem ista civitas inter præcipuos suos patronos, protectoresque Sanctum, alibi vix nomine notum, nempe Terentium, sub titulo diaconi, [Colitur Faventiæ] de quo inter sacras ecclesiasticas memorias ea antiquissima est, quam nobis suggessit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex monumentis, ut ait, ejus ecclesiæ Mss., auctoritatis sane non magnæ, præterquam in eo solo capite, de quo dubitare non licet, quod nimirum immemorabili veneratione ibidem cultus fuerit S. Terentius, teste Julio Cæsare Tondutio, civitatis ipsius historico, superius etiam a nobis laudato, dum pag. 16 ecclesias Faventinas parochiales enumerans, inter tres particulares, ipsam S. Terentii, ut protectoris nominat, citatque synodum diœcesanam, sub Ugolino anno 1311 ex Ordine Minorum assumpto, habitam, in qua natales singulariter celebrandi præscribuntur; Beatorum confessorum Æmiliani pontificis, & Rentii (vult dicere Terentii) levitæ, in civitate & burgis, ad quorum corpora veneranda, in suis propriis ecclesiis residentia, Dominus cotidie miranda dignatur ostendere.

[2] Nec minus illustre est apud eumdem Faventinum scriptorem, [inter precipuos patronos,] perpetuæ erga S. Terentium venerationis incolarum argumentum, in templo cathedrali omnium oculis expositum, ubi inter præcipuos ejusdem urbis Sanctos & quidem protectores, annua solennitate festive celebrandus præcipitur hac memorabili inscriptione, a laudato Tondutio, post narratam famosam Ravennatem istius temporis cladem, his plane terminis pag. 601 expressa:

Imminente CIVITATI EX Gallis
PERICULO CÆDIS, EXITII ET FLAMMÆ,
Vovit UNIVERSUS POPULUS Faventinus
AGERE NON MINUS SOLEMNITER IN DIEB. FESTIM *
SS. Savini, Emiliani, Terentii et
Petri Damiani, QUAM DIEB. DOMINICIS AGI
SOLITUM DEBITUMQ. SIT, SI MODO OMNIPOTENS
Deus RUINAM VERTERET
MDXII.

[3] Atque hæc eo adducta sunt, ut de Sancti, sacris omnibus Fastis præterquam Ferrarianis ignoti, [licet alibi ignotus sit.] constanti cultu omnino constet, priusquam de ejus vita aut gestis sermonem instituam. Ea porro adeo simplicia & jejuna, dicamus candide, adeo incerta videntur, ut fateri cogar, vix fidem apud paulo accuratiores historicos usquam inventura. In promptu ratio est, quod solitis characteribus, auctoritatem conciliantibus, prorsus destituta sint. Et genus Sancti seu origo, & vel ipsum quo vixerit seculum omnino incomperta sunt, nec de Actorum compilatore, ætate ejus aut fide magis quidquam constat. Quod enim ait Ferrarius in sua annotatione; Vitam a S. Petro Damiano scriptam ferunt: gratis asseritur & popularem tantummodo traditionem sapit, quemadmodum tota ipsa qualiscumque Vitæ series, quæ tribus potissimum, cæci nempe, paralytici & hydropici miraculis constans, notum & notæ probitatis scriptorem meretur, priusquam tam facile, ut sincera admittatur, præterquam quod reliqua omnia, præter principium æque dubium, non nisi perpetua videantur plurium miraculorum mera concatenatio.

[4] Ea unde ad nos Legenda pervenerit, nusquam observatum a Majoribus aut indicatum invenio: [Legendæ satis misere consutæ] character paulo intricatior Italicam manum arguit, ut facile suspicer, ex monumentis Mss. ecclesiæ Faventinæ, quæ ipsa allegat Ferrarius, ad nos transmissam fuisse. An & quid idem Ferrarius Imola, seu Foro Cornelii de S. Terentio, præter cultum ut Sancti popularis, acceperit, quod in altero Catalogo citare potuerit, neque indicat ipse, neque mihi conjicere promptum est; ad Vitam, de qua jam diximus, quamque mox subjiciemus, haud dubie referenda sunt omnia. At vero prætereundum non est aliud singularis S. Terentii apud Faventinos cultus testimonium, in peculiari oratione quæ prædictæ Vitæ subjuncta est in hunc modum: Deus qui populo tuo Faventino celebrem hunc diem in beati Terentii confessoris tui solemnitate fecisti; tribue, quæsumus, ut illum apud te intercessorem habere mereamur in cælis, quem nobis, te inspirante, protectorem elegimus in terris. Per Dominum &c. Ceterum in Papebrochii itinerario Romano Ms. notatum reperi, de solo S. Savino fieri officium duplex 1 classis de reliquis patronis Æmiliano, Terentio, Petro Damiano, duplex 2 classis tantum.

[5] [compendium paulo nitidius] Apud laudatum Ferrarium in majori Catalogo Faventinæ urbis Protector diserte etiam appellatur, subjungiturque Vitæ compendium, quod locum hic suum meretur, a plerisque, nisi vehementer fallar, toti ipsi historiæ, ex qua contractum est, præferendum. Sic habet: Terentius Foro Cornelii natus, a puero simplex & humilis, ecclesias, Deo serviendi cupidus, frequentabat. In numerum clericorum adscriptus & sacris litteris imbutus, diaconus creatus, Faventiam veniens ecclesiæ S. Crucis, in qua insigne xenodochium erectum est, inservire cœpit, orationibus, vigiliis, aliisque piis exercitationibus addictus. Cujus sanctitas vitæ brevi manifestata est: nam Androgeus quidam mendicus, a nativitate cæcus, Foro Cornelii vitam ducens immaculatam, in somnis admonitus, ut se Faventiam ad Terentium levitam conferret, eo ductus, ac ante Terentii pedes prostratus, quod ab angelo sibi in somnis præceptum fuerat, exponit. Cumque Terentius se peccatorem diceret, tandem mendici precibus exoratus aquam afferri jubet, eaque ablutis manibus, oculos cæci lavit; isque (mirandum!) repente lumen oculorum recepit.

[6] [tradit Ferrarius.] Hæc in Vita multo fusius deducta sunt, uti & quæ sequuntur, hic paucissimis delibata. Sic prosequitur: Quo miraculo per urbem vulgato, multi infirmos suos ad sanctum Levitam deferebant, quos ille signo crucis, & manus imponens sanabat. Terentius ne inanis gloriæ tentaretur a dæmone, clam fugiens, apud ædem S. Petri, inter densissimas arbores tuguriolum exstruxit. Sed cum detectus fuisset, variis morbis oppressi ad eum in dies plurimi confluebant, quos Christi nomine invocato, sanabat. Denique sibi hinc demigrandi tempus adesse, angelo revelante, præsentiens, sacris probe munitus, feliciter obdormivit in Domino III Kal. Augusti. Cujus corpus primum in ecclesia S. M. conditum, postea, cum multis in dies miraculis fulgeret, in ecclesiam S. Crucis, cui inservierat, translatum est. Eum Faventini uti suum Patronum venerantur. Hactenus Ferrarius, cujus epitomen satis nitidam confer modo cum Legenda quam hic ex Ms. nostro subjungimus.

[Annotata]

* An non FESTIV.?

VITA
Ex Ms., verosimiliter Faventino

Terentius confessor, Faventiæ in Æmilia (S.)

EX MS.

[Incerta ætas æque ac origo;] Beatus Terentius Forum Cornelii, quam urbem posteri Imolam dixere, patriam habet. Sed quo tempore natus sit, aut quos parentes habuerit, non liquet. Humili quidem loco editum, non parva ex iis quæ sequuntur, conjectura est: sed, ut ait Apostolus; Non est acceptor personarum Deus, qui cum sit omnium conditor, & pater, non generis & natalium claritatem, sed animi bona cujuslibet & merita respicit, quique ex ignobilibus illustres efficit, qualem divino munere factum esse hunc Levitam postmodum constabit. Solet enim Deus in Sanctis suis plerumque ab ipsis surgentis ætatis initiis præmonstrare, miris quibusdam modis, quales futuri sint, quorum splendore Ecclesiam suam illustrare decreverit. Mira igitur in puero simplicitas & humilitas, ardensque sanctarum litterarum desiderium statim enituit.

[2] Propterea Imolensem frequentabat ecclesiam, ubi postquam orationi, [adolescentia sancte instituta.] & contemplationi vacaverat, ministris illius subditus, incredibili studio litteras discebat, in quibus brevi quidem temporis spatio adeo profecit, ut jam posset ad sacros ordines promoveri, ad quos per suos gradus promotus est, sic tamen, ut non sit diaconatum transgressus: quo gradu insignitus, frequentare vehementius ecclesiam, & orationem cœpit, cui incessanter die noctuque vacabat. Post certum vero tempus, sancti Spiritus impulsu, patriam relinquens, Faventiam se contulit, in qua tunc erat celebre sanctæ crucis xenodochium, quod est publicum adventantium, præcipue vero pauperum hospitium; quem postmodum vidua mulier, Deum timens, in suam domum benigne recepit, in qua haud parvo tempore commoratus est. Frequentabat autem sanctæ crucis ecclesiam, ubi orationibus, & meditationi jugiter insistebat. Quare spiritui sic vacans, corporis minimam curam gerebat, nec aliam quidem nisi quam humana necessitas exigeret; propterea tenuissimo cibo potuque utebatur.

[3] His gradibus paulatim sanctus Levita ante oculos divinæ majestatis attollebatur, [Androgeus cæcus] & in dies eminentior fiebat, nondum tamen noscebatur: studiose latere cupiens, sicut veris Dei famulis mos est, quibus peculiare inest bonum humilitatis, præcipuum sanctæ religionis fundamentum. Sed Deus, qui eum elegerat & volebat illum in Ecclesia sua tamquam super candelabro lucernam splendescere, non est passus illum diutius latere. Erat Imolæ quidam ab ipsa nativitate cæcus, cui nomen Androgeus, victum mendicans, vir alioquin bonus & Deo gratus, qui ejus demum miseratus orbitatem, angelum ad eum misit, qui ei diceret; Androgee, Dei sum nuntius ad te missus, ut te doceam, quo pacto visum recipias. Mirifice lætatus est ille, & ait: Deo meo gratias ago qui servi sui misertus est. Ergo ait angelus; Ocius te Faventiam ad sanctum levitam Terentium confer. Et quomodo illum inveniam, aut quem pecunctabor? inquit cæcus. Ubi Faventiam veneris, ait angelus, quærito sanctæ crucis ecclesiam, ubi civitatis illius nosocomium est; in ea illum invenies orationi, ac divinis laudibus incessanter intentum: inventum autem illum sic alloqueris: Terenti, serve Dei, cælestis me nuntius ad te misit, ut oculos meos aperias, & videam. Modum autem, quem servare debeat, esse hunc dices: suas lavet aqua manus; ex eo quod residuum fuerit aquæ, tuos in nomine Christi abluat oculos, quo facto, Dei misericordiam experiere.

[4] His dictis, angelus evanuit. Postquam illuxit, Androgeus gaudii ac spei plenus, iter arripuit. Ubi Faventiam pervenit, [miro modo visum recipit,] ad ecclesiam sanctæ crucis perductus est. Beatum ibi Levitam invenit, ad cujus genua procumbens, cælestis nuntii mandata executus est. Quod ubi audivit ille, ut erat humilis & omnis fugitans inanis gloriæ fomitem, respondit, se peccatorem esse, & egere lumine, nedum posse aliis impertiri; esse hoc ab iis petendum, quibus suam Deus gratiam uberius contulisset. At cæcus, divino fretus monito, ait, se non prius ab ejus discessurum pedibus, quam impetrasset quod se ab eo consequi posse, non dubitabat: scire, se non frustra ad eum esse missum. Quid sanctus faceret Levita? Hinc pudor ingenuus illum retrahebat, inde jussum urgebat divinum; neque enim ab re factum credebat, ut ad se adhuc ignotum ignotus homo venisset, & tantam rem a se & tam pertinaciter posceret. Precibus igitur illius, & constantia victus, aquam sibi afferri jussit; lavit manus, & cæci oculos perfudit, dicens; Lucem te videre faciat, qui oculos cæci nati aperuit Dominus Jesus. Mirabilis Deus in Sanctis suis! Mira res continuo, & omni stupore digna secuta est. Videre statim cœpit, qui numquam antea viderat.

[5] Extemplo autem fama rei tantæ totam urbem pervagata est, [multique alii ægri sanantur.] & ingens populi concursus miraculo stupentium ad eum illico factus. Ita sancti Levitæ, quæ hactenus latuerat, virtus cœpit innotescere, ut deinceps ardens super candelabro lucerna esse inciperet, & ope sua multis laborantibus subveniret. Androgeus autem tanti miraculi testis uberrimus, & cupiens, quas posset, Deo gratias agere, in ipsa ecclesia, in qua lumen videre meruerat, diu fidelis ministerii officio functus est, & illius sacerdotibus inservivit. Vulgata miraculi fama, innumerabilis undique omnis generis ægrotantium cœpit ad eum multitudo confluere, quos impositione manus, in Christi nomine, omnes sanabat. Cumque in dies magis celebre fieret illius nomen, offensus urbis frequentia, & nominis sui celebritate, secessum cogitare cœpit, veritus ne qua antiqui hostis fraude pollueretur. Sciebat enim, nihil illum avidius, studiosius nihil quærere, quam quomodo possit veros Dei famulos ab instituto cursu retrahere.

[6] Recordabatur, innumerabilem fuisse anachoretarum multitudinem, [Frustra latere cupiens] qui Ægypti deserta incoluissent, non ob aliud quidem, nisi ut hominum frequentiam & applausus effugerent, & simul Deo uberius & attentius famularentur. Cum iis igitur adnumerari voluit. Quare, decreto secessu, cum magno Faventinæ urbis mœrore, quæ se pretioso privari thesauro videbat, locum sibi ad ædem divi Petri in Lacuna delegit, ubi tunc silva erat arboribus densissima, in cujus remotiore parte angustum sibi tugurium construxit in loco, cui Santureto incolæ nomen indiderant, ubi orationibus ac jejuniis, aliaque multiplici carnis maceratione, majore quodam conatu Deo cœpit famulari. Sed ibi quoque latere diu non potuit: nam ad illum undique variis affecti morbis ægrotantes adducebantur, quos omnes, invocato Christi nomine, sanabat: inter quos adductus est miserrimus quidam, cujus intolerabili vexatum paralysi corpus jam decem annos fuerat, quem ubi propinqui ante Sancti tugurium statuere, dixerunt: Serve Dei, tuæ sanctitatis fama impulsi, de longinquis partibus ad te infelicem hunc adduximus, qua vero spe, res ipsa indicat. Huic tu, quam soles benigne aliis præstare, opem ne deneges. His dictis, reliquere ibi ægrotum & abiere.

[7] Infelix autem ille, ubi se a suis destitutum vidit; Heu! me miser, inquit, [invenitur a paralytico,] salutis causa huc adductus sum, sed, ut video, cibus feris in hac solitudine sum futurus. Hæc audiens Terentius, ut erat in omnes pius & ad subveniendam laborantibus semper paratus, miseratione motus dixit: Quid tibi vis & quid quæris fili. Ait ille: Quid quæram, & quid velim, satis quidem videre potes. Totos decem annos hoc modo laboravi: spe salutis recuperandæ huc me propinqui adduxere; sed ut cernis, mox deseruere, ut cum mihi auxilio esse, ac me tueri non possim, ferarum cibus continuo fiam; nisi tu mihi quam, ut ad nos fama pertulit, tot aliis præstitisti, opem feras. Hic vero conversus ad preces, flens ac gemens rogare cœpit, ne se ab hominibus sic destitutum desereret. Sanctus autem Vir in sua perstans humilitate, ac se peccatorem asserens, nec dignum, qui se divinis inserere operibus auderet, tentare quod rogabatur, prorsus negabat.

[8] At paralyticus multo magis instare, ac renuentem urgere precibus. [quem etiam sanat,] Demum illius miseratione victus, brevem ad Deum orationem habuit. A qua ubi surrexit, conversus ad paralyticum dixit; Quo vocaris nomine? Leo, inquit. Tunc Terentius, volens illius fidem experiri; Credisne, inquit, Patrem &c: trinum esse in personis, in substantia vero unum? Credidi & credo, & crediturus sum semper. Tunc sanctus Vir: Credisne, posse illum te isto, quo laboras morbo liberare? Credo equidem. Ait ille: In illius ergo nomine, qui dixit paralytico: Tolle grabatum tuum & ambula; tibi præcipio ut surgas; sic quidem ut nulla deinceps ægritudinis istius vestigia in te remaneant. Vix verba finierat: surrexit continuo sanus, & ita firmis gressibus, ac totius corporis viribus, ac si nullo umquam morbo laborasset; & Deo & sancto Viro, quas æquum fuit, gratias agens, lætus & exultans propriis pedibus in patriam rediit. Non minus mirandum quod sum relaturus.

[9] Erat Bononiæ quidam dira laborans hydropisi, quæ adeo illius membra tumefecerat, [uti & hydropicum.] adeoque distenderat, ut hominis in eo vix forma dignosci posset. Is audita viri sanctitate ac miraculorum fama, fidei ac spei plenus, rependo magis quam eundo ad eum venit, ejusque opem supplicum more implorando, asserebat, se minime dubitare posse quidem, se illius apud Deum precibus exitiali morbo liberari. Cui sanctus; Pater, inquit, misericordiarum, & totius consolationis est Deus, qui potest & solet ad se sincera fide confugientes exaudire: ad illum tibi confugiendum est, qui dixit: Petite & accipietis; pulsate & aperietur vobis. Scio, inquit ille, nec dubito, posse Deum, & solere petentibus præstare quæ dicis; sed & illud non me latet, talia etiam per Sanctos suos operari, in quorum numero nisi tu esses, haudquaquam tanta ægrotantium multitudo, quæ ad te confluxit, & confluere non desinit, suis liberata languoribus, a te sanata discessisset. Proinde quod ope tua, sicut fama refert; quam plurimi a Deo impetrarunt, ut mihi quoque concedas, per eum, qui per te tot miranda operari non cessat, supplex rogo. Miratus tantam hominis fidem atque constantiam Terentius, non ultra differendum putavit. Et brevi ad Deum, sicut in similibus illi mos erat, habita oratione, conversus ad hydropicum; In nomine, inquit, Christi præcipio tibi, ut sanus & gaudens ad tuos revertare. Ad cujus vocis imperium ita convaluit, ut nullum in eo diræ ægritudinis signum remaneret. Ita Deum & Sanctum illius laudans, & præconiis extollens, in suam lætus patriam reversus est.

[10] [De morte præmonitus ad eam se parat.] Cum autem jam tempus advenisset, in quo Deus illi promissam suis servis mercedem persolveret, cælestem ad eum misit nuntium, qui de die migrationis suæ certiorem illum faceret. Quo audito, mirifice lætatus est, cupiens continuo dissolvi, & esse cum Christo. Igitur, convocatis ad se propinquis loci illius religiosis viris, diem illis obitus sui advenisse nuntiavit; apud quos sanctam & admodum salubrem orationem habuit, impense illos ad Dei proximique dilectionem, ad charitatis, & misericordiæ opera hortatus. Dei autem miserationem sibi illisque implorans, & siquid umquam deliquisset, veniam precatus, totum sese illi commendavit, oculisque ac manibus in cælum elevatis, cum magna veneratione adstantium, inter hymnos & psalmos felicem cælo tradidit animam. Sanctum autem illius Viri cadaver, qui convenerant plurimi, magna cum reverentia susceptum, cum hymnis & canticis ad vicinam Beatissimæ Virginis ecclesiam, quæ templo, quod supra diximus, beati Petri propinqua est, extulere, ad quam, audito sancti Viri obitu, ingens multitudo confluxit, ibique ductis solenniter exequiis, magno cum honore sepultus est. Quot autem, & quantis miraculis illic effulserit, longum esset perscribere, ut confirmata post obitum, quæ concepta erat in pectoribus hominum de Juvenis sanctitate opinio cresceret, & venerabilior illis in dies fieret. Sed non est passa divina providentia diutius in loco minus celebri & quasi in abscondito Servum suum latere: nam post aliquot annos Faventino populo ingens illum in urbem transferendi desiderium injecit. Igitur tali civitas effusa impulsu, ex æde, quam diximus, beatissimæ Virginis in urbem tantum thesaurum summa cum veneratione ac plausu transtulit; & in ecclesia sanctæ crucis, in qua ille diu versatus, ac demum cognitus fuerat, honorifice collocavit, ubi miraculis innumerabilibus illum Deus illustrem fieri voluit.

DE S. EXPLETIO EPISC. CONFESSORE
Metis in Belgica I.

Anno CCCXC.

[Commentarius]

Expletius episc. confessor. Metis in Belgica I (S.)

AUCTORE J. B. S.

Mirum prorsus, hunc Expletium inter Sanctos primum signatum fuisse a Ferrario in Catalogo generali, his verbis: Metis, sancti Expletii episcopi ejusdem urbis. Vades autem suos adducens, eum se accepisse notat; Ex tabulis ecclesiæ & Catalogo episcoporum Metensium, [Quamquam a classicis Marlliis absit,] nec non ex Kalendario Lotharingiæ. Quas determinate tabulas appellet, quodve Lotharingiæ Kalendarium, satis compertum non habeo: in Catalogo episcoporum Metensium Meurissio præfixo, titulum Sancti seu S. nomini ejus præponi certum est, tametsi in ipso historiæ decursu ab ea appellatione abstineat; sic tamen de eo loquens, ut, licet paucis, abunde certe demonstret, sanctitatis fama fuisse insignem. Verba ejus ex Gallicis Latina facio: Quo tempore beatus Ambrosius episcopus Mediolanensis electus est, eodemque anno quo gloriosus S. Martinus Turonensis ecclesiæ regimen suscepit, cathedram Metensem conscendit Expletius, anno nimirum CCCLXXV, qui postquam sancte gregem gubernasset annis XVI, plenus gloria & benedictionibus mortuus est anno CCCXC, sedente Romæ Papa Siricio, imperantibus autem Valentiniano II & Theodosio I.

[2] Quidquid igitur a receptis classicis aliisque Martyrologiis præteritus sit S. Expletius, [cultus tamen ei deberi videtur.] videntur argumenta sufficientia Ferrario præluxisse, quibus ipsum Sanctis annumeraret, neque nobis putamus integrum, eum ex opere nostro excludere, Saussayo etiam in Martyrologio ad hunc diem ita diserte ipsum consignante: Metis, sancti Explecii episcopi & confessoris, qui sancto Auctori succedens, eam ecclesiam annis sexdecim in omni sanctitate rexit, consummatusque in officio pietatis, sub Siricio Papa evolavit ad cælum. De certo obitus die non habeo quod controvertam, aut vero definiam; satis sit, festivitatem ejus hoc die recoli, quidquid in additionibus & correctionibus suis ipsum signandum notet Castellanus XXVII Julii; Metis, sancti Expletii episcopi, cujus transitum refert ad annum non expresse CCCXC, cum Meurissio, sed circiter ad CCCC. Verum quemadmodum de natali die, sic nec de certo obitus anno quod decernamus suppetit, ut in hac parte Meurissio, satis accurato rerum ecclesiasticarum Metensium illustratori, nos posse acquiescere existimemus.

DE S. URSO EPISC. ET CONFESSORE
AUTISSIODORI IN GALLIA.

Sec. VI.

Sylloge de cultu, ætate, gestis & sepultura.

Ursus episc. confessor, Autissiodori in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

De Autissiodoro jam toties in Actis nostris sermo fuit, ut uberior loci notitia hic supervacua sit. Sanctum, de quo hic agendum est, ab antiquario Gallico, ut sæpe alias factum, codicibus Hieronymianis adjectum fuisse, [Hieronymianis adjectus est.] recte observat Florentinius. Sic in Epternacensi ultimo loco annuntiatur; Antisiodoro civitate, depositio Ursi episcopi, & sic descripsit Rabanus. In Lucensi & Corbeiensi titulus beati nomini præfigitur, idque secutus est Notkerus. Ab Adone præteritus est; quod neque in Floro, sub nomine Bedæ a nobis edito, neque in Romano parvo repertus fuerit; unde nec ejus meminit Usuardus, in cujus auctariis notissimus est, uti & in omnibus aliis recentioribus Martyrologiis, tum excusis tum Mss., ut de cultu receptissimo dubitandum non sit. In Directorio novissimo ecclesiæ Autissiodorensis cum S. Palladii translatione hoc die conjungitur sub ritu semiduplici, notaturque obiisse circa annum 508; quod stare omnino non potest cum brevi ejus elogio in Historia episcoporum Autissiod. apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. diserte asserente, ipsum fuisse temporibus Joannis Papæ atque Felicis, quos novimus sedisse ab anno 523 ad 530. At nos turbatissimam historiæ istius chronologiam ordinandam non suscipimus.

[2] Neque de gestis ejus alia supersunt quam quæ in citata Historia commemorantur, [De gestis pauca supersunt;] hac brevi narratione: Ursus sedit annos VI, menses IV. De hoc viro sanctissimo fideli relatione vulgatur, quod juxta S. Amatoris basilicam reclusus, anachoreticam duxerit vitam, ubi oratorium usque hodie est ejus nominis memoriæ sacrum. Contigit eo tempore, urbem repentino afflatam incendio conflagrasse, sed ad virum Dei cum sublatus in altum clamor populi pervenisset, succurrendum periculo ratus, familiarem illuc baculum destinavit: ipse precibus obnixius atque instanter incubuit, eo inter minaces flammas, & quæ adhuc supererant constituto; dicto citius incendium omne deflagravit. Hac occasione sancti Viri merito declarato, urbis decedente pontifice, vi extractum præsulatui suffecere. Cella ejus in ecclesiam cessit. Exegit vitæ suæ tempus annis LXXXI: moribus & meritis pretiosus, fragilitatis molem III Kal. Augustas excessit, atque in basilica S. Germani, juxta prædecessores suos honestam meruit sepulturam. Fuit enim temporibus Joannis Papæ atque Felicis. Hic est Joannes, quem Theodoricus rex hæreticus Ravennæ in custodia affligendo interfesit, imperante Justino, Lampadio & Oreste Coss. Fuit autem civitas sine episcopo anno uno, mens. VI.

[3] [notior est sacri corporis inventio.] Hic ad rem nostram observanda hæc verba; Atque in basilica S. Germani, juxta prædecessores suos, honestam meruit sepulturam; de qua modo nihil certius doceri possumus, quam ex Visitatione Seguieriana facta anno 1634 & 1636 atque alibi a nobis citata, uti in codice nostro transcripta habetur pag. CCLXXX his verbis: Conversi ad alium parietem, duas imagines sanctorum Alodii & Ursi episcoporum, antiquissimas quidem, sed ab hæreticis, ut apparebat, mutilatas inspeximus; quibus imaginibus proxime suppositi erant duo sarcophagi lapidei, in quorum uno alter sarcophagus ligneus; & utrique sepulcro convenientia elogia diversis characteribus parieti erant insculpta. Inventus etiam sarcophagus lapideus, & pro angustia loci exiguus; in quo quidem sarcophago unius corporis ossa, cuculla vel aliquo alio id genus indumento tenebantur inclusa, patuit. Pro S. Urso hæc legimus epitaphia … Beatæ recordationis Ursus episcopus obiit III Kal. Augusti, cum esset annorum LXXXII. Rexit autem Autissiodorensem ecclesiam anno LXVIII a beato Germano. Hic requiescit sanctæ recordationis Ursus episcopus, qui rexit ecclesiam Autissiodorensem annis sex, mensibus quatuor.

[4] [Ejus epitaphia.] Alia epitaphia luxata & imperfecta, quæ in jam dicta collectione Ms. parte 1, pag. 39 referuntur, non describo. Sola hæc in epitaphio primo a nostro collectore notata sunt; usque adeo venerabilem fuisse memoriam S. Germani apud Autissiodorenses, ut ab ejus decessu episcoporum successiones computari cœperint: tum & illud, quod anni illi 68 a S. Germani obitu sic numerati sint, ut sola SS. Alodii & Censurii tempora colligantur, acsi vacationes non intervenissent. Subdit idem collector, Democharem æque ac Baronium æquivoco laborasse, dum hunc S. Ursum putarunt subscripsisse epistolæ synodicæ ad Papam Leonem directæ. Cujus porro ætatis atque adeo & auctoritatis sint versus ibidem adducti, promptum non est divinare. Ita sonant:

Ursus in obscuro vixisse reconditus antro
      Dicitur, ut vitam fingeret ore sibi.
At baculo extinctus tenebras ut dispulit ignis
       Vitam etiam populis fingere posse docet.

Ævum certe recentius sapere videtur allusio ad ursam catulum lingentem cum hac epigraphe, INFECTAM PROLEM ORE REFORMAT. Neque omiserim verba ultima quibus indicat, in cathedrali æque ac S. Germani ecclesiis, S. Ursi memoriam hoc die festivam esse usque ad prandium: quod an hoc etiam tempore perseveret, compertum non habeo; neque alia occurrunt unde unde ea accersere voluerim, quæ de hodierno S. Urso prædicentur.

DE S. TATWINO EPISCOPO CONF.
CANTUARIÆ IN ANGLIA.

An. DCCXXXIV.

Sylloge de cultu & gestis.

Tatwinus episc. confessor, Cantuariæ in Anglia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Cantuariensis archiepiscopus, ordine nonus, S. Tatwinus vario modo inflectitur, ut quem alii Tacuine, Tarwine, Tadwinum, Cadwinum, Scadwinum aliterque enuntiant, eumdem tamen indicantes, qui Sanctos inter pridem connumeratus est, [De cultu Cantuariæ satis constat,] ut habes in auctariis Usuardinis, ubi codex Altempsianus distinctissime signat: In Cantia, depositio sancti Tadwini episcopi & confessoris. De eodem meminit Florarium nostrum Ms. iisdem prope terminis, at perperam XII Aprilis, ut eo die in elencho Prætermissorum observatum invenies. Ghinius ipsum inter canonicos retulit X Junii, qui non obitus dies est, sed consecrationis episcopalis. Secutus est Ferrarius, male allegans Martyrologium Anglicanum, utpote quod tali die de S. Tatwino altum silet, ipsum in utraque editione hoc ipso die commemorans. Porro Sancti titulo semper honoratum fuisse in Anglia, manifeste perspicies ex Vita S. Augustini, ejus gentis apostoli ad XXVI Maii pag. 438, dum inter translata ibi Sanctorum præsulum corpora, non postremum locum tenet is, de quo agimus, S. Tatwinus, ut in sua saltem primatiali ecclesia, quamdiu Catholica stetit, debita Sanctis veneratione cultum fuisse certissimum videatur.

[2] An item quod monachus fuerit, & Benedictini Ordinis, non ausim tam positive asserere, quidquid Parkerus & Godwinus aliique id insinuent, [non item quod fuerit monachus.] pridem arripuerit Joannes Trithemius, ex quo fortasse Menardus, qui apud Wionem in Martyrologio de ipso nihil legerat, tametsi alibi Tadvinum Sanctum appellet. Bucelinus non parvo elogio S. Tatwinum ornavit; verum in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, a Mabillonio editis, præteritus est, dumque de eo agit in Annalibus, satis dubium relinquit, utrum inter suos ipsum recenseat. Litem equidem non dirimo, cujuscumque conditionis fuerit, ex Beda liquet, virum fuisse plane illustrem, dum de eo scribit Historiæ gentis Anglorum lib. 5 cap. 24 & ultimo; ad annum 731, memorata Brechtwaldi antecessoris morte, ita subjungens: Pro quo anno eodem factus est archiepiscopus vocabulo Tatwine, de provincia Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio quod vocatur Brindum. Consecratus est autem in Doroverni civitate a viris venerabilibus Daniele Ventano, & Ingwaldo Londonensi, & Alduino Liccitfeldensi, & Aldulfo Rofensi antistitibus die X Junii mensis, Dominica; vir religione & prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus.

[3] Bedam præ oculis habuit Gervasius seculi XII monachus, de Pontificibus Cantuariensibus sic memorans: Tatwinus presbyter monasterii, quod vocatur Brindun, de provincia Merciorum, electus est & consecratus in Cantuaria a Daniele Wentano, & Ingualdo Londoniensi, [Elogia Gervasii & Radulfi;] & Altwino Lichesfeldensi & Aldulfo Roffensi die X mensis Junii, [DCCXXXI] vir religione & prudentia insignis; sacris quoque litteris nobiliter instructus. Suscepit pallium a Papa Gregorio missum: tribus annis Cantuariensem rexit ecclesiam & tandem III Kalendas Augusti de seculo migravit. Eumdem quoque Anglicanæ historiæ patrem ad verbum descripsit Radulfus de Diceto, de Sancti monachatu nec verbum etiam memorans. Hæc autem Bedæ verbis de suo superaddidit: Huic Gregorius Papa dedit Pallium, scribens ei in hæc verba: Præcipimus ut omnis homo totius Angliæ tibi obediat, & sciat te primatem totius insulæ. Obiit autem cum sedisset annis tribus. Hujus tempore Beda obiit: imo, ut est receptissima sententia, quam adversus Baronii dubitantis opinionem recte probat noster Alfordus, eodem ipso, quo S. Tatwinus anno 734.

[4] Omnia complexus est Antiquitatum Britannicæ ecclesiæ collector; cujus etiam verba, [item Antiquitatum Britanniæ] cum de Sancto nostro monumenta alia non exstent, hic recitare juverit: Anno eodem (731) quo Birthualdus moriebatur, factus est archiepiscopus Cantuariensis Tatwinus Mercius; alias Cadwinus vel Scadwinus, monachus Ordinis S. Benedicti in abbatia Brenton, quamquam alii eum non fuisse monachum scribunt. Beda sacerdotem illum fuisse monasterii Brenton, in provincia Merciorum constanter affirmat. Consecratus est anno primo Gregorii III Pontificis Romani in civitate sua a Daniele Wentano, Ingwaldo Londinensi, Adwino Lichfeldensi, & Adulfo Roffensi episcopis. Vir fuit religione insignis, & sacris litteris egregie instructus. Anno post consecrationem secundo orta est inter sedem Cantuariensem & Eborac, de primatu controversia, qua de causa ipse Romam profectus est, ubi a Gregorio Pontifice pallio donatus, primatus etiam confirmationem accepit, deinde in Angliam celeri cursu contendit. Non multo post duos episcopos ordinavit. De hujus gestis parum aut nihil memoria dignum reperimus. Ad hujus tempora historiam suam Beda perduxit… Tatwinus ubi tres integros annos fecisset, diem clausit extremum anno DCCXXXIV & Cantuariæ honorifice tumulo conditus.

[5] Quod vero in Trophæis suis Maihew, jam dictis adjecerit, [Maihew] Gotzelinum virtutes ejus miras & prædicandas scripsisse, ejusque miracula prædicasse, signa exaltasse; potuerunt ea fortasse existere dum viveret Malmesburiensis; at nec ipse vidit, nec eorum quidquam modo suppetit: ut hic modo habeas quæ de S. Tatwini gestis supersunt omnia, in quibus difficultatis id observavit noster Alfordus, quod non facile quis explicuerit, quid contentionis exortum sit, Sanctum hunc nostrum inter & archiepiscopum tunc Eboracensem, uti paulo fusius exponit in suis Annalibus ad annum 732, num. 1 & 2, ubi citatis quæ jam proxime dedimus, verbis, pendet in re controversa, quis in Eboracensi ecclesia cum S. Tatwino contenderit, tandemque concludit in hæc verba: Quamobrem cum antiqui nihil de lite mota inter Dorovernensem & Eboracensem ecclesiam, nihil de contestantibus dicunt, opinor, Tatwinum eo solum modo Romam appellasse, quo paulo ante Bonifacius appellaverat; hoc est Gregorium agnoscendo ecclesiarum omnium principem, & postulando ut apostolica auctoritate Dorovernensis sedis privilegia tueretur. Pergit deinde Alfordus:

[6] Hoc rectius dicitur, quam ut Wilfridum, modesti animi virum, [& Alfordi.] contentiosum dicas, aut Egbertum (animosioris ingenii hominem fateor cum Malmesburiensi) tam cito in episcopum consecraveris. Ille quidem postea fecit dixitque multum pro Eboracencis sedis dignitate, quod forte ansam dedit Parkero & Godwino tempora confundendi: sed cum Tatwino sedisse non putatur. Quidquid sit, Tatwinus Romam profectus, a Gregorio III pallium, dignitatis insigne, & has litteras impetravit, omnibus Angliæ episcopis inscriptas, in hunc modum, nulla Eboracensis ecclesiæ facta mentione. Sequuntur litteræ ipsæ Pontificiæ, unicum quod de S. Tatwino reliquum sit documentum, a nobis proinde minime omittendum, ubi ad totius Sylloges nostræ complementum ex Hovedeno apud laudatum Alfordum Sancti ipsius transitum cælesti fortasse ostento præsignatum exhibuerimus. Ita scribit ille ad annum 734: Luna sanguineo rubore est perfusa quasi hora integra secundo Kal. Februarii circa gallicinium, dein nigredine subsequente ad lucem propriam est reversa. Eodem anno Thatwinus episcopus nonus Dorovernensis civitatis in Cantia obiit die tertio Kalend. Augusti. En modo diploma Pontificium:

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, episcopis Angliæ salutem.

[7] Dei omnipotentis immensæ pietatis magnitudinem collaudamus, [Laudato pro meritis Sancto,] qui suæ majestatis gloriam sic dilatare dignatus est, ut in omnem terram exierit jam sonus prædicatorum suorum & in fines orbis terræ, verba eorum. Cujus ineffabili pietatis gratia, sicut noscimur procreati, ita quoque sumus adoptati, sanctæ regenerationis portantes mysterium, in spem gloriæ filiorum Dei, per Jesum Christum dominum nostrum. Reverentiæ itaque vestræ dicato collegio collætantes, ut in fide stabiles & in opere efficaces inveniamini, hortamur, honore invicem prævenientes, & alter alterius onera portantes, quod sic adimplebitis legem Christi, charitatem continuam habentes, in dilectione Dei & proximi, sine qua impossibile est placere Deo. Fratris igitur nostri Tatwini qui beatæ memoriæ Augustini prædicatoris vestri cathedræ subrogatus est, adventus nos admodum lætificavit, quod virum religionis, & magnæ probitatis, sub ipso tempore, quo apud nos stetit, eum cognovimus. Proinde auditis ejus petitionibus, antecessorum ejus jura dignitatis perquiri in sacro scrinio fecimus: & invenientes eum justa postulasse, sacrum pallium cum venerabili usu dalmaticæ, Apostolica ei auctoritate tradidimus: annuentes quoque jura dignitatis omnia, quæ prædecessores sui, a tempore beatæ memoriæ Augustini habuisse noscuntur.

[8] [præeminentias sedis confirmat,] Sicut ergo prædecessores nostri Gregorii Rom. Pontificis decretum præfato Augustino, syncello suo, prædicatori vestro, omnes episcopos Angliæ subjecit: sic nos, Deo autore, & B. Petro Apostolorum principe, licet indigni, ejus nomine vicem gerentes, tibi Tatwine, Doroverniæ civitatis archiepiscopo, tuisque successoribus legitimis, omnes ecclesias Britanniæ, earumque rectores, subjicimus, Apostolica auctoritate præcipientes, ut omnis homo totius Angliæ tuis canonicis jussionibus obediat: & te sciat esse primatem, atque speculatorem totius insulæ, cui vices nostras per omnia gerendas, in regione illa commisimus. Tuam autem ecclesiam Doroverinæ constitutam, ut propriam, & primam sobolem religionis vestræ in Christo, specialiter sub tuitione manus nostræ tenemus: quam volumus in pacis tranquillitate vigere: ejusque jura & dignitatis privilegia, in perpetuum immutilata servari.

[9] [atque episcopos ad subjectionem hortatur.] Quod prima, & mater est aliarum omnium, primitus in vestra religione constituta, in honore sancti Salvatoris Domini nostri Jesu Christi. Scriptum est enim: Non est sanctus, ut est Dominus: & ubi est caput vegetum, reliqua membra fortius vegetantur. Vos itaque fratres, hæc Apostolicæ auctoritatis mandata, cum alacritate, & subjectionis reverentia, audite, & suscipite, & cum præfato fratre nostro, Archiepiscopo vestro, in messe Dei laborate. Si autem quivis hæc perturbare voluerit, & nostræ definitionis statuta divellere contenderit, & violare: sciat se contra ipsum mundi Salvatorem, & B. Petri auctoritatem, niti; & ideo, nisi resipuerit, æternæ damnationis sententiam incurrere. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi, Hactenus Gregorius.

DE S. HATHEBRANDO ABB. ET CONF.
ANTVERPIÆ IN BELGIO.

MCXCVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Hathebrandus abbas confessor, Antverpiæ in Belgio; ex Frisia (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sancti notitia ex reliquiarum Antverpiam translatione.

Sanctum hic producimus, ante elapsum proxime seculum nullis sacris Fastis inscriptum, ne quidem Molano, Sanctos omnes Belgicos accuratissime recensenti, in Natalibus suis posthumis anno 1595 Lovanii a Cuyckio, [In Brabantia primum innotuit] & rursus 1616 Duaci a Lintrensi & Colvenerio editis, ut manifestissime pateat, nullam ad ea usque tempora S. Hathebrandi seu Hatebrandi notitiam in has Belgii partes pervenisse, tametsi Sanctus in Frisia Belgica floruisset, & totis ante quadringentis annis e seculo migrasset, anno nimirum 1198, ut ferunt lectiones ex aliquali Vita, seu potius antiquo loci ipsius, in quo vixit & mortuus est, Officio contextæ, ex octo ad quatuor contractæ, atque hic Antverpiæ pro cœnobio S. Salvatoris ad hanc diem XXX Julii, Sancto festivam, typis editæ, ut patet ex proprio directorio, permissu superiorum impresso, at numquam in usum reducto, sub hoc titulo: Festa particularia, quæ in ecclesia S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis Antverpiæ, ratione notabilium reliquiarum triginta sex eminentium Sanctorum ac Sanctarum, sacræ fidelium venerationi exponuntur & annuatim celebrantur.

[2] Horum inter Sanctorum reliquias, aliunde acquisitas, [per translationem reliquiarum] sextum & trigesimum locum tenent quæ acceptæ sunt ex sacro ipsius corpore, quo de agimus, S. Hathebrandi, in parte Frisiæ Groningana olim celebris, quæ Westfaliæ proxima, Fivelingoa dicebatur, Monasteriensi diœcesi subdita. Abbas istic præfuit monasterio a se condito anno 1183, nomine Feldwirth, cui postmodum ad aliorum, opinor ejusdem Ordinis distinctionem, Oldeklooster seu monasterii aut Claustri veteris nomen est inditum, ubi alterum virorum, alterum virginum cœnobium exstitit, mansitque in eadem diœcesi usque ad tempora erectorum in Belgio novorum episcopatuum anno 1559, quando Groningæ datus præsul, totam eam maritimam regionem, multis monasteriis locupletem, sibi subjectam habuit, donec sub seculi XVII principium prævalentes insolescentesque hæretici omnia Catholicæ pietatis monumenta miserum in modum everterunt & destruxerunt, atque ea inter monasterium illud Feldwerth, seu Oldeklooster, cujus nulla hodie, quod sciam, supersunt vestigia. Ita notat abbatum Catalogus, seu potius necrologium, Sancti qualicumque Vitæ, quam Ms. habemus, subjunctum: Anno MDCVIII, V Aprilis obiit D. Hermannus a Dockum abbas in Veteri cœnobio. Fuit abbas XXVII hujus cœnobii, forte & ultimus: rexit claustrum annis XLIX, sed suo tempore claustrum destrui inceptum est; quod præfatus abbas magno dolore animi vidit, & etiam suo officio est privatus, quemadmodum de hac terra, de ceteris abbatibus est actum.

[3] In ea generali juxta ac deploranda calamitate, quod potuit, curavit Catholica pietas pretiosis Sanctorum depositis salvandis tempestive prospici, [ex hæreticorum manibus feliciter ereptarum.] factumque adeo ut S. Hathebrandi corpus, sedulo prius occultatum, deinde fidei viri probe Catholici commissum, Antverpiam translatum fuerit, ad jam dicti cœnobii S. Salvatoris ecclesiam, atque ab illustrissimo ejus urbis antistite Joanne Maldero anno 1620 solenniter recognitum & approbatum, publicæque venerationi expositum, quemadmodum ex ipsomet instrumento, sequenti paragrapho producendo & explicando, clarius intelliges: unde tota in hoc Belgio Catholico celebritas ortum habuit, suffragante potissimum Chrysostomo Henriquez in Floribus Sanctorum Ordinis Cisterciensis, ubi tomo 2. pag. 399 ipsum Malderi diploma refert æque ac in suo Menologio ad VII Januarii ita primum annuntians; Antverpiæ, adventus reliquiarum sancti Hathebrandi, primi abbatis Antiqui monasterii in patria Groningensi, quæ Antverpiam advectæ in S. Salvatoris Cisterciensium cœnobio adservantur. Hunc ductorem secuti sunt, qui post ipsum scripsere, tum Belgæ tum Galli, ex isto Henriqueziano fonte sua depromentes.

[4] [Hinc ab Henriquez aliisque laudatus,] Hos inter ita loquitur Menardus in suo Martyrologio Benedictino hoc die: Antverpiæ, S. Hathebrandi abbatis, in observationibus diserte indicans, se ex citato Henriquez Sanctum accepisse, quem nec apud Wionem nec apud alium Ordinis sui scriptorem invenire potuerat. Ipsissimum fontem sapit Saussayus, dum etiam VII Januarii textui suo, minori charactere subnectit: Antverpiæ in S. Salvatoris cœnobitica ecclesia, facta est ipso die susceptio reliquiarum S. Hathebrandi, primi abbatis Antiqui monasterii in Frisia, cujus depositionis memoria colitur III Kal. Augusti; quo die paulo confusius elogium texuit: In Belgio, S. Hathebrandi abbatis & confessoris, meritis eximii, qui Apingendamium apud Frisios cœnobium inchoans, vitæ sanctissimæ illic magna decora prodidit: constructoque deinde ad propagationem pietatis in Hollandia Felduuertensi monasterio, quod Claustrum antiquum dictum est, filios multos divinæ religionis semine procreavit, emeritæque demum beatitudinis præmia percepit a Domino. In sacra æde sui cœnobii sepultus signis admirandis refulsit, quæ eam, qua in cælis potitur, gloriam declaraverunt. Cum autem destructum fuisset ab hæreticis hoc cœnobium, pia Henrici præpositi S. Salvatoris Antverpiensis providentia, hinc sublatum ipsius cælitis venerabile corpus, non ita diu ad ipsam præposituram translatum fuit, approbante Joanne Maldero ep. Antv., qui festum sancti ipsius Confessoris quotannis peragi jussit hoc die, quo consignatum est.

[5] [quos Miræus præcesserat.] Porro Henriquezium, Menardum & Saussayum præcesserat Aubertus Miræus in Eastis suis Belgicis & Burgundicis, biennio circiter post solennem sacri corporis recognitionem excusis, in quibus Saussayano non multo accuratius elogium concinnavit, his plane verbis: Hatebrandus seu Hathebrandus Feldwertense monasterium Ordinis S. Benedicti, quod, postea Antiquum claustrum est dictum, pro utroque sexu anno MCLXXXIII inchoavit, Appingendami apud Frisios, in diœcesi olim Ultrajectensi, nunc Groningensi. Obiit autem anno MCXCVIII, ibidem conditus: cujus sacra ossa inde Antverpiam an. MDCXX ad cœnobium S. Salvatoris (quod est monachorum Ord. Cisterciensis) sunt allata; una cum codice Ms. in quo lectiones habentur de vita ejusdem, a monachis Feld-wertensibus in templo, ut apparet, recitari solitæ. Inter alia narrantur ista: Tria temporibus vitæ suæ construxit in Frisia pius Pater monasteria; Feldwerth primum, Merehusum secundum, Germerawald tertium. Subjungitur & hic diploma laudati episcopi Antverpiensis, quod ex Ms. nostro, cum Miræo & Henriquez collato, mox illustratum dabimus, ubi Vitæ compendium, aptissime contractum ex Rayssii Auctario, ad obscurioris historiæ ipsiusque Malderiani diplomatis intelligentiam præmiserimus. En titulum:

[6] De sancto Hathebrando primo abbate Veteris claustri, [Rayssius in elogio patriam & parentes memorat;] Ord. S. Benedicti Nursitæ. Ex ejus Vita manuscripta, quam ad nos officiose transmisit D. Philippus van Boonem, prior S. Salvatoris, vulgo Petri Potz. Hic textus est: Apud Vetus claustrum in Frisia, natalis sancti Hathebrandi, primi ibidem abbatis. Is apud Vifelgones Frisiæ populos natus est, parentibus, qui laboribus manuum suarum victum sibi compararent. Quis vero qualisve futurus esset, ante nativitatem parentibus Deus præsignificavit. Alundo siquidem (erat is Hathebrandi pater) qui ab uxore discesserat propter ejus sterilitatem, dormienti divinitus facta est vox ut surgeret, & ad uxorem reverteretur, quoniam ex ea prolem suscepturus esset. Evigilans vero multum timuit; quare Deum orat, quatenus suam voluntatem sibi indicaret. Statim ergo obdormivit, eamdemque quam prius vocem audiit, quodque nascitura proles monachorum pater foret, serviret Domino cunctis diebus in sanctitate, & multos converteret ab iniquitate.

[7] Illico surgens gavisus, & reversus cum gaudio suscipitur ab uxore. [inde filii institutum monasticum,] Quæ pacifice cum viro in posterum habitans filium promissum genuit. Ætatis anno decimo quinto ad scholas amandatus est, ut clericali honore insigniretur: qui postmodum scientia competenter instructus, pervenit usque ad honorem presbyteratus. Sacerdos factus, in simplicitate Deo ut serviret, locum solitarium quæsivit: ubi postea parentibus orbatus, penitus renuntiavit seculo, & religiosum habitum suscepit. Ante ipsum in Frisia non erant monasteria, sed neque aliqua regularis disciplina. Primus igitur cœpit cellas & oratoria construere, & fratres ad sanctum habitum provocare. Tum multi vicini videntes eum sanctissime vivere, cœperunt ad eum confluere, & se suaque monasterio tradiderunt, ut essent spiritu pauperes in hoc seculo.

[8] Ceterum concordi fratrum sententia in abbatem electus, [abbatis munus præclare gestum:] & ab episcopo Monasteriensi benedictus, omnibus præluxit verbo & exemplo, omnibus major erat in vitæ sanctitate, major in fratrum caritate, in humilitate, contemplatione & in mentis ad Deum elevatione. Vigiliis & jejuniis corpus macerabat. Noctu vicibus quadragesies flexis genibus Deum exorabat. Spiritum vero suum ab oratione non relaxabat. Sæpe in sextis feriis virgis in tantum se castigabat, ut sanguis ex dorso flueret. Cogebat fratres ad servandum rigotem orationis, quem monstravit verbis & exemplis. Cumque conspicerent illicita non sibi licere, cœperunt adversus ipsum insurgere: at ille maluit affligi pro justitia, quam dimittere eos vivere sine disciplina. Quidam religiosus videns fratres religionis disciplinam parvi pendere, proposuerat, habitu relicto, ad loca sancta proficisci: quare Deum non sine gemitibus exoravit: statim quidam in specie sui abbatis ei apparuit multis gemmis in birro exornatus: a quo non parum consolationis delibutus oleo, illico propositum mutavit, & constanter in monasterio Deo deinceps servivit.

[9] [signa non nulla & miracula;] Ceterum quam Deo accepta esset ejus sanctitas, hominibus non semel innotuit; semel enim madefactam ab imbre cucullam exuens, ad splendorem solis medio in aëre, nullo fulciente adminiculo, suspendit. Alias cum ad claustrum Merehusum, quod ipse construxerat, visitando declinaret, mulierculæ miseria precibusque motus, Deum pro eadem exoravit; tum prehendens ejus brachium, simul sanitate donavit. Ipsa vero dolore brachii, quo per triennium adflicta fuerat, liberata, patriam illam circuivit clamando, cum gratiarum actione, dicens orationibus Abbatis se salvam in brachio; idcirco dandas Deo laudes, & Hathebrando ejus fideli servo. Porro multitudo maxima, propter miraculum in ea factum, ad Abbatem veniebat, & gratias Deo maximas referebat. Alii vero verbum Dei ab ore ipsius audire cupientes, alii vero sanctum Hominem videre volentes, alii autem confitendo peccata sua, pœnitentiam agentes, alii vero consilium salutare de secretis suis ab eo quærentes, alii autem diversos infirmos ad claustrum adducentes, sanitatem a Deo orationibus ejus non desperantes.

[10] [tum Sancti obitum:] Videns Vir Dei quia universus populus ipsium magnificabat, iter suum ad Feldwirth claustrum arripere volebat, sed turba tenens eum, ire non sinebat. Sed secrete propter vanam gloriam de terra illa recedens, & ad Antiquum claustrum regrediens, postea multo tempore non ausus fuit in Emesgoniam intrare, quoniam homines quærebant ipsum honorare. Obiit anno Domini millesimo centesimo nonagesimo octavo, & rexit quindecim annis. Ejus reliquiæ ad sancti Salvatoris Antverpiæ prioratum non ita nuper, anno scilicet millesimo sexcentesimo decimo nono, cura & studio Domini Henrici Vander Heyden, tum ibidem prioris, nunc autem Villariensis abbatis, religiose illatæ sunt, sub attestatione multarum & venerabilium personarum: ita ut reverendissimus episcopus Antverpiensis Joannes Malderus, omnibus rite examinatis, censuerit, easdem a fideli populo venerandas, ac quadraginta dierum indulgentias templum dicti prioratus, ubi sancti Hathebrandi reliquiæ quiescunt, visitantibus, & ibidem pro felici Ecclesiæ statu, principum Christianorum concordia ac hæresum extirpatione orantibus, concesserit hac die transmigartionis ejusdem Sancti.

[11] [post quem manserit suavis odor prognosticus] Testantur prædicti testes, se a religiosis ejusdem monasterii ac fide dignis catholicis viris audivisse: imminente aliquo gravi infortunio eidem monasterio, aliquot diebus præcedentibus solere ibidem dispergi suavissimum quemdam odorem, ita ut monasterium totum repleatur. Quæ hic postremo dicuntur de miraculo suavissimi odoris, imminente gravi calamitate, olim in cœnobio Feldwertensi dispergi solito, unde hauserit Rayssius, fateri cogor, me prorsus ignorare: ejus rei nec Vita inferius danda, nec diploma Malderi meminit; neque post adhibitam omnem diligentiam, & in Frisia, & hic Antverpiæ apud cœnobitas S. Salvatoris, vel minimum documentum nancisci hactenus potui, unde confirmetur hujusmodi prodigium. An dum viveret Rayssii instructor D. Philippus van Boonem talis superesset traditio, non habeo unde certo conjiciam.

[12] Quod hic reliquum est, quæri potest, quo præcipue cultu & veneratione Antverpiæ in dicto jam templo celebretur Sanctus ipsa hujus diei XXX Julii festivitate, [Cultus ejus Antverpiæ.] cum jam superius insinuaverim, Officium de ipso non recitari. Re accurate investigata, id in ipso loco comperi, solenne Sacrum de eo decantari; verum de cetero reliqua omnia die illo, quemadmodum toto anni decursu, Officia ipsa peragi more & ritu Cisterciensi, nulla habita ratione Sanctorum etiam aliorum quinque & triginta, quidquid in libello, cujus titulum dedimus, recenseantur. Id præterea constat, e S. Hathebrandi reliquiis nonnullas cum variis aliis ecclesiis communicatas, atque eas inter cum sacello aliquo Lirano, Clusa seu cella dicto, sub directione RR. PP. Dominicanorum, ubi ex expanso Belgico programmate docemur, solenniter elevatas fuisse anno 1701, tamquam patroni singularis adversus ulcera variosque dolores, quibus propitium ipsum pii cultores sæpius experti sunt. Juverit demum hic oculis subjicere lipsanothecam ipsam in qua quæ supersunt Sancti ossa reconduntur, sacro vertice mitra insigni, in superiori parte exposito, quemadmodum hic intueri datur.

§ II. Illustriss. Antverp. episcopi diploma & Acta.

[Tota cultus celebritas] Cum ex hujus instrumenti fide tota pendeat cultus S. Hathebrandi celebritas, imo & ejus, saltem in hac nostra Brabantia, & hinc alibi principium, nihil magis ad Sancti gloriam conducere potest, quam si ipsum hic proponatur, &, quoad fieri poterit, sic illustretur, ut de totius rei veritate nullum prorsus dubium superesse possit. Quocirca id supponendum præcipue, Illustrissimum approbatorem eo adductum non fuisse, ut tamquam Sancti alicujus veras reliquias publicæ venerationi exponi concesserit, quin ei omnino constiterit, easdem alibi pari cultu donatas fuisse, saltem, ab immemorabili, ut consequenter censendum plane sit, Hathebrandum Sancti appellatione multis ante annis & forte seculis gavisum fuisse, tametsi hodie monumenta non exstent, unde ea demonstrari queant, præter solam Vitam, rudi plane & incondito stylo, nescio a quo aut quando compositam, atque in lectiones octo distributam, ut infra clarius perspicies. Audi modo loquentem rursus Henriquez in notis ad citatum Menologium: Erat tunc temporis prior cœnobii S. Salvatoris R. P. Henricus Vander Heyden, nunc abbas Villariensis, cujus cura & solicitudine sacrum beati Viri corpus ad illud monasterium advectum fuit. Unde autem, quave occasione illuc delatum fuerit, ex litteris reverendiss. episcopi Antverp. constat, quæ tales sunt. Habe ipsum diploma:

[14] [ex diplomate episcopi Antverpiensis] Joannes Malderus Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Antverpiensis omnibus has visuris, salutem in Domino sempiternam. Cum ex authentico instrumento, plurium fide digno testimonio roborato, nobis constet, reliquias pene integri corporis sancti Hathebrandi, primi abbatis monasterii dicti Oldenclooster, Ordinis S. Benedicti, prope Appingendam, diœcesis Groningensis, modo ab hæreticis occupati, anno Domini MDCXVII, ex tumba sita in medio ecclesiæ dicti monasterii, a vice-priorissa monialium ibidem & duabus conversis, solis superstitibus religiosis ejusdem monasterii fuisse extractas, & post obitum dictæ vice-priorissæ ab altera dictarum conversarum, nomine Joanna Dierickx, in custodiam fuisse traditas probo & honesto viro Nicolao Gasparis, civi dicti loci Appingendam.

[15] [in quo quæ dubia videri poterant] Quandoquidem, ut jam observatum est, de S. Hathebrandi cultu in tabulis ecclesiasticis nullum exstabat vestigium, dubitatum certe fuisset, utrum in his Actis locus ei tribueretur, nisi accessisset diploma quod hic describimus, inde robur suum præcipue accipiens, quod testetur Illustriss. approbator, ex authentico instrumento plurium fide digno testimonio roborato, sibi constare reliquias esse pene integri corporis S. Hathebrandi primi abbatis monasterii dicti Oldenclooster; ut adeo extra controversiam censeri debeat, Hathebrandum in eo monasterio ab immemorabili cultum fuisse ut Sanctum, ejusque sacras reliquias summo in pretio habitas, ac tanta cura a superstitibus monialibus ex tumba seu monumento extractas fuisse & absconditas, ne ab impiis hæreticis profanarentur. Quod autem ex tumba sita in medio ecclesiæ extractæ dicantur; nolim, sepulcrum sub terra tibi imagineris: in iis enim & Germanicis particibus satis receptum est, quod non semel videre memini, ut tumbæ seu capsæ sacræ reliquias continentes, in ipso templo, seu medio seu laterali exstruantur, clatris undique seu columellis ferreis, in sacelluli modum circumseptæ, in quibus elevata Sanctorum corpora asservantur, eo modo populi venerationi exposita.

[16] Neque magis te terreant monasterii vice-priorissa & conversæ seu laicæ binæ, [explicantur.] quæ salvandi sacri thesauri curam susceperint, quasi tum monachorum claustrum ad moniales transiisset, quod Bucelinus rotunde asserere ausus est: nequaquam; nam duo istic cœnobia exstitisse jam diximus; atque id in quantacumque instrumentorum penuria, apertius ad Chronicam B. Emonis, inter sacra antiquitatis monumenta collectionis Hugonianæ notatum invenies pag. 477, fundatum nempe a sancto cœnobium pro utroque sexu, ut supra etiam observabat Miræus; intellige bina cœnobia, alterum virorum, feminarum alterum, ejusdem Benedictini Ordinis: viris autem sub seculi XVII initium, vel præcedentis exitum dispersis, remanserint sanctimoniales aliquæ, certe tres illæ, de quibus in diplomate agitur, quæ sacris ecclesiæ cimeliis salvandis occultandisque tam solicite intenderint, ut singularis Patroni sui corpus rapacibus iconomachorum manibus præripuerint, commiserintque probo isti & honesto viro Nicolao Gasparis, civi dicti loci de Appingendam.

[17] Quæ deinde in diplomate Malderiano sequuntur, explicatione non indigent; [Testes in recognitione adhibiti,] id recte cavit Antistes illustriss. juxta ac eruditissimus, ut testes adhiberet omni exceptione majores in dictarum reliquiarum instrumentorumque, ad earum sufficientem probationem spectantium recognitionem, quales, omni dubio procul fuere ecclesiæ suæ archidiaconus Cornelius de Witte sacræ theologiæ Licentiatus, & rei totius promotor atque exsecutor Henricus Vander Heyden, Villariensis postmodum dignissimus abbas; tum vero viri celeberrimi Laurentius Beyerlinck, ingenti suo opere, sub titulo Theatrum vitæ humanæ, toto orbe Christiano notissimus, ac Franciscus Vander Zypen, alias Zypæus, juris utriusque peritissimus, atque in Belgici præsertim expositione coryphæus, quos omnes eo studia sua contulisse dubitandum non est, ne quid ad totius rei veritatem ac certitudinem desideraretur. Sequatur itaque modo altera diplomatis pars in qua sic prosequitur Illustrissimus approbator:

[18] Qui Nicolaus coram nobis, præsentibus D. Cornelio de Witte sacræ theologiæ Licentiato, archidiacono nostro, [& reliqua ad securitatem spectantia.] P. Henrico Vander Heyden, priore monasterii S. Salvatoris hujus civitatis Antverpiensis, D. Laurentio Beyerlinck sacræ theologiæ Licentiato, archipresbytero ecclesiæ nostræ cathedralis, & D. Francisco Vander Zypen, utriusque juris Licentiato, canonico ejusdem ecclesiæ ac Officiali nostro, sub solenni juramento declaravit, se dictas reliquias a præfata sorore Joanna accepisse, atque tulisse ad hanc civitatem Antverpiensem, ut in prædicto monasterio sancti Salvatoris asserventur. Nos, pro munere nostro, libenter iis intenti, per quæ fideles ad debitum Sanctorum cum Christo regnantium cultum, & eorum reliquiarum venerationem incitentur, approbamus dictas reliquias, easque declaramus esse prædicti S. Hathebrandi genuinas; ideoque concedimus, ut eæ, tamquam sufficienter a nobis recognitæ & probatæ, in templo antedicti monasterii S. Salvatoris, eodem modo, ut olim in ecclesia, unde translatæ sunt, populo Christiano venerandæ exponantur, atque omnibus Christi fidelibus die XXX Julii (qui ejusdem S. Hatsiebrandi natalis est) idem templum singulis annis devote visitantibus, ibidemque pro felici statu sanctæ Romanæ Ecclesiæ, principum Christianorum concordia, & hæresum exstirpatione, pias ad Deum preces fundentibus, quadraginta dies de vera indulgentia, in forma Ecclesiæ consueta, in Domino largimur. Datum Antverpiæ die XVII mensis Januarii anno D. MDCXX.

[19] [Nulla hodie apud Frisones Sancti memoria;] Nihil modo superest, nisi ut ad Acta ipsa transeamus, qualia ad verbum desumpta sunt ex Ms. libello loci ipsius Oldeclooster, quem cum ipso sacro corpore ad sæpedictum S. Salvatoris cœnobium attulit laudatus supra Nicolaus Gasparis, eo stylo & ordine digesta quo supra dicere cœpimus, ut facile pateat, non nisi in monachorum usum, dicamus ad fovendam in iis erga sanctum Fundatorem venerationem, satis misere, ut erant ea tempora, exornata: quod vero in hac re miserrimum est, frustra in Frisiam & alio recurri, ut vel minimum lucis in tantis tenebris nanciscerer. Consultus siquidem de variis huc spectantibus Missionarius noster Groninganus P. Petrus Van Reysingen, paucis ac diserte respondit, nullum prorsus istic, neque in Ommelandia seu circumjacentibus pagis, cultum aut memoriam sancti alicujus Hathebrandi superesse apud orthodoxos, ne nomen quidem, quod alioquin inter tot alia Frisica, in Baptismo imponi solita, Sanctorum nomina procul dubio recenseretur: ut suspicari merito liceat, confusum esse seu idem cum nomine S. Hiltebrandi martyris, magni S. Bonifacii socii, de quo ad V Junii actum est: neque sic tamen in Rituali Frisico efferri; ubi Ysebrandi & Hillebrandi in baptismo nomina imponuntur; quæ certe Sanctorum esse necdum agnosco, nisi ad jam dicta revocentur. Tu inde tuto conjice, quid de Vita aut gestis hodie ibi reperiri possit.

[20] [Acta vero non magni momenti.] Auctorem itaque jam dictæ Vitæ aut ejus ætatem in vanum plane quæsieris. Si ex subnexo Catalogo sive Necrologio liceret arguere, sequeretur, præfatas lectiones non nisi sub seculi XVII initium compositas: at cum certo vetustioris longe usus in choro fuisse videantur, major antiquitas eis omnino tribuenda est. Id satis patet, ex ipsis contractum esse Rayssii elogium, eo ferme modo conceptum, quo lectiones quatuor in peculiari Directorio S. Salvatoris, ad ejus ecclesiæ usum composito, sed necdum recepto, quas frustra hic describerem, cum in Vita jam subjungenda plenius contineantur. Sequatur itaque

VITA
In octo lectiones distributa
Ex Ms. cœnobii S. Salvatoris Antverpiæ.

Hathebrandus abbas confessor, Antverpiæ in Belgio; ex Frisia (S.)

BHL Number: 3762


EX MS.

LECTIO I.

[Uxorem ob dissidia fugiens Sancti pater] Fuit in Frisiæ partibus, in terra Vifelgonum a vir quidam, nomine Alundus, qui duxit uxorem, nomine Tettam. Erant ambo pauperes, nec habebant prædia, nisi tantummodo, juxta metam illius terræ, tredecim gramina b. Ambo laboribus manuum suarum vivebant, nec heredem habebant. Tetta concipere a viro suo non potuit; & vir ejus eam valde exosam habebat. Igitur inceperunt invicem conjuges discordare, nec aliquis poterat eos ad concordiam revocare. Proposuit eam in perpetuum deserere, quia noluit diutius ei commanere. Reliquit igitur eam, domum, agros, & quidquid habuit, & sic inops, & pauper ab ea recessit: [&] venit in terram Gutiesgoniæ c in villam, quæ Usquerth d dicitur. Ibi ad servitium unius divitis provocatur, factus ibi multo tempore illius armiger, quia Domino suo servivit in omnibus fideliter. Intentionem revertendi ad conjugem, postea numquam habuit, idcirco Domino suo ardentiori dilectione servivit. Sed Deus omnipotens aliter disposuit, & tali modo ad propriam uxorem ipsum revocavit. Nocte igitur quadam, dum ille in somno jacuit, talem vocem audivit: Alunde, surge, & vade ad uxorem propriam, quoniam habebis specialem gratiam. Nascetur tibi filius: hic erit bonus & justus. Evigilans, multum timuit, quid hoc somnium esset, cogitavit, invocato nomine Domini nostri Jesu Christi, ut si ex Deo esset, iterum hæc vox ad se veniret, & ut divinam voluntatem ipsi indicaret.

ANNOTATA.

a Pars est Frisiæ orientalior proxima sinui Dollarto atque ostio fluvii Emesæ, sive Amasii, dicta Fivelingoa in Frisiæ mappa geographica Mensonis Alting: hinc incolæ Fivelingii.

b Quæ terræ mensura sit gramen, necdum inveni explicatum: perexiguam esse portionem, satis ostendit tam expressa pauperies. Paulo distinctiorem notitiam suggessit laudatus supra P. van Reysingen, notans terræ mensuram esse, quæ vulgo istic graes dicatur, propria Frisonibus, complectens virgas geometricas 240, quarum singulæ pedes 14 itidem geometricos contineant.

c Intellige partem occidentaliorem, quæ apud Altingium notatur Hunsingoa.

d Forte Viskawirth in jam dicta mappa, non procul a mari.

LECTIO II.

Finita oratione, statim obdormivit, & eamdem vocem dicentem sibi, [divinitus monitus ad eam regrederetur;] secundum quod prius, audivit: Alunde, surge & revertere ad Tettam uxorem tuam propriam; a Deo talem habebis gratiam: Ex ea nascetur tibi filius; hic erit monachorum pater almificus; serviet Domino cunctis diebus vitæ suæ in sanctitate, & multos convertet ab iniquitate: & hoc erit tibi signum veritatis. Juxta viam per quam ad eam redibis in Halfwert a, duas aves simul dulciter juxta campanas videbis: Sic tu, & uxor tua post hæc debetis concorditer vivete, nec amplius inter vos dissentire. Evigilans Deo laudes reddidit, & quod talem honorem peccatori Deus exhibuit, surgens statim multum gavisus fuit; quia de promissis firmiter credidit, O! in puero nascendo vitæ sanctitas! O! in Salvatore infinita bonitas! Accepit licentiam a suo domino, cui multo tempore fideli serviebat obsequio, dominus illum tristis dimisit, quia sincero corde illum dilexit.

ANNOTATA.

a In tabula non exprimitur; haud dubie quod non nisi villa aut vicus fuerit,

LECTIO III.

[obsequens promissum filium suscipit.] Regrediens monstrato loco vidit aviculas sedentes & quasi divinum jussum explentes. Reversus domum suam, cum gaudio suscipitur, conjugale vero sacramentum inter ipsos celebratur. Habitaverunt ambo simul in loco qui Kapmenæe a dicitur, & a Deo filius promissus ibidem nascitur, nomen puero a parentibus Hathebrandus est impositum. Ablactatus puer, in quinto decimo anno ad scholas adducitur, ut clericali honore perfrueretur. Igitur Hathebrandus clericus in scientia competenter litteratus, pervenit usque ad honorem presbyteratus. Sacerdos Dei Hathebrandus in simplicitate Deo fideliter servivit, idcirco locum solitarium quæsivit. Habebant parentes ejus parvum mare, juxta quod habebant aream, nec umquam aliquis habitavit super eam. Fregerunt de Kaftminze domum, erexerunt mansionem super area, juxta stagnum. Creverunt arundines in mari juxta eorum domum, & tellus inter mare, & domum, propter quod locus dictus est Feldwirth b, usque in diem hodiernum.

ANNOTATA.

a Inferius est Kastminze: at neque hic locus in dicta tabula reperitur, ob datam jam rationem.

b Videtur scriptor velle indicare, accrevisse terram circa eorum domum, ita ut ager aut campus ex mari seu stagno concresceret; unde Belgice intelligi posset, Factus campus; Feld wirth: nisi malis insulam indicari, quod paulo majori auctoritate firmatum vellem, quemadmodum & quæ sequuntur.

LECTIO IV.

[Hic parentibus orbatus monachumque indutus,] Orbatus utrisque parentibus, statim cupiens renuntiare seculo, ut eo liberius serviret Christo, fecit abbas sancti Pauli in Trajecto ipsum monachum, & sic humilitatis causa sanctum suscepit habitum a. Ante ipsum in Frisiæ partibus non erant monasteria, sed neque aliqua regularis disciplina b. Cœpit vir bonus cellas, & oratorium construere, & fratres honestos, ad sanctum habitum provocare. Erat monasterium suum in Frisiæ partibus primum monasterium, propter hoc dictum est claustrum, usque in præsentem diem, Claustrum antiquum c. Multi vicini sui, videntes eum sanctissime vivere, cœperunt ad habitum sanctum convolare, commiserunt se & sua monasterio, ut essent spiritu pauperes in hoc seculo. Erat vir bonus, & purus in corpore & simplex in mente, ut de B. Job legitur, qui erat vir simplex, & rectus Deum timens, & a malo opere recedens. Contigit autem, ut episcopus Monasteriensis in Frisiam visitando descenderet, & ut officium sibi commissum expleret, venit ad memorati Viri monasterium, ei nomen abbatis imposuit & officium. Ad petitionem conventus hoc fecit, quoniam nullus electioni suæ contradixit.

ANNOTATA.

a Satis mira & præceps hic depingitur monachi institutio.

b Ignorantiam hic prodit Vitæ scriptor; nam a seculi istius principio ad annum 1183, quo suum cœnobium fundavit S. Hathebrandus, jam multa erant in Frisia condita monasteria, a Canonicis regularibus, a Cistertiensibus & Præmonstratensibus, quæ hic enumerare, nec vacat, nec opus est.

c Non recte probat quod intendit scriptor, nam Campus floridus vocatur etiam Oldenclooster, ut aliud taceam ad Marnam, in ipsa illa Frisiæ regione.

LECTIO V.

Accepta benedictione, major fuit in vitæ sanctitate, major in fratrum caritate, [aggregatos socios egregiis exemplis instituit.] major in humilitate, major in contemplatione, major ad Deum in mentis elevatione. Vigiliis, & jejuniis corpus macerabat, gemitibus & orationibus, & lacrymis insistebat, nocturno tempore, vicibus quadringentis flexis genibus Deum exorabat, spiritum vero suum invictum ab oratione non relaxabat: sæpe in sextis feriis cum virgis in tantum se castigabat, quod sanguis, ex suo dorso fluebat; sicut vir bonus virtutibus claruit, ita in vita sua mirabilis claruit. Cogebat fratres ad servandum rigorem Ordinis, quem monstravit verbis & exemplis. Cumque conspicerent, illicita non licere, cœperunt quidam adversus ipsum manifeste insurgere. Revera quadam die dum secundum consuetudinem in conventu ambularet, steterunt mali fratres in via sua, ut eum verberibus, & fustibus castigarent. Cumque ad dexteram vel ad sinistram declinare non potuit, accipiens in via vasculum, sub cuculla capiti suo, ut mortem evaderet imposuit. Pertransiens ipsos, super caput ictum magnum cum patientia sustinuit, & sic propter remedium memoratum, sanguinis effusionem evasit. Altera die illos cum severitate sancte corripuit, & illi consentiendum esse, sibi nullus contradixit a. Servans vir bonus Ezechielis propheticum: Væ pastoribus Israël, qui seipsos pascebant, gregem autem meum non custodiebant. Malens ipse magis affligi pro justitia, quam dimittere eos vivere sine disciplina.

ANNOTATA.

a Vult dicere, immorigeros fratres ad religiosam disciplinam reductos esse, saltem plerosque.

LECTIO VI.

Quidam frater Everardus nomine fuit qui Deum timebat, [Diffidens frater confortatur, & immorigeri ad saniora reducuntur.] sanctam obedientiam, & regulæ disciplinam, quantum potuit, observabat. Hic videns quia abbati invidebant, nec mandata Dei, & Ordinis observabant, cœpit in corde suo quid ageret revolvere: quia nolebat in claustro cum livore vivere, proposuit sanctum habitum abjicere & ad partes Hierosolymorum pergere. Quodam nocturno tempore dictis matutinis, Deum cum gemitibus exorabat, & quid ei salubre ad faciendum esset, flagitare non cessabat. Cumque in corde suo abire de claustro proposuisset, & orationes suas, quasi tunc finivisset, statim quidam in specie sui abbatis ei apparuit, qui etiam multas gemmas pretiosas, in birro a portavit: quædam gemmæ, ut sol cum est in cancro, splendentes, aliæ vero quasi luna coruscantes, aliæ sicut stellæ lucentes, aliæ vero nullum lumen proferentes. Quare sic mœrens sederet, ille interrogavit. Cui frater Everardus statim respondit; Domine mi Pater, cras volo habitum monachalem abjicere, quoniam diutius tantas molestias a Fratribus non possum sustinere; melius est in exilio cum pace Deo servire, quam in claustro cum livore vivere. Et qui sunt hujusmodi lapides tam pretiosi, quia numquam tales ferre consuevisti: semper, Pater, sanctitas tua in humilitate vixit. Statim fratri Everardo ille respondit; Noli, frater, habitum sanctum abjicere, quoniam per multas tribulationes in regnum Dei nos oportet introire: malorum est a peccatis purgare justum: sicut flagellum purgare solet triticum, & sicut ignis argentum, sic mundari nos oportet, antequam perveniamus ad cælum.

ANNOTATA.

a Vocis hujus variæ notiones sunt, pro tunica hic accipi, ex adjunctis manifestum est.

LECTIO VII.

[Mira Sancti fiducia in exstruendis monasteriis;] Apostoli vero & fideles ab infidelibus persecutiones multas sustinuerunt; tamen Domino fideliter sine crimine servierunt. Judas Scarioth quondam habuit charitatem; infidelibus prædicavit; miracula fecit; sed quoniam in ultimo fur, & traditor exstitit, idcirco vitam suam malo fine conclusit: & quid prosunt tibi quæ fecisti opera bona, si modo intendas ad deteriora? Incassum bonum agitur, si ante vitæ terminum deseratur. Tunc statim frater Everardus, intentionem suam revocavit, & usque ad mortem suam in claustro fideliter Deo servivit. Quodam tempore, cum Abbas cum fratribus, secundum consuetudinem, in pratis laboravit, subito de cælo pluvia non modica super ipsos erupit. Cessante pluvia, cuculla sua se Pater exuit, & tunc quasi ex turbatione in splendorem solis suspendit, ita ut nec terram, nec lignum, nec aliquid humanum tetigit, sed quasi ad exsiccandum vestimentum, nec ipse tenuit a. Videntes fratres quæ fiebant, Deo maximas laudes reddebant. Tria quippe temporibus vitæ suæ construxit in Frisia, pius Pater monasteria, Feldwirdt primum, Merehusum secundum, Germerawald b tertium. Cumque secundum consuetudinem Pater ad claustrum Merehusium visitando declinaret, obviam quamdam mulierculam habebat. Quæ clamabat, flens, ejulans, atque dicens, pater Abba, serve Dei, miserere mei, poteris si vis a Deo impetrare gratiam, ut ego sanitatem recipiam; nequaquam recedam a te, nisi ores pro me Deum, & fortiter apprehendens tenuit eum, nec ultra equitare permisit illum.

ANNOTATA.

a Frequens in Actis nostris miraculum, etiam in Vita B. Siardi, in eadem Frisia Canonici Præmonstratensis, Horti S. Mariæ (vulgo Mariengart) abbatis, qui colitur XIII Novembris, & de quo sic apud Hemconium canitur: Longa super radios extendens pallia solis. Utrum in fide hujus scriptoris, hoc alterum de S. Hathebrando admittendum sit, rerum hujusmodi peritorum esto judicium.

b Fides etiam hic sit penes auctorem: miraculo certe proximum est, virum tam pauperem, annorum quindecim decursu, tria cœnobia condere potuisse. Equidem Merehusum alibi non inveni: in Antiquitatibus Hugonianis pag. 557 notatur Gemerwolt seu Gemerwalda abbatia Benedictinorum.

LECTIO VIII.

Videns vir bonus mulieris constantiam, clamavit ad Dominum, [Miracula ac sanctissimus obitus.] misericordia motus super eam; Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, qui respicis corda hominum, magis quam eorum opera, ne respicias peccata mea, sed respice, quæso, super hanc mulieris fidem, quæ credit hac vice a te recipere sanitatem, ut sciant fideles servi tui, quia omnia possibilia sunt firmiter credenti, propter nomen sanctum tuum, quod est benedictum in secula seculorum Amen. Cumque orationem fudisset ad Dominum, apprehendens brachium illius, confestim sanitatem accepit. Statim vero mulier clara voce Deo laudes reddidit. Ascendens Pater sine mora Merehusiam in claustrum proprium, ut ibidem expleret visitationis obsequium. Prælibata vero mulier vociferando per terram Emesgoni a, Brocmanniæ circuiens, clamabat cum gratiarum actione, atque dicens, quia orationibus Abbatis salva sum in brachio, meo, idcirco detis una mecum laudes Deo & Hathebrando fideli servo suo. Tribus annis & eo amplius dolor brachii sui eam cruciabat, in tantum ut manum ad os proprium, vel ad pedem flectere nullo modo valeret. Igitur multitudo maxima propter miraculum in ea factum ad Abbatem veniebat, & gratias Deo maximas referebat: alii vero verbum Dei ab ore ipsius audire cupientes, alii vero sanctum hominem videre volentes, alii autem peccata sua confitendo pœnitentiam agentes, alii vero consilium salutare de secretis suis ab eo quærentes, alii autem diversos infirmos ad claustrum adducentes, sanitatem a Deo orationibus suis non desperantes. Videns vir Dei quia universus populus ipsum magnificabat, iter vero suum ad. Feldwirt claustrum accipere volebat, sed turba tenens eum ire non sinebat. Sed secrete propter vanam gloriam de terra recedens, & ad Antiquum claustrum regrediens, postea multo tempore non ausus fuit in Emesgoniam intrare, quoniam homines quærebant ipsum honorare b.

ANNOTATA.

a Emesgoniam intelligo, quam supra Hunsingoam diximus. Vicinam fuisse Brocmanniam, satis patet.

b

Atque hic sistunt lectiones, quibus, nullo intermedio titulo, subjungitur abbatum Feldwertensium series, seu potius Necrologium, in quo primum locum occupat Sanctus hoc modo:

Ipso die Abdon & Sennen obiit pius pater Hathebrandus abbas primus in Feldwert & fundator monasterii, qui obiit anno Domini M. C. nonagesimo octavo, & rexit quindecim annis.


1 M. C. LXXXIII inceptum fuit monasterium in Feldwert.
2 In profesto Sixti Papæ obiit domnus Reyndo, piæ memoriæ abbas secundus in Feldwert, anno Domini MCCXIII qui rexit XV annis.
3 Undeno Kalend. Julii obiit domnus Tedo tertius abbas in Feldwerdt.
4 In profesto Crispini, & Crispiniani obiit domnus Eyzo abbas piæ memoriæ quartus in Feldwert.
5 Decimo Kalend. Februarii obiit domnus Hoyto piæ memoriæ quintus abbas in Feldwert.
6 In die sancti Martini obiit, domnus Penudus, piæ memoriæ sextus abbas in Feldwert.
7 Decimo octavo Kalend. Januarii obiit domnus Syfrydus piæ memoriæ septimus abbas in Feldwert.
8 Quarto Nonas Martii obiit domnus Ondulphus piæ memoriæ octavus abbas in Feldwert.
9 Ipso die Symonis & Judæ, obiit domnus Itto piæ memoriæ nonus abbas in Feldwert.
10 Pridie nonas Decembris obiit dominus Aldbertus piæ memoriæ decimus abbas.
11 Pridie Kalend. Junii obiit dominus Eggericus piæ memoriæ XI abbas in Feldwert.
12 Altera die undecim millium virginum obiit dominus Tyo piæ memoriæ XII abbas in Feldwert.
13 Duodecimo Kalend. Junii obiit dominus Osbrandus piæ memoriæ abbas in Feldwert XIII.
14 Kalend. Junii obiit dominus Hemmo XIV abbas in Feldwert.
15 Sexto nonas Martii obiit dominus Sioko XV abbas.
16 Pridie Kalend. Majas obiit dominus Osbrandus XVI abbas.
17 Nono Kalend. Junii obiit piæ memoriæ dominus Rudolphus XVII abbas in Feldwert.
18 Octavo idus Septembris obiit dominus Zeyno piæ memoriæ XVIII abbas in Feldwert.
19 In profesto sanctæ Catherinæ virginis obiit dominus Johannes Grave XIX abbas in Feldwert.
20 Altera die Tiburtii, & Valeriani obiit Hermannus Nordis piæ memoriæ XX abbas in Feldwert.
21 Sexto Kalend. Septemb. obiit dominus Johannes Nordis XXI abbas in Feldwert.
22 Quarto Non. Octobris obiit dominus Gerardus de Buren piæ memoriæ abbas XXII in Feldwert.
23 Ipso divi Petri ad Cathedram obiit dominus Jacobus de Daventria XXIII abbas in Feldwert.
24 Ipso die Symonis & Judæ Apostolorum obiit dominus Regnerus de Daventria XXIIII abbas in Feldwert.
25 Ipso profesto sanctæ Barbaræ virginis obiit venerabilis dominus & dilectus Pater noster, dominus Johannes Altinck XXV abbas in Feldwert. anno Domini MDXL.
26 Die tertia Septembris obiit venerabilis dominus & dilectus Pater noster dominus Bosfuinus Johannes XXVI abbas in Feldwerdt anno MDLIX.
27 Anno MDCVIII quinto Aprilis obiit Reverendus Hermannus a Dockum abbas in Veteri cœnobio, fuit abbas XXVII hujus cœnobii, forte & ultimus: rexit claustrum annis XLIX, sed suo tempore claustrum destrui inceptum est, quod præfatus abbas magno dolore animi vidit, & etiam suo officio est privatus, quemadmodum de hac terra, de ceteris abbatibus est actum.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli VII: 31. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 30. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 30. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.