Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai II           Band Mai II           Anhang Mai II

5. Mai


QVINTA DIES MAII.

SANCTI QVI III NONAS MAII COLVNTVR.

Sancta Irene Martyr, celebrata Constantinopoli.
S. Iovinianus Lector, Martyr Autissiodori in Gallia.
S. Euthymius Diaconus Martyr Alexandriæ.
S. Petivus, seu Petrus, Diaconus Martyr Alexandriæ.
S. Irenæus, Martyr Thessalonicȩ.
S. Peregrinus, Martyr Thessalonicȩ.
S. Irene, Martyr Thessalonicȩ.
S. Gregorius, Martyr in Africa.
S. Archelaus, Martyr in Africa.
S. Felicissima, Martyr in Africa.
S. Crescentiana, Martyr Romæ.
S. Silvanus, Martyr Romæ.
S. Maximus Confessor, Episcopus Hierosolymitanus.
S. Nectarius, Episcopus Viennensis in Gallia.
S. Nicetius, Episcopus Viennensis in Gallia.
S. Eulogius Edessenus, Episcopus Confessor.
S. Protogenes Carrhensis, Episcopus Confessor.
S. Britonius, Episcopus Trevirensis.
S. Sacerdos, Episcopus Lemovicensis, Sarlati in Gallia.
S. Mundana ejus mater, Vidua Martyr, Sarlati in Gallia.
S. Hilarius, Episcopus Arelatensis, in Gallia.
S. Gerontius, Episcopus Mediolanensis.
S. Teuteria, Virgo, Veronæ in Italia.
S. Tusca, Virgo, Veronæ in Italia.
S. Leo, monachus ordinis S. Basilii, Bovæ in Calabria inferiore.
S. Landus, Martyr Hortæ in Tuscia suburbicaria.
S. Theodorus, Episcopus Bononiensis in Italia.
S. Ioannes Monasteriensis, Cainone in diœcesi Turonensi.
S. Waldrada Abbatissa, Metis in Gallia Belgica.
S. Maurontus, Abbas Broyli, Marchianis & Duaci in Belgio.
S. Athanasius, Archiepiscopus Corinthiorum.
S. Avertinus Diaconus, in territorio Turonensi.
S. Angelus, Presbyter Ordinis Carmelitani, Martyr Leocatæ in Sicilia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Reinoldus, monachus & Martyr, cui Tremoniæ in Westphalia præcipua basilica dicata est, refertur in Westphalicis Fastis Ioannis Veldeni & aliorum, & aut Translatio ejus aut Natalis habetur. Vitam dedimus VII Januar.
S. Herculani, Episcopi Perusini, translationis festum indicatur a Iacobillo de Sanctis Vmbriæ. Vitam dedimus I Martii.
De bono Latrone, qui cum Christo crucifixus & cum eo paradisum intravit, officium fieri in plerisque Ecclesiis tradit Grevenus in Auctario Vsuardi, quod Brugis fieri indicat in prima editione Vsuardi a se aucti Molanus, quem describit Canisius, & forte id factum, quod festum Ascensionis Christi in variis Martyrologiis celebretur. Nos de hoc latrone cum Martyrologio Romano & aliis egimus. XXV Martii.
Apollonius Abbas, quingentorum monachorum pater tempore Juliani apostatæ, refertur in MS. Florario, & Viola Sanctorum Hagenoæ anno 1508 excusa. De eo egimus inter Prætermissos. XVIII Aprilis.
S. Ultanus Abbas colitur Foßis, oppido diœcesis Leodiensit, uti diximus ad ejus Acta die natali I Maji.
S. Anastasius, Episcopus Confessor, indicatur in MS. Kalendario Aquilejensi, & S. Athanasius Episcopus Confessor in alio Kalendario. Videtur de eodem agi, eoque Episcopo Alexandrino, cujus Acta dedimus II Maji.
S. Alexandri Papæ & sociorum officium ad hunc diem translatum est in antiquo Breviario Romano & in aliquibus Legendis Vitam dedimus III Maji.
SS. Neophytus, Gaius & Gaianus, Martyres, referuntur in Menæis excusis & MSS. Taurinensibus. De iis egimus IV Maji.
SS. Aphrodisius, Meldas, Macrobius, Valerianus, Leontius, Antoninus & socii LX Martyres Schythopoli, referuntur in MSS. Mediolanensibus & Taurinensibus, ut diximus IV Maji.
S. Nicephorus Confessor, Hegumenus monasterii Medicii in Bithynia, indicatur in MS. Synaxario Claromontano. Verum obiit die, quo ejus Acta damus, IV Maji.
S. Godehardus, Episcopus Hildesheimensis, memoratur in MS. Florario, Greveno, Maurolyco, Ferrario, & aliis. Vitam dedimus IV Maji.
Bruno, puer a S. Godehardo educatus, cum titulo Beatæ memoriæ refertur a Greveno & Canisio: de eo ibidem agitur IV Maji.
Catharina, Sanctimonialis in Parco Dominarum prope Lovanium, memoratur ab Arnoldo Rayßio in Auctario Molani, & a Laherio in Menologio Virginum. Vitam ejus dedimus IV Maji.
S. Pius Papa V. obiit I Maji, sequentibus autem diebus aliter nunc impeditis, colitur officio Ecclesiastico hac die V. Poterat ergo ipsam concludere. Quia tamen partitio operis nobis proposita non patiebatur hujus diei Acta omnia adjungi ad quatuor dies primi tomi, & hi soli non plene eum implebant: visum fuit, prolixam sancti istius Pontificis Vitam ad calcem diei IV dare, cum nota diei IV aut V; quod hic indicamus, ut consilii istius rationem lector intelligens, ipsam Vitam requirat IV Maji.
Armorum Domini festum indicatur in MS. Florario, uti pridie in varis festum Coronæ Domini, quod indicasse sufficit.
Justus, Hierosolymorum Episcopus & Martyr, memoratur in MS. Florario. Eusebius lib. 4 histor. Eccl. cap. 4 enumerat Episcopos Hierosolymitanos, & inter eos tertium Justum, & undecimum Justum. Theodoricus Pauli in MS. Chronico universali utrumque Sanctum appellat, & in pace quievisse, sed nullum venerationis aßignat diem.
Joannes, Zefanus, Marciasus & Galla, inter alios Martyres miscentur in MS. Tamlactensi, apud alios necdum reperti.
S. Proculus, Archiepiscopus & Confessor, in civitate Brundusina in Apulia, memoratur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Verum quia nullus in ea Sede fuit Proculus Episcopus, aliquis hic error videtur latere.
Teixelina, tempore Gothorum in territorio Conimbricensi tanta sanctitate clara, ut supra sepulturam fuerit ecclesia constructa, sed a Mauris destructa, traditur a Georgio Cardoso in Hagiologio Lusitano. Vtinam alia monumenta ejusdem cultum probent.
Gillebertus Nivernensis Episcopus & Confessor inscriptus est in MS. Florario. Verum timemus aliquod σφάλμα, cum talis non reperiatur in Catalogis Episcoporum Nivernensium apud Sanmarthanos; neque Gillebertus Episcopus inter Sanctos Gallicanæ Ecclesiæ habeatur in Martyrologio Gallicano Saussaji. Erit forsan qui hunc Gillebertum diriget ad rectam semitam.
B. Joannis, Episcopi & Confessoris Constantinopoli (cujus tempore inventa fuit Tunica Domini inconsutulis) depositio, indicatur in MS. Florario Sanctorum. Enumerat S. Nicephorus septem Episcopolos Constantinopolitanos, Ioannis nomine appellatos: at quis hic indicetur, non occurrit modo. De Tunica Christi inconsutili Treviris, sub Ioanne ejus nominis primo Archiepiscopo Trevirensi inventa, agit Christophorus Browerus lib. 4 Annalium Trevirensium num. 9. Sed hunc Ioannem Sanctis adscriptum fuisse necdum legimus.
Foëlanus Candidus de Kill-Colma, profertur in MS. Tamlachtensi. Is a Colgano, in Appendice ad Inventionem S. Foillani Episcopi & Martyris 16 Ianuarij cap. I, dicitur Foillanus, cognomento Finnius, de Kill-Cholma, & dicitur ad hunc diem etiam referri a Mariano Gormano & Martyrologio Dungallensi. Nec plura de eo referuntur.
Senanus Abbas refertur a Colgano 8 Martij, cap. I Appendicis ad Vitam S. Senani Episcopi; & citantur Martyrologium Tamlachtense (in quo & nos reperimus) festilogia Ængußii, Mariani & Cathaldi Maguir. Ceterum ubi & quando fuerit Abbas, aliaque Acta, non indicantur.
Euchbritus Saxo indicatur in dicto MS. Tamlachtensi, de quo alibi nihil legimus.
Aleidis, prima Abbatissa Vallis-Ducis prope Lovanium, nobilissima natura, ingenio, virtute & gratia clara appellatur a Cantipratano, lib. 2 Apum cap. 10 § 8. Est inscripta Menologio Bucelini & Henriquez cum titulo Beatæ. At venerabilis dicitur a Chalemoto, Piis adscripta a Saussajo: abstrahunt ab omni titulo Manrique in Annalibus Cisterciensibus an. 1212 cap, 10 § 10 & Miræus in Chronico Cister. an. 1229.
Centum monachorum Ordinis Cisterciensis, ab hæreticis nostri temporis variis in locis pro fide Christi trucidatorum, memoria celebratur in Kalendario Cisterciensi Divione anno 1617 excuso, item ab Henriquez & Chalemoto.
Gabriel a Javeno, in Pedemontio an. 1540, Gonsaluus Mēdezius, in India Occidētali, Antonius a Secura, Madriti anno 1573, Blancha Henriquez, Palentiæ anno 1544, Mortui, Ordinis Minorum, cū titulo Beati referuntur in Martyrol. Francisc. Arturi, & Blancha in ejus Gynæceo.
S. Barbarus Martyr refertur in Menæis MSS. Taurinensibus & Mediolanensibus. De eo, aliis juncto, agimus VI Maji.
S. Domitianus, Episcopus Trajectensis ad Mosam, memoratur in Kalendario precum a Davroutio editarum. Colitur VII Maji.
S. Mastidia, Virgo Trecis, memoratur a Ferrario & Arturo du Monstier, citantibus Renatum Benedictum in Vitis Sanctorum. De ea agimus. VII Maji.
SS. Justa, Justina, & Henedina, sive Henedia, Virgines Martyres in Sardinia, memorantur a Ferrario in Catalogo generali, & ab Arturo du Monstier in sacro Gynæceo. In Martyrologio Romano XIV Maji.
S. Torquatus & socii, & inter hos SS. Theodorus & Athanasius, recensentur; & dicuntur ultimorum corpora in ecclesia Compostellana collocata. Consule quæ de illis dicuntur XV Maji.
S. Elgiva sive Algifa, Regina Angliæ, refertur in Martyrologio Anglicano Wilsoni, quem secuti Alfordus, Ferrarius, Arturus. Nos cum antiquis Fastis eam celebramus XVIII Maji.
S. Cælestini V Papæ Canonizatio, hoc die facta memoratur a Wione, Dorganio, Menardo, Ferrario. Dies ejus natalis recurrit XIX Maji.
S. Humilitatis translatio, propter singulares gratias quas ipsa accepit a S. Ioanne Evangelista, hodie notatur a Ioannes Nadazi in anno Ioannis: colitur autem ipsa die XXII Maji.
B. Juditha, vidua in Prussia, dicitur in aliquo Vitæ compendio mortua 5 Maji anno 1260. Verum in exactioribus Actis vita hac mortali exuta, anno 1264 pridie Ascensionis Domini, adeoque die, quando illa Acta damus, XXVIII Maji.
Scandalaus seu Scandalius, socius S. Columbæ Abbatis in Britanniam peregrinantis, memoratur a Wilsono in Martyrologio Anglicano, eumque secutis Camerario, & Dempstero in Menologio Scotico, Fitzimon & Colgano atque Ferrario. Verum desunt antiqua venerationis monumenta: quæ si suggerantur, poterit de eo agi una cum Abbate suo S. Columba ad diem IX Junii.
S. Fortunati, Episcopi & Confessoris apud Cellas, memoria inscripta est veteri Breviario Leonensi & Martyrologio Vsuardi, auctius edito Parisiis 1536, quem descripsit Molanus, & hunc Canisius. Idem refertur in MS. Chamberiensi & alio Reginæ Sueciæ, & apud Witfordum in Martyrolog. Anglicano. At latius de eodem agitur in dictis Martyrologiis & aliis die XVIII Junii.
S. Mauræ, S. Brigidæ, Virginum Martyrum translatio in agro Bellovacensi, speciali solennitate colitur Dominica post Ascensionem, uti habet Saussayus hoc die in Martyrologio Gallicano, & post eum Arturus in Gynæceo sacro. Vehementer suspicor easdem esse quarum primam invenientionem retulimus ad XV Ianuarij ex S. Gregorio Turonensi, quod ut dijudicari melius poßit, antiqua earumdem Acta, quamvis non satis fidelia, & cetera de ipsis monumenta, optamus adipisci, pro die, quo natalis ipsarum agitur Nongenti, ubi corpora sunt, XIII Julii.
SS. Andreas & Benedictus, Eremitæ & Martyres apud Nitriam in Hungaria, ex hujus Ecclesiæ tabulis & Breviario Strigoniensi memorantur a Ferrario in Catalogo Generali. Primus Andreas, alias Zoerardus dicitur. Vterque vero in Officiis Propriis Patronorum Hungariæ, anno 1641, jussu Strigoniensis Archiepiscopi editis Posonii, colitur XVII Julii.
S. Mariæ Magdalenæ, revelatio seu repertio corporis apud urbem Aquensem anno salutis 1280, Pontificatus Nicolaii III anno ultimo, facta per Carolum Principem, filium Caroli Regis Siciliæ, indicatur in MS. Florario Sanctorum. Quæ omnia erunt discutienda die XXII Julii.
S. Cassiani, S. Callisti, S. Fortunati, Episcoporum Translatio Tuderti in Umbria celebratur in Ferrarii Catalogo generali, & dicitur facta anno 1596. Sunt omnes inscripti Martyrologio Romano & coluntur S. Cassianus Episcopus XIV Augusti.
S. Romanæ, S. Dignæ, Virginum Translatio Tuderti in Umbria celebratur in Ferrarii Catalogo generali, & dicitur facta anno 1596. Sunt omnes inscripti Martyrologio Romano & coluntur S. Cassianus Episcopus XIV Augusti.
S. Callistus Ep. XIII Augusti.
S. Fortunatus Ep. XIV Octobris.
S. Digna Virgo XI Augusti.
S. Romana Virgo, XXIII Februarii.
S. Benedicta, Virgo & Martyr Romana, colitur Vratislaviæ in Silesia, in ecclesia Societatis Iesu, cujus ossa in magna quantitate inter alias Sanctorum reliquias ibidem asservari, e legitimo testimonio inde ad nos misso cognovimus. Celebratur ibidem festum omnium Reliquiarum Dominica post festum S. Bartholomæi: proinde posset de omnibus simul suo tempore plenius agi ad diem XXV Augusti.
S. Audoëni, Episcopi & Confessoris, memoria celebratur in MS. Casinensi. Ast ejus apud Rotomagenses translatio indicatur in aliis MSS. & apud Grevenum, Maurolycum & alios; item in Breviario Rotomagensi anni 1587. Dies ejus natalis occurrit, quando de eo agemus, XXVI Augusti.
S. Augustini, Episcopi & Ecclesiæ Doctoris, a S. Ambrosio fidei Catholicæ veritatem edocti, & hac die baptizati, conversio memoratur in Martyrologio Romano, & pluribus aliis. De qua, more nostro, agendum erit die ejus natali XXVIII Augusti.
S. Sacerdos, Episcopus Lugdunensis, celebratur in Martyrol. Hispan. Tamaji Salazar, quasi a Childeberto seniore Galliarum Rege, ad Athanagildum Gothorum Principem, Oratoris titulo missus, Seguntinæ sedis Pontifex electus; sed reversus Lugdunum, apud Parisios animam Deo reddidisset. Et citatur chronicon Iuliani Petri, atque poëma Auli Hali. Respondet Raynaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium, hanc viri sancti legationem & secundum Episcopatum ignorari a Gallis scriptoribus, quos mirum esset ista latuisse, si vere contigissent. Præterea ex dicto Chronico Iuliani tradit Tamajus, caput S. Sacerdotis asservari in eadem Sede Seguntina: & late insurgit contra Cistercienses, asserentes, caput illud esse Martini Abbatis Hortani, post Episcopi Saguntini, idque sub nomine S. Sacerdotis coli. De hoc agunt Henriquez, Chalemotus, Bucelinus ad hunc V Maji. Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus, ad annum 1213 collocat obitum Martini Episcopi Seguntini, & miracula interserit, asseritque objisse, quando omnia erunt accuratius discutienda, XXVI Septembris.
At S. Sacerdos, Episcopus Lugdunensis, mortuus est & colitur XII Septembris.
S. Aderitus, Episcopus Ravennatum, & discipulus S. Apollinaris ejusdem urbis Episcopi, indicatur in MS. Florario. Colitur XXVII Septembris.
S. Allodius, Autissiodorensis Episcopus, inscriptus est in MS. Florario, quod habemus ex Eyndhoviensi Regularium Monasterio. At dies ejus natalis est XXVIII Sept.
Illuminatus Reatinus, Ordinis Minorum, S. Francisci discipulus, & Syriacæ profectionis comes (cui hic, quomodo stigmata a Christo acceperit, indicavit ostenditque) refertur in Martyrologio Franciscano cum titulo Beati. Ab hoc post alios abstinent Wadingus & Haroldus. Omnia quæ de eo dici possunt, inseruntur Vitæ S. Francisci IV Octobris.
Hereus, Antiochiæ Episcopus, memoratur in MS. Florario. Videtur esse aut Heron 4 Episcopus, aut Heros 6 Episcopus. Vtriusque meminit Eusebius lib. 3 Hist. Eccles cap. 36 sub finem, & lib. 4 cap. 20. Theodericus Pauli in MS. Chronico universali, utrumque Sanctum appellat, & priorem etiam Martyrem. Et hic inscriptus est Martyrologio Romano, quando poterit de utroque agi XVII Octobris.
S. Godefridus Episcopus memoratur in MS. Antverpiensi monasterii Præmonstratensis. Videtur esse Episcopus Ambianensis, qui colitur VIII Novembris.
S. Tryphonis passio indicatur in apographo Martyrologii Hieronymiani Corbeiensi, Parisiis excuso. At S. Tryphonis Martyris translatio dicitur in MS. Florario. Meminerunt etiam S. Tryphonis pueri & Martyris Grevenus & Canisius; & hic addit, eum esse passum die quo potißimum colitur X Novembris.
S. Leontius, Episcopus Forojuliensis in Gallia Narbonensi, adscribitur huic diei in Indice Vincentii Barralis de Sanctis insulæ Lerinensis. Colitur in propria Ecclesia I Decembris.
Sisintrudis, Virgo sanctimonialis in Brigensi monasterio diœcesis Meldensis, & Celleraria sub S. Burgundofara seu Fara Abbatissa (quæ obitum suum præscivit, & Angelis comitantibus in cælum deducta est) memoratur cum titulo Sanctæ ab Arturo du Monstier in sacro Gynæceo, asserente hoc die festum ejus agi. Menardus cum titulo Beatæ rejecit in Appendicem 2, quod diem natalitium ignoraret. Bucelinus in Indice ad suum Menologium aßignat diem XXIX Decembris, in qua de ea non agit. Omnia quæ de ea sciuntur, habentur in Vita dictæ Burgundofaræ; proinde commodius de ea agendum VII Decembris.
S. Stephani Protomartyris Translatio, ob dexterum armum basilicæ S. Petri a Pelagio Papa illatum, inscripta est MS. Martyrologio Vaticano Ecclesiæ S. Petri. Dies ejus natalis est, & ab universa Ecclesia ritu celeberrimo colitur XXVI Decembris.

DE S. IRENE MARTYRE
CELEBRATA CONSTANTINOPOLI.

Sec. I

[Commentarius]

Irene Martyr, celebrata Constantinopoli (S.)

G. H.

[1] Illustris est memoria S. Irenes Martyris apud Græcos aliosque Orientales. Petrus Gyllius lib. 3 Topographiæ Constantinopoleos cap. 6 pag. 164 asserit, [Templa 3 Constantinopoli.] se ex litterarum monumentis reperisse, Constantinopoli fuisse tria templa S. Irenæ, primum prope Sophiam antiquæ Irenæ nuncupatum, quod Socrates tradit magnum Constantinum ædificasse. Idem confirmat Georgius Codinus de Originibus CP. pag. 38 editionis Luparææ. Κωνσταντῖνος μέγας ἀνέγειρε τὴν ἁγίαν Εἰρήνην τὴν παλαίαν. Constantinus magnus ædificavit ecclesiam veterem S. Irenes, aut ut Gyllius habet ecclesiam Irenæ antiquæ. Et hanc fuisse olim Metropolitanam indicat auctor Vitæ S. Isaacii in eadem sepulti referendæ die XXX Maji. Procopius lib. I de Ædificiis Iustiniani Imperatoris cap. 2 addit, quod Ecclesiam Irenes, quæ antea cum sibi vicino templo principe deflagraverat, Justinianus Augustus amplissimam construxit, vix ut Byzantii, excepta æde Sophiæ, ulla sit alia cui de magnitudine concedat. Præterea, cap. 7 sic loquitur idem Procopius: Ad ipsas sinus fauces situm est Irenes Martyris templum, quod totum adeo magnifice extruxit, ut me illi describendo imparem fatear. Is enim, ornandi sinus studio ambitiose cum mari certans, tamquam monili rotundo gemmas nitidas, sic ei templa hæc addidit. Vtriusque jam dicti templi Dedicatio in Synaxario em>Collegii Claromontani Societatis Iesu Parisiis proponitur ad XXVIII Aprilis his verbis, Encænia S. Irenes veteris ac novæ. Aliud denique Gyllius collocat in tertio colle, quod antiqua urbis regionum descriptio tradit fuisse in septima regione.

[2] Hæc de templis, quæ antiquum cultum S. Irenes Martyris confirmant. At, quod dolendum est, de ejus vita ac miraculis multa fabulosa referuntur a Græcis, quæ ut inserantur huic operi plane indigna sunt. [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] Pro reliquis sufficiat elogium, in Menologio Basilii Porphyrogeniti ita expressum. Irene Christi Martyr, filia fuit cujusdam Reguli, nomine Licinii. Cum autem esset formosa, a patre suo inclusa fuit cum tredecim ancillis in excelsa turri, sextum tum ætatis agens annum. Ibi autem ab Angelo mysteria Dei edocta, non diu post a Timotheo S. Pauli Apostoli discipulo, qui ad eam accesserat, fuit baptizata. Idola vero, quæ pater ei dederat, contrivit ac deorsum projecit. Quocirca pater iratus eam feroci equo alligavit, ut ita interficeretur. Ast nullum illa inde detrimentum passa est: pater vero occisus est ab equo, qui ejus manum mordendo abstulit. Tunc Irene, precibus Deo oblatis, ipsum suscitavit: quare fidem Christi amplexus est cum uxore & aliis circiter tribus millibus. Tandem jussu Ampeliani Præsidis comprehensa est Irene, & multiplicibus tormentis excruciata, cum Christum abnegare constanter recusasset, ense obtruncata & sepulta fuit. Hæc ibi: ex quibus colligimus, seculo Christi primo, quo S. Timotheus floruit, vixisse illam, ac proinde etiam dictum Regulum, sive nobilem virum, Licinium; qualis etiam anno Christi LXIV Romæ extitit sub Nerone Consul. Potuit autem S. Irene coronam martyrii accepisse in persecutione Domitiani aut Trajani. In novo Anthologio, [Et novo Anthologio.] auctoritate Clementis VIII ab Antonio Arcudio typis Vaticanis excuso, eadem ex Menologio Basilii Imperatoris edita sunt, paucis sub initium additis, scilicet, hanc magnam Martyrem fuisse unicam filiam Reguli Lycinii & matris suæ Lyciniæ, oriundam ex urbe Magedone. Quæ ipsa, sed ad præcedentem diem, leguntur in MS. Synaxario Claromontano, in quo sub finem notantur quatuor urbes, [4 urbes ejus Martyrio nobilitatæ.] tormentorum S. Irenæ inflictorum spectatrices, scilicet, Magedon patria ejus, Callinicus, Constantina, & Mesembria, ubi urbs Constantina, videtur esse Byzantium, dein Constantinopolis dicta; Mesembria vero est ibidem in Thracia, urbs Episcopalis maritima, in ora maris Euxini & confinio Mysiæ inferioris. Ibidem in Chersoneso Thraciæ est Callipolis, forsan supra Callinicus dicta; nec dubito quin in illo tractu aut vicina Macedonia fuerit Magedon ejus patria: quæ omnia ex tot templis eidem Constantinopoli constructis confirmantur, nec non ex eo quod eæ regiones prædicatione S. Pauli ejusque discipuli em>& in peregrinatione socii Timothei fuerint collustratæ.

[3] Acta vitæ & Martyrii, quæ hic danda esse non judicamus, extant in bibliotheca Vaticana & Græca & Latina. Ex his Græca sunt in codice 886 signato, [Acta omissa habentur in Mss. Vatinis] & sic incipiunt: Κατὰ τοὺς προσλαμβάνοντας χρόνους, ὑπῆρχεν Βασιλεὺς ὀνόματι Λικίνιος. Alia Græca sunt in codice 1190 cum hoc exordio, Τὸν τῶν μαρτύρων ἐπικαλοῦμαι Θεὸν, μαρτιρικοὺς ἀγῶνας διεξιέναι βουλόμενος. Latina autem curavimus describi ex codice 6188 sub hoc titulo, Martyrium gloriosæ & Victricis Martyris Hirenes, & ipsa Acta sic incipiunt. Temporibus illis Licinio Imperatori erat filia quædam, nomine Penelope, specie venusta, & tam egregia corporis forma, ut ejus pulchritudinem omnes homines admirarentur. Compendium horum, idque sat longum, extat paßim in Menæis excusis & MSS, ex quibus Cardinalis Sirletus suum Menologium composuit, [memoria in varis fastis.] & ex longißima narratione de S. Irene (quam ante Penelopen dictam volunt) hæc solum verba transtulit: Die quinta. Sanctæ magnæ Martyris Irenæ. Celebratur certamen sanctæ Martyris Irenæ in Martyrologio Arabo-Agyptiaco, quod a Gratia Simonio Maronita Latine redditum ad nos Roma transmisit Athanasius Kircherus; item in Martyrologio Syriaco seu Typico S. Sabæ, Ruthenico apud Possevinum, Moscovitico figurato apud CL. V. Laurentium Vander Hem Amstelodami: & secuti sunt Latini, Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 122, multa ex fabulosa narratione proferens; Grevenus in Additionibus Vsuardi, Galesinius, Canisius, & Ferrarius in Catalogo generali, qui eam ex Petro de Natalibus Epheso tribuit, quod istic Episcopus fuerit S. Timotheus: ac dein seorsim refert S. Herinam Virginem & Martyrem, sub Licinio Imperatore, Aletii in Salentinis: [Cultus & templum Aletii.] & in Notis censet unam eamdemque esse, corpusque Aletium translatum fuisse, ac Aletinos ignorantes illius historiam, credidisse eam suam civem, aut certe acta utriusque confudisse. Apparet hoc ex Vita S. Herinæ Aletinæ, quam idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ diu ante ediderat, ubi in Annotatione indicat, a Ladislao Rege anno MCCCCXVIII, in quodam sacello, quod olim extra urbem Aletinam erat, imagines S. Herinæ & S. Veneræ; una cum accensis lampadibus imaginem sanctissimæ Deiparæ circumstantium, fuisse repertas: ubi S. Mariæ de Luce cognominatæ templum constructum fuit. Sanctæ vero Herinæ insignem basilicam ab Aletinis excitatam fuisse, quam Clerici Regulares tenent. De qua non suppetunt plura hoc tempore.

DE S. IOVINIANO LECTORE,
MARTYRE AVTISSIODORI IN GALLIA.

Sec. III

[Commentarius]

Iovinianus Lector, Martyr Autissiodori in Gallia (S.)

G. H.

[1] Inter viros Apostolicos, qui imperio Papæ Sixti II in Gallias mißi, Euangelium Christi Autissiodorensibus annuntiarunt, fuerunt S. Peregrinus, dictæ urbis primus Episcopus habitus, cujus Acta illustramus ad diem XVI hujus mensis Maji; S. Corcodemus Diaconus, de quo ad diem præcedentem IV Maji egimus; & S. Jovinianus Lector & Martyr, ad hunc diem V Maji relatus in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, [Cultus Sacer.] ac Lucensi & Blumiano his verbis: Autissiodoro passio S. Juveniani, Lectoris & Martyris. In MS. Corbejensi Parisiis excuso legitur Juviniani; at quod magis abludit in Epternacensi, Juliani. Sed amanuensium σφάλμα id esse arbitramur. Vsuardus ista habet: Autissiodoro passio S. Joviniani, Lectoris & Martyris. Similia leguntur apud Rabanum & Adonem, & in quamplurimis optimæque notæ MSS. Martyrologiis; sed nomen, varie detortum, scribitur Jovinianus, Juvinianus, Juvenianus, Jovianus, Vivinianus, Vivianus, Romanus. Ejus cultus etiam aßignatur in antiquis Breviariis Ecclesiæ Autißiodorensis.

[2] Aliquod majus elogium reperimus in antiquo Martyrologio Reginæ Sueciæ, quod judicavimus pertinuisse ad Fuldensem aut aliquam vicinam circa Rhenum Ecclesiam. Ibi primo loco refertur istis verbis: [Elogium ex Martyrologiis.] Autissiodero passio S. Juviniani, Lectoris & Martyris, qui cum B. Peregrino Episcopo & Martyre, imperio Sixti Papæ, Antissioderum veniens; cum esset vir per omnia eloquens, & in divinis Scripturis egregie eruditus; dum superstitionibus Paganorum fortiter resisteret, tentus est; atque in Christi confessione perdurans, ab eis interemptus. Scriptum in passione S. Peregrini. Hæc ibi, quæ plane eadem leguntur in MS. Adone Ecclesiæ Morinorum & Leodiensi monasterii S. Laurentii, at nomen scribitur Joviniani & Joviani. Aliud encomium & ex jam relato decerptum legitur in Martyrologio Galesinii, idemque varie auctum in Martyrologio Gallicano Saussaji, & ab utroque Jovianus appellatur. Reliqua in Actis F S. Peregrini leguntur, [Alius ab eo Iovianus Diaconus.] in quibus inter comites ejus aßignatur Jovianus Diaconus, & alius ab eo Jovinianus Lector & Martyr, de quo jam agimus. In Actis S. Germani Episcopi Autißiodorensis, ad diem XXXI Iulij, referuntur Subdiaconi duo Alexander & Jovianus, nec non & Jovinianus Lector. Latius hæc deduximus præcedenti die in elogio S. Carcodemi, ex quibus videtur colligi omnes in ecclesia S. Amatoris fuisse sepultos. Notkerus ad hunc diem sic scribit: Autissiodoro passio S. Joviani Confessoris: quæ num de Joviano Subdiacono debeant intelligi, inquiri posset.

[3] Quamdiu S. Jovinianus Lector Autißiodori vixerit, & quo anno passus fuerit, [Reliquiæ num Bonaniæ?] non liquet. Aliquas S. Joviniani Martyris reliquias adservari Bononiæ in ecclesia S. Francisci apud Fratres Conventuales, tradit Masinus in Bononia perlustrata ad hunc V Maji. Sed hujus Lectoris eas esse non facile demonstrabitur: facilius suspicabitur aliquis ex Romanis cryptis allatas, æque ac ceteras plures, quas ibi magno numero & ordine optimo dispositas vidimus anno MDCLX, promittente Guardiano, quod authentica de illis documenta nobis curaret transcribenda. Sed neglectum id hactenus, licet semel iterumque curaverimus peti a successoribus. Si posthac descripta transmittantur, em>tantur, poterit de omnibus simul agi die aliquo unius ex toto numero principalioris Sancti, vel potius anniversario em>translationis communis die, quem nobis pariter indicari optamus cum Actis rei tunc gestæ.

DE S. EVTHYMIO DIACONO, ITEM S. PETIVO SEV PETRO DIACONO,
ALEXANDERIÆ MARTYRIBVS.

[Commentarius]

Euthymius Diaconus Martyr Alexandriæ (S.)
Petivus, seu Petrus, Diaconus Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Varia de his Sanctis memorantur: ac primo apographa Martyrologii Hieronymiani ita hunc diem auspicantur: Tertio Nonas Maji Euthymii Diaconi & Martyris. [Euthymius Diaconus.] MS. Blumianum sub finem præcedentis diei eumdem retulerat. Verum, ad hunc diem, eum dictis verbis habet aliud Corbejense antiquum MS. nulla aßignata Martyrii palæstra, quæ in MSS. Richenoviensi, Rhinoviensi, Carmelitano Coloniæ, & aliis nominatur Alexandria. Eadem indicatur apud Vsuardum, Adonem, Notkerum & in pluribus MSS. his verbis: Apud Alexandriam S. Eutymii Diaconi in carcere quiescentis. [Alexandria Martyr.] Quæ confirmantur a Bellino & Maurolyco atque hodierno Martyrologio Romano. Citato solum Adone hoc elogium concinnavit Petrus de Natalibus em>lib. 4 cap. 132. Eutimus Diaconus & Martyr apud Alexandriæ civitatem, pro Christi fide ab infidelibus Christianitatem æmulantibus detentus, & dudum in carcerali ergustulo vinculis arctatus, & inedia a maceratus, in confessione emisit spiritum III Nonas Maji. Galesinius tempus & alias circumstantias hoc modo adjungit: Alexandriæ in Ægypto S. Euthymii Diaconi. Hic in eadem Diocletiani persecutione pro Christo in carcerem detrusus, ibi situ, inedia & custodiæ gravitate confectus, ad fidei confessionem vehementius confirmatus, animam Deo reddidit. In Notis allegat annum a Christo nato CCCV, Constantio V & Maximiano V Consulibus, ex MS. & Usuardo. Observat frequenter Florentinius in Notationibus em>ad Martyrologium Hieronymianum, codicem MS. a Galesinio citari solitum, sæpius aberrare & fallere; aut certe ipsum ex conjectura plura circa tempus locum aut alias circumstantias adjicere. In MS. Tamlactensi habentur nomina Eutemi & Entimi, quæ videntur pro eodem supponi.

[2] In MS. Vallicellano Congregationis Oratorii Romæ, & in alio Vaticano S. Petri ita legitur: Apud Alexandriam S. Anthimi Diaconi, [Aliis Anthymus dictus.] & additur in MS. Patriciano, Neapoli invento inter collectanea Antonii Caraccioli, in carcere quiescentis. Quæde uno eodemque Martyre Diacono, aliis Euthymio, sine Eutimo, ibi Anthimo, intelligenda sunt, uti etiam dum in aliis MSS. Eufani & Eufemi scribitur.

[3] em>Alius Diaconus Martyr suggeritur in MSS. codicibus Martyrologii Hieronymiani, [Item Petivus Diaconus.] dum post S. Euthymium Diaconum, absque palæstra martyrii indicatum, & alius duabus turmis Martyrum, de quibus mox agemus, interpositis, ista traduntur in Lucensi, Corbejensi & Blumiano MSS. In Alexandria Petivi Diaconi. Quæetiam leguntur in MS. Barberiniano. At nuda Petivi mentio habetur apud Grevenum & in MSS. Aquisgranensi & Parisiensi Labbæi. [Aliis Petrus] Verum loco Petivi, legitur nomen Petri Diaconi, in MSS. Epternacensi & Augustano & Kalendario Aquilejensi. In MS. Tamlactensi refertur Petivus & Petrus. An uterque sit Alexandriæ coronatus, judicet lector. Nos prout reperimus, ita & proponimus.

DE S. IRENEO, PEREGRINO, ET IRENE
MARTYRIBVS THESSALONICÆ.

[Commentarius]

Irenæus, Martyr Thessalonicȩ (S.)
Peregrinus, Martyr Thessalonicȩ (S.)
Irene, Martyr Thessalonicȩ (S.)

G. H.

Antiquum S. Hieronymi Martyrologium, in quatuor suis apographis a nobis præcendenti & hoc mense alligari solitis, post relatum S. Euthymium Diaconum, ista habet: In Thessalonica Herenæi, Peregrini, Herenæ. Consentiunt posteriores Martyrologi, & genus martyrii addunt. [Martyrii genus,] Ex his Ado & Vsuardus & Notkerus ista habent: Thessalonicæ natalis Sanctorum Hirenæi & Peregrini & Hirenes, ignibus combustorum. In variis exemplaribus scribuntur absque aspiratione nomina Irenæi & Irenes, uti etiam fit in hodierno Martyrologio Romano. In MS. Barberino fit memoria Herenæi & Herenæ peregrinorum, sed malumus ipsum Peregrinum, proprium tertii Martyris nomen esse. Ita omissa Irene, referuntur Herenæus & Peregrinus, ignibus adusti, in variis MSS. & in Martyrologio quod Rosweidus, tamquam vetus Romanum edidit. In aliis etiam MSS. solus Hirenæus memoratur.

[2] Petrus de Natalibus hoc dictis Martyres elogio exornat: Hirenæus & Peregrinus Martyres & Hirene Virgo, [exornatum a Petro de Natalibus.] apud Thessalonicam civitatem, dum veritatem sacræ fidei protestari ausi fuissent; Paganorum rabie detenti, atque insimul ignibus combusti, palmas martyrii perceperunt, III Nonas Maji. Hæc em>ibi, citato Adone, qui solum ignibus combustos tradit. Plura ausus Galensinius, [& Galesinio.] ab his Martyribus diem hunc ita auspicatur: III Nonas Maji. Thessalonicæ in Macedonia beatorum Martyrum Irenæ, Peregrini, & Hirenæ Virginis: qui Diocletiano Imperatore cæleste Christi regnum primo voce palam confessi, demum in ignem positi, præclaro certamine comprobarunt. In Notationibus citantur Ado, Equilinus, Beda & MS. additque proditum, eos martyrii coronam tulisse anno Christi nati ccc. Hæc Galesinius nimis facilis in conjecturis. Vacat hoc die genuinum Bedæ Martyrologium, at quod sub ejus nomine suppositum est, ista solum habet: Thessalonicæ natale SS. Irenæi & Peregrini & Hyrenes, ignibus combustorum: quæ fuerunt ex Adone transcripta. Num vero sint sub Diocletiano paßi, & an Irene statuenda sit Virgo, nobis ex Galesinio & Petro de Natalibus auctoribus non satis fidelibus, non satis constat. Id melius forsan liquet ex pervetusto Martyrologio Patriciano, quod Neapoli ex codice membranaceo P. Antonii Caraccioli Clerici Regularis descripsimus, in quo ista leguntur. In Macedonia civitate… S. Erinæ Virginis & Martyris. In MS. Tamlactensi sunt Erenneus & Herenna supra Irenæus & Irene. Ibidem est Nonestinus, alibi ignotus, forte positus pro Peregrino.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS
GREGORIO, ARCHELAO ET FELICISSIMA.

[Commentarius]

Gregorius, Martyr in Africa (S.)
Archelaus, Martyr in Africa (S.)
Felicissima, Martyr in Africa (S.)

G. H.

b>Progredimurcum quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis antiquis; in quibus ista leguntur. In Africa Gregorii, Archelai, Felicissimæ. MS Richenoviense meminit solius Gregorii in Africa passi: eumdem habent sed reticent nomen palæstræ Grevenus & MS. Aquisgranense. Loco Archelai scribitur alicubi Archilai, Arcelai, Arcilai; & quod plurimum em>abludit, MS. Augustanum S. Vdalrici scribit nomina Gregorii, Auriliani & Felicissimi, & eadem aliis interponit. In Labbæano MS. mentio fit Gregorii & Felicissimi, at loco Archelai ponitur alibi. Nos ex constanti Martyrologii Hieronymiani lectione retinemus Felicissimam. In MS. Tamlactensi Martyrologio leguntur nomina Gregorii, Archilai & Felicissi, ultima fyllaba omissa.

DE SANCTA CRESCENTIANA
MARTYRE ROMÆ.

[Commentarius]

Crescentiana, Martyr Romæ (S.)

G. H.

b>Tabulæhodiernæ Martyrologii Romani primo loco referunt S. Crescentianam Martyrem Romæ. Allegat in Notis Baronius de ea vetera manuscripta: quæ hactenus non vidimus: dein addit fuisse olim titulum Romæ S. Crescentianæ, cujus mentio habetur in Concilio primo Romano sub Symmacho Papa. Fuit id habitum anno CCCCXCIX, [Titulus S. Crescentinæ.] post Consulatum Paulini, in quo inter Presbyteros subscripsit Bonus Presbyter titulo S. Crescentianæ. Ferrarius subjungit in Catalogo Sanctorum Italiæ cetera prorsus ignorari. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico em>hoc eam disticho, quasi dicto de omni, conatur honorare.

Aspexit mulier tortorem lumine læto,
      Supplicium constans omne parata pati.

Octavius Pancirolius in Thesauro urbis Romæ, regione 2 ecclesia 19, asserit aliquos sentire ecclesiam ad radices em>montis Cælii prope Lateranum, quæ modo est dicata SS. Petro & Marcellino Martyribus, [an modo sit in ecclesia SS. Petri & Marcellini.] fuisse olim S. Crescentianæ sacram: & fatetur Pompejus Vgonius in Historia Stationum Romanarum Statione 18, non adfuisse dicto Concilio Romano ullum Presbyterum sub titulo SS. Petri & Marcellini, quod aliis ulterius discutiendum relinquimus.

DE SANCTO SILVANO
MARTYRE ROMÆ.

[Commentarius]

Silvanus, Martyr Romæ (S.)

G. H.

b>SequendoTabulas Martyrologii Romani, post relatam S. Crescentianam Martyrem Romæ: mox ista legimus, Ibidem S. Silvani Martyris In Notis allegatur verus manuscriptum: [mentio in Martyrol. Romano] & Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, de S. Silvano ad hunc diem annotat ista. Sanctus hic Martyr hac die annotatus reperitur in vet. MS. ex quo in Romanum Martyrologium translatus est. Damus nos ex variis MSS. quam plurimos Martyres, Silvani nomine appellatos, sed ad hunc diem V Maji nullum reperimus. Annotat præterea Baronius, legi in libro de Romanis Pontificibus Bonifacium Papam I ornasse sepulcrum S. Silvani Martyris: Quæ etiam huic S. Silvano tribuit Ferrarius. Sedit S. Bonifacius I Papa ab anno CCCCXIX usque ad annum CCCCXXIII, inscriptus Martyrologio Romano ad diem XXV Octobris. Anastasius Bibliothecarius & Gesta MSS. Pontificum, [& Actis S. Bonifacii I Papa.] in Vita S. Bonifacii, ista habent: Ornavit sepulcrum sanctæ Martyris Felicitatis & S. Silvani, ubi & posuit hæc: patenam argenteam pensantem libras viginti, scyphum argenteum pensantem libras decem, amam argenteam pensantem libras tredecim, calices minores argenteos duos pensantes libras quatuor.

[2] Hæc ibi: cumque inter filios septem S. Felicitatis Martyris die X Iulii quartus paßim numeretur Silvanus, suspicari quis posset hunc esse, cujus sepulcrum una cum sepulcro matris ornatum a S. Bonifacio fuerit. At pro Silvano legitur etiam Livanius. Quare cum Ferrario dicimus, patriam, tempus, Acta, genus martyrii ignorari. Interim tempore Gregorii XIII Pontificis accepit sacras Reliquias S. Silvani Emmanuel de Camara, [Reliquiæ S. Silvani in Lusitania,] Comes Villæ-Francæ: quæ in Lusitaniam deportatæ, in illius Oratorio sunt depositæ. Harum meminit Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitano ad hunc V Maji, asserens, origine Lusitanum ex antiquissima familia dos Silvas prognatum, & sub Maximino Romæ passum. Quæ donec melius comprobentur, contemni possent tamquam gratis excogitata, per nominis Silvani a Silvis ducti occasionem; qua ratione ad nullam non gentem posset martyr iste trahi.

DE S. MAXIMO CONFESSORE
EPISCOPO HIEROSOLYMITANO.

POST AN. CCCLV.

[Commentarius]

Maximus Confessor, Episcopus Hierosolymitanus (S.)

Auctore G. H.

[1] b>TabulæEcclesiæ Romanæ, ad hunc diem V Maji, celebrant memoriam S. Maximi his verbis: Hierosolymis S. Maximi Episcopi & Confessoris, [Cultus sacer.] quem Maximianus Galerius Cæsar post effossum oculum, pedemque ignito ferro adustum, ad metalla damnavit. In Notis allegantur itidem Græci, apud quos in Menæis, Synaxariis, aut Menologiis nihil reperimus, neque hoc neque alio ullo die: inter Latinos solus anctor MS. Florarii em>nomen Maximi Hierosolymorum, Episcopi ad XXX Aprilis Sanctis aliis a se commemoratis adscripsit, alio nullo verbo addito. Dein a Baronio citatur Sozomenus: apud quem lib. I Historiæ Ecclesiasticæ cap. 10 illud elogium habetur. Paphnutius Ægyptius & Maximus, qui post Macarium Hierosolymitanam rexit Ecclesiam, extant ex illorum Confessorum numero, quos tyrannus Maximinus, cum oculos eorum dextros effodisset, & sinistrorum pedum flexus enervasset, ad metalla condemnavit. Idem lib. 2 cap. 19 ista deducit. Per id tempus, cum Marcus post Silvestrum ad exiguum tempus Episcopatum Romanum gessisset, Julius in illam Sedem successit (anno CCCXXXVII, uti XII Aprilis ad hanc Vitam docuimu) s In Sedem autem Hierosolymorum, post Macarium, [Dicitur ordinatus Episcopus Diospolitanus:] successit Maximus. Quem fama est Episcopum Ecclesiæ Diospolitanæ a Macario ordinatum fuisse, sed a populo Hierosolymitano, ne eam Sedem capesseret, impeditum. Nam quia Confessor erat, & vir alioqui spectatus, populi suffragiis decretum fuit, ut post mortem Macarii in illius urbis Episcopatum succederet. Itaque cum multitudo ægre ferret se eo privatam fore, cujus virtutem explorate cognitam haberet, & seditio ex ea re oriri videretur; visum est Diospolitanis alium Episcopum deligere, ut Maximus maneret Hierosolymis, & sacro Episcopatus munere una cum Macario fungeretur, & post ejus mortem Ecclesiam illam solus gubernaret. Attamen intelligendum est, quod hi qui in hac re cognoscenda accuratius laborarunt, affirmant plebem istam omnia de sententia Macarii & fecisse & summo studio conatam esse. Nam eum omni cura incubuisse, [sed reservatus ut succederet S. Macario.] ut Maximus post se constitueretur Episcopus, memorant: propterea quod mente complectebatur illum, cum rectam veramque de Deo opinionem teneret, & ob fidei confessionem populo percarus esset, necessario ad sibi succedendum, reservandum esse. Siquidem veritus est, ne se mortuo Eusebius & Patrophilus, sectæ Arianæ fautores, tempus idoneum nacti, illam Episcopalem Sedem alicui suæ opinioni dedito tribuerent: quandoquidem dum Macarius maneret in vita, novis rebus studere cœperunt illi quidem; sed cum ab eo essent ea de causa ab Ecclesia segregati, conquieverunt. Hæc ibi.

[2] Mortuus est S. Macarius circa annum CCCXXXV uti ad diem X Martii, [quo mortuo peregit dedicationem ecclesiæ anno 1335.] quo colitur, ostendimus. Itaque Ecclesiæ Hierosolymitanæ dedicatio, quæ anno illo facienda erat, die XIII Septembris, satis occupatum debuit habuisse Maximum, ne interesset Concilio Tyrio, ubi Athanasii innocentia per summam iniquitatem opprimebatur. Itaque non ibi, sed Hierosolymis, dedicatione peracta, cum ibidem iretur in Concilium, & Athanasii damnatio atque Arii receptio signanda videretur, [Synodo tamen contra Athanasiū non subscripsit.] uti revera signata est utraque; factum crediderim, quod idem Sozomenus narrat lib. 2 cap. 24, quod Paphnutius Confessor, qui Concilio interfuit, prehenderit manum Episcopi Hierosolymitani, monueritque ut surgeret: non enim conveniens esse ut ipsi, qui Confessores erant, & pro pietate effossos oculos ac poplites debilitatos habebant, communicarent consilio hominum perditorum. Atque hæc verosimiliter causa est, cur Eusebius libro 4 de Vita Constantini prolixe agens de Dedicatione ista, quæ fuit omnium in hoc genere memorabilium actionum celeberrima, propter multitudinem collectorum undique ad eam Episcoporum, nullam mentionem dignatus sit facere Hierosolymitani Episcopi; cujus, ut in ecclesia propria, partes ibi esse præcipuæ debuerunt.

[3] Idem Sozomenus lib. 3 sub finem cap. 20 scribit, S. Athanasium per Palæstinam transiisse, [excipit S. Athanasiū,] benevole & humanitus exceptum, atque Concilio Hierosolymis coacto Maximum & alios Episcopos pro eo scripsisse ista. Sanctum Concilium Hierosolymis coactum Episcopis Ægypti & Libyæ, & Presbyteris quoque & Diaconis & populo Alexandriæ, carissimis & cum primis desideratis fratribus, in Christo salutem. Deo universarum rerum moderatori, Fratres carissimi, pro admirabilibus beneficiis, cum quæ omni tempore in nos, tum quæ modo in vestram Ecclesiam contulit, Athansium Pastorem & Dominum vestrum, ac collegam nostrum vobis redendo, nullo modo dignas gratias agere possumus. Nam quis aliquando sperare poterat, se oculis ista aspecturum, quæ vos jam estis reipsa consecuti? Sed vestræ preces sine dubio sunt exauditæ ab omnium rerum gubernatore Deo, [& ex Synodo scribit pro eo anno 349.] qui vestræ curam gerit Ecclesiæ, qui vestras lacrymas & lamenta intuitus est, ac propterea vestris orationibus aures clemens præbuit. Eratis enim tamquam oves abjectæ, male vexatæ, non habentes pastorem. Et ob hanc causam, qui verus Pastor est, & suarum ovium diligens Curator, in vos de cælo respexit, & quem desiderabatis vobis benigne restituit. Quin etiam nos omnia, quæ ad Ecclesiæ pacem faciunt, molientes, & vestræ aspirantes caritati, eum ante amice amplexati sumus, quam ad vos venerit: atque cum eo communicantes, has salutationes ad vos, & vota nostra gratulandi causa per illum misimus, ad eum finem ut intelligatis, tum nos vinculo caritatis cum eo colligatos esse, tum vos debere pro religiosissimis sanctissimisque Imperatoribus Deum sedulo precari, qui vestro perspecto desiderio, & ejus sincera pietate cognita, illum vobis honorificentissime restituere dignati sunt. Quare obviis, ut ajunt, ulnis eum complexi, debitas preces cum gratiarum actione Deo, qui hoc beneficium vobis tribuit, pro eo adhibere laborate: quo vos perpetuo Dei largiente gratia lætemini, & Dominum Deum laudibus efferatis, in Christo Jesu Domino nostro, per quem Patri sit gloria in perpetuum. Amen. Hæc ibi. S. Athanasii Acta dedimus die secunda hujus mensis Maji, ostendimusque hanc reductionem ejus contigisse amo CCCXLIX.

[4] Alius in Notis Martyrologii citatus auctor est Theodoretus, qui lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 27, aut ex divisione Sirmondi cap. 22, ista habet: [deponitur ab Arrianis an. 355.] Post Macarium Hierosolymorum Cathedram tenuit Maximus, vir susceptis pietatis causa certaminibus illustris: cui & oculus dexter erutus fuit, & dextri pedis suffrago succisa. Hoc deinde ad immortalem vitam translato, Cyrillus, alacris & promptus Apostolicorum dogmatum propugnator, Episcopali gratia & honore dignatus est. Hæc ibi. S. Cyrilli Acta illustravimus ad diem XVIII Martii, ostendimusque num. 9 ex Theophane anno CCCLV Maximum Hierosolymorum Episcopum ab Acacio Cæsareæ & Petrophilo Scythopoleos Præsulibus depositum, & Cyrillum, quem una secum sentire sperabant, in ejus locum suffectum. Meminerunt S. Maximi etiam Hieronymus & Nicephorus em>Episcopus in Chronicis: quibus omißis ex MS. Chronico universali, ab Theoderico Pauli Gorcomiensi compilato, eique inserto tractatu de Patriarchis Hierosolymorum, damus elogium, cujus ibi titulus est iste: De sancto Maximo XL Patriarcha Hierosolymorum, & iste subnectitur textus.

[5] Maximus XL Patriarcha, vir pius & multum devotus fuit, & exemplar bene viventium. Iste sanctissimus Maximus fuit unus Confessorum ex illis, quos Maximianus Imperator dextris oculis effossis, & sinistro poplite succiso, per metalla damnaverat, inter cetera tormenta pro fide Christi sibi illata. Tandem baptizato Constantino Magno, & extinctis abusivis Imperatoribus, non solum liber abire permissus fuit, verum etiam ad Patriarchatum sanctæ Ecclesiæ Hierosolymitanæ assumptus, [post multa patrata miracula,] gloriose eam rexit. Erat enim vir simplex, bonus & innocens, per quem Christus infinitis claruit miraculis. Fuit præterea in fide Christi stabilissimus, rexitque Ecclesiam suam tempore maximæ persecutionis tyrannorum, Constantii Imperatoris Romanorum, Ariana hæresi depravati, & Saporis Regis Persarum, qui ultra sedecim millia Martyrum pro fide Christi martyrio coronavit. Tandem plenus virtuosis operibus, & multis miraculis clarus, obdormivit in Christo. Hæc ibi.

[6] em>Nicephorus Callistus lib. 9 Hist. Eccles. cap. 26, Maximus, inquit, Hierosolymorum Episcopus, in Licinii persecutione egregium se ostendit Martyrem, cum ei ex oculis alter propter veram pietatem effossus est. Ita inepte interpres Latinus, cum Græce legatur, κατὰ Μαξιμῖνον διωγμὸς μάρτυρα ἀνεδείκνυ. Cum Sozomeno ergo attribuit Maximino, & favet Eusebius lib. de Martyribus Palæstinæ cap. 8, [Gloriosus tormentis antea pro fide toleratis.] ubi ista habet. Cum in sextum usque annum persecutionis advesus nos procella desæviret, ex Confessoribus divinæ religionis, quorum innumberabilis multitudo jam pridem apud Thebaidem versabatur, in loco qui Porphyrites vocabatur, ex nomine marmoris quod ibidem effoditur; centum fere viri, tribus demptis, una cum mulieribus & parvulis admodum liberis, ad Præsidem Palæstinæ missi sunt. Quibus omnibus cum universorum opificem Deum Christumque confessi essent, Firmilianus Præses, qui Urbano successerat, sinistri pedis curvaturas simul cum ipsis nervis candente ferro exscindi, dextrosque oculos primum quidem mucronibus confodi simul cum membranis & pupillis, deinde ad ipsas usque radices cauterio peruri, tamquam ex Imperatoris mandato, præcepit. Post hæc ad metalla provinciæ Palæstinæ, laboribus & ærumnis conficiendos, transmittit. Hæc ibi, & cum Sozomeno dicitur sinister pes enervatus: quod ad dextrum supra Theodoretus transtulit. Præterea mox dicuntur Confessores exhibiti Maximino, idque confirmatur sub finem capitis his verbis: Non longo post rursus ex Ægypto centum ac triginta athletæ, Christianæ fidei confessione nobiles, easdem, quas superiores illi, [sub Maximino,] oculorum ac pedum mutiliationes jam ante in Ægypto perpessi, jussu Imperatoris Maximini, pars ad Palæstinæ, pars ad Ciliciæ provinciæ metalla damnati ac deducti fuerunt. Hæc ibi.

Sextus persecutionis annus incidit in annum CCCIX, [& Galerio Maximiano an. 309.] quo Galerius Maximianus Imperator adhuc in vivis degebat & summæ rerum præerat, & Maximinus ejus nepos Cæsar tantum erat: proinde dicta persecutio Maximiano Galerio optime adscribitur in Martyrologio Romano. Hoc autem tempore si S. Maximus annorum fuerit triginta, [Ejus atas] agebat ætatis annum XLVIII, quando Nicææ celebrata est prima Synodus Generalis, cui ipsum quoque cum aliis Confessoribus interfuisse censet Godefridus Hermant, in Vita S. Athanasii Gallica lib. 2 cap. 1, quad verosimile est; cum Eusebius dicat iniri non posse numerum Presbyterorum, Diaconorum, Acolythorum, aliorumque complurium, qui Episcopos comitati sunt, & hos inter erat S. Macarius Hierosolymitanus, quo moriente, annorum fere LVI potuit fuisse S. Maximus: ut merito credere debeamus, eum qui XX anno sui Episcopatus depositus, grandævus valde tunc erat, em>non diu superfuisse deposition suæ, anno CCCLV factæ. Memoratur S. Maximus, Episcopus Hierosolymorum, ad diem XXX Aprilis, in MS. Florario Sanctorum.

DE SS. NECTARIO ET NICETIO
EPISCOPIS VIENNENSIBVS IN GALLIA.

Sec. IV

[Commentarius]

Nectarius, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)
Nicetius, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

Auctore G. H.

b>Dvo sancti Episcopi Viennenses in antiquis Fastis Ecclesiasticis conjunguntur ad diem V Maji, quos quatuor vetusta Martyrologii Hieronymiani apographa sub finem addunt his verbis: Viennæ depositio Nectarii & Niceti. [Namē utriusque in antiquis Fastis.] Quæ etiam leguntur in pervetustis MSS. Martyrologiis Romanis Ecclesiæ S. Petri & Ducis Altempsii, item Casinensi charactere Longobardico, Tornacensi S. Martini, & Trevirensi item S. Martini, in quo cognominantur Episcopi & Confessores. Loco Niceti legitur etiam Nicetæ. Notkerus ista scribit: Viennæ Nectarii & Nicetii Episcoporum. Ast aliis Sanctis interpositis leguntur ambo in MS. Florario Sanctorum, in Auctario Greveni ad Vsuardum, & in Martyrologio Germanico Canisii, hoc em>modo: Viennæ S. Nicetii Episcopi, venerabilis sanctitatis viri. & postea: Nectarii, Episcopi Viennensis & Confessoris. Nomen quoque utriusque inscriptum est MS. Tamlactensi in Hibernia.

[2] S. Ado Episcopus Viennensis, cum ad annum Christi CCCXXXVII ageret de Constantio ejusque fratribus Constantino & Constante Imperatoribus, [S. Nectarii tempus Sedis,] ista subdit: Florebat & tunc temporis Nectarius, Viennensis Episcopus, in doctorina fidei eximius: qui in Vasensi illa Synodo venerabili primus interfuit, & Patris & Filii & Spiritus sancti unam esse naturam, & potestatem, & deitatem, & virtutem in Ecclesia publice prædicavit & docuit. Idem Ado refert dein Acta Iuliani & Ioviani Imperatorum; postea tempora Valentiniani & Valentis describit, sub finem vero addit: Nectarius Viennensis & Hilarius Pictavensis Episcopi moriuntur. Acta S. Hilarii illustravimus ad diem XIII Ianuarij, diximusque obiisse anno CCCLXVII. Sed uti Hilario præponitur Nectarius, ita potuit hic citius obiisse. [& aliqua memoria I Augusti.] At citatum Concilium Vasense habitum videtur circa annum CCCL. Est autem Vasio urbs Episcopalis, sub dominio summi Pontificis & Archiepiscopo Avenionensi. Aliqui referunt S. Nectarium ad Kalendas Augusti, quando in Martyrologio, sub nomine Bedæ supposito, ista leguntur: Viennæ S. Veri Episcopi, qui unus fuit de discipulis Apostolorum, & S. Nectari Episcopi. At seorsim Verus, & Severus appellatur, tum etiam seorsim Nectarius Episcopus nullo huic loco assignato, referunturq; in Martyrologis MS. Bruxellensi S. Gudulæ, MS. Florario, & in excuso anno MCCCCXC, itemque in Auctario Greveni. In supplemento Saussaji appellatur Episcopus Viennensis, sicut & a Ferrario, qui annotat non coli natalem ejus in Ecclesia Viennensi. Sane neque nos reperimus nomen ejus in Kalendario, præfixo Missali aut Breviario, aut in renovato Martyrologio per Ioannem le Lievre Canonicum Viennensem, licet idem id scripserit in Gallico tractatu de Antiquitate Ecclesiæ Viennensis, & Ioannes de Boscho in tractatu adjuncto Bibliothecæ Floriacensi eum obiisse die primo Augusti. His non obstantibus, cum tot antiquis Martyrologiis eumdem relinquimus adjunctum S. Nicetio, ejus successori, de quo jam agemus.

[3] Ado in Chronico indicato, Gratiani & fratris Valentiniani Imperio subjungit, [S. Nicetii singularis cultus,] eodem tempore Viennensem Ecclesiam rexisse Nicetam, præclarissimum in dogmate fidei Episcopum. Idem Ado & Vsuardus, cum plurimis MSS. & excusis Martyrologiis & hodierno Romano, eumdem hoc die celebrant his verbis: Item Viennæ S. Nicetii Episcopi, venerabilis sanctitatis viri. In MS. Martyrologio Viennensi, studio & labore Ioannis le Lievre, ut diximus, renovato, ista leguntur: Natale S. Nicetii Confessoris, decimi quinti Viennensis Archiepiscopi. Hic rexit Ecclesiam suam temporibus Gratiani ac postea Theodosii Imperatorum: interfuitque Concilio Valentiæ Delphinatus anno CCCLXXV habito: atque sepultus in ecclesia S. Martini, quarti Viennensis Episcopi & Martyris, quam ipse construxerat ad ejus honorem, miraculis est clarificatus. Aliquod simile elogium habet Saussajus in Martyrologio Gallicano. In Breviario Viennensi anno MDXXII excuso præscribitur officium Ecclesiasticum de dicto S. Nicetio, in quo omnia de Communi Confessoris Pontificis cum oratione, Da quæsumus.

[4] De Concilio Valentino posset moveri dubium num vere ei interfuerit Florentius Episcopus Ecclesiæ Viennensis, [an adfuerit Conc. Valentino?] uti subscriptio habet apud Sirmondum. Non enim Florentius iste reperitur hoc tempore præfuisse, sed seculo Christi tertio traditur Martyr obiisse die III Ianuarii, uti tunc diximus. Posset igitur censeri nomen ejus in locum Nicetii irrepsisse, quod ad ulteriorem inquisitionem viris cruditis proponimus.

[5] Apud Ioannem Chenu in Historia Chronologica Archiepiscoporū em>& Episcoporum Galliæ, dicitur S. Nicetius olim a SS. Paschasio & Claudio Viennensibus Episcopis educatus, adeo ut etiam B. Claudii extiterit Diaconus. Acta S. Paschasii dedimus XXII Februarii, S. Claudii daturi Kalendis Iunii. Sanmarthani in hoc valde jejuni sunt, & per errorem Nectario præponant Nicetium.

DE SANCTIS CONFESSORIBVS
EVLOGIO EPISCOPO EDESSENO ET PROTOGENE EPISCOPO CARRHENSI.

SUB THEODOSIO SENIORE.

[Commentarius]

Eulogius Edessenus, Episcopus Confessor (S.)
Protogenes Carrhensis, Episcopus Confessor (S.)

G. H.

[1] b>Hiduo simul fuerunt Presbyteri Edesseni in Mesopotamia; & sub Valente Imperatore, Arianæ hæreseos propugnatore, plurima passi; tandem, post pacem Ecclesiis datam, facti ambo Episcopi, S. Eulogius Edessenus successor S. Barsæ, [Cultus 5 & 6 Maji.] cujus Acta retulimus XXX Ianuarii; S. Protogenes Carrhæ. Edessæ, metropoli Osrhoënæ provinciæ, subest urbs Carrha, satis vicina, nunc Osra dicta, de qua egimus XIV Martij in Actis SS. Eustathii & socium Martyrorum ab Arabibus occisorū. Ambo tabulis Martyrologii em>Romani adscripti sunt, Eulogius ad hunc V Maji his verbis; Edessæ in Syria S. Eulogii, Episcopi & Confessoris: at sequenti VI Maji, ita legitur: Carrhis in Mesopotamia S. Protogenis. [Acta ex Theodoreto.] Acta utriusque descripsit Theodoretus, lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 15, sub hoc titulo: De persecutione Edessæ concitata, & de Eulogio & Protogene Presbyteris Edessenis: dein Acta ita explicantur.

[2] Iterum Valens orbato Pastore, S. Barse Episcopo in exilium misso, gregi Edesseno pro Pastore lupum imposuit. Et quoniam omnes, urbe relicta, extra urbem conuentus agebant, [In persecutione Valentis] Edessam ipse profectus est; Modestoque, Præfecturam tunc agenti, præcepit, ut coactis in unum militibus, qui tributa ex exigere solent, assumptisque ex armata militia iis qui adessent, congregatam dissipent multitudinem, virgis cædentes ac fustibus, nec aliis bellicis armis parcant si opus sit. Imperata Præfectus prima luce dum exequitur, per forum transiens, feminam videt cum infante in ulnis propere festinantem: nam & contemptis militibus primos illorum ordines perruperat. [Edessenis constantibus in fide,] Incensus quippe divino zelo animus humano metu non tangitur, terroresque ejusmodi pro risu ac joco habet. Præfectus ergo illam conspicatus, remque intelligens, accitam percontatur quo pergat. Cui illa, Cognovi, inquit, adversus Dei famulos paratas esse insidias, & ad fidei consortes contendo, cum ipsis cupiens tormenta subire, quæ inferre vultis. At infantem, ait Præfectus, quorsum gestas? Ut mecum, inquit, optatæ mortis particeps fiat. Hæc ex femina cum audivisset Præfectus, deque illa omnium alacritatem perspexisset; renuntiavit Imperatori, & frustra futuram cædem ostendit: Nam & ipsi, aiebat, infamiam solam referemus, & istorum animi ardorem non extinguemus. His dictis, multitudinem quidem cruciatus, quos expectabant, pati non permisit: sed Principes eorum, Presbyteros & Diaconos, advocare jussus est; & duorum alterum fieri, ut vel ad lupi eos communionem adduceret, vel urbe pulsos in ultimas oras amandaret. Convocatis itaque universis, blanda illis oratione persuadere conatus est, ut Imperatoris legibus obtemperarent: extremæ enim dementiæ aiebat esse, Principi, qui tot tantisque imperaret, exigui numeri homines obsistere.

[3] Et quoniam taciti mutique obstabant omnes; ad Eulogium virum laudabilem, qui his præsidebat, conversus Præfectus, Cur, inquit, iis quæ æ me dicta sunt non respondes? Et ille, Non putabam, ait, [S. Eulogius Præfecto respondet] respondere me debere, cum interrogatus non essem. Atqui ego, inquit Præfectus, longa vos oratione ad utilia sum cohortatus. Cui Eulogius ad omnes spectasse illa ejus verba dixit, absurdumque duxisse, unum se aliis exclusis respondere. Ex me uno, inquit, si rogabis quid sentiam, non celabo. Tum Præfectus: Communica ergo cum Imperatore. At ille dissimulanter respondens & facete, Numquid, ait, cum Imperio etiam Sacerdotium est consecutus? Ironiam sensit Præfectus, graviterque succensuit, & convitia ingerens in grandævum, hæc etiam adjecit; Hoc ego, stupide, non dixi, sed ut cum quibus communicat Imperator, cum eisdem communicetis admonui. Et cum respondisset senex, habere se Pastorem, cujus nutibus omnes obsequantur, octoginta pariter comprehensos ablegavit in Thraciam. Dum deportarentur, [cum aliis ablegatur,] summa ubique cura excepti sunt: nam & urbes & vici occurrebant, victores athletas laudibus prosequentes. Sed adversarios instigavit invidia, ut Imperatori suggererent, illam ipsam quæ ignominia putabatur, summum honorem hominibus istis peperisse. Quo audito, Valens dividi illos per paria jubet, atque alios per Thraciam, alios per ultimos fines Arabiæ, alios per Thebaidos oppidula dispergi. In quo ferunt ab immanissimis hominibus distractos etiam illos fuisse, quos natura conjunxerat, fratresque a fratribus separatos.

[4] Eulogium porro, qui ceteris præerat, [ipse & S. Protogenes Antinoën.] & Protogenem ab illo secundum, Antinoën in Thebaida relegavit. Ego vero istorum virtutem oblivioni non tradam. Nam cum Episcopum sibi consentientem nacti, Ecclesiasticis conventibus interessent; & perexiguo cœtu animadverso, causam sciscitati, Gentiles esse incolas didicissent; doluerunt ut par erat, eorumque infidelitatem deplorarunt. Nec satis esse lacrymas arbitrati, vires omnes ad eos sanandos converterunt. Ac divinus quidem Eulogius in cella conclusus, dies noctesque universorum Deo supplicabat. Admirandus vero Protogenes, & legitimis litteris instructus, & velocis scripturæ peritus, [hic pueros docet,] loco reperto idoneo, ludum aperuit litterarium, puerorumque magister factus est, una illos & celeriter scribere docens, & in divinis eloquiis erudiens. Nam & Davidica illis carmina dictabat, & ex Apostolica doctrina, quæ maxime congruebant, ediscenda proponebat. Uno autem de pueris morbo correpto, domum ejus venit; dextraque ægrotantis apprehensa, [miraculis claret:] morbum oratione depulit. Quod quidem ubi aliorum puerorum parentibus innotuit, domos suas illum deducebant, orabantque ut ægris opem ferret. At ille negabat se prius Deo supplicaturum, ut morbum fugaret; quam infirmus baptismi donum susciperet. Ipsi vero, urgente sanitatis desiderio, libenter parebant; eademque opera & animi & corporis sanitatem percipiebant. Quod si quando sanum quempiam ad Divinam gratiam participandam induxerat, hunc ad Eulogium deducebat, & ostium pulsans sans orabat ut aperiret, eique sigillum Dominicum imponeret. Et cum ille molestius ferret interrumpi orationem suam, magis necessariam esse aiebat salutem errantium. Omnibus autem admirationi erat Protogenes, cum viderent eum, qui tot miracula ederet, divinæque cognitionis lumen tam multis infunderet, Eulogio tamen primas cedere, & quos cepisset ad illum deducere. Merito itaque multo majorem præstantioremque illius virtutem esse conjiciebant.

[5] Jam vero cum, sedata tempestate, tranquillaque serenitate restituta, [Regressi in patriam, fiunt Episcopi.] redire ab exilio jussi essent; deduxerunt illos universi cum questibus & lacrymis, inprimisque Antistes Ecclesiæ, cui deinceps illorum agricultura carendum erat. Postquam ergo in patriam pervenere, divinus quidem Eulogius, magno Barse ad doloris expertem vitam transgresso, Ecclesiæ quam rexerat gubernacula suscepit; Protogeni autem admirando excolendæ traditæ sunt Carrhæ, civitas inculta, & spinis Gentilium referta, multoque egens labore ac studio. Sed hæc post pacem Ecclesiis redditam gesta sunt. Hæc Theodoretus. Pax indicata contigit post mortem Valentis anno CCCLXXV, & Imperium Theodosio seniori oblatum.

[6] em>Idem Theodoretus lib. 5 cap. 4 describit Vitam S. Eusebii Episcopi Samosatensis, qui XXI Iunij colitur, & varios ab ipso enumerat creatos Episcopos, ac dein addit: Eulogium, [Eulogius a S. Eusebio Samosatēsi,] qui pro Apostolica doctrina fortissime certaverat, & in oppidum Antinoum una cum Protogene fuerat relegatus, Episcopum Edessæ ab illo ordinatum ferunt: Barses enim ille admirandus jam e vivis excesserat. Porro Eulogius Protogenem, [Protogenes, a S. Eulogio,] qui certaminum ipsius socius ac particeps fuerat, Carrhis Episcopum constituit, urbi male habenti salutarem medicum constituens. Hæc Theodoretus. Addit Sozomenus lib. 6 cap. 23 Protogenem Episcopatum Carrharum rexisse post Vitum, ergo post Concilium Oecumenicum habitum Constantinopoli sub S. Damaso Papa anno CCCLXXXI, cui ex provincia Osroëna subscripserunt dictus Eulogius Edessenus & Vitus Carrhēsis. At num ante obitum S. Valentis, imo ante exilium suum fuerit S. Eulogius Episcopus Edessenus dubitandū videtur, [Videtur Eulogius Presbyter adfuisse Concilio Antiocheno anno 369.] quod anno CCCLXIX sub Damaso Papa Concilio Antiocheno, in quo statuta eo anno in Concilio Romano approbantur, reperiatur subscripsisse Eulogius Episcopus Edessenus. Verum quod tum adhuc S. Barses viveret, arbitramur errorem subesse, ac legendum, Eulogius Presbyter Edessenus, similiter credo & subscripsi: aut certe aliud nobr>σφάλμα irrepsisse.

DE SANCTO BRITONIO
EPISCOPO TREVIRENSI.

Circa AN. CCCLXXXVI

[Commentarius]

Britonius, Episcopus Trevirensis (S.)

G. H.

[1] Dvplex habemus Martyrologium MS. Trevirense, alterum monasterii S. Maximini, alterum ecclesiæ S. Paulini; in utroq; ad hunc diem recolitur memoria S. Britonii, Episcopi Trevirensis. Quæ eadem leguntur in MS. Florario Sanctorum, [Cultus sacer.] & in Martyrologio anno MCCCCXC Coloniæ & Lubecæ excuso, item apud Grevenum & Molanum in additionibus ad Vsuardum, Canisium, Ferrarium & Saussajum in supplemento Martyrologii Gallicani. Sed hi duo ultimi asserunt sub Dagoberto Rege Francorum floruisse; cum constet seculo quarto Ecclesiæ præfuisse, & quidem ab anno CCCLXXXII usque ad annum CCCLXXXVI uti observat Browerus lib. 4 Annalium Trevirensium: quem consule de rebus ab illo gestis. Has nos proferimus ex Breviario Trevirensi ejusque Lectionario anno MDCXLV excuso, & sunt hujusmodi ad hunc diem V Maji.

[2] Britonius, qui in Episcopatu Trevirensi successit Bonosio, [Epitome ex Breviario Trevirensi.] Romæ, inter Episcopos Synodi causa ibi degentes, ad Nicæni Concilii Acta confirmanda & ceterarum hæreseon dogmata labefactanda, tertium locum post Damasum & Ambrosium obtinuit. Inde, exacta hieme & aperto mari, rediens ad suam Ecclesiam; cum Ithacius Hispanus Antistes, persequendæ Priscillianorum hæresis & ulciscendi dogmatis auctores æstuans zelo, Trevirim venisset, & vi ad Hispanias retrahendus quæreretur; Britonius digno facinore Episcopum, etsi forte inconsulti zeli facibus accensum, ab hospitali sede per apparitores & forense ministerium avelli, ac hæreticorum objici calumniis, neutiquam passus est. Ejus etiam tempore B. Ambrosius Treviros invisit, Priscillianistis coram Maximo Imperatore resistens. Demum vita destitutus, tertio Nonas Maji, circa annum Christi trecentesimum sextum, Confessoris honore venerabilis habetur. Hæc ibi.

[3] De S. Bonosio decessore ejus egimus XVII Februarij: at de successore Felice XXVI Martij: [ejus decessor & successor.] qui ibidem dicitur anno CCCLXXXVI in Concilio Trevirensi, præsente S. Martino, ordinatus; ubi in Notis ad caput primum Vitæ, de Priscillianorum hæresi & Ihacio egimus. Apud Schechmanum, in Epitome seu Medulla gestorum Trevirensium, anno MDXVII excusa, inter Sanctos Trevirenses numeratur Brito, aliis Britonus Episcopus, III Nonas Maji. Plura hactenus non invenimus.

DE SANCTO SACERDOTE
EPISCOPO LEMOVICENSI,
ET S. MVNDANA EIVS MATRE
VIDVA MARTYRE, SARLATI IN GALLIA.

Circa DXXX.

[Praefatio]

Sacerdos, Episcopus Lemovicensis, Sarlati in Gallia (S.)
Mundana ejus mater, Vidua Martyr, Sarlati in Gallia (S.)

Auctore G. H.

[1] Loca ortu, habitatione, Episcopatu, morte, sepultura ac translatione Reliquiarum S. Sacerdotis celebria sunt ista. Burdegala, totius Aquitaniæ emporium celeberrimum, [Burdegala oriundus,] locus illi aut saltem patri ejus ad hanc vitam natalis obtigit. Succedit urbs Cadurcensis, nobili Episcopatu & Academia in eadem Aquitania florens: [Cadurci instructus,] in qua ab ipso Episcopo suam institutionem adolescens accepit. In hac em>diœcesi Cadurcensi idem S. Sacerdos celebriorem fecit vicum Calabrum, prope fluvium Dordoniam sive Duranium, [Calabri Abbas,] quo in loco baptizatus ejus dominium accepit: ibidem postea divino monitu monachus, dein Abbas effectus, ibidemque sepulturæ mandatus. Propinquus locus hic fuit ei qui nunc Calviacum dicitur: & vetus nomen remanet Lacui inter Calviacum & Carluxium, qui ad monasterii jura pertinens adhuc appellatur l'estang de Calabre, uti etiam la Tour de Calabre, turri antiqua cum ecclesia desolata, cujus Parochi, addicta olim terra appellatur Bordarium S. Sacerdotis, a ripa fluminis cui adjacet. Ex hoc loco evocatus Sacerdos ad Cathedram Lemovicensem, [Lemovici Episcopus,] in eadem Aquitania prima, ad Vigennam fluvium vixit reliquum fere vitæ tempus: sed præsentiens finem vivendi imminere, reversurus ad monasterium Calabrum, [Argentaci mortuus,] Argentaci, loco ad fluvium Dordoniam inter Bortum & Carennacum sito, vita functus est; & inde ad suum monasterium Calabrum delatus, ibidem sepulturam accepit. Et hæc loca ad ejus vitam pertinent: sed præ illis aliam urbem honestavit Reliquiarum translatione, & miraculis omnipotentis Dei operatione factis, ab eadem adoptatus in præcipuum Patronum.

[2] [Sarlatum translatus,] Vrbs ea est Sarlatum, in ditione Petrocoriensi, cum celebri Ordinis Benedictini monasterio sub titulo Salvatoris mundi, quod tabulæ Abbatiæ perhibent a Pipino Rege aut ejus filio Carolo Magno fundatum. Ad hoc monasterium, tempore Ludovici Pii, sacra corpora S. Sacerdotis, ejusque matris Mundanȩ Martyris, translata fuisse infra referuntur, dein plurimis claruisse miraculis. Imo & apud Decanū Sarlatensem an. 1663 inveniebatur MS anni 1542, in quo rasserebatur etiam patris Laban corpus ibidem in honore fuisse, [ubi ecclesia Cathedralis illi dicata.] tamquam Beati. Postmodum Ioannes XXII, Summus Pontifex, monasterium illud Episcopali fastigio insignivit anno MCCCXVII; & ecclesia Cathedralis dicata em>est S. Sacerdoti Episcopo Lemovicensi, de quo hic agimus; mensæ autem seu reditibus Episcopalibus est adjunctum monasterium Calabrum seu Calviacum (contracto forsan nomine quasi Calabriacum) solum duabus leucis Sarlato dißitum; ubi S. Sacerdos vulgo appellatur Saint Sardos, [oppida 2 sub ejus nomine] Sardou, vel Sardot aut Serdot non autem Sadroc, ut quidam Francici Scriptores hallucinando indicant. Sub illo autem vulgari nomine duo habentur oppida; unum in Aquitania sub diœcesi Montalbanensi, leucæ spatio dißitum a Garumnæ ripa, quatuor a Tolosa; alterum S. Sardos, de Granges sive a Grangiis cognominatum in diœcesi Agennensi, tribus ab ea urbe leucis dißitum, una vero ab ostio Loti in Garumnam procurrentis. Hi adde Ecclesiam S. Sacerdotis de Aurenca, nominatam in bulla Eugenii III.

[3] Quis primus auctor & quo tempore Vitam S. Sacerdotis scripserit, nos latet. Hugo monachus Floriacensis, qui sub Ludovico v. cognomento Crasso circa annum MCXXX floruit, in Chronico suo, Monasterii Westphaliæ anno MDCXXXVI excuso, pag. 127, occasione Ecdicii, filii Aviti Imperatoris, ista de Actis S. Sacerdotis scripsit: Ecdicius. Aviti quondam Imperatoris filius, in libro Vitæ cujusdam sancti Confessoris, [Vita ab Hugone Floriacensi.] nomine & officio Sacerdotis, Lemovicinæ civitatis, corrupto nomine (sicut opinor) nominatur Altitius, & hic illum creditur a baptismatis lavacro suscepisse. Cujus pretiosissimi Confessoris Vitæ seriem, partim in occulto sermone compositam, partim vero scriptorum indicio depravatam conspiciens; nuper corrigere statui, & tempore quo floruit, post multorum annorum curricula moderno tempore designavi. Et de ipsius quidem Sancti virtutibus in eadem serie apertissimo sermone expressi: de hoc autem Altitio illud plane diffinire nolui, quod evidenti testimonio probare non possum: melius esse credens, quod me latet, seu de quibus ambigo, Deo totum relinquere, quam dubia pro certis proterve defendere. Hoc tamen antiquus ille liber, qui præfati Confessoris actus continet, mihi videtur innuere, quod circa hoc tempus, de quo nunc loquimur, memoratus Sacerdos esse potuit infantulus.

[4] Hactenus Hugo Floriacensis: qui dum antiquum Actuum sancti Confessoris librum ait fuisse in occulto sermone compositum; [ex veteri Petragorico sermone Latine reddita] videtur mihi intelligere vulgarem Petracoricensium seculo IX sermonem; ideo occultum, quia XII seculo quo florebat Hugo valde immutatum a em>forma priori; aut potius quia minime communem, id est, ubique terrarum intelligendum, ut erant ea quæ conscribebantur sermone Latino. Sic Regino Prumiensis, Hugone Floriacensi seculis duobus antiquior, in Chronica ad annum DCCCXIV, dicit, se reperisse eatenus scripta in quodam libello, plebeio & rusticano sermone composita, quæ ex parte ad Latinam regulam correxi, inquit (plane ut Hugo ait de Vita S. Sacerdotis) quædam etiam addidi quæ ex narratione seniorum audivi. Quem autem plebe um & rusticanum sermonem Regino vocat, is erat haud dubie qui per Provincias Romano Imperio quondam subjectas usurpatus, a Francis earumdem tunc possessoribus, & patria id est Teutonica lingua diu usis vocabatur Romanus, sive ut in quodam vetusto Capitulari legitur Rusticus Romanus, quemadmodum etiamnunc vocatur in Hispania aliisque provinciis, corruptus ille ex Latino sermo, quo paßim eæ regiones utuntur quæ olim Romanæ ditionis fuere.

[5] [datur ex Ms.] Sic autem conscriptum librum accepisse potuit Hugo ab suo coævo, & monasticæ vitæ apud Floriacenses socio, Aimoyno: utpote patria Petracorico, ex vita (uti ostendit ipse in Vita S. Abbonis, danda ad III Novembris) quæ vocatur ad Francos, vulgo Ville-franche, leucis solam tredecim remota Sarlato. Acceptum porro non simpliciter Latine reddidit expolivitque; sed quædam etiam ex suo em>sensu immutavit; addidit etiam num. 23, quæ commoda credebat ad explicandum Chronologicam rationem prout ea tempora ferebant non insulsam, sed quæ erudito hoc seculo plane judicatur vacillare. Hanc autem S. Sacerdotis Vitam, ab Hugone Floriacensi sic exornatam, damus hactenus ineditam; qualem nobis submisit, vir in antiquitate historica eruditus, Armandus Gerard Canonicus Sarlatensis, cujus beneficio Sammarthani ediderunt Abbatum & Episcoporum Sarlatensium seriem. Vitam islam ipse descripsit ex veteri codice MS. de Vitis Sanctorum quipenes eum erat, ubi illa continebatur a pagina versa LXXXVIII ad paginam versam LXXXXV, Vitæ quoq; priorem partē contulit cum ea, quæ in veteri Breviario Sarlatensi est distributa in Lectiones per totam Octavam recitari solitas. [eum appendice.] Idem penes se habuit eamdem Legendam, veteri sermone Petragorico, non quidem ex vetusto illo contextu transcriptam, quo usus Hugo est; sed ex Latino Hugonis, cui præcise inhæret in Romanum id est vulgare idioma redditam, cum appendice quorumdam recentiorum miraculorum, circa annum MCCCXLVII descriptorum; quorum nobis specimen primo misit; deinde ipsum eorum contextum a se Latine redditum rogatus est mittere, post Vitam per Hugonem conscriptam em>proponendum lectori, una cum monumentis novißimæ Translationis per eumdem communicatis. Et hæc quidem monumenta damus: miracula autem dare necdum possumus; quia qui legeret & transcriberet ex vetusti ac fere evanidi characteris MS. nullus ad manum fuit prædicto Domino, caliginem oculorum senilium excusanti, quo minus per se id fecerit, Poterunt ea, si postea habeantur, in hujus mensis Supplemento dari.

[6] [Eam Bernardus Guidonis abbreviavit,] Ipsam Vitam abbreviavit aliquantulum Bernardus Guidonis, Ordinis Prædicatorum, Episcopus Lodovensis creatus anno MCCCXXIV; eamque inseruit suo Sanctorali: quam ex MS. Pragensi nobis anno MDCXLII submisit Ioannes Scholtz Societatis Iesu, postea vero eamdem Tutellæ Lemonicum, ad calcem eruditæ Disquisitionis de seculo quo idem Sanctus vixit, ex MS. codice edidit Stephanus Baluzius Tutellensis: de qua re etiam disputasse dicitur Antonius Dadinus Altaserra Antecessor Tolosanus tomo 2 rerum Aquitanicarum libro 6 cap. 2. Verum hunc illius operis tomum 2 aliunde non novimus quam ex epistola prædicti Armandi Gerard; ubi etiam Disquisitionis illius ut Gallice scriptæ meminit; quam insuper invenimus citatam apud Philippum Labbe tomo 2 Novæ bibliothecæ manuscriptorum librorum, ubi pag. 661 & seqq. edidit istam Vitam, cum autographo Sanctoralis Bernardi Gudonis collatam, & in parva Capita distinxit. Nos secundam hanc Vitam utpote em>ex priore extractam, & omißis miraculis abbreviatam, omittimus, cum apud dictos auctores videri poßit.

[7] [Natalis dies 5 Maji.] Aliquod etiam Vitæ compendium extat in Breviario Lemovicensi anno MDCXXVI excuso; in qua urbe & diœcesi colitur sub ritu duplici ad hunc quintum Maji, quo die, id est tertio Nonas Maji dicitur, & apud Hugonem Floriacensem & apud Bernardum Guidonis, & in dicto Breviario Lemovicensi, spiritum Deo reddidisse. Eodemque etiam die apud Sarlatenses festum ejus solennißimo ritu celebratur, & ipse apud Saussaium in Martyrologio Gallicano longo excomio honoratur. Interim vitio amanuensium relatus est ad diem IV Maji in MS. Adone, quem Romæ reperimus in illustri bibliotheca Cardinalis Sforza, ubi ista erant inserta: In Petragoricis natale S. Sacerdotis Confessoris & Pontificis. Quæ ita leguntur in Martyrologio Bellini Parisiis aucto. [perperam 4 Maji adscriptus.] In territorio Petragoricensi S. Sacerdotis Lemovicensis Episcopi. Hæc inde edidit more suo Molanus in Auctario Vsuardi: & Molano solum citato relatus est S. Sacerdos in hodiernum Martyrologium Romanum, uti etiam in Germanicum Canisii. Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano eumdem, quasi a jam relato diversum ad quartum Maji his verbis profert: Lemovicis in Gallia S. Sacerdotis Episcopi. Dein in Notis citantur Tabulæ Ecclesiæ Lemovicensis, sed in ea colitur die quinta Maji. Dein patria dicitur Burdegala, ubi corpus jacet: sed illud est in Cathedrali Sarlatensi. Demum additur, [Translatio 3 Iulii, Revelatio 23 August.] in Vitis Sanctorum Galliæ apud Renatum Benedictum, Presbyterum vocari, sed in margine indicatur S. Sacerdos Latine, Gallice Sainct Prestre dici. Nos cum antiquis Actis omnibus, & usu Ecclesiarum Lemovicensis, Sarlatensis, aliarumque vicinarum, malumus proponere ipsa Acta ad hunc diem quintum Maji. Diem nemine tradente qua facta sub Carolo magno Translatio ad ecclesiam Sarlatensem est, nondum certissime cognovimus, inquit Vitæ auctor. Recolitur nihilominus illa Sarlati officio Duplici III Iulii: & iterum XXIII Augusti Revelatio S. Sacerdotis: sed de neutra habentur Lectiones propriæ, ut difficile sit divinare, quid nomine Revelationis intelligatur, aut ad quod tempus ea spectet; vel quæ ipsius & Translationis differentia sit; unde Bernardus Guido eas confudit.

[8] Major controversia est, quonam seculo, & quibus annis vixerit. Altaserram & Balusium secuti Labbe atque le Cointe, S. Sacerdotem ad seculum septimum aut etiam octavum transferunt: imo Labbe tomo 2 Novæ suæ bibliothecæ omnia ad hunc sensum corrigit. Ac primo inter Nomina em>ac gesta Lemovicensium Episcoporum pag. 267 ista reperit: S. Sacerdos natione Burdogalensis, qui veneratur & quiescit apud Sarlatum Petragoricæ diœcesis, qui etiam florebat circa annum 517: [Ejus tempora sic videntur ordinanda] & recte; sed Labbe addit legendum 715, aut quid ejusmodi. Eodem modo pag. 663 quia regnante Clodovæo Rege infra num. 13 dicitur ordinatus Episcopus Lemovicensis, ista parenthesi inclusit Labbe. Forte excidit, æquivoco illi, aut quid simile, vel inepti exscriptoris glossema fuit, unde postea adlecta, quæ ad calcem habentur, de tempore quo floruit, scilicet nobis num. 17. Verum arbitramur omnes illos characteres servandos; sanctumque Sacerdotem tempore Iustiniani Imperatoris diem clausisse ultimum, [ut ab Ecditio in baptismo susceptus circa annū 470] forte circa annum DXXX, ac tum implevisse annos vitæ circiter septuaginta, aut saltem ultra sexaginta: itaque de fonte susceptum esse ab Ecdicio, filio Aviti Imperatoris, qui anno CCCCLXVII sub Anthemio Imperatore fuit Comes & Magister militiæ in Gallia, & anno CCCCLXXIV a Iulio Nepote Imperatore Patricius creatus, ac vulgo Rex appellatus, & sic pro Rege Alticio sub initium Vitæ, cum Hugone Floriacensi, arbitramur legendum Regem Ecdicium, alias enim labyrinthum incurrimus inextricabilem. Dein Capuanum, alibi ignotum damus Cadurcensibus Episcopum circa annum CCCCLXXX, [factus sit Abbas circa annū 500] inter Alithum, qui cum S. Paulino vixit, & Boëtium, qui em>subscripsit Concilio Agathensi anno DVI & Aurelianensi primo anno DVIII aut sequenti. Monachus porro & Abbas fuerit factus S. Sacerdos sub finem seculi quinti: [Episcopus anno 509] ac post devictum a Chlodovæo Alaricum Regem Gothorum, circa annum DIX, Episcopus Lemovicensis, approbante ante suum obitum Chlodovæo: & sic floruerit sub Imperatoribus Anastasio, Iustino & Iustiniano, [mortuus circa an. 530.] mortuus circa annum DXXX, & vere vixerit cum SS. Remigio, Benedicto, Vedasto & Amando. Qui omnes in Actis antiquis notantur, neque ex ullo istis temporibus habito Concilio aliquid extundi potest, quod chronologiæ isti repugnet.

[9] Bernardus Guidonis apud Labbe, quamvis S. Sacerdotem floruisse dicat circa annum DXVII (quod & nos tenemus) tamen cum Rusticos duos præposuisset Exotio, [Catalogi Ep Lemoviconsium cōfusi.] ante annum DLX sedere exorso (uti ex ejus epitaphio & successoris Ferreoli ætate demonstratur) & post Exotium nominasset alios octo; eorum ultimo Cæsario subjungit Roricios sive Ruricios etiam duos (de quorum, inquit temporibus require in libris antiquis B. Stephani ecclesiæ Cathedralis) ac denique, interjectis iterum tribus, nominat Agericum sive Agerium, S. Sacerdotis decessorem in vita prædicta nominatum. Quod dum facit, &, [Rustici a Ruriciis perperam distincti,] sibi ipsi repugnans, S. Sacerdotem coævum pene facit S. Cessatori, qui Caroli Martelli tempore floruit; merito suspectus em>fit nobis, ne ordo Episcoporum apud eum æque perversus sit in S. Sacerdote, quam perversus est in utroque Ruricio, quorum alterum V seculo, alterum VI floruisse mox probabimus. Sanmarthani, allegato MS. Catalogo Ioannis Cordesii Canonici Lemovicensis, Bernardi sentētiam amplectuntur circa S. Sacerdotem, circa Ruricios corrigunt; corrigendi tamen adhuc ipsi, quod Synodos quibus interfuit junior, adscribant Episcopatui senioris: Rusticos autem nullos agnoscunt, & alios aliquos a Bernardo nominatos prætereunt, tamquam ex sola scriptionis diversitate distinctos & introductos: quod illis libenter assentior, sed pariter judico in Catalogis pro arbitrio auctorum tam recentium interpolatis alteratisque, nullam certam Chronologiam posse fundari.

[10] Porro sicuti Sammarthani censent, nullam esse rationem habendam Rusticorum, ut a Ruriciis diversorum; [forte nec distinguendus Agericus,] ita existimat Armandus Gerard nec Aggericum quidem Hugonis Flaviniacensis (quod melius Agerium vel Agricium scripseris) distinguendum a Ruricio seniore, inter quem & juniorem sedisse debuit S. Sacerdos. Ratio hujus conjecturæ est, quod sicuti a rure Latinis dicebatur rusticus aut ruricius, ita Petrogoricis in sua vulgari lingua, in cujus usu istæ voces non erant, ab agro dici debuerit agre vel agry, Sic autem scriptum nomen ejus Episcopi, qui Sacerdotem præceßit, cum invenisset Hugo Flaviniacensis, cui Latina & genuina Episcoporum Lemovicensium nomina minus nota erant, putat eum Armandus, dum Petrogoricas voces Latina formæ reddere voluit, nominasse Aggericum, quem debuisset vocare Ruricium. Video hæc dici posse non sine verisimilitudine. Si tamen displicet Armandi conjectura, & omnino videtur retinendus Aggericus a Ruriciis distinctus; nihil vetat etiam hunc utrique Ruricio interponere. [medius autem ponendus S. Sacerdos,] Etenim Ruricium I constat anno CCCCLXX fuisse Episcopum, & anno DVI propter ætatem ac morbos excusatum quo minus Coneilio Agathensi interesset: Iunioris non invenimus notitiam ante annum DXXXV, quo Concilio Arvernensi interfuit, idemque videtur usque ad annum DLV aut ultra fuisse in vivis: proinde notabile intervallum temporis statui potest inter utrumque; & locus datur non solum S. Sacerdoti, sed etiam ante hunc Aggerico, saltem ad biennium, si fuit a Ruricio I diversus.

[11] Qui utrumque Ruricium conjunxerunt auctores, aliud nullum habuere fundamentum, [nihil repugnante Ruriciorum opitaphio.] quam quod Venantius Fortunatus in epitaphio eos conjunxerit ita canens:

Hic sacra Pontificum, toto radiantia mundo,
      Membra, sepulcra tegunt: spiritus astra colit.
Ruricii gemini, prænomine, sanguine nexi,
      Exultant pariter hincavus, inde nepos.
Tempore quisq; suo fundans pia templa Patroni,
      Iste Augustini condidit, ille Petri,

Atqui hic illi non magis dicuntur sibi in Episcopatu immediate succeßisse, quam Avus fundasse templum S. Augustini, Nepos Petri, prout Bernardus Guido & post hunc alii interpretantur; licet ipsa syntaxis verborum, suffragante temporis ratione, potius exigat, ut Avus Petro, Nepos Augustino fundarit ecclesiam.

[12] [Cultus S. Mundanæ matris 31 Maji] S. Sacerdoti junximus in titulo S. Mundanam, ejus Matrem, Viduam Martyrem: non tam quia hoc die proponunt eam Saussayus in supplemento Martyrologii Gallicani, & Arturus in sarco Gynæceo, per solam diei propii ignorantiam; quam quia non est operæ pretium hoc mense ad diem XXXI, quo duplici Officio Sarlati colitur, novam de ea tratactionem instituere, quæ tota esset ex hic dicendis petenda. Etenim genus ac tempus vitæ & mortis, modusque translationis, ex sola filii historia sciuntur: cultum quoque cum filio fere communem habet: licet de ejus corpore nihil modo sciatur. [in propria ecclesia juxta ejus fontem.] Et forte cum ei propria ædificata ecclesia fuit in altera Dordoniæ fluminis ripa, quæ etiamnunc superest, translatæ eodem Reliquiæ ejus sunt, & em>in communi sacrarum rerum strage, superiori seculo per Hugonottas facta, dißipatæ. Hujus ecclesiæ, velut ad jura Sarlatensia spectantis, inter alias circiter septuaginta, septimo loco meminit Eugenius Papa III in Bulla eorum confirmatoria anno MCLIII, eique annectit Curias de Marciliaco & de Calabro. Armandus Gerard in Notis addit, juxta esse fontem. S. Mundanæ, ex quo plurimi adversus dolores capitis remedium se haurire existimant, non sine frequenti effectu; in ejusque rei testimonium feminas ibidem dimittere linea suorum capitum tegumenta.

VITA
ab Hugone Floriacensi innovata
Ex MS. Sarlatensi.

Sacerdos, Episcopus Lemovicensis, Sarlati in Gallia (S.)
Mundana ejus mater, Vidua Martyr, Sarlati in Gallia (S.)

BHL Number: 7457, 7458, 7459

A. Hugone Flor. EX MS.

CAPUT I.
Ortus, educatio, monachatus, dignitas Abbatialis.

[1] Gloriosus Præsul & cunctis in orbe Sacerdotibus imitandus Sacerdos, ex Aquitania provincia oriundus, ex clara stirpe originem sumpsit. Qui cum nobilis esset genere, nobilius splenduit probitate vitæ. [Burdegala ortundus nobili genere] De quo quis vel quantus fuerit, ex his quæ sancto cooperante spiritu, de vitæ ejus qualitate, & de multorum miraculorum a copia scribere statui, facile quilibet discere poterit. Hujus ergo pater, clarissimus vir Laban, unus de Burdegalæ civitatis primoribus extitit: mater vero Mundana nuncupatur. Regnabat eodem tempore in Aquitania provincia Rex Christianissimus, Anticius b nomine. Accidit autem ut idem Rex veniret ad quemdam vicum, nominatum Calabrum c, situm inter Caturcensium & Petragoricorum fines, non longe a fluvio Dordoniæ. Et cum ibi aliquamdiu persisteret, quadam die assistens ei Laban, præfati viri pater, dixit: Domine mi Rex, si placuerit Serenitati tuæ honorare me, deprecor ut filium meum unigenitum, quem mihi nuper Dominus dignatus est donare, suscipias ex baptismatis regeneratione. Cui gratulabundus Rex protinus respondit: [ab Anticio Regulo de fonte suscipitur:] Si nostris illum conspectibus præsentas, faciam quod postulas. Tunc festinus Laban attulit ei filium suum dicens: Ecce, Domine Rex, adest filius meus, cujus susceptorem ex sacro fontis lavacro te futurum promisisti. Et continuo Rex, suscipiens ex sacro latice puerum, dedit ei præfatum vicum Calabrum, in quo hæc gerebantur, hereditario jure possidendum: idem quippe vicus erat regius fiscus. Et factum est hoc divina dispositione, ut idem puer in baptismatis perceptione Sacerdos appellaretur nomine, officio postmodum magnus in Ecclesia futurus Sacerdos.

CAP. II.

[2] His patratis, traditus est Sacerdos, puer venerabilis, S. Capuano d Caturcensi Episcopo, ut eum litteris & disciplina Christiana e institueret: qui Capuanus in illis diebus erat præcellentissimus inter religiosos Aquitaniæ Præsules. [& apud Caturcensē Episcopum educatus] Hoc f vero contigerat omnipotensis Dei dispensatione, quatenus puer sanctissimus a Catholico perfectoque sanctitatis magistro purissima fluenta doctrinæ biberet; unde demum mentes fidelium, Doctor factus egregius, irrigaret: & ne aliquando ab hæretica pravitate circumventus, quorum in illa regione ea tempestate maxima g copia inerat, a recto fidei tramite deviaret. Sic igitur jam nominis dignitate, parentum nobilitate, dono regio sanctique Præsulis magisterio, dilectus Domino Sacerdos decorabatur in infantia; quatenus ex hoc mortalibus claresceret, quanta reverentia excolendus existeret, quem tot & tantis muneribus divina largitas præveniendo sublimaret.

[3] Sanctus denique Sacerdos, transactis annis puerilibus, dum doctrinis salutaribus insisteret, & pubescentes annos maturitate vitæ transscenderet; cœpit cunctos coætaneos suos virtutum laudibus præcellere. Unde venerabili Capuano, [post insignē in virtute profectum,] sub cujus degebat magisterio, admodum carus erat, & ei semper assistebat; & ea quæ ab ejus ore sitiens hauriebat, in sui cordis armariolo recondebat. Astutiam ejus simplicitas commendabat, & urbanum eloquium modestia temperebat: nec corporis gloriabatur decore, neque extollebatur mundiali favore. Verum tamen cum jam metas juventutis attingeret, in ipsa ferventi ætate cœpit mox castitatis amator existere, mundique delectamenta spernere. Nam quotiescumque tentator ad eum veniens tentationis aditum quærebat, clausum semper adversum se ejus pectoris ostium inveniebat. Quid multa? Cum jam intrinsecus vas sincerum sancti Spiritus existeret, [ordinatus Diaconus,] & in ara mentis holocaustum piæ devotionis quotidie Deo sacrificaret; memoratus Capuanus Episcopus, per Angelicam admonitionem, ordinavit eum Levitam. Et factum est post hanc ordinationem, ut idem vir sanctissimus Sacerdos magis ac magis virtutum jubare clarescet; & omnipotenti Deo, cui dudum ministrabat interius, æque exterius per ministerium Ecclesiasticum deserviret. Et ex tunc cœpit in eleemosynæ largitatem indigentibus erogare, ac in Dei laudibus perfectius insistere.

CAP. III.

[4] Erat per idem tempus in jam nominato vico Calabro cœnobium, [dotat cœnobium Calabrense;] in quo quadraginta & eo amplius monachi morabantur. His ergo dilectus Domini Sacerdos specialiter sedulus ministrabat: ita ut quidquid de facultate propria eis non tribueret, totum se perdere profecto putaret. Et renovata ibi primum Basilica, longa jam vetustate pene consumpta, construxit ibidem habitacula monachis apta. Contulit etiam eidem cœnobio eumdem vicum Calabrum, cum appendiciis suis, quem (ut dictum est) a Rege Anticio hereditario jure susceperat possidendum. Orabat etiam frequenter, quia didicerat quoniam oportet semper orare & non deficere. Et cum quadam die se in oratione ex more prostravisset, [in eoque divino monitu effectus monachus,] emissa est ad eum divina vox dicens: O dilecte meus Sacerdos, ingredere cœnobium nil metuens: quoniam in ordinem religionis monasticæ elegi te: & quia te vas sanctificatum ab ipsis cunabulis exhibuisti mihi, Angelicam custodiam deputavi tibi. Ad hanc vocem cœpit continuo magnus Levita Sacerdos omnipotenti Deo dupliciter gratias agere, eo quod ab eo facta voce cælitus confortari meruisset; sumptoque religionis habitu, cœpit propositi sui normam perfectissime custodire. Verum non est nostræ facundiæ depromerc, quanta mentis puritas & morum probitas, quanta jejuniorum asperitas, & super omnia lectionum sanctarum intentio, vel quis circa religionem affectus, præ ceteris Fratribus Deo & hominibus eum cœperit commendare. His ergo aliarumque virtutum & magis humilitatis privilegio pollens vir sanctissimus, sub Abbatis regimine per septem circiter annos, antequam ad Presbyteratus Ordinem accederet, Domino militavit. Sicque usum rectæ conversationis numquam deseruit, ut non ante aliis imperaret, quam majoribus debito rationis ordine subjaceret.

Cap. IV.

[5] Post hos dies factum est, ut vir Domini Sacerdos præfati monasterii Fratribus præsideret. [Abbas eligitur.] His tamen omnibus plus prodesse quam præesse satagebat. Studebat enim ut eis imitandus existeret, & ut bona opera factis amplius quam verbis ostenderet. Quotidie quidem lectioni vacabat, & tamen omnibus sedulus ministrabat. Ut servus omnium, omnibus serviebat; sed ut judex peritissimus de criminibus arguebat. Minimus inter omnes apparebat; sed tamquam doctor præstantissimus, eos doctrinis salutaribus edocebat. Sicut pater suavissimus omnes diligebat; sed velut sapiens medicus, quos incorrigibiles prævidebat, a corpore Ecclesiæ tamquam membra putrida sequestrabat. Fortitudinem lenitate temperabat, & temperantiam prudentia confortabat: sicque in omnibus actibus suis justus & misericors opparebat.

[6] Quapropter omnes, qui in eadem provincia morabantur, [omnibus merito virtutū carus. & exemplo ac verbo utilis.] eum toto nisu diligebant, & magnis laudum favoribus extollebant; & tamen, ut poterat, vitæ meritum occultabat; ne si forte favoribus interius intumesceret, in ejus interioribus fructus humilitatis deperiret. Sed nimirum crescebat de eo quotidie opinio famulatrix virtutum: confluebatque ad eum ex diversis regionibus hominum turba non modica. Et quidam quidem veniebant, ut exemplo tanti viri meliores existerent; quidam vero, tantummodo ut eum inviserent; alii autem, ut alimenta corporis vel quæque necessaria ab eo perciperent; & alii, ut ejus orationibus suas animas Domino commendarent. Quibus omnibus affatim vir sanctissimus divinorum dogmatum pabula proponebat; &, ut cuique opus erat, proficere, secundum quod poterat, insudabat. Cura pauperum & peregrinorum ita ei inerat, ut cum magna mentis alacritate in eorum usibus expenderet, quidquid sibi subtrahere potuisset: unaque admodum vili sui Ordinis veste contentus, nudos vestiebat, & parcimoniam diligebat; & cum sibi parcus existeret, ceteris largus erat.

ANNOTATA.

a Hinc liquet ab eodem antiquo auctore edita esse Miracula a Bernardo Guidonis omissa & infra relata cap. 4.

b Secundum Hugonem Floriacensem est Ecdicius, filius Aviti Imperatoris, de quo supra egimus.

c Calabrum seu Calviniacum est in diœcesi Cadurcensi, sed in provincia Petracoriensi. Ita in Notis Armandus Gerard.

d MS. Pragense, Episcopo Caturcensi, Capuano nomine, viro inter Præsules Aquitaniæ præcellenti. Apud Labbe etiam Sanctus dicitur. In Breviario Lemovicino notæ sanctitatis vir. Videtur collocandus inter Alithium & Boëtium, adeoque foret quintus apud Sammarthanos.

e em>Breviar. Sarlat. instrueret.

f Idem, etiam contigit.

g Propter Reges Wisigothos, ibidem dominantes & hæresi Ariana infectos.

CAPUT II.
Viventis miracula: parentum conversio ad vitam sanctam. Episcopatus Lemovicensis, obitus.

Cap V.

[7] Interea vir Domini Sacerdos desiderabat ad Presbyteratus honorem conscendere, [Ordinatus Presbyter,] ut quanto excellentior gradu fieret, tanto liberius Domino vacaret; & quotiescumque sacra mysteria perageret, sese lacrymis in oratione mactaret. Verumtamen, ut tandem hominibus appareret quantæ sanctitatis existeret, placuit divinæ pietati, ut ejus vitam miraculorum gloria decoraret: quod ita factum est.

[8] [leprosum sanat.] Erat in suprafato vico Calabro quidam homo, cujus cutem lepra fœdaverat. Factum est autem ut quadam die vir Domini Sacerdos ab Angelo moneretur, quatenus eum visitaret, & lotis manibus omnia ægritudinis ejus loca palparet. Quod cum fecisset oratione præmissa, hominem continuo sanitati restituit. Habitatores vero loci, nec non omnes regionis illius populi hoc audientes, lætis animis Domino gratias referebant, B. Sacerdotis merita collaudantes.

[9] [unde gavisi parentes,] Mundana quoque mater ejus, audiens filium suum tantum peregisse miraculum, benedicebat Domino, cujus ope mirifica cuncta fiunt miracula: & corde compuncta, cuncta deinceps seculi spernens oblectamenta, filii desiderabat imitari vestigia. Morabatur in illo tempore vir ejus Laban in Burdegala civitate; quo illa dirigens, accersivit eum, mandans illi per nuntium tam spectandum miraculum Dei fecisse famulum. Hoc audiens Laban, glorificabat & ipse Dominum in eo quod factum fuerat.

Cap. VI.

[10] Cum esset ergo Laban, sicut superius dictum, genere nobilis; Mundana, uxor ejus venerabilis, [exemplo ejus continēter victuri] erat ei moribus & generositate consimilis. Erantque ambo secundum seculi dignitatem inclyti & facultatum affluentia ditissimi. Quadam vero die venerabilis Mundana ad pedes viri sui procidens, cum fletibus precabatur, ut ambo pariter felici commercio pro terrenis cælestia mercarentur, & S. Sacerdotis imitando vestigia sequerentur; & quemadmodum pariter vixerant carnaliter, viverent & spiritualiter. Quam ejus petitionem Laban exaudiens, corde compunctus libenter assensum præbuit. [bona sua ecclesiis & pauperibus largiuntur.] Diviserunt igitur in duas partes cunctam sui juris substantiam, & unam quidem Ecclesiæ Christi tradiderunt, alteram vero pauperibus & peregrinis erogaverunt. Servos quoque ac vernaculos suos liberos abire permiserunt, & reliquam vitam Domino dedicaverunt. Et erant ambo unanimiter, secundum Apostoli Pauli præceptum, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus Sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes, & Domini Jesu Christi vestigia per omnia persequentes: præcipue tamen peregrinos amabant, & in eis suscipiendis liberaliter insistebant. [Rom. 12. 11]

Cap. VII:

[11] Quadam die, conveniente viro Die Sacerdote cum Fratribus, more solito, ad horam orationis secundam, contigit ut pater ejus migraret a seculo. [Filius mortuo patre] Cumque hoc ei nuntii venientes indicare voluissent, ipse admodum devetissime orationi instabat, ita ut neminem eorum respiceret, donec orationi finem imponeret. Completa vero oratione, patrem jam exanimatum adiit: deinde cum eum jam mortuum in medio expositum invenisset, & interrogavisset horam discessionis ejus; invenit eadem hora illum obiisse, qua ipse ad orationem processerat. Lugebat autem illum tam venerabilis Mundana, quam etiam & parentes ac vicini ejus pariter circumstantes. Quos vir Domini Sacerdos consolans, [solatur matrem] asserebat illum non esse lugendum, qui Euangelicum implendo præceptum, peregrinis & pauperibus devotus erogaverat facultates suarum rerum.

[12] [& defuncto vitam reddit] Porro iterum eos interrogavit, si condignum ejus funeri præbuissent obsequium. Cui cum respondissent, quod vivificis mysteriis Dominici Corporis & Sanguinis non participavisset; cum ingenti mœrore protinus se in terram prosternens, oravit diutissime. Deinde defuncti manu apprehensa, semel & secundo eum nomine vocavit. Qui continuo ad vocem viri Dei, acsi dormiret, ita surrexit; & circumstantium multitudinem intuens, hujuscemodi verba profudit, dicens: Hora quidem prælentis diei secunda a seculo migraveram: sed filii mei meritis concessum est mihi ut iterum ad Superos remearem. Hæc eo loquente, stupebant cuncti qui aderant ad tantæ rei miraculum: expansisque manibus in altum, ac sublato clamore ad cælum, Domino gratias referebant. Sed cum siluissent, [donec Viatiticum suscipiat.] continuo venerabilis Sacerdos Communionem Dominici Corporis dedit ei: qua ille percepta valde confortatus est. Tunc ante ejus præsentiam idem vir Dei sese projiciens, ad similitudinem Patriarchæ a Jacob, paternam benedictionem ab eo flagitare cœpit. Cui cum protinus benedixisset pater, iterum mox in pace quievit. O! laudabile beati viri meritum, per quod pater ad Superos reducitur, & Corporis Dominici viatico reficitur, ac postmodum quieturus in pace dimittitur.

Cap. VIII

[13] [post administratum Episcopatū Lemovicensem] His peractis quæ diximus, cœpit fama beati viri hac illacque diffluere, & odor sanctæ ejus conversationis finitimas regiones perfundere. Unde Lemovicensi Episcopo b Aggerico beatæ memoriæ decedente, vir Dei Sacerdos in Cathedra sublimatur ejusdem Ecclesiæ, ad honorem Dei, electione Cleri & favore populi, Francorum Rege c Chlodovæo seniore illius provinciæ Principe etiam collaudante. Sicque per aliquot annorum d curricula eamdem gubernavit Ecclesiam Dei providentia. Verumtamen, quoniam ne aliquibus fastidium generemus, verbositatem fugimus, & brevitati animum applicamus, nunc ad ejus transitum flectamus articulum.

Cap. IX.

[14] Sentiens igitur Sacerdos beatissimus, sancto sibi revelante Spiritu, [reversurus Calabrum] extremum diem sibi imminere; valedicens Fratribus Lemovicinam civitatem deseruit, & natale solum repetere studuit: ibi namque divina præordinante gratia, cupiebat ut ejus conderetur corpusculum, ubi religionis sumpserat exordium. Qui cum iter faceret, venit ad quamdam villam quæ Argentacum nominatur, ibique jam diu maceratus dolore, gravi febrium afficiebatur acredine. Sed cum paululum respirasset, ovorum edulium postulavit. [ægrotat Argentaci,] Quod discipuli ejus audientes, alimentum quod quæsierat, solicite per omnes villæ incolas quæritare festinaverunt; & non invenientes, statim magistro annuntiaverunt. In eadem quippe villa germen gallinarum, milvorum & accipitrum hactenus infestabatur improba voracitate, ita ut vix ibi aliquando aliqua potuerit gallina durare. [inhibet milvorum rapacitatē.] Quod ut vir sanctus comperit, illam avium importunitatem ita compescuit, In hoc, inquiens, ambitu villæ nulla deinceps avium rapacium gallinas audeat infestare. Cujus servi Dei edictum inviolabile permanet in sempiternum e. Mira res! verum hoc uno satis patet indicio, quod potenti virtute Pontificalis dudum auctoritas homines ligare poterat & solvere. Vere enim illius erat discipulus, qui in navicula positus, surgens imperavit ventis & mari, & facta est tranquillitas magna. Sic quondam Beatissimus Martinus, Turonum Archiepiscopus, mergos a præda fluminis prohibuit, & rapacem ingluviem eorum compescuit. Paruerunt volatilia Martini præceptis; obtemperant adhuc accipitres Sacerdotis famuli Dei interdictis. Ipse, f precamur, precibus nos solvat a criminibus, & sic defendant supplices, ut nunc conservat alites.

Cap. X.

[15] Vir igitur Domini Sacerdos, Præsul sanctissimus, videns diem supremum sibi illuxisse, [seque in suo monasterio sepeliri mandans obit 5 Maji.] discipulos convocat, corpusque suum Ecclesiæ, in qua exordium religionis sumpserat reddi imperat. Demum, cum divinis mysteriis exitum præmunisset, & discipulis suis omnibusque ibi convenientibus sacræ exhortationis multa affamina perorasset, & se spiritualesque filios, quos deserebat, omnipotenti Deo commendavisset; tertio Nonas Maji spiritum cælo reddidit: qui choris nunc Angelicis circumseptus illi proximus extat, cui in terra positus militabat. Sic enim Dominus noster Jesus Christus in terris positus Patrem exorabat: Pater, volo ut ubi ego sum illic sit & minister meus.

[16] [ad corpus eo delatum] Magistrum igitur exanimem videntes discipuli, qui eum fuerant comitati, ajebant, nimio intrinsecus mœrore correpti, Cur, Pater, huc moriturus advenisti? Cur nobiscum tam parvissimo vitæ termino degere voluisti? Cur nos, Pater dulcissime, relinquis orphanos? His & hujuscemodi questibus discipuli satisfacientes dolori, magistri præcepta complere studentes, ejus exanimes artus navi imponunt, & per Dordoniæ alveum iter arripiunt ad prædictum g monasterium. Et cum jam appropinquarent ad matris Domini Sacerdotis diversorium; ecce B. Mundana, luminibus orbata, filii tendebat ad exequias. Quo cum manibus famulorum sustentata venisset, [illuminatur cœcamater.] mox ad fluminis littus meruit recipere lumen divinitus. Nunc sicut in altero miraculo fecimus, dilectum Domini Sacerdotem Beatissimo Martino Turonum Archiepiscopo comparemus. Martinus h matrem suam a gentilitatis convertit errore, Sacerdos Præsul sanctissimus exemplo continentiæ provocavit matrem ad emandationem vitæ: ille per fidem matrem illuminavit intrinsecus, hic illuminavit extrinsecus ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a em>Ita etiam Bernardus Guidonis in MS. Pragensi Jacob expreßit, prout habetur Geneseos cap. 49. Ast apud Labbe habetur Job.

b Notitia utriusque Episcopi Aggerici & Sacerdotis, uti & Capuani Episcopi Cadurcensis solum habetur ex hac Vita, eo quod Catalogi circa primos Episcopos sint valde mutili.

c Post Alaricum Regem a Chlodovæo devictum anno 507, præfuit hic Aquitaniæ, ac tunc ante ejus obitum, id est 27 Novembris anni 509 videtur S. Sacerdos Episcopus constitutus.

d Saltem ad Iustiniani Imperium, quod incepit anno 527. Notat autem Armandus Gerard, id non ita intelligendum quasi milvos omnino relegarit ab eo loco Sanctus, ut volunt aliqui; cum etiam nunc ibi æque ac alibi conspiciantur, sed quod ibi non magis quam alibi sint infesti gallinis.

e Sequentia hujus numeri intacta sunt apud Bernardum Guidonis.

f Breviar. Sarlat. precantium.

g Non igitur Argentaci, ubi mortuus, ibidem & sepultus est S. Sacerdos, uti perperam in supplemento Saussajus: graviori etiam errore pro Argentaco scribens Argentoratum, quæ est urbs Germaniæ ad Rhenum. Saussaji em>errorem ex parte etiam transcripsit Arturus du Monstier in Gynæceo sacro ad hunc diem.

h Neque hoc, nec id quod supra dictum de Mergis, invenies apud Severum Sulpitium: unde ergo hæc sumpta, quæremus II Novembris.

CAPUT III.
Ratio temporis: sepultura: translatio corporis Sarlatum.

[17] [Tempus quo floruit Sanctus.] Floruit autem S. Sacerdos reverendus Episcopus Augustorum Anastasii a & Justini senioris b Justinianique temporibus, sibi ad invicem succedentibus; Chlodovæo c filio Childerici Francorum & Aquitanorum tenente monarchiam. Hunc Chlodovæum d S. Remigius baptizavit. Hoc etiam tempore eximius monachoroum legifer e Benedictus, & B. Amandus f & S. Vedastus Episcopi, & alii plures viri sanctissimi floruerunt. Extitit etiam vigesimus g nonus Lemovicensis ecclesiæ Episcopus a B. Martiale, primo ejusdem civitatis Episcopo, Petri Apostolorum Principis h discipulo.

Cap XI.

[18] Gloriosissimo Præsule Christi Sacerdote, sicut jam dictum est, vinculis corporis absoluto, monachi sæpe fati monasterii corpus ejus sanctissimum de navi deponentes, [cujus corpus populum multum sepulturæ præsentem,] & suis humeris imponentes, ecclesiæ, cujus Domino donante Abbas extiterat, intulerunt. Quis tunc ibi conventus virorum ac mulierum advenerit, quæve pompa ecclesiasticorum ornamentorum delata fuerit, supervacuum dicere duximus; videres tamen ad ejus exequias convenire gaudentes pariter & lugentes. Gaudebant, quia tanti Confessoris suscipiebant patrocinium; lugebant, se amisisse dulce solatium. Lacrymas cohibere non poterant pietatis affectu, sed consolabantur corporis ejus adventu. Carmina sic simul & lacrymas effundebant, exultabant pariter & dolebant.

[19] [mirifico odore perfundit.] Omnes tamen pariter suavissimo reficiebantur odore, & simul inæstimabili propinabantur dulcedine. Nam totum viri Domini corpus divino fragrabat nectare, acsi fuisset perfusum pretioso aromate. Angelorum chorus comitabatur in cælis, quem chorus virtutum semper fuerat comitatus in terris. Cum ejus vero sanctissima anima tripudiantes Angeli Dominum collaudabant, & homines in terris positi funeris exequias honorifice procurabant. Sic itaque in memorata basilica, Deo favente, reverendissimi Præsulis Sacerdotis Reliquiæ feliciter fuerunt reconditæ.

Cap. XII.

[20] Longo vero post tempore, dum piis lacrymis S. Mundana filii sui semper rigaret mausolæum, [mater a Wandalu occiditur.] sub Wandalica i persecutione, gladii procubuit interemptione; & propter insuperabilem Christi confessionem, martyrii sustinuit immolationem. Porro corpus ejus, a fidelibus collectum, & juxta filii sui reverendissimi ac sanctissimi Sacerdotis Præsulis sepulcrum diligenter est humatum; ibique divina opitulante gratia multa fiunt miracula, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, per omnia secula seculorum, Amen. k

Cap. XIII.

[21] Optimo Imperatore l Carolo Magno Imperialia sceptra tenente, & Ludovico Pio filio ejus sub patris Imperio in Aquitania regnante, [Inter monasteria quæ Carolus M. & Ludovicus Pius ornarunt] sicut Actuum eorum libellus testatur, multa in regno Aquitanico monasteria ab eodem Rege Ludovico fuerunt reparata, multa & a fundamentis constructa, quibus nunc veluti quibusdam luminaribus decoratur tota Aquitania. Hojus exemplum non modo Episcoporum multi, sed & laicorum quam plurimi æmulati, collapsa restaurare, & nova monasteria certabant construere. Hoc etiam tempore, in ejusdem provinciæ corpore, a religiosis viris m restaurata est ecclesia Salvatoris mundi in vico Sarlatensi, qui est situs in pago Petragoricensi. Sicque factum est, Dei operante clementia, ut ecclesias quas præfatus Imperator Carolus Magnus devastando læserat bello, quod multis annis gestum tandem peregerat contra Waiferum n tyrannum, & Hunaldum qui post Waiferi mortem Aquitaniam occupaverat; Ludovicus filius ejusdem Imperatoris repararet. Quas omnes ipse piissimus Imperator Carolus Magnus immensis auri & argenti ponderibus, gemmarumque pretiosarum exornavit muneribus amplissimis & honoribus ditavit, & insuper, quod est pretiosius, sanctissimis Reliquiarum patrociniis insignivit. Inter quas idem Princeps, [fuit etiam Sarlatense,] Dominus amabilis Carolus o Magnus, honestavit, imo sanctificavit hanc, de qua loquimur, ecclesiam de Sarlato non modica portione ligni Crucis Dominicæ: quod, ut in quibusdam p Actibus ejus legitur, ipse Imperator q cum multis aliis Reliquiis detulerat ab Hierosolyma.

Cap. XIV:

[22] Ea tempestate monachi ejusdem ecclesiæ Sarlatensis ad superius nominatum vicum r Calabrum, jam pene in solitudinem redactum, abeuntes, una noctium, [ad quod a vico Calabro transferuntur corpora SS. Sacerdotis & Mundanæ.] utriusque Sanctorum, Sanctissimi scilicet Sacerdotis & matris ejus S. Mundanæ Martyris sepulcra confringentes; & eorum sanctissima corpora inde colligentes & secum deferentes, intra præscriptam ecclesiam Salvatoris mundi dignissime tumulaverunt. Hæc omnia ita contigisse, sicut prætaxavimus, diligenter investigando cognovimus: diem tamen in quo hæc facta sunt, nemine nobis tradente, nondum certissime novimus. Nec mirum si nos latet hujus rei notitia, cum constet quod per illa eadem tempora, s bellis præpedita, tota Gallia totaque Aquitania liberalium artium pene caruerit disciplina.

[23] [Temporis ratio erronee subducta.] Verum ut ab iis, quæ celebriori fama feruntur, notitiam capiat lectoris sagacitas; illius temporis, quo Beatissimus Sacerdos floruit, & illius quo in Sarlatensi vico corpus ejus translatum fuit, brevi admodum ratiuncula declaravimus. Computantur quippe a Passione Domini usque ad transitum S. Martini anni t quadringenti duodecim; & a transitu S. Martini, usque ad obitum Chlodovæi filii Childerici, cujus tempore floruit S. Sacerdos, anni centum duodecim. Sunt igitur a Passione Domini usque ad obitum hujus Chlodovæi, anni v quingenti viginti quatuor. Item ab obitu Chlodovæi usque ad decessum Caroli Magni, cujus tempore Sarlatensis locus restauratus est, sunt anni x trecenti & unus. Hæc tamen quæ scripsimus probabili ratione ab antiquis historiis sparsim relegendo collegimus, & coram Deo positi meracissima veritate tantummodo loquimur; & omissis incognitis ea quæ certissime novimus, ad honorem tanti Confessoris fideliter explicavimus.

ANNOTATA.

a Anastasius imperavit a die XI Aprilis anni 491, usque ad 8 Iulii anni 518.

b Justinus proximo a morte Anastasii die cœpit imperare, & anno 527 Justianum I Aprilis declaravit successorem, qui illo I Augusti mortuo, plene regnavit.

c Chlodovæus solum cum Anastasio vixit.

d Baptizatus anno 496, regni sui anno 17, uti alibi probamus.

e S. Benedictus natus circa annum 480, mortuus 543, 21 Martii, quo die Acta dedimus.

f Coluntur ambo 6 Februarii: ex his Vedastus senior factus Episcopus circa an. 500, mortuus circa annum 540. At S. Amandus natus circa annum 594, & nonagenarius creditur vita functus circa annum 584.

g Hic apparet aliquod σφάλμα, & forte in catalogo Episcoporum Lemovicensium, cum antiqua vita scriberetur em>noto, nonus post primum fuit S. Sacerdos, inter eos qui constituto firmiter Episcopatu sibi invicem sine interruptione successerunt: non adnumerando iis S. Martialem, ejusque discipulum S. Aurelianum.

h Ita vulgaris opinio habet, alii cum Gregorio Turonensi referunt ad Decii tempora, quod ad ejus Acta examinabitur 30 Iunii. Magnum certe hiatum admittere debent in serie Episcoporum, qui vulgarem tenent opinionem: & ob hanc forte causam Bernardus Guido in catalogo illorum nomina tam liberaliter multiplicat, ut supra diximus.

i Petrus Franciscus Chifletius lib. 2 Paulini illustrati cap. 17, ostendit apud scriptores uno Wandalorum nomine venire nationes omnes Gothicas seu Geticas, aliasque barbaras, & sic potuit S. Mundana in aliqua excursione Gothorum, qui Galliam Narbonensem satis vicinam adhuc retinebant, occisa fuisse. Coli eam in Ecclesia Sarlatensi 31 Maji sub ritu duplici, ut viduam Martyrem, indicavit Armandus Gerard: ast hoc die refertur a Saussajo in supplemento, quod sequitur Arturus in Gynæceo sacro.

k Hic desinit Breviarium MS. Sarlatense: ubi tot Lectiones quot hactenus numeri a nobis notati.

l In MS. Sarlatensi ponitur titulus De revelatione S. Sacerdotis. Apud Bernardum Guidonis. De Translatione corporis S. Sacerdotis apud vicum & monasterium de Sarlato in territorio Petragorico: & sic sequentia habentur apud Andream Chesnæum tomo 3 pag. 385.

m Imprimis Bernardo Comite Petragoricensi, consentiente uxore Garsinda, qui locum eatenus sub suo jure retinuerat. Diploma ejus vide tom. 4 Galliæ Christ. pag. 808.

n Imo bellum contra Waiferum seu Waifarum confecerat Pipinus, pater Caroli Magni, atque isto anno 768 interfectus est, ante obitum Pipini, qui deceßit 24 Septembris. Hunaldus autem, pater Waifarii, a Carolo Magno in fugam versus, ac dein captus est. Consule Vitam 28 Ianuarii num. 8.

o Colitur Carolus Magnus officio Ecclesiastico apud Sarlatenses.

p Sunt aliqua ejus Acta sub Turpini nomine edita, & paßim improbata.

q Imo acceperat a Fortunato seu Macario Episcopo Hierosolymitano, nam ipse non est eo peregrinatus.

r Mirum est a Saussajo dici Calabro dein Sarlatum nomen datum, cum distent ad duas leucas.

s Intelligit bella Normannica, seculo 9 & 10 gesta.

t Imo mortuus est S. Martinus anno Æræ Christi 397.

v Chlodovæus e calculo nostro deceßit 27 Novembris anni 509.

x em>E computo nostro anni 304. Mortuus est autem Carolus 28 Ianuarii anni 814.

CAPUT IV.
Miracula post Translationem a patrata, atque imprimis injurii contra Sanctum puniti.

[24] Recenti tempore, quo in prædicta sancti Salvatoris ecclesia gloriosi Præsulis Sacerdotis fuerunt membra recondita, ipso sancto Parasceves die, [Intendium ab ardente pistrino in ecclesiam transfundendum] pistrinum monachorum forte cœpit exuri. Sic cum incendium illud tertio jam accensum colligeretur fuisse extinctum, longo fomite iterum resumpto robore reaccensum, per vicina quæque late dispergitur. Tunc repente fit clamor, fragor exoritur, catervatim concurritur, & incassum hinc & inde focus invaditur. Nam minax flamma, primo per vicinarum domorum fastigia sparsim porrigitur; ac demum impetus earum, agente vento, ad ipsam S. Salvatoris basilicam usque provehitur. Verumtamen ad funes b lignorum concurritur, sonus eorum procul diffunditur; omne ornamentum quod erat in eadem basilica festinanter colligitur, pretiosissimi Confessoris corpus foras extrahitur, & auxilium ipsius sanctissimi Pontificis devotissime ab omnibus qui aderant inclamatur. Interea loci cernitur ab Oriente advenire nubecula, quam cunctis videntibus candida præcedebat columba. Tunc nubecula illa, rapido flatu acta, ubi super illa incendia sua dilatavit velamina, [extinguitur per nubeculam a columba apparente adductam.] mox ingentis aquæ cœpit inundationem emittere. Cerneres elementorum conflictum, ignis tamen est superatus divinitus. Est operæ pretium tanti miraculi pensare sublimitatem. Quis non stupet, cum ad invocationem dilecti Dei Sacerdotis obscuraretur cæli serenitas; & cum subita pluviæ inundatione superata incendii sedaretur immanitas? Fatendum sane est, & absque ulla ambiguitate credendum, ad ostendendum Sancti Sacerdotis meritum (cujus corpus inclytum tam ibi nuper fuerat Deo favente translatum) super ejus basilicam, ad ipsam sanctificandam & ad sedandum idem incendium, ipsum advenisse Spiritum, qui in similitudine columbæ in Jordane flumine requievit in Christo; & tanto signo Dominus operans, ipsamque suam sanctam ecclesiam sanctificans, ab imminenti incendio per hujus inclyti Confessoris meritum tunc liberavit; &, ut in sequenti pandemus c opusculo, multa postmodum miraculorum gloria decoravit; quod quæsumus faciat propitius, ad laudem & gloriam nominis sui, semper. Amen.

[25] Leo Papa d sanctissimus ecclesiam Salvatoris mundi & beatissimi Confessoris Christi Sacerdotis, privilegio suæ Sanctitatis munire decrevit: [Hubertus Abbas Simontacus & dilapidator,] in quo privilegio anathematizando prohibuit, ne quis præsumptione vel arrogantia elatus, aut parentum generositate tumidus, seu quovis alio modo, non electione legitima monachorum ibidem servientium, ipsius ecclesiæ audeat invadere dominatum, aut res ad eam pertinentes ullatenus diripere, minuere vel alienare. Quod quidam Hubertus, tonsura Clericus, actu vero sacrilegus, pro nihilo ducens, Wilielmi Comitis fultus præsidio, arripuit dominationem, sive prædictæ ecclesiæ congregationem: qui bonis omnibus locum expolians exinanibat, & quotidie pessimabat. Sed cum quadam die membra sopori stravisset, ecce Dominus Sacerdos, duobus comitantibus per visum, apparuit; atque temeritatem illius coercendo, ita redarguit: Cur, inquiens, hominum nequissime, contra Apostolica decreta hujus sanctæ ecclesiæ res invadere præsumpsisti? Cur Abbatis nomen & tyrannidem assumpsisti? Cur monasterii supellectilem exportasti? Et hoc dicens baculum, quem in manu gerebat, in sublime erexit ut eum percuteret: [prima sancti apparitione non emendatus,] sed, ut idem Hubertus postea retulit, precibus comitantium revocatus, baculum a verbere retinuit. Miser vero de lectulo surgens, primum quidem visionis horrorem vehementer expavit: deinde phantasiæ spiritu se delusum autumans, ad pristinum errorem paulatim relabendo rediit. Verumtamen dum furit; & dum secundum similitudinem serpentis & instar aspidis surdæ & obturantis aures suas, protinus ad crimina ruit; ecce iterum ipsi dormienti altera nocte sanctus Pontifex severior assistens, ait: Quomodo te habes, Huberte? Vigilasne, an dormis? At ille pavore percussus illico respondit: Quis es, Domine? Cui vir sanctus intulit: Nonne me nosti? [secunda in furias actus moritur,] nonne me jam dudum vidisti? Cur me proterve sprevisti? His dictis cœpit caput ejus verberare, ac cetera membra quæ gerebat fuste dolare. Tunc miser primum, Parce Domine, Parce Domine, cœpit ejulando clamare. Demum culpam jam sero clamitans, a lectulo desilivit: sicque demum amens effectus, cunctis qui aderant mirantibus per monasterii claustrum diffugiens, in quoddam tuguriolum, hominum visus fugitando se contulit. Viatores quidam comprehendentes eum ad eamdem ecclesiam continuo reducunt, ibique eum diligenter custodiunt. Tunc populi per universam illam provinciam, quæ facta fuerant audientes, Salvatori Christo gratias referebant, Sanctique Sacerdotis prædicabant merita collaudantes. [& Comes qui eum induxerat contractione punitur.] Ille vero moriens & crebro, Mea culpa, Sancte Sacerdos, inquiens, debitas pœnas luit. Omnibus vero, qui hoc audierunt, patenter innotuit, qua pœna dignus sit, quisquis injuste super gregem Christi tyrannidem arripit, & qui tamquam fur ecclesiasticas res male disperdit. Petragoricensis Comes e Wilhelmus, qui contra Apostolica præcepta venditor ecclesiæ, de qua loquimur, extiterat; adjunctis utrisque manibus reductoque ore ad aurem, ac omni deformitate membrorum deturpatus, ingratam vitam duxit fine tenus.

[26] [Flasconem vini Sancto offerendum rapiens,] Calviniacus est vicus, in confinio Petragoricorum & Caturcensium. Hujus vici incolæ ad B. Sacerdotis monasterium venire consueverant. Quadam igitur die quidam illorum ex more veniebant: pauper vero quidam cum sua conjuge ceram & vinū de penuria sua coëmerat, & sequebantur præcedentes. Sed dum, ut diximus, tardiori calle iter caperent, & soli incederent; fit eis obviam unus ex parasitis cujusdam militis; flasconemque vini, quem ferebant, violenter extorsit. At illi iter propositum expeditius peragentes ad supradictum veniunt monasterium. Tunc expansis manibus in terram se projicientes, de illata sibi injuria a Deo & ab ejus famulo, Sancto videlicet Sacerdote, expetunt ultionem. Ille interim qui flasconem rapuerat, ex eo sibi potum porrigi postulabat. Hi autem qui adstabant vinum ex supra memorato vasculo fundere cupiebant: sed nec pessulum quidem, quo desuper muniebatur, eximere prævalebant. Demum lancea pessulum effringentes, [furiosus efficitur,] vini liquorem ex eo elicere non poterant. Et dum hæc fierent, auctor flagitii divinitus percussus a dæmone corripitur, atque in seipsum debacchando sceleris ultor efficitur. Manus enim proprias & brachia furibundis depascebat dentibus, & omnes quos poterat sævis dilaniabat morsibus. Qui tandem apprehensus, atque duris funibus adstrictus, vitam exhalavit protinus. Illo igitur terribiliter mortuo qui adfuerunt, flasconem cum vino ad Beatissimi Sacerdotis monasterium detulerunt, & ad memoriam tanti miraculi in eadem ecclesia suspenderunt.

[27] Quadam autem die cuidam ardore febrium æstuanti, per visionem ostensum est, [ex eoque relato bibentes agri convalescunt.] ut si de vino flasconis, quem præcedente sermone notavimus, biberet, statim convalesceret. Quo hausto, morbo fugato, confestim convaluit; & non solum huic profuit, sed etiam multis aliis, vinum illud ad medelam, quamdiu durare potuit. Sicque quod uni fuit ad interitum, multis ægrotantibus attulit remedium.

[28] Æstivo tempore quidam causa devotionis ad S. Sacerdotis oratorium venerant, [Peregrinis siti æstuantibus] & expleta oratione remeabant. Hi vas vinarium, quod œnophorus vocitatur, propriis humeris deportabant, ut ex eo horis competentibus potantes sitis ardorem refrigerarent. Contigitque eos in itinere caloris & sitis pariter ardore fatigari: qui nimia anxietate compulsi, assident potationi; rursusque iter corripientes, acrius ab æstu afficiuntur sitientes. Tunc anxii, Bibamus iterum, inquiunt, quia S. Sacerdotis non deerit munus. [vini modi eam diu sufficit:] Quo dicto ad se applicantes œnophorum, summo tenus invenerunt plenum; propinatique iterum arripiunt iter. Quo mature confecto, sub unius hospitii culmine se collegerunt; ibique iterum ex eodem vase bibentes, mirabantur, sæpius illud plenum reperientes. Ad hoc spectaculum multi conveniebant, & toties bibebant quoties veniebant, acsi ab eo vinum non effunderetur. Igitur præfati peregrini, retrogrado calle revertentes, tanti miraculi asserunt præconia, per omnia divulgantes: œnophorum etiam secum in testimonium ad monasterium reportantes, & in ecclesia suspendentes lætabantur, Domino gratias referentes.

[29] [aliorum sarcinulas levi ex causa diripiens rusticus,] Alio quoque tempore, dum ad sancti Præsulis Sacerdotis ecclesiam quidam advenirent, canis forte in itinere comitabatur, qui gregem ovium cujusdam rustici in via aggrediens, per pascua latratibus agitabat: sed a Domino suo revocatus, iterum cum eis gradiebatur: sicque illi ad monasterium venerunt, & perfectis pro quibus venerant, iterum ad propria repedabant. Interea opilio, turbati gregis querimoniam ad Dominum referens, animum ejus maligno acuit furore. Tunc rusticus ille, hostiliter armatus, obvium se præbuit remeantibus peregrinis, & cœpit eos afficere injuriis, offerentibus eis propter id quod canis fecerat legitimam emendationem. Verumtamen cum adhuc in eos sæviret, & sarcinulas eorum hac illacque dispergeret; illi S. Sacerdotis auxilium invocare cœperunt: proclamationes vero eorum ille rusticus irridebat. [paralysi castigatur.] At illi relinquentes ibi quæ secum tulerant, ad S. Sacerdotis recurrunt ecclesiam. Illis vero ibidem persistentibus, mox rusticus ille gravi membrorum conteritur dissolutione: quem parentes gremio vanni compositum ad sæpe nominati Sancti studuerunt bajulare propitiatorium. Solennitas ejusdem Christi Confessoris celebrabatur ipso die; & ecce jam sole ad occasum vergente, præfati rustici portitores, ecclesiam irrumpentes, testem tanti miraculi eumdem rusticum exhibent; quid contigerat indicantes. Rusticus autem ille contumax, omni membrorum destitutus officio, expiravit noctis in medio.

[30] [Eques alteri in Sanctum fidenti injurius,] Miles quidam, a S. Sacerdotis monasterio rediens, obvium habuit quemdam, qui contra eum noxam admiserat, & ad idem monasterium orandi gratia veniebat. Miles vero ille, metu ac reverentia Confessoris Christi Sacerdotis, cujus stupenda miracula frequenter viderat, & fieri sæpius audiebat, eum impune præteriens abiit. Alter vero eques, qui præcedentem militem a longe sequebatur, eumdem peregrinum in eadem via offendens, de reatu illo, quem contra præfatum Militem perpetraverat, illum arguere minisque terrere tentabat. Sed peregrinus ille, in B. Sacerdotem confidens, nullum equitem in eo itinere se formidare respondit. Tunc eques, existimans quod eum contemneret, superbia tumens, impulit calcaribus equum, & in eum irruit, tunicamque quam capiti suo propter æstum superposuerat, ei diripit, ac post se in sella complicavit. Peregrino autem illi, [equi & sua morte punitur.] sancti Præsulis auxilium imploranti, continuo tunica capiti ejus superponitur: & ille eques improbus, fracta coxa devolvitur. Equus vero furiis agitatus in jacentem invehitur, & per campum palantem aggreditur, & apprehensus confestim moritur. Eques vero, dum ad Sancti ferretur ecclesiam, die octava postquam hæc fuere peracta, in ipso itinere moritur. Et sic eum vivens, cujus contempserat meritum, non meruit habere propitium.

ANNOTATA.

a Hic sub novo titulo, Miracula, inchoatur velut altera pars Legendæ, nec in Capita distinguitur, uti prior: sed miracula singula paragraphum unum constituunt, prolixiorem brevioremque, ut res fert: quod in numeris consequenter signandis etiam sequimur.

b Ligna seu tabulas, malleis pulsandis, ænearum campanarum vice fuisse in usu monachali, apparet ex plurium Sanctorum Actis, cum mentio fit monachi alicujus morientis: hic autem vides ea etiam ad quamvis aliam conventus aut populi convocationem valuisse. De hoc usu, (quem una cum vitæ monasticæ forma ex Oriente accepisse videtur Occidens noster) discere etiam potes ex Paßione Martyrum Sabaitarum 20 Martii num. 12, & alibi invenies, ἱερὰ ξύλα, sacra ligna, hujusmodi appellari.

c Non existimo diversum quid indicari, sed sequenti opusculo, idem esse ac si diceret, progrediente opusculo, hoc scilicet præsente.

d Videtur intelligi S. Leo Papa IV, de quo agemus 17 Iunii, sedit is ab anno 847 ad 855.

e Extat apud Sammarthanos, tom 4 pag. 808 diploma, quo Bernardus, Dei gratia Comes Petragoricensis, monasterium S. Salvatoris, quod vocatur Sarlatum, quod tunc minime regulariter degebat, consentiente uxore Garsinda, & Domino Ludovico imperante, tradit Abbatibus Oddoni & Addacio eorumque successoribus, secundum regulam S. Benedicti eligendis, pro se, uxore, filiis & filiabus, fratribus & propinquis, cui subscribunt e proceribus undecim, filii verosimiliter & fratres; primo autem loco habetur signum Guilielmi, em>quem poßis primum filiorum credere: an autem hic aut ex successoribus alius, paterni vel aviti privilegii violator extiterit introducendo Hubertum, non facile dixerim; cum in serie Abbatum, Sanmarthanis communicata, nusquam hujus nomen reperiatur. Ibi post Adacium collocatur Assenarius, & dicitur ad annum 860 vixisse, quo posito necesse est ut Ludovicus Pius significetur in præcitato Bernardi diplomate; cum sub ejusdem nominis nepote Ludovico Iuniore Aquitania non fuerit, Balbus autem solum cœperit imperare an. 877. Ex hoc porro consequitur, quod licet anno 860 Carolus Calvus Aquitaniam per Comites disposuit, uti legitur in MSS. gestis Consulum & Præsulum Engolismensium apud Beslium: tamen jam antea suos Comites habuerit Aquitania, & quidem plures simul in variis partibus; neque jam solum habeamus Burdegalenses Comites a Pictaviensibus diversos, sed etiam Petragoricenses, quorum tamen tituli aliquando coaluerint, uti probat pro anno 982 instrnmentum Amæ Comitissæ Burdegalensis seu Petragoricæ Patriæ, jam supra ad diem 4 citatum, ubi de S. Macario.

CAPUT V.
Beneficia sanitatum, S. Sacerdotem invocantibus impensa, malevoli puniti.

[31] Huc usque disseruimus qualiter Domini Pontifex Sacerdos tyrannos atque superbos persequendo contriverit: sed amodo referemus, quomodo supplices potenti virtute signorum refovendo juverit. [Sicut erga malos severi sunt Sancti,] Verum quoties Sancti videntur in quemlibet inimicorum Dei exercere vindictam, sicut in Passione Apostolornm Petri & Pauli legimus Simonem Magum ab alto eorum imperio corruisse; scire debemus quoniam Dominus est, qui per Sanctos suam operatur institiam, justo judicio puniens inimicum ad laudem & gloriam nominis sui Sanctorumque suorum. Tanto ergo metuendi sunt ipsi, quanto constat quia ille ubique præsens est, & maxime locis suo Sanctorumque suorum nomini consecratis, qui ad inferendam per manus eorum malefactorum ultionem, quo modo & cum voluerit invalidus non est. [ita & propitii invocantibus.] Sicque quisque Sanctus, dum subjectos ab adversariorum injuria suo merito defendit, & impios justo Dei judicio punit, plurimis ad se confugiendi aditum aperit: & dum aliquando superbum perimit, ne loca sacra temerare audeat, profecto ad se confugientibus remedium securitatis præstat.

[32] Generalis conventus, secundum morem antiquorum, in Caturcensi territorio, in loco qui Pons-Rode a dicitur, [Ad S. Sacerdotis corpus] agebatur: & plurima populi multitudo illic advenerat, fideliumque devotione inclyti Sacerdotis venerabile corpus eo allatum fuerat. Erat autem in eadem regione quædam matrona nobilis, quæ juvenem cæcum a nativitate alebat pro Dei amore. [pro cæco paupere candelam offerens matrona] Cæcus vero ille ubi audivit tanti Confessoris feretrum illic esse delatum, rogare cœpit matronam illam, cujus sustentabatur eleemosyna, ut sibi candelam emeret, quam ipse ante præsentiam hujus Sancti poneret, si forte illum Dominus per ejus meritum illuminaret. Cui prædicta matrona respondit: Ego vice tua candelam, quam Sancto illi cupis afferre, libenter præsentabo: quia qui tibi ducatum præbeat, in tanto tumultu populi, invenire non valeo. Confluebat nempe ad prædicti Sancti Reliquias plurima populi multitudo. [visum ei impetrat.] Tunc matrona fecit quod promiserat, & mox sibi contigit ut volebat: nam ipsa eadem hora, qua illa ante viri Dei præsentiam candelam posuit, ille cæcus a nativitate intra domum ejus, per ejusdem Sancti meritum, lumen cæli videre meruit. Stupentes autem qui aderant, illico illum qui cæcus fuerat, ante præsentiam viri Dei produxerunt: & innumeras gratiarum actiones Deo & Sacerdoti sanctissimo pro tanto miraculo reddiderunt.

[33] [liberatur energumena] Puella quædam, quæ a dæmone vexabatur, ad S. Sacerdotis azylum sananda deducitur: sed cum jam aliquot dies exegisset, & per eam malignus spiritus multas blasphemias emisisset, quas hic inserere longum duximus; divina gratia, per ejusdem Christi Confessoris merita, tandem a dæmone est liberata.

[34] [surdus mutus ac cæcus curatur;] A partibus vicinis puer quidam decennis ad S. Sacerdotis ductus monasterium fuerat, qui ab ipso nativitatis suæ tempore auditu, visu, nec non & linguæ usu caruerat: sed cum ibidem aliquamdiu pernoctaret, & minime convalesceret, tædio affectus ad propria remeabat. Verumtamen cum nec spem quidem sanitatis, ab eadem rediens ecclesia, secum reportaret; subito auditum, visum, & linguæ pariter usum, in eodem positus recepit itinere.

[35] [item mutus,] Seprennis item puer, cui linguæ negabatur officium, a patre suo adductus est ad hujus Sancti tumulum, ut ibi recipere mereretur, sanitatis commodum: sed cum ibidem una tantum nocte excubias peregisset, & quod quærebat non impetrasset; rediens in crastinum, antequam propriam ingrederetur patriam, verbositate nimia longa rupit silentia.

[36] [cæca,] Quædam item mulier oculorum privata lumine, S. Sacerdotis venit ad limina, poscens ejus juvamina: quæ dum in ejus posita est basilica, magna hominum stipata caterva; post multa precamina, clara recepit lumina. De cujus [oculorum] scrobibus magnus rivus emanans sanguinis, ipsam testatur meritis illuminatam Præsulis.

[37] [paralytica,] Mulier autem altera, Lemovicæ incola, bissena per [annorum] curricula membris nervorum præpedita, hujus Sancti suffragia quæsivit… credula votiva ferens munera ad ejus Sancti limina. Quæ mox recepto robore, læta de tanto munere, in Sacerdote famulo glorificabat Dominum.

[38] [mutus alius,] Alio tempore adolescens quidam hujus sancti Antistitis venit ad monasterium. Hic ab ipso nativitatis exordio linguæ caruerat officio: sed mox sanatus, plurima formabat lingua famina, & laudum reddens munera, redit lætus ad propria.

[39] [& alius,] Item alio tempore in præscripta basilica operans Dominus, tria operatus est pariter miracula, ad declaranda S. Sacerdotis merita. [cæcus & Paralytica.] Nam quadam ipsius Christi Confessoris solennitatis die, adstante ibi frequentissimo conventu populi, mutus verborum fudit organa, lucisque cæcus meruit cernere crepuscula, & mulier quædam languida membrorum recepit officia, quæ in grabato ante altare Salvatoris mundi fuerat deposita.

[40] [pueri muti duo,] Factum est alio tempore, redeunte eadem ipsius eximii Confessoris gloriosa solennitate, & adveniente ad ejus venerabile templum numerosa populi multitudine; ut duo nihilominus pagenses cōvenirent, qui ambo filios suos parvulos, usu linguæ carentes, sanandos adducerent. Horum parvulorum alter tam vocis quam omnium membrorum amiserat officia pariter: qui ambo continuo sospitate recepta divina opitulante gratia, per S. Sacerdotis merita, lætabundi remearunt ad propria.

[41] Vir quidam nobilis, nomine b Eubolus, propter suam animam quemdam alebat inopem: [surdus ac mutus,] inops namque ille surdus & mutus, hac illacque discurrens, dum multis calamitatibus premeretur, ad hunc nobilem virum se contulerat, nec patrem aut matrem præter eum alium noverat, sed hunc Dominus operans illi patronum provisoremque providerat. Quadam igitur die ille Miles ingenuus, fama præclarissima B. Sacerdotis excitatus (quæ per totam illam regionem emanabat de virtutibus, quas Dominus per ejus meritum operabatur, apud dictum monasterium) direxit illuc hunc pauperculum, ut ei sua miseratione subveniret, sicut alios curare consueverat. Vernaculi vero præfati Euboli ante S. Sacerdotis præsentiam venientes, oblationis munus quod detulerant obtulerunt, ac demum pro pauperis illius salute rogaturi iidem se in terram præcipitaverunt. Sed dum imminente jam nocte, vigiliarum excubias ibidem peragere, sicut eis a Domino suo imperatum fuerat, disponerent; mox a custodibus ecclesiæ foras secedere præcipiuntur. Illi vero quod vi non audebant, verbo tantum resistebant, & nullo modo exire volebant. Verumtamen cum intelligerent, quoniam ibidem, sicut disposuerant, illa nocte manere nequibant; nomen S Sacerdotis invocare cœperunt. [Salvatus ab eventu dictus:] Quid plura? Inops ille, surdus & mutus a nativitate, continuo cœpit loqui & audire. Tunc qui huic gaudio interesse potuerant, ingenti lætitia perfusi reddebant laudum præconia Domino omnipotenti, qui sui famuli Sacerdotis precibus illi misero largitus fuerat sanitatis munus. Seniores vero loci, curatum inopem quod nomen suum numquam c audierant, & primo quo vocari debuisset nomine nesciebant, Salvatum appellaverunt. Qui diu postea in eodem permanens monasterio, multis advenientibus cuncta, quæ modo diximus, sæpius replicabat.

[42] Dies Paschæ sanctissimus illuxerat, & ad S. Sacerdotis ecclesiam non minima plebis multitudo confluxerat: inter quos quidam Ademarus, illustris genere, a Montiniaco d castello convenerat; & in eadem ecclesia Paschale Sacramentum percepturus, [Insignis prædo in S. Sacerdotis ecclesia sacramenta Paschalia suscepturus] dum Missæ peragerentur officia, persistebat. Hic autem Ademarus litterarum disciplinam, cui a parentibus traditus fuerat, prædo factus contempserat; & innumeris sæpe calamitatibus mercatores peregrinos, seu quoslibet viatores per provinciam illam euntes, finitimosque ruricolas vexare consueverat, & in hujusmodi studiis animi sui sinum laxaverat. Verum cum, sicut jam dictum est, in medio populi intra ecclesiam B. Sacerdotis incolumis adstare videretur, & Euangelii lectio recitaretur, in pavimento subito corruit. Nam, ut ipse postea retulit, ante oculos ejus S. Sacerdos, Episcopali infula decoratus apparuit; & virga, quam manu gerebat, collum ei percutiens, eumdem cadere compulit. Sed confestim a circumstantibus est sublevatus, & intra claustri ambitum deportatus. Expleta vero Missæ celebratione, continuo Abbas cum Fratribus adfuit accersitus. Tunc æger ille crimina cum misera mente pertractans, & vicinam mortem nimium pertimescens, [castigatur, & in habitu pœnitentiæ moritur.] omnipotentem Dominum peccando irritavisse, & S. Sacerdotis se iram promeruisse, lacrymando confitebatur. Abbas autem, nec non & omnes monasterii Fratres qui aderant, ei condolentes, canonicum habitum ei continuo tradiderunt, & ad pœnitentiæ remedium eum protinus admiserunt. Ille vero obliquo collo tota hebdomada miserabiliter ægrotavit, & die octava tandem expiravit. Mors ejus plurimos terruit, & dum hujusmodi verentur exitum, satagebant offerre Domino pœnitentiæ fructum.

[43] [vagus monachus noctu Natalis Dommi Officium negligens,] Seguinus quidam monachus, secularis & vagus, S. Sacerdotis extitit: hic tamen erat eloquentia [famam] promeritus, & litterarum scientia fultus, & primoribus patriæ notissimus. Quodam vero tempore cum quodam potente, non longe a monasterio, morabatur apud castrum quod Carlutium e vocitatur: nam Regulæ jugum ferre non poterat, sed ecclesias circumquaque plenus jam gloria ventilabat. Natalis Domini dies, toto orbe celeberrimus, imminebat; & Miles ille potens in B. Sacerdotis ecclesia vigiliarum excubias agere disponebat. Quem prædictus monachus a bono proposito deflectere cupiens, omne illius noctis Officium se ibidem celebraturum, acsi in memorata ecclesia positus esset, ex integro repromisit. Prævaluit itaque monachus ille, Militemque retinuit: qui postquam est cibo vinoque repletus, cum quodam Sacerdote in contigua capella se collocavit: & cum indulgeret quieti, ecce S. Sacerdos adstitit, dicens ei: Cur hic, Seguine, dormiens, [a S. Sacerdote apparente] poculo inebriaris oblivionis? An non potius oporteret te cum reliquis Fratribus esse, & debitum Officium Domino persolvere in tā præcipua solennitate? Cui cum respondisset ille, Quis es, Domine? S. Sacerdos severius in eum respiciens; An non me nosti? Cur alumnum tuum Sacerdotem fugitando declinas? Et cum hæc dixisset, continuo per capillos a fulcro eum extrahens, caput ejus ad humerum inclinavit: demum illum ante altare projiciens, immanissimis verberibus cecidit. Audires eminus ictuum crepitus vocemque dolentis. Quid multis memorem? Seminecem eum deseruit. Hæc omnia prædictus Presbyter fieri vigilans conspiciebat, sed ingenti pavore percussus, quid deberet agere nesciebat. Sed dum jam transacta nocte lucis aurora conaretur emergere, surgentes undique viri per castellum, [morte punitur.] mirabantur omnes cur in tam præcipua solennitate moraretur Presbyter celebrare Officium nocturnale: qui etiam usque ad ostium capellæ venientes, Capellanum surgere præcipiunt irridentes. At ille, eorum affamine ac vicinitate roboratus, surrexit; & ostium eis aperiens, quod factum fuerat intimavit. Tunc illi attoniti, tanto viso miraculo, eodem comitante Presbytero, concito gressu ad Beati Confessoris Christi domicilium convenerunt; & dum Fratres ejusdem loci Missarum solennia peregissent, eos in unum convocant, & quod factum fuerat indicant. Monachus vero miserabiliter extinctus, exemplo viventibus deservit, ne vagi & instabiles contra auctoritatem Regulæ fiant; & sive intra ecclesiam sive extra consistant, divinum Officium numquam prætermittant.

[44] Tempore alio mercatores, cum suis sarcinis ad urbem Tolosanam euntes, per Sarlatensem villam proficiscebantur ad prædictam urbem. [mercatores a predonibus capti] Hi celebri fama virtutum gloriosi Præsulis Sacerdotis excitati, ad ejus oratorium venientes, & oblationis officia persolventes, se suaque omnia Domino & S. Sacerdoti doti commendaverunt. Quos etiam abeuntes, & propositum iter agentes, quidam maligni comprehendentes, in quoddam municipium adduxerunt, & loris durissimis manus post terga religaverunt, eorumque pedes compedibus ferreis constrinxerunt. Qui cum triduo detinerentur, & multorum tormentorum generibus macerarentur, S. Sacerdotis auxilium invocare cœperunt. [solutis vinculis liberantur.] Affuit eis clementia miserantis Domini, sui Servi pulsata precibus; & ecce tertia nocte subito vincula dissolvuntur, eorum pedes relaxantur, & captivi crudeli custodia liberantur: mox retrogrado calle redeuntes, & catenarum vincula in Salvatoris mundi ecclesia suspendentes. Demum illi qui eos comprehenderant pœnitentia ducti, ibidem eos sunt secuti: sicque omnes unanimiter Salvatori & Liberatori Domino Sanctoque Sacerdoti gratias referebant. Multa [prætereo] quæ Salvator operatus est postmodum, ad laudem sui sanctissimi Sacerdotis Præsulis, Sarlatensis Ecclesiæ Patroni, miraculorum gloria decorati, & facit visibiliter quotidie incessanter: quod & quæsumus faciat, ad laudem & gloriam nominis sui, per infinita seculorum secula, Amen.

ANNOTATA.

a Vernaculus contextus, uti nobis indicat D. Armandus sic habet hoc miraculum. Primum miraculum, quod Deus fecit per S. Sacerdotem post suam mortem, fuit hoc; quod Episcopi & Prælati istius regionis & Clerici jussi fuerunt convenire in villam quamdam supra fluvium, Seu dictum, quæ dicebatur villa-Pons-Roire: & ad hoc Concilium adducta fuerunt corpora Sanctorum illius Regionis, ut Christianitas ageretur & illustraretur; & sanctum corpus S. Sacerdotis ibi fuit detentum. Ex hoc specimine, intelligo vulgare illud MS. non ita simpliciter ex Hugone versum, ut non multum sibi indulserit interpres mutando non solum phrasim, sed quandoque etiam ordinem rerum. Imo, suspicarer ipsum illud esse originale, quod secutus Hugo Latine reddiderit, nisi initio appendicis citaretur vetus Sancti Legenda, tamquam plura alia miracula explicans quæ hic summatim solum referantur. Fluvius autem Seu, ex Petrogorico a Monte-falconum descendens, Dordoniæ influit infra Dommam. Villæ illius nomen in tabula topographica non exprimitur, in Pullario tamen diœcesis Cadurcensis nominatur Cura du Pont de Riou: unde suspicor a rivo, ad cujus ostium vicus ille sit, factum esse nomen: em>nec alium tabula riuum offert, quam qui prope Vigannum oriens supra Costeraustam in Sevam incurrit.

b Est Eubolus seu Eubalus Comes Pictavorum circa annum 900, unde prognati Guilielmi Aquitaniæ Duces & Pictaviæ Comites: sed de eo hic agi vix est verosimile.

c Credo legendum audierat & nesciebat, ut intelligatur is, qui mutus ac surdus a nativitate fuerat, quia de nomine suo rogatus respondere nil poterat, occasionem dedisse novæ appellationis ex eventu ei imponendæ.

d Montigniac ad Veseram, vix quatuor leucis Sarlato distat, Boream versus.

e Carluxium castrum, duabus circiter leucis supra Calviacum, ad eamdem Dordoniæ fluvii ripam, intra quæ duo loca situm fuit monasterium Calabrum.

APPENDIX
De Reliquiis per Hugonottos dispersis, per Catholicos recollectus & nuper recognitis.

Sacerdos, Episcopus Lemovicensis, Sarlati in Gallia (S.)
Mundana ejus mater, Vidua Martyr, Sarlati in Gallia (S.)

[An 1575 capta ab Hugonottis urbe] In historia Sarlatensi MS. & apud D. Armandum Gerard asservata, sic Gallice legitur: Die XXII Februarii anno MDLXXIV, die lunæ (ut vulgus appellat) pingui, Capitaneus Vivans, ex Castelnau des Milaners oriundus, cum sociis Bornazil, Syries, & Labertrandie, intercepit civitatem Sarlatensem, nihil minus timentem, pro fiducia pacis factæ ad Rupellam XI Julii præcedentis. Intrarunt autem per scalas applicatas turri, de Potitiis dictæ; & descendentes in forum clamabant, Vivat Vivans, urbs capta est. [dispersæ reliquiæ, quæ a Catholicis recollectæ] Urbe potiti, spoliarunt ecclesias; conquisierunt combusseruntque Sanctorum Reliquias, quibus Carolus Magnus locupletarat ornaveratque ecclesiam Sarlatensem: capsam denique illam pretiosam ex argento, intra quam S. Sacerdotis corpus asservabatur, abstulerunt, ejectis ab ea ossibus dispersisque: quæ a personis piis ac religiosis collecta, thesauro ecclesiæ postmodum fuere restituta, repositaque intra hermam ligneam inauratam ubi etiam nunc servantur.

[urbe in octava S. Sacerdotis recepta,] Eodem anno, die XII Maji, quando celebratur Octava S. Sacerdotis, urbis Sarlatensis Patroni, a civibus Catholicis, vicinorum quorumdam nobilium auxilio subnixis, recepta civitas est. Applicitis quippe ad muros scalis occuparunt Catholici turres, a Pace & a Margareta nuncupatas, ac deinde reliquas, nullo suorum desiderato; expulsisque Hugonottis urbe tota potiti sunt. Qua in re quia evidens fuit S. Sacerdotis protectio, [12 Maji circumferuntur:] in gratiarum actionem pro recepto beneficio quotannis instituitur amburbalis processio, cum Reliquiis ipsius Sancti die XII Maji, post decantatam solenniter Missam: cui pompæ omnia civitatis collegia, tam civilia quam ecclesiastica assistunt.

[quod etiam fit 24 Martii,] Rursus, cum eadem Sarlatensis civitas obsessa esset a copiis, Principi Condæo auctoritatis, sub imperio Domini Marcinii Locumtenentis generalis, tempore turbarum Aquitanicarum; capta est die 1 Januarii anno MDCLIII, pessimeque tractata. Quo malo compulsi cives Sarlatenses, voto sese obligarunt curandi per totum annum quinto singulorum mensium die, sacrum musice celebrandum in honorem S. Sacerdotis, si urbs ab hostibus liberaretur. [ob eamdem an. 1653 ab hostibus liberatam.] Vix votum fuerat nuncupatum, cum cives, qui fuerant relegati, quibusdam Regiis copiis fulti, die XXIV Martii ejusdem anni, regressi in urbem, ipsam recuperarunt, præsidiariis mactatis; quæ res partes Principis in Aquitania prorsus perdidit. Atque ex eo tempore grati pro urbe recuperata cives die XXIV Martii instituunt generalem processionem, circumferentes Sancti Reliquias: perseverantque singulorum mensium quinto die curare solenne sacrificium in gratiarum actionem: cui Consules, Officiales & cives primarii omnes intersse tenentur. Hactenus prædicta Historia: quæ autem & quales S. Sacerdotis Reliquiæ ab Hugonottica strage reservatæ Sarlati sint, & quibuscum hoc seculo communicatæ, apparebit ex sequentibus Actis, e Gallico fideliter Latine redditis, prout ea nobis transcripsit ex originali idem qui cetera Armandus Gerard, quique anno MDCLXII quo ista curabat, collegerat summam librarum circiter octingentarum pro capsa argentea conficienda.

[Recollectio pro nova sua ecclesia particulam petentibus a Capitulo,] Die XXIII Novembris anni MDCXXIX post finitam solennem Missam capitulariter congregatis Dominis, Joanne de Jayac Decano, Arnoldo la Crompe Præposito, Joanne de Bars Archidiacono Sarlatensi, Francisco de Layge Archiadiacono Marcaisiensi, Raymundo de Maraval Archidiacono Bironiensi, Antonio de Bars Cantore, Antonio Cordis, Joanne Monzie, Joanne Fondaumier, Joanne Tarde, Paschali de la Brousso, Gabriele de la Brousso & Stephano Dilpech, Canonicis; exposuit præd. D. Monzie Syndicus, quod R. P. Joannes du Puy, Guardianus Conventus Recollectarum hujus civitatis, certus de veritate Reliquiarum corpori S. Sacerdotis quæ sunt in præsenti ecclesia, ipsum rogaverit, ut nomine suo offerret libellum supplicem Dominis prædictis, quatenus dignarentur ipsius Conventui noviter extructo in hac civitate donare aliquas particulas ex corpore prædicti Sancti, reponendas in altari ecclesiæ suæ; ut tempore Missæ inclinantes sese atque altare exosculantes, possint cum veritate dicere, [de consensu Episcopi] Quorum Reliquiæ hic sunt. Quibus auditis decretum est, ut prædicta supplicatio communicaretur cum Domino nostro Ludovico de Saligniaco, Episcopo Sarlatensi, ejusque judicium desuper exquireretur. Ad hoc autem exequendum deputatus est præd. Joannes Cordis, rogatusque ut re collata cum Episcopo, sententiam ejus ad Capitulum referret. [aperitur Reliquiarium 26 Novembris 1629] Igitur die XXVI mensis præfati, collectis rursum capitulariter omnibus prænominatis, post finem Missæ, retulit præd. D. Cordis locutum se cum Domino Episcopo super negotio prænotato, seque ab eo rogatum ut responderet. Optavisse ipsummet comparere in Capitulo pro tali causa; sed urgentibus quibusdam negotiis impeditum, rem totam relinquere voluntati & discretioni Dominorum Capitularium: quisi convenire judicaverint ut aperiatur Reliquiarium S. Sacerdotis, etiam se desiderare particulam ex eo aliquam, reponendam in sacello sui Palatii Episcopalis. Post hæc a prædicto D. Cordis sic relata, prænominati omnes, constituentes Collegium Capitulare, descenderunt ad inferiorem sacristiam suæ ecclesiæ, eodemque delatum Reliquiarium S. Sacerdotis aperiri jusserunt per d. D. Paschalem de la Brousse: [in eoque sex partes inveniuntur:] in eoque inventa sunt ossa sex diversa, videlicet unum genu, pars una coxæ, pars altera tibiæ, duæ partes cubitorum, & una pars humeri. Quibus visis recognitisque, electa pars una est quæ brachii seu cubiti esse judicabatur, & quadrifariam divisa, ur distribueretur ac donaretur exinde una quidem particula præd. D. Episcopo, altera Conventui Recollectorum, tertia Conventui Religiosarum S. Claræ hujus urbis qui similem gratiam postularant, [quarū una quadrifariā dividitur,] quarta denique deportaretur ad ecclesiam S. Sacerdotis diœcesis Montalbanensis, quæ est Prioratus dependens a Capitulo. His ita gestis clausum denuo Reliquiarium est, repositumque in superiori sacristia consueto in loco. Mox autem præd. D. Cordis accepit unam prædictarum particularum, [daturque Episcopo, Clarissis,] eamque detulit ad D. Episcopum: alteram accepit D. Monzie, portavitque ad conventum dd. Religiosarum: aliæ vero duæ particulæ ibidem remanserunt, intra quoddam parvum reliquiarium sacristiæ inferioris Die autem XXVII d. mensis finitis Vesperis advenit d. R. P. du Puy, [& Recollectis,] uno suorum Religiosorum comitatus: cui D. Antonius de Bars Cantor, assistentibus sibi Dominis Cordis, Monzie, Fondaumier, & Tarde, tradidit particulam Conventui Recollectorum destinatam: quam R. P. Guardianus accipiens, collocavit intra argenteam capsulam & secum abstulit. [quarta particula] Quantum autem ad quartam particulam attinet, quæ erat ecclesiæ S. Salvatoris in diœcesi Montalbanensi designata; hæc reposita est intra exiguum quoddam reliquiarium in sacristia superiori juxta reliquiarium majus, donec illius transferendæ commodum tempus & occasio advenissent. Denique decretum est, ut de prædictis omnibus conscriberetur processus verbalis per Secretarium Capituli, cujus exemplar cuivis petenti transcriberetur. Actum Sarlati in ecclesia Cathedrali die, mense, & anno quibus supra.

Signat. A. de Nicol Secretarius.

Adveniente deinde die IV Februarii anni MDCXXXI, particula reservata pro ecclesia S. Sacerdotis in diœcesi Montalbanensi, [an. 1631 destinatur ad oppidum S Sacerdotis] tradita fuit Domino de la Crompe, Præposito d. ecclesiæ Cathedralis, in parvo reliquiario deferenda ad præd. ecclesiam; cum mandato referendi ab eodem loco instrumentum de receptione illius; eaque de re factus est ipso die verbalis processus, atque signatus per d. Secretarium. Hactenus Acta Capitularia, quibus mox subjungitur instrumentum receptionis præd. a D. Præposito relatum, tenore tali.

[quod 23 Febr. oblatū Rectori Parochiæ ibidē] Anno MDCXXXI die XXIII Februarii, in ecclesia parochiali S. Sacerdotis diœcesis Montalbanensis comparuit Venerabilis D. Arnoldus de la Crompe, Præpositus ecclesiæ Cathedralis Sarlatensis in Petracorico: qui nobis Petro Bonniol Presbytero & Rectori præd. ecclesiæ S. Sacerdotis, coram Mag. Francisco la Borderie, Poncetto Sere, Arnaldo Casali Consulibus villæ S. Sacerdotis, Mag. Josepho de Crozilles Doctore & Advocato, Mag. Joannes Lanes cive, Guilielmo Vigueri, Jacobo Malaureur, Bernardo Bujol, Petro Faux, & aliis hujus villæ inquilinis, affirmavit, quod ad instantissimas preces plurium hujus villæ incolarum, factas Dominis Capitularibus collegis suis, pro obtinenda particula Reliquiarum S. Sacerdotis, communis Patroni nostri, quæ in eorum thesauro sunt; iidem Domini, volentes gratificari suumque affectum testari hujus villæ incolis, separaverint a præd. Reliquiis portiunculam, commiserintque d. Domino de la Crompe, deferendam in ipsam villam, tradendamque prædictis Curato & habitatoribus villæ S. Sacerdotis. Hanc igitur ipse exhibuit intra parvum reliquiarium, ac recipi petiit atque collocari loco condigno in ipsa ecclesia. Nos vero Rector ejusdem ecclesiæ, coram prædictis Consulibus & inquilinis hujus oppidi, easdem recepimus, eo quo par est in similibus honore ac reverentia, simulque instrumentum de apertione & extractione particulæ atque traditione in manus Domini de la Crompe, [reverenter excipitur,] desuper ex mandato Capituli formatum anno MDCXXXI IV Februarii, signatum ab Antonio Nicol Secretario & sigillatum sigillo Capituli. Deinde post actas humiliter gratias Dominis Capitularibus, eo quod ipsis placuerat habitantibus & parochiæ S. Sacerdotis donare tam pretiosum thesaurum, tamque ardenter desideratum; nominatim autem d. Domino de la Crompe, quod dignatus fuerit eum huc transferre, Reliquias ipsas collocavimus supra majus altare præd. ecclesiæ. [& postridie solenniter circumfertur,] Postera autem XXIV mensis prædicti instituta est processio generalis, cantatumque Te Deum, cum hymno, Iste Confessor, ad agendas Deo gratias pro collato nobis tanti pretii pignore. Quibus sic actis deposuimus ipsas Reliquias intra sanctuarium d. ecclesiæ, atque de omnibus conscribi fecimus processum hunc verbalem, primum ad exonerationem Domini de la Crompe, deinde ad memoriam posteritatis & monumentum diei, quo facta est Translatio sanctæ istius Reliquiæ: cujus originale signavit Bonniol Rector, testesque prænominati sigillatim.

DE SANCTO HILARIO
EPISCOPO ARELATENSI IN GALLIA.

Anno CCCCXLIX

[Praefatio]

Hilarius, Episcopus Arelatensis, in Gallia (S.)

G. H.

Arelas, sive Arelate, antiqua & illustris Galliæ urbs Episcopalis est, ad Rhodani orientalem alveum in Provincia, ab Aquis-Sextis duodecim in ortum leucis, & totidem a Maßilia in occasum sita. Hic inter illustres Episcopos floruerunt seculo Christi quinto S. Honoratus & S. Hilarius; ambo ejusdem patriæ in sua nativitate, & ejusdem exercitationis monasticæ in Lerino insula maris Mediterranei. [S. Hilarius natus an. 403] De S. Honorato egimus die XVI Ianuarii & modo de S. Hilario agimus. Natus is est circa annum tertium post quadringentesimum: & adolescens magnæ doctrinæ ad insulam Lerinum a S. Honorato inductus, ibidem perstitit, cum esset S. Honoratus factus Episcopus Arelatensis, anno CCCCXXVI Theodosio Iuniore XII, & Valentiniano II Consulibus, uti annotavit in Chronico Prosper. Is emenso biennio in suo Episcopatu (uti infra traditur num. 6 Vitæ) mortuus est an. CCCCXXIX die XVI Ianuarii. [creatus Episcopus an. 429] Huic dicto anno subrogatus S. Hilarius, præfuit Concilio Regiensi, habito III Kalendas Decembris em>Theodosio Augusto XVII & Festo V. C. Consulibus, anno Christi CCCCXXXIX, quando causa Armentarii Episcopi Ebredunensis discussa est, quod a duobus contra Canones ordinatus esset Episcopus. Interfuit dein anno CCCCXLI Arausicano I, ubi triginta Canones editi, quibus primus subscripsit S. Hilarius. De alio quoque Concilio, sed incerti loci, infra in Actis agitur. Superfuit deinde S. Hilarius usque ad hunc diem quintum Maji anni CCCCXLIX, quo obit, cum vix quadragesimi octavi anni circulum vivendo implevisset, [mortuus an. 449.] Asterio & Protogene Consulibus, quando VII Kalendas proxime secuti Septembris scripsit S. Leo Papa ad Episcopos Provinciæ de successore electo: cujus epistolæ partem accipe: Justa & rationabilis nobis causa gaudendi est, cum a Sacerdotibus Domini ea gesta cognoscimus, quæ & paternorum Canonum regulis & Apostolicis congruant institutis… Quod ergo in Arelatensium civitate defuncto sanctæ memoriæ Hilario, [a S. Leone dictus Sanctæ memoriæ,] virum etiam nobis probatum, fratrem Ravennium, secundum desiderium Cleri, honoratorum & plebis unanimiter consecrastis, bonum fraternitatis vestræ opus nostro judicio roboramus. Hæc ibi. Fuerat Ravennius a S. Hilario Romam ad S. Leonem destinatus indeque notus. Eo autem consecrato, missis continno litteris Romam, indicarunt S. Leoni, [ab Episcopis Provinciæ beatæ recordationis.] quod post transitum beatæ recordationis Hilarii Episcopi, concordantibus omnium votis, ad summum Pontificium esset provectus Ravennius, uti scribunt Episcopi Provinciæ in Libello Leoni Papæ oblato de renovando Ecclesiæ Arelantensis Privilegio. En ut mox ab obitu Hilarius beatæ recordationis ab Episcopis Provinciæ, & sanctæ memoriæ titulo a Leone Papa honoratur.

[2] Vitam ejus, ex membranis antiquis MSS. monasterii Lerinensis, [Vita ejus editur] edidit Vincentius Barralis Salernus, monachus Lerinensis, in Chronologia Sanctorum sacræ insulæ Lerinensis pag. 103 ex qua inserta est in ultimam editionem operis Suriani. Nos eamdem reperimus in perantiquo MS. codice Reginæ Sueciæ in membranis num. 1327 ex quo initium Præfationis, alibi omissum, restituimus: reliquum autem contextum, plurimis locis, in intelligibiliter vitiatum, damus emendatum, labore & cura R. P. Petri Poßini, qui verbum verbo studiose contulit, & plus quam centum quinquaginta menda expurganda indicavit. Auctor non est Ravennius, in Episcopatu successor (quia infra num. 32 fit mentio successorum qui aliquot tunc, cum scriberetur Vita, fuerant) sed est verosimiliter Honoratus Episcopus Maßiliensis: nam Gennadius Presbyter Maßiliensis, em>qui sub finem seculi quinti floruit, ad calcem libri sui de scriptoribus Ecclesiasticis, [scripta ab Honorato Ep Massiliensi.] de Honorato tunc Episcopo ista habet: Sanctorum Patrum Vitas ad ædificationem coaptat ipse legendas, præcipue nutritoris sui Hilarii, Arelatensis Episcopi. Ipse autem in Vita num. 30 asserit se interfuisse ejus exequiis: Hebræam, inquiens, concinentium linguam in exequiis honorandis audisse me memini: sub finem vero ejusdem interceßionem implorat.

[3] Antiquam venerationem Ecclesiasticam confirmant vetustißima Martyrologii Hieronymiani apographa; [memoria in fastis Ecclesiasticis 5 Maji,] in quibus ista ante mille prope annos fuerunt adjuncta: Arelate depositio S. Hilarii Episcopi. Quæ eadem leguntur in antiquis MSS. Martyrologiis, Vaticano Ecclesiæ S. Petri, Barberino, Richenoviensi, & aliis. Rabanus hoc eum elogio exornavit: In Arelato depositio S. Hilarii Episcopi, qui Pelagianam hæresim in Collatoribus deprehendit, & corrigere studuit: Apud Vsuardum em>ista leguntur: In Galliis civitate Arelatensi B. Hilarii Episcopi & Confessoris, præclarissimi & nobilissimi viri: imo, ut in hodierno Martyrologio Romano, doctrina & sanctitate conspicui. Ado plura colligens: In Galliis, inquit, civitate Arelatensi S. Hilarii Episcopi, magni, docti & præclarissimi viri. Qui paupertatis amator, & erga inopum provisionem non solum mentis pietate, sed & corporis sui labore solicitus erat. Nam pro reficiendis pauperibus, etiam rusticationem contra vires suas, homo genere clarus, & longe aliter educatus, exercuit. Sed nec in spiritualibus neglexit: nam & in docendo gratiam habuit, & absque personarum acceptione omnibus castigationem ingessit. Inter sua vero opera ingenio immortali, ad multorum utilitatem, necessario opere, Vitam S. Honorati decessoris sui composuit. Adonem simul & Rabanum descripsit Notkerus. Sequuntur paßim recentiores, Bellinus, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius, & alii. Ad diem vero VII Maji, [& 7 Maji.] memoria depositionis S. Hilarii Episcopi Arelatensis celebratur in antiquis MSS. Martyrologiis Atrebatensi ecclesiæ. Cathedralis, Tornacensi monasterii S. Martini, & Lætiensi S. Lamberti, & apud Grevenum in Auctario Vsuardi.

[4] em>Corpus S. Hilarii initio depositum fuisse in ecclesia S. Stephani, dein sepultum in ecclesia S. Genesii, constat ex Vita num. 23. Verum postmodum translatum fuisse, & sepulturæ traditum in Elisiis campis, in templo, [Corpus translatum ad ecclesiam S. Honorati.] quod nunc S. Honorati dicitur, tradit ex MS. Lerinensi Vincentius Baralis. Honoratus Buchæus lib. 4 Chorographiæ Provinciæ cap. 4 § 1, Campos Elysios ait a Gentilibus nomen assumpsisse, ibidemque factum coemeterium Christianorum, ubi varia extabant sepulcra marmorea, sub tugurio absidis & majoris altaris, interque illud Sancti hujus nostri Hilarii cum hac insculpta inscriptione: Sacrosanctæ legis Antistes hic quiescit, uti ex dicto MS. Lerinensi asserit Barralis: cui tamen eatenus non assentior, ut credam Translationis istius tempore aut etiam postea, locum novæ sepulturæ vocatum a Christianis fuisse Elysios campos; sed MS. illius auctorem, ex quadam affectatione elegantiæ Latinæ, usurpasse eam appellationem, ad designandum id quod vulgo dicebatur Paradisus, atrium scilicet ante ecclesiam, porticibus circumductum: uti paßim adhuc videre est in Germania, ubi cum re ipsa etiam perseverat antiqua Paradisi appellatio, cujus causam alibi dedimus.

[5] [Epitaphium.] Demum in tabula parieti infixa ibidem hoc legitur Epitaphium.

Antistes Domini, qui paupertatis amorem
Præponens auro, rapuit cælestia regna
Hilarius; cui palma obitus, & vivere Christus;
Contemnens fragilem terreni corporis usum,
      Hic carnis spolium liquit ad astra volans.
Spernit opes, dum quærit opes; mortalia vitans
Perpetuis, cælum donis terrestribus emit.
Gemma Sacerdotum, plebisque orbisq; Magister:
Rustica quin etiam pro Christo munia sumens,
Servile obsequium non dedignatus adire.
Obsequio vixit minimus, sed culmine summus.
Nec mirum si post meruit tua limina, Christe,
Angelicasque domos intravit & aurea regna.
Divitias, Paradise, tuas, fragantia semper
Gramina, & halantes divinis floribus hortos,
Subjectasque videt nubes & sidera cæli.

[6] Hæc de S. Hilario Episcopo Arelatensi, ante quem duo alii Hilarii fuerunt in Gallia Episcopi, quorum primus fuit Episcopus Pictaviensis, [varii alii Hilarii distinguendi,] cujus Acta illustravimus ad diem XIII Ianuarii, & huic illustri scriptori tribuuntur nonnulla, quæ ad S. Hilarium Arelatensem sunt referenda: & rursum Arelatensi aliqua aßignantur, spectantia ad Hilarium Episcopum Narbonensem aliquanto seniorem, ut qui cum Patroclo Episcopo em>Arelatensi vixerit; inter quem & præsentem S. Hilarium præfuit Ecclesiæ illi supra memoratus Honoratus. Theophlius Raynaudus, in Apologia pro S. Valeriano Cemeliensi cap. 4 num. 2 & 3, alium adjungit Hilarium laicum: qui de quæstionibus Maßiliæ & alibi in Gallia contra S. Augustinum ventilatis ipsum admonuit, per epistolam libris de Prædestinatione Sanctorum & dono perseverantia præfixam. Epistolam vero ad eumdem numero 88 apud Lovanienses, esse dicti Hilarii laici cum aliis erudite annotavit Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis & cum eo Philippus Labbe, quos consulat Lector, memineritque a Rabano & Notkero scriptum, quod S. Hilarius Arelatensis, Pelagianam hæresim in Collatore deprehendere & corrigere studuerit.

[7] Constantinus Presbyter, in Vita S. Germani Episcopi Autißiodorensis, [zelus & fidei defensio laudata.] ad diem XXXI Iulii illustranda, ista scribit: S. Germanus Arelatum petiit… Itaque advenientem beatissimum virum urbs Arelatensis religiosa gratulatione suscepit, Apostolicum instar sui temporis Sacerdotem suspiciens. Illustrabatur eo tempore civitas Hilario Sacerdote, multimoda virtute pretioso. Erat enim fidei igneus torrens, cælestis eloquii & præceptionis divinæ operarius indefessus: qui venerabilem sanctum Pontificem, affatu ut patrem, reverentia ut Apostolum, sublimabat. Legant hæc qui nunc Augustino, non Hipponensi, sed Iprensi faventes, ut enervent sanctißimorum & doctißimorum virorum auctoritatem, a quibus, Romanæ Sedis certißima effata secutis, Ianseniana hæresis merito proscinditur & exagitur; eosque licentius & securius trahant in suspicionem Semipelagianismi, etiam S. Hilarium Arelatensem totumque cum eo Lirinensem monachatum in eosdem errores prelapsos docent. Contra hos Vindicias post Vitam dabimus, tacito ejus contra quem scriptæ sunt nomine: quia non hominem, sed factionem abominamur, cujus spiritu actus & studio adjutus ille, quem Deus faciat utilioribus libris scribendis eruditionem suam posthac impendere, compilavit Historiæ Pelagianæ opus tripartitum, calumniis etiam in Cælites refertum.

VITA
Auctore Honorato Episcopo Massiliensi.
Ex MS. Reginæ Sueciæ & editione Vincentii Barralis.

Hilarius, Episcopus Arelatensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 3882

Auct. Honorato Ep. Mass.

PROLOGUS.

[1] Conscius imperitiæ meæ, & non ignarius ignaviæ, dum teneram verecundiæ frontem silentii latebris volui cunctabundus operire, eamque sub velamine taciturnitatis abscondere; jussionibus venerabilibus diutissime repugnavi. [Auctor suā tenuitatem excusat,] Sed vicit meritum Dominorum præsentiumque Pontificum, si tamen obedientis temeritas non imminuit judicium tam sublimium Sacerdotum: quod cui fandi facultas non suppetit, ubertate loquendi indocta rusticitate depressus, frustra vocatur in culpam, si nequeat excolere propositum sterili sermone materiæ. Cujus ponderis magnitudine angustus animus, in ipso præfationis exordio præfocatus, dum innumeras virtutum palmas hinc inde circumspicit; nec incipere, quod aggredi conatur, queat; nec quod cœperit, supplere prævaleat. a Beatissimi Hilarii, peculiaris Patris, monachi singularis, Antistitis summi, pii institutoris, Vitam sermone pauperculo, [omittit recensere patriam,] sensu tenus cupiens demonstrare, dignum duco nequaquam more rhetorico patriam b parentesque memorare: quia etiam ipse laudibus venerandi propinqui præcelsum stemma maluit c nobilitare, dum respuit; commendare, dum præterit; dilitare, [nobilitatē,] dum spernit. Ego, ut sic dixerim, hujus rei non immerito arbitror faciendam esse jacturam, ubi d præconiorum sublimium redundat ubertas; more artificum, qui composituri diadema pretiosum, sic eligunt e veras gemmas, ut aliquas præterire sciant industria: ita & ego, ubi virtutum exuberant margaritæ, nonnullas necessario prætermittam; ut vitæ illius pretiosissimum monile, non humanis gemmis ornatum, sed supernis virtutibus splendidum, sine artificis manu pretiositate propria commendetur. Proinde infantiæ ejusdem rudimenta, indolem patriæ, [& pueritiā,] jam tunc quæ subsecuta sunt, nivei nitorem vultus, fulgentium luminum f faces, modestum g gradientis incessum, ignem flagrantis ingenii, inexhaustum facundiæ fontem, philosophicorum dogmatum h interiorem veramque doctrinam quæ clara posteris tradita ejus i eloquentiæ monumenta testantur, brevi trado compendio; in illis definiens hæc requirenda personis, in quibus tanta insignia nequeunt fructificare virtutum. Ego autem, qui in humilitate gratiam, in mundi contemptu sapientiam, in k Auctoris amore justitiam, in carnis mortificatione prudentiam, in perennium præmiorum comparatione fortitudinem prædico; illa omnino necessaria dissimulatione prætereo. Et illud recte æstimans narrationis exordium, quod ipse judicavit conversationis suæ dignum esse principium; quemadmodum portum veræ salutis l [intraverit,] vitæ istius naufragio superato, prælibare tentabo.

ANNOTATA.

a Hinc incipit Vita excusa apud Barralim & Surium.

b Eadem illi cum S. Honorato patria: de quo in Prologo ipse ait: Prætermitto commemorare avita illi secularium honorum insignia, & quod concupiscibile ac pene summum habet mundus, usque ad Consulatus provectum, familiæ suæ nobiltatem majore generositate pectoris fastiditam. Quæ eadem de S. Hilario videntur dicenda.

c Barolus & Surius nobilitate.

d Iidem Præconium.

e Item Eligit.

f Facies.

g Modestis.

h Iidem Anteriorem.

i Eloquio.

k Item Actoris, quod sæpius recurrit.

l In iisdem deerat verbum intraverit. Hæc in solo dimidio Prologo menda apud Baralium notata & ex Reginæ codice correcta placuit hic omnia adnumerare: ut appareat quam utilem operam ad hanc Vitam correctius edendam attulerit R. P. Petrus Poßinus qui Baralii editionem mendosißimam contulit ad longe accuratiorem textum accuratione summa, quamvis pauca deinceps notaturi simus ex plus quam centum quinquaginta castigatioribus locis: nec enim operæ pretium est alienis erratis adnumerandis implere chartam. Solum addo in Suriana editione eorumdem erratorum non pauca, per sapientem conjecturam fuisse feliciter correcta: ita mox infra em>initio Capitis 1 pro jacebat, apud Surium jaciebat; pro tractavit, legitur tractatum &c. uti in Codice Reginæ.

CAPUT I.
Occasio vitæ monasticæ in Lerino insula.

[2] Hunc igitur dum beatæ memoriæ a Honoratus pater, in novæ vitæ immortalitatem, cuperet pietatis regenerare visceribus, b congregationem per se Domino acquisitam pauxillulum dereliquit; [A S. Honorato ipsum visente] & ad patriam, ex qua eum amor cælestis expulerat, tanti filii revocavit affectus. Corpore infirmus, mente validus & robustus, sobolem novam spirituali adhortatione concipiens, instructione formans, orationibus procreans; in corde præclari cespitis sanctum semen, aratro fidei percolendum, c jaciebat peritus agricola, quod orationum perenibus donis, & lacrymarum fluentibus rivis jugiter irrigabat. Sed anima generosa, quæ falsam atque fallentem seculi felicitatem innumero doctrinarum labore conceperat, cum ad cælestis regni militiam vocaretur, non levem habuit facilemque tractatum: quandoquidem se subtiliter ingerebat dulcedo præsentium, ut veram frugem & gloriam abstraheret futurorum. Sed pius Pater, [ad seculi fugam invitatur,] his adhortationibus animum, mundi prosperitate constrictum, solvere gestiebat: Ego, fili, superna inspiratione flammatus, ut perennis vitæ gloriam consequaris, ad eadem loca redire compellor, unde jam diu fugiendum esse salubri, ut cernis, definitione constitui: non tibi terrena, sed cælestia; non caduca cum mundo, sed æterna cum Christo, eodem sponsore quo largitore muneris, in perpetuum provisurus. Ista quæ sequeris, & quæ animo concepisti, mors potest intercipere omni communis ætati; quæ autem suadeo, non deserentes parant divitias, sed mansuras; nec temporalia commoda, sed æterna; nec titulos vanescentium honorum, sed perennem gloriam tribuunt Angelorum. In seculi conversatione volatili (quam Scriptura prophetica umbræ apparenti & illico vanescenti credidit comparandam, dicens, Dies mei sicut umbra prætereunt) recte quicquid aspicitur deceptorium judicatur. [Psal. 101.] Et ideo seu corporum vires, seu patrimoniorum facultates, seu felicitatis argumenta, vel diversarum prosperitatum insignia, pene est, ut ante transeant, quam producta lætitia quolibet usu auctorem incipiant oblectare: quæ tamen plus metu amissionis excruciant amatorem, quam suæ prosperitatis ambitu lætificent possidentem; jugiter suscepta, nec tamen manentia, more subdoli hostis ingerentis parvam prædam, ut possit animam perpetuo tenere captivam. Et ideo accensus, non humano affectu, sed divino nutu (quia non fallit ille qui dicit interius) magna & supra quam credi possunt de te mihi metere promitto; illa tibi & in præsenti provisurus quæ non æstimas, & in futuro quæ non possunt hactenus cogitari.

[3] Sed cum B. Hilarius, exercitatione præcipua qua pollebat, acrimonia qua ceteros superabat, [cui repugnans, illius precibus movetur:] eloquentiæ fonte qui ipsi suis instituentibus plus fluebat; ista destrueret; non facile suscipiendum credens, quod sanctissimum esse mentis videbat intuitu; B. Honoratus ad Dominum tota se virtute animi convertit. Quo facto, non solum fastidientis assensum, verum etiam humilem & subjectum, Christo auctore, lacrymis gemitibusque promeruit; quem blanda adhortatione non flexerat, violenta supplicatione superavit; prostratus in conspectu Domini, ut eodem celsius exultaret; producens d flumina lacrymarum, ut a lacrymis eximeret futurorum. Illico in ejus pectore novæ cogitationis fluctus exæstuat, suscitantur alternantium diversa inter se consilia voluntatum; & cui invitantis Domini ingerebantur præmia, ipsius nihilominus mundi apponuntur obstacula. In suscipienda igitur cælestis militiæ tirocinia excitatus, talia secum ipse deliberat: In studiis seculi constituti, [& serio deliberans] nonnumquam suadendi deliberatione suscepta, justa ab injustis, utilia ab inutilibus, perpensa salubriter examinatione discrevimus: nonnumquam humanis auribus blandientes, speciem justitiæ oratoriæ artis venustate celavimus: hic quid agendum est? Ubi causa vertitur salutis æternæ, [nihil] nisi status animæ & infinitorum cælorum est pensanda securitas. Grandi maturitate tractanda sunt, in quibus ad portum pœnitendi nec ratio superest nec recursus: &quitatis lance cuncta pensanda sunt, quæ utilitatis pondere mensuram suppleant in libra justitiæ. Cuncta quæ a mortalibus expetuntur, licet velut incomparabiliter pretiosa desiderentur, ipsa continuo adoptione vilescunt. Natura humana vitiorum noxio insolescit appetitu, non contenta quod voluit, non satiata quod concupivit, in novas cupiditatum faces flammarum more detrimentis suis crescens, pabuli absumptione deficiens, nec intelligens quod nonnumquam in ipsis conatibus, morte immatura, mortem cogitur subire perpetuam: & idcirco, quid justitia, prudentia, fortitudo, temperantia demonstrare soleant, ut dignum est, cogitemus.

[4] [perpendit quid dictent Iustitia,] Justitia persuadet, nihil Auctori Redemptorique præponendum, quia propterea Divinitas ad nos humiliata descendit, ut ad cælestia regna nos faceret pervenire. Recte deputatur eidem vita, qui dedit; Redemptori debetur obsequium: amplectenda devotio, quæ gloriam parit dignitatis Angelicæ. [Prudentia,] Prudentia similiter docet, illorum exempla debere sectari, qui Domino placuerunt: eligamus ergo quis nostrum firmet ambiguum. Abraham primus incurrit, qui egredi compulsus a patria, præceptum convertit in præmium; astra visus aspicere, credidit quod contra naturam promittebat æternitas; promissum vertit in debitum. Istum decet imitari, innumera stellarum comparatione fœcundum, qui extitit regni perennis conviva gloriosus, cujus sinus recte dicitur paradisus animarū. Fortitudo, cordis anima generosi, [Fortitudo,] nihil humile, nihil abjectum permittit incipere: celsa sectari, ardua conscendere facit, adversa superare; desperationem fortibus probationem nullatenus exhibere permittens. [Temperantia:] Temperantia provocat Regi cælorum templum præparandum, fugatis tenebris vitiorum, replere lumine splendidissimo puritatis; abjectis voluptatum fœtoribus, castitatis fragrare thymiamate. Proinde, quia justitia Conditori nos tradere, prudentia majorum sectari exempla, fortitudo contrarias prosternere potestates, temperantia templum Auctori parare debere justæ definitionis deliberatione suaserunt; contemptum pristinum spontaneo emendemus occursu; quia non hunc, sed illum a quo missus est, offendemus, si causam salutis dissimulatione aliqua vel occupatione mundana crediderimus esse levandam. Et quia laborem ipsius superna potentia invitavit, ut spolia diaboli victor ipse suscipiat, astructioni nostræ ipse B. Hilarius testimonium præbet, ita dicens: Hæsitantiæ meæ, invitante pio Domino, totus cum voluptatibus suis mundus astabat: quid relinquendum, quid appetendum videretur, animus meus, tamquam collatis apud amicum tractatibus, ventilabat. Quoties in animo meo velle & nolle successit? Quid plura? absente illo partes suas in me Christus exequitur.

[5] [seculo relicto.] Tali diffinitione firmatus [Honorato] occurrit; aspectu sereno, animo securo, summisso colloquio; quemadmodum humanum arbitrium divina præcedens gratia commutarat in melius, digna conversatione, sermone nitente, habituque demonstrans. Manum continuo in Euangelii missurus aratrum, ne retro vel cogitatione respiceret, obita taxatione omnium prædiorum, totius substantiæ acceptas a germano pecunias, vel usibus pauperum, vel refrigeriis deputat monachorum. Nequeo ut dignum est vel æstimare vel dicere, [eremum appetit:] quemadmodum seculi voluptas, quæ ætatis lubricum illecebroso humanæ fragilitatis escario & prava delectatione solet decipere, ex animo hujus Beati abjecta fuerit repente, salubri damnata consilio, rationabili evitata perfugio, desiderabili eremi glorificata secreto, illum Euangelicum percunctatorem meritis superans, virtute vincens, perfecta consummatione transcendens. Ille vendere noluit, hic universa distraxit: ille tristis abscessit, hic lætificatus seculi paradisum festinanter intravit. Astructioni nostræ dignum B. e Eucherius testimonium præbet, ita dicens: Et tu, licet omnem censum in pauperes Christo dives effuderis; tu, licet præferas annis juvenem, moribus senem, ftamen plus est quod eremum concupisti.

[6] Ruptis ergo occupationum catenis, & Auctori facultatibus traditis, tanto duce terrestrem ingreditur Lerinensis insulæ paradisum, [Lerini sancte degit:] unde non more primi Adæ in hujus vitæ mitteretur exilium, sed unde jure victoris ad cælestia postmodum regna raperetur. Hinc jam, omnibus nota illa mentis acrimonia, ardens anima, mens compuncta, quemadmodum singulorum in ea Dei servorum profectus alacri inspectione pervaserit, ut perseverantiam hauserit, vigilias vicerit, abstinentiam rapuerit, humilitatis mansuetudinem transcenderit, orationis instantiam superaverit, lacrymarum flumina meruerit, gratias omnium sibimet vendicaverit, compunctionum virtutes attraxerit, & vim intulerit regno cælorum, Pontificalis gloria, mundo nota, satis superque monstravit. Siquidem quantum compunctionis tunc acquisierit, hinc aperte cognoscitur, quod postmodum in media civitate eremetica fecit instituta fervere. Amorem autem secreti ita medullitus auxit insertum, ut cum illum Ducem suum Patremque perfectum, in g Sacerdotali fastigio collocatum, sub ordinationis principium crediderit comitandum; statim definierit relinquendum. [& S. Honoratum Episcopum deserit.] Quantus amor eremi fuit, apud quem B. Honorati dilectio non potuit studio caritatis imminui. Sed o! ardentissima compunctionis flamma, nequeo tuum sauciato intuitu videre fulgorem. Quid tantopere fugis? quid deseris? quasi alibi possis lumen præstare, quam ubi Auctor elegerit? Licet velis proprio gaudere secreto, licet consuetudine eremi rapiaris; affectu Patrem deserens, Pater effectus postmodum reverteris. Relationi huic scripta B. Eucherii præbent attestationem, quæ ad eum directa testantur: Magno animo egressus dudum de domo tua & de cognatione tua, usque ad mare magnum recedentia eremi secreta penetraveras; majore tamen virtute repetita est a te eremus, quam petita: siquidem cum hanc prius hospes ingressus es, habuisti Ducem & veluti itineris tui prævium, quem deinde etiam militiæ cælestis Magistrum: cumque in Pontificali fastigio persequendum putasses, ad familiare eremi secretum te amor retulit h. Et quia non multorum necesse est astructionibus narrationem suscepti operis confirmare; quisquis plenius ista scire voluerit, opus, ubi hæc digne sunt digesta, percurrat.

ANNOTATA.

a Colitur S. Honoratus 16 Ianuarii.

b em>In insula Lerinensi, nunc S. Honorati dicta.

c S. Hilarius de se ita in Vita S. Honorati loquitur: Mei gratia, patriam quam fastidierat non dedignatur accedere, nec refugit laborem tanti itineris, suis præcipue multis jam dudum infirmitatibus gravem: meque illic, jam in illis annis nimis amicum seculo & contumacem Deo, ut seductor & verax, ad amorem Christi blanda manu tentat [adducere].

d Ibidem. O quamdiu mollire duritiam meam nisus est imbre lacrymarum! quam piis mecum pro salute mea amplexibus osculisque certavit! Ad præsens tamen, ut ille ait, vici pessima victoria. Sed agitandum me illiuc & edomandum dextera Dei suscepit, illi enim me oratione tradiderat.

e S. Eucherius Episcopus Lugdunensis (cui dies 16 Novembris sacer est) inscripsit S. Hilario epistolam de Laude eremi a nostro Rosweido editam, cum altero illius opusculo de Contemptu mundi.

f Sequentia ita extenduntur: moribus senem, sis etiam ingenio clarus, clarus eloquio; nihil in te tamen primore loco magis suspexerim dilexerimque, quam quod solitudinis sedem sic concupisti.

g Succeßit S. Honoratus Patroclo, anno 426 occiso, em>ut ad illius Vitam diximus.

h A dictis verbis incepit suam epistolam S. Eucherius: ex qua hæc subjuncta addo: Ergo, inquit, nunc es nobilior & major exemplo. Prius enim cum desertum peteres, comitatus fratrem videbaris: nunc cum desertum repetieris, etiam patrem reliquisti &c

CAPUT II.
Episcopatus Arelatensis. Pia exercitia. Libri scripti.

[7] Gemens a a biennio, cum, ad meriti proprii percipiendum ex merito præmium, [A S. Honorato moribundo designatus, successor,] ex vitæ istius cursu beatus Pontifex vocaretur Honoratus; missis epistolis, ut extremis suis interesse deberet, admonuit. Ita jussionem ejus festinavit implere, ac si revocaretur ad eremum. Cumque ad tantum virum crebra sublimium virorum agmina benedictionis accipendæ gratia advenetarent, cœperunt de successore B. Honorati flagitare responsum: excitati desuper animi, de electione Pontificis, ad judicium perrecturi testimonium postulabant. Supremo halitu, summum meritis singularibus, digito demonstravit Antistitem. Impensis ergo supremis obsequiis, iterum S. Hilarius ad eremi secreta festinat. Sed illa Divinitatis potentia, quæ modis occultis suam per humana ministeria peragit voluntatem, illustris viri Cassij, qui tunc præerat militibus, animum repente succendit, ut ignotum, ut longe positum, ut denique ad eremum properantem, ardenter expeteret, fortiter retineret, [trahitur invitus ad Episcopatum] violenter attraheret. Electum civium numerum cum non parva manu dirigit militantum; feliciter pervenitur; spiritualis præda adstat ante oculos inquirentium, & nihilominus ignoratur; quorumdam tamen indiciis declarata capitur. O supernæ gratiæ dispensatio inaudita! ubi officia pastoris oves egerunt. Nec immerito postmodum abegit ex mente lupum, ubi oves primitus pastoris officium peregerunt.

[8] Cumque solicito gregis agmine servaretur; animus ejus plus de divini judicii demonstratione solicitus, quam extaret de suscipiendi officii onere occupatus, diurnis nocturnisque fletibus voluntatem sibi Domini declarari flagitabat enixe. Cumque positum in itinere solicita expectatione pavor judicii fatigaret, etiam clara voce, quæ intrinsecus volvebantur, omnibus patefecit. Igitur B. Hilarius cogentibus se ad Pontificatus officium, tale fertur dedisse responsum: Licet (inquit) fortiter caritatis illigatum me vinculo teneatis, & violenta custodum catena cingat astrictum; nisi Dominus voluntatis suæ mihi dederit signum, nequaquam Sacerdotii sum suscepturus officium. [quem ab columbam capiti insidentem admittit:] Itaque cum tali affatu cunctorum vota atque animos vulnerasset, ac mœsto ducentium agmine vallaretur; Alamannicum descendens castellum, niveæ columbæ, desuper advenientis & residentis in capite, divino acsi confirmatus attactu, omne amputavit ambiguum; quæ nec illis civium militumque frequentibus turbis atque custodiis, vel abigi potuit, vel territa fugari, quin beato vertici superposita, Domini voluntatem, dum secura residet, apertissime demonstraret. Nullo dubitationis vestigio deinceps derelicto, ubi columbæ species (quæ jam tunc comparata Spiritui sancto super caput Jesu ejus venit in Baptismo) Pontificis quoque futuri designaverit nutu divino specialius dignitatem, scilicet quæ supernam benedictionem pernicibus pennis, stridenti volatu, terris velocius deportasset, ut prius quam vocibus humanis, favore superno dignus Pontifex clamaretur. In tam præclaro cultu novoque miraculo exigebat materiȩ magnitudo diutius immorari, nisi narrationis ordo cœpta compelleret explicare.

[9] Domini ergo voluntate omnes alacres, tam de confirmato invicem voto, [lætanter exceptus consecratur:] quam de ostenso summi Pontificis merito, lætiores ad Arelatensem perveniunt civitatem. Occurritur; festinatur. Primas, delicias vultus sui splendore advenientibus præbens, merita interioris hominis, exterioris pulchritudine, demonstrabat. Eminentissimam Sacerdotii dignitatem & novum privilegium sanctitatis Angelico præferens vultu, agnoscitur & agnoscit. In quo agnitus est, magnus extitit; in quo agnovit, major apparuit; sicut Sacerdotii gradu summus, ita humilitatis descensu fastigium celsæ sublimitatis indeptus. O vere perfectus Christi discipulus, qui vias Magistri secutus, exercuit docendo quod didicit! Consecratur in Sacerdotio, jam diu virtutum meritis consecratus. Amplectendum consecrationis ministerium, quod auxit merita consecrantum! Effectus nomine Sacerdos, qui jampridem virtutum erat decoratus insignibus, ita ardenter & strenue cœpit, ac perfectissime consummavit; ut in illius temporis incerto tumultu, quem pax longa metuerat, congregationem subito institueret, secreti cupidam, continentiæ virtute crescentem; quam suo non minus pene imbuit exemplo, quam formavit eloquio. Hic affectu animi promptum, sed effectu sermonis imparem me esse profiteor, ut incipere audeam, qua pietate sustinuerit infirmos, quibus doctrinis imbuerit imperitos, [exemplo & adhortationibus suos excitat:] quidquid in civitate summum, in celsitudine arduum, in mortificatione corporis asperum, in seculi contemptu vilissimum, æquitate justitiæ pretiosum, correctione providum, sapientiæ consideratione præcipuum, cælesti desiderio sempiternum, exercuit, implevit, ostendit. Adeptus ipse cælestem gloriā, exemplo suo fecit alios adipisci: ad Philosophiæ supernæ dogmata expeditus incessit, & ut alii quoque incederent inflammavit. Usum vitæ temporariæ minimis, immo nullis exegit impendiis, & ita docuit singulis dierum curriculis transigendum. Ad obtinenda futura præmia innovato studio semper exarsit, & ut alii inardescerent, oratione & adhortatione coëgit.

[10] Cum primum speculatoris suscepit officium, in se ipso primum monstravit quemadmodū congregatio mundum contemneret, corpus despiceret, & vitia superaret, fatigaretur laboribus, manuum quoque operibus continuis vexaretur, sanctis paginis inhæreret, jejuniis & vigiliis studium commodaret, unius tegmine tunicæ contentus æstatis ardorē & hiemis rigorem toleraret, iter pedibus conficeret. Talia sibi suisque ingerens documenta; [officia Episcopis digna peragit:] Manducandi necessitas incumbit, semina jaciamus; vini percepceptio præsumenda est, vineas excolamus; implevit illud Apostolicum ne quem forte gravaret otiosus. [2 Cor. 12.] Victus proprii habita ratione, si quid operi superfuerat, deputabat expensis pauperum. In meditatione jugiter permanere, verbi ministerio indesinenter insistere, multiplicibus cælestis sapientiæ mysteriis saginari, Dominum proximumque diligere, Sacerdotes Domini non solum verbis, sed factis accendere, zeli superni æmulatione flagrare, instituere monasteria, ædificare templa, digna Sacerdotio consecrare; propriis non solum manibus, sed nec periculis temperare; suscipere orphanos, confirmare monachos, accersire seculares, institutione sua Pontifices ordinare; ita quotidianam sui actus discutere rationem, ut superno Judici tamquam multiplicatum dispensationis suæ talentum niteretur ingerere.

[11] [pro captivorum redemptione tradit argentum Ecclesiæ:] Ita viscera ejus misericordia quatiebat & pietas, acsi solus ad redimendum paginis cælestibus urgeretur. Tractavit secum, deliberavit, & fecit, ut sacra ministeria b captivis solatia potius præstarent quam ecclesiis ornamenta. Quid dicam cupidus, quid omittam nescius, ab his qui majora sciunt negligens judicandus? Quidquid argenti omnes basilicæ habuerunt, captivorum redemptioni protinus deputavit. Cumque omnia cognovisset expensa, exultans atque congratulans, quia vota fidelium, dispensatione sua videbat cæli in sedem præmissa; numquidnam poterit existimari quantum visceribus ejus insederit pietas, qui usque eo credidit omnia distrahenda, quousque ad patenas vel calices vitreos veniretur? Accendit studia offerentum dispensatione laudabili; nec ut fatigaret rejecit, sed ut iterato offerrent uberius excitavit. Offerentum devotio gratanter optavit, ut oblatio sua primum sacris altaribus, postmodum membrorum Christi redemptionibus militaret.

[12] [invisit S. Caprasium ægrum:] Quemadmodum etiam servi Dei debeant honorari, documentis spiritualibus salubriter imitandum posteris non negavit. Nam cum c S. Caprasium, sicut ipse dicere solitus erat, Angelica in insulis conversatione degentem, infirmitate fatigari corporea, certis nuntiis comperisset; ad ejus occursum celeri se festinatione proripuit, ad cujus pedes residens, ut sui meminisset, humilitate submissa sed virtute inclyta flagitabat. Juste dum tanto eremi incolæ impendit obsequium, & singularem præbet humilitatis affectum; Sacerdotii dignitatem, quo magis extolleret, solerter invenit. In eodem loco tunc temporis S. d Faustum Presbyterum pariter & Abbatem, ita futurorum præscius honoravit, ut inter se & sanctos Sacerdotes e Theodorum & f Maximum, medium compelleret residere. [honorat S. Faustum] Constat ergo humilitatis culmina, proprio eum comparasse despectu, & celsum perinde virtutum meruisse fastigium. Sed forte hæc tanta & tam multiplicia veræ humilitatis exempla, aliquod superbiæ periculum generarunt, & non potius sublimis humilitatis compararunt celsa præconia.

[13] [superbis resistit:] Extitit rigidus, sed superbis; extitit terribilis sæculi iniquitate turgentibus, cenodoxiæ vanitate tumentibus: ceterum congregationi sanctæ & consummatis viris, non solum cor atque animum, sed & corpus quoque promptissime prosternebat. [Præfectum urbis secreto] Quantum igitur districtionis habuerit, in causa justitiæ apertissime declaravit, ita ut ne dignitati quidem pepercerit Præfecturæ. Nam cum sæpius Præfectum temporis illius secrete monuisset, ut ab injustis judiciis se temperaret, & consuetudinario lapsu ille ferretur in præceps; accidit, ut dum in basilica Constantia, sacra solennia celebraturus, productis fontibus cælestium doctrinarum fidelium corda rigaret, subito ingrederetur cum suo officio Præfectura: quā dum ibidem cerneret immorantem, a prædicatione cessavit, dicens; non esse condignum, ut qui ejus pro salute propria contempserat monita, spiritualis cibi perciperet alimenta. [dein publice arguit:] At ubi ille, digna confusione perfusus, egressus est convivium, quod inchoaverat; spiritualium deliciarum cibum, rursus innovato studio, profusissime cœpit præbere agminibus populorum; & reliquit exemplum, qualiter constantiæ virtute, mundanæ contemni debeant potestates.

[14] [magno zelo & eloquentia concionatur,] Temporalis vero ejus prædicatio, quantum flumen eloquentiæ habuerit, quas sententiarum gemmas sculpserit, [quomodo] aurum supernorum sensuum repererit, argentum splendentis eloquii abundaverit, descriptionum varias picturas & rhetoricos colores expresserit, ferreum spiritualis gladii acumen in truncandis hæreticorum venenatis erroribus exeruerit, non dicam disserere, sed ne cogitare me posse protestor. Sedilibus præparatis in jejunio, ab hora diei septima usque in ejus decimam, epulis plebem spiritualibus saginabat: pascendo esurire cogebat, esurientes nequaquam pascere desistebat. Nescio utrum satietas plus famem fidelium provocaret, an edendo plebem magis coëgerit esurire, implens illud sapientiæ dictum, qui edunt me adhuc esurient, & qui biberint me adhuc sitient. [Eccle. 24.] Si peritorum turba defuisset, [etiam apud rusticos:] simplici sermone rusticorum corda nutriebat; at ubi instructos supervenisse vidisset sermoni, vultu pariter in quadam gratia insolita excitabatur, seipso celsior apparebat, ut ejusdem præclari auctores temporis, qui suis scriptis meriti summi claruere, Silvius, Eusebius, Domnolus, admiratione succensi, in hæc verba proruperint: Non doctrinam, non eloquentiam, sed nescio quid super homines consecutum. Quid plura dicam? nisi dicendi pausa desuper eidem advenisset, sermonem finire non potuit, tanta gratia exundante, & miraculo & stupore crescente, ut peritissimis tunc auctoribus despectum seculi ejus inferret oratio, in tantum, ut Livius, temporis illius Poeta & Auctor insignis, publice proclamaret. Si Augustinus g post te Hilari fuisset, judicaretur inferior. Et licet gratia ejus ex his operibus, [Vitam S. Honorati & alia scripsit:] quæ eodem dicendi impetu concepit, genuit, ornavit, protulit, possit absque hæsitatione dignosci, h [præ ceteris tamen eam commendant] Vita Sancti Antistitis Honorati, a href="#PE020138">i Homiliæ in totius anni festivitatibus expeditæ, Symboli expositio etiam ambienda; epistolarum vero tantus numerus, k Versus etiam fontis ardentis.

[15] Sed ne quis me existimet falsa fortassis asserere, testimonium B. Eucherii Episcopi Lugdunensis justum credidi adhibendum, [laudatus a S Eucherio,] qui ejus volumine prosa versuque percepto, ita respondit: l Dictu difficile est, quanti mihi pretii fuerint litteræ sanctitatis tuæ, in quibus ita expertam facundiam recognovi, sicut tenes in aliis modestiæ morumque operibus principatum. Ignosce de te studiose minora dicenti, quia semper m in prædicatione sui virtus erubescit; cum hoc ipsum verecundiæ genus pars magna virtutis sit. Inaudita forsitan crederer replicare, nisi hoc magnorum virorum dictis, scriptis, testimoniisque firmarem. Sedili mensaque apposita, liber ingerebatur, & Titio astante notario, liber præbebat animo cibum, manus nectendi velocitate currebat; notarii simul ferebantur articuli, & oculus paginam percurrebat. Adveniens [inter hæc] S. Edesius, [& Edesio] rhetoricæ facundiæ & metricæ artis peritissimus vir, stupens & admirans, hæc lætus effudit:

Vidi ego, nec dignus tanta ad præconia testis,
Prolixos soles n jugi cessisse labori.
Nectendi varias operatio o junxerat horas,
Nec finem precibus p mutatus fecerat actus.
Credere vix possum quemquam sic tempore eodē
Nectere dictantem, relegendo, q lecta fatendo,
Ore, manu, simul ac operari, attendere, fari.

ANNOTATA.

a An triennio legendum? Ita Barralis arbitratur S. Honorato, anno 430 defuncto, succeßisse S. Hilarium. Verum S. Hilarius in ejus Vita num. 26 appellat breve tempus, quo indultus est Arelatensibus: & sic, biennio, commodius permaneret.

b Forte legendum, ut sacra divinis mysteriis vasa captivis… solatia præstarent. Porro ne quæras, unde vel ubi captivorum redimendorum aut solandorum copia; cum iis temporibus plurimi barbari invaserint hasce ditiones, qui sunt ab Idatio in Chronico relati, dum fuerunt subinde repulsi. Ita ad annum 429, Per Aëtium Consulem, ait, haud procul de Arelate quædam Gothorum manus extinguitur, Anaolfo optimate eorum capto. Juthungi per eum similiter debellantur & Gothi. Et ad annum 435 Burgundiones, qui rebellaverant, a Romanis Duce Aëtio debellantur. Et ad annum sequentem 436. Narbona per Gothos obsessa, obsidione liberatur, Aëtio Duce & Magistro militum. Burgundionum cæsa viginti millia. Et ad annum proximum 437. Gothorum cæsa octo millia sub Aëtio Duce. Iterum ad annum 438. Bello Gothico sub Theodorico Rege, apud Tolosam, Litorius Dux Romanus, inconsultius cum auxiliari Hunorum manum irruens, cæsis his, ipso vulneratus capitur, & post dies paucos occiditur. Inter Romanos & Gothos pax efficitur. En varia bellorum tempora, quibus eminuisse potuit caritas S. Hilarii in redimendis captivis.

c Erat Abbas Lerinensis S. Caprasius, mortuus circa annos triginta supra quadringentos, die Kalendarum Juniarum. Ita ejus Acta: in quibus & ista habentur: In ejus extremis convenerunt gloriosæ & inclytæ memoriæ Sacerdotes, Faustus scilicet, Theodorus, Maximus & Hilarius: atque de hoc eadem, quæ hic, humilitatis exercitia narrantur.

d Est hic S. Faustus, dein Episcopus Regiensis, de quo secuti Barralim egimus 16 Ianuarii. Verum in Ecclesia Regiensi colitur 28 Septembris, quando iterum de eo agi poterit.

e em>Quis hic Theodorus, tunc Episcopus, non constat. Fuit Forojuliensis Episcopus, sed post S. Leontium; qui post hoc tempus aliquandiu præsedit.

f Hic est S. Maximus tunc Regiensis Episcopus, colitur 27 Novembris, succeßit illi S. Faustus.

g Vixit quidem eodem tempore S. Augustinus, sed citius deceßit, anno scilicet 430. Quinam autem fuerint Silvius, Eusebius, Donnolas, Hilarii laudatores, necdum comperi: neque quis Edesius Poëta mox citandus.

h Hanc illustravimus ad 16 Ianuarii.

i Philippus Labbe de Scriptoribus Ecclesiasticis censet, aliquas hujus Homilias esse ex iis quæ sub Eusebii Emiseni Episcopi sive Eucherii Lugdunensis nomine hactenus prodierunt: sed quænam sint, aliis discernendum relinquit.

k Historia Geneseos usque ad 7 caput Heroico carmine descripta ad S. Leonem Papam, inepte tributa S. Hilario Pictaviensi, convenientius huic quadrat, teste eodem Philippo Labbe.

l Expunxi sensum nullum facientia hæc verba: Et tu, licet sis clarus eloquio, clarus ingenio; tu, licet præferas annis juvenem, moribus senem, & auxiliaris auctor Romanæ facundiæ. Nomen porro Auctoris supra bis repetitum, pro Rhetore videtur accipi: alibi pro Creatore Deo.

m em>Valde mutila hæc apud Baralim leguntur de Titia notario.

n In Barali nil intelligebile notat his versus, Prolixos sole digito cessisse labori. Desperata autem erat correctio, nisi codex Reginæ succurrisset pro digito exhibens, jugi.

o Impressum, ratio varias injunxerat: in MS. autem est, operatio varias junxerat: sed transpositis perperam verbis uti ex ipsa metri lege apparet.

p MS. mutatis, Baralis invitatis: apice uno addito ad lectionem priorem, significatur, mutato operandi actu, non fuisse mutatum actum precandi: eo quod etiam inter opus manuale continuabantur preces.

q MS. Reginæ hic mutilum duos versus in unum contractos sic exhibebat, Nectere, dictantem simul ore, manu, operari, attendere, fari.

CAPUT III.
Illustres virtutes: miracula. Iter Romanum ad S. Leonem.

[16] Cibum sine lectione non sumpsit. Ab eodem in civitatibus ista est invecta primitus consuetudo, [Parcus in cibo,] & tanta parcitate vita est illius sustentata, ut raro secularium aliquem invitaret. In omni loco, quidquid ad profectum pertinere poterat, alacer inquirere, strenuus exercere, solers consueverat consummare. Jam quemadmodum salinas expetens, a automata propriis manibus & sudore confecerit, [strenuus in exercitiis,] [solitus] hebdomade completa die Dominico media nocte consurgere, triginta millia pedibus conficere, postmodum sacris solennibus interesse, & usque ad horam septimam populos pascere, ut dignum est, nec antiquorum possit explicare facundia.

[17] [pœnitentiā inculcat.] Quotiescumque pœnitentiam dedit, sæpe die Dominico ad eum turba varia confluebat. Ad ejus castigationem quicumque adesse voluisset, lacrymarum se imbribus eluebat, cælestibus judiciis territus promissisque succensus. Tanti gemitus, tanti fletus adstantibus nascebantur, ut vitæ præsentis horrerent habitaculum. Quis ita futuri judicii monstravit examen? Quis ita tenebrosum terribiliter intimavit incendium? Quis ita fluvii exurentis pariter & rapientis cruciatus expressit? Quis ita vulnera conscientiæ ante oculos inspicienda reduxit? Admonitione completa, cum lacrymis supplicationum sumebat exordia; ut pœnitentiæ fructum, quem monendo contulerat, orando firmaret. Nam mulier quædam cæca, dum manus ejus impositione benedicitur, visum se recepisse proclamat (æstimo quod antea interiori homini præstitit, [illuminat cæcam:] quod exteriori postmodum impetravit) quæ, recepto lumine, ducem viæ deinceps non quæsivit; sed precibus ejus non ambigo impetratum, ut tantum miraculum ad paucos admodum perveniret. Die etiam Dominico, dum lectionum solennia recitantur, quidam plasma constrictus, Sancte, inquit, Hilari, cur me torques? publica voce proclamat. Tunc B. Hilarius, ea qua poterat Dominum vi constringit, & rogat. [sanat energumenum] Cumque se obtinuisse sensisset, Imperat tibi Jesus, ait, ut de isto nomine nullam facias mentionem; qua supplicatione cum quasi quibusdam catenis astringeretur, obmutuit; plus se obtinuisse congaudens, quia ejus meritum potuit occultari, quam plasmatis vigentis sospitate.

[18] [& Pythonissam.] Sacrilegium etiam quo spiritus pythonis muliere obtenta influxerat, quam solerti spiritualis arte consilii extinxerit, nequaquam silentio prætermittam. Comprehensam jubet, recensitis lectionibus veteris Testamenti, in cancello ecclesiæ publice collocari: quid lex juberet, quantum mali Christianis mentibus diabolicæ perversitatis propinaret astutia, sermone profluo demonstravit: & ne ullus deinceps tanto sacrilegio, dum dæmonum responsa perquirit, sponte se subderet, necessaria instructione perdocuit; nullam deinceps excusationem, etiam negligentibus derelinquens, quam idcirco publice fecisset statui, ut non liceret postmodum ignorari. [Postquam autem dæmonem] præcepit abire; malignus spiritus, quia videbat aperte se proditum, nec postmodum decipiendis animabus clandestina fraude valiturum, Quo, inquit, vadam? Et Sanctus, advertens quantum Dei gratia suo ministerio effecisset, lætus exclamat: Maximum purgationis indicium est, nescire quo recedas. Populos etiam egredientes post Euangelicam lectionem, tali clamore revocavit: Exite, inquit, exite, quia hoc vobis de gehenna facere non licebit. Tunc specialis zeli æmulatio singularis, [revocat egredientes e templo.] ultionem pœnæ terribilem ob eorum exegit injuriam: nam cum facilis ad eum b tunc inaniter excitata populorum turba, & inconsueta deceptaque venisset, ejusque animum concitasset; civitatis pars maxima, misso desuper terribili incendio, conflagravit: quod ipsi quoque, qui non mediocribus sunt dispendiis fatigati, ob ejus vindictam venisse cognoscentes, propria voce clamaverunt; & flebiliter postea ejus genibus provoluti, misericordiam postulabant.

[19] [intentus orationi, vigiliis, pœnitentiis.] Ille autem lectioni intentus, vigiliis deditus, orationi ac jejuniis jugiter mancipatus, cilicii asperitate exilitatem tenuati corporis macerabat. Nec hyemis quidem rigore, quo solent torrentia flumina glaciali algore constringi, pedes indumento adjecto texit. c Nunquam eis linum lanamve concedens, Psalmorum ministeriis suavi modulatione cantatis, fletus uberes adjungebat. Orationem gemitibus inenarrabilibus duplicabat. Ab opere nec in noctis obscuro desistens, manus nota rapiebantur velocitate nectendi, mens recolendi exercebatur industria. Semel evigilatus, nec oculis pepercit, nec membra posuit ad quietem; nihil aliud agens, nisi ut eum spirituales hostium catervæ invenirent occupatum pariter & armatum. In his profectibus constitutum subitus ardor accendit, ut Heliodori matrem, hæresis Arrianæ vinculis colligatam expeteret, illuminaret, attraheret, & in æternum oblaturus in præsentia consecraret.

[20] Pietatis autem suæ insignia in his, quos ad cæli regna præmisit, ita intimis invicem misercordiæ visceribus demonstravit, ut nullus valeat imitari. Minimi cujusque Lectoris transitu, ejusdem animus taliter vulnerabatur interius, ut singultibus quateretur, & profunderet fletus uberrimos, non aliter ac si unici pignoris solatio caruisset. Casus quoque infirmitatesque suorum, vulnera propria reputabat. Quod sancti Cyrilli, [Levitæ attritum pedem] tunc Levitæ, manifeste patuit documento; qui basilicis præpositus construendis, dum marmorum crustas & theatri proscenia celsa deponeret, fideli opere nudans loca luxuriæ; quod Sanctorum parabat ornatibus subito [lapsum est], molarum funibus ruptis, [ita ut] impetus marmoris desuper venientis stantis pedem cum extrema digitorum parte occupatum collideret atque minueret: pro cujus gemitu & dolore non minus vulneris vir beatus excepit in corde, quam collisus sustinebat in corpore. Cumque ministri vulnus immensum juges & indefessos Sacerdoti gemitus extorqueret, quia ejusdem cellæ erat ejus cella conjuncta; remedia vir sanctus more solito supplicationibus flagitabat. Paululum [deinde] sopore depressus, videt reverentem eminus astare personam, quæ mœstitudinum causas solicite perquirebat. Ille collisum Levitæ pedem, non solum mœrorem sibi d tristitiæ, sed & vulnus animi indicat inflixisse. Percuntatus; Vis, inquit, ut dolor omnis abscedat? Optare se omni aviditate respondit. Produc, ait, pedem, vicario succidendum, & omnis protinus ministri dolor aufugiet. Pedem sine hæsitatione protendit, ictum ferientis libenter excepit; tantusque dolor accessit, ut refectionis dulcedinem doloris excluderet magnitudo. Evigilans non dubitavit implendum, quod fuerat promissum: ad præfati cellulam dirigit inquirere, ut qualiter se Levita sentiret illico nuntiaret. [sanat etiam in somnio ei compatiens.] Mandat ille omnem recessisse dolorem, quietem desuper esse concessam. Merito ejus pietate sanatus creditur, cujus inquisitione quietissimus reperitur, qui in relevatione proximi, membrorum propriorum jacturam credidit faciendam; implevit divinum præceptum; quinimo feliciter & excessit, dicente domino, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Ecce invenitur hic beatus dilexisse proximum supra seipsum, qui quantum definitio mentis habuit, membra tradidit amputanda propria, ut sanaret aliena.

[21] In excursibus autem quis, ut dignum est, explicabit, quantum ejus præsentia profectum contulerit civitatibus Gallicanis, S. Germanum e sæpius expetendo, [cum S. Germano deponit Chelidonium Episcopum.] cum quo Sacerdotum ministrorumque vitam, nec non profectus excessusque tractabat. Ubi ejus adventus innotuit, flammata ad utrosque nobilium & mediocrium studia convolarunt, astruentes Chelidonium f internuptam suo adhibuisse consortio, quod Apostolicæ Sedis auctoritas & canonum prohibent statuta: simul ingerentes seculi administratione perfuncto, g capitali aliquos condemnasse sententia. Tantæ rei novitate permoti, testes imperant præparari. Conveniunt ex aliis locis probatissimi Sacerdotes, res omni ratione prudentiaque discutitur, accusatio testimoniis confirmatur. Adhibetur vera simplexque definitio, ut quem Scripturarum regulæ removebant, voluntate propria se removere deberet. Ille Urbem credidit expetendam, ibique se injusto rigore astruit condemnatum. Quod ubi comperit vir beatus, quanto studii ardore, quantoque zelo superno fuerit inflammatus, ut non hiemis asperitatem, non Alpium stridores attenderet vel frigora, non vitrea glacialis crustæ spicula protinus resoluenda, nec desuper gladii acuti similes expaverit aculeos dependentes, in frigoris terrore mortiferi gelu concreto, velut vibratam dextram imitantes.

[22] Verum ille inconcussa fidei radice constanter animatus, præsertim qui ad tantam voluntarie venerat paupertatem, ut pedibus iter aggredi & conficere non timeret, intrepidus urbem Romam, sine equo, sine h sagmario vel sago, omni difficultate superata, festinus intravit: [pedester Romam petit ad S. Leonē Papam,] Apostolorum Martyrumque occursu peracto, B. Leoni Papæ illico se præsentat; cum reverentia impendens obsequium, & cum humulitate deposcens, ut Ecclesiarum statum more solito ordinaret; astruens aliquos apud Gallias publicam merito excepisse sententiam, & in Urbe sacris altaribus interesse. Rogat atque constringit, ut si suggestionem suam libenter excepit, secrete jubeat emendare; se ad officia, non ad causam venisse; protestandi ordine, non accusandi, quæ sunt acta suggerere: porro autem si aliud velit, se non futurum esse molestum. Et quia tantorum virorum, præsertim jam ad supernam gratiam vocatorum, nec in narratione audeo judicia ventilare; hoc breviter tetigisse sufficiet, quod solus tantos sustinuit, quod nequaquam minantes expavit, quod inquirentes edocuit, quod altercantes vicit, quod potentibus non cessit; quod in discrimine vitæ positus, communioni ejus, quem cum tantis viris damnaverat, conjungi nullatenus acquievit; quod custodibus appositis, hiemis rigore sæviente, quos ratione non flexerat, credidit i relinquendos. In civitatis recessu, licet corporali infirmitate fractus, tamen perfectione sanctus, & pietate prompissimus, totum se ad placandum tunc animum k S. Leonis inclinata humilitate convertit, misso primitus sancto Ravenio tunc Presbytero, postmodum proprio successore. Deinde sanctum Nectarium, sanctumque Constantium præcipuos Sacerdotes [ad eumdem direxit].

[23] [eum sibi reconciliat] Et quia quantum in hac causa dictaverit, huic operi nulla possum ratione connectere, Auxiliaris tunc Præfecti quæ fuerit sententia credidi inserendum, cujus hæc verba sunt: Sanctos Nectarium & Constantium Sacerdotes, cum beatitudinis tuæ parte venientes, digna admiratione suscepi. Cum his sæpius sum locutus de virtute animi atque constantia, contemptuque rerum humanarum, quo inter fragilitates nostras semper beatus es. Nam quid potest in hac corpores vita esse secundum, quæ cum sit misera, tamen non potest esse perpetua? Locutus sum etiam cum sancto Papa Leone. Hoc loco credo aliquantum animo perhorrescis: sed cum propositi tui tenax sis, & semper æqualis, nulloque commotionis felle rapiaris, sicut nullis extolleris illecebris gaudiorum, ita ego nec minimum quidem factum Beatitudinis tuæ arrogantia memini l contagione fuscari. Sed impatienter ferunt homines, si sic loquamur, quomodo nobis conscii sumus; aures præterea Romanorum quadam teneritudine plus trahuntur, in quo si se Sanctitas tua subinde dimittat, plurimum tu, nihil perditurus, acquiris. Da mihi hoc, & exiguas nubes parvæ mutationis serenitate compesce.

[24] [consueta munia peragit.] Talia percipiens, totum se orationi, prȩdicationi, operationi, velut incipiens, mancipavit, rigore districtus, miseratione propensus, largitione promptissimus. Non contentus quæ inveniebantur ingerere; nisi solatia consolationum, rivis fletuum cumulasset, unde sanctus Edesius ita prosequitur m:

Vidi ego præventos fletu magis ubere fletus:
Quod dabat in nummis, cupiebat crescere votis.
O quam prompta viget miseratio, quam cita donis,
Gratia! Non etenim solum est ad munera largus,
Majores sed opes avida pietate ministrat.

ANNOTATA.

a Automata, inquit Baralis & transcribit Surius, sunt instrumenta mechanica, ita subtiliter constructa, ut sua sponte moveantur, seu verius moveri per se videantur. Ego tam subtilia hic non intelligo; sed grandes illas machinas, quas aqua aut vento moveri oculis quidem ipsis conspicimus; automata tamen etiam vocamus, quia manuum nostrarum adminiculo non egent. Salinæ autem in Arelatensi diœcesi multæ, sed potißimum in eo sinu sive lacu, quem Larius aliique fluvii efficiunt, antequam aquas suas per geminum canalem mari misceant, vulgo dictum Mer de Martigue, Aquis sextiis quam Arelato viciniorem. Sunt & aliæ salinæ Arelato propiores in im Campis lapideis.

b Forte, facilis ad exitum: sed neque sic clarus est sensus: neque melius quid occurrit; nam cum dicitur turba inconsueta deceptaque, nescio quo id spectet, & suspicionem ingerit mutili contextus.

c MS. Reginæ, numquam sinum lanamve: peius ex Barali Surius, nunquam sinum lanamine concedens: sed si pro sinu legas linum, clarus est MS. prioris sensus.

d Impressa Justitiæ, sed MS. Reginæ melius.

e Hic est S. Germanus Episcopus Autissiodorensis, cujus varia Acta illustranda sunt ad 31 Iulii. De utriusque congressu supra egimus

f Chelidonius Episcopus Vesontionensis, tamquam irregularis, em>ut qui viduæ maritus fuisset, & capitalibus aliquando judiciis præfuisset, Episcopatu dejectus est, in aliquo incerti loci concilio; quod habitum anno 444 tradunt Sirmondus & alii in Conciliorum tractatibus, sed solum ex hac Vita: ubi dubito, an loco internuptæ, legi non melius poßit ter nuptæ.

g Ita MS. Reginæ, itaque malim legere, de Chelidonio ipso dictum intelligens cum Sirmondo & aliis, ut scilicet ei dicatur objectum quod irregularis esset, adeoque non rite ordinatus. Baralis, præfecto; Surius, Projectum: sed Projecti Episcopi alia prorsus causa fuisse colligitur ex mox citanda Leonis epistola.

h Male impressum Saginario: Sagmarius autem mulus seu equus sarcinarius est: & sic habet MS. Reginæ.

i S. Leo Papa, quod S. Hilarius non expectato judicii exitu discesserit, offensus, indignationem missa ad Episcopos Viennensis provinciæ epistola declarat, in qua Chelidonius absoluitur, quod ei objecta non satis probata viderentur. Vna Projectus Episcopus, cui ægrotanti alius fuerat substitutus, in integrum restituitur, & metropolitani potestas in provinciam Viennensem S. Hilario adimitur.

k Videtur postea plene satisfecisse S. Leoni in iis, quæ videbatur nimio zelo peccasse. Hinc S. Hilarium sanctæ memoriæ titulo honorat S. Leo in epistola 2 ad Episcopos em>Provinciæ de electione & consecratione Ravennii Episcopi Arelatensis. Acta S. Leonis dedimus XI Aprilis die ejus natali.

l Hic locus in editis misere truncatus, sic integre legitur in MS. Reginæ.

m

Additur in editis, Poëtice dicens, quod melius abest. Sequentes porro Ædesii versus hic expressos vides, uti eos ex apicibus in membrana Reginæ signatis, visus est posse restituere sensui non incommodo Poßinus: cum apud Baralim turbatissima sint omnia, dum sic ibi leguntur, non satis commode a Surio per nudam conjecturam correcta.

Vidi ego præventam fletus magno ubere fletu.
Nam quod crevit numis cupiebat crescere notis.
Quam prærupta viget miseratio! quam cita donis
Gratia! nec solum fuerat ad munera largus,
Majores comitantur opes pietate ministra.

CAPUT IV.
Morbus. Adhortatio ad suos. Obitus, sepultura.

[25] [Anno ætatis 48 laboribus fractus,] Abstinendo ergo, operi insistendo, itinera pedibus conficiendo, ita se tenuavit, fatigavit, exhausit, ut vix quadragesimi octavi anni circulum adimpleret. Non enim virtutum celsa illa perfectio, quæ non solum locum, sed & condignam in cælis paraverat mansionem, moras diutius est passa terrenas, sed fidelis servus implens præceptum, desiderans promissum, corpus suum diversis ægritudinibus mancipavit, ut supernæ monetæ verum obryzum, ægritudinum caliculo excoctum, thesauris a reconderetur æternis. Ergo ubi infirmitate crescente, non virtus mentis, sed ipsa est corporis consumpta materies, quam alacri studio omnes exhortatione relevans, in proposito permanere, facunda & necessaria persuasione coëgerit, nequeo explicare. Igitur in ultimo ambiguo constitutus, [ægerrecreatur visione ornamenti Aaronu sibi aptati,] accepit manifestæ revelationis non mediocre solatium; mens enim ad hoc in sopore laxata est, ut ei singularis præmii magnitudo patefacta virtutum suarum depingeret ornamenta: Videt se sacris interesse mysteriis, intuetur tunicæ Aaron quondam Pontificis tegmine decoratum, quod divina per Moysem jussione mira fuerat artis varietate contextum, duodecim gemmarum multiplici ac diverso splendore pectus ornari, ejusdemque numeri humeros fulgore vestiri, stola quoque dispari varietate micante membra circumdari, quam bysso, croco, hyacintho, radio coruscante, colore dissono, metallo pretioso, spiritualium manus docta decoravit artificum b… tinniola c etiam commota gressibus incedentis, & intrinsecus malogranatis illisa ictibus, clarum personabant extrinsecus salutiferumque tinnitum. [& Ravennio successori traditi;] Cumque it meritorum perennium donis, præmiis, atque muneribus se cerneret adornatum; humano affectu adiici sibi desuper vestimenta omnimode flagitabat: quod ubi didicit abnegari, videt filium suum sanctum Ravennium applicari ad divina mysteria consecranda, & intellexit sibi esse migrandum.

[26] Quam beatus igitur, quamque inclytus pater, qui adhuc in seculo constitutus, illius veri Sacerdotis, quem in multiplici colorum varietate, non figura, sed meritorum veritas proprie decorabat, est præmium consecutus. Cur non ei monstraretur in tunicæ illius tegmine, quod in omni virtutnm diversitate possederat? Cur non ei revelaretur in vestimenti illius pulchritudine, quod erat ei in stola perpetua compensandum? Quem enim decoraverat continentia mentis illæsæ, [quo ejus perfectio in virtute indicatur.] & in quo immaculatæ conscientiæ lucebat auctoritas, merito lamina auri fulgenti speculum verecundæ frontis ejus obtexerat: quem virtutum semper exaltarat principatus, digne pretiosorum lapidum textus ornabat. Cur non byssum circumdaret, quem zeli castitatis zona constrinxerat? Nam, ut verius loquar, principalis ejus lamina auctoritate fidei & ignea flamma rutilavit, gemmæ quoque omnium virtutum splendore sidereo micuerunt; rationale emicuit pectoris, fulsit elogium pietatis, justitiæ byssinum, continentiæ cingulum, pædicationis tinniolum, malogranata bonæ spei, opere & sermone jugiter sonuerunt. Cum ergo tanta ac tali esset consolatione relevatus atque perfusus; congregationi ad solatium pariter & exemplum alacri sermone disseruit, ista omnes allocutionis voce compellans.

[27] [in ultima adhortatione suis se exemplum proponens,] Vitæ curricula hucusque peregimus: jam ad illud tremendum supernæ majestatis evocamur examen. Viam carnis hujus, & incertam vitam seculi præsentis ingressi, jussionibus paruimus Creatoris; ac servitutis propriæ peractis officiis, ad veram perennemque patriam prælata consolatione migrabimus. Militavimus huc usque spirituali militia; infidi corporis aculeos cilicii asperitate contudimus; abstinentiæ rigore ac vigiliarum lassitudine universa vitiorum certamina auxilio superavimus desuper implorato; cogitationum laqueos sancta meditatione disrupimus; occupati studiis doctrinæ cælestis, talentum perennitatis multitudini fidelium non cessavimus erogare; navigavimus per vitæ istius pelagus, & diversa, juvante Domino, virtutum mercimonia, cum fœnore usuræ salutiferæ, talenta Deo referenda percepimus; ad portum quietis, Domino gubernante, cœpimus propinquare, cum istius mundi principibus (cum quibus Apostolus describit bellum juge esse) confliximus, quod nulli deerit quicumque ad beatitudinem, cælesti gratia præcedente & industria subsequente, voluerit pervenire. Absolutum me & liberatum ad Domini mei intuitum credo eodem propitiante venturum: ad ea [præmia] obtinenda, perseveranti cursu vobis sunt peragenda certamina.

[28] Ille utique, qui se livore proprio perdidit; qui procul odoratur bellum; [eos adspiritalempugnā excitat:] & ad vocem tubæ, quasi cuncti esse in sua debeant potestate, diutina antiquitate callidus, subtilitate dolosus, decipiendi assiduitate atque arte peritus, qui electis pascitur escis, & perfectorum perditione saginatur, pœnam propriam salutem reputat alienam, non mediocre æstimans solatium, si ad superna tendentes laqueis capiat peccatorum, & funibus perditionis, quos etiam Propheta suspirans dicebat, Funes peccatorum circumplexi sunt me. [Psal. 118,] Hic salutis humanæ inimicus cavendus est: huic omnimodis repugnandum est & resistendum. Quomodo enim poterit incedere jam ligatus, vel audebit repugnare captivus? Habebit proculdubio in infernali pœna participem, quem tenuerit in seculi voluptate consortē. Hujus fortitudinem Dominus B. Job monstrans, ita dicit: Aurum d reputat velut lutum, [& fiduciam habet quod influat Jordanis in os ejus]. [Job 40. & 41] Quid nisi Sanctorum vitam velut lutum se æstimat calcaturū? proclamante Propheta, Erue de luto fæcis pedes meos. [Psal, 39.] Jordanis autem fluenta, quæ sunt, nisi baptismi sacramenta, quæ sua credidit impugnatione devorāda? Lutea compago antiquitatem potentiamq; ejus potest sine Dei gratia superare; tamen jugi certamine & indesinenti conflictu ejus sunt insidiæ toleradā. Spectator certaminis humani, quotidiani exercitii palæstrā placidus intuetur; videt ignita jacula dirigi, sed lacrymarum facit fonte rectingui: cernit laqueos præparari, sed orantes eruit & plorantes, ut cum vera exultatione decantent, Oculi mei semper ad Dominum, quia ipse evellet de laqueo pedes meos; ut [pedes] liberi ad annuntiandam pacem incipiant esse pretiosi. [Psal. 24.] Et ideo quicquid in prȩsenti potest ab Auctoris amore separare, æstimandum est inimicum.

[29] Si me humana non fallit illusio, grandis tempestas huic imminet civitati; nō mediocris, sed satis gravis incumbit afflictio. [prædicit urbi imminētem tempestatem:] Ad omnia contraria adversaq; vos jugiter præparate, fidem Trinitatis immobiliter retinete, Scripturarum interiora penetrate, ut abyssum invocantes in voce cataractarum, id est, credentium, terras dono superno irrigare omnimodo non cessetis. Sit vestitus asperior, panis grossior, cibus durior: iter nihilominus conficiatur pedibus expeditis; necessitas subita perniciem novi laboris infert delicatis; quia ut exercitatio robustum, desidia reddit ignavum. Hac igitur adhortatione completa, [& motis suæ horam:] jubet congregationem mœstam sacrificium vespertinæ laudationis offerre, & cibum consuetudinaria refectione percipere, dicens; Hora diei undecima, anima mea, de corporis domicilio liberata, ad supernum Judicem festinabit. Cumq; modulatione psalmorū solita officia Auctoris in laudibus offerri alacer percepisset, jam rediens atq; commigrans; Voces, inquit, sanctæ, voces quæ ad aures pervenitis Auctoris, me quoq; Domino commendate. Fratrum deinceps refectione completa, manu oculos atque os Crucis Dominicȩ signo communiens, & in oratione persistens secutus, innumeris Sanctorum sacris choris occurrentibus, lætus gaudensque proficiscitur ad supernam patriam e.

[30] Hinc jam quemadmodum sit universa civitas congregata, qualiter unusquisque, non patrē, aut matrem, vel unicum, sed omnium religiosorum atq; [Magno omnium luctu corpus defertur ad templum S. Stephani] orphanorum singularem fleverit genitorem, quis ut dignum est explicabit? Nullus a fletu, nullus cessavit a gemitu: parem cunctis luctum dilectio universalis induxerat, eratque velut seminarium lacrymarum generalis dolor omnium diligentium. Ubi basilicæ beati ac primi Martyris Stephani venerabile corpus illatum est, totius populi cum fletu vox una procedit; Hæc, inquit, dies querelas injustæ imputationis perpetuo resecavit. Ut amplius quam in prædicatione sufficit non dicamus, fidelis populus, nimio ardore succēsus, membra sancta, dum vult contingere, pene discerpsit: [donec] studio cōregationis effectū est, ut columnis ardentibus cereorum hinc & inde populos abigerent irruentes. Noctis vigiliis expeditis, cum mœstis solis claritas reputaretur obscura, ad exequias venerandas non solū fidelium, sed etiam Judæorum concurrunt agmina copiosa. Omniū lacrymȩ se superare certabāt: deficiente voce, gemitus increscebant. Hebræam concinentium linguā in exequiis honorandis audisse me recolo: nam nostros ita mœror obsederat, [& dein S. Genesii] ut ab officio solito impatiens doloris inhibuerit magnitudo. Demum antequam B. Genesii f basilicæ sanctum corpus inferrēt, utriusq; sexus tantus cum lacrymis datus est clamor, ut astra ipsa percussa vicariū de cælo reddiderint insolitū, & tonitruis comparandum fragore, cum sono reboatum.

[31] [coopertorio in Reliquias discerpto, sepelitur,] Hic iterū nova dilectio graviori fletu corda succendit. Sed dū singuli cupiunt fimbriā decerpere, corpusq; cōtingere, Sancti g Basilii, tunc Presbyteri, nunc Pontificis summi, invenit industria, ut maximā partē coopertorii utraq; manu discerptam, quo corpus ejus tegebatur, arriperet, & longius recedens, dividendo populis erogaret. Dum percipiendi studio lætificat eos tanto munere, paululum retrahuntur a sepulchro: & sic corpus illud Angelico vultu venerabile atque decorum, ne iterum devotis redderetur obsequiis, clam est depositum in sepulchrum. Quod ubi populi intellexerunt esse tumulatum, tantum subito omnes clamorem cum gemitu proprio reddiderunt, ut tecta ipsius Basilicæ discussa corruere, & populos obruere putarentur. Vitæ illius memoria fit apud animos omnium pretiosa, & desiderium tam singularis Antistitis in laudem renascitur. Eodem tumulato, cum plausu cœpit doctrinæ illius recenseri memoria, cum gloria prædicari mundi contemptus, compunctionis affectus, lacrymarū fluvius, temporalitatis impetus, pietatis thesaurus, justitiæ culmen, temperantiæ moderamen. Quid plura? Civitas universa, quidquid sacramento confirmare voluisset, nomen ejusdem proferebat, astruens similem postmodum non futurum.

[32] [Virtus ejus elucescit in successoribus] Sed summum est, quod orante ipso, amor verus utcumque potuit habere auctarium. Nam non solū in h successoribus, sed adhuc in multorū Pontificum renasci non cessat augmentis; cum quibus dum laborem hic participat tēporariis fructibus, sine dubio æternorum i completur gaudiorum, sicut arbor paradisi fœcunda; & quid in præsenti offerat, & quid postmodū gignendo relinquat singulari prosperitatis fertilitate k procurare nō desinit. Quanticumq; seu per ipsū nutu cælesti, seu post ipsum Dei providentia, ordinati sunt ejus intercessione Sacerdotes respondere ejus eruditioni, doctrinæ, ac crescentibus meritis, gratia juvante contendunt. Felix qui non tantū propriæ civitati ex sua institutione providit, verum etiam diversa loca illuminare accensis fidei calore innumeris lampadibus, & super candelabrum ponere procuravit: ac sic in singulis ejus gratia concalescens, quotidianis profectibus generata renascitur: quia quidquid ex ejus institutione producitur, ejusdem meritis computatur: capitis utique lucris adscribitur, [& discipulis.] quidquid membrorum uberrimo cultu percipitur. Pro omnibus solicitus, in certamine vitæ istius constitutus, orationum solatia impendit, præsentiam visitationis attribuit, sanctæ castigationis vel increpationis innumera ac reverenda præcepta seminavit, spiritualis ac peritus agricola; nunc minitans & dolens, exultans & tristis, lætus & anxius, turbulentus & patiens, serenus atque terribilis, durus & placidus, remissus atque districtus; nunc suspirio gemens, sed cum gaudio uberes lacrymas fundens: de cujus pectoris exundanti fluvio & fonte caritatis irriguo, sic hausit unusquisque quod voluit ac potuit, ut nullum damnum largitas sancta sentiret, sed erogando cumulum potius fœnerator thesauri cælestis acceperit; quia hæc est natura munerum cælestium, ut profusione sui in se jugiter crescat, & cum defecisse putatur, quasi semper incipiat; atque in minutionis paupertatem descendens, augmentum quoddam detrimento dispensator divinus semper obtineat.

[33] O magna, præcelsa, ac singularis caterva gratiarum, quæ veneranda recordatione obtutibus præsentaris, beneficiis sentiris, [quam auctor magnis laudibus extollit] profectibus nostris adhuc militare cognosceris: tot annorum spatiis evolutis, in tuorum filiorum renasci non cessas honoribus, atque reparatis juste perpetuisque laudum titulis honoratis, qui interpellaris & audis, pro supplicantibus intercedens; conveniris, & reddis; constringeris, & ut postulata impetrentur exequeris; rogaris, & Deo præstante obtinere non desinis. Ecce laudis pretiosum titulum, post emeritæ sanctitatis excessum. Ecce caput laureis virentibus & Crucis stemmate coronatum, & fructu virtutum folioque contextum, quod non defluit in æternum. Ecce præconium, post obitum triumphalibus meritis præponendum. Jacet in sepulcro ejus corpus conditum, cujus precibus reserantur regna cælorum. In diversa virtutum culmina innovari tuorum non desistunt insignia meritorum. Cur anima tua non majora præstet, in paradisi beatitudine posita, quam in seculi certamine constituta, cujus virtutem ne signa proderent, oratio impetravit? Unicum pignus & decus Sacerdotii totius, cælestis scientia thesauri, jugiter ex tuo corde manarunt: lucerna tua, fidei lumine splendens, etiam ceteros super Ecclesiæ candelabrum positos lucere concessit. Vocatus ab Auctore, ad laboris fructum & perenne refrigerium feliciter pervenisti. In illa beatissima Patriarcharum societate receptus, animæ tuæ singularia conspicis ornamenta, quæ ita creverunt divinæ gratiæ adjumento, ut pretiosis virtutum manibus perenniter conspicua decorentu; qui continentiæ puritate omnium Scripturarum thymiamate templum tui cordis ac corporis fragrare fecisti, & ut in eo Auctor requiesceret, perennis industriæ vigilantia præparasti; qui secreti amore animum quoque affectumque pavisti; qui cum psalmorum modulatione junxisti flumina lacrymarum; qui in decachordo prȩceptorum moribus pariter & vocibus persultasti; qui vitæ institutione prædicasti, vias duras custodiendo; qui spiritualis organi cælestis harmoniæ suavisono cantu varia modulationis dulcedine concrepasti; qui sacrificio jejunii exteriorem hominem continens, vigiliarum assiduitate interiorem cursu strenuo oblectare non destitisti. Illud autem prætereundum esse non credidi, quia l… dum Campi m lapidei spatia peragrasti, pastores singulos unda baptismi regenerando baptizatos recte vivere docuisti.

[34] [& devote invocat.] Fac ergo quæsumus ut qui te ad Christum feliciter venisse, & sine fine te regnare cum illo gloriamur, tuis continuis precibus muniamur, interventu protegamur, & qua frueris cum Christo gloria perfruamur n. Cum ergo tanti talisque viri testimonium merita ejus perhibuerint, digneque facta laudaverint; quia possibilitatis immemor, impulsu amoris incautus ad tantum præconium prosilivi, veniam sperare præsumpsi: ut in illo meritorum suorum præclaro fastigio constitutus, etiam pro me interpellare non cesset; illisque venerabilibus Patriarcharum cœtibus aggregatus, ad præsidium nostrum turbam piæ sodalitatis asciscat; obtinens, ut non actu meo, non ignavia contristetur: quo circa me ejus suffragium muniat, & suis patrociniis meritum Sacerdotis in illa examinatione tremenda faciat invenire, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Impressum, calculo exortum thesaurus reconderetur æternus.

b Omitto quæ sequuntur & sensum turbabant, pretiosiora pulchritudinum, quam diximus, ornamenta, quæ Deo sunt auctore formata atque constructa.

c Tinniola, pro tintinnabulis, alibi necdum legi: MS. Reginæ Tinnivola: quid si, Tinnibula?

d Vulgata, Sternet sibi aurum quasi lutum: capite autem præcedenti invenitur locus qui hic librario festinanti excidit, quemque requiri indicant sequentia.

e Anno 449, ut supra dictum.

f De S. Genesii Martyris Arelatensis miraculis scripsit S. Hilarius sermonem, dandum 25 Augusti, die ejus natali.

g Basilius traditur dein factus Episcopus Aquensis urbis in Provincia.

h Successores fuerunt adhuc seculo 5 Ravennius, Leontius, & S. Æonius, qui colitur 30 Augusti.

i Impressum comparatur.

k Item procreare. Intelligitur urbs Arelatensis, quod in ea Episcopus vixerit & sancte objerit.

l Expunxi verba, ut ante Resurrectionis diem, quæ hic redundant, & nescio quo spectant.

m Campus-lapideus dicitur spatium illud petrosæ regionis, quod a Rhodano versus Orientem fere in quadrum extenditur, ubi in raris pascuis necesse fuit inveniri opiliones, Christiani fere cultus expertes; quos eatenus neglectos, curandos sibi Pastor zelosus susceperit.

n em>Hic finitur Vita in MS. Reginæ; reliquorum, quæ hic habes ex Barali, nec vola nec vestigium ibi extat, inquit Poßinus. Hic auctor ostendit se esse Episcopum, dum petit ut S. Hilarii patrociniis Episcopale meritum in se inveniat summus Iudex, id est, vitam gradui tanto congruam.

VINDICÆ PRO S. HILARIO,
Semipelagianismi calumniose insimulato, ex Prodromo velitari Brunonis Neusser,
contra discipulos Pseudo-Augustini Iprensis.
Partis 2 Caput 4 cum adjunctis ex Cap. 9 Part. 1. & Cap. 8 Part. 2.

Hilarius, Episcopus Arelatensis, in Gallia (S.)

A. Brun. Neusser.

[1] Hilarium Arelatensem, ingenio, doctrina, & vitæ castimonia conspicuum, [Virum doctissimum & S. Honorato carissimum] plerique historici aliique scriptores justis elogiis & laudibus cumularunt. Hunc magnus Honoratus, primus Lerinensium fundator & institutor, tanti fecit, ut eum ceteris omnibus anteferret; imo ad eum Christo lucrandum, ab eremo in patriam, quam tantopere fastidierat, non dedignatus sit accedere. Fuit enim Honoratus illius popularis, imo & ipsi sanguine conjunctus; & in eo fidei, sicut & sanguinis venam quæsivit: eumque, non per litteras modo, verum etiam, tanto per excursum suum ambitu, ab insula, nimirum Lerinensi (cui se Hilarius, derelictis Episcopatus ejus principiis, secreti amore, reddiderat) futuri præscius amovere sategit, ut ei juxta sepulcrum suum in amore civium patriam collocaret. Hæc ipsemet Hilarius in Sermone de vita & morte Beatissimi Honorati, [auctor Historiæ Pelagianæ calūniatur ut Semipelagianum;] apud Surium tomo 1 & Bollandum tomo 2 ad diem XVI Januarii. Tu vero doctissimum & sanctissimum hominem odio gratis habuisti; inter Semipelagianos connumerasti pag. 167 Historiæ Pelagianæ & alibi passim; Semipelagianæ scholæ magistrum appellasti pag. 252; eumque in quæstione de initio fidei ac dono ab Augustini sententia abhorruisse scripsisti pag. 168; item contra illius doctrinam sensisse pag. 170; in Cassiani partes transiisse & sententias defendisse pag. 166; imo præcipuum inter illos haberi, qui a S. Augustino discedentes Cassiani partes fovebant pag. 167; Augustini doctrinam acriter impugnasse pag. 263; Poëma de providentia, quod extat inter opuscula Prosperi, adscribendum illi esse, cum illius auctorem Semipelagianum esse constet pag. 263; contra Augustinum cum Cassiano conspirasse pag. 168 & 246.

[2] [non obstante Adonis testimonio,] Cuncta hæc aliaque hujusmodi adversus Hilarium congessisti, unius dumtaxat testis heterodoxi, nimirum Vossii, suspicione potius quam assertione fretus; & alterius longe pejoris, Usserii scilicet, conjecturali sed vano testimonio cui plus deferendum esse credidisti quam Adoni, qui in Martyrologio suo ad diem V Maji sic loquitur: In Galliis, civitate Arelatensi, S. Hilarii Episcopi, magni, docti, & præclarißimi viri: qui paupertatis amator, & erga inopum provisionem, non solum mentis pietate sed & corporis sui labore solicitus erat: nam pro reficiendis corporibus etiam rusticationem, contra vires suas, homo genere clarus & longe aliter educatus, exercuit. Sed nec in spiritalibus neglexit: nam & in docendo gratiam habuit, & absque personarum acceptione omnibus castigationem ingeßit: inter sua vero opera, ingenio immortali, ad multorum utilitatem, necessario opere, Vitam S. Honorati decessoris sui composuit: non tamen, ut aliqui putant, ab eo sermone distinctam, cujus supra mentionem feci.

[3] [& communi Catholicorum scriptorū sensu,] Hæccine sunt hominis hæretici & Semipelagianæ scholæ magistri elogia? Tu ipse fateris pag. 263 & alibi, summan de illo apud omnes æstimationem & auctoritatem fuisse, eumque litterarum & sanctitatis gloria ceteris, Lerinensibus scilicet, superiorem pag. 166; adeoque Vicentio, Lupo, Maximo, Eucherio, cui ad stuporem placuisse, ultro agnoscis pag. 263. Densus antiquorum recentiorumque manipulus, qui a mille ducentis annis de Scriptoribus ecclesiasticis scripserunt, illius ingenium, doctrinam & sanctitatem mirificis laudibus celebravit. Imo tu ipse dicis, illum ex libertate Augustinianæ sententiæ impugnandæ, a quibusdam illius ætatis Augustino doctiorem habitum fuisse: & ab Honorato Massiliensi, qui ejus Vitam scripsit, Livii cujusdam, inter poëtas tunc satis insignis, dictum illud celebratum, Si Augustinus post Hilarium fuisset, judicaretur inferior: subnectisque hoc epiphonema, Huic poëtæ tantum fingere encomium licuit. Cuncta hæc ad invidiam Hilario conciliandam: & inde forte, hoc elogio quasi perculsus & exacerbatus, icto fœdere cum Vossio, Usserio, Jansenio, huic sanctissimo Doctori acerrimum bellum indixisti.

[4] Quod valuerit doctrina & ingenio, nullus negat: quod sanctissimam & castissimam vitam egerit, omnes scriptores, qui de illo faciunt mentionem, attestantur. Accedit quod in ecclesiasticas tabulas Martyrologii Romani est relatus, & festivo cultu die V Maji ejus memoria Arelate celebratur. Odiosa porro est omnis comparatio. Crede mihi, [quasi Augustino petulanter adversatus sit.] numquam se Hilarius Augustino præferendum esse duxit: numquam, ut dicis, Augustinianam sententiam impugnavit, idque ex nimia licentia & libertate, vir sane modestissimus si uspiam alias, mitissimus & patientissimus ut mox luculenter ostendam. Sanctissimi viri, qualem fuisse constat, hoc vano insolentioris superbiæ seu vanitatis studio abripi se non sinunt: imo putida censetur perpetua sui suorumque jactantia. Aliorum sanctitas nobis non prodest, nisi ad imitandum exemplo: nec parentum laudes liberos ornant vel juvant, nisi hi virtutes illorum amplectantur. Intelligenti pauca.

II, VI

[5] [cujus admiratorem fuisse scribit Prosper] Jam vero videamus, quomodo probes, Hilarium hæreticum Semipelagianum fuisse. Ut dictis fidem facias, nullum auctorem, nisi acatholicum, appellas: sed inter Catholicos, ut probe tenes, contra heterodoxos hoc in genere merito excipimus. [Prosper, inquis, hoc habet. Prosper hoc habet? O pravum Prosperi interpretem! Hilarium Arelatensem semel dumtaxat Prosper appellat, Sanctum Hilarium, inquit Epist. ad August. Spiritualium studiorum virum, Arelatensem Episcopum, sciat Beatitudo tua, admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuæ esse doctrinæ; & de hoc quod in querelam trahit, nimirum de prædestinatione, jam pridem apud Sanctitatem tuam sensum suum per litteras velle conferre. Admiratorem & sectatorem Augustini, idque in omnibus unica dumtaxat assertione dempta, quæ videtur illi difficilis (ac proinde sensum suum super ea cum Augustino conferre per litteras statuit, eumque consulere) hunc vocas juratum Augustini & divinæ gratiæ hostem, & alterum Semipelagianorum ducem: ex his enim tantum Prosperi verbis accusationem contra Hilarium struis, eumque damnas, quem nullus unquam præter te damnavit.

[6] [esto in una ejus sententia hæsitarit.] Sed, inquis, unum eorum fuisse Prosper asserit, quos scilicet caligo illius opinionis obscurat. Cujus, amabo te, opinionis? Qua prædestinatio Dei secundum præscientiam esse dicitur: nec in hac opinione obstinatum animum figit (quamquam optima est, si eam de prædestinatione ad gloriam intelligas) sed consulturum se dicit de hoc argumento Augustinum, & apud eum sensum per litteras collaturum: quod forte præstitisset, nisi Augustinum eodem fere anno Hippone a Wandalis strictissime obsessum, & post aliquot menses obsidionis tempore vita functū fuisse, accepisset. Sed, inquis, Hilarius illos errores sustinebat quos in dicta epistola Prosper Augustino refert. Hoc dicis, sed non probas, nec probabis unquam. In residuis Hilarii scriptis nihil prorsus habes quod sugillare valeas: nullum auctorem, vel antiquum vel recentiorem probe Catholicum proferre potes, qui hanc notam Hilario inusserit. Pudeat igitur sanctissimum, doctissimum, & ingeniosissimum Antistitem erroris & hæreseos insimulare, absque ulla penitus probatione, ex mera calumniandi voluntate.

VII

[7] Provocas ad Bellarminum, libro de Scriptoribus Ecclesiast. ubi hæc habet: [Fuit quidē a S. Leone Papa reprehensus:] Ob nimiam superbiam reprehenditur a S. Leone Papa… postea tamen resipuit, & multis virtutibus clarus sancto fine quievit. Leo reprehendit Hilarium, in epistola ad Episcopos Provinciæ Viennensis. Hoc loco Hilarium non excuso. Legi possunt ea quæ illius Vitæ auctor, Honoratus Episcopus Massiliensis, hac de re scriptis mandavit: quorum fragmentum habes tom. 3 Conciliorum novæ editionis col. 1461 & 1462 in Concilio Vesontion. item in Notis postumis Sirmondi in epistolam S. Leonis, contentis Appendice ad dictum tomum col. 1591 &c, ubi multa invenies quæ pertinent ad mirabilem Hilarii sanctitatem dicendique libertatem, forte nimiam, quia S. Leoni displicuit: quem frustra placare, misso ad eum in recessu S. Ravennio, qui deinde illi successit, conatus est. At citra hujus causæ discussionem, quæ hujus loci non est, damnas illa omnia quæ supra ex Bellarmino exscripta sunt. Nimirum, Hilarium ob nimiam superbiam in dicta epistola reprehensum, idque acerbissimis verbis: vix enim ad correptionem Episcopi acerbiora excogitari possent. Accedit quod Hilarius de plebe aut fæce quispiam non erat, sed Archiepiscopus & Galliarum Primas, summa vir doctrina, eloquentia, sanctimonia, ingenio, cui post Augustinum vix alius par ea ætate fuit: nobili etiam sanguine ortus, & magni Honorati institutione ad perfectam virtutem formatus.

[8] Ille igitur quantus quantus erat, cum Leonem placare non potuisset, [sed modestissime tulit increpationem] quamvis acerbissime ab eo in d. epistola correptus, ut dixi, imo & dignitate Metropolitani privatus, ejusque sententia contra Chelidonium abrogata, & Chelidonius restitutus; tanta humilitate, patientia, & observantia in Romanum Pontificem fuit, ut ne mutire quidem auditus sit. Poterat haud dubie aliqua saltem allegare ad sui defensionem. Poterat Synodi auctoritatem, integritatem, testium depositionem, & sanctorum Antistitum, qui d. Synodo interfuerant, ac præsertim S. Germani Autissiodorensis probatissimam fidem interponere. Nihil horum prorsus, & ne unum quidem vel minimæ expostulationis verbulum ipsi unquam excidit. Vix scio an par huic extet tantæ humilitatis & patientiæ exemplum: quod longe pluris facio, quam alia multa virtutum decora, quæ d. Honoratus Massiliensis ei tribuit: unde jure hæc addidit Bellarminus: postea tamen resipuit & virtutibus clarus sancto fine quievit, nimirum anno CCCCXLIX. Hujus causæ merita non pondero, [forte non æquissimam:] dicto Baronii contentus, excerpto ex Append. ad 7 tomum edit. 1 Rom. pag 1607. Non mireris, inquit, lector, Romanum Pontificem Leonem adversus Mamertum adeo vehementer insurgere, virum sanctitate insignem: in his enim quæ contentiosi sunt fori, perfacile est quemque decipi. em>Persimile etiam S. Leoni accidit, qui in S. Hilarium, eadem fere ex causa, acerrime invectus est. Quis nesciat sæpe accidere ut falsis accusationibus & subreptionibus aures Pontificum repleantur: &, cum putant agere quod justum appareat, exagitent innocentem?

VIII

[9] Ex his autem validum argumentum duci potest, quo Hilarius Arelatensis ab omni prorsus erroris suspicione purgetur. [& ex illa ipsa clare ostenditur] Si enim vel minima laborasset, ut Leoni notissimus erat, ita prorsus, arrepta opportuna præsentique hujus disceptationis occasione, hoc ipsum Leo indignatus illi exprobrasset, instigante maxime Prospero, qui parum, ut fateris ultro, Hilario favebat. Non omisissent etiam Hilarii accusatores, ac præsertim Chelidonius & Projectus, hoc potentissimo argumento accusationem suam illustrare, tanti scilicet ponderis, adversus Episcopum, imo, si vera canis, Semipelagianorum coryphæum: [fuisse quoad doctrinam inculpabilis, imo nec suspectus.] sed de hoc argumento ne hilum quidem. Exprobratur superbia, præsumptio, crudelitas, scurrilitas, injustitia, temeritas, arrogantia, aliaque id genus bene multa, eaque sæpius in d. epistola, imo & in aliis a Vossio editis exaggerata: quæ (ut testatur Baronius, & Honoratus Massiliensis Episcopus Vitæ auctor luculentissimam fidem facit) falsissima sunt: sed de Semipelagianismi nota vel umbra ne minimus quidem apex. Perperam igitur Semipelagianismi notam Hilario affinxisti.

[10] [Sententia autem de prædestinatione ad gloriam de qua dubitavit] Visa quidem illi difficilis est Augustini sententia de prædestionatione ad gloriam, idque merito & jure, cum huc usque difficilis visa fuerit maximis etiam Theologis. Sunt enim qui gratuitam prædestinationem, tum ad gratiam tum ad gloriam, Augustino tribuant, ut dogma Catholicum, approbatum ab Ecclesia. Idem alii sentiunt, nimirum ut dogma Catholicum ab Augustino habitum fuisse, non tamen ab Ecclesia, quantum ad sententiam de gratuita prædestinatione ad gloriam. Idem alii putant; quamvis nolint prædestinationem gratuitam ad gloriam, rem fidei ab Augustino reputatam. Alii volunt Augustinum tenuisse prædestinationem gratuitam ad gratiam, & prædestinationem ad gloriam ex meritis gratiæ. Alii demum jurant, Augustinum in libris contra Semipelagianos tantum egisse de gratuita prædestinatione ad gratiam, eamque adstruxisse ut dogma fidei; de prædestinatione vero ad gloriam eo loco non egisse, utpote quæ ad rem illam, de qua disceptabatur; nullo modo pertineret. Unde vides, quam difficilis fuerit sententia Augustini, [revera intellectu difficilis fuit & est.] cum doctissimi Theologi (de primis enim Scholarum capitibus loquor) probe illam discernere non potuerint. Quid mirum igitur, si difficilis Hilario visa fuerit: præsertim cum de illa dubitaret antequam Augustinus libros de prædestinatione Sanctorum edidisset, in quibus suam mentem de hac quæstione ut fusius, ita & clarius explanavit.]

[11] Multa sunt alia, quamquam valde futilia, quibus ad probationem uteris, ut Semipelagianismi notam Hilario affingas. [Cetera quæ Hilario objiciuntur frivola sunt,] I Vixit aliquandiu inter monachos Lerinenses, qui Cassiani erroribus infecti fuerunt. II Cassiani amicus fuit, illius igitur doctrinæ particeps. III Fastum valde dilexit. imo & multo illum honore prosecutus est, & forte illius syncellita fuit. IV Propter Hilarium præsertim Cælestinus Papa gravissimam illam epistolam scripsit ad Episcopos Galliæ, Augustino scilicet iniquiores. V Valde laudatur a Gennadio Massiliensi, suspecto scilicet homine & aperte faventi Semipelagianis. VI Fuit auctor Poëmatis de Providentia, in quo Semipelagianorum doctrina continetur. Abutor Lectoris patientia, dum paleas seu festucas contra Hilarium congero: hæc enim nullo negotio refelluntur. Quod enim Lerinenses Cassiani erroribus infectos fuisse, dicis pag. 166 & alibi, de unico Fausto antiquorum suspicio est, & testimonium extat. [ut quod fuerit amicus Lerinensiū,] Deinde dato antecedente, nego consequentiam. Ex eo quippe quod Lerinensium aliqui Semipelagiani extiterint (quod tamen non damus) male infertur, Hilarium quoque Semipelagianum fuisse; cum æque inferri posset, Honoratum, Eucherium, Lupum, Maximum, & multos alios perspectæ sanctitatis viros eodem vitio eademque nota laborasse, quod tamen ibidem vereris adstruere; Cum enim nulla Honorati, nec Maximi, nec Lupi scripta extent (hæc sunt tua verba) nil sinistri de illis suspicari fas sit: turpe enim est, sanctos illos viros, quorum errata nullo certo testimonio constant, in depravatæ sententiæ suspicionem vocare. Cur igitur sanctissimum illum Antistitem Hilarium? Ex ore tuo te judico.

[12] Alterum vero, quod opponis, æque facile solvitur. Cassiani amicus fuit. Unde hoc habes? [Cassiani,] Nunquam Hilarius Cassianum appellavit; numquam Cassianus Hilarium; ex quo saltem infero, intimæ necessitudinis vinculo adstrictos non fuisse. Deinde amicus fuerit. Inde pessime deducis, erroris fuisse participem. Alioquin esset potius quod Honoratum, Eucherium, Leontium, Helladium, S. Castorem, aliosque, quibus Cassianus collationes suas aliaque opera inscripsit, in societatem erroris vocares: quos tamen ab hac suspicione liberasti. Quod vero dicis tertio loco, Faustum ab eo valde dilectum & magno affectum honore fuisse; [& Fausti.] primum apud antiquos non lego; secus alterum: cum scilicet eum Hilarius inter se & Theodorum ac Maximum Episcopos compulit residere, ut habet Honoratus Massiliensis in vita Hilarii Cap. 5. Sed inde male deducis Hilarium Fausti erroribus adhæsisse, cum eo tempore Faustus ne suspectus quidem haberetur. Alioquin vocandi essent in societatem erroris Theodorus, Maximus, Sidonius, Lupus, Eucherius, imo Leontius Episcopus Arelatensis, aliique omnes Episcopi congregati in Synodo Arelatensi & Lugdunensi contra Lucidum, qui Fausti opera tamquam communi utriusque Synodi lingua & voce usi sunt, ad refellendas Prædestinatianorum blasphemias: quod numquam revera præstitissent, si Faustus eo tempore suspectus fuisset. Cum igitur Faustus eo tempore libros suos nondum scripsisset, quos scilicet post annum CCCCLXXV scripsit, mortuo jam a XXXV fere annis Hilario (etiam juxta tuæ Chronologiæ leges, pag. 263 & 292) pessime deducis Hilarium Semipelagianum fuisse, ex eo quod Fausti amicus fuerit. Ejusdem farinæ est, quod opponitur quarto loco, nimirum propter Hilarium gravem illam Epistolam a Cælestino ad Episcopos Galliæ scriptam. [quod laudetur a Gennadio,] Sine teste, nihil volo tale. Imo ex hac Epistola manifestum argumentum eliciam, eoque faciam palam, nulla Semipelagianismi suspicione Hilarium laborasse. Quod a Gennadio laudatus fuerit, non probat illum Semipelagianum fuisse. Quam multos enim laudavit hic auctor? [& scripserit poema de Providentia,] Sed de Gennadio infra.

[13] Quod demum sexto & ultimo loco habes, Hilarium fuisse auctorem Poëmatis de Providentia, gratis omnino & sine teste hoc dicis: nullus enim antiquorum huic sententiæ suffragatur. Sed fingere ad libitum, tibi satis solenne est. Bellarminus quidem hæc habet; Hic liber non videtur Prosperi, sed alicujus ex factione Gallorum, qui Semipelagiani sunt appellati: legat prudens Lector, & judicet. Sed inde male deducis, Ergo Hilarii. Quasi vero ex particulari particulare sequatur. Scio quoque auctorem præfationis præfixæ editioni operum Prosperi, idem cum Bellarmino de prædicto Poëmate sensisse, idque ex Joanne Hessels Doctore Lovaniensi, a quo forte Bellarminus hausit. Utut sit, illud Poëma de Providentia, cujuscumque tandem sit, multiplici laude non caret: cum in eo & vena facile fluat, & nitidissimi versus passim occurrant, & elegantis ingenii lumina identidem ex versibus emicent, & summa pietas ubique fulgeat: quo fit, ut auctor Synodio, Paulino, Prospero aliisque illius seculi, uno dempto Claudiano, vix cedere cogatur. Tu lege sis, mi Lector, & judica, modo palatum tibi depravatum non sit.

III

[14] [continet enim hoc doctrinam Catholicā] Quod vero ad doctrinam in eo contentam spectat, recte monet Bellarminus prudentem Lectorem, ut legat & judicet. Optime. Nescio, an prudens sim; lego tamen, & judico, omnia, quæ opponuntur, in sensu Catholico facile intelligi posse. Opponit tria Doctor ille Lovaniensis in dicta præfatione. I Non plus gratiæ optimum quemque accipere a Deo, quam pessimum. II Sanctos Patres ex lege naturæ bonos fuisse. III A voluntate nostra præveniri auxilium Dei. Nullibi sane hæc. Vult enim tantum æqualem esse hominum conditionem, in beneficio creationis, animæ rationalis, luminis rationis a natura inditi, liberæ voluntatis, & forte gratiæ communis, seu generalis seu sufficientis, quæ nullu adulto deest. Unde hi versus, quibus homines hortatur, ut seipsos in seipsis scrutentur.

em>Ite ipsi in vestræ penetralia mentis, & intus
Incisos apices ac scripta volumina cordis
Inspicite, & genitam vobiscum agnoscite legem;[quoad beneficium creationis & gratiæ omnibus communis,]

Legem scilicet naturalem, quam in tabulis cordis a natura, id est ab auctore naturæ scriptam gerimus; & rationis lumine, saltem in gravioribus & in substantialibus juris naturæ, pravum a recto distinguimus. Signatum quippe est super nos lumen vultus tui: unde hæc statim subnectit:

Nam quis erit, modo non pecus agri aut bellua ponti,
Qui vitiis adeo stolide oblectetur apertis,
Vt quod agit, velit ipse pati? Mendacia, fallax;
Furta, rapax; furiosum, atrox; homicida, cruentum
Damnat, & in mœchum gladios distringit adulter.
Vnus enim pater est cunctorum, & semine recti,
Nemo caret, similisque omnes produxit origo.

Tum paulo post:

Ergo omnes una in vita cum lege creati
Venimus; & fibris gerimus, quæ condita libris.

[15] Nihil certe hic nisi Catholicum. Loquitur enim de beneficio omnibus æque communi, creationis scilicet & luminis naturalis, nihil enim aliud intelligit illa voce, semine recti, [voluntatem Dei omnes salvos cupientis,] nisi rationem ipsam naturalem, seu rationis lumen, quo scilicet in jure naturali, quoad substantialia, rectum a pravo discernimus; aut certe, si vis, hæc refer ad gratiam illam omnibus communem. Docet etiam, Deum velle omnes homines salvos fieri; quos enim homines, inquit, cujus generis, vel conditionis,

Neglexit salvare Deus? vir, femina; servus,
Liber; Iudæus, Græcus; Scytha, Barbarus; omnes
In Christo sumus unum. Non persona potentis,
Aut Domini Regisve, prior; distantia nulla
Luminis unius speculi, nisi discrepet usus.
Nempe velut speculum mens est; quæ quo mage tersa est,
Expoliente fide radiisque intenta supernis,
Hoc mage confeßi resplendet imagine Christi.

Vides, ni fallor, usum illum, hominis scilicet rectam operationem, esse a lumine, quod mens nostra veluti speculum cælitus excipit; a supernis radiis, a fide, a Christi gratia.

Nempe salutis
Nota via est, Christo cunctis reserante magistro,
Qui vocat, & secum nos deducturus, & in se.

[16] Agnoscit quidem liberum voluntatis arbitrium, quo anima gaudet, [bene agendi potentiam a gratia pendentem,] & cujus opera potest recte aut male agere. Illam tamen potentiam bene agendi, a Deo esse, fatetur ultro, his verbis, seu versibus, quibus docet, hominem in se habere

--- discrimina rerum,
Iusque voluntatis, quo temperat arbitrium mens.
Si tamen ancipitis cæca inter prælia vitæ
Non de se tumeat; sed votis tuta modestis,
Inde putet totum posse, unde accepit & esse.

Quid clarius? Sed accipe alia, ex quibus gratiam Christi mirifice commendat;

En, homo, quanta tibi est gratis collata potestas.
Filius esse Dei, si vis, potes. Omnipotens te
Spiritus, umbratum Verbi virtute, creavit.
Nec te corporeo patrum de semine natum
Iam reputes; pereant captivæ exordia carnis;
Nil veteris conjunge novo. Non hic tibi mundus,
Non hæc vita data est; nulla hic tua, nec tuus ipse es.
Emptus enim es, pretiumque tui, te solvere fas est,
Qua potes; ut solvens sis ditior, & tibi crescant
Quæ dederis, cedatque tibi pars ipse Redemptor.

IV

Quid quæso aliud hæc sonant, nisi gratiam Christi? Agnoscit tamen libertatem hominis, [male agendi libertatem,] qui cum divino no instructus adjutorio possit bene agere, male tamen agit. Quamobrem vero? Quia vult. Nempe male agere, solius est liberæ voluntatis, non gratiæ. Sed audiamus Poëtam nostrum Theologum;

em>Et tamen, heu! rursus querulis homo garrula verbis
Bella moves, jaculisque tuis tua viscera figis,
Cur non sum bonus? Hoc non vis. Cur sum malus? Hoc vis,
Cur volo, quæ mala sunt; & cur quæ sunt bona, nolo?
Liber es; & cum recta queas discernere pravis,
Deteriora legis…

Quid amabo in his carpendum; imo non laudandum?

[17] Sed, inquies, æqualem in omnibus gratiam agnoscit, ut patet ex sequentibus.

--- Nunquid non semine ab uno
Venimus? aut alia est hominum natura bonorum?
Non aliter dives quam pauper nascitur. Vnum est
Principium servis & Regibus. Optimus ille
Non plus accepit, quam peßimus. Æqua creantis
Mensura est…

Et hæc Doctor Lovaniensis perperam carpit, ut errori Pelagii consona. [arbitrii humani indifferentiam,] Loquitur enim de naturalibus, ut patet, quæ paria sunt in omnibus; & miror hic nodum in scirpo quæri. Alia quæ sequuntur de libertate, optimum etiam sensum habent.

Cum mihi progenito ad vitam mandata salutis
Et cordi insinuet bonus auctor & auribus, ac me
em>Currentem mercede vocet, terrore morantem…

Quid porro illud est cordi a Deo insinuatum, nisi gratia? quid auribus, nisi lex? quid merces & terror, nisi fide, spe, & sancto Dei timore in cordibus nostris operantur? Sed pergit.

Hoc operis sectare boni, hoc fuge cautus iniqui:
Vita beata illo paritur, mors editur isto.
Coram adsunt, aqua servatrix, populator & ignis:
Ad quod vis extende manum, patet æqua facultas:
Quod Deus ipse suo nequicquam promeret ore, [a vi externa immunem,]
Arbitrium nostrum si vis externa teneret.

Id est cogeret. Hic enim agit contra inania Astrologorum commenta: dicit autem ad bonum & malum æquam potestatem esse; ad bonum quidem per gratiam, uti sæpius ante dixerat; ad malum vero, ex pravo arbitrii usu, ut statim disertis hisce verbis asserit:

Verum, si quid obest virtuti animosque retardat;
Non superi pariunt ignes, nec ab æthere manat,
Sed nostris oritur de cordibus, ipsaque bellum
Libertas movet, & quatitur civilibus armis.

His autem cacodæmonis impugnationem & malas artes accedere, statim agnoscit;

em>Cumque hæc intus agi prospexit callidus hostis,
De studiis vestris vires capit…

[18] Imo nihil in se boni, nimirum ex se, hominem habere, [nihil tamen sine Christo valituram ad bonum] non semel canit;

Nos, quibus in Christo sunt omnia, non capiant res
Occiduæ, quas nec nobiscum inveximus orti.

Si omnia in Christo; posse igitur & velle. Excutiamus, inquit,

Peccati servile jugum, ruptisque catenis,
In libertatem & Patriæ redeamus honorem.
Impia non oberunt cum sævo pacta tyranno (nimirum peccato & Diabolo)
Captiva conscripta manu; resolubile Christo est
Hoc fœdus, quod jure potest subvertere justo,
Aversos revocans, & suscipiens conversos,
Sanguine quos proprio quæsivit prodigus emptos:
Si tamen Assertoris opem festina voluntas
Præveniat, fletu Dominum motura fideli.

Hic statim Doctor Lovaniensis exclamat; Hoc Semipelagianum est; præveniri scilicet gratiam a voluntate. Itane vero, a voluntate sola? Ubinam hoc dicit? A voluntate; ita est; sed aversa prius a Deo per peccatum; & ab eodem Deo deinde revocata per gratiam; non enim aliter Deus a peccato revocat. Aversos revocans, inquit, & continuo rationem affert;

em>Nam nemo invitus somnove quietus in alto (de adultis loquitur)
Fit salvus; nec vi petitur, qui sponte receßit.

V

[19] Ex his certe manifestum fit, adultum salvum a Deo fieri, non tamen invitum, nec vi, [sed ejus gratiæ cooperantem:] nec nihil quidpiam operantem cum Deo, id est, cum divina gratia. Qui enim a Deo sponte recessit, per peccatum; sponte quoque, per gratiam scilicet & revocante Deo, redeat, oportet;

Sic pulsata patent redeuntibus atria vitæ,

nimirum a Deo revocatis. Qui sane pulsant, petunt, quærunt, implorant (Deus quippe pulsantibus aperit) non tamen sine gratia pulsare dicuntur; ut enim pulsatur, antequam aperiatur; ita gratia pulsandi, prior est gratia aperiendi: illam autem Deus non pulsantibus largitur; alioquin daretur processus in infinitum. Victis denique per peccatum victoriam promittit, hac tamen lege,

--- si carne vetusta
Exuti, in Christi renovemur corpus, & omnem
Vincendi nobis vim de Victore petamus;

Christo scilicet, a quo vim omnem accipimus.

Qui dum nostra suis sociat, jungit sua nostris;
Vt non humanis fidens homo, totus in illum
em>Se referat, sine quo non stant, qui stare videntur;
Et per quem sparsi coëunt, stratique resurgunt.

Quid quæso mage catholicum? Per quem, Sine quo non, Non fidens humanis, Nostra suis, Sua nostris sociat, Omnem vincendi vim, Totus in illum se referat. Quid amabo hæ voces significant, nisi hominem, nihil ex se solo posse, aut agere, ad salutem, peccati remissionem, victoriam de peccato &c. sed in his a Dei gratia totum absolute pendere. Adde communem gratiam, quam præter specialem illam hic Auctor agnoscit (uti & agnoscere debent omnes Catholici) nimirum sufficientem, sine qua intelligi nequit, quonam pacto Christus pro omnibus mortuus sit; nequit, inquam, in proprio, litterali, & communi Doctorum Catholicorum sensu.

[20] Ex quibus perspicuum fit, perperam huic auctori ab illo Doctore Lovaniensi crimen & nomen hæretici affictum fuisse. Longe modestius Bellarminus, [dignum est igitur quod SS. Hilario aut Prospero ascribatur:] qui prudentem Lectorem monuit, ut legeret & judicaret. Fateor carmen illud [caute legendum esse: ab æquo tamen lectore reique dogmaticæ perito, ac præsertim illius partis, quæ ad divinam gratiam spectat; qui verba sensus Catholici patientia in Pelagianum sensum non detorqueat. Quare Baronius hoc poëma cum aliis tribuere Prospero non dubitavit, tom. 6. anno Christi 451, pag. 136 editionis Romanæ: nec grandi crimini versum iri puto, sentire in hoc, imo & errare cum Baronio. Sed longius excurro, quam forte par esset. Auctorem porro hujus poëmatis indagare possemus ex Prologo illius, in quo fit mentio incursionis Wandalorum in Gallias, cædisque decennis, fumantis patriæ, maximæ inundationis, tot urbium dirutarum, & senis illius Episcopi, usta pulsi ab urbe, qui laceras oves exul ducebat; illius demum, cui hoc carmen inscribit, quem & poëtam & exulem fuisse, ex eodem carmine constat, de quo ita fatur: [est tamen auctoris posterioris.]

Tu quoque pulvereus plaustra inter & arma Getarum,
      Carpebas duram non sine fasce viam.

Sed cum ad rem nostram non faciat, omitto; & cum nulla, etiam probabili, ratione fretus, Hilarium, ut alterum Semipelagianorum Coryphæum traduxeris (quidquid enim ad probationem adduxeras, omnino refutatum est) jam irrefragabilibus evincam argumentis, illum Semipelagianum non fuisse.

VI

[21] Primum argumentum ex eo duco, quod nullus penitus antiquorum sancto Episcopo Hilario hanc notam inussit; [Hilarium suspectum esse non posse probat silentium antiquorū,] nullus, inquam, appellari potest. Quod enim ex Epistola Prosperi ad Augustinum, jam difflatum est, imo ibidem Prosper Sanctum illum vocat, & Spiritualium studiorum virum. Absit autem, ut Prosper, vir prudentissimus & sanæ doctrinæ zelantissimus, Sanctum illum vocet, quem Pelagianis erroribus implicitum esse videret. II. Hilarius sanctissimis & doctissimis Episcopis strictæ necessitudinis vinculo conjunctus fuit; Honorato scilicet, Eucherio, Germano, Lupo, aliisque bene multis; numquam autem ab iis erroris monitus fuit; quod dubio procul omni sanctissimi viri facere non omisissent, nisi forte dicas, illos simili errore laborasse; quod tamen blasphemum dictu mihi esse videtur. III. Romani etiam Pontifices pro officio, tanti nominis nec minoris auctoritatis virum, quem Pelagiano errore notatum fuisse scirent, dubio procul omni corripuissent, ac præ ceteris Leo Magnus, ipsi alioquin satis infensus, aut saltem acerbus. IV. Non caruit etiam hostibus Hilarius, qui eum apud Sedem Apostolicam accusarunt; si autem vel minima Pelagianismi suspicione laborasset, inde maximum accusationi pondus accessisset: altum autem ea de re silentium. Viennensis etiam ex hoc capite causæ suæ non parum momenti addidisset.

[22] [nec satis est contrarium ab Vsserio dici.] V. Ex recentioribus, qui hanc tetram notam Hilario inusserunt, primi fuerunt duo celebres hæretici, Vossius & Usserius, ex quibus tu ipse hausisti (quod certe tibi gloriæ non vertitur) hausit etiam alter, in annotatis marginalibus ad Martyrologium Romanum Cardinalis Baronii, nimirum ad III nonas Maji, ubi scripsit, Hilarium Episcopum Arelatensem Massilienses aut Semipelagianos fovisse, contra S. Augustinum, ut evidentißime, inquit, probat auctor Antiquit. Eccles. Britann. pag. 245. Sed quo tandem argumento? Certe improbabili, non evidente: eo scilicet quod tu ipse adeo exaggerasti, sed quod evidentissime dissolvimus. Potuit quippe Hilario, ut dixi, gratuita prædestinatio ad gloriam minus placere, inde certe Semipelagianus censendus non est. Mirum igitur mihi accidit, sanctum Episcopum, post mille ducentos annos, hæreseos insimulari, ex solo testimonio recentioris heterodoxi. Debuisses potius ipsum Martyrologii Romani textum, quam marginales notas consulere; in quo scilicet legisses Hilarium, doctrina & sanctitate conspicuum dici; unde necessario sequitur, Semipelagianum doctrina non fuisse.

VII

[23.] VI. Ex cultu, eidem sancto Antistiti a populis exhibito jam a MCCXXV annis, [eum ipse ab Ecclesia colatur ut Sanctus,] plusquam manifestum fit, ne levissima quidem unquam illum pravi erroris suspicione laborasse: Ecclesia enim hæreticos non colit. Hinc ab omnibus, qui de illo jam functo mentionem fecerunt, Sanctus dictus est. Hinc cum singulari Adonis elogio, in Martyrologium relatus. VII. Ex auctore illius vitæ, nimirum Honorato Massiliensi (qui etiam vir sanctus fuit, & cui fides non nisi temere valeat detrectari) quam castigatæ vitæ, quam rari exempli, quam sanæ & Catholicæ doctrinæ fuerit, clarissime constat. Hunc forte ut suspectum ejusdem erroris excipies. Recte. Fidem habes Usserio scriptori hæretico, de Hilario male scribenti; & Sancto Episcopo, de illo bene scribenti, fidem detrectas. VIII. Prosper, acerrimus Augustinianæ doctrinæ defensor, illorumque hostis quos Semipelagianos vocabant, sese continere non potuisset, in tanto præsertim disputationis æstu; eumque ad Cælestinum, ad quem de aliis expostulavit, haud dubie detulisset: nemo certe hunc zelum in eo desideret; ex litteris autem Cælestini constat, Presbyteros tantum ab eo delatos fuisse.

[24] [& in ejus scriptu nihil carpi possit,] IX. In scriptis Hilarii hodienum extantibus multa legimus, in commendationem divinæ gratiæ, quæ homine Semipelagiano scripta esse non possunt. Indico tantum aliqua [ex sermone de S. Honorato]. Vtile est, inquit, laudare defunctum, ut ad largitorem gratiæ Deum tota laus referatur: gloriari ergo non possumus de rebus gestis, cum totam laudem inde ad Deum referre debeamus. Servat Deo juvante baptismum, id est, gratiam baptismalem, Deo juvante per divinam gratiam. Christus eum assumebat; non alio modo nisi per gratiam. Servanda est Christo sumpta libertas, per Christi gratiam; libertas, inquam, qua liberati sumus a peccato. Dat Christus, in hac vita, disciplinæ studiis ornari; donum igitur Dei est & gratia. Nullo horum pueritia Honorati, Deo freta, id est, divino adjutorio, concutitur. Præterea, adstitit, inquit, suo Tironi Dominus; quid quæso est illud, adstitit? nisi, auxilio & collata ope juvit? Quanta, Domine, dispensatio procurationis tuæ! id est, solicitudinis, curæ, vocationis. Inspirans migrandi voluntatem; nemo hanc esse gratiam neget. Cooperante Christo omni adversitate superata: Non ego, inquit Apostolus, sed gratia Dei mecum; nihil enim aliud est cooperari, quam cum alio simul operari.

VIII

[25] [in quibus boni omnis fontē Christum agnoscit.] Diffusa in monasterio permanet Spiritus Dei gratia. Agitandum me illic & edomandum dextra Dei suscepit; de se ipso loquitur; Dextera porro Dei gratiarum thesauros effundit. Partes in me suas Christus exequitur (per gratiam haud dubie) & per misericordiam Dei mea contumacia subjugatur, invitante me pio Domino. Cuncta hæc nihil nisi gratiam sonant. Hinc ille statim: Gratias tibi ago, bone Iesu, qui dirupisti vincula mea, injecisti mihi vincula amoris tui: gratiæ aguntur pro beneficiis & donis. In corde Christus horum omnium fons habitavit, nimirum donorum & gratiarum, cui semper omne conversationis bonum (Honoratum suum alloquitur) adscripsisti; illud aßidue tibi ac tuis ingerens, quid habes quod non accepisti? quid gloriaris, quasi non acceperis? Quid quæso aliud Paulus, quid aliud Augustinus, eximii diversæ gratiæ Præcones, dicere potuerunt? & hunc Semipelagianum & divinæ gratiæ hostem appellas? Agnovit haud dubie gratiam vocationis, & primæ illius bonæ voluntatis, & perseverantiæ in bono, ut perspicuum est ex dictis. Agnovit etiam prædestinationem gratuitam ad fidem, ut patet ex verbis supra exscriptis. Quod tamen dubitarit de prædestinatione gratuita ad gloriam, non ea propter divinæ gratiæ hostis & Semipelagianus, ut temere adstruis, censendus est. Longe plura mihi dicenda essent, ad vindicandum sanctissimum Episcopum, cui per intolerabilem calumniam, in tua historia, tetram Hæretici notam inurere voluisti: sed hæc, judice me, ad hunc finem satis esse videntur.

[26] Et vero quod sanctissimum illum Antistitem, quem tota suspexit antiquitas, [Injuria igitur eidē fit,] quem antiqui scriptores summopere laudarunt, magnus Honoratus præ ceteris dilexit, Eucherius suspexit, Sidonius celebravit, populi solenni & publico cultu coluerunt, in hæreticorum album referas, una fretus duorum hæreticorum futili atque inani conjectura, ita mirum mihi accidit & novum, ut vix oculis meis fidem haberem, dum hæc legerem in tua Historia. Tam certe mirum & novum, tam gravia, in re præsertim historica, sine teste adstruere; & innocentissimum hominem, elapsis jam ab ejus morte MCCXXV annis, [dum vocatur in suspicionem hæreseos.] in facie totius Ecclesiæ reum hæreticæ pravitatis facere; ut nihil unquam in judiciis tam anomalum & heteroclitum visum fuisse manifeste conster. Quam levi & inani ratiocinio tuam illam maledicam & calumniosam assertionem enitaris evincere, palam a me jam supra factum. Quod enim Lerinenses inter monachos vixerit; quod Eucherii, Lupi, Honorati, amicus fuerit; quod a Gennadio laudatus; hæc sane non modo non probant hæreticum fuisse, sed potius hominem sanctissimum & doctissimum extitisse, prorsus evincunt: nisi enim talis fuisset, tantis Episcopis placere non potuisset.

[27] [quia dubitavit de unico pancto quod non est fidei.] Sed, inquis, dubitavit de doctrina Augustini. Non ita: sed de uno dumtaxat doctrinæ capite, quod cum multis Augustini esse putavit, nimirum de gratuita prædestinatione ad gloriam; putavit, inquam, cum multis aliis, & tu etiam putas. Hæreticus igitur censendus est. Pessima, execranda, & detestanda consequentia. In eo semper parum sincere agis: conjungis enim & misces in unum atque confundis hæc duo, quæ tamen inter se plurimum discrepant, gratuitam scilicet prædestinationem ad fidem, ad vocationis gratiam, &c. & gratuitam prædestinationem ad gloriam. Primam tenuit Hilarius cum omnibus Catholicis; de altera dubitavit, quam etiam, cum multis iisque magni nominis Catholicis, nego ac rejicio; quamquam tibi vitio non vertam, quod eam teneas. Nec est quod aliquis (quem tu ipse hoc nomine sugillas) dicat, Hilarium cum Massiliensibus per ignorantiam errasse: quis enim Hilarium, ingeniosissimum & doctissimum hominem, ignorantiæ insimulet? Non est etiam quod eum cum ceteris eximas culpæ, quod res, eo tempore, nondum definita fuisset, ac proinde secus sentire liceret; quod jam supra falsissimum esse, ostendi; imo hoc jam damnatum fuisse, asseris, ab Innocentio, Zozimo, Bonifacio, [vel auctor fuit Carminis quod revera non fecit & bonum est.] Cælestino. Sed auctor fuit carminis de Providentia. Hoc jam supra negatum est: nec enim diligentissimus in hoc genere Gennadius, nec Honoratus Massiliensis id reticuissent. Accedit, quod, si verum est (quod asserit Baronius supra citatus) in eo carmine mentionem fieri excursionis Attilæ in Gallias; cum hæc post annum CCCCL contigerit, & Hilarius ex hac vita decesserit anno CCCCXLIX juxta tuam chronologiam, certe fieri non potuit ut illius carminis esset auctor. Accedit etiam, quod carminis auctor aliqua contra Eutychetem habet, damnatum scilicet in Concilio Chalcedonensi celebrato anno CCCCL, ex quo etiam sequitur, illius opusculi non fuisse auctorem. Præterquam quod satis luculenter supra ostendi, carmen illud in sensu Catholico intelligi, & in bono lumine facile collocari posse: ac proinde nec Prospero, nec Hilario indignum videri. Ex quibus omnibus Hilarius a tuis calumniis manet vindicatus.

IX

[28] Priusquam hoc argumentum dimittam, unum vel alterum adnoto, [Perperam dicitur Arelatenatus,] quod in historia peccasti, cujus tamen non peritus modo, sed magnus restaurator audire cupis. Dicis enim in historia pag. 168, S. Hilarii Episcopi Arelatensis patriam Arelatem fuisse. Hilarius juvenis, inquis, Arelate a S. Honorato Abbate ad meliorem frugem revocatus fuit. Nimirum S. Honoratus in patriam se contulit, ut manifestum fit ex dicta vita S. Honorati, a S. Hilario descripta; Mei enim gratia, inquit cap. 5, patriam, quam fastidierat, non dedignatur accedere: nec refugit laborem tanti itineris. Et paulo post, Tum primum illam esse patriam, quam fugiendam esse dudum crediderat, agnovit. Eadem autem erat utriusque patria, imo uterque cognationis vinculo conjunctus, ut constat ex his verbis Hilarii, [qui fuit S. Honorati Arelatensibus primū ignoti consanguineus,] quærens in me fidei (de Honorato loquitur) sicut sanguinis sui venam: eadem igitur utriusque Patria & Sanguis. Et vero quod eo tempore Hilarius in patria degeret, quo ad eum Honoratus se contulit, ut illum mundo ereptum, prædam suam, ut loquitur, educeret, & Christo lucraretur; testatur Eucherius de laude Eremi: Habuisti ducem, inquit, & velut itineris tui prævium, quem deinde militiæ cælestis magistrum; eumque tunc secutus & parentes relinquens, parentem tamen sequebaris. Ibidem etiam scribit Hilarius cap. 6, Honoratum Arelatensibus ignotum fuisse; Sed unde illud quæso, quod tam e longinquo, tam ignotus expetitur? Arelatenses compellat. Si autem Arelate illius patria fuisset, cum ortus esset ex nobilissima familia, usque ad Consulatus nobilitatem provecta, & quem pene summum habet mundus honorem, ut habet cap. 1, haud dubie Arelatensibus ignotus minime fuisset.

[29] Illud autem quod sequitur ibidem dicto cap. 6, Ille utique, qui cuncta dispensat; ille, qui eum & patriæ suæ, quamdiu congruum videbat, indulsit; & per maria, & per terras, ad utilitatem videntium, hanc tantam cultoris sui gratiam circumegit; quæ patria illa esse satis intelligitur, in qua Deus illum, post conversionem, aliquamdiu reliquerat, antequam peregrinationi & navigationi se committeret. Præterea idem Hilarius cap. 8 his verbis, admonere satagebat, ut mihi juxta sepulchri sedem, in amore vestro, patriam collocaret; satis diserte ostendit, illam sibi patriam ante non fuisse Addo aliud, quod certe non minoris roboris esse videtur; nimirum S. Lupum, [& sororius S. Lupi Tullo oriundi] ortum in Leucorum oppido, ut legimus in ejus vita ex antiquis MSS. codicibus exscripta apud Surium ad diem XXIX Julii: Nobili autem in primis familia, duxerat in uxorem Pimeniolam, S. Hilarii Episcopi Arelatensis sororem, illustris memoriæ: ejusdem igitur patriæ ac provinciæ Hilarius, Lupus, Honoratus, imo & Vincentius Lerinensis Lupi germanus frater extiterunt: Leuci autem Mediomatricibus situ adhærebant, eorumque oppida erant Tullum & Nancejum, ut habet Cluverius lib. 2. Introd. cap. 12. Unde profecto est quod miremur, hominem in minimis etiam historiæ apicibus indagandis non tam accuratum, quam scrupulosum, in plano ita lapsum esse; præsertim cum ex eodem auctore vitæ S. Lupi, post Baronium, alia recte collegeris, ad Legationem Britannicam SS. Germani & Lupi, ad secessum Lupi ex insula Lerinensi, ad promotionem ejusdem, item Honorati & Hilarii, illiusque mortem pertinentia pag. 193.

XI

[30] Ex iisdem etiam recte colligere mihi videor, Lupum sub id tempus ex dicta insula secessisse, quo ex ea Honoratus ad Ecclesiæ Arelatensis Cathedram traductus est, cujus ductu & disciplina primum ibi annum Lupus egerat; capta forte inde secedendi occasione, quod amantissimus Pater ex insula discessisset. Illud porro accidit, ut dicis pag. 169, [an. 426 Trecensis Episcopi ordinati.] sub finem anni CCCCXXVI. Lupus vero deinde ad urbis Trecensis Episcopatum de improviso raptus est (ita enim scribit ejus vitæ auctor) & exacto biennio, cum Germano Legationem Britannicam contra Pelagianos suscepit, ut ibidem habet; unde colligo, uno fere anno post Honorati promotionem, Lupum promotum fuisse. Quia cum hæc Legatio sub finem Autumni anni CCCCXXIX suscepta fuerit, & biennium effluxisset ex quo Lupus assumptus fuerat, sequitur assumptum fuisse sub finem anni CCCCXXVII. Honoratus autem sub finem anni CCCCXXVI, ut diximus, assumptus est: uno igitur fere anno, antequam Lupus promoveretur. Male porro deducis pag. 251, Epistolam Eucherii ad Hilarium de laude Eremi, datam fuisse anno CCCCXXVI vel ineunte anno CCCCXXVII, ex eo quod post reditum Hilarii ad insulam scripta fuerit. Nam [eo rediit solum] Hilarius post aliquot menses, puta sex aut septem, qui recte dici possunt Honorati Episcopatus principia, vel [etiam serius] quod longe verisimilius est; & etiamsi anno CCCCXXVIII [epistola illa] scripta fuisset vel sub finem anni CCCCXXVII, æque in id tempus verba epistolæ quadrant.

[31] Hæc porro a me dicta esse velim, non quod tanti intersit, sed ut constet, scrupulosum chronographum, qualem perpetuo te jactas, in plano etiam cespitare. [Male etiam dicuntur omnes fere Episcopi Galli Semipelagianis favisse.] Sed ut hæc forte per incogitatum errorem, ita pag. 192 per affectatam & inverecundam maledicentiam scripsisti, plerosque horum Episcoporum ingallia cum Pelagianis sensisse, atque ea in disputatione, quæ de Prædestinatione agitabatur, Augustino adversatos, ex Prospero colligi Ep. ad Aug. ubi ait, paucos perfectæ gratiæ amatores eidem adstipulatos. Prosperum appellasti, Prosperum audiamus. Multi [inquit] servorum Christi, qui in Massiliensi urbe consistunt, in Sanctitatis tuæ scriptis, quæ adversus Pelagianos hæreticos condidisti, contrarium putant Patrum opinioni & ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti. Presbyteros & Monachos haud dubie intelligit; tam claros scilicet, tamque egregios, in omnium virtutum studio viros, ut eos ibidem appellat, quorum est, ut ipsemet addit, apud alios magna de probitatis contemplatione reverentia; ibidem etiam Sanctos vocat, quibus se imparem esse, ultro fatetur, & ab iis vitæ meritis multum antecelli. Cuncta hæc in Monachos ac Presbyteros probe quadrant; Prosper enim, saltem eo tempore, ut tu ipse admittis, Laicus erat. Itaque multi, qui in Civitate Massiliensi consistunt [adversabantur Augustino. Esto.] Plerique igitur, id est, fere omnes, Galliarum Episcopi (qui convenerant in magnam Synodum, ut Beda vocat; & numerosam, ut Constantius Germani vitæ auctor scriptum reliquit) Semipelagiani extiterunt. Quis hujus consequentiæ vitium non videt, seu non ridet?

[32] Sed, inquis, Prosper ibidem asserit, eorum aliquos summum Sacerdotii honorem nuper adeptos fuisse. Ita est; sed tam paucos, ut unum dumtaxat Hilarium Episcopum Arelatensem appellet. Demus hunc [S. Augustino adversatum] (quamquam Hilarium ab hac nota satis superque vindicavi) an propterea inde inferri potest, plerosque Galliarum Episcopos cum Semipelagianis sensisse? Stylum certe sustinere debueras, cum hæc scripsisti. Sed Vasquez, inquis, diserte hoc testatur. Nimirum elapsis MCC annis. Sed quo teste vel auctore? Versatissimus fuit, inquies, in Pelagianorum causa & historia. Esto. Illius testificatio, quantum ad factum post MCC annos, nisi testes authenticos appellet, nullius momenti est. Ceterum ut de Hilario tandem concludam, quanti faciendus sit, & quanti fieri debeat profundissima illius doctrina, summa vis ingenii, eloquentiæ, & facundiæ, morum ac genii suavitas, castigatissimæ vitæ sanctimonia, vivendi austeritas, immensa caritas, inconcussa patientia, humilitas & mansuetudo, videri potest apud S. Honoratum Massiliensem Episcopum, Saussajum, & alios.

Cap. VII

[33] Antequam huic Capiti finem imponam, facere non possum quin Honoratum quoque Massiliensem, qui Vitam S. Hilarii conscripsit vindicem a nota Semipelagianismi, [Similiter a Semipelagianismo excusatur Honoratus Vitæ scriptor.] quam huic quoque affinxisti pag. 293 & seqq. ubi, hunc, inquis, in eadem cum Gennadio sententia fuisse existimo. [Num. 18.] Quamobrem vero? Quia hæc scribit in Vita Hilarii, cum ad meriti proprii percipiendum ex merito præmium beatus Pontifex vocaretur Honoratus. Hæc statim depravatus stomachus in pus & venenum convertit: Vt quid toties meritum, inquis, & quidem proprium, in eodem versu inculcat? nisi ut ex meritis prædestinatio em>divina suspendatur? Meriti cerre proprii præmium, sed ex merito Christi: nec enim aliter intelligi potest: alioquin meritum proprium ex merito proprio, quod insanum dictu est. Cælestis autem gloria adultis datur in mercedem & præmium meritorum: & hoc est de fide. Quamquam merita nostra sunt Dei dona: tamen ex illius dono sunt merita nostra, quibus præmium rependitur. Quamvis autem Honoratus tenuit prædestinationem ad gloriam (nec enim aliam ex his verbis intelligere possumus) ex prævisis meritis esse, non propterea Semipelagianus censendus est. Imo illius doctrinam & fidem Catholicam esse necesse est, cujus integritatem Gelasius, zelantissimus Pontifex, rescripto suo probavit. Ceterum in Honorato duo tantum tibi displicuerunt; nimirum quod eum Gennadius impense laudaverit; & quod ipse Hilarium plus æquo, ut tibi videtur, laudibus extulerit; quasi hæ, quod certe ridiculum dictu est, Augustino detraherentur.

APPENDIX
De Hilario Prosperi socio in S. Augustini defensione.

Hilarius, Episcopus Arelatensis, in Gallia (S.)

[34] Inter S. Augustini Epistolas una est numero octogesima nona, inscripta dilectissimo filio Hilario, [Hilarius ab Africa redux] qui reversus ex Africa, ubi Augustino fuerat familiariter usus (uti ex ipsiusmet Hilarii prægredienti epistola apparet) Augustini familiaribus, de Syracusano portu Hipponem remeantibus, litteras commiserat, enixe rogans suam imperitiam informari de eo, quod quidam Christiani apud Syracusas exponebant; dicentes posse hominem esse sine peccato, & mandata Dei facile custodire si velit; infantem non baptizatum morte præventum non posse perire merito, quoniam sine peccato nascitur; aliaque similia, merum ac crudum Pelagianismum sonantia. [uti ex Sicilia ad Augustinum scribens eū contra Pelagianos excitarat;] Idem deinde cum remigrasset in Galliam, & comperisset Massiliæ vel aliis etiam locis in Gallia ventilari quæstiones super prædestinatione Sanctorum & Augustini circa eam doctrina; mox ad eum de omnibus accurate informandum, aliam scripsit epistolam, quæ non extat; sed extat pro ea ante librum S. Augustini longe posterior em>epistola tertia, quibusdam mutatis vel additis, prout tunc eorum definitio erat, qui illo solo excepto dicebant se Augustinum in factis & dictis omnibus admirari; quorum in hoc contradictio quomodo sit toleranda, ab ejus discretione exquirit. Nolo autem, inquit, Sanctitas tua sic me arbitretur hæc scribere, [ita deinde ex Gallia contra eorū reliquias,] quasi de iis quæ nunc edidisti ego dubitem: sufficiat mihi pœna mea, quod a præsentiæ tuæ deliciis exulatus, ubi salubribus tuis uberibus nutriebar, non solum absentia tua crucior, verum etiam pervicacia quorumdam, qui non tantum manifesta respuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt. Ex quibus apparet eum Augustini in Africa discipulum fuisse.

[35] Suam vero in hoc tanti momenti negotio commendatam cupiens solicitudinem, Quia, inquit, [adducto etiam ad scribendum Prospero:] urgente latore, timui ne vel non omnia vel hæc ipsa minus digne, conscius mearum virium, possem digerere; egi cum viro, cum moribus tum eloquio & studio claro, ut quanta posset collecta suis litteris intimaret, quas conjunctas his destinare curavi: est enim talis qui etiam præter hanc necessitatem dignus tua notitia judicetur. His acceptis libros duos scrisit Augustinus, alterum de Prædestinatione Sanctorum, alterum de dono perseverantiæ: quorum initio, Vestrum, inquit, studium fraternamque dilectionem, filii carissimi, Prosper & Hilari, qua post tot libros de hac re atque epistolas meas adhuc me desideratis hinc scribere, tantum amo, quantum non possum dicere; & tantum me amare, quantum debeo, non audeo dicere. Hinc minime dubium nobis relinquitur, cujus & quales fuerint litteræ illæ, quas cum suis conjunctas destinare curavit Hilarius; maxime cum ipsius Prosperi de eodem argumento extet epistola, cujus in præmißis vindiciis frequens mentio, ubi præfatur se ipsi Augustino ignotum quidem facie… aliquatenus tamen animo ac sermone compertum: Nam per sanctum fratrem meum, inquit, Leontium Diaconum misi epistolas & recepi: nunc autem Beatitudini tuæ scribere audeo, non solum salutationis ut tunc studio, sed etiam fidei qua Ecclesia vivit affectu.

[36] Eorumdum porro jam semel pro Augustino unitorum tantus fuit in causa sui Magistri zelus, ut, cum etiam eo mortuo non cessarent super ejus sententia controversiæ, illi Romam profecti apud Celestinum Papam querelas deposuerint: [& cum illo Romam ad Cælestinum proficiscitur] quibus idem motus scripsit Venerio, Mario, Leontio, Auxanio, Arcadio, Philtatio (omnibus verosimiliter in Provincia Episcopis, uti erant eorum em>tres Venerius Maßiliensis, Leontius Forojuliensis & Arcadius Vinciensis) & ceteris Galliæ Episcopis; ita post præfationem monens. Filii nostri præsentes, Prosper & Hilarius, quorum circa Deum nostrum solicitudo laudanda est, tantum nescio quibus Presbyteris illic licere, qui dissensioni ecclesiasticæ studeant, sunt apud nos persecuti, ut indisciplinatas quæstiones vocantes in medium, pertinaciter eos dicant prædicare adversantia veritati. Hos autem cum corripi Papa jußisset, ut qui non tantum hæc erga viventes tentare audent, [pro tuendo Augustino defuncto.] sed nituntur etiam quiescentium Fratrum memoriam dissipare, incipit laudare Augustinum, sanctæ recordationis virum: quem inquit tantæ scientiæ olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos a meis semper prædecessoribus haberetur: & subinfert: Unde resistendum talibus, quos male crescere videmus, utique adversus doctrinam & æstimationem jam defuncti Augustini (alias enim nulla foret epistolæ totius connexio) prout prædicti Prosper & Hilarius præsentes exposuerant.

[37] Fuit ergo doctrinæ Augustinianæ insignis zelator Hilarius iste: sed, quantum ex productis hactenus monumentis em>sciri potest, æque ac socius ejus Prosper, homo laicus, [licet homo laicus,] certe nondum Episcopus: alias enim non filius sed Frater ab Augustino & Cælestino compellaretur, & Prospero omnino præponeretur. Vtrum autem postea factus idem ille sit Arelatensis Episcopus quæritur. Factum esse, creditum ab iis fuit, qui S. Augustini opera collegerunt: quia Hilarii Arelatensis titulum in MSS. præferebat epistola, prædictis duobus S. Augustini libris præfixa. Titulus is Baronio, Myræo, Riveto & heterodoxis quibusdam, a Labbeo nostro citatis, persuasit, Episcopum indicari; [ab aliquibus cum Arelatensi Episcopo confusus.] Bellarminus, Labbeus, Neusser distinguendos Hilarios duos judicarunt, isque jam erat eruditorum virorum communis sensus; donec priorem opinionem resuscitavit nuperrime amicus noster P. Franciscus Macedo, pluribus contra Pseudo-Augustini Iprensis sectarios certaminibus & victoriis orbi notus, in Commentatione Historico-polemica pro S. Vincentio Lirinensi, Semipelagianismi similiter insimulato, a suo illo famoso antagonista Historiæ Pelagianæ auctore. Ibi is cap. 15 conjecturis variis nititur verosimile reddere, S. Hilarium Arelatensem, primum a S. Honorato eruditum in Gallia, postea juvenem adhuc navigasse in Africam, ibique Augustinum audivisse; deinde pene certum facit, prædictas ad Augustinum epistolas datas em>esse ab eo tum privatam adhuc vitam agente; ideoque ex epistola Prosperi, ubi hic ejus mentionem facit, abolendum censet titulum Episcopi.

[38] Etenim ordinatus est Arelatensis Episcopus Hilarius anno dumtaxat CCCCXXIX, [& revera scriptæ sunt Prosperi & Hilarii epistolæ] mense Februario aut etiam serius: eodem autem anno in Africam irruperant Wandali, & omnibus pene occupatis, post victum Bonifacium Comitem cum exercitu, ipsi Hipponensi imminebant ciuitati; quæ & obsessa sequenti anno est, & tertio obsidionis mense in eam decidit infirmitatem Augustinus, ex qua etiam obiit XXVIII Augusti. Non erant igitur ea tempora quibus eos libros ille scribere potuerit, quos ad Prosperi atque Hilarii preces composuit, stylo per quam accurato & concinno (ut animo fuisse soluto appareat) & citra ullam tantæ calamitatis mentionem. Proinde quæ libros illos postulabant epistolæ, ex Gallia venerant anno saltem CCCCXXVIII aut etiam citius, cum adhuc S. Honoratus ecclesiæ Arelatensi præsideret. [antequam Arelatensis ordinaretur Episcopus.] Est igitur error aliquis in epistola Prosperi: cujus locum, quatenus Hilarium videtur spectare, totum hic lubet transcribere: Credimus & speramus, non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum præsidio roborandam, sed etiam ipsos, quos meritis atque honoribus claros, caligo istius opinionis obscurat, defæcatissimum lumen gratiæ recepturos. Nam unum eorum, præcipuæ auctoritatis & spiritualium studiorum virum, sanctum Hilarium Arelatensem Episcopum, sciat beatitudo tua admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuæ esse doctrinæ: & de hoc quod in querelam trahit, jam pridem apud sanctitatem tuam sensum suum per litteras velle conferre: sed quia utrum hoc facturus, aut quo fine facturus, incertum est, & omnium nostrum fatigatio in tuæ caritatis & scientiæ vigore sperat; adde eruditionem humilibus, adde increpationem superbis.

[39] Ab hoc loco si titulum Episcopi auferas, nihil obesse putat Macedo, quo minus hic loquatur Prosper, [ideo foret supervacua duplicis Hilarii distinctio.] non tantum de eo qui postmodum Arelatensis Episcopus fuit, sed etiam de illo a quo rogatus fuit ad Augustinum scribere, quique Prosperi litteras una cum suis in Africam direxit. Rem autem concipit ita gestam, ut Hilarius primum in uno illo difficili puncto hæsitans, dubium suum declaraverit Prospero, significaveritque voluntatem scribendi ad Augustinum: postea autem, accepto aliquo Augustini responso, prorsus in ejus sententiam iverit; Prospero id ignorante, interimque motu em>proprio scribente epistolam suam; cujus mittendæ dum commoditatem expectat, obtulerit illam Hilarius ad scribendum exhortans, quod eum jam fecisse nesciebat: itaque factum esse, ut in epistola Prosperi remanserit ambigua illa de Hilario sententia: & hæc Macedo nititur adminiculis ingeniose excogitatis verosimilia reddere. Concipere autem videtur Hilarium Arelatensem pro eo tempore ætatis plenæ virum; ut qui adolescens in Africa Augustinum audierit, & Syracusis in reditu constitutus eidem occasionem dederit contra Pelagianos scribendi (hoc autem anno CCCCXI factum censet non immerito Baronius) & quod idem nunc inter Augustini æstimatores, [nisi eā faceret necessariam minor ætas Arelatensis,] sed una in causa de ipso querulos, fuerit auctoritatis præcipuæ & spiritualium studiorum; quin & ante ingressum in monasterium seculares gesserit dignitates: eo enim adducit Eucherii locum, in epistola ad Valerianum sic scribentis: Hilarius nuper, & in Italia nunc Antistes Petronius, ambo ex illa plenissima, ut ajunt, potestatis Sede, unus in Religionis, alter in Sacerdotii nomen ascendit: ex quibus forsitan verbis vir eruditus mihique familiariter amicus Paulus Carolus Bosca, Ambrosianæ Mediolani Bibliothecæ Custos, insuspicionem venit, quod Prafecturam Galliarum Hilarius gesserit.

[40] em>De Petronii amplißima apud Theodosium juniorem dignitate Constantinopoli, priusquam Episcopus Bononiensis fieret, [qui invenis abductus Lerinum a S. Honorato] dicetur ad diem IV Octobris. Hilarii præcelsum stemma Vitæ auctor commendat; ex quo pronus ei haud dubie fuisset ad quosvis honores gradus, nisi spes ingentes pro Christo dimittere persuasisset S. Honoratus. Et hoc fortaßis solum de eo indicatum Eucherius voluit: nec enim videtur adolescenti, annis viginti haud multum majori (si tamen hos attigerat, quando Honoratum ad Lerinensem eremum secutus est) tantæ amplitudinis gravitatisque munus commissum. Nam quando S. Honoratus, factus Arelatensis Episcopus, carum suum discipulum abstraxit ab eremo & secum duxit Arelatem, annorum dumtaxat erat Hilarius XXIV, utpote qui anno CCCCXLIX Episcopus moriens vix XLVIII anni circulum vivendo expleverat: adeo ut, tempore ordinationis suæ Episcopalis, annum ut summum egerit XXVII. Et hunc dicemus, [postea anno æt 27 factus est Episcopus,] etiam antequam Episcopus esset, a Prospero appellari auctoritatis præcipuæ & spiritualium studiorum virum? Ignoscet mihi spero P. Macedo, quod in tempore scriptæ a Prospero epistolæ cum ipso sentiens, & in præcitato quoad Hilarium loco vitium esse cum eodem judicans, vitium ipsum via commodiori corrigam, quam sit illa tot difficultatibus implicata, qua em>unus idemque statuitur Hilarius; qui de Augustini sententia dubitans, ipsi scribere voluit; & qui postea de eadem nihil ambigens, solum solicitus fuit ut ea aliis probaretur: dicamque, eo loco aut Hilarium irrepsisse pro Honorato, aut Arelatensem pro Narbonensi Hilario; alterutrum vitiante librario, & ex sua imperita conjectura locum, quem illustrare voluit, obscurante.

[41] [idque ante mortem S. Augustini] Neque enim delendo Episcopi titulum salva sunt omnia, ut unus solus retineatur Hilarius, Prosperi in defendendo Augustino socius, idemque postea Episcopus Arelatensis. Ille enim Augustino jam mortuo, & quidem pridem, a Cælestino postponitur Prospero, tamquam adhuc laicus: cum tamen Arelatensis fuerit ante Augustini mortem ordinatus. [quem is in Africa adiisse non potuit.] Quod si dubitare velis, an illa Augustini commendatio, inter primum & secundum caput Cælestinianæ Epistolæ, sit authentica; eamque suspiceris aliunde ascitam, una cum præfatione & Capitulis posterioribus undecim (quæ certo Cælestini non sunt, sed ut summum alicujus Gallicanæ Synodi ex Cælestini præscripto coactæ) hæc, inquam, si dubitans suspiceris; suspicioni quidem tali favere videbitur ipse contextus, absque ejus laciniæ interpositione optime cohærens, & per ipsam factus hiulcus atque obscurus; atque ex em>hac parte expedies te, ut potuerit ante ordinationem Hilarii Arelatensis & Augustini mortem scripta fuisse Cælestini epistola: sed non efficies ut de illo cum tali elogio scripsisse tunc credatur Prosper; multo minus ut initio nascentis Pelagianismi ad Augustinum de iis quæ audiverat Syracusis scripsisse in Africam dicatur is, qui juxta Baronii sententiam hoc fecit anno CCCCXI, quando Hilarius noster decimum ætatis annum necdum attigerat. Et quantumvis hic aliquot annis serius crederetur Syracusas em>venisse ex Africa, epistolamque scripsisse: numquam tamen adduci poterit ad ætatem, tantis rebus tali viro proponendis idoneam. Quod si is non fuit in Africa in ætate tam exigua adhuc secularis; multo minus ibi fuisse dicendus est Religiosus; qui ut semel degustavit solitudinis Lerinensis delicias, adeo iis captus est, ut nec magistri quidem carissimi amore cohiberi potuerit, quo minus eo revolaret unde abstractus fuerat. Quid? quod Africanam commorationem, quæ salubribus Augustini uberibus nutriendum Hilarium adduxerat, non debuisset auctor Vitæ tacere, si ille revera sub ejus disciplina adolevisset; sicut se adolevisse profitetur Prosperi socius in scribendis ad Augustinum litteris.

[42] [Ab illo diversus Prosperi socius] Sed cur tricamur? Ipse hic Hilarius ab Arelatensi Episcopo liquido secernit sese in fine epistolæ, quando hæc scribit: S. Leontius Diaconus, cultor tuus, cum meis parentibus multum te salutat: & infra: Sciat Sanctitas tua, fratrem meum, cujus maxime causa hinc discessimus, cum matrona sua, ex consensu, perfectam Deo continentiam devovisse. Habitabat ergo hic Hilarius in eadem in qua Leontius Diaconus, frater Prosperi, civitate; puta Arelatensi vel Maßiliensi, unde frequens erat navigatio in Africam, & unde Leontius fratris sui Prosperi epistolas em>aliquando tulerat ad Augustinum, forsitan post celebrem illum Maßiliensem conventum, pro ejus sententia planius exquirenda, illuc missus: [patria etiā & genere diversissimus fuit.] in eademque civitate suos habebat parentes: quin & negotiorum temporalium causa ante annos multos fuerat profectus in Africam, & ibi concionantem Augustinum diutius audiverat; egerat autem & fratris sui negotia, qui eum istuc ablegarat. Hæc vero omnia ut optime quadrant in hominem laicum, Arelate aut in vicinia ortum, genere non summo, forte annos quadraginta aut quinquaginta natum cum Augustino postremum scriberet; ita minime conveniunt ei, qui ibi fuit post Honoratum Episcopus, peregre sicut ille appulsus, genere nobilissimus, ætate juvenis, qui nec unum pedem scitur extulisse e Gallia, sororem autem habuit Pimeniolam, Lupo, postea Trecensi Episcopo, oriundo ex oppido Leucorum, nuptam: ut tam ipsum quam S. Honoratum & Lupi fratrem Vincentium Lerinensem, credibile sit Leucorum regionis indigenas pariter omnes fuisse; procul certe abfuisse a suis parentibus Hilarium, siquidem illi adhuc vivebant, quando ipse dimissa patria Honoratum secutus Lerinum sese contulit, aut Arelatem cum eodem Honorato migravit. Vt ut sit manet a Semipelagianismi nota liber Hilarius, Arelatensis Episcopus, em>qui vel Augustini honorem zelose curavit, etiam antequam esset Episcopus; vel cum ejus obtrectatoribus de hæresi suspectis nihil ostenditur habuisse commune, ac ne dubitasse quidem de Augustino eo in puncto, in quo merito hæsitabant alii; quamvis autem de eo dubitasse sciretur, non tamen propter hoc solum reus agi posset hæreseos, sed potius laudem mereretur, quam accepit a Maldonato viro docto, a quo dicitur, Homo miræ prudentiæ in sustinendo judicio.

DE SANCTO GERONTIO
ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI.

Seculo V

[Commentarius]

Gerontius, Episcopus Mediolanensis (S.)

Auctore G. H.

Cvltu Ecclesiastico prosequuntur Mediolanenses hoc die V Maji S. Gerontium Archiepiscopum suum: præscribunt eum antiqua Missalia, qualia habemus anno MDXXII & MDLX excusa, & Breviaria anni MDXXXIX, aliaque posteriora jussu S. Caroli Cardinalis Archiepiscopi edita: [cultus sacer.] in quibus pro Lectione tertia istud. Vitæ elogium datur: Geruntii Episcopi maximæ virtutes, cum exemplis modisque aliis, tum præcipue claruere propter barbarorum violentiam, qui sub Odoacro Rege Italiam ingressi, miserrime sævissimeque depopulabantur. Per eos immanes populos non solum omnis Ecclesiastica disciplina corrupta & dissoluta, sed etiam in pulcherrima urbis opera desævitum, urbs ipsa a fundamentis pene diruta fuit. Quæ cum a barbaris fierent, Geruntius semper acerrime obstitit. Qui sicut prudentia & humilitate sua recusaverat id munus, ita susceptum constantissime gessit, neque ulli unquam perversitati temporum hominumque succubuit. Cum sanctissime mortem occubuisset, in basilica S. Simpliciani sepultus est. Hæc ibi: & est quarta Lectio ad illorum usum, qui in illa urbe & diœcesi Romano ritu utuntur: quibus reliquum Officium ex Communi Pontificum & Confessorum desumendū sub ritu duplici præscribitur. Ejusdem S. Gerontii sacra memoria recolitur in Tabulis hodierni Martyrologii Romani, & apud Galesinium, Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ, & alios rerum Mediolanensium scriptores.

[2] De tempore Sedis non convenit inter auctores. In Catalogo Archiepiscoporum, [Tempus Sedis, apud recentiores in certum,] edito inter Acta Synodalia diœcesana Ecclesiæ Mediolanensis a S. Carolo habita, hoc elogium profertur: S. Gerontius, civis Mediolanensis, Simplicio Pontifice, VII Kalendus Januarii invitus creatus Archiepiscopus, magna cum humilitate suscepit id munus, & arctissimis Insubriæ temporibus sanctissime gessit annos VI. Obiit in Domino III Nonas Maji, sepultus in basilica S. Simpliciani. Hæc ibi. Acta S. Simplicii Papæ illustravimus ad diem 2 Martii, ostendimusque eum sedisse ab anno CCCCLXVII usque ad annum CCCCLXXXIII, sed quibus ex hisce annis præfuerit Ecclesiæ Mediolanensi S. Gerontius, hinc non constæt. Ferdinandus Vghellus in Archiepiscopis Mediolanensibus cum aliis statuit præfuisse a die XXVI Decembris anni CCCCLXVI usque ad CCCCLXXII: sed em>sic ante tempora regni Odoacri in Italia e vita deceßisset: & ideo quæ de eo hic traduntur, transferuntur ab Vghello ad S. Benignum successorem, cujus Acta danda sunt XX Novembris. Regnavit autem Odoacer, post suam in Italiam irruptionem, ab anno CCCCLXXVI usque ad annum CCCCXCIII. Ferrarius ex deductione temporum in præcedentibus Episcopis, sed non satis solida, ait, S. Gerontium Episcopatum administrasse ab anno CCCCLXXIII usque ad annum CCCCLXXIX, & sic tertio anno regni Odoacri in Italia vita fuisset functus.

[3] Tanta auctorum discrepantia circa Episcoporum Mediolanensium chronologiam, hic & alibi paßim notata, fecit, ut habentes præ manibus exemplar antiqui Catalogi ex tribus variæ ætatis partibus ab annis circiter sexcentis collecti, totum judicaverimus examinandum prius & illustrandum, quam aliquid certi possemus statuere de singulis. [ex veteri Ms. catalogo certius definitur.] In hujus prima parte, minus quidem accurata quam sint ceteræ, minusque certa, magni tamen facienda propter prærogativam ætatis, ut quæ censeri poßit ante finem seculi VI compilata; in prima, inquam, Catalogi parte sic legimus: Geruntius, sedit annos sex, depositus VII Maji: & diximus videri nobis originaliter scriptum fuisse dep. v. m. Maji, idest, V mensis Maji: deinde em>ad constituendum certos limites sexenni S. Geruntii Episcopatui, non invenimus certius fundamentum, quam em>in principio Laurentii, Episcopi post illum quarti, quod principium haberi non poterat ante annum CCCCXCIX. Hinc autem sursum ascendendo ad Geruntium, per spatia tribus intermediis attributa, venimus ad annum CCCCLXXVIII, quo mortuus esset Geruntius, circa initium anni CCCCLXXII ordinatus. In decessore Geruntii Eusebio hoc unum habemus certum, quod ejus initium non poßit differri ultra annum CCCCLI, quando jam Episcopus Epistolam scripsit S. Leoni Papæ: sed quia diuturnitas Sedis satis certo definiri nequit, propter errorem in numero annorum ipsi vel alicui antecessorum attributo; ideo censemus Geruntii ætatem potius ex successorum ætate metiendam.

[4] [Reliquiæ aliorum translatæ,] Iosephus Ripamontius decade I Historiarum Ecclesiæ Mediolanensis lib. 7 asserit a S. Gerontio in basilica S. Simpliciani, in qua ipse sepultus est, conditos Marolum, Glycerium, Lazarum, cum obscuriorem antea tumulum essent nacti. Acta S. Lazari dedimus XI Februarii, & S. Maroli XXIII Aprilis, & S. Glycerii danda erunt XX Septembris. Memoratus ante Vghellus addit; nonnullos arbitrari, e nobili gente a Basilicapetri Mediolanensi, excellentium virorum in omni memoria feracissima, ortum habuisse Gerontium; secundum alios ex Burrea prænobili familia: quod em>gratis præsumptum, ut nulla solida in alterutram partem auctoritate probatur, sic nec meretur operose refutari. De eodem Gerontio sequentes versus panxit Ennodius Episcopus Ticinensis.

Ecclesiæ postquam parta est tibi sella, Gerunti, [Præconium Ennodii.]
      Funera decessor non timuit moriens.
Te reparante redit, patitur sors pallida letum,
      Vivit post obitum discipuli pretio.
Agricolis junctus coluisti germina Vitæ,
      Nec serpens lolium pabula læta tulit.
Qui dedit in medium, quem lex jubet optima victum:
      Emit terrenis fructibus ille polum.
Errorem mentis pressisti lege laborum;
      Otia non passus, virtutibus veheris.

[5] In ecclesia S. Simpliciani traduntur asservari quinque sacra corpora Archiepiscoporum Mediolanensium, scilicet SS. Simpliciani, Benigni, Antonini, [translatio an. 1582] Gerontii & Ampelii; item S. Vigilii Episcopi Tridentini, & SS. Sisinnii, Martyrii, & Alexandri Martyrum, quorum Acta paßionis damus XXIX Maji. Horum omnium Corpora cum solennissima proceßione a S. em>Carolo Borromæo translata fuisse, anno MDLXXXII mense Iunio, tradit Morigius in Sanctuario Mediolanensi pag. 153.

DE SS. TEVTERIA ET TVSCA
VIGINIBVS VERONÆ ITALIA.

[Praefatio]

Teuteria, Virgo, Veronæ in Italia (S.)
Tusca, Virgo, Veronæ in Italia (S.)

Auctore G. H.

Celebris apud Veronenses est SS. Teuteriæ & Tuscæ Virginum memoria, ob ecclesiam ipsarum nomini dicatam, in qua sacra illarum corpora adservari testis est Augustinus Valerius Episcopus Veronensis & S. R. E. Cardinalis, [Harū corpora in propria ecclesia,] in Antiquis monumentis Ecclesiæ Veronensis, initio a Raphaele Bagata Archipresbytero Ecclesiæ sanctorum Apostolorum & Baptista Peretto Rectore Ecclesiæ S. Teuteriæ collectis, & ab ipso Valerio pertextis, atque anno 1576 vulgatis. In hisce, ex Martyrologio Ordinis Fratrum Prædicatorum apud sanctimoniales S. Dominici, ad hunc V Maji ista leguntur: Veronæ SS. Teuteriæ filiæ Regis Angliæ, ac Tuscæ, sororis S. Proculi Episcopi Veronensis. Acta S. Proculi Episcopi dedimus XIII Martii, diximusque quo tempore floruerit incertum esse, & Onuphrium Panvinium lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 7 fateri, successionem Episcoporum, nimia jam vetustate majorumque fatali ignavia, tenebris vetustatis oppressam esse, optavimusque ut ex his tenebris aliquando eruerentur Acta SS. Teuteriæ & Tuscæ Virginum, quarum hæc censetur soror S. Proculi Episcopi: at Teuteria dicitur ex Britannia advenisse, atque cum S. Tusca vixisse, cujus natalis est dies V Maji. Quamvis autem natalis S. Tuscæ X Iulii recurrat, Acta tamen utriusque, quia separari nequeunt, una hic dantur.

[2] In Psalmista vetusto ex membranis, adservato in ecclesia sanctorum Apostolorum (cui ecclesia SS. Teuteriæ & Tuscæ, quasi aliqua capella, est contigua) ista leguntur: Anno Domini septingentesimo quinquagesimo primo vivebat S. Anno Episcopus Veronensis, [anno 751 consecrata,] frater S. Mariæ Consolatricis, qui consecravit præsentem ecclesiam sanctarum Virginum Teuteriæ & Tuscæ & altare: & posuit corpora dictarum Virginum in dicta ecclesia in arca præsenti, & magnam indulgentiam dedit cum aliis quamplurimis. [& an. 1160 innovata,] Cum autem sacra illa corpora, ut in dicto Psalmista traditur, per plures annos latuissent, anno Domini MCLXI die IV Julii, inventa fuerunt: & eodem anno, die XIV Septembris, eadem ecclesia iterum consecrata fuit. [post inventionem sanctorum corporum 4 Iulii.] Baptista Perettus supra citatus, in libello quem sub annum 1588 de hisce Sanctis Virginibus seorsim edidit, & Sorori Angelæ Bevilacquæ Priorissæ monasterii S. Catharinæ Senensis dedicavit, cap. 5 agens de prædicta corporum inventione, ait reposita tunc fuisse in majorem marmoream arcam, quæ veluti ad hoc præparata ibidem stabat post majus altare: deinde vero festum inventionis solitum quotannis renovari cum hac Oratione. Omnipotens sempiterne Deus, qui hodierna die corpora Sanctarum tuarum Teuteriæ & Tuscæ fidelibus tuis cum gaudio inveniri tribuisti, da nobis & earum intercessionibus proficere & conversationis imitatione ad gaudia æterna pertingere. Ab eo autem tempore inductam consuetudinem credit idem Perettus, ut milieres devotæ noctem, quæ festum S. Teuteriæ præcedit, pervigilem in orationibus agant intra ecclesiam: & alii plures eamdem cœperint devote invocare, non sine multiplici fructu beneficiorum divinitus impetratorum: quorum em>aliqua inferius ex prædicto libello Latine reddentur.

[3] [datæ Indulgentiæ circa an. 1300,] Inter Episcopos Veronenses numeratur octogesimus sextus Bonincrontus, anno MCCXCI electus, vita functus anno MCCXCVIII, a quo Indulgentia XL dierum concessa fuit omnibus vere pœnitentibus & confessis, visitantibus ecclesiam sanctorum Apostolorum & SS. Teuteriæ & Tuscæ Virginum, in consecratione ipsarum ecclesiarum, & in Exaltatione sanctæ Crucis usque ad festum S. Michaëlis. Bonincronto succeßit Theobaldus Episcopus, [& deinceps pluries;] mortuus anno MCCCXXXI, a quo item Indulgentia XL dierum concessu fuit, uti & ab ejus successore Nicolao, qui usque ad annum MCCCXXXVI vixit, aliisque addit etiam Indulgentias XL dierum, visitantibus ecclesiam dictarum sanctarum Virginum in quarta feria, sive quolibet die Mercurii, singularum hebdomarum cujuslibet anni, & in ipsarum festivitatibus. Vixit cum præcedentibus Episcopis Paganus Turrianus, adlectus Patriarcha Aquileiensis anno MCCCXIX, vita functus anno MCCCXXXII; qui prædictas Indulgentias XL dierum concessit in festivitatibus sanctorum Apostolorum, & in solennitatibus beatissimæ Virginis Mariæ, & in festivitatibus SS. Teuteriæ & Tuscæ Virginum, & per Octavas ipsarum festivitatum: idque constare dicitur ex tabulis antiquis, in membranis, in diversis locis ipsarum Ecclesiarum appensis.

[4] [festum S. Teuteriæ 5 Maji] Ita etiam constat, festum S. Teuteriæ hoc V Maji ex Martyrologio Veronensi ecclesiæ Cathedralis, ex libris antiquis ecclesiæ Sanctorum Apostolorum, & ecclesiæ S. Stephani, & ex libris & membranis ecclesiæ S. Laurentii, & S. Mariæ ad Faram, & S. Bartholomæi in monte. [S. Tuscæ 10 Iulii,] Festum vero S. Tuscæ Virginis celebrari die X Julii ex libris antiquis ecclesiæ sanctorum Apostolorum, & ex tabula lapidea inserta parieti e regione arcæ ipsarum Sanctarum. Particulares harum Virginum Reliquiæ conjunctim sunt in altaribus sanctissimæ Trinitatis, [Reliquiæ variis in templis.] S Jacobi, & S. Helenæ in dicta Apostolorum ecclesia, cum ea anno MCXCIV die XX Martii consecraretur ab Episcopo Adalardo, inquit Perettus eadem hæc latius deducens cap. 7 prædicti sui libelli: qui iisdem addit altare S. Vincentii in ecclesia S. Mariæ in Clavica, anno MCCCXVI per Tebaldum Antistitem consecratum. Idem ait solius S. Tuscæ Reliquias esse in altari S. Joannis de Beverara; nec non in ecclesia S. Pauli in Campo Martio: Reliquias vero solius S. Teuteriæ estatur asservari in ecclesiis S. Georgii in Braida: S. Firmi minoris & S. Zenonis. Fuit etiam nostris temporibus, inquit Valerius em>Augustinus Episcopus, erectum altare in honorem S. Teuteriæ Virginis in ecclesia S. Marthæ monialium S. Mariæ Magdalenæ in Campo Martio, a quibus ejus festum singulis annis solenniter celebratur, [altare in S Magdalenæ æde.] ad id multis vocatis Sacerdotibus, ob miraculum sanitatis repente anno MDLIV recuperatæ a monacha ejusdem monasterii, de quo extant monumenta apud ipsas moniales. Hæc ibi, quæ omnia antiquum dictarum Virginum cultum Ecclesiasticum abunde confirmant: easque aliquamdiu vixisse ante annum DCCLI, quo S. Anno Episcopus illis & ecclesiam & altare consecravit.

[5] Duo suggeruntur temporum characteres, dum S. Teuteria ob Osgualdo, Angliæ Rege necdum Christiano, impudice appetita, & cum S. Tusca B. Proculi Veronȩ Episcopi soror vixisse dicitur. Perettus in libello cap. 1 mutata priori sua sententia pro Osualdo Rege, postmodum Christiano & Sancto, substituens alium, qui cum S. Lucio in Britania vixerit obieritque gentilis, refert illas tempore Eleutherii Papæ: & in Historia de Vitis quatuor primorum Episcoporum, edita anno 1602, ad annum Christi CCXXX: sed scire debebat Saxonicum nomen Regi Britanno minime convenire, ea saltem ætate. Panvinius loco supra indicato asserit Ordinem Episcoporum Veronensium, usque ad annum Christi DCCLX non esse continuatum: quis invicem successor fuerit incompertum, tempora etiam quibus singuli vixerint obscurissima esse & incerta, [an floruerint seculo septimo?] ac proinde nuda nomina ordine alphabetico suggerit. Quidni etiam aliquorum Episcoporum nomina lateant, ac secundus istius nominis Proculus Episcopus vixerit septimo Christi seculo, quo Oswaldus sive Osgualdus Rex apud Anglos imperabat? In Vita metrica solum Tusca, Proculi soror sanctissima, celebratur, nulla Episcopalis dignitatis facta mentione, ut is potuerit esse vir eximii nominis, in quocumque demum statu floruerit. Iam primus Oswaldus Rex Angliæ occurrit, Ethelfridi, cognomento Feri, Regis Northumbriæ filius: qui juvenis exul apud Scotos, in hodierna Hibernia, fidem Christianam amplexus; & fratre Eanfrido occiso, regnavit ab anno DCXXXV; a Penda infideli Merciorum Rege anno DCXLII interemptus; coliturque Martyr die V Augusti. Verum num isti dicta impudicitia tribuenda sit, an alteri e regia familia Osgualdo sive Oswaldo, quis in tanta rerum obscuritate assequetur? His interim prænotatis Acta proferimus. Si modum attendas, quo immissorum ab impuro proco satellitum manus dicitur evasisse in S. Tuscæ cella recepta; omnino cogeris opinari violentiæ istius auctorem aliquem Dynastam, in ipso Veronensis urbis territorio fuisse, qui lascivos oculos injecerit in peregrinam puellam; nisi suspicari malis, Principi alicui em>Anglo circa Veronam iter agenti, & fortuita libidine in eam accenso, imputandum, quod necesse habuerit ad S. Tuscæ cellam confugere.

VITÆ COMPENDIVM
Ex collectione Augustini Valerii Episcopi Veronensis.

Teuteria, Virgo, Veronæ in Italia (S.)
Tusca, Virgo, Veronæ in Italia (S.)

[S. Teuteria Christi fidē amplexa,] Teuteria Virgo, stirpe quidem regia edita, sed parentibus Ethnicis, in Anglia nata est, quo tempore populus regni illus & vicinarum urbium pars maxima Gentilitatis errore adhuc detinebatur. Hæc, divinæ misericordiæ munere, Catholicæ fidei doctrina clam erudita, baptismum maxima cum devotione suscepit, in dies magis ac magis Christianis virtutibus proficiens: quæ cum ob egregiam formam ob Osgualdo Angliæ Rege impudice appeteretur, spretis ipsius & pollicitationibus & minis, divinitus monita patriam relinquens, Veronam profecta est. Ubi cum audisset S. Tuscam, beati Proculi tunc Veronæ Episcopi sororem, non longe extra muros antiquos ipsius urbis, in quadam cellula loci quasi deserti, vitam degere solitariam; ad eam sæpius accessit: [Veronæ a S. Tusca admissa,] & nacta occasionem, non sine miraculo ipsa etiam in cellulam ipsam intravit. Nam cum Regis a satellites, qui eam insequebantur, non longe adhuc essent; hujus rei divinitus admonita, oravit B. Tuscam, ut in cellulam reciperetur. Quo facto fenestella per quam ingressa fuerat, aranearum telis pertexta, nemini recentis latebræ suspicionem reliquit. Qua re delusi Regis ministri in Angliam reversi sunt. Quod miraculum cernens B. Tusca, Teuteriæ permisit, ut secum ea in cellula reliquum vitæ degeret. Teuteria vero cum B. Tuscam, tamquam matrem, in omnibus illi obediens, veneraretur; opera etiam & assiduis precibus salutem Osgualdo Regi persecutori suo a Deo impetravit: nam ad fidem conversus Christianam vitam traduxit. Cum autem ambæ die noctuque vigiliis, [ambæ sancte degunt & moriuntur.] jejuniis & orationibus Deo servirent; postremo B. Teuteria, gravi morbo correpta, sacrosanctis perceptis Sacramentis, cum pronuntiaret verbum, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum; astantibus Angelis, migravit ad Dominum tertio Nonas Maji: b… cujus corpus sepultum fuit eo in loco, ubi postea & corpus B. Tuscæ: quæ eodem anno sexto Idus Julii feliciter obiit, atque in eodem loco in earum honorem ecclesia extructa fuit: quam cum post plurimos annos S. Anno Veronæ Episcopus consecrasset, in ea illarum corpora in arca marmorea collocavit, miraculis clara.

ANNOTATA.

a Nullatenus nobis verosimile est, ipsum illum hic intelligendum, cujus causa discesserat virgo ex Anglia: alium esse oportet qui eam circa Veronam invenerit.

b Inserta erant ista a nobis omissa verba: Anno salutis CCXXVI, etiam reperta in inscriptione dictæ arcæ, quæ posita dicitur pro palla majoris altaris, ubi præter figuras ipsarum Virginum ex marmore insertas, hæ litteræ sunt incisæ. Sancta Teuteria, stirpe regia edita, magnas sub Osgualdo Angliæ Rege (ibi enim nata est) persecutiones tulit: qui postmodum opera & orationibus Sanctæ Treveriæ ad Jesu Christi fidem conversus, sanctissimus Christianus evasit. Ea Veronam profecta, ad Sanctæ Tuscæ disciplinam (hæc S. Proculi Veronensis Episcopi soror erat) se transtulit, ubi ambæ Deo spiritum reddiderunt, diebus SS. Firmi & Rustici, anno Incarnati Verbi CCXXXVI. Cum autem in hoc tempus earum corpora humi condita mansissent, Reverendus in Christo Pater, Dominus Elias Episcopus Suellensis, pietate ductus, altius elevari curavit anno Christi MCCCCXXVII. Hæc ibi: quæ etiam referuntur a Peretto cap. 7. Verum ea S. Proculi tempora, & hujus ad SS. Firmum & Rusticum accessum examinavimus XXIII Martii, & ea potius seculo IV quadrare diximus. An vero hæc non debeant transferri ad Proculum juniorem, supra merito dubitavimus. Quomodo porro ope S. Aidani Lindisfarnensis Episcopi conversus Oswaldus Rex cum sua gente sit, narrat Beda lib. 3 cap. 6, & plenius tractabitur ad 31 Augusti, quo Sanctus iste colitur. S. Treveriæ nullam apud scriptores Anglos, antiquos aut novos, invenio mentionem. Cur Eliæ Suellensi tribuatur translatio, absque ulla mentione Veronensis tunc Episcopi Guidonis Memi, nesciremus, nisi Perettus cap. 7 doceret fuisse eum Veronensem Suffraganeum, & ipsius ecclesiæ Sanctarum Tuscæ atque Teuteriæ Rectorem.

VITA METRICA
Ex MS. ecclesiæ Apostolorum, a posteris expolita.

Teuteria, Virgo, Veronæ in Italia (S.)
Tusca, Virgo, Veronæ in Italia (S.)

BHL Number: 8010


Beata Virgo, quæ nec audit impios,
      Nec est secuta Principem
Ditissimum, sed corde perditissimum,
      Nolens ei se jungere.
Sed mente pura cogitans leges Dei,
      Illasque constantissime [Iesum sponsum assumit:]
Servans, amansque amore candidissimo,
      Et caritatis vulnere
Christi icta, gloriam ac opes nil æstimans,
      Jesum sibi delegerat
Sponsum, morabaturque in hoc perpetuo
      Dulci ligata vinculo.
Seu sol anhelis, cuncta lustrans lampade,
      Afflavit oriens equis;
Vesper rubens seu sera tollit lumina,
      Terram soporeque irrigat;
Osgualdus hanc, Rex Angliæ clarissimus,
      Amabat perditissime, [spernit amorem Oswaldi Principis,]
Ætate certantemque forma sideri,
      Pulcherrimamque corpore:
Conatur hanc movere de statu suo
      Præclara dona pollicens,
Et credit integella pectora allicere
      Auri sacris divitiis.
Sed illa, pelagi immota ceu rupes, manet,
      Fragore magno concita
Jactata circum & fluctibus latrantibus
      Quæ mole se tenet gravi;
Scopuli fremunt & saxa circum spumea,
      Illisaque alga spargitur.
Nam Virgo, sanctis & pudicis moribus.
      Ornata, sprevit munera,
Ipsumque sprevit, assis æstimans
      Unius & connubia,
Et regna, & aulas, ac superba Principum
      Potentiorum limina,
Cælestis ardens ignibus purissimis
      Amoris, ac Christum inhians.
Tunc Rex videns se despici a Teuteria,
      Insidias ei purat;
Patremque cœpit prosequi suppliciis;
      Divinitus sed excita
Veronæ ad alta tendit ipsa mœnia: [exul Veronam fugit,]
      Ut mente tota se Deo
In servitutem dedicaret, omnia
      Linquens secundo numine,
Inhospitalium per Alpium juga
      Christum secuta pectore
Fortissimo, non fracta rebus asperis.
      Mox Rex nefandus, barbaro
Furore percitus, nefaria evomit:
      Et incitatus dæmone
Veronam, ut illam quærerent quantocius,
      Misit severos nuntios.
Tunc Tusca, Proculi soror sanctissima, [a S. Tusca admissa,]
      Veronæ habens suburbium,
Agebat omni a labe puram & candidam
      Vitam, optimum laudans Patrem.
Perrexit ad quam passibus citissimis
      Virgo beata Cælitum,
Metuque territa has preces ex pectore
      Effudit: O salus mea,
Benigne Cælitum Pater, serva, obsecro,
      Opemque fer: nam barbarus
Adurget unguibus, fame rabida furens,
      Et belluarum immanium
Instar, salutem & sanguinem meum hiantibus
      Sævi appetunt nunc faucibus.
Audi precor me supplicem, o spes unica
      Certumque præsidium meum.
Sic dixit, & fenestram in angustissimam
      Intravit ejus cellulæ:
Quam mox araneæ tegunt tenuissimo
      Jussu Potentis stamine. [aranearum telis protegitur.]
Regisque nuntii, videntes hunc locum,
      Intrasse non hunc æstimant:
Sed transeunt, in patriam & redeunt suam
      Fessi, nihil cum invenerint.
Tu gloriosa Virgo, cælum possidens,
      Cujus volat laus conspicua
Ab Indo ad ultima Britanni littora; [Imploratur ejus patrocinium,]
      Serva tuo nos numine,
Ope sospita cives, bona impetra omnia;
      Possimus ut summo Patre
Et unico Nato frui perpetuo,
      Cum sempiterno Spiritu.

Hymnus ex eodem MS. codice.

B>Virgo cælorum, patriæque nostræ
Et decus clarum vigilansque custos,
Quæ sacris tollis nitida inter astra
      Ossibus urbem.
Huc ades, nostros miserans labores,
Sive te cæli tenet aula, sive
Accolæ gentes Athesis fatigant
      Te prece multa.
Sive divisi orbe vocant Britanni;
(Diceris namque hisce oriunda terris,
Vinculo æterno copulata amoris
      Cunctipotenti)
Hoc ades, dum te canimus, sacello,
Virgo cælestis; tua dum quot annis
Dicimus læti, redeunte certa
      Luce, trophæa.
Cuncta sprevisti pretiosa Regis
Dona, nec cepit Veneris voluptas,
Fregit aut Bacchus vel opes amœnæ
      Pectora casta:
Sed Deo semper tua dedicata
Mens fruebatur dapibus supernis,
Carnis & mundi superans furores
      Bellaque satan.
Quin duce & Tusca latitans in arcta
Cellula, miræ documenta linquis,
Clara virtutis, miseros juvasque
      Æthere cassa.
Tu ferax vatum generosa tellus
Clara Verona, ac opibus superba,
Virginis tantæ decorata sacro
      Corpore gaude.
Verba dicamus bona, festa venit
Lux, ades quisquis, faveantque cuncti,
Dent sacris aris pia thura, odores,
      Munera & Inda.
Diva cælestes agitans choreas,
Supplices audi, & docili juventæ
Da bonam mentem, & placidam senectam
      Sospite cursu.
Da tuis longam veneranda pacem
Civibus, veros solidosque honores,
Candidos mores, superique plenos
      Luminis haustus.
Laus tibi cæli Pater atque Princeps,
Lege qui certa moderaris orbem,
Quem fides veri studiosa Trinum
      Credit & Unum.

MIRACVLA
Ex Italico Baptistæ Peretti.

Teuteria, Virgo, Veronæ in Italia (S.)
Tusca, Virgo, Veronæ in Italia (S.)

[1] Sub Ezelino tyranno, qui aliquot annorum spatio violenter crudeliterque Veronæ imperavit, [Familiæ pauperis indigentiæ sub an. 1259] anno demum MCCLIX sublatus de medio, contigit ut bonus quidam civis cogeretur ad custodiendum Villæ-francæ castrum, proprio impendio militaturus, proficisci. Grave id homini erat minime copioso; imo obærato, sic ut familiam ægre sustentaret. Cum ergo mœstus egrederetur, & per forum transiens oculos vertisset in ecclesiam Sanctorum Apostolorum; recordatus est beneficiorum, quæ multi se dicebant per S. Teuteriæ intercessionem divinitus impetrasse. Ingreditur ergo festinus in ædem, [S. Teuteria invocata succurrit.] eamque ab arbitris tum forte vacuam reperiens, cor suum in oratione effundit cum lacrymis, in tanta sua suæque familiæ necessitate auxilium postulans a sancta Virgine. Cum ecce apparuit ipsi eadem, venerabili specie, & candidissimis induta vestibus, diuque stupenti tandem dixit; pergeret alacriter itinere cœpto, exauditas esse preces ejus, ipsumque cito reversurum cum salute. Visionem minime vanam probavit eventus: exiguas enim facultates, unde utcumque sustentabatur familia, ita multiplicavit Deus, ut absentis uxor inde potuerit creditoribus solvere, & marito victum submittere, quamdiu in castri custodia mansit; satis tamen etiam ipsa habuerit ad suam & domus totius alimoniam: vir autem incolumis postea rediit.

[2] Inter eas mulieres quæ pervigilium S. Teuteriæ ex more in oratione agebant, [attactu reliquiarum sanatur deformitas faciei.] advenit una filiam secum ducens, cui vultum omnino deformem reddiderat infirmitas quædam: hæc magnum impetrandæ gratiæ fiduciam præferens, Sacerdotem ecclesiæ istic præsentem rogavit, ut vultui puellæ admoveret Reliquias Sanctæ. Quo impetrato & orationibus expletis, redivit domum mater cum filia: quæ paulo post pristinæ formæ & sanitati restituta, sæpe visa est redire ad ecclesiam pro agendis de recepto beneficio gratiis.

[3] Anno Domini MDLIV, vivebat inter Virgines sanctimoniales in monasterio Campi Martii Soror Ludovica: [an. 1554 apparens Sancta,] sed annis quinque misere conflictata cum febri, gravibus mirisque symptomatis sociata: cui licet medici levamen subinde adferrent aliquod, numquam tamen sanitatem reddere poterant. Tandem die I Martii sub auroram, alteri cuidam monachæ, quæ Soror Magdalena dicebatur, aliquantulum infirmæ apparuit S. Teuteria; jussitque mandaret Sorori Ludovicæ ut perseveraret orando, sibique promitteret pervigilium sui festi cum jejunio agere, festum autem ipsum religiosius celebrare, ita subito convalituram. Paruit illa, & per infirmariam Sororem nuntiari fecit Ludovicæ, [monacham in firmam facto sibi voto sanandam promittit:] quid sibi dictum a Sancta esset. Jussa omnia cum accurate explevisset ægra, rediit ei color pristinus quis diffluxerat una cum viribus, ad totius monasterii stuporem, neque enim aut sentiebat ipsa aut aliæ in ea notare poterant ullum prioris infirmitatis vestigium.

[4] [quod ita factum testatus monasterii medicus,] Paulo post factum miraculum venit Ludovicæ pater ad ecclesiam Sanctarum Virginum, ferens ut rogatus a filia fuerat, vocivam e cera imaginem: eaque ante S. Teuteriæ statuam collocata, jussit de eadem celebrari Missam. Ego vero ad quem, utpote loci ipsius Rectorem, propius spectabat, de tota re doceri accuratius; cum de conquirendis testimoniis cogitarem, inveni quod ipsius monasterii expertissimus medicus D. Petrus Beroldus, hujus urbis honoratus civis, qui & oretenus mihi rem totam retulit, ad devotam piarum monacharum instantiam, manu sua propria eamdem scripserit in libro pergameno antiquo, continente Latino sermone descriptam ipsarum Sanctarum historiam, qui liber rubro operculo munitus a Sanctimonialibus custoditur, affirmans non nisi divino miraculo posse adscribi curationem tam subitam. Idem mihi confirmarunt duo Reverendi Sacerdotes, [item Confessarius & Capellanus,] quibus commissa est illius monasterii cura, videlicet D. Petrus Bronzi, Rector ecclesiæ parochialis S. Ceciliæ, Confessarius; & D. Michael Maconi, Capellanus: qui & addidit, Ludovicam, eodem quo sanata est matutino tempore, sacro Christi corpore reficiendam fuisse, propter grave, in quo videbatur esse, periculum mortis.

[5] Vulgata mox fuit tota urbe fama ejus quod acciderat miraculi, [miraculum etiam Episcopus approbat] cum sacræ illæ virgines identidem narrarent ac renarrarent rem gestam cunctis visitationis causa ad se venientibus. Quare Mag. Mattheus dal Bue, humanioris litteraturæ Professor egregius & Græcæ æque ac Latinæ peritus, cum ex ore ipsiusmet medici, pene lacrymantis præ affectus teneritudine, singula audivisset; atque ad Reverendissimum Episcopum nostrum D. Aloysium Lipomanum accedens, retulisset quæ audierat; ipsique Episcopus respondisset; Intellexi omnia, laudetur Deus, quia verissima sunt; idem Professor coram omnibus scholaribus suis, me quoque præsente, explicuit gestæ rei seriem; addiditque, ad fidem miraculo isti conciliandam, plurimum conferre testimonium Medici tam experti: qui secundum suæ artis disciplinam certissime poterat judicare, quod quæ compererat facta in Ludovica, naturæ ordinem longe transcenderent.

[6] Postmodum ipsæ monachæ, in illius miraculi memoriam perpetuam, [de eodem tabulam curant pingi monachæ,] pingi fecerunt in tabula effigiem S. Teuteriæ ipsiusque Sororis Ludovicæ, pro reddita sanitate agentis gratias, & epigraphe rem gestam explicante, ejusque annum notante ac diem: in festo autem ipsius Sanctæ Missas aliquot jusserunt celebrari: exindeque in hac devotione perseverantes, supra unum altarium suorum depingi S. Teuteriam curaverunt. Porro cum anno MDLXXV, [quod auctori narrant Abbatissa cui apparuerat Sancta,] die IX Februarii, una cum D. Raphaele Bagata, Archipresbytero prædictæ ecclesiæ & parochiæ sanctorum Apostolorum, circuiremus investigantes antiqua monumenta de Sanctis & Reliquiis hujus civitatis (quæ postea cum historiis collectis ab Illustrissimo & Reverendissimo Episcopo Augustino Valerio, tunc Episcopo, nunc Cardinali Veronensi, Latine impressa sunt) accessimus etiam ad monasterium Virginum in Campo Martio: ibique colloquentes cum Reverendissima Matre Abbatissa, a qua postulabamus exhiberi nobis relationem miraculi, in libro prædicto descriptam; invenimus ipsammet esse, cui olim S. Teuteria apparuerat.

[7] Hæc ergo, cum singula, ita ut supra dictum est, ex ordine retulisset; addidit, [explicat gravia morbi illius symptomata.] quod præter febrem, qua laborabat infirma, memorabile imo horribile erat symptoma ejusdem, quo omnia illius membra, etiam lingua, distorquebantur; oculi vero pene videbantur emortui. Dicebat etiam, ventositate tanta vexari eam solitam, ut ad quorumdam ciborum usum magnam statim pateretur molestiam: cum vero sanata fuit, eam quoque penitus cessavisse, ita ut eosdem cibos jam absque difficultate usurparet, in illum usque diem vivens sana & salva, nomine Soror Ludovica de Schio: mortuam vero esse infirmariam, per quam ipsa nuntiarat mandatum Sanctæ, Camillam Veritadictam: sed multas adhuc superstites vivere illius temporis monachas, quarum aliquæ sibi nobiscum loquenti assisterent; in quibus & Soror Ludovica ipsa: quæ suo deinde testimonio affirmavit vera esse, quæcumque narraverat Domina Abbatissa: ac denique ad plenam totius rei fidem, allatus nobis & exhibitus est liber, de quo supra.

[8] Nescio an adhuc servetur prædictus antiquus liber, cui testimonium suum medicus adscripsit: [Imagini subscriptum testimoniū.] nam ejus testimonii exemplar inde transcriptum rogatus mittere R. P. Octavius Zenobrius, nostri Veronensis collegii Rector anno MDCLXXVI, pro eo submisit æque superius memoratam, & ad idem prorsus valituram, epigraphen imaginis S. Teuteriæ, quæ adhuc legitur litteris admodum antiquis, & verbis expressa Italicis, sic Latine reddendis, Memoria sanitatis recuperatæ, quemadmodum notatum est a me Sorore Ludovica ex Sororibus D. Magdalenæ: quæ fui infirma annis quinque febri & melancholia, cum accidente assiderationis multum molestæ: neque unquam remedio aliquo a pluribus medicis curata, licet malum subinde non nihil relevaretur. Die autem primo Martii anni MDLIV, cum majori morbi labore fatigarer quam alias unquam, monita per revelationem, alteri cuidam monachæ factam, vovi S. Teuteriæ jejunare ipsius vigiliam, ejusque festum celebrare, ac deinceps ei semper esse devota. Et subito sanata fui ab omni mala dispositione quam patiebar, absque alio motu aut incursione naturali quæ appareat: quod nulli alteri causæ adscribi potest, quam divino auxilio & vero miraculo. Addit idem Rector, V Maji fieri proceßionem post cantatum, Te Deum, in ecclesia S. Marthæ; festum autem S. Teuteriæ ab antiquis cum Octava celebratum fuisse.

DE SANCTO LEONE MONACHO ORDINIS S. BASILII.
BOVÆ IN CALABRIA INFERIORE.

[Commentarius]

Leo, monachus ordinis S. Basilii, Bovæ in Calabria inferiore (S.)

G. H.

Ferdinandus Vghellus tomo IX Italiæ sacræ, acturus de Episcopis Bovensibus, inter alia præfatur ista: Bova mediterranea est inferioris Calabriæ antiqua civitas, sita in monte editissimo, præruptis saxis undique vallata, quinto a freto milliario, habitata familiis plus minus quadringentis. Est autem Bovensis civitas, cum vicino pago Africo Comitatus titulo, Archiepiscopo Rhegino in temporalibus subjecta. Ritu Græco in sacris usi sunt usque ad Gregorii XIII Pontificatum. [Corpus in Cathedrali.] Hic asservatur corpus B. Leonis, monachi S. Basilii ex Africo pago: cujus festum agunt tertio Nonas Maji. Quæ fere eadem de S. Leone habet Hieronymus Marafioti lib. 2 Chronici Calabriæ folio 155. Quæ sic exornat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem V Maji.

[2] [elegium ex Ferrario.] Leo in Calabria ulteriore, in qua Brutii populi sunt, in agro Bovensi natus pieque a parentibus educatus, adolescens ordinem S. Basilii ingreditur, in quo eam vitæ normam secutus est, ut multam sanctitatis laudem sit adeptus, miraculis & vivens & mortuus coruscans: ob quæ non mediocrem apud suos cives venerationem obtinuit. Corpus ejus Bovæ in templo Cathedrali honorifice conditum hac die præcipue colitur. Hæc Ferrarius, qui em>eumdem iterum celebrat in Catalogo generali Sanctorum, citatis tabulis ecclesiæ Bovensis. Meminit de eo & Paulus Regius de Sanctis regni Neapolitani. Reliqua latent: neque spes est plura obtinendi, nisi forte alicubi asservatur Vita Græce scripta: quam qui nobis submiserit, inserendam supplemento hujus mensis, bene de Sancto, bene de opere nostro, totaque posteritate merebitur.

DE SANCTO LANDO
MARTYRE HORTÆ IN ITALIA.

FORTE SEC. VI

[Commentarius]

Landus, Martyr Hortæ in Tuscia suburbicaria (S.)

G. H.

Horta, Plinio Hortanum, urbs Hetruriæ suburbicariæ est, nunc Provinciæ Patrimonii S. Petri dictæ, prope Tiberim fluvium, [Hortæ cultus sacer] ubi Neram amnem recipit. Quia urbis hujus splendor paulatim defecit, Hortana ecclesia olim Episcopalis, sub Eugenio Papa Quarto Castellanæ civitatis Episcopatui juncta est, Bullaque ea de re data anno 1437 est ab Vghello tomo 1 Italiæ in Episcopis Hortanis excusa. Ferrarius in Catalogo generali hunc V Maji auspicatur a memoria S. Landi, Martyris & Patroni Hortæ in Thuscia, allegatque Tabulas ecclesiæ Hortanæ, cujus est Tutelaris, a qua Acta illius MSS. accepit ex libro, qui Fabrica Hortana nominatur, parte 4. Inde compendium dedit idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, [compendiū Vitæ] quod hic damus & est hujusmodi.

[2] Landus, sanctorum Martyrum Valentini, Rutilii, Florentini, Hilarii, & Felicissimæ (ut illius Acta habent) frater, adolescens Domitiano Imperatore Christianam religionem colebat: ad quam prædicando multos perducebat. Ex Germania in Italiam veniens, fratres suos apud Valeriam in speculatitantes invenit, quos baptizandos curavit. Digressus ab illis, apud Hortam prædicans, plures divinitus sanavit infirmos: verum ab hostibus fidei comprehensus, & ad Imperatorem perductus, varie sed frustra ut Deos coleret tentatus, usque adeo cæditur, donec sanguis toto corpore deflueret. Rursus præsentatus Imperatori, cum munera oblata contemneret & respueret, minas vero non formidaret; ad templum Martis trahi jubetur, ut illi sacra faceret: sin minus interficeretur. Ductus eo oravit ad Christum; vixque finem fecit orandi, cum templum illud statim corruens, multos ex sacerdotibus illius oppressit. Quamobrem excandens Imperator, Landum ad arborem alligari, laminisque ardentibus admotis exuri, genas abradi, & ad extremum capite truncari præcepit. [ædicula ei dicata.] Passus est apud Vadimonis lacum, juxta Bassanellum oppidum, quod ab Horta 11 P. M. abest, ubi adhuc S. Landi ædicula monstratur. [Corpus in ecclesia.] Corpus vero in ecclesia parochiali ejusdem oppidi, ad quod plurimi, præsertim dolori capitis obnoxii, confluere solent, conditum est.

[3] Hactenus Ferrarius, forsan ex traditione vulgi ut plurimum collecta. Hinc etiam Ferrarius in Annotatione subjuncta hanc explicationem cum aliqua censura adjungit: Felicissima, inquit, cujus S. Landus frater fuisse hic perhibetur, ea est quæ Faleriæ, urbe excisa apud civitatem Castellanam, passa cum Graciliano. Valentinus autem & Hilarius videntur, qui Viterbii martyrio coronati traduntur: tametsi in horum Actis nulla fit Landi mentio, ac Valentinus & Hilarius sub Diocletiano & Maximiano passi sunt. Vereor, ne pro Diocletiano Imperatore, Domitiano scriptum fuerit, & pro; Ex Græcia, Ex Germania positum. Si enim frater fuit SS. Valentini & Hilarii, illi ex Oriente venere, [fratres Sancti plures attributi cū exiguaveri specie.] & sub Diocletiano Martyres effecti fuerunt. Hæc Ferrarius. Coluntur SS. Valentinus Presbyter & Hilarius Diaconus Martyres Viterbienses (quorum varia Acta habemus) die III Novembris; & S. Felicissima cum Gratiliano XII Augusti: & hi quatuor dicuntur conversi a S. Eutitio Presbytero & Martyre, cui in diœcesi Hortana dicata est Ecclesia, ubique colitur XV Maji. Ast ubi SS. Rutilius & Florentinus Martyres occubuerint aut colantur, hactenus non potuimus scire. Nicolaus Brautius in Martyrologio Poëtico ad eorum omnium inter se fraternitatem ita alludit.

Quinque coronandos fratres, prior ipse relinquens,
      Martyrio clarus Landus in astra migrat.

[4] Si satis certo constaret eodem omnes floruisse tempore, suspicari possemus, fratres habitos, quia fraterno amore sese mutuo complexi fuerint. [nomen originem barbaram indicat,] Sed scrupulum objicit nomen Landus, quod non tantum origine Germanicum est, sed omnino truncatum videtur pro ampliori talis terminationis composito, Rolandus aut alio simili, per consuetam Hetruscis propriorum nominum multilationem. Quare non solum non recipio suspicionem Ferrarii, ne pro Græcia forte irrepserit Germania: [ut sub barbaris passū verosimilius sit,] sed magis moveor, ut a Longobardis aliisve barbaris Italiæ occupatoribus, pro fide Christiana passum, em>Hortæque coli cœptum opiner. Nominis istius diminutivum Landuccius in frequenti adhuc usu Hetruscorum est. Posset igitur ad seculum Christi VI referri, quo scimus alios plures sub Longobardis passos. Non fuisset fortaßis difficile ex prædicto Fabricæ Hortanæ libro pleniora Acta obtinere: sed eum credimus exiguæ esse antiquitatis, & quoad S. Landum multo etiam minoris fidei esse colligimus, ex eo quod Ferrarius offert specimine. Quare, ea cura omissa, solum optamus, de præsenti sacri corporis statu ac veneratione plura nancisci; & recentiora, si quæ suppetunt, miracula, ad confirmandam soliditatem cultus, a majoribus ad posteros succeßive derivati.

DE SANCTO THEODORO
EPISCOPO BONONIENSI IN ITALIA.

CIRCA ANNUM DL.

[Commentarius]

Theodorus, Episcopus Bononiensis in Italia (S.)

G. H.

Sacra hujus Episcopi memoria ad hunc V Maji in hodiernis Martyrologii Romani tabulis conservatur his verbis: Bononiæ S. Theodori Episcopi, meritis clari. Ferdinandus Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ in Bononiensibus Archiepiscopis hoc ei concinnavit elogium. [Cultus sacer] S. Theodorus eamdem Sedem Bononiensem obtinuit, cui Agapitus Pontifex in omnia monasteria, ecclesias, Presbyteros atque Clericos suæ diœcesis potestatem asseruit. Fato functus est die quinta mensis Maji: quæ dies in honorem Sancti solennis habetur, sepultusque est apud S. Felicem. S. Agapitus Papa sedit decem mensibus & aliquot diebus partim anno DXXXI, partim anno sequenti. Colitur XX Septembris. Quæ hic monasteria diœcesis Bononiensis subjecit S. Theodoro, [iis in monasteria.] ita enumerat Sigonius lib. 1 de Episcopis Bononiensibus, SS. Vitalis & Agricolæ in Arena, S. Proculi, SS. Felicis & Naboris, SS. Gervasii & Protasii, S. Stephani in Jerusalem, S. Joannis in monte Oliveti, S. Mariæ in monte Palense, S. Michaelis in fundo Paterno, S. Helenæ, & S. Barbatiani.

[2] Antonius Paulus Masini, parte 2 Bononiæ perlustratæ in Episcopis Bononiensibus, asserit, [tempus Sedis:] S. Theodorum præfuisse ecclesiæ Bononiensi ab anno DXXX ad annum DL, ac sepultum fuisse in antiqua ecclesia Cathedrali, quæ est modo SS. Naboris & Felicis; & asservari etiamnum ante altare S. Francisco dicatum, [sepultura.] & inde ad sex pedes in lapide dissito ista legi verba: Hic requiescit in pace Theodorus. Idem Masini in priore parte ad hunc V Maji asserit, dictam ecclesiam SS. Naboris & Felicis esse sanctimonialium; & chirothecas Pontificales asservari in ecclesia S: Mariæ apud Patres Servitas. Eumdem hoc die celebrant Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Celsus Faleonus lib. 1 Memoriarum Historicarum Ecclesiæ Bononiensis, Ludovicus Zacconus in suo de Sanctorum Vitis compendio, & Nicolaus Brautius in Martyrologio poëtico: qui illud illi panxit distichon.

Summus in Abbates, sexum concessit & omnem,
      Pastori Pastor: jus bonus omne, bono.

DE S. IOANNE MONASTERIENSI
CAINONE IN DIOECESI TVRONENSI.

SECULO VI.

[Commentarius]

Ioannes Monasteriensis, Cainone in diœcesi Turonensi (S.)

G. H.

Caino, aliquibus Chinonium, oppidum diœcesis Turonensis, versus Pictavensem tractum ad Vigennam fluvium, leucis septē a Salmurio in ortum, & quinque a Loduno distat. Extant officia propria ecclesiæ Collegiatæ Cainonensis, Salmuri anno MDCXIX excusa: sed absque mentione S. Ioannis Monasteriensis. Verum in Kalendario præposito, manu adscripta habemus ista verba: V Joannis Monasteriensis Confessoris, [Cultus] non Pontificis, duplex: & hunc cultum confirmavit nobis Ioannes Baptista de le Barre e Societate Iesu, Parisiis ad nos mißis Lectionibus, quæ habentur de S. Ioanne Monasteriensi in Officio Ecclesiæ Cainonensis, [capella.] & in ejusdem Sancti Capella, spectantque ad hunc diem quintum Maji, prout eas inde acceptas, hic damus. Ex antiquo Breviario Turonensi excerpta habemus, in quibus etiam ad hunc V Maji Joannis Monasteriensis Confessoris memoria celebratur.

[2] In oppido Cainonensi requiescit in ecclesia S. Maximi, [Solitariam vitam agens,] haud procul ab ejusdem Sancti cancello, Joannes quidam Presbyter: qui natione Brito, fide religiosus ac devotione fervens, ut vitam contemplativam beatius ageret, ab hominum se consuetudine & aspectu segregavit, & in propinqua silva se abdidit, ubi diu, vacans jejuniis, vigiliis & orationibus, habitavit. Postmodum juxta ipsam Cainonensis oppidi ecclesiam in vertice collis, oratoriam cellulam in caverna rupis delegit: e qua se noctu proripiens, ad sepulcrum B. Maximi frequenter Domino supplicans, pervigil excubabat. Illic in parvo fundulo viridarium & lauros propria manu conseverat, sub quarum umbra per diem sæpe legebat, sæpe ad proximorum consolationem scribebat, sæpe ad se venientibus pro salute animarum prædicabat, sæpius in divinis contemplationibus versabatur, & laborantibus mira sanitatum & gratiarum beneficia, Deo auxiliante, ministrabat.

[3] [visitur a S. Radegunde] Hunc B. Radegundis Regina, dum ex aula Regis Clotharii secedens Pictavium versus iter arriperet, & per pagum Cainonensem transiret, [eique perseverantiam impetrat.] invisit, fama sanctitatis ejus permota, & cum eo consolatoria de cælestibus rebus colloquia miscuit: quem deinceps magno semper amore coluit, & in suis perturbationibus ejus consilia expetiit, ac ejusdem se precibus commendavit. Jussit etiam pretiosissimum ornamentum ponderis mille solidorum auri purissimi illi deferri, quo in Dei servitio ad ejus suffragium uteretur: ab eodem cilicium vicissim deposcens, quo regiarum vestium loco tenellos artus laceraret; ac deprecans ut suis supplicationibus a Deo impetraret, quod nihil contra propositum suum sanctissimum ab ipso piissimo Rege marito pareretur. Postulationi ejus promptus auditor & efficax intercessor nec verbo nec effectu defuit. Nam post triduanum jejunium & preces continuas voce e cælo dilapsa audivit, Securus esto, Joannes, de B. Radegunde, quia in suo sancto proposito sanctissime perseverabit: quod deinde rei probavit eventus.

[4] [arbor arida ab eo plantata post biennium defoditur & multiplicatur.] Post obitum servi Dei accidit, ut ex illis arboribus, quæ totum viridarium patulis ramis obumbrabant, una cum per vetustatem exaruisset, ex ea loci custos scamnum adaptaret, eoque jam per duos annos usus esset. Sed mox tactus, ut credere pium est, divina inspiratione; & corde compunctus, quod ad privatos & profanos usus arborem, tanti Sacerdotis manu plantatam, adhiberet; defossa humo scamnum sub terra reposuit. Mirum dictu! Lignum aridum, divino animatum vigore, novos emisit surculos, qui quotannis succrescentes, iis quæ circa tumulum S. Maximi ædificanda erant abunde sufficiebant. Merita viri sancti multis aliis signis Deus, [ipse miraculis claret.] sed præcipue morborum curationibus & dæmonum expulsionibus declaravit: propter quæ oratorium ejusdem, quod sub nomine B. Radegundis supra ecclesiam S. Maximi colitur, a vicinis populis magna frequentia & devotione visitatur.

[5] em>Hactenus Lectiones, recentius ut apparet compositæ: quas licet Turonensis Episcopi auctoritate vulgatas minime dubitem; [optantur Acta vetustiora,] optarem tamen ea ipsa (si qua extant) documenta nancisci, quæ illis componendis materiam præbuerunt: simul etiam doceri, an aliquæ sancti corporis reliquiæ aut olim in honore fuerint, aut superioris ævi rabiem in sacra omnia bacchatam effugerint, atque adhuc serventur: denique causam cognominis, quo Monasteriensis appellatur. Colitur S. Radegundis, etiam Cainone, XIII Augusti, quando ejus vitam duplicem dabimus, alteram a Fortunato Episcopo coævo scriptam, alteram a socia Sanctimoniali Bandonivia. Neutra mentionem facit S. Ioannis, quamvis posterior meminerit consilii, a Clothario Rege contra Sanctæ votum em>suscepti, de eadem ad thorum suum reducenda, quod ut disturbaret rogatus per epistolam fuerit S. Germanus Parisiensis Episcopus. In Vita S. Iuniani Abbatis, [vixit seculo sexto.] qui adhuc solitarius agens Reginæ eidem familiarißimus, eodem quo ipsa die colitur, mentio fit de cilicio, quod hæc ei misit, vicißim catenam illius sibi petens: ex quo apparet non ablusisse a moribus Sanctæ, quod hic dicitur de postulato ejus cilicio. Vixit autem hæc Sancta saltem usque ad annum DLIII, circa annum DXLIV separata a viro: & ante eam obierat S. Maximus, Cainonensis ecclesiæ æque Patronus, qui colitur die XX Augusti: fuit enim S. Martini Turonensis discipulus: ex quibus colligitur, ætatem S. Ioannis seculo VI adscribendam esse.

DE S. VVALDRADA ABBATISSA
METIS IN GALLIA BELGICA.

CIRCA DCXX.

[Praefatio]

Waldrada Abbatissa, Metis in Gallia Belgica (S.)

G. H.

Vitam S. Waldradæ damus ex codice MS. cœnobii Corsendoncani, Ordinis Canonicorum Regularium in Brabantia, prope Turnhoutum oppidum: eamque contulimus cum alio MS. em>Vltrajectino Ecclesiæ Cathedralis S. Martino sacræ, sed in hoc erat Vita aliquo modo contracta. [Vita ex MSS.] Præfigimus Prologum ex codice MS. cœnobii Rubeæ-vallis, etiam Canonicorum Regularium prope Bruxellas, ubi continebatur in prima parte Hagiologii Brabantinorum, quod simul olim in regno Austrasiorum vixerint Metenses cum Brabantis. Forsan auctor hujus Prologi arbitratus est serius vixisse S. Waldradam, sicuti censuit Auctor MS. Florarii Sanctorum: in quo ad hunc diem quintum Maji ista leguntur: In Francia depositio S. Waldradæ Virginis & Abbatissæ, [Tempus Vitæ non seculo 9 sed 7.] de agnatione Carolidarum, quæ obitum suum divina revelatione præscivit. Obiit anno salutis DCCCLXII. Hæc ibi, non absque variis mendis: cum, non seculo nono, sed circa annum sexcentesimum floruerit, integro seculo ante tempora Caroli Martelli aut Caroli Magni Imperatoris. Aliquod Vitæ compendium edidit Meurißius, Episcopus Madaurensis, in Historia Episcoporum Ecclesiæ Metensis, in Pappolo XXVIII Episcopo, [testamentum conditum an. 612] ubi ista sub finem addita: Egit hoc anno secundo Theoderici Francorum Regis, testamento ab eodem Rege & cunctis suis Principibus, Galliarum Pontificibus, optime firmato, & ita firmato decreto, ut si quis heredum aut parentum S. Waldradæ, ductus cupiditate, data Deo auferre tentaverit, legali decreto sua perdat, & quod aggredietur, nullo modo implere valeat. Hæc ibi: quæ desunt in Vita & ex ipso testamento videntur adjuncta. Mortuo Childeberto Rege anno DXCVI cœperunt regnare filii ejus, Theodericus in Burgundia, & Theodebertus apud Austrasios. Verum hoc a fratre anno DCXII devicto & occiso, utrumque regnum obtinuit Theodericus, qui anno sequenti, cum secundum annum apud Austrasios fuisset auspicatus, Metis profluvio ventris mortuus est: quo tempore potuit S. Waldrada prædictum testamentum confecisse. Celebratur hoc itidem die quinto Maji memoria S. Waldradæ Virginis a Greveno in Auctario Vsuardi, Canisio in Martyrologio Germanico, [memoria in fastis] Ferrario in Catalogo Generali, & Saussajo in Martyrologio Gallicano: cujus sunt ista verba: Metis depositio S. Waldradæ, Virginis & Abbatissæ, miraculis claræ. Quæ plane eadem ante scripserat in Martyrologio Benedictino Menardus, & assentiuntur Dorganius & Mabillon, [etiam Benedictinis.] qui seculo 2 Benedictino aliquod ejus elogium profert. Sed opponit se iis monachus Benedictinus Dervensis, qui miracula S. Bercharii seculo X scripsit, & asseruit, fuisse Regulam sanctissimi Benedicti adhuc inauditam hominibus Francorum Imperii. Nolumus nos ista movere: Mabillon seculo 2 pag. 847 respondet, quod fœde hallucinatur auctor hoc loco. Sit ita sane: sed cum inter suos antiquiores invenit qui id crediderint, non miretur probationes requiri, ut quisquis Sanctus monachus post S. Benedictum vixerit, dicatur Benedictinus fuisse.

PROLOGVS VITÆ
Ex codice MS. Rubeæ-Vallis.

Waldrada Abbatissa, Metis in Gallia Belgica (S.)

BHL Number: 8788

Non parum nostro congruit proposito, vitam annectere nobilissimæ Virginis Christi S. Waldradæ Abbatissæ, propter consanguinitatem seu affinitatem cum Brabantigenis sive Francigenis Principibus contractam. Hæc enim in diebus suis, velut totius sanctitatis speculum & exemplar, admodum emicuit. Nam paupertatem cum Apostolis omnia relinquentibus, uti sub paucis verbis notificabimus, [Vita Sanctorum imitanda.] plenissime fuit amplexata. Misericordiæ quoque operibus tam clara effulsit, ut ipsamet frequenter egens, pauperibus necessaria ministraret: qua de re nostra culpatur inertia, qui virtutes virtuosorum imitari non satagimus. Imitanda nobis virtuosa gesta sua Sancti reliquerunt in memoria; nos tamen segnes & pigri torpemus desidia. Accendamur proinde ad fervorem, & ad emendationem accingamur, Sanctæque Waldradæ spiritualia certamina. Tamquam carbones vastatores, quibus in dilectione Dei & proximi calefieri valeamus, ad ædificationem revolvamus.

VITA
Ex MSS. Corsendoncano & Vltrajectino.

Waldrada Abbatissa, Metis in Gallia Belgica (S.)

BHL Number: 8787

EX MSS.

[1] Temporibus Theoderici & Theodeberti Galliæ Regum, B. Waldrada nobilissima, [Nobilis & sancta,] utpote dictis existens affinitate connexa, plurima sanctitate claruit. Venditis namque omnibus quæ habebat, ac pauperibus erogatis, sub perpetuæ voto castitatis Christi se servitio mancipavit. Porro tam sancte, caste, sobrie, & pie vixit, quod fama virtutum ejus ubique discurreret. Quo in tempore Eleutherius, Francorum Dux, S. Waldradæ consanguineus, monasterium monialium infra muros Mediomatricorum ædificavit, [fit Abbatissa:] & amplis possessionibus dotavit. In quo B. Waldradam Christi ancillis præfecit Abbatissam. Quæ mirabiliter subditas verbo & exemplo ad amorem Dei jugiter invitare satagebat & incitare contendebat. Misericordiæ insuper insistens operibus, numquam prætermisit, quin supervenientibus pauperibus aut victum aut vestitum liberalissimo corde tribueret. Prædia vero propria, quæ amplissima ex parentum suorum successione susceperat, [possessiones monasterio donat:] monasterio suo, cui in officio præerat Abbatissa, quod in honore Beati Petri Apostolorum constructum ac dedicatum fuerat, munificentissime ac largissime delegavit.

[2] Interea contigit, quod Eleutherius Dux præfatus, cum in ædificatione dicti monasterii ac larga & solerti provisione ancillarum Christi, [dolet ob cædem Eleutherii fundatoris sui monasterii.] inibi Deo serviturarum, patrimonium suum atque divitias exponeret; a propriis consanguineis, hoc nimis ægre ferentibus (causabantur enim sibi ablatum, quod a viro devoto fuerat divino servitio deputatum, pro eo quod in dictis bonis eidem post ejus decessum succedere speraverant) crudeliter est occisus, sicque proprio sanguine pro virtuoso opere laureatus Christi Martyr est effectus. Qua de re Beatissima Waldrada nimium dolens, quippe quæ tam fidum procuratorem ut necessarium provisorem sibi ablatum tanto piaculo cernebat. De cetero totam spem suam constituit in Deum, protectorem & provisorem æternalem; cujus ope ac misericordia, & merito ac numero Conventus prædicti monasterii in omni prosperitate auctus est ac delatatus.

[3] Procedente vero tempore, cum inibi ancillæ Christi in omni virtute ac spiritali exercitatione cursum præsentis vitæ peregissent; accidebat mirabile prodigium & a seculis inauditum in eodem loco. Nam dum quampiam harum sanctimonialium ex hac luce migrare contingeret ad requiem sempiternam, manus quædam dextera in fenestra, quæ maxima inter magnas in abside monasteriali apparebat & in medio constituta erat, soli morituræ se manifestavit. [& pluribus Sororibus ad cælum indicio manus apparentis promissis] Qua conspecta, statim illa moribunda condignis commeatibus sibi necessariis præparare se curabat, confitendæ & communicando: & post hæc benedictione B. Petri Apostoli expetita, concomitante sanctissima Waldrada cum omni Sororum suarum congregatione, ad locum usque sepulturæ, usque ad S. Symphoriani monasterium deducebatur (quoniam quidem ipsarum Dominarum monasterium dedicato cœmiterio carebat, sed pro tunc in nominato loco erat) illucque per se ipsam pedes ibat: ibique mausolæo præparato, quasi dormitura se collocabat; atque membris compositis spiritum Deo datori reddebat.

[4] Beata vero Waldrada, cum plurimas ancillarum Christi præfato modo præmisisset ad vitam æternam; [ipsa quoque præmonita obit,] tandem ipsa, Spiritu sancto revelante, obitum suum instare præscivit: quem etiam superstitibus Sororibus revelare curavit. Et postremo, adveniente hora sui transitus, post plurima virtutum insignia, postque innumera Deo exhibita obsequia, & præstita proximo beneficia, cælos perpetuo victura conscendit. Corpus autem ejus in ipso monasterio, cujus Abbatissa fuerat prima, [& colitur 5 Maji.] ante altare B. Agathæ Virginis est humatum: cujus festivitas recolitur tertio Nonas mensis Maji.

DE S. MAVRONTO ABBATE
BROYLI, MARCHIANIS, ET DVACI IN BELGIO.

An. DCCI

[Praefatio]

Maurontus, Abbas Broyli, Marchianis & Duaci in Belgio (S.)

G. H.

[1] Tria loca Belgii sunt celebria, habitatione, obitu, & asservatione Reliquiarum S. Mauronti. [Broyli constructum monasteriū] Primus est Broylus prædium, vulgo Bruel in oppido Merghē seu Mervilla dicto, quod viri aliqui eruditi censent Minariacum in Itinerario Antonini appellari. Situm id in confiniis Artesiæ & Flandriæ, ad Lisam fluvium, inter Aeriam & Armenteriam. In hoc suo prædio Broylo construxit monasterium S. Maurontus, ibidemque monachis collectis præfuit, & S. Amatum exulem excepit, mortuum sepelivit, & postea ad novam ecclesiam a se constructam transferri honorifice curavit.

[2] em>Alter locus est monasterium Marchianense, ad Scarpam fluvium, [Marchianis obitus.] inter Duacum & Amandopolim; sepultura S. Rictrudis matris ejus, & dein ipsius Mauronti illustratus. Ibi anno ab Incarnatione Domini septingentesimo primo, anno quarto Childeberti Regis filii Theoderici, migravit ad Dominum, quarto Nonas Maji. Ita MS. Chronicon Marchianense, tempore Simonis Abbatis circa annum MCC scriptum, cap. 18.

[3] Tertius locus Duacum, notißima urbs Gallo-Flandriæ, quæ S. Mauronti corpus in Ecclesia S. Amati collegiata adservat. [Duaci corpus.] Auctor Miraculorum S. Rictrudis, qui ea circa annum MCLXVIII scribendo absoluit, lib. 2 num. 16 asserit, Reliquias S. Mauronti in Marchianensi monasterio longo tempore quievisse; postea seu permittente seu volente Deo, furtim sublatas, & Duacum translatas fuisse… De reliquiis igitur B. Mauronti, ex parte maxima Duacum sublatis, connivente Deo & populo, statutum est, ut tertio Nonas Maji (quæ est dies depositionis ejus) ab universis ibi manentibus de eo memoria quotannis solenniter repræsentaretur. Cum autem annus revolutus eamdem solennitatem reduceret, [& cultus celebris.] hæc a Sacerdotibus, qui populo præerant, in ecclesis Dominica præcedente omnibus nuntiabatur: & interdicto publice servili opere, singuli die illo, sicut nunc quoque agitur, ad ecclesiam devote festinabant. Hæc dictus Auctor Miraculorum S. Rictrudis, addens, quomodo sutor contumaciter contemnens dictam solennitatem, manum cultello lædens inhabilem reddiderit, uti in dicta historia, ad XII Maji a nobis edenda, latius videri potest.

[4] [Vita edita:] Acta S. Mauronti continentur in Vita S. Rictrudis, ab Hucbaldo monacho Elnonensi scripta & ad XII Maji danda: unde aliquam Synopsin Vitæ S. Mauronti damus, in aliquo MS. nostro ex vetustißimis libris ecclesiæ S. Amati transcriptā. Celebris ejus memoria inserta est antiquis em>Martyrologiis MSS. Atrebatensi ecclesiæ Cathedralis, Tornacensi S. Martini, & Lætiensi in Auctario Bedæ & Flori; & in priore Levita appellatur; in aliis duobus, [memoria in antiquis Fastis.] Abbas. In MS. Centulensi sive S. Richarii ista leguntur: Castro Duaco S. Mauronti Abbatis, viri genere & sanctitate spectabilis: qui legitur in baptismate sanctissimi Richarii filius. Ejusdem meminerunt Grevenus & Molanus in Additionibus Vsuardi: item Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, Miræus in Fastis Belgicis, Galesinius, Saussajus, & in monasticis Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, cum quibus eumdem Ordini Benedictino adscribit Mabillon.

[5] Est in Hannonia illustre Ordinis Benedictini monasterium, a suo conditore S. Gisleno jam cognominatum: [Reliquiæ aliquæ in S. Gisleni] cujus ascetæ gloriantur se habere Calvariam integram S. Mauronti Abbatis, Patroni tutelaris oppidi Duacensis, sumptuoso argenteo capite inaurato decoratam, item medietatem brachii illius. Aliquæ etiam ejus Reliquiæ sunt in ecclesia Quercu-Cinctensi, [Quercu-Cincti & Atrebati] uno milliari Duaco distante. Item de sepulcro S. Mauronti particulæ sunt Atrebati in ecclesia Cathedrali, uti ista omnia apud Rayßium in Hierogazophylacio Belgico leguntur. [ara & statua Duaci.] At Duaci in collegiata S. Amati ecclesia est amplum & peregregium sacellum, cum ara S. Mauronto ejusque parentibus sacra: in qua statua S. Mauronti, inter utriusque parentis em>statuas, media est; & ipse visitur habitu illustris, dextra sceptrum, læva ædem turritam gestans. Plurima de S. Mauronto collegit ediditque Ioannes Buzelinus in sua Gallo-Flandria ejusque Annalibus, in quorum lib. 5, ex libro argenteo ecclesiæ S. Amati, tradit, anno MCXXXIX ab Atrebatensi Pontifice Alviso sacra D. Mauronti ossa in novam Duaci capsam fuisse translata, [Translatio reliquiarū,] & inter alios adfuisse Aquicinctensem Abbatem Goswinum, & Casæ Dei Archimandritam. Miro tunc temporis ostento, vel patefacta S. Mauronti gloria, vel approbata obsequentium ejus honori pietas. Quippe visus est palam ab omnibus insignis variusque circulus, tamdiu coronæ modo cunctos obire, qui sancta manibus ossa tractabant, usque adeo dum ea thecæ imposuerunt. Hæc Buzelinus: qui ea eleganter auro & argento exornata, scribit lib. 2 Gallo-Flandriæ cap. 8.

VITÆ SYNOPSIS
Ex vetustißimis libris ecclesiæ Collegiatæ S. Amati Duacensis, & alio Ms. nostro.

Maurontus, Abbas Broyli, Marchianis & Duaci in Belgio (S.)

BHL Number: 5768

EX MSS.

[1] b>Beati viri Mauronti pater Adalbaldus, Francigena nobilissimus fuit: mater vero ejusdem Rictrudis, [S. Maurontus in aula Regis enutritus,] de sublimioribus Wasconiæ originem duxit. Ambo itaque genere clari extiterunt, sed fide clarissimi. Maurontus etiam horum primogenitus, geminæ nobilitates eorum heres successit verissimus a. Postquam vero ad viriles pervenit annos, Regali adhærens lateri, ut ejus poscebat nobilitas, continuis ipsius mancipatus obsequiis, vinculis etiam sponsalibus innexus est: [sponsalia contracta abrumpit:] sed citius carnalis amoris voluptuosos, in quibus pedem posuerat, compedes solvit; animarum Jucrifactore Amando Præsule ei suggerente spiritualis amoris suavitates, & æternæ jucunditatis dulcedines. Sed cum suæ mentis votum sanctæ retulisset matri, quod nequaquam suæ contubernio sponsæ vellet uti; illa metuens, ne forte per abruptos lasciviæ cursus, ut quorumdam mos est juvenum, amplam & ad inferos ducentem deliberaret viam sequi; maxima animi molestia cœpit turbari: & per nuntium a sancto poposcit Amando, utpote mentium ægrotarum medico; quatenus ei subveniret in tanto periculo. Qui Martianas adveniens, lenibus & sibi notis verborum fomentis eam demulcens, pristinæ in deum reddidit alacritati.

[2] Acta deinde ab eodem Antistite Missarum celebritate solenni, [post volatum apis circa caput] cum & ipse. Maurontus in præsenti astaret, sæpedictus Antistites Amandus vidit apem verticem illius ter gyrantem. Et confestim secum notans & intelligens, quid portenderet hujus signi præsagium, vocavit ad se Maurontum: & cœpit exhortari, ut celerius opere perficeret, quod olim mente conceperat, & quod ipse Præsul divino auspicio sibi revelatum fuisse cognoverat. Et quod exhortatus est ille, iste non distulit adimplere. Tunc sanctissimus Pontifex Amandus, [a S. Amando tondetur in Clericum,] juxta morem Ecclesiasticum benedicens eum, decisa capitis ejus coma, in Clericum totondit; & coronæ signum gestare fecit: per ea quæ agebantur exterius innuens, quæ horum significatione servanda essent interius: scilicet ut summitas capitis denudata, secreta cordis omnia Deo nuda & aperta esse significet: & quidquid cogitatur vel agitur in occultis, oculis pateat cuncta cernentis. Aperuit ei etiam sacer Præsul & docuit, quod frequens capillorum resectio, malarum cogitationum superflua doceat frequenter esse resecanda. Intimavit ei præterea, quod decus coronæ tiaram summi Sacerdotis, & Regalis diadema dignitatis exprimeret, ut per hoc nosset ad Regale se pertinere Sacerdotium & post expletam diversarum tentationum patientiam, se crederet percepturum æternæ vitæ coronam, a Deo diligentibus se repromissam. Quod & idem vir Dei Maurontus, non solum ex salubri sacri hujus Præsulis traditione, sed etiam ex sanctæ Scripturæ suscipiens & memoriæ commendans lectione, semper studuit adimplere.

[3] [ordinatus Diaconus] Factus namque postmodum Levita, eidem nomini, officio & conversatione condigna, curavit aptari: & (utpote clara editus prosapia) non tantum generis, sed etiam morum nobilitate præclarus, in aula Regis fulgebat: ita ut regiæ, bullæ honoratus custodia, secretorum b Regis velut prudens notarius conscriberet edicta. Cui etiam, [Regis secretarius,] ad cumulandum sanctæ conversationis emolumentum, sanctum viri Amati addidit Deus collegium. Qui beatus vir electus, & ad Episcopatum urbis Senonensium sublimatus, [S Amatum custodiendum accipit] eo tempore quo Rex Theodericus iniquam exercebat tyrannidem, de infidelitate apud ipsum falso accusatus est, & in Perona, Monasterio in oppido Viromanduorum sito, cui Sanctus præerat Abbas c Ultanus, subire jussus exilium. Deinde, post decessum B. Ultani, traditus est præfato Dei famulo Mauronto, ut eum custodiæ manciparet in monasterio suo, quod secus Lisiam idem Maurontu nuper construxerat in suo qui Broylus dicitur territorio. Quo suscepto, ut religiosam ejus expertus est conversationem, utpote servando cælesti thesauro, omnibus vitæ ejus diebus omnem famulandi exhibuit ei diligentiam, vitæ suæ & confratrum suorum pulcherrimum habens in eo speculum. Postquam vero sanctissimum exulem & Episcopum sibi amabilem Amatum Dominus ad cælestem patriam, [& mortuum sepelit.] ex hac molestæ peregrinationis ærumna, Idibus Septembris assumpsit; sacrum corpus ejus S. Maurontus in possessione sua, honorifice sepelivit; & cuncta hereditatis suæ prædia per cartarum illi dedit instrumenta.

[4] Imminente autem termino, quo idem Christi miles gloriosus, vocante Domino, militiæ suæ stipendia erat recepturus; contigit ut adiret Martianas, quas mater ejus sanctissima migrans ad Christum providentiæ suæ commiserat, visitaturus oviculas. Puto autem magis asserendum, Divina dispensatione id fuisse dispositum, ut videlicet quorum voluntates, non tantum carnalis, sed etiam spiritualis dilectio & sanctitas vitæ conjunxerat, [ipse moritur Martianis.] corporum quoque naturale consortium locorum distantia non disjungeret. Provisa etenim a Domino ægritudine ibidem correptus, post expleta piæ administrationis munia, Tertio Nonas Maji (ut a sanctis Patribus scriptum reperitur) cum matre sua & d sororibus dormivit in Christo: cum quo perenni vivens vita, jugi lætatur gloria e. Obsecramus te, Sanctissime Levita Christi, Mauronte, qui veluti micans coram Deo lucerna rutilas, tuis sanctissimis nobis subvenias flagitationibus: quatenus indulta venia flagitiorum, mereamur Christi adipisci consortium: qui vivit cum Genitore æterno, Spirituque almo, per immortalia seculorum secula. Amen f.

ANNOTATA.

a Mauronto S. Richarius pater spiritualis extitit, eumque per sacrum baptisma regeneravit: a quo infans in equo assumptus in magno periculo præcipitationis fuit, equo insaniente, sed incolumis matri redditus. Ita in Vita S. Rictrudis num. 7 & 15 Hucbaldus, & in Vita S. Richarii Alcuinus 26 Aprilis num. 9, quæ hic repetebantur in MS. sed consulto omisimus.

b Rex Theodericus ad se revocatum Maurontum & suum tradens annulum fecit, eum totius curiæ Cancellariam. Ita MS. Chronicon Marchianense cap. 8.

c S. Ultanus Abbas, colitur 1 Maji, quando de eo egimus.

d Filiæ S. Rictrudis, & S. Mauronti sorores, nominantur B. Clotsendis 30 Iunii, S. Eusebia 16 Martii, B. Adelsendis 24 Decembris colendæ.

e In MS. codice nostro subjungebatur miraculum de Advocato, villam SS. Rictrudis & Mauronti sibi attribuente, misere pereunte; verum continetur in Historia Vitæ & miraculorum S. Rictrudis num. 21.

f Sepultus in Orientali parte juxta puteum, quem suis manibus fodisse traditur, & usque hodie puteus S. Mauronti vocatur. Ita idem Chronicon cap. 18. Aqua dicti putei in ministerium sacrificii deputata erat, eaque ægros laborantes scrofulis seu strumis, fuisse sanatos, late probatur lib. 1 Miraculorum S. Rictrudis cap. 27.

COMMEMORATIO
Vrbis Duacenæ per Sanctum servatæ.

Maurontus, Abbas Broyli, Marchianis & Duaci in Belgio (S.)

[5] b>Agitur S. Mauronti Duaci VI Ianuarii commemoratio, ob servatam ea die urbem, illius potißimum beneficio. Qua de re ita scribit Arnoldus Wion, ortu Duacensis, lib. 3. Ligni Vitæ: Apud Duacum Flandriæ Commemoratio Sancti Mauronti Abbatis, [Francus hostis, in pervigilia Regalium urbem occupaturus] ejusdem civitatis Patroni, quod hac die, ejus meritis & præsentia, liberati sint Duacenses a traditione Gasparis Colinæi, summi Gallorum Ammiralii, anno Domini MDLVI. Cum enim ille hac nocte, in qua præcipue populus Flandricus ex antiqua consuetudine mero indulgere solet, urbem capere moliretur, quod omnes ebrios ac sopori deditos se inventurum putaret; apparuit S. Maurontus in somnis custodi ecclesiæ S. Amati (in qua sacrum ejus corpus quiescit) eique ut Matutini signum daret usque tertio præcepit. Quod cum facere recusaret, horam Matutini nondum advenisse asserens; ab eo coactus tandem perfecit. At cum Matutinum pulsare se crederet; campanæ ipsæ, [Sancto signum campana dari jubente & in mœnibus apparente salvatur.] non Matutini, sed armorum signa dabant. Quarum sonitu populus excitatus, ad mœnia cum festinatione armatus properans, ipsum Sanctum, veste monachali fulgida, liliis aureis respersa (sic enim depingitur) indutum, dextraque regale sceptrum tenentem, ac mœnia circumeuntem, claris oculis viderunt; eumque, donec populus excitaretur, urbem suam defendisse apertissime cognoverunt. Cujus beneficii gratia a Senatu Populoque Duacensi hac die Processiones solennes institutæ sunt, in quibus venerandæ ejus Reliquiæ, in capsa argentea reconditæ, maxima cum populi frequentia & devotione, ab ecclesiæ Canonicis reverenter deportantur.

[6] [apparitionē testatur qui vidit:] Addit deinde prædictus auctor in notis, parentem suum Amatum Wion, urbis illius Procuratorem Generalem, primum ex omnibus mœnia conscendisse armatum, em>ac visionem illam mirabilem spectasse. Rem gestam ita narrat Ioannes Buzelinus noster lib. 11 Annalium Galloflandriæ ad annum MDLVII. Nihil hostile animo Belgæ volvebant, cum initio anni MDLVII (MDLVI ait Wion, quia tum adhuc a Paschate annum Belgæ ordiebamur) Archithalassus Franciæ Gaspar Colignius, nocturno belli furto Duacum ante lucem, ipso Regum festo, aggressus est. Spem conceperat, [alii tamen aliter rem narrant] nocturnis compotationibus cives altius iri sopitum, facilemque sibi per muros aditum fore, somno mersis omnibus. Verum res alio, quam speraverat, vertit. Cum enim summo mane scalas muris applicuisset, repens ipsum metus absterruit, ac retro pedem referre compulit. Placet quibusdam, e rusticanis hominibus nonnullos, pridie sub vesperum urbem ingressos, ac Senatum periculi monuisse: ideoque positis pro corona murorum vigilibus solito pluribus, & speculatore cymbalum e turri Prætoria pulsante, obviam itum insidiis.

[7] Verius alii memorant, S. Mauronti opera servatum fuisse oppidum. Sub id enim tempus, quo suos ad mœnia Colignius ducebat, jamque ad conscensionem omnia diligenter ac tacite properabat; Beatum Maurontum, urbis Patronum, adhuc stertenti ecclesiæ Amatensis ædituo per somnium se videndum dedisse, [sed prioris narrationibus fides annua commemoratione firmatur] ac tertium ut ære campano Matutinalis officii signum ederet monuisse. Cum is minime obsequeretur, ac nondum ciendæ nolæ tempus advenisse contenderet; hoc facere, quod jubebatur, Divum coëgisse. Cum igitur ædituus ex more campanam impellit, eam haud quaquam ita sonuisse, quasi Clerus ad officium divinum evocaretur, verum bellicum quidpiam increpuisse, ceu fieri solet, cum ad arma capienda trepidis in rebus e publica cives incitantur specula. Dum populus gravi incitatoque æris sonitu suscitatus sese induit, armaque corripit, Sanctum interim Maurontum, monachali & aureis conspersa liliis veste conspicuum, & regium manu sceptrum tenentem (quo schemate pingi solet) urbis mœnia obivisse diligenter, ac sua hæc præsentia sic defendisse, ut in ea hostium nullus evaserit: eum ab civibus, in armis muros conscendentibus, tunc visum: hujusque primum aspectu lætatum fuisse urbis Procuratorem Amatum Wyonium: inde profluxisse anniversarias publicæ supplicationis ceremonias, quibus memoriam tanti beneficii Clerus, Senatus, ac populus, ipso Regum festo, magna cum voluptate celebrat.

[8] [quæ & fastis adscripta,] Hujus rei ad exteros quoque fama penetravit: nam in Benedictino Kalendario, Macconii edito anno 1622, hæc habentur: VI Ianuarii Commemoratio S. Mauronti Abbatis, qui vissus est veste monachali fulgida, liliis aureis respersa, dextraque regale sceptrum tenens, urbem Duacensem defendens ab inimicis. Ferrarius quoque in generali Catalogo Sanctorum eodem die: Duaci in Belgio S. Mauronti Abbatis.

DE SANCTO ATHANASIO
ARCHIEPISCOPO CORINTHIORVM.

SECULO X

[Commentarius]

Athanasius, Archiepiscopus Corinthiorum (S.)

G. H.

[1] Corinthus, nobilißima olim & notißima Achaiæ urbs, Archiepiscopali Sede illustris fuit: quam cum reliqua Achaia, Peloponneso, Epiro, Thessalia & Macedonia, juxta Notitiam Imperii Romani, [Corinthus sub Romano Pontifice] fuisse in Illyrico Orientali, & cum eodem subfuisse Romano Pontifici, docent Leo Allatius lib. 1 de Consensione perpetua Ecclesiæ Occidentalis & Orientalis cap. 9 & eo, Carolus a em>S. Paulo in Geographia sacra aliique; & confirmatur ex Actis S. Lucæ junioris, a nobis ad diem VII Februarii illustratis. In hisce cap. 6 dicitur Episcopus Corinthi, cum proficisceretur ad Romanum Pontificem, venisse ad tugurium dicti S. Lucæ, obtulisse munera, e quibus (ne repulsa moleste ferretur) unicus nummus fuit acceptus; præterea docuisse, quomodo in absentia Sacerdotis Corpus Christi absque attactu manuum sumeret idem Lucas: qui floruit em>seculo Christi nono, quo etiam vixit S. Athanasius Archiepiscopus Corinthiorum, [cultus sacer S. Athanasii.] qui hoc V Maji recolitur in MS. Synaxario Claromontano Societatis Iesu Parisiis, hoc parvo elogio. Eadem die Commemoratio sancti Patris nostri Athanasii Episcopi Corinthiorum, qui obdormivit pie & sancte diebus Imperii Basilii & Constantini. Quæ eadem, sed ad quartum Maji leguntur in Menæis MSS. apud Petrum Franciscum Chifletium Divione repertis. [tempus Sedis.] Indicati Basilius & Constantinus fratres Porphyrogeniti, filii Romani Imperatoris regnarunt ab anno DCCCCLXXV simul per annos quinquaginta, scilicet Basilius usque ad annum MXXV, & Constantinus usque ad annum MXXVIII. Et hæc de tempore Sede & cultu dicti Athanasii: qui in MS. Kalendario Aquilejensi ad hunc diem videtur errore amanuensium scriptus Anastasius Episcopus & Confessor.

[2] Godefridus Hermant, lib. 11 de Vita S. Athanasii Episcopi Alexandrini cap. 18, [an caput in diœcesi Turonensi non potius hujus quam] mentionem facit ecclesiæ eidem Sancto in diœcesi Turonensi dicatæ, ubi ejus caput haberi credatur: quod, inquit, valde verosimile quidam existimant, cum locus spectaverit olim ad jura Comitum em>Andegavensium, transmarinis expeditionibus celebrium. Verum consideranti corporis illius, quod Venetiis sine capite nunc incorruptum ostenditur, vividam integritatem: [Alexandrini esse credendum] merito judicabit etiam de capite præsumi debere, quod ejusdem incorruptionis gratiam participarit: adeoque nihil tale audiens de eo quod habetur in Gallia; de eo vero quod habere in Hispania dici intelligens, quod præter caput etiam lingua imputris ibidem servetur; nobiscum sentiet huic potius quam illi tribuendam prærogativam, ut magni Athanasii esse videatur.

[3] Quid autem si eodem tempore quo Petrus titulo S. Marcelli Diaconus Cardinalis S. R. E. ab Innocentio III Constantinopolim missus legatus, curavit corpus S. Dionysii Corinthiorum Episcopi mittendum Romam, tamquam ipsum esset Areopagitæ; sic inventum ibidem aut alibi caput Athanasii Episcopi, simili errore ipse vel alius crediderit esse Alexandrini: itaque excitata tunc ea ecclesia sit? Nos de Dionysii Corinthii translatione in Galliam, anno MCCXV egimus ad ejus natalem diem VIII Aprilis: & ex ibi deductis poterit hæc conjectura robur aliquod accipere.

DE SANCTO AVERTINO
DIACONO IN TERRITORIO TVRONENSI.

CIRCA AN. MCLXX.

[Commentarius]

Avertinus Diaconus, in territorio Turonensi (S.)

Auctore D. P.

[1] Extractum ex antiquo Martyrologio Turonensi exhibet nobis, ad hunc diem V Maji, S. Avertinum Confessorem. [Nomen in Martyrologiis.] Grevenus in Auctario Vsuardi anno MDXV & MDXXI excuso, omisso loco cultus, ista habet: Item S. Avertini Diaconi & Confessoris. Secuti sunt Molanus in suis ad Vsuardum additionibus & Canisius in Martyrologio Germanice edito. Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, ista profert: In territorio Turonensi S. Avertini Diaconi, & in Notis addit: Extat apud Turones pagus cum ecclesia, de Sancti hujus nomine dictus. Demum Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani, Turonis, inquit, S. Avertini Diaconi, cui pagus & ecclesia eo in tractu sacra, perennem impendit venerationem. In Registro generali beneficiorum Archiepiscopatus Turonensis anno MDCXLVIII excuso pag. 32 indicatur parochia de Venzay, [& ecclesia Parochialis] alias de S. Avertino, cujus patronatus est penes Capitulum S. Martini, collatio penes Archiepiscopum, & annui reditus sunt MCC librarum. Quæ omnia cum nobis venerationem sacram S. Avertini confirmarent, scripsi Turonas ad P. Guilielmum Quirinum, operis nostri promovendi studiosißimum; qui plura de eodem Sancto quæsiturus, continuo excurrit ad dictam Parochiam, [in qua ejus imago] uno milliari distantem ab urbe; ibique invenit, non sepulcrum Sancti, non ossa ad venerationem servata (hæc enim omnia abstulisse & abolevisse videtur feralis ille Hugonottarum turbo, de quo II Aprilis post Acta S. Francisci de Paula dictum prolixius) sed statuam venerationi propositam, & circum ea anathemata plurima, capita præsertim ex cera, eo quod doloribus capitis mitigandis potißimum invocetur.

[2] [& Lectiones propriæ, in quibus] Reperit ibidem Officium ejusdem Sancti antiquum in membrana descriptum, sed uno alterove folio evulso mutilum, ubi vita ejus in Lectionis distributa sic legitur: Beatissimus Christi Confessor Avertinus, in majori Britannia, ex nobilibus valde ac religiosis parentibus ortus est, Beatissimi Martyri Thomæ, Cantuariensis Archiepiscopi, discipulus: cujus diem Natalem celebrantes, dignum duximus, juxta morem Ecclesiasticum, ad Divinæ majestatis laudem & ejusdem Sancti honorem ac nostram instructionem aliqua explicare, unde tot & tanta laudabilia, quæ de eo undecumque occurrunt. Qui quidem Avertinus ad Sacerdotalem gradum, Domino disponente vocatus, ut irreprehensibiliter ministerium impleret, ac primum in semet ipso probatus, [S. Thomæ Cantuar discipulus] Corporis & Sanguinis Dominici sacramentum sibi ad meritum, & aliis ad remedium manducaret; corpus proprium, velut hostiam Deo viventem & placitam, mundo & vitiis & concupiscentiis crucifixam, [orationum] armis & labiorum victimis jugiter immolabat. Post hæc evulsa erant folia, ut videbatur duo, proximum autem hæc habebat… ac debilium ad naturalia officia reformavit. Quid plura? [capitis dolori succurrere dicitur:] Multos & innumerabiles variis infirmitatibus detentos per ipsius suffragia Dominus liberavit. Maxime vero capitis dolorem aut infirmitatem sustinentibus, templum gloriosi Confessoris devote visitantibus, ab ineuntibus temporibus usque nunc, idem D. N. Jesus Christus opitulari non desistit. Postquam autem placuit Altissimo ut egrederetur de hoc seculo, tertio Nonas Maji, quod est quinto die ejusdem mensis, sanctissima ejus anima recepta est in cælum ab Angelis.

[3] em>Inter prædicta fragmenta duo, notabantur Lectio II, III, IV, V (& verosimiliter etiam VI nisi folium desideraretur) sumenda ex Sermone S. Maximi Episcopi, eo credo (etsi id non expreßit P. Quirinus) qui recitatur in commune Confessoris Pontificis hoc exordio: Beati Patris N. merita, jam in tuto posita, securi magnificemus: optime certe prænotatis fragmentis convenit contextus illius Sermonis, qui totus de miraculis spiritualibus ac corporalibus est, qualibus hic Sanctus claruisse indicatur. Sequebatur forsitan in deficientibus foliis Euangelium congruum, cum Homilia super eodem, per duas lectiones; ita ut ultima Lectio, sicut fuerat prima, esset iterum de Sancto propria; cujus proinde lineæ dumtaxat paucæ videntur desiderari. Pro reliquis divini Officii partibus hæc insuper propria ibidem legebantur:

Ad Magnificat pro I Vesperis Antiphona

Deus noster exaltat humiles Avertini sic facit gloriam,
Per virtutes plures ac nobiles monstrans ejus magnificentiam:
Ægros sanat, confortat flebiles, capitibus affert lætitiam;
Sic adjuvat infirmos debiles, impetrando de culpis veniam. [propriæ item Antiphona]

Ad Benedictus Antiphona.

Avertine dum pandimus tuæ laudis magnalia,
Rependi nobis petimus tuæ precis suffragia.
Ergo tibi placentia sint quæ devoti canimus,
Et Deo sacrificia sint gratia quæ offerimus.

Ad Magnificat pro II Vesperis.

Avertini solenniis exultent nostri spiritus,
Poscentes precibus piis ut nos adjuvet, cælitus
Impetratis remediis, & nos liberet penitus
A capitis molestiis, quibus mundus est subditus.

Oratio.

Aures pietatis tuæ quæsumus, [& Oratio.] Domine, supplicationibus nostris inclina: ut qui peccatorum nostrorum flagitiis percutimur, intercedente B. Avertino Confessore tuo, ab omnibus capitis, totius corporis, & animæ doloribus, atque adversitatibus universis, miserationis tuæ gratia liberemur.

[4] Statua, quam exponi diximus, repræsentat Sanctum vestitum Dalmatica, ritu Diaconali, & talem fuisse indicant præcitati Fasti. Quod igitur in prima Lectione dicitur ad Sacerdotalem gradum vocatus, intentionem em>indicat cum qua ad sacros Ordines suscipiendos acceßit; [Videtur venisse in Gallias an. 1164] licet ad eorum præcipuum, quo aspirabat, non prevenerit, exilio primum, dein morte præventus in Galliæ partibus: quo pervenisse videtur anno MCLXIV, quando sanctus Archiepiscopus, ab irati Regis facie ex Anglia fugiens, illuc se recepit. Habemus magni istius Martyris Vitam, descriptam a variis. Vna, quam ex monasterii San-Gisleniani Manuscriptis accepimus, dicit, quod nocte fugam aggressus est, [solus cum 2 Sacerdotibus fugæ comes Sancto] uno dumtaxat Fratre ferente solatium; & diebus delitescens & noctibus iter peragrans, post diem sextum decimum ad portum Sanwici pervenit: & cum potiores vectores non haberet ad manum, in fragili cymbula, a duobus Sacerdotibus trajectus fuit in Flandriam. Hic totus tanti Præsulis comitatus fuit; de quo loquens Ioannes Episcopus, in ejusdem Sancti Vita, quam Reginæ Sueciæ MS. Codex nobis subministravit, paucis, inquit, comitatus Sanctissimum Papam Alexandrum III Senonis invenit: utique duobus jam dictis Sacerdotibus & uno illo Fratre. De hoc autem Ioannes Exoniensis Episcopus, in prolixiori Vita ex ejusdem Reginæ Codice nobis descripta, [ex Ordine Sempringamensi,] testatur quod fuit de Ordine Sympringham. Ordo hic Canonicorum Regularium fuit sub Regula S. Augustini in Lincolniensi agro institutus, & ab Eugenio Papa III anno MCXLVI confirmatus, de quo pluribus IV Februarii ad Vitam Fundatoris S. Gilberti; plenam autem omnium Constitutionum, tam viros quam feminas concernentium, notitiam suppeditabit Tomus 2 Monastici Anglicani, a pag. 699 ad 791, & singulorum deinceps monasteriorum fundationes usque ad pag. 829, ubi etiam pag. 755 & 783 invenietur proprius Canonici Sempringamensis & Monialis Gilbertinæ habitus.

[5] [ærumnis exilii & itinerum immortuus.] Nomen Fratris illius, qui solus adhæsit Sancto, nemo expreßit; ex eo autem quod apud Turonas celebratum jam novimus, datur justa causa conjectandi Avertinum appellatum fuisse; quem Archiepiscopi sui internuntium em>ad Pontificem, postquam is anno MCLXVI discesserat e Galliis, ultro citroque ire solitum, possumus suspicari; & tali aliqua occasione, priusquam anno MCLXX Thomas in Angliam reverteretur, vitæ suæ finem invenisse in illo diœcesis Turonensis vico, ibique tumulatum claruisse miraculis. Qui quoniam pro justitia & libertate ecclesiastica septennio exulantem secutus Archiepiscopum, ærumnis ejus plurimus multipliciter communicavit, contractaque verosimiliter ex iis & itinerum laboribus invaletudine obiit, Confessoris titulo jure honoratur.

DE S. ANGELO MARTYRE
PRESBYTERO EX ORDINE CARMELITARVM
LEOCATÆ IN SICILIA.

Anno MCCXXV.

[Praefatio]

Angelus, Presbyter Ordinis Carmelitani, Martyr Leocatæ in Sicilia (S.)

Auctore D. P.

CAPUT I.
S. Angeli patria, Martyrium & cultus sacer.

[1] b>IoannesGroßi Tolosanus, Magister Generalis Carmelitarum ab anno MCCCLXXXIX ad MCCCCXXX, [Elogium ex Io. Grosso] scripsit Viridarium sui Ordinis, in tres libros distinctum, cujus vetustißimum exemplar extat MS. in bibliotheca Carmeli Francofurtensis, unde ecgraphum accurate exceptum olim ad nos misit Segerus Pauli, Carmelita Coloniensis, factaque cum editione Veneta anni MDVII collatione, testatus est MS. contextum multo integriorem esse impresso. Hujus Viridarii liber secundus agit de Sanctis aliquot dicti Ordinis, inter quos decimus fuit numeratus S. Angelus de Sicilia, Martyr Domini gloriosus, qui inter Fratres de monte Carmeli, ad regnum Siciliæ primo applicantes, primatum tenebat. Iste Sanctus, dum fidem Christi in quadam domo oppidi Licate fervide prædicavit, infidelium gladiis impiorum occubuit: ubi in honorem Sancti Martyris constructa dedicataque fuit ecclesia, in qua ejus gloriosum corpus super magnum altare requiescit honeste, & in qua suis gloriosis meritis crebra fiunt miracula, & præsertim die V Maji, quem proprio sanguine dedicavit.

[2] Post hæc a Grosso scripta, Henricus quidam de S. Vrsio, em>edidit Vicentiæ anno MCCCCXCIII Catalogum Sanctorum, [& Appendice ad Petrum de Natal.] collectum a Petro de Natalibus Episcopo Equilino, & postquam ad libri calcem pervenit, Visum est, inquit, nobis, haud fore inutile, quorumdam Sanctorum gesta subnectere, quæ ex eorum historiis, quam compendiose potuimus, auctorem hujus imitati, decerpsimus. Ibi inter alia, de S. Angelo, ex iis quæ em>tunc circumferebantur Vitis, ista scripsit: Angelus Martyr & Confessor, natione Siculus, in urbe Lycate ex generosa prosapia ortus, ab infantia Deo devote inserviens, jejuniis & orationibus vacans, habitum Carmeliticæ Religionis suscepit, in qua vitam maxima cum austeritate degens, eximius prædicator effectus est. Hunc, finita quadam prædicatione, Sancti Dominicus & Franciscus, audiente frequenti populo, in terra prostrati, mirum in modum venerati sunt: qui post longos amplexus B. Francisco prædixit stigmata, & vicissim ipse Franciscus ei martyrium: quod utriusque adimpletum est vaticinium. Hic dum infidelibus Christum prædicasset, a Paganis tentus, letiferis carceribus mancipatus, & pœnis undique afflictus, tandem fronte gladio percussa, Deo vitæ obtulit holocaustum, III Nonas Maji. Cujus corpus in ecclesia, ejus nomini dedicata, requiescit, miraculis decoratum.

[3] Ita Henricus iste: cujus Præfationem omittentes qui dicto Equilini Catalogo recudendo manum recentius admoverunt, em>pro eaque substituentes hæc verba, De Sanctis nuperrime canonizatis, [ob cujus titulu mutatū Angelus Canonizatus putetur,] persuaseruntiis, de quorum Sanctis subsequenter agebatur, tum ipsam appendicem esse Equilini, tum illius ævo factam fuisse istorum Sanctorum canonizationem. Inchoavit autem Petrus de Natalibus suum Sanctorum Catalogum anno MCCCLXIX die S. Barnabæ, adhuc Plebanus SS. Apostolorum Venetiis, & absolvit anno MCCCLXXI jam creatus Episcopus Equilinus, quemadmodum ex MS. Codice D. Ioannis Angeli Ducis ab Altaemps testatur Thadæus Domnolus, in tractatu de loco Martyrii S. Felicis Episcopi Spalatensis edito Venetiis 1620. Porro Lucas Castellius ex Ordine Prædicatorum, in fine sui Tractatus de certitudine gloriæ Sanctorum Canonizatorum, texens Catalogum eorum Justorum, qui publico ac solenni ritu ab ecclesia Romana Divorum Albo adscripti fuere (quem catalogum Franciscus Victon Minimus, ad finem opusculi similis de Canonizatione Sanctorum, Gallice reddidit) fallaci illo titulo deceptus, putavit Honorio III Angeli canonizationem adscribendam.

[4] [Cultus in Ord. Carmelitano,] Ioannes Balæus, in Catalogo Scriptorum Britanniæ Cent. 8 post §. 27, dicit de Pio Papa II, quod Angelum Carmelitam Martyrem canonizavit, solicitatore Joanne Soretho, sed hoc de sola Officii conceßione, aut (ut em>nunc vocamus) beatificatione intelligendum esse bene monet Lezana ad annum MCCCCLIX, eoque refert quod nomen scriptum inveniatur in kalendario anni MCCCCLXII & Breviario anni MCCCCXCV. Vt autem ad plenam Canonizationem procederetur dicit idem Lezana ad an. 1220 num. 21 in Capitulo Generali Brixiensi anni MCCCCLXXVIII cautum esse, quod quilibet Provincialis, dum ad propria redierit, procuret summa cum diligentia a Regibus & a Principibus pro Canonizatione S. Angeli Martyris & S. Andreæ. Idem negotium ut promoveat Nicolaum Audet Generalem Ordinis, anno MDXXVII urget Thomas Bellorosius, concludens Epistolam Vitæ a se editæ subtextam. Neque deinceps aliud actum aut saltem peractum esse videtur, quam ut Officium proprium ex illa Vita acceptum, cum aliis itidem propriis, recitari permitteret sacra rituum Congregatio. Interim vero anno MCCCCXCVIII decretum fuerat in Capitulo Generali Neumacensi Provinciæ Narbonæ quod per totum Ordinem in Vesperis & Matutinis fiat quotidie, nisi impedimentum evenerit, memoria de SS. Alberto & Angelo, ut scribit Lezana anno præcitato.

[5] em>Quod ad Martyrologia attinet, commemoratio S. Angeli facienda præscribitur in antiquitus excuso Martyrologii Carmelitici supplemento, [Nomen in Martyrologiis] nec non in Additionibus ad Vsuardum Coloniensium Carthusianorum & Ioannis Molani, itemque in Martyrologiis Maurolyci, Galesinii, aliorumque recentiorum, memoriam S. Angeli V Maji recolentibus. Eorum tamen verba non judicamus hic proferenda, quia fides eis adhibenda vel neganda pendet a veritate aut falsitate ejus Vitæ, quæ sub nomine Enoch, velut testis oculati, atque post occisum Angelum Hierosolymitani Patriarchæ, scripta, fundamentum dedit elogiis ibi relatis. [Vita cur hic omissa.] Vitam autem illam non esse dandam hoc loco, suadet expectatio magni libri de Sanctis Ordinis Carmelitici, quem pluribus abhinc annis sub prælo habet R. P. Daniel a Virgine Maria, & indies in lucem producendum promittit. Cum enim multis rationibus convinci nobis videamur, eam non esse talem qualem titulus præfert; & fieri possit ut dictus R. Pater, nostræ circa eam diffidentiæ conscius, nonnulla in ejus vel declarationem vel defensionem pararit, quæ a nobis conveniat citra præjudicium expendi; paratum de hoc argumento tractatum placuit hinc transferre usque in Appendicem hujus tomi, ubi ipsam forsitan integram dabimus.

[6] Hac igitur tantisper omissa, ne currenti prælo moras faciat, primum hoc de cultu S. Angeli Caput concludo em>Romani Martyrologii hodierni verbis, tamquam signaculo & approbatione solenni ejus cultus, qui eatenus sancto Martyri privatim ac publice, citra Canonizationem Pontificiam, deferebatur: [Qui cædis auctores?] Leocatæ in Sicilia S. Angeli Presbyteri Ordinis Carmelitarum, qui ab hæreticis ob defensionem Catholicæ fidei est trucidatus. Præiverat, ad crimen cædis Hæreticis ascribendum, Galesinius; incongruum ratus Paganorum mentionem facere pro eo tempore, quo pridem paganismus omnis extinctus, & e Sicilia tota exacti erant Saraceni. Serpebat autem seculo XIII per Italiam, adeoque & per Siciliam, colluvies quædam perditiæimarum opinionum, a quarum sectatoribus occisus est in Italia, eodem fere tempore quo S. Angelus in Sicilia, S. Petrus ex Ordine Prædicatorum. Egimus de hæreticis illis ad dicti S. Petri Acta XXIX Aprilis: eodem autem jure hæretici jam dicti illi vocari potuerunt Pagani & infideles ab auctoribus Vitæ S. Angeli; quo occisores S. Petri vocantur Manichæi.

[7] [quis annus Martyriis] Ad tempus martyrii quod attinet, paßim jam creditur ex fide illius nobis necdum probatæ & Vitæ accidisse anno MCCXX: sed in hoc numero errorem esse oportet, si non omnia finxit qui Vitam composuit, qualis ex MS. Vaticano vetustißimo habetur apud Benedictum Gononum inter em>Vitas Patrum Occidentis pag 227 & seqq. Dicit enim pag. 232 col. 1 circa medium, quod fervens illa exhortatio ad pœnitentiam, sub qua incæstum suum publice fassa est mulier, cujus conversio causam Martyrio dedisse narratur, habita fuerit die Veneris, S. Marci, in Litania Majori. Atqui anno MCCXX (qui Bisseoctilis fuit & litteras Dominicales habuit E, D) festum S. Marci concurrit cum die, non Veneris, sed Sabbati. Et hac forsitan causa motus Alegræus de Casanate, in Paradiso Carmelitici decoris, Statu 4 cap. 12, scribit, Angelum occisum esse anno MCCXXXI, qui habebat solam litteram Dominicalem E, adeoque festum S. Marci in Sabbato. Sed quia S. Dominicus, quicum S. Angelus dicitur collocutus, obiit anno MCCXXI, neque ulla vel auctoritas vel ratio cogit S. Angelum in Italia tot annis retinere, proximum prædictæ concurrentiæ annum videlicet MCCXXV malui Paßioni ejus aßignare. Dicitur enim sub Honorio Papa III venisse e Terra-Sancta Angelus & in Sicilia obiisse: ille vero in toto suo decem annorum Pontificatu, ab anno MCCXXVI ad MCCXXXVII, numquam in die Veneris festum S. Marci celebravit, nisi isto anno MCCXXV.

CAPUT II.
Honor sacro corpori habitus; ecclesia illustrata & Carmelitis tradita: Patronatus Panorminatus.

[8] In ipsa, in qua mactatus fuerat, domo tumulatum fuisse S. Angelum Ioanni Grosso credimus; putamusque ab auctoribus cædis flagitium suum occultare conatis, hoc extremum officium Martyri præstitum. [Ex ore sepulti lilia nascuntur,] Hujus autem gloriam voluit mundo notam facere Deus, atque ex sepulcri loco, & quasi ex ore sepulti, repente pulchrum lilium enasci fecit, quod quoties fuit incisum, statim renatum est: & hoc miraculo permoti incolæ illius oppidi, loco effoderunt: ubi inventum est sanctum corpus, mirifico fragrans odore, quod honorifice reposuerunt in arca honestissima. Ita Bellorosius in sua ad Nicolaum Audettum Generalem finali epistola, ibi certiorem apud nos fidem habens, ubi non ex Vita sub Enochi suspecto nomine reperta, sed ex aliunde acceptis notitiis orditur de S. Angelo loqui. Expunctis igitur iis dumtaxat verbis, [locus convertitur in oratorium,] quibus sepulturæ locum in templo fuisse etiam hic indicat, prout ex illa Vita didicerat, cetera ut vero similia amplectimur, em>& cum Großio tenemus, refosso corpore & crebrescentibus miraculis factum esse, ut primum domus illa, in qua sacer sanguis effusus erat converteretur in oratorium; ac tandem in honorem Sancti ibidem exstrueretur dedicareturque ecclesia: non tamen cum appellatione ipsius S. Angeli, [ac demum in ecclesiā.] necdum canonizati (id enim ecclesiasticæ istius ævi disciplinæ fuisset contrarium) sed sub invocatione SS. Philippi & Jacobi, ut scilicet infra ipsius solennitatis annue recurrentis Octavam, haberi posset commemoratio Martyrii ibidem peracti. Vulgo tamen (ut alias simili in casu sæpe vidimus accidisse) S. Angeli ecclesia dicebatur, cujus corpus ibidem super summum altare requiescebat.

[9] Elogium ejus Ionnes Großi his verbis concludit: Fons quidam in eodem scaturiens loco, [fons S. Angeli miraculosus,] in quo iste Martyr gloriosus sanguinem pro Christo impendit, singulis annis a primis Vesperis usque ad secundas inclusive oleum cunctis ministrat, quo qui ipso die V Maji peruncti fuerint, meritis sancti Martyris, multis diversis gravati languoribus sanantur, ad laudem omnipotentis Dei & gloriam, cui honor sit & gloria in secula seculorum. Amen. Idem, sed de solius olei scaturigine inter utrasque Vesperas, scribit ad calcem Petri de Natalibus Henricus a S. Vrsio. Thomas em>Bellorosius, in epistola plenius rem explicans, ita loquitur: Ex loco, ubi prius jacuerat corpus, fons vivus aquæ nitidissimæ & suavissimi odoris emanavit: ex ea vero parte, ubi caput Martyris requiescebat, cœpit fluere medicinalis olei liquor: ubi postea manu artificis aqua illa per gradus operis lapidei circumdata est, quæ tertio Nonas Maji, anniversario die Martyrii plus solito excrescit: & tunc etiam oleum effluit, incipiens pridie ab hora vespertina usque ad solis occasum diei sequentis, quod solertissime colligitur ad sanandos infirmos: multique ægroti illo die solenni descendunt per gradus fontis, loturi corpus eorum, implorantes Martyris auxilium; & sensim, populo spectante, recipiunt sanitatem, præsertim hernici & paralytici.

[10] [de eo auctorum testimonia,] Eadem ut legerentur vulgari quoque lingua Italice, Hispanice, Gallice, fecerunt Bellorosiani libelli interpretes, Ioannes Baptista della Rosa, Panormitanus Canonicus anno MCCCCXCVII, teste Lezana; Leo Delicatus, in Horto Carmelitano, quem anno MDC excusum laudari invenio in MSS. Italicis Licata mißis ad Provincialem Sebastianum Sessa; Antonius Philippinus, Magister Generalis Ordinis, in Vita Romæ & Panormi impressa anno MDCLVI, em>ut ex iisdem MSS. didici; Ioannes Pintus de la Victoria, in sua Hierarchia Carmelitana Tract. 6, auctor, ut arbitror recens; & Irenæus a S. Catharina, per quem Hispanus interpres nobis innotuit, quique descriptam a se Gallice Vitam Parisiis impreßit anno MDCLI; de aqua autem insuper habet, eam in vasculis, sigillo Magistratus Leocatensis accurate obsignatis, ad varias civitates provinciasque exportari. Didacus autem Coria, in Chronica Carmelitarum lib. 10 cap. 5, ex testimoniis Ioannis Rubei & Ioannis Stephani Chyzolæ Generalium, ac Bartholomæi Ragusii & Alphii Matthioli Procuratorum Generalium, fatetur, cessante nunc olei fluxu, aquam dumtaxat emanare.

[11] Rocchus Pyrrhus in Notitia Ecclesiæ Agrigentinæ pag. 242 Fons ille, [& experiētiæ recentes.] inquit, quem puteum S. Angeli appellant, divinitus oleum emanabat: ejus aquæ aliquando ebulliunt, aliquando & templi pavimentum abluunt, uti evenit anno MDCXXV, peste in cives grassante. Quam exundatiam alias pluries observatam esse ex testium oculatorum fide tradunt prælaudata MSS. adduntque dictum puteum dum staret ecclesia vetus, in ejus meditullio fuisse: & aquam ordinarie, non quidem salsam licet vicinißimum sit mare, sed tamen amaram esse; verum in pervigilio festi sæpius observatum dici, quod facta esset suavißima. Quam traditionem divina bonitas comprobavit anno MDCLX, quando D. Raphael Sitaiolus, Sacerdos secularis Leocatensis, cum in Vigilia Sancti, hora post solis occasum secunda, modicum illius aquæ degustasset, & saporem ejus mutatum cognovisset; rem palam fecit omnibus ibidem præsentibus, qui continuo ejusdem dulcoris sumpsere experimentum: nec antequam postero die, hora post occasum solis tertia, omnes ab ecclesia essent digressi, ad pristinum aqua rediit amarorem: quod omnium civium erga Sanctum devotionem haud modice inflammavit.

[12] [locum obtinent Carmelitæ an. 1599,] De ecclesia, quam supra S. Angeli sepulturam erectam fuisse diximus, & putamus a Gottofredo Agrigentino Episcopo consecratam, qui & corpus e tumulo extulerit & supra altare collocaverit, post annum MCCLXV; de hac, inquam, ecclesia scribit Palæonydorus, quod eam Magister Joannes Soreth a Calixto III Pontifice Maximo in dominium Ordinis acquisivit, una cum ipso sancto corpore. Sed errare eum monent Carmelitæ Leocatenses, dicuntque in MSS. quod ecclesia illa ab immemorabili tempore Rectores habuit, qui demum appellati fuere Gubernatores Societatis sub titulo S. Angeli: & quod die quarto ac quinto Maji, in Vigilia & festo ejusdem S. Angeli, divina officia ibidem peragebantur a Sacerdotibus secularibus. Ceterum quia Ordo Carmeliticus ardentissimis votis aspirabat ad tanti thesauri possessionem, consensu & intercessione Senatus Leocatensis tantum peractum est apud Clementem VIII, ut per Breve datum Ferrariæ XXV Junii MDXCVIII, de jure illius ecclesiæ Patribus Carmelitis transcribendo, transactum fuerit inter Episcopum Agrigentinum & Provincialem Carmelitarum ex una, Juratosque & Clerum atque Rectores dictæ Societatis ex altera parte, sub certis quibusdam capitulis, quæ mox sequenti anno die IV Maji, fuere per alterum Pontificium Breve Romæ confirmata. Nihilominus Provinciali & Priori hujus Conventus litigandum adhuc Romæ fuit, supra executionem dictorum capitulorum, cum Juratis præfatæ Societatis; donec in favorem Ordinis duabus definitivis sententiis terminata lis est, dataque potestas Carmelitis ineundi possessionem ecclesiæ, & conventum sibi juxta eam fabricandi, prout apparet ex Brevi ejusdem Clementis Papæ, desuper dato Romæ ad S. Petrum anno MDCV, XXVIII Januarii, & ex litteris Vice-regiis executorialibus, obtentis Panormi uno fere anno post, die XIV Januarii.

[13] Itum ergo in possessionem est die II Februarii, in festo Purificationis beatissimæ Virginis Mariæ, [& possessionem ineunt 1606.] acceptante eam P. M. Angelo Alfonsi, Vicario Provinciali Provinciæ S. Angeli: qui ibidem primum Priorem instituit Fr. Sebastianum Syracusam, ex oppido Calatabellotta. Hic autem postquam conventum S. Angeli, magna cum approbatione minime vulgaris sanctitatis, spatio octo mensium & sedecim dierum rexisset; in cælum migravit XVIII Octobris, multa monumenta huic civitati relinquens mirabilium signorum, [quorum primus Prior vir sanctus] tam in vita quam post obitum patratorum: de quibus sumpta est anno MDCXXIX informatio juridica, per D. Michaelem Tavormina, Vicarium & Delegatum in causa ex commissione Episcopi Agrigentini D. Francisci Trayna, de mandato sacræ Congregationis Cardinalium: cujus instrumenti originale exemplar servatur in archivio Notariorum de Fontibus, hujus civitatis: ossa autem prædicti Servi Dei clausa intra capsam, aureo frigio adornatam, custodiuntur in sacristia hujus conventus S. Angeli.

[14] Hactenus MS. Italici verba, Latine reddita: quibus addo ex relatione D. Angeli Ruyz Presbyteri secularis, excepta XI Februarii anni MDCXXVI, quod dictus Pater Sebastianus, extrema correptus infirmitate, atque a medicis dicis depositus, dixit ipsi Relatanti: Domine Angele, scio quod nostræ Religioni devotissimus sis, ideoque per amorem Domini nostri obtestor, ut cervicali meo assistere cures, quando ex hac vita egrediar. Cum ergo, [S. Angelum in morte adjutorem habere visus est.] inquit Angelus, vespere obitum præcedente (obiit autem die Veneris tertia hora noctis) assisterem lecto, propter opinionem maximæ sanctitatis ejus, quem habueram Patrem spiritualem, & infirmus per singula momenta sensim deficeret; subito sensit impetum spiritus vehementis, tamquam turbinis intrantis per fenestellam ipsius cellæ, inde prospectum in ecclesiam habentis: vidique prædictum Patrem Sebastianum, arrepta cruce ænea, quam solitus fuerat gestare de collo, ipsam versus fenestellam obvertere, & audivi quod fracta voce susurraret: Hei me! hei me! Jesu, Maria, Angele: quæ res me vehementer conterruit, quatiebatur enim tota cella. Ad hunc autem fragorem, accurrere Patres Conventus, qui cubitum concesserant, quidque ei esset amanter requisierunt: quibus ipse clariori jam voce receptisque viribus dixit, invasum se fuisse ab assiliente multitudine dæmonum, sub forma ipsorum suorum subditorum, qui eum cœperint fustigare: se vero, diabolica illusione cognita, Deo fidentem, vidisse gloriosam Virginem Mariam cum B. Angelo Martyre; ad quorum præsentiam disparuerint dæmones: & his dictis placide expiravit.

[15] Porro fidelium erga S. Angelum devotio Leocatæ non substitit, sed ad alias quoque urbes se diffudit, in primis ad Panormitanam Metropolim, in qua cum anno MDCXXIV in festo S. Joannis Baptistæ mense Junio esset publicata pestilentia, [Licatenses duo in Panormitano Lazareto sanantur a peste] tum alii multi beneficio S. Angeli sanati aut præservati sunt, tum imprimis Magister Nicolaus Bonellus civis Leocatensis: qui contactum sese intelligens, ex febri ac vomitu cum dolore capitis duobusque sub ala sinistra panis, rem aperuit officialibus; ab iisque deportatus est ad Lazaretum, quod tunc erat in conclaviis de Zefonte dictis, juxta conventum S. Francisci de Paula. Ipse vero qui se Leocatensem unumque ex Confratribus S. Angeli meminerat, & de veteri ejus lignea arca particulam aliquam circumferebat; ad suum Sanctum spem recuperandæ sanitatis convertit, & cito sese sanum invenit. [invocato Sancto:] Eodem tempore in d. Lazaretum inductus est Mag. Balthasar de Scotia, Licatensis etiam ipse, peste afflatus: quem cum d. Nicolaus in certam servandæ vitæ fiduciam erexisset, si patrocinio S. Angeli se committeret, ex eo quod habebat particulam ei commodavit aliquam: & is cui jam anthrax pestilens sub axilla sinistra apparebat, citam consecutus est sanitatem. Ita juratus postea Nicolaus Leocatæ deposuit, in ordine testium, de quibus infra, XCVIII. Ergo crescente indies Panormitanorum devotione erga S. Angelum, visus tandem dignus est qui inter Patronos urbis connumeraretur, de quo in MSS. extat hujusmodi documentum.

[16] [hac occasione Senatus ejus urbis] Die IV Maji, Indictionis nonæ, MDCXXVI considerans Illustrissimus Senatus hujus felicis urbis Panormi, & præ oculis habens maxima miracula facta per S. Angelum Martyrem Ordinis Carmelitarum, & nonnulla beneficia per eum exhibita huic urbi Panormi; & præsertim quod apportasset quamdam imaginem Deiparæ, ad præsens in Metropoli Panormitana ecclesia conservatam & veneratam, (omitto cetera Panormi gesta, quia ex solius prætensi Enochi narratione accepta) ultra alia magna miracula per eumdem Sanctum in toto orbe terrarum peracta; & præcipue quod in anno præterito civitatem Leocatæ liberavit a morbo contagioso; decrevit Illustrissimus Senatus, pro sua devotione erga dictum Sanctum, & ad instantiam adm. R. P. Mag. Salvatoris Vinci S. T. D. & Vice-Provincialis Ordinis Carmelitarum in hoc Siciliæ regno & urbe Panormi, instantis & petentis tum apud Illustrissimum Dominum Cardinalem ab Aurea Archiepiscopum Panormitanum & Locumtenentem pro sua Catholica Majestate in hoc Siciliæ regno, tum & apud Senatum ipsum, ut dictum S. Angelum in Patronum & Protectorem ipsius urbis acciperent, ut cum aliis Patronis jam electis per eumdem Senatum, in hac potissima necessitate morbi contagiosi, in sui ipsius perpetuam tutelam, apud Deum intercedere dignetur.

[17] [Patronis suis adjungit S. Angelum,] Ideo Illustrissimus ipse Senatus, vi præsentis Actus, elegit & eligit atque nominavit & nominat in Patronum & Protectorem dictum S. Angelum, quem instantissime rogavit & rogat, ut dignetur pro ejus clementia, sub ejus patrocinio, protectione & tutela, urbem ipsam, ejusque cives & habitatores accipere, & pro eadem urbe apud Deum optimum maximum & apud Dominum nostrum Jesum Christum intercedere, pro liberatione mali contagiosi, ut penitus extinguatur & ad pristinam sanitatem reducatur, prout sperat. Statuit insuper Senatus ipse, quod, in signum hujusmodi protectionis & patrocinii ac devotionis, quolibet anno in perpetuum, in festo S. Angeli Patroni, celebrando in ecclesia D. Nicolai Ordinis Carmelitarum in Plano, vulgo dicto delli Bologni, [cum obligatione annuæ oblationis.] fieri & dare debeat quatuor faces, rotulorum duorum pro qualibet face ceræ albæ, ad honorem & gloriam dicti S. Angeli Patroni, ad expensas Universitatis ipsius civitatis, de summa pecuniarum quas expendere potest quolibet anno, juxta formam capitulorum, pragmaticarum, & aliorum factorum & faciendorum. Unde, ut infrascriptum appareat, de mandato Illustrissimi D. Francisci Agliata & Paruta, Principis Villæ-Francæ & Ducis Salæ, Pretoris hujus urbis Panormi, Marci Antonii Gascone, D. Simonis Parisi Baronis Miloccæ, Gasparis Agliata, D. Vincii Sandolina, & D. Caroli de Termine, Juratorum Senatum representantium, oretenus mihi Andreæ Stanghetta factus est præsens Actus.

[18] [& officii duplicis in Clero.] Huic se conformans Archiepiscopus IV Maji, edixit, ut omnes Ecclesiastici, tam seculares quam regulares, die V Maji de S. Angelo Officium facerent quotannis, ritu duplicis sine Octava, sicut de aliis Patronis. Existimo hoc Officium nihil differre ab eo, cui totus Carmelitarum em>Ordo in suis pro tempore cusis & recusis Breviariis assuevit, [pro laicis compositum officium parvum.] nisi quantum forte proprius Ordinis ritus a communi Romano discrepat. Quare de illo nil quæro amplius: solum noto in usu fidelium laicorum fuisse, & forsitan adhuc esse, minus quoddam Officium aliquoties excusum, & demum anno MDCXX propositum cum hac epistola. Notarius Jacobus Murci, Leocatæ concivibus suis Salutem. Officium parvum Protectoris nostri S. Angeli Jerusalemitani Martyris Carmelitæ, cujus reliquiis decorari meruit civitas nostra dilectissima, per Fr. Simonem Saliba olim compositum, & jam impressum in officio B. Mariæ, juxta ritum Carmelitarum, in hoc folio, pro majori aptitudine recitandi, denuo imprimendum curavi: ut illud quotidie nos recitantes, magis devotio nostra augeatur, & ab ipso Martyre protegamur in cælis. Gratum accipite. Valete. Datum in eadem civitate, die III Nonas Maji, indictione III, MDCXX.

CAPUT III.
Translatio corporis ex veteri arca argentea in novam.

[19] [Corpus, tertio post sepulturam die refossū] Vna cum prælibatis Capite superiori MSS. venit in manus nostra, beneficio R. P. Danielis a Virgine Maria, Actus novæ Translationis celebratæ anno MCCXXIII, cujus tenor sic incipit, Inclytus Dei & Domini nostri Jesu Christi Sacerdos & Martyr Angelus Carmelita; atque post brevem ejus Vitæ, quæ sub Enochi nomine habetur synopsim, sic continuatur. Vetustissima & notissima fama est, ex traditione antiquorum, tribus diebus consequentibus desuper sepulchrum S. Angeli ter virens lilium apparuisse, & innumerabilia miracula ejus meritis coruscasse. Ob id Leocatenses cives post triduum sacra ossa dissepelierunt: & statim aqua scaturivit ubi corpus erat, cujus super fontis aqua solebat oleum manere, quo liniti restaurabantur: illaque honorifice posuerunt in lignea arca, cooperta rubei coloris & frixo aureo decorata. Et sic nonnullis annis elapsis (usque ad annum scilicet MCCCCLXXXVI) posteri cives, devotione moti, sacras reliquias prætactas translatarunt in arca argentea, [anno 1486 transfertur in arcam argenteam.] foliacibus argenteis deauratis (erant illa limborum instar singulis in lateribus, tam arcæ quam operculi pyramidaliter assurgentis, prout delineatam arcam vidimus) in modum Crucis ornata, in qua huc usque manebant.

[20] [Anno 1615 decernitur ut alia splēdidior fabricetur,] Præsentes vero cives, præ oculis habentes beneficia hodierna… volentes in minori parte tali tantoque Martyri retribuere, ut ejus Reliquiæ majori honore & veneratione venerentur; decreverunt, jam sunt anni octo, prætactam argenteam arcam, in qua prætactum venerabile corpus requiescit, illustrare: ob eamque causam elegerunt in Deputatos hujusmodi fabricæ Franciscum Grugno, & Baldassarem Celestri & Prades, & in Depositarium argenti Joseph Serravilla, probos ac nobiles cives, ut patet per Actum celebratum IX Junii, XIII Indictione, MDCXV. Et jam sunt annus & menses, Spiritus sancti gratia spirante, quidam Magister Lucius de Anizi, faber argentarius terræ Ragusæ, comitatus populorum civitatis Mohac, hujus Siciliæ regni, obtulit & se obligavit eam deam argenteam arcam fabricare, ut in eisdem Actis legitur, Actum VI Decembris, V Indictione, MDCXXI; sicut illam domi ipsius de Serravilla fabricavit.

[21] Qua arca expedita, volentes cives ipsi translationem prætactarum sanctarum Reliquiarum facere, [intra quam anno 1623] devenerunt ad hæc, in quorum perpetua memoria & eorum pietatis effectu, in nomine D. N. Jesu Christi patefacimus, quod anno a salute mortalibus restituta MDCXXIII, Indictione VI, mense Majo, die vero V, feria VI ac festo ejusdem Martyris, hora quasi XX, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Gregorii, divina providentia Papæ XV, anno ejusdem III, regnante Serenissimo, invictissimo ac Catholico Domino nostro, D. Philippo, Dei gratia Rege quarto Hispaniarum utriusque Siciliæ, Jerusalem &c feliciter amen, in nostrum Notarii testiumque infrascriptorum præsentia personaliter constituti, in venerabili ecclesia ejusdem Martyris, idem Franciscus Grugno, D. Antonius de Caro, D. Phillippus Celestri, & Franciscus quondam Joseph de Averna, Magnifici Jurati hujus dilectissimæ civitatis Leocatæ, tamquam patres & primi Universitatis, [coram DD, Vicariis,] cui soli competit jus Patronatus prætactarum sanctarum Reliquiarum, nobis de nominibus & cognominibus cogniti, prompto animo ac rogaminibus & piis supplicationibus, petierunt benedictionem a R. D. Michaele Tavormina, cive ac Vicario hujus civitatis, cui fuit collata potestas hujusmodi translationis ab adm. Ill. ac Rev. D. Gabriele Salerno, S. T. D. Cathedralis ecclesiæ Agrigentinæ Cantore & Vicario Generali Illustrissimi ac Reverend. D. Octavii Ridulfi, S. R. E. Cardinalis, Episcopi Agrigentini, nobis etiam de nomine & cognomine cognito, ibidem præsente & prætacta auctoritate in spiritualibus benedicente, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti.

[22] Qua benedictione habita, fuit per R. D. Carolum Giliberto, I. V. D. Archipresbyterum hujus majoris Leocatensis ecclesiæ, intonatus hymnus, Deus tuorum militum. Et R. D. Angelus Ercolo, Capellanus dictæ ecclesiæ & Societatis dicti Martyris, & P. Mag. Fr. Angelus Gatti S. T. D. Carmelita, Prior sacri Conventus ejusdem Sancti, aliique Sacerdotes seculares & regulares, induti paramentis ecclesiasticis, cantantes acceperunt veterem argenteam arcam ab altari majori, in quo posita fuerat, præterita die, vigilia festi, hora quasi XX ad Vesperas ante Officium. Qua hora, [Clero populoque] ipsa die in annis [præteritis], antiquiores cives assueverunt illam egredi a cancellis & clausuris ferreis sacri sacelli prætactarum sanctarum Reliquiarum; eamque processionaliter, transeundo per ecclesiam S. Andreæ, postea per viam quæ vocatur Arcus, in humeris portando, sub baldacchino, sub ara ad hoc erecto, in palco ligneo ornamentis insignito, in medio viæ quæ est prope cœmiterium prætactæ majoris ecclesiæ, subtus fenestras Sacerdotis secularis D. Joannis de Caro, & domo D. Didaci la Ferta, devote astantibus in circuli forma presbyteris & Clericis dictæ Majoris ecclesiæ, Fratribus omnium Conventuum, ac Confratribus omnium Societatum & Confraternitatum hujus civitatis, ac numero copioso civium fere decem millia, ultra turbam plurimam quæ egressa fuerat ad diem festum hunc.

[23] [& magistratu,] In quo quidem palco pie præsidebant spectabilis Capitaneus D. Garsia Sarmiento & Avigna, armorum Capitaneus; ac Magnificus Joannes Antonius Montagudo Capitaneus, Angelus de Accolla Præfectus; dictique Jurati civitatis ejusdem: ac circumcirca reverenter existentibus cereis accensis, Angelo Drogo Gubernatore, Joseph Buxia, & Joseph Bonello Consiliariis, & Joanne Martino Passaviti, Procuratore dictæ Societatis & ecclesiæ. Et dicta per eumdem Archipresbyterum oratione, [posita fuit vetus arca,] Presta quæsumus omnipotens Deus, ut qui B. Angeli Martyris tui &c, prius Christi nomine invocato dictique Martyris implorato auxilio, fuit ab ipsis Vicario & Juratis ordinatum Mag. Philippo de Anizi, filio dicti Mag. Lucii ac eidem Joanni Martinio uti artifici: qui prius flectentes genua, magna devotione, nudato capite, diligenter ferreis instrumentis, adhuc cum lacrymis exclamante populo Misericordia, eripuerunt a prædicta vetere arca * landas argenteas, adeo quod Reliquiæ prædictæ minime videri possent; illamque in prædictam novam, quæ in altari in medio dictorum Officialium Civitatis existebat, humiliter immiserunt. Qua sedule clausa, & clavis affixa, justoque Actu in vulgari lingua clara voce edito, ibidem Archipresbyter intonavit hymnum dicens, Te Deum laudamus, psallentibus Clericis, pulsantibus campanis, tympanis & tubicinibus sonantibus,ac tonitruantibus igneis artificiis. Post hæc finita per ipsum Archipresbyterum oratione, Domini Jesu Christe Pastor bone, fuit incepta annua Processio, regium castrum versus, via solita & antiqua, sed conversa; hoc est quæ prius viæ finis, nunc principium fuit.

[24] Sed mirabilis Deus in Sanctis suis: quoniam in ipsa processione, [& relata ad ecclesiā non sine miraculis.] meritis ejusdem Martyris, quatuor parvuli, ruptura infirmi, sanitatem acceperunt, videlicet Julius Spata, Joseph Zarbo, Angelus Vaccaro & Sebastianus Bono. Tandem applicando ad prædictam ecclesiam, dictam venerandam argenteam novam arcam collocaverunt in majori altari, pietate qua decet, ut ibi per octavam veneretur sicut mos est. Et facta est in hoc triumpho Martyris lætitia magna in populo, omnes dicentes;

Gaude Jerusalem sancta, Christi sanguine sacrata:
      Gaude civitas Leocatæ sancti Martyris ditata,
            Angeli Reliquiis.

unde tam ad instantiam dictæ civitatis dictorumque ejus civium quam aliorum quorum interest, intererit aut interesse poterit, factus est præsens Actus, suis die, loco, & tempore valiturus, præsentibus pro testibus, Sacerdote seculari D. Angelo Mamuxia. Cl. D. Michaele Caci, Notario Antonio de Fragaro, I. V. D. Petro de Casi, Artium & Medicinæ Doct. D. Francisco Perconti, Alexandro Formica, D. Vincentio & D. Mario Serravilla fratribus filiis prædicti Joseph Serravilla, Joanne Baptista de Ognibene, Antonio de Caci, Alexandro Articalupo, Joanne Philippo Fontana, Joseph Collura quondam Francisci.

[25] [Parata deinde nova etiam lignea,] Facta, ut præscripsimus Translatione sancti ac venerabilis Corporis Martyris nostri Protectoris, ex communi consilio spiritualis & temporalis Curiæ prælibatæ Officialium, ad reædificandam ligneam arcam, in qua sacra ossa manebant, ob destructionem inveterati ligni, ad perpetuo servandas reliquias, civitatis dilectissimæ suorumque civium pietate, fuit perfecta nova lignea arca, rubeo raso intus ornata, variisque coloribus acu insignita, ingenio ac præstantibus manibus sanctimonialium Leocatensium sancti monasterii S. Mariæ succursus, Cisterciensium Ordinis D. Bernardi: in qua gloriosum corpus translatum fuit ex dicta vetere lignea arca, [aperitur vetus, & invenitur corpus,] præterita nocte private in sacro sacello. Illud autem in ea inventum fuerat sic positum. Prius in medio arcæ erat tabula, quæ æstimaretur fundus arcæ, postea mantile e serico viridi, albo & rubeo coloribus lineato: exinde sacra ossa corporis sanctumque caput seu calvaria rupta, involuta in xilino seu bambace. Desuper quindecim nummulos æreos, regni Arragoniæ insigni impressos, & subtus nonnulla fragmenta & cineres gloriosi corporis, ac denique membranam contineri vidimus, his verbis scriptam.

[26] Sit cuncto populo Christiano notum & manifestum, quod hodie die VII Augusti, [cum instrumento de translatione anni 1486.] quartæ Indictionis MCCCCLXXXVI, regnantibus Beatissimo summo Pontifice Innocentio Papa Quarto & Serenissimo Principe & Illustrissimo Domino nostro D. Ferdinando, inclyto Rege Castellæ, Arragonum, Legionis, Siciliæ, Toleti, Valentiæ, Portugalliæ, Galliciæ, Majoricarum, Hispalis, Sardiniæ, Corsicæ, Murciæ, Hierusalem, Algarbiæ, Algeziræ & Gibiltar, Comite Barcinonæ, Domino de Biscaya & de Medina, Duce Athenarum & Neopatræ, Comite Rosolionis & Seritaniæ, Marchione Oristagnis, & Comite Goreani: existentibus Capitaneo armorum terræ Licatæ, magnifico & spectabili Gascerando de Caro, Domino castri Montis-clari; & Capitaneo dictæ terræ, nobili Macciotta de Amato; Præfecto, Petro Cannizano; Juratis, nobili Moraclusio de Sotto, Berengario Seroria, Antonio Perconti, & Christophoro la Caudarera: ad laudem sanctæ & individuæ Trinitatis, gloriam & honorem gloriosissimi Martyris S. Angeli Ordinis Carmelitarum, fuit gloriosissimum corpus translatum in præsenti arca argentea per Vener. D. Leonardum de Capransano, Canonicum Agrigentinum, ad hoc commissum per Vicarios Generales Reverendissimi in Christo Patris & Domini D. Joannis de Castro Episcopi Agrigentini, intervenientibus in eadem Translatione Venerabilibus Dominis, Joanne Gravina Vicario Terræ Licatæ & Presbytero, Gascerando Guglismotta Archipresbytero, & D. Antonio de Sotto Capellano & Beneficiali ecclesiæ S. Angeli: in qua Translatione intervenerunt etiam multi spectabiles, magnifici & egregii viri Regni. Unde, ad laudem & gloriam atque honorem dicti gloriosissimi Sancti & futuram rei memoriam, dicti nobiles Officiales fieri fecerunt præsentem scripturam Translationis prætactæ, per manus mei Fr. Petri Bancellis Ordinis Minorum civitatis Majoricarum, & sigillo Universitatis prætactæ, & subscriptionis dicti D. Leonardi munimine roboratam: quæ est acta Licatæ anno, mense, die & Indictione præmissis, ante dictam ecclesiam domus Confratriæ, cujus Rectores sunt in præsenti Magnificus D. Angelus Gaëtano, & nobilis Joannes de Anello; & Gubernatores Magnif. D. Michael de Chilestro, & Antonius de Sotto; Procuratores, Antonius de Sancto & Bernardus de Mundo.

Ego Domnus Leonardus de Capransano.

[27] Et in dicta ornata arca eadem nocte positum fuit; prius circumdata arca xilino corporali, [In novam transponuntur sacra ossa;] fimbria fili albi simbriato, iisdemque Reliquiis xilino novo involutis. Postea in angulo ipsius arcæ posita sunt dicta fragmenta & cineres, in serico velo violati coloris fimbriis aureis circumdato: exinde sacculus telæ albæ integer, dicto xilino vetere cum dicto mantile involuto plenus: postea desuper palmis octo panni serici Damasci viridis coloris, ac quantitate xilini novi, omnia sunt cooperta. Hinc est quod hodie XIV mensis ejusdem ac Dominica post Octavam festi prætacti, hora, indictione, millesimo, pontificatu ac regimine præmissis, notificamus qualiter a prædicta Martyris ecclesia egressa est Processio, loco Octavæ pro concursu populi die Dominico, solita & antiqua via, ut supra, ornata arca, ac pro decore Martyris monilibus aureis circumdata. [quæ processionaliter circumlata] Qua perventa ad dictum monasterium, idem Vicarius ut supra, delegatus ab ipso Vicario Generali dicti Cardinalis tit. S. Agnetis in Agona Agrigentini Episcopi, idemque Archipresbyter prædictis Sanctimonialibus lacrymantibus sacra ossa monstraverunt.

[28] Subsecuta processione & in eodem loco prope cœmeterium applicata, ipsa arca subtenta est, & cum majori aptitudine posita in palco ligneo, dictis Officialibus genuflexis dictaque innumera fere civium & advenarum turba circum circa eo modo existente, aperta arca, observato ut in superiori Actu prædiximus officio, [ostenduntur populo,] ipsi Vicarius & Archipresbyter lacrymantes & sacra ossa deosculantes genuflexi eadem demonstrarunt devoto populo, exclamanti sæpe sæpius, Misericordia, summisque lacrymis dicenti:

O forte scutum fidei, o prædicator optime,
Christi sator eloquii o Angele carissime,
      Diram necem pertulisti,
      Dum incestum prohiberes,
      Pravos mores effugares
      Spiritum sic emisisti.
            Pro tuis ora civibus.

[29] Adoratione facta dictoque spectaculo peracto, dictam arcam, sindone munda involutam, [ac rursum argenteæ includuntur,] ereptis tamen dictis monilibus aureis ab ea, immiserunt in prædicta argentea, quæ in ipso palco manebat, prius positis in medio earum dicta membrana aliisque tribus, una videlicet præsentis & superioris & duabus aliorum dictorum Actuum in superiori kalendatorum: arcasque prædictas prædicti argentarii clavis & vitibus ferreis fortiter simul affixerunt & cooperierunt, adeo quod sine violentia & earum destructione sacrum corpus prædictum minime in futurum videri possit. Quibus clausis & hymno Te Deum laudamus cum oratione dicto, subsecuta processione, tandem applicata ad pærdictam sancti Protectoris ecclesiam Jurati, prædictam venerandam arcam per annum in sacrario clauserunt, solitis ferreis & ligneis clausuris, ut mos est; gaudentes cives & dicentes, O fortunata ætas! o nos felices gentes! qui meruimus videre gloriosum corpus Angeli nostri.

[30] Unde in futurum appareat &c ut in superiori; præsentibus pro testibus Sacerdote seculare Don Joseph Bruione, [una cum Instrumentis desuper confectis.] Sacerdote seculare D. Jacobo Perconti, Sacerdote seculare D. Joseph lo Blundo, P. Fr. Bonaventura Bracuzzo Sacerdote Minorum Conventualium, P. Fr. Melchiore Labizo Sacerdote Carmelita, Joanne Bapt. Formica Vice-portulano Oneratoris hujus civitatis; Hieronymo Formica, patre & filio, ac patre supradicti Alexandri Formica testis in Superiori; I. V. D. Joseph Bonello, Francisco de Milazzo, Petro Cosso, Didaco Græco, Joseph Ricciardo quondam Gascerandi, & Nicolao Cavaleri. Vtrumque Actum subsignabat D. Michael Tavormina Vicarius & delegatus ut supra: & concludebat signo notariali Jacobus Murci, Leocatæ civitatis dilectissimæ, Regia auctoritate per totum Siciliæ regnum citra Pharum ejusque insulas coadiacentes, Judex ordinarius atque Notarius publicus. Denique fidem pro eodem Notario facientibus Iuratis quatuor ejusdem dilectißimæ civitatis, supra num. 50 nominatis, utrumque Actum consignat Antonius Mallia, Regius magister Notarius, addito consueto Vniversitatis Sigillo.

[Annotatum]

* an laminas vel bandas?

CAPUT IV.
Institutio novæ festivitatis pro die XVI Augusti.

[31] Eadem qua suprapositum instrumentum fide ac certitudine authentica, a prædicto P. Daniele accepimus instrumentum alterum, biennio post confectum, huic quoque tractatui dignum adjungi, quod tale est: D. O. M. Innumera plane ac propemodum infinita sunt, [Civitas Leocatæ multis titulis S. Angelo obstricta,] quæ ab universali rerum opifice humano generi, & præsertim Christianæ reipublicæ, quam vultus sui lumine (fidei dicimus) liberaliter insignivit, & collata sunt beneficia & conferuntur indies: ob quæ nullum dubium quin ineffabilibus & perpetuis vinciamur nodis, pro gratiis ipsi reddendis. Ceterum præcipuum omnium, quo ab omnibus fere malis, peste, fame & bello nos hujus civitatis dilectissimæ liberamur, procul dubio illud videtur esse, quod civitatem nostram sanctissimo Sacerdotis Virginis & Martyris Angeli Carmelitæ corpore, uti incomparabili thesauro, decorare dignatus est: cujus quidem ea fuit perpetuoque erit erga nos singularis protectio, ut tanto patrocinio suffulti, quam plurima evaserimus mala, quæ ceteros infestarunt…

[32] [& potissimū ob sedatam pestilentiā,] Mittamus innumera miracula, quæ sic annuente atque opitulante Dei gratia, tum vivens tum post mortem gloriose patravit: atque ad illud veniamus, quod ob sui magnitudinem nec silentio prætermitti, nec æquis laudibus celebrari potest: illud dicimus miraculum, quod his recentioribus huic civitati evidentissime demonstravit. Cum enim per plurimas hujus provinciæ partes (sic volente Deo) ob nostra crimina letalis quidam atque infestissimus morbus… circumquaque grassaretur; & jam mense Junio huc ad nos pestifera lues pervenisset, ac firmissimas radices & fundamenta, ut spectabamus, hac in civitate jecisset, adeo ut absque dubio in manu teterrimæ mortis nos omnes esse pro certo duceremus; sanctissimus Dei Martyr nostras partes suscepit, nostræque causæ, licet immeritæ, est prævalide patrocinatus. Invasit primo ingressu morbus ille pestifer eam civitatis partem, in qua sanctissimi Præconis ecclesia sita est; eamque domum, quam inter alias Sancti societas possidebat. Quam rem indigne ferens (si ita fari liceat) sanctissimus Martyr, repente pro sua civitate validas effudit preces, ut credere fas est, ac radicitus omne virus eradicavit fugavitque funditus: sicut etiam ab innumeris malis suam ipsius civitatem indies liberat, atque divinæ justitiæ opus avertit. Et quia satis certos nos esse duximus, [volens gratam se exhibere,] ejus precibus incolumes evasisse ac letiferam luem propulsatam esse; ne tantum beneficium ingrati dissimulemus ac merito criminis arguamur, volumus ut a posteris, usque ad postremum orbis diem, tantum beneficium memoriæ teneatur. Atque ideo, in virtute præsentis, vera confessione ac solenni testificatione id ipsum profitemur.

[33] Et cupientes utcumque gratos nos reddere, ob tam memorandum beneficium, sanctissimo Martyri juxta mortalium vires; festum, non die quinta Maji (ut moris est) sed sexta decima Augusti perpetuo agere (nimirum in memoriam eximii amoris immensiq; beneficii eo tempore nobis collati) ejusdemque templum, in quo jam sui corporis sepulcrum adest, amplificare statuimus & decrevimus. Quæ res ut felicem habeat eventum atque efficacem; [anno 1625 7 Augusti,] in nomine D. N. Jesu Christi notum facimus cuilibet hanc scripturam lecturo, qualiter anno a mundi reparatione MDCXXV, octava Indictione, mense Augusto die septima quæ feria quinta est, hora quasi XXIII jam jam sole cubante (die quidem albo lapillo, ut aiebant, signando, festivitate sancti Dei Confessoris Alberti ex Religione prædicti Martyris, hac dicimus die, qua Indictione IV anno a nativitate Christi MCCCCLXXXVI prædecessores nostri gloriosum corpus a veteri arca, serico induta panno, ad argenteam transtulere) tempore Pontificatus nostri in Christo Patris ac Domini Urbani divina providentia summi Pontificis, hoc nomine octavi, suæ assumptionis anno secundo, regnante serenissimo invictissimo & Catholico Domino nostro D. Philippo, Dei gratia Rege hujus nominis quarto Hispaniarum, utriusque Siciliæ, Hierosolymæ & aliorum regnorum feliciter ut semper: Nos D. Franciscus Figueroa, Franciscus d'Averna filius qu. Joseph, & D. Hieronymus de Caro, tres spectabilium Juratorum hujus dilectissimæ civitatis Leocatæ, [consensu communi,] ut Patres Universitatis ad quam spectat jus Patronatus prædictarum Reliquiarum & festum, per infrascriptum Notarium nominibus & cognominibus noti, stante absentia infra civitatis territoria Nicolai Serravilla alterius Jurati, coram magna parte hujus populi in prædicta ecclesia, & primum super hoc diligenti ac matura consideratione habita, cum voto & consilio D. Didaci de Giglia Regii Capitanei, & Francisci de Averna filii qu. Vincentii Prefecti & Syndici, nec non plurium nobilium & cordatorum hominum & civium præsentium, nemine discrepante, vi præsentis (reservata tamen, si necessitas cogeret & postularet ratio, Illustrissimi & Reverendissimi Episcopi Agrigentini benedictione, & Illustrissimi & Excellent. Proregis regni ejusque regii patrimonii licentia) transferimus sancti Protectoris nostri festum a die V Maji ad XVI Augusti.

[34] Ita scilicet, ut quemadmodum hactenus quolibet anno mos fuit in festo S. Marci Euangelistæ publice notas fieri nundinas liberas a gabellarum obligatione, durantes usque ad prædictarum Reliquiarum ingressum; [instituit, ut quomodo antea celebrabatur festum 5 Maji cum nundinis & ludis,] & quarta die Maji ad Vesperas excludere a seris ferreis sacelli dictum gloriosum corpus, asportando illud usque ad altare majus prædictæ ecclesiæ; & deinde die quinta sequente ejusdem mensis, quæ fuit dies gloriosæ mortis, mane, facta est sacra dictarum Reliquiarum processio, eademque die sub Vesperas, terra marique, bravium præcurrentibus datum est; & dictæ Reliquiæ per Octavam sequentem veneratæ sunt supra dictum altare majus: atque ultima die ejusdem Octavæ sero, facta est processio: & tandem eædem Reliquiæ in supradicto sacello inclusæ sunt. Post hanc memoriam tam gloriosi miraculi, liberationis patriæ a pestifera lue, iisdem & longe etiam majoribus dignioribus solennitatibus, quolibet anno perpetuum celebrari dictum festum præcipimus & mandamus, sumendo initium ab hodierna die usque in posterum tempus, cum nundinis liberis usque quo ingrediantur ad proprium sacellum prædictæ Reliquiæ, [ita celebretur deinceps 16 Augusti;] quod erit per totam festi Octavam & consequenter. Die XV mensis prædicti antequam Vesperæ incipiant, egrediantur prædictæ Reliquiæ a sacello, & portentur super altare majus, celebretque utrasque festi Vesperas cum Missa Rev. Archipresbyter hujus matricis ecclesiæ seu Rev. Vicarius civitatis cum suis Clericis, juxta tenorem Brevis Apostolici ad hanc rem. Et eadem die, sive mane sive sero, juxta temporis opportunitatem, fieri debeat per totam civitatem, sicut fieri consuevit, sacra gloriosi corporis processio: & post Vesperas ipsomet die, curratur, ut mos est, ad prædictum bravium; & per totam Octavam venerentur dictæ Reliquiæ in altari majori; ac in die Octavæ fiat processio per consuetas civitatis vias. Et in fine dictæ processionis, jam repositis in proprio sacello Reliquiis, prædictus Archipresbyter seu Vicarius intonet Hymnum, Te Deum laudamus: quo completo sequatur Oratio, gratias agendo Deo optimo maximo & nostro glorioso Martyri, ob tantum nobis collatum beneficium. Quibus peractis concludantur consuetis seris, & serventur in proprio sacrario Reliquiæ.

[35] Volumus etiam ut quinta die Maji, quæ est propria sancti Martyris dies, [& nihilominus servetur festū 5 Maji,] perpetuo celebretur etiam festum: id est a vigesima quinta die Aprilis inchoetur antiqua devotio visitandi Reliquias, quæ durat usque ad quartum diem Maji vigiliam festi: qua die ante Vesperas egrediantur supradictæ Reliquiæ de sacello, & collocentur supra altare majus ejusdem templi: ubi per totam diem quintam Maji usque ad solis occasum commorentur, & postremo proprio loco seu sacello consuetis seris includantur. Et ita in perpetuum servari debeat ad unguem, non intendentes veterem consuetudinem in aliquo alterare: sed solum in hoc primo festo volumus ut prædictæ Reliquiæ excludantur e proprio sacrario die decima septima, quæ erit dies sabbati ante Vesperas; ut in sequenti Dominico die, ob majus populorum commodum, præsentes mane inveniantur. Et fiat prædicta processio per viam quæ ecclesiam circuit, atque iter faciat per templum S. Andreæ & per viam quæ dicitur del Arco, [sed processio fiat in Augusto,] & postremo collocentur Reliquiæ in majori altari matricis ecclesiæ, ubi solenne Missæ sacrum celebretur, atque in fine dicatur Hymnus, Te Deum laudamus, cum Oratione ut supra. Quæ Reliquiæ commorentur per totum diem in matrice ecclesia, & in sero sequatur dicta Processio, regium castrum versus, per consuetam & veterem viam, ordine tamen inverso; faciatque iter dicta Processio per viam quæ dicitur Bombardella, transeatque ante domum prædictam, in qua initium habuit pestis, ut ea loca sanctam a Sancto benedictionem assequantur: deinde procedat per plateam dictæ Bombardellæ, & per iter versus S. Salvatoris ecclesiam reducatur ad proprium templum.

[36] Hortantes omnes posteros & devotos cives, ut post hoc quolibet anno, [ad quam omnes invitantur.] majori qua poterunt solennitate & gaudio, per totam Octavam tam gloriosi Patroni festum celebrare non desinant, ut jam nos in hoc primo festo initium damus: quæ omnia sint in honorem Dei O. M. & sui prædicti Martyris atque in memoriam talis & tanti miraculi. Hortantes etiam ut omnes, toto corde, totoque conatu devotionis atque obsequiis tam gloriosi Martyris, ad ejus preces, opem ac patrocinium in suis necessitatibus advolent. Pollicentes eis in Domino, quod sicut prædecessores nostri & nos, hujus Martyris intercessione, ab omnibus occurrentibus malis liberati sumus, ita & ipsi liberabuntur. Et semper pro hujus solennis festi principio lætum diem agamus, gratias agentes Deo ejusque Martyri, qui laudentur in perpetuas æternitates. Amen. Unde ut in futurum appareat, & tam ad instantiam dictæ civitatis dictorumque civium, quam aliorum quorum interest, intererit aut interesse poterit quomodolibet in futurum, factus est præsens Actus; suo die, loco & tempore valiturus: præsentibus pro testibus Sacerdote seculari D. Angelo Mamuxia, Sacerdote seculari D. Didaco la Ferla, I. V. D. Francisco Brissi, Archangelo d'Onolfo, Joanne Antonino de Caci, Petro Cosso, & Joanne Philippo Fontana. Sequebatur ratificatio Nicolai Serrovilla Iurati tunc absentis & VIII Augusti præsentis, cum subsignatione Iacobi Murcii Notarii ut supra, & Iuratorum attestatione de illius notariali auctoritate die 1 Septembris.

[37] [Clavium una `Episcopo Agrig. conceditur.] Ex his autem apparet civitatem Leocatensem sibi soli reservasse jus Patronatus, ut vocant, in sanctum corpus: in cujus etiam juris testimonium nemini voluit communicare claves tanti thesauri, quæ septem diversæ erant, & D. Bon-incontro Agrigentino Episcopo, ut habetur in MSS. unam earum postulanti, generose restitit, etiam in judicio coram Tribunali Monarchiæ regiæ, ubi secundum civitatem pronuntiata sententia est. Postmodum tamen, incertum an gratificandi studio an alia ex caussa, Jurati ultro obtulerunt Episcopo unam ex tribus clavibus, quibus clauditur & aperitur cratis ferrea sacræ arcæ prætenta; duabus aliis, itemque iis quatuor quæ ad operaculum arcæ pertinent, penes se retentis; idque sub conditione, ne Episcopus eam unquam aut ullo casu possit negare, quacumque ex caussa fuerit a Juratis requisitus.

[38] [Miracula antiquæ,] Quod ad miracula attinet, ea ut credantur, statim a prima corporis sancti revelatione, fuisse frequentißima, testimonium omni exceptione majus habemus ab erectione ecclesiæ, & cultus perpetui solennitate, non aliud principium præ se ferentibus quam multitudinem beneficiorum divinitus acceptorum, & Sancti Martyris interceßioni a fidelibus ipsum invocantibus pie adscriptorum. Quod antiquiora nulla extent litteris consignata, excusant auctores sæpius citatorum MSS. per excidium & incendium urbis, anno MDLIII a Turcis Francisque factum, quo publicæ omnes privatæque scripturæ perierunt. Thomas Bellorosius qui libellum suum vulgavit anno MDXXVII, [Sed a Notario scripta pridem perierunt.] totis viginti quatuor annis citius quam calamitas prænotata superveniret urbi; dum nullam talium librorum facit mentionem suspicari nos facit, quod ea jactura sit aliquanto antiquior. Dubitare interim de ea majorum diligentia non possumus; quandoquidem Arnoldus Bostius qui usque ad annum MCCCCXCIX vixit, in Speculo historiali lib. 8 cap. 9 de Angelo agens, sic finit: Quæ quotidie Deus in loco sepulturæ ejusdem Martyris miracula operatur, per oppidi Notarios in voluminibus magnis conduntur. Et in Codice MS. Conventus Mechliniensis, ubi inter alia Ordinis monumenta fol. 184 extat ipsius S. Angeli Vita, ista sub finem leguntur: Miracula quæ continue operatur Deus in loco suæ sepulturæ, per Notarios oppidi in magnis voluminibus ostenduntur scripta, nec valent faciliter recitari.

[39] Est sane dolenda plurimum illorum jactura; posterorum tamen hoc seculo diligentia, novis excitata beneficiis, eamdem quadamtenus supplere studuit: [seculo 16 describi solebant nomina curatorum:] nam, uti constabit ex tractatus sequentis num. 72, 97 & 103, circa annum MDC imo & MDLXXV consuetudo fuit, in librum referendi eorum nomina & cognomina, qui se morbo aliquo per S. Angeli interceßionem levatos profitebantur. Sed hic liber licet adhuc in manibus fuerit, tunc cum magis authentice excepta sunt infra commemoranda miracula; & forte etiam nunc supersit, cœptus a Capellanis ecclesiæ S. Angeli, & ab Officialibus Sodalitatis continuatus; nemo tamen ex eo protulit aliquid, ob quod putemus operæ pretium requirere ejus exemplar, imo nemo hactenus est inventus, qui vel simpliciter eum nominarit. Pluris omnino faciendum est, quod, uti scribit Irenæus a S. Catharina, anno MDCXXV, VI & VII, ad instantiam Magistratus Leocatensis & cum licentia Agrigentini Episcopi, [an. 1625 & seqq. per Notarium multa colliguntur.] per Officiales & Notarios publicos sumpta est & scriptis excepta informatio plus quam centum testium juratorum, qui fideliter deposuere magnum miraculosarum curationum numerum; ex certa scientia, habita per experientiam in personis vel propriis, vel sibi notissimis. Delibat deinde ea idem Ireneus ultimis Vitæ a se scriptæ capitibus. Nos beneficio sæpius laudati Danielis a Virgine Maria nacti ex conventu Transpontino Romæ ipsius originalis Processus authenticum exemplar, ex eo compilavimus sequentem tractatum; cujus accurata prolixitas argumento erit Patribus Carmelitis, nos cum de sacratißimi Ordinis ipsorum viris sanctis brevius egimus in Martio quam optabant ipsi, non nisi idoneæ materiæ defectu tam fuisse jejunos.

MIRACVLA ET BENEFICIA
ex depositionibus juratorum testium
anno præcipue 1625 a 2 Octob. ad 25 Novembris in publicas tabulas relatis,
Latine reddita aptiusque digesta.

Angelus, Presbyter Ordinis Carmelitani, Martyr Leocatæ in Sicilia (S.)

EX PROCESSU MS.

[1] [Magistratuum rogatu] Testes recepti & examinati per curiam spiritualem hujus dilectissimæ civitatis Leocatæ, & per me Notarium Jacobum Murci, commissarium ad hæc deputatum, & de ordine & mandato Illustris & adm. Rev. Sacerdotis Don Joannis la Cartia, Canonici Agrigentini, Visitatoris generalis Illustris & Reverendissi. V. I. D. Don Corradi Bonincontro, Sacerdotis Canonici Agrigentini, Abbatis Potentini & Vicarii Generalis Diœcesis Agrigentinæ, Sede vacante, virtute litterarum datarum Agrigenti die XIX Julii, VII Indict. MDCXXIV; ad petitionem & instantiam spectabilium Don Francisci Figueroa, Francisci de Averna qu. Joseph, Nicolai Serravilla & Don Hieronymi de Caro, Juratorum, & Francisci de Averna qu. Vincentii, Præfecti & Syndici hujus prædictæ civitatis, virtute memorialis ipsorum spectabilium virorum, [de licentia Vicarii Agrigentini,] decretati per eumdem Illustrem & adm. Rev. Visitatorem Generalem, quod recipiantur testes, die XXVIII mensis Augusti proxime præteriti, cum præsentia & interventu Reverendi Sacerdotis I. V. D. Don Julii Bennici, Vicarii foranei hujus prætactæ civitatis, ac delegati ad infra ejusdem illustris & adm. Rev. Visitatoris Gen. virtute Actus facti in Actis Curiæ prædictæ, die XXX ejusdem Augusti proxime præteriti; ac cum præsentia & interventu Rev. Sacerdotis Don Andreæ Lombardo, Advocati Fiscalis d. Curiæ: & hoc ad verificandum infra pro majori Dei gloria, ejusque Sacerdotis, Virginis & Martyris, S. Angeli Carmelitæ, Protectoris hujus præd. civitatis.

[2] Præcitatæ litteræ, Memoriale, & Actus publici describuntur integre in fronte ipsius Codicis: quæ non fuit operæ pretium describere, quia in substantia nihil continent, quam argumentum zeli ad promovendam devotionem erga Sanctum de civitate optime meritum, & communes hodierni temporis formulas in Curiis Siculis usitatas. Potius ex Relatione prænominati Notarii (qui die ultimo, ipse quoque ad testandum acceßit) hæc pauca, magis ad præviam notitiam spectantia, accipe. Quia tempore pestis plurimi fuerunt, [occasione pestis extinctæ] qui mediante Sancti intercessione varia miracula, gratias & beneficia receperunt, ut eorum distinctior memoria ad posteros extet… per me ad hoc deputatum prædicti testes usque ad centum fuerunt excepti; simul etiam ad resuscitandam memoriam antiquiorum miraculorum ac beneficiorum, quorum notitia perierat consumptis libris in quibus ipsa describi solebant. [audiuntur quotidie duo testes usque ad 100.] Qui quidem testes… auditi fuerunt cum ea disquisitione & examinatione qualem requirit negotii gravitas: ut autem exactius fierent omnia, & maturius excuti testimonia possent, duo dumtaxat quavis die recepti ad testandum fuere. Decrevit præterea d. Reverendissimus Vicarius Generalis, & injungendo mandavit Officialibus Sodalitatis ipsius Sancti, ut quoties deinceps coram eis comparuissent personæ fide dignæ, asserentes se aliquod miraculum aut beneficium accepisse a Sancto, easdem revelarent Curiæ spirituali, ut de iis sumi & describi possent authentica testimonia post congruam & diligentem facti discussionem.

[3] Extat etiam hoc mandatum inter præcitata præliminaria ipsius Codicis MS. sub die I Septembris MDCXXV. Et sic auditi præter centum jam indicatos, alii undecim, intra diem IX Decembris jam dicti anni & diem XV Martii anni MDCXXVII. Pauci, inquies, respectu multitudinis, [& postea adhuc pauci alii.] intra dies LIV prius receptæ. Sed audi quid dicat Don Franciscus Attardo Mag. Notarius, curiæ Spiritualis Leocatæ is qui die XV Septembris MDCXXV per Actum, in præliminaribus Codicis MS. expressum, substituerat sibi Notarium Iacobum Murcium, ut qui capturæ testium prædictorum minime posset per ipsum invigilare. Hic, inquam, ultimus testimonium dicens anno MDCXXVII die XV Martii, inter alia asseverat, quod si tamquam Magister Notarius prædictæ Curiæ voluisset discribere omnia miracula & beneficia quæ quotidie divulgabantur, non potuisset aliis ejusdem Curiæ negotiis ex officio vacare. Si autem anno MDCXXV plura testimonia usque ad centum excepta fuere; id non ideo factum, [ceteris ob nimiam copiam rejectis.] quod aliis annis abundaverint minus gratiæ per S. Angelum impetratæ; sed quod eo anno specialius obligatos eidem se agnoverint Jurati civitatis, ob depulsam superiori anno pestem, & istud suæ gratitudinis monumentum extare voluerint posteritati.

[4] [Horum depositiones qua formæ scriptæ,] Porro Relationum seu Depositionum forma eadem omnibus fuit, qualis infra ex primo apparebit; incipiendo a nota diei, Indictionis, & anni Christiani; in fine autem cujusque addebatur ad Marginem, Lecta sibi confirmavit: & sub ipsa relatione legebatur vel ipsum deponentis nomen, manu propria scriptum; vel alterius se subscribentis, pro & ex voluntate testium scribere nescientium. em>Ad Relationes vero quorumdam Presbyterorum, aut alias litteratorum virorum, quorum non tantum mentem sed etiam ipsa verba exprimebat Notarius, in principio ad marginem scriptum invenitur, Seipsum dictavit: fueruntque hi, testis I, II, XIII, XIV, XXIII, XXIV, XXXIII, XLII, & XLIV, extremus vero & CI ipse Notarius, addit, Scribendo dictavi. Idem vero ad finem totius codicis Romani, transcriptioni a se factæ hanc fidem adjecit, Ego Jacobus Muni, Leocatæ civitatis dilectissimæ, Apostolica auctoritate per totum orbem, [qua fide transscriptæ & Romam missæ,] Regia autem auctoritate per totum hujus Siciliæ regnum citra Pharum ejusque insulas adjacentes, Judex ordinarius atque Notarius publicus, omnes præmissas testificationes recepi, scripsi, illasque exemplavi ex Originali penes me existente, easque extraxi in charta communi & non sigillata, ad instantiam Reverendissimi sacræ Theologiæ Doctoris Patris Magistri Fr. Theodori Stratii, totius Ordinis Carmelitarum Prioris Generalis, stante ejus exemptione mea manu hic me subscripsi, meoque solito & consueto sigillo signavi, in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum, hodie I mensis Martii, VIII Indictionis MDCXL. Sequebatur subscriptio Iuratorum Leocatensium, Alexandri Formica, Franci Foglietta, Francisci Grugno, & Don Calcerandi de Caro, de legalitate d. Notarii fidem facientium; [& ibi rursus exemplatæ?] atque Senatus Panormitani, magno suo sigillo omnia confirmantis: nec non subscriptiones Fr. Seraphini a Jesu Maria Notarii Apostolici, & Fr. Ludovici Perez, anno MDCLXXIII diebus VIII Iunii & XXXI Augusti, asseverantium, concordare copiam cum originali existente in archivio Ordinis Fratrum Beatissimæ Virginis Mariæ de monte Carmelo in Conventu S. Mariæ Transpontinæ in urbe. Atque hæc est copia, quam missam in Belgium & nobis benigne communicatam per R. P. Danielem a Virgine Maria, dixi in fine præcedentis commentarii.

[5] Res prolixa est, ac fere ducentas paginas minutæ scripturæ complet; [eæ quomodo hic colligantur?] quare vitandi fastidii causa excerpemus ex singulis relationibus, quod in una quaque præcipuum est: & si quid sæpius relatum a variis, ejus solius utemur verbis, cujus præ ceteris vel dignitas personæ, vel scientiæ certitudo prærogativam mererividebitur. Ordinem quoque non eum sequemur, quo auditi sunt singuli: sed res ipsas ab iisdem relatas in certa quædam digerentes capita, sic studebimus brevitati, ut ad auctoritatis firmitudinem desit nihil, neque abundet aliquid ad legentium nauseam. Quia vero a die cœptæ actionis, id est a die II Octobris, usque ad diem XXV Novembris inclusive, diebus fere singulis auditi duo sunt, non erit necessarium addere diem factæ relationis: em>hanc enim qui scire volet, facile assequetur, considerando quotus Testis esse dicatur is cujus verba exhibentur: idque valebit in primis centum Testibus: in reliquis undecim postea auditis, usque ad XV Martii anni a prima actione secundi, quia par ratio non est, adscribetur dies. Quibus sic præmißis, veniamus ad rem, & principium sumamus ab ea peste quæ novi festi constituendi, amplificandæ ecclesiæ, & describendarum gratiarum occasio fuit: ita tamen, ut quando id solum curavere exceptores, ut quam vere singula referrentur dijudicarent, non autem qualitates evidentis miraculi discernerent a gratia, ex testantis opinione Sancti meritis attributa; nos quoque censeamur in medio relinquere discrimen, altioris tribunalis sententia statuendū.

CAPUT I.
Leocatæ anno 1625 contagio serpere deprehenditur, Lazaretum instituitur, Sancti auxilium utiliter invocatur.

[6] Relatio reverendi Sacerdotis. I. V. D. Don Caroli Heriberto, Archipresbyteri venerabilis majoris ecclesiæ hujus dilectissimæ civitatis Leocatæ, ætatis annorum LXVIII in circa, hujus civitatis civis cogniti, facta cum juramento, tacto pectore more Sacerdotali, super infrascriptis & toto facto interroganti, dixit scire, qualiter a per merita gloriosi Virginis & Martyris S. Angeli b… Deus Dominus noster semper ostendit varia signa, beneficia & miracula, circa diversas personas energumenas, [S. Angelus Leocatæ clarus miraculis] herniosas, aliosque incurabiliter laborantes, in processione, in festo, in Octava ipsius Sancti, aliisque anni temporibus; nec non in variis infirmis, qui aqua fontis, in loco ubi fuit sepultura existentis, loti, infinita receperunt beneficia: unde hæc civitas plurimum obligatur Deo & d. Sancto Martyri, quotidianis gratiis per ipsum adjuta ornataque c: ac specialiter tempore antiquæ pestilentiæ, quæ fuit anno MDLXXV aut circiter: [a peste semel] quando hoc Siciliæ regnum afflictissimum fuit contagioso illo morbo, adeo ut omnes fere civitates desolatæ fuerint, amissa majori civium suorum parte: nam qui luem in hac civitate contraxerunt, si cum aliarum urbium numerosissimis ægris conferantur, pauci admodum fuerunt: quod meritis S. Angeli omnes adscripserunt d.

[7] Hoc autem novissimo tempore, quo rursum eodem flagello quasdam hujus regni civitates castigatas voluit Deus, puta Drepanum, Panormum, Castellum-veteranum, [& iterum urbem liberat,] Castrum-novum, Cambaratam; gliscentis mali nuntio commota hæc civitas, proxime preterito mense Junio hujus anni MDCXXV, conata est divinam placare justitiam, & indignationem avertere, per varias processiones, etiam nudis pedibus supplicantium & sacras Martyris sancti Reliquias circumferentium. Placuit nihilominus Deo permittere, ut ipso illo mense pestilentia accenderetur quasi per totam civitatem, burgum, & territorium circumjectum. Sed elevatam Dei manum S. Angelus sustinuit: malumque eodem pene tempore & patefactum & extinctum fuit: exindeque non tantum ab epidemia, sed & ab alio quovis vulgari morbo libera fuit civitas, magis quam unquam ante. Fuit autem communis omnium sensus, [uti ex communi civiū sensu] id esse adscribendum intercessioni illius Sancti, ad cujus ecclesiam omnis hujus civitatis populus recurrebat, cum vera & firma fide liberationis cito obtinendæ: sicut & obtinuit. Ejusmodi porro persuasio in eo fundatur, quod contagio primum exarserit in vico ecclesiæ ipsius Sancti, & in atrio quarumdam domorum ad Societatem ipsius Sancti pertinentium: idque adeo vehementer, ut intra breve tempus omnes passim afflandi crederentur: sed, ut dictum, malum universum citissime dissipatum fuit per merita ipsius Sancti e.

[8] Porro hæc dicit Relator prænominatus ex certa sua scientia; [testatur Archipresbyter.] utpote qui per annos quadraginta tres hic substitit, & modo est Archipresbyter majoris ecclesiæ, atque in persona propria semper interfuit supplicationibus, quadraginta-horis, aliisque precibus pro publica civitatis necessitate indictis: item qui tempore contagionis prædictæ circuivit ad audiendas confessiones infectorum, tam in lazareto quam per civitatem: commendando se Deo & S. Angelo, cujus intercessione se credit salvum permansisse: item qui lateris ac renum dolore tortus absque facultate solvendi urinam, aliisque infirmitatibus subinde afflictus, retulit sanitatem invocato Sancto: ac denique qui suis propriis oculis vidit miracula patrata, potissimum in translatione Reliquiarum, [Sancti opera etiam in se experius.] quas suis manibus extulit sigillatim omnes populoque monstravit, anno MDCXXIII, Indictionis VI, in festo ipsius Martyris die V Maji, die Veneris, hora circiter undecima, circa cœmeterium majoris ecclesiæ; & ibi cognovit beneficia ipso eodem tempore variis collata per intercessionem Sancti, cui semper sit gloria f. De causa scientiæ interrogatus dixit, scire prædicta per modum ut supra, quia interfuit, vidit & audivit: de loco & tempore dixit ut supra.

[9] Hactenus primus Testis, cujus totam relationem, unde specimen sumatur de forma reliquarum, placuit verbotenus representare. Modum quo invecta & propagata contagio fuit, subitoque extincta, distinctius explicavit testis XLII, Don Horatius Contreras Sacerdos secularis, artium & medicinæ Doctor, deponens, quod cum pestis esset illata in urbem per puerum unum parochialem, qui habitabat in atrio g vici a S. Angelo nominati, haud procul ab ipsa ejus ecclesia & patrimonio venerabilis societatis ad ejus honorem collectæ; [Pestis ultima per puerum illata prope ecclesiam S. Angeli] parentes pueri, timore justitiæ & magistratuum celaverunt genus infirmitatis, omne illius indicium medico subtrahentes; & ne quid suspicionis de sua domo darent, admittentes in eam reliquos sui atrii contubernales. Mortuo autem puero ex pestilentia, accersiverunt parochianos atque confratres, curando funeri operam daturos: quo factum ut non solum dilatatum sit malum, sed usque adeo invaluerit, ut ex toto atrii illius contubernio, in quo viginti animæ numerabantur, duo dumtaxat in vivis manserint: & ad alia quatuor aut quinque loca civitatis illico diffusum malum sit, quod mox agnitum est esse pestilens. [celata dispergitur,] Populus ergo ad implorandum Sancti auxilium ardentissima prece concurrit, decretumque inter alia est, ut unusquisque domum suam conspergeret aqua, ex benedicto fonte sancti Protectoris hausta: certaque gratia consecuta est supplicantes. Nemo enim extra contuberniū istud extinctus peste est, quamvis in urbe & suburbio multos illa corripuisset: ex quibus tamen varii occultavere malum, ne domestica sua supellex de more combureretur; & solum pestiferos anthraces lavabant aqua supradicta, illique evanescebant absque contagio aliorum, quod prorsus mirabile est, nec ullis humanis mediis adscribendum. [revelata populi concursum auget ad Sanctum] Et hæc ipse scivit tamquam medicus, diligenter in ejusmodi accidentia pro publicæ salutis cura intendens & inquirens.

[10] Addit testis XVI, Fr. Joannes Antonius Marchi, Sacerdos Carmelita, tunc & etiam nunc Sacrista in ecclesia ipsius Sancti… quod tanta fuerit instantia accedentium ad Sanctum sibi suisque propitiandum, & aquam deinde secum ferentium, ut neque cibo neque somno capiendo tempus inveniret, dum conabatur satisfacere omnibus tam qui aquam petebant, quam qui eleemosynas pro Missis, oleum, ceram ferebant: de quorum pluribus postea intellexerit, quod occulte afflati, priusquam notarentur, salutem recuperaverint & extra suspicionem contagii manserint. Hujus rei multos testes consequenter videbimus: nunc videamus, quomodo malum quod clam gliscebat detectum fuerit, priusquam stragem faceret numerosiorem. Dicet id nobis testis IV, [revelatur autem per Sacerdotē] Don Joseph Perconti, Sacerdos secularis… tunc & nunc unus ex Sacellanis majoris ecclesiæ: qui rogatus venire ad audiendam in confessione uxorem Thofani Bellavia bis eam audiit, quoniam prima vice nimiis febribus aggravata infirma, minus apta erat ei rei agendæ. Postridie vero vocatus fuit iterum ad similiter audiendam dictae mulieris sororem: [qui moribundas duas administrarat,] quando ex quibusdam signis deprehendit, non tantum unum eumdemque ambarum esse morbum, sed etiam in contagii suspicionem venit. Ergo, quoniam ædes illæ erant in vico ipsius Sancti, & in atrio spectante ad Sodales ipsius; ejusdem intercessioni se ardenter commendavit.

[11] Cum autem infirmis prædictis extrema Viatici atque Olei sacri Sacramenta contulisset, vocatus est ad tertiam illarum sororem pariter insirmam a peccatis absolvendam: & pestilentis morbi certissima inveniens signa, rem totam detulit ad Doctorem Don Carolum Gilibertum Archipresbyterum & ad Juratos civitatis: [& Sancto adscribit quod ipse non sit afflatus:] qui una cum medicis diligenter omnia perquirentes, invenerunt infirmas istas peste teneri una cum ipso Thofano, palam se efferentibus panis, mali indicibus, in corporibus defunctorum. Omnino autem judicat, quod nisi ipsummet testem adjuvisset Sanctus, fuerit certissime malo illo correptus, non tantum quia a prædictis infirmis sparsum fuit malum ad multos, qui vix leviter cum illis tractaverant per urbem & territorium; sed maxime quia eo tempore sæpe & familiarius egit cum d. Thofano, sibi in domo sua repræsentante stipendia quædam, ratione infirmorum quorumdam ex peste mortuorum, in ecclesia tamen majori sepultorum, priusquam de contagio quisquam suspicaretur aliquid.

[12] Ita pius iste Sacerdos, quem in deportandis ad præd. infirmas Sacramentis, & alia quædam circa ipsas operatus, Clericus Archangelus Bono, Testis LXV, [uti etiam ejus minister Clericus,] dixit quod uxorem Thofani Bellavia ipsemet cum eodem Capellano ad sepulturam in ecclesia S. Salvatoris ei dandam sit comitatus: duabus autem aliis ibidem post ipsam mortuis, cum tota civitas ex suspicione & timore pestilentiæ conturbaretur, Officiales & Deputatos pro sanitate publica conservanda ordinasse, ut in domuncula quadam ipsius atrii collapsa sepelirentur. [qui & mortuas sepelivit,] Postea id est XIII Junii Doctores Medici & Officiales judicaverunt mulieres istas peste extinctas fuisse: & quia ipse Testis propriis suis manibus sepelierat etiam Antoninam de Palermo, relictam qu. Frederici & socrum Thofani, in ipsa qua filia domo mortuam XXXI Maji (ipsa autem Antonina dicebatur luem contraxisse a Petro Balthasare suo nepote, qui eam attulerat ex oppido h Cambarata) i conclusus intra domum suam fuit ab Officiliabus: neque dubitabat ipse quin se quoque afflavisset contagio, utpote multo frequentius intimiusque versatum cum familia illa, quam alii plerique exinde correpti. Angebat etiam eum quod funem, [& cum infectis egit familiarius] quo usus fuerat in dimittendo infectæ mulieris sarcophago, applicuisset campanæ, per octavam sanctissimi Sacramenti pulsandæ; quodque per eamdem octavam plurima paramenta ecclesiastica, ad varios Dominos pertinentia, tractasset; unde verebatur ne plurimis fuisset causa infectionis. Nihilominus ad Dominam nostram Drepanitanam suam matrem, & S. Angelum patronum recurrens, quotidie non tantum ipse, sed & tota domus ejus, quadraginta dierum clausuram sine noxa absolvit.

[13] [nec non ancilla quædam.] Cum jam dicta Antonina, prima letiferi morbi victima, priusquam ea se ægram sciret, pannos lineos ad mare laverat Angela Occhipinti, filia Beatricis, ancilla Francisci Grugno, testis LXXXIV; ipsamque deinde in concinnandis pannis adjuverat: quod sciens ipse testis, adscripsit beneficio S. Angeli conservationem domus suæ a contagio; eo quod in ispsa haberet, cum singulari devotione, integram unam tabulam, ex veteri Reliquiarum arca, quæ sibi tamquam uni ex Juratis obtigerat in earumdem translatione.

[14] Si duo illi Testes salutem suam meritis S. Angeli jure acceptam retulerunt, tanto majori jure id facere potuit testis XII, quanto evidentiori contrahendæ luis discrimini ultro se ex caritate objecit, Sancti fretus auxilio, Augustinus Infrigola, [Infectis ad lazaretum abductis] ætatis annorum circiter LIII civic Leocatensis, qui dixit, quod cum proserpens morbus judicatus fuisset vera pestis (id autem, quantum recordatur judicatum est XIII Junii Feria VI in festo S. Antonii Patavini) quidam de contagione suspecti, ex vico ecclesiae Martyris gloriosi, & ex atrio domorum ad Societatem ipsius spectantium, ubi principium pestis habuit intra domum della Giarretta dictam juxta flumen; cum ipsa in domo per duos dies totidemque noctes servati fuissent, tandem per Officiales civitatis translati fuerunt ad diversoria k & ecclesiam S. Mariæ de Ritu, eo quod in prænominata domo nimis incommode degerent tam infirmi quam suspecti. Verum cum ibi utrique consisterent absque medicamentis & alicujus viri experti auxilio (nullus enim medicorum volebature ad locum Lazareto jam destinatum) decrevit ipse testis, quod & mandavit executioni, pro Dei amore & ex commiseratione civium suorum sic derelictorum, [ministeriū suum ultro offert vir peritus curādæ pestis,] caput suum exponere & offerre spectabilibus Juratis & Deputatis pro sanitate, ad dicti loci ministerium regimenque: quippe qui chirurgicæ artis peritus ab annis circiter viginti in Barbaria & civitate Algerii mancipatus fuerat servitio Morati Rayz, ibique dictam artem exercuerat, maxime circa peste infectos: qui morbus in ea regione fuit frequens, idque non in civitate tantum sed etiam in triremibus. Ea voluntas cum ab Officialibus ac civitate universa esset grantanter suscepta; ipse, post usurpata in ecclesia majori Confessionis & Communionis Sacramenta, commendans Deo ac Dominæ nostræ Monserratensi, S. Rocho, & specialius S. Angelo, [omnesque invenit bene animatos:] tum se tum domum ac liberos suos; suscipiensque ab Officialibus necessaria ad victum, intravit in Lazaretum; infirmosque & suspectos omnes amanter complexus, cœpit non solum morbis mederi, sed etiam cuicumque alteri eorumdem necessitati servire. Vidit autem neminem ipsorum esse, qui non haberet certam spem conservandæ vitæ, innixam patrocinio Mariæ Virginis, S. Rocchi, Sanctique Angeli: quod eis minime fuit inutile: quia sequestratio illa felicissimum finem ac celerem habuit.

[15] Addit deinde stupendum prorsus, quod ibi contigisse vidit, miraculum. Sed ipsum nobis melius dicet, quæ experta est, testis XXVI Agatucia, mulier vidua, relicta quondan Viti Scollo, alias Rovetto, ætatis annorum LIV civis Leocatæ, narrans, qualiter filia sua Gratia, [inter quos annorum 54 annus] uxor Antonini Maji, deprehensa est morbo contagioso laborare; cumque tam ipsa cum dicta filia quam alii domestici sui deportata esset extra urbem in domum della Giaretta die XIII, ibidē die XIV mortua est Gratia atque sepulta, relinquens posthumam quatuordecim mensium filiolam, Angelam nomine, adhuc lactentem. Eodem deinde die jussi sunt infirmi suspectique transire ad Lazaretum, uno ab urbe milliario in diversorio & ecclesia S. Mariæ de Ritu constitutum. Hic ipsa, nesciens qua ratione parvulam educaret, multis cum lacrymis recurrit ad auxilium divinum, implorans ipsum per Sanctorum omnium & maxime S. Angeli merita. [orbam matre neptulā lactare visa est,] Postero vero die quæ Dominica fuit, XV Junii hora vesperarum, sensit madore quodam humectari mamillas; easq; discooperiens vidit lacte stillantes: quod sibi in remedium præsentis necessitatis miraculose concessum intelligens (jam enim viginti tribus annis, ab obitu scilicet mariti sui, lacte caruerat, & menstruæ purgationes numquā fuerant sibi restrictæ) cœpit lactare parvulam & lactat etiam nunc, tam copiose, ut alteri infanti pariter lactando possit sufficere: ideoque non cessat quotidie gratias agere S. Angelo, qui hoc eis præstiterit, supra vitam, nihilo minori miraculo sibi parvulæque servatam, quia moriens Gratia sæpe fuerat eas amplexata.

[16] [ingenti ac testatissimo S. Angeli miraculo.] Miraculo attestatus est, ac supra naturæ ordinem prorsus factum censuit, testis XIII, Utriusque Juris Doctor Petrus de Calii; & testis Artium & Medicinæ Doctor Joseph de Raymundo; ambo profeßi notam sibi esse honestißimam d. mulieris famam. Testis vero XVIII, Artium & Medicinæ Doctor Franciscus Safilla, insuper addidit, quod ipsum ejus lac consideraverit, inveneritque habere omnes verilactis conditiones; quippe quod colore candidissimum, sapore dulcissimum, & consistentia proportionata præditum, vidit suis oculis profluere ex uberibus Agathæ, ea qua dictum est abundantia. Primus horum trium fuerat Lazareti Rector seu Gubernator deputatus a Magistratu, ideoque ex officio citius certiusque cognovit quæ gerebantur, testatur vero omnes istic conclusos spem firmam in D. Virginis atque B. Angeli auxilio locatam habuisse, Sacerdotibus secularibus ad id constitutis sua quot hebdomadis peccata confitendo; per quos ipse testis curaverit ibidem quovis sabbato decantari Litanias Marianas, cum invocatione S. Angeli ad finem earumdem.

ANNOTATA.

a Hoc principio, sed mutatis mutandis, omnia testimonia Latine scribuntur, reliquæ narrationes deinceps in originali Italicæ sunt.

b em>Omitto reliquos titulos identidem recurrentes totis his Actis, & pro parte ex putato Enocho sumptas, videlicet Jerusalemitani, ex regia stirpe Davidis, Sacerdotis Carmelitæ, Protectoris hujus civitatis Leocatæ, cujus Reliquiæ in arca argentea requiescunt intra ecclesiam, & locum sepulturæ ipsius sancti corporis.

c Ita in genere pars major Testium dixisse invenietur Acta legenti.

d Ejusdem pestilentiæ antiquæ mentionem faciunt testes alii nonnulli, & specialia quædam tunc acta referunt, quæ infra cap. 4 colligentur.

e Hæc eadem de peste posteriori magna pars testium reliquorum, partim iisdem partim similibus verbis, describit; ac nominatim Testis 2, 3, 7, 8, 9, 10, 11, 14, 17, 18, 19.

f Hæc quoque communis omnium est & Latina clausula, numquam amplius hic iteranda.

g Italice Cortile: quod licet proprie significet unius majoris seu palatii impluvium, cui respondet Latina vox Atrium: quia tamen vox Italica aptatur collectioni domorum, circumcirca unam communem aream dispositarum, & una communi porta seclusarum a platea; ideo Latinam quoque vocem huic significationi, veniam præfatus, adapto, alia congruentiori voce destitutus: nisi quis angiportum em>dicere malit; quandoque etiam contubernium verti.

h Cambarata, in tabulis Camaranta, media inter Leocatam & Panormum, utrimque ad 50 p. m & amplius dißita. Est & Camarana urbs nota ad mare, inter Leocatam & Pachinum promontorium.

i Italice Baragiato: ex quo colligas Siculis idem in usu esse quod Belgis, ut domus peste infectæ vel de eadem suspectæ, affixa ante portam barra velut claudantur: atque hoc modo illa vox identidem in his actis recurrit: quod si Latinum esset barra, potuisset inde duci barrare, & barratus.

k Italice Stanze, quod communiter significat cubicula; hic autem pro domibus accipitur, aut publicis diversorris; uti manifeste nobis apparuit ex num. 71, ubi de viatore agitur.

CAPUT II.
Ex primo infectorum contagio inficiuntur plures & a Sancto omnes juvantur.

[17] [Clausis eorum domibus qui erāt cum infectis conversati.] Veram pestem fuisse, quæ Leocatenses cives ad invocandum instantius S. Angelum compulit, satis constat ex prædictis: videamus quam eadem fuerit contagiosa, & quam efficax adversus eam auxilium tulerit em>Sanctus, consideremus. Franciscus la Rocca qu. Laurentii, die XXII Junii, una cum uxore Rofella & filiis inclusus ab Officialibus fuit domui suæ, in platea Quatuor-Angulorum dicta, eo quod occasione frugum suarum colligendarum, diebus aliquot fuisset conversatus in domo Thofani, in qua exordium pestis habuit, & cujus dominus in eadem cum omnibus domesticis extinctus extra civitatem humatus fuit. [in earum una puer agnitus peste laborare] Cumque sexto post conclusionem domus suæ die Rofella uxor filium Angelum quadrimestrem infantem fasciis evolveret, invenit utrumque genu illius rubicundum ac vehementer tumidum: mox etiam duo pani apparuerunt in eodem corpusculo, febrisque vehementissima, quæ brevi eo adduxit parvulum, ut morti quam vitæ proprior esset, neque jam amplius lac ullum sugeret. Sic dissolutum in gremio aliquamdiu tenens mulier, maritoque ostendens, nihil vel ipse vel illa dubitaverunt quin contagium puer traxisset. Quare nullam aliam de eo servando spem reliquam habentes, tanto majori cum fiducia recurrerunt ad suffragia S. Angeli imploranda, quanto devotius eidem prolem istam obtulerant ab ipso suæ nativitatis initio. Recordatus autem pater se habere frustillum veteris arcæ ligneæ, [sanatur applicito ligno de arca Reliquiarum.] in qua Sancti ossa tam diu jacuerant, a compatre suo Jacobo Murci Notario acceptum; ipsum divisit bifariam, & utrique filioli genu cum lacrymis & Sancti invocatione applicuit: deinde per Marium Sapio, nepotem suum, foris existentem, misit eleemosynam ad ecclesiam S. Angeli pro sacro cantando: denique sub horam vesperarum, cum iterum fasciis evolvissent puerum, cui mane dicta ligni frustilla applicuerant, invenerunt omni rubore, tumore, febri ac panis prorsus abstersis liberum; & Sancto gratias agere non cessant, cujus beneficio ab ea hora sanum filium esse gratulantur, quasi nihil unquam passus mali fuisset.

[18] Antonella, uxor Mag. Jacobi de Mayo, testis XCI, [alibi alia quæ vestem ab infecta gestatam induerat] dicit scire, qualiter domi sua barrata fuerit ipsa cum marito ac filiis, propterea quod in domo Thofani Bella-via pestis esset manifestata, & juxta eam habitabat filius suus Antoninus de Mayo cum sua qu. ūxore Gratia; & Marutia, similiter ipsius testis filia, cum suo qu. marito Didaco Scollo: ex quibus jam dicti Gratia & Didacus contagio obierunt, periclitabantur autem ceteri, qui æque ac illi multam habuerant cum infecta domo conversationem, ac specialiter ipsa testis: Etenim commodaverat Angelutiæ, uxori Thofani tunicam nigram: quam sibi redditam deinde induerat, neque dubitabat quin in suo quoque corpore manifestanda esset contagio, cum de prædictis mortibus audivit, & sursum deorsum ferri vidit civitatem propter formidinem pestilentiæ. Et vero eodem quo domus sua clausa est die, qui erat Mercurii & XI Junii, gravi correpta febri, papulam grandem vidit sibi in brachio dextro ebullivisse: [sanatur utens aqua de fonte S. Angeli.] sed verita ne in Lazaretum deportaretur ubi jam filia sua, gener, ac nepotes erant, ut melius potuit, occultavit malum: & ad S. Angeli patrocinium se convertens, lavit sese aqua fontis ejus, & subito febri caruit, ipsaque papula sanata est.

[19] Similiter testis XXXVIII Paulinus Lamendula, cum aliis Licatensibus exire jussus ab oppido Ramolia, propter pestem Licatæ grassantem, mox atque ad fontem urbis suæ venit, jussu Officialium una cum sociis conclusus fuit ad dies quatuor juxta ecclesiam D. Virginis de Gratia, & aliis viginti in domibus Mag. Francisci Pici extra urbem, juxta hortum conventus S. Francisci; [item alius pestem occultans.] quia tam ipse quam socii messuerant & conversati erant cum Antonino Mayo ex peste mortuo. Transactis autem diebus istis cum liberi dimissi essent ab Officialibus in suas quique domos, vix biduum in ea d. testis egerat quando febrem cum dolore capitis sensit, duosque panos, erumpentes sub axilla sinistra, & post aurem dextram: unde se correptum agnoscens, damnum tamen sibi obventurum formidans si id palam faceret, de consilio uxoris tacere decrevit, seque, communi civium ceterorum exemplo, S. Angelo Martyri commendare; petitaque de fonte illius aqua panos abluit, & intra viginti quatuor horas sanum se ac liberum recognovit, & benefactori suo Divo gratias retulit.

[20] Angelus Bisco, testis LXVI, ætatis annorum XXII in circa, dixit scire qualiter initio mensis Junii, cum in obsequio Dom. Francisci Fuigeroa constitutus, in quodam ejus prædio degeret in territorio hujus urbis, una cum aliis famulis fruges demessas invertens; fuerit ibi inter ceteros Jacobus Græcus, [alius ob pestiferum contactum sequestratus,] qui de magno circa inguina dolore querebatur, putabatque renovatam sibi, quam olim passus fuerat herniam: cui testis ipse; Videam, inquit, novi enim, utpote non ita pridem per D. Virginem Drepanitanam ab hernia curatus. Cum autem vidisset ac tetigisset, dixit: Apage, non est id hernia; & propter suspicionem pestis, tunc inter cives gliscentis, formidavit ne ea teneretur Jacobus: ad quem requirendum post paucos dies venit ipsius prædii procurator Franciscus de Guelis; nuntiaverant enim de eo Deputatis sanitati tuendæ, quod pestilens anthrax in ipso appareret. Eodem vespere adfuit etiam Mag. Andreas lo Vasco, [& erumpēs in se malum occultans,] & ipsum testem transtulit ad burgum hujus civitatis juxta hortum S. Francisci; ubi cum aliis pariter inclusis manere jussus est, eo quod attigisset Jacobum, qui in Lazareto mortuus erat ex peste, quam contraxerat ex domo Thofani Bellavia, sub qua ipse in cavea quadam habitabat. Metuebat ergo jam d. testis ne se quoque lues illa afflasset, nec vanum esse metum probavit dies XVI Junii, quando post subitum frigus vehementi pervasus febri & capite dolens, cœpit provocari ad vomitum; qui tamen non successit, sed dolor in sinistro inguine, in quo postridie tumor periculosus apparuit. Quare nihil dubitans quin peste teneretur, [S. Angelum invocat & sanatur.] & tamen seipsum formidans manifestare, cœpit invocare Deum, S. Rocchum & S. Calogerum, cujus tunc agebatur vigilia, ac potissimum S. Angelum: die autem XVII non solum liberum a febri se miratus est, sed etiam evanuisse anthracem, qui mortem propinquam denuntiasse videbatur: ideoque multas S. Angelo gratias agens, post expletam clausuram sæpius visitavit ejus Reliquias, & Missam unam celebrandam curavit.

[21] Don Angelus de Labiso, Sacerdos secularis, ætatis annorum LVI, testis V, dixit scire, qualiter initio mensis Junii proxime præteriti, nolentibus Capellanis ecclesiæ majoris administrare Sacramenta infirmis in vico S. Angeli propter suspicionem pestis, [Sacerdos qui infectis extrema ministrarat,] vocatus ipse fuerit a Doctore Don Julio Bennici, Vicario hujus civitatis, ut vellet accedere & confitentem audire Constantiam Gaeta de contagio suspectam, quandoquidem ipsum malum necdum erat a Medicis judicatum contagiosum. Ivit ergo ad domum, atrio supra nominato vicinam: ubi postquam Constantiæ confessionem excepisset, infirma manum ejus osculata est, dicens se cum mulieribus de domo Thofani conversatam, vix dubitare quin peste laboraret, quando ipsos anthraces sentiret sub axillis. Ad hæc stomachante teste, atque querente quod id prius non indicasset; excusavit se id ausam non fuisse, ne forte confessio sibi negaretur. Postmodum perseverantibus Capellanis negare extrema infirmæ officia, coactus fuit ipse testis a Vicario istuc reverti: & quamvis omnem cautelam præservativam adhibuisset quam norat, [correptus etiam ipse] non ita tamen cavere sibi potuit, quin appropinquaret quadamtenus infirmæ, indeque etiam ipse in maximam suspicionem veniret. Cum igitur palam innotuit, tam ipsam Constantiam, quam omnes de familia Thofani peste obiisse, & formidine contagii sus deque ageretur civitas universa, fuit ipse testis XIII Junii domui suæ inclusus: postero autem die seu XIV Junii sensit ardentissimam febrem cum dolore capitis gravi, erumpentibus consequenter ad inguina panis: [convalescit usu d. aquæ] ex quibus certus de contracta lue, subito convertit se ad invocandum auxilium S. Angeli cum firma spe recuperandæ salutis: petitaque ab ecclesia aqua fontis ejus, eadem se lavit vovitque aræ offerendæ sex rotulas: atque ita, beneficio ipsius, ut credit, Sancti, sanitatem cito impetravit.

[22] Jacobella, relicta qu. Francisci Cavalierie testis LXI, dixit scire, qualiter initio mensis Junii proxime præteriti, domum rediens quidam suus filiolus, nomine Raphael, novem circiter annorum, indutus ordinis Carmelitani habitu, & scholaris Fr. Antonini Marchi Carmelitæ, [& puer qui allatam ab infecta eleemosynam contrectarat,] questus ei sit de capitis dolore insolito: unde ipsa veniens in suspicionem contagii, postmodum intellexit, quod Fr. Raphael filius suus ex manibus Constantiæ Gaetæ, in ecclesia S. Angeli, recepisset semicinctium laneum, frusto casei circumvolutum, quod illa portabat conventui in eleemosynam. Vovit ergo quod octiduo continuo nudis pedibus accederet ad visitandas Sancti Reliquias & offerendam tobaliam unam, quod & fecit: quia non tantum salvus sibi filius, sed & domus immunis ab ea vexatione mansit, quæ solet contagii suspectos consequi: cujus rei testem tabellam appendi etiam fecit in sacello dictarum Reliquiarum: Quid autem in ecclesia prius actum fuerit, prolixim explicans d. Fr. Antoninus, testis XVI, addidit, venisse Constantiam ad ipsummet testem ut confiteretur Fr. Gaspari Gallutio, Quoniam, inquiebat, sentio me male habere, & caput doleo. Ipso autem negante dictum Fr. Gasparem esse in conventu, ac redire jubente, tradidisse Constantiam d. semicinctium cum caseo, quod ejus mandato carissimus sibi discipulus Raphael intro tulerit, exemptoque caseo, retulerit ad Constantiam. Postmodum autem non comparente amplius Raphaele, quæsivisse in absentem, ac demum cessante contagione intellexisse ex domesticis, quod puero præter febrim ac vomitum nigrȩ plurimæ maculæ apparuerint in corpore, manifesta pestilentis mali indicia.

[23] Franciscus Perconti, qu. Mag. Jacobi, aromatarius, testis LXII, dixit scire, qualiter primis Junii mensis diebus, [Alius cujus ancilla infecta & ad Lazaretum delata erat.] cum susurraretur in populo de morbo contagioso, ingresso quarterium ecclesiæ S. Angeli, infirmata fuit Margarita Juvara ancilla sua: quam contagio afflatam suspicans ipse, interrogavit quid doleret. Ipsa vero respondit, sentire se tumores duos, alterum sub axilla dextera, alterum in inguine item dextro: tactu autem brachium ac frontem ægræ explorans, deprehendit maxima febre teneri. Quæ ab hero ulterius interrogata, quicum eo die locuta fuisset; respondit cum Constantia, ut ex ea quærerem, cur Vitus Gaeta (erat hic Constantiæ filius & ipsius famulus) non redivisset ex agro. Quare cum innotuit Constantiam, peste extinctam, jussu officialium sepultam esse extra urbem; & ipse testis certus fuit infectam esse domum suam, ultro rem detulit Deputatis sui quarterii: quorum jussu ipse cum reliquis familiaribus domi conclusus, Margarita vero, in qua jam pene mentis impote maculæ lividæ pullulabant, certæ pestis indicia, delata est ad domum della Jarretta, circa vesperam diei XIV, quo ceteros quoque infectos transferri jusserant Officiales.

[24] Videns igitur d. testis in quam præsenti periculo sua totiusque familiæ suæ salus versaretur, [bis sanatur a peste in se apparente] se suosque commendavit Deo, B. Virgini Drepanitanæ, Sanctoque Angelo; cumque eodem vespere sentiret dolere sibi axillam sinistram, petiit Confessarium; venitque ad eum D. Antoninus Collura, Capellanus in parochiali æde S. Pauli; ipsiusque & uxoris ac reliquorum domesticorum confessiones excepit: venit etiam Notarius Jacobus Murci, cui testamentum æger dictavit; qui deinde tota ista nocte non dormivit ipse, aut quisquam de familia, partim ex timore, partim ex dolore morbi, cui accessit postridie febris, quam pestilentem esse monstrabat anthrax sub axilla sinistra formatus. Nihilominus requirentibus Officialibus quomodo haberent se domus istius inquilini, latere cupientes, atque ut melius poterant dissimulantes, responderunt, tunc quidem satis bene valere omnes: & Deputati acquiescentes responso, [per frustillum ligni de arca;] diviserunt in singulos frustillum quoddam veteris arcæ ligneæ S. Angeli. Ipsi vero suam portionem sigillatim manducaverunt, votumque fecerunt de corpore ipsius nudis pedibus visitando, curandaque ibidem Missa solenni: eodemque instanti cessavit ipsi testi febris, & disparuit tumor. Deinde die XXI Junii, rursum testis prædictus utrimque ad axillas & inguina dolorem sensit cum aliqua febri: ideoque ad prænotatam devotionem recurrens, toto cordis affectu renovavit prius votum: & postridie allevatus, deprehendit in locis prænominatis maturas quatuor pustulas, totidem acicularum capitibus similes, absque alia alteratione: atque cognovit, Deum, ejusque Matrem, & S. Angelum voluisse ei monstrare suum evidens periculum, ut deinceps pro beneficio tanto gratior esset ipse ac domestici sui.

[25] Fuit inter hos Lucas Perconti, annorum viginti unius, frater Francisci prænominati, testis LXVII, [uti etiam ejus frater:] qui dixit, quod eodem vespere quo in fraterna domo cum aliis conclusus fuit, post invocatum communibus votis Sanctum, dolorem sensit in utroque inguine: veritusque ne malum, fere semper mortale, in sua persona se proderet, non est ausus illud manifestare: sed allatis per Deputatos particulis veteris arcæ usus cum ceteris de domo, una earum sæpe signavit affecta membra: a quibus dolor omnis intra paucos dies abscessit: transiit tamen ad axillam, cui similiter ipsum ligni frustillum applicans, rursum intra paucos dies cessit malum, revertitque ad inguina. Cum ergo omnibus pene horis expectaret ut in aliqua sui parte pestiferi anthraces erumperent, de visitanda nudis pedibus ecclesia votum fecit cum ceteris, exolvitque, nisi quod fuerit calceatus: quem defectum postea supplere curavit, in octava dierum ante festum novum XVI Augusti celebrandum, quando ad ecclesiæ amplificationem comportantibus certatim petras ipse se miscuit, & quantam valebant humeri ferre unam sustulit, ac deinde discalceatus rursum ad ecclesiam ivit, acturus sancto suo liberatori gratias.

[26] [& mulieris cum ipsis conversatæ filius,] Caternutia, uxor Marci Pirrello, testis LXIII, dixit scire, qualiter ipsa cum socru sua Phrasia Pirrello, a Deputatis ad sanitatem tuendam conclusa fuerit domi suæ, propterea quod in domo dicti Perconti, atque signate cum d. Margareta essent familiarius conversatæ: eodemque tempore quodam vespere ipsa testis deprehendit papulam nigram, ad magnitudinem tari, in manu sinistra filii sui quadrimi Angeli, ex voto ad Sanctum urbis Leocatæ Protectorem facto jam tunc induti habitu ordinis Carmelitani; itemque tumorem sub axilla dextra cum gravissima febri & stupore capitis. Igitur tam proprio erga Sanctum affectu quam publico totius urbis ad ipsum recurrentis exemplo stimulante, petiit pauxillum de oleo lampadis ante arcam Reliquiarum ardentis, [oleo lampadis unctus convalescit,] eoque manum filii & axillam inunxit: neque cessavit ipsa & socrus sua, nocte illa tota, Sancti auxilium implorare, eo fructu ut postridie mane febri liberatus puer, neque tumorem præferret amplius, [dein etiam ipsa.] & siccam papulam exhiberet. Quarto post inde die ipsa testis dolorem cum tumore grandi sensit sub axilla dextra non sine febri. Curavit ergo ut socrus sua eodem oleo liniret locum mali: qui crepans intra triduum, sanam ipsam ex integro reliquit, ideoque acceptam Sancto gratiam referentes, cessante contagio, venerunt ambæ ad ecclesiā S. Angeli, ibique duas Missas dicendas petiverunt, & tobaliam unam devotissime obtulerunt. Quæ omnia Soror Euphrasia Pirrello, Monialis Tertiaria Carmelitana, testis LXIV, suo testimonio confirmavit, nihil addens aut detrahens relationi suæ nurus.

[27] Antoninus de Amato, testis LXXVI, domui suæ cum uxore Joannella inclusus fuerat, propterea quod versati fuerant in iis ædibus, in quibus ipsius testis socrus, Constantia Gaeta prædicta, deprehensa fuerat laborare ex peste, unde & mortua est. Expectabant ergo momentis singulis ut in sua quoque domo aperiret se malum: [puerpera de peste suspecta juvatur:] & in suum adjutorium invocabant Sanctum, tanto solicitius, quanto ipsa Joannella vicinior erat partui, cum non modica sua & mariti consternatione, quod nulla obstetricū suam parturienti operam vellet commodare. Interim die V Julii sequentis venerunt mulieri dolores partus: in quibus deprehensa, ipsa ac vir suus, genibus in terram positis, invocavere Sanctum: petieruntque ut in ecclesia S. Angeli pulsaretur campana ad Ave-Maria, quemadmodum in hac civitate ad solatium parturientibus petendum fieri consuevit. Ad primum sonum campanæ filium enixa est Joannella: quem quia clausa erat domus, nec ferri poterat baptizandus ad templum, baptizavit ipsa, eique posuit nomen Rochi-Angeli.

[28] Postea XX die Julii aperuit se ipsi testi sub axilla sinistra pestilens tumor, aliusque in brachio item sinistro, [ejusque maritus sanatur per aquam.] mollis tamen instar maximæ papulæ. Pestem ergo esse sentiens, neque audens clam omnino rem habere, eam declaravit Magistro Josepho de Gueli, domorum in suo vico clausarum custodi. Qui accersito ad se Balthasare Celestre & Prades, uno ex Deputatis ejusdem vici, consuluit cum eo quid facto opus foret: jam enim agebatur de promiscua conversatione civibus restituenda, eo quod nulla amplius crederetur infectio superesse. Tum, novi motus vitandi causa, decreverunt casum habendum secretum: ipse autem testis, digressis Officialibus, peti ex fonte Sancti aquam jussit, eaque se lavans votum fecit de visitanda nudis pedibus reliquiarum arca, & una uncia denariorum eleemosynæ nomine conferenda ad fabricam novæ ecclesiæ: ipsaque vespera sanum se sensit, & reversis ad cognitionem rei Deputatis, sanum se esse declaravit: gratiam quotidie una cum uxore referens Sancto, cui votum suum complevere, elapso conclusionis termino, filiumque tulere ad templum ut in eo supplerentur unctiones baptismales. Hæc ille quibus prorsus consona antea deposuerat præd. Deputatus Balthasar testis LXVIII.

CAPUT III.
Alii similiter infecti & liberati: item alii qui se infectos dißimulabant.

[29] Ioseph de Labiso qu. Fei, testis LXXVII, post festum S. Antonini Patavini exivit in aream suam extra civitatem, [Extra urbē peste contactus] ubi eodem die circa vesperam primum vehementi frigore, tum acerrima febre correptum se sensit, sensusque capitis obtusos: quo in statu cum tota nocte jacuisset, adfuit postridie ab ipsa urbe Thofanus Triona, dixitque præd. testi, quod publicata esset in urbe pestis, & Officialium jussu barrata ipsius testis domus, in qua ejus mater & uxor erant, hæc Angeluzia, ista nominata Antonella, eo quod in vicina eis domo Antoninæ de Palermo deprehensum esset malum. Transacto die in sinistro inguine panum ingentem invenit æger; & nihil jam dubitans quin pestilens esset morbus, propterea quod Antonina, domui suæ exhibens lotricis ministerium, in eadem familiarius versata fuisset; dixit Thofano prænominato, se quoque simili lue teneri, idque jussit Deputatis sanitatis nuntiari. Mandarant hi ut se reciperet ad domum della Garretta, [jamque in Lazareto morti proximus] ubi reperit plures viros feminasque, similiter infectos aut infectionis suspectos; cum iisque sequenti Dominica ad designatum in hunc finem Lazaretum deductus est, mortuo quam viventi propior. Ergo in tali discrimine constitutum se videns, iteratis sæpe precibus auxilium Dei, B. Virginis & S. Angeli invocavit: & quia devotæ quædam personæ illuc miserant aquam de fonte S. Angeli, cum nonnullis frustulis veteris arcæ; ipse testis iisdem sæpe tetigit membra affecta, firmam habens vitæ servandæ fiduciam in meritis tam gloriosi Sancti. Vergebat nihilominus in pejus malum, quare, [subito convalescit,] pro exiquo qui sibi adhuc supererat mentis usu, Augustinum Infrigola, qui suam Lazareto operam ex caritate addixerat, rogavit ut Sancti nomen sibi identidem suggereret: quod dum utrimque devote agitur, die XVI prædicti Junii ruptus est anthrax, & morbo omni solutus subito æger fuit.

[30] Interim Angelucciæ uxori (prout ipsa retulit in ordine testium testis XXX) narratur extremum mariti discrimen, animam ut credebatur agentis: [quod ejus uxori solicitæ] plangere proinde ipsa cœpit, Deumque & Deiparam cum S. Angelo invocare. Id dum agit, luctu fessa, caput ad somnum qualemcumque composuit; visaque sibi est videre Fraterculum aliquem Carmelitani Ordinis, qui eleemosynæ nomine panem petebat, dicens, Domina, da eleemosynam pro conventu S. Angeli. Cum ergo visa esset ei porrigere panem, quomodo solita est facere quot hebdomadis ipsa & socrus sua S. Angelo singulariter devotæ; videbatur fraterculus ille mœroris in vultibus earum apparentis causam quærere, & ab utraque responsum accipere, quod filius suus ac maritus Joseph, aut mortuus jam aut morti vicinissimus esset. [per ipsum S. Angelum in somno revelatur:] Tum vero ille qui apparebat, solari eas visus est, dicens, Ne timueritis: nam per merita S. Angeli salvus evadet. In his experrecta a somno Angeluccia, consolatam se sensit: neque vanum fuisse solatium dies proxima, quæ fuit Lunæ & mensis Junii XVII, aperuit: transeuntes enim per domum illam Deputati pro sanitate tuenda, nuntiaverunt, Josephum, anthracerupto, sanum aut saltem extra periculum esse.

[31] [quæ etiam ad purgandam deinde domum suam,] Postmodum die XXIV Junii cum dictæ mulieres domum suam, in qua nulla contagio apparuerat, essent ex more purgaturæ, atque ad faciendum lixivium a Deputatis ordinatum parata haberent omnia præter aquam; nec tamen eum defectum auderent indicare Deputatis, ne forte juberentur ad eam ex mari petendam domo egredi, quod honestatis causa nimium verecundabantur facere; speraverunt fieri posse ut aliquis eam ipsis bajularet: sed nemine quem ad hoc uterentur comparente, nimium confusæ sunt. Recordatæ autem domi suæ esse puteum, siccum quidem, sed ex quod præbere aquam sibi posset Sanctus suus Angelus, cujus imaginem domi habebant: coram ea ante puteum genuflexæ, cœperunt aquam postulare. Tum experturæ num suas preces exaudisset Sanctus, situlam demisere, eamque plenam reduxere aqua clarissima: iterumque tentantes, [aquam necessariam ejusdem miraculo impetrat.] viderunt ascendisse aquam in puteo ad altitudinem duorum palmorum & amplius. Rursum ergo flexis in terra genibus, egerunt Sancto suo Protectori gratias, & lixivium composuere: atque ut miraculo sibi fuisse succursum intelligerent clarius, cum post octo dies ad alias suas necessitates aquam haurire vellent, inventus est puteus, ut antea, usque ad fundum siccus. Ita deposuit testis XXIX, Antonella relicta qu. Phei de Labiso, cujus relationem predicta Angelucia nurus ejus verbotenus confirmare professa, ea de somnio sibi oblato exposuit, quæ em>paulo ante descripsimus.

[32] [Vitandi contagii causa foris morantis filius] Joseph Ferro qu. Andreæ, ætatis annorum XLVII testis LXXXIII, dixit scire, qualiter circa finem Junii fuerit commoratus in quadam sua vinea, sita in monte hujus urbis, cum tribus filiis, eo quod uxor sua Catarinella cum reliquis liberis domui esset inclusa, in atrio quod dicitur Mag. Pauli Ferisi in suburbio civitatis, in quo eodem atrio priori hebdomade fuerat deprehensa pestis, in personis Antonii Scarlata & uxoris ejus: qui eadem etiam obiere, & humati fuere in mediis agris, familiarem autem consuetudinem habuerant cum ipsius testis domesticis, tamquam cum vicinis. In vinea porro cum sic maneret, filiorum uni Antonino duodenni gravis febris cum capitis stupore supervenit, [corripitur & sanatur invocato S. Angelo:] deinde etiam anthraces duo sub axillis apparuerunt. Quoniam igitur nihil dubitabat pater quin ea esset pestis, attenta priori cum infectis familiaritate, & quia periculi magnitudine commovebatur, recurrit ad opem S. Angeli devotissime implorandam: & coram illius imagine, quæ in eadem vinea erat sæpius genuflexus cum filiis, instabat supplicando, ut a malo illo liberaretur, votum addens curandi Missam: quod fecit, in civitatem rediens a vinea cum duobus filiis sanis. Mox autem ut eodem rediit, tertium, qui in vinea relictus fuerat æger, multo melius habere comperit ipsique anthraces cito disparuere, & puerum perfecte sanum reliquere. [item alius, qui ægrum famulum in urbem revexerat.]

[33] Hieronymus lo Vasco, testis LXXX, circa finem mensis Junii morabatur in agro, quem habebat in vico Sabbuci intra districtum hujus civitatis. Ad hunc ibi juvandum Laurentius la Rocca, ipsius testis cognatus, misit famulum suum Antonium Scarlata: qui statim ac venit decumbere voluit, dicens se esse infirmum, neque utilem ad aliquid operis faciendum. Quia vero dies sabbatinus erat: ipsique testi conveniebat redire in urbem, d. Antonium, ambulare non valentem, post se accepit in equum suum domumque reduxit. Postera autem die cum revertisset ad agrum, & Antonium forsitan melius habere ac rediturum speraret; intellexit Antonii domum esse barratam eo quod ipsius uxor subito esset extincta peste, & ipse eodem morbo correptus in Lazaretum deportatus, ubi & mortuus est. Igitur nihil ambigens, quin ipse, qui propinquus fuerat infectioni, malignitatem veneni brevi in se experiretur, S. Angelum jugiter invocabat: & ne familiam suam inficeret, secessit in vineam suam existentem in Ciccobriglio, urbani territorii vico. Istic cum summa cautela agenti & Sanctum imploranti, vigesimo suæ sequestrationis die supervenit febris, quam pestilentem esse indicabat dolor capitis cum vomitu. Nihilominus perrexit in Sancti patrocinio confidere, & die postero quatuor mensuras tritici misit ad conventū, toto triduo vehementer ægrotans. Post tertium autem diem cum rediisset puer qui eleemosynam pertulerat, prorsus sanum esse se miratus, gratias liberatori suo egit.

[34] [ab nullo sic sanatorum aut eorum supellectile lues propagatur.] Mirabile porro est, quod notat Frater Vincentius de Alatto, Sacerdos Carmelita, testis XXXVI, ab eorum nemine, qui Sancti beneficio sanitatem recuperarunt, ad alios pertigisse contagium: & ab eorumdem suppellectili universa nemini quidquam noxæ provenisse: cum tamen multi fuerint qui illius conservandæ causa, cum alias debuisset igne comburi, suum aut domesticorum certum morbum occultaverunt & clam habuerunt: quorum jam nunc aliqua exempla vidimus, cetera hoc capite pergo colligere.

[35] [Integra familiæ ægra & malum celans] Philippus de Sessa testis LXXXV, exeunte Junio metebat fruges in prædio Mariani Bennici, intra districtum hujus urbis, ibique accepit nuntium pestis in civitate revelatæ; mansit tamen usque ad penultimum diem mensis, qui fuit sabbati, & tunc redivit in domum suam quæ sita erat in atrio dicto Mag. Pauli Ferisi. Postero autem die inventa est uxor Antonini Scarlata peste laborare, ac deinde ipse etiam Antoninus, in eodem atrio domum habentes. Itaque quotquot ibi erant domus conclusæ fuerunt: nec multos post dies, mortuo jam Antonino ejusque uxore Francischella, ipsius testis uxor, correpta eodem malo est, cujus indicium dabat maximus anthrax in scretioribus partibus, & papula in coxa dextra: duæ quoque illorum filiæ, Angelutia triennis & Viandra quinquennis, [sanatur voto facto ad S. Angelum.] toto corpore aspersæ lividis aut nigris maculis, capiteque dolentes, contagium se traxisse probabant. Metuentes ergo ad commune Lazaretum deportari, potius quam se indicarent, maluerunt S. Angelo suam salutem committere: editoque voto de visitatione reliquiarum nudis pedibus instituenda, omnes intra quatriduum redditæ sunt sanitati, nullo mali tanti vestigio in ipsarum corporibus relicto: ideoque sæpe positis in terra genibus Sancto egerunt gratias, ac postea suo se exolverunt voto, una cum reliquis istius atrii inquilinis.

[36] Mag. Tiberius Calcasola, testis XXVII, dixit scire qualiter XXXI Maji præteriti, [item alius qui ex peste mortuam sepelierat,] circa horam XXII, audiens campanam oratorii Albatorum hujus civitatis, eoque tamquam unus de Confratribus accurrens, ut causam disceret; invenit alios Fratres occupatos induendis saccis, ad sepeliendam miseram quandam pauperculam, nomine Antoninam, qu. Frederici de Palermo, pro more istorum Sodalium, ejusmodi caritatis operibus se addicentium. Sumpsit ergo etiam ipse saccum: & quoniam ipsum testem contingebat portare sandapilam, ascendit per scalas domus, ac mortuæ corpus inter brachia deferens, ipsum ad ejusdem domus ostium composuit in feretrum, aliis Fratribus adjuvantibus: pannoque Confraternitatis injecto, supposuit funeri efferendo humeros, & ad ecclesiam majorem detulit. Octavo post die vulgari cœpit fama per urbem, quod post Antoninam aliæ quatuor personæ essent in eadem domo extinctæ; [indeque haustam luem clam habebat.] ac denique XIII Junii judicatum est, pestilentia obiisse. Cœpit ergo timere ne in ipso quoque, qui d. corpus contrectaverat, transfusum esset malum. Sed quia ignota aliis persona sua erat, propter saccum quo fuerat in dutus, tacere decrevit, Deoque & S. Angelo se committere. Quia tamen habitabat in eadem domo qua suus cognatus Angelus Gattutus, de conversatione cum infectis aut suspectis convictus, cum eodem pariter inclusus fuit ab Officialibus, in horas singulas expectans appariturum in se malum. Tandem die XXI mensis illud se prodidit per tumorem in inguine, febremque & capitis gravidi dolorem: nec tamen vel ipsis domesticis, infirmitatem aliquam in eo notantibus multumque interrogantibus, quidquam eorum quæ sentiebat aperuit; & consilii anceps, quia damnum ex revelatione secuturum prævidebat, spem omnem convertit ad S. Angelum, cujus favori conciliando per sacrificium Missæ in ejus æde accersivit compatrem suum Franciscum Traynito, & per ipsum transmisit constitutam ad id eleemosynam: interim ipse domi cœpit rosarium sertum evolvere utcumque poterat. Vix autem ab ecclesia d. compater rediit, renuntiavitque curasse se ut Missa diceretur; cum ille sese allevatum sensit, panoque intra quartam horæ partem penitus evanescente, redditam sibi miraculo salutem gratus recognovit.

[37] Mag. Joannes Mattheus Bertulini, testis LXXXI, [& tertius per lotum ab infecta indusium correptus:] die XXIX Maji, nervos colli cum utroque humero rigescere sensit, ita ut caput ac collum commovere nequiret; eodemque vespere cœpit pati febrem cum obtusione capitis, ac die postero extulit se in collo ejus grandis papula: quæ cum persisteret & morbus augmentum caperet, sequenti hebdomada & initio Junii, cum pestis publicaretur corripuisse domum Antoninæ de Palermo & generi ejus Thofani, uxor ipsius testis Francischella dixit, se (quod eatenus virum celaverat, ne malum augeret formidinemque incuteret) quam primum ipsum infirmari scivit ad auxilium S. Angeli recurrisse, ac petiisse tam de oleo lampadis quam de aqua fontis; eo quod d. antonina lotrix sua fuisset, pannosque abluerat die Mercurii, immediate prius quam morbum vir sentiret, qui etiam de iisdem pannis indusium sumpserat. Et quamvis nondum propalato contagio fuerit in ecclesia majori sepulta Antonina, morientibus tamen reliquis ejusdem domesticis, cœpit murmurare populus, & id quod erat suspicari: quare non cessabat tacita invocare S. Angelum, nolens suæ suspicionis indicio contristare virum. Hic vero talia audiens, & papulam in collo remanentem considerans, nihil dubitavit quin illa pestilenti lue ipse quoque correptus teneretur, eoque obnixius deprecatus est Sanctum ut sibi succurreret: quod & obtinuit, eoque nomine magnas deinceps gratias egit.

[38] Soror Euphrasia, monialis tertiaria Carmelitana, testis LXIV, [ac mulier ægra post urbem jam purgatam.] asseveravit quod præterito Augusto, uno die post octavam novæ festivitatis, pro publicæ sanitatis recuperatione institutæ, ipsi non nihil febrile patienti cum obtusione capitis, prodierit in inguine dextro panus; quem illa pestilentem suspicata, propter conversationem quam pridem habuerat in domo Francisci Perconti, & cetera quæ domi suæ successerant, relata num. 23 & seqq. S. Angeli imploravit auxilium: atque ad ejus ecclesiam qua potuit ratione proreptans, cum adhuc publice prostarent Reliquiæ, quæ alias in majori altari servantur; post fusas pro salute recuperanda preces, porrexit rosarii sui globulos, arcæ argenteæ admovendos: & sumpta pauxilla aqua de fonte rediit domum, ubi anthracem pestiferum ipsa aqua lavit & rosario perfricuit: ac subito restaurari sibi vires sentiens, mirata est in momento oculi disparuisse panum illum, Sanctoque, ut debuit, acceptam retulit sanitatem.

CAPUT IV.
Leocatensium ob pestem sublatam gratitudo miraculis honorata: antiquiora ipsius Sancti erga civitatem beneficia.

[39] [Beneficium agnoscens civitas,] Qvotquot de prædicta peste, Leocatæ apparente, fecerunt mentionem qui inter testes fuere plures, sed nominatim II, III, VII, VIII, IX, XIV, XVII, XVIII, & XIX, pro miraculo habent, quod lues ista, mox ut detecta fuit, serpere desiit. Testis autem II Don Julius Bennici; Sacerdos, I. V. D. & Vicarius civitatis, notavit expresse, quod licet ii qui malo contacti fuerant ad sui curationem eguerint diebus aliquot, nihilominus omnino violente & altiori virtute suppressum extinctumque malum videatur. Ergo officii sui esse credidit Civitas, ob tantum beneficium, quod compertum erat omnibus, vices referre gratitudinis: & primo Jacobo Murci Notario commiserunt Jurati, ut, pro suo erga Sanctum Martyrem affectu, ejus monumentum poni curat, ipsum miraculum perpetuæ posterorum memoriæ consignaret, prout hisce verbis fecit: D. O. M. anno partus Virginis MDCXXV Indictione VIII mense Junio, Dilectissima civitas protectione sui Martyris a mortifera peste defensa, incolumis fuit eruta: quod ut viva memoria posteri teneant, vera hic inscriptione profitetur, ejusdemque templum pro viribus amplificandum decrevit, ne tantum ac gloriosum miraculum reticens sceleris arguatur ut ingrata. Hic titulus in capella supra primam cratem positus est, ibique etiamnunc spectatur, ut in sua relatione asserit ipsemet Notarius Iacobus.

[40] [& ecclesiā amplificandam decernit:] Publicato autem consilio amplificandæ ecclesiæ, tantus mox omnium animos ardor incessit ut multi civium aut portarent ipsi aut ab aliis portari facerent grandes petras, d. fabricæ servituras, quemadmodum affirmavit Mag. Paulus lo Judici, testis LXXIX: qui dum aliquando pro sua devotione una cum operariis assisteret ejusmodi devectioni, quæ festivissima erat (nam ramis frondibusque ornatos carros trahebant boves coronati, inter tibiarum, tympanorum ac fistularum modulatos sonos) contigit aliquando, ut intrante carro uno cum maxima quadam petra, dum ad portam usque ecclesiæ Hospitalis S. Jacobi venisset, [hac occasione puer sub rota conterendus servatur:] puer octennis, filius Antonini Rosselli, Horatius nomine, animadverterit prosilire ex rota ipsius carri clavum: qui ad sublevandum procurrens cecidit, & supra collapsi sinistrum brachium transiit rota. Quo viso testis ipse ceterique clamarunt Jesu! S. Angele; adjuva eum. Accurrentes autem & puerum sublevantes, brachium, quod comminurum credebant, invenerunt absque ulla læsione integrum, idque pro evidenti miraculo habuerunt.

[41] Eodem circiter tempore & die VII Augusti, post communis conversationis usum civibus redditum, [fit magnus concursus] vulgatum etiam est decretum de nova festivitate die XVI ejusdem mensis tunc & deinceps celebranda: quo intermedio octiduo concursus populi, qui antea ad ecclesiam S. Angeli magnus fuerat, tantus extitit, ut proxime ad confusionem accederet, prout testatur Joseph de Labiso qu. Nicolai, testis LIII, Festum scilicet, inquit ille, videbatur perpetuum, [ad lapides certatim adferendos.] dum nobiles & ignobiles, viri ac feminæ, magni ac parvi catervatim procederent, neque post Ave-maria vespertinum liber erat per plateas transitus præ multitudine commeantiū. Videre autem erat etiam matres simul infantem prolem brachiis, & humeris gestare lapidem, ipsosque parvulos suis manibus conferre lapillos ad ecclesiam, spectaculo tam devoto ut intuentibus faciles fluerent lacrymæ. Vidit autem tunc ipse testis vespere quodam puellam circiter triennem, cujus nomen ignorat, [non sine miraculo,] quæ dum petram a se allatam deponit, commotus cumulus grandiorum lapidum, plures ex iis supra parvulam effudit: in cujus auxilium mox ipse testis aliique circumstantes invocarunt nomen S. Angeli, ipsasque petras amoliti, invenerunt puellam prorsus illæsam.

[42] [instituitur nova festivitas,] Ipsa nova festivitas novis gratiis miraculisque non caruit: nam de se ipso fatetur Pater Fr. Melchior Labiso Sacerdos Carmelita, testis VIII, quod ab annis quinque herniosus, ipso die S. Angelo le commendans, subitam corporis obtinuit integritatem. Fatetur etiam de se V. I. D. Dominus Franciscus de Caro testis XLV, quod proxime præterita æstate adeo gravem incurrit infirmitatem, ut intra viginti quatuor horas quater omnino illa recurreret suumque patientem fatigaret. Negabat D. Horatius Contrera expertissimus medicus simile quid unquam a se visum, [sub qua sanatur incurabili morbo laborans,] nec inveniebat remedium. Ita cum duobus fere mensibus decubuisset æger, atque ad extremum vitæ discrimen esset adductus, adfuit dies XVI Augusti processioni destinata. Transeunte igitur domum suam sacrarum Reliquiarum arca, ipse, ut melius potuit, sese in genua supra lectum erexit, conspectisque Reliquiis orare cœpit Deiparam Drepanitanam Sanctumque Angelum, ut sibi succurrerent. Exauditas preces dies sequens declaravit: nam consueta infirmitas non modo non rediit stato tempore, sed neque deinceps amplius, eumque in plena sanitate reliquit.

[43] [octiduum subsequens festive agitur,] Porro diebus octo primis post illam festivitatem, juxta relatum Notarii Iacobi Murci, per totam civitatem vicosque circumjectos quovis vespere renovabatur lætitia diei XVI per mascaratas, cavalcatas, quintanas, luminaria, explosiones scloporum, aliaque signa publici gaudii, fervore tanto ut plerisque prorumperent lacrymæ, absque eo quod certus aliquis tot novitatum auctor sciatur, qui tamen pie creditur fuisse Deus ipse atque Sanctus. [& iterum lapides convehuntur ad fabricā] Quod vero antea cœptum erat fieri, majori quoque cum fervore est continuatum, ut a pulsato Ave-Maria usque in mediam noctem, cujuscumque ætatis, conditionis ac sexus homines, etiam matres cum lactentibus parvulis, comportarent lapides ad usum ampliandæ ecclesiæ, & quidem pedibus nudis plerique: alii ordinate ac processionaliter, alii mixtim cum luminaribus cantu & instrumentis musicis, choreas ducentes atque ludentes, & passim insonantes, Vivat Deus suaque Mater & S. Angelus protector noster. Fuerunt etiam qui grandissima saxa carris adveherent, cum eodem qui supra judicatus est apparatu: quorum unus

[44] Joseph Zirafi, qu. Jacobi, ætatis annorum XXVII, [quando miraculose servatus est quidam] testis XXXVII, a Domino suo Gasparo de Labiso qu. Sebastiani, jussus est cum alio famulo adducere ex agris boves quatuor, quos d. Gaspar dicebat se velle in deferendis lapidibus ad d. finem occupare. Huic ergo obedientes mandato ipse & socius, Didacus lo Russotto, cum bobus quatuor iverunt ad vineas qu. Michaelis de Labiso, carrosque duos totidem maximis saxis onerantes, ad locum ædificandi templi ea deposuerunt: dum autem exonerati revertuntur, & circa fontem civitatis transeunt, voluit testis aptare aliquid circa carros & boves; qui subito terrore consternati occeperunt currere, currendoque impingentes in Josephum, [sub rotas currentes lapsus.] ad lapsum impulerunt, ita ut rotæ per caput ipsius transirent, & mox alterius carri rotæ per tibiam, ipso dum caderet S. Angelum invocante. Qui nihilominus surrexit de terra, nec nisi cutem in capite ac tibia modice perstrictam reperit, ideoque non dubitavit rem miraculo adscribere, cum eo casu contundi prorsus caput, tibia dissilire in partes, ipse vita privari certo debuerit.

[45] Et hæc quidem hactenus circa pestem anni MDCXXV, aut ejus occasione gesta sunt: [Anno 1587 simili peste afflata civitas] de peste vero anni MDLXXVII, de qua initio testabatur testis I, testati sunt alii videlicet, XVII, XXXII, XXXIV & XLIII, omnes ex communi populi sensu, adferentes eam solam rationem cur tunc pauci admodum morbo isto perierint, quod tota universim civitas effusa fuerit ad opem S. Angeli jugiter invocandam, cum firmißima spe liberationis festinæ. Erat quidem tunc adhuc puer testis XXXII, Joseph Serrovira, tunc cum testimonium diceret annorum ætatis sexaginta in circa: vivam tamen conservavit memoriam ut ait: propter ea quæ tunc vidit & audivit ex suo qu. patre Nicolao, [similem opē est experta] qui tunc erat unus ex spectabilibus Juratis & simul Deputatus ad sanitatem. Testis autem XXXIV, annorum ætatis octoginta octo in circa, Jacobus de Labiso, in causa specialis scientiæ addit, quod cum lues invasisset domum sui qu. patris Andreæ, isque propterea esset in ea conclusus: ac postea ipsum malum se aperuisset in quodam ipsius testis filiolo Josepho, trium annorum puero, qui familiarius conversatus erat in domo cujusdam sui avunculi; cumque in illo apparerent omnia vicinæ mortis signa ac livor per totum corpus diffusus; ipse & uxor sua Gesimunda, [& miraculo sanatus est puer unus] cum Benedicta eorum mancipio, genibus humi flexis cœperunt invocare S. Angelum, & puer in nictu oculi salutem recuperavit.

[46] Testis denique XLIII Don Joseph Rametta, annorum quinquaginta octo in circa, Sacerdos secularis, dixit scire, qualiter octavo suæ ætatis anno pestis infecerit domum & familiam paternam: ex qua cum mortuus esset suus qu. pater Lucas Rametta, ægrotaretque soror sua Maria, [atque alter, cui candens ferrum parabat medicus.] fuit ipse una cum matre Angela aliisque fratribus deportatus extra urbem, conclususque intra quasdam cryptas ubi nunc est burgum; ubi ipsi testi eruperunt anthraces duo ad collum subtus auriculam sinistram. Cumque venisset medicus, qui curam susceperat infectorum (erat is qu. Mag. Antonius Barbara) atque candenti ferro vellet letalem panum aperire; noluit id permittere filii compassione mota genitrix, & deprecata est medicum, ut in crastinum usque diem differret curationem, se interim loco affecto applicaturam oleum ex lampade S. Angeli: venientibusque ad ipsam Antonino & Hieronymo de Orixi fratribus d. matris suæ, rogavit illa, ut, accepta quam intra aceti vasculum eis porrigebat eleemosyna, granis scilicet tribus, emerent unciam olei, ferrentque ad lampadem S. Angeli, & intinctum bombacem ad ipsam referrent, Volo enim, inquiebat, illud imponere collo filii mei Josephi, sperans quod eo facto ultro crepaturus sit panus. Iverunt isti & fecerunt ut Angela soror sua imperarat; quæ filio, sicut conceperat, bombacem applicuit cum illum vesperi ad somnum componeret; mane autem facto inventus est testis, totus madens pure, quod ex anthrace aperto eruperat. Tum vero pia mulier Sancti meritis beneficium adscripsit, gratias ei sæpius agens, venientique cum ferro candente medico filium sanum & curatum exhibuit.

[47] Sunt & alia in quibus universam civitatem Leocatam sibi Sanctus obstrinxit: [Turbo toti urbi exitialis futurus] puta quod ab annis circiter viginti, ut deposuit Don Joseph Carletto, Sacerdos secularis ætatis annorum sexaginta quatuor, testis XIV, die XXII Septembris, cum circa tertiam matutinam imber vehemens cum maximo ventorum impetu totam commovisset civitatem; post longioris temporis moram cessavit quidem feralis tempestas, sed cum ruina pauperis ecclesiæ S. Angeli, cujus primum secundumque tectum turbo procellosus abstulit, violentia tanta, ut trabes tabulæque trans fluvium jactarentur: nec tamen extincta est lampas quæ supra sacras reliquias ardebat. Contigit autem ut una ex trabibus ab ecclesia sublatis caderet supra domum ipsius testis, [sistitur in ecclesias Angeli & tectū aufert.] quæ post tribunam tunc erat: quare miraculo visum est posse adscribi, tum specialiter quod domesticos omnes non oppresserit ruina, tum universim quod toti reliquæ fere civitati turbo feralis pepercerit: quasi damnum omne in se recipiente Sancto, & sui tecti dissipatione redimere volente omnium cladem. Id quod agnoscens Protectori suo grata civitas, decrevit magnam pecuniæ summam impendere ad restaurationem ruinæ, contribuentibus ad id circumjecti ruris populis, ac nominatim ipsius Sancti Societate. Atque hæc se scire ait ipse testis, quod ab annis circiter viginti septem ipsius ecclesiæ Capellanus fuerit, cum necdum ibi esset conventus Carmelitarum. Eadem de procella, raptis trans flumen trabibus, tectoque collatis impensis reparato, [salvo sub ruinis milite] dixit Franciscus Grugno, ætatis annorum XLV, testis LXXXIV; & addidit, quod eadem procella, in militum contubernio tugurium unum subruit, sub quo deprehensus Hispanus miles, seque commendans S. Angelo, vitam servavit; [& lampade inextincta.] salvus eductus de ruderibus, ad omnium qui confluxerant stuporem maximum. De lampade vero inextincta, præter ipsum, etiam testimon um dedere Joannes Baptista Formica, ætatis annorum quinquaginta octo in circa, testis XCVIII, & Marcus de Averna, ætatis annorum sexaginta quatuor, testis XCIX, tunc ipsius civitatis Juratus.

[48] Valde etiam notabile est quod continet relatio Rever. [Turcici piratæ accessu prohibentur,] Sacerdotis Secularis Don Angeli Royz, Delegati & generalis Procuratoris fiscalis per totam diœcesim Agrigentinam, ætatis annorum quadraginta in circa, facta die XI mensis Februarii MDCXXVI. Hic cum dixisset, quod infinita S. Angeli miracula referre solebat suus qu. Pater Antonius Royz, qui si nunc viveret superaret ætatis annum centesimum decimum; Inter alia autem referebat, inquit, quod naves quædam Turcicæ sæpius maria ista ingrederentur, redacturæ in servitutem quoscumque reperissent Christianos, sed non potuerint terram capere aut damnum quale moliebantur inferre. Accidit quoque anno no MDLIII ut classis Turcica, [alias a Sancti templo violando abstinent.] fœderata classi Regis Franciæ in qua militabat Princeps Salernitanus, Regis Catholici majestati rebellis, portum ad Leocatam caperet; unde egressi in civitatem Turcæ omnia quidem alia templa violarunt aut combusserunt, ecclesiam autem S. Angeli non fuerunt ausi attingere, sed indemnem dimisere; quamvis sacrarum ipsius Reliquiarum arca, provida Magistratuum cura, subducta esset periculo, deportata ad quasdam ædes, a corda nigra nuncupatas, septimo ab urbe milliario.

[49] Abducti autem in servitutem tunc sunt cives aliqui, cum iisque pater ipsius testis, qui postmodum in libertatem asserti ac reversi in patriam, retulerunt, mancipatos se fuisse piraticis navibus ad hæc littora navigantibus prædæ causa, quibus præerat Rayz Adragutius, octodecim triremes probe armatas sub se habens, qui huc volens appellere contrariis ventis identidem fuit repulsus: [alias ab ipso Sancto apparente terrentur.] tandemque remorum violentia canalem ingressus, noctu expedivit tribunos aliquot cum scaphis, ut terram caperent istic ubi incustoditam invenirent. Hi vero repererunt in littore supra petram Fratrem Carmelitanum piscantem, sibique dicentem, Quo tenditis, filii? non videtis quoniam tota civitas in armis est? digitumque intendens, Videte, inquit: & viderunt Turci totam civitatem velut facibus collucentem, cum magno strepitu armorum equorumque: ideoque in suas scaphas se receperunt: ac nihilominus ad civitatem propius accedentes, eadem viderunt audiveruntque distinctius. Sed & Fratrem Carmelitanum, quicum erant locuti, inclamantem custodes murorum intellexerunt; ideoque proditos sese rati, trepide ad suam classem rediere, singula nuntiantes duci suo Rayz. Hoc vero non semel sed sæpius accidit, uti referebat suus qu. pater, ipseque testis ex variis Leocatensibus audivit a Turcica captivitate elapsis.

CAPUT V.
De oleo & aqua ex loco sepulturæ scaturiente & pluribus etiam exteris salutari, atque adjutis parturientibus.

[50] Paulo ante nominati testis Don Angeli Ruyz longævus pater, qui sæpius fuerat Rector Confraternitatis, in ecclesia S. Angeli antiquitus conscriptæ, inter alia solebat commemorare, quod aliquando circa altare majus prædictæ ecclesiæ scaturierit oleum, [Oleum in ecclesia S. Angeli sæpius scaturisse] quo omnis generis infirmitates curabantur: item quod sæpius soleret commoveri aqua fontis, ad quam commotionem quotquot concurrebant infirmi seseque abluebant, certam sanitatem soliti erant referre; quemadmodum, inquit ipse testis, etiam nunc quandoque accidit, cum maximo plurium ægrorum solatio. Et de oleo quidem, Magister Angelus Mortillitto ætatis annorum centum unius, testis LVII, [affirmat testis centenarius.] dixit scire, qualiter ante annos circiter septuaginta, ipsomet præsente & qu. Don Jacobo Acomando ecclesiæ Capellano, illud effluxerit, quemadmodum etiam fluxisse alias ipse testis in eadem ecclesia viderat, nec non audiverat a senioribus Leocatensibus. Tum vero ad famam ebullientis olei concurrisse multos infirmos, qui eo uncti salutem recipiebant: inter quos ipse testis recordatur fuisse puellam quinquennem, filiam Nicolai Schembri hortulani, cui latus unum exaruerat, quare in ipso loco se ponens unde oleum profluxerat, eoque suum latus ungens, confestim accepit sanitatem.

[51] [Fons S. Angeli miraculose commotus post an. 1606,] De miraculosa fontis commotione, testis prodeat is qui mortuo primo Priori P. Sebastiano, post Octobrem anni MDCVI proximum Prioratum tenuit per quinquennium, Pater Fr. Vitus Guglimotta, Sacerdos Carmelita, ætatis annorum sexaginta unius incirca, in ordine testium em>productorum IX. Asseveravit hic, eam commotionem sui regiminis tempore accidisse, æque ac antea sæpius, & multos sanitatem recepisse. Similiter anno MDCXVI die VIII Aprilis, cum Priorem ageret Pater Fr. Melchior Labiso testis VIII, aqua commota est: [& an. 1616] ad eamque commotionem venit inter alios Angelus quidam Hernandez, privignus Antonini Infantini, utrisque pedibus aridus; qui eadem ablutus aqua, recepit libere gradiendi facultatem, fulcra sua axillaria ad memoriam beneficii in ecclesia relinquens. Quod ipsum affirmat testis XV, mox infra nominandus, qui præsens adfuit, fulcra suscepit, eaque appendit in capella cum aliis, ubi pendent adhuc. Adolescentis infirmitas qualis fuerit optime explicabit ejus mater, [quandoper eam sanatus est juvenis paralyticus.] testis LXXVIII, nomine Paulella, annorum quinquaginta, olim uxor qu. Antonini Infantini, & ad præsens uxor Mag. Angeli Jacopinelli. Habebat ea ex primo marito Thoma Hernandez filium Angelum, tunc annorum tredecim adolescentem, qui ex vitrici sui qu. Infantini prædio revertens, ipso Infantino adhuc vivente, a cinctura deorsum paralyticus erat, dicens, quod talem se invenisset, mane a somno surgere volens. Nihil autem proficientibus quæ consulti medici varia applicabant remediis, accurrit ad opem S. Angeli petendam; filium, quia ambulare non poterat, primum eo deferens; deinde adducens, aptatis ei per modum crociarum duobus baculis, quorum usu gressum aliqualiter promovebat. Duravit ea calamitas mensem integrum & dies aliquot, non cessante matre Sanctum invocare & filium ipsius aqua lavare. Tandem intelligens commota aqua patrari miracula, detulit eo filium, & ejus sanitatem petiit tanto affectu quanto afflictissima mater poterat, neque de referenda gratia hæsitans. Non fuit tamen eo die sanatus æger, sed relatus die postero subitum toto corpore vigorem recepit, actisque gratiis & baculis in capella relictis, cum lætante matre lætissimus abiit.

[52] Prædicto anni MDCXVI motui attestatur etiam Pater Fr. Gaspar Gabulius testis X; sub quo postmodum Priore anno MDCXIX die XVII Aprilis feria IV, [& anno 1619] rursum commota est eadem aqua, prout testatur tam ipse prænominatus Prior quam qui primus miraculi recursum observavit, tunc ecclesiæ Sacrista, Pater Fr. Michael Gentili, Sacerdos Carmelita, annorum XXVIII, testis XV. Refert hic, quod dictis anno & die, mane surgens ut ecclesiam aperiret, quemadmodum consueverat, invenit aquam d. fontis vehementer commoveri, adeo ut maxima cum abundantia efflueret totamque ecclesiam humectaret. [lampade per miraculum accensa] Invenit etiam lampadem, quæ juxta fontem accendi solet, quamque ipse pridie vesperi extinxerat, urnæque imposuerat, inde sublatam suumque in locum demissam ardere: quod ei admirationem magnam attulit, cum potius isto in loco ebullientis aquæ aspergine extingui debuisset. Ergo stupore ac terrore plenus ascendit ad dormitorium, & vocavit Priorem, ipsi ac reliquis Fratribus narrans quæ acciderant. Qui cum pariter ad ecclesiam accurrissent, omniaque ut Sacrista narraverat comperissent; jussit Prior pulsari campanas, prout in simili aquæ istius motu fieri mos est: ad quem sonum factus est populi totius concursus ac spectabilium Juratorum, qui continuo jusserunt cantari solenne Sacrum, mortariola explodi, aliaque fieri in solennioribus festivitatibus solita. Hac autem occasione vidit ipse testis Paulillam uxorem Marci Grancina, [quando liberata est energumena,] quæ a multis annis spiritu immundo vexata, post horrendos clamores velut exanimis concidit in capella Reliquiarum: pauloque post surgens sanam esse se liberamque a dæmoniis asseveravit, per intercessionem sancti Martyris: ac beneficii monumentum attulit tabellam, quam ipse testis in capella fixit.

[53] Eadem de aqua & lampade, sua relatione asseruit præfatus Prior, addiditque miraculum ista occasione patratum in Laurea Palumba paralytica, de eo se inaudivisse dicens. [& paralytica curata.] Ex propiori scientia testis XCVIII, Joannes Baptista Formica annorum LVIII, deposuit quod ipsam Lauream Palumbam vidit ante portam ecclesiæ, quæ asseverabat se fuisse paralyticam, & aqua ipsius fontis pridie commoti usam ad corpus abluendum, integre fuisse sanatam. Ipse autem de eadem aqua asserit quod multi eam hauriant, & devotionis ergo ad longinquas etiam regiones deferant. [Aqua ea copiose effertur a Iuratis sigillata:] Idque scit tamquam aliquando Juratus hujus urbis, cui sæpe contigit publico civitatis sigillo obsignare vascula; & tamquam vicariam portus Præfecturam pro ipsa civitate gerens, qui vidit multas naves, frugum assumendarum causa appulsas, ex eadem aqua implere vasa secumque auferre: item velut qui sæpius ex eadem aqua Panormum destinarit ad Don Aloysium Maestro-Antoni Equitem habitus S. Jacobi, & S. Angeli studioso cultori: qui ipsam maxima cum instantia postulabat, ipsique testi per litteras significavit, quamplurimos extitisse qui maxima ac prorsus singularia beneficia per aquæ istius lotionem impetrarint, potissimum tempore ultimæ pestilentiæ, quæ civitatem illam gravissime afflixit: & nominatim Marchionissam Gibellinam, [per eam cæca illuminatur,] ipsius D. Aloysii consanguineam proximam, cujus salus propter gravem oculorum infirmitatem a medicis desperata habebatur: jamque prorsus cæca erat, quando de d. aqua accepit a D. Aloysio simul & lucem: in cujus beneficii monumentum par oculorum argenteorum, quos sibi a D. Aloysio missos, ad ecclesiam S. Angeli ipse testis detulit, coram arca reliquiarum fuisse appensum.

[54] [mittitur ipsa ad Generalem Ordinis Stratium,] Similiter testis XVII, Joannes Jacobus la Scalia, ætatis annorum LXXV, inter alia tamquam qui sæpe fuerit Juratus, deponit, quod idem sigillandi obsequium in gratiam extraneorum haud raro impleverit, ac nominatim quando totius Ordinis Carmelitani Generalis eam gratiam postulavit a civitate, quæ ipsi per quamdam navem quatuor vasa deferenda decrevit, quod & factum fuit ipso teste curante. Neque ea res nova est aut hoc seculo primum fieri cœpta: nam testis XIX Artium ac Medicinæ Doctor, Joseph de Raymundo, ætatis annorum LXI completorum, dixit, quod cum ipse studiorum causa ante annos quadraginta versaretur in civitate Barcinonensi, seque dedisset in societatem quorumdam Catalanorum; unus eorum, Joannes Grial nuncupatus, [eadem Barcinonæ multis prodest,] dixit ipsi testi, Habetis in vestra civitate eximium Sanctum & miraculis illustrem, videlicet S. Angelum Martyrem Carmelitanum. Viditque eodem tempore istuc navem appellere, quæ assumptis Leocatæ frugibus, a Portus Præfecto plura vasa acceperat aquæ de fonte S. Angeli, sigillata a Juratis Leocatensibus, quæ cum aspersa esset super oculos cujusdam cæci, cœpit ille statim lucem aspicere: quidam etiam brachio mancus eodem remedio sanitatem obtinuit; factoque ad eamdem participandam concursu infirmorum, grandia quam plurimis obtigerunt beneficia.

[55] Testis etiam XVIII, Artium & Medicinæ Doctor Franciscus Safilla, ætatis annorum LX circa, [expetitur a Ragusinis,] oriundus civitatis Placentiæ… Vidit ante annos circiter XXX, Ragusinos aliquos institores, postquam frumento suas naves hic onerassent, assumere secum vasa, ut dictum est, sigillata, eaque in suam regionem transferre. Sed audiendus imprimis testis XLI Laurentius Burgius ætatis annorum XLIV, oriundus insulæ Melitæ, civis Leocatæ cognitus, qui narravit, qualiter ab annis circiter duodecim, a prædicta insula ad civitatem Leocatam venerit Vincentius Vassallus, Melitensis, privignus sui qu. patris Benedicti Burgii, ipsi testi amicissimus: [eamdē auferens mercator Melitensis] cum quo testis ipse de rebus & negotiis variis egit, iisque expeditis, congruum credidit amicum deducere ad ecclesiam S. Angeli; ubi, post adoratas Sancti reliquias, ostendit ei fontem in medio ecclesiæ existentem, dixitque eum istic prodiisse, postquam inde sublatum esset S. Angeli corpus; multosque tam cives quam externos illius aquæ usu maximas gratias divinitus obtinuisse, & a quacumque infirmitate sanatos esse. Si ita est, inquit Vincentius, volo ex ea mecum deferre Melitam & experiri num per illam restituendus sit visus uxori meæ, jam a biennio cæcæ per quemdam defluxum supra oculos, in qua curanda medicorum omnium Melitensium frustra desudavit industria. Faceret sane subintulit Franciscus, eique manu propria implevit vasculum; & sic Melitam renavigaturum dimisit.

[56] Post annum ab hinc unum & dimidium venit rursum Leocatam Vincentius, & ut primum se applicuit ad ipsius testis domum, Domine, inquit, Laurenti, [uxoris suæ visum instauratum profitetur:] eamus ad ecclesiam S. Angeli: volo enim ante ejus reliquias curare Sacrum celebrandum; quia dum uxoris meæ oculos, olim, ut nostis, cæcos, tertio aqua ea abluissem, quam te præbente hic mecum abstuli; lumen illa recepit, & æquum est me eo titulo gratum esse. Grandem sane & miraculosum Sanctum hic habetis. Dictum, factum. Curatur Missa, repatriat Vincentius. Hoc autem proxime elapso Majo, cum a Melita insula redivisset Mag. Georgius Gattus, eumque Laurentius de suo amico Vincentio interrogasset, respondissetque Georgius, optime valere seque hospitio ejus usum esse: Ergo, inquit, Laurentius hoc etiam mihi dicite, quomodo se habeant oculi uxoris ejus. Habet eos, retulit Georgius tam claros atque formosos quam ulla mulier totius insulæ, ipsaque mihi dixit cæcos prorsus fuisse, sed illuminatos aqua S. Angeli, quam suus maritus Leocata attulerat. Cognovit itaque testis prænominatus omnino verum esse, quod sibi de sanatis uxoris suæ oculis dixerat Vincentius, & novas Deo ac Sancto ejus gratiarum retulit actiones. Pari certitudine retulit testis sequens jamque supra nominatus, [eadem sanatur febricitans,] Doctor Joseph de Raymundo, quod elapsis annis non plus quam quatuor, miserit in civitatem Terræ-novæ ad suam sororem Margaritam Bonasiam, maligna febre laborantem, vasculum similis aquæ: quæ eo in potu usa, brevi tempore perfectam recepit sanitatem, absque eo quod d. sorori suæ remedium aliud ipse testis applicuisset.

[57] Notabile est autem hosce duos testes fuisse Medicinæ Doctores, qui non facile solent supernaturali gratiæ adscribere infirmorum curationes: Medicinæ etiam Doctor & simul Sacerdos fuit Don Horatius Contrera testis XLII, qui inter alia asseveravit, quod toto viginti quinque annorum tempore, [ipsam medicinis suis admiscens quidam] quibus medicum professus Leocatæ vixit, in difficilioribus quibusque casibus, cum neque in arte sua neque in remediis spem haberet reliquam, solitum se iis quæ applicari jubebat remediis, modo de oleo lampadis, modo de aqua fontis admiscere aliquid, & infirmos hac ratione plurimos servatos in vivis, cum sua aliorumque circumstantium admiratione, potius adjutorio Sancti quam applicitis medicinis eam gratiam adscribentium. Asseveravit etiam ipse testis, quod in multis malignis febribus, cum jam letale frigus, non solum extremos atrus, [morbos desperatissimos curat.] sed totum ocouparet corpus, immissis in os morientium aliquot guttis istius aquæ, rediisse eos ad vitalem calorem, ad loquelam pridem amissam, ac denique etiam ad sanitatem penitus desperatam. Asseveravit denique multas mulieres gravidas, [testatur adjutas parturientes.] quibus vel transversus in utero fœtus vel etiam præmortuus citius mortem promittebat quam partum, postquam aqua illa vel aspersæ essent vel lotæ, absque ulla sua noxa enixas esse aut viventem aut pridem fœtentem conceptum, præter omnem naturæ ordinem ac medicinæ rationem. Et hæc ipse scire dicit, ut qui artem suam exercendo, ipsa quæ dixit miracula suis tractarit manibus & oculis usurparit.

[58] Cresceret in immensum hoc caput, si gratias omnes, per usum salutaris istius aquæ impetratas, hic vellem congerere; potius, quod ab oleo cœpit, etiam in oleo finiatur, & simul exemplum aliquod adjutæ per S. Angelum puerperæ proponatur. Dabit hoc nobis Flavia ætatis annorum triginta in circa, [oleo lampadis adhibito] uxor Matthei Reciputo, testis LXIX. Hæc mense Majo proxime præterito, ipso festo gloriosi Martyris, constituta in labore partus, in quo jam triduo perseverarat, cum sese jam jam liberandam crederet, emisit maximam copiam sanguinis, adeo ut brevi animam redditura crederetur: ideoque mandarunt medici, ut extrema ei Sacramenta ministrarentur. Ergo tam parturiens ipsa quam Baronissa de Monte-claro, [facilitatur partus desperatus] tunc ibidem præsens aliæque circumstantes, Sanctum, cujus tunc festum agebatur & solennis circumducebatur processio, pariter cœperunt orare, ut hoc suo die succurreret afflictis. Tum Confessione peracta & Viatico sumpto, jussit Flavia de lampade, quæ ante sacras Reliquias ardere consuevit, oleum peti: quo allato & ad corpus admoto, prodiit continuo filius mortuus. Sed & hic voto ad Sanctum emisso post tres horas revixit, & sine mora baptizatus vocatus est Angelus, vivitque etiam nunc sanus & salvus. Puerpera vero, [& fœtus mortuus suscitatur.] multum licet ex sanguinis amissione debilitata, post consuetos tamen dies surrexit de lecto, ad ecclesiam S. Angeli venit pro agendis Deo ac Sancto gratiis, Missam ibidem cantari fecit, & tabellam beneficii impetrati testem appendit, quæ ibidem nunc quoque visitur.

[59] His anno MDCXXV notatis addamus etiam, propter argumenti identitatem, quod continet Relatio Clerici conjugati, Don Joannis Francisci Attardo, Mag. Notarii Curiæ Spiritualis Leocatæ, qui XV mensis Martii, MDCXXVII narravit, qualiter mense Februario proxime præteriti anni MDCXXVI, [alia juvatur] diem præcise non recordatur, gravida Armenia de Atardo & Averna uxor sua, ad dolores partus adducta, parere non potuit: quare domestici omnes atque imprimis relator ipse cœperunt beatissimam Virginem Mariam invocare, ut desideratum partum sibi largiretur. Aggravabantur nihilominus cruciatus, [per frustillū de arca.] adeo ut præter extremum spiritum non expectaretur quidpiam. Aderant proinde obstetrices omnes ac medici civitatis, quorum commune judicium erat, per eaquæ se exterius prodebant signa, mortuum esse fœtum. Jam intumescere parturiens cœperat, & certo putabatur extinguenda: quare ipsa Armenia ejusque maritus & ceteri omnes converterunt sese ad S. Angelum, de cujus veteri arca servatum frustillum imposuerunt moribundæ: &, o miraculum! ipso instanti enixa est Armenia filium mortuum, exindeque cum familia universa ipsi Sancto devotissima vivit. Nunc quæ supersunt enarranda miracula aut beneficia incipimus in certas classes distribuere, ne materiæ similes absque ordine vagentur, inter dißimilis argumenti exempla dispersæ: quamvis dißimilia quoque em>in hoc fere conveniant quod vel in Proceßione aut saltem in festo aliquo Sancti ipsius facta sint, vel adhibita aqua oleove, vel simplici Martyris gloriosi invocatione.

CAPUT VI.
A periculis maris, piratarum ac fluviorum S. Angeli meritis eruti.

[60] Ioannes Jacobus la Scaglia, ætatis annorum LXXV, testis XVII, dixit, quod si vellet narrare beneficia & miracula, quæ processionibus publicis assistens vidit, [circa annū 1585 festo S. Angeli] tempus sibi omnino non sufficeret; unum præcipue relatu dignum sibi videri aiebat, quod accidit ab annis circiter quadraginta, cum Jurati munere fungeretur. Cum ipse in die festo S. Angeli celocem conscendisset, celocibus aliis pro premio certaturis signum cursus inchoandi daturus; supervenit navis, Messina, uti præferebat, adveniens, cujus vectores requirebant a dictis celocibus ipsoque Jurato, quid sibi vellet tantus in mari celocium numerus, tanta in littore spectantis populi multitudo. Quibus ipse nominatim respondit, Hodie est festum S. Angeli gloriosi, Protectoris nostræ hujus civitatis, cujus honori terra marique certamus, posito victoribus præmio; & his jam nunc ipse, tamquam Juratorum unus, signum dare veni. Illi autem de navi, Ergo verum est, inquiunt, quod nobis Dominus Nasca narravit. Ipso vero teste interrogante, quid illi inter se loquerentur; Domine, inquiunt, grande hodie miraculum contigit. Venientes enim Messina cum hac navi, quando solum aberamus a portu vestro ad quinquaginta passuum millia, circa auroram vidimus lignum supra quod erant personæ duæ: quibus propiores facti agnovimus carinam inversæ navis, indeque misellos ad nos recepimus, præsentique periculo vitæ exemimus.

[61] Cœpimus deinde interrogare, quid eis accidisset: illi vero responderunt: [supra carinā inversæ navis periclitantes] Heri vesperi cum hac nostra navi solvimus Melita Leocatam versus, cumque ingressi essemus canale, & velum a torqueremus, inversa est navis, & quotquot ea vehebantur, alius alio ligno nixus, natare ad littus tentaverunt, nescimus quo successu: nos autem natare nescientes carinæ adhæsimus, in eaque mansimus tota nocte usque modo; jamque eam cogitabamus dimittere, nosque committere Deo & fortunæ: sed nostrum unus, iste scilicet Dominus Nasca, Maneamus, inquit, [invocato Sancto] frater, & fidamus S. Angelo glorioso, cujus hodie festum cum solenni reliquiarum traductione agitur Licatæ quo navigabamus: multa is quotidie miracula patrat, quemadmodum ego novi, sæpe multumque in ea civitate versatus: opitulabitur haud dubie etiam nobis. His dictis, vidimus album quid supra mare instar columbæ; quod versus nos veniebat; ipsam scilicet navem vestram, quæ quoad prope nos accessit continuavimus lacrymas, vota, & gemitus, S. Angelum invocando: atque ita nobis sperata salus per vos obvenit. His auditis jussit ipse testis ut d. Dominus Nasca cum socio in celocem suam transiret, [servantur incolumes.] datoque cursuris signo quod præstolabantur, revertit ad terram, exponens omni populo admirabilem istum casum, communemque lætitiam narratione ejusmodi vehementer exaggerans. Tum miseros naufragos jussit respectu Sancti vestiri de publico, & ad ecclesiam duci, ubi satiari non poterant osculando pavimentum & gratias agendo. Dicit autem ipse testis, quod plurima alia de variis navibus, a periculo naufragii vel Turcorum erutis, posset recensere, nisi silentium sibi indicerēt affixa parietibus sacelli anathemata manicarum, catenarum & tabellarum, ad perpetuam acceptorum beneficiorum memoriam.

[62] Angelus de Accolla, testis XXV, recordatur quod ab annis circiter viginti quinque, celox Turcica, quinque milliariis procul ab hac urbe excensionem fecit, in quamdam stationem dictam b Joannis Gargani, [simili die Licatenses duo a Turcis capti,] in nocte festivitatis S. Angeli, ceperuntque captivos Licatenses duos, Franciscum de Labiso, alias lo Vecchio, & Franciscum Antonii, alias Patacca, in præsentiarum mortuos ambos: quos cum in suam traxissent celocem, sub initium diei inventi sunt supra hanc civitatem haud procul a c Lorgitore, sic dicto loco. Dum autem processionalis pompa duceretur, exaudiebatur scloporum fragor ex castello regio hujus urbis, ut solet: quo exciti Turci, a dictis Christianis scire voluerunt, quidnam in urbe ipsarum ageretur. Responderunt illi, festum agi S. Angeli Protectoris Leocatensium, miraculorum gloria illustris. Quibus Turci, Si miraculorum faciendorum virtutem haberet vester Sanctus, [non frustra confidunt se liberandos.] non utique vos a nobis capi permisisset. Econtra Christiani, Credimus, inquiunt, Deo & Sancto, quod non patientur nos in Barbariam abduci, sed brevi simus a servitute liberandi. Sub hæc preterita civitate paulatim ad Xichilis littora accessit celox, cui supravenientes triremes Melitensium Syracusis profectorum, piratas ceperunt & prædictos duos Christianos asseruerunt in libertatem: qui subito cum scapha in littus expositi, festinaverunt ad templum sui liberatoris, ad referendas rite gratias adhuc enim expositæ stabant super altare Reliquiæ, quippe infra Octavam festivitatis, cum vix quatuor dies essent ab ipsorum captivitate elapsi. Et hæc narravit ipse testis, ut qui ea sæpius audierit ex ore dictorum captivorum. Eadem prorsus narravit testis LIII, Joseph de Labiso qu. Nicolai, tamquam proxime agnatus ipsi Francisco, ex quo rem sæpius audierit, & qui præsens fuerit cum ille & socius ejus exscenderunt in terram, eosque pro agendis gratiis ad templum est comitatus.

[63] Patronus Joseph Bonfussuto, testis LVI, dixit, quod ab annis viginti quinque, die IV Decembris, in festo S. Barbaræ, ab hujus civitatis portu in mare ad tria milliaria cum aliis septem naviculariis egrediens causa eruendæ unius anchoræ, quam post se reliquerat navis qu. Patroni Francisci de Antoniis Licatensis, tempestate jactata d … Dumque hoc agens sub ortum solis totis conniterentur viribus, inversa est scapha: supra cujus carinam, [septem nautæ navi eversa sub mergendi,] ut melius potuerunt recepit se ipse testis cum sociis, inter quos erat ipsemet de Antoniis, d. navis patronus. Cumque in tam præsenti mortis discrimine constituti auxilium S. Angeli implorarent, nec tamen per horas omnino quinque a quoquam adjuvarentur; tandem unus ex iis qui fodiendi causa in agros egrediuntur, dum extra civitatem venisset ad ecclesiam S. Mariæ gratiarum, prospexit eminus sic periclitantes: atque ad littus recurrens cives admonuit de ferendo auxilio; qui continuo expediverunt scaphas duas, non tamen ita cito, quin priusquam ad illos accederent ipsæ, quinque horæ fere integræ effluxissent. Interim vero ipse testis cum aliis tribus, fidens quod terram possent natatu attingere se dimiserat in mare, aliis supra carinam remanentibus, [invocato Sancto adjuvantur.] sed frigore pene enectis. Dum ergo solvunt scaphæ a littore, natant illi; sed spiritu paulatim deficiente, d. testis, quem voce non poterat amplius, saltem mente invocabat Sanctum. Quo vire præstante, adnavit tandem ad unam scapharum, uti & alii tres: alia vero scapha, paulo longius progrediens, excepit quatuor reliquos: omnes vero simul postquam terræ redditi corpora siccarant & calefecerant, ad agendas Sancto gratias iverunt in templum, ubi d. de Antoniis eleemosynam pro se & sociis obtulit.

[64] Mag. Torchinus Titta, testis LIV. dixit quod ab annis circiter viginti, existens in navi quæ ligna vehebat ex Dirillensi e silva, ope S. Angeli evaserint Turcicam servitutem. Cum enim supervenisset quædam Turcarum piratica, [liberatur nauta capiendus a Turca] coactique essent terram versus dirigere proram, nec eam sat cito tenere possent, omnes se projecerunt in mare, natatu evasuri. Secuti sunt pariter natantes post eos Turcæ; a quorum uno multum velociori comprehendendum se videns ipse testis, invocavit Sanctum: & converso in aliam partem hoste, liber evasit; nec non ab aliis periculis pluribus, in quibus Sancti suffragium petiit & impetravit.

[65] Patronus Franciscus Guglilmotta, testis LV, dicit quod ab annis circiter octodecim, cum serviret in quadam navi pertinente ad Patronum Andream Grossum Licatensem jam defunctum, & die 11 mensis Maji, quantum recordatur, hinc solvere vellent d. navem, onustam septuaginta quinque vasis vini, in Melitam insulam deportandi; exorta est a meridie tempestas. Et quoniam in isto littore subsistere diutius navis non poterat, necesse fuit transire versus Verduram: quo cum venissent decrevit patronus navis ibi non subsistere, [Navis inclinata & mox submergenda] sed majoris securitatis ergo versus f Marsalam navigare. Ita prosequentes cursum suum Xiaccam superarant, sed caput S. Marci superare non poterant. Dum igitur connituntur violentius… g inclinata in latus navis impleta est aquis, quare eam fundum mox petituram cognoscentes, ipse testis cum d. qu. Patrono aliisque naviculariis, qui omnes erant Licatenses, in memoriam reduxerunt S. Angelum, & maximis cum clamoribus eum cœperunt invocare. [erigitur salvaturque:] Interea erexit se navis, & ipsi egerere aquam certatim aggressi, brevi se omni periculo liberos gratulati sunt. Vesper tunc erat: mane autem facto & tempertate sedata pervenerunt Melitam, indeque huc reverterunt, & capto littore iverunt ad templum S. Angeli, offerentes ibidem facem ceream cum tabella gratiæ obtentæ monumento, quæ etiam nunc in capella pendere cernitur.

[66] Dixit etiam quod illius anni proxime sequenti æstate, eadem in navi rediens Melita, cum jam in conspectu Mazarellorum h Xichilense sulcarent mare, [eadem liberatur a Turcis.] supervenisse sibi de nocte duas Turcicas celoces: quæ cum bis impetum fecissent in navim, ipseque patronus cum suis intelligeret non posse se vim ulteriorem repellere, sæpius se commendaverunt S. Angelo: cumque sclopos aliquot explosissent versus Turcas, ipsi alio se converterunt, dictamque navim dimiserunt indemnem. Quare statim ac terram tenuere, pro agendis suo liberatori gratiis ad ecclesiam ejus se conferentes, curaverunt Missam decantari, & periculi superati testem tabellam ibidem dimiserunt, uti hodie videre est. Atque universim testis hic profitetur, se in quocumque maris periculo positum, invocato Sancto speratam opem semper retulisse. Eidem attestatur supra nominatus Joseph Bonfossuto, utriusque periculi socius, & præmissam relationem verbotenus confirmat: secundi autem periculi particeps, testis LIV, idem etiam suæ relationi inseruit.

[67] Recordatur præterea jam dictus Ioseph Bonfossuto, quod ab annis circiter duodecim Messina veniens Leocatam, tamquam epibata, in jam dicta navi Andreæ Grossi, cum venisset ad sinum i Vindicari, in eo mari quod ab Avola cognominant nautæ Siculi; circa horam vigesimam secundam diei, inimicum navigium k majus versus ipsos cursum direxit, qui aliam navim Drepanitanam defensionis gratia conducebant. [item alterius navis vectores dato elabendi spatio.] Vento autem vehementius aspirante, primum quidem navim Drepanitanam redegerunt hostes in potestatem suam; deinde ipsam, in qua d. testis cum jam nominato Patrono aliisque naviculariis Leocatensibus ferebatur, non destiterunt persequi usque ad horam indicandæ salutationis Angelicæ: jamque præverterant eamdem, cum omnes auxilium S. Angeli cœperunt deposcere, atque ut a tam presenti periculo eriperentur orare. Et ecce ventus posuit, adeo ut navigium inimicum uti velis ultra non posset: atque ita commoditas data periclitantibus est, ut dimissa navi omnes se in scapham conjicerent, remigandoque evaderent ex hostium frendentium manibus conspectuque: & sic ad ecclesiam S. Angeli pro gratiis de more agendis accesserunt, præter spem omnem humanam salvi.

[68] Patronus Joannes Dominicus Cavalcanti, oriundus civitatis Messanæ & civis Leocatensis, testis LVIII, dixit quod ab annis circiter quinque, mense Novembri, cum navim suam onerasset viginti quinque vasis vinariis, hinc in Melitensem insulam devehendis; & inde peracto negotio salvus reverteretur, vento utens prospero venit usque ad stationem S. Mariæ in insula del Gozo l. Quia vero tempestatem deteriorem fieri notabat indeque discedere formidabat, [Navis fracto malo & gubernaculo,] moram ibi traxit per horas fere tres ad mediam usque noctem. Tandem tamen vela ventis dedit, & ad quindecim passuum millia provectus in mare, non potuit amplius ad prædictam insulam retrocedere, vehementius incumbentibus a meridie ventis & Siciliam versus compellentibus. Res erat periculi & laboris plenissima propter vehementiam sævientis procellæ, quæ majorem navis malum ruperat & armamenta m quædam abstulerat. Malus tamen, quamvis ruptus non cadebat, sustinente, eum S. Angeli favore, quem assiduis invocabant precibus. Quin etiam cum fracto paulum post gubernaculo proximi naufragio viderentur, [a tempestate & Turcis periclitans,] ferebatur tamen versus Siciliam navis. Interim nautæ vectoresque, de vita sua actum rati, in signum animi pœnitentis, sua sibi invicem confitebantur peccata, uti hujusmodi hominibus frequens est, & tempestate ingravescente non cessabant S. Angelum invocare.

[69] Hæc dum fiunt, adfuit oneraria n inimica mille salmarum, quæ minorem o Terranovanam suæ navis conductricem cœpit insequi: cumque eam egisset usque ad terram Siciliæ in mare Masarellorum, ejus potiundæ spe deposita, revertit ad ipsam dicti testis navim. Ubi inter gemina ventorum ac piratarum pericula deprehensi nautæ, & instantius adjutorium S. Angeli flagitantes, viderunt onerariam, [utrimque evadit, Turcis non visa.] quæ ipsos facillime poterat comprehendere, nullo intentato damno prætervehi; neque dubitarunt quin id miraculo deberent adscribere, quo inimicorum oculi fuerint obcæcati, ne prædam coram se positam viderent. Sæviebat tamen ut antea mare: sed non impedivit quo minus navis terram in Sicilia caperet infra Xichilim in mari p Samperiensi. Et tunc primum malus cum velis in mare decidit: egressus autem testis cum sociis, egerunt Sancto gratias; ibique relinquentes navim suam jam prorsus inutilem, iter suum terra prosecuti, Leocatam venerunt, ac pluribus vicibus sanctas sui liberatoris reliquias devote visitarunt.

[70] [tempestas sedatur] Mag. Horatius Raynel Melitensis, comparens die XXXI Januarii MDCXXVI, dixit, quod Septembri proxime præterito venerit in navi Francica, cui chirurgi præstabat officium, Alexandria Melitam. Ipsis autem Cretense mare tenentibus, exorta est tempestas fœdissima, cum ventis imbribusque, ita ut de naufragio faciendo vehementer periclitarentur. Erat ibi inter alios mercator quidam Græcus, Joannes Baptista Ortonius nuncupatus, qui dixit ipsi testi, Da mihi peram meam, quia ibi continetur frustillum de ligno veteris arcæ S. Angeli Martyris Carmelitani, quam mater mea Leocatæ accepit ac mihi dedit Melitæ, estque in multa devotione. [arcæ frustillo in mare misso.] Acceptum ergo frustillum e gossypio cui involutum erat, jussu d. Ortonii misit in mare, postquam semel orationem Dominicam & salutationem Angelicam recitasset. Neque mora, ipso instanti cessarunt venti pluviæque, & facta est in mari tranquillitas magna, intercessione Martyris, cui ipse testis cum nautis & vectoribus ceteris libenter gratiam retulerunt, cum Melitam appulere: unde postea ipse testis cum Alexandrinis mercibus huc advenit, & gratiam sibi factam publice notam esse voluit.

[71] Eodem anno MDCXXVI die VI mensis Martii, Marianus Lombardus, de civitate q Plateæ, modo hic Leocatæ repertus, ætatis annorum octuaginta in circa, dixit scire, qualiter die Mercurii proxime præterito die IV præsentis mensis, venit ipse cum suo filio Petro ad sectionem r fluminis hujus urbis. Quia autem nox ingruebat & pluvialibus aquis intumuerat rivus, [in trajectu fluvii submergendus] ita ut navigari non posset; reduxit se ad diversoria Sabbuci, quatuor circiter millaribus dissita ab urbe. Ibi cum noctem transegissent, decreverunt pariter vado transire in quodam loco Trosus dicto. Quod executioni mandantes primum filius cum difficultate transiit, equus autem ipsius testis, filium secuturi, cum in medium fluminis alveum venisset, devians a calle pridem strato, cecidit, & cum eo sessor suus; qui a tumentibus aquis mox abripi cœpit. Ergo suffocandum se ibi metuens, recordatus est quod ab ipsa civitate Platea, [mirabiliter eripitur.] unde veniebat, inter alias merces secum ferret quasdam candelas ex cera alba, ad usum ecclesiae S. Angeli Martyris: quem extemplo invocavit his verbis, S. Angele, adjuva me, quoniam candelas tuas porto. Ad hæc audita accurrit filius, eum in locum ubi profundum admodum flumen erat; arreptumque patrem extraxit e periculo, violentia tanta, ut omnino agnoscat fieri non potuisse quod tantas vires filius suus haberet exereretque, nisi eas Sanctus ipse subministrarit; ideoque per ejus merita se liberatum agnovit servatumque in vivis, præcipue cum ipse & filius suus sint imperiti natādi.

[72] [item puer in fontē Sancti lapsus.] R.D. Angelus Rayz (ex quo sequenti capite plura legentur) dixit, quod ante annos aliquammultos, in vigilia festivitatis ipsius gloriosi Sancti, puer quidam Michael nomine, filius Caroli de Labiso, decidit in fontem qui est in media ecclesia S. Angeli: & aquis tamdiu supernatavit, donec accurrerent alii, qui salvum & incolumem extraxere, dicentem, quod adstiterit sibi quidam monachus Carmelita, & manum pectori cadentis supponens prohibuerit ne mergeretur. Sunt autem millena hujusmodi miracula ac beneficia, quæ ipse testis dicit a se cognita prætermitti: qui specialiter S. Angelo devotis plurimas miraculosas curationes collatas, potissimum in die Processionali, per se vidit ipse, ac deinde scripto notavit, circa surdos, cæcos, claudos, mutos, herniosos & energumenos, quoniam hæc cura ei demandata tunc erat. Sed hujusmodi scripta non vidimus, eaque sola, quæ anno MDCXXV & deinceps legitime attestata fuerunt, pergimus consequenter per capita aliquot digerere & distinguere.

ANNOTATA.

a Ita per conjecturam verti, quod lingua Sicula scriptum erat, Volendo noi fare il caro.

b Idiotismo Siculo Cala, quod nomen a verbo calar descendere, forte acceptum.

c Ecgraphi dubia scriptio facit ut hæream, Lorgitoris em>an Sorgitoris legi debeat.

d Textus Siculus ita plenius habet, quale havea sferrato da sorgitore per il mal tempo: quibus ad verbum explicandis suppetunt quidem conjecturæ, sed contrahere malui, ut certior explicatio habeatur ab alio, qui usum habeat vocabulorum & phrasium, apud Siculos nautas usitatarum.

e Dirillus fluvius in mare evolvitur circiter 24 p. m infra Leocatam, in eodem littore magis ad ortum: huic fluvio, 10 circiter milli ariis procul a mari, adjacet oppidum ejusdem nominis, atque ultra ipsum silva est.

f Marsala urbs Siciliæ, in Lilybæo promontorio: quæ autem hic notantur intermedia loca, desiderantur in tabula istius insulæ, hactenus defectuosißima. Interim satis nota est Sacca, antiquis Thermæ Seluntinorum, sub Episcopatu Agrigentino.

g In vulgari, e mettendo li borini a prua: quæ rursum sunt vocabula fæci nauticæ propria, a qua petenda eorum distinctior explicatio.

h Xichilis urbs, satis nota in hoc opere mense Aprilis, ubi die 4 dedimus Acta B. Guilielmi; nomen habet a Xichili fluvio; ad cujus ostium, priusquam Leocata veniens pertingas, occurrit vicus Mazarelle, notatus in tabulis circa ostium Ragusæ fluvii.

i Vindicaris, in boreali promontorii Pachynæi angulo, in modum portus excavato sinui adjacet: inter Pachynum autem & Syracusas spectandum se præbet collis, Avolo dictus in tabulis, qui tractui isti nomen dat.

k In vulgari Siculo Bertone, quod ex vi augmentativæ terminationis majus navigium interpretari placuit: propius rem explicent Siculi.

l Latine Insulam Gaudii dixeris: adjacet Melitæ ad occidentem, pene e regione Leocatæ, cui dictæ insulæ ad Meridiem sunt, cum modico in Orientem flexu, & intervallo milliarium circiter 60.

m Nominatim, il schivo, nobis necdum nota vox.

n Invulgari, ut supra Bertone.

o Terranova, in eodem Siciliæ latere quo Leocata, ab hac Pachynum versus distans 16 p. m.

p Samperiense mare hic dicitur, a vico S. Petri, vulgo Sampiero, prope ostium Xichilis prænominati.

q Platea, vulgo Piazza, pari fere intervallo 50 aut 60 milliarium a Leocata & monte Æthna distat, utrimque media.

r In vulgari la Giarretta del fiume: quod per conjecturam explicandum nobis fuit ex natura fluminis Salsæ, quarto supra Leocatam milliari in duo cornua se dividentis, & velut poplitem flexum repræsentantis. Francis certe poples jarrette dicitur, & terra ejusmodi flexu intercepta em>etiam in nostra Belgica lingua affinis significationis vocabulo appellatur ham, id est, perna, per metaphoram scilicet: quidni similiter & Giarretta?

CAPUT VII.
A dæmonibus & bestiis ferocientibus liberati ope S. Angeli.

[73] [Circa an. 1565 liberantur puella,] Mag. Angelus Martolitto, testis LVII, ætatis annorum centum unius, dicit quod ab annis circiter sexaginta, ipse aliique ex familia Mag. Pasqualis Galia deportaverit in ecclesiam S. Angeli filiam ipsius Pasqualis Palmam, a dæmonibus vexatam, quam multi Sacerdotes exorcizando frustra fuerant conati liberare. In hac ergo ecclesia cœpit immundos spiritus adjurare Don Franciscus Blondus, Sacerdos: cui non diu fuit laborandum: quia dæmones, aliquantulum reluctantes, cito confessi sunt non posse se diutius eo loco persistere, ubi esset corpus ejus Sancti, [mulier] quem tantopere formidabant. Ergo in signum suæ egressionis jussi sunt tres lampades extinguere: quo facto d. Palma tunc & deinceps libera apparuit: resque ut miraculosa palam vulgata est. Eodem anno venit & alia mulier Jacobella nomine, uxor Angeli Locurri; & ipsa qua in ecclesiam inducta est hora, post adjurationes nonnullas, mundata fuit quietaque, ac si nunquam impurum hospitem circumgestasset. Circa eadem vero tempora Leocatam venit quidam Melitensis, Petrus appellatus, [& vir energumenus.] energumenus etiam ipse: qui aqua fontis S. Angeli se abluens, ipse a se dæmonem expulit; dumque eo egresso tantisper decumbit in media ecclesia sub majori fornice seque perfricat, sustulit eum de loco Jacobus Acommandus illius ecclesiæ Capellanus, & ex ipso loco ubi cubuerat Petrus oleum vidit scaturire, de quo vide initium capitis 5.

[74] [circa 1585 miles Hispanus,] Joannes Andreas Barberi, testis LIX, ætatis annorum quinquaginta quinque in circa, civis Leocatæ, recordatur quod ab annis circiter quadraginta venerit Leocatam miles quidam Hispanus (nomen memoria excidit) qui vexatus a dæmoniis & opem S. Angeli exposcens, intravit per majorem portam civitatis: sed quærentem rectum iter versus ecclesiam, ita in gradu fixit dæmon, ut nullius quantumcumque robustæ manus possent illum e vestigio movere, scientem se duci ad Reliquias Sancti. Dum ergo sic obluctatur, concurrit populi multitudo maxima: & tunc velut flagello actus cœpit recta currere ad ecclesiam, is qui Leocatæ fuerat numquam nec viam interrogando didicerat. Secuta est eum multitudo non parva, in qua ipse etiam testis erat, & eum assecuti, invenerunt ante portam majorem ecclesiæ moliri ingressum. Interea advenit Don Tullius Cirami Presbyter, solitus exorcismos sacros super hujuscemodi pronuntiare: quem ut vidit energumenus, ultro in ecclesiam introivit, seque in Capella ante Reliquias Sancti collocavit ut mortuum. Cumque eum d. Sacerdos loqui compulisset per exorcismos, & dæmoniorum edici jussisset nomina, ipsaque egredi ex obsesso corpore, & egredientia lampades ac luminaria ecclesiae extinguere, facta sunt quæ Sacerdos imperaverat, & miles apparuit prorsus liber, circumstantibus omnibus Dei misericordiam concordi clamore extollentibus.

[75] [post 1600 civis Leocatensis] Horatius Contrera, Testis XLII, Sacerdos medicus, de quo alibi, testatur quod toto quo artem professus est viginti quinque annorum tempore, viderit omni anno in die festo ipsius Sancti, quo plurimi & varii infirmi concurrunt, & per totam Octavam sanari multos eorum. Nominatim autem meminit cujusdam obsessi civis Leocatensis, adhuc viventis; cui domi propriæ sacros exorcismos impendebat pius Sacerdos Don Leonardus Re, nihil dubitans quin vere a maligno teneretur, eo quod varia secreta sibi revelasset, & Latina loquens lingua diversos Euangelii textus allegaret, aliaque evidentia signa suæ calamitatis daret. Cumque dæmonem tandem loqui coactum suumque & sociorum nomina prodere, etiam ad dimittendum infelicem urgeret, respondit dæmon ad S. Angelum me deferte: nam illius, non tuo jussu egrediar. Adductus igitur eo miser est in festo SS. Philippi & Jacobi, sub quorum nominibus consecreta ea ecclesia fuit: ibique absque ulla vel patientis vel alterius cujusquam noxa egressi sunt dæmones, in signum discessus extinguendo septem lampades, coram frequenti multitudine, in qua ipse testis ac pater ejus fuit.

[76] Reverendus Pater Mag. Fr. Angelus Gatto, S. Theol. Doctor, [an. 1623 mulier Panormitana,] Sacerdos Carmelita, testis centesimus, asserit, quod cum a biennio Panormi per Quadragesimam conciones haberet in ecclesia Conventus S. Mariæ de Monte Carmelo, a Mag. Joanne Conti Baullaro, cui tamquam uni ex confratribus Sodalitatis Panormitanæ S. Angeli obtigerat particula ex ligno veteris arcæ, quod Leocarensis Sodalitas Panormitanæ miserat, dictum sibi fuisse, quod ipse Mag. Joannes ejusdem particulæ segmentum communicaverit cum quodam suo consanguineo, qui illud devote domum suam detulit. Vix autem domus limen attigerat, quando ejus uxor cœpit in consuetas sibi furias agi, multaque incongrua dicere ac facere nihil ad hæc commoto marito, qui pridē talia tolerabat, superbiæ & impotentiæ muliebri ista imputans. Verum tandem alia longe diversa vociferationū istarum causa patuit, quando magis magisq; insurgere visa mulier, Quod, inquit, istud est lignum quod infers in domum? ejice illud foras, neque enim ipsum patiar hic manere. Tunc enimvero obstupuit vir, certus uxori suæ non potuisse humanitus innotescere, quod secum tale quid haberet: quare jam suspicari incipiens notam illam mulieris perversitatem, non tam ipsius, quam diaboli ipsam possidentis esse, exorcizandam eam Sacerdotibus commisit: quibus agentibus, palam se professus est dæmon, & per S. Angeli invocationem coactus egredi, muliere deinceps, pro sana se modeste gerente. Eadem em>confirmavit tribus mensibus post die II Martii auditus Ioannes Antoninus de Caci, qui ipsum ex ore ejusdem Ioannis Conti audivisse asseruit. [& juvenis Panormo Leocatam adductus,]

[77] Relatio Rev. Sacerdotis D. Angeli Royz, facta XI Februarii MDCXXVI, ut supra dictum num. 48, primo loco antea alia habet, quod cum ipse, qui pro officii munere commoratur in curia Episcopali Agrigentina, per Natalis Dominici festos dies ad hanc suam patriam excurrisset, venit ad se Mag. Vincentius della Villa Panormitanus, dixitque se habere nepotem, nomine Mag. Vincentium Palizzi, cui annis jam octo a dæmoniis vexato mederi non potuerant Sacerdotes & Exorcistæ Panormitani, quorum plures fatigaverat: circumductum etiam per varia Sancta loca hujus regni Siciliæ ad illustriorum Sanctorum Reliquias, æque frustra; tandem rursum Panormi in ecclesia S. Michaelis subjectum fuisse exorcismis una cum pluribus aliis energumenis. Horum aliqui tandem loqui coacti, de Vincentio dixerunt, omnino nusquam liberandum nisi Leocatæ ad invocationem S. Angeli Martyris: quare ipse della Villa testem hunc rogavit, ut ipse nepotem suum susciperet, utpote sicut audierat haud inexpertus adjurandorum dæmonum, & ejusmodi caritate sæpe cum miseris possessis usus. Nec recusavit ipse testis facere quod petebatur, solum condixit velle se ut ad ecclesiam S. Angeli adduceretur energumenus, ibique designarentur Religiosi duo, per quos esset legendis psalmis litaniisque juvandus.

[78] [in quem zelotypa meretrix dæmones immiserat,] Ergo primo die præsentis Februarii eadem Dominica, d. testis cum possesso se ad ecclesiam contulit, factaque ante Reliquias Sancti oratione, ad declinandum popularem turbam deportari eum jussit ad oratorium Sodalitatis, ubi prostat antiquissima sancti Martyris imago; ibique cœpit adjurare dæmonem atque constringere ut fateretur, quomodo illuc esset ingressus, qua de causa, quo numero, ac demum absque patientis læsione discederet. Duri erant & protervi spiritus, nec ita facile cessuri loco; Sacerdote tamen exorcismos continuante, & loqui in nomine Jesu Nazareni Sanctique Angeli Martyris jubente, cum ventum esset ad illa verba, Deum qui te genuit dereliquisti; rugiens vociferansque spiritus principalis, dixit se Beelzebub nuncupati, & habere sub se quatuor spiritus, istic colligatos menstruo sanguine cujusdam meretricis Panormitanæ, quæ alteri meretrici invidebat amorem istius Palizzi. Cumque obsessum teneret Sacerdos sacra stola ligatum, petiit dæmon ut sibi induciæ darentur usque ad festum Sancti. [qui tandem exorcismis victi] Verum nullas concedere volens Sacerdos urgebat ut illico egrederetur, seque in ipsa quam tunc assumpserat forma exhiberet spectandum. & visus est energumenus continuo in formam teterrimæ bestiæ conversus, seque humi stravit proreptans serpentis instar, & querulis clamoribus inculcans, in nomine S. Angeli egrediendum sibi esse: idque cum rugitu ac mugitu tanto ut circumstantibus omnibus horrorem incuterent.

[79] Invocabant omnes Sancti nomen, dum energumenum suum in pedes Sacerdos erigit, obvertens eum versus imaginem sacram: sed hanc intueri non sustinens dæmon, detorquebat vultum oculosque patientis, eoque prorsus nigro atque tumente vociferabatur, Tu me expellis, tu me expellis. [professi sunt se expelli a S. Angelo.] Aderant huic actioni Rever. Legum Doctor D. Julius Bonnici Vicarius foraneus, & Clericus D. Franciscus Attardus, cum tribus Fratribus de Societate S. Angeli: quibus non cessantibus congeminare preces & litanias, tandem Exorcista, moras increpans longiores, Exi, inquit, ab eo in nomine sancti Martyris. Cui dæmon cum ejulatu horribiliori respondit, Exeo: & multum spumantem, copiosoque que per nares fluentem sanguine, & valde fatigatum, energumenum suum dimisit, cui postea toto octiduo adhuc fluebat sanguis de corpore, non sine dolore membrorum omnium velut reliquias adustionis sentientium. Denique rediens testis ad ipsum Palizzi, sanum eum ac liberum invenit, clamantem ac dicentem, Misericordia! S. Angele! Anima mea! misericordia! Rursum tamen deportari eum fecit ante Reliquias Sancti: ubi exorcismis iteratis, cum nullum veteris hospitis indicium cuiquam appareret, creditus is est absolute egressus; & populo gratias agente, ac Dei misericordiam & S. Angeli merita collaudante, pulsatæ sunt campanæ, & cunctis maximo numero accurrentibus, publicata gratia per Sanctum obtenta. Suasit autem homini jam liberato d. testis ut habitum ipsius Sancti assumeret; eidemque de peccatis rite confesso postera die sacram impertiit Communionem, sub eo sacro, quod in gratiarum actionem cecinit Prior Convetus.

[80] Hactenus de malignis spiritibus, homines per se ipsos torquentibus: addamus his exempla eorum, quos in evidens amittendæ vitæ adduxerunt periculum, stimulantes ferociam bestiarum, hominibus in adjumentum datarum. Lazarus de Rinaldus, ætatis annorum triginta sex in circa, oriundus Insulæ Melitæ, civis Leocatæ cognitus, testis LXXXII, [Servatur vir furentis tauri cornibus pluries jactatus:] dixit scire qualiter ab annis circiter tribus, mense Majo in Octava S. Angeli, sibi profecto ad prædium Josephi Cavaleri, quod est in vico della Petrulla, ad hujus urbis territorium pertinente, traditus est a famulis de mandato Josephi la Licata ingens taurus ad macellū ducendus, eo quod magna fecisset damna occidendo varia animalia. Ligatum ergo cum versus urbem minaret Lazarus, jamque ad portam novam ventum esset; convertit se taurus versus testem, eumque cornibus apprehensum in aerem sustulit pluribus vicibus, semper eum in cornua sua recipiens. In hoc periculo constitutus, cum Jesu & Angeli nomen continuo inclamaret, idemque faceret accurrens undique in subsidium multitudo; dimisit ultra hominem taurus, tunc quidem semimortuum, sed intra paucos dies ita sanum ac robustum, ut non dubitarit speciali gratiæ adscribere servatam sibi vitam, & in monumentum rei tabellam appendere.

[81] [alius raptatus a vacca & in ipso raptu suffocādus,] Franciscus Provinzanus, ætatis annorum viginti quatuor incirca, testis LXXXIX, dixit, quod in fine Septembris anni præteriti, existens ipse in vico Sabbucorum intra hujus urbis territorium, ab Antonio de Xiculuna ad ministeria ibidem in prædio obeunda conductus, voluit una cum dicto Xiculuna quamdam vaccam domare. Cumque ipse eam teneret cornibus, & d. Xiculuna iisdem cornibus funem circumvolveret; illa in omnem se partem violenter torquens, & ipsum testem secum intricans, resistere diutius non valentem raptare per terram infeliciter cœpit. Periclitari ergo se videns, quoniam implicitus erat funi, per suum collum & vaccæ cornua circumducto; & ipsa in effusum, agebatur cursum; quem voce non poterat, propter fauces interclusas, animo invocavit S. Angelum, idem clamosius faciente d. Xiculuna. Statimque immota stetit instar lapidis vacca, obstricto suo commoditatem præbens extricandi se, funemque a faucibus propemodum elisis removendi: quod miraculoso Deiparæ Virginis sanctique Martyris auxilio tribuens, gratias hoc nomine utrique retulit ac refert sæpe.

[82] [tertius a cornibus ferocis juvēci] Joseph la Pulcella, & ætatis annorum quadraginta in circa, auditus die XXIV Decembris MDCXXV, dixit, quod ab annis circiter septem, mense Januario, ministranti sibi in prædio qu. Alexandri Patellari & terram colenti, accidit ut juvencorum aratro applicitorum unus, necdum satis domitus, violenter procurrens & alterum juvencum secum rapiens, converteretur in ipsum testem, ferocia tanta, ut cornu in latus ejus sinistrum inferens ipsum de cingulo appensum teneret. Quo in periculo maximis vocibus S. Angelum inclamanti, atque ut sibi opitularetur roganti, disrupta sunt ferrea cinguli sui vincula, & ipse in terram illæsus concidit. Quoniam autem non erat ruptum cinguli corium, vetus & fraccidum sæpiusque resartum, sed ferrea ipsius cinguli fibula; non dubitavit miraculo adscribere gratiam, ejusque testem tabellam appendere in capella S. Angeli. Idem asserit quod constitutus in vinea quadam suburbani territorii circa Xaccam, [& vaccæ simili œstro actæ.] & volens aratro jungere vaccam unam, ab ea violenter se subducente impetitus fuerit, ita ut evadere nullo modo posset. Videns ergo recto cursu venientem ad se, invocavit sanctum Martyrem; tum inter vaccæ cornua comprehensus, sumpto insolito vigore, ipsa arripuit cornua, lateribus utrimque suis hærentia; apprehensamque iis vaccam tam violenter deprehensit in terram, ut ex ejus ore, telluri alliso, duo dentes exciderent. Tum vero dimittens eum vacca aufugit; & ipse, non suis viribus id actum credens, debitas gratias Sancto egit.

CAPUT VIII.
Periculose lapsi, letaliter saucii, & alii moribundi adjuti per S. Angelum.

[83] Vtriusque Juris Doctor Orlandus de Orlandis, ætatis ann. LIV in circa, oriundus civitatis a Nari, & civis hujus civitatis Leocatæ, testis XXXIII, dixit, [Habens de ligno veteris arcæ] quod cum anno MDCXXXIII facta esset publice translatio Reliquiarum ex veteri in novā argēteam arcā, in concursu hominum sere decem milliū, tam civium quam exterorum; adfuerit ibidem filius suus Joannes Baptista, annorum circiter XII adolescens, atq; pro sua devotione obtinuerit aliquid ex lignea arca, intra quam reliquiæ clausæ erant, quod deinde ex collo suo appendit. Cum autem die Martis sequenti idem Joannes Baptista, de mandato parentis, in suburbio hujus civitatis moraretur; decidit in profundam foveam, multis saxis inferre constratā. Qui in ipso lapsu S. Angelum invocans, vidit monachulum Carmelitanum tendere subtus se pallium, seque eo exceptum sensit sine noxa deponi. Quare se in pedes erexit, ibique mansit, [inprofundā foveam innoxie labitur.] donec accurrentibus ad ejus clamores vicinis extractus est, narrans omnibus quomodo decidisset ac præservatus esset: pater vero illius, intellecto quod in persona filii acceperat beneficio, curavit eucharisticum sacrificium in ecclesia S. Angeli faciendū, coram se & filio qui salvatus fuerat.

[84] [Carmelita de scalis altissimis ruens in acuta quædā ligna] Pater Fr. Vincentius de Alatto, Sacerdos Carmelita, ætatis ann. LXVII, testis XXXVI, dicit, quod cum primum ecclesiam S. Angeli obtinuisset Ordo Carmelitanus anno MDCVI, ipseq; inter primos Conventus novi religiosos sub Priore Fr. Sebastiano Syracusa piæ memoriæ numeraretur, accidit in Vigilia Apostolorum Petri & Pauli circa meridiem, quo die & hora natum se ipse testis affirmabat, ut volens lusciniæ cuidam in cavea appensæ ministrare, sedem quamdam conscenderet; in ipso autem ascendendi nisu inversa cella, per altissimas scalas conventus, in præceps abiit, una cum ipso teste. Qui continuo S. Angeli recordatus, eumque invocans, cecidit tandem supra ligna quædā b acuta, quorū cuspides necessario debuissent corpus supra se labentis perfodere, & vitā eripere. Accurrit illico qui propius aberat Fr. Desiderius Barberi, & lapsū juvit ut assurgeret: assurrexit autem absque ulla vel læsione vel nota: nec ignarus cui vitam deberet, protinus ad Reliquias venerandas accessit; deinde casum suum in tabella expressum curavit publico exponendum in capella S. Angeli, ubi etiamnunc spectatur.

[85] Patronus Joseph Bonfussuto, alibi jam nominatus, testis LVI, [naupegus obrutus sub opere suo cum socio nauta.] dixit quod ab annis circiter viginti quinque, die quodam circa horam decimam octavam, in littore circa portam veterem, intendens reparationi suæ scaphæ, cujus carinam reparabat Mag. Antoninus la Rocca; cum sub eadem ambo consisterent, mota subito scapha fuit, ipsosque obruit, ratos se omnino conterendos. Clamabant tamen singuli, S. Angele adjuva me; auditoque clamore accucrerunt plures, qui circa portam jam nominatam erant: magnoque molimine attollentes scapham, mirati sunt utrumque videre illæsum, quando vel solo pondere, sub quo integrum horæ quadrantem jacuerunt, debuerint prorsus fuisse contusi. Manifestum ergo miraculum ipse & d. Mag. Antoninus in sui conservatione agnoscentes, sine mora ad agendas Sancto gratias ejus templum petierunt.

[86] Joseph la Carubba, testis XCII, ante annos fere septem, volens in monte hujus civitatis findere tria magna saxa sibi invicem cohærentia ad gypsum conficiendā, [latomus in præceps ruēs cum ipsis quæ findebat jaxis,] hac enim arte se sustentat, ita infeliciter rem peregit, medio saxo insistens, ut illa subito dissilientia, una cum ipso teste in præceps ferri maximo impetu cœperint. Qui nihil dubitans quin sub iis infallibiliter esset conterendus, Sancti tamen Angeli invocandi recordatus, ut ait; cœpit illius nomen invocare, idemque faciebat ejus in opere socius Antoninus Bellia. Qui cum ejulatu accurrens, & saxorum fragmina ut poterat amoliens, sub quibus mortuum ac prorsus confractum reperturum se Josephum credebat; reperit eum sanum ac salvum, nisi quod coxarum una leviter esset perstricta; pileus autem quem habuerat in capite contusus & minutim diffractus erat. Ambo itaque in genua pariter provoluti, ipso in loco egerunt Sancto gratias, deinde ad ecclesiam ejus venerunt, idem prolixius luculentiusque facturi.

[87] Hentiona, uxor Angeli Smecca, testis LXXII miraculo quod infra num. 120 referetur sanata a Sancto, [mulier cum fabro sub molari saxo conterenda.] paucis postquam a lecto surrexerat diebus novum vitæ discrimen se incurrisse commemorat. Cum enim domum ejus venisset Mag. Marcus Cassato, ad molam quandam c manuariam acuendam; & superiorem petram altius suspensam pertica fulcivisset, metuens ipsa testis de successu, S. Angeli nomen invocavit. Et ecce ea adhuc loquente, rumpitur pertica, & supra ipsam ac d. Mag. Marcum cadere incipiebat grave saxum, cum certa utriusque morte: sed invocato rursum Sancto hæsit lapis, in ipsius perticæ frusto suspensus: quod frustum nequaquam potuisset ferre istiusmodi pondus, nisi robustius, sed invisibile fulcrum supposuisset e cælo gloriosus Martyr. Quæ res dictam Hentionam, priori beneficio valde accensam, magis etiam inflammavit ad cultum amoremque tam benefici Tutelaris.

[88] [Item cum equo onusto lapsus, in periculo præcipitii.] Joseph la Pulcella, de quo num. 82, dixit XXIV Decembris anni adhuc MDCXXV, quod ante menses circiter quatuor Panormū proficiscebatur eques, secum habens duas capsas plenas supellectilis argenteæ, spectantis ad Marchionissam d Campi-franci; cumque esset vicinus dicto oppido, in quodam passu ubi grande præcipitium erat, cecidit ita onustus equus & sub eo ipse testis. Qui periculum intelligens, ut alias semper in re ancipiti, ita & tunc imploravit auxilium S. Angeli, erga quem speciali afficitur devotione: etenim si vel tantillum movisset se equus, necesse omnino erat utrumque provolvi in præcipitium. Virtute autem Sancti factum est ut tam equus quam Joseph in dextrum latus se conversos repererint, ipso teste ignorante quomodo id actum sit fierive potuerit; & tamquam de liberatione evidenter miraculosa gratias agente.

[89] Medicinæ Doctor Don Horatius Contrera, [pueri tibia ex lapsu fracta] testis XLII, dixit, quod ab annis viginti quinque suam professionem in hac urbe Leocata exercens, pro singulari quam ab infantia habuit erga S. Angelum devotionis affectu, semper & diligenter observaverit favores, gratias & miracula quæ per eum civitas ipsa recepit, ut de iis rogatus posset testimonium dicere: imprimis autem illud retulit, quod recordabatur , solicite & ad perpetuam memoriam infigendam sibi narrare solitum suum qu. patrem Marianum Contrera, medicinæ Doctorem etiam ipsum. Videlicet, quod cum ipse testis annorum dumtaxat quatuor aut quinque esset, infelici quodam lapsu fregerit utrumque os tibiæ dextræ; adeo ut pater suus, quantumvis haud mediocriter expertus, diffideret eum posse sanari absque remansura deformitate. Itaque priusquam filii curationem ordiretur, ut erga S. Angelum devotissimus, ipsum in ejus capellam deferri jussit: tum ipse eodem subsequens & magno cum planctu filii postulans sanitatem, audivit eum erupisse in clamorem: [coram altari Sancti consolidatur.] ideoque accurrens brachiis eum strinxit. Ita complexum dum tenet, obdormiscit filius, & audentior hoc inopinato successu pater, explorat filii sui tibiam dexteram: eamque integerrimam inveniens, dubitansque ne forte doloris sensus suam confudisset memoriam, sinistræ quoque manum admovit, & æque sanam invenit. Itaque nihil dubitans de miraculo, exclamavit, Misericordia, & jussit pulsari campanas ecclesiæ, ut solent dum populus convocatur ad arma: quod hic est vulgandi miraculi signum. Deinde, cum communi totius civitatis gratulatione & stupore, domum reduxit filium sanum; cui postea numquam destitit insigne hoc beneficium identidem inculcare, ut devotiorem Sancto efficeret.

[90] [puella idem passa,] Joannes Andreas Barberi, testis LIX, dixit, quod ab annis circiter novemdecim quædam sua decennis filia, nomine Beatrix, per scalas descendens ex alto cecidit, ita ut tibiæ dextræ ossa confringerentur. Quam cum ipse testis exhibuisset chirurgo qu. Francisco la Scalia, ille eum admiratione sua utramque fistulam ruptam inveniens, loco non uno; ipsam quidem tibiam inter tabulas arctissime strinxit, ad eam curandam postridie rediturus; indicavit tamen puellam, si forte curaretur, mancam futuram reliqua omni vita. Id cum intelligerent parentes, multum devoti S. Angelo, una cum tota familia sua iverunt ad illius ecclesiam, eoque curaverunt afferendam etiam filiam, inter brachia Laurentii Pisani, amici sui. Intrantibus autem illis ecclesiam & aquam benedictam sumentibus, [in aditu ecclesiæ curatur.] etiam puella petiit dimitti in pedes, ut per se ecclesiam ingrederetur. Prohibuit primum pater, postea conscientia ductus, & jam aliquid sua expectatione grandius sperare incipiens, permisit ut deponeretur in terram. Quæ mox suis pedibus ingredi cœpit, tamquam nihil unquam mali passa: quod deinceps etiam potuit, dum die tota absque ullo prorsus impedimento ambulavit. Interim ad domum ipsius testis chirurgus rediit, & neminem inveniens, asserebat, nimis male fecisse eos, qui ita affectum corpus loco moverant. Magis autem obstupuit, quando idem testis ad ipsius domum filiam adduxit, ut probaretur an ultra aliquid curandum restaret. Tunc enim seipsum sæpius cruce signans, testatus est evidentissimum illud esse miraculum. Quapropter ipse testis, gratus esse volens, sacrum votivum decantari fecit.

[91] em>Congruum videtur his miraculis subjungere alios, ab hominibus vulneratos. Francischella, uxor qu. Laurentii de Orlando & modo uxor Sargentii Salvatoris Secchi, & ætatis annorum LIII, Testis XXXV dixit, qualiter ante annos triginta, [duobus le talibus vulneribus saucia,] vivente adhuc suo qu. priori marito, mense Majo infra octavam S. Angeli, ipsa, eidem tunc & nunc devotissima, una cum sorore sua Antoninella, uxore Jacobi Caruso, circa vigesimam quartam horam, sumptis palliis, egressa est domo ad visitandas Sancti Reliquias, supra majus altare in ecclesia per Octavam prostantes. Cum autem venissent ad aream, quæ est ante ecclesiam majorē, dicit accessisse hominem sibi ignotum, qui ex improviso pugionem stringens, duo mortalia vulnera inflixit humeris ejus, in nullo ab ea offensus aut læsus. Exclamavit autem continuo ipsa S. Angelum invocans; fugit percussor, accurrit populi multitudo, sauciamque ut melius potuerunt, soror & alii detulerunt in vicinam domum Bartholomæi Ramundi, Medici Chirurgi. Qui una cum filio Josepho Raimundi Doctore medico vulnera inscipiens & curare incipiens, dixit misellam morituram, quam primum peniculus vulnerarius tolleretur, quod intra viginti quatuor horas faciendum erat; eo quod unum vulnus per alterum transibat. Ita curatam portarunt in domum propriam, & lecto imposuerunt, sæpe clamantem, [invocato Sancto convalescit:] S. Angele, adjuva me, quandoquidem innocens in hoc veni discrimen: quod etiam affirmabat civitas tota, dicens, errore factum, eo quod statura similis esset uxori ejus qui crimen fecerat, & similis coloris, viridis scilicet, tunicam induta sub pallio, unde pro illa accepta fuerit. Post horarum viginti quatuor spatium redierunt medici, inspectisq; vulneribus pene sanam esse dixerunt, quam statim morituram pronuntiarant: idque manifesto adscripserūt miraculo. Quare intra paucos dies lecto surgens ipsa testis, non distulit gratias Sancto agere in ecclesia sua, Missam ibi celebrari faciens, & in monumentum receptæ gratiȩ affixam ferreis cratibus relinquens superiorem suæ tunicæ partem, eam scilicet in qua vulnera receperat. Attestatur huic miraculo jam d. Doctor Medicus testis XIX: item testis XXIII, utriusque Juris Doctor Franciscus Bissi annorum XLVI, ex relatu sui qu. patris Jacobi Bissi, qui nunc si viveret esset annorum circiter XC.

[92] Mag. Petrus la Villa, oriundus urbis felicis Panormi & civis hujus dilectissimæ civitatis Leocatæ, [gladio perfossus] ætatis annorum triginta incirca, die IV mensis Martii, anno MDCXXVII dixit, qualiter die XIV ejusdem mensis anno proxime præterito, die sabbati circa horam vigesimam, cum forte in sua fabri ferrarii officina, quam habet in burgo extra muros civitatis, suo intendes operi, corrigere vellet suum quemdam famulum Paulum Gueli, uxoris fratrem, ad eumque castigandum progressus esset extra officinam; accurit aliquis stricto gladio, prohibere volens ne juvenem percuteret; & priusquam testis ipsum conspiceret, gladium ventri ejus immersit ad sesquipalmum sub umbilicum ex latere sinistro, cumque educere non valens reliquit in vulnere. Ita constitutus Petrus, quanta vi potuit, extrahere gladium conatus est, S. Angeli auxilium invocans: accurrit etiam socer suus Vincentius Gueli, sinistraque manu posita supra ventrem læsi, dextra ensem eduxit nisu maximo, & cum sanguinis effusione copiosa. Porro prima cura vulnerato fuit, [& a medicis depositus,] sibi tamquam Christiano prospicere per Sacramentum Confessionis, quam fecit D. Antonino Collura Sacerdoti. Accesserunt deinde medici, chirurgicus unus Joannes Baptista d'Ogni-bene & e physici duo Horatius Contrera atque Josephus Ramundi. Hi pariter judicarunt nullam esse spem vitæ, ipsaque nocte hora secunda moriturum Petrum (qui, ut rebus suis prospiceret, id sibi diserte significari voluerat) prius autem quam expiraret, visu & præsentium cognitione privandum. Ipse ergo volens quam pientissime expendere modicum illud quod supererat vitæ spatium, petiit sibi afferri quam habebat domi suæ imaginem S. Angeli; nec non frustillum ejus ligni, quod sibi ex veteri Reliquiarum arca obtigerat: & illam adstringens pectori, [hausta Sancti aqua cito sanatur.] ipsum etiam vulneri applicans, orabat Sanctum, ne tali morte sese extingui pateretur. Postea cum hora a medicis definita adfuit, deficere visum & pejus se habere sentiens, excitabat ut potuit devotionis fervorem: tum viribus aliquantum resumptis, petiit dari sibi de aqua fontis. Mox datam illam, devote potavit: exindeque melius habens, celeriterque ad sanitatem proficiens, intra dies paucos omnino sanus comparuit in publico, debilis quidem ob tam copiose fusum sanguinem, sed sufficiens ad debitas gratiarum actiones, & acceptum beneficium legitimis tabulis voluit consignari.

[93] Addo his alios naturali infirmitate moribundos. Balthasar Celestri & Prades, testis LXVIII dixit, [item puet moribundus,] quod in translatione reliquiarum, nactus de ligno veteris arcæ partem, sumptam inde portiunculam misit ad civitatem Plateensem, cognatæ suæ D. Elisabethæ Triona. Baronissæ de Azolina, relictæ qu. Troiani de Triona: eo quod ipsa sibi significaverat, primogenitum suum Joannem Franciscum, annorum duodecim puerum, in extremo vitæ periculo jacere & cito moriturum credi. Cum autem Leocata accepisset pium munus, ipsum aquæ immersit: eamque moribundo filio bibendam exhibens, simul cum ea sanitatem porrexit, prout ad ipsum testem scripsit primis ab accepto munere diebus. Exinde autem morem sibi fecit quotannis in festo ipsius Sancti, ac præcipue in novo festo proxime præterito, mittere ad Reliquias Sancti honorandas facem unam ex cera alba.

[94] [& Sacerdos imposito sibi pallio altaris.] Don Joseph Perconti Sacerdos secularis, testis IV, dixit quod ante annos octo existens in civitate Nari, & ibi ex gravissima febre decumbens, sic ut omnino crederet diem vitæ suæ ultimum adesse; conversus ad invocandum Sanctum, Leocatam misit qui sibi adferret pallium de ipsius altari. Quod ubi corpori suo devote imposuit, depulsa febri sanus in momento fuit. Testis etiam LIV Turchinus Titta, de quo mox plura sequenti capite, dixit quod duabus vicibus ad extremum vitæ articulum adductus, sacroque oleo jam inunctus, intercessione ipsius Sancti fuit liberatus, [alius bis ad mortis articulum adductus.] fretus obsequiis quæ summa semper animi promptitudine ipsuis ecclesiæ ministrando exhibuerat. In earum autem infirmitatum una ab annis circiter quatuordecim, quando mors sua damnosissima familiæ toti fuisset, misertus filiorum quos parvulos relinquebat, magna cum devotione se convertit ad Sanctum dicens, S. Angele, tu nosti quomodo tuæ ecclesiæ & Fraternitati inserviverim. Ipso autem instanti visus est sibi videre aliquem vestitum habitu Carmelitico, idque intra silvam seu desertum locum: videbatur autem ille ambulare, & identidem ipsum ægrotantem respicere: in quo aspectu relevari morbum seque sanari sentiebat æger: uti revera fuit, & tunc & deinceps usque nunc, liber ab omni infirmitate. Anno quoque MDCXXVII, die IV mensis Martii, Joseph Manara civis Leocatæ dixit, [& puer lepra consumptus,] quod anno MDCVIII filio suo Angelo tunc bienni advenerit lepra, quæ sedecim mensium spatio illum exedens, ad ultimam vitæ metam adduxerat. Jam ipse testis & Angelutia uxor sepulcralem sindonem moribundo pararant, quando Angelutia prædicta, nequaquam oblita S. Angeli, adferri sibi jussit de aqua fontis; eaque aspersit filium; successu tam læto, ut oculos ille mox aperuerit, seque in momento sanum ac mundum exhibuerit. Ob cujus miraculi magnitudinem & evidentiam, cantata solennis Missa fuit, ipsis curantibus, & tabella beneficii testis in sacello affixa.

[95] Sed audiendus hic inprimis, qui post exceptas centum testium relationes suam denique etiam ipse subjunxit Notarius Jacobus Murci, ætatis annorum XLI, cujus hæc post præstitum juramentum sunt verba: Dico scire, qualiter devotio, quam a pueritia habui erga meum & hujus dilectissimæ urbis sanctum Protectorem, [Ipse notarius profitetur Sancto debere bis vitam suā] me stimulat, ut æ que ac alii exponam minimam aliquam partem eorum mirabilium, quæ dignatus est Dominus temporibus meis facere per intercessionem ipsius Sancti, quæque ego, indignus licet, curiose observare curavi. Atque ante alia narrare placet, quod cum mihi puero venisset gravissima quædam infirmitas, mei quæ parentes, Bartholomæus Murci & Joannella Gallo, videntes quod ad finem vitæ properarem, me devoverunt S. Angelo: & sic in vivis servatum in tanti beneficii memoriam induerunt habitu Carmelitano, quem me diebus aliquot gestavisse optime recordor. Nec prætermisero, quod quotiescumque in meis infirmitatibus aut tribulationibus sanctum ipsius Martyris nomen invocavi, semper obtinui auxilium & consolationem: uti cum ad mortem infirma jaceret Epiphania Murci & Caci soror mea, uxor qu. Michaelis Caci, [itemque sororis moribundæ.] cujus obitus mihi damnosissimus fuisset; votum pro ea Sancto feci, ejusque factus compos, tam pro vita illius quam pro damno quod evaseram, appendi in sacello tabellam, etiam hodie ibi spectandam. Similiter cum ante annos octodecim essem Panormi, inscribendus Ordini publicorum Notariorum, rursum ad portas mortis deductum me vidi ex gravi quo tenebar morbo: sed voto me obstringens, quod Leocatam regressus nihil agerem prius quam ipsius Sancti Reliquias visitare, mox obtinui sanitatem; & ut promiseram, reversus feci.

ANNOTATA.

a Narus, Agrigentinæ diœcesis oppidum in mediterraneis, distans Leocata versus Boream p. m. circiter 3.

b Vulgariter certi scerdi di legno, quid autem proprie hi sint, explicet Siculus aliquis.

c em>Item per conciare un molino centimolo: verti, molam manuariam, id est quæ manibus circumagitur: grandior enim esse non potuit, cujus saxum vir unus sursum attrahere valuit: sed quid centimolo sit doceri adhuc cupio.

d Notantur in tabula, Villa-Franca haud procul a mari, inter Mazaram & Agrigentum; & Barra-Franca in Montanis forme 30 p. m. distans Leocata: Campum-Francum necdum reperi.

e Ita in omnibus hisce Actis Doctores medici vocantur Physici, quod scilicet ex scientia naturæ præscribant quæ cura adhibenda infirmis: qui autem manu exequuntur curationem præscriptam, maxime vulnerariam, medici quidem dicuntur etiam ipsi, sed cum addito chirurgici. Hispani tacent vocem medicus, & Physicos ac chirurgicos simpliciter nominant.

CAPUT IX.
De Herniosis per S. Angelum integritati suæ restitutis.

[96] Mag. Torchinus Titta, ætatis an. sexaginta in circa, testis LIV, dixit, [A puevitia solitu ecclesiæ S. Angeli ministrare,] scire qualiter ab octavo suæ ætatis anno manserit apud qu. Mag. Gregorium Bissi a costorarium, artis discendæ causa; qui Mag. Gregorius, si viveret, hodie esset ut minimum centum & octo annorum: erat autem unus ex officialibus Confraternitatis nunc b Societatis S. Angeli, idque erat frequentius pro sua erga Sanctum devotione; & etiam tunc quando officio liberabatur, impendebat se obsequio illius ecclesiæ, eo magis quod ibi conventus non erat, ideoque ipsa post absolutas Missas claudebatur, & reliquo die clausa manebat, præterquam in festis præcipuis anni & festivitate ipsius Sancti. Cum ergo numquam exponerentur Reliquiæ S. Angeli, sive in jam dicta solennitate sive in aliis per annum occasionibus, quin d. Gregorius curam haberet ornandæ ecclesiæ; &, donec exposita stabat arca, custodiæ illius una cum aliis Confratribus intenderet die ac nocte; [adeoque multorum miraculorū conscius,] cumque in his semper uteretur ministerio ipsius testis, qui etiam ipse Confratribus adscriptus erat; factum quoque est, ut a jam dicta & ætate usque modo conscius fuerit plurimorum quæ per Sanctum patrabantur miraculorum, & gratiarum quas omnis conditionis ætatis ac sexus homines recepisse profitebantur: quarum nec ipse expers fuerit.

[97] Ruptus enim ætatis suæ anno quarto, dum forte ut pueri solent saltare vellet, herniam illam toleravit usque ad annum ætatis decimum, semper auxilium Sancti deposcens. [sanatur a ruptura quā 5 annis passus erat.] Accidit autem in Dominica Passionis mane, ut a d. qu. Gregorio missus fuerit in ecclesiam ad velandum Crucifixum, qui tunc supra arcum majorem ecclesiæ ipsius visebatur, & modo est supra altare laterale. Itaque supra trabem illam sublimem ambulans & lapsum reformidans, eo magis quod se herniosum meminisset, Crucifixo & S. Angelo se commendavit, ipsoque instanti multum in loco læsionis dolorem sensit: sed in descensu sanum se reperit, absque ullo intestinorum defluentium tumore: & perfectissime sanum esse judicaverunt medici, quotquot eum explorandi miraculi causa visitarunt, postquam gratiam in se factam revelavit ipsius ecclesiæ Capellano, qui tum erat qu. Du Franciscus de Celestre: qui rem, ut sibi relata erat, atque ut in talibus solebat facere, descripsit in libro miraculorum S. Angeli. Et similiter idem testis, inter ceteros filios suos, [item duo ejus filii.] duos habuit eadem herniæ infirmitate laborantes: quibus sanitatem impetrarit eos commendans Sancto, ita ut diu postea vixerint, ac postmodum, prout Deo visum est, alio morbi genere obierint.

[98] De eodem anteacto tempore, quo nondum ibi conventus Carmelitarum erat, [item circa an. 1565 puer] narrat XLVI Notarius Antonius Streva, & ætatis ann. LXXIV, quod mulier quædam Lucia Aletta, monacha Carmelitana tertiaria, ante annos haud multo pauciores quam sexaginta, habitarit ad ipsum ecclesiæ S. Angeli frontispicium, in quibusdam domunculis, nunc ad complanandam aream ante templum destructis; habens penes se nepotem septennem, nomine Angelum, filium qu. Lixi Barberi, qui gravissimam herniam patiebatur. Hic ante portam ecclesiæ, pro illius temporis usu post Missas celebratas clausæ, ludens, & per rimas pueriliter introspiciens, vidit intra ecclesiam Carmelitanum Fratrem cum libro in manibus. Cucurrit ergo ad ad aviam, visum narraturus. Hæc autem suspicata ipsum esse S. Angelum, eo tempore solitum istic aliquando conspici, [apparente ei in ecclesia S. Angelo.] Vade, inquit, & dic S. Angelo, ut te sanum efficiat. Ivit puer, Sanctumque ut fuerat edoctus rogavit: qui mox ad ostii commissuram accedens, extendit brachium, ipsamque herniam manu strinxit tam fortiter, ut magna voce exclamarit puer, Ai me: deinde ad aviam suam recurrit: quæ nepotem amplexa & sanum deprehendens, exclamare cœpit, Misericordia. Accurrerunt ad voces illas e vicinia complures, & quia ipse testis cum suo qu. patre tunc habitabat in suis quibusdam & ædibus post ecclesiam, accurrit etiam ipse: invenitque mulierem omnibus enarrantem quod in suo nepote acciderat miraculum, viditque sanum puerum quem antea sæpe infirmum viderat.

[99] [sicuti an, 1550 curatus erat ibidem alius.] Paulo etiam hoc miraculo antiquius est, quod refert Mag. Angelus Mortilletto, annorum centum & unius, testis LVII, videlicet fluxisse annos septuaginta, quibus ipse jam grandior & filios habens, audivit pulsari campanas ecclesiæ S. Angeli, uti moris erat quoties publicabatur miraculum aliquod, ibidem a S. Angelo patratum: quare cum multis aliis istuc properans, vidit ibi puerum septennem nomine Palmerium, de quo pueri pater, Mag. Angelus Jacopinellus Spatula ejusque uxor asserebant, quod eumdem hernia laborantem sæpius commendarint S. Angelo; tunc autem cum d. puer una cum aliis coætaneis forte intra templum ipsum luderet, venisse quemdam in habītu Fratris Carmelitani, qui apprehensum brachio parvulum posuit supra altare majus, & membra male affecta sic tetigit, ut puer dolorem cogeretur ingenti clamore propalare. Ad has voces accurrisse socios, & alios quosdam; accurrisse etiam ipsos patrem ac matrem, & ex filio jam sano quid acciderat intellexisse: qui propterea gratias istic publice agebant, suspicantes Fratrem istum fuisse S. Angelum, solitum isto modo ibi sæpius apparere & ejusmodi miracula perpetrare.

[100] [Recentius sanantur pueri duo] Pater Fr. Gaspar Galutius, Sacerdos Carmelitanus, annorum XLIII, testis X, deposuit quod annos necdum tres natus, herniosus fuerit: sed cum Notarius Carolus & Angela parentes sui votum pro se fecissent Sancto, sanitatem receperit. Testis XXI D. Antonius Collura Sacerdos secularis, inter alia meminit, quod viderit puerum trium circiter annorum, filium Josephi Parlaturi, quem gravissime ruptum pater suus inter brachia portarat ad Reliquias S. Angeli, dum die ejus festo solita fieret processio: quem miraculo curatum judicarint medici, eumdem ante & post acceptam gratiam considerantes, cum læto totius populi, misericordiam ex more succlamantis, [& Doctor Iuris unus] jubilo. Utriusque Juris Doctor Franciscus Bissi, testis XXIII, cum ante annos viginti Catanæ esset, visitavit reliquias S. Agathæ Virginis & Martyris. Dum autem ibi in oratione persistit, venit in spem quod meritis ipsius Sanctæ Sanctique Angeli sanari posset ab hernia gravissima quam patiebatur. Cum autem deinde Messinam tenderet, ut ibi se curandum chirurgis traderet; ipso e nave egressu sensit se sanum, nec dubitavit quin id utriusque Virginis & Martyris, Agathæ, inquam, & Angeli beneficium esset.

[101] Similiter testis XXXIV Utriusque Juris Doctor Joseph Boynello, [rursum pueri duo, unus in Processione an. 1595] ætatis annorum XXXVIII in circa, pari modo ruptus ab annis triginta, sic ut absque vinculis lineis ferreisque incedere nequiret; dicit quod commendans se S. Angelo (prout sibi auctor erat pater suus, sæpe inculcans, Habe fiduciam in eo, & certus esto obtinendæ salutis) & in festo Maiali processioni junctus; postquam ea ad planum regii castri venisset, sanum se esse miratus, in eadem sanitate perseverat etiam nunc: quapropter suus qu. pater & Missam in gratiarum actionem cantari, & vinculum quo stringebatur ipse testis appendi ad ferream cratem jussit. Joseph quoque Serrovira, qui testis XXXII fuit, non obstante quodam suo morbo, de quo infra, præsens sedebat supra suggestum, in quo sacræ Reliquiæ anno MDCXXIII ab arca eductæ populo exhibebantur: dixitq; quod ibi existens, [alius in translatione an. 1623.] ro gatus fuerit a quadam muliere, quæ virum Hispanum habebat in cohorte Capitanei Don Gracia Sarmiento & Acugna, tunc ad præsidium urbis constituta, ut filium suum, quem ei porrigebat, & in uno testiculorum hernia carnosa dicebat laborare, admoveret dictis Reliquiis osculandis. Quod cum fecisset, & in manibus Archipresbyteri elevatas. Reliquias osculatus puer esset, reposuit parvulum intra brachia suæ matris, cujus & æque ac viri nomen memoria excidit: & illa continuo protestata est, quod filium salvum recepisset.

[102] I. V. D. Don Franciscus de Caro, testis XLIV, dicit quod in sua suorumque persona receperit multa per S. Angelum beneficia, ac specialiter in filio suo Josepho, qui anno MDCXIX, & ætatis suæ fere tertio expleto, tam graviter utrimque disruptus est, ut sæpe atque ordinarie opus esset pedibus suspensum tenere parvulum, donec in locum suum reciderent intestina, quæ in scrotum descenderant. Hunc cum D. Horatio Contrera Doctori medico ostendisset, [Puer in processione bis circumlatus frustra] ordinavit ille ut vinculum puero fieret: quod quo stringebat melius teneras carnes, tanto eas scindebat profundius, luctuoso sane parentibus spectaculo. Tandem cum nec hoc proficeret, negavit medicus aliud quam divinum haberi remedium posse. Appropinquante ergo quinta Maji, die ipsius Sancti festo, ipse testis & uxor sua D. Angela Orlandi, confessionis & communionis Sacramenta sumpserunt in ecclesia Sancti, pariter orantes ut suorum ac filioli sui misereli vellet: deinde ipso illo mane curaverunt infirmum filium juxta Reliquiarum arcam in processione portari, prout talibus moris est. Verum non modo non est sanatus puer, sed magis dilatata est hernia. Anno proxime sequente testis & uxor sua votum fecere, quod filium suum habitu Carmelitano vestirent, rursumque susceptis ipso festo Sacramentis, simili rursum modo curaverunt filium in processione circumduci: sed neque tunc exauditæ fuerunt preces, ingravescente semper hernia usque ad festum anni MDCXXI. Tum vero eadem quæ prius fecere parentes, sed ne parvulo male verteret diei istius calor, [tandem an. 1621 sanus efficitur.] voluerunt eum relinqui domi, in platea quæ nomen habet S. Mariæ de Itria, quia illac transitura erat pompa; sciebant enim quod potens esset Sanctus, si ita expediret, sanitatis beneficium impertiri quocumque in loco. Cum ergo transiret supplicantium ordo, piique parentes ad fenestras positi Sanctum deprecarentur pro filio, livida facta est facies pueri ex subito singultu, qui pariter grandem vocem emisit; qua exciti accurrunt, & sanum inveniunt, sanatumque ostendunt prænominato medico. Hactenus pueri pater Testis XLIV, cui ipsius quoque medici jam dicti relatio, quæ est in ordine XLII, per omnia concordat.

[103] Angelucia, uxor Alfii Grasso, testis LI, dicit quod ab annis duobus, videns filiam suam bimestrem, [& an. 1623 puella] nomine Rosam, insolitum sinistro in inguine tumorem præferre, eam obtulerit medicis, qui responderunt herniosam esse: progressu autem temporis non longi eadem infantula membris omnibus debilis mollisque apparuit, quasi ossibus caruisset: & medici paralyticam esse dicebant. Opem ergo a S. Angelo petens ac sperans mater, identidem redibat ad ejus Reliquias visitandas: recurrente autem mense Majo proxime elapso, & Octava die ipsius festi (quando propter copiosam pluviam, quæ duci per urbem non potuerat processio, ducta per ecclesiam est) ipsa testis, quæ propter morbum suum dolenter admodum domi remanserat in die festo, filiolam detulit ad eamdem ecclesiam. [post processionem diei Octavæ.] Ubi cum jam in locum suum reponeretur lipsanotheca sacra, & ipsa pro materno affectu Sancti postularet adjutorium, præ desiderio obtinendæ gratiæ contrectans filiæ infirma membra, deprehendit evanuisse tumorem. Quod lætanter aliis manifestans, accersitus est ab Officialibus urbis Joannes Baptista d'Ogni-bene Medicus chirurgus, ut exploraret an vere sanata esset puella; eoque tardante, accessit Doctor Joseph Raymundi Medicus physicus & chirurgicus: qui perfectam & miraculosam curationem fuisse asseruit: quapropter eo publicato, ab omni populo collaudata altis vocibus Dei misericordia est: & nomen cognomenque infantulæ a Jacobo Murci Notario relatum in tabulas.

[104] Hieronymus Liscanus de insula Sardiniæ, testis LII, dixit quod ab annis circiter decem, filium habuit Petrum nomine tunc triennem; [& an. 1615 puer] cujus dextrum testiculum ipse & uxor sua Angelutia cum vidissent enormiter tumere, & Joannem Baptistam d'Ogni-bene ac Josephum Raymundi medicos consuluissent, illis judicantibus herniam esse, & vinculum puero aptare suadentibus; conficiendum illud ipse testis curavit, & puero quamvis renitenti violenter circumposuit: verum quia grandiusculum erat, minus congruebat. Id cum pater narrasset D. Angelo Oriolo, Capellano Societatis S. Angeli, Ito, inquit, in capellam Sancti, & ex plurimis quæ ibi appensa sunt sanatorum vinculis, alterum minus ac congruentius meo permissu accipe. Abiit ergo cum filio in ecclesiam, salutatoque primum & adorato Venerabili Sacramento, tum Reliquiis Sancti, monitus a patre filiolus genuflectere, propter tumorem testiculi non potuit: sed nec tempus erat aptum, factis jam tenebris, ad commutandum vinculum. Quare in crastinum rediturus, fecit ut parvulus oscularetur antiquissimam tabellam, in qua pictus erat Sanctus, [Sancti imaginem osculatus,] tunc quidem in ecclesia positam juxta portam conventus juxta fontem Sancti, nunc vero collocatam in oratorio Societatis S. Angeli. Paruit puer, pro ætate sua satis devote: quem deinde in lecto componendum inspiciens, vidit sublatam inflationem, & sic die postero filium ostendit medicis, qui sanum esse pronuntiaverunt. Actis itaque ex merito gratiis, nihil simile postea sensit puer, sed intra biennium alia quadam ex infirmitate decessit.

[105] Joannes Andreas Barberi annorum LV, testis LIX dixit, [sub an. 1581 puer alius] quod anno ætatis suæ decimo ex violentia quadam utrimque crepuerit; cumque eum Don Marcus Barberi, secularis Sacerdos & ipsius testis patruus, medicis ostendisset; dixerunt esse rupturam notabilem ac grandem. Tunc varia curatio ei adhibita est: tandem Medicinæ Doctor qu. Ferrantes Zammito vinculum ei fabricandum curavit valde strictum, nam tale magnitudo mali exigebat. Videns autem prædictus suus qu. patruus, quod puer ad sanitatem nihil proficeret; cœpit & ipse nepotem serio commendare S. Angelo, & parvulum idem ut pro se faceret admonere, sæpe etiam hac pro causa sacrum faciens ante Reliquias. [in processione.] Ita mansit puer usque ad Majum sequentem, quando recurrente Sancti festo, cum ipsa processio, tali die circumduci cum reliquiis solita, ad monacharum cœnobium de c Succursu dictum pervennisset; sensit ipse testis, qui sub feretro ambulabat supplicabundus, disrumpi vinculum: & manus loco antea male tumido admovens, nec ullum amplius tumorem inveniens, ostendit sese medico prænominato, tunc assistenti in processione, ut de iis quæ fieri dicerentur miraculis judicium ferret: quo sanationem ipsius approbante & vulgante, exclamavit populus, Misericordia: nec tale quid amplius ipse testis passus est.

ANNOTATA.

a Retinui Siculam vocem, quia ejus significatum sola conjectura fortaßis non assequor, Cousturier Francis, Sartor est, an etiam Siculis Costoraro?

b Mutata forsitan fuerit appellatio, cum locum Carmelitæ obtinuerunt: sed quæ differentia Siculis sit inter Confraternita & Compagnia fateor mihi esse ignotum.

c Antiquißimum hoc esse Benedictinarum cœnobiam, testatur Rocchus Pirrus: addit anno 1636 ad aliam ædem S. Andreæ translatas moniales sumptibus Iosephi Serravillæ, ejus forte qui in his Actis nominatur num. 106 & 114 Joseph Serrovira, vir omnino primarius & tunc sexagenarius.

CAPUT X.
Aliæ similes herniosorum curationes, S. Angeli meritis adscriptæ.

[106] [Curatur puella rupta umbilico:] Margarita la Chiara, relicta qu. Joannis Baptistæ Puloso, oriunda civitatis Politii & civis Leocatæ cognita, testis LX, dicit, die quodam, ante annos duos aut tres, filiam suam semestrem nomine Flaviam, quam supra brachium gestabat, subito ejulare præter modum cœpisse. Cum autem nulla ratione placari se sineret, dubitans de aliquo infortunio mater, & parvulæ corpus perlustrans, invenit magnum in umbilico tumorem: quem a ruptura esse. Joannes Baptista d'Ogni-bene chirurgus consultus indicavit. Adhibebantur remedia, sed proderat nihil. Quæ igitur sciebat ac viderat multos per S. Angelum a tali infirmitate liberatos, ad eumdem sibi quoque recurrendum credidit: & recurrente processionis annuæ die, minime neglexit illuc filiam suam deferre, juxta feretrum comitatura. Et tunc quidem speratam gratiam non obtinuit: sed in ea quæ octavo die agebatur processione similiter præsens, deprehendit quod tumor ille periculosus evanuisset, eamque ostendit prænominato chirurgo, tunc processionem ad examen sanandorum comitante: [coram Vicario Agrigento.] qui ubi sanam esse parvulam pronuntiavit, gratulanter conclamatum a populo est, in præsentia Vicarii Agrigentini, qui sanatam parvulam videre voluit: deinde nomen & cognomen ejus in librum miraculorum relatum est. Ita mater, cui attestatur, qui præsens aderat, tunc Vrbis Præfectus Joseph Serrovira, testis XXXII, distinctius exprimens nomen Vicarii, quem fuisse ait Doctorem D. Alfonsum Servantium, Vicarium Generalem Cardinalis Octavii Rodulfii, Episcopi Agrigentini.

[107] [Capitaneus Institiæ herniosus,] Balthasar Celestri & Prades testis LXVIII, cum ab annis circiter quindecim esset justitiæ Capitaneus in hac civitate, & equum suum exerceret; præ ea quam adhibuit vi sic ruptus est, ut dicat ex equo se debuisse descendere ac lecto decumbere. Postero autem curavit Missam unam dici, & de oleo lampadis ante Reliquias ardentis afferri pauxillum: quo cum sese unxisset, ante vesperam sanus fuit, & Sancto gratiam acceptam retulit. Testis etiam LXXXVI, Michael Gattuto qu. Leonardi, [& puer sic natus.] asseruit se habere nepotem, qui nunc agit tertium ætatis annum, Felicem nomine, & hunc a nativitate ruptum fuisse in dextro inguine: quem cum pueri mater filia sua Francischella, uxor qu. Josephi Zeraphi, commendasset S. Angelo, sabbatinum toto uno anno jejunium vovens pro obtinenda filio sanitate, voti compotem se lætata est mense Junio, exeunte ipso devotionis præfatæ anno, & cum omni familia gratias Sancto egit.

[108] Angelus de Caci, annorum XXVI incirca testis LXXII dixit, [item alius hernia carnosa laborans,] quod prout ex relatu sui qu. patris Mag. Thomæ de Caci recordatur, cum esset in fasciis infans paucorum mensium, correptus fuit ea infirmitate testicolorum, quam herniam carnosam appellant medici, quæ nullam ei requiem indulgebat, præ magnitudine cruciatus ex enormi ipsorum testiculorum inflatione: cui malo cum nullum sufficiens remedium post varia adhibita invenirent medici, visum est ipsius testis parentibus, ex quibus Francischella mater adhuc in vivis est, auxilium petere a Sancto hujus urbis Protectore, ejus ecclesiam frequenter devoteque visitando. Cumque ne sic quidem placeret Deo finem facere calamitatis, [cui medicus sectionem suadebat:] & ipse restis jam attigisset septimum ætatis annum, venit Leocatam expertissimus quidam medicus ex oppido a Burgii, dictus Antoninus Cupo: cui ut filium præsentarent parentes a suis quibusdam consanguineis sunt persuasi: consilium autem accepere ut castrari puerum facerent, haud dubie sic liberandum. Dura res parentibus visa est talem contra filium crudelitatem exercere, itaque ad spem in Sancto solo ponendam redierunt.

[109] [quam ille meditans,] Non idem ipsi testi animus fuit: sed cum alicunde intellexisset quid medicus consuluisset, decrevit illud quam posset occultius executioni mandare, patre suo ignorante. Cum ergo frequentaret scholas in novo Fratrum Carmelitatum conventu, cui præfectus erat Fr. Sebastianus Syracusa, ad discendas sub Fr. Ludovico Milazo litteras, cum hoc suo magistro egit de hoc negotio. Rem is cum Patre Sebastiano contulit: hic vero negavit morem puero hac in parte gerendum patre inconsulto, cum quo se acturum promisit: sic autem egit ut loco periculosæ sectionis, quam dissuadebat, consuleret oleo lampadis ante Reliquias ardentis ungere filium, certam ei sanitatem promittens, atque insuper dans eis partem rubei panni ex veteri argenteæ arcæ fartura. Exinde perseverante illo quotidie partes affcctas inungere, [suadetur oleo lampadis sese inungere.] eisque dictam particulam applicante, contigit intra paucos dies ut quidam suus frater Joannes Antoninus cubitum veniens, inveniret testem id ipsum agentem. Hic autem applicita manu cognoscere volens quo in statu res esset, nullum ut prius tumorem sensit, magnaque voce exclamavit, Misericordia. Accurrerunt ad clamorem pater ac mater cum familia reliqua; cognitaque curatione miraculosa filii, totam illam noctem expenderunt agendis gratiis, magna cum impatientia præstolantes lucem: quæ ubi orta est, apprehensum manu filium ad ecclesiam duxit pater, & P. Sebastiano sibi ad portam obvio illum exhibuit: qui prior eum allocutus, Credo, inquit venire te ut S. Angelo agas gratias, quia filio reddidit sanitatem. Id ipsum, reponit pater, acturus & tuæ Reverentiæ indicaturus, adveneram: subjungens curari se velle Missam solennem, & in gratulationis publicæ signum b mortariolia aliquot suo sumptu explodi: quod & factum est. Deinceps non cessavit idem pater quoad vixit filium accepti beneficii commonefacere, & devotionem erga Sanctum eidem inculcare, narrando ordinem obtentæ gratiæ. Ita ille, quæ omnia confirmavit Joannes Antoninus de Caci, ipsius testis is frater supra nominatus, anno MDCXXVI die II Martii, singula jurcjurando attestans.

[110] Jacobus Bono qu. Joannis, ætatis ann. XXXV incirca, testis LXXIV, dixit, se habere inter alios filium unum jam quadrimum, nomine Sebastianum, qui primo ætatis anno in dextro inguine disruptus fuit, ingenti cum tumore protuberantibus intestinis: cui postquam frustra pater varia adhibuit remedia, cœpit frequentius filium commendare Sancto: qui licet infans necdum perfecte formaret verba, quo tamen meliori poterat modo semper dicebat, eamus ad ecclesiam S. Angeli. Ita abiit annus unus in tali infirmitate: postea autem in processione, quinta Maji ante biennium habita, cum translatione Reliquiarum ex veteri in novam argenteam arcam, post earumdem publicam exhibitionem; [In Translatione sanantur unus] cum ventum esset ad planitiem castri, examinati a medicis ibidem sunt infirmi, qui cum sanitatis recipiendæ spe propiores arcæ procedebant, & puerum sanum esse invenerunt. Exclamavit ergo ipse testis, Misericordia; idemque faciente populo gratulabundo, filium suum stitit coram Notario Jacobi Murci, ut curati nomen atque cognomen in tabulas reciperet,

[111] Laurentius Spata, testis LXXVI, de filio suo Julio jam septenni dixit, [& alter puer.] quod anno ætatis secundo factus herniosus ex parte sinistra, post quædam remedia incassum tentata, fuit a se atque a uxore Margarita commendatus intercessioni S. Angeli, lotus aqua fontis, oleo lampadis ejus inunctus, & in processionibus quandoque deportatus. Tandem ab annis duobus cum transferrentur solenniter Reliquiæ, in ipsa regii castelli planitie visitatus est a medicis puer, inter ipsius testis eum ferentis brachia: & quasi nihil unquam læsus, repertus integer; ideoque post lætam Misericordiæ conclamationem, ipsius quoque nomen & cognomen exceptum est a Notario prædicto. Maria Falcone, testis XCVI, jurata affirmavit, [item unus ad fontem.] quod ab annis circiter XXVIII filium habuit nomine Andream, an orum tunc duorum & herniosum: quem cum ad ecclesiam S. Angeli sua quædam filia nomine Francischella duxisset, sanum integrumque reduxit admiranti matri: & rei gestæ modum requirenti respondit, Descendimus ambo intra fontem S. Angeli, ubi erat quidam Fraterculus Carmelitanus: qui herniam tetigit atque sanavit. In cujus beneficii compensationem suus qu. maritus Mag. Petrus Falcone, altari ipsius Sancti obtulit pallium ex capelloto c rubro cum limbis aureis.

[112] [aliusque Sancto commendatus.] Relatio D. Andreæ Lombardo, post ipsius Notarii testis ultimi depositionem ipso XXV Novembris descripta, inter alia habet, quod cum frater suus Franciscus Lombardi, ante hos decem annos transactos octennis, gravem herniam pateretur, ab utriusque matre Laurea fuerit Sancto commendatus, secuto effectu desideratæ curationis. Idemque postea die II Martii anno MDCXXVI confirmavit Joannes Antoninus de Caci, dictorum Andreæ & Francisci Lombardo affinis, per uxorem quam habet, sororem illorum. Denique Capitaneus Vascus de Sayavedra Hispanus, de regno Castellæ veteris, de terra S. Martini de Valdez, ætatis annorum LXI, [item filius Regii Castellani] Regius Castellanus regii castri hujus civitatis, unius ex quatuor regiis castris hujus regni Siciliæ, die XXV Martii prænotati, dixit scire, quod ante annos octo filius suus Don Petrus, annorum tunc duodecim adolescens, equitans versus ecclesiam S. Mariæ de Sambucis quarto ab hac urbe milliario, cum equum ferocientem satis regere non posset, & sibi magis quam illi vim faceret, ruptus fuit in dextro inguine ita vehementer, ut incurabile esse malum medici consulti responderint, ac nominatim Joannes Baptista d'Ogni-bene: qui patri auctor fuit, ut humanis remediis desperatis adhiberet divina, ac filium S. Angelo commendater. Cui consilio acquiescentes ipse restis & uxor ejus Catharina, & toto quadriennio, quo suus iste filius magnos ab infirmitate ista patiebatur cruciatus, suam continuantes devotionem, tandem exauditos se gavisi sunt, sanatumque filium prædicto chirurgo ostenderunt. Quo assentiente miraculosam curationem videri; curaverunt ipsi per eum qui tunc Prior conventui præerat, P. Mag. Fr. Angelum Gatto, fieri solennissimum sacrum, cum festivo campanarum sonitu & tormentorum boatu: ac postea eleemosynæ nomine per Actum publicum cesserunt Societati ipsius Sancti, ad usum fabricæ promovendæ, scuta decem a Mag. Luca Bissi ejusque sociis sibi debita. Et hæc etiam confirmata leguntur in relatione ipsius jam d Prioris, ultimi inter centum testes, in primo processu adductos.

[113] [& alterius filii duo cum filia paralytica.] Anno denique MDCXXVII die XI Martii, Antonius lo Judici publice testatus est, quod ante quatuor annos filio suo Francisco qui nunc octennis est, eruperit ingens hernia in dextro inguine cum continuo gravissimoque cruciatu: item quod filia Angela, triennis puella, ab ipsa sua nativitate tam fuerit membris omnibus mollis ac debilis, ut non nisi maxima cum difficultate posset ambulare: quæ deinde uno mense antequam hæc describerentur de gradibus lapsa, toto corpore impotens facta est, & perpetuo sedere coacta: quin etiam, quod alter filiorum suorum, Joseph nomine, ad præsens novennis, ex utero matris herniosus prodiit in parte sinistra. Tam multiplex in tot liberis afflictio, ut ait ipse, vehemens in ipso atque uxore desiderium excitavit, in liberis ita defectuosis experiendi virtutem S. Angeli: quapropter jugiter ei supplicabant, ut calamitati suæ succurreret. Tandem vero ante dies octo accipientes aquam de fonte, ex eaque balneum liberis suis parantes, postero die mane omnes sanos invenerunt. Quos cum inspiciendos exhibuissent chirurgo Joanni Baptistæ d'Ogni-bene, & hic perfecte sanatos esse asseruisset; cucurrerunt illico cum ipsis ad ecclesiam: factamque sibi gratiam revelantes, curaverunt solenne Sacrum, cum festivo campanarum pulsu aliisque lætitiæ signis, decantandum.

ANNOTATA.

a Burgium, p. m. circiter 5 distat Leocata, versus Drepanum euntibus.

b In vulgari est Maschi, occurritque sæpius. Sunt illi haud dubie genus aliquod igniariæ machinæ, licet vox in communi Italica lingua significet Masculos.

c em>Vulgo Camellotto, ex caprarum pilis confectus pannus. Imperiti, ob vocis corruptelam, æstimant Camelorum pilos esse: & sic etiam in nostro Belgio, pro kepershayr, dicitur kemels-hayr.

CAPUT XI.
Calculi & vesicæ dolores item & hydropisis curata per S. Angelum.

[114] Ioseph Serrovira, testis XXXII annorum LX incirca, dixit de suo qu. patre Nicolao, [Stranguria laborans] qui si nunc viveret esset centum & quindecim annorum, quod anno ætatis quadragesimo octavo occupatus stranguria, familiari sibi malo, accersierit ex oppido Castri-Joannis expertissimum medicum, cui nomen Joannes-Maria, cognomen memoria excidit: qui lenire malum per syringas conatus aliquoties, cum profecisiet nihil, ad extremas angustias redactus erat æger & moriturus credebatur. Hic lecto decumbens, nocte quadam ex una assistentium sibi mulierum quæsivit, quæ esset hora. Respondit illa, quartam circiter noctis esse. Quo dicto recordatus est æger illam ipsam esse horam qua paucis annis ante, scilicet MDLIII die XI Julii, accersitus fuit a Capellano venerabilis ecclesiæ S. Angeli, [qui olim S. Angeli arcā a Turcis servarat,] ut se juvaret in salvanda argentea arca gloriosi corporis a manibus Turcarum & infidelium, qui sub initium diei ingressi in civitatem cœperant eam expilare: & tunc d. Nicolaus abstulerat arcam sacram in territorium Daynumeræ, loci ad hujus civitatis districtum pertinentis, ibique absconderat in quodam diversorio a Chorda nigra appellato. Itaque ad Sanctum conversus, magis corde quam voce, [eodem invocato ejicit purulentum apostema.] supplicavit eidem pro salute impetranda. Dixit autem postea, quod vix incepta oratione, vehementi paroxysmo corripi se senserit: deinde per virgam ejecerit quasi intestinum quoddam longitudine unius palmi, plenum pure & glarea tam fœtenti, ut vix quisquam subsistere in camera illa potuerit. Adveniente autem medico, & jubente ut urinam cieret æger, implevit matulam eadem materia. Quam ille considerans, pronuntiavit fieri naturaliter non potuisse, ut ea sic egereretur: quandoquidem farcimen illud non erat aliud, quam apostematis intra vesicam concreti pellicula, prout intus contenta materia demonstrabat. Ea autem egesta, subito sanitatem recepit æger, & usque ad octogesimum ætatis annum incolumis vixit.

[115] Franciscus Turco, testis XL, dixit, quod ab annis circiter novem, filio suo Petro, tunc quinquenni, [puer calculosus] acciderit infirmitas gravissima, facultatem reddendæ urinæ præpediens, qua diebus ac noctibus pene continuis plorabat & ejulabat puer: consulti autem medici respondebunt, eum esse effectum calculi, unde nequiret puer nisi per sectionem liberari. Sensit ut debuit filii discrimen pater, nec in humanis inveniens remedium, divina explorare proposuit, ad S. Angeli deprecationem recurrendo. Cum ergo sæpius puerum portasset ad ecclesiam ejus, ac præcipue quoties Reliquiæ foras educebantur (quod in festo ejus V Maji atque octava festivitatis die tunc fieri consueverat) nec tamen opem ullam experiretur, annum jam & medium durante malo; instare cœpit apud Sanctum tanto importunius, quanto diutius differebatur gratia. [unctus oleo lampadis calculum ejicit.] Tandem decrevit filium ungere oleo lampadis ante arcam ardentis; quod quidem cum ardentissima devotione fecit, nihilominus illa nocte plus etiam solito ejulavit puer. Mane autem surgens ipse testis, in eodem lecto, in quo jacebat parvulus, invenit calculum instar nuclei olivarum: sibique persuadens hunc esse qui filium cruciaverat, ipsum ostendit medicis: qui eum agnoverunt esse talem qualem calculosi portare solent. Et firma atque constans exinde sanitas pueri satis clare ostendit, miraculose fuisse curatum: ideoque non cessat pater, post actas Sancto gratias, filio inculcare quotidie illius decotionem atque amorem.

[116] [item puer alius.] Andreas Ferro, annorum XXI, testis XC, dixit, quod cum novennis esset, gravi infirmitate præpediente, urinam vel emittere omnino non poterat, vel non nisi per maximos cruciatus, quos lacrymæ & ejulatus testabuntar. Quibus moti parentes ejus Angelus & Francischella, cum puerum totis tribus diebus in eo tormento vidissent, devoverunt ipsum Sancto hujus urbis Protectori: visitantesque ecclesiam ejus, ac de oleo lampadis ungentes filium, illius opem præstolabantur, post curatum insuper in ejus honorem sacrificium Missæ. Et perrexit quidem plorare puer nihilo minus dolere relatus ab ecclesia, quam cum delatus eo fuerat: sed a parentibus advocatus chirurgus Antoninus Belguardus, cognovit malum esse a calculo, qui proximus egressui esset: sicut revera egressus ipsamet hora, nullo alio remedio adhibito, puerum ex integro sanum dimisit; ideoque non dubitarunt illi adscribere gratiam S. Angeli beneficiis, quem tam devote invocarant, cum ex eo tempore nil tale amplius passus fuerit puer.

[117] [& Concionator Minorita,] Rev. P. Fr. Paulus ab Alcamo, Prædicator ac Sacerdos Minorum Observantiæ S. Francisci, testis XCIII, dixit XVII Septembris, quod præteria hebdomade existenti sibi in suo hujus civitatis Conventu S. Mariæ de Jesu, senserit familiarem sibi infirmitatem, urinæ scilicet reddendæ difficultatem. Cumque in hoc suo labore ingravesceret dolor etiam usque ad spasmos, nec ullam in humanis remediis spem haberet, eo quod consuetos fines excederet dolor, tandem recordatus est S. Angeli: cui statim ac se commendavit dicens, S. Angele, libera me ab hoc cruciatu; urinam lubito reddere cœpit, ejiciens calculum cum acutissimi doloris sensu: id quod beneficiis Sancti adscribens, gratanter declaravit ut tale, sperans abhinc deinceps liberum se eo malo futurum per d. Sancti intercessionem.

[118] [Prior Con. Carmelit. urina impedita solvitur.] Testis centesimus Rev. P. Fr. Angelus Gatto, Sacerdos Carmelita, affirmavit, quod eo quadriennio, quo ipse fuit hujus Conventus Prior & per Quadragesimam concionabatur ad populum in ecclesia sua, nocte quadam invasus fuit intolerabili dolore primo ventris tum vesicæ: quo sic invalescente ut sibi videretur animam agere, nec in applicitis medicinis opem ullam inveniret, quia jam integram noctem transegerat, nec tamen urinæ quidpiam egerere potuerat; convertit se ad S. Angelum, per ejusdem religionis ac nominis communionem orans, sibi ut dignaretur succurrere: qua prece prolata, subito soluta ei urina est, & omni prorsus dolore liberum sese est miratus.

[119] [Syndico Panormitano tolluntur febres] V.I.D. Cæsar Lazara ætatis annorum sexaginta circa, Regius Syndicus de urbe Panormi, in hac civitate degens, dixit die nono mensis Decembris, quod cum Novembri proxime præterito esset in civitate Nari, invasum se senserit a vehementissimo morbo, cum febri ardente & totius corporis labore summo, maxime propter urinam, quæ tota rubra inflammataque erat & sanguine mixta. Ita infirmus in hanc civitatem venit sui officii causa, intendens ante omnia visitare Reliquias S. Angeli: atque ad civitatem perveniens XXX die mensis, juxta fontem descendit ex equo, & sic cum aliis nobilibus pedes urbem ingredi voluit. Cum autem portæ appropinquaret, eadem egrediebatur pompa processionalis, quam nobiles isti dicebant a Leocatensibus institui, pro liberatione civitatis Agrigentinæ a pestilentia. Mutanda ergo via fuit, atque ita casu factum est ut transeunda fuerit ipsa S. Angeli ecclesia: de qua requirens testis quænam esset, & nomen intelligens, summopere consolatum se sensit, & prædictos nobiles se deducentes rogavit, ut cum eorum bona gratia liceret sibi visitare reliquias d. Sancti. Annuentibus autem illis, [hausta aqua de fonte Sancti.] post adoratum venerabile honoratamque arcam, deductus ad fontem, qui dicebatur ipso erupisse loco, ubi olim fuerat sancti Martyris sepultura; ipse cum singulari devotionis insolitæ affectu ex eodem bibit, veniensque ad hospitium nec morbum nec febrem nec alterutrius reliquias sensit amplius, & urina clara deinceps ac sana apparuit: quare se agnoscit Sancto ipsi obligatissimum, coram Hieronymo la Magnia & Petro Faraone Actuariis suis, ac Basilio Stilla apparitore, laudem debitam Sancto reddens.

[120] Quia autem febrium facta mentio est, nonnullos ab iis liberatos hic subjungamus. [item mulieri una cum iis grave symptoma patienti:] Hentiona, uxor Angeli Smecca, ætatis annorum LX incirca, testis LXXXIII, dixit die VII mensis Novembris, quod ab uno circiter mense pati cœperit febrim cum symptomate molestissimo, qua per octiduum continuata, in pessimum statum se reductam sentiebat. Cum autem esset, sicut etiamnunc est, devotissima S. Angelo; sæpius ei se commendavit: & quodam vespere mandavit sibi hauriri de fonte, & sumi aliquid de oleo lampadis S. Angeli. Quam aquam oleumque sibi allata suo admovit corpori, tantoque impensius deprecata est Sanctum, quanto solicitius eamdem devotionem inculcabat sibi medicus suus Doctor Franciscus Perconti. Quarta autem noctis hora obdormivit aliquantulum, & visa est sibi videre per somnium personam gravem, in ætate juvenili, cum pallio albo, galero, & scipione, tamquam peregrinum; qui ipsam in lecto inveniens requirebat, quid ei esset? Videbatur autem respondere, multum se fatigatam esse hac sua infirmitate, [post Sancti ipsius apparitionem,] quod si adhuc semel ejusmodi symptoma pateretur, quale se dicebat proximo mane præstolari, haud dubie suffecturum ad mortem. Cui peregrinus, Ne metue, sed herbam hanc accipe & collo applica, neque id quod formidas recurret amplius. Noverat herbam ipsa testis, sed nomen prorsus e memoria excidit: volens autem ut sibi videbatur d. herbam accipere, experrecta est de somno, plena ingenti fiducia, quod is qui visus erat fuisset S. Angelus, cujus speciem ex ejus imaginibus cognoverat, & quod ab omni incommodo foret deinceps libera: uti revera liberam invenit rediens ad eam visitandam medicus, permisitque ut surgeret de lecto, postquam somnii seu visionis ordinem ex ipsa audierat. Huic relationi attestatus est, altera postquam res acciderat septimana, die XI Octobris, ipsemet medicus prænominatus, testis XX.

[121] [sanatur filia March. Sanctæ crucis.] Balthasar Cælestri & Prades testis LXVII, dixit significatum sibi a Marchionissa Sanctæ-crusis, in hoc regno commorante, D. Francisca Cælestri, quod applicando frustillum de ligno arcæ filiæ suæ Lucretiæ secundo genitæ, quæ febri hectica laborabat, eamdem restituerit sanitati: pro quo beneficio, misit duas faces, quæ arserunt in majori ecclesia, sub oratione quadraginta horarum, istic coram reliquiis S. Angeli instituta, pro liberatione urbis Panormitanæ a lue contagiosa, quæ superiori anno mense Augusto istic detecta nuntiabatur. Joannes Antoninus de Caci die II mensis Martii anno MDCXXVI professus est quod affinis suus, [& alius a febri periculosa,] frater uxoris, Franciscus Lombardus, prægresso mense Januario in gravem delapsus febrim, periclitari cœperit de vita, ex medicorum judicio, timori quam spei propinquiorem judicantium: quare tam ipse testis quam socrus Laurea ac familia reliqua infirmum commendavere Sancto, & magna cum devotione dederunt ei aliquoties absumendum frustillum de ligno veteris arcæ, & aquam de fonte bibendam. Quibus factum est, ut dissipante se maligno qui febrem causabat humore, eruperint ægro duæ ad collum parotides: & his intra breve tempus apertis, convaluit Franciscus; itaque sanus nunc vivit, ac si nihil incommodi paslus fuisset. Dicendum porro etiam de hydrope est aliquid: nam & hunc curasse Sanctus invenitur.

[122] Melchiora, uxor Pauli Bella, ætatis ann. XLIII, testis XXII, dixit XII mensis Octobris, [item mulier hydropica] quod a duobus circiter mensibus toto corpore cœperit intumescere, medico Francisco Safilla judicante malum ex inveterato ab annis quinque esthmate procedere, ac prorsus incurabilem esse hydropisim, cui levamen dumtaxat aliquod aperto ventre dari posse censebat, quod etiam facere destinarat. Crescente autem morbo, decrevit spes vitæ confervandæ: neque plus quam octo dies sunt, quod propter angustias quas patiebatur maximas, propinquam se morti ipsamet existimabat. Itaque præmissis Confessione & Communione sacra, etiam etremam Unctionem suscepit de manu D. Antonini Collura, Capellani parochiæ S. Pauli suique Patris spiritualis, per Paulum maritum accersiti: qui tali in statu ipsam dimisit, ut præter ultimum sepulturæ officium nihil ei crederet impendendum restare. Ergo eo se adductam videns ægra, S. Rosaliæ se commendavit, [jam morti proxima] sed imprimis Virgini ac Martyri S. Angelo, ad Conventum pro Missa dicenda ferri eleemosynam præcepit. Nocte proxima, postquam sæpius suo ventri imposuerat particulas de arca S. Angeli, & saxo sepulcrali S. Rosaliæ, obdormiscens aliquantulum sensit sibi ventrem constringi ab ipsis, ut videbatur, Sanctis Angelo & Rosalia, omniaque intestina commoveri. Ut autem evigilavit, [per SS. Angelum & Rosaliam.] seque sine tumore esse & morbo omni liberatam cognovit, filiam Philippam ad se vocans, miraculum in se factum narravit, tam sana & gracilis quam unquam antea; ipsiusque asthmatis reliquiis libera. Gratias porro egit liberatoribus suis Divis, & venientibus ad se postridie tam Medico quam Capellano prædictis stuporem movit tam miraculosa tamque repentina mutatio: qui etiam rem em>eadem suo confirmavere juramento hic XXI, iste XVIII testis.

[123] Pater Fr. Franciscus Galutius, Sacerdos Carmelita, [& peregrinus similiter hydropicus.] testis x, dixit quod cum Prior esset P. Mag. Angelus Gatto, vidit peregrinum quemdam, cujus nomen sibi e memoria excidit, quamvis nomen ipse palam indicarit, hydrope laborantem: qui paucos ante dies egressus de hospitali S. Jacobi venit in ecclesiam S. Angeli. Cumque ingredi vellet illius fontem, prohibere id nitebatur ipse testis, ne quid turbarum oriretur. Illo tamen persistente, atque dicente, quod omnino se deberet tam salutifera aqua explere; magnum ejus fervorem reveritus ipse testis, ingredi illum permisit. Postquam ergo ingressus bibit largiter, Jam, inquit, Pater, sanus sum, per Dei & S. Angeli gratiam: reipsa vero sanum esse monstrabat subita gracilitas corporis. Ad naturalem statum reducti: aderat & videbat, jam nominatus Prior Conventus.

[124] Notarius Antoninus Streva, annorum LXXIV, testis XLVI, [An. 1565 illuminatur puella cæca,] dixit, quod ab annis circiter sexaginta, paulo ante & post, sæpe viderit Agathucciam puellā sedecennem, filiam Jacobi de Drepano, qui velut civis honoratus & opulentus habitabat in platea Pontis juxta castrum Regium, Dicta autem filia per defluxum humorum supra oculos facta erat omnino cæca, nihil proficientibus medicinis, quas magno impendio patris applicuerat qu. Angelus de Glava, hujus urbis tunc expertissimus medicus: qui tandem ipsi Jacobo dixit, quando nulla jam spes humanitus supererat filiæ recuperandi visus, iret & S. Angeli invocaret auxilium. Paruit autem afflictus pater, [S. Angeli templum adiens,] & filiam suam Sancto devovens, curavit eam indui tunica habitus Carmelitici, & una dierum ipsam duxit in ecclesiam cum oblatione unius cerei. Vix autem portam attigerant, quando aperti sunt oculi Agathucciæ, quos tanto tempore clausos habuerat; seque sanam videns, una cum patre clamare cœpit, Misericordia. Concurrentibus vero ad eos clamores civibus, concurrit etiam ipse testis, viditque apertos Agathucciæ oculos, quos antea sæpe viderat clausos, atque ita particeps fuit lætitiæ, æque ac postea in multis aliis occasionibus publicatorum miraculorum: quorum monumenta cum extent palam in capella Sancti, superfluum credidit longiorem de iis relationem texere.

[125] Angelutia, uxor Philippi lo Nobili, testis XLVIII, [& an 1623 puer,] dixit, quod suo cuidam ex sorore Antonella nepoti bimulo, nomine Mariano, filio qu. Philippi Monisteri, gravis supra oculos catharrus, in brevi tempore, totam facultatem videndi oculo dextro, fere totam sinistro abstulit. Quam ille calamitatem cum biennio passus esset; denique mense Majo, ante duos & dimidium annos, Sacerdotibus Sancti reliquias in cœmeterio majori publice ostendentibus, ipsa testis porrexit rosarium suum sacris lipsanis admovendum, & admotum tanto majori cum devotione recepit, quanto magis desideraverat ipsas reliquias aliquando videre. Tum vero egressa ab urbe ad vicum Sabbucorum, ubi maritus suus Philippus una cum dicto nepote Mariano morabatur, præfatum rosarium seu coronam oculis pueri pluries admovit, dicens, Gloriosus S. Angelus lucem nobis donet: eodemque die rediit in urbem, maritum atque nepotem in suburbanis relinquens: [tactus rosario reliquiis ad moto.] qui etiam ipsi post octo dies advenerunt; & quidem Marianus tam clare videns, ac si nihil incommodi unquam in oculis habuisset, cum maximo ipsius testis stupore omniumque vicinorum; quorum nullus dubitavit, quin hoc esset evidens S. Angeli miraculum cui proinde tam ab ipsa quam a marito nepoteque actæ sunt frequentes gratiæ de beneficio tam æstimabili.

CAPUT XII.
Cæci illuminati, curati paralytici, per invocationem S. Angeli.

[126] Ioannes Angelus la Cutrera, ætatis annorum quinquaginta in circa, oriundus civitatis Heracleæ, & civis Leocatæ, testis XXXIX auditus die XXI Octobris, dixit quod ab annis circiter viginti, defluxio quædam, in oculum suum dextrum labens, illius lumen omne extinxerit: qua in orbitate mansit ipse totis quatuordecim annis, usque dum similis in alterum oculum descensus plenam advexit cæcitatem, non obstantibus remediis quantumcumque multis. Jam tribus annis ita cæcus fuerat, cum ante duos annos & medium mense Majo, [item vir in reliquiarum Translatione Sanctum invocans] in translatione corporis S. Angeli, intelligens Reliquias publice ostendi in cœmeterio ecclesiæ majoris, plurimum doluit quod tam religioso spectaculo privaretur, propter oculorum vitium domi suæ reclusus. Interim non negligenter invocabat Sanctum: dumque ipsius domum transiret pompa cum nova arca, ad ostium domus suæ accessit post illud supplicans. Tum vero visus sibi est confuse cernere transeuntem ordinem, ipsamque capsam velut umbras: quod cum dixisset uxori suæ Martiæ, respondit illa; Quin tu, marite, oculos lavas aqua ejus fontis, qui in media S. Angeli ecclesia est; vidi enim passim id facientes, multamque opem inde relatam profitentes cives exterosque. Forsitan etiam tibi ea ratione succurret Deus, quia magnam in Sancti meritis spem repositam habeo. Abi ergo, inquit testis, & de illa aqua affer quantocius. Abivit mulier ad ecclesiam, [& oculosa, qua ejus lavans.] implevit aqua vasculum, marito attulit, & ipse per triduum ea se abluit: tertio autem die perfecte illuminatus, cœpit distinctissime videre res quascumque & personas: quapropter in genua provolutus, Deo & Sancto frequentes egit gratias: deinde ad ecclesiam se transtulit, factamque sibi gratiam publice notam fecit, cum magno totius civitatis jubilo & suæ erga Sanctum devotionis augmento. Ita ipse & de ipso etiam testis II Don Julius Bennici Vicarius Leocatensis.

[172] Francischella uxor Francisci Mangiameli, testis LXX, [anno 1624 eadem aqua sanata cæca] dixit quod ab annis circiter quatuor, cuidam filiæ suæ, nomine Gratiæ, tunc annum primum ætatis vix egressæ, defluxerit humor tam malignus in oculos, ut eorum lumen omne extingueret, ex iisque perpetuo sanguis stillaret. Accrevit deinde super ipsos caro, pupillas cooperiens, tantosque gignens cruciatus, ut fere semper utrumque oculum palmulis applicatis obtegens aperto ore ejularet. Adhibuit quidem remedia multa mater: sed nihil videbatur ad curationem prodesse: quare ad Deiparæ Virginis & S. Angeli intercessionem apud Deum promerendam se convertens, hujusque ecclesiam identidem visitans, commendabat ipsi filiam suam, lavando ejus oculos aqua fontis in media ecclesia scaturientis. Jam duos annos cum dimidio egerat in hac ærumna infelix parvula, & in perpetuam cæca mansura putabatur: accedebat autem ad cæcitatem etiam membrorum imbecillitas tanta, ut quamvis sua ætas ipsam formando gressui maturam fecisset, nihil tamen facere posset minus. Tandem anno MDCXXIV, [& paralytica puella,] quodam sabbato mensis Augusti hora Completorii, dum d. testis esset in ecclesia Sanctum invocans, & aqua ejus tingens, non tantum oculos & crura filiolæ, sed totum ejus corpus, votumque faciens quod habitum Carmelitani Ordinis ei esset impositura; cœpit parvula ex illa hora ambulare & oculos aperire: neque multi dies abierunt quin esset integerrime sana. Quapropter gratam voluntatem cupiens demonstrare ipsa testis, ultra quotidianam actionem gratiarum, curavit varia Missæ sacrificia offerri; neque distulit votivo habitu parvulam induere. Ita mater: cujus omnia ac singula verba sibi prælecta confirmare dixit pater puellæ Franciscus, testis LXXI.

[128] [an. 1625 sanatur cæcus in processione, S Maji] Martinus Cumbo, testis LXXXVIII, dixit, quod ante annum unum initio Decembris, pati cœperit defluxum supra oculos, quo tandem factus est plane cæcus, frustra adhibitis quibuscumque remedtis. Recurrit ergo ad invocandos S. Luciam & S. Angelum Virgines ac Martyres, & ad hujus ecclesiam frequenter se duci faciebat ante Reliquias, & ante imaginem S. Luciæ, quæ in eadem ecclesia colitur: curavit etiam ibidem Missam celebrari, ipsisque Sanctis geminam facem ex cera vovit, si ei lucis usuram restituerent. In hoc autem statu perseverans usque ad quintum diem Maji proxime præteriti, cum Processio circumduceretur, etiam ipse se circa sanctas Reliquias portari fecit, magno affectu Sancti opem implorans. Nec frustra: durante processione cœpit paulatim lucem videre cum tanto successive incremento, ut die postero potuerit absque duce exire ad agrum suum colendum, quod ab initio dictæ infirmitatis facere numquam potuerat, qui neque pedem extulerat urbe: nunc autem integerrimo visu fruitur, potissimum beneficio S. Angeli, quem specialius invocavit una cum S. Lucia, cui se pariter agnoscit obligatum.

[129] Elisabettucia, uxor Francisci Gulino, testis XLIX audita ejusdem mensis Octobris die XXVI, [& mense Augusto cæca per aquam:] dixit quod ante sex menses quædam filia sua Francischella, annorum septem puella, infirmari oculis cœpit: quibus non omisit ipsa testis ex medicorum consilio adhibere quæcumque suggerebantur remedia: sed frustra. Oravit ergo Deum & S. Angelum ut potius mortem indulgerent parvulæ, quam cæcam vivere paterentur: vixit tamen omnino cæca mensibus quatuor, usque dum accepit de aqua salutaris fontis: qua sæpius puellæ faciem abluens, multam concipiebat fiduciam gratiæ obtinendæ: sicut & obtinuit. Postero enim die melius habere Francischella cœpit, & paulatim visum recuperare: itaque profecit ad sanitatem ut tertio die integre distinctissimeque cognoscere potuerit objecta quælibet, in eaque visus claritate usque hodie perseverat, cum magna consolatione matris, sancto Martyri propterea se devotissimam agnoscentis. Hæc de cæcis: ad paralyticos transeo.

[130] Josepha, uxor Francisci Bagarellæ, [juvatur paralytica & misere contracta,] annorum decem & septem incirca, testis XXVIII, dixit, quod ante duos annos sic infirmata sit ut nullum corporis membrum posset movere, nullumque in medicis sæpe consultis, variaque remedia applicantibus inveniret solatium; quin de die in diem ingravescente malo, quod esse paralysis dicebatur, funditus pessum iret valetudo sua, & lecto jugiter affixa teneretur. Contracta deinde etiam crura fuerunt artusque alii, cum tanta totius corporis defiguratione, ut omnibus spectantibus horrorem incuteret. Tandem ipsa & mater sua Hieronymella ad Deiparam Sanctumque Angelum recurrerunt. Cumque d. mater aquam de fonte Sancti petiisset, eaque filiæ membra lavisset, cœpit illa nonnihil commovere pedes artusque alios. [usu aqua de fonte.] Sentiens autem id esse initium speratæ gratiæ ac suæ devotionis fructum, voto se obligavit ipsa & mater sua, quod Missam solennem cantandam curarent. Vix duo præterierant dies, quin plene sanata in suæ matris comitatu ad ecclesiam iverit, suoque se voto exolverit, addita mortariolorum explosione & aliis publicis lætitiæ ac gratitudinis argumentis. Huic porro relationi similia dixerat etiam Don Joseph Carletto, secularis Sacerdos, testis XIV, velut qui optime Josepham noverit, in juncta domui suæ domo habitantem, sed ibi viri cognomen scribitur Zagarella fuisse.

[131] Antonius Græcus qu. Martini, testis VI, dixit, quod ante annos circiter X, [item puer membris omnibus dissolutus,] filius suus Joseph tunc anniculus, idemque formosissimus & valentissimus pro ætate, quodam matutino tempore dum solveretur e fasciis inventus fuit ab uxore Antonella pueri matre membris omnibus mollis & fracidus instar pulmonis: sic autem infirmus mansit annis quatuor, ita ut loqui quidem sciret, ambulare autem non posset, sed solum stare fixus in loco; quod ipsum ut posset, & aliquam trunci instar haberet consistentiam, fasciis eum involvebat mater. Porro dierum una, solutis aliquando fasciis, ambulare cœpit tam expedite, quasi id pridem sæpiusque fecisset. Quo spectaculo attonita mater; Et quomodo, inquit, fili, sanum te video? [ad apparitionem Sancti.] At ille: Hac, inquit, nocte apparuit mihi quidam & dixit: Surge, ambula: ego sum S. Angelus. Huic ergo, cui sæpius pro filii sanitate supplicaverant ipse & uxor sua, acceptum beneficium retulerunt: nam & aquam de fonte ejus soliti fuerant lavando puero adhibere, & cum eo inter brachia sublato comitari semper processionem Reliquiarum. Quia autem res acciderat diebus ipsum festum immediate prægressis, rursum secuti processionem, cum ea pervenisset ad planum Cunicellæ, coram omni populo prædicavere miraculum, exhibito palam filio sano. Idem testatur, qui d. publicationi præsens fuit Don Angelus Oriolus, Sacerdos secularis, testis III, expresse addens, morem esse, ut certis locis subsistat ordo supplicantium, ad cognoscendum de gratiis quæ inter procedendum fiunt, aut antea factæ nuntiantur, populo ad singularum publicationem Dei misericordiam altis vocibus collaudante.

[132] Calogerus Bravo, testis XLV, dixit, quod ante annos duos, mense circiter Novēbri, privignus suus Frāciscus Zirafi, annorum quatuordecim adolescens, domum fuit deportatus ex vinea, ad Caput-aquæ sita, & pertinente ad Doctorem Josephum Raimundi, cui serviebat; [uti etiam alius mutus & omni motu privatus:] deportatus est autem mutus & membris omnibus captus. Huic curando non tantum medici, sed etiam Sacerdotes fuerunt adhibiti, propter suspicionem latentis in eo dæmonis. Verum cum utrique proficerent nihil, plorabat pueri mater, uxor ipsius testis Francischella; quæ tertio hujus infirmitatis mense exacto, post multas ad Deum & Deiparam preces, tandem etiam ad S. Angeli suffragium exposcendum conversa, sumpsit aquam de fonte ipsius, & filio balneum inde paravit, cum quanta potuit devotione & auxilii impetrandi fiducia. Ipsa porro nocte lotionem factam secuta, experrectus puer, clamare cœpit, Adjuvate, adjuvate me: quia hic est Pater quidam: surgensque de lecto currere cœpit versus scalas. Per quas continuo ascendentes ipse testis & uxor sua, qui fuerant ad clamorem cursumque exciti, & videntes audientesque Franciscum recte loquentem & ambulantem, requisiverunt quid haberet: ipse vero respondit, quod collocatus in lecto viderit juxta vasculum, in quo lotus erat, Patrem quemdam Carmelitam, similem Priori Conventus S. Angeli, cujus se intuentis aspectu conterritus conatusque assurgere, sanum se invenerit, sicut revera erat & nunc est, ab omni prorsus infirmitate liber: quod ipse testis ejusque uxor minime dubio Sancti miraculo adscribentes, eidem gratias deberi professi sunt.

[133] Angelucia, relicta qu. Notarii Petri Cavaleri, testis XLVII, [sanatur contractus & claudus annis 4.] annos, quantum recordatur, sedecim esse dicit, quod mortuo suo qu. marito, filiorum ex eo sibi relictorum unus, nomine Marius, undecim dumtaxat menses natus, cœpit membris contrahi, malo de die in diem augmentum sumente: ac denique toto corpore inutilis apparuit, quando ad eam venit ætatem qua pueri jam gressum consueverunt formare: erant enim brachia & crura distorta ac mollia, quare non nisi sedere poterat aut jacere. Ea re tristis ipsa testis, non defuit sibi, quin curando morbo tam miserabili medicos adhiberet & medicinas: sed nihil ea ratione proficiens, & altioris virtutis opus esse cognoscens, ad Deum Deiparamque Virginem & S. Angelum urbis Protectorem se convertit. Interim sextum ætatis annum attigerat puer, sæpe a matre ad ecclesiam eunte commendatus Sancto, sæpe lotus aqua ex ejus fonte sumpta: tunc vero commovere se ille aliquantum cœpit, & qualemcumque moliri incessum, ut melius poterat se sustentans: itaque nitens duobus baculis per se ad ecclesiam Sancti accessit: integraque salute mox ibi recepta, dimisit baculos, ac recta domum ambulavit ad matrem, viso miraculo effusam in actiones gratiarum. Idem, prout ex ipso audierat Mario, brevius attigit testis XIV, D. Joseph Carletto superius nominatus.

[134] [itemque puella sic nata & gibbosa:] Antoninus Xiculuna, testis LXXV, de filia sua Francischella dixit, quod ab ipsa nativitate membris omnibus mollis & fracida instar pulmonis fuerit, habens præterea magnum gibbum sub latere, neque dubitabatur quin omni vita maneret gressu privata, quare eam oportebat semper gestare brachiis. Cum autem duorum annorum jam esset, humana remedia desperans ipsius testis uxor Mattheola, ad divina quærenda applicuit animum, & S. Angelum cœpit invocare, ungens aliquando filiam suam oleo lampadis ejus & aqua fontis lavans. Postmodum ab anno uno circiter & dimidio puellam detulit ad ecclesiam, ibique adorato Sancto experiri cœpit an nondum parvula gradi posset. Cœpit autem illa ambulare, tamquam pridem id scivisset: & recte ambulans, domum est reducta a matre, multum sibi gratulante de Patrono tam propitio.

[135] Michael Gattuto qu. Leonardi ætatis ann. LVIII, testis LXXXVI, ante duos annos gravi, ut dixit, [denique pater familias.] correptus infirmitate & lecto affixus est, contractis membris omninoque debilibus: quare totus mœstus ac multum plorans, eo quod nulla sibi prodessent remedia, invocabat jugiter Dei & S. Angeli auxilium. Eodem tempore uxor sua Agathucella & filii correpti sunt febribus: [suo, uxoris & liberorum morbus maestus.] unde multo magis afflictus, eoque impensius Sanctum orans, cœpit uti aqua ex fonte Sancti hausta, seque ea identidem conspergere aut lavare. Id ad accensam domus suæ candelam agens aliquando, circa horam sextam noctis cujusdam, diem Mercurii præcedentis, suasque ærumnas, & S. Angeli miracula cogitatione versans, vigilantibus oculis vidisse ait Fraterculum quemdam Carmelitanum, annorum ut apparebat septem, & vultu jucundum; qui supra lectum decumbentis transiens ipsum respexit, subitoque disparuit. Post tunc simili modo vidit alium ejusdem ordinis Fratrem, qui annos ætatis circiter viginti septem præferens, habebat macidulam faciem, barbulam flavam, staturam mediocrē: qui & ipse lectum transiens respexit infirmum. Hic vero se vigilare ac minime somniare cognoscens, in magnam erigitur spem consequendæ per S. Angelum, [apparente Sancto.] quem sibi apparuisse rebatur, sanitatis. Neque vana ea fuit: etenim sequenti die melius habens, quotidie proficere cœpit ad perfectam plenamque valetudinem: neque multi fluxere dies quin ad ecclesiam iret, pro salute reddita gratias relaturus.

CAPUT XIII.
Reliquæ curationes & gratiæ S. Angeli interceßioni attributæ.

[136] Ioseph Serrovira, ætatis annorum sexaginta incirca, testis XXXII, post alia quæ est testetus, [Curatur frequens eresipelas,] omnino credidit relatu dignum, quod anno MDCXXIII sibi contigit in Translatione Reliquiarum ex veteri in novam argenteam arcam. Cum enim tunc familiaris sibi eresipelas tibiarum unam repetiisset, uti pluries quovis anno solebat; & tamen nullo modo committendum sibi crederet, ut actioni tam solenni tamque a cunctis desideratæ præsentiam suam subtraheret; in cella, quia aliter ad publicum venire non poterat, efferri se jussit ad suggestum, unde ostendendæ populo Reliquiæ erant. Dumque id fieret, ipse se ferventissimis votis commendavit Sancto; & auxilium ejus brevi expertus, non modo molestum illud malum cito depulsum tunc vidit; sed illud etiam amplius non pertulit, liber ab eo usque nunc.

[137] Philippus Cinciglione, testis quinquagesimus, [brachium post venam incisam periclitans.] dixit, quod XV die Septembris præteriti, filius suus Andreas, annorum viginti juvenis, propter infirmitatem oculorum rediit in urbem ex vinea sua, sita sub vico Durra in hujus civitatis territorio: cumque sequenti mane curasset sibi minui sanguinem, ipso vespere defluxit in brachium, cujus vena aperta fuerat, humor malignus, ipsum cum tota manu enormiter tumefaciens, adeo ut nec digitum quidem commovere posset: accedebat dolor in eisdem partibus tantus cum convulsionibus & spasmo, ut tota nocte ejularet auxilium poscens. Quare ipsius testis uxor Paulella, verita ne forte in paralysim converteretur malum tam vehemens, quandoquidem Doctor Josephus Ramundi, qui infirmum visitarat, suspicabatur simile quidpiam; accepit quod penes se habebat gossypium, sacris Reliquiis tunc admotum, cum illæ ex una in alteram arcam transferrentur, ante annos duos & dimidium: item particulam de ligno veteris arcæ: & utrumque affecto brachio alligavit. Jussit etiam adferri sibi aquam ex fonte ejusdem Sancti, eaque brachium & manum filii magna cum devotione & gratiæ obtinendæ fiducia abluit. Et ecce subito cessavit spasmus, brachiumque & manus, subsidente tumore, intra horam unam non plenam redierunt ad statum naturalem: & eisdem jam utitur d. Andreas, quasi nihil unquam incommodi passus: quæ res totius familiæ devotionem erga Sanctum haud parum auxit.

[138] [difficillima ischias,] Hieronymus Liscano, de insula Sardiniæ civis Leocatæ, testis LII, dixit quod ab annis circiter quatuor Panormo veniens Leocatam, dum esset inter Racelmutum a & Narum, tantum subito sensit cruciatum in coxa dextera, ut eo sibi videretur moriturus: pervenit tamen sed magna cum difficultate in hanc urbem, verum non potuit per se ex equo descendere, sed auferendus ab aliis fuit: a quibus in lecto collocatum visitavit Doctor Franciscus Safilla. Hic ischiadem esse ratus, mandavit venam aperiri in pede: malo autem ingravescente, nihil jam nisi mortem prospiciens infirmus, Confessarium petiit: tum S. Angeli recordatus, qui filio suo hernioso fecerat gratiam num. 104 relatam; eumdem rogavit sibi quoque ut succurreret, vovens quod integro uno mense diebus singulis sanctas ejus reliquias in ipsius ecclesia visitaret. Vix votum nuncuparat, cum subito cessit cruciatus omnis, seque ita liberum ipse testis sensit, ac si nihil fuisset passus. Quare venienti chirurgo ad secandam venam permittere id noluit, afferens nihil jam opus esse, quando per S. Angelum integram receperat sospitatem: & de lecto exiliens properavit ad ecclesiam pro agendis gratiis: quod ab illo tempore usque modo facere non cessavit, saltem alternis diebus.

[139] Franciscus Mangiameli, testis LXXI, annorum XXVI incirca, [rupta in pectore vena,] dixit, quod ante annos quatuor mense Decembri, propefestum Natalis Dominici, rupta sibi fuit vena in pectore cum effusione copiosissimi sanguinis: adeo ut medici asseverarent ex illa infirmitate procul dubio moriturum, & quidem cito. Cum autem ipse testis erga S. Angelum devotissimus esset, pluries ab eo petiit ut in hoc discrimine se curandum susciperet. Non cessabat interim sanguinem spuere mense toto, eumque die quodam Januarii tam abundanter evomuit, ut omnis humani consilii vacuus de lecto surrexerit, seque ut potuit protraxerit in ecclesiam Sancti: ubi postquam bibisset de aqua fontis, ad orationem faciendam se composuit: & egresso ad altare Sacerdote instituit audire Missam ab eo dicendam, sanguinem interim spuens ut antea. Verum hoc facere cessavit quando ad Dominici Corporis & Sanguinis consecrationem pervenit Sacerdos. Cum ergo reliquæ Missæ citra incommodum interfuisset, jam nihil de collata sibi sanitate dubitans, cœpit gratias agere; & postea curavit tabellam, quæ in testimonium percepti beneficii conspicitur parieti capellæ affixa.

[140] [herpes insanabilis,] Franciscus Grugno, testis LXXXIV, asseruit se habere filiam novennem nomine Cassandram, quæ gravissimo & incurabili malo laboravit, quod vulgus morbum puerorum, medici b herpeten nuncupant: quæ postquam singulari cū devotione & fiducia imposuit sibi illam tabulam, quam ipse testis fuerat in divisione veteris arcæ consecutus, ut antea dictum, brevi recuperavit integram sanitatem, in qua hodieque perseverat, Joseph Riccobeni, testis XCV, dixit die XVIII Novembris, quod a diebus circiter octo, filia sua trimula, Angela nomine, vexata fuit defluxu tam maligno, ut lingua retracta, obtortum collum, restrictus nasus, oculique inversi & solam ostentantes albuginem, miserabile spectaculum intuentibus essent: [linguæ, colli, oculorum distorsio,] quæ autem pauca loqui poterat inarticulata c fere erant. Proinde ipse testis & sua uxor Catharinella filiam devoverunt S. Angelo: postero autem die, ceteris membris curatis, solum collum obstipum apparuit. In quo Sancti beneficam virtutem testis ipse agnoscens, continuo ad ecclesiam abiit: actisque pro filia gratiis, sumpsit aquam de fonte oleumque de lampade, & iis filiæ caput totum lavans & ungens, sequenti rursum die vidit sanatam ex integro puellam: quam propterea ipse & uxor sua detulerunt ad ecclesiam, factum in ea miraculum professuri.

[141] Maria, relicta qu. Mag. Petri Falcone, testis XCVI, dixit quod ab annis circiter sex, [copiosissimæ scrofula.] filia sua Antonia, tunc annorum duodecim, vexata fuerit scrofulis, maxima in copia circa collum emergentibus, & illud sæpe enormiter inflantibus, cum ingenti ejus molestia. Quamvis autem idoneæ medicinæ adhiberentur, ingravescebat tamen malum, & præfocationem tandem minabatur. Recurrerunt igitur mater & filia ad auxilium S. Angeli implorandum, frequentantes ecclesiam ejus, & male affectum collum fonte lavantes, atque ungentes oleo, de lampade ante arcam ardente sumpto. Tandem ante menses circiter sex dormienti Antoniæ apparuit in somnis Carmelitarum Frater, ætate juvenis, facie candidus, modicum barbæ habens, seque in sedili proximo collocavit. Ipsa vero videbatur sibi coram eo tamquam coram S. Angelo genua flectere, & junctis manibus supplicare ut a d. infirmitate ipsam liberare vellet. Tum vero manum collo imposuisse, atque abitum parare videbatur: quem rursum, ut asserebat, appellans Antonia, postulabat sanitatem: ipse vero facto super eam signo Crucis disparuit. In his expergefacta puella mireque recreata, narravit matri suæ somnium; quod minine vanum fore cum speraret utraque, utriusque spem comprobavit eventus: quia ab illa hora evanescere paulatim cœperunt scrofulæ, & iis liberata intra dies paucos puella, libera deinceps mansit & manet.

[142] Elisabetha de Raymundo, testis XCIV, filium habet Josephum nomine, [crus distortum.] qui modo septimum ætatis annum numerat: hic a sua nativitate crus dextrum ab ipso genu distortum habuit, quantumque proficiebat ætate, tantum deficiebat a recti gressus concinnitate. Ipsa tamen testis, de curatione mali agnati desperans, nullum ei adhibebat remedium: aliquando dumtaxat lavabat filium aqua, ex fonte S. Angeli sumpta. Dumque in hac devotione perseverat, & suam necessitatem Sancto commendat, die quodam ante annos circiter duos, vidit admirabunda crus filii ad rectitudinem esse compositum: neque habuit alium cui ejusmodi beneficium acceptum ferret quam S. Angelum, cui fuerat devota.

[143] Rev. Pater Fr. Antonius Serravilla, [tibia ex fractura inutilis.] Sacerdos Carmelita, ætatis annorum XLV incirca, Prior venerabilis Conventus Carmeli hujus civitatis Leocatæ, testis VII, postquam in genere testatus esset de promptißima S. Angeli ad suos Leocatenses juvandos voluntate, tot argumentis probata, ut enarrandis sigillatim miraculis non poßit sufficere, dixit de sua sorore Francischella, quod postquam una tibiarum prorsus inutilis ei fuit reddita, ex lapsu de sublimi solario, unde dicta tibia duobus locis fracta erat, & ipsa per tres menses lecto decubuerat, movere se nequiens; tandem sese affectuose devovit S. Angelo: plenamque sanitatem & gradiendi expeditam facultatem ab eodem obtinuit, & in monumentum beneficii reliquit ecclesiæ baculum sive crociam, quam sibi aptaverat, ad qualemcumque gressum juvandum.

[144] P. Fr. Vitius Guglilmotta, Sacerdos Carmelita, ætatis ann. LXI, testis IX, mortuo primo Conventus Priore Fr. Sebastiano, [alia desperate exulcerata,] ibidem Vicarius ac deinde ex Capituli ordinatione Prior declaratus, spatio annorum quinque officium se tenuisse dixit, vidisseque commoveri aquam fontis, ad quam multi tunc infirmi concurrerint sanitatemque retulerint, atque inter alios uxor qu. Nicolai de Labiso, quæ tibiam habebat desperate exulceratam totam, eamque d. aqua abluens sanam deinde habere professa est. Similiter vidisse ait mulierem quamdam, cujus nomen memoria excidit, [paralysis utriusque cruris,] quæ tunc morabatur in vico ipsius ecclesiæ, & totis septem annis fuerat inferne paralytica, & utroque crure impedita. Hæc aliis mulieribus sustentantibus aliquando in ecclesiam venit tempore Missarum, ibique toto die mansit, cum lacrymis & orationibus salutem postulans. Cumque dato ad Salutationem Angelicam signo vespertino sacristanus vellet ecclesiam claudere, moneretque mulieres illas ut exirent, noluit infirma acquiescere, sed altis vocibus clamare cœpit, S. Angele, non discedam hinc nici desideratam gratiam obtinuero. Vix autem verba protulerat, cum surrexit in pedes, ita sana ac si numquam fuisset infirmata, & domum læta ac gaudens rediit.

[145] P. Fr. Gaspar Galutius, Sacerdos Carmelita ætatis ann. XLIII, Prior Conventus anno MDCXIX, testis X, affirmavit quod tempore sui Prioratus, vidit Mag. Franciscum Bartelotta d culcitrarium civitatis Plateensis, [cruris dolor internus,] serio se commendantem S. Angelo; eo quod, ut aiebat, dolorem quemdam internum patiebatur in crure circa ipsum os, qui non modo ipsum prohibebat sui opificii exercitium, sed nullam eidem requiem permittebat, unde etiam notabiliter claudicabat ambulans. Ut autem intravit ad fontem S. Angeli eoque crus abluit, continuo sanum se professus est, ad laborem consuetum progressus, rectus & hilaris. Jacobus de Labiso, annorum LXXXVIII incirca, testis XXXIV, vidit quemdam Antonium Morinellum, alias Peduzo e dictum, a vitio pedis quem habebat inversum unde & claudicabat, [pes inversus] civis ceteroqui satis opulentus & fortuna per quam commoda utens: qui cum sæpius ad S. Angelum recurrit, vidit eum ipse testis recto pede ambulantem, jam sunt anni circiter quinquaginta; solitus antea videre pedem ejus ordine contrario locatum, ut sursum appareret pars ea quæ planta esse inferne debuisset.

[146] Concludantur hæc omnia commemoratione gratiæ cuidam reo sic impertratæ, ut ea, præter patrocinium Sancti, etiam commendetur ejus virtus, qui primus Leocatensi Conventus datus fuit Prior, [Reus capitis damnatus] Fr. Sebastianus Syracusa de Caltabellota, quam ejusdem Conventus tunc Supprior ac postea Prior, P. Fr. Vitus Guglilmotta, octavus in ordine testium, jam aliquoties supra nominatus exposuit narrans, quod die quodam invenit P. Sebastianum multum conturbatum: qui sibi quid novi accidisset quærenti, exhibuit epistolam Dominæ Baronissæ Drepanitanæ, filiæ suaæ spiritualis, orationibus ejus apud S. Angelum commendantis maritum, in Vicaria Panormitana captivum & capitis damnatum; & addidit: Vade, Pater Supprior, neque omittas Deo & S. Angelo commendare afflictam illam Dominam, [& Sancto commendatus] ut ipsorum auxilio obtineat marito quam desiderat indulgentiam. Neque minus fecit ipse quam commendarat alteri Fr. Sebastianus: sed totam sequentem noctem coram Reliquiis orando transegit insomnem, die autem postero ante easdem Reliquias sacrificavit, neque postea orare desiit, donec octavo acciperet litteras ejusdem Dominæ, agentis pro lato sibi auxilio gratias; neque dubitantis quin vita, marito suo præter spem indulta, beneficium esset S. Angeli, id apud Deum promeriti; ipsiusque Fr. Sebastiani, [Vitæ gratia impetrat.] qui S. Angelum suis precibus inclinavit, ad hujusmodi favorem a Deo postulandum & impetrandum.

[147] Liceat nunc mihi iterum profiteri quam alacri libentique animo hunc tot miraculorum ordinandorum & describendorum laborem susceperim, [Hunc tractatum amicissimo animo deproperatum,] ut in iis respirarem tantisper a mœrore, hactenus inconsolabili quem antiquitatis Carmeliticæ zelatores quidam ingesserant, pertrahendo invitißimum multisque modis deprecantem ad ingratam prorsus atque inamœnam, quamque declinare studio omni decreveram, discußionem earum auctoritatum, quibus suas pro ea prætensiones fulcire nitebantur. Itaque hanc tam optatam nactus levandi tædii occasionem, nullam ab Aprili, qui totum alias sibi me poscebat, passus sum mihi moram injici, donec in manus sumeretur Majus (uti testis mihi esse poterit is, qui MS. Italicum commodavit, R. P. Daniel a Virgine Maria) sed aliis curis omnibus sepositis, ipsas fere noctes impendi operi, illudque intra dies quatuordecim dicto Patri exhibui. Cum enim eodem tempore ad prælum daret Vitas Sanctorum Ordinis per anni circulum digestas, jamque ad Aprilem impreßio proceßisset; festinabam ut proxime ad idem prælum parato ipsius Majo inserendum offerrem laborem hunc em>meum, quo citius eo frueretur Ordo; & tam luculento experimento meum erga se tenerrimum affectum cognitum prius haberet, [& jam olim ad præveniendas quærelas oblatum sibi,] quam edito, quod vitari non poterat Aprili nostro, ob eam quam extorserant aliqui discußionem, sequioribus de me delationibus judiciisque aures animosque patefaceret.

[148] Gratanter acceptavit P. Daniel oblatum sibi munus, quod ipsa celeritas reddebat carius; dictitans integri anni spatium non satis sibi futurum ad similem collectionem faciendam. Quoniam tamen suum sibi opus in majorem quam animo destinarat molem excreverat, cupiebatque impreßionem, ab anno LXX hujus seculi cœptam, saltem anno LXXIV absolvere; maluit beneficii istius gratiam nostro Majo reservari integram: cujus interim, ut specimen aliquod exhiberet lectori, collectos in unum tractatus hujus titulos elaboratæ & jam jam imprimendæ S. Angeli Vitæ velle se subtexere significavit: quod sane non potui non habere acceptum. Sed spem meam fefellit illius operis progressus lentior, quo factum est, [gratum habuere Patres Carmelitæ,] ut non modo prius in lucem venerit noster Aprilis, tunc tantum cœptus imprimi, sed ipsius etiam Maji impreßio huc usque progrederetur, nec scire poßim, an affectus, non ex nostra, sed ex ipsius parte mutati, non etiam mutaverint locum em>illum, qui meum tunc æque ac nunc constantem amorem, quavis injuria & contumelia per prædictos zelatores illata inferendaque sortiorem, testatum faceret si prodiret talis, qualis primum impressus fuit. Quare ne id nesciat Ordo, quod scire ipsum tunc voluit dictus P. Daniel, & nunc removeri ab ejus notitia nollem; cavere volui ejus rei mentionem hic inserendo.

[149] Addere etiam lubet ejusdem affectus testes & tunc mihi fuisse, [tamquam beneficium singulare] & nunc esse posse P. Seraphinum a Iesu Maria, tunc Provinciæ negotia Romæ curantem; & P. Ludovicum Perez, ibidem ab eruditione non Theologica tantum sed & historica æstimatißimum: quorum primus cum descriptionem libri curasset, alter descriptis ad originale relegendis contulisset operam, & utrique per litteras egissem gratias; uterque rescripsit XXIV Februarii anni MDCLXXIV. Posterior scilicet in hunc sensum: Binas Paternitatis vestræ, P. Seraphino & mihi inscriptas, magna cum animi consolatione legi, nec minori rubore pondero. Pro simplici, etsi accurata, MS. Copiæ istuc missæ cum originali Leocatensi collatione mihi gratias refers, atque data opera epistolam, æque humanam ac piam, scribis: quibus igitur obsequiis me decet prosequi Patern. Vestram, dum promptissima eaque incomparabiliter majori opera, codicem ipsum MS. ex Siculo Latinum fecerit, & in publicam lucem aptarit? Huc revera mihi advocandum occurrit S. Angeli patrocinium, [positam circa Ordinis sui Sanctos operam collaudantes;] cujus laudes & mirabilia, cum Paternitas vestra tanta solicitudine suscipit evulganda, ejusdem gratiam digne promeretur, & præmium tam insignis operis ipsius precibus a Deo reportabit. Pergit deinde idem Pater ad alia quædam promittenda, quæ nondum accepi; licet etiam promissa a P. Seraphino per epistolam quæ talis fuit. Non erat Paternitatis vostræ mihi gratias agere, pro exscripta & transmissa copia libri miraculorum S. Angeli; sed mei: qui semper me & memorem & gratum illi profitebor, quod tam ardenti studio evulgandis Sanctorum Ordinis nostri mirabilibus insudet. Habeo in nostra cella apographum authenticum primi processus informativi pro canonizatione S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis, quod describi curabo: & desideratam delineationem antiquæ imaginis S. Angeli asservatæ in oratorio Sodalitatis Leocatensis, fideli pictoris manu fieri, una cum testimonio ætatis ejusdem picturæ, ut pro viribus respondeam zelo vestræ Paternitatis; cui sicuti R. P. Henschenio, immensas ago gratias pro tot labosibus exantlatis ad honorem Sanctorum Ordinis nostri, & ab eis utramque mercedem utrique deprecari non omittam.

[150] Ita illi, verbis non magis humanis, quam (ut credere juvat) sincero animo, fidem mihi reipsa facientes, [etiam post editum contra nos Armamentarium,] quod nullam vellent habere partem in amaris querelis, quibus Armamentarii Carmelitici auctor, contra Martium nostrum temere usus, suorum opplere aures animosque avertere conatus fuit, jam inde ab anno MDCLXIX. Ego quoque ut iis nihil me motum declararem, statim ab ipsa libri prædicti editione, duplicavi conatum bene merendi de Ordine universo, ac sigillatim de obtretationis illius auctoribus. Neque nunc, licet secunda ejusdem Armamentarii parte multo inhumanius habitus, idem facere cesso; adeo in hoc genere profusus, ut ad ter mille circiter florenorum em>pretium, in sacrorum curandorum stipendium ab amicis collatum, per Conventus Ordinis utriusque in Flandrobelgica Coloniensi, & Gallobelgica provinciis erogarim, quo tam nostros, quam alios sibi opportunos libros habere possent Patres Carmelitæ; plus unis illis hoc in genere savens, quam ceteris simul omnibus Ordinibus Mendicantium, pro eodem beneficio instantißime supplicantibus. Totius insuper bibliothecæ nostræ & reconditißimorum quorumque in nostro Musæo monumentorum usum, [quibus vicissim benefacere perreximus & pergemus.] tamquam proprium semper & liberaliter conceßi R. P. Danieli prædicto; eadem offerens etiam contra nos scripturo, & ex perturbinum forte extundere ex iis posset aliquid quo nostras circa Ordinis historiam opiniones refelleret, solique studentes veritati certius eamdem edoceret, quam ex antiquorum scriptis didicimus. Et si parva sunt ista, conabimur adjicere etiam majora; tantum ne quos habere possunt Patres isti honori suo amice faventes, suis opinationibus serviliter sperent invenire obnoxios: & cum pro iis ipsi scripserunt quæcumque & quomodo cumque voluerunt, patiantur etiam nos pro nobis rationem reddere; neque hic quidem verbis ac scriptis provocent ad responsionem, quam suo loco ac tempore in veritate & caritate paratam invenient, alibi vero occultis machinis ejusdem promendæ libertatem moliantur subvertere.

ANNOTATA.

a Distant Narum & Racelmutum p. m. circiter 10.

b In vulgari est Upelesia, quod non sine scrupulo herpetem reddidi, eo quod hic morbus magis familiaris sit pueris: neque enim persuadere possum Epilepsiam intelligi.

c Ibidem parlava namfarusa, quod per conjecturam interpretari ausus sum.

d Vulgariter Matarazzaro.

e Id est Pedunculus.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Mai II: 6. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 5. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 5. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.