Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. LEVCIO EPISCOPO, BRVNDVSII IN ITALIA.

[Praefatio]

Leucius, Episcopus Brundusii in Italia (S.)

[1] In Romani Martyrologij tabulas restituisse se S. Leucij nomen ex veteri MS. fatetur Baronius. Ita nunc legitur XI. Ianuarij: Brundusii S. Leucij Episcopi & Confessoris. Martyrologium S. Hieronymi, [S. Leucij natalis.] a Laurentio monacho Epternacensi ante complura secula litteris Gothicis descriptum, 8. Ianuarij sic habet: Et in Brundisio Leucij.

[2] Fuit olim quinto ab Vrbe lapide ecclesia S. Leucij Martyris, cuius meminit S. Gregorius lib. 9. Registri ep. 73. cumq; inde fuissent ablatæ eius reliquiæ, alias eiusdem Sancti reliquias ad se Brundusio mitti per Hydruntinum Episcopum iußit. Quæ de hoc S. Leucio in Notis Baronius intelligit; qui tamen & in propria Ecclesia vt Confessor & Episcopus colitur, & Cōfessor ab ipso Baronio appellatur. Michael Monachus in Sanctuario Capuano, Martyrem dici arbitratur, quod fidei caußa tormenta tulerit, licet in iis mortuus non sit; qua ratione S. Hyginum retulimus a quibusdam Martyrem dictum existimari. Ast qui in antiqua operum Gregorij editione a Pamelio correcta Leucius dicitur, [Reliquiæ.] in recentiori, auctoritate Sixti V. emendata, Leontius scribitur; vt suspicari quis poßit de alio esse sermonē. Translatæ deinde S. Leucij reliquiæ Brundusio Tranium, inde Beneuentum; earumq; pars Tranensibus & Brudusinis reddita.

[3] Michael Monachus, Canonicus Capuanus, Sanctuarij Capuani parte 4. aliquot recitat Kalendaria illius Ecclesiæ, in quorum duobus primis, III. Id. Ianuarij hæc habentur: Depositio S. Leucij Episcopi & Cōfessoris. In quarto S. Leuti Episcopi & Confess. L. IX. in quinto, Leutij Episcopi & Confessoris. Semiduplex. Adnotat Auctor: Concordant kalendaria & Martyrol. MS. & Martyrol. Romanum. S. Leucius habet in ciuitate parochialem ecclesiam apprime diuitem. [Patrociniū contra pleuritidē.] Ecclesiam quoque in Casertana (olim Capuana) diœcesi, dantem monti vocabulum: nunc diruta est. Solent fideles laborantes morbo (vulgo puntura) affectæ parti tegulam inde sumptam applicare. Hæc ille. Est puntura Hieronymo Victori pleuritis.

[4] [Acta.] Acta testatur Baronius in Brundusina Ecclesia extare, sed mendis referta. Ea nos ex codicibus Ecclesiarum Beneuentanæ & Tranensis ab Antonio Beatillo nostro accepimus; descripta, aut potius illustrata, ab auctore anonymo, quem ex epilogo possumus coniicere Syncellum fuisse Archiepiscopi Tranensis, cui vitæ ac translationis S. Leucij historiam dedicat. Ea vt magis perspicua sit, præmittemus quæ ex Breuiarij Capuani Lectionibus, & Lectionario monialium S. Ioannis recitat idem Monachus; qui non Theodosij Imperatoris ætate, sed Commodi, sub finem nempe secundi seculi, vixisse censet, propter ea quæ de S. Eugeniæ conuersione narrantur. Vitæ epitomen dat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex monumentis Ecclesiæ Brundusinæ, & Breuiario Capuano, hymnumq;, quem subiungemus, ex iisdem haustum Brundusinis officiis.

VITA
Ex Lectionibus Breuiarij Capuani. a

Leucius, Episcopus Brundusii in Italia (S.)

Ex Sanctvario capvano.

Regnante venerabili & magnifico b Theodosio Imperatore, cultore Dei, qui Ecclesias condidit, & præcepta Apostolorum seruauit, erat orthodoxæ fidei Christianorum in totius Imperij latitudine intemerata & loculenta cultura; intantum vt omnia idola confracta & ad nihilum redacta viderentur, & vnusquisque publice & licenter Deo omnipotenti seruire poterat. [Lect. 1.] Quo tempore in ciuitate Alexandria erat vir quidam venerabilis, nomine Eudecius, simplex, & rectus, ac timens Deum; cui vnicus erat filius, nomine Euprescius.

[S. Leucij patria,] Cum autem complesset puer annos decem, mater autem eius, Euphrodisia nomine, migrauit ex hoc seculo: [Lect. 2.] pater vero cum filio Euprescio monasterium B. Hermetis ingressus est, & prædictum puerulum ad studium litterarum tradidit. [institutio.] Tantam quidem spiritualem gratiam accepit, vt in omni celeritate fortior fieret, quam ij, qui videbantur in scholis collegæ esse: & non secundum genus, sed secundum spiritum hæc agebat: sed deuenerat actio eius, vt intra monasterium nullus quidem obedientiam disciplinæ eius potuisset superare.

Factum est autem non post multum tempus, vt adueniēte solemnitate Dei Genitricis & Virginis Mariæ, [Festum Assumptionis D.V.] ex more Christiano celebranda, B. Euprescius cum patre suo Eudecio ac aliis fidelibus ad eius sacratissimam ecclesiam, quæ non longe erat a monasterio, cōuenirent. [Lect. 3.] Contigit etiam vt B. c Elenus Archiepiscopus simul cum Presbyteris & Diaconibus ibidem deueniret, & per totam noctem in Dei Genitricis laudibus perseuerarent.

d Factum est autē vt B. Eudecium sopor deprimeret, & ei a Domino visio spiritualis reuelaretur, quomodo ipse iam prope esset de hac vita fragili migraturus, & B. Euprescius filius eius ad Pontificale opus accederet, & hæresim, quæ in ciuitate Brundisiopoli erat, per eum Dominus ad veram & orthodoxam fidem Christianitatis perduceret. [Lect. 6.] [Prædictus Leucij Apostolatus.] In ipsa igitur visione dixit ei: Eudeci fidelissime, & decoritate præclare, ecce enim iam non Eudecius, sed Eudeclius vocetur nomē tuum, id est, mitissimus consolator, & filio tuo, quem Euprescium vocas, non Euprescius, sed Leucius nomen erit, id est, Aduenit in eum spiritus Domini.

Beatus itaque Leucius cum Clericis suis veniens Brundisiopolim, erat foris ciuitatem contra portam partis occidentis iuxta amphiteatrum, [Prædicatio Brundusij.] & illic docebat, & baptizabat eos, qui ad verbum eius credebant in Christum. [Lect. 7.] Tunc misit Antiochus, & fecit S. Leucium ad se cum mansuetudine vocare. Qui cum venisset dicit ei Antiochus: Si vis vt faciam credulitatem iuxta tuam prædicationem, fac vt per tuam obsecrationem misereatur nobis Deus tuus, & donet nobis pluuiam, quia ecce duobus annis sine pluuia esse videmur.

Beatus igitur Leucius conuocatis ad se Clericis suis & vniuersis Christianis, fecit litanias Domini. [Lect. 8.] Mox igitur vt eleuauit oculos ad cælum, e tanta pluuia irrigata est, vt omnis terra Italiæ cognosceret diuinitatem Dei quæ ostendebatur per B. Leucium. [Precibus impetrata pluuia.] Interea credidit in Dominum Iesum Christum Antiochus, & vniuersa ciuitas Brundisiopolis; & baptizati sunt omnes numero viginti septem millia, ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi, & fabricauerunt ecclesiam in honorem beatæ Dei Genitricis & Virginis Mariæ, & B. Ioannis Baptistæ, in media ciuitate, in loco vbi sanctum baptismum acceperant.

Tunc quidem confirmauit eos in fide & doctrina perfectius, & sic in pace obdormiuit in Domino. [Lect. 9.] Tūc quidam secundūm suam visionem in eodem loco fecit sepeliri corpus venerabile B. Leucij, vbi nauis descenderat, quando de Alexandria aduenisset. Dormitionis eius festiua solemnitas vndecimo die intrante mense Ianuario celebratur, Amen.

[Annotata]

a Hæ lectiones videntur concinnatæ ex longiore vita, quam mox dabimus; continent tamen nonnulla, quæ in ea desiderantur.

b Si vere, vt infra dicetur, ad S. Eugeniæ conuersionem cooperatus est S. Leucius, verisimile est auctorem quæ de pace Ecclesiæ sub Imperatore quopiam, puta Commodo, in antiquiore vita narrabantur, ea Theodosij imperio temere adscripsisse.

c De S. Heleno plenius agitur in vita S. Eugeniæ 25. Decemb. Ægidius Leoindelicatus Horti Carmelitani parte 2. cap.2. Episcopum Alexandrinum & Martyrem vocat, vti & Ioannes Palæonydorus lib.2. operis trimetrici cap.3. In vita S. Eugeniæ dicitur Episcopus Heliopolis, quæ non admodum sane vicina est Alexandriæ. Ex eadem tamen vita constat haud procul Alexandria situm fuisse monasterium, siue habitationem S. Heleni.

d Lectiones 4. & 5. de Epiphania, ideo hic omissæ.

e Hinc ortum habuit, inquit Monachus, antiqua illa nostræ Capuæ consuetudo, obliuioni tamen quasi tradita, vt nimirum tempore magnæ siccitatis ad pluuiam exorandam, Capitulum, Clerus, & populus, Litanias faciant, ad ecclesiam S. Leucij procedant, supplicesque in ea Deo preces effundant.

ALTERIVS VITÆ FRAGMENTVM,
Ex. MS. Lectionario monialium S. Ioannis, Capuæ.

Leucius, Episcopus Brundusii in Italia (S.)

Beatvs autem Leucius sedens præ foribus ecclesiæ, in annua celebritate Beatæ Virginis, cælorum gloriam populis omnibus cœpit enarrare, quam recepturi sunt electi; & pœnas inferni, quas recepturi sunt reprobi. [Lect. 1.]

Cumque audisset Eugenia talia loqui B. Leucium, dixit ei: Ecce ego & hi duo fratres mei, timentes ista quæ tu prædicas, reliquimus omnem nostram gloriam, & diuitias, quas obtinemus, & venimus ad conuersationem Christianorum; numquid merebimur pro his bona in cælo, quæ tu prædicas & promittis omnibus istis Christianis? [Lect. 2.]

Beatus autem Leucius gaudio repletus est magno, cum talia audisset ab Eugenia, & dixit: Certe & cælorum regna merebimini, & Dei misericordiam obtinebitis, [S. Leucus S. Eugeniā instruit.] si ex toto corde vestrum animum ad Dominum reuocetis, & a mundi huius nequitia vos sequestretis. [Lect. 3.] Eugenia dixit: Ecce, parati sumus, date nobis fidem vestram. B. Leucius dixit: Ita fiat, vt asseritis.

Tunc post hæc instituta, venit quidam, & dixit ad B. Leucium: Vir Dei, Pater Elenus vocat te. [Lect. 4.] B. Leucius dixit ad Eugeniam: Expectate hic modicum, & modo vos faciam ingredi ad Dominum meum Archiepiscopum. Cumque B. Elenus expectaret B. Leucium, vt ei enarraret visionem, quam viderat; ecce B. Leucius ingrediens dixit ad B. Elenum: a Pater sancte tres eunuchi foris stant, quærentes loqui tibi, qui se dicunt ex palatio b Philippi Patricij aduenisse ad concordiam Christianitatis.

Beato autem Leucio hoc dicente, surrexit gaudens B. Elenus de lecto, & dixit: Vocate eos festināter, c &c. [Lect. 5.]

Iussit autem statim eos catechumenos facere, & alia die ipse eos baptizauit, & vestibus monachicis eos vestiuit, & præcepit, vt in ipso monasterio eos deportaret, vbi idem B. Leucius fuerat, ad ecclesiam B. Hermetis Confessoris Christi: & præcepit fratribus monasterij, vt nimium diligerēt B. Eugeniam Virginem Christi, & Protum, & Hyacinthum, & de fide sancta eos docerent. [Lect. 8.]

Fratres autem monasterij dixerūt B. Eleno Archiepiscopo: [Lect. 9.] Scias Domine Pater, quia ecce modo plusquam septem annos habemus, quibus d sine Abbate viximus, & vnusquisque quomodo voluit, sic egit. Nam cum habuimus virum sanctum Euprescium, qui modo per voluntatem Dei Leucium se vocat, vt Pater nobis erat, qui ab infantia sua, a quo ibidē venit, [Expetitur in Abbatē.] nullus eum per obedientiam superaret, sed semper orātem, legentem, scribentem, & in omnibus operibus bonis perseuerantem, omnes eum sedule videbamus, cum in tam bonis actibus sequebamur vestigia eius.

Modo autem Pater, scias, quia si eum nobis non reddis, relinquimus omnes monasterium illud. [Lect. 10.] B. Elenus dixit: Modo fratres mei ne irascamini nobis, quoniam ego habeo dirigere eum ad vos; & si ille vos diligit, per meipsum ego veniam, & eum ordinabo Abbatem. Sin autem, ordinabimus alium.

[Annotata]

a In vita S. Eugeniæ, qui eam ad Helenum Episcopum deduxit, Eutropius appellatur.

b Is erat pater S. Eugeniæ, Præfectus Augustalis Ægypti, ac postea Martyr, cuius natalis agitur 13. Septemb.

c Ita Sanctuarium Capuanum: indubie aliquid deest, vti & Lectio 6.ac 7. quæ forte sunt de Epiphania.

d In vita S. Eugeniæ, Theodorus sanctus Presbyter præfectus monasterio S. Heleni fuisse dicitur. An tamen ab eo diuersum sit S. Hermetis cœnobium, nos latet.

HYMNVS DE S. LEVCIO,
Ex Officiis Ecclesiæ Brundusinæ.

Leucius, Episcopus Brundusii in Italia (S.)

Optata dies aduenit
      Exultans in deliciis,
      Qua Patriarcha Leucius
      Lætus migrat ad Dominum.
Hic clarus vitæ meritis,
      Refulgens & miraculis,
      Pulsis procul erroribus,
      Plebem lauat baptismate.
Præcepta Christi prædicans,
      Et sanctitate radians,
      Medelam confert languidis,
      Functos ad vitam reuocat.
Gaude Brundusia prolis
      Tantis ornata titulis,
      Sed clarior, eximium
      Patrona habens Leucium.
In Brundusina claruit
      Vrbe Confessor Domini,
      In hac relinquens terrea
      Migrauit ad cælestia.

VITA AVCTORE ANONYMO,
Ex MSS. Ecclesiar. Beneuent. & Tranen.

Leucius, Episcopus Brundusii in Italia (S.)BHL Number: 4897

Avct. Anonymo, ex mss.

PRÆFATIO AVCTORIS ad Ioannem Archiepisc. Tranensem.

[1] Sicvt variis assueti deliciis sæpe delectantur oleribus, sic & Sanctitas vestra, Beatissime Pontifex, inter Doctorum delicias, quibus optime satiaris, & nostra præcipis olera exhiberi. Exigis itaque, imo compellis me, vt gloriosissimi Confessoris Christi Leucij gesta, a rescissis ineptiis, congruisque adhibitis, [Ioannis Archiepiscopi iussu scripta hæc vita,] emendando clarificem. Ardet quidem caritas Pontificalibus parere preceptis; sed pauet ignorantia, ne aggrediatur, quod digne explere non possit. Neque enim tanti oneris sarcinam perferre poterit, qui nullius scientiæ luce illustratur. At quia sollicitudinis tuæ cura est, & diuinis inhærere præceptis, & Sanctorum agones, vel scriptoris vitio, vel doctoris inertia corruptos, ad meliorem statum mira animi alacritate corrigendo clarescere, & Christi Ecclesias mirabiliter decorare; [ex alia antiquiore.] nec diu passus es tanti Confessoris actus cōtinentem libellum inemendatum relinquere. Sed miror, quia, dimissis præcipuis Doctoribus, id a nostra exigis paruitate, vt nuper in Archiepiscopatus, atque b synkellatus tui tempore, Beatissimi Leucij Confessoris gesta clarescant, & quo ordine gloriosum eius cadauer translatum sit, sicut in scriptis reperi, & veridico relatu agnoui, sollicite præcipis explicari. Et dum mentis fragilitatem considero, valde pertimesco ne, dum corrigere aliena inuitor, corrigenda ipse committam. Tamen quia non audet famulus resistere Domino, quæ præcipis expedire conabor; vtinam tam efficaciter, quam libenter: potens est enim omnipotens Dominus, Summe Pontifex Ioannes, tuis interuenientibus meritis, & tui Confessoris, ignorantiæ meæ suo lumine illustrare caliginem, & vt tuæ satisfaciam voluntati, loquendi administrare materiem.

[Annotata]

a Ms. habebat resceptis. coniecimus legendum rescissis, vel reiectis.

b Syncellus dicitur quasi eiusdem cellæ consors. Sic olim appellabatur qui Patriarchæ, aut etiam alteri Episcopo, successurus erat, vt multis exemplis docet Gretserus noster cap.14. lib.3. Commentar. in Codini Curopalatæ cap.20. Fuit & politica dignitas. Cœpit deinceps honoris titulus esse, & multis tribui qui forte numquam in patriarchio habitauerant, vti nunc sunt S.D.N. Domestici, titulo tenus.

CAPVT I.
S. Leucij ortus, vita monastica.

[2] Regnante venerabili & magnifico Theodosio Imperatore, Dei cultote, qui Ecclesias condidit, ex præcepto Apostolorum seruauit requisitionem de his, quos antiqui per hæresim dolose perdiderant, & per orthodoxam fidem eos acquisiuit. Factum est autem temporibus eius, vt Christianorum fides acciperet incrementum; & qui Domino seruire volebat, publice siue ad prædicandum, [S. Leucius cuias, quibus parentibus ortus.] siue ad exercenda bona opera gradiebatur. Eodem vero tempore erat vir venerabilis Alexandriæ, nomine Eudecius, vir simplex & decoritate plenus, in eleemosynis, ieiuniis, & orationibus, in vigiliis, in caritate, & castitate, & animi alacritate perspicuus; cuius vnicus erat filius Euprescius.

[3] Cum autem compleuisset puer annos decem, mater eius, Eufrodisia nomine, migrauit ex hoc seculo. [Fit monachus.] Pater vero cum Euprescio filio suo, monasteriū B. Hermetis ingressus est, & eum litterarum studiis tradidit. Tantam quidem spiritualem gratiā accepit, [Litteris instituitur.] vt in omni celeritate fortior fieret, quam hi, qui videbantur in scholis collegæ esse, & non secundum ingenium, sed secundum spiritum, ita agebat; ita deuenerat actio eius, vt intra monasterium nullus quidem obedientiam disciplinæ eius potuisset superare. Denique cum iam esset annorum decem & octo, Fratres monasterij eum diligebant, videntes eum honestum vultu, decoritate perspicuum, sermone luculentum, obedientia simplicem, caritate largum, sanctæ Scripturæ diligentem.

[4] Factum est autem, vt Pater monasterij Niceta migraret ad Dominū, [Recusat monasterij præfecturam.] tunc B. Euprecius iussit corpus eius diligentissime collocari: & non post paucos dies Fratres monasterij cōgregauerunt se, vt B. Euprescium sibi Abbatem eligerent. Sed hoc ille multum confutans, non se dignum esse dicebat; & pater eius Eudecius taliter eum monebat, vt non se dignum fateretur esse Abbatem. Cum autem esset B. Euprescius annorum viginti & quinque, dixerunt ei Fratres monasterij: Cur nos ita in necessitate perturbas, & nec teipsum, nec alium Patrem præponis? Ecce enim septem anni sunt, quibus sine Abbate sumus, ex quibus Dominus noster felicissimus Niceta obiit: iam enim ex tunc sine rectore fuimus, & vnusquisque secundum propriā voluntatem viuit. Vide, ne rationem nobis facias, ne lupus veniat, & gregem Dei diripiat, iam opera tua cognouimus, & actiones tuas probauimus, quoniam dignus es hoc honore fungi. Tunc B. Euprescius ait illis: Quid mihi, & vobis, Fratres sanctissimi, molesti estis ex hoc, quod facere minime possum? In primis autem in hoc, quod monet, & regula mandat fieri, pauidus obedire non possum: secundo vero, cum nec monachus sim, nec honore Ecclesiastico fungor, & quomodo potest fieri, vt ego super vos Pater sim, cum etiam nec prædicationem vobis possum exhibere, nec quidquam in gestis monere.

CAPVT II.
Vocatio ad Episcopatum mirabilis.

[5] Factvm est autem non post multum tempus, vt solemnitas deuotæ Assumptionis Genitricis Dei & Domini nostri Iesu Christi Virginis Mariæ celebraretur, & B. Euprescius simul cum patre Eudecio ibidem adueniret caussa obsecrationis Genitricis Dei Domini nostri Iesu Christi, quia non longe erat a monasterio sacratissima eius ecclesia, in qua conueniebāt omnes Christiani, [Patri diuinitus reuelatur futurus filij Episcopatus.] qui Alexandriæ habitabant, & hi qui circumquaque morabantur per vicina loca. Contigit autem, vt B. Eudecium patrem B. Euprescij sopor deprimeret, & ei a Domino spiritualis visio reuelaretur, & qualiter ipse ex hac fragili vita esset migraturus, & eius filius Euprescius ad Pontificale opus accederet, & a hæresim, quæ in ciuitate b Brundusiopoli erat, Dominus per eum ad veram & orthodoxam fidem perduceret. In ipsa igitur visione ait illi: Eudeci, Eudeci fidelissime, & decoritate præclare, ecce enim non iam Eudecius, sed Eudeclius vocatur nomen tuum, id est, c mitissimus consolator; filio vero tuo non iam Euprescius, sed Leucius erit nomen, [Vtrique nomen mutatur.] id est, Aduenit in eum spiritus Domini. Expergefactus Eudecius, vocauit Euprescium filium suum, qui statim enarrauit ei omnia, quæ fuerant ei reuelata, & de obitu suo, & quomodo eum Dominus alio nomine vocaret, ipsumque Euprescium iam non vocaret, sed Leucium, dixitque illi: Vide, fili, quoniam ego iam delibor, & tempus resolutionis meæ aduenit, tu vero ne seducaris a mundi huius inquinamento, & a fragili nequam seculi huius blandimento, quoniam hoc mihi reuelatum est a Domino meo, quod Pontificale stemma indues, & quomodo per te Dominus hæresim, quæ in Brundusiopolitana ciuitate est, vult curare.

[6] Eo autē silente, B. Leucius, qui antea Euprescius vocabatur, prosternens se pronus in terram, orauit, & dixit: Benedictus es Domine Deus patrum nostrorū Abraham, Isaac, & Iacob, qui non spernis sperantes in te, nec deseris misericordiam tuam ab inopia miserorum, sed misertus es mei; ideoque Domine Deus cæli, & terræ, te laudo, teque glorifico, quoniam tu es Domine, qui animas diligis: tibi sit laus per immensa secula. Amen. Cumque complesset orationem B. Leucius, vox de cælo facta est, [Voce diuina confirmatur Leucius.] dicens ei: Leuci, Leuci, lucidissime tam mente, quam corde; ecce nomen tuum in libro vitæ adscriptum est, & memoriale tuum non delebitur de libro viuentium. Tunc in ipsa voce conturbati omnes, ceciderunt in terram, vocem quidem audientes, sed neminem videntes: sed & B. Leucius in eadem pauiditate prostrauit se simul cum omnibus, pallens. Omnes quidem audierant vocem, sed nō sciebant vnde, vel de quo diceret. Tunc quidem surrexerunt de terra omnes tremebundi, & cœperunt in psalmis, & hymnis, & canticis perseuerare Domino.

[7] Mane autem facto, ascendit Archidiaconus in altum, & cœpit clamare, dicens: Cui hoc nomen Leucius est? & cum tertio clamatum esset, & nemo respōderet, dixit B. Leucius: [Aperit populo, quomodo nomē sibi cælitus mutatum sit.] Mihi hoc nomen est, quia non ab hominibus, sed a Domino meo Iesu Christo illud accepi. Tunc omnes mirati, qui eum nouerunt, cœperunt dicere: Nonne hic est Eudecij filius, & nomen eius Euprescius est, & quomodo dicit quod Leucius sit nomen eius? Ait autem B. Leucius: Vere, quia sic habui nomen, sed Dominus in ista voce per reuelationē patri meo illud mutauit, dicens: Eudeci, Eudeci, ecce nomen tuum in libro vitæ scriptum est, & nomen iam non Eudecius, sed erit Eudeclius, id est, mitissimus consolator; qui statim subiunxit, dicens: Filio tuo, quē vocas Euprescium, iam non Euprescius, sed Leucius erit nomen. Ille autem a somno euigilans ait: Fortitudo mea, & laudatio mea Dominus, & factus est mihi in salutem, vox lætitiæ & salutis in tabernaculis iustorum: dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltauit me; non moriar, sed viuam, & narrabo hæc opera Domini. Cumque hoc dictum esset, dixit mihi ita, sicut & audistis. Cum autem talia audissem ego ab eo, cœpi gratias agere Domino meo Iesu Christo. Tūc in ipsis meis indignis precibus facta est vox illa de cœlo super hanc sacratissimam ecclesiam, quam omnes audistis. Ecce in hoc ego dico, quia meum est hoc nomen.

[8] [Idem pater testatur.] Tunc omnes dixerunt: accedat pater tuus, vt audiamus de ore eius, si vera sunt, quæ dicis. B. Leucius dixit: Accedat. Tunc iusserunt, vt adduceretur Eudecius, pater B. Leucij in conspectu omnium populorū, qui ibi aderant. Erat enim B. Eudecius senectute grandæuus, annorum iam nonaginta septem. Tunc interrogauerunt eum, dicentes: Enarra, pater, quoniam tu nemini parcis, & neminem condemnas; non enim respicis personam quamcumque. Dixit B. Eudecius: Quid vultis, vt enarrem? qui dixerunt ei: De voce illa, quæ tonuit super sanctam istam ecclesiam in hac nocte, quia omnes nos scimus, quod filius tuus Euprescius vocabatur nomine nunc vsque; dicit vero modo, quia meum est illud nomē, quod audistis. B. Eudeclius dixit: Verum dicit, quia ipsius est, quoniam mihi illud Dominus hac nocte per visionem ostendit, dicens, quoniam prope esset dies obitus mei, & mihi non Eudecius, sed Eudeclius esset nomen; & de hoc filio meo dixit, vt non Euprescius, sed Leucius vocaretur nomine. Et ait mihi, quoniam oportet eum Pontificale induere stemma, & hæresim, quæ Brundusiopoli est, per eum Dominus ad veram & orthodoxam fidem perduceret. Hæc igitur ad me facta est reuelatio; proinde certus sum, quoniā ipsius est nomen illud, quod audistis hac nocte. Exhilarati denique de huius rei narratione, cuncti pariter immensas grates almifico Patri, eiusque dilectissimo Genito, sanctoque Flamini reddiderunt, atque ab illo iam tempore in summa deuotione Beatum quoque Leucium venerari cœperunt.

[Annotata]

a Infra ostendit idololatriam fuisse.

b Brundusium, & Brundisium, promiscue appellant Latini; Græci Βρεντέσιον, Βρεντήσιον, Βρενδέσιον, Βρεντίσιον; Itali Brindisi. Vrbs olim celebris fuit, vti infra dicitur, & constat ex omnibus Græcis Latinisq; scriptoribus, atque ex tabula Peutengeriana, [Brundusium.] vbi primariæ vrbis signo notatur. Portum habet præclarum, quo fere solo nunc, & Sede Archiepiscopali commendatur.

c Hæc Eudeclij & Leucij interpretatio, non est ab etymo Græco petita.

CAPVT III.
Sacerdotium, miracula. a

[9] Post hæc autem Alexandrinus Pontifex cœpit admonere B. Leucium, [Leucius fit Archipresbyter.] vt eum Archipresbyterum consecraret. Tunc B. Leucius ait: Non sum dignus hoc honore fungi, sed sicut placitum est Domino meo, fiat. Omnes vero populi clamantes dixerunt: Non tantum Archipresbyteratu, sed etiam Episcopatu dignus est. Tunc quidem B. Leucius ordinatus est Archipresbyter Alexandrinæ Ecclesiæ.

[10] Eodem vero tempore quidam vir Æthiops genere venit ad conuersationem Christianorum, quem tenere inuidus diabolus cœpit atque infestare, & antiquus hostis per os eius clamare cœpit, dicens: Christianus esse volo. Tunc quidem tulerūt eum ad B. Leucium, dicentes: Domine sanctissime Pater, [Dæmonem e catechumeno possesso eiicit.] vir iste ab immundo spiritu crudeliter vexatur. Vidensque eum B. Leucius, ait: Obmutesce spiritus diaboli. Ad hanc statim vocem intremuit, & cœpit cum fletu clamare, dicens: Si ex hoc exeo, vbi ingrediar, quia non habeo meliorem hac domo? Cui B. Leucius inquit: Immunde spiritus, absens esto a plasmate Dei, & non præsumas iam ibidem habitare, sed obstrictus & depressus exi ab eo, quem inuidia ductus vsque modo tenuisti religatū catenis tuis pessimis; & exiens, ingredere in his vasis, quæ non credunt Domino nostro Iesu Christo; nec viuificam Crucem eius adorāt. Tunc ipse dæmon horribilis exiit de corpore viri Æthiopis per os eius in similitudinem auis nigerrimæ, flendo, ita dicens: Quid mihi, & tibi, serue Dei Leuci? quare me habitare prohibes, & deiicis ab hac domo mea, quam ego ipse mihi acquisiui? & hoc timens, nolui ingredi cum his, qui pulchri sunt vultu, sed dixi cogitans, quia si in hanc ingredior domum, quæ est ad videndum deterrima, ex hinc nemo me expellet. Statim vero consignauit eum vexillo Crucis B. Leucius, & dæmon pessimus abscessit, & amplius loqui non est ausus.

[11] Tunc quasi terræmotus locum concussit, & pergens in Ægyptum, [Dæmon multos alibi occidit.] plurimos Iudeorum, atque gentilium humanæ generationis inuidus fellea face succensus interemit, & introgressus ciuitatem in Ægyptum, in serpentis effigie pergere cœpit per mediam ciuitatem; & si ei vel homo, vel bestia obuiabatur, perimebat eos vsque in locum, qui dicitur Galgather, qui ex Syro in Latinum vocitatur piscina omnium. Factum est autem, vt B. Leucius ab Alexandria Ægyptum eadem hora transiret: qui dum peruenisset ad locum, vbi hoc gestū fuerat, & inuenisset multitudinem populorum flentem, dixit ad eos, qui illic astabant: Quid est talis fletus inter vos, & hos, qui mortui sunt, quis interfecit? At illi dixerunt: Draco ingressus est ciuitatem hanc, & istos, quos mortuos vides, ipse illos occidit: nunc hac hora antequam tu aduenires, in mare se præcipitauit, & demersus est. Tunc B. Leucius aquam adferri præcepit, quam cum benedixisset, super mortuos cœpit illam aspergere: cumque aspersa esset per manus eius, [Suscitat eos Leucius.] dicit ita: In nomine Domini Sabaoth, surgite, quia non mortis vinculo, sed veneno diaboli oppressi estis, & non valetis a potentia virtutis eius absolui propter diabolicū pessimumque genus serpentium, quod nec vos, nec Iudæorum, nec Gentilium stultitia potuit consummare: sed ideo vsque modo aggredi valuit nequitiam vestram, quia cœcitas cordis vestri vobis dominata fuit. Sed surgentes reddite laudem ei, qui creauit vos. Et statim, hæc dicens, B. Leucius cum baculo, quem tenebat, tetigit cadauera mortuorum: confestim autem ad vocem B. Leucij omnes eleuati sunt, & cœperunt tenere sacratissimos pedes eius, dicentes: Quis est Deus, quem oportet adorare, nisi Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, quem prædicas tu, Beatissime Leuci, famule eius? Tunc in illa die tam de infidelibus, quam ex Iudæis crediderunt in Dominum nostrum Iesum Christum, [Plurimi conuertūtur.] quasi tria millia fere hominum, exceptis paruulis & mulieribus, laudantes, & benedicentes Dominum nostrum Iesum Christum, propter signa & mirabilia quæ fecit Dominus per sanctum famulum suum Leucium ad laudem sui nominis, & baptizati sunt vniuersi.

[12] In ipso autem tempore surrexerunt viri iniqui numero sex, [Seditio aduersus Christianos.] Carason, & Armogen, Paragytis, & Arualis, Algar, & Mofianus; & inierunt consilium, & diuiserunt populum, & concitauerunt bellum aduersus Christianos, & fecerunt seditionem, vt non dimitterent aliquem Christianum intus ciuitatē habitare, sed aliquantos eiicere, aliquantos vero gladiis tradere conabantur. Interea vnus ex illis, Carason nomine, ingressus est ecclesiam B. Marci, Apostoli & Euangelistæ, euaginato gladio, vt interficeret Christianos. Quē mox vt viderunt partes Christicolarum, surrexerunt, & eum apprehensum ignibus tradiderunt, & vniuersos qui cum eo aderant, occiderunt.

[13] [De translatione S. Marci, παραχρονικῶς.] Et in his seditionibus, Christi fidem nimium colentes venerunt nautæ deprædati Veneticorum genere se vocitantes, & ingressi ciuitatem cœperūt eleemosynas quærere, & dabatur eis. At illi, transactis multis diebus, occulte abstulerunt b reliquias B. Marci plusquam medias, & fugam petierunt. Custodes vero ecclesiæ mox vt ingressi sunt, inuenerunt capsam discoopertā, & reliquias B. Marci minutatas: tunc cœperunt tœdiari, & murmurationē inducere ex hoc, quod sibi accidisse dolebāt. Cum igitur hoc audisset B. Leucius, ab Ægypto Alexandriā rediit, & reliquias B. Marci de capsa abstulit, & eas loco alio clausit.

[Annotata]

a Plura, quam quæ hic narrantur, S. Leucij miracula continebat codex quo vsus est Ferrarius, de Melantia nobili muliere Alexandrina ab hydropisi liberata. De Zerca (vt ipse scribit) mago ab igne combusto, cum Leucius, signo sanctissimæ Trinitatis munitus, illæsus exisset. Illud de Zarea mago ignis examine conuicto simul & punito, S. Heleno tribuitur in vita S. Eugeniæ. Melantiam vero matronam Alexandrinam non hydropisi, sed quartana liberasse ipsa S. Eugenia traditur.

b Longe id postea eontigit, vt 31. Ianuarij dicemus.

CAPVT IV.
Profectio in Italiam. Brundusinorum conuersio.

[14] [Leucius fit Archiepiscopus.] Interea, defuncto Alexandrinæ Sedis Antistite, ab vniuersa Christianorum multitudine B. Leucius a ordinatus est Archiepiscopus. At vero non post multum temporis Saturninus Præses, inito concilio, voluit B. Leucium gladio trucidare. [Liberatur a morte,] Audientes Christiani hoc consilium, irruerunt, vt interficerent Præsidem Saturninum, & B. Leucium diuinis voluminibus intentum, ostenderent a Domino liberatum.

[15] Tunc B. Leucius conuocat omnes Christi fideles, & admonendo cœpit eis diuinam visionem ostendere, [Brundusium abiturus, aliū Episcopum creat.] & exponere, dicens: Sciatis igitur, quia Dominus meus per visionē mihi apparere dignatus est, vt alium vobis hic ordinarem Pontificem, & ego ad Brundusium pergerem ciuitatem. Audientes vero hoc Christiani omnes Catholici a B. Leucio, cœperunt prostrare se ad pedes eius cum fletu, dicentes: Pater sancte, noli nos deserere, & orphanos relinquere, & populum, quem Domino conquisisti, nequaquam spernas, sed cum agone certaminis vsque ad finem perducas. Ad hæc Beatissimus Leucius, respondens, ait: Omnes vos scitis, cum adhuc essem in adolescentia mea, quod Dominus, per visionem dignatus est ostendere patri meo Eudeclio, vt nomen meum cōmutaretur; & qualiter hoc, quo dignus non fui, fungi honore deberem, vt hæresi, quæ in Brundusiopoli inest, per me Dominus dignaretur suo sancto destruere lumine, & nostri participes eos homines efficere. Ideoque Dominus meus Iesus Christus præcepit, & ab eo mihi reuelatum est, vt vobis Patrem proponam, & ego exequar, quod mihi ipse mandauit. De Saturnino interea sciatis, [Prædicit mortem Saturnini tyranni.] quod persecutionem non committet in Christianos, quia in modico est vita eius, & opinio virtutis eius. Scitote enim, quia post meum discessum ex hac ciuitate ruet domus eius, & opprimet eum cum omnibus habitantibus in ea, ita vt numquam iam inueniatur, qui persecutionem faciat vobis dominandi. Tunc quidem secundum quod dixit B. Leucius ita actum est.

[16] Interea per voluntatem Domini, ordinato illic Pontifice, ipse vero cum Eusebio, & Dionysio, Archidiaconibus suis, & aliis quinque discipulis secum assumptis, ad locum Stipitem peruenit, & cum eo vniuersa plebs fidelium Christianorū vsque ad mare peruenit fere quinque millia hominum, exceptis paruulis, & mulieribus, qui nimio ardore flentes, dicebant: Cur nos omnes deseris Pater, & non affectum præstas infelicibus tuis seruis? Tunc B. Leucius conuersus in fletu & ipse, cum vidisset quod eum quasi mortuum flerent omnes, orauit ad Dominum, & dixit: Domine Deus meus Iesu Christe, si est tua voluntas, non me permittas separari ab istis, inter quos me dignatus fuisti ad seruiendum tibi ministrum eligere, & antequam nauem ascendam, demonstra tuam promissionem, quam promisisti mihi, vt credant omnes, quia per tuam voluntatem hoc mihi est exhibendum, vt vbi volueris, Domine, ego velociter pergam. [Voce cælesti rursus iubetur migrare.] Audientibus quidem cunctis, qui ibidem aderant, vox de cælo facta intonuit ad eum, dicens: Leuci spiritu & actione præclare, ne contēnas, quod tibi iussum est a Domino, sed ascende nauem, & proficiscere in pace. Cum igitur hoc clamatum esset ad eum, ait B. Leucius ad vniuersos cleros & populos: Ecce proinde rogaui Dominum meum Iesum Christum, vt agnoscatis omnes, quia per eius voluntatem proficiscor. Et accedens omnis ordo Clericorum, osculatus est eum; & ita ascendit nauem, & profectus est in pace.

[17] Tunc quidem nauigantes diebus quindecim peruenerunt ciuitatem b Adrianopolim, & illic c adhæsit sibi duos Sacerdotes Leonem, & Sabinum, & inuenta alia naui de Rhegio ciuitate, dato naulo, ascendit in eam, [Hydruntum appellit, inde Brundusium.] & peruenit Hydruntum. Ibi vero coactus descendit de naui, & profecta est nauis in propria sua, accepta benedictione a B. Leucio, & ab his qui cum eo erant. Beatus igitur Leucius ascensa naui Dalmatinorum cū Clericis suis, & veniens Brundusiopolim, egressus de naui, applicuit non longe ab vrbe eadem, & interrogauit quemdam de ciuibus, dicens: Quis præest dominus ciuitati huic? Ille respondit: Numquid audistis magnum Antiochum? d en iste præest cunctæ Italiæ dominus. S. Leucius dixit: Quam fidem colit? Tunc subridentes, dixerunt illi astantes: Et est alia fides, vel Deus adorandus, nisi Sol, & Luna, qui illuminat mundum vniuersum? nam omnes aures possunt audire, quando voces eorum super nubes resonant. Quid enim fulgure solis celerius? quid splendidius luna? quæ futuræ tempestatis indicia, & venturæ serenitatis gaudia manifestis signis declarant? Quibus S. Leucius, suspirans, ait: O miseri & ignari, [Deum prædicat.] quomodo a luce diuina estis alienati? Nam lux Solis & Lunæ famulantur ei; nec Deos oportet appellari, qui localiter currunt, oriuntur, & occidunt, in quibus nulla est diuinitas, & cum stare non audeant, ab Oriente in Occidente reciproco cursu voluuntur, & quando quidem vnius nubeculæ obfuscantur caligine, vt apparere non possint, nec lucere colentibus se; lumen vero eorum crescit atque decrescit, tantumque differt ab eo lumine, quod Deus est, quem nos colimus, quantum creatura a Creatore, locale ab illo locali. Deus enim noster creauit Solem, & Lunam; cælum, & terram, & omnia quæ in eis sunt, ipse lux vera, quæ illuminat omnes credentes in eum. Hæc lux creauit solis & lunæ lucem, & humano mysterio famulari permisit, vt Sol diem illuminaret, luna vero depelleret tenebras noctis. Si enim Dei nostri lucem inuisibilem agnosceretis, numquam visibiles his luminibus colla subderetis. Tunc Armaleon Tribunus inquit: Et quæ est illa lux, quam asseris, & oculi nostri videre non possunt? S. Leucius dixit: Christus, Dei filius, qui natus est de Spiritu sancto per Mariam Virginem. Cumque exposuisset ei omnem ritum, quomodo natus, crucifixus, & sepultus, & mysterium resurrectionis, & ad cælum ascensus, & qualiter sedet ad dexteram Patris, & venturus sit iudicare totum seculum per ignem, [Armaleonem Tribunum & alios 67. conuertit.] & reddere vnicuique secundum opera sua. Audientes autem eum talia prosequentem, in terram se statim prostrauere, dicentes: Obsecramus, Pater, vt facias nos participes vitæ æternæ. Eadem vero hora catechizauit eos omnes, atque baptizauit, numero videlicet quasi sexaginta & septem.

[18] Cumque hoc gestum esset, nuntiatum est Antiocho, quia Armaleon Christianus esset effectus cum plurimis; qui misit, & fecit eum ad se adducere: qui cum adductus esset, [Citatur ad Antiochū Præfectum Armaleon.] ait illi: Vere, vt audio, Armaleon Christianum te esse dicis? cui Armaleon non respondit. Tūc iratus Antiochus, inquit: Quare nō loqueris? Armaleō respondit: Et in te quid furibundum debet apparere, si Christianus sim? Antiochus ait: Ego non furibunde, sed simpliciter interrogo, vt dicas, quis tibi dedit istam doctrinam, quia cum te sapientem in nostris litteris scimus, & vsque modo Christianorum repellebas doctrinam, miror, quomodo ad hoc peruenisti, vt fatearis te esse Christianum? Armaleon respondit: Vsque modo cœcus fui, sed modo in claritate sum viuens. Antiochus ait: Quomodo viuens? Armaleon respondit: Si cupis, & eam vitam cognoscere poteris. Antiochus dixit: Si recte eam ostendas, volo videre; sed non credo, quod sit vita alia, atque aliud lumen, nisi Solis, & Lunæ. Armaleon respondit: Sol, & Luna non sunt Dij, sed ipse eos posuit in firmamento cæli, qui creauit eos, & illis imperat deseruire nobis: nos vero conuocat ad seruiendum sibi.

[19] Tunc vero stupefactus Antiochus, cum talia audisset ab Armaleone, ait illi: Quis te ista omnia docuit? [Citatur ad Præfectum Leucius.] Armaleon respondit: Quidam Alexandrinus, Leucius nomine. Erat interim B. Leucius extra ciuitatem contra portam occidentalem iuxta amphitheatrū; & illic docebat, & baptizabat eos, qui ad verbum eius credebant in Christo. Tunc misit Antiochus, & fecit ad se B. Leucium cum magna mansuetudine vocare. Qui cum aduenisset, dixit ei Antiochus: Si vis vt credam iuxta tuam prædicationem, fac, vt tuo interuentu misereatur nobis Deus tuus, & det nobis pluuiam, sine qua transactis duobus annis esse videmur. Beatus igitur Leucius, conuocatis ad se Clericis suis, & vniuersis Christianis, fecit Litanias Domini. [Pluuiam precibus elicit.] Mox vt eleuauit oculos ad cælum, tanta pluuia irrogata est, vt omnes regiones Italie agnoscerent Diuinitatem Dei ostensam per B. Leucium.

[20] Interea credit Christo Antiochus, & vniuersa ciuitas Brundusium, & baptizati sunt omnes numero quasi viginti septem millia, [Præfecto & aliis 27000. conuersis, moritur.] ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi, & fabricauerunt ecclesiam in honorem Beatæ Dei Genitricis, & Virginis Mariæ, & B. Ioannis Baptistæ in loco, vbi sacrum baptismum acceperunt. Tunc quidem confirmauit eos in fide & doctrina perfectius, & sic in pace obdormiuit in Domino. Antiochus quidem secundum visionem B. Leucij fecit sepelire corpus eius venerabile eo loco, vbi de naui descenderat, cum de Alexandria aduenisset, idemque venerabilis memoriæ Antiochus iussit construere ecclesiam in nomine eius cum omni diligentia & dignitate, quæ dedicata est ab Episcopo III. Idus Maij. Dormitionis vero eius festiua solēnitas celebratur III. Idus Ianuarij. Plurima autem mirabilia per eumdem famulum suum Leucium ad laudem sui nominis omnipotens Dominus operari dignatus est, cui est honor & gloria per infinita secula, Amen.

[Annotata]

a Fortassis alterius in Ægypto Sedis creatus est Episcopus, aut Patriarchæ Alexandrini Chorepiscopus, inq; ipsa fortassis vrbe Alexandrina munus gerens Episcopale, sed sub Patriarcha: quod & de Philippo S. Eugeniæ patre dicendum videtur; cum vterque absit a catalogo Alexandrinorum Antistitum, diligenter alioquin contexto.

b Non est hæc Thraciæ Adrianopolis; ast ea fortassis, quæ in vetere Epiro erat, vt habetur in conc. Chalced. act. 1.

c Forte adiunxit legendum.

d Ignotus in historiis Antiochus, qui toti Italiæ præfuerit. Totam fortassis circa Brundusium prouinciam gubernauit: vnde agrestes homines eum totius Italiæ dominum crediderint; aut certe totam Italiam appellarint, vicinam & sibi notam regionem.

DE TRANSLATIONIBVS S. LEVCII.

Leucius, Episcopus Brundusii in Italia (S.)BHL Number: 4898

[1] Gloriosvm, & omni deuotione venerandum Beatissimi Leucij Confessoris corpus, qualiter, volente Christo, Brundusinis ablatum, & Tranensibus sit concessum, seriatim insinuare curabo.

Igitur postquam sacratissimum corpus huius Confessoris apud vrbem Brundusium digne traditum est sepulturæ, plurimisque decursis temporibus, [Euertitur Brundusium.] exigentibus accolarum meritis, diuinoque iudicio contigit, vt præfata vrbs hostili manu funditus euerteretur, & quæ quondam fuerat diuitiis sublimis & gloria, paruissimi sub specie oppidi nunc vsque incolitur & videtur: cuius quidem ruina intueri eam volentium, oculis patet.

[2] Euersa vero atque diruta vrbe, Oratorium sancti Confessoris, quod foris cōstructum fuerat, extra oppidum colebatur. Vnde factum est, vt quidam Tranensium religiosi viri, diuinitus inspirati, ad idem Oratorium, quo pretiosum pignus quiescebat, deuotissime properarent. [Corpus S. Leucij aufertur a Tranensibus.] Cum vero peruenissent ad locum, vbi gloriosi Antistitis admirabile & præclarum corpus habebatur, nullumque illic reperientes, inito consilio, abstulerunt inde sacratissimum corpus, & summa cum lætitia repedantes, applicuerunt non longe ab vrbe Trano, quasi stadia fere duodecim. Illic vero gaudentes, & exultantes deposuerunt venerabile pignus. Audito vero hoc, cunctus populus de sancti corporis aduentione, cum ingenti lætitia festinabant videre, quod desiderabant habere. Ad huiusmodi vero spectaculum omnis ætas quæ poterat, vterque sexus cateruatim cōfluebant, laudantes & benedicentes Omnipotentis magnalia, qui suis famulis tantum ac talem dignatus est destinare Patronum.

[3] Tandem vero a Canusinus Pontifex cum vniuerso Clericorum comitatu, & populorum cōuentu præcedentium, atque sequentium, [Solenniter Tranum transfertur.] & cum omni cautela & deuotione, suscepit sacratissimum pignus, & cum lampadibus, & thymiamatibus, cum lacrymis & canticis, ingressus est ciuitatem Tranensem, secum afferens tantum thesaurum vsque in ecclesia sanctæ Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ, in qua deposito tanto pignore; nec mora, lætanter ciues effodientes magno cum gaudio ibidem oratorium eo modo, quo idem gloriosus Confessor Christi apud Brundusium meruit, construxerunt, vbi cum omni diligentia honorifice sacratissimum eius condiderunt corpus, agentes gratias Domino Iesu Christo, qui per suum Antistitem Leuciū plurima beneficia, [Clarescit mirc ulis.] admirandasque virtutes illic exhibere dignatus est. In loco vero, quo prius depositum fuerat sacratum illius corpus, non longe ab vrbe eadem, vt præfatus sum, ædificauerunt basilicam in eius honore & nomine consecratam, in qua deuote petentes diuersorum languorum suscipiunt sanitatem vsque in hodiernum diem.

[4] Accidit autem post longa annorum curricula, vt gens Ismaëlitarum propter delicta populorum præfatam inuaderet ciuitatem, & dirutis mœnibus, passimque per loca vicina dispersis habitatoribus, templa Sanctorum destrueret; &, quod dici nefas est, in quibus diuina canebantur officia, irrationabilium animalium voces intonarent; & vbi Christianus populus vitæ cibum & potum sumebat, illic (proh dolor!) præsepia facta erant equorum, oratorium namque Beatissimi Confessoris in contemptione & conculcatione sine reuerentia a Barbaris habebatur. Audiens itaque hoc vir quidam illustris genere, Beneuenti Comes, quia venerabile & omni honore dignum sacratissimi Leucij corpus ab Ismaelitis pro nihilo haberetur, protinus eorum Principi studuit nuntiare, [Transfertur Beneuentum.] promittens plurima auri pondera se illi daturum, si pretiosum pignus ei daretur. Allectus vero ille auri cupiditate, tale dedit responsum, vt, si promissum aurum deferret, nullatenus contradiceret de sancti corporis ablatione, & hoc iureiurando fide affirmauit. Tunc vero idem Comes gauisus gaudio magno, dedit quod promiserat munus, & accepit gloriosissimum pignus, cum omni diligentia & alacritate Beneuentum perducens.

[5] Sed Deus omnipotens nolens vrbem Tranensium tanto frustrari Pontifice ac Patrono, effugatis hostibus dedit requiem fessis, & diu laborantes populos respirare permisit. Et qui tantum thesaurum perdiderant, magna afficiebantur mæstitia: & cum anxie quærerent, quo pacto adipisci possent admirabile corpus, consilio habito, Beneuentum miserunt, vt si vellet idem Comes, datum munus acciperet, & oblatum in necessitate sanctum corpus sibi donaret. Qui cum multum resistens, nollet satisfacere petentibus, tunc germanus eius, qui cum æqua lance idem beatum pignus diuiserat, inquit: Si vero dederitis mihi quantum pro toto corpore paganis tribuimus, integram a me habebitis eiusdem corporis medietatem: sin alias, sine tanto thesauro ad propria remeabitis. Audiētes itaque hoc, qui missi fuerant, quamuis tristes, tamen intra se colloqui taliter cœperunt: Melius, inquiunt, nobis est participes sancti corporis effici, & nobiscum partem afferre, quam cum rubore & confusione sine effectu repedare. [Pars media restituitur Tranensibus,] Datoque auri pondere, susceperunt integram diuisi corporis medietatem, & cum omni lætitia deuote attulerunt sacratissima lipsana B. Leucij Confessoris in vrbem Tranensium, ponētes ea per manus religiosorū Sacerdotum eo loco, quo prius fuerant cum omni cautela & reuerentia collocata, glorificantes & collaudantes clementiam Redemptoris, qui afflictis Tranensibus populis diuturnam hostium oppressionem abstulit, & concessit benignum tutorem atque custodem. Vir igitur ille non solum qui sanctum corpus, sumpto pretio, vendiderat, verum etiam qui ex eo propagati sunt in generatione & generatione, famis penuria cruciantur vsque in hodiernum diem.

[6] Interea Theodosius b Orietanæ Sedis Antistes cum Beneuentano Principe caritatiuam inierat amicitiam; [Pars Brūdusinis.] in cuius dilectione confisus, petiit ab eo aliquātum partis pretiosi corporis. At ille petitionibus eius satisfaciens summa cum diligentia concessit, quod fraterna deuote caritas poscebat: suscipiensque tanti thesauri munus magna cum exultatione apud Brundusium loco pristino collocauit.

[7] [Epilogus, cum Sancti inuocatione.] Ideoque, dilectissimi fratres, in huius diei solennitate Beneuentum gaudeat, & exultet Tranum, Brūdusium lætetur, quia meruimus tantum ac talem habere Patronum. Idem enim beatissimus Christi Confessor cunctorum attendat affectum, exaudiat preces, & sicut in cælestibus regnis cum Sanctorum agminibus sine fine iubilat; ita & nos, qui eius colimus celebritatem in terris, perpetuæ beatitudinis gaudij faciat esse consortes. Potens est enim gloriosus Antistes sua nos intercessione ab imminentibus liberare periculis, & a futuris aduersis. Rogemus itaque cum toto cordis affectu, & nostri Patroni suffragia imploremus suppliciter, dicentes: S. Leuci adiuua nos, miserere supplicantibus te, succurre miseriis populorum tuorum, sentiamus patrocinium salutis tuæ in tempore nostræ necessitatis; attende vota, lacrymas respice, subueni afflictis, tuere pupillos, & viduas, protege Abbates, annue monachis, Præsules dirige, Clericos robora, memēto Christianorum omnium, præcipue Ioannis c Tranensis, Sipontini, atque Garganensis Archiepiscopi; nec non Pontificalis & Augustalis d Sinkelli, qui tua præ omnibus deuotissime festa venerantur, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Ea Sedes cum Barensi vnita nunc est.

b Vria, Ὑρία, Græcis, & Ουρία, atque Ούρητον, vulgo nunc Oria, vrbs inter Brundusium & Tarentum, Episcopalis, sub Archiepiscopo Tarentino.

c Nunc Sipontinus, siue Manfredoniensis Archiepiscopatus cum Montis Gargani Episcopatu coniunctus est, at non cum Tranensi.

d Cum soleant scriptores præcipue sibi ipsis implorare Sanctorum patrocinium, verisemile est hunc auctorem Syncellum fuisse, cum solum Archiepiscopi & Syncelli peculiariter meminisse Sanctum velit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Lucius der Bekenner

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Lucius der Bekenner

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: