Ökumenisches Heiligenlexikon

VITA S. PASCHASIÆ VIRG. MART. DIVIONE IN BVRGVNDIA.


Exantiquis recens collecta a Petro Francisco Chiffletio, Societatis Iesv Presbytero.

Svb M. Avrelio.

[Commentarius]

Paschasia, Virgo Martyr Diuione in Burgundia (S.)

Ex variis.

[1] Avctor Chronici S. Benigni Diuionensis, qui se & patria Salinensem, & in Benigniano monasterio monachū fuisse significat, suumque opus conclusit in anno a Christi Incarnatione secūdo & quinquagesimo supra millesimum (quo anno Halynardum ex Abbate S. Benigni Lugdunensem Archiepiscopum Romæ exstinctum refert) de S. Paschasia in Willelmo Abbate sic pronuntiat: Hæc a S. Benigno edocta, & baptizata, post eius martyrium sæuitia paganorum rapta est ad supplicium: cumque immobilis in fide Christi persisteret, primo carceris afflicta squalore, postea pro confessione Deitatis, sententia fuit multata capitali; vt quædam vitrea antiquitus facta, & vsque ad nostra perdurans tempora, eleganti demonstrabat pictura. Passa est igitur eodem, quo & Benignus, Aurelio imperante. Supplicij genus, & sepulturæ locum declarat idem auctor, [S. Paschasia in ignē coniecta.] haud longe ab initio sui Chronici, cum ait: In huius sepulturæ vltimis finibus, ad Occidentem, corpus S. Benigni post martyrium positum fuit a B. Leonilla; ædificata super eum humili opere crypta, prout permisit temporis angustia. Iuxta illam cryptā iacuit S. Paschasia, & ipsa per ignem martyrio consummata. Cuius ergo animus illo igne Spiritus sancti arserat, quem venit Dominus Iesus mittere in terram, & voluit vehementer accendi, eius quoque corpus (ne quid ad holocaustum deesset) elementaribus flammis absumptum est.

[2] Cum autem B. Gregorius Lingonensis Episcopus, sexto post Christum labente sæculo, super S. Benigni corpus, sibi diuinitus reuelatum, sacram ædem excitaret, visa est Paschasia opus vrgere, ac structoribus ad perficiendum animos addere; vt grata Virgo illius se cultum in terris curare ostenderet, a quo se in Christo genitam, adeoque in cælum deductam meminerat. Rem gestam narrat S. Gregorius Turonensis, lib. de gloria Confessorum, [Apparet extruentibus templū S. Benigni.] cap. 43. Est haud procul & alia basilica, inquit, in qua Paschasia sancta quiescit. Hæc fertur apparuisse structoribus basilicæ S. Benigni Martyris, qui secus habetur, hortans vt opus cœptum insisterent, scirentque, se Martyris adiutorio adiuuari: quæ in basilicam suam regressa, nusquam comparuit. Et pluribus libro de gloria Martyrum cap. 51. In proximo autem est & alia basilica, in qua Paschasia quædam religiosa veneratur. Nam visum est eo tempore structoribus, quamdam anum egressam fuisse ab ipsa basilica, nigra veste, cygneo capite, vultuque decoro, quæ sic affata est structores: Eia, dilectissimi, perficite opus bonum: eleuentur machinæ, quibus erigitur hæc structura. Et merito acceleratur, quæ talem habet executorem: nam si permitteretur, vt vestrorum oculorum acies contemplaretur, nempe videretis vobis operantibus Sanctum præire Benignum. Hæc effata, basilicā, de qua egressa fuerat, ingrediens, nulli vltra comparuit. Autumabant enim eius temporis homines, Beatam ibi apparuisse Paschasiam.

[3] Quo deinceps loco fuerit Paschasia, quoue in honore apud Diuionenses, docet scriptor Benigniani Chronici supra laudatus; cum enim anno Verbi Incarnati primo & millesimo, Indictione XIV. [Altare ei erectum.] Willelmus Abbas S. Benigni, & genetis splendore, & morum integritate conspicuus, S. Benigno Martyri, nouo opere basilicam, columnis marmoreis insignem extruxisset, e quinque in ea fundatis altaribus tertium B. Paschasiæ nomine dedicatum est. Quinque sane, inquit, in ea continentur altaria; primum in honore ipsius S. Benigni est consecratum: secundum in memoria S. Nicolai, & omnium Confessorum: tertium in veneratione S. Paschasiæ Virginis, quæ ibidem quiescit, & omnium Virginum: quartum in S. Irenæi, & omnium Martyrum: quintum sub nominibus sanctorum Confessorum & Abbatum, Ioannis, & Sequani, atque Sancti Eustadij Presbyteri ibidem quiescentis. Hæc erant inferioris tantum cryptæ altaria; alia enim quamplurima reliquæ templi partes capiebant.

[4] Id ædificium vetustas denique aboleuit, sed non Paschasiæ generosæ Virginis memoriam: nam quæ hodie stat Diui Benigni ædes, anno Christi M. CCLXXXVII. ab Hugone, cognomento de Arcu, eiusdem monasterij Abbate exædificata est: vigetque etiamnum in ea S. Paschasiæ cultus, adscriptus in antiquis S. Benigni Kalendariis ad nonam diem Ianuarij. [Nomen in fastis sacris.] Et Diuionēsium religionem aliæ quoque Ecclesiæ imitatæ sunt. In Martyrologio manuscripto Franciscanorum Salinensium sic habetur. v. Id. Ianuarij, S. Paschasiæ Virginis, cuius venerabile corpus quiescit Diuione, in ecclesia S. Benigni. Idipsum notatur postridie, nempe IV. Id. Ianuarij, in Martyrologio monasterij Golliani Canonicorum regularium S. Augustini prope Salinas. Sed in dubio, standum potius reor a domesticis Benignianorum commentariis.

[5] Hæc Chiffletius Noster. Meminerunt S. Paschasiæ IX. Ianuarij præter citatos auctores, Petrus Galesinius, Philippus Ferrarius, Martyrol. German. Molanus in Addit. ad Vsuardum, his verbis: [Elogium ex Saussaio.] Diuione S. Paschasiæ Virginis. Fusius Saussaius: Diuione, inquit, Natalis S. Paschasiæ Virginis & Martyris: quæ a S. Benigno Burgundiæ Apostolo Euangelica veritate illustrata, post eius gloriosum agonem, ibidem Christi fidem, eximia sua sanctitate & zelo pietatis intensissimo, plurimum propagauit. Quam obrem ab impiis dire exagitata, atque squalore carceris inediaque diu afflicta, demum cum nullis minis ac terroribus a puro numinis cultu abduci posset, quin potius multos suæ admirandæ patientiæ & fortitudinis inspectores a spurcissima idolorum religione reuocaret, capitis damnata, atque in rogum vehementē coniecta, inter furentes flammarum globos, Christi redemptoris venerabile nomen, maiori quam igneo ardore prædicans ac collaudans, purissimam animam efflauit. De S. Benigno agemus I. Nouembris. B. VVillelmi Abbatis vitam dedimus I. Ianuarij.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Paschasia

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Paschasia

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: