Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März I           Band März I           Anhang März I

1. März


I. MARTII.

SANCTI QVI KALEND. MARTII COLVNTVR.

Sanctus Hesychius, siue Iscius, Episcopus & Martyr Carcesæ, siue Cazorlæ, in Hispania.
S. Eudocia Martyr, Heliopoli in Phœnicia Libani.
S. Siluester, Martyr.
S. Sophronius, Martyr.
S. Marcellus, Mart.
S. Antonius, siue Antoninus, Mart.
S. Nestorius, seu Nestor, Martyr.
S. Adrianus Martyr Romanus, Bononiæ.
Sancti CCLX Martyres, Romæ via Salaria.
S. Siluius, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Maximus, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Benignus, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Fidelis, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Herculanus, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Primus, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Pelagius, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Iulius, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Philemon, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Iustus, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Procopius, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Donatus, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Pius, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Felicianus, Martyr Romani. Antuerpiæ in Belgio.
S. Antonina Martyr, Nicææ in Bithynia.
S. Leo, Martyr.
S. Donatus, Martyr.
S. Abundantius, siue Abundius, Martyr.
S. Adrastus, Martyr.
S. Charisinus. Martyr.
S. Nicephorus, Martyr.
S. Donatilla, Martyr.
S. Furtunus, Martyr.
S. Polocronius, Martyr.
S. Agapius, Martyr.
VI socij. Martyres.
S. Adrianus, Martyr in Africa.
S. Victurus, Martyr in Africa.
S. Secundilla, Martyre in Africa.
S. Hermes, Martyr, Massiliæ in Gallia.
S. Adrianus, Martyr, Massiliæ in Gallia.
S. Gittheus, Martyr, Massiliæ in Gallia.
S. Felix, Martyr, Massiliæ in Gallia.
S. Enuculus, Martyr, Massiliæ in Gallia.
S. Ianuarius, Martyr, Massiliæ in Gallia.
XXIV alij. Martyres, Massiliæ in Gallia.
S. Donatus Martyr Carthagine.
S. Constantius, Martyr Romani, Coloniæ Agrippinæ.
S. Faustus, Martyr Romani, Coloniæ Agrippinæ.
S. Venerius, Martyr Eystadij in Germania.
S. Leontia. Martyr Eystadij in Germania.
S. Castus, Martyr Eystadij in Germania.
S. Liuonius, Martyr Eystadij in Germania.
S. Domnina, siue Domna, Virgo Deo deuota, in Syria.
S. Simplicius, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia.
S. Dauid, Archiepiscopus Meneuensis in Wallia.
S. Herculanus, Episcopus Perusinus & Martyr in Italia.
S. Albinus, Episcopus Andegauensis in Gallia.
S. Marnanus, Episcopus in Scotia.
S. Siuiardus, Abbas Anisolensis in Gallia.
S. Suibertus, Episcopus Apostolicus, Werdæ ad Rhenum.
S. Monanus, Archidiaconus Andreopoleos in Scotia.
S. Leo Martyr, Archiepiscopus Rotomagensis, Apostolus Baionensium, Baionæ in Gallia.
S. Geruasius Martyr, fratres S. Leonis. Baionæ in Gallia.
S. Philippus Confessor fratres S. Leonis. Baionæ in Gallia.
S. Leo Lucas Corilionensis, Abbas Mulensis in Calabria.
S. Bertrandus, siue Beltramus, in territorio Patauino.
S. Rudesindus, Episcopus Dumiensis, Cellæ-nouæ in Gallæcia.
B. Rogerius Episcopus Aurelianensis, dein Lemouicensis, postea Archiepiscopus Bituricensis.
B. Bonauita, faber ferrarius, tertij Ordinis S. Francisci, Lugi in Italia.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancta Syncletica Abbatissa, hoc die memoratur in Martyrologio Anglicano Richardi VVitfordi. Eius Vitam dedimus V Ianuarij.
S. Leonides, Martyr in Thebaide, inscriptus est MSS. Martyrologiis Adonis Ecclesiæ Morinensis & monasterij S. Laurentij apud Leodium; aliis etiam sub nomine Bedæ: item Florario MS. nec non Auctario Vsuardi per Molanum, & excusis Martyrologiis Maurolyci, Canisij & aliorum. De eo egimus XXVIII Ianuarij.
S. Benedicti, Episcopi Albingaunensis in Liguria, translatæ hoc die anno MDCXIV Reliquiæ, æde S. Mariæ de Fontibus & in ea ipsius Sancti sacello instauratis: vti in eius Vita dictum XII Februarij.
S. Gumbertus, Archiepiscopus Senonensis, refertur hoc die in MS. Florario. Est is, qui relicto Episcopatu secessit in montem Vosagum, & monasterium Senonense erexit: de eo egimus XXI Februarij.
S. Photinus primus Ecclesiæ Beneuentanæ Episcopus, eo ab Apostolorum Principe Petro missus, ad hunc diem memoratur a Mario de Vipera Archidiacono Beneuentano, in Catalogo Sanctorum illius ciuitatis, & in Chronologia Antistitum; neque enim credibile ait videri, qui Neapoli, Capuæ, Puteolis, locisq; aliis Episcopos dederit, ab eo Beneuentum esse neglectum, florentißimam tunc ciuitatem. Id tamen sola maiorum fama acceptum, nullo antiquorum auctorum testimonio roborari fatetur: & quis illi dies obitus fuerit, quæ patria, quanto tempore vixerit, quid egerit, penitus ignorari. Extat in bibliotheca Vaticana illustre Martyrologium MS. in quo plerique Sancti Ecclesiæ Beneuentanæ continentur, ast hoc die nihil de Photino habetur.
S. Turulus, S. Paphnutius, S. Maronius, S. Sextulus, discipuli S. Hesychij Episcopi cum eo apud Eliberim in Hispania martyrio coronati, memorantur a Ferrario in Catalogo generali Sanctorum. Verum ea nomina ex tabulis plumbeis, apud Granatam repertis anno MDXCV, deprompta sunt. Quæ tabulæ cum ab Inquisitione Romana, præsente Vrbano VIII, prohibitæ sint, donec Sanctæ Sedi Apostolicæ, re tota accurate examinata, aliud videatur, Sancti illi omnino prætermittendi sunt. Eorum nomina aliter paullo apud Franciscum Biuarium & Rudericum Carum ita efferuntur: Turillus, Panucius, Maronius, Centulius. Duo priores apud Antonium Ciancam in historia S. Secundi sunt Turilus & Panuncius. De S. Hesychio, siue Iscio, Episcopo & Martyre, plenius hoc die, & quidem primo loco, agemus.
Iuliani nomen inscriptum est Martyrologio MS. Romæ in bibliotheca Ducis Altempsij adseruato, & Vsuardi nomen præse ferente. Hinc cum, sicut in Vsuardo, legeretur, Ciuitate Massilia SS. Hermetis & Adriani, omissa omni coniunctione addebatur Iuliani. Verum cum in Actis Ianuarij & Februarij Martyres XXV, Iuliani dicti, reperiantur, & plurimi sint hoc mense Martio dandi, facile nomen aliunde potuit huic Martyrologio ad hunc diem insertum fuisse.
Clonas in Martyrologiis variis relatus, aliquibus Donas, Vsuardo aliisque Donatus Martyr est, Carthagine passus, de quo hoc die agimus.
Leui Episcopus Hierosolymorum duodecimus, in MS. Chronico vniuersali Theoderici Pauli Gorcomiensis, ante annos circiter ducentos compilato Sanctus appellatur cum hoc elogio: Fuit vir Scripturarum diuinarum solertissimus indagator, atque egregius prædicator, quique in præsentia multorum Iudæorum mortuum suscitauit in nomine Iesv, atque multos eorum propterea ad fidem Christi conuertit: qui completo suo ministerio migrauit ad Christum: cuius festum colitur prima die Martij. Hæc ille, quæ & repetit in libro Bellorum Dei. Secutus est auctor Florarij MS. Nos etiam libenter sequeremur, si ad rem tum antiquam affirmandam vetustiora aliqua scriptorum aut Martyrologiorum monumenta proferrentur.
Saræ Virginis & Abbatissæ lib. 5 de Vitis Patrum præclaræ virtutes prædicantur, ob quas eam suo Martyrologio Anglice edito inscripsit ad hunc diem Richardus VVitfordus. Nusquam alibi eius in sacris Fastis nomen reperimus.
S. Cassanus, siue Cassinus, filius Nemani, memoratur hoc die in Martyrol. Tamlactensi & Mariani Gormani Ab. Luthensis. Eius mentio facta est I Februarij § 13 ad Vitam S. Brigidæ nu. 105 pag. 116, vbi Casyn filium Naiman in Vita quadam S. Finiani Cluanerardensis appellari diximus; in alia Cassanum filium Nemani: quam vtramque Vitam XXIII Februarij edere tunc statueramus, sed mutato consilio ad XII Decembris reiecimus. Colganus quoque ad Vitam S. Finiani XXIII Februarij ad I Martij annotari S. Cassani nomen fatetur, ac rursus XXVIII Martij cum de S. Cassano agit, quem de Imduail vocant Martyrologia: tamen hoc die eum ipse omittit. Parum adhuc de eo nobis constat, nisi quod se suamq; ecclesiam S. Finiano obtulerit.
S. Saranum Episcopum ambo iam citata MSS. Martyrologia referunt. Colganus ad XVII Februarij cum de Sanctis Athtrumiæ, siue Athrymæ, quiescentibus agit, varios recenset Saranos, quorum vnum ait I Martij, alterum X coli: sed postea neutro die Sarani meminit. Nos XVII Februarij cum de Lomano & Fortcherno Episcopis pa. 13 egimus, Saranum quoque ex Colgani scriptis § 2 retulimus inter Sanctos qui Athrymæ, siue Athrumiæ, in Media Hiberniæ prouincia, quiescunt. Nihil aliud compertum habemus.
S. Enanus filius Nissæ, in Mariani Martyrologio ac Tamlactensi, hoc die memoratur. Omissus Colgano, qui ad Vitam S. Ædi XXVIII Februarij, Not. 27 alium refert Enanum, siue Henanum Eremitam, qui in Druimrathensi monasterio coli consueuit, sed alio die. De hoc filio Nissæ nil nobis exploratum.
Columba de Kinngaradh, Macnissius, aut Maonissius, inter Sanctos numerantur in Tamlactensi & Mariani Gormani Martyrologiis: cetera nobis ignota.
S. Baithanus Abbas de Cluan-mic-nois, & Episcopus, refertur hoc die in iisdem MSS. Martyrologiis. Colganus scribit se eius Acta consequi non potuisse: ait tamen, illustri genere natum in maritima regione Occidentalis Conaciæ, S. Æodlogo Cluanensis cœnobij Abbati & Episcopo, in finibus Occidentalis Mediæ, succeßisse, annoq; 663 mortuum, hoc die coli. Horum nihilsat nobis liquet.
Moinennus, refertur ad Kalendas Martias a Ioanne Colgano, qui Cluanfertensem in Hibernia Episcopum ait fuisse, & ab aliis Monennium, Mœnendum, Nennium, Nennionem, Mainennium appellari. Vt vero catalogo cælitum probet adscriptum, citat Tamlactense MS. ac Luthense Mariani Gormani, & Casseliense Calendarium; atque varia de eo affert, quæ ipsemet incerta esse fatetur: vt minori scrupulo nobis omittere eum liceat.
S. Nonnitæ Martyris nomen exhibetur in MS. Florario. Mater S. Dauidis Episcopi Meneuensis, cuius hoc die Vitam damus, dicta fuit Nonnita Capgrauio, aliis Nonna, & Melari: sed neque hanc fuisse martyrio coronatam, neque in tabulis Sanctorum relatam, alibi legimus. Fuit alia, sed multo iunior, Domina Nonita Deo deuota indicata in commentario præuio ad Vitam S. Beati Presbyteri 19 Februarij num. 3 pag. 147.
Adalongus Episcopus Massiliensis floruit sæculo Christi VIII, quo sedente, vti tradunt Sanmarthani, Carolus Martellus Massiliam Comiti Maurontio eripuit. Vt Sanctus adscriptus hic est additionibus Molani, pro quo Vsuardum citarunt & sequuntur Sanmarthani. Refertur etiam a Galesinio, Ferrario, Saussaio. Monet tamen Ferrarius. in tabulis Sanctorum, qui Massiliæ coluntur, illum haud legi. Idem responsum & nos Maßilia accepimus.
S. Sinthecius, aut forte Suithecius, Episcopus & Confessor memoratur in MS. Martyrologio Ecclesiæ Bruxellensis S. Gudilæ. Alibi ignotus est.
Egil, Egilus, aut Egilo, Abbas Prumiensis in diœcesi Treuirensi & Andainensis, siue S. Huberti, in Leodiensi, indeq; Archiepiscopus Senonensis creatus anno DCCCLXV, a Bartholomæo Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis ad hunc diem Sancti titulo decoratur, vti & a Balduino VVillotio in Hagiologio Belgico, atque ante vtrumque a Claudio Roberto in Gallia Christiana. Eo Sancti titulo abstinent ceteri qui Senonensium Præsulum Catalogos texuerunt. Belforestus, Demochares, Chenutus, Sanmarthani. Chronicon monasterij S. Petri Viui prope Senonensia mœnia, vbi & Egil monachus dicitur fuisse, conscripsit Clarius ibidem monachus, & quidem, vt sub finem ait, primo vt Sanctorum veneratio, Ecclesiæque S. Petri honor & dignitas celebrior habeatur. Hic pluribus de Archiepiscopo Egilo agit, asseritq; in bona conuersatione diem extremum clausisse, ac sepultum in basilica B. Petri, in oratorio S. Stephani. Similia habet Odorannus, & ipse monachus S. Petri Viui, in Chronico, mortuum tradit anno DCCCXXX: qui ambo omni publici cultus ac venerationis mentione abstinent. Nulla etiam mentio fit in Fastis Benedictinis VVionis, Menardi, Bucelini, cum tamen VVion lib. 2 Ligni Vitæ cap. 31 inter Archiepiscopos Ordinis Benedictini num. 50 eum recenseat: sed solum D. Egilum monachum & Abbatem appellat.
Hugo de Monte Felice, S. Bernardi in Claraualle discipulus, Beatus appellatur ab Henriquez & Bucelino in suis Menologiis: inter Pios recensetur a Saussaio.
Almaricus Abbas II Caroli-Loci, Ord. Cisterciensis, dein Episcopus Siluanectensis, in Menologiis Henriquez & Bucelini Beatus habetur. Omittunt eum titulum Chenu, Claudius Robertus, & Sanmarthani in Catalogis Episcoporum Siluanectensium. Piis adscribit Saussaius.
Simplicius, Ordinis Cisterciensis in Bona-valle monachus, ab iisdem Henriquez & Bucelino Beatus indigetatur; piæ memoriæ ac sanctissimus monachus a Saussaio. Apparuit is post transitum B. Hugoni Abbati suo, (de quo agunt multi Kalendis Aprilis) exultans de cælesti gloria suscepta.
Claudius Gabriel Faber Guardianus, Animundus, Ioannes Capucius, Ordinis Minorū, Lunelli in Gallia anno MDLXXV ab hæreticis occisi, in Martyrologio Franciscano Arturi du Monstier, Beati Martyres appellantur, quod sua ipse auctoritate sanxit.
Ioannes in Apulia, Albertus in Piceno, Ioannes Coignetus in Normannia, Antonius Nebrissensis in Algarbia, Gaspar a Valle viridi in Peruuia, Iacobus filius Regis Maioricarum, Maria Suarez vidua Salmanticæ, Ordinis Minorum, cum titulo Beatorum recensentur in eodem Martyrologio Franciscano, de quo Romæ in Ara cæli, & alibi ab ipsis Franciscanis viris eruditis, moniti sumus, ne huic auctori nimium fideremus. cuius tamen operosa diligentia est laudanda.
Tobia S. Bernardini Senensis nutrix, cuius is animam in cælum euntem conspexit, dum Mediolani ad populum e superiore loco diceret, vti legitur in huius Vita XX Maij danda. Hanc tertij Ordinis S. Francisci facit Arturus in Martyrol. Franciscano & sacro Gynecæo, cum titulo Beatæ.
Landulphus ex Caracciola Rubea familia, Minorita ac discipulus Scoti, dein Episcopus Stabiensis, ac postea Archiepiscopus Amalphitanus, mortuus anno MCCCLI, nomen assecutus docti & sancti Pastoris. vti de eo testatur Vghellus tomo 7 Italiæ sacræ: diem tamen obitus non indicat. Eum Arturus inscripsit ad hunc diem Martyrologio Franciscano, ac more suo Beatum indigetat.
Ludouicus de Capua Augustinianus, a nonnullis Beatus, aut etiam Sanctus appellatur, vti videre est in Alphabeto Augustiniano Thomæ de Herrera. Nobis aliqua disceptatio Capua missa est: sed non magni nominis, & suggestum de illo agi posse ad Kalendas Martias. Nos certiora argumenta expectamus, & notitiam de die obitus illius.
S. Nestor, S. Tribimius, Martyres hoc die memorantur in Synaxario Græco Parisiensi Collegij Societatis Iesu. Verum in Menæis II Martij.
S. Simplicius Papa hoc die refertur a Notkero, & MS. Adone monasterij Sanctæ-Crucis Florentiæ, item in MS. Martyrologio Ecclesiæ Pragensis. De eo agemus II Martij.
S. Marinus, S. Asterius, Martyres Cæsareæ in Palæstina. Galesinius. Alij III Martij.
S. Hemitetius, S. Chelidonius, Martyres in Hispania. Galesinius. Alij III Martij.
S. Geruinus Abbas Centulensis. Saussaius in Martyrologio Gallicano, Vitam eius damus III Martij.
S. Senanus Episcopus Iniscatagiensis, aut de Insula Gatag, inscriptus est variis Martyrologiis Hibernicis. Præcipua eius celebritas agi solet VIII Martij.
S. Eustachij, siue Eustasij Abbatis Translatio consecrata est hoc die in MS. Florario. De eo agemus XXIX Martij.
S. Leonides Martyr, pater Origenis, Canisius & Felicius. Item MS. Martyrologium Bruxellense S. Gudilæ, sed rebus gestis huius & alterius Leonidis, de quo XXVIII Ianuarij egimus, plane confusis. De hoc Sancto agendum erit XXII Aprilis.
S. Hermes Doctor & Martyr. MS. Florarium. Videtur is esse auctor libri, qui inscribitur Pastor, & colitur IX Maij.
B. Imeldæ Bononiensis ex Ordine Prædicatorum ossa ex monasterio S. Iosephi, quod nunc est Seruitarum, ad monasterium S. Magdalenæ intra vrbem, hoc die translata sunt: quo die Laherius in magno Menologio Virginum eius Vitam edidit. Obiit anno MCCCXXXIII, in festo Ascensionis XIII Maij.
Albarus Martyr. Felicius. ast Albanus Martyr in MS. Calendario Budicensi. forsan est Moguntiacensis Albanus XX Iunij.
aut Verolamiensis in Britannia XXII Iunij.
S. Mariæ Magdalenȩ conuersio. Breuiarium Hildesiense. Colitur XXII Iulij.
Moysis hominis Dei depositio annotatur in MS. Lætiensi. Videtur intelligi Legislator & Dux Israëlitarum: qui colitur IV Septemb.
Festiuitas Sanctorum Angelorum, custodum singulorum hominum. Molanus, Canisius, Saussaius, Tamaius, aliiq;. Colitur modo proximo post festum Dedicationis S. Michaëlis die, officio IX Lectionum non impedito, qui est ex ritu Breuiarij Romani I Octobris.
S. Florentinus, siue Florentius, Episcopus Tungrorum, imo & Treuirorum, hoc die obiisse traditur in Catalogo Ioannis Placentij, & refertur in MS. Florario; colitur XVI Octobris.
aut postridie, & quidem Martyr XVII Octobris.
Dauid monachus Hemmenrodensis, antea discipulus S. Bernardi in Claraualle, inscriptus est Calendario Cisterciensi, Diuione anno MDCXVII excuso. Vitam dabimus XI Decemb.

DE S. HESYCHIO SIVE ISCIO, EPISCOPO ET MARTYRE CARCESÆ, SIVE CAZORLÆ, IN HISPANIA,

SECVLO I.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Hesychius, sive Iscius, Episcopus & Martyr Carcesæ, sive Cazorlæ, in Hispania (S.)

EX VARIIS

§ I S. Hesychius cum sex aliis a S. Petro in Hispaniam missus.

[1] Aspectabilem illum solem, qui terrarum loca omnia collustrat, postrema prouinciarum (saltem quondam cogniti orbis) aspicere solet & serius sibi mane affulgentem, & vespere radios suos occulentem, quasiq; mergentem sese Oceano, Hispania. Eadem tamen solis iustitiæ lumen, post Iudæam, vbi ortus erat, prima fere excepit, Iacobi Apostoli, cognomento Maioris, prædicatione, vt habet earum gentium ab antiquo per manus ducta persuasio, Breuiarij, quo nunc Ecclesia Romana vtitur, [In Hispania pauci a S Iacobo Apost. conuersi,] auctoritate ac plurimorum illustrium consensu scriptorum, firmata. At paucos se illi discipulos adiunxisse, quo tempore fuit in Hispania,

fama est, inquit Mariana de reb. Hispan. lib. 4. cap. 2, ac plerique alij rerum Hispanicarum scriptores. Exiguo enim illic tempore moratus, reuerti in Iudæam, seu quapiam Ecclesiæ adolescentis neceßitate, seu potius diuini Spiritus, coronam martyrij primo ex Apostolico senatu illi præparantis, instinctu, compulsus est.

[2] Numerum tamen pensauit paucorum fide imbutorum virtus. Nam septem ex iis, post Magistri necem, ac relatas (vt vulgo creditur) in Hispaniam eius exuuias, Romam profecti, illic a SS. Petro & Paulo Episcopi ordinati, remißiq; in Hispaniam feruntur. Quamquam non desunt, qui eos non ex Hispania venisse Romam, sed ab iisdem Apostolis, e Clero Romano, eorumque cœtu virorum apostolicorum, [Episcopi 7 a S. Petro illuc missi,] quos ij ad eiusmodi munia promptos habebant ad manum, Roma in Hispaniam amandatos putent. Sed quacumque exgente orti, vbicumque fidei nostræ mysteriis initiati, & cuiuscumque opera, fuerint; Romæ (vt de iis Vsuardus monachus ante annos DCCC ad XV Maij in Martyrologio suo scripsit, postque eum alij) a sanctis Apostolis Episcopi ordinati, & ad prædicandum verbum Dei, ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicatas, directi sunt. Cumque diuersis vrbibus euangelizassent, & innumeras multitudines Christi fidei subiugassent, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergij, Secundus Abulæ, Indalesius Vrci; Cæcilius Eliberi, Esicius Carcesi, Euphrasius Eliturgi, quieuerunt.

[3] Quæ eorum mißio, ad Kalendas Februarij, cum de S. Cæcilio Episc. Eliberitano & Martyre ageremus, fuse a nobis explanata est, ex grauium scriptorum testimoniis, præcipueq; B. Gregorij VII Pontificis Maximi epistola 64 ad Alphonsum VI Castellæ & Sanctium IV Aragoniæ Reges, & Episcopos in eorum ditione constitutos, data an. MLXXIV, Indict. XII, XIV Kal. April. vbi inter cetera sic loquitur: [teste B. Gregorio VII.] Cum beatus Apostolus Paulus Hispaniam se adiisse significet; ac postea septem Episcopos ab vrbe Roma ad instruendos Hispaniæ populos a Petro & Paulo Apostolis directos fuisse, qui destructa idololatria, Christianitatem fundauerunt, religionem plantauerunt, ordinem & officium in Diuinis cultibus agendis ostenderunt, & sanguine suo Ecclesias dedicauere; vestra diligentia non ignoret &c. Ac deinde citat in eam rem & Hispaniensia concilia & Romanorum Pontificum decreta, interque hæc S. Innocentij I epistolam primam ad Decentium Eugubinum Episcopum, datam XIV Kal. Aprilis, Theodosio Aug. septies & Palladio viris clarissimis Consulibus, siue anno Christi CCCCXVI, in qua ista habentur: Præsertim cum sit manifestum, [nec aliunde vlli:] in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, insulasque interiacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis Apostolus Petrus aut eius successores constituerint Sacerdotes, &c.

[4] Mißi igitur hi septem Heroës in Hispaniam sunt post annum Christi LVIII. Nam cum anno secundo Neronis, qui erat Christi LVI, [quando illuc venerint?] adductus Romam sit S. Paulus; ac biennio post emissus e custodia, videatur tunc demum in Hispaniam profectus; indeque reuersus, auctor S. Petro fuisse, vt eo mittendos Antistites consecraret; non potest id citius contigisse, quam anno LIX aut LX aut etiam serius. Eo appulsi, ad vrbem Acci, (quæ Ἄκκι est Ptolemæo lib. 2 cap. 6 inter mediterraneas Bastitanorum vrbes, a Plinio lib. 3 cap. 3 Colonia Accitana appellata, [Accitanos primum cōuertunt,] atque inter LXII populos conuentui Carthaginensi subiectos recensita) Lupariam illustrem matronam, aliosque quamplurimos conuerterunt, insolito prodigio perculsos. Nam cum propter laborem itineris (vt B. Ado in Martyrol. ad XV Maij, & B. Notkerus, aliique memorant) modicum quiescentes, caussa victus emendi discipulos in vrbem misissent; mox paganorum multitudo, qui tunc forte diis suis festa celebrabant, eos vsque ad fluuium persecuta est: [illustri miraculo perculsos:] in quo pons miræ magnitudinis & firmitatis extructus, transeuntibus Sanctis, Dei nutu, cum omni insequentium multitudine funditus corruit. Ad quod miraculum ceteri territi, & cuiusdam magnæ senatricis Lupariæ (quæ diuinitus inspirata, eos benigne suscipiens, credidit) exemplum secuti, relictis idolis, Christo Domino crediderunt. Ac paullo post ista subdit idem Ado Episcopus: Extat vsque hodie illustre miraculum ad commendationem pretiosæ mortis eorum. Nam eadem solennitate, apud præfatam Accitanam vrbem, ad sepulchrum S. Torquati arbor oliuæ diuinitus florens, maturis fructibus onustatur. [anniuersariū aliud miraculū,] Hæc ille.

[5] Quod vero septem illos Hispaniarum primos Antistites eo die commemorat, quos diuersis diebus suæ singulos Ecclesiæ venerari dicuntur; indicat simul omnes eadem solennitate, vt ait, apud præfatam Accitanam vrbem, honorari consueuisse, ac scilicet memoriam recoli aduentus eorum in Hispaniam, & non sine miraculis inchoatæ Gentilium conuersionis, [& aduētus eorum memoria 15 Maij:] vti ex Francisco Biuario retulimus I Februarij in commentario de S. Cæcilio § 5 nu. 28. Atque illic quæ generatim ad primam Euangelij in iis regionibus sementem spectant, exposuimus, sed perquam succincte, cum animo nostro reputantes, quod Mariana scribit cap. 2 lib. 4, quoniam rerum antiquitas (nullis videlicet coætaneorum, aut certe vicinorum iis temporibus auctorum firmata monumentis) certam scriptioni derogat fidem, neque quid certi de Iacobi Apostoli discipulis afferri potest, liberum lectori iudicium de tota re relinqui oportere. De S. Cæcilio, qui eo die propriam Granatæ & alibi obtinet venerationem, nonnulla particulatim exposuimus: plura omisimus, quæ alij ex laminis nuper iuxta Granatam repertis liberaliter deprompserant, viri alias eruditi, priusquam Romanæ Inquisitionis iudicio atque Vrbani VIII Pont. Max. mandato, eæ laminæ essent apocryphæ declaratæ. De ceteris S. Cæcilij comitibus alibi agemus, hic de S. Hesychio, siue Isicio, Iscio, Esicio, Hesicio, Hisicio, Esitio, ita enim nomen varie exprimunt auctores.

§ II S. Hesychius vbi prædicarit? præcipue Carcesæ.

[6] Egit primum S. Hesychius cum ceteris sociis præconem sacrosanctæ religionis apud Accitanos, dein alibi. Ioannes Marietta lib. 1 cap. 4 scribit, [S. Hesychius prædicat Vergij:] cum S. Ctesiphonte Vergij prædicasse, postea Carcesæ. Consentit Thomas de Trugillo tom. 2 Thesauri concionum ad I Maij: Cthesiphon, inquit, & Hesicius prædicarunt in Beria & in Carcesa. Quieuisse hic Carcesæ dicitur, siue vt vulgo Hispani scriptores interpretantur, quod illic Episcopatum fundarit, siue quod eo loco labores apostolicos finierit, ac tumulatus sit. Verum vbi ea extiterit extetue Carcesa, siue Cartesa, controuersia est. [dein Carcesæ,] Nos primum quomodo in vetustis Martyrologiis, siue iam excusis, siue dumtaxat manu exaratis, appelletur, edemus.

[7] Martyrologium Vsuardi a Molano cum Notis & auctario vulgatum anno MDLXXIII & MDLXXXIII, [quæ aliis Carthesa,] Carthesæ habet: vti & Romanum olim a Cardinali Baronio, Gregorij XIII iussu, recensitum, ac nuper Vrbani VIII auctoritate recognitum, licet in Francofurtensi editione anni MDCXXXI inter alia menda typographica Carteræ sit impressum. Cur intermediæ editiones variarint, mox quæremus. [& Cartesa,] Cartesæ sine aspiratione habet Martyrol. Adonis editum ab Heriberto Rosweydo, licet hic in margine annotarit, in aliquo exemplari Carceræ legi. Cartesæ item habent, Martyrol. MS. Ecclesiæ Morinensis, quod est Adonis; Petrus de Natalibus; MS. Arnobij Albergensis quod est Vsuardi; Martyrol. Coloniæ an. MXD, & Lubecæ anno eodem cum Doctrinali Clericorum excusum. In MS. domus S. Hieronymi Vltraiecti per hypallagen incuria librarij Tarcesæ, pro Cartesæ, scriptum videtur, est autem illud Vsuardi. Editio eiusdem Vsuardi per Molanum an. MDLXVIII, vti & per Hermannum Greuen an. MDXV, [aut Cartesus,] & vetus quoddam nostrum MS. Bedæ præferens nomen, Cartesi habent: Carthesi MS. S. Mariæ Vltraiecti. Maurolycus & Constantius Felicius, Carthesiæ. Idem haberi in Breuiario Cordubensi testatur Franciscus Biuarius: sed quod ait, Molanum quoque & Equilinum ita scripsisse, in his nos id non reperimus. Galesinius S. Hesychium tradit Cathesianæ (Carthesianæ scripsisse opinor) ciuitatis Episcopatui præfectum fuisse.

[8] Carcesæ Marietta & Trugillus antea citati tradunt prædicasse: vti & Beda vulgatus tum tertio operum ipsius tomo, tum seorsim typis Plantini anno MDLXIIII, ac Notkerus, & tria quæ penes nos sunt MSS. Vsuardi exemplaria, [melius Carcesa.] itemque Adonis duo, quorum alterum in S. Laurentij iuxta Leodium, alterum in Lobiensi extat cœnobio, vtrumque peruetus, aliudque MS. monasterij S. Maximini Treuiris, alioquin plerumque cum Rabani Martyrologio congruens, sed hic eo copiosius. Habemus quoddam Vsuardi exemplar ante secula minimum tria quatuorue exaratum, allatumque ex Lotharingia, in quo solum Caresæ legitur, sed tenui suffusa litura, vt videatur librarius emendare quod scripserat voluisse, & Carcesæ aut Cartesæ restituere. Denique exemplar geminum Vsuardi, (quod Parisiis in S. Germani cœnobio, vbi is monachus fuit, asseruatur, alterum minimum CCCC annorum, alterum ipsius auctoris ætate, aut non multo post, scriptum, vt iudicabat eruditißimus Iacobus Sirmondus, cum vtrumque mea gratia inuicem contulisset, operam vna adhibente P. Ioanne Baptista Cortasio) vtrumque igitur illud Carcesi habet, vti & notæ optimæ exemplar, [aut Carcesus.] quod Augustini Hunnæi fuit, ac nunc penes nos est; itemque MS. Ecclesiæ Pragensis, & vetusti cuiusdam codicis ecgraphum, pridem Brugis ad nos missum, & quod Parisiis anno MDXXXVI excusum est Martyrologium.

[9] Quorsum hæc, inquies, tam operose conquisita? Nimirum vt lectori clarum fiat, ex plurimis excusis ac MSS. exemplaribus Martyrologij, quæ habemus, nullum Carteiæ S. Hesychium Apostolum tribuisse. Primus id scripsit, vt reor, qui Flauij dextri Chronicon protrusit. Exinde gemina prodiit hic Antuerpiæ Martyrologij Romani editio, [an & Carteia?] prior anno MDCVIII, absque Cardinalis Baronij annotationibus, cum iis altera anno MDCXIII, vtraque post eius obitum. Quis eius mutationis fuerit auctor, haud scio: prior lectio dein restituta, vt diximus, Vrbani VIII auctoritate. Cartecam in sua Martyrologij Romani Topographia scripsit Philippus Ferrarius Ordinis Seruorum B. Mariæ Virginis Prior Generalis anno MDCIX.

[10] Occurrit Franciscus Biuarius commentariis in Dextri Chronicon ad an. LII nu. 1 ita scribens: Vtrum legendum sit Cartheiæ, vel Cartesiæ, vel Cartesæ, non multum curandum. in nominibus enim antiquis propriorum locorum non minima variatio facta est, temporis vetustate. Mutationem lapsu temporis magnam euenire, nemo inficiatur. At non id quæritur, quantum quod nunc in vsu est loci eius nomen ab antiquo differat, sed quo nomine is locus, in quo S. Hesychius quieuit, fuerit olim nuncupatus, vt inde, quis ille nunc sit, fieri poßit coniectura. Neque ad rem facit, quod idem addit Carteiæ nomen apud Liuium, Strabonem, Plinium aliosque veteres receptissimum fuisse, [quo nomine celebre olim oppidum,] quamdiu nec vnum profert, qui Cartesam, aut Carcesam, siue Carcesum, pro Carteia positam scripserit. Hæc de nomine, nunc de situ loci, quem Sanctus sua prædicatione, aut etiam decessu nobilitarit.

[11] Chronicon illud Flauio Dextro affictum, ad annum Christi LII nu. 1, ita habet: Iscius Carteiæ prope fretum prædicat, totamque oram maris interni percurrit: & Alonæ, & Carteiæ alteri in mediterraneo mari, non procul Carthagine Spartaria prædicat. Celebris illa ad fretum Herculeum Carteia, quo tamen loco steterit, stetue fortaßis etiamnum sub alio nomine, disputatur. Situm antiquæ vrbis Liuius decad. 3 lib. 8 ita describit: [ad fretum Herculeū,] Lælius interim freto in Oceanum euectus, ad Carteiam classe accessit. Vrbs ea in ora Oceani sita est, vbi primum e faucibus angustis panditur mare. Atque hinc probant Ambrosius Morales & Ludouicus Nonius Carteiam videri fuisse oppidum quod nunc Algezira dicitur, non Tarifam, quæ longius recedit ab angustiis freti, nec portum habet, qualis est ad Algeziram, [vbi nunc Algezira:] & fuisse ad Carteiam Liuius aliiq; auctores tradunt. longius adhuc a freto distat Conil nec procul a Gadibus, quod quidam Carteiam existimarunt fuisse, vt testatur Ortelius.

[12] Alonis ita meminit Pomponius Mela lib. 2 cap. 6 Sequens Illicitanus (sinus) Alonem habet, [Alone an prædicarit?] & Lucentiam, & vnde ei nomen est, Illicen. Ptolemæo lib. 2 cap. 6 Ἀλωνὰι pluraliter dicitur: Αλωνὶς Stephano, qui aliam commemorat Alonam, siue Αλώνην, insulam circa Cyzicum, ita dictam quod incolæ τῶν ἅλων ἐργασίαν ἐπενόησαν, salis conficiendi rationem inuenerint. Inde quoque Aloni, siue Alonæ huic Hispanicæ nomen. [ea non Alicante,] Eam Biuarius aliique Hispani Alicante nunc dici volunt, quod emporium est in regno Valentiæ, celeberrimum. Sed hanc Isaacus Voßius in suis ad Melam obseruationibus perquam accuratis, Lucentiam fuisse censet, quæ apud Liuium dec. 23 lib. 2 librariorum errore Longuntica dicatur. Alonam vero asserit oppidum esse, quod olim Arabes Tudemir, Hispani Guardamar appellant, [sed Guardamar.] situm in peninsula ad ostium fluuij, qui vulgo Segura dicitur: innumeras enim ad id oppidum & præstantißimas salinas esse, quod & Rodericus Mendezius Silua in descriptione regni Valentini cap. 25 fatetur, licet eam Longunticam esse velit.

[13] Sed quænam altera in mediterraneo mari Carteia, non procul Carthagine Spartaria? Biuarius scribit vocari Cartaiam, quæ non est, inquit, in ipso maris littore, sed interius in terra a mari aliquantulum separata. [an Carteiæ, siue Cartaiæ, iuxta Carthaginem nouā, quæ ibi nulla?] Est sane Cartaya oppidum, quod quidam a Tyriis fundatum volunt, alij ab incolis Carteiæ, quæ ad fretum sita. Sed distat illa procul Carthagine Spartaria, satis propinqua Aiamonti vrbi, atque Anæ fluuio. Ingenue fatetur Rudericus Carus comment. in Dextri Chronicon: De Carteia prope Carthaginem Spartariam ambigo. Est hodie oppidum Cartaia, sed longe ab eo tractu dissitum, extra freti Gaditani fauces, non procul a Lepia. Quam hic Lepiam vocat, vulgo Lepe appellatur, leuca vna vltra Cartaiam versus Anam flumen, media a mari, ad amnem sita qui Saltes dicitur, vt tradit idem Rudericus Mendezius Silua in Bæticæ descriptione cap. 46, qui & ipsam ait Tyriorum aliorumue Phœnicum opus esse.

[14] Ad aliam tamen Carteiam respexere, qui Chronicon illud Dextrinum architectati sunt. Ad eam nempe cuius ita meminit Liuius dec. 3 lib. 1, de Hannibale loquens: In Olcadum fines prius (vltra Iberum ea gens in parte magis quam in ditione Carthaginiensium erat) induxit exercitum … Carteiam vrbem opulentam, [an Carteiæ in Olcadibus,] caput gentis eius, expugnat diripitque. Quo metu perculsæ minores ciuitates, stipendio imposito imperium accepere. Victor exercitus opulentusque præda Carthaginem Nouam in hiberna est deductus… Vere primo in Vaccȩos promotum bellum. Hermandica & Arbacala Carteiorum vrbes vi captæ. Arbacala & virtute & multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi exulibus Olcadum priore æstate domitæ gentis cum se iunxissent, concitant Carpetanos: adorsique Hannibalem reuersum ex Vaccæis, haud procul Tago flumine, agmen graue præda turbauere. De hisce Hannibalis expeditionibus ita breuiter lib. 2 cap. 9 Mariana: Initio arma in Carpetanos versa, gentem ferocia & multitudine ceteros eius prouinciæ populos superantem. De caussa non liquet. Primi Olcades, vbi nunc Ocania sita est (Stephanus Olcades ad Iberum ponit) & caput gentis Carseia oppressi. mox alij ad Tagum insigni prælio victi. Est autem Ocania, siue Occanna, vt Nonius scribit, Hispaniæ cap. 47, qui Marianæ sententiam probat, regni Toletani vrbs. Quos inde domitos Carteios Liuius scribit, Vaccæos Polybius vocat lib. 3, siue Ουακαίους, eorumque captas vrbes Helmanticam (quidam Salmanticam vertunt) & Arbacalam, Ελμαντικὴν καὶ Αρβουκάλην. Idem captam Olcadum vrbem non Carteiam, sed Althæam vocat. Stephanus quoque Αλθαία πόλις Ολκάδων, inquit, [quæ aliis Althæa?] Althæa ciuitas Olcadum. Sed nescio an id recte, quod subnectit: ὁι δὲ Ὀλκάδες ἔθνος Ἰβηρίας, πλησιόχωροι Καρχιδόνος, ἣν ἐκάλουν καὶ καινὴν πόλιν. Olcades vero gens Hispana, finitimi Carthaginis, quam & nouam vrbem vocabant. Ast alibi: Ολκάδες ἕθνος Ἰβήρων, τῶν ἐντὸς Ἴβηρος τοῦ ποταμοῦ. Olcades gens Hispanorum circa Iberum flumen. Sed neque, si ad Ocaniam circaque Tagum coluerunt Olcades, aut ad Iberum, non procul a Carthagine vrbs eorum fuit, seu Carteiam voces siue Althæam; neque in mediterraneo mari, vt illius Chronici faber loquitur, qua phrasi elegantißimus Dexter haud facile vsus esset.

[15] Non satis igitur ex huius pseudonymi auctoris testimonio constat S. Hesychium Carteiæ prædicasse, cum ceteri codices, etiam vetustißimi, reclament: de Alone, cum solus id pronuntiet, tam fluxa in ceteris auctoritate, nec assentiri secure licet, nec lubet redarguere. Vbi ergo tandem vel sedem fixit, velfiniit vitam S. Hesychius? Mariana lib. 4 cap. 2 scribit: Præsulem Carthesanum fuisse, non procul Asturica. Marietta lib. 1 cap. 14 ait Euangelium prædicasse Carcesæ, [an Carthesæ iux-Asturicā?] quæ est circa Asturicam. Biuarius scribit, ab iis qui Carthesiam cum Cordubensi Breuiario legunt, iuxta Asturicam locari, eamque existimari quæ nunc Ventosa dicitur. Errare tamen eos tota Hispania, quia apud antiquos probatosque auctores in toto Asturicensi tractu non extat vrbs Carthesia dicta. Arbitror vspiam legisse nomen illius vrbis eos qui id scripsere, quamquam non indicarint: neque enim in omnibus scriptoribus omnia vrbium descripta nomina sunt, etiam iis qui ex professo Geographiam tractauere, nedum in historicis, qui quibus locis res, quas narrant, gestæ sint edisserunt, sæpe ne id quidem. Pergit Biuarius: Præterquam, inquit, quod D. Iscius & socij eius in Bætica littorali prædicationis munus exercuerunt, & non in mediterraneis Hispaniæ prouinciis. Nempe quia Dexter ad an. 44 asserit, ad meridianas Hispaniæ partes, scilicet ad Bæticam littoralem, reuersos; inde conficit, ibi omnes prædicasse, nec in mediterranea progressos. At S. Secundus Abulam vsque peruenit, longe sane a Bætica littorali: cur non & ad vicina Asturicæ loca proficisci Hesychius potuit? Quia, inquit Biuarius, tunc temporis insistebat conuersioni eius tractus S. Ephræm Asturicensis Episcopus, a D. Iacobo illi prouinciæ designatus, vt non esset necessarium D. Iscium in vrbe tam propinqua Episcopum etiam constitutum fuisse: Quasi non etiam propinquæ fuerint vrbes, in quibus SS. Torquatus, Ctesiphon, Indalecius, Cæcilius, Episcopi fuisse dicuntur, Acci, Vergium, Vrcum, Eliberis. Et vero S. Ephræmum neque Asturicensem Episcopum fuisse, neque ea ætate vixisse, ad VII Martij ostendemus. Non tamen illi nos Carcesæ S. Hesychium tribuendum censemus: verum alteri, propius ab vrbe Accitana, [potius Cazorlæ.] Illiturgi, Illiberi, aliisq; nominatis distanti, ei nimirum quæ modo Cazorla dicitur, de qua § sequenti.

§ III S. Hesychius martyrio perfunctus iuxta Cazorlam, quæ olim Carcesa, vbi & colitur vt eius loci Apostolus.

[16] Qvo successu verbum Dei disseminarit S. Hesychius, nusquam diserte enarratur: nisi quod Vsuardus, & qui eum secuti sunt, vniuersim de eo & sex sociis pronuntient, innumeras multitudines Christi fidei subiugasse. Illud æque in obscuro est, quot annos apostolici illius muneris functioni impenderit. [quamdiu prædicarit?] Neque enim fidem merentur, quæ sunt in Chronico Dextri scripta, quæque in plumbeis laminis iuxta Granatam anno MDXCV repertis leguntur: adeoque harum laminarum lectio ac defensio interdicta, vt I Februarij fuse diximus, cum de S. Cæcilio esset sermo. Romam, vt supra retulimus, captiuus adductus est S. Paulus Apostolus secundo Neronis anno, qui erat Æræ vulgaris LVI, secundum nostrum calculum. Biennio integro illic detentus putatur, vt ante promiserat, in Hispaniam deinde profectus anno LVIII aut sequenti: cumq; inde Romam reuertisset, [missus in Hispaniam post an. Christi 59,] tum demum S. Hesychius sociique ab eo ac S. Petro Episcopi ordinati, ab hoc in Hispaniam mißisunt, anno fortaßis LIX, non prius, ac fortaßis etiam serius.

[17] Præclarum tamen illud Dextri Chronicon de iis ad annum Christi LVII, qui erat Neronis tertius, ista habet: Horum S. Iacobi discipulorum nonnulli sub Aloto, [non ergo occisus an. 57,] Neronis Iudice, dum ad concilium Iliberri conueniunt, flammis exusti, spoliati suis, suorumque bonis omnibus, generose morientes, pro Christi fide coronati sunt. Ast apocryphæ laminæ de S. Iscio sic habent: Anno secundo Neronis imperij, Martij Kalendis, passus fuit martyrium in hoc loco Illipulitano, electus ad hunc effectum S. Iscius, Apostoli Iacobi discipulus, cum suis discipulis Turillo, Pannuntio, Maronio, [nedum 2 anno Neronis,] Centulio, per medium ignem in quo viui combusti fuerunt, æternam vitam petentibus transiuere: vt lapides in calcem conuersi fuerint, quorum pulueres in huius sacri montis cauernis iacent: qui (vt ratio postulat) in eorum memoriam venerentur. Deprædicat Biuarius Miram Dextri & tabularum Granatensium consonantiam, cum sit manifesta discrepantia. Nam secundum erroneum quorumdam calculum, quem etiam secutus est Cardinalis Baronius, [quod vtrūque perperā a quibusdā asseritur.] dicitur Nero XIII Octobris an. Christi LVI imperij gubernacula capeßiuisse, sicque Kalendæ Martij anni secundi Neronis, quando martyrio perfunctum esse S. Iscium & discipulos tabulæ tradunt, non cum anno Christi LVII, vt habet Dexter, sed cum LVIII conuenirent. Secundum rectam antem Chronologiam anno LIV, III Id. Octobris, Marcello & Auiola Coss. Claudio mortuo Imperator factus est Nero, cuius anni secundi Martius ad annum Christi vulgarem LVI pertinet. Quacumque ratione computum inire Biuarius voluerit, non concordabunt tamen cum Dextro tabulæ. Atque tum has tum illum refellet antea citatus B. Gregorius VII, qui ante annos fere DC ad Reges Episcoposque Hispaniæ scripsit, non nisi post reditum Pauli Apostoli ex Hispania, septem illos Episcopos consecratos, atque a S. Petro Apostolorum Principe eo missos: neque id ignorare eorumdem Regum & Episcoporum diligentiam. Cuius ego sanctißimi doctißimiq; Pontificis iudicio longe posthabeo & Chronicon Dextro adscriptum, maiori studio quam dexteritate consertum, & tabulas illas, Maurorum fortaßis temporibus ab nescio quo homine, nec quo fine, exaratas.

[18] Verum etiamsi censura Romana perstrictæ hæ non essent, maius tamen longe momentum apud me haberet Cazolranorum antiqua traditio ac pietas. Est Cazolra in Bæticæ Murciæque & Castellæ confinibus, sita vrbs, [Cazorla vbi sita?] duabus a Bætis fluuij fonte leucis distans, vt testatur Ambrosius Morales cap. 22 Descriptionis Hispaniæ, qui eamdem opinatur vrbem esse, quam Castaonem Strabo lib. 3 appellat: apud quem tamen Καςαλῶνα sunt qui legere malint, quam Καςαῶνα, Καςαλῶνα quoque nominat Polybius, lib. 11. Stephanus vero, Καςάλων, [nō Castaon olim dicta] inquit, μεγίςη πόλις Ωρητανίας. Castalon vrbs maxima Oretaniæ. Iu Oretanis quoque apud Ptolomæum libro 2 cap. 6 Καςουλὼν ponitur. Verum ea Castulo est percelebris apud Liuium dec. 3 lib. 4 ciuitas: quam Morales lib. cit. cap. 1 stetisse scribit, vbi nunc Cazlona visitur, ab vrbe Baëza tres leucas distans. Duplo spatio ab eadem Baëza remota est Cazorla, quam mediam Vega amnis percurrit, Roderico Mendezio Silua teste. Antonius Cianca in historia S. Secundi lib. 1 cap. 15 scribit eam olim Carcesam dictam fuisse, idq; ex vetustis scriptorum monumentis, quæ illic asseruantur, [sed Carcesa.] probari.

[19] Idem ait illic vigere publicam famam, a maioribus acceptam, S. Esicium eius vrbis Apostolum fuisse, ibidemque martyrio coronatum. Campus enim est haud longe ab vrbe, [iuxta hanc lapidatus S. Hesychius:] ad quem raptatus, ibique obrutus lapidibus fuisse traditur, atque in eo cumulus lapidum spectatur, hominum opera congestus, in colle, vicino anachoreticæ habitationi S. Marco Euangelistæ dedicatæ. Ad hunc collem antiquißima consuetudine Clerus populusque Cazorlanus, quotannis perquam solenni supplicatione, vna quapiam Dominica Maij mensis, religiose confluit. [ad locum cædis anniuersaria supplicatio:] Ibi ara admodum concinna erigitur, oblatoque in ea Missæ sacrificio, S. Esicij celebritas peragitur. Ad eius Sancti venerationem plurimi ex oppidanis & accolis Esicij nomine appellantur, vti & Abulæ Secundi, a S. Secundo S. Hesychij collega. Ita memorat at Cianca.

[20] Ioannes Tamayus Salazar in Martyrol. Hispan. ad I Martij negat audiendum Ciancam: quia respondetur, inquit, non passum Carcesæ S. Iscium, sed translatum, vel potius honorificatum, tamquam ipsius vrbis Apostolum, aut ara aut templo. Ex quo lucem accipient carmina Isidori, in hymno ex Breuiario Muzarabum antea ab ipso Salazar recitato:

Consepti tumulis vrbibus in suis:
Sic sparso cineri vna corona est. [saltem eius loci Apostolus fuisse traditur.]

Non quia quilibet septem Episcoporum huiusmodi in Sede sua coronam acceperit; sed quod sparsus cinis, qui alibi per martyrium recondebatur, congregatus, in tumulorum septis apud vrbes suas, quas titulo acceperant pontificali, sepultus est. Accipimus quod dat Tamaius, Carcesam videri extitisse, vbi Cazorla, eiusq; Apostolum S. Hesychium, siue Iscium fuisse. Idem scribit Rodericus Mendez Silua, & quæ ex Cianca de anniuersario S. Hesychij cultu retulimus.

[21] Quia tamen quo præcipue die Cazorlæ colatur non reperimus, eius natalem hoc die reposuimus, eumdem Tamaium Salazarium secuti, [cur hic relatus eius natalis?] aliosque recentiores Hispanos scriptores; sed qui tabulis illis Granatensibus, quibus nos perparum, aut omnino nihil donec Romæ aliud fuerit decretum, tribuimus, niti videntur. Ordo recitandi officium Diuinum pro variis Ecclesiis Madriti in annum MDCXXXVI & MDCXLVII excusus, Ecclesiæ Granatensi ad Kalendas Martias ista præscribit: Hisci Ep. & discipulorum eius Mart. dupl. 2 class. (anni 1647 habet, 1 class.) fuit heri. At nusquam pridie, id est, XXVIII Februarij, vllam S. Hesychij mentionem reperimus, (vt ibidem monuimus) nedum, sociorum, quos hic quoque omnino prætermittendos censuimus: quia ex solis illis Illipulitanis laminis eorum prodiere nomina. Ferrarius, priusquam ab Vrbano VIII, seu Romana Inquisitione eæ prohibitæ laminæ essent, Catalogo generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio desunt, eos inscripserat: cautius omisit Tamaius.

[22] MS. Martyrologium Ecclesiæ S. Gudilæ in vrbe Bruxellensi S. Hesychio & aliis quinque sociis Episcopis, [an miraculis claruerit?] æque ac S. Torquato, miracula tribuere videtur his verbis: Et dum singuli in suis, S. Torquatus apud Accitanam vrbem mirificatur. Martyrologium quoque Lubecæ an. MCCCCXC cum Doctrinali Clericorum excusum, vniuersim de omnibus illis VII viris pronuntiat: Clari miraculis in pace quieuerunt.

DE S. EVDOCIA MARTYRE HELIOPOLI IN PHOENICIA LIBANI.

[Praefatio]

Eudocia Martyr, Heliopoli in Phœnicia Libani (S.)

[1] Heliopolis in Phœnicia Libani vrbs fuit, apud scriptores, Ecclesiasticos præsertim, celebrata, quippe & solio Episcopali insignis, sub Damasci Metropolite; [Eudocia Heliopoli nata,] atque etiamnum extare, sed alio nomine, fertur. Illic luxuriosam primum vitam egit Eudocia: sed eam dein, mirabili modo ad Christum conuersa, multis lacrymis, ac tandem sanguine, [oriunda ex Samaria,] emundauit. Genus autem ex Samaria ducebat. Ita Menæa I Martij: Της ἁγίας ἱερομάρτυρος Ευδοκίας, της ἀπὸ Σαμαρειτῶν, της ἐταιρίδος, Sacrosanctæ Martyris Eudociæ oriundæ ex Samaritis, quæ meretrix fuit. Eadem recitat Maximus Cytherorum Episcopus. Addunt Menæa hoc distichon:

Eudocia Samaritana, non aquam tibi,
Sed sanguinem e iugulo Saluator, offert.

[2] Nomen eius primus in Latinos fastos retulisse Doctor Molanus videtur, qui in auctario ad Vsuardum ita scripsit, ex Græcis, [inscripta Martyrologiis Latinis,] vt ait: die prima, sacrosanctæ Martyris Eudociæ. Dein Galesinius, qui in Notis Menologium & Horologium Græcorum citat, In Græcia, inquit, S. Eudociæ Martyris. Inscripta demum Martyrologio Romano his verbis: Heliopoli S. Eudociæ Martyris, quæ in persecutione Traiani a Theodoto Episcopo baptizata, & ad certamen munita, Vincentij Præsidis iussu percussa, gladio, martyrij coronam accepit. Eadem refert in sacro Gynæceo Arturus: Citat Baronius in Notis Menologium Græcorum. Quod ab Henrico Canisio editum est Menologium ita habet: Sanctorum Martyris (corrigendum hic mendum typographi, [ac prius Græcis:] qui quod interpres eiusue amanuensis scripserat SS. id est sanctissimæ, vel sacrosanctæ, legit & excudit, Sanctorum) sacrosanctæ igitur Martyris Eudociæ ex regione Samaritarum. Hæc fuit ex Heliopoli, Traiano Imperatore ad Christi fidem conuersa, baptizata ab Ep. Theodoto, post multas pro Christi fide inquisitiones, a Vincentio Præside securi, perimitur. Quia Galesinius etiam Horologium citat, illius verba, licet non magni momenti, dabimus. Ita ergo habet: της ἁγίας ὁσιομάρτυος Ευδοκίας. Sacrosanctæ Martyris Eudociæ. At minus Horolog. S. Eudociæ. Christophori Patricij & Proconsulis Mithylenæi Menologium: Hymnis honoretur Eudocia. Plenius aliquanto acta illius percenset Menologium nomine inscriptum Basilij Porphyrogeniti. Menæa item Græcorum Cytheræus Arcudij Anthologium: e quibus ea mox dabimus.

[3] Mirum vnde hauserit Genebrardus, quod in Menologio Græcorum scribit ad I Martij: Eudocia Virgo & Martyr. Inscripsit eam nuper quoque Magno Menologio Virginum, a se Gallice vulgato, Franciscus Laherius noster, [at non cum titulo Virginis,] quod Menæa eam prædicent, carnis rebellionem domuisse, pudorem seruasse, elusisse & dissipasse versutias dæmonis &c. quodque diuino semine accepto, protulerit fructum centesimum, id est, inquit, virginitatis. Si plura in iisdem Menæis legisset, deprehendisset, quæ illius de carne ac dæmone victoria celebretur, quæ fructuum ex semine Diuinæ gratiæ vbertas, cum diserte πόρνη appelletur, siue meretrix, antequam scilicet ad Christum conuerteretur. [quæ meretrix prius fuit,] Quare quæ in Menæis de illa in eam rem recitantur, fideliter Latine reddemus.

[4] Primum quidem mentis exercitatione exculta es, carnisque lasciuiam temperantia domuisti; dein certamine inimici machinationes dissipasti, [sed carnem dein domuit, & dæmonem,] deque eo victoriam retulisti, o Eudocia per Deum fortunatissima. Ideo te duplicis luctæ corona redimiuit Iesus hominum amator, & Saluator animarum nostrarum.

[5] Cordis tui sulcis semen diuinum suscepisti, vt ager opimus, o diuinitus inspirata; & vere centuplicatam martyrij spicam progerminasti, atque in rationalibus horreis recondidisti, virtute Spiritus, qui te transformauit, [a sancto Spiritu immutata,] & meliori alteratione te in aliam gratia sua conuertit, o celeberrima Eudocia.

[6] Mortuos resuscitasti viuifico tuo iussu, celeberrima Eudocia, cum mortificasses, o sapientissima, temperantiæ laboribus passiones corporis: [ac martyrio coronata.] ac nunc cælos incolis, præclaro cum Martyribus fine perfuncta, cursumque athleticum Spiritus diuini auxilio feliciter emensa: ac pro omnibus, qui te cum fide laudant, Deum precaris.

[7] Relictis, sancta hæc Martyr, omnibus vitæ huius, quantumuis multiplicibus deliciis, & Cruce in humeros sublata, accessit, vt tibi Christe, sancto connubio iungatur, & cum lacrymis ac eiulatu ita precatur: Ne me meretricem abiicias, [veniam cōsecuta vt Magdalena:] qui asotos & luxu perditos purgare consueuisti. Ne meas lacrymas, quas grauissimorum debitorum conscientia elicit, asperneris. Sed suscipe me vt & illam meretricem, quæ vnguentum offerebat. Audiam & ego: Fides tua te saluam fecit, vade in pace. Verum ista sufficiant, vt constet eam non prædicari in Menæis altera illa, virginitatis scilicet, aureola redimitam.

[8] Priusquam autem pleniorem Eudociæ Vitam proferamus, geminum dabimus eius elogium: primum ex Menologio Græco, quod in monasterio Cryptæ Ferratæ asseruatur, Basilij Porphyrogeniti nomine inscriptum, eius qui cum fratre Constantino a Ioanne Tzimisce in consortium adscitus imperij, quod antea Romanus horum pater, [Vitæ eius synopsis ex Menologio Basilij Porphyrogeniti Imp.] auusq; Constantinus, Leonis Sapientis filius, nepos Basilij Macedonis; tenuerant; ipse cum eodem Tzimisce ab anno 969 ad 975, dein, cum fratre annis 50 administrauit, ad annum 1025, fratre ad triennium superstite. In eo ergo Menologio istud sanctæ Martyris Eudociæ habetur elogium, seu vitæ synopsis: Sancta Christi Martyr Eudocia, erat ex ciuitate Samaria oriunda, Traiano imperante: ac primo quidem luxuriosam egit vitam, & quia forma erat eleganti, multos amatores pellexit, a quibus immensas opes collegit. At postea cum monachi cuiusdam nomine Germani, de pœnitentia sermonem audisset, animo compuncta, dein & viso impulsa, Theodotum Episcopum connenit, ab eoque Baptismum accepit. Erat autem visum eiusmodi: Cernebat Angelum, qui manu eam ad cælum deducebat, alios itidem Angelos ipsi gratulantes: inde vero frementem teterrimum dæmonem, dicentemque magnam fib inferri iniuriam, quod Eudocia Christiana facta esset. Quapropter illa pecunias in egenos distribuit, ac monasticam vitam amplexa est. At per calumniam ab ipsis suis amatoribus ad Aurelianum Regem delata, & ad quæstionem rapta, cum eius filium mortuum oratione ad Deum fusa resuscitasset, ipsummet induxit vt in Christum crederet: ac tunc absoluta: postea autem ab regionis illius Præside, comprehensa plexaque capite est.

[9] Alterum elogium extat in magnis Græcorum Menæis, Maximi Cytheræi Vitis Sanctorum, & Antonij Arcudij Anthologio, vetusto Synaxario Græco collegij Claromontani Societatis Iesv, [alia ex Menæis Græcorum.] hoc paullo quam illud Basilij Imperatoris vberius, ita habet: Erat Eudocia ex Heliopoli Phœnices Libanesiæ vrbe, circa tempora Traiani Imperatoris, propter eximiam formæ venustatem multis expetita amatoribus, eoque amplas consecuta diuitias. Dein cum Germanum quemdam monachum de pietate ac pœnitentia, sermones percurrentem audisset, Christo nomen dedit, atque a Theodoto Episcopo Baptismate sacro abluta est, diuinis quibusdam reuelationibus ad id suscipiendum permota. Animo enim a sensibus auocato videbatur sibi, Angelo ipsam manu deducente, in cælum conscendere, aliosque Angelos videre & audire ipsi conuersionem gratulantes; & nigrum quoddam spectrum aspectu horridum, fremere ac vociferari, se iniuria affici, si Eudocia sibi eriperetur. Ipsa vero distributis in pauperes facultatibus monasterium ingressa est: ac dein curriculum religiosæ exercitationis præclare emetiens, Aureliano regnum adepto sistitur, ab iis delata, qui prius illam impuro amore prosecuti fuerant. Sed cum miraculorum effectrice gratia prædita esset, & filium eiusdem Regis mortuum suscitauit, & ipsummet ad Christi fidem adduxit. Post annos aliquot a Diogene Duce Heliopoleos ad quæstionem rapta, prodigiis quibusdam patratis, rursus dimittitur. A Vicentio demum, successore Diogenis, capite plectitur.

[10] Vtrique huic elogio lucem afferet Vitæ plenior historia, & aliquam quoque hinc ipsa mutuabitur. Eam nobis exhibuit Græcus codex bibliothecæ Vaticanæ in membranis exaratus, [Vita Græca e codice Vaticano perantiquo,] manu adeo antiqua, vt Illustrißimus Leo Allatius ætatem ei tribuat mille facile annorum. Latine vertit Petrus Poßinus noster, vt & labores nostros sua beneuolentia subleuaret, & eleganti, [Latine versa a Petro Possino,] quo pollet, stylo ipsos ornaret Sanctos. Quid autem de Græca narratione ipse sentiat, quoq; loco eam sit interpretatus, ita exposuit litteris huc Roma datis VI Kalendas Octobris anno ⅭⅠƆⅠƆCLXII.

[11] Vndecimus, opinor, hic mensis euoluitur, ex quo Tibi Roma discedenti receperam, quam mihi relinquebas Græcam Eudociam, Latino a me mutatatam cultu remissurum. Libero ecce fidem: sero si tempus æstimes; sin quæ isto spatio multa & varia intercurrerunt, negotiorum, peregrinationum, valetudinum curationum, impedimenta reputes, etiam fortasse præmature. Me quidem, non indormire debitis solitum, dudum ægre habebat ista: conabarque identidem subseciuas liberi temporis eo particulas conferre. Ceterum eluctari obstaculorum moles non prius potui, quam Sansosianus agri Nolani secessus, [in secessu agri Nolani:] in tranquillum gratæ solitudinis excepit sinum. Ibi dum ab Ischiensibus remediis, haud minus morbo ipso ærumnosis ac molestis, rusticana quiete me reficio, vel reperi, vel semper fugientem vi attraxi, auideque arripui occasionem vetusti iam expungendi nominis, & officio promisso defungendi.

[12] Reddam hinc iam tibi rationem eius operæ: ac primum profitebor deprehendisse me ex styli genere, nequaquam esse huius opusculi scriptorem, S. Eudociæ, cuius vitam exequitur, æqualem. Vsurpat enim vocem ὁμοουσίου, in Nicæna demum sancitam synodo, [Græce antea ex alia peregrina lingua reddita ab alio, vt videtur.] nec ante vsitatam: Prætorianorum Ducem, Comitem appellat. Hæ res posteriorem Constantino ætatem sapiunt. Sic equidem crediderim: Acta sanctæ Martyris, quæ in Phœnice vixerit ac passa sit, ibidem Syrophœnicum fortassis populari lingua fuisse conscripta: quæ nactus hic noster quisquis est, ea circa Theodosiorum forsitan tempora, Græcæ Ecclesiæ communicauerit. Sane dictio ipsa mihi attentius exploranti videbatur interdum aliquid olere peregrinum. Ista vir doctißimus, cuius & alias in eadem epistola expressas obseruationes infra referemus.

[12] De Eudociæ patria non vno modo, quos iam citauimus, scribunt auctores: Basilij Augusti Menologium, ita habet: ὑπῆρχε μὲν ἀπὸ Σαμαρείας τησ πόλεως. [Eudociæ genus e Samaria, habitatio Heliopoli,] Fuit illa ex Samaria vrbe. idemq; habet Arcudius in Anthologio. Vita autem: Γέγονέ τις κόρη τὄυνομα Ἐυδοκία ἐν πόλει καλουμένῃ ἠλιουπόλει, τῷ μὲν γένει Σαμαρεῖτις ὑπάρχουσα. Fuit Heliopoli puella quædam, nomine Eudocia, genere Samaritana. At quia plures olim vrbes fuerunt, Heliopoleos nomine celebratæ, vt patet ex libro Stephani de vrbibus; quæri potest, quam ad Heliopolim Eudocia pertineat. Ad Ægyptiam referunt quidam, vt omnium celeberrimam, quæ & in sacris litteris memoretur. Ita enim Isaiæ 19 v. 18: In die illa erant quinque ciuitates in Terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, & iurantes per Dominum exercituum. Ciuitas solis vocabitur vna. De ea meminit Strabo lib. 17 Geograph. Supra est præfectura Heliopolitana, vbi Heliopolis est, siue Solis vrbs, aggeri magno imposita. Ac paullo post: [non Ægypti vrbe, olim celebri;] Nunc omnino vrbs deserta est. Scripsit autem Strabo initio regni Tiberij, ante Traiani imperium, (sub quo vixisse traditur Eudocia) annis fere LXXX. Instaurata tamen postea hæc est Heliopolis; & fortaßis ante tempora Ptolemæi geographi, qui M. Aurelio Antonino imperante floruit, ante annum Christi CLXXX, quo ille deceßit. Is enim lib. 4 Geographiæ cap. 5 inter alia sic scribit: Heliopolites Nomus & Metropolis Solis. Et in finibus Arabiæ & Aphroditopoleos, Babylon, Heliopolis, Heroum ciuitas. Fuitq; illa Heliopolis antiquitus solio Episcopali ornata, sita in Augustamnica II.

[13] Alia est in Cœlesyria ab eodem Ptolemæo lib. 5 cap. 15 memorata Heliopolis, & ipsa Episcopalis inde a temporibus Traiani, [Sed Cœlesyriæ:] quando Theodotus Heliopolitanus Antistes Eudociam sacro Baptismo initiauit. Nam, vt habent Menæa, Αυτὴ ἦν ἐξ ἡλίου πόλεως της ἐπαρκίας λιβανησίας Φοινίκης. Recensent hanc Heliopolim in præfectura Phœnices Libanisiæ, siue Phœnicia Libanis veteres Notitiæ Græcæ ac Latinæ, quas Carolus a S. Paulo Episcopus Abrincensis edidit. Eadem quæ in Menæis, habentur apud Maximum Cytherorum Episcopum in Vitis Sanctorum vulgari Græcorum lingua editis. Hactenus de S. Eudociæ patria.

[14] Ætatem indicat Vita, Κατὰ τοὺς χρόνους Τραἳανοῦ τοῦ βασιλέως. Circa tempora Traiani Imp. Adstipulantur Menæa, Cytheræus, Arcudius, Basilij Menologium. Cepit imperium Traianus anno Christi duodecentesimo, [vixit initio 2 sæculi,] geßitq; annos XIX, menses VI, dies XV ac demum obiit die X Augusti, anno CXVII. Verum Traiano Romanum Imperium tenente, aut paullo post sub Adriano, quousque longior ætas Eudociæ potuerit excurrere, in iis regionibus Aurelianum Regem extitisse, [quomodo illic tunc Rex Aurelianus, sub Romanis?] quis credat? Haud equidem grauate credet, opinor, qui Ituræorum & Trachonitarum ac Galilææ extitisse Tetrarchas, siue Reges, annis ante Eudociæ ætatem LX & quod excurrit, ex Euangelio meminerit; Imperatori tamen Romano obnoxios. Alibi quoque Reges appellati fuisse quidam in prouinciis Romano Imperio subiectis, reperiuntur, qui vel sua Romanis regna tradiderant, retento titulo ac specie aliqua regiæ maiestatis, etiam ad liberos transmittenda; vel certe, ne debellarentur, vltro vectigales facti erant: vel fortaßis impositi quibusdam Præsides regio ornati sunt nomine, cui gentes illæ assueuerant, vt minus mutatione regiminis grauarentur. Ita Ægypto regendæ Præfectus Augustalis regia potestate dari solebat. Et alioquin φιλαυτιᾳ quadam vel ambitione nationum sæpenumero euenit, vt Magistratuum, qui ipsis præsunt, aut antea præfuerunt, etiam tenuiorum, appellationes, in augustiorem iusto speciem formentur. Ipsimet quandoque Præsides fortaßis regium nomen arrogarunt, aut popularium adulatione attributum non sunt aspernati. Salse in secunda oratione de Lege Agraria contra Rullum ridet Tullius L. Considium & Sext. Salsium, qui paucis diebus, quibus Capuam deducta erat colonia, non duumviros se, vt in ceteris coloniis, sed Prætores appellari volebant; & a tunicata illa plebe appellabantur; auguraturque quibus primus annus hanc cupiditatem attulisset, paucis annis fuisse Consulum nomen appetituros.

[15] Quid si Aurelianus ille, quisquis erat, re contra hostes fortiter gesta, magnifica illa nomenclatione honoratus a populo, [vti Palmyræ seculo 3 Odenatus.] dißimulante etiam fortaßis Hadriano Imperatore, qui extimas quasdam imperij prouincias Parthis reliquerat? Odenatus certe Palmyrenorum in eadem Syria princeps, post annum Christi CCLX, capto Valeriano, fessis Rom. Reip. viribus, vt scribit Trebellius Pollio aliiq;, assumpto primum nomine regali cum vxore Zenobia, sapientißima & fortißima fœmina, Orientem in pristinum reformauit statum, omnes omnino totius orbis partes reformaturus, nisi Mæonij consobrini scelere fuisset interemptus. Quid quod ipsa post eius cædem Zenobia regale decus retinuit? [eiusq; vxor Zenobia,] Et quidem tanto (vt ad senatum scribit apud eumdem Trebellium Aurelianus Imp.) apud Orientales & Ægyptiorum populos timori fuit, vt se non Arabes, non Sarraceni, non Armeni commouerent. Ipseque adeo Claudius II (vt paullo post idem Aurelianus Imperator subnectit) eam, [dissimulāte Claudio II Imp.] quod ipse Gotthicis esset expeditionibus occupatus, passus esse dicitur imperare. idque occulte ac prudenter, vt illa seruante Orientalis fines imperij, ipse securius quæ instituerat perpetraret.

[16] Sed quacumque ratione, seu viuus Rex fuerit noster hic Aurelianus, [Aurelianus ille recte ab Inte prete Regulus appellatus.] siue ita sit a posteris, quia id splendidius videbatur, appellatus; recte ab Interprete Regulus nominatur, qui titulus, magnis etiam ac potentibus dynastis sed maiori cuipiam, vt Imperatori Romano, alteriue consimilis auctoritatis monarchæ obnoxiis, tribuitur, atque iis etiam, qui amplas alioquin ditiones, & antiquis, pluribus regnis pares, libero iure poßident, necdum tamen Regis appellationem legitima auctoritate adepti sunt. Aureliani huius potentia vel in eo cernitur, quod mandasse narretur, vt in quo Eudocia degebat loco ciuitas conderetur. Quod tamen factum necne sit, non constat, cum non multo post excesserit e vita Aurelianus. Scribit Menæorum auctor: Ευδοκία καλῶς τὸν δρόμον της ἁσκήσεως διερχομένη, προσάγεται Ἀυριλιανῷ της βασιλείας κρατήσαντι. Cum præclare cursum asceticæ vitæ conficeret Eudocia, Aureliano imperium, seu regnum, adepto sistitur. quasi idem esset regnum imperiumue cuius antea meminit, κατα τοὺς καιροὺς της βασιλείας Τραἳανοῦ, circa tempora imperij Traiani. Sed enormis hic error foret, si Aurelianum Romanum Imperatorem Claudij II successorem intelligi vellet, qui CLII post Traiani mortem annis capeßiuit imperium.

VITA ET PASSIO
Sanctæ Martyris
EVDOCIÆ SAMARITANÆ
E Græco Codice Vaticano
Interprete Petro Possino Soc. Iesu.

Eudocia Martyr, Heliopoli in Phœnicia Libani (S.)

Ex MS. Graæco.

CAPVT I.
Iuuentus & vita perdita Eudociæ.

[1] Temporibus Traiani Imperatoris, fuit Heliopoli puella, nomine Eudocia, [Eudocia celeberrima meretrix,] genere Samaritana, efficacissima diaboli ministra; quæ formæ præcellentis illicio, plurimos in transuersum actos, suis in exitium miserabile laqueis trahebat; diuitias regionum illarum plerasque, in suos iniustissimos, thesauros quæstuosissima vndique nequitia corradens. Tantum erga eam iuuenum ardorem fax incendebat duplex, naturalis pulchritudo faciei, quam ars pictorum nulla, quantumuis conaretur, imitando posset exprimere; & pellacissimorum mollitia gestuum, in speciosissimo cultu ineluctabiliter oculos fascinans. Concurrebat fama late didita e cunctis longinquarum etiam regionum Vrbibus Heliopolim vis magna nobilium iuuenum, [multis ad eam vndique cōcurrentibus,] quæsitis prætextibus suas eo peregrinationes fucantium; re vera formæ, quæ parem nusquam haberet, visendæ fruendæque cupidine tractorum. Neque vero in seculares solos pernicies grassabatur. non deerant e dicatis Ecclesiarum ministerio viris, qui spreta religione, & salute animarum, mercede vilis voluptatis stultissime addicta, ad pestiferas illecebras adhærescerent. [ingentes opes coaceruat:] Neque illa tum sacri profaniue discrimen habebat vllum: dum sibi vndecumque pecuniam conficeret; quam immensam & supra priuatum modum cumulauerat; vsque in regiam plane potentiam.

[2] Itaque longo vsu, & multiplici pretio peccandi in flagitiis occalluerat, vt plane potestatis nullius infra diuinam, tam desperati morbi medela videretur. [iamq; in scelere indurata,] Et adfuit in tempore diuini Pastoris ouem perditam requirentis cura & manus: agnouit opus suum alieno vitio deprauatum, & reformare voluit qui primum finxerat diuinus figulus: verus Paterfamilias fructibus vineæ, rapinæ hostium expositis, prouidit. Curator ærarij cælestis, in terris atque in luto hærentem & pereuntem drachmam, transferre in æternos thesauros studuit. [diuina tamen gratia in aliam mutatur.] Denique custos speratæ Iustorum gratiæ semper bonus, desperatam hanc Samaritidem, in suam ipsius perfectam reuocauit spem. Nam late illustris diuinæ misericordiæ splendor, expectatæ bene agentibus felicitatis magnitudinem ostendens, effecit, vt vacuus dimitteretur a peccatrice illuminata, turpi confusus repulsa diabolus, & efficaci fraudum suarum instrumento priuatus; postquam est in clara luce deprehensa vanitas suppeditatarum in pretium dedecoris, prodigæ sui corporis ac formæ, terrenarum opum. Vnde vas prius immunditiæ immaculatum euasit; cloaca luti, fons illimis aquæ perennis facta, flumen sordium, in lacum odoratum; fœtens mephitis corrupti putei, in alabastrum vnguenti pretiosi; pestis & pernicies hominum multorum, in salutarem plurimis portum est mutata.

CAPVT II.
Colloquium Eudociæ cum Germano monacho.

[3] Porro principium in ea salutis & diuinæ operationis tale fuit. Pius quidam monachus, nomine Germanus, e nescio qua peregrinatione monasterium repetens, [Germanū monachum audit noctu psallentem,] necessario per Heliopolim itinere, vrbem vespere ingressus, exceptus hospitio est amici Christiani hominis: cuius domus non longe a porta ciuitatis sita, contigua erat ædibus, quibus illa, de qua diximus, puella vtebatur. Ibi pro suo more, postquam acquieuisset aliquantum, intempesta hora consurgens monachus, psalmodia nocturna perfunctus est: ac postea considens, e libro, quem viæ comitem gestare in sinu erat solitus, alta voce pronuntians, non modico spatio legit. [& legētem de pœnis damnatorum,] Erat porro argumentum libri iudicium extremum: eoque memorabatur, Iustos quidem splendore solaris æmulo fulgentes, omnium, qui vnquam erunt & fuerunt, hominum oculis conspicuos, in præcellenti gloria futuros: peccatores contra igni inextinguibili, sententia irreuocabili addicendos, in sempiterna secula, supplicio nec finem nec remissionem vnquam vllam inuenturo. Diuina prouidentia euenit, vt ea nocte Eudocia solitaria decumberet in conclaui, a cubiculo, vbi pernoctabat monachus, vno, nec crasso pariete diuiso.

[4] Ergo illa, psallentis primum excitata cantu; postquam deinde audiuit quæ ex codice recitabat; [quibus mota, mane eum ad se vocat,] penitus commota, in magno cogitationum æstu lucem expectauit. Qua primum orta, diuinæ instinctu gratiæ, misit qui auctorem nocturnæ vocis requisitum, ad se venire ne grauaretur, suo nomine rogaret. Hunc mox accurrentem intuens; Etiam, inquit, atque etiam oro te, hospes, edissere ex vero, quis & vnde sis? quo vitæ instituto, cuius dogmatis ac religionis. Nam quæ te audiui noctu loquentem vehementer me perturbant; quippe magna & mira, inauditaque mihi hactenus. Quod si verum est quod aiebas, peccantes inextinguibili addicendos igni, quis saluus esse poterit? Respondit ei B. Germanus: cum dicas tibi funditus ignota, quæ de iudicio extremo recitaui, caussa mihi quærendi est ex te, Domina, cuius religionis sis? [& quæ sit & cuias fatetur,] Ad ea Eudocia: Et patria, inquit, & secta Samaritana sum; fortuna quidem vltra modum, & pene supra votum, locuples: quæ res maior mihi timendi caussa est. Nam audiebam tuum illum, ex quo legebas, codicem væ canere diuitibus, & sempiterna illis potissimum flammarum inextinguibilium supplicia minari. Cuius nihil simile ex nostri dogmatis voluminibus recitari vnquam equidem memini. Quare non parum conturbor, & atrocitate denunciati mali, & denunciationis inopinatæ nouitate. Capto hic tempore Germanus, explorandum mulieris statum ratus, Habes-ne, inquit, virum, Domina? & vnde istæ tibi, quibus abundare te fateris, opes affluunt? Ad hæc illa: Virum non habeo legitimum: ex multis autem viris collectæ mihi, quas possideo, diuitiæ sunt. [& qua ratione opes acquisierit,] Quod si diuiti post mortem tam graues & æternæ luendæ pœnæ restant; quo fructu hæc mihi copia congregata est?

[5] Ait B. Germanus: Responde mihi vere ac sincere ad hoc quod percunctor ex te; nam, quem colo, Christus sincerus & verus est: Vtrum mauis, salua fieri diuitiis omissis, & viuere felix per æterna secula; an istam amplectens opulentiam vri æternum, & excruciari dirissimo igni? Ait Eudocia: Malo equidem pauper æternam felicitatem assequi, [docetur, Deum non edisse diuitiat:] quam diues in sempiternum & irreparabile exitium ruere. Sed miror cur ita puniatur post mortem diues. An fero quodam & inexorabili Deus vester in diuitias flagrat odio? Minime, Germanus inquit, diuitias auersatur Deus; sed iniustam diuitiarum acquisitionem, & præposterum acquisitarum vsum. Itaque qui iure possessa sancte dispensat, extra culpam & pœnæ aleam apud Deum est: qui autem rapinis congerit, quod auare premat; [nisi iniquas;] nihil inde in necessitates miserorum spargens; sane huius inhumanitati pœna, quam dixi, a Deo decreta est. Ait Eudocia: Tibine videntur quas possideo diuitiæ iniustæ? Iniustissimæ, Germanus reposuit, ac quouis peccato peius irreuocabiliter Deo exosæ. quid ita vero, ait illa; cum multos vtique nudos vestierim, multos famelicos pauerim, nec paucorum inopiam auri largitione consolata sim? Cur malas dixeris in vsus tam bonos diuitias expensas? [quales ipsius sint,] Hic Germanus: Commoda, inquit, mihi quæso, Domina, attentam mentem. Nemo sane sapiens, qui balneas adierit lauandi gratia, ibi malit corpus immergere vbi videat aquam iacere turbidam, & fæce fœtida immista graueolentem; quam vbi aduerterit liquorem limpidum & purum ad imum pellucere. Tu ergo quamdiu sciens volensque in cœno peccati volutaberis, oblatam synceræ lymphæ gratiam spernens, haudquaquam extricabis te luto flagitiosæ licentiæ, quod te sibi sponte adhærescentem, deinde velis nolis certo transmittet, ac quasi torrentis impetu pertrahet, in lacum sulphuris ac bituminis, flagrantem æternis incendiis iræ diuinæ. Nam diuitiæ, quibus abundas, Deo magno & æterno Iudici exosæ, [per flagitia acquisitæ] vtpote iam prædamnatæ sunt, quippe illicio prauæ libidinis corrasæ e iuuentute diaboli stipendiis merente. Nec prodest, quod exiguam particulam eorum, quæ ex multis pretiosis dedecorum emptoribus expressisti, aspergis interdum in paucos egentes. Istius enim boni per se operis gratiam apud Deum omnem, flagitiorum, [quæ nisi abstergat,] in quibus volens & tibi placens desides, fœtor extinguit. Nec alia vnquam emereri mercede serenos incorrupti Arbitri oculos poteris; quam si fæces illas obscœnæ nequitiæ, tibi penitus concretas, absterseris; & fonte abominandi putoris exhausto pleneque purgato, piis te deinde ac puris tunc tantum acceptæ misericordiæ operibus ornaueris. Vt enim qui per vepreta nudis pedibus incedunt, multis configuntur aculeis spinarum; quorum etsi aliquos euellunt, [placare sibi Deum non possit] plures tamen hærent penitus, miserosque exulcerant; sic te parum iuuat sponte infixam lasciuiæ luto, bene aliquid interdum facere demerendo inopem; dum a te grauiter offensus, & ideo terribiliter infensus omnipotens vindex, superne tibi minaciter imminet: summa dicto rum sit: si me audire volueris, salua esse potes & suppliciis, quæ iure metuis, vitatis, æterna felicitatis diuinæ gaudia consequi.

[6] [orat se doceri quomodo id assequi possit:] Respondit B. Eudocia: Oro te, mi homo, serue Dei veri, ne grauare mihi paullum assidens exponere formam officiorum, & modum operum, quibus Dei gratiam emeremini, vt ea ego imitans, possim ipsa quoque recto diuitiarum vsu salutem consequi. Nam dicere te memini, delectari Deum iusta & sancta dispensatione opum. Me autem nihil retinet, quo minus quantocumque rei meæ familiaris damno, recte putem emptam securitatem ab iis pœnis, quas in die iudicij subituros Deo exosos dicis. En, [parata opes suas Deo offerre,] venerande Pater, magnum habeo numerum seruorum: eos onustos auro, argento, rebusque pretiosis ceteris, ducam, te præeunte, ad Deum tuum: si forte interuentu tuo, istam meam satis accipere oblatiunculam dignetur, & salutem sic meritæ largiri. Ad ea Germanus. Caue, inquit, ex humano vsu ac sensu, de Deo censeas, Eudocia. Eminet immensum quantum supra cogitationes istas humiles; & tam longe est a requirenda communicatione recularum harum, quas possidemus homines, vt cum esset per se ditissimus, [monetur vt eas det pauperibus,] pauper propter nos sit factus, animo salutem nobis sua sibi ærumnosa egestate mercandi. Has igitur quas tibi abundare opes memoras, filia, disperge in infirmos & pauperes. Tales enim Deo commendati sunt: & quod in eos confertur, sibi datum imputat; ac pro ista peritura sic expensa substantia, cælestem numquam defecturæ felicitatis thesaurum rependit.

[7] Hæc cum rite perfeceris, accede ad sanctum ac salutare Baptismatis lauacrum, quo sordes ac lutum vniuersum peccatorum, [& Baptismo regeneretur:] quæ te inquinant, elues ac demerges, numquam deinde appariturum: vt de cetero pura, immaculata, renata per regenerationem diuini Spiritus, cernas filiali iure beatam hȩreditatem incorruptæ & sempiternæ lucis, exortis tenebrarum ac noctis, hoc est tetræ ac sollicitæ nundinationis prauorum operum; & fias agna sancta in viretis cælestibus pascenda, cura & ductu Iesu Christi Saluatoris nostri. Vno verbo cuncta colligo: Si vis salua esse, filia, fac quæ suadeo, & beata eris in æuum omne. Respondit B. Eudocia: Nisi penitus descendissent in animum meum, quæ te audiui nocte recitantem, non huc te vtique vocassem. Quare quantum vis auri a me cape in pretium operæ ac moræ, [Germanū rogat vt aliquādiu ibi subsistat eamq; plenius instituat.] quam mihi necessariam, patienter commodes rogo paucorum dierum, quibus edisseras mihi rationem vniuersam vestri dogmatis, ac disciplinæ formam; iuxta quam dispensatis recte, ac prout oportet, meis facultatibus, sequi te quocumque duces, vilibus curis expedita, possim. Ait B. Germanus: Idoneam sane caussam video morandi, spem reducendi ouem perditam in ouile Domini. Ergo etsi festinabam, non grauate indulgeo quod petis, dierum paucorum spatium. Tu ante omnia, quod præcipio fac: euoca ad te vnum e Presbyteris Cleri vrbani, qui tibi, quantum opus est, prius edoctæ, salutaris Christi lauacri sigillum apponat. Hoc caput & fundamentum est: ex eo deinde cetera suo sequentur ordine, quæ Domini ex te gratia requirit.

CAPVT III.
Eudocia cum Presbytero de sua conuersione tractat.

[8] His Eudocia auditis, vocatum ad se vnum ex honestioribus domus suæ ministris, iubet repente proficisci in ecclesiam Christianorum, indeque vnum e Presbyteris ad se adducere, rogando, venire ne grauaretur ad quemdam, [Presbyterū ad se caute euocat,] qui eius opera egeat; ita tamen, vt nec vocantis nomen, nec vocandi caussam distinctius exprimeret. Festinauit quo mittebatur famulus; & breui adfuit cum Presbytero, quem videns Eudocia, venerandos eius pedes osculata est, procidens in terram coram eo. Post hæc ait illi: Oro, Domine, ne te pigeat assidendo paullulum exponere mihi dogmata vestræ religionis: [ac reuerēter recipit,] nam volo & ego Christiana fieri. Presbyter admirans dictum; cuius autem, inquit, dic, quæso, sectæ aut superstitionis es, ex qua in Christianam professionem transire cupias? Illa respondit: Samaritana sum vt genere, [seq; magnā peccatricē ad Christū conuerti velle indicat:] sic secta: totius vero mundi iumentum fui: quidni enim ego tibi vitam meam vno breui & vero exprimam verbo? Multorum malorum pelagus sum. Ceterum cum audiuissem peccatores post mortem igne torqueri, nisi pœnitentiam prius egerint, & Christiani facti sint, decreui Christiana fieri. Respondit Presbyter. Si pelagus peccati fuisti, deinceps esto portus salutis. Etsi multis ventis agitata es, nunc in tranquillitatem te compone: & si fluctibus multis te ipsam permisisti; require iam matutinum rorem e cælo descendentem: & si multis concussa procellis es, [idoneis monitis ab eo fouetur:] at ex hinc sume gubernaculum veritatis, quod te tuto diriget in ipsius veritatis portum, in quo iustitiæ omnis apothecæ sunt. Stude autem fieri hæres bonorum quæ illic sunt. Diuitias vero, quas te habere ais, sparge in egentes, & libera te ipsam ab amaritie peccati, simulque a tenebris & igne numquam extinguendo, tibi, nisi resipiscis, reseruatis.

[9] Hæc audiens Eudocia, soluta in lacrymas est, & frontem propriam manu tundens, ait: Verene non est peccantibus misericordiæ locus apud Deum vestrum? Respondit Presbyter: Pœnitentibus, [audiens pœnitentibus peccata per Baptismum condonari,] si recipiant sigillum fidei, videlicet Baptismum, condonat omnia delicta prioris vitæ: perseuerantes autem in peccato, inexorabiliter punit. Ait Eudocia: Dic mihi, Presbyter, putasne in cælo maiora & pretiosiora quam hic esse? Nam apud nos sane multi sunt thesauri auri, argenti, gemmarum, ceterique deliciarum instrumenti. Abundant præterea pisces & volucres, [opes suas opponit, & instrumēta diuitiarū,] immensaque ciborum ceterorum & potuum copia ad vsum mensarum: quid his plus illic reperitur? Dicit ei Presbyter: Nisi abduxeris mentem ab illecebris huius seculi; & specierum blandientium sensibus momentaneam voluptatem despexeris, non poteris, Eudocia, vitam ȩternam adipisci. Quare si ad illam peruenire vis, obliuiscaris oportet pomparum & oblectationum vitæ huius. Respondit Eudocia. Absit a me, Domine mi, tam imprudens electio, qua vitæ immortaliter beatæ, fluxum & transitorium quidquam præhabeam. Id quod quæro, Pater, hoc est: An suscepta Christianorum fide, [his relictis,] sperare possim me ad vitam istam, quam memoras, immortalem peruenturam? & quod signum das, ex quo intelligam hæc quæ refers sic se habere vt dicis; quoque indicio cognoscam condonata mihi a Deo vestro peccata mea? Nam vbi opes, quas habeo congestas plurimas, ad vitæ quam longissimæ fructum ac iucunditatem abundantissime suffecturas, in egenos, vt suades, cunctas dispersero; si deinde non consequerer quæ ostendis, quid me misera tunc fieret? quippe cui nullum calamitatis extremæ perfugium esset vsquam reliquum. Siquidem homines, [an certa de venia futura?] quos omnes flagitiis meis offendi, spretam passim exosamque reiicerent, si eorum opem implorare cogerer. quare, fateor, sum anxia, pugnatque intra me secum incertus animus; ac maiorem in modum cuperem, argumento ac pignore idoneo firmari, quæ magnifice promittis de benignitate Dei vestri. condonantis, vt dicis, pœnitenti diuiti delicta præterita. Equidem si hoc mihi certo constet, progrediar audacter, sequarque quo vocas, seruiamque isti vni Domino cunctis plane diebus vitæ meæ: atque vt conspicuum plurimis nequitiæ exemplum fui; sic illustre iisdem pœnitentiæ exemplar fiam. Nec mirari te oportet hæsitationem hanc meam: Noua enim & inopinatissima nunc primum audio; quorum in nostris literis, ac sectæ Samaritanæ, in qua sum educata, monumentis, nec mentio, nec indicatio, nec quod suspicionem primam moueat, vestigium vnquam vllum deprehendi.

[10] Hæc Eudocia cum dixisset, excepit Presbyter: Ne instabili fluctues animo, [Presbyter docet hanc perturbationem a diabolo esse,] mentemque in diuersa ferri tibi distrahique patiaris. Quod te conturbat fraus est, si nescis, auctoris malorum, & tuæ salutis inuidi diaboli. Nequam ille spiritus, vbi te capientem impetum ad Christo seruiendum vidit, vt salutare consilium disiiceret, hos vanarum formidinum æstus in corde conciuit tuo: sperans te hoc modo deterreri posse a via recta semel visa capessenda; confirmarique in prioris perseuerantia licentiæ, qua te misere constrictam, sibique obnoxiam, ad mortem æternumque exitium pertrahat. Eam enim artem factitat; hoc vnum illius & summum est studium, homines a bono auersos in transuersum trudere, inque ignem inextinguibilem, pœnæ suæ socios trahere. Quod autem cupis certo intelligere, ecquid verum sit, quod audisti de Dei bonitate, parati pœnitentes excipere obuiis vlnis misericordiæ; & præteritorum scelerum venia concessa, [se 7 dies propter eam ibi mansurū addicit.] vitam iis largiri sempiternam. Vna tibi eius certitudinis consequendæ ratio est, alta & attenta consideratio veritatum æternarum: ad quam, secessu & vacatione a terrenis curis, tum etiam humili prece, & sobria supplicatione opus est: his enim rebus lux diuina conciliatur animis. Quare faciendum tibi censeo, si salua vis fieri, vt veste ista magni pretij deposita, [iubetq; vili veste indutam, 7 dies ieiuniis, precibus, æternorum meditationi, vacare in abdito,] vulgari te inuoluas tunica, sicque clausa in seductissimo domus tuæ conclaui, dies ibi septem perseueres recognoscēs cum lacrymis peccata tua, eaque Deo creatori tuo confitens, interimque ieiunans, eique supplicans vt illuminare te dignetur, ac demonstrare quid velit a te fieri. Mihi crede, non frustra, hoc facies. Misericors enim ille ac supra modum benignus, occurrere vltro ad se reuerti conantibus solet. His Presbyter dictis, assentiri visam Eudociam reliquit, rediens vnde venerat: eique digrediens, [& bene sperare.] hoc bene ominatæ consolationis verbum, quasi vaticinando, cecinit. Christus Deus, qui iustificauit publicanum, tuum quoque nomen celebre faciet in omni terra, Amen.

CAPVT IV.
Secundum B. Germani colloquium cum Eudocia.

[11] Beata igitur Eudocia nullam moram interponens suæ ad Deum conuersioni, statim aduocata vna e suis ancillis, ait illi: Si quis eorum, qui me visere solent, [Eudocia celari iubet se domi esse,] huc veniat, volens ad me ingredi, videsis ne me domi esse sciat, neu quisquam me prodat: significetur autem illi profectam me hinc procul in villam suburbanam; ibique detineri vrgentibus negotiis ad dies aliquot, postea reuersuram. Curre ergo ad ianitorem, & in eam sententiam illi manda, serioque interminare, ne vlla ratione patiatur malum quemquam virum huc pedem inferre. [nec sibi solitos cibos apparari.] Cura porro maiores domus occludi fores; sicque obseratas manere, quoad aliud mandauero. Præterea qui obsonandi curam habent, ne huc ex more inferunto quotidianam ciborum copiam, ad vsum mensæ meæ, cessetque seruorum in officinis labor. Denique omnia in fidem ac speciem absentiæ meæ accommodentur.

[12] His sic ancillæ præscriptis, conuersa ad B. Germanum Eudocia: Obsecro, Pater, inquit, ne graueris indicare quæ te rogo. [Germanus eam docet,] Quare vos monachi in locis desertis habitatis, tantam deliciarum copiam hic in vrbibus relinquentes? an forte maiores illic delicias reperitis? Hic B. Germanus: Minime, ait, filia, id in solitudine inuenimus, quod vt fugiamus, vrbes relinquimus, delicias & rerum copiam, [cur monachi deserta colant:] quas dicis: vtique quibus sola caussa secedendi est studium demittendæ mentis arrogantiæ, & lasciuiæ corporis domandæ, fame, [nempe ad expianda peccata & cauenda in posterum,] siti, labore, vili veste, commodorum omnium indigentia, vt a culparum occasione vel leuissimarum, siue quas fragilitas inuehit, sensuum illecebris obiectis; siue quarum irritamenta, maligna diabolus suggestione inspirat, quam longissime absimus. Næuum autem & maculam, quælibet culpȩ conscientia inurit animæ, quibus ea deformata occlusum habet regni cælestis aditum, quoad eluerit, concretamque penitus, asperitate pœnitentiæ, labem eraserit. Lucis enim æternæ, merique ac sinceri gaudij sedes in cælis est, nullam tenebrarum, hoc est culparum, nullam eius, quæ culpam indiuidua sequitur comes, lacrymosæ pœnitentiæ societatem admittens. Habes quæ nobis deserta incolendi caussæ sint; studium cauendi peccata in posterum, & eorum, quæ prius contraximus, maculas ærumnosis vitæ austeræ piaculis delendi, quo sic aditum ad felicitatem expediamus nobis liberum. Hoc, inquam, agit, in hoc tota versatur atque consumitur disciplinæ nostræ ratio, vt corpora nostra intacta omni prauæ actionis luto; mentes omni dolo, simulatione, murmuratione quauis ac contumelia, puras & liberas, seruemus. Quod magna supra omnem modum mercede facimus, sic consequentes omnimodam conditionis paritatem cum Angelis lucis: iuxta quod annuntiauit nobis per sanctos suos Apostolos Christus in Euangelio. Diuitiæ vero nihil prosunt ad regnum Dei; non magis quam corpus mortuum in sepulcro iacens. Si ergo volumus debitorum, quæ contraximus, solutionem, & cum ea securitatem consequi, studeamus decurrere spatium huius vitæ in officiis religionis, per iustitiæ ac veritatis callem incedentes: & quasi tunicam, dirumpamus corda nostra, continua Dei inuocatione. Sic enim abstergemus ex nobis peccatorum maculas, iuxta quod scriptum extat in Psalterio Dauidis: Putruerunt & corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie peccatorum meorum. [Psal. 37. 6] Semper autem canenda nobis esse eloquia Domini, insinuat idem Propheta Dauid, dicens: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. [Ps. 118. 103] Adeo autem suauia sunt eloquia Dei, vt cuiusuis cibi ac potus gustum ac pretium exuperent; plusque roboris animæ ac virium conferant, [ac diuina mandata assidue meditanda:] quam esca quælibet corpori. Quare de iis ait Scriptura Diuina: Vinum lætificat cor hominis, & panis corroborat: per hæc significans mandata Domini nostri Iesu Christi, quæ panis instar ac vini, cibariorumque omnis generis, animæ sunt. [Ps. 103. 15] Liberant enim quemcumque peecatorem hominem, a graui, prius contracta per prauas actiones, labe: & iustificant reuertentem ad Dominum, si ea meditetur, in iisque se iugiter exerceat.

[13] Age igitur; deposita hac quam gestas mundana veste; & eius vice humiliori sumpta, [suadet ei humilem vestitum,] accede alacriter ad pœnitentiam per bona ac Deo grata opera; & semina vim lacrymarum super terram, vt gaudium in cælis metas, & exultationem fine carituram. Luctu exhauri pelagus peccatorum tuorum, vt sic nancisci consolationem a Domino merearis, introducturo te in gaudium iustorum. Deplora flagitia, quæ praua, in cor tuum afflata versutissimi diaboli persuasione, [& ad pœtentiam hortatur,] suscepisti; vt se tibi perpetuæ salutis conciliator Angelus admoueat: sicca cœnosas cloacas fœtidæ corruptionis, in quibus diu iacuisti, trudente illuc, ac ibi detinente, efficaci malorum omnium artifice, vt deliciarum Paradisi particeps fias. Punge vicissim, & contrista eum qui te peccatis onerauit, falsis suis adulationibus seducens; perseuerando, nequidquam eo frendente, in studio ac praxi diuini cultus, vt lucis hæres euadas. ac velut apis, esto bona operaria, per multas actiones sanctas iustitiam congregans, & Deo placere studens.

[14] Descenderunt hæc Germani dicta profunde in cor atque animum Eudociæ, iam eorum quæ prius audierat recordatione præparatum. Quare ardenti peccatorum dolore flagrans, abiecit se ad eius pedes, infimis eum precibus in hunc modum orans: Dignare, vir Dei, opus in me consummare quod cœpisti, perge constans in eo quod superest, vt me puram Deo sistas, ne ludibrium debeam decipere me conantibus; sed absoluto cœptæ conuersionis opere, felicitatis compos fiam per tua salutaria præcepta. Ne, inquam, ne, quæso, manum de tabula remoueas, quoad in me perfecte Christum expinxeris. Hæc audiens Germanus ait ipsi: Persta, filia, in timore Domini; [ac preces & lacrymas:] & abdens te conclaui, ora eum instantissime cum lacrymis, quoad obliteret ac penitus expungat peccata tua priora. Et faciet, ne dubites: Dominus enim Iesus Christus benignus & misericors cito experimentum præbebit humanitatis in te suæ, teque præsenti gratiæ suæ pignore consolari festinabit. His dictis orauit pro ea instanter, & signo Crucis super eam efformato, ipsi bene precatus, eamdem inclusit cubiculo, pollicens se moraturum Heliopoli eius caussa septem adhuc dies.

CAPVT V.
Eudocia septiduum in silentio & oratione perseuerans, mira visione dignatur.

[15] Porro ingressa cubiculum Eudocia, postquam septem ibi dies in oratione consummauit, reuersus ad eam Germanus, [Eudocia Germano narrat,] reseratis conclauis foribus prodire iussit, reperitque pallidam, exhausto corpore, vultu & aspectu demississimis, incredibiliter ab ea quæ prius fuerat, mutatam. Et apprehensa manu eius, considere præcepit in scabello; ac postquam ipse Deum veneratus est, assidens, in hunc modum percontatus est: Dic mihi, filia, quid cogitasti per hos dies? quid intellexisti? quid vidisti? quid ostensum tibi est? Dicam, inquit illa, Pater sancte, quod iubes. Postquam perseueraui dies sex in præscripta mihi a te orandi forma, [se die septimo] cum die ipsa septima similiter prostrata supplicarem, vultu terræ applicito, circumfulsit me lux magna, solari splendidior: ad quam e terra surgens, rata lucere solem, [ab Angelo deductam in cælum,] vidi iuuenem specie terribili, vestem habentem eximij candoris, qualis est intactæ niuis in montibus. Hic apprehensa manu mea dextera traxit me secum sursum in aëra, inuoluente me nube, ac perduxit in cælum. Erat illic lux ingens & mira. [ibi Sanctos lætantes seq; salutantes vidisse,] Vidi innumerabiles turbas hominum albis vestitorum, quos vno tamen comprehendebam omnes intuitu. Hilares autem erant, arridentes inuicem, incomparabili quantum apparebat, perfusi gaudio. Hi conspicati me venientem, certatim occurrebant salutantes, sic quasi soror ipsorum forem.

[16] Cumque, iis magno ambitu deducentibus, procederem ad lucem illam inenarrabilem; meridianos solis radios decupla saltem proportione superantem; ecce contra irruit immane spectrum nigri corporis fuligine tam tetra, vt omnem carbonis, picis, ac notarum nobis nigredinum longe tristitiam excederet. [dæmonem dire fremētem,] Stridebat autem dentibus, & furiosis conatibus tentabat auellere me de manu ductoris mei. Clamore simul horribili, quo totus late aër personuit, hæc vociferabatur: Etiamne hanc in regnum cælorum introducere vis? Quid ergo ego vlterius in terra, frustra insidiando mortalibus, operam perdo? En hæc quidem terram totam fornicatione sua polluit; [ac multa querētem,] sed & vniuersitatem hominum, quanta est, fœditatis suæ contagio infecit. Quidquid artis, quidquid virium habeo, in ea vna perdenda consumptum est. Conciliaui ei amatores nobilissimos, & ditissimos quosque infinito numero, quorum effusis largitionibus, tantum auri argentique corrasit, quantum Regum ipsorum æraria vix continent. Hanc ego ad manum habere gloriabar, palmare instrumentum & ineluctabilem machinam, qua de hominibus a Deo abductis, & in casses meos tractis, triumpharem. Nunc adeone in me sæuire vis, o Imperator exercituum Dei, vt huius me pedibus conculcandum obterendumque substernas? Nondum iram in me tuam expleuerunt satietate vindictæ, quas quotidie clades in me ingeminas atrocissimas? sed & hoc tam mihi certum, tamque caro emptum eripere mancipium decreuisti? Iam mihi nihil tutum, nihil securum est. Iam timendi caussam video, ne omnes quotquot sunt, quotquot vspiam viuunt peccatores, e meo gremio auulsos, meis manibus extorqueas, quos egregium videlicet, & aris dignum offeras donum Deo, & in regni cælorum transcribas hȩreditatem. O igitur vani conatus mei! O frustra suscepti labores, in iis tam patienter atque addicte ambiendis captandisque! Quid tam acerbe insultas? remitte minas & memento qui sim. soluesis me tantisper vinculis, quæ me constringunt: videbis momento genus hominum destructum, [minanteq; si soluatur se homines omnes momento perditurum,] ne vno quidem pari, vel ad sobolem, super terram reliquo! O conditionis iniquitatem non ferendam! Ego eiectus e cælo sum ob vnam & breuissimam inobedientiam: tu capita vilissima, criminum aceruis obruta, Deo ausa petulantissime illudere, contumacissima nequitia, longis curriculis annorum, in regnum cælorum inducis? si sic placet, absolue rem semel. age rape, congere quotquot belluinam etiam vitam, vbicumque terrarum sparsi trahunt homunciones perditi, cunctosque in Dei gratiam transcribe. Condar ego tenebris, & præparatæ mihi pœnæ in sæculorum æternitatem abysso immergar.

[17] Hæc cum ille aliaque in eam sententiam plurima, impotentissima debacchatione perorasset, amaro in eum arrisu despexit, qui me tenebat manu, [sed amaro Angeli obtutu repressum,] blande in me renidens. Auditaque vox statim est e luce illa, quam dixi, visa proficisci, late omnia his verbis personans: Sic Deo placitum miseranti filios hominum; vt qui ex iis peccatores pœnitendi consilium susceperint, sinu Abrahæ excipiantur. [& Dei voce,] Tum ad deductorem meum conuersa vox eadem: Tibi dico, inquit, Michaël mei testamenti custos, reduc hanc vnde sumpsisti, vt consummet certamen suum; ego enim cum ipsa ero cunctis diebus vitæ eius. His ille obsequens, [se Eudociæ adfuturū spondentis:] momento me restituit in conclaue vbi prius fueram; & statutæ in pedes eo ipso in loco, vnde me sursum attraxerat, sic locutus est: Pax tecum, [eam terris reddit Angelus,] Ancilla Dei Eudocia, confortare & esto robusta: gratia enim Dei & nunc tibi adest, & vbique ac semper in posterum aderit.

[18] Ego sumpta ex his verbis fiducia, Domine mi, inquam, & Deus sancte, obsecro Te, quis es? id, quæso, ne graueris mihi dicere, [& se Michaëlem esse declarat] vt sciam quomodo debeam credere Deo vero, vt viuere possim. Ille respondit: Ego sum Princeps Angelorum veri Dei: mihi cura incumbit excipiendi pœnitentes, & perducendi eos in beatam & fine carentem vitam. [susceptorem pœnitentiū,] Multo autem gaudio exultat in cælis chorus Angelorum, quoties peccator aliquis emergit e caligine peccati, [quorum conuersione gaudent Angeli,] in puram lucem pœnitentiæ. Non enim vult Pater vniuersorum perire animam hominis, quem a principio propriis immaculatis manibus effinxit, in similitudinem suæ ipsius formæ. Quare congaudent omnes Angeli, cum vident animam hominis iustitia ornatam, adorare Patrem æternum; certatimque gratulantes osculantur, eam vt sororem agnoscentes, quoniam abiectis peccatorum tenebris, ad Deum viuum, [terq; eam Cruce signat.] omnium filiorum lucis Patrem communem, rite agnitum se conuerterit, & irreuocabiliter applicuerit. His dictis, tertium me Cruce signauit, & me in terram adorante, recessit in cælum.

CAPVT VI.
Vltima confirmatio Eudociæ in decreto conuersionis, & Germani ab ea discessus.

[19] Tvnc ait illi B. Germanus: Fides igitur aliquando tibi facta est, filia, nec dubitare deinceps poteris, quin sit Deus in cælo verus, paratus excipere pœnitentes scelerum suorum, in æternam lucem, [Eam sic dignatā Dei misericordis notitia,] vbi regnat ipse, ministris stipatus regni sui sanctis Angelis, quos illi circumfusos beatæ luci vidisti. Regiæ quin etiam & immortalis Domini nostri Iesu Christi gloriæ spectatrix facta es, nec non experientia probasti, quanta sit eius inter omnes solius facilitas in condonando, & ineffabilis misericordia, qua promptus & pronus est, ad admittendos in suam gratiam eos, qui amicitiam inire cum eo cupiunt. Experimentum cepisti diuinitatis eius, [& rerum cælestium visione,] & cælestium splendorum Aulæ sublimis, in qua residet. Innotuit tibi quam hebes & debilis sit lux mundi huius, si cum eius claritate comparetur. Quid tibi deinceps animi est? edissere, agesis, quid sentias. Hic Beata Eudocia plane iam de veritate persuasa, & Deo summo Regi ex toto corde certa seruire; Credidi, inquit, & credo, non alium esse supremum Deum, nisi hunc, cuius Regiæ fores in cælis vidi lumine terribili & incomparabili fulgentes; qui tamen, ineffabilem illam maiestatem, non dubitet demittere ad manum errantibus præbendam, & saluandos homunciones peccatores.

[20] Igitur; (excipit B. Germanus) compara te, filia, ad perstandum secure ac patienter in obsequio eius; [hortatur Germanus.] hoc agens, vt fructus tuæ pœnitentiæ præponderent peccatis vitæ tuæ prioris; teque ipsam offeras immortali & sempiterno Deo, vt donum ipsi pretiosum. Plange ac luge tantum, [vt constanter defleat præterita peccata,] quoad impuritatis penitus tibi concretæ sordes omnes lacrymis eluas, sicque pura & pulcra merearis in Christi sponsam assumi. Eo, inquam, vsque fontes lacrymarum vberes deducant oportet oculi tui, donec vi earum cuncta vestigia macularum a te prius contractarum, & næui vel minimi inde reliqui, prorsus euanuerint. Scriptum est enim de iis qui ob peccata sua gemunt: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: Ceterum obliuiscere priorum tuarum gloriationum, & noxiæ ac vanæ iuuentutis tuæ: vt vicissim Dominus Christus obliuisci dignetur scelerum tuorum: [& pristinæ vanitatis oblita,] subtrahe collum graui iugo duræ ac pudendæ seruitutis, quod tibi diabolus imposuerat per peccata, & transi sub leue iugum viuificæ pœnitentiæ, vt tua ceruice remissionem nacta, libera deinceps agnoscaris a iustis hominibus & Angelis. Enitere vt teneas disciplinam continentiæ & fidei veritatem; & adhibito in consilium tuæ bonæ conscientiæ testimonio, aude palam in os diabolo iactare: Nihil mihi de reliquo tecum est, nec tibi mecum. Dominum enim meum legitimum inueni, [intrepide abrenūtiet diabolo] eique me reddidi, æternum ab eo possidendam: vltimum vale dixi corruptori meo veteri, obscœno & tenebroso Amori; indui autem nouam & incorruptam iustitiæ stolam, qua lucem præferente, gratiam & vitam inueniam, quæ me saluam faciet in secula seculorum. Nulla iam me tenet cupiditas terrenarum opum, quæ quam nihili sint, [& pompis eius;] quamque parum durent, noui: attendo vero & tota mente hæreo, comparandis promerendisque cælestibus. quare res tibi habe tuas, & longe a me abi, quem alias pro domino colui, Aliene, Plagiarie, serue sempiternis mancipate tenebris.

[21] His sermonibus maiorem in modum confirmata, atque in proposito vitæ melioris stabilita Eudocia, S. Germano respondit: Pater venerande, quid nunc me facere vis? [& Baptismū quāprimum suscipiat,] At ille dixit: Volo te ante omnia suscipere lauacrum incorruptionis ac fidei, sanctum Baptismum, qui te custodiet innoxiam in cuncta secula. Ego vero Deo adiuuante proficiscor in monasterium meum: redibo autem rursus si Deus voluerit. Hic Eudocia cum lacrymis rogabat eum dicens: Ne quæso, ne me deseras, Domine mi, priusquam speratam adhuc tantum, plene adepta sim felicitatem conuersionis ad Deum integræ. Ne forte veterator fraudum artifex, derelictam me ac destitutam auxilio, retrahat quo cupit, ad repetendum vomitum vitæ flagitiosæ. Ait ei B. Germanus: Hoc quod in te Deus operatur, forte propositum vitæ melioris, præseruabit te a laqueis, quos times inimici. Perseuera adhuc aliquantum in humili apud Deum confessione peccatorum tuorum, ac te tingendam cura lauacro fidei: breui ego reuertar ad te, [seq; breui ad eam rediturum addicit.] prouisurus vtiliter in posterum rebus tuis, quantum diuinus Spiritus largiri ac suggerere dignabitur. His dictis, commendans eam Domino in suum monasterium discessit.

CAPVT VII.
Baptismus Eudociæ, & libellus eius supplex ad Theodotum Episcopum.

[22] Profecto Germano perseuerauit dies adhuc aliquot Eudocia in arcto ieiunio; nihil aliud ad victum adhibens, quam panem, oleum, & aquam; [illa arcto ieiunio & lacrymis se macerat,] sicque totos dies, & magnam partem noctium transmittens, assiduis ad Deum lacrymis. Deinde accedens ad Episcopum ciuitatis, & ab eo in nomine sanctæ ac consubstantialis Trinitatis baptizata, [ab Episcopo Theodoto baptizata.] vbi domum rediit suscepto Illuminationis Sacramento, libellum conscripsit supplicem, eumque misit ad eumdem Sanctissimum Episcopum, quo profitebatur quantum possideret, cuncta singillatim enumerans. [scripto libello offert illi omnia sua, pie dispensanda:] Lecto Episcopus libello, accersitam B. Eudociam interrogauit in hunc modum: Tune es filia, quæ chartam hanc supplicem ad me peccatorem direxisti? Direxi, ait illa, & nunc iterum rogo, vt accipias quod offero. Hisce quæ distincte hoc libello enumeras, quid fieri vis? reposuit Episcopus. Et Eudocia: Precor, inquit, Sanctitatem tuam, vt iubeat Oeconomum sanctæ Dei Ecclesiæ hæc omnia a me accipere, miseris & egentibus arbitratu vestro dispensanda. Didici enim diuitias has, quas possideo, iniustas esse.

[23] Ex his eius verbis intelligens Episcopus; cui nomen erat Theodotus, præclarum ipsius propositum, & fidem in Domino; intuens in illam, [qui præuidens sanctā eius vitam & finem,] & spiritu præuidens qualiter victura, & laudabilem vitæ cursum quo fine clausura esset, ait illi: Ora pro me, soror, in Domino rogo te, quæ digna facta es vocari sponsa Christi, postquam odio habito meretricio amore, castitatem dilexisti, & fornicationis a te alienatæ pretio, virginitatem quodammodo mercata es: quæ mundum vendidisti, vt vnam tibi comparares margaritam: quæ post errorem exigui temporis, æternitatem tibi per pœnitentiam asseruisti: quæ mortem in oculis habens, immortalitatem lucrata es: quæ multos in exitium traxisti, nunc autem per vnum Christum, multos viuificatura es: quæ ex densis emersa tenebris, fidei splendorem induisti, & digna effecta es, quæ agna Christi vocareris, omen implens tui nominis, dum Diuini beneplaciti tuo isto Eudociæ vocabulo designati, fauorem es consecuta: quæ vulgus ac fæcem hominum pecunias largientium spernens, senatum Angelorum præoptasti. Ora pro me, iterum rogo te, serua & amica Dei, & memento mei in regno cælorum. [eius se precibus commendat,] Hæc & alia multa Episcopus locutus, ait suo Diacono: Accerse huc mihi celeriter, fili, Præfectum hospitalis domus sanctæ Dei Ecclesiæ. Cui mox se sistenti dixit Episcopus: Scio te religiosum hominem esse, [& eius ollationem suscipi curat.] & multarum animarum curam gerere; quare tibi commendo, vt huic quoque proficere in melius studenti consulas, eius oblatione ad Deum per manus pauperum transmittenda.

CAPVT VIII.
B. Eudocia diuitias omnes suas abdicat.

[24] Erat autem hic vir hospitali Ecclesiæ domui Præpositus, Presbyter quidem dignitate; Virgo autem constantissima inde vsque a tenera ætate, [Præfecto hospitalis viro sancto] incorruptæ castimoniæ custodia. Idem totum suum patrimonium, & quidquid habuerat sanctissimæ Dei Ecclesiæ donauerat. Is sumens secum Eudociam, ad huius domum pariter cum ipsa se contulit. Hæc porro, postquam eo ambo sunt ingressi, vocatis dispensatoribus rei suæ familiaris, ait eis: Age, profitemini vnusquisque, numerum ac censum rerum curæ vestræ commissarum, ipsasque hic statim exhibete vniuersas. Illi continuo cuncta ex apothecis quisque suis deprompta produxerunt. Fuit autem summa prolatarum in medium rerum, a Auri libræ plenæ vicies mille, ornamentorum eximiorum diuersæ speciei pondus immensum; gemmarum exquisiti pretij, & regiarum margaritarum innumerabilis copia, b capsæ vestis sericæ quinque ac septuaginta supra ducentas; vestis lineæ pretiosæ capsæ decem & quadringentæ, [immensas opes. hic enumeratas, consignat] vestis auro clauatæ capsæ centum sexaginta, vestis alterius pretiosis lapillis arte Phrygionica intextis ornatæ, capsæ duæ ac quinquaginta supra centum; vestis variæ grauis, arcæ maiores centum viginti tres; auri signati myriades viginti quinque, siue quinquaginta supra ducenta aureorum millia. c Moschi capsȩ duodecim, storacis Indici sinceri capsæ tres & triginta, Argenteorum vasorum diuersæ formæ octo millia pondo, essedum gemmis distinctum librarum quingentarum, vela serica auro clauata pondus simul æquantia librarum duum & triginta supra centum, vela bombycina librarum septuaginta. Alias exequi materias minus nobiles, quæ aceruatim sunt congestæ, infinitum sit. Habuit & præter hæc mobilia, in solo prædia & latifundia, quæ annuos fructus redderent pretij nummorum octingentorum & bis mille.

[25] His ita productis coram Hospitalis domus Præfecto, [seruos & ancillas large muneratas,] conuocauit seruos suos, & ancillas vniuersas, iisque ex capsa pecuniæ signatæ, depromptos bis mille aureos distribuit; ac præterea quidquid vasorum, peristromatum, lectorum, sedilium, extra apothecas & conditoria, in vsu præsenti erat, instructissimæ ac semper ornatissimæ domus, ipsis vniuersa condonauit, inter ipsos partienda. Tum iis valedixit in hunc modum: Vos ego, quotquot fuistis mihi hactenus mancipij nexu deuincti, seruitute soluo, & quam optimo iure liberos ex nunc cunctos & cunctas, singulos & singulas esse iubeo. [libertate donat,] Voco vos etiam atque inuito, filij & filiȩ, ad longe præstantiorem libertatem, quam hæc est, a me nunc data vobis a iugo seruitij temporarij; atque, vt ad summum duret, non longioris vita breui. Potestis autem, si me auditis, vobis melius consulere, transeundo (quod in manu vestra est) in veram libertatem filiorum Dei. [& ad fidem suscipiendā inuitat;] Hoc consequemini, si ad Christum accesseritis, verum liberatorem animarum, qui vos miserrimo peccatorum seruitio exemptos, felices libertos gratiæ, suæ honore militiæ dignabitur.

[26] His ita expeditis, conuersa Eudocia ad iamdudum hæc mirantem Curatorem Hospitalis domus: Hæc, inquit, omnia Domine, a me abdicata in tuum transfero ius ac curam: [eius conuersionem & tantam liberalitatē miratur Præfectus,] ea in quos voles vsus, pro tua sapientia dispensa. Ego quod debebam Domino, qui me tanta caritate requisitam, ex perdita suam fecit, quantum potui præstiti. Ille stupefactus inopinatissimo spectaculo contritionis & caritatis tantæ, ait ei: Beata es Eudocia, hoc facto in censum ac meritum Virginum thalami Christi transcripta. Te scilicet non fefellit hora aduentus sponsi, nec latuit qua esset intro ëundum in aulam nuptialem. Recte vigilasti, sic præcauens exclusionem a thalamo. Lampadem quin etiam prouide oleo implesti, [& pro se ut oret petit.] ne te comprehenderent tenebræ. Macte ista virtute, & ora pro me peccatore, tu digna facta quæ in chorum Sanctorum admittaris.

[Annotata]

a Monet hic erutidissimus Interpres, nemini incredibilia videri debere quæ de ingenti opulentia Eudociæ referuntur, cum exempla extent consimilia opum immensarum priscis illis temporibus, per Orientis regiones, meretricio quæstu paratarum. Ad manum esse quæ multa eius generis recitat Athenæus lib. 13 Δειπνοσοφιςῶν. Inter quæ de Phryne Thespia memorat: voluisse illam suo sumptu diruta Thebarum mœnia reficere, modo iis iam perfectis hæc insculperetur Epigraphe: Alexander dirvit, phryne meretrix refecit. Cuius etiam regiam potentiam hoc indicat, quod ex Areopagitis vnum haberet parasitum. Opes quoque ac celebritas Corinthiæ Laidis quanta fuerit, indicat Propertius, dum ad eius fores totam iacuisse Græciam scribit. Thais quoque Atheniensis meretrix, non formæ magis præstantia, quam dotis magnitudine, a Ptolemæo, qui primus post Alexandrum Ægypto imperauit, [Meretricū quarumdā immensæ olim opes.] in iustam vxorem expetita est, vt ibidem Athenæus memorat. Denique Rhodope serua, tantum ibidem pecuniarum vulgando corpore coaceruauit, vt Regum Ægyptiorum æmulata gloriam, pyramidem construxerit, nihil Regalibus illis monumentis magnificentia cedentem. En verba Plinij hoc referentis lib. 36 cap. 12: Hæc sunt Pyramidum miracula; supremumque illud, ne quis Regum opus miretur, minimam ex his, sed laudatissimam, a Rhodope meretricula factam. Æsopi fabularum philosophi conserua quondam & contubernalis hæc fuit: maiore miraculo, tantas opes meretricio esse conquisitas quæstu. Hactenus Plinius, qui superius eodem capite præmonuerat, immani sumptu pyramides singulas constitisse; idque colligit ex eo, quod ad alendas mercenarias operas, qui iis fabricandis elaborarunt, in raphanos, allium, & cæpas mille octingenta talenta erogata auctores idonei tradant. Vnde ipse Pyramidas, Regum pecuniæ otiosam ac stultam ostentationem vocat. Hæc, opinor, qui cogitauerit, non adeo laborabit in hac longe minori Eudociæ opulentia credenda. Hæc Possinus.

b In Græco est Κάμπςρα Quæ quia ab vsu aliena vox est, Interpres mendum suspicatus, vt sunt in hoc scripto alia complura, (nec enim antiquitas mille annorum, codicē illum vsquequaque purumpræstat) κάμψα reponendum putabat, quæ Hesychio est θήκη, γλωσσοκομεῖον Theca, arcula, scrinium.

c Græce: Μὸσχου κάμπςραι ιβ. Neque enim odoramentum, quod Moschum vel Muschum dicimus, ignotum fuit antiquis, vt ex S. Hieronymo, Arnobio, Apuleio, docet Salmasius in Solini Polyhistora pag. 329.

CAPVT IX.
Eudociæ ingressus in monasterium. in eo profectus & Præfectura.

[27] In his dum esset Eudocia, ecce ad condictum adfuit religiosissimus Germanus, sancti Spiritus gratia resplendens, & perseuerantem in religioso proposito nactus Eudociam, [Germanus eam veste adhuc baptismali indutam in monasteriū Virginum inducit,] iam expensis in pios vsus bonis humilium curarum vinculis solutam, duxit eam secum volentem & poscentem; ac in Parthenonem suo monasterio vicinum introduxit, veste adhuc indutam candida, quam a baptismo sumpserat. Conceperat enim, cum sacris vndis tingeretur, arcanum propositum non mutandi vnquam generis ac coloris vestis, quam mox a mysterio sumptura foret, sed in ea simplicitate habitus sacri, permanendi quoad vita superesset, tota in Dei cultu consumenda. Superaddebat ei tantum per hiemem tunicam talarem cilicinam, & ex eadem materia pallium cucullatum: sicque in religiosæ vitæ exercitatione perdurauit.

[28] Habebat porro B. Germanus suo regimini subiectos in cœnobio monachos septuaginta; [sibi subiectum, præter aliud maius virorum,] & in asceterio non longe inde remoto, virgines triginta; inter quas admissa B. Eudocia, omni statim virtutum laude præ cunctis excelluit. Tertio decimo post eius illuc ingressum mense, Præfecta Parthenonis, nomine Charitina, sancte, vti vixerat, decessit. Tantum sub eius cura Eudocia profecerat tam exiguo spatio, [illi post 13 menses præfecta.] vt Psalterium memoriter totum redderet; & diuino illustrante Spiritu, Scripturam sacram vniuersam, accurate perlectam intelligeret. Quare, cum & ceteræ dotes suffragarentur, & disciplinæ seuera custodia, Sorores, vt dictum est, cunctas antecelleret, præposita Gynæceo est in defunctæ locum. Nec Deus distulit electionem miraculis comprobare, quæ mox referemus.

CAPVT X.
Eudocia perditum iuuenem mirabiliter conuertit, & mortuum vitæ restituit.

[29] [Eius quondam amattor:] Adolescens erat quidam e grege veterum amatorum Eudociæ, haud ei, dum in ea licentia viueret, ingratus. Hunc diabolus machinam idoneam ei euertendæ ratus, commouit acerrimis stimulis, refricata memoria præteritarum voluptatum; vt nihil pacisci recusaret, pro spe reuocandæ ad intermissam nequitiam Eudociæ. Eius conficiendæ rei, postquam multa cogitauit hanc sibi vt expeditissimam putauit ineundam esse rationem. Vestem induit monachi, auri summa, quantam ferre commode poterat, in arcanos loculos condita. Sic pedes peregrinatur ad ea loca, [monachū indutus] in quibus Eudociam agere sciebat. Progressus ad Parthenonis occlusas fores, cum ostium pulsasset, adfuit puella ianitrix, vna e loci virginibus; quæ aperta non plene fenestella ianuæ, per rimulam vocis transmissioni solius exiliter patentem alio conuerso vultu, [ad eius cœnobium venit:] breuiter interrogauit, quis & quid ibi quærens, ostium pulsasset? Ille consueta monachorum formula respondet: Peccator sum, vestrarum precum consortium, & benedictionem petens. Hic Virgo: Inaccessum viris locum per errorem, Frater, adiisti: sed perge paullo vlterius, inuenies monasterium Domini Germani. ibi quod petis consequeris. Statimque his dictis recessit occlusa fenestella.

[30] Exclusus per hunc modum Philostratus, cum tenderet in monasterium Germani, [adit Germanum,] commodum ipsum offendit, in vestibulo legentem; & profunda statim demissione abiiciens se ad eius pedes, mox ad osculum assurgens, ritu monachis vsitato salutauit. Tum prece, vt ferebat vsus, communiter facta, ac benedictione petita impetrataque, prior Germanus blandum intuens, Asside, Frater, inquit, &, nisi graue est, ede quæ te huc regio mittat hospitem, quoue in cœnobio vitam regularem colueris? [fingit se parentibus orbatum, vltro vestē eā induisse,] Ille contra, Ego, ait, Pater sancte, vnigenitus parentum meorum, & iis nuper ambobus in ætate, quam vides, orbatus, præhabui matrimonio vitam monasticam, cuius insignia properaui sumere, quæsiturus post locum & magistrum, vbi & cuius ductu eam exercerem. Quo in proposito, audita tui fama, huc longo & laborioso itinere perueni, [petit ab eo admitti,] animo prosternendi me ad pedes Sanctitatis tuæ, & spe a te impetrandi, vt me digneris in tuorum numerum suscipere, pœnitere cupientem anteactæ vitæ.

[31] Eum hæc loquentem, diligentius intuitus Germanus, & mollitie pueri in vultu atque oculis notata; Magnam rem, inquit, fili, sed vereor vt parem viribus, capessis. Nos senes vix resistimus vehementissimis obscœnorum dæmonum impulsibus, [nam licet tener videatur,] ad lasciuiam prouocantium; quid te fiet in isto flore pubertatis, fluxo ac delicato? Quasi vero, ait rapto tempore Philostratus, non extent exempla mei similium, strenue tamen cupiditates debellantium. Vel illa vestra Eudocia (nam audiui de ea multa fama differente) quam ætate ac luxu tenera, [posse tamen quod alij, ac nuper Eudocia,] vestræ accessit disciplinæ, quam in ea constanter fortiterque perstat? Nec diffitebor, Pater, huius me potissimum, late notissimo exemplo tractum, [cuius ipse exemplo motus,] audere quæ dixi. Recolo quis fuerit eius flos ætatis, quæ cultus victusque mollities, quæ diuitiarum copia. Quas res si potuit & potest illa, Christi amore, spernere, quid desperas de me Pater, a quo, saltem prærogatiua firmioris sexus, plus roboris expectandum est? [vnico etiā colloquio, si permittatur confirmandus,] Equidem, si videre illam semel possem, facile sperarem ex eius alloquio ac moniti tantum hausturum generosi ardoris, quantum difflandis per omnem vitam dæmonum omnium tentationibus abunde sit.

[32] His facile Germanus persuasus; Conspectum, ait, & colloquium Eudociæ pium non fuerit inuidere tibi ista mercede, fili: ac statim vocato monacho, qui quotidie solebat ingredi Parthenonem, thymiamatis offerendi gratia, ait ei: Sume tecum hunc Fratrem, quando inibis Gynæceum. [permittente Germano,] cupit enim Eudociam videre, & in vitæ religiosæ proposito, ipsius exemplo ac voce, firmari. Faciente illo quod iussus erat, vbi quam petierat Philostratus, arcano alloquendæ Eudociæ copiam nactus est, & maciem vultus, [ad illam admissus,] ac squallorem vestis, totiusque habitus demissionem; tum locum iuxta positum nocturni somni, tegetem humi iacentem superstrato cilicio, mirantibus oculis notasset; indignanter intuens; Quid hoc, ait, est, [multis argumentis eā ad pristinas delicias reuocare nititur,] quod video, Eudocia? Quis te in regio palatio, in imperatoria copia degentem, & per vrbis maximæ frequentissimas plateas, in splendidissimo vestitu, ostentare te solitam, plausibus & admirationi cunctorum; quis te, inquam, illas delicias, illam magnificentiam, malesuadus induxit auctor, vt istis sordibus, ista humilitate, ista extrema rerum omnium inopia mutares? Et nunc te tota Heliopolis requirit: cunctorum ibi oculi desiderant: tecta ipsa & muti parietes absentia tua squallent: nihil non gemit & te reuocat. Ego interpres communium votorum, ad te missus sum, qui nomine omnium orem atque obtester, ne diutius exspectationem publicam frustreris. Audi me, Domina, & sequere, atque ex ista vilitate indigni te vestitus, ex ista fame, ac canina strati sordidi duritie, priori te splendori, pristinis opibus, regiæ, qua paullo ante florebas, adhuc tibi parata brachia pandenti, fortunæ restitue. Quid cunctaris aut dubitas? cur fauentibus tibi cunctis, vna ipsa tibi hostis, vna ipsa tortor es? Non pudet istam formam his tenebris abdere, illos æmulos solarium radiorum oculos fletu corrumpere, corpus istud in illo ætatis & venustatis flore, fame cruciatibusque macerare? Vbi sunt vnguenta pretiosa, quæ ambrosium, incedente te, quoquouersum spirantia odorem, omnes, etiam qui te non viderant, admonebant tui transitus, & ad tui venerationem, vt Deæ cuiusdam, passim cunctos inuitabant? En his pædor immundus, illautæque sordes successerunt. Quid sequeris tantum aberrans? Quæ inanis vmbra te abducit a complexu bonorum solidorum, vltro se offerentium? Quis diues copiam suam abiicit? Et nunc quam abiecisti, scimus vbi est; facile recipietur. Aude sis, & mihi fide. Aurum ecce attuli quantum itineri sufficit. Cetera Heliopolim appulsi, statim conficiemus.

[33] Hæc illum effutientem diu toruum intuita Eudocia; tandem eruptione impatientis doloris, in hunc modum increpuit: [ea in cum insufflante concidit mortuus:] Vltor exurgat in te Dominus Iesus Christus iustus iudex; cuius ego, licet indigna, serua sum; teque, vnde malo animo venisti, redire non sinat, quia diaboli filius es. Hoc dicens in eum insufflauit, statimque infelix mortuus corruit. Aderant ei colloquio, intentis in ambos oculis, Sorores Virgines, in ea distantia quæ sensum vocis excluderet. Hæ cum obseruassent, ad insufflationem Eudociæ expirasse repente falsum monachum, & ad eius pedes cadauer concidisse; vehementer commotæ sunt, [Sorores eminus spectantes,] primum admiratione facti naturæ vi superioris, & sic gratiam apud Deum pœnitentis Sanctæ demonstrantis; deinde etiam metu quodam, [timēt quæstionem cædis, & cœnobij exustionem ab Ethnicis iā ante infestis.] ne seculares magistratus Reguli locis illis dominantis, quæstionem tamquam de cæde hominis instituerent, & occasione calumniæ captata, asceterium incenderent, cui iam infensi erant homines Ethnici, ob Christianam religionem ibi cultam. Ergo vbi aliquamdiu, quid opus esset facto consultassent anxie, itum a cunctis in vnius sententiam est, suadentis, quoniam vespera esset, in eam noctem nihil mouendi; oraturas enim se vniuersas de more circa noctem mediam, & forte tunc Dominum ostensurum, quid fieri vellet.

[34] Transacta ergo nocte media, cum mox esset a Virginibus Psalmodia inchoanda, apparuit in somnis Dominus noster Iesus Christus B. Eudociæ, eique dixit: [Eudocia a Christo in somnis monita,] Surge Eudocia, Deum tuum glorifica. Positis humi genibus ora, non prope corpus illud iacens tentatoris, quem in te diabolus immiserat; & mox illū iube viuum surgere. Tunc ipse virtute mea experimento proprio comperta, intelliget quis sit cui credidisti, gratiaque in te maior redundabit. Statim Eudocia soluta somno, [nocte orat diu ad cadauer:] longam ad Deum orationem inchoat, qua tandem absoluta, iussum surgere mortuum vitæ restituit. Philostratus autem a morte tamquam e somno expergiscens, cum diuina illustratione agnouisset Deum, [illico resuscitatur iuuenis, & veniam petit.] & eius erga se misericordiam, seipsum abiiciens ad pedes Eudociæ, dicebat: Oro te, Eudocia, Dei veri serua, suscipe me pœnitentem, & eorum, quibus te offendi, verborum impiorum veniam tribue. Noui enim, quali, quam bono & potenti Domino seruias. Ait ei B. Eudocia: Redi ad tua in pace, ac memento beneficiorum in te Dei, nec ab agnita veritatis recedas via, & fide, quam Deo meo promisisti.

CAPVT XI.
Mira conuersio Aureliani Reguli & familiæ eius vniuersæ.

[35] Post hæc conuenientes quidam veterum Eudociæ procorum, hanc eius inquietandæ rationem inierunt. [Eudocia quod Christiana, & aurum ad Fiscum pertinens auexisse diceretur,] Libellum offerunt supplicem Aureliano eius regionis Regulo, quo postquam docuerant, Eudociam multas pecunias quæ ad fiscum pertinerent, secum in desertum quemdam abstulisse locum, petebant dari sibi milites, cum quibus eo profecti, fugitiuam retraherent, & pecuniam ærario inferendam reportarent, Esse autem, vt rationes fisci negligerentur, caussam in eam animaduertendi Galilæorum sectam, quam profiteretur Christum quemdam colens; & deos immortales, quos ipse Rex veneraretur, ludibrio habens. Facile his assensus & spe vana elatus Regulus, [capi iubetur,] Comitem quemdam ire subito cum lecta manu, & sibi sistere Eudociam cum auro iubet. Sumpsit is secum milites trecentos: qui cum se in viam darent, [misso cum 300 militibus Comite:] præmonuit Dominus Eudociam, sic eam alloquens per nocturnum visum. Ira Regis in te commota est, tamen ne timeas, ego semper tecum sum. Vt ergo peruenit cum sua cohorte Comes ad Parthenonis Eudociæ conspectum, [Ipsa in somnis voce diuina confirmata:] contentus notasse locum quoad lux fuit, militem in manus varias distribuit per certas stationes, vnde noctu cum ipse signum daret, in monasterium irruerent: sed diuinitus per noctem tenebantur, ne destinata exequerentur atque ita totos tres dies & tres noctes hæserunt, vi maiore constricti. [milites triduo immobiles,]

[36] Ac cum per se consilium non caperent, incepti, Deo exosi, omittendi, superuenit ad extremum manifesta Numinis vltio, irruente in eos immani dracone; cuius etsi rictus & dentes euaserunt, fuga vel obiectis armis, tamen halitu pestilente sic afflati sunt, vt partim mortui caderent, [ac pleriq; pestifero halitu draconis enecti:] partim moribundi iacerent plerique omnes, Comite cum tribus dumtaxat, incolumi reuertente ad Regem: qui grauiter indignatus, coacto repente concilio suorum seniorum: Quid agimus, aiebat, aduersus hanc magam, quæ suis veneficiis tam multos nostrorum militum occidit, Quid consilij datis? tantum enim scelus impunitum relinquere nefas est. [Regis filius cum maioribus copijs missus,] Omnibus cunctantibus, exurrexit Regis filius: Ego, inquit, ibo illuc cum copiis maioribus, & æquato terræ infamis meretriculæ diuersorio, ipsam, volentem nolentem, huc adducam. Vniuersi laudarunt. Ergo postridie cum magna manu profectus, peruenit ad vesperam in quoddam Prætorium sui Patris, commodum eo itinere occurrens: itaque in eo pernoctare constituit. Erat autem peramœnus locus, vmbrosis siluarum, ambulacris, & copia perennium aquarum. Huc ingressurus, dum equo iuueniliter desilit, [læso pede dū ex equo desilit, nocte extinguitur,] offenso ad lapidem pede, grauiter læsus est; & inter familiarium manus, delatus in lectum, ibi circa noctem mediam in summis doloribus expirauit.

[37] Postridie mœstissimi Comites, impositum feretro cadauer ad patrem reportant. Is ad inopinatissimum spectaculum semimortuus concidit, vniuersa mox consternata, & vndique accurrente ciuitate; cunctisque tumultu maximo, & insanis questibus, miserantibus mortuum Principem & moribundum Regem. Hunc paullo post resumpto sensuum vsu sibi redditum, Philostratus qui & inter ceteros accurrerat, [Rex Philostrati ab Eudocia suscitati consilio] sic allocutus est: Eudocia, Domine, in Dei manifesta tutela est, (experto crede) nec in hanc iracunda consilia prouenient. prece supplici superanda est, magno, si experieris, emolumento. Nam mortuum Principem, illa, si voluerit, vitæ restituet. Hæc narrauit, quæ sibi contigissent. Quibus Regulus auditis, tantam spem haud ratus negligendam, litteras conscribit ad Eudociam demississimas, [supplices ad eam litteras dat, per Babylam Tribunū:] veniam tentatæ vexationis petens, & post multas eius laudes, infimis precibus obsecrans, vt qua valeret apud Deum suum gratia, filio suo mortuo impetrare ne grauaretur simile beneficium eius, quo Philostratum, non melius de se meritum, beauerat. Eas litteras curriculo perferendas dat Tribuno, cui nomen erat Babylas, qui cisiis peruolato spatio, ad pedes Eudociæ abiectus, simul Regiam epistolam ei reddidit, simul verbis supplicibus, vt Regi & Reipublicæ in tam graui casu succurrere (quod posset) ne cunctaretur orauit. Ad ea modestissima fuit oratio Eudociæ, mirantis se peccatricem & vilissimum caput a tanto Principe, isto modo conueniri. [quas dum illa voluit ipse aliquid ex Psalmis casu legit,] Interim vt ei spatium daret perlegendi literas, recessit in angulum asceterij Babylas, vbi forte repertum aperiens librum, incidit in eam sententiam Psalterij: Beati qui exquirunt testimonia tua Domine; a qua orsus, vsque ad finem periochæ perlegit: atque, vt erat de via lassus, pluteo librum ferenti caput acclinans, obdormiuit, [& in somno Angelum videt.] & ecce in somnis videt ad se accedentem iuuenem multa luce splendidum, qui virga, quam manu gestabat, percusso eius latere, dixit: Surge Babyla, mortuus te expectat. Experrectus Babylas, & maiorem in modum conturbatus insueto conspectu Angeli, accurrit ad Eudociam, & ait: Tempus est, serua Dei, vt expedito, cuius gratia missus ad te sum, negotio, me vnde veni remittas; & narrauit ei consequenter quod in somnis viderat.

[38] Eudocia conuocatis vniuersis Parthenonis Virginibus, dixit: Sorores & Matres meæ, quid mihi auctores estis vt faciam de mandatis ad me Regis, [Eudocia post preces, Regi scribit vt firma fide Christū roget vt filium resuscitet:] & hac epistola, quam ad me misit? Hæ magno consensu responderunt: Diuini Spiritus gratia te regit: rescribe Regi quod Deo placere, ipso afflante, intelliges. Ex illo momento se B. Eudocia per multas horas continuas orationi dedit. & inde surgens, Regi rescripsit in hunc modum: Ego vilis muliercula comminisci non possum, cur ad me litteras dederit Maiestas Tua. Miseram enim me & peccatis plenam, arguente conscientia scio; & tot ac tantis malis obruta, idonea non sum quæ Christum Dominum exorem, vt tui misertus, filium tibi tuum viuum reddat. Confido tamen, ob notissimam mihi benignitatem & potentiam Dei mei, fore, vt si toto animo in ipsum credas Deum verum, per quem mortui resurgunt, speresque opem ab eo corde constanti, & minime dubia mente, misericordiam in te suam ac tuum filium exerceat. Non enim fas est hominem inuocare sanctum ipsius & terribile nomen super mortuum, nisi pura mente & bona fide ei credat. Si igitur ex tota anima credideris, videbis magnam virtutem immortalis Dei, & beneficia eius ingentia percipies.

[39] His scriptis chartam ea continentem Tribuno dedit, impressis ei pro sigillo tribus signis Crucis, sicque hominem dimisit. [litteras triplici Cruce, vice sigilli, signatas, tradit Babylæ:] Recessit autem ex asceterio Tribunus, alius quam venerat; nimirum Christianus e Gentili, persuasusque plenissime de Christi diuinitate. Ceterum Regulus omnes moras in expectatione rei tantæ longas ratus, ac propterea parum fidens velocitati missi nuntij, occurrere ipsi decreuit, si forte iam reuerteretur, [Rex moræ impatiens huic obuiā tendit, filij simul vecto corpore:] aut si apud Eudociam hæreret, eo vsque progredi, ac caussam cum ea per se suam agere. Iter ergo pronunciat versus Prætorium quod in via, quæ ducebat ad Asceterium Germani, fuisse diximus. Iussit autem filij cadauer in lectica præ se portari. Nocte prima in Prætorio transacta, Rex anxius, quod nondum compareret Tribunus Babylas, pergere vlterius institit, nec longum processerat, cum obuium habuit reducem Tribunum, cursu concitatissimo volantem. Is longe comitatum conspicatus, intellecto quod res erat, Regem ipsum impatientem moræ aduentare, filio extincto secam tracto, cuius facile feretrum agnouit, fide in Deum viuum, quam ab Eudocia retulerat, instinctus, priusquam quidquam Regi diceret, ad mortui loculum accessit, & ei quas ferebat Eudociæ litteras imposuit, [huic litteras imponit Babylas, Christi nomine inuocato: resurgit mortuus.] inuocato prius alta voce, sancto & venerando Christi nomine. Tantam fidem boni Catechumeni mirus repente, miserante Deo, euentus excepit. Exurrexit enim statim, qui mortuus fuerat, viuus & sanus.

[40] Quod magnum & incredibile miraculum, cum oculis ipse suis Rex vidisset, reuixisse videlicet mortuum attactu chartæ, statim exclamauit ingenti voce: [Rex Christum confitetur] Magnus Deus Christianæ Eudociæ! Verus & iustus Christianorum Deus. Iure ad te confugiunt tam multi, Domine. Pie faciunt qui in te credunt Christe. Domine Iesu Christe suscipe me venientem ad te. credo enim nomini sancto tuo, & esse illud sanctum ac beatum profiteor: & tu es verus Deus in secula, Amen. Mox regressus in Prætorium, vbi prius mortem oppetierat eius filius, quem nunc viuum ducebat, epulo illic regio cunctos suos Comites excipiens, Soteria nati celebrauit. Post quod nihil habuit antiquius, quam palam profiteri conceptam animo Christi fidem; festinauit in Palatium immenso exultans gaudio. Per viam autem, quoscumque forte occurrentes pauperes, larga pecunia donauit. Præuertente porro strenuis, vt solet, pennis in vrbem fama rediuiui ex mortuo Regis filij, omnes amici Regis & Megistanes prodierunt in occursum vtriusque summo studio, [cum Magistratibus:] multi ad viginti; quidam ad triginta passuum millia, congratulantes quod euenerat, bene augurantes in posterum, & quod caput est, auctorem tanti miraculi Christum Iesum immensis laudibus prosequentes.

[41] Reuersus porro Rex in Palatium, postquam felicitatis tantæ gaudium noui conuiuij magnificentia celebrauit; postquam item per dies septem plurimam pecuniam effudit in pauperes, [baptizatus cum filio & vxore:] ab Vrbis Episcopo, quem iam antea vocauerat, & per istos dies septem sacrorum mysteriorum magistrum, vti & bonorum operum suasorem, audiuerat, incorruptionis lauacrum accepit. Baptizati quoque cum ipso sunt filius & vxor eius. Quibus peractis misit idem ad B. Eudociam auri argentique, [gratus erga Eudociam] quantum erat necessarium ad ædificandam ædem sacram, in eo vbi degebat loco: præcepit quin etiam vt conderetur ibi ciuitas. Perrexitque officiosissimis identidem litteris honorare B. Eudociam, [non multo post pie moritur,] semper rogans vt pro se orare dignaretur. Sic perseuerans in studio religionis, non multo post tempore diem obiit extremum: nec diu superuixit vxor, finem vterque nacti placidum, & spei optimæ adiuncta consolatione suauem. At filius ipsorum, processu temporis in fide auctus, Diaconus ordinatur ab Episcopo, cui postea decedenti, [filius fit Diaconus; postea, Episcopus,] subrogatus ipse successor est, magno, & palam agnito suo merito. Sed & huius soror, nomine Gelasia, sumpto secum magno auri pondere, & duobus dumtaxat Eunuchis, fugit in monasterium B. Eudociæ, [filia Gelasia sanctimonialis sub Eudocia.] in eoque ad extremum spiritum perseuerauit, seruiens Deo in omni castitate & religiosa disciplina, & glorificans indesinenter Patrem & Filium & Spiritum sanctum, cui honor & imperium in secula seculorum. Amen.

CAPVT XII.
B. Eudociæ confessio & tormenta sub Diogene Præside.

[42] Qvando autem nefarij cultus idolorum, & execrabilium victimarum iniquissima præualuit lex, & multi veræ religionis cultores, [Orta persecutione,] proditione quorumdam Deo infensorum, in istam impietatem abripiebantur; Diogenes quidam accepit a Protectoribus Præfecturam Heliopoleos. Homo is erat locuples in primis, & idololatricæ superstitioni perdite deditus: atque, vt Iouis falsorum deorum Principis cognationem nominis vocabulo præferebat, sic opera & conatu, supra vulgarem modum in prouehenda secta illa diabolica, [Diogenes Præfectus Heliopoleos] & cunctis qui ei aduersarentur exterminandis, contendebat. Huic, auditis quæ de ancilla Christi Eudocia, palam magnifica illustriaque ferebantur, turbari iam, & zelo sibi solito, aduersus omnes falsorum deorum contemptores ardere incipienti, iniectum alia caussa quasi oleum in flammam, furorem rabiemque geminauit. Adamauerat is Gelasiam, de qua diximus, haud aspernante ipsum generum patre Virginis Regulo Aureliano, [olim Gelasiæ procus,] dum adhuc Gentilium errore tenebatur. Sed simul Christo illuminante resipuit, consilium mutauit. nec inducere potuit in animum, filiam baptizatam sponso idololatræ coniungere. Dum ergo moras celebrandarum nuptiarum quæsitis prætextibus necteret; expectans fortasse, vt ipse quoque Diogenes idem quod multi quotidie alij faceret, & Christi diuinitatem, clarioribus in dies signis elucescentem, agnoscere tandem & venerari decerneret; euocatus, vt diximus, ex hac vita est, non longum superstite coniuge. Post quorum obitum, sibi metuens a Diogene Gelasia, clam, prout supra memoratum est, in Parthenonem Eudociæ secessit.

[43] Non sciebatur quidem certo, illa vbi delitesceret. Manabat autem obscurus rumor, [suspicatus ex tenui rumore, eam latere apud Eudociam,] ipsam apud Eudociam abscondi. Vnde in eam nouo stimulo incitatus Diogenes, quinquaginta milites expedit, iubens; irent quamprimum & Eudociam comprehenderent: qui dum quo mittebantur festinant, apparens Eudociæ noctu Dominus, sic eam affatus est: Filia Eudocia, vigila, sta in fide, perseuera in oratione, viriliter certa, aderit tibi mox occasio testificandæ meæ gloriæ. Stadium est paratum in quo curras: irruent in te breui homines alienigenæ, vt feræ bestiæ. [hanc capi iubet,] Tu vero ne conturberis, ego enim ero tecum fidus semper comes, & fortis adiutor, [cui apparēs Christus, opem in agone spondet:] in omni periculo & labore tuo.

[44] Sub hæc appulsi satellites Diogenis, nocte inuadunt asceterium, & quærentem, quid peterent, pro suo Præfectæ munere, Eudociam, ac intellecto se quæri, seipsam prodentem facile corripiunt & abducunt secum. [illa secum sumpta clā Eucharistia,] Verum antequam traderet vltro se lupis agna Christi, breui mora impetrata prodeundi, accurrit in sacram ædem, reserataque illic arcula, in qua diuinum donum reliquiarum sancti Corporis Christi seruabatur, inde particulam acceptam sinu recondidit; & sic statim cum militibus abiit. Iter autem ipsis per illunem noctem facientibus, [abducitur nocte, Angelo facem præferente,] præibat Eudociæ Ephebus candidatus, facem ferens; nec puerum, nec lucem videntibus satellitibus; qui humano sensu miserati corpusculum, insuetæ vexationi par ferendæ forte non futurum, [vehi equo recusat:] ei iumentum admouerunt, vt imponi se sineret rogantes. At illa recusauit, illis vsa verbis: Hi in curribus, & hi in equis: ego autem in te confidens, Christe, pedibus meis læta gradiar. Vbi ad ciuitatem est ventum, [triduo sine cibo & potu tenetur in carcere.] admonitus Diogenes, Eudociam claudi carcere per biduum, imperat: & die tertia vocato carceris custodi: Num quis, ait, illi veneficæ cibum ministrauit? Qui respondit: Per tuam clementiam iuro, Domine, nec potum, nec escam, per hoc biduum ei quemquam detulisse. Reperi autem illam, quoties inspexi, prostratam in faciem, Deum, opinor, suum venerantem. Ad ea Præses, Illam, inquit, cras audiam; nam hodie aliæ me distinent occupationes mei muneris.

[45] Quarta igitur die sedens pro tribunali nequam iudex, sisti sibi præcipit Eudociam. Illa humili, vt erat, [sistitur Diogeni,] habitu, facie velata prodit. Quam intuitus Præses, ad apparitores versus; Reuelate, inquit, ocyus huic vultum. Quo statim facto, effulsit e Beatæ facie mirus splendor, [qui eius venustate, perstrictus,] quo velut fulgure Diogenes perstrictus, aliquamdiu obmutuit, admirans inenarrabilem eius formam, & ingenui oris amabilissimam maiestatem. Et hærenti diutius in ea specie, sensus haud dubie intimi pertentabantur, quando conuersus ad suos: Per Dominum solem dubito, inquit, an hæc digna morte sit: [eum dimittere cogitabat,] video enim huius ipsius Dei radiis parem venustatem, tenetque me quædam veneratio, verentem ne inhumanum sit tantam pulcritudinem vexare. Ait illi quidam e leguleiis Assessoribus. [nisi Assessor magiæ id tribuisset.] Quid, tu istam putas naturalem esse dignitatem oris? Haud equidem crediderim; nec tibi auctor eius admirandæ fuerim. An nescis quantum possint præstigiæ veneficarum? his haud dubie falsus ille decor fictæ fronti appingitur. Hæ simul fuerint discussæ, apparebit, ne dubites natiua deformitas.

[46] Conuersus hic ad ream Iudex; Responde primum, inquit, quod nomen tibi est? tum adiunge; quæ vitæ conditio ac fortuna. Ad hæc Sancta, fide immobili Christo inhærens, postquam totum corpus cruce signasset, erecto intrepide vultu, respondit; Eudocia, inquit, [Quærenti plura Diogeni nomen indicat, & se Christianam,] vocor. de vita porro mea & fortuna quod quæris, intempestiuum est cetera exequi. Vnum hoc ad rem attinet, Christiana sum, & me conditor rerum omnium, per suam ineffabilem misericordiam tanta dignatus gratia est, vt suam me ancillam nominari patiatur. Quare oro te, Præses, ne quidquam ex me aliud audire cures, ac tempus inutili cognitione terere: sed decerne in me statim quod in Christianos soletis, prout tibi libebit. Confido enim, Christum verum Deum nequaquam despecturum aut deserturum me. Dicit ei Præses: Multæ artis sermones astute intexis, Eudocia, nostris auribus insidians: ac conturbas nos sane, reputantes quam multa istiusmodi ex te, nostra vna breuis elicuerit interrogatio. Quanto ergo plura dictura fueras, si te pluribus & austerioribus lacessissem verbis? Respondit B. Eudocia: Ego rata veritatem esse dulcissimam hominibus cordatis, eam apud te disserui. Quod si tu sentis aliter, & a me aliud expectas, quo fructu verba perdimus? Reposuit Præses: Quis veritate non gaudeat? nisi tu forte tam sinistre de nobis opinaris, [instanti cur in solitudinem secesserit. Quia libuit ait; eram enim mei iuris,] vt aspernari nos arbitreris quæ omnibus placent. Quin potius, vt, quod cupimus, ex te verum audiamus, age dic protinus nobis, cuius rei gratia relicta tua ciuitate, diis contumeliose spretis, secesseris in istam, vnde te abduxi, solitudinem, eoque intuleris pecuniam publicam, fisco fraudato? Respondit Beata: Cur ciuitatem reliquerim, vno verbo caussam habe: mihi sic libuit; mei iuris eram. quæ lex hominem liberum migrare quo mauult vetat? De pecunia qui arguunt, vellem adessent coram. appareret vanitas calumniæ; & mendacium obiectu veritatis euanesceret. Atqui, ait Iudex, homines in dignitate constituti, Primores amplissimæ ciuitatis, verum crimen esse contendunt, hanc quam tu falsam accusationem vocas. Prodeat ergo quamprimum ista, quam tibi suffragari gloriaris, veritas, nam ea quamdiu latuerit, auctoritati proborum testium, fidem constare suam oportebit. [de pecuniā Fisco debita, fingi per calumniā.] Nec vero negligere possumus indicium, aut rem tantam præterire tacitam, dissimulatione nos reos peractura apud Imperatorem, cuius fisci res agitur; in huius enim generis negotiis, nemo magistratus non suo magno periculo remissus est. Respondit B. Eudocia: Si te iuuat aliud simulare, aliud agere; & odio religionis, quo in me concitaris, fictas rationum fiscalium caussas prætexere, fac vt lubet. Ego verum & veracitatis magistrum agnoscens Deum, quæ vere ad caussam pertinent, loquar; aliena illa, per friuolam afficta calumniam, contemnam.

[47] Præses ait: Ne fallacibus exceptiunculis coneris effugere cognitionem Tribunalis nostri: nec tantopere, arcana, qua te iactas, magiæ scientia confidas, vt eludere præstigiis te speres posse, vim iudiciorum atque legum. Decretas ab his pœnas vna tibi euadendi ratio est; si aut diis sacrifices, aut prius vitæ genus repetas. Sin neutrum horum facere vis, redde quam olim extulisti ex vrbe pecuniam; hæc enim ærario debetur. Respondit Eudocia: Nemo laudatus Iudex, vbi caussæ vnius cognitionem inchoauit, [nec debere caussæ primariæ cognitione dimissa alia friuola admisceri;] diuersas alias, quasi per Saturam, admiscet; confusione veritatis, necessario inde secutura. Seponamus igitur illam intempestiuissimam commentitiæ pecuniæ calumniam, cuius ipse mentionem, vt parum ad rem facientem, in locum extremum reiecisti; in iis hæreamus, quæ prius a te memorata sunt, caput haud dubie caussæ totius continentia; de diis colendis, & reditu ad vitam priorem: siquidem, qui te in me commouerunt, [se nec redituram ad pristinam vitam, nec deos culturam,] adducti ad id sunt, & religionis, & pœnitentiæ meæ odio. Aio ergo, me numquam reuersuram ad licentiam, ex qua Dei beneficio resipui; multo autem minus diis vestris, hoc est maleficis dæmonibus immolaturam. Quantalibet admoue tormenta; numquam extorquebis hoc propositum: neque enim Deum verum, quem magna ipsius gratia noui, eiurare possum, aut datam ei fidem fallere.

[48] Ex his Præses verbis, intellecta sanctæ Martyris, hactenus immutabili constantia, eam minis propius admouendis, experiri sic decreuit. [flagrorum minis tentatur,] Fronte ad seueritatem ficta, intro reduci iubet, ibique, velut mox flagellandam spoliari. Cum ad hoc Sancta raptaretur, alto edito suspirio, cælum intuens, in hunc modum est locuta: Domine Iesu Christe, cuius immaculatum & venerandum nomen fero mecum, a te sperati pignus auxilij; iube obturari ora calumniantium me, nam falsis, me miseram, iniuste criminibus circumueniunt. Ita ingressam Præses conuenit, & nutu lictoribus indicens dilationem decretæ pœnæ (terrore quippe adhuc solo tentare propositum sanctæ Martyris volebat) sic eam affatur: Per maximos deos iuro, si vel pauxillum quidpiam de pertinacia remiseris, Eudocia, tibi statim omnes fauebimus, begnissimeque consulemus: sin pergis insanire, fugere non poterimus, quin atrocissimas experiri te cogamus pœnas, violatarum a te legum. Respondit Beata: Mortem effugi Christo credens: in mortem, vita reiecta, me iterum præcipitare nequeo. Quare, ne moreris de me statuere, vt libitum tibi est. Ego enim ancilla sum Domini mei Iesu Christi, & ipsius caussa libenter morior. Tunc vultu Iudex in feritatem ficto, quam maxime terribilem; sic quasi pronuntiaret vltimam sententiam, edicit: Expediant flagra & lora quatuor tortores, [iterumq;,] & hanc peruicacem tamdiu nudam cædant, quoad viscera ipsius, rupta pelle ac costis, appareant. His dictis, digredi omnes nutu iubet, & ream solam relinqui, deliberaturam in hoc terrore, & expectatione supplicij tam sæui. Post duas horas ad eam reuersus, ita loquitur: Quousque indomita contumacia insanis, nolens sacra diis facere, quibus tantum debes, quod te ista mirabili venustate decorarunt? Age igitur, resipisce & sacrifica, vt multis a nobis opibus, [sed contemnit.] & honore maximo digneris. Ait ei beata Martyr: Si tu recte ac iuste iudicares, vtique ipse resipiscens, agnosceres summi Dei ac Domini clementiam; accederesque ad ipsum, magno animi tui fructu; sic videlicet consecuturus veniam prauorum facinorum ac scelerum, ob quæ tibi supplicia impendent, numquam desitura. [& Iudici inculcat ignem æternum illi paratum.] Nunc, quoniam tuam ipsius conscientiam non audiens, quæ te mortis æternæ pronuntiat reum, mentem obfirmas in perniciosissimo consilio, & ruere, vt cœpisti, volens pergis; manet te, ignis numquam extinguendi, viuicomburium dirissimum. His verbis excandescens Præses, imperat eam statim de alto patibulo, per humeros & brachia suspendi.

CAPVT XIII.
Sacra Eucharistia in ignem conuersa lictores & Præsidem comburit: B. Eudocia mortuos vitæ restituit.

[49] Hoc dum lictores agunt, & beatam Martyrem, quod ad imperatam suspensionem erat necessarium, [Cingulo tenus nudatæ] cingulo tenus nudant, excidit ex eius sinu, sanctum ac venerabile Christi donum, particula videlicet sacræ Eucharistiæ, quam ab ea præsumptam dum ab asceterio auelleretur, superius memoratum est. Hanc e terra sublatam, nescientes quid esset, diaboli ministri deferunt ad Præsidem; [excidit e sinu particula Eucharistiæ.] qui cum manum extenderet ad capiendum quod offerebatur, repente sacrum pignus in ignem conuersum, dilatantibus se per gyrum flammis, apparitores Præsidis incēdit; ipsius quoque læuum humerū corripuit. [& lictores ac Iudicem incendit & necat,] Vnde ille dolore amens in terram se abiecit, eiulatu magno sic vociferās: Domine sol sana me, & statim exurgens igni tradam veneficam hanc. Scio enim, ideo plecti me a te, quod eam hactenus tolero. Eum talia loquentem, globus flammæ ardentior, quasi fulgur insiliens, & corpus eius totum comprehendens, momento exanimauit; iacuitque statim ambustum cadauer, terrore circum ac luctu late manantibus. Didita momento fama, consternatur tota ciuitas inopinatissimo Præsidis casu.

[50] [Angelus ei pectus & humeros velat:] Sanctam interim Eudociam, Angelus stola candida conspicuus, quasi in aurem alloquens, consolabatur; & simul nudum eius pectus atque humeros velo candidissimo tegebat. Hoc spectaculo, persuasus de veritate religionis Christianæ miles quidam ex adstantibus, accessit ad Beatam dicens: Credo & ego Deo tuo. Suscipe me pœnitentem, Dei serua. Dicit ei B. Eudocia: [miles id videns conuertitur,] Bonæ conuersionis gratia, fili, veniet super te, vt enim te video, nunc, quasi modo genitus, viuere incipis. Sed si saluus esse vis, da operam vt fugias quam longissime priorem incredulitatem. Ait ei miles: Obsecro atque obtestor, cape aliquam misericordiam Præsidis; &, quod potes, impetra ei a Deo tuo reditum in vitam; vt multi per te credant Deo tuo, & resuscitentur per fidem. Et hæc dicens, accessit & soluit eam, [eamq; soluit, oratq; vt Iudici vitam impetret:] ac deposuit de ligno ex quo pendebat. Tunc sancta Martyr, flexis in terra genibus, longo tempore orauit. Post inde surgens, clamauit voce magna dicens: Domine Iesu Christe, qui occulta hominum nosti; qui verbo compegisti cælum, & omnia in sapientia fecisti: iube per voluntatem tuam, reuiuiscere omnes hos, quos absumpsit ignis a te immissus; vt multi, vel in tua religione iam suscepta confirmati, vel ad eam amplectendam excitati, [illa precata, Iudicem ceterosq; manu prehendens resuscitat.] glorificent sanctissimum nomen tuum in secula seculorum. Hac oratione peracta, B. Eudocia, dante ipsi manum, milite conuerso, accessit ad locum vbi cadauera iacebant; quibus singulis prehendens manum, dixit: In nomine Domini Iesu Christi qui resurrexit a mortuis, eritis sani vt prius, & tunc statim omnes surrexerunt incolumes & vegeti, tamquam e somno euigilarent.

CAPVT XIV.
B. Eudocia Firminam mulierem nobilem mortuam resuscitat, eamque & eius virum Christo conciliat.

[51] Dvm hoc ingens & stupendum spectaculum, omnium cum maxime teneret oculos, omnium animos admiratione suspenderet: auertit alio mentes, lugubris audita subito, eodem in loco vbi steterat sella Præsidis, comploratio, ad nuntium acerbi casus, quo vxor Comitis militum istorum, qui tribunal circumstabant, in quodam balneo, modo repente expirasse ferebatur. Pertinuit inopinati mali sensus ad reliquam ciuitatem, [Firmina Diodori Comitis vxore in balneo mortua;] indicio late manante consternatam; variis necessitudinibus & affectibus, optimos quosque nobilissimæ familiæ, quam recens clades afflixerat, admouentibus ad participationem domestici luctus. Eminebat præcipue Diodori dolor, nomen id erat Comiti, præsenti tunc forte. Nam, pro suo munere, Præsidi cum suis militibus adstiterat, negotium publicum gerenti. Is perculsus atroci fama, scissa reiectaque chlamyde, plangens lugensque, ferebatur in locum, vbi iacere audierat extinctam coniugem. Sequebatur & Præses modo excitatus a morte. Hi cum ad balneum peruenissent, vere mortuam Firminam repererunt.

[52] Quo viso, statim Præses, relicto ibi Diodoro, qui efferri cadauer curaret, recurrit vnde venerat, [Diogenes eo Eudociam ducit] & stantem ibi adhuc Eudociam sic est affatus: Vere credo, longe superiorem diis nostris, ac potentiorem esse Deum tuum. Sed si fidem meam hanc, incipientem & infirmam, augere ac corroborare tanti ducis, oro te, veni mecum ad Firminam; quam si vitæ restitueris, nulla tunc in me mora erit, firmissime ac constantissime credendi Deo tuo. Ait ei B. Eudocia: [rogatq; vt eam resuscitet,] Non solum propter te faciet Dominus Iesus Christus voluntatem suam, sed pro sua misericordia immensa, etiam propter alios, qui cupiunt introire in regnum Dei. quamobrem eamus sane, Deo iuuante, quo dicis.

[53] Ambo ergo procedebant, ingenti multitudine sequente. Cum ecce obuios habent vespillones, qui corpus Firminæ, compositum in lectulo portabant. [occurrunt funeri:] Tunc Præsidi ait B. Eudocia: compesce multitudinem opera cohortis, & grabbatum iube in terram deponi, vt Christum orem pro mortua. Quo summa celeritate facto; fleuit beata Martyr, & abiecta, [orante Eudocia,] vultu terræ affixo, longo tempore orauit. Tum surgens, & manu mortuæ prehensa, sic voce magna locuta est: Deus magne & æterne, Christe, qui verbum es Patris, per quem mortui resurgunt, dignare quæso ad conuictionem præsentium, facere miraculum hoc magnum, iubendo reuiuiscere Firminam, dandoque ipsi spiritum pœnitentiæ, vt conuertatur ad te, semper viuentem & æternum Deum. Hæc precata palam Eudocia, statim exiliit e grabbato Firmina. [resurgit Firminæ,] Et turbæ omnes exclamarunt voce magna, quasi ex vno ore dicentes: Magnus Deus Eudociæ, verus omnino & iustus Deus; oramus te, fac nos quoque saluos per Deum tuum; credimus enim ei & nos sine dubitatione. At Diodorus ingenti perfusus gaudio, ob vitæ ac sibi redditam coniugem Firminam, proiecit se ad pedes sanctæ Martyris, dicens: Obsecro te, serua Christi, fac me quoque Christianum. Nunc enim in veritate agnoui, [& cū marito, familia, Diogene baptizatur.] quis & quantus sit Deus cui seruis. Diodorus ergo & vxor eius, vniuersaque ipsorum familia baptizati sunt in nomine Patris & Filij, & Spiritus sancti. Similiter & Diogenes, qui & ad extremum perseuerauit, in Christi fide mortuus.

CAPVT XV.
S. Eudocia occisum a dracone puerum vitæ restituit: draconem occidit.

[54] Inde sancta Martyr, hospitio vsa inuitantis vltro rogantisque Diodori, operam ibi dabat prædicandæ Dei legi, docendisque audire volentibus; cum ecce contigit, [Zeno puer halitu draconis occisus,] in quadam eius viciniæ domo, sopitum meridie puerum in horto, afflatu pestifero sæui draconis interfici. Erat autem adolescentulus filius vnicus matris viduæ, quæ inconsolabiliter gemebat. At agna Dei Eudocia, re cognita, Diodoro dixit: Adesdum & veni mecum, visurus aliud mysterium boni & misericordis Dei nostri. Et hoc prompte secuto, iuit ad vicinam viduam, & reperto adolescente mortuo, dirum in modum turgente, ex concepto & imbibito penitus veneno perniciosi anguis, ait Diodoro: Nunc vsui tibi sit oportet fides tua, si perfectam habes; nam qualis ea sit ad Dominum, certo mox experimento monstrabitur. Ora igitur, intentis sursum oculis cordis tui, & resuscita mortuum. Respondit Diodorus: [iussu Eudociæ orante Diodoro,] Domina mea, serua Christi, Neophytus sum, & figere immobiliter cordis oculos in Deo nequeo. Ait illi Beata: Ego hanc fiduciam de Deo meo certam habeo, vt non dubitem, quin cito audiat preces pœnitentium de peccatis suis, quando bona postulant. Inuoca igitur ex tota anima tua potentem in virtute Dominum, & faciet misericordiam suam super nos. Tunc Diodorus, inflexa deorsum ceruice, pectus tundens, cœpit cum lacrymis, clara voce, ita vt circumstantes omnes audirent, hæc verba proferre: Domine Deus, qui tua voluntate dignatus es, me, indignum licet peccatorem & incredulum, ad tuam fidem & gloriam vocare, qui tuam hanc venerabilem Ancillam, contextis per tuam prouidentiam caussis, venire ad nos humiles disposuisti, vt pereuntium, arte mali dæmonis, animarum curam susciperet; meam quoque, hominis peccatoris & indigni, orationem suscipe, ac cognoscens meam in te immutabilem fidem, iube reuiuiscere interfectum a fero dracone adolescentem, & ad tuam glorificationem & adorationem perstare in posterum, vt & ab ipso & ab omni spiritu, laudetur sanctissimum nomen tuum in secula seculorum. Hæc precatus, dicit mortuo: In nomine Iesu Christi, Crucifixi sub Pontio Pilato surge Zeno: & statim surrexit mortuus, atro exterso liuore, quo eius cadauer, veneno draconis tumefactum, [reuiuiscit:] modo sorduerat. Quo viso & vulgato facto, passim omnes exaltabant Deum cæli & terræ, credentes in eum.

[55] Cum autem multitudo quæ concurrerat recedere pararet, ait illis beata Christi agna & ancilla Eudocia: Modicum exspectate, Fratres; amplius enim glorificari adhuc habet Saluator noster Iesus Christus. Quibus obsequentibus, postquam alte suspirasset, in hunc modum orauit: Domine Deus, [ipsa quoq; orante Eudocia,] lucem habitans inaccessibilem, & inde omnibus prouidens iuxta tuum beneplacitum, qui vniuscuiusque nostrum intima sensa peruides, qui numquam audire renuis ad te confugientes in veritate; exaudi etiam me creaturam vilem, & iube inimicum, insidiatorem draconem seruis tuis merito exosum, venire huc pœnas luiturum, & hic, in conspectu omnium disrumpi ac mori; vt serui tui concepta ex hoc tuo beneficio certa in te spe, glorificent sanctissimum nomen tuum in secula seculorum. Talia simul precata est, [diuino nutu venit in mediū draco & disrūpitur.] ecce ferus & terribilis draco in medium ruit, igne ipsum a tergo persequente, ibique horribiliter sibilans, ad extremum disruptus expirauit. Tunc accedentes ad Episcopum Heliopoleos, omnes cum vxoribus & liberis: baptizati sunt in nomine Patris & Filij, & Spiritus sancti.

CAPVT XVI.
S. Eudocia capite plectitur iussu Præsidis Vicentij.

[56] Mortuo deinde Præside Diogene, venit in eius locum alius Præses, nomine Vicentius, homo ferus & Christianis infensus. Hic auditis quæ de Eudocia ferebantur, missos ad eam milites iussit caput eius abscindere. Ita consummata est gloriosa Christi Martyr Eudocia Kalendis Martij, [Eudocia occiditur 1. Martij.] Præside Vicentio: apud nos autem a imperante Domino nostro Iesu Christo, cui gloria & potestas, cum Patre & sancto Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

LAVS DEO.

[Annotatum]

a Frequens hæc clausula in Martyrum Actis: siue, vt hic, Præsidum nomen exprimatur, aut etiam Imperatorum; siue absque vlla Principum mentione. Dauid Blondellus, quamuis heterodoxus, bene magnam edidit Diatriben, De formulæ regnante Christo, in veterum monumentis vsu, sub cuius finem plurima congerit exempla.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SILVESTRO ET SOPHRONIO.

[Commentarius]

Siluester, Martyr (S.)
Sophronius, Martyr (S.)

Dvo hi athletæ, ac sequentes item duo simul ita referuntur in Synaxario collegij Claromontani Parisiis: Certamen Sanctorum Martyrū Marcelli, Antonini, Siluestri & Sophronij. Sequemur Menæa, quæ mortis genere eos distinguunt. Ac nulla quidē alibi Martyrologia, quæ quidem legere nos meminerimus, SS. Siluestrum & Sophronium Martyres simul repræsentant, ac ne seorsim quidem singulos: etsi Confessores extiterint quidam eo nomine; at nec simul die vno. vbi tamen & quando sanguinem pro Christo hi fuderint, non constat. Mortis genus ita produnt Menæa, subsequente, vt solet, Maximo Cytherorum Episcopo in Vitis Sanctorum vulgari Græcorum huius temporis lingua contextis: ὁι ἅγιοι μάρτυρες Σίλβεςος καὶ Σωφρόνιος ξίφει τελειοῦνται. Sancti Martyres Siluester & Sophronius gladio finiuntur. Addunt Menæa hoc distichon.

Non sustinens Siluester operari superstitioni,
Cum Sophronio amputationem capitis sustinebas.

Frigidum id, vt quamplurima in iisdem Menæis. Ludit auctor in verbo καρτερῶν, & ἐκαρτέρεις. In Menæis MSS. quæ Diuione apud Chifletium nostrum adseruantur, genus etiam mortis indicatur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MARCELLO ET ANTONIO.

[Commentarius]

Marcellus, Mart. (S.)
Antonius, sive Antoninus, Mart. (S.)

Plures reperiuntur Marcelli, & Antonij, etiam Martyres: nusquam simul, nisi in Menæis excusis & MSS. Chifletianis, ac Maximi Cytheræi Vitis: in quibus ista leguntur: Sancti Martyres Marcellus & Antonius igni perimuntur. Addunt Menæa.

Conflatura quædam duobus athletis fornax fuit;
In ea magis quam aurum lucent.

Cetera latent. Referuntur quoque in MS. Synaxario collegij Claromontani Parisiis, sed, vt ante diximus, pro Antonio est Antoninus.

DE S. NESTORIO MARTYRE

[Commentarius]

Nestorius, seu Nestor, Martyr (S.)

Nestores in Martyrologiis multi: Nestorius præter hunc nullus. Credo post hæresiarcham Nestorium, abominatos id nomen orthodoxos, id liberis deinceps non imposuisse; aut certe quibus obtigisset, eorum neminem in censum Diuorum venisse. Hic antiquior videtur, qua tamen ætate vixerit, aut vbi terrarum, nobis haud est compertum. Gladio mactatum aiunt Cytheræus, ac Menæa excusa, quæ illud, exigua sane conditum gratia, accinunt:

Ceruice retrorsum extracta
Nestorius antrorsum iugulatur.

In MS. Menologio Petri Francisci Chifletij nostri hic Nestor appellatur. Diuersum autem esse ab eo Nestore, qui secundo die Martij cum Tribimæo in vrbe Perge martyrium fecit, inde coniicimus, quod vtrosque memorant Menæa. Quamquam Synaxarion Nestorem cum Tribimio refert primo die Martij, non secundo.

DE S. ADRIANO MARTYRE ROMANO, BONONIÆ.

[Commentarius]

Adrianus Martyr Romanus, Bononiæ (S.)

Coli Kalendis Martij Bononiæ S. Adrianum Martyrem testatur Antonius Paulus Masinus in Bononia perlustrata. Eius enim corpus asseruari in æde monacharum S. Ioannis Baptistæ, in æde autem, quæ S. Mariæ della Vita dicitur, [S. Adriani corpus Roma Bononiam trāslatum:] eiusdem Sancti Martyris caput. Vtrumque id cæleste pignus a Gregorio XV Pont. Max. donatum, anno MDCXXIII. Non est autem corpus illud ac caput S. Adriani magni Martyris Nicomediensis, cuius corpus Romæ extare tradit Octauius Pancirolus in Ecclesias ipsius nomini ab antiquo dicata, quæ nunc est Religiosorum S. Mariæ de Mercede: caput vero ac brachium in templo PP. Minorum, [diuersus id est a Nicomediensi.] Aracæli dicto. Neque enim Pontifex hisce Ecclesiis suum thesaurum abstulit vt Bononiensibus donaret. Et colitur Nicomediensis ille Adrianus VIII Septembris, quo Romam allatæ Constantinopoli eius exuuiæ. Tulerat alioquin martyrij palmam IV Martij, ac die sequenti alter itidem Adrianus Martyr eodem fere tempore Cæsareæ coronatus. Certius quod diximus firmarent acta donationis, si ea haberemus: ex iis enim constaret, quo ex cœmiterio ecclesiaq; corpus illud caputq; extracta fuerint.

DE SANCTIS CCLX MARTYRIBVS ROMÆ VIA SALARIA,

ANNO CCLXIX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

CCLX Martyres, Romæ via Salaria (SS.)

[1] Illustris horum Sanctorum Martyrum memoria est conseruata in variis & perantiquis Martyrologiis, ac potißimum in Actis martyrij SS. Marij & Marthæ coniugum, & horum filiorum SS. Audifax & Abachum, quæ ex quinque veteribus codicibus MSS. edidimus ad diem eorum natalem XIX Ianuarij, [Epitome martyrij ex Actis SS. Marij & Marthæ.] eaq; Acta & fide dignißima tunc diximus, & talia etiamnum censemus. Horum exordium est: Temporibus Claudij venit quidam vir de Persidæ partibus, nomine Marius, cum vxore sua Martha & filiis suis Audifax & Abbacuc, Christianissimi viri ad orationem Apostolorum. Venientes autem Romam, cœperunt corpora Sanctorum per carceres & sepulturas conquirere. Ac relato ministerio, quod iidem Sancti exhibuerunt S. Cyrino siue Quirino, carceri incluso, vti eadem XXV Martij ad eius diem natalem repetentur, ista de Sanctis CCLX Martyribus narrantur,

[2] Eodem quoque tempore iussit Claudius, vt, si qui Christiani inuenti fuissent, [Sancti 260 sub Claudio 2 passi:] aut in vulgo, aut in custodia, sine interrogatione punirentur. Ipse igitur præcepto diuulgato tenuit ducentos, sexaginta Christianos via Salaria, qui arenam fodientes damnati fuerāt pro nomine Christi, quos in figulina foras muros portæ Salariæ fecit includi, & in ciuitatis amphitheatro sagittis iussit interfici. Hoc cum factum fuisset, contristati nimis Marius & Martha vxor eius, cum filiis suis Audifax & Abbacuc, venerunt ad locum, vbi corpora Sanctorum interfecta fuerant, [a SS. Mario & Martha & S. Ioanne Presb. sepeliuntur:] vna cum B. Ioanne Presbytero, & inuenerunt super corpora sancta ignem superpositum: & sumentes cœperunt ab igne corpora Sanctorum subtrahere, & sepelire cum linteaminibus ex facultatibus suis, diuites enim nimis & locupletes erant: & quotquot potuerunt, sepelierunt in crypta, via Salaria iuxta Cliuum Cucumeris. Tunc sepelierunt cum eis quemdam etiam Tribunum Claudij, nomine Blastum: & in eodem loco vigilias & ieiunia cum orationibus, multis diebus cum B. Ioanne celebrauerunt. Audiens hæc Claudius, cœpit curiose quærere Marium & Martham vxorem eius, & non inuenit eos, quia occulte hoc faciebant.

[3] Actis consentiunt Martyrologia: & quidem MSS. Vaticanum archiuij S. Petri, Vallicellanum, & Casinense istahabent. Natale Sanctorum ducentorum sexaginta Martyrum. [inscripti antiquis Martyrologiis.] At Romæ eos passos additur in MS. Dacheriano. Dies hic vacat apud Bedam. Florus vero in supplemento eius ita scribit: Sanctorum ducentorum sexaginta temporibus Claudij passi sunt: Plura ex Actis iam relatis descripserunt Vsuardus, Ado, auctores martyrologij a Rosweido editi, ac Beda excusus, Bellinus, Notkerus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, aliiq;. In hodierno Martyrologio Romano hæc leguntur. Romæ sanctorum Martyrum ducentorum sexaginta, quos iussit primo Claudius pro Christi nomine damnatos extra portam Salariam arenam fodere, deinde in amphitheatro militum sagittis interfici. De eisdem Martyribus etiam agunt Petrus de Natalibus in Catalogo lib. 3 cap. 162 & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, [An a S. Valentino Presb. conuersi?] qui addit eos accusatos post S. Valentini passionem, a quo ad Christum fuerant conuersi. Quod alibi non legimus. De S. Valentino egimus XIV Februarij, & ad Vitam SS. Marij & Marthæ: qui traduntur ante S. Valentini paßionem inclusi carceri: ideoq; non potuissent hos Sanctos Martyres sepelire: si post eius necem primo fuissent accusati.

[4] In Florario MS. Sanctorum hæc de tempore, quo hi athletæ martyrium paßi sunt, adduntur: Romæ sanctorum ducentorum sexaginta Martyrum sub Claudio anno salutis CCLXXI octauæ persecutionis decimo tertio. [occisi anno 269, in 8 persecutione.] Cœpta est octaua persecutio sub Valeriano & Gallieno, anno Christi CCLVII, cuius annus decimus tertius conuenit in annum Christi CCLXIX, quo hi Sancti martyrium obierunt sub Claudio 2, qui regnare cœpit anno CCLXVIII circiter diem IX Kalendas Aprilis, vsque ad initium anni CCLXX, vt martyrium in annum CCLXIX necessario conferendum sit, quo solum anno per mensem Martium regnauit. Qui supra Blastus Claudij Imperatoris Tribunus vna cum his Martyribus sepultus traditur, colitur cum aliis sociis XV Kalendas Iulij, quem venerationis diem in nonnullis codicibus ad MSS. Acta SS. Marij & Marthæ additum fuisse ibidem annotauimus. Qui illos sepeliuit S. Ioannes Presbyter cum S. Crispo colitur XVIII Augusti.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS SILVIO, MAXIMO, BENIGNO, FIDELE, HERCVLANO, PRIMO, PELAGIO, IVLIO, PHILEMONE, IVSTO, PROCOPIO, DONATO, PIO, FELICIANO, ANTVERPIÆ IN BELGIO.

Sylloge historica.

Siluius, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Maximus, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Benignus, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Fidelis, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Herculanus, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Primus, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Pelagius, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Iulius, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Philemon, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Iustus, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Procopius, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Donatus, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Pius, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)
Felicianus, Martyr Romanus. Antuerpiæ in Belgio (S.)

[1] Habet Antuerpiæ Societas Iesv ad domum professam, vt vocamus, templum vetusti operis magnificum, Ligustico marmore ædificatum. Cuius templi & speciem secundum Vitruuianas præceptiones (secus atque vulgo fit in his regionibus, vbi Gothicæ substructiones præhaberi solent) delineauit, [Antuerpiæ in templo Societatis Iesv] & fundamenta anno MDCXV iecit Franciscus Aguillonius, Rector postremus collegij, quod hic eatenus steterat, atque anno insequente in Domum professam mutatum est, cum nouum octo annis ante in alia vrbis regione ab Senatu populoq;, probantibus Alberto & Isabella supremis Belgarum Principibus, esset Societati donatum. Domui professæ primus præpositus Iacobus Tirinus, & ipse, vt Aguillonius, libris editis clarus. Ille inchoatam ab hoc ædem anno MDCXXI perfecit, ornauitq; tum alio apparatu, tum præsertim cælitum corporibus, [multa corpora SS.] pretioso sane thesauro: quem subsecuti Præpositi egregie auxerunt, vt ad diem III Februarij, ac XII, XIII, XXVI diximus, atque alibi dicemus. Nec corpora solum illata diuorum integra sunt, siue singulorum ossa omnia aut præcipua, e veteribus Romanis cœmiteriis refossa pleraque: sed & plurium aliqua, varie collecta, alia satis notabili magnitudine, [aliæq; aliorū reliquiæ:] quædam minutiora, maximi tamen astimanda iis, qui recogitent, quam immenso ea splendore gloriaque in cælis æternum coruscatura sint, in pristinam membrorum compagem redacta.

[2] Eiusmodi ossa partesq; oßium Roma anno MDCXL huc allatæ complures, vt omittam quæ alias variis ex locis huic sunt ecclesiæ donatæ. Romanas illas Ignatius Rocchettus & Balthasar Ballonus Societatis Iesv religiosi, [quædā, Roma missæ,] P. Guilielmo Du Loroy eiusdem Societatis Sacerdoti sub finem anni MDCXXXIX donarunt, Præposito Domus professæ Antuerpiensis, ac Louaniensis collegij Rectori transmittendas. Vt in Belgium anno insequenti perlatæ sunt, eas Episcopus Antuerpiensis, qui nunc est Archiepiscopus Cameracensis, capsis primum, dein, quæ his vna cum reliquiis inclusæ erant, tabulis Notarij Romani, & Cardinalis S. Honuphrij, Pont. Max. Pro-Vicarij Generalis ac Romanæ Curiæ eiusq; districtus Iudicis ordinarij, attestatione, inspectis diligenterq; examinatis, approbauit, & vt eas publicæ venerationi exponere fas esset, decreuit. [ab Episcopo approbatæ:]

[3] Quæ domui huic Antuerpiensi obtigerant, eæ anno demum MDCL solenniter exaltatæ sunt, bifariam distributæ, in geminas capsas conditæ sunt: statutumq; ab eodem Illustrißimo Antistite, vt (quod ad populi promouendam pietatem, ipsorumque Sanctorum amplificandum honorem facere videbatur) singulæ diuersis diebus palam ostenderentur; [coluntur partim 28 Febr.] & solenni Ecclesiæ cæremonia honorarentur Sancti, quorum in iis exuuiæ erant: videlicet feria secunda ac tertia post Dominicam Quinquagesimæ, quarum illa XXVIII dies Februarij eo anno erat, altera, prima Martij: vt Martyrum non Pontificum, deque vtraque illa classe, quotquot in hac domo commorabantur Sacerdotes, officium legerent, Missamque celebrarent, & in ea Credo recitarent. In priore capsa Reliquiæ fuerunt SS. Symphoriani, Macarij, Victorini, Mauricij siue Mauri, Aniceti, Modesti, Cyriaci, Fausti, Placidi, Rocchi, Alexandri, Genesij, Eulaliæ, Hirenæ. Atque hi XXVIII Februarij eo anno publice modo, quo diximus, culti, & coluntur quotannis. Illustrißimi eiusdem Antistitis Gasparis Nemii de tota ea re diploma, datum die XII Februarij anni MDCL ad dictam diem XXVIII integrum retulimus.

[4] Postridie, id est, Kalendis Martij, acta celebritas, agiturque deinceps anniuersaria, SS. Siluij, Maximi, Benigni, Fidelis, Herculani, Primi, Pelagij, Iulij, Philemonis, [partim 1 Martij:] Iusti, Procopij, Donati, Pij, Feliciani: quorum omnium in alteram thecam impositæ reliquiæ erant. [quænam hæ, & quorum?] Et primorum quidem duorum spectabiles habitæ: S. Siluij quidem coxendix, atque e cranio pulueres; S. Maximi os tibiæ. Ceterorum sunt aliquanto minores: S. Benigni pars oßis maioris: S. Fidelis oßicula duo pedum integra: S. Primi oßiculum: S. Pelagij oßicula, vti & S. Iulij: particula capitis S. Procopij: cranij S. Feliciani particulæ. Quinque reliquorum, Herculani, Philemonis, Iusti, Donati, Pij, e capitibus pulueres erant, glutine commixti, alterique materiæ applicati, vt superiorem partem cranij humani referrent singulorum eæ exuuiæ.

[5] Erant, vt ex actis Romani tabellionis constabat, SS. Benigni, [vnde extractæ?] Primi, Iulij, Feliciani reliquiæ ex S. Callisti cœmeterio extractæ: ceteræ partim ex eodem, partim alio quodam, eductæ indiscriminatim dicebantur, vt in Episcopi Antuerpiensis diplomate legere est. Nomina vero isthæc omnia Martyrum adscripta eorum monumentis reperta in ipsis cryptis erant, [eorum SS. vera nomina,] & non postea (vt suspicari quispiam posset) imposita, licet hoc quoque, Antistitum, summorum saltem, auctoritate fieri queat: neque enim nouum, Cælitibus noua dari nomina, vel vt asperitas quædam barbaræ pronuntiationis euitetur, vel quia proprium cuiuspiam nomen minime innotuit: [non post imposita:] S. Canutus appellatur, qui Cnutus, aut Cnuto erat; Megengaudius qui Mengor: ita qui S. Felici vltro se socium martyrij adiunxerat, cum eius ignoraretur nomen, Adauctus est nuncupatus. Sed horum quæ retulimus, inuenta esse cum ipsis reliquiis nomina, iterum postea responsum est Roma; atque agglutinatos illos pulueres, vere ex capitibus esse dictorum Sanctorum.

[6] At quas res gesserint hi Martyres, quos cruciatus tolerarint, & a quibus tyrannis, [acta ignota.] plane nihil comperti habemus. Credibile est Romæ esse coronam adeptos, cum & Romanis sint omnes nominibus insigniti, & vero Romæ fuerint sepulti: etsi non ignoremus multorum, [Romæ passi:] qui in exteris prouinciis erant trucidati, Romam esse corpora deportata, & in communibus Christianorum sepulchris tumulata: vt Bonifacij Tarso, Epimachi Alexandria, indidem Ioannis & Cyri, aliorum aliis ex locis. Verum de hisce id asserere, absque vllo certo argumento, temerarium fuerit.

[7] At neque illud tuto diuinare audemus, quia horum nonnullis cognomines aliqui in Fastis Ecclesiasticis reperiantur, [an iidē qui alibi eiusdem nominis? S. Siluius.] eosdem hos esse, aut diuersos; etsi & illi Romæ martyrium fecerint. S. Siluius memoratur quidam XXI Aprilis cum S. Aratore Presbytero ærumnis carceris enectus, sed Alexandriæ: nullum præterea Siluium Martyrem legi, nedum Romanum. Martyrum, qui Maximi dicti sint, maximus est numerus. Romanos aliquot adnotabo. [S. Maximus.] S. Maximus cum Felicissimo & Emetrio, seu Demetrio, Romæ via Salaria martyrio perfunctus, a nobis relatus est XXIV Ianuarij. XXIX eiusdem, S. Maximus Comes millenarius, cum Secunda vxore, Marco & Calendino filiis, filiaque Seuera Virgine. alter Comes rei priuatæ Maximus XVIII Februarij, cum Claudio fratre, huiusque vxore & duobus filiis. XIV Aprilis S. Maximus Cornicularius, cum SS. Tiburtio & Valeriano. Eodem die alius S. Maximus Martyr, cuius corpus ad eamdem Antuerpiensem ædem Societatis Iesv Roma allatum. XI Maij S. Maximus cum SS. Basso & Fabio, de quibus mentio fit in actis S. Anthimi. XXIII Augusti S. Maximus Presbyter Martyr, cum S. Quiriaco Ep. & aliis. XIX Nouembris alius S. Maximus Presbyter Martyr via Appia. II Decembris S. Maximus Martyr cum aliis pluribus. An alicuius ex hisce Maximis sint, quas habemus, reliquiæ; an alterius cuiuspiam nobis adhuc ignoti, non est vnde coniicere poßimus. S. Benignus relatus a nobis XIII Februarij, [S. Benignus.] cuius Tuderti, vbi agone martyrij perfunctus est, corpus asseruatur. Plures alibi eiusdem nominis Martyres. Romæ hic noster coronatus videtur, cum hæ, quantulæ etiam sunt, reliquiæ, ex cœmeterio S. Callisti extractæ sint. Colitur & Gandaui in ecclesia collegij Societatis Iesv. XII Februarij S. Benignus Romanus Martyr, cuius caput Roma allatum: sed diuersus is est a nostro, cum sepultus fuerit in S. Agnetis cœmeterio, noster in S. Callisti, vt iam dictum.

[8] SS. Fideles Martyres alibi plures, Romæ, præter nostrum hunc, [S. Fidelis. S. Herculanus.] nullus. S. Herculanus Martyr in portu Romano V Septembris in Martyrol. memoratur: alius miles Martyr Romæ XXV Septembris. Alterutrius esse, quas habemus, reliquias suspicari quispiam poßit: nolim ego certe affirmare. De alio Herculano Ep. Perusino ac Martyre agimus hoc ipso die. SS. Primus & Felicianus diuersi sunt ab iis qui IX Iunij coluntur: [S. Felicianus.] nam horum corpora primum in arenario via Nomentana iacuerunt, vnde a Theodoro Papa in Vrbem translata reconditaq; in basilica S. Stephani Protomartyris: nostrorum reliquiæ nuper e S. Callisti cœmeterio effossæ fuerunt: [S. Primus.] neque esse videntur aliorum Primi & Feliciani, qui cum SS. Caprasio & Fide Virgine Agenni in Gallia martyrium subierunt. Alius S. Felicianus II Februarij cum SS. Fortunato, Firmo aliisq; a nobis relatus: alius, aut idem fortaßis, Placentiam in Hispaniam asportatus, vt ibidem diximus. Primi præterea alij nominati in Martyrologiis vel expreße ad alia pertinent loca, vel certe an Romæ paßi non constat, vt qui XXI Ianuarij, ac XVI Februarij a nobis relati. Sunt & alibi Pelagij Martyres, Romæ præter hunc nullus, nobis quidem certe cognitus. Iulij item plures alibi: [S. Pelagius. S. Iulius.] Romæ vnicus, de quo Martyrol. XIX Augusti, qui in cœmeterio Calepodij via Aurelia sepultus; noster hic, vt diximus, in Callisti, ac proinde diuersus. Philemones duo hoc mense occurrunt, [S. Philemon.] alter die VIII cum Apollonio Antinoi in Ægypto coronatus, alter XXI cum Domnino, & quidem Romanus, sed in prouincia nescio qua, quod Christum prædicaret, occisus: plures item alibi. Noster hic Romæ palmam videtur retulisse. Illustre Romæ martyrium sustinuit S. Iustus, [S. Iustus.] qui XIV Iulij inscriptus Martyrologio: fors & alius XXVIII Februarij, vt tradunt nonnulli, nobis non omnino assentientibus: alibi complures celebrantur. Romæ laurea martyrij donatum Procopium, præter hunc nostrum, nullum memini. [S. Procopius. S. Donatus. S. Pius.] Nullum quoque Donatum; alibi permultos. S. Pius Papa Martyr XI Iulij colitur. nec alius vspiam nominatur, nisi hic noster, si diuersus est.

[9] His curiosorum lectorum coniecturæ propositis, enarrandus modus est, quo in templum aramque eæ translatæ Martyrum reliquiæ sunt: qui idem prope fuit, atque pridie SS. Symphoriani, Macarij, Victorini, atque aliorum erat obseruatus. Die vltima Februarij, quæ tunc anno MDCL erat feria secunda post Dominicam Quinquagesimæ, [Horum reliquiæ 28 Febr. 1650 in templum illatæ,] Vesperis ac variis dein sacris hymnis decantatis, habita sub horam quintam concio est. Secundum quam eadem qua pridie pompa, in ecclesiam e sacrario illata est capsa, cui dictæ inclusæ erant reliquiæ, in feretro concinne adornato, quatuor Sacerdotum humeris sublime gestata, qui Diaconorum erant cultu ornati. Sequebantur tres alij Sacerdotes pluuialibus amicti. Capsam præcedebant atque vtrimque cingebant ceteri Sacerdotes, aliiq; domestici, cereos manu gestantes. Templi medio instructum erat pegma, in quo locata est theca. [publice honorata:] Tum cantatus a musicis egregio concentu hymnus Te Deum laudamus, dein antiphona de Martyribus, atque a Sacerdote Oratio. Relicta in eo pegmate theca, multis circum ardentibus luminibus, proceßit series tota supplicationis ad summum altare, in quo splendidißime ornato expositum erat venerabile Sacramentum, quo demum data est perfrequenti concioni benedictio.

[10] Populo egresso, valuisq; obseratis, religiose deportata est ad summam aram, [1 Martij festum celebratum.] ac sublimi in ea loco posita Reliquiarum est theca. Postridie, Kalendis nimirum Martij, hora decima solenne de iisdem Martyribus cantarum est sacrum, deq; iis toto vsque ad meridiem tempore a Nostris aliisq; Sacerdotibus facta in septenis altaribus sunt. Sub noctem habita rursus de eorumdem Martyrum cultu ac præsidio concio est, & ad Quadragesimam, eorum imitatione, pie auspicandam feliciterq; decurrendam, auditorum mentes incitatæ. Peragitur iisdem Martij Kalendis dictorum Martyrum anniuersaria celebritas, & proprio huius Domus Martyrologio, & Balduini VVillotij Hagiologio Belgico inscripta. Nec illud omittendum, indulgentiam aliquam, siue debitæ peccatis exomologesi elutis pœnæ condonationem, impertitum esse illo die Episcopum Antuerpiensem iis qui Martyres pie fuissent venerati.

DE S. ANTONINA MARTYRE NICÆÆ IN BITHYNIA.

SVB DIOCLET

[Praefatio]

Antonina Martyr, Nicææ in Bithynia (S.)

[1] Antoninæ Martyris notitia ac veneratio ex Græcorum monumentis superiore seculo in Fastos Romanos immigrauit. Ad primum diem Martij isthæc paucula habet Maximus Cytherorum vrbis Episcopus, in Sanctorum Vitis vulgari Græcorum lingua editis: [S. Antonina inscripta Menologiis Græcis,] Eodem die S. Antoninæ Martyris. In maioribus Menæis eadem prorsus leguntur, illudque additur distichon:

Mare fit thalamus nuptialis,
Antoninam excipiens sponsam Domini.

Luculentius illi elogium texit Menologium ab Henrico Canisio editum: Eodem die S. Antoninæ. Hæc ex vrbe Cea, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, propter Christi confessionem & inanium deorum irrisionem, graues & varios perpessa cruciatus, postremo vase quodam inclusa, [dein Fastis Latinis:] in paludem Ceæ deiecta, spiritum Domino commendauit. Inde a Cardinali Baronio, Pontificis Maximi auctoritate, in Martyrologium relata, hisce verbis: Eodem die S. Antoninæ Martyris, quæ in persecutione Diocletiani, cum Gentilium deos irrisisset, post varios cruciatus in vase quodam inclusa, in paludem vrbis Ceæ demersa est.

[2] Mendose excusum est Menologij illius exemplar, siue id interpretis, seu typographi iniuria euenerit, dum pro Nicæa posita est vrbs Cæa, vt mox probabitur. Interea qui eo fere tempore, quo Menologium illud prodiit, Chronicon Hispaniense, Flauij Dextri nomine prætitulandum, fabricabantur (siue plures simul operam contulerunt, vt remur, siue vnicus fuit, laboriosus sane vir & vastæ lectionis) erratum hoc in lucra sua verterunt. Cum enim in Hispania amnem fuisse vrbemq; Ceam meminissent, non dubitarunt eo trahere Antoninam Martyrem. [non in Cea insula passu,] Nam quod in Notis ad Martyrologium tradiderat Baronius ab Cea insula Ceam ciuitatem esse dictam; id satis valide existimabant refelli; quod Strabo lib. 8 & Plinius lib. 4 cap. 12 testentur suis temporibus, in Ceo, siue Cea, insula, duo solum reliqua fuisse oppida, Iulida & Carthæam; cum alia duo, quæ quondam extiterant, intercidissent Coressus siue Coreßia, & Poeessa: sic vt nulla aut tunc aut æuopriori nota illic vrbs Cea fuerit. Quasi non potuerit post illorum scriptorum ætatem, alterutra antiquarum vrbium, aut nouæ cuipiam interea conditæ ac celebrari cœptæ, ipsius insulæ nomen adhæsisse.

[3] At proferunt Hispani Ceam aliam, & vrbem & fluuium. Ac de vrbe quidem ista legas apud Marianam nostrum lib. 7 cap. 19, vbi de Alfonso Magno Rege agit: Initio regni Sublantia Ceaque prope Legionem… instauratæ; quæ vrbes a multo tempore vastæ atque incolis vacuæ iacuerant. [nec ad vrbem Hispaniæ Ceam,] Idem multis seculis ante Marianam scripserat Sampirus Asturicensis Ep. his verbis: Adefonsus populauit Sublanciam… & etiam (lege, & Ceiam) ciuitatem mirificam. Fluuij Cææ ita mentio fit in Martyrologio Romano ad XXVII Nouembris: In Gallæcia apud Cæam fluuium, SS. Facundi & Primitiui, qui sub Attico Præside passi sunt. Molanus fluuium Ceiam vocat, Galesinius Cæiam. Extare item in diœcesi Auriensi Cæa oppidum traditur apud Tamayum Salazarium in Notis ad dictum diem, & Scea aliquando appellatum, ac fortaßis Anceium. In vetusto enim Cindasuinthi Gothorum Regis diplomate, (quod ait asseruari in S. Claudij monasterio Ord. Cistercien. ad Ripas Auiæ amnis) dicuntur duorum illorum Martyrum corpora requiescere prope fluuium Anceyo in montibus Vrsariæ. Apud Sebastianum vero Salmanticensem Episc. pag. 52 col. 2 Anteo est fluuio nomen, siue Anceo. Sed Cea hæc procul Legione distat Disquiremus in loco, si in vtroque regno Gallæciæ & Legionis vrbs est Cea, ad vtram SS. Facundus & Primitiuus pertineant.

[4] Ad neutram certe pertinere S. Antonina videtur, quamquam Chronico illi, quod Fl. Dextro suppositum, ad annum Christi 300 in Biuarij edit. nu. 16 comment. 1. ad 301 in Ruderici Cari edit. isthæc adscripta legantur: Ad Cæam vrbem Hispaniæ in Vaccæis S. Antonina Martyr. [sed ad Nicæam in Bithynia,] At quis non vel prima fronte legentes audientesue, cum animo suo præiudicare existimet, quia ante parentum nostrorum ætatem, a Græcis solis, non ab Hispanis aliisue Occidentalibus Ecclesiis sit Antonina Martyr culta, apud Græcos martyrium fecisse? Atque huius rei quatuor habemus testimonia antiquorum codicum MSS. in quibus & compendium illius martyrij exhibetur. Primum extat in monasterio Cryptæ Ferratæ in Latio iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris, [vt patet ex 4 antiquis Menologiis Græcis;] (qui anno ⅭⅠƆXXV mense Decembri obiit, cum imperasset cum Constantino fratre, post Ioannis Tzimiscæ mortem, L annos) conscriptum fuerat insigne Menologium, cuius pars prima continens priores sex menses a Septembri ad Martium, extat Romæ in Bibliotheca Vaticana, scripta in folio grandi membraneo, affabre imaginibus exornata & perpolita: quam Latine edidit to. 6 Italiæ sacræ Vghellus Abbas, qui in præfatione, ex Leonis Allatij viri illustrißimi censura, recte demonstrat, falli eos, qui hoc opus studio iussuque Basilij Macedonis qui anno ⅠƆCCCLXVI ad imperium emersit, elaboratum fuisse opinantur, quando is neutiquam πορφυρογεννήτης, id est in purpura natus erat, siue patre Augusto. Posteriores sex menses qui desunt exemplari Vaticano, reperiuntur, sed absque prioribus, in hieromandra Cryptæ Ferratæ, minori forma, sed perantiquo etiam charactere ex illo opere Basiliano descripti. Atque illic ad diem secundum Martij elogium extat S. Antoninæ, siue martyrij eius epitome, in qua ista leguntur: Αντωνίνα τοῦ χριςοῦ μάρτυρ ἦν ἐκ της πόλεως Νικαίας. Antonina Christi Martyr erat ex vrbe Nicæa. Aliud habemus egregium & perantiquum Synaxarium, in membrana nitide exaratum, quod est Collegij Claromontani Societatis Iesv Parisiis, a Iacobo Sirmundo olim merito maximi æstimatum. Quæ in hoc habentur elogia Sanctorum, fere congruunt cum codice Cryptæ Ferratæ, quod ad rerum gestarum narrationem attinet, sed phrasi plerumque nonnihil discrepant. In hoc ad secundum itidem Martij refertur S. Antonina hoc initio: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἄθλησις της ἁγίας μάρτυρος. Αντωνίνης. ἄυτη ὑπῆρχεν ἐκ πόλεως Νικαίας. Eodem die certamen S. Antoninæ Martyris. Hæc erat ex ciuitate Nicæa. Tertium MS. itidem antiquum extat in eodem Cryptæ Ferratæ monasterio, & quædam habet in ceteris omissa, vt inferius ostendemus. Illud huc facit: ἅυτη ἦν ἐκ πόλεως. Νικαίας. Hæc erat ex ciuitate Nicæa. Quartum est Diuione apud Petrum Franciscum Chifletium nostrum, in charta descriptum, nec ita antiquum; at fere cum priore Cryptæ Ferratæ consentiens.

[5] Ex his igitur manifesto liquet, iam a multis seculis non Ceam vel insulam vel vrbem, sed Nicæam, [mersa in Nicæno lacu Ascanio:] nobilißimam Bithyniæ ciuitatem, agonis S. Antoninæ palæstram fuisse habitam. Et vero quæ Cææ Hispanicæ celebratur a priscis scriptoribus palus in quam S. Antonina coniecta? Doctißimus Tamayus stagnum fluminis Ceæ interpretatur. Idem de stagno quæro cui memoratum? an ad vrbem ipsam? an sinus aliquis vorticosi fortasse fluminis? At Nicææ vix meminit quisquam, quin addat, sitam esse ad Ascaniam paludem, siue Ascanium lacum, qui inde per flumen eiusdem nominis aquas suas in Propontidem euoluit.

[6] Quod in Menologio & Romano Martyrologio dicitur Martyr in vase quodam inclusa; Baronius id supplicium indicari suspicatur, quod ad 28 Iulij Notat. [Non Scaphismo inclusa.] scaphismum vocat & operose exponit, vti & hic Tamayus, qui non ambigit, quin Iudex (quem Dacianum fuisse coniectat) postquam sanctissimam fæminam variis cruciatibus fremebundus exercuit; iis deuictis, in scaphismo solis ardoribus expositam tenuerit; quousque conuictus, illam in stagnum sic occlusam præcipitari iusserit. Sed quod hic Scaphismi, aut similis cruciamenti vestigium? MS. Cryptæ Ferratæ habet, post ignitæ craticulæ tormentum innoxie toleratum: Εἶτα ἐμβληθεῖσα ἐις σάκκον, ἐῤῥίφη ἐν τῇ λίμνῃ της νικαίας, [sed sacco,] καὶ οὕτως ἐτελειώθη. Parisiense MS. ἐμβάλλεται εἰς σάκκον, καὶ εἰς τὴν λίμνην νικαίας ἀποῤῥίπτεται, καὶ οὕτως πελειοῦται. In saccum imponitur, & in lacum Nicænum præcipitatur, atque eo modo finitur. In altero Cryptæ Ferratæ codice ita hæc efferuntur: ἐμβάλλεται ἐν ἀλγείῳ τινὶ, καὶ ῥίπτεται ἐν τῇ λίμνῃ νικαίας, καὶ οὕτως παρέδωκε τὸ πνευμα αὐτῆς τῷ κυρὶῳ. Includitur in vase quopiam & proiicitur in lacum Nicææ, atque ita spiritum suum Domino reddidit. Quod interpres Menologij vertit, vase quodam inclusa; poterat reddi sacco cuipiam inclusa: nam ἀγγεῖον etiam saccum, & quodcumque receptaculum, [forte culeo:] aut vas, significat. Sed quod dicitur ἐν ἀγγείῳ τινὶ, ambigi potest an culeo inclusa, an alicui lineo, cannabino, aut cilicino sacco. Quædam ex hoc elogio, quæ in ceteris desunt, de mamillarum & pectoris cruciatu, inferius dabimus. Quartum MS. Diuionense, quia videbatur cum primo Cryptæ Ferratæ vt plurimum conuenire, non integre descripsimus.

[7] Acta huius sanctæ Martyris concinnarunt Franciscus Laherius noster, & Ioannes Tamayus Salazar, iis quæ in Menologio narrantur, amplificatis. Vterque S. Antoninam Virginem appellat, etsi prior fateatur, eum illi titulum a Martyrologio Romano, Græcorumq; Menologio, quod nempe viderat, minime tribui; sed stare a se traditionem. Quam vero illam, aut quis de ea scriptor Latinus antea meminit? Neque nos tamen ei aureolam illam absolute tribuere audebamus, [an Virgo dicenda?] cum & tres Græci codices MSS. & editi omnes Græci ac Latini eo titulo abstinerent. At neque abrogare tutum videtur, cum Menæa eam, vt retulimus Sponsam Domini appellent, ipsiq; Mare, siue amplum illum ad Nicæam lacum, thalamum nuptialem fuisse dicant. Etsi enim mystico quodam connubio sanctis omnibus animabus iungatur Deus; præcipue tamen is honos Virginibus tribuitur. Eam vero nostram opinationem confirmauit Chifletianum MS. in quo titulus eius elogij est: Ἀντωνίνης παρθένου &c. Antoninæ Virginis.

[8] Illud quoque videtur hic non omittendum, quod Antonius de Paulo Masinus in Bononia perlustrata scribit, in ea vrbe intra ædem S. Gabrielis asseruari Cranium S. Antoninæ Martyris, [Bononiæ extat caput & reliquiæ, S. Antoninæ: an huius incertū:] atque in æde omnium Sanctorum aliquas eiusdem exuuias. Huiusne sint Nicænæ Antoninæ, an alterius cuiuspiam, diuinare haud possumus. Fuerunt enim plures alibi Antoninæ Martyres; adeoque Nicææ alia, vt videri potest, iisdem Diocletiani & Maximiani temporibus, sub Priscilliano Præside, [nam alia itē Nicææ,] nonnullos plane consimiles perpessa cruciatus; sed & diuersos: nam subulæ ardentes illi per manus ac pedes traiectæ, vnde mirifica odoris suauitas velut a styrace exspirauit: saxo ingenti ad collum appenso in mare abiecta, incolumis in terram euasit, rursumq; capta iussu Præsidis lapidibus obruitur, & capite plectitur. Eam referunt Menæa, Menologium, Synaxarium Parisiense, ac Martyrologium Romanum, XII Iunij. Atque vt lectoribus fas sit libere arbitrari, sit necne vna & eadem Antonina, quæ Kalendis Martij, quæque pridie Id. Iunij colitur, huius etiam ex Synaxario illo veteri dabimus elogium, siue epitomen gestorum.

[9] Alia est S. Antonina ex Castello Cardemo, vt habet Menologion Canisij ad VIII Iunij, [alia Constantinopoli,] ἀπὸ κώμης κρωδώμων, ex vico Crodomorum, vt Synaxarion die IX eiusdem mensis: at Menæa die X, ἀπὸ κώμης καρδαμου. Ea sub Festo Præside cum S. Alexandro, qui eam e lupanari emiserat, nobili martyrio perfuncta memoratur. Eorum reliquiæ Constantinopolim ad monasterium Maximini deportatæ multis fulserunt miraculis. Martyrologio Romano inscripti sunt ad III Maij. Aliam retulimus ad XIX Ianuarij, in syllabo Prætermissorum & in alios dies reiectorum, S. Antoninam Virginem & Martyrem e cœtu Sodalium S. Vrsulæ, [alia Coloniæ,] eamque solenniter coli diximus Coloniæ, in Ecclesia parochiali S. Ioannis Baptistæ, [& alibi,] feria secunda Pentecostes. Alias aliquot eiusdem nominis Virgines & Martyres, S. Vrsulæ sodales, enumerat Hermannus Crombachius noster in S. Vrsula vindicata. Sitne ex harum numero Antoninarum ea quam diximus a Masino referri, nullum suppetit vnde augurari poßimus, indicium.

MARTYRIVM S. ANTONINÆ
ex MSS. Græcis Cryptæ-Ferratæ.

Antonina Martyr, Nicææ in Bithynia (S.)

[10] Antonina Christi Martyr, erat ex Nicæa ciuitate, imperante Maximiano. Qui cum Nicæam venisset, delatum est ad eum, quod illa Christiana esset: [Acta S. Antoninæ Nicænæ 1 Martij:] confessa est. Quare tormentis discruciatur, vt cogeretur Christum abiurare, & thus offerre idolis. Ad quod cum induci non posset, in carcerem coniicitur. Vnde postea educta, compulsaque Christum abiurare, cum neutiquam assentiri vellet, suspendi ex alto iubetur, eique radi latera. Quam vel sic tamen errori probrosis dictis illudentem cernens Maximianus, veritati autem præconium perhibentem, spoliari vestibus imperat, & nudam cædi. Cum vero eam attrectare lictores pararent; aduenere Angeli, eam quidem protegentes, illos autem verberibus multantes. Dein ignitæ craticulæ imponitur, nec læsa. Ergo sacco inclusa in Nicææ lacum præcipata, sic agonem consummauit.

[11] Ista ex Menologio, quod dicitur Basilij Porphyrogeniti iussu studioque compilatum. Aliud ibidem extat antiqua manu exaratum, in quo primo diei Martij, non, vt in priore, secundo adscribitur. Et in prima quæstione dicitur immaniter in mamillis & pectore excruciata: secunda quæstione, eductæ e carcere & sublime pendenti lateræ discerpta. [alia de eadem alibi relata.] Dein vestibus nudata est ad lanienam, sed ab Angelis defensa, ac lictores verberibus contusi. Postmodum ipsa candenti craticulæ imposita, neque quidquam perpessa incommodi, in carcerem coniicitur; vnde post duos annos (μετα δύο χρόνους) euocata, cum constanter abnueret idolis sacrificare, includitur vasi cuipiam, vel sacco, (vt supra vocem ἀγγεῖον exposuimus) & in lacum Nicææ ciuitatis proiicitur.

ALTERIVS S. ANTONINÆ NICÆNÆ
aut forte eiusdem,
Martyrium ex Synaxario Græco MS.

Antonina Martyr, Nicææ in Bithynia (S.)

[12] Hæc erat ex Nicæa ciuitate Bithyniæ, temporibus Diocletiani & Maximiani, & Priscilliani Præsidis: ad quem cum adducta esset propter Christi confessionem, flagris ei mamillæ conuerberantur: [item alterius Nicænæ Antoninæ acta, 12 Iunij,] ac rursus carceri includitur. Illinc educta ligno appenditur, eique latera vstulantur, & supra ignitam craticulam extenditur, ac subulis candentibus illi manus traiiciuntur, ex quibus velut e styrace suauis odor exspirabat. Similiter vero & talos ignitis veruculis transfixa, remittitur iterum in custodiam, & in ea duos annos, omnibus ærumnis conficienda relinquitur. At rursum postea educitur, & in mare proiecta martyrij coronam reportat.

[13] In Menæis postrema in hunc modum referuntur: Remittitur denuo in vincula, & totum illic biennium omnibus ærumnis exposita relinquitur, rursumque educta, appenso ad collum grauissimo saxo in mare abiicitur. Sed incolumis terræ reddita, rursumque capta, & ad Præsidem adducta, eius iussu lapidibus obruitur, & capite plectitur, itaque martyrij coronam reportat. [quæ capite plexa traditur.] Breuius at perquam concinne, Menologium a Canisio editum: Eodem die sanctæ Martyris Antoninæ. Apud Nicæam Bithyniæ, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, Priscilliano Præside, Antonina in Christianæ fidei confessione constanter perseuerans, verberibus cæsa, in ligno suspensa, lateribus laniata, subulis perfossa, flammis incensa, demum gladio percussa, martyrio coronata est.

DE SANCTIS MARTYRIBVS LEONE, DONATO, ABVNDANTIO, SIVE ABVNDIO, ADRASTO, CHARISIO, NICEPHORO, DONATILLA, FVRTVNO, POLOCRONIO, AGAPIO, ET VI ALIIS.

Commentarius historicus.
Leo, Martyr (S.)
Donatus, Martyr (S.)
Abundantius, sive Abundius, Martyr (S.)
Adrastus, Martyr (S.)
Charisinus, Martyr (S.)
Nicephorus, Martyr (S.)
Donatilla, Martyr (S.)
Furtunus, Martyr (S.)
Polocronius, Martyr (S.)
Agapius, Martyr (S.)
VI socii, Martyres

[1] Antiquißimum penes nos est Martyrologium, S. Hieronymo adscriptum, (quo hactenus in elucidandis Actis Sanctorum, qui mensibus Ianuario & Februario coluntur, [Martyrologij S. Hieronymi triplex exemplar:] sumus vsi,) ante annos circiter mille conscriptum antiquo charactere Anglo-Britannico, vti hoc nostrum de eo iudicium summe approbabat Lucas Holsteinius, bibliothecæ Vaticanæ Præfectus, & Ecclesiæ S. Petri Canonicus, vir ob eximiam virtutem atque eruditionem longiore vita dignus: cui anno MDCLXI die II Februarij morienti adfuimus, & vltima, quæ a Sacerdote eo in articulo conferri solent, rogati sumus beneficia præstare. Alterum huius Martyrologij exemplar reperimus in vrbe Etruriæ Lucensi apud Franciscum Mariam Florentinum virum ob singularem doctrinam adeo celebrem, vt Alexander VII Pontifex Maximus iudicarit studiis nostris expedire, vt ante discessum ex Italia hunc inuiseremus: quod & fecimus, hospitio ab eo singulari humanitate excepti. Tertium interim eiusdem Martyrologij exemplar ex antiquo codice monasterij Corbeiensis nactus Lucas Dacherius inseruit tomo 4 Spicilegij Parisiis anno MDCLXI excuso.

[2] In his tribus codicibus tres Martyrum classes exornant hunc primum diem Martij: [in eo horū Martyrum memoria:] & prima horum claßis in Martyrologio Parisiis excuso ita proponitur: Kalendis Martij. Natalis Sanctorum Leonis, Donati, Abundantij, Adrusti, Carisij, Nicofori, Donatellæ & aliorum nouem Mart. Secunda claßis continet tres Martyres in Africa passos: tertia varios Maßiliæ occisos: de quibus infra agemus. In codice Lucensi, iidem, nominibus aliquantulum variatis, referuntur. Kal. Martij. Nat. SS. Leoni, Donati, Habundanti, Adrasti, Carasi, Nicofori, Donatellæ & aliorum VIIII. In priore MS. quod apud nos est, adscribuntur Africæ, & nomina etiam parum differunt. Kal. Martij. In Africa Nat. SS. Leonis, Donati, Habundi, Adrasti, Carissi, Nicefori, Donatillæ & aliorum VIIII. Et mox sequitur: In Africa Adriani, Viciori, Secundillæ, de quibus infra seorsim agemus, vt certo in Africa paßis, quod de his in duobus aliis codicibus non dicitur.

[3] Qui reliquis præponitur, in pluribus MSS. Martyrologiis solus reperitur nullo indicato loco, [in aliis solius Leonis] & his fere verbis: Passio S. Leonis Martyris. Ita Martyrologia & Kalendaria in codicibus MSS. Ducis Altempsij, & Abbatis Vghelli, & Vallicellano Congregationis Oratorij Romæ, Senatoris Strozzij Florentiæ, Cluniacensis monasterij & Ecclesiæ Burdegalensis in Galliis, vti etiam in Vsuardo Lubecæ ante ducentos fere annos excuso, & in Catalogo Petri de Natalibus lib. 11 cap. 130 num. 82. Translatus hic Leo videtur ad Martyres Maßilienses apud Galesinium & Saussaium, vti infra latius dicetur.

[4] Secundo loco relatus est S. Donatus Martyr: a quo diuersus, qui infra ex Vsuardo & antiquis MSS. dabitur S. Donatus in Africa, sub Duce Vrsacio & Marcellino Tribuno, Carthagine passus: dum seorsim celebratur, de hoc potius agi arbitramur: imo ab eo forsan alij Africæ adscribuntur. Martyrologia MSS. Cardinalis Barberini, & Reginæ Sueciæ vtrumque ita sub distinctione referunt: In Africa Donati Martyris. Et S. Leonis: qui ad hanc classem spectat. Ei duos socios iungunt, nullo aßignato loco, [aut pluriū:] martyrologia MSS. Corbeiense, & aliud Reginæ Sueciæ: Natalis Sanctorum Leonis, Donati, Habundantij. Iidem referuntur in MSS. Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi Labbei. At Nicephorus cum nouem sociis iungitur in MSS. Casinensi, Altempsiano, Vaticano archiuij S. Petri, & monasterij S. Cyriaci, quo citato, eos Martyrologio Romano inscripsit Baronius his verbis: Item natalis sanctorum Martyrum Leonis, Donati, Abundantij, Nicephori, cum aliis VIIII. Vniuersim censentur numero XIV in MS, Vltraiectino S. Mariæ, & MS. Treuirensi S. Martini, quot etiam numerant Greuen & Canisius in Martyrologio Germanico, & fere Donato Carthaginensi adiunctos.

[5] In MS. Richenouiensi prope Constantiam alius additur Martyr, & ita omnes describuntur: In Africa Leonis, Donatiæ, Furtuni, Donatillæ, Abundantij. Alter Martyr iungitur ab Hermanno Greuen in suis ad Vsuardum additionibus: [in aliis etiam Furtuni, Polocronij] Item SS. Abundij, Leonis, Arcasti & Polocronij. Pro Arcasto supra Adrastus & Adrustus legitur. Tertius hisce adiungitur Agapius in MS. Græco Synaxario Parisiensi collegij Claromontani Societatis Iesv, in quo post alios Sanctos relatos dies primus Martij ita concluditur: Καὶ τῶν ἁγίων Μαρτύρων Χαρησίου, Νικηφόρου καὶ Αγαπίου. Et sanctorum Martyrum Charesij, Nicephori & Agapij. [& Agapij,] Pro Charesij legitur supra Carisij, Carasi, & Carissi. Nicephorus, sæpe in Latinis MSS. Nicoforus scribitur. Quia ergo addimus Furtunum, Polocronium & Agapium, ex nouem innominatis Martyribus, solum sex in titulo præfigimus.

[6] De palæstra martyrij res nobis dubia manet: in vnico codice MS. Martyrologij S. Hieronymi, & altero MS. Richenouiensi, [Adscribūtur Africæ.] etiam valde antiquo, adscribuntur Africæ: quibus fauent MSS. Martyrologia Tornacense S. Martini & Lætiense: In Africa passio Sancti Leonis & Donati. Verum ea verba forsan emendenda ex Martyrologiis supra indicatis, in quibus legitur. In Africa Donati Martyris, scilicet Carthagine passi, de quo infra agemus. Et passio S. Leonis, vti tam multa MSS. iam relata habent. Non audiendus etiam Philippus Ferrarius dum citato Martyrologio S. Cyriaci Romæ passos asserit in Catalogo Sanctorum Italiæ in Annotatione ad CCLX Martyres Romanus. [Romæ,] Nulla Romæ mentio fit in dicto Martyrologio.

[7] Maior difficultas mouetur ab Hispanis ob hæc verba Chronico Flauij Dextri ad annum Christi CXV inserta: Vrsaone in Bætica S. Leo Martyr & socij eius. [& Vrsaoni siue Osunæ.] Vrsaonem nunc Osunam dici extra controuersiam ponimus. Vtinam æque liceret idem dicere de Dextri Chronico: cuius aucteritas continuoapud nos magis vacillat. Interim intelliguntur SS. Leo, Donatus, Abundantius, Nicephorus, & nouem socij in Romano Martyrologio aßignati. Ita Franciscus Biuarius & Rudericus Carus in commentariis ad Chronicon Dextri, Paulus Espinosa lib. 2 Historiæ Hispalensis cap. 9 & Antonius Quintanaduenas de Sanctis Archidiœcesis Hispalensis pag. 280 & sequente. Imo pro Ecclesia & diœcesi Hispalensi in Ordine recitandi diuinum officium Madriti anno 1635 & 1646 excuso legimus præscribi officium SS. Leonis, Donanati, Nicephori &c. Martyrum sub ritu duplici. Eosdem Martyrologio Hispanico inscripsit Tamayus Salazar. Vrsaone in Bætica SS. Donati, Leonis, Abundantij. Nicephori, & aliorum nouem, qui per martyrij angustias ad augustas cæli mansiones auxiliante Domino peruenere. [quo fundamento?] Contra Martinus de Anaya in Apologetico, a dicto Tamayo citatus, contendit hos sanctissimos Martyres nec Vrsaonenses fuisse, nec Kalendario Hispalensi addicendos, imo respuendos quia Dexter tantum Leonem & socios nominat absque expressione Donati siue aliorum: cuius ergo qualitatem & demonstrationem cum reticeat, a quo Antonius Quintanadueñas illos Martyrologij Romani Kalendis Martij fuisse suxit? Hæc ibi. Plura quærerent prudentiores Hispani, qui ipsum Chronicon Dextri confictum asserunt.

[8] In antiquo Breuiario Ecclesiæ Burgensis anno 1502 excuso præscribitur hoc die officium Ecclesiasticum S. Albini Episcopi, additurq; commemoratio S. Nicephori Martyris, [Nicephorus colitus Burgis.] cum antiphonis & oratione ex cōmuni vnius Martyris desumendis. De tempore, quo paßi sunt, nihilscitur. Traiani persecutio & annus Christi CXV in Chronico Dextri aßignatur, sed inde ad tempora Diocletiani & Maximiani transfert Paulus Espinosa, sed nulla cur ita sentiat data ratione.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS ADRIANO, VICTVRO, SECVNDILLA.

[Commentarius]

Adrianus, Martyr in Africa (S.)
Victurus, Martyr in Africa (S.)
Secundilla, Martyr in Africa (S.)

[1] Altera hæc claßis Martyrum in Martyrologio S. Hieronymi profertur: & quidem in edito Parisiis his verbis: In Africa Adriani, Victuri, Secundillæ. In codice Lucensi pro Adriani legitur Alani, in tertio codice est Viciori, qui aliis Victuri. In MS. Kalendario Vallicellano prior refertur: In Africa S. Adriani. In MS. Pragensi cum Maßiliensibus Martyribus miscentur: In Africa Massiliæ SS. Hermetis & Adriani, Victuri, Secundillæ &c. Reliqua latent.

DE SANCTIS MARTYRIBVS HERMETE, ADRIANO, GITTHEO, FELICE, ENVCVLO, IANVARIO, ET ALIIS XXIIII MASSILIÆ IN GALLIA,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Hermes, Martyr, Massiliæ in Gallia (S.)
Adrianus, Martyr, Massiliæ in Gallia (S.)
Gittheus, Martyr, Massiliæ in Gallia (S.)
Felix, Martyr, Massiliæ in Gallia (S.)
Enuculus, Martyr, Massiliæ in Gallia (S.)
Ianuarius, Martyr, Massiliæ in Gallia (S.)
XXIV alii, Martyres, Massiliæ in Gallia

[1] Maßilia antiqua Galliarum vrbs Rhodanum inter & Alpes ad mare mediterraneum sita, fidißima & amicißima Romanis habita; & cum hisce fidem Christi amplexa, sanguine variorum Martyrum irrigata est. [Massiliæ Martyres] Quæ extant officia propria S. Lazari Episcopi & Martyris & aliorum Sanctorum, in Ecclesia Maßiliensi recitari solita, & mandato Francisci Lomenij Episcopi anno 1633 excusa; [SS. Hermes, Adrianus,] ista ad hunc diem habent: Die I Martij Adriani & Hermetis Martyrum, omnia dicuntur de Communi Martyrum. Quæ autem recitandæ sunt Lectiones insingulis Nocturnis ad Matutinum, indicantur in Supplemento proprij Sanctorum secundum vsum Ecclesiæ S. Victoris Maßiliensis: & hæc additur oratio propria: Deus, qui hunc diem beatorum Martyrum tuorum Adriani & Hermetis sociorumque eorum martyrio consecrasti; præsta, [& socij,] quæsumus, vt eorum suffragia apud te sentiamus in cælis, quorum hic pio amore solennia veneramur in terris. Per Dominum &c. Ita & in titulo fit sociorum mentio. Nobis aliquando per virum eruditum apud Maßilienses de Actis horum Sanctorum sciscitatis, nihil haberi, responsum est. Prædictos duos Martyres nulla facta sociorum mentione, Maßiliæ attribuunt Equilinus in Catalogo lib. 11, cap. 130, num. 81. Vsuardus, Bellinus, Maurolycus, Martyrologia MSS. Bruxellense, Vltraiectinum, Treuirense, Carmeli Coloniensis, Adonis monasterij S. Laurentij apud Leodienses eisdem vbique verbis: Ciuitate Massilia SS. Hermetis & Adriani. Consentit Romanum hodiernum: Massiliæ sanctorum Martyrum Hermetis & Hadriani.

[2] Antiquum S. Hieronymi Martyrologium, quod Anglo-Britannico charactere scriptum apud nos extat, vti Parisiis excusum & tertium quod Lucæ in Italia adseruatur, Adrianum inter Martyres Afros recenset, & alios Maßilienses socios S. Hermeti adiungit hisce verbis: In Africa Adriani, Victuri, Secundillæ. Massiliæ Hermetis, Gitthei, Felicis, Enuculi, Ianuarij & aliorum XXIIII. At Parisiis excusum, cum aliis triginta quatuor. [Gittheus, Felix, Enuculus, Ianuarius,] Quæ in antiquo Martyrologio MS. monasterij S. Maximini prope Treuiros ita leguntur: In Africa Adriani, Victuri, Secundillæ. Marsilli (imo Marsiliæ) Hermetis, Felicis, Ianuarij cum aliis XXVII: quem numerum complent omissi Adrianus, Gittheus, Enuculus, si aliis XXIIII addantur. In MS. Pragensi omnia incuria amanuensium perturbata. In Africa ciuitate Massilia SS. Hermetis & Adriani, Victuri, Secundillæ, Masilli: Ianuarij, Felicis, cum aliis XXII. In antiquo MS. Richenouiensi prope Constantiam, omissis Afris Martyribus, ista solum proferuntur: Massiliæ Ermetis, Gethei cum aliis XXIIII. Hactenus antiquiora Martyrologia, ex quibus pro nomine Marsilli, vel Masilli, substituta voce vrbis Massiliæ, vti ex aliorum constanti lectione colligitur, reliquos in titulo præpositos censemus retinendos. Hermes in omnibus Martyrologiis legitur, Adrianus in officiis Massiliensibus & aliis Fastis adiungitur: a quo alius videtur Afer Adrianus constituendus. Gittheus, seu Getheus ex Martyrologiis S. Hieronymi & Richenouiensi datur, ex priore S. Hieronymi, & MSS. S. Maximini, & Pragensi adduntur Felix & Ianuarius. Solum Enuculus, seu Eunuculus, in citatis S. Hieronymi tabulis reperitur. S. Eunuculus Martyr ex eodem Martyrologio relatus est ad XXVIII Februarij, sed aliis iunctus sociis.

[3] Petrus Galesinius alium socium & tempus martyrij assignat his verbis: [An iis annumerandus S. Leo:] Massiliæ SS. Hermetis, Leonis & Adriani Martyrum. Ij Diocletiano & Maximiano Imperatoribus coronati sunt. Et hæc in Notationibus obseruat: De iis in martyrologij codice perueteri & manuscripto traditum est, sed ita breui, vt de cruciamentis, quibus torti sunt, narretur plane nihil. Illorum martyrium incidit in annum Domini fere CCXC. Hermetis & Leonis Vsuardus meminit, Adriani nequaquam: at in volumine manuscripto mentio fit. Hæc ibi, sed magna cum incuria scripta. Nam Vsuardi omnia exemplaria tam manu exarata quam typis excusa, meminerunt Hermetis & Adriani Massiliæ passorum, omisso Leone: qui his verbis post debitam interpunctionem adiungitur in Vsuardo Lubecæ anno 1475 excuso. Ciuitate Massilia sacratorum Hermetis & Adriani. Item passio S. Leonis Martyris. Eadem in MS. Aquiscinctino sub finem adiunguntur. Quæ de S. Leone aliorum Martyrum duce supra assignato intelligenda sunt.

[4] Quod Galesinius sub Diocletiano & Maximiano circa an. CCXC, cum necdum noua ab eis esset mota persecutio, [Quo tempore passi?] tradat interemptos, alibi non legimus. Galesinium secutus Andreas Saussaius ita Gallicanos fastos Martij exorditur: Massiliæ natalis sanctorum Martyrum Hermetis, Leonis & Hadriani, qui sub Maximino Imperatore pro Christianæ fidei confessione acerbissime cruciati, cum se abduci a pietate Euangelica ad nefaria dæmonum sacra prorsus inficiarentur, datis fortiter pro Christo ceruicibus laudem immortalis victoriæ reportantes, supernos ad triumphos euolarunt. Hæc ibi. Videtur Saussaius non annum CCXC apud Galesinium legisse, sed CCCX, quo Maximinus imperabat, sed potissimum in Oriente. Petrus Canisius in Martyrologio Germanico anno 1573 excuso secutus Vsuardum SS. Hermetem & Adrianum celebrat, quibus adiunctus est Leo in editione anni 1599, post istius obitum ex Galesinio aucta.

DE S. DONATO MARTYRE CARTHAGINE IN AFRICA.

[Commentarius]

Donatus Martyr Carthagine (S.)

Dedimus tres classes Martyrum ex Martyrologio potissimum S. Hieronymi; in quarum prima aliis immistus est Donatus, a quo hunc post longam discussionem arbitramur secernendum: de eo ista tradit Vsuardus: Eodem die S. Donati Martyris, [Vsuardo & aliis inscriptum nomē S. Donati,] qui sub Duce Vrsacio & Marcellino Tribuno Carthagini passus. Consentiunt quam plurima MSS. non tantum dicti Vsuardi, sed etiam quæ nomen Adonis aut Bedæ habent præfixum, aut quæ ex illis sunt collecta: in horum variis Vrsacius Dux scribitur Vrsatius, Vrfatius, Versatius, Versanus, Versus, & subinde non Dux, sed Iudex compellatur. Eodem modo pro Marcellino etiam Marcellius legitur, & loco S. Donati est in MS. Marchianensi nomen Donæ, in MSS. Abbatis Vghelli & Carthusiæ Bruxellensis, [subinde Donæ & Clonæ.] item MS. Florario & apud Hermannum Greuen in Auctario Vsuardi nomen Clonæ. De hoc Martyre VVandelbertus in Martyrologio metrico ita cecinit:

Martis Donatus tenet, Albinusque Kalendas.

Inter Sanctos mensibus Ianuario & Februario a nobis editos Donati quindecim reperiuntur, & quatuor ex illis in Africa passi, & vnus Carthagine, cui SS. Secundus & Papias socij iunguntur. [an sub VVandalis passus?] Galesinius annotat hunc Martyrem Donatum in persecutione Wandalica circiter annum CCCCXXX martyrium subiisse, & de illo scribere Victorem Episcopum lib. 2 & 3. Verum S. Donati sub Vrsacio & Marcellino Carthagine passi nulla ibidem sit mentio.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS CONSTANTIO ET FAVSTO COLONIÆ AGRIPPINÆ,

Commentarius historicus
transmissus a Iacobo Kritzradt Societatis Iesv Presbytero.

Constantius, Martyr Romanus, Coloniæ Agrippinæ (S.)
Faustus, Martyr Romanus, Coloniæ Agrippinæ (S.)

[1] Non procul a S. Sebastiano extra muros Romanos intratur in subterraneam cryptam, S. Callisti cœmeterium vulgo dictum, supra cuius portam hȩc inscriptio legitur, prout scribit Bosius in sua Roma subterranea.

Hoc cœmiterium B. Callisti Papæ & Martyris inclyti quicumque illud contritus & confessus ingressus fuerit, plenam remissionem omnium peccatorum suorum obtinebit, per merita gloriosa centum septuaginta quatuor millium sanctorum Martyrum, vna cum quadraginta sex Pontificibus, quorum ibi corpora in pace sepulta sunt; qui omnes ex magna tribulatione venerunt, [E cœmeterio S. Callisti,] & vt hæredes fierent in domo Domini, mortis supplicium pro Christi nomine pertulerunt.

Ea cœmiterij huius pars, quæ est sub templo S. Sebastiani, habet exitum facilem, multaque illic corpora requiescunt, sed sine nomine. Plurima quoque hinc inde ad viam videntur altaria, & sacella paruula, vbi olim sacra fiebant, oportetque bene incuruatum incedere, & plures adhibere candelas, cum nihil luminis a sole accedat. In alteram autem cœmiterij partem, ex qua corpora nostrorum duorum Martyrum eruta sunt, nemini licet sine speciali licentia intrare, sed nec audet sine peritissimo ductore ob innumera diuerticula viarumque longitudinem, quæ ad mare Tyrrhenum duobus circiter, & dimidio milliaribus inde distans, excurrit. Iacet autem fere in plano cœmiterium. Plura qui volet de hoc cœmiterio legat ex Roma subterranea latine nouissime duobus Tomis Romæ impressa.

[2] Balthasar Ballonius Societatis Iesu Religiosus priuilegium mediate quidem a Pontifice, immediate vero ab Eminentissimo Cardinali Ginetti S. D. N. Vicario Generali in scripto accepit, vbi illi facultas conceditur, vt prædictum cœmiterium solus pro libitu intrare, & corpora quæ voluerit, possit eruere. Eo priuilegio vsus, extraxit plurima Sanctorum corpora, quæ in varia loca transmissa sunt. Anno autem MDCXLV mense Majo Balthasar Ballonius pluribus aliis externis præsentibus, [erutæ corpora SS. Constantij & Fausti:] & quidem eo ipso in loco, vbi anno præterito plus quam quinquaginta sanctorum corpora in varias orbis regiones dispertienda eruerat, diuersum pro singulis Constantio, & Fausto sarcophagum inuenit ex lateribus coctis compositum, & exterius calce obductum, cui calci inscriptum videbatur vtriusque nomen. Signum veri martyrij fuit vitrum cum sanguine sarcophagis vtriusque inclusum, quod signum nisi inueniatur non extrahitur vllum corpus. Membra omnia vna cum capite suis locis quæque fuere reposita.

Hæc omnia ex litteris P. Georgij Midderhoff Roma XII Maij anni MDCXLVI ad P. Hermannum Crumbach excerpta.

[3] Id constat ex instrumento authentico donationis prædictorum corporum & veritatis legalis. Attestatio Eminentissimi Cardinalis Ginetti, qua duorum dictorum corporum veluti Martyrum Romanorum e cœmeterio S. Callisti erutorum sanctitas astruitur, tenoris sequentis:

In nomine Domini Amen. Præsenti publico instrumento cunctis vbique pateat euidenter, & sit notum, quod anno a Natiuitate D. N. Iesv Christi, millesimo sexcentesimo quadragesimo sexto, [cuius rei æuthentica hæc est approbatio,] indictione decima quarta, die vero sexta mensis Februarij, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris & D. N. Domini Innocentij Diuina prouidentia Papæ X. anno eius II. cum sit quod alias, & annis retro elapsis Balthasar Ballonius Societatis Iesv Religiosus pro remuneratione laborum in extrahendis multis & diuersis sanctorum Martyrum sacris corporibus ex cœmeterio Callisti de Vrbe passorum, dono habuerit, atque receperit ab Eminentissimo & Reuerendissimo D. Ioanne Baptista Cardinali Alterio, tunc temporis Eminentissimi & Reuerendissimi D. Cardinalis Vicarij vices-gerente, eorumdem sanctorum Martyrum nonnulla corpora, & præsertim SS. Constantij & Fausti Martyrum cum facultate illa aliis personis donandi, extra Vrbem transmittendi, ac in Ecclesiis exponendi, prout docuit per litteras testimoniales donationis huiusmodi manu Eminentissimi D. Cardinalis Alterij, vt apparet, subscriptas, illiusque sigillo sigillatas, quas mihi Notario ostendit, & secum reportauit, ad quas, eademque corpora ipse Balthasar vsque modo maiori qua potuit veneratione & reuerentia penes se retinuerit, & de præsenti retineat, ac volens modo facultate sibi, vt supra, concessa, vti & gaudere, & ad infra factam donationem deuenire, & vt veritas semper appareat publicum conficere instrumentum. Hinc igitur est, quod in mei testiumque præsentia personaliter constitutus Balthasar Ballonius, qui sponte omni meliori modo asserens, & inprimis, & ante omnia, tacto pectore de more affirmans, omnia & singula, vt supra narrata vera fuisse & esse, ac supradicta sacra corpora sanctorum Martyrum esse eademmet sibi vt supra, donata, donauit, concessit, & largitus fuit Admodum Reuerendo Patri Ioanni Panhauss Prouinciali Rheni inferioris Societatis Iesu præfata corpora SS. Constantij & Fausti ad effectum ea exponendi, & collocandi in venerabili Ecclesia Collegij Coloniensis dictæ Societatis Iesu, vt a piis fidelibus deuote & reuerenter venerari possint, quæ quidem sacra corpora dictus Admodum R. P. Ioannes maiori qua potuit deuotione & reuerentia ad se recepit, & dicto Balthasari Ballonio donatori præsenti immortales gratias egit, illaque in continenti coram me & infrascriptis testibus reposuit atque recondidit in duabus capsulis ligneis quadratis, quodlibet de per se funiculo albo alligatis, & vnamquamque cum sigillo Eminentissimi ac Reuerendissimi Domini Cardinalis Ginetti S. D. N. Papæ Vicarij duobus in locis sigillatam secum asportauit non solum, sed omni super quibus… Actum Romæ in domo professa Societatis Iesu præsentibus Admodum R. D. Antonio Gerardo Presbytero Romano, & Admodum R. P. Ignatio Reichetto Societatis Iesv Religioso testibus ad prædicta vocatis, habitis, atque rogatis.

Ego Leonardus de Leonardis ciuis Romanus, Eminentissimi & Reuerendissimi Domini Cardinalis, Sanctissimi D. N. P. P. Vicarij Generalis Notarius publicus de præmissis rogatus præsens instrumentum subscripsi, & publicaui requisitus in fidem.

Nos Martius tit. S. Mariæ Angelorum S. R. E. Presbyter Cardinalis Ginettus S. D. N. Papæ Vicarius Generalis, Romanȩque Curiæ eiusque districtus Iudex ordinarius vniuersis notum facimus & attestamur, supra memoratum D. Leonardum de Leonardis de prædictis rogatum; fuisse & esse Curiȩ nostræ Notarium publicum ac talem qualem se facit, suisque scripturis publicis, & similibus in iudicio & extra semper adhibitam fuisse, & de præsenti plenam adhiberi fidem. In quorum… Datæ Romæ ex ædibus nostris hoc die 8 Febr. 1646.

[4] Anno MDCLI XIV Martij postquam reliquiæ S. Geroldi, quæ Cremona venerant a Reuerendissimo D. Georgio Strauio examinatæ essent, apertæ quoque fuerunt duæ capsæ paullo grandiores ligneæ funiculo albo circumligatæ, primæque nomen foris inscriptum, ostensum fuit sub hisce verbis: Corpus S. Constantij Martyris. Quod idem nomen iisdem in charta verbis intus exaratum exhibitum est cum vitro, quo sanguis Martyris asseruatus dicebatur, sed iam plane concretus reperiebatur. In altera capsa similis formæ, materiæ, & clausuræ, reperta ossa graciliora, quæ pueri alicuius fuisse videbantur. Nomen eiusdem intus & foris, vti in supra memorata capsula etiam scriptum fuit sub hisce verbis: Corpus S. Fausti Martyris. Fuit etiam in eadem lampas fictilis reperta cum instrumento authentico Donationis supra § III memorato. Quod cum ex mandato supradicti Reuerendissimi Domini Episcopi Ioppensis omnibus & singulis præsentibus, alta & intelligibili voce, a Notario Adenhewer prælectum fuisset, huiusmodi ossa D. Bernardo Schulten Medicinæ Doctori expertissimo ad desuper sententiam suam edicendam ostensa, qui eisdem visis, inspectis & diligenter examinatis, eadem quoque esse humana ossa asseruit. Itaque Reuerendissimus ac Perillustris D. Episcopus Ioppensis sæpius supramemoratas pronuntiauit & decreuit vtrumque corpus dictorum SS. Constantij, [veneratio publica exhibita:] & Fausti Martyrum iuxta documentum supra § III positum non secus ac alias S. Geroldi exponi, colique priuatim & publice posse, prout in eiusdem maiorem fidem, vim & efficaciam posita mitra thus benedixit, acerræ imposuit, ac se profunde inclinans reliquias S. Geroldi, & duo corpora in altari summo posita ductu triplici incensauit, deinde Antiphonam, Versum, & Collectam de præfatis tribus Martyribus nominatim expressis recitauit.

Acta fuerunt hæc & sunt anno Domini MDCLI die XIV Martij inter XI & XII ante meridiem horas, in ecclesia Patrum Societatis Iesv in præsentia Nobilium, Clarissimorum & consultissimorum nec non prouidorum & circumspectorum Dominorum D. Hermanni Mylij senioris, D. Hermanni Birckman de Strinden Patritij, & D. Hermanni Mylij Iunioris omnium Senatorij ordinis virorum ciuitatis Coloniensis, nec non Petri Hergarden Clerici Coloniensis diœcesis testium ad hunc actum vocatorum specialiter atque rogatorum. Super quibus omnibus publicum instrumentum Christianus Adenhewer sacris Apostolica & Imperiali auctoritate publicus in Archiuio Romanæ Curiæ, nec non laudatissima Camera Imperiali Spirensi approbatus & immatriculatus Notarius confecit, qui cum supra nominatis testibus omnibus & singulis, dum sic, vt præmittitur, fierent, & agerentur, præsens & personaliter interfuit, eaque omnia sic fieri vidit, audiuit & in notam sumpsit.

Denique cum anno MDCLIX rogatus fuisset Reuerendissimus D. Episcopus Ioppensis Ordinarius, vt festa sanctorum Martyrum Constantij & Fausti publico cultu celebrare liceret, annuit, ac vt tempus aliquod nobis eligeremus concessit. [quotannis celebratur.] Elegimus itaque dies Antecinerales II & III feriam post Dominicam Quinquagesimæ, petiuimusque vt approbaret, quod & fecit per Secretarium suum R. D. Petrum Hergarden, voluitque vt honoraremus Deum in Sanctis suis. III Febr. MDCLX.

Hactenus scriptum Colonia missum. Quia vero festa illa sunt mobilia, & cadunt aut in Februarium, aut in Martium mensem; quia vero nondum translata eorum corpora erant, quando Acta Februarij edidimus, memoriam eius ad ipsas Kalendas Martij operi nostro inseri placuit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VENERIO, LEONTIA VIRGINE, CASTO, LIVONIO, EYSTADII IN GERMANIA.

[Commentarius]

Venerius, Martyr Eystadij in Germania (S.)
Leontia, Martyr Eystadij in Germania (S.)
Castus, Martyr Eystadij in Germania (S.)
Liuonius, Martyr Eystadij in Germania (S.)

[1] De Eystadio, quod aliis Eystettum, vel Aichstadium dicitur, vrbe Episcopali ad Almonium, siue Altimulam, fluuium, egimus XXV Februarij ad Vitam S. VValburgis Virginis & Abbatissæ: quæ hic non sunt repetenda, dum recolimus memoriam SS. Venerij, Leontiæ, Casti & Liuonij, quorum sacræ reliquiæ ibidem adseruantur in templo Societatis Iesu, & quotannis feria III post Dominicam Quinquagesimæ cultu ecclesiastico honorantur. De iis quæ inde accepimus hic subiicimus.

Sanctorum Venerei & S. Leontiæ Virginis & Martyris, lipsana sacra, primum ab Admodum R. P. N. piæ memoriæ Mutio Vitellesco, Societatis Iesu Præposito Generali (vti literæ eiusdem Admodum R. Patris Romæ anno MDCXVIII datæ, & in archiuo nostro prostantes, testantur) dono fuerunt missa Illustrissimo ac Reuerendissimo Domino D. Ioanni Christophoro a Westersterten, Episcopo Eystadiensi, S. R. Imperij Principi, nec non Collegij nostri Fundatori. Verum hic, vti erat in honore Dei Diuorumque promouendo studiosissimus, & Societatis amantissimus summusque benefactor, [Reliquiæ SS. Venerei & Leontiæ] ne quid decoris & ornamenti templo recens propriis sumptibus a se erecto, magnificeque circum ornato deesset, has ipsas, quas ab Admodum R. P. N. Mutio acceperat, vna cum aliorum Sanctorum, [Episcopo Eystadiensi missæ.] Casti scilicet ac Liuonij, reliquias, nobis iterum redonauit, & in feriis Pentecostes summo cum accursu, cum Cleri tum aliorum Comitum, Baronum, nec non incolarum ac aduenarum ad nouam ædem ex aulico suo sacello transferri curauit: illo ipso tempore quo in honorem sanctorum Patrum Nostrorum Ignatij & Xauerij, in numerum Sanctorum relatorum collegium cum incolis accolisque non minus splendide quam deuote triumphum celebrauit. Et licet nullas alias habeamus donationis huius litteras, abunde tamen eam comprobant, tum pietas zelosissimi Fundatoris nostri, tum etiam illa ipsa supplicatio & pompa quacum, hæc ipsa Sanctorum ossa ex sacello aulico huc erant deportata; in historia Collegij fuse lateque descripta. Huius rei seriem cum pluribus explicare non vacat, breuibus eam ipsam, quantum potero pertexam, prius tamen ipsas literas Admodum R. Patris nostri, donationis, eleuationis & transmissionis earum reliquiarum placet ex authenticis & sigillo Admodum R. P. N. munitis excerptas depromere ac transcribere, quarum tenor est hic.

MVTIVS VITELLESCVS
Societatis Iesu Præpositus Generalis, omnibus, in quorum manus hæ literæ venerint, salutem in eo qui est vera salus.

Sane sacræ Sanctorum Reliquiæ omni per se honore & reuerentia dignæ sunt: quippe quibus, vt ait S. Augustinus, tamquam vasis & organis ad omnia opera bona sanctus est vsus Spiritus, [dono Mutij Vitellesci Generalis Societatis Iesv] tum vero ob ingentes vtilitates, quæ ex iis in hominum genus proueniunt; vt non immerito dixerit Damascenus, eiusmodi reliquias veluti salutiferos fontes a Christo Domino institutas esse, ex quibus non minima ad nos beneficia promanant, suauissimumque vnguentum profluit; quippe cum ab iis dæmones expellantur, morbi profligentur, ægroti sanentur, tentationes & mœrores discutiantur, ac denique dona plurima a Patre luminum eorum opera, ad illos qui fide non dubia postulant, descendunt. Cum igitur mediam partem corporis S. Venerei Martyris cum eiusdem capite, & mediam item partem corporis sanctæ Leontiæ Virginis & Martyris ex cœmeterio Priscillȩ in via Salaria cum facultate Sanctissimi D. N. Pauli Papæ Quinti extracti, cum eiusdem Sanctissimi D. N. licentia dederimus Illustrissimo & Reuerendissimo D. Ioanni Christophoro Episcopo Eystettensi, S. R. Imperij Principi &c. collocandas in ecclesiis ab ipso designandis, vt omnibus id constaret, ne sacræ huiusmodi Reliquiæ debito honore fraudarentur, fidem de præmissis omnibus his literis manu nostra subscriptis, & sigillo Societatis munitis facere voluimus. Datum Romæ die VII Februarij MDCXVIII.

Mutius Vitellescus.

Qvatuor post annis cum iam tectum templo esset impositum, omniaque ad mentem Illustrissimi essent perfecta, in ipso feruore triumphorum, quos Collegium Eystettense (vti iam diximus) anno Dominicæ Incarnationis MDCXXII, XV Maij, DD. Ignatio & Xauerio, non ita pridem a summo Pontifice inter Sanctos Confessores relatis, auspiciis & voluntate Reuerendissimi Principis Nostri, instituit: placuit Illustrissimo, vt vna cum Confessoribus etiam sancti Martyres triumpharent, nostrumque templum purpuratorum Martyrum veluti vernantibus & proprio sanguine rubescentibus rosis condecoraretur. Cœpit solenne suum hic festiuus, diu multumque desideratus Canonizationis triumphus in festo Pentecostes, quo die a meridie maxima Canonicorum & reliqui Cleri ac Nobilium corona præsente, [solenni pōpa translatæ ad templum Societatis Iesu] Reuerendissimus Suffraganeus Te Deum laudamus, præcinuit, prosequente hymnum musica exquisitissima, intertonantibus magno murmure tormentis bellicis. Secundum ea vesperis datum initium solennissimis. Altera die primitus Antistes Planckstettensis in laudem diuorum amplissime perorauit. Describitur pluribus hæc solennitas hac die promota, sed cum huc non spectet, missa ea, pergit historia. Finito prandio facto agmine ciuium, Sodalium, Cleri ac domesticorum longissimo, itum est in sacellum aulicum. Inde præeunte ala equitum & amplius mille trecentis sclopetariis latera claudentibus, [cum reliquiis SS. Liuonij & Casti;] sacras Diuorum Liuonij, Casti, Venerei, Leontiæ MM. Lipsana ad summam ædem delata, personas Martyrum agentibus adolescentulis e gymnasio, qui sublimes curribus triumphalibus, partim ab generosis equis, leonibus partim tractis, ibant: ad ædem summam vbi ventum est, vesperæ in eorumdem Diuorum nostrorum honorem decantabantur. Prodigij instar accidit: cælum pluuium, quamdiu hæc pompa durauit, intra minas tantum sese continuit. Altero post hunc die maiore quasi celebritate, eadem lipsana ad templum nostrum deportata inter Canonicorum ordines, & comitatum Illustrissimi Principis, Reuerendissimi Suffraganei, & Abbatis Plancstettensis, qui omnes infulis insignes, & radiantes aureis pluuialibus concedebant. Hic denuo equites peditesque more suo militaribus bombis ac tonitris solenniorem fecerunt triumphum. Ad templum vbi ventum, Abbas supra memoratus rem diuinam fecit, inter musicam accuratissime instructam. Ab eo tempore prædicta sacra ossa quiescunt in templo nostro, suis vnum quodque inclusum thecis ex ebeno affrabre eleganterque elaboratis. [quotannis honorātur.] Sed & festum eorum singulis recurrentibus annis ad feriam tertiam post Dominicam Quinquagesimæ sub duplici celebratur: plurimis interea cum ex ciuitate tum ex aliis locis accurrentibus, non modo plebeis, sed & nobilioribus personis, partim ad eorum Sanctorum venerationem partim ad comprecationem publicam, quæ illo die pro more Societatis summa cum diligentia & deuotione instituitur.

DE S. DOMNINA, SIVE DOMNA, VIRGINE DEO DEVOTA, EIVSQVE SODALIBVS, IN SYRIA.

CIRCA AN. CCCCLX.

[Praefatio]

Domnina, sive Domna, Virgo Deo deuota, in Syria (S.)

[1] Eximia vitæ sanctitate, seculo Christi quinto quartoq; multi in Syria floruerunt, viri ac fæminæ, quorum non acta modo, sed & nomina, ignorata posteris essent, nisi vtraque diligenter in Religiosa historia Theodoretus Cyri Episcopus stylo celebrasset. [S. Domninæ Vita ex Theodoreto, natalis 1 Martij:] Postrema, quam cap. 30 prædicat, est S. Domnina Virgo, quam Græci die primo Martij sacra cæremonia venerantur. Quo die ista habet Menologium ab Henrico Canisio editum: Eodem die S. Domninæ & sociorum. Hæc piis & locupletibus orta parentibus, a pueritia Deo ipsi se dedicauit: cumque admirabili monasticæ virtutis exercitatione vsa esset, ad dilectum sponsum suum Christum, cum multis Deo placitis operibus, translata est. Haud satis capio, quid illud sibi velit: & Sociorum. Sola certe vixit in horto materno. Menæa tamen etiam socias illi iungere videntur, dum ista canunt: [quæ sodales?] Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ μνήμη της ἁγίας Δομνίνας, καὶ τῶν σὺν ἀυτῇ Ipso die commemoratio S. Domninæ, & quæ cum ipsa erant. Vbi eæ videntur indicari, quarum ita meminit Theodoretus. Cum aliarum quoque vitam in medium proferre conueniat, quæ & hanc & illas, quarum prius meminimus, imitatæ sunt.

[2] De ipsa porro Domnina ita scribunt eadem Menæa:

Virtutum fructus ferens Domnina,
In Dei conspectum felicissime peruenit.

Copiosis religiosisque hæc orta parentibus, ab ipsa infantia sese Deo consecrauit, exercitationi virtutum, corporisque afflictationi penitus addicta. Tugurium sibi in matris horto fixerat, ibique morabatur. Recitant & alia quædam, [eius elogiū ex Menæis &c.] breuiter e Theodoreto excerpta, atque ita demum concludunt: In his pietatis studiis dies noctesque perseuerans, ad desideratum sponsum suum Christum cum fructu operum suorum est translata. Eadem habet vetus Synaxarium MS. collegij Claromontani Societatis Iesu Parisiis. Eadem in Vitis Sanctorum, sermone quo hoc tempore Græci vtuntur conscriptis, Maximus Cytherorum Episcopus. Eadem pridem edidit Matthæus Raderus noster tomo 1 Viridarij SS. atque ex hoc Arturus du Monstier Recollectus in Sacro Gynecæo, & in Gallico Menologio Virginum Franciscus Laherius noster, sed hic nonnulla subinde vsus amplificatione. In MS. Petri Francisci Chifletij Domnina Iunior vocatur. Ita enim habet titulus: Δομνίνης της ναίας.

[3] Eadem omnino hæc esse videtur Domna, siue Domnina, quam Menæa & Cytheræus ad diem V Ianuarij referunt, [commemoratio 5 Ianuarij.] vt ibi diximus, & persuadet, quod in Menæis legitur distichon. Ita enim habent: Τῆ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ὁσία Δόμνα ἐν ἐιρήνῃ τελειοῦται.

Χαρίζεται σοι τὴν ἄνω κληρουρχίαν,
Δομνίνα, σαρκὸς κάτω κακουχία.

Eodem die S. Domna in pace quiescit.

Confert tibi in cælis sortem,
Domnina, carnis in terra afflictatio.

Vbi vides Domnam, & mox Domninam appellari. Cytheræus, quia Distichum illud Menæorum omisit (vt & alibi semper) solum Domnam vocat. Eamdem alioquin esse ipsa indicant Menæa, quæ ibi quidem σαρκὸς κακουχίᾳ carnis afflictatione cælestem hæreditatem adeptam tradunt, & hic ita habent: ἀσκήσει καὶ κοιπῇ κακουχίᾳ τοῦ σώματος ἑαυτὴν ἐκδέδωκε: exercitationi ac reliquæ corporis afflictioni se dedidit.

VITA
auctore Theodoreto Episc.
ex editione Iac. Sirmondi S. I.

Domnina, sive Domna, Virgo Deo deuota, in Syria (S.)

[1] Diuini a Maronis, cuius antea meminimus, vitam æmulata est admiranda Domnina, quæ in maternæ domus horto paruum tugurium defixit: tugurium autem hoc illi præstant culmi panicorum. In eo dies totos continuis lacrymis ducens, non solas rigat genas, [S. Domnina assidue lacrymatur:] sed amictus quoque cilicinos: talibus enim indumentis corpus tegit. Sub gallorum autem cantum ad diuinum templum, quod non procul abest, se conferens, cum aliis, tum fæminis, tum viris, Domino vniuersorum laudes offert. Nec incipiente tantum die, [templum frequentat,] verum etiam desinente hoc facit, locum Deo consecratum quouis alio loco venerabiliorē esse & censens ipsa, & alios docens. Quo nomine magnam illius curam gessit, [præfertq; aliis locis & ornat: lente madefacta viuit:] matri & fratribus persuadens, vt facultates suas in illud impenderent.

[2] Cibus porro illi est lens aqua madefacta. Laboremque hunc totum sustinet, cum corpore sit exhausto ac semimortuo. Tenuissima enim cutis, & membranæ similis, tenuia ossa circumtegit; adipe carneque per labores consumptis. Omnium autem oculis exposita est, qui conspicere illam volunt, tum viris, tum fæminis: [faciē semper celat:] nec faciem vllius aspiciens ipsa, nec faciem vlli spectandam præbens: sed amictu penitus contecta, & ad genua vsque incuruata. Exili autem admodum voce nec satis expressa loquens, cum lacrymis semper loquitur. [manum Episcopi oculis suis applicat:] Sæpe enim dexteram meam prehendens, & oculis suis admouens, sic madefactam dimisit, vt lacrymas manus ipsa stillaret.

[3] Eam igitur, quæ tantis abundans opibus philosophiæ, perinde vt qui in summa egestate viuunt, lacrymatur & luget ac ingemiscit, quænam pro merito laudare possit oratio? Ardens enim in Deum amor has parit lacrymas, [quæ illi caussa lacrymarū?] mentem ad diuinam accendens contemplationem, stimulisque pungens, & vrgens vt ex hac vita excedat.

[4] Neque vero, dum in his dies noctesque se exercet, alia virtutum genera negligit: sed curam pro viribus gerit præstantissimorum athletarum, [monachis, necessaria suppeditat, & peregrinis,] quorum mentionem fecimus, & quos prætermisimus. Curam eorum quoque gerit qui ad b illos veniunt, apud vici Pastorem diuersari eos iubens, & omnia illis necessaria submittens. Præsto enim illi sunt ad sumptus faciendos matris fratrumque facultates, quæ per eam benedictionem accipiunt. Quin & mihi etiam, [interq; hos Episcopo:] cum ad eam partem venio quæ c regioni nostræ ad Austrum sita est, & panes & fructus & lentem madefactam mittit.

[5] Sed quousque tandem orationem producens omnem eius virtutem exponere contendo, cum aliarum quoque vitam in medium proferre conueniat, quæ & hanc, & illas quarum prius meminimus, imitatæ sunt. Multæ siquidem aliæ, [multæ eam imitantur,] partim solitariam vitam sunt amplexæ, partim versari cum pluribus maluerunt; ita vt ducentæ & quinquaginta; aut eo plures paucioresue vna degant, vno cibo vescentes, super storeis solis dormire solitæ, & manus quidem lanificio addicentes, linguam vero hymnis consecrantes. Extant autem infinita, numerumque excedentia, istiusmodo philosophiæ gymnasia, non in regione nostra tantum, sed per totum etiam Orientem.

[Annotata]

a Dedimus 14 Februarij ex eodem Theodoreto S. Maronis anachoretæ Vitam, in qua dicitur nu. 2, multas philosophiæ plantas eduxisse, & hortum hunc, qui in Cyri regione nunc floret, (cum nimirum librum illum scriberet Theodoretus) Deo conseuisse. Vna ex iis plantis, eius siue institutione siue imitatione, educta, fuit Domnina.

b Gentianus Herüetus habet, adipsam, vti & Græca, τοὺς πρὸς ἀυτὴν ἀφικνουμένους.

c Græce est: τὸ νότιον δὲ της ἡμετέρας χώρας ἐςὶ, est autem ea pars Australis nostræ regionis.

DE S. SIMPLICIO ARCHIEPISCOPO BITVRICENSI IN GALLIA

CIRCITER AN. CCCCLXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Simplicius, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia (S.)

§ I Simplicius a SS. Sidonio & Agroecio electus.

[1] Antistes quintus decimus Ecclesiæ Bituricinsis in Aquitania prima extitit S. Simplicius Æræ Christianæ quinto seculo, anno circiter CCCCLXXII electus. Qui tunc status fuerit orthodoxæ religionis in Aquitania, testatur S. Sidonius Apollinaris tunc Aruernorum in eadem Aquitania prima Episcopus. Rex VVesigothorum, Euarix, siue Euaricus, paullo ante fratrem suum Theodoricum trucidarat, regnumq; eius occuparat: [Euarico VVesigothorū Regi,] cuius regni limitem, vt idem ait Sidonius lib. 7 ep. 6, rupto dissolutoque fœdere antiquo, quod cum Imperio Romano contra Hunnos icerant Gothi, promouere vi summa nitebatur. Quam vero sacris Catholicorum infestus esset, idem Sidonius ita indicat: Quod fatendum est, inquit, præfatum Regem Gothorum, quamquam sit ob virium merita terribilis, non tam Romanis mœnibus, [Arianæ secta perquā addicto,] quam legibus Christianis insidiaturum pauesco. Tantum, vt ferunt, ori, tantum pectori suo Catholici mentio nominis acet, vt ambigas, ampliusne suæ gentis, an suæ sectæ teneat principatum. Ad hoc, armis potens, acer animis, alacer annis, hunc solum patitur errorem, [Aquitaniā premente;] quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena.

[2] Ac mox quæ ex illa eius tyrannide iam extarent damna, exponit: Burdegala, Petrocorij, Ruteni, Lemouices, Gabalitani, Elusani, Vasates, Conuenæ, Auscenses, multoque iam maior numerus ciuitatum, summis Sacerdotibus ipsorum morte truncatis, nec vllis deinceps Episcopis in defunctorum officia suffectis, (per quos vtique minorum ordinum ministeria subrogabantur) latum spiritualis ruinæ limitem traxit. [vrbes ideo multæ Episcopis carebant.] Quam fere constat sic per singulos dies morientium Patrum proficere defectu, vt non solum quoslibet hæreticos præsentum, verum etiam hæresiarchas priorum temporum potuerit inflectere. Ita populos excessu Pontificum orbatos, tristis intercisæ fidei desperatio premit. Nulla in desolatis cura diœcesibus parochiisque. [templa & sacra negligebantur:] Videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus, aut valuarum cardinibus auulsis, basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos. Ipsa (proh dolor!) videas armenta, non modo semipatentibus iacere vestibulis, sed etiam herbosa viridantium altarium latera depasci. Sed iam nec per rusticas solum solitudo parochias, ipsa insuper vrbanarum ecclesiarum conuenticula rarescunt.

[3] Eadem ex Sidonio, & distinctius quædam, narrat S. Gregorius Turonensis lib. 2 historiæ Francor. cap. 25 his verbis: Huius (Sidonij) tempore & Euarix Rex Gothorum, excedens Hispanum limitem, grauem in Galliis, super Christianos intulit persecutionem. [Sacerdotes ab eo relegabantur, aut cædebantur,] Truncabat passim peruersitati suæ non consentientes: Clericos carceribus subigebat: Sacerdotes vero, alios dabat exilio, alios gladio trucidabat. Nam & ipsorum sacrorum templorum aditus spinis iusserat obserari, scilicet vt raritas ingrediendi obliuionem faceret fidei. Maxime tunc Nouem-populaniæ, geminæq; Aquitaniæ (ita legendum censuit Sirmondus & apud Chesnæum Papirius Massonus, cum in Gregorij exemplaribus legatur geminæque Germaniæ) vrbes ab hac tempestate depopulatæ sunt. Extat hodieque & pro hac caussa ad Basilium Episcopum nobilis Sidonij ipsius epistola, quæ hæc ita loquitur. Sed persecutor non post multum tempus, vltione diuina percussus interiit. Hæc Gregorius,qui nonnulla a Sidonio minus diserte expressa, vt de Sacerdotum aliorumq; peruersitati regiæ non consentientium cædibus, potuit etiam ab oculatis testibus, iisue quibus illi retulerant, didicisse. Quam enim nos multa olim ab iis audiuimus, qui illageri sub Carolo V Imp. ac Francisco I Galliarum Rege spectarant ante annos CXXX! quanta tamen temporis intercapedo ab Euarici regno ad S. Gregorij Turonensis pontificatum non fluxerat. Immerito enim Gregorium carpunt quidam, veluti non bona fide Sidonij testimonium explicantem. Vtitur hic quidem nonnullis Sidonij verbis; at non omnia quæ ille, neque sola narrat. Non arbitror tamen solo titulo orthodoxæ fidei ad Sacerdotum fundendum sanguinem prouolasse Euaricum, [licet alio forsan prætextu.] etsi ad id satis & gentis Gothicæ barbaries & furor hæresis Arianæ illum incitabat; sed alias obtendisse caussas, cur Sacerdotes partim relegaret, partim in carcerem coniici iuberet, atque etiam de medio tolli.

[4] Cum is esset rerum status, migrauit e vita Eulodius Bituricensis Archiepiscopus: nec ad successorem eligendum conuenire prouinciales Episcopi poterant, [Cum ideo ad eligendū Bituricen. Archiep. conuenire Episcopi non possent,] quod (vt idem infra Sidonius testatur) de vrbibus Aquitaniæ primæ solum oppidum Aruernorum Romanis reliquum partibus bella fecerant, præter ipsam nimirum Metropolim: quamquam vtraque dein ab Romana Rep. auulsa, sub Gothorum redacta sit potestatem. Carebant Episcopis in ea prouincia, vt dictum, Ruteni, Lemouices, Gabali: ceterarum vrbium Antistites commeatum neque obtinere a suspicioso tyranno potuissent, neque voluissent flagitare. Inuitatus ergo Biturigas, qui solus venire ex ea prouincia poterat, Sidonius, sapientiæ ac sanctitatis opinione celeberrimus, generisq; nobilitate, quippe Auiti Imperatoris gener. [S. Sidonius Ep. Aruern,] Is primo quæ ciuitatis Pastore orbatæ conditio esset, quæstudia candidatorum, coram explorauit, & ad S. Agroecium Metropolitam Senonensem perscripsit, quem illuc quoque inuitauit: fas enim erat, si adesse iusto numero prouinciales Episcopi non possent, etiam aliarum prouinciarum Metropolitas euocare. Ita ergo ad eum scribit Sidonius epist. 5.

[5] Bituricas decreto ciuium petitus adueni. Caussa fuit euocationis, [studia populi] titubans Ecclesiæ status, quæ nuper summo viduata Pontifice, vtriusq; professionis ordinibus ambiendi Sacerdotij quoddam classicum cecinit. Fremit populus per studia diuisus: pauci alteros, multi sese non offerunt solum, sed inferunt. Si aliquid pro virili portione secundum Deum consulas veritatemque, omnia occurrunt leuia, varia, fucata: & quid dicam? [& ambitionem cādidatorum coram intuitus.] sola est illic simplex impudentia. Et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem, tam præcipitis esse animi plerosque, tamque periculosi, vt sacrosanctam Sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident: & rem iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus inuenitur emptor, venditor tam desperatus inueniretur.

[6] Proinde quæso, vt officij mei nouitatem, pudorem, necessitatem, spectatissimi aduentus tui ornes contubernio, [S. Agroeciū Archiep. Senonen eo inuitauit,] tuteris auxilio. Necte, quamquam Senoniæ caput es, inter hæc dubia subtraxeris intentionibus medendis Aquitanorum: quia minimum refert, quod nobis est in habitatione diuisa prouincia, quando in religione caussa coniungitur. His accedit, quod de vrbibus Aquitanicæ primæ solum oppidum Aruernorum Romanis reliquum partibus bella fecerunt. Quapropter in constituendo præfatæ ciuitatis Antistite, prouincialium collegarum deficimur numero, nisi Metropolitanorum reficiamur assensu. De cetero, quod ad honoris vestri spectat prærogatiuam, nullus a me hactenus nominatus, nullus adhibitus, nullus electus est: omnia censuræ tuæ salua, illibata, solida seruantur. Tantum hoc meum duco, vestras inuitare personas, [eius staturus sententia:] expectare voluntates, laudare sententias: & cum in locum statumque Pontificis quisque sufficitur, vt a vobis præceptum, a me procedat obsequium. Hæc ille. Vnde illud conficiat fortaßis non nemo, præter Agroecium, alios quoque inuitatos vicinarum prouinciarum Archiepispos. Adfuisse certe Metropolitam vnum, ipsum (opinor) Agroecium, patet e concione, quam tunc ad populum Bituricensem ipse habuit Sidonius, vbi sic loquitur: Adiicitur huic impossibilitati pondus pudoris, quod mihi peculiariter paginæ decretalis oblatu, Pontificis eligendi mandastis arbitrium, coram sacrosancto & pontificatu maximo dignissimo Papa: qui cum sit suæ prouinciæ caput, sit etiam institutione, facundia, priuilegio, tempore, ætate præstantior; ego deque coramque Metropolitano verba facturus, & prouincialis, & iunior, pariter fero imperiti verecundiam, procacis inuidiam.

[7] Eam orationem S. Perpetuus Turonensis Archiepiscopus sibi deinde mitti poposcit a Sidonio, qui epistola 9 lib. 7 ad eum data, inter alia sic loquitur: Iniungis, vt orationem, quam videor ad plebem Biturigis in ecclesia sermocinatus, tibi dirigam. Ac mox de candidatis Metropoliticæ illius dignitatis ita meminit: Nam cum me, inquit, partium seditiones, studia, varietates, in diuersa raptarent; sic dictandi mihi materiam suggerebat iniuria, [erant candilati plurimi,] quod tempus occupatio subtrahebat. Etenim tanta erat turba competitorum, vt Cathedræ vnius numerosissimos candidatos nec duo recipere scamna potuissent. Omnes placebant sibi, omnes omnibus displicebant. Neque enim valuissemus aliquid in commune consulere, nisi iudicij sui faciens plebs lenita iacturam, Sacerdotali se potius iudicio subdidisset; Presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus; porro autem palam ne mussitantibus quidem, quia plerique non minus suum, quam reliquos ordines pertimescebant. [pauci omnino idonei,] Igitur dum publice totos singuli cauent, factum est, vt omnes non aspernanter audirent, quod deinceps ambienter expeterent. Quod hic Sidonius fringultisse, nonnullos dicit, exponit Sauaro, submissim perstrepuisse aitq; a fringilla aue fictitium verbum esse: fatetur tamen in libris quibusdam singultientibus legi, sed prius præfert. De iisdem porro candidatis illud Sidonius in ipsa ad eosdem populumq; vniuersum habita oratione pronuntiauit: Sane id liberius dico, de multitudine circumstantium multos Episcopales esse, sed totos Episcopos esse non posse: [etsi quida dotibus nōnullis ornati.] & cum singuli diuersorum charismatum proprietate potiantur, sufficere omnes sibi, omnibus neminem.

§ II Simplicij vita ante Episcopatum, a S. Sidonio laudata.

[8] Consuluit Sanctus idem Sidonius S. Euphronium Augustodunensem Episcopum epistola 8 eiusdem septimi libri, an Simplicium in vacuum Metropolitæ thronum eueheret, non sine illius laude, ita scribens. Sed quod huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita præpedimento, sedulo precor, vt consulentem de scrupulo incursæ ambiguitatis expedias: [Simplicius postulatus a populo,] & quia Simplicium spectabilem virum Episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas. Huius es namque vel erga me dignationis, vel erga reliquos auctoritatis, vt si quid fieri voles (voles autem, quidquid æquissimum est) non suadere tam debeas quam iubere. De quo tamen Simplicio scitote narrari plurima bona, atque ea quidem a plurimis bonis. Quæ testimonia mihi prima fronte colloquij non satis grata, quia satis gratiosa, [a bonis laudatus,] iudicabantur. At postquam æmulos eius nihil vidi amplius, quam silere, [æmulis cōtradicere nil ausis, ne hæreticis quidē,] atque eos maxime qui fidem fouent Arianorum; neque quippiam nominato, licet necdum nostræ professionis, illicitum opponi; animum aduerti, exactissimum virum posse censeri, de quo ciuis malus loqui, bonus tacere non posset.

[9] In hunc ergo Simplicium & populi studia & Antistitum iudicia præcipue consensere. Quem qua formula Sidonius renuntiarit Archiepiscopum, & quibus illustrem virtutibusin citata oratione manifestius declarat. Extat ea lib. 7 epistolarum post epistolam 9, ac tomo 1 Conciliorum Galliæ. Paucula inde promemus. Post exordium igitur, atque expositionem eorum, quæ metuere iure poßit, obloquiorum, eta loquitur: Quapropter in præsentiarum soluam, quam non tam bonorum caritati, quam maledicorum suspicioni debeo fidem. Viuit Spiritus sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri voce damnauit in Simone Mago, cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari; me in eo, quem vobis opportunum censui, [rebus omnibus probe examinatis,] nec pecuniæ fauere nec gratiæ: sed statu satis superque trutinato, personæ, temporis, prouinciæ, ciuitatis, virum, cuius in consequentibus vita replicabitur, competentissimum credidisse. Benedictus Simplicius, [a Sidonio renūtiatur Episcopus,] hactenus vestri, iamque ab hinc nostri (modo per vos Deus annuat) habendus ordinis Comes; ita vtrique parti vel actu vel professione respondet, vt & respublica in eo quod admiretur, & Ecclesia possit inuenire quod diligat. Si natalibus seruanda reuerentia est, (quia & hos non omittendos Euangelista monstrauit; nam Lucas laudationem Ioannis aggressus, [illustri genere ortus,] præstantissimum computauit, quod & Sacerdotali de stirpe veniebat; & nobilitatem vitæ prædicaturus, prius tamen extulit familiæ dignitatem) parentes ipsius aut Cathedris aut tribunalibus præsederunt. Illustris in vtraque conuersatione prosapia, aut Episcopis floruit, aut Præfectis. Ita semper huiusce maioribus aut humanum aut diuinum dictare ius vsui fuit. Si vero personam suam tractatu consiliosiore pensemus; [valdeq; spectabilis,] inuenimus illam tenere isthic inter spectabiles Principes locum. Sed dicitis viros Eucherium & Pannychium illustres haberi superiores, [duobus bigamis iure prælatus,] quod hactenus eos esto putatos: sed præsentem iam modo ad caussam illi ex Canone non requiruntur, qui ambo ad secundas nuptias transierunt.

[10] Si annos ipsius computemus; habet efficaciam de iuuentute, [florens ætate,] de senectute consilium. Si litteras vel ingenium conferamus, certat natura doctrinæ. Si humanitas requirunda est, ciui, Clerico, peregrino, minimo maximoque, [humanus,] etiam supra sufficientiam offertur, & suum sæpius panem ille potius, qui non erat redditurus, agnouit. Si necessitas arripiendæ legationis incubuit; non ille semel pro hac ciuitate stetit ante pellitos Reges vel ante Principes purpuratos. [legationibus fūctus,] Si ambigitur, quo magistro rudimentis fidei fuerit imbutus; vt prouerbialiter loquar, domi habuit vnde disceret. Postremo iste est ille, [mirabiliter e carcere liberatus,] carissimi, cui in tenebris ergastularibus constituto, multipliciter obserata barbarici carceris diuinitus claustra patuerunt. Istum, vt audiuimus, tam socero quam patre postpositis, ad sacerdotium duci oportere vociferabamini. Quo quidem tempore plurimum laudis domum retulit, quando honorari parentum maluit dignitate, quam propria.

[11] Pene transieram, quod præteriri non oportuerat. Sub Mose quondam, sicut Psalmographus ait, in diebus antiquis, vt tabernaculi fœderis forma consurgeret, totus Israël in eremo ante Beseleelis pedes, oblatitij symbolum coaceruauit impendij. Salomon deinceps, vt templum ædificaret in Solymis, solidas populi vires in opere concussit: quamuis Palæstinorum captiuas opes, [ecclesiam vnum suis impensis ædifica a] & circumiectorum Regum tributarias functiones, Australis Reginæ Sabaïtis gaza cumulauerit. Hic vobis ecclesiam iuuenis, miles, tenuis, solus, adhuc filius familias, & iam pater, extruxit. Nec illum a proposita deuotione suspendit vel tenacitas senum, vel intuitus paruulorum: & tamen fuit morum factura, quæ taceret. Vir est namque, ni fallor, totius popularitatis alienus: gratiam non captat omnium, sed bonorum: non indiscreta familiaritate vilescens, [grauis in moribus, at comis,] sed examinata sedulitate pretiosus: & bono viratu æmulis suis magis prodesse cupiens quam placere: seueris patribus comparandus, qui iuuenum filiorum non tam cogitant vota, quam commoda. In aduersis constans, in dubiis fidus, in prosperis modestus, in habitu simplex, in sermone comis, in contubernio æqualis, in consilio præcellens. Amicitias probatas enixe expetit; constanter retinet, perenniter seruat. Inimitias indictas honeste exercet, tarde credit, [constansq;:] celeriter deponit. Maxime ambiendus, quia minime ambitiosus, non studet suscipere sacerdotium, sed mereri.

[12] Dicet mihi aliquis: Vnde tibi de illo tam cito tanta comperta sunt? Cui respondeo: Prius Bituriges noueram, quam Biturigas. Multos in itinere, [vnde Sidonio notus?] multos in commilitio, multos in contractu, multos in tractatu; multos in sua, multos in nostra peregrinatione cognoscimus. Plurima notitiæ dantur & ex opinione compendia: quia non tam paruos terminos posuit famæ natura, quam patriæ. Quocirca si vrbium status non tam murorum ambitu, quam ciuium claritate taxandus est, non modo primum qui essetis, sed vbi essetis agnoui.

[13] Vxor illi de Palladiorum stirpe descendit, qui aut litterarum aut altarium cathedras, [vxor illi nobilis ac pia:] cum sui ordinis laude tenuerunt. Sane quia persona matronæ verecundam & succinctam sui exigit mentionem, constanter adstruxerim, respondere illam fœminam sacerdotiis vtriusque familiæ, vel vbi educata venit vel vbi electa migrauit. [suscepti ex ea filij,] Filios ambo bene & prudenter instituunt; quibus comparatus pater inde felicior incipit esse, quia vincitur. Et quia sententiam paruitatis meæ in hac electione valituram esse iurastis, (siquidem non est validius dicere sacramenta, quam scribere) In nomine Patris & Filij, & Spiritus sancti, [iterum a Sidonio pronuntiatur Archiepiscopus:] Simplicius est, quem prouinciæ nostræ Metropolitanum, ciuitati vestræ summum Sacerdotem fieri debere pronuntio. Vos autem de viro, de quo loquimur, si nouam sententiam meam sequimini, secundum vestram veterem consonate.

[14] Extat tomo 2 Biblithecæ nouæ MSS. librorum Philippi Labbei nostri, Patriarchium Bituricense, a monacho Sansulpitiano apud Biturigas olim conscriptum, [ab aliis scriptoribus laudatus.] cuius capite 15 prædicatur S. Simplicivs vir quidem secundum seculi dignitatem nobilitate senatoria florens, sed (quod nobilius est) fide & deuotione incomparabiliter pollens. Dein quas retulimus laudes, ipsis Sidonij verbis repræsentat, atque ista subnectit: Ecce Sidonius ille totius flos eloquentiæ virtutibus pariter & doctrina illustris, quam sincere, quam grauiter, quamque exacte oratoriis pigmentis excoluit vitam, mores, & res egregie gestas viri istius nobilissimi. Sammarthani quoque Galliæ Christianæ to. 1, recitant Simplicij elogium ex citata Sidonij oratione. Claudius Robertus filium fuisse Eulodij, generum S. Palladij II, qui ambo ante illum Cathedram eamdem tenuerant, scribit, propter ea, opinor, quæ num. 10 habet Sidonius.

§ III S. Simplicij Episcopatus tempus, in eo gesta, publica veneratio.

[15] Qvando autem sit infulis admotus Simplicius, ex tempore quo Sidonius fuit Aruernorum Pontifex renuntiatus, potest non obscure colligi. Etenim epistola 5 libri 7, qua S. Agroecium ad Bituricensem eligendum Antistitem inuitat, [electus Episcopus initio Episcopatus S. Sidonij.] Quæso, inquit, vt officij mei nouitatem, pudorem, necessitatem, spectatissimi aduentus tui ornes contubernio, tuteris auxilio. Vnde arbitror confici posse, ipso sui pontificatus exordio, primisque adeo mensibus id contigisse. Eodem spectant illa ex eius concione superius relata: Ego deque coramque Metropolitano verba facturus, & prouincialis & iunior, pariter fero imperiti verecundiam, procacis inuidiam. Ac mox: Primore loco grandem publicæ opinionis sarcinam penditore, quod iniunxistis incipienti consummata iudicia: atque ab hoc rectum consilij tramitem postulatis, in quo recolitis adhuc nuper erratum. Quando nimirum, vt infra fatetur, ad clericatum de seculari professione translatus est, Episcopus mox consecrandus.

[16] Fuit autem Sidonius anno CCCCLXXII Episcopus factus, vt solide ad eum annum num. 12 & seqq. probat Baronius, [creati Aruernorum Episcopi an. 472:] qui nu. 19 electum esse eodem anno S. Simplicium innuere videtur, ita scribens: Porro tantæ apud seniores sanctos Episcopos æstimationis ipse iunior fuisse cognoscitur, vt oborta contentione in eligendo Metropolitano Episcopo Bituricensis Ecclesiæ, ipsi vni a comprouincialibus Sacerdotibus, Clero & populo, quem vellet eligendi liberum fuerit delatum arbitrium: cum ipse quanto in diiudicandis hominibus polleret iudicio declarauit, deligens S. Simplicium, quem omnes summo gaudio susceperunt. Ita ille. qui si per comprouinciales Sacerdotes Episcopos intelligit Aquitaniæ primæ, id quidem certe in Sidonij Epistolis non traditur, sed illud solum, adesse ex iis neminem potuisse, cum in aliquot ciuitatibus Episcopi non essent, reliquarum sub hostis Euarici ditione positi essent.

[17] Fuisse autem media æstate electum S. Simplicium liquet ex S. Sidonij epistola 9 lib. 7 ad S. Perpetuum, vbi a se orationem, [a quo electus S. Simplicius media æstate,] quam tunc ad populum habuit, duabus vigiliis vnius noctis æstiuæ dictatam asseuerat. Vnde conficias, si Kalendis Martiis, quibus colitur, deceßit S. Simplicius, hallucinatum esse scriptorem Patriarchij Bituricensis, dum sedisse eum ait annis septem & tribus mensibus, quibus Claudius Robertus quatuor adiicit dies: ita enim circa Calendas Decembris fuisset electus, quando hibernæ & longißimæ noctes. Idem Patriarchij scriptor pontificatus eius initium locat anno CCCCLXX, [non circa Decēbrem,] CCCCLXXVII obitum, vti & Breuiarium insignis Ecclesiæ S. Martini Turonibus. Quo in Breuiario aliud turpe mendum corrigas, quod mortuus dicitur S. Simplicius temporibus Leonis I Romani Pontificis, cognomento Magni, [nec tempore S. Leonis I Papæ:] ac Zenonis Imperatoris; cum mortuus sit S. Leo anno CCCCLXI, Zeno imperium decimoquarto post anno adeptus sit. Operæ tamen pretium fuerit duas ex eo Breuiario Lectiones hic dare, quod nonnulla de S. Simplicio tradant, ab aliis prætermissa. Quarta igitur lectio sic habet:

[18] Simplicius claris & nobilibus parentibus ortus, ab ineunte ætate futuræ sanctitatis dedit indicia. Nam adhuc iuuenis seculi voluptatibus nuntium fecit, & religionis ingrediendæ desiderio accensus, sancto cuidam seni se commisit, [a iuuentute pius,] vt fidei rudimentis imbueretur, & in lectione sacrarum Scripturarum erudiretur. Eluxit præcipue in eo castitas, quam perpetuo coluit. Sanctitatis eius tanta apud omnes fama increbuerat, vt mortuo Eulolio Bituricensium Episcopo, populus Simplicium virum spectabilem sibi ordinari in Episcopum efflagitauerit: susceptoque rȩluctantibus animis Episcopatu, [inuitus ordinatus,] totum se contulit ad extirpandam penitus & abolendam simoniæ labem, quæ tunc Ecclesiam ita infecerat, [Simoniam impugnat,] vt multi dignitates Ecclesiasticas pretio ambire non reformidarent.

[19] Ad Simplicium omnes vndique confluebant, vt de rebus fidei instruerentur: quos ille non solum ad fidem conuertebat, sed etiam perfectæ vitæ institutionibus informabat. Denique multis pro Ecclesia perfunctus laboribus, [multos ad fidē & pietatem conuertit:] septimo sui Episcopatus anno, temporibus Leonis I Romani Pontificis, cognomento Magni, Zenonis Imperatoris, & Childerici Francorum Regis, gloriosus migrauit in cælum, anno salutis quadringentesimo septuagesimo septimo. Sacrum eius corpus conditum fuit in ecclesia S. Austregisilli de castro in suburbiis, quam primus propriis expensis construxerat, & quam S. Austregisillus ædificiis & reditibus postea ampliauit.

[20] Hæc ibi. At licet Francis tunc imperitaret Childericus Clodouei pater, nihil ad eum tamen attinebant Bituriges, nondum illuc Francorum prolata dominatione. Septem quoque annos, menses tres S. Simplicij Episcopatui tribuit Ioannes Chenutus in Chronologia Archiepisc. Bitur. Anno nimirum CCCCLXX creatum, deceßisse CCCCLXXVII. [quamdiu sedisse dicatur?] At non video, qua ratione ipse auctorq; Patriarchij Bituric. S. Tetradium eius successorem nouemdecim dumtaxat annos sedisse velint, quem constat synodo primæ Aurelianensi anno DIX interfuisse: nisi vacasse eam Sedem annis XIII velint post S. Simplicij obitum.

[21] Vt spatium administrati pontificatus, ita & res præclare in eo gestæ, in obscuro mansere. De quibus tamen recte argumentatur citatus scriptor Patriarchij, recitato eius encomio ex Sidonij oratione, ista subnectens: Qui nimirum Simplicius, si tanta adhuc iuuenis, adhuc miles, adhuc intonsus operatus est; quanta, quæso, [vt se gesserit in Episcopatu?] inde factus Pontifex egisse æstimandus est a nobis? Denique ille summi sacerdotij ordinatione suscepta, & coniuge in sororem commutata, non minus castitatis quam religionis exemplo existens venerabilis, clementi satis & miti affectu se tamquam pium patrem & pastorem exhibebat subiectis. Illud sane non inani coniectura augurari possumus, multa eum dura ac molesta tolerasse, [multa passus videtur:] dum Galliam vndique barbari concutiunt atque exagitant, hinc Burgundiones Ariani, inde Franci gentiles, præcipue vero ipsius diœcesim subiectamque prouinciam Gothi, incertum maiori perfidia an crudelitate, dilacerant: a quibus relegatus ipso tempore S. Sidonius Episcopus, paullo post in exilio interemptus S. Volusianus Turonum Episcopus.

[22] Sed quæcumque Simplicium fata iactarint, quicumque extinxerit ærumna aut labor; de illius sepultura isthæc in citato Patriarchio habentur: Huius gloriosi Præsulis sacratissimum corpus debita cum veneratione conditum fuit in ecclesia de Castro vbi digno honore asseruatur. [sepultus in ecclesia a se ædificata.] Quam quidem ecclesiam (vt superius dictum est) idem Pontifex Simplicius dicitur propriis extruxisse impensis. Verum quia postea S. Austregisillus, [post ornata a S. Austregisilo, addito monasterio:] adunatis secum multis religiosis viris, monasterium illic constituit, ac eamdem basilicam ædificiis ampliauit, dotauit redditibus, multis priuilegiis & gratiis muniuit, & (quod his præstantius est) pretioso sui corporis thesauro amplifice ditauit; constat eam ex ipsius vocabuli appellatione fuisse vulgariter denominatam. Primus fortaßis illic Abbas fuit Martulsus, siue Marculphus; de quo XX Maij in ipsius S. Austregisili Vita scriptor coætaneus: Dixit (Austregisilus adhuc Presbyter) ad amicum suum Martulsum, eo tempore Lectorem, nunc Abbatem in ipsius basilica, vbi corpus ipsius conditum esse videtur &c. Fuit autem S. Austregisilus Bituricensis Archiepiscopus ab anno DCXII ad DCXXIV. In historia miraculorum eiusdem S. Austregisili, alij recensentur illius monasterij Abbates, Bercoralis, qui Surio Bertradus est; Salomon, Bertrandus.

[23] Ea Ecclesia, vulgo Castrum, siue S. Austregisili de Castro, sita est in suburbiis ciuitatis Bituricensis, [quod nunc est collegiū Canonicorum:] nunc collegium Canonicorum pro monachis habet: constat vero illud collegium Priore & XI Canonicis Sacerdotibus, quorum qui postremus est, munere Parochi fungitur. Eam Ecclesiam, vt scribit Ioannes Chenutus, Ioannes Dux Bituricus, cum præbendarum collationibus sacræ suæ Capellæ Thesaurario addixit. Ille igitur Thesaurarius & Canonicos ea in ecclesia constituit, eiusque paroeciam iurisdictioni suæ subditam tenet.

[24] Colitur S. Simplicius I Martij Turonibus quidem, (& fortaßis alibi) in Ecclesia collegiata S. Martini Officio IX Lectionum, in Metropolitana ac per Diœcesim simplici Commemoratione, [colitur I Martij,] vt vocant. Eodem die variis inscriptus Martyrologiis reperitur. MS. Carmeli Coloniensis, MS. Florarium ac Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum ita habent: [inscriptus Martyrologiis.] Ipso die SS. Simplicij, & Seuardi Confessorum. Seuardus videtur Siuiardus esse, de quo infra hoc ipso die. Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum anno 1515 excuso: Simplicij Conf. MS. monasterij Aquiscincti iuxta Duacum: Turonis S. Simplicij Confess. Ceterum paßim ab aliis scriptoribus Sancti appellatione honoratur, Baronio, Sammarthanis, Chenuto, auctore Patriarchij Bituricensis.Claudio Roberto in Gallia Christiana.

[25] [Reliquiæ Turonibu.] Cur autem in insigni illa S. Martini Ecclesia Turonibus eam obtineat venerationem, caussam esse inde accepi, quod in ea magna pars sacrarum ipsius Sancti Reliquiarum asseruetur; & alia ibidem extet parochia, nomini S. Simplicij dicata, & collegiatæ illi S. Martini Ecclesiæ subiecta.

DE S. DAVIDE ARCHIEPISCOPO MENEVENSI IN VVALLIA,

ANNO DXLIV

Commentarius præuius.

David, Archiepiscopus Meneuensis in Wallia (S.)

§ I S. Davidis Sedes Archiepiscopalis: Acta varia scripta: Cultus sacer.

[1] Wallia illustris Britanniæ portio ad occasum sita, iam ab aliquot seculis Angliæ adiuncta, eisdemq; cum hac Regibus subiecta, olim sub Romanis Britannia secunda constituta. Ast postquam Anglo-Saxones reliquam Britanniæ citerioris partem occuparunt, [In VVallia, olim Britannia secunda] & noua variis a se conditis regnis nomina imposuerunt; huic regioni, ad quam plurimi, ne cum Anglo-Saxonibus idololatris habitarent, confugerunt, solum Britanniæ nomen fere relictum est, eidemq; varij simul imperarunt Reguli. [aut solum Britannia, aut Cambria dicta,] Postea Cambriæ nomen aut assumptum est, aut certe, quia multi id antiquum censent, innouatum: quod incolæ vocabulum etiamnum seruant. Quia vero inter Armoricos Galliæ populos & hosce Britannos magna intercesserat rerum omnium communicatio, & apud Gallos Armorica regio Britanniæ nomen induit, & vicißim altera Britannia, siue Cambria, ab Galliæ nomine, Gualia & dein Wallia dicta est: quam illi regioni appellationem Angli, & hos externi secuti, potißimum tribuunt.

[2] In hac Cambria, seu VVallia, seculo quinto & sexto floruit S. Dauid, regio ibidem sanguine prognatus: patrem habuit Sanctum, siue Xantum, Cereticæ gentis Regem, auum Ceretum Regem, [natus S. Dauid patre Rege Cereticæ prouinciæ:] qui Cereticæ prouinciæ nomen dedisse dicitur apud Vsserium cap. 14 de Primordiis Britannicarum Ecclesiarum pag. 442. Ceretica prouincia in VVallia Australi ad mare Hibernicum, nunc fere Cardiganensis Comitatus nuncupatur: vbi Siluestro Giraldo teste lib. 2 Itinerarij Cambriæ cap. 4, est Lhan-Dewy-Breuij, id est, templum S. Dauidis Breuiense, siue apud Breui: quo in loco ab plurimis in Synodum anno DXIX collectis Episcopis, [Archiepiscopus Britanniæ factus:] Abbatibus, Regibus aliisq; optimatibus, S. Dauid constitutus est, vt infra in Actis num. 16 dicitur, totius Britannicæ gentis Archiepiscopus, & ciuitas eius metropolis dedicata.

[3] Erat tum Sedes Archiepiscopalis in vrbe Caerlegionensi ad Iscam, siue Oscam fluuium, quæ etiam Isca seu Legio secunda est appellata: eiq; Sedi & Landauensi præerat S. Dubricius, a quo iam plane sene ad hanc Synodum Breuiensem adductum S. Dauidem fuisse infra Acta tradunt. [dignitate ea ex vrbe Caerlegionensi Meneuiam translata:] Dubricio succeßit S. Teliaus secundus Landauensis Episcopus, ad cuius Vitam IX Februarij multum sudauimus, vt rebus Britanniæ huius obscuris aliquam lucem affunderemus, & num. 5 diximus quosdam suspicari S. Dubricium, Landauia Iscaque S. Teliao relicta, Meneuiam archiepiscopale solium transtulisse, ac S. Dauidi tradidisse. At probabilius videtur mortuo anno DXXII Dubricio, aut citius ob senium inhabili ad onus ferendum reddito, Teliaum Landauensi Ecclesiæ regendæ admotum, Caerlegionensi Dauidem; sed hunc Meneuiam demigrasse, Archiepiscopi tamen retento titulo ac munere: aut certe Meneuiæ Episcopum factum superstite adhuc Dubricio, eo mortuo Archiepiscopum Cambriæ habitum, fauore Arturi Regis, cuius dicitur auunculus fuisse. Hæc nos ibi coniectauimus, non ausi fidere Actis S. Dauidis, secundum quæ in Synodo Breuiensi est Archiepiscopus constitutus, cui eum honorem antea destinatione Dubricium cessisse addit apud Vsserium pag. 474 Giraldus in eiusdem S. Dauidis Vita: quæ idem lib. 2 Itinerarij Cambriæ cap. 4 relata hac Synodo ita explicat: Vbi & vnanimi totius conuentus tam electione quam acclamatione, quamquam inuitus & renitens, Dauid in Archiepiscopum est sublimatus, præsertim cum Beatus quoq; Dubricius in memorata Vrbis-Legionum curia, eidem paullo ante sua tam destinatione quam nuncupatione cessisset honorem, Sede Metropolitana ab Vrbe-Legionum vsque Meneuiam abhinc translata. Consentit Giraldo Cambrensi Ranulphus Cestrensis lib. 1 Polychronici MS. cap. 52. Ab Vrbe-Legionum, inquit, vsque ad Meneuiam, quæ est ad Occidentem Demetiæ supra mare Hiberniæ sita, translata est Sedes Metropolitana tempore S. Dauid sub Arthuro Rege. De situ & antiquitate vrbium Caerlegionensis & Landauensis satis actum IX Februarij ad præsatam Vitam S. Teliai.

[4] Est autem Demetia, siue Demetica regio, antiquorum Demetarum siue Dimetarum, quos ibidem in Britannia Ptolemæus collocat, sedes, continetque prouincias Penbrochiam, Caermardinam & Cereticam: hanc tamen Acta S. Dauidis num. 2 ab ea excludunt, [vrbs ea & ditio vicina a S. Dauide appellationem sortita.] dum patrem eius tradunt ex Ceretica in Demeticam profectum. Dicta ante vrbs S. Dauidis Archiepiscopalis Meneuia, sita est in Penbrokiæ Comitatus promontorio spatioso, quod grandi fronte in Oceanum Verginium longe procedit: ὀκταπίταρον ἄκρον appellat Ptolemæus, Britanni incolæ Pebidiaue & Cantred-Dewi, Angli S. Dauids-land, id est S. Dauidis ditionem, & ipsam vrbem Meneuiam Britanni Tuy-Deui, id est domus Deui siue Dauidis, & Angli S. Dauids appellant.

[5] Acta S. Dauidis plura extant, nulla a coætaneis concinnata scriptoribus: multa in iis. ex fama vulgi, friuolas affingente lacinias, corrasa, & mendose ab aliis interpolata, [Acta in aliquibus suspectæ fidei, antiquiora ex MS. Vltraiectino:] ideoque non satis fide digna alias censuimus: ex his antiquißima ea opinamur, quæ olim in Belgium ex Britannia delata, reperimus in codice MS. Vltraiectino Ecclesiæ S. Saluatoris, & hic damus, quia alia accuratius scripta non suppetunt, & hæc adhuc inedita sunt, nec ab Vsserio, Colgano aliisue citata. Secunda Acta videri possunt, quæ ex membranis Episcopi Ossoriensis edidit Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ ad hasce Martij Kalēdas, nobis olim ab Hugone Vardæo communicata. [tum edita a Colgano,] Sunt hæc ex prioribus desumpta, phrasi subinde nitidiore exculta, subinde glossematis mendosis aucta. Quæ de regula monasteriis S. Dauidis præscripta inseruntur, seorsum damus, nonnulla in Notationibus obseruamus, reliqua apud Colganum edita curiosus lector reperiet. Auctores horum Actorum latent, atque ideo Vsserius in Indice Chronologico ad an. DXXIX anonymū Vitæ Dauidis scriptorem appellat dum aliqua ex secundis hisce Actis profert. [dein scripta a Ricemarcho,] Alios Vitam S. Dauidis enarrantes citat idem Vsserius pag. 443 Ricemarchum, Giraldum Cambrensem & Iohannem Tinmuthensem, & pag. 843 Ricemarchum Sulgeni filium vocat, atque eius verbis narrat, quomodo S. Patricius Vallem-Rosinam, siue Meneuiam, triginta ante natum Dauidem annis sedem sibi eligere voluerit, atque ex eo portu, monitu diuino, in Hiberniam traiecerit. Subiungitur Giraldus, [Giraldo,] qui in Vitæ eiusdem Dauidis descriptione eadem post Ricemarchum fusius explicat: vbi Ricemarchus ante Giraldum, qui anno MCC Meneuensis erat Episcopus, floruisse innuitur. Ambo ibidem auctores asserunt eum totam insulam Hiberniam ostensam miraculose prospexisse: quod fictum asserit Vsserius, & melius abest a prioribus Actis, vri plura alia, quæ exGiraldo apud Vsserium leguntur, quorum aliqua in Notationibus indicamus. [& Tinmuthensi:] At quæ verba Ioanni Tinmuthensi apud Vsserium tribuuntur, ea omnia in Vita S. Dauidis apud Ioannem Capgrauium in Noua Legenda Angliæ Londini anno MDXVI excusa reperiuntur: inter quæ de dicto totius Hiberniæ prospectu S. Patricio ostenso, locum apud Vsserium pag. 845 ita depingit Tinmuthensis: Erat vallis satis magna, in qua est lapis, [hæc edita a Capgrauio.] super quem stetit ante ostium cuiusdam capellæ antiquæ, quam ego oculis vidi & manibus palpaui. Quæ eadem apud Capgrauium leguntur. Floruit Capgrauius Eremita S. Augustini circa annum MCDLXXX, at Ioannes Tinmuthensis Ecclesiæ in diœcesi Dunelmensi primum Presbyter, dein monachus Benedictinus apud S. Albanum, vixit circa annum MCCCLX, quem ingenti volumine Vitas, res gestas, miracula Sanctorum Angliæ, Walliæ, Scotiæ, Hiberniæ complexum fuisse scribit Ioannes Pitseus de Illustribus Angliæ Scriptoribus, qui etiam asserit Vitam S. Dauidis a Giraldo concinnatam MS. extare Cantabrigiæ in Bibliotheca publica.

[6] S. Kentigernum Episcopum Glascuensem eleganter & erudite composuisse orationem de obitu S. Dauidis, & varia alia eruditionis suæ monumenta reliquisse tradunt ac recensent Balæus & Pitsæus. [An de obitu S. Dauidis orationem scripserit S. Kentigernus?] Dedimus Vitam eius XIII Ianuarij, in qua cap. 5 ista leguntur: Insurrexerunt contra Sanctum filij Belial de cognatione Regis Morken, conspirantes in mortem eius. Diuina igitur reuelatione admonitus, versus Meneuiam, vbi S. Dauid virtutibus floruit, iter aggreditur. Iuxta Carleum multos ad fidem conuertit, & ecclesiam construxit, & cum S. Dauid aliquantisper moram trahens, a Rege terræ illius Cathwallam locum ad construendum monasterium accepit. Vsserius iter S. Kentigerni ad S. Dauidem refert ad annum DXLIII, qui vltimus ante huius obitum fuit, vt citatam ante orationem de eius obitu & potuerit Kentigernus scripsisse, & alij varia ex eius narratione excerpsisse. Verum cum nihil lucubrationum S. Kentigerni extet, fides sit penes Pitseum, & quem ipse ac Balæus sequi se profitentur, Lelandum.

[7] Nicolaus Harpsfeldius in Historia Ecclesiastica Anglicana, in sex primis seculis cap. 26 agit de S. Dauide Episcopo Meneuēsi, asseritq;, Deum huius viri sanctitatem orbi commendasse stupendis & admirandis quibusdam euentibus, [Miracula eduntur ex Harpsseldio & Capgrauio.] quos alij persequuntur. Delibat repullulantem Pelagianorum hæresim ab eo extinctam, & salutares monasteriis leges præscriptas: ac postea, quæ apud auctores supra citatos non legimus, profert miracula & beneficia post sacram eius Dormitionem patrata: quæ ex eo damus, cum duobus aliis miraculis apud Capgrauium relatis.

[8] Celebri cultu prosequuntur festum S. Dauidis ad Kalendas Martias Britanni, Cambriæ siue VValliæ incolæ: apud quos Ecclesia Meneuensis, quæ primitus S. Andreæ dicata fuerat, [Natalis S. Dauidis I Martij celebratur apud Cambros,] nomine potißimum S. Dauidis gloriatur, vti & vrbs ipsa cum ditione subiecta appellatur. Ecclesiam item S. Dauidis Breuiensem in Ceretica prouincia eius venerationis antiquum monumentum esse indicauimus. Edouardus Maihew in Trophæis Benedictinis Congregationis Anglicanæ ad diem I Martij asserit, [Anglos,] extare inter Prouinciales Constitutiones Angliæ decretum prouinciale de festo S. Dauidis, primo die Martij in Prouincia Cantuariensi celebrando, cum regimine chori & nouem lectionibus. Sunt eæ Lectiones in antiquo Breuiario Ecclesiæ Sarisburiensis anno 1499 excuso, & fere ex capite I Vitæ desumptæ, quibus in fine clausula de eius obitu additur. Vnde colligi videtur reliquam partem Vitæ distributam fuisse in Lectiones, quæ per Octauam recitatæ fuere. Elogium eiusdem Sancti in Martyrologio Anglicano refertur. Scotis etiam & Hibernis in veneratione fuisse S. Dauidem eorum fasti testantur. [Scotos,] In antiquo Breuiario Aberdonensi iam ante citatæ Ecclesiæ Sarisburiensis Lectiones ad Matutinum recitandæ extant: eiusq; nomen Menologio Scotico hoc die adscripserunt Dempsterus & Camerarius, Colganus inter Hiberniæ Sanctos connumerandum duxit, quod matre Hiberna credat natum, quodq; multos Hiberniæ sanctos Dauid singulari amicitia coluerit: [Hibernos,] denique que quod nomen eius legatur inscriptum Martyrologiis Hibernicis Tamlachtensi, Dungallensi, Maguiri, Angußij, Mariani; & Acta eius inter Vitas Sanctorum Hiberniæ habeantur in Codicibus Insulensi & Kilkenniensi.

[9] Eiusdem Sancti cultus per reliquam Ecclesiam est propagatus, maxime postquam Callistus II Papa, [alios Europæos, approbante Callisto 2 Papa,] qui ab anno ⅭⅠƆCXIX ad ⅭⅠƆCXXIV sedit, illum aut Sanctorum Catalogo adscripsit (vti in Martyrologio Anglicano, & apud Godwinum de Episcopis Anglis pag. 601 legitur) aut cultum antiquum nouis priuilegiis stabiliuit. Hinc inscriptus Martyrologiis anno 1490 Coloniæ & Lubecæ excusis, MS. Florario Sanctorum, Auctariis Vsuardi per Hermannum Greuen & Molanum, Catalogo generali Ferrarij, Martyrologio Germanico Canisij & aliis. Verba Greueni sunt ista: Eodem die B. Dauid Meneuensis Archiepiscopi & Confessoris. Hunc nasciturum S. Patricius Hiberniæ Patronus, per triginta annos, Domino reuelante præuidit: natus vero cum baptizari deberet, fons aquæ subito erupit. Cum aliquando Euangelium S. Ioannis scribere deberet, & pulsata campana ad opus Dei, opere suo incompleto festinus exisset; regressus inuenit aureis litteris Angelico ministerio consummatum. Obiit tandem plenus dierum anno vitæ suæ CXLVI. Hæc ibi. De annis vitæ mox agemus. De opere eius aureis litteris per Angelos completo silent Acta, quæ hactenus vidimus. Dies Translationi reliquiarum eius sacer XVI Augusti & XXVI Septemb. indicatur in MSS. Notationibus Carthusiæ Bruxellensis ad dictum Greuenum. Priori die ista habentur. [Translatio 16 Augusti & 26 Septemb.] Translatio Diui Dauidis Archiepiscopi in Wallia. Altero die hæc leguntur: Translatio sanctissimi Dauidis Archiepiscopi in Meneuia. Quæ de vno eodemq; hoc Sancto sunt accipienda.

§ II Ætas S. Dauidis.

[10] In re perplexa ac multum intricata hæc nobis ratio magis verosimilis apparet. Primo S. Patricium, XXX annis antequam S. Dauid nasceretur, fuisse in Britannia, atque in valle Rosina sedem sibi quieti recessus voluisse statuere; sed iussum oraculo diuino ad Hiberniæ conuersionem spes reseruare, diximus supra, & refertur in omnibus iam citatis Actis & Lectionibus. Factum id esse anno CCCCXXXII, cum Episcopus ordinatus, & Apostolicæ mißionis auctoritate fultus, cum plurium Clericorum comitatu in messem sibi toties promissam est ingressus, tam est incredile quam quod maxime. Quid ergo? Nos ad eius Acta probabilißimum esse docebimus, ante annos octodecim eamdem expeditionem a S. Patricio nondum Episcopo sed Presbytero dumtaxat, solo, & absque alia mißione quam quod Hiberniæ se destinari a Deo multis visionibus iam pridem doceretur, fuisse tentatam. Quod cum ei non succederet, nihil facilius fieri potuit, quam vt animo deiectior ad degustatæ in Hetruria Tyrrheniq; maris insulis solitudinis solatia cœperit aspirare; locoq; vbi diximus, inuento, qui placeret, fuerit istic remansurus, nisi Angelico fuisset iussu prohibitus. [Anno 414 S. Patricio nasciturus post 30 annos S. Dauid indicatur:] Itaque cum necdum maturam laboribus suis esse cerneret Hibernicam messem: nec ibi manere permitteretur, rediisse in Gallias, seque Autißiodorum contulisse; ibiq; S. Amatori primum, dein S. Germano adhæsisse: donec huius consilio & auxilio obtineret a Cælestino Pontifice, id quod tamdiu tantis votis desiderauerat. Ab anno igitur CCCCXIV annos XXX numerando ad annum CCCCXLV peruenitur: quo anno Romam abiisse colligimus, tum ex XII annorum numero, quibus inter sacrificandum vsum se in Hibernia ait ea pelle, quam obuiis in itinere Romano Clericis dono dedit; tum ex eo quod post peracta studia tertio dicatur Romam adiuisse: quarum profectionum vltimam conuenit statuere anno CCCCLIX quando erectæ a se Ardmachanæ ecclesiæ & metropoleos constituto vicario S. Secundino, [nascitur an. 445.] eodem se contulit LXXXII iam annos natus; inter quam primamq; anni CCCCXXXI, commode statuitur media hæc profectio, de qua agimus; quando (vt narrat in eius Vita num. 214 Iocelinus) Sanctus in regressu suo aliquantisper in Britannia propria patria moratus, monasteria multa fundauit, atque a Paganis destructa reparauit: monachorum sacris conuentibus secundum formam religionis, quam eis præfixit, annuentibus ea repleuit. Multa etiam aduersa & prospera, quæ euentura erant Britanniæ, spiritu & ore prophetico prænunciauit. Beati etiam Dauid, vtero materno inclusi, sanctitatem præuidit & prædixit. [dein Presbyter facius,] Hinc aliqui colligunt monasterium in Valle-Rosina, siue Meneuia, a S. Patricio primum fuisse fundatum, dein a S. Dauide restauratum & amplificatum, quod ab hoc litteris præclare instructo & Presbytero ante ordinato, factum fuisse circa annum CCCCXC obseruat in Indice Chronologico Vsserius, qui addit eodem tempore S. Finianum, [monasteriū Meneuiense an. 490 extruit:] relicta patria sua Hibernia, in Britanniam profectum, triginta ibidem annos exegisse, & tres Ecclesias construxisse, S. Dauidem & duos alios viros sanctos cum eo præsentes reperisse. Colitur S. Finianus XII Decembris. Extat aliqua eius Vita apud Colganum ad XXIII Februarij, in qua nonnulla de horum congressu leguntur. Verum cum Vita illa, e codice nostro MS. a Colgano edita, indigeat aliqua correctione, nihil hic inserendum censuimus. Præterea cum S. Benedictus dicto anno CCCCXC puerulus solum esset decem circiter annorum, monasteria illo tempore condita non seruarunt eius regulam, & perperam S. Dauid ab Edouardo Maihew, Bucelino aliisque Benedictinis adscribitur.

[11] Præualuisse dein seculo quinto Arthuri Regis Imperium ferunt, sub quo S. Dauid eius, vti asserunt, auunculus, Britanniæ Metropolita constitutus est, [circa an. 516 Archiepiscopus Hierosolymæ consecratur: an. 519 adest Synodo Breuiensi:] Hierosolymæ ante a Patriarcha Ioanne III circa annum DXVI aut proxime sequentes in Archiepiscopum consecratus, scilicet priusquam in Breuiensi Synodo (quam Spelmannus, Vsserius, aliiq; anno DXIX habitam tradunt) ad supremum Ecclesiasticæ dignitatis apicem promoueretur. Interfuerat huic Synodo S. Dubricius Archiepiscopus Legionensis & Landauensis, quo dein anno DXXII, die XIV Nouemb. mortuo, Archiepiscopatus eius Legionensis fertur S. Dauidi collatus, & Landauensis Episcopatus S. Teliao. Quomodocumque ista contigerint, hoc saltem verius supra censuimus, ab S. Dubritij morte S. Dauidem habitum fuisse Archiepiscopum.

[12] Inter illustria, deinceps ab eo præstita opera, excellit quoddam Ecclesiæ Glastoniensis in agro Somersetensi præstitum, quod ex historia MS. Glastoniensis Ecclesiæ, quæ in bibliotheca Cotoniana adseruatur, ita in Monastico Anglicano pag. 1 narratur. [anno 529 a Christo apparente monetur Ecclesiam Glastoniensem ab eo dicatam:] Postea venit S. Dauid Meneuensium Archiepiscopus, prædictam Ecclesiam adhuc sub forma priori reparatam dedicare disponens: cui Dominus in somnis apparuit, & eum a proposito reuocauit, nec non in signum, quod Dominus ipse Ecclesiam ipsam prius cum ipsius cœmeterio dedicauerat, manum Episcopi digito perforauit: & sic perforata multis videntibus in crastino apparuit. Mox idem Episcopus, Diuina reuelatione admonitus, aliam minoremque capellam in modum cancelli in parte orientali huic ecclesiæ adiecit, [sacellum erigit:] & in honore Virginis Mariæ consecrauit: in cuius rei memoriam pretiosissimum altare suum huic loco contulit. Et vt semper nosceretur, vbi capellæ istæ coniungebantur, quædam pyramis in parte septemtrionali exterius, & quidam gradus interius, & Meridies linealiter eas abscindunt. Eadem ex tabula ænea columnæ Glastoniensis Ecclesiæ affixa leguntur apud Vsserium pag. 113 & seq. vbi vltima parsita experimitur: Cuius altare inæstimabili sapphiro in perpetuam huius rei memoriam insigniuit. Et ne locus aut quantitas prioris ecclesiæ per tales augmentationes obliuioni tradatur, erigitur hæc columna, in linea per duos Orientales angulos eiusdem ecclesiæ versus Meridiem protracta, & prædictum cancellum ab ea abscindente. Et erat longitudo ab illa linea versus Occidentem XC pedum, latitudo vero eius XXVI pedum, distantia centri istius columnæ a puncto medio inter prædictos angulos XLVIII pedum. Addit Vsserius, Ecclesiam illam a S. Dauide adiectam, Sanctam Mariam paruam fuisse nominatam, & in Indice Chronologico ea refert gesta ad annum DXXIX. Colitur VI Februarij S. Ina Rex Saxonum Occidentalium, qui regia munificentia Glastoniense monasterium dotauit ac variis priuilegiis muniuit, vti plenius ad eum diem retulimus: vbi in Priuilegio § 3 relato, quod Spelmannus anno DCCXXV datum censet, ista leguntur: Quapropter ego Ina, regali a Domino fretus dignitate … Ecclesiæ vetustæ, quæ est in loco, qui dicitur Glasteie (quam magnus Sacerdos ac Pontifex Christus Angelorum obsequio sibi ac perpetuæ Virgini Mariæ multis & inauditis miraculis olim se sanctificasse Beato Dauid innotuit) ex his, quæ paterna hæreditate possideo, & in dominium peculiare teneo, locis continuis & congruentibus concedo ad supplementum vitæ regularis & ad vsus monachorum &c. Eadem leguntur in Monastico Anglicano pag. 13.

[13] Eodem anno DXXIX Synodum ab S. Dauide collectam ita describit Giraldus in eius Vita apud Vsserium: Processu temporis & alia Synodus collecta est, [Synodum colligit:] cui nomen Victoriæ: in qua conuocato denuo totius Cambriæ Clero, ea quæ in priori Synodo firmata fuerant, adiectis quoque quibusdam super Ecclesiæ commoditatibus, firmo rigoris examine sunt renouata. Ex his itaque duabus Synodis omnes Cambriæ totius Ecclesiæ modum & regulam (Ecclesia quoque Romana auctoritatem adhibente & confirmante) susceperunt: quarum decreto, quæ ore promulgauerat Præsul Dauid, sua quoque sancta manu litteris mandauit, suæque Ecclesiæ aliisque per Cambriam pluribus reseruanda commendauit. Quæ quidem, sicut & alij quamplurimi nobilis bibliothecæ thesauri egregij, iam vetustate, incuria, piratarum quoque insultibus (qui de Orcadum insulis æstiuo tempore longis nauibus aduecti, maritimas Cambriæ prouincias vastare consueuerant) euanuerunt. Prædictis itaque temporibus in Cambriæ finibus Ecclesia Dei floruit insignis, & multis de die in diem fructibus adoleuit: multis passim in locis monasteria sunt constructa, multæ fidelium congregationes in variis ordinibus ad Christi obsequia sancta deuotione collectæ. Cunctis autem Pater Dauid, tamquam in specula positus eminentissima, vitæ speculum erat & exemplum: instruebat subditos verbo, instruebat & exemplo, efficacissimus ore prædicator, sed opere maior. Erat enim audientibus doctrina, religiosis forma, egentibus vita, orphanis munimen, viduis fulcimen, pupillis pater, monachis regula, secularibus via, omnibus omnia factus, vt omnia lucrifaceret Deo. Hæc Giraldus. Meminere dictæ Synodi Acta apud Colganum.

[14] Interea Arturum Regem e vulnere in prælio accepto apud Glastonienses extinctum esse anno Christi DXLII circa Pentecosten, [Post mortē Arturi Regis anno 542 defuncti,] indicant antiqua monumenta Ecclesiæ Glastoniensis in Monastico Anglicano pag. 7 & apud Vsserium pag. 116 & 521, & assentiuntur in historia Britannica Thomas Rudburnus ex VValtero Oxoniensi & Galfrido Monemuthensi, Annales VVintoniensis monasterij, Matthæus VVestmonasteriensis, Alanus Insulensis, & ex scriptoribus rerum Scoticarum Ioannes Fordonus, Ioannes Maior, Hector Boëthius, quos citat & sequitur Vsserius pag. 521. Verba Monemuthensis lib. 11 cap. 2 sunt ista: Sed & inclytus ille Rex Arturus lethaliter vulneratus est, qui illinc ad sananda vulnera sua in insulam Auallonis (vbi monasterium Glastoniense est) aduectus, cognato suo Constantino, filio Cadoris Ducis Cornubiæ, diadema Britanniæ concessit anno ab Incarnatione dominica DXLII. & cap. 3 relatis Constantini contra Saxones bellis, addit: [moritur S. Dauid anno 544,] Tunc obiit sanctissimus Vrbis-Legionum Archiepiscopus Dauid in Meneuia ciuitate, intra abbatiam suam, quam præ ceteris suæ diœcesis monasteriis dilexerat, quia B. Patricius, qui natiuitatem eius prophetauerat, ipsam fundauit. Dum enim ibi apud confratres suos moram faceret, subito languore grauatus defunctus est, & iubente Malgone Venedotorum Rege in eadem ecclesia sepultus. Dein cap. 4 aliis bellis eiusdem Constantini narratis, addit eum tertio regni anno interfectum a Conano fuisse. Hinc liquet, S. Dauidem intra annum DXLII & DXLV e viuis abiisse; [1 Martij feria 3.] & recte erui infra ex Vita num. 17 mortuum esse anno intermedio DXLIV, quo cyclo Solis XXI, litteris Dominicalibus CB, Kalendæ Martiæ in feriam tertiam conuenere: qui obitus eius characteres ibidem obseruantur.

[15] Dauide defuncto, Ismaëlem Dubricij discipulum illius loco Episcopum Meneuensem consecratum esse a S. Teliao, [Successor in Sede Meneuensi, Ismaël a S. Teliao, ante annum 560 mortuo, consecratur.] diximus IX Februarij ad huius Vitam § 2 num. 13, ex Fragmento illius Vitæ, anno ⅭⅠƆCXX a Galfrido Vrbani Landauensis Episcopi fratre scriptæ. At § 1 num. 10 dedimus verba antiqui fragmenti a Spelmanno editi, in quo ad annum Christi DLX dicitur altare SS. Dubricij & Teliaui extitisse, vt hic necessario aliquot ante annis e vita migrarit, ac miraculis clarus meruerit. Cælitum honores. Quæ necessario requirunt S. Dauidem citius obiisse, adeoque aut anno DL, quo etiam primus Martij dies in feriam tertiam incidit, aut certe iam tempore Constantini Regis assignato anno DXLIV. Dictis hisce opponi potest Galfridus, qui lib. 11 cap. 3 in locum S. Dauidis mortui asserit positum in Metropolitana Sede Kincum (aliis Kinocum vel Cenaucum) Lampaternensis Ecclesiæ in Ceretica prouincia Antistitem, & ad altiorem dignitatem promotum. Verum is in Legionensi Sede succeßisse dicendus est, quod etiam innuit Vsserius pag. 528. Kinoco dein mortuo S. Teliaum in Legionensi Sede subrogatum, Meneuensi Antistitem ordinasse Ismaëlem, ab aliis dici indicauimus ad S. Teliai Vitam § 1 num. 9. quæ annum mortis S. Dauidis a nobis aßignatum magis confirmant.

[16] Hinc denique ætatem S. Dauidis colligere possumus, si eum editum in lucem statuamus anno quinti seculi XLVI ad finem vergente. [Moritur S. Dauid anno ætatis 97] Negotia enim Romæ S. Patricio expedienda & res per Britanniam in reditu gestæ exigunt, vt annus iste pene totus effluxerit: neque necesse est, vt immediate ab elapso XXX annorum spatio conceptus S. Dauid dicatur, cum mensium aliquot, aut etiam anni fere integri discrimen pro nihilo haberi poßit ad indefinitum illum loquendi modum post annos XXX, Statuamus, inquam, anno, istius seculi XLVI exeunte natum S. Dauidem, mortuum sequentis seculi anno XLIV ineunte, totis LXXXXVII annis vitam ille protraxerit: quam qui annorum CXXXXVII fuisse volunt, facile vnius numeralis litteræ peruersa acceptione potuerunt decipi, sequuti, quod librariorum vitio euidens in Actis σφάλμα irrepserat, dum dicitur Senium centum quadraginta annis & septem compleuisse. Qui tamen vitæ tam longæuæ anni propugnatorem acerrimum repererunt Colganum annotatione 31, asserentem Sanctos Britanniæ & Hiberniæ vltra communem aliarum gentium viuendi terminum vitam protraxisse, & variis, sed æque controuersis, exemplis confirmat, atque inter alia annis S. Kentigerni centum octoginta quinque, quos vt paradoxum aliquod ad Vitam eius XIII Ianuarij reiecimus num. 7 in Commentario præuio. Interim perperam auctoritas nostra, quasi eam ætatem in Actis ex Capgrauio editis adstrueremus, assumitur a Colgano 5 Martij annotatione 42 ad Vitam S. Kierani, cui anni vitæ trecenti obtruduntur. Occasio hic errandi arrepta videtur ex intruso accessu S. Barrij, siue Fynbarri ad S. Dauidem, & habitu monastico assumpto a Constantino Cornubiæ Rege, sed ea contigisse post obitum S. Dauidis infra ad Acta obseruamus. Quæ alia a Colgano adferuntur longioris vitæ testimonia, sunt fere Hibernica & magis obscura: in quibus refutandis immensum & fere inutilem laborem assumeremus & tædium adferremus legentibus. Quod Bucelinus in Menologio Benedictino scribat mortuum sub A. C. 650, errorem CVI annorum, non viri adeo eruditi arbitramur, sed typographorum, cum cifris transpositis annus sit 560. Melius Edouardus Maihew circa annum Domini 490 floruisse asserit.

[17] In Vita S. Patricij apud Capgrauium ista leguntur: Quædam matrona, nomine Elswida, tempore Edgari Regis, per quemdam cognatum suum Episcopum Meneuensem reliquias S. Dauidis acquisiuit: quando tota illa terra ita vastata erat, [Reliquiæ Glastoniā delatæ.] vt vix aliquis illius loci inhabitator inuentus esset. Hæc autem Translatio corporis S. Dauid per matronam, præfatam facta est vsque ad Glastoniam anno post mortem eius quadringentesimo vicesimo primo. Annus is foret e computu nostro nongentesimus sexagesimus quartus, & dicti Regis Edgari sextus. In Monastico Anglicano in Glastoniensi Abbatia pagina 4 ista leguntur: Ibi quoque requiescit S. Dauid Meneuensium Archiepiscopus, cuius reliquias quædam nobilis matrona, tempore Regis Edgari illuc contulit, cum quibusdam aliis reliquiis.

VITA
ex MS. Vltraiectino.

David, Archiepiscopus Meneuensis in Wallia (S.)

BHL Number: 2108

Ex MSS.

CAPVT I.
Reuelatio de S. Dauide nascituro. Eius natiuitas, educatio, Sacerdotium.

[1] Sanctus, quem tinctio baptismi Dauid, vulgus autem Dewi clamat, veriloquis Angelorum oraculis, ad patrem quidem prius, deinde ad S. Patricium, a terdenis annis priusquam nasceretur, prophetatus, innotuit. Nam quodam tempore pater eius, nomine b Sanctus, Rex c Coreticæ gentis, Angelica in somnis monitus voce, audiuit. Crastina die venatum iturus, [S. Dauid reuelatione innotuit patri,] cæso prope fluuium ceruo, tria ibi munera reperies, ceruum scilicet, quem persequeris piscem & fauum. Ex his itaque tribus reserues, fauum scilicet, partemque piscis & cerui: quæ custodienda filio ex te nascituro transmittes ad d Nautanum monasterium, quod nunc vsque Depositi monasterium vocatur. Quæ quidem munera huius vitam prænuntiant: fauus enim mellis eius sapientiam clamat: piscis vero aquaticam vitam eius, quam in pane & aqua tantum ducet, significat: ceruus autem in antiquo serpente eius significat dominium. Sanctus quoque e Patricius Episcopus f Demetica intrans rura, vbique perlustrans, tandem ad locum qui g Vallis Rosina nominatur, peruenit. [& S. Patricio, 30 ante natiuitatē annis:] Et gratum agnoscens locum, deuouit Deo ibi fideliter deseruire: sed Angelus Domini ei apparens, dixit: h Tibi, inquit, non istum locum Deus disposuit, sed filio, qui nondum est natus: nec nisi triginta peractis annis nascetur.

[2] Labentibus ergo triginta annis Sanctus Cereticæ gentis Rex, Demetica proficiscitur: ibique perlustranti obuiam ei facta est quædam puella, nomine i Nonna, pulchra nimis, virgoque decora. Quam Rex concupiscens, oppressit: quæ nec post virum agnouit, [conceptus a matre oppressa:] nam ipsa hora concipiens, ac deinceps vitam fidelissimam ducens, pane & aqua tantum vixit. In loco autem, in quo oppressa concepit, modicus patet campus, visu amœnus, munere superni roris plenus: in quo tempore conceptionis duo grandes lapides apparuerunt, vnus ad caput, & alter ad pedes, qui antea visi non fuerant. Nam terra conceptui congaudens, sinum aperuit, vt & puellæ verecundiam seruaret, & prolis soliditatem prænunciaret. Crescente autem vtero, mater ad offerendas pro partu eleemosynas oblationum, quamdam ecclesiam ingreditur: in qua quidam k Doctor verbum faciebat ad populum. Ingressa autem puella subito obmutescens Presbyter tacuit. Interrogatus autem a populo, cur obmutuerat, [impedit Presbyterio concionantem:] respondit: Ego communi loquela loqui possum, prædicare autem non possum: sed vos extra egredientes, me solum remanere sinite, vt si vel sic possim prædicare. Egressa autem foras plebe, puella in angulo se abscondens humiliter latuit. Deinde & secundo Doctor toto annisu prædicare tentans, nihil potuit: hinc perterritus excelsa profatur voce: Adiuro, inquit, vt si quis hic me latet, sese ostendens innotescat. Tunc illa respondens, Ego, inquit, hic lateo. At ille, Foras, inquit, egredere; populus autem ingrediatur ecclesiam. Hoc facto, lingua soluta prædicat. Interrogata autem puella, seque prægnantem confessa, cunctis patuit, quod seculo paritura esset filium, qui sermonis diuini facundia cunctos Britanniæ Doctores excederet.

[3] Interea quidam ex confinio Tyrannus erat: qui ex magorum vaticinio audiebat, filium suis in finibus nasciturum, [in natiuitate contra insidias tyranni cælitus protegitur:] cuius potestas totam occuparet patriam. Notatoq; magorū oraculis loco, in quo nasceretur, ei iam inuidens, solus tot diebus loco supersedere decreuit, vt quemcumq; vel modicum ibi quiescentem inueniret, gladio perimeret, vrgente autem partus tēpore, mater ipsum locum petebat: quem ex magorum præsagio Tyrannus obseruabat. Ipsa vero die tanta aëris tempestas inualuit, quod nullus vel etiam foras egredi audebat. Locus autem, in quo mater parturiens ingemiscebat, magna lucis serenitate fulgebat. Vrgente vero dolore in petra, quæ iuxta erat, manibus innixa est: quæ vestigium veluti cera impressum, petram intuentibus ostendit; quæ & in medium diuisa dolenti matri condoluit. l Deinde m ab Eliso Numitinensium Episcopo baptizatus, [baptizatur cæco illuminato, & fōte erumpente:] nouos cæco oculos, qui eum sub vnda tenebat, respersis aqua oculis præstando, diem ignotum aperuit. In ipso vero loco ad baptizandi ministerium fons subito lucidissimæ aquæ erumpens apparuit.

[4] Puer autem nutritus in loco, qui n Vetus-Rubus dicitur, ibique literis eruditus Ecclesiasticum didicit seruitium. Condiscipuli autem columbam eum docentem, atque cum eo hymnizantem cernebant. [diuinitus edoctus, fit Sacerdos,] Sed & succedente tempore crescentibus virtutum meritis, virgineam carnem seruans, Presbyter ordinatur. Inde profectus, o Paulinum, S. Germani discipulum, adiit Doctorem, qui in insula p nomine Dilamgerbendi gratam Deo vitam ducebat. Contigit autem vt Paulinus eodem tempore, [decēnio faciem Magistri non intuitus,] quo S. Dewi cum ipso manebat, oculis priuaretur. Factumque est, vt congregatis in vnum discipulis, ex magistri rogatu, singuli oculos Magistri Crucis impressione tangentes benedicerent, vt eorum oratione & benedictione sanaretur. His itaque per ordinem hoc facientibus, petitum est, [eum cæcū attactu illuminat.] vt S. Dewi Magistri oculos tangeret. Ille vero respondens; Nuncusque, ait, Magistri faciem non aspexi. Tanta namque verecundia perfusus est, quod per decem annos, quibus cum Doctore vixerat, eius faciem non aspexit. Cui Magister: Leua tantum manum, tangens oculos, nec tamen cernens, & sanabor. Quod & factum est.

[Annotata]

a Circa annum 414.

b In Vita apud Colganum additur, & opere Sanctus, quod melius abest. Apud Capgrauium nomen non indicatur, aliis Xantus dicitur.

c Ceretica nunc Comitatus Cardiganensis habetur, ac fluuio Tiuio separatur a Penbrokia ditione. [Ceretica.]

d Capgrauius Mancanni. Colganus, Manchani. S. Endeus fuit discipulus Mancheni, [S. Endeus.] Magistri monasterij Rosnati in Britannia, vti in eius Vita 21 Martij dicetur. An idem sit Rosnatum quod hic notatur monasterium, dubium est, maxime cum hoc a muneribus eo latis apud posteros sit dictum Depositi monasteriū.

e Circa annum 414, vt supra dictum.

f Demetiæ meminit S. Gildas & alij post eum: hic accipitur pro Comitatu potissimum Penbrockio.

g Vallis Meneuia aliis, prope vrbem S. Dauidis.

h Interim Monumethensis lib. 11 cap. 3 ait S. Dauidem præ ceteris hanc Abbatiam dilexisse, quia B. Patricius, ipsam fundauit. Multa apud Capgrauium adduntur de ostensa S. Patricio Hibernia, de quibus ad eius Vitam 17 Martij.

i Apud Colganum Nemata, apud Capgrauium in hac Vita Nonnita, [mater S. Dauidis.] in Vita S. Keinæ Melari, & huius soror dicitur, filia Braghani Regis Bregenocensium secundogenita, vbi nihil de hac oppressione habetur.

k Colganus, quidam vir sanctus, nullo etiam addito nomine. Capgrauius: [S. Gildas.] Gildas obmutescens quasi clauso gutture tacuit, vide hoc miraculum supra in Vita S. Gildæ Confessoris. Hæc ibi. Sed eam Vitam vt ab homine imperito scriptam reiecimus ad Vitam eiusdem Gildæ 29 Ianuar. § 4 num. 39, quem diximus § 1 num. 3 natum an. Chr. 493, id est 47 annis post S. Dauidis natiuitatem. Neque plures Gildas Sanctos admittendos diximus ibidem, § 2, & 1 Februar. ad Vitam S. Brigidæ § 12. Eadem tribuit S. Albeo Episcopo sed volenti offerre sacrificium, Vita MS. danda 12 Septemb.

l Apud Capgrauium additur: in illo enim loco construitur ecclesia, in cuius altaris fundamento hæc petra tecta iacet. Desunt omnia de hac petra in Vita a Colgano edita.

m Apud Colganum: A S. Heluæo Momoniensium Episcopo. At Giraldus baptizatum scribit in loco, qui Portcleis appellatur a Relueo Meneuensium Episcopo, qui diuina prouidentia, illuc venerat. [Quis baptizarit?] Addit Vsserius pag. 444 Port-cleis esse locum prope Meneuiam, & nomen adhuc retinere. Suspicatur idem Vsserius baptizatum fuisse a iam dicto S. Albeo Mumenensium Episcopo, cum in huius Vita legatur: Postea ille filius natus est. & pater eius dedit eum S. Albeo, vt nutriret eum Deo. Ipse est Dauid sanctus Episcopus: cuius reliquiæ requiescunt in ciuitate sua Ceall-muni, quæ est in Britannia.

n Giraldus apud Vsserium pag. 444 ista addit: Puer nutritus est in loco, qui Vetus-Rubus dicitur, qui & Cambrice Henmenen, [Meneuia vetus.] Latine vero Vetus Meneuia vocatur. Sortitus est autem locus hoc nomen ab Hibernico Muni, quod Rubus sonat, vnde & Kilmuni Hibernice adhuc hodie Ecclesia Meneuensis appellatur.

o Capgrauius Paulentem, & Poulentem edidit.

p Apud Colganum, In insula Witlandi, Giraldus in Vectam insulam profectum ait. Subscribunt Colganus & Vsserius Vectam ab Anglo-Saxonibus Wuidland dici scribit Cambdenus in sua Britannia. Sed ea tum sub Anglo-Saxonibus ethnicis erat, [VVitlandi insula.] quam sub initium accessus eorum ad Britanniam fuisse occupatam scribit Beda lib. 1 Hist. Gentis Angl. c. 15. Extat in Maridunensi Comitatu, vulgo Caer marden, qui Demetiæ regioni adscribitur, locus White-land, Latinis Albalandia, in qua postea illustre monasterium Ordinis Cisterciensis extructum est, de quo diploma Regis Anglorum Ioannis extat in Monastico Anglicano pag. 884 & seq. Huic prouinciæ contigua est Morgania, seu Glamorgania, in qua S. Iltutus scholam aperuit, ad quem, vt in eius Vita 6 Nouemb. legitur, confluebant plurimi scholares, quorum de numero quatuor isti, Sampson, Paulinus, Gildas, & Devvi studebant sapienter eruditi. S. Gildæ 9 Ianuar. num. 3 condiscipuli referuntur Sampson Dolensis, & Paulus Leonensis, ambo in Britannia Armorica Episcopi, nulla facta S. Dauidis mentione. Coluntur S. Sampson 28 Iulij, S Paulus seu Paulinus 12 Martij: ad quem diem ostendemus non fuisse illos S. Dauidis condiscipulos, quem perperam pro Daniele suspicamur hic accipi.

CAPVT II.
Monasteria a S. Dauide extructa, Maleuoli puniti.

[5] Non post multum temporis Angelus Paulino apparens, Tempus inquit, est; vt Dewi commissum sibi sapientiæ talentum non terræ fodiens mandet, sed illud erogando multiplicet. Exhinc dictus Dewi prædicationis officium assumens, multos a vanitate seculi exhortando conuertit. [Monasteria 12 extruit:] Nam duodecim monasteria fundauit. Primum adueniens a Glastinberi Ecclesiam construxit, deinde b Badum; ibique aquam mortiferam salutarem benedictionem efficiens, lauandis corporibus dignam perpetuo donauit calore: c postea Caulam & Reptum, Coluam, & Glastum, deinde Seumnistre, postea Raclam: hinc Langhemalach, in quo postea altare missum accepit. Proprium quoque Regem Ertig restauratis oculorum luminibus sanauit. [Regem cæcum illuminat:] His itaque ex more fundatis, & ordinata cœnobialis habitus regula, ad locum, quo prius proficiscens exulauerat, rediit. Habitabat autem ibi Duisdianus, Episcopus fratruelis eius. Cum autem colloquiis diuinis inter se consolarentur, sanctus, inquiens, Dewi, Mecum, ait, qui comitatur Angelus, locutus dixit: Ex loco, in quo deseruire proponis, vix e centum vnus præmiis potietur. Est autem alius prope locus, in cuius cœmeterio, quicumque salua fide humati fuerint, vix eorum vnus inferni pœnas luet.

[6] Quadam vero die ad eum tres eius fidelissimi discipuli, d multa discipulorum comitante turba, conueniunt: pariterque locum, quem Angelus præmonuerat, adeunt. [e fumo late disperso celebrior:] Accensoque in nomine Domini rogo; fumus in summis eleuatus, totam, vt apparebat, insulam nec non & Hiberniam circumgyrans implebat. Quidam autem ex vicinia loci propinquus, Baia vocatus, viso tali signo, tanta est ira permotus, vt per totum diem tristis nec prandij meminisset. Vxori autem eius caussam tristitiæ quærenti respondit; Vidisse, inquit, me doleo fumum ex Rosina valle surgentem, qui totam circuibat patriam. Certum enim teneo, quod eius incensor potestate & gloria cunctos antecellet. Nam quodam quasi prænuntio fumus iste famam eius prædicit. Cui vxor, Surge, inquit, acceptaque seruorum turba, tale ausos facinus strictis insecutus gladiis cunctos interime. Hoc facto, grande pacti scelus, [malignis punitis,] ingenti per viam gradientes febre correpti, eneruatis viribus, tamen inualidi spurcissimis opprobriorum blasphemiis oppugnant. Domum inde regressi, obuiam inuenerunt coniugem. Pecora, inquit, nostra subita morte perierunt. Reuersi ergo pariter ad seruum Dei, lacrymis & orationibus misericordiam petunt. [at culpam fassis,] Terra, inquiunt, in qua tu es, tua in sempiternum fiat. Seruus autem Dei benigno respondens animo; Pecora, inquit, vestra reuiuiscent. Inuentum est autem vt promisit. [pecora mortua resuscitat:] Altera autem die vxor eius liuore accensa, conuocatis ancillis, Ite, inquit, & nudatis corporibus ante collegij Pœnitentia e ludicra exercentes, impudicis vtimini verbis. Ancillæ obediunt, impudicos exercent ludos, concubitus simulant, blandos amoris nexus ostendunt, monachorum mentes quorumdam ad libidines pertrahunt, [contra impudicas tētationes, suos animat: vincit maleuolis occisis:] quorundam molestant. Deserere locum monachi conantur. Sanctus autem Pater sancta exhortatione mentes eorum ad longanimitatem patientiæ roborauit. Proxima autem die eadem vxor, occisa prius innocenti priuigna, (in cuius martyrij sede fons sanitatum redditor emanauit) in insaniam versa, nusquam comparuit. Baia autem ab inopinato percussus hoste interiit: arx eius emisso cælitus igne combusta est.

[7] Expulsa ergo inimicorum malitia, in loco, quem Angelus præmonuerat, insigne monasterium construxerunt. Ibi vir Dei quotidianis lacrymarum fontibus exundans, [exemplo virtutum præit:] geminæ caritatis ardore flagrans, quotidie Dominici corporis oblationem puris sacrabat manibus: sicque ad Angelicum solus post matutinas horas pergebat alloquium. Hinc protinus frigidam petebat aquam, in qua diutius morando, rigans omnem carnis domabat ardorem. Totam deinceps diem docendo, orando, genu flectendo, curam Fratrum faciendo, nec non orphanorum, viduarum, egentium, debilium, peregrinorum, multitudinem pascendo, indefessus ducebat. Sicque incepit, peregit, finiuit. [Principes ad monasticam vitam trahit:] Audita itaque boni odoris fama, Reges, Principes, seculares deserunt sua regna, eiusque monasterium petunt. Hinc contigit, vt f Constantinus Cornubiensium Rex suum desereret regnum, ac se in huius Patris cella obedientiæ subiugaret.

[Annotata]

a Vita a Colgano edita: Ipse fundauit Glastingbernense monasterium. [Glastonia.] Capgrauius: Glastouiam veniens, ecclesiam a fundamento fecit. Imo Ecclesiolam adiecisse supra diximus.

b Capgrauius Bathoniam, vrbem cum Glastonia in Comitatu Somersetensi, [Bathonia.] vbi anno 520 celebris clades Saxonibus a Britannis illata est, quo se anno S. Gildas in lucem editum scripsit.

c Hæc septem monasteria ab aliis omissa, forsan quod tempore scriptorum desiissent. Alia duo memorantur apud Capgrauium: Lemustir & aliud in Govvir in Wallia. nisi prius hic Secumnistre appelletur.

d Additur apud Colganum: Scilicet Aidanus, Eliud, & Ismaël. Apud Capgrauium: [Discipuli.] Scilicet Aidanus, Theliaus, & Ismaël. Glossema posterorum arbitramur. Nam Teliaum, siue Eliud, condiscipulum S. Dauidis fuisse, non discipulum, diximus ad eius Vitam 9 Febr. cap. 1 litt. e. Ismaëlem S. Dubricij fuisse discipulum supra diximus.

e [Penetia.] Albertusle Grand in Vita S. Sezni eremitorium huius SanctiBritannis ait vocari Peneti Sant Sezni: & alibi insinuat pro pœnitentiali hanc vocem accipi, id est, loco pœnitentiæ exercendæ destinato: fortassis hic quoque rectius Penetia, seu Pœnitentialia legeretur.

f De S. Constantino agimus II Martij, quem hunc arbitramur.

CAPVT III.
Miracula a S. Dauide eiusque discipulis patrata.

[8] Qvadam die conuenientes in vnum Fratres conqueruntur super penuria potabilis aquæ: [Oratione fontem elicit, eius aqua pro Eucharistia in vinū versa:] quibus auditis vir Dei ad proximum locum, in quo eum alloquebatur Angelus, perrexit; ibique diutissime orans necessariam petiuit aquam: & cum voce orantis fons dulcissimæ effluit aquæ, & quia vineis frugifera non erat patria, ad conficiendum corporis sacramentum Dominici, in vinum versa est. Sed & alias dulces aquas a discipulis ad Patris imitationem datas, hominū sanitati & vtilitati proficuas nouimus.

[9] Quadam vice quidam rusticus, nomine Tardi, Sancto talia suggerebat; Terra, inquiens, nostra aquis exhausta, laboriosam ad aquandum, [alium fontem procurat:] quia e longinquo distat fluuius, vitam habemus. Sanctus autem necessitati proximorum compatiens, egressus baculi cuspide glebæ superficiem aperuit, & fons limpidissimus emanauit, qui perpetua ebulliens vena, frigidissimam caloris tempore donat aquam.

[10] Alio tempore dum a S. Aidanus eius discipulus b casu quodam ad firmandum doctrinam acceptum librum foris legeret, monasterij adfuit Præpositus, [S. Aidanus discipulus, boues e præcipitio liberat,] imperans ei, vt ad deportanda de valle ligna acceptis duobus bobus iret: erat enim silua in longinquo posita. Aidanus autem citius dicto obediens; nec librum claudendi moram accipiens, siluam petit. Paratis vero lignis iumentisque impositis regreditur: via autem ad præruptum gradiebatur præcipitium, sub quo mare influit. Veniente autem ad præcipitium vehiculo in præceps cum iumentis diruit ad mare. Ruentibus autem signum imponit Crucis: atque ita factum est; vt ex vndis sanos & incolumes cum vehiculo accipiens lætus ingrediatur viam. [librum a pluuia intactum seruat:] Cum autem iter faceret, tanta pluuiarum inundatio exoritur, vt fossæ riuulis fluerent. Peracto labore, vbi librum reliquerat, ingreditur: sicque apertum & a pluuiis illæsum reperit. Fratribus autem hæc audientibus, & Patris gratia & discipuli humilitas celebratur. Sanctus autem Aidanus ad plenum eruditus Hiberniam petit: ibique constructo monasterio sanctissimam vitam duxit.

[11] Cum autem S. Aidanus nocte Paschali oraret, apparuit ei Angelus Domini, dicens. Nosti quod venerabili S. Dewi tuo Patri crastina die venenum a quibusdam Fratribus ad prandium apponetur. [Scutinus ex Hibernia in Britanniam diuinitus trāsuectus,] Mitte ergo ex ministris quemdam Patri ad indicandum. Respondens Sanctus, Nec nauis, inquit, parata, nec ventus est ad nauigandum directus. Cui Angelus: Condiscipulus autem, c Scuthinus nomine, ad littus pergat maris. Discipulus obediens littus petit, mare intrat ad genua. Accipiens autem eum bellua transuexit ad ciuitatis confinia. Peractis autem Paschalibus solenniis, [de pane venenato monet S. Dauidem:] S. Dewi refectorium ad prandium vna cum Fratribus petit, cui est obuius factus quondam discipulus eius Scuthinus. Narratis omnibus, quæ erga eum gesta fuerunt, pariter in refectorio discumbunt. Finita oratione assurgens Diaconus, qui Patri ministrare consueuerat, panem veneno infectum mensæ imponit: cui cocus & œconomus consenserant. Scuthinus autem se erigens, Hodie, inquit, nullum Frater Patri ministerium adhibebis, ego enim impendam. Diaconus autem facti conscius confusus abscessit. Sanctus vero Dewi panem benedicens, in tres diuisit partes: partem vnam mandat tradere cani; alteram coruo: qui vt gustauerunt cunctis videntibus vitam perdiderunt. [cuius partē hic innoxius comedit.] Ipse autem Pater tertiam partem sumens mandit; quæ tamen nihil ei nocuit. d

[12] Quodam tempore alius S. Dewi discipulus, e Modnuciant nomine, cum Fratribus viam prope ciuitatis confinia in procliuio, quo viantibus facilior fieret accessus, [S. Modomnocus, ne percutiatur, a S. Dauide signo Crucis seruatur:] cauabat. Ipse autem cuidam ex laborantibus inquit: Quid tu tam desidiose laboras? At ille indignatus, ferrum quod manu tenebat in altum eleuans, in verticem eius ferire conatus est. Sanctus autem Pater hoc a longe prospiciens, facto signo Crucis manum ad illos eleuauit, sicque ferientis manus aruit. Postmodum vero idem discipulus, crescentibus virtutum meritis, Hiberniam petit insulam: nauim ingressus, cuncta apum multitudo eum secuta est, secumque in naui vbi insederat se collocant. Nam isdem apum stationibus inseruiens, cum reliquo Fraternitatis opere alueariis ad nutriendos examinum fœtus operam dabat, [illū in Hiberniam abeuntem vltro apes sequuntur:] quo indigentibus aliqua suauioris cibi oblectamenta procuraret. Ipse ergo fraternæ communionis fraudem non tolerans, iterum ad virum Dei repedauit, apum comitatus turba: quæque ad sua volitat. Hinc Patri Fratribusque valedicens abiit: sed iterum eum apes sequuntur. Sicque factum est, vt, si quando ipse egrediebatur, & ipsæ sequerentur. Tertio ergo Patrem repetens, vt, si vel lassæ habitaculis remanerent, ne sua vtilitate Fratres adimerentur; & nec illis sic remanentibus, transfretandi a Patre licentiam cum apibus accepit. Quibus Pater ita benedixit: Terra, ad quam properatis, vestro sit abundans semine: numquam ex ea vestrum deficiat germen. Nostra autem ciuitas a vobis in æternum deserta, numquam in ea fœtus vester excrescat. Quod nunc vsque seruatum experimento didicimus. Nam ad eiusdem Patris ciuitatem examina apum comperimus deportata: sed illæ per aliquantulum temporis mansitantes deficiunt decrescendo. f Hibernia autem, in qua numquam vsque ad illud tempus apes viuere poterant, nimia mellis fertilitate ditatur.

[Annotata]

a Hæc fuse narrantur 29 Ianuar. in Vita S. Aidani cap. 2.

b Apud Colganum hæc interponuntur: in loco, qui Ferna Gearin dicitur. Est Ferna Sedes Episcopalis in Australi Lagenia, vbi S. Aidanum, siue Edanum, primum fuisse Episcopum diximus ad eius Vitam.

c Colganus Martyrologia Hibernica secutus, ad 2 Ianuarij retulit S. Scuthinum. [Scuthinus.] Giraldus Cambrensis in Vita S. Dauidis apud Vsserium pag. 997 obseruat alias Scolanum dictum, & postmodum in Winthoniensi, vt perhibent, cathedra sublimatum. Sed is videtur S. Svvithunus esse, quem VVigorniensis in Chronico tradit, Helmstano anno 936 successisse. Quæ tempora aliquot seculis distant. Colitur S. Svvithunus 2 Iulij.

d Hic aliqua intrusa, aut etiam ab auctore inserta erant, quæ nos reiecimus vt falsa, [Quid iudicandum de transitu marino S. Barrij,] aut saltem quam maxime suspectæ fidei. En illa, vt lector diiudicet, eisdem verbis: Alio quoque tempore, cum quidem Hibernensium Abbas, Barre nomine, sanctorum Apostolorum Petri & Pauli Romȩ limina visitasset, peracto voto reuersus, sanctum visitat virum: ibi aliquantulum temporis in colloquiis diuinis moratus, præpedita ventorum indigentia naui, qua patriam reuisere parauerat, longiori tardabatur mora. Timens vero ne in sua congregatione, absente Abbate contentiones exorirentur, solicita perscrutatus mente mirabile inuenit iter. Nam equum, in quo sanctus Pater Devvi ad Ecclesiasticas vtilitates insidere consueuerat, petiuit, concessumque accepit: acceptaque Patris benedictione portum petit, mare intrat, ac sustenta culo equi vtitur pro naui. Equus enim tumentes fluctuum tumulos velut planum peragebat campum. Cum autem in mare longius graderetur, [& occursis S. Brēdani.] apparuit ei S. Brendanus, qui super marinum cetum miram ducebat vitam. Sanctus autem Brendanus hominem in mari videns equitantem, stupefactus ait: Mirabilis Deus in sanctis suis. Salutantibus mutuo, Brendanus rogat, vnde esset & a quo venisset, & quali modo in mari equitasset. Cui Barre singula narrans, quod benedictione S. Devvi munitus, & quod per ipsius equum talem ingressus sit viam ostendit. Cui Brendanus, Vade, inquit, in pace: ego veniam & videbo eum. Barre autem illæso gressu ad patriam rediit, & Fratribus, quæ erga eum gesta fuerant, indicauit. Equum in cellæ ministerio ad eiusdem vsque obitum tenuerunt. Hactenus Actis inserta: in quibus hæc displicent.Primo qui hic Barre appellatur, Barrius est apud Colganum, qui asserit illum eumdem esse, qui 25 Septembris colitur Barrus & Fynbarrus aliis dictus, cuius triplicem Vitam MS. nacti sumus; vnam ab Hugone Vardæo Minorita Hiberno nobis communicatam, in qua hæc eadem narrantur. Alia olim Corcagiæ in Ecclesia Cathedrali in Ecclesiastico officio legi solita, est in nouem distributa lectiones, a qua hæc absunt & melius: quod in ea dicatur Fynbarrus adhuc iuuenis Torporeum adiuisse Episcopum, Papæ Gregorij discipulum prædilectum, atque ab eo Euangelium & Paulum didicisse: qui proinde nullo modo potuit attigisse tempora S. Dauidis. Tertia Vita in plurimis est aliis duabus similis, sed sub nomine Maculini Episcopi, in qua nulla fit S. Dauidis mentio. Dein plura sunt in quacumque S. Barri aut Fynbarri, aut Maculini, Vita parum fide digna. At vel maxime displicent quæ de occursu S. Fynbarri & S. Brendani hic narrantur, cuius nulla in illius Actis mentio: Nonnulla & his non dissimilia reiecimus ad Vitam S. Brigidæ 1 Februarij pag. 117 § 14, vbi obitum vtriusque Brandani retulimus, senioris ad annum Christi 571, iunioris vero ad annum 577 aut 583, vt S. Fynbarrus Abbas redux Roma, vbi cum discipulo S. Gregorij Papæ egerat, non potuerit alterutri horum occurrere. Denique si alius proferatur Barrus senior, non continuo huic descriptioni fides adhibenda. Quid si naui monasterij Meneuensis, quam equum S. Dauidis appellarint saltem posteri, e Britania in Hiberniam fuerit transuectus, & inde primo a Poëtis, dein ab aliis arrepta occasio huius commenti? Forsan idem de bellua, qua Scutinus transuectus dicitur, excogitatum est. De mira vita S. Brandani, & septenni nauigatione, mentio fieri poterit, si videatur, 16 Maij.

e [S. Modomnocus.] Apud Colganum dicitur Modomnoch, estq; is S. Modomnocus siue Dominicus Ossoriensis, cuius Vitam dedimus 13 Februarij, & hæc illustrauimus.

f Hæc de parte Hiberniæ, in qua S. Modomnocus vixit, intelligenda esse ostendimus ad eius Vitam.

CAPVT IV.
Iter S. Dauidis Hierosolymitanum: Archiepiscopatus: obitus.

[13] Qvadam nocte Angelus S. Dewi apparens, ait: Crastina die cingens & calceans te, Ierusalem peregre proficiscens, optatam carpe viam. [S. Dauid ab Angelo monitus, cū SS. Teliao & Paterno Hierosolymam abit,] Sed & alios duos comites vocabo: Eliud scilicet, qui nunc a Telion vulgo nominatur, qui quondam eius monasterio interfuit monachus, & b Paternum, cuius virtutes in sua continentur c historia. Sanctus autem Pater admirans imperij præceptum, dixit: Quomodo hoc fieret? Nam quos promittis socios, trium vel amplius dierum spatio a nobis vel a semetipsis distant: nequaquam ergo crastina conueniremus die. Cui Angelus: Ego hac nocte ad quemlibet illorum vadam: & ad condictum, quod tibi modo ostendo, conuenient. Sanctus autem nihil moratus, dispositis cellulæ vtilitatibus, accepta Fratrum benedictione, primo mane incepit iter, peruenit ad condictum, reperit ibi præmissos Fratres, pariterque intrant viam: vna illis anima, vna lætitia, vnus dolor. Cum autem trans mare Britannicum vecti, Gallias adirent, ac alienas diuersarum gentium linguas audirent; linguarum gratia, sicut Apostolicus ille cœtus, ditatus est d Dauid Pater: vt ne in extraneis degentes gentibus, interprete egerent. Tandem vero ad optatæ ciuitatis Ierusalem confinia peruenerunt. [donum linguarum accipit:] Nocte autem ante eorum aduentum e Patriarchæ in somnis apparuit Angelus, dicens: Tres ab Occidentis finibus Catholici adueniunt viri, quos cum gaudio suscipiens, mihi in Episcopatum benedicendo consecrabis. Patriarcha vero tres honoratissimas parauit sedes. [a Patriarcha consecratur Archiepiscopus:] Aduenientibus ergo Sanctis ad ciuitatem, magno lætatus gaudio, eos benigne suscipiens paratis sedibus, spirituali colloquio freti, gratias Deo referunt; Diuina fultus electione ad Archiepiscopatum Dewi prouehit.

[14] His peractis eos alloquens, Obedite, inquit, voci meæ: Iudæorum potestas inualescit in Christianos: nos commouent, fidemque repellunt. Ad prædicationem ergo procedite singulis diebus, [Iudæos multos concionibus conuertit] vt eorum violentia confutata quiescat, noscens Christianam fidem vltimis terræ finibus diuulgatam. Obediunt imperio, prædicant singuli per singulos dies, fit grata prædicatio, plures conuertunt ad fidem, alios roborant: perfectis omnibus patriam conantur redire. Tunc pater Devvi a Patriarcha quatuor ditatur muneribus, altari scilicet consecrato, in quo Dominicum sacrabat corpus (quod innumeris virtutibus pollens, nunquam ab hominibus ab eius Pontificis obitu visum est: sed pelleis velaminibus tectum absconditum latet) insigni etiam f nola: sed & ipsa virtutibus claret: baculo & tunica ex auro texta. [accipit dona miraculis clara:] Qui baculus gloriosis coruscus miraculis totam insignis prædicatur per patriam. Sed, inquit Patriarcha, quia laboriosa vobis sunt in itinere ad ferendum, in pace ad patriam reuertimini; ego autem post vos transmittam. Patri valedicunt, patriam adueniunt. Quisque autem eorum Patriarchæ promissum expectantes, per Angelos suos missa accipiunt munera. Dewi quidem in monasterio, cui nomen Langemelech; ceteri quique in monasterio suo. Inde ea vocat vulgus cælo venientia.

[15] Quia vero post g S. Germani decessum Pelagiana hæresis reuiuiscebat, vniuersalis cunctorum Britanniæ Episcoporum h synodus colligitur. Conuenientibus ergo i centum decem, [Ad synodū contra Pelagianos collectam] & octo Episcopis, & innumerosa multitudine Abbatum ceterorumque ordinum, Regum, Principum, & laicorum ita vt cuncta circumquaque loca grandis nimis exercitus operiret; Episcopi inter se dixerunt: Nimia adest multitudo, & non solum nos, sed etiam tubæ clangor in cunctorum auribus insonare nequibit. Tali tamen sub conditione populo prædicare disponitur, vt erecto vestimentorum cumulo in altum terræ vnus desuper stando prædicaret. At quicumque tali gratia sermonis ditaretur, vt in cunctorum auribus, qui ex longo distant, eius insonaret loquela; Metropolitanus Archiepiscopus omnium fieret consensu. Deinde constituto loco, cui nomen k Breui, erecta vestimentorum turri prædicare nituntur: sed quasi obstructo gutture vix ad proximos quosque sermo progreditur. Alter post alterum disputare conantur, sed nihil valent: fit magna in Episcopis angustia: timent populum in indiscussa hæresi sua remanere. [euocatur:] Assurgens autem quidam Episcoporum, dictus Paulinus, cum quo S. Dewi quondam legerat: Est, inquit, quidam qui a Patriarcha Hierosolymorum Episcopus factus, nostræ adhuc non adfuit synodo, vir facundus, religione probabilis, cui Angelus comes est; vultu venustus, forma præclarus, quatuor cubitorum statura erectus. Illum ergo inuitate. Consilio nuncij protinus mittuntur, perueniunt ad sanctum Episcopum, nunciant ad quid venerunt. Sanctus autem Episcopus renuit. Quod ipsi, inquiens, nequeunt, qualis sum ego vt possem? Ite in pace, secundo, & tertio legati mittuntur; sed nec sic acquieuit. Tandem sanctissimi viri mittuntur fratres l Daniel & Dubricius. Quibus post multa precamina Sanctus annuit. Proficiscentibus autem ad proximum synodi veniunt: & ecce iuxta funestum audierunt luctum. Sanctus autem ad socios dixit: ego vbi ingens vlulatus habetur pergam. Socij autem ad synodum pergunt, ne eorum tarditas molestaret expectantes. Vir vero Dei vbi luctum audit graditur. [in via mortuum resuscitat:] Et ecce orbata mater corpus extincti iuuenculi seruabat: cui barbara imperitia Magnum nomen dederat. At illa audita Sancti fama ante pedes eius corruens, importunis clamoribus vt sui misereatur rogat. Compassus ille, ad corpus accedens, faciem rigauit lacrymis, & tandem redeunte anima corpus tremuit: tenensque pueri manum, sanum matri restituit, & accipiens eum Sanctus secum ad synodum ire fecit. Qui postea sanctam duxit conuersationem.

[16] Ingresso Sancto in synodum, Episcopi & omnis turba lætantur: [cōcionatur columba in humeris sedente:] prædicare petitur; concilij sententiam non despexit. Iubent constructum vestibus cumulum conscendere: rogat autem sibi solum sudarium supponere; videntibus autem cunctis, niuea cælitus emissa columba in eius humeris resedit: quæ tamdiu permansit, quamdiu ille prædicauit. Clara voce prædicat, [attollitur terra in collem crescente:] omnes qui in proximo & qui in longinquo æqualiter audierunt: quasi singulorum in auribus singulariter prædicaret. Terra sub ipso accrescens attollitur in collem: ab omnibus in summo positus cernitur, vt in montem excelsum stans quasi tuba exaltaret vocem suam: in cuius collis cacumine iam ecclesia sita est. Hæresis expellitur sanis corporibus, [cōstituitur Archiepiscopus Britanniæ:] roboratur fides. Deinde omnium ore magnificatus, cunctorum consensu Episcoporum, Regum, Principum, Optimatum, totius Britannicæ gentis Archiepiscopus constituitur: nec non ciuitas eius totius patriæ Metropolis dedicatur.

[17] Tandem vir Dei, a quo omnes normam atque formam recte viuendi acceperant, ad senium perductus, totius Britannicæ gentis caput & patriæ honor canebatur. quod senium m centum quadraginta & septem annis compleuit: Octaua autem Kalend. Martij Fratribus matutinas celebrantibus Angelus ad eum locutus. Desiderata, inquit clara voce, dudum dies iam in proximo habetur. Sanctus autem amicam noscens vocem, exultanti animo ad Deum dixit: [ab Angelo discit se moriturum 1 Martij:] Nunc dimittis, Domine, seruum tuum in pace. Fratres autem audientes pariter eos colloquentes, exterriti ceciderunt in terram. Tunc Angelorum concentibus odorisque saporiferi fragrantia, tota impletur ciuitas. Angelus iterum intelligentibus Fratribus: Propterea Dominus Iesus Christus Kalendis Martij, multa constipatus Angelorum militia, in obuiam tui adueniet. His cognitis ingens oritur tristitia: fletibus resultat ciuitas. Ab illa autem hora populum consolando vsque ad diem obitus sui in Ecclesia remanens prædicabat. Fama autem illa per totam Britanniam atque Hiberniam ab Angelo portata discurrit. Tunc Sanctorum concursus vtrimque ad sanctum Patrem visitandum velociter festinat. Die autem interueniente Dominica, adueniente maxima multitudine, nobilissimam faciens prædicationem, consecrato & participato corpore & sanguine Domini, mox dolore correptus infirmatur. Benedictoque populo, alloquitur omnes dicens: Fratres mei perseuerate in his, quæ a me audistis & vidistis. Ego enim tertia feria in Kalendis Martij patrum viam ingrediar. Veniente autem tertia feria ad pullorum cantus Angelicis ciuitas impletur choris, cælicis modulata cantibus, [moritur Angelis cātantibus & Christo apparente,] odore referta suauissimo. Matutina vero hora Clero canente, Dominus Iesus sui prȩsentiā ad Patris consolationem, vt per Angelum promiserat, impartire dignatus est. Eo viso totus in spiritu exultans, Tolle me, inquit, post te. Cum his verbis vitam Deo reddidit: atque cum Christo Angelica comitatus caterua, cælestia petit limina. Corpus eius a Fratribus & populo honorifice in sua ciuitate sepultum: continuis coruscat miraculis.

[Annotata]

a Aliis Theliaus, in cuius Vita, a nobis ad 9 Februarij illustrata, hæc fusius traduntur cap. 2. quæ hic nil opus repetere. [S. Theliaus.]

b Creditur idem postea Venetensis in Britannia Armorica Episcopus, & coli 16 Aprilis: ad quem diem controuersia ea discutietur.

c [S. Paternus] Extat Vita S. Paterni apud Capgrauium, & eiusdem compendium in Lectionibus Breuiarij Venetensis, in quibus eadem Sanctorum peregrinatio legitur.

d In Vita apud Colganum hoc donum ad omnes extenditur his verbis: Dono Spiritus sancti sic genera linguarum diuersarum sciuerunt, vt non tantum intelligerent, verum etiam sufficienter proferre possent. Apud Capgrauium ista habentur: Cum autem alienigenarum linguas audirent, intellectus illarum sine interprete a Domino collatus est. Consule Vitam S. Teliai, vbi & de S. Paterno actum.

e Patriarcha erat circa illud tempus Ioannes III a nobis laudatus ad Vitam S. Theodosij Cœnobi archæ XI Ianuarij § 5 num. 25, [Ioannes III Patriarcha Hierosol.] vbi diximus eum per SS. Sabbam & Theodosium a communione Seueri abstractum, libere fidem orthodoxam professum fuisse.

f In Vita S. Teliai cymbalum & huic donatum, vti S. Paterno baculus & cappa choralis. Quæ ex huius Actis ibidem annotauimus.

[Page]

In Vita S. Patricij apud Capgrauium: S. Dauid lapidem, quem a Patriarcha Hierosolymitano in sua consecratione acceperat, adhuc viuens Ecclesiæ Glastoniensi delegauit.

g Colitur S. Germanus Ep. Autissiodorensis 31 Iulij. Hic cum S. Lupo Episcopo Tricassino interfuit Synodo aduersus Pelagianam hæresin collectæ Verolamij, [S. Germanus Autissiodorensis] anno 446, vti Spelmannus tom. 1 Conciliorum Britanniæ probat: de anno alij dissentiunt. quod alibi exactius discutiendum.

h Synodus hæc habita traditur a Spelmanno, Vsserio, aliisq; ad annum 519.

i Idem numerus legitur in Vita apud Colganum; omissus apud Capgrauium & Giraldum: nos ad Vitam S. Teliai § I num 1 hæc parum fide digna censuimus. Colganus arbritratur multos fuisse Episcopos titulares, quibus nullæ erant diœceses determinatæ vel subiectæ. ac similes 350 Episcopos a S. Patricio manu propria consecratos tradi in Vita huius a Iocelino scripta.

k Giraldus apud Vsserium pag. 474 addit, in Ceretica regione, Vsserius pag. 81. ait hunc locum iam appellari Lhan-Deuy-Breuy id est, templum S. Dauidis Breuiense. v. Cambden. pag. 518 B.

l S. Daniel primus Episcopus Bangorensis, (siue illius loci, e regione Angleseiæ, [S. Daniel Episc.] vbi ea vrbs dein constituta est) circa annum 516 a S. Dubricio Archiepiscopo Landauensi ordinatus. Colitur S. Daniel 1 Decemb. S. Dubricius 14 Nouemb. mortuus anno 522.

m Annum 82 solum attigisse supra iudicauimus cum occasione erroris.

APPENDIX I
Ex Vita eiusdem a Colgano ex MS. edita.
Regula viuendi a S. Dauide monachis præscripta.

Dauid, Archiepiscopus Meneuensis in Wallia (S.)

BHL Number: 2110

[1] a

Expulsa igitur Dei auxilio inimicorum malitia, vir Dei in loco, quem Angelus præmonstrauerat, insigne construxit monasterium: perfectisque omnibus ordinauit, vt quodcunque quotidiano labore Fratres ibi acquirerent, in communem vitam transiret. [Victus proprio labore acquisitus,] Sciens quoque vir sanctus, quod secura quies, vitiorum sit fomes & mater; monachorum humeros diurnis fatigationibus subiugabat. Cogitabat enim, quod hi, qui sub noxia otij quiete mentes submittunt, instabilem acediæ spiritum & libidinis stimulos parturiunt. Propter quod suos hortabatur vir sanctus monachos, vt laboribus sine fictione insisterent, ne diabolus eos otiosos inueniret. Possessiones & dona reprobabant, & diuitias detestabantur, boum quoque nulla ad arandum ceruix ab eis introducitur, sed propriis manibus terram fodiunt. [silentium arctum,] Finito vero opere nullum verborum audiebatur murmur, præter necessarium, nullum colloquium habebatur: sed quisque, aut orando aut recta cogitando iniunctum peragebat opus. [studia,] Peracto autem rurali opere, ad monasterij claustra reuertentes, aut legendo, aut scribendo, aut orando totum ad vesperam peragebant diem. Veniente autem vespera nolæ sonitus audiebatur, & quisque studium suum deserebat & ad communitatem veniebat. Si vero in auribus alicuius resonabat, scripto tunc literȩ apice, vel etiam dimidia litera, [obedientia prompta,] eam incompletam dimittebat, & ad communem locum conueniebat cum silentio. Cum vero officium diuinum, [pietas in officio diuino,] quod ad Psalmos & cantum spectat, in ecclesia cum reuerentia complerent; tunc genuflexionibus & deuotionibus interioris hominis non sine lacrymarum effusione insistebāt, & cum ceteri ad pausandum in lectulis suis se reponerent, solus Dauid pro grege preces Deo fundebat.

[2] Tandem in vnum conuenientes, cibum ad necessitatem magis quam ad saturitatem sumebant, ibi quoque pane & oleribus & sale contenti, [frugalitas in comestione,] lautiores cibos pro fastidio reputabant: infirmis tamen vel ætate prouectis vel longo itinere fatigatis, aliquando lautioris cibi oblectamenta procurabant. Peracta autem gratiarum actione Ecclesiam solito more intrabant, [vigiliæ & orationes,] ibique quasi per tres horas vigiliis & orationibus & genuflexionibus insistebant. Quamdiu autem in ecclesia orabant, nullus oscitare, nullus tussitare, nullusque saliuam foris eiicere audebat. His ita gestis, [somnus modicus,] sopori membra componunt: pullorum vero cantu excitati, orationi & genuflexioni operam dantes, [candor in conscientia aperienda,] totam deinceps noctem insomnem ducebant. Cogitationes etiam suas Patri suo spirituali propalabant, Patrisque licentiam etiam ad naturæ secreta requirebant. Omnia omnibus communia, & nihil meum, [paupertas,] nihil tuum dicebant: quisquis enim dicebat: Meum est hoc vel illud, duræ pœnitentiæ subiiciebatur. Vilibus indumentis, & maxime pellicinis tegebantur. In deficiens vero erat obedientia ad Patris imperium, [probatio admittendorum] constans quoque perseuerantia in agendis, & probitas in omnibus. Nam qui sancto proposito a mundo se conuertens, Fratrum inire consortium affectabat, prius decem diebus præ foribus monasterij, quasi reprobatus & verborum opprobriis conuitiatus remanebat. Si autem bene vtens patientia ad decimum perseueraret diem, acceptus, prius sub seniore, [& nouitiorum:] b qui pro tempore præerat, constitutus seruiebat, ibique multo tempore desudans, fractusque multis aduersitatibus, tandem Fratrum merebatur consortium. Nihil habebant superfluum, sed voluntaria paupertas amabatur, & quicumque conuersationem Fratrum amabat, nec vnum (vt ita dicam) denarium Pater sanctus in vsum monasterij ab eo accipiebat, sed nudus velut naufragium euadens accipiebatur.

[Annotata]

a Eadem fere leguntur in Legenda Capgrauij a Tinmuthensi scripta.

b In illa Vita: qui portæ præerat.

APPENDIX II
Ex Historia Anglicana Harpsfeldij.
Miracula intercessione S. Dauidis post eius obitum patrata.

David, Archiepiscopus Meneuensis in Wallia (S.)

[1] Ecclesia Meneuensis primum sub nomine & ad honorem Diui Andreæ dedicata est: post tempora Dauidis ipsius potissimum nomen retinuit, propter celebritatem eius in iis locis, & stupenda per eum signa edita. Cuius generis plurima per eum viuum exhibita, certo nostro consilio scientes atque prudentes omisimus. [Miracula selecta & certa lantur.] Quæ tamen ne cui temere in suspicionem veniant, vel ea quæ pro eo vel per eum post sacram eius dormitionem Deus designauit, facere deberent. Quæ cum neque modum neque numerum habeant, loco temporeque disiuncta, nos vnius tantum temporis quatuor aut quinque ex hoc genere proferemus, quæ certo, digno, & partim oculato teste nituntur.

[2] Fluuius qui præterlabitur supra memoratæ ecclesiæ cœmeterium, regnante a Stephano, vino manauit, atque eodem tempore fons quidam, qui Pistel-Dewy, [Fluuius vino, fons lacte manat:] id est fistula Dauid, appellatur, quia per fistulam quamdam & canalem fons in cœmeterium delabitur, lacte manauit. Quod ab eo proditum est, qui tum vixit resque illius patriæ exploratissimas habuit.

[3] Celebris habetur in Cambria portatilis quædam campana, quam Dauidis appellant: quam cum milites apud castellum Raidgnok detinerent, [incendium ob nolam S. Dauidis ereptam:] inuita muliere quæ eam attulerat, repente per noctem totum oppidum incendio est, præter murum vnum vbi eadem campana pendebat, absumptum.

[4] Puer quidam e nido in ecclesia Dauidis de Lhanuaes pullos columbarios surripere conatus est: ecce vero digiti eius mox lapidi adhæsere, nec diuelli potuere. Omnibus ad miraculum obstupefactis, [manus furis lapidi adhærent, eius ope soluuntur:] præsertim parentibus & amicis pueri, cum ipsi cum puero per tres dies totidemque noctes coram altari eiusdem ecclesiæ vigiliis, ieiuniis & orationibus se dedissent, diuinitus puer a lapide manus auellit. Auctor qui hæc prodidit, non modo tum vixit, sed & ipsum hominem vidit & allocutus est, idque ita factum fatentem audiuit. Et quod maius est, lapidem illum in ecclesia ob memoriam rei conseruatum, vestigiis digitorum, tamquam in cera, manifeste efformatis & expressis.

[5] Apud Lanthoheni, id est ecclesiam S. Dauidis, super fluuium Hodheni, [sacellum S. Dauidis spoliari nequit:] vel, vt alij, Nanthodheni, id est vallem Hodheni, est sacellum quoddam Dauidis Episcopi, vbi viri quidam sancti arctissimam in eremo vitam traduxere: quem locum multi sæpe spoliare ausi, insignibus infortuniis nobilitati sunt.

[6] Mahel Milonis Comitis de Brethenauce filius, Episcopum quemdam Meneuensem, [Episcopum eiiciens, & res ecclesiæ rapiens, morte punitur:] regnante Stephano, vi & tyrannide exegit, resque ecclesiæ abripuit. Paullo post lapide e summa turre cadente, lethale vulnus accepit: quam sibi diuinitus illatam rapinæ suæ vindictam arbitratus, restitui Episcopum resque ablatas iussit. Quo præsente cum miserandum in modum casum suum deploraret, inflictasque sibi a Beato Dauid pœnas, inter has voces expirauit.

[Annotatum]

a Stephanus sub finem anni 1135 factus est Rex, vti diximus 20 Februar. ad Vitam S. Vlrici Presb. cap. 4 litt. d & f mortuus 25 octobr. anni 1154.

APPENDIX III
Ex Legenda Ioannis Capgrauij.
Alia miracula S. Dauidis.

David, Archiepiscopus Meneuensis in Wallia (S.)

BHL Number: 2109

[1] aCaptus autem quidam Wallensis de Episcopatu Meneuensi a Saracenis extitit, & catena ferrea cum quodam Alamanno ligatus. Wallensis enim die ac nocte iugiter ad Sanctum Dauid in sua lingua clamare cœpit, sic dicens: [Duo a Saracenis capti, ope S. Dauidis liberantur:] Dewi Wareth, hoc est, Dauid adiuua. Mira res: in breui subito ad patriam suam restitutus, Geruasio tunc loci Episcopo hoc intimans, ob insigne miraculum secum mansit. Alamannus autem eius socius, tamquam facti conscius, verberibus exponitur, & sub arctiori custodia detinetur. Cogitauit ergo, quomodo socius suus frequenter, Dewi Wareth, dicere consueuit: & quamuis vocabulum non intellexit, statuit tamen hoc idem dicere, & Dewi Wareth, sæpius exclamare. Nec mora, subito rapitur, & ad domum suam, qualiter euectus, scire non potuit, transducitur. Et cum vbique intellectum scrutans vocabuli, scire nequiret; Parisios properauit, & a quodam Wallense ibidem reperto vim verbi agnoscens, gratias Deo egit, & pro impenso sibi beneficio gratias acturus, Sanctum Dauid in Meneuia peregre profectus quæsiuit. Quem socius suus considerans & admirans, ad eum accessit, & cum fletu maximo deosculans, qualiter a seruitute libertati sit restitutus inquirit. Qui seriatim, quidquid ei acciderat, omnibus intimare curauit.

[2] Cum pestis magna in Anglia inualesceret, & strages maxima populi per loca fieret, habito communi consilio prouisum est, [pestis pellitur, aqua, qua lotum brachium S. Dauidis.] vt quilibet Episcopus reliquias suæ deferret ecclesiæ in aqua benedicta balneandas, vt aspersione aquæ siue potatione plebi diuina gratia subueniret. Quo facto mortalitas illa cessare non potuit. Vltimus demum omnium Episcopus venit Meneuensis, secum brachium Sancti Dauid ferens. Quo in aqua lauato, apparuit aqua quasi pinguedine deaurata, & desuper crux aurea. Cumque populus certatim illa ex aqua gustasset, mortalitate hominum omnino sedata, gaudium & lætitia salusque in regno diffusa sunt.

[Annotatum]

a Videtur hic esse Geruasius de Castro Episcopus Bangorensis, qui dicitur eam dignitatem administrasse ab anno 1366 ad 1370.

DE S. HERCVLANO EPISCOPO ET MARTYRE PERVSIÆ IN ITALIA,

ANNVS CHR. DXLVII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Herculanus, Episcopus Perusinus & Martyr in Italia (S.)

BHL Number: 3823, 3824

§ I Cultus sacer S. Herculani: Conuersatio monastica.

[1] Perusia Augusta, antiquo splendore etiamnum celebris, olim ex duodecim principibus Etruriæ vrbibus habita, nunc potius Vmbriæ annumeratur: in qua Legatus Apostolicus subiectis Vmbris ius dicit. [Perusiæ Patroni SS. Constantius & Herculanus,] Duos Perusini præcipuos præ reliquis Sanctis, qui ibidem floruerunt, venerantur vrbis & diœcesis Protectores, Episcopos suos & Martyres, Constantium & Herculanum, quorum singulis (ipsi coram vidimus) antiqua ibidem templa dicata. S. Constantij triplicem Vitam dedimus XXIX Ianuarij. Colitur S. Herculanus hisce Kalendis Martiis veneratione per octauam prorogata, nisi tempore Quadragesimali ea solennitas impediatur. Est dictus Herculanus sub Totila Gothorum Rege occisus: [sub Totila occisus,] de quo illa fere solum certa sunt, quæ infra a S. Gregorio Magno conscripta damus. Alia, quæ passim circumferuntur Acta, ita circumstantiis rerum & personarum adiunctis dißident, & mentem in diuersa trahunt, vt quibus potius scriptis assentiamur, non facile videamus. Inductus est senior Episcopus Perusinus, etiam Herculanus dictus, [a quo alius senior Herculanus statuitur.] qui in prioribus persecutionibus sub Romanis Imperatoribus martyrio coronatus asseritur, & paßim scriptores, eximiæ etiam eruditionis, vt infra constabit, assensum præbent. Nos ipsi Perusiam profecti, diligenter indagauimus, quid hac super re possemus constituere: & Acta ac Miracula S. Herculani partim ibi, partim alibi assecuti sumus, vti & venerationem variis antiquis Martyrologiis insertam: ex quibus omnibus sequentia proferimus, vlteriorem resolutionem suspendentes, aut ad VII Nouembris, quo Perusini seniorem Herculanum officio Ecclesiastico colunt, aut certe ad alios dies, quibus referuntur huius varij socij, aut martyrio aut sanctitate vitæ illustres.

[2] Antiquiora Martyrologia exhibent ad VII Nouembris cultum & venerationem S. Herculani, & absque mentione vllius Imperatoris Romani, sub quo senior esset passus. [Veneratio S. Herculani 7 Nouemb.] Maiorem claritatem lectori daturi, elogium, in Martyrologiis repertum, in tria secamus membra; horum primum est: Apud Perusinam Italiæ vrbem natalis S. Herculani Episcopi: secundum, sub Totila Rege interfecti: tertium, cuius corpus post abscissionem capitis ita intactum atque sanum (aliis saluum) die quadragesimo, vt scribit S. Gregorius Papa, repertum est, ac si nulla hoc ferri incisio tetigisset. Primum membrum & solum continent codices MSS. Vsuardi tres, Parisiensis S. Germani, Gandensis Societatis Iesu, & alius noster in Italia scriptus. Consentiunt Florus MS. ad Bedam, & Beda excusus, Ado a Rosweido editus, & manu exaratus in variis codicibus, item MSS. Martyrologia, Vallicellanum Romæ, & Vaticanum Ecclesiæ S. Petri, Richenouiense prope Constantiam in Sueuia, & S. Maximini prope Treuirim. in nonnullis additur laurea Martyris. Tertium elogij membrum, de auctoritate S. Gregorij Magni citati, habent Codices MSS. Vsuardi etiam optimæ notæ, alter Parisiensis dicti monasterij S. Germani, & alter noster, quo vsus Molanus in suis Vsuardi castigationibus. Consentiunt editiones eiusdem Vsuardi a Bellino & Greueno auctæ, vti & Lubecana anni 1473 & Parisiensis anni 1490 & 1535. Item Ado MS. monasterij Lobiensis, codex MS. noster sub Bedæ nomine, denique MSS. Vltraiectinum, Pragense & alia. Aliquanto breuius MSS. Centulense & Neapolitanum Antonij Caraccioli. Omnia, cum secundo scilicet membro de Totila Rege interposito, habent plures Vsuardi codices MSS. ad vsum fere Ecclesiarum Belgicarum aucti, cum MS. Hagenoënsi satis antiquo, MS. Florarium Sanctorum, Martyrologia Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusa: quibus consentit Romanum anno 1586 editum, & Martyrologium Basileense anno 1584 excusum. Hodiernum Romanum breuius ista habet: Perusiæ S. Herculani Episcopi & Martyris. At Baronius in Notis, De eodem (inquit) Beda, Vsuardus, Ado & alij recentiones hac die. Eius martyrium describit S. Gregorius Papa Dialog. lib. 3 cap. 13, Mombritius tomo 2 Vitarum Sanctorum eius Acta edidit. Ex his Actis plura excerpta leguntur in Viola Sanctorum anno 1504 impreßa. Alia phrasi eadem refert Maurolycus: Perusiæ S. Herculani Episcopi, cuius corpus post abscissionem capitis ita vnitum atque incolume die quadragesimo, vt scribit Gregorius, repertum est, ac si ferro intactum fuisset. Eadem citato Maurolyco edidit Constantius Felicius, sed addit festum eius Perusiæ, cuius vrbis Patronus est, celebrari Kalendis Martiis. Galesinius idem innuit: Perusiæ S. Herculani Episcopi & Martyris, de quo Kalendis Martij scriptum est. Hæc pluribus dicenda duximus, quod iam VII Nouembris colatur, vti diximus, alius Herculanus Episcopus & Martyr, quem tradunt diu ante Perusinæ Sedis Episcopum fuisse.

[3] Hisce Kalendis Martiis aliqui recentiores Martyrologi iterum de S. Herculano agunt. Bellinus: Eodem die apud Perusiam S. Herculani Episcopi & Martyris. [& 1 Martij] Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi. Item apud Perusiam secundum aliquos passio S. Herculani Episcopi & Martyris, qui VII Idus Nouembris ponitur. Quod monitum in Martyrologio Germanico Canisij etiam habetur. Maurolycus ista tradit: Apud Perusiam sub Rege Gothorum Totila S. Herculani Episcopi & Martyris. Plura Galesinius: Perusiæ S. Herculani Episcopi & Martyris, cui caput præcisum est, idque quadragesimo post necem die inuentum est ita coniunctum, vt præcisionis signum nullum appareret. Similia tradit Felicius, qui natione Germanum facit. Quod hoc die in Martyrologio Romano Translatio S. Herculani referatur, eumdem inscripsit Ferrarius Catalogo suo generali. At passum esse Kalendis Martij scribunt Petrus de Natalibus li. 3 Catalogi cap. 163, & Iacobillus de Sanctis Vmbriæ. At Martyrologium Florentiæ editum anno 1486 & MS. Strozzianum non multo antiquius, celebrant Translationem S. Herculani Episcopi Perusini & Martyris: quam etiam infra num. 23. Acta tradunt miraculis confirmatam.

[4] Infra in Vita ex Dialogis S. Gregorij dicitur ex conuersatione monasterij ad Sacerdotalis Ordinis gratiam deductus. Hinc inter suos eum censent & Benedictini & Canonici Regulares: quasi illis temporibus nulla alia vitæ monasticæ conuersatio fuisset. Caßianus seculo Christi quinto scripsit lib. 2 de Institutis cœnobiorum cap. 2, [aliquibus creditur monachus Benedictinus,] se tot propemodum typos & regulas vidisse vsurpatas, quot monasteria cellasque conspexerit. Et seculo Christi sexto, teste eodem S. Gregorio in Dialogis, Romanus monachus, qui S. Benedicto tribus annis in specu Sublacensi panem tulit, sub Theodati Patris regula degebat. Interim quia eodem tempore cum S. Benedicto vixit S. Herculanus, ordini Benedictino adscribitur a Trithemio lib. 3 de Viris illustribus cap. 14, a Siluano Razzio de Sanctis Etruriæ par. 1 pag. 112 Antonio Yepes in Chronico Benedictino ad annum 546 cap. 2, cuius interpres Latinus asserit Todij nomen Ordini S. Benedicti dedisse. Est Tuder siue Tudertum, vrbs vicina Vmbriæ, Italis Todi, quod videtur indicare: alij Perusiæ monachum fuisse asserunt: at nulli probant aliquod in illis vrbibus tunc monasterium Benedictinum erectum. Adscribitur etiam Fastis Benedictinis a Dorganio, Menardo, Bucelino, & in MSS. concertationibus sacris a Constantino Caietano, de quo Ferdinandus Vghellus pronuntiat, quod petulanter sequatur Trithemium. Caietani concertationem edidit & refutat Pennottus in Historia tripartita Canonicorum libro 2 cap. 18 & 19, ostenditque ex annorum supputatione, quo tempore S. Benedictus cœpit sua monasteria fundare S. Herculanum fuisse in sacris Ordinibus Subdiaconatus & Diaconatus, & fortasse Presbyteratus constitutum.

[5] Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum hisce S. Herculanum adscribit ad Kalendas Martias, quo die officio Ecclesiastico nouem lectionum colitur apud Canonicos Regulares Congregationis S. Saluatoris, [aliis Canonicus Regularis.] aßignatis pro secundo Nocturno tribus lectionibus propriis, olim a Pio V, vt testatur Pennottus, approbatis, quæ sic incipiunt: Herculanus Perusij in maiori Ecclesia a quodam probatissimæ vitæ Canonico Regulari, prima Religionis fundamenta edoctus, ac dein Episcopus factus, dicitur regularem obseruantiam in sua Ecclesia ad pristinum statum reformasse. Coincidunt Lectiones propriæ, quæ ab aliis Canonicis Regularibus cum approbatione eiusdem Pij Vrecitantur, in quibus dicitur Perusiæ apud maiorem ecclesiam in monasterio Canonicorum prima sanctæ Religionis instituta suscepisse, & ad regularis disciplinȩ, omniumque virtutum perfectionem conscendisse; Episcopus de rigore Canonicæ disciplinæ nihil remisisse, regularemque obseruantiam nonnihil relaxatam ad primæuum institutum restaurasse. Addit Pennottus cap. 18 num. 8, vetustam & constantem esse Ecclesiæ Perusinæ traditionem, B. Herculanum Clerum reformasse, & optimis regulis Clericalibus instituisse, quin etiam illos more Canonico seu Regulari viuere constituisse. Imo seculo Christi secundo Ecclesiæ Perusinæ Clerum suum fuisse tradunt Acta antiqua S. Constantij Episcopi Perusini ex MSS. S. Galli, Perusino & Baronij a nobis ad XXIX Ianuarij edita, & confirmant alia illius Acta adiuncta, auctore Ioanne Andrea Palatio: in quibus dicitur S. Constantius a Clero omni, siue vniuerso, & populo, cælesti spiramine commoto, Episcopus electus. Vghellus ante citatus, arbitratur Herculanum ex illis antiquis Clericis fuisse, qui ante S. Benedictum regularem vitam excoluerunt. Habuisse Clericos olim sua claustra seu monasteria, apud viros eruditos controuerti nequit. Hæc autem Cathedralis Ecclesia Perusina olim erat in suburbio, in loco qui mons Caluarius vel Caprasius dicebatur, in cuius monasterio adiuncto S. Herculanum regularem vitam professum, atque ex conuersatione monasterij ad Sacerdotalis Ordinis gratiam deductum fuisse, referunt codices MSS. monasterij S. Petri, & relationem S. Gregorij Papæ confirmant explicantq;. At quæ modo est Perusiæ Ecclesia Cathedralis S. Laurentio dicata, traditur a Rogerio Episcopo, seculo Christi decimo, extructa, in quam ex illa S. Petri ecclesia suburbana, tunc haud modice labefactata, & suam & Canonicorum Sedem transtulit. Rogerij successor statuitur Honestus, a quo Benedictini, aut certe horum primus Abbas S. Petrus impetrauit dictam suburbanam S. Petri ecclesiam cum claustro: quæ ab eo est reædificata, atque ab Episcopo circaannum DCCCCLXIX dedicata, approbante Ioanne XIII, qui tunc Pontifex Romanus Ecclesiam moderabatur: vti ea narrantur in Vita MS. dicti S. Petri Abbatis, ad diem X Iulij edenda. Hoc initium est illustris apud Perusinos Benedictini monasterij, annis minimum quadringentis post mortem S. Herculani ad hunc Ordinem translati. Fuisse aliquando Capitulum Ecclesiæ Cathedralis Perusinæ Ordinis S. Augustini Canonicorum Regularium, in eoq; viginti quatuor Canonicos dudum institutos, docemur in Bulla Iulij 2 Papæ, data Romæ anno MDXII, & ab Vghello excusa, qua regularem statum illius Ecclesiæ supprimit atque extinguit, eamque a Canonicis secularibus administrari inposterum statuit: vbi etiamnum Claustrum ecclesiæ contiguum est; & Prior claustralis creatur.

§ II Patria S. Herculani num Syria, an Germania? An varij cum eo Socij venerint? Tempus Episcopatus & martyrij.

[6] Ecclesia Perusina etsi ab anno MDXII pro Regularibus Canonicos seculares haberet, tamen e ritu Canonicorum Regularium antiquam festorum consuetudinem obseruabat: ex qua officium S. Augustini cum Octaua celebratum fuit vsque ad tempora Neapoleonis Comituli Episcopi, qui Ecclesiam Perusinam rexit ab anno MDXCL ad annū XXIV huius seculi: sub quo Officia propria SS. Constantij, & primi ac secundi Herculani, Episcoporum introducta sunt, a sacrorum Rituum Congregatione anno MDCV approbata: sed cum disceptatio, vt asserit Pennottus cap. 18 num. 3, in rem iudicatam, parte inaudita, pertransisset. In festo S. Herculani die prima Martij omnia de communi vnius Martyris leguntur, exceptis Lectionibus secundi Nocturni, quæ ita incipiunt: [Nū S. Herculanus ex Syria venerit, & sub Iustiniano Imp.] Anno redemptionis humanæ quingentesimo trigesimo quarto, Ioanne Summo Pontifice & Iustiniano Magno Imperatore, trecentorum hominum cœtus apud Cæsaream & Laodiceam Syriæ vrbes collectus, Romam voti caussa peruenit. Hi omnes Principum Apostolorum basilicas venerati, Pontificem adeunt, eo consilio se in Italiam venisse narrant, vt, si res postulasset, pro Christi fide propaganda vitam profunderent. Pontificis hortatu vrbe egressi, binique ab vniuerso cœtu seiuncti, totam pene Etruriam, Vmbriam, Latium, Sabinam ac Picenum sanctis vitæ suæ exemplis ac doctrina cælesti illustrarunt. In his fuit Herculanus, secundus huius nominis Perusiæ Episcopus, qui cum in cœnobio, ex sancti Patris Benedicti instituto Perusiæ fundato, vitam monasticam magna cum laude duxisset, tandem Ecclesiæ Perusinæ Antistes est ordinatus. Hæc ibi, quæ Iacobillus in Vita S. Herculani, citatis Lectionibus antiquis MSS. Perusinis monasterij S. Petri, & Ecclesiæ Cathedralis S. Laurentij, ita narrat: Regnantibus Anastasio Imperatore, & Theodorico Ostrogotho, [an citius sub Anastasio,] ac S. Hormisda existente summo Pontifice, in societate trecentorum virorum e Syria in Italiam profectus, Romæ ordinatus est Presbyter, & a sanctissimo Pontifice, simul cum S. Carpophoro Presbytero, [& Socius S. Carpophori] qui eiusdem cum illo patriæ, eiusdemque itineris socius fuerat, missus est Perusiam, vt veram Christi fidem contra Arianos annunciarent, & peccatores ad pœnitentiam adducerent. Hæc Iacobillus in Vitis Sanctorum Vmbriæ anno 1647 excusis, qui dum S. Carpophorum Presbyterum S. Herculani socium aßignat vlterioris erroris vestigium pandit.

[7] Baronius in Notis ad VII Nouembris de S. Herculano asserit, Vincentium Herculanum Episcopum Perusinum sibi visum in eam sententiam procliuiorem, vt eiusdem nominis duo fuerint eiusdem ciuitatis Episcopi, eo quod (vt ait) in Actis SS. Carpophori & Abundantij Martyrum, qui passi sunt temporibus Gentilium Impp. habeatur mentio de S. Herculano Episcopo Perusino. Hæc sibi coram dixisse cum Romæ esset. Coluntur SS. Carpophorus & Abundius, supra Abundantius dictus, die X Decembris, [In huius Actis refertur aduentus sub Iuliano,] eorumq; Acta annotat Baronius apud Mombritium tomo I haberi, ex quibus initium damus, quod est eiusmodi: Temporibus Iuliani sæuissimi apostatæ beatissimus Anastasius e Syriæ partibus cum duobus venerabilibus filiis, Euticio scilicet & Brictio, propinquisque & nepotibus eius, Abundio, Ioanne, Theudila, Isaac, Carpophoro, Laurentio, Proculo, & Ircholano profectus, post longam maris terræque fatigationem, cælica, vt nulli dubium est, protegente clementia, vrbem tandem Romam aggrediens, domum sanctissimi Episcopi Vrbani ingressus est: quos Beatissimus Vrbanus iuxta Gentium Magistri vocem dicentis: Hilarem datorem diligit Dominus, iucunde hospitio susceptos, corporis animæque alimento repleuit: secumque aliquanto tempore vt morarentur, hortatus est. [2 Cor. 9. 7] Interea Brictium & Carpophorum ad Presbyterij dignitatem, Abundium vero & Laurentium ad Diaconi Ordinem sublimauit. Hæc ibi: quibus eadem animaduersio adhibenda, qua vsus Baronius in citatis ante Notis Martyrologij, censuit in libello MS. miraculorum S. Herculani, quæ in exordio de Iuliani apostatæ temporibus ab aliquo alio præmissa videntur, emendanda esse: longe enim discrepare inter se tempora Iuliani & Iustiniani, sub quo Martyr obiit S. Herculanus. Eodem modo longe discrepant tempora Iuliani & S. Vrbani Papæ, qui Ecclesiæ præfuit ab anno CCXXIV ad annum CCXXXI, [& obitus sub Diocletiano:] si tamen nomen illius seruandum sit, cum dein dicantur: SS. Carpophorus & Abundius martyrium passi sub Maximiano & Diocletiano Imperatoribus. Sed de mendis, quibus ea Acta respersa sunt, egimus III Februarij ad Vitam S. Laurentij Illuminatoris Episcopi Spoletini, qui supra inter hos socios numeratur, & vita functus statuitur circa annum DLXXVI.

[8] Interim illa in ante citatis Officiis propriis Ecclesiæ Perusinæ, sub Neapoleone Episcopo compositis, applicantur S. Herculano primo, de quo ad VII Nouembris Lectiones ita incipiunt: [Eadem attribuuntur S. Herculano I.] Herculanus primus huius nominis, Perusinæ ciuitatis Episcopus, natione Syrus, vna cum octo fratribus germanis, Carpophoro, Abundio, Laurentio, Proculo, Ioanne, Theudala, Isaac & Bractali, & patruelibus duobus Brictio & Eutychio, duce ac magistro Anastasio patruo, Romam venit religionis caussa circa annum Christi Domini trecentesimum: excepti sunt omnes perhumaniter a Romano Pontifice, qui postea Brictium & Carpophorum, natu grandiores, Sacerdotes creatos; Abundium & Laurentium Diaconos; reliquos septem Clericos ordinatos in diuersa loca ad vineam Domini excolendam dimisit. Herculanus diuino consilio Perusiam venit, vbi … defuncto ciuitatis Episcopo a S. Brictio, patruele suo Episcopo Metropolitano (qui, vt fertur, a B. Petro Apostolorum Principe potestatem acceperat Episcopos ordinandi) creatus est Ecclesiæ Perusinæ Antistes. Hæc ibi, quibus similia habet Africanus Ghirardellius in Vita S. Abundij Diaconi Martyris a se anno 1620 edita, [cuius aduentus refertur aut ad annum 300,] vbi Herculanum inter hos fratres numerat, censetq; venisse e Syria ad littus Hostiæ, hincque Romanas semitas ingressos non longe ab Vrbe anno reparatæ salutis CCC, Romani Imperij Principibus, Diocletiano ac Maximiano Augustis, beneuolentissime exceptos plures ad dies cælestibus æque ac corporeis ferculis ab Vrbano Episcopo morum sanctitate enutritos … Sacerdotio cumulatos Britium & Carpophorum, Diaconatu Abundium & Laurentium, septem reliquos adolescentiores Clericatu. ac dein post martyrium S. Anastasij patrui, & carceres & tormenta aliis illata, dicuntur ab Antistite Brictio Ioannes Spoletino, Herculanus Perusino insigniti Episcopatu, ac dein sub Diocletiani ac Maximiani imperio martyrium paßi, & Herculanus Perusiæ decus, parens, Antistes post diros cruciatus a Præsidentis milite hasta confossus: antiquior celeberrimo eiusdem nominis atque vrbis Præsule. Similia habet Ioannes Baptista Braccescus libro de duobus Herculanis. At plane diuersa statuunt circa tempus aduentus eorum Felix Ciatta in sua Historia Perusina, Baptista Piergilius in Actis S. Vincentij Menauiensis, supra citatus Iæcobillus, & cum illis Vghellus in Episcopis Perusinis, cuius ista verba sunt: S. Herculanus eius nominis primus, natione Syrus, patria Antiochenus, S. Petri Apostoli alumnus, Britij Vmbriæ Apostoli siue nepos siue consobrinus, in postremis Imperatoris Caligulæ temporibus in Italiam venit, [aut ad an. 57.] directusque a S. Britio, Petro Apostolo ita censente, ad Vmbros, Perusiæ primus Episcopus ordinatus fuit anno LVII salutis. ac dein dicitur martyrium passus circa annum XC sub sæuissima Domitiani persecutione: Quæ accuratius alibi discutienda diximus,

[9] Pennottus cap. 19 num. 5 testatur se in manuscripto libello historiæ Annuli beatissimæ Virginis Deiparæ, qui apud Perusinos summa veneratione asseruatur, [An S. Herculanus II in Germania natus?] sibi oblato, dum in maiori ecclesia conciones quadragesimales haberet, reperisse, S. Herculanum non ex Syria, sed ex partibus Germaniæ, siue Alemanniæ; illuc aduentasse. A Felicio in suo Martyrologio eum natione Germanum haberi supra indicauimus. Vghellus etiam natione Theutonum vocat. Hæc de patria sufficiant.

[10] De primis exercitiis apud Perusinos ista commemorantur in Officiis propriis Canonicorum Regularium Congregationis S. Saluatoris in Lectionibus 2 Nocturni: Herculanus Perusij in maiori ecclesia a quodam probatissimæ vitæ Canonico Regulari prima religionis rudimenta edoctus, ibique postea professus ad tantam humilitatis, [e monasterio ad Episcopatum promotus,] caritatis & regularis obseruantiæ, omniumque virtutum perfectionem ascendit, vt defuncto ciuitatis Episcopo, omnibus vno consensu efflagitantibus, in eius locum fuerit electus: qua in Sede strenue adeo ac religiose se habuit, vt a diuinis laudibus Missarumque solenniis nullo vnquam negotio nullaque rerum molestia potuerit abduci, ac regularem obseruantiam in sua Ecclesia ad primum statum reformauit. Hæc ibi. Eodem modo ab Vghello dicitur professione Regularis Canonicus S. Petri Perusiæ, sanctimonia vitæ præclarus, reluctans ad Perusinum Episcopatum assumptus anno DXXXIV, primumque Herculanum, [an circa annū 534.] suum antecessorem, imitans, mirabili dexteritate pietateque Perusinam Ecclesiam gubernasse. Eumdem annum accepti Episcopatus indicat Iacobillus: sed ex sola coniectura ea referuntur.

[11] De anno martyrij incipiunt Acta eius apud Mombritium his verbis: Anno Iustiniani decimo septimo Herculanus Perusinus Episcopus a Totila Rege secto capite martyrium patitur. [martyrio affectus non anno Imperij Iustiniani 17, Christi 543 aut 544,] Constitutus est a Iustino auunculo ægro Iustinianus Imperator anno Christi DXXVII, Mauortio Consule & secundum Theophanem festo Paschali die quarto Aprilis, Indictione quinta: a qua inauguratione tempus Imperij numeratur in Chronico Alexandrino. Superfuit ad Kalendas Augusti Iustinus, quo tum mortuo solus imperauit Iustinianus: cuius Imperij annus XVII incidit in annum Christi partim DXLIII, partim in sequentem, vt secundum Acta apud Mombritium S. Herculanus interemptus esset aut VII Nouembris prioris anni DXLIII, aut Kalendis Martij anni sequentis DXLIV. Ad hunc annum ista leguntur apud Sigebertum in Chronico: Herculanus Perusinus Episcopus a Totila Rege secto capite martyrizatur: post mortem vero caput eius corpori vnitum inuenitur. Cum autem Perusia dicatur, vti infra ex S. Gregorio constabit, annis septem a Gothis obsessa, & septimo anno necdum finito occupata; tempus illud ab anno Iustiniani XI, Christi DXXXVII, capiendum est, quo Constantianum e Ducibus Iustiniani Spoletum, Perusiam, & alia his circumiecta oppida cepisse scribit Procopius lib. 1 Belli Gothici. Erat is annus III belli Gothici, quod anno IX Imperij Iustiniani inchoatum fuisse asserit idem Procopius, qui Perusiam anno XIII belli Gothici, id est, Christi DXLVII, a Totila captam tradit his verbis: In his hiems se circumegit, & anni duodecimi belli huius aderat finis, [sed post Perusiā anno 547 a Totila captā,] quod Procopius ipse conscripsit. Totilas vero iam pridem copias Perusiam miserat, quæ, positis circa mœnia castris, Romanos acerrime obfidebant, & quia his deficere necessaria senserant, ad Totilam mittunt precatum, vt cum vniuerso exercitu ad se confestim veniret: nam copiis iunctis facilius rebantur, Perusiam posse Romanosque oppidi eius custodes in potestatem venire. Oratione ad suos habita, Totilas Perusiam versus eduxit exercitum. Quo vbi demum est ventum, barbari quamproxime ad muros castra metati, obsidione vrbem cingunt: & dein, licet non addatur, potiti sunt ciuitate. Nam, vt in oratione dixerat Totilas, Cyprianus, qui ei loco & Romanis præeat, sublatus e medio erat, & multitudini ad cetera mala rerum necessariarum inopia accesserat.

§ III Martyrium S. Herculani: eiusdem ecclesia, & variæ Reliquiarum Translationes.

[12] Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad XIII diem Nouembris de S. Florido Episcopo Tifernate, a S. Herculano in Presbyterum ordinato, ista habet: Floridus Tiferni religiosis parentibus ortus, illis orbatus, [S. Floridus a S. Herculano Sacerdos consecratus,] se suaque Ecclesiæ obtulit. In Clericorum numero adscriptus, breui Diaconus creatus, Perusiam, quo tempore Totilas ferro igneq; omnia vastabat, vna cum S. Amantio Presbytero ad S. Herculanum Episcopum venit: a quo benigne exceptus, Presbyter ordinatus est … Capta interim Perusia, & S. Herculano obtruncato, in patriam pene iacentem rediit … Factus Episcopus … Romam a S. Gregorio Papa vna cum B. Amantio accersitus, cum inde in patriam reuersus esset, [fit Episcopus Tifernatium] sanctitate & miraculis cœpit coruscare. Similia tradunt Iacobillus de Sanctis Vmbriæ ad eumdem XIII Nouembris & Vghellus in Episcopis Tifernatibus, qui addunt Ecclesiam Cathedralem hisce SS. Florido (qui Florius appellatur ab Vghello) & Amantio dicatam. Tifernum nunc Ciuitas-Castelli dicitur, ad radices Apennini prope fluuium Tiberim situm, antiqui Comitatus caput, nunc Sedi Apostolicæ subiectum. De hisce Sanctis scribere S. Gregorium Papam lib. 3 Dialogorum cap. 35 tradunt iidem auctores: quo tamen loco in editionibus a Gillotio & Pamelio adornatis, & iussu Sixti V emendatis, legitur, [a quo alius Floridus Ep. Tudertinus.] Floridus Tudertinæ Ecclesiæ Episcopus, & Ioannes Baptista Posseuinus inter Sanctos Tudertinos S. Amantium recenset, & Vitam eius ex hoc S. Gregorij loco transcribit. Vghellus etiam inter Episcopos Tudertinos Floridum IX numerat, cuius successor traditur Sabinianus Magni Gregorij familiaris, qui Concilio Romano ab ipso celebrato interfuit anno DXCV. Interim Baronius in Notis ad XXVI Septemb. quo S. Amantius colitur, hæc asserit: De quo scribit S. Gregorius lib. 3 Dialog. cap. 35. [a quo S. Gregorius didicerit martyrium S. Herculani?] Quo loco emendatum est, quod legebatur Tuderti, loco Tiferni. Nam Floridus, cuius ibi meminit, Tifernas Episcopus fuit sanctitate celebris, quem Patronum Tifernates honorificentissime colunt. Id quidem eius Ecclesiæ monumenta vetera certa fide testantur. Idem Baronius ad annum 546 num. 2 ab eodem Florido Tifernate asserit S. Gregorium didicisse martyrium S. Herculani, quod eius verbis mox inter Acta eius refertur.

[13] S. Gregorium paßim alij describunt, Vincentius Bellouacensis in Speculo historiali lib. 21 cap. 26, [corpus delatum ad ecclesiā S. Petri,] Petrus Equilinus in Catalogo lib. 3 cap. 163, qui addit: Quod corpus intra vrbem adducentes, honorifice sepelierunt, in ecclesia S. Petri Apostoli. vti illa exprimuntur in Officiis propriis Canonicorum Regularium S. Augustini. In Lectionibus, quas pro Ecclesia Cathedrali, a Neapolione Episcopo Perusino præscriptas diximus, adiunguntur ista: Hoc miraculo attoniti Clerici, [an puer tū a morte suscitatus?] honorifice sancti Episcopi corpus sepelierunt in ecclesia B. Petri ad Caluariæ montem: quo cum etiam pueri eiusdem corpus, qui vermibus consumptus iam erat, delatum esset; puer ac si somno esset excitatus, reuixit. Ibi variis omnium generum miraculis editis, cum diu sancti Episcopi corpus iacuisset, tandem in Ecclesiam cathedralem translatum est, vbi nunc magna totius populi veneratione ac pietate colitur. Hæc ibi. De puero resuscitato antiquum testimonium profertur inscriptionis, in templo S. Herculani ante annos fere quadringentos marmori insculptæ, his verbis: In nomine Domini Amen. MCCLXXXXVII, tempore Domini Bonifacij Papæ VIII. Narrat B. Gregorius in Dialogis lib. 3 cap. 14 decollationem S. Herculani, corpus eius sepultum fuisse in hoc loco, cum eo infantem, quem Dominus suscitauit a mortuis, meritis S. Herculani. Laus Christo. Hæc Cæsar Crispoltus lib. 1 Perusiæ Augustæ cap. 18.

[13] [Ecclesia S. Herculani data Barnabitis.] Ecclesia S. Herculani erecta olim eo in loco, in quem extra murum a cæde corpus eius proiectum erat. Illius structuram describit citatus ante Crispoltus: eam plurimum collapsam restaurauit Neapolio Episcopus, & anno MDCVII incolendam dedit Clericis S. Pauli, siue Bernabitis, constructa decenti domo, censuque addito, vnde vitam sustentarent: Quæ plenius explicat lib. 1 cap. 29 idem Crispoltus.

[14] Corpus S. Herculani sæpius translatum fuit, primo ad Ecclesiam S. Petri, die quadragesimo post gloriosum eius martyrium, [Corpus eius translatum ad templa S. Petri, dein S. Stephani,] vti supra diximus. Postea circa annum DCCCCXXXVI, si apud Vghellum recte tempus fuerit obseruatum, Rogerius Episcopus transtulit corpus eiusdem S. Herculani ex antiqua S. Petri ecclesia extra muros, in Diui Stephani templum parochiale intra mœnia situm, quod Patribus Prædicatoribus donatum est, qui nouum eidem S. Stephano erexerunt templum. [postea S. Laurentij:] Sed non diu ibidem quieuerant sacra Martyris Herculani ossa, quæ Rogerij successor Honestus Episcopus traditur in ædem Cathedralem S. Laurentij magna cum solennitate detulisse: vbi oßium magnam partem sub altari maiori etiamnum adseruari, aliam partem translatam ad ædem eiusdem S. Herculani, & sub altari maiorem fuisse depositam asserit Iacobillus. [pars delata ad ædem S. Herculani:] Facta est hæc Translatio anno MDCIX, die XVII Maij, impetrata a Paulo V Pontifice facultate cum plenaria peccatorum indulgentia; pro qua solennitate Litaniæ & preces in supplicatione dicendæ ibidem tunc typis excusæ fuere: & in Litaniis post Omnes Innocentes repetita vice inuocatur patrocinium S. Herculani, dein S. Stephani, S. Laurentij & aliorum Sanctorum. [festum aliquod 5 Maij.] Festum aliquod Translationis corporis S. Herculani celebrari die V Maij obseruat Iacobillus. Aliquas eius reliquias adseruari Bononiæ in æde Collegiata S. Ioannis in monte, indicat Masinus in Bononia perlustrata ad diem I Martij.

[15] Bernardinus ex Nobilibus de Campellis (cuius eximiæ doctrinæ & humanitati plurimum debemus, eiusq; gaudemus alloquio nos in vrbe Spoletina fruitos esse, & de Historia eiusdem vrbis, quam prælo apparabat, cum eo late egisse) illustre ad nos scriptum de SS. Herculanis misit, & in eo, quæ Italice Braccesius de reliquiis vtriusque Herculani habet, discuss. 4 pag. 49, [testimoniū de reliquiis vtriusque S. Herculani.] ita a se Latine reddita interserit. Conclusioni magis firmandæ, duos videlicet fuisse Herculanos Perusinos Episcopos, vnum sub Cæsaribus, alterum sub Totila, vltimum poterit argumentum adferri; quod ipsemet audiui tamquam ex authentica scriptura in archiuo ciuitatis Perusiæ conseruata, videlicet, quod cum pro certo haberetur ex S. Gregorio, corpus S. Herculani integrum extitisse cum capite, quamuis obtruncato; diuina tamen virtute corpori suo iterum iuncto; illudque primo sepultum in ecclesia S. Petri dictæ ciuitatis, indeque pariter integrum ad Cathedralem translatum; postmodum vero multis decursis seculis, anno MCCCLXXVIII, patefacto diuinitus, quod in Ecclesia S. Herculani castri Antignolæ Perusinæ ditionis latebat brachium S. Herculani cum non modica parte reliqui corporis, solenni pompa, magnoque populi, Magistratuum & Cleri concursu præfatas reliquias a dicto castro Perusiam fuisse translatas; efficax inde insurgit probatio, duos fuisse Perusiæ Antistites, caputque & brachium repertum apud Antignolam esse primi S. Herculani, corpus vero integrum, quod eo tempore, vt etiam de præsenti, in Cathedrali Perusina quiescebat, esse Herculani secundi. Quæ etiam confirmantur publica voce ac testimonio plurium & reuerentia & fide dignorum hominum, tam ex Clero quam ex populo, quos ego propriis auribus Perusiæ audiui hoc die X Februarij anni MDLXXXVI, præcipue vero ex relatione R. D. Adriani Pandelochi Beneficiari Cathedralis & D. Pompeij Pellini viri præcipuæ doctrinæ, dignitatis & fidei, historiarumque Perusinarum scriptoris illustris: qui indubie mihi affirmarunt, audiuisse illum a Philippo genitore suo, sene nonaginta trium annorum, istum a D. Ludouico de Sensis Canonico Perusino, aliisque permultis, quod cum interfuissent translationi arcæ S. Herculani a loco, vbi prius erat, ad altare maius dictæ basilicæ, viderint aperto loculo totum corpus integrum S. Herculani, & iuxta illud magnam ossium congeriem alterius S. Herculani ex Antignola translati. Huc vsque Braccescus, ex translatione Bernardini ex Nobilibus de Campellis.

[16] Iacobillus in Catalogo insignium Reliquiarum, quæ in Vmbria adseruantur, asserit Perugiæ in Ecclesia Cathedrali sub maiori altari deposita venerationi ciuium esse caput & brachium vnum cum aliis reliquiis corporis S. Herculani primi Episcopi Perusini; [depositis sub maiori altari:] item mediam partem corporis S. Herculani secundi: cuius alteram partem anno IX huius seculi ad ecclesiam huic Sancto dicatam, fuisse delatam diximus. Idem Iacobillus ibidem num. 2 addit in ecclesia Societatis Iesu haberi corpus & caput S. Herculani Martyris, extractum ex cœmeterio Priscillæ, & Clemente VIII Papa præbente facultatem, Roma Perusiam delatum sub altari maiore quiescere, eumque esse Herculanum, [aliud corpus S. Herculani M. in templo Societatis Iesu.] quem in Portu Romano occisum celebrant tabulæ Martyrologij Romani die V Septemb. Quando nos Perusiæ adfuimus, nisi nos memoria fallat, hasce sacras reliquias fuisse alicuius Martyris anonymi, atque ex pio erga S. Herculanum affectu illud ei nomen impositum fuisse intelleximus in ipso nostræ Societatis collegio. Quod certe minus probauimus, veriti ne aliquando maior scrupulus suboriretur de certitudine eorum quos nunc retulimus; si qui coniicerent, ex simili erga S. Herculanum affectu, etiam supra dictis reliquiis, ex Antignola Perusiam portatis, nomen S. Herculani impositum.

§ IV Acta S. Herculani.

[17] Cvm Perusiæ sub finem anni MDCLX essemus, ac monasterium S. Petri inuiseremus, [Vnde acta hæc descripta.] humanißime a Religiosißimis monachis Benedictinis Congregationis Casinensis excepti, reperimus in antiquo Legendario MS. Vitam S. Herculani, sed folio lacero mutilam: quam libro ad collegium Societatis deportato exscripsimus, & hic damus. Sed lectorem, monemus quæ de Iuliano apostata sub initium narrantur, plane fabulosa esse, & quæ de sociis adduntur, paßim iam a recentioribus referri ad Herculanum I, quem dicunt sub Domitiano passum: quæ simul num. seq. comprehenduntur: reliqua ad S. Herculanum sub Totila passum securius referri posse. Præterea præscribebatur lectio prioris partis pro die Translationis, at posterioris pro die Decollationis S. Herculani. En Acta ipsa.

[18] Temporibus Iuliani apostatæ sæuissimi Imperatoris, S. Herculanus natione Syrus, cum vndecim suis consanguineis diuina dispositione de Syriæ partibus Romam venit: qui licet coniuncti essent vinculo carnis & sanguinis, spirituali tamen vinculo religiosæ perfectionis amor eos fortius & strictius vniebat: nam sanctæ religionis propositum in Spiritus feruore seruabant, quorum nomina sunt hæc: Ioannes & Tedula, Isaac & Abundius, Carpophorus & Laurentius, Proculus & Paractilus atque Anastasius cum duobus filiis suis Eutychio & Britio. [S. Herculani socij,] Cumque S. Anastasius multos Paganos ad fidem Christi conuerteret, sanctoque fonte baptismatis consecraret, templorum sacerdotes nuntiauerunt Iuliano Imperatori, Anastasium cum duobus filiis suis & nepotibus Romam venisse, ac multos conuertisse ad doctrinam fidei Christianæ. Quibus auditis, Iulianus furore impletus iussit, vt Anastasius cum ceteris ante suam præsentiam duceretur: & cum inuenisset eos in fide Christi fundatos atque constantes, iussit ipsos nodosis fustibus cædi & in carcerem trudi, & fame continuo cruciari. Postmodum vero de carcere extractos præcepit iniquus Imperator ad aquas Salinas duci, & vt ceteros terreret, caput B. Anastasij in prædicto loco fecit abscindi. Tunc ceteri ab vrbe Roma discedentes venerunt ad locum, qui dicitur Via Cornelia, vbi se mutuo exhortantes, & pacem dantes, Eutychius reliquit Britium germanum suum in partibus Ternij, & ipse perrexit in partes Wlseni, ibique annis multis eremiticam vitam duxit. Britius vero cum aliis fratribus suis in partes Valeriæ ad ciuitatem Spoletanam deuenit, relicto Proculo in Colonia, quæ dicitur Narnia, super castrum Casulanum, in quo erat vir sanctissimus Wlcianus: cum quo S. Proculus spiritualem vitam ducens, tantam est Christi gratiam consecutus, vt ab ipso ad sacerdotium ordinatus, antequam sol surgeret super terram, Missam in cælo cantari audiret: & sic postmodum S. Proculus Domino hostiam immolaret. Huius vero tam gloriosæ fraternitatis & societatis præfatus Anastasius rector extitit, ipsamq; verbo doctrinæ & sanctis moribus informauit: inter quos S. Herculanus gratia diuina repletus, sicut lucerna super candelabrum splendens, præclarissime relucebat. Cernens itaque S. Britius Metropolitanus Spoletanæ Sedis B. Herculanum multis meritorum prærogatiuis ornatum, [Episcopatus Perusinus,] diuino Spiritu suggerente, Perusinæ ciuitatis ipsum ordinauit & consecrauit Episcopum.

[19] De monastica itaque conuersatione ad Pontificalem Cathedram sublimatus, eamdem morum grauitatem quam prius, eamdemque humilitatem per omnia sectabatur. Impositum namque sibi Pastoris officium solicite adimpleuit & religionis votum inuiolabiliter obseruauit. [regimen subditorū,] Prouidi namque Pastoris officium tenens gregem sibi commissum virga directionis & æquitatis regebat solicite, Christumque Redemptorem nostrum passum & mortuum iugiter prædicans, multos adhuc in fide titubantes suis exhortationibus confirmauit. Vitiorum vero sapientissimus & sanctissimus extirpator, virtutumque plantator solicitus, prædictum gregem suum, quasi quoddam spirituale plantarium, diuimorum verborum fluentis assidue irrigabat. Quia vero bonus Pastor populum sibi commissum pascere debet, non solum cibo spirituali, sed etiam corporali, cum necessitatis tempus occurrerit; ideo iste Sanctus miserabiles personas & pauperes amplectens in visceribus caritatis, pupillis misericors fuit vt pater, [opera misericordiæ:] & pro viribus mater illorum, manusque suas extendit ad pauperes. Fuit namque viduarum & pupillorum & aliorum indebite oppressorum defensor & releuator pius: quibus in illatis iniuriis misericorditer assistebat, vestiebat nudos, cibabat famelicos, & sitientibus potum dabat. Egenos & pauperes alacri vultu suscipiebat, quibus aliquando non valens porrigere manum, porrigebat affectum compatiebaturque anima sua pauperi: contemptor temporalium & paupertatis amator, nisi ad eleemosynas erogandas, ipsa temporalia bona habere nolebat. Thesaurum vero cælestem, qui non obfuscatur rubigine, nec corrumpitur tinea, per opera perfectionis semper studuit augmentare. Ieiuniis, vigiliis & orationibus vacans, repugnabat desideriis carnis, Deo bonorum omnium datori desiderans sine intermissione placere. Cultum idololatriæ conabatur extirpare pro viribus, qui non plene adhuc extinctus in cordibus aliquorum. Vnde & templa dæmonum destruebat, & Christi basilicas consecrabat: [templa erecta:] in quibus sacra Missarum iugiter celebrans, cultum diuinum sedulo ampliabat. Vt vero sibi domesticos aliis poneret in exemplum, Clericos maioris Ecclesiæ instituit more canonico viuere. [Clerici bonis instituti moribus.] Cunctum vero Clerum suæ diœcesis secundam, quartam & sextam feriam ieiunare præcepit. Quantum vero ipsum zelus Dei & fraternæ caritatis accenderat in hoc maxime patuit, quod pro grege sibi commisso vitam suam exposuit morti, iuxta vei bum Saluatoris: Bonus Pastor animam suam dat pro ouibus suis. [Ioan. 11. 11]

[20] Prædictis namque temporibus, cum Totila Gothorum Rex plurimas Italiæ ciuitates captas barbarica feritate ferro atque igne vastaret; cum grandi & immani exercitu ad obsidionem Perusinæ ciuitatis aduenit: quam vndique diligenter explorans, [Italiæ vastatur a Totila:] cum eam ex natura locorum & munitione operum humanorum & multitudine bellatorum tam fortiter cerneret esse munitam, quod ipsam bellando capi posse diffideret, deliberauit eam obsidione diutina expugnare. Relicta itaque apud Perusium magna parte sui exercitus, ipse Totila cum reliquis ad Romanam obsidionem concite properauit, atque tertio ab vrbe milliario in loco, qui dicitur Merulus, sua castra locauit. Gothorum vero exercitus, qui in obsidione Perusinæ ciuitatis remanserat, ipsam annis septem continuis obsedit, sicut B. Gregorius in libro Dialogorum narrat; dicens. [lib. 3 c. 13]

[21] Floridus vir venerabilis, Tudertinæ ciuitatis Episcopus, mihi narrauit quoddam valde memoriale miraculum, dicens: Vir sanctissimus Herculanus, [capta Perusia] nutritor meus, Perusinæ ciuitatis Episcopus fuit, qui ex conuersatione monasterij ad Sacerdotalis Ordinis gratiam est deductus. Totilæ autem perfidi Regis temporibus eamdem vrbem annis septem continuis Gothorum exercitus obsedit, ex qua multi ciuium fugerunt, qui famis periculum ferre non poterant. Anno vero septimo necdum finito eamdem vrbem a ciuibus, vt dictum est, propter famis periculum derelictam, quasi nullo resistente Gothorum intrauit exercitus. Igitur ciuitatis Comes, qui eidem exercitui præerat, ad Regem Totilam nuntios destinauit, exquirens, quid de Episcopo vel de populo fieri iuberet. Cui ille præcepit dicens: Episcopo prius a vertice vsque ad calcaneum corrigiam tolle & tunc caput illius amputa: omnem vero populum, qui illic inuentus est, gladio extingue. Tunc idem Comes venerabilem virum Herculanum, super vrbis murum deductum capite truncauit, [S. Herculani caput abscissum] eique cutem iam mortuo a capite vsque ad calcaneum incidit; ita vt ex eius corpore corrigia sublata videretur, moxque corpus illius extra murum proiecit. Tunc quidam humanitatis pietate compulsi, abscissum caput ceruici apponentes, cum vno paruo infante, qui illic extinctus est, iuxta murum corpus Episcopi sepulturæ tradiderunt. Cumque post eamdem cædem die quadragesimo Rex Totila iussisset, vt ciues vrbis illius, qui quolibet dispersi essent, ad eam sine trepidatione aliqua remearent; hi qui prius famem fugerant, veniendi licentia accepta reuersi sunt. Sed cuius vitæ eorum Episcopus fuerat, non immemores, vbi sepultum esset corpus illius quæsierunt, vt hoc iuxta morem debitum in ecclesia B. Petri Apostoli humarent. Cumque itum esset ad sepulchrum, effossa terra inuenerunt corpus pueri pariter humatum, vtpote iam die quadragesimo tabe corruptum & vermibus plenum; corpus vero Episcopi, ac si die eadem esset sepultum, [post 40 dies repertum corpori vnitum.] & quod adhuc est magna admiratione venerandum, quia ita caput eius vnitum fuerat corpori, ac si nequaquam fuisset abscissum: sic videlicet vt nulla sectionis vestigia apparerent. Cumque hoc in tergo verterent exquirentes si quod signum vel de alia monstrari incisione potuisset, ita sanum atque intemeratum omne corpus inuentum est, ac si nulla hoc ferri incisio tetigisset.

[22] Et sic cum gaudio maximo de tanto miraculo pariter exultantes prædicti ciues in monte, qui Caluariæ dicitur, in B. Petri Apostoli ecclesia venerabilis Episcopi & Martyris corpus cum hymnis & laudibus condiderunt, ibique tunc prædictum puerum vermibus scaturientem B. Herculanus a mortuis resuscitauit: [puer mortuus resuscitatur:] vixitque post suam resuscitationem annis septem, & sic ab hac vita migrauit, & in eadem ecclesia sepultus est. Pluribus autem temporibus postea B. Herculanus ibi dimissus, nonnulla meritorum suorum petenti populo exhibuit.

[23] Quia igitur decens erat, vt tam sanctissimi viri corpus in ciuitate, quam rexerat, & martyrij palmam susceperat, locaretur; placuit Rogerio venerabili & religioso eiusdem ciuitatis Episcopo, [corpus trāsfertur in vrbem.] Clero & populo vniuerso ipsum ad ciuitatem transferri prædictam. Inito & confirmato consilio, & triduano indicto ieiunio cum … a remotis partibus a multis eius oraculum petitur, & licet dies translationis suæ pluribus temporibus ignotus fuerit, postea tamen per multa miracula tali die exhibita B. Herculanus apertissime reuelauit, [dies Translationis I Martij.] & in Kalendis Martij solenniter & honorifice celebratur: non solum autem in die suæ Translationis, vt dictum est, sed etiam vsque ad hodiernum diem multa & magna miracula suis sanctis meritis Rex Christus, pro cuius amore passus est, euidenter ostendit.

Hactenus ea Acta, in quibus, quæ de puero narrantur, nonsunt a S. Gregorio scripta. Reliqua supra explicata sufficienter sunt.

§ V Miracula varia ex Legendario MS. Ecclesiæ Vrbeuetanæ.

[24] Qvamuis autem de S. Herculano sint pauca descripta, per ea tamen quæ scripta sunt, qualis quantique fuerit meriti, potest intelligi. Cum enim inter sanctos viros, qui conuersabantur cum S. Britio, alij quoque fuere Martyres, alij vero sanctissimi Confessores, B. Herculanus fuit electus ac institutus Episcopus Perusinus: [Sanctitas B. Herculani nota est ex operibus,] quantæ sanctitatis & virtutis creditur fuisse, quem inter tales atque cum talibus scimus vitam & conuersationem duxisse. Cumque multi viri sola confessione, sine effusione sanguinis, cum fide præcedente religione vitæ fuere sanctissimi, non est dubium S. Herculanum virtutum sanctimonia fuisse excellentissimum, cum ex monachica conuersatione ad Episcopale deductus est officium, multasque passus cum Britio carcerum macerationes, & iniquorum persecutiones, atque pro Deo & fidei conuersatione, [martyrio,] multa pericula ac labores; tandem finiuit vitam martyrio.

[25] Miracula etiam, quæ per eum Deus operatus est, inter ceteros eum esse dignissimum præbent indicium. Licet enim legamus Dominum nostrum per sanctos viros & ante aduentum & post aduentum suum multa fecisse miracula, [& miraculis,] quia maxime in nascentis Ecclesiæ initio ad conuersationem fidei erant necessaria; per nullum tamen Sanctorum tot legimus esse facta mirabilia, quot humana corpora in diuersis mundi partibus senserunt per S. Herculani merita. Nullus etenim scit vel valet per singula narrare, quot & quanta beneficia Deus omnipotens contulerit omnibus, beatissimi Herculani virtutem implorantibus, eiusque auxilium deposcentibus. [vbique terrarum patratis;] Siquidem in mari & in diuersis longinquis partibus terrarum quam multi locum, vbi quiescat, ignorantes, sed solum nomen inuocantes, sanitatem receperunt, & a periculis euaserunt. Sed quid dicam de multitudine & magnitudine miraculorum, longe a sepulcro S. Herculani in Francia, Anglia, Alemannia, Vngaria atque in multis aliis locis factorum; cum etiam ea, quæ ad sepulcrum facta sunt, vel quæ pro illis, qui ad memoriam eius venerandam, antequam venissent, aut postquam recessissent, exauditi sunt, innumerabilia existant. Cuncti namque Clerici, ac Perusinæ ciuitatis laici, non valent recordari eorum, quæ in ipso facta sunt loco, & visa sunt miraculorum. His etiam prætermissis, qui clam in suis domibus inclinato capite pro recuperata sanitate gaudentes, & referre Deo Sanctoque Herculano laudem coram populo nescientes, vel negligentes, recesserunt: nec apud memoriam S. Herculani, sed postquam reuersi sunt domum, virtutem Sancti, quam sumpserant, notificarunt.

[26] O B. Herculane, quam es desiderator & adiutor salutis humanæ, cum Deus tuis precibus tot præstat beneficia, quot cum & ipsi, quibus impetrantur, non valent narrare: non enim possunt dinumerari, & a multis quæsiui, non tamen audire de omnibus valui; claudis gressum, distortis rectum, cæcis visum, singulisque membris Deus inuocatione S. Herculani sanitatem restituit: multaque dæmonia, [sanitas corporea data.] antequam etiam dȩmoniaci venirent ad sanctum corpus, expulit, & tres dæmoniaci, qui prius latrabant & ducti laborabant, [energumeni liberati,] liberati Deum & S. Herculanum laudabant. Hoc etiam accedit ad virtutum magnitudinem vel multitudinem S. Herculani, quod multos contractos multosque ægrotos aut aliqua corporis parte læsos sanauit, de quibus nulla habebatur fides, vt possent sanari. Et in tantum erat incredibile, quod multi non respicientes ad virtutem Sancti, & miracula Dei, dicebant tunc eos fore sanos & restitutos; cum ignis fieret aqua, vel frigida naturaliter calida, vel nix petra nigra: sicque non credebant sanitati restituendos, quemadmodum agnum non posse esse lupo fortiorem, vel talpam tigre velociorem, vel passerem miluo maiorem: atque ideo diffidebant posse fieri, vt sanarentur: quod secure (tamquam numquam illud quod dicebant accideret, nec illud quod vouebant cogerentur per votum efficere) promittebant se ea conditione mundum relicturos, [incredibilia patrata,] cum viderent eos sanitati restitutos. O Deus immense pro cunctis & metuende! Hæc sunt nobis incredibilia, quæ apud te sunt facilia: hæc nobis sunt miranda, quæ, quantum ad tuam virtutem, in nulla admiratione sunt habenda. Quid enim mirum vel incredibile, si sanes partem, cum facias totum, vel si facta restituas, cum de nihilo mirabilius multa perficias, vel si cælestia quæ fecisti cogitamus, quid ea quæ fiunt in homine miramur? Te igitur omnia posse credentes, & credendo te in omnibus laudantes, dicamus: Benedictus Dominus in donis suis & sanctus in omnibus operibus suis. Et ideo Christe prædicaris in sanctis tuis mirabilis, quia das eis potestatem faciendi quæ facis, quemadmodum tu per te corporali præsentia promisisti discipulis tuis, dicens: Hæc & maiora horum facietis. [Ioan. 14. 12] Maiora namque fecit Petrus, quam fecisset in mundo conuersando Deus, siquidem sola vmbra sanauit multos ægrotos. Maius etiam fuit, quod S. Herculanus resuscitauit puerum vermibus plenum post diem mortis suæ quadragesimum, quam quod Deus Lazarum quatriduanum: [puer post 40 dies resuscitatus a morte:] quod a nullo alio Sancto legimus factum, videlicet per tam longum tempus mortuum resuscitatum, nisi a S. Petro Apostolo, qui resuscitauit quemdam, quem miserat vltra montes prædicare, longo tempore iam defunctum, a solo eius baculo misso ad cadauer.

[10] Quod autem tanta a Deo Sanctis est attributa potestas operandi mira, & quod Sancti per diuersas partes mundi faciunt miracula, non est sine caussa. Nam Deus, qui pro salute humani generis descendit ad terras, & factus homo de Maria Virgine, crucis pro nobis est passus patibulum, multis modis monet nos, [miraculis excitamur ad sancte viuendum:] & bonos esse hortatur, ne pereamus: quia per prædicatores suos & diuinam Scripturam docet nos declinare a malo & facere bonum, non ad suam sed ad nostram salutem. Spiritus sanctus etiam, vt bonissimus, corda nostra visitat bonæque operationis cogitationes in nobis generat, quas sæpe perimit carnalis delectatio; quin etiam aduersis aliquando, quatenus a malis retrahamur, exasperat; aliquando bonis blanditur, vt mala mens beneficio vsa resipiscat; aliquando etiam per merita Sanctorum operatur miracula, atque exaudit deprecationum vota, vt maxime qui exaudiuntur, recognoscant se culpabiles, & fore ingratos, si non corrigantur a vitiis, saltem per impensa beneficia corporalia, & alij qui vident tantam virtutem a Sanctis fieri, [petenda spiritualia dona.] studeant per bonam operationem ad eorum consortium ire, & sicut facimus preces, atque offerimus oblationes, & cingimus altaria, vt Sancti intercedant pro salute corporali, sic debemus implorare Sanctos pro salute spirituali. Sed multi Fratres, si sint ægroti, conantur ad corpora Sanctorum ire pro recipienda corporis sanitate: qui, cum sint sani, nolunt mouere pedem ad imploranda Sanctorum præsidia pro salute animarū. Nos autem, Fratres, memoriam S. Herculani semper, siue sani, siue ægroti, veneremur, eique sanitatem pia deuotione deprecemur, quatenus suis meritis, quibus scimus sanasse multa corpora, intercedat pro animabus nostris saluandis apud Diuinam clementiam: de cuius miraculis quæ egomet vidi, vel referri ab his qui viderant audiui, quorumque cereas figuras, aut alia signa, in ecclesia & super altare pendentia, prospexi, pauca subscribam.

[28] Sanctissimus igitur Herculanus virtutes suas, quas multoties & in multis clam fuerat operatus, volens aperire ad salutem animarum, vt, sicut Præsul sanctitatis quoad vixerat, ita merita sua notificata quodammodo monerent homines relinquere peccata. Anno millesimo centesimo nono manifestissimum miraculum fecit, [Anno 1109 mulier e mamilla grauiter ægra,] dum sanauit mamillam cuiusdam mulieris: quæ iacens in partu, nocte quadam vidit in se ruentes teterrimos spiritus; mane vero sensit in mamilla tumorem & dolorem maximum. Sed postquam medicamine vulneris sperans sanari, ferro fecit aperire tumorem: mamilla fistulata malum est actum in tumorem & dolorem multum maiorem, & quanto plus ei aliquis medicabatur, tanto plus peiorabat, & intantum succreuerat, quod costam pectoris iam taxta b tangebat; ab imo etiam pectoris vsque ad collum totum corpus ante & retro tumuerat. Mulier de vita sua itaque iam desperauerat, iam per viginti quatuor dies continuos dormire & comedere perdiderat, omnemque medicinam, præter taxtam, quam vno semisse longam habebat in mamilla, postposuerat. tandem vero mortem expectans, in spiritu admonita, cœpit implorare in corde, non ore, quia non poterat loqui, S. Herculani merita, [ope S. Herculani sanatur.] iam sola cordis imploratione lingua ad officium suum rediit, iam sibi melius sentire cœpit, & statim Procuratorem altaris S. Herculani ad se venire fecit: per quem pannum pro corporali, ceream mamillam cum votis ad memoriam sanctissimi Herculani mandauit. Sequenti vero nocte, quæ iam viginti duobus diebus dormire non poterat, salubriter cœpit dormire, atque ea dormiente, (quod est mirabile dictu) & mamilla soluta est, & tasta per se exiit: mane vero ita mamilla sana facta est, vt vix signum cicatricis in ea appareret. Quod miraculum auditum non credidi, donec ab ipsa muliere multis aliis astantibus sic esse factum audiui, & etiam mamillam sanatam meis oculis vidi, quam mulier cum viro gaudens atque laudans Deum, ac B. Herculanum coram multis ostendit. O B. Herculane, quam bene fecisti, quando tua miracula primo sanando mamillam manifestare cœpisti, quia in diuina Scriptura mamillæ significant vbertatem doctrinæ, & tu miracula tua volebas aperire ad exhortationem sanctæ vitæ, & sicut homo cum lacte nutritur, inde sumit alimentum, sic inde per miraculum tuum homo inspiratus bene operandi sumat documentum. c

[Annotata]

a Fuit hic S. Maternus: de cuius suscitatione vide Vitam S. Valerij Episc. Treuirensis, cap. 1. 29 Ianuarij.

b [Tasta.] Vel tasta quod turundam significat, id est peniculum lineum, quale curandis plagis indunt chirurgi: qui etiam specillum suum, id est instrumentum vulnerum profunditati explorandæ inuentum, tasto Italice dicunt. vtrumque a tastare leuiter tangere, quod ex Teutonico & Longobardico tasten in Italicum transiit.

c Reliqua miracula desiderantur.

DE S. ALBINO EPICOPO ANDEGAVENSI IN GALLIA

CIRCA AN. DXLIX

Commentarius præuius.

Albinus, Episcopus Andegauensis in Gallia (S.)

§ I S. Albini ætas, natalis, vita monastica.

[1] Vndecimus Ecclesiæ Andegauensis Episcopus fuisse S. Albinus scribitur. Duodecimum Claudius Robertus statuit: Nefingum enim, seu Nefindum, qui seculo decimo vixit, inter SS, Maurilium ac Renatum locat, [S. Albinus Andegauēsis Episcopus,] vti & Ioannes Chenutus, cui tamen vel sic vndecimus solum est S. Albinus, Thalassio omisso, qui in Andegauēsi synodo anno CCCCLIII est ordinatus. Demochares & Sammarthani S. Albinum decimum faciunt, expuncto Auxilio, cuius mentio fit in Vita S. Firmini Episcopi Ambianensis ac Martyris, XXV Septembris, his verbis: Postmodum ergo Ligerim transiens fluuium, ad Auxilium Andegauinæ vrbis Præsulem, anno & tribus mensibus in verbo prædicationis detentus est. Legerunt forsan ipsi: ad auxilium Præsulis. Ita certe habet MS. Ecclesiæ S. Audomari, & MSS. S. Mariæ Bonifontis. Treuirense MS. ad auxilium Andegauinæ vrbis apud Præsulem. Bosquetus solum habet: ad auxilium Andegauinæ vrbis anno & tribus mensibus. Atque ea lectio maxime fortaßis probanda. Quid est enim alioquin ad Præsulem detineri, cum apud Præsulem dicendum videretur? Sed Ioannes Chenutus & Claudius Robertus, atque in Martyrologio Gallicano Saussaius, Auxilium Andegauensem Præsulem agnoscunt. Obscura sunt, vt sæpe monuimus, multarum Galliæ Ecclesiarum exordia, & catalogi Antistitum non satis fideliter & accurate conscripti. Vt vt se tamen numerus ac series antecessorum S. Albini habuerit, obtinuit ipse iam a mille & centum annis publicam in Andegauensi Ecclesia venerationem: [colitur ab antiquo,] in cuius Breuiario duplex illi decretum officium; in nonnullis Britanniæ Armoricæ, vnde ortus, diœcesibus semiduplex, vt Venetensi, Rhedonensi &c. duplex item in Gnezniensi Poloniæ Archiepiscopatu, an ob reliquias forsan eius aliquas illuc translatas, an aliam ob caussam, non comperi. Nomen S. Albini quamplurimis Martyrologiis iisq; etiam peruetustisest inscriptum: ita sub finem Martyrologij S. Hieronymi Parisiis excusi, & MS. nostri & Lucensis legitur adiunctum: Andegauis ciuitate depositio S. Albini Episcopi & Confessoris. Vltimo etiam loco est in MSS. Rhinaugiensi, Augustano S. Vdalrici, Parisiensi Labbæi, Casinensi, Reginæ Sueciæ, quo vsus est Lucas Holstenius in Animaduersis ad Martyrologium Romanum, Vallicellano Congregationis Oratorij Romæ & variis aliis. [inscriptus Martyrologiis, I Martij,] Solum Albinum habet Rabanus & MS. monasterij S. Maximini. Beda genuinus vacat, at complura MSS. Bedæ Adonisq; nominibus insignita, eum refertunt adduntq;, cuius vita virtutibus & miraculis plena refulsit. Vsuardus ac Roman. Martyrologium: Andegauis S. Albini Episc. & Confess. viri præclarissimæ virtutis & sanctitatis. VVandelbertus monachus in metrico Martyrologio, Lothario Imperatori, Ludouici Pij filio, ante annos DCCC dicato, illius ita meminit:

Martis Donatus tenet Albinusque Kalendas.

Recentiores quidam longum eius texunt elogium, Saussaius, Ghinius, [alibi 2.] Galesinius, Canisius. atque hic rursus II Martij eum refert, propterea fortaßis, quod Canonici Regulares Congregationis sancti Saluatoris Ord. S. Augustini, occupatis S. Herculani Perusini Episcopi & Martyris festo Kalendis, postridie eum celebrent.

[2] Acta infra num. 2 habent S. Albinum se in Cincillacensi monasterio subdidisse. Hinc controuersia plane eadem mouetur circa monachatum eius, atque supra diximus circa vitam S. Herculani motam fuisse, quasi nullæ tunc monachorum regulæ fuissent, præter illas quas profitentur Canonici regulares & Benedictini: cuius contrarium ibi ostensum est. Interim S. Albinum Canonicum fuisse ait Constantinus Ghinius, & ipse Canonicus regularis: & propria eorumdem Canonicorum officia, in monasterio Cincilianensi, Canonico habitu indutum, prædicant. Saussaius in Martyrol. Gallicano scribit, [an ex monasterio & cuius ordinis assumptus:] Ordinis S. Augustini Canonicorum institutum in Cincillacensi cœnobio amplexum. Verum illius Ordinis fuisse S. Albinum, erui ex Vita non arbitror posse: illudq; etiam satis certum videtur, Benedictinum non fuisse, etsi eum inter Sanctos Ordinis sui annumerent Arnoldus VVion, Hugo Menardus, Benedictus Dorganius, Trithemium secuti, lib. 3 de Viris illustribus ordinis S. Benedicti cap. 165 & lib. 4 cap. 181. Sed refutantur hi ex ipsa eius Vita, quam testatur S. Gregorius Turonensis libri de gloria Confessorum cap. 96, [Vita a coætaneo scripta:] quod mox integrum dabimus, a Fortunato esse conscriptam Presbytero, qui eadem ætate in Gallia vixit, doctrina & pietate celebris, eamque Vitam Domitiano dedicauit, qui tertius a S. Albino Andegauensem regebat Ecclesiam, interfuitq; Concilio Parisiensi III, anno Childeberti Regis XLVI, Christi DLV, & Turonensi II, Chariberti R. VI, Christi DLXVII. Vitam illam edidit Laurentius Surius: quam dein Rosweydus cum vno MS. codice, nos cum duobus aliis contulimus, vno Ecclesiæ S. Audomari, altero monasterij S. Maximini Treuiris.

[3] Ex ea constat, S. Albinum Abbatem Tincillacensem annis XXV fuisse; dein cum natus esset annos sexaginta, Episcopum esse factum, idque munus geßisse XX annis, VI mensibus, & in eo deceßisse. [an. 535 erat Episcopus,] Porro ex tomo I Conciliorum Galliæ habemus, interfuisse eum Concilio Aurelianensi III, anno Childeberti Regis XXVI, ac proinde secundum nostrum calculum, Christi DXXXV: octo nimirum annis prius quam S. Benedicti institutum per S. Maurum Abbatem in Gallias allatum dicitur, [ante aduētū S. Mauri in Gallias,] ipso anno quo S. Benedictus migrauit e vita, Christianæ Æræ DXLIII. In Vita autem S. Mauri XV Ianuarij cap. 8 nu. 46 ita scribitur: Octauo anno postquam ibidem adueneramus, monasterium omne satis conuenienter in omni constructione consummatum, atque ab Episcopis prouinciæ ipsius dicatum est. Regebat autem per idem tempus Andegauensem Ecclesiam vir sanctissimus Eutropius. [cuius cœnobium dedicatum ab Eutropio eius successore:] Hæc ibi, nisi sint, vti ea, quæ sequuntur ab Odone Fossatensi Abbate interpolata ac deprauata: non enim Theodebertus ei dedicationi anno DLI interfuit, qui anno XXXVII a Clodouei aui sui morte, vt Turonensis scribit lib. 3 hist. Franc. c. vlt. Christi nimirum DXLVI, aut forsan DXLVII, erat mortuus: neque ad eius regnum is locus pertinebat, sed ad patrui eius Childeberti. Patet autem ex hoc loco, falli eos, qui Eutropium S. Albino præponunt, voluntq; huic immediate succeßisse Domitianum. Fortunatus Domitiano dedicat Vitam S. Albini, in qua huius successorē memorat, plane velut diuersum a Domitiano, licet nomen non exprimat, ita scribens cap. 3 nu. 17. [a quo ipse translatus;] Igitur cum S. Germanus Episcopus Parisiorum, vel comprouinciales, ac Pontifex successor eius, & populus, vellent membra S. Albini in nouam basilicam deuote transponere &c.

[4] Obierat, vt ex dictis liquet, ante annum DLI S. Albinus circa annum salutis DL; [mortuus circa 549,] inquiunt Sammarthani & Ghinius: fortaßis DXLVIII aut DXLIX. Anno certe Childeberti Regis XXXVIII, Christi DXLVII, Concilio Aurelianensi V subscripsit Sapaudus Abbas directus a Domno Albino Episcopo Ecclesiæ Andicauensis, ægritudine forsan, vti & graui ætate, ne adesse posset, impedito. Falli enim certum est, Ioannem Chenutum, qui vita functum scribit anno DXXXII; æque ac Arnoldum VVionem, [non 532,] qui lib. 2 Ligni vitæ cap. 37 & lib. 3 in Martyrologio, circa annum 570: ac magis etiam Bertrandum Argentræum, [nec 570,] qui historiæ Britannicæ lib. 3 cap. 8 ait obiisse an. DCCXII; & denique Trithemium, qui locis iam citatis floruisse tradit circa annum DCCXX. Præiuit Vincentius Bellouacensis, qui Speculi historialis lib. 23 cap. 139 scripsit, S. Ægidium anno Artemij, siue Anastasij, Imperatoris primo, DCCXIII aut DCCXIV Christi, [nedum 8 seculo] venisse in Gallias: atque eodem deinceps errore, cap. 141 S. Cæsarium Arelatensem, quocum Ægidius biennio habitasse scribitur, octauo Christi seculo vixisse, & Cæsarij scilicet familiarem Albinum, qui ducentis annis prius, regnante in Gallia Clodoueo I atque eius postea filiis, Constantinopolitanum vero imperium tenente Anastasio ac dein Iustino, postq; hunc Iustiniano, vixerunt. Nonnulla alioquin de rebus gestis S. Albini eodem capite ac duobus sequentibus vera narrat Vincentius, quem sequitur, perturbata eumdem in modum Chronologia, S. Antoninus parte 2 tit. 14 cap. 2 § 1. Verumsi, vt iam diximus, inter annum DXLVII, quo per Sapaudum Abbatem synodo quintæ Aurelianensi V Kal. Nouemb, subscripsit Albinus, & annum DLI, quo eius successor Eutropius Glannafoliense monasterium dedicasse traditur, mortuus est S. Albinus Kalendis Martij, anno fortaßis DXLVIII, vel DXLIX. aut etiam DL id contigit; & cum annos XX, menses VI sederit, necesse est anno DXXIX aut DXXVIII, [ergo monachus ante 500.] aut etiam præcedenti, Augusto ineunte, infulis admotum fuisse, cum adhuc esset in Galliis ignota Regula institutioque S. Benedicti, anno demum DXLIII a S. Mauro illuc allata: vt non potuerit S. Albinus diu ante annum D eam regulam in monasterio Tincillacensi amplexus fuisse.

§ II S. Albini miracula, translationes.

[5] Gregorius Turonensis, Fortunati æqualis, libro de Gloria Confessorum c. 96 quædam S. Albini miracula ab illo prætermissa, aut, vt verisimilius est, post editam eam Vitam facta, narrat, his verbis: Albinus autem Confessor, cuius nuper Vitæ liber a Fortunato est conscriptus Presbytero, obtinet & ipse, impertiente merito, suum ostendi miracula ad sepulchrum. Aderat igitur dies solennitatis, [Paralyticus cælitus præmonitus,] in quo paralyticus membris omnibus debilis, euectus plaustro ante vitream absidem, qua sancta concluduntur membra, sedebat. Datusque sopori vidit virum ad se venientem, & dicentem sibi: Quousque dormitas, & sanus fieri non desideras? Qui ait: Vtinam merear sanus fieri! Dixitque ei vir: Cum signum ad cursum horæ Tertiæ audieris insonare, surge continuo, & ingredere basilicam, ad quam venisti. Futurum est enim, [SS. Albino & Martino templū inuisibiliter intrātibus,] vt ipsa hora B. Martinus cum Albino contribule ingrediatur basilicam, & oratione facta, ad eius solennitatem Turonis accedere debeat. Si enim eo momento præsens fueris, sanus efficieris. Nec moratus ille, commoto signo accedit ad tumulum Sancti: cumque Dauidici carminis laudationem Clerici canere cœpissent, [diffuso suaui odore,] odor suauitatis in basilica Sancti aduenit: & hic directis pedibus incolumis est erectus: [sanatur:] quod non a paucis, sed a plerisque visum regio testatur alumna. Sic & apud Crouiensem vicum mulier a natiuitate cæca, inuocans nomen Sancti, [cæca eum inuocans illuminatur.] ipsa die inluminata est. Hæc Turonensis. Persequi solere e cælis S. Albinum iniurias, quæ monasteriis, aut sacris locis inferuntur, declaratur infra XXV Martij in Vita S. Hermelandi Abbatis Antrensis.

[6] Alia ad S. Albini sepulchrum post annum Christi millesimum facta miracula, [Alia miracula S. Albini,] ex codice Nicolai Belfortij, Canonici regularis in monasterio S. Ioannis Baptistæ, a Vineis dicto, iuxta vrbem Sueßionensem, descripsimus. Sunt ea tradita litteris a monacho cœnobij S. Albini Andegauis, sub VValterio Abbate, vt cap. 2 nu. 11 his verbis auctor testatur: Et licet a Domno Walterio, [a monacho Andegauēsi: quorūdam teste oculato.] monasterij tunc Decano, nunc vero Abbate, (qui me maxime vt hæc stylo commendarem compulit) & a pluribus aliis, qui miraculo præsentes adfuerunt, hæc quæ scribo audierim &c. Ac paullo ante de Girmundo agens, illic ope S. Albini a paralysi sanato, Quem ego, inquit, quamuis specietenus monachus, monachum vidi. Quo vero tempore monasterium S. Albini (quod anno Christi DCCCCLXVI, Canonicis eiectis, datum monachis fuerat) VValterius rexerit, ex eiusdem monasterij Chronicis a Philippo Labbeo nostro vulgatis patet. nam ea ad annum MXXXVI sic habent: [scripta ante an. 1055:] Walterius Abbas ordinatus. Dein MLV: Obiit Walterius Abbas quarto Kal. Ianuarij. Scriptor idem, vltimum quod narrat miraculum, contigisse tradit, [vnum post an. 1060,] tempore quo venerandus Abbas Othbrannus abbatiam S. Albini Andegauensium Præsulis administrabat. De quo eadem Chronica ad MLX annum Christi: Obiit Theodoricus Abbas septimo Kal. Ianuarias. Otbrannus Abbas ordinatur XII Kal. Apriles. Anno MLXXXI obierunt Eusebius Episcopus & Otbrannus Abbas. Forsan tamen postremum illud miraculum alius quispiam adiecit; certe monachus, eiusdem cœnobij, qui sub finem ita scribit: Monachi pariter adueniunt ad clamorem muti loquentis. Postquam ergo mutus ille iam loquens cuncta narrauit nobis, (nam & ego tam mirabili miraculo quamquam indignus interfui) intelligentes misericordiam Dei, qui nos vnius exemplo ad cautelam mali præstruebat, magnalia ipsius dulcibus hymnis extulimus.

[7] Quanto populorum concursu, quantaque celebritate festum S. Albini suo tempore ageretur declarat idem scriptor cap. 2 nu. 8 & 19. [S. Albini festum olim celebre:] Quæ sane iam ab antiquo inoleuerat religiosa consuetudo. Nam Fortunatus lib. 11 carm. 27 se ad S. Albini festa pertractum testatur, cum ad Tincillacense cœnobium venisset: [ad id inuitatus Fortunatus a Domitiano Ep.]

Hinc, inquit, sacer Antistes rapuit me Domitianus,
      Ad sancti Albini gaudia festa trahens.

Quem ad locum Christophorum Browerum nostrum mire fefellit coniectura, dum ita scribit: Ceterum ex B. Domitiani illata memoria, [non Catalaunensi.] peregrinatum apparet in Campania; is enim virtute clarus Episcopus Catalauni Sedem habuit: & nauigationem eam tam difficilem Fortunato euenisse in Matrona fluuio, cui assidebat Domitianus, facilis hinc etiam coniectura suppetit. Qui enim potuit S. Domitianus Catalaunensis Fortunatum inuitare, aut etiam trahere, ad festa S. Albini, cum fuerit is socius S. Memmij, aliquot ante Fortunatum seculis, ipsumq; S. Albinum, quem Browerus agnoscit hunc Andegauensem Episcopum fuisse.

[8] Aliquot S. Albini Translationes a scriptoribus memorantur. Prima curante ipsius successore Eutropio, [S. Albini translatio ante an. 555,] eam cohonestante S. Germano Parisiensi aliisq; comprouincialibus Episcopis, quam commemorat Fortunatus cap. 3 nu. 17, factaque tunc miracula. Contigit ea non multis ab obitu eius annis, cum Parisiensi III Concilio, anno Childeberti XLVI, Christi DLV, subscripserit Eutropij successor Domitianus. Atque hæc videtur esse Translatio, [forte 30 Iunij,] quæ inscripta est duobus perantiquis Martyrologiis, monasterij S. Martini Tornaci, & S. Maximini Treuiris, pridie Kal. Iulij, hisce verbis vtrobique: Andegauis ciuitate Translatio corporis S. Albini Ep. & Conf. Eamdem refert Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, & Canisius. Ipsis Kalendis Iulij reponit Saussaius in Appendice, ex veteri MS. Aliam citata antea monasterij S. Albini Chronica, eius Translationem memorant factam anno MLXX, dum Ecclesiæ Andegauensi præesset Eusebius Episcopus, dicto monasterio Otbrannus Abbas. [2 anno 1070 25 Octobr.] Ita enim Chronica habent: MLXX. Corpora sanctorum Præsuum Albini & Clari, cum aliis reliquiis, translata sunt VIII Kal. Nouembris. Eam Translationem ad illum diem Martyrologio Benedictino inscripsit Hugo Menardus, citat ad marginem Breuiario monasterij S. Albini. Qui cum S. Abino translatus est Clarus Præsul, Nannetensium forte primus Antistes est & Apostolus, cuius agi memoriam scribit Morlaix X Octobris. Nam licet plures in Martyrologiis Clari Presbyteri aut Abbates referantur; Episcopum tamen nominis illius adhuc legi neminem. [3 an. 1128 I Martij.] Tertia Translatio iniisdem Chronicis consignatur anno MCXXVIII. Translatio S. Albini Kalendis Martij in nouam capsam.

[9] Aliam recentiorem corporis S. Albini aliorumq; translationem Lezati factam indicat Saussaius. Est Lezatum ad Lezam riuum, qui Aurigeræ amni tribus a Tolosa leuci miscetur, vetus instituti Benedictini monasterium, [4 an. 1621 5 April.] de cuius reliquiarum thesauro ista scribit in Gallicani Martyrologij supplemento ad XXVII Augusti citatus auctor: In monasterio Lezatensi diœcesis Riuensis prope Tolosam, natalis SS. Calixti & Cypriani Martyrum, qui ibidem solenni hodie officio coluntur. Horum sacra corpora ex duabus capsis perantiquis, in quibus dudum requieuerant, anno MDCXXI V Aprilis, a Priore loci, cœnobitis præsentibus, in nouam thecam ornatioremque fuerunt translata, & intra capellam S. Antonij honorifice reclusa: cum aliis venerandis cælitum lipsanis, nempe corpore S. Albini Episcopi; sacris aliquot pignoribus sanctorum Martyrum Crispin & Crispiniani, quæ Suessione (vbi martyrium suum patrauere) in propria ecclesia magno Dei beneficio præseruata ab impiorum hagiomachorum, qui illic tot Sanctorum corpora cremauerunt sacrilegis manibus; religiosissime collocata sunt. An S. Albini Andegauensis Lezatum deportatæ reliquiæ, [si tamen huius:] an alterius sint Albini, incompertum est nobis. Nam vt in Martyrol. ad Kalendas Martij notat Baronius, plures etiam ante hunc, extitere Albini, vt ille Lugdunensis Episcopus, qui XV Septembris colitur, a quibusdam tamen Alpinus dictus: vti & Catalaunensis ille Episcopus, S. Lupi Trecensis discipulus, [nam plures SS. Albini, Lugdun. Ep. Catalaunen.] de quo in huius Vita XXIX Iulij sub finem: Sanctum quoque Alpinum (Surius & alij Albinum) Catalaunicæ Pontificem ciuitatis, resplendentem prærogatiua diutinæ sanctitatis locis plurimis, non silendum est quoniam sæpe dæmonum purgator extiterit. Surius diuturnæ sanctitatis prærogatiua eminentem prædicat. MS. Budicense, Albinum quoque appellat, & prærogatiuam diutinæ sanctitatis ei tribuit. Auctor alterius Vitæ sancti Lupi, quæ penes nos extat ex codice MS. Ecclesiæ S. Martini Vltraiecti, ita illud elogium exponit atque amplificat: Tertius nihilominus ex auditoribus eius fuit Alpinus Catalanicæ vrbis Episcopus, omni morum probitate conspicuus, & in ægritudinibus quibussibet animarum vel corporum sanandis promptissimus: cuius flores virtutum, tam carne quam spiritu actarum, vbique redolent, & tam biblis præteritarum plenis, quam hominibus præsentia cernentibus inhærent. Nobis autem non probatur quod Baronius in citata ad Martyrol. [non huic S. Maximus Ep. Regiensis templum struxit,] Notatione scribit, hunc fortaßis esse Albinum, cuius meminit in S. Maximi Episcopi Regiensis, siue Reiensis, Vita Dynamius, ita scribens: Qui dum basilicam in honore S. Albini intra castellum Regense fideli qua poterat deuotione construeret, columnas, quæ ibidem nunc videntur, adhibita competenti numero boum iuga trahebant &c. Nam & ante S. Albinum, siue Alpinum, Catalaunensem, vt alibi ostendemus, migrauit e vita S. Maximus: neque vlla caussa apparet, cur tam longinquæ Ecclesiæ in Belgica II Antistiti templum ille in castello Regiensi, siue Reiensiumciuitate, prouinciæ Narbonensis, ædificaret. Neque cum dicitur in honore S. Albini constructum id esse, additur Episcopi. Colitur nunc in Ecclesia Regiensi, vt patet ex propriis eius officiis anno MDCXXXV excusis, [sed forte S. Albano Martyri Britanno.] S. Albinus Martyr XXII Iunij, ritu duplici: continentq; lectiones secundi Nocturni martyrium S. Albani, qui Verolamij in Britannia, tempore Diocletiani pro Clerico, quem hospitio susceperat, seipsum tradens, post verbera & acerba tormenta capite plexus est: quamuis nulla in iis Lectionibus Britanniæ aut Verolamij vrbis mentio fiat. Iam illud constat, etiam antiqua consuetudine vsitatum, vt pro Albano Albinus dicatur, quod & Dinamio fortaßis euenit.

[10] Albinorum autem, qui proprie hoc nomine appellantur, celeberrimus is est, quo de hic agimus, Andegauensis, cui plurimæ tota Gallia dicatæ ædiculæ, [S. Albinus Andeg. multis locis Patronus.] templa, monasteria: quem oppida Patronum publice venerantur, vt Guerrandum in diœcesi Nannetensi, de quo infra in Miraculis; atque aliud in Rhedonensi, quod S. Albini Fanum Paulus Æmilius aliique vocant, ad consinia fere Cenomanorum situm: a quo non longe, inter Vigelaniam & Coësnum amnes, ingens illud commissum prælium est anno MCCCCLXXXVIII, V Kal. Augusti, die Lunæ, vt annotauit Ioannes Tilius, atque Argentræus, in quo a Tremollio copiarum Caroli VIII Galliæ Regis Duce victi Britones, captusq; Dux Aurelianensis, Caroli sororius, qui deinde Rex Ludouicus XII fuit. Celebratur etiamnum scriptis ac sermonibus Gallorum ea pugna nomine S. Albini, vulgo la bataille de S. Aubin. Pagis quoque plurimis, in eadem præsertim Britannia Armorica atque in Andibus a S. Albino nomen est,

[11] S. Albini honorifice meminit, & quædam ex illius Actis recitat, [Plures scriptores de eo agunt.] Baronius tom. 7 Annal. ad an. 540 num. 30. Agit de eodem Petrus de Natalib. Episcopus Equilinus lib. 3 cap. 164. Arnoldus VVion lapsus memoria est, dum lib. 3 Ligni Vitæ ad hunc diem ita scripsit: Eamdem Albini Vitam a Fortunato Presbytero conscriptam habet Mombritius to. 2 de SS. Neque enim eam habet, nec, si haberet, in secundum tomum reiecisset, cum secundum seriem litterarum Alphabeti Vitas disposuerit, ac prima tomi secundi sit S. Hermetis Martyris. De S. Albano Verolamiensi in Britannia Martyre paucula to. 1 fol. 33 refert Augustinus du Paz in Historia genealogica illustrium familiarum Britanniæ pag. 266, & seq. meminit S. Albini traditq; affirmare Venetensis diœcesis incolas, ex familia de Spineto forti natum, in parochia Languidic, siue Land-Guidic, ad oram Blaueti fluminis, media leuca ab oppido Hennebouto. Duas Albertus antea citatus Gallicas leucas statuit inter Henneboutum & Land-Guidic & fauere videtur Tabula Britanniæ. Agit quoque de S. Albino Argentræus supra citatus, iterumque in Notationibus ad cap. 3 Miraculorum citandus.

VITA
auctore Fortunato Presbytero,
ex tribus MSS. & Surio.

Albinus, Episcopus Andegauensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0234 a

Avctore Fortvnato, Ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS. b

[1] Memini, vir Apostolice, cum ad vrbem, quam Christo præsule regitis, vestris me præsentaturus obtutibus occurrissem, inter reliqua maturitatis consulta, quæ sensu diuite torrentis more mihi visus es inundare, etiam de sacratissimo viro Domino Albino Antistite vos fecisse tenuiter mentionem. [Domitiani Ep. rogatu.] Sicut enim eius vita immarcescibilibus meritis florere probatur, cælestibus impressa libellis; ad ædificationem etiam plebis, humanis etiam fixa mandastis vt conderetur in chartis: duplici beneficio populis consulturi, dum & in illo tenerent admiranda, quæ colerent, & in se respicerent, quod vnusquisque sagaciter emendaret: id est, dum apud vnum tot prædicanda cognoscerent, apud se resecare sua singuli non differrent: quatenus tam vnica beati viri relatio, medela publica fieret audientium. Intelligens vero velociter fugientes a seculo memoriæ subripi, timeo de vita Sanctissimi negligenter aliqua cito lapsura litteris alligare: nec facile rursus in animum recipi, si semel inciperet, obliuione temporis inuadente, subduci. Cuius rei impulsor quidam, [ab eius ministro sibi perite narrata,] mandata Vestræ Beatitudinis exequens, a me, quod annuerem, flagitauit: illud adiiciens, vt quæ ipse de gestis sancti viri iuxta fidem compererat; ego, ipso insinuante, indubitabiliter propalarem: in hoc magis querimoniarum molem conficiens, eo quod quæ prædictus vir occulte quidem, sed digna relatu gesserat pro veritatis indagine; sed nec ad eius singula meruit peruenire, & aliqua se de cognitis memorauerit oblitum esse. In his autem, quæ meminit, sine ambiguitate suo testimonio populum nobis attulit assentantem, cum certe de eius præteritis dubitare non liceat, qui operatur in singulis quotidie clariora. Congratulatus vero relaturo, eo quod de vestris nutrimentis talis vir adoleuerit, qui iniunctam sibi rem tam strenue peroraret, & de proprio aliquid caussa venustatis, nec incompetenter offerret: imo, si velit ipse, per se quod aliunde poposcerat, explicaret. Siquidem quicquid de illo dicetur, vestris hoc præconiis reputatur: quoniam est meritum magistri laus discipuli, & in ministri solertia sunt Pontificis ornamenta. Quod cum ego, meæ exiguitatis conscius, attingere trepidarem, reuera qui nouerim hoc debere committi exercitis ingenio, facundis eloquio, deuotis officio, probatis stylo: qui sunt sensu diuites, linguæ rota torrentes, famulatu celeres, carmine coruscantes: [excusata sua tenuitate,] cum ante peritiam vestram ipsa Ciceronis, vt suspicor, eloquia currerent vix secura, & cui apud Cæsarem Romæ libere licuit vti, Aquitanico iudice in Gallia forsitan formidaret. Quid ergo a me infra doctorum vestigia latitante, res alta requiritur, quem ad scribendi seriem nec natura profluum, nec litteratura facundum, nec ipse vsquequaque vsus reddit expeditum? cum etsi voto traherer, rei magnitudine deterrerer, quia radiantem vitam si pigri relatoris impar lingua prædicat, c obsoletat: & quod illuminare debuit, hoc nube sermonis abscondit: vbi ageretur rectius, si quæ ab aliis poscitis, ederetis. Vnde certus intelligo, non vos huiusmodi quopiam indigere, sed vt de peregrinis nostra vobis aliquid d satartia non negaret, & velut inter fruges triticeas, sterilitatis meȩ hordeacea se conferrent. Nunc itaque caussas ambiguitatis in arbitrij statera suspendens, [S. Albini gesta scribere auctor aggreditur.] eligo rusticus agnosci per obedientiam magis, quam indeuotus effici per doctrinam: vt cuius fastidire poteritis eloquium, saltem approbetis affectum. Hoc autem mihi videlicet in hoc opere præcauendum est, ne ad aures populi minus aliquid intelligibile proferatur. Idcirco igitur tota mediocritate contentus, etsi relator ineptus, tam beatæ vitæ cupio gesta breuiter intimare. Superest qui nouit mederi magis, ipse fluctuanti paginæ portum suæ dexteræ subministret.

[Annotata]

a Addit MS. codex Escurialis, vt annotarat Rosvveydus: Ad Domitianum Papam. [Papa pro quolibet Episcopo,] Nam Papæ nomen apud illius mediæ ætatis scriptores quibusuis Episcopis tribui solet, vti 23 Ianuarij ad S. Ildephonsi Vitam Notat. f pluribus exemplis docet Thomas Tamayus de Vargas pag. 538 Ita 25 Ianuarij in 1 Vita S. Præiecti cap. 1 nu. 5 Corpora vero Sanctorum a successore prædicti Pontificis Auito Papa mirifice sunt translata.

b Deerat hic Prologus codici Audomarensi.

c Id est, obsoletum reddit, siue infuscat, diminuit, inquinat. Ita Tertullianus Apologetici cap. 5: Singula ista, [Obsoletare.] quæque adhuc quis posset inuestigare, si honorem inquietant diuinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant &c. Rigaltius tamen ineptissimo sensu sic ista efferri censet: (etsi fateatur, non aliam omnium librorum esse scripturam) & restituit ipse ex Fuldensi codice: si maiestatis fastigia adsolant, idq; explicat, ad solum & terram deprimunt, At prior lectio nobis rectum etiam habere sensum hunc videtur: si vestigia, signa notasq; maiestatis, ita deterunt, vt, quod in signis rebusq; aliis, vetustis aut vsu detritis fieri solet, species nulla maiestatis appareat. Eadem voce obsoletare, pro inquinare ita idem Temullianus in Scorpiaco cap. 6 vtitur, etiam in Rigaltij editione: Prospexerat & has Deus imbecillitates conditionis humanæ… perituros plerosque rursus post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem &c. Eadem fere significatione verbum obsolefacere vsurpauit S. Augustinus tom. 8 operum, in Psalmum XXIX, [Obsolofacere.] Præfatione in Enarrationem secundam, ita scribens: Et quia contemnit in se quod melius est pecoribus, perimit in se vel deserit, & quodammodo obsolefacit imaginem Dei.

d Surius satarcia legit, & adnotat in margine: forte, cistartia aut sistarchia. Malo sitarcia, quod annonam, aut annonæ receptaculum, seu peram, [Sicarcia.] puta militarem, pæstoritiam viatoriam, significat, duci videtur a σῖτος quod est frumentum, aut σῖτεν cibus, & ἀρκεῖ, id est sufficis. Vtitur hac voce S. Hieronymus in Vita S. Malchi monachi cap. 10: Et noua, inquit, sitarcia refocillati, decimo tandem die ad Romana per desertum castra peruenimus. De ea voce, & Sistartia, ac Cistartium, multa habent recentiorum Lexica philologica.

CAPVT I.
S. Albinus monachus, dein Abbas, miraculis clarus.

[2] Religiosorum vita virorum quantum est meritis clarior, tantum voce celebrior populorum: quia dum illi vniuersis beneficia tribuunt, in sua laude linguas excitant singulorum. Igitur beatissimus Episcopus Albinus a Veneticæ regionis, Oceani Britannici confinis, indigena, b non exiguis parentibus oriundus, imo digni germinis dignissima proles emergens, decus, [Albinus, nobilis Brito,] quod sumpsit ex genere, felicis vitæ meritis ampliauit: dum in illo & quod glorificaret, Christus elegit; & quod vniuersus veneretur mundus, effulget. Qui inter ipsa nouellæ iuuentutis exordia tanto fidei feruore flagrauit, vt parentes, ad quorum desideria solet infantia recurrere festinanter, pro caritate Christi magis iste voluntarie reliquisset, [relictis parentibus,] & velut hostes animæ carnales affectus c effugeret, credens sibi sufficere, si omnem d dilectionem in solo cælesti Patre plantaret. Mox autem in e Tincillacensi monasterio tanta animi humilitate Domino placiturus se subdidit, vt salua morum honestate, nihil sibi de ingenuitatis priuilegio vendicaret: vbi quem origo liberum genuit, [fit humilis monachus,] famulum voluntas addixit: intelligens magis esse laudabile, vt amore Christi nobilitas inclinaret quod erat, quam fastidiret quod non erat. Proficiebat denique in eo exercitationis quotidianæ processus, ita vltra se semper ascendens, vt meritis non solum reliquos vinceret, sed edomito corpore, de seipso potius triumpharet. [mortificationi deditus,] Quis enim expediet, quam fuerit in ieiuniorum parcitate præcipuus, in vigiliarum delectatione propensus, in orationis assiduitate laudabilis, in miserationis opere singularis: vt & hostem, qui sibi repugnabat, extingueret; & vnde se solus affligeret, cunctis spe maxima subueniret? Erat enim B. Albinus ad obediendū paruulus, ad vitia calcanda maturus: ita vt in ipso f iuuentutis tyrocinio iam senectutis esset exemplum, hoc solum habens cum homine commune, quod natus est: ceterum totum voluit esse Christi, quod vixit: non oculum voluptati, non aurem ludibrio, [aliisq; virtutibus:] non animum accommodans leuitati; semper se regens ancora grauitatis. Talem se intra monasterij septa tractauit, vt vel si quando processit in publicum, esset intra carcerem sui cordis semper inclusus: nec aliud extra se respiciendum prætulit, quam Christum, quem in pectore fidelis portitor baiulauit.

[3] His igitur studiis occupatus, in tantam vitæ claritatem peruenit, [clarescit miraculis,] vt eius deuotum seruitium mundi Dominus per miracula testaretur. Denique cum adhuc puerulus per pagum in Abbatis sui proficisceretur obsequium, applicans apud quemdam, tanta detonuit violentia tempestatis, tantumque se pluuialis imber effudit, vt ipsam domum nec sua tecta defenderent. Cum ergo pro magnitudine pluuiæ casa pro campo constaret, madefactis omnibus qui eodem tenebantur hospitio, [ab imbre, intactus:] solum B. Albinum tunc imber tangere expauit: quia vbi flammam fidei sensit, ne iniuriam faceret, se gutta detorsit. Quo comperto g consciētiæ sanctitas, quæ celabatur annis, innotuit meritis, eo quod in flore adolescentiæ virtutis odor fragraret.

[4] Dehinc cælestibus donis cum ætate crescentibus, annorum circiter triginta & quinque, monasterij rector & pius pastor eligitur: [fit Abbas:] quippe qui suo splendore ad se traxerat dignitatem. Interea sub magistri censura congregationis disciplina vernabat, vbi seueritate districta, licentia peccandi perierat. Feruebat autem pietatis intuitus, exultabat psallendi concentus, coruscabat inter Fratres obedientiæ radius, præcellebatque sanctæ caritatis ornatus: quia sicut erat ad vitia eradicanda sollicitus, ita ad inserenda dona cælestia circumspectus. In quo Abbatis officio per viginti & quinque annos congregationem sibi commissam feliciter gubernauit.

[Annotata]

a De Venetis Britanniæ inferioris populis, eorumq; inter Armoricos potentia consuli Cæsar potest, atque e recentioribus Papirius Massonus in Antiquitatibus Galliæ. [Veneti in Armorica.] Vrbs primaria Episcopatu illustris Vannes Gallice appellatur.

b Albertus le Grand in Vitu SS. Armoricorum, prognatum scribit i familia de Spineto-Forti dicta.

c Duo MSS. effugiens.

d Surius, delectationem.

e Alij Tintillacensi legunt, Equilinus Tinilacensi, Surius aliiq; Cincillacensi, Officia Canonic. Regul. lect. 4 Cincilacensi, Trithemius Timlacensi, [Tincillacense monasterium.] Bellouacensis lib. 23 cap. 14 & S. Antoninus par. 2 tit. 14 cap. 2 § 1. Obiallacensi, Is locus est, cuius meminit idem Fortunatus lib. 11 car. 27 de itinere suo:

Tincillacensi. perferor inde loco.

Brovverus edidit: Tunc Illacensi: fateturq; in Notis, miram esse lectionis varietatem: mallet ipse, Tunc Dullacensi quia scilicet hic nu. 9 Dullacensis villæ mentio fit. Tres tamen citat veteres libros, qui Tincillacensi habent. Fuisse autem locum illum non procul Andegauis ostendit sequenti disticho Fortunatus, sic scribens:

Hinc sacer Antistes rapuit me Domitianus,
      Ad Sancti Albini gaudia festa trahens.

De quo disticho supra § 2 nu. 13 actum.

f MS. S. Maximini iuuenibus: alia duo, iuuenili.

g Surius, conscientia sanctitatis.

CAPVT II.
S. Albinus a Rege Childeberto honoratur, multisque a Deo miraculis.

[5] Et quia tanti meriti fama sepulta non latuit, sed felicibus pennis cuncta peruolans occupauit, contigit a Andegauum ciuitatem Pastoris gubernatione nudari. Tunc ab vniuersitate populi, [dein Episcopus:] humilitatis studio resistente, ad pontificalem gradum, duce Christo, concorditer eligitur. Qui honorem sacerdotij debiti consecutus, ita se in eleemosynis pauperum, in defensione ciuium, in visitatione languentium, in redemptione præbuit captiuorum, vt beata vnius actio generale fieret saluamentum; quibus ex studiis cælestes in eo fructificauere virtutes.

[6] [contractans manum sanat signo Crucis:] Igitur in ciuitate Andegaua cum ei quædam mulier, Grata nomine, sed debilitate contractæ manus ingrata, neruis stupescentibus occurrisset, signum Crucis super infirmam dexteram fecit. Hinc præmormortuæ palmæ prius se viuax tepor infudit. Item sequenti die in ipso loco, vt ab eo signaretur, se obtulit. Quo facto, cœperunt venæ suos excursus agnoscere. Tertia vero die, vbi super illam sigillum Crucis impressit, statim se arentium digitorum fila laxarunt, & recepto ministerio, mulier in Christi nomine rediuiua dextera se signauit.

[7] Quadam vice cum ad vicum Geginam præteriens accessisset, adolescentem b Alabaudem nomine, amisso vitæ iam munere, audiens a parentibus extrema morte deplorari, [mortuum suscitat precibus:] occurrens, & vt mortuum viuum erigeret, se in oratione prosternit. Quo incumbens, diutius orauit: & dum pallesceret iacens Sacerdos in puluere, animæ viuacitas rubescebat in corpore, donec pulsato cælo, patefactoque tartaro, iuuenis reuocaretur a funere, Sacerdos a prece.

[8] Deinde cum Asiacum monasterium paterna sollicitudine visitasset, quidam vt ei succurreret, iam fide illuminatus, cæcus exclamauit. Cui sanctæ Crucis medicamentum imponens, tam fuit illi lumen cito recipere, [tres cæcos signo Crucis illuminat:] quam quæsisse. Item Andegauis cum quidam Maurilio clausis oculis lumen sibi restitui postularet, tunc Pontifex se ad nota arma conuertens, mox signum venerabile super palpebras eius extendens, velut balista fortissima penetrans tenebras Crux post se cæco lumen inuexit. Item cum Marcellinus, circiter decem annos transigens in nubilo cæcitatis, tractus ad beatum Pontificem peruenisset, vbi signum adorandæ Crucis super oculos eius ipse extendit, statim erumpente sanguine, effugatisque tenebris, lux intrauit.

[9] Illud etiam nobis est factum memorabile recensendum. Cum illustris Ætheria, [captiuam liberat,] iussione regia persequente, in Dullacensi villa militum custodia teneretur obsessa, tunc oui periclitanti succurrente sancto Pastore, solus, vt a nullo cognosceretur, ad ipsam ingreditur. Quo viso, amplectens eius vestigia, lugens mulier inhærebat. Tunc infelicis custodis insana procacitas, dum vult eam quasi lupus a veste pastoris euellere, iniuriam vir sanctus excepit. Tunc insufflans in eius faciem; [improbo custode insufflando enecto:] temerator Sacerdotis celeri morte mulctatus est. Hinc terrore vrgente, reliqui reuerentiam habuerunt Pontifici, & vnius pœna fecit alios immunes a culpa. Nec prius a muliere discessit, quam dato Regi pretio ipse eam liberaret: sicque vno momento, & salus fuit supplici, & mors extitit præsumptori.

[10] Nec id quidem est omittendum quod tradi memoriæ sit votiuum. c In vicum, cuius vocabulum est Albinia, [cæcum & dæmoniacū precibus sanat:] piæ deuotionis studio sanctus Pater accessit. Vbi dum quidam cæcus ab eo opem misericordiæ postularet, cœpit idem, qua dudum captus fuerat, infestatione dæmonij, corporis vexatione torqueri. Tunc in orationem, cui semper animi sancta intentione vacabat, corpus etiam prostrauit, captumque lumen pristinum reddidit oculis, & pestem immundi spiritus effugauit. O ineffabilis gratia pietatis! a qua dum substantia sola quæritur, triplex remedium obtinetur: victu pauit egenum, munerauit visu cæcatum, reddidit libertati captiuum.

[11] Itemque occurrente eo Regi Childeberto Parisius, nuntiatur Pontifici, Regem venationis caussa de ciuitate in crastino esse discessurum, mandatque se dignum ducere expectandum. Sed quia B. Albinum corporalis infirmitas præpediuit, ad eius præsentiam prædictus Rex occurrere maturauit: qui donec per illam viam, quæ ad Sacerdotem ducebat, incessit, feliciter properauit. Cum vero in quoddam triuium peruenisset, volens alibi deuiare, [visitur a Rege,] equus eius ac si metallum fusile, gressum mouere non valuit. Suspicans igitur Rex, culpam equi magis esse quam caussæ, alterum sibi fecit sterni. [equis alio deflectere non valentibus:] Quem dum per ipsum iter gradi compelleret, ac si muro impediente, cæsus ire non valuit. Intelligens igitur nihil profecisse, mutasse vehiculum, nisi mutasset & cursum, cœpit ab equo discere, quod homo peccaret, & humanus intellectus haberet, quod pecus corrigeret: d deflectensque eum in via, quæ ad Sacerdotem duceret, ea cœpit alacritate ad Pontificem discurrere, ac si ereptus de fouea, campi mollis planitiem recepisse.

[Annotata]

a MSS. Andegauis.

b Ita MSS. tria. Surius, Malabandum.

c Abest hoc miraculum a 3 MSS.

d MS. Audom. deflectus in via.

CAPVT III.
Alia S. Albini miracula, obitus, translatio.

[12] Est operæ pretium, de quodam cadauere rem viuam proferre. Dum ad ciuitatem a Venetensem ipse vir Apostolicus accessisset, vno de obsequentibus iam conuerso adolescentulo, [cadauer pueri immobile reddit,] quem pro morum qualitate peculiarius diligebat, in loco defuncto atque sepulto, post annum eius corpusculum psallendo ad propria reuocabat. Tunc remorante eo pro caussa, voluerunt seruientes prius corpus mouere, quam Sacerdos occurreret: sed tanto pondere fit grauatum, vt antea potuissent gigantea membra prensare, [dein moueri imperat.] quam puerile corpus sufferre, dum adhuc cadauer insepulti, crederetur iam marmore premi nec equi gressum poterant promouere; ac si puluis eius de se vincula eis generasset, donec Antistes rediens oratione solueret, quos tacente voce confixit.

[13] Hoc iterum non minus est prædicandum miraculum, cum in Cincillacensi monasterio b Genomerus monachus esset oculorū luce captiuus, [cæcum signo Crucis illuminat:] & annosa tempora vna essent nocte cæcitatis transcursa, petiit sibi a viro sanctissimo Albino fieri Crucis signaculum. Quo facto luminis vitalis splendor intrauit, & fugatis tenebris, sol quasi peregrinus illuxit.

[14] Est & hoc inter reliqua venerabile documentum. Cum in ciuitate Andegaua turris portæ cohærens, damnatis esset carcer effecta, prætereunte B. Albino, fiebat insolentia de vocibus inclusorum. Tunc ad Iudicem precator accedit, [captivi carcerem precibus aperit:] vt eos pietatis caussa de custodia relaxaret. Quod cum ille aure surda differret, mox Pontifex ad Deum se fida petitione conuertens, tam familiari voce suggessit, vt in loco, quo orationem Sanctus effudit, miræ magnitudinis saxeus quadrus exiliens, portæ aditus fieret carceratis: quia ante eius precem, soliditatem suam lapis seruare non potuit. Hinc egressi quasi de sepulcro viuentes, in basilica S. c Maurilionis Domino Albino gratias referentes, se ad vestigia eius prostrauerunt, eo quod suspectos de funere, redire fecerat ad salutem.

[15] [signo Crucis pellit dæmonem:] Item dum quædam mulier, arrepta a maligno spiritu, se beatissimo viro Albino vociferans & eiulans præsentasset, mox aduersarius ipse supra eius oculum in similitudinem vesicæ sanguineæ se collegit. Tunc Pontifex faciens signum sanctæ Crucis, increpauit, dicens: Inimice, oculum, quem non dedisti, nec possis auferre. Mox de collectione ipsa, in phlebotomiæ similitudinem, subtiliter sanguis erupit. Quo fluente, sine læsione oculi, immundus hostis euanuit, & puella incolumis, imperante signo Crucis, euasit.

[16] Sed & hoc magnanimitatis exemplum opportunum ducitur explicandum, quod pro Dei negotio apud eum non fuerit vlla Regum potentumque personalis acceptio. Denique ad cumulum, cælestis gratiæ conquirendum, incestarum nuptiarum execrabilis copulationis iura condemnans, B. Ioannis irreprehensibilis imitator, quanta sustinuerit, nullus digne poterit explicare. Siquidem Martyr effici cupiuit, si non defuisset dextera percussoris. [incestis nuptiis iūctos excommunicat,] Sed procul dubio palmam martyrij meruit, qui vota desiderij non abscondit. Vnde præter labores reliquos, etiam d per synodos, pro ipsa caussa sæpius excitatas excurrens, ad postremum quamplurium Episcoporum iniunctione, vt excommunicatas a se personas absolueret, vi Fratrum coactus est. Et cum rogaretur, vt e eulogias, quas reliqui Antistites, ad personam communione suspensam dirigentes, benedixerant, & ipse signaret, ait ad sacerdotale concilium: Etsi ad imperium vestrum ego signare compellor, dum vos caussam Dei recusatis defendere, ipse potens est vindicare. Quo facto, antequam eulogias eius excommunicata persona susciperet, f expirauit: & priusquam portitor perueniret, [coactus absoluere, diuinitus puniendos prædicit:] sermo Sacerdotis obtinuit. Qui etiam ad g B. Cæsarium Arelatensem Præsulem, pro eadem caussa consulturus occurrit.

[17] Sed quia eius singula non valemus retexere facta, sufficiat de plurimis vel pauca dixisse. Illud quoque Beatissimi testimonium, viuentis post obitum, necessarium credimus præ ceteris explicandum. Quia licet teneretur clausum corpus in tumulo, attamen Iusti animæ merces exuberauit in fructu. Igitur cum h S. Germanus Episcopus Parisiorum, vel comprouinciales, ac Pontifex i successor eius, & populus, vellent membra S. Albini in noua basilica deuote transponere, [corpus eius transfertur a S. Germano, non sine miraculis:] & propter cellulæ angustiam, in qua conditus fuerat, non daretur sacri corporis extrahendi licentia; cunctis hæsitantibus & incertis quid agerent, curis popularibus se virtus beatissimi viri mediatrix interserit. Nam expectantibus omnibus, & nihil deliberantibus, repente nutu diuino discisso pariete cellulæ, qui erat ad pedes eius, a parte orientali tres lapides decidunt, scilicet dato signo, per qualem locum se iuberet educi posse.

[18] [paralytici 3 sanati:] Interea facto aditu dum concentu psallentium sanctum sepulcrum progreditur, a loco, per quem est eductus, palam tres paralytici, iamdiu desperati, redditi sunt sanitati, ac nerui præmortui viuificari didicerunt meritis Dei viri sepulti. [cæci 2 illuminati.] Statimque duo cæci sunt pariter illuminati, tandem aliquando sumentes lumina diei ab vmbra defuncti: nimirum agnoscentes eius adminiculo se posse lumen consequi, cuius virtute potuisset paries fenestrari. His & consequentibus infinitis miraculis, etsi summi Pontificis membra recubant in sepulcris, attamen per Creatoris gratiam in æterna secula viuunt merita Confessoris.

[19] Hic itaque cælesti dono venerandis floribus adornatus, viginti annis & k sex mensibus Pontificalem apicem Ecclesiastica regulariter censura gubernans, [Vixit annos 80.] vitæ autem octogesimo anno illud propheticum cum potentatibus iuxta beatitudinis culmina feliciter explens, animam Deo carissimam, ereptam de seculo, mansuram cum Christo, Angelis plaudentibus, Calendis Martij emisit ad cælos, adiuuante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. S. Max. Venetis. Aud. Venetus, vt ante Parisius.

b Surius, Gennomerus. Morlaix, Germomerus.

c S. Maurilius, siue Maurilio, vt hic appellatur, Episcopus Andegauensis, colitur 13 Septembris.

d In multis synodis Gallicanis illius æui damnatæ sunt incestæ coniunctiones, ac nominatim in Aurelianensi 3 cui S. Albinus interfuit anno 535, 26 Childeberti Regis.

e Diximus 6 Ianuarij pag. 331 ad cap. 4 Vitæ S. Melanij, Notat 9 Eulogias esse panem aliaue cibaria, quæ benedictionis gratia transmitti solebant, [Eulogia.] aut post Missas dari, in signum communionis & caritatis. Ita illic nu. 21 Post Missæ celebrationem, antequam recessissent ab inuicem, dedit eis beatus Pontifex eulogias in caritate; cum Dei gratia & sua benedictione. Ita 4 Ianuarij in Vita S. Rigoberti Episcopi Remensis cap. 2. nu. 7: Adiit Pipinum Maiorem Domus, patrem Caroli cognomento Martelli, præmisitque suas ei eulogias, a venatione, quam paullo ante exercuerat, redeunti. In Vita S. Genouefæ 3 Ianuarij, cap. 3, nu. 11, pag. 139, vbi Archidiaconus Autisiodorensis ita loquitur: Et ecce eulogias, illi a S. Germano directas, exhibeo. In Regula monasterij S. Cæsariæ 12. Ianuarij § 4 nu. 25: Pro affectu tamen parentum, ad cuiuscumque notitiam, si aliquam transmittere voluerit eulogiam panis, Matri suggerat. Alibi sæpe ea vox in nostro opere reperitur, simili notione.

f Non recte videtur locum hunc Saussaius in Martyrologio accepisse, vbi ita eum exponit & amplificat: Vnde cum personas quasdam a se excommunicatas absoluere cogeretur, Episcopis (inter quos sacris in Comitiis non semel consedit) in hunc modum legitur respondisse: Si vobis subscribere compellor, dum vos Dei caussam defendere negligitis, [S. Albinus an ex zelo mortuus?] ipse potens est vindicare. Et mox potius zelo consumptus, quam ægritudine oppressus, e vita discessit, priusquam iniquo postulato subscriberet, pulchre sequens Martyrum vestigia: dum enim sanguinem pro Deo fundere non valeret, ipsam animam fudit; fameque sitique iustitiæ confectus, in tanto pietatis æstu expirauit; propter quam beatus in cælo, gloriosus postea refulsit in tumulo. Non ipsum Albinum, antequam Episcoporum postulato subscriberet, expirasse ait Fortunatus; sed ipsam personam, ad quam missæ erant ab aliis Episcopis eulogiæ, quas ipse signare ab iis coactus erat, priusquam illas eulogias acciperet, obiisse.

g Dabimus S. Cæsarij Episc. Arelatensis Vitam 27 Augusti.

h S. Germani Ep. Parisien. Vitam scripsit idem, qui hanc, Fortunatus, quam dabimus 28 Maij.

i Hic erat Eutropius, vt supra indicauimus.

k MS. S. Maximini, septem.

MIRACVLA S. ALBINI
auctore monacho Andegauensi ante sexcentos annos
ex MS. Nicolai Belfortij.

Albinus, Episcopus Andegauensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0236

CAPVT I.
Ad sepulchrum S. Albini dæmoniaci liberati, ignis sacer sanatus.

[1] In territorio igitur Andegauensi fuit quidam ex equestri ordine, nomine Beruerius, qui repente (quo secreto Dei iudicio nescimus) non vno peruasus dæmone, vocibus cœpit fremere, dentibus stridere, semetipsum discerpere. Quā eius rabiem videntes qui aderant, magno perculsi horrore, quid noui accidisset cœperunt ab eo inquirere. Ille vero non solum recipiendi reddendiue rationem sensu carens, sed etiam cum magno in eos impetu ruens, morsibus & pugnis miseros dilacerauit, omnesque a domo fugauit. Amici eius dolore constricti, ignorantes quid pro illo consilij caperent, (non solius enim hominis in eo, sed multimodas inimici rugientis vires sentiebant) vicinos fortes viros conuocarunt, [Beruerius dæmoniacus, nil adiutus incātationibus,] & furentem hominem, non sine magno periculo suo, funibus catenisque colligauerunt. Deinde vanis incantationibus dæmonium fugare conantes, diu & ipsi hominem vexauerunt. Sed hæc non modo nil proficere, verum etiam plurimum nocere intelligentes, saniori tandem consilio, solius Dei præsidia per Sanctorum eius patrocinia decernunt flagitanda: primumque ad a B. Iuliani Cenomanensium Præsulis satis anxie energumenum suum circumferentes perrexerunt. Post magnos diuersosque itinerum labores, fatigati, mœsti ac pene desperantes, [ad S. Albini sepulchrum, post tridui preces & ieiunium,] quorundam consilio B. Albini tumulum adierunt. Vbi cum orationi ac ieiunio tribus diebus intendissent, ipso tertio die vexatus aliquantulum dormire cœpit: qua dormitatione expleta omnino conualuit. Tunc præsentes amicos blande ac rationabiliter consolans, poscit a vinculis, quibus irretitus erat, absolui. Qui admirantes & adhuc dubitantes, [liberatur,] timentesque subitam hominis mansuetudinem dæmonum illusionem prætendere, eius verbis non credebant: donec longo vsi colloquio ac responsis eius, reuera cognoscunt Christi gratia sanatum.

[2] Aliud signum, prædicto non dissimile, eodem illo tempore, Dominus per fidelem famulum suum dignatus est ostendere. Amelina namque puella quædam in seculo nobilis, soror cuiusdam Elinami Militis, in Britanniæ confinio apud b Credonense castrum manentis, diu fuerat a dæmone vexata. [vti & Amelina: puella:] Parentes autem eius sancti Præsulis Albini famam audientes, & imperialem in fugandis dæmonibus potentiam, ad monasterium illius c cum magna fiducia dæmoniacam adduxerunt, totam Fratrum congregationem suppliciter deposcentes, quo sanctum Patronum suum secum interpellarent, ne pateretur mancipari diabolo, quam Christus redemerat sanguino suo. Quorum precibus & votis pius Confessor non distulit subuenire. Mox quippe maligno superbiæ spiritu fugato, quæ vexabatur integræ restituta est sanitati, triumphante per humilem seruum suum Christo Domino.

[3] Alio etiam tempore, in vico quodam, nomine Cunaldo, Ligeris ripæ contiguo, quidam nomine Berfridus, graui infirmitate laborabat, [Berfridus a sacro igne sanatus.] vno ardens pede, quem iam ad talum vsque teter ignis consumpserat. Nullum ergo medicinæ remedium inueniens, solum hoc sibi profuturum credidit si beati viri tumbam adiret. Venit ergo ad locum: ibique aliquamdiu demoratus, Sancto supplicabat assidue, quo suæ interuentionis rore flammam extingueret a suo corpore. Quid plura referam? Quotidie ecclesiæ limina terens, non prius cessauit, ab oratione, quam piceus ille ignis in suo extinctus esset semiusto pede.

[Annotata]

a S. Iuliani Apoctoli Cenomanorum Vitam dedimus 27 Ianuarij, ad cuius sepulchrum energumeni liberari multaq; alia fierimiracula dicuntur.

b [Credonēse castrū.] De Credonio oppido, vulgo Craon dicto, actum in Proleg. cap. 2 num. 11. An idem hoc sit, haud facile definiero.

c Quod Andeganis est, vt in Proleg. diximus, donatum monachis Ord. S. Benedicti anno 966.

CAPVT II.
Cuiusdam viri pij mira per paralysin probatio, post 7 annos ad S. Albini sepulchrum sanatur.

[4] Mihi etiam videtur illud paginæ inserendum, quod ad beati Pontificis mausoleum hoc nostro a tempore constat esse patratum, quodque præsentibus visu scio notissimum. Verumtamen quorum hoc relatione didicerim non magnopere curaui nominatim depromere: quia cuncti Andegauenses ciues facti huius testes existunt, sicut gestæ rei narratione patebit. In Andegauensi itaque suburbio, quidam fidelis, [Girmūdus vir pius it ad S. Martinum,] Girmundus nomine, cum sua degebat coniuge, non multiplicis possessor substantiæ, habens tamen proprio iure, vnde satisfaceret naturæ: &, quod in Christo laudabilius est, abundabat animi mansuetudine & veræ fidei stabilitate, puraque simplicitate. Huic aliquando in mentem venit, vt iuxta morem totius regionis B. b Martini sanctum adiret sepulchrum. [nec temporalia petit:] Quo vt peruenit, non huius seculi prospera, vitamque longæuam postulauit, sed de præteritis negligentiis indulgentiam, de imminentibus exitum, contra futuras cautelam, quatenus ad bonam in Christo mereretur peruenire consummationem.

[5] In crastino autem dum ad propria remeans iter ageret, mediante iam die, tum corporis lassitudine tum animi præsertim grauedine fatigatus, parumper declinat de via, humique procumbens obdormiuit. Post somnum vero ita corporis viribus destitutus est, [paralysi correptus,] vt nusquam progredi posset, vixque tandem diu volutando per terram vsque ad viam cum magno reperet labore. Ibi ergo iacens, ad Deum, qui est adiutor in opportunitatibus in tribulatione, corde & ore vociferabatur, patientia tamen qua poterat gratias diuinæ reddens misericordiæ, [Deo gratias agit:] quod eum castigatione sua visitare dignaretur. Audierat enim quia quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. [Hebr. 12. 6] Pius itaque Conditor sperantem in se diu in flagello sine consolatione non deserit. Nam dum æger hæsitat, ignorans quid de se diuina prouidentia disponeret; equites per viam in qua iacebat. venientes eminus conspicit. Erat nempe quidam ciuis Andegauensis, qui illud carpebat iter, quo infirmus pergere volebat. Qui confestim illi compatiens, a suis eum leuari in equum fecit (bene quippe illum nouerat) sicque vsque ad Belgiacum castrum adduxit: deinde ad propriam domum asino deuectus est, [anno integro decumbit:] vbi per annum integrum paralyticus lecto decubuit.

[6] Finito anno consumptaque substantiola, non tam sanitate fretus, quam necessitate compulsus, assurgere e lecto conatus est. Diuina quippe gratia operante, paullulum senserat dextram manum cum pede ad pristinum vigorem recalescere, sinistra parte corporis nihilominus, vt erat, debili remanente. [fulcris nitens obit loca sacra:] In tali castigatione interim constitutus, baculorum sibi sustentacula quæsiuit: quibus suffultus, primo cœpit ecclesias atque vicina monasteria ciuitatis visitare: sæpius tamen B. Albini frequentabat limina, tum pro corporali victu, quem ex monasterij eleemosyna recipiebat, tum quod sancti Confessoris interuentu speraret se animæ & corporis salutem impetraturum. Denique parua suppellectili sua vendita asinum comparauit, quo veheretur, Sanctorum limina circumquaque peragrans: [asino vectus, Romā peregrinatur:] Romamque tandem ad beatorum Apostolorum implorandum auxilium cum fideli coniuge perrexit.

[7] Inde vero redeuntem quædam nobilis & religiosa fæmina apud c Lucanam ciuitatem hospitio suscipit: ac perspecta hominis mansuetudine, vt secum maneat deprecatur, spondens se illi, quoad viueret, [in reditu Lucæ a pia fœmina excipitur, volente eū retinere:] sicut patri proprio in omnibus ministraturam. Cui ipse, Deo referens gratias quod sui memor esset, ad horam libenter concessit: sed transactis quindecim diebus, nouis quibusdam suggestionibus vt in patriam rediret suadentibus, cœpit in se turbari. Quas primum ab animo refutabat, ratiocinando contra seipsum; [sed diuino instinctu,] Miser ego, inquiens, quis in patria sic ad votum meæ seruiet infirmitati? Non hinc migrabo, hic mei exitus diem expectabo. Postea autem ei dormienti visum est videre cuiusdam viri magnæ auctoritatis personam, [dein expresso monitu iubetur Andegauum redire,] qui primum blandiens sibi diceret: Recede hinc, recede, atque Andegauam repete: illic enim tibi multo melius quam hic procurabitur salus corporis & animæ. Dein vero minitans & terrens subiunxit, nisi obediret, deterius aliquid fore passurum. Quare pauefactus, crastina die, a religiosa fæmina, quæ illi, non vt egeno, sed sicut domino, seruiebat, commeatum petens (vt ille mihi referebat) etiam ea plorante, tristis & ipse discessit, atque Andegauum regressus est, vbi a fidelibus necessaria multum voluntarie illi ministrantur: sed ipse quasi quodam præsagio, relictis ceteris diuersoriis, [vbi ei necessaria suppeditantur:] in Beati semper Albini delectabatur immorari monasterio. Illic nocte ac die preces ad sanctum Confessorem fundebat, quo apud misericordem Iudicem pro se interueniret.

[8] Interea dum hæc ab infirmo aguntur assidue, & septimus iam ab ægritudine agitur annus; [7 anno ægritudinis,] sæpedicti Præsulis adest natalitius dies. Nocte itaque vigiliarum sacris excubiis celebrata, canoris scilicet hymnis ac spiritalibus canticis & psalmis, lucescente iam die omnes concurrunt vnanimes: Clerus aderat cum vtriusque sexus populo, [festo S. Albini solennissimo,] necnon & nobilium non minima multitudo: chorus vero monachorum circa Ecclesiæ frequens satagit ministerium. Tunc temporis B. Albini congregationi beatæ memoriæ Abbas præerat d Hubertus vir miræ simplicitatis & mansuetudinis. Plures quoque alij aduenerant Abbates, cum monachis suis: qui mox solutis primæ horæ debitis orationibus, intrauerunt Capitulum, [in summo concursu hominum,] sicut a sanctis Patribus est constitutum.

[9] Girmundus interea, quamuis cum labore, præ nimia multitudine hominum, qui totam vsque ad altare basilicam repleuerant, mane intrauerat e presbyterium: prostratusque inter duo altaria, pij Confessoris cum gemitu & lacrymis, vt sibi subueniret, efflagitat clementiam. Tunc, sicut ipse refert, feruentiori deuotione cordisque compunctione, atque abundantiori erga Sanctum amore se sensit accendi: quo feruore animi, se in perpetuum Sancti seruitio, si conualesceret, deuouens, ab oratione diu protelata surrexit: pergensque vsque ad ianuas ante Dominicum altare, ibi cadentibus in vnam partem baculis, quibus sustentabatur, [feruenter eumdem Sanctum orans,] quasi ab aliquo illi abstractis, ipse in alteram semimortuus cecidit, vt quidam de turba dicerent, passione aliqua correptum esse. Ceteri vero, qui sanioris sensus erant, dicebant. Ex hoc videbitis eum illico, Sancti operante virtute, sanatum. Et iungentes vota clamabant: S. Albine succurre. Ad hanc vocem brachium infirmi manusque arida moueri, [mirabiliter in conspectu omniū sanatu:] pes quoque eius, quem diu contractum pendentemque habuerat, ac si ab aliquo magna vi traheretur, cœpit extendi: ita vt aliqui circumstantium neruos poplitis eius stridentes in ipsa extensione se audiisse referant: vnde etiam sanguis emanans vsque ad calcem defluxit. Sic demum post septem annorum debilitatem, operante Christo, pro meritis sancti Confessoris sui Albini, sine aliquo sustentantis adminiculo, se super vtrosque pedes erexit: rectisque gressibus coram omnibus sanctum Confessorem, suæ sanitatis auctorem glorificans ambulauit.

[10] Fit in populis magna exultatio, cunctorum corda spiritali replentur gaudio, in omnium cordibus noua oritur compunctio. Mox in cælum laus & iubilum dirigitur, [post solennes gratias ab omnibus actas,] te Devm lavdamvs consona voce dicentium, reboante simul tinnitu signorum. Quo clamore, Capitulum interrumpitur monachorum: omnes in commune nomen Domini glorificantes, sancto Præsuli suo Albino gratias referunt; quod ne nunc quidem, quamuis huius vitæ corruptibilis carcere solutus, [ipse se ministerio cœnobij deuouet:] plebem suam desereret. Iam vero Abbas prædictus Girmundum aduocans, & ab illo audiens, quod, quamdiu vita sibi comes esset, a monasterij seruitio numquam discederet, præcepit ei peregrinis, egenis, & infirmis deseruire, sub monachi manu, qui pauperum curam gerebat; [seruit pauperibus:] Eia inquiens, curam infirmis illam impende, qualem impendi nunc vsque voluisti in te? Conscientia te conueniat tua: redde languentibus vicem seruitij, quod paullo ante a fidelibus tibi poscebas fieri. [post 7 annos fit monachus:] Quam ipse obedientiam deuotus humiliter suscepit, deuotior septem annis caritatiue exercuit. Cuius ad extremum, humilitatem, caritatem, atque obedientiam, Abbas totaque congregatio diuturna experientia cognoscentes, intra monasterij eum claustra receperunt, sanctoque habitu munierunt. Quem ego, quamuis specietenus monachus, monachum vidi psalmis & orationibus feruentissime studentem.

[11] Et licet a Domino Walterio, monasterij tunc Decano, nunc vero f Abbate (qui me maxime, vt hæc stylo commendarem, compulit) & a pluribus aliis, qui miraculo præsentes adfuerunt, hæc quæ scribo audierim; [scriptori omnia narrat,] illius tamen ore omnia quæ sibi euenerunt certius didici, eiusdemque frequenti atque supplici precatu scripsi. Cuius preces sæpenumero (vt sum talis studij imperitus) repuli: timensque ne pro inanis gloriæ appetitu hoc requireret, subiiciebam: Sufficiat, inquam, [& vt scriptis tradat precatur,] tibi, o Pater, in hac etiam vita recepisse duplicia; quia, & corporis, quam perdideras, sanitatem, & animæ saluandæ occasionem, sancti Confessoris precibus consecutus es. Quamuis hoc sperandum gloriosius sit in resurrectione, quando iusti corpore simul & anima immortalitatis gloriam accepturi sunt. Ille autem e contra aiebat: Mihi vere tanta bona, nullis meritis meis præcedentibus, piissimi Patris nostri gratia contulit, quanta nec sperare potui. Sed est aliquid, in quo pro Christi gloria, non pro me, gaudeo: quod omnes, qui me debilem nouerunt, dum Patroni nostri interuentu sanatum vident, Christi nomen glorificant, Confessorisque eius, Beati scilicet Albini, [pia intentione.] virtutem magnificant ac prædicant. Quapropter hoc summopere desidero, vt quod nunc agitur ad ædificationem animarum videndo me, vsque in finem seculi agatur scriptum legendo & audiendo, quod B. Albinus Patronus noster fecit in me ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi.

[Annotata]

a Quo tempore vixerit scriptor in Prolegomenis ostensum.

b Peregrinationis ad sepulchrum S. Martini Turonensis mentio est in multis Sanctorum historiis: de quo agemus XI Nouemb.

c Celebris vrbs Etruriæ Luca.

d Hubertus, vt ex Chronicis loci a Labbeo nostro editis patet, anno 1001 Abbas S. Albini est ordinatus.

e Presbyterium ostendimus ad cap. 1 Historiæ Translationis S. Sigeberti 1 Febr. pag. 237 Not. a, partem esse Chori, in qua altare, [Presbyterium.] aut etiam plura, vt hinc patet.

f Supra diximus ordinatum Abbatem an. 1036.

CAPVT III.
Victoria de hostibus ope S. Albini: iurandi consuetudo castigata.

[12] Nec vero terra natiuitatis sancti Præsulis munificentiæ virtutum eius existit immunis. In Venetensi namque territorio vicus quidam est in littore oceani maris situs, quem Britannica lingua a Gueuran vocant, [Gueurani vici incolæ] ob plurimum commercium salis valde populosus. Cuius incolæ sanctum Confessorem sancto venerantur amore, miraque post Christum colunt veneratione: quod magnifica illic probat basilica, in eius honorem ipsorum studio constructa. Ad huius vici portum quodam tempore armata plurima classis aduenit nauium, Aquilonares piratas asportantium, quos nos Normannos vocitare solemus. [subito appulsu Normannorum territi,] Efferum adeo, nimiumque crudele hominum genus, cruorem semper fundere humanum sitiens, bonisque alienis inhiare, iuuenes & virgines captiuare, senes sine vlla misericordia trucidare. Horum igitur improuiso aduentu, ita sunt omnes coloni terræ illius perterriti, vt quid agerent, quo se verterent, omnimodo ignorarent. Nam resistendi vires nullæ, fugiendi vero, nisi relictis paruulis cum vxoribus cum omni supellectili, nullus aditus. [S. Albinū Patronum suum inuocant:] Sese tamen tubarum clangore conuocantes, omnes ad B. Albini ecclesiam cum magnis votis confugiunt: Albinum auxiliatorem, Albinum aduocatum, Albinum ducem suum atque signiferum plorando rogitantes.

[13] Tali trepidatione tumultuantes, quidam vir curialis, claro visu venerabilis, nulli eorum notus, militis specie apparuit, fulgentibus stipatus armis, [ab ignoto milite ad spem excitati,] qui illorum tarditatem increpans, ait: O ignaui, modicæque fidei, quid dubitatis cum gente, quæ sine Deo degit, certamen inire? Num Christo Domino impossibile est, vel in pluribus, vel in paucis triumphare? Cum præsertim B. Albinus iam diu præsens expectet, paratus vobis auxilium præbere. Mementote Dauid, inermem puerum gigantem Goliam cunctis horrendum lapide vno strauisse. Quo dicto, omnes animo accensi, cum hostibus congrediuntur; [barbaros impetunt,] qui iam aderant peruadere omnia parati, quodque vniuersa diriperent, occiderent atque igni traderent, indubij. Paruulus vero grex S. Albini in hostem impetū fecit: & licet pauci contra plures, contra armatos inermes, indocti contra præliis assuetos, non suis, sed Dei freti viribus, hostiles cuneos prostrauerunt. Nec mora piratæ sentientes Deum pugnare, non homines, in fugam versi, plura suorum cadauera in littore relinquentes, [ac fugant, multis cæsis,] velocius quam venerant, suas adeunt carinas, nec vltra illas peruadere terras ausi sunt.

[14] [nemine suorum amisso,] Sancto itaque auxiliante, deuictis hostibus atque fugatis, postquam inquirentes, in tanto congressu, non solum nullum periisse suorum, sed ne vulneratum quidem fuisse percipiunt; illum solummodo militem incognitum, quem confortatorem habuerant, suo numero deesse cognoscunt. Quo euentu, valde dolentes tristesque effecti, (occisum namque suspicabantur, quippe qui præ omnibus super inimicas acies insilierat) omnia mortuorum corpora diligenter scrutantur, [ac militem illum Angelum fuisse iudicant.] vt eum vel sepultura honorarent. Sed illo minime inuento, nulli iam dubium fuit, quin b Angelica virtus extitisset, missa a Domino in adiutorium deuotæ plebis. Hisque ita prospere peractis, omnes cum gaudio ad basilicam concurrunt sancti Confessoris, vota sua soluentes cum sacrificio laudis.

[15] Tempore autem quo venerandus Abbas c Othbrannus, abbatiam S. Albini Andegauensium Præsulis administrabat, miseriarum humanarum miserens Deus, indiscretam probans se damnare iuramentorum præcipitationem, & iurandi horribilitatem, per vnius illorum periculum alios terrificauit, & per ipsius consolationem rursum consolatus est ceteros. Quadam namque die, quæ Mercurio dicata est ab erroneis antiquis, adolescens quidam, Fulco nomine, filius cuiusdam militis, nomine Theodorici, de castro quod d Camilliacus vocatur, e Toarciacum (sic vico vicino vocabulum est) cum aliis hominibus, & oneriferis iumentis perrexerat, patris imperium executurus. Oneratis ergo annona iumentis, pro qua asportanda ierant, dum reuerrerentur, accidit eidem Fulconi, vt dum fascem asini vergentem releuare vellet, in vulnere, quod ei nuper quidam in manu crudeliter inflixerat, [malum alteri imprecans, iuransq; per S. Albinū,] multum proinde doleret. Quamobrem iratus in suum malefactorem, licet absentem, dum ei vel voto malefacti vicem imprecari, ac per pretiosi Albini iuramentum, motum animi exprimere vellet; postquam Sanctum incaute iurauit, antequam commotionis suæ votiua verba formasset, subito obmutuit. [fit mutus:] Cuius silentij caussam dum socij inquirerent, nihilque præter lacrymas & nutus quosdam extorquere possent, perducunt illum ad patrem.

[16] Nec multo post, fama talis euentus per totam vicinitatem ventilata, consilium parentes inierunt, per illius suffragium quærendam esse puero consolationem, per cuius offensam amiserat locutionem. Pater itaque assumptis amicis Andegauem filium destinauit, ac monachorum B. Albino obsecundantium precibus commendauit. [ducitur ad S. Albini sepulchrū,] Quem exceptum Abbas & monachi humilibus votis Deo & S. Albino obtulerunt, & ante illius sacratissimum corpus prostrato deuotam perseuerantiam indicentes, solitarium inibi reliquerunt, clausisque super eum sacrarij ianuis (nam vespera iam erat) recesserunt. [& ab eo in somnis apparente vocem recipit.] Cumque ille gemitus & lacrymas potius quam voces & verba effunderet, subito obdormiuit. Nec mora: astitit ei S. Albinus, vultu & habitu almus & albus: primoque misericordiæ verba præmittens, præcepit ei vt surgeret & loqueretur. Dein casus eius caussam exposuit: quod scilicet non pro ipsius solum peccatis, sed & pro illorum, qui Deum ac Sanctos irreuerenter iurare præsumebant, temeritatibus arguendis, accidisset. Postremo indixit ei vt vitam enfendaret, [monitus vt se emendet,] Deoque & Sanctis eius reuerentiam haberet, omnesque quos posset ab illicitis cauere præmoneret; seruitores quoque Ecclesiæ illius instrueret, vt in loco illo, quem Deus diligebat, sic ministrarent, quatenus gradum bene ministrantibus repromissum adipisci mererentur; [& ibi deinceps Deo seruiat.] seque ipsum etiam omni vita sua ibidem in Dei suumque seruitium manciparet. Hæc prolocutus abscessit: & (vt adolescens nobis postea retulit) per vitream mausoleo suo antepositam sese celeriter egrediendo extulit. Mutus illico clamat S. Albine, quare hinc abis? Monachi pariter adueniunt ad clamorem muti loquentis. Postquam ergo mutus ille iam loquens cuncta narrauit nobis, (nam & ego tam mirabili miralo quamquam indignus interfui) intelligentes misericordiam Dei, qui nos vnius exemplo ad cautelam mali præstruebat, magnalia ipsius dulcibus hymnis extulimus. Qui viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Guerrandam nunc, seu Guerrandum vocant, vulgo la ville de Guerrandi. Argentræus lib. 2 histor. Britann. cap. 23 olim Aulam Quiriacam dictam scribit. Idem lib. 3 cap. 8 breuiter hanc Guerrandinorum de Normannis victoriam narrat: fusius aliquanto Albertus le Grand, hunc fere in modum: Oppidum repetitum iam sæpius assultu, eoq; acerrimo, oppugnabant barbari. [Normanni ad Guerrādum victi ope S. Albini.] Restiterant aliquamdiu oppidani, sed numero hostium territi, armisq; suis diffidentes, cælestia imploranda auxilia statuerunt. Ergo publicas precationes indicunt, instituunt per compita supplicationes, præcipue Tutelarem suum Diuum inuocant, Albinum nempe, vt antea dictum. Cessit ea res feliciter: subito namq; spei armorumq; cælitus implentur, vt non sua solum tueri mœnia, sed aggredi vltro hostem statuerent. Corripiunt denuo arma, aciem intra vrbem instruunt, demissis pontibus erumpunt portis: sed priusquam extima septa transgrederentur, allabitur e cælo spectabili forma adolescens, præstanti insidens equo, armis splendentibus instructus, coruscantem lanceam vibrans, dicitq; se quem inuocarint adesse: arrigant ergo animos, seq; præeuntem sequantur. Eo igitur duce castra hostium, nihil eiusmodi metuentium, inuadunt, cædem maximam efficiunt, vt terra late strata cadaueribus esset. Interea Eques ille beatus videri ab iis desiit.

b Annotarat hic Belfortius in margine: Ipse forsan erat S. Albinus, & ideo mallem legere Divissæ.

c Supra diximus ex Chronicis loci, Otbrannum Abbatem factum an. 1062, obiisse 1081.

d Chemille oppidum est Andium ad fluuium, qui vulgo la ligne appellatur, influitq; in Laionem. [Chemille op. Toüarce op.]

e Toüarce oppidum itidem in Andibus, ad Laionem fluuium. Diuersum illud est a Thoarcio oppido, vulgo Thoüars, in ipsi: Andium Pictonumq; finibus, ad Thoedum sito, seu Thoedam amnem, Gallice Thoe dictum.

DE S. MARNANO EPISCOPO IN SCOTIA.

[Commentarius]

Marnanus, Episcopus in Scotia (S.)

BHL Number: 5544

EX Breviario Aberdon.

[1] Aberdon (quod Doni ostium significare Britannice Cambdenus scribit) vrbs est Scotiæ maritima in Marria prouincia, olim dum vigeret orthodoxa religio, Episcopatu ornata: cuius Breuiarium anno MDIX, [In Aberdonensi Episcopatu,] impensis VValteri Chepman ciuis Edinburgensis excusum. Ex hoc excerptæ Lectiones, siue Sanctorum Scotorum breues Vitæ, Duaci extant in seminario Scotico Societatis Iesu, quarum nos inde nacti exemplum sumus. Ad diem primum Martij, [eoli solet S. Marnanus Ep. I Martij:] elogium in iis legitur S. Marnani Episcopi & Confessoris: Sed pars prima hausta est ex S. Maximi homilia, quæ in communi Confessoris Pontificis recitari solet. Tum illa de eius sepultura & reliquiis subnectuntur.

[2] Tandem corporis sui grauatus infirmitate, in sancta senectute animam suam sanctissimam ad cælos penetrandos præmisit, & in ecclesia de Aberkerdour, [in Aberkerdour sepultus, ægros curat,] quæ nunc pulcherrimo Duuernæ fluuio munita & vallata existit, digno cum honore sepelitur: & ibidem hucusque, Deo operante, requiescit, indies sanitatem præbens languidis. Gloriosum vero caput eiusdem singulis Dominicis diebus per annum, populo & Clero suppliciter deprecantibus, & luminaribus accensis, lauari solet, & infirmis & male habentibus quacumque ægritudine, deferri vsus est: qua potata per eosdem, eorumdem infirmitatibus permaximo adiumento est, & quamplurimi exinde meritis beati viri sanitatem percipiunt.

[3] Euenit equidem, vt nonnulli malarum cogitationum viri nequissimi, inconsulte furore & iracundia succensi, quædam bona Ecclesiastica, eidem Ecclesiæ de Abirkerdour annexa, surriperent. Moniti interea per Diœcesanum Antistitem, [in eius ecclesiam iniurij, notari infamia:] vt beato viro & Ecclesiæ suæ, quibus iniuriati sunt, satisfacerent: qui illuc venientes pedibus decalceati, & cereos in manibus gestantes, metu tamen, & non Sancti amore perculsi; (mirum dictu!) cerei huiusmodi in illorum manibus, quacunque arte igni sæpius appositi, lumen emittere minime valuerunt: depositi vero de illorum manibus, illico accensi sunt. Tyrannus insuper arborem quamdam de territorio Ecclesiæ eiusdem de Lochellis, Aberdonensis diœcesis, vi extrahere nitebatur, estque per rusticum quemdam eradicata: quam cum rusticus ille in eius dorso leuiter apprehendisset, & ad oram & limites eiusdem terræ Ecclesiasticæ asportasset; ibidem paullisper defatigatus arborem deposuit: qui cum eamdem denuo vltra deferre conabatur, tyrannus ille cum singulis suis familiaribus præ nimia grauitate deferre non potuerant: atque ibidem relicta, illius Ecclesiæ parochialis Clericus eamdem se solo in pristinum locum asportauit, quam tyrannus ipse cum omnibus suis mouere nequiuerat.

[4] Hactenus Breuiarium. Vnde manifeste colligi videtur, in qua primum tumulatus fuit ecclesia S. Marnanus, in ea & reliquias illius ceteras asseruatas, & caput ablui aqua solitum, ad morborum dein curationem efficaci. Verum qua in prouincia Scotiæ extet locus ille Aberkerdor, siue Aberkerdour, Duuerna flumine irriguus necdum assequi potui. Dauid Camerarius lib. 3 de Scotorum pietate, [an mortuus in Annādia,] scribit S. Marnanum post varios in Scoticana Ecclesia susceptos labores, vita functum in Annandia, Scotiæ prouincia Angliæ vicina. ac mox ista subdit: Habebat Morauia S. Marnani caput, [caput in Morauia seruatum?] quod summa cum pompa & honore (comitante præsertim Innesiorum tribu nobili & antiqua, quæ tenerrimo in Marnanum ferebatur affectu) ad aëris serenitatem a Deo postulandam circumferri solebat. Sed procul ab Annandia distat Morauia, vulgo Murray, vltra Caledoniam siluam. Facile tamen adducimur, vt in ea prouincia, aut alia propinqua sepultum fuisse credamus, cum Duuernæ fluuij, quo munita & vallata fuisse Ecclesia de Aberkerdour dicitur, affine vtcumque nomen Innernes, validæ olim eo tractu arcis videatur, atque etiam Findorræ fluuij: Quamquam & cis eas oras Erna est amnis, qui in Tai astuarium influit: idemne forsan Duuerna sit, diuinare non sat pronum externis. Aberkerdourensis Ecclesiæ meminit idem Camerarius: sed haud scio, an non a loco sepulturæ, atque eo qui caput asseruarit, deiunctum faciat, etsi reliquiis eius celebrem fateatur: Extat, inquit, Ecclesia Aberkerdoure Duuerno amne irrigata, Marnani nomine, peregrinantium ad sacras ibidem Marnani reliquias celebris. [peregrinatio ad eius reliquias.]

[5] De ætate actisque S. Marnani certi nihil hactenus reperimus. Non enim probare omnino ea possumus, quæ idem Camerarius scribit, [Aidano Regi obtinuisse victoriam dicitur,] his verbis: S. Marnanus Episcopus & Confessor, cuius ductu & consilio Aidanus Scotorum Rex XLVIII de Ceulino Orientalium Saxonum & Ethelfrido Northumbriæ Regibus, non citra miraculum, victoriam reportauit. Ob inopinatam quippe multitudinem Saxonum infidelium exterrito Aidano Rege, animos iam prope desponderant Scoti: cum Marnanus Sanctus perculsos metu milites cohortatur, vt in Christum Dominum Deum exercituum spem omnem reponant, & vt salutari signo Crucis frontibus communitis impauidi, Iesum Christum inclamantes, ferantur in hostem. Factum vt imperarat Marnanus: tantisque in hostem (signo Crucis communiti, Christumque Iesum nominantes) animis irruerunt, vt ingentem stragem ediderint, cæsis e Primoribus Saxonum Ceulino & Vitellio, ceteris in fugam versis. Hanc victoriam Crucis labaro, & Sanctorum Columbæ (qui & eamdem longissime distans in Iona insula prophetico spiritu annuntiauit) & Marnani precibus attribuendam omnium vna vox. [vti & S. Columba:] Sequi videtur hic auctor rerum Scoticarum scriptores, Hectorem Boëtium, Ioannem Leslæum, & Georgium Buchananum, qui tamen S. Marnani non meminerunt, & in multis hallucinantur, dum varia Aidani Regis aduersus Ethelfridum Northumbriæ Regem bella memorant, [at non contra Ethelfridum Regem,] ab ipsomet Northumbro suscitata, cum vnicum videatur Beda, & ab ipso motum Aidano, agnoscere. Ita enim lib. 1 Ecclesiast. historiæ gentis Anglor. cap. 34 scribit: His temporibus Northumbrorum regno præfuit Rex fortissimus & gloriæ cupidissimus Ethelfridus, qui plus omnibus Anglorum Primatibus gentem vastabat Britonum… Vnde motus eius profectibus Edan, Rex Scotorum, qui Britanniam inhabitant, venit contra eum cum immenso ac forti exercitu, sed cum paucis victus aufugit. Siquidem in loco celeberrimo, qui dicitur Degsastan, (id est, [a quo victus Aidanus anno 603] Degsæ lapis) omnis pene eius est cæsus exercitus. In qua etiam pugna Theobaldus frater Ethelfridi, cum omni illo, quem ipse ducebat, exercitu, peremptus est. Quod videlicet bellum Ethelfridus anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo tertio, regni autem sui, quod viginti quatuor annis tenuit, anno vndecimo, perfecit: porro anno Focatis, qui tum regni Romani apicem tenebat, primo. Neque ex eo tempore quisquam Regum Scotorum in Britanniam aduersus gentem Anglorum vsque ad hanc diem in prælium venire audebat. Hæc Beda. At si id bellum concitauerat Ethelfridus, cur non vsus victoria est, & Aidani regnum inuasit? Qui vero tunc potuit S. Columba suis preces pro Scotis indicere, qui sex annis prius diem obierat? Nam vt Beda lib. 3 cap. 4 testatur, venit de Hibernia in Britanniam S. Columba anno DLXV, [sex annis post mortē S. Colūbæ,] mortuusque est post annos circiter triginta & duos, ex quo ipse Britanniam prædicaturus adiit.

[6] Sed mire ista Scotici scriptores perturbant: quidam Aidanum mortuum aiunt anno vno ante S. Columbam, alij huius audito transitu, mœrore magis quam morbo correptum, breui extinctum. Ita Hector. Subscribit Buchananus, qui tamen fatetur clade affectum Aidanum, sed vndecimo anno post eam victoriam, itidem in Northumbria de Ethelfrido relatam, quam in Iona insula suis sodalibus renuntiauit Columba. Certum est S. Adamnani testimonio in Vita S. Columbæ, retulisse Aidanum victoriam, S. Columba pro eo cum suis Deum precante. Ita enim scribit lib. 1: Cum esset vir sanctus in Iona insula, subito dicit ad suum ministratorem Dermitium: Cloccam pulsa. [quo orante antea vicerat,] Cuius sonitu Fratres incitati ad ecclesiam ipso sancto Præsule præeunte ocyus currunt. Ad quos ibidem flexis genibus infit: Nunc intente pro hoc populo & Aidano Rege Dominum oremus, hac enim hora inierunt bellum. Et post modicum interuallum egressus oratorium, respiciens in cælum, inquit: Nunc barbari in fugam vertuntur, Aidanoque quamlibet infelix, tamen concessa victoriæ est: [forte Ceaulinum anno 590,] Iacobus Vsserius ex quibusdam annalibus id prælium contigisse putat anno DXC, biennio post Fordonus ab eo citætus ac tunc Ceaulinum Occidentalium Saxonum potentißimum Regem maxima clade a Britannis affectum. Sed hæc IX Iunij ad S. Columbæ Vitam quærere licebit. Satis hic fuerit ostendisse omnia isthæc perturbate a Scotis narrari. Nam quod Camerarius Ethelfrido adfuisse scribit Ceulinum Orientalium Saxonum Regem, [mortuum ænno 693, quo Ethelfridus Rex factus,] fallitur, Buchananum temere secutus: nullus enim apud Orientales Saxones eius nominis Rex fuit. Fuit Occidentalium Saxonum Rex potentißimus Ceaulinus, quem alij Ceulinum, & Cenlinum appellant. Is anno 593 periit, vt habet Chronologia Saxonica, VVigorniensis, alij. Quo eodem anno Ethelfridus Northumbriæ regnum adeptus, primo acriter sua defendit, vt habet Malmesburiensis. Non igitur vnquam cum Ceaulino, sub idem tempus mortuo, bellum aduersus Scotos geßit: quin anno demum regni vndecimo Rex Scotorum Edan (inquit idem auctor) successibus eius inuidens, detrectantem etiam in bellum impulit. Hactenus de pugna illa, cui interfuisse S. Marnanus dicitur, absque vllius alterius scriptoris testimonio.

[7] Probabilius videri cuipiam potest, quod idem Camerærius subnectit: Marnanus Sanctus, inquit, mortuo Aidano Rege annos superuixit multos, & Eugenio Regi huius nominis quarto & Aidani filio auctor fuit, vt aduenas Anglos, [S. Marnani consilio benigne feruntur accepti in Scotia & conuersi Osualdus & alij Angli,] etsi suos & Christiani nominis hostes infestissimos, summa cum humanitate & liberalitate exciperet, quod magna esset caritatis & humanitatis vis infidelibus Christo aggregandis. Quod & fecit Eugenius Rex, Ethelfredi Anglorum Regis recens ab Anglis occisi filiis profugis perhonorifice exceptis, & Christiana religione diligenter imbutis. Nec frustra: Ethelfredi quippe filij Oswaldus & Oswi a Scotis fidem edocti magno studio rem Christianam, in Reges euecti, apud Anglos promouerunt. Ista Camerarius. Et sane quidem post victum ab Ethelfrido Aidanum, vt supra retulimus, ad id vsque tempus, quo historiam suam Beda scripsit, [ab Eugenio Rege pacifico,] Scoti Britanniam incolentes, gentem Anglorum minime infestarunt, quod idem scriptor confirmat lib. 5 cap. vltimo his verbis: Scoti qui Britanniam incolunt, suis contenti finibus, nihil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium. Scribebat autem, vt post indicat, Incarnationis anno DCCXXXI. Contrarium tamen de Aidani filio Eochodio Buidhe, siue Buydwelf, quem Scoti Eugenium vulgo nominant, tradit apud Vsserium pag. 710 Fordonus, paci raro, sed bello continue curam adhibuisse; grauibus semper regiones Saxonum irruptionibus, aliquandoque Pictorum, infestasse. Sed maiorem Beda, temporibus illis proximus, fidem meretur. De S. Oswaldo, qui patre Ethelfrido anno DCXVII in acie interempto, [licet alij hoc negent,] cum fratribus in Scotiam fuit deportatus; ibique Christianæ fidei mysteriis imbutus, agemus V Augusti; quo colitur.

[8] Porro Camerarius, quæ de S. Marnano scribit; hausisse se indicat ex Breuiario Aberdonensi, Skonensibus Chronicis, ac Regij Calendario & aliis. Breuiarij Aberdonensis verba superius recitauimus. Adami Regij Calendarium vidimus, [Alij vixisse S. Marnanum seculo 10 tradunt,] in quo vixisse dicitur Marnanus sub Indulpho Rege, quem Scoti scriptores seculo decimo tradunt regnasse, annis post Aidanum atque Eugenium trecentis, & quod excurrit. Skonensia Chronica, quæ sæpius citat Camerarius, vbi modo extent non indicat, nec vspiam eorum adnumerat verba. Thomas Dempsterus Histor. Ecclesiast. Scotor. lib. 12 cap. 832 ad tempora quoque Indulphi refert, [& libros scripsisse,] dum floruisse tradit anno DCCCCLXII, ac scripsisse multa, sed apices paucorum superare. In his pro fœdere seruando lib. 1. Monitorium ad Ecclesias patrias lib. 1. [coliq; 2 Martij.] Vbi ea extant? Antiquum obtinet ille auctor, vt neminem e veteribus Scotis sanctitatis fama claris prætereat, quin ei aliqua litterarum monumenta affingat. Addit ibidem & in Menologio, citato Regij Calendario, die secundo Martij coli, cum Regius aliiq; primo statuant.

DE S. SIVIARDO ABBATE ANISOLENSI IN GALLIA.

AN. DCLXXXVII.

[Praefatio]

Siuiardus, Abbas Anisolensis in Gallia (S.)

[1] Vetus est ac celebre in Gallia monasterium in agro Cenomanico, seculo Christi sexto fundatum a S. Karilepho, super fluuium qui dicitur Anisola, vbi multi fontes frigidas aquas ebulliunt, vt in illius Sancti Vita Calendis Iulij habetur. Papirius Massonus in descriptione Galliæ per flumina, [Anisolensis cœnobij Abbas S. Siuiardus.] Ainsulam vocat.. Gallice fluuius Anisle appellatur, monasterium S. Cales vel Calais, ab ipso S. Karilepho, de quo alibi plenius. Hic Abbas fuit altero post Karilephum seculo S. Siuiardus aliis Ciuiardus, Seuardius, Seuardus. Vitam eius MS. reperimus & Parisiis in monasterio S. Victoris, & Senonibus in Ecclesia Cathedrali, contulimusq; cum ea, quæ tertiæ Surij editioni inserta est. Scripta ea est ab auctore coætaneo, ibidem, vt videtur, monacho. Etenim num. 1 sic ait: De quodam Dei famulo, Patre nostro Siuiardo, [Vita a coætaneo scripta,] egregio Sacerdote. ac paullo post: Nostro etenim tempore extitit hæc nobis sancta propago. Deinde num. 2: cuius nos conuersationem sanctam atque honestissimam ab adolescentia sua optime nouimus.

[2] Obiit autem S. Siuiardus, vt num. 7 dicitur, anno octauo regni Domini Theodorici Regis. Non Theoderici I Regis Austrasiæ, filij Clodouei I. Nam is mortuus est anno DXXXIII, priusquam fortaßis S. Karilephus monasterium Anisolense ædificaret: [obiit anno 8 Theoderici F, Clidouæi 2.] nec ad eum spectabant Cenomani, sed ad fratrem eius Childebertum, qui ad illius monasterij fundationem largitus est, quantum die vno circuire Sanctus asino vectus posset. Neque anno octauo Theoderici Burgundiæ Regis deceßit Siuiardus, vt VVion & Gabriel Bucelinus existimarunt, qui tamen perperam eiusdem Regis annum octauum conuenire in annum Christi DCVIII crediderunt, cum is patri Childeberto anno DXCVI successerit in Burgundiæ regnum: qui tamen in Cenomanos iuris habuit nihil, cum hi sub Clotarij II imperio essent: exiguo licet tempore eam ditionem aliasque Clothario ereptas tenuerint Theodoricus & Theodebertus, sed mox restituere coacti, vt non sit probabile scriptorem hunc notam temporis mutuaturum fuisse ab iniquio vsurpatoris regno. Theodericus igitur, cuius anno octauo e vita migrauit S. Siuiardus, fuit Clodouei II filius, qui post cædem Childerici fratris æstate anni DCLXXIX regnum recuperauit, & a principio VVestriam, inque ea Cenomanos tenuit, mortuoq; Dagoberto II integram Francorum monarchiam adeptus est. Eius ergo annus octauus cœpit ab anno DCLXXXVI, [Christi 687,] ac sequentibus Martij Kalendis, anno DCLXXXVII, mortuus est S. Siuiardus.

[3] Huius ad eum diem inscriptum est Martyrologiis nomen, Romano vulgato, ac Petri Galesinij, Molaniq; ad Vsuardum auctario: tum Constantij Felicij Ephemeridibus, [inscriptus Martyrologiis I Martij,] & Martyrol. Gallicano Saussaij: itemq; monasticis Arnoldi VVionis, Hugonis Menardi, Benedicti Dorganij, Gabrielis Bucelini. Idem, vt ante dictum, alibi Senardus, Seuardus, Seuardius scribitur. Ita Martyrol. Coloniæ anno MCCCCXC excusum: Ipso die SS. Simplicij & Senardi Confessorum. Eadem habet MS. Florarium, sed Seuardi nomen pro Senardi. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi anno MDXXI excuso: Ipso die Seuardij Abbatis. [etiam sub Senardi nomine,] idemque legitur in MS. Martyrologio Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis. Andreas Saussaius iterum eum in appendice Martyrologij & ad IV Decembris refert: cui etiam diei adscribit parentem eius Sigirannum, cum altero S. Sigiranno. [& 4 Decemb.] Agunt præter hactenus citatos de S. Siuiardo duo celeberrimi historiæ Episcoporum Cenomanensium scriptores Antonius Coruæserius & Ioannes Bondonnettus, [an abnepos S. Bertrādi Ep.] traduntque abnepotem fuisse S. Berthranni Episcopi Cenomanensis: qui nimirum in testamento suo Sichannum, filium Sigechelmi, dulcissimum pronepotem suum videtur appellare, quem illi Sigirannum esse autumant, patrem S. Siuiardi. De S. Bertrando agemus XXX Iunij.

VITA
Ex vetustis codicibus MSS.
Senonensi & Parisiensi S. Victoris.
collatis cum tertia editione Surij.
auctore coætaneo monacho Anisolen.

Siuiardus, Abbas Anisolensis in Gallia (S.)

BHL Number: 7799

[1] Fratres dilectissimi, Dominum omnipotentem, qui & in suis est admirabilis semper electis, quos & præsciuit atque prædestinauit ante mundanam constitutionem, oportet nos tota mentis fortitudine collaudare: & licet vnusquisque iuxta sensus sui capacitatem id conetur agere; [S. Siuiardi Vita scripta] tamen oportet vt creatura rationalis suum assidue glorificet atque collaudet factorem. Quid enim aliud retribuemus Domino pro omnibus, quæ gratis nobis & largiter ipse tribuit, nisi vt mente sagaci vniuersa considerantes eius beneficia, reddamus pro a singulis Domino sacrificium laudis, quæ est in conspectu eius vera & acceptabilis hostia, si processerit omnino a mente deuota. Vnde & præsenti opusculo, plano videlicet & simplici, hæc historiola, quam contexere dignum profecto putauimus ad Dei laudem, exordium sumat: a cuius pio munere tribuitur singulis, quidquid in seruis suis vtiliter b cruditionis inuenitur. Igitur de quodam Dei famulo, Patre nostro Siuiardo, egregio Sacerdote, hic pauca & de eius admirabili vita vel conuersatione sancta, quibusdam amicis flagitantibus, scribere decreuimus: vnde & fraterna concordia optimo eius ædificetur pietatis exemplo, [a coætaneo.] & Christi laus semper accrescat per suum fidelem famulum supradictum. Nostro etenim tempore extitit hæc nobis c sancta propago, per cuius os Deus larga prædicationis pocula suæ propinauit Ecclesiæ.

[2] Et quidem ipsius sancta origo non de genere rustico, sed magis de nobili prosapia processit. Natus enim est in pago Cenomanico, & in parochia d Deablentica, Christianis ac Deum timentibus parentibus, a genitore scilicet Dei famulo e Sigiramno, necnon venerabili ac Deum timente fæmina genitrice ipsius, [Is nobilibus & piis parentibus natus,] quæ vocabatur Adda. Ab his namque nobilibus ac felicibus genitoribus procreatus, processit in mundum hic optimus Christi miles Siuiardus. Cuius nos conuersationem sanctam atque honestissimam ab adolescentia sua optime nouimus. Et quidem in ipsa sua adolescentia inter reliquos coætaneos suos valde dissimilis erat in conuersatione; ætate scilicet iuuenis, sed moribus grandæuus erat. Non enim pueriliter leuis fuit, [a pueritia grauis & studiosus,] sed magis grauitate fundatus. Et illud, quod solet iuuenilis ætas litteraturæ disciplinam fugere ac laborem, hic summo expetiit f deuotionis cultu. Ex quo sacro vsu, comitante Christi gratia, ita velut esuriens fauce auida cibum diuinȩ sapientiæ hauriebat, vt etiam satiatus semper ipsum amplius esuriret, vt & ipsa de se loquitur Dei sapientia: Qui me, inquit, edit, adhuc esuriet: & qui bibit, adhuc sitiet. [Eccli. 24. 29] Ex quo sacro cibo, hic magnus puer Dei, sufficienter in breui tempore cellulam suæ memoriæ de thesauro Dei copiose repleuit. Et licet iam in eius mente Spiritus sapientiæ & intellectus ex Dei munere refulgeret, [sæpe magistros consuli:] tamen vt omnia per ordinem ageret, ad magistros, viros doctissimos, sæpius recurrebat, & assidue prudenter interrogabat. Prudens etenim lector magis docet, si prudenter interrogauerit: ita & hic famulus Dei & semetipsum ex hoc plenius id conferendo erudiuit, & alios postea plures ad salutem instruxit, vtque verus magister g aptissimus omnibus fuit. Non enim solummodo docebat verbis, sed potius mirificum humilitatis ostendebat exemplum.

[3] Festinauit namque ad perficiendam atque complendam perfectionem Euangelicam, vt optimus negotiator venditis omnibus compararet pretiosissimam cælestemque margaritam. Desiderabat enim clericatus religiosum officium, vt verus & obediens monachus fieret, & vt Christi vestigia, relictis omnibus, [fit monachus,] per viam humilitatis & obedientiæ sequeretur. Quod &, consolante Domino, recte perfecit, dum palam mitis & humilis cunctis in conuersatione apparuit. Erat igitur hic vir Dei aspectu gratus, vultu placidus, moribus temperatus, animo deuotissimus: verbum semper diuino sale conditum habuit, & ad ædificationem h fraternam paratum.

[4] Factus vero est non solum monachus, sed & per electionem Fratrum, [omnibus gratiosus:] Sacerdos & Pater magnus ac doctissimus in cunctis salutaribus disciplinis. Et valde ex gratia superna proficiebat, magis conualescens, vt lumen fieret præclarum huic mundo, & positus super Ecclesiæ sanctæ candelabrum, [Sacerdotio initiatus,] fulgeret coram hominibus ex bonis ac sanctis operibus, velut lucerna optima. Et resplendebat in eo liquide fulgor cælestis gratiæ. Erat igitur ornatus vniuersis virtutibus, quasi præclarissimis gemmis. Fidei etenim virtute robustus, & super petram solidam, id est, Christum, firmatus, prudentia mira solers, iustitia rectus, [omnium virtutum exempla præbet,] humilitate præcipuus, & eloquentia clarus. In misericordia promptus, atque in fraterna dilectione semper paratus, honorem condignum senioribus exhibebat, & coæqualibus pietatis affectum, iunioribus vero rigorem disciplinæ cum temperantiæ moderamine inferre studebat. Præcipue quoque castitatis & pudicitiæ gratia ab infantia fuit semper mundissimus, & in locutione cautus, assiduus insuper in oratione cum lacrymis, & in vigiliis sanctis pernoctans. [præcipue operibus misericordiæ deditus.] In abstinentia vero corpus suum castigabat sæpius: & ne quid nimis fieret, in omni actione erat omnino discretus & sobrius: miseris ac dolentibus per pietatem compatiens, & consolans destitutos. Diligebat præterea peregrinos, velut proprios, eratque largus hospitibus, & dispensator hilaris, pauperibus cibum tribuens, & nudos indumento contegens, ac infirmos visitatione consolans atque confortans. Hic certe vir Dei forma optima & exemplum fuit ante oculos fidelium.

[5] Post i genitoris sui S. Sigiramni decessum, Fratres ex Anisolensi monasterio elegerunt sibi præesse optimum Pastorem. Qui non solum terreno, [Creatur Abbas Anisolensis.] sed multo magis cælesti & spiritali cibo eos sæpius reficiebat, & ipsam Dei domum, vt vir prudens, tam in structura, quam & in spiritali rigore pulcherrime ædificauit, & inibi felicem cursum vitæ suæ miro modo consummauit.

[6] Similem pene, vt Apostolus Ioannes, ipse habuit vocationis suæ finem. Neque etenim audiuit aliquis plangere eum aut contristari ante obitum suum. Et in eius sanctæ animæ egressu, vni tunc ex Fratribus ostensa est visio, ita vt ostenderetur cunctis palam, quanto ipse vir Dei esset culmine sanctitatis præcipuus. Nam visum est illi, vt dixit, [mortuus a SS. Petro & Paulo ducitur ad gloriam.] lumen summæ claritatis, idque sibi vicinius appropinquare. Et dum hanc admirabilem ipse visionem consideraret, adstiterunt ei beatissimi Apostoli Petrus & Paulus, & in medio eorum anima illa sancta Domini Siuiardi nimio fulgore candebat: qui vtrique Apostoli vtramque eius manum tenere videbantur. Et fertur ad eum ille dixisse: Frater, ego Christo ago gratias, qui me dignatus est nunc in requie sua suscipere. Vado ecce cum Dominis meis præsentibus. Vos vero eulogias, quas ego paraui, ferte germanæ meæ & eius sororibus. O Sacerdotem verum, qui nec post transitum oblitus est fraternæ dilectionis, sed magis ac magis semper in eo flammauit feruor caritatis plenissimæ. Nam fides & spes cessant aliquando in sanctis, & sola in eis post obitum excrescit flamma pietatis. Ita & in huius Sancti clare apparuit reuelatione. Ecce inter Apostolos visus est ille Sanctus, qui per munditiam castitatis, & opera plenissimæ caritatis, ac mortificationis continentiam, & patientiæ perfectionem, ad merita recte creditur peruenisse Apostolica, eorum inter quos clarus apparuit in fine, & a quibus perductus est in cælestem patriam, ad maximam gloriæ coronam. Ecce quo præmio honoratur, & supra multa constituitur bonus ille seruus, qui super pauca inuentus est fidelis. Reuera enim Pater iste venerabilis perseuerauit semper cum Fratribus, & non cessabat vsque in finem exhortari eos & consolando admonere, vt iugiter in sancto ordine perseuerarent, atque in Dei laudibus permanerent.

[7] [Placide & pie mortem excipit.] Et cum cognouit proximum finem suum, non contristatus est valde, sed orauit sobrie: & positis in lectulo sanctis membris, obdormiuit quietus in pace. Et quidem octauo anno regni Domini Theodorici Regis, Calendis Martij, sarcinam suæ deposuit carnis, & receptus est cum sanctis Angelis in sedem cælestem, & apud Dominum nostrum Iesum Christum requiescit, quem vere dilexit, cui est gloria, honor & imperium in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Ita MSS. At Surius vniuersis.

b In MS. Senon. vtilitas eruditionis. Forte rectius, vtilitatis & eruditionis.

c Idem, Ecclesiæ sanctæ.

d Coruæserius scribit S. Tunbium Ecclesiam quamdam ædificasse in vico Diablentico, quæ eadem hæc esse videtur parochia Deablentica: ita enim MSS. etsi Surius Deableutica legerit. [Vicus Diableuticus:] Idem Coruæserius, diligenter examinatis omnium parochiarum & abbatiarum Cenomanici districtus catalogis, assequi se negat potuisse, quis ille Vicus Diablenticus fuerit. Interim in S. Domnoli Episcopi Cenomanensis Vita apud Surium XVI Maij. Villam Tridentem sitam in Condita Diablintica legimus: vt vix dubitare liceat, quin Cæsari pridem notum nomen hic signetur, quod in Fuluij Vrsini emendatiori lectione Diablintes habetur: vbi vulgo Diablintres: idem qui Diablindi Plinio; Diaulitæ Ptolemæo.

e Surio Sigirannus.

f MS. Senon. addit, prosequi.

g Sur. docuit.

h MS. Senon. Paternam.

i Hinc colligitur S. Sigiramnum, S. Siuiardi Patrem, etiam Abbatem Anisolensem fuisse. qui a Saussaio ad 4. Decembris refertur.

DE S. SVIBERTO EPISCOPO FRISONVM ET BORVCTVARIORVM APOSTOLO CÆSARIS-WERDÆ AD RHENVM,

AN. CHR. DCCXIII.

Commentarius historicus

Suibertus, Episcopus Apostolicus, Werdæ ad Rhenum (S.)

§ I Primus in Frisia Christum prædicat S. VVilfridus Ep. Eodem aspirat S. Ecbertus, ac S. VVicbertum mittit. Dein SS. Suibertum & VVillebrordum cum X socijs.

[1] Frisiorum, siue Frisonum, aut Fresionum gens, antiquis scriptoribus, Tacito, Plinio, Ptolemæo, memorata, olim latius ac nunc terrarum spatium tenuit. Iam præcipue penes eos nomen constat, qui inter Fleuum lacum, quem accolæ Mare Australe appellant, & Amisium flumen colunt: nisi quod adhuc pars quædam Borealis Hollandiæ, VVestfrisia, siue Occidentalis Frisia, in publicis tamen potius edictis ac plebiscitis, quam vsu vulgi, vocatur. Quæ autem ad dextram Amisij iacet ditio, ea Ostfrisia, siue Orientalis Frisia dicitur, imperio Romano maximam partem subiecta; nam ceteræ cis Amisium, seu Frisiæ nomine, seu quo alio appellentur, inter Fœderatas Belgij prouincias numerantur. In eas Frisonum terras Christiana religio septimo demum Christi seculo illata est. [Frisonibus fidem Christi primus prædicat] Etenim si Romanorum temporibus, vt in vicina Batauia, aliqui Christo fuerint adiuncti; vel euulsum tamen est sensim furore Gentilium semen cæleste, vel quia cultura deerat, suffocatum: ac multo dein sudore opus fuit, & sanguinis etiam effusione, vt non inanis tandem fructus meteretur. Primus illic, non tam destinato consilio, quam obiecta occasione dextre vsus, Christum prædicauit S. VVilfridus Episcopus Eboracensis, [S. VVilfridus Episc. Eboracensis,] qui cum ab Egfrido Rege pulsus Episcopatu esset, Romam anno DCLXXIX iturus, (vt scribit Beda lib. 5. hist. gentis Anglor. cap. 20.) & coram Apostolico Papa caussam dicturus, vbi nauem conscendit, flante Fauonio, pulsus est Fresiam, & honorifice susceptus a Barbaris ac Rege illorum Aldgislo, prædicabat eis Christum, & multa eorum millia verbo veritatis instituens, a peccatorum suorum sordibus fonte Saluatoris abluit. Atque vt idem mox subdit, ibi hyemem cum noua Dei plebe feliciter exegit. [reuerenter habitus ab Adalgiso.] Eadem ex Beda & Stephano Heddio narrat VVillielmus Malmesburiensis lib. 3. de gestis Pontif. Anglor. qui & ista addit de Rege: Continuo ad prædicationem eius Adalgisus Rex gentilem tumorem inflexus, faciliorem in ceteros prædicationis viam aperuit. Thomas Stubbs in Chronico Pontificum Eborat. ita scribit de VVilfrido: Fresiam appulsus, primus genti illi verbum Dei prædicans, ad Christum eam conuertit. Et sane, si VVilfrido illic subsistere per Ecclesiæ suæ neceßitates, quæ præcipue illi curandæ erant, licuisset; poterat gentis illius vniuersæ conuersio sperari, sub Rege tam iusto & moderato, quam eum Malmesburiensis prædicat, qui mox de VVilfrido ista subnectit.

[2] Iamque se verna temperies aperiebat in flores, cum Wilfridus itinere reincepto ad Dagobertum Regem Transrhenanorum Francorum venit. Is non immemor quod eum quondam factione Magnatum pulsum, & de Hibernia ad se venientem, hospitio receperit, [vti & a Dagoberto R. Austrasiæ,] & equis socijsque adiutum patriæ remiserit; benigne habuit, multisque precibus fatigauit, vt prouinciam remanentia sua dignaretur, Episcopatum Strateburgensem accipiens. Non acquieuit quidem Dagoberto Regi VVilfridus; haud tamen esse dubium videtur, quin ei narrarit, quæ a se in Frisia gesta essent, eumque rogarit, vt quos illic ad fidem conuerterat, eos ipse fauore suo ac patrocinio tueretur, eisq; pergeret Adalgisum, siue Aldgislum Regem conciliare: a quo is facultatem illis Ecclesiæ construendæ impetrarit, ad cuius ædificationem & ipse fortaßis Dagobertus sumptum aliquem contulerit, [& hic Episcopo Coloniensi cōmendauit conuersionem Frisonum,] atque Episcopo Coloniensi mandarit, vt Sacerdotem aliquem ei Ecclesiæ præficeret. Et de hac Ecclesia, vt alibi monuimus, loqui videtur S. Bonifacius in epistola, quam duobus & septuaginta annis post hunc S. VVilfridi cum Dagoberto, S. Sigeberti Regis filio, congressum, ad Stephanum III Papam dedit, in qua scribit; Ab antiquo Rege Francorum Dagoberto castellum Traiectum cum destructa Ecclesia dici ad Coloniensem parochiam donatum ea conditione fuisse, vt Episcopus Coloniensis gentem Fresonum ad fidem Christi conuerteret, & eorum prædicator esset; quod & ipse non fecit: [quæ ab eo curata non est:] Non prædicauit, non conuertit Fresones ad fidem Christi; sed Pagana mansit gens Fresonum, vsquequo venerandus Pontifex Romanæ Sedis Sergius seruum Dei Willebrordum Episcopum ad prædicandum supradictæ genti transmisit &c. Volunt recentiores quidam scriptores Ecclesiam illam in Traiecto castello, Coloniensi Episcopo a Dagoberto I. Rege, auo huius, qui initio anni DCXLIV obijt; commissam fuisse. Quod propterea nobis minus probatur, quia apud illum Dagobertum summa gratia & auctoritate pollebat S. Cunibertus Coloniensis Episcopus, qui & sub Sigeberto Austrasiæ Rege, eius filio, adeo erat ipsi & Proceribus carus, & tantæ apud eos existimationis, vt nihil, quod magni esset momenti, absque eius consilio fieret. Cum ergo idem Episcopus sanctißimus, & salutis animarum diuinique honoris esset studiosißimus, an eam rem neglexisset, neque vt Frisones conuerterentur adlaborasset? At Dagoberti Austrasiani Regis tempore, quod fuerit Coloniensum Episcoporum in propaganda fide studium, non est vnde conijcere certo poßimus, cum nuda fere eorum nomina extent; si non etiam ficta quædam. Et in ipsos certe; etsi daremus a Dagoberto I promanasse mandatum, pertineat S. Bonifacij reprehensio, querentis Paganam mansisse gentem Fresonum, vsquequo S. VVillebrordus Episcopus ad prædicandum supradictæ genti transmissus est.

[3] At priusquam ad VVillebrordum veniamus, de S. Egberto Presbytero, a quo ille ac S. Swibertus decemque alij commilitones ad Frisios mißi, [S. Egbertus SS. VVillebrordi & Suiberti postea Magister,] agendum. Colitur is XXIV Aprilis, vt cernere est in Martyrologio Romano, alijsque: hic tamen complura de eo dicenda, vt intelligi ea poßint, quibus tractatum consarcinatum ab inepto quopiam scriptore, qui se Marcellinum vocat, & SS. VVillebrordi & Swiberti comitem facit, postea refellemus. De Egberto igitur sic scribit S. Beda histor. Ecclesiast. gentis Anglorum lib. 3 cap. 27. Anno Dominicæ Incarnationis DCLXIV, facta erat eclipsis solis die tertio mensis Maij, hora circiter decima diei. Quo etiam anno subita pestilentiæ lues, depopulatis prius Australibus Britanniæ plagis, Northanhymbrorum quoque Prouinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desæuiens, magnam hominum multitudinem strauit. Qua plaga præfatus Domini Sacerdos Tuda raptus est de mundo, & in monasterio, quod vocatur Pegnaleth, honorifice sepultus. Hæc autem plaga Hiberniam quoque insulam pari clade premebat. [in Hibernia peregrinus,] Erant ibidem eo tempore multi nobilium simul & mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani & Colmani Episcoporum, relicta insula patria, vel diuinæ lectionis, vel continentioris vitæ gratia, illo secesserant: & quidam quidem mox se monasticæ conuersationi fideliter mancipauerunt; alij magis circumeundo per cellas Magistrorum, lectioni operam dare gaudebant. Quos omnes Scoti libentissime suscipientes, victum eis quotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, & magisterium gratuitum præbere curabant. Erant inter hos duo iuuenes magnæ indolis, de nobilibus Anglorum, Ædelhun & Ecgberht; quorum prior frater fuit Æthilwini, viri æque Deo dilecti, qui & ipse æuo sequenti Hiberniam, gratia legendi, adijt; & bene instructus patriam redijt, [grassante illis peste] atque Episcopus in prouincia Lindissi factus, multo Ecclesiam tempore nobilissime rexit. Hi ergo cum essent in monasterio, quod lingua Scotorum Rathmelsigi appellatur, & omnes socij ipsorum vel mortalitate de seculo rapti, vel per alia essent loca dispersi, correpti sunt ambo morbo eiusdem mortalitatis, [correptus,] & grauissime afflicti. E quibus Ecgberht (sicut mihi referebat quidam veracissimus & venerandæ canitiei Presbyter, qui se hæc ab ipso audisse perhibebat) cum se æstimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo, in quo infirmi quiescebant, & residens solus in loco opportuno, cœpit sedulus cogitare de actibus suis: & compunctus memoria peccatorum suorum, faciem lacrymis abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, [a Deo petit tempus pœnitentiæ] priusquam vel præteritas negligentias, quas in pueritia siue infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, vel in bonis se operibus abundantius exerceret. Vouit etiam votum, quia a Deo peregrinus viuere vellet, vt numquam in insulam, in qua natus est, id est, Britanniam, [additis arduis votis:] rediret; quia præter solennem Canonici temporis psalmodiam (si non valetudo corporis obsisteret) quotidie psalterum totum in memoriam Diuinæ Laudis, decantaret; quia in omni septimana diem cum nocte ieiunus transiret.

[4] Cumque finitis lacrymis, precibus & votis, domum rediret, inuenit sodalem dormientem; & ipse quoque lectulum conscendens, cœpit in quietem membra laxare. Et cum paullulum quiesceret, [a Socio in somnis edocto discit se exaudjtū:] expergefactus sodalis respexit eum, & ait: O frater Ecgberhte, o quid fecisti? Sperabam quia pariter ad vitam æternam intraremus: verumtamen scito, quia quæ postulasti accipies. Didicerat enim per visionem, & quid ille petijsset, & quia petita impetrasset. Quid multa? Ipse Ædelhun proxima nocte defunctus est. At vero Ecgberht, decussa molestia ægritudinis, conualuit, ac multo post tempore viuens, acceptumque Sacerdotij gradum condignis ornans actibus, post multa virtutum dona, vt ipse desiderabat, nuper (id est, anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo vicesimo nono) cum esset ipse annorum nonaginta, migrauit ad regna cælestia. Duxit autem vitam in magna humilitatis, mansuetudinis, continentiæ, simplicitatis & iustitiæ perfectione. [Sanctissime deinceps viuit,] Vnde & genti suæ, & illis in quibus exulabat nationibus Scotorum, siue Pictorum, & exemplo viuendi, & instantia docendi, & auctoritate corripiendi, & pietate largiendi de his quæ a diuitibus acceperat, multum profuit. Addidit autem votis quæ diximus, vt semper in Quadragesima non plusquam semel in die reficeretur, non aliud quam panem ac lac tenuissimum, & hoc cum mensura, gustaret. Quod videlicet lac, pridie nouum, in phiala ponere solebat, [tres quotannis seruat Quadragesimas:] & post noctem ablata superficie crassiore, ipse residuum, cum modico (vt diximus) pane bibebat. Cuius modum continentiæ etiam XL. diebus ante natale Domini, totidem quoque post peracta solennia Pentecostes, hoc est Quinquagesimæ, semper obseruare curabat.

[5] Hactenus de S. Ecgberhti virtutibus Beda. At de studio gentes Germanicas, adhuc gentilibus erroribus occæcatas, Euangelij luce illustrandi, idem lib. 5. cap. 10. deque Victberchto ad Frisones misso, ita scribit: Eo tempore venerabilis & cum omni honorificentia nominandus, [cogitat ad Gentiles conuertendos ire in Germaniam:] famulus Christi & Sacerdos Ecgberht (quem in Hibernia insula peregrinam ducere vitam, pro adipiscenda in cælis patria, retulimus) proposuit animo pluribus prodesse, id est, inito operæ Apostolico, verbum Dei aliquibus earum quæ nondum audierant gentibus, euangelizando committere. Quarum in Germania plurimas nouerat esse nationes, a quibus Angli vel Saxones, qui nunc Britanniam incolunt, genus & originem duxisse noscuntur; vnde hactenus a vicina gente Britonum corrupte Germani nuncupantur. Sunt autem Fresones, Rugini, Dani, Hunni, antiqui Saxones, Boructuarij. Sunt etiam alij perplures ijsdem in partibus populi, paganis adhuc ritibus seruientes, ad quos venire præfatus Christi miles circumnauigata Britannia disposuit; si quos forte ex illis ereptos Satanæ, ad Christum transferre valeret: vel si hoc fieri non posset, Romam venire, ad videnda atque adoranda Beatorum Apostolorum ac Martyrum Christi limina, cogitauit. Sed ne aliquid horum perficeret, superna illi oracula simul & opera restiterunt. Siquidem electis socijs strenuissimis, & ad prædicandum verbum idoneis, vtpote actione simul & eruditione præclaris; [cælesti monitu reuocatur,] præparatis omnibus, quæ nauigantibus esse necessaria videbantur; venit die quadam mane primo vnus de Fratribus, (discipulus quondam in Britannia & minister Deo dilecti Sacerdotis Boisili; cum esset idem Boisil Præpositus monasterij Mailrosensis, sub Abbate Eata, vt supra narrauimus) referens ei visionem, quæ sibi eadem nocte apparuisset; Cum expletis, inquiens, hymnis matutinalibus, in lectulo membra deposuissem, ac leuis mihi somnus obrepsisset; apparuit magister quondam meus & nutritor amantissimus Boisil, interrogauitque me, an eum cognoscere possem. [S. Boisilo id cuidam in Somnis denuntiante;] Aio, Etiam. tu es enim Boisil. At ille, Ad hoc, inquit, veni, vt responsum Domini Saluatoris Ecgberto afferam; quod te tamen referente oportet ad illum venire. Dic ergo illi, quia non valet iter quod proposuit implere. Dei enim voluntas est, vt ad Columbæ monasteria magis docenda pergat. Erat autem Columba primus Doctor fidei Christianæ transmarinis Pictis ad Aquilonem, primusque fundator monasterij, quod in Hy insula multis diu Scotorum Pictorumque populis venerabile mansit. Qui videlicet Columba nunc a nonnullis, composito a cella & Columba nomine, Columcelli vocatur. Audiens autem verba visionis Ecgberht, præcepit Fratri, qui retulerat, ne cuiquam hæc alteri referret, ne forte illusoria esset visio. Ipse autem tacitus rem considerans, veracem esse timebat: nec tamen a parando itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare volebat. [iterumq;;] At post paucos dies rursum venit ad eum præfatus Frater, dicens, quia & ea nocte sibi post expletas Matutinas Boisil per visum apparuerit, dicens: Quare tam negligenter ac tepide dixisti Ecgberto, quæ tibi dicenda præcepi? At nunc vades, & dic illi, quia, velit nolit, debet ad monasteria Columbæ venire, quia aratra eorum non recte incedunt: oportet autem eum ad rectum hæc tramitem reuocare. Qui hæc audiens, denuo præcepit Fratri, ne hæc cui patefaceret. Ipse vero, tametsi certus est factus de visione, nihilominus tentauit iter dispositum cum Fratribus memoratis incipere. Cumque iam naui imposuissent, [tandem naui, quam ad iter instruxerat, labefactata:] quæ tanti itineris necessitas poscebat, atque opportunos aliquot diebus ventos expectarent; facta est nocte quadam tam sæua tempestas, quæ perditis nonnulla ex parte his quæ in naui erant rebus, ipsam in latus iacentem inter vndas relinqueret. Saluata tamen sunt omnia quæ erant, Ecgberhti & sociorum eius. Tum ille quasi propheticum illud dicens Quia propter me est tempestas hæc, subtraxit se illi profectioni, & remanere domi passus est.

[6] At vero vnus de socijs eius, vocabulo Victbercht, cum esset & ipse contemptu mundi, & doctrinæ scientia insignis, [S. VVicbertus in Frisia prædicat,] (nam multos annos in Hibernia peregrinus anachoreticam in magna perfectione vitam egerat;) ascendit nauem, & Fresiam perueniens, duobus annis continuis genti illi ac Regi illius Rathbedo, verbum salutis prædicabat. Neque aliquem tanti laboris fructum apud Barbaros inuenit auditores. Tum reuersus ad dilectæ locum peregrinationis, solito in silentio Domino vacare cœpit. [nullo fructu.] Et quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex virtutum exemplis prodesse curabat. Ita inde reuerso domum VVicberto, alia capeßiuit consilia Ecgbertus, quæ lib. 5. cap. 11. idem Beda narrat, hunc in modum: Vt autem vidit vir Domini Ecgberht, quia nec ipse ad prædicandum gentibus venire permittebatur, retentus ob aliam Ecclesiæ vtilitatem, de qua oraculo fuerat præmonitus; nec Victbercht illas deueniens in partes, quidquam proficiebat; tentauit adhuc in opus verbi mittere viros sanctos & industrios, in quibus eximius Wilbrordus presbyterij gradu & merito præfulgebat. Qui cum illo aduenissent, (erant autem numero duodecim) diuertentes ad Pippinum Ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt. Et quia nuper citeriorem Fresiam, [SS. VVillebrordus, Suibertus, & X socij in citeriore Frisia prædicante;] expulso inde Radbedo Rege ceperat, illo eos ad prædicandum misit; ipse quoque imperiali auctoritate iubens, ne quis prædicantibus quicquam molestiæ inferret; multisque eos qui fidem suscipere vellent beneficijs attollens. Vnde factum est, opitulante gratia Diuina, vt multos in breui ab idololatria ad fidem conuerterent Christi. Ita ille. Quæ Pippinus cum Frisonibus bella gesserit, vix, referunt Francici Scriptores, at Paulus Diaconus lib. 6. historiæ Longobardor. cap. 37. editionis Raphelingicæ, de hoc Pippino ista habet: Bella quoque multa cum Saxonibus, & maxime cum Ratbodo Frisionum Rege, fortiter gessit.

[7] Recentiores quidam scriptores disputant, fueritue in citeriori illa Frisia Vltraiectum. Alcuinus in Vita S. VVillebrordi negare videtur. Ait enim: Prospero cursu ad ostia Rheni fluminis vela deposuit, ibique optata telluris statione refocillati sunt, & mox ad castellum Traiectum, quod in ipsa fluminis ripa situm est peruenerunt… Sed quia eadem gens Frisonum, in qua idem ædificatum est castellum, cum Rege suo Radbodo, paganis adhuc ritibus sorduit; [siue Septemtrionalibus partibus Belgicæ Cisrhenanæ.] visum est viro Dei Franciam contendere, ac Ducem illorum adire Pippinum, virum strenuum, triumphis clarum, & moribus probum. Qui eum cum omni honore suscipiens, sed nolens tanto Doctore se vel suam priuare gentem, loca ei opportuna intra terminos regni sui prouidit, quo potuisset idololatriæ spinas extirpare &c. Ac deinde postquam Romæ Episcopus erat a S. Sergio Papa consecratus, ad præfatum Francorum Ducem, inquit idem Alcuinus, regressus est: qui eum cum summa honoris magnificentia receptum, cum suæ potestatis iussione in opus Euangelij direxit: maxime tamen in Borealibus regni sui partibus, quo eatenus ob raritatem Doctorum, vel duritiam habitatorum, fidei flamma minus relucebat. Ex quibus perspicere est, quam Beda citeriorem Frisiam vocauit, Radbodo ademptam, vel eas terras fuisse, quæ nunc Hollandiæ Comitatu continentur, quæ sane Anglis, apud quos Beda scribebat, citeriores sunt, quam reliqua vltra Fleuum lacum Frisia sit; aut certe citerior Frisia illi est, qui circa Mosam Vahalimque tenditur Brabantiæ, Geldriæq; & Cisrhenanæ Cliuiæ tractus, quem fortaßis Frisones regno Franciæ auulsum tenuerant. Eo facit quod Annales Metenses a Chesnæo scriptorum Francicorum tomo 3 editi, tradant B. Pippinum Ducem Seniorem, auum huius, populum inter Carbonariam siluam & Mosam fluuium, & vsque ad Frisiorum fines vastis limitibus habitantem, iustis legibus gubernasse. Ea igitur Gallis citerior Frisia erat quæ ad Mosam flumen pertingebat, Anglis vero quæ nunc Hollandia. Verum si quid de his amplius perscrutandum videbitur, id fieri ad VII diem Nouembris poterit, vbi de S. VVillebrordo plenius agemus.

[8] De S. Suithberto hæc lib. 5 cap. 12 memorat Beda: Quo tempore (accepta a Pippino Principe, vt antea narrarat, licentia prædicandi in dictis Frisiæ citerioris regionibus, Romam iter intendebat ad Sergium Papam VVillebrordus) Fratres qui erant in Fresia verbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero virum modestum moribus, & mansuetum corde, Suithbertum, qui eis ordinaretur Antistes. Quem Britanniam destinatum, ad petitionem eorum ordinauit reuerendissimus Wilfridus Episcopus; qui tunc forte patria pulsus, [S. Suibertus in Britannia, ordinatur Episcopus a S. VVilfrido,] in Merciorum regionibus exulabat. Non enim eo tempore habebat Episcopum Cantia; defuncto quidem Theodoro, sed necdum Berchtualdo successore eius, qui trans mare ordinandus ierat, ad Sedem Episcopatus sui reuerso. Defunctus est autem S. Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus, vt scribit idem Beda lib. 5 cap. 8, anno DCXC Incarnationis Dominicæ, senex & plenus dierum, id est, annorū octoginta & octo. De quo plenius agetur ad eius natalem, qui est XIX Septembris. Succeßit ei, vt lib. 5 cap. 9 idem memorat Beda, Berhtwald, siue Brithwaldus; electus quidem anno Dominicæ Iucarnationis sexcentesimo nonagesimo secundo, die primo Iulij … ordinatus autem anno sequente, tertio die Kalendarum Iuliarum, [anno 693] Dominica, a Godwino Metropolitano Episcopo Galliarum, & sedit in Sede sua pridie Kalendarum Septembrium, Dominica. Qui characteres recte quadrant, cum tunc littera Dominicalis esset E. Eodem igitur anno, priusquam in Britanniam Bertwaldus reuerteretur, ordinatus est S. Swibertus.

[9] Pergit cap. 12 Beda: Qui videlicet Suidbertus, accepto episcopatu, de Britannia regressus, non multo post ad gentem Boructuariorum secessit, [ex Boructuariis multos conuertit:] ac multos eorum prædicando ad viam veritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post tempore Boructuariis a gente antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi qui verbum receperant: ipseque Antistes cum quibusdam, Pippinum petiit, qui, interpellante Bliththrythe coniuge sua, dedit ei locum mansionis in insula quadam Rheni, [monasteriū in Insula Rheni ædificat.] quæ lingua eorum vocatur, In littore. In qua ipse constructo monasterio (quod hactenus hæredes eius possident) aliquamdiu continentissimam gessit vitam: ibique diem clausit extremum. Hæc Beda. Nec aliud de S. Swiberti rebus gestis a quoquam probatæ fidei auctore distincte traditum accepimus. Boructuarij, quibus Christum prædicauit, sæpius sedes mutare coacti memorantur, quæ inter Rhenum & Visurgim fuerunt, primæ fortaßis, certe antiquißimæ, inter Lupiam & Amisiam amnes, postea inter Coloniam Agrippinam & Haßos. Atque illic fere constituere eos videtur, [Sedes Boructuariorū in Montēsi ditione.] qui sub nomine S. Marcellini Vitam S. Swiberti, de qua mox dicemus, infelici conatu, ante trecentos paulloue plures annos contexuit. Norunt quippe, vel mediocriter docti, quænam propinquas ipsis regiones vel occupaße aliquando vel tenuiße celebrioris nominis gentes ferantur: vt ipse quoque in S. Suiberti monasterio, siue Cæsaris-insula, versatus, dum illius scriberet Vitam, discere potuerit, quo circiter tractu terrarum Boructuarij aliquando habitarint: ita cap. 22 vicum Ratingen locat in prouincia Boructuariorum, quod est nunc oppidum Ducatus Montensis, haud ita longe a dicta Cæsaris insula.

[10] Annum obitus S. Suiberti qui signaret, vnicum e veteribus scriptoribus vidimus. Is est, qui Breues Francorum Annales, ab anno DCCVIII vsque ad annum DCCC concinnauit, [S. Suibertus moritur anno 713,] ab Andrea du Chesne to. 2 Francicorum scriptorum editos, ex duobus peruetustis codicibus MSS. vno Ioannis Tilij, altero Alexandri Petauij. In his ergo annalibus ad annum DCCXIII ista habentur: Depositio Suitberthi Episcopi. Qui huius Vitam procudit, Marcellinum sese indigetans, is c. 27 obiisse illum tradit anno a Natiuitate Christi DCCXVII, [non 717] Calendis Martij, feria VI, hora XII, qua hora Saluator mundi morte sua nos viuificans, ianuam regni cælestis reserauit. Quis non crederet certißima narrare cum, qui tot characteribus sua firmet? Verum æque hoc ac pleraque alia toto ille opere, infeliciter. Etenim illo anno, Cyclo Solis XXVI, littera Dominicali C, non in seriam VI, sed in II, inciderunt Martij Calendæ. Et repugnat quæ sub nomine S. Ludgeri Episcopi de S. Swiberti canonizatione, eodem quo hæc Vita tempore, si non eodem calamo, certe consilio, composita est epistola. Nam cap. 1 ait annum a Natiuitate Domini DCCXLVIII, fuisse tricesimum tertium post celebrem transitum sanctissimi Suiberti. Vnde sequeretur anno DCCXV obiisse Cyclo Solis XXIV, littera Dominicali F. ac tunc quidem Calendæ Martij fuerunt feria VI.

§ II Vita S. Suiberti apocrypha, perperam attributa S. Marcellino, siue Marchelmo.

[11] Marchelmus est in omnibus veteribus MSS. qui in S. Suiberti Vita, & de eius canonizatione edita sub falso S. Ludgeri nomine epistola, Marcellinus appellatur. Neque impugnamus nomen, quod ad Romanam speciem aptatum, [Illius Vitæ scriptor S. Marcellinus fingitur, veteribus Marthelmus,] ad diuina officia publicasque supplicationes illi ab Ecclesia decretas, concinnius videri poßit. At de vero S. Marchelmo quid tradant coæui iiq; grauißimi scriptores, videamus. In primis Altfridus Mimigardeuordensis Ecclesiæ tertius Antistes, qui anno DCCCCXLIX obiit, in Vita S. Ludgeri lib. 1 cap. 2 num. 14 De S. Gregorio agens Ecclesiæ Traiectensis Rectore, S. Liafwinum, siue Lebuinum, [S. Lebuini comes,] ad locum cui vocabulum erat Dauentre, secus fluuium Isla, mittente, ista adiicit: Misit etiam cum eo & Marchelmum seruum Dei, de genere ortum Anglorum, & a sancto Episcopo Willibrordo a pueritia sanctis instructum moribus, [a S. VVillebrordo enutritus,] vt eum proponeret populo. In altera eiusdem S. Ludgeri Vita, cuius auctorem Christophorus Browerus Othelgrimum esse censebat, (coætaneus certe fuit, vt suo loco ostendemus) is ergo cap. 2 num. 9 ita scribit: Dans ei comitem & cooperatorem verbi Dei, seruum Domini Marchelmum, & ipsum ex Anglorum genere, a S. Wilbrordo a pueritia enutritum. Consentit anonymus monachus VVerthinensis, qui ante annum Christi MCXLI Vitam eiusdem S. Ludgeri rhythmico poëmate descripsit. Is Litania prima, vt vocat, de S. Liefwino Presbytero agens, ita canit:

Iste Gregorium, vt se in confinium
      Dirigat Francorum rogat & Saxonum;
Qua Isla fluuius vtrisque contiguus
      Fluit, ore Dei nominatus ei.
Quod mox Gregorius Deo deuotissimus
      Fieri per fidos satagens amicos,
Marchelmum aliquem misit probum hominem,
      Cui erat notus inquisitus locus:
Qui & de Anglia oriundus patria,
      Aduena profecto fuit in Traiecto,
Et de discipulis Willibrordi Præsulis
      Quidam, & ab ipso institutus Christo.

[12] Vbi vero Marchelmum illum a S. VVillebrordo enutritum & sanctis instructum moribus censemus? in Hibernia, [Vltraiecti post annum 720,] vbi scilicet ipsemet VVillebrordus S. Egberti discipulina informatus, sane quam rigida, cui ferendæ par minime fuisset puer Marchelmus. Certum videtur Vltraiectum, ad VVillebrordi scholam, adductum ex Anglia, & dudum quidem post Ratbodi Regis mortem, ibique enutritum, & sanctis instructum moribus, ac litteris imbutum. Atque inde tandem Romam profectus, [Romæ postea SS. Gregorio & Bonifacio adiunctus,] missusue a sancto Magistro videtur (qui mos tunc erat Anglis, estq; etiamnum) vt sancta loca veneraretur, atque sacrorum disciplinam, & omnem Ecclesiasticam regulam condisceret. Ibi eum reperit anno Christi DCCXXXVIII S. Gregorius, S. Bonifacium Romam ad Gregorium III Pontificem comitatus. Testatur id S. Ludgerus in eiusdem S. Gregorij magistri sui Vita, vbi inter alia pag. 10 isthæc habet: Sed & pueros duos, cum consensu Magistri (Bonifacij nimirum) in discipulatum suum, Marchelmum videlicet & Marcuuinum, de gente Anglorum, secum inde adduxit. De quorum seniore Marchelmo, religiosissimo & sancto viro, vt dignum est, donante Deo, suo loco aliquid plenius dicam. Quod puerum fuisse tunc Marchelmum ait Ludgerus, id ea ratione accipiendum, qua illud eiusdem Ludgeri de ipso Gregorio pag. 3. Tunc quæsitus est Lector, & iuxta Dei voluntatem inuentus est electus puer Gregorius, qui per idem tempus nuper a schola & palatio reuersus, sub laico adhuc habitu, quasi quartum decimum, aut decimum quintum agens ætatis annum. Idem paullo post Ludgerus Marchelmum citat, a quo didicerit, Gregorium, [S Ludgero de Gregorio quædam narrat:] post martyrium S. Bonifacij, a Stephano Apostolicæ Sedis Præsule, & ab illustri & religioso Rege Pippino suscepisse auctoritatem seminandi verbum Dei in Fresonia. Sed & hoc silentio minime tegendum est, inquit, quod Marchelmo venerabili viro narrante didici, cuius superius memoriam feci. Et hoc est quod ante pollicitus, de eo se suo loco aliquid plenius dicturum.

[13] At ne quis dubitet idemne sit & hic laudatus a Ludgero Marchelmus, & Marcellinus, cuius personam sibi temereinduit scriptor Vitæ S. Swiberti, referendum hic, quod Altfridus Episcopus lib. 1 Vitæ S. Ludgeri cap. 3 num. 19 in hunc modum narrat: [huic mysticum somnium,] Albricus autem cum in Colonia ciuitate gradum accepisset Episcopalem, fecit & Liudgerum secum presbyterij percipere gradum, & constituit eum Doctorem in Ostrachæ, in loco vbi S. Bonifacius est coronatus martyrio: diuisitque idem Albricus annum in distributiones quatuor; ita vt in Traiecto monasterio, præ ceteris Præpositis, ipse in tempore vernali, in doctrinæ studio & sanctæ conuersationis præesset Fratribus menses tres: deinde post eum in æstate Adalger Presbyter in vice sua menses tres: post hunc Liudgerus Presbyter menses tres: deinde in hyeme Thiadbraht Presbyter menses tres. Liudgerus igitur in ordine vicis suæ nocturnis temporibus, post psalmodiam & orationes speciales, quas semper amauerat, in solario ecclesiæ sancti Saluatoris, quam S. Willebrordus construxerat, membra quieti dare solebat: vbi ei nocte quadam venerabilis Abbas Gregorius per visionem apparuit, [& in eo illi a S. Gregorio dicta,] dicens: Frater Liudgere, sequere me. Quem dum sequeretur, ascendit ipse in locum eminentiorem, iactauitque coram eo particulatim quasi membranæ & vestimentorum partes, & dixit: Collige ex eis aceruos. Cumque congregasset ex eis tres cumulos, dixit ei: Distribue ista bene in opere Domini, & ego tibi satis dabo. Et signauit eum signaculo Crucis, & abscessit. Cumque mane facto somnium retulisset Præposito monasterij, Haddoni nomine, & ecclesiæ custodi sanctitate prædito Marchelmo, cuius superius memoriam feci; confestim ad hæc Marchelmus, eaque postea rei probauit euentus, exorsus est, dicens: Tres cumuli, quos congregasti, trium sunt gubernacula plebium, quibus adhuc in pastorali te oportet præesse regimine. [interpretatur de committēdo illi triū plebiū regimine;] At ille dixit: Vtinam in loco mihi credito aliquem Domino fructum perficiam. Eadem habet altera Ludgeri Vita cap. 3 phrasi nonnihil variata, & subnectit: Verum Marchelmus, siue coniiciendo, siue præsciendo hoc dixerit, ita omnia, sicut dixerat, euenerunt. At 3 Vita: Cui cum somnium mane Luidgerus retulisset, siue ex humanæ rationis coniectura, siue (quod magis credibile est) ex Diuinæ inspirationis ostensione, hoc ille ita interpretatus est, vt postea rei euentus probauit.

[13] Sed quorsum hæc tam alte ac diffuse repetita? Primum vt liquido pateat, eumdem esse S. Marchelmum ac Marcellinum: tum vt Vltraiecti hæc eum prædixisse constet, [idq; Vltraiecti, coram vnico arbitro,] & priuatim quidem, nullo præter ipsum Ludgerum teste, nisi Haddone Præposito. Vnde perspicitur impostura eius, qui Epistolam de Canonizatione S. Suiberti sub ipsius S. Ludgeri nomine procudit, in cuius exordio ista habet: Qui (Marcellinus) in vico Dockem publice, coram Haddone, Thrauburgo, Henrico, Gerardo, Onone & Adalgero, aliisque Fratribus, prædixit & prænuntiauit, Episcopatus honore me sublimandum, & populis rudibus verba vitæ ministraturum. Euenit somnium hoc, eiusq; interpretatio, cum in Frisia Ecclesiæ Ostrachenæ Pastor esset Ludgerus, & monasterij scholæq; Vltraiectinæ Rector, vno alteroue anno postquam sacerdotio erat initiatus, quod alibi ostendemus anno DCCLXXVIII factum: [anno 780 vel 781,] vt suspicari liceat, circa annum DCCLXXX, vel DCCLXXXI, illud contigisse; nam anno DCCLXXXIV e Frisia pulsus Romam contendit, indeque Casinum. Sed cum ipse Pseudomarcellinus Vitæ S. Suiberti cap. 6, duodecim Apostolicos viros (in quibus & se ipsum numerat) anno ab Incarnatione Domini DCXC ab Egberto in Frisiam missos scribat, [cum esset Ecclesiæ custos.] asseratq; præter Adelbertum Leuitam, omnes Presbyteros & Sacerdotes fuisse, (ita enim exaggerat) consequens est, eummet, qui tunc minimum XXIV esset annorum, quando illud somnium S. Ludgero interpretatus est anno DCCLXXX, vel sequenti, fuisse CXIV annorum, aut etiam seniorem. Erat tamen tunc (vt ex fide dignißimis scriptoribus iam retulimus) Ecclesiæ custos. Quod officium quis credat centenario maiorem geßisse?

[14] Plerisque id vitium est senibus, minus vt iis constet memoria. Et sane ea centenario huic scriptori insignite vacillat: vt id potius excusare debuerit, quam quod in Prologo, rudem & incultiorem ac plebeiū sermonem. [Vitæ illius scriptor S. Gregorium, Rectorem Vltraiectēsis Ecclesiæ, Episcopū vocat,] Debuerat potius meminisse, eum, cui scribebat, aut scribere se fingebat, Gregorium Ecclesiæ Traiectensis Rectorem esse, non Episcopum; neque ita ei opus suum inscribere: Venerabili & dilecto in Christo Domino & Patri D. Gregorio, sanctæ Traiectensis Ecclesiæ Episcopo, & Frisonicæ gentis prædicatori eximio, Marcellinus Presbyter gentilium prædicator inutilis. Atqui S. Ludgerus in S. Gregorij Vita numquam eum Episcopum vocat, sed Abbatem & Præceptorem suum, itemque gentis Fresonicæ Pastorem & Prædicatorem. Abbatem item vocat Altfridus in Ludgeri Vita, & alij. Nec enim gradum episcopalem vnquam suscepit, etsi Episcopatum administraret, cum Chorepiscopo & adiutore suo Aluberto, vt idem ait Ludgerus. Ad huius quoque Vitā XXVI Martij dicemus, eius successorem Albricum, Episcopum non esse appellatum, donec esset consecratus, quantumuis fere biennio ante designatus esset. [contra morem illius æui.] Et S. Lullus Episcopus Moguntinus ita illi eidem Gregorio scribit epist. 45 inter S. Bonifacij Epistolas: Claræ Christi Ecclesiæ lampadi luciferæ, meoque in doctrina diuinæ legis deuotissimo adiutori Gregorio; duplici Presbyteratus Abbatisque honore, cum præcedente propriorum meritorum suffragio, decorato. Demus tamen errati huius veniam huic scriptori, quem si non alia peccaret, haud appellaremus durius.

§ III S. Suibertus vnde, a quo & cum quibus sociis missus. Menda Pseudo-Marcellini.

[15] Sed quis dißimulare hoc poßit, quod SS. VVillebrordum, Suibertum & socios, [S. Suibertū & socios scribit missos ex Anglia ab Egberto Archiep. Eborac.] quos iam antea sanctißimo Bedæ testimonio constat, non ex Anglia, licet Angli essent omnes, sed ex Hibernia, vbi sub S. Egberto Presbytero monasticam vitam non exiguo tempore egerant, ab eodem ipso Presbytero in Frisiam esse mißos; ipse ex Anglia, ab Egberto Archiepiscopo Eboracensi missos affirmat, ex diuersis monasteriis electos; seq; (si Deo placet) vnum ex illis. Eboraci tunc Episcopus erat S. VVilfridus: Egbertus anno demum DCCXXXV VVilfrido II succeßit, frater Egberti siue Eadberti, Regis eiusdem prouinciæ; & Pallium, quod nemo successorum S. Paulini adhuc habuerat, titulumque Archiepiscopi a Sede Apostolica obtinuit, eximius plane Antistes, quem VVillielmus Malmesburiensis lib. 3 de gestis Pontif. Angl. omnium liberalium artium armarium vocat: & quo Alchuinus Flaccus magistro dilecto gloriatur, ab eo in thesauris sapientiæ hæres relictus. Sed hic, [cum ex Hibernia a S. Egberto Presb.] cum VVillebrordus ac Swibertus sociique Apostolicam illam expeditionem capeßiuerunt, ne quidem natus videtur fuisse, qui non nisi quinto & quadragesimo post anno infulis fuerit admotus. Neque Pseudomarcellini errori patrocinatur Alchuinus, dum in Vita S. VVillebrordi, Egbertum, a quo is missus est, Episcopum vocat: nec enim Eboracensem Archiepiscopum facit; quo nomine, ante eum quem diximus Alchuini magistrum, nullus fuit; & Beda, qui tum viuebat & omnia diligenter indagabat, numquam Egbertum sanctæ illius mißionis auctorem, Episcopum appellat: licet perhonorifice illius, vbi occasio fert, meminerit. Ita lib. 5 cap. 23, vbi eius obitum commemorat, Deo amabilem & cum omni honorificentia nominandum, Patrem ac Sacerdotem Ecgberht vocat. Fors quispiam hic Alcuinum interpolauit, vocabulo Episcopi adiecto: aut certe fatendum est errasse; nam licet sanctus, homo tamen erat, vt labi, saltem memoria, posset. Ita nempe cum Beda duodecim a S. Egberto missos scribat, ipse præter S. VVillebrordum alios XII ait fuisse.

[16] Nec minus in illorum XII Apostolicorum virorum nominibus, quam in Egberti, a quo mißi, dignitate, [inter socios S. VVillebrordi an S. Acca?] hallucinatus est ille Marcellinus cap. 6 vbi hæc habet: Fuerunt autem hi missi, Willebrordus, Swibertus, Acca, Wigbertus, Willibaldus, Winibaldus, Lebuinus, duo Ewaldi, Werenfridus, & ego minimus omnium Marcellinus, qui hanc historiam, sicut & S. Willebrordi, conscripsi, ac sanctissimus Adelbertus Leuita. De singulis obiter dicendum. De SS. VVillebrordo & Swiberto, Bedæ testimonio constat. S. Acca Bedæ fuit familiarißimus, vt multis locis in huius historia perspicere est: at nusquam meminit peregrinationis cum S. VVillebrordo, de quo sæpius agit, susceptæ. Cuius etiam non potuit socius fuisse, si vera sunt quæ lib. 5 cap. 21 de eodem Acca scribit: [is a pueritia in clero B. Bosæ nutritus,] Qui a pueritia in Clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosa Eboracensis Episcopi nutritus atque eruditus est. Deinde ad Wilfridum Episc. spe melioris propositi adueniens, omnem in eius obsequio vsque ad obitum illius expleuit ætatem. Cum quo etiam Romam veniens, multa illic, quæ in patria nequiuerat, Ecclesiæ sanctæ institutionis vtilia didicit. Si a pueritia in Clero dicti Bosæ nutritus atque eruditus est, [postea S. VVilfrido se iunxit, vel anno 686,] ergo ab anno, vt videtur, DCLXXVIII, quo primum ab Episcopatu suo eiectus est S. VVilfridus, & Bosa Eboracensem rexit Ecclesiam, vsque ad annum DCLXXXVI, quo obiit. Sed quando S. VVilfrido primum adhæsit? Probabilius est id factum cum sub Alfrido Rege restitutus est: saltem ante secundam eiectionem, quæ anno DCXCI, contigit: nam cū eo Romam profectus tunc est, atque in reditu, vt l. 5 c. 20 Beda narrat, in Meldorum vrbe ægritudine grauißima oppresso astitit, ab eoque didicit quæ ipsi S. Michaël reuelarat. Imo tunc fortaßis ei sese adiunxit, [vel 681,] cum Roma anno DCLXXXI reuersum, Egfridus Rex, spoliatum suis omnibus, comitibusque in diuersa deductis, in ergastulum detrudi, & miris modis affligi iußit, vti Malmesburiensis commemorat: quando multis prodigiis eius innocentia diuiuitus declarata, consilio S. Ebbæ Abbatissæ, quæ amita erat Egfridi, liber dimissus est. Potuit enim Acca pius ac prudens iuuenis hisce rebus permoueri, vt ei se comitem famulumque addiceret. Tunc sane VVilfridus ad prouinciam Australium Saxonum diuertit, eamq; Christiana fide imbuit, ac monasterium Seleseu fundauit, in quo pestifera lues, quæ multas Britanniæ prouincias corripuerat, S. Oswaldi Regis interceßione restincta est; quod Bedæ reuerendissimus Antistes Acca sæpius referre, & a fidelissimis eiusdem monasterij Fratribus sibi relatum asserere solebat; vt idem Beda scribit lib. 4 cap. 14. Nec aliud aptius occurrit tempus, quo id ab illis monachis accipere Acca potuerit, quam cum illis in partibus annos quinque VVilfridus officium Episcopatus & verbo exercebat & opere. Atque hinc perspicere licet, cur Accam scribat Beda, ad VVilfridum spe melioris propositi aduenisse. Quamuis enim Bosa vir sanctus esset, tamen VVilfridus & eruditione, & rerum gerendarum vsu multo clarior, [cumq; eo Romam tēdens] & maxime rerum aduersarum tolerantia vinculorumque & carceris, ac Pontificis Maximi totiusque Curiæ Romanæ approbatione, zeloque religionis propagandæ, illustrior. Ista spem Accæ melioris propositi ostendebant. Si cum S. Swiberto venißet, ex Frisia ad VVilfridum & tunc apud eum remansißet, deserto munere Apostolico, quod volunt eum vna cum Swiberto & VVillebrordo suscepiße; quodnam illud videri melius propositum potuißet? Non tamen inficiamur veniße aliquando Accam in partes Frisiæ, saltem citeriores, & commoratum apud S. VVillebrordum, sed cum eodem VVilfrido, vltimo, vt reor, Romano itinere. Testatur id Beda lib. 3 cap. 13 his verbis: Denique Reuerendissimus Antistes Acca solet referre, quia cum Romam vadens, apud sanctissimum Frisonum gentis Episcopum Wilbrordum cum suo Antistite Wilfrido moraretur, [ex S. VVillebrordo dedicit miracula S. Osualdi, quæ Bedæ narrauit:] crebro eum audiret de mirandis, quæ ad reliquias eiusdem reuerendissimi Regis, (Oswaldi) in illa prouincia gesta fuerint, narrare. Et in Hibernia, cum Presbyter adhuc peregrinam pro æterna patria duceret vitam, rumorem sanctitatis illius in ea quoque insula longe lateque iam percrebuisse ferebat. E quibus vnum, quod inter alia retulit, miraculum præsenti nostræ historiæ inserendum credidimus. Ita ille. Plura de S. Acca dicemus ad XX diem Octobris; [colitur 20 Octob.] vbi & quod hic Marcellinus commentus est S. Accam a S. VVilfrido in Episcopum Augustaldensis, siue Lindisfarnensis Ecclesiæ consecratum fuisse, refellemus. Factus est quidem fere XVIII post annis Augustaldensis Episcopus, sed mortuo VVilfrido. Neque, quod ait, Augustaldensis siue Lindisfarnensis Ecclesiæ Episcopus factus, quasi vna eademq; eßet Ecclesia. Habuere quidem aliquando & S. VVilfridus & S. Eata vtramque simul: sed deinde separatæ fuerunt, & censebantur antea quoque diuersæ Ecclesiæ, licet ab vno regerentur Antistite.

[17] VVigbertum supra retulimus n. 6 cum esset cōtemptu mundi & doctrinæ scientia insignis; (nam multos annos in Hibernia peregrinus anachoreticam in magna perfectione vitam egerat) retracto diuinitus ab ea expeditione Egberto Presbytero, venisse in Frisiam, & duobus annis illic prædicasse, fructu nullo. Quare reuersus ad dilectæ locum peregrinationis, [VVigbertus ad auctore additur S. VVillibrordi sociis,] solito in silentio Domino vacare cœpit; & quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex virtutum exemplis prodesse curabat. Pseudomarcellinus cap. 5 a S. Egberto Archiepiscopo Eboracensi (quo nomine, vt diximus, intra XL post annos nullus eam Ecclesiam rexit) missum scribit vnum de Canonicis suis, Wigbertum nomine, cum duobus pueris & Clericis: qui infecto negotio in Angliam redierit. Quantum vero illa discrepant ab iis quæ Beda narrat! Idem mox inter socios SS. VVillebrordi & Swiberti, sed ab Egberto Præsule, vt vult, missos, VVigbertum recenset: quem non asserit quidem eumdem esse, qui iam redierat; videtur id tamen insinuare. Nam cap. 7 ita scribit: In Fostelandia insula Sacerdotes Dei, suggestione S. Wigberti conuenientes, profana statim delubra Iouis & Fostæ destruxerunt… Radbodus vero Rex (quem hariolatur Traiecto ac tota Frisia expulsum a Pippino, illic tunc degiße) Radbodus ergo, audiens idola sua destructa a Christianis, iratus valde, [in Foseteslādia necatus a Ratbodo:] atque iniuriam deorum suorum vlcisci disponens, S. Wigbertum, quem dudum nouerat Christianum, vnum ex consociis Sanctorum, diro tormento iugulari iussit.

[18] At B. Alchuinus in Vita S. VVillebrordi, non delubra destructa narrat. Sed S. VVillebrordum illuc tempestate delatum, didicisse, locum a Paganis in tanta veneratione haberi, vt nihil vel animalium ibi pascentium, [S. VVillibrardus illic animalia diis sacra, in escas suorū mactaras,] vel aliarum quarumlibet rerum, quisquam Gentilium tangere auderet, nec etiam a fonte, qui ibi ebulliebat, aquam haurire, nisi tacens, præsumeret … Qui tamē pariupendens stultam loci illius religionem, vel ferocissimum Regis animum, qui violatores sacrorum illius atrocissima morte damnare solebat; tres homines in eo fonte cum inuocatione sanctæ Trinitatis baptizauit: sed & animalia, in ea terra pascentia, in cibaria suis mactare præcepit … Pagani Regi tum Radbodo, quod viderant factum, retulerunt. [ideo sæpius iacta sorte] Qui nimio furore succensus in Sacerdotem Dei viui, suorum iniurias deorum vlcisci cogitabat: & per dies semper tribus vicibus suo more mittebat sortes, & numquam damnatorum sors, Deo vero defendente suos, super seruum Dei aut aliquem ex suis, cadere potuit. [vnus sociorū necatus.] Nec nisi vnus tantum ex sociis sorte monstratus, & martyrio coronatus est. Theofridus Abbas Epternacensis, qui circa annum Christi MC Vitam S. VVillebrordi atque alia scripsit, hunc S. VVillebrordi comitem ait, quod inconsultius de hauritorio sacrilegæ lymphæ præsumpsit æs immolatitiū, sortilego ritu proditum & diiudicatum, cruore fuso, venialis delicti abluisse næuum, & in gloriosissimum Martyrum concessisse cœtum. De caußa tituloq; martyrij non disputamus. Sed neque Alchuinus, neque Theofridus, neque alius, quem viderimus, antiquorum scriptorum, [an is VVigbertus dicebatur?] VVigberti illum nomine nuncupat. De Fositeslandia agemus iterum XXVI Martij ad Vitam S. Ludgeri, a quo tota insula cum suo Principe cōuersa. Illius VVigberti memoriam consignant quidam ad XIII Augusti, quo S. VVigberti Presbyteri & Frislariensis Abbatis, socij S. Bonifacij, agitur natalis.

[19] [Male iungūtur socij S. VVillebrordo VVilibaldus & VVinibaldus:] Alios adiungit Marcellinus ille SS. VVillebrordo & Swiberto comites duos, qui eo anno quo expeditio illa Apostolica suscepta DCXC necdum erant nati, Winibaldum & Willibaldum, vti VII Februarij ad S. Richardi parentis eorum Vitam ostendimus. Prior enim anno Christi DCCLXI mortuus traditur, LX natus annos; alter DCCLXXXI, ætatis LXXVII. Inierant autem religiosam peregrinationem cum parente, quem ad eam instigarant, anno DCCXXI, cum vnus XIX esset annorum, alter circiter XVI; vt non potuerint anno DCXC, iam Sacerdotes, cum S. VVillebrordo & aliis sociis iter in Frisiam capessere. Eaq; Chronologia ita firmiter illic stabilita est, vt non debeat hic pluribus argumentis firmari. Colitur S. VVumbaldus Abbas die XVIII Decembris, S. VVillibaldus Ep. VII Iulij. Septimum adiungit S. Lebuinum, qui, teste Altfrido Episcopo in Vita S. Ludgeri, venit de terra Anglorum ad Abbatem Gregorium, dicens, sibi a Domino terribiliter trina admonitione fuisse præceptum, vt in confinio Francorum atque Saxonum, secus fluuium Isla, [vti S. Lebuinus qui anno 765 venit:] plebi in doctrina prodesse deberet. Quod suo loco ostendemus circa annum DCCLXV contigisse. Non ergo ante LXXV annos iam Presbyter cum S. Swiberto in eas oras aduenerat. Cum Altfridi narratione congruit altera Ludgeri Vita, quam volunt ab Othelgrimo huius discipulo conscriptam: itemque ipsius S. Lebuini Vita, quam Hucbaldus Elnonensis monachus inde a Caroli Calui imperio scriptis clarus, iam senior composuit, dicauitque Baldrico Vltraiectensi Episcopo, qui anno DCCCCXVIII B. Ratbodo, siue Ratbodoni, successerat. Consentit & alia breuior quidem, valde tamen antiqua, eiusdem Lebuini, siue Wini, aut Liafwini Vita. Ioannes a Leidis lib. 4 Chron. Belgic. cap. 8 Lebuinum quidem ad S. Gregorium venisse tradit, sed multa confuse interiicit, nisi errore id factum sit eius qui pro Francisco Swertio codicem, fortaßis etiam vitiosum, vitiosius transcripsit. At lib. 2 cap. 6 idem Ioannes a Leidis inter comites S. VVillebrordi Lewinum numera Ioannes de Beka Liuinum Episcopum. [alius a S. Liuino Ep. Mart.] Qui haud magis excusabilis error, cum VVillebrordi & sociorum profectionem tanto temporis spatio martyrium S. Liuini antecesserit, quanto Lebuini secuta natiuitas. Numerantur deinde inter eiusdem S. VVillebrordi XI comites Sancti duo Ewaldi. [SS. Evvaldi MM.] Sed diserte refragatur Beda, qui lib. 5 cap. 11 narrata VVillebrordi & sociorum in Frisiam mißione, & inchoata prædicatione, ista subnectit: Vnde factum est, opitulante gratia Diuina, vt multos in breui ab idolotria ad fidem conuerterent Christi. Tum de Ewaldis immediate: Horum securi exempla duo quidam Presbyteri de natione Anglorum, qui in Hibernia multo tempore pro æterna patria exulauerunt, venerunt ad prouinciam antiquorum Saxonum, si forte aliquos ibidem prædicando Christo acquirere possent. Hos ait Exempla duodecim illorum secutos, non in eorum consortio profectos, neque de numero eorum fuisse: at neque in Frisiam, quo illi, sed ad prouinciam antiquorum Saxonum venisse. VVernerus Roleuinck in Fasciculo temporum excuso anno MCCCCLXXXI, ter meminit aduentus Sanctorum Ewaldorum ex Anglia in VVestphaliam, ac prædicationis, miraculorum, martyrij, neque verbulo innuit, cum S. VVillebrordo venisse, aut omnino vllam inter eos consiliorum communicationem, nedum itineris societatem fuisse.

[20] Sequitur S. VVerenfridus (cuius Vita in Suriana collectione extat ad XIV Augusti, [Socij aut discipuli S. VVillebrordi forsan S. VVerēfridus.] & in quibusdam MSS. codicibus) dicitur ex Anglia oriundus, S. VVillebrordum tum exemplis tum vestigiis secutus, spernens patriam parentesque amore diuino. Veneritne tamen, cum eo in Frisiam, neque clare affirmatur, neque cur id omnino negemus ratio manifesta occurrit. Dicitur quidem missus a S. VVillebrordo ad pagum Elste, paullo ante a Carolo sibi traditum; ac proinde non ante annum Christi DCCXXVI, si quidem genuinum est traditionis, quod apud VVilhelmum Hedam extat, diploma, datum Tulpiaco castro publico, mense Iulio, IX die, anno sexto regnante glorioso Rege Francorum Theodorico, quem alibi diximus, mortuo Chilperico anno DCCXX, a Carolo Martello in sedem regni constitutum. Atque hinc suspicari quis posset, potius aliquanto ante eum annum, puta DCCXXIII aut DCCXXIV, ex Anglia venisse quam anno demum XXXVI susceptæ simul peregrinationis, Willebrordum prospexisse multis tanti viri sanctitatem esse profuturam, & dictum locum ei commendasse. Pseudomarcellinus, ne non etiam aliquid S. VVerenfridi rebus gestis sui furfuris aspergat, scribit multo ante, secundum nempe synodum, quam Traiecti habitam viuente adhuc S. Suiberto comminiscitur, de qua rursus aliquid infra dicemus, S. Werenfridum Presbyterum & egregium Prædicatorem, versus Batuam missum, nouellum Christi populum in Elst & Westeruoirt & in finibus illis rexisse. Molanus in Natal. SS. Belgij tradit Medenblicæ quoque & Durstadij dici fidem prædicasse. De eo plenius agemus XIV Augusti, quo e vita deceßit, vt lib. 2 cap. 42 memorat Ioannes a Leidis. At Pseudomarcellinus XIII Septemb. eius obitum locat. Postremus comitum S. VVillebrordi memoratur S. Adalbertus, cuius Vita Treuiris in Medelocensi cœnobio scripta circa annum DCCCCXC, [S. Adalbentus Diaconus.] cum illic Archiepiscopus esset S. Egbertus Comitis Hollandiæ filius, nihil habet quod Bedæ narrationi aduersetur. Extat alia tamen breuior a quopiam. Egmundensi monacho composita, quæ a S. Egberto Northumbrorum Episcopo missum in Frisiam tradit cum S. VVillebrordo & decem aliis comitibus e quibus solum Swidbertū & duos Ewaldos nominat. Visus est auctor ille præludere hypobolimæo Marcellino: filium Regis Deirorum ait fuisse, & pro Christo regale patrimonium dimisisse; cuiusmodi nihil in priori Vita habetur. Plura de eo ad XXV Iunij. Habemus ergo socios S. VVillebrordi, S. Swibertum, & S. Adalbertum; S. VVerenfridum incertum an discipulum tantum, an a principio comitem; S. Marchelmum discipulum eiusdem S. VVillebrordi in pueritia, deinde S. Gregorij. Vbi igitur octo aut nouem reliquos vestigabimus? Haud equidem hactenus nobis certa ratio aut consilium occurrit. Visum aliquando nobis perquam probabile, Tilmonem, siue Tilmannum, [S. Tilmon, siue Tilmannus,] cui SS. Ewaldorum reuelata fuere corpora, ex sociis S. VVillebrordi fuisse. Hic in plerisque Bedæ exemplaribus Tilmon vocatur, in alio MS. quo vsus in Cantabrigiensi editione Abrahamus VVhelocus, Tilmannus est; in Saxonica paraphrasi Regis Alfredi, Tilman.

§ IV Alia eiusdem scriptoris errata de SS. Columbano, Ceadwalla, Iudoco, VVinoco, Aidano, VVirone, Plechelmo, aliisque.

[21] Ne fastidio sit lectoribus prolixior disputatio, congeram quasi in cumulum breuiter, quæ ab hoc scriptore passim non tam historiæ aspersa temere menda, quam inutiliter & otiose consuta, velut ad splendorem veritatis obscurandum. Nec tamen omnia studiose conquiram, sed præcipua excerpam, & absque vlla ordinis cura, vt quodque occurret, annotabo. [Conglobata Pseudomarcellina errata.] Vt autem illud prætermittam, quod fere perpetuo Angliam vti nunc facimus pro Britannia vsurpet, aut saltem Anglos vocet quoslibet Germanicæ originis Britanniam incolentes, quia plerique viri apostolici, de quibus agit ex Anglia erant oriundi, & Beda, natus ipse quoque Anglis parentibus, Ecclesiasticam historiam gentis Anglorum inscribit quinque libros, quibus percenset qua ratione circiter CXL annorum spatio tres illæ gentes Germanicæ, quæ Britanniam subiugarunt, Christiana religione imbutæ fuerint. Aduenerant autem, inquit ipse lib. 1 cap. 15, de tribus Germaniæ populis fortioribus, id est, Saxonibus, Anglis, Iutis. [Quas Britanniæ partes occuparint Iutæ, Angli, Saxones:] De Iutarum origine sunt Cantuarij & Vectuarij, hoc est, ea gens quæ Vectam tenet insulam; & ea quæ vsque hodie in prouincia Occidentalium Saxonum Ivtarvm natio nominatur, posita contra ipsam insulam vectam. De Saxonibus, id est, ea natione, quæ nunc Antiquorum Saxonum cognominatur, venerunt Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro de Anglis, (hoc est de illa patria, quæ Angulus dicitur, & ab eo tempore vsque hodie manere deserta inter prouincias Iutarum & Saxonum perhibetur) Orientales Angli, Mediterranei Angli, Mercij, tota Nord-Humbrorum progenies, id est, illarum gentium, quæ ad Boream Humbri fluminis inhabitant; ceterique Anglorum populi sunt orti. [non ab Hēgisto Iuta nomen Angliæ.] Atque ex his liquet, primo explodendum, quod auctor noster cap. 1 scribit, ab Eugisto Britanniam Angliæ nomen accepisse:nam ab Anglis populis ductum id postea nomen. Et si Eugistus hic, alibi ignotus, Hengistus est, qui cum fratre Horso primus Germanos in Britanniam induxit, cum is Rex fuerit Cantuariorum, quos de Iutarum gente ortos iam retulit Beda; non video qui ab eo eiusue populo nomen Angliæ extiterit.

[22] Tum Anglos aliquot enumerat Marcellinus, quos & Angligenas vocat, qui pro Christo peregrinationem in exteras oras susceperint: Vt Columbanus, inquit, sanctus Abbas, qui cum XII Clericis Galliam perlustrauit, & in fide confirmauit. De quo nimirum ita loquitur Ionas eius vitæ scriptor coætaneus: Columbanus, qui & Columba, ortus est in Hibernia insula, [S. Columbanus Hibernus, non Anglus,] quæ est in extremo Oceano sita, & spectat Titanis occasum. Neq; id contigit, vt cap. 4. ait, postquam tota insula Britanniæ fidei sacramentis erat imbuta; cum in Galliam venerit S. Columbanus annis aliquot prius quam in Britanniam S. Augustinus a S. Gregorio Papa mitteretur. [in Galliam venit:]

[23] Pergit idem Marcellinus cap. 4. Coadwala præpotens Rex Angliæ, & Offa Rex Cantuariorum, anno ab Incarnatione Domini DCLXXXIX Romam proficiscentes relictis regnis temporalibus … a sancto Papa Sergio in monachos attonsi, Regi Regum deuote militauerunt. Hæc ille. at quam vere! [Ceadvvalla non Angliæ, sed VVestsaxonum, Rex,] Ceadwalla Occidentalium Saxonum Rex erat, ex Anglis neutiquam oriundus, vt Angliæ Rex dici non poßit. Is memorato iam anno, Romæ baptizatus est die sancto sabbati Paschalis, & in albis adhuc positus, languore correptus, vndecimo Kalendarum Maiarum die solutus est a carne, & beatorum est regno sociatus in cælis. Ita Beda lib. 5 cap. 7, [Romæ baptizatus 689, at non monachus factus:] qui de eo ista præmiserat: Hoc sibi gloriæ singularis desiderans adipisci, vt ad limina beatorum Apostolorum fonte baptismatis ablueretur … Simul enim sperans, quia mox baptizatus, carne solutus ad æterna gaudia iam mundus transiret. At non scribit Beda attonsum eum fuisse in monachum.

[24] Fœdius etiam in Offa hallucinatur: non enim is Cantuariorum Rex fuit, sed filius Sigheri Regis Orientalium Saxonum. Neque sub S. Sergio, sed sub Constantino Papa, anno DCCIX, Romam venit. Ita rem Beda narrat lib. 5 cap. 20: Anno imperij Osredi quarto, Cœnred, qui regno Merciorum nobilissime tempore aliquanto præfuerat, [nec cum eo Offa, sed cum Coenredo, Romæ monachus factus 709] nobilius multo sceptra regni reliquit. Nam venit Romam; ibique attonsus, pontificatum habente Constantino, ac monachus factus, ad limina Apostolorum in precibus, ieiu nijs & eleemosynis vsque ad diem permansit vltimam… Venit autem cum eo & filius Sigheri Regis Orientalium Saxonum, vocabulo Offa, iuuenis amantissimæ ætatis & venustatis, totæque suæ genti ad tenenda seruandaque regni sceptra exoptatissimus. Qui pari ductus deuotione mentis, reliquit vxorem, agros, cognatos & patriam propter Christum & propter Euangelium … Et ipse ergo vbi ad loca sancta Romam peruenerunt, attonsus, & in monachico vitam habitu complens ad visionem beatorum Apostolorum in cælis diu desideratam peruenit.

[25] Idem ille scriptor eodem cap. hæc habet: S. Iudocus, S. Winocus, filij Regis Angliæ. At fuerunt ambo ex Britannia Armorica. Et Iudocum quidem tradit Florentius Abbas, cuius nomine edita est illius Vita, Rethaëli, vel, vt alij habent, [SS. Iudocus & VVinocus non Angli, sed Britones Armorici.] Iuthaëli, Regis Britonum fuisse filium, fratrem B. Iudicaëlis, itidem Regis. S. Winocus autem, vt in Vita MS. dicitur, in Britanniæ finibus, ex regali prosapia nascendi sumpsit exordia. Surius edidit: ex nobilium virorum prosapia. Albertus le Grand de Morlaix in Vitis SS. Britanniæ Armoricæ, Iudicaelis & Iudoci fratrem fuisse VVinocum tradit. Porro licet vulgo existimentur Britones hi Cismarini originem ducere ab insulanis, nihil tamen illis eo tempore cum Anglis commune erat, quare eorum Princeps, Rex Angliæ diceretur.

[26] Cap. 1, ac si in patria sua hospes esset (quamquam nec patria illi fuit, nec ætas quam arrogat ipse sibi,) S. Aidanum Lindisfarnensem siue Augulstaldensē Episcopum appellat. Is cum S. Oswaldus Berniciorum Rex a Scotis, apud quos exularat, fideique mysterijs erat imbutus, Episcopum suæ genti erudiendæ petijsset, ex Hy insula ad eum missus monasterium in Lindisfarne insula, Sedemque Episcopatus constituit, anno Christi DCXXXV, ac DCLI deceßit e vita: Post eum Finanus, dein Colmanus, Episcopi Northanhimbrorum fuere, sed Colmano, cum ijs Scotis, qui vt lib. 5 cap. 20 Beda scribit, Pascha Catholicum ceterosque ritus Canonicos, iuxta Romanæ & Apostolicæ Ecclesiæ consuetudinem recipere nolebant, in patriam reuerso, tandem vrgente Alfrido, Oswy Regis filio, designatus totius Northanhimbrorum prouinciæ Episcopus est S. VVilfridus. Huic circa annum DCLXXIIII villam Hagustaldensem donauit S. Etheldreda Regina, in perpetuam eleemosynam, vt eam Episcopali Cathedra sublimaret, vt scribit Richardus Prior de statu illius Ecclesiæ cap. 1. Non ergo S. Aidanus Hagustaldensis Episcopus fuit: & vt fuisset, [S. Aidanus non fuit Hagustaldensis Episcopus,] non tamen dicendus erat Lindisfarnensis siue Hagustaldensis, aut, vt habet Marcellinus, Augulstaldensis. Mansit enim etiam postquam hæc erat erecta Cathedra, quæ prius fuerat Lindisfarne, ab illa diuersa. Verum vnde didicerat Marcellinus S. Aidanum fuisse Augulstaldensis Ecclesiæ, [nec ibi Sedes Episcopalis eo viuente.] quæ Aidano moriente adhuc fundata non erat, Antistitem? an prophetico Spiritu id velut iam illi collatum intuebatur, quod postea VVilfrido alijsque obtigit.

[27] Dicamus hic memoria lapsum Marcellinum, non malæ mentis vitio fucum facere hominibus voluisse, dum S. Aidanum, qui prius e viuis excesserat, quam ipse nasceretur, scripsit Hagulstaldensem Episcopum fuisse, diu ante quam isthic fundatus esset Episcopatus. Qualia ea sunt, quibus se gloriatur interfuisse! cap. 14, S. VVinfridum, qui deinde Bonifacius est appellatus, scribit XIII annis in Ecclesia Traiectensi vt Canonicum degisse. [S. Bonifacius non fuit Vltraiecti Canonicus:] At S. Ludgerus in Vita S. Gregorij Magistri sui, qui ipsius S. Bonifacij ab anno XV ætatis discipulus fuerat, eum XIII annos prædicasse in Fresonia testatur, pauperem Euangelicum, & propemodum solitarium, sanctam sessionem suam tribus in locis peregisse, in Wyrda in ripa fluuij Rheni VII annis, in Attingahem annis tribus, in Felisa III annis.

[28] Item synodo, quam fingit Traiecti habitam, priusquam inde S. Suibertus discederet prædicaturus Euangelium per inferiorem Saxoniam, (quis vero eam illa ætate sic appellauit?) ei, inquam, [nec S. VVire Episcopus Deirorum,] synodo interfuisse scribit S. Wironem Episcopum Deirorum, S. Plechelmum Episcopum de Massa Candida, vel, secundum Bedam, Candida Casa. Scotus patria fuit S. VViro, & apud suos Episcopus, non in Deirorum prouincia, [nec S. Plechelmus Candidæ Casæ;] quæ inter Tinam amnem Humbrumq; æstuarium iacet, Episcopo tunc Eboracensi subdita. Sanctus quoque Plechelmus, Scotus fuit, & in Scotia Episcopus, non Massæ Candidæ, cuiusmodi nominis nusquam gentium fuisse Episcopatum legi: neque Candidæ Casæ, siue Witternæ, vbi Beda memorat anno DCCXXXI, quo historiam suam absoluit, Episcopum fuisse Pechthelmum. Erat autem hic Anglus, vir doctus, S. Aldelmi discipulus, qui & a S. Bonifacio per litteras nonnumquam consultus legitur. Verum illo senior haud paullo fuit S. Plechelmus, cui, vti S. VVironi, (quocum diu in curanda animarum salute in Gallia Belgica laborauit:) solitus erat Pippinus Dux peccata confiteri, [qui ambo Confessarii Pippini Ducis.] eaque caußa vltro ad eos in Montem S. Petri, qui nunc S. Odiliæ dicitur, adire, præsertim Quadragesimæ tempore. De S. VVirone agemus VIII Maij, XV Iulij de S. Plechelmo, de S. Otgero Diacono, eorum in apostolicis laboribus socio, X Septembris. De confeßione seu pœnitentia Pippini infra nonnulla dicentur.

[29] De SS. Leuino & Lebulino quam confuse & perturbate scribit! In præfatione ad S. Gregorium Vltraiectensis Episcopatus Administratorem, ita loquitur: Qui me Dauentriam, & ad paganam gentem Transiselanam, [nec Dauentriæ tunc id nomen,] cum dilecto confratre & patriota meo Liuino Presbytero misisti. Primum haud reor, Dauentriam, sed Dauentre, etiam longo post tempore, dictum esse locum illum. Minus etiam Transiselana gens appellata, sed Isloi pagus, [nec Transisulanæ genti.] vt patebit XXVI Martij ad Vitam S. Ludgeri. Nec S. Leuinus, eiuspatriota fuit, id est Anglus, sed Scotus: neque socius S. Marchelmo, siue Marcellino datus a S. Gregorio; sed Marchelmus ipse iussus S. Lebuinum ad loca Islæ vicina deducere; vt in S. Lutgeri Vita, ac S. Lebuini narrantur. Verum librario imputari error hic potest, [SS. Liuinus Ep. M. & Lebuinus Presb. non recte ab auctore inuicem confusi.] quod Leuinus dicatur, qui Lebuinus fuit: illeq; item, quo cap. 14 traditur Lebuinus pontificatum adeptus. Sed ille in amanuensis incuriam conijci, qui ibidem sequitur, error non potest; dum inter Apostolicos Pontifices & Canonicos egregios concionatores, qui eo tempore cum SS. Suiberto, VVinfrido, & alijs, in eadem primitiua Ecclesia Traiectensi erant, ita recensetur: Lebuinus Pontificatum adeptus, martyrio prope Gandauum coronatur. Quod sane debet de S. Leuino, siue Liuino, intelligi; nam Lebuinus sicca morte deceßit, & in loco Dauentre tumulatus. Liuinus autem apud Escham, vicum terræ Brabantisiæ, trucidatus a paganis anno DCLIX, annis XXXI prius quam in Galliam veniret cum S. Suiberto VVillebrordus; cuius cum martyrij historia sit a S. Bonifacio conscripta, non debebat in ea re labi, qui se eiusdem Bonifacij collegam iactat.

§ V Alia incerta & apocrypha, de S. Suiberti patria, parentibus, ortu, institutione monastica apud Anglos: gestis ante & post Episcopatum.

[30] Infinitus labor fuerit, si singula inepti scriptoris menda persequi voluerimus. Ea expediamus primum, quæ ad S. Suibertum pertinent. Hunc natum scribit in regno Nord-Humbrorum, quod est ad Aquilonarem Humbri fluminis plagam; anno a Natiuitate Domini DCXLVII, sub S. Martino Papa, imperante Constantino, siue Constante, qui auo suo felici Heraclio Imperatori in Romanorum imperium successerat; [S. Suiberti natiuitatis tempus affectate indicatum,] Oswino Rege, fratre S. Oswaldi, sceptra regni Angliæ auspicabiliter gubernante. Quis non solidæ fidei historicum credat, qui Reges, Imperatores, Pontifices, quorum temporibus natus sit is, cuius res gestas narrare aggreditur, ita accurate recenseat? Et eo quidem anno S. Martinus, initio Iulij, Papa factus est; dum Romanum imperium regeret Constans, qui & Constantius dictus, & quandoque Constantinus: Sed non succeßit is ano Heraclio: nam huic XI Martij an. DCXLI, vita functo suffectus est Constantinus filius: quo post quatuor menses nouercæ suæ Martinæ dolo, [sed mendose,] vt plerique tradunt, necato, admotus sceptris est Heracleonas Martina eadem genitus; eoque cum matre post duos menses in perpetuum exilium eiecto, Constans, Constantini filius, Heraclij nepos, imperauit. Sed cur felix Heraclius appellatur? præclaras quidem de Persis victorias, tunc cum caste pietatem coleret, reportauit: ast vbi & incestis nuptijs sibi fratris filiam copulauit, quam diximus, Martinam, & ad Monothelitarum tuendam hæresim inductus est, tum vero plurimis maximisq; calamitatibus, multæ Imperij prouinciæ a Saracenis aliisq; barbaris dilaceratæ sunt. Eo autem tempore Nordhumbros Anglos duo gubernabant Reges; Deiros, Humbro propiores, S. Osuinus, [& ambigue.] S. Æduini nepos; Bernicios, Osuius, S. Oswaldi frater, & ipse a quibusdam subinde Oswinus appellatus. Is vero S. Oswinum iam dictum, per Præfectum suum Æthilwinum, detestanda omnibus morte interfecit. Quod factum est die tertiadecima Kalendarum Septembrium, anno regni eius nono, vt lib. 3 cap. 14 Beda scribit, is erat annus Æræ Christianæ vulgaris DCLI. vt Oswius non debuerit absolute Rex Angliæ vocari, cum duo tunc in ea Britanniæ parte, in qua S. Suibertum natum tradit, Reges essent, plures alibi Anglicæ originis.

[31] [S. Suiberti an pater Comes? patria Nortingram?] Parentes S. Suiberti ait fuisse Sigebertum & Bertam ex splendidissimis Anglorum Principibus prognatos: & illum quidem Comitem de Nortingram vocat, filium Swiberti Comitis de Noirtingram, vt sub finem eiusdem capitis asserit, iterumque seq. cap. castri de Noirtingram meminit. Nonnulli quidem ijs temporibus, sed rari, inter Anglos Comites memorantur, vt ille apud Bedam loco iam citato Comes Hunualdus, a quo proditus Oswio est S. Oswinus Rex. At nescio fuerintne Comitatus tales hæreditarij. Illud scio, nullum me Nortingramiæ Comitatum, etiam non exiguo adhibito studio, reperisse. Est quidem Nottinghamensis Comitatus, in eoq; vrbs Nottingham, olim Saxonice Snottengaham dicta; Sed nihil hæc ad Northumbros attinet, in Mercia sita. Sanctitatem porro Diui Suiberti fuisse in somnis matri præostensam cælesti portento, quod asserit scriptor, non continuo fidem facit, totiam nunc errorum compertus. Nam licet de aliquibus Sanctis simile quid proditum sit, & euenire etiam hic potuerit, non ideo consequens est euenisse, & quidem multiplici miraculo. Acta deinde a S. Suiberto prosequitur idem scriptor cap. 3 hunc in modum:

[32] Cum attigisset decimum quintum ætatis suæ annum, monasterium Beardanense, [non anno 662. monachus factus in Bardiney,] cui præfuit Abbas Higbaldus, in prouincia Lindissæ, ingressus est; & post nouem annos Presbyteralis ordinis dignitatem adeptus. Est prouincia Lindissi, vt scribit Beda lib. 2 cap. 16, prima ad meridianam Humbræ fluminis ripam, pertingens vsque ad mare. Vrbs illic Episcopatu celebris Lincolnia. Cambdenus monasterij illius olim Peartaneu dicti, nunc vulgo Bardney, adhuc parietinas spectari testatur. [monasterio postea] Si verum est, quod in Monastico Anglicano pag. 142 ex veteri Chronico refertur, a S. Ethelredo Rege monasterium illud esse constructum, [a S. Ethelredo R. fundato.] non video qui potuerit anno DCLXII illic monachus esse factus Suibertus; cum Ethelredus anno primum DCLXXV VVulfero fratri in regnum Merciorum, sub quo Lendißi prouincia erat, successerit, qui illud tenuit vsque ad annum DCCIV, quo Cœnredo VVlferi filio restituit, ipseque monachus in dicto iam cœnobio Bardeneiæ factus est. VVillelmus Malmesburiensis de gestis Reg. Angl. cap. 3 scribit Reginam Estridam, vxorem Ethelredi Regis Merciorum filiam Regis Ostwi, caritate patrui sui S. Osualdi ductam, Bardenio monasterio suo, quod est in regione Merciorum, non longe a Lindocolino ciuitate, inferri illius ossa voluisse. Quæ verba videntur confirmare, quod iam ex veteri Chronico retulimus, ab eius coniuge Ethelredo Rege fuisse illud cœnobium ædificatum. Verum vt tunc extitisset monasterium illud, cum id adijsse S. Suibertus scribitur anno ætatis XV, Christi nimirum DCLXII, si sub finem anni DCXLVII natus erat; cum iam antea Mercij VVlfero, Pendæ filio, sublimato in Regem, vt ad annum DCLVII adnotat Matthæus VVestmonasteriensis, VVigorniensis biennio serius, aduersus Regem Oswium rebellarunt, eiectisque a regno Merciorum eius ministris, fines suos simul & libertatem receperunt; cui credibile videri potest, monachos illos a Northumbranis admodum alienos, vt citato loco ostendit Malmesburiensis, admissuros fuisse illustris in Northumbria Comitis filium, cum regna illa inuicem bello dißiderent? vel parentes Suiberto facturos potestatem, vt in hostili ditione vitam monasticam adhuc fere puer complecteretur, cum in Northumbrensi regno, vbi Christiana religio diu floruerat, monasteria non deessent? Neque vero tunc Bardeneiæ Abbas fuisse Higbaldus videtur: cum Beda lib. 4 cap. 3 commemorata S. Ceaddæ Merciorum Episcopi morte, quæ contigit anno DCLXXII, subnectat, virum Sanctissimum & continentissimum, vocabulo Higbald, [nedum sub Higbaldo nondum Abbate:] qui erat Abbas in prouincia Lindissi, visitationis gratia, de Britannia in Hiberniam ad S. Egbertum Abbatem venisse, sed longo tempore post S. Ceaddæ obitum, plane vt Ethelredo regnante id certo contigisse videatur. Neque sane, si vera est ætas quæ S. Suiberto tribuitur, eo senior haberi Higbaldus potest, nedum monasticæ illi institutionis magister, cum ipse S. Egbertus octo solum annis Suibertum antecederet, natus anno DCXXXIX, cum DCCXXIX obierit, ætatis suæ XC, vt tradit Beda. Suibertus vero natus dicitur anno DCXLVII; DCLXII, cum esset XV annorum, monasterium ingressus.

[33] Quæ sequuntur, pari solertia accurata sunt. Cum XVI annos in monasterio illo exegisset, & fama nominis eius per vniuersum regnum Nord-Humbrorum celebris esset, non sine plausu Regis & Procerum Præsulumque, a S. Egberto Archiepiscopo Eboracensi domum reuocatus est, [fingitur an. 678 factus Canonicus Eboraci.] & in Ecclesia Metropolitana Canonicus ordinatus. Annus decimus sextus a primo ingressu in monasterium, qui contigerat anno DCLXII, fuerit DCLXXVIII, Egfridi Regis Nordhumbrorum octauus, quo ab hoc e Sede Eboracensi eiectus est S. VVilfridus Episcopus. S. Egbertus Archiepiscopus Eboracensis nullus vnquam fuit: qui post annos LI & quod excurrit, Archiepiscopale Pallium obtinuit Egbertus Alchuini Magister, is doctrina celeberrimus fuit, Sanctis tamen ab nemine adnumeratur: quod sæpius inculcandum, propterea quod hic auctor identidem S. Egbertum Archiepiscopum ingerat. Illic biennio sancte conuersatus, electus fuit, ait auctor noster, in Abbatem monasterij dicti Dacore: quod monasterium cognomen accepit ab amne Dacore, [& anno 680 Abbas Dacorensis in Cumbria.] super cuius ripam constructum hactenus paret. Fuit hoc monasterium in Cumbria, situm prope ripam Itunæ fluminis, vulgo Eiden, ad Dacor riuulum, vbi nunc Dacre castrum, Cambdeno teste. At ne quis hic sciscitetur, quo pacto hominem Anglum sibi Abbatem elegerint Cambrenses monachi; pronuntiat scriptor, illud monasterium vice Abbatis ex mandato S. Egberti Archiepiscopi vnum circiter annum rexisse.

[34] Tum cap. 5 S. Wilfridum Episcopum Lindisfarnensem siue Augustaldensem, deinde Merciorum, nouissime Eboracensem Archiepiscopum, anno DCLXXXVII in Frisiam appulsum tradit, dum Romam tenderet, multosque illic Christi religione imbuisse. [S. VVilfridus non anno 687 appulsus in Frisiam, sed 679.] Quod anno DCLXXVIIII contigisse, supra ostendimus, & fuisse eum tunc Eboracensem totiusque regni Northumbrorum, non Archiepiscopum, sed Episcopum; nec cuiquam notum fuisse, tunc Egbertum Archiepiscopum: quem ipsum tamen ait auctor voluisse in Frisiam & Saxoniam, cum plerisque Sacerdotibus tendere, vt eos ad agnitionem fidei prædicando perduceret. Ita quod de S. Egberto Presbytero Beda scripserat, ipse ad Egbertum Archiepiscopum necdum natum transtulit. Tacitus illud prætereo quod omnes illos de stirpe Frisonica & Saxonica in Anglia propagatos, scribit; cum superius ex Beda docuerimus, qua ex gente oriundi essent, qui proprie Angli dicebantur. Sunt & alia permulta, quæ neque vt solida veraque amplecti audemus, neque vt falsa vanaque conuincere curamis: de quibus aliorum esto iudicium. Vnum hic minime assequimur, qui constet vitæ S. Suiberti Chronologia, ab auctore illo in speciem studiose deducta. [Chronologia vitæ S. Suiberti apud Marcellinum mutila.] Natus est anno DCXLVII, DCLXII monasterium ingressus, DCLXXVIII, Eboracum reuocatus, DCLXXX in Dacore monasterio Abbas constitutus, illud vno circiter anno rexit. Quid deinde rerum egit, & vbi, per octo consequentes annos, vsque dum in Belgicam cum S. VVillebrordo & alijs profectus est; anno DCXC? Nobis quidem satis liquet ex Beda postremis aliquot annis in Hibernia sub Egberto religiosam vitam egisse, sed huic Egberto, qui ei sanctioris vitæ magister extiterit, Egbertum Archiepiscopum substituit Neo-Marcellinus, nec satis explicat quid ab anno DCLXXXI ad DCXC egerit Suibertus. Quæ egisse S. Suibertus memoratur in vico Duerstat, & Hagenstein, nec reijcimus, nec approbamus, alijs veteribus testimonijs destituti. De Duerstat, siue Dorstato, aut Durstadio, quæ olim Batauodurum, nunc Wijck te Duerstede appellatur, actum a nobis 3 Februarij ad Vitam S. Anscharij § 6, num. 29 & 30, pag. 397 & 398. Sed quod scribit hic auctor cap. 8 duobus distare milliaribus a Traiecto; [Distantia locorum perperam designata.] milliaria sumit, non Romana, vel Anglica, qui Anglus videri vult, nam hæc sunt VIII stadiorum: neque Belgica aut Gallica, cum tamen scribat ad S. Gregorium Traiectensis Episcopatus Rectorem, hominem Gallum; sunt enim ea XXIV stadiorum, qualia a pedite decurri horæ vnius spatio, siue vigesima quarta parte diei naturalis possunt, & talia inter Traiectum & Dorstatum sunt quatuor: sed VVestphalica seu Germanica accipere videtur. Hollandiæ ac Teisterbandiæ vocabula nusquam legimus in scriptore vllo. Sanctorum VVillebrordi ac Suiberti, ipsiusq; S. Marchelmi suppare.

[35] Retulimus superius § 3 num. 18 ex Beda, S. Suibertum ordinatum Episcopum a S. VVilfrido, qui tunc forte patria pulsus, in Merciorum regionibus exulabat. Non enim eo tempore habebat Episcopum Cantia: defuncto quidem Theodoro, sed nondum Berchtualdo successore eius, qui trans mare ordinādus ierat, ad Sedem Episcopatus sui reuerso: Addidimus ex eodem Beda, obijsse S. Theodorum Cantuariensem Archiepiscopum anno DCXC, XIX Septembris: Sanctum autem Berhtwald, siue Brithwaldum, electum anno DCXCII, die I Iulij; ordinatum autem anno DCXCIII, III Kal. Iul. Dominica, a Godwino Metropolitano Episcopo Galliarum, & sedisse in Sede sua pridie Kalendarum Septembrium. Vnde manifesto consequitur, S. Suibertum anno DCXCIII, [S. Suibertus ordinatus Episcopus a S. VVilfrido anno 693 ante 31 Augusti,] priusquam in Britanniam reuerteretur Brithwaldus, a S. VVilfrido in Mercia tunc exulante, ordinatum. Hallucinatur ergo more suo Neo-Marcellinus iste, dum cap. 10 asserit, anno ab Incarnatione Domini DCXCV id factum: redierat enim biennio ante S. Brithwaldus Archiepiscopus Cantuariensis, ad quem id munus, spectabat. Nam quod ait, S. Egbertum Archiepiscopum Eboracensem tunc graui infirmitatis incommodo depressum, obire eam inaugurationem non valuisse, otiose confictum est, vt sæpe. Et aliam, quam diximus, caussam affert Beda, cur Suibertus ad VVilfridum adierit, qui non proprie Merciorum erat Episcopus, sed Munia tamen Episcopalia, a Rege & Clero Merciæ rogatus, hospes obibat. [in Mercia.] Vanum itidem est, vt antea adnotauimus, quod S. Accam tunc a S. VVilfrido retentum scribit, & in Episcopum Augustaldensis siue Lindisfarnensis Ecclesiæ consecratum. Mortuo enim anno DCCIX S. VVilfrido suffectus est demum S. Acca, cuius tempore alij Lindisfarnensem Ecclesiam tenuere Episcopi. Quia tamen subinde vnus & idem vtrique Ecclesiæ præfuit, ita nonnumquam locutus Beda reperitur, non quasi vnicus esset Episcopatus, sed quia duorum idem erat Antistes, vt S. Eata, exulante S. VVilfrido.

[36] De anno, loco, ac die inaugurationis S. VVillebrordi conuenit cum Beda Marcellinus; [S. VVillebrordus Romæ ordinatus 695 vel seq.] contigisse videlicet anno Incarnationis Christi DCXCVI, die S. Cæciliæ, inque ipsius Sanctæ Ecclesia. Quod ad VII Nouembris a nobis discutietur: cum, vt alibi diximus, ipsiusmet S. VVillebrordi scripto, forsan autographo, asseratur facta anno sexcentesimo nonagesimo quinto; & B. Alchwini testimonio in VVillebrordi Vita facta dicatur in ecclesia Beatissimi Petri principis Apostolorum. Non tamen Leo Imperator is fuit, cuius anno primo inauguratum sacris insulis VVillebrordum Marcellinus scribit, sed Leontius, qui Iustinianum, [tempore Leontij Imp. non Leonis.] Constantini Pogonati filium, solio deturbatum naribus mutilauit, vnde Rhinotmeto ei agnomen factum: verum an mensis Nouember anni DCXCVI intra imperij illius annum primum censeri potuerit, alibi examinandum, cum alij anno DCXCIV, alij insequente, occupasse imperium tradant. Mox cap. 11 & 12 multa narrat auctor noster, a S. Suiberto gesta, suspecta quidem ob genium scriptoris, & quia nullo vel charactere temporis, vel alterius cuiusquam testimonio firmata; editis vbiq; recentioribus locorum nominibus, non qualia in Vitis, quas ipso tempore, vel sequenti Æræ Christianæ nono seculo, constat ab non vanis auctoribus esse scriptas, paßim leguntur; ea tamen preßius singula hic expendere non vacat.

[37] Rursus cap. 13 ad ingenium redit, eaque affert, quæ pati nemo poßit, qui mediocriter sit in historia versatus. Nam mortuo Radbodo Rege Fresonum, [an S. Suibertus anno 713 mortuus, post mortuum an. 719 Ratbodum,] præfatos Sanctos Episcopos VVillebrordum & Suibertum ait, cum Sacerdotibus & Clericis, Hollandiam & Frisiam vbique peruagantes, rudem populum documentis Euangelicis informasse &c. Atqui mors Radbodi in Annalibus antiquis Francorum plerisque anno DCCXIX signatur, in vno longe recentiori DCCXVII, in alio DCCXVIII; nusquam, quod legerim, citius. In binis vero ab anno DCCVIII ad DCCC deductis Annalibus, [prædicauit per Frisiā,] ad annum DCCXIII legitur depositio Suiberti Episcopi. atque ipse Neo-Marcellinus cap. 27, eum anno a Natiuitate Domini DCCXVII, Calend. Martij feria VI, hora XII, defunctum scribit; vt antea indicauimus. Qui potuit igitur hic post Radbodi mortem eaquæ iam relata, egisse? Eosdem Sanctos duos Episcopos ait, in magno vico Duerstat per biennium prædicantes, quinquaginta duas Ecclesias parochiales dedicasse. Ego omni illo Frisiæ tractu, quo isthic fidem prædicarunt tempore, vix tot ab iis dedicatas existimo, [& cum S. VVillebrordo 52 parochiales ecsias vnico biennio dedicarit, in vico Durstato?] nedum biennio & in vico vnico. Inter plurima quæ Romani per ripam Rheni direxere castella, quatuor Tacitus recenset intra Batauorum insulam posita, modicis in vicis; quorum vnus Batauodurum fuit, appellatum deinde Durostadum, seu Dorstatum quod nunc Wyck te Duersteden vocari monuimus, siue a vico, in quo locatum Romanorum præsidium narratur, siue a veteri Teutonica voce Wyck, quæ fere sinum, siue fluuij cuiuspiam siue maris, significat, id ductum sit nomen. Cuiusmodi is S. VVillebrordi ætate fuerit vicus non constat: sequenti seculo, vt ad Vitam S. Anscharij die III Februarij, § 6 num. 29 & 30 diximus, celebre fuit emporium. Et Vitæ eiusdem Anscharij cap. 8 memoratur Fridburgis quædam in Sueonia diues & religiosa matrona, cum instare sibi obitum cerneret, Cathlæ filiæ suæ mandasse vt post suum ex hac luce discessum, cuncta quæ illius erant, in pauperes dispensaret: & quia illic, pauperes minus inueniebantur, venditis omnibus, quæ ibi dispensata non fuissent, sumeret secum argentum, & iret Dorestadum: ibi esse ecclesias plurimas & Sacerdotes ac Clericos, ibi indigentium multitudinem. Ac deinceps peruenisse ad Dorestadum narratur, ac religiosas exquisisse ibi fæminas, quæ cum ea loca sancta circuirent, & quid cuique dispensare deberet, eam instruerent. Cum quadam die dispensandi caussa loca sancta circuissent, & lassæ essent &c, Quibus ex verbis coniecimus non in vno oppido, nedum vico, omnes illas ecclesias & loca sancta fuisse, sed in circum adiacentibus locis. Hac ex narratione ansam posteri quidam sumpserunt, comminiscendi supra quinquagenas fuisse illic Ecclesias parochiales. Ita Ioannes de Beka in Chronicis Episcoporum Vltraiectensium, ad res gestas Hungeri Ep. XI, scribit anno DCCCLVI Nortmannos destruxisse Dorestadium, (vulgariter Duersteden dictum) vicum nominatissimum totius patriæ, in quo LV parochiales Ecclesiæ fuisse dicuntur. Explodit hoc merito Arnoldus Buchelius, qui Bekam edidit, Notis historicis a se illustratum: Quid ergo de Pseudomarcellino censeret, asserente quinquaginta duas eiusmodi parochiales Ecclesias a duobus illis Antistitibus per biennium in eo vico dedicatas?

[38] Eosdem dein duos Pontifices asserit pariter & continue, per Frisiam & Lotharingiam, sed & vsque in Daciam prædicasse. [Lotharingiæ Daciȩ pro Dania, intempestiue posita nomina,] At suis ipse se verbis prodit, dum identidē nomina prouinciarū vsurpat, quo se vixisse fingit æuo ignota: nam Lotharingiæ numquam auditum nomen ante nepotum Ludouici Pij tempora. Et Daciæ multis etiam post seculis pro Dania vsurpatum nomen haud fuit, sed pro vicina Pannoniæ prouincia, Danubio flumini adiacente. Neque hanc illi adiere, sed Daniam S. VVillebrordus. Quam autem vere se loca regere ad Islam flumen sita, & totum ferme populum Christo prædicando lucratum esse, & purgasse a cultu idololatriæ glorietur, perspicere ex S. Ludgeri Vita licebit, vbi S. Lebuinus præcipue ad Islam prædicasse traditur, ipso Marchelmo, vt nobis certo persuasum, ætate, & auctoritate maior, etsi S. Gregorij iussu ab eo illic perductus. Neque tamen adhuc post eius decessum defuit in quo S. Ludgerus, S. Albrici tempore, ad stabiliendam illic rem Christianam, desudaret. Quid illud denique, quod eodem cap. 14 scribit de SS. Ewaldis Martyribus? [quid Nabia:] Nabiano, inquit, introëuntes, Christum prædicando confessi sunt: qui ab inde ascendentes in Saxoniam, glorioso martyrio coronati sunt. Quænam illa Nabia, quam Sancti introierunt? Mentio est Nabaliæ apud Tacitum lib. 5 histor. sub finem, vbi Ciuilis cum Romanis ita inisse colloquium narratur: Petito colloquio, scinditur Nabaliæ fluminis pons. Multa viri quidam eruditi de Nabalia disputant, nec satis rem extricant, dum alij Vahalim flumen, haud satis probabili coniectura, interpretantur; alij Isalam; alij amnem alium longius a Batauorum terris distantem; quidam, forte rectius; locum aliquem adiacentem Rheno, atque ibi instratum huic pontem volunt; nonnulli ingenue fatentur, sibi quid sit minime liquere. Quæstionem obscuram magis inuoluit scriptor noster, vocabulo Nabaliæ in Nabiam mutato; si tamen eo respexit. Ad S. Swibertum mox redit, & per Westphaliam & inferiorem Saxoniam laborasse tradit. Quis scriptor æui illius, quo se hæc commentatum fingit, inferiorem Saxoniam dixit: sed nouis identidem indiciis fraudem suam, aut saltem ignorantiam, retegit vel inuitus. Nam demum se S. Swiberti, Sanctique VVillebrordi discipulum fatetur, qui hactenus comitem & socium iactauit. Sit illa tamen ipsius moderatio animiq; submißio. Fuit alioquin S. Marchelmus, siue Marcellinus S. VVillebrordi in pueritia discipulus; postmodum SS. Bonifacij & Gregorij, vt ante retulimus; at non S. Swiberti, qui prius decesserat e vita quam ille nasceretur. [Minimigardum monasterium,] Illum deinde tetendisse cum suis ad Minimigardum, id est, Monasterium scribit. Demus hoc tamen, vt potius librarij erratum hoc censeatur, id est monasterium, quam deliratio hominis non sat memoris sui, præ quam mendacem oporteat. Minimigardum etiam fatebimur, si quis volet, non esse ab eo scriptum, sed Mimimgardum, aut Mimigardeuorde, vti recte dici ostendemus alibi.

[39] Erit fortaßis, qui tantum illico fructum ab sancti viri prædicatione in fera illa gente miretur extitisse, gnarus quid SS. Ewaldis in primo ferme ingressu prouinciæ factum, quid multis post annis S. Lebuino paratum exitij fuerit. Verum ex ipsis horum actis doceri poterit, fuisse non paucos, qui præcipitem gentilium suorum ferociam vel auctoritate frænarent, vel vi comprimerent. Quid si euenerunt, quæ narrat Mimigardeuorde, Bilueldiæ & alibi edita ab eo prodigia? Ea nos quidem neque affirmare possumus, neque volumus conuellere; vnum id modo caueatur, ne post Radbodi mortem, [Auctor ide in tempore ordinando, secum ipse pugnat.] & tanto quidem post eam tempore, gesta illa esse a S. Swiberto credantur. Nam qui potuit biennium totum cum S. VVillebrordo laborare Duerstadij & vicinis locis in side prædicanda, ecclesiisque dedicandis, atque aliis deinceps longinquis expeditionibus; quem ipsemet auctor fatetur, anno DCCXVII die Martij primo obiisse, alij quadriennio prius aßerunt; Radbodum vero ad annum vsque DCCXIX superstitem fuiße plerique volunt, saltem anno DCCXVI Coloniam vsque adduxiße exercitum, & cum Carolo Martello dimicasse constat. Etsi daremus eum tunc occubuisse, non erit tamen tantum spatium reliquum ad S. Swiberti decessum, vt quæ narrat scriptor hic geri per eum vllo modo potuerint, nedum biennium exigi Batauoduri. At solita inscitia progreditur, qui sanctum Antistitem Miminigardo migrasse cum suis in Saxoniam cap. 17 tradit. Non erat ergo in Saxonia Miminigardum?

[40] Audiamus cetera. Peruenitque, ait, in grandem vicum, dictum Brunswick, ibique diebus aliquot prædicauit Christum, & conuertit multos. At nos II Februarij cum de Martyribus Ebbeckesdorpiensibus sermo esset § 2 num. 10 vel ideo hanc S. Swiberti Vitam sub nomine Marcellini Presbyteri editam, videri non modice a posteris interpolatam pronuntiauimus; leniori quam par erat sententia: [Brunsuici nomen vsurpat præpropere:] oportebat vt adulterinam penitus repudiare: at non omnia vbique discuti plenius queunt. Ostendimus illic tamen Brunswicum non nisi annis post S. Swiberti obitum CLX a S. Brunone Saxoniæ Duce, Henrici Aucupis Regis patruo, nomen accepisse, quod illius ipse primus fundamenta iecerit: insignis postea oppidi; cuius tamen, vt scribit Krantzius lib. 2 Saxoniæ cap. 31, parua primum initia multas per tempora habuere accessiones, vt per vices amplificatam, nunc in eas excreuerit vires atque opes, vti facile Principibus suis titulum indiderit, qui exinde vocantur Duces Brunswicenses. Sed hoc longe postea. Ita Kranzius. Censeant ergo qui volent, S. Swiberti ætate grandem vicum hic fuisse, dictum Brunswick: quem vicum seq. cap, ciuitatem appellat Auctor.

[41] Ex eo deinde loco, vt idem memorat, secessit Swibertus per diuersas prouincias, Christum vbique prædicans, donec veniret ad Boructuarios, quo, [Boructuarios quādo adierit S. Suibertus] vt cap. 19 tradit, peruenit anno ab Incarnatione Domini DCCV. Cogit identidem me hominis imperitia (pene dicerem fatuitas) inhibere fluxum orationis, vt quo modo secum ipse, aut cum scriptoribus omni exceptione maioribus, aut ratione ipsa pugnet, ostendam. Audiuimus superius ex Beda, grauißimo & sanctißimo auctore, S. Swibertum, accepto Episcopatu de Britannia regressum, NON MVLTO POST ad gentem Boructuariorum secessisse. Quod ille iter ad annos XIII differt, a DCXCIII videlicet ad DCCV, & quod iam sæpius ab scriptoribus priscis plurimis refelli diximus, annorum aliquot spatio post Radbodi Regis mortem susceptum illud esse ait, cum peruenisse ad Boructuarios fateatur, annis XIV prius quam secundum probatam rationem temporis, Rex ille abiret e vita. Quorsum autem neceße fuit adire eum accolas Onacri amnis, ad quem constructa postea est Brunswicus, & tantum percurrere telluris, priusquam ad Boructuarios pertingeret, qui Rheno ac Francorum Batauorumque terris, [quæ eorum edes?] ex grauium auctorum iudicio, longe propiores erant, quam qui deinde Brunswicenses appellati sunt populi? Nec ipse id inficiatur Marcellinus, scribit enim cap. 22 in vico Ratingen, prouinciæ Boructuariorum caussam datam esse belli Saxones inter & Boructuarios, quo bello hi suis exturbati sedibus sunt, & ab iis auulsus Swibertus. Est autem Ratingen oppidulum Ducatus Montensis haud longe a Rheno amne.

§ VI Insula Rheni S. Suiberto donata a Pippino Duce, a quo numquam diuortio separata Plectrudis.

[42] Ad eumdem amnem, loco qui nunc vocatur Cæsaris-insula, Swibertus monasterium construxit, Pippino locum ei largito. Id qua ratione factum, antea ex Beda retulimus nu. 6. Sed quam rem paucis ibi verbis exequitur Beda, Pseudomarcellinus prolixis ineptisq; fabulis exornat: [Rheni insulam Plectrudis patricinio, accipit a Pippino,] Suibertum ait, cum adhuc apud Boructuarios esset, Angelica reuelatione admonitum, vt Coloniam iret ad Pippinum Ducem & Plectrudem eius coniugem, qui ei aptum locum permanendi cum suis condonarent. Mox subiungit, Pippinum tunc habitasse in Ioppilia cum Alpaide pellice sua; Plectrudem vero moram traxisse Coloniæ; veluti nempe thalamo & habitatione ab eo separatam: quod ita verum est, atque id quod addit, eam illic in palatio habitasse Ducum Lotharingicorum, quorum altero demum post sæculo audiri nomen cœpit: Missum tunc ad eam per Pippinum ab Herstallo Ioppilia, nescio quem Palatinum de Ardenna Geraldum Coloniam venisse: quem mox angina correptum; deductumq; ad extrema, Suibertus precatione & signo Crucis exemit periculo, atque ab altero dæmonem expulit. Illi deinde ad se ab eadem Plectrude misso, quem hæc suggesserat, vicum werdam in insula siue littore Rheni Pippinus donauit, magnamque auri & argenti vim, vt ecclesiam siue monasterium ibidem ædificaret: Plectrudis Colonia cæmentarios & architectos curauit. Multa tacitus prætereo, [in qua monasterium extruit.] quæ iam aliorum perstricta censura sunt, cuiusmodi est quod Iuppiliam & Herstallum confundere hic auctor videatur, cum hoc cis Mosam infra Leodium, illa trans idem flumen sita sit. Dein cui nota eo æuo dignitas Palatini de Ardenna? Propero ad cetera, imo ad finem inficetæ fabulæ. Anno DCCXIV Pippinum ait dolentem super innocente morte S. Lamberti Episcopi, [an missus ad Pippinū, dissuasurus ne nothum præferret legitimis liberis?] ad mortem ægrotasse. Tunc vero accersitum per nobiles viros Suibertum, vt eum visitaret, perrexisse prius Coloniam ad illustrem Ducissam Lotharingiæ, siue Austrasiorum, consilium ab ea expetentem, quidnam facere deberet. Qui eum & Agilolphum Coloniensem Archiepiscopum cum plerisque aliis Prælatis misit ad Pippinum Principem, coniugem eius; ad informandum eum, si obiret, ne illustres legitimos suos filios Drogonem Ducem Campaniæ, Grimoaldum Maiorem Domus Childeberti Regis Franciæ exhæredaret; hæredem scribendo Carolum Martellum illegitimum ex Alpaide pellice genitum &c. Pippinus vero eodem anno moriens, eumdem Carolum Martellum suorum principatuum reliquit hæredem. Quod cernentes præfati Pontifices, inglorij & tristes Coloniam redierunt, enarrantes Plectrudi omnia quæ gesta erant in Ioppilia a Pippino, consolantes eam, & ad tolerantiam patientiæ animantes.

[43] Hæc est præclara coronis ex tot mendaciis hactenus a Pseudomarcellino constructi operis, [Non fuit a Pippino separata diuortio Plectrudis cōiux:] quæ ex antiquis Francorum annalibus & publicis donationum tabulis vniuersa subito corruit. Nam primum, quod alibi a nobis ostensum, numquam vel vltro a marito disceßit Plectrudis, vel ab eo relegata: vsque adeo, vt quæ factæ vltimis annis ab eo locis piis donationes, vtriusque nomine consignentur. Perspicere id licet in monumento donationis Virdunensi Ecclesiæ S. Vitoni factæ, eiusdemq; commutationis, cuius pars ex VVassenbergio & Labbeo, recitata a nobis lib. 3 de tribus Dagobertis cap. 2, [Donationes ab vtroque factæ anno 705,] pag. 159. Est porro, vt ibi additur… Facta hæc commutatio sub die XIII Kalend. Februar. anno VII regni Domini nostri Childeberti Regis. Ego Hardricius, iubente Domino Pippino eiusque illustra matrona Plectrude, hanc chartam scripsi & subscripsi. Ergo saltem anno DCCV, quo hæc facta conscriptaq; commutatio est, vna degebant Pippinus ac Plectrudis, cum Carolus (qui postea Martellus siue Tudetes a rebus aduersus hostes varios præclare gestis est cognominatus) iam circiter X esset annorum. Degebant itidem simul anno DCCVIII, vt patet ex Gestis sanctorum Patrum Fontanellensium c. 2, vbi legitur Pippinus gloriosissimus Dux Floriacum cœnobium, vna cum nobili coniuge sua Plectrude ædificasse, quod situm est in pago Velocassino, anno nono Hiliberti, qui erat Exarchatus sui annus XXIII, [708,] Dominicæ autem Incarnationis DCCVIII. Item anno DCCIX, aut sequenti, datum diploma donationis monasterio Epternacensi, cui præerat S. VVillebrordus, simul ab ambobus illis coniugibus factæ; quod diploma extat lib. 2 de tribus Dagobertis cap. 11, antea a Browero nostro ex MS. Theodorici Epternacensis recitatum lib. 7 Annal. Treuir. pag. 435. Cui III Idus Maias regni D. N. Childeberti anno XII. Pippinus & Plectrudis, [709,] item Chudbertus, Bernarius… subscripsere. Satin iam liquet, Pippinum cum Plectrude diuortium non fecisse, qui eiusmodi tabulas communi consensu curarint confici, simulque signarint? An forsan de eo tempore ambigi potest, quo finguntur ab ea, Coloniæ Agrippinæ domicilium habente, Ioppiliam ad ipsum, lethali morbo conflictatum, mißi duo illi sancti Antistites? Si eam extremis illis temporibus iußisset sibi res suas habere, has ipse tunc aliis non donasset. Atqui Theofridus Abbas Epternacensis, qui ⅭⅠƆCX anno Christi migrauit e vita, sic scribit in S. VVillebrordi Vita: Idem munificus Princeps, sub chirographi conscriptione, [714.] anno quarto regni Dagoberti, VI Nonas Martij, tradidit illi (VVillebrordo) villam in pago Mosariorum sitam, & a præterfluentis fluuij nomine Suestram nuncupatam, & egregiæ Blittrudis sagaci industria, ab ingenuis viris pecuniæ impendiis comparatam. Citat huius donationis tabulas Christophorus Browerus lib. 7 Annal. Treuirensium pag. 435 hisce verbis: Diploma vetus inspeximus, quo ipse (Pippinus) in villa Bagoloso, regnante iam tum Dagoberto, iacens ex morbo, S. Willibrordum prædio Suestra donat, quod prædium ipsum ad riuum cognominem in pago Mosariorum situm esse confirmat, atque vt in nepotum, Grimoaldi & Dragonis filiorum, sit tutela, cauet. Denique cum propter morbi magnitudinem subnotare non potuisset ipse, Plectrudi coniugi dat negotium, vt ipsa donationem subscribendo corroboret.

[44] Hinc manifesto constat nulla, qualis fingitur, impositam SS. Swiberto & Agilolpho legationem a Plectrude, Colonia Iopilliam, ad Pipinum, cui ipsa Ioppiliæ aderat. Quam autem futilis affertur caussa legationis! Ne illustres legitimos suos filios, Drogonem Ducem Campaniæ, Grimoaldum Maiorem Domus Childeberti, exhæredaret. Quo autem modo exhæredaret, qui iam ante migrarant e vita, Drogo quidem, qui & Drocus, anno DCCVIII, Grimoaldus DCCXIV, sed diu ante patrem? Probata hæc lib. 3 de tribus Dagobertis cap. 2 pag. 160, [filij ante Pippinum obierant, Drogo ab annis 6,] primum ex Historia iussu Childebrandi Comitis edita, vbi narrata Pippini de Radbodo victoria, quæ anno DCCVII contigit, ista subiiciuntur: Post hæc Drocus filius Pippini a valida febre correptus, mortuus est, & sepultus in basilica S. Arnulphi Conf. in Metis vrbe. Qua vero anni tempestate obierit, clarius exprimitur in Annalibus breuibus ex MS. S. Nazarij editis a Frehero, hunc in modum: Anno DCLVII Pippinus senior regnare cœpit; expulso nimirum e citeriore Frisia Radbodo. Anno DCCVIII Drogo mortuus. Alij Annales ex MSS. Tilij & Petauij ita incipiunt: Anno DCCVIII, quando Drogo mortuus est tempore verno. Ei vero in principatum germanus eius Grimoaldus, Pippino genitore suo ordinante, successit; vt habent Annales Metenses tom. 3 du Chesne; Iidem qui & de obitu Grimoaldi: Anno ab Incarnatione Domini DCCXIV, [Grimoaldus occisus medio anno ante obitum patris,] ægrotante Pippino in Iupila villa publica, quæ sita est super fluuium Mosam, cum ad visitandum eum Grimoaldus filius eius properaret, & ad orationem in basilica S. Lamberti Martyris processisset, & diutius in oratione pronus persisteret, a nequissimo viro, nomine Rangario, gladio percussus occubuit. Pippinus vero Princeps de infirmitate conualescens omnes qui in illo consilio fuerant iusta vltione interemit. [qui ea cædē vltus,] In locumque Grimoaldi, filium eius paruulum, ex concubina natum, nomine Theodaldum, Maiorem Domus cum Dagoberto Rege constituit. Eodem quoque anno Pippinus Princeps iterum molestia corporali correptus, circumsitis gentibus, Francorum dominationi subactis, in pace obiit XVI Kal. Ianuar.

[45] Non fuit ergo cur pro asserendo filiis principatu legatos a Plectrude missos ad Pippinum scriptor ille comminisceretur, cum ambo ante patrem fato ceßissent; ipsaque marito ad extremum adfuerit. [peccata expiarat] Nam quod S. Lambertum subiisse martyrium scribit, quia eumdem Pippinum de illicito connubio Alpaidis increpauerat; alibi forsan refutabitur; quippe ab nullo traditum auctore, qui eo seculo, aut proxime insequenti vixerit. Non inficiamur quidem Pippino susceptum ex pellice filium Carolum, & alios fortasse; sed flagitio obstinate immortuum, nulla adhibita expiatione, nulla nos fateri caussa cogit, & cetera vitæ eius ratio contrarium persuadet. In plurimis certe historiis Sanctorum celebratur illius propagandæ Christianæ religionis ardor, [studio promouendæ religionis,] summaq; humanitas ac liberalitas erga viros Apostolicos, & præsertim qui illius proseminandæ gratia e Britannia, Scotia, Hibernia, in Gallicas regiones aduenerant, [liberalitate erga viros sanctos,] quorum preces aliaq; benefacta optimo Principi diuinitus impetrasse gratiam reor, vt mature resipisceret. Non est aliunde petitis exemplis, quam ex re qua de agitur, illa Pippini pietas confirmanda. In Vita S. VVillebrordi, Apostolicæ turmæ (cui se quoque auctoratum hic scriptor mentitur) antesignani, ita scribit B. Alcuinus: Visum est viro Dei Franciam contendere, ac Ducem illorum adire Pippinum, virum strenuum, triumphis clarum, & moribus probum. Qui eum cum omni honore suscipiens, sed nolens tanto doctore se vel suam priuare gentem &c. Ipsum quoque S. Suibertum (quod fere vnicum asserenti Pseudomarcellino credimus, quia ab certis auctoribus ante relatum) idem Pippinus honorifice suscipiens, aliquanto tempore secum detinuit, vt verba vitæ ab eo audiret. Nonne eius monitis ac precibus impelli potuit, vt, quod olim etiam Ethnico Regi Daniel Propheta suadebat, peccata sua eleemosynis redimeret. Certe in diplomate quod paullo ante ex Browero citauimus, idem Pippinus eiusq; coniux Plectrudis, posseßiones quasdam donasse monasterio Epternacensi profitentur, [eleemosynis,] quo & præteritæ vitæ possent abluere sordes, & donante Domino ad æterna gaudia peruenire.

[46] Nonne id argumentum est satis perspicuum, quam eum commissorum criminum pœniteret? Dabimus aliud haud paullo certius indicium procuratæ identidem Christiana expiatione conscientiæ, per Pœnitentiæ Sacramentum, idq; singulari modesti piique animi testificatione. Promemus id ex S. VVironis Episcopi Vita, edenda postmodum a nobis ad diem VIII Maij. Venerat is cum Plechelmo itidem Episcopo & Otgero Diacono, e Scotia in Galliam: cumque Pippinus Dux Francorum narrante fama didicit, tales viros intra regni sui terminos peregrinari velle, totamque patriam illorum illustrasse sanctimonia; gaudio repletus, eos ad se venire fecit propere. Quos aduentantes cum honore suscipiens, auditaque caussa itineris, B. Wironem mox inter suos Honoratos cunctisque venerandum locauit, [MS. timoratum al. honoratū] eiusque sanctitati se cum suis committens, cum summa veneratione vt Patronum excoluit. Ac paullo post isthæc adduntur: Tantæ etiam venerationis apud præfatum Francorum Ducem habebatur, [frequenti confessiones sæpe,] vt præsulem animæ, tutorem vitæ, ob sanctitatis insigne, inter suos eum veneraretur: Nam solitus erat illi lubrica lapsus humani detegere: nec dedignatus est gratia Confessionis discalceatus eum adire, [ad eam discalceatus accedens,] eiusque oris imperio prompte parere. Consultis etiam natu maiorum interesse sæpius accitur, quandoquidem habilis consilio, nec futilis eloquio, non personam accipiens, sed rerum veritatem palam facere non destitit. Numquam liuida bilis frontem contraxit in rugam ob indignantis cuiusquam liuorem. Soli Deo tantum maluit placere, quam adulatrici linguæ obnoxius assentire.

[47] Paria habentur in S. Plechelmi Ep. Vita XV Iulij, tum de honore quo eum Pippinus prosequebatur, tum de eximia de mißione, qua eum peccata enuntiaturus adibat, mortuo fortaßis vel absente S. VVirone: & quidem ad monasterium veniebat qui Mons S. Petri dicebatur, nunc S. Odiliæ, ad Ruram flumen iuxta Ruræmundam, [præsertim initio Quadragesima.] vbi adhuc ecclesiæ rudera visuntur: qui locus cum plusquam XXX millibus passuum distet ab Herstallo castro, aut Iupilia, verisimile est fuisse illi aliud non ita procul ab cœnobio illo distans, palatium; vti & Plectrudis fundi fuerunt, Susterensi cœnobio ab ea & Pippino donati, quod paullo ante retulimus. Ita ergo habet Plechelmi Vita: Sed Pippinus Francorum Rex incomparandus in tanta veneratione eum habebat, vt singulis annis initiante Quadragesimali tempore, de suo palatio descendens, nudis pedibus, & regali deposita purpura, ad præfatum locum, quem Sanctus incoluerat, ire properaret: & cum eo tenuit consilium, quomodo regni gubernacula secundum Domini voluntatem gubernaret, [de vita emendā da Confessariū consulens,] & sanctæ fidei magnitudinem in seipso suisque subiectis adaugeret. Ibi quoque cum summo Sacerdote Domini, confessione criminum facta, & accepta pœnitentia, de humanitatis parte deflet contracta. Quod Pippinus Francorum Rex appellatur, [iniunctāq; pœnitētiam implens.] non est quod quisquam inde conficiat, Pippinum Breuem hunc fuisse, Caroli Magni parentem: nam vt antea monuimus etiam auus eius, cui Craßi vel Herstalli cognomen tribuitur, Rex appellatus apud Historicos reperitur, & regnasse dicitur, in Austrasia præsertim, & maxime, victo ad Dorestatum Rathodo, atque exciteriori Frisia pulso. Nec aliter quam Regem Pippinum appellant Iupiliæ villæ inquilini: qua cum aliquando transirem, & sciscitarer ex colono quopiam, vbi castrum olim in ea villa fuisset, interrogauit an Pippini Regis castrum quærerem, & locum ostendit fossa circumdatum, intra quam id stetisse dicatur. Non licuit explorare, ea an ætatem Pippini præferret; præsertim cum Herstalli cis Mosam, nullum veteris palatij vestigium reperire, peritos percunctando, potuerim. Quæro iterum an ita obstinasse in flagitio mentem credibile sit Principem, moribus bonum, vt eum vocat Alcuinus, quiq; nollet sancto doctore Willebrordo vel se vel suam priuari gentem, & aliquanto tempore S. Suibertum secum detinuisse memoretur ab ipso Pseudomarcellino, vt verba vitæ ab eo audiret? Qui multa piorum hominum cœtibus bona largiretur, [inique obstrepente Pseudo-Marcellino.] quo præteritæ vitæ posset abluere sordes, & donante Domino ad æterna gaudia peruenire? Qui sanctos viros in veneratione haberet, solitus sancto Episcopo lubrica lapsus humani detegere, & gratia Confessionis discalceatus eum adire, eiusque oris imperio prompte parere: ad alterum initio Quadragesimæ per aliquot millia passuum, nudis pedibus & regali deposita purpura, properare: & cum eo tenere consilium quomodo regni gubernacula secundum Domini voluntatem gubernaret, & sanctæ Fidei magnitudinem IN SEIPSO suisque subditis adaugeret; cumque eo, Confessione criminum facta, & accepta pœnitentia, de humanitatis parte deflere contracta. An consequens videtur, vt qui hæc, per annos plures, imo ad vitæ vltimam fere periodum senserit egeritque, is deinde duos alios Antistites sanctitate claros, plane sub exitum vitæ, hortantes vt pelliceni a se ablegaret, & quod æquitas sanctæque Matris Ecclesiæ instituta tali in re ac tempore præscribunt, non negligeret, vt sibi animæque suæ consuleret, vitæq; sibi vltima præsidia procuraret; hæc, inquam, hortantes audire voluerit? Quamquam ne harum quidem rerum gratia præcipue missos a Plectrude auctor ille scribit; sed vt filios, pridem mortuos, hæredes scriberet. Vt satis mirari non poßim, quæ furiæ hominem egerint, vt viri sancti Marcellini, siue Marchelmi, personam sibi inuueret, Sanctique Antistitis Suiberti res gestas, quas partim conspexisset ipse, partim certis auctoribus didicisset, se committere litteris gloriaretur, nec qui fuerint homines quibuscum res actas affirmat, aut quorum gratia, secum prius reputaret.

[48] Si Plectrudem diceret patrios magistratus non filijs suis ambiuisse, sed nepotibus, Grimoaldi filio Theudoaldo, & Arnoldo alterique Drogonis, mereretur fortaßis, vt non omnia confinxisse crederetur, quando impensius fæuisse nepotibus suis illam constet, & hostili in Carolum animo fuisse. Curauerat tamen certe Pippinus vt Theudoaldus Maior Domus Dagoberti Iunioris patre mortuo fieret. Quas Drogonis filijs posseßiones reliquerit, quosue magistratus & quatenus ipsi horum capaces fuerint, haud legimus, neque vtrum ipsi quoque vt Theudoaldus illegitimo thoro fuerint nati. Feliciter tamen euenit, [Carolus Martellus vtriusq; filijs prælatus,] vt penes Carolum rerum summa esset, siue patris extrema voluntate id factum, siue Caroli ipsiusmet virtute, Principum fauore subnixa; prouidentia certe Numinis, Gallicæ genti patrocinantis, cuius & ipse gloriam potestatemque, Saracenis, Frisonibus, alijsq; barbaris debellatis, & filius eius Pippinus, neposque Carolus Pontificis Romani auctoritatem, totiusque Ecclesiæ dignitatem, mirifice amplificarunt. Quæ quidem sperari a Theudoaldo non potuissent, cum is etiam Gentiles e Frisia ad auxilium contra Francos Carolo adhærentes euocarit. [feliciter in rem Franciæ] At neque illa Pippini, in regno præsertim Austrasiorum, summa, &, quamuis sine inuidia nominis, regia potestas, erat eiusmodi vt patrimoniali iure liberis obtingere deberet: neq; tamen etiam si id vsu moribusq; receptum fuisset, [& Ecclesiæ.] non ideo Caroli præ Theudoaldo potius ius fuisset. Erat ille quidem e pellice genitus, sed patre Pippino potentißimo tunc Francorum Principe; Theudoaldus vero & ipse de pellice, patre Grimoaldo, qui Princeps ipse supremus non erat, sed Principis filius: sic vt propior Pippino Carolus esset, quam Pippini filio genitus. At mittamus ista nunc, quid tamen attinebat adulterium pijßimi Principis Pippini, iam pœnitentia religiosisque operibus (vt credimus) expiatum, ita scripto transmittere ad posteros, itaq; de pellice loqui, ac si totum etiam morientis Principis animum penitus possedisset? Cur filio eam inurere notam, qui ita se gesserat, vt quibus illius erant noti natales, ij hoc libenter faterentur dignum fuisse, [Vitium natalium eius euulgare inurbanum,] qui honestius nasceretur? Si scriptor tam fuisset Sanctus, quam se fingit, abstinuisset tanto post tempore ab eiusmodi reprehensione celeberrimi Principis, calamum. Imo si quid illi sanæ mentis erat, intelligere poterat apud nepotem eius clarißimum Regem Pippinum, ex ea scriptione pergrauem nasci offensionem posse, in cuius tamen beneuolentia præcipuum curatoribus rei Christianæ in Frisia ac Germania positum præsidium erat. [& periculosum eo tempore.] Verum hoc inconsideratæ temeritatis crimine auctorem absoluo. Nihil ille cum scribebat, sibi a Pippino domoque eius plane iam extincta metuere poterat. Illud meminisse debebat, existere posse, qui eius mendacia relegeret ac confutaret. Sed hoc quoque ne metueret, suum ipse nomen reticuit, sancti viri assumpsit, nouo sese flagitio alligans qui non solum mendacia palam venditaret, sed eorum Sanctum faceret auctorem, quo facilius nihil doli metuentes lectores circumueniret.

§ VII Viris doctis repudiata hæc S. Suiberti Vita: perperam ab alijs propugnata: ab nostro opere resecanda.

[49] Non immemor eius quod Libello de Martyrologijs inculcat Ioannes Molanus cap. 23. Quod in reprehendendo oporteat esse tardum & modestum, [Doctorum hominum censura aduersus hoc opusculum Mareellino adscriptum] dudum inuitus magnoque cum tædio versor in discutiendo commentario hoc ineruditi hominis. Quare etsi plurima adhuc restant, quæ castigari, nec leni calamo, mereantur; abrumpam tamen, finemque faciam, si prius monuero, ante me alios fuisse, qui hunc eius tractatum merita reprehensione perstrinxerint. Sed nonnulli ita leuiter, id egerunt, vt faterentur tamen a S. Marcellino compositum, sed corruptam & violatam a recentiore aliqua manu. [Auberti Miræi,] Ita post alios Aubertus Miræus in Auctario de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 205, vbi alium ei næuum imprudens aspergit, scribens eum S. Suiberto in conuertendis Frisijs, Westfalis, Boructuarijs, & alijs Germaniæ populis, socium ac piæ peregrinationis comitem fuisse: cum auctor ipse cap. 15 quædam horum neget: Huc vsque, inquit, ego Marcellinus … cum S. Suiberto conuersatus, quæ conscripsi vidi, & ferme omnibus præscriptis interfui: & deinde ipso tendente cum suis ad Minimigardum, id est Monasterium (ita enim scribit) ego redij, habita benedictione ipsius, Frisiam versus, & sic quæ sequuntur, ex relatione veridicorum fratrum conscribo. Ac demum cap. 18 & quatuor sequentibus de Boructuarijs agit.

[50] [Christophori Brovveri,] Timide ac reuerenter Christophorus Browerus noster in Sideribus Germaniæ, editis Moguntiæ anno 1616, in Notat. ad Vitam S. Gregorij Vltraiectini ab S. Ludgero scriptam, cum citasset Marcellinum in Suiberto, mox hac correctione dictum temperat: Si personam tamen ille suam tuetur. [Ioan. Molani,] Molanus in Indiculo SS. Belgij v. Egbertus inter alia sic scribit: Sunt autem manifeste vitiata per cuiusdam imperitiam gesta S. Suiberti. Prolixius de eodem scripto agit Iacobus Gretserus noster in libro de Eystettensis Ecclesiæ Diuis Tutelaribus edito Ingolstadij anno 1617, Obseruationum lib. 1 cap. 9, quod caput ita orditur: Mira, [Iacobi Gretseri] imo prorsus mira, canit nobis Marcellinus, qui res gestas S. Suiberti in litteras misit. Quæ si vera essent, ruerent multa, quæ nos nunc pro compertis reputamus. Atque eadem sententia mox: Hæc Marcellinus, [plenior & solidior;] quæ si vera sunt, necesse est, vt multa, quæ constitutissima habentur, collabantur & in tenues auras euanescant. Ac paullo post vocat Suppositiuum vel saltem a mala manu vitiatum & corruptum Marcellinum. Tandem paullo propius ad nostram sententiam ita accedit: Corrupta sunt gesta illa, si non prorsus supposititia, & nec primitus quidem a vero Marcellino, discipulo S. Suiberti, sed aliquot seculis post ab alio quopiam composita: nam hæc quæ nunc extant, & Surius nobis exhibet, ex veri Marcellini officina non prodijsse, duobus potissimum argumentis ostendi potest; nam primo, Auctor iste vtitur vocabulis regionum & prouinciarum, quæ non nisi post aliquot centenos annos ab obitu S. Suiberti extiterunt; cuius generis sunt, … Lotharingia, Brunswicum, Monasterium vrbs Westphaliæ &c. Ac postea sic concludit: Ex his liquet, Historiam de Gestis S. Suiberti immerito præferre nomen veteris illius Marcellini Angli, quandoquidem fieri non potuit, vt ipse in sua scriptione nondum natis prouinciarum & vrbium vocabulis vteretur … Secundo idem probatur ex multis quæ Auctor ille asserit, nec tamen concinunt cum Beda aut cum alijs antiquioribus & veracioribus Historicis Anglicanis. Atq; aliquanto post: Quare corruunt quæ Pseudo-Marcellinus fabulatur de benedictione, quam ab Archiepiscopo Ecberto duodecim illi Ecclesiastæ sub discessum in Frisiam petiuerint. Demum sub finem capitis sic ait: Plura errata, & quidem longe plura occurrunt in illa historia Suibertina, Marcellini specioso nomine velata. Multa quoque contra Pseudomarcellinum Vitamq; hanc S. Suiberti scripsit VVillebrordus Boschartius cœnobij B. Mariæ de Tungerlo ord. Præmonstrat. [VVillebrordi, Boscharij.] Canonicus, in Dissertationibus de primis veteris Frisiæ Apostolis, quas anno MDCL Mechliniæ edidit: sed multa habet quæ non præcipue ad S. Suiberti Vitam nobis videbantur pertinere, ac proinde ad S. VVillebrordi Vitam reiecimus, atque alio, & in multis non admodum stringit; bonam tamen operam, & non paucorum annorum posuit, quamuis librorum multorum, vel qui nondum ad manus eius venerant, vel cum defecta iam esset ætate prodierant, destitutus præsidio.

[51] Extitere tamen nonnulli, non indocti alias viri, qui hunc Marcellini commentarium, vel neutiquam discussum temere sequerentur, vel etiam propugnare conarentur. Horum facile princeps fuit Ægidius Gelenius, [Ægidius Gelenius esse verum Marcellini fœtum contendit,] tunc Coloniæ ad S. Andream Canonicus, dein ab Eminentißimo Cardinali VVartenbergico, Episcopatus Osnabrugensis Suffraganeus adoptatus, & ab Romano Pontifice Aureliopolitanus in Asia Episcopus constitutus. Is scriptum quoddam dedit in lucem, cui titulus: Clypeus Swibertinus, iacula, quæ in scriptorem Vitæ S. Suiberti contorquentur, auertens. Nolo acrius mortuum refellere, cuius humanitatem superstitis colui semper, amarunt docti omnes. Alioquin quæ profert argumenta sunt eiusmodi, vt qui scriptum hoc nostrum legerit, & sit in antiquioribus harum nationum monumentis mediocriter versatus, facile perspecturus sit, neutiquam magnum esse in ea defensione robur. Argumentum illi præcipuum a traditione certißima, vt ait, maiorum, & plurium quidem seculorum; quam probat Rixfridi Vltraiectini Antistitis epistola ad S. Ludgerum: quæ ipsa quoque, & luculentum ad eam responsum, conficta sunt, vel ab eo ipso qui se Marcellinum mentitus est, vel eodem certe tempore. Allegat tabulas publica auctoritate confectas in oppido Gorinchemensi, anno ⅭⅠƆCCCCLXXII die XXIV Octobris; quibus ex tabulis constat, coram viris honoratis, a Theodorico Pauli Vicedecano, [citato exemplari chateaceo, quod antē fere 200 annos tritum erat, & laberum] siue seniore Canonico Ecclesiæ collegiatæ & parochialis BB. Martini & Vincentij eiusdem oppidi, exhibitum esse quendam librum papyreum ex monasterio S. Bonifacij Ep. & Mart. in Dockem partium Frisiæ obtentum; qui quidem liber in plerisque locis & folijs ruinam, fracturam & scissuras passus erat, propter nimiam, vt videbatur, eiusdem libri vetustatem, &, vt fertur, vel verius ferebatur, conscriptus & compilatus fuit a S. Marcellino Presb. & Confess. ac egregio Concionatore profanæ Frisonicæ gentis, editus, de vita sanctissimi & Apostolici Ep. & Confess. Zwiberti. Anno deinde ⅭⅠƆCCCCLXXIII, die primo Februarij, ab eodem Theodorico Pauli, coram testibus oblatus dicitur, alius quidam papyreus liber, scilicet æque annosus, etiam in multis folijs scissus, in quo habebatur inter ceteras legendas Canonizatio S. Zuiberti diffusa per aliquot certa capitula. Subnectit Gelenius, inde colligi aliquot seculis antequam eæ tabulæ conficerentur, librum illum fuisse scripto consignatum, imo, ex antiquitatis traditione, fuisse ab ipsomet S. Marcellino conscriptum. Quod ego certe quidem (vt Reuerendißimi D. Gelenij pace dicam) ex ipsis publici instrumenti verbis nego satis probari. Fuit Theodoricus Pauli, (vt ex grandi volumine ab ipso collecto, quod vidimus, perspicere licuit) vir pius & in sacrarum historiarum monumentis describendis sedulus, sed nullo satis adhibito delectu: quasdam enim stylo quæ primum conscriptæ sunt fideliter reddit, vt Vitam S. Petri Thomæ ex ordine Fratrum B. Mariæ de Monte Carmelo, quam ex eo edidimus, & alias quasdam; sed alia item collegit fabulosa, de Caroli Magni bellis aliisque variorum Regum rebus gestis. Quis vero in MSS. codicibus versatus, non sæpe reperit chartacea eiusmodi scripta, quæ quamuis non nisi a centum aut etiam paucioribus annis exarata, lacera tamen essent scissaque; præsertim si incuriose trita manibus, [sed non satis inde probatur:] dum inter symphoniacos ea illoti anagnostæ contrectarunt? Quid deinde papyro fragilius? quam ea facile ac cito tabescit? præsertim in vliginosa & palustri regione; qualis esse Frisia dicitur. Quæ Gretserus habet contra hunc Marcellini commentarium argumenta, refellere nititur idem Gelenius; sed parum feliciter: nonnulla ne attingit quidem: [neq; Brunsuici mentio inserta defenditur:] aliorsum quædam trahit. Ac Brunswick quidem existimat a Brunone Magni VVindekindi fratre nomen accepisse, licet postea a Brunone eiusdem VVindekindi abnepote oppidum cœperit ædificari. Sed ad vtrumuis oppidi ac nominis origo referatur, prius scripta fingitur Vita, quam illud loco a VVindekindi fratre nomen fieri potuerit. Dubitat tamen Gelenius, an non errore calami Brunswick pro Bardwick antiquissimo Saxoniæ oppido expressum sit, ac paullo post censet Brunswick pro ea vrbe, a qua Ducatus Brunswicensis nomen sortitus est, nequaquam accipi debere, cum nullum extet vestigium, quo S. Suibertum Visurgim transisse probetur. Quod enim is adijt Brunswick, fuisse cis Visurgim circa Angariam & Marchiam Comitatum aut ditionem, quæ a Brunone domino suo ad tempus vitæ passim appellabatur, more tunc solenni. Nulla vero Brunonis, cuius dominio vicus ille, siue, vt cap. 18 appellatur, ciuitas, pareret, memoria vspiam extat. Neque ista gratis sic excogitata, Marcellinum magnopere iuuant.

[52] [ea si post inserta, cur nullum exemplar profertur cum antiquis nominibus?] Quamobrem qui alij huic commentario patrocinantur, vt legitimo fœtui S. Marcellini, ij tamen nunc interpolatum, nunc vitiatum, & in multis quidem, fatentur; assuta varia, multa explicationis egere, adiecta locorum recentiora nomina, extritis veteribus illis quæ nunc exoleuerunt. Quærimus autem cur id potius in eo factum libro, quam in alijs innumeris, quibus etiam ab ipsa nominum antiquitate splendor pretiumque est? Cur non aliunde saltem aliquod profertur genuinum vetusti illius temporis exemplar? Multa sane vidimus & peruoluimus vetustißima de Sanctorum gestis volumina; nullum, (quod quidem poßimus CCCC annis antiquius censere) in quo hæc sub Marcellini nomine Vita extet, imo vel citetur quidem. Non citasset eum auctorem Sigebertus Gemblacensis in accuratißimo Catalogo scriptorum ante annos ⅠƆL composito? [cur nusquam ab antiquis citatur ea Vita,] Aiunt meminisse illius Vitæ antiquos graues & sanctos scriptores, Rixfridum Traiectensem Episcopum in epistola ad S. Ludgerum Episcopum Mimigardeuordensem, quem is intempestiue Monasteriensem appellat, vt ipse se Ludgerus in historia canonizationis S. Suiberti. Ast eam historiam & supra diximus esse supposititiam, & ad S. Ludgeri Vitam XXVI Martij plenius ostendemus, tum ex mendis plurimis quibus scatet, tum ex monachorum VVerthinensium de ea silentio, cum cetera S. Ludgeri scripta accurate enumerent, etiam Rhythmicus Poëta, qui circa annum ⅭⅠƆCXLI triplici Litania illius acta contexuit. [neq; historia Canonizationis?] An si scripta vnquam fuisset a Ludgero historia illa, non VVerthinæ extaret? aut eius saltem memoria? Meminit alioquin S. Marchelmi, siue Marcellini, Ludgerus in Vita S. Gregorij Magistri sui; meminerunt & qui Ludgeri res gestas scriptis mandarunt; at nemo historiæ Canonizationis S. Swiberti, nemo Vitæ huius.

[53] Hanc tamen Vitam contendunt quidam mirifice congruere cum variarum Ecclesiarum traditionibus & monumentis, & ad pernoscendam antiquitatem conducere: vt timere merito debeamus, ne acrius quam vellemus vindicias postulent. Quanto acrius & solidius id egerint, tanto gratiam a nobis, & Cælitibus ipsis; maiorem inibunt. [Ecclesiarum & vrbium veteres traditiones an impugnamus] Neque enim aliud quam veritatem spectamus. Hanc si a se stare docuerint, libenter assentiemur, & hæc ipsa, quæ nunc pro eadem, vt remur, veritate commentamur, expungemus. Si ab ea ipsimet palam aberrabunt, vel hoc ipso nostra firmabunt. Nemo Gallorum est, qui veteres fabulas de origine Francorum, a Troianis etiam, & nescio quo Hectore, repetita, explodentibus succenseat. Sunt hic quoque, sunt alibi, si non vbique, ab otiosis hominibus confictæ, & chartis illitæ narrationes; quæ minus tolerari possunt, si ad res sacras aut Diuorum acta referantur.

[54] Quid ergo? inquiunt, inficiari vultis S. Suibertum primum Apostolum Mimigardeuordensibus, siue, vt nunc vocantur, [an S. Suibertus Apostolus Monasteriensium?] Monasteriensibus fuisse? Minime vero, sed id non sola affirmamus huius scriptoris auctoritate. Sed credibile id nobis videtur, quia S. Radbodus infra scribit adiuisse Saxonicosagros, in quibus Mimimgardeuorde. An Hildegarium Coloniensem Antistitem Martyrio coronatum inficiamini? Neq; apud ipsos Colonienses de martyrio, deq; anno & die necis eius conuenit. [Hildegerus Ep. Col. an Martyr?] De Agilolpho quid? Colitur vt Sanctus & Martyr. Legatum cum S. Suiberto ad Pippinum anno DCCXIV, ea caußa, quam tradit Pseudomarcellinus, haudquaquam nobis credibile videri supra ostendimus. Neque eius martyrij gloriam obscurat huius rei fides scriptori tam leui abrogata. Tamen alibi disquiretur, qua caußa cæsus, quo tempore, a quibus. Vita, [Quando S. Agilolphus martyrium subierit?] quam ex MS. Malmundariensi, & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, daturi suo loco sumus, tradit a Carolo Martello legatum ad Danielem, siue Chilpericum Regem, & Raginfridum Maiorem-Domus, qui Coloniensium fines euocato ad auxilia Ratbodo Rege Frisonum, vastarant; ab horum militibus ad Amblauam Arduennæ vicum, crudeliter interfectum fuisse. Quod dicendum esset contigisse anno ⅠƆCCXVI, quo deinde ad eumdem locum Amblauam a Carolo victi, rursumque Vinciaci in pago Cameracensi anno insequente funditus debellati XII Kal. April. die Dominico in Quadragesima. At si tunc occisus est S. Agilolphus, quomodo ad eum & alios quosdam Germaniæ, Belgijq; & Gallici Episcopos datæ litteræ a Zacharia Papa circa annum ⅠƆCCXLVIII, quæ recitantur in Vita S. Bonifacij Ep. & Mart. inque Baronij Annalibus? Quæ discrepantia non ita leui studio conciliabitur. Sed de hac alibi.

[55] Sed denuo inclamant nobis pij homines, & gnari rerum, vt reputemus nobiscum, viros oppido eruditos & sapientes, S. Marcellini narrationem non solum vt legitimam defendere, vetum etiam laudare: esse in his Baronium, Bellarminum, Harpsfeldium, Posseuinum, Arnoldum VVionem, Gerardum Ioannem Voßium, Gabrielem Bucelinum, Michaëlam Alfordum, & alios complures. Eorum tamen nonnulli fatentur, non pauca vitiata: & Harpsfeldius quidem atque Alfordus, missos duodecim illos viros Apostolicos non Egberti Archiepiscopi, qui nullusdum tunc erat, auctoritate; sed Egberti alterius, [Vitam hanc Lucas Holstenius vocat recentius commentum.] pij Sacerdotis in Hibernia tunc degentis instigatu: cetera mutuantur ex Marcellino, quem omnino profitentur VVillebrordi ac Suiberti, quando primum in Frisiam venerunt, comitem fuisse. Baronius certe in Annot. ad Martyrol. Rom. Extant, inquit Suitberti, Acta a Marcellino Presbytero fidelissime scripta. At Lucas Holstenius, Vaticanæ Basilicæ Canonicus & Bibliothecæ Præfectus, vir doctißimus, anno ⅭⅠƆ ⅠƆCLXI IV Non. Febr. Romæ pijßime vita functus, in Annotatis marginalibus ad Martyrol. Romanum Em. Card. Baronij, quæ Romæ biennio post illius obitum edita sunt, ad illa verba a nobis ex eiusdem Baronij ad Kal. Martij Annotationibus citata, hæc sapientißime addidit: Quidam docti viri pro recentiori commento habent.

[56] Ad ea vero, quæ Bellarminus in libro de scriptoribus Ecclesiasticis de Marcellino, minime ambigua phrasi tradiderat, tota illa Suiberti historia non satis seuere perlecta; Philippus Labbeus 10. 2 Dissertationis philologicæ descriptoribus Eccles. ista adiecit: Dicitvr scripsisse Marcellinus Presbyter Vitam SS. Willibrordi atque Suiberti; atque huius quidem … gesta dictasse Gregorio Vltraiectensi Episcopo: sed quæ modo legitur apud Surium Kal. Martij, [Labbeus suppositam ab auctore Stramineo;] scatet parachronismis, & ab imperito scriptore supposita est, ideoque a cordatis Historicis auctor ille stramineus passim dicitur Psevdo-Marcellinvs, qui multos induxit in errorem, ac nominatim Bar. Bell. Poss. Vossium. Ita Labbeus. Paullo deinde inferius: Miræus in Auctario, dolendum esse asserit, Acta S. Suitberti a Marcellino scripta, corrupta & violata fuisse a recentiore aliqua manu, quæ nouitia aliquot prouinciarum nomina interseruit. [sinceram a nobis expectari:] Sed longe profecto grauiora sunt vulnera, propter quæ exclamare debuit: Vtinam quis sinceram & integram historiam in lucem proferat! Medicinam huic malo expectamus a RR. PP. Ioanne Bollando & Godefrido Henschenio. Hæc ille, digna quidem ipsius humanitate, sed quæ admittere nostra tenuitas refugiat. Profitemur certe quidem, quæ probabilia de hoc Belgicæ siue inferioris Germaniæ Apostolo, Diuisq; alijs, latere vspiam, quo penetrari nostro labore fas sit, compererimus, perscrutaturos diligenter, & prompte emissuros in lucem. Non sumus tamen hactenus assecuti quidquam, [diu quæsitam non inuenimus,] quod vel Sancti illius Acta illustrare poßit, vel lectori quoquo modo satisfacere, præter ea quæ supra ex Beda recitauimus. Neq; aliud quidquam solidum repetit S. Radbodus XIV Ecclesiæ Traiectensis Antistes, [at nec S. Radbodus ante 750 annos.] anno CMXVIIXXIX Nouembris vita functus, cuius dabimus inferius de S. Swiberto sermonem & Carmen allegoricum. Quod indicio est, nondum tunc hanc Vitam fuisse compositam, ducentis a S. Swiberti obitu annis. At ne quidem ducentis, vt antea dictum, post ipsius S. Radbodi excessum.

[57] [Hæc saltem ab opere nostro recidenda:] Plane igitur resecanda ea ab hoc nostro de Sanctorum Actis opere Vita est. Neque vllum satis efficax excogitari potest cataplasma, quo grauißima illius vulnera, vt ea optime Labbeus vocat, sanari queant. Quid? Arborem, inquiunt, totam excides, quod pauculi exaruerint rami? Aurum abijcies, quia admixta scoria? vnionem, si in lutum inciderit? Arboris huius nec vnicus quidem est ramus, cui secure fidere poßimus: truncus ipse cariosus, caudex maximam partem diffissus. Scoriæ tantum est, vix vt paucula auri ramenta supersint, quæ a Beda manarunt: si quid Vnionum simile, [nec, vlla iactura erit,] id dicere forsan liceat, quod Radbodus scripsit: cetera quisquiliæ sunt, quia veritate, qua stat historiæ fides, carent. Quisquilias tot tamq; illustria miracula, tam eximia virtutum exempla appellare, quid est aliud quam suum Sanctis honorem detrahere? Imo eum vel maxime amplificamus, [vel miraculorum vel exemplorum, quæ incerta:] quod nihil ijs affingi falsum velimus, (qualia plurima S. Suiberto, non pauca ipsi S. Marchelmo, siue Marcellino, & quidem ipsiusmet calamo tribuuntur) nihil non solide testatum, qualia hic innumera: nam quæ manifeste falsis immixta, & vnico nituntur auctoris huius testimonio, quis vera esse præstet? Neque metuendum est, ne Ecclesiæ sanctæ inimicis id suspicionem afferat, ansamque calumniandi sic omnes Sanctorum Vitas ac miracula, [hac censura reliquæ Sanctorum Vitæ firmantur,] quasi ea omnia simili modo conficta sint: potius si cui sinistra quæpiam eiusmodi opinio insederit, vel hac ratione euelletur, cum viderit; ad censuram eiusmodi scripta reuocari. Quam ad rem illud facit, quod a Tertulliano lib. de Baptismo, num. 17 scriptum: Quod si quæ Paulo perperam adscripta sunt, ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt; [sic Periodi Pauli & Theclæ, olim damnatæ.] sciant in Asia Presbyterum, qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, conuictum, atque confessum id se amore Pauli fecisse, loco decessisse. S. Hieronymus lib. de scriptorib. Ecclesiast. cap. 7 librum illum vocat περιόδους Pauli & Theclæ, & Presbyterum eius auctorem apud S. Ioannem ait conuictum fuisse, & gradu motum. Vtinam huius quoque Vitæ auctorem & consimilium scriptorum, par pro merito multa sequeretur, ne simplicium & bonorum hominum credulitati illuderent!

§ VIII S. Suiberti miracula, cultus sacer, reliquiæ. Alius ab eo S. Suibertus iunior Episcopus Ferdensis.

[58] Miracula quam plurima meritis S. Suiberti accidisse dubium nobis minime est, cum cultus eius tot iam seculis in VVerda Cæsarea ac locis propinquis viguerit; quæ religio haud solet non identidem cælestibus beneficijs compensari: sint porro nec ne in eorum censu reponenda, quæ reiectus auctor narrat, nihil est caussæ cur affirmemus aut negemus. Eo tamen nobis inclinat animus, vt censeamus contra anginæ pestem inuocari eius opem solere, quod toties illius patrocinio sanatam eam fuisse inculcet, quia id vulgi rumore celebre eius tempore fuerit: nam sæpe euenit vt Sanctorum quorumdam ad certarum ægritudinum curationem auxilium imploretur, [Solet S. Suibertus contra Anginam inuocari:] non quia non poßint aliarum quoque remedium a propitio Dei numine obtinere; sed quia aliorum, quos quo & ipsi laborant malo liberatos viderunt, exemplo permoti, ijs quoq; modesta cum fiducia supplicent, ac pari felicitate exaudiantur; sicque ad plures vis exempli peruadat. Et certe Hermannus Greuen in Addit. ad Vsuardum, cum totum fere S. Suiberti elogium ex Beda sumpserit, illud tamen addit, vti & aliaMartyrologia, Squinantiam, siue anginam, solitum curare. Alioquin multa ab eo esse patrata indicat oratio, quæ in Officiis propriis Archiepiscopatus Vltraiectensis, & Episcopatuum suffraganeorum, recitatur Kalendis Martij, quo die in illis Ecclesiis ritu duplici celebratur. Ea sic habet: Deus qui ad conuersionem gentium B. Suitbertum Confessorem tuum atque Pontificem, [multis miraculis clarus.] Euangelicæ prædicationis gratia ac miraculorum gloria sublimasti; concede propitius, vt qui per eius ministerium fidem tuam edocti sumus, eiusdem intercessione ad visionem gloriæ tuæ perducamur. Per Dominum.

[59] Inscriptum est ad eumdem diem plurimis Martyrologiis tum MSS. tum excusis S. Suiberti nomen. Citat Baronius in Not. ad Martyrol. Bedam, [nomen eius Martyrologiis inscriptum;] Vsuardum, Adonem. Beda vulgatus typis Basileensibus, & Plantini Antuerpiensibus ita habet: Eodem die depositio S. Suitberti Ep. & Confess. At non extat in genuinis Bedæ exemplaribus antiquißimis manu exaratis. Neque in optimæ Notæ exemplaribus Vsuardi tum manu exaratis, tum excuso Lutetiæ anno ⅭⅠƆⅠƆXXXVI, nec in Bellino de Padua. Exemplar Vsuardi, sed interpolatum, ante CCXL circiter annos sub Sigismundo Imp. a VVidone Krentzelin in Alsatia descriptum, hæc habet, quæ & in variis Belgicis MSS. non admodum vetustis, quæ apud nos sunt, & in Molani Additionibus ad Vsuardum, leguntur: Apud oppidum imperiale, quod Werda dicitur, natalis S. Switberti, Werdensis Episcopi & Confessoris, qui temporibus Pippini, vna cum S. Willebrordo verbum salutis gentibus prædicauit. Hic inter cetera infirmitatum genera morbum, quem Physici squinantiam nominant, solitus est curare. Simili aliquo exemplari vsus Baronius, cum Vsuardum citauit, & quod nunc in Martyrologio Rom. legitur, eiusdem Sancti elogium, concinnasse videtur, his expressum verbis: Apud ciuitatem Werdam S. Suitberti Ep. qui tempore Sergij Papæ apud Frisones, Batauos, & alios Germaniæ populos Euangelium prædicauit. Martyrologium Coloniæ excusum anno ⅭⅠƆCCCCXC ita Kalendas Martij auspicatur. In territorio Montensi oppido imperiali. Cetera vt in Molano. Quod Adonis Martyrologium idem citat Baronius, illud est quod Iacobus Mosander Auctario ad Vitas Surij ex quatuor MSS. addidit. Illic ex vnico illorum MSS. ista refert, præfixo asterisco, quo indicat dubium sibi esse num Adonis sit, an alterius recentioris, vt erat codex ille interpolatus; eaque caußa Rosweydus noster cum Adonem edidit, ista in Appendicem reiecit, in qua, vt apud Mosandrum, legitur: Eodem die Suuitberti Episc. & Confess. Idemque extat in MS. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti. Ast in MS. monasterij S. Martini Treuiris, primo loco hoc recicatur: Suitberti Episc. & Conf. In MS. Collegiatæ Ecclesiæ S. Mariæ ad Gradus Coloniæ: S. Suitberti Conf. Mendose Franciscus Maurolycus: Item Cutberti Verdanensis, [non sine mendis.] temporibus Pipini Regis. Ortus error e vitioso codice, in quo S in C, I in T mutatum erat. Fœdius mendum extat in Martyrol. Rom. Gallice verso & interpolato, cusoq; Leodij an. ⅭⅠƆⅠƆCXXIV, Verdæ in Flandria, inquit. Longe sane a Flandria distat Verda. Sed videtur mox Flandriam pro Belgio toto συνεκδοχικῶς accipere: nec sic tamen ad eam pertinebit Verda. Constantius Felicius haud pauca de eo affert, ex Marcellino hausta, & turpißimo mendo, in numerum Sanctorum relatum scribit ab Honorio III, præsente Carolo Magno Imperatore. voluit Leone III scribere, qui fuit Caroli æqualis: ast vtroque annis quadringentis iunior Honorius III. a Leone autem relatum in Diuos tradunt etiam quotquot Marcellino adhærent, quibus nos haudquaquam subscribimus: neque id probamus quod in Notationibus Galesinius affirmat, S. Suuiberti vitam, sanctitatis miraculorumque laude florentem, pluribus a Marcellino Presbytero, & Lulgero explicatam. Sanctus enim Ludgerus, quem Lulgerum perperam appellat, non Vitam, sed apotheosim S. Suiberti narratur scripsisse, S. Marcellinus Vitam; nos vtrumque insiciamur. Refert huius quoque Canonizationis memoriam ad IV Septembris Saussaius in Martyrologio Gallicano.

[60] Multa in transrhenana Germania nostraque Belgica oppida sunt, Werdæ nomine, quod insulam lingua Teutonica significat, insignita: terna illic celebria, [Tres VVerdæ trans Rhenum,] de quibus & in hac S. Suiberti Vita, & aliis per hunc mensem diebus, mentio fit. Primum, nobisque citimum est, quod nunc Cæsaris insula dicitur, olim, Gelenio teste, S. Suiberti insula. Hanc idem sic describit: Rheno alluitur, illiusque brachio cincta, [1 S. Suiberti,] inexpugnabilem loci natura, in inferiori diœcesi Coloniensi arcem atque oppidum, insigni Canonicorum collegio (olim monasterio) clarum, ac diues reliquiis SS. Suitberti & Willeïci exhibet. Altera Werda, siue Werthina, vt fere antiqui scripserunt, [2 ad Rurā,] in eadem Coloniensi diœcesi, ad Ruram flumen, in pago olim Ripuariorum dicto, illustre monasterium est, a S. Ludgero Episcopo Mimigardeuordensi primo ædificatum, vt XXVI Martij ad eius Vitam prolixe referemus, ac firmum monasterio appositum oppidum. Tertia Werda, vulgo Verda, siue Ferda, olim vt aiunt, Fardium dicta, ad Aleram flumen, vltra Visurgim iacet, Sede Episcopali circiter annum DCCLXXXVI a Carolo Magno Francorum Rege, Adriani Papæ assensu, ornata, [3 vltra Visurgim:] ipso eodem tempore, quo de VVerthinensi construendo monasterio consilia mente voluebat Ludgerus.

[61] Huic Verdæ qui primus Antistes datus, ei Suibertus quoque nomen fuit. Et multi quidem illum ipsum fuisse crediderunt, [huius primus Episcopus S. Suibertus iunior,] qui cum S. VVillebrordo anno DCXC in Frisiam aut Galliam venit. Eum nos quoque alibi errauimus errorem, Marcellini verbis decepti, priusquam eum probe discussum, sublestæ fidei crimine damnassemus. Diserte is cap. 27 scribit: Defunctus est autem sanctissimus Suuibertus Werdensis Episcopus. Atque in titulo, (qui tamen ab alio non ipso auctore, [a priore] præfixus) ista leguntur: Vita S. Swiberti, [non satis distinctus,] Werdensis Ecclesiæ primi Episcopi. Non tamen vsque adeo nos ratio fugiebat, vt vel ad annum a Christi ortu DCCLXXXVI, quo ab Carolo Magno Rege fundatus dicitur Verdensis vltra Visurgim Episcopatus, protraxisse vitam S. Suibertum opinaremur, qui anno DCCXIII mortuus tradatur, superstite adhuc Caroli eiusdem proauo Pippino; vel certe vt VVerdæ ad Rhenum erectum ab seniore Swiberto Episcopatum: nam qui id paßi essent Episcopi Colonienses, qui ipsam Vltraiectinam Ecclesiam ad se reuocare cupiebant? [quasi vbi prædicasset,] Sed cum S. Suibertus Episcopus fuerit; quamuis nulli certæ Sedi adstrictus; dicatur vero vltra Visurgim protulisse Euangelium, vsque in eas ditiones, quibus nunc vrbs Ducatusq; Brunswicensis continentur, & in Hoiensi Comitatu, diœcesi Ferdensi vicino, feratur memoria extare Fidei illic ab eodem Suiberto proseminatæ; nobis non alienum a vero videbatur, quando ciuitas Ferdensis cum pomœrio, [a posteris Episcopus habitus loci eiusdem,] Christiana religione plene fuit informata, fundato etiam apud eos Episcopatu; vt fere solent populi omnes antiquitatem laudabilis cuiusuis instituti aucupari & sermonibus celebrare, ita cœpisse eos priore illo Suiberto Apostolo atque Episcopo suo gloriari: nisi fortaßis & superstitem, Episcopum suum appellarint. Ita Rohingus Princeps Antuerpiensium in diplomate, quod ex peruetusto libro abbatiæ Epternacensis edidit Aubertus Miræus, donare se posseßiones quasdam profitetur ad sacrosanctam ecclesiam Petri & Pauli Apostolorum, quam D. Amandus Pontifex in Antuerpo construxit, vbi Willibrordvs Episcopvs præesse videtvr, Antuerpiæ tunc rem Christianam curabat VVillebrordus Episcopus; non tamen Antuerpiensis Episcopus; qualem agnouisse vir ille princeps videri cuipiam potest: nec qui multo post tempore, parentum nostrorum memoria, proprij dati huic ciuitati Episcopi sunt, illum in suorum decessorum catalogo reponunt, quamuis vt huius vineæ apostolicum cultorem Officio duplici venerentur.

[62] At multa Martyrologia S. Suibertum Episcopum Verdensem appellant, nec satis definiunt, vtri eum Verdæ siue Werdæ præfuisse autument. Quædam, [multi de vtroq; Suiberto ambigue sentiunt:] quia Werdæ oppido imperiali obiisse tradunt, & Verdensem Episcopum vocant, videri possunt vtrique VVerdæ aßignare, citeriori vt fundatorem ac patronnm, alteri Antistitem. Ita quod excusum fuit Coloniæ anno MCCCCXC: In territorio Montensi, oppido imperiali quod Werda dicitur, natale B. Switberti Episcopi Verdensis & Confessoris &c. Idem habet Hermannus Greuen Carthusianus. At Molanus& MS. collegij nostri Louaniensis: Apud oppidum imperiale, quod Werda dicitur, natalis S. Suuiberti Werdensis Ep. & Conf. &c. Canisius diserte VVerdæ imperialis Episcopum facit: In Montensi ditione, inquit, imperiali oppido Werda, [quidam seniorē VVerdæ Rhenanæ Episcopū faciunt:] natalis S. Swiberti, ibidem Episcopi & Conf. tempore S. Willebrordi &c. Arnoldus VVion in Notationibus quas ex Pseudomarcellino corrasit, ista tandem addit: Fundauit monasterium Werdense in in honorem S. Mariæ Matris Dei in Ducatu Cliuiensi anno DCCXI, vbi constitutus est primus Episcopus. Credo in Ducatu Cliuensi VVerdam collocasse, quia Montium, Iuliæ & Cliuiæ. idem Dux erat quando Lignum Vitæ VVion scribebat. Idem lib. 2 cap. 55 inter Verdenses Episcopos S. Suuibertum, siue Suitbertum, recenset, ac deinde Verdensem siue Werdæ Cæsaris Episcopum primum creatum ait anno DCCXI; vtq; rem magis inuoluat, enumerat eius successores, qui fuerunt alterius Suitberti, Verdensis ad Aleram Episcopi. Paria & alij habent VVionem secuti. Maxime omnium perturbata narratio est Cornelij Schultingi Canonici ad S. Andream Coloniæ, [Schultingius omnia intricat;] qui eam tomo 2 Bibliothecæ. Ecclesiasticæ, parte 1 ex Beda, Molano, VVione, Marcellino, Bruschio, depromere se ait. Ast in nullo eorum legit, ex Frisia, quo erat ab Ecberto missus cum VVillebrordo & aliis decem, postea reuersum in Angliam, multos annos isthic se continuisse: cum autem intellexisset Saxones ad Ecclesiæ Romanæ antiquam fidem esse conuersos, in Germaniam excurrisse, & a Carolo Verdensi Episcopatui primum Præsulem præfectum anno Domini DCCLXXVI … per maleuolos loco suo pulsum: sed Bertradam Pippini coniugem, ei pagum Keysersheym, insulam Rheni habitandam concessisse. Postea scribit, cum anno DCCXCVII pulsus sua Ecclesia esset, Bertradam Caroli matrem, Pippini Regis coniugem ei pagum Keyserswerd, insulam Rheni, dedisse, in qua domunculam sibi construens reliquum vitæ exegerit … ab hoc seculo migrasse anno salutis DCCCVII vltimo die Aprilis … succeßisse ei Pattonem Scotum. Mirum est virum egregie eruditum, Theologiæ in celeberrima academia Professorem, amplißimi collegij Regentem non animaduertisse, duos Suibertos tanto temporis lociq; interuallo ab inuicem distantes, in vnum a se conflari. vt omittam alia ἀνιςορησίας portenta. Nam qui potuit Bertrada, siue Berta, Caroli Magni mater, S. Suiberto Verdensi Cathedra anno DCCXCVII deiecto, Insulam Rheni, siue Cæsariswerdam, largiri, quæ in Annal. Francor. Metensibus anno DCCLXXXIII, IV Idus Iulij traditur obiisse? Missum quoque facio, quod anno DCCLXXVI traditus ei a Carolo Verdensis Episcopatus dicitur, quod ceteri ad annum, DCCLXXXVI referunt, cum post VVitekindi baptismum tota Saxonia subiugata esset Francis anno præcedente, vt habent iidem Annales. Quomodo in Rheni insula sibi domunculam, in qua habitaret, ædificare coactus, cum ea insula circiter XC annis prius a Pippino Duce, Pippini Regis auo, Plectrude coniuge id eum rogante, donata esset seniori Suiberto; & hic monasterium ibidem construxisset, vt Beda superius testatur? Quamquam eumdem Schultingius Suibertum Verdensem Episcopum, vt diximus, & monasterij in VVerda Cæsaris ædificatorem statuat ampli monasterij præfectum, & mapalis exigui sub vitæ finem illic a se constructi inquilinum. Et hi tueri vt sacrosanctam Marcellini narrationem volunt, nosque vt eam amplectamur cogere, a qua ipsi ita fœde desciscunt. Trithemius de viris illustrib. Ord. S. Benedicti lib. 3 cap. 166 S. Swigbertum appellat, lib. 4 cap. 182 Suicbertum appellat & multa congerit, quæ ex iam dictis facile refelli possunt.

[63] Illud satis constat, plurium mediæ ætatis scriptorum testimonio inter Saxoniæ Episcopatus a Carolo Magno circa annum Christi DCCLXXXVI fundatos, [Verdæ Episcopus primus S. Suibertus iunior.] fuisse Verdensem, siue eo loco vbi nunc eadem extat ciuitas, siue, vt Kranzius lib. 2 Metrop. cap. 6 scribit, in alio satis frequenti, e quo tamen Verdam deinde Episcopalis translata dignitas sit. Primus autem illius Sedis Episcopus fuit Suibertus eiusdem Caroli iussu statutus, [colitur 30 Aprilis,] vir sanctus, natione item Anglus. Colitur is XXX Aprilis, ad quem diem referentur plenius quæ de eo idem Krantzius loco citato memorat, & lib. 2 de moribus VVestphalorum cap. 8 VVernerus Roleuinck, aliique. Mortuus hic traditur anno DCCCVII, qui erat ab obitu senioris Swiberti XCIIII. Successorem reliquit collegam suum S. Tanconem. [mortuus anno 807,] Quorum corpora, vt & sex aliorum sanctorum illius Ecclesiæ Pontificum, anno Christi MDCXXX, VI Idus Martij, [anno 1630 eleuatus:] Franciscus Guilielmus Verdensis Episcopus, cum templum illud Cathedrale in meliorem formam redigere pararet, inuenta, decenter in alium locum transtulit. Cum ea ciuitas ac diœcesis vniuersa in manus hæreticorum pacis sanciendæ caußa tradi deberet, feruntur illorum Sanctorum Antistitum reliquiæ alio translatæ, vbi ritu Catholico colerentur.

[64] Quatuor prius annis, quam huius Suiberti lipsana e tumulo eleuarentur, senior Suibertus, [Suibertus senior eleuatus Cæsaris-vverdæ anno 1626,] quem diximus incoluisse Rheni insulam, quæ nunc est Cæsaris-werda; cum capite, oßibus prægrandibus, & spina dorsi, a Ioanne Gelenio Archiepiscopi Coloniensis Vicario Generali, in argenteo loculo, Cæsariswerdæ inuentus fuit: & sacri capitis attactu febriens quidam illico conualuit. Eius tunc scapulæ pars a Ferdinando Bauaro Coloniensi Archiepiscopo per eumdem Ioannem Gelenium Vicarium Collegio Monasteriensi Societatis Iesu donata, [scapulæ pars monasterij,] ac magno honore excepta, sæpius publicæ venerationi etiamnum exponitur. Coloniæ quoque in æde S. Margaritæ vbi præter alias Diuorum reliquias, a multis seculis illic conditas, sunt complures ab eodem Gelenio Archiepiscopali Vicario Generali, ex tota prouincia, vt scribit germanus eius Ægidius Gelenius lib. 3 de Coloniæ Agrippinensis magnitudine, syntagm. [genu Coloniæ.] 130, § 2, precaria corrogatione collectæ, sub quibus a morte condi voluit. Atque inter has in statua ab vmbilico imaginem mitrati Episcopi repræsentante, genu est S. Suiberti Episcopi.

[65] Mirum est, Marcellinum, & qui sub eius nomine vulgatæ narrationi mordicus adhærent, nusquam meminisse, [S, VVulfrānus Ep. SS. VVillebrordi & Suiberti cooperator.] S. VVulfranni Archiepiscopi Senonensis, qui eodem quo S. Suibertus ac VVillebrordus tempore Frisones & ipse Christi fide imbuit, eoq; illorum Regem Radbodum adduxit, vt baptismo abluise velle profiteretur: qui tamen mox ludificatus a dæmone, cum pedem vnum in lauacro intinxisset, eum retraxit, & tertio post die subita & æterna morte periit; vt in eius Vita ad XX diem Martij dicemus.

DE EODEM S. SVIBERTO
Sermo S. Radbodi Episc.

Suibertus, Episcopus Apostolicus, Werdæ ad Rhenum (S.)

BHL Number: 7939

[1] Acturi, Fratres carissimi, diem nostræ specialis iucunditatis, in qua Patroni nostri beatissimi Suuitberti sancta admodum commemoratio facienda est; oportet nos paratos esse ad omne opus bonum, promptosque habere animos; primo quidem ad audienda legis diuinæ mandata; postmodum vero, vt quantum possumus, [Opere prius dein verbo docere oportet:] ea factis exequi studeamus, & sic demum alios docere possimus. Hoc enim fecit Dominus noster Iesus Christus, de quo ita scriptum est: cœpit Iesus facere & docere. Alioquin irrita & inanis nostra erit doctrina, si ea quæ dicimus, nihil agendo destruamus. [Act. 1. 1] Nam quid prodest alicui, si bene audiat, & male agat? aut quid proficit illi, si alij viam pedum ostendat, ipse autem in via morum errare non desinat? Nos igitur vestigia Redemptoris nostri sequentes, quælibet bona libentissime audiamus; audita vero dignis actibus compleamus: & sic per ordinem ad instruendos proximos accedentes, consulamus eis rerum bonarum doctrinis pariter & exemplis. Hoc ergo vt siue dilatione fieri possit, reuocanda sunt nobis ad memoriam Patris Nostri, [vti S. Suibertus fecit:] de quo supra diximus, opera: qui in omnibus, quæ docuit, prius a semetipso auditoribus suis exemplum dedit; neque vnquam in ecclesia aliud faciendum dixit, quam in quo ipse faciendo præcessit. Verum vt se imitari volentibus, hoc quoque manifestissimum fiat, facta eius Deo placita, omnique audienti satis necessaria, in publico recitentur: quatenus ex eisdem plebs Christi ædificationem accipiat, ac de tanti viri gloriosis precibus semper gratulabunda existat.

Sed quia nobis quædam sunt occulta, quæ eum fecisse, post Deum sola nouit antiquitas; [cuius acta aliqua occulta:] quippe qui ab Anglorum prouincia in nostros fines venisse probatur, scripta venerabilis Bedæ Presbyteri proferantur in medium; qui in Regestis Anglorum, inter cetera sic de hoc sanctissimo viro scriptum reliquit

[2] Tempore B. Willibrordi Traiectensis Episcopi, Fratres qui erant in Fresia verbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero virum modestum moribus & mansuetum corde, [prædicat in Frisia:] Suuitbertum, qui eis ordinaretur Antistes. Quem Britanniam destinatum, ad petitionem eorum ordinauit Reuerendissimus Wilfrid Episcopus, qui tum forte patria pulsus in Merciorum regionibus exulabat. Non enim eo tempore habebat Episcopum Cantia, defuncto quidem Theodoro; sed necdum Berhtwaldo successore eius, qui trans mare ordinandus ierat, [ordinatur Episcopus:] ad Sedem Episcopatus sui reuerso. Qui videlicet Suuitbrecht, accepto Episcopatu, de Britannia regressus, non multo post ad gentem Boructuariorum secessit: [multos e Boructuariis conuertit:] ac multos eorum prædicando ad viam veritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post tempore Boructuariis, a gente antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi qui verbum receperant. Ipse Antistes cum quibusdam Pippinum petiit, qui, interpellante Blithtrude coniuge sua, dedit ei locum mansionis in Insula Rheni, quæ lingua illorum vocatur In littore. [Cæsarisvverdæ monasteriū construit.] In qua ipse constructo monasterio, quod hactenus hæredes possident eius, aliquamdiu continentissimam gessit vitam, ibique clausit vltimum diem.

[3] Hæc igitur, quæ superius de hoc sanctissimo: viro digesta sunt, Bedam commemorasse neminem ambigere credimus: nisi forte quempiam talem, qui aliis vacans negotiis, librum illum vbi ea scripta sunt, aut non legit, aut certe legendo neglexit. Ceterum nos nequaquam dubitare debemus, virum istum in omnibus Christianæ religionis studiis fuisse exercitatum, vtpote qui inter tam pretiosas Ecclesiæ Dei lucernas, [ad munus pastorale egregie eruditus,] quæ his diebus siue in Anglorum, siue in Galliarum gente mirifice coruscabant, ouium Christi pastor a sacratissimis ipsis ordinari promeruit. Nam nisi esset pastorali exercitio pleniter instructus, nullo modo eius custodiæ, tantæ gregis Christi copiæ crederentur. Porro nisi esset miles quodammodo veteranus, & in agone martyrij fortis & imperterritus, nequaquam in acie Christi summus Tribunus nequaquam primipilus legionis diuinæ constitueretur exercitus. [& fortis in defensione gregis,] Verum his allegorice prælibatis, moraliter quoque nos aperire oportet, quæ sint exercitia, quibus inexpugnabilem istum militem præclarum fuisse non dubitamus. Quod quidem in pastoralibus primo est demonstrandum: in quibus siue leo sæuiens, siue lupus insidians, non modicum Christi ouibus detrimentum important: vbi si pastor peruigil, aut insidias cauerit, aut rapinam fortiter resistendo excusserit, saluo grege ad caulas Dominicas remeabit. Si autem in quotidiano procinctu positus, arma numquam deposuerit, sed vel de castris hostem repulerit, vel in campo aperte dimicans rite triumphauerit; intra sanctæ ciuitatis mœnia post hæc tutissime imperabit.

[4] Quæ nimirum vtraque beatissimum Suuitbertum fecisse non ignoramus. Nam dum in Ecclesia præsulatus officium gerens, [a vitiis retrahens,] Fratres suos siue a deceptoriis persuasionibus retraheret, siue a contentionibus publicis reuocaret, quasi leonem ferocissimum, & quasi lupum callidissimum, a grege Dominico excludebat. Cum vero aut Regum potentia pressos, aut qualibet Principum crudelitate vexatos, gladio verbi Dei scutoque fidei a tyrannica persecutione defenderet, profecto tamquam Dux egregius milites suos ad castra incolumes reducebat. Itaque si nosse desideras, quȩ fuerint nostri huius Ducis in quotidianis congressibus arma; non ea fabrefacta, sed plane spiritualia cognosce. Neque enim erat ille oneratus ferro, [in persecutione corroborans] sed potius fide, spe, & caritate præcinctus; fundam Dauid cum suo lapide tenens, & terribilem Philistæum in fronte percutiens, omnemque Israëlem a periculo mortis eripiens. Porro autem ne existimes illum huiusmodi arma vnquam deponere esse solitum; [virtutibus, ceu armis, accinctus,] hisdem erat in pace ornatus, quibus in bello stabat armatus. Semper enim erat humilis, semper mansuetus & mitis, patiens in aduersis, modestus in prosperis.

[5] Erat quoque in pudicitia splendidus, in abstinentia strenuus, in vigiliis sobrius, in oratione stabilissimus. [vigil, iustus, liberalis,] In iudicio perorabat æqualiter, non personaliter: in compassione miserabatur humaniter, non tenaciter: alienorum non erat appetitor, sed propriorum largissimus erogator: vitium in homine acriter persequebatur, homine vero familiariter amplectebatur. Sermo eius vt mel dulcis; prædicatio eius admodum delectabilis, conuiuium eius spiritualibus ferculis plenum: contubernium eius Angelicum, [benignus,] mala omnia tamquam venena mortifera respuebat; bona omnia tamquam Paradisi aromata diligebat. Postremo si velut quemdam Epilogum facere volueris, totus ille erat perfectus, & totus erat Deo plenus. [Deo plenus,] Hæc erant, Fratres, Patroni nostri Beatissimi Suuitberti in aduersis & prosperis arma: cum his in omni agone dimicabat, ac semper & vbique vincebat. Non enim erat illi conluctatio aduersus carnem & sanguinem, sed aduersus Principes & potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cælestibus.

[6] Agamus ergo gratias omnipotenti Deo, in die solennitatis huius sacrosancti Antistitis, [S. Radbodi tempore colebatur eius solennitas.] orantes simul & postulantes, vt cuius vitam gloriosam prædicamus in terris, eius patrocinio perfrui mereamur in cælis, Amen.

Eiusdem carmen allegoricum
de eodem Beatissimo Præsule.

Suibertus, Episcopus Apostolicus, Werdæ ad Rhenum (S.)

BHL Number: 7940

Avctore S. Radbodo.

Lvx noua Suuitbertus Francos lustrauit & Anglos,
      Quo clarum fidei lumen vtrisque daret.
Saxonicos adiit cultor memorabilis agros, [Prædicat Saxonibus, & Frisonibus,]
      Vt sereret Christi semen amoris ibi.
Nec sterili ac vacuo Fresonum defuit aruo,
      Idque noui fecit germinis esse ferax.
Iam quia transierat veterum nox cæca malorum,
      Cœperat & veri solis adesse dies;
Qui totum radiis perfundit mitibus orbem,
      Vt mala consumens, sic bona clarificans;
O quantus qualisque nitet sol iste per horas
      Bissenas, sacræ plebis Apostolicæ!
Qualiter his nimios sese flagrante calores
      Intulit, vt qui illis flammea corda dedit!
Inde est: quod gladios sic contempsere minaces, [& ad ferēda quælibet tormenta extimulat,]
      Essent ceu lethi dulcia iura sibi.
Ignis enim validus cordis feruebat ab ara,
      Artus qui testȩ fecerat esse pares.
Corpus ad illati vim vulneris omne rigebat,
      Sicque resultabat cæstibus icta cutis,
Vt robusta silex ligno percussa tenello,
      Siue adamas modica cum temeratur acu.
Stabant attoniti sua per tentoria Reges
      Mirantes galea durius esse caput: [mirantibus tyrannis:]
Et cataphractatis contradere pectus inermes,

[Page]

      Nil veritos stricto scilicet ense premi.
Cumq; per ambages traherentur bella; Quis, inquit
      Hic rigor, aut duræ tanta cupido necis?
Audi torua tygris, leo frendens rictibus audi,
      Iuncta quid his referat cum ratione Fides:
Sol, cuius radiis totum perfundier orbem[quibus respondetur, hanc esse Christi virtutem.]
      Diximus, hunc Christum noueris esse Deum:
Lucentem de luce Patris, de Patre calentem,
      Æque flagrantem, vique, modoque pari.
Horum is perpetuo mentes accenderat igni,
      Noxia quæque cremans, seria cuncta fouens.
Quo velut ambusti, testæ nil flexilis instar
      Duruerant, hostes inter & arma virum.
Vnde nec aduersis flecti potuere, nec illis
      Terreri effusis barbaro ab ore minis.
Nunc requie gaudent, celsaque ex arce potentum
      Calcantes curuant colla superba sibi.
Est igitur calor iste bonus, quem tot comitantur
      Diuitiæ, virtus, palma, corona, polus.
Hoc certe nostras veniens Suuitbertus ad oras,
      Vndique perfusus, flammeus intus erat.
Vnde nec horrendos, aderant si forte, cyclopes,[Suitbertus nulla tormenta metuit,]
      Harpyiasue truces, monstra nec vlla pauens;
Signifer insignis securus quolibet ibat,
      Iure triumphali laurea serta gerens.
O felix miles, solitus qui cedere nunquam
      Marti, sed Martem vincere semper eras.
Quæ tibi pro meritis reddemus carmina tantis?
      Quasue tibi laudes tibia nostra canet?
Nonne tuas modulis oblectat dulcibus aures
      Orbibus aplanes obuius empyreis;
Mundus vbi aduersos cum præcipitatur in axes,
      Atque parallelis cursibus astra fremunt,
Vera apud æthereos reboat tum musica cyclos
      Omni-canens, numeris & comitata suis [omni harmonia ideo celebrādus,]
Vsque adeo crescens, vt plusquam nete resultet
      Ter quoque, siue quater, bis Diapason agat,
Qui sonus humanos longo dyastemate sensus
      Præterit, ac superis nobile Chroma canit?
Hic tibi suaui sonum pangit, vir sancte, melodum,
      Quod duo tresque canunt, quatuor, octo nouē.
Addo aliud, quod nemo valet sub sole mereri
      Is nisi forte tibi par sit in arte boni.
Angelici cætus decies centena chororum
      Millia symphoniis commodulanda sacris;
Auribus in cælo semper felicibus audis, [& Angelorum:]
      Quorum Ter sanctvs fine sine ora sonant.
Hoc frueris, Præsul felix, feliciter hymno:
      Hunc quoque cum reliquis nocte dieque canis:
Atque ideo nostro tua laus non indiget ore,
      Horrendus scelerum personat vnde fragor.
Nempe per immanes rapitur mens sæua reatus,
      (Pro dolor!) & stygio se implicat ipsa chao:
Quocirca diros blaterat vox rauca boatus,
      Rugitu ac plangit tristia fata graui:
Sed te, qui typico psallis modulamine Christo,
      Ac superas tantis organa cuncta modis,
Summissis animis, contrito corde rogamus, [eum inuocat Auctor.]
      Condescende, humili mitis adesto preci
Vt quia te in tantum vitæ prouexit honestas,
      Audire Angelicos quo mereare tonos;
Nos quoque flagitij purgatos sordibus, aptum,
      Sancte, tibi facias laudis inire melos. Amen.

DE S. MONANO ARCHIDIACONO ANDREOPOLEOS IN SCOTIA.

CIRCA AN. DCCCLXX.

Commentarius præuius.

Monanus, Archidiaconus Andreopoleos in Scotia (S.)

[1] Prouincia est Scotiæ Fifa a Fiso Duffo, viro forti, cui eam Kennethus Rex ante annos DCCC donasse traditur, exinde nomen sortita: inter duo æstuaria Fortham ac Taum, longe in Ortum procurrens: in qua S. Andreæ vrbs Archiepiscopalis apertum Oceanum prospectans. Hic Archidiaconus circa ipsa Fifi Kennethiq; tempora, nono videlicet Æræ Christianæ seculo, fuit S. Monanus, qui vulgo S. Mynnanus appellatur. [S. Monanus Archidiaconus in Scotia,] Erat autem S. Adriano Episcopo & Martyri, de quo ad IV Martij agemus, comes peregrinationis, vt dicitur, ac laborum Apostolicorum adiutor, supremusq; sacrorum administer. Narrantur ambo, pluresque socij, ex Hungaria Pannoniave ad Orientales Scotiæ partes, quæ tunc a Pictis occupabantur, nauigio deuenisse, zelo Christianæ religionis, vt habet Breuiarium Aberdonense anno MDIX, [non Hungarus natione fuit,] vt supra diximus, excusum. Quamquam, vt Hector Boëtius tradit, alij ex Scotis Anglisque gregarie collectos autumant: quod & nobis multo credibilius videtur. Nam ea tempestate Hungariam tenebant Chuni, siue Auares, barbari ac religionis Christianæ hostes capitales, & quidem ab aliquot iam seculis; vt hi Sancti minime inde profugisse ob eorum sæuientem tunc primum feritatem existimari poßint. Nec si in Norico aut vicina Boiorum ditione nati essent, caussæ quidquam fuit, cur in tam remotas terras, tanto numero proficiscerentur, gratia religionis, vel tuendæ, quæ domi florebat, vel proseminandæ: cum in propinquo Moraui essent, Sclauique, VVinidi, & Carantani, aliique populi, culturæ cum primis egentes, quippe diuinorum adhuc mysteriorum vel expertes omnino, vel leuiter iis tincti: quorum apud Pictos ac Scotos vtcumque scientia & vsus vigebat.

[2] Monanum igitur, ceterosq; illos Martyres ac Confessores, longe probabilius videtur, aut Scotos fuisse, [sed potius Scotus:] siue Britanniam iam ante incolentes, siue nouos ex Hibernia aduenas; qui Pictos, aliosue populos, ad Pictorum terras, habitatoribus indigenis mirum in modum imminutis, colendas aliunde a Kennetho Scotorum Rege inductos, pietate aptaque morum disciplina imbuere voluerint; aut saltem (quod tamen haud facile crididerim) Anglos, Gallosue aut Belgas, propiores sane, magisq; abundantes tunc religionum magistris, quam Pannonios aut Noricos. Non tamen de Pictis quod scribit Boëthius, lib. 10 pag. 206, certo testimonio antiqui auctoris arbitror stabiliri posse; Danos videlicet, qui Ducibus Hunguare & Hubba Scotiam Angliamq; tunc infestarunt, [Scotiā vastantibus 9 sec. Danis] atque inter alias innumeras cædes, S. Adrianum ac socios in Maia insula trucidarunt, caussam belli in Scotos prætendisse, quod Pictorum miseræ reliquiæ, ius omne, quod ad regnum in Albione haberent (vnde Scotorum armis, cæsa pene vniuersa gente, fuissent iniuria pulsæ) in se contulissent. Alia certe propria affertur ab antiquis scriptoribus caussa, quæ duos hosce Duces in Angliam pertraxerit, præter generalem illam, quodiam antea piraticæ assueti Dani seu Normanni vexare Belgij Galliæq; non oras solum maritimas, [piratis,] sed interiores quoque regiones cœperant; exciti præcipue occasione bellorum, quæ inter agnatos Reges Francorum, Caroli Magni nepotes, a malis consiliariis suscitata, nefarie gerebantur: [per bella Francica excitis in vltionē scelerum,] fortaßis etiam ab nonnullis eorum euocati. At præcipue in vltionem scelerum, quæ Christiani paßim designabant, Deo permittente, a Septemtrione egressæ efferæ illæ gentes omnem late concusserunt Europam: vtpote venientes (quemadmodum S. Abbo Floriacensis, proximus illorum temporum, in Vita S. Eadmundi Regis & Martyris scribit) venientes, inquam, induratæ frigore suæ malitiæ, ab illo terræ vertice, quo sedem suam posuit, [quippe crudelibus,] qui per elationem Altissimo similis esse concupiuit. Quas gentes, inquit idem paullo post, certum est adeo crudeles esse naturali ferocitate, vt nesciant malis hominum mitescere, [vti sunt aliæ Boreales gentes,] quandoquidem quidam ex eis populi vescuntur humanis carnibus. Ac mox subdit, tales nationes abundare plurimas infra Scythiam prope Hyperboreos montes, [primæ adhæsuræ Antichristo;] quæ Antichristum, vt legimus, secuturæ sint ante omnes gentes, vt absque vlla miseratione pascantur hominum cruciatibus, qui characterem bestiæ noluerint circumferre in frontibus suis.

[3] Sed quacumque ex caußa immanis illa tunc ab Aquilone tempestas coorta sit, quæ omnes fere Occiduas prouincias conturbauit; vixit tunc in ea, quam diximus, Scotiæ parte, quæcis Tai æstuarium iacet, [martyrio coronatus S. Adrianus Ep.] S. Adrianus Episcopus, & in Maia insula, cum SS. Stolbrando, Glodiano, & alijs quamplurimis martyrium exanthlauit. Hisce Martyribus annumeratur a Ioanne Leslæo; Dauide Camerario, Thoma Dempstero, S. Monanus. Boëthius ambigere videtur, aut certe eum & S. Caium pro vno eodemq; accipere, [alijq; cum eo:] ita Martyres enumerans: Adrianus venerandus Antistes, Glodianus, Gaius, [at non S. Monanus:] (vt alij dicunt) Monanus, S. Andreæ Archidiaconus, Stolbrandus Episcopus. Quibus ex verbis vel is erui sensus debet, quod præter Gaium, etiam Monanus, vt alij dicunt, inter illos Martyres fuerit; vel quod Gaius, vt alij dicunt, idem fuerit qui Monanus: vel fortaßis scripserat, Caius, siue Gaius, vt alij dicunt; Monanus &c. Prior mihi sensus magis probatur: secundum prætulisse Georgius Conæus videtur, qui Monano prætermisso Caium Archidiaconum statuit. In Breuiario citato Archidiaconus est Monanus, sed Confessor: Confessor item Caius: hic tamen quarto Martij cum ceteris Martyribus reponitur.

[4] S. Monani ad Calendas Martias ita meminit Martyrologium Coloniæ an. MCCCCXC editum: [hic inscriptus Martyrologijs I Martij:] Ipso die S. Monani Conf. Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum edito an. 1515 & 1521: In Scotia Monani Leuitæ & Conf. At MS. Florarium Episcopum facit: In Anglia, inquit, Monani Episcopi & Confess. Adamus Regius in Calendario: Mynnanus Archidiaconus Confessor in Scotia sub Rege Constantino: Secundo nimirum eius nominis. Dempsterus in Menol. Scotico: In Scotia Minnani Archidiaconi. Sed in Historia Ecclesiast. gentis Scotor. lib. 12 diuersos facit S. Monanum ac S. Minnanum, vtrumque Archidiaconum, vtrumque libris editis clarum. Atq; a S. Monano quidem compositas scribit Epistolas ad diuersos, [idem qui S. Minnanus:] lib. 1. Carmina sacra, lib. 1. Tandemq; martyrio coronatum cum S. Adriano. At de altero, nullo citato auctore, præter Breuiarium Scoticum, (quod, si est Aberdonense ea non habet) ista tradit Dempsterus: S. Minnanus Archidiaconus, celebri nomine & pietatis & eruditionis viguit, carissimus Kennetho Regi, cum quo totum regnum lustrauit: eoque extincto, quod perditam Donaldi V Regis luxuriam ferre non posset, aula secessit: post eius funus acerbum, denuo apud Constantinum II Regem magno loco fuit. Scripsit de legitima Pictici regni cum Scotico vnione lib. 1. Apologiam pro Rege, lib. 1. Vixit anno DCCCLXXVIII. colitur die I Martij, Templum ei in Gallouidia, cui nomen Kilminnan.

[5] Hæc ille, ab rerum Scoticarum scriptoribus, qui de Kennetho, Donaldo, Constantino fuse agunt, nec verbo indicata: & vero haudquaquam consentanea ijs quæ hi narrant. Quis enim credat virum sapientem ac sanctum, Kennethi, quanta Dempsterus ait, [an familiaris Regi Kennetho,] gratia floruisse, ac perpetuum eius comitem in regno lustrando fuisse, nec impedisse immanem illius crudelitatem, qua scriptores illi narrant grassatum in Pictos, nulli parcentem ætati ac sexui, ac ne Sacerdotibus quidem, donec gentem vniuersam internecione deleret, quod vix media in barbaria Pagani facerent? Sed non ita truculentus fuit (vt remur) Kennethus, quam ij affirmant, qui eius in legibus condendis sapientiam, in colenda religione studium, non solam in bellis gerendis magnanimitatem, prædicant. Ipse certe eiusq; filij duo Constantinus ac Ethus in vetustis quibusdam annalibus Reges Pictorum nominantur apud Vsserium de Britannic. Eccles. primordijs cap. 15 pag. 719, qui inde colligit (& recte, nostro quoque iudicio) Pictos, [qui per auiam regni Pictici hæres,] licet Scotorum imperio iam subiectos, maiorem tamen & potiorem Albanici regni partem constituisse. Porro id iure sibi regnum vindicare Kennethus videbatur, quod ita Hungus, siue Oengus, aut Vngus, Rex Pictorum, qui sororem suam Achaio Scotorum Regi nuptum dederat, pactus esset, vt si hæredem ipse non relinqueret, sororis liberi regnum capesserent. Illa Achaio Alpinum genuit, cuius filius fuit Kennethus, inde Mac-Alpin dictus. Cum ergo Hungus ac paullo post filij duo absque sobole deceßissent, Scoti regnum Alpino reposcunt. Picti quamuis e regia stirpe nemo superesset, alium quempiam sui generis, Feredethum nomine, in defuncti solio locant: postq; eum alios aliquot qui non longo spatio temporis, potiti sunt rerum. Armis ergo prosequi ius suum Scotos non oportuit. Quod minus prospero initio succeßit, ipso cæso eorum Rege Alpino, cum tertium in regno ageret annum. Kennethus filius quinto demum anno, Christi DCCCXL, Pictos profligauit, Druskeno, siue Druskone, Rege interfecto, illudq; regnum suo iunxit: non tamen, [id armis subiugauit,] (licet id Scotici scriptores affirment) omni Pictica progenie excisa, præter exiguas reliquias, quarum pars ad Anglos refugit, & ab illis quoque non longe post funditus deleta, pars ad Danos. Nobilitatem fortaßis sæpius rebellantem ferro perdidit, ac si quæ peruicacius restiterant oppida cæsis habitatoribus exinaniuit, non etiā in dedititia & imbellis plebeculæ cæde bacchatus, & quidem Christianæ, Christianus ipse & pius vt Scoti prædicant. [non tamen tota gente deleta:] Sensim tamen ab eo tempore Picticum nomen exoleuit, ac gens vtraque Scoti deinceps appellati. Imperauit autem Kennethus ab anno circiter DCCCXXXIV ad DCCCLV. Ei adfuisse ac sana piaque consilia dedisse S. Mynnanum, non imus quidem inficias, etsi antiquorum testimonio minime probetur; sed pernegamus, diuersum esse eum a S. Monano.

[6] In Hibernicis Martyrologijs manu exaratis, quæ nobis olim communicauit Ioannes Colganus XXIII Februarij (vt ad eum diem monuimus) celebrari memoria dicitur SS. Mandani, siue Montani, & Tiani seu Tiamani: [non idem qui S. Mannanus 23 Febr. notus apud Hibernos,] quos ipse Colganus tomo 1 de Actis Sanctorum Hiberniæ, Mannanum, siue Monnanum, & Tiaanum seu Tianum appellat: ac subdubitat, an non prior sit S. Monanus, quo de hic agimus, alter S. Adrianus Ep. & Martyr. qui IV Martij colitur. Vnicum vero, suæ coniecturæ firmamentum ponit similitudinem quamdam nominum (quæ sane exigui est momenti) & quod S. Monnanus in aliquo Martyrologio, siue Heortologio, quod citat, pugil strenuus appelletur, quo significari existimat Martyrem fuisse, proindeque S. Monanum videri, qui Martyr etiam fuerit. At nec S. Monanus martyrium subijt, vt ante diximus, & potest etiam qui Martyr non fuit strenuus pugil quandoque nominari. Quid deinde est caussæ, cur qui apud Scotos, vbi vixit, I Martij colitur, apud Hibernos in Aradh-huird, siue Aredh-Suird, (nam vtroque modo scribit) colatur XXIII Februarij? Merito igitur Mandanum illum, seu Mannanum, & Tianum, eo die in syllabum reiecimus eorum Sanctorum, quorum nobis non satis probata esset veneratio, ab Ecclesia ijs decreta, aut antiquißima populorum pietate tributa: cum ipse de ijs nihil omnino constare fateatur Colganus, non ætatem, non acta, non ordinem, sed solum ignobilem aliquem locum, [cuius ignota ætas & acta.] vbi eorum olim viguisse memoriam ex schedis ante aliquot secula conscriptis colligatur. Sed mirum, quod Colganus qui illic timide suam coniecturam prompserat, cum SS. Monanum & Adrianum sociosque sciret ex Scotis Anglisue gregarie collectos dici ab Hectore Boëthio, non eos ipse quoque ad primum quartumque Martij diem retulerit, vt ab Hibernia oriundos: mirum quoque, cur non Mannanum suum, esse S. Marnanum, de quo egimus hoc ipso die, diuinarit; cum magis ad hoc accedere nomen illud, videatur, neque Scotis clare explorata S. Marnani sint acta. Sed & illud in Colgani narratione corrigendum, quod Maiam insulam inter Hiberniam & Britanniam iacere scribat, ad huius nempe occiduum latus, cum sit in aduersa Britanniæ parte, in Forthæ scilicet æstuario quod Ptolomæo lib. 2 cap. 3 tab. 1 Europæ, Boderia, Tacitoin Vita Agricolæ cap. 25 Bodotria dictum, in Orientali Scotiæ ora Oceano Germanico commiscetur.

VITA S. MONANI
Ex veteri Breuiario Aberdon.

Monanus, Archidiaconus Andreopoleos in Scotia (S.)

BHL Number: 5993

[1] Gloriosus Christi Confessor Monanus a Pannonia prouincia regionis Hungariæ genitus, illius fuit collegij, qui cum B. Adriano Antistite & sanctissimo viro, a b Noricis seu Dacis, tunc paganis, [S. Monanus socius S. Adriani Ep. M.] in insula Maia, quæ marinis exstat circumdata fluctibus, trucidati & Martyrio coronati sunt. Sed primitus quam præfatum collegium Martyrum in supradicta insula martyrio consumptum fuerat; B. Monanus, religionis Christianæ ardente amore suffultus, proximo littori de eadem insula populo terræ salutis verbum prædicatum accessit, [in Scotia prædicat,] & in loco quæ Inuerny in Fijf dicitur, vbi nunc sanctæ reliquiæ eiusdem requiescunt, mansionem diuinitus elegit: in quo diuinis apprime mancipatus obsequijs, [ac pie moritur.] dies suos feliciter peregit.

[2] Ad eius namque sepulchrum, virtus, quæ in viuente claruit, eum in cælestibus honorari, circa nunc defuncti corpus non cessat palam facere; cum cæcis visum habere, surdis det auditum, claudis passim ambulare, corpora membris contractis protensa & recta agere, [Sepulchrū eius miraculis celebre,] dæmoniacos & mente captos saluos fieri, & sanitati omnes restitui videas patrocinio & meritis B. Monani, a cunctorum generibus morborum, optata quæcumque iusta obtineri, & adiuuari. Quæ singula, ne legentes tædio afficerent, paucis restringuntur. Sed quanti meriti apud Deum B. Monanus fuerit, [ideoq; & concursu peregrinorum:] copiosa peregrinorum ad sepulchrum eius confluentia hactenus testatur.

[3] Nam licet post eiusdem beati viri ad cælos adscensum, pretiosas huius in hoc mundo reliquias humilis capella contineret, vsque ad gloriosissimi Principis Dauid c Scotorum Regis eiusdem nominis secundi, bellicosissimi & strenuissimi, qui ob diuersorum morborum eiusdem Regis, [templa & monasteria ad illud ædificata a Dauide 2 Rege] aliorumque sui regni, meritis B. Monani recuperationem, sumptuosam satis, in dicti Confessoris reuerentiam, & Dei honorem, ecclesiam construxit: & possessionibus plurimis pro religiosorum virorum ibidem sustentatione, satis notabilibus dotauit.

[4] Accidit interea commisso contra Anglos d prȩlio per Regem præfatum, eumdem sagitta ferrea & hamata, quæ vulgo catapulta dici solet, lethaliter vulnerari: qui medicorum arte, aut chirurgorum medela sanari nequiuit, [qui lethaliter saucius,] vt omnes plus mortem, quam vitam Regis formidarent. Tandem omnibus relictis artibus medicaminum, e ad S. Monanum, votum solenniter emittens, properauit: quo facto sagitta illa ferrea vltro de dicti Regis vulnere resiluit, [voto ei facto, mirabiliter sanatur:] & absque cicatrice sanus & incolumis effectus est.

[5] Materfamilias, equidem honesta & claris decorata parentibus, furibunda miserabili effecta est euentu, in tantum vt parentes qui eam genuerant, & proprios quos produxerat filios, furore & rabie iracundiæ ducta, instigata spiritu moligno, dilaniare, & vt canis mordax contra naturam lacerare conabatur. [Energumena rabida ad S. Monani sepulchrum sanata.] Ligata tandem & in firmissimis posita vinculis, a parentibus apud S. Monanum producitur: pro qua liberanda parentes eius deuotissimas Deo & B. Monano effuderunt preces: ac quiescente paululum muliercula, & denuo expergefacta, meritis B. Monani, dæmones, qui eiusdem mulieris corpus occupabant, maximis cum vlulatibus exierunt, eam seminecem relinquentes. In quorum recessu illico sanitati pristinæ est reddita, Dominum in factis suis vbique benedicens.

[Annotata]

a Qua gente ortus videatur S. Monanus diximus in commentario præuio, dicemusque iterum 4 Martij ad Vitam S. Adriani Ep. M.

b [Daci pro Danis positi,] Dani a multis medij æui scriptoribus Dacorum nomine appellati reperiuntur, cum diuersæ, ac longe remotæ inuicem eæ fuerint gentes. Norici quoq; pro Norvvegis vel Nortmannis sumpti, præcipue apud auctores quosdam rerum Anglicarum: cum iam olim Rhætis, Vindelicis, Boijs, atq; ab ortu Pannonijs, vicini fuerunt Norici, Danubio flumine ad Boream terminati. Qui tamen a vocabulo Nort, quod Septentrionem Teutonice significat, [Norici pro Norvvegis.] nomen deduceret, vt esset Noricum Nort-rijck, id est, Septemtrionale regnum; facilius equidem assentirer, quam fabulæ, quæ a Lazio exnescio quibus annalibus refertur de Norice Herculis filio, qui Boios illius regionis inquilinos, ab Armenia aduenas, expugnarit: cum Boij ipsi e Gallia oriundi sedes sibi in Norico ceperint.

c [Dauid 2 Scotiæ R.] Dauid II Roberto Brussio patri successit in Scotiæ regnum circiter annum 1329 pene puer: decessit 1370, multis toto regni tempore exercitus ærumnis, quas fuse narrant Scoticarum rerum scriptores: e quibus vnus, vir alias minime bonus, bene tamen illud annotat, ei semper magis fortunam, quam industriam videri defuisse.

d Id contigisse vult Boëthius, quando ab Anglis captus est Dauid: cum circumuentus, inquit, a tanto numero, acceptis iam duobus vulneribus, telis corpore etiamnum hærentibus, perrumpere non potuit. Et certe vulneratum tunc fuisse Regem, etiam alij fatentur. Henricus de Knyghton, illius temporis scriptor, lib. 4 de euentibus Angliæ, ad an. 1346 (non vt alij 1348) ita habet: Rex Scotiæ fugit de prælio, [ab Anglis captus.] & vulneratus est de vna sagitta in capite, & captus apud Meryngton per vnum valettum Ioannis Coupelande. At Buchananus lib. 9, Rex ipse, inquit, a Ioanne Coplando, cui telis ereptis duos pugno dentes excusserat, captus, sed iam duabus sagittis grauiter Saucius. Quomodo ergo ad Sancti ædem proficisci potuit, vt idem indicat Boëthius, cum apud Anglos captiuus detineretur?

e Boëthius: Telum autem vnum Regis tibiæ infixum extrahi statim non potuit, nec priusquam S. Ninianum inuiseret. Visa enim tum est tibia manifesto aperiri, ac telum prosilire. At diuersus est a S. Mynnano, siue Monano, S. Ninianus, Candidæ Casæ Episcopus, Pictorumq; Australium Apostolus, [S. Ninianus Ep.] CCCC annis senior Mynnano. Eius Vitam 16 Septembris dabimus. Dauid Camerarius S. Monani beneficio, non S. Niniani, curatum Regem tradit, ita diserte scribens: Rex Dauid spem omnem in Deum collocans, & miracula, quæ per Monanum seruum suum operabatur, in memoriam reuocans, ad Inuerny, vbi erat ipsius sepulchrum, comitantibus regni Nobilibus deducitur &c. Ac narrato miraculo ista subnectit: [Ecclesia & sepulchrum S. Monani in Inuernij.] In huius beneficij perennem memoriam Rex Dauid sumptuosissimam ibidem ecclesiam in B. Monani honorem extrui curauit, Sacerdotesque collegiatæ illi Ecclesiæ ad diuina celebranda mysteria assignatis reditibus primus collocauit.

[Page]

DE S. LEONE MARTYRE ARCHIEP. ROTOMAG. APOSTOLO BAIONENSIVM EIVSQVE DVOBVS GERMANIS S. GERVASIO MART. ET S. PHILIPPO CONF. BAIONÆ IN GALLIA,

Commentarius præuius.

Leo Martyr, Archiepiscopus Rotomagensis, Apostolus Baionensium, Baionæ in Gallia (S.)
Geruasius Martyr, frater S. Leonis, Baionæ in Gallia (S.)
Philippus Confessor frater S. Leonis, Baionæ in Gallia (S.)

CIRCA AN. CM.

§ I S. Leonis patria, martyrium, canonizatio: Vita quando scripta? varia elogia.

[1] Baiona vrbs est Galliæ, diues ac valida, ad ipsa fere confinia Hispaniæ, iuxta Adurum, siue Adurim, sita amnem, qui veteribus Aturrus erat, siue Atyr, vel Atyrus, & haud longe infra eam in Occidentalem Oceanum euoluitur. Ea Diuum Tutelarem S. Leonem colit, Carantano oriundum inferioris Normanniæ oppido, in diœcesi Constantiensi: qui cum eximia præditus esset religione ac doctrina, ad Metropoliticam vrbis Rothomagensis Cathedram euectus dicitur, [S. Leo Baionæ impietatem extirpat:] ac paullo post Baionam missus a Pontifice Romano, & ad vicina Hispaniæ loca, profanas superstitiones, adeoque & idolorum cultum, ab aduenis fortasse Septemtrionalibus alijsue inuectum, aut ab ipso cacodæmone, inter publicas calamitates, populo Pastoribus destituto, proseminatum, feliciter extirpasse. Ac primo quidem ad eam vrbem accessu, in modico colle extra portam meridionalem, tugurium sibi ac germanis suis duobus Geruasio & Philippo construxit: dein a ciuibus in vrbem introductus, habitatores plerosq; conuertit. Demum a piratis, frementibus ciuitatem in alios mutatam esse mores, [ideo a sceleratis occisus] fanaque sua & idola, quorum præsidio latrocinia tuto a se ac feliciter exerceri gloriabantur, euersa, crudeliter interemptus est iuxta Niuum Fluuium, qui ad eam vrbem Aduro miscetur. Quo cæsus fuit loco, aut certe quo caput suum a corpore recisum, manibus a terra sublatum, & stadij vnius interuallo portatum, deposuit, ecclesia illi vt Martyri posita, [vt Martyr solenniter colitur:] quæ anno MDLVII destructa, Lipsanis in vrbem illatis, inq; Deiparæ Virginis basilica conditis. Hæc partim Andreas Du Chesne in Antiquitat. Galliæ, partim Papirius Massonus, & alij inferius citandi.

[2] Sammarthani to. I Galliæ Christianæ in Rotomagensibus Archiepiscopis, inter alia tradunt, Extare in Ecclesia Baionensi, geminam Leonis Vitam; alteram perbreuem in cursu Ecclesiastico, [eius Vita ex MSS Baionensibus,] sine die & Consule; alteram prolixiorem, quæ Leonis natalem refert ad annum ⅠƆCCCLVI. Vtramque Federicus Flouetus noster anno MDCXLII ad nos misit Rotomago, quo erat nouem annis ante Baiona allata. Quamquam innuebat succinctiorem illam etiam in veteri Rotomagensi Breuiario haberi; [vnde accepta?] in eo certe nomen S. Leonis mense Februario, post festum S. Mathiæ Apostoli, extare. Maiori vero, vti Floueti ecgraphum habebat, hæc erant adscripta: Extractum e suo originali manuscripto, quod in Choro Ecclesiæ Cathedralis ciuitate Baiona seruatur, die decimaquinta Nouembris, anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo tertio, per me Michaelem Dorsarard Canonicum Theologalem dictæ Ecclesiæ, ac Vicarium Generalem ac Officialem Reuerendissimi Domini mei Raimundi de Montagne Baionen. absentis.

[3] Quando autem ea composita fuerit Vita conijci potest, ex his quæ ei in MS. præfixa: In festo B. Leonis Martyris, Rotomagensis Ecclesiæ Præsulis, & vrbis Baionæ Patroni; tam ex dictis Ioannis Paken, eiusdem Sancti Vicarij & Canonici in prædicta Ecclesia Rotomagensi, [composita post annum 1230,] quam ex dictis Guilelmi tit. Sancti Laurentij Romanæ Ecclesiæ … Robberti Ecclesiæ sancti Saluatoris in Normannia Abbatis; quieius Vitam & miracula comprobauerunt, de mandato summi Pontificis Gregorij, qui ipsum S. Leonem canonizauit, & Sanctorum catalogo annotauit. Tres igitur potißimum characteres temporis discutere oportet; quando vixerit Abbas S. Saluatoris Robertus, quando Guilielmus tit. S. Laurentij Cardinalis, (hæc enim vox desiderari videtur) quis Gregorius ille Papa fuerit, qui S. Leonis acta & miracula comprobari curauit, eumq; retulit in tabulas Sanctorum.

[4] Vnicum est in Normannia virorum monasterium sub sancti Saluatoris nomine, idq; ordinis Benedictini, [ex grauā virorum relatione:] ab illustrissimo viro Nigello Vicecomite Constantiensi anno ⅭⅠƆXLVIII fundatum, quod inde S. Saluatoris Vicecomitis appellatur, vulgo Sainct Sauneur le Vicomte, vt in Neustria Pia pag. 540 scribit Arturus du Monstier: qui inter illius cœnobij Abbates vnicum exhibet Robertum anno MCLXXXVIII electum; qui in Actis quibusdam publicis ad annum MCCV confectis memoratur; non tamen indicat vspiam Arturus, quo anno Robertus ille decesserit, nisi quod successorem eius Vnfridum quibusdam alijs Actis iuridicis adfuisse constat cum Hugone Episc. Constantiensi anno MCCXXX. Vnde duci coniectura potest, haud diu ante illum annum obijsse Robertum, cui Gregorius IX mandarit vt Vitam & miracula S. Leonis examinaret, [eius canonizatio per Gregorium 9.] quo solenniter eum ipse Sanctū declarare posset. Non illi id commisit Gregorius VIII, qui XXI Octobris MCLXXXVII Pontifex creatus, XVI Decembris, eodem anno, deceßit; cum Robertus primum anno sequenti Abbas sit factus: neque Gregorius X, qui anno primum ⅭⅠƆCCLXXI, I Septembris Pontifex electus. At Gregorius IX anno MCCXXVII die XXI Martij Pontifex fuit inauguratus. Quis vero alter actorum & miraculorum S. Leonis censor Guilielmus? Ille, opinor, qui ab Innocentio IV, anno ⅭⅠƆCCXLIV, sui pontificatus secundo, in collegium Cardinalium adscitus est, multis antea legationibus sub Honorio III & Gregorio IX perfunctus; sub quo etiam Gregorio multum pro S. Dominici canonizatione laborasse legitur, vt in simili negotio promouendæ apotheoseos S. Leonis, probasse industriam suam eidem Gregorio initio pontificatus ipsius, superstite adhuc Roberto Abbate, videatur: nisi fortaßis quæ hic affecta reliquerat, ipse postea recognouit ac perfecit, retulitque, Acta. Vnum illud opponi huic coniecturæ potest, quod apud Ciaconium Cardinalis Sabinus factus dicitur, in MS. Baionensi S. Laurentij. Quid si ab vna Ecclesia, seu Titulo, ad alterum translatus? Quid si huius manuscripti auctor hallucinatus est, vt in pluribus ei accidit? Nam quem anno DCCCLVI natum dixerat, eum confecto Theologicorum studiorum curriculo circa annum DCCCLXXX Romam accersitum a Gregorio Pontifice scribit: cum ab anno DCCXLIII, sub cuius exitum Gregorius IV obijt, vsq; ad XII Iunij DCCCCLXXXXVII, quo electus est Gregorius V, nullus per annos CLII, & quod excurrit, eo nomine Pōtifex extiterit.

[5] Præter duas hasce MSS. Vitas serie Lectionum in officio Ecclesiastico recitandarum digestas, [Vitæ aliæ; 3 Gallico] tres alias Gallico sermonea doctis & grauibus viris in lucem editas habemus. Prima est in opere Reuati Benedicti, qui eam compositam ait iussu Gregorij Papæ, neque explicat quoti; anno vero MDLXX mense Iulio, ex archiuo Baionensi transscriptum exemplar ad se missum, summa Episcopi & capituli humanitate. Simile id nostro fuit, vt ex collatione vtriusque deprehendimus. Guilielmus Gazetus Ecclesiæ S. Magdalenæ apud Atrebates Curio, eamdem cum aliis Sanctorum Vitis Gallice edidit, ex veteribus, vt ait, Legendariis Baionensibus, seu verius e Renato Benedicto fere ad verbum expreßit. Eleganter & luculente in eorum Rotomagensis Ecclesiæ Archiepiscoporum historia, qui sunt in tabulas cælitum relati, etiam S. Leonis acta Gallice conscripsit Venerabilis Dominus Franciscus Farin Rotomagensis Presbyter, & Prior Ecclesiæ B. Mariæ a valle; qui & singulari humanitate suam illam historiam nobis donauit. Vsus hic fuit illius Diui actis Baionensibus, quæ identidem Latine ad marginem citat, a nostris nonnihil subinde diuersa. Aliam ab his omnibus discrepantem habuisse videtur Papirius Massonus. [aliæ Latina citata a Massono.] Non tamen ea concinnata per Sampsonem Canonicum Bayonensem, vti scripsit Robertus Denyaldus libro de Rollone Northmanno-Britannico cap. 9. Verba Papirij pag. 611 sunt hæc: Sanson Canonicus Baionensis mihi olim cognitus rescripsit, fluuium qui Baionam alluit, appellari Adurum: in Vita S. Leonis Niuum nomen suum perdere in exitu vrbis, vbi in Adurum influit. Quod equidem in iis, quas iam citauimus, Vitis S. Leonis, nusquam ita diserte expressum legimus.

[6] Colitur Baionæ S. Leo Kalendis Martij, quo die martyrium consummauit, vti testantur idem Franciscus Farin, & citata ab eo Acta Baionensia, [eius festiuitas I Martij,] ac Renatus Benedictus licet hic Vitam eius reponat inter S. Calupæni Reclusi & S. Adriani Martyris, quorum hic ad IV Martij, ille ad III pertinet: verum ingenue fatetur serius eam Vitam sibi redditam, quæ alioquin ad Kalendas danda Martij erat. Quod non aduerterunt, qui eius natalem ad III Martij consignarunt, Saussaius & Ferrarius; [alibi 3.] cum tamen hic Renatum citet in Notis sed mox ostendemus neque lectum ab eo Renatum, neque fideliter ab alio suggesta illi, quæ inde promit. Gazetus longius aberrat, & pridie Nonas Martias eum locat. At Saussaius, vt mox dicemus, in Supplemento Martyrologij ad Kalendas S. Leonem reposuit.

[7] Quod porro hic concinnauit geminum SS. Leonis & duorum eius germanorum elogium, videtur etiam a nobis edendum, etsi in priore quædam nobis minus probentur. Ita ergo scribit ad III Martij; Apud Castrum Lampurdum, seu Baionam Lampurdensium, sub metropoli Ausciensi in Aquitania secunda, S. Leonis Episcopi & Martyris, [Elogium ex Saussaio, continens eius ortum,] qui in pago Carentaniaco, prouinciæ Rotomagensis, præuio Angelico vaticinio, ex piis parentibus genitus, mira ab infantia futuræ sanctitatis specimina edidit. Postea zelo feruentissimus, castitate eximius, doctrina eminentissimus, virtutibus ornatissimus, cum inter coæuos floreret, Clero Rotomagi adscriptus, [virtutes,] & per gradus meritorum ad sacerdotij fastigium euectus: vt Euangelij sacram sementem spargeret, ex Celtica Gallia in Nouempopulanam prouinciam, tenebris infidelitatis obcæcatam, cum duobus germanis Philippo & Geruasio, Apostolica fretus auctoritate, [multorum conuersionem in Vascitania,] profectus, mira ibi, subruendo falsorum numinum delubra, & Christi erigendo tropæa, exeruit piorum conaminum facinora. Quibus exasperati Martis, dei vmbratici, sacrifici, in virum Dei turbam concitauerunt. At ille fusis ad Christum precibus, solo flatu Martis idolum in puluerem conuertit: hocque miraculo multitudinem attonitam, ipsosque sacerdotes, ab dæmonum nefando cultu, ad Verbi incarnati fidem & adorationem perduxit.

[8] Sic Baiona Christo penitus subiugata, in Benearnum Nauarramque perrexit, [& Hispania,] Hispaniæque etiam quædam oppida penetrauit, Christianam religionem in populos obuios apostolico spiritu propagans. Quousque a piratis quibusdam Ethnicæ impietatis cultoribus, ad Niuum fluuium comprehensus est cum sociis, direque ob fidei prædicationem ab iisdem verberatus. Primumque sub eius oculis germani ipsius ambo obtruncati sunt. [cædem eius per piratas,] Deinde ipsimet a satellite irruente caput amputatum est; quod in humum decidens, fontem illico excitauit. Corpus vero erectum primum persistens sub ipso lethalis mucronis ictu, & deinde se inclinans caput decisum collegit, [in ea miracula,] atque comite Angelo, ad vnum hinc stadium euexit. Ibi tropæum Martyris postea extitit clarissimum: nam eo loco aceruus testimonij tanto Christi athletæ a fidelibus erectus est; in quo, honoro loculo conditus, requieuit, vsque dum furentibus per vniuersam Galliam nuperis hagiomachis, hinc, ne profanæ sectæ subiaceret, Baionam delatum, [translationem reliquiarum.] in summo Deiparæ Virginis templo collocatum fuit; vbi nunc vsque & miraculis coruscat, & debita fruitur veneratione. Passus est temporibus Caroli Simplicis, Stephano VII post Bonosum Sedi Apostolicæ præsidente.

[9] Idem Saussaius in Supplemento Martyrologij ad Kalendas Martij alterum istud S. Leonis habet elogium, priore succinctius, nec minus elegans: [Aliud elogium.] Eodem die S. Leonis Baionensium Apostoli, cuius epinicion Martyrologio legitur in eius natali, V Nonas huius mensis. Fulget hic beatus Martyr perpeti dono opitulationum in finibus suis. Hunc enim mulieres in puerperio inuocantes, [quibus opituletur.] a periculo liberantur: nautæ a naufragio & prædonum potestate seruantur: animalia ipsius clientelæ commendata, a luporum rapacitate & variis infirmitatibus eruuntur: & alia innumera (præstante Domino Iesu Christo, quem in vita & morte clarificauit beatissimus athleta) incolis, eius intercessione, impenduntur solatia. Hæc ibi. Quod autem Sancti natalem dicat esse V Nonas Martij, ad hunc tamen diem statuat; & vbi eius meminerit, indicat, & quæ ante scripserat tacite retractat. At neutro in elogio, vel verbulo vnico significat S. Leonem Rotomagi Antistitem fuisse. Quo autem tempore ab aliis ad eam Sedem euectus memoretur, quo martyrium fecisse, mox disquiremus. Mendum amanuensis aut typothetæ irrepsit in priorem Saussaij narrationem, dum dicitur Baionæ esse in Aquitania secunda, sub Ausciensi Metropoli: cum in gemina Notitia ciuitatum Galliæ, eius Martyrologio præfixa, prouinciæ Aquitaniæ secundæ Metropolis statuatur Ciuitas Burdegalensis; Ausciorum vero ciuitas in veteri Notitia constituatur Metropolis prouinciæ Nouempopulanæ; in noua, prouinciæ Aquitanicæ tertiæ, & sub ea ciuitas Baionensis.

[10] Nulli alteri Martyrologio, præterquam huic Saussaij inscripta legi Philippi & Geruasij Fratrum S. Leonis nomina. [Geruasius frater eius Martyr,] At quod hic & apud Franciscum Farin & Natalem Tallepedium ambo obtruncati feruntur, non congruit cum Vita hic e MS. Baionensi edenda, quæ solum Geruasium interfectum tradit; Philippum vero perspecta piratarum illorum sæuitia, [Philippus Confessor:] secessisse per duo milliaria, ex parte opposita ciuitatis; vbi migrauit ad Dominum Confessor gloriosus: operaturque ibidem Deus multa miracula, ratione sui sancti corporis; [huius reliquiæ.] quod per monachos ordinis S. Benedicti deuote custoditur. Eadem memorant Benedictus & Gazetus, nisi quod locum, in quo asseruatæ S. Philippi reliquiæ, statuant vna circiter leuca distare Baiona. An adhuc porro ibi eæ reliquiæ extent, cultumq; alter Martyris, Confessoris alter titulo ornatus, obtineat, comperire non valui.

§ II S. Leonis studia, episcopatus, apostolatus, veneratio publica Baionæ, recepta Rotomagi.

[11] Qvam daturi hic sumus S. Leonis ex codice Baionensi Vitam, [S. Leo natus dicitur onno 856.] natum eum tradit anno ab Incarnatione Domini DCCCLVI. Quod Renatus quoque Benedictus atque ex eo Guilielmus Gazetus referunt. Vnde manifesto liquet, quod antea diximus, nec Philippum Ferrarium Vitam illam a Benedicto, quem citat, editam legisse, nec qui eam illi suggessit, satis fidelem nauasse operam: scribit enim circa annum DCCCXLIII vixisse, DCCCLXXV martyrio affectum. De martyrij tempore mox videbimus.

[12] Addit eadem Vita: Ludouicus Normannorum & Germanorum Rex ipsum sibi fecit duodennem a parentibus præsentari. [duodennis sistitur Ludouico Germanorū Regi,] Ludouicus post parentis sui Ludouici Pij Imp. obitum qui contigit XX Iunij DCCCXL, Francorum in Germania regnum tenuit, ad annum vsque DCCCLXXVI, quo deceßit. Potuerunt igitur huic duodennem sistere Leonem parentes, anno videlicet DCCCLXVIII vel sequenti, nec opus fuit, vt, quod scriptores quidam fecere, Ludouico Iuniori Germaniæ Regi præsentatus diceretur; quandoquidem anno DCCCLXXVI, quo parenti defuncto in tertiam regnorum ipsius partem Ludouicus Iunior succeßit, iam vicesimum annum agebat Leo. Qui potuit autem seu pater, seu filius, Normannorum Rex dici, cum pars illa Neustriæ, quæ postea Normannia appellata, tunc ad Carolum Caluum, Ludouici fratrem spectaret? aut quo iure Rex Germaniæ viro nobili in Occidentali Francia, [natus licet in regno Caroli Calui,] sub alio Rege, degenti imperare, suum vt sibi filium sisteret? an fortaßis eum quondam sibi notum in suum regnum cum familia inuitauit, aut vltro ad se confugientem excepit? Iam enim antea, anno DCCCLVIII venerant ad Ludouicum ab Occidente Legati, vt habent Annales Fuldenses, vt populo periclitanti & in angustia posito præsentia sua subueniret … Tyrannidem enim Karoli se diutius ferre non posse … quia quod ex eis Pagani (Normanni) extrinsecus, nemine resistente, aut scutum opponente, prædando, captiuando, occidendo, [a quo ob vitia defecit forsan Leonis parens, vt alij nobiles:] atque vendendo, reliquissent, ille intrinsecus subdole sæuiendo disperderet: nec quemquam esse in omni populo, qui iam promissionibus aut iuramentis eius fidem adhiberet, cunctis de bonitate illius in desperationem cadentibus. Plura alibi de eiusdem Calui crudelitate & perfidia narrantur, ac simul de dementi timiditate. Atque adeo illo ipso, quo diximus, anno DCCCLVIII, numerosum Ludouici fratris exercitum conspicatus, suo tamen quasi ad pugnandum milite ordinato, ipse cum paucis latenter abscessit. Exercitus vero in loco certaminis derelictus, cognito. Ducis abscessu ad Ludouicum accessit. Quid si hac aut simili occasione S. Leonis parens ad Ludouici Regis partes acceßit, illique deinceps constanter adhæsit?

[13] Quod autem hic Ludouicus Normannorum Rex appelletur, mirabitur nemo, qui meminerit quosdam minus accuratos scriptores, qui antiquorum temporum historiam tradunt litteris, solere eam fere ad suæ ætatis mores, nomina, titulos dignitatum, ac legum instituta, accommodare. Ita huius Vitæ auctor, qui seculo Christianæ Æræ XIII eam ex veteribus pittaciis quodammodo contexuit, cum legeret S. Leonem in Rotomagensi prouincia natum, ad aulam euocatum Ludouici Germanorum Regis, addidit & Normannorum, quia scilicet tunc prouincia illa, [Leo litteris instruitur.] vti & nunc, ab Normannis habitabatur; quasi & Ludouicus ille Germanorum Rex Neustriam quoque gubernasset, in qua Leo dicebatur natus, eamque iam tunc pleno iure insedissent Normanni. Consimili ratione eumdem Leonem missum scribit Parisius ad Studium; & postea Romam accersitum a Papa Gregorio, quod nomen nimis inepte intrusum expunximus, cum ab anno ante Leonis ortum tertiodecimo Christi DCCCXLIII, quo mortuus est Gregorius IV, ad DCCCCXCVI, quo Gregorius V electus est, nullus nominis illius Pontifex Romanam Ecclesiam administrarit.

[14] Nunc de S. Leonis Episcopatu, tum Rotomagensi, tum Baionensi quærendum. Ac de Rotomagensi quidem veteres elenchi & vulgati catalogi nihil produnt, vt testantur Ioannes Preuotus & Sammarthani: Cuius silentij duplicem, rationem reddunt, aut quod obiter tantum Sedem attigerit, [vt in Martyrol. & officia Ecclesiæ Rotomagen. referatur,] ad quam, sæuiente Normannorum procella, vix forte patebat aditus, aut quod in tanta rerum perturbatione eius memoria interciderit. Scripsit idem Preuotus ad Franciscum II Archiepiscopum Rotomagensem Kalendis Iulij anno MDCXXXIII libellum, quo supplicat, vt eius auctoritate sanctissimi Martyris Leonis nomen annua festiuitate celebretur. Ac de eo inter alia, quæ eleganter disserit, ista memorat: Beati Pontificis Acta e Baionensis Ecclesiæ deprompta codicibus, omnium oculis patent, omnium manibus euoluuntur. Ipsi Vascones & Cantabri, qui descendunt mare in nauibus, [cum in Vascitania pridem coleretur,] facientes operationem in aquis multis, Patroni sui nomen felici commercio littoribus nostris inuexere; dumque memoriam eius palam extollunt, obliuionem nostram tacite carpunt. Ex tot tantisque documentis satis superque constat, Leonem ipsum Carentoni in prouincia tua natum, patria Neustrium, institutione Parisiensem, a Romano Pontifice propter eximias animi dotes Rotomagensibus infulis decoratum, ducemque & præceptorem gentibus datum, dimissa ad tempus hæreditate, improperium Christi extra castra portasse, & per beata decessoris vestri Audoëni vestigia in Hispaniam vsque progressum, Baionensem vrbem a dæmonum cultu & piratica feritate ad veræ fidei mansuetudinem traduxisse: vbi multis pro Christo affectus iniuriis, & ad extremum impiis sæuientis turbæ gladiis cæsus, iugem corporis mortificationem cruento consummauit sacrificio, quod sibi Deus acceptabile, salutaribus erga fideles miraculis & prodigiosa in persecutores vltione declaruit.

[15] Hæc Ioannes Preuotius in libello suo supplici seu parænetica ad Archiepiscopum Rotomagensem epistola: [supplicat Ioan. Preuotius Canonicus Rotomag.] qui paullo post, nimirum XV Cal. Sextiles eiusdem anni, litteras Pastorales edidit, quibus decreuit procedendum auctoritate sua, de consensu Capituli, ad institutionem noui festi S. Leonis; vt scribunt citati antea Sammarthani. Eas nos litteras habemus, in quibus de Preuotio ita loquitur: Qui sub Canone est Preuotius amanuensis noster. & antea: Diligentissimus Notariorum nostrorum Primicerius. ac postea: Ex Baionensi agro, qui Aquæ Augustæ, qui Gemma olim dictus, venerabilis noster Canonicus Preuotius, in aream Dominicam reportat cum exultatione & Præsulum Gemmam & manipulos suos. Summa Decreti est hæc: [rem legitime examinari iubet Franciscus Archiep.] Quapropter Religiosissimo Tarsensi Episcopo, Suffraganei nostri Abrincensis Coadiutori, nostri Archiepiscopatus Administratori ac Vicario Generali, cui prouinciam fraterne tradidimus, ex quo nobis sacri contra hæreticos belli summa impensius commissa est; curam delegamus, vt adhibitis in consilium ceteris Generalibus Vicariis nostris, cum selectis insignioribus viris e gremio venerabilis Ecclesiæ nostræ Presbyterij siue Capituli, de reducendo, auctoritate nostra, in Martyrologium ac sacra Diptycha, Officiumque Ecclesiasticum, S. Leone Rotomagensi Archiepiscopo Martyre, ritu antiquo synodice deliberet. Porro Tarsensis ille Episcopus Henricus Boyuin, quem sibi Franciscus Pericardius Episcopus Abrincensis Coadiutorem adsciuerat anno MDCXXXVI, vita functus est, triennio ante ipsum Pericardium, qui quinquaginta & amplius annis Ecclesiam illam rexit. [ad eam rē collabor at Rob. Denyaldus.] Denyaldus iam ante citatus, Gissortij claræ ad Eptam flumen vrbis Rector, quem ea deliberatio exitum nacta sit declarat: Nuper, inquit, additus S. Leo Rotomagensi Calendario, & Officio Ecclesiastico (me instigante) Calendis Martij.

[16] Qua autem ratione, factum credamus, vt Saussaius quasi de industria administratæ ab eo Sedis Rotomagensis nullam faciat mentionem? Demochares, Chenu, Claudius Robertus, ne quidem nomen illius expresserint, seu de Rotomagensibus, seu Baionensibus Præsulibus esset sermo: Tallepedius in Antiquitatibus Rotomagensibus cap. 29 scribit, cum esset ad infulas Rotomagenses euectus, a Pontifice Romano in Hispaniam esse missum, vt quosdam sana Fidei doctrina imbueret. Qua re ex voto peracta reuertentem, Baionæ a piratis, [S. Leo in multis catalogis Ep. omissus,] flagitiosis hominibus, post plurimos cruciatus, cum duobus fratribus, capite plexum esse. Addit a nonnullis Victonem vocari. Dadræus omisso Leonis nomine, Vittonem vero Ioanni anno DCCCLXXV subrogatum, natum Carantani in Normannia inferiore, [alibi alieno nomine relatus;] (quæ S. Leonis patria fuit) cum Sedem Rotomagensem anno vno tenuisset, a Leone Papa in Hispaniammissum, vt Christi Fidem per Saracenos fere extinctam restitueret; sed martyrio a Baionensibus coronatum. Quis ille Leo Papa, a quo Vitto in Hispaniam missus dicitur, Leo IV anno DCCCLV mortuus erat. Leo V anno CMVII sedit diebus solum XL. Sic vt a neutro potuerit Vitto anno DCCCLXXVI, cum vno Rotomagensem Ecclesiam anno rexisset, in Hispaniam mitti.

[17] Arnaldus Oihenartus in Notitia vtriusque Vasconiæ ita de hoc sancto Antistite scribit: [cur in Hispaniam missus?] B. Leo primus Baionæ Episcopus, cum Rotomagensem pontificatum gereret, a Romano Pontifice in Hispaniam, ad erigendos & confirmandos Christianos, a Saracenis vexatos, legatus, Baionam appulit; ibique dum vitæ exemplo & sacris concionibus rem Christianam summopere promoueret, a piratis & facinorosis hominibus, quorum vitia insectabatur, cæsus, in Diuorum numerum referri meruit. Floruit Carolo Simplici Rege. Ioannes Dadræus Theologus & Canonicus Rotomag. in Catalogo Epp. Rotomag. Vittonem hunc vocat. In veteribus tamen Baionensis Ecclesiæ monumentis, & in antiquis Breuiariis non aliter quam Leo nuncupatur.

[18] Petrus de Marca lib. 1 histor. Bearn. cap. 8, vbi S. Leonis meminit, [Baionæ Episcopus, sed nō primus:] reticet tamen infulas Rotomagenses. Cur id faciat, diuinare nobis haud licet, nedum temere veterem traditionem conuellere. Illud tamen libenter eidem illustrißimo scriptori assentimur, Baionenses in Episcopatus sui antiquitatem videri iniuriosos, cum primum apud se Episcopum fuisse S. Leonem aiunt, qui Carolo Simplice Rege circa annum CM viuebat: cum ante primam Normannorum in Aquitanicas oras irruptionem (quam anno DCCCXLV ait contigisse) Baionenses Episcopi extiterint. Nam ex tabulario Lascarensi testimonium proferri, e quo constet, Baionam cum aliis Ciuitatibus Vasconiæ a Normannis vastatam. Accedit scriptum Arsij Episcopi, qui circa annum CMLXXX, tempore Benedicti VII Papæ Laburdensem, siue Baionensem, rexit Ecclesiam. Id scriptum e chartario Baionensi recitat idem Marca in Obseruationibus ad dictum caput, & Oihenartus lib. 3 cap. 4. Eo scripto Arsius profitetur, se velle tradere notitiæ successoribus & posteris ea quæ nostro Episcopatui, scilicet S. Mariæ Laburdensi subiacent, loca … seu quæ PRISCIS TEMPORIBVS ipsa Laburdensis Ecclesia publico auxilio vel consilio fidelium canonice acquisiuit.

[19] Fatetur tamen Marca S. Leonem fuisse primum illius ciuitatis Episcopum, [forsan eo translatus, peruastata a barbaris prouincia Rotomagensi,] post vastitatem illi diœcesi ceterisque totius Gasconiæ a Normannis illatam. Atque haud scio, an non suspicari liceat, Pontificem, quicumque is fuit, a quo missus est Leo, eadem fere motum fuisse ratione, qua non multo ante Ioannem VIII, vt Frotarium ab Ecclesia Burdegalensi ad Bituricensem transferret: Quia, inquit, Burdegalensem Ecclesiam totamque pene sub eius habitam regimine diœcesim, ita paganorum frequentes gladij prædæque continuæ consumpsit irruptio, vt pene omne illic Episcopale vacet officium; necessarium præuidimus, Dei omnipotentis auctoritate, Beatorumque Petri ac Pauli Apostolorum Principum, Fraternitatem tuam, cuius vacatio defectus est fidei, & fere virtutum omnium detrimenta, in Ecclesia Bituricensi, quæ vacare pastorali cura dinoscitur, ab hac præsenti decima Indictione, præferre simul & incardinatam præficere. Data fuit ea Epistola, vti & alia de eadem Frotarij translatione, V Kalendas Nouembris, Indictione X, anno videlicet DCCCLXXVI. Neustria certe ob aßiduas populationes, quo vastitatis redacta fuerit, liquet ex Dudone lib. 2 de moribus & actis Normannorum, vbi Franco Archiepiscopus, pacis Rollonem inter & Carolum Simplicem sanciendæ interpres, ista huic referre iubetur: Rollo non potest tecum pacificari, quia terra quam illi vis dare, inculta est vomere, pecudum & pecorum grege omnino priuata, hominumque præsentia frustrata. [& incolis exinanita,] Non habetur in ea vnde possit viuere, nisi rapina & prædatione. Da illi aliquod regnum vnde conducat sibi cibum & vestitum, donec impleatur terra, quam illi das, opulentiarum congerie, reddatque temporiuos fructus victuum, hominum, & animalium. Flodoardus quoque illis temporibus proximus, lib. 4 hist. Eccl. Remen. cap. 14 de Normannis ita scribit: Fidem Christi suscipere receperunt, concessis sibi maritimis quibusdam pagis cum Rotomagensi, quam pene deleuerant, vrbe, & aliis eidem subiectis. Quid ergo mirum, si pene deleta vrbs Rotomagensis, si tota ea frustrata erat terra præsentia hominum, Leonem Archiepiscopatui eius destinatū, missum alio esse, vbi illius eruditionis zelique fructus sperari vberior posset?

§ III S. Leonis Sedis Rotomagi tempus: eius decessor, ac successor.

[20] Si tamen stare volumus antiqua Baionensium traditione, quam etiam Rotomagenses nuper receperunt; quem tandem ei in Catalogo Archiepiscoporum locum aßignabimus? Natalis Tallepedius & Ioannes Dadræus Franconis, qui anno DCCCCXII Rolloni sacrum baptisma impertiit, decessorem eum statuunt, qui alio nomine Vitto vel Victo dictus fuerit. [nō fuit immediatus decessor Franconis Ep,] Refellunt eorum sententiam Sammarthani atque alij; quod Leo vix Sedem attigit, (certe enim non plus anno eam tenuisse Dadræus fatetur) Wito autem in conuersione Normannorum egregie laborauit, vt probant ex citato Flodoardi loco. Quo tempore, inquiunt, abhorret a vero, Antistitem in proprij gregis cura maxime occupatum, [nec idem qui Vitæ:] ad alienas oues studia conuertisse. Eumdem tamen esse Leonem & Witonem contendit Robertus Denyaldus, dictumque vult Leonem cognomento Vittonem, seu Victonem, Vittum quibusdam. ac paullo inferius appellat Valonem, seu Wictonem, seu Wictum ac Wittonem, & Leonem Wittum: idemque Wittonis seu Witti cognomentum fuisse ipsi & germanis eius Geruasio & Philippo commune.

[21] Non necesse est, quæ plurima idem Denyaldus de S. Leone congerit, recensere. Breuiter id statuimus, [sed successor Ioannis, I] si rexit S. Leo Ecclesiam Rotomagensem, aut ad eam regendam legitima auctoritate destinatus est, id fuisse, vt & Sammarthani ponunt, inter Ioannem I Archiepiscopum, & Witonem iam nominatum. Ioannes autem non videtur, quod Dadræus tradit, anno DCCCLXXII Riculfo suffectus, si (quod iidem habent Sammarthani, & Fragmentum Chronici Fontanellensis editum ab Andrea du Chesne tom. 2 scriptorum Francicor. pag. 387) si, inquam eiusdem Chronici anonymus scriptor ab Adelardo Riculphi decessore sacrum gradum presbyteratus suscepit anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXXII, Indict. V, octauo Idus Martij, Sabbato. Riculfo dein, Adelardum secuto, succeßit Ioannes, [qui ante annū 876] quo anno non satis expreße indicatum legimus: sed Concilio Pontigonensi interfuit, celebrato mense Iunio anno Christi DCCCLXXVI, Caroli Calui XXXVII regni, imperij primo, Indictione IX. Ad eumdem Ioannem Rotomagensem, & quatuor alios Archiepiscopos Galliarum extat epistola a Ioanne VIII Papa, vt ad synodum veniant, data IV Idus Iunias, Indictione XI, anno Christi DCCCLXXVIII. [minimum ad 882 sedit.] Alia epistola anno DCCCLXXXII data, idem Ioannes Papa VIII monet Hugonem Abbatem, vt ab omni se consortio separet aliquot Antistitum, ac nominatim huius quoque Ioannis Archiepiscopi Rodomensis.

[22] Ergo huic Ioanni non successerat anno DCCCLXXV, (vt Dadræus habet) Vitto, de quo ante annum CM nihil in publicis actis legimus, etsi Sammarthani circa annum ⅠƆCCCLXXXVIII Ecclesiæ Rotomagensi præfuisse scribant, sed nulla allegata vel publicorum actorum vel alterius scriptoris fide. Dicto autem anno CM interfuit excommunicationi in homines Balduini Comitis Flandriæ, [Vito vero Leonis successor sedebat an. 300] ob cædem Fulconis Archiepiscopi ab illis perpetratam, latæ. Hic Fulco Hincmaro anno DCCCLXXXII, XXI Decembris defuncto, subrogatus, pallium accepit a Marino Papa, qui Ioanni VIII anno DCCCLXXXII die XV Decembris defuncto, suffectus XIX eiusdem mensis, XVIII Ianuarij DCCCLXXXIV mortuus est. Quæ autē a Fulcone præclare gesta sunt, recenset Flodoardus lib. 4 histor. Ecclesiæ Remensis, e quo nonnulla fortaßis delibabimus ad XVII Iunij, quo interemptus est Balduini II Comitis Flandriæ fraude, ad quem ex synodo Remis habita Dominicæ Incarnationis anno DCCCXCII cum Coëpiscopis scribens, arguerat eum, quod Ecclesiastica simul & legalia iura contemneret, res Ecclesiasticas & honores sibi non concessos inuaderet, Dei timorem a se proiiciens, & fidem, quam in baptismate Deo promiserat, operibus abdicans, locum sacri monastici ordinis peruadens, & Abbatis sibi nomen vsurpans. Vnde communi decreto Episcoporum iudicatum fuerat eum auctoritatis Canonicæ anathemate feriendum. Sed quoniam Ecclesiæ & publicis regni vtilitatibus videbatur accommodus, censura suspendebatur adhuc animaduersionis Ecclesiasticæ, recogitandique sibi & emendandi spatium reseruabatur, & obsecrabatur per misericordiam Dei, vt ab hac præsumptione animum reuocaret, nec amplius iram Dei contra se prouocaret. Hæc & alia plura de improbis Balduini factis Flodoardus lib. 4 cap. 7. [quo excōmunicationi interfectorum B. Fulconis Ep. Remen. adfuit:] Cædem sanctißimi Archiepiscopi narrat Ioannes Iperius in Chronico Bertiniensi cap. 20 parte 3. Fulconi autem subrogatus est Heriueus anno CM, & quo die ordinatus est, pridie Nonas Iulij, in ecclesia S. Mariæ Remis, præsentibus pluribus, qui recensentur, Episcopis, interq; eos Widone Rotomagensium Archiepiscopo, lecta est excommunicatio contra cædis impiæ auctores, ipsius Balduini, homines, Winemarum, Euuerardum, Ratfridum, ceterosque eorum complices. vt Sammarthani narrant ex veteri MS. ipsis Nicolai Camuzati Trecensis Canonici humanitate communicato.

[23] Hanc primam in actis antiquis reperimus VVidonis mentionem. [idem 909 concilio Trosleiano subscripsit:] Interfuit deinde ac subscripsit concilio apud Trosleium in pago Suessionico celebrato, die VI Kal. Iulias, anno Christi DCCCCIX, Sergij III Papæ anno II. Atque hinc liquere arbitror, Witonem minime eumdem fuisse qui Leo dictus, & ad Vascones missus, martyrio tandem iuxta Baionam coronatus est; postquam eas illic res geßisset, quæ aliquot annorum requirere spatium omnino videntur, interea temporis Vicariis Generalibus duobus Ecclesiæ Rotomagensi, quatenus per Barbarorum rabiem liceret, iußis intendere. Atqui iam anno DCCCCXI Franco Antistes erat, [anno 911 iam Franco Ep. erat.] & pacis cum iisdem Normannis faciendæ negotium tractabat. Quid, quod Heriueus Remensis Archiepiscopus, de quo ante egimus, ipso illo tempore, quo pax & Rollonis Ducis conuersio sperabatur, haud diu ante Franconis Episcopatum, ad petitionem Witonis tunc Rotomagensis Episcopi, collecta ex diuersis auctoritatibus Sanctorum Patrum * XIII capitula, qualiter ipsi Nordmanni, tractari deberent, eidem Archiepiscopo delegauit, vt habet Flodoardus l. 4 cap. 14.

[24] Satis igitur idoneum spatium est vacui temporis, ab anno DCCCLXXXII, quo facta postremo Ioannis mentio, vsque ad CM quo primum VVitonis, vt promoueri ad Episcopatum S. Leo potuerit, ac Romæ ordinari ab aliquo sex Pontificum, qui per id tempus inuicem sibi in S. Petri Cathedram successerunt; [inter Ioannem & Vitonē satis tēporis fuit ad ea quæ Leoni tribuuntur.] regere quoque satis diu Rotomagensem Ecclesiam, si id per Normannorum populationes licuit; in Vasconiam denique suscipere legationem; ac martyrium obire, ante annum CM, qui annus erat, a coronato per B. Fulconem Carolo Simplice octauus, S. Leonis vitæ vltimus, si vere, vt Marca censet, vsque ad eum annum vixit; quo eius successor VVito, vt iam retulimus, excommunicationi in B. Fulconis interfectores ab Heriuæo pronuntiatæ adfuit. Quis alioquin credat VVitonem post annum CMIX, quo synodo Trosleianæ VI Kal. Iulij interfuit, relicta vberrima, quæ præ manibus erat, messe, ad aliam longinquam & incertam respectasse? Quod tamen fateri debet, qui VVitonem esse Leonem censeat, neque ei tamen opportunitatem relinquere nouæ illius, tantillo quod ad Franconis Episcopatum superest, spatio, colligendæ.

[25] Ex hactenus dictis facile refellitur, quod annotat ad III Martij Ferrarius his verbis: Illud quoque mirandum videtur, quod cum Baiona a Rothomago supra CLXX milliaria Gallica distet, [Non Baiocassibus debetur hic S. Leo:] corpus huius sancti Episcopi ibi quiescat, & non potius Baiocis, vrbe eiusdem prouinciæ cum Rotomago. Σφάλμα tenue circa hæc apud Denyaldum pag. 96, vbi scribit S. Leonem solem orientem factum Canta bris atque Baiocensibus seu Baiocassibus; [nec is est Leo Martyr antea relatus:] cum Baionensibus voluerit scribere. Idem sub finem 100 paginæ, nostrum hunc Leonem referri existimat a Petro de Natalibus lib. 11 cap. 130, § 82. Verum is alius est, quippe in Martyrologiis recensitus, vt supra hoc ipso die diximus, quæ scripta fuerunt cum necdum natus esset noster hic Leo Rotomagensis seu Baionensis, nedum Sanctorum tabulis inscriptus.

[26] Quando autem, vt supra retulimus, ab Archiepiscopo Rotomagensi restitutum S. Leonis in Breuiarium Rotomagense est nomen, decretum, vt semiduplici (quod vocant) officio, [colitur iam Rotomagi Officio semiduplici:] Kalendis Martij celebraretur: e quo Lectiones secundi Nocturni lubet hic recitare, vt cum Vita, quam subnectemus, conferre eas Lector poßit. Ita ergo habent:

Lect. IV. [ex hoc Lectiones.] Leo Carentonij in agro Constantiensi natus, Lutetiæ Parisiorum sacris litteris excultus, cum doctrina vitæque sanctitate excelleret, a Romano Pontifice Rotomagensi Ecclesiæ præficitur; & ad Hispaniæ fines mittitur, vt gentes Pastore destitutas in Christiana religione erudiret. [Episcopus creatus] Itaque dispositis aliquanto post Ecclesiæ rebus, relictaque Sede, vna cum geminis fratribus Philippo atque Geruasio, eo profectus est. Quo in itinere, [mittitur ad Hispaniæ fines:] cum ad locum qui Fauerio dicitur, accessisset, incolas omnes salutaribus monitis ad Christi fidem conuertit.

V Inde Bayonam veniens, ciuium animos triduana prædicatione ad sui admirationem & veræ religionis cultum ita permouit, vt vniuersi abiectis superstitionibus, [Bayonenses conuertit,] depositaque piraticæ vitæ feritate, Christianam veritatem & mansuetudinem amplexati sint; baptismoque initiati Ecclesiam Deiparæ Virginis titulo in vrbe statim exstruxerint. [& quosdā in Hispania:] Tum in Hispaniam progressus, per aspera desertaque loca Euangelium disseminauit. Vbi cum multos Iesu Christo filios peperisset, postremo Bayonam rediit, vt populum in fide & disciplina confirmaret.

VI Quod indigne ferentes piratæ, qui propter effrænatam viuendi licentiam a ciuibus expulsi, in proximas speluncas secesserant, sanctum Pontificem, [iuxta Baionam a piratis occiditur,] ex vrbe prædicationis caussa egressum, insidiis oppresserunt. Qui vulneribus confectus, abscisso demum capite, apostolatus gloriam martyrij corona cumulauit. Eius autem mors variis a Deo miraculis illustrata est. Nam & sacrum caput solo illisum, [& miraculis illustratur.] repente saluberrimum fontem aperuit; & corpus exanime, cum aliquamdiu firmum immotumque perstitisset, nullaque vi in terram deiici potuisset, sublato manibus capite, eousque processit; vbi a ciuibus honorifice conditum est, & postea in ecclesiam Cathedralem, ibidem magna fidelium veneratione colitur.

[Annotatum]

* Coluener. legit XXIII

S. LEONIS VITA Ex MSS.

Leo Martyr, Archiepiscopus Rotomagensis, Apostolus Baionensium, Baionæ in Gallia (S.)
Geruasius Martyr, frater S. Leonis, Baionæ in Gallia (S.)
Philippus Confessor frater S. Leonis, Baionæ in Gallia (S.)

BHL Number: 4835

Ex MSS.

PARS I
S. Leonis patria, natiuitas, studia, episcopatus, missio in Hispaniam.

LECTIO I

Vt Beati Leonis Martyris, Fratres carissimi, informemur exemplis, & iuuemur patrociniis, hodierna die eius festum deuoti recolentes; & aliqua de vita eius, qualiter ciuitatem Baionensem ab a idolorum cultura ad Christi fidem conuertit, breuiter audiamus. Fuit itaque in Normanniæ partibus, villula b Carentano nomine, [S. Leo Carentani, nobili genere, anno 856,] & c Rotomagensis diœcesis, vir quidam vxorem habens, d Aliciam appellatam. Hi namque multa generis nobilitate & morum honestate pollentes, anno ab Incarnatione Domini octingentesimo quinquasimo sexto, e diuinitus tres filios vterinos, futuros sanctos, videlicet Leonem, Philippum & Geruasium genuerunt. Volens ergo Sanctum suum Leonem Deus mirificare, tantam gratiam & priuilegium eidem, dum vterum maternum egrederetur, contulit, quod f nullum matri fecit dolorem aut læsionem. [miro modo natus, lactens ieiunium feruat:] Ortus itaque puer nobilis, ab vberibus matris corpus suum sic g ieiuniis & abstinentia afflixit, atque omnium morum compositione ornauit, quod tamquam admirandum spectaculum, Ludouicus h Normanorum & Germanorum Rex ipsum sibi faceret duodennem a parentibus prȩsentari. Quem pius Rex cernens iuuenum lasciuiam & consortia, [Regi oblatus,] quæ illa ætas solet quærere, deuitare; & ad patriam supremam totis desideriis anhelare; misit ipsum Parisius i ad studium. Vbi sic profecit, quod cum esset annorum viginti trium, in sacris Scripturis ac Legum doctrina, [litteras feliciter discit.] simulque canonicis, fuit plenissime, vt decebat, instructus.

LECT. II

Insistens igitur puer Leo Parisius studio, omnibus moribus & honestate præbuit exemplum; quod eius fama vbique terrarum paruo in tempore euolauit. Nec mirum: [honestate morum & virtute cōspicuus,] erat enim fandi copia honestissime ditatus, statura procerus, inter plerosque pulcherrimus, aspectu decorus, eloquio suauissimus, ingenio acutissimus, prouidentia prouidus, zelo & amore Dei feruidus, perpetuæ virginitatis custos. Et ideo Papa k Gregorius mandat Cancellario, vt virum inauditum & singularem sibi mittat. [Romam accersitur:] Progressus vero Leo Romam, vt veræ obedientiæ filius, a Papa & a toto collegio ita honorifice scriptus & probatus est, quod infra paucos dies visa eius sancta conuersatione, exaudita dulcisona prædicatione, [ordinatur Episcopus Rotomag.] a Papa, Collegio, Clero & a toto populo, non solum est in Præsulem Rotomagensis ciuitatis sublematus; verum etiam a collegio rogatus, [destinatur in Hispaniam:] & adiuratus vt pro Christi nomine Hispaniarum expetat partes, & populum illum non habentem pastorem subiiciat fidei disciplinæ.

LECT. III

Qui mox iussum libentissime amplectens, Apostolica benedictione recepta, dispositurus de sua Sede Rotomagensi, remittitur ei. Ibi omnibus dispositis & Ioanne l Pahen atque Gaufrido concomitibus, vicariis derelictis, [præficit Ecclesiæ suæ Vicarios:] exposita primo eis suæ viæ caussa, assumpsit secum prædictos fratres suos vterinos Philippum & Geruasium: pedestres, in modum pauperum iter suum carpserunt vsq; ad m Landas nobilium Landarum, quæ terra dicitur infertilis & deserta: [cum fratribus, pauperum more iter facit:] intrantesque villam, quæ vocatur n Herba-felbaria ibidem conuertunt dominum villæ nomine Argarum, cum tota sua familia ac baptizauerunt. Plene igitur dicta villa conuersa & in fidei veritate instructa, vir Dei Leo cum suis prænominatis fratribus, [Bohanirā pagum cōuertit.] gressus suos dirigunt ad littus marinum, & inde ductu aquæ Baionam peruenerunt.

[Annotata]

a Franciscus Farin non ethnicos fuisse tunc Baionæ scribit, sed plurimos sectæ Mahometanæ addictos, ob Hispaniæ viciniam. Minus id fortassis credibile (cum Astures & Cantabros, qui proximi Baionensibus, immane teneret Mahometicæ gentis odium) quam superstitiones aliquas gentilium vel ex antiquo retentas ab indomita & piraticæ rapinisq; dedita gente Vasconum, vel aliunde ab aduenis Saxonibus Nortmannisq; sensim iniectas. Idem tamen in margine ex aliis actis Baionensibus S. Leonis, ista citat: Bayonenses non solum idolorum cultui, sed Mahometicæ superstitioni addicti.

b Idem ex iisdem actis: Carentani in Constantiensi Neustriæ diœcesi natus. Andreas du Chesne in Antiquitat. Galliæ pag. 1010 Carenten vocat; [Carentanum opp. patria S. Leonis] 1012 Carentau, & Querentan. aitq; locum eum natiuitate S. Leonis Archiep. Rotomagensis, ac Baionensium Tutelaris Diui, celebrem esse. Papirius Massonus in Descript. Franciæ per flumina, Carantum oppidum appellat, ac prope illud fluere Douam amnem, qui ibi lapideum pontem habet; postea versus Vada S. Clementis properat, & tandem effunditur in mare. Notat autem Vadum illud S. Clementis, vulgo Le Ve sainct Clement dici, & le grand Ve.

c Imo Constantiensis, vt iam dictum, sed & illa, & aliæ 5 diœceses sunt sub Archiepiscopatu Rotomagensi.

d Farin, Gazetus, Renatus Benedictus, Alliciam appellant.

e Ex actis Baionensibus annotat Farin, præuio Angelico vaticinio natus. Exponit, Alliciæ noctu de more oranti apparuisse Angelum, cubiculo pura luce miraque fragrantia repleto, eiq; denuntiasse breui nasciturum illi filium, [per Angelū prænūtiata eius natiuitas & sanctitas.] cuius eximia sanctitas populis esset futura salutaris.

f Idem referunt Gazetus & Benedictus: Farin omittit.

g Sic & de Thaumaturgo Nicolao Ep. Myrensi in officio eius 6 Decemb. ista leguntur: Infans, cum reliquos dies lac nutricis frequens sugeret, quarta & sexta feria semel dumtaxat, idque vesperi, sugebat: quam ieiunij consuetudinem in reliqua vita semper tenuit. Farm ex act. Baion: notat, Leonem mira ab infantia futuræ sanctitatis specimina edidisse. quod exponit, vt primum loqui cœpit, Dei laudes frequenter concinuisse.

h Benedictus, Gazetus, Farin, solum Germanorum Regem vocant, & Farin quidem Iuniorem; quod tamen de primo Ludouico Germanico accipi debet. Nam filius anno 868 vel 869, cum S. Leo esset duodennis, nondum Rex erat; cum pater ad annum 876 vixerit: qui tamen fortassis respectu Ludouici Pij Imp. Iunior dici potuit. Sed quid ad illos vel Nortmannorum natio vel Neustria prouincia attinebat? Hæc Carolo Caluo Ludouici Germanici fratri parebat: Normanni vero vtriusque regnum, & Lotharij nepotis, assiduis incursionibus infestabant.

i Addit Farin, in celebri quopiam collegio, Regis eiusdem impensis collocatum.

k In MS. erat Gregorius. prudenter hoc nomen omissum a Farin, Benedicto, Gazeto; neque enim vllus eo tempore Gregorius Romæ sedit. Nam Gregorius IV obiit 843; V anno demum 996 electus est. Refert Farin quosdam auctores (quibus ipse assentitur, quamuis nomina eorum non edat) negare S Leonem Romam esse profectum aut euocatum; sed cum esset zelo Dei feruentissimus, scripsissead Pontificem Maximum litteras, quibus sibi potestatem fieri orabat, exteras regiones adeundi, atque illic Euangelium prædicandi: eodem autem die quo eæ Romam allatæ sunt litteræ, alium aduenisse nuntium, qui significaret Sacerdotem quemdam, [an vltro petierit facultatem exteris prædicandi?] Leonem nomine, virum sanctum, ad insulas Rotomagenses, Regis, Cleriq; vniuersi & populi vnanimo consensu electum; ipsum vero præ animi demissione, obniti. Gauisus ea electione Pontifex, eam ratam habuit: annuit tamen etiam eius postulatis, vt Ecclesia sua ordinata ad alias gentes docendas Christi religionem, tantisper excurreret.

l Farin eum Palien vocat. sed fatetur ab aliis Pahen dici; & ita habet MS. at Renatus Benedict. & Gazetus, Palieu vti & Denyaldus.

m Quid sint Landæ, vulgo Landes, ita exponit Papirius Massonus in descriptione fluminum Galliæ pag. 567. Ora Aquitaniæ maritima a Burdegala Baionam pergentibus protendit in leucas 30, est alioquin infructuosa & sterilis, [Landæ, siue Landes, inter Baionā & Burgegalam.] abundat tamen melle lacte; subere. Quod spatium & longitudinem itineris incolæ atque exteri appellant Hispanica voce Llanas, id est, planitiem, seu Aquitanicas Landas, steriles & infructuosas.

n Benedictus & Gazetus vocant Bahoneyre, Farin Bahonire.

PARS II
S. Leonis labores apostolici Baionæ & in Hispania.

LECT. IV

Attentans ergo sanctus cum suis cohæredibus ingredi ciuitatem, minime potuit; quia fores ex omni parte erant clausæ propter insidias a Vasculorum, molestantium nocte & die ciuitatem. [Baionæ aditu exclusus,] Ascendit ergo B. Leo in quodam monticulo non longe a porta, quæ respicit ad plagam meridionalem: & ibi inter lapides erexit cellulam, dicens: [in colle pernoctat orās,] Hæc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Quos nocturno tempore Vasculi prædatores reperientes, & qui, & vnde essent, b interrogantes; sancti eos non intellexerunt. Nec mirum, [a Bascis prædonibus illæsus,] cum illorum idioma nulli c lingagio sit consonum, imo penitus alienum. Cumque existimassent prædicti Vasculi sanctos viros peregrinos, eosque dimisissent, & abiissent; perseuerantibus sanctis in oratione illuxit dies; & egressis quibusdam de ciuitate infidelibus, & Sanctis visis, extemplo ciuibus nuntiauit tres viros prophetis similes præ foribus esse. Qui congregatione facta, [in vrbem inducitur a ciuibus,] plures de sapientibus ciuitatis ad eos exeunt, vt sciscitarentur caute ab eis, cur & ad quid venissent? d suspiciens S. Leo tantam multitudinem, muniuit se signo Crucis, & ei virtus diuina tantam gratiam contulit labiorum in conspectu eorum, quod non solum sanctum ipsum secum in ciuitatem introduxerunt, verum in medio ciuitatis in platea communi, [in platea concionans vno die 718 conuertit.] cum alijs omnibus suis, deuote audientes, prima die septingentos decem & octo vtriusque sexus ad fidem Christi conuertit.

LECT. V.

Altera vero die sacerdotes templi dei Martis, qui ibi vt Deus colebatur, eo quod receptatrix & particeps omnium piratarum & maleficiorum, quæ in mari fiebant, ciuitas Baionæ tunc erat; & victoriam ab inimicis terra marique eis semper tribuebat; commoti sunt contra virum Dei, [a piratis ad templum Martis tractus, flatu eius orbam statuam dissipat:] dicentes: Quid facimus? En nouorum dæmoniorum annuntiator est iste, manifestus sacrorum violator, aut prouinciæ explorator. Ad hæc præfati viri piratæ deorum suorum culturam timentes euacuari, in S. Leonem iuxta e Niui fluuium populo prædicantem irruunt, & ipsum in templum Martis, quod erat in medio ciuitatis introducunt, & sacrificare eidem cogunt. Sed B. Leo eleuatis in cælum oculis ac manibus, flexis genibus, sic ait: Omnes dij gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. Et sufflauit in faciem statuæ æreæ Martis; [conuertit & baptizat 143,] quæ statim ad terram corruit, & in cinerem redigitur. Qui actum tam mirificum videntes Sacerdotes templi in Iesum Christum crediderunt; & baptizati sunt illo die omnes templi sacerdotes, [& templo ab ijs euerso aliud exstruit D. Virgini.] & promiscui sexus, centum quadraginta tres. Et læto animo templum Martis destruentes, in eodem loco ecclesiam ad honorem sanctissimæ Virginis Mariæ fabricauerunt.

LECT. VI.

Baptizatis & instructis in fide sufficienter in Baiona tunc vtriusque sexus populis, vir Dei Leo vltra progreditur, f loca siluarum Vasculæ, Nauarræ, & Hispaniæ penetrans, [multis in Hispania conuersis redit Baionam.] & populum multum ab errore idolorum ad veram fidem Domini nostri Iesu Christi conuertens, & ad visitandam ciuitatem Baionæ, g transactis pluribus diebus, Diuina dispositione reuersus est. Et quia viri piratæ crudelissimi, & satellites diaboli, qui maria cum h galleis & nauibus discurrebant, furtis & rapinis vacantes, eius aduentum Baionæ præuenerant, [vbi in eum insurgunt piratæ.] inuenerantque quod B. Leo ritum eorum euacuauerat, templum Dei sui destruxerat, propria elargiri & nihil per violentiam aufferre docuerat, quin imo contraria facientes euitari mandauerat, contra beatum virum seditiones & prælia commouerunt.

[Annotata]

a [Basci, qui & Bascli, Basculi Vasculi,] Ij sunt quos vulgo Bascos vocari, Gallice Basques, Petrus de Marca lib. 1 historiæ Bearnensis cap. 29 scribit, & agri Lapurdensis, Solensis, Nauarræ (inferioris nimirum, vt Brietius noster significat) indigenas fuisse, in quibus & substitere, retento etiam veterislinguæ idiomate, postquam Vascones Hispani eas partes inuaserunt. Ceteros vero Nouempopulaniæ habitatore;, qui Vasconiæ Ducatui ac nomini accesserunt, idem Marca vocat Gascoos, siue vulgo Gascons: licet nomen vtrumq; a Vasconibus ductum. Bascos vero etiam Basculos & Basclos; vti & hic Vasculi dicuntur. Fuisse autem hoc nomine celebres prædones, etiam post huius S. Leonis ætatem, conijcere licet ex Concilio Lateranen. 3, quod sub Alexandro 3 anno 1179 habitum est, in eo cap. 27 ista habentur. De Brebantionibus, [etiam postea rapinis infames.] & Arrogenum Nauarijs, Basculis, Coterellis, & Triauerdinis, qui tantam in Christianos inhumanitatem exercent, vt nec ecclesijs, nec monasterijs deferant, non viduis & puellis, non senibus & pueris, nec cuilibet parcant ætati aut sexui; sed more paganorum omnia perdant & vastent &c.

b Ita legerunt, ac certe verterunt Gazetus & Benedictus, alioquin ecgraphum MS. habebat, indicantes.

c Est id linguæ cuiusq; gentis idioma. Alibi linguagium dicitur, vt Vossius lib. 3 de vitijs sermonis cap. 20, [Lingagiū, seu linguagium:] aliquot exemplis confirmat, ac primo quidem ex tit. 26 Bullæ aureæ, quam reperies 10. 14 Annal. Eccles. Bzouij ad an. 1356 & alibi; vbi ista habentur: ad loca dirigant, in quibus de huiusmodi possint linguagijs edoceri. Egerat de lingua Italica & Slauica addiscenda ab Electorum filijs, qui verisimiliter Theutonicorum idioma sibi naturaliter inditum scire præsumantur & ab infantia didicisse.

d Ita Gallice verterunt Gazet. & Ren. Bened. cum ecgraphum MS. habeat, suscipiens tamquam multitudinem; vitiose.

e Papirius Massonus ex Arnaldo Ferronio Senatore Burdegalensi ita Niuum describit pag. 616: [Niuus fluuius Vascitaniæ,] Niuus fluuius e Pyrenæis per Vasconum agros progreditur, Baionamque interluit, in eaq; extrema labitur in Adurum, non aliter quam Lugduni Arar in Rhodanum. Aliter antea idem Papirius pag. 522, de Niuo scribit: Quamuis reuera intra vrbem illam (Baionam) non fluat, muros tamen pene lambit, inter vrbem & suburbanum ea parte quæ Panacana appellatur, atque incipit nauigia ferre ab eo loco qui Vstaricius vocatur, tribus supra Baionam leucis ab ea dissitus, idque fit ob refluxum maris; Alibi scribit in exitu vrbis, in Adurum influere. [qui & Errobi.] Infra quem locum leuca vna mari simul miscentur. Ludouicus Coulon, 1 parte operis de fluminibus Galliæ pag. 577, scribit Niuum lingua Vascitana Errobi appellari.

f Benedictus & Gazet. hæc ita exponunt: pertransita Biscaya venit in regnum Nauarræ & Hispaniæ, vbi plures populos ad fidem Christianam conuertit. Acta Baionensia S. Leonis, quæ Farin citat, habent: Hispaniæ quædam oppida penetrauit, & Christianam religionem &c. Ipse interpretatur: Bona pars Hispaniæ reducta ad obediendum Iesv Christo. At per populum multum intelligi videntur multi homines, non vero plures populi, nedum magna pars Hispaniæ.

g Bened. & Gazet: aliquo post tempore. Farin censet, minimum annis duobus aut tribus in Hispania fuisse.

h Galæa, siue Galea, & Græce γαλάια seu γαλέα, apud medij æui scriptores pro longa naui, aut piratica sæpe vsurpatur, [Galæa, nauis genus.] ac triremi quoque. Plura de hac voce & nauis genere affert Meursius in Glossario Græcobarbaro, & Henricus Spelmannus in Archæologo. Asserius, qui anno 909 traditur obijsse, in rebus gestis Ælfredi Regis ad annum 877 ita scribit: Tunc Rex Ælfredus iussit cymbas & galeas, id est, longas naues, fabricari per regnum, vt nauali prælio hostibus aduentantibus obuiaret. Impositisque piratis in illis, vias maris custodiendas commisit.

PARS III
S. Leonis cædes, & in ea miracula; item S. Geruasij. S. Philippi Conf. miracula.

LECT. VII.

Insurgentes itaque viri diaboli & mente obstinati, in virum mente tranquillum; crudelitate fæderati, in corde benignuma; corde turbati & a caritate alienati, in dulcem eloquio, & doctrina fidelem; [S. Leonem prædicantem inuadunt impijs] a fide nudati & vinculis Sathanȩ alligati, in fide decorum, castitate perfectum, caritate gloriosum, & cunctis sanctitatis operibus decenter ornatum, iuxta Niui fluuium prædicantem turbatim irruunt loricati. [& S. Geruasium:] Alij fratrem suum Geruasium coram eo interfecerunt. b Philipus vero, eorum sæuitiam perpendens, secessit ad partes Riparum c Leodosiæ per duo miliaria a ciuitati distantes ex parte opposita ciuitati, migrauit ad Dominum Confessor gloriosus: [S. Philippus Conf. alibi mortuus] operaturque ibidem Deus multa miracula ratione sui sancti corporis, quod per monachos Ordinis S. Benedicti deuote custoditur. Alij autem euaginatis gladijs adstabant ad Leonem sanctissimum perimendum. [S. Leo orat pro martyrij laurea,] Tunc vir Dei de proximo mortem videns, incumbens in oratione, sic ait: Domine Deus omnipotens, Pater Domini Iesu Christi, per quem tuam notitiam accepimus; Deus virtutum & omnis creaturæ ac totius generis humani Creator, te benedico, te glorifico, qui me dignatus es ad hanc certaminis diem perducere. Rogo te, Domine, vt iubeas in me misericordiam tuæ pietatis largiri, [proq; prægnantibus, quæ ipsum inuocarint,] & meritis Sanctorum tuorum dignum me facias participem & vitæ æternæ consortem. Quæso etiam, Domine, vt quæuis mulier, quæ prolem gestando me inuocauerit, gestu & partu, a periculo seruetur illæsa: [& pro Baiona vrbe:] & tibi hanc ciuitatem commendo, vt ei tribuas indulgentiam & protectionem, quæ te puro corde verum Deum colit, in secula seculorum, Amen.

LEC. VIII.

Et sic extendens vir sanctus manus ad cælum, a quodam d satrapa caput eius iuxta ripam Niui amputatur. Stupenda res est, & relatione digna: [plectitur capite, a quo humi lapso fons emanat:] dum caput terram tangit & sanguis, fons mox de arida nimis emanat, & corpus quasi viuum horæ spatio erectum dicitur substitisse. Cum autem lictor corpus non statim cadere cerneret, ipsum cum pede percussit; caputque suum inter vlnas amplectens, sine casu corporis ad terram, erigitur, [corpus rectum consistit,] & Angelo duce per vnum stadium, vbi hodierna die, sua electione, & Dei prouidentia requiescit, caput suum deportauit, vbi gloriose a fideli populo tumulatur, [dein humi deiectum, se erigit & caput manibus gestat:] & multa tunc Deus per eum operatus est miracula, & continue operatur. Nec cadunt impune lictores & malefici supradicti. Nam cum locum quemdam teterrimum, vocatum lingua eorum Cana, qui est penes vrbem in porta meridiali, vbi deponebant malefici quicquid in confinibus rapiebant, [clarescit miraculis.] populi fidelis seditionem timentes, introissent; ecce subito horribili plectuntur exterminio: nam pro peccatis exigentibus sicut alterius Sodomæ & Gomorræ e per octo dies pluit Dominus super illos ignem, [interfectores cælitus exterminati.] fulgur, fulgur & tonitrua, per diem videlicet fumum teterrimū, per noctem vero quasi ferrarij fornax ignominiosam vaporabat flammam; vt qui male egerant, male perirent.

LECT. IX.

Quanti autem meriti fuerit apud Deum S. Leo, & quam suos deuotos iuuet beneficijs, de eius Vita pauca ex multis miraculis subscripta attestantur. Illo namque vespere, quo tumulabatur sanctus Præsul, matrona quædam loci illius, paralysi dissoluta, ita vt nullum membrū suo fungeretur officio, [paralytica ad eius feretrum sanata.] petit assistente populo ad feretrum, in quo iacebat sanctum corpus, applicari: cumque applicata decubuisset, ita consolidati sunt nerui eius; quod proprijs pedibus sospita rediret ad domum. Eadem etiam nocte, qua palmam martyrij adeptus est cum S. Geruasio germano suo, Rothomago suo f Ioanni ibi derelicto Vicario, apparuit, & ordinem martyrij enarrauit; monens eum vt visurus rem gestam Baionam pergat, [Ioanni Vicario ea nocte apparens rem gestam narrat,] & prohibens ne alibi corpora mutari procuret. Cum metu diuino locum illum elegerint; & sint effecti Protectores Ciuitatis eiusdem. Peracta igitur hac visione Gaufridus quem in conuicarium vir Dei Leo prædicto Ioanni reliquerat, caussa visitandi ad ipsum ingreditur, & cernens ipsum tristem pariterque dolentem, causam tristitiæ requisiuit. Qui illico visionem præfatam, ordinemque martyrij eidem Gaufrido exposuit. Quo facto, [hic postridie Gaufrido:] post multa dolorum lamenta, mox ambo Baionam petierunt, rem gestam comprobaturi. Vbi cum Deo annuente applicuissent, inuenerunt corpus beati Martyris iam a fidelibus Catholicis sepulturæ traditum. [hi Baionā eunt,] Deinde comprobatis omnibus supradictis, infinitisque miraculis, Ioannes & Gaufridus Rothomagum redierunt: vbi congregatis vniuersis Ecclesiæ viris, [dein omnia Rotomagensibus referunt.] cuncta quæ viderant, omniaque gesta narrauerunt. Quo audito, ecce mœror & luctus omnium, Pastorem suum, quem adhuc pascua impendere Rothomagensi sperauerant, plangentium.

Explicuit Vita B. Leonis, cuius reliquiæ felix Baiona retinet, animam vero Paradisus cum Christo possidet; cui est honor, & gloria, in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a In MS. præmittebantur ista: Lectio sancti Euangelij secundum Lucam: In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Qui vos audit, me audit, & qui vos spernit, &c.

b Ait Farin primum sub Leonis oculis germanos eius ambos obtruncatos esse. Gazetus & Ren. Benedictus cum hoc MS. congruunt, & Philippum gloriosum Confessorem prædicant.

c Quæ hæc sit ora, vel terrarum tractus ad Oceanum exporrectus, nos latet.

d [Satrapa pro satellite.] Bened. & Gazet. Satellite.

e Farin ait latrones igniti sulphuris pluuia, momento vno in cinerem fuisse redactos. Gazet. & Benedictus cum MS. concordant, octo dierum tempestate consumptos.

f Farin. scribit, & Ioanni & Gaufrido seorsim eadem nocte apparuisse. Alij MS. sequuntur.

VITA ALIA
Ex MSS.

Leo Martyr, Archiepiscopus Rotomagensis, Apostolus Baionensium, Baionæ in Gallia (S.)
Geruasius Martyr, frater S. Leonis, Baionæ in Gallia (S.)
Philippus Confessor frater S. Leonis, Baionæ in Gallia (S.)

BHL Number: 4836

LECT. I.

Gloriosi Martyris Leonis, fratres carissimi, natalem celebrantes, cum totius vitæ & conuersationis eius insignia difficile esset verbis exprimere, passionis saltem suæ modū & causam succinctis sermonibus audiamus. Fuit igitur vir beatus sacrarum paginarum titulis decoratus, diuina reuelatione, sacrique Romanæ Curiæ concilij approbatione, [S. Leo Ep. Rotomag.] ad Archepiscopatus Rothomagensis ciuitatis celsitudinem sublimatus: qui post paucos dies, propria Sede derelicta, [ad conuertendos infideles peregre abit:] de mandato sacri Apostolici collegij versus Hispaniam ad prædicandum populo gentilium Christianæ fidei documentum profectus est.

[2] Primum accedens in loco qui dicitur a Fauerio, verbum Domini seminans, totum populum ad Christi cultum reuocauit. Deinde ad villam quæ dicitur Baiona rediens, [Baionam venit;] quæ tunc ab infidelibus piratis possidebatur falsis idolis seruiendo; vespere facto cum ad dictam villam applicuisset, [foris pernoctas:] foribus iam clausis ingredi non valuit, sed extra totam noctem expectauit.

[3] Mane autem facto, quidam de villa egredientes cognouerunt dictum Beatum, cum fratribus suis Philippo & Geruasio, a sua secta alienos, & mirati sunt, quia malorum incursus & ferarum & serpentum pericula ipsa nocte euaserunt: & referentes, [postridie humaniter introducitur:] quod homines extra ciuitatem inuenerant; probi homines dictæ villæ honesto habitu ex parte comitatus ciuitatis ante dictum Sanctum exiuerunt. Qui statim cum audissent verbum Euangelicȩ prædicationis, credere cœperunt: & ipse cum eis dictam villam ingrediens, locum congruum in medio villæ, ad declarandam salutem populi parari iussit in nomine Dei Iesu Christi.

[4] Prædicauit itaque vir sanctus tribus diebus: & diuina fauente gratia, populum ad fidem Christi conuertit: [prædicat triduo, & multos conuertit,] qui vna voce clamauerunt: Non aliam legem volumus, nisi istam, quam exhibet Leo sanctus, & statim idola subuertentes, exstruxerunt ecclesiam ad nutum viri sancti, in honore Beatæ Virginis Mariæ, [ac templum D. Virg. ædificat:] & sacra vnda Baptismatis baptizantur per doctrinam dicti Sancti.

[5] [alibi prædicat.] Quo facto ad loca deserta nemorosa, vlterius gradiens, oues perditas, scilicet infideles, longo tempore quæsiuit: iamque bonus negotiator thesaurum infinitum lucratus est. Iterum ad villam Baionæ Diuina dispositione reuersus est, hæsitans ne quid deuiū vel lubricum in populo inueniret.

[6] Erant autem prope villam piratæ, in cauernis habitantes: qui quadam die cum more solito villam ingredi properarent, a ciuibus catholicis turpiter eijciuntur: [Piratæ a Catholicis Baiona eiecti,] qui de conuersione ciuium admirantes, nimium indignati & furore succensi, quæsiuerunt dictū virum sanctum.

[7] [S. Leonem obuium occidunt:] Fugientes autem piratæ de ciuitate, viderunt B. Leonem cum duobus suis germanis de sua prædicatione reuertentem: & irruentes in eos post diuersa vulnera caput beati viri funesto gladio amputarunt. Sed quanto fortius impulsus est vt caderet, [is caput suum portat ad locū I. prædicationis.] tanto firmius stare perhibetur, & caput suum proprijs manibus erigens, vsque ad locum, vbi primo prædicauerat, ante portam ciuitatis viriliter asportauit; & illud quasi victimam holocausti more iusti Abel Deo deuote obtulit, dicens: Hic est locus veræ prædicationis: hunc elegi, in quo fauente Deo requiescam.

[8] [& fratres eo recesserunt,] Quo etiam fratres B. Leonis, qui cum eo venerant, viso miraculo præ horrore perterriti, fugientes recesserunt. Quæ omnia aspiciens agricultor quidam operans in vineis, cum clamore valido retulit populo ciuitatis: Populus vero contra præfatos homicidas exiuerunt, & inuenerunt fontem pulcherrimum in loco, [fons enatus vbi ceciderat caput S. Leonis.] vbi caput sanctissimum cecidit, nouiter diuinitus emanatum, de quo adhuc hodie totius ciuitatis populus adaquatur.

[9] Inuenientes itaque acephalum corpus beati Martyris, & caput supra petram positum, multa fuerunt perturbatione commoti, grauis doloris aculeo cordibus sanciati; viso quod amabilis Pastor, præcipuus defensor eorum, pro ipsorum saluatione mortem non metuerat incurrere tam crudelem, [Ædificatur Ecclesia, in qua sepelitur:] in honore Dei & ipsius corporis Sancti plebs Catholica ciuitatis ecclesiam ibidem construxerunt: & Corpus sanctum conditum honorifice sepelierunt: per cuius merita, plurima fiunt miracula: mulieres in puerperio inuocantes dictum Sanctum, periculo liberantur: nautæ in periculis marinis & inimicorum potestatibus illæsi seruantur: [succurrit puerperis, nautis, animalibus &c.] animalia quoque in ipsius custodia commendata, a Luporum morsibus, infirmitatibus varijs eripiuntur: & alia immunera, præstante Domino Iesu Christo.

[Annotatum]

a Bahonira, vel Bahoneyra in priore Vita Lect. 3 appellatur, & aliter in MS.

DE S. LEONE LVCA CORILIONENSI, ABBATE MVLENSI IN CALABRIA,

CIRCA ANNVM DCCCC

Commentarius præuius.

Leo Lucas Corilionensis, Abbas Mulensis in Calabria (S.)

[1] Leonem Lucam venerantur cultu Ecclesiastico Kalendis Martijs & Siculi & Calabri: isti quia Corilione ortus & sancte educatus est, & aliquod Vitæ monasticæ primordiam Agyrione cepit; hi vero quia in Mulensi monasterio, [Cultus S. Leonis Lucæ in Calabria] cum pluribus annis & vitam monasticam peregisset, & Abbas præfuisset, sancte mortuus est; postmodum in Montem-Leonem translatus. Est autem Mons-Leo, in diœcesi Miletensi vlterioris Calabriæ ciuitas, [Montis-Leone,] in colle Apennini & campo peramœno sita, olim Hipponium, & Vibo, cognomine Valentia, dicta. At satis remotum inde in Calabria citeriore videtur fuisse, Mulense monasterium, vbi attestante Hieronymo Marafiote lib. 4 Chronici Calabriæ cap. 23 Mula mons est, crystallo, beryllo & alijs lapidibus nobilitatus, atq; etiamnum vici Mula & Muletta appellantur: [& in Mula monasterio,] nec multum distat ciuitas Cassiana infra num. 19 Vitæ, vt Vicina memorata, vulgo Cassano sub ditione Principis Bisiniani. Interim prope Montis-Leonis vrbem monasterium situm asseritur in Lectionibus, de quibus infra. At memoratæ in Sicilia vrbes satis notæ sunt, [in Sicilia] vbi in regione seu valle Mazarana & diœcesi Montis-Regalis Corilio est honestum oppidum & diues, seculo præcedenti terræ motu aliquantulum attritum, [Corilionæ] sed ortu huius Sancti satis illustre. De Agyrone, antiquis Agyrio, proximo die pluribus agendum erit, [& Agyrij:] quod tum colatur S. Lucas huius loci Abbas, ab hoc S. Leone Luca non satis distinctus.

[2] In vrbe & diœcesi Montis-Regalis ritu semiduplici, at duplici Corilione colitur hoc die, suntq; Lectiones propriæ Romæ MDCV excusæ: [Breuiarijs & fastis inscriptum nomen:] Octauius Caietanus noster in Idea operis sui de Sanctis Siculis edita anno MDCXVII breue Martyrologium habet & in hoc Kalendis Martij ista refert: In Corilione S. Leonis Lucæ Abbatis Ordinis S. Basilij. De reliquo cultu Corilione exbiberi solito, illustre testimonium illius ciuitatis infra datur ante Vitam. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum ista habet: Corilione in Sicilia S. Leonis Lucæ Abbatis: annotatque eius memoriam Corilione hoc diei celebrem esse. Iterum de eo agitur sub nomine Lucæ, quod illi in monasterio inditum erat: & sic refertur ab eodem Caietano in memorata Idea tamquam diuersus his verbis: Agyræ S. Lucæ Abbatis ex Ordine S. Benedicti: & allegatur Chronicon Benedictinum MS. cuius verba ab eodem Caietano de Vitis Sanctorum Siculorum tomo 2 pag. 32 ita allegantur: S. Lucas Abbas monasterij S. Philippi de Agyrio positi in Sicilia, admirandæ sanctitatis vir Kalendis Martij secundum Vsuardum cælos petijt. Additurque hoc glossema. Cum hæc verba in Vsuardo nunc non legantur, dictum illud intelligi debere de Vsuardi Martyrologio MS. quod in monasterijs legebatur, cui vnaquæque familia suos inserebat Sanctos. Forsan ea omnia de S. Luca Casalio Abbate ibidem, de quo II Martij agemus, intelligenda: aut certe ista sunt interponenda. S. Lucas Abbas in Calabria, qui ante vixerat in monasterio S. Philippi de Agyrio &c. Interim Ideam Octauij Caietani descripserunt Menardus in Martyrologio Benedictino & Ferrarius in Catalogo generali, a quibus etiā citatur Chronicon MS. Benedictinum, cuius iam verba dedimus. Inter Sanctos monasterij S. Philippi de Argyrio memoratur S. Leo Lucas Carleonensis apud Rocchum Pirrum lib. 3. Siciliæ sacræ notitia 1. pag. 107.

[3] Vitam S. Leonis Lucæ descripserat Octauius Caietanus e tribus Codicibus MSS. Siculis, Corilionensi, [Vita ex MSS. editæ,] Mazarensi & Panormitano, in hoc tamen admonet multa defuisse, seque eam edidisse stylo paullulum cultiore. Eam nos primæuo stylo Romæ nacti sumus in bibliotheca Illustrißimi viri Iosephi a Costa, quæ olim fuerat Cardinalis Sanseuerini, eique præmittimus compendium a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ editum ex Lectionibus, [eius officio a Græcis vsurpatum:] quas asserit in eius officio Græca lingua recitari. An idem Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, dum citat Tabulas Ecclesiæ Montis-Leonis in Calabria, vbi corpus eius quiescit & non mediocri est venerationi, velit dictum officium intelligi non assequimur. Hoc tempore sub ritu duplici colitur in dicta Ecclesia Montis-Leonis, & quidem cum Octaua, nisi incidat in Quadragesimam; sed sine Octaua in tota diœcesi Miletensi.

[4] Lectiones Romæ excusæ anno MDCXIII eadem sunt, quæ ante pro Siculis erant approbatæ. Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino ad hunc diem paucis ista contrahit: In Sicilia S. Lucæ Abbatis, [Acta alibi confusa:] vitæ sanctitatis & miraculorum gloria illustrissimi: de quo hodie Philippus Ferrarius: alij & nos melius die sequenti. Colitur illo die S. Lucas Casalius, trecentis aut amplius post dictum Leonem Lucam annis natus, & non in Calabria, sed Agyræ in Sicilia Abbas creatus: cuius vtriusque Acta Bucelinus & Pirrus mirum in modum confundunt, vti proximo die latius dicetur. Floruit S. Leo Lucas seculo Christi nono, e Sicilia dimissus, antequam ea ab Saracenis occuparetur, quod factum est sub finem Imperij Michaëlis Balbi anno DCCCXXIX extincti. [Floruit seculo 9.] At quia Acta asserunt octogesimum monasticæ profeßionis attigisse annum, videtur ad annum Christi nongentesimum aut vltra vixisse.

VITÆ COMPENDIVM
Ex lectionibus lingua Græca recitari solitis.

Leo Lucas Corilionensis, Abbas Mulensis in Calabria (S.)

Ex MSS.

Lvcas, qui & Leo Lucas, Corilione in Sicilia Christianis & honestis parentibus, [Natus Corilione,] quo tempore Sicilia a Wandalis vastari cœpit, nascitur. Adolescens patris armenta pascebat. Orbatus parentibus, diuino impulsu relictis omnibus, ad monasterium S. Philippi Agyrionis venit: vbi a quodam sene habitu monastico indutus, in Calabriam destinatur: [Agyrij degit:] ibique in monasterio Montis-Mulæ, cui Christophorus Abbas præerat, religiosam vitam duxit. Eo Abbate ex humanis sublato, [Mulæ monachus,] a Fratribus subrogatus, sic munus administrauit, vt breui numerum monachorum ad centum auxerit.

[2] [Abbas:] Plurimis claruit miraculis, in ijs paralyticum, qui venerat ex Saxonia, oleo in nomine Domini nostri Iesu Christi vnctum, sanauit: filium viri Saxonici a dæmone oppressum liberauit: [sanat paralyticum,] Cassanensem quemdam monachi patrem, a via aberrantem intra montes & siluas, absens ad verum iter reuocauit. Constantinus quidam monasterio vicinus, [energumenos,] contendens sancto viro alapam in faciem impegit: qui mox a dæmone arreptus, ad mortem torquebatur: nisi Lucas hominis misertus, illum, precibus Deo factis, a vexatione dæmonis liberasset. Ioannes monachus cellerarius elephantia percussus, [elephantiacum:] ad sancti Abbatis pedes prostratus, ab eoque post orationem, oleo lampadis vnctus, sanatus est.

[3] Cum annum ætatis centesimum, monachatus vero octogesimum ageret, mortis suæ diem Fratribus prædixit, [centenarius morte prædicta,] ac Theodorum successorem declarauit. Die itaque migrationis adueniente, in Ecclesiam venit, & Missarum Solennijs, sacro viatico refectus, interfuit. Reuersus in cellam, datoque omnibus pacis osculo, illis Patris communis discessum flentibus, [viatico sumpto,] Kalendis Martij expirauit: cella statim miro suauissimoque odore completa. [obit.]

TESTIMONIVM CORILIONENSIVM DE CVLTV ET ACTIS ANTIQVIS,
Ex bibliotheca Vallicellana Patrum Congregationis Oratorij Romæ, tomo 5 fol. 168.

Leo Lucas Corilionensis, Abbas Mulensis in Calabria (S.)

Nos Vicarius Foraneus, Capitaneus, Iurati, Iudices criminalis & ciuilis, & Prætor animosæ ciuitatis Corleonis in fidelissimo regno Siciliæ citra Pharum, [Corilione patria S. Leonis Lucæ] indubiam fidem, certam & fidelem cunctis deuotis personis eam inspecturis firmiter facimus. Qualiter Diuus Abbas S. Leo Lucas in eadem ciuitate ortus, eius tempore Corilione nominata, a toto eiusdem ciuitatis populo cum summa reuerentia & deuotione, tanquam Dei sanctus colitur & veneratur. In cuius honore a priscis ciuibus dictȩ ciuitatis, in publico & nobiliori loco, cum Ecclesia conuentus S. Augustini coniunctum venerabile fanum fuit sumptuose constructum, & ædificatum: quod summa cura a nobilissimis eiusdem ciuitatis viris consocijs, [templum illi dicatum:] frequentatione Sacrorum, orationum, & deuotissimæ in eo Congregationis decoratur: cuius festum, Kalendis Martij cum summo omnium ciuium applausu, & mirabili pompa veneratur. Eius veneranda imago ingeniose celata auroque insignita, [imago in processione delata:] deuotissima omnium Religiosorum processione, a toto populo humiliter, sociata innumeris accensis facibus, per publica loca dictæ ciuitatis deuotissime fertur. [festum in populo:] Quo venerabili die non solum mane totus congregatur populus (si in Quadragesima contigerit vt pluries) in ecclesia ad concionem audiendam, [officium duplex.] vbi huius Sancti Dei vita, & diuina publicantur miracula, sed etiam ab omni seruili cessatur opera: & tale festum a tota dicta ciuitate tamquam solenne obseruatur, & sub duplici officio a cunctis Clericis & Religiosis inueterata consuetudine decoratur. Omnes in qualibet miseria & infirmitate ad talem confugimus imaginem ad auxilium petendum: [patrociniū in morbis,] ægrotantes omnes & parturientes ad se afferri curant baculum pastoralē prædictæ imaginis sperantes in eo salutem, vt pluries contingit. Et abhinc annos viginti in circa, vbi nostris peccatis hoc regnum peste miserabilem patiebatur stragem, [& peste:] inter alios huius ciuitatis Patronos & Protectores Dei Sanctos hic diuus Leo Lucas fuit electus, cuius intercessione a tali flagello fuimus liberati. Denique hic Diuus Leo Lucas, vt verus Dei Sanctus colitur & deuote veneratur. De eius vita, [Vita olim scripta.] morte & miraculis in sua antiquissima legenda est videre, quæ cum hac fide transmittitur, eo modo descripta sicuti reperitur in prædicta ecclesia a tempore quo non est memoria hominum in contrarium. Vnde facta est hæc fides ad instantiam deuotissimarum personarum nostris proprijs manibus firmata, & publico sigillo quo vtitur hȩc ciuitas sub forma Leonis munita, hodie decimo tertio Kalendas Aprilis MDXCVI.
† Thomas Scarpinatus Vicarius.
† Franciscus Datello Capitaneus.
† Matthæus Sermatura Iuratus.
† Petrus Russus Iuratus.
† D. Simon Maringus Iuratus.
† Ioannes Coppula Iuratus.
† Andreas a Kussa, vtriusque Iuris Doctor, & Iudex Criminalis.
† Andreas Sermatura, vtriusque Iuris Doctor, Iudex causarum Ciuilium.
† Valerius de Assalis Prætor.
Loco † Sigilli. quod est Leo in corde. Registratum fol. 377.

VITA
Ex MS. codice Romano D. Iosephi a Costa: olim Cardinalis Sanseuerini.

Leo Lucas Corilionensis, Abbas Mulensis in Calabria (S.)

BHL Number: 4842

Ex MSS.

CAPVT I.
Ortus, pia adolescentia: peregrinatio in Calabriam & Romam.

[1] Beatus a igitur, & dignus Confessor Christi Lucas, qui & Leo, [Lucas Corilione ortus,] de Sicilia oriundus fuit, de vico, qui vocatur Corilion; parentes eius Christianissimi, seculoque non ignobiles, eo tempore quo Sicilia ab b Wandalis deuastari cœperat, hunc c Diuino nutu genuerunt filium; & pater quidem Leo, Mater vero Theotistis vocabatur. Hi igitur in Dei timore educantes filium, [pie educatur:] non bellicis instrumentis, nec otiosis mundanæ philosophiæ studijs, sed simplicibus domesticæ rei suæ manciparunt exercitijs.

[2] [curam armentorum gerit:] Nam dum ad ætatem adolescentiæ peruenisset, hoc summum eius a cupidine Mundi indagatur negotium, vt paternorum armentorum d fieret procurator & pastor, & hoc instar Dauid, qui paternos greges non sine diuino solamine gubernabat, & quia sanctam simplicitatem in seruis suis Diuina Misericordia semper eligit & approbat, non dispari pietate, quam Sanctum Dauid, etiam hunc electum suum ad spirituale corporis & animæ vnxit & perunxit regnum.

[3] Denique cum paterno & materno orbaretur affectu, nactus suæ orphanitatis libertatem, [a morte parentum pietati deditus.] non protinus in lasciuiam, iuuentute dominante elabitur, sed domi forisque corporis animique motuum inuictus rector peruagatur. Iam enim Spiritu sancto titillante beatus adolescentis animus quosdam spirituales affectus concipiebat: qui post modum in beatissimos pullularunt effectus. His accessit, vt quadam die, dum bucolicis instaret armentis, spirituali erectus feruore, varijs cælestis doni cœperit agitari cogitationibus, quarum validissimo impulsu incitatus, [monasteriū S. Philippi petit:] subitaneam suorum totiusque propriæ domus arripuit fugam, & quoddam securitatis auxilium, famosissimum scilicet eius temporis e S. Philippi Presbyteri expetiuit monasterium, in loco, qui vocatur Argiria, situm.

[4] Ibi ergo beata eius deuotio ad meliores felici exhortatione animata est successus: denique in eodem monasterio vnum sanctæ senectutis Monachum petit, [a sene monacho instrui cupiens,] cui etiam omnia suæ conscientiæ consilia patefecit, Pater, inquiens, si Euangelicum caritatis tenes erga Christianos affectum, demonstra seruo tuo cælestis contemplationis iter proprium, istiusque miseri mundi sincerissimum contemptum. Beatus itaque senex ille spiritualis prouidentiæ in sancto iuuene contemplator effectus, [ob Saracenorum incursus] istis in locis, inquit, fili mi, sanctæ conuersationis quietem adipisci non poteris, cum & insula nostra violentis f Agarenorum incursibus agitetur, & pro certo g Christiano habitatore desoletur: tamen quia cælesti, vt video, inspiratione vocaris ad vitæ contemplatiuæ dulcedinem, ad Calabrensium partium meo hortatu necesse est te transmeare quietem: vbi is sine dubio, [mittitur in Calabriā] qui illa intima aspiratione te vocauit Christus, ianuas suæ consolationis aperiet, & vitam tibi sanctæ conuersationis ostendet, dicente Spiritu sancto per Prophetam Dauid: Voluntatem timentium se faciet, & deprecationem exaudiet, & saluos faciet eos. [Psal. 144. 19] Protinus ergo ille venerandus senex, tonsa capitis eius coma, Ecclesiastici clericatus primitiuum statum & signum imposuit, despondens eum, vt ait Apostolus, vni viro virginem castam exhibere Christo; indutumque h cilicio dimisit eum, & benedixit in hæc verba: Gratia & virtus Domini nostri Iesu Christi conseruet & illuminet, fili mi, cor tuum, & eripiat de scandalo iniquissimi persecutoris. [2 Cor. 11. 2]

[5] Protinus ergo bonæ indolis adolescens, sacræ admonitioni obediens, portum adijt, & ingressus nauim, Calabriam venit: vbi dum suæ salutis anxius vagaretur, ac solicitudine mentis & corporis pererraret, hoc primum diuinitus consolationis solatium reperit. [piam fœminam cōsulens,] Inuenta quadam Calabriæ gentis fæmina, religione ac senio docibilitateque decorata, prosecutus est apud eam aliquas suæ necessitatis querimonias: scilicet quis erat, vnde erat, & quid desiderabat; percunctatus etiā quo ire, vel quid agere deberet. Et illa, Nō poteris, inquit, fili mi, saluari peruagando, ac de loco ad locum migrando: sed si veram salutis quietem inuenire desideras, [inceratur ad ingressū monasterij.] vtile ac congruum vitæ tuæ consilium mihi videtur, continuo alicuius cœnobij religiosæ congregationi te inseras, in qua Christo auxiliante, exemplis sanctorum & exercitio iustorum operum, ad vitam beatam proficias & informeris. Et his dictis dimisit eum, imprecans & dicens: Dominus noster Iesus Christus dirigat gressus tuos in viā pacis, fili mi.

[6] Hæc igitur verba sanctæ mulieris, beatissimus puer conferens in corde suo, apud semetipsum conseruauit, nec tamen optatum propositum obtinere valuit. [peregrinatur ad limina Apostolorum:] Destinauerat siquidem pia illustris pueri deuotio, vt non aliquorsum omnino subsisteret, priusquam sanctorum Apostolorum Petri & Pauli Romæ limina inuisisset. Iterum iter arripuit, & cum multa ieiuniorum maceratione, ac cordis contritione Romam deuotus petijt, atque ante beatissimorum Apostolorum sepulchra, mentis suæ lacrymosis precibus satisfecit. Hoc interim Euangelicum præceptum potissimum conseruauit, vt in omni hac sua peregrinatione non peram, non pecuniam, non aliquid crastini stipendij secum subtulerit: Dominicæ memor promissionis, dicentis: Quærite primum regnum Dei, & hæc omnia adijcientur vobis. [Luc. 12. 21]

[Annotata]

a Videtur deesse prologus: a quo forsan erui potuisset & quo Auctor tempore vixisset, & consequenter cui seculo adscribendus certo sit S. Leo Lucas.

b VVandali post occupatam Africam varijs vicibus attriuerunt Siciliam: hinc Siculi Afros vicinos perrexerunt VVandalos appellare, [VVandali pro Afris:] etsi VVandalorum Reges non amplius dominarentur: vti adhuc Lombardi seu Longobardi in Italia, Burgundi & Normanni in Gallia & Catalani in Hispania nominantur: licet aliorum Regum & Principum dominio subiecti. Caietanus manifestum errorem arbitratus pro VVandalis Saracenos supposuit: de quorum dominatis mox agitur.

c In lectionibus Montis-Regalis & Montis-Leonis, dicitur Singulari Dei munere natus: cum enim multos annos in matrimonio sine prole vixissent, precibus ad Deum fusis hunc tandem filium susceperunt.

d In ijsdem lectionibus dicuntur armenta & greges ouium.

e Colitur hic S. Philippus, Siculorum Apostolus habitus, 12 Maij.

f [Agareni.] Agarenos habitos esse Saracenos diximus 7 Febru. ad Vitam S. Moysis Episcopi Saracenorum, vbi de horum origine § 1 disputatum est.

g Ex hoc loco patet non tam VVandalos, Arianismo olim infectos, quam Mahumetanos Saracenos Christiano nomini infestissimos hostes intelligi.

h Rocchus Pirrus supra citatus indutum ait habitu Basiliensi, siue monachorum S. Basilij.

CAPVT II.
S. Leonis Lucæ Vita monastica. Noua monasteria extracta. Miracula.

[7] Salutatis interea contemplationis oratione sanctorum Apostolorum, vt dictum est, memorijs, [Redit ad monasterium Mulæ:] regreditur Calabriam: & sancto ducente Spiritu, ad quoddam paruum deducitur Monasterium in montibus, qui vocantur a Mulæ constitutum. Abbas autem illius Monasterij, nomine Christophorus, cum esset multæ sanctitatis vir & prouectæ gratiæ atque ætatis, sancto reuelante Spiritu præsciuit iusti adolescentis aduentum, [ab Abbate diuinitus præmonito,] congregationisque monasterij Fratribus ait: Scitote, fratres mei, quoniam hodie veniet ad nos quidam iuuenis habitu incultus, sed multa spirituali gratia præditus: cilicio tantum super nudo amictus, cui nomen Leo, & a Deo nobis est datus: cui rogo vos, Fratres, velocius obuiam ite, & cum summa caritate & humilitate suscipite: [& monachis obuiam missis,] quia noster & frater, & monachus, ad grandem monasterij mei profectum a Deo donante seruabitur. Isti itaque Fratres, promissionis auidi, ac iussionis soliciti, ad portam monasterij obuiam ire properant; quia aliud, de quo speraretur, iter non nouerant. Et mirum in modum vterque occursus, & Fratrum videlicet ac prædicti iusti, ad portam eamdem mox æque conuenit. Pia ergo dilectione suscipientes eum perduxerunt ante præsentiam præfati Patris Christophori; [benigne excipitur:] qui quasi in semper visi oscula nimis humane circa eius hospitalitatem effusus est, quibus ex caussis perpendens B. Leo, diuinitus se consolari, hæsit animo, ac peregrinandi fixit modum, glorificans Creatorem totius mundi Dominum, qui in nullo deest sperantibus in eum.

[8] Verum enim vero Abbas Christophorus per aliquod tempus noui hospitis sui conuersationem considerans, dum spiritualibus incrementis, vltra humanum modum indefessæ mentis feruorem cognouit, quasi in mentis suæ quoddam speculum iucundabatur, eo quod felici successoris hæreditate frueretur. [monastico habitu induitur:] Festinauit autem eum sanctæ conuersationis habitu induere: & iuxta eiusdem conuersationis ritum imponitur ei nomen b Lvcas, & dixit: Ecce fili, ascendisti Crucem Domini tui, vide ergo cui te sociasti, [Lucæ nomē accipit:] vel cum quo te crucifixisti. Permansit autem B. Lucas in eodem monasterio annis sex, in tanta abstinentia corpusculum aptans, vt panem & aquam non sine mensura, ad refocillandum potius quam saturandum semper sumeret. Tanta erat illius humilitas, & circa Fratres obedientia, tantaque ei omnium bonorum & virtutum exercitia, vt omnium Fratrum animos in admirationem conuerteret, eoque adhuc iuuenis, ad tam senilem perfectionem tam cito perueniret. [in omni virtutum genere excellit:] Et in tanta gratia nulla eum vnquam delectationis vanæ aura pulsauit: sed etiam per singulas noctes lacrymis suis stratum suum rigabat, sicut dixit Psalmista Dauid, & per omnia vitam Angelicam agens, quantum intra hominem potest fieri, extra hominem ferebatur; ita vt omnis in Dei seruitio labor ei ob futuram gloriæ spem quasi quoddam quotidianum delectamentum haberetur. [Psal. 6. 7]

[9] Interea Abbas Christophorus, & B. Lucas pari consilio ad territorium c Mercuriense descendentes, monasterium construxerunt, quod intra septem annorum tempus ad perfectionem vsque duxerunt. Eodem quoque desiderio ad alium locum, qui Vena nuncupatur, transmeantes, aliud ibidem construxerunt monasterium miræ pulchritudinis & amœnæ iucunditatis: [extruit cū Abbate duo noua monasteria:] in quo per decennium fere simul commorantes, quis enunciare sufficiat, quam indefesso labore, pariq; concordia ad sancta incrementa processerunt: in tantum vt matura iam sanctitas ad vtiles animarum vsus quibusdam præsagiorum indicijs non solum a Magistris, verum etiam discipulis capi potuerit.

[10] Hinc miraculum denique dum quadam die B. Lucas quippiam seruitij in rebus monasterij ageret, repente serpens prosilijt, [a morsu serpentis illæsus,] manumque eius morsu venenoso inuasit: quem ille excutiens a manu proiecit, & diu inter metum veneni, ac spem diuini auxilij hærens, dum nil doloris sibi sentiens remansisset, in gratias diuinas attollitur, dicens; Gloria tibi, Domine, qui dedisti potestatem feruis tuis calcandi super serpentes & scorpiones, & super omnem virtutem inimici.

[11] Erat in eodem monasterio iumentum ad onera vehenda pernecessarium Fratribus: hoc itaque morbo percussum, [iumentum signo Crucis sanat:] ad solam mortem palpitabat, quod vir Dei signo Crucis ter tangens, subito sanum surgere fecit, & omnes qui viderunt glorificabant Dominum.

[12] Dum præ multa humilitatis suæ obedientia aliquando ligna deferre ad vsus monasterij perrexisset, & vltra vires ferendi in vna sarcina collegisset; considerata corpusculi sui tenuitate, in duas sarcinulas onus diuisit, vt bino itinere deferret, quod semel non potuit. Prima ergo sarcina humeris imposita pergere cœpit. [fascem lignorum portat,] (Mirum dictu, & diuinæ pietatis etiam in vilibus rebus notitia.) Sarcinula alia terra tenus subsequuta est viri Dei vestigia, vt neque terram tangere videretur, neque visibili aliquo adminiculo veheretur. Et famulus quidem Domini huius rei nescius erat, [altero vltro subsequente:] donec videntiū Fratrum nimia admiratione est permotus, qui non in elationem miseri fauoris, sed in humilitatem redactus est dominici timoris.

[Annotata]

a [Mulæ montes] Montes Mulæ supra ostendimus esse in Calabria superiore, reclamante cum indicatis Lectionibus Roccho Pirro, quasi monasterium illud prope Montem-Leonem in vlteriore Calabria fuerit.

b At priore nomine addito Leo Lucas a posteris appellatus est, vt ab alijs eiusdem nominis Sanctis, [3 Lucæ sancti in Calabria] qui in eisdem regionibus postea floruerunt, distingueretur: inter hos fuit S. Lucas Abbas Corbonensis in Lucania: qui itidem in monasterio S. Philippi Agyrij vixerat, colitur hic 13 Octob. Alius S. Lucas Agyriensis Abbas referetur proximo II die Martij cum hoc S. Leone Luca in vnum eumdemq; a quibusdam conflatus.

c Ex descensu colligimus in vicina aliqua valle extructum. Infra num. 22 Mercuria ciuitas indicatur.

CAPVT III.
Dignitas Abbatis collata. Illustres virtutes. Miracula.

[13] Per idem tempus contigit magnum Dei virum Christophorum, molestia corporis pergrauatum, ad vltimum vitæ istius deduci diem: beatissimum itaque Lucā cum ceteris Fratribus monasterij sui aduocans, ait: Ecce filij mei, tempus resolutionis meæ instat, festinansque desidero ad bonum Dominum peruenire, qui me vocat. Quapropter, fili Luca, commendo tibi pusillum gregem, [Abbas denominatur a decessore moribundo:] quem Dominus in isto Monasterio congregauit. Tu vero ministerium tuum imple, depositum custodi. Credo enim, & commendo in Domino Iesu, quia confirmabit vos vsque in finem, solidabitque, & augebit incrementa frugum Iustitiæ vestræ. His & similibus verbis fratres exhortans, & osculo sancto valedicens eis, quieuit in pace. Sanctum vero corpus eius beatissimus Lucas cum Fratribus honestissime procurans cum Psalmis & Hymnis spiritualibus optimo in loco sepeliuit.

[14] Interim electus Dei Lucas præfati viri sanctissimi superstes, pastoralis etiam iure successor, omnes animi sui curas, velut quasdam virtutum copias, in vnum contraxit, atque ad dominicum agrum vineamque excolendam totum se erexit, vt & nouas propagines conuenientiū Monachorum insereret, & proseminatæ sobolis zizania expurgaret sic a Deo fidelis dispensator talenta dominica porrexit, [100 Monachis præest:] vt centesimum Monachorum excederent numerum, qui ad famam sanctitatis eius vndequaque congregati sanctæ conuersationis iter arripuerant, sic vt nonnulli eorum humanam iam naturam excederent, & cæli quidam Sancti, terrestres Angeli viuere viderentur.

[15] Cum ad confortandas Fratrum necessitates, quadam die verbum exhortationis recitaret, inter cetera sanctæ prædicationis pabula, hoc eis ad testimonium diuinæ consolationis adhibuit. Istius, inquit, [cibis in eleemosynā datis,] monasterij Fratribus quodam tempore ad opera sua cum stipendio egressis, vnus eorum cum vno tantummodo pane in monasterio restiterat, cui cum venatores lassitudine inediaque confecti superuenissent, & alimoniam obnixe peterent, caritatis conscius, eumdem totius victus sui panem, & aliquantula poma apposuit, ac sic ieiunus ipse in domestico desudauit ad vesperum labore, & inedia iam fessus quiescere perrexit, & aperto ostio cellulæ tres panes calidos, niueique candoris reperit: [ipse cælitus pascitur:] quos intelligens diuinitus sibi destinatos, reddidit gratias Deo omnipotenti, qui dat escam omni carni.

[16] Ad corripienda quoque Fratrum murmura, intulit tempore Christophori fuisse in eodem monasterio Monachum: [nudus in frigore 20 dies continuo persistit:] hunc quoniam contigit modicum offendisse in verbo, ad tantam pœnitentiam se correxit, vt viginti diebus totidemque noctibus in montiū a Miromannorum solitario algore nudus perstiterit, adeo vt in vno eorum dierum venatores obuios ob suam nuditatem fugiens, gurgitem frigidissimum ad collum vsque ingressus latuerit. Diebus autem tam rigidæ pœnitentiæ, nil aliud quam indulgentiam tanti delicti a Deo postulauit. Hac sanctificatione peracta, regressus est ad monasterium. Et his similia Sanctorum exempla, semper Fratribus referebat, & non diebus atque noctibus a sancta prædicatione cessabat. Illa tamen duo exempla B. Lucæ esse suspicamur, quæ quidem ipse caussa humilitatis de alijs protulit, qui quātæ humilitatis, sanctitatis atque virtutis fuerit, in sequentibus suorum operum mirabilibus comprobatur.

[17] Quodam tempore de b Saxonia ciuitate paralyticus quidam ad virum Dei deductus est: pro cuius sanitate dum rogaretur, respondit: Non est meum, fratres, hoc negotium; tamen ne incompatiens, peccati incurram periculum, [paralyticū sanat:] orationis non negabo officium. Congregatis itaque Fratribus ingressus est in oratorium, præcipiens deferri paralyticum, ac nudum exspoliari: sicque orans cum Fratribus vnxit oleo totum corpus eius in nomine Domini nostri Iesu Christi: & statim sanus surrexit glorificans Dominum, pedibusque propriis ad propria remeauit.

[18] Cuiusdam Saxonici ciuis filius miserabiliter a dæmonio correptus est: quem cum vxore iumento impositum ad virum Dei detulit. In ipso autem itinere dæmon eis nocere tentauit: nam pedibus iumenti serpens immanis c colligatus eum offendere fecit & insidentem mulierem cum filio non sine allisione deiecit. Qui tamen postponentes inimici insidias, ad virum Dei velociter cucurrerunt. [energumenum liberat:] Qui anxie petitioni eorum compatiens, sancti monasterij sui sacerdotem Euthymium conuocauit, atque exorcismum d sanctorum Patronorum super puerum legere iussit. Tūc ipse oleo lampadis eum perungens, statim a dæmonio liberauit.

[19] Quidam Constantinus nomine, de e Cassiana ciuitate, f parentem habebat monachum in monasterio S. Lucȩ, quem cum aliquando pergeret visitare, insidiante diabolo deuiauit, [aberrantē a via absens dirigit:] & per abrupta mōtium Muri manorum vexatus deficiensque, sanctum Dei Lucam inuocare cum lachrymis incepit, & statim ex aduerso montis vox ad eum facta est: Frater ecce via recta. Ad cuius indicium viam reperit, & quam citius ad monasterium peruenit & tamen antequam accederet sanctus Pater obuiauit, ita inquiens: Frater Constantine, multum laborem passus es g hodie, qui cuncta, quæ ei acciderant retulit, & Deo gratias cum fratribus reddidit.

[20] Alter constantinus hȩreditatis suæ confinio monasterij vicinus occasione aliqua cum Fratribus monasterij vociferando litigare cœpit: [percutienti maxillam, alteram præbet:] ad hoc sedandum cum mitis Pater processisset, furiis agitatus Constantinus, beato viro alapam in faciem dedit; qui tacite, & patienter, iuxta Euangelicum præceptum alteram ferienti præbuit, Constantinus vero, antequam ad sua remearet, [eum a dæmone ob sessum liberat:] a dæmonio vexatus, miserabiliter torquebatur, qui continuo ad virum Dei deductus est. [Luc. 6. 29] Misertus autem eius vir sanctus manus suas pro eo ad Dominum expandit, & oratione completa a dæmonio liberauit: qui de sua liberatione gauisus Deo, & S. Lucæ semper gratias reddidit.

[Annotata]

a Castellum Murimannum in vicinis Calabriæ citerioris montibus etiamnum extare tradit Marafiotus lib. 4 Calabriæ cap. 24, [Murimānum.] & indicant tabulæ geographicæ Mormando & Morano; vltimum huic narrationi magis conuenit.

b Hanc Saxoniam ciuitatem inter vicinas saxosas rupes extitisse non est dubium, neque a Saxonia regione procul dissita aut hic paralyticus deductus, [Saxonia ciu.] aut parentes filium energumenum adduxerunt.

c Caietanus habet implicatus.

d Idem, a sanctis Patribus super energumenos exerceri solitum.

e Ciuitas Cassiana inter mare Ionium & montes vbi Mula etiamnum est, [Cassianæ ciu.] media, aptissime situm aliorum locorum confirmat.

f Supra in Lectionibus e Græco translatis, patrem monachi a via aberrasse, ait.

g Indicatur iter diei. Quam procul a Monte-Leone distet Cassiana vrbs, docent Tabulæ Geographicæ.

CAPVT IV.
Alia miracula mors præscita. Sepultura.

[21] aVnus ex Fratribus, nomine Ioannes, monasterij eiusdem cellararius, quadam die ad virum Dei venit, & ad genua eius proiectus, sancte pater, inquit, supra vires meas est obedientia, quam imposuisti, & nequeo tantum perferre laborem; quapropter paternitas tua alium prouideat, qui idoneus existat ad exercenda monasterij huius officia. Sentiens autem B. Lucas per Spiritum sanctum, [Claret spiritu prophetico:] quod in monachum esset futurum, perseuera, inquit, fili, quia in breui tempore inuitus cessabis. Non post multum igitur elephantia percussus, iacebat omnium oculis miserandus. Post sex denique menses, quibus in hac misera infirmitate languit, proiecit se ad pedes S. Lucæ dicens cum lachrymis: Miserere mei, Pater sancte, [elephantia correptum sanat:] & propitiare istius miseri cadaueris, quod tam dura peste vastatur. Confido enim, quia a Deo quidquid poposceris, dabit tibi. Sanctus autem Lucas multa pietate commotus, in lachrymas affluxit: & ad ecclesiam concurrens, iconam sanctæ Dei Genitricis deuotissimo amplexu arripuit, & diutius cum silentio orationem fudit. De inde accedens ad miserum, vestibus expoliauit, & cum fiducia oleo lampadis iam dictæ Dei Genitricis in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti totum corpus perunxit: & statim veluti squammis per minutias excoriatus, ita sanus factus est, vt nullum illius morbi remaneret vestigium. Fratres autem tanti viri virtute gaudentes, glorificabant Deum.

[22] Iam vero fama Sancti latere non poterat, sed circumquaque concursus virorum ac mulierum ad eum fiebat, & quibuscumque languoribus laborabāt, meritis, eius & precibus salui fiebant. Quidam monachus a Mercuria ciuitate longo iam tempore a dæmonio peruasus, [energumenum liberat:] ad monasterium viri Dei deductus est, & per totam noctem vexatione dæmonis furiatus, mane orationibus iusti, cum fœtidissimi fumi effusione mundatus est.

[23] Præterea dum sanctissimus Dei famulus Lucas octogesimum monachatus sui superans annum, iam perfecto maturoque commissi talenti lucro, decrepitæ senectutis pene a natiuitate centesimum contigisset annum, accersito quodam monacho suo, nomine Theodoro, innocenti & simplici viro, sanctoque Sacerdote Euthymio, [mortē prædicit:] dissolutionis suæ prophetiæ spiritu præuidens diem, fratribus ait: Filij mei carissimi, disponere cogor domui Dei, quia tempus resolutionis meæ instat. Te ergo, Frater Theodore, super filios, quos dedit mihi Deus, pastorem & hæredem eligo. Vigila ergo super gregem tibi commissum: [successorem statuit:] nec timeas sub tanto pondere, quia Dei auxilio & fratris tui Euthymij sustentaberis solamine. Hæc & his similia sanctus senex Fratribus enuncians orauit, & ad corporis quietudinem caput in lectulo reclinauit. Hæc omnis Fratrum congregatio audiens, amissione tanti thesauri perterriti, inter spem tamen ac metum suæ salutis positi, aiunt; Forsitan, Pater noster, non est ad mortem hæc tua infirmitas, sed potius consueta ad tempus corporis tui molestia: necessarius adhuc nobis supereris, Deoque donante reseruaberis. Quibus venerabilis senex respondit. Nequaquam, filij mei, nequaquam vltra ad istius miserrimi mundi agones reseruabor: quod & ipsa ætas decrepitæ senectutis meæ vetat, & pius Rex Regum ad misericordissima remunerationis suæ præmia me vocare dignatus est.

[24] Noctem illam totam cum Fratribus peruigilem ducens, orationibus institit: in crastinum ac si nullius molestiæ ægritudinem pateretur, in pedes constitit, & proprio gressu sanctam Ecclesiam intrauit, ac missarum solenniis instans deuotissimus, Dominici Corporis, etiam & Sanguinis viaticum sumpsit: [sacro viatico munitur:] & congregatis totius cœnobij Fratribus sanctæ pacis osculum dedit: verbum etiam exhortationis, quod semper habere in ore consueuerat, ad memoriam reuocauit. Videte, inquiens, filij, cui vos deuouistis, & eius iugum suaue super vos suscepistis, quia Domino Christo placere non potestis, nisi pleno affectu scandala mundi contempseritis: non sit inter vos verbum scurrile vel otiosum, non aliqua discordiæ zizania: sed habete pacem in vobis & vinculum caritatis, vt habitet inter vos Spiritus sanctus. Confido enim in Deo meo, quia semper vobiscum ero, etiam post obitum.

[25] Conuenerat igitur ad tam sanctum spectaculum gloriosa turba monachorum, beati viri excessum, cum magno mærore expectantium. Hi itaque audientes tam sanctam admonitionem & felicem prouisionem, cum magnis fletibus irruebant super eum, deosculantes Angelicam faciem eius. Iam enim Dominus in quamdam resurrectionis spem eum transformauerat. Nam in vultu eius quædam spiritualis reuerentia apparebat. [sancte moritur, suavissimo odore relicto:] Interea inter psallentium monachorum fletus, & inter sanctorum Angelorum expectantium choros, sancta eius anima de corpore exiuit b tantusque odor suauitatis omnes qui aderant repleuit, vt omnia aromata sua mira fragrantia superaret.

[26] Frater autem quidam validæ febris frigore conquassatus, [febrim pellit:] ad sancti viri transitum de longinquo occurrens, iam defunctum reperit, qui statim in oscula sancti corporis cum lacrymis irruens, sanus surrexit.

[27] Successor vero sancti viri Theodorus cum Sacerdote Euthymio, & beato illo qui aderat monachorum cœtu, qui ad tam beatum funus conuenerant, curantes sanctum corpus, illud intra ecclesiam sanctæ Dei Genitricis Mariæ, [sepelitur.] in loco vbi cella eius primum fuerat, cum summo honore & reuerentia reposuerunt. Quo in loco præstantur eius beneficia omnibus ex animo & fide eum requirentibus, vsque in c hodiernum diem. Celebratur autem dies transitus eius die prima Calendarum Martij, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat cum Deo Patre, in vnitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum, Amen. d

[Annotata]

a Apud Caietanum additur, eius virtutis odore diffuso.

b In lectionibus additur Kalendis Martij apud Caiet, sub horam sextam; id est, circa meridiem.

c Sæpe formulæ conclusionis similes postea adiectæ Auctor videtur testis oculatus fuisse.

d Qua postmodum occasione corpus in ciuitatem Montem-Leonem delatum sit, nusquam proditur.

DE S. BERTRANDO, SIVE BELTRAMO IN TERRITORIO PATAVINO.

[Commentarius]

Bertrandus, sive Beltramus, in territorio Patauino (S.)

[1] Cittadella oppidum est territorij Patauini, perlautum, nobile, frequens, & opulentum, vt de sua quidem ætate scribit Leander Albertus: vtque Bernardinus Scardeonius lib. 1 clas. 1 pag. 17, pulcherrimum, mœnibus ac fossa in orbem circumdatum, [Fontaniuæ in ditione Patauina,] cum duabus fortissimis turribus. Quibus consentiunt quæ Angelus Portenarus, de Patauij felicitate lib. 2 cap. 10 tradit, qui & bis mille passus Cittadella distare ait pagum Fontaniuam ad Meduacum maiorem, qui nunc Brenta dicitur: vbi olim castellum fuit, quod anno MCCXXVIII Patauini euerterunt. In eo autem pago idem hic testatur corpus asseruari B. Beltrandi, ex nobilißima familia Orenga, iam extincta. At lib. 3 cap. 1 rursum Fontaniuam recenset inter LXX loca dictionis Patauinæ, quæ olim communita reip. aut priuatorum sumptu fuere. Libro 9 cap. 49 Ecclesias enumerans subiectorum Cittadellæ pagorum, hæc inter alia habet: Fontaniua B. Beltramus, parochia.

[2] Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ & in generali Catal. Kalendis Martij eum aßignat, [I Martij colitur S. Bertrādus,] ac pagum illic Fontaniccum, hic Fontanicam vocat, Scardeonius Fontaninam. Ferrarius dein, natione Alemannum fuisse scribit, cumque in Italiam peregrinus venisset, [e Germania peregrinus.] in dicto pago ægritudine correptum, pie e vita migrasse, ibidemque conditum, atque hac die celebrari eius memoriam: non item in Ecclesia Patauina, cuius tamen e monumentis ista acceperit: Acta autem illius desiderari.

DE S. RVDESINDO EPISC. DVMIENSI, CELLÆ-NOVÆ IN GALÆCIA,

ANNO DCCCCLXXVII,

Commentarius præuius.

Rudesindus, Episcopus Dumiensis, Cellæ-nouæ in Gallæcia (S.)

§ I Varia Acta S. Rudesindi. Cultus sacer. Reliquiæ in variis Ecclesiis.

[1] Inter præstantes Benedictinæ familiæ Heroas, qui decimo Christi seculo Hispanias illustrarunt, eminuit S. Rudesindus, siue Rodesindus, vulgo Rosendus, natalibus regiæ stirpis & Episcopali dignitate clarus. Eum ob vitæ innocentiam, res præclare gestas, [S. Rudesindus a cælestino 3 Sāctis adscriptus:] ac miraculorum frequentiam, cælestibus dignum honoribus, Sanctorum catalogo adscripsit Cælestinus Papa III anno Pontificatus sui V, Christi MCXCV, cum ducenti & octodecim post eius mortem essent anni elapsi. In Bulla Canonizationis meminit Pontifex libri de rebus a B. Rudesindo gestis conscripti: quem asserit se legisse, cum in inferioribus constitutus negotiis, Sedis Apostolicæ in Hispaniarum regnis Legati titulo frueretur; tunc Cardinalis, Hyacinthus nomine, missus ab Alexandro III Pontifice anno Christi MCLXXI ad sopiendas quasdam controuersias, inter Alphonsum VIII & Ferdinandum II Legionis Reges exortas: quod feliciter anno MCLXXIV peractum ferunt.

[2] Acta S. Rudesindi, (seu librum de rebus eius gestis, a Pontifice lectum) asserit Tamaius Salazarius in suo Martyrologio Hispanico ad Kalendas Martij, [eius Vita olim scripta, neque Tamaio Salazario adepta,] in famigerato Cellæ-nouæ monasterio, de quo infra agemus, adseruari: quorum copiam, licet diu a se expetitam, conqueritur assequi se non potuisse. Partem tamen eorum edidit, ex peruetusto Breuiario Compostellano, vitellinis exarato membranis, partem ex codice antiquo, patrio idiomate circumscriptam, extraxit, Latinamque fecit. Quæ & nos prælo paraueramus. Verum vt prima monumenta assequeremur, orexis est excitata. [a religiosissimis viris ad nos missa,] Ergo RR. PP. Michaëlis Godella in obsequio Serenißimæ Reginæ Madriti degentis & Francisci Cachupin, Prouinciæ Castellanæ, sub qua collegia Gallæciæ continentur, Societatis nostræ Præpositi Prouincialis; quam alibi experti eramus, beneuolentiam imploramus. Hic R. P. Gabrieli de Henao, sacræ Theologiæ Professori emerito, in Collegiis Ouetensi, Vallisoletano & Salmanticensi; [Latina & Hispanica,] ac plurimis editis libris celeberrimo commisit eam curam. Is huc ad nos Vitam misit & miracula MSS. tam Latina quam Hispanica cum epistola Salmanticæ scripta X Nouemb. anno MDCXIII, indicatque se ida, Deo fauente citius obtinuisse, quam sperarat, idque singulari beneficio Reuerendissimi P. M. F. Mauri de Somoza, Qualificatoris Concilij sanctæ generalis Inquisitionis, Abbatis Salmanticensis Collegij S. Vincentij, Magistri Generalis Ordinis S. Benedicti, Cathedratici Scoti in Academia Salmanticensi, dignissimique monasterij Cellæ-nouæ filij, qui sua auctoritate mouit Reuerendissimum eius conuentus Abbatem, vt quæcumque Acta S. Rudesindi in archiuo extarent, quam citissime dignaretur transmittete. Ipsis autem Actis sub finem ista adscript a sunt: Correspondet suo originali, quod asseruatur in nostro monasterio S. Saluatoris de Cella-noua die XXIV Octobris anno Domini MDCLXIII. Fr. Bernardus Possedas Abbas S. Saluatoris de Cella-noua. [authenticis testimoniis cōprobata:] Fr. Gabriel de Zeuellos Præpositus monasterij. Fr. Franciscus Garcia monasterij Bibliothecarius. Quæ hic indicare, & quam hisce Septem viris debemus grati animi testificationem, declarare æquum duximus.

[3] Erant hæc Acta iam more nostro suis Notationibus adaptata, & breui subiicienda prælo; cum ecce eadem accipimus ab Eximio & admodum Reuerendo Patre, Iosepho Sainz Aguirra, Sacræ Theologiæ Doctore ac Professore, qui in epistola adiuncta, atque in regio monasterio & vniuersitate Hyrachensi Benedictini ordinis, [eadem iterum ex antiquiore autographo submissa:] XII Kalend. Aprilis anno MDCLXV exarata, indicat se accepisse a Reuerendissimo Patre Bernardo de Posseda, Abbate insignis monasterij S. Saluatoris de Cella-noua in Gallæcia Vitam S. Rudesindi Episcopi, eiusdemque cœnobij Abbatis, & quidem omnino fideliter & ad litteram translatam ab ea, quam Magister Fr. Stephanus, quondam monachus ibidem professus, antiquis characteribus exarauit. Hanc autem longe diuersam esse ab illa alia, quam Magister Ordonius composuit, & nuper transmissa fuit iussu Reuerendissimi P. Generalis, Magistri Fr. Rudesindi de Murica, Regij Concionatoris, e Salmanticensi Academia. Nihilominus & hanc mitti voluisse supradictum Cellæ-nouæ Abbatem, vt si forte alterutrius in itinere fieret iactura, altera saltem illarum ad nostras manus perueniret. Addit hanc longe antiquiorem esse illa alia, & in membrana vetustissima extare. Esse in ea nonnulla impolita pro ratione illius temporis, quæ tamen venerandam proferunt antiquitatem. Hactenus ea epistola. In titulo Vita hæc antiquior dicitur scripta per Reuerendum Patrem Magistrum, Fr. Stephanum: at posterior, ante nobis missa, per Reuerendos Patres Magistros Fratres Ordonium & Stephanum, monachos eiusdem cœnobij. Hoc titulo moti quidam Ordonium Stephano censuerunt multo antiquiorem. Tamaius Salazar, licet nulla Acta viderit, facit tamen Ordonium scriptorem fere sancto Abbati synchronon. [scripta a Magistro Stephano, ibidem monacho,] Ambrosius Morales lib. 16 Chronici Hispanici cap. 36 asserit facta & miracula S. Rudesindi, in volumine antiquo, & aureis fere exarato characteribus, adseruari in monasterio Cella-noua, ac librum de vita eius conscriptum attribuit Ordonio, alterum de miraculis Stephano. Verum ex Prologo constat vnicum atque eumdem auctorem, & quæ in vita ab eo gesta libro primo; & miracula post mortem patrata, libro secundo scripsisse: quem cum Actis antiquioribus iudicamus fuisse Stephanum, non tamen S. Rudesindo synchronon, sed ducentis circiter annis eo iuniorem. Hinc in eodem Prologo cum se asserat miracula legisse, non dubitamus, quin etiam Acta olim exarata habuerit, [& in libros 2 distincta:] quæ omnia suo stylo collegit, & duobus libris distinxit. Miraculum primum contigit imperante Alphonso I Ferdinandi Magni filio, qui ab anno MLXV vsque ad annum MCIX regnauit. Asserit autem scriptor se illud miraculum ex relatione seu traditione Fratrum Cellæ-nouæ didicisse. At mox narrat alterum, quod retulerant sancti viri, qui præsentes fuerant: vti reliqua duobus prioribus capitibus infra relata. Dein capite III indicat, quomodo ipsemet a studiis auersus, & ope S. Rudesindi emendatus, habitum monasticum in Cella-noua susceperit, & quæ suo tempore miracula contigerunt, describit capite III & sequenti. Et hæc tam Vita quam Historia miraculorum extabat, cum Hyacinthus Cardinalis, postea Cælestinus Papa III, coram in Cella-noua circa annum MCLXXI aut non multo post adesset, & Rudesindi, iam tum Beatis adscripti, sacrum corpus eleuaret. Concluditur autem illa pars Miraculorum num. 30 his verbis: Per cuncta benedictus Deus; qui tanta meritis sanctissimi Rudesindi miracula operatur.

[4] Quæ lib. 3 sequuntur miracula, indicamus ab Ordonio scripta cum aliquo Prologo, in quo indicat corpus B. Rudesindi in Mariæ Dei Genitricis ecclesia requiescere; [miracula libri 3 adiuncta a Magistro Ordonio,] scilicet eo recenter translatum, cum ante prope ecclesiam S. Petri esset sepultum. Dein omnia numero plurali explicat, quæ hactenus erant numero singulari narrata. Demum Ordonius, cui hanc partem tribuimus, vixit sub finem seculi XII, quando sub Alphonso Rege filio Ferdinandi II, indicat se vltimum miraculum num. 42 relatum, scripsisse. Et certe Ambrosius Moralez, loco supra citato, arbitratur Ordonium esse eumdem, a quo conscriptus liber, cui titulus Expomonogeron; additq; eumdem adhuc extare in monasterio Cella-noua, esseq; similem Rationali diuinorum officiorum ab aliis vulgato, atque ad eius calcem hoc distichon legi:

Ordonius librum per Christum condidit istum,
Bisdenis annis septem supra mille ducentis.

Incidit hæc Æra MCCXXVII, [ibidem Priore.] vt etiam aduertit Morales in annum Christi MCLXXXIX, quando Ordonium fuisse illius cœnobij monachum & Priorem, legi in principio libri monet idem Morales: qui suis lucubrationibus res gestas S. Rudesindi inseruit: quod post eum & alij fecerunt; Ioannes Marietta lib. 5 Historiæ Sanctorum Hispaniæ cap. 64 & 65, [Alia Acta scripta Hispanice,] Maurus Castella Ferrerus lib. 2 Historiæ Compostellanæ S. Iacobi cap. 12, vbi ingenue affirmat, se post S. Iacobum præ reliquis Cælitibus maxima animi propensione erga S. Rudesindum ferri, vtpote qui eam historiam scripsit, cum militiæ regiæ in ditione Cellæ-nouæ & agro Auriensi, vbi natus erat, præesset. At fuse lateque tum historiam fundationis & antiquitatum monasterij Cellæ-nouæ, tum res gestas S. Rudesindi deduxit Antonius de Yepez tomo 5 Chronici generalis Ordinis S. Benedicti, ad annum Christi 935, vbi a folio 6 ad 36 sub variis singula capitibus distinguit, ac S. Rudesindum inter illustriores Sanctos Hispaniarum recenset, eius effigie in singulorum librorum fronte inter præcipuos Benedictini Ordinis expreßa. Lusitanico etiam sermone (nam relati auctores Hispanice scripserunt) eiusdem Rudesindi Acta vulgauit Rodericus da Cunha Episcopus Portuensis, [& Lusitanice:] dein Archiepiscopus Braccarensis, in Historia seu Catalogo Episcoporum Portuensium par. 1. cap. 13.

[5] Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico ad Kalendas Martij hoc eum encomio celebrat: Cœlæ-Nouæ in Gallæcia S. Rudesindi monachi, Episcopi Iriensis & Dumiensis, qui celebris operatione virtutum, [publica illius veneratio, 1 Martij,] celebrior claritate miraculorum, & celeberrimus euidentia sanctitatis, obdormiuit in Domino. VVion, Menardus, Dorganius in Martyrologiis Benedictinis ista habent: In Hispania S. Rudesindi Episcopi, sanctitate & miraculorum gloria conspicui. Bucelinus prolixiore eum encomio celebrat. Benedictini regnorum Portugalliæ ex Breuiario Conimbricæ anno MDCVII excuso recitant officium XII lectionum, quarum quatuor desumptæ sunt ex antiqua Vita. De eodem agit in Hagiologio Lusitanico Georgius Cardosus, qui in officio Sanctorum Lusitanorum inter Confessores Pontifices in hymno ad Sextam eumdem veneratur, Ioannes de Sanclemente Archiepiscopus Compostellanus, inter festa propria diœcesis anno 1596 edita, mandauit sub ritu semiduplici celebrari officium Kalendis Martiis de S. Rudesindo Episc. & Conf. eo quod fuerit Archiepiscopus Compostellanus. Secundum Ordinem recitandi diuini Officij per Hispanias, Madriti sæpius editum, [item 2 & 3 Martij,] in Mendoniensi diœcesi officio duplici colitur, vti in Ecclesia Compostellana die sequenti, & tertio Martij in diœcesi Asturicensi. Kalendis Septembris celebratur memoria primæ Translationis apud Tamaium his verbis: Apud Cellam-nouam, cœnobium Ordinis S. Benedicti in Gallæcia, [& 1 Sept. ob Translationem.] Translatio sacrorum pignorum S. Rosendi Episcopi, ipsiusque monasterij Abbatis, quæ ab Hyacintho S. R. E. Cardinale & per Hispanias Sedis Apostolicæ Legato, post Pontifice Maximo, nomine Cælestino III, solenni apparatu & regali pompa noscitur executa.

[6] Inter viros Apostolicos, qui a SS. Petro & Paulo Episcopi ordinati, in Hispaniam ad fidem Christi proseminandam mißi sunt, S. Torquatum Accitanæ Coloniæ Apostolum, numerari diximus Kalendis Februarij, [S. Torquati Ep. ossa Cellam-nouā detulit S. Rudesindus:] ad Vitam S. Cæcilij Episcopi Eliberitani; iterum ad Idus Maias, quo die S. Torquatus aliique etiam Tabulis Romani Martyrologij sunt inscripti, plenius dicturi. Huius Sancti aliquæ reliquiæ olim adseruatæ fuere in ecclesia eius nomini dicata, ac Columna S. Torquati appellata, ad ripam fluminis Limiæ in limite hodierno Gallæciæ & Lusitaniæ. Cuius loci potestas dominatioque cum ad familiam S. Rudesindi spectaret, curauit is illas reliquias ad Cellam-nouam, monasterium a se fundatum, transferri. Vna eademque postmodum veneratione reliquias SS. Torquati & Rudesindi coluerunt monachi Cellæ-nouæ, quorum Abbas quadragesimus septimus Claudius Tenorius curauit magni pretij capsam argenteam fieri, [vtriusque reliquiæ an. 1601 trāslatæ:] inclusit que sacras reliquias SS. Torquati & Rudesindi, easque solenni instituta supplicatione Kalendis Martij MDCI summo altari imposuit. Duo integra ossa horum Sanctorum liberali donatione eorumdem Cellæ-nouæ monachorum, eodem anno die XXIX Martij Compostellam delata sunt, [S. Rudesindi aliquæ sunt Compostellæ,] summa, vti par erat, magnificentia ab Archiepiscopo Ioanne de Sanclemente atque Ecclesiæ Cathedralis Canonicis exceptæ. Interfuere tunc institutæ supplicationi omnes vrbis totius Clerici & monachi: adhibita rara atque excellens musica, & arcus triumphales, non absque magnis sumptibus erecti. [Auriæ,] Sunt etiam vtriusque Sancti aliquæ reliquiæ in Ecclesia Auriensi, in cuius diœcesi est Cella-noua extructa: in huius monasterij sacrario adseruatur S. Rudesindi mandibula thecæ argenteæ inclusa. Quæ omnia fusius narrantur a Mauro Castella Ferrero, qui dictæ Translationi Compostellanæ interfuit. At post eius opus excusum, [& Mindonij.] Mindonium aliquæ S. Rudesindi reliquiæ magna cum solennitate delatæ sunt anno MDCXIV, vbi festum eius hisce Kalendis Martijs religiose celebratur. Legendum caput 4 historiæ Yepez, & in huius Appendice Diploma septimum.

§ II Stirps regia S. Rudesindi. Huius maiores, fratres, posteri. Ecclesia Compostellana dedicata.

[7] Illustri Regum Ouetensium familia ortum Rudesindum tradunt paßim scriptores, illorumque insignia regia ad tesseram huius familiæ gentilitiam translata. [S. Rudesindus ex Regum Ouetensiū prosapia:] Dicuntur insignia Froylæ primi Regis in cœnobio Samonensi adseruari, Alphonsi Casti in Ecclesia Ouetensi, & Ranemiri 1 in basilica Naurantij; eisq; exhiberi Crux rubra interpositis litteris Græcis Α & Ω. Pro hisce litteris tesseræ S. Rudesindi, quæ in porta ecclesiæ Cellæ-nouæ adhuc visuntur, circinum ac speculum habent, quibus aiunt compositionem vitæ & mensuram actionum cum morum dispositione, & rerum gestarum exemplis denotari. Sed hæc genealogicæ scientiæ studiosi curiosius expendent. Patrem suum S. Rudesindus in Testamento Gutterium appellat; [eius-pater:] Morales, Marietta, da Cunha aliique, Guterrium Ariam; Sandouallius Gutterium Mendez, pro hoc cognomine Yepez cum Ordonio in Vita, Menendez scribit, & Hermenegildum interpretatur, vocatque Guterrium Menendez de Arias. Auum paternum ex quodam S. Rudesindi scripto asserit Morales, [auus,] Comitem Hermenegildum esse, consanguineum Alphonsi Magni Regis, eiusque aulæ supremum Præfectum: imo, vt alij habent, fuisse supremum militiæ Ducem, & Capitaneum generalem, appellarique Hermenegildum Menendez, siue Gutierez, qui Vitizam Ducem, Domino Adefonso Regi & Dominæ Scemenæ Reginæ annis septem rebellem, apprehendit, & Regi in vrbe Ouetensi obtulit: quando omnem terram, quam is obtinebat, Regis donatione accepit: vt ea pluribus narrata leguntur apud Yepez in Priuilegio confirmationis, monachis Cellæ-nouæ anno MXV ab Alphonso V Rege Catholico concesso, & in Appendice tomi V eiusdem Yepez num. 6 excuso.

[8] Templum Compostellanum sub dicto Alphonso Magno dedicatum fuisse auctor est Sampirus Episcopus Astoricensis: cui solennitati interfuerunt Hermenegildus, aliis Ermenildus Tude & Portugallæ Comes, & Arias filius eius in Minio Comes, siue ad Minium fluuium: in qua ditione ab S. Rudesindo eiusque matre est Cella-noua extructa. Tempus in Priuilegio Consecrationis ab eodem Alfonso dato ita indicatur: Æra, scilicet Hispanica, [intersunt dedicationi ecclesiæ Cōpostellanæ anno 899,] congruit nouies centena, sexies sena addito tempore vno. Et in Priuilegio Donationis, dicitur facta Donationis charta die consecrationis templi Nonas Maij anno XXXVI regni religiosi Principis Adefonsi Æra DCCCCXXXVII, quæ conuenit in annum Christi DCCCXCIX, quando cyclo Solis XII littera Dominicali G Nonæ Maij inciderunt in feriam secundam, & apud Sampirum, & in priuilegio Consecrationis indicatam. Eamdem Dedicationem Nonis Maij inscripsit Martyrologio Hispanico Tamaius Salazar, additque Acta consecrationis ex Sampiro & Priuilegiis Regis iam indicatis. Ambrosius Morales lib. 15 cap. 25, eumque secutus Baronius, ad annum nongentesimum dictam Dedicationem referunt, [an Ioannis 8 Papæ auctoritate,] rati interim cum alijs paßim scriptoribus facultatem peragendæ Dedicationis indultam ab Ioanne VIII Pontifice Romano, cuius epistolis apud Sampirum apponitur Æra DCCCCVIII, vti Concilio Ouetensi Æra DCCCCX, quod transactis XI mensibus post dedicatam Ecclesiam Compostellanam inceptum scribit Sampirus, ac XVIII Kalend. Iulij absolutum: additque congregato magno exercitu, ac triennio peracto, Æra DCCCCLX vrbes desertas & iussu Regis populatas: quæ cum magna annorum confusione asseruntur. Morales & Baronius Concilium illud, quo Ecclesia Ouetensis dignitate Metropolitana aucta est, referunt ad annum DCCCCI, [an potius Ioannis 9 factæ:] quo putarunt Ioannem IX constitutum Pontificem, cuius initium ad annum DCCCXCVII tradunt Carolus Sigonius lib. 6 regni Italiæ, & Alphonsus Ciaconius in Vitis Pontificum, ad annum sequentem Hieronymus Rubens lib. 5 Historiæ Rauennatum: vt eæ epistlæ videantur a Ioanne IX scriptæ fuisse, quæ solum in Appendice post alias Ioannis VIII epistolas num. 309 & 310 absque vlla temporis aut anni notatione leguntur. Hæc de tempore dedicatæ Ecclesiæ Compostellanæ, cui adsuerunt pater & auus S. Rudesindi, Comites circa annum nongentesimum illustres. Interfuit inter XVII Episcopos Naustus Conimbricensis post vrbem Mauris ereptam constitutus, cum aliis Episcopis ibidem relatis.

[9] Comes Gutterius, vt asserit Tamaius Salazar in Vita Rudesindi a se composita, cum Rege Ranemiro, Ordonij Regis filio, apud Colimbriam fertur in expeditione fuisse, quando coniux eius Ildaura ab Angelo præmonita fuit se concepturam filium, scilicet S. Rudesindum. Verum hic Rex debet fuisse Alphonsus III, seu Magnus, Ordonij Regis filius, qui huic succeßit anno DCCCLXII, & postquam regnasset annos fere quinquaginta, mortuus est anno DCCCCX aut sequente, quo regnante natus est S. Rudesindus anno DCCCCVII. Hic matrem suam Ildauran, aliis Ilduaram dictam, vulgo Aldaram, agnoscit in suo testamento. Eius Vitam inter sanctas & illustres fæminas Lusitaniæ edidit num. 53 Ludouicus dos Anjos, [Ildaura mater,] & diploma aliquod signatum anno DCCCCXXV asserit in Monarchia Lusitanica extare hisce verbis: Tempore illo, quo Comites Guterres Arias & Cometissa Aldara tenebant Portucula & terras de Sancta-Maria. Elogium huius Aldaræ concinnauit etiam Yepez tomo 5 ad an. 455 cap. 4, vbi eius epitaphium in ecclesia Cellæ-nouæ tradit eiusmodi a S. Rudesindo filio erectum: [mortua sancte anno 943] Degit hic humatum Ilduaræ confessæ sanctum corpus, conditum a Rudesindo Episcopo prole sua, tertio decimo Kalend. Ianuarij Æra XCLXXXI, Æram dein interpretatur DCCCCLXXXI, quæ incidit in annum Christi DCCCCXLIII. Ferrerus sepultam ait in arcu parieti oratorij S. Ioannis Baptistæ imposito, ante altaria Deiparæ Virginis & eiusdem sancti Præcursoris, ad latus epistolæ. S. Rudesindus fatetur se vna cum genetrice sua Ildaura construxisse illud monasterium, quam post obitum mariti inter Conuersas Benedictinas, quas tunc Confessas dictas ferunt, habitum monasticum assumpsisse addunt Yepez & Anjos, forsan in vicino monasterio S. Mariæ de Villa-noua, cui Adosinda filia eius, ac soror S. Rudesindi, Abbatissa præfuit: eamque cum matre in oratorio Cellæ-nouæ sepultam tradit Moralez, qui vtramque in sacra habitam veneratione addit. Præfatis parentibus natus S. Rudesindus patrem spiritalem, vti ipsemet testatur, habuit Sauaricum Episcopum Dumiensem, quem infra ostendimus floruisse anno VI, XIII, XIV & XVIII post nongentesimum. Nomen, [S. Rudesindus] vt arbitramur, gentilitium adeptus, cum inter Comites Alphonsi Magni apud Sandouallium pag. 250 aliquis Rudesindus Gutierrez reperiatur, eius forsan proauus. Viuentibus non solum parentibus, sed auo etiam Hermenigildo, adoleuisse eum colligimus ex Alphonsi V Priuilegio, supra indicato: in quo ista iunguntur: Post obitum vero supradicti Regis Adefonsi confirmauit filius eius Rex Dominus Ordonius ad præfatum Ducem Ermenegildum: [sub parentum cura adolescit:] post obitum autem Domini Ordonij Principis confirmauit eam Rex Dominus Ranimirus ad Ducem Dominum Gutierrem Ermenigildi filium. Mortuo Alphonso Magno anno Christi DCCCCXI, succeßit filius Garcias, ac post triennium vita functus regnum Ordonio, alteri Alphonsi filio, reliquit: qui ad annum vsque DCCCCXXV vixit, ac successores habuit primo Froilanum fratrem anno vno ac duobus mensibus, tum filios, Alphonsum IV ad annum DCCCCXXXIII, dein Ordonium II, cuius regni principio Gutterius pater S. Rudesindi videtur e viuis abiuisse, ac mater Ildaura aliquamdiu vidua & quidem in monasterio vixisse, mortua anno DCCCCXLIII die XX Decembris.

[10] Fuere S. Rudesindo duo fratres Munius Guterrius, & Froilanus Guterrius, [eius fratres. sorores,] qui cum Adosinda sorore, illius donationes confirmarunt, & testamento subscripserunt: quibus sororem alteram, Ermesendam nomine, addit Yepez cap. 4. Diplomati donationis Ecclesiæ Ouetensi ab Ordonio II factæ. apud Sandouallium inter alios subscribit Æra DCCCCLII Nunius Guterrius, forsan patruus S. Rudesindi: nam tunc auus Hermenigildus Gutterius adhuc viuebat, cui plures fuisse filios, quibus suas posseßiones diuisit, testatur in citato Priuilegio Alphonsus V. Quas ex illis obtinuit Gutierrus Menendez, iterum diuisit duobus filiis suis, Domino Rudesindo Episcopo & fratri eius Froylano Duci: aliis autem filiis suis dedit in partes alias suam hæreditatem, sicut & istis duobus supra nominatis. Obtinuerunt autem Dominus Rudesindus Episcopus, & frater eius supra nominatus Froyla, cunctis diebus vitæ suæ, nullum alium hominem ibi hæreditatem possidentem præter ambos germanos: & dum venerunt ad extremum diem, quæ cunctis viuentibus irreuocabiliter hæreditas est, reliquerunt ipsas hæreditates mandationem in iure monasteriorum suorum Cellæ-nouæ & Villæ-nouæ, nullum illis hæredem vel possessorem ibi relinquentes. Præfatum Priuilegium Alphonsi V sub huius imperio ordinauit Magnus Comes & Dux Menendus Gundisaluiz, [nepos.] ex semine supra memorati Herminigildi Comitis & neptus supradicti Pontificis S. Rudesindi; forsan ex fratre eius Munio, siue Nunio Guttierez prognatus: cuius industria & protectione, Rege omnem fauorem præstante, posseßionem bonorum suorum, quorum varia erepta erant, Abbas Mamillanus S. Rudesindi successor recuperauit.

[11] Eminet antiqua nobilitate apud Hispanos domus seu familia Ribera, cuius originem deberi Gallæciæ, atque indicatæ hactenus stirpi S. Rudesindi, [fertur familia Ribera e stirpe S. Rudesindi prognata.] indicant Castella Ferrerus, eumque secutus Alphonsus Lopez de Haro lib. 6 Historiæ Genealogicæ Nobilitatis Hispanicæ cap. 7, vbi foliis nouem varios Duces, Marchiones, Comites aliosq; nobiles Heroas huius familiæ producit. Ioannes Ribera Archiepiscopus Valentinus, & Patriarcha Antiochenus anno XI huius seculi vita functus, ex hac S. Rudesindi stirpe se prognatum gloriabatur teste Ferrero. Res gestas & eximias virtutes huius Antistitis singulari libro complexus est Franciscus Escriua Societatis nostræ Doctor Theologus.

§ III S. Rudesindi Episcopatus Dumiensis alius a Mindoniensi constituendus.

[12] Qvos S. Rudesindus obtinuerit Episcopatus quotue eos annis administrarit, variant auctores. Ipse Sanctus paßim, vt infra constabit, [Olim prope Braccarā Episcopi Dumiēses,] semet Episcopum Dumiensem appellat: sed quo loco ea Dumiensis Sedes tunc temporis fuerit, inter scriptores haud satis exploratum est. Fuit Dumium monasterium haud procul Braccara antiquæ Gallæciæ Metropoli nunc Portugalliæ inclusa, seculo Christo sexto extructum, & Episcopali Sede decoratum a S. Martino, dein Metropolita Bracarensi, cuius Acta damus XX Martij, die eius natali: Successores eius in Sede hac Dumiensi ex antiquis conciliis hi colliguntur: Ioannes, Beniamin, Germanus, Pimenius, Recimirus, Auianchimarus, Fructuosus, Vincentius. Ex his Fructuosus factus Archiepiscopus Braccarensis, & Sanctis adscriptus colitur XVI Aprilis. Vincentius interfuit Concilio Toletano XV sub Egicano Æra DCCXXVI, anno Christi DCLXXXVIII. Num hic vixerit vsque ad irruptionem Maurorum, num alius eidem ante subrogatus fuerit, incertum est. Æra DCCLIV (annus is est DCCXVI) captas a Mauris Vlysiponem, Coimbricam, Braccaram, Auriam & vicinas vrbes, ex antiquis monumentis tradit Sandouallius in Rege Pelagio. Fugisse eo tempore monachos Dumienses in Asturicos montes, [an ob persecutionem Saracenorū postea in Asturias fugerint?] ac non longe a Mindoniensi vrbe, aliud extruxisse monasterium, etiam Dumiense vocatum, ac S. Martino ob aliquas eo reliquias delatas dedicatum, tradit ex Roderico de Acuña tomo 1 Historiæ Braccarensis cap. 75 Tamaius Salazar ad diem 5 Febr. vbi de Inuentione reliquiarum S. Martini Dumiensis agit. Probare autem Acuñam ait ex autographo donationis, quam fecit Apala nobilis & deuota fæmina cœnobitis & Theodomiro Episcopo, in honorem S. Martini, cuius reliquiæ noscuntur esse in Mindonio & Dumiensi Sede Prouinciæ Gallæciæ. At Tamaius ad XVI Octobris, Theodomirum inter Episcopos Britonienses & Mindonienses decimum tertium collocat ad annum DCCCCLXXX, & S. Rudesindi successorem: ad cuius Acta hisce Kalendis Martij conatur persuadere Episcopos Dumienses illis temporibus alios a Britoniensibus & Mindoniensibus non fuisse. [an facti Mindoniēses & Britonienses Episcopi:]

[13] Res hæc paucis enodanda est. Ac primo Britonienses Episcopos ante irruptionem Maurorum varios extitisse ex Conciliis certum est: iis seculo VI & VII subscripserunt Maliosus, seu Maylocus, Methopius, Sonna, aut Sonanus, [Antiqui Episcopi Britonienses,] & Bela. Dein Britoniensem Sedem ab Saracenis fuisse destructam testatur Alphonsus Castus apud Sandouallium signato diplomate Æra DCCCLVIII, id est, anno Christi DCCCXXX, & diœcesim eam Ouetensi Episcopo, donec Sedes restituatur, commendatam. Non diu post Britoniensibus datus Episcopus Sauaricus, qui ob Saracenorum persecutionem a Sede sua discessit, eamque in loco, qui Migdonetum vocatur, fundauit, facultatem concedente Alphonso III, [Mindoniū migrant:] cuius ea de re diploma apud Tamaium ad XVI Octobris, signatum est X Kalend. Septemb. Æra DCCCCII, siue anno Christi DCCCLXIV. [varij ibi Episcopi:] Præerat tunc Ecclesiæ Nicolaus I Papa, mortuus anno DCCCLXVII, sub quo aduertit Sandouallius in Alphonso III, Sedem illam Britonia fuisse Mindonium translatam; sed a Gundisaluo, quem Sauarici successorem arbitramur, cui Pontifex eam Sedis Translationem a Rege decessori concessam approbauit. Vixisse adhuc Gundisaluū anno Alphonsi XXII, Christi DCCCLXXXVIII, docet idem Sandouallius. Succeßit Theodorindus, & dedicationi Ecclesiæ Compostellanæ anno DCCCXCIX, vt supra probatum, interfuit, & a Sampiro Episcopus Britoniensis appellatur: quem eumdem arbitramur, qui apud Tamaium dicitur anno DCCCCIX adhuc vixisse. Hisce temporibus Dumiensem Episcopum fuisse seniorem Rudesindum, atque consecrationi ecclesiæ monasterij Vallis-Dei prope Ouetum interfuisse manifestum est ex antiqua inscriptione, [sed alij ab his Dumiēses, Rudesindus 1,] ab Ambrosio Moralez lib. 15 cap. 23 edita, hac clausula: Consecratum est templum hoc ab Episcopis septem, Rudesindo Dumiense, Nausti Conimbriense, Sisnando Iriense, Ranulpho Astoricense, Argimiro Lamecense, Reccaredo Lucense, Ellecana Cæsaraugustanense, sub Æra nongentesima trigesima prima, die decimo sexto Kalendas Octobris. Annus is erat Christi DCCCXCIII. Meminit huius Rudesindi in Alphonso III Sandouallius. Tamaius Salazar ad Acta S. Rudesindi obseruat hunc seniorem Rudesindum egisse Abbatem in cœnobio S. Petri Aguiano, seu de Tauora. De successore antiquam inscriptionem dedicatæ Ecclesiæ monasterij Complutensis refert Morales lib. 15 cap. 44 cuius hæc clausula: Consecratum est hoc templum ab Episcopis quatuor, Gennadio Astoricense, Sabario Dumiense, Frunimio Legionensi & Dulcidio Salmanticensi, [Sauaricus,] sub Æra nouies centena, decies quaterna & quaterna, nono Kalendarum Nouembrium. Is est annus Christi DCCCCVI. Dein Æra DCCCCLII, siue anno Christi DCCCCXIV Sauaricum Episcopum Dumiensem, quem dictum Sabarium arbitramur, dedicationi ecclesiarum Ouetensium SS. Cypriani, Vincentij & aliarum adfuisse cum Episcopis Hermegildo Ouetensi, Frunimio Legionensi, & Forte Astoricensi tradit Sandouallius in Ordonio II. Ab hoc Rege concessum monasterio S. Petri de Montibus priuilegium anno DCCCCXVIII atque aliud ab Sisnando Episcopo Compostellano datum monasterio S. Martini Compostellano anno DCCCCXIII confirmauit Sabaricus, seu Sabargus, Dumiensis Sedis Episcopus. Leguntur illa priuilegia in Appendice Yepez tomo 2, num. 18 & tomo 4 num. 11. Successor Sabario, aut Sauarico, videtur aßignari debere Rodricus, [Rodricus,] qui Dumiensis Sedis Episcopus confirmauit Æra DCCCCLX, anno Christi DCCCCXXII, priuilegium eiusdem Ordonij Regis, datum ædi S. Iuliani de Samos, relatum apud Yepez tomo 3 num. 10.

[14] En tres in Dumiensi Sede Episcopi, prædecessores S. Rudesindi, de cuius Sedis exordio nihil præter incertas coniecturas hactenus legimus, [S. Rudesindus,] Prima eius Episcopatus notitia habetur in diplomate fundationis monasterij Cellæ-nouæ signato VI Kalend. Octobris, anno regni Ranemiri II decimo, [cuius memoria in publicis actis an. 935] Christi DCCCCXXXV: in quo Rudesindus semet Episcopum Dumiensem scribit, & patrem suum spiritalem, Sabaricum Episcopum agnoscit: & mater Ylduara hanc dotem vel confessionem filij sui Rudesindi Episcopi prona mente confirmat. Alterum est Froylani fratris datum II Idus Septemb. Æra DCCCCLXXIV, anno Christi DCCCCXXXVI, [936] vbi sub regimine ac tuitione Patris ac germani Domini Rudesindi Episcopi, constitui templum & ædificari monasterium Cellamnouam in loco a se dato præcipit. [941,] Subscribunt & Sarracena vxor, & Ilduara mater. Dein Æra DCCCCLXXIX, anno Christi DCCCCXLI, Ranimirus II Rex varias posseßiones donat monasterio S. Martini de Castañera: quam donationem post Regem & Vrracam Reginam, cum aliis Episcopis confirmat Rudesindus Dumiensis Episcopus. Ordonius III Rex donationes decessorum Regum eidem monasterio ratas habet, dato priuilegio Æra nouies centena, nouies dena anno Christi DCCCCLII, [952] & cum aliis Episcopis confirmat Rudesindus Dei gratia Episcopus. Habet Yepez ea diplomata tomo 5 nu. 14 & 15. Idem Rudesindus Episcopus subscribit diplomati Sancij Regis, in fauorem monasterij Sahaguntini dato, [961, quo Theodomiri Ep. Mindoniēsis:] Æra DCCCCXCIX, anno Christi DCCCCLXI, cuius meminit Sandouallius in huius monasterij fundatione fol. 49. Demum chartæ Ossorij Guterrij fundatoris monasterij Laurentiani S. Saluatoris, post Eluigildum Archiepiscopum Braccarensem & Theodomirum Episcopum Mindoniensem, subscribit sub Christi nomine Rudesindus Episcopus Dumiensis, Sedis Cellenouensæ: tum Gundisaluus Legionensis & Sisnandus Yriensis, idq; XV Kalendas Iulias Æra MVII, anno Christi DCCCCLXIX. Agunt de hac donatione Yepez ad dictum annum num. 18, & Sandouallius in examine Historiæ Compostellanæ ad historias dictorum Regum pag. 191, asseritq; hic Theodomirum Ecclesiæ Mindonensi tradi præfuisse Episcopum annos LXXVI. forsan a Theodorindo non satis distinctum, quem Tamaius anno DCCCCIX vixisse statuit, ad annum DCCCCLXXX, atque hunc annum eius Episcopatui adscribit. Verum quidquid de iis annis controuersum esse potest, aliis relinquimus examinandum; hoc certum est, & Theodorindum & Theodomirum eodem tempore floruisse Episcopos Britonienses seu Mindonienses quo Rudesindus I, Sauaricus & S. Rudesindus II viuebant Episcopi Dumienses. Subscripsit Rudesindus Episcopus testamento suo XVI Kalendas Februarij Æra post millesimam decima quinta, siue anno DCCCCLXXVII. [S. Rudesindus testamentū condit an. 977.] dein Kalendis Martij animam Domino tradidit.

[15] Fuit postea Episcopus Dumiensis Armentarius, & subscripsit duplici priuilegio Veremundi II Regis apud Yepes, indicata Æra post millesimam XXVIII, & XXXVII, [Armentarius Ep. Dumiensis,] siue anno Christi DCCCCXC, & nono sequente. Idem videtur esse, qui dein ante memorato Priuilegio Alphonsi V anno MXV subscripsit Armentarius Episcopus Menduliensis Sedis præsulatum gerens. Sed quæ hæc Sedes: Num Dumiensis, an vero Mindoniensis intelligenda? In huius Præsulum Catalogo, sed admodum mutilo & intricato, nulla cuiusquam Armentarij mentio: [Mindoniēses Munius, Suarius,] sed ante relato Theodomiro subditur Munius, diciturq; ab Vrraca Regina multa obtinuisse anno MXX. Huius successor habetur Suarius, qui Concilio Compostellano a Tamaio Salazar ad X Martij edito subscripsit Æra MLXIX, anno Christi MXXXI, Britoniensis & Dumiensis Episcopus. Quidni hic potius Britoniensis & Mindoniensis legendum? Certe qui proximus dicto Suario substituitur, Gunsaluus Mindunensis Ecclesiæ Episcopus, confirmat priuilegium donationis ab Alphonso VI Æra MCXVIII, anno Christi MLXXX, [Gunsaluus.] in fauorem monasterij Sahaguntini factæ. Sandouallius, vir in antiquitate Hispanica eruenda sagax, in obseruationibus ad Historiam Compostellanam monet a similitudine vocum Mindoniensem, seu Mindunensem & Duniensem Episcopatus prono errore confundi, ac S. Rudesindum nusquam legi Mindoniensem Episcopum in antiquis monumentis. En quinque Episcopos Dumienses ab anno DCCCXCIII ad annum MXV, ab eo scilicet tempore, quo ab Alphonso Magno omnia circa antiquum Dumium erant loca recuperata: & dicto anno DCCCXCIII cum Rudesindo seniore Episcopo Dumiensi subscripserunt supra citatæ clausulæ Naustus Conimbricensis & Argimirus Lamecensis Episcopi. Imo cum hisce duobus interfuerunt dedicationi Ecclesiæ Compostellanæ anno octingentesimo nonagesimo nono Argemirus Braccarensis, Theodomirus Vesensis Gumadus Portucalensis & Didacus Tudensis. [quo loco vixerint dicti Dumienses Episcopi?] Aderat etiam S. Rudesindi auus Ermenigildus Portucalensis & Tudensis Comes: & natus S. Rudesindus in hac Portucalensi siue Portuensi ditione, patrem spiritualem habuit Sauaricum Dumiensem Episcopum. Quia tamen Dumium monasterium erat minime munitum, & frequenti Saracenorum irruptioni obnoxium, videntur Episcopi Dumienses alia sibi monasteria procurasse, in quibus ex reditibus monasticis alerentur. Ita Rudesindus senior dicitur Abbas fuisse monasterij Aguiani S. Petri, & S. Rudesindus sibi extruxit monasterium Cellam-nouam, in qua fere vixit ac subscripsit paßim Episcopus Dumiensis, addito aliquando Sedis Cellonouensæ. Alia S. Rudesindo aßignatur Sedes Compostellana, quam sub Sancto Rege administrauit pulso Sisnando Episcopo, quod hic nobilitate fretus Ecclesiasticos reditus & facultates turpiter consumeret. Cælestinus III Papa solius Dumiensis Ecclesiæ Episcopum facit, qui etiam titulus Vitæ præponitur.

VITA
Ex MSS. monasterij Cellæ-nouæ transmissa.

Rudesindus, Episcopus Dumiensis, Cellæ-nouæ in Gallæcia (S.)

BHL Number: 7352, 7355, 7356, 7357, 7358

Avctore Stephano monacho. Ex MSS.

Facta, & miracula S. Rudesindi Episcopi Dumiensis, Abbatis, Fundatoris, & Domini monasterij Cellæ-nouæ; scripta per Reuerendum Patrem Magistrum Fratrem Stephanum, in eodem cœnobio monachum, & professum.

PROLOGVS.

Mirabilis Deus in Sanctis suis, dicit Propheta Dauid: sed multis modis mirabilis in Sancto suo Rudesindo fuit. [Ps. 67, 36.] Nam mirabilis fuit in eius conceptione: mirabilis in baptismo: mirabilis in vita: [Diuisio Vitæ in 2 libros.] mirabilis in morte: mirabilis post mortem. Ideo visum est mihi postquam miracula eius legi, alia a videntibus audiui, alia a personis honestis accepi, illa omnia in codice scribere, & in duobus libris diuidere; ita vt quæ in vita sua fecit, in primo inueniantur, & quæ post mortem, in secundo.

LIBER I
De vita eius & obitu.

CAPVT I.
S. Rudesindi ortus, educatio, Episcopatus.

[1] Rvdesindus ex regio genere a Proceribus a nobilitatis Gallæciæ, & Portugalliæ, originem traxit: pater eius b Gutierre Menendez, mater eius Ilduara vocatur. Isti in Gallæciæ partibus, & Portugalliæ prospere & abundanter procedebant: vnus tamen dolor angebat, [S. Rudesindus ex regio genere,] quod nati filij statim post baptismum moriebantur. Factum est autem, vt, dum Comes Gutierre in bello contra Agarenos apud c Colimbriam, vt Dux, moraretur; Ilduara eleemosynas daret, ecclesias visitaret, ieiunia faceret, [precibus matris expetitus,] preces multiplicaret, postulans cum lacrymis a Deo filium benedictionis. Ecclesia fundata erat in altitudine montis d Cordubæ, dedicata sancto Saluatori; & distabat duobus milliaribus a e Villa-salas: in qua Comites palatium suum habebant. Illa, vt hanc ecclesiam visitaret, & diuina officia audiret, in eam sine comitatu, nudis pedibus per iter asperum, cum singultibus & lacrymis assidue veniebat. Quadam die, Spiritus sancti gratia feruens, fessa ex itinere, ad altare procidens & orans obdormiuit. Angelus autem Domini ei apparuit, ac eam consolabatur, dicens: [monitu diuino præuio,] Ilduara, gaude: preces tuæ coram Deo auditæ sunt: concipies, & paries filium, qui apud homines erit magni pretij, & apud Deum magni meriti. Illa expergefacta gratias Deo reddidit, & statim misit nuntium ad virum suum, vt veniret ad se: qui de reuelatione certior factus, gratias etiam cum magna lætitia dedit Deo. [concipitur: nascitur 26 Nou.] Post aliquot dies Ilduara concepit, menses grauedinis sine fastidio compleuit, & vigesima sexta die mensis Nouembris peperit filium, quem vocauit Rudesindum. Parentes ob reuerentiam natiuitatis eius magnas eleemosynas distribuerunt pauperibus, libertatem seruis dederunt: & dies illa, quæ fuit vigilia sanctorum Martyrum f Facundi & Primitiui, apud eos toto tempore vitæ læta & festiua fuit. Imo ipse Rudesindus in g testamento suo præcepit monachis Cellæ-nouæ, [quo eleemosynæ dein annuæ erogatæ:] vt omnibus futuris temporibus diem illum peculiaribus eleemosynis quotannis celebrarent.

[2] Meminerat Ilduara, bonum nuntium se ab Angelo accepisse: ideo a die conceptionis filij, ecclesiam iuxta Salas cœpit ædificare: [in ecclesia S. Michaëlis a matre extructa,] deinde Episcopos ad consecrationem vocauit, & eam sancto Archangelo Michaëli, & omnibus Angelis dedicauit. Concurrentibus autem consanguineis & amicis ad baptismum pueri, placuit parentibus, vt in ecclesia sancti Saluatoris super montem Cordubæ baptizaretur: quia mater eius ibi de conceptu reuelationem acceperat. Quȩsierunt ergo magnum fontem lapideum, & posuerunt super plaustrum, vt ad hanc ecclesiam sancti Saluatoris deferretur. Cum vero boues traherent fontem lapideum, plaustrum pondere confractum est, [fonte baptismali eo mire translato,] dumque serui nouum plaustrum præparant; fons baptismalis intra ecclesiam S. Michaëlis nuper ædificatam inuentus est. Omnes videntes prodigium, mirati sunt valde: parentes autem infantis cognouerunt, voluntatem Dei esse, vt in ecclesia S. Michaëlis baptizaretur; & ita factum est. [baptizatur:] Lapideus vero fons baptismalis vsque hodie in ea ecclesia seruatur.

[3] Rudesindus ab infantia non curabat de ludis puerorum, nec de vanitatibus mundi; sed legem Dei meditabatur die ac nocte, quā vsque adeo studuit implere; [addictus studiis,] vt de eo possimus dicere, quod nulli animum voluptati dedit, sicut Magnus Gregorius dixit de sancto Patre Benedicto. Litteras ac liberales artes faciliter didicit, & in sacra Scriptura multum profecit: in iuuenali autem ætate iudicium senis ostendebat. [eloquens,] Eloquium eius dulce & suaue mulcebat & attrahebat: verbum in ore eius potens & efficax omnia perficiebat. Erat modestus, maturus & grauis sine molestia, lætus & iucundus sine leuitate, vultu placidus, statura mediocris. Adhuc in adolescentia tantum virtutibus excelluit, vt fama eius per totam Hispaniam diuulgaretur. [omni virtute ornatus,] Nota enim erat castitas eius, modestia, misericordia in pauperes, munificentia ad amicos, pietas ad Deum, caritas ad omnes. Episcopatus Dumiensis vacauit, Clerus & populus sine dissensione Rudesindum, vt speculum virtutum, in Episcopum suum elegerunt. Ille renuebat, dicens, [creatur inuitus Episcopus,] se indignum tanta dignitate, & tantum onus non posse sustinere: quia vix compleuerat decimum octauum ætatis annum. Sed instante Clero & populo, a Deo admonitus est, vt susciperet onus Episcopale. Positus in Episcopatu, vt luminare magnum super candelabrum, illuxit Ecclesiæ Dei. Pauperibus, & peregrinis tanquam pater erat, viduis & orphanis solatium: curam adhibuit in docendo & prædicando Verbū Dei & in corrigendo prauos mores: Ecclesias augmentabat, collapsas reædificabat, [sedulus in munere Episcopali,] Clerum animabat, omnes auertebat a vitiis, & attrahebat ad seruitium Dei. Iam iam sanctus Episcopus fessus mundi pompis, & solitudinem appetens, totum se Deo tradere ex corde desiderabat. [extruit monasteria:] Interea aliqua monasteria construxit, ad quæ tamquam ad portum securum aliquando veniebat, & postquam in illis se dederat spiritualibus exercitiis, [vacat exercitiis spiritualibus:] ad Episcopatus curam reuertebatur. Ita temperabat contemplatiuam vitam cum actiua, vt aliquando Mariæ, aliquando Marthæ se daret.

[4] Ecclesia Apostolica Compostellana per Sisnandum Rudesindi consanguineum regebatur: Hic Sisnandus ludis, excessibus & vanitatibus attendens, officij sui curam parui pendebat: imo vt flagitiosus, populo, Clero & Proceribus & Regi h Sancio infensus erat. Rex post admonitionem i Sisnandum incarcerauit, & annuente Clero & populo Rudesindum substituit, vt consanguinei sui defectus suppleret. Ille nouum Episcopatum accipere nolebat: sed Rex cum Magnatibus contendit, quousque consensit & accepit. Hoc tempore, absente Rege, Gallæcia a k Normannis inuadebatur, & Portugalia a Mauris deuastabatur. Rudesindus, [fit Episcopus Compostellanus:] exercitu congregato, confidens in misericordia diuina magis quam in illo, repetensque versiculum Psalmi, Hi in curribus, & hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri inuocabimus, Normannis & Mauris obuiauit; Normanos, fauente Deo, [Normannos & Mauros repellit:] ex Gallæcia expulit; Mauros sic repressit, vt intra terminos suos contineri coëgerit. [Psal. 19. 8] Victor a Compostellæ Ciuibus communi gratulatione receptus est. Post pauca Sancius Rex moritur; quo cognito, Sisnandus vincula confringens, e carcere fugit, & ipsa nocte Natiuitatis Domini nostri Iesu Christi Rudesindum cum Canonicis pausantem aggressus est. Gladium strictum manu portabat, [Sisnando mortem prædicit:] quo mortem minabatur, nisi Episcopatum relinqueret & ciuitatem desereret. Rudesindus ponderosis verbis temeritatem arguit, prophetans, mortem violentam Sisnando cito euenturam; quæ ita contigit, sicut ei fuerat a Rudesindo prædicta. [abit ad monasteriū Caberense.] Ille sine mora ex Compostella exiuit, & lætus confugit ad monasterium S. Ioannis de l Cabero, quod ædificauerat.

[Annotata]

a De familiæ nobilitate supra actum.

b In MS. altero additur Comes, & ad nomen matris Comitissa.

c [Coimbria.] Cohimbra, Coimbra, Coimbria, aut Colimbria, ex antiquæ Conimbricæ ruinis excitata, Mauris Saracenis siue Agarenis, erepta ante annum 893. At postmodum varias ad hanc vsque vrbem fuisse Saracenorum expeditiones tradit Morales lib. 15 cap. 29. vbi de natiuitate S. Rudesindi agit. Fuisse etiam a Saracenis obsessam, sed liberatam legitur apud Sampirum.

d Corduba, in altera Vita Corduua, quem etiamnum montem Coruam appellari tradit da Cunha Episcopus Portuensis.

e Villa de Salas est etiamnum in confinijs Galæciæ & Portugalliæ, Val de Salas dicta.

f Coluntur hi Martyres Hispani 27 Nouembris, etiam Martyrologio Romano inscripti. Natus autem est S. Rudesindus anno 907, feria quinta.

g Desunt ista in Testamento eius a Tamaio Salazar cum Vita excuso: quod vt suppositum aut mutilum omittimus.

h Sanctius Rex fratri suo Ordonio 3, anno 955 mortuo, successit, & regnauit annos 12.

i Ambo & S. Rudesindus & dictus Sisnandus anno 4 regni Sanctij subscripserunt eius donationi factæ monasterio Sahaguntino, apud Sandouallium in dicto monasterio.

k Anno 5 regni Ranimiri 3, qui Sanctio patri anno 967 successit, Normanni cum Rege Gunderedo Gallæciam ingressi, strages multas fecerunt, & in gyro S. Iacobi Apostoli Episcopum loci ipsius gladio peremerunt, nomine Sisnandum. Ita Sampirus.

l Meminit fundationis huius monasterij de Cabero Antonius de Yepez tomo 5 Chronici Benedictini ad annum 953, [monasterium de Cabero] asseritque monasterium monachis ablatum postea fuisse, ac traditum Canonicis Regularibus, suumq; in Mindoniensi diœcesi, in profunda valle.

CAPVT II
Monasterium Cella-noua extructum. S. Rudesindi vita monastica: dignitas Abbatis.

[5] Sanctus vir Rudesindus solitudini, orationi & contemplationi totum se dedit in istis temporibus, in tantum vt orans pernoctaret. Dum ergo instantius in monasterio Caberi contemplationi vacaret, mundi pompis & vanitatibus renunciare decreuit. a A Deo oranti reuelatū est, vt in oppido Villare prope b Limiam cœnobium ædificaret: & consecrans sancto Saluatori, [Diuino monitu,] in eo monasticam vitam ageret. Hac reuelatione accepta, sanctus Episcopus ad Villare venit, vt locum sibi assignatum a Deo videret. Postquam vidit, gauisus est: quia hoc c Villare fuit hæreditas auorum suorum, situmque erat in amœna valle, plena fontibus & riuulis, aptaque floribus, [extruit monasterium Cellæ-nouæ:] fructibus & herbis producendis, nec non & arboribus pomiferis. Statim d inceptum est ædificium monasterij, quod Rudesindus Cella-noua vocauit: & ex tunc Villare amisit nomen suum, & Cella-noua ab omnibus vocatum est vocabulo monasterij.

[6] Octo annis constructa sunt omnia monachis necessaria, videlicet ecclesia cum sacristia, claustrum cum cellis, capitulum & refectorium. Omnibus his constructis, vir Dei congregauit multos monachos ex diuersis monasterijs, eligens meliores, gradientes iuxta normam Sanctorum Patrum, voluntatemq; habentes bonā in ea. e Franquillam Abbatē S. Stephani f vocauit, vt nouum monasterium regeret, a quo ipse sanctus vir, Episcopali pompa deposita, [habitum monasticū assumit:] g habitum religiosum suscepit, & regulam S. Benedicti professus est. Hic Franquilla erat vir sanctissimus, & speculum omnium virtutum: solicitus, & attentus ouibus suis, de illarum profectibus spiritualibus valde curabat. Hoc Magistro, mirum est, quantum Rudesindus excelluit in caritate, obedientia, humilitate & paupertate. Mirum est, quomodo se totum tradidit negationi sui ipsius, mortificationi voluntatis suæ, [subest in omnibus Abbati,] vigilijs & orationi. Et quia cognouit, hoc suum monasterium ad hoc fuisse electum a Deo, vt multi in illo a laqueis peccatorum liberarentur, & a potestate satanæ; ideo voluit, vt omnes Fratres in illo viuentes, ad culmen Euangelicæ perfectionis properarent. Ipse vero vir sanctus exemplo & doctrina omnes antecedebat, intentus psalmodiis, [pro Rege Gallæciam gubernans:] vigilijs & obedientiæ sub Franquilla Abbate, cui in omnibus obtemperabat; quamuis super partes Gallæciæ regias vices imperando exerceret. Multa h monasteria a fundamentis extruxit, alia reædificauit, alia correxit & ad primum suum statum restituit: [alia monasteria condit:] ad quæ Abbas Franquilla magnum adiumentum erat cum alijs Fratribus sanctæ vitæ & conuersationis.

[7] Peractis iam multis diebus quadam die Episcopo cum Abbate Franquilla, vt asseritur, consedente, visa est ei ab ore Abbatis species columbæ, sæpius exire, [videt columbam egredi ex ore Abbatis:] atque iterum introire. Cui Episcopus: Abba, video columbam ab ore tuo regredi simul & ingredi. Ad quem Abbas: Quod asseris, Pater, me nescire plane profiteor. Cui iterum Episcopus: Scito Abba, quod columba hæc nihil aliud est, nisi nuntius Dei, qui te in proximo inuitat ad regnum: qui non multo post, vt Episcopus dixerat, [prædicit ille obitum:] glorioso fine clausit terminum vitæ. Cui peractis exequijs sanctus Episcopus Rudesindus a monachis Abbas eligitur; [creatur Abbas:] Abbatiales vices possidens, Episcopales non amittens. Porro quantæ sanctitatis fuerit: quam pius, quamque benignus erga omnes extiterit, caritas non tacuit. [sancte instruit subditos,] Cum iustum, vt melius proficeret, sacri verbi lenitate instruebat; & commotum seu superbum, vt emendaretur, legis suauitate & gehennæ terrore mitigabat, iuxta illud Apostoli: Argue, obsecra, increpa in omni patientia & doctrina. [2 Tim. 4. 2] Ad cuius mirabile exemplum hinc Episcopi dignitatibus Episcopij spretis; hinc Abbates, honoribus Abbatiæ abiectis; hinc turbæ populorum, [etiam Episcopos, Abbates &c.] tam nobilium quam ignobilium, eiusmodi diuitijs derelictis, veniebant, omnia sua seque dedentes: sed & nonnulla monachorum ac monialium monasteria sub eius dulcissimo imperio submittebantur, [alia regit monasteria] quæ in Limiæ & Gallæciæ seu Portugaliæ prouincia constructa esse videbantur: cuius melliflua doctrina satis educabantur.

[8] Factum est autem, sicut plerique testantur, vt quadam die apud Portugaliam vnum monasterium ex his, nomine S. Ioannes de i Venaria, ab ipso visitaretur; & a k Senorina eiusdem cœnobij Abbatissa, & ipsius, vt dicitur, consanguinea, officiosissime susciperetur. Cumque sederent, [S. Senorinam inuisit:] & inter sacrum colloquium ei munusculum ab illa exhiberetur, & præ sacro amore sese frequenter intuerentur; l duo operarij, qui super domum operiendi caussa cum alijs operabantur, inter se male de eis senserunt. Quos statim immundi spiritus inique inuaserunt, [temere iudicantes morte punitos,] & in terram absque anima, iusto Dei iudicio, proiecerunt. m Tunc quidam, qui adstabant, quamuis perterriti, eorum corpora susceperunt, & intra ecclesiam ante altare deposuerunt: Rudesindus post hæc Episcopus almus, tam a Senorina quam a cunctis, qui aderant, ad tempus exoratur: quatenus suis sanctis precibus eis salutis beneficium præstare dignaretur. Quorum precibus vir Dei compulsus, Deique pietate confisus, oratorium vbi mortui iacebant ingressus, flexis genibus sic ad Dominum loquitur: Domine Deus cæli & terræ, qui Lazarum quatriduanum & viduæ mulieris filium, ac Principis synagogæ filiam suscitasti; hos, quæsumus, famulos tuos ab inimici nexu libera ac excita: [facta oratione,] vt viuentes tibi demus laudes in secula. Cumque diutius perorasset, oleum benedictum accepit, & per eorum ora, [& vnctione] seu per oculos in modum Crucis cum pollice superunxit, & ait: In nomine sanctæ Trinitatis, Patris & Filij & Spiritus sancti a mortis somno sani & liberi surgite. Qui protinus ad hanc S. Rudesindi Pontificis vocem tam ab immundis spiritibus quam a morte incolumes surrexerunt. [resuscitat.] Et hoc, quod retulimus, sicut eis euenerat, proprio ore patefecerunt.

[Annotata]

a Hic non seruatur ordo temporis, cum triginta & amplius annis citius contigerint.

b Limia prouincia, vicina ditio dicebatur, nomine a Limia fluuio ducto.

c At si diploma donationis Sancij Principis apud Yepez in Appendice ad 5 tomum num. 4. legitimum est, Gutierri patri ab eo donatum est Villare æra 965, [Villare] anno Christi 927. Sed dicitur Villa vicina domui Villæ-nouæ fuisse hæreditas auorum. Ad auum Hermenegildum multa dona referuntur in diplomate Alphonsi V, num. 5 apud Yepez.

d Circa annū 935, vt bene tradit Yepez, & ex sequentibus patet.

e Extat diploma Ordonij II Regis, quo Franquillæ, alijs Franquillano, Abbati S. Stephani Silensis monasterij, ab vrbe Auriensi 3 leucis dissiti, [Franquilla Abbas.] donauit varia bona: vti indicat diploma in Appendice tomi 4 apud Yepez num. 31. Verum in Æra 947 & alijs subscriptionibus menda reperiuntur. Fuit Ordonius Rex creatus Æra 952, asseritq; se anno regni septimo illa donare, ergo Æra 958 aut sequente, & anno Christi 920 aut sequente; diciturq; Abbas Franquilla cum Comite Gutier Menendiz, patre S. Rudesindi, suggestionem fecisse.

f Circa annum 942, Æra 980, Ranemiri II anno 10, quo S. Rudesindus fundauit locum, & tradidit possessiones Franquillano Abbati. Charta donationis est apud Yepez prima in Appendice ad tomum 5. Sed male Æra 930 pro 980 excusa est.

g Post Compostellanam diœcesin administratam, & Sisenandi pessimum facinus, id contigisse traditur in Vita a Tamaio edita.

h Inter monasteria ab eo restaurata nominat Yepez ad an. 935 Lauredanum S. Vincentij ad ripam fluminis Minij, & aliua prope fluuium Sorgam, cuius nomen non exprimit.

i Alijs de Vieira: postea ad Bastim oppidum diœcesis Bracarensis in Interamnia, translatum illud monasterium est.

k Colitur S. Senorina 22 Aprilis, in cuius Actis antiquis S. Rudesindus eius cognatus etiam appellatur.

l In iisdem Actis: duo opifices, qui cœnobij tegumenta verrebant.

m Ibidem: in partes contusi miserabiliter, protinus animas eructarunt.

CAPVT III.
S. Rudesindi cælestes visiones. Mors. Sepultura.

[9] Item alio tempore, cum a Concilio, ad quod iuerat, reuerteretur, & post horam tertiam a Fratribus expectaretur; Angelicæ voces in medio itineris ab eo sunt auditæ ad modum canentium officium Missæ. Descendit Episcopus igitur, & orationem faciens fixis genibus, donec ei visum esset audire; Ite missa est, iacuit prostratus: deinde surgens monasterium ingressus est. Cum autem monachi se præpararent ad celebrandum Missæ officium, conuocatis omnibus ad Capitulum, & quod sibi visum fuerat postquam didicere: vt post Canonicas horas nemo, quamuis gradu celsior, præstolaretur, [Audit Angelos Missæ canentes:] sed officium Missæ in constitutis horis celebraretur, tali reuelatione monitus firma sanctione instituit.

[10] Accidit eodem tempore, vt Regina a Aragunti (quæ sanctam vitam ducebat, & monasterium, [Araguntæ Reginæ animam nouit cælo illatā:] quod Saliceta vocatur, ædificauit) magno teneretur languore. Hæc autem, cum infirmaretur, ad b Consobrinum suum Episcopum nuntios dixerit: quatenus eius præsentia sanctis orationibus visitaretur. Quod audiens Episcopus, fusis ante Dominum precibus iter aggressus est. Cum autem montem, qui c Sandin dicitur, ascenderet; & Angelorum voces; Gloria in Excelsis Deo cantantium, suaui modulatione audiret; in terra prostratus & iterum sursum eleuatus, secum euntibus sic est orsus: Reuertimini Fratres, ad monasterium: quia Regina iam huius vitæ terminauit cursum, & a Deo meruit obtinere triumphum. Qui reuersi, nuntium miserunt; & ita repeterunt, sicut Episcopus dixerat. Post non multum vero tempus vir Deo deditus, cum iam videret se ærumnas huius seculi terminare, & post hoc peregrinationis exilium propriam hæreditatem recuperare; [æger monachos adhortatur:] conuocatis in vnū Fratribus, eos sic sancto sermone & melliflua locutione admonuit: En Fratres, nexibus huius carceris & de periculo exilij præsentis iam liberor. Quam ob rem sanctæ professioni, cui, Deo adiuuante, regulariter seruitis, hoc cœnobium cum hæreditatibus & seruientibus Deo, cui digne militatis, & vobis, qui eo protegente sanctam vitam ducitis, ab omni parte, tam a Regia quam Episcopali siue a qualibet liberum relinquo. Seruos & liberos, nobiles & ignobiles, ex qualicumque regione, [cupit indifferenter quoslibet admitti.] sanctam huius professionis vitam cupientes ducere; quot videlicet monasterij substantia potuerit sufficienter capere, in hoc cœnobio ritu perpetuo iubeo recipere. Non enim Deus personarum prosapia congratulatur, sed contritione cordis & obedientia in d omnibus delectatur. Cumque valde a languore vrgeretur, sumptis Mysterijs, adstantibus cunctis Fratribus cum Episcopis qui aderant, cœperunt vnanimiter dicere cum lacrymarum suspirijs: Domine Pater, prouide & considera de tantorum agminibus, quos acquisisti, nutristi & erudisti; cui nostri curam commendare debeas, [rogatus a suis,] aut quem Patrem vel tutorem eidem Ecclesiæ restituas. Scis enim, Domine, quia sæpe per spatia annorum mutantur omnium rerum actiones.

[11] His verbis commotus, & euangelica eruditione instructus, nec non etiam Canonum decretis compulsus, hæc eis flebili voce respondit: Confidite, o filioli & Domini, & spem vestram in Domino ponite: quia non vos relinquam orphanos. In primis commendo vos Creatori meo Domino Iesu Christo, [Mamillanum Abbatem designat:] cui vos acquisiui, & in cuius amore hunc locum construxi; & ad Regem, qui in vrbe Legionensi in apice regni vnctus fuerit, ad saluandum & tuendum potius quam ad imperandum. Et instituo vobis Patrem hunc Filiumque meum spiritualem, Mamillanum Abbatem: & post ipsum, qui vicem Christi agere videtur, semper tantum a monachis secundum S. P. Benedicti regulam pro Abbate eligatur, sapientia scilicet eruditus, vita probatus, & omni collatione præelectus. Itaque scitote; quia ego vobis ero auxiliaturus, locumque istum protecturus, & a malefactoribus semper vlturus. His dictis quadragesimo secundo anno ab initio, quo cœnobium cœpit ædificare; septuagesimo autem e post eius sanctam in Monte Corduba promissionem: ex quibus f decem in Episcopatu, viginti vero in Abbatia exegit, die Kalendarum Martij, g quinta videlicet feria, existente Completorij hora, adstantibus omnibus, de eius absentia valde plorantibus, sed de ipsius felici gloria lætantibus, Rege h Ramiro, supradicti Sancij Regis filio imperante, cum Sanctorum agmine immarcessibili trabea & indeficienti corona a Remuneratore omnium bonorum feliciter in gloria est coronatus. Eadem vero hora, vt asseritur, [moritur I Martij,] qua sanctus vir Rudesindus obijt. Episcopus, i B. Senorina, cuius superius mentionem fecimus, dum Completorij officium pariter perageret cū suis monialibus, audiuit psallentium voces in cælo & dicentium: Te Deum laudamus. At illa eas curauit interrogare, si earum aures voces illæ percuterent? [ab Angelis cantātibus, Te Deum laudamus, deducitur in cælum:] Quæ dixerunt: Minime. At ipsa, quadam puella ad se accita; oratione præmissa, interrogat; si aliquid audiret? At illa: Audio voces quasi in cælo; sed quid sit, prorsus ignoro. Quæ respondens ait ad omnes: Scitote, Dominum nostrum Rudesindum Episcopum migrasse a seculo, & nunc Angeli cum hymnis & laudibus deferunt in excelsum. Quæ Cellam-nouam miserunt; & ista die & hora sanctum virum obijsse inuenerunt, sicut eis dixerat beata Christi ancilla. Sepultus vero est honorifice prope ecclesiam S. Petri in Lapideo Sarcophago, [sepelitur.] vbi poscentibus præstantur beneficia Dei ad honorem & laudem nominis sui: qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per infinita secula seculorum, Amen. k

[Annotata]

a Sampirus in Ordonio II, relata huius de Saracenis victoria, addit: Exinde remeans cum magno triumpho Zemoram, inuenit Reginam Dominam Nunnam, scilicet Geluiram, defunctam: ex qua genuit Adefonsum, [Aragonta Regina.] Ramirum, postea Reges. Aliam quoque duxit vxorem ex partibus Gallæciæ, nomine Aragontam, quæ postea ab eo fuit spreta; quia non fuit illi placita, & postea tenuit inde confessionem dignam… Tunc sortitus est filiam Regis Garseani in vxorem, nomine Sanctiam, conuenientem sibi. Sandouallius Aragontam ductam ac repudiatam ait Æra 960, anno Christi 922.

b Apud Tamaium dicitur amita S. Rudesindi.

c An prope oppidum Sandinum?

d In altero MS. bonis. De quo infra num. 30.

e Mendum hic est ex Actis Hispanicis corrigendum: vbi legitur Setenta años despues de su nascimento. Septuagesimo anno ab eius natiuitate, nulla facta mentione professionis factæ in monasterio Cordubensi: quæ verba male intrusa sunt, aut certe alius annus præponendus. Natus autem est anno 907.

f Hi numeri videntur turbati, cum pro decem in alio MS. Latino & Hispanico legantur triginta duo, & forsan (quia vltimis annis Sancij Regis præfuit Ecclesiæ Compostellanæ, vt ex supra dictis constat) aliquot supra 30 assignandi Episcopatui anni, & pauciores monasticæ vitæ.

g Recte conuenit in annum 977, cyclo Solis 6, littera Dominicali G.

h Ranimirus III seu Ramirus successit patri Sancio Æra 1005, anno Christi 967.

i In Actis antiquis S. Senorinæ hæc ita referuntur: Cum Senorina cum suis sacris Virginibus in choro Completorij officium integra deuotione persolueret, [Senorina.] concentus dulcissimi in aëris regione ab omnibus auditi magna cum animorum fuere lætitia: quos cum non caperet Virginum cœtus, ad Matrem post absolutum officium conuenit, vt de psallentium melodia caussam exquirerent ab Abbatissa. Quæ illis de obitu Rudesindi, in cælum ab Angelorum agminibus translati, rationem felicissimam aperuit. Tunc sacræ Virgines horam & diem signantes, postmodum veritatis apicem inuenerunt.

k Erat in posteriore MS. relatio annorum vitæ minus apte intrusa, in qua ad Æram recte ordinandam vbique nonaginta anni deerant.

LIBER II
Capitulatio Virtutum, seu Miraculorum Rudesindi Episcopi, quæ a Deo per ipsum post eius obitum sunt facta.

CAPVT I.
Oppugnatores monasterij puniti. Varia miracula.

[1] a In tempore namque Regis b Adephonsi, filij Regis Fernandi, [Ob vima Ieluira illatam,] sicut a Reuerendis Cellæ-nouæ Fratribus didici, Infans c Ieluira, ipsius Regis germana, in hac morabatur prouincia: quæ Abbatem d Pelagium bonæ memoriæ, qui modo prope ecclesiam S. Michaelis quiescit, [Pelagius Abbas discedit:] multis modis afflixit, & hæreditatem monasterij sæuissima damnatione oppressit. Abbas vero coactus cum paucis eius tyranidem fugiens, in Insulas de Euigio, vt saltem ibi Deo quiete seruirer, profectus est. Interea Infans Ieluira Petrum Gundisalui apostatam & secularem ducentem vitam huic præposuit monasterio. [intruso Petro Gundisaluo,] Decreuit ergo supradictus Petrus monachos claustro expellere, & intra cellas, quæ ante ecclesiam S. Michaelis sunt, includere: & iam dictam Ieluiram, cum militibus & matronis seu cum alijs, in claustro & in refectorio siue in Fratrum dormitorio permanere. Quod firmum & vt in sequenti die fieret sancitum, priusquam completum est, monachi cum eis ad cœnā a solita portione ab eo aliquid subtraheretur, eadem hora cum lacrymis & singultibus ante sepulchrum S. Rudesindi se prostrauerunt nudis genibus: quorum vnus iam decrepitus, erecto baculo, quo sustentabatur, percutiens monumentum, magno eiulatu sic conqueritur: Cur nos, Rudesinde, hic congregasti? Cur nos sub specie religionis, [sed (implorato patrocinio S. Rudesindi)] quam nunc in te falsam fuisse comprehendimus, decepisti? Cur nos auulsos a proprijs sedibus (vbi, vt licebat, viuebamus) ad seruiendum, non Deo, vt prædicabas, sed tyrannis præbuisti? Si sanctus es; libera nos. Cumque orationem Fratres complessent, [subito extincto,] ipso die sero post cœnam iam dictus Petrus in thoro quiescens, magno sonitu crepuit medius, & statim obijt peregrinus. Ad cuius interitum memorata Ieluira surrexit, & concito gressu absque vlla iumenti subleuatione, præ nimio sancti Antistitis Rudesindi pauore, e Villam-nouam deuenit: quæ per se Abbatem Pelagium expetit, & ad monasteriū honorifice reintegratis omnibus, transducit; [reducitur:] vt asserunt omnes sancti Viri, qui præsentes fuere, & mihi retulerunt.

[2] Quemdam militem Regis, qui Nunio Velati vocabatur, infirmum in hoc monasterio Comes dimiserat Raymundus. Hunc autem in cœnobio honorifice tractabant, & quæ necessaria erant, ei administrabant. [vi cupiens, res monasterij auferre,] Sed cum quadam die ille superflua quæreret, & a cellerario, quæ quærebat, quia nimis erant, non impetraret, & eum male & inhoneste tractaret; ante promptuarium in impetu furoris consedit, & cuidam Æthiopi, vt portas frangeret, imperauit; vt quæ vellet, inhoneste multato monacho, si contradiceret, inde traheret. Quod postquam compertum est monachis, tam illi quam cellerarius ad sepulcrum sanctissimi viri Rudesindi concurrerunt; & vt domum suam, quam ipse pauperibus dederat, non militibus, vna defendat, multis cum lacrymis postulant. [fit mutus & moritur:] Eadem vero hora effectus est mutus, & in sequenti die defunctus.

[3] Quodam itaque tempore in partibus f Camporum quædam fæmina amisit lumen oculorum; quæ, dum cæca per multa tempora maneret, [cæca bis illuminatur:] & multorum Sanctorum limina lacrymis perfunderet, in somnis est admonita, vt S. Rudesindi festinaret adire sepulcrum. Ipsa vero, quia numquam alias audiuerat; multos percunctando, & paullatim de patria in patriam incedendo, demum partes intrauit Limiæ. Cum autem incolas eiusdem patriæ percunctaretur; ab eis, vt Cellam-nouam peteret, admonetur. Ingressa itaque Cellam-nouam, ante sancti viri monumentum peregit vigiliam. Mane itaque lucescente, ipsa, quæ cæca fuerat, iubar solis cœpit videre. Recepto igitur lumine, in propria reuertitur. Et post annum cum puero a dæmone vexato ipsa siquidem, vt antea cæca; quia vigiliam S. Rudesindi, [energumenus liberatur:] ceu vouerat, non obseruauit, ante sepulchrum S. Rudesindi reperitur. Peractis itaque vigilijs, ipsa iterum illuminatur, & puer a dæmone liberatur.

[4] Item in temporibus Abbatis Petri, quemdam cæcum multi, qui adhuc supersunt, sanctam vitam ducentem viderunt: qui, vt strictiorem vitam duceret, & peccata sua ieiunio & oratione, nec non & carnis maceratione diutius fleret, g ferreis circulis accinctus est. [armillæ ferreæ] Cum autem carne supercrescente armillæ ferreæ, quibus brachia circumdabat, iam penitus cooperirentur; & circulus, quo venter cingebatur, ob vlcera ex fractione carnis tumentia, non videretur; magno & intolerabili dolore cruciabatur: [carni innexæ,] quippe cum nec medicina foueri, nec alicuius instrumenti poterat auxilio consolari. Visis itaque (nam prope monasterium morabatur, & monachis, vt poterat, famulabatur) quæ per sanctum virum fiebant, miraculis; ante illius tumbam nocte tota excubans, aurora superueniente iacuit semiuiuus: [vltro franguntur:] sole vero iam oriente ligamina ferrea fracta sunt, S. Rudesindi medicina superueniente, & ipse sanus factus coram sepulchro Dominum laudans a monachis est inuentus.

[5] Postea vero cum supra dictus cæcus ligaminibus ferreis per S. Rudesindum solutis, solitariam vitam in monte, qui Sandin dicitur, duceret; vxor eius cæca effecta est. Hæc autem dum quotidie ante sarcophagum sanctissimi viri preces funderet, officiaque diei ac noctis diligenter audiret; die appropinquante manus ante h basilicam solito more cœpit abluere. Cum vero proprias manus videret, [cæca illuminatur:] timens ne malignus spiritus eam illuderet, domum reuersa est: sed cum ex consuetudine ad ecclesiam nocte veniret, & orationem ex more Deo cum lacrymis funderet; accersito sacristano, se videre confessa est. Ipse autem inquiens: Vade, & Deo gratias redde, iam ad sextam horam sole ascendente, nono anno suæ cæcitatis per B. Rudesindum illuminata, cunctis præbuit manifestum miraculum.

[6] Eodem fere tempore cum quædam mulier iuxta parietem dormiret; peccatis exigentibus, a serpente inuasa est: [serpens euomitur:] quæ, cum valido dolore torqueretur, & vicinarum ecclesiarum ante limina prosterneretur, tandem ante sepulcrum S. Rudesindi præsentatur. Itaque monachorum adiuta precibus, & S. Rudesindi coruscantibus virtutibus, serpens ore ipsius proijcitur: & cum fugeret, ab adstantibus sibi, qui paullo ante, i me audiente, recitauerunt, tenetur & interficitur.

[7] Item alio tempore quidam puer, qui extra hoc monasterium (erat enim famulus) morabatur, [item alius.] cum pecora custodiret, fuste proiecto, vt fit, post pecudes, cecidit inter vepres: qui dum incaute nihil suspicans, vt stipitem acciperet, se inclinasset, forte serpens non magnus per os eius saliens in ventrem descendit. Eius vtique parentes hoc postquam viderunt, ante tumbam S. Rudesindi eum præsentauerunt, &, vt proprium famulum liberaret, cum conuentu monachorum eum rogauerunt. Expulso itaque, & per os eijecto colubro, puer sanus redditur parentibus.

[Annotata]

a In posteriore MS. capita seu numeri continuabantur.

b Adephonsus, Aldephonsus, siue Alphonsus, Ferdinando Magno patri 27 Decembris anno 1065 defuncto successit in Legionensi regno; post mortem fratrum etiam Rex Castellæ & Gallæciæ, tandem post plurimas vrbes Saracenis ereptas mortuus anno 1109.

c Ieluira, alijs Eluira & Geloira, nupta fuit Cabræ Comiti.

d Abbatum Cellæ-nouæ catalogum exhibet Yepez, sed veremur vt exactus sit.

e Villa-nuoua de los Infantes parua leuca a Cella-noua distat, vbi sororem S. Rudesindi vixisse Abbatissam supra diximus.

f Camporum ditio infra num. 23 ostenditur procul inde versus Orientem fuisse.

g In alio codice, Flexis circulis.

h Ibidem, ante fontem Basilicæ.

i Forsan hoc miraculum postea sequenti adiunctum est, cum ipse coram audierit, non vt reliqua hactenus narrata ab alijs intellexerit: & in alio MS. idem caput bis repetebatur.

CAPVT II
Alia similia miracula, adhuc ante aduentum scriptoris patrata.

[8] Accidit quodam tempore, sicut veridicis coram a verbis recitantibus, qui se illos, quibus hoc euenerat miraculum, vidisse aiebant, didici; vt propositum iter ingrederentur duo viri, qui, [ad transeundum flumen] cum post solis occasum, nocte imminente, ad littus Cadam venissent, & nauem trans fluminis alueum conspexissent; & domum vel aliquid huiusmodi ad hospitandum nusquā vidissent; interius dolore commoti, exterius vero timore perterriti, super amnis oras sederunt. Cum vero inter se, quid agerent, diu voluerent; accidit, [nauis vltro accedit:] vt a miraculis S. Rudesindi caperent sermonem. Cum autem miracula, quæ per ipsum Deus fuerat operatus, multa narrassent; vna voce clamauerunt: S. Rudesinde, si vera sunt, quæ de te soliti sumus audire, nobis succurre, & vt sani transmeemus, curam de nobis habe. Quod postquam dixerunt (quod mirum est dictu) lembum venientem viderunt: & cum portum, Deo remige, teneret; ipsi festinanter intrauerunt, & sic S. Rudesindo nauta, sani & incolumes transmeauerunt.

[9] Mulierem ab immundo spiritu vexatam, & per longi temporis spatium cruciatam multi, qui adhuc supersunt, viderunt. Hanc siquidem malignus spiritus ita furoris vesania repleuerat, vt ni catenis teneretur, [energumena liberatur:] in ignem, aut flumina, aut in aliqua præcipitia cum mortis periculo præcipitaretur. Parentes vero eius, cum iam prolixi temporis afficerentur tædio (quippe qui eam custodiebant tota die simul & vigilijs macerabantur nocte) vt eam iam dimitterent, habuerunt pro consilio. Sed rerum omnium Factor, & factorum Gubernator, laborantium Subleuator, omnium bonorum Recuperator, quod fecerat, noluit derelinquere. Igitur diuina reuelatione præmoniti parentes, catenatam, quam genuerant, ducentes ante sancti viri sepulcrum, cum in nocte super suam filiam vigilarent, huiusmodi preces cum lacrymis fuderunt: S. Rudesinde, Christi Confessor, qui lepore non delectaris verborū, sed suspiria & gemitus consideras intentionum; vide nostram afflictionem: & vt attendas miseram nostri conuersationem, sanctissime Rudesinde, vel huic miseræ nostræ filiæ finem vitæ impone; vel ab hoc nequam spiritu, tuo iuuamine defende. Hac simplici oratione finita, in terram cecidit puella, velut mortua. Tunc spiritus, qui ei dominabatur, vlulans exiuit ab ea. Ipsa vero cum parentibus domum sospes reuertitur.

[10] Nuper etiam in partibus b Deciæ (sicut a monachis didici) quidam homo iniuste oppressus, in potestate cuiusdam militis tenebatur vinculis alligatus. Cum autem eum tortores iussu Domini vehementer affligerent, & ab eo, quod non habebat, sub quæstione quærerent, intempeste noctis silentio sic locutus est: S. Rudesinde Christi Confessor, vide cruciatum & corporis passionem, quam iniuste patior: libera me, [captiuus,] Pater sanctissime. Ego enim iam proposueram præsentiam tuæ sepulturæ visitare. Hæc postquam dixit, [voto facto,] somno grauatus, aliquantulum dormire cœpit, atque in ipso somno S. Rudesindum sic loquentem meruit audire: [a S. Rudesindo inter vigiles educitur:] Surge homo, surge: nihil timeas, sed securus incede. Verumtamen quod vouisti, operibus comple. A somno igitur expergefactus, S. Rudesindo manum eius tenente, inter vigiles tutus exiuit. Non post multum vero temporis ad sepulcrum S. Rudesindi veniens cum cereis, & oblationibus hæc, vt ei euenerant, ordine narrauit.

[11] Factum est autem, vt quadam die (sicut ab his, qui in tempore Petri Abbatis viderunt, didici) quidam miles, nomine Munio Folgar, boum Cellæ-nouæ greges temere inuaderet, [furatus boues Cellæ-nouæ,] atque sub sua ditione transmearet. Quod postquam monachis non ignotum est omnibus, ante S. Rudesindi tumbam flexis poplitibus huius rei defensorem atque vltorem obnixius tam singultibus implorant quam precibus. Cumque eadem die eidem vna ex ijs ad edendum præpararetur; positaque mensa de ea ab ipso gustaretur; valido languore Dei vltione corripitur: [etsi pœnitens,] qui prope se infelicem considerans, ait suis, ab intimo corde deplorans: Cunctis & integris bubulis, Domino meo Rudesindo Episcopo munus ex nostris facultatibus quantocyus deferte: quoniam quidem eiusdum ira coarctor validissime. Quamuis autem, [morte punitur:] secundum quod dixerat, adimpleretur; tamen eadem hebdomada illius corpus in ipso cœnobio sepulturæ impenditur.

[12] Sub eodem iam dicti Abbatis tempore miraculum gestum est aliud mirabile, quod a quodam venerabili monacho me recognosco nouisse: qui se ab altero, qui viderat, memorabat audisse. Fatebatur enim quod quadam dominicæ Natiuitatis solennitate c Vrraca Regina cum non minima militum multitudine Cellam-nouam deuenisset, quatenus tantæ solennitatis officia debita veneratione in tali loco plenius posset auscultare, & ob hoc a Deo maiorem animæ subleuationem impetrare. Inter hæc autem cum a monachis nocturnale officium celebraretur; contigit vt pro necessarijs, quæ ad tantum diem pertinere noscuntur, thesauri domus a Sacrista peterentur. Cumque in ipsius ascensu itineris quidam miles eiusdem Reginæ consederet cum alijs; [monacho succensens] illius oram chlamydis, casu accidente, pedibus conculcauit: moxque aduersus, Dei seruum maximo furore infremuit, ac contumeliosis verbis male tractauit: qui protinus, Dei iudicio, inuasus ab inimico, [a dæmone arreptus,] ab imo pauimenti ad excelsum inter officia celebrantes proijcitur, & huc illucque pessima vexatione a cunctis agitari conspicitur. Itaque cum quomodo vel quare id actum fuerat, perterritis omnibus, diuulgaretur; summa reuerentia Dei potentiam pertimescere videbantur. Ad vltimum autem illum aliquanti ex monachis vna cum populorum turba, ad S. Rudesindi tumulum in vlnis deferunt: & vt ei auxiliari dignaretur, suis precibus exposcunt. A quo statim gloriose a dæmone liberatur; [liberatur.] & id, inquo deliquerat, satisfaciendo emendauit, & monasterio de proprio censu grata munera, Deo omnibus dicentibus gratias, pro restituta incolumitate donauit.

[13] Alio namque tempore (sicut a quodam honesto laico viro cognoui) qui se vidisse asserebat. Quidam rusticus, ex superioribus camporum partibus, lumine oculorum caruerat: pro quo per Sanctorum oracula cum oblationibus peragrauit; eo quod diu non nulla Medicis erogauerat, & nihil vtilitatis impetrauerat. Qui cum septem annis cæcus videretur permanere, in somnis demum admonetur, quod luminis apicem nullatenus ab alio, nisi per S. Rudesindum posset impetrare. A somno igitur expergefactus, eo quod de tanto viro nusquam audierat, [cæcus illuminatur:] præ admiratione cœpit pauere, & solicite quam plures interrogare: cuius tamen sanctitatem sciebat apud Deum nimis valere. Cui demum a quibusdam dicitur: Scias plane, hunc beatissimum virum nequaquam in istis partibus, sed in Limiæ finibus apud Cellam-nouam quiescere; qui etiam late coruscat virtutibus. Quo audito, iter subito contra Occidentalem plagam arripuit; quousque Cellam-nouam deuenit. Qui oculorum lumen ad Sancti sepulchri tactum consequitur: & ad proprium solum incolumis Deum laudans reuertitur.

[14] Item alio tempore a valida rabie quædam mulier vexabatur; quæ tam ipsa quam eius vir monasterio, seruitutis caussa, pariter subijciebantur, [rabida sanatur:] sicut a supradicto laico agnoui, qui se vidisse cōfitebatur. Cumque ei nulla medicina auxiliaretur, qua videlicet ab imminente morte liberaretur, funibus tamen alligatur: quibus a suo viro ad S. Rudesindi sarcophagum perduceretur. Quod cum factū fuisset, & de petra Sancti tumuli rasa, ab ipsa potaretur. Ita pristinæ sanitati reddita est, ac si malum nunquam sensisset.

[Annotata]

a Ita posterius MS. at prius vobis.

b Deza in Hispanica Vita & apud Tamaium dicitur.

c Vrraca filia & hæres regnorum dicti Alphonsi, mater Alphonsi Imperatoris etiam infra num. 20 dicta. Huius Acta deduxit Sandouallius.

CAPVT III.
Miracula tempore Stephani scriptoris facta. S. Rudesindi patrocinium in bello Lusitanico.

Avctore Ordonio monacho. Ex MSS.

[15] Occultandum etiam illud non est necesse; quod cum in primo teneræ ætatis flore, litterarum studijs a parentibus traderer; [Scriptor huius Vitæ auersus a studijs,] præ tanti studij sudore, seu virgarum (sicut solet fieri in pueris) percussione, eis abrenunciarem, insuper locis siluarum occultis ob hoc sæpius occultarer. Inter hæc autem cum nullatenus acquiescerem, quamuis vinculis alligatus, diuino nutu magister meus S. Rudesindi sepulcrum petit, candelam accendit, [ope S. Rudesindi emendatus.] flexis genibus orationem fundit; quatenus, si apud iustum Iudicem in Clericatus gradu essem prædestinatus, ipse me suo virtutis ligamine constringeret, & ad discendum cor dignaretur aperire. Quod sicut postea ab eo multoties audiui, plus acquieui: [fit monachus:] & non multo post in eodem cœnobio monasticæ professionis habitum libenter accepi.

[16] Nequaquam ergo & illud silendum est, quod me plane fateor vidisse. Quidam eiusdem cœnobij famulus, [eo teste oculato] nomine Ioannes, membris omnibus, nescio qua caussa infirmitatis, penitus est exemptus. Itaque cum nec videret, nec audiret, neque aliquid sentiret, [sanatur sensibus destitutus:] a parentibus, me pressente, ante S. Rudesindi tumbam deductus est. Qui tandiu ibi iacuit, quamdiu corporis incolumitatem recepit.

[17] Cum vero quisque in tribulatione cuiuslibet rei positus, S. Rudesindum sincero corde flagitauerit, satis potest consequi, secundum quod poposcerit; cum plerosque videamus petijsse, & sine mora accepisse. Vnde ex his vnum explicare volo, quod credentibus sufficere credo. Quidam ergo monachus, qui se S. Claudij Legionis Abbatem asserebat, fortuitu Cellam-nouam deuenit; ibique, quantum licuit, permansit; sicut hi, qui supersunt, mihi retulerunt; & in præteritis tribus annis, quia non intereram factum esse, annuunt. Interea cum quemdam monachum sibi incognitum in equo suo, nescio qua legatione, misisset, fugisse credidit, cum statuto die minime venisset. Interim eius vestimentum a quodam alienigena est sublatum: [vestis a fure ablata,] qua de re nimis se ipsum animi vexatione cruciare cœpit: quid tamen ageret se nescire, dixit. Demum S. Rudesindi sepulchrum appetit; eique, ac si cum altero loqueretur, [inuocato S. Rudesindo,] ait: S. Rudesinde, quid tibi aut tuis vnquam malefeci? Quare me penes te expoliare voluisti? Si sanctus es, redde quæ abstulisti, cum ea non custodisti. Porro cum quidam noster monachus ab itinere, quo missus fuerat, reuerteretur, Dei nutu latronem longe a monasterio reperit; [recipitur:] vestimentum abstulit, eique detulit. Sicque factum est, vt eo die, quo S. Rudesindum inuocauerat, vestem; & in tertio equum incolumem reciperet.

[18] Testantur enim monachi, qui præsto sunt: quod in transactis quinque annis quidam puerulus, Ioannes nomine, me tamen absente, arripitur a dæmone: & cum diu talem vexationem pateretur, [liberantur] a matre ad ecclesiam deducitur; & per altaria Missam celebrantibus submittitur. Ad vltimum cum nihil salutis consequeretur, illius genitrix a quibusdam monachis admonetur: [puer energumenus,] quatenus ab ea ante S. Rudesindi tumbam puer deduceretur. Quorum præcepto confestim obediens coram tumulo proiecta, talia proloquitur: O S. Rudesinde, iste quidem filius meus est, sed seruus tuus est: amodo illum tibi trado, atque relinquo, & quidquid placuerit, facito. Et hæc dicens, cœpit abire. Mira res? Dæmon protinus cum magno sonitu recessit: puer sui rexit, matremque vocauit: cuius vocem mater audiens, concito gressu rediens, natum sanum recepit, Deo gratias referens.

[19] A monasterij didici præposito. Quædam mulier a dæmonio vexabatur quæ cum eiusdem patriæ esset indigena, [& duæ sorores energumenæ:] S. Rudesindi præ tanto dolore exposcit beneficia: dæmon siquidem talis erat, vt cum illam vexaret, loquebatur, quamuis eam nullus interrogaret: ibique aliquantisper celebratis vigiliis, ab inimici salubriter eripitur angustiis. Factum est autem, vt cum istam relinqueret, ipsius sororem inuaderet: ambæ itaque fere post dies octo cum oblationibus Cellam-nouam deueniunt: & quod gestum fuerat, referunt. Dæmon autem ante S. Rudesindi sarcophagum præsentatur: vbi protinus per puellæ os inimicus talia fatur: Foras me educite; quoniam quidem prȩ S. Rudesindi virtute nullatenus possum quiescere. Ad quem sæpius monachi: Exi, miser: exi infelix; quia Deo iuuante nullo modo hic permanebis. Demum ad beati Antistitis sepulcrum quibusdam noctibus cum excubarent in vigiliis, ad propria pariter redeunt cum salutis gaudiis.

[20] Cunctis liquet, quod Rex a Fernandus Legionis, natus Adephonsi Imperatoris, per omnia constat mirabilis. Qui cum regni gubernacula, quod sibi impendebat, per genitoris sui obitum pacifice obtineret; sic se omnibus pie ac iuste exhibebat, vt fere in nulla parte exorbitaret. Quem Portugallensis Rex b Adephonsus in quibusdam opprimebat: [in bello cū Lusitanis,] eo quod quosdam illius milites, qui natu maiores esse videbantur, callide deceperat: eorumque animos non modico censu auerterat, seu offuscarat: quatenus tam confilio, quam opere eius vices occulte sustentarent; suumque Dominum minime adiuuarent. In hac ergo persecutione nonnullæ ecclesiæ præ suarū rerum direptione maximam læsionem sunt adeptæ. Inter quas monasterium Cellæ-nouæ prædiorum depressione fere ad nihilum redactum est sub tam iniqua subiugatione. [hæreditas Cellæ-nouæ vastatur:] Denique in primis supra dictus Rex Portugallensis quoddam ipsius cœnobij oppidum c Sandinum nomine, quod prope fluuium consistit d Arnogiæ, valido cum exercitu obsedit; quem Rudesindus beatissimus Episcopus intolerabili tonitrui cælestis coruscatione mirabiliter pepulit. Siquidem altera iam dicti monasterij oppida Comes ipsius Regis Velascus, videlicet Sanctæ Crucis & Montis Leporarij, fraude sibi rapuit. Insuper illius suasione Rex præfatus S. Rudesindi virtutem parui pendit: cum e Birretum castrum, intra monasterij septum, delatis lapidibus firmiter edificauit, eique tradidit: qui etiam cunctam fere supra dictam cœnobij hȩreditatem militibus, ad sibi seruiendum, erogauit. His ita gestis, f Pelagius Abbas Sobrinus Ficani Abbatis cum aliquantis monachis cœnobium ob tantam persecutionem deserit: Regem Fernandum petit, qui illum honeste tractauit; ac ei Samonense monasterium tradidit. Interim vero cum ædificandi caussa iam dictum castrum præpararetur, facta est contentio inter monasterij homines ac Regis famulos: eo quod segetes ad equorū opus secarentur. Ad hoc autem quidam rusticus, Garsias nomine, Regis iussu cum plerisque ad suos venit defendendum: magnoque fastu clara voce se cum B. Rudesindo dixit pugnaturum. Qui in eadem pugna lancea percussus obiit peregrinus, & eodem die monasterio est delatus, [blasphemus in S. Rudesindūperit:] & in sequenti sepultus. Quo igitur signo sancti Antistitis potentia cunctos, qui audierant, valde perterruit: sed ipsius Regis, sicuti Pharaonis, ad maiorem cumulum suæ damnationis cor obdurauit, quatenus maris, id est, magni populi absorberetur fluctibus: aut cum Simone subleuatus, lapidis frangeretur percussionibus; sicuti postea rei probauit euentus. Præualebat siquidem circumcirca iniquitas, & multorum refrigescebat caritas: ita vt opprobrij caussa tam Portugallenses quam Limienses dicerent: S. Rudesindum, eo quod se de his non vlcisceretur, more pagensium apud nidum moras innectere, ad salem deferendum. Inter hoc autem quidam miles, nomine Menendus, [aliorum vltio prædicitur variis:] vidit per soporem cum candidata turba B. Rudesindum assistentem. Cumque eum, eo quod ex aduerso staret deprecaretur, vt sibi pulchram illius faciem ostendere dignaretur; retulit, se propter hæreditatem, videlicet ripam Minei, quam a Comite præfato possidebat, aduersus eum iratum: & tam de Rege, quam de Comite cito vlturum. Quidam deinceps rusticus cum perditum bouem in Toreni partibus, per montes videretur quærere, beatum supradictum Antistitem valde rutilantem conspexit cum dealbato cuneo honeste incedere. Qui cum vnum ex his, qui esset, interrogaret; S. Rudesindum affirmauit esse, qui sua ab hostibus properat eruere. Similiter & quidam miles, nomine Gundisalus, vti mihi est protestatus, dum cum vxore sua quiesceret, expergefacta dixit: se a iam dicto beato Præsule monitam; quod in octauo ipsius diei Portugallensis Rex caperetur; & sui cœnobij hæreditas reintegraretur. Quod postea fane ita actum esse comprobatur. Sicque factum est, vt ex eo tempore, quo præfatus Rex monasterium Cellæ-nouæ lædere tentauerat, semper per omnia male se habuit: siquidem oppidum iam relatum & cito factum, quod male impetrauerat, ipso præsente, perdidit, & cælesti flamine omnipotens Deus Regi Fernando tradidit. Præterea cum g Pacensem ciuitatem oppugnaret; clam super eum Rex Fernandus, Sarracenorum h legatione cum exercitu deuenit, illumque nimis sauciatum iusto Dei iudicio, fracto femoris osse, longe ab ipsa ciuitate cœpit; [Rex Portugalliæ capitur:] ac sub custodia fere per duos menses retinuit; vsque quo vniuersa, tam Limiæ quam Toroniæ oppida, quæ fraudulenter arripuerat, ab eo impetrauit. Nam cum idem Rex prius caperetur a quibusdam, vt asseritur, S. Rudesindus conspicitur. Ipse autem Rex, quamuis solutus a vinculis tamen vsque ad vltimum diem animæ suæ egressionis e suo corpore permansit inutilis. Post hæc autem Birreti castellum, quod per biennium ex quo cœpit ædificari, existere perhibetur, iussu Fernandi Regis destruitur: omnisque Cellæ-nouæ hereditatis a supra dicto Abbate ius plenarie recipitur: in quo videlicet oppido, quamdiu permansit; ipsius monasterij signa (vti prius vel postea sunt audita) nullus audire potuit. Velascum vero Comitem, qui tam peruersæ rei auctor extiterat præmaximus, non multo post cū sibi complicibus deiectum vidimus, [bona restituuntur Cellæ nouæ.] vbi caput reclinaret minime habentem. Cuius etiam i Maior domus, nomine Adephonsus Boz, qui multa mala intulerat, k diu ante crepuit medius. Per omnia benedictus Deus, qui superbos humiliat, & confidentes in se ab omni pressura liberat: Qui cum Patre, & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Adephonso Impetatore anno 1157 mortuo, Castellam & contributas prouincias Sanctius natu maior tenuit; Legionis & Gallæciæ regna Ferdinandus.

b Adephonsus patri Henrico Comiti Portugalliæ successit, ac postmodum primus Rex constitutus: de vtroque egimus 18 Februarij ad vitam S. Theotonij Canonici Regularis monasterij Conimbricensis sanctæ Crucis ab hoc Rege extructi,

c Sandinum versus Occidentem circiter tribus leucis a Cella-noua.

d Arnogia non procul inde in Minium defluit.

e In posteriore MS. Verretum. Hispanice adscriptum Berredo.

f Pelagius iste fuit Abbas ab anno 1140 ad annum 1156. Ita Yepez.

g Pacem Augustam, vulgo Badajoz, intelligit, & Vita Hispanica confirmat. Est nota vrbs in confinibus Castellæ-nouæ & Portugalliæ. Legi de hac Regis captiuitate potest Mariana lib. 11 cap. 15.

h Posterius MS. Legione.

i Idem Maiorinus.

k Idem, diuina Iustitia.

CAPVT IV.
S. Rudesindi ope, incarcerato & variis ægris beneficia præstita.

[21] Cvm enim persequutionis asperitate Limia nimis deuastaretur, & sese incolæ noctis silentio occulte inuicem persequerentur; ita vt sua diriperentur, atque ex vtraque parte aliqui caperentur; factum est, vt monasteriū Cellæ-nouæ ab a Auriensiū fortitudine in aliquo comprimeretur. Quamobrem cum ab eiusdem cœnobij Procuratore inuaderentur; vnus ex eis, Ioannes nomine, vna cum aliorum spoliis ab eodem capitur, & inter monasterij septa in vinculis studiosissime concluditur: qui cum Francigena esset, & tam parentela quam censu, [Incarceratus apparente S. Rudesindo liberatur:] cuius munimine redimi potuisset, se proculdubio destitutum per omnia non ignorasset: atque præ angustia, lacrymis ac suspiriis valde se afflixisset; ad vltimum Dei inspiratione ab imo cordis pectore sic S. Rudesindi auxilium implorauit, dicens: Peto S. Rudesinde, quatenus si Sanctus es, me perplexum iniuste, solita virtute illæsum abire permittas. Cumque ad hæc obdormisset, ecce S. Rudesindus apparuit ei, dicens: Vocasti enim me, ecce adsum: Nunc surge, & perge securus: quia iam ab istis vinculis es absolutus: qui statim surgens custodes transiit, & ad propria incolumis rediit. Sed non multo post ille rediens sancto viro gratiam referens, hoc quod retuli, me præsente, cunctis dixit.

[22] b Episcopus quoque Lucensis, Ioannes nomine, beato viro Rudesindo verbis contradicere solebat. Quadam vero die solito more cum illum assereret, [male de eius miraculis sentiens,] virtute diuina carere, subito a perterrita mula, super quam sedebat, in terram cecidit, & eius brachium, super quod corruit, de loco suo exiit; & fere sine aliquo sensu diu semiuiuus iacuit: qui postea in sensu suo paullatim rediens, tacito ore præmissa oratione sic S. Rudesindum interpellabat, [punitus emēdatur:] dicens: O B. Rudesinde, si potes, mihi, quæso, accommoda incolumitatem, & me amodo tuæ sanctitatis habebis laudatorem. Eadem quippe die sospitatem consequitur, sicuti ab iis, qui hactenus ab eo hoc audiuere, me recolo agnouisse.

[23] Silentio non est tegendum, quod nostris temporibus plerisque manet cognitum. Quidam Canonicus Iacobensis Ecclesiæ, Petrus nomine, cum Legionis atque Portugallis Regum legatione fungeretur, [alius periculoso languore liberatur:] fortuitu iam infirmus Cellam-nouam ingressus est: vbi etiam ita a languore perurgetur, vt vlterius conualescere nullatenus putaretur. A quo tamen monasterij Abbas multis exoratur precibus, quatenus ante S. Rudesindi tumbam præsentari mereretur: qui continuo ad Abbatis imperium quorumdam manibus sustentatus, ab Ecclesiæ sacrista est coram beato viro delatus: moxque ante illius sepulcrum prosternitur, & præ tanto dolore brachiis monumentum, ventre simul adhærente, amplectitur: quousque singultu ac prece diutina, peractis vigiliis per somni soporem a S. Rudesindo sanitatem consequitur; vti ab eis, qui hæc adhuc ab eo audiere, didici.

[24] Reticendum penitus non est necesse, quod nuper Archidiacono Cellæ-nouæ Pelagio cunctis liquet accidisse. Nam cum quædam in eius naribus infirmitas, quæ vulgo spunlia dicitur, nasceretur, [sanantur pustulanares,] præ tantæ pestis deformitate tribulabatur, ac nimis verecūdabatur. Ob hoc siquidem duabus vicibus Cellam-nouam venit: & pestis locum, S. Rudesindi sepulchro multoties confricando, adhæsit: ac cum magnis singultibus Psalmos recitauit, in quorum fine taliter infit: O B. Rudesinde, mihi, quæso, peccatori miserando subueni, vita mortis periculum, dona salutis adminiculum. Verum enim vero cum in ipsa hebdomada se ad officium Missæ celebrandum præpararet, sicuti postea ab illo audiui, ita pestis illa ad tactum aquæ, quam abluendi caussa per manus faciemque fuderat, radicitus abstrahitur, quatenus pristinæ sanitati, Dei virtute, per S. Rudesindum redderetur.

[25] Apud Portugallem in monasterio Fontis Archadiæ quidam monachus, Munio nomine, valde a quartanis vrgebatur febribus. [febris quartana,] Nam cum per vnum annum, neq; per ecclesiarum visitationem, neque per medicorum operationem subleuaretur; demum in somnis a S. Rudesindo admonetur; quatenus si in eius honore flexis genibus Dominicalis oratio a cunctis monachis Deo funderetur, continuo sanitati redderetur. Quod ita factum est, sicut a quodam honesto nostri monasterij agnoui monacho: qui illuc positus, tam ab eodem, quam ab omnibus hæc audisse fatebatur.

[26] Pelagius quidam Cellæ-nouæ monachus, cum adhuc prius esset in laicali habitu positus, a validis tenebatur febribus. Porro cum diu ab eisdem cruciaretur, quatenus præ lassitudine de loco in locum nullatenus moueretur, [febris calida,] in equo suo ante S. Rudesindum præsentatur; ibiq; per vnius noctis spatium excubans, dum omnes quiescerent, quasi per terram rependo, ad beati viri sepulchrum accessit, & illius petram cum dentibus radendo deglutiens, obdormiuit. Facto itaque mane ita sanus redditur, vt si propriis pedibus remeare vellet, vti ab eo audiui, penitus potuisset.

[27] Homo quidam non longe a Minei flumine morabatur, qui vigilia Ramorum post meridiem diuinis negligenter officiis derelictis, in propria vinea operabatur. Cumque peracto opere, ad mensam sederet, fumus pulmenti, quod ante eum positum fuerat, vti ei visum est, ita per illius faciem expanditur, vt eius os obliquum faceret, & vnū oculum tumidum redderet. [os distortū & oculus tumidus:] Ad hoc autem ecclesias expetit; preces fundit: nihil salutis accipit. Sarcophagum denique S. Rudesindi poposcit; ibique triduum mansit, ac vigilias celebrauit. Quarto vero die cum se sanum aspiceret; beati viri sepulcrum annuatim visitaturum spopondit: quod postea negligendo, infirmitatem quam amiserat, recepit. Vbi denuo remeauit, & a dolore emundatus recessit: sic sacrista, qui ei in quibusdam adminiculum exhibuit, modo protestatur.

[28] Infantulus quidam, Martinus nomine, cum a matre sua nutriretur, præ infirmitate caruit oculorum lumine. Parentes autem eius propter pignoris sui cæcitatem, sese animi anxietate cruciabant, quidue facere deberent ignorabant. [illuminatur cæcus:] Per Sanctorum oracula cum luminaribus incedunt, medicinas apponunt; nihilque proficiunt. In his igitur cum nihil vtilitatis impetrarent, & casso labore deficerent; ad S. Rudesindi tumulum deueniunt, ac beneficij auxilium suppliciter exposcunt. Celebrata itaque vna nocte vigilia; facto mane, cum pariter quo venerant, reuerterentur, puer cœpit videre. Sequenti namque die cum oblationibus ad S. Rudesindum recurrunt; & quod factum fuerat, cunctis referunt. Quod si alicui hoc incredibile fortasse videtur; ecce puer & pater ac eius mater in testimonio habentur.

[29] Matrona quædam ex Limia indigena nimis impellebatur a dæmonis potentia. Ob id autem cum oblationibus nonnulla poscit ecclesiarum limina, instantissime precibus ac singultibus implorando salutis beneficia. [energumena liberatur:] Ad vltimum cum in his, quæ flagitabat, se frustratam conspiceret, Cellam-nouam deuenit: vbi orationem ante S. Rudesindi tumbam non minimam fudit. Peractaque totius noctis vigilia, prece monachos aggregauit: cum quibus exorando, a Deo per S. Rudesindum sospitatem recepit, sicuti ab eiusdem ecclesiæ custode, qui ei in quibusdam seruitium exhibuit, affirmatur.

[30] Factum est autem, vt quidam ex Cellæ-nouæ monachis, Munio nomine, maritimas partes propter pisces Fratribus deferendos peteret: vbi Abbatem suum c Pelagium Ficarium casu reperit; cuius comitatui adhæsit; quatenus securius, atque per omnia melius haberet. Cumque Abbas cum aliquantis ex altera maris ripa, qua erat iturus, a ministris cuiusdam Clerici, qui eum honeste in hospitium susceperat, in vehiculo transportaretur: iam dictus Munio cum quibusdam Abbatis famulis fortuitu remanere videtur. Nautæ vero reuersi, & non inuento domino suo; qui propter negotium longe recesserat, nec prece nec pretio, eumdem monachum cum reliquis transportare, sicut illorum dominus præceperat, voluerunt; sed in altera ponti ora recesserunt, & in vehiculo dormire cœperunt. [nauis vltro accedit pro transuectione patrocinium implorantium:] Hoc autem cum vidisset monachus, præ animi angustia coactus (quippe qui in illo loco aliud vehiculum alias reperire non poterat) ceteris, qui cum eo erant, talia narrat: Oportet nos nunc toto animi conamine S. Rudesindi auxilium attentius flagitare: quatenus pro cuius Fratrum vtilitate tantum ferre laborem non dedignor; ipse noster fiat in hac necessitatis hora pius adiutor. Mira res Flexis genibus fusisque precibus, ecce vehiculum, quo nautæ dormiebant, sine alicuius ducentis manu, vbi ipse assistebat, accessit. Quod cum aliis simul cum piscibus ingressus, vti ab eodem cognoui, cum vno tantum remige est in alteram partem transuectus. Per cuncta benedictus Deus, qui tanta meritis sanctissimi Rudesindi miracula operatur.

[Annotata]

a Auriensis vrbs Episcopalis, vulgo Orense, est monasterio huic satis vicina. In priore MS. legitur Annensium,

b Ioannes I Episcopus Lucensis apud Gonzales Dauila, ex Abbate Benedictino monasterij Samensis creatus, adfuit Translationi S. Rudesindi circa annum 1170, vt infra dicetur. In priore MS. legebatur: Ille quoque Lucensis.

c In Hispanico solum Pelagius Abbas dicitur, omisso cognomine Ficarij. Videtur alius ab eo, qui supra num. 20 appellatur sobrinus Ficani Abbatis.

LIBER III

CAPVT I
Miracula super addita ab Ordonio Energumeni & alij a S. Rusindo adiuti.

a

[31] Qvia vero longum est scribere omnia, quæ per seruum suum mirabilia Deus dignatus est operari. Aliqua tamen de multis huic opusculo dignum duximus inserenda, quæ a pluribus & viris religiosis audiuimus: qui se propriis oculis vidisse fideliter testabantur. Vir ergo quidam, peccatis exigentibus, diu possessus a dȩmone venit ad monasterium Cellæ-nouæ, vbi corpus B. Rudesindi in B. Mariæ Dei Genitricis ecclesia requiescit. [Energumenus misere vexatus,] Qui cum ante ipsam ecclesiam deuenisset, & se cito arreptum, a quo solitus erat, dæmone, cognouisset; accepit cultrum, quem in vagina tenebat, & pueris circumstantibus dedit, dicens: Custodite hoc & ducite me ad fores ecclesiæ, vbi iacet corpus S. Rudesindi, & obseruate me: quia sine dilatione sum a solito dæmone inuadendus. Quo dicto, & pueris fugientibus præ timore, statim, quod dictum fuerat, opere adimpletur. Arripitur, in terram prosternitur, conteritur grauiter & vexatur. Quod videntes pueri qui prius fugerant territi, occurrerunt tam ipsi quam alij. Superuenientes autem monachi, deferunt illum ad tumulum beatissimi Rudesindi, eiusdem auxilium attentius implorantes: vt eidem dignaretur misero misericorditer misereri: sicque tenentes & constringentes illum, ne penitus discerperetur a dæmone, comminabantur ei modis quibus valebant, vt exiret, & ab eo discedere debuisset. Cumque sic diu teneretur, & ab ipsis monachis interrogaretur, quam ob caussam ipsum hominem ingrederetur; cœpit loqui, & dicere, audientibus omnibus, qui adstabant: Pro nulla re alia hominem sum ingressus, [quod votū Deiparæ Virgini non soluisset,] nisi pro voto, quod vouit B. Mariæ, vt iret ad domum eius; & facere non curauit. Sed & dum egressus fuero ab illo (nam egrediar) nisi statim iter arripuerit, & votum soluere festinauerit; mox iterum arripiam, & quasi proprium possidebo. Si autem votum exoluerit, potestatem in eum vlterius non habebo. Cum vero iterum interrogaretur, qualiter vel qua hora deberet exire; sic respondit: Cum fuerit tempus Missæ celebrandæ apprehendite illum per pollicem digitum, & per nares ipsum fortiter constringentes, tenete: & sic ab eo recedam, numquam ad illum de cetero reuersurus. Quod factum est. Nam cum ad Missam campanæ pulsari, & se monachi cœperunt ad eius officium præparare; monachi, qui aderant, [liberatur:] apprehendentes eum, sicut ipse dixerat, & collum eius stola beati Pontificis circumdantes, cum tempus accessit ab eodem dæmone prænotatum, clamans atque discerpens confusus exiit & discessit. Sicque homo per sancti Pontificis merita liberatus, ad votum beatæ Virgini persoluendum sanus & incolumis se præparauit: & ita per Dei misericordiam liber cum magno gaudio ad propria remeauit.

[32] Quædam monialis, sicut a quodam religioso didicimus, a partibus Galliæ veniens, dicebat: iam longo tempore a maligno spiritu se possessam: [sanctimonialis e Gallia veniens,] quæ caussa liberationis propriæ multorum Apostolorum & plurimorum Sanctorum asserebat se limina visitasse; numquam tamen se senserat melius habuisse. Cum autem post multum temporis spatium esset multipliciter his etiam incommodis & cruciatibus fatigata; diuina miserante gratia audiuit, & diuina eam reuelatio monuit: [liberatur a dæmone:] vt ad sepulcrum S. Rudesindi Episcopi quantocyus deueniret; & ibi per ipsius suffragia reciperet a Domino sanitatem. Quid plura? Venit Galleciam: quæsiuit monasterium; inuenit locum: pulsauit, & intrauit: ibique per dies aliquot in orationibus & vigiliis perseuerans, salutem, quam diu optauerat, gloriosi Rudesindi meritis impetrauit: & sic operante Christo incolumis ad propria remeauit.

[33] Alio etiam tempore cum turba ad festum S. Rudesindi, quod fieri solet in Kalendis Martij, more solito conuenit; puer quidam in turba foris extra oratorium ab immundo spiritu grauiter inuaditur & torquetur. Nutu vero diuino, [item alius energumenus:] cunctis mirantibus, cursu rapido ad ecclesiam veniens, super beati Pontificis tumulum concito se proiecit: & mox dulci pressus sopore, suauiter obdormiuit. Cumque monachorum conuentus, qui tunc foras in processione ad honorem gloriosi Præsulis laudes Deo decantabat, ad ecclesiam iam rediisset; compatientes eidem puero, illud Responsorium, Sancte Rudesinde, cœperunt deuote astantes ante sepulcrum vnanimiter decantare. Finito Responsorio & oratione, Sancti meritis atque suffragiis, ab immundo spiritu, & a somno lætus & hilaris exurrexit: sic deinceps liber ab illo in commodo, multos postea vixit annos.

[34] Alter quidam puer cæcus de terra Canderte, ductus est ad monasterium Cellæ-nouæ, subsidium luminis a Domino per S. Rudesindi merita petiturus. [cæcus illuminatur:] Sed dum a parētibus & monachis fuisset ad sepulchrū sancti corporis intra ecclesiam deportatus; facta oratione pro eo ad Dominum, quasi dormiens paullulum requieuit. Aliis vero euentum rei expectantibus, eidem puero, exteriore carenti lumine, apparuit quidam Episcopus, vt ipse postea testabatur, dicens illi: Surge in nomine Domini; & vade cum salute. Ad quam vocem illuminatus, protinus surgens puer, cum circumstantibus glorificauit nomen Domini Iesu Christi qui per Sanctos suos tam magna mirabilia dignatus est operari. Et ita, vt in illa visione supra præceptum fuerat, ad propria reuersus est cum salute.

[35] Homo quidam, Petrus Nunionis nomine, de Milmanda, cum aliquando comederet piscem, qui turta ab omnibus nominatur; accidit vt os piscis in eius gutture versaretur: quod cum diu vi vel aliquo ingenio non posset extrahi nec deglutiri (quia, pro posse in multis & palam aduersabatur monasterio Cellæ-nouæ) tandem venit ad sepulcrum B. Rudesindi, [spina piscis gutturi infixa,] necessitatis angustia coarctatus: confisus tamen ipsius posse beneficio per Dei gratiam sanari. Dumque ad idem monasterium venisset, rogauit monachos, vt illum introducere dignarentur, vbi erat corpus iam dicti beatissimi Confessoris. Cui cum præsentatus fuisset; dictum est ei ab aliquibus, qui adstabant: Amice, recordare, quia isti loco fuisti multories aduersatus. Quapropter pœnitere primum: [pœnitentia facta,] deinde promitte fideliter, quod de cetero emendaberis: & vere credimus, quod per B. Rudesindum dabit tibi Dominus sanitatem. Quibus dictis, culpam cognouit: emendationem promisit; & cum adstantibus pro merenda sanitate pariter exorauit. Cumq; in oratione aliquamdiu permaneret, dixerunt ei quidam: Tussite, si modo potestis. [dicitur.] Cumque hoc faceret, exiuit spina, quæ illum grauiter affligebat: & ita sanus effectus a Domino, per beneficium sanctissimi Rudesindi, rediit in domum propriam, a malitia & inquietudine, quam prius monasterio exhibebat, de cetero emendatus.

[36] Puella quædam habens in facie grauissimum apostema, venit ad monasterium, Dei pietatem per S. Rudesindi merita implorare: cuius facies ita iam erat inflata, vt ab inflatione illa oculi clauderentur, & caput ac tota facies in tanta rotunditate intumuerat, [enormis inflatio faciei] quod accedentes vix poterant illam præ horrore nimio intueri. Excreuerat etiam in ipsius faciei parte sub vno oculorum quidam tumor ad instar parui pomi, qui videbatur quasi initium totius inflationis. Quȩ puella, cum ad beati Confessoris Christi tumulum esset ducta; & sancti annulus, qui in eius translatione ab ipsius digito receptus fuerat in ipsa tumenti facie poneretur, [attactu annuli aufertur;] paullatim cum dolore cœpit decrescere tumor ille; & sic est vsque ad quintum diem per Dei gratiam & Sancti eius famuli auxilium minoratus; quod vix posset in ipsa muliercula doloris illius vestigium inueniri. Pro quo Christo & eius sanctissimo Præsuli laudes referens plurimas, ad propria rediit cum salute.

[37] Quidam Clericus in Limia a b Villa Larcyroa manum habebat, reflexis in palmam vtrisque digitis, penitus inutilem & contractam. Qui cum famam miraculorum S. Rudesindi auribus percepisset; recuperandȩ sanitatis fide concepta, [manus inflexis digitis contracta,] venit ad eius monasteriū & sepulcrum. Sed cum ad beatum fuisset præsentatus, monachi, qui aderant, sancti Pontificis annulum & ipsius alias Reliquias deducentes, in ipsam manū clausam super inflexos & nimis astrictos digitos posuerūt; & facta oratione pro eo, illū ante Sancti tumulum reliquerunt. Cum autem ad eum redierunt post aliquod diei spatium, inuenerunt digitos illos mobiles, qui paullo ante in palmam defixi, vt diximus & aridi tenebantur. [appositis reliquiis,] Quos cum tentantes tetigissent; absque vllo dolore, primo pollicem leuauerunt; deinde alij ipsum subsequentes extensi atque directi; [curatur] annulus cum capsula argentea, in qua est, plane in palma manus mirabiliter est inuentus. Quo viso miraculo, cuncti, qui aderant, cum ipso sanato Clerico Deo & Sanctis eius pro tanto beneficio dignas gratias retulerunt.

[38] Aliud quoque miraculum, quod multis, qui supersunt, est cognitum, non duximus reticendum: vt quamuis indigni & peccatores; per nos tamen ea, quȩ a certis testibus audiuimus, cognita & probata Dei mirabilia prædicentur. Erat igitur homo quidam, [miser cruribus ac tibiis ad pedes attractis,] nomine Michaël, cuius crura & tibiæ a iuuentute ita erant iunctæ pedibus & curuatæ, ac si fuissent adinuicem ingenio aliquo ex industria glutinatȩ. Vnde per multum tempus sic mansit inutilis; & ipse pene membris omnibus destitutus, quod de salute corporis, quasi iam penitus desperaret: sed inspiratione diuina, quæ nomen sancti sui Confessoris volebat apud homines amplius confiteri, intrauit cor matris eius, vt duceret illum ad monasterium S. Rudesindi. Cumque ductus fuisset, & ad Beati sepulcrum intromissus, fuit ibi per dies aliquot persistens in orationibus & vigiliis. Quadam vero die, cum more solito mane ante tumulum alienis manibus duceretur, ibiq; solo inter columnas monumenti iactaretur; accidit, vt a Conuentu Missæ officium ageretur. Quod cum fieret, [sanatur:] miro modo cœpit angustiari nimium, & magnis vocibus acclamare, dicens: Succurrite Fratres, succurrite; quia rodor & crucior, sicut a canibus deuoratus. Et hæc durissimis vocibus inclamando, cœpit surgere & tenere columnas ipsius sepulcri. Et accurrentibus vndique Fratribus, viderunt illum stantem pedibus, & clamantem: & audierunt stridere ossa eius firmiter: & viderunt currere ab eo sanguinem de iuncturis. Et sic per merita & intercessionem sancti Confessoris & Christi misericordiam extensus est, & redditus sanitati.

[Annotata]

a Hinc supra probauimus Ordonium noua miracula adiunxisse. Numeros continuamus, quorum loco reperimus in apographo capita expressa.

b Hispanice de S. Pedro de la Roa.

CAPVT II.
Alia miracula S. Rudesindi, captiuo, muto, cæcæ præstita. Maleuoli puniti.

[39] Aliud quoque miraculum, quod a duabus monialibus, satis religiosis fæminis & honestis apud monasterium de a Tornino veridica relatione didicimus contigisse, huic opusculo credimus inserendum: quæ Domino Fernando tertio Abbati Cellæ-nouæ, demum vniuerso conuentui, prout accidit, retulerunt. Igitur in partibus de Toronio quidam miles de Cerbaria cum hominibus suis cœpit quemdam sibi (vt ipse dicebat) hominem inimicum. Quo capto, præfatum monasterium hospitandi gratia intrauerunt: & ibi eum macerare & male tractare, [captiuus] coram monialibus & coram omnibus, percussionibus & pœnis aliis grauare inceperunt. [misere habitus,] Quem accipientes, ligatis pedibus & extensis brachiis in lancea subtus tunicam, ad modum crucifixi, dure & acerbe in solo proiecto, se super brachia ipsius & super lanceam proiecerunt. Videntes autem sanctimoniales omnia, quæ fiebant, coram altari, quod ibi constructum erat in honorem B. Rudesindi Confessoris, se cum magnis fletibus & singultibus prosternentes, auxilium diuinæ misericordiæ, qui nullum in se confidentem deserit, deuotissime exorabant: vt, intercedente beatissimo Confessore, miserum illum hominem, mortem mane procul dubio expectantem, diuina clementia liberaret. Quarum etiam vna præ cordis amaritudine pannos, qui erant super ipsum altare, volens ab eo arripere, sic aiebat: O B. Rudesinde, nisi nobis digneris succurrere, & illum miserum hominem liberare, altare tuum penitus denudabo. Quod cum illi homines cognouissent; quidam ex eis spiritu superbiæ concitati, impetu furoris & crudelitatis sic dicebant: b Pono in superbiam Deo & S. Rudesindo: [mirabiliter liberatur:] quod hac nocte homo iste non effugiat vel euadat. His dictis, per beatum Confessorem suum Rudesindum sic hominem illum Dei misericordia liberauit; quod tunica, qua indutus erat ad modum crucifixi, vt diximus, cum prædictis ligaminibus in lancea remanserit. Expergefacti itaque mane, non inuenientes hominem, confusi de monasterio recesserunt, dicentes cunctis, qui ibi aderant: Custodite bene reliquias sanctissimi Rudesindi. Tunc sanctimoniales cum omnibus, qui aderant & videbant, vbertim præ gaudio flentes, Deo & sanctissimo Pontifici gratias & laudes multimodas cecinerunt: cui est honor & gloria in secula seculorum.

[40] Nostris quoque temporibus vidimus quemdam monachum, Sancium nomine, qui apud monasteriū S. Facundi longo tempore habitauit. Vir venerabilis, & a primæuæ ætatis circulo valde religiosus, [redditur muto loquela,] petita ab Abbate suo licentia & obtenta, cœnobium petiit Cellæ-nouæ. Cumque ibi diutius moraretur & satis sacris moribus præualeret; contigit eum linguæ officium amisisse taliter, quod omni locutione penitus priuabatur. Verumtamen cum mutus longo temporis spatio permansisset, nimis affligebatur præ tristitia & dolore, volens multoties cum baculo, quo sustentabatur, percutere monumentum S. Rudesindi: quo per hoc insinuaret, quod ipse beatus Confessor, si vellet, sibi redderet sanitatem. Vnde factum est, cum conuentus monachorum in ecclesia Deo gratias reddidissent, a choro exire volentes, ad tumbam sancti Pontificis Rudesindi incipientem quoddam Responsorium inuenerunt: quod mox eo incipiente, omnes pariter cantauerunt, & Deo gratias egerunt; qui tot beneficia præstat mundo per beatissimum Confessorem.

[41] Legimus, dicente Salomone: Filius sapiens est gloria patris. [Prou. 13, 1] Propterea venerabile valde est & mirabiliter gloriosum, in tam sapiente filio, beato scilicet Rudesindo, Dei Patris sapientiam collaudare, & eius semper gloriam exaltare: cuius filij sapientia apparuit manifesta, cum semetipsum templum Deo sapientissime dedicauit, iuxta quod ait Apostolus: Templum Dei viui, quod estis vos. [2 Cor. 6, 16] Cuius templi sapientia, sanctitate, virtute, miraculis, signis & prodigiis illustrata, multa languentium membra variis languoribus detenta (non sicut vnus in piscina Euangelica saluatur) integre restituit sanitati. De quo vnum paruum iuxta magnitudinem aliorum in medium proferamus ad Dei Patris gloriam & honorem. In Limiæ partibus in loco, qui vulgo Ginizum nuncupatur, quædam mulier, præ infirmitatis magnitudine priuata lumine oculorum, longo tempore mansit cæca. Cumque multa Sanctorum loca frequentius peragrasset, [& cæcæ visus:] & ecclesiarum limina visitasset, tandem admonita est a sacrista Cellæ-nouæ, qui de terra illa fuerat oriundus, quatenus sepulcrum S. Rudesindi cum deuotione & oblationibus visitaret. Quo audito, mulier non differens, sed quantocyus complere opere properauit. Quæ veniens Cellam-nouam, ab eo sacrista est in ecclesia coram sancti Confessoris sarcophago præsentata: quæ manu palpans columnas, quibus S. Rudesindi tumba sustentabatur, flendo & eiulando, fletibus accingebat. Quæ sic per triduum vigiliis celebratis cœpit aliquantulum videre; velut ille Euangelicus, qui videbat homines tamquam arbores ambulantes. [Mar. 8, 24] Verumtamen per dies aliquos clare lumine recepto, incolumis ad propria repedauit.

[42] Quia ea, quæ nostris temporibus fiunt, magis delectant, & melius memoriæ commendantur; ideo de miraculis B. Rudesindi nonnulla huic operi inserere dignum duxi. Tempore igitur claræ memoriæ Illustrissimi c Fernandi Regis, genitoris gloriosissimi Principis Regis Alphonsi, Princeps quidam illustris & potens, nomine Fernandus Roderici de Castro, [Princeps post varias rapinas,] eū magna rapina de terra & patrimonio beatissimi Rudesindi venit ad monasterium Cellæ-nouæ; fractisque ianuis apothecæ, cum cuncta bona monasterij violenter surripere cogitaret; ipso cum militibus suis circa magnum ignem in hospitali dicti monasterij quiescente, monachi omnes congregati ad tumbam conuenerunt beatissimi Rudesindi: rogantes vt eos & sua, vt promiserat, defensaret. Quorum quidam amaro animo, ipsum monumentum panno pretioso, [spoliaturus monasterium.] quo oppertum fuerat, detegentes, in hæc verba cum lacrymis proruperunt. O Rudesinde Sanctissime, exurge: quare obdormis Domine? exurge, & ne repellas in finem. Quare faciem tuam auertis? obliuisceris tribulationem nostram? Exurge Domine: adiuua nos, & libera nos. [implorata a monachis ope S. Rusindi,] Recordare testamenti & promissionis tuæ, qua promisisti a malefactoribus nos defensare. Ecce enim iam non sufficit tuam patriam & patrimonium dissipare; sed etiam hic sub alis tuis non dimittimur Domino deseruire. Hæc & his similia dum monachi dicti monasterij dicerent lacrymantes, prædictum Baronem diabolus arripuit; ipsumque in ignem, [a diabolo obsidetur;] inuitis & retrahentibus militibus suis, misit. Cumq; ipsum spumantem & strepentem ijdem milites ab igne extraherent, diabolus ex ore eius loquens, sic dicitur e circumstantibus adhuc viuentibus respondisse: Permittite me comburere deprædatorem sanctissimi Rudesindi, Dominus enim me constituit vltorem & maiorinum ipsius. Terram enim ipsius temere deprædatus est: & nunc etiam hic irreuerenter veniens in vmbra sua monasterium, quod ipse Sanctus construxit, ausus est inuadere, & bona ipsius atrociter dissipare. Milites igitur accipientes prædictum Principem, strepentem, vt supra dicitur, & spumantem, ipsum circa B. Rudesindi tumbam in ecclesia posuerunt: ibiq; tota nocte illa iacuit semiuiuus. Mane autem facto, ipsum iterum diabolus arripuit. Cumque interrogaretur a circumstantibus, quo pacto ipsum dimitteret, sic respondit: Nisi primum cunctam rapinam restituat, [& facto voto restituendi omnia,] & homagium faciat ipse & milites eius, quod numquam terram & monasterium istud ingrediatur, vt noceat; ipsum aliquatenus non dimittam. Milites igitur vocantes Abbatem & monachos cum Principe prædicto, pro eo fecerunt homagium supra dictum. Quo facto, sanus & incolumis factus est eadem hora; [liberatur.] restitutisque rapinis integris omnes cum magno timore a monasterio recesserunt. Per omnia benedictus Dominus, qui beatissimi Confessoris sui sic dignatus est iniurias vindicare. Amen.

[Annotata]

a Hispanice, de Temyño.

b Hispanice, Hago vnas apuestas, deposito pignore certo cum Deo.

c Ferdinandus Legionis & Gallæciæ Rex, vixit vsque ad annum 1188, quando illi successit filius Alphonsus hic memoratus.

ACTA TRANSLATIONIS
ex Hispanico Antonij de Yepez
Latine edita a Tamaio Salazario.

Rudesindus, Episcopus Dumiensis, Cellæ-nouæ in Gallæcia (S.)

Præteritis temporibus celebris fuit miraculorum fama, [Ob famam miraculorum] quæ Deus optimus Maximus ad S. Rudesindi sepulchrum continuo patrare dignatus fuit, in plurimis febricitantibus, qui ad illud peregrinationis ergo, aut deuotionis spiritu, aut fauoris recipiendi fide conueniebant. Igitur inter alios, qui ad huius monasterij Cella-nouensis in Gallæcia limina visitanda peruenerunt, [accedit Hyacinthus Cardinalis:] vnus fuit Hyacinthus, S. R. E. Cardinalis, & per totius Hispaniæ circulos Sedis Apostolicæ Legatus, qui postea creatus fuit summus Pontifex titulo Cælestini III. Qui magnalia omnipotentis Dei ad tumulum sancti Abbatis exaudiens, in monasterium, quo ei