Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März II           Band März II           Anhang März II

14. März


XIV MARTII.

SANCTI QVI PRIDIE IDVS MARTII COLVNTVR.

Sancti Quadraginta septem Martyres, Romæ sub Nerone passi.
S. Alexander Martyr, Pydnæ in Macedonia.
S. Euphrosius, Martyr
S. Frunimus, Martyr
S. Fortunio, Martyr
S. Donatus Carthagine Martyr
S. Felicissimus, Martyr Nicomediæ.
S. Datiuus, Martyr Nicomediæ.
S. Frontina, Martyr Nicomediæ.
S. Iocundus, Martyr Nicomediæ.
S. Diona, Martyr in Africa.
S. Alexander, Martyr in Africa.
S. Petrus, Martyr in Africa.
S. Mammerus, Martyr in Africa.
S. Nabor, Martyr in Africa.
S. Fronto seu Martyr in Africa.
S. Promto, Martyr in Africa.
S. Comis, Martyr in Africa.
S. Maria, Martyr in Africa.
S. Euphrasius, Martyr Thessalonicæ.
S. Alexander, Martyr Thessalonicæ.
S. Frunimus, Martyr Thessalonicæ.
S. Basilius, Martyr Thessalonicæ.
S. Pion, Martyr Antiochiæ.
S. Romanus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Albertus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Domitius, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Innocentius Episc. Veronæ in Italia.
Duo Monachi Martyres in Valeria Prouincia.
Diaconus Marsicanus, Martyr in Valeria Prouincia.
S. Leobinus seu Leubinus, Episcopus Carnotensis in Gallia.
S. Euschemon, Episcopus Confessor, Lampsaci in Hellesponto.
S. Eustathius, siue Eutychius, Martyr Carrhis in Mesopotamia.
Socij eius, Martyres Carrhis in Mesopotamia.
B. Mathildis Regina, coniux Henrici Aucupis Regis Germaniæ.
B. Arnaldus Abbas, Patauij in Italia.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Melori Translatio Meldis colitur. Vitam dedimus III Ianuarij.
S. Romualdi brachium ad eremum Camuldulensem translatum, eiusque rei annuum ibidem festum recoli hoc die diximus, allata Translationis historia VII Februarij.
S. Lazarus, Episcopus Mediolanensis, obijt hoc die, & refertur a Galesinio & Ferrario, sed quod non celebrentur in quadragesima festa in Ecclesia Mediolanensi, colitur ibidem, quo die de eo egimus, XI Febr.
S. Innocentius Episcopus Romæ. Ita MS. S. Hieronymi, alijs Papa aut Præsul, aut etiam nudo nomine Martyrologijs inscriptus. Est S. Innocentius ille, de quo & Raso Episcopo egimus XII Martij.
S. Dionysius, S. Alexander Martyres Thessalonicæ passi referuntur in MS. nostro S. Hieronymi & MS. Richenouiensi: additurque Palatinus. De ijs egimus XIII Martij.
S. Euphrasiæ Virginis depositio inscripta est Martyrologio Capuano apud Michaëlem Monachum. Est etiam S. Eufrasia inscripta MS. Tamlachtensi, sed S. Eufrasium legendum infra monemus. At S. Euphrasia Virgo in Thebaide, refertur in Vaticano MS. S. Petri, quæ etiam in Capuano Martyrologio videtur intelligi. Colitur die XIII Martij.
Recuperatus & socij, Martyres in Mauritania, hactenus apud solum Galesinium a nobis reperiuntur.
Isidorus Martyr & soror eius ex Kalendario Coptico apud Seldenum de Synedrijs Hebræorum, aliunde necdum innotuerunt.
Vltanus Martyrologio Tamlactensi, Mag-nidhe; Mariano Gormano, Hua-Aignich nuncupatus, ab ipsis alijsque recensetur hoc die: Colganus ex fabulosa S. Declani Vita de eius discipulo & successore Vltano collegit quædam: & ad hunc diem, velut alio certiori huius nominis possessore vacuum, retulit.
Alfridus Rex Northumbriæ inscriptus Martyrologio Anglicano primæ editionis ad XV Ianuarij, & qui ad illum diem ab alijs relatus est S. Ceoluulphus, Rex eiusdem Northumbriæ, erat hoc die, vt tum monuimus, inscriptus isti Martyrologio. Qui postmodum in Martyrologio recuso relatus est ad dictum XV Ianuarij, ac ne hic dies vacuus foret, inde huc translatus Alcfridus, quasi anno regni sui XXI eo relicto factus fuisset monachus Mailroisensis prope Tweadam fluuium in hodierna Scotia, atque ibi circa annum DCCX sancte obijsset; additurq; Regina vxor inter sanctimoniales Petroburgenses monasticam vitam suscepisse. Allegantur in margine Beda, Platus, VVion, ex his vltimus lib. 4 Ligni Vitæ cap. 6 recenset Reges factos monachos & Sanctos, & inter illos Alcfridum, quem non anno XXI sed vndeuigesimo regni, & Christi DCCV factum monachum tradit, ac postmodum ad Pontificatum Lindisfarnensem assumptum. Verum cum illius nominis nullus inter Episcopos Lindisfarnenses reperiretur, ac tum ibidem sederet Eadbertus, cui Vitam S. Cuthberti Beda inscripsit, eique succeßisset S. Ethelwoldus, cuius Vitam XIII Februarij dedimus, nihil de Episcopatu dictum. At Beda, cuius auctoritas non solum ad margiginem sed in ipso verborum contextu allegato citatur, cap. 13 libri 5 testatur non Alfredum, sed Dritelmum Alfredi rogatu in monasterium Mailrosense receptum. Platus ex VVione, nullo examine facto, descripsit aliquot Reges monasticam vitam auspicatos. Mortuus est teste VVigorniensi Rex Alfridus die XIX Kalend. Ianuar. seu 14 Decemb. in Driffelda oppido agri Eboracensis ad Hullum flumen, quod oppidum asserit Cambdenus Alfredi Regis monumento notum esse. Regina Alfrido a VVione aßignatur Kineburga filia Pendæ Regis Merciorum, sed illa nupta fuit Alcfrido Regi, seniori fratri, ante annum DCLIII. An illa seu potius soror eius Kineburga sit Sancta, inquisiuimus die eius natali VI Martij, vbi & de vtroque Alfrido late actum. Posterioris Alfridi vxor fuit S. Cotburga: quæ colitur 31 Augusti, quando hæc iterum stabiliri poterunt.
Comnanum Hiensem Abbatem, Ferquardi Regis, vt Scotorum quidam volunt, instructorem, non audemus huius diei Sanctis cum Camerario annumerare, idoneo auctore destituti.
Venerabilis Machtildis monialis Cisterciensis hodie memoratur in MS. Florario Sanctorum, ex eoque Heribertus Rosweydus in suos Sanctorum Fastos transtulit, prætermißa designatione Ordinis: eademne hæc de qua Henriquez XXV Februarij, an alia æque nobis ignota?
Mathildis filia Henrici Aucupis, soror B. Brunonis Coloniensis Episcopi, occasione matris, Imperatricis sanctæ atque synonymæ, in notis ad Romanum Martyrologium commemoratur a Baronio, non absque mendo: quippe quæ fuerat dictorum non filia, sed neptis. Satis tamen hoc Arturo du Monstier fuit, vt eam Sanctis mulieribus hoc die sic annumeraret in Gynæceo, quod nemo facit eorum, quos citat auctorum. Canisius autem de B. Mathilde Othonis I matre agit, ideoque hic citari non debet: magnam interim Regia hæc virgo ab eximia morum sanctimonia commendationem obtinet apud auctores.
Ioannes de Casalina, agri Perusini castro, a Ludouico Iacobillo inter Beatos Fulginates refertur fol. 394: iterumque in maiori de Sanctis Vmbris opere tom. 3. fol. 264 vbi ex antiquo MS. Chronico hæc habet: Hoc anno MCCXCII die IX Martij Sanctus Ioannes de Casalina venit Fulgineū ad Veniam B. Feliciani, & stetit Fulgineum: & die XIV Martij in pace requieuit, & sepultus est in cœmeterio B. Feliciani. In Platea S. Augustini fecit miracula. Maiora & certiora ecclesiastici cultus signa requirimus.
Ioannes Abbas Casinensis summæ humilitatis, de quo multa miranda leguntur, cum titulo Sancti refertur a VVione, Dorganio, Bucelino, ad hunc diem, quo obijt, teste Leone Casinensi lib. 2 Chronici, cap. 21: vbi indicat animam immenso circumfusam splendore visam abire in in cælum. Eadem habet Marcus Antonius Scipio in Elogijs Abbatum Casinensium, sed abstinet a titulo Sancti, vti alij antiquiores scriptores.
Petrus Abbas Cauensis huius nominis secundus cum titulo Beati memoratur a VVione, Menardo, & Dorganio. At Sanctus indigetatur a Bucelino, sed is in Chronico Cauensi MS. traditur tertio Idus Martij migrasse ad Dominum, & cum ceteris sanctis Patribus sepultus in sacra Cauensi crypta, nulla eius virtute expreßa. Si sacrum cultum haberet, non ita in die obitus constituendo aberrassent hi auctores.
Paulina Reclusa, apud Thuringorum fines, in vita & post mortem infinitis clara miraculis, anno MCVII mortua, a Trithemio in Chronico Hirsæugiensi venerabilis & sancta fæmina nominatur: quod satis fuit Benedictinis Hagiologis, VVioni, Menardo, Dorganio, Bucelino vt Sanctam absolute crederent; nobis non item, donec de cultu illius constet melius.
Petrus, S. Bernardi Sinenorensis Abbas, Beatus scribitur a Bucelino, secuto Menologium Chrysostomi Henriquez, citantis topographiam Ferrarij: nos aliquid maioris lucit desideramus.
Ioannes de Barastra, Montis S. Eligij prope Atrebatum Abbas, in Auctario ad Natales Sanctorum Belgij hoc die Venerabilis & Beatus nominatus a Raißio.
Medothus in montanis Scotiæ, quæ Hibernia dicuntur, apud Dempsterum in Menologio, vbi eum se habere indicat ex Breuiario Aberdonensi: nihil nos in eo tale reperimus. Colganus 31 Ianuarij ad Vitam S. Maidoci Fernensis inter alios synonymos Moedocum de Cluain-escrach, numerat hoc die colendum: sed hunc nec in Hibernis Martyrologijs, nec apud ipsum inter Sanctos Martij inuenimus.
Talmachus, Flannanus, Cuinnechus, Caimanus, Fastos Hibernicos hoc die implent: solum tamen primum, quod inter discipulos S. Barrij XXV Septembris nominatus reperiatur, Colganus habet, ceteris prætermißis: secundi tamen (cui de Kill-aird in Hi-Garchon Lageniæ cognomen) meminit XXVIII Februarij ad Acta S. Aidi num. 15 tamquam hodie recolendi.
Fratres plurimi a Lutheranis in Saxonia interfecti anno 1524, Agnellus Episcopus Fezzi apud Marochios, Philippus Longus S. Francisci socius, Guilielmus Mariconus, Andreas de Andria. Antonius Niger Tertiarius, Galterius Lusitanus, Francisca Baldinia, Arturi du monstier indulgentia Beati in Martyrologio Franciscano; Francisca etiā in Gynæceo: de quorum publico cultu nihil constat, nedum vt aliquid circa eos decreuerit Apostolica Sedes.
S. Fausta, S. Ingenua, S. Petronius, S. Palidus, Martyres. MS. Tamlachtense. At Palidus, forsan Paulus est, qui cum alijs colitur Nicomediæ passus XV Martij.
S. Matrona ancilla Martyr Thessalonicȩ inscripta Marrologijs MSS. Vltraiectino & Treuirensibus S. Martini & S. Maximini, & Reginæ Sueciæ. At pluribus cum Romano XV Martij.
S. Lucius Episcopus & Martyr inscriptus Martyrologijs MSS. Pragensi, & Tamlachtensi: in hoc tamen non appellatur Episcopus. Videtur is esse qui Nicomediæ passus colitur XV Martij.
S. Paulus, S. Theophilus, S. Saluator, S. Alexander, S. Octauius, S. Theodolus, Martyres. Ita MS. Pragense, at pro vltimo erat Theofolus scriptum. Quatuor primi leguntur in MS. Tamlactensi. Sunt Carthagine paßi. XV Martij.
Zacharias Papa, apud Bellinum, Maurolycum, Galesinium, Felicium: damus eum cum Romano Martyrologio ac pluribus alijs XV Martij.
Eugenia Virgo & Martyr commemorationem hoc die habet in Ecclesia Seguntina: festum præcipuum (siquidem hæc sit celeberrima Cordubensis) agitur XXVI Martij.
S. Leo Papa Officio IX Lectionum in Missali Mozarabico. Refertur etiam in Martyrol. MS. Atrebatensi. Breuiario MS. Montensi. At in aliquibus MSS. appellatur Episcopus & Martyr Romæ. In alio MS. Leo Martyr. Omnia illa constituemus ad diem S. Leonis Magni XI Aprilis.
B. Petrus Clarauallensis Abbas a Petro de Natalibus l. 3 cap. 20. mortuus memoratur hoc die, alij id ad XXIX Octobris referunt: Martyrologia autem & Kalendariæ Ordinis nomen illius habent XIV Maij.
Florentina Virgo, S. Leandri soror, in diœcesi Placentina hodie duplici Officio vt Patrona colitur: alibi atque in Romano Martyrologio XX Iunij.
S. Bonauenturæ translatio & Canonizatio in varios sacrorum dierum Fastos relata reperitur: præcipuum eius festum agitur XIV Iulij.
S. Iacobus inscriptus Martyrol. MS. Tamlactensi. Videtur esse magnus Iacobus Apostolus, in pluribus relatus sequenti die: colitur XXV Iulij.
S. Glodesindis Virginis translatio, Metis recolenda consignatur hoc die apud Hermannum Greuen in auctario Vsuardi, in MS Martyrologio S. Maximini & Germanico Canifij: de qua, cum Vitam dabimus, XXV Iulij.
Tharsicius Martyr in Francia ex MS. Florario Sanctorum: an eo Roma translatæ reliquiæ eius, cuius illustre Martyrium ex Actis S. Stephani Papæ & Martyris refertur? XV August.
S. Sagaris Episcopus & Martyr Laodiceæ memoratur a Maurolyco, Galesinio, Felicio & in pluribus MSS. in alijs & Martyrol. Romano VI Octobris.
SS. Iustinæ Virg. & Mart. & Felicitatis Virginis aliorumque translatio, in æde S. Iustinæ Patauij facta anno MDLXII, annuo Officio recolitur in tota Congregatione ab eo monasterio dependente: festū huius agitur XXVI Martij illius VII Octobris.
S. Lucas relatus in MS. Tamlactensi, iterum in eo & alijs Euangelista sequenti die colitur XVIII Octobris.
Pinuphius Abbas mire laudatus a Caßiano hodie occurrit in Martyrol Anglico VVithfordi: Græci memoriam eius faciunt XXVII Nouemb.
S. Lazarus SS. Mariæ & Marthæ frater a Domino suscitatus, hoc die Officio nouem lectionum colitur in Ecclesia Corisopitensi apud Aremoricos, vt constat ex antiquo illius Breuiario: sed Romanum Martyr. agit de illo XVII Dec.

DE SS. QVADRAG. SEPTEM MARTYR. ROMÆ SVB NERONE PASSIS.

AN. LXVII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Quadraginta septem Martyres, Romæ sub Nerone passi (SS.)

[1] Qvadraginta & septem horum Martyrum admiranda ad fidem Christianam conuersio narratur in perantiquis Actis SS. Proceßi & Martiniani Martyrum, quæ stylo aliquot locis correcta edidit Surius ad diem secundum Iulij, quando ea primogenia phrasi ex varijs MSS. sumus daturi. Pauca hic excerpimus, quæ ad horum Martyrum conuersionem spectant & sunt eiusmodi.

[2] Tempore, quo Simon Magus crepuit intus, impijssimus Nero tradidit beatissimos Apostolos Christi Petrum & Paulum Paulino, viro clarissimæ potestatis. Eodem tempore Paulinus mancipauit beatissimos Apostolos in custodiam Mamertini, [Ob miracula a SS. Petro & Paulo facta,] & veniebant ad eos multi Christiani infirmi, & curabantur ab infirmitatibus suis, atque alij a dæmonijs obsessi liberabantur per orationes Apostolorum. Erant autem custodientes eosdem Apostolos multi milites … Hi cum viderent mirabilia, quæ faciebat per beatos Apostolos Dominus Iesus Christus; mirari cœperunt dicentes: Viri venerabiles, nostis quia hic Imperator Nero iam in obliuionem posuit personas vestras. Ecce enim nouem menses sunt, quod in custodia estis; rogamus itaque vos, vt ambuletis vbi volueritis: & tantum, in cuius vos cognouimus nomine facere virtutes magnas, baptizate nos. Tunc dixerunt eis beatissimi Apostoli Petrus & Paulus: Vos credite ex omni corde & mente vestra in nomine Trinitatis, & vos ipsi potestis facere, quæ nos operari cognouistis. Hoc audientes omnes, qui in custodia erant, clamauerunt vnanimiter, dicentes: Donate nobis aquam, [credunt,] quia siti periclitamur. Eadem autem hora beatissimus Petrus Apostolus, in ipsa custodia Mamertini dum esset, dixit ad omnes: Credite in Deum, Patrem omnipotentem, & in Dominum nostrum Iesum Christum, eius filium vnigenitum, & in Spiritum sanctum; & omnia ministrabuntur vobis. Eadem autem hora miserunt se omnes prostrati ad pedes Apostolorum, rogantes vt baptismum ab eis perciperent. At vero beatissimi Apostoli orauerunt in eadem custodia. Cumque orassent, illico a B. Petro Apostolo facto signo Crucis in monte Tarpeio in custodia Mamertini, eadem hora emanauerunt aquæ de monte. [baptizantur:] Tunc baptizati sunt beati Processus & Martinianus … Hoc cum vidissent cuncti, qui in custodia erant, prostrauerunt se ad pedes B. Petri Apostoli, & baptizati sunt promiscui sexus & ætatis numero quadraginta septem. Tunc obtulit pro eis sacrificium laudis, & participati sunt omnes Corpore & Sanguine Domini nostri Iesu Christi.

[3] Hæc ibi, nulla facta mentione martyrij, cuius forsan historia olim annexa fuit, sed tamquam ad Acta SS. Proceßi & Martiniani non pertinens, rescissa. Interim paßim antiqua Martyrologia hos Quadraginta septem Martyres ad XIV Martij celebrant. In Beda genuino nullius Sancti fit mentio, sed Florus aut quisquis suppleuit, ista habet: Romæ Martyrum quadraginta septem militum a B. Petro baptizatorum. Verum vox militum melius abest apud Vsuardum & Adonem, vti etiam in Martyrologio hodierno Romano: in quibus tale encomium profertur: Romæ natalis, [martyrio affecti 14 Martij.] siue passio, sanctorum Quadraginta septem Martyrum: qui baptizati sunt a B. Petro Apostolo, cum teneretur in custodia Mamertini cum Coapostolo suo Paulo, vbi nouem menses detenti sunt. Qui omnes sub deuotissima fidei confessione Neroniano gladio consumpti sunt. Quæ vltima verba desunt apud Notkerum. Eadem leguntur in quamplurimis Fastis MSS. sed sæpe contracta. Similia habent recentiores. Galesinius addit exquisitissimis tortos supplicijs, tandem in fidei confessione diuino præsidio roboratos, præcisis ceruicibus ad palmam peruenisse. Quæ Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ etiam tradit, addens custodum pœnam dilatam fuisse, scilicet ad diem secundum Iulij quo die, aut certe ad XXIX Iunij, quando de SS. Petro & Paulo agendum erit, poterunt discuti, quæ hic pluribus disputat Baronius de custodia Mamertini & carcere Tulliano. Nonnullas postmodum obseruationes edidit Iustus Ricquius in Commentario de Capitolio Romano cap. 45. Meminit horum Martyrum Petrus de Natalibus in Catalogo lib. 3 cap. 199, sed errore forsan amanuensium scribuntur 49 milites fuisse. Fuerunt Quadraginta septem promiscui sexus & ætatis, qui in custodia detinebantur. Paßi sunt anno Neronis vltimo, Christi LXVIII.

DE S. ALEXANDRO MARTYRE PYDNÆ IN MACEDONIA,

SVB MAXIMIAN. IMP

Commentarius præuius.

Alexander Martyr, Pydnæ in Macedonia (S.)

[1] Acta damus, sed breuia, paßionis S. Alexandri, descripta ex codice MS. Bodecensi prope Paderbornam Canonicorum Regularium & ex antiquo Paßionali MS. celeberrimi prope Treuirim monasterij S. Maximini, [S. Alexander apud Græcos & passus,] in quibus traditur pridie Idus Martij agonem certasse in medio Macedoniæ & Thessaliæ, forsan sæpius ex vna regione in aliam abductus. Græci in Menologio vltimum martyrij locum aßignant his verbis: Sancti Martyris Alexandri, qui propter Christi fidem apud Pidnam securi percussus est. Est Pydna, siue Pidna, vrbs antiqua Macedoniæ in prouincia Pieria Thessaliæ contigua, ad Thermiacum sinum, fuga Persei vltimi Regis Macedonum nota, quam Liuius lib. 44 alijque antiqui describunt. Euocati etiam Christiani Thessalonicenses sunt ad sepulturam S. Alexandri cohonestandam. Galesinius eumdem e Græcis tabulis accepit, & Pydnem vrbem Macedoniæ obseruat, atque hoc elogio celebrat: In Pydne S. Alexandri Martyris, qui fidei prædicatione in hominum impiorum insaniam libere inuectus, de pietatis gradu cum deijci nullo pacto posset, præciso capite, martyrij calicem bibit. Hinc Ferrarius in Catalogo: Pydnæ in Macedonia S. Alexandri Martyris. Molanus paucioribus: Et sancti Martyris Alexandri in Pydne. Quæ verba Græci in magnis Menæis & Maximus Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων vsurpant: Adduntur duo versus hoc sensu: Alexander ille qui gloriam martyrij dedecorari passus non est, [& in veneratione est:] capitis suscepit supplicium. Ac postea illud encomium sequitur. Hic inter teterrimas erroris tenebras clarissimi in modum astri eluxit: nam & furorem hominum impiorum confutauit, & in religione aduersarium incitata oratione tamquamiaculis confecit, ac denique errore omni profligato, multa cum libertate Christum prædicauit. Ob eam rem erroris asseclæ commoti, multis ac grauibus tormentis constantiam huius infringere conati sunt: at nihil proficientes capite eum truncarunt. Verum Deus huius labores dono curationum compensauit: itaque ij, qui cum fide ad sanctum Martyrem accedunt, calamitosissimis morbis leuantur.

[2] Litem nuper cœpere Hispani mouere, postquam compilator Chronici, quod sub nomine L. Flauij Dextri obtrusum est, [perperam ad Hispanos translatus.] ad annum Christi 95 hæc scripsit: In Carpetania Pydne, vel Pyotij, S. Alexander Martyr. Vbi adnotat Rudericus Carus, Pydnam vrbem in Macedonia & in Rhodijs, Montem in Creta se inuenire. At de Hispanica hac altum silentium, nec de Piotio liquere. Franciscus etiam Biuarius & Pydnam Macedoniæ vrbem in Pieria celebrat, & venerandam Græcis fuisse asserit memoriam S. Alexandri Martyris in Pydna ad XIV diem Martij. Verum Tamæius Salazar in suo Martyrologio Hispanico ad hunc 14 Martij queritur in Commentarijs Biuarij & Cari nihil ad hunc locum Dextri dictum esse. Arguit vero Ferrarium, quasi is nuper sonitu nominis abreptus, & ignorantia loci in Hispania constrictus, ex Hispania calami velocitate tranarit Macedoniam vsque, & ibidem exuta Hispania de Martyris sanctissimi gloria, Macedones de alienis muneribus inuestiuerit. Sed quorsum ista, quæ nominibus proprijs transpositis in ipsum retorqueri possent? Est hic Martyr apud Græcos & martyrio affectus & in veneratione habitus. Imo duo hoc die adscribuntur Thessalonicæ Martyres Alexandri, quorum alter num ab hoc Pydnæo diuersus sit, dubitari potest. Est alius itidem Alexander inter Afros Martyres. Quidni Hispania suos etiam Alexandros Martyres habuerit? Hos mallemus proferre, & apud ipsos Catholicos cultum illorum promouere (sed antiqua monumenta desideramus) & in ijs, quod supra non fit, diem martyrij indicari.

ACTA MARTYRII
Ex duobus codicibus MSS

Alexander Martyr, Pydnæ in Macedonia (S.)

BHL Number: 0280

[1] Omnium Sanctorum memorijs, Fratres carissimi, debemus quidem communicare, sed multo magis beatissimorum Martyrum, vt & nobis omnipotens Deus per verbum suum det hæreditatem & partem cum ipsis, & inueniamur cum eis sanctam terram fructificare: quam promisit Deus Sanctis suis, & animabus credentium in se.

[2] Nam pridie Idus Martij conuocauit a Maximianus Rex B. Alexandrum, & dixit ei: [S Alexander in quæstione constans.] Non ego ad aliud te vocaui, Alexander, nisi vt sacrifices Dijs: audiui enim esse te Christianum. Ille autem in fide stabilitus & promptus, certatus est agonem istum in medio Macedoniæ & Thessaloniæ, & noluit sacrificare. Maximianus vero Cæsar petijt mensam, & iussit eum sacrificare. Alexander vero dixit: Quid facis, Cæsar Maximiane? Multum vsurpas: reuerentiam tibi debeo quasi Regi: timere autem te non possum sicut Deum. Dixitque Cæsar: Iubeo te modo mori, nisi sacrificaueris. Alexander dixit: Hæc mors mihi vita est: habeo enim Dominum hoc mundo maiorem, apud quem viuam, & Regem solum iustum Iudicem, qui fecit nos & vos, & maledixit mundum istum, [idolū deijcit] & Principes eius. Et contemnens B. Alexander b statunculum calceque percutiens, euertit mensam, in qua sacrificia imposita erant. Et iratus Rex iussit eum duci per Minutianum c Protectorem. Et producens eum euaginauit gladium Minutianus & stetit. Et dixit Cæsar ad Minutianum: Quid stas, male miles? Et dixit Minutianus: Rex caput meum mons factum est; & tremens factus sum totus.

[3] Petijt vero Alexander aquam & lauit manus suas & exclamauit & dixit: Benedictus Deus cȩli & terræ: benedictus Deus veritatis & sapientiæ: [laudes Dei recitat,] benedictus Deus dator vitæ & creator omnis incorruptibilitatis: benedictus Deus, qui dignis & tibi cognitis bona donas: benedictus Deus, qui longam patientiam habes super peccata incredibilium: benedictus Deus, qui sparsos ad errorem congregas ad scientiam: benedictus Deus, qui ruentes & incredulos frequenter erigis ad misericordiam: benedictus Deus, qui Verbum tuum propter nos incarnari voluisti: benedictus Deus, qui omnia in omnibus propter nos factus es: benedictus Deus, qui persequentes conuerti suades in veritate: benedictus Deus, qui infernum calcauisti: benedictus, qui petentibus auges bona; benedictus Deus, qui spiritibus imperat, & benedictus qui Dæmones Sanctis subdidit: benedictus Deus, qui per Iesum Christum post errorem Israël innotuit, & benedictus Deus, qui mortuos in fide resuscitauit: benedictus Deus, qui etiam eum, qui vndecima hora venit, æquali mercede remunerari promisit: benedictus Deus, qui misericordiam tuam super meam ignorantiam ostendit: benedictus Deus, qui persequentem me & inpugnatorem bonorum sibi assumpsit: benedictus Deus, qui de medio idololatriæ ad scientiam bonorum me detraxit, & benedictus Deus, qui suam gratiam in tempore idololatriæ ad scientiam bonorum mihi donauit: benedictus Deus, qui despicientibus terrestria, cælestia donas: benedictus Deus, qui iustis suis donauit omnium potestatem: benedictus Deus, qui per Iesum Christum in stadium veritatis me vocauit: benedictus Deus, qui iacula diaboli per me destruere dignatus est. Et eleuans manus suas ad cælum, ait: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus. Et cum hæc dixisset B. Alexander, [capite plectitur,] tendens caput suum, gladio tradidit, sicut scriptum est, spiritumque Deo: & percussit eum miles.

[4] [Anima visa deferri in cælum:] Vidit autem Rex quomodo statim quatuor viri in stolis candidis susceperunt animam B. Alexandri & abierunt in cælos, & pœnituit Regem eo quod iusserat eum interficere: & tristes facti sunt qui erant cum eo Christiani. Tum dixit ad eos Rex: Quid tristamini? Timetis, ne & vos moriamini? Et dixerunt: non Domine, sed rogamus te vt dignus martyrio Frater sepeliatur. Et dixit Rex: Quid est martyrium? Victorinus miles dixit: in nostra lege iussum est, Rex, vt si quis mortuus fuerit omnes Christiani conueniant & sepeliant. Rogamus ergo te, Rex, vt mandes Thessalonicam fratribus vt venientes sepeliant eum.

[5] Et statim mittit d litteras Cæsar Thessalonicam Fratribus sic: Rex Maximinianus Thessalonicensibus Christianis salutem. [corpus permittitur Christianis, sepeliendum] Qui in lege vestra habens fiduciam me contempsit, ex iussione mea moritur: verum tunc mittite qui cōsueti sunt suscipere Martyrum corpora: misi enim propter hoc, vt vehiculo quam celerius venientes suscipiatis corpus Alexandri, qui, sicut dicitis, martyrium passus est. Occurrerunt ergo de Thessalonica fratres & sustulerunt corpus Martyris Alexandri amatoris Dei & Martyris Christi. Et complentes omnia secundum opera eius & fidem, abierunt Thessalonicam: Beati autem Martyris anima sicut & ipse Maximinianus vidisse se confessus est, ab Angelis suscepta est in cælis per Dominum nostrum Iesum Christum Amen.

[Annotata]

a Maximianus collega Diocletiani videtur indicari, aut certe apud quem sub eius nomine caussa ageretur.

b Ita statunculus Iouis oblatus est S. Concordio martyri. Acta 1 Ianuarij num. 8.

c Coluntur 7 Februarii mille & tres Martyres ex quatuor Imperatoris Protectorum familia, vbi eos stipatores Imperatoris & corporis eius Custodes esse diximus. Et ipsi 4 Protectores Martyres coluntur 20 Ianuarij.

d Forsan facultas data Christianis, vt quo modo vellent, corpussepelirent, quod hic litteris Imperatoris tribuitur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS EVPHROSIO, FRVNIMO, FORTVNIONE ITEM DONATO CARTAGINE.

[Commentarius]

Euphrosius, Martyr (S.)
Frunimus, Martyr (S.)
Fortunio, Martyr (S.)
Donatus Carthagine, Martyr

[1] Intricata controuersia est in Martyribus huius diei recte ordinandis. In antiquo Martyrologio S. Hieronymi, cuius quatuor apographa habemus, [Memoria 3 Martyrum,] in quinque classes distribuuntur, ad quarum primam duo aut tres referuntur: a quibus ita exorditur Martyrologium S. Hieronymi ex peruetusto Corbeiensi MS. Parisijs excusum: Pridie Idus Martij, Eufrosij, Frunimi, Fortunionis seu Fortunioni, vti legitur in alio Martyrologio MS. eiusdem Corbeiensis monasterij, vbi ijdem tres recoluntur. In apographis Blumiano & Lucensi eiusdem S. Hieronymi ita legitur: Pridie Idus Martij, Eufrosi, Frunimi. In nostro MS. eiusdem S. Hieronymi hisce duobus præponitur vox Natalis. Præ ceteris magis celebris est Euphrosius, cuius in hoc versu meminit VVandelbertus;

Euphrosius pridie Petro cum Martyre fulget:

Ita coniunguntur in MS. Adone Leodiensi S. Laurentij. De S. Petro eiusque alijs socijs Afris infra agemus. [& potissimum S. Euphosij.] MS. Martyrologium Leodiense S. Lamberti: Item S. Eufrosi & Felicissimi. At Felicissimus ad proximam classem Martyrum Nicomediensium spectat. In antiquo MS. Casinensi, relatis XLVII Martyribus Romanis, de quibus egimus, additur. Et S. Eufrosi Martyris. Vsuardus in codicibus tam manu exaratis quam excusis ista habet: In Africa S. Petri Martyris, a quo sequens distinguitur, dum ita additur: Item S. Eufrosij, quæ eadem in alijs MSS: ita distincta habentur, vti etiam apud Bellinum, Canisium, Maurolycum & Felicium: sed ab his duobus vltimis Euphrasius dicitur, & forsan ad Martyres Thessalonicenses infra referendus. In Adone MS. Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ Euphrosininus & Firminus scribuntur. MS. Carmeli Coloniensis & MS. Florarium, item Martyrologium Coloniense anni MCCCCXC, & Doctrinale Clericorum eodem anno Lubecæ excusum, aliter coniungunt: Ipso die Innocentij Episcopi, & Eufrosij Confessoris. De S. Innocentio inter Prætermissos agimus, arbitrati eum indicari, de quo XII Martij egimus. At S. Eufrosium Martyrem fuisse indicamus: ita Kalendarium MS. præfixum Computui Bedæ & Martyrologium quartum Capuanum apud Michaëlem Monachum Eufrosium Martyrem recolunt.

[2] Et hactenus palæstra martyrij latet, dum eos ab alijs Sanctis, Afris scilicet, Nicomediensibus & Romanis, [an iungendus Donatus Carthagine passus?] quibus iungebantur, ostendimus secerni debere. Interim Carthagini attribuuntur iuncti S. Donato. Ita Rabanus Maurus ante octingentos & plures annos scripsit: Carthagine natiuitas SS. Donati, Effrosij, Fronimi. Secutus Notkerus: Apud Carthaginem Donati, Eufrosij, Fronimi. Martyrologium genuinum Bedæ vacat hoc die: at quod sub eius nomine excusum est & manuscriptum extat in monasterio Rithebergensi, eosdem ex Rabano profert: In Carthagine natalis Donati, Effrosi, Frunimi. Galesinius etiam citato Beda & MS. Carthagine, inquit, SS. Donati, Effrosi, Fruminij. En Donatus alijs præpositus, sed an separandus? Dedimus Kalendis Martijs S. Donatum Carthagine passum. Sed vnde ex nudo hic relato nomine eumdem ad hunc diem collocari colligemus? relinquimus ergo, sed alijs postpositum.

[3] In Martyrologio Romano, quod est anno MDLXXXIV excusum, ista leguntur: In Africa sanctorum Martyrum Petri & Aphrodisij, qui vrgente persecutione Wandalica cæsi sunt. Quæ vltima postmodum mutata, [an Aphrodisius sub VVandalis passus?] ita nunc recitantur: Qui in persecutione Wandalica martyrij coronam perceperunt. De quibus annotat Baronius, de his agere etiam hac die Vsuardum & alios recentiores. Verum constans apud omnes lectio est Eufrosij, non Aphrodisij: dein Eufrosius paßim a S. Petro separatur, vti late deduximus: præterea nulla vspiam mentio fit persecutionis VVandalicæ, imo ante illam Martyrologium S. Hieronymi scriptum videtur. Vnus illi præceßit Galesinius: cuius verba, cum de Afris Martyribus agemus, proferentur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS FELICISSIMO, DATIVO FRONTINA, ET IOCVNDO

[Commentarius]

Felicissimus, Martyr Nicomediæ (S.)
Datiuus, Martyr Nicomediæ (S.)
Frontina, Martyr Nicomediæ (S.)
Iocundus, Martyr Nicomediæ (S.)

[1] Hæc est secunda claßsis Martyrum in S. Hieronymi Martyrologio proposita, & quidem in excuso Parisijs ita habetur: In Nicomedia Felicissimi, Datiuæ, Frontini, Iocundi. In tribus alijs apographis ista leguntur: In Nicomedia, Felicissimi, Datiui, Frontinæ. Quæ eadem habet MS Vaticanum S. Petri, item Notkerus, & Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum: omisso vbique Iocundo. At Rabanus duos solum commemorat: In Nicomedia natale Felicissimi, Frontinæ. Quæ inde sub nomine Bedæ excusa sunt, & in MS. Richebergensi leguntur. In MS. S. Cyriaci a Baronio sæpius citato, & MS. Reginæ Sueciæ a Luca Holstenio laudato, & MS. Vltraiectino S. Mariæ ista proponuntur In Nicomedia Felicissimi, Datiui. Quæ ordine mutato, & interposito Petro memorantur in codice peruetusto S. Maximini. At Petrus spectat ad sequentem classem. Ijdem duo, non addito loco, sunt in MS. Æquicinctino sub nomine Vsuardi. Solus Felicissimus celebratur in MSS. Augustano, Labbeano, Treuirensi S. Martini & Leodiensi S. Lamberti, sed alijs fere iunctus. Ita Datiuus memoratur in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, & Frontiana, alijs Frontina in MS. Barberini huc vsque acephalo: pro hac in MS. Richenouiensi post alios duos refertur Florentinus. In Casinensi MS. & forsan vitio amanuensis, ita legitur: In Nicæa, pro Nicomedia, Felicissimi, Datiui, Frontinæ. De Pione, qui tam in Casinensi quam Vaticano subiungitur, infra agemus. In MS. S. Cyriaci XIII Martij fit mentio Frontinæ quæ huc spectat & Prionis, infra Pionis dicti.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS DIONA, ALEXANDRO, PETRO, MAMMERO, NABORE, FRONTONE SEV PROMTONE, COME ET MARIA.

[Commentarius]

Diona, Martyr in Africa (S.)
Alexander, Martyr in Africa (S.)
Petrus, Martyr in Africa (S.)
Mammerus, Martyr in Africa (S.)
Nabor, Martyr in Africa (S.)
Fronto seu Promto, Martyr in Africa (S.)
Comis, Martyr in Africa (S.)
Maria, Martyr in Africa (S.)

[1] Tertia claßis Martyrum ita proponitur in excuso Parisijs Martyrologio S. Hieronymi: In Africa Dionæ, Alexandri, Petri, Mammeri & Naboris Martyrum, Frontonis, Mariæ. Quæ eadem, dempto nomine Mariæ, [Cultus sacer:] leguntur in apographis Blumiano & Lucensi, sed in hoc pro Naboris, legitur Nabotis, & in priore Fronteonis loco Frontonis: pro quo in Lucensi codice legitur Promtonis. In MS. nostro eiusdem S. Hieronymi tali ordine collocantur. In Africa Alexandri, Dionæ, in Africa Petri, Mammeri, Naboris, Comis, Prontonis. A Notkero quinque priores ita recensentur: In Africa Dionæ, Alexandri, Petri, Mammarij & Naboris Martyrum. In MS. Tamlactensi apud Hibernos sunt nomina, Petri, Mammerij, Naborij, Frontoni, Alexandri & Dionæ. MS. Cardinalis Barberini: In Africa Alexandri, Petri, de quibus etiam agitur in MSS. Augustano & Labbeano. MS. Treuirense S. Martini: In Africa Petri, Naboris Martyrum. At nomen S. Petri præ alijs celebrius est, & solum refertur in Vsuardi codicibus manu exaratis & excusis: item in antiquo MS. Reginæ Sueciæ, Vallicellensi Patrum Congregationis Oratorij Romæ, & pluribus alijs. Sequuntur Bellinus, Felicius, Maurolycus, Canisius, his fere vbique verbis: In Africa S. Petri Martyris.

[2] [an Aphrodosius iungendus.] Galesinius more suo coniecturas adiungit: In Africa, inquit, sanctorum Martyrum Petri & Aphrodisij, qui Vandalis fidei Catholicæ infensissimis aduersarijs, martyrio coronantur. Annotat vero: Alias Euphrodosij, sed in omnibus scriptum est, Aphrodosij. De his Victor Vticensis. At quo loco, silet. Imo pro Aphrodisio in omnibus scriptum esse Euphrosij siue Effrosij, iam supra clare ostensum est. Interim Baronius, quem alias reijcit, secutus Galesinium, eumdem Aphrodisium Petro iunctum inscripsit Martyrologio Romano, citato Vsuardo & alijs recentioribus, apud quos, dempto Galesinio, legitur Euphrosius, de quo supra egimus, & diximus antiquum Martyrologium S. Hieronymi ante persecutionem VVandalicam exaratum esse.

DE SANCTIS MARTYRIBVS EVPHRASIO, ALEXANDRO, FRVNIMO, ET BASILIO, THESSALONICÆ.

[Commentarius]

Euphrasius, Martyr Thessalonicæ (S.)
Alexander, Martyr Thessalonicæ (S.)
Frunimus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Basilius, Martyr Thessalonicæ (S.)

Qvarta hæc Martyrum claßis est in antiquo S. Hieronymi Martyrologio Parisijs excuso; & ita indicatur: In Thessalonica Eufrasij, Alexandri, Frunimi, Basilij. Quæ dempto Basilio, eadem leguntur in tribus alijs apographis eiusdem S. Hieronymi. In MS. Reginæ Sueciæ, editoque a Luca Holstenio in Animaduersionibus in Martyrologium Romanum ita legitur: Thessalonicæ Alexandri cum alijs duobus. MS. Tornacense: In Thessalonica natalis SS. Alexandri & Eufrosij & S. Frunimi. Duo priores referuntur etiam in MS. Lætiensi, sed per errorem Alexandriæ attributi. At nullo loco apposito fit memoriæ Eufrosi, Alexandri & Fronimi, in MSS. Tamlactensi apud Hibernos, Parisiensi Philippi Labbe, & Augustano S. Vdalrici, in hoc tamen Eufrasiæ scribitur, & Nimi, pro Fronimi. Item mentio Euphrosij & Alexandri fit in Pragensi MS. At solius Eufrosici in Aquisgranensi, qui Felicio Eufragius est.

DE S. PIONE MARTYRE ANTIOCHIÆ.

[Commentarius]

Pion, Martyr Antiochiæ (S.)

Refertur hic vltimo loco in sæpius citato Martyrologio S. Hieronymi: & quidē in excuso Parisijs codice & MS. Blumiano his verbis: In Antiochia Nicomediæ, Pionis. In apographis nostro & Lucensi habetur etiam Nicom. & Nicomed. In MS. Barberiniano Nicomediæ inseritur. [Memoria S. Pionis:] At MS. supra laudatum Reginæ Sueciæ ista solum habet: Antiochia Pionis. Et nullo addito loco, nomen Pionis seu Pioni est in antiquis MSS. Augustano, Labbeano, Vaticano S. Petri, Tamlactensi, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus & alijs. Pridie seu XIII Martij est memoria S. Prionis in Martyrologio S. Cyriaci, quem hunc Pionem arbitramur. In adiuncta voce Nicom, Nicomed & Nicomediæ hæremus dubij, num nomen, siue viri siue fæminæ, Martyris Antiochiæ assumendum sit, quod satis apparet probabile: an vero illud reijciendum, tamquam aliunde per errorem insertum, quod subinde adhuc contigit, resolutionem penes lectorem relinquimus, dum ex pluribus MSS. certius aliquid licebit statuere.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS ROMANO, ALBERTO, DOMITIO, ANTVERPIÆ IN BELGIO.

[Commentarius]

Romanus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio (S.)
Albertus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio (S.)
Domitius, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio (S.)

[1] Inter plures basilicas, quibus ornata est Antuerpia, ciuitas Belgij præclara & magnifica, haud postremum obtinet nomen, quæ ad Domum Professorum Societatis Iesu, ante annos fere quinquaginta, tum Magistratuum tum priuatorum ciuium pia liberalitate ædificata est, candido marmore e Liguria aduecto; antiquo opere, non vt pleræque in hisce oris Gothico, quod vocant. Acceßere ad ceterum splendorem, tum varia pietatis excitamenta, tum præsertim multis ex locis huc collatæ Reliquiæ Sanctorum, [Horum SS. Reliquiæ Roma Antuerpiam Missæ an. 1659.] de quibus iam non vno loco facta est fiet que sæpius deinceps nostro hoc in opere mentio. Ad quem thesaurum noua facta ab aliquot annis acceßio est haud vulgaris, cum Admodum Reuerendus P. Goswinus Nickel, Societatis IESV Præpositus Generalis, Roma huc ad R. P. Thomam Dekens, huius tunc domus Præpositum, misit considerabiles partes ossium Sanctorum Martyrum, ex sacris Cœmeterijs Romanis, debita cum Superiorum licentia, extractas, vti ipse suo Chirographo testatus est, dato Romæ, ac sigillo ipsius munito, X Februarij MDCLIX.

[2] Sancti quorum allata lipsana, fuerunt omnino XV, Albanus, [& aliorum 12,] Agapitus, Constantius, Romanus, Albertus, Domitius, Pamphylus, Marianus, Liobatus, Victoria, Ruffina, Valerius, Quirinus, Erinus, Benignus. Hos cum nullo argumento probari poßit socios fuisse certaminis, pro Christi gloria vno eodemque tempore ac loco exanthlati, cum in varijs conditi cœmeterijs fuerint; Illustrißimus & Reuerendißimus Episcopus Antuerpiensis D. Marius Ambrosius Capellus, cum eas Reliquias Roma huc, qua decuit cura, [approbatæ ab Episc. Antuerpien.] apportatas, capsam, cui inclusæ fuerant, vincula quibus ea circumligata, sigilla ac testimonia diligenter examinasset, ac publicæ venerationi proponendas iudicasset, ad amplificandum in hominum animis fructum pietatis ipsorumque honorem Sanctorum, statuit, vt hi in quinque veluti classes distributi, totidem diebus, ac diuersis mensibus celebrarentur, nominaque eorum in Missarum sacrificijs ac Horis Canonicis pronuntiarentur. Ordinauit autem cuncta hac serie: vt nimirum colerentur die XVI Februarij S. Albanus, S. Agapitus, S. Constantius: die XIV Martij S. Romanus, [ijsq; anniuersaria celebritas, varijs diebus assignata:] S. Albertus, S. Domitius: Dominica post Octauam Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, S. Pamphilus, S. Marianus, S. Liobatus. Dominica 2 Octobris, S. Victoria, & S. Restituta Martyres. Die XXVII Nouembris, S. Valerius, S. Quirinus, S. Erinus, S. Benignus Atque præscriptis diebus vt secundum Ritus Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, annis singulis, a cunctis Sacerdotibus in eadem Professorum domo commorantibus, recitaretur Officium ritit duplici & Missa de communi Sanctorum Martyrum, atque in Mißa Credo, iuxta morem & statuta eiusdem S. R. Ecclesia.

[3] Tum ista addidit idem religiosißimus Antistes, vt legere licet in confectis hac de re tabulis die XXX mensis Martij, anni MDCLX, eius manu sigilloque firmat: [ad eas orantibus impertitæ Indulgentia.] Vt autem populi deuotio ad dictorum Sanctorum Martyrum honorandas Reliquias, indies capiat incrementum; his maxime calamitosis temporibus, quibus ad exorandam Diuinam clementiam, vt cohibere dignetur vindicem suam manum, & flagella iracundiæ suæ a nobis & a Communitate nostra Antuerpiensi auertere, Sanctorum patrocinio summopere indigemus. Omnibus Christi fidelibus, qui præfata die anniuersaria quarumlibet quintarum dierum, Ecclesiam præfatæ Domus Professæ Societatis Iesv visitauerint, & ibidem preces pro hæresum extirpatione, Principum Christianorum concordia, & Sanctæ Matris Ecclesiæ exaltatione deuote fuderint, quadraginta dierum Indulgentiam concedimus: ijs vero qui singulis per annum diebus, eosdem Sanctos Martyres, pro ijs Ecclesiæ necessitatibus, in eadem ecclesia pie orauerint, septem dierum Indulgentiam impertimur.

[4] Quod ad eos attinet Martyres, quorum hoc die XIV Martij agitur anniuersaria celebritas, haud facile est conijcere, quos pro fide Christi cruciatus pertulerint, quoue tempore; [de his tribus aliud nihil constat.] & num alijs diebus, quibusue in Ecclesijs, eorum vel acta sit olim vel etiamnum agatur memoria: licet reperiantur Martyres nonnulli ijsdem nominibus appellati; Romani præsertim ac Domitij: sed quæ solo a nomine ducitur infirma est coniectura, præsertim si pluribus id hominibus commune sit. Quoniam vero iam in lucem dederamus quæ de Sanctis ad mensem Februarium spectantibus comperta nobis erant, priusquam illorum Sanctorum Martyrum, Albani, Agapiti, Constantij Reliquiæ in hanc vrbem afferrentur, eorumque anniuersaria celebritas die XVI eius mensis recolenda decerneretur: ideo illorum nulla in eo mense facta a nobis mentio est. At si quando appendicem ad eum mensem adijciamus, licebit in ea memoriam eorum consignare.

DE S. INNOCENTIO EPISCOPO VERONÆ IN ITALIA.

SEC. IV VEL V.

[Commentarius]

Innocentius Episc. Veronæ in Italia (S.)

[1] Inter præcipuas gratiarum sibi diuinitus factarum prærogatiuas merito reponit Veronensis ciuitas, quod ex Episcoporum suorum numero Sanctorum fastis ascriptos triginta sex, suo singulos die, iam inde ab immenorabili tempore veneretur: [Inter 36 Sanctos Episcopos Veron.] cuius rei fidem faciunt non solum tabulæ ecclesiasticæ hodiernæ, recitandi Officij diuini ordinem continentes, aut Sanctorum nomina in Kalendarium digesta: sed etiam MSS. membranæ antiquiores & in templorum parietibus depictæ imagines, vti & qui de eiusmodi rebus scripsere auctores, iam ante duo secula noti: quæ omnia, vna cum decretis synodalibus, etiam a Paulo III approbatis, & coram eius Legato conditis, proferuntur in syntagmate antiquorum monumentorum de Sanctis Episcopis Veronensibus, per Raphaelem Bagatam Archipresbyterum, & Baptistam Perettum Ecclesiæ S. Tenteriæ Rectorem collecta: atque ab Augustino Valerio Veronensi Episcopo vulgata typis, cum indice sacrarum Reliquiarum anno MDLXXVI.

[2] [S. Innocentius,] Horum sex & triginta S. Innocentius vnus est, in Martyrologio Galesinij & vtroque Philippi Ferrarij Cætalogo nominatus, nec non in MS. Sanctorum Florario: cuius memoriæ prædictus Augustinus sequens elogium texuit, a Ferrario in Sanctis Italiæ, & Vghello Italiæ sacræ tom. V transcriptum. Innocentius Veronæ Episcopus, innocentia, iustitia & eximijs virtutibus, quæ in pastore animarum requiruntur, magnopere excelluit; multarum etiam rerum scientia nemine eorum, qui ante ipsum fuere Ecclesiæ ipsius Episcopi, inferior extitit. Vbi multos pro sponsa sua labores pertulisset, obijt pridie Idus Martij; eiusque corpus conditum est in basilica S. Stephani sub altari S. Andreæ. Eam basilicam olim fuisse Cathedralem perfuadet antiquitas, [sepultus in S. Stephani,] plurimorumque Veronensium Pontificum condita ibidem corpora de quibus in sacrario extat antiqua tabula in membranis exarata hoc titulo: In Ecclesia S. Stephani de Verona hæc specialia corpora Sanctorum requiescunt in pace. Primo Corpus S. Felicis Episcopi Veronæ in altari maiori, item corpora Innocentij & Gaudentij in arca altaris S. Andreæ Apostoli.

[3] Hoc autem altare amotum a loco incongruo, vbi deformabat ecclesiam, [anno 1542 mire fragans transfertur,] positum fuit, vbi nunc est, anno MDXLIII; habet in stipite puluerem, vt creditur, Sanctorum; habet etiam ossa valde venerabilia, quæ, quando detecta fuerunt tempore mutationis altaris, miram & suauissimam fragrantiam ediderunt: quam omnes, qui adorabant manus Ioannis Archipresbyteri ipsius ecclesiæ, qui ea contrectauerat, vsque ad vesperam sentiebant: quod ipsi adhuc testari possunt, & ipse Archipresbyter vir probatæ & inculpatæ vitæ, dum viueret, asieruit, & litteris postea testatum reliquit. Asseruntur etiam ossa ipsa esse SS. Innocentij & Gaudentij Episcoporum Veronensium. Hæc Franciscus Corna in libro, quem, vt asseritur a citatis collectoribus, pedestri & natiuo sermone conscripsit anno salutis MCCCCLXXVII de antiquitatibus Veronæ ac de sanctis Reliquijs, quæ in ea reperiūtur. Porro quod apud prædictum auctorem asseritur, [cum S. Gaudentio,] auctoritatem accipit ex tabula sacristiæ præcitata, quā ea parte cōfirmat alia marmorea, pernetusta & fracta, quæ ad ingressū portæ meridianæ ipsius ecclesiæ S. Stephani columnæ inserta est hoc principio: In hac ecclesia sanctorum Confessorū huius ciuitatis Episcoporum corpora requiescūt, scilicet Simplicij, Innocentij, Felicis, Saluini, Senatoris, Probi, Andronici, Mauri. &c. præterito, quod mirum, Gaudentio; cuius tamen ossa quædam, a reliquo sciuncta corpore seruantur in arca marmorea antiqua, quæ solebat esse post altare maius, & nunc ad latus illius dextrum seruit pro mensa altaris S. Mariæ, duplici inscriptione, altera exteriori in lapide, altera interiori in plumbo, rem ita esse confirmante.

[4] Colitur Sanctus ille Gaudentius, commune cum S. Innocentio conditorium sortitus, pridie Idus Februarias, [vtriusque incerta ætas,] quo die de ipso egimus: sed vt de eo incertum est, quem tenuerit ordinē in Episcopatu, dum Perettus trigesimum nonum statuit quem Ferdinandus Vghellus decimum quintum: ita nec conueniunt auctores de Innocentio. Nam Vghellus decimum quartū statuit, cui post duos intermedios successerit S. Lucius, quē ipse vocat Lucidum, Concilio Sardicensi anno CCCXLVIII præsens: Perettus vero locum ei dat vigesimum tertium, decem locis posteriorem Lucillo (ita enim nominat qui in Concilio prædicto Lucius) atque adeo seculi quinti anno circiter quinquagesimo proximum. Ex antiquis ecclesiarum picturis, maiorum traditioni innixis, certior fortaßis coniectura haberetur; sed coniectura tantum: nam post duodecim primos Episcopos, ad annum CCLX pertingentes, per plura secula incompertum est, vt Panuinij verbis vtar, [vti & aliorum plerorumque.] quis inuicem successor fuerit: tempora etiam quibus singuli vixerunt, præter sex, qui suis locis & seculis exponuntur, & singulorum gesta obscurissima sunt & incerta: quæ res nimia iam vetustate maiorumque nostrorum fatali ignauia tenebris vetustatis oppressæ sunt. Ferrario S. Innocentius est XIII, sed mendo typographico pro XXIII: citat enim Valerium Augustinum, quem sequitur: prudenter tamen ad calcem adnotat tempus & Acta eius, vti & plerorumque Episcoporum eius vrbis ignorari.

Florarium MS. Sanctorum Innocentio Episcopo Euphrosium Confessorem iungit, nobis ignotum, hisce verbis. Ipso die sanctorum Innocentij Episcopi & Eufrosij Confessoris. De Euphrosio Martyre hoc die agimus, cuius & Florarium meminit.

DE SANCTIS DVOBVS MONACHIS ET DIACONO MARSICANO, MARTYRIBVS IN VALERIA PROVINCIA.

SECVLO VI

[Commentarius]

Duo Monachi, Martyres in Valeria Prouincia (SS.)
Diaconus Marsicanus, Martyr in Valeria Prouincia (S.)

[1] Latij mediterranei postrema pars ad Fucinum lacū, nunc Aprutio inserta, antiqua Marsorum regio fuit, vnde & Episcope Marsorum denominantur, quorum residentia dicitur ab Vghello vaga incertaque fuisse, tametsi pro Cathedrali, vbi Episcopalia munera exercere solebant, ecclesia S. Sabinæ vterentur, quæ adiecta erat nobili S. Benedicti monasterio, quod cum Valeria dicitur partim concidisse. Ferrarius in Lexico geographico ipsam Valeriam, Marsorum vrbem appellat: vnde & Valeriæ prouincia & Marsorum prouincia, quarum meminit S. Gregorius Magnus lib. 4 Dialogorum cap. 21 & 23, non forent distinguendæ. In his occisi sunt Martyres, quorum sacra veneratio proponitur in Martyrologio Romano ad diem XIV Martij his verbis: [Cultus in Martyrologio Romano,] In prouincia Valeriȩ sanctorum duorum monachorum, quos Longobardi suspendio necauerunt in arbore: in qua licet defuncti, ab hostibus ipsis auditi sunt psallere. In ea etiam persecutione Diaconus Ecclesiæ Marsicanæ in confessione fidei capite truncatus est. De eisdem & sub eodem titulo agit Ferrarius in Catalogo Sanctorum. Cædem horum ita dictis capitibus exponit S. Gregorius:

[2] Vitæ venerabilis Valentio, qui post in hac Romana vrbe mihi, [duo monachi occisi psallunt:] sicut nosti, meo quoque monasterio præfuit, prius in Valeriæ prouincia suum monasterium rexit. In quo dum Longobardi sæuientes venissent, sicut eius narratione didici, duos eius monachos in ramis vnius arboris suspenderunt, qui suspensi eodem die defuncti sunt. Facto autem vespere vtrorumque eius spiritus claris illic apertisque vocibus psallere cœperunt: ita vt ipsi quoque, qui eos occiderant cum voces psallentium audirent, nimium mirati, terrerentur. Quas videlicet voces captiui quoque omnes, qui illic aderant, audierunt, atque eorum psalmodiæ postmodum testes extiterunt. Sed has voces spirituum omnipotens Deus idcirco pertingere voluit ad aures corporum, vt viuentes quique in carne discerent; quia si Deo seruire studeant, post carnis mortem verius viuant.

[3] [Diaconum interimens] Hæc cæpite 21, at capite 23 de transitu Diaconi Ecclesiæ Marsorum ista leguntur: Alius quoque in Marsorum prouincia vitæ valde venerabilis Diaconus fuit, quem inuentum Longobardi tenuerunt: quorum vnus educto gladio caput eius amputauit. Sed cum corpus in terram caderet, ipse qui hunc capite truncauerat, immundo spiritu correptus, [a diabolo obsidetur.] ad pedes eius corruit, & quod amicum Dei occiderit, inimico Dei traditus ostendit. De supra memorato Valentione Abbate egimus VII Martij in Vita S. Equitij Abbatis in eadem Valeriæ prouincia, & XII Martij in Vita S. Gregorij Magni: & cum vtroque hoc Sancto duo hi monachi inscribuntur martyrologijs Benedictinis VVionis, Menardi, Dorganij & Bucelini. Eosdem Brautius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico hisce distichis celebrat:

Suspensi bini laqueis ex arbore Fratres
      Vocibus alternis cantica sacra canunt.
Marsorum templi custos Leuita peremptus
      Pro Christo, cælos consociatus adit.

DE S. LEOBINO SEV LEVBINO EPISCOPO CARNOTENSI IN GALLIIS.

CIRCA AN. DLVII.

Commentarius præuius.

Leobinus seu Leubinus, Episcopus Carnotensis in Gallia (S.)

[1] Carnotum antiqua Galliæ Celticæ ciuitas, Lugdunensi secundæ aliquando attributa, seculo sexto ad medietatem vergente, magno suo bono Episcopum, vita & doctrina eximium accepit Leobinum seu Leubinum; Leouinum nonnemo, plures Leoninum scripsere: [Varia loca a S. Leubino, nominata,] ipse se Concilio Aurelianensi V, anno DXLIX coacto, Leubenum in Christi nomine Episcopum ecclesiæ Carnotensis; Parisiensi vero II, ad annum DLV, Leubinum subscripsit. Et hoc sequuntur Ecclesiæ ac pagi, in Carnutensi diœcesi nomen ab hoc Sancto retinentes, quales ex parte Boreali inter Bresollas & Nonancurtam cis Auram fluuium duo sunt; alter S. Lubin le creuant, alter simpliciter S. Lubin dictus: alij in Pertico primus inter Nogentum le Rotrou dictum & Islerias, S. Lubin le chassant: secundus absque addito S. Lubin inter idem Nongentum & Bazochas prope Carbonariam vicum, vbi Eremiticam aliquando vitam coluit, vterque Carnutensi vrbi ad Occidentem situs: nec non ad meridiem declinando alius, cis ripam Ligeris ex aduerso Castri-Duni, S. Lubin de Lesignij cognominatus, atque alibi fortaßis alij, & in his S. Lubin de vineis Ordinis Benedictini prioratus.

[2] Huius Translationem Carnotenses in suo Kalendario, ad Breuiarium iussu Episcopi Leonorij d'Estampes anno 1633 vulgatum, [Translatio 15 Sept. apud Bedam, & Vsuardum:] recolunt die XV Septembris; quo die geminum genuini Bedæ exemplar MS, Diuionense quidem & Leobini Confessoris, habet; acephalum vero Reginæ Sueciæ & Leubini. Eodem die in omnibus Vsuardi seu excusi seu manu exarati exemplaribus reperitur: Carnoti S. Leobini Episcopi; vt recentiores taceam Greuenum, Molanum, Maurolycum, Galesinium, aliosque. Quin & Sebastianus Roulliard in sua Parthenia seu historia Carnutensi, [& in diœc. Pictauiensi:] anno 1609 Gallice vulgata, cap. 10 ignorauit alio quam hoc die coli, & Henricus Ludouicus Castanæus, Pictauorum Episcopus, ad suas Litanias Pictonicas obseruauit, ea die ipsum vt Patronum coli in Prioratu de la Veyre, & ecclesia Parochiali de Polignij, vtraque Pictauiensis diœcesis, in qua natus Sanctus inter indigetes illius Ecclesiæ Diuos merito numeratur. Idem Abrincensis obseruat Ecclesia, & ad XVII Kal. Octobris huius Sancti commemorationem in Vesperis ac Laudibus faciendam præscribit. Quia tamen dies illa Octaua natæ Virginis Deiparæ celebranda impeditur, maluere, [Depositio 14 Martij Carnoti celebrior,] qui Carnotensi Breuiario ordinando præfuerunt; diem XIV Martij, a Maurolyco depositionis dictum, & nullo alio Officio occupatum solennißime celebrare. Nec desunt Martyrologia vsum hunc ab aliquot seculis inductum firmantia, etsi minus antiqua, & eadem fere, quæ die superius memorato ipsum retulere, sed hic sub nomine Leonini pleraque: in quibus Vsuardus ex Carthusianorum Coloniensium editione duplici, cum Florarij MS. auctore; haud dubie alia quoque vetusta exemplaria secuti, quæ ad nostras manus non peruenere. Saussaius nemine præeunte XIV Martij Ordinationis diem vocauit, Natalem vero diem XVI Septembris.

[3] Ætatem Leobini minime obscuram esse patiuntur tum ij, quibus conuixit, Sancti, Carileffus Abbas Anisolanus,[Ætas en Concilijs probata:] Hilarius Gabalensis Episcopus, Lupus Lugdunensis, Cæsarius Arelatensis: tum Concilia, quibus ipse interfuit; nec non qui ante ac post ipsum, Ætherius Aurelianensi IV, anno DXLI; Cabetricus Parisiensi III, anno DLVII, subscripsere. Errauit igitur præcitatus Carnotensis historiæ Auctor, cum anno DXXV Leubinum in suam induxit Sedem, nec minus cum ex eadem anno DXXXVII sublatum scripsit, & suo errore Episcopum Pictauiensem Castanæum abduxit a vera chronologia. Nihilo verius fortaßis est, quod absque vlla probatione asserit; pag. 83 S. Leubinum auctorem fuisse illius numeri, quo Capitulum Cathedralis Ecclesiæ, septuaginta duabus personis constans, numerum discipulorum Christi repræsentat. Credibilius est, quod pag. 147 inter ecclesias suburbicanas ad portam & suburbium S. Michaëlis domum & ecclesiam S. Leubini numerans, [domus,] quas nunc Patres Capucini poßident, videatur innuere eam, quam Sanctus olim habitasse putabatur, domum conuersam esse in oratorium, [reliquiæ,] pio ciuium studio erga Præsulem suum. Corporis Reliquiæ in ecclesia S. Martini in Valle conditæ, crebrescentibus miraculis eleuatæ videntur; eaque occasione separatum a ceteris oßibus caput, thecæque inclusum, post maius altare matricis ecclesiæ seruatur, anno MDLXXXVII legitima inspectione recognitum: sed quæ in supra nominata S. Martini æde condebantur lipsana, vna cum Sigoaldi, S. Malardi, Deodati, Bertegrandi Carnotensium Episcoporum, & S. Launomari Abbatis corporibus, a Caluinistis iconomachis, durante vrbis obsidione, dißipata sunt anno reparatæ salutis MDLXVIII.

[4] Acta descripta ex antiquis MSS. ad nos transmisit vir Clarißimus Andreas du Chesne, qui excerpta inde fragmenta inseruerat tom. I Francicorum; [Acta.] auctore scripta anonymo quidem, sed antiquo: & qui idem Acta S. Auiti, postremus vitæ annis S. Leobinum discipulum habentis, magna accuratione iudicioque conscripsit: vt patet ex ijs quæ hic num. 6 & 9 ijsdem propemodum verbis referuntur: magis autem ex plane similibus loquendi formulis, quibus miracula inter se nectuntur, vt patebit cum illam Vitam dabimus XXII Iunij. Ex Actis porro hic proferēdis desumptæ sunt nouæ Carnotensis Breuiarij pro secundo Nocturno lectiones, compendio exponentes res a Leobino gestas: in quibus supinam auctoris oscitantiam prodit annus nongentesimus tricesimus morti illius assignatus in fine sextæ lectionis, quem in principio quartæ scripserat claruisse tempore Childeberti Franciæ Regis. Ceterum, ne lectorem hiulcus locis aliquot sensus offenderet, prætermissa describentium vitio vocabulæ quædam [ ] includentes suppleuimus ex propria coniectura, quod hic monuisse satis est.

ACTA
Ex vetustis MSS eruta ab Andrea du Chesne.

Leobinus seu Leubinus, Episcopus Carnotensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4847

EX MSS.

CAPVT I
Pueritia: litterum studia: initia vitæ monachalis sub magisterio SS. Auiti eremitæ & Hilarij Episcopi.

[1] [Pictauis natus,] Igitur beatissimus Leobinus, Pictauorum Vrbis indigena, dignis ortus parentibus fuit; quibus tantæ humilitatis deuotione se subdidit, vt in pueritia primæuæ ætatis positus, per hoc diceretur meritis approbatus puer bonæ indolis. In adolescentiæ flore [tantus] discendarum amor litterarum eius versabatur in pectore, vt sancti Spiritus gratia, quasi cælesti nube[esset] circumdatus. Dum boues seruaret in pascuis, contigit vt a Noidgelinsem monachum sibi obuiū deprecaretur, [inter pascendum litteras discit,] [litteras] sibi discendas scribere: qui cum non haberet codicis aut tabularum supplementum, prout potuit, apices in cingulo scripsit. Quod vtique præsagium diuinæ pietatis mysterio actum; vt qui multis erat profuturus ad exemplum castitatis, ipse cœlibatus zona circumdatus, candoris, instar flagrantis lilij, circa renes haberet cingulum litteris inscriptum veritatis. Postea vero, [non sine præsagio duo hæc iungens.] cum pater huiusmodi auiditatem discendi in filio comperisset, litterarum lineas in tabulis fieri decreuit, cui tantum exinde processit studium, vt vtrumque pariter ageret; videlicet vt laborationi insisteret & lectioni operam daret, sic inter colendi instantiam sedulum diuidebat officium. His quippe duobus prȩfigurabatur actibus, vt per agriculturæ opus[&] obedientiam, strenuus futurus indicaretur monachus; & per discendi studium venturus prȩpararetur Episcopus [atque ita] per fidelium corda, vomere disciplinȩ exarata tellus, diuini verbi semina germinaret.

[2] Nec multo post aliquatenus scientiæ prærogatiua illustratus, [Monachus effectus,] in quodam monasterio pie susceptus, coma capitis detonsus efficitur monachus. Cui obedientiȩ humilitate cellarium creditum, & temperandarum cursus horarum, & vigiliarum diligentia committitur. Qua occupatione detentus, per diem se lectioni vacare non posse comperiens, declinantibus ad dormiendum monachis pernoctabat intente, vt disceret normam iustitiæ. Qui cum assiduitatem lectionis Fratribus nouisset onerosam, nolens horum murmur verti in tumultum, fenestræ, quæ oculis Fratrum patula erat, velum opposuit, vt lumen eis redderet subobscurū, [assiduæ vacat lectioni,] & ipse lectionis caperet incrementum. Quidam autem Diaconus illustris, nomine b Carileffus, cognoscens eum velle adire c B. Auitum, qui tunc temporis morabatur eremita in d Pertico, dulci affatu ipsum alloquitur dicens: Agnosco, [a S. Carileffo tria monetur:] Frater, de minimis ad maiora te velle conscendere, sed quæ tibi in incœpto scientiæ institutionis proposito proficiant, tribus verbis te instruere curabo. Id est, nulli Episcoporum te obsequijs obliges, quia inter * bonos bonus multos inuenies detractatores. Aliud moneo, ne quorumcumque hominum basilicam regere, aut petitor ambias, aut expetitus adquiescas; ne inter diuersos mores, aut rigorem monachi perdas; aut, si blandimentis non consentias, detrahentes tamen vix sufferas. Tertium præmoneo, ne paruæ te socies cellulæ, quia dum singuli præponere * sibi cupiunt, nulli obedientiæ ministratur.

[3] Post octo itaque annos in illa e cella monastice conuersatus, beatissimi Auiti præsentiæ se obtulit experiendum.[& post octennium consulto S. Auito] Qui cum ab eo responsum accepisset, vt per eruditionem, quam in congregatione monachorum percepturus erat, ad ipsum reuerteretur; inde recedens cum quodam Diacono, qui in monasterio aliquamdiu conuersatus fuerat, Ligeris littora cœpit peragrare: perueniensque ad quamdam cellam, vt in ea habitaret sibi oblatam, memor monitorum supradictorum se in eo loco alligare noluit: sed volens f Lirinum peruenire, inuenit quemdam fratrem Lirinensem, dicentem, [Litinum iturus,] se non posse illic temperiei incommoditatem ferre: quo dicto ab itinere, quod cœperat, reuocatur. Deinde g Geualensem repetens vrbem, cum a beatissimo Hilario, eiusdem vrbis Antistite, [Gabali apud S. Hilarium subsistit:] sacerdotaliter fuisset susceptus, & aliquantisper cum eo commoratus; cœpit conqueri Frater non aptum sibi locum [videri] ad habitandum. Vnde, cum inter se eosdem Fratres altercantes Beatus Hilarius animaduertisset, cœpit hortari illum vagum Fratrem ne a comitatu B. Leobini discederet, ne forte obedientiæ gratiam recedendo perderet, quam hactenus illum sequendo adeptus fuisset. Inde vero recedentes, audientesque B. h Lupi famam longe lateque crebrescere, ad eum se humiliter contulerunt. [inde ad S. Lupum se confert,] Cumque modico tempore cum eo morati fuissent, hortatur prædictus Frater (vtpote instabilis & vagus) inde B. Leobinum discedere. Nolens itaque vir Sanctus huiusmodi persuasionibus acquiescere, fortiterque resistens, & tam vagum Fratrem in suo comitatu habere contemnens, continuato quinquennio in eodem commoratus est cœnobio.

[4] Interea dum Francorum dura ferocitas i contra Burgundiones bella concitaret, & eiusdem cellæ monachi eorum metu huc illucque diffugerent; prædictus Sanctus cum altero sene illic remansit intrepidus. Interpellatus ergo ille alter senex a barbaris, [vbi vtres monasterij barbaris prodat,] vt res monasterij totius panderet, respondit B. Leobinum omnes easdem res scire, se autem ab earum cognitione alienum esse. Hac ergo excusatione illo priore sene ab inquisitione liberato, cœperunt prædicti barbari hominem Dei molliter alloqui, vt si quid ex eisdem rebus nosset, præsentialiter panderet. Qui cum per eum suis blandimentis nihil possent ex his, quæ quærebant, inuestigare; multimoda pœnarum genera excogitantes apponere tentant: nam frontem eius cordis k fortiter circumdantes, & pedes fustibus adstringentes, [pene tortus ad mortem,] & sæpe eum in gurgitem submergentes, sicut nec blanditijs, ita nec tormentis ab eo aliquid extorquere potuerunt. Sanctus vero Leobinus inter vtrumque constanter perdurans, maluit ferre supplicia iniquorum, quam reuelare secreta monachorum.

[5] His nempe supplicijs miserabiliter afflictus, licet semiuiuus, diuina tamen suffragante ope ereptus, cum duobus Fratribus Eufronio l & Rustico adiuit iterum S. Auitum, [cum duobus socijs ad Auitum redit.] in vasta Pertici solitudine commorantem. Quos ille fraterna caritate recipiens, & [inter] illos duos Fratres prædictos congrua sibi officia disponens, vt cognouit beati viri mentem cælesti bonitate vberius enitescere, eum cellarij prȩfecit officio: in cuius ministerij dispensatione ita se reddidit prouidum, vt nec superpetenti daret aliquid superfluum, nec indigenti congruum subtraheret alimentum. Adeo namque beatus Auitus eius obsequium sibi conspexerat gratum, vt suæ fragilitatis corpus, ieiunio maceratum & senio attenuatum, nullo tandem alimento reficeret, nisi quod B. Leobinus sua industria præparasset.

[Annotata]

a Melius Noidgalensem vt sit, non nomen proprium viri, cuius nulla hic species (nam eiusmodi terminatio potius fæmineum nomen indicaret) sed appellatiuum Abbatiæ, [Nibiliacum Ab.] vulgo Noaille dictæ; quam intra secundum ab Vrbe lapidem versus Austrum collapsam Ludouicus Pius. Imperator restaurasse dicitur, & nouum templum Godolenus Abbas anno 830, illato S. Iuniani corpore consecrasse quæ Abbatia & Nobiliacum, & S. Iuniani legitur nuncupata: apriori tamen nomine non esse acceptum vulgatum illud, sed originem eius antiquiorem hic se prodere facilius credimus, quam Sebastiano Rouillard. Nouegesili nomen monachi huius fuisse scribenti.

b Nileffum habebat MS. sed ex Vita S. Aunti XVII Iunij danda, satis constabit Carileffum scribi debuisse: cuius festum agitur 1 Iulij.

c Colitur XVII Iulij.

d Vulgo le Perche Comitatus, etiam nunc syluis plenus, in Vita S. Launomari XIX Ianuarij est abditissima solitudo syluæ quæ Particus dicitur: in hanc, mortuo S. Maximino, electus Abbas Miciacensis, honoris declinandi caussa, se recepisse Auitus narrantur in Vita.

e In qua scilicet monasticum habitum sumpserat: puta vicinum Pictauis Noidgalense monasterium.

f Celeberrimum ea ætate monasterium in mari Ligustico, de quo pluribus ad Vitam S. Honorati XVI Ianuarii.

g Imo Gabalensem: est enim Gabalum, in Occitania ad Oldum flumen, Episcopalis antiqua Sedes, nunc Mimatum translata, eiusq; Episcopus S. Hilarius XXV Octob. recolendus, hoc tempore floruit, atque interfuit Concilio Aruernensi anno 535.

h Eodem tempore anachoreticam vitam in Insula-Barbara prope Lugdunum S. Lupus ducebat, ad Archiepiscopatum Lugdunensem postea assumptus, qui XXV Sept. colitur, & Concilio III Aurelianensi interfuit an. 538.

i Anno 534 Cos. Paulino Iuniore, Reges Francorum Childebertus, Chlotarius & Theadebertus Burgundiam obtinuerunt, & fugato Godomaro Rege, regnum ipsius diuiserunt, inquit Marius Episcopus Auenticensis in supplemento ad Chronicon Prosperi, seculi sui, id est, sexti res gestas annotans: qua occasione videtur hæc Francorum militum in Insulam prædictam incursioaccidisse.

k Hoc tormenti genus nostro seculo Franco-Sueci milites, per Lotharingam cædibus rusticorum rapinisq; sæuientes, [le chappelet tormenti genus.] a Cappelleto, seu globulorum precatoriorum serto nominabant: propterea quid eius formam referebat crebris internodijs distinctus funis, quem fronti temporibusq; circumductum, inserto ad occiput baculo, tamdiis contorquebant; donec vel quæsita proferrent miseri, vel dissiliente cranio cerebrum exprimeretur.

l Hæc paullo breuius in Vita S. Auiti referuntur: Euphronium autem etsi hoc tempore inuenias in Clero Turonensi florentem, vnde postea est ad Episcopatum assumptus, haud facile credas eumdem hic memorari.

* forte malos

* forte se

CAPVT II
Miracula ante susceptum Episcopatum patrata.

[6] Factum est autem, vt, cum Dominus, B. Auiti solitarium laborem cælesti mercede remunerans, [B. Auito mortuo,] terrenis exemptum impedimentis, in collegio Sanctorum suorum connumeratum haberet, B. Leobinus cum prædictis duobus Fratribus in loco, qui vocatur a Carbonariæ, decreuerit consistere: & cum aliquamdiu in tribus cellulis a se conditis certatim diuinum explerent officium, [in Carbonariam secedit:] discedentibus duobus, labore manuum suarum per quinquennium aquȩ tantum poculo, & sobrio ibidem pastus est cibo. Cum autem æstiuo tempore prouentus fructuum instaret, & maturæ segetes tritæ horreis recondi deberent, subita aëris oborta tempestas ita syluarum frangebat cacumina, & messes sternebat, [messibus infestam tempestatem serenat:] vt in stragem penitus viderentur redigi. Commotus ergo vir Dei tantæ incommoditatis periculo, contra huiusmodi nimbi tempestatem cælestibus armis, orationibus videlicet, se inarmans, & oleum sacræ benedictionis opponens; nō solum fulgura & tonitrua tempestatem concitantia fecit conquiescere, & in pristinam tranquillitatem aeris quassationem redire; sed insuper, quidquid cellæ in stipendijs debebatur sub integritate conferre. Illius miraculi spectaculum a beato viro patratum ad laudem Dei est memoria retinendum.

[7] Dum B. b Ætherius Episcopus B. Leobinum c Braiaco, vt sibi occurreret, conuocaret; contigit vt, vicina illius cella [ardente] quidquid obuium edax [flamma] inuenerat exurendum, nihil parceret relinquendum. [incendium sopit Braiaci exortum,] Sed cum monachi tanti vaporem incendij nequaquam iniectis aquis possent reprimere; sed, vt videbatur, potius ignem eis viderentur accendere; vir Dei orationibus suis & lacrymis, valentioribus aquis, flammarum globos, nomine Christi inuocato, penitus consopiri fecit. Nec minus & illius miraculi insigne præconium memoriæ est commendandum. Cum per idem tempus prȩfatus Ætherius Episcopus, beati viri Leobini prospiciens sanctitatem, ad Diaconatus proueheret officium, & Fratribus Braiacensis monasterij præponeret; [& Presbyter ordinatus aliud secundum:] dignum duxit vt præfecturȩ officium commodius ageret, si ad Presbyterij onus eum ordinabiliter sublimaret. Postmodum cum flamma rabidi ignis syluas & campos exurens, ad monasterium segetes exurendo venisset, & monachi eius metu a mensa surrexissent; vir sanctus in oratione ante incendium prostratus, apud cæli Deum impetrare meruit, vt omnis illius ignis rabies oppressa consopiretur, & pristina temperies aeris reddita blandiretur.

[8] Inseratur huic operi illud cȩleste miraculū, quod Dominus patrare dignatus est per B. Leobinum. Quodam tempore duo energumeni, in quibus tanta vis dæmonum præualuerat, vt sæpe vincula & catenas comminuerent, [duos energumenos liberat:] occurrentes beatissimo viro sospitatis remedium largiri sibi humiliter proposuerunt. Sanctus itaque vir, a Fratribus cohortatus impendere gratiam medelȩ dȩmoniaco furore agitatis; pietate commotus, opposito Crucis signaculo, & dæmones ab ijs expulit, & pristinæ sanitatis incolumitati efficaciter restituit. Nec multo post tempore, dum longe a cella absens esset, & ad monasterium, vbi paucæ puellæ morabantur, compendioso itinere declinaret, benigne exceptus est ab illis. Denique post humilitatis officium, quod ei libentissime adhibuerunt, [petulantem puellam a se repellit:] intēpestæ noctis silentio vna de puellarum collegio, incentiue impulsa petulantiæ æstu nefario, pedibus Sancti iacentis sub lecti operimento dentibus dolosum intulit morsum: qui sentiens se huiusmodi morsu attrectatum, cum percussione pectoris & ingenti gemitu illam pedibus suis repulit, mortiferum venenum veluti; & seruata omni corporis integritate, laqueos mulieris sine damno euasit, pudicitiæ strophio præcinctus. Ab hac itaque tentatione, Deo se protegente, ereptus, [cancrum in naribus patitur,] contigit vt ipse, qui aliorum infirmitatibus extiterat medicus, cancri vulnere percuteretur in naribus. Qui dum monachorum precibus rogaretur, vt sibi humano quolibet studio mederetur, ipse æterno fidens in medico, qui solo verbo curat omnia, ceram benedictā per annos fere duodecim eiusdem morbi imposuit tabo, vt virtus per diuinam gratiam augmentum caperet in infirmitate. Vnde semper in Dei seruitio permanens, & in omnibus Deo gratias reddens, sine aliquo humano suffragante auxilio, postea narium meruit recipere sanitatem.

[9] Proferatur in medium & illud stupendum gestæ rei miraculum, quod omnibus prodesse poterit ad fidei incrementum. Quidam ex monachis, antitheto d nomine, sed præclarus virtute, dum esset quadam nocte solicitus peruigil, vox ei directa est, quod tactum iam sonuisset signum. Hac itaque voce commonitus, surgit continuo, & ingressus basilicam [inuenit eam] splendore diffusi luminis radiantem, [conspicitur cum B. Avito colloquens] in qua perspicua celeritate prospicit duos egregios forma viros, Sanctum videlicet Leobinum, & alterum nomine sibi incognitum: ex quorum visu nimio pauore perterritus fugam iniuit, seseque in sua cella abscondit. Sed dum ad signi sonum in præfatam basilicam ad Matutinos se intulisset hymnos, expleta orationis consuetudine, prælocutus e Tyrannus cautus & deuotus pergit ad Dominum Leobinum, obsecrans vt sibi indicaret, quæ esse illa persona, quam in basilica vna cum eo intuitus esset. Agnoscens itaque vir Dei Fratrem fuisse dignum tantæ deuotionis miraculo, ait: Frater, cum fuisses oratorium ingressus, & duos pariter vidisses viros; me, vt audio, cognouisti; alter vero tibi incognitus, sed micanti splendore candidus, ipse est B. Auitus, [a quo de Fratre corrigendo monetur,] me visitando dignatus corripere, & commonere, qualiter debeam quemdam Fratrem pro suis excessibus corrigere. Merito namque cæleste lumen super sanctum virum radiabat, quia licet in corpore, mente tamen conuersabatur in cælis, iuxta illud Apostoli: Nostra autem conuersatio in cælis est, vnde visitationem meruit habere, & consolationem; in eius siquidem corde & ore, per diuinorum eloquia mandatorum, lux cælestis gratiȩ iugiter ac infallibiliter rutilabat. [Phil. 3, 29]

[10] Non multo post tempore a beato Ætherio Pontifice ei iniunctum est, vt causa proficiendi in melius S. f Cæsarium, Arelatensem Episcopum inquirere, & adire deberet intrepidus: [ad S. Cæsarium missus,] ad quem cum peruenisset S. Leobinus, pariterque cum eo B. g Albinus, qui comes eius itineris fuerat; requisitus a B. Cæsario cur tanti itineris laborem assumpsisset, respondit B. Albinus: se tantummodo sui desiderij caussa venisse; beatum vero Leobinum, derelictis fratribus quibus præpositus fuerat, h Lerinum properaturum, vbi omnibus Fratribus desiderat esse subiectus. Tunc S. Cæsarius corripiens eum, [prohibetur monasterium suum deserere.] vt celeriter reuerteretur, ait: Vide, Frater, ne Fratres te absente vim regulæ frangant, & quasi oues sine pastore in direptionem veniant: quia si hoc contigerit, tuæ reputabitur culpæ, & omnis eorum iniquitas in tuum redundabit caput. Hac ergo tremenda admonitione consternatus, ad regendos prædictos Fratres quantocyus ad propriam reuertitur cellam. Comperiens autem eosdem Fratres nihil in se habere inuidum, nihil maledictioni aut obtrectationi obnoxium, omnes æqualiter diligens, omnes hilariter intuens, Deo omnipotenti immensas retulit gratias, qui eos ad tantæ vnanimitatis concordiam perduxit.

[Annotata]

a Vulgo la Charbonniere, ad Orientale latus syluæ Mon-miralensis in Pertico pagus.

b Nullis quod sciamus Sanctorum fastis adscriptus, Concilio Aurelianensi III subscripsisse inuenitur an. 538 & IV an. 341: huic intra octennium proximum S. Leobinus successit concilio V subscriptus an. 549.

c Perticæ regionis fluuiolus est, Braya nomine seu Brigia, inquit Papirius Massonius, qui infra Sauiniacum monasterium nomen amittens & Ledo immixtus, demum, mutata sæpius appellatione, in Ligerim influit: hinc nomen factum monasterio cuius nulla alibi hactenus inuenta memoria.

d Tyrannus (nomine scilicet Burgundo vel Francico, longe aliud quam apud Latinos vel Græcos significante) dictus: vt habetur in S. Auiti citatis Actis vnde supplemus, quod infra

e Mutile in nostro ecgrapho legebatur annus: hæc autem visio ijsdem pene verbis narratur in Actis modo dictis.

f Migrauit ad cælos XXV Augusti anno 543.

g Saussayus in supplemento Martyrol. Gallicani ad XII Iulij in Pictauiensi territorio SS. Confessores Albinum & Lysiam sacris Catholicæ Ecclesiæ tabulis inscriptos ait: an horum alter hic memoretur incertum: inter Episcopos sanctos nullus hoc tempore memoratur istius nominis, præter Andegauensem ex Abbate Cincillacensi in Britannia ad eam Cathedram assumptum, ante Concilium III Aurelian. cui subscripsit, æque ac Leobinus noster ipsius coætaneus, de quo egimus 1 Martij.

h Ita correximus locum in nostro ecgrapho perturbatissimum, qui sic habebat B. vero Leobinum, derelictis Fratribus quibus præpositus fuerat…, Liuino properaturum, vbi Fratribus eiusdem monasterij derelictis Liuino foret subijciendus: accedens ibi omnibus Fratribus desiderat esse subiectus.

CAPVT III
Promotio ad Episcopatum Carnotensem: miracula alia.

[11] Interea B. Etherius, Carnotensis vrbis Episcopus, vitæ suæ cursu consummato, [Episcopus Carnotensis designatus a Rege] migrauit ad Dominum: cumque de successore eius varia esset inquisitio, Rex cæli dominus, in cuius manu cor Regum est, Childeberti a Regis cor ita sua inspiratione inflexit, vt de B. Leobino monacho in Pontificem successorem eligendo regale daret decretum. Vniuersi itaque, qui aderant, B. Leobinum non solum a Rege, sed a Deo esse electum alacri corde lætantes, consono ore & concordi voto conclamare cœperunt, eum cathedra Episcopali in successione affore dignum. In hac ergo electione, cum vniuersus assentiret populus, quidam Episcoporum (quod non absque liuore inuidiæ actum esse credimus) cœperunt resistere & contradicere eius ordinationi, [paucis frustra reclamantibus,] eo quod modica pars naris quondam incumbente cancri ægritudine mutilata videretur. Sed voce omnium vnanimiter conclamantium oppressa inuidiæ illatione & penitus frustrata, vir sanctus secundum Dei dispensationem ordinandus decernitur. Interea quidam illorum scientes B. Leobinum ad Episcopatus non velle conscendere dignitatem, consilio inito inter se[scripserunt] ad eum, vt aliquem de suis monachum pontificali insula dignum eis transmitteret ordinandum. [solerter accersitur;] Ille libenter confestim eorum dictis obtemperans, deputat vnum ex suis discipulis tantæ ordinationi inuehendum, instruens & docens, qualiter se in regimine agere & in sanctitatis apice exhibere deberet. Sed Frater nolens solus sine Abbatis sui præsentia ad illud concilium properare, obnixe postulauit eum, vt cum ipso illuc pariter pergeret.

[12] Surgens igitur senex profectus est simul, & peruenit Carnotis, quemadmodum fuerat deprecatus. Qui dum in quadam mansione hospitaretur, & vidisset nocte in somnis pauimentum nucibus stratum, diuina, vt credimus, iussione ei iniunctum est, quatenus, emundatis testis, nucleum sibi nitidum reseruaret. Transacto igitur noctis tempore cum in crastinum vellet offerre monachum, [& ne quidquam renitens,] vt ab eo postulatum fuerat, Episcopum ordinandum, & populi consensus non esse decerneret recipiendum; Regis edictum illico in medium est prolatum, & inde recitatum, quod ad Regis Imperium, & totius populi votum Leobinum oporteret Episcopum ordinari. Ipse vero renuens, & indignum se iudicans tanti regiminis suscipere curam, ad pedes Episcoporum porrectus extenditur, excusationem apponens; illud, quod imponebant, nec implere [se] posse nec perficere opus. Sed reluctantibus omnibus, atque eius excusationi non adquiescentibus, somnium, quod viderat, congrua interpretatione conijcitur: scilicet quod per nucleum a suis testis emundatum populus [intelligendus] esset ab eo regendus, qui deposita austeritatis rigiditate, quandoque esset suo regimine corrigendus, nectareoque sui dogmatis pabulo nutriendus.

[13] Exinde sine mora plaudentibus populis, ac Domino in excelsis maximas referentibus odas, Leobinus, quem votis omnibus postulabant, [consecratur.] Carnotanæ vrbis Ecclesiæ præficitur Episcopus, & contra callida antiqui hostis machinamenta constituitur pastor egregius. Qui postea rigorem sui propositi indeficienter seruans, sine pompæ ostentatione monachum se, vt ante fuerat, in suo proposito perseuerabilem demonstrabat. Suscepta igitur Pontificali reuerentia, qualiter quantumue se gesserit in lege mandatorum Dei, verborum affluentia non facile est disserendum. Erat enim vir Apostolicus veluti splendidissima & ardens in domo Domini, [virtutes eius miraculis benestantur:] lucerna; sermone nitidus, dogmate facundissimus, prædicatione egregius, mente serenus, mira patientia benignus, parcimoniæ studijs semper intentus, misericordiæ operibus deuotissimus, Angelicæ quoque castitatis candore super niuem dealbatus, omniumque virtutum copia ditatus, euprepia decoratus vitæ. Et vt probaretur esse Dei amicus, fidelis quoque seruus, & prudens sequentia reserabunt miracula.

[14] [ab octo annis cæcum,] Quodam itaque tempore, cum idem beatus vir Leobinus ex more Pontificum parochias circumeundo visitaret, & b Auallotium peruenisset, quidam cæcus, ab annis octo cæcitate obtenebratus, vt cognouit virum sanctum per illum locum habere transitum, humiliter petijt vt per Crucis signaculum se redderet illuminatum: quod vir Sanctus aliquamdiu recusans, timens ne virtutem operando aliquid arrogantiæ videretur assumere, ex Episcopali ministerio, dum caute vult transire, tandem a suis compulsus est, vt opem medelæ ærumnis cæci clementer impenderet. Qui statim, [signo Crucis illuminat:] precibus deuote peractis, cum signaculo Crucis excutiens cæcitatis caliginem, pristino extinctum reparauit lumine vultum, quo cæcus fuerat ante alienatus. [hydropicum sanat:] Adijciatur etiam huic honesto operi illud nobile miraculum, quo vir sanctus medens sanauit hydropicum, dum gloriosissimus Rex Childebertus B. Leobinum Episcopum c Rotoialo speraret ad se venturum, & in ipso itinere accederet, a Vallo vico oblatus est quidā hydropicus, nimis tensus visceribus, sanitati restituendus. Quem cum Pontifex pro obtrectantibus recusaret sospitati restituere, suorum precibus pulsatus, signo Crucis apposito omnis tumor hydropici fugatus resedit; viscerum dolor penitus recessit; & cutis, tumore deposito, in planiciem redacta est, ægroto a mortis periculo liberato.

[15] Inseratur in pagina qualiter per Sanctum virum euanuerunt incendia. Quodam tempore, dum Beatus Leobinus cum Medeueo Consacerdote a sȩpe dicto Rege Parisiis fuisset inuitatus, [Graue Parisijs incendium] & dies Paschæ, vice Pontificis d illius loci defuncti, Episcopaliter transegisset; a parte basilicæ B. Laurentij noctu edax ignis exiliens domos pendulas, quæ per pontem constructæ erant, exurere cœpit; & non solum, ex vicino fluuio incessanter aqua superfusa non adquieuit, sed etiam ciuitati proximus, ciuibus, ne vniuersa consumeret, magnum timorem incussit. Vt autem Rex ob clamorem populi expergefactus, sopore quietis abrupto, causam tumultus agnouit; confestim ad B. Leobinum dirigit missum, vt celerrime veniens succurreret ciuitati. [oratione extinguit:] Sed multis hortantibus, vt ante eum iret locum, quo magnum flagrabat incendium, ait: Viri Fratres, illic occurrendum est nobis, vnde contra flammæ globum diuinum potius quam humanum imploretur auxilium. Qui cum pergeret ad ecclesiam, & in terram prostratus diuinum efflagitaret suffragium, fretus oratione vna cum Sacerdote, ad ignem properauit impiger. Mox ignis eius oratione compressus in semetipso deficit, & vires, quas incendendo ædificio assumpserat, obliuiscitur; & ita flamma eius interuentu consumitur, vt in semetipsa mortua penitus consopiretur.

[16] Nec illud silentio prætereundum est miraculum, quod nobiliter virtutibus floret egregium. Quȩdam Deo deuota ex monasterio puellarum, [vetus filum tunicæ eius rejartæ exemptum,] cum tunicam Domini Leobini caussa consuendi accepisset, & de nouo filo resarciens refecisset; vetus filum ex ea accipiens ad suam zonam ex fide alligauit. Soror vero eius secularis, quæ pauore concussa ad eam confugerat, diluculo consurgens cinxit zonam sororis, cui inerat filum Pontificis alligatum. Tum dæmon, a quo antea arrepta fuerat, sentiens circa puellam aliquid magnum & [quod] diu ferre non posset, acrius eam vexare incipiens, clamauit per os puellæ; tuninicam se Domini Leobini velut ignem sufferre non posse. [dæmonem fugat,] Cum hac itaque vociferatione dæmon egrediens, puella tristes feruores eius pariter cum sanguine euomuit. Hoc quippe miraculum non illo videtur inferius, quod in muliere hæmorrhoissa a Domino constat patratum: quia sicut illa ex tactu fimbriæ sanata est a profluuio sanguinis, ita & ista ex tactu fili erepta est a vexatione dæmonis. Illa autem liberata tam a laqueis inimici quam a curis seculi, deuouit se omnibus diebus seruituram Domino, coniunctam sorori in eodem cœnobio.

[Annotata]

a Regnauit hic, Clodouæi magni filius, ab an. 510 ad 558 finem vt alibi ostensum.

b An Auallonum, Burgundiæ in finibus Niueruensium oppidum? verum abest hoc a Carnoto plusquam 150 passuum millibus, ad Euro africum.

c Forte Ruel, tribus ab Vrbe Parisina leucis versus Occasum distans pagus, prope S. Clodoaldi oppidum vulgo S. Clou.

d Non est in quem cadere hæc res commodius possit quam Amelius, cuius memoria vltimum reperitur in Concilio Aurelianensi IV an. 541. successoris autem Saffaraci nomen legimus primū in Synodo V an. 549. quo intermedio tempore necesse est hoc accidisse. Nam Saffaracus anno 555 non mortuus, sed per sententiam Concilij amotus est: qui autem in locum ist substitutus Eusebius, breui quidem extinctus fuit; sed citius mortuus est ipse Leobinus quam vt ad annum 556, a Pascate in diem XVI Aprilis cadente inchoanaum, petuerit peruenissē: siquidem dies mortis est hæc XIV Martij:

CAPVT IV
Reliqua S. Leobini miracula & felix transitus ex hac vita.

[17] [Pallium Sancti febrem pellit:] Inter reliqua virtutum miracula illud inserere mirificum est, quod in fugandis infirmitatibus constat celeberrimum. Nam si quis a typo quotidianæ, tertianæ vel quartanæ febris correptus, de Sancti viri palliolo fuisset præcinctus, pristina incolumitate recepta ad hospitium reuertebatur sanus. Et ita diuina gratia salus concessa manabat de tegimine redemptoris. Adijciatur in pagina quod vir sanctus obtinuit in vita. Dum cuiusdam Carnotensis domus, in suburbio ciuitatis posita, [ab eo benedicta aqua lemures effugat:] dæmoniaca infestatione sæpius lapidum imbre quateretur; ibant vicini, propter densitatem crepitantium petrarum, parata relinquentes conuiuia, vt domos suas effugerēt: sed exhortati sunt a Dei famulo, vt aquam a se benedictam cum Crucis signaculo illuc porrigerent conspergendam, vbi dæmoniacȩ illusionis maximū instabat periculum. Quo facto hostis effugit territus, & dominus ædis cum eadem domo securus mansit & intrepidus.

[18] Illud etiam opitulare miraculum nobis est ad memoriam reducendum, [Caletricum sibi successurum,] quo vir sanctus Leobinus illustris Episcopus refulsit in populo. Quidam beatus vir, nomine Caletricus, nobilis genere sed nobilior meritis, post excessum B. Leobini Carnotis constitutus b Episcopus, dum in Presbyterij gradu se tam in conspectu Dei quam in oculis hominum sancta conuersatione redderet gratum, tanta infirmitatis angustia est correptus, vt vix vltimo palpitaret anhelitu. Cuius venerabilis Germana, nomine Mallegundis, directis velociter missis ad sanctum Episcopum, [orauit] vt ad leuiandum fratris sui infirmitatem, benedictum dirigeret oleum: ipse vero cum oleo præsentialiter veniens, silentium ab omnibus postulauit, dicens: Domine qui omnia nosti, si hunc famulum tuum Ecclesiæ tuæ vel populo iudicas necessarium, tua opitulante virtute [nobis illum restitue] sanum. [inungens restituit sanitati.] Tunc ille ȩger, statim vt sacræ vnctionis oleo est perunctus, tantæ sanitatis gratiæ est restitutus, vt si nullius infirmitatis molestia vnquam eius membra fuissent attacta. Ad comprobandam autem sancti viri virtutem, reliqua olei pars in tantam constat pulchritudinis claritatem esse conuersam; vt cunctis, qui aderant, non olei nitor; sed crystalli videretur clarescere splendor: nimirum illud præfigurans, vt, qui futurus erat Episcopus, per ministerium Episcopale oleum consecrationis sanctificaret, & diuinis virtutibus per cælestem gratiam splendesceret.

[19] Operȩ pretium est & illud insigne miraculū huic ordini inserere, [Hospitis sui defunctæ filiæ,] quod vir sanctus, quamuis nesciens, peregit in corpore. Quodam tempore dum memoratus Episcopus ad parochiam c Dunensis pagi cum suis visitandum pergeret, filia vnica cuiusdam ex parochianis, nomine Baudoleni, genere & opibus illustris viri, ita vi febrium & longa ægritudine tenebatur adstricta, vt iam sepultura præpararetur cum exequiarum pompa. Hic audiens Sanctum Leobinum ex proximo venientem, concito gradu eius præsentatur conspectui, petens ab eo suam benedici domum, & tam sibi quam suis omnibus eulogias dari. Sanctus itaque Leobinus mature consurgens & ad memoratum Baudolenum, vt spoponderat, perueniens, dum ingrederetur domum eius, puella, ea qua grauabatur infirmitate, in lecto efficitur mortua. Nulli autem fideli constat dubium [quin factum hoc sit, [licet mortuam ignoraret,] vt per resurrectionem puellæ a mortuis nomen sancti Antistitis clarificaretur in populis. Præfatus namque vir Baudolenus, volens se in conspectu Pontificis hilariter continere, sub attestatione omni domui suæ præcepit mortem defunctæ nullo modo cuiquam pandere. Sed quia sine dolore nemo amittit quod cum amore possidet, diu [res] celari non potuit: quia interior dolor cordis patefecit exteriorem tristitiam corporis. Vt autem Sanctus Dei molestam illius domus conspexit familiam, [precibus tamen vitam impetrat,] tristitia correptus & ipse, ab apparatu prandij aliquatenus se suspendens, basilicæ templum ingressus, ac pauimento corpore prostratus, cum lacrymis Dominum deprecatus est, vt tristitiæ caussam, qua mœrens domus anxiabatur, sibi ostendere dignaretur. Oratione expleta, vt senex surrexit de puluere, puella exanimis surrexit de morte. Tunc iam dictus Baudolenus admirans tantæ virtutis excellentiam, cum omni domus suæ familia pedibus Sancti prostratus, omnia quæ facta fuerunt humiliter indicauit. Vnde & immensas ei gratias a luctu [conuersus] in lætitiam retulit.

[20] [Reliquiæ ciborum eius energumenos sanant.] Dicatur & illud mirificum, quod Sanctus Dei iam infirmitate detentus patrauit miraculum. Hac itaque cum vrgeretur infirmitate, duo pueruli hostis vexatione agitati eius vestigijs se prosternentes, cibum, qui sibi post esum remanserat, cum benedictione percipere meruerunt. Quo durante medicamine, vterque redijt incolumis ad propria. Cumque B. Leobinus per septem annos continuata d infirmitate agitaretur, diuinis actibus in cælum intentus, & miraculorum honoratus insignibus, quasi sopore dormiens, præmijs remunerandus opimis, vt fidelis seruus talentum sibi creditum duplicatum reportans, [septennij infirmitate extinctus] in gaudium domini sui intraturus, Angelis plaudentibus, feliciter migrauit ad cælos. Qui tamen antequam sepulturæ traderetur quantæ virtutis fuerit viuus, prodidit mortuus. Denique cum in basilicam Sancti e Martini in feretro positus portaretur humandus, quidam de circumstantibus, dum virga gestatoria frequentiam irrumpentis populi prohiberet, contigit vt crucem cum lampadibus oleo plenis pendentem, [dum sepelitur,] ad terram prosterneret. Mox ipsa crux (mirabile dictu) funiculo, vnde ceciderat, cum omni integritate lampadarum, & sine olei detrimento, nemine subleuante, sese innexuit, & permanere in oculis omnium, vt antea consueuerat, cœpit. [decussæ lampades loco suo restituuntur illæsæ,] Et vbi credebantur lampades minutatim confractæ, [inuentæ sunt] sua integritate solidæ, nec vllam olei guttam permiserunt distillare. Sic beatissimi viri corpus, ad laudem suæ gloriæ emicuit virtute crucis in funere.

[21] O gloriosissimum virum, cuius merita adeo valuerunt apud Crucifixum, vt crux, quæ ceciderat in terram, sine vllius adminiculo ad locum, vnde ruerat, reuerteretur in celsa! O venerabilem Christi Pontificem, [insigni miraculo.] custodia angelorum iugiter munitum, cuius virtute nec olei liquor damnum, nec vlla lampadarum confractionis sustineret detrimentum! Vere etenim illius gaudens anima gloriatur felicitate æterna, habens lampadem sanctam inextinguibilem lucernam: quia sine laudis humanæ pompa eius manus numquam cessauit ab opere misericordiæ, quod indicat huiusmodi liquore illius potentia. Hæc dicta sunt miracula eius, qui per Crucis trophæum a morte perpetua genus redemit humanum, & a peccatis mundatum dedit conscendere cælum. Et quoniam gloriosissimi Antistitis Leobini præclara miraculorum præconia ob venerandam memoriam annua deuotione narrauimus recolendam, [Conclusio.] de innumerabilibus videlicet pauca; summissis precibus tanti Patroni imploremus sanctitatem; vt qui eum fecit coruscare miraculis, nos faciat exuberare operibus bonis; concedatque nobis præsentis vitæ cursum sine offensa transcurrere, continuamque pacis tranquillitatem obtinere, & in futuro seculo ad eius consortium feliciter peruenire, qui in Trinitate viuit & gloriatur Deus per cuncta secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Galenus περὶ τόπων librum scripsit, quorum definitionem hanc tradit: τύπος ἐςὶ τάξις ἐπιτάσεως καὶ ανέσεως Typus est ordo temporis quem morbi accedentes & recedentes seruant.

b Primum anno 557 subscriptus reperitur Concilio Parisiensi III. Carnutensis Ecclesia vt Sanctum colit Officio semiduplici VIII Octobris.

c Diœcesis Carnotensis pars meridionalis, nomen trahens a Castro-Duno, honesto ad Ligerim oppido, de quo pluribus IV Februarij ad Vitam S. Auentini istic Episcopi, actum.

d Non fuisse infirmitatem tantam, quæ Episcopalis muneris functiones impediret, indicat Concilium Parisiense V, cui interfuit.

e In ipso Carnotensi suburbio S. Michaelis dicto: Volunt Sanmarthani eam a quarto Carnotensium Episcopo sancto nomen hoc habere; cognomen a situ, vt in valle dicatur; Corpus illius istic quiescere: sed mirum foret Sanctum haberi, & de eo nullum Carnuti, vt de alijs Episcopis sanctis, Officium fieri; nullam in hagiologijs mentionem.

DE S. EVSCHEMONE CONFESSORE, EPISCOPO LAMPSASCENO IN HELLESPONTO.

[Commentarius]

Euschemon, Episcopus Confessor, Lampsaci in Hellesponto (S.)

SVB ICONOMACH.

Motam a Leone Isaurico aduersus orthodoxos imaginum cultores persecutionem, multi ex omni ordine fideles intrepido excepere animo: sed in Episcopos, pro grege Domini atque ouibus suis animas ponere Christi exemplo præceptisq; admonitos, [Leone Isaurico orthodoxos persequente] acrior tempestas incubuit tyrānici fureris; vt vel fugatis vel percußis pastoribus, vel (quod deterius est) in lupos conuersis, incustoditæ caulæ desolarentur facilius, cum omnibus libere in eas irruere Imperatorio edicto concederetur. Tunc, inquit ad annum DCCXXXV, Leonis XX, Illustrißimus Cardinalis Baronius, illustratus est glorioso titulo confessionis S. Eudæmon, Episcopus Lampsacenus, qui post multa certamina in exilium missus, ibidem moriens vitæ coronam accepit: [S. Eudæmonem relegatum habet Baronius,] cuius memoria a Græcis XIV Martij annis singulis agitur. Quæ ipsum ex monumentis Græcorum accepisse merito opinatus est Philippus Ferrarius; cum in suo nouo Sanctorum catalogo ex illius testimonio ad hunc diem scripsisset; Lampsaci S. Eudæmonis Episcopi pro cultu sanctarum imaginum proscripti. Fatetur tamen Græcos eum in suo Anthologio non habere.

[Græcis ignotum pro Euschemone:] Sed nec in vllis alijs Græcorum fastis vllus eo nomine Sanctus toto anni decursu reperitur: Euschemonem Menæa Venetijs excusa, & ex Menæis Maximus Cytherorum Episcopus memorant his verbis: Eodem die S. Patris nostri & Confessoris Euschemonis, Episcopi Lampsaceni: cum allusione ad etymon nominis, honestum seu honesti schematis vel habitus virum significantis, & ad Apostoli Pauli Romanos alloquentis verba: sicut in die honeste ambulemus: quam allusionem his versibus Menæa expressere. [Rom. 13, 13]

Πρὸ τοῦ θανεῖν ἔυχημος, εἶπεν ὡς Πᾶυλος,
Ευχημόνως ὥδευσεν ὡς ἐν ἡμέρᾳ.

Ante mortem, vt dixit eximius honestate Paulus,
Honeste ambulauit velut in die.

Quam porro honeste mensuram sui nominis implerit Euschemon, quanta virtutum illius apud honestatis omnis normam certißimam, [cuius elogiū ex Menæis Græcis.] diuinam dico rationem, fuerit æstimatio, ex miraculorum gratia discimus, qua exornatum fuisse hunc Sanctum docet elogium, memoriæ nominis ipsius suffixum in æstiua parte Menologij, Basilij Imperatoris iussu conscripti, quæ extat in monasterio Cryptæ-Ferratæ, decimo ab Vrbe milliario: quam visam Latineque explicatam fuisse Baronio, æque ac alteram, [damus absque temporis charactere,] cuius est pretiosißimum in Bibliotheca vaticana exemplar, hactenus non potuimus suspicari: nunc autem, quando in excuso apud Canisium Menologio, quo per Sirletum Latine reddito, Baronius plurimum vtitur, nihil simile legit, ac ne de Menæis quidem anno 1595 excusis aliquid indicet se audiuisse: diuinare non possumus, vnde vel nomen acceperit, vel confeßionis elogium: multo autem minus vnde hauserit ea, quæ ad tempus pertinent fidei ab eodem Sancto propugnatæ: huius enim rei character nullus reperitur in elogio, quod etiam in duplici Mazarianæ Bibliothecæ Synaxario Parisijs his verbis reperimus, Latineque reddidimus:

Sanctus Pater noster Christique Confessor Euschemon, a primis annis probe honesteque educatus, factus est Deo amicus; atque in virum euadens perfectum, sacrarium fuit sanctissimi Spiritus. Angelicam deinde amplexus vitam, orthodoxam studiose sectatus est fidem; [sed non absque miraculis.] ac demum ad hierarchici culmen euectus honoris, spirituali impletus est gratia, & diuino succensus zelo Iconomachorum hæresim repressit ac fregit. Miracula quoque multa ac magna operatus est: atque inter alia infantem mortuum sibi a matre lacrymabunda oblatum, in vitam, fusa ad Deum oratione, reuocauit: feris animalibus terribiliter dominans, solo vocis imperio ab agris, quibus noxam inferebant, abegit. Custodiæ denique traditus ab eo, qui tunc imperium obtinebat, hæretico Imperatore, velut religiosus sacrarum imaginum adorator, ipsos custodes suos fecit earumdem esse cultores, egregia sua doctrina persuasos. Quare in exilium tandem eiectus: morte gloriosa consummauit labores, pro tuenda fide patienter toleratos.

DE S. EVSTATHIO SIVE EVTYCHIO ET SOCIIS MARTYRIBVS CARRIS IN MESOPOTAMIA.

ANNO DCCXLI

[Commentarius]

Eustathius, sive Eutychius, & socii eius, Martyres Carrhis in Mesopotamia (SS.)

[1] Dvm Leonis Isaurici impietatem, aduersus sacrosanctas imagines impio furore grassantis, vindex criminum Deus vlciscitur per Arabes Orientali infestos Imperio; duplici ex capite militantis Ecclesiæ multiplicatæ sunt palmæ: [Arabes Romanis infesti] illinc enim Imperatoriæ nequitiæ generose pectus opponens Orthodoxorum libertas, egregios ad ceterorum confirmationem produxit pugiles, carcerum exiliorumque ærumnis probandos: inde vero apud eos, quos Mahometis insana superstitio dementauerat adeo, vt sola nominis Christiani profeßio caussa sat iusta necis inferendæ crederetur, toties succrescebat noua martyriorum seges, [sub Leone Isaurico,] quoties aliquam de Romanis victoriam barbarus hostis reportabat. Reportabat autem quotannis aliquas, ab accuratißimo Chronographorum Theophane compendio recensitas; sub auspicijs patris sui Isam, Arabum Ameræ in demortui fratris Izidis locum anno 725 subrogati, rem gerente vtroque filio: quorum alteri Mauiæ alteri Sulimam nomen fuit. Et Mauia quidem, post multas Christianis illatas clades plurimosque in seruitutem & captiuitatem abactos, anno DCCXXXVIII viuis subducto, supremam militiæ præfecturam excepit Suliman, primoque mox anno plurimos, inquit Theophanes, ex Asia captiuos abduxit. Secundo dein anno, qui XXII Leonis fuit, [multos abducunt captiuos,] Romaniam aggressus armis, castrum, quod σιδηροῦν, Ferreum dicitur, depopulatus est; ac Eustathium Mariani Patricij filium captiuum abduxit. Anno tertio, qui a Christi natiuitate quadragesimus supra septingentesimum numerabatur, eductis hominum nonaginta millibus, in Romaniam effudit copias sub Ducibus quatuor, ex quibus ij, qui in Asiam & Cappadociam excurrerunt numerosa virorum, iumentorum & mulierum multitudine collecta illæsi domos repetierunt… alij a Leone & Constantino oppugnati, victoribus cessere, exiguo tot damnorum solatio. [quos tandem omnes ad vnum mactant:] Suorum enim clade irritatus prænominatus Isam Arabum Princeps, eodem anno, qui vltimus fuit impijßimo Leoni, Christianos captiuos per singulas ditionis suæ vrbes ad vnum interfecit: inter quos B. Eustathius Marini (antea Marianum scripserat, quod vtrobique inuenit, & secutus est Anastasius Bibliothecarius) spectabilis Patricij filius multa passus tormenta, nec sinceram suam fidem ob id eiurans, in Charan celebri Mesopotamiæ vrbe vetus atque illustris Martyr eluxit: vbi venerandæ sanctæque eius Reliquiæ, gratia Dei opitulante, omnis generis præbent medelam. Sed & multi alij per martyrium effuso sanguine consummati sunt.

Hæc Theophanes, atque eadem pene Latinus eius interpres Anastasius, [in his Eustathius Marciani Patricij filius] iuxta Luparæam vtriusque editionem, ad plurium MSS Codicum fidem recensitam. Anastasium in Historia Miscella sub finem libri 21 transcripsit in hunc modum Paulus Diaconus, nominibus proprijs immutatis: Eodem anno Euelid interfecit omnes Christianos captiuos in omni ciuitate; inter quos & Eutychius filius Mariani Patricij, Martyr verus ostensus est in Carris Mesopotamiæ, vbi & Reliquiæ ipsius sanitates per Dei gratiam operantur, & multi alij per sanguinem consummati sunt. Pauli lectionem secutus Baronius ad hunc diem, Romano Martyrologio dictum Martyrem sic inseruit, vt ipsum ex Patricij filio Patricium fecerit: ratus fortasse, vt apud Romanos veteres Senatorum filij omnes dicebantur Patricij, ita Constantinopoli eo nomine non particularem aliquam præcipuamque dignitatem (de qua hoc mense ad Acta tum SS. Martyrum XLII die VI, tum S. Anastasiæ Patriciæ die X agimus) sed generis nobilioris appellationem esse: itaque sic scripsit: Carrhis in Mesopotamia S. Eutychij Patricij & sociorum, qui ab Euelid Arabum Rege ob fidei confessionem interempti sunt. Multi apud Græcos Eustathij, Eustachij, Eutychij sunt, varijs diebus recolendi, & quidem nominibus quandoq; confusis, etsi magna sit in singulis etymologiæ diuersitas: at, quod mireris, nemo in his, quem vel hoc seculo octauo passum, vel Carrhis cæsum coli suspicari poßis. Credimus tamen Eminentißimum Martyrologij concinnatorem non absque fundamento statuisse, [anno 741 Carrhis occisus,] eum hoc XIV Martij die vel mortuum fuisse, vel esse colendum: licet nullis, quos habemus plurimos toto orbe collectos, Sanctorum Fastis Græcis aut Latinis inscriptus hic Martyr inueniætur. De tempore vero nihil ambigimus; quin Æræ vulgaris fuerit annus DCCXLI, quo Leoni die XVIII Iunij, Indictionis IX defuncto, Constantinus, infausto nomine Copronymus, eiusdem mensis die XXVII ad sequentem Indictionem X pertinente, suscepit Imperium: eodemque anno hoc martyrium a Theophane, eiusque compilatoribus Anastasio Pauloque Diacono confectum statui: sed eum annum a Græcis DCCXXXIII numerari, omnino negamus. Omnes enim mortuum Leonem anno Æræ Alexandrinæ DCCXXXII dicunt. Cum autem annum Copronymi primum cum sequenti anno componentes ei addunt XXVII Iunij, quo coronatus Copronymus est; [qui Græcis est annus 732, non 733.] non volunt annum vnum inter illius mortem & huius initia interserere; sed more suo cum nouo imperio nouum annum ordiuntur, & ita primum Constantini annum (ad quem tamen nullo modo pertinet Martius, de quo agimus) quatuordecim mensium esse faciunt, ab Augusto scilicet anni nostri XLI, ad Septembrim anni XLII: vnde autem fiat vt Alexandrinæ Æræ solis octo annis a vulgari discrepans, ab Imperio Phocæ vsque ad finem imperantis Copronymi nouem integris dißideat annis, & quomodo deinde ad priorem calculum Theophanes redeat, annum vnum Copronymo addens, quem Phocæ abstulerat, satis explicuimus in Prolegomenis huius secundi Tomi.

Non solum Eustathium Carrhis fuisse occisum credibile est: non tamen est vnde poßimus asseuerare eodem quo ipse die concaptiuos ibidem alios mortem pertulisse: socios nihilominus ei cum Baronio damus; quia saltem alios quamplurimos toto paßim Arabum imperio constat esse mactatos ex mandato Isami filij Izid, quem Paulus Diaconus, [Dominanto Arabibus Isam, alias Euilid.] nominibus plerumque lectione alijs & aliquando toto cælo diuersis vsus, Euilid filium Gizid nominat: tum filios Mauiam & Sulimannum, Michauiam & Zulcimin: successorem, qui Theophani est Valid filius Isam, facit Gizid filium Abdimelech: atque pro Izide filio Valid, alteroq; eius filio Abraim, eodem quo pater occisus est anno successiue regnantibus donec Maruas imperium inuasit, solum habet Hycen filium Gizid, quem Maruas exceperit. Quam diuersitatem nominum in rebus propemodum ijsdem; sed accuratissime a Theophane per annos vbique suos digestis, a Paulo negligentius ac veluti per digressionem interiectis, eo magis miramur, quod in tota historia Orientali aliud nihil egisse Paulus videatur, quam Anastasium Theophanis interpretem, adiecta Occidentali historia, interpolasse: vnde & Miscellæ historiæ nomen operisuo imposuit.

DE B. MATHILDE REGINA, CONIVGE HENRICI AVCVPIS REGIS GERMANIÆ.

ANNO DCCCCLXVIII.

Commentarius præuius.

Mathildis Regina, coniux Henrici Aucupis Regis Germaniæ (B.)

§ I Nobilis progenies. Vita scripta: cultus sacer.

[1] Vitam damus B. Mathildis Reginæ, nobilissima progenie & virtutum sanctissimus exercitijs eximiæ. Inter maiores eius fuit Dux VVittichindus, plurimis cum Carolo Magno gestis bellis celebris, at multo celebrior sanctissima ad fidem Christianam conuersione & vita deinceps ad obitum vsque pie peracta; [B. Mathildis nobili tirpe prognata,] cuius res gestas ad VII diem Ianuarij, quo sacra eius peragitur memoria, late deduximus & hic studio breuitatis, etiamsi Actis MSS. iam dandis inserantur, bellica facinora nonnulla omittimus. Patruum habuit S. Mathildis Immedum, siue Immodum, ex quo suam originem gloriantur deduci Duces Subaudiæ, Marchiones Mont-ferratenses, Comites Sauonæ & Salutiarum. Legi potest Historia Genealogica Regiæ familiæ Sabaudieæ a Samuele Guichenone edita, in qua tomo 1 pag. 175 & sequente proponuntur duo schemata genealogica: ex quibus tamen expungendus Bruno Dux, e quo dicuntur prognati Ottones Imperatores. Fuit hic Dux Saxoniæ S. Bruno inter Martyres Ebbeckesdorpienses anno DCCCLXXX occisos primarius, de quibus egimus IV Nonas Februarij, vbi pag. 311 § 2 genus illius illustre deduximus. Ottones autem Imperatores prognati sunt ab Ottone Magno dicti Brunonis Martyris fratre, & socero B. Mathildis: nupta enim hæc est illius filio Henrico Aucupi, e Duce Saxoniæ dein creato Regi Germaniæ. Habuerunt autem dicti fratres Bruno Martyr & Otto Magnus patrem, non VVighertum filium B. VVittichindi, sed Ludolphum primum Ducem Saxoniæ superioris vltra Visurgim & ad Albim fluuios: cuius filia Luitgardis nuptæ fuit Ludouico II Regi Germaniæ, & aliæ tres filiæ, [Henrico Aucupi nupta:] dictorum Brunonis & Ottonis sorores, Hathomuda, Gerberga & Christina fuerunt sanctimoniales & successiue Abbatissæ monasterij Gandersheimensis a Ludolpho parente extructi. At Mathildis parentes & maiores vsque ad eius atauum VVittichindum vixerunt in regione inferiore Saxoniæcis Visurgim, quam nunc VVestphaliam appellamus, vbi vidua Mathildis auia paterna, in monasterio Hereuordiensi Abbatissa, educauit hanc suam neptem B. Mathildem.

[2] Hanc maiorum suorum pietatem spiritumque in construendis varijs monasterijs continuarunt ambo, & Henricus Auceps & Mathildis eius coniux, & desiderarunt in Quinlingeburgo monasterio inter alia a se extructo sepēliri: in quo etiam neptis illorum Mathildis, Ottonis primi Imperatoris filia, Abbatissa postmodum floruit: cui VVitichindus, monachus Corbeiensis prope Visurgim fluuium, [ei peperit filias,] & antiquissimus historiæ Saxonicæ scriptor, tres Annalium libros dicauit. Hanc Trithemius lib. 3 de Viris illust. Ord. S. Benedicti cap. 222, eumque secutus Baronius ad hunc XIV diem Martij crediderunt fuisse filiam B. Mathildæ, non neptem. Verba Trithemij sunt ista: Mathildis filia Regis Henrici Imperatoris primi, soror B. Brunonis Archiepiscopi Coloniensis, fundatrix & prima Abbatissa monasterij S. Seruatij in Saxonia: Virgo sanctæ conuersationis, multis effulsit clara virtutibus. Ad hanc Windichinus monachus Corbeiensis historiam & gesta Saxonum scripsit. Claruit anno Domini DCCCCXXX. Albertus Krantzius eodem quo Trithemius tempore vixit, & lib. 3 Saxoniæ cap. 12 scribit ista de Henrico Rege: Quedelinborg vrbem singulari cura respexit, monasterium ibi erigens Dominarum; in quo primam fecit Abbatissam filiam suam Mathildim, ecclesiam autem in honorem S. Seruatij iussit consecrari. Hæc Krantzius, sed veremur, ne neptem postmodum ibi Abbatissam & Mathildem dictam, cuius non meminit, filiam crediderit, cum eam antiquiores scriptores non habeant. Sigebertus in Chronico ad annum DCCCCLXV ista scribit: Otto Imperator Pentecosten Aquisgrani celebrauit, concurrentibus ibi a Francia sororibus suis, Regina scilicet Francorum Gerberga, matre Lotharij Regis & Caroli Ducis: & Hathuide vxore Hugonis Parisiorum Regis, quorum filius fuit Hugo, [& filios:] qui post regnauit in Francia. Huius posteri hactenus regnant. Sed ad filios ab Henrico Aucupe & B. Mathilde procreatos veniamus. Fuerunt hi Otto, primus ex hac familia Imperator, Henricus postmodum Dux Bauariæ, & S. Bruno Archiepiscopus Coloniensis. Ottoni primo successerunt in Imperio Otto secūdus, eius filius; & Otto tertius, huius iterum filius & istius nepos. Alter Ottonis 1 filius fuit Guilielmus Archiepiscopus Moguntinus, qui B. Mathildis moribundæ confeßionem audiuit, eique vltima Sacramenta, sacram scilicet Eucharistiam & extremam Vnctionem, administrauit. Henrico primo Bauariæ Duci succeßit Henricus secundus, apud auiam S. Mathildem educatus, pater S. Henrici, qui post mortem Ottonis III e Duce Bauariæ creatus est Imperator.

[3] Huius iussu imperioque scripta est Vita B. Mathildis proauiæ, [Vita ex MSS. editur,] quam hactenus ineditam eruit ex veteri codice Coloniensi monasterij S. Pantaleonis, nobisque transmisit Ioannes Gamansius noster. Est illa admodum præciara, & digna quæ lucem adspiciat, eamque adferat omnibus & maxime Saxonibus, in qua sacram suæ gentis antiquitatem perspicere poterunt. Aliquod huius Vitæ compendium idem Gamansius reperit in Carthusia Coloniensi, nobisque transmisit, sed mutilū: vt vel ideo a Laurentio Surio, si tunc ibi fuerit, arbitremur non esse excusum. Habuit Nicolaus Serarius noster codicem manu exaratum, ex quo historiæ suæ de rebus Moguntiacis varia interserit, atque inter alia, quæ hic num. 29 & 30 traduntur de accessu Guilielmi Archiepiscopi Moguntini ad auiam suam B. Mathildem moribundam, ibidem aliquanto contractius eisdem paßim verbis referuntur citata Bauarorum historia, vti nostras annotationes ad caput V huius Vitæ conferentibus manifestum fiet. Est dictum S. Pantaleonis monasterium a S. Brunone conditum, in quo etiam sepulturæ est mandatus, vt vel ideo hanc Vitam inter secretiora monumenta videantur adseruasse.

[4] Obdormiuisse in Domino S. Mathildam pridie Idus Martij anno DCCCCLXXVIII, [memoria Martyrologijs inscripta,] Sabbato post primam Dominicam Quadragesimæ, infra ad Acta demonstramus. In Florario MS. memoria Machtildis Reginæ celebratur hoc die, de qua istud elogium concinnauit Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi: Mathildis sanctæ memoriæ matris Ottonis Imperatoris primi, maximæ humilitatis & patientiæ matronæ: quæ virtuti quoque continuæ orationis tam studiosa fuit, vt psalterium totum ante Matutinas solita fuerit decantare. Tandem spiritu prophetico obitum suum prædicens, migrauit ad Christum. Eadem leguntur in Martyrologio Canisij Germanice sæpius excuso. At Molanus in additionibus suis ad Vsuardum ista sub finem, & quidem separatim, adiunxit. In Quindelingeborg monasterio diœcesis Halberstadensis, dormitio Machtildis Reginæ, matris Ottonis primi Imperatoris: cuius vita virtutis specular fuit. At tabulæ Martyrologij Romani ex dictis hoc encomium promunt: Halberstatti in Germania dormitio B. Mathildis Reginæ, matris Ottonis primi Imperatoris, humilitate & patientia celebris. In supra citato MS. codice apud Serarium appellatur Domina Mathildis & sancta Mathildis. Eodem modo Sanctam appellant VVion & Menardus in Martyrologijs Benedictinis. [etiam monasticis.] Addit VVion in Notationibus, eam, marito Henrico Aucupe Cæsare defuncto, in suo cœnobio Quindelingeborg vitam religiosam duxisse, & plenam bonis operibus migrauisse, in eoque apud virum sepultam esse: obijsse autem circa annum Domini DCCCCXL. Hæc ibi, verum post dictum annum adhuc annos vixit viginti & octo. Bucelinus a VVione dicta pluribus exornat, coniugem Augustissimam Henrici primi Imperatoris indigetat, asseritque post mortem mariti, sanctissimæ regulæ Benedictinæ obseruantiam professam, cuculloque amictam fuisse. Quorum omnium nulla est mentio in Actis infra dandis, aut apud antiquos scriptores. Merito tamen eius memoria seruanda est apud Benedictinos ob tot illustria monasteria ab ea extructa. De filio Ottone in Imperatorem assumpto, infra Acta habent, in quibus Henricus maritus & Mathildis, Regis & Reginæ titulis solum honorantur.

§ II Illustria antiquorum scriptorum testimonia.

[5] Witichindus lib. 3 Annalium ista de B. Mathilda habet: Cum audisset Wilhelmus summus Pontifex Moguntinus ægrotare cœpisse matrem Imperatoris, [Encomium VVitichindi,] miræ sanctitatis fæminam, nomine Mathildam, dumque eius expectat funus, proprio funere ipsius funus præcessit. De cuius laude si aliquid dicere cupimus, deficimus: quia omne argumentum ingenioli nostri superat virtus tantæ fæminæ. Quis enim digne possit explicare eius vigilantiam erga cultum diuinum? Omnis nox omnibus modis & omni genere cellulam suam diuinorum carminum melodia implebat. Erat enim ei cellula ecclesiæ proxima, in qua modice requiescebat, de qua omnibus noctibus consurgens intrabat ecclesiam: cantoribus nihilominus & cantatricibus intra cellulam & pro foribus & in via triformiter constitutis, qui diuinam Clementiam laudarent atque benedicerent, ipsa intra ecclesiam in vigilijs & orationibus perseuerans, Missarum solennia expectabat. Deinde infirmos, vbicumque audiuit, in vicino visitauit, necessaria præbuit, deinde pauperibus manum porrexit, deinde hospites, qui semper aderant, cum omni largitate suscepit. Neminem sine affatu blando dimisit, nullum sine munusculis fere vel necessarijs adiumentis vacuum reliquit; sæpe viatoribus, quos longius de cella prospexit, necessaria transmisit. Talia opera licet valde humiliter diebus ac noctibus exerceret, tamen nihil de honore Regio minuebat, & scriptum est, quamuis sederet tamquam regio circumstante populo, semper & vbique tamen erat mœrentium consolatrix. Domesticos omnes famulos & ancillas varijs artibus, litteris quoque instituit: nam & ipsa litteras nouit, quas post mortem Regis lucide satis didicit. Ergo si omnes virtutes eius velim narrare, hora deficeret: facundia Homeri vel Maronis mihi adesset, non sufficeret. Igitur plena dierum, plena omni honore, plena operibus bonis & eleëmosynis, cunctis diuitijs regalibus distributis seruis Dei & ancillis & pauperibus, secundo Idus Martias animam Christo reddidit. Hactenus VVitichindus ad Mathildam Abbatissam, filiam Ottonis I Imperatoris, quam annotat Meibomius ab auia Mathilda litteris diligenter excultam fuisse. Altera B. Mathildis neptis, sed ex Henrico filio, fuit Gerberga, eius nominis secunda Abbatissa Gandersheimensis, [Hrosvvithæ sanctimonialis,] cui Hroswitha sanctimonialis historiam familiæ Saxonicæ carmine a se elaboratam inscripsit, in qua sub initium proponit felicißimum regnum Henrici Aucupis,

Conregnante sua Mathilda coniuge clara,
Cui nunc in regno non compensabitur vlla,
Quæ posset meritis illam superare supremis.

[6] Liutprandus etiam istius temporis scriptor lib. 4 historiæ cap. 7 narrata Henrici Aucupis morte & sepultura addit: [Liutprandi,] Venerabilis eius coniunx, regnique consors ex eadem gente, nomine Mathildis, vltra omnes, quas viderim & audierim matronas, pro delictorum expiatione celebre exequiarum officium viuamque Deo hostiam offere non desinit. [Dithmari Episcopi Merseburgensis,] Sequitur Ditmarus anno MVIII creatus Episcopus Merseburgensis, qui lib. 1 Chronici asserit ab Henrico Aucupe filiam Theodorici & Reinildȩ, ex Widikindi Regis tribu exortam, nomine Mathildem ob pulchritudinem & speciem desideratam, quæ ei coniuncta tam in diuinis quam humanis par fuit. Descripta deinde morte Henrici Aucupis, quæ accidit anno Dominicæ Incarnationis DCCCCXXXVI, ista subiungit Inclyta gesta venerabilis Mathildis, quæ post excessum Senioris sui summopere profecit, equidem paucis comprehendam ad imitationem bonam fidelibus cunctis. [2. Mach. 12. 46] Quia sancta est, vt Scriptura docet, & salubris cogitatio pro defunctis orare & eleëmosynis absolutionem his impetrare. Legimus quod vnius captiui vincula, quem & vxor sua putans mortuum, assiduis procurauit exequijs, toties soluerentur; quoties pro eo acceptabiles Domino Patri hostias ab ea offerri procurarentur: vt ipse ei post retulit, cum domum suam liber reuisit. Hoc exemplo Domina Mathildis viro suimet, vinculo momentaneæ mortis depresso succurrit, non solum pauperibus, verum etiam auibus victum subministrans. Congregationem quoque sanctimonialium in die tricesima in supra memorata vrbe statuit, & huic, quantum ad victus & sui vestitus necessaria suppetebat, ex sua proprietate, laudantibus hoc suimet filijs, cōcessit & scriptis confirmauit. Denique lib. 2 Chronici de obitu eius ista tradit: Insuper Wilhelmus, sanctȩ Archipræsul Moguntiȩ, cum ȩgrotantis Reginæ Mathildis finem expectaret, in Reduluerothe VI Nonas Martij moritur. Huius obitum nimia corporis infirmitate oppressa venerabilis Regina, nullo adhuc certa nuntio, præsentibus cunctis intimauit. Filius, inquiens, meus Wilhelmus, pro dolor! iam expirans, memoria indiget salutari. Et Luidolfus Abbas Corbeiensis egregius, corporaliter sibi occurrentem illum nocte eadem, qua transijt, videns obstupuit, & mortuum hunc esse Confratribus nuntiauit. Posthæc Sancta Mathildis II Idus Martij migrauit ab hoc exilio, spiritum committens, ac Creatori suimet reddens Domino, sepultaque est coram altari Christi Præsulis Seruatij, iuxta Seniorem suum, quia quem viuentem dilexerat, huic se mortuam coniungi, quamdiu degit, semper implorauit. Hæc Ditmarus, anno vno ante B. Mathildis obitum prognatus illustri Comitum Saxoniæ domo, & eodem tempore, quo scriptor B. Mathildis floruit.

[7] Henricus Bodo in Chronico MS. Gandersheimensi apud Meibomium sic scribit: [Henrici Bodouis.] Serenissima Regina Mechtildis sanctitate clara, & totam stirpem Saxonum nobilitans virtutibus suis, hospitalia multa varijs in locis erexit. Monasterium etiam monialium in Northusen extruxit, quod malo omine in secularem Canonicatum est mutatum, Virginibus pulsis. Viderint quid Fundatrici responsuri rei auctores. In Confuge, etiam Virginum cœnobium, monasterium insuper in Polde, quasi in Palude ipsa fundauit. Hæc ille. Verum Confugiense monasterium non B. Mathildis Regina, sed S. Cunigundis Imperatrix S. Henrici Imperatoris vxor construxit, vti in huius Vitadictum est III Martij n.4. Confugiense hoc monasterium situm est in Hassia apud huius primariam vrbem Cassellas. Huius loco substituendum monasterium Memmelebiense in Thuringia ad Vnstruittum fluuium. De alijs infra in Actis agitur.

VITA
iussu S. Henrici Imperatoris scripta,
ex MS. Coloniensi S. Pantaleonis.

Mathildis Regina, coniux Henrici Aucupis Regis Germaniæ (B.)

BHL Number: 5684

EX MSS.

PROLOGVS

Henrico Regi summæ venerationis dignissimo, explanator huius operis, vobis exoptat incrementa spiritualium charismatum, augmenta virtutum, & prosperitatem temporalium rerum.

[1] Cvm multis sit notum, vos scientia disciplinaque artium diuersarum præditum, plurima perlegisse volumina, Sanctorum Vitam Patrum in se continentia; quorum exemplis vestra venerabilis conuersatio bene potest informari, [Iussu S. Henrici pronepotis hæc Acta sunt scripta,] & ad altiora transuehi; non minimæ est virtutis, vos pia vestrorum inquirere facta præcedentium propinquorum; & maxime vestræ proauiæ Mathildis, illustris Reginæ: cuius vita lucida merito est imitanda, & cuius virtus tanto est laudabilior, quanto sexus fragilior. Gratias agimus vestræ Almitati, vobis placuisse hoc opus a nobis recitari, nostræ imperitiæ nimis magnum & formidandum; cum vestro dominatui subiecti sint perplures ingenio & sapientia nobis excellentiores, qui radio linguæ profunda possunt penetrare. Vobis a imperante hoc opus inchoari, difficillimum videbatur nostræ paruitati: sed præsumptionis esset maximæ vestri imperio nos resistere. Impleuimus quidem vestrum præceptum vltra modum nostrarum virium: non autem dubitamus inuidorum studia affore, qui quod fecimus cupiant reprehendere. Igitur obsecramus vos, Rex gloriose, &, si fas est dicere, dulcissime, non temeritatis audacia sed necessitatis caussa; librum manualem ne feratis in publicum sapientibus deridendum, priusquam vestra peritia persenserit, quid vestræ pietati in eo displicuerit; & hæc clementer corrigantur, quæ vestræ sapientiæ non recta videantur. Dignum est enim, vt qui huius dictatus est præceptor, sit etiam emendator & defensor: ne a nobis insipienter edita, inuidorum perfodiantur lingua. Habetis quidem in hoc volumine perpauca vestrorum facta patrum, ex quibus potestis discere, quid agere quidue vobis expediat vitare. Rector totius mundi, qui illorum corda visitando, iusta concessit agnoscere & operibus implere, ipse vobis concedat, quæ recta sunt agere, & alios ad hæc admonere, & virili fortitudine vos iniusta refugere, & alijs prohibere: tribuatque vobis inuictissima arma, quibus vestrorum inimicorum superetur sæuitia. Ipsius etiam gratia vobis sit fautrix firma, & comes assidua, & faciat vos exemplum & formam iustitiæ, ad gubernandam fideliterque regendam Ecclesiam: vt speculator idoneus effectus, sitis magni consilij, industriæ & disciplinæ. Dominus omnipotens vias vestras ita disponat, vt in omnibus eius mandatis sine reprehensione viuatis, & ad brauium supernæ vocationis perueniatis, ibique coronam iustitiæ atque cœlestium thesaurorum donatiua percipiatis. Si cuiquam in hoc opusculo quid placuerit, laus præceptoris erit.

[Annotatum]

a Ita sæpe & infra num. 9 cum pronomine honoris caussa pluraliter accepto, temporum illorum barbaries verbum numeri singularis iunxit: & contra cum nomine singularis numeri verbum plurale.

CAPVT I
B. Mathildis progenies, educatio, nuptiæ cum Henrico Aucupe.

[2] Temporibus a Conradi Regis b Francorum gloriosi, extitit in partibus Germaniæ Dux quidam, c Otto nomine, honestate morum perspicuus, & in decernendis rebus prouidus, clarus nobilitate generis, & d famosus bellorum triumphis. Cui e Hathuwic matrona venerabilis, coniugali copulabatur vinculo: [Ducis Ottonis filio Henrico Aucupi,] quibus duo gignebantur filij, herili forma decorati: & ipsos summa nutriebant diligentia, vti exigebat nobilitatis honorificentia. Maior natu vocabatur f Thancmarus, & alter Henricus. Is quamuis esset iunior, probitate morum tamen elucebat altior, & ab annis puerilibus intendebat bonis operibus: sequens humilitatis vestigia, quibus certissime peruenitur ad culmina virtutum. Omnes cum quibus erat, haud minus quam seipsum diligebat: nulli se prætulit, nec per vim aliquem oppressit. Puer vero miræ claritatis ac amandæ indolis, cum attigisset florentes annos iuuentutis, cœperunt inter se tractare parentes, vt illi desponsarent virginem, genere sibi non inferiorem, & cuius mos liberalis præclaro iuueni esset persimilis. Interim illorum peruenit ad aures, in cœnobio g Heriuordinensi egregiam hospitare puellam, [nuptura B. Mathildis,] nomine Mathildam, genere nobilem, specie exoptabilem, & moribus illustrem: vt cum auia h sua Abbatissa disceret psalmodialem librum, & industrias operum.

[3] Hæc etiam virgo traxit egregium genus a Venerabili viro i Witikino, qui in occidentali regione Dux fuerat gloriosus, [originem ducit a S. VVitikindo,] opibus pollens, sed pro dolor! errore captus, adorabat idola manu artificum facta, Christumque colentibus varios ingerebat cruciatus; quia deerant prædicatores, qui Christum prȩdicarent, & incredulos ad fidem conuerterent. Rex vero Carolus vir Christianissimus, & erga Dei cultores beneuolus, tunc temporis tenebat arcem principatus. Cum autem præfati Ducis comperisset incredulitatem, nimium doluit, & congregans omnem suum exercitum, iniuit bellum contra eumdem Witikinum, caussa defendendæ fidei, & errantem ad salutis viam conuertendi… Tunc Deo donante Witikinus proiecit arma perfidiæ, [a Carolo Magno debellato & ad fidem Christi conuerso,] ac arripuit scutum fidei Christianæ, nouo seruens studio, sacri fontis in mysterio veterem hominem deponere, & nouum in Christo induere. Quem rex Christianissimus benigne suscipiens, eum baptizari præcepit, ipseque illum de sacro fonte leuauit; & per consanguinitatem fidei postea fuerunt concordes amici. Witikinus vero baptizatus, mox mirum in modum totus in Dei opere est conuersus. Dehinc omnis exercitus sibi subiectus hanc eamdem fidei credulitatem est confessus, & suum Principem deuote imitando, sacro baptismatis intingebatur fonte. His ita peractis & composito inter se fœdere pacis, Rex Carolus cum victoria reuertebatur lætus: Dux autem Witikinus in propriam remeauit patriam, sancti Spiritus gratia illustratus: & sicut prius persequebatur Christum inuocantes, sic postmodum ad fidem Christi traxit quosque errantes: & vt antea bonorum extitit persecutor, ita vigilantissimus tum apparuit sacræ fidei propugnator. Iam tum desiderabat ecclesias reædificare, quas prius destruxerat in infidelitate: & vbi constituerat idola, hic iam Sanctorum collocauit oratoria.

[4] A posteris ergo eiusdem Witikini egregij Ducis processit stirps beatissimæ Mathildis: cuius pater, nomine k Thietricus in l occidentali regione Comes fuerat gloriosus, & Venerabilem m Reinhildam, Danorum Fresonumque germine procreatam, [nata præclaris parentibus,] moribus probabilem sibimet adiunxerat coniugem: quæ meruit dono Dei gignere infantem hominibus amabilem. O felix partus huius infantis, cui gratia Christi postmodum contigit dignitas regalis! nam extitit gloria parentum, lætitia propinquorum, spes hæreditatis, & decus totius futuræ sobolis: amabalis dum nascitur, & amabilior dum nutritur. Quid plura? Tunc temporis raro videbatur infans talis. Cum ergo illustris paruula esset ablactata, desiderauit Abbatissa Mathild n mater Thietrici Comitis, quæ in Heriuordinensis sede præsedit abbatiæ, [ab auia Abbatissa educata,] præfatam puellam nutriendam suscipere. Parentes autem illius consentientes petitioni Abbatissȩ, sibimet ad procurandum commendabant, vt illam doceret sacras lectiones & manuum operationes. Puella igitur insignis mirum in modum proficiebat in cunctis, ætate tenera, probitate grandæua; capax in studio disciplinæ litteralis & operum industrijs.

[5] Cum autem vbique diuulgaretur virtus illius laudabilis, etiam peruenit ad aures præclari Ducis Ottonis, qui statim misit suū Comitem o Thietmarum ad hæc explorandum. Ille vero præcepto Ducis obediens, ad supra memoratum cœnobium iter accelerauit ardens, & statim adiens cubiculum matronarum, eidem puellæ iussu Abbatissæ seruientium, ac adminiculo earum, clam se inferens monasterio, diligenter perspexit formam Virginis herilem, & mire laudabilem. Igitur tacite inuestigatis & caute consideratis omnibus, quæ desiderabat, Domino suo reportauit hilaris cuncta quæ viderat. [examinatis eius moribus & forma,] Die vero sequenti Dux Otto disposuit ire suum filium Henricum ad præfatum cœnobium, vna cum comite Thietmaro suo Magistro, vt cauta consideratione perspicerent, si forma moresque puellæ sibimet conuenirent. Elegit itaque non paucos iuuenes, genere & specie elegantes, qui comitarentur iuuenem Henricum, quo se iactantius ferret ad prædestinatum locum. Appropinquantes autem monasterio, castrametati sunt in campo: pauci vero illorum, quasi caussa orationis, ingressi oratorium, viderunt virginem intus sedentem, & psalterium manu tenentem, honestissimam habitu & admodum reuerendo cultu. Henricus autem eximiæ virginis amore succensus, interdixit socijs, ne cuiquam indicarent, qua caussa huc venissent: statimque ad castrum reuertebatur, vbi cetera pars iuuenum commorabatur: & induens se herili ornatu, templum denuo intrauit multo comitatu, postulans sibi copiam dari Abbatissam alloquendi: quæ etiam procedens ipsum cunctosque suos satellites suscepit gaudens. Postquam autem inuicem dedissent verba salutationis; secum duxit iuuenem Henricum vna cum Comite Thietmaro in suum cubiculum, & familiare cum eis in longum produxit colloquium. Egregius vero iuuenis interim sumens fiduciam animi, [expetitur ab Henrico in sponsam;] paullatim incepit sermonem de virgine, interrogans quantum prouecta esset ætate, aut qualis staturæ, postremo etiam desiderauit sibi licentiam dari ipsam conspiciendi. Qua euocata præcepto Abbatissæ, apparuit in ea virginalis incessus & pudicitiæ habitus, frons serena & speciosus ad intuendum vultus: in candore lilijs extitit persimilis, in viuido autem colore assimulabatur rosarum folijs. Hanc tanti decoris vt vidit egregius iuuenis, minime valens diutius celare amorem cordis, postulauit prece instanti ipsam virginem sibi desponderi. Contra hæc Abbatissa oculos deiecit, & nutanti animo in responsione diu hȩsitauit. Cum autē magis ac magis perseueraret adolescens in incepto petitionis; tandem Domina talibus respondebat verbis: Non est nostrum eam nuptui dare alicui absq; consilio & consensu parentum: dignum est enim, vt a nobis integra fide restituatur, a quibus nostræ procurationi cōmendata est. Quin etiam nobis versatur in dubio, si alterius viri eam decreuerint thalamo: nam illam desiderabant perplures genere & forma illustres. Quamquam autem nobis sit incognitum, quem de his velint eligere generum, adimplebimus tamen vestrum votum, &, si Dei aderit voluntas, nostra de parte non tardamus nuptias: quia excellentia vestri generis crebro insonuit auribus nostris, & hoc non est minima pars fœderis, quod ipsi ad nos iter direxistis. Haud mora, ornamentis honeste paratis, quæ congrua erant desponsationi virginis, sequenti die Henricus secum duxit venerabilem virginem in partes Saxoniæ. [eidem nubit:] Tunc circumducebatur ciuitas egregij Ducis Ottonis a Comite Thietmare & militibus ceteris: donec in p Walohusen præparabatur conuiuium nuptiale magno honore, vti decuit illos, qui postea imperabant gentibus plurimis: ibi perfruebantur connubijs & licito fœdere amoris. Henricus autem tradidit venerabili nuptæ in dotem omne, quod attinet ad eamdem ciuitatem, patre suo consentiente: & ipse venerabilis Dux Otto enutriuit eam in vice filiæ vsque ad obitum suȩ vitȩ q. Tribus autem annis posthæc transactis, vir venerandus mortem subijt temporalem, & Dei ordinatione Henricus Ducatus percepit honorem. [triennio ante obitum Ottonis Ducis.] Ascendens autem gradum dignitatis, tantam humilitatem exhibebat subditis, vt etiam si posset euenire, exoptarent ipsum regale solium iam possidere.

[Annotata]

a [Conradus Rex Germaniæ.] Conradus, VVitichindo Dux Francorum scilicet Orientalium, cuius metropolis Moguntia: mortuo anno 911 Ludouico, ex stirpe Caroli Magni in Germania vltimo Rege, Rex constitutus est anno 912.

b [Francia Orientalis.] Franciæ Orientalis Regem se scribit Ludouicus II, filius Ludouici Senioris, & pater dicti tam Ludouici vltimi apud Meibomium in notis ad VVitichindum pag. 45, Eumdem Germaniæ Regem appellat Hermannus Contractus ad an. 876.

c Ottonis frater senior fuit S. Bruno Martyr Ebbeckesdorpiensis, pater Ludolphus Dux Saxoniæ, [Ottonis Ducis familia,] sorores Liutgardis nupta Ludouico II Regi, Hathomuda, Gerberga & Christina Abbatissæ Gindersheimenses.

d Sub Arnolfo Imperatore inclaruit bello Italico, ab eo tutor filij vltimi Ludouici Regis factus, Vngaris inducias sua auctoritate per suasit: [res bellica,] post huius obitum ad regnum Germaniæ vocatus, senio se excusauit, & dictum Conradum Principibus commendauit: penes ipsum tamen summum semper & vbique vigebat imperium. Ita VVitichindus, Dithmarus, Luitprandus Meibomius & alij.

e Hathus dicitur Dithmaro.

f Thancmarus & Luitolfus alij filij Ottonis ante patrem suum obierunt. VVitichindus.

g [Hereuordia.] Hereuorda est oppidum VVestphaliæ in Comitatu Rauensbergensi, haud procul Angria, vbi VVitichindus vixit.

h Auia mox Mathild.

i Res gestas B. VVittekindi deduximus ad 7 diem Ianuarij: atauus S. Mathildis censetur a Fabricio lib. 4 Originum Saxonicarum.

k Thietricus, alijs Ditericus, Thidericus, Ditmaro Theodericus. Est populi Princeps vel populo diues. [familia Mathildis.] Dit, Thiet, Deut, Thïoth populus: rick principis diues. Apud VVitteehindum fratres eius sunt VVittekind, Immet, Reginbern Ex Immeto progeniti Duces Sabaudiæ & ijs coniuncti Principes.

l Id est, VVestphalia, Gobelino Comes de Aldenborg, quem aliqui sequuntur. Krantzio lib. 3 Saxoniæ cap. 4 Comes de Ringelheim, antiquæ Saxonum nobilitatis.

m Reinilda etiam Dithmaro dicitur.

n Corrigendus Fabricius, qui pag. 424 in tabula Genealogica Reinhildem vocat, quæ vxor, non mater, Thietrici fuit.

o Thiatmarus dicitur VVitichindo, qui eius fidelitatem erga Henricum valde laudat, & astutiam, qua milites Conradi Regis decepit, contra Henricum venientes.

p VValehusum, Germanis VValhausen, ad Helmam fluuium, in confinijs Thuringiæ & Mansfeldiæ.

q [mors Ottonis.] Otto mortuus est 30 Nouemb. anni 916, vti ex veteri Chronico Saxonico & Dithmaro constat, & congruunt hæc Acta. Ergo nuptiæ S. Mathildis factæ forent anno 913 aut præcedente.

CAPVT II
Gesta in matrimonio & obitu mariti. Dignitas filiorum.

[6] Interim dum hȩc agerentur inuasit Regem Conradum crudelis languor, & a mors sequebatur crudelior. Tunc disponente Deo successit Henricus regali solio, b bello seu pace fuerit, est incertum: sed absque dispositione Dei accidisse non est dubitandum. His ita dispositis, Christo adiuuante, [Marito electo Rege Germaniæ;] multa exercuit bona opera vigilanti diligentia, gratias agens Deo largitori de dignitate seculi, inopum & viduarum apparuit promptissimus consolator. [& victorijs claro,] Cum autem mirum in modum proficeret Princeps laudabilis, Christus illi plus auxit honorem dignitatis, perplurimas nationes suo subiugans dominatui c Danos, d Sclauos, e Boëmones, f Baiowarios ceteraque quamplurima regna, quæ suis antecessoribus non fuerant subdita. Hic plurima prætermittuntur de laudibus Regis Henrici, quia properandum est ad vitam moresque Reginæ illustris Mathildis, de die in diem Christi gratia in omni bono opere proficientis; vt nepotes eius & posteri toties habeant gaudium animi, quoties tam sanctæ matris meritum inuenerint legendum: [ipsa Regina claret pudicitia,] cuius probitati computatur & meritis, quidquid futuræ soboli euenit dignitatis & honoris. Cum igitur regalis solij ascendisset gradum venerabilis Regina, illustris maritali potentia, & illustrior religione diuina, in coniugij fœdere manebat pudica, & tamen nihilominus caruit palma: [humilitate,] virginitati proxima humilitate sic tendens ad gloriam, vt dono Dei postmodum mereretur fieri allecta in cælesti patria. Nam quanto sibi accessit potestas sublimior, tanto se humiliauit deuotior: & quod perraro euenit, dignitatem seculi sine superbia possedit. In publico processit ornata gemmis & serico, sed interius gerebat pretiosius ornamentum, cor acceptabile Deo: tantamque subditis exhibebat humilitatem & in vice matris caritatem, vt omnibus esset amori pariter & honori. Noctis quoque tempore sese a latere Regis furtiue subtraxit, quasi ipso ignorante, [deuotione,] relinquens regalem thalamum, orationi intendebat animum, vt sibi reconciliaret Deum, quem diligebat casto amore, & cui seruiebat integra fide. Quis etiam dubitet, vt Rege nesciente electa Christi famula talia posset agere? Ipse etenim bene intelligebat, sed quasi se nescire simulabat, quia veraciter nouerat, cuncta eius opera bona existere & vtrisque prodesse. Igitur faciles illi consensus præbuit, ad omnia, quæ desidederauit: nam sua voluntas a Deo incipiebat, & in Deo cœpta finiebat. [contemptu mundi,] Quidquid mundus delectabile habuit, pene totum pro amore Christi contempsit: diuitias non concupiuit, paupertatem non timuit, eius manus semper larga fuit pauperibus, & ab eleëmosyna eroganda raro inueniebatur vacua. [misericordia ergo afflictos:] Numquam quis ad illam accessit dolens, qui non abiret gaudens, & quisquis illam adiuit, impetrauit quod voluit. Sin autem quempiam intellexit aliqua vi oppressum, aut pro scelere criminis carcere includi, seu populari examine deputari morti, nihil habuit hilaritatis, antequam reconciliauerit exacerbationem Regis. Si quando abscessit non exaudita, id prouocante vulgari sententia, Rex secum tacitus ingemuit, quod petentis votum non implendo perturbauit, & sæpe egressus a iudicio, quasi ipsam mulcendo, arbitris reliquit discutienda, quæque fuerant legaliter punienda: & ecclesiam ingressus seu aliquo bono opere detentus, illud Euangelium solicita mente adimpleuit, quod Christi famula suis auribus sedulo infudit: Nolite iudicare & non iudicabimini: in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini, & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. [Mat. 7, 2]

[7] Deus autem omnipotens sibi seruientes numquam derelinquens, [peperit marito Ottonem,] clementer inspexit bona opera Regis Henrici & beatissimæ Mathildis, atque illis multiplicauit excellentiam nobilissimæ prolis. Beatus etiam partus, qui in vtroque sexu enituit pulcherrimus, non particulatim comprehenditur, nec penitus reticetur. g Otto præclarus ante regalem dignitatem procreatus, natu fuerat maximus, forma insignis & moribus illustris. Henricus autem in Regali solio natus iunior fuit annis, sed haud inferior excellentia probitatis. [Henricum præ alijs amatum,] Huic nimirum tanta inerat pulchritudo, vt tunc temporis vix posset alicui comparari viro. In fiducia armis patri fuerat consimilis; in omni autem tolerantia aduersitatis caute obseruabat vestigia inclytæ genitricis, & propter hæc specialiter dilectus fuit matri; quȩ, quasi esset vnicus illius, cōfouens eum omnibus delicijs, ceteris in amore præposuit filijs, atque desiderauit ipsum regno potiri post obitum inclyti Regis Henrici, si permissu Dei voluntas illius posset adimpleri. Hinc & venit puero prima labes mali, & ob hoc Otto egregius contra fratrem parumper est commotus, tasique modo inter ipsos crescebat inuidia & lis assidua. [Brunonem,] Bruno vero ætate minimus, sed honestate morum haud infimus, in annis puerilibus scholasticæ deditus censuræ, diuino famulatui insudabat dietenus. Sed enim insignis gloria parentum, de filijs iam prohibet prolixitatem sermonum, quia remeandum est ad vitam Henrici Regis & beatissimæ Reginæ Mathildis: quorum probitas enumerari non potest, sicut dignum est. Ambo fuerant fortunati, & merito laude sunt digni: nam illorum promeruerat virtus quidquid boni nunc resplendet in nepotibus. O beati, qui non solum fuerant in carne coadunati, sed in animo vno & spiritu ad omne opus bonum prompti! [Fuit ei cum Rege marito vna voluntas bene viuendi] Inerat illis vnus amor in Christo, æqua coadunatio in bono, Deo placens voluntas, & recta peragendi facultas, par dilectio in proximos, æqualis compassio in subiectos. O beatum virum in cultu diuini famulaminis studiosum, & egregiam mulierem, quæ totis visceribus diligebat Christum Regem! Non ergo est dubitandum, quin Dei gratia perceperint præmium virginitati proximum, quia in ipsis regnauit castitas coniugalis, nec tamen defuit continentia laudabilis. In cunctis eorum actibus, resplenduit modestiæ virtus: merito fuerunt rectores regni talibus a Deo virtutibus munerati. Beati existunt, & æternæ beatitudinis requiem possidebunt: pro quibus ipsæ eleëmosynæ exorant, quas larga manu indigentibus tribuebant, quamdiu in mortali vita manebant. Quid plura? Quanto sublimiorem ascenderant dignitatis gradum, tanto deuotiorem Christo impendebant famulatum.

[8] Cum autem persisterent magna prosperitate pacis, omnipotentis Dei inspiratione desiderabant monasteria construere, [& monasteria construendi.] & adminiculum præbere illic commorantibus de regijs facultatibus, quatenus sui suorumque patrum vel nepotum memoria ibidem perpetim haberetur firmissima. Igitur tractantibus, tanti operis fundamentum quonam ponerent loco, Principibus populi in vnum conuocatis, postulabant sibi consilium dari, in qua parte regionis hæc decenter possent adimpleri. Adhȩc Principes responderunt, dicentes: Intra Winitehusum existere sanctimoniales regulari disciplina carentes, quæ non possent illic diutius demorari, ni sustentarentur adiuuamine regali: & cōsilium dabant in h Quitilingeburc transferri Ergo ambobus hoc placuit consilium, & inter se conspirabant implendum. Posthæc Rex Henricus adijt i Bathfelthum, quo sæpissime exercuit venatum. Ibi paucis diebus interpositis languore correptus, vi febrium nimium laborauit, sed parumper sedato infirmitatis dolore, inde ad Erfordiam iter direxit, ibique cunctos Principes regni conuenire præcepit, vt se inuicem coadunarent, quem suorum filiorum regale solium possidere eligerent. Venit & Diemot Abbatissa Winestehusinensis, euocata præcepto Regis, & prioris haud immemor desiderij, postulabat vt sibi subditas sanctimoniales in Quitilingeburc consentiret transponi: quæ petitionem Regis gratanter accipiens, libenter id annuit.

[9] His ita dispositis Rex Henricus perrexit ad k Memleben, secum comitantibus paucis: illic iterata est eius infirmitas, & non multo post sequebatur mortis asperitas. [cum moribundo agit,] Cum autem sentiret sui corporis dissolutionem imminere, Reginam ad se vocans, multa cum ipsa disputauit secreta, & postremo sermonem talibus conclusit verbis: O nobis semper fidissima & merito dilectissima, Christo gratias agimus, quod te superstitem relinquimus. Nam nullus sibi adiunxit mulierem fide firmiorem, in omni bono probabiliorem. Itaque gratiam habeas, quod nos sedulo mitigasti iratum, & in omni re vtile nobis dedisti consilium: nos sæpius reuocasti ab iniquitate ad iustitiam, & sedulo monuisti vi oppresso facere misericordiam: nunc te & nostros filios omnipotenti Deo commendamus, & electorum Dei precibus simul cum anima, quæ de corpore iam est recessura. Hæc cum dixisset, & Regina haud minus illi gratias egisset, mœrore plena, ecclesiam est ingressa, se suaque omnia commendans Deo, sicut semper solebat. Interim discessit anima Regis de ergastulo carnis: [pro anima mortui orat,] sentiens autem Sancta Dei plebis lamentatione inclytum virum rebus humanis excessisse, prostrauit se in orationem, & ipsius animam commendauit in Christi fidem. Postea surgens, interrogauit, si adhuc aliquis ieiunaret, qui animæ sui Domini Missam decantaret? Audiens hoc l Adeldac Presbyter, respondit festinus, Domina, nondum quidquam gustauimus. [Missam curat cantari,] Venerabilis Regina olim duas induerat armillas mira arte celatas, quæ tanta firmitate brachijs fuerant circumdatæ, vt sine auxilio fabri nullatenus possent diuelli: has tunc minimo tangens digito, citius dicto excussit, ita ad Presbyterum dicens: Accipe tibi hoc aurum, & canta Missam animarum. Quamdiu etiam Venerabilis Domina postmodum vixit, eidem Presbytero magnam exhibuit gratiam, numquam tradens obliuioni, quod primam Missam decantauerat animæ Regis Henrici: & ob memorem caussam huius facti ipsi impetrauit Episcopalem dignitatem apud filium suum Ottonem.

[10] Cum autem finita esset Missa animarum, Regina flens intrauit cubiculum, vbi iacebat corpus mortuum, [post lacrymas patienter fusas,] & intus inuenit regales filios multum lacrymantes simulque cum eis omnes militum Principes. Hæc vt vidit inclyta Regina, decoras genas lacrymis est perfusa, & exanimi corporis pedibus prouoluta, amarissime flebat, sicut venerandus Rex erga se promeruerat. Sed tantam illi Deus contulerat gratiam, & tam laudabilem temperantiam, vt nec per impatientiam illum offenderet, & tamen digne Regis obitum plangeret. Tunc filijs ad se vocatis, [adhortatur filios.] talibus eos verbis admonuit, dicens: O filij carissimi, hæc sedulo inducite vestræ menti, Deum timere, & ipsum in omnibus semper honorare, qui talia potens est facere. Hic merito vocatur Rex & Dominus, qui tantam potestatem exhibet pauperibus & diuitibus. Desistite iam contendere pro transitoria dignitate, talem finem capit omnis mundana gloria. Beatus est ille, qui sibi præparat æterna semper permanentia, nec inde vester animus contristetur, quis vestrum alteri præponatur: memoriter retinete, quod in Euangelio dicitur Veritatis ore: Omnis qui se exaltat humiliabitur, & qui se humiliat exaltabitur. [sepulto Rege Quintileburgi,] Posthæc rite paratis omnibus, quæ necessaria erant ad funus, maximo cum honore corpus in Quitilingeburc transportabant, vbi ipse requiescere decreuerat, ibique honorifice tradiderunt sepulturæ. [Luc. 14. 11] [curat sanctimoniales VVinthehusinenses eo migrare,] Tunc Regina Venerabilis supra memoratam Abbatissam monasterij Winithehusinensis ad se iterum vocauit, & congregationem sibi subditam illuc transferri admonuit. Quod Abbatissa primo renuit, sed postmodum imperante eius filio Ottone consensit.

[11] Post excessum inclyti Regis Henrici, ductores primi conueniebant & de statu regni consilium habebant. [E filijs Otto suscipit regnum,] Perplures diiudicabant Henricum regno potiri, quia natus esset in aula regali; alij vero desiderabant Ottonem possidere principatus honorem, quia ætate esset maior, & consilio prouidentior. Quid plura? Disponente prouidētia Dei sceptrum regiminis cessit Ottoni. Inde magis ac magis inter fratres conualescebat discordia, quæ inter ipsos versabatur ab infantia, assidue litigantes, nil pacificum mutuo loquebātur. Tunc Regius iuuenis Henricus multa sustinuit aduersa: quē inclyta mater econtra salutaribus disciplinis leniuit, & sedulo admonuit Scripturæ dicentis: Quem enim diligit Dominus, corripit, & quasi pater in filio complacet sibi. [Prou. 3. 12] Hic multa de angustijs eius prætermittuntur, quia si per singula voluerentur, narrantibus simul & legentibus prolixa viderentur. Tandem mediator Christus Iesus nolens fratres inter se diutius discordare, [Henricus Ducatum Bauariæ,] per sanctæ matris meritum illos concordauit in vnum. Post hæc Rex Otto præfecit fratrem suum m Henricum Ducem super n Baiowariorum gentem. Sanctus vero Bruno ætate minimus adhuc degebat sub censura litteralis disciplinæ, & læta indole de die in diem proficiebat in Christi seruitute. Cum autem profecisset ȩtate & sapientia, [Bruno ex Archicapellano,] Rex adiunxit eum sibi per amorem fraternitatis, in ministerium Archicapellani. Interim obijt o Wigfridus vir venerandus, qui Archiepiscopalem Coloniæ Sedem possedit, & munere superni Dispositoris Brunoni cessit Episcopalis honor dignitatis. [Archiepiscopatum Coloniensem,] Ascenso autem tanto culmine potestatis, nequaquam sibi inde crescebat tumor elationis, sed sancta mens Episcopi se potius inclinauit humilitati; illud in memoria recondens, quod Scriptura admonet, dicens; Quanto magnus es, humilia te in omnibus. [Eccl. 3, 20] Peruigil fuit sapientia, placabilis lenitate nimia, serpentis astutiam cum lege custodiuit, & columbæ simplicis animum non amisit. [magno cum fructu animarum.] Gregem sibi commissum dilexit, & per baculum disciplinæ multos ab errore eripuit: quosdam collationibus assiduæ disputationis ad meliora ducens, quosdam placidæ maturitate doctrinæ, desiderio sanctæ conuersationis implens. In sermone fuerat mitis, in doctrina humilis, malorum acerrimus destructor, & & veritatis studiosus assertor: humilibus blandus, superbis seuerus, quosdam intra septa gregis suscipiens ex lupis oues fecit, alios extra septa enutriuit: & quidquid alios docuit, ipse primum repleuit, nec non in eadem ciuitate extruxit quamplurima monasteria. In omnibus etiam extitit fortis athleta Dei & propugnator Christianæ fidei. Quid mirum filios in bono proficere, quorum mater numquam cessabat Deo seruire?

[Annotata]

a Mortuus est Conradus anno regni septimo, Christi 918.

b VVitichindus electionem pacifice factam scribit: cui ita volente. Conrado moribundo frater huius Eberhardus insignia detulit: eum exercitus Frislariæ Regem constituit.

c VVitichindus: Danos cum exercitu adijt, vicit, tributarios fecit, [domiti Dani,] Regem eorum Nubam baptismum percipere fecit. Quæ de Iuiarum regione eorumq; Principe Nuba, seu Chnuba, aut Chupia accipienda alij tradunt.

d [Sclaus,] Idem auctor: Irruit super Selauos, qui dicuntur Heuelli, vrbem. Brennaburg, iam Brandeburgum dicitur, cepit, signa vertit contra Dalmantiam, est Misniæ pars, obsidens Gronam vrbem, 20 die cepit, pro quo alij Grauam, Rietni, [Sclaui,] Kiesni habent.

e [Bohemi,] Idem: Pragam Bohemorum vrbem Regemque eius in deditionem accepit.

f Idem: Transijt in Baioariam, cui præsidebat Arnulphus Dux, qui videns quia Regi resistere non sufficeret, [Baioarij,] egressus est ad Regem, tradito semetipso cum omni regno suo.

g Otto natus circa annum 914, aut sequentem.

h [Quedelinburgum.] Quitilingeburgum, alijs Quedelinburgum, vrbs in Comitatis Regenstenio, versus Halberstadium, in quo etiam Comitatu VVesterhausen, an hic VVinethusum?

i Bathfelthum, vulgo Bantzfelde inter Quedelinburgum & Mansueldiam

k Memleben seu Memmelebia, ad Vnctruitum fluuium in Thuringia haud procul a ditione Mansfeldica: vbi illustre monasterium, [Memleben.] a S. Mathilde, vt asserit Fabricius, conditum.

l

Anno 936, 2 die Iulij.

Hic est Adaldagus postea Hamburgensis & Bremensis Archiepiscopus: qui omnium primus ordinauit Episcopos in regno Daniæ. [Adaldagus,] De eo Adamus Bremensis lib. 2 cap. 1 & 2. Krantzius in Metropoli lib. 3 cap. 16 & nos varijs occasionibus.

m Mortuo Bertholdo Duce, exclusis memorati Arnulphi filijs, Henricus datus est Dux Baioarys anno 974.

n Colitur S. Bruno XI Octobris: ad quem diem erit Vita eius illustranda.

o Mortuo VVigfrido 7 Iulij anno 953, creatus est S. Bruno 30 Augusti.

CAPVT III
Virtutes in viduitate exercitæ. Tribulatio a filijs illata: reconciliatio facta.

[14] Qvis scripto valebit comprehendere vel cuius lingua poterit explicare, [Vidua exercitiis virtutum dedita,] quam gloriosus amor Christi flagrare cœpit in mente illustris Reginæ Mathildis post obitum Henrici Regis. Stabilis permansit in fide, humilis in Dei timore, cuiusque disciplinæ memor extitit, & iustitiam cum religione retinuit: ad omnem tolerantiam fortis, & ad sustinendam iniuriam mitis, facilis ad faciendam misericordiam, gerens parem fraternam. In omnibus eius actibus & confabulationibus laudabilis apparuit grauitas & admiranda dignitas: tamque se honestam exhibuit in pudore, [pudica,] vt perplures arbitrarentur illam esse virginem, ni vidissent egregiam prolis fœcunditatem. O quanta reuerentia Dei timoris! Semper intendebat studio orationis, & perquam forti animo se præparauit ad resistendum diabolo, fiducialiter gerens scutum fortitudinis, ad expugnandum secularis pelagus tentationis. Transitorijs enim rebus non implicata, Christum solum secuta est. Noctis quoque tempore, quando omnibus mos est requiescere, collocauit se in lecto, quasi caussa dormiendi, vt sic celaret intentionem operis boni, & parumper est dedita somno, vt potius confortaretur ad seruiendum Deo. Postquam autem persensit dormire omnes, [de nocte ad orandum, surgit:] in cubiculo secum pernoctantes; spreto fulgenti stratu, clam surrexit atque cubicularem puellam tacita excitauit: & ingressu suspenso exiens cubiculum, a ecclesiam intrauit sancta celebritate hymnorum, non stipata turbarum obsequijs, sed incedebat sine humano fauore, gratia Christi secum comitante: pernox in oratione non cessabat Deo seruire. Quotiescumque ecclesiam intrauit, numquam vacua manu ad altare accessit, nec Rege viuente nec in viduitate. O quam feliciter consummauit longitudinem noctis in omni studio boni operis, & quam familiari voce ad Deum clamauit, & veniam peccatorum postulauit, & qualem cum sanctis animabus meruit habere amicitiam, quibus a Christo implorauit requiem sempiternam. Ante galli cantum totum finiuerat psalterium, nisi breuitate noctis impediretur. Sentiens autem tempus appropinquare, quo conueniebat Nocturnales laudes celebrari, recessit ad cubiculum cum silentio, & nesciente aliquo collocauit se in lecto, quasi totam noctem illic dormiendo egisset, & nusquam inde pedem mouisset. Dato autem signo ad Nocturna, haud segnis surrexit, & properando iterum intrauit ecclesiam, diuinas laudes auscultans, & intento corde orationum instantia desudans. Post Nocturnam vero omnibus egressis, intus mansit ianuis clausis, oculis ac manibus intendens in cælum, inuictum ab oratione non relaxauit spiritū, vsq; dum aurora lucis vmbram depulit noctis. Postea ingressa cubiculum reclinauit se paullisper ad requiescendum, vt lassa membra reficeret, ne in famulatu Christi deficeret.

[13] Interim confluxit multitudo pauperum, de eius manu acceptura victum & vestitum: [mane eleëmosynas distribuit:] quorum clamorem mox vt persensit, impigre de somno surrexit, esurientes misericorditer pascens, & nudos vestimentis induens, non dubitauit se Christi membra tegere sub inopum veste. Quibus etiam refectis, & quæ necessaria erant abundanter impensis, vestimenta viduitati congrua induit, & ecclesiam cum reuerentia intrauit. Nullus præualet dicere, quanta religione consueuerat Missam audire: interim nullum protulit verbū sed actu pariter & habitu intendebat in Deum. Quid plura? A matutina hora usque ad vesperam, nemo illam conspexerat a bonis operibus otiosam. Non est etiam reticendum, beatissimæ Reginæ temperamentum, quod in omnibus suis laudabiliter seruauit: [parca in cibo & somno:] nam nec cibo aut somno amplius indulgebat, nisi quantum naturæ necessitas depoposcit. O beata, quæ dolo caruit, et in qua pietas apparuit! Mitis & pacifica & omnibus miseris promptissima: neminem iudicans, neminem damnans, nulli malum pro malo reddens, nihil arbitrio suo agebat, sed per omnia ad nutum, & voluntatem Dei tendebat. [sincere Deū quærit:] Omnes male agentes illam oderunt & recte viuentes dilexerunt. Magnam aduersus omnes iniurias patientiam assumpsit, & quæ excellens fuit Regina, propter Deum multa sustinuit aduersa. Raro videbatur irata, vel etiam commota: nemo illam vidit vltra modum mœrentem aut ridentem: miro caritatis splendore effulsit: modestiæ mirabilis amatrix, & humilitatis placida sectatrix: in se plerumque seuerior, in ceteris autem clementior, omnibus fuit totius bonitatis exemplum, largiendo, miserando, [benigna in pauperes.] errantes conuertendo. Quoties sibi tributa soluebantur a vectigalibus, decimas inde dedit pauperibus & Christo famulantibus & quo ire pede non poterat, misso munere circuibat. Neque enim sunt tam parua, quæ gessit, vt omnia litteris comprehendi possint: quia si quis vniuersa numerare voluisset, immensum legentibus volumen edidisset.

[14] Tunc diabolicæ fraudis astutia, semper inuidens operanti bona, studuit Deo dilectam Reginam a seruitio Christi impedire sua callidissima tentatione: & contra venerandam Christi famulam quosdam excitauit peruersos, eius vitæ & virtutibus inuidos: qui ad aures filiorum peruulgabant, quod innumerabiles pecunias congregasset, & regalis census opulentiam penitus consumpsisset. Cum autem hæc & alia istiusmodi peruulgarentur Regi Otroni, [patitur tribulationem magnam ab Ottone Rege] grauiter commotus, totum imperialiter reposcebat, quod Sancta Dei pauperibus distribuebat; vbique mittens exploratores, qui eius nuntios, indigentibus munera portantes, expoliarent & contumelia affectos remitterent. Hæc & his similia cum immerito sustineret Christi famula; quod illi videbatur molestius, haud minus grauem iniuriam sibi intulit Henricus, [& Henrico Duce,] quem miro affectu amoris cunctis præposuerat filijs. Ad extremum compellebant eam b dotales regiones relinquere & sacro velamine se consignare. O beatam Dominam, quæ multis tentata, nec tamen tentationi succubuit euicta! Quid creditur illi inesse mœroris, dum vndique angebatur tanta vi tribulationis? Minus moleste ferret, si Henricus, quem egregie amauit, fratri non concordasset. Impia ergo discordia, quæ inter ipsos versabatur ab infantia, illos tunc consociauit ad iniquitatem, quos prius prohibuerat fraternam gerere pacem. Contra hæc omnia venerabilis Regina miram in cunctis exhibuit patientiam, & fortem in aduersis constantiam; custos oris sui, ne quid proferret incongrui, studiosa ad continuæ orationis studium, vt vinceret insidias aduersantium, imo illata sibi iniuria constantior, Psalmistæ versiculi non immemor; Dominus mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo; leue existimans, quid ferret, tantum ne Christo vilesceret. [Ps. 117, 6] Nulli maledixit, sed proprijs deputauit meritis, quidquid angustiæ pertulit ab aduersantibus filijs; semper retinens in memoria, quod in sacra didicerat Scriptura: [fortis in aduersit:] Quia per multas tribulationes & angustias oportet nos introire regnum Dei. [Act. 14, 21] Si quis autē ob calumniam quam patiebatur, ingemuit ipsa prȩsente, quasi cupiens mœrorem ipsius lenire; talibus verbis e contra fertur respondisse: Rex Otto calumniatur nobis, id nostris exigentibus meritis: Deus autem sciat illum, qui contra nos excitauerit nostrum amabilem filium Henricum, cuius solamine sperauimus enatare, quidquid nobis accidisset triste: nunc iste aduersatur nobis, qui debuit esse consolator. Nequaquam tamen pati possumus, vt quid de eo inclementius dici audiamus: quia nunc a nobis præcordialiter diligitur, quamuis inimicus putetur. Illud autem nos grauiter compungit recolentes, illum nobis dulcissimum, erga nos esse tam amarum: sed nil ageret, si Regis iuuamen sibi deesset: Deus autem illi parcat, ne ab ipso vltionem recipiat. Vtinam donante Deo sine amborum fieri posset periculo, vt propter nos inter eos tanta firmaretur pacis vnitas, ne vlterius inirent inimicitias! [discedit in Angerinensem ditione:] Cum autem Sancta Dei vidisset molestias filiorum sibi non minui, sed de die in diem plus augeri, relinquens quidquid Rex Henricus sibi dederat in dotem, in occidentali regione adijt c Angerinensem ditionē, cupiens aduersantibus parcere filijs, ne incurrerent iram diuinæ vltionis: illic Deo cooperante haud minus, quam consueuerat, quodque bonum exercebat. Posthoc diuina dispositione, Regi d innumerabilia superuenere mala, [orat pro filiis aduersantebus,] retrouersis victoriæ triumphis, alijsque rerum nihilominus secundis. Henricum autem inuasit morbi grauedo, quæ & illum purgauit a delicto, & tamen superna miseratio illi pepercit feriendo, quasi Christus satisfaceret voto matris, quæ sedula prece ei exorauit veniam remissionis.

[15] Videns autem Rex Otto, quia nihil proficeret in prosperis, vt prius, timuit vsque ad mortem contristatus. Tunc Sacerdotes & ceteri Principes, quorum corda Deus illustrauerat, ingressi ad venerabilem Reginam e Edith, cohortantur illam, vt admoneret Regem, [intercedente Regina Editha,] quatenus cum honore suam in regnum reuocaret matrem: quæ statim ingressa ad Regem, sic ait: Ne contristetur noster Dominus, diuinis flagellis correptus: reuocetur vestra mater sanctissima, regnumque, vt conuenit, prima possideat: &, vt speramus, vestra omnia prosperabuntur & in pristinum restituentur gradum. Rex autem pœnitentia compunctus, & commissi haud immemor reatus, Deo inspirante, in sancta matre se deliquisse cognouit. Haud mora, missis Episcopis, Ducibus ac Comitibus, & omnibus sapientissimis militum, ad matrem cum honore reuocandam, præcepit Christi famulæ huiusmodi scripta deferri. O venerabilis Domina, Dei iracundiam iam satis nimiumque exacerbauimus in nos persecutione vestra, fatemur quod peccauimus & iniuste contra vos egimus: propter Deum nobis dimittite, & a Christo veniam remissionis implorare. Quodlibet supplicium libenter patimur, tantum vt vestra gratia fruamur. [reuocatur ab Ottone filio,] Adhæc vt ad nos iter dirigatis, petimus; nos & omnia nostra ditioni vestræ subdimus, insuper & restituemus, quidquid vobis iniuste abstraximus, nil nobis iucundū erit, antequam vos videre contigerit. Beatissima vero Regina petitionem filij hilari mente percipiens, quidquid pertulerat aduersi penitus tradidit obliuioni, nec diutius distulit, sed iter accelerans in f Grona venit. Cum autem aduentus venerabilis Reginæ Mathildis peruulgaretur ad aures Regis Ottonis; multo comitatu obuiam tendit, secum Comitante Regina Edith. Vt vero primum vidit Deo dilectam appopinquare, ab equo desilijt, & propius accessit, & genu flexo in tramite veniam postulauit, dicens: O omne decus nostri decoris, & solatium cuiusque laboris, cuius solius meritis deputabimus regnum quod possidemus, sumite de nobis quodcumque supplicium vultis, vt nobis tantum liceat redire in gratiam reconciliationis. Iam satis luimus, quidquid contra vos deliquimus: nam ex illo tempore, quo abscessistis a vestra dotali regione, retrouersa est omnis prosperitas belli, necnon fractæ sunt nostræ vires, & crebro contra nos præualuerunt hostes. Contra hoc mater venerabilis, decoros oculos perfusa lacrymis, filio statim præbuit osculum pacis, [benigne excipitur:] quasi ab eo nihil pertulisset aduersitatis, & animum supplicantis talibus consolabatur verbis: Fili mi, nolite contristari, speramus enim vos veniam a Domino consequi: nam si nostrorum non exigissent peccaminum merita, vestra ex parte nulla nobis obuiassent aduersa: Deus autem vobis tribuat indulgentiam per ineffabilem suam misericordiam, qui paratus est misereri cuique pœnitenti, si commissa perfecte defleuerit & postmodum non admiserit.

[16] Comperiens autem Henricus, vir decorus & egregiæ matris nimium dilectus, Regem Ottonem suum fratrem tanta satisfactione inclytam sibi matrem reconciliasse, haud minus pœnitentia compunctus, iter intēdit, & vbi Sanctam Dei inuenit, talibus verbis eam est aggressus: [reconciliatur Henrico filio,] O venerabilis Domina & si fas est dicere, mater carissima, nos grauiter contra maternam vestram dulcedinem deliquisse confitemur: sed nunc veniam postulamus, quam non meremur: ac nunc obsecramus vos per animam & nomen nostri patris, vt in pristinum vestræ gratiæ gradum nos redire concedatis. Non dubitamus quin a Christo consequamur veniam remissionis, si vos ex toto corde ignoscitis: quia, ex quo vestram pietatem in iram prouocauimus, morbi grauedine nimium periclitati sumus. Quem venerabilis Domina vt vidit, lacrymantem, & pro indulgentia humiliter supplicantem, diutius pati non potuit, sed in hanc vocem celeriter prorupit: Fili mi Henrice, noli flere, desiste fili, desiste: mater enim tua ex te audire non præualet hæc precantia verba: propius accede, & matri tuæ osculum præbe: Deus fidelis sit tibi placabilis, nos te diligimus sicut prius: nam non ignoramus quod te aduersum nos excitauit persuasio inimicorum. Haud mora, satisfactione tali percepta, Rex Otto & Dux Henricus Sanctam Dei introduxerunt in dotales regiones, [& perpetua cum filijs pace fruitur.] & sicut dignum erat primam constituebant. Post hæc mira inter matrem & filios erat pacis tranquillitas, & ad omne bonum vnita voluntas: in consolatione pauperum fuerunt vnanimes, in constructionibus ecclesiarum & monasteriorum concordes. In matre erga filios mira fuit caritas, in filijs obediuit sancta humilitas, & vt breuiter concludatur, perseuerabant pacis stabilitate vsque ad obitum vitæ, conculcantes per caritatem diabolum, qui nuper inter ipsos seminauerat litis fomitem.

[Annotata]

a Addit VVitichindus, cellam eius fuisse ecclesiæ proximam.

b Henricus Bodo in Chronico Grandesheimensi apud Meibomium. Serenissimus Rex Otto regiam matrem illustrissimam Mathildam aliquantulum inhonorasse dicitur, priuando illam dotalitijs.

c Angria, vulgo Engerhen, in Comitatu VVestphaliæ Rauenspergensi,

d Memoratus Bodo: Ex ipsis, quibus defendentibus robur regni accipere debuisset, Deus iudex iustus illi regni turbatores suscitauit. VVitichindus etiam lib. 3 ait insidias ei paratas a filio, Latolfo Sueuorum Duce & genero, Conrado Franconum Duce, cui filiam Luidgardam dederat vxorem.

e Editha soror Athelstani Regis Anglorum, filia Edoardi, non Edmundi, vt perperam apud aliquos legitur: de anno, quo nupta Ottoni fuit, infra agemus.

f Grona siue Gruona, Grunonaha, Gronde arx Meibomio ad Visurgim, in qua Henricus Auceps dicitur apud VVitichindum obsessus fuisse a milite Conradi Regis.

CAPVT IV
Opera pia & eleemosynæ. Luctus in obitu Henrici filij. Iter Ottonis in Italiam.

[17] Interim contigit piam a Edith Reginam, perpetuo victuram, præsentem amittere vitam. Rex autem Otto iam prouectæ ætatis, simul cum matre ecclesias & monasteria construxit, portans pacem, & recte iudicans; paternam in cunctis imitatus pietatem. [Post mortem Edithæ Reginæ,] Post obitum Edith illustris Reginæ tres annos egit in viduitate, cunctis bonis operibus diligenter instabat, & sacras lectiones studiose legebat. Iam dum multis comprobarat castitatem viduitatis & assiduitatem orationis, [fundat monasterium in Palidi,] [indicauit] sibi animum esse a coniugali consortio postmodum abstinere. Tunc construxit beatissima Regina Mathild monasterium in b Palidi, illic congregans tria millia Clericorum, quibus larga manu impendebat quæque necessaria.

[18] Interim vero obijt c Lotharius, Latinorum Princeps egregius, cui Regina d Adelheit in matrimonium copulata fuerat, excellens morum probitate. Hanc quidam peruersus, nomine e Berngarius, multis infestabat iniurijs, vt ea potita coniuge, [Otto Rex Adeleidam viduam Lotharij Regis Italiæ,] dominium pariter sibi vsurparet in regno Latinorum. Quod cum peruenisset ad aures inclyti Regis Ottonis, Fratrem suum Henricum & omnes Principes militum conuocauit, & ad bellum arma præparari iussit, dicens sibi esse animum regionem visitare Romanorum, superbienti Berngario vt resisteret, & viduæ oppressæ subueniret. Quid plura? Rite paratis rebus, prospero cursu in Italiam peruenerunt, & gratia Dei, sors victoriæ contigit Regi Ottoni, in expugnatione Berngarij Regis, & in ereptione Adelheidis. His ita peractis, Rex cum exercitu suo Christo offerebat sacrificium laudis, qui in omnibus suum adimpleuerat votum, [debellato Berengario,] & contra inimicos confortauerat manum. Postea Rex commendauit f Berengarium fratri suo Duci Henrico custodiendum, præcipiens illum in regionem Baiowariorum mitti, & illic sub arcta custodia constringi, vbi etiam præsentem vitam finiuit. Præfatam vero Dominam Adelheidam, [vxorem ducit:] gaudens secum duxit per ciuitates Latinorum. Videns autem, quod miræ esset prudentiæ & probabilis vitæ, suum animum illius amori indulsit, & in coniugium sibi copulauit. Aliquantum temporis in Italia commorabantur, & non multo post in regionem Saxonum proficiscebantur. [gignit Mathildem, dein sanctimonialem,] Illi autem per longum tempus regni solium possidentes, gratia Dei fœcundabantur sobole regali, primo procreabant puellam, inclytæ Reginæ g Mathildis vocabulo dictam, quam Rex Otto coniunxit Quitilingeburc contubernio sanctimonialium iuxta matris votum. Exin gignebant puerulum, h patris nomine vocatum: [& Ottonem successorem:] huic post obitum patris Dei ordinatione prouenit dignitas regalis. Quotiescumq; beatissima Domina Mathild suȩ sobolis partum comperit, Christo gratias retulit, cuius meritis deputauit quidquid sibi boni & hilaritatis contigit.

[19] Igitur venerabilis Regina multum hilaris effecta, quia filij de finibus Italiæ venerant incolumes, & in vtroque sexu clara suȩ sobolis multiplicabatur progenies sed insperate dolor ingens accidit, qui hoc gaudium in mœrore penitus consumpsit, & quem obliuioni non tradidit, [Henricus filius æger cum matre agit:] quamdiu mortalis vitæ spiritum traxit. Henricus Dux Baiowariorum præclarus, nimia infirmitate correptus est: qui cum sentiret morbi grauedinem non minui, sed magis magisq; augeri; iter festinauit in Palidi, caussa piam matrem videndi illic, & Sanctam Dei postremo vidit, atque in propriam regionem proficiscendi veniam postulauit. Regina vero ægrotantem filium secum paucos dies retinuit, eiusque infirmitati omnem curam & medicinam adhibuit. Appropinquante autem die, quo abire decreuerat, sancta mater illi plurima prædixit, ac postremo his salutaribus verbis admonuit: Fili mi carissime, matris tuæ verba diligenter attende, & pœnitentiam tuorum age peccatorum, vt a Deo consequaris veniam. Nam versatur in dubio, quorsum hæc spectet ægritudo: vt enim timemus, tuam desiderabilem faciem vltra non videbimus. Præter hæc per spiritum prophetiæ multa illi prædixit, quæ euentus rei postmodum comprobauit. Postea sese inuicem amplectentes, oscula dederunt, multum lacrymantes. Quid plura? Henricus in regionem Baiowariorum perrexit, & ibi quamplurimuos dies ægrotando laborauit, vsque dum Deo iubente anima de corpore i exiuit, & vt speratur, Paradisi ianuam introiuit. [reuersus in Bauariam moritur.] His ita peractis in vrbe Ratis-bona sepelierunt corpus inclyti Ducis. Tunc venerabilis Domina k Iudith, illustri viro legali vinculo coniuncta, misit nuntios, graue nuntium piæ matri indicaturos: qui cum recto cursu in Quitilingeburc venissent, & tristem Ducis obitum Principibus indicassent, per totum diem omnes in dubio versabantur, a quo Sanctæ Dei hæc placide nuntiarentur. Altera vero die postquam Missam audierat, cum dialogum accepisset in manum & studiose intendisset legendum, Richburg sua fidelis pedissequa intrauit, & nuntios de regione Baiowariorum venisse indicauit. Quæ statim mœrore concussa, quasi mali, quod acciderat, præscia, Iube illos, inquit, accersiri, vt comperiamus, quomodo se habeat infirmitas filij nostri. Qui cum ingressi & coram data esset copia fandi, Reginam salutauerunt, & adhuc nil triste dixerunt. Illa autem multa interrogauit super filio corde solicito, si se lenius haberet infirmitas, vel quomodo apud ipsum ageretur rerum prosperitas. Legati vero de his pauca respondentes, epistolas præsentabant pertristes, quæ caussam continebant, quam ipsi indicaturi venerant. Vt ergo cognouit gloriosa Regina dilectum filium suum ex hac vita migrasse; pallor in facie apparuit, & gelidus tremor per omnia membra cucurrit, [mater valde tristis, curat preces pro eo fundi,] & liber, quem in manibus tenebat, cadentem vultum suscepit. Cum autem paullulum refrigesceret mœroris, asperitas, statim prorupit in lacrymas, & totum diem flendo peregit, nec præ doloris amaritudine quidquam cibi eo die gustauit. Conuocans autem sanctimoniales ad Ecclesiam, illas exhortabatur pro defuncto misericordiam Domini implorare, & ipsa primum flectens genua, hanc orationem effudit pro cari filij anima. O Domine Deus omnipotens, miserere animæ famuli tui, quam de hoc seculo migrare iussisti: memento quæso, quod perraro iucunde vixit, & omne tēpus mortalis vitæ pene in angustia peregit. Posthæc ab oratione surrexit, & ad sepulcrum Regis Henrici gressum mediocriter tendit: super quod caput inclinans, sic illacrymans ait: O noster Domine, quam felicior nobis extitisti, qui hanc amaritudinem doloris non exspectasti in stadio vitæ mortalis. Nunc, vt speramus, gaudes in requie, nec quidquam curas de nostra perturbatione. Quoties acerbum diem tuæ mortis menti induximus, hac sola consolatione respirauimus, quod dilectissimi filij nostri vita superstes erat, [lugubres vestes induit:] qui ore, nomine & habitu te maxime referebat. In hac etiam die herilia deposuit vestimenta, quæ in viduitate pro ornamento habuit. Post obitum enim memorandi Regis Henrici, assidue induit coccinum vnius coloris, non in publico, sed sub lineo vestimento, & pro decore ornamenti ante se gessit parum auri. Hoc totum tunc deposuit, & postmodum lugubri veste induta processit.

[20] Posthac neminem voluit audire carmina secularia cantantem, nec quemquam videre ludum exercentem: sed tantum audiuit sancta carmina de Euangelijs vel alijs sacris Scripturis scripta. [reijcit ludos & seculares recreationes;] Nec non in hoc sedulo delectabatur, vt de vita vel passione Sanctorum sibi cantaretur: cetera mundi delectamenta respuit, & tuta intentione diuino famulatui tantum intendit; Deum in omnibus superque omnia diligens, & nil amori eius præponens. Resplenduit in ea aurum iustitiæ, gemina misericordiæ, grauitas amabilis, honestas admirabilis, sermo modestus, & in suo tempore congrue proferendus. Numquam reticuit, quidquid loqui idoneum fuit. Peregrinis, viduis & pupillis præerat, sicut mater filijs. In omnibus quæ fecit, temperantia iustitiæ sibi non defuit. [cibos mensæ suæ mittit ad monasteria, aut ad alios pauperes:] Difficile est enumerari quantum intendebat venerabilis Regina eleëmosynarum largitati. Bis in die omnigenis ciborum delicijs inopes recreauit: insuper cum accederet mensæ regali, præcepit peregrinos & indigentes conuocari, illis deuote distribuens alimenta, quæ sibi apponebantur lautissima, credens se pascere Christum sub specie pauperum. Si aderat monasterium, ter superposita mensæ, Christo famulantibus & in ægritudine decumbentibus, sin autem abfuit monasterium, ceteris indigentibus hæc eadem perrexit. Quid autem mirum quod hominibus larga fuit & beneuola, quæ gallo quotidie ministrauit, qui lucem diei nuntiat, & quosque fideles ad Christi seruitium excitat. Nec etiam oblita est volucrum æstiuo tempore in arboribus resonantium, præcipiens ministris, sub arbores proijcere micas panis, vt si quis de volucribus supra sedisset, in nomine Creatoris illic alimoniam inueniret. Vbicumque iter egit, iuxta currum candelas portari iussit, quas singulis diuideret oratorijs; & simul cibos, quibus in itinere obuiantes reficeret egenos. Sin autem ita intenderet lectioni, vel psalmorum decantationi, vt ipsa prætereuntes videre non posset, [in itinere multas facie eleemosynas:] aut si caput somno inclinauerat, quia in bonis actibus noctem perducere solebat; Rechburgam sibi ministrantem sanctimonialem præcepit diligenter obseruare vt nullus præteriret pauperum insalutatus vel de suis largitionibus non recreatis. Si vero illa negligente aliquis pertransijt egentium, non percipiens alimentum, statim caput eleuans de somno, quasi spiritu prophetiæ plena, præcepit currum stare, & egenum qui transierat reuocare, præbens illi victum seu aliud necessarium. Posthæc paulisper commota, sanctimonialem salutaribus verbis admonuit, vt deinceps diligentius obseruaret, quidquid suæ fidei commendasset. Vox egeni apud illam numquam inaniter sonuit, nec ipsa surda præterijt. Non minor erat misericordiæ vsus, quam de plebe concursus: nec deerant qui peterent, nec deficiebat quod daretur.

[21] [pro egenis curat fieri focum,] In quacumque ciuitate commorabatur hieme, per totam noctem ignis ardebat in singulis tectis, quæ ibi fuerant, & insuper sub aëre nudo, vt quisquis indigeret, illic sese calefaceret, aut quisquis in caligine noctis erraret, viso lumine non offenderet. Præter quotidianam largitatem eleëmosynarum singulari honore celebrauit Sabbatum; a prima quippe hora, imo ab ipsa aurora lucis, numquam vacauit ab operibus bonis. Mane balneum præparari iussit, & pauperes peregrinosque lauari fecit. [& balneum,] Aliquando vero cum se a populi frequentia abripere potuit, ipsa occulte ingrediens, manibus proprijs sordes diluebat singulis, & quæ multis imperabat Regina, pauperibus seruiebat quasi ancilla. Si vero ipsa impedita est ingredi, circumfusa multitudine populi, suas intromisit pedissequas, quas in fide apud se nouerat probatissimas, vt necessaria egenis ministrarent, & in vice eius ipsis humiliter deseruirent. Egredientibus autem illis de balneo, omnes in cubiculū introduxit, esurientibus dans alimenta, & nudis vestimenta; quia non dubitauit membra Christi tegi sub largita veste inopi. Laborantibus autem infirmitate, [ægros misso cibo sanat:] qui ad se non poterant venire, misit poma & quæ inter regales cibos videbantur optima: & sæpe accidit gratia Dei, vt qui infra decem dies nil gustauerat cibi, per eius merita perciperet refectionem pariter & salutem. [Sabbatum custodit,] Nec hoc silendum esse censeo, quare tali reuerentia custodiret Sabbatum, primo quidem propter vigiliam Dominicæ Resurrectionis, quæ in hac die celebratur per circulum orbis: [quo & maritus & ipsa mortui,] dehinc quia venerandi Regis Henrici anima in eadem die de corpore soluta est, &, vt speratur, Paradisi ianuam est ingressa. Quamdiu ergo Dei Sancta vixit, studiose obseruauit inclyti Regis octauum, tricesimum & diem anniuersarium. Nullus etiam dubitet, quin eius bona opera placuissent Deo, quæ tanta deuotione operabatur in sabbato; [celebrat pie festos dies,] nam ipsa quoque eadem die de hoc seculo migrauit, & de labore ad requiem peruenit. Festis diebus, quibus non licitum est insistere manuum operibus, ipsa legit vel legentibus aurem accommodauit, & quidquid sacra Scriptura præcepit, memoriter tenuit: quotidianis vero diebus psalmodiæ & diuinæ lectioni inhærebat, nec minus manuum operationi instabat. Si quando autem impediebatur diuerso populorum sermone, [alijs diebus operatur manibus.] solito more diuini operis studium celebrare, hora saltem refectionis stans ante mensam, nihil cibi gustauit, priusquam aliquid operis faceret, illud non obliuiscens quod dicit Apostolus: Qui non operatur nec manducet. [2. Thess. 3. 10]

[Annotata]

a VVitichindus lib. 2. Edidis Reginæ dies extrema VII Kal. Februarij celebrata est cum gemitu & lacrymis omnium Saxonum. [Editha Regina.] Hæc nata ex gente Anglorum, non minus sancta religione quem regali potentia pollentium stirpe, claruit. Decem annorum regni consortia tenuit: vndecimo obijt, Saxoniam vero decem & nouem annis inhabitauit … Sepulta est in ciuitate Magathaburg. Ex his certum est Ottonem anno 936 Germaniæ regnum inijsse, vnde constat Editham vita functam anno 947, & venisse in Saxoniam circa annum 928, relicto Liudulfo filio sedecim annorum, ergo anno 929 aut 930 nato.

b Fabricius tria enumerat monasteria a S. Mathilde extructa Nordhusanum, de quo infra, Poledense & Mimmelebium, cuius iam meminimus,

c Lotharius ab Hugone Comite Prouinciæ patre suo in consortem regni Italiæ adscitus anno 932, veneno sublatus aut phrenesi interijt anno 950.

d Adeleidis filia Rodulphi Regis Burgundiæ, qui etiam regnum Italiæ, sed haud diu, obtinuit. Regina post obitum Lotharij recepit se in arcem Canusinam munitissimam, [Adeleidis Imperatrix.] vnde in auxilium suum reuocauit Regem Ottonem.

e Berengarius, nepos alterius Berengarij anno 915 in Regem Italiæ inuncti, [Berengarius Rex] contra quem tunc Rodulphus e Burgundia fuerat euocatus.

f Hic nonnulla breuitatis caussa contracta in errorem inducunt. Nam Berengarius regnum Italiæ adhuc permissus detinere, tandem post longam obsidionem in Monte S. Leonis captus anno 964 & in Bauariam missus Bambergæ anno 966 obijt. Legendi Regino, Schafnaburgus, Flodoardus, alijq;. Sed iam tum Henricus frater Ottonis pridem mortuus erat.

g Huic inscripsit VVitichindus suam historiam. Superfuit Abbatissa vsque ad annum 997. quo in vltimo morbo Bernvvardo Hildesheimensi Episcopo peccata sua confessa sumptaq; sanctissima Eucharistia, [Mathildis Abbatissa.] animam Creatori reddidit VIII Idus Februarij, quo die cum titulo Sanctæ inscripta est Menologio Virginum Gallice a Laherio edito, vti ibidem inter Prætermissos monuimus.

h Hic est Otto II natus anno 955. vt Reginonis Continuator tradit.

i Obijt Henricus eodem anno 955. Calendis Nouembris.

k Iuditha seu Iutta, filia Arnulphi Ducis Bauariæ: huius fratribus non admissis Henricus Dux est factus.

CAPVT V
Miracula: spiritus propheticus. Vltima verba cum Ottone in Imperatorem coronato.

[22] Clementia vero Dei omnipotentis meritum venerabilis Reginæ nolens diutius latere, [Miraculis clara] per illam operabatur miracula, vt liquido cunctis innotesceret, quantum sibi obsequentis vita placeret. Nam dum quodam tempore in Quitilingeburc anniuersarium diem Regis Henrici magno apparatu celebraret, vt semper consueuerat, tanta confluxit multitudo pauperum, vt nullo possent comprehendi numero. Regina vero illorum aduentu hilaris effecta, præcepit quosdam collocari in cacumine montis, & ceteros in imo vallis, ipsa ministrans in monte vescentibus, alios vero commendans dispensatoribus. [dum pauperes alit,] Cum autem omnes regales cibos impendisset, & larga manu quæque necessaria abundanter ministrasset; adhuc tortum panem non perceperant, qui in valle sedebant. Stans ergo illa supra montis verticem subito arripuit panem, super quem signum Crucis imponens, [tortum panem facto Crucis signo e monte ad pauperem deijcit:] inuocato Christi nomine proiecit ab alto cacumine: qui volutus de loco in locum, inter densitates saxorum & sepium integer peruenit in cuiusdam pauperis sinum, cui illum decreuerat dandum, coram astante plurima multitudine populi, qui eiusdem testes fuerant miraculi. Adhæc beatissima Regina Christo gratias humiliter egit, cuius munere & virtute id nouerat euenisse. Sed & alio nihilominus in eadem ciuitate est declarata miraculo.

[23] Mos quippe fuerat sanctæ Dominæ quotidie Sacerdoti ad Missam præsentare oblationem panis & vini pro salute & vtilitate totius sanctæ Ecclesiæ. [ampullam a cerua deuoratum recipit:] Quadam ergo die finita Missa, vna aurea ampulla incaute est perdita; in qua Sancta Dei ad sacrificium vinum obtulerat. Richburg autem pedissequa eius, & aliæ sibi ministrantes nimio timore coangustatæ, vbique requirebant, & inuenire non poterant. Sequenti vero die cum cantaretur Missa, Christi famula solitam reposcebat ampullam a Sanctimoniali prædicta, quæ perfusa rubore dixit, furto esse sublatam. Post Missam Regina ecclesiam egressa est, paullulum commota, statimque obuiam habuit quamdam ceruulam infra claustra monasterij edomitam: quam vt vidit, blando nutu ad se vocauit, adiurans per nomen Christi, vt sibi vas redderet, quod deuorasset. Bestia autem virtuti imperantis obediens, dicto citius ampullam euomuit, haud immerito illius præcepto parens, quæ Deo semper fuit obediens. Omnes qui aderant Deo gratias agebant, quia Regina de bruto animali vas illæsum recepit, quod nec ipsa deuoratum viderat nec ab aliquo audierat.

[24] Non etiam prophetiæ dono caruit quæ signorum efficacia enituit. Regalis progenies quodam tempore in a Frosa conueniens, pariter venerunt regales pueri, filiorum scilicet filij Otto puer, [tenere amat Henricum nepotem,] filius Ottonis Imperatoris, & Henricus natus Henrici Ducis Baiowariorum, & sicut verabilis Regina hunc præ ceteris suis natis dilexerat, ita & filium eius Henricum, suum paruulum nepotem, alijs nepotibus in amore præposuit. Sedente igitur Mathilda venerabili ad epulas regalis mensæ, & secum Adilheida Regina, coram astabant pueri iocantes ludo infantili. Tunc Henricus mensæ accessit propior, qui Sanctæ Dei fuit carior, egregiam auiam diligenter intuens, ac familiariter se reclinauit in eius gremium, tamquam ab ea desiderans osculum: quem venerabilis Regina gratanter suscepit, & amplectens illum brachijs, sic ait: O Domine Deus omnipotens, gratias tuæ pietati referimus & laudes, qui hunc paruum nepotem nobis reseruasti incolumem, cuius patrem atra dies mortis abstulit. Sed gratias tibi, qui hoc nomen de nostra generatione delere noluisti, hunc nobis quæso saluum reserua, quamdiu velis mortali nos tenere in vita, vt nostrum amabilem filium Henricum per nomen saltem imitetur & vocem. Tunc & venerabilis Regina Adelheit sic ait: Quam exoptabilis est huius pueri aspectus, & quam decorus ad intuendum vultus. Vbi ergo inuenietur virgo, quæ ei conueniat forma & ingenio. Nos natam habemus paruulam, nomine Hemmam: hanc illi reseruemus, si Deo placet & vobis, vt nobis copuletur hic gener exoptabilis. Econtra Christi famula reticuit, & diu in responsione hæsitauit. Posthæc longa trahens suspiria, hæc reddidit verba: Absit, vt de nostra parte vobis eueniat tantum triste: expedit enim filiæ vestræ feliciori se viro adiungere. Hoc nomen tunc solummodo decus habuit, [prædicit S. Henrici Imperium:] quamdiu Dominus noster Henricus vixit. Postquam autem in posteros venit, numquam infortunio b caruit. Quid dicimus de angustijs & tribulationibus, quas sustinuit pater ipsius? Sed enim adhuc in diuina dispositione est, quid huic debeat accidere. Speramus autem non excidere hoc nomen de genere nostro, priusquam aliquis paruulus nepos oriatur de eiusdem pueri semine, qui sublimetur regali dignitate. Quis autem dubitet, electæ Christi famulæ prophetiam in Christianissimo Rege c Henrico nunc esse impletam: qui sine vi & armis suscepit culmen regiminis, & tranquillitate pacis nunc tenet honorem dignitatis? O Rex Henrice, merito laudande, induc etiam atque etiam menti tuæ prophetiam insignis Reginæ, & cognosce te tantæ dignitatis ascendisse solium per ipsius interuentum & meritum. Dominus Deus omnipotens, qui te elegit, & sine vi culmen honoris concessit, tribuat tibi copiam benedictionis suæ, coronetque te corona iustitiæ: faciat te blandum iustis & terribilem impijs, quatenus iustitiam sectantes per lenitatis mansuetudinem corrobores, & errantes per iustitiæ districtionem terrifices. Angelus Domini te semper præcedat, comitetur & subsequatur, qui omnes actus tuos dirigat, & cunctos inimicos sub tuis pedibus conterat, vt ad profectum sanctæ Ecclesiæ diuturno viuas tempore, & postmodum vitam percipias sine fine. Auctor huius dictatus non omitteret, quin tibi, Rex gloriose, perpetuæ felicitatis & mundanæ prosperitatis plus exoptaret, si non ab inuidis magis deputaretur vituperationi adulationis, quam caritati veritatis. Supersunt plurima de te laudabiliter dicenda: sed hæc prætermittenda sunt, vt ora inuidorum obstruantur.

[25] [pro Ottone ad coronam Imperialem Romam profecto solicita,] Reuertendum est ad priora, vt ad finem perducantur incepta. Cum igitur longe lateque diuulgarentur innumerabiles virtutes Reginæ Mathildis mira opinione, vocatus est filius eius Rex Otto in regnum Romæ, a d Præsule Apostolicæ Sedis, vt gloriam Imperialis coronæ perciperet, & Romanis præesset. Tunc commendans regnum & Ottonem paruum filium suum piæ matri & Archiepiscopo e Wilhelmo, secum tulit fortia virorum pectora, & Christo Duce Romam f properabat, sicut Papa mandauerat, secum comitante Regina Adelheida. Cum autem peruenisset ad Cathedram S. Petri, simul cum vxore Imperialem coronam accepit munere Christi, & totus populus Romanorum se sponte subiugauit ipsius dominatui, & sibi soluebant tributa, & post illum ceteris suis posteris. Interim venerabilis Regina inter spem & metum angebatur dubia, vtrum filio suo euenissent prospera an aduersa, & pro incolumitate eius vitæ Deo semper obtulit sacrificium continuatione precum & largitate eleëmosynarum. [extruit monasterium Northusanū:] Tunc etiam construxit monasterium in ciuitate g Northusanensi, consensu sui paruuli nepotis Ottonis, pro anima Regis Henrici, & sui carissimi filij, cui patris nomen imposuerat, & quem in præfata ciuitate procreauerat: illic congregauerat tria millia sororum Deo & B. Mariæ Virgini famulantium.

[26] Interea peruulgabatur Ottoni Imperatori in Roma, suam optimam, matrem nimium contristari de eius absentia; qui miro accensus amore Christo dilectam videre, statim reliquit Romam & peruenit in ciuitatem Coloniam, vbi frater eius h Bruno venerandus Archipræsulatus tenebat infulam. [redeunti occurrit Coloniæ:] Illic sancta venerabilis Regina filio obuiam venit cum nepote paruulo, quem Romam petens sibi commendauerat, secum etiam comitante herili puero Henrico, quem in loco filij dilexit, postquam idem Dux Baiowariæ, filius scilicet eius, ex hac vita discessit. Venit & Regina Gerbirc Sanctæ Dei filia. Illic regalis conuentus postremos dedit alterutri amplexus, & illic sortiti sunt extrema collocutionis verba, id ita disponente Diuina clementia. Postea enim se non viderunt in hoc mortali corpore, sed vt speramus in æterna nunc congaudent requie. Ergo inclyta Regina primum a Cæsare filio suo, Archiepiscopo Brunone ceterisque illic confluentibus honorifice suscepta, suos gauisa est se vidisse filios & nepotes, nec non Christo referebat laudes & gratias pro incolumitate omnium. Postea vero quam se mutuo salutarunt, ingressi sunt cubiculū, inter se producentes familiare colloquium. Interim introiuit Episcopus i Baldericus, qui fuit Magister Archiepiscopi Brunonis temporibus Regis Henrici, & omnibus caput inclinans, regalem conuentum benedixit. Posthæc ad sanctam Dominam Mathildam specialiter infit: Lætare venerabilis Regina, talibus muneribus a Deo honorata: nunc vides filios tuos & illorum filios: vere adimpletus est in te versiculus Psalmistæ, qui ait: Et videas filios filiorum tuorum. [Psal. 12, 6] Econtra Regina Deo gratias egit, sicut semper solita fuit. Tunc disseruit filijs & nepotibus suis de constructione monasterij Northusanensis, & quasi angeretur timore, [commendat monasteriū Northusanum:] vt inceptum opus non posset perficere; tandem sic ait lacrymis perfusa: Istud monasterium nostræ ædificationis extremum est opus, vt æstimamus, ætas nostra ad laborandum est fragilis. Insuper ceteris distribuimus monasterijs possessiones & rerum facultates: quapropter commendamus vobis omnibus, vt inceptum opus perficiatis; quia inchoauimus pro anima nostri Domini, & carissimi filij Henrici, nec non pro regni stabilitate, & virorum omnium incolumitate. Ad hæc Imperator Otto coram omnibus respondit: Deus secundet vestra cœpta: nostra non deerunt auxilia: quin etiam cohortamur filium nostrum Ottonem, & ceteros nostros nepotes, vt illis subsidium præbeant, quamdiu viuent. Postea pariter perrexerunt in ciuitatem Northusanensem, ad videndum ipsam congregationem. Tunc Deo dilecta Regina sanctimoniales conuocari præcepit, [ad quod visendum cum illo abit:] & omnes Imperatori commendauit. Illa autem omnes placido animo & hilari vultu suscipiens, Deo commendauit, dicens: Sancta Dei Genitrix Virgo Maria cælestis Regina illas clementer suscipiat, vt Deum solum præ omnibus diligant, & illi tota mente deseruiant, non pro appetitu humanæ laudis, sed solo desiderio æternæ remunerationis. Ad hæc precamur, vt filij nostri ac nepotes tali misericordia commoueantur erga has sanctimoniales, vt quamdiu remaneat vna scintillula nostræ sobolis, illis numquam desit adminiculum consolationis. Tunc pro se suorumque salute parentum vel nepotum hæc omnia iterando firmabat, insuper & illa addidit, quæ mater desiderauit.

[27] Postea septem dies in eadem ciuitate commorabantur, & sancta Regina filio commendauit quamplurima, quasi in hoc mortali corpore vlterius eum non esset visura. Vt autem dies illuxit, quo Rex abire decreuerat, mane surgentes in longum produxere sermonem multum lacrymantes. Post ingressi sunt ecclesiam, pariter audituri Missam, & venerabilis Regina hilaritatem vultu simulabat, [discessuro dat vltima monita:] sed magnum dolorem corde premebat. Finita autem Missa, filium talibus verbis iterum est aggressa: Fili mi carissime, sedulo inducite vestræ memoriæ omnia, quæ in hoc loco commendauimus fidei vestræ: sæpe hic iucunde viximus, & de periclitatione partus nos eripuit Deus. In hac ciuitate fratrem vestrum Henricum procreauimus, quem propter paternum nomen nimium dileximus, nec non & hic nata est soror vestra Gerbirg. Ergo quia per intercessionem S. Mariæ Virginis in hoc loco bis enauigauimus angustias partus, huius monasterij fundamentum posuimus, & maxime pro anima vestri genitoris & fratris & pro incolumitate vestra, sicut supra memorauimus. Quapropter conuenit, vt quoties horum memineritis, propter nos maiorem compassionem in hoc loco commorantibus exhibeatis. Ad hæc, vt opinamur, extrema collocutionis verba hic inter nos sortimur. Quid plura? Hæc vltima vestræ matris visio, huius monasterij sit admonitio. Tunc Imperator compunctus corde, promisit se omnia impleturum, quæ postulauerat. Deinde pariter egressi ecclesiam substiterunt ante ianuam, [deducit ad equum,] & amplectentes se inuicem, fletus vtrorumque humectauit faciem. Postquam autem oscula mutuo dederunt, omnes qui aderant lacrymas fundebant. Regina vero in ipsis foribus sistens gradum, euntem filium deducebat ad equum, claro intuitu oculorum. Exin ecclesiam ingressa, [vestigia eius in ecclesia osculatur:] proprie ad locum contendit, in quo Imperator, dum Missa cantabatur, steterat, & flectens genua, abeuntis filij lacrymando deosculabatur vestigia. Hæc vt vidit Witigo Comes & ceteri, qui adhuc substiterant, milites, gemitu perculsi exierunt, & hæc Imperatori dixerunt. Qui statim ab equo desiliens ad ecclesiam reuertebatur ingemiscens, & ingressus inuenit illam adhuc in eodem loco orantem & multum lacrymantem, statimque pronus in terram cadens, [deo eo reuerso] ita locutus est: O venerabilis Domina, quali seruitute has lacrymas vobis possumus rependere, iterumque aggressi perpauca dixerunt voce lacrymabili. Postremo venerabilis Regina sic ait: Quid vobis prodest diutius morari, [renouat ante dicta.] quamuis nolentes, cogimur tamen ab inuicem diuelli, & vos intuendo dolorem non minuemus, sed potius augmentabimus. Ite iam in pace Christi: nostram faciem vltra non videbitis incarne mortali, vt ȩstimamus. Nil prætermisimus, sed vestræ fidei commendauimus omnia, quæ mente gerebamus. Tantum animæ nostræ hæc munera remittite, vt hunc locum sedulo inducatis vestræ memoriæ. Imperator vero inde pergens, peragrauit alias vrbes Thuringiæ regionis, postea iterum k Romam perrexit filio suo secum comitante.

[Annotata]

a Frosæ oppidi ad Albim descriptionem & sculptam imaginem exhibet Merlinus in Topographia Saxoniæ inferioris pag. 84. [Frosa oppidum.] Eo in loco ab Henrico Aucupe constitutum fuisse Episcopatum, dein ab Ottone I Magdeburgum translatum, tradit ex Chronico Mindensi MS. Meibomius ad VVitichindum pag. 57.

b Henricus iste Bauariæ Ducatu aliquamdiu pulsus, dein restitutus.

c Hic est S. Henricus, istius Henrici filius, alterius anno. 955 defuncti nepos & S. Mathildæ pronepos

d Euocatus a Ioanne XII Papa, qui præfuit Ecclesiæ ab anno 956, creatus 9 Ianuarij.

e Guilielmus filius Ottonis I, Archiepiscopus Moguntinus, cui vt ait Regino ad an. 961 filium Ottonem in Regem electum tuendum & nutriendum commisit.

f Papiæ celebrauit Natalem Domini, indeq; progrediens Romam, anno 962 Imperator & Augustus ordinatus, [Otto sit Imperator.] & regressus, Pascha celebrauit Papiæ. Vbi proximum Natalem Domini & Pascha anni 963 etiam celebrauit, at die Natali istius anni fuit Romæ, & Paschate anni 964 in Camerino Ducatu, vti Natali Christi iterum Papiæ. Inde in Germaniam est regressus anno 965. Quæ pluribus apud Reginonis continuatorem leguntur.

g Northusia vrbs Imperialis in Septemtrionali Thuringia, inconfinijs Comitatuum Hohenstenij & Stolbensis.

h S. Bruno fratri Ottoni Imperatori VVormatiæ occurrit in festo Purificationis anno 965, & Paschate Ingelhemij celebrato, inde nauigio Coloniam attingens, matrem suam Mathildam, & sororem suam Gerbirgam Reginam, filiumque eius Regem Lotharium sibi obuios condigno ibi amore & honore tractauit. Ita Reginonis continuator. Fuerat Gerberga nupta Ludouico Transmarino, Regi Francorum, quo defuncto anno 954 successit Lotharius.

i Baldericus XV Episcopus Vltraiectinus fuit annis 59, grandæuus mortuus anno 977: apud eum Vltraiecti vixisse S. Brunonem late in huius Vita traditur.

k Anno 966 Assumptionem S. Mariæ Virginis VVormatiæ, postea in Italiam profectus, Romæ Natalem Christi celebrauit.

CAPVT VI
Mors præuisa: morbus, obitus, sepultura.

[28] Iam iam appropinquauit hora multis luctuosa, in qua Deus animam inclytæ Reginæ de carnis ergastulo voluit dissolui, vt perciperet prȩmium laboris, & gloriam æternæ remunerationis. Per circulum a totius anni laborabat ægrotatione graui, sed tamen circuibat loca regalia, [Visitat monasteria,] quamuis deficerent corporis vires. Cum autem peragrasset ciuitates Saxoniæ regionis, & quæque necessaria singulis impendisset monasterijs, iterum Northusanensem ciuitatem adijt, [præcipue Northusanum.] quam nimium dilexit, vt videret Richburgam, quam nuper constituerat Abbatissam. Statim autem vt venit, hanc ad se vocari præcepit, multa interrogans de congregatione sibi commissa. Posthæc ipsa monasterium ingressa, diligenter inuestigauit, quali studio disciplinæ vnaquæque fuisset exercitata. Nam ex quo primum monasterium construxit, hanc consuetudinem semper habuit, vt ipsa scholam intraret, & singulorum studia intente pernosceret: quia sibi fuerat hoc munus gratissimum, videre vel audire cuiusque hominis profectum. Tunc commorabatur in eadem ciuitate, a tempore autumni, vsque ad festiuitatem Natiuitatis Christi. Post solennitatem vero sancti Apostoli Thomæ iterum Abbatissam ad se vocauit, & hunc sermonem cum ipsa habuit: O nobis semper fida, & nostrorum laborum maxime conscia, [Abbatissæ prædicit suū obitum, & indicat discessum,] iam cognoscimus frequentia infirmitatis, nostræ dissolutionis diem nobis appropinquare; & ideo expedit nobis hinc iter accelerare, ne hic præueniat nos vltimus dies præsentis vitæ. Econtra Abbatissa præ singultu & lacrymis primo reticuit, & paullo post sic ait: O amabilis Domina, quid sibi vult prophetia? Cur nobis tam triste malum prædicitis, aut cui nos desolatas relinquitis? Speramus enim, vt Deo propitiante nondum tale quid eueniat. Verum quia versatur in dubio, quorsum protendat hæc vestra ægritudo, humiliter vos petimus, vt hic maneatis per aliquod tempus, vsque dum videamus, si Deo donante leniatur vester morbus, vt, si graue infortunium eueniat, quod mors nostræ saluti inuida, nos vestra vita destituat, saltem hac consolatione respiremus, vt in hoc loco nobiscum requiescat vestrum amabile corpus. [vt Quintælingeburgi moriatura] Tum Deo dilecta Regina, hæc responsa dedit: Hæc iam pridem a nobis fuerant præcogitata, & quantum nobis placuisset nostrum corpus in hoc sepeliri loco, si prædestinatum esset a Deo, vt filij nostri Ottonis & aliorum nostrorum nepotum erga vos maior esset procuratio. Sed hoc haud consentiri pertimescimus, quia Dominus noster Henricus in Quitilingburc requiescit, iuxta quem oportet, nos commendari sepulturæ, & diem vltimum exspectare. Nunc autem si in hoc loco eueniret obitus noster, grauius coangustabitur vester animus, & inferetur vobis calumnia despectionis, [vltima dat monita.] si mortuum corpus vobis auferetur inuitis. Hæ igitur caussæ admonent nos, hinc iter accelerare. Quid plura? Deum semper diligite, nec alium præter eum amatorem admittite, sed semper tota mente ipsius famulatui intendite. Estote in oratione peruigiles, & in sancto proposito permanentes. Memores estote animarum, pro quibus hoc posuimus monasterium, insuper & nepotum nostrorum, adhuc mortali in vita degentium, nec non mentionem nostri facite: nam neminem vltra videbitis vobis placabiliorem. Commendamus vos Deo orphanorum Patri & S. Mariæ Virgini & Sanctorum intercessionibus, quorum reliquias hic collocauimus, Non turbetur cor vestrum, sed spe tendite in Deum, quamuis enim corpore simus absentes, amore tamen semper vobis præsentes erimus.

[29] Igitur discessit Deo dilecta Regina de ciuitate Northusanense in b XI Kalendas Ianuarij, & maximum mœrorem reliquit illic commorantibus sanctimonialibus, quas semper materno dilexit amore: quia illam in hoc mortali corpore, pro dolor! vlterius non erant visuræ, quæ illarum fuit honor, lætitia, decus, & gloria. Tunc in Quitilingeburc properabat, vbi Deus sanctam animam de carnis ergastulo dissolui præordinauerat: ibique nimia ægritudine correpta, vsque ad obitus diem infirmabatur. Appropinquante autem dissolutionis die, ad se vocari præcepit supra memoratam Abbatissam Richburgam, cui omnia eius secreta tunc fuerant notissima, vt diem obitus sui illic exspectaret, & in extremis, sicut antea, fideliter ministraret. Sentiens autem sancta Domina diem vltimum sibi aduenire, Episcopis & Presbyteris omnem censum erogabat, [ægra excipit Archiepiscopum Moguntinum,] quem vtilitati pauperum nondum accommodauerat, & munifica manu inter monasteria diuidebat; illud recondens in memoria, quod Euangelica præcepit Scriptura: Vende omnia quæ habes & da pauperibus. [Luc. 18, 22] Cum igitur innumera conflueret multitudo, ægrotantem Reginam visitare; venit & c Wilhelmus, Moguntinæ Sedis Archiepiscopus, & quamuis Deo iubente prior mortem esset subiturus, tamen aggreditur Sanctam Dei, verba consolationis ministraturus; obiturus visitauit obituram, & suæ mortis nescius, consolabatur modicū post se victuram. Beata vero Regina, Episcopū vt vidit, hilari eū vultu & perquamfamiliari suscepit affatu: Non dubitamus inquit, vos nunc ad nos dirigi; nam nemo nobis familiarior, & ad hoc opus poterit esse acceptior; quandoquidem nobis hæc assumpta est spes, vt dilectus filius noster d Bruno maneret superstes, vsque dum nostra extrema videret, & corpus terræ commendaret. Nunc autem primum audite nostram confessionem, & date nobis remissionem, per potestatem quæ vobis tradita est a Deo & S. Petro Principe Apostolorum, & tunc intrate Ecclesiam, [ei confitetur peccata,] & cantate Missam pro peccatis & negligentijs nostris; insuper pro anima Domini nostri Regis Henrici, & pro omnibus fidelibus Christianis, viuis & defunctis. e Completa autem confessione, Episcopus intrauit ecclesiam, omnia implens quæ Regina desiderauerat. Finita Missa, rursum intrauit cubiculum, & iterando dedit illi remissionem peccatorum. [accipit extrema Sacramenta:] Postmodum perunxit eam sacrato Oleo, & recreauit sacrosancto Corporis & Sanguinis Christi mysterio. Tunc inibi commorabatur per triduum, quia credebat iam iam imminere eius obitum. Quarto autem die cum intelligeret, diem dissolutionis nondum instare, ad ægrotantem Reginam accessit, & eundi licentiam postulauit, plangens fletu incosolabili, quia sentiebat eius infirmitatem minime leniri; sed, si mœroris asperitas animo vllas remitteret inducias, non dolere quin potius deberet gaudere; quia Sanctæ Dei anima recessura de corpore, de labore ad requiem creditur peruenire. Sancta autem Domina & Episcopus colloquebantur inter se plurima, quæ enumerare sunt perlonga.

[30] Interim f Regina ad se vocauit Abbatissam Richburgam, interrogans si quid sibi superesset, quod Episcopo dare posset. Illa vero respondens ait: Quid vobis dilectissima Deo potest superesse, [seposita ad sepulturum suam donat ei vt prius morituro:] omnia vestra in necessitates pauperum distributa sunt. At illa, Vbi sunt, inquit, pallia, quæ nostræ sepulturæ iussimus abscondenda, illa nobis præsententur, vt nostro nepoti in pignus amoris donentur: nam ipse prior nobis his indiget, vt putamus, quia iter difficillimum est incepturus: semper enim versatur in dubio, quo se vertat instabilis fortunæ conditio, vel ad quos labores miseros pertrahat homines. Cum autem noster obitus euenerit, hoc prouerbium in nobis potest adimpleri, quod ore vulgi dici solet, propinqui sæpe inuenient nuptialem vestem & lugubrem. Interim dum hæc loqueretur Regina, venit Abbatissa afferens pallia: at illa hæc accipiens dedit Episcopo, & ait: Hæc munera nostri sint monumenta. Et cum hæc accepisset Episcopus, gratias egit, & eam benedicens recessit. Conuersus autem ad circumstantes, cum silentio sic locutus est. Hinc in Radulueroth tendimus, & g vnum ex Clericis nostris hic relinquimus, vt si Dominæ nostræ obitus eueniat, cito ad nos redeat, & nobis annuntiet, vt iterum veniamus, & decenti honore corpus terræ commendemus. Regina vero caput erigens, quasi Episcopus hæc ad se dixisset: Non est opus, inquit, vt hic relinquatur, sed vobiscum potius proficiscatur: vos illo plus indigetis in comitatu vestri itineris. Ite in pace Christi, quocumque voluntas ipsius decreuerit. h Episcopus autem inde in Radulueroth pergens, ibique medicinalem accipiens potionem, subitanea morte defungitur. [eum subito extiunctum nouit:] Euntes autem nuntij hæc in Quintilingeburc indicabant. Cum autem omnes dubitarent, qualiter hæc Reginæ indicarentur, ne infirmitatis eius asperitas adaugeretur, i venerabilis Christi famula quasi spiritu prophetiæ illustrata lacrymabiliter subridens, ait: Quid intra vos murmuratis? & cur triste malum nos celare desideratis? Nouimus enim Wilhelmum Episcopum de hoc mundo migrasse, & hoc est magnus cumulus infirmitatis nostræ: præcipite signa ecclesiæ pulsari, & pauperes congregari, vt eleëmosynas accipiant, quæ pro anima eius ad Deum intercedant. Posthæc duodecim dies mortalis vitæ spiritum duxit.

[31] Sancto autem Sabbatho, in quo Christi famula recessura erat a seculo, vt primum persensit lucescere, omnes in cubiculo secum commorantes admonuit de somno surgere, vt Presbyteros & sanctimoniales conuocarent, & quæ agenda essent, agerent. Cum ergo innumera vtriusque sexus multitudo conueniret, præcepit Sancta Dei nulli introitum prohiberi. Igitur omnibus introgressis, [monita dat Sacerdotibus & sanctimonialibus,] salutaribus monitis illos instruxit, dicens: Seruite Domino in timore, & exultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, & pereatis de via iusta, declinate a malo & facite bonum, vt extrema hora vestræ animæ ab insidijs diaboli eripiantur, & æterna vobis præmia a Deo donentur. Posthæc præcepit, vt omnes exirent in pace Christi, nisi qui necessaria sibi essent ministraturi. Tunc ad se vocauit suam neptulam Abbatissam Mathildam, [& nepti Abbatissæ:] filiam Ottonis Imperatoris, salutaria illi dans monita, vt esset pia & humilis, prudens & cauta, ac sibi commissum gregem custodiret, & vt monasterium raro egrederetur, ne secularibus dedita, a Christi seruitio impediretur. Dedit etiam ei in manum Computarium, in quo nomina defunctorum Procerum scripta erant. Cōmendauit illi Domini sui Regis Henrici animam, commendauit & suam, & omnium fidelium, quorum memoriam recolebat. Nouissime autem Richburc Abbatissa mœsta processit, & genuflexo in terram pedes Reginæ lacrymando amplectitur, ita inquiens; Domina mihi carissima, cui relinquitis congregationem desolatam: super quam me indignam constituistis Abbatissam: difficile enim est seruare gregem commissum, quia vestrum aberit subsidium. Sancta vero Regina super hæc verba commota, dixit: Summo vos commendamus Defensori: non relinquimus vos alienis sed filio nostro Ottoni, alijsq; nostris nepotibus. At illa ait: Versatur nobis Domina in dubio, quo se vertat animus illorū. Cum ergo Abbatissa amare fleret, & consolationis verba expeteret, Regina mœrorem eius lenire cupiens ait: [flentem consolatur:] Quo spes nostra tendenda, quo animus noster dirigendus nisi ad Deum? Quȩrite primum regnum Dei & iustitiam eius, & hȩc omnia adijcientur vobis. [Luc. 12, 31] Credimus filium nostrū Ottonem prioris promissi haud immemorem, vobis impendere solamen. Quicumque autem possessionem ecclesiasticam ex nostra parte vestræ necessitati traditam iniusta despoliatione scindit vel comminuit, prouideat quid respondeat: contra vero quisquis munit vel auget, a Deo fideli remuneratione dignam mercedem recipiat.

[32] Posthæc verba præcepit Presbyteros & sanctimoniales propius accedere, vt eius confessionem audirent, [sumpta sacra Eucharistia,] & sibi a Deo remissionem postularent. Quo facto, iussit Missam celebrari, & corpus Christi sibi afferri, vt per sacri mysterij communionem securius euaderet callidi hostis læsionem. His omnibus rite peractis, [in cinere & cilicio facto signo Crucis moritur] sibi astantes admonuit: vt Psalmos vigilanter decantarent, & Euangelium legerent, vsq; dum anima iussu Dei de corpore discederet. Posthæc nullū verbum protulit, sed oculis eleuatis, & manibus expansis animo & spiritu in cælum intendit. Appropinquante autem hora nona iussit cilicium humi poni, & corpus moribundum supra collocari, proprijs manibus imponens cinerem capiti: Non decet, inquit, Christianum nisi in cilicio & cinere mori. Dein sanctæ Crucis se muniens signaculo, cum pace & requie k obdormiuit in Domino II Idus Martij. Vt rectissime potuit inuestigari, anima Sanctæ Dei egressa est de corpore in ipsa hora diei, qua semper consuetudinem habuit pauperes recreare in nomine Domini diebus Quadragesimæ. Cum autem corpus lauissent, & ad ecclesiam detulissent, venerunt nuntij Reginæ Gerbergis, filiæ venerabilis Dominæ Mathildis, afferentes pallium auro intertextum, aptum, cooperturæ loculi. Tunc electæ Christi famulæ prophetia in omnibus fuit adimpleta, & de transmigratione Archiepiscopi Wilhelmi, & veste lugubri.

[33] Igitur sepelierūt corpus in basilica S. Seruatij, iuxta sepulcrum Regis Henrici, cum magno honore, vbi ipsa decreuerat requiescere, & diem iudicij expectare. Ergo discessit e corpore nobilis genere, [& sepelitur,] nobilior moribus & sanctitate, senex & plena dierum, omnibus suis posteris bonum relinquens exemplum. Cum honore enim præsentem vitam duxerat, & cum honore de mundo migrabat, & quidquid temporaliter vixerat, in bonis operibus consummabat. Non est enim mortua credenda, cui, vt speratur, reddita est iustitiæ corona: quia temporaliter viuens, [sanctis annumeranda] omnes desiderauit saluos esse, & neminem de grege Christi perire. In profectu cuiusque hilaris, in aduersitate autem pertristis: erga omnes pia & compassibilis, exceptis vitijs, quibus non compassio sed rectitudo debetur. Multorum festiuitates Sanctorum in ecclesia celebrantur, quorum meritis non impar est, vt speramus, & a quorum societate non separabitur in æterna beatitudine. Vere fuerat dignum templum, in quo Dominus habitauerat, ieiunijs castigatum, orationibus refectum, puritate mundatum. Sed quid de eius laude digne potest dici? Dominus in illa laudetur, & ipsa in Domino: ipse enim est laus ipsius, cuius laus ab eius ore numquam recessit: cui est honor & gloria, decus & imperium in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Annus hic erat partim 966, partim 967.

b Is est 22 Decembris, postridie S. Thomæ, anni 967.

c Minus MS. Bauaricum apud Serarium pag. 688 ista sic refert: Audiens VVilhelmus Præsul Moguntinus auiam suam Mathildem infirmari in Quitiligenburg aduenit, & obiturus visitauit obituram: & suæ mortis nescius, adijt post se in præsenti vita non diu victuram. Quem beata mulier vultu hilari suscepit.

d Mortuus est S. Bruno V Idus octobris anno 965.

e Idem minus MS. ista etiam sic habet: Post aliqua inuicem collata, peccatorum confessionem faciens, indulgentiam ab ipso percepit. Mox Archiepiscopus, sicut illa præcepit, pro eius peccatis, nec non pro anima Domini sui Henrici Missam celebraturus, in Ecclesiam intrauit. Quibus expletis perunctam auiam Oleo sacrato, participauit Corporis & Sanguinis Christi mysterio, manens cum ipsa per triduum. Cumque intelligeret nondum e carne soluendam esse, eundi licentiam postulauit

f Idem MS. Christi famula interrogans… Richburgam si aliquid superesset, quod Archiepiscopo dare potuisset; nihil superesse didicit, nisi pallium, quod superponendum feretro suo iusserat reseruari. Illud, inquit, affer vt nostro nepoti, in pignus amoris donetur. Ipse enim me prior illo indiget, vt putamus, quia iter difficillimum est inchoaturus. Quo accepto, Archiepiscopus gratias retulit, eamque benedicens recessit.

g Eadem sed parum contractius in dicto MS. leguntur.

h Idem MS. Anno 968 Archiepiscopus inde in Radulueroth profectus est, vbi medicinalem potionem accepit, moxque repentina morte obijt.

i Paullo aliter in dicto MS ista referuntur. Eo defuncto, auia eius Mathildis sancta nullo adhuc certificata nuntio, ipsius obitum cunctis præsentibus intimauit: Filius meus, inquiens Guilielmus, pro dolor! expirans memoria indiget salutari.

k Idem MS. Superuixit posthȩe XII diebus S. Mathildis, & pridie Idus Martij Sabbato primȩ hebdomadæ Quadragesimæ obijt: siue Sabbato post primam Dominicam Quadragesimæ: quiæ anno 968 bissextili cyclo Lunæ 19, Solis 25 litteris Dominicalibus ED, quo Pascha celebratum XIX Aprilis.

DE B. ARNALDO ABBATE PATAVII IN ITALIA.
EX VARIIS

ANNO MCCLIV.

[Commentarius]

Arnaldus Abbas, Patauii in Italia (B.)

[1] De illustri S. Iustinæ Patauinæ Virginis ac Martyris monasterio, quod multis seculis S. Benedicti sacer Ordo tenuit, magnæque illius Ordinis per Italiam portioni ad primæuum instituti vigorem reuocandæ initium dedit, [In S. Iustinæ Patauinæ ecclesia,] vnde & Congregationi S. Iustinæ factum est nomen: de hoc, inquam monasterio agens Bernardinus Scardeonius, Hic quiescunt, inquit, corpora Sanctorum, Diuæ Iustinæ, D. Prosdocimi, D. Maximi, Beatorum Vrij, Rainaldi & B. Iacobæ, trium Innocentum & ossa innumerabilium Martyrum. Quæ venerandæ reliquiæ per varias publicæ aut priuatæ rei calamitates occultatæ, biennio denique, postquam hæc Scardeoneus anno MDLX Basileæ secunda editione vulgasset, in lucem prolatæ sunt, & celebri pompa per vrbem circumlatæ, vt apud Arnoldum VVion parte 2. ligni vitæ lib. 3 ad hunc diem plenius videre licet: [translatio reliquiarum anno 1562.] habuit enim ex eo tempore tota illa Benedictinorum congregatio diem hunc iter Ordinis festa adscriptum, vt testantur Breuiaria Casinensia, ex ijsque Ferrarius, Menardus, Dorganius, Bucelinus: sed omnes pro B. Iacoba, toti Patauinæ historiæ ignota, S. Felicitatem habent die XXVI Martij recolendam: & pro Rainaldo Arnaldum Abbatem: præeunte omnibus in hæc verba VVione: Patauij translatio sanctorum Arnaldi Abbatis, Vrij monachi, Felicitatis Virginis, & aliorū: qui autem hic Vrius idem in vetustioribus monumentis nuncupatur Iulianus. D. Iustinæ festum VII Octobris agitur, S. Prosdocimi VII Nouembris, S. Maximi II Augusti, XVII vero huius mensis, quo die B. Vrij natalis recurrit, [in quibus B. Arnaldi corpus,] de quorumdam inuentione agemus & canonizatione per Leonem IX ab Arnoldo VVion perperam extensa ad hunc B. Arnaldum: cuius quia dies natalis nuspiam inuenitur, hunc communem omnibus Translationis diem vni ipsi specialiter attribuemus. Pluribus de eo agit præcitatus Scardeonius fol. 119, postquam egisset de B. Iordano Forzateo, sub Acciolini tyrannide passo, ad annum Christi MCCVIII, VII Idus Augusti, [qui ibidem Abbas,] quando eius commemoratio summa cum veneratione in æde S. Benedicti recolitur. Verba Scardeonij hic exhibemus.

[2] Sequitur & vitæ disciplina, & calamitatū angustia Iordano par B. Arnoldus, Abbas D. Iustinæ: vir, vt aiunt, omnium horarum, & tam in priuatis quam in publicis rebus ȩque strenuus: qui licet ex nobili familia Cathanea & regia stirpe Comitum Liminæ clarus esset: multo magis tamen virtute animi & vitæ sanctitate quam natalium generositate perfulsit. Is cum tam nobilis & carus omnibus haberetur, impetrauit a Republica Patauina pro monachorum vtilitate fossam iuxta monasterium, cui præerat, effodi, & in ea moletrina fieri mirabili artificio concinnata. Postmodum autem, oppressa Republica, fugiens Acciolini tyrannide, primo Atheste profectus est, [& sub Acciolini tyrannide fugitiuus,] deinde Rauennam; veritus ne sibi accideret, quod & Iordano & compluribus alijs viris religiosis: & illic clanculo, a notis omnibus sese subtrahens, latuit, vsque ad Frederici Imperatoris aduentum: quem apud Montem-Silicem supplex adijt, & eius Curiam per duos menses secutus est. Tandem intercedente Duce Saxoniæ, & abbatiæ & honori pristino restituitur. [atque octenni carcere maceratus,] Verum cum insatiabilis & impia tyranni auaritia pati nō posset tantorum redituum iacturam, vbi primum Imperator abscessit anno millesimo ducentesimo quadragesimo sexto, Arnoldus captiuus in carcerem trahitur, & Asili, quod est oppidum Taruisinum, acerbe in vinculis affligitur: vbi patienter sustinens vincula & carcerem per octo annos, tandem migrauit liberatus ad Dominum, anno salutis millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto, ætatis vero suæ septuagesimo: & ad eam vsque ætatem (quod paucis admodum contingit) in virginitate perdurans, in omni virtutum genere claruit. Merito ergo hunc Beatum appellamus, [an. 1254 duobus Abbatibus consanguineis consepelitur,] & Martyrum numero commiscemus. Sepultus est in basilica D. Iustinæ; vt vbi viuus non inuenit requiem, saltem mortuus requiesceret: in eadem autem arca repositus fuit, in qua eiusdem generis & eiusdem monasterij duo alij Abbates, Iacobus & Odoricus iacebant: vbi legitur hoc epitaphium:

Inclyta gens Liminæ, regalia stemmata quondam,
      Edidit Abbates, quos tegit vrna, duos.
Christe, precor, Iacobum cælo tua lustret aperto
      Lux: & Odoricus sit super astra simul.

[3] [pacata Republica eleuandus.] Credibile est temporariam dumtaxat eam fuisse sepulturam, & reddita reipublicæ tranquillitate, seorsim ei vt Martyri, ac specialem religionis cultum promerito monumentum erectum, aut rite translata in lipsanothecam ossa fuisse, quæ anno MDLXII contigit reperiri cum aliorum Sanctorum corporibus, non autem cum prædictis Iacobo & Odorico.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März II: 15. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 14. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 14. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.