Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni V           Band Juni I           Anhang Juni V

29. Juni


DIES VIGESIMA NONA JUNII.

SANCTI QUI TERTIO KALENDAS JULII COLUNTUR.

Sanctus Petrus Apostol. Romæ.
S. Paulus Apostolus, Romæ.
S. Maria, mater Joannis, cognomento Marci.
S. Marcellus, Martyr Argentonii in Gallia.
S. Anastasius, Martyr Argentonii in Gallia.
S. Syrus, Episcopus Genuæ in Liguria.
S. Hilarius, Episcopus, Patavii in Italia.
S. Leolinus, Episcopus, Patavii in Italia.
S. Cassius, Episcopus Narniæ in Umbria.
S. Beata seu Benedicta, Virgo, in territorio Senonensi.
B. Judith, Reclusa in Bavaria, Ordinis Benedictini.
B. Salome, Reclusa in Bavaria, Ordinis Benedictini.
B. Hemma, Fundatrix Ecclesiæ Gurcensis in Carinthia.
B. Angelina Virgo, Ordinis S. Claræ, Spoleti in Umbria.

PRÆTERMISSI ET AD ALIOS DIES RELATI.
Opera & studio R. P. Henschenii p. m. nisi litteræ margini adjectæ aliud indicent.

D. P.
Discipulorum LXX memoria agitur ab Æthiopibus hoc die, juxta eorum Hagiologium: a Græcis IV Jan.
S. Agricola Episcopus Nivernis proponitur in Ms. Usuardo Reginæ Sueciæ, & in Hagiologio Labbei. Acta ejus dedimus XXVI Februarii.
S. Vincentii Ferrerii Ordinis Prædicatorum Canonizatio indicatur in Ms. Florario. De ea egimus ad Vitam illius V Aprilis.
S. Henricus puer, Martyr a Judæis hoc die anno 1270 Wissenburgi in Abbatia occisus. De hoc egimus, cum de Rudolpho puero etiam a Judæis occiso ageremus XVII Aprilis.
S. Suiberti Episcopi Verdensis translatio inscripta est Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, in Auctario Greveni, & apud Canisium. Acta ejus dedimus XXX Aprilis.
S. Catharinæ de Senis Canonizatio, facta per Papam Pium II anno salutis 1461, indicatur in Ms. Florario. De ea egimus ad illius Vitam XXX Aprilis.
Petrus, ex Abbate de Firmitate Ordinis Cisterciensis, Archiepiscopus Tarentasiensis senior, mortuus anno 1175, ut Beatus refertur ab Henriquez & Chalemeto, ut venerabilis a Saussajo. De eo agitur in Vita S. Petri Tarentasiensis junioris VIII Maji.
S. Maximini Episcopi Trevirensis inventio indicatur a Saussajo in Supplemento, additurque, ejus natalem coli XXIX Maji.
S. Fortunatus Episcopus & Confessor, nulla loci facta mentione, refertur in Ms. Ultrajectino Ecclesiæ S. Mariæ. At quis fuerit, non possumus dicere. Coluntur hoc mense Junio Fortunatus Episcopus Fanensis VIII Junii,
Et Fortunatus Episc. Neapolitanus, IX Junii,
Et Fortunatus Vercellensis, XVIII Junii.

J. B.

Simon a Torsiano hoc die Beatus indigitatur ab Arturo in Martyrologio Franciscano. Ab Illustrissimo D. Augustino Carleno, Canonico Amerino didicimus, de Porchiano dicendum; & spectari quidem illum in monasterio FF. Minorum cum radiis circum caput inter plures Sanctos & Beatos illius Ordinis, ceterum nihil de publica ejus veneratione constare. Jacobillus asserit, obiisse, quando inter Prætermissos de eo egimus, XXIII Junii.
D. P.
Sakuel Archangelus, in Hagiologio Æthiopico potestatem habens in spiritus malignos & clavem pluviarum, rogatur aperire promptuarium pluviæ hac hieme, ut plantæ omnes germinent, & agri uberes fructus ferant; sed hujusmodi Angelus necdum nobis ex sacris Litteris innotuit.
D. P.
Marcellus, pollinctor corporis S. Petri, Caustus & Acrosia, constantes in prædicata ab eo fide; Deuris & Caria, Askama & Acrabonia uxores Agrippæ, Axitiana uxor Altalii Romani, ut ab impura vita ad castitatem per eumdem Apostolum traductæ salutantur in eodem Hagiologio, ex nescio quibus S. Petri Actis.
D. P.
S. Mustiola Virgo in territorio Senonensi, apud Maurolycum & Saussajum addita S. Beatæ, ignota est in hujus Actis.
D. P.
S. Foëldavarius, Episcopus Clochorensis in Hibernia, in Domino pausavisse hoc die dicitur a Colgano in Append. ad Vitam S. Macarthenni 24 Martii cap. 6, ubi agitur de Ecclesia Clochorensi ejusque Præsulibus; requirimus aliquanto distinctiorem notitiam cultus. In quodam Kalendario Benedictino Ms. reperitur aliquis S. Foderoldus.
Scellanus Presbyter, qui suos ad Romanum Paschatis celebrandi ritum deduxit, memoratur in Menologio Scotico Dempsteri, & in ejus historia Ecclesiastica pag. 384; sed ibi diem natalem non indicat.
D. P.
Patres monasterii Assa, qui omnem mundi ornatum spreverunt: Maskel-Quebra, post multas domi ac foris toleratas ærumnas, Jesum cum matre obvium in exitu suo habere meriti, laudantur & invocantur in Hagiologio Æthiopico, digni de quorum ætate & actis plura optemus habere, ut eos huc securius referamus. Ipsa certe Maskel-Quebra non ita vocari videtur nomine proprio, sed honorifico cognomento, quod interpretatur Crux gloria ejus; quasi illud Apostoli ad Galatas 6, Mihi absit gloriari nisi in cruce D. N. Jesu Christi, semper in corde & ore habuerit.
D. P.
S. Petri Czari Rostoviensis memoria in Synaxario Ruthenico diœcesis Kijoviensis, quod nobis Latinum fecit P. Georgius David anno 1688 Missionarius Moscuæ. Acta, ætatemque ipsius ubi acceperimus, poterit certius aliquid de ejus cultu pronuntiari.
Cano Monachus Hemmenrodensis apparuisse inter alios moribundo Isenbardo Sacerdoti dicitur a Cæsario lib. II c. 3, & cum titulo Beati inscriptus est Menologio Cisterciensi Henriquez & Chalemoti.
Teresia de la Serda sanctimonialis Ordinis S. Dominici Giennæ in Hispania Bœtica post vitam sancte peractam mortua est hoc die. Res ejus gestæ habentur apud Joannem de Rechac tomo 2 lib. 3 cap. 14, & encomium in Anno sancto dicti Ordinis.
D. P.
Joannæ d' Arc, vulgo Puellæ Aurelianensis Martyrium Rothomagi, hodie refertur a Saussajo, nescio quo argumento; cum alii scriptores passimid referant ad XXX Maji, quando publico in foro 1431 exusta ab Anglis est. Retractato deinde Apostolicæ Sedis auctoritate judicio, declarata quidem est innocens, & toti Galliæ per ipsam miraculose liberatæ venerabilis memoria ejus mansit; sed cultus ecclesiasticus institutus nullus: cineribus enim in flumen sparsis caverant Angli, ne quid superesset, quod tali honore veneraretur grata posteritas gentis inimicæ.
D. P.
Aletha, Alexia, sive Aleza, cognomento Burgotta, in cœmeterio S. Innocentis Parisiis Reclusa vixit annis circiter 46, ibiq; sepulturam nacta an. 1466, honorata post mortem fuit a Ludovico XI, icone ærea, versibus & eleganti musivo; ideoque refertur ab Arturo, tam in sacro ejus Gynæceo, quā in Franciscano Martyrologio, utpote in habitu Tertiariæ expressa, licet Augustiniano Ordini eam Brulius adscripserit; sed absq; notitia diei mortualis, vel alicujus singularis cultus. Ideoque Saussajus in Supplemento ipsam retulit inter eos, quorum mortis & cultus dies nullus habetur.
Urraca Rodriguez Bezerra, Tertiaria Ordinis S. Francisci, Ulmeti in diœcesi Hispaniæ Abulensi, ut piissima femina laudatur a Waddingo tomo 7 ad annum 1491 num. 83, quæ ab Arturo ut Beata adscripta est Martyrologio Franciscano & Gynæceo sacro.
Petrus de Corduba primus Superior Ordinis S. Dominici in America, herbis & radicibus terræ potissimum vesci solitus, refertur hoc die in Anno sancto dicti Ordinis.
Petrus a Mura, seu de Gandavo, Flander an 1552 in Mexicum missus maximos fructus fecit in convertendis Ethnicis, ac tandem laboribus fractus, magna cum opinione sanctitatis anno 1572 vita functus est. Ejus Acta descripserunt Barezzus 4 par. historiæ Seraphicæ lib. 6 cap. 21, & Rapinæus decade 5 historiæ Recollectorum par. 1 §. 7, qui abstinent a titulo Beati, quem illi tribuunt Arturus in Martyrologio Franciscano, & Raissius in Auctario Molani ad Natales Sanctorum Belgii.
D. P.
B. Humberga, soror S. Theobaldi, refertur a Saussajo in supplemento. De hac quidquid dici poterit, commodius referetur ad Vitam fratris XXX Junii.
S. Carilefius Abb. inscriptus cuidam Kalendario Benedictino, colitur I Julii.
Ethelwinus, Lindisfarnorum Episcopus in Anglia, inscriptus est Martyrologio Anglicano primæ editionis; quod secuti sunt Ferrarius & Camerarius. Ast in secunda editione ejusdem Martyrologii, & apud Michaëlem Alfordum refertur ad XXIX Julii.
D. P.
S. Ursinus-Nathanaël, adscriptus est Aciei Carmelitanæ, velut qui ab Eliana schola egressus, sepulto S. Joannis Baptistæ corpore, Christi discipulis computatus sit, ut in Notis Mss. auctor indicat. Nathanaëlem ex Euangelio novi; scio autem ipsum a Græcis æstimari Judam Zelotem, unum ex XII, itaque apud eos coli XXII Aprilis.
Inter Latinos autem Gavantus contendit, quod idem sit, qui aliis Bartholomæus, colitur XXIV Aug.
Denique S. Ursinum Bituricensium Apostolum ab ipsis credi Nathanaëlem & coli die IX Nov.
Hac extrema in Junio occasione liceat mihi declarare, quam nullo sinistro affectu ductus, sed voluntati Auctoris obsecutus, toties inter Prætermissos & in hoc mense & in Majo meminerim Aciei bene ordinatæ, quam P. Fr. Philippus a Visitatione, discretus ex ipso sacro Ordine Carmelitano Alumnus, scripsit: &, si cui libitum fuerit videre, ostendam exemplar libelli ejus, ad frontalem imaginē propria Auctoris manu adscripta præferentis hæc verba. Rogatur P. Papebrochius, ut dignetur assumere aliquos Sanctos aut Beatos ex hac Acie bene ordinata, & saltem adscribere inter Prætermissos suorum Actorum. Sic toti Carmelo placebit, & favebit singulariter P. Philippo Visitantino, ejusdem Ordinis Historiographo. Rursus autem in Præfatione ad Notas Mss. idem Auctor sic loquitur ad me aliosque Societatis Jesu Scriptores: Ne R. P. Papebrochio, sacris Litteris apprime intento, aut cuidam alteri, quædam Aciei bene ordinatæ, plurium Sanctorum aut Beatorum Ordinis Carmelitarum, in scriptis R. P. Philippi Visitantini Carmelitæ Gallo-Belgæ sparsim & passim memoratorum, & bis impressa, primo in occursu displiceant, quasi male fundata; quasdam Annotationes familiares & manuscriptas hic damus; ut ipsi Sancti melius noscantur. Quinimo ipse P. Philippus Visitantinus humiliter precatur R. P. Papebrochium, ut dignetur in Actis suis operosissimis, Sanctos hic adjunctos recensere, saltem inter Prætermissos, respectu habito ad præsentes Annotationes. Sic orabat, & propria manu scribebat P. Philippus a Visitatione sive Visitantinus Carm. Gallo-Belga: non ex vulgo aliquis, sed variis in Conventibus Supprior ac Prior, qui si nunc viveret (cum vir fuerit sincerissimus) posset testari ore, quod scripsit manu, non suo unius ex judicio. Ab illo si alii fortasse nunc dissentiunt, maluntque prædictæ Aciei suæ mentionem nullam fieri, id saltem mihi innotescere debet amicabiliter, ut quod rogatus facio, rogatus prætermittam.
Hugo puer, a Judæis Lincolniæ circa festum Apostolorum Petri & Pauli furto surreptus, & lacte aliisque puerilibus alimentis nutritus, convocatis ex omnibus Angliæ civitatibus Judæis, post varia tormenta crucifixus, ad hunc diem memoratur in secunda editione Martyrologii Anglicani Wilsoni. Verum quia antequam potuerint adesse undique evocati Judæi, multum temporis elapsum est; mallem cum priore editione & Ferrario, nisi forte aliquis certior occurrat dies in antiquioribus Fastis, differre ad XXVII Julii.
D. P.
S. Petrus, Episcopus Spoletinus, dicitur apud Ughellum hodie defunctus anno 599, sepultusque in Cathedrali, corpus autem an. 1500 inventum & translatum ad majus altare, cum corpore S. Joannis decessoris sui de quo pariter agendum nobis XIX Sept.
S. Melonis Episcopi Rotomagensis translatio & repositio apud Pontæscam, indicatur in Supplemento Saussaji. Dies natalis est XXII Octobris.
SS. Simon & Judas Apostoli memorantur in Martyrologio S. Hieronymi & Notkeri. Acta illorum erunt danda XXVIII Octobris.
Sophonias Propheta, una cum aliis Prophetis Israëlis, hodie salutatur in Hagiologio metrico Habessinorum. De Prophetis singulis suo cujusque die agimus. Sophonias solenni Officio a Græcis colitur III Decembris.
D. P.
Vener. Mater Isabella de Jesu, Ord. S. Mariæ de Monte Carmelo Tertiaria, hoc die obiit an. 1682, habeturque excusa Madriti Vita 1685, per Emmanuelem de Paredes, tota fere contexta ex revelationibus, quas ipsamet dicitur ex obedientia scripsisse; sed tales, ut ex eis nihil solidæ probationis haberi possit ad historicas, quæ ibi plurimæ attinguntur, controversias. Rationem in genere dedi in Parergo ad Vitam S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis; isti vero Vitæ specialiter obest genius Emmanuelis, qui in Prolegomenis Apologeticis totum se intentum ostendit, ad stabiliendas quasdam sui Ordinis opiniones, quæs quia amant, veriores sibi persuadent esse, quam recta ratio probat; quibusque ex Vita illa lib. 4 cap. 14 additur, quod S. Leocadia, Virgo Martyr Toleti sub Diocletiano, ab infantia gestavit scapulare Ordinis, eidem in Carmelo adjuncta: quod ne incredibile videatur, Notandum est, inquit Emmanuel, quod in capella subterranea S. Leocadiæ, quæ hodiedum manet in conventu RR. PP. Capucinorum Toleti, inveniatur imago Sanctæ in habitu Carmelitico, annis sexcentis antiquior; estque ea hodie renovata (retocada) in eodem habitu; quamquam non defuerit qui ipsum intenderit abolere (borrar) ad obscurandam ejusmodi veritatem: verum passus id Deus non est. Rogavi mox ego,ut ista legi, Collegii nostri Toletani Rectorem, R. P. Petrum Pantojam, adiret Conventum, & quid rei esset renuntiaret, expressisque ad vivum coloribus declarare dignaretur. Is hanc misit icunculam, non pictæ imaginis, sed sesqui pedalis statuæ (cui sculptor noster parerga loculi addidit, ut spatium tabellæ congrue impleretur) quæ imago quam similis prototypo sit, quamque diversa a prædicti Auctoris relatu, testari poterunt Capucini Toletani sub quorum oculis sumptum ectypon est: quando autem statua illa ibidem posita ac sculpta sit, poterit quæri ad Acta S. Leocadiæ IX Decembris. Interim vide quæ de hoc argumento & origine conventus dixi in Responsione ad Exhibitionem Errorum, mihi imputatorum, Art. 16 num. 73.
B. Matthia de Nazaræis, Clarissarum Abbatissa Matalicæ in Piceno, in Martyrologio Franciscano & Gynæceo sacro refertur hoc die: sed meo rogatu ipso die illuc accedens Pœnitentiarius noster Lauretanus, intellexit, tunc quidem nihil ibi fieri; nec sciri, unde hic dies Arturo sit indicatus. Fieri autem de illa festo SS. Innocentium, quando obiit. De ea ergo agendum erit XXVIII Decembris.

vetus hæc lapidea statua apud Capucinos Toleti, In subterranea sancta ædicula antea nativo colore alba tota, nuper infra chlamydem cȩruleo tinctafuit, coronataque.

DE SANCTIS PRINCIPIBUS APOSTOLORUM,
PETRO ET PAULO

AN. LXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Petrus Apostol. Romæ (S.)
Paulus Apostolus, Romæ (S.)

§. I. Vitæ horum Apostolorum a variis scriptæ; ex his aliquæ rejectæ, aliquæ dandæ indicantur.

AUCTORE G. H.

Quemadmodum universo mundo notissima semper fuit hodiernæ diei solennitas, neque aliquam partem latere potuit celeberrima natalis horum Apostolorum devotio: [Præter ea quæ novo Testamento continentur,] ita innumera de eorum Actis & Passione feruntur scripta monumenta, sed quæ inter sese non minus rebus quam verbis discrepant, & magna sunt cum discretione & solertia discernenda. Primæ notæ & præcipua fide dignæ, quam plane certissimam apud Christianos omnes suo jure obtinerent, colligi possent ex quatuor Euangeliis & Apostolicorum Actuum libro, per S. Lucam Euangelistam scripto: sed quia passim notus & omnium in manibus sacer textus est, nihil attinet eum hic describere ac recudere; eoque minus, quia pleraque ejus infra leguntur inserta Actis Græco-Latinis. Proximus scriptoribus sacris esset S. Clemens, qui Periodos sive Itinerarium Petri, [scripsit Itinerarium S. Petri Clemens] forsitan ab Antiochia Romam usque scripsit. Inde enim secutus Petrum creditur. Verum istud Itinerarium, non modo corruptum fuisse ab Ebionitis demonstrat Epiphanius hæresi 30, qui paucis veris cetera supposuisse convincuntur per tunc extantes veras ipsius Clementis Epistolas circulares, longe diversa docentes ab iis, quæ ipsi fingunt: sed nec hæ, neque istud, extant amplius. Nam quod nunc sub ejusdem Clementis nomine conscriptum legitur opus Recognitionem in decem libros divisum, [ab Ebionitis vitiatū, & nunc deperditū,] neque formam Itinerarii habet, a Jerosolyma Antiochiam dumtaxat Sanctum ducens; neque eos errores continent, quos redarguit Epiphanius, neque omnino S. Clementis est; sed supposititium totum, ac veluti per modum dramatis, ingeniose concinnati, utiliter satis compositum ab aliquo Philosopho Christiano, acute & erudite disputandores fidei confirmare aggresso: quod tamen ipsum quia Rufinum Aquilejensem, Originis sectatorem, interpretem habuit, suspectum in nonnullis haberi possit.

[2] Post Petri mortem per voluntariam Clementis cessionem, successit in Pontificatu S. Linus, quem in tractatu præliminari ad tomum primum Aprilis ostendimus annis novem fuisse S. Petri Vicarium sive Chorepiscopum, & post hujus martyrium præfuisse Ecclesiæ verum Pontificem annis duobus, mensibus duobus, diebus sex & viginti. Hic in antiquis Actis SS. Nerei, Achillei & Domitillæ, [scripsit etia aliqua S. Linus,] a nobis ad diem XII Maji illustratis, dicitur num. 14 Græco sermone omnem textum passionis eorum (SS. Petri & Pauli) ad Ecclesias Orientalium scripsisse. Verum in Breviario Romano, jussu Pii V edito, legitur ad XXIII Septembris solum scripsisse res gestas B. Petri, & ea maxime quæ ab illo acta sunt contra Simonem magum. Verum sincera talium Actorum exempla jam pridem deperdita esse videntur, pro iisque, sub S. Lini nomine, [non tamen quæ ut talia ediderunt Faber Stapulensis,] duplicis generis scripta reperiuntur, quæ Jacobus Faber Stapulensis primus illustravit Commentariis in Epistolas S. Pauli, opusque absolvit anno MDXII; sed id primum Parisiis excusum fuit anno MDXXXI. In hoc, quia jam dictos S. Lini libellos subinde citarat Faber, ad calcem Commentariorum ipsos subjunxit, compertos in pervetusto codice bibliothecæ Majoris-monasterii apud Turonenses, sub his titulis; Lini Episcopi de passione Petri, tradita Ecclesiis Orientalium, & deinde in Latinum conversa, liber primus. Item; Lini Episcopi de passione Pauli, tradita Ecclesiis Orientalium, & deinde in Latinum conversa, liber secundus. Similia sub finem utriusque libri repetuntur. Successit alter horum libellorum eruderator Guilielmus Malerbault, Theologus & Prior Sorbonicus, [Guilielmus Malerbault,] asserens in epistola præfixa, Acta Lini de passione SS. Petri & Pauli, a dicto Fabro edita, fuisse hæretica pravitate conspersa, & ob id rejecta, atque propterea eadem se, inter omnes totius orbis nobiles bibliothecas recensita, [& Laurentius la Barre] edidisse seorsim Parisiis anno MDLXVI: & sic ea deinde recusa sunt in Bibliothecis Patrum, ab anno MDLXXV usque ad nostra tempora: sunt etiam a Laurentio de la Barre, Doctore Sorbonico, relata in sua historia Christiana veterum Patrum, Parisiis anno MDLXXXIII excusa. Verum neque ista sincera æstimantur a Baronio, [a Baronio & Bellarmino rejecta,] ad annum 69 num 6; sed Manichæorum tincta fuligine judicantur. Bellarminus, de Scriptoribus Ecclesiasticis in Lino, plura in iis aperte falsa irrepsisse arguit his verbis: Inter alia scribit auctor, Agrippam fuisse Præfectum Urbis tempore passionis S. Petri, atque ab isto Agrippa fuisse Petrum occisum sine consensu Imperatoris Neronis, a quo etiam id factum, postea fuisse improbatum. Sed neque constat, Præfectum Urbis tunc fuisse Agrippam: & necem S. Petri Neroni displicuisse, repugnat omnibus veteribus Patribus. In eadem narratione scribit auctor, uxorem Albini, secundum doctrinam S. Petri, repudiasse thorum viri sui ob amorem castitatis, invito & reclamante marito. Hæc vero doctrina S. Petri esse non potest, cum repugnet doctrinæ Coapostoli ejus Pauli 1 Cor. 7.

[3] [probatiora aliquanto extant in Mss. Gladbacensi,] Hæc Bellarminus. Et ista sufficiunt de prioribus Actis sub nomine S. Lini protrusis: ex quibus utramque Vitam sanctorum Petri & Pauli, habemus in illustri codice nostro Ms. & in duplici Ms. Ecclesiæ Cathedralis S. Audomari, sed in nullo istorum codicum, Lini auctoris mentio invenitur. In vetusto Ms. S. Viti in Gladbach Auctor indicatur sub hoc titulo: Vita & Martyrium S. Petri, Principis Apostolorum, a Lino Episcopo Romano Græca lingua compositum, & ab eo Ecclesiis Orientalibus destinatum. Ubi hoc Præfationis initium habetur: Licet plurima de Apostolicis signis sacra Euangeliorum, vel illa, quæ ab ipsis Actibus nomen accepit, narrat historia. Historia vero incipit: Igitur post corporeum Dominicæ nativitatis adventum, cum ipse Dominus Jesus Christus vera lux mundi, mundanis illuxisset tenebris. Ita ibi. Extant eadem Acta, [Barberiniano,] ut a Lino conscripta, Romæ in bibliotheca Barberiniana in magno Sanctuario signato 926 fol. 181, eisdem initiis. Joannes Jacobus Chiffletius, parte 2 Vesontionis pag. 14, asserit, Acta SS. Petri & Pauli a Lino Papa conscripta, in antiquissimis Bisontinis codicibus haberi, [Bisontino,] sincera & tanto auctore digna. Sed ista esse eadem, quæ jam indicavimus, ex conjectura aliqua videmur assequi: quam confirmat codex pervetustus, quadrato litterarum ductu, & discrimine diphthongorum vocalium accurate servato exaratus, quibus indiciis intelligitur liber ante annos sexcentos scriptus. Olim is pertinuit ad monasterium SS. Petri & Pauli in Wissenburg diœcesis Spirensis: [& Blumiano,] deinde autem fuit Amplissimi Domini Henrici Julii Baronis de Blum, S. C. M. in Appellationum tribunali Pragæ, dum viveret, Consiliarii, sæpius memorati a nobis, ob vetustum Martyrologii Hieronymiani apographum, Florentinio communicatum. Illius jam dictum vetustum codicem, continentem Acta virtutum & passionum Apostolicarum, nobis anno MDCLXVI manu sua transcripsit Reinoldus Dehnius noster, recte judicans interesse ecclesiasticæ antiquitatis; ut, quoniam paucissima extant sincera ex iis quæ Apostoli gesserunt; saltem quam emendatissima producantur etiam illa, quæ constat jam olim adulterata fuisse, quando nec Cretes quidem fingunt omnia. Incipiunt autem ista, quæ dixi, Apostolica Acta, a virtutibus SS. Petri & Pauli: [sed ex Clementis libris sumpta.] quæ quatenus ad Petrum spectant, adeo non possunt judicari esse Lini, ut collata cum Latina Recognitionum Clementis versione, a Rufino adornata, evidenter monstrentur ex illis pro majori parte sumpta esse, & quidem verbotenus, uti pronum est unicuique cognoscere. Damus tamen illa ex Mss. prædictis, Blumiano præsertim, ut Dehnii judicium in hoc sequamur. Quæ porro sub Abdiæ nomine habentur S. Pauli Acta, nobisque ex Blumiano Codice transcripsit idem Dehnius, vix aliquid continent, quod in Apostolorum Actibus non legatur distinctius, ideoque ea omnino dimittimus.

[4] Vixit eodem primo seculo Marcellus, Marci Præfecti Urbis filius, initio Simonis Magi, dein S. Petri Apostoli discipulus; qui a SS. Nereo & Achilleo rogatus, scripsit illis aliquam altercationem Romæ habitam, [Omittuntur alia sub nomine Marcelli] inter Simonem Magum & S. Petrum Apostolum, & ab hoc resuscitatum puerum, aliaque, quæ in illorum Actis referuntur XII Maji, capite tertio, & pleraque in aliis Actis hic annotantur. Interim sub nomine ejusdem Marcelli, S. Petri discipuli, extat Passio Apostolorum Petri & Pauli, in codicibus Mss. S. Viti in Gladbach, Trevirensi S. Martini, prædicto Wissenburgensi seu Blumiano, duplici Reginæ Sueciæ num. 482 & 1603 signato, item duplici nostro valde etiam egregio. Eamdem anno MDXXXI typis vulgavit Fredericus Nausea inter rapsodias Anonymi Philalethi Eusebiani, in vitas, miracula, passionesque Apostolorum. Iterum anno MDCLXVIII eamdem Passionem vulgavit Joannes Maria Florentinius, ante Martyrologium Hieronymianum in Indiculo Apostolorum a pag. 103, & suas subjunxit Notationes. Passionis hujus illud est exordium: Cum venisset Paulus Romam, convenerunt ad eum omnes Judæi. Mox ab his, sed frustra, contra S. Petrum concitatur Paulus; & subjungitur longa altercatio, coram Nerone, inter Simonem Magum & Apostolos; & ab his volatus illius impeditus, morsque primum Simonis, tum Apostolorum, & horum sepultura: atque sub finem additur in aliquot Mss. Ego Marcellus, discipulus Domini mei Petri Apostoli, quæ vidi, scripsi. Verum hæc clausula deest in Ms. Wissenburgensi seu Blumiano: & apud Fredericum Nauseam adduntur varia de Constantino Imperatore, quomodo hic leprosus a Silvestro curatus, templa Christianis concesserit, potissimum S. Petri in Vaticano, & aliud S. Pauli; eorumque sacra corpora deponi curavit, variisque donis exornavit: unde intelligitur, talia diu post Apostoli tempora fuisse scripta; & sic non mirum est, fabulose istic dici, Neronem in fuga a lupis devoratum esse: hujus vero uxorem Libiam, cujus alibi mentio non reperitur, & Agrippinam Agrippæ Præfecti Urbis uxorem, a latere suorum maritorum ablatas fuisse. Sed hæc fere sunt, qualia supra num. 2 cum Bellarmino rejecimus. Ipsa longa altercatio coram Nerone displicet, cum Epistola Palati, veluti data ad Claudium Imperatorem; dum ea ad Tiberium scripta dicatur a Tertulliano, Eusebio, Gregorio Turonensi & aliis; ipseque Pilatus mortuus tradatur sub Caio Caligula, ante tempora Claudii. Denique verior Marcellus, in responso ad SS. Nereum & Achilleum, asserit se conflictum Apostolorum cum Simone superfluum æstimare, ut referat, cum ipsi eum viderint, & textus passionis a Lino scriptus sit.

[5] Extant libri quinque de Bello Judaico & excidio urbis Hierosolymitanæ sub Tito Vespasiani Imperatoris filio, [quæ etiam inveniuntur Hegesippo attribula,] in quibus cum libro 3 capite primo flagitia Neronis essent indicata, capite secundo describuntur Acta quædam SS. Petri & Pauli, certamen cum Simone Mago, apparitio Christi Petrum ad mortem subeundam adhortantis, & utriusque martyrium. Trithemius libro de Scriptoribus Ecclesiasticis eos libros attribuit S. Hegesippo, qui seculo Christi secundo floruit, cujus Acta die VII Aprilis dedimus. Scripsit hic S. Hegesippus historiam libris quinque distinctam a Passione Domini usque ad suam ætatem, Ecclesiasticorum Actuum texens narrationes: sed illi cum magno reipublicæ Christianæ damno perierunt, præter aliqua fragmenta, quæ collegit Petrus Halloix tomo 2 de Vitis Scriptorum Ecclesiasticorum Orientalium. Huic ergo Hegesippo suppositi fuerunt supra indicati libri quinque de Bello Judaico, a temporibus Machabæorum usque ad ruinam urbis & templi sancti Hierosolymitani; & in plerisque sunt purum putum compendium Josephi Judæi, qui cum forsan ab aliquibus Josippus appellaretur, inde formatum sit nomen Hegesippi, quem Baronius juniorem Hegesippum nuncupat, [& S. Ambrosio ut interpreti.] alii Pseudo-Hegesippum. Extant hujusmodi libri, primum Coloniæ anno MDXXV excusi, & ut in frontispicio additur, divo Ambrosio Mediolanensi Episcopo interprete: extant etiam recusi a Laurentio de la Barre, in Historia Christiana veterum Patrum, & passim in Bibliothecis Patrum; sed absque mentione S. Ambrosii interpretis. Interim Gronovius, in Monobiblo observatorum in Scriptoribus Ecclesiasticis, Daventriæ anno MDCLXI excuso, censet S. Ambrosium illorum librorum auctorem, quod varia eisdem verbis & sententiis tam in his libris, quam aliis S. Ambrosii operibus, legantur. Gronovit sensum non improbabilem arbitratur Philippus Labbe de Scriptoribus Ecclesiasticis in Hegesippo. Quidquid de ea re sit, videtur auctor circa tempora S. Ambrosii vixisse, qui lib. 3 cap. 5 cum descripsisset Antiochiam, metropolim Syriæ, ista addit: Urbs Antiochia tertio loco ante ex omnibus, quæ in orbe Romano sunt, civitatibus æstimata, nunc quarto, postquam Constantinopolis excrevit civitas Byzantinorum. Est autem hæc prærogativa Constantinopoli delata in Concilio, in ea urbe anno CCCLXXXI habito; ad quod tempus particula nunc alludit. Daremus ergo ex dicto auctore de S. Petro recensita, nisi ea omnia continerentur in narratione, S. Lino supra tributa, quorum aliqua, uti ibidem annotamus, in aliis operibus S. Ambrosii leguntur.

[6] In Ms. Medicæo Græco Regis Christianissimi extant alia Acta, & Rosweido nostro missa sunt sub hoc titulo; Ὑπόμνημα, διαλαμβάνον μερικῶς τοὺς ἀγῶνας καὶ ἄθλα, ἀποδημίας τε καὶ τελείωσιν τῶν ἁγίων καὶ κορυφαίων Ἀποστόλων Πέτρου καὶ Παύλου. Commentarius, [Præmittitur Commentarius de utroque Apostolo] qui tractat singulatim certamina, laboresque & peregrinationes ac consummationes Sanctorum & Principum Apostolorum Petri & Pauli. Eadem Græce Romæ reperta in Latinum transtulit Guilielmus Sirletus, cujus versionem inter ejus Manuscripta in Bibliotheca Vaticana repertam dare hic maluimus, quam minus elegantem aliam, ab Aloysio Lipomanno juxta Ms. Venetum editam tomo sexto Vitarum sanctorum priscorum Patrum, atque ex Lipomanno recusam a Laurentio Surio ad hunc XXIX Junii. Hujus etiam Commentarii exemplar Græcum, ex Græcia in Britanniam delatum, citat Patricius Junius, in Notis ad S. Clementis epistolam ad Corinthios pag. 14, ubi de S. Petri Prædicatione apud Britannos agit. Quis hujus Commentarii auctor fuerit, non indicatur in autographis. [sub nomine Metaphrastis editus,] Quia vero nomen Simeonis Metaphrastis a Lipomanno & Surio præfixum est, videtur a Leone Allatio de Simeonum scriptis pag. 76 istud factum improbari, his verbis: Viri de antiquitate Ecclesiastica bene meriti, Vitas Sanctorum, quæ Auctorem sibi præfixum non præferunt, omnes, non sine erroris atque inscitiæ nota, Simeoni vindicarunt, quæ vere Simeonis non sunt. Et pag. 79 ista repetit: Illas profecto omnes Vitas, Metaphrastæ si vindicaveris, acerbissime insaniveris; [cum sit Auctoris anonymi.] si nullas, multa impie scelerateque commiseris. Observandum vero est ante alia, male a nonnullis dici, cum alicujus Sancti Vitæ nomen præfixum non habetur, eam Vitam legi apud Metaphrasten; quasi vero collectiones omnes Vitarum ab eodem Metaphraste confectæ sint, quod ego existimo falsissimum. Hæc ibi. Quia vero auctor dicti Commentarii præfatur, se ex variis collegisse, quæ de SS. Petro & Paulo dicit, atque interim diversis temporibus acta parum congrue in unum idemque tempus compingit, ideo & propter alia σφάλματα ab eodem commissa arbitramur potius alium fuisse a Metaphraste: damus tamen ipsa, quia varia a S. Petro in Asia & Syria peracta tradit, quantum conjicere licet ex variarum Ecclesiarum traditionibus collecta; & Actorum S. Pauli compendium ex Actis Apostolorum, satis concinnum exhibet.

[7] Jam quod ad sanctos Patres Græcos Latinosque attinet, eorum qui Homilias scripsere, nemo fere est qui non sanctos Apostolos peculiariter sibi laudandos sumpserit: præcellit tamen omnes S. Joannes Chrysostomus, celeberrima quadam Oratione apud Combefisium, quam Wastelius suo saltem Joanni Hierosolymitano perperam adscribit. [Indicantur orationes SS. Patrū,] Editis autem anno MDCLXVI Homiliis, accessit Sermo S. Sophronii, Archiepiscopi Hierosolymitani, ex nostri Francisci Turriani apud Professam Domum Romæ deposito Ms. Latine redditus, studio Clarissimi tunc adolescentis χεραμικὴν (ut præfatur) ἐν πίθω μανθάνοντος, & rudimentum Græca interpretandi ea ipsa in scriptiuncula ponentis. Hic deinde S. R. E. Cardinalis Joannes Franciscus Albanus Urbinas, & dum hæc imprimimus, Clemens Divina providentia Papa XI, cui plurimos annos ad suam majorem gloriam Catholicæque Ecclesiæ utilitatem Deus addat. Ejusdem erga hoc opus de Sanctis præclarum extat apud nos Monumentū, Majus scilicet mensis Synaxarii Basiliani Latine redditus. De Homiliis porro taceo, quas Allatius & alii recensent; Asterii, Episcopi Amaseni; Hesychii & Leontii Presbyterorum; Procli, Patriarchæ Constantinopolitani; Nicetæ Rhetoris; Theoderici Scutariotæ. [& Vitæ recentius compositæ.]

[8] Latini passim obvii sunt: inter quos, ætate posterior, diligentia prior omnibus fuit, Paulus Æmilius Sartorius Casertanus, Julii Antonii Sanctorii S. R. E. Cardinalis Patruelis: a quo scripta erudite & eleganter utriusque Apostoli Vita, [a Paulo Æmilio Sartorio,] & ab Aldo Manutio, purioris Latinitatis apud Italos instauratore anno MDXCVII Romæ agente impetrata typisque vulgata, nisi prolixior esset, vel ideo in hoc opere nomen mereretur, ut de præcipuis istis Sanctis, de quibus Anonymus Græcus succinctius egit, saltem hoc extaret documentum, quo refutarentur qui negant insigni eloquentiȩ stylo celebrari posse res sacras. [Carolo Stengelio,] Merentur etiam saltem nominari hoc loco Carolus Stengelius, & Thomas Massucius; quorum prior Ordinis S. Benedicti Augustæ Vindelicorum apud S. Udalricum professus ac deinde Abbas, an. MDCXX edidit amplum Commentarium rerum a S. Petro gestarum e sacris Litteris, sanctis Patribus & probatissimis Scriptoribus, [Thoma Massutio,] in capita plus quam LX distinctum, & Paulo Papæ V dedicatum; alter, Societatis nostræ Sacerdos, decennio post Romæ scripsit, & anno MDCXXXIII Lugdunensibus in Gallia typis evulgatum dedit Paulum Apostolum, sive ejus Vitam, quindecim libris historice & dogmatice explicatam. [Sigismundo Laurentii,] Simile quid etiam Romæ conatus est Sigismundus Laurentii Cremonensis, ex Congregatione Clericorum Regularium sancti Pauli, quos vulgo Barnabitas vocant, editis anno MDCXLI duobus in folio tractatibus, quorum unus Vitæ Acta secundum Baronii atque Spondani Chronologiam deducta complectitur, alter Virtutes symbolis quinquaginta ornatas, utrumque Italice. [Angelo Lualdo,] Neque omittendus Michaël Angelus Lualdus Romanus Sacerdos, qui anno MDCLI, duobus tomis Italice editis, sub titulo Propagationis Euangelii per Occidentem, tomi 2 partem maximam implevit Actis Apostoli utriusque, & eorumdem Romæ exitu rebusque illuc spectantibus, quam minutissime examinandis, & copiosissime explicandis. Denique P. Hieronymus Xavier, Apostolicus Societatis nostræ in Mogore missionarius, [Hieronymo Xaverio.] Persica lingua scripsit S. Petri Vitam anno MDC; quam una cum Vita Christi, biennio post similiter ab eodem scripta, Hollandus quidam novi ac deformati Euangelii seminiverbius Latine reddidit haud infideliter; additis tamen Notis quibus Pontificatui Petri detraheret, scriptori vero insultaret, quod ad contexendam historiam etiam receperit Recognitiones Clementis aliaque similia non certissimæ fidei: quasi id magnum crimen fuerit initio hujus seculi, necdum ita discussis paleis, a quibus historiam ecclesiasticam conamur expurgare. Alii alios fortasse suggerent non minori cum studio ac laude versatos in hoc argumento. Ego Henschenii mandato obsequens Analecta quædam post Vitas dabo de Apostolorum Reliquiis, miraculis, & ecclesiis, quibus hæc de illis tractatio tota claudatur.

§. II. Tempus vitæ & Martyrii duorum Apostolorum.

[9] [Annis quinque ad Æram vulgarem additis] Fundamentum hujus dissertationis jactum est in Tractatu præliminari ad tomum primum Actorum Aprilis, in quo egimus de antiquis Pontificibus Romanis, eorumque tempora stabilivimus ex vetustis eorumdem Pontificum catalogis, & Actis illorum certioribus, principium autem duximus a Christo summo Pontifice ac Sacerdote in æternum: cujus Vicarii fuerunt S. Petrus & alii hujus successores. Ostendimus ibidem, Christum pro redemptione generis humani incarnatum esse XXV Martii in utero virgineo Mariæ sacratissimæ, & XXV Decembris natum, D. Lælio Balbo & C. Antistio Vetere Consulibus, quinque integris annis Æram vulgarem præveniendo. [dicitur Christus mortuus an.29,] Quia vero annos triginta tres & menses tres in hac vita Christus mansit; statuimus cum antiquis Patribus, eumdem anno XXIX Æræ vulgaris Rubellio Gemino & Rufo Gemino Coss. XXV die Martii, Feria sexta in Parasceve, in cruce mortuum fuisse, & die XXVII victorem a mortuis resurrexisse. Qui in dicto Tractatu præliminari antiquior Catalogus proponitur, a S. Damaso Papa ad S. Hieronymum missus: ejus prior pars videtur a aut sub S. Antero Papa, circa annum CCXXX, in istum ordinem redacta, & hoc proœmium habet: [& post Ascensionem S. Petrus Episcopatū suscepisse] Imperante Tiberio Cæsare passus est Dominus noster Jesus Christus, duobus Geminis Consulibus, VIII Kalendas Aprilis, & post ascensum ejus beatissimus Petrus Episcopatum suscepit. Ex quo tempore per successionem dispositum, quis Episcopus, & quot annispræfuit, vel quo imperante. Hæc ibi. Ipsi autem anni certissima methodo indicantur per duo paria Consulum, quibus initium & exitus singulorum Pontificum adstringuntur.

[10] Verum S. Petri Episcopatus, post Christi ascensionem susceptus, non erat ullius loci, sed significabat ejus præeminentiam supra alios Apostolos, & potestatem collatam pascendi oves & agnos Christi. Quot tunc S. Petrus annos natus fuerit, nusquam exacte indicatur. Quid ergo si anni ætatis tribuantur ei pro isto tempore circiter triginta. [tunc annos 30 circiter natus,] Tunc qui post Christi ascensionem adhuc vixit annos triginta septem, pervenisset ad annos ætatis sexaginta septem, laboribus perferendis, itineribus conficiendis adhuc sufficientis. Tribus ergo annis Christo Domino junior, natus Bethsaidæ, & sub patre Jona sive Joanne in quæstu piscatorio educatus, uxore ducta aliquamdiu in matrimonio vixit; postea a Christo vocatus, triennio in ejus comitatu fuit, sanctissimam novæ Legis scientiam edoctus. Post Ascensionem Christi Princeps Apostolorum constitutus, apud alios peroravit de uno in locum Judæ proditoris sufficiendo: ubi præmissis precibus sorte electus est Mathias. At post effusum supra discipulos Spiritum sanctum die Pentecostes, S. Petrus, habita concione, convertit tria circiter millia: claudum in porta templi Speciosa sanavit, [anno Christi 30 convertitur S. Paulus,] atque Ananiam & Saphiram morte punivit. Eodem adhuc anno post septem Diaconos electos, S. Stephanus die XXVI Decembris est lapidatus, pro fide Christi Protomartyr: & in magna tunc exorta persecutione dispersi sunt fideles, Saulo devastante Ecclesiam: sed hic, Domino Christo apparente in via Damascena, conversus est anno proximo post Christi ascensionem. Quot annos ætatis tunc habuerit Saulus, deinde Paulus vocatus, in Actibus Apostolorum non indicatur. S. Chrysostomus, Oratione de SS. Petro & Paulo, de hujus ætate ista habet: Triginta quinque annis Paulus Apostolus Christo Domino cum omni promptitudine servivit: cursum autem pietatis consummavit, cum esset annorum sexaginta octo. [ætatis suæ 33.] Hæc ille. Nos dictos triginta quinque annos sumimus ab anno Æræ vulgaris trigesimo usque ad annum sexagesimum quintum. At qui supersunt triginta tres ætatis, ut perveniatur ad annos vitæ sexaginta octo, sunt illi, quos habebat in sua ad Christum conversione. Verum, inquies, quomodo lapidaturi Stephanum dicuntur deposuisse vestes secus pedes Sauli adolescentis, si tunc erat annorum triginta trium? Respondeo: quod Græce pro Adolescente, legitur Νεανίας, quæ vox sæpe significat ferocem & protervum, sive juvenili protervia & ferocia præditum. Consule Thesaurum linguæ Græcæ, ab Henrico Stephano constructum, cum eoque passim sentientes Interpretes. Imo eodem capite Ananias eum virum appellat: Audivi, inquit, de viro hoc, quanta mala fecerit Sanctis in Jerusalem.

[11] [SS. Petrus & Paulus conveniunt Hierosolymis an. 33.] Anno Æræ vulgaris trigesimo tertio, S. Paulus, post tres annos a sua conversione (quos fere totos in Arabia traductos censet Massutius libro 3 cap. 4) venit Hierosolymam videre Petrum; causa, ut Ambrosius scribit, honoris primo Apostolo deferendi. Ad quem etiam annum S. Petrum cathedram suam Antiochiæ collocavisse colligimus ex Anastasio Bibliothecario de Vitis Pontificum, asserente, Petrum primum sedisse Cathedram Episcopatus in Antiochia annos septem: qui tamen post ascensum Christi Episcopatum susceperat, uti supra ex Proœmio Catalogi primarii diximus: in quo de S. Petro illud elogium habetur. Petrus annis viginti quinque, mense uno, diebus novem. Fuit temporibus Tiberii Cæsaris & Caij, & Tiberii Claudii & Neronis, a Consulatu Vinicii & Longini, usque Nervæ & Vestini. Passus autem cum Paulo die tertia Kalendas Julias, Consulibus supradictis, imperante Nerone. Hæc ibi, quæ sunt aliquantulum elucidanda. Duobus Geminis Consulibus ascendit Christus, cui dignitatis causa dictus Geminorum Consulatus relinquitur; &, quamvis Petrus tunc susceperit Episcopatum & præeminentiam supra alios Apostolos; Consules tamen anni sequentis, scilicet C. Cassius Longinus & M. Vinicius Quartinus, qui anno Æræ vulgaris trigesimo illam dignitatem gesserunt, S. Petri initio tribuuntur. Quem modum procedendi in priore parte dicti Catalogi semper observari, ibidem monumus, ut iidem Consules non repetantur. In Ms. codice Anastasii Bibliothecarii, qui olim servabatur inter libros Cardinalis Mazarini, ista leguntur: [Cathedrā Antiochiæ S. Petrus habuit ab an. 33 ad 40,] Post passionem Christi tenuit Petrus Apostolus in partibus Orientis Cathedram annis quatuor, scilicet ab anno Æræ vulgaris XXIX usque ad annum XXXIII. Deinde venit Antiochiam, ubi sedit annis septem, diebus octo, scilicet usque ad annum quadragesimum. Deinde venit Romam, [dein Romæ usque ad 65,] ubi sedit annis viginti quinque, mensibus septem, diebus octo, scilicet usque ad annum sexagesimum quintum: quando Consules erant P. Silius Nerva & C. Julius Atticus Vestinus supra indicati, sed loco Vestini facili lapsu legebatur Veri.

[12] De hoc ultimo martyrii anno mox latius agemus. Primo autem monemus, [ad varias interim regiones peregrinatus:] S. Petrum neque Antiochiæ septem continuos annos, neque Romæ viginti quinque perstitisse, sed ad varias regiones peregrinatum subinde Hierosolymam invisisse. Interim, Cajo Caligula Imperatore, qui anno XXXVII Tiberio successerat, a Chærea & aliis conjuratis IX Kalendas Februarii anni XLI occiso, subrogatus est patruus Tiberius Claudius; qui Herodi Agrippæ, filio Aristobuli, regnum amplificavit, addita Judæa & Samaria. Hic cum tertio anno Judæam obtineret, ab Angelo percussus interiit, anno XLIII aut initio sequentis. Hic est, [Hierosolymæ anno 42 e carcere per Angelum liberatur,] qui (ut affligeret quosdam de Ecclesia) occidit Jacobum fratrem Joannis gladio. Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet & Petrum, volens post Pascha producere eum populo; sed is Angelico eductus auxilio, abiit in alium locum. Erat præterea anno XLII ingens fames, ab Agabo Propheta prædicta, quando SS. Paulus & Barnabas stipem collectam Hierosolymam portarunt, quod neci S. Jacobi & captivitati S. Petri præponitur in Actibus Apostolorum cap. XI, & reliqua capite sequenti narrantur. At prout cap. 15 refertur, orta Antiochiæ seditione, propter Judæos, qui volebant Gentes ad Deum conversas circumcidi; Paulus & Barnabas Hierosolymam profecti sunt: ubi facta conquisitione, post Petri & Jacobi suffragia, communi decreto statuerunt, Gentes conversas non obligari lege Moysi. Tempus videtur colligi posse ex Epistola S. Pauli ad Galatas, [& an. 47 Concilio Hierosolymitano, præfuit.] ubi primo scripsit, se post annos tres venisse Hierosolymam videre Petrum, scilicet a sua conversione, anno Æræ vulgaris XXXIII, deinde post annos quatuordecim iterum se ascendisse dicit Hierosolymam cum Barnaba, quod proinde contigit anno XLVII, & teste S. Hieronymo in cap. 2 ad Galatas, anno XVII a conversione S. Pauli.

[13] Discesserunt inde Paulus & Barnabas Antiochiam, ibique demorati euangelizabant verbum Domini. [S. Paulus dein varias regiones obit,] Facta dein dissensione, Paulus, electo Sila profectus, perambulabat Syriam & Ciliciam, confirmans Ecclesias, præcipiens custodire præcepta Apostolorum & Seniorum. Inde pervenit Derben & Lystram… Transeuntes autem Phrygiam & Galatiæ regionem, vetiti sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia. Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, & non permisit eis Spiritus Jesu. Cum vero pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem… & navigantes a Troade, pervenerunt Samothraciam, inde Neapolim & Philippos. Excipiuntur hospitio apud Lydiam, sed ejecto spiritu Pythone virgis cæsi, mittuntur in carcerem: at dimissi cum perambulassent Amphipolim & Apolloniam, venerunt Thessalonicam: & facto per Pauli prædicationem magno fructu, concitatur adversus eum a Judæis seditio, similiter & Berœæ. Inde perductus est Athenas, ubi cum Judæis & Philosophis disseruit, ac Dionysium Areopagitam cum quibusdam aliis convertit. Quæ omnia cap. 15 & duobus sequentibus inter Actus Apostolorum recensentur: facta sunt autem ab anno XLVII usque ad annum XLIX, qui est Claudii Imperatoris nonus; quando, teste Orosio lib. 7 cap. 6, expulsi per Claudium Urbe Judæi fuerunt. In iisdem porro Actis Apostolorum cap. 18 ista leguntur; Post hæc egressus Paulus ab Athenis venit Corinthum, [anno 49 cū Judæi pellerentur Roma, venit Corinthum,] & inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, & Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma) accessit ad eos… Sedit autem ibi annum & sex menses, docens apud eos verbum Dei. Hæc ibi, absque ulla mentione S. Petri, de quo quid actum sit, incertum, fueritne tunc Romam reversus, ibique manserit, & si discesserit, quonam versus? Saltem tunc non habuit Concilium, licet cum Baronio plures ita senserint, hoc enim biennio ante factum diximus.

[14] [post alias iterum peregrinationes] Interim S. Paulus, Corintho digressus navigaturus in Syriam, devenit Ephesum, inde Cæsaream & Antiochiam, unde Fratribus in Judæa eleemosynam detulit. Deinde regressus in Galatiam & Phrygiam, iterum Ephesum venit, ubi biennium integrum docendo consumpsit. Postea rursus navigaturus in Syriam, profectus est in Macedoniam & Græciam, ubi tres menses mansit. Hinc Troadem venit, ubi Eutychum e lapsu mortuum resuscitavit. Tum insulas & littora Asiæ attingens, Presbyteros ex Epheso evocatos exhortatus, post variam navigationem in Syriam, dein Tyrum, ac tandem Hierololymam venit. At Claudio Imperatore interim per venenum sublato XIII Octobris anni LIV, regnabat Domitius Nero: [Hierosolymam adit,] Judææ autem præerat Felix Procurator: ad quem S. Paulus post varias Hierosolymis injurias a Judæis illatas, Cæsaream missus est, quod ad Cæsarem provocasset. A Felice successori Portio Festo traditum, [& vinctus anno 55 navigat,] & ab eo Romam destinatum Paulum, asserit Hieronymus in lib. de Scriptoribus, post passionem Domini vigesimo & quinto anno, id est secundo Neronis; ubi ille quidem melius scripsisset vigesimum sextum a Passione Domini; confirmat tamen sententiam nostram, anno XXIX passum Christum docentium, non XXXIII vel IV: alias esset differenda Pauli navigatio in annum LVIII vel IX, qui fuisset Neronis annus quintus vel sextus mense Octobri inchoatus. In ea navigatione, importuno plane tempore suscepta, naufragium pertulit Paulus mense Februario circiter ineunte, & ad Melitam insulam evasit, ubi tribus mensibus hiemalibus peractis, [Romā venit, an. 56.] navigavit Syracusam, tum Rhegium, inde Puteolos; ac tandem Romam venit anno LVI, benevole a Christianis exceptus. Mansit autem biennio toto in suo conducto, [absolvitur, an. 58.] & suscipiebat omnes, prædicans regnum Dei, & docens quæ sunt de Domino Jesu cum omni fiducia sine prohibitione. Et his verbis absolvit Lucas Actus Apostolorum in anno Æræ vulgaris LVIII.

[15] [Epistolas scripsit] Ante hunc LVIII annum fuerunt scriptæ a Paulo pleræque Epistolæ, e quibus prima omnium censetur ad Thessalonicenses directa nomine Pauli, Timothei & Silvani, qui in Actis Silas appellatur: illi enim adfuerunt ipsi tum Athenis, tum Corinthi, ubi sesquianno substitit, & videtur otium scribendi habuisse. Scripta ergo foret illa circa annum XLIX, [duas ad Thessalonicenses,] & anno sequente secunda ad eosdem Thessalonicenses, antequam Corintho discederet. Ast prima ad Corinthios, scripta Ephesi est, [duas ad Corinthios & Titum,] cum ibi biennio subsisteret, anno LI aut sequente. Ea quæ ad Titum missa est, & in quä eum evocat Nicopolim, ubi statuerat hiemare (uti cap. 3 ver. 12 dicitur) videtur exarata adhuc Ephesi aut vicino aliquo loco anno LII, quo adhuc anno Nicopoli scripta secunda ad Corinthios. Prima vero ad Timotheum, Laodiceæ Phrygiæ metropoli, uti sub finem in Græca & Syra lingua additur, [primam ad Timotheū,] & consentit Theodoretus. Sanctus autem Athanasius e Macedonia missam ait, idque circa an. LIII, quo tempore e Macedonia in Græciam venit, & ibidem tres menses fecit: tum autem videtur scripsisse ad Romanos, quando sub ultimis annis Claudii cessarat persecutio contra Judæos, [ad Romanos,] & Aquila cum conjuge redierat Romam. Romæ e vinculis plures scripsit, & forsan primo loco ad Timotheum secundam, [secundā ad Timotheū, ad Ephestos, Philippenses, Colossenses, Philemonem,] qua illum ad se evocat; tum ad Ephesios per Tychicum Diaconum; ad Philippenses per Epaphroditum, ab his missum; ad Colossenses & ad Philemonem per unum & eumdem bajulum Onesimum, omnes anno LVI aut proxime sequentibus. Ad Galatas Roma etiam scriptam esse, habent Græca & Syra sub finem, item Hieronymus, Athanasius, [ad Galatas,] Theodoretus: sed quia vinculorum non meminit, videtur circa annum LIX scripsisse, postquam libertati restitutus esset, idque jam ubique haberetur notum. Denique ad Hebræos censetur novissima, [ad Hebræos.] & Romæ, dicto aut sequenti anno, dictata.

[16] Apostolus Petrus inter suos labores duas Ecclesiæ reliquit Epistolas, [S. Petrus scripsit 2 Epistolas:] Romæ scriptas, primam sub primos sui apud Romanos Pontificatus annos, inscripsit electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ & Bithiniæ; alteram ad conversos ex Judaismo, & forsan circa finem vitæ. Interim cum Romæ Ecclesiam constituisset, & alias quoque regiones lumine fidei vellet illustrare, Linum successorem ordinavit Episcopum, [S. Linum constituit Vicarium an. 56,] & suum in urbe Romanä constituit Vicarium sive Chorepiscopum. Tempus indicat præfatus antiquus Catalogus, scilicet Consulatum Q. Volusii Saturnini & P. Cornelii Scipionis, qui ulam dignitatem gesserunt anno Æræ vulgaris quinquagesimo sexto. [peregrinatur,] Tum addunt Acta, e Græcis translata, S. Petrum venisse Tarracinam, & Epaphroditum Episcopum ordinasse: & varias ejus peregrinationes deinde indicant per Africam, Ægyptum, Britanniam, & Hispaniam: unde plurimæ & urbes & regiones Occidentis fidem Christi a S. Petro, & ab eo submissis Episcopis allatam ad se fuisse gloriantur: & nos toto hoc opere de variis ejusmodi Sanctis sæpissime agimus, existimantes tamen, multos a Petro ordinatos aut missos dici, primos Sedium certarum Episcopos, quarum certa initia ignorabantur, vel quia a Petri successore aliquo ordinati vel aliis de causis missi fuerunt. Observat autem Eusebius lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 22, Neronem circa initia Imperii clementius se gessisse, & defensionem pro fide nostra benigne suscepisse, quando videtur per totum Imperium late diffusa ac propagata Christiana religio ac fides vera fuisse. At vero, subsungit Eusebius, [suborta persecutione] cum Nero postea ad teterrima quæque facinora prorupisset, Apostoli quoque cum ceteris sævitiam ejus experti sunt. Variæ hujus persecutionis causæ adferuntur: harum aliqua est, Urbs incensa anno LXIV, nec, teste Tacito lib. 15 Annalium, sisti ignis potuit, quin & palatium, & domus Neronis, & cuncta circum haurirentur. Neronem ipso tempore flagrantis urbis inisse domesticam scenam, & cecinisse Troianum excidium, [post urbem incensam,] rumor pervaserat: videbaturque condendæ urbis novæ & cognomento suo appellandæ gloriam quærere, & sic jussum incendium credebatur. Ergo abolendo rumori subdidit reos, & quæsitissimis pœnis affecit, quos per flagitia invisos, vulgus Christianos appellabat. Pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi in usum nocturni luminis urerentur. Hæc aliaque Tacitus. Suetonio cap. 16 dicuntur afflicti suppliciis Christiani, genus hominum superstitionis novæ ac maleficæ. Coluntur Martyres, tunc occisi, XXIV Junii.

[17] En persecutionis motæ prima causa. Accessit in Apostolis altera, [ob Simonē magum extinctum,] ob Simonem magum devictum atque per S. Petrum a præsumpto volatu in terram dejectum ac mortuum, uti infra late referetur. Additur & tertia causa ob castigatam impudicitiam & lasciviam Neronis, & impeditum incestum impurumque congressum Christianæ mulieris, [& Neronis pellices baptizatas,] quam pellicem ab eo desideratam avertisse Paulum infra ex S. Chrysostomo dicetur: ubi & S. Petrus duas feminas Imperatoris, fide imbuerat, quæ pudice vivere statuerant, quaproter libidinosissimus & impudicissimus Nero furebat adversus omnem Ecclesiam, maxime in S. Petrum, utpote qui auctor servandæ pudicitiæ fuerat feminis, quæ crediderant in Christum. Habemus ergo causas; [occiditur cum sancto Paulo an. 65.] habemus & annum persecutionis in Christianos cœptæ, scilicet Imperii Neroniani decimum, Christi sexagesimum quartum, quo plurimi Christiani fuerunt martyrio coronati; quibus S. Leo Papa sermone primo in Natali SS. Petri & Pauli hos videtur præponere, aut saltem adjungere, dum ita scribit: Duo ista præclara divini germina seminis in quantam sobolem germinarint, beatorum millia Martyrum protestantur, qui Apostolicorum æmuli triumphorum, urbem nostram Romam purpuratis & longe lateque rutilantibus populis ambierunt, & quasi ex multarum honore gemmarum conserto uno diademate coronarunt. Hæc ibi. Verum anno persecutionis secundo coronatos Apostolos expresse docet antiquus Catalogus Pontificum his verbis: Passus est Petrus cum Paulo die tertia Kalendas Julias, Consulibus supradictis (Nerva & Vestino) imperante Nerone: quo anno, ob detectam in ipsum Neronem conspirationem, plurimi occisi fuerunt: inter quos C. Piso, conspirationis caput, Lucanus poëta, Seneca Philosophus, & Vestinus Consul, in cujus locum substitutus Cerealis Anicius. Omnia hæc late prosequitur lib. 15 Annalium Tacitus, & lib. 16 tragœdiam istam hoc epiphonemate concludit: Tantum sanguinis domi perditum fatigant animum, & mœstitia restringunt.

[18] Passi itaque sunt SS. Petrus & Paulus anno Æræ vulgaris sexagesimo quinto, Neronis undecimo, [Ratio temporis confirmatur in successorum Actis.] qui mense Octobri inchoaturus erat annum Imperii duodecimum. Hoc Martyrii tempus confirmant successores in Pontificatu Linus, Clemens, Cletus, Anacletus, Euaristus & Alexander; ex quibus Linus temporibus Neronis ordinatus Episcopus, & constitutus S. Petri Vicarius, Consulibus Saturnino & Scipione anno LVI, Martyr decessit Consulibus Capitone & Rufo anno LXVII. Tum Clemens præfuit usque ad Consulatum Vespasiani VII & Titum V, id est annum LXXVI, quando cessit Cleto, cujus ultimus annus assignatur Consulibus Domitiano IX & Rufo, anno autem sequenti LXXXIV idem Cletus Martyr decessit XXVI Aprilis. Hujus successor Anacletus superfuit usque ad Consulatum Domitiani XVII & Clementis, sive ad annum XCV. Ordinatus dein Euaristus sedit usque ad annum CVIII, quo Consules erant Gallus & Bradua: cui successit anno sequenti S. Alexander coronatus Martyrio, die III Maji anno CXVII, sub Trajano qui eodem anno post mortem S. Alexandri nutu Dei defunctus est, ut dicti Alexandri sincera Acta indicant, a nobis ad dictum III Maji illustrata: & consentiunt in omnibus hactenus prolatis antiqui Catalogi Pontificum cum Anastasio bibliothecario, & aliis monumentis in tractatu præliminari ante tomum primum Actorum Aprilis prolatis; ubi in Præfatione ostendimus Eusebium de Romanis Pontificibus non mereri fidem, qui duos omiserit, Cletum & Marcellum, & aliis ex mera conjectura ordinavit tempus Sedis.

§. III. Anamnesis D. P. de sua & Henschenii Chronologia circa Passionem Christi & annos Petri.

D. P.

[19] Huic Henschenianæ commentationi, jam tum prælo paratæ, [Sive Christus passus sit an. 34] quando sub prælo sudabat Aprilis, post operam minime perfunctoriam impensam antiquis Pontificum Catalogis, ante mensem prænominatum productis circa annum MDCLXX, addere vel demere aliquid vix præsumens, malui seorsim alibi proponere posteriores meas circa idem argumentum cogitationes; quarum summa in eo consistit, quod sive Christus mortuus statuatur anno vulgaris Æræ XXXIV cum communi, sive cum antiquis anno vulgaris Æræ XXIX, Duobus Geminis Consulibus, quam sententiam, ab Henschenio resuscitatam (non obstantibus Grandamici nostri a Possino breviter recollectis argumentis) tuendam susceperunt eruditissimi viri, [sive 29 Æræ vulg.] Emmanuel Schelstratius in Antiquitate illustrata, Henricus, nunc Eminentissimus Cardinalis Norisius, in Cœnotaphiis Pisanis; Antonius Pagius in Critica ad Annales Baronianos: utrum inde statuas, inquam; docere conor, utraque in hypothesi subsistere Historiam Apostolicam, ex libro Actorum petitam; & quod ab anno LVIII, ubi illa desinit, restat temporis quoad annum as diem mortis Petri, adeo certum esse, ut convelli nulla ratione possit; consequentium autem Pontificum seriem exinde ordinatissime fluere; tantum in communi sententia curandum esse, ut ad quinquennium differantur omnia, quæ a Passione Christiusque ad dimissam a Petro Antiochiam, dixit Henschenius.

[20] Hanc dimissionem affigit ille anno Christianæ Æræ XL, & exinde mox numerat XXV annos, Romanæ Cathedræ in Catalogo vetustiori adscriptos: qui numerus retineri omnino non posset, [male sumitur Cathedræ Rom. initium ab an. 2 Claudii,] si ultra dictum XL annum Antiochiæ moratus fuisset Petrus. Ego autem censui, eum annorum XXV numerum ex erroneo illorum calculo sumptum, qui ab anno II Claudii, eodemque vulgaris Æræ XLII, usque ad ultimum Neronis, producebant Petrum, adeoque ex principio per Henschenium subruto, nihil sequi contra communem: item duodecim annos Apollonii, quibus ante divisionem Apostoli manserint Hierosolymis, sive (ut Henschenius benigne interpretatur) in Syria, non esse magni faciendos; sed potius tenendos duos, quos ille solos scripserit, alii vero eum transcribentes auxerint perperam ad duodecim. Dicebam ergo, Petrum Romæ sedisse annis XV dumtaxat; quod vero a dimissa Antiochia fluxit temporis, usque ad annum L primi seculi, id relinquendum liberæ Petri per orbem prædicationi; sive ea Cathedra dimissa fuerit anno XL, ut vult Henschenius; sive XLVI, ut ex communi de morte Christi sententia & Apollonii duodennio sequeretur. Neque quidquam ea movebar ratione, [cum Petrus liveræ per orbem prædicationi antea diu vacarit,] qua ad tenendum Claudii annum secundum valde movetur Natalis Alexander, quod alias dici nequeat, cujus interim Ecclesiæ fuerit Episcopus Petrus, si non erat Antiochenæ quam dimiserat, nec Romanæ quam nondum susceperat. Erat enim, ut ab initio, prius etiam quam Antiochenam susciperet Cathedram, universalis Ecclesiæ non solum Episcopus, sicut ceteri Apostoli; sed etiam Pontifex supremus, & ceterorum Caput. Hunc vero quid miratur Alexander annis aliquot circumduci, nullius particularis Ecclesiæ titulo affixum; quando ceterorum undecim Apostolorum nemo propriam sibi Sedem fixit uspiam; nec enim his annumeramus Jacobum Fratrem Domini, Hierosolymitanæ Ecclesiæ ordinatum ab Apostolis Episcopum. Hunc enim supernumerarium existimamus Apostolum, distinctum a Jacobis Zebedæi & Alphæi; sicuti supernumerarii fuerunt Paulus & Barnabas, qui nec ipsi Cathedram sibi usquam posuerunt.

[21] Et hæc ego tunc quidem: nunc vero, ab Eruditissimo Pagio ad an. 43 num. 3, constituendo certius Cathedræ Romanæ initio auctorem adduci video Firmianum Lactantium, libro de mortibus persecutorum: [annus tamen 29 etiam probatur ex Lactantio.] quem librum Henschenius videre numquam potuit, utpote qui ante ejus mortem ad nos perlatus non sit. Scripsit eum Lactantius circa annum CCCXVI, integro quidem seculo junior Tertulliano (qui primus ex editis, auctor citatur ab Henschenio, ad Consulatum Geminorum Christi morti adscribendum) sed ceteris deinde citatis Patribus seculo similiter integro senior, ideoque dignus cujus integer locus hic transcribatur, ad confirmationem Henschenianæ, seu verius omnium in Ecclesia antiquissimæ sententiæ, a qua quod posteriores discesserint, accidisse ait Pagius ad an. 32 n. 7, ex nimia historiæ gentium incuria, & ex nimia astrologiæ fiducia. Et quidem quoad historiam peccatum dupliciter ait, primum in anno Olympiadis, a Phlegonte memoratæ explicando; deinde in Imperio Tiberii Proconsulari confundendo cum anno monarchicæ ejus post mortem Augusti dominationis, de quibus legere ipsum quilibet potest: interim fateor ego in Henschenii Magistri mei sententia non vacillaturum me fuisse, si magnam illam solis obscurationem a Phlegonte notatam ad annum XXIX reduci posse tunc credidissem. Nunc Lactantii locum accipe, sic ordientis caput suum secundum.

[22] Extremis temporibus Tiberii Cæsaris, ut scriptum legimus, [asserente Christum passum duobus Geminis Coss.] Dominus noster Jesus Christus a Judæis cruciatus est, post diem decimum Kalendarum Aprilis, duobus Geminis Consulibus: cumque resurrexisset tertio die, congregavit discipulos, quos metus comprehensionis ejus in fugam verterat: & diebus quadraginta cum his commoratus, aperuit corda eorum & Scripturas interpretatus, est quæ usque ad id tempus obscuræ & involutæ fuerunt; ordinavitque eos & instruxit ad prædicationem dogmatis ac doctrinæ suæ, disponens Testamenti novi solennem disciplinam. Quo officio repleto, circumvolvit eum procella nubis, & subtractum oculis hominum rapuit in cælum. [& Petrū post 25 ab inde annos venisse Romam,] Et inde discipuli, qui tunc erant undecim, assumptis in locum Judæ proditoris Mathia & Paulo, dispersi sunt per omnem terram ad Euangelium prædicandum, sicut illis magister Dominus imperaverat: & per annos XXV usque ad principium Neroniani Imperii, per omnes provincias & civitates Ecclesiæ fundamenta miserunt. Cumque jam Nero imperaret, Petrus Romam advenit; & editis quibusdam miraculis, quæ virtute ipsius Dei, data sibi ab eo potestate, [sub Nerone, ab eoque cæsum fuisse cum Paulo.] faciebat; convertit multos ad justitiam, Deoque templum fidele ac stabile collocavit. Qua re ad Neronem delata, cum animadverteret, non modo Romæ, sed ubique quotidie magnam multitudinem deficere a cultu idolorum, & ad religionem novam damnata vetustate transire; ut erat execrabilis ac nocens tyrannus, prosilivit ad excidendum cæleste templum delendamque justitiam; & primus omnium persecutus Dei servos, Petrum cruci affixit, & Paulum interfecit.

§. IV. Chronologiæ Henschenianæ in Petro claritas. Statua Simoni Mago Romæ erecta. Convincitur is a Petro sub Nerone.

AUCTORE C. J.

[23] Adjecta hac ad Commentarium Henschenianum Anamnesi P. Papebrochii; videntur desiderari nonnulla posse ad idem argumentum, [Lactantius de Petri Romam adventu nobis favet;] & ad citatum ab ipso Lactantii contextum facientia. Cœpit Nero imperare anno vulgaris Æræ LIV, post diem XIII Octobris, quo Claudius obiit. Ab illo autem anno LIV si retrogradiaris per annos XXV, quos Lactantius ait Apostolos post Passionem Domini & Ascensionem ejus impendisse, ponendo per omnes provincias & civitates Ecclesiæ fundamenta; pervenies ad annum Christi vulgaris Æræ XXIX, affixum Consulatui duorum Geminorum, sub quibus passum fuisse atque ad cælos ascendisse Christum Dominum, clamat tota antiquitas, consentientibus, quos modo nominavit Papebrochius, viris eruditis, partim nuper mortuis, partim adhuc superstitibus. Porro hac sententia, etiam a P. Papebrochio resumpta, tamquam veriore, remitto Lectorem ad Henschenii Diatribam præliminarem in Catalogos veteres Romanorum Pontificum, præmissam tomo primo Aprilis, in qua cum receptis passim opinionibus de annis Petri in sedibus Antiochena & Romana, de adventu ejus Romam aliisque eo spectantibus, adeo verosimiliter conciliat chronotaxin, ut nihil aptius videatur posse dici; & patebit in paucis, quæ subjicio, speciminibus.

[24] Sublato igitur post passionem suam in cælum Christo, [uti etiam duodenniū Apollonii;] anno vulgaris Æræ XXIX, Consulibus duobus Geminis, Petrus gerere supremum Pontificatum incepit. Anno sequenti XXX exorta fuit persecutio in Discipulos; & Saulus, in Paulum tunc conversus, post tres annos venit Hierosolymam videre Petrum, videlicet anno XXXIII. Scripsit apud Eusebium lib. 5 cap. 18 Apollonius, sub annum CLXXXV martyrio coronatus, tamquam ex veterum traditione; Christum præcepisse Apostolis suis, ne intra duodecim annos a sua Passione discederent Hierosolymis; sumpta civitate primaria pro tota regione Palæstinæ vicinaque Syria; sic ut per intervalla recurrerent Hierosolymam. Duodecimus porro annus a Passione Domini, in nostra sententia est quadragesimus vulgaris Æræ. Illo igitur anno divisi dispersique fuerint Apostoli; ejusque rei memoria pluribus in ecclesiis & Martyrologiis celebratur XV Julii, sub hac formula, Divisio Apostolorum; & tunc singulis in diversas mundi plagas abeuntibus, exivit in omnem terram sonus corum, & in fines orbis terræ verba eorum.

[25] Interea tamen Petrus anno XXXIII, quo Paulus eum vidit Hierosolymis, [septennium Sedis Antiochenæ,] qui quartus est a Passione Christi, Sedem Pontificiam collocaverat Antiochiæ in metropoli Syriæ, tenuer atque per annos VII, ut habet communis sententia cum libro Pontificali. Illis autem in anno XL seu Divisione Apostolorum finitis, profectoque mox Antiochia Petro, postquam illic pro se constituerat Episcopum Euodium, recte numerari cœperunt anni Sedis Romanæ, ad quam tendebat: sive recta Romam tetenderit Petrus, [anni 25 Sedis Romanæ,] sive per viam aliis quoque nationibus Christum annuntians, eo primum pervenerit anno secundo Claudii, quadragesimo secundo Christi, quæ Eusebii & Hieronymi doctrina est. Certe a dimissa Sede Antiochena & Apostolorum Divisione usque ad annum Christi LXV, Neronis XI nondum finitum; quo Martyrium subiisse Petrum sustinemus, fluxerunt anni XXV integri, quot huic attribuuntur Sedis Romanæ, post Eusebium ac Hieronymum, communi fere consensu ab omnibus. [& anni 37 vitæ Petri post Passionē Christi.] Denique totum spatium, quod a Passione Christi Domini supervixit Petrus, circumscribitur annis XXXVII, juxta calculum Hieronymi, Pontificalis Romani, Chrysostomi, Honorii, Isidori, Bedæ, Rabani & aliorum, apud Henschenium in citata Diatriba num. 35: totidem vero numerantur ab anno XXIX quo Christus passus, ad annum LXV, quo mortuus Petrus, ut tam hic quam in supradictis omnibus, cum sententia nostra aptissime concilientur, quæ ab antiquis temporibus veluti quadam continuata traditione in Ecclesia magis retenta fuerunt.

[26] Neque obest nobis præcitatus Lactantii textus; Cumque jam Nero imperaret, [Non obest nobis, Petrum sub Nerone Romam venisse,] Petrus Romam advenit. Illo enim stante potest etiam citius, & plus quam semel eo venisse. Videtur autem hic adventus Petri Romam indicari a Lactantio ultimus, post quem deinde Roma non discesserii, saltem longius; quia convertit ibi tunc multos ad justitiam, Deoque templum fidele ac stabile collocavit, non tantum quod ecclesia, quam tunc ibi collocabat, futura esset stabilis & perseveraret usque ad finem mundi (talem enim jam tum a primo suo Romam ingressu posuerat) sed quod Petrus ipse deinceps stabiliter ibidem manserit: id quod etiam rationi perquam consentaneum est. Fundaverat quippe Petrus spatio XXV annorum post Passionem Domini per Asiam atque Europam Ecclesias plurimas tum per se, tum per Discipulos suos: in quibus necesse fuit identidem nasci dubia & oriri contentiones, sive inter fideles ejusdem Ecclesiæ, sive inter Ecclesias diversas, aliis aliud sequendum (ut initiis maxime solet fieri) contendentibus. Pro hujusmodi autem dubiorum atque contentionum decisione, cum recurrendum sæpe esset ad primarium & infallibilem Magistrum; debebat is, videlicet Petrus, certo loco conveniri posse; nullo autem poterat conveniri facilius quam Romæ, unde per totum mundum commercium litterarum patebat. Siquis tamen ex Commentario Græco latino, quem mox daturi sumus, malit sustinere, Petrum usque ad ultimos ante passionem suam annos peregrinatum fuisse, & longinquas percurrisse regiones; is pariter admittet, a Petro Linum Romæ tamquam Vicarium suum ordinatum & relictum fuisse; ad quem aliæ Ecclesiæ recursum habere possent.

[27] Jam vero quem Petrus convictum & confusum e Palæstina Syriaque pridem compulerat excedere Simonem Magum, [quo & prius venerit post Simonem Magum.] quomodo & quando aggressus sit conviceritque denuo Romæ, priusne an postquam eo ipse extremum advenit, videndum est. Eusebius tametsi in iis, quæ Romanam spectant Ecclesiam, auctoritatis non magnæ sit: quando tamen illuc spectantia docet ex sanctis Apollonio, Justino, Dionysio Corinthiorum Episcopo; tantæ omnino debet esse auctoritatis, quantæ sunt illi ipsi Sancti. Docet igitur Eusebius lib. 2 Hist Eccles. cap. 13, citans verba Justini, in Apologetico ad Imperatorem Antoninum, ipsummet sic alloquentis: Post Domini nostri in cælos ascensum immissi sunt a dæmone homines quidam, qui se deos esse dicerent. Quos quidem homines tantum abest, ut persecuti sitis, quin potius maximis honoribus affecistis. Ex iis fuit Simon quidam Samaritanus, ortus ex quodam vico, qui Gitton dicitur, qui principatu Claudii Augusti, cum per operationem dæmonum multa magicæ artis miracula in urbe vestra, quæ imperii caput est, edidisset; Deus a vobis est habitus, statuamque illi perinde ac Deo posuistis, in insula Tiberina inter duos pontes, cum hac inscriptione: Simoni Deo Sancto.

[28] His de Simone aliisque de Helena quadam, impurissima illius sectatrice, [quem etiā convicit.] ex Justino relatis, subnectit pauca Eusebius de doctrina hæretica ejusdem Simonis, atque cap. 14 negat, prospera illi diu ex voto fluxisse. Confestim enim, inquit, ipsis Claudii Augusti temporibus, benigna & clementissima Dei providentia fortissimum & maximum inter Apostolos Petrum, & virtutis merito reliquorum omnium Principem ac Patronum, Romam adversus illam generis humani labem ac pestem perducit. Qui tamquam strenuus divinæ militiæ ductor, cælestibus armis munitus, lucem Euangelicam ab Oriente in Occidentem portavit: cumque Dei doctrina Romanos adventu suo illustrasset, Simonis quidem vis ac potentia cum ipso simul auctore brevi extincta atque deleta est. Tantus autem veritatis fulgor emicuit in mentibus eorum qui Petrum audierant, ut parum haberent semel audiisse… sed Marcum Petri sectatorem, cujus hodieque extat Euangelium, enixe orarent, ut doctrinæ illius, quam auditu acceperant, scriptum aliquod monumentum apud se relinqueret: quod & reliquit rogatus, scriptum a se Euangelium, a Petro approbatum; ut prosequitur Eusebius.

[29] Hujus interpres Valesius tantum isti loco tribuit, ut Simonis convictionem Romæ ac interitum, [Valesius negat, absque sufficienti ratione,] temporibus Claudii putet adscribendum: Icarium vero ejus volatum, & e volatu præcipitium, in dubium revocet. Contra autem negat, Simoni statuam Romæ erectam fuisse tamquam Deo. Ratio cur neget, est; quia jam dudum viri docti observarunt (nullum tamen citat) imperitia linguæ Latinæ lapsum esse Justinum, qui statuam Semoni Sanco positam, Simoni Mago sacratam fuisse putaverit, vicinitate nominum deceptus. Ac pergit: Certe statua illa, quam in insula Tiberina viderat Justinus, non ita dudum effossa est, cum ea inscriptione, quam dixi, Semoni Sango Deo Fidio: qui apud Sabinos pactis fœderibusque præerat, a sanciendo dictus. Si non ita dudum effossa fuit statua illa, [statuam Simoni Romæ positam fuisse,] non potuerunt viri docti jam dudum observare errorem Justini, quem suspicantur in illa statua fundatum. Velim etiam doceri aliqua verosimilitudine; primo, Justinum vidisse statuam illam Dei Fidii, aut ejus tempore hanc stetisse in insula Tiberina. Deinde, ipsum in eo deceptum fuisse, quod statuam Semonis Sangi Dei Fidii, putaverit, Simonis Dei Sancti esse. Certe imperitia linguæ Latinæ, quantumvis magna, facere non poterat, ut vir sapiens discrimen inter duas illas Epigraphas non dignosceret. Ad hæc, noverat saltem Latinos characteres Justinus. Hos enim ipsos in Græcos convertit, retentis vocibus Latinis, sic illas scribens in contextu orationis Græcæ, Σίμωνι δέῳ σάγκτῳ, idque Græcis mox interpretatur Græce, Σίμωνι Θεῷ ἁγίῳ; uti videre est apud Eusebium loco citato. Denique quis credat, Justinum, in Samaria natum, Imperii Romani subditum, pluribus scientiis, etiam divinitus infusis (uti in Vita ejus die XIII Aprilis num. XI legi potest) imbutum; in urbe Romana diutissime moratum, cum Romanis quotidie tractantem, & veritatem fidei Catholicæ propugnantem; adeo imperitum Romanæ linguæ fuisse, ut tria eorum vocabula legere, aut a quatuor distinguere non potuerit?

[30] At fefellerunt Justinum Samaritani quidam, qui statuam illam, Simoni Samaritano positam fuisse, ei persuaserunt. [ac refellitur,] Quasi vero Romani Magum ac præstigiatorem adhuc viventem consecravissent; aut Deum, adjecto epitheto, Sanctum vocaverint. Cur potissimum fefellerint Justinum Samaritani? Quia proniores in laudem Simonis, gentilis sui? Sed Justinus æque gentilis eorum erat, & ipse Samaritanus natione. Quamobrem eadem causa, quæ moverit Samaritanos ad commendandum gentilem suum Simonem; debuit ipsos absterrere ne fallerent Justinum. Porro, vel supererat statua Romæ tempore Justini, quam ei persuaserint Samaritani positam Simoni suo fuisse; vel non supererat amplius. Primum videtur colligi posse ex eo, quod Justinus tam accurate voces latinas Græcis characteribus exceperit. Imo superfuisse supponunt ipsi, qui nobis hic adversantur, dum aiunt, Justinum deceptum esse in inscriptione statuæ quæ tunc extabat; quamque illi sine fundamento, ut vidimus, sibi persuadent, fuisse Semonis Sangi Dei Fidii. Admisso igitur quod statua superfuerit, opus non est ulteriori disputatione ad monstrandum, ipsam Simoni Deo sancto positam fuisse. Ipsamet enim statua id locuta fuit Justino, epigraphen describenti. Si non supererat statua; dicendum est, Justinum, quæ scripsit, didicisse fama publica, quæ multum auctoritatis tunc habebat, nondum elapsis ab interitu Simonis centum annis; quæque propagata fuerit non per Samaritanos tantum, vile hominum genus, sed per Christianos præcipue & ipsos gentiles Romanos; quorum auctoritate ausus fuerit Justinus, illud scripto proponere, & quodammodo exprobrare ipsi Imperatori.

[31] Romanos Simoni posuisse statuam adhuc viventi, non dicit Justinus, sed Eusebius auctoritate sua, [confirmata istius facti veritate;] latius explicans Justini contextum quam verba sonent. Tum vero dixerit illud ipse Justinus: quid inde contra veritatem rei? Novum non fuit illis temporibus statuas hominibus, etiam tum viventibus, poni tamquam diis: imo & aræ ipsis consecrabantur. Audi Eusebium in Chronico ad annum 1 Caji Caligulæ Imperatoris. Cajus, inquit, se ipsum inter deos refert. Atque iterum ad annum ejusdem tertium: Cajus Petronio Præfecto Syriæ præcepit, ut Hierosolymis statuam suam sub nomine Jovis Optimi Maximi poneret. Et paulo post sic pergit loqui Eusebius: Toto orbe Romano, sicut Philo scribit & Josephus, in Synagogis Judæorum, statuæ & imagines & aræ Caji Cæsaris consecratæ. Erat quidem magus & præstigiator vaferrimus Simon: sed talis non apparebat iis, qui statuam tamquam Deo posuerunt, illusi ac decepti per opera ejus, quæ videbant, mirabilia. Et vero quales fuerunt Romanorum dii deæque præcipui? nonne præstigiatores, flagitiosi, nefarii? Denique, varia variis diis sæpe addiderunt epitheta, Jovem appellantes fulminantem; Apollinem, intonsum; Janum, bicipitem; Mercurium, volucrem; Junonem, Regiam; Dianam, castam; cur non etiam aliquem vocaverint sanctum? Et, si sapientes Græci Athenis aram erexerunt Deo ignoto, quid mirabimur, si Romani erexerint statuam Deo sancto? in illa civitate, quæ etiam tum maxima parte ignorans suæ provectionis auctorem, cum pæne omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus; & magnam sibi videbatur assumpsisse religionem, quia nullam respuebat falsitatem; ut vere S. Leo prædicavit.

[32] [uti etiam Pagius,] Pagius visa Valesii critica, eam continuo approbat in sua Critica Baroniana ad annum XLII num. VI: sed cum nihil novi ad probandum argumenti afferat, nulla nova ratione ejus approbatio est refellenda. Ego utriusque eruditissimi viri opinionem tantum abest ut sequendam putem; ut mihi persuadeam, nihil deinceps in historia humana credi prudenter posse, si isti Justinianæ assertioni, de statua, Simoni Deo sancto collocata, fides deroganda sit propter argumenta tam levia. Etenim sapientissimus juxta ac prudentissimus fuit scriptor Justinus, uti docent ejus opera quæ extant. Res, quam affirmat, publica fuit, in plena luce urbis Romanæ, nondum elapsis centum annis, gesta; marmoribus, ad tempora Justini vero similiter servatis, incisa, quæ omnibus poterat nota esse. Hanc Justinus, vir sanctus, gloriosus Christi mox Martyr futurus, in publica Apologia, ipsi Imperatori oblata, tota urbe mox publicanda, dum veritatem Catholicæ Religionis probare vult, finxerit? (falli enim aut errare non poterat prudentia ejus in re tam certo vera aut certo falsa) fingere autem non patiebatur viri sanctitas, nec ausa fuisset fingere tam impudenter impudentia ipsa. Qui me vult recedere in præsenti quæstione a Justino & sequaci ejus Eusebio, antiquissimis auctoribus; afferat necesse est, aut argumenta fortiora, quam allata sunt; aut testes istis contrarios, auctoritate pares.

[33] [An volaverit Simon Magus.] Verisimilior Valesii opinion sit, non admittentis volatum Simonis, & consequenter præcipitium ejus; nixa silentio tum Justini ejusdem, tum Irenæi atque Eusebii. His enim, ætate proximis (cum de Simone ejusque convictione pluribus agunt) nullam de volatu ejus mentionem facientibus, quam fieri, instituti ipsorum ratio postulabat, si vere volasset Simon; quid auctoritatis congruæ aut sufficientis superest ad illud persuadendum? Sustinet idem Valesius, Eusebii sententiam veriorem opinatus, Simonis magi interitum Romæ contigisse principatu Claudii Augusti. Id vero contra communem est; [Utrum sub Claudio, an sub Nerone] sustinentibus Baronio atque Sigonio, interitum illum Simonis contigisse sub Nerone; habentibusque etiam ejusdem sententiæ suæ auctores, Severum, Augustinum, Philastrium, & Maximum Taurinensem; ut ipse Valesius fatetur, qui nihilominus præfert iis omnibus locum citatum Eusebii: quia Justinus & Irenæus affirmant, Simonem sub Claudio Romam venisse, & fraudulenta edidisse miracula. Cumque etiam constet, inquit, Petrum ejusdem Claudii temporibus Romam se contulisse ad Simonis fraudes confutandas, verosimile non est, Simonem tam diu, præsente atque instante Petro, insultasse fidei Christianæ.

[34] Venerint tum Simon Magus, ad fallendum, tum Petrus Apostolus, ad illum confutandum, Romam, imperante Claudio; nondum constat quod sub eodem Claudio extremum congressi fuerint, atque interierit Simon. [a Petro convictus, interierit.] Quod Eusebius scribat, παραχρῆμα brevi, ut interpretatur Valesius, aut etiam, statim, si ita vis, Simonis potentiam cum ipso simul auctore extinctam atque deletam fuisse, latitudinem habet; neque restringi debet necessario ad paucissimos annos. Possunt Justinus & Irenæus forte explicari de adventu Petri Romam extremis Claudii annis; atque ita, illo mortuo, congressus sit Petrus cum Mago sub Nerone. Certe neuter dicit sub Claudio Petrum & Simonem Magum inter se congressos fuisse; etiamsi dicant, utrumque sub illo venisse Romam: atque adeo auctoritas illorum, quæ pro uno plurimum valet, pro altero nihil obtinet. Neque magis audiendus est Eusebius, dum scribit, initio cap. 15, quod cum Petrus Romanos adventu suo illustrasset, Simonis potentia cum ipso simul auctore brevi extincta atque deleta est. Si enim permittere quis nolit, illud, brevi, extendi ad tempora Neronis, meminerit is, Eusebium in rebus Romanis non tantæ auctoritatis esse, quantæ est in orientalibus, sibi vicinioribus; præsertim ubi loquitur ex persona propria, destitutus auctoritate aliorum, in Romanis rebus melius versatorum.

§ V. De tempore ac loco, quibus passi sint Apostoli.

[35] Postquam docuerat Eusebius lib. 2 Hist. Eccl. cap. 25, ex Tertulliano; Neronem, [Apostolos Petrum & Paulum,] primum omnium Imperatorum in Religionem Christianam, tum maxime Romæ orientem, Cæsareano gladio ferociisse: & ex Caio, viro Catholico, qui Zepherini, Romanæ urbis Episcopi tempore, ineunte seculo III, floruit; Apostolos Petrum & Paulum Romȩ passos fuisse, eorumque trophæa superesse in Vaticano & Via Ostiensi: pergit porro docere ex Dionysio Corinthiorum Episcopo, qui seculo secundo celebris fuit; ambos Apostolos uno eodemque tempore Martyrium subiisse, hæc citans verba ex Epistola ejus, ad Romanos scripta: Ambo Apostoli, etiam in urbem nostram Corinthum ingressi, sparso Euangelicæ doctrinæ semine nos instituerunt; & in Italiam simul profecti, cum vos similiter instituissent, eodem tempore Martyrium pertulerunt; Græce, Κατὰ τὸν ἀυτὸν καιρόν. Ad quem locum ita notat Valesius pag. 42: Non dicit aperte Dionysius, Petrum ac Paulum uno eodemque die passos fuisse; sed tantum, eodem tempore: quod de plurium dierum intervallo explicari potest.

[36] Fateor, si adest ratio sufficiens aut necessaria sic explicandi. [uno eodemque uno eodemque die passos,] Potest tamen etiam intelligi de tempore; quemadmodum eadem verba Græca, ab Eusebio ante contextum Dionysii posita, interpretatus est ipsemet Valesius: qui autem simpliciter dicit, aliquid uno eodemque tempore factum esse, ab iis qui simul in eodem versabantur loco, non magis videtur alium atque alium diem intelligi velle, quam alium atque alium annum. Cum vero Valesius istud Κατὰ τὸν ἀυτὸν καιρόν, non ausit extendere ad annos diversos, ut patet ex citata ejus explicatione, nescio quid argumenti habere possit, ipsum extendendi ad diversos dies contra communem omnium sententiam, eodem die mensis Apostolos passos asserentium; ne ipsis quidem in eo dissentientibus Prudentio, Augustino & Aratore; qui citantur a Valesio, & annum dumtaxat passionis diversum ponunt, non diem mensis; sustinentes, uno post Petrum anno supervixisse Paulum. Textus tam illustrium Auctorum, quos Valesius non descripsit, ad majorem rei elucidationem hic accipe.

[37] Aurelius Prudentius, natione Hispanus, anno Christi CCCXLVIII, natus atque initio sequentis seculi superstes, Hymno 12: περὶ Στεφάνων, sic canit: [negant Prudentius,]
Festus Apostolici nobis redit hic dies triumphi,
      Pauli atque Petri nobilis cruore,
Unus utrumq; dies, pleno tamen innovatus anno,
      Vidit superba morte laureatum.
Augustinus Afer & Ecclesiæ Doctor, ad annum usque XXX ejusdem seculi V superstes, Sermone 28 de Sanctis; Currunt, inquit, [Augustinus,] uterque Apostolus ad palmam Martyrii, & uterque perveniunt ad coronam; non quidem eodem temporis cursu, sed eodem anni vertentis occursu. Arator Subdiaconus sanctæ Romanæ Ecclesiæ anno DXLIII obtulit Vigilio Papæ, [& Arator:] ejusque jussu recitavit in ecclesia S. Petri ad Vincula, compositum a se poëma libris duobus de Actibus Apostolorum, & in secundo sic loquitur:
Hæc etiam germanus amor, quibus amplius actus,
Quam natura dedit: geminos quos addidit astris,
Non eadem, tamen una dies; annique voluto
Tempore, sacravit repetitam Passio lucem:
Et tenet æternam socialis gloria palmam.

[38] Magna profecto isthæc auctoritas est; & nata prudentem virum pertrahere in ejusdem rei assensum, si seorsim consideretur. Attamen trecenti & fortassis quinquaginta a Martyrio Apostolorum anni fluxerant, cum illorum primus ætate, Prudentius sua isthæc scripsit: [aiunt vero, Dionysius Corinth. Ep.] a quo Martyrio vix centum annis abfuit Dionysius Corinthiorum Episcopus, cujus supra memini, asserens, Κατὰ τὸν ἀυτὸν καιρὸν, uno eodemque tempore passos Apostolos: quod multo magis de eodem anno, quam de eodem die mensis intelligendum est, [Eusebius Ep. Cæsareen.] atque intellectum fuit ab Eusebio, centum forte annis ante Prudentium scribente, eoque historico, ad quem propius spectabat talia distinctius noscere quam ad Poëtas. Intellexisse autem Eusebium per citatum Dionysii locum, eumdem annum, declarat ipse manisfestius in Chronico suo; ubi sub anno XIV Neronis scribit, Petrum & Paulum gloriose Romæ occubisse.

[39] Idem sentit Auctor Catalogi antiquissimi Pontificum Romanorum, [Catalogus Pontificum Rom. antiquissimus] sedente Damaso Papa sub annum CCCLIV scripti, aut potius ex antiquioribus aliis Catalogis concinnati: qui, cum ex professo Chronologiam tractet, singulorumque Pontificum initia ac fines per Consules Romanos definiat, majoris sane auctoritatis esse debet, quam quivis alius; qui de illis tantum obiter & quasi per transennam loquitur. Is vero sic habet: Passus est Petrus cum Paulo die III Kal. Julias Consulibus suprascriptis, Nerva & Vestino, imperante Nerone. [Idatius Ep. Lemicen.] Idatius quoque Lemicensis Episcopus & accuratus Chronologus, qui eodem, quo Prudentius & Augustinus obierunt, seculo V floruit ac mortuus est, in Chronico suo, quod perduxit ad annum Christi CCCCLXVI; sub Consulibus Nerone III & Messalla Corvino ponit passionem Petri & Pauli eodem die III Kal. Julias. Adde tertium Chronologum, Magnum Aurelium Cassiodorum, [Cassiodorus Consul Rom.] qui Theodorico Ostrogothorum Regi a litteris secretis, & anno DXIV solus Consul Romanus fuit; sic scribentem. Silvano & Othone Coss. Romæ SS. Petrus & Paulus Apostoli trucidati sunt a Nerone. In his animadversione dignum est, quod citati Auctores diversis consulatibus & diversis Consulum paribus singuli adscribant Martyrium Apostolorum; ex quo deducitur, nullum eorum alterum descripsisse, sed aliunde sua didicisse singulos. Et tamen conveniunt in eo, quod omnes & singuli Martyrium illud affigant uni eidemque anno; sicut uni eidemque consulatui, & uni eidemque Consulum pari.

[40] [Hieronymus, qui &] Addi merito potest Chronologis S. Hieronymus, ubi de scriptoribus Ecclesiasticis agit; præcipue intentus, ut mortis cujusque tempus recte definiat; cujus ordinem sequitur in præponendo aut postponendo unum Scriptorem alteri. Hic in Paulo Apostolo sic loquitur: Paulus decimo quarto Neronis anno, eodem die quo Petrus, Romæ pro Christo capite truncatus, sepultusque est via Ostiensi; anno post Passionem Domini XXXVII. Qui supra Eusebianum illud, eodem tempore passos esse Petrum & Paulum, extendere voluerunt ad annos diversos; quid ni etiam hic illud, eodem die, extendant ad eumdem diem Junii diversis annis recurrentem? interpretantes verba Hieronymi, quod Paulus capite truncatus sit decimo quarto Neronis anno, eodem die, quo Petrus, anno præcedenti confixus fuerat cruci.

[41] Verum occlusit ipse Hieronymus effugium istud, cum paulo ante in Petro dixit, hunc Romæ annos XXV Cathedram Sacerdotalem tenuisse usque ad ultimum annum Neronis, id est (ait) decimum quartum; a quo & affixus cruci, Martyrio coronatus est: & iterum paulo post in Seneca: Hic, inquit, ante biennium quam Petrus & Paulus coronarentur Martyrio, a Nerone interfectus est. Sonat igitur Hieronymo illud, eodem die, sicuti sonare cuivis debet, simpliciter spatium temporis, iisdem XXIV horis circumscriptum; neque extendi potest ad alium & alium mensem, nedum ad alium & alium annum, nisi forte adjuncta id clare determinent. Nam si ego simpliciter enuntiarem: Paulus eodem die mortuus est quo Petrus: quid quæso in illa enuntiatione secundum se est, quod alium annum aut mensem denotet? Dies unius anni, [Eusebii hic interpres.] determinatus per certum solis motum, aut per certum mensis numerum, non est idem, qui alterius anni, licet hic recurrat sub similem solis motum & parem mensis numerum. Ex dictis confirmatur etiam, quod illud Eusebii, eodem tempore, constringendum sit ad eumdem annum & mensem & diem, quia Hieronymus in iis, quæ spectant ad Petrum ejusque adventum Romam, tempus Sedis ac mortis; Eusebium presse sequitur, atque est interpres ipsius, ubi obscurior alicui, opinionibus aliis præoccupato, videri possit.

[42] Atque hæc abunde sufficiunt ad probandum, Apostolos anno, mense ac die eisdem passos fuisse. Ad refellendum vero objectos nobis Auctores, Prudentium, Augustinum, Aratorem, & si qui sunt alii ab eis stantes; sufficient, sanctus Leo Magnus Papa in Præfatione ad Codicem Canon. & Constit. tomo 2 Operum ejus ex editione Quenellii Parisiis 1675; S. Maximus, Episcopus Taurinensis Serm. 1 in Natali horum Apostolorum; S. Asterius, Episcopus Amasenus, Homilia in eosdem Apostolos apud Combefisium in Auctario Græcorum Patrum anni 1648: qui omnes sanctis Prudentio atque Augustino contemporanei fuerunt; Aratore vero longe antiquiores; & nulli eorum sanctitate cedunt. Unius tantum Leonis locum produco, quia Pontificis Romani; quique propterea majorem habere hic debet auctoritatem. Sic igitur scribit loco citato: Paulus uno die, unoque tempore, gloriosa morte cum Petro, sub Principe Nerone agonizans, coronatus est. Et centum fere annis ante Leonem, Epiphanius in Panario hæresi 27, num. 6 ex editione Petavii scripsit, Petri Paulique necem in annum Neronis XII: qui utique, unus & idem est, incurrere.

[43] Sed unde illa Prudentius, ex Hispania Romam peregrinatus, hauserit, & alii post ipsum idem scripserint? [opinionem de anno diverso] Certe videtur illius ætate talis opinio primum nata fuisse, tum quia nullus antiquior scitur ejus meminisse, tum quia contemporaneus ipsius Hieronymus; & mox Leo Magnus, & Gelasius Papa cum Concilio LXX Episcoporum, distinctius expresserunt tempus ac diem, quo Apostoli obierunt, quam fecerunt prædecessores eorum, determinantes illum per τὸ unum, aut eumdem; ut videri possint refellere illo modo voluisse aliter sentientes. Et Concilium quidem Romanum, [hæreticis attribuit Concilium Rom.] quod dixi, cum Gelasio, tribuit hæreticis originem male fundatæ opinionis, in Decreto de apocryphis scripturis sic pronuntians: Petro data est etiam societas beatissimi Pauli Apostoli, vasis electionis, qui non diverso, sicut hæretici garriunt; sed uno tempore, uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma, sub Cæsare Nerone agonizans, coronatus est; & pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt.

[44] Stabilita sententia nostra, eaque sola antiquissimis temporibus nota; [An die 22 Febr. passi sint Apostoli,] Martyrium subiisse Apostolos uno eodemque, ejusdem anni ac mensis die; stabilitum eadem opera sufficienter fuit, diem illum esse tertium Kal. Julias, sive XXIX Junii. Illum enim passim exprimunt sancti Patres, Chronologi, ac Romanorum Pontificum Catalogi, quos citavimus & produximus; nullo eorum diem alium nominante. Fuit tamen apud Pagium in Critica ad annum 258, qui Natalem sive Martyrium Apostolorum a prædicto die III Kalendas Julias ad VIII Kal. Martias transferendum censeat; ductus auctoritate Polemei Silvii in Laterculo, sacra profanaque festa continente, & anno Christi CCCCXLIX publicato; [uti habet Laterculus Silvii;] in quo, VIII Kal. Martias legitur Depositio sanctorum Petri & Pauli; item auctoritate Indiculi, continentis Depositiones Martyrum, apud Bucherium; ubi sic: III Kal. Julii Petri in Catacumbas, & Pauli Ostiense, Tusco & Basso Coss. Si enim VIII Kal. Martias, seu XXII Februarii celebrabatur antiquitus Depositio sive Martyrium Petri & Pauli: die III Kal. Julias seu XXIX Junii aliunde debet festus, & eorum memoriæ consecratus fuisse, videlicet propter aliquam corporum translationem, quæ facta sit Petri in Catacumbas, Pauli in Viam Ostiensem, Consulibus Tusco & Basso; id est anno CCLVIII. Quo posito, salvabitur etiam multorum post Eusebium atque Hieronymum sententia, asserentium, Apostolos anno Neronis XIV sive ultimo passos esse. Illa quippe salva esse non potest, si cæsi sint die XXIX Junii: quia eo usque non pervixit Nero, utpote qui IX ejusdem violentas sibi ipse manus intulerat: vixit autem adhuc XXII Februarii, quando notatur in Laterculo Apostolorum Depositio.

[45] Verum ut salvetur illa sententia de necatis anno XIV Neronis Petro & Paulo, quæ Eruditis viris passim nunc absurda est, aliud absurdius admitti non debet. Quisquis autem Martyrium ipsorum adscribere vult diei XXII Februarii, [qui nihil hic probare potest] quia in uno Silvii Laterculo legitur eorum Depositio tunc facta esse, sibi ipse contradicet, nisi idem Martyrium adscribat quoque diei XXIX Junii: quia illud, Tertio Kal. Julii Petri in Catacumbas, & Pauli Ostiense &c. venit etiam nomine Depositionis in Indiculo apud Bucherium, quemadmodum reliqua omnia, quæ ibidem annumerantur. Legitur enim ibi titulus generalis, Depositio Martyrum: sicuti etiam antecedenter ibidem videre licet alium Indiculum, præfixo titulo, Depositio Episcoporum Romanæ urbis, cui Indiculo non plura ibi nomina Depositorum subscribuntur, quam duodecim; adjunctis cœmeteriis, in quibus depositi fuerint: sub titulo autem, Depositio Martyrum, aliquanto plurium nomina recensentur, adscriptis similiter cœmeteriis: & tribus locis insuper adscribuntur Consules, sub quibus Depositio facta fuerit.

[46] Habet igitur qui hic nobis apud Pagium obtrudere vult diem XXII Februarii, [contra unanimem omnium temporum consensum,] quo coronati sint Martyrio Apostoli; in suis ipsius allegationibus, duplicem eorumdem Apostolorum Depositionem; alteram Petri & Pauli dicto die XXII Februarii: alteram Petri in Catacumbas, Pauli Ostiense, die XXIX Junii. Hunc XXIX Junii tota antiquitas, media ætas, atque Ecclesiæ hodiedum omnes, veneratæ sunt ac venerantur pro die legitimo Depositionis sive Martyrii sanctorum Petri & Pauli. Quis ausit vel hiscere contra auctoritatem tantam, & usum Ecclesiæ universalis sine intermissione continuatum; propter Polemei (vix scio cujus) Laterculum sacro profanum, nemine ante aut post ipsum idem sentiente? Dicat, amabo eum, [nisi forte, quod bis mortui sint Apostoli.] quisquis Laterculum istum, seu catholico, seu hæretico spiritu ductus sequi vult; an Depositio alterutro adductorum loco, aliud; an utroque, idem significet. Si aliud uno, aliud altero significari vult, explicare id nobis ipse debet. Si idem significari utrobique mavult, fateatur necesse est, Petrum & Paulum bis passos mortuosque esse. Ea namque est notio passim recepta, maxime in scriptis ecclesiasticis, vocis Depositio, ut significet diem quo quis obiit, aut certe quo terræ mandatus fuit.

[47] Si porro velit, per Depositionem illam Petri in Catacumbas XXIX Junii, [Corpora Sanctorum sæpe translata fuerunt] significari Translationem; præterquam quod nihil habeat, quo id probet hic potissimum: si tamen gratis concedatur, nihilo amplius habebit argumenti ad negandum eodem XXIX Junii Martyres obiisse Apostolos. Nam eodem die quo primitus Martyrio coronati fuerunt; potuerunt deinde etiam transferri Corpora eorum: atque est perquam, verisimile (si tamen translatio intelligi istic possit) eodem quoque die translata fuisse. Obtinuit enim semper & usitatissimum fuit per omnes Ecclesias, [proprio ipsorum festo die;] pro Translationibus Sanctorum suorum faciendis, deligere festum aliquod, & sæpe ejusdem Sancti; ut majori concursu populi atque solennitate res illa perageretur. Testis sit dies IV Julii, quo recolebatur per Gallias Ordinatio S. Martini Turonensis Episcopi. Vidit B. Perpetuus post illum quintus, non satis honorifice conditum esse Sancti decessoris sui Corpus, & magnificam extruxit basilicam, in quam translaturus sacrum illud depositum, per miraculum prohibitus fuit transferre ante eumdem IV Julii; quo & ecclesiam novam dedicavit; atque ita uno eodemque die triplex festivitas celebrata ibidem deinceps fuit, Ordinatio S. Martini, Translatio Corporis ejus, & Dedicatio ecclesiæ, ipsius nomini ædificatæ.

[48] [uti etiam de SS. Parthenio & Calocero factum legitur,] Sed magis urget quod in prædicto apud Bucherium Indiculo ponitur, XIV Kal. Junii, Depositio Parthini & Caloceri in Callisti, Diocletiano IX & Maximiano VIII Coss. qui locus omnino similis est huic de quo disputamus; atque est unus e tribus jam dictis, quibus in toto Indiculo tantum adscribuntur Consules. Significet hic igitur Depositio Parthini & Caloceri, mortem, Martyrium, sepulturam, translationem, elevationem corporis aut aliud quodcumque vis. Certe facta fuit Depositio talis eodem die XIV Kal. Junias sive XIX Maji, Diocletiano IX & Maximiano VIII Consulibus, id est anno Christi CCCIV: quo die ante annos LIV sub Decio palmam Martyrii obtinuerant: & sic duplici titulo dies ille deinceps festus fuerit. Pari etiam modo, quidcumque demum factum sit sanctis Petro & Paulo Consulatu Tusci & Bassi, anno Christi CCLVIII (quod ego fateri malim, [& factum fuerit in S. Petro.] me non satis assequi, quam multa per conjecturam congerere) id factum fuisse notatur, die XXIX Junii, eodem scilicet quo pridem colebantur & olim sub Nerone pro Christo cæsi fuerant: quemadmodum constat, Depositionem qualemcumque Parthenii & Caloceri sub Diocletiano & Maximiano factam, incidisse in eumdem diem XIX Maji, quo pridem cæsi sub Decio fuerant, & quo Acta illorum nos illustravimus tomo 4 Maji.

[49] Sed paulo attentius consideremus vocem Depositio, quid notionis in Indiculo præmemorato ei subsit. Jam dixi, [Depositio in Indiculo] Indiculo titulum præfigi Depositio Martyrum; ut vox Depositio ad singula, quæ deinde recensentur per singulos menses, subintelligenda sit, præter quam duobus locis, nempe, VIII Kal. Januarias, Natus Christus in Bethleem Judæ. Et, VIII Kal. Martias, Natale Petri de Cathedra: ubi vox, Natus Christus, & vox, Natale, casu Nominativo positæ, aliud per se significant, quam depositionem; ut cuilibet manifestum est. In reliquis exprimuntur Genitivo casu nomina Martyrum, subintellecto titulo Depositio, hoc modo: XIII Kal. Februarias. Fabiani in Callisti, & Sebastiani in Catacumbas, nempe Depositio. Et hic quidem, uti etiam in plerisq; aliis, vox illa sumi potest in propria sua significatione, pro obitu, Martyrio, sepultura: [potest aliquando sumi pro Translatione,] sed universaliter ubique ita sumi non potest. Nam VI Idus Augusti, legitur in Indiculo; Cyriaci, Largi & Smaragdi. Is autem dies VI Idus Augusti, non Depositionis est propriæ dictæ seu obitus aut sepulturæ: cum Martyrium ipsorum incidisse in XVII Kal. Apriles constet: sed est Translationis, a Marcello Papa factæ; & propterea manserit is dies festivus deinceps, ac talis etiam fuerit tempore illo, quo scriptus fuit Indiculus anno CCCLIV.

[50] Similiter in Indiculo habetur; V Idus Septembris. Gorgonii in Labicana. Is autem dies videtur potius esse, quo Corpus S. Gorgonii translatum fuit Tessalonica (ubi cum S. Dorotheo passus fuerat) Romam, quam ipse dies Passionis ejus: etiamsi aliter innuat Baronius. Considera etiam, quod VI Idus Julii perquam solicite distinguat Indiculus Cœmeteria, [sæpius videtur sumi pro sepultura, aut elevatione] ubi singuli septem filiorum S. Felicitatis, qui omnes simul dicto die passi sunt, depositi atque sepulturæ dati fuerint; videlicet, Felicis & Philippi, in Priscillæ: Martialis, Vitalis, Alexandri, in Jordanorum: Silani, in Maximi: Januarii, in Prætextati: ut non tam videatur velle exprimere diem mortis, quam locum sepulturæ, aut translationem Corporis in istum locum, aut certe festivitatem, quæ ibi locorum quotannis præcipue tunc agebatur. [& ubique fere pro festiva celebritate.] Atque ejusmodi festivitatem videtur Auctor Indiculi præcipue & ubique præ oculis habuisse, quotiescumque locum Depositionis indicat, notans videlicet festa, quæ in illis locis solennius celebrabantur, ut populus eo posset convenire; quacumque demum ex causa celebritas talium festorum habuisset originem suam. Non ausim pluribus his immorari, ne tædio sim bonis Catholicis, qui propter Laterculum unius Polemei Silvii numquam colent XXII Februarii Martyrium sanctorum Petri & Pauli; quod consuevit Ecclesia tota celebrare XXIX Junii.

[51] Sed quid tandem prætendit Laterculus prædictus? Ait: VIII Kalendas Martii (id est XXII Februarii) Depositio SS. Petri & Pauli. Atque adeo isto die Martyrium illi subierunt; ut quidam innuunt. Vana enimvero & crisis & probatio! Jam vidimus, in Indiculo Bucheriano anni CCCLIV, vocem Depositio non accipi pro solo obitus aut sepulturæ die; sed etiam significare translationem, & festivitatem. Cur in Laterculo isto, centum fere annis post scripto, credere debeamus, per eamdem vocem significatum voluisse Auctorem suum, solum mortis diem? Quid si aliud noluerit indicatum, quam festivitatem, quæ tunc (uti etiam nunc fit) illo die agebatur, S. Petri quidem, ob Cathedram ejus Antiochenam, Pauli vero per concomitantiam & commemorationem in Officiis divinis? Nulla Martyrologia, seu antiquiora Laterculo, seu recentiora, nulli Pontificum Catalogi, nulla Patrum scripta meminerunt; aliud festum sanctorum Apostolorum celebratum fuisse die XXII Februarii, quam Cathedræ Petri; ejus Martyrium, uti & Pauli, conjungentes die XXIX Junii, ut sæpe jam dictum est.

[52] [Incertum an morituri Apostoli simul exiverint porta Trigemina,] Superest de loco, ubi passi sint Apostoli, pauca addere. Scribit Baronius ad annum 69 num. 9: Habet traditio potius, quam certa assertione antiquorum Scriptorum veritas confirmata (nam quæ de his legitur a quibusdam Dionysii Areopagitæ nomine edita scriptio, non probatur, utpote ineptissima) ipsos Apostolos supplicium mortis subituros, e carcere simul eductos, extra portam Trigeminam perductos esse. … Cur autem extra illam potius portam ad subeundum supplicium ducti sunt, quid certi affirmare possimus, nihil est, nisi quod conjectura tenuibus quibusdam rimulis monstrat. Et mox addit, non tamen simul in eodem loco supplicio affectos fuisse, sed ab illis, qui eos ducebant, mutato consilio, esse ab invicem separatos; quod Petrum in gratiam Judæorum in ea regione, ubi Judæi degerent, voluerint crucifigi: Paulum vero inter Christianos, non tamen crucifigi, sed (quod civis Romanus esset) placuerit subjici gladio. Hæc Baronius, iterum declarans, se isthæc conjectura potius, quam certa assertione affirmando proponere: [& locis diversis passi sint.] & subdit, divisos inter se Apostolos extra portam Trigeminam, Paulum recta processisse eadem via ad Aquas Salvias; Petrum vero ductum esse ad montem Janiculum; a quo scilicet tam prope aberat, quando e carcere Mamertino cœpit egredi, quam abfuerit, cum a Paulo fuit separatus; debueritque relegere partem viæ ac Tiberim transire, ut eo perveniret. Neque vero probabile videtur, in potestato illorum, a quibus ad supplicium ducebantur, fuisse, consilium mutare & separare ab invicem reos, quos (utique ex mandato & sententia Judicis) simul ducebant, ut simul in eodem loco afficerentur extremo supplicio, qui propter causam eamdem fuerant damnati.

[53] Malim ego assentiri Prudentio, qui Romæ fuit sub finem seculi IV aut initio sequentis, ibidemque videtur panxisse Hymnum XII libri περὶ Στεφάνων, [In eodem mortuos fuisse,] in quo orsus a festo die Apostolorum, ejusque gaudio & populi ad eum concursu; mox tempus & locum Martyrii describit: & tempus quidem annuo intervallo facit diversum, ut jam diximus; locum vero facit omnino eumdem, ita canens:

Scit Tiberina palus, quæ flumine lambitur propinquo,
      Binis dicatum cespitem trophæis, [scribit Prudentius,]
Et crucis & gladii testis: quibus irrigans, easdem
      Bis fluxit imber sanguinis per herbas.

Easdem, inquit Prudentius, per herbas, & eumdem per campum fluxit sanguis Apostolorum, & bis fluxit, quia Petrus anno uno, & Paulus sequenti, juxta ipsius sententiam, cæsi fuerunt. Et palus Tiberina, una eademque, testis est utriusque Martyrii, in uno per crucem, in altero per gladium consummati: atque inde eumdem cespitem seu locum binis trophæis & victoriis illorum vidit gloriosum & sacratum.

[54] At Prudentius, uti in diverso tempore Martyrii utriusque statuendo non admittitur, ita non videtur plus fidei mereri, [nemine antiquorum contradicente.] in definiendo locum utriusque eumdem. Meretur enimvero, quia per se gravis Auctor est, antiquus, prudens & sanctus, & fuit in loco, de quo scribit; neque habet ante aut post se scriptorem ullum, nisi forte his ultimis temporibus ortum, qui contrarium doceat: habet autem plures & antiquiores, & chronologiam ex professo tractantes, qui docent, eodem anno ac die Apostolos subiisse mortem, uti late deduximus. Sed ubi, quæso, palus illa Tiberina, crucis & gladii & Martyriorum testis? Id ego non præsumo definire. Locus unus est, juxta Prudentium, in quo per crucem ab uno, per gladium ab altero victoria Martyrio relata est: [An locus, quem ille designat,] atque id tantum, in tenebris tot seculorum, & ambiguitate Baronii, per lumen, quod præfert Prudentius, ostensum volui; relinquens Romanis antiquariis accuratiorem indagationem istiusmodi loci. Palus Tiberina, fortassis ideo vocatus fuit locus, quia pluvio cælo aut hiemali tempore excrescente fluminis alveo inundabatur; aut aliter in eum immittebatur Tiberis; aut potius aqua e locis superioribus adducta, ut hodiedum Paulina (uti vocatur a Pontifice Paulo V) in summo monte Janiculo colligitur; ita & illa ibi colligebatur ac demittebatur. Nam ibidem non procul a monte deorsum in plano prope Tiberim, uti scribit Baronius ad annum 69 num. 18, posita naumachia erat, quæ ab aliis Julio Cæsari, ab aliis vero Augusto adscribitur. Nam auctor est Dio, naumachiam ab Augusto factam. Tacitus vero eumdem locum nominat stagnum Agrippæ, ubi in navibus Nero epulum lautissimum exhibuit. Hæc Baronius. Quibus positis, an procul aberraret a vero, [sit Janiculus?] qui locum illum diceret vocari a Prudentio paludem Tiberinam (alluitur certe a propinquo Tiberi;) & eodem jure Palus vocari potest, quo Stagnum a Tacito appellatur: atque porro existimaret, eumdem fuisse testem non tantum crucis, sed etiam gladii, quibus in eodem proximo Janiculo cæsi Apostoli bis irrigaverunt sanguine suo easdem herbas: corporibus deinde, unius quidem in viam Ostiensem, aut etiam ad Aquas Salvias, si ita malis; alterius vero in Vaticanum delatis? Certiora doceri cupio.

COMMENTARIUS DE SS. PETRO ET PAULO
Ex Ms. Medicæo Græco Regis Christianissimi, & Jacobi Sirleti interpretatione Ms. in Bibliotheca Vaticana.

Petrus Apostol. Romæ (S.)
Paulus Apostolus, Romæ (S.)

EX MS.

CAPUT I.
S. Petri patria. Acta sub Christo & proximis post hujus Ascensionem annis.

[1] Καὶ τῶν τεχνῶν οὐ μόνον τοὺς ἐξ ἀρχῆς πατέρας ἀποδεχόμεθα, καὶ τοὺς τούτων μόνους ἀσμενίζομεν πόνους· ἀλλ᾽ εἴ τι καὶ ἄλλο τοῖς μετέπειτα προσεξεύρηται, περιθάλπομεν τοῦτο καὶ ἀσπαζόμεθα. Καὶ αὐτοὺς δὲ τοὺς προῤῥηθέντας οὐ δι᾽ ἄλλο τι διὰ τιμῆς ἄγομεν καὶ μνήμης εὐφήμου, διότι τὰ σποράδην καὶ τοῖς ἄλλοις κατ᾽ ἕν εὑρεθέντα συνάψαντες οὗτοι καὶ συναρμόσαντες, ἐσωμάτωσαν καὶ ἐμόρφωσαν, καὶ τοῖς μετ᾽ αὐτοὺς ἀπηρτισμένας τὰς τέχνας κατέλιπον. Καὶ ἡμεῖς τοίνυν, κατ᾽ αὐτοὺς ἐκείνους, τὸν τῶν πιστῶν ἀφοσιούμενοι πόθον, ὥσπερ ὕλην ἀμόρφωτον, τὰ τῇδε κᾀκεῖσε περὶ τῶν κορυφαίων Πέτρου καὶ Παύλου περιαδόμενα μεταχειριζόμενοι, μορφὴν αὐτοῖς ἐπιτίθεμεν, καὶ σῶμα διηρθρωμένον ἀποδεικνύομεν. Ἐπεὶ οὖν ἡμῖν τὰ τῆς προθέσεως οὕτως, καὶ περὶ τηλικούτων τὰ τοῦ σπουδάσματος, αὐτόθεν ἀρκτέον, ὅθεν καὶ τοῖς πρώτοις τῶν Χριστοῦ μαθητῶν πρὸς τὸν βίον εἴσοδος γέγονε.

[2] Πέτρος τοιγαροῦν (ἵνα πρῶτον περὶ τοῦ τὴν ἐκκλησίαν πρώτου πιστευθέντος μνεσθῷ) γένει μὲν ἦν Ἑβραῖος, χώραν δὲ τῆς Παλαιστίνης ᾤκει τὴν Γαλιλαίαν, πατρὶς δὲ τούτῳ Βηθσαἳδᾶ, μικρόν τι καὶ εὐτελὲς πολίχνιον, φυλέτης καὶ συμ πατριώτης τῶν Συμεῶν Πατριάρχην αὐχοὺντων· πατὴρ δὲ Ἰωνᾶς, οὐχ᾽ [καταποθεὶς καὶ] ἐκ τοῦ κήτους ἀναδοθεὶς, ἀλλ᾽ δια τοῦ παιδὸς ἐκ τοῦ νοητοῦ κήτους ἀνελκύσας πολλούς. Ὑπῆρχε δὲ ἐν ταῖς ἡμέραις Ὑρκανοῦ, τοῦ τὰ ὦτα μετὰ τῆς βασιλείας ἀφαιρεθέντος παρὰ τοῦ ἀδελφοῦ· οὐ μόνος δέ τῷ πατρὶ γέγονεν οὗτος, ἀλλὰ καὶ Ἀνδρέας αὐτῷ συνῆν ἀδελφός· λαβὼν δὲ τὴν θυγατέρα Πέτρος Ἀριστοβούλου ἀδελφοῦ Βαρνάβα τοῦ Ἀποστόλου· ἔτεκεν ἐξ αὐτῆς ὑιὸν ἕνα καὶ θυγατέρα μίαν. Καὶ μὲν Ἀνδρέας τὸν ἀπράγμονα καὶ ἄζυγα μετιὼν βίον, τῷ προδρόμῳ Ἰωάννῃ μαθητεύεται τῷ εἰς μετάνοιαν κηρύσσοντι βάπθισμα, παρ᾽ οὗ τὸ, Ἴδε ἀμνὸς τοῦ Θεοῦ, ἀκούσας, πρὸς τὸν σωτῆρα Χριστὸν δακτυλοδεικτήσαντος, καταλιπὼν τον Βαπθιστὴν Ἰωάννην, ἠκολούθησε τῷ Ἰησοῦ· δὲ μέγας Πέτρος, θερμότατος ὑπάρχων καὶ εὐτρεχέστατος, τοῖς βιωτικοῖς μᾶλλον ἐνησχολεῖτο πράγμασιν, τε καὶ γυναικὶ συνοικῶν, καὶ πατέρα γηροτροφῶν.

[3] Εὑρὼν δὲ αὐτὸν Ἀνδρέας εὐσχολήσαντά ποτε, προσήνεγκε τῷ Χριστῷ· δὲ τοῦτον προσηκάμενος, Πέτρον ἐκάλεσε, τὸ στερρὸν τῆς αὐτοῦ γνώμης διὰ τοῦ ὀνόματος παραδηλῶν. Ἐπεὶ δὲ εἰς μαθητείαν ἐξελέγη, εὐδοκιμός τις αὐτικα καὶ ζέων τῷ πνεύματι ἀναφαίνεται· διὸ καὶ τὰς κλεῖς τῆς οὐρανίου βασιλείας πιστεύεται, καὶ ἐπὶ νώτου τῆς θαλάσσης καθάπερ τις ἀσώματος οἰκείοις διαπορεύεται ἴχνεσιν, τῆς τοῦ Κυρίου μεταμορφώσεως θεατὴς ἀναδείκνυται, τῆς πνευματικῆς φωνῆς αὐτίκοος γίνεται, ἀνεξικακεῖν ἐπὶ τοῖς ἀμαρτάνουσιν ἐκπαιδεύεται, καὶ τὴν προστασίαν τῆς οἰκουμένης ἐγχειρίζεται. Ἀλλὰ ταῦτα μὲν καὶ τὰ τουτων πλείονα, διεξοδικώτερον τῶν Ευαγγελίων βίβλος διαλαμβάνουσα, καὶ αὐτὰς δηλαδὴ τῶν πραγμάτων ἡμῖν τὰς αἰτίας ἀριδήλους καθίστησιν· ἃς ἐπὶ τοῦ παρόντος οὐκ ἐξεθέμεθα, τοῦ λόγου τὴν ἐπιτομὴν μᾶλλον τὸ πλάτος πρεσβεύοντος.

[4] Ἄρτι δὲ τοῦ μεγάλου Θεοῦ καὶ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ διὰ τοῦ ἑκουσίου καὶ σωτηρίου πάθους αὐτοῦ τὸν τὸ κράτος ἔχοντα τοῦ θανάτου τὸν διάβολον καταργήσαντος, καὶ τὰ δεσμὰ τοῦ θανάτου διαῤῥήξαντος, καὶ τῇ τίρτῃ ἡμέρᾳ ἀναστάντος, Πέτρος οὗτος, κορυφαῖος τῶν Ἀποστόλων, τὴν προεδρίαν τοῦ διδασκάλου πλουτήσας, στόμα τῶν λοιπῶν Ἀποστόλων καθίσταται, διδάσκαλος δὲ μᾶλλον εἰπεῖν οἰκειότερον. Καὶ δὴ λοιπὸν τὴν μὲν τῶν μαθητῶν δωδεκάδα διὰ τῆς τοῦ Ματθίου ἀντεισαγωγῆς ἀναπληρώσας, δημηγορίας δὲ πλείστας, ὅσας τοῖς ἐπὶ τῇ τοῦ ἁγίου Πνεύματος ἐπὶ τοὺς Ἀποστόλους ἐκφύσει παροῦσιν Ἰουδαίοις, καὶ γλεύκους μεμεστωμένους αὐτοὺς οἰομένοις, δια τὸ ἑτέραις γλώσσαις τὰ μεγαλεῖα τοῦ Θεοῦ διαγγελεῖν, καταχεάμενος, ἑτέροις δὲ λόγοις αὐτοῖς διαμαρτυρησάμενος, τρισχιλίους αὐτίκα πρὸς τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν ἐξεκαλέσατο. Καὶ τὸν ἐκ γενετῆς χωλὸν, τὸν ἐπὶ τῆς Ὡραίας τοῦ ἱεροῦ πύλης, ἅμα Ἰωάννῃ τῷ Εὐαγγελιστῇ θεραπεύσας, αὖθις τοὺς συνειλεγμένους ἐλεγκτικῶς κατηχήσας, καὶ πρὸς σωτηρίαν ἐκκαλεσάμενος, καὶ Θεὸν ἀληθινὸν, ἀπό τε Μωσέως καὶ Προφητῶν, τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν ἐναργῶς ἀποδείξας, οὐ μόνον τῷ μεγαλείῳ τοῦ θαύματος, ἀλλὰ καὶ τοῦ λόγου τῇ ῥύμῃ πάντας κατέπληξε, καὶ πρὸς τὴν εἰς Χριστὸν ἐπεσπάσατο πίστιν, καὶ μυρίανδρον ἐν Ἱερουσαλὴμ ἐκκλησίαν συνέστησεν. Ἀνανίαν δὲ καὶ Σαφείραν, τὴν αὐτοῦ γυναῖκα, τὸν καινὸν νοσφισαμένους, νοσφισμὸν, τὰ οἰκεῖα φημὶ καὶ ἅπερ ἑκόντες ἀφιέρωσαν τῷ Θεῷ, τῷ μετ᾽ ἐμβριθείας ἐλέγχῳ παραχρῆμα τοῦ ζῇν ἀπεστέρησεν.

[5] σκιὰ αὐτοῦ οὐ μόνον ποικήλας νόσους ἐξ ἀνθρώπων ἀπήλασεν, ἀλλὰ καὶ νεκροὺς ἀνέστησεν. Ἐν Λύδδῃ τὸν παράλυτον Αἰνείαν, λόγῳ ἐθεράπευσεν· ἐν Ἰόππῃ τὴν φιλόπτωχον Δορκάδα θανοῦσαν ἀνέστησεν· ἐν Καισαρείᾳ τὸν ἑκατοντάρχην Κορνήλιον, ἐθνικὸν ὄντα, πρὸς τὴν εἰς Χριστον πίστιν ἐξεκαλέσατο πανοικὶ, καὶ Πνεύματος ἁγίου διὰ τοῦ βαπτίσματος ἔπλησεν· ἀλλὰ καὶ θύραν πίστεως τοῖς ἔθνεσιν ἀνέωξεν, διὰ τὴν φανεῖσαν αὐτῷ τοῦ σκεύους τῆς ὀθόνης ὀπτασίαν, ἐν ᾧ πάντα ἦν τὰ θηρία τῆς γῆς, καὶ τὴν ἐνεχθεῖσαν ἐκ τοῦ οὐρανοῦ σὺν τῷ σκεύει φωνὴν, καὶ προτρεψαμένην αὐτὸν θῦσαι, καὶ φαγεῖν ἀναστάντα, μηδὲν τούτων κοινὸν ἡγησάμενον. Ὑπὸ Ἡρώδου δὲ τοῦ Ἀγρίππα δυσὶν ἁλύσεσι δεσμευθεὶς, καὶ φυλακῇ βληθεὶς, καὶ ἀσφαλῶς τέσσαρσι τετραδίοις στρατιωτῶν φυλασσόμενος, ὑπὸ θείου Ἀγγέλου τῶν δεσμῶν καὶ τῆς φυλακῆς ἀπολύεται, τῶν θυρῶν αὐτομάτως ἀνοιγέντων αὐτῷ· καὶ τῇ προφάσει Σίμωνος τοῦ καταράτου Μάγου, πάσας τὰς πόλεις τῆς Κοίλης Συρίας διέρχεται, ἔτι τε Πόντον καὶ Ἀσίαν, ἀλλὰ μὴν καὶ τὴν Γαλατικὴν χώραν· καὶ ἐν αὐταῖς κατασπείρας τὸν τῆς πίστεως λόγον, μέχρι Ῥώμης αὐτῆς καταγένεται· ἵνα δὲ ὡς ἐν παραδρομῇ ταύτας διέλθωμεν, εἰσὶν αὗται.

[6] Ἀπὸ Ἱερουσαλὴμ εἰς Καισάρειαν τῆς Στράτωνος γενόμενος, καὶ τῶν ἑπομένων αὐτῷ Πρεσβυτέρων Ἐπίσκοπον αὐτῇ καταστήσας, εἰς Σιδῶνα παραγίνεται ἐν ᾗ πολλοὺς θεραπεύσας, καὶ Ἐπίσκοπον στήσας, εἰς Βηρυτὸν ἔρχεται· ἔνθα τῶν ἑπομένων ἕνα Ἐπίσκοπον χειροτονήσας, εἰς Βίβλον παραγίνεται, Ἔπειτα εἰς Τρίπολιν, καὶ παρὰ Μαρώνῃ τινὶ ἀνδρὶ συνετῷ κατάγεται· ὃν Ἐπίσκοπον τοῖς ἐν Τριπόλει τῆς Φοινίκης πιστοῖς καταστήσας, ἐν Ὀρθωσίᾳ γίνεται, εἶτα εἰς Ἀντάραδον, εἶτα εἰς Ἀραδὸν οὕτω λεγομένην νῆσον, εἶτα εἰς Βαλαναίας, κᾀκεῖθεν εἰς Πάλταν, εἶτα εἰς γάβαλα, ἔπειτα εἰς Λαοδίκειαν, ἐν ᾗ πολλοὺς ὐπὸ παθῶν ὀχλουμένους καὶ δαιμονῶντας ἰασάμενος, ἐκκλησίαν τε συστησάμενος, καὶ Ἐπίσκοπον καταστήσας εἰς Ἀντιόχειαν τῆς Συρίας παραγίνεται· ἔνθα Σύμων μὲν Μάγος, τοὺς ἐπὶ ζήτησιν αὐτοῦ σταλέντας βασιλικοὺς ἐκκλίνων, εἰς τὰς πόλεις τῆς Ἰουδαίας φεύγειν προῄρητο. Πέτρος δὲ τοῦ Κυρίου Ἀπόστολος, ἅμα τῇ εἰσόδῳ πολλὰς ἰάσεις ἐν Ἀντιοχείᾳ ἐπιτελέσας, ἕνα τε Θεὸν ἐν τρισὶν ὑποστάσεσιν τοῖς συνειλεγμένοις εὐαγγελισάμενος, Ἐπισκόπους τε χειροτονήσας, Μαρκιανὸν μὲν ἐν Συρακούσῃ τῆς Σικελίας, Παγκράτιον δὲ ἐν Ταυρομενίῳ, ἔρχεται εἰς Τυάνα τῆς Καππαδοκίας, κᾀκεῖθεν εἰς Ἄγκυραν τῆς Γαλατιάς· ἐν ᾗ διὰ προσευχῆς νεκρὸν ἀναστήσας, πολλούς τε κατηχήσας καὶ βαπτίσας, ἐκκλησίαν τε συστησάμενος, καὶ Ἐπίσκοπον χειροτονήσας, εἰς Σινώπην τοῦ Πόντου γίνεται, εἶτα εἰς Ἀμασίαν πόλιν Ἑλλενοπόντου μεσόγαιον, εἶτα εἰς Γάγγραν τῆς Παφλαγόνων, εἶτα εἰς Κλαυδιούπολιν Ὁνωριάδος, εἶτα εἰς Νικομήδιαν τῆς Βιθυνίας· εἶτα εἰς Νίκαιαν. Σπεύδων δὲ ἀνελθεῖν εἰς Ἱεροσόλυμα, τῆς τοῦ πάσχα ἑορτῆς ἕνεκα, ἀνακάμψας εἰς Πισινοῦντα ἔρχεται.

[1] Non eos solum, qui initio artes invenerunt, nos admittimus, [Prologus profitentis hæc se] neque eorum tantum labores amplectimur; sed si quid aliud a posteris est rebus inventis adjectum, id quoq; fovemus & amplexamur; quosq; supradiximus, non ob aliud quidpiam honore afficimus & celebri memoria repetimus, nisi quia, [ex variis collecta dare.] quæ dispersa erant & sigillatim ab aliis inventa, ea ipsi connectentes atque concinnantes, artes ipsas in corpus ac formam unam redactas perfectiores posteris reliquerunt, Itaque & nos, illorum exemplo, quæ pertinent ad explenda fidelium vota, ea ipsa consecrantes, veluti materiam quampiam informem, quæ ab hoc aut illo auctore decantata circumferuntur, comprehendentes; formam illis componimus & coagmentamus, membrisque perfectum corpus aliis exhibemus. Cum igitur id nobis propositum sit, iisque rebus dicendis studeamus; inde exordiendum est, unde Christi Discipulus primus ad vitam fuerit ingressus.

[2] Petrus igitur (ut prius de illo, cui primum Ecclesia commissa est, [S. Petrus natus Bethzaidæ,] mentionem faciam) genere fuit Hebræus, qui regionem Palestinæ Galilæam habitabat. Patria vero huic erat Bethzaida, parvum quoddam & humile oppidulum, tribulis etiam eorum erat, [patre Jona,] qui ad Simeonem patriarcham genus se referre gloriantur: patre Jona, non illo, qui a ceto absorptus fuit & redditus, sed qui per filium a ceto intelligibili multos extraxit, & ad superos revocavit. Fuit hic sub Hyrcano a Rege, cui una cum regno & aures a fratre fuerunt abscissæ. [a fratre S. Andrea,] At Jonas non hunc solum habuit filium, sed & Andream Petri fratrē. Cum vero Petrus duxisset conjugem, filiam Aristobuli, fratris Barnabæ Apostoli, ex ea duos suscepit b filios, unum marem, alteram feminam. Andreas, cum vitam quietam & cœlibem sibi delegisset, Præcursoris Joannis discipulus efficitur; qui Joannes pœnitentiæ baptismum prædicabat. A quo cum Andreas audivisset; Ecce Agnus Dei, digito Salvatorem Christum monstrante; [ex discipulis S. Joannis Baptistæ Christū secuto,] & Joannem Baptistam reliquisset, Jesum secutus est. Petrus vero ille magnus, cum ardentior & eo solertior ad res gerendas esset, in vita negotiis magis occupabatur; quippe qui cum uxore viveret, & patrem senem aberet.

[3] Cum vero Andreas eum negotiis vacuum aliquando offendisset, & ad Christum adduxisset: hic eum admissum, Petrum nominavit, [ad hunc adducitur,] eo nomine ejus mentis atque animi soliditatem atque constantiam significans. Posteaquam is in discipulorum Christi numerum fuit cooptatus, se probum virum & spiritu ferventem ostendit: quamobrem & regni cælorum claves ejus fidei committuntur, [rebus adhibetur præcipuis,] & in maris dorso velut incorporeus quispiam propriis inambulat vestigiis, Dominicæque Transfigurationis spectator efficitur, & paternæ vocis auditor: item illud edocetur, ut peccantes homines patienter ferat, atque orbis terrarum præfectura illi in manus traditur. Sed hæc & his plura sacer Euangeliorum liber latius ac distinctius enarrat, qui videlicet & ipsas rerum causas manifestius exponit, quas nos in præsentia omisimus, cum breviores esse studeamus, non longiores.

[4] Cum autem nuper magnus ille Deus ac Servator noster Jesus Christus salutaribus suis cruciatibus, quos volens passus est, [& a resurgente Christo Magister aliorū statutus,] imperium mortis habentem diabolum destruxisset, atque inanem reddidisset, suæque ipsius mortis vincula perfregisset, ac tertio die resurrexisset; Petrus ipse, Apostolorum summus, Præfecturȩ illius, quam a Magistro accepit, compos factus, reliquorum Apostolorum os constituitur, vel (ut magis proprie dicam) magister. Cumque deinceps duodecimum discipulorum numerum, Matthia in Judæ locum introducto, explevisset; orationibus, quas plurimas habuit coram iis Judæis, [tria millia convertit;] qui præsentes fuerunt, cum Spiritus sancti effusio in Apostolos facta est, eosque criminabantur quod musto pleni essent, propterea quod diversis linguis magnalia Dei (ut Scriptura inquit) loquebantur, multis aliis sermonibus ipsos obtestatus, tria millia hominum confestim ad Christi fidem allexit: & eum, qui ab ipso ortu claudus fuerat, in templi janua, quæ Speciosa appellatur, una cum Joanne Euangelista integrum reddidit; ac rursus eos, [claudum sanat:] qui convenerant, redarguendo instruens, & ad salutem vocans, Deumque verum esse Dominum nostrum Jesum Christum, tum ex Moyse, tum ex reliquis Prophetis aperte demonstrans; non miraculi solum magnitudine, sed orationis etiam vehementia omnes stupore affecit, & ad Christi fidem attraxit; Ecclesiamque in Hierosolymis constituit, [Ananiam & Sapphyram morte punit,] quæ ex infinito prope numero constaret. Ananiam quoque & Sapphyram ejus conjugem, qui novam illam rapiendi fraudem commiserant, ea bona subtrahentes, quæ sua sponte Deo consecraverant, gravissime objurgans, confestim vita privavit

[5] Idem Petrus non solum morbos varios umbra sua ab hominibus abegit, [alia miracula patrat,] sed etiam mortuos ad vitam revocavit. Lyddæ paralyticum Æneam sanavit verbo; in Joppe Dorcadem feminam pauperum studiosam mortuam suscitavit. Cæsareæ Cornelium Centurionem, hominem ethnicum ad Christi fidem cum tota familia convertit, eumque per baptismum Spiritu sancto implevit: quin etiam gentibus fidei januam patefecit, vase illo velut linteo quodam per visum instructus, in quo vase omnes erant terræ ipsius feræ; item voce, quæ una cum vase e cælo dimissa, [Gentibus fidem annuntiat:] illum adhortabatur, ut surgens immolaret & comederet, nihilque commune reputaret. Ab Herode Agrippa duabus catenis vinctus, & in carcerem conjectus, & caute a quatuor quaternionibus militum custoditus, a divino Angelo a vinculis & custodia eripitur, foribus ultro patefactis. Causa deinde illius detestandi Simonis magi, omnes urbes Cœlesyriæ peragrat, etiam Pontum & Asiam, quin & Galatiæ regionem: cumque ibi fidei verbum seminasset, Romam usque pervenit. Ut vero has regiones tamquam percurrentes enumeremus; illæ sunt.

[6] Ab Hierusalem in Cæsaream Stratonis urbem profectus, cum unum ex iis, qui illum sequebantur Presbyteris, c Episcopum illic constituisset, in Sidonem d venit: ubi cum multos curasset, & Episcopum constituisset, venit Berytum e. Hic quoque cum unum ex iis, quos secum ducebat, Episcopum delegisset, [varias regiones peragrans, Episcopos constituit.] Biblum f proficiscitut, deinde in Tripolim, & apud Maronem virum quemdam prudentem conversabatur: quem Episcopum constituens Tripoleos Phœnicæ urbis fidelibus, Orthosiam g venit; deinde Antaradum; & mox in Aradum insulam ita dictam; deinde in Balanæas, illinc Paltum, inde Gabalam, deinde Laodicæam: ubi cum multos morbis vexatos & a dæmonibus detentos curasset, atque Ecclesiam constituisset & Episcopum; in Antiochiam Syriæ venit; ibi Simon Magus, cum eos qui ad se inquirendū missi fuerant Imperatoris ministros vitasset, ad Judææ urbes sibi confugiendum esse proposuerat. Petrus vero Domini Apostolus, cum primum urbem ingressus est, multas curationes Antiochiæ perfecit; unumq; Deū in tribus personis iis qui convenerant annuntiavit, Episcoposque delegit, Martianum h Syracusis Siciliæ Urbi, Pancratium vero Tauromenio. Post hæc venit Tyana Cappadociæ urbem, atque illinc Ancyram Galatiæ: ubi cum per orationem mortuum hominem excitasset, ac multos fide & baptismo initiasset, Ecclesiamque & Episcopum constituisset, Sinopem i Ponti urbem venit: deinde Amasiam, Hellesponti mediterraneam; hinc Gangram Paphlagonum, tum ad Claudiopolim Honoriadis; & Nicomediam Bithyniæ, atque Nicæam. Cum vero festinaret Hierosolymam ascendere diei festi causa, Pisinuntem k venit.

ANNOTATA G. H.

a Hic est Hyrcanus, Alexandri Jannæi filius, cui auriculæ amputatæ fuerunt ab Antigono Aristobuli filio. Habuerunt autem & Hyrcanus & Antigonus avum eumdem, scilicet seniorem Hyrcanum; fuerunt proinde non fratres, sed fratrueles. Sed moris Judæis erat etiam hos fratres nuncupare, ut patet ex sacris libris. Fuit autem junior Hyrcanus jussu Herodis occisus, post Actiacum bellum circa annum ante Æram vulgarem 29. Quo tempore parens SS. Petri & Andreæ potuit vixisse.

b S. Petrum fuisse conjugatum scimus, sed quod genus uxori fuerit, alibi proditum non legimus. Neque constat aliunde, an liberos genuerit. S. Petronillam solum fuisse filiam ejus spiritualem ex nobilissima apud Romanos Petroniorum familia, docuimus ad Vitam ejus 31 Maji: ita & Marcum filium suum vocat Petrus in Epistola, cap. 5, ubi Euangelistam quidam interpretantur, filium etiam spiritualem. Videntur tamen, Marcus & Petronilla ab hoc auctore intelligi. Præterea Barnabas, ex insula Cypro oriundus fuit; & socrus S. Petri, id est mater uxoris decumbebat febricitans Capharnai, in domo Simonis & Andreæ, & sanata est a Christo, Marci 1 v. 31. Potuit nihilominus sane alius quidam Barnabas fuisse levir Petri, & huic ex ejus sorore nati liberi, qui sicut & mater eorum prius obierint, quam ipse ad Christi transiret discipulatum, Deo sic disponente, ut ab omni vinculo carnali expeditus, aptior esset prædicando Euangelio.

c Episcopum Cæsareæ constitutum Cornelium, ostendimus ad ejus Vitam 2 Februarii.

d Sidon urbs Episcopalis Phœniciæ primæ, sub Metropoli Tyro, a qua 24 m.p. distet.

e Berytus ibidem, cui Quartus Apostolorum discipulus Episcopus adscribitur apud Dorotheum in Synopsi; sed an diversus ab eo Quartus Episcopus Athenarum?

f Biblus & Biblys ibidem, ubi primus Episcopus Marcus, qui & Joannes, sancti Barnabæ Apostoli comes. Colitur is 27 Septembris. Hunc tamen Ægyptii & Habessini non admittunt, ut diversum ab Euangelista: quod etiam verosimilius teneri posse docuimus 11 Junii, ubi de S. Barnaba.

g Orthosia aliquibus eadem quæ Antaradus prius dicta, & hic Antaradus ut distincta collocatur, prope quam insula & urbs Aradus, hic subjuncta. Sunt etiam ibidem in Phœnicia Balanææ & Pelra seu Paltos, Græcis hic πάλτα, pro qua Latine est Panta ibidem ignota. Videntur autem omnes hæ civitates gloriatæ, quod fidem a S. Petro doctæ fuerint, uti & Gabala ac Laodicea Cœlesyriæ urbes.

h De S. Marciano egimus 14 Junii, & de S. Pancratio 3 Aprilis.

i Sinope urbs Episcopalis ad oram Ponti Euxini, sub metropoli Amasia in provincia Helenoponti, quæ solet Paphlagoniæ adscribi.

k Pessinus seu Pisinus metropolis Galatiæ secundæ, in Phrygiæ magnæ confinio; unde Cybele apud ethnicos Pesinuntica dicta fuit.

CAPUT II.
S. Petri cum S. Paulo congressus. Varii Episcopi constituti. Romæ acta contra Simonem Magum.

[7] Ἔπειτα διὰ Καππαδοκίας καὶ Συπίας, αὖθις εἰς Ἀντιόχειαν γινεται, κᾀκεῖθεν ἀπάρας, εἰς Ἱερουσαλὴμ παραγίνεται, ἔνθα τρίτου ἤδη τῆς κλήσεως τοῦ μεγάλου Παύλου χρόνου παρεληλυθότος, ὑπ᾽ αὐτοῦ δὴ Παύλου ἱστορεῖται, που φησὶ αὐτὸς ἐκεῖνος, Ὅτι μετὰ ἔτη τρία ἀνῆλθον εἰς Ἱεροσόλυμα ἱστορῆσαι Πέτρον, καὶ ἔμεινα πρὸς αὐτὸν ἡμέρας δεκαπέντε· ἐν αἷς κανόνας καὶ διατάξεις ἐκκλησιαστικὰς ἐκθέμενος, μὲν μακάριος Παῦλος εἰς ἔργον ἐκλήθη πεπόρευται, δέγε μέγας Πέτρος, εἰς Ἀντιόχειαν αὖθις ὑπέστρεψεν. Ἔνθα τὸν Εὐόδιον Ἔπίσκοπον καταστήσας, εἰς Σύναδα πόλιν τῆς Φρυγίας ἔρχεται· εἶτα εἰς Νικομήδιαν, ἐν ᾗ τὸν Πρόχωρον Ἐπίσκοπον χειροτονήσας, εἰς τὴν Ἴλιον πόλιν Ἑλλισπόντιον γίνεται· ἔνθα τὸν ἑκατόνταρχον Κορνήλιον Ἐπίσκοπον καταστήσας, αὗθις εἰς Ἱερουσαλὴμ ὐπέτρεψε. Ὤφθη δὲ αὐτῷ Κύριος ἐν ὁράματι τῆς νυκτὸς, λέγων· Ἀναστὰς, Πέτρε, τὴν ἑσπέραν κατάλαβε· χρήζει γάρ σου τῆς δαδουχίας καὶ ἐγὼ μετά σου ἔσομαι. γὰρ Σίμων παρὰ τῶν ἐπιζητούντων αὐτὸν, ὡς φθάσαντες ἐξεθέμεθα, μικρὸν ὑστερὸν ἁλοὺς ἐπὶ τὴν Ῥὡμην ἄγεται, δίκας τῶν τετολμημένων εἰσωράξασθαι· ἐν ᾗ γενόμενος, καὶ πολλοὺς ταῖς μαγείαις ἐκστήσας, οὐ μόνον δίκην οὐκ ἔτισεν, ἀλλὰ καὶ Θεὸς τοῖς πολλοῖς ἐνομίσθη· τοσοῦτον γὰρ τοῦ σατανᾶ πρόδρομος τοὺς Ῥωμαίους ταῖς μαγείαις ἐξέπληξεν, ἀλλὰ μὴν καὶ αὐτὸν Κλαύδιον, ὡς ἀνδριάντα στήσαντας αὐτοῦ μεταξὺ τῶν ἐν τῷ Τιβέριδι δύο γεφυρῶν ἐπιγράψαι, Simoni Deo sancto, ἐστι μεθερμηνευόμενον, Σίμωνι Θεῷ ἁγίῳ· Καὶ ταῦτα μὲν Ἰουστῖνος καὶ Εἰρηναῖος πλατύτερον διεξέρχονται, ἡμεῖς δὲ τῆς ἀκολουθίας τοῦ λογου ἑπόμεθα.

[8] Τὰ τοίνυν ὁραθέντα μέγας Πέτρος τοῖς ἀδελφοῖς ἀπαγγείλας, καὶ συνταξάμενος αὐτοῖς, εἰς Ἀντιόχειαν αὖθις παραγίνεται, τὰς ἐκκλησίας ἐπισκεπτόμενος· ἔνθα τὸν μέγαν Παῦλον εὐρηκὼς, οἰκονομικῶς ὑπ᾽ αὐτοῦ διελέγχεται. Εἶτα εἰς Ταρσὸν τὸν Οὐρβανὸν Ἐπίσκοπον καταστήσας, καὶ τὸν Ἐπαφρόδιτον ἐν Ἀνδριάκῃ τῆς Λυκίας, καὶ τὸν Φύγελον εἰς Ἔφεσον (ὅν φασιν μετατραπῆναι τῆς εὐθείας καὶ τὰ τοῦ Σίμωνος φρονῆσαι) καὶ εἰς Σμύρναν τὸν Ἀπελλὴν, ἀδελφὸν ὄντα Πολυκάρπου, εἰς Μακεδονίαν ἔρχεται. Ἐν Φιλίπποις δὲ τον Ὀλυμπᾶν καταστήσας Ἐπίσκοπον, καὶ ἐν Θεσσαλονίκῃ τὸν Ἰάσονα, καὶ ἐν Κορίνθῳ τὸν Σίλαν, αὐτοῦ που τοῦτον εὑρηκὼς τῷ μεγάλῳ Παύλῳ προσμένοντα, εἴς τε Πάτρας τὸν Ἡρωδίωνα, εἰς Σικελίαν κατέπλευσε. Καὶ ἐλθὼν εἰς τὸ Ταυρομένιον παρὰ Παγκρατίῳ ἀνδρὶ σωφωτάτῳ κατάγεται· ἔνθα Μάξιμόν τινα κατηχήσας καὶ βαπτίσας, καὶ Ἐπίσκοπον χειροτονήσας, εἰς τὴν Ῥώμην ἀνάγεται· ἐν ᾗ καθ᾽ ἑκάστην συνάξεις ἐπιτελῶν, ἕνα τε Θεὸν Πατέρα παντοκράτορα καὶ ἕνα Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν υἱὸν ἀληθινὸν ἐκ Θεοῦ ἀληθινοῦ, καὶ ἕν Πνεῦμα ἅγιον κύριον καὶ ζωοποιὸν, ἐν ταῖς συναγωγαῖς καὶ κατ᾽ οἶκον διδάσκων, πολλοὺς πρὸς τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν ἐπεσπάσατο, καὶ διὰ τοῦ ἁγίου βαπτίσματος τῆς τῶν εἰδώλων ματαιότητος ἠλευθέρωσεν, ὥστε ἐν ὀλίγῳ χρόνῳ προσδραμεῖν τῷ ἁγίῳ βαπτίσματι μικροῦ δεῖν πάντας, καὶ πιστεῦσαι τῶ Θεῷ διὰ τῆς τοῦ Ἀποστόλου διδασκαλίας.

[9] Ταῦτα Σίμων θεώμενος, οὐκ ἠγάπα σιγᾷν καὶ τὴν οἰκείαν ἐπικρύπτειν κακίαν· ἀλλὰ παρευδοκιμεῖσθαι δόξας εἰς τὸν Ἀπόστολον, καταλιπὼν παντὶ σθένει τοῖς ἐν Ῥώμῃ τὴν ἀλήθειαν καταγγέλειν, θρασέας ἅμα καὶ ἀπαιδεύτως ἐν μέσῃ τῇ πόλει παῤῥησιάζεσθαι ἤρξατο, καὶ ἀντιλέγειν αὐτῷ ἀμαθῶς ἐπεχείρει· ἔνθα δὴ καὶ σκιάς τινας ἕπεσθαι καὶ προάγειν αὐτοῦ παρεδείκνυ, ἃς ἔλεγε τῶν τεθνεώτων εἶναι ψυχὰς, καὶ νεκροὺς δεῖθεν ἐγηγερμένους, καὶ ὡς Θεῷ τὴν τιμὴν ἀπονέμοντας· καὶ κυλλοὺς ὀρθῶς βεματίζειν καὶ ἄλλεσθαι, ἑαυτόν τε κατὰ τὸν μυθικὸν ἐκεῖνον Πρωτέα, πολύμορφον μεταβάλλων, ἐδείκνυ ποτὲ μὲν διπρόσωπον· ἔπειτα διαλιπὼν ὀλίγον, εἰς αἶγα μετεμορφοῦτο, καὶ ὄφιν καὶ πτηνὸν, καὶ οἷον εἰκὸς φαινεσθαι τὸν ἀλόγοις ἐπιθυμίαις δουλεύοντα· καὶ πρὸς πῦρ πολλάκις παρεκάλλετο καὶ τοὺς ἁπλουστέρους παντὶ τρόπῳ ἐξαπατᾷν οὐκ ἐπαυετο. δὲ μέγας τοῦ Κυρίου Ἀπόστολος μόνον φαινόμενος, ἅπαν αὐτοῦ μηχάνημα ῥᾶστα διέλυε. Πολλῶν οὖν ὡς εἰκὸς ἀμφισκητήσεων ἐφ᾽ ἑκατέραν γεγενημένων, μὴ ἔχων τι καὶ δράσοι λοιπὸν Σίμων, ἐπὶ βωμόν τινα δάφναις ἐστεφανωμένος ἄνεισι, ἐξ οὗπερ τοῖς ὄχλοις ὀργίλως πρῶτον διαλεχθεὶς, Ἐπειδήπερ, ἔφη, τοσοῦτον ἠφρονεύσασθαι, Ῥωμαῖοι, ὥστε καταλιπεῖν μὲν ἐμὲ, τῷδε Πέτρῳ ἀκολουθῆσαι, ἰδοὺ ἐνώπιον ὑμῶν ἐντελοῦμαι τοῖς ἀγγέλοις μου, καὶ ἐπὶ χειρῶν ἀροῦσί με, καὶ πρὸς τὸν πατέρα μου εἰς τὸν οὐρανὸν ἀναπτήσομαι, κᾷκεῖθεν ὑμᾶς ἐσχάτως τιμωρήσομαι, ὡς τῷ λόγῳ μου μὴ ἐμμείναντας· Ταῦτα εἰπὼν, ἔπειτα κροτῶν τὰς χεῖρας, ἐπαφεὶς διὰ τοῦ ἀέρος ἤρξατο πέτεσθαι σκιῶν τινων, μᾶλλον δὲ πονηρῶν δαιμόνων ἀνωθούντων καὶ διαβασταζόντων αὐτόν.

[10] δὲ μέγας Ἀπόστολος Πέτρος βραχύτι ἐπισχὼν, ἀκουόντων πάντων ἤρξατο λέγειν· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, Θεός μου, μὴ ἐάσης αὐτὸν πληρῶσαι προέθετο, ἵνα μὴ πέτραν ἀφήσει σκανδάλου καὶ λίθον προσκόμματος πονηρὸς ἐπὶ τοὺς εἰς σὲ πιστεύσαντας· Καὶ πρὸς τὸν Σίμωνα τὸν ὀφθαλμὸν ἄρας, φωνῇ γεγωνοτέρᾳ ἐβόησεν· Ὑμῖν τοἶς ὑπηρέταις τοῦ σατανᾶ προσαγγέλλω, μὴ διαβαστάζειν, ἀλλ᾽ ἀφεῖναι αὐτὸν ἐν ᾧ νῦν ἐστι τόπῳ· Καὶ αὐτίκα τῶν φαινομένων περὶ αὐτὸν σκιῶν ὑποχωρησασῶν, καὶ εἰς τὸ μὴ ὃν ἀναλυθεισῶν, Σίμων τοῦ αέρος ἐξολισθήσας, κατὰ γῆς ἐλεεινῶς φέρεσται, καὶ ἀθλίῳ τῷ πτώματι συντριβεὶς ἅπαν τὸ δύστηνον σῶμα, δευτεραῖος τὴν ἀθλιον ψυχὴν ἀποῤῥήγνυσι δριμείαις ἀλγνδόσι κατατεινόμενος. Τούτου οὖν γενομένου, καὶ τοῦ ὄχλου ἐπὶ πολλαῖς ὥραις τὸ, Μέγας Θεὸς ὑπὸ Πέτρου ἡμῖν, κηρυσσόμενος, κράζοντος, Πέτρος ἐπί τινος ὑψηλοῦ βάθρου ἀνελθὼν, κατασείσας δὲ τῇ χειρὶ καὶ σιωπὴν τοῖς ὄχλοις ἐγκελευσάμενος, ἀπό τε Μωσέως καὶ τῶν Προφητῶν, τὸν Κὺριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν Θεὸν προαιώνιον καταγγείλας, δαίμονάς τε πλείστους ἐξ ἀνθρώπων ἀποδιώξας, καὶ πάθη ποικίλα θεραπεύσας, ἀπέλευσεν αὐτούς.

[7] Deinde per Cappadociam & Syriam rursus Antiochiam proficiscitur, atque inde discedens venit Hierosolymam; ubi a Paulo, [Hierosolymis conventus a S. Paulo Petrus,] qui tertium jam annum ad fidem conversus fuerat, visitur, ut quodam loco ipse testatur: Post tres, inquit, annos ascendi Hierosolymam videre Petrum, & mansi apud illum dies quindecim. [Gal. 1, 18.] His diebus cum Ecclesiasticos Canones & constitutiones edidissent, beatus quidem Paulus ad opus, quo antea vocatus fuerat, rediit; magnus vero Petrus Antiochiam revertitur, ubi Euodium a Episcopum constituens, Synada Phrygiæ urbem venit: deinde Nicomediam, ubi Prochorum b Episcopum deligens, Ilium Hellesponticam urbem venit; ubi cum Episcopum constituisset Centurionem c Cornelium, revertitur Hierosolymam. [post varios variis locis ordinatos Episcopos,] Apparuit autem illi Dominus nocte per visum; Surgens Petre, inquit, Occidentem occupa: eget enim te, luminis facem præmonstrante, & ego tecum ero. Simon enim ille ab iis, a quibus inquirebatur, ut supra diximus, mox captus, Romam d ducitur, ut eorum quæ ausus fuerat pœnam judicibus exolveret. Quo cum venisset, præstigiisque multos decepisset, atque in stuporem adegisset, non modo pœnam non dedit; sed etiam a multis pro Deo est habitus, adeo enim Satanæ præcursor Romanos suis præstigiis, quin etiam Claudium ipsum stupidum reddidit; ut illius effigiem statuentes intra duos Tyberis pontes, inscripserint, Simoni Deo sancto, cujus inscriptionis Græca interpretatio hæc est, σίμωνι Θεῷ ἁγίῳ. Atque hæc quidem Justinus & Irenæus latius enarrant: nos vero reliqua sequamur.

[8] Cum igitur magnus Petrus visionem Fratribus nuntiasset, constitutionesque illis reliquisset; Antiochiam venit, [venit Romā Petrus, multosque convertit.] ut Ecclesias viseret. Ubi cum magnum Paulum invenisset, œconomice ab illo e redarguitur. Cum vero Tarsensibus Urbanum Episcopum præfecisset, f & Andriacæ Lyciæ urbi Epaphroditum, Ephesoque Phygellum (quem ajunt, a recto defecisse, Simonisque dogmata secutum fuisse) & Smyrnæ Polycarpi fratrem Apellem g; Macedoniam adit; Philippis etiam constituto Episcopo Olympa h, & Thessalonicæ Jasone i, & Corinthi Sila, quem ibi invenit magnum Paulum expectare, itemque Patris Herodionem; ad Siciliam navigavit. Ibi Tauromenium veniens, apud Pancratium virum sapientissimum diversatur; ubi cum Maximum k quemdam instruxisset & baptizasset, eumdemque Episcopum delegisset, Romam venit: ubi quotidie concionem habens, unumque Deum Patrem omnipotentem, & unum Dominum Jesum Christum filium verum ex Deo vero, & unum Spiritum sanctum Dominum & vivificantem, tum in Synagogis tum domi docens, multos ad Christi fidem attraxit, & per sanctum baptisma eos ab idolorum vanitate liberos fecit: ita ut brevi tempore omnes fere ad sanctum baptisma accurrerent, & Apostolica ipsius doctrina allecti in Deum crederent.

[9] Hæc cum videret Simon ille Magus, l non satis habuit tacere suamque nequitiam tegere; sed de sua gloria aliquid detractum iri existimans, [Simonis Magi præstigias dissolvit,] si permitteret Apostolum iis qui Romæ erant omni cum studio veritatem annuntiare; audacter simul atque imperite in media urbe cœpit liberius loqui, Petroque insipienter contradicere conabatur; cum umbras quasdam sequi ac se antecedere ostenderet, quas mortuorum animas esse ajebat, ex mortuis scilicet resuscitatos, sibique ut Deo honorem tribuentes; claudosque & mutilos homines a se integros reddi, recte ambulare & saltare; denique ut Proteus, qui in fabulis est, in multas formas se vertebat; interdum quidem bifrontem se ostendens, mox in capram transferebatur, serpentem & volucrem, qualem denique videri par est qui servit appetitibus ratione carentibus; sæpius igni se similem faciebat, ac simpliciores homines quoquo modo decipere minime desistebat. Sed magnus ille Salvatoris nostri Apostolus, cum primum apparuit, omnes ejus machinas facillime dissolvit, & in nihilum redegit. Multis igitur, ut par est, ab utroque factis contentionibus, cum nihil reliquum haberet Simon, quod amplius faceret; lauro coronatus in aram quamdam ascendit, unde iracundius primum ad turbas orationem habens; Quoniam, inquit, Romani, adeo amentes facti estis, ut, me derelicto, Petrum sectari velitis, en, vobis spectantibus, Angelis præcipiam, & in manibus tollent me, & ad Patrem qui in cælis est, ascendam, atque inde extrema pœna vos afficiam; quippe qui meis verbis stare noluistis. Mox manibus plaudens, in aërem se immittens, volare cœpit; umbris quibusdam, imo vero pravis dæmonibus eum sursum impellentibus ac gestantibus.

[10] Magnus vero ille Apostolus Petrus, Paulum immoratus, omnibus audientibus, cœpit dicere; Domine Jesu Christe, [eumque ex aëre detractum præcipitat.] ne permittas eum perficere quod sibi proposuit, ne petram scandali & lapidem offensionis injiciat hic nequam in eos qui in te crediderunt. Cumque oculos ad Simonem extulisset, elata voce clamans; Vobis, inquit, ministris Sathanæ præcipio, non amplius illum gestare, sed ibi dimittere in quo nunc est loco. Ac repente, quæ circa Simonem esse videbantur, umbris subterfugientibus atque evanescentibus, Simon ipse ab aëre delapsus, miserabili atque infelici casu in terram præceps fertur; cumque totum miserum illud corpus confractum haberet, altero die infelicem animam abrupit, acerbis doloribus atque intensis cruciatibus. Qua re facta, turbis per multas horas clamantibus; Magnus ille Deus est, qui a Petro nobis prȩdicatur; Petrus cum in sublimem quemdam locum ascendisset, manuque innuens silentium populis indixisset, ex Moyse & Prophetis Dominum nostrum Jesum Christum Deum esse prædicavit, qui est ante secula; plurimosque dȩmones ab hominibus fugavit; cumque varios morbos curasset, turbas dimisit.

ANNOTATA G. H.

a S. Euodii Acta dedimus 6 Maji.

b S. Prochori Vitam & Martyrium illustravimus 9 Aprilis.

c Ilium quod & Troia, urbs Episcopalis fuit sub metropoli Cyzico. Verum S. Cornelium fuisse Episcopum Cæsareæ in Palæstina, jam ante diximus.

d Hinc bis Simonem fuisse Romæ colligunt viri eruditi; & sub Claudio ibidem floruisse, etiam S. Hieronymus scribit: quid autem si semel receptus, numquam inde discessit; sed mansit usque ad tempus Neronis, tunc primum ibi victus a Petro?

e Hæc redargutio in Epistola ad Galatas cap. 2 refertur.

f Urbanum interim velut Episcopum Macedoniæ, colunt Græci 29 Novembris. De Epaphrodito consule dicta 22 Martii, ubi adscribitur Tarracinæ, ex hoc solum Commentario: at plures eum Andracæ, Andriacæ sive Adrianæ adscribunt, & videtur hic indicata Andriaca, sita in Lycia prope Myram, ubi primo potuit Episcopus fuisse, antequam S. Petrus abiret Romam, ac dein post annos 16 constitutus Tarracinæ. Phygellus autem hic attributus Epheso, nusquam alibi nominatur, & merito, si a fide defecit.

g Acta S. Apellis illustravimus 22 Aprilis.

h Olympas ex 70 discipulis, cum S. Rhodione sive (ut hic infra) Herodione, qui S. Petrum secuti Romam sub Nerone capite plexi, coluntur a Græcis 10 Novembris. An hic censendus Episcopus Philippensium ante aliquamdiu fuisse?

i Hic videtur Jason esse, qui in Actis Apostolorum cap. 17 excepit Thessalonicæ in domo sua SS. Paulum & Silam, & ipse ibidem factus Episcopus, & Silas Corinthi, de quibus agendum erit 12 & 13 Julii.

k Maximum aiunt fuisse ordinatum Episcopum, ut S. Pancratio aliquando succederet. Colitur is 12 Januarii. Plura habet Octavius Cajetanus in Vitis Sanctorum Siculorum post editionem nostri Januarii excusis, in supplemento ejus mensis examinanda.

l Sequentia de Simone Mago fidelius narrantur in supra relata narratione, & ad Neronis tempora melius referuntur.

CAPUT III.
Ultimæ peregrinationes, reditus Romam, & Martyrium.

[11] Προσμείνας δὲ τοῖς Ρωμαίοις χρόνον οὐχὶ συχνὸν, καὶ πολλοὺς τῷ ἁγίῳ ἀναγεννήσας Βαπτίσματι, ἐκκλησίαν τε συστησάμενος, καὶ τὸν Λῖνον Ἐπίσκοπον καταστήσας, εἰς Ταῤῥακίνην παραγίνεται· ἐν ᾗ τὸν Ἐπαφρόδιτον Ἐπίσκοπον χειροτονήσας, εἰς τὸ Σίρμιον πόλιν τῆς Ἱσπανίας παραγίνεται· ἔνθα τὸν Ἐπαινετὸν Ἐπίσκοπον καταστήσας, τῇ Καρχηδονέων πόλει τῆς Ἁφρικῆς ἐπιβαίνει· ἐν τὸν Κρήσκεντα Ἐπίσκοπον χειροτονήσας, εἰς Αἴγυπτον ἔρχεται· καὶ ἐν μὲν ταῖς ἑπταπύλοις Θήβαις Ροῦφον, ἐν δὲ Ἀλεξανδρείᾳ Μάρκον τὸν Εὐαγγελιστὴν ἐπισκοπεῖν τοὺς μαθητευθέντας προχειρισάμενος, εἰς Ἱεροσόλυμα πάλιν, κατ᾽ ἀποκάλυψιν, ἐπὶ τῇ μεταστάσει τῆς θεοτόκου Μαρίας παραγίνεται. Ἔπειτα εἰς Αἴγυπτον ἐπιστρέψας, διὰ τῆς Ἀφρεικῆς αὖθις εἰς Ῥώμην ὑπέστρεψεν· ἐξ ἧς εἰς Μεδιόλανον καὶ φωτικὴν πόλεις ἠπειρώτιδας ἔρχεται, ἐν αἷς Ἐπισκόπους καὶ Πρεσβυτέρους καταστησάμενος, εἰς Βρεττανίαν παραγίνεται. Ἔνθα δὴ χειροτριβήσας, καὶ πολλὰ τῶν ἀκατονομάτων ἐθνῶν εἰς τὴν τοῦ Χριστοῦ πίστιν ἐπισπασάμενος, ἀγγελικὴν ὀπτασίαν κατεῖδε· Πέτρε, λέγουσαν, καιρὸς τῆς ἀναλύσεώς σου ἐφέστηκε, καὶ δεῖ σε εἰς Ῥώμην ἀπελθεῖν, ἐν ᾗ τὸν διὰ σταυροῦ θάνατον ὑπομείνας τῆς δικαιοσύνης ἀποκαλήψη τὸν στέφανον.

[12] Δοξάσας οὖν καὶ εὐχαριστήσας ἐπὶ τούτῳ τὸν Θεὸν, ἐπιμείνας τε τοῖς ἐν Βρεττανίᾳ ἡμέρας τινὰς, καὶ πολλοὺς τῷ λόγῳ φωτίσας τῆς χάριτος, Ἐκκλησίας τε συστησάμενος. Ἐπισκόπους τε καὶ Πρεσβυτέρους καὶ Διακόνους χειροτονήσας, δωδεκάτῳ ἔτει τοῦ Καισαρος, αὖθις εἰς Ῥώμην παραγίνεται. Ἔνθα δὴ τὸν Λῖνον τελειωθέντα εὑρηκῶς, τὸν Κλήμεντα ἀντ᾽ αὐτοῦ κεχειροτόνηκεν ἀπαναινόμενον καὶ τὴν προστασίαν παραιτούμενον· ὃν καὶ λόγοις ἱκανοῖς πείσας, καὶ θαῤῥεῖν προτρεψάμενος ἐπἰ τὴν αὐτοῦ τῶν λόγων ἀναβικάζει καθέδραν. Ὂς καθάπερ τις μόσχος τὸν ἑαυτοῦ τράχηλον τῷ χρηστῷ ζυγῷ ἐπιθεὶς, εἷλκε σὺν τῳ διδασκάλῳ τοῦ λόγου τὴν ἅμαξαν· ὅθεν πολλοὶ μὲν τῶν ἐπιφανῶν προθύμως τῇ πίστει ὑπήκουον, πολλαὶ δὲ τῶν εὐγενίδων γυναικῶν προσθήκη τῶν σωζομένων ἐγινοντο.

[13] Δύο δὲ τῶν τοῦ Βασιλέως γυναικῶν, τῶν πλέον τῶν ἄλλων ἀγαπωμένων αὐτῷ, προσεθεισῶν τῇ πίστει, καὶ σωφρονεῖν αἱρησαμένων· ἐπεὶ καθ᾽ ὑπερβολὴν ἀσελγέστατός τις καὶ λάγνος Νέρων ἦν, κατὰ πάσης τῆς ἐκκλησίας, μάλιστα δὲ κατὰ Πέτρου τοῦ πρώτου τῶν Ἀποστόλων ἐμαίνετο, ὡς αἰτίου τῆς σωφροσύνης τῶν ἐπὶ τὸν Κύριον πιστευθεισῶν αὐτοῦ γυναικῶν γενομένου. Διὸ καὶ τῷ θυμῷ ὑπερζέσας, ἀποφαίνεται κατὰ πάντων τῶν εἰς Χριστὸν ἠλπικότων τὸν διὰ ξίφους θάνατον. Οἱ οὖν στρατιῶται παραχρῆμα πάντας συλλαβόμενοι, ἐπὶ τὸν τῶν καταδίκων ἄγουσι τόπον· καὶ τοῦ μὲν Κλήμεντος, ὡς συγγενοὺς τοῦ Καίσαρος, φείδονται· Ἡρωδίωνα δὲ καὶ Ὀλυμπᾶν σὺν ἁμα πλήθει πολλῷ τῇ τοῦ ξίφους ὑπάγουσιν ἐκτομῇ. Πέτρον δὲ, τὸν μέγαν τοῦ Κυρίου Ἀπόστολον, ἀντιστρόφως τῷ σταυρῷ προσπιγνύουσιν· ἐφ᾽ ᾧ τὰς ἐκ τῶν ἥλων ὀδύνας παραπλησίως Χριστῷ τῷ Θεῷ ἡμῶν καὶ αὐτὸς ὑπομείνας, τὴν καθαρὰν ἁυτοῦ ψυχὴν καὶ ἀμόλυντον εἰς χεῖρας Θεοῦ παρατίθεται. Κλήμης δὲ μαθητὴς αὐτοῦ καὶ Ἐπίσκοπος, τὸ πολύτιμον αὐτοῦ καὶ ἅγιον σῶμα μεγαλοπρεπῶς ἐνταφιάσας, ἐν τόπῳ ἐπισήμῳ κατέθετο. Ἀλλὰ περὶ μὲν τῆς πολιτείας καὶ τοῦ κηρύγματος, καὶ τοῦ τέλους τοῦ μεγάλου τῶν Ἀποστόλων Πέτρου τοσαῦτα συντετμημένως ἡμῖν εἴρηται· ἀναγκαῖον δὲ καὶ τὰ περί τοῦ ἀοιδίμου καὶ μακαρίου Παύλου τοῦ Ἀποστόλου τρόπον τὸν δυνατὸν διελθεῖν.

[11] Cum Romȩ non multo tempore permansisset Petrus, & multos sancto baptismate regenerasset, Ecclesiamque constituisset, eique Linum a Episcopum præfecisset, Tarracinam proficiscitur. Ubi cum Epaphroditum Episcopum delegisset, [Lino Episcopo ordinato] Sirmium b petiit urbem Hispaniæ; ubi constituto Episcopo Epæneto, Carthaginem urbem Africæ adit, cui cum Crescentem c Episcopum præfecisset, in Ægyptum venit; cumque Thebis cognomento d Heptapylis Rufum, Alexandriæ vero Marcum Euangelistam iis, quos Christi discipulos effecerat, [excurrit usque in Britanniā,] Episcopos reliquisset; revertitur Hierosolymam, adfuturus in transitu e Dei Genitricis Mariæ, quem per revelationem didicerat. Deinde in Ægyptum reversus, per Africam iterum Romam venit: deinceps Mediolanum & Photicam f mediterraneas urbes, in quibus cum Episcopos & Presbyteros constituisset, Britanniam adit; ubi diu moratus, cum innumeras gentes ad Christi fidem attraxisset, Angelica visione est admonitus, quæ talia illi dixit; Petre, tempus tuæ resolutionis instat, tibique Romam redeundum est; ubi cum crucis mortem sustinueris, justitiaæ coronam recipies.

[12] Qua de re cum Deo gratias egisset atque eum glorificasset, [Romam reversus] in Britanniaque per aliquot dies substitisset, & multos gratiæ verbo illustrasset, Ecclesiamque constituisset, denique Episcopos, Presbyteros & Diaconos delegisset, anno XII Cæsaris Neronis g Romam revertitur, ubi Linum ipsum inveniens Martyrem h factum; Clementem pro illo delegit, quantumvis renuentem & præfecturam recusantem. [ordinat Clementē,] Cui cum persuasisset verbis satis multis, ac bono animo esse jussisset, sua illum oratione ad cathedram perducit. Qui tamquam vitulus quispiam suavi Christi jugo cervicem submittens, una cum magistro prædicationis currum ducebat: qua ex re multi viri illustres prompto animo fidei obtemperabant, multæque generosæ mulieres ad eos qui salvi sunt, accesserunt.

[13] Duabus vero mulieribus, ex iis quibuscum Imperator rem habebat, quæque præter ceteras alias ab eo diligebantur, [sub Nerone ob conversas ejus pellices,] ad fidem accedentibus, ac sibi castam vitam deinceps proponentibus; cum Nero ipse mirum in modum incontinentissimus ac libidinosus esset, contra omnem Ecclesiam, maxime vero contra Petrum Apostolorum Principem insaniebat; quippe qui auctor extitisset mulieribus illis caste vivendi. Quamobrem furore valde accensus, adversus omnes qui in Christum credebant, capitalem pœnam decernit. Milites ergo ipsos comprehendentes, eo ducunt, ubi damnatorum locus erat. Sed Clementi quidem, ut Cæsaris consanguineo, pepercerunt: Herodionem vero & Olympam, una cum ingenti, multitudine, i ensis ictui subjiciunt; Petrum vero, [crucifigitur,] magnum Christi Apostolum, capite ad terram inverso, cruci affigunt. Ubi cum & clavorum dolores, eo modo quo Christus noster Deus, & ipse sustinuisset; animam illam puram, neque ulla macula labefactatam, in Dei manum deponit. Clemens k ejus discipulus & Episcopus corpus illud pretiosum & sanctum magnifice sepeliens, [& a S. Clemente sepelitur.] in locum insignem deposuit. Sed de Principis Apostolorum vita, prædicatione, & martyrio, hæc a nobis compendiosius dicta, satis sint. Necesse est, nunc quoque eo modo quo possumus celebris ac beati Pauli Apostoli facta percurrere.

ANNOTATA G. H.

a Ordinatus est Linus, Saturnino & Scipione Consulibus, id est an. 56, & sic novem annis vivo adhuc S. Petro, fuit hujus Vicarius seu Chorepiscopus. Consule Tractatum præliminarem ante tomum 1 Aprilis.

b Sirmium in Pannonia novimus: non item in Hispania; Tamajus tamen in suo Martyrologio Hispanico die 15 Julii, ubi de S. Epæneto, illud se putat invenisse sub nomine Sexifirmium: quod ad dictum diem erit examinandum.

c Certius est, Crescentem in Gallia prædicasse: Schelstratius autem in eruditissimo suo de Ecclesia Africana libro evidenter probat, conspirantibus Catholicorum & Donatistarum sententiis, creditum ibi fuisse, quod primum post Apostolorum tempora Africa fidem receperit.

d Thebæ, Thebaicæ regionis caput, quia centum portas habebat, Græcis ἑκατόνπυλος dicta, non ἑπτάπυλος, ut hic legitur. Eorum Episcopus Rufus videtur is esse, qui 21 Novembris colitur.

e S. Birgittæ revelasse Deipara scribitur, quod filio novem annis supervixerit, alii etiam multo plures statuunt; ast S. Elisabethæ Schonaugiensi indicatum legitur 18 Junii num. 110, quod uno dumtaxat anno. Estque omnino verosimile, eam mortem priorem fuisse divisione Apostolorum, prout suo tempore ostendemus: hic sufficiat dixisse, quamcumque rationem reddideris, cur Joseph Virginis sponsus obierit, ex communi sententia, antequam Christus prædicare inciperet; & quare post datum Apostolis Spiritum sanctum nulla amplius fiat Mariæ mentio in sacris litteris; eam omnem facturam pro sententia illa, quæ proximo a Christi morte anno obiisse illam tenet, idque XVIII Januarii, quando omnium vetustissimo Martyrologio Hieronymiano inscribitur Depositio sanctæ ac gloriosæ B. Mariæ matris D. N. Jesu Christi: qua de re videnda Dissertatio Florentinii ad eum diem: nam diem XV Augusti sero & prorsus arbitrario assumptum esse constat, ad augendam celebritatem depositionis sacræ vestis CP. in Blachernis.

f Photice an Græcis, quæ Latinis Luca? Nam φῶς, φοτός, Latinis Lux, Lucis est: & ibi putatur a sancto Petro constitutus Episcopus S. Paulinus, uti Mediolani S. Barnabas. Coluntur, iste 12 Julii, hic 11 Junii.

g Jam ostendimus, & constat, anno XI Neronis adhuc currente, passum esse Petrum.

h S. Linum ultra duos annos superfuisse verum Pontificem jam ante diximus. Quidni tamen Petrus eo vivente etiam consecrarit S. Clementem, uti Tauromenii Maximum, successorem S. Pancratii futuram, licet hic diu adhuc vixerit? Certe etiam Cletum a Petro ordinatum Episcopum diximus, seu potius Chorepiscopum, qualis etiam fuit Linus, quoad Petrus vixit, solus Ecclesiæ Catholicæ Pontifex, uti & ipsi singuli suo tempore.

i Coluntur hi omnes 24 Junii, & fere de incendio Urbis per calumniam accusati; non ense, sed exquisitissimis tormentis enecti sunt: de Herodione vero & Olympa Romæ cum Petro passis, nihil alibi legimus.

k A Marcello Petri discipulo de cruce depositus & ad sepulturam delatus in aliis Actis dicitur.

CAPUT IV.
S. Pauli persecutio, conversio, peregrinationes usque Thessalonicam.

[14] Ὁ μέγας τοίνυν τοῦ Κυρίου καὶ μακάριος Ἀπόστολος Παῦλος, καὶ αὐτὸς Ἑβραῖος μὲν ἦν τὸ γένος, φυλῆς δὲ Βενιαμίν, ἐξ εὐγενῶν φὺς γεννητόρων, Φαρισαῖος τὴν αἵρεσιν, πατρίδα Ταρσὸν πὸλιν τῆς Κιλικίας ἐπιγραφόμενος· τὸν Μωσέως νόμον ὑπὸ διδασκάλῳ Γαμαλιὴλ εἰς ἄκρον ἐκπαιδευθεὶς, διάπυρος ζηλωθὴς τῶν πατρίων ἐθῶν, ἐξ ἔτι παίδων Ῥωμαῖος Σαῦλος καλούμενος· διώκων καὶ πορθῶν ἐν αγνοίᾳ τὴν Ἐκκλησίαν τοῦ Θεοῦ· διὸ δὴ καὶ συνευδοκῶν ἦν τῇ ἀναιρέσει Στεφάνου τοῦ Πρωτομάρτυρος, πάντων τῶν λιθοβολούντων αὐτὸν τὰ ἱμάτια καταδεξάμενος φυλάττειν, ἵνα ταῖς πάντων χερσὶ χρήσηται πρὸς τὸν ἐκείνου φόνον. Καὶ πρῶτος δὲ μετὰ τῶν στασιαζόντων ἐφίστατο πανταχοῦ, σπουδάζων καθαιρεῖν τὸ τῆς εὐσεβείας κήρυγμα· πολλάτε ἦν καὶ μεγάλα τὰ παρ᾽ αὐτοῦ κατὰ τῆς ἐκκλησίας γινόμενα, καὶ οὐδὲν εἰς ὑπερβολὴν μανίας ἐνέλιπεν· ἐν τούτῳ γὰρ εὐσεβεῖν καὶ τὰ μέγιστα καθορτοῦν ἐνόμιζε, καθὼς αὐτός τε ἐν ταῖς ἐπιστολαῖς ὁμολογεῖ, καὶ Λουκᾶς ἱστορεῖ ἐν τῇ τῶν Πράξεων ἐπιγεγραμμένῃ βίβλῳ. Καὶ γὰρ οὐ μόνον οὗτος κατὰ τοὺς πολλοὺς τῶν Ἰωδαίων ἐμίσει τε καὶ ἀπεστρέφετο τῆς ἀληθείας τὸ κήρυγμα, ἀλλ᾽ ἤδη καὶ μείζονα παντὸς τοῦ ἔθνους ὀργὴν ἐνεδείκνυτο κατὰ τῶν τούτῳ διακονούντων. Ὡς γὰρ εἶδεν ἀθρόον διαλάμψαν αὐτὸ, καὶ τοὺς τῆς πίστεως κήρυκας κρειττους φαινομένους τῶν ἀπειλῶν, ζηλοτυπήσας πρὸς τοῦτο, καὶ νομίσας ἀδικεῖσθαι τὰ μέγιστα, εἰ τὸ μὲν πανταχοῦ γῆς ἑξαπλοῖτο, οἱ δὲ τοὺς παρὰ τῶν διωκόντων κινδύνους ἐν ὀλίγῳ ποιεῖντο· πᾶσαν ἐτίθει σπουδὴν, τοὺς μὲν ἀνελεῖν, τὸ δὲ ἐπισχεῖν· διὸ καὶ κομισάμενος παρὰ τῶν Ἱερέων καὶ Διδασκάλων ἐπιστολὰς, κατ᾽ ἐκείνου καιροῦ, πρὸς τοὺς ἐν Δαμασκῷ Ἰουδαίους, ὥρμησε κατὰ τῶν ἐν αὐτῇ μαθητῶν.

[15] Ἀλλ᾽ ἐκ κοιλίας μητρὸς ἀφορίσας αὐτὸν εἰς οἰκείαν διακονίαν, εἰδὼς ὅτι ἄδικον μανίαν ἐκ δικαίᾳ δῆθεν προαιρέσει ἐκέκτητο, κατὰ μέσην τὴν ὁδὸν ἐπιφανεὶς αὐτῷ, πειροῖ μὲν αὐτοῦ τὰς σωματικὰς ὄψεις, τῷ μεγέθει τοῦ ἐπιφανέντος αὐτῷ ἀκραιφνεστάτου φωτὸς, φωτίζει δὲ αὐτοῦ τὸν νοῦν καὶ τὴν ψυχὴν εἰς τοσοῦτον, ὥστε τὸν πάλαι διώκτην, ἀγαπητὸν αὐτοῦ παραχρῆμα καὶ πιστότατον ποιήσασθαι κήρυκα· καὶ Παῦλον ἀντὶ Σαύλου μετονομάσας, ἔκ τε τοῦ σάλου τοῦ διωγμοῦ μεταθεὶς εἰς τὴν ἀνάπαυσιν τῆς αὐτοῦ πίστεως, πέμπει πρὸς Ἀνανίαν τινὰ μαθητὴν ἐν Δαμασκῷ· παρ᾽ οὗ τὸ ἅγιον Παῦλος εἰληφὼς βάπτισμα, τῶντε ἀχράντων μυστηρίων κοινωνὸς γενόμενος, σύμμαχος ἀξιόχρεος τοῦ κηρύγματος γίνεται. Τοσαύτην οὖν μεταβολὴν Μακάριος οὗτος ἐπεδείξατο μετὰ τὴν κλῆσιν, καὶ εἰς τοσοῦτον πρὸς Χριχὸν ἐξέκαυσε πόθον, ὥστε τοὺς ἀληθείας κήρυκας, οὐ μόνον διὰ λόγων, ἀλλὰ καὶ δι᾽ ἔργων βεβαιῶσαι, δεδιότας αὐτὸν ἔτι καὶ ὑφορωμένους, ὡς πάσαις ταῖς προθυμίαις πρὸς τὴν δεσποτικὴν στοργὴν ἐξεῤῥάγη. Διὸ δὴ καὶ μετὰ τῶν ἐν Δαμασκῷ μαθητῶν γενόμενος, εὐθέως ἐν ταῖς συναγωγαῖς ἤρξατο κηρύσσειν τὸν Χριστὸν, συγχέων τοὺς Ἰουδαίους, καὶ αὖθις συμβιβάζων, ὅτι οὗτός ἐστιν Χριστός.

[16] Γνωστῆς δὲ αὐτῷ ἐπιβουλῆς γενομένης παρὰ τῶν Ιουδαίων, διὰ τοῦ τείχους ἐν σπυρίδι χαλᾶται παρὰ τῶν μαθητῶν· καὶ ἐν Ἱερουσαλὴμ πρὸς τοὺς Ἀποστόλους παραγίνεται· ἐν παῤῥησιαζόμενος, ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ ἐλάλει τε καὶ συνεξήτει πρὸς τοὺς Ἐλληνίστας. Ἀλλὰ καὶ αὖθις ἐπιβουλῆς αὐτῷ δηλωθείσης, εἰς Καισάρειαν ὑπὸ τῶν ἀδελφῶν κατάγεται· κᾀκεῖθεν εἰς Ταρσὸν ἔρχεται ἔνθα Βαρνάβας παραγενόμενος, καὶ εὑρῶν αὐτὸν ἤγαγεν εἰς Αντιόχειαν. Ἐνιαυτῷ δὲ ὅλῳ τὰς συνάξεις ἐκεῖσαι ποιούμενοι, καὶ ὄχλον ἱκανὸν διδάξαντες, τούς τε μαθητὰς Χριστιανοὺς πρῶτον ὀνομάσαντες ἐν τῇ Ἰουδαίᾳ πρὸς τοὺς ἀδελφοὺς μετὰ διακονίας στέλλονται, διὰ τὸν ἐπὶ Κλαυδίου Καίσαρος γεγενημένον λιμόν. Πληρώσαντες δὲ τὴν διακονίαν, ὑπέστρεψαν εἰς Ἀντιόχειαν ἔνθα λειτουργοῦντες τῷ Κυρίῳ καὶ νηστεύοντες, πρὸς τοῦ ἁγίου Πνεύματος εἰς τὸ ἔργον προεκλήθησαν ἀφορίζονται. Καὶ ἐκπεμφθέντες κατῆλθον εἰς Σελεύκειαν, κᾀκεῖθεν εἰς Κύπρον ἀπέπλευσαν· καὶ γενόμενοι ἐν Σαλαμίνῃ κατήγγελλον τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ. Διελθόντες δὲ τὴν νῆσον ἄχρι Πάφου, τὸν ψευδοπροφήτην Βαριησοῦν ἀποτυφλοῦσι διαστρέφοντα πολλούς. Οὗ γενομένου, παραχρῆμα συνέβη πιστεῦσαι πολλούς· ἀλλὰ μὴν καὶ αὐτὸν τὸν ἐν τῇ νήσῳ ἀνθυπατεύοντα. Ἐκεῖθέν τε ἀναχθέντες, εἰς Πέργην τῆς Παμφυλίας ἔρχονται· κᾀκεῖθεν εἰς Ἀντιόχειαν τῆς Πισσιδίας, ἐν ᾖ τῇ ἡμέρᾳ τῶν σαββάτων ἐν τῇ συναγωγῇ δημηγορήσας Παῦλος, πολλοὺς πρὸς τὴν εἰς Χριστὸν ἐπεσπάσατο πίστιν· ὅθεν ζήλου πλησθέντες οἱ Ἰουδαῖοι, τῆς πόλεως αὐτὸν τε καὶ Βαρνάβαν ἐξέβαλον· οἱ δὲ ταύτης ἐξερχόμενοι, τὸν κονιορτὸν τῶν ἐκείνων ἀπετινάξαντο ποδῶν, κατὰ τὸ δεσποτικὸν παράγγελμα.

[17] Καὶ ἐλθόντες εἰς τὸν Ἰκόνιον, χρόνον τε συχνὸν ἐκεῖσε τελέσαντες, καὶ πολλοὺς Ἰουδαίους τε καὶ Ἕλληνας, ἀλλὰ μὴν καὶ τὴν μακαρίαν Θέκλαν, πρὸς τὴν τοῦ Κυρίου πιστιν ἐκκαλεσάμενοι, ὑπὸ τῶν ἀπειθησάντων Ἰουδαίων τε καὶ Ἑλλήνων ὑβρίζονται καὶ καταλεύονται· καὶ εἰς Λύστραν καὶ Δέρβην πόλεις Λυκαονίτιδας καταφυγόντες, τὸν ἐκ κοιλίας μητρὸς χωλὸν θεραπεύουσι, διὸ δὴ καὶ Θεοὶ τοῖς βαρβάροις ἐνομίσθησαν· καὶ θυσίας αὐτοῖς προσφερομένας ἐκώλυσαν· ἔπειτα παραγενομένων Ἰουδαιων ἀπὸ Ἀντιοχείας καὶ Ἰκονίου, καὶ πολλὰ λοιδορησάντων αὐτοὺς, ἀναπεισθίντες παρ᾽ αὐτῶν οἱ ὄχλοι, καὶ λιθάσαντες τὸν Παῦλον, ἔσυραν ἔξω τῆς πόλεως· ὅπου φησὶν αὐτὸς, οἷά μοι ἐγένοντο ἐν Ἰκονίῳ, ἐν Ἀντιοχείᾳ, ἐν Λύστροις, οἵους διωγμοὺς ὑπήνεγκα, καὶ ἐκ πάντων μοι ἐῤῥύσατο Κύριος. Μόλις δὲ τῇ ἐπαύριον ἀναστὰς, εἰσῆλθεν εις τὴν πόλιν, κᾀκεῖθεν ἐξῆλθεν σὺν τῷ Βαρνάβᾳ εἰς Δέρβην· εὐαγγελισάμενοί τε τὴν πόλιν ἐκείνην καὶ μαθητεύσαντες ἱκανοὺς, ὑπέστρεψαν αὖθις εἰς Λύστραν καὶ Ἰκόνιον καὶ Ἀντιόχειαν· ἐνθα Πρεσβυτέρους χειροτονήσαντες, τὴν Πισσιδίαν τε διαβάντες, ἦλθον εἰς Παμφυλίαν· καὶ λαλήσαντες ἐν Πέργῃ τὸν λόγον, κατέβησαν εἰς Ἀττάλειαν Παραγενόμενοι δὲ εἰς Ἀντιόχειαν, καὶ τὴν ἐκκλησίαν συναγαγόντες, ἀνήγγειλαν ὅσα ἐποίησεν Θεὸς μετ᾽ αὐτῶν· ἐκεῖθεν δὲ προπεμφθέντες διήρχοντο τὴν Φοινίκην καὶ Σαμάρειαν, ἐκδιηγούμενοι τὴν ἐπιστροφὴν τῶν ἐθνῶν. Παραγενόμενοι δὲ εἰς Ἱερουσαλὴμ, αὖθις εἰς Ἀντιόχειαν ὑποστρέφουσι, τὴν περὶ τοῦ μὴ δεῖν περιτέμνεσθαι, καὶ μὴ μεταλαμβάνειν αἵματος, καὶ ἀπέχεσθαι πνικτοῦ καὶ εἰδωλοθύτων, κομιζόμενοι παρὰ τῶν Ἀποστόλων διαλαμβάνουσαν ἐπιστολήν. Ἔνθα παραγενόμενοι, καὶ χρόνον τελέσαντες ἱκανὸν, μὲν Βαρνὰβας εἰς Κύπρον, Μάρκον παραλαβὼν· Παῦλος δὲ εἰς τὰ μέρη Συρίας καὶ Κιλικίας τὸν Σίλαν ἐπιλεξάμενος, καὶ τὰς κατὰ πολιν ἐκκλησίας ἐπιστηρίζων. Καὶ ἐλθὼν εἰς Δέρβην καὶ Λύστραν, τὸν Τιμόθεον εἰς μαθητείαν παραλαβὼν, περιέτεμεν. Ἔπειτα διελθόντες τὴν Φρυτγίαν καὶ τὴν. Γαλατικὴν χώραν, κωλυθέντες ὑπὸ τοῦ ἁγίου Πνεύματος λαλῆσαι τὸν λόγον ἐν τῇ Ἀσίᾳ, κατὰ τὴν Μυσίαν ἐλθόντες ἐπείραζον κατὰ τὴν Βιθυνίαν πορεύεσθαι, καὶ οὐκ εἴασεν αὐτοὺς τὸ ἅγιον Πνεῦμα.

[18] Παρελθόντες δὲ τὴν Μυσίαν κατέβησαν εἰς Τρωάδα· κᾀκεῖθεν εἰς Σαμοθράκην παραγενόμενοι, ἔρχονται εἰς Νεάπολιν. Καὶ ἐλθόντες εἰς Φιλίππους τῆς Μακεδονίας, διέτριβον ἐκεῖσε ἡμέρας τινάς. Ἔνθα τῆς Πορφυροπόλιδος πιστευσάσης Λυδίας, εἰς τὸν οἴκον αὐτῆς εὐχῆς χάριν πορευόμενοι, τὸ πυθωνικὸν πνεῦμα τῆς παιδίσκης ἀπελαύνουσιν· ὅθεν ὑπὸ τῶν Κυρίων αὐτῆς λοιδορηθέντες, ὡς ἐθῶν ἀλοκότων καταγγελέντες, ῥάβδοις ὑπὸ τῶν στρατιγῶν τύπτονται, φυλακῇ τε βάλλονται, καὶ τοὺς πόδας ξύλῳ ἀσφαλίζονται Ὅπου κατα τὸ μεσονύκτιον εὐχωμένων αὐτῶν, καὶ τὸν Θεὸν ὑμνούντων, σεισμὸς γίνεται μέγιστος, αἵ τε θύραι τῆς φυλακῆς ἀναπετάννυνται, καὶ οἱ δεσμῶται πάντες ἀνίενται, καὶ δεσμοφύλαξ πιστὸς πανοικὶ ἀναδείκνυται, τὸ πρὸς σωτηρίαν ὑπὸ Παύλου εἰληφὼς βάπτισμα. Ἐξελθόντες δὲ τῆς πόλεως διοδεύσαντές τε τὴν Ἀμφίπολιν, καὶ Ἀπολλονίαν, ἦλθον εἰς Θεσσαλονικην· ἐν ᾖ πολλοὺς μαθητεύσαντες, εἰς ὀργὴν τοὺς Ἰουδαίους ἐξεκαλέσαντο, οἱ καὶ ὀχλοποιήσαντες, ἐθορύβουν τὴν πόλιν, καὶ ἐπιστάντες τῇ οἰκίᾳ Ἰάσονος, ἐζήτουν αὐτοὺς προυγαγεῖν εἰς τὸν δῆμον· καὶ μὴ εὑρόντες ἔσυραν τὸν Ἰάσονα ἐπὶ τοὺς πολιταρχας καί τινας ἀδελφοὺς, παρ᾽ οὗ τὸ ἱκανὸν εἰληφοτες, ἀπέλυσαν αὐτούς.

[14] Magnus itaque & beatus Domini Apostolus Paulus ipse quoque genere fuit Hebræus, de tribu Benjamin, [S. Paulus persecutus Ecclesiam,] nobilibus ortus parentibus, Pharisæus institutione, patria Tarso Ciliciæ urbi adscriptus. Moysis legem a magistro Gamaliele ad summum usque edoctus, paternarum constitutionum fervens æmulator; jam inde a puero Saulus Romanus vocatus, persequens atque vastans insciens ecclesiam: quamobrem Protomartyris Stephani necem comprobavit, cum omnium eorum qui eum lapidabant vestes servandas accepisset, ut in illo cædendo omnium uteretur manibus. a Porro autem primus quoque ubique aderat cum iis, qui agitabant seditionem, studens destruere novam Religionem: multaque erant & magna, quæ ab ipso fiebant adversus Ecclesiam, & nihil ei ad summam deerat insaniam. In hoc enim pietatem exercere, & se præclare gerere arbitrabatur, sicut ipse fatetur in Epistolis, & Lucas refert in libro qui inscribitur Actus Apostolorum. Etenim non solum is, quemadmodum multi Judæi, odio habebat & aversabatur veram Religionem; sed etiam majorem totius gentis iram provocabat adversus Prædicatores ejus. Postquam enim ipsam vidit repente refulsisse, & fidei præcones evasisse minis superiores, æmulatione percitus, & ratus se maxima affici injuria, si præconium quidem per universam terram diffunderetur, præcones autem persecutorum parvifacerent periculum; omne studium adhibuit, ut hos quidem de medio tolleret, illud vero retardaret ac reprimeret. Quamobrem cum a Sacerdotibus & Doctoribus illo tempore accepisset epistolas ad Judæos, qui erant Damasci; iter ingressus est contra eos, qui erant in ea, discipulos.

[15] [conversus,] Sed qui ex utero matris eum segregavit ad suum ministerium, videns eum injusta teneri insania, dum justum se putat habere animi propositum, & in media via properanti apparens, corporeis quidem eum orbat oculis, magnitudine purissimæ lucis, quæ apparuit; mentem vero atque animam ejusdem adeo illuminat, ut ipsum, qui erat olim persecutor, [& baptizatus ab Anania] dilectum statim & fidelissimum fecerit suum præconem. Sauli itaque nomine in Pauli nomen transmutato, eoque ex salo persecutionis traducto ad quietem ejus fidei, mittit ad Ananiam quemdam discipulum in urbe Damasco. A quo cum Paulus sanctum accepisset baptismum, & Christi intemeratis communicasset Sacramentis, [prædicat Damasci,] efficitur fidelis socius prædicationis. Tantam ergo mutationem ostendit hic Beatus post vocationem, & ad tantum in Christum exarsit desiderium, ut præcones veritatis non solum verbis, sed factis etiam confirmaret: qui eum adhuc timebant, & suspectum habebant; ostendens se toto animi studio erupisse in amorem Domini. Quocirca cum fuisset cum iis, qui erant Damasci discipulis; statim cœpit prædicare Christum in synagogis, Judæos confutans, & rursum confirmans, eum esse Christum.

[16] [Hierosolymis, Cæsareæ, Antiochiæ,] Cum autem ei fuissent cognitæ, quæ a Judæis parabantur insidiæ, per murum in sporta dimittitur a discipulis, & in Hierusalem accedit ad Apostolos. In qua libere loquens in nomine Domini Jesu, disserebat & disceptabat adversus Gentiles. Sed cum ei quoque rursus significatæ fuissent insidiæ, a Fratribus deducitur Cæsaream, & illinc venit Tarsum: quo cum venisset Barnabas, & eum invenisset, deduxit Antiochiam. Cum toto autem anno illic cœtus haberent, & satis magnam docuissent multitudinem, & discipulos primum nominassent Christianos; in Judæam ad Fratres mittuntur cum ministerio, propter famem, quæ fuit b tempore Claudii Cæsaris. Cum implessent autem ministerium, reversi sunt Antiochiam c; Domino sacrum obeuntes ministerium, & jejunantes, a sancto Spiritu segregantur ad opus, ad quod vocati fuerant Emissi autem, [Seleuciæ,] venerunt Seleuciam, & illinc in Cyprum navigarunt: [Salaminæ,] & cum fuissent Salaminæ, Dei verbum annuntiarunt. Cum vero pervasissent insulam usque ad Paphum, [Paphi,] excæcant pseudoprophetam Bariesu, qui multos pervertebat: quod cum factum esset, evenit statim ut multi crederent, atque etiam ipse Proconsul, qui erat in insula. [Pergæ, Antiochiæ in Pisidia,] Illinc autem profecti, veniunt Pergen Pamphyliæ, & illinc Antiochiam Pisidiæ: in qua cum die Sabbatorum concionatus esset Paulus in synagoga, attraxit multos ad fidem in Christum. Quamobrem Judæi pleni æmulatione, eum & Barnabam ejecerunt e civitate: ipsi vero ex ea egredientes, excusserunt pulverem e suis pedibus, juxta præceptum Domini.

[17] [Iconii,] Et cum venissent Iconium, & illic longo tempore versati essent, multosque Judæos & Gentiles, atque etiam beatam Teclam d ad fidem Domini vocassent; a Judæis, qui non crediderant, & Gentilibus, afficiuntur contumeliis, & appetuntur lapidibus. [Lystris, Derbæ,] Cumque Lystram & Derben confugissent, quæ sunt urbes Lycaoniæ, medentur ei, qui fuerat claudus a matris utero; [e cumque propterea dii esse a barbaris putarentur, offerenda sibi sacrificia prohibuerunt. Deinde cum venissent ab Antiochia & Iconio Judæi, multasque ipsis injurias intulissent, persuasæ ab iis turbæ Paulum lapidaverunt, raptaveruntque extra civitatem. Unde & ipse ait; Qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii & Lystris; quales persecutiones sustinui, & ex omnibus eripuit me Dominus. Ægre autem consurgens mane, regressus est in urbem: rursumque egressus cum Barnaba venit Derben: illique prædicantes civitati, & multos discipulos facientes, iterum reverterunt Lystram & Iconium & Antiochiam]: quo in loco cum Presbyteros ordinassent, & Pisidiam pervasissent, venerunt in Pamphyliam. Et cum Pergæ locuti essent sermonem, descenderunt in Attaliam. Cum autem venissent Antiochiam, & congregassent Ecclesiam, [Antiochiæ Syriæ,] annuntiarunt quæcumque cum eis fecisset Dominus. Illinc dimissi, pervaserunt Phœniciam & Samariam, narrantes conversionem gentium. Cum venissent autem Hierusalem, revertuntur Antiochiam, ab Apostolis afferentes epistolam, quod non oporteat circumcidi, neque vesci sanguine, & abstinendum a suffocato & immolatis. Quo cum venissent, & satis longum tempus illic egissent, abierunt, Barnabas quidem in Cyprum, Marco assumpto; Paulus autem in partes Syriæ & Ciliciæ cum Silam elegisset, & Ecclesias quæ erant in civitate, confirmasset; venissetque iterum Derben & Lystram, & Timotheum f assumpsisset discipulum; eum circumcidit. Deinde cum obiissent Phrygiam & Galatiam, [& variis locis,] a sancto Spiritu loqui sermonem in Asia prohibiti, venientes per Mysiam, tentarunt proficisci in Bithyniam, neque sivit eos Spiritus sanctus.

[18] Transita autem Mysia, descenderunt in Troadem: & cum illinc accessisset in Samothraciam, [Troade, Philippis,] veniunt Neapolim: & accedentes Philippos Macedoniæ, versati sunt illic dies aliquot. Quo in loco cum credidisset Lydia g purpuraria, in domum ejus venientes gratia precationis, spiritum pythonicum ejiciunt ab ancilla. Quamobrem ab ejus Dominis appetiti maledictis, ut qui alienos mores annuntiarent, cæduntur virgis a Magistratibus, & in carcerem conjiciuntur, eorumque pedes ligno caute & diligenter stringuntur. Ubi cum media nocte orarent, & Deum laudarent; [magnus extitit terræ motus, ostiisque custodiæ patefactis, vincti omnes soluti sunt]; & custos carceris h, effectus fidelis cum tota familia, a Paulo accepit salutarem baptismum. Egressi autem e civitate, cum Amphipolim transmisissent & Apolloniam, venerunt Thessalonicam: [Thessalonicæ.] in qua multis acceptis in disciplinam, Judæos ad iram provocarunt: qui etiam collecta multitudine, conturbarunt civitatem. Et cum accessissent ad ædes Jasonis, quærebant eos producere ad populum: iis autem non inventis, traxerunt Jasonem, & aliquot ex Fratribus ad Magistratus civitatis, qui eos satisfactione accepta dimiserunt.

ANNOTATA G. H.

a Hic nos destituit Sirleti versio: reliqua ergo sumimus ex Lipomanni versione.

b Anno 2 Claudii, ac Christi 42.

c Ms. Venetum, ex eoque interpres Zinus, εἰς Ἱεροσόλυμα, Hierosolymam: quod correximus ex manifesto textu Actuum Apostolicorum cap. XI in fine.

d Colitur S. Thecla 23 Septembris, ut Protomartyr feminarum habita.

e Desunt hæc omnia in Ms. Veneto, a nobis ex Parisiensi suppletæ.

f Acta S. Timothei illustravimus ad diem 24 Januarii.

g Est etiam Lydia inscripta Martyrologio Romano ad diem 3 Augusti.

h Hæc rursum deerant Lipomanno; Lipomanni interpres Strongylam verterat, quæ est insula maris Tyrrheni longe a Græcia.

CAPUT V.
Reliqua Pauli itinera usque Romam.

[19] Καὶ ἐξελθόντες ἐκεῖθεν οἱ περὶ τὸν Παῦλον ἐρχονται εἰς Βέροιαν· ἔνθα πολλοὺς μαθητεύσαντες, μὲν Τιμόθεος καὶ Σίλας αὐτοῦ που προσμένουσιν· δὲ μέγας Παῦλος διὰ θαλάσσης εἰς Ἀθήνας παραγίνεται. Διερχόμενος δὲ, καὶ ἀναθεορῶν αὐτῶν τὰ σεβάσματα, εὗρε καὶ βωμὸν ἐν ᾧ ἐπεγέγραπτο, Ἀγνώστῳ Θεῷ· ἐξ οὗ μικρᾶς προφάσεως λαβόμενος, εὐαγγελίζεται αὐτοῖς μέσον τοῦ Ἀρείου πάγου τὸν Κύριον καὶ Θεὸν ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν καὶ ἱκανοὺς αὐτίκα πρὸς τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν ἐπεσπάσατο, ἐν οἷς καὶ Διονύσιον τὸν Ἀρεοπαγίτην, καὶ γυναῖκά τινα σέμνην, ὀνόματι Δάμαριν, καὶ ἑτέρους συν αὐτοῖς. Μετὰ δὲ ταῦτα τῶν Ἀθηνῶν Παῦλος ἀπάρας, ἔρχεται εἰς Κὸρινθον, καὶ Πρίσκιλλαν καὶ Ἀκύλαν εὑρὼν, καὶ ὁμοτέχνους ὄντας αὐτῷ, κατάγεται παρ᾽ αὐτοῖς· ἔνθα ἐνιαυτὸν ἔνα καὶ μῆνας πέντε ποιήσας, πολλούς τε τῷ λόγῳ τῆς χάριτος Ἰουδαίων καὶ Ἑλλήνων φωτίσας, καὶ πρὸς τὴν τοῦ Κυρίου πίστιν ἐκκαλεσάμενος, Πρίσκιλλάντε καὶ Ἀκύλαν παραλαβὼν, ἔτι μὴν καὶ Τιμόθεον, εἰς Ἔφεσον ἔρχεται· κᾀκεῖσε καταλιπὼν αὐτοὺς, εἰς Καισαρείαν σὺν ἅμα Τιμοθέῳ παραγίνεται· καὶ ἀσπασὰμενος τὴν Ἐκκλησίαν, κατέβη εἰς Ἀντιόχειαν· ἐν ᾗ ποιήσας χρόνον τινα, ἐξῆλθε διερχόμενος καθεξῆς τὴν Γαλατικὴν χώραν.

[20] Καὶ διὰ τῶν ἀνωτερικῶν μερῶν εἰς Ἔφεσον παραγενόμενος, ἐπὶ μησὶ τρισὶ τοῖς Ἰουδαίοις διαλεγόμενος περὶ τῆς βασιλείας τοῦ Θεοῦ ἀνέπειθε, μὴ προσανέχειν τοῖς σκιωδῶς ὑπὸ τοῦ νόμου λεγομένοις, ἀλλ᾽ ἐπὶ τὸ πνεῦμα μεταῤῥυθμίζεσθαι. Ἐν ἄλλοις δὲ δυσὶν ἔτεσι καὶ μικρόν τι πρὸς τοῖς Ἐφεσίοις προσμείνας, καὶ σχεδὸν τὴν Ἀσίαν πᾶσαν πρὸς τὴν τοῦ Κυρίου πίστιν ἐπισπασάμενος, δυνάμεις τε οὐ τὰς τυχούσας, οὐ δι᾽ ἑαυτοῦ μόνον, ἀλλὰ καὶ διὰ τῶν σουδαρίων καὶ ἡμικινθίων αὐτοῦ τελέσας, νόσους τε παντοιας καὶ δαίμονας ἀπελάσας, τόντε Τιμόθεον Ἐπίσκοπον αὐτοῖς καταστήσας, ἐξῆλθε πορευθῆναι εἰς τὴν Μακεδονίαν. Διελθὼν δὲ τὰ μέρη ἐκεῖνα, εἰς τὴν Ἑλλάδα παρεγένετο· καὶ ποιήσας τρεῖς μῆνας, καὶ πολλοὺς μαθητεύσας ἔρχεται εἰς Τροάδα· ἔνθα τὸν Εὔτυχον νυστάξαντα ἐν τῇ διαλέξει, καὶ ἀπὸ τοῦ τριστέγου κάτω πεσόντα καὶ θανόντα ἀναστήσας, εἰς τὴν Ἀσσον ἀνάγεται, εἶτα εἰς Μιτυλήνην καὶ τῇ ἐπιούσῃ ἀντικρὺ Χίου γενόμενος, τῇ ἑτέρᾳ εἰς Σάμον παρέβαλε.

[21] Καὶ μείνας ἐν Στρογγύλῇ τῇ ἐχομένῃ, εἰς Μίλητον παραγίνεται· ἐξῆς πέμψας εἰς Ἔφεσον, μετεκαλέσατο, τοὺς Πρεσβυτέρους τῆς Ἐκκλησίας· ὡς δὲ παρεγένοντο, περὶ ταπεινοφροσύνης καὶ ἀνεξικακίας αὐτοῖς διαλέγεται, ἔπειτα περὶ ἐκκλησιαστικῆς καταστάσεως καὶ τῆς τοῦ ποιμνίου ἐπιμελείας, αὖθις περὶ τῶν μελλόντων αὐτῷ τε, εἰς Ἱερουσαλὴμ ἥκοντι, συμβαίνειν καὶ αὐτοῖς μετὰ τὴν αὐτου ἄφιξιν προφητεύσας, καὶ περὶ τοῦ δεῖν γρηγορεῖν ἐτὶ τοῖς, δίκην λύκων μέλλουσιν ἀφειδῶς τὴν ποίμνην διασπᾷν, ἐπισκηψας αὐτοῖς, τῷ Θεῷ τε αὐτοὺς παραθέμενος καὶ ἐπευξάμενος, πλοίῳ εὐθὺς ἀνάγεται· δι᾽ οὗ εἰς τὴν Κῶ νῆσον παραγενόμενος, εἰς τὴν Ῥόδον ἀπέλευσε, κἀκεῖθεν εἰς Πάταρα· ἔνθα πλοίου ἐπιβὰς ἑτέρου, τὴν Κύπρον καταλιπὼν εὐῶνυμον, τὴν Συρίαν παρέπλεε· καὶ γενόμενος ἐν Τύρῳ (ἐκεῖσε γὰρ ἦν το πλοῖον τὸν γόμον ἀποφορτιζόμενον) μαθητὰς εὑρηκὼς, ἐπέμεινε πρὸς αὐτοὺς ἡμέρας ἑπτά, αὖθίς τε τῷ πλοίῳ χρησάμενος, εἰς Πτολεμαΐδα γίνεται, κᾀκεῖθεν εἰς Καισάρειαν, καὶ παρὰ Φιλίππῳ τῷ Εὐαγγελιστῇ, ὄντι ἐκ τῶν ἑπτὰ Διακόνων, κατάγεται. Καὶ μεθ᾽ ἡμέρας τινὰς ἐπισκευασάμενος, εἰς Ἱερουσαλὴμ παραγίνεται, καὶ ἀφαγνισθεὶς ἡμέρας ἑπτὰ, εἰς τὸ ἱερὸν εἰσεῖσι, διαγγέλλων τὴν ἐκπλήρωσιν τοῦ ἁγνισμοῦ.

[22] Ἔνθα οἱ ἀπὸ τῆς Ἀσίας Ἰουδαῖοι, θεασάμενοι αὐτὸν, συνέχεον πάντα τὸν ὃχλον, καὶ ἐπέβαλλον τὰς χεῖρας αὐτῶν ἐπὶ τὸν Παῦλον, κράζοντες· Ἄνδρες Ἰσραηλῖται, βοηθεῖτε. Γενομένης δὲ συνδρομῆς τοῦ λαοῦ πλείστης, ἔρξαντο κατ᾽ αὐτοῦ λέγειν ταῦτα· Ὀὗτός ἐστιν κατὰ τοῦ νόμου καὶ τοῦ τόπου τούτου πάντας πανταχοῦ διδάσκων, ἀλλὰ καὶ Ἕλληνας εἰς τὸ ἱερὸν εἰσήγαγε καὶ κεκοίνωκεν αὐτοῖς. Καὶ αὐτίκα κινηθὲν τὸ πλῆθος ὥρμησεν ἀνελεῖν αὐτόν· ἀλλ᾽ εὐθὺς χιλίαρχος Λυσίας, τοῦτον ἐπιστὰς ἐξαιρεῖται, καὶ μετὰ στρατιωτικῆς βοηθείας εἰς Καισάρειαν πρὸς τὸν Ἡγούμενον ἐκπέμπει, καὶ πρὸς τὸν Ἐθνάρχην Φῆστον ἄγει. Αἰσθόμενος δὲ συσκευὴν κατ᾽ αὐτοῦ γενομένην ὑπὸ τῶν Ἰουδαίων Παῦλος, εὐθὺς ἐπὶ τοῦ βῆματος ἐπιβοᾶται Καίσαρα· καὶ ἀνίεται μὲν τέως τοῦ κριτηρίου, ἀργεῖ δὲ κατ᾽ αὐτοῦ τοῖς Ἰουδαίοις μελετωμένη ἐπιβουλὴ, καὶ λοιπὸν ὑπὸ τῶν Ἀρχόντων ἐκπέμπεται πρὸς Καίσαρα. Ὡς δὲ ἐκρίθη τοῦ ἀποπλεῖν τὸν Παῦλον εἰς τὴν Ἰταλίαν, παραλαβὼν αὐτὸν ἑκατόνταρχός τις, ὀνόματι Ἰούλιος, σὺν ἅμα ἑτέροις δεσμίοις, ἐπιβάς τε πλοίῳ Ἀδρυμητινῷ, εἰς Σιδῶνα παραγίνεται, κᾀκεῖθεν εἰς Κύπρον. Παραπλεύσαντες δὲ τὸ κατὰ τὴν Κιλικίαν καὶ Παμφυλίαν πέλαγος, εἰς Μύραν τῆς Λυκίας ἔρχονται· καὶ ἐμβάντες εἰς πλοῖον Ἀλεξανδρινὸν, μόλις εἰς Κνίδον παραγίνονται· καὶ ὑποπλεύσαντες τὴν Κρήτην κατὰ Σαλμώνην, ἦλθον εἰς τόπον καλούμενον Καλους-λιμένας, ἐξ οὗπερ ἀναχθέντες καὶ τὴν Κρήτην παραλεγόμενοι, ἀνέμου τε τυφονικοῦ τοῦ καλουμένου. Εὐροκλήδωνος πνεύσαντος εἰς Κλαύδην οὕτω λεγομένην νῆσον ἔρχονται.

[23] Καὶ σφοδρῶς χειμασθέντες, καὶ τὴν σκευὴν τοῦ πλοίου αὐτόχειρες ῥίψαντες, πάντων ἐν ἀθυμίᾳ ὄντων καὶ θνήξεσθαι προσδοκόντων, ἀναστὰς Παῦλος ἐν μέσῳ αὐτῶν, εὐθυμεῖν αὐτοῖς παρεκελεύετο, ὡς μηδεμίας ψυχῆς ἀπολουμένης πλὴν τοῦ πλοίου, καὶ τροφῆς αὐτοὺς μεταλαβεῖν προετρέπετο, τέσσαρες καὶ δεκάτην ἡμέραν νήστεις διαμένοντας. Καὶ διασωθέντες οἱ περὶ τὸν Παῦλον ἐκ τοῦ πλοὸς, τῆς νηὸς διαλυθείσης ὑπὸ τῆς βίας τῶν κυμάτων, ἀποβάντες εἰς τὴν γῆν, ἐπέγνωσαν ὅτι Μελίτη νῆσος καλεῖται, Ἔνθα φρυγανιζομένου τοῦ Παύλου, ἔχιδνα τῆς χειρὸς αὐτοῦ καθάπτεται, ἣν εἰς τὸ πῦρ ἀποτιναξάμενος, μηδὲν πεπονθὼς ἄτοπον, Θεὸς ὑπὸ τῶν βαρβάρων νενόμισται· ἀλλὰ καὶ τὸν πατέρα τοῦ Πυβλίου τῆς συνεχούσης αὐτὸν δυσεντερίας ἀπαλλάξας, καὶ ἕτερα πλείω θαυματουργήσας, εἰς Συρακούσας πλοίῳ ἑτέρῳ ἅμα τοῖς συμπλωτῆρσι παραγίνεται, κᾀκεῖθεν εἰς Ῥήγιον, ἔπειτα εἰς Ποτηόλους, εἶτα εἰς Ῥώμην αὐτήν. Ἐγνωκότες δὲ οἱ ἀδελφοὶ τὴν παρουσίαν Παύλου, ἐξῆλθον ἀπαντήσοντες αὐτὸν ἄχρις Ἀππίου φόρου καὶ Τρίων-ταβερνῶν· καὶ μὲν ἑκατόνταρχος τοὺς λοιποὺς δεσμίους παρέδωκε τῷ στρατοπεδάρχῃ, δὲ Παῦλος ἦν φυλασσόμενος ὑφ᾽ ἑνὸς στρατιώτου διετίαν ὅλην, πάντας τοὺς εἰς αὐτὸν πορευομένους ἀποδεχόμενος, καὶ κηρύσσων τὴν βασιλείαν τοῦ Θεοῦ μετὰ πάσης παῤῥησίας ἀκολύτως.

[19] [Berœæ,] Illinc autem egressus Paulus, cum iis qui cum eo erant, venit Berœam. Quo in loco cum multos accepisset discipulos, Timotheus quidem & Silas illic remanent, magnus autem Paulus per mare venit Athenas. [Athenis,] Transiens autem, & ea contemplans, quæ ab eis colebantur; aram quoque invenit, in qua erat scriptum, Ignoto Deo: unde parva accepta occasione, annuntiat eis in medio Areopago Dominum nostrum & Deum Jesum Christum, [initium a ducens ex ipsa aræ inscriptione:] statimque satis multos baptizavit ad fidem in Christum. Inter quos Dionysium b quoque Areopagitam, & honestam quamdam mulierem, nomine Damarim, c & cum eis alios. Post hæc vero Athenis abiens Paulus, venit Corinthum: & cum Priscillam d & Aquilam invenisset, [Corinthi,] ejusdem, cujus ipse erat, artis, apud eos diversatur. Quo in loco cum annum & menses quinque transegisset, & multos tam ex Judæis, quam ex Græcis, gratiæ verbo illuminasset, & ad Domini fidem evocasset, Priscilla & Aquila & Timotheo assumptis, venit Ephesum; [Ephesi,] eisque illic relictis, Cæsaream una cum Timotheo. Cumque salutasset Ecclesiam, descendit Antiochiam: in qua aliquantulum temporis versatus, egressus est, transiens deinceps per Galatiam & Phrygiam.

[20] Cum autem per superiores partes venisset Ephesum, [plura patrat miracula.] tribus mensibus cum Judæis disserens in synagoga de regno Dei, persuasit ne iis attenderent, quæ adumbrate dicebantur a Lege, sed ea ad spiritum transferrent. Cumque apud eos alios duos annos & paulo plus mansisset, & fere totam Asiam ad fidem Christi attraxisset, virtutesque minime vulgares, non per se solum, sed etiam per sudaria ac semicinctia sua perfecisset, & omne genus morbos & dæmones exegisset, atque Timotheum Episcopum eis constituisset; egressus est, ut iret in Macedoniam. Illis autem partibus transmissis, venit in Græciam: & cum tres illic menses transegisset, & multos accepisset discipulos, accessit Troadem. Hoc in loco Eutychum, qui sub sermone dormitaverat, & ex tertio cœnaculo deorsum ceciderat, ac mortuus erat; suscitavit, & ivit Assum, deinde Mitylenen: cumque die sequenti esset ex adverso Chij, altera die appulit Samum.

[21] Et cum mansisset Strongilæ e die sequenti, venit Miletum. [Post varia lustrata loca] Ex qua cum misisset Ephesum, accersiit Presbyteros Ecclesiæ. Postquam autem accessissent, cum eis disserit de humilitate & malorum tolerantia, deinde de constitutione ecclesiastica, & gregis cura. Et rursus, cum ea, quæ & sibi, Hierusalem eunti, & eis post ejus recessum erant eventura, prædixisset; &, vigilare contra eos, qui instar luporum sunt gregem avide divulsuri, mandavisset, eosque Deo commendasset, ac precatus esset, navem ascendens, statim solvit. Qua vectus, cum venisset in Coum f Insulam, Rhodum navigavit: & illinc Pataram. Quo in loco cum alterum ascendisset navigium, Cypro relicta a sinistris, præternavigavit Syriam; & cum venisset Tyrum (illic enim navis impositum onus exonerabat) & invenisset discipulos, mansit apud eos septem dies. [Hierosolymam venit;] Et navi rursus usus, venit Ptolemaidem, & illinc Cæsaream, apud Philippum g Euangelistam, qui erat ex septem Diaconis, diversatus. Et post dies aliquot, sublatis sarcinis, venit Hierusalem: & per septem dies purificatus, templum ingreditur, annuntians impletos esse dies purificationis.

[22] Hic qui erant ex Asia Judæi, cum eum adspexissent, conturbarunt omnem multitudinem, & manus suas in Paulum immiserunt, clamantes; Viri Israëlitæ, ferte auxilium. Facto autem maximo populi concursu; cœperunt dicere: Hic est, qui adversus legem & locum hunc, omnes ubique docet: quin etiam Gentiles introduxit in templum, & communicavit cum ipsis. Statim ergo mota multitudo, incitata est, ut eum tolleret de medio: sed mox adveniens Tribunus Lysias, eum liberat, atque cum militari auxilio mittit ad Præsidem Felicem, cui successit Festus. Cum sensisset autem Paulus a Judæis in ipsum strui insidias, pro tribunali ad Cæsarem statim provocat. Et tunc quidem dimittitur a judicio, cessant autem, quæ in eum a Judæis parabantur insidiæ, [ad Cæsare provocat;] & deinceps a Præsidibus mittitur ad Cæsarem. Cum vero esset constitutum, ut Paulus navigaret in Italiam, eoque accepto Centurio quidam, nomine Julius, una cum aliis vinctis navem Adrumetinam ascendisset venit Sidonem, & illinc in Cyprum. Præternavigato deinde pelago, quod est ex adverso Ciliciæ & Pamphyliæ, veniunt Myram h urbem Lyciæ. Et cum navem ascendissent Alexandrinam, [in itinere Romam vehendus] vix Gnidum perveniunt. Unde subnavigantes Cretam per Salmonem, i venerunt in locum, qui dicitur Pulchri portus. k Ex quo cum solvissent, & Cretam præterlegerent spirante vento typhonico, qui Euroaquilo dicitur, prope Caudam sic dictam insulam, decurrunt.

[23] Cum autem vehementi tempestate exagitati, navis armamenta suis manibus ejecissent, & omnes magna affecti tristitia mortem expectarent surgens Paulus in medio eorum, [patitur naufragiū] jussit eos esse bono animo, eo quod nullius animæ facienda esset jactura, sed solius navis; hortatusque est eos, ut cibum sumerent, quia jam quatuordecim dies manserant jejuni. Cumque servati essent ii, qui erant cum Paulo, nave dissoluta ab undarum violentia, descendentes in terram, cognoverunt insulam vocari Meliten. Quo in loco dum congregaret Paulus sarmentorum multitudinem, vipera ejus manum apprehendit: quam in ignem excutiens, & nihil mali passus, Deus existimatus est a Barbaris. Quin etiam cum patrem Publii liberasset ab eo, quo laborabat tormine intestinorum, & plura alia fecisset miracula, cum iis, qui secum navigabant, alia nave venit Syracusas, & illinc Rhegium, deinde Puteolos, ac denique Romam ipsam. Cum autem cognovissent Fratres adventum ejus, [Romæ vinctus prædicat regnum Dei.] iverunt ei obviam usque ad Forum Appium, & tres Tabernas. Et Centurio quidem reliquos vinctos tradidit duci exercitus, Paulus autem toto biennio servabatur ab uno milite, omnes qui ad ipsum veniebant excipiens, & Dei Regnum cum omni fiducia prædicans absque impedimento.

ANNOTATA G. H.

a Deerant hæc in Ms. Regio, aderant Lipomanno.

b De S. Dionysio Areopagita, uti etiam de Parisiensi agetur in Octobri.

c Mirum est, hanc Lydiam nullis, Græcorum saltem, Fastis additam.

d Coluntur Aquila & Priscilla conjuges 8 Julii.

e Græce, Καὶ μείνας ἐν Τρογγύλῃ. Desunt in textu Latino Actuum cap. 20. At in textu Græco ita leguntur versu 15. Καὶ μείναντες ἐν Τρωγυλλίῳ. Est autem Trogyllum promontorium Asiæ, haud procul Samo insula, a Ptolomæo memoratum.

f Ms. Regium male, Κονῆσον, dividenda vox erat; Κῶς autem Insula est cum civitate ejusdem nominis.

g S. Philippi hujus gesta discussimus 6 Junii, dici autem videtur Euangelista, quia, Eunucho baptizato, dicitur Euangelizasse civitatibus cunctis, ab Azoto usque Cæsaream. Act. 8.

h In Latino textu est Lystram Lyciæ cap. 27 Actuum ver. 5. Verum ante cap. 14 ver. 6 Lystra & Derbe civitates Lycaoniæ dicuntur, & hoc loco ubique, & textu Græco, Syriaco, & apud S. Chrysostomum legitur Myra, quæ haud procul a littore distat, inde forsan suos Lystræ invisit, dum alterius navis apparatus fieret.

i Salmona promontorium Orientale Cretæ, etiamnum caput Salamoni dictum. Ptolomæo Sammonium promontorium ab oppido vicino adhuc Samoni dicto.

k Græci appellant Καλοὺς λιμένας. Hujus loci situs conjicitur ex dicta Salmona, unde venerant, & Cauda insula, ad quam dein navigarunt: hæc Cauda adhuc appellatur, haud procul a littore Cretæ, aliis Claudos & Clauda; vulgo il Gosso.

CAPUT VI.
Pauli profectio in Hispaniam, reditus Romam, & Martyrium.

[24] Τὰ μὲν οὖν μέχρι τούτου Λουκὰς ἐν ταῖς Πράξεσι τῶν Ἀποστόλων ἱστόρηκε, κατ᾽ ἐκεινων καιρῶν τὸ βιβλίον συντάξας· τὰ δ᾽ ἑξῆς, ἐπεὶ Παῦλον ἐν Ῥώμῃ καταλιπῶν, πρὸς τὰς Βοιωτίας Θῆβας ἀπῇρεν, ἥκιστα συνέταξεν. Εὐσέβιος δὲ, τῷ δευτέρῳ τόμῳ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἱστορίας ἀκριβῶς περιεργασάμενος, φησὶ, τὸν Παῦλον τότε μὲν ἐπὶ Νέρωνος ἀπολυθῆναι, καὶ τὸν τοῦ Θεοῦ λόγον ἄνετον ἐν Ῥώμῃ διατρίβοντα κηρύξαι ἐφ᾽ ὅλοις ἔτεσι δέκα, ἐν οἷς λέγεται ἀποδημίαν εἴς τε Ἱσπανίαν καὶ Γαλλίας καὶ Ἰταλίαν στείλεσθαι τὸν τοῦ Χριστοῦ κήρυκα, καὶ κατασπεῖραι τὸν λόγον, καὶ πολλοὺς τῶν πατρώων ἀποσπᾶσαι θεῶν, καὶ τῇ ποίμνῃ τοῦ Κυρίου ἐπισυνάψαι. Καὶ δὴ πρὸς τῇ Ἱσπανιᾳ γενομένῳ τότε, τοῖον δέ τι τούτῳ συμβῆναι λέγουσιν.

[25] Γύναιόν τι τῶν ἐπισήμων, ἐπί τε περιφανείᾳ γένους καὶ πλούτου βάρει καὶ σοφίᾳ τῇ περί λόγους, τὴν ἀκοὴν ἔκπαλαι τὴν ἀποστολικὴν δεξάμενον, ἐπεθύμει καὶ αὐταῖς ὄψεσιν ἰδεῖν τὸν κήρυκα τῆς ἀληθείας, καὶ τοῖς ὠσὶ τὰ τῆς ὄντως ζωῆς ἐνηχηθῆναι δόγματα. Δόξαν οὖν αὐτῇ, κατὰ δή τι θεῖον εἰς τὴν ἀγορὰν προκόψαι, καθ᾽ ὃν καιρὸν, καὶ ἐκ μόνης φήμης αὐτῇ Παῦλος ἀγαπώμενος, μέσην διήρχετο ταύτην. Ἰδεῖν δὲ αὐτὸν λέγεται ταύτην πρᾳῶς βαδίζοντα (ὡς ἐκεῖνος κεχαριτωμένον ἔχων οὐ μόνον τὸν ἄλλον τρόπον, ἀλλὰ καὶ αὐτὸ τὸ βάδισμα) καὶ θέοθεν ὁρμηθεῖσαν, πεῖσαι τὸν ἑαυτῆς ἄνδρα, Πρόβον τούνομα, τῶν ἐκεῖσε πρωτεύοντα, ἐντὸς οἴκου τοῦ οἰκείου τὸν ξένον δέξασθαι· ἐπεὶ δὲ καὶ προσεβλήθη, καὶ πλησίον αὐτοῖς ἐγεγόνει, θαῦμά τι περὶ τὴν γυναίκα συμβῆναι τοιοῦτον. Ἀνακαλυφθέντων αὐτῆς τῶν τοῦ νοὸς ὀφθαλμῶν, ἰδεῖν περὶ τοῦ μετόπου τοῦ ἐπιξενωθέντος αὐτοῖς, ἐπίχρυσα γράμματα, Παῦλος τοῦ Χριστοῦ κήρυξ, διαγορεύοντα. Τὴν δὲ τῷ ἀνελπίστῳ τῆς ὄψεως ἡδονή τε καὶ δέος εἰσήει, καὶ δακρύων περίπλεως, τοῖς ποσὶ τοῦ Ἀποστολου προσέπιπτε, κατηχηθεῖσά τε παρ᾽ αὐτοῦ, πρῶτον μὲν αὐτὴ τὸ βάπτισμα δέχεται, Ξανθίππη κληθεῖσα· μετὰ δὲ ταῦτα Πρόβος ταύτης ἀνὴρ, Νέρωνι γνωστὸς ὢν· ἔπειτα καὶ Φιλόθεος ὕπαρχος, καὶ καθεξῆς πάντες οἱ τῆς χώρας ἐκείνης οἰκήτορες. Ὅτι δὲ ἐν Ἱσπανίᾳ γέγονε κηρύττων Παῦλος, ἐν τῇ πρὸς Ῥωμαίους τοῦτο διαγορεύει, γράφων ὧδε. Νυνὶ δὲ μηκέτι τόπον ἔχων ἐν τοῖς κλίμασι τούτοις, ἐπιποθίαν δὲ ἔχων τοῦ ἐλθεῖν πρὸς ὑμᾶς ἀπὸ πολλῶν ἐτῶν, ὡς ἐὰν πορεύομαι εἰς τὴν Ἱσπανίαν, ἐλεύσομαι πρὸς ὑμᾶς· ἐλπίζω γὰρ διαπορευόμενος θεάσασθαί ὑμᾶς. Ἐπεὶ οὖν καὶ πρὸ τοῦ ἐν Ῥώμῃ γενέσθαι, μελέτην εἶχεν ἐν Ἱσπανίᾳ κηρύξαι· εὐωδοθὲν αὐτῷ, πρὸ τὴν πρώτην καταντῆσαι τῶν πόλων· οὐκ ἠμέλησε τῶν προδεδογμένων· εἰ καὶ πάλιν ἀνακάμψας εἰς Ῥώμην, ἐν αὐτῄ τῶν μακρῶν ἀναπαύεται πόνων. Τὸν δὲ τροπον ὅπως, καὶ τὴν αἰτίαν δι᾽ ἣν, ἔρχομαι δηλώσων.

[26] Εἰς τὸ τῆς μανίας ἀκρότατον Νέρων ἀφικόμενος, ἀνεῖλε μὲν Ἀγριππίναν πρῶτα, τὴν ἰδίαν μητέρα, ἔτι δὲ καὶ τὴν ἀδελφὴν τοῦ πατρὸς, καὶ Ὀκταυΐαν τὴν αὐτοῦ γαμετὴν, καὶ ἄλλους μυρίους τῷ γένει προσήκοντας· μετέπειτα δὲ καθολικὸν ἐκίνησε διωγμὸν κατὰ τῶν χριστιανῶν, καὶ οὕτως ἐπὶ τὰς τῶν Ἀποστόλων ἦλθε σφαγάς· ἔνθα δὴ συνέβη καὶ τὸν Παῦλον, τριακοστῷ ἕκτῷ ἔτει τοῦ σωτηρίου πάθους, τρισκαιδεκάτῳ δὲ Νέρωνος μαρτυρῆσαι, ξίφει τὴν κεφαλὴν ἐκτμηθέντα. Γαἳος δέ τις ἐκκλησιαστικὸς ἀνὴρ, καὶ Σεφυρῖνος Ἐπίσκοπος Ῥώμης, καὶ Διονύσιος Ἐπίσκοπος Κορίνθου, γράφουσι, καθ᾽ ἕνα καιρὸν καὶ ὁμοῦ μαρτυρῆσαι Πέτρον καὶ Παῦλον, τρισκαιδεκάτῳ ἔτει τῆς βασιλείας Νέρωνος. Τοῦτον γάρ, φησι, τὸν χρόνον κατὰ χριστιανῶν κινηθῆναι Νέρωνα, διὰ τὰς πεπις ευκυίας αὐτοῦ γυναῖκας επὶ τὸν Κύριον, καὶ σοφρονεῖν αἱρουμένας, καὶ μὴ ἀνεχομένας τοῦ λοιποῦ συνελθεῖν αὐτῷ, καὶ οὐ διὰ Σίμωνα τὸν μάγον. Καὶ μαρτυρεῖ τῷ λόγῳ καὶ Ἰωάννης χρυσοῦς τὴν γλῶτταν, πολὺς τὰ θεῖα, πνεύματος πλήρης τὸν νοῦν, ἐν τῷ πρὸς τοὺς κωλύοντας μονάζειν λόγῳ τοιάδε γράφων· Τὸν Νέρωνα πάντως ἀκούετε, καὶ γὰρ ἐπίσημος ἀνὴρ ἀπὸ τῆς ἀσελγίας ἐγένετο, πρῶτος καὶ μόνος εὑρὼν ἐν ἄρχῇ τοιαύτῃ καινούς τινας ακολασίας καὶ ἀσχημοσύνης τρόπους Οὗτος οὖν Νέρων, τὸν μακαριον Παῦλον (καὶ γὰρ ἔτυχε κατὰ τοὺς αὐτοὺς ἐκείνῳ γενόμενος χρόνους) τοιαῦτα ἐγκαλῶν, οἷαπερ ὑμεῖς νῦν τοῖς ἁγίοις τούτοις ἀνδράσι, Παλλακίδα γὰρ αὐτοῦ σφόδρα ἐπέραστον τὸν περὶ τῆς πίστεως δέξασθαι λόγον ἔπειθεν, καὶ τῆς ἀκαθάρτου συνουσίας ἀπαλλαγῆναι ἐκείνης· ταῦτα οὖν ἐγκαλῶν ἐκεῖνος, καὶ λυμεῶνα, καὶ πλάνον, καὶ ταῦτα ἅπερ ὑμεῖς νῦν φθέγγεσθε, τὸν Παῦλον ἀποκαλῶν, τὸ μὲν πρῶτον ἔδησε, τῇ εἱρκτῇ ἐγκλείσας· ὡς δὲ οὐκ ἔπειθε τῆς πρὸς τὴν κόρην ἀποσχέσθαι συμβουλῆς, τέλος ξίφει τὴν κεφαλὴν ἀπέτεμε. Καὶ ταῦτα μὲν τὸν τρόπον καὶ τὸν λόγον ἀποστολικὸς ἀνὴρ, περὶ τοῦ μακαρίου τέλους Παύλου τοῦ θείου.

[27] Οἱ μὲν οὖν κορυφαῖοι καὶ θεῖοι Ἀπόστολοι, ὡς φθάσαντες ἐξεθέμεθα, τρισκαιδεκάτῳ ἔτει τοῦ Νέρωνος τελειοῦνται, τὸν δὲ κατάρατον Σίμωνα περὶ τὰ μέσα που τῶν χρόνων Κλαυδίου τὸν ἔχθιστον μόρον ἀπενέγκασθαι. Λέγουσι δέ τινες, προλαβεῖν μὲν τὸν Πέτρον ἐνιαυτὸν ἕνα καὶ τὸ μακάριον ἐκεῖνο καὶ δεσποτικὸν δέξασθαι πάθος, τὴν ψυχὴν τῶν προβάτων προθέμενον· ἀκολουθῆσαι δὲ τούτῳ τὸν μέγαν Ἀπόστολον Παῦλον· ὡς Ἰουστῖνος καὶ Εἰρηναῖός φησιν, ἐφ᾽ ὅλοις ἔτεσι πέντε τὰς συνάξεις καὶ τὰς ἀντιθέσεις πρὸ τῆς εἰς Χριστὸν ἀναλύσεως καθ᾽ ἑαυτοὺς ποιουμένους· καίγε τούτοις ἐγὼ μᾶλλον πείθομαι. Εὐσέβιος δὲ τοῦ Παμφίλου, δώδεκα μὲν ἔτη διατρίψαι τὸν Πέτρον λέγει ἐν τῇ Ἀνατολῇ, εἴκοσι δὲ καὶ τρία πεποιηκέναι, εἴς τε Ῥώμην αὐτὴν καὶ Βρεττανίαν, καὶ τὰς περὶ τὴν Λύστραν πόλεις, ὡς εἶναι ἅπαντα τὸν χρόνον τοῦ κηρύγματος Πέτρου τριάκοντα καὶ πέντε ἔτη· τὸν δὲ Παῦλον καὶ αὐτὸν εἴκοσι καὶ ἓν ἔτος κηρύξαι τὴν εἰς Χριστὸν εὑσέβειαν, καὶ ἑτερα δύο ἔτη διατελέσαι ἐν τῷ κατὰ Καισάρειαν δεσμωτηρίῳ· ἐπισυνάπτει δὲ τούτοις τὰ ἐν Ῥώμῃ πρότερα δύο ἔτη καὶ τὰ τελευταῖα δέκα, ὡς εἶναι καὶ αὐτοῦ τὸν ἅπαντα χρόνον, τοῦ τε κηρύγματος καὶ τῆς κλήσεως, ἔτη πέντε καὶ τριάκοντα.

[28] Τὰ μὲν οὖν ἡμέτερα τοιαῦτα, καὶ οἷα τόν τε πρὸς ὑμᾶς, Ἀπόστολοι, πίθον ἐνδείξασθαι, καὶ τὸ πρὸς τοὺς συνειλεγμένους φιλάδελφον· ὑμέτερος γὰρ καὶ τοῦ κοινοῦ Δεσπότου καὶ Διδασκάλου οὗτος νόμος, ἀλλήλους ἀγαπᾷν, καὶ τὸ τῶν πολλῶν συμφέρεν ζητεῖν. Ὑμεῖς δὲ ἀντιδοίητε ἡμῖν τὴν κηδεμονίαν, τὴν κατὰ παθῶν νίκην, τὴν κατὰ δαιμόνων ἀντίταξιν, τὸ τῆς γνώμης εἰρηνικὸν, τὸ πρὸς πάντας καὶ αὐτοὺς τοὺς ἐχθραίνοντας εἰκῆ μακρόθυμον, ἅμα τε καὶ φιλάλληλον. Ναὶ δεόμεθα ὅπου τε τοῦ παντός ἐστε, εἴ τ᾽ ἐν τῷ παντὶ ὡς πιστεύομεν, καὶ ἡμᾶς ἐποπτεύοιτε, καὶ τὸν βίον ἡμῖν ἐξάγοιτε πρὸς τὸ εὔθυμον, ἁμαρτημάτων ἀμέτοχον, κατορθωμάτων ἔμπλεον, τῶν θείων ἐπάξιον ὀφθαλμῶν. ὡς ἄν ἐν τῷ βίῳ τούτῳ διαπαντὸς ὑμῖν συμπανηγυρίζοντες, ἐν τῷ μέλλοντι τῶν ἐπηγγελμένων τύχωμεν ἀγαθῶν, χάριτι καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μεθ᾽ οὗ τῷ Πατρὶ ἅμα τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, δόξα, κράτος, τιμὴ, νῦν, καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[24] Atque hæc quidem hucusque narravit Lucas a in Actibus Apostolorum, qui librum eo tempore composuit: quæ autem sunt postea consecuta, [Prædicat in Gallia & Hispania,] postquam Paulo Romæ relicto profectus est Thebas b Bœtiæ, minime composuit. Eusebius autem, qui in secundo libro historiȩ Ecclesiasticæ hȩc est accurate perscrutatus, c dicit, Paulum, cum tunc quidem causam dixisset apud Neronem, fuisse absolutum, & Dei verbum, cum esset relaxatus, Romæ agentem prædicasse totis decem annis: per quos dicitur peregre profectus in Hispaniam, Galliam & Italiam, Christi præco verbum disseminasse, & multos a diis patriis abduxisse, ac gregi Dominico adjunxisse. Jam vero cum esset in Hispania, tale quid dicunt accidisse.

[25] Mulier quædam & genere, & opibus, & doctrina insignis, cum jam olim auditionem accepisset Apostolicam, cupiebat ipsis quoque intueri oculis præconem veritatis, & auribus institui in veræ pietatis dogmatibus. Cum ergo ei visum esset, divina quadam inspiratione, in forum proficisci, quo tempore qui velex sola fama ab ea diligebatur, Paulus per medium ejus transibat; dicitur eum vidisse, leniter & placide ingredientem (ut qui non solum gratia plenos mores haberet ceteros, sed etiam ipsum incessum) & divinitus impulsam marito suo (cui nomen erat * Probus; eorum autem qui illinc erant, erat facile d princeps) persuasisse, ut intra ædes suas hospitem exciperet. Postquam vero accersitus fuit prope illos, ejusmodi aliquod miraculum accidisse mulieri. Apertis mentis suæ oculis, vidisse in fronte ejus, qui fuerat hospitio acceptus, litteras aureas, quæ dicebant, Paulus Christi præco. Illam autem propter visionem insperatam invasit & voluptas & timor: & lacrymis plena procidit ad pedes Apostoli, & catechesi ab eo instituta, primum quidem suscepit baptismum, appellata e Xanthippe. Postea autem Probus ejus maritus, qui erat notus Neroni; deinde etiam f Philotheus Præfectus & deinceps omnes, qui illam habitabant regionem. Quod autem in Hispania prædicaverit Paulus, hoc aperte dicit in Epistola ad Romanos, sic scribens: Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos a multis annis, cum proficiscar in Hispaniam, veniam ad vos: spero enim transiens vos videre. Quoniam ergo etiam antequam fuisset Romæ, in animo habuit prædicare in Hispania: cum ei feliciter successisset, ut ad primam veniret, quam dixi, urbem Romam; non neglexerit, quod prius animæ statuerat, venire in Hispaniam: tametsi Romam dein reversus in ea cessaverit a longis laboribus. Quomodo autem, & quanam de causa, jam sum declaraturus. [15 ℣. 23]

[26] Cum ad insaniam summam processisset Nero, primum quidem sustulit Agrippinam matrem propriam; [Nero sævit in suos,] præterea vero patris quoque sororem & Octaviam uxorem suam, & alios innumerabiles, qui genere ad eum attinebant. Postea autem generalem movit persecutionem adversus Christianos: [& S. Paulum gladio cædi mandat,] & sic venit ad cædem Apostolorum. Nam eodem tempore accidit, ut Paulus quoque, tricesimo sexto anno salutaris passionis, tertiodecimo autem Neronis, fieret Martyr, gladio caput sectus. Gajus vero quidam vir Ecclesiasticus, g & Zephyrinus Romanus Episcopus, & Dionysius Episcopus Corinthius, scribunt, uno tempore, & simul Petrum & Paulum subiisse martyrium, tertio decimo anno Imperii Neronis. [idq; ob pellices ab eo conversas,] Dicunt enim Neronem eo tempore fuisse motum adversus Christianos, propter feminas, quæ in Dominum crediderant, & pudice casteque vivere statuerant, nec cum eo congredi deinceps sustinebant: non autem propter Simonem Magum. Ei vero, quod ab eis dicitur, fert testimonium Joannes quoque ille lingua aureus, in rebus divinis egregius, & cujus mens est plena spiritu; scribens in oratione adversus eos, qui prohibent, ne fiant monachi: Neronem omnino auditis: fuit enim vir insignis libidine, qui primus & solus invenit in tali imperio intemperantiæ & turpitudinis novos quosdam modos. Hic ergo Nero beatum Paulum (fuit enim iisdem, quibus ille, temporibus) eo modo criminans, quomodo vos nunc hos viros sanctos (ejus enim pellici valde dilectæ persuasit, ut simul acciperet verbum fidei, & liberaretur ab immunda illa congressione) hoc modo (inquam) ille criminans, curruptoremque & seductorem, & ea, quæ vos nunc loquimini, Paulum vocans, primum vinxit inclusum in carcere; deinde autem non persuasit, ut desisteret puellæ dare consilium, cum ei caput amputavit. Et hæc quidem is, qui moribus & sermone est vir Apostolicus, de beato fine divini Pauli.

[27] Principes ergo & divini (ut prius diximus) Apostoli decimotertio anno Neronis comsummantur: execrandum vero Simonem circa medium annorum Claudii ajunt mortem subiisse teterrimam. [cum annis 35 prædicasset sicut & Petrus.] Dicunt vero quidam, præcessisse quidem Petrum anno uno, & beatam illam & Dominicam suscepisse perpessionem, cum animam posuisset pro ovibus: eum autem fuisse consecutum magnum illum Apostolum Paulum, ut dicit Justinus & Irenæus, cum totis quinque annis synaxes & deceptationes per se facerent ante resolutionem ad Christum. Atque ego quidem eis magis assentior. Eusebius autem Pamphili dicit, Petrum duodecim quidem annos versatum in Oriente, viginti autem & tres annos transegisse Romæ, & in Britannia, & in civitatibus, quæ sunt in Occidente: adeo ut sit totum tempus prædicationis Petri triginta & quinque anni. Paulum autem ipsum quoque viginti & unum annum prædicasse pietatem in Christum, & alios duos annos Cæsareæ transegisse in carcere. His vero conjungit duos quoque priores annos, quos egit Romæ & ultimos decem: ut ejus quoque prædicationis & vocationis universum tempus sint triginta quinque anni h.

[28] Atque hæc quidem nostra sunt hujusmodi, ut possint nostrum in vos desiderium ostendere, o Apostoli, & fraternum amorem in eos, qui sunt congregati: hæc enim est vestra lex, & communis Domini & magistri, ut nos invicem diligamus, & quæramus multorum utilitatem. [Epilogus,] Vos autem vicissim curam gerite nostrarum rerum; adjuvate, ut victoriam reportemus de pravis animi affectionibus, utque resistamus dæmoniis; date nobis animi quietem, pacem erga omnes, atque adeo etiam ipsos, qui nulla de causa sunt nobis inimici, animi simul lenitatem ac patientiam, beneficentiam & mutuum amorem. Vos certe rogamus, in quocumque demum universi loco sitis, seu etiam in universo, ut credimus; nos quoque respicite, & deducite ad animi transquillitatem nostram vitam, peccatorum expertem, rectis factis & bonis operibus plenam, divinis dignam oculis: ut in hac vita vobiscum festum perpetuo celebrantes, in futuro bona quoque promissa consequamur: gratia & benignitate Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri simul & sancto Spiritui gloria, potentia & honor sint, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Cum obvia cuique loca essent, superfluum censui onerare Margines citationibus; utinam porro tam certa forent quæ deinceps sequuntur.

b Ad diem S. Lucæ 18 Octobris, quæri poterit, quo fundamento nitatur hæc profectio. Oecumenius in Lucam, incertæ ætatis auctor, ait Roma digressum revertisse in Orientem, rursumque Libyam petiisse, & Thebanos Christiana imbuisse religione; ubi videri possent Thebæ Ægyptiæ indicari.

c Eusebius lib. 2 cap. 21 post finem narrationis addit: Tandem vero cum causam suam apud Judices perorasset, rursus prædicandi causa peregre profectus esse dicitur; postea vero cum Romam iterum venisset, vitam Martyrio finisse. Reliqua de suo adjunxit hic Auctor.

d Hispani quidam fabulatores Lucium Sabinum Probum nominant, Provinciæ Arenatum Gubernatorem, ac deinde Ravennatium in Italia Episcopum, quem hi colunt 10 Novembris.

e Xantippa hæc ejusque soror Polyxena inscriptæ sunt Martyrologio Romano ad diem 23 Septembris; de iisque varta diximus 16 Februarii ad Vitam S. Onesimi §. 2.

f Miror quomodo hic Philotheus effugerit oculos prædictorum fabulatorum, ut ejus nomine non augerent numerum Hispanorum Sanctorum, aut ei aliquem alibi Episcopatum invenirent.

g Non sunt hæc fideliter descripta: adducitur enim ab Eusebio testimonium Caji (qui Zephyrini Romanæ urbis temporibus floruit) & Dionysii Corinthiorum Episcopi; sed neuter allegat annum 13 Neronis, aut reliqua, quæ hic subjiciuntur, ex supra deductis corrigenda, quoad temporis rationem.

h Ut ut recte subducantur numeri, abundat tamen unus alterve annus, qui inter Christi Ascensionem & conversionem Pauli intercessit; debetque Petro adscribi supra tempus, ex quo Paulus fuit conversus: atque ita factum esse non potest, ut uterq; Apostolus Domino servierint post Ascensionem ejus, an. 35, ut supputat Auctor; siquidem eodem anno mortui sint, ut ipse nobiscum tenet; sed debet super addi Petro unus alterve annus: idque etiam concordat cum sententia communi, uti supra notavimus, extendente vitam Petri post Ascensionem Domini ad annos universim 36 vel 37.

ACTA S. PETRI
S. Lino ejus discipulo & successori supposita.
Ex Ms. Henrici Julii Baronis de Blum.

Petrus Apostol. Romæ (S.)
Paulus Apostolus, Romæ (S.)

BHL Number: 6663


EX MSS.

Post collecta quæ de vocatione Petri, actis cum Christo, & post ascensionem ejus partim Euangelica, partim Apostolica refert historia, usque ad liberationem ex carcere Herodiano, quæ omnia, in sacris litteris & magis integra legi possunt, sequentia addit Auctor, quisquis is fuit; cujus sententia quanto melius habeatur in eo quod sequimur Ms. quam in editis sub nomine Abdiæ, demonstrabit diversitas lectionis, per ** notata in margine. Textus autem genuinus sit progreditur, post ea quæ jam indicavi:

[1] His ita gestis, surrexit quidam Simon, Samarius genere, qui dudum visis miraculis Petri, pecunia comparare voluit donum spiritale, qui se * magnum & perpetualiter stantem esse dicebat, promittens eos, qui in se crederent, prorsus * solvi non posse. Hic enim Petri cupiens evertere vias, & ea quæ docebat ad irritum revocare, diem statuit, in quo convenientibus turbis, ad disputandum cum Petro præsens adesset. Erat autem tunc Petrus apud Cæsaream Stratonis. [Cæsareæ Stratonis evocatus Petrus contra Sinem magum,] Igitur illucescente statuta die, Zachæus, qui erat Prior civitatis, astitit Petro, dicens: Tempus est ut procedas ad disputandum, Petre: turba autem, in medio atrii congregata, opprimitur te operiens, quorum in medio multis fultus * asseclis constitit Simon. Tum Petrus ut hæc audivit, orationis gratia recedere aliquos jubens, qui nondum erant * abluti a peccatis, quæ in ignorantia commiserant, ait ad reliquos: Oremus, [facta ad Christum oratione] fratres, ut Deus per Christum filium suum pro ineffabili misericordia sua adjuvet me exeuntem pro salute hominum, qui ab ipso creati sunt. Et hæc cum dixisset, oratione facta, processit ad atrium domus, in quo erat multitudo plurima populi congregata.

[2] Qui ubi omnes summo cum silentio esse attentos videt, & magum Simonem in medio eorum velut signiferum; [& adhortatione ad populum,] statim hoc modo cœpit: Pax vobis sit omnibus, qui parati estis dare dextras veritati. Quicumque enim obediunt ei, videntur quidem sibi aliquid gratiæ conferre Deo; porro autem ipsi ab eo donum summi muneris consequuntur, justitiæ ejus semitas incedentes. Propter quod & primum est omnium, justitiam Dei regnumque ejus inquirere: justitiam quidem, ut recte agere doceamur; regnum vero, ut quæ sit merces posita laborum & patientiæ noverimus. In quo est bonis quidem æternorum bonorum remuneratio; his autem, qui contra voluntatem ejus egerint, pro uniuscujusque gestis, pœnarum digna restitutio. Hic ergo, hoc est in præsenti vita positos, oportet vos cognoscere voluntatem Dei, ubi & agendi locus est. Nam si quis velit, antequam actus suos emendet, de his requirere, quæ non potest invenire; stulta & inefficax erit hujuscemodi inquisitio. Tempus enim breve est, & judicium Dei * gestorum causa agitur, non quæstionum. Ideoque ante omnia hoc quæramus, quid nos aut qualiter agere oporteat, ut æternam vitam consequi mereamur. Mea ergo ista sententia est, sicut & vero Prophetæ visum est, ut primum de justitia requiratur, ab his maxime qui Deum se nosse profitentur. Si ergo habet aliquis quod esse rectius putet, dicat, & cum dixerit audiat, sed cum patientia & quiete: propter hoc enim ab initio salutationis speciem pacis cunctis * precatus sum. Ad hæc Simon respondit: Nos pace tua opus non habemus. Si enim pax & concordia sit, ad inveniendam veritatem nihil proficere poterimus. Habent enim inter se pacem & latrones & scortatores, & omnis nequitia cum semetipsa concordat. Et nos ergo si ob hoc convenimus, ut pacis causa omnibus quæ dicuntur præbeamus assensum; [arguit eum pacis recusatæ,] nihil auditoribus conferemus: sed e contrario, illusis eis, nos amici discedimus. Propter quod noli invocare pacem, sed magis pugnam: & si potes expugnare errores, ne requiras amicitiam, injustis assentationibus paratam. Hoc enim te ante omnia scire volo, quia duobus inter se dimicantibus, tunc erit [pax], cum alter ceciderit superatus.

[3] Et Petrus ait: Quid times crebro audire pacem? aut ignoras, quia perfectio legis pax est? Ex peccatis enim bella nascuntur & certamina: ubi autem peccatum non fit, [& sua vana miracula venditantem,] pax in disputationibus, veritas in operibus invenitur. Et Simon: Nihil momenti continent hæc verba quæ loqueris: sed nunc ostendam virtutis ac divinitatis meæ potentiam, ut repente procidas & adores me. Ego sum prima virtus, qui semper & sine initio sum. Ingressus autem in uterum Rachel, natus sum ex ea ut homo, qui ab hominibus videri possim. Ego per aërem volavi, igne commixtus unum corpus effectus sum, statuas moveri feci, animavi exanima, lapides panes feci, de monte volatu transmeavi, manibus Angelorum sustentatus sum, ad terram descendi. Hæc non solum feci, sed & nunc facere possum; ut rebus ipsis prober omnibus, quia ego sum filius Dei, stans in æternum, & credentes mihi similiter in perpetuo stare faciam. Tua autem verba vana sunt omnia, nec ullum potes opus ostendere veritatis; sicut & ille qui misit te magus, qui nec seipsum potuit liberare de crucis pœna. Possum enim facere, ut volentibus me comprehendere non appaream, ut rursum volens videri palam sim; si fugere velim montes perforem, & saxa quasi lutum pertranseam. Si me de monte excelso præcipitem dedero, tamquam subvectus in * terras illæsus deferar; vinctus memetipsum solvam, eos vero qui vincula injecerint vinctos reddam, in carcere colligatus, claustra sponte patefieri faciam, statuas * animatas reddam, ita ut putentur ab his qui vident homines esse; novas arbores subito oriri faciam, * repentina virgulta producam; igni meipsum injiciam ut non ardeam, vultum meum commuto ut non agnoscar. Sed & duas facies habere me, possum hominibus ostendere; ut ovis aut capra efficiar, puer parvus barbam producam, in aëre volando invehar, aurum plurimum ostendam, Reges faciam, adorabor ut Deus, publice divinis donabor honoribus, ita ut simulacrum mihi statuentes tamquam Deum colant & adorent. Et quid opus est multa dicere? quicquid voluero facere potero. Multæ enim jam mihi experimento causæ intimatæ sunt. Denique aliquando, inquit, cum mater mea Rachel juberet me exire ad agrum ut meterem, ego falcem videns positam, præcepi ei ut iret & meteret, & messuit decuplo amplius ceteris. Multa jam nova produxi virgulta de terra, & comare ea feci sub momento temporis, & montem proximum ego secundo perforavi.

[4] His dictis a Simone, Petrus respondit: Ne aliis aliena. Tu enim quod sis magus, [ostendit magum esse] ex ipsis quæ gessisti confessus es & manifestatus. Noster autem magister, qui est filius Dei & hominis, manifeste bonus est. Quod autem vere sit filius Dei, quibus oportuit dictum est & dicitur. Tu autem si non vis confiteri quod magus es, cum omni hac turba pergamus ad domum tuam, & tunc apparebit quis sit magus. [& ob seditionem ab eo motam] Hæc autem Petro dicente, Simon blasphemiis & maledictis agere cœpit, & seditione facta perturbatis omnibus argui non potuit. Et Petrus, ne quasi blasphemiæ causa secedere videretur, perstitit immobilis, & arguere eum vehementius cœpit. Tum populus indignatus, Simonem de atrio ejectum extra januas domus repulit: eoque depulso, unus secutus est solus. Facto autem silentio, [victor persistit,] Petrus alloqui populum hoc modo cœpit: Patienter, Fratres, malos sufferre debetis; scientes quia Deus, cum possit eos excidere, patitur tamen durare usque ad præstitutam diem, in qua de omnibus judicium fiet. Quomodo ergo nos non patiemur quos patitur Deus? Vos ergo qui ad Deum convertimini per pœnitentiam, curvate ei genua. Hæc cum dixisset, omnis multitudo genua flexit Deo. Et Petrus respiciens ad cælum, [& pro reliquis orat.] cum lacrymis orabat super eos, ut Deus pro sua bonitate suscipere eos dignaretur, confugientes ad se. Et postquam oravit & præcepit, ut die postera maturius convenirent, Missam * fecit: tum deinde secundum consuetudinem quievit.

[5] Mane autem facto, veniens quidam ex discipulis Simonis, clamabat dicens: Obsecro te, Petre, suscipe me miserum, [Discipulis Simonis] & a Mago Simone deceptum, cui ego velut cælesti Deo intendebam, pro his quæ ab eo fieri mirabilibus videbam: auditis tamen sermonibus tuis, cœpit jam homo mihi videri, & quidem malus. Verumtamen cum hinc exisset, ego eum subsecutus sum solus, nondum enim ad liquidum impietates ejus agnoveram. Cum autem vidisset me subsequentem, beatum me dicens, perduxit ad domum suam. Circa medium vero noctis, ait ad me: Omnibus hominibus te faciam meliorem, si volueris usque ad finem perseverare mecum. Cui cum promisissem, exegit a me sacramentum perseverantiæ; eoque accepto imposuit super humeros meos polluta quædam & execrabilia secreta sua, [post audita ex hoc ejus scelera] ut portarem, & secutus est me. Ubi vero ventum est ad mare, navigium quod forte aderat ingressus, sumpsit a cervicibus meis quod portare me jusserat; & paulo post egressus, nihil extulit, certum quod in mare dejecerat. Rogabat ergo me, ut cum ipso proficiscerer, dicens se Romam petere: ibi enim in tantum placiturum, ut Deus putetur, & divinis publice donetur honoribus. Tunc, inquit, te omnibus divitiis repletum, si huc redire placuerit, plurimis fultum ministeriis remittam. Hæc ego audiens, nihil in eo secundum hanc professionem videns, sed magum & deceptorem eum intelligens, respondi: Quæso te, ignosce mihi, quia pedes doleo, & propterea exire Cæsaream non valeo. Præterea est mihi uxor, sunt parvuli liberi, quos relinquere omnino non possum. At ille hæc audiens, & ignaviæ me incusans, [& discessum versus Romam,] profectus est Romam, dicens; Cum audieris, quanta mihi gloria in urbe Roma erit, pœnitebit te. Et post hæc ipse quidem, ut ajebat, Romam petiit: ego autem confestim redii huc, orans ut me suscipias ad pœnitentiam, quia ab eo deceptus sum. Cum hæc dixisset is, qui a Simone regressus est, jussit eum Petrus in atrio residere. [admittit:] Procedens autem ipse, & turbas videns multo plures quam superioribus diebus, stetit in loco solito; & ostendens eum qui a Simone venerat, ait: Iste, Fratres, quem videtis, paulo ante venit ad me, de Simonis mihi malis artibus nuntians, quomodo ipsam sceleris sui officinam projecerit in profundum; non quasi pœnitentia ductus, sed metuens, ne deprehensus publicis legibus subjaceret. Hæc dicente Petro, populus videns hominem, qui venerat a Simone, stupebat.

[6] Igitur Petrus a Cæsarea digressus, Tripolim venit, [Tripoli Christum prædicat,] & ingressus domum Maronis, vidit locum aptum ad disputandum. Ut autem vidit turbam velut ingentis fluvii inundasse lenem meatum; ascendens supra basim quamdam, quæ forte juxta horti parietem stabat, primum religionis more populum salutavit. Quidam autem ex his qui aderant, & longo tempore a dæmonibus fuerant fatigati, [dæmoniacos liberat:] in terram proruunt; obsecrantibus spiritibus immundis, ut vel uno die indulgeretur eis in obsessis corporibus permanere. Quos Petrus increpans, [ægros curat:] statim jussit abscedere, & sine mora discesserunt. Post hos alii, longis afflicti languoribus, rogabant Petrum, ut reciperent sanitatem. Pro quibus se supplicaturum Domino, populo pollicetur, cum prius sermo doctrinæ fuisset expletus. Sed statim ut promisit, languoribus resoluti sunt, & jussit eos seorsim tendere cum his, qui a dæmonibus fuerant curati, quasi post laboris fatigationem. Petrus autem egressus Tripoli pergebat Antiochiam, & venit ad insulam a Antaradum nomine, ubi erant in æde quadam columnæ b viteæ, miræ magnitudinis. Ad quas contuendas cum multi abiissent cum Petro, [Antaradi mulierem contractam sanat:] & Petrus miratus eas egressus esset, præ foribus vidit mulierculam quamdam stipem ab introeuntibus deposcentem; quam attentius considerans ait: Dic mulier, quod tibi membrum corporis deest, quod huic injuriæ te subjecisti, ut stipem petas, & non potius manibus tuis, quas a Deo accepisti, operans, cibum quæras? At illa suspirans ait: Utinam mihi quidem manus essent, quæ moveri possent! nunc autem species tantum servata est manuum: nam ipsæ sunt mortuæ, & meis motibus debiles & sine sensu redditæ. Tunc apprehensis Petrus manibus ejus sanavit eas: erat autem hæc mulier mater Clementis, a quo & in eodem loco cognita est. Nam per virtutes Petri & alios filios recepit, Faustinum & Faustum, qui mutatis nominibus, Aquila ac Metia appellabantur: & virum suum Faustinianum, qui multo a se tempore fuerant separati.

[7] Et cum vellent navigare ex illa insula, mater ait ad Clementem: Fili dulcissime, rectum est, ut valedicam mulierculæ quæ me suscepit: est enim egens & paralytica jacens in lectulo. [item paralyticam:] Quibus auditis, Petrus & omnes qui aderant, admirati sunt bonitatem & prudentiam feminæ; & continuo jussit Petrus adire quosdam, & deferre mulierem in lectulo ut jacebat. Cum fuisset allata, & in medio turbæ astantis collocata, in conspectu omnium Petrus ait: Si veritatis ego sum præco, ad confirmandam fidem horum omnium qui assistunt, ut sciant & credant quia unus est Deus qui fecit cælum & terram; in nomine Jesu Christi filii ejus, surgat hæc mulier. Et statim ut hæc Petrus dixit, surrexit mulier sana, & procidit ad pedes Petri; atque amicam suam ac familiarem suam osculis appetens, gratias Domino referebat. His expletis, [& dæmoniaca furibundam liberat:] volente Petro ut iret ad hospitium, Dominus domus ait ad eum: Turpe est & impium tali sancto viro manere in stabulo, cum ego pæne omnem domum vacantem habeam, lectosque stratos quamplurimos, & quæ necessaria sunt, parata. Sed Petro contradicente, uxor patrisfamilias, una cum liberis suis, prostravit se ante eum, & exorabat dicens: Obsecro te, mane apud nos. Sed nec sic quidem acquiescebat Petrus: donec filia eorum qui rogabant, ab immundo spiritu temporibus multis vexata & catenis vincta, quæ fuerat in conclavi clausa, effugato a se dæmone & ostiis patefactis, cum catenis suis veniens, procidit ad pedes Petri, dicens: Rectum est, mi Domine, ut agas hodie hic salutaria c mea, & non contristes me, neque parentes meos. Petro autem requirente catenarum sermonumque ejus causam; parentes, præter spem læti effecti de filiæ sanitate, & velut stupore quodam attoniti, ipsi quidem dicere nequeunt; astantes autem familiæ ajunt: Hæc a septimo ætatis anno dæmone tentata, omnes qui accedere tentassent ad eam, scindere, dilaniare, morsibus etiam disrumpere conabatur, & hoc a viginti annis usque ad præsens facere numquam destitit, nec ab aliquo potuit curari, sed nec accedere quidem quisquam valebat ad eam: multos enim inutiles reddidit, alios interemit: omnibus enim viris validior erat, sine dubio viribus dæmonis nixa. Nunc autem, ut vides, ex præsentia tua dæmon quidem fugit: ostia vero, quæ summo cum munimento clausa fuerant, aperta sunt; & ipsa sana stat ante te, rogans ut diem salutarium suorum lætum & ipsi & parentibus ejus facias, & maneas apud eos. Hæc cum ita unus ex familiaribus enarrasset, ipsæ etiam catenæ de manibus ejus ac pedibus fuissent sponte resolutæ; Petrus, certus quod per ipsum sanitas hæc reddita sit puellæ, acquievit ut maneret in domo patris ejus.

[8] Post hæc autem Petrus Romam veniens, in ipsis diebus d [quibus] sibi finem vitæ imminere præsensit; in conventu Fratrum positus, apprehensa Clementis manu, repente consurgens, [Romæ S. Clementem Episcopum ordinat;] in auribus totius Ecclesiæ hæc protulit verba: Audite me, fratres & conservi mei, quoniam, sicut edoctus sum ab eo qui misit me, Domino magistro Jesu Christo, dies mortis meæ instat; Clementem hunc Episcopum vobis ordino, cui soli meæ prædicationis & doctrinæ credo Cathedram; qui mihi ab initio usque ad finem comes in omnibus fuit, & per hoc veritatem totius meæ prædicationis agnovit; qui in omnibus tentationibus meis socius extitit fideliter perseverans; quem præ ceteris expertus sum Deum colentem, homines diligentem, castum, discendi studiis deditum, sobrium, benignum, justum, patientem, scientem ferre nonnullorum etiam ex his qui in verbo Dei instruuntur injurias. Propter e quod ipsi trado a Domino mihi datam potestatem ligandi atque solvendi, ut de omnibus quibuscumque decreverit in terris, hoc decretum sit & in cælis: ligabit enim quod oportet ligari, & solvet quod oportet solvi. Et hæc cum dixisset, manus ei imposuit, eumque in Cathedra sua sedere compulit; multum eum instruens, qualiter aut Ecclesiam sibi commissam regeret, aut oves susceptas aleret. Tunc & Paulus Apostolus Romam veniens, Christum Dominum prædicabat. Temporibus f igitur Neronis Cæsaris erant Romæ salutiferi doctores Christianorum, Petrus & Paulus Apostoli; per quos dum fides Domini Jesu Christi in omnium cresceret mente, & religionis propagarentur augmenta, quia essent sublimes operibus, clari magisterio, ob virtutem Divinæ gratiæ; Nero per magum Simonem vehementer adversari cœpit Apostolis; [Simonis Magi, apud Neronem gratiosi ineptias & scelera detegit;] quia diversis illusionibus dæmonum ita magus Cæsaris animum obtinuerat, ut eum salutis suæ Præsulem vitæque custodem remota ambiguitate confideret. Nam & bellorum victorias, & subjectiones gentium, & prosperitatem rerum se per eum in omnibus habiturum esse credebat. Sed Petrus Apostolus vanitates ejus & flagitia universa detexit, quia veritatis lux, & verbi divini claritas, quæ ob salutem hominum nuper effulserat, totius mendacii caligine de humanis mentibus discussa per Apostolos, ignorantiæ tenebras effugabat. Tunc Simon magus, veri luminis fulgore perculsus, cæcitatem continuo male sanæ mentis incurrit: quippe qui jam in Judæa per Apostolum Petrum de his quæ gerebat sceleribus confutatus, transmarinam ingressus est fugam, & qui in aliis terrarum partibus Petri erat expertus potentiam, tamen præveniens Romam, ausus est se jactare, quod posset mortuos suscitare.

[9] Ipso tempore erat quidam defunctus adolescens nobilis, propinquus Cæsaris: ubi cum multa turba propinquorum advenisset, [puerum mortuum,] sciscitabantur invicem, si esset aliquis, qui possit mortuum suscitare. Celeberrimus scilicet tunc Petrus in his operibus habebatur: sed apud gentiles nulla hujusmodi firmabatur fides; dolor tamen exegit inquiri remedium. Perrectum est ad Petrum. Fuerunt equidem, qui etiam Simonem accersendum putarent, ut uterque adesset. Tunc Petrus ait ad eos; ut Simon, qui de sua se jactabat potentia, prius si posset mortuum suscitaret: si ille nequivisset, se non ambiguum, ut Christus opem ferret defuncto. Simon vero, qui putabatur apud Gentiles magnæ esse potentiæ, conditionem interposuit, ut si ille mortuum suscitaret, Petrus occideretur, qui tantæ potestati verbis audacibus lacessendo irrogasset injuriam; si vero, illo nihil agente, Petrus mortuum suscitasset, Magus sententiæ, quæ in Apostolum data fuerat, subjaceret. Talis cum esset interjecta conditio, quievit Petrus. Exorsus est Simon, [quem Magut tantum movere caput facit,] accessit ad lectulum defuncti, incantare atque immurmurare dira clam carmina cœpit. Visum est circumstantibus caput g agitare defuncti; clamor gentilium ingens attollitur, quodjam viveret, quod jam cum Simone loqueretur. Mira indignatio in Petrum esse omnium cœpit, eo quod esset ausus se tantæ potestati conferre. Tunc S. Petrus fieri silentium postulavit, & ait ad eos: Si vivit defunctus, loquatur, si suscitatus est, surgat, ambulet, fabuletur. Phantasma hoc [dico], non veritatem esse quod cernitis commotum caput esse defuncti. Denique, inquit, separetur magus a lectulo, & ad plenum figmenta diaboli denudabuntur. Abducitur itaque Simon a lectulo; sine ulla spe vitæ manet defunctus immobilis. Astitit Petrus a longe, & intra se orationi paulisper intentus, cum magna voce ait: Adolescens, tibi dico, surge: sanat te Dominus noster Jesus Christus. Et statim surrexit adolescens, & locutus est, & ambulavit, [invocato Christo resuscitat;] & dedit eum Petrus matri suæ viventem. Qui cum rogaretur, ut ab eo qui illum fecit ex mortuis surgere, vivens quoque deinceps custodiri mereretur, ait: Custodiat illum Dominus Jesus Christus, cujus nos servi sumus. Et ait matri: Secura esto, mater, de filio, & non verearis, habet enim custodem suum. Et cum vellet populus Magum Simonem lapidare, ait Petrus: Satis est ad pœnam ejus, quod agnoscit se in suis artibus superatum: vivat, & regnum Christi crescere videat vel invitus.

[10] Torquebatur Magus, & Apostolica perculsus gloria discedit, seseque ad omnem excitat carminum suorum potentiam. Congregat populum, offensum se dicit a Galilæis, relicturum urbem quam tueri soleret. Diem statuit, quo per volatum h supernis sedibus satis se jactanter promitteret invehendum; quin etiam, quando velit cælum petere conscendens, in sua potestate consisteret. Statuto die montem Capitolinum ascendit, [eumdem e Capitolio volantem] ac se de rupe dejiciens volare cœpit. Mirari populus ac venerari cœpit. Plerique dicebant, Domini esse potentiam, non hominis, qui ita corpore volaret ad cælum; nihilque tale Christum fecisse dicunt. Tunc Petrus in medio stans ait: Domine Jesu, ostende virtutem tuam; & ne permittas his vanis artibus decipi populum, qui tibi est crediturus. Sic decidat, Domine, ut vivens se contra tuam potentiam nihil potuisse cognoscat. [oratione dejicit, qui mox expirat:] Cumque hæc cum lacrymis orasset, ait: Adjuro vos in nomine Jesu Christi, qui eum fertis, ut nunc dimittatis. Et statim ad vocem Petri dimissus a dæmonibus, implicitis remigiis alarum quas sumpserat, corruit. Nec statim exanimatus est, i sed toto fractus corpore debilitatisque cruribus, post parvum horarum spatium k inibi expiravit. Quod ubi Neroni compertum est, deceptum se ac destitutum dolens, sublatumque sibi virum utilem ac necessarium rei publicæ indignatus: quærere cœpit causas, quibus Petrum occideret. Denique dato a Nerone præcepto, ut Petrus comprehenderetur, sanctus Apostolus rogabatur ab omnibus, ut sese alio loco conferret. At ille resistebat dicens, nequaquam hoc esse facturum, ut tamquam metu mortis territus fugeret: quippe cum sciret sibi & omnibus pro passione Christi immortalitatis gloriam provenire. [ob preces Christianorum discessurus] Cumque hæc talia Petrus obtexeret, plebs lacrymans ne se relinqueret, ne imminente procella Christianorum despiceret lacrymas, victus populorum fletibus acquievit, & promisit se urbe egressurum.

[11] Proxima igitur nocte salutatis Fratribus, celebrata oratione, proficisci solus cœpit. Ubi ventum est ad portam, vidit Christum sibi occurrere, & adorans eum ait: [a Christo apparente monitus redit.] Domine k quo vadis? Cui Dominus: Venio Romam iterum crucifigi. Intellexit Petrus de sua passione hoc dictum, in quo Christus passurus videretur, quem pati constat in singulis, non dolore corporis, sed misericordiæ contemplatione & pietatis affectu. Itaque Petrus ad urbem rediit, [Captus, consolatur fideles,] captusque a custodibus cruci adjudicatus est. Quo audito, ingens subito populi concursus est factus, ita ut plateæ non reciperent homines utriusque ætatis & sexus, qui summa voce clamabant dicentes: Cur occiditur Petrus? quid admisit criminis? quid læsit urbem? Innocentem damnare nefas est; & metuendum est, ne tanti viri necem ulciscatur Christus, & nos omnes perire præcipiat.

[12] At vero Petrus mulcebat plebis animos, ne adversus Principem desævirent, dicens eis: Viri Romani, qui in Christo creditis, & in illo solo speratis, in mente habetote ejus patientiam & consolationem. Quanta signa & remedia vidistis per me? Sustinete itaque eum advenientem, & retribuentem unicuique secundum opera sua. Hoc autem, quod nunc in me videtis fieri, jam antea mihi a Domino est proditum; non esse discipulum supra magistrum, nec servum supra Dominum: & hoc ipsum me festinare [facit], ut jam carne exutus Domino assistam. [Matt. 10, 24] Sed quid moror, inquit, [cruci inversæ affigitur,] & non accedo ad crucem? Teneant persecutores corpus, ego Domino meo spiritu adhærebo. Et accedens ad crucem rogavit, ut cruci inversis vestigiis figeretur, ea reverentia, ne ita servus crucifigi videretur ut Dominus. Quod ubi factum est, cœpit de cruce ad populum loqui: O ineffabile ac profundum mysterium crucis! o inseparabile vinculum caritatis! istud est lignum vitæ, in quo Jesus Dominus exaltatus traxit omnia ad se. [& oratione facta] Istud est lignum vitæ, in quo crucifixum est corpus Domini Salvatoris: at in eo confixa est mors, & mundus totus æternæ mortis est vinculis absolutus. O gratia incomparabilis, & amor crucis irrecessibilis! Gratias itaque tibi Domine Jesu, filius Dei vivi, non solum voce & corde, sed spiritu, quo te diligo, quo te alloquor, quo te interpello, quo te teneo, quo te intelligo, quo te video. Tu mihi omnia & in omnibus: tu mihi totum, & nihil mihi aliud præter te solum, qui es bonus & verus Dei filius Deus, [moritur,] cui cum æterno Patre & Spiritu sancto honor & gloria est, in cuncta semper secula seculorum. Et cum magna voce omnis populus respondisset, [a Marcello in Vaticano sepultus.] Amen, emisit spiritum. Cujus corpus Marcellus, unus ex discipulis ejus, nullius expectans sententiam, propriis manibus de cruce deposuit, & pretiosissimis aromatibus conditum, in suo ipsius sarcophago collocavit in loco qui dicitur Vaticanus, juxta viam triumphalem, ubi totius urbis veneratione celebratur in pace.

ANNOTATA G. H.

a Hæc omnia vide in suppositis S. Clementi Recognitionum libris, & in eorum Epitome, latius deducta, sed fabulæ potius quam historiæ adscribenda, sicut ostensum est XI hujus, in S. Barnaba. Est autem Antaradus, urbs Episcopalis in Phœnicia, prima sub Tyro metropoli. Tarada dicitur in Itinerario Willebrordi ab Oldenburg, qui tradit a SS. Petro & Paulo ibi ecclesiam S. Mariæ ex incultis lapidibus compositam. S. Antoninus par. 2 tit. 19 cap. 9, §. 31 a S. Petro extructam Antaradi ait. Oratorium aliquod ibi dedicaverit Petrus, quo postea etiam Paulus usus sit, nam simul iter fecisse aut prædicasse nusquam leguntur: eo autem loco, constituto Christianismo in pace sub Constantino, ædificata sit sub nomine S. Mariæ ecclesia; & isto quem dixi, non alio modo originem suam ad Apostolos referens.

b Ms. Vitreæ: sed in Epitome Clementina, unde multa in Recognitionum libris contracta supplentur pag. 397 Parisiensis editionis dicuntur columnæ ex vite: & Nicephorus Callistus lib. 2 cap. 35 eadem compendio describens κατὰ θέαν τῶν ἀμπελίνων στύλων egressum Petrum ait, quod Latine reddens Fronto-Ducæus noster, Vitiferas vertit, quasi eas concipiens, quæ trochleatim intortæ circumducuntur sculptis per concavitatem pampinis, qualesque Anastasius Bibliothecarius in Silvestro Vittineas videtur nominare, a Constantino de Græcia perductas ad ornandam S. Petri confessionem. Verum nihil ea explicatione hic opus, cum Plinius lib. 14 cap. 1 Jovis simulacrum in urbe Populonia ex una vite conspici, Metaponti templum Junonis vitigineis columnis stetisse, tectum Dianæ Ephesiæ scandi scalis ex vite una Cypria, ut ferunt, quoniam ibi ad præcipuam amplitudinem exeunt. Nec sane multum admirabilitatis habuissent marmoreæ columnæ, usitatissima sculptoribus ratione pampinis in trochleam circumductis insculpæ. Vitreæ autem non fuissent in tantam molem ulla arte conflabiles.

c Id est, Soteria, festum pro sanitate recuperata.

d Hoc addo ex mente, ut puto, Auctoris, qui nimium insulsus foret, si cum adventu Romam hæc componeret.

e Mss. codices Anastasii Bibliothecarii, Regius Mazarinicus & alter Freheri, cum Gestis Mss. Pontificum in Vita S. Petri ista habent: Ordinavit Episcopos duos, Linum & Cletum, qui præsentialiter omne ministerium Sacerdotale in urbe Roma populo vel supervenientibus exhiberent. At postea Petrus sentiens diem mortis imminere, Clementem Episcopum consecravit, eique Cathedram vel Ecclesiam omnem disponendam commisit, dicens: Sicut mihi ligandi & solvendi tradita est a Domino meo Jesu Christo potestas, ita & ego tibi committo &c.

f Eadem leguntur hinc transcripta in lib. 3 de Excidio Hierosolymitano capite 2, ubi sub initium hæc contracta magis, dein alia eisdem verbis narrantur.

g Marcellus, Magi ante discipulus, dein S. Petri, scribit eamdem historiam, & corpus motum ait.

h Hæc de volatu præclare describit S. Ambrosius Serm. 12, ac 3 de his Apostelis.

i In citato libro de Excidio sequentia ita leguntur: sed fracto debilitatoque crure Ariciam concessit atque ibi mortuus est: & hoc confirmat Simonis ibi sepulcrum, ut fert incolarum traditio.

k In hujus rei memoriam ostensum nobis Romæ erectum extra portam Appiam sacellum, appellabant Domine quo vadis. Eamdem historiam habet S. Ambrosius concione prima de Basilicis non tradendis hæreticis, contra Auxentium invasorem.

* magum

* dissolvi

* ad se

* diluti

* digestorum

* imprecatus

* intrans

* inanimatas

* sacrificium

ANALECTA D. P.
De monumentis, Reliquiis, miraculis, apparitionibus, festis & ecclesiis Sanctorum Petri & Pauli.

Petrus Apostol. Romæ (S.)
Paulus Apostolus, Romæ (S.)

§. I. De locis, viventium Apostolorum memoriæ consecratis in Syria, quædam etiam Petro in Italia.

AUCTORE D. P.

[1] Locorum istorum priora suggeret Franciscus Quaresmius, [Domus Caiphæ versa in ecclesiā D. Petri,] Elucidatorii Terræ-sanctæ tom. 2: quem novissimum scriptorem eo allegabo libentius, quod apud ipsum poterunt facilius inveniri, tum unde sua accepit, auctores, tum aliæ circumstantiæ plures, brevitatis causa hic prætermittendæ. Ac primo Hierosolymis occurrit Domus Caiphæ, in qua Christum negavit Petrus: hanc enim Helena Constantini mater in templum Christianorum convertit, D. Petro dicatum … sed & monasterium ibi extructum est, quod Armeni inhabitant. … Extra ecclesiam, [ante eam columna cū gallo æneo,] prope fores ejus ad dexteram, ingredienti apparet columnæ pars, supra quam gallus cantavit, aut verius, supra quam stetit æneus gallus, in memoriam ejus positus, qui tempore negationis cantando, Petrum recordari fecit verbi Domini, Quia antequam gallus cantet bis, ter me negabis. Hæc autem columna vel ejus pars superior, una cum ipso gallo æneo Romam translata, cum diu in Lateranensi basilica stetisset, & vulgo nimis crasse acciperetur, quasi gallus Petri steterit supra columnam istam dum caneret; eoque risum potius quam devotionem nata esset ingerere, [Romam postea translato,] præsertim hæreticis, sanctissima quæque, nedum talia, in derisum Catholicorum accipere solitis; placuit Innocentio X, ipsius Basilicæ anno MDCL restauratori, eam & quædam alia similia, e conspectu amoveri. Scribit Rasponus lib. 1 cap. 14 de Basilica & Patriarchatu Lateranensi, columnam illam fuisse porphyreticam: & opinatur ideo tantum ibi positam fuisse, ut Pontifices humanæ imbecillitatis admonerentur, & culpas aliis facilius condonarent, quando ipse Princeps Apostolorum a culpa immunis non fuit … In medio autem atrii, ubi ille ad ignem stabat se calefaciens, sub dio est arbor mali aurei… valde æstimata ab incolis & peregrinis. Ab hac domo, quartam circiter milliarii partem, [& ante civitatē spelunca, ubi flevit Apostolus.] ad dextram, ad radices cujusdam monticuli, quem ascendimus, dum ingredi volumus civitatem, per portam quæ nunc appellatur Sterquilinea, est locus quidam exiguus, sive modica spelunca; in qua (ut habet vetus traditio) S. Petrus, post trinam Domini negationem, flevit amare: cujus tam facti quam loci memoria ut conservaretur, fuit ibi nobile extructum sacellum, quod tamen modo est destructum penitus: sola spelunca cum quibusdam ruinis visitatur.

[2] Ut hæc Hierosolymis celebrantur, propter pœnitentiam Petri; sic alia Damasci, propter conversionem Pauli; [Locus Conversionis Pauli,] quam medio circiter a civitate milliario accidisse, vero similior est sententia: & hodie, inquit S. Augustinus, in illis regionibus etiam ipsa loca testantur, quod tunc gestum est, & nunc legitur & creditur. Ac primo ubi putatur divinitus in terram prostratus, grata posteritas in honorem ejus templum erexit, ubi etiamnum Christiani, qui habitant Damasci, sepeliri solent. Locum hunc a Syris Mangisafer dici invenio; atque Christianorum exercitum, Damascum petentem, ipso Conversionis die huc pervenisse, & ibidem biduo commoratum esse … De conversionis festo, quando & quomodo institutum sit, dicetur infra ubi de corporis Translatione sub Silvestro; eo quod ex hujus commemoratione originem suam ipsum habuerit. [hospitium Damasci,] Paulus porro civitatem ingressus per portam, quæ nunc clausa manet, divertit ad domum Judæ in Vico, qui merito vocatur Rectus: unius enim milliarii longitudine & amplius, velut sagitta, tenditur, utrimque ædificiis officinisque instructus … tectus totus & altus, ob mercantium commoditatem, sed aliquantulum obscurus… Ibi est domus satis ampla & commoda, quæ Domus Judæ usque in hodiernum diem nuncupatur … in qua fuit ecclesia ædificata, ut ejus signa manifeste demonstrant: sed illa in communes habitationes nunc conversa est … Ostenditur in ea parva habitatio; latitudo, quantum homo brachiis se extendit, duplo major est. In ista cellula mansit Paulus tribus diebus, non manducans neque bibens: quo tempore plerique eam illi contigisse visionem putant, [fons baptismalis,] de qua 2 Cor. 12 scribit, Scio hominem … raptum usque ad tertium cælum… Non longe & fere in principio vici est fons, in quo fuit idem Apostolus baptizatus. … Olim ibi erat magna & pulchra Christianorum ecclesia, nunc in Turcarum mesquitam conversa: [& latibulum.] probabileque est illam olim fuisse ecclesiæ baptisterium. … Rursum extra prædictam portam, præter Christianorum sepulcra prædicta, ipsa in via occurrit prominens congesta materia, ex parvis lapidibus & terra compacta, intra quam parvum est antrum, in quo, dicitur, D. Paulum se abscondisse & quievisse aliquantulum, quando dimissus a Fratribus, per fenestram e civitate, versus Hierusalem aufugit.

[3] Interim Lyddam excurrerat Petrus, indeque accersitur Joppen; [Apud Joppen domus Tabithæ,] a cujus ruinis non longe versus Jerusalem eundo, monstrantur fundamenta & residuum domus Tabithæ, quæ ab illo a mortuis revocata fuit; in ipsa vero urbe Simonis Coriarii domus, sub rupe posita juxta mare, quo loci postea sacellum in honorem S. Petri constructum fuit. Is Hierosolymam regressus, ab Herode conjectus in carcerem legitur. Est autem hic in ea parte quæ antiquitus Civitas inferior dicebatur, non longe a templo Dominicæ Resurrectionis, quantum bis jacit arcus … Carcer magnus & patens, altus sed obscurus, ex fornice per modicum foramen sive fenestellam modicum illuminatus. Est ad ad ipsum ingressus per ostiolum, quod respicit mœnia Hierusalem ad Aquilonem. Intus est prominens rupes, ubi adhuc est annulus, cui insertæ erant catenæ, quibus sontes vinciebantur. Ante ipsum, [carcer Hierosolymis,] magnum est atrium. Olim pii fideles ab ejus dextro latere & Orientem versus egregiam extruxerant ecclesiam, cujus adhuc, præter magna fundamenta, superior pars restat, multum ruderata. Tres continet capellas: quæ in medio, ceteris major est; cui aliæ persimiles sunt. Supra portam ejus sunt in lapide excusæ figuræ Angelorum aliorumque: sed quia multum destructæ, non facile mysterium deprehendi potest. … Creditur Helena eam ædificasse, [Antiochiæ ecclesia.] eamque ad ipsum usque carcerem pertinuisse. Atque hæc ibi: nam de catenis dicetur infra; Antiochiæ vero, ubi primam Cathedram Apostolus statuit, ex altera parte civitatis supra montem ædificata erat illius ecclesia; nunc, superiori parte excepta, collapsa tota.

[4] Antiochia dimißä, multisque per Asiam fundatis Ecclesiis, tandem Romam cogitavit Petrus, [Ille ad sinū Tarentinū appulsus] & (sicut scribit Joannes Juvenis libro 8 de varia Tarentinorum fortuna) vi ventorum ab incepto cursu deflexus, sinum Tarentinum intravit. Visitur hodie ad XII m. p. ab Acra Japygia vetustissimum templum, sancto ipsi Petro dicatum, quem locum primum in Italia attigisse creditur, ibique (ut ajunt) rem divinam fecit. Hunc locum cum mihi per litteras indicaret anno MDCLXXIV Carolus Rozzi, Nobilis Liciensis, occasione quorumdam Sanctorum suæ patriæ, distantis a loco ad XXX p. m. addidit Portam Bivaniæ dici, & turrim ibi antiquam esse, [ubi sacellū habet,] vulgo San Pietro di Vagna nuncupatam, ad quam ex tota regione diebus primo, secundo ac tertio Aprilis ingens fiat concursus, in memoriam adventus prædicti, causa lavandi in flumine illic mare subeunte, non solum hominum sed etiam animalium, quibus omnes simul ablui infirmitates sperantur, fiducia crebræ experientiæ nixa. Eodem in flumine iisdem diebus, quȩruntur & leguntur a fidelibus inter arenas lapilli candidi quidam, quos vulgus lacrymas S. Petri nominat, neque extra dies illos facile est quærentibus invenire. Ejus devotionis nullum præter traditionem antiquissimam fundamentum quis assignaverit; [a lapillis initio Aprilis legendis celebre.] cui suffragatur frequentissima sanitas, relata ab ægris, in pulverem comminutos lapillos sumentibus. Hæc ille, simul & numerum aliquem Epistolæ inclusit, unde eorum formam cognovi; majoribus minoribusque pisis similem, sed compressis & plerumque una ex parte leniter turbinatis.

[5] Pergit porro Juvenis, & ad insulas, inquit, Tarentinæ scilicet urbi objectas, [Fuit & ibi lapis ejus genibus signatus,] expositus Petrus indeque urbem prospiciens, existimavit Christi virtute huc se devectum. Flexit igitur Apostolus ad orationem genua: lapis servi Dei pondere pressus, ita mollis redditus, ac si cereus esset, recepit Sanctorum genuum vestigia. Vulgus piscatorum hodie Sanctum appellat, Petrum Veteranum, in illo majoris insulæ eminentiori loco, unde prospectare solent inimici piratæ, ne præda ipsimet fiant. Audivi a multis, majorum traditione dicentibus, lapidem illum ita Apostoli genibus concavatum, a Venetis nautis ablatum, Venetiasq; asportatum. Multa deinde addit Juvenis de colossæa statua, ad preces Petri comminuta, deque homine incurvo per ipsum erecto; & quomodo, eo baptizato, ratem denuo ingressus Petrus ad eam urbis partem venit, [& alius ex quo prædicavit.] ubi Porta major dicebatur: ibique inter urbem & arcem antiquissimam, de ingenti marmore ad hæc usque tempora a posteris reverenter servato, verbum Dei cœperit populo prædicare: ac menses aliquot eo in opere expenderit, non sine magno fructu, quem conciliabant miracula istic patrata, & nominatim Eucadii Reguli filia, a dæmone per S. Marcum discipulum liberata. Atque hæc, inquit, ita scripta sunt, veluti patrum nostrorum traditione percepta; & manuscripti etiam cujusdam codicis lectione, quem Tarentini Clerici pro Officio S. Cataldi in choro asservabant. Egimus de S. Cataldo X Maji; & historiam inventi translatique corporis dedisse contenti, extremam dumtaxat Vitæ partem delibavimus; omissis ceteris, velut admodum dubiis incertisque, quare etiam illa de S. Petri inter Tarentinos actis, apud Juvenem malo quam in hoc opere legi.

[6] Dicendum etiam esset, inquit idem Juvenis, de adventu B. Petri Neapolim, & conversione populi; [Altare in quo sacrificavit Neapoli:] de S. Candida, quæ prima illi eo venienti occurrit; de S. Aspreno, qui ab ipso Apostolo de infirmitate curatus & deinde baptizatus, ejusdem civitatis Episcopus ordinatus fuit; deque basilica, cui nomen est, S. Petrus ad Aram, ubi Sacrificium Deo obtulit idem Christi Vicarius, & ubi degunt religiosi viri, qui Canonici Regulares dicti sub D. Augustino militant: sed hæc omnia, ab aliis pluribus scripta, ut ille satis habet perstrinxisse; ita nos putamus reservanda ad III Augusti & IV Septembris, quibus prædicti Sancti Asprenus Candidaque coluntur. Porro sunt Terracinæ qui credunt, majores suos, in transitu illo per Apostolum conversos, primum tunc Episcopum suum S. Epaphroditum ab eodem accepisse, de quo vide diem XXI Martii nostri; Romæ vero hospitio exceptum a S. Pudente Senatore; [item Romæ ad S. Pudentianæ;] atque hinc factum, ut in ejus ædibus primum sacrificium Apostolus obtulerit; easque deinde, rogante S. Praxede, S. Pius Pontifex in ecclesiam consecrarit titulo S. Pudentianæ, ibidem commoratæ defunctæque. Ibi certe, ut Panvinius in libello de septem ecclesiis ait, a parte dextera est Sacellum, musivo opere decoratum, a quodam Maximo illustri conditum, in quo vulgo S. Petrus primam in urbe Missam celebrasse traditur: item mensa lignea super qua Apostolorum Principem celebrasse antiqua est & recepta traditio; ut habet liber Visitationis, a Prælatis per Urbanum VIII deputatis institutæ anno MDCXXVII, & plures ibidem sculptæ inscriptiones.

[7] Verum, ex earumdem Pudentianæ & Praxedis Actis, objicit Florentinius, Pudentem earum Patrem, non Petri, sed Pauli discipulum dici Addo insuper, [sed adductum ex Senioris Pudentis domo,] hunc eumdem illarum patrem, quando Paulum audivit, juniorem fuisse, alteriusque Pudentis Senatoris Romani filium vel nepotem ex fratre: qui senior Pudens Petri potuit hospes fuisse; proindeque nihil obesse, quo minus hujus domus fuerit eadem, quam primam Romæ ecclesiam fecerit Petrus, sub titulo Pudentis, converso deinde in titulum Pastoris, [nunc S. Petri ad Vincula.] ac denique in ædem S. Petri ad Vincula, de qua infra. Vide interim dicta a nobis XIX Maji, & Florentinium ad 1 Augusti, quando primæ Ecclesiæ a B. Petro constructæ & consecratæ Dedicatio in antiquissimo Hieronymiano Martyrologio commendatur. Fieri autem facillime potuit, ut prædictam ligneam mensam impetraverit Praxedis, in Titulum suæ sanctæ Sororis transferendam. Nec obest quod S. Silvester dicatur, in ecclesia Lateranensi collocasse Altare ligneum instar arcæ concavum, quo S. Petrus ac successores ejus fuerant ad Sacrificia usi; ubi hodiedum sic servatur, ut soli summmo Romano Pontifici super illud fas sit sacrificare. Nihil hoc, inquam, obest, prioris mensæ veritati: [Aliud in Lateran. basilica:] Altare enim in forma potest ille postea confecisse, quando jam suam Romæ Cathedram collocavit: antea autem usus fuerit mensa, non arca, maxime sub primum suum in urbem adventum: sed & in æde S. Priscæ dicitur conservari altare aliud, in quo S. Petrus sacrificaverit, cum ipsam ibi sanctam baptizavit. Id quod Innocentius III Papa confirmat, in epistola ad Amelium Abbatem, libertatem sibi servans ad ecclesiæ, ipsi concessæ, Titulum promovendi Presbyteros Cardinales, ut super altare B. Petri consuetum agant Officium, sicut a sanctis Patribus provida fuit deliberatione statutum,

[8] Guilielmus Lindanus Ruremondensis in Belgio Episcopus; [& ad S. Priscæ] in Apologia pro Liturgia S. Petri cap. 17 de Pudente (eo nempe quem seniorem puto) ita scribit: Tam erat Pudens iste B. Petro carus hospes, ut ipsi tabellam donarit, quæ Domini Jesu effigiem habebat, non coloribus depictam, sed opere Mosaico tessellatam: cujus fragmentum etiam hodie ad sanctæ Praxedis videre est. Verum ipsa facies Domini (sublatis spectantium peregrinorum pia cupiditate tesserulis) est convulsa, imo tota revulsa. Celebrantur insuper apud antiquos scriptores loca, in quibus S. Petrus baptizabat. Ac primo ex Actis SS. Liberii & Damasi Pontificum allegat Torrigius in sacris Trophæis cap. 1 verba hæc: Erat autem non longe a Cœmeterio Novellæ, cœmeterium Ostriani, in via Salaria, ut ait Baronius, ubi B. Petrus Apostolus baptizavit. Secundo in Actis SS. Papiæ & Mauri XXIX Januarii legitur, quod eorum corpora collegit Joannes Presbyter noctu, & sepelivit in via Numentana ad Nymphas, ubi Petrus habitabat & baptizabat. Panvinius autem illas ponit in prædio Severæ, inter septimum & octavum ab urbe lapidem. Denique, ut scribit Ugonius in Historia Stationum Romanarum, in ecclesia S. Priscæ ad murum minoris navis & manum dextram supra capitellum veteris columnæ positum est vas (liber Visitationis prædictæ Fontem baptismalem appellat) eo loco, ut fert traditio, quo S. Petrus baptizabat.

§. II. De S. Pauli ad Melitam naufragio, ejusque ibi cultu.

[9] Petro hæc & alia Romæ ponente initia Ecclesiæ, Paulus, [Ex quo Paulum Melitæ serpens momordit,] qui Cæsarem appellaverat, ut Judæorum violentas effugeret manus, vinctus Romam mittitur. Facto autem ad Melitam insulam naufragio, eamdem ille convertit, miraculo serpentis, qui manum ejus apprehenderat, citra noxam excussi in ignem; adeo autem venenati, ut mox exanimandum omnes crederent. Ex hoc tempore, inquit Baronius ad an. 58, [omnes ibi veneno carent, eique terra ipsa medetur.] num. 172, loco fuit divinitus impertitum, ut serpentes omnes veneno carerent, & quantumlibet aliquem momorderint, nihil prorsus inferant detrimenti … sed & terra ibi contra venena parat antidotum. Candida ea est argilla, eruiturque ex crypta, urbi veteri vicina, [Locus naufragii,] ac pæne mœnibus inhærente; & in massulas varie signatas coacta, per orbem dispergitur inter fideles Sancto devotos. Sinum ipsum exinde nominatum S. Pauli, ubi hic naufragium passus est, rudi arte expressum nobis proponit Commendator Joannes Franciscus Abela, Ordinis sacri Vice-cancellarius, in descriptione Melitæ edita an. 1647 pag. 225: accuratior elegantiorque confici posset ex Atlante Blaviano, in eaque ex ista rudiori notari quibus locis istic nunc stent ecclesiæ S. Apostolo dicatæ, ipsaque metropolis, ubi Publii insulæ Principis, primique ibi postea Episcopi, ut fertur, domus in Cathedralem conversa est.

[10] Idem Abela pag. 252, ex Archivio Messanensi producit excerpium de Martyrio SS. Petri & Pauli, interprete Constantino Lascari, ubi dicitur, quod Judæis, [adventus Romam,] qui tunc temporis Romæ erant, mox atque intellexerunt Paulum affuturum, placuit Neronem adire; & quod, offerentes munera, persuaserint scribere per omnia loca, ut Paulus in partes Italiæ non accedat: quare Petrus ad eum duos ex Fratribus in Melitam miserit, nuntiaturos, auditum a Judæorum Magistris, eos a Cæsare petiisse, ut omnibus Provinciis scriberet, interficiendum ubicumque inventus esset. Quo tamen non obstante, [an a Nerone prohibitus?] vigesima die mensis Maji, promptus factus, post trimestrem in Insula moram, & navigans a Melita & Gaudisio (Melitæ proximo vulgo Gozo dicto) non per Africam in Italiæ partes, sed in Siciliam Syracusas se contulit, cum duobus viris, missis ad eum, ac inde Rhegium Calabriæ. Non displicet dies notatus discessui, nam & Panvinius ita subducit tempora, ut VI Julii Sanctus Romam ingressus sit; at antea Melitam appulsus mense Februario, post quatuordecim dierum toleratam tempestatem, subortam initio Februarii. Solverat enim navis a Creta insula, [an dies discessus ab insula 20 Maji?] contra Pauli consilium; cum jam non esset tuta navigatio, eo quod & jejunium præteriisset; scilicet jejunium decimi mensis, quod Hebræis qui Aprilem primum mensem computant (teste Petro Comestore cap. 118 in Actus Apost.) fiebat mense Januario. Hactenus igitur bene procedit Græci scriptoris, quiscumque demum ille fuerit, Chronologia: sed quod ait, Judæos Neroni suggessisse contra Paulum, dicentes: Non satis est omnes Fratres nostros affecisse molestia in Judæa, Samaria, & Palæstina, nisi huc quoque veniat, id falsitatis convincunt ipsorummet Judæorum primi, Act. XXVIII, respondentes Paulo; Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis Fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum.

[11] Ante Ms. præcitatum allegat Abela, hactenus ineditam historiam S. Publii, ejus quem dixi Principis Melitensis quemque recolunt tabulæ Romani Martyrologii XXI Januarii, [Sancti istic hospitium,] acsi idem postea fuisset Episcopus Atheniensis: quod merito, veluti dubium, Bollandus retulit. Auctorem, a quo liber scriptus sit, indicat Abela quemdam sui Ordinis P. Manducam, & pag. 250 hæc ejus verba adducit: Villam hospitalem S. Pauli, vicinam rupibus Dithalassis (quibus Act. XXVII navis quassata maris tempestate, stetit impacta donec solveretur) fuisse in clivo ad maximi ædificii ruinas supra prospectum maris: istic credo, ubi in tabula nunc ecclesia notatur proxima mari ædicula Pauli; ubi etiam Abela Paulum igni adstantem exprimit, e regione ejus rupis, ad quam navis alliditur. Ab ista ædicula, ad tria p. m. procedendo, notatur ejusdem nominis ecclesia altera; ac denique quinto a mari milliario Civitas vetus, juxta quam esse dixi cryptam Pauli; sic nuncupatam, non quia Apostolus ibi habitaverit, aut Synaxes egerit, ut putant aliqui; [ejusdem crypta;] sed quia istuc se recipere ad nocturnas orationes sit solitus, uti verosimilius esse censet Abela. Hic quoque pag. 26 indicat, eo loci adhuc anno MDCX stetisse capellam, a Desquanezia & Bordina familiis ædificatam; deinde vero ab Ordinis Magistro Wignacurtio, a fundamentis majori ambitu, atque in formam ecclesiæ restauratam. De altera, urbi viciniore, nihil dicit; uti nec de tertia, quam juxta hortos Episcopales trans urbem notat tabula.

[12] Ast de crypta jam dicta significat Abela pag. 348 & seqq. ejus venerationem valde crevisse, [cui anno 1607 accessit capella S. Publii,] ab anno MDCVII, quo illuc appulit Nobilis quidam Cordubensis, sub schemate Peregrini, Fr. Joannem a S. Paulo sese nominans; qui ibi habitare in ipsa Crypta elegit, ac supra eam fecit ædificari sacellum S. Publio dicatum, quod Religiosis quibusdam custodiendum traditurus, obtinuit anno MDCXI a Paulo Papa V Breve, quo ipsum a Parochiæ urbanæ jurisdictione eximeretur: & collatis illuc variis Reliquiis, Breve alterum, quo idem Pontifex conservationi sacrarum Reliquiarum, quæ in crypta S. Pauli, in ecclesiæ formam redacta, asservantur, consulere volens, supplicationibus Joannis de S. Paulo, Clerici Cordubensis, cui ipsam Cryptam nuper in administrationem concesserat, inclinatus; ne quis prædictas Reliquias aut earum partem extrahere quomodolibet audeat, interdicit. Ipsam deinde cryptam, jam Ecclesiam, [& anno 1620 pars ex brachio S. Pauli.] suo Ordini a fundatore Joanne oblatam, acceptavit Magister Wignacurtius anno MDCXVII; & Clericos ibi a se constitutos secundo post anno dotavit amplo in insula Gaudiosa prædio: ac denique a Duce Mantuano obtinuit partem Apostolici Brachii, sub hoc testimonio, per ipsummet Ducem aliosque signato die ultima mensis Julii MDCXX: Fidem facio & attestor ego Æmilius Mascara, Canonicus ecclesiæ Ducalis S. Barbaræ Mantuæ, & Præfectus Reliquiis consistentibus in d. ecclesia; qualiter die XXVI mensis Maji, currentis anni MDCXX in præd. S. Barbaræ ecclesia, præsente Sereniss. Ferdinando, Duce Mantuæ & Montis ferrati, & de ejus expresso mandato, & amplius, assistentibus Reverendiss. D. Gregorio Carbonello, Episcopo Diocesariensi & Abbate d. Ecclesiæ, ac Perill. D. Octavio Morbiolo ejusdem ecclesiæ Archidiacono, secui os brachii S. Pauli Apostoli, quod custodiebatur in loco Reliquiarum d. ecclesiæ ad id destinato; illudque ab altera majori parte separatum, quæ in ædibus d. ecclesiæ remansit, tradidi Serenissimo, transmittendum, ut asseruit, Mediolanum.

[13] Denique describit Abela pag. 331 & seqq. ecclesiam Cathedralem totius insulæ, [Ibidem ecclesia Cathedralis.] sitam in veteri civitate, quæ illius quasi centrum tenet, quinque vel sex p. m. a mari, etiam dedicatam sub titulo Conversionis S. Pauli, eo ipso quidem loco verosimiliter, quem ecclesiæ construendæ ipse Apostolus olim destinavit; operis autem fere Gothici, fabricati post expulsionem Saracenorum: cujus tectum, ut ceterarum fere illius insulæ ecclesiarum, humilium ferme & obscurarum, immediate incumbebat columnis octo. Postea ait, ipsam productam fuisse, & in formam Crucis deductam, opere ante annum MCCCCXIX cœpto, & absoluto sub annum MDIX; tectum vero mediæ navis altius sublevatum fuisse dicit anno MDXX, & naves laterales anno post id XV; atque ita lucidiorem redditam ecclesiam universam; ejus deinde thesaurum & œconomiam explicat, prolixius quam hic vel delibare sit conveniens.

§. III. Reliqua utriusque Apostoli Trophæa Romæ.

[14] [Lapis unus & alter, cui genua Petri,] Trophæa appello cum Francisco Maria Turrigio, secuto exemplum Gaji, veteris sub S. Zephyrino Papa Theologi, in libello quem ipse Turrigius edidit anno 1644, sub titulo Sacrorum Trophæorum Romanorum. Primum sit, Ecclesia SS. Petri & Pauli in Silice via sacra, de qua ita scribit Anastasius in Vita Pauli Papæ I, qui sedit ab anno DCCLVII ad LXVII. Hic fecit noviter ecclesiam infra hanc civitatem Romanam, in Via sacra, juxta templum Romuli, in honorem SS. Apostolorum Petri & Pauli, ubi ipsi beatissimi Principes Apostolorum, tempore quo martyrio coronati sunt, dum Redemptori nostro funderent preces, propria genua flectere visi sunt: in quo loco usque hactenus eorum genua, pro testimonio omnis imposterum venturæ generationis, in quodam fortissimo silice esse noscuntur designata. Communior opinio habet, fuisse templum Romuli, ubi nunc est ecclesia SS. Cosmi ac Damiani ad eamdem viam sacram, in campo, uti nunc appellatur, Vaccino; non recte a Turrigio vocata, S. Cosmatis, tametsi verum foret, quod ait, ita legi in antiqua inscriptione in Ecclesia S. Martinæ. Est enim alia SS. Cosmi ac Damiani Ecclesia, Cosmatis olim & nunc passim dicta, multum inde remota, in vico aureo ad radices Janiculi montis sub ipso loco, ubi Petrus creditur cruci confixus fuisse, ejusque rei monumenta hodiedum supersunt.

[15] Ait quidem Turrigius ex Anastasio, Apostolos e carcere eductos, [contra Magum orantis] illic orasse, & vestigia genuum impressa saxis reliquisse: sed alii, id prius contigisse asserunt, cum ibidem loci orans Petrus (sunt qui etiam Paulum tunc adfuisse, orasse, & genua lapidi impressisse affirment) positis genibus præcipitem dedit Simonem Magum. Sed maluit multiplicare Turrigius saxa istiusmodi miraculosa, tametsi suum illud supradictum fateatur nesciri ubi sit; quam explicare textum Anastasii. Scribit enim cap. 14, in Ecclesia S. Mariæ Novæ, quæ etiam ipsa prope abest a supradicto Romuli templo, conservari hodiedum lapidem cum impressis a S. Petro orante, dum volabat Magus, genuum signis, infixum muro, [impressa fuerunt;] & obducta crate ferrea defensum a rapacibus pii populi manibus ac scalpellis; superposita inscriptione tali: Super hanc petram inflexit genua S. Petrus, quando cacodæmones tulerunt per aëra Simonem Magum. De eodem aut simili, S. Gregorius Turon l. 1 cap. 28: de gloria Martyrum: Extant hodie apud urbem Romam duæ in lapide fossulæ, super quo B. Apostoli deflexo poplite, contra ipsum Simonem Magum, orationem ad Dominum fuderunt. Addit vero etiam hoc: In quibus fossulis cum de pluviis lymphæ collectæ fuerint, a morbidis expetuntur; haustæque mox sanitatem tribuunt. Et hoc miraculum de impressis tunc saxo ab orante Petro genibus, agnoscunt multi eorum, qui admittunt volatum Simonis. Sunt autem tot, non modo horum temporum scriptores, sed etiam sancti Patres, & quidem antiqui, [tertius lapis super quem Simon cecidit:] qui volatum istum admittunt, ut videatur prudenter in dubium vocari non posse, ob silentium illorum qui in Commentario prævio num. 33 citantur. Meminit idem Turrigius etiam tertii saxi, quod præcipitem Simonem exceperit, ejusque sanguine commaculatum fuerit; citatque pro illo Canonicum Benedictum, qui anno MCXLIII, in suo Ms. Ceremoniali, quod est in Archivio S. Petri, describens viam Pontificis a Vaticano in Lateranum die secundo Paschæ; Transit, inquit, per Silicem, ubi cecidit Simon Magus, juxta templum Romuli; de quo loco Nicephorus Callistus. Locus sane ipse in quo luctuosum hoc spectaculum incidit, ad hodiernum usq; diem. Simonium vocatur: & Petrarca in epistola ad Philippum de Vitriaco; Cernes lapidē, infando Simonis cerebro maculatum: ab hoc autem non longe aberat Apostolicis genibus notatum saxum de quo supra.

[16] [Sacellum. Domine quo vadis?] Scribit S. Ambrosius contra Auxentium, quod, cum Petrus victo Simone præcepta Dei populo seminaret, doceret castimoniam, excitavit Gentilium animos: quibus eum quærentibus, Christianæ animæ deprecatæ sunt, ut paulisper cederet: & quamvis esset cupidus passionis, tamen contemplatione populi precantis inflexus est: rogabatur enim, ut ad instituendum & confirmandum populum se reservaret. Quid multa? Nocte muro egredi cœpit (ita prosequitur Ambrosius) & videns sibi in porta Christum occurrere Urbemque ingredi, ait; Domine, quo vadis? Respondit Christus, Venio Romam iterum crucifigi… Intellexit ergo Petrus, quod iterum Christus crucifigendus esset in servulo: itaque sponte remeavit, interrogantibus Christianis responsum reddidit, statimque correptus per crucem suam honorificavit Dominum Jesum. Hinc extra portam via Appia majorum pietas sacellum consecravit, vulgo dictum, Domine, quo vadis? cujus delineationem vide sequenti pagina ex tabulis anni circiter MDCII.

[17] In Actis Visitationis anni MDCXXIV dicitur Oratorium istud S. Mariæ de Plantis, [& Christi in lapide vestigia,] quarum vestigia in Silice impressa reliquisse Dominus creditur. Et lapis iste hodie in ecclesia S. Sebastiani inter ceteras reliquias custoditur, relicto hic exemplo ad formam originalis. Addit Joannes Lupardus, quod servatur hic lapis in altari privilegiato ubi plurimæ servantur Reliquiæ. Est autem illa de Christi vestigiis traditio testatior, [alibi etiam Angelorum an vera?] quam quæ in ecclesia SS. Silvestri & Dorotheæ ad portam Septimianam, juxta alium ibi positum lapidem sic in marmore sculpta legitur: Lapis hic, super quo visi sunt Angeli genu flexi in martyrio B. Petri, de ruinis S. Angeli in Janiculo erutus a Juliano de Dathis, Episcopo S. Leonis & Pœnitentiario Basilicæ Lateranensis, ecclesiæ hujus Antistite pietati vestræ expositus anno Jubilæi MD. Visionis istius meminit Petrus de Natalibus lib. 6 cap. 22, & Breviarium Dominicanum anni 1530: sed uti nihil dubitandum, quin apocrypha sit tota, sic etiam talis censenda est huic innixa traditio, & quæ in eo lapide signantur vestigia, humanarum manuum opus censenda sunt: quamquam alias impossibile non sit, Angelos, licet in aërio dumtaxat corpore apparentes, vera quasi verorum corporum relinquere monumenta.

[18] [Titulus Fasciolæ unde sumptus.] Acta SS. Processi & Martiniani, præfectorum custodiæ, in Mamertino Apostolis appositæ, ab iisque ibi conversorum, in diem 11 Julii relata, supponunt, utrumque Apostolum simul vinctum, simulque clam dimissum fuisse; & tunc contigisse quod narratum est. Verum sequenti die de S. Lucina acturus, ostendam, quam exiguæ fidei Acta illa sint; certe inidonea ad probandum, simul eo in carcere Apostolos fuisse, simulque exivisse vel ad fugam vel ad mortem. Interim ex eisdem assumitur, quod beatissimo Petro Apostolo, cujus pedes attriverant compedes ferrei, excidit fasciola, qua vulnus obligaverat, apud sepem in via nova: alia Mss. apud septem; & Turrigius septem solia, vel septi solia, aut septi zonium intelligit. Stabat hoc ad Clivum Scauri, & quod ejus reliquum erat demolitus est Sixtus V; sed restat ecclesia SS. Nerei & Achillei, ab antiquo titulum Fasciolæ gerens; quam cum Diaconiæ ibi Cardinalitiæ titulo Baronius nactus, insigniter restauravit.

[19] Verum nimis cito dimisit stylus Custodiam Mamertinam: [Mamertinus carcer] regrediendum ergo eodem est, atque ex præcitato Baronio ad XIV Martii discendum, quod sic appellatus reperitur carcer ille, qui nobilitatus fuit vinculis sanctorum Apostolorum Petri & Pauli aliorumque sanctorum Martyrum, ad radices Capitolii, supra locum quem hodie forum dicunt, positus; subterraneos habens descensus, a Christianis, statutis diebus, religionis ergo frequenti cœtu invisitur, atque in honore habetur. Tum infra: [versus in ecclesiam:] Carcer itaque Mamertinus … ex quo desiere superstitiosæ Gentilitatis Imperatores, disiit esse criminosorum ergastulum, ac mutatus est in ecclesiam. Nam ex quo Christiani homines sumpserunt habenas Imperii, non amplius invenies detrusum quempiam in carcerem Mamertinum, sed atrocium criminum rei in Tiberinam insulam conjiciebantur. Ipsa Ecclesia, S. Petri in carcere nuncupatur, ubi adhuc (uti scribit Joannes Baptista Paulianus libro 3 de Jubilæo) ob Pauli (Torrigius Petri substitui jubet) capitis percussionem, [ubi capitis saxo impacti vestigium,] ab impio custode factam, in marmore effigies stat excisa, dum ex miraculo saxa ipsa tanto viro cesserint. Joannes Lupardus libro de mirabilibus Urbis, formam capitis S. Petri appellat. [columna ad quam vincti Apostoli;] Ibidem, inquit Turrigius, est columna quam vidi, crate ferrea cincta, ad quam catenis alligatus fuit Petrus. De qua in tabella appensa, & Visitatoribus Apostolicis sæpe probata, legitur, quod eam devote tangentes osculantesve multas a Christo referunt gratias.

[20] Ibidem etiam, inquit Paulianus, Apostolico miraculo, ad inibi conversorum baptismum, [& fons indeficiens a Petro elicitus.] fons saluberrimus in pavimento surrexit: de quo fonte notat Bzovius lib. 1 cap. 15 de signis Ecclesiæ velut alterum miraculum, quod etiam Cardinalis Baronius ad annum 68 animadvertit; videlicet post an. MDXX (dicamus nos MDCXXVII) e sicco marmore fluentem non exaruisse. Quod vero superat omnia, inquit ille, & quivis experiri potest, & plurimis est experimentis compertum, quantumvis inde haurias, numquam tamen contingit exhauriri. Altitudo est cubiti unius, latitudo fere palmi. Quotannis eo totius urbis Romæ concursu ventitatur: nemo est qui non de ejus lymphis potet sumatque: nihil imminuitur tamen. Atque ut magis obstupescas, etiamsi nullus ex eo hauriat, in eodem tamen permanet statu, non exuperat aut redundat.

[21] [Columnæ aliæ duæ, ad quas flagellati ambo,] Porro, antequam mortis supplicio afficerentur Apostoli, ambo more Romano virgis cæsi fuisse traduntur, teste Baronio. Et de Petro, inquit, quod vilis persona haberetur, nulla potest esse dubitatio; cum more majorum, qui ultimo supplicio damnati essent, antea virgis cæderentur: de Paulo vero, quod civis Romanus esset, & Lege Valeria primum, ac deinde Porcia haberetur immunis, addubitari posset. Verum constat, tam ex Lege duodecim Tabularum, quam etiam Lege sacra, cum aliquod a civibus immane fuisset perpetratum delictum; tunc eosdem centuriatis comitiis condemnatos, affectos verberibus primum, capite deinde truncandos. Cum igitur apud omnes gravissimum scelus habeatur impietas, Paulum ejus criminis judicio postulatum & condemnatum, antequam ultimo supplicio subjiceretur, [in ecclesia Transpontina Carmelitarū] virgis cæsum fuisse nullus jure poterit dubitare: cum præsertim adhuc Romæ, in ecclesia S. Mariæ trans pontem, extent, & in honore habeantur columnæ illæ, quibus ambo Apostoli alligati & virgis cæsi feruntur. Est ea ecclesia nunc Patrum Carmelitarum in Urbe præcipua, trans pontem S. Angeli, quo itur ad Vaticanum, ubi (sicut ex præcitata Visitatione habetur) ab utroque latere altaris duæ lapideæ columnæ, tabulis ex ligno nucis circumvestitæ, in quibus asseritur beatos Petrum & Paulum fuisse flagellatos: addit Joannes Lupardus; Juxta quas carmina quædam leguntur marmori insculpta, hæc videlicet:

Hic sunt, lucentes Petri Paulique columnæ
Sanguine, tantorum nunc monumenta virum.

[22] Hactenus delibata eorum fere summa est, quæ in suo Trophæorum libello prolixius deduxit Turrigius, [Ænea Petri statua,] Italico illo quidem, sed Auctorum Latinorum verba Latine proferente; sequitur ibidem Appendix, non indigna memoratu, de æneo, quod in Vaticana Basilica visitur, S. Petri simulacro, de quo Maffeus Vegius, in Ms. de rebus antiquis memorabilibus Basilicæ Vaticanæ, quod in ipso ejus archivio asservatur, sic ait: Ad sinistram partem ingressus Basilicæ veniamus, inveniemusque ibi locum, quo nullus propinquior altari majori, ubi situm erat monasterium S. Martini … cujus etiam oratorium, cum aliquibus adjunctis domunculis, ante hæc tempora vidimus: nunc omnia … funditus dejecta sunt. [ex Oratorio S. Martini translata ad aliud SS. Processi & Martiniani,] Erat sane oratorium ipsum summæ apud omnes devotionis, maxime quod esset posita in eo imago ænea S. Petri; transportata postmodum ad aliud oratorium SS. Processi & Martiniani. Neque in tota basilica, post altare majus, ullus locus erat, ad quem major præ devotione fieret concursus populorum, majoraque oblatæ etiam stipis commoda susciperentur. Floruit Maffeus tempore Martini Papæ V, initio seculi XV: Cardinalis autem Richardus de Oliveriis, cujus insignia exprimuntur in basi, primum donatus Purpura fuit a Callisto III, sub annum MCCCCLVI; ut necesse sit dicere, ipsum solius basis, [merito creditur vetustissima:] non etiam fuisse auctorem statuæ, quæ jam pridem in tanta veneratione habebatur: & merito suspicabatur Fr. Nicolaus Richardus, ex Ordine Prædicatorum, tam celebris Orator, ut a portentosa ingenii excellentia Monstrum cognominaretur, ipsum esse, de qua impiissimus Leo Isauricus ad Gregorium II minitabundus scribebat; Mittam Romam, & imaginem S. Petri confringam: sunt etiam qui existiment, ipsam conflatam ex statua Jovis Capitolini, verso in meliorem usum metallo per Constantinum Magnum, vel aliquem ex proximis ejus successoribus.

[23] Anastasius Bibliothecarius de Leone Papa IV scribit, [Oratorium illud fuerat proximum veteri basilicæ,] quod puer fuit a parentibus ad studia litterarum in Monasterium B. Martini Confessoris Christi, quod foris muros civitatis Romanæ intra ecclesiam B. Petri Apostoli situm est, quousque sacras litteras didicit, sponte concessus. Hoc autem, in quadam Peregrinorum instructione antiqua & manu scripta, sic explicatur, ut Ecclesiæ nomine intelligatur ejus circumcirca districtus, dum dicitur, ipsum monasterium esse ad ferratam retro Basilicam. Sane, secundum ichnographiam veteris novæque basilicæ infra dandam, Oratorii in fine monasterii positi absis distabat a Confessione S. Petri, non plus quam trecentis palmis; totumque cum ipso monasterio situm fuit inter Confessionem prædictam & absidem novæ basilicæ; atque adeo, si nunc staret, vere staret intra ipsam ecclesiam. Non potuit ergo fundamenta novi templi moliri Julius II, nisi omnia æquaret solo illa, quæ initio seculi XV vidisse se Maffeus meminit. [ideoque ob novā condendam destrui debuit,] Sumpta vero inde imago apte fuit translata ad veterem & adhuc totam stantem Basilicam, in oratorium Sanctorum prænominatorum: quia illud erat positum in ala basilicæ ipsius meridionali, ubi circa chorum stabat Oratorium S. Adriani, cum Cathedra S. Petri, sicut in eadem ichnographia & infra dicendis apparebit.

[24] Quando autem proficiente opere destruenda etiam fuit veteris ecclesiæ pars posterior, [sicut & oratorium SS. Processi & Martiniani,] crucis habens formā, cujus brachium unum ala prædicta faciebat; alibi altare ipsorum Martyrum cum statua positum fuit in anteriori, quæ intacta remanebat, basilicæ media navi ad partem Aquilonarem, idque a Paulo III, qui sedit intra annum MDXXXIV & XLIX. Testatur hoc Tiberius Alforanus, ecclesiæ ipsius Beneficiatus sub Gregorio XIII, cui & librum suum hactenus ineditum dedicavit: A sinistro Basilicæ latere, [quod una cum statua ad navim anteriorem transtulit Paulus 3] inquit, ad Aquilonem Paulus III transferri fecit organum ex priori loco, sex porphyreticis columnis suffultum; sub quo transferri fecit & corpora SS. Processi & Martiniani Martyrum, simul cum altari, & statua B. Petri in throno sedentis, ex priori oratorio, ubi olim erant. Idem altare propter statuam, ante & post hanc Paulinam translationem invenitur in Instrumentis anni MCCCCLXXXIV & MDLXXIX nominatum, Altare S. Petri de Bronzo, alias SS. Processi & Martiniani. Digna proinde statua, cujus hic exemplum habeat lector, ex libro Pauli de Angelis, sæpe infra laudando.

[25] Eadem statua sub Paulo V circa annum MDCXX, reliquo novæ Basilicæ opere jam consummato, [ac denique etiā Paulus 5.] posita fuit ad unam e quatuor majoribus pilis, tholum sustentantibus; illam videlicet, quæ ingredienti templum a dextris est, antequam ad Confessionem sub medio tholo perveniatur. Stat autem ibi in eadem Cardinalis Richardi basi, ad eam altitudinem elevata, ut quivis accedentium commode possit osculari pedem, quod passim faciunt quotquot ad Apostolicam Confessionem, intra prædictas pilas stantem, accedunt: cui piæ devotioni illusurus anno MDCXXVIII Joannes Antonius Stafetta, [Ejus irrisor punitur.] procax adolescens, cum ipsum pedem fœtenti quodam lacte oblivisset, ad risum ex aversantium post oscula motu captandum; cecidit ex ænea illa quæ superstat Confessioni machina, dispersoque cum sanguine cerebro totum pavimentum inquinavit, ad aliorum exemplum, sane horrendum, a Turrigio relatum.

§. IV. Ubi primum sepulti a morte Apostoli, quando & a quo translati ad Catacumbas?

[26] [Trophæa Apostolorū dixit an. circ. 200 Gajus,] Eusebius Pamphili, lib. 2 Eccl. Historiæ cap. penult. relata Sanctorum Apostolorum passione; Hanc, inquit, narrationem abunde confirmant Petri Paulique nomine insignita monumenta, quæ in urbis Romæ cœmeteriis etiamnum visuntur. Sed & Cajus quidam vir Catholicus, qui Zephyrini Romanæ urbis Episcopi temporibus floruit (id est in confinio secundi ac tertii seculi) in eo libro quem scripsit adversus Proculum, patronum sectæ Cataphrygarum, de loco in quo prædictorum Apostolorum sacra corpora deposita sunt, ita loquitur. Εγὼ δὲ τὰ τροπαῖα (lubet enim tam antiqui scriptoris ipsa originaria verba dare) τῶν Ἀποστόλων ἔχω δεῖξαι ἐαν γὰρ θελήσῃς ἀπελθεῖν ἐπὶ τὸν Βατικανον, [eorū sepulcra Christianis nota:] ἐπι τὴν ὁδὸν τὴν Ὠστίαν, εὑρήσεις τὰ τροπαῖα τῶν ταύτην ἱδρυσαμένων τὴν Ἐκκλησίαν. Ego Apostolorum Trophæa possum ostendere: nam sive in Vaticanum, sive ad Ostiensem viam pergere libet, occurrent tibi Trophæa eorum, qui Ecclesiam illam fundaverunt. Hæc quocumque modo intellexeris; sive de locis primæ eorum sepulturæ, uti intellexit Eusebius; sive de locis passionis, uti alicui videri possit verosimilius (siquidem diversis locis, ut passim nunc creditur, aliter olim sentiente & scribente Prudentio; passi fuerint ambo Apostoli) Trophæa merito dicebantur loca illa; cum piis Christianis semper manserint etiam inter persecutiones venerabilia utraque, hæc supra, illa infra terram.

[27] S. Petrum quod attinet; habuit ille ab antiquis temporibus in summitate Janiculi, qui contiguus Vaticano est, [Petri scilicet in Janiculo passi,] & eodem cum ipso nomine sæpe venit (uti pluribus demonstrat Baronius) habuit, inquam, Petrus ecclesiam, dictam S. Petri in Montorio, id est, Monte-Aureo, sive Aurelio, a porta Aurelia nunc S. Pancratii sibi propinqua; cui ante restaurationem adhærebat rotundum sacellum, ductum (ut traditur) circum vestigium depactæ ibi olim Crucis, cujus vestigii memoriam semper recentem servaverint Christiani, quoad ipsum, Constantino imperante, fuit ejusmodi sacello ornatum ac deinde ecclesia. Hæc cum collapsa penitus esset, a fundamentis nova surrexit initio seculi XVI, quod hujusmodi testatur inscriptio marmoris B. Petri Apostolorum Principis martyrio sacrum. Ferdinandus Rex Hispaniarum & Helisabeth Regina Catholica, [ubi adhuc vestigium crucis ejus,] post erectam ab eis ædem, posuere anno salutis MDII. Et centum annis post, sicut alius testatur titulus in fronte sacelli, Apostolorum Principi Philippus III Hispaniarum Rex, ædem hujusce sacelli, vetustate collabentem, diligentia ornatissimi viri Joannis Fernandes Paceco Marchionis Villenæ, piam operis aviti memoriam hereditaria religione renovavit MDCV. Depositus autem de cruce Petrus, sepultus fuit via Aurelia in templo Apollinis juxta Palatium Neronianum in Vaticano, [& in Vaticano tumulati:] inter Zetarium, id est, Triclinium triumphale: neque multis annis post Anacletus Pontifex memoriam B. Petri construxit, & composuit, ubi & Episcopi reconderentur; & sic tam ipse quam plerique successorum ejus, usque ad S. Zephyrinum, dicuntur sepulti juxta corpus B. Petri in Vaticano, prout legitur in Catalogo secundo quem dedit Henschenius, scriptum tempore Justiniani Imperatoris post annum DXXX.

[28] Similiter & S. Paulus decollatus hic esse traditur Via Ostiensi, [Pauli ad aquas Salvias decollati;] loco, Ad guttam jugiter manantem, dicto; qui fortassis post cædem Pauli, quia plures ibi salutem consequebantur infirmi, Ad aquas Salvias, nunc vero Ad tres fontes; quos extitisse ferunt a terno capitis decussi saltu. Vidi locum, & considerata dispositione fontium, quorum primus secundo, [hæ an fuerint miraculo tunc excitæ,] secundus tertio, pari intervallo scaturit; in suspicionem veni, quod aquæ illæ, jam ante S. Pauli ætatem jugiter manantes, ac deinde ob memoriam decollati vel sepulti ibidem Apostoli frequentatæ ac salutiferæ, ut dicebant, factæ, indeque Salviæ nominatæ, humana industria tandem fuerint ductæ in tria receptacula sive labra, ad majorem utentium commoditatem; quæ deinde obtecta in modum fontium suo quæque tubulo se exonerent, & speciem trium fontium præbeant; [vel potius manu ex uno fonte in tres deductæ?] cum revera unicus idemque fons videri possint, non miraculo sed natura natus in declivio collis, eo loco assurgentis. Major auctoritas foret pro alia Traditione dicentium, amputato Apostoli capite pro sanguine lac effluxisse; si Acta quæ dedimus sub nomine Lini apocrypha, id evincere possent (Baronius certe auctoritatem illam noluit allegare hic) aut probarentur scripta, quæ sub nominibus Ambrosii atque Chrysostomi talia testantur, istorum vere auctorum esse, & non potius Anonymorum, qui aliud fundamentum taliter scribendi non habuerint, quam apocrypha, quæ dixi, & Lino supposita Apostolorum Acta.

[29] Ut ut hæc sunt: Corpus Apostoli Pauli mox a cæde videtur translatum fuisse (ubi ubi tandem illa facta sit) in arenariam Ostiensi via, [Inde ad Catacumbas translata corpora] idoneam cœmeterio; quoad inde subductum fuit conjunctumque Corpori S. Petri in Catacumbis, inter Ostiensem & Appiam vias; huic tamen multo quam illi vicinioribus; supra quas extructa est Basilica S. Sebastiani. Quæritur autem hic, quando & quomodo ad Catacumbas delati sint Apostoli: fuisse enim ibi aliquando, communis consensus est: S. Gregorius lib. 3 Epist 30 data Indictione XII, id est, anno Christi DXCIV rescribens Constantiæ Augustæ, caput S. Pauli petenti, pro ea quam Constantinopoli sub ejus nomine fabricarat ecclesia; & causas reddens cur nefas putet Sanctorum Reliquias loco movere; post alia circa alios Sanctos divinæ prohibitionis argumenta, De corporibus vero beatorum Apostolorum quid ego dicturus sum? [an a Græcis clam ablata,] inquit, dum constet, quia eo tempore quo passi sunt, ex Oriente fideles venerunt, qui eorum corpora, sicut civium suorum repeterent: quæ ducta usque ad secundum urbis milliarium, in loco qui dicitur Catacumbas collocata sunt. Sed dum ea inde levare omnis eorum multitudo conveniens niteretur; ita eos vis tonitrui atque fulguris nimio metu tenuit atque dispersit, ut talia denuo nullatenus attentare præsumerent. Tunc autem exeuntes Romani, eorum corpora, qui hoc ex Domini pietate meruerunt, levaverunt, & in locis quibus nunc sunt condita, posuerunt.

[30] Torquet se Lualdus, ut τὸ tempus quo passi sunt Apostoli, faciat intelligi anniversarium aliquem Passionis eorum diem, pacata jam ecclesia per Constantinum, sub quo vel successorum ejus aliquo talia acta sint. Sed mera isthæc violentia est. Malim ego admittere, sanctum Pontificem, plerumque magis solicitum de rebus quas tractat, quam de tempore, quo res præcise contigerint; hic quoque intellexisse tempus quo passi sunt Apostoli, cum aliqua latitudine, quæ extendi etiam possit ad tempora sequentia, quibus alii atque alii Christiani sub variis Persecutoribus eorum exemplo passi sunt. Certe ita restringi furtum ad tempus Passionis non potest, ut non fuerint cadavera ante in Vaticano & via Ostiensi deposita, [quod non videtur potuisse fieri,] quam fuerint (ut prætenditur) ab Orientalibus sublata. Quomodo enim hi in ipso præcise Martyrii tempore venerint Romam, tam longum iter emensi, ut corpora raperent, de quorum cæde nihildum potuerant in patria sua vel in ipso itinere inaudivisse; cum supponatur, ipsis jam Romæ præsentibus, cædes peracta & corpora simul sublata fuisse? Quomodo etiam S. Anacletus Papa memoriam B. Petri (quod diserte asserit secundus noster Pontificum Catalogus, de quo ante tomum primum Aprilis, & Liber Pontificalis) construxerit & composuerit, dum Presbyter factus fuisset a B. Petro, ubi Episcopi reconderentur, & ipse tandem sepultus est, in Vaticano videlicet; si jam tempore Passionis, suffurati corpus Apostoli fuerant Orientales? Quomodo denique, stante prædicto furto, sepeliri potuerunt juxta Corpus B. Petri in Vaticano (quod asserit idem Catalogus & liber Pontificalis) successores ejus omnes a Lino usque Zephyrinum, exceptis tantum duobus aut tribus, qui peculiarem ob causam alibi sepulturam habuerunt?

[31] Mansit igitur in Vaticano & in Memoria, ab Anacleto ibi erecta, [sed potius mansisse in loco primæ Depositionis] B. Petrus usque ad Zephyrinum, aut potius ad successorem ejus Callistum, qui fecit aliud Cœmeterium via Appia (ut habet citatus Liber Pontificalis) in illudque intulit decessoris sui Zephyrini Corpus, non in Vaticanum; imo hic nullus deinceps Pontifex legitur depositus fuisse usque ad Leonem Magnum, quando iterum sepeliri cœperunt successores Petri cum ipso in Basilica ejus in Vaticano: nempe Leo ipse, Simplicius, Gelasius, Anastasius; & deinceps omnes usque ad finem Catalogi præter unum Joannem, qui obiit Ravennæ. An igitur prima consuetudo tam diuturna sepeliendi Pontifices juxta corpus B. Petri in Vaticano, interrupta & mutata sit nulla de causa? Non opinor. Mutatus fuerit ipse locus, ubi successores Petri sepelirentur, qui eatenus juxta ipsum in Vaticano depositi fuerant; quia Petrus ipse non amplius in Vaticano manebat, ad Catacumbas translatus: quo & plerique Successores ejus multo deinceps tempore portati fuerunt; cum ipso suo post Christum capite ibidem quieturi, quemadmodum primi Successores depositi cum ipso fuerant in Vaticano, ubi tunc ipse jacebat, & jacuisse etiam anno ducentesimo æræ vulgaris & aliquanto post, [usque ad Pontificem Callistum,] testis est Cajus theologus Romanus apud Eusebium, a nobis hic jam non semel citatus. Hæc Petri & hoc tempore ad Catacumbas translatio, multo probabilior videbitur consideranti, primo, quod Callistus novum fecerit Cœmeterium: 2 quod deinceps usque ad Cornelium Papam nulla apud idoneos auctores mentio, quantum sciam, fiat Petri in Vaticano: 3 quod nullus deinde Pontifex, ut eatenus consuetudo obtinuerat, memoretur in Vaticano sepultus fuisse, nisi post relatum eo corpus B. Petri: 4 quod Successores Callisti usque ad Cornelium & ultra, Urbanus, Pontianus, Anterus, Fabianus, Cornelius ipse, & alii post eum, in cœmeterio Callisti (quod & Prætextati nomine venit) ad Catacumbas depositi fuerint: quinto denique quod legatur in Catalogo secundo & Libro Pontificali, Cornelius Corpora Apostolorum beati Petri & Pauli de Catacumbis levasse noctu, & posuisse alterum in Vaticano, alterum via Ostiensi.

[32] Lucem fortasse hic nobis affundet aliquam Historia profana, docebitque causas ob quas Ossa Apostolorum, saltem unius, [qui præfuit Ecclesiæ sub Heliogabalo] movenda loco suo; utriusque vero abdenda fuerint in locum secretiorem, ac magis reductum ab oculis & notitia gentilium, quam erant sepulcra & trophæa, ut vocat Cajus, Petri in Vaticano; Pauli via Ostiensi; tunc passim omnibus nota. Duas causas subministrat nobis Ælius Lampridius in Heliogabalo, sub quo Ecclesiæ præsedit S. Callistus ab anno vulgaris Æræ CCXVIII usque ad CCXXIII. Fuit Imperator ille vanissimus homo atque addictissimus cultui Solis, a quo & cognomen sibi assumpsit; ac inter alias multas ineptias dicitur apud Lampridium, elephantorum quatuor quadrigas in Vaticano agitasse, dirutis sepulcris quæ obsistebant. Quid ni & S. Petri Memoria, simul etiam destructa, aut metu tam vicinæ ruinæ sacra ejus ossa inde tempori ablata ac in tuto posita fuerint? Scribit præterea citatus Auctor, quod Imperator, ubi primum ingressus est urbem, omissis iis quæ in Provincia gerebantur, Heliogabalum in Palatino monte juxta ædes Imperatorias consecravit, eique templum fecit; studens & [Deum] Matris typum, & Vestæ ignem, & Palladium, & Ancilia, & omnia Romanis veneranda, in illud transferre templum; [etiā Christiana sacra volente transferre ad suum idolium,] & id agens ne quis Romæ Deus nisi Heliogabalus coleretur. Dicebat præterea, Judæorum & Samaritanorum religiones & Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali Sacerdotium teneret. Cumque ut cogitaverat dicebatque, ita & faceret, sicut pluribus idem Lampridius describit; nec Romanas tantum extingueret Religiones, sed studeret etiam ut per orbem terrarum Heliogabalus Deus unus ubique coleretur … omnes enim deos sui Dei ministros esse aiebat; cum alios ejus cubicularios appellaret, alios servos, alios diversarum rerum ministros. Cum, inquam, sic insaniret ille; justus metus potuit debuitque incessere ejus temporis Christianos, [Callixto id præcavente.] eorumque summum Pontificem Callixtum; ne sanctorum Apostolorum corpora, præ ceteris omnibus venerabilia, Heliogabalus requireret, ipsumque movere, ut ea in tutum subduceret locum, non nisi paucissimis consciis, ubi ceteros omnes Christianos laterent, nec prodi aliquando possent ab infirmioribus ad gentilismum subinde revertentibus; eoque idoneæ visæ sint Catacumbæ.

[33] Sunt autem Catacumbæ Græco nomine dictæ a κατακύπτω, deprimo, defodio, excavo; sive a κατὰ juxta, ad, & κύμβος, cavus recessus, [Catacumbæ unde dictæ?] quales habet plures cœmeterium Callisti, juxta quod sunt Catacumbæ, sic descriptæ ab Aringo lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 12, locus subterraneus, fornice desuper obductus, ac semicirculari constructus forma; & ut ex ipso aspectu credibile nobis fit, quoddam Ethnicorum ædificium extitit, quod a vetustissimis illis Pontificibus in sacros subinde rei ecclesiasticæ usus redactum est: [earumdem forma, & usus tempore persecutionum:] quo Christi cultores, quibus illibatos religionis Christianæ ritus peragendi haud libera adhuc facultas suppetebat, pro ipsa temporis opportunitate ad sacram, ut mos erat, Synaxim convenirent. Hinc porro ad proximum cœmeterium (Callixti scilicet via Appia) patuisse aditum conjicitur, cum illud in ejusdem loci planitie consistat. Porro ad Catacumbas, quarum mentio est, per binas scalas quæ pluribus quidem gradibus constant, descenditur. Harum altera ecclesiam S. Sebastiani, altera Ardeatinam viam respicit. Fenestræ ibidem vel certe foramina, in oblongam ac satis angustam deducta formam, suspiciebantur, quæ lumen ad inferiora loca demittebant.

[34] Decem & quatuor locus olim iste suo continebat ambitu monumenta, [quæ ibi monumenta] quorum tamen ad præsens duodecim dumtaxat visuntur. Et hæc quidem haud in topho, cœmeterialium modo excavata, quamvis eamdem intuentibus formam prȩseferant, sed lateritii operis calce circum oblinita sunt, paucis admodum exceptis, quæ artificum olim manu eleganter exornata fuisse, ex quibusdam adhuc vestigiis manifeste cognoscitur. [& sedilia.] Porro in eorumdem monumentorum ambitu, marmorea quædam hinc inde sedilia porriguntur, in quorum media parte, Pontificalis ac marmorea Sedes vetustissima extat, in qua summi ac sanctissimi olim Pontifices (uti veneranda piorum hominum traditio fert) considebant, dum funesta illa persecutionum tempora ingruerent; in reliquo autem sedilium ambitu Sacerdotes, qui Pontifici adstabant, ac Romanum insuper Clerum, tunc potissimum temporis cum sacræ ibidem synaxes peragerentur, sedisse, pie utique ex ipsius loci conspectu existimandum est.

[35] [Altare vetus,] Marmoreum e regione ipsius Pontificiæ sedis altare quoddam, & quidem vetustatem redolens, adhuc cernitur (quale ipsemet anno MDCLX vidi, & hoc schemate repræsentatur) super quo altari haud ab ullo, præter Romanum Pontificem, Missæ sacrificium celebrari consuevisse, ex recepta item inolitaque apud posteros traditione accepimus. Verum super eodem sacro altari, hac nostra ætate, ex Pauli V Pont. Max. indultu, cuilibet ex approbatis Sacerdotibus sacra peragendi mysteria, facultas impertita est.

[36] Hic præterea, ipso sub altari, putei adinstar foramen conspicitur, [sub eoque puteus, ubi corpora latuerunt] ubi quondam veneranda beatorum Apostolorum corpora … aliquamdiu delituere. De S. Damaso Papa scribit Anastasius Bibliothecarius in ejus Vita, quod fecit Basilicam via Ardeatina, ubi ipsemet sepultus requiescit in Catacumbis; & ædificavit platoniam, id est marmoreum pavimentum, ubi corpora Apostolorum jacuerunt, & versibus ornavit, quorum ex Gruteri inscriptionibus hoc initium accipe:

Hic habitasse prius Sanctos cognoscere debes,
Nomina quisque Petri pariter Pauliq; requiris.

Quod licet de mortuis, non de vivis, intelligendum sit; satis tamen apparet causæ, cur hic locus præ aliis lectus sit abscondendo pretioso illi thesauro, & cur Callistus illic sui decessoris Zephyrini corpus humaverit, & alii post eum Pontifices, usque ad Marcellinum, fuerint juxta cœmeterium vel in cœmeterio Callixti via Appia tumulati.

[37] Videtur autem Callixti cœmeterium continuatio quædam fuisse ejus, quod extra portam Appiam via eadem pridem effossum fuerat, & Prætextati dicebatur, [& juxta Callixti cœmeteriū.] jam olim S. Quirini atque Balbinæ, deinde SS. Cæciliæ, Valeriani atque Tiburtii, nec non ipsius Urbani Papæ sepultura nobilitatum: ipse tamen Callistus in cœmeterio Calepodii Via Aurelia sepultus fuit. Ne autem ob duarum viarum, quibus Catacumbæ adscribuntur, diversitatem ambiguus hæreas, lege eumdem Anastasium in Hadriano I sic scribentem: Ecclesiam Apostolorum, foris portam Appiam milliario tertio, in loco qui appellatur Catacumbas; ubi corpus B. Sebastiani Martyris cum aliis quiescit, in ruinis præventum, a novo restauravit: & in Nicolao I; Via Appia cœmeterium sancti Christi Martyris Sebastiani in Catacumba, ubi Apostolorum corpora jacuerunt, quod multis ab annis ruerat, renovavit. Verbo, ut dicam, Viam Ardeatinam Catacumbæ; Appiam ecclesia respiciebat, inter utramque positæ ambæ.

[38] Ad Catacumbas igitur jam descriptas translata fuerint Corpora Apostolorum tempore S. Callisti potius, quam quovis alio, propter rationes, quas adduximus. [E Catacumbis relata Corpora] Jam vero quando inde relata suisque primis Memoriis restituta sint, videamus; & quamdiu aliunde certior veritas non affulget, sequamur Catalogum secundum sæpe memoratum, quem & liber Pontificalis & Anastasius secuti sunt. Ita ibi legitur in Cornelio, ab anno CCLI usque ad LIII Romano Pontifice, sub Decio tyranno & successoribus ejus Gallo atque Volusiano: Hic Cornelius temporibus suis rogatus a quadam Matrona, [a S. Cornelio Papa sub annum 252,] Corpora Apostolorum beati Petri & Pauli de Catacumbis levavit noctu; primum quidem Corpus B. Pauli acceptum beata Luciana posuit in prædio suo via Ostiensi, juxta locum ubi decollatus est. B. Petri Apostoli Corpus accepit beatus Cornelius Episcopus, & posuit juxta locum, ubi crucifixus est, inter corpora Sanctorum, in templo Apollinis in monte Aureo in Vaticano palatio Neronis, III Kal. Julii. Ut hæc & alia in Catalogo relata de S. Cornelio, desumpta sint ex ejusdem Actis, [(non obstante quod Acta ejus apocrypha sint)] in eo quod Cornelium, ajunt, Romæ & sub Decio securi percussum esse, parum fidis & a veritate alienis; non continuo sequitur reliqua omnia, & hæc ipsa, quæ modo protuli, non majorem quam illa mereri fidem. Cum enim constet, Apostolorum Corpora in Catacumbis aliquando latuisse, ac deinde ad loca, ubi hodiedum sunt, fuisse relata, idque ante imperium Constantini Magni; neque ab Auctore Catalogi aliove ullo idoneæ auctoritatis, quod sciam, citetur alius Pontifex quam Cornelius, qui Corpora retulerit, aut indicetur aliud tempus relationis; hanc a Cornelio factam fuisse tam diu credemus Catalogo isti, & Libro Pontificali, & Anastasio Bibliothecario, quamdiu fortior ratio aliter credendi producta non fuerit.

[39] Occasionem referendi Corpora dedisse Cornelio potest mors utriusque Decii, crudelium Christiani nominis persecutorum, [occasionem præbente Deciorum morte.] & sperata inde aliqualis cessatio cruentæ tempestatis: quæ licet ex toto non cessaverit sub successoribus illorum; non tamen ita sæviit, quin potuerit ad extinguendum Novati schisma Cornelius unam alteramque cogere synodum Romæ, quarum ultima perquam numerosa fuit, sic descripta ab Eusebio Pamphili lib. 6 Historiæ Ecclesiast. cap. 43 editionis Valesianæ: Sub Cornelio Romæ congregata est Synodus maxima, in qua sexaginta quidem Episcopi; Presbyteri vero ac Diaconi multo plures convenerunt. Quod si talia fieri potuerunt, & facta sunt Romæ a Christianis, non obstante persecutione Gentilium post Decium continuata: quanto facilius fuit duo corpora clam, noctu & extra urbis muros, tuto transferre ex uno in alium locum.

[40] Posset tamen aliquis opinari, ambo corpora, uti simul latuerant, ita simul in alio, [An denuo ad Catacūbas relatus sit S. Petrus?] sed uno eodemque loco abscondita tunc fuisse; at paucos post annos denuo inde translata, Pauli quidem Corpus concessum fuisse Lucianæ seu Lucinæ, recondendum in prædio ipsius via Ostiensi; Corpus vero Petri relatum ad Catacumbas: posset, inquam, ita opinari aliquis, motus Indiculo, continente Depositiones Martyrum apud Bucherium (de quo nos in Commentario prævio § V) atque isthæc habente: Tertio Kal. Julii, Petri in Catacumbas, Pauli Ostiense, Tusco & Basso Cosl. Hæc enim, inquiet, translationem notare videntur, & indicant ejus tempus per Consules Tuscum & Bassum, id est annum CCLVIII. Possunt illa quidem, fateor, & fassi sumus paragrapho citato, notare Translationem Apostolorum ad Catacumbas atque ad viam Ostiensem. Verum quæ causa excogitari potest, cur eo tunc potissimum translata sint, & quidem secundo, saltem Petri in Catacumbas? Cur hæc translatio potissimum exprimi debuit in Indiculo isto, ubi ne quidem Martyrium ipsum Apostolorum exprimitur, aut primæ depositionis eorum locus? Quæ ratio cur Petrus solus eo delatus fuerit, ubi prius cum Paulo latuerat, ut supponimus; aut certe in eodem cum ipso fuit loco, antequam illuc Petrus, in prædium Ostiense Paulus migrarent? Cur separati fuerunt? Denique quando & per quem rediit in Vaticanum Petrus? Aliquid vel per rimam luminis affunde, si vis admittam translationem illam secundam in Catacumbas; alioquin fassurus sum potius, me non capere, quid citata ex Indiculo verba significatum velint.

§ V. Quam reverenter & procul a conspectu deinceps habita sancta corpora; ac proinde dubiæ pleræque Reliquiæ, quæ de illis haberi dicuntur.

[41] Possent deinceps ex Anastasio aliisque commemorari Pontifices, [Infestantibus suburbia barbaris,] qui Basilicas Apostolorum, extra urbem sitas, crebrisque barbarorum ac temporum injuriis variam passas fortunam, restaurarint ornaverintque; verum iis omissis, & ad eos Auctores remisso lectore, qui de Romanis ecclesiis ex professo tractaverunt, Onuphrium, Pancirolium & Severanum; ordior Paragraphum hunc de Reliquiis, observando, quanta cum cautela processum sit inter innovandum atq; ornandum Confessiones Apostolorum, sub quibus eorum corpora olim condita jacent, ac honorantur, ita ut ea nec videri nec tangi possint a quoquam, imo nec ipsi tumuli definite monstrari. Hoc vero, [cœpti secretius haberi tumuli Apostolici.] si non sub Silvestro, certe tunc factum fuerit, cum barbarorum incursiones pati Roma cœpit, quibus quia potissimum obnoxiæ erant Apostolorum Basilicæ, utpote Urbis mœnibus exclusæ, necessaria videbatur ejusmodi provisio, quæ spem omnem excluderet quacumque ratione auferendi thesaurum, procul hominum oculis & manibus, ipsaque eorum conscientia subductum. Itaque veneramur sacras Basilicarum prædictarum cryptas, sub quibus reconditos servari Sanctos credimus; & partem religionis existimamus, distinctiorem notitiam loci non requirere.

[42] Quomodo ea se res habuerit tempore S. Gregorii Magni seculo VI, [Illis a tempore S. Gregorii Papæ] declarat ipsemet, in quadam ad Constantiam Augustam Epistola: Corpora SS. Petri & Pauli Apostolorum tantis in ecclesiis suis coruscant miraculis atque terroribus, ut neque ad orandum sine magno illuc timore possit accedi. Dum beatæ recordationis decessor meus, argentum, quod supra sacratissimum corpus B. Petri Apostoli erat, longe tamen ab eodem corpore fere quindecim pedum spatio, mutare voluit; signum ei non parvi terroris apparuit. [fere inaccessis] Sed & ego aliquid similiter, ad sacratissimum corpus S. Pauli Apostoli, meliorare volui: & quia necesse erat ut juxta sepulcrum hujusmodi effodi altius debuisset, Præpositus loci ipsius ossa aliqua, non quidem eidem sepulcro conjuncta, reperit: quæ quoniam levare præsumpsit, atque in alium locum transponere, apparentibus quibusdam tristibus signis, subita morte defunctus est… Quis ergo nunc, Serenissima Domina, tam temerarius possit existere, ut hæc sciens, eorum corpora non dico tangere, sed vel aliquatenus præsumat inspicere?…

[43] Ita Magnus Gregorius; cui consonans synonymus ejus & synchronus Turonensis lib. I Mirac. cap. 28, post enumeratas Vaticani templi & Cyborii sepulcro Apostolico imminentis columnas; Hoc, inquit, [solum per fenestellam pallia seu brandea admovebantur.] sepulcrum sub altari collocatum, valde rarum habetur. Sed qui orare desiderat, reseratis cancellis quibus locus ille ambitur, accedit super sepulcrum, & sic, fenestella parvula patefacta; immisso introrsum capite, quæ necessitas promit, efflagitat: nec moratur effectus, si petitionis tantum justa proferatur oratio. Quod si beata auferre desiderat pignora, palliolum aliquod, momentana (id est libra) pensatum, jacit intrinsecus: deinde vigilans ac jejunans, devotissime deprecatur, ut devotioni suȩ virtus Apostolica suffragetur. Mirum dictu! Si fides hominis prævaluerit, a tumulo palliolum elevatum ita imbuitur divina virtute, ut multo amplius quam prius pensaverat ponderet: & tunc scit qui levaverit, ejus gratia sumpsisse quod petiit. Ipse porro Gregorius Magnus, in Epistola præcitata, Augustæ excusans, cur parere nequeat jubenti, ut propter eam Ecclesiam, quæ in honorem S. Pauli in palatio ædificabatur, caput ejusdem S. Pauli, aut aliud quid de corpore ipsius deberet transmittere… Sudarium vero, inquit, quod similiter transmitti jussistis, cum corpore ejus est, quod ita tangi non potest, [Idem excusans se Augustæ,] sicut nec ad Corpus ipsum accedi… Cognoscat autem, tranquillissima Domina, quod Romanis consuetudo non est, quando Sanctorum Reliquias dant, ut quidquam tangere præsumant de corpore; sed tantummodo in pyxide brandium mittitur, atque ad sacratissima corpora Sanctorum ponitur; quod levatum, in ecclesia quæ est dedicanda, debita cum veneratione reconditur; & tantæ per hoc ibidem virtutes fiunt, acsi illuc specialiter eorum corpora deferantur… [petenti caput S. Pauli,] In Romanis namque vel totius Occidentis partibus intolerabile est atque sacrilegum, si Sanctorum corpora tangere quisquam fortasse voluerit: quodsi præsumpserit, certum est, quia hæc temeritas impunita nullo modo remanebit.

[44] Pergens porro Gregorius ad objectionem, sibi ex contrario Orientalium exemplo faciendam; [improbat, Græcos corpora Sanctorum levare,] De Græcorum, inquit, consuetudine, qui ossa levare Sanctorum se asserunt, vehementer miramur, & vix credimus. Nam quidam Monachi Græci, huc ante biennium venientes, nocturno silentio juxta ecclesiam S. Pauli, corpora mortuorum in campo jacentia effodiebant, atque eorum ossa recondebant, servantes sibi ea dum recederent. Qui cum deprehensi, & cur hoc facerent diligenter fuissent discussi; confessi sunt, quod illa ad Græciam essent tamquam Sanctorum Reliquias portaturi. Ex quorum exemplo, sicut prædictum est, major nobis dubietas nata est, [imo dubitat an vere id faciant,] utrum verum sit quod veraciter levare ossa Sanctorum dicantur Sed nimius rigor est, ex tali exemplo universim dubitare de Græcorum consuetudine, fundata in Constantini Magni studio, ad novæ suæ civitatis ornamentum & tutelam, complura illustrium Sanctorum corpora transferentis, quem successores ejus ac præcipue Theodosius junior, Leo, Justinianus imitati, Regiam locupletarunt ejusmodi pignoribus; sed ferme ex Oriente, non autem ex Occidente petitis: ut pro hoc saltem maneat verum, quod dicit Gregorius, [saltē circa Sanctos Occidentales:] usque ad sua tempora intolerabile atque sacrilegum visum Romanis, collocata semel & alicui ecclesiæ addicta Sanctorum corpora inde auferre aut delibare; excepto semper casu ruinarum vel incendiorum, vel simili aliqua necessitate, qualis fuit, cum Callistus Papa sanctos Apostolos ad Catacumbas detulit, occultandos; qui iterum publico cultui redderentur tempore opportuno.

[45] Potuit autem tali aliqua occasione, aut sub Silvestro Papa factum esse, [licet sub Callisto aut Silvestro possint inde sumptæ esse partes,] ut partes aliquæ, etiam notabiles, a reliquis abjunctæ ossibus, ad alias ecclesias intra extraque urbem deferrentur, eoque nunc vere de talium possessione glorientur. Potuerunt quoque eædem ita semel separatæ Reliquiæ, ad varias transalpinas ecclesias migrasse: quamvis in genere maneat justa formido, ne multæ earum per aliquam similem illi quam Gregorius detestatur fraudem, sint suppositæ. Tales tamen dum bona possidentium fide proponuntur venerandæ, non dedignatur Deus colentium eas fidem attendere potius, quam immediatum objectum istius cultus, qui semper in primarium suum fertur objectum, ipsum scilicet Sanctum, cujus esse Reliquiæ simplicitate Christiana creduntur. [sed ut probentur opus est moderato examine:] Ut igitur veræ liberalitatis adversatur virtuti, nimis anxie exquirere pauperum quibus benefacere vis necessitatem, & tamen reprehensibiles sunt qui eam mentiuntur; sic neque damnabilis fraus alioquorum suspectas debet reddere Reliquias omnes, de quarum legalitate post tot seculorum decursum nec habentur, nec haberi possunt idoneæ probationes. Interea tamen dum exhibentur translatarum Reliquiarum historiæ, laudabiliter faciunt viri eruditi eas examinando, quam verosimiles sint, quia contra veritatem nulla datur quantivis temporis præscriptio.

[46] Sic, absque ulla cujusquam injuria, discutietur scriptura quædam, [sic incredibilis videtur modus,] Canonica dicta, in Pennensi S. Joannis apud Aragones monasterio; cujus bonam partem ex Latino vetustissimo originali transcribit Hieronymus Blancas, sub initium sui Commentarii rerum Aragonensium; integram vero habuit Joannes Brixtus Martinez, in illius sui monasterii historia lib. 4 cap. 20. Sed satis ille habuit potiorem ejus substantiam Hispanice reddere, atque ita non possumus, nisi summatim exhibere ex Hieronymo primæ partis portionem, qua narratur, [quo se dicunt Aragones] quomodo, tempore S. Gregorii Papæ & Recaredi Hispaniarum primi Catholici Regis, allatum sit Brachium S. Petri, satagente S. Isidoro Hispalensi Episcopo, & legationem communi nomine obeunte Cyriaco Cæsaraugustano. Dicitur autem audita petitione, Gregorius certus ei non consentire, neque sepulcrum aperire, consulendo per orationes Deo inducias petiisse; & interim in somnis ab apparente sibi Apostolo monitus, ne dubitaret ea de causa illuc accedere quam secretissime, & Hispano Episcopo facere satis. Additur autem accedentem Pontificem vidisse super sepulcro positum os brachii, quod gaudens tradiderit Cyriaco, hic vero retulerit Hispalim; sed mortuum inveniens Isidorum, abstulerit secum Cæsaraugustam; ubi manserit usque ad invasionem Saracenorum, [accepisse brachium S. Petri.] quando Bencius, Cæsaraugustanus Episcopus, cum sancto Brachio aliisque Ecclesiæ suæ Reliquiis fugiens, contulerit sese ad Comitem Armentarium, qui ipsum cum illis receperit in ecclesiam S. Petri de Taverna, juris sui; hanc autem Bencius consecraverit coram septem Episcopis ipsoque Comite Armentario, & coram eo qui omnia moribundus dictavit Belascuto, Monacho ipsius loci, tempore Caroli Francorum Regis: ad quem missus idem Belascutus pro obtinendo contra Saracenos auxilio; Et ego juro vobis, inquit ille dictamen finiens, Fratribus meis dilectissimis, per diem tremendi judicii, quod hoc quod vobis exposui, in veritate dixi, quia oculis meis vidi, & aliqua quæ non vidi, de ore fidelium audivi.

[47] Ultimæ parti, de qua ut oculatus testis referre Belascutus potuit, [Dubitat de eo etiam Hieron. Blancas,] quamque solam Hieronymus descriptam dedit, quia sola ad suum pertinebat argumentum, subjungit Hieronymus; Quibus quæ fides adhibenda sit, affirmare non ausim: affirmabo autem nimis vere, me ea ita omnia exarata invenisse, antiquis litteris atque adeo veteri pergameno descripta, ut magnam speciem præseferant veritatis … Sed eorum nullam aliam præter eam mentionem observavi… Tot autem Sanctorum Reliquias, & quod magnum est, S. Petri Apostoli brachium ad nos unquam allatum stupesco; [& suggerit S. Petrum Eremitā, cujus id forsan sit,] tamdiuque (si ita est) in eodem Tabernæ monasterio asservari; cum tantæ rei nullam memoriam, neque in priscis Annalibus, neque in posterioribus tum nostris, tum etiam externis inveniamus. Audio tamen, dum hæc scribo, in Ovarræ monasterio, cui dictum Tabernæ monasterium attributum fuit, Brachium quoddam in maximo honore haberi, sub nomine S. Petri Eremitæ, non autem Apostoli. Fortassis a nominis similitudine ortus est error.

[48] Ita sinceræ & antiquæ fidei scriptor, in Commentario sub annum MDLXXXVIII primum Cæsaraugustæ excuso: [certe id a S. Gregorio non videtur potuisse obtineri,] qui priorem scripti Latini partem fortassis non tam ideo omisit referre, quod ad rem suam minus faceret; quam quod incredibile judicaverit miraculum, tam contrarium priori judicio Gregorii de Reliquiis non transferendis, tacendum fuisse in libris Dialogorum, quos totos fere de argumento tali sub finem vitæ scripsit, misitque Theodolindæ Longobardorum Reginæ gentisque Apostolæ. Accedebant justa dubitandi argumenta, quod S. Isidorus, etsi S. Gregorii ætate consecratus Episcopus, ipsi tamen plus quam triginta annis supervixit: Cæsaraugustanæ autem ecclesiæ nullus invenitur fuisse Cyriacus Episcopus, imo tunc temporis invenitur Episcopus Vincentius, sub Leovigildo quidem Arianus, sed sub Recaredo Catholicus: cujus interim loco Catholicis ordinatum Cyria cum, postea nudum titulum tenuisse, [& in relatione non conveniunt personæ cü tempore indicatæ.] etsi impossibile non sit, non deficientibus quibus id probetur exemplis; factum tamen esse haud satis certo probatur, ex auctore audita narrante, non sine nominum temporumque confusione. Nescio autem quid habeat Cyriaci nomen, ut præ aliis idoneum visum sit ornandis fabulis; sic enim Cyriacum Romanum Pontificem, aliis ignotum, reperimus Ursulano Martyrio adjunctum; & alium ejusdem nominis Episcopum Jerosolymitanum, Dominicæ Crucis monstratorem & Martyrem sub Juliano, sub quo nullus illi locus est in vera historia.

[49] Ut autem Hispani, Brixius, Tamajus aliique etiam post lectum Hieronymum Blancas, [Sic merito negavit Clemens 4,] decipiuntur in Brachio S. Petri, quasi Apostoli certo sit; ita Græci nonnulli decipere tentaverunt Francos, Caput aliquod, fortassis S. Pauli Constantinopolitani Episcopi (si tamen Sancti alicujus) quasi esset Apostoli, ferentes in Galliam, eodem munere voluerunt demereri B. Isabellam, S. Ludovici Francorum Regis Sororem, monasterii Longi campi prope Parisios fundatricem, sancte defunctam anno MCCLXX, die XXIII Februarii, quando de ejus vita cultuque in Supplemento agemus. Hæc ne porro deciperetur, scripsit ad eam Clemens Papa IV sequentem Epistolam; Dilectæ filiæ, nobili mulieri, Isabellæ, carissimi in Christo Filii, illustris Regis Francorum, Germanȩ. Scias filia, Apostolorum capita Romæ indubitanter haberi, [esse verum Caput S. Petri;] quæ felicis Recordationis Gregorius Papa IX prædecessor noster, de Sanctis Sanctorum suis manibus extrahens, Romano Populo patenter exhibuit, & in locum suum restituit cum debita reverentia, præsentibus & scientibus universis. Quod si forsitan caput B. Pauli Apostoli apud te esse putas, depone conscientiam, ne fallaris, neve ponas scandalum Matri tuæ Romanæ Ecclesiæ, quæ deceptionem hujusmodi non posset æquanimiter tolerare. Si vero Græci aliquo tempore se illud habere dixerint, ne mireris: nam odio Latinos habentes, facile tibi formaverunt mendacium, qui de fide mentiri Catholica, quod est majus, minime dubitarunt.

[50] Bene igitur facies, si, quod habes, dilecto Filio nostro Simoni, titulo S. Cæciliæ Cardinali, Apostolicæ Sedis Legato, nomine nostro reddideris, nobis perinde mittendum; [quod ut tale in Gallias tulerunt Græci,] ne, si ad alias manus devenerit, possit inde, cum erroris periculo, scandalum suscitari. Datum Viterbii XIV Kal. Maji, anno IV Pontificatus, inchoati VI Februarii MCCLXV, adeoque anno Christi MCCLXIX, vitæ ipsius Isabellæ penultimo: quam non dubitaverim accurate implevisse Apostolici sui Patris mandatum. Certe nulla talis Capitis mentio invenitur apud Francos scriptores. Credibilius est, quod de clavis, quibus cruci affixus est Petrus, suggerit Joannes Molanus lib. 3 de Picturis & imaginibus sacris cap.22, dum ait, Clavum B. Petri Christi fidelibus ostendi Lemovicis in basilica B. Martialis, [verosimilius credentur veri istic esse clavi crucifixionis,] seque etiam alterum vidisse in Mortaing, cœnobio Monialium Ordinis Cisterciensis diœcesis Abrincensis. Tertium quoque in Cathedrali Spirensi apud Francones seu Francos Orientales, indicat in Chronica ejus diœcesis Guilielmus Lisengenius: & alibi forsitan invenietur quartus. Sicut enim pæne certum est clavis confixum fuisse Apostolum; [sicuti & alibi lignū crucis,] sic omnino credibile, ipsos aut corpori ejus consepultos ac postea erutos, aut aliter asservatos fuisse a fidelibus; æque ac lignum Crucis ejus, unde nonnullæ Romanæ ecclesiæ habere se dicunt; aut cultellum quo Reginam Longobardorum Theodelindam, [atque cultellus S. Petri.] per Petrum Diaconum donavit S. Gregorius, uti scribit Bartholomæus Zucchi in Gloria civitatis Modoëtiæ, ubi ille cultellus servatur, cap. 22.

[51] Ex dictis apparet, quam non sit operæ pretium referre sigillatim omnes eas ecclesias, [Aliæ Reliquiæ multæ ex brandeis,] in quibus dicitur esse, vel reipsa ostenditur aliquid Reliquiarum sub nomine S. Petri. Nam quod ad vetustiores attinet, plurimorum altarium consecrationibus adhibitas, nec unquam evolutas; eas possumus plerasque censere sumptas ex Brandeis, quorum meminit Gregorius: quo modo etiam de Corporali, quo usus in Missa Apostolus, Ludovico XI Regi Francorum misit Sixtus IV, ut scribit Philippus Argentonius; vel ex cineribus subinde collectis, dum corpora a Callisto aut Silvestro moverentur; [cineribus,] vel denique ex eorumdem terra sepulcrali. Sic dum Confessionem S. Petri marmoribus exornaret anno MDCXV Paulus V, egesta inde terra fuit reverenter comportata in locum decentem, intra cryptas Vaticanas sub triplici fornice, ac verosimiliter etiam impertita multis. Id certe factum anno MDCXXVI, tempore Urbani VIII, cum pro fundanda ænea prægrandi supra eamdem Confessionem machina, esset necessario multum vicinæ terræ exhauriendum, [velterra sepulcrali:] quando præsentes Canonici plures, aliique ipsius Basilicæ ministri inde sibi devote sumpserunt: reliquum vero repositum est similiter, sub titulo sic sculpto; Terra eruta e fundamentis prope sepulcrum S. Petri sub Urbano VIII, uti refert Turrigius in libro de Cryptis Vaticanis pag. 344. [de ossibus prudentius dubitabitur,] Si de ossibus agitur, E. G. de dente, costa, maxilla vel brachio, fracto vel integro; justa erit causa dubitandi, utrum id non alterius sancti Petri aut omnino alicujus sit; eo tamen loco retinendum quo reperitur; nec temere commovenda fidelium credulitas, majorum traditioni innixa. Idem dixerim de Reliquiis S. Pauli, quæ nihilo paucioribus locis creduntur haberi.

[52] Ceterum quæcumque SS. Petri vel Pauli ossa tolerabilius ostentantur, [& præsertim de Gutture S. Pauli Catanæ.] & in bona possidentium fide recipiuntur ut vera; quam Catanæ apud Siculos Guttur S. Pauli, in Basilica S. Agathæ; ut habet Joannes Baptista de Grossis, in Catanensi Decachordo pag. 52. Legimus Passionem S. Pauli miraculosis nonnullis circumstantiis adornatam, puta quod rescissum caput ter Jesu nomen pronuntiaverit, triplicique subsulto totidem elicuerit fontes, de quibus credimus posse absque piaculo dubitari, propter antiquorum silentium; quanto magis de parte carnea seu cartilaginea, qualis est guttur, quod nisi ex corpore adhuc integro haberi non potuit: incorruptum autem Pauli corpus aliquamdiu mansisse, nemo adhuc dixit.

§. VI. De Capitibus Apostolorum usque ad Urbanum PP. V.

AUCTORE C. J.

[53] Ad Trophæa Apostolorum, de quibus supra, referri quoque potest, quod Turrigius, in alio suo libro Italico, Le sacre grotte Vaticane inscripto, [Corporibus Apostolorū per Silvestrum divisis,] impressoque Romæ anno 1635, docet, in Grottis sive Cryptis illis, inter sexcenta antiquitatis Christianæ monumenta, servari lapidem porphyreticum, longum palmis Romanis octo, latum quinque, crate ænea decore cancellatum, in quo characteribus antiquis sculpta legitur istiusmodi epigraphe: ✠ Super isto lapide porphyretico fuerunt divisa ossa sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & ponderata per beatum Silvestrum Papam, sub anno Domini CCCXIX, quando facta fuit ista ecclesia. De illa divisione, ait Guilielmus Durantus, Episcopus Mimatensis, qui seculo XIII floruit, in Rationali Divinorum Officiorum lib. 7 cap.15, quod quidam faciunt festum Officium in Nonis vel octavo Idus Julii: quia tali die facta fuit. Interea non antiquissima est epigraphe præcitata, sed mediæ ætatis; quando certior notitia haberi adhuc potuit facti quod refertur, quam habita fuit anni, quo fundata est ecclesia a Constantino: & perquam verosimile est, post ædificatas ab Imperatore præcipuas tres basilicas, Christo Salvatori in Lateranensi palatio, Petro Apostolorum Principi in Vaticano, & Paulo Gentium Doctori via Ostiensi; Silvestrum Papam solenni ritu elevasse corpora duorum Apostolorum, eaque per novas basilicas distribuisse, ac tuto loco, unde auferri non possent, collocasse: quemadmodum crediderunt etiam illi, qui super altare majus in ecclesia S. Pauli via Ostiensi scripserunt sequentia, [Capita feruntur in Lateranū,] a Turrigio pag.49 citata: Sub hoc altari requiescunt gloriosa corpora Apostolorum Petri & Pauli pro medietate: reliqua autem medietas reposita est in S. Petro: Capita vero in S. Joanne de Laterano. Similia illis scripsit apud Soresinum Nicolaus Processus, annis ante ipsum facile trecentis, sic referens: Hoc præcipuum profecit Silvester Papa, ut super lapidem porphyreticum ossa sanctorum Apostolorum divisa & portiones in basilicis, ipsorum nominibus dedicatis, reposuit; retentis Capitibus in æde habitationis suæ Laterani. Nos de Corporibus jam diximus sat multa: superest, ut de Capitibus agamus.

[54] Dubitatur, ubinam locorum in Laterano Capita illa primitus reposita fuerint, [sed dubitatur, in qua ecclesia fuerint recondita:] an in ecclesia ipsa Patriarchali sancti Salvatoris; an in ecclesia S. Laurentii, deinde Sancta Sanctorum appellata; an deniq; in ecclesia Theodori. Hæ enim duæ ecclesiæ etiam ipsæ, in Laterano fuerunt; &, ut ego existimo, in continuo, certe in contiguo ædificio omnes. De ultimo nominata, quæ non amplius extat, sic scribit Martinellus Floravantes in sua Roma sacra cap. 12, de templis Sanctorum obsoletis: S. Theodori basilica intrav velum juxta domum cultam Sulpitianam, erat in Laterano, fuitque a solo renovata ab Hadriano I: eidemque basilicæ (quam, in Sabello, corrupto vocabulo Bibliothecarius appellat) Crucem de auro donavit Stephanus V. Ecclesiam vero S. Laurentii ad Sancta Sanctorum collocat; idem Auctor apud Lateranensem basilicam, imo olim intra Lateranenses ædes a Nicolao III a fundamentis conditam fuisse, ait; priore jam vetustate collapsa: atque etiam addit, eumdem Nicolaum, sanctorum Petri & Pauli capita ibidem condidisse, donec basilicæ Constantinianæ restitutio absolveretur. Sed hic aberraverit Floravantes. Nam dictum oportebat, Capita, quæ Nicolaus, collapsam vetustate ecclesiam S. Laurentii a fundamentis renovaturus, in palatio Lateranensi tantisper deposuerat, ab eodem in novam deinde ecclesiam relata fuisse; ut infra videbimus.

[55] Qui primitus sacra Capita in Theodori ecclesia fuisse recondita persuadere cupiunt, [non in ecclesia Theodori,] nituntur præcipue & unice illo Anastasii Bibliothecarii, in Sergio I textu, sic relato apud Soresinum pag. 67: Tunc Sergius PP. egressus foris basilicam Theodori, apertis januis sedit sub Apostolis. Quæ Rasponus in sua Basilica Lateranensi lib. 4 pag. 366 sic refert: Sergius egressus foris basilicam, quæ dicitur Theodori Papæ, apertis januis sedit in sede sub Apostolis; additque de suo intra parenthesim, Ego Apostolorum Capita fuisse non dubito. Anastasius vero ipse vocat basilicam Domni Theodori Papæ: & de sede, in qua consedit Sergius, ait, quæ vulgo appellatur sub Apostolis. Hinc noto 1, ecclesiam, quam supra ex Floravante descriptam dedimus, non esse sancti Theodori, a quo tamquam Patrono suo denominata sit; sed esse Theodori Papæ, [S. Silvestro dicata:] a quo tamquam fundatore suo sic appelletur, per eumdem S. Silvestro dedicata. De hac idem Floravantes (opinamur enim utrobique eamdem ecclesiam intelligi debere) ita scribit pag. 401: S. Silvestro Theodorus Papa fecit Oratorium intra Episcopium Lateranense. Noto 2, vix futurum esse, ut considerantibus citatos textus persuadeatur, Sergium, dum sedit in sede sub Apostolis, sive quæ vulgo appellatur sub Apostolis; sedisse sub Capitibus Apostolorum. Neque enim conceptu facile est, quomodo extra ecclesiam, sive in aperto ac propatulo loco, sive sub porticu aliqua, voluerint Pontifices tam sacrosanctum thesaurum servari: certe Papa egressus basilica, extra illam sedit. Noto 3, quod etsi aliunde fortius probaretur, in illa S. Silvestri ecclesia, a Theodoro ædificata, aliquando fuisse sacra Apostolorum Capita; nondum potuerint illa ibi primitus deposita fuisse: cum structor dictæ ecclesiæ Theodorus anno DCXLII Pontifex creatus, illam ædificare non potuerit, nisi trecentis & amplius post annis, quam Capita sub Silvestro Pontifice creduntur in Lateranum translata fuisse.

[56] Alibi igitur toto illo tempore fuerint conservata. Ubi autem potius, [sed potius in ipsa Patriarchali,] quam in ipsa Patriarchali & primaria ecclesia S. Salvatoris? Quemadmodum enim corpora dimidiata eorumdem Apostolorum manserunt in sua cujusque ecclesia præcipua, a Constantino exædificata; non vero fuerunt posita in alia extra illas sive ecclesia sive oratorio: ita pariter verosimile est, Capita non fuisse reposita extra ecclesiam primariam. Imo qui id sustinere velit, primum ostendat oportet, tempore Silvestri Papæ aut Constantini Imperatoris aut aliquanto post, fuisse minores ecclesias in Laterano tam prope a Patriarchali, nisi forte in baptisterio; in quo tamen prædictæ Ecclesiæ Theodori Papæ, & S. Laurentii; ad Sancta Sanctorum nusquam fuerunt. Præterea congruentiæ, quæ post secula aliquot suaserunt Urbano Papæ V, ut reperta a se Capita in oratorio ad Sancta Sanctorum, reponeret in ecclesia Patriarchali; possunt etiam movisse Silvestrum, ut ipso initio ibidem illa collocaret; quia videlicet congruum erat (refert illa Nicolaus Processi apud Soresinum pag. 65 tamquam ab Urbano dicta) ut Capita Apostolorum, qui sanguine suo Ecclesiam Catholicam plantaverunt in orbe, in prima Ecclesiarum omnium Matre & Capite quiescerent. Et vero quam ex primæva institutione sua ecclesia Lateranensis præeminentiam supra reliquas omnes ecclesias habuit; potuit illi multum confirmare præsentia Capitum Apostolicorum, quæ toti Christianitati quodammodo testatum facerent, tantum ecclesiam suam eminere ceteris in mundo, quantum caput in corpore humano reliquis membris.

[57] Pro eadem sententia citantur a Soresino etiam Auctores alii, mihi ignoti, pag. 62 his verbis: [ut alii quoque Scriptores testantur.] Rutilius Benzonius, Sebastianus Fabrinus, & alii, non ad Sancta Sanctorum, ne dum ad ecclesiam Theodori Papæ, dicta Capita translata volunt; sed a S. Silvestro in sacrosancta Lateranensi Ecclesia inquiunt fuisse collocata. Imo idem ait, esse & citari a Cardinali Raspono, qui asserat, collocata fuisse a Silvestro sub ara, super quam mirifica omnium devotione ad præsens venerantur; atque id ipsum etiam affirmare Joannem Severanum. Minus igitur subsistunt, saltem pro prima parte, quæ apud eumdem Soresinum pag. 68 habet Nicolaus Processi, licet Codex ejus ab annis facile trecentis, ut Soresinus ait, scriptus sit; dum asserit, Capita fuisse asservata usque ad Sergium I in basilica Theodori Papæ, super Sedem Pontificiam, vulgo sub Apostolis dictam: usque dum in basilicam S. Laurentii ad Sancta Sanctorum translata fuere.

[58] Translata aliquando ad Sancta Sanctorum fuisse, certissimum est: [Inde translata fuerunt in ædē S Laurentii,] quando autem & a quo translata eo sint, obscurissimum. Fortassis id contigit anno DCCCXCVI sub Stephano VI, quando, teste Ciaconio, ingenti terræ motu concussa basilica Constantiniana, magna ex parte procubuit, & tota ab altari ad portam usque ruinæ subjacuit; quamobrem debuerint Reliquiæ alium in locum transferri, & translatæ fuerint ad S. Laurentium, cognomine Sancta Sanctorum. Fuerunt certe ibi Capita Apostolorum sedente anno MCCXXVII Gregorio IX, qui illa de Sanctis Sanctorum suis manibus extrahens Romano populo patenter exhibuit, [ostensa ibi populo a Gregorio 9,] & in locum suum restituit cum debita reverentia, præsentibus & videntibus universis; uti scripsit Clemens IV, anno MCCLXV creatus Papa, in Epistola sua, de qua supra ad Isabellam, Francorum sancti Regis Ludovici sororem. Sed antiquius est Rituale Cencii Camerarii, anno Domini MCXCII, uti dicit Soresinus, descriptum, quando præsidebat Ecclesiæ Cælestinus III. In illo sic legitur inter alias cæremonias feria VI Parasceves obiri solitas in S. Laurentii ad Sancta Sanctorum: Sexta hora Dominus Papa cum omnibus Cardinalibus intrat basilicam S. Laurentii, ubi facta oratione accedit ad altare, eoque aperto extrahit inde Capita Apostolorum Petri & Pauli, & duas Cruces; [& ante ipsum ab aliis Pontificibus.] quæ omnia postquam D. Papa cum Cardinalibus osculatus fuerit, reponit ibidem, excepta una Cruce. Hæc Cencius, qui deinde Pontifex Romanus fuit, sub nomine Honorii III, creatus anno MCCXVI: atque eadem fere habet de Reliquiis sive Capitibus prædictis, inter Cæremonias, quæ tunc temporis peragebantur in Exaltatione sanctæ Crucis mense Septembri: quando etiam, tum capita, tum lignum sanctæ Crucis, dabantur a Papa Cardinalibus deferenda ad ecclesiam S. Silvestri vicinam, eoque & Pontifex cum suo comitatu accedebat; ac finitis divinis Officiis, ante portam in tabula quadam, ab Ostiariis posita, mappis, sicut convenit, honorabiliter cooperta, ipsæ Reliquiæ deponebantur: quibus primum a Papa & Cardinalibus adoratis, eas postmodum populus omnis in eodem loco adorabat. Ex quo colligitur etiam tum superfuisse ecclesiam S. Silvestri; illam eamdem opinor, quam vidimus ex Floravante extructam ei fuisse a Theodoro Papa.

[59] Ante Pontificatum Honorii jam dicti, Innocentius III & ipse Reliquias Apostolorum, de quibus agimus, [Eadem Innocentius 3 honorifice includit,] aliasque plures in eadem ecclesia S. Laurentii veneratus est; ipsasque sub uno ex tribus altaribus, quæ ibidem tunc erant, honorifice in æneis armariis conclusit, uti ex variis auctoribus & antiquo Codice Ms. Nicolai Processi refert Soresinus, sic inquiens: Altare, quod nunc adest, hactenus retinet in medio duas æneas laminas, in quibus anaglypta Capita eorum cum nominibus incisa existunt, subtusque divi Pauli Capite ex characteribus haud omnino obsoletis legitur: Hoc opus fieri fecit Dominus Innocentius Papa III. Eorumdem armariorum aliarumque rerum huc spectantium meminit etiam Ciaconius in Nicolao III; Sacellum, inquiens, S. Laurentii, quod dicitur Sancta Sanctorum, [uti & Nicolaus 3, renovata ecclesia:] in porticu Lateranensi, a fundamentis dirutum, totum refecit, & opere vermiculato atque picturis exornavit, & marmoreis tabulis texit; ac in eo æneis armariis, ab Innocentio III factis, Capita Apostolorum Petri & Pauli, argenteis thecis inclusa, sub altari cui sancti Salvatoris ἀχειροποιήτη, id est, non manu facta, imago superstat, cum multis aliis Reliquiis solenni totius populi Romani supplicatione recondidit. Quo die, qui fuit pridie Nonas Junii, eamdem basilicam dedicavit.

[60] Ex his patere potest error, quem num. 54 notavi in verbis Martinelli, [postquam ipsa ad tēpus deposuerat] Platinam secuti; qui scribunt, tempore Nicolai Papæ prædicti, sacra Capua quasi ad tempus deposita fuisse in S. Laurentii ad Sancta Sanctorum, donec reædificaretur ecclesia Patriarchalis; cum in hac Patriarchali ecclesia, aut potius in Palatio, temporariam tantummodo stationem habuerint, donec diruta S. Laurentii ecclesia denuo reparata esset. Patet enim ex dictis, longo ante Nicolaum tempore propriam sibi fixamque sedem habuisse Capita ac venerationem, in Laurentiana, non in Patriarchali ecclesia. Id ipsum clarissime explicat Nicolaus Processi sæpe citatus, his verbis: Nicolaus III Ursinus, basilica ad Sancta Sanctorum vetustate collapsa, [in basilica,] ipsemet sanctissima Capita Apostolorum ad Lateranensem basilicam cum custodibus asservari mandavit, donec funditus dicta basilica ad Sancta Sanctorum renovaretur. Qua reædificata, palam adstante Curia tota ac populo Romano, sanctissima Capita prædicta suis manibus cum Cardinalibus sub altari ejusdem basilicæ ad Sancta Sanctorum reverenter reposuit. Imo accuratius etiam, atque ex contemporaneo auctore Ptolemæo Lucensi, Episcopo Torcellano rem eamdem tradit; dictaque nostra confirmat Onufrius Panvinius lib. 4 c. 21 fol. 169 apud memoratum Soresinum sic scribens: Nicolaus III, Ursinus ruinosum oratorium ad Sancta Sanctorum, [aut potius in palatio Lateranēsi.] a solo, opere perpetuo cum lateribus marmoreis stabilivit; ac in superiori testudinis parte, picturis pulcherrimis ornatum, refundari jussit, Capitibusque Apostolorum cum Præputio Christi, Capillis beatæ Virginis & Capite beatæ Agnetis, seorsim positis: quarum Reliquiarum unaquæ que in propria theca erat, ac deinde manu Pontificis in palatium novum Lateranense ab se renovatum de nocte transtulit, & a religiosis personis custodiri, donec oratorium completum fuisset, jussit. Quo perfecto, adstante universo populo Romano, Prælatis cunctis & Cardinalibus, ipse manibus suis ejusdem basilicæ altari easdem argenteas Reliquiarum thecas reposuit, quod altare pridie Nonas Junii consecraverat. Ita frater Ptolemæus Lucensis Ordinis Prædicatorum, qui eo tempore vixit. Hæc Panvinius ex Ms. Ptolemæi.

[61] Hactenus celeberrima fuit, non solum populi, sed ipsorum quoque Pontificum religio erga Capita sacrosancta, [Religio Pontificū & populi annua,] quæ juxta Rituale Cencii Camerarii, de quo supra, quotannis in festo Exaltationis sanctæ Crucis, cum venerandæ Crucis Dominicæ ligno, extrahebantur ex armariis suis in ecclesia S. Laurentii, ab ipso Pontifice tradebantur Cardinalibus, deferenda ad ecclesiam S. Silvestri; exponebantur ante ejus portam publicæ venerationi; portabantur a junioribus Cardinalibus processionaliter, comitantibus senioribus & Papa, per viam communem usque ad basilicam S. Joannis Lateranensis; obviam ad longum spatium venientibus Canonicis ejus cum Cruce, Primicerio & Schola Cantorum: in basilica vero ipsa Reliquiis super altare positis, celebrabat Missam Pontifex: qua rite perfecta, cum iisdem Reliquiis per palatium ad basilicam S. Laurentii revertebatur. Et hæc quidem annuatim peragebantur.

[62] Contingebat vero etiam circumferri eadem sacra Capita ad remotiores basilicas; si quando gravis aliqua necessitas Ecclesiæ universalis aut urbis Romanæ incidebat, ipsumque comitari Pontificem nudis pedibus, [& extra ordinaria erga sancta Capita;] cum Cardinalibus, Clero populoque. Sic anno MCCXVII Honorius III, audito quod exercitus Christianorum Cruce signatorum, sub auspiciis Andreæ Hungarorum Regis & Leopoldi Austriæ Ducis, Syriam atque ipsam terram Babyloniæ intrasset; pro incolumitate illorum & propagatione fidei, populum Urbis, inquit Pontifex in Epistola quadam sua apud Raynaldum ad annum 1017 num. 28, convocavimus in basilica Salvatoris, atque inde ad venerandam gloriosæ Matris ejus ecclesiam, prælatis Capitibus beatorum Apostolorum Petri & Pauli, pedibus nudis processionaliter ivimus; ut præfatis Jesu Christi Athletis, ejus Genitricis obtentu, supernum impetraremus auxilium. Similiter nudis pedibus eadem Apostolorum Capita detulit in supplicatione ad S. Petrum in Vaticano Gregorius IX anno MCCXXXIX, implorans e cælo opem contra insultus Frederici II Imperatoris, Italiam depopulantis & Romanis infensi. Ibi autem cum ipsis Capitibus ambonem conscendit; populumque, illorum conspectu non minus, quam suismet lacrymis & paterna oratione ad defensionem Ecclesiæ & Urbis exhortatus est miro cum motu animorum. Tandem inde Capita referens in Lateranum, armariis, ab Innocentio III sub altari factis, unde amoverat, ipsa restituit.

[63] Perduraverit istiusmodi religio Romæ usque ad Nicolaum III, reparatamque per ipsum a fundamentis novam ecclesiam S. Laurentii, aut etiam diutius; [usque dum illi migrarunt Avenionem.] usquedum migrarunt Pontifices Romä Avenionem: ex quo tempore Urbs viduata Pastore suo, deficere opibus, squalere, & pristinæ pietatis oblivisci; adeo ut sine veneratione latuisse in armariis suis veneranda Apostolorum Capita videantur; nisi forte etiam in abstrusiorem locum abdita fuerint, per illas temporum calamitates in armariis minus tuta; donec tandem Urbanus, nomine isto quintus, numero autem eorum, qui Avenione commorati fuerunt, septimus, inde Romam invisit anno MCCCLXVII; & sub medium Octobris illam ingressus, pridie festivitatis Sanctorum omnium, quæ tunc Dominica erat, Missam in S. Petri celebravit: eodemque adhuc anno, aut certe initio sequentis invenit a se quæsita sanctorum Apostolorum Capita.

§. VII. Inventa & ornata ab Urbano Papa V Capita.

[64] Josephus Maria Soresinus, Protonotarius Apostolicus, Doctor utriusque Juris, [Soresinus scribit de Capitibus] ac Beneficiatus Presbyter ecclesiæ S. Joannis in Laterano, excudendum curavit Romæ anno MDCLXXIII Opusculum de Capitibus sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, in sacrosancta Lateranensi ecclesia asservatis. Auctor ille, quem sæpe jam citavimus, orditur opusculum suum de inventione ac translatione Capitum prædictorum, factis sub & ab Urbano V Pontifice, anno MCCCLXVII Avenione Romam profecto; [ex Leone Casella,] & mox producit ad illa probanda textum cujusdam Leonis Casellæ, olim in Oratorio Sancta Sanctorum (S. Laurentii nomine fere desiit appellari ultimis hisce seculis) Sacellani ex codice Ms. & alterum Francisci Bosqueti e vita ipsius Urbani, [Francisco Bosqueto,] cum aliorum Pontificum nationis Gallicæ vitis impressa. Tum sic procedit: At hic transeunda non sunt verba codicis Vaticani, [Nicolao Processi,] ævo Urbani V, imo ipso vivente & Romæ agente, conscripti a Nicolao Processi, Beneficiato Lateranensi; qui de sanctis Capitibus compendiosam relationem composuit, quam, licet divisam & distinctam, congruis locis referemus. Recte quidem ille pro suo instituto: at melius merebitur de Historia ecclesiastica, quisquis totam Relationem illam Auctoris contemporanei continua serie in lucem emiserit.

[65] Ex illo igitur Codice Ms. quem miscellaneum vocat, & in bibliotheca Vaticana extare ait, isthæc de inventione Capitum ac novis eorum veteribusque thecis argenteis producit: [cujus contextus datur,] Tandem propter temporum injurias cum populos laterent dicta sanctissima Capita, isto nostro tempore, omnium ingenti plausu & gaudio inventa sunt in capsis argenteis. Dominus Urbanus Papa, quem Deus conservet, eorum dignitati invigilando, pretiosas statuas argenteas cum Capitibus aureis, saphyris, adamantibus, gemmisque, propriis sumptibus per manus aurificis fabri Joannis Bartholi de Senis fabricato, inde in Basilica Lateranensi ferculo marmoreo, sub arcu majori solenniter collocavit; congruum esse dicens, ut Capita horum Apostolorum, qui sanguine suo Ecclesiam Catholicam plantaverunt in orbe, in prima Ecclesiarum omnium Matre, & Capite quiescerent, & pœnam excommunicationis circa absportantes bona præfata sanctissimorum Capitum suo diplomate fulminavit, incipiens: Sacrilegorum damnanda præsumptio, sub Dat apud Montem Flasconem V Kal. Augusti Pontificatus nostri anno octavo: quod diploma jussit conservari in Archivio Laterano.

[66] Post hæc profert pluscula Soresinus eamdem in rem, ex Processu pro canonizatione Urbani V, in archivo secreto Vaticano fol. 123. [& alius ex Processu pro Canonizatione,] Habemus & nos talem Processum, quem ipse annis abhinc fere XX describendum curavi ex Vaticano Codice non optimæ scripturæ, signato 4026; & in ipso loco collatum cum originali morose, quantum potui, correxi. Processus ille noster, appellatur in memorato Codice, Liber de Vita & miraculis beati Urbani Papæ V, estque potius principium Processus, & Articuli, quos Procurator in causa Canonizationis, Petrus Olivarii, offert Deputatis a Sede Apostolica pro eadem causa; petens super eis testes & alias probationes per eos recipi & examinari; & ipsas probationes ac attenstationes in scriptis redigi; atque insuper identidem declarans, quod de omnibus & singulis, quæ deponit, fuit & est publica vox & fama.

[67] In hoc igitur Processu nostro de Vita Urbani, non diu post mortem ejus fabricato, [qui ex Vaticano nobis descriptus est.] legitur fol. 17 juxta divisionem codicis Vaticani; quod Dominus Urbanus apud Capellam, quæ dicitur Sancta Sanctorum, præsente Senatore & Majoribus Urbis, cū certis suis Dominis Cardinalibus, Sacrosanctas Sanctorum Reliquias ibidem ab antiquo satis occulte reconditas personaliter cum humilitate & devotione maxima perquisivit, [Inventa Capita Urbanus] & demum inter ceteras Reliquias Capita Apostolorum in vasculis argenteis satis parvis, & judicio suo minus nobilibus quam decebat, reperit & invenit, quæ humiliter & devote flexis genibus veneranter osculatus fuit in reverentiam Dei & Sanctorum ipsorum.

[68] Item etiam præfatus D Urbanus, prius dictis certis Antiphonis & Orationibus, [exhibet populo veneranda,] reverēter manibus propriis & per manus Dominorum, tunc Ostiensis & Urgellensis Cardinal ū, publice monitiavit & monstrari fecit ad venerandum universo clero & populo Romano in magna platea subtus Capellam prædictam ad hoc specialiter convocatis.

[69] Item prȩfatus D. Urbanus ad majorem reverentiam Dei & Sanctorum prȩdictorū statim fecit fieri suis sumptibus duas cassas seu statuas argenteas, [jubetque novas fieri capsas argenteas,] unam scilicet in forma media personæ B. Petri, scilicet ab umbilico supra, ponderantem mille septingentas marcas argenti; & modo consimili alā, ad formam S. Pauli, in consimili pondere argenti; & ordinavit & fecit in singulis de illis reponi singula Sanctorum Capita supradicta, & postea illa collocari in loco patenti & eminenti, ubi a populis Christianis devotius honorarentur & viderentur.

[70] [quas Principes viri ac feminæ] Item quod prȩfatus D. Urbanus rogavit per suas litteras illustriss. Principem Dominum Carolum, tunc Francorum Regem, necnon Dominā Joannam quondam Franciæ & Navarræ Reginam, & Dominam Joannam tunc Reginam Siciliæ & Jerusalem, ut tanto bono operi prȩdicto vellent esse participes. Qui quidem Dominus Rex duos flores aureos cum gemmis & lapidibus pretiosis magni valoris ultra quatuor millia florenorum, & Regina Franciæ Curcē auream cum margaritis & lapidibus pretiosis magni valoris, & Regina Siciliæ supradicta unum capelatū Reginale cum gemmis & lapidibus pretiosis etiā magni valoris, pro amore Dei & ornatu Capitum prȩdictorum Sanctorū transmiserunt. Item quod nonnulli Domini Cardinales ex pietate ad rogatum D. Urbani, nonnullos pretiosos lapides pro prædicto opere dederunt.

[71] [variis modis decoraverunt,] Item prȩfatus D.Urbanus omnia & singula jocalia supradicta & prȩdictos lapides pretiosos cū magna quantitate auri sui proprii & plurimis de suis lapidibus pretiosis & margaritis magni valoris posuit in decus & ornatum cassarum prȩdictarum, & illas pulcherrime & nobilissime adornavit, decoravit & nobilitavit; adeo & in tantum, quod argentum & aurum & lapides pretiosi, per ipsum Dominum Urbanum in structura ornatos & cassarum seu statuarum prædictarum appositi, levi & vera communi æstimatione apud peritos illius artis æstimabantur valere ultra triginta millia florenorum de Camera, & ultra.

[72] Item quod dictus D. Urbanus in Capella Papali apud Palatiū S. Petri, [& ipse Papa solenni ritu benedixit in S. Petri.] prȩdictas duas cassas seu statuas in ornatu & forma, ut prædicitur, perfectas & consummatas, juxta formam, in Pontificali contentam, gaudenter & devote ore & manu propriis benedixit, & in continenti universo clero & populo Romano, ad hoc specialiter convocato, Dominis S. Petri & de Ursinis Cardinalibus illas tradidit:qui illas devote recipientes, cum plurimis luminaribus portari fecerunt publice, processionaliter procedētes cum clero & populo supradicto, usq, ad Lateranensem; & ibidem juxta pieȩdictam ordinationem prȩdicti D. Urbani, [jussitque reportari cū supplicatione ad ecclesiam Lateran,] Caput B. Petri in imagine seu statua S. Petri prædicta, & Caput B. Pauli in consimili forma B. Pauli seu statua prædicta devote & reverenter collocaverunt & reposuerunt, & consignaverunt certis annulis & sigillis, & fortiter recluserunt, & posteasupra majus altare Ecclesiȩ Lateranensis in loco supra quatuor columnas ad hoc specialiter præparato, prædictas imagines seu statuas cum preȩdictis Sanctorum Apostolorum in eis reclusis Capitibus honorifice collocaverunt; ubi adhuc stant collocatæ ad Dei & Sanctorum ipsorum gloriam & decus, & devotionem totius populi Romani. Item quod de prædictis omnibus & singulis fuit & est publica vox & fama.

[73] Interea factum est, ut Pontifici ab aliquibus diceretur (verba sunt ejusdem Processus) Pater sancte, quare ista pretiosa Capita dimittitis in isto loco, non forti? Et est dubium, quod per aliquos discolos diripiantur, [ubi sese vindicant Apostoli ab injuria,] furentur & detrahantur propter pretiositatem suam. Tum idem Dominus Urbanus respondebat & respondit, cum quadam humilitate devote jocosa: Numquid videtis, quod ille S. Petrus habet in manu illas magnas claves; & ille S. Paulus habet magnum ensem? Defendant se ipsos. Et bene sperandum est quod ita facient, quia satis sunt prope Deum. Et vero quod religiose jocando prædixit sanctus Pontifex, Apostoli re ipsa præstiterunt. Anno quippe MCCCCXXXVIII (uti refert Soresinus pag. 53 ex Ms. archivii Lateranensis ejusdem temporis, aliisque magnæ auctoritatis scriptoribus) sacrilegi quidam ecclesiæ Lateranensis Ministri, Dominicus de Tito, Capocciola Apulus, & Joannes Christophorus Garophalus Castri Vallis Montanæ, pretiosissimas quasque gemmas, triginta millibus aureorum æstimatas, ex ornatu sacrorum Capitum clam surripuerant; furtoque apud hujus patruum Nicolaum Andreuccium de Peruscia deposito, abierant in Campaniam.

[74] Verum non tulerunt Apostoli scelus, nec defuerunt sibi. Nam accidit (verba refero Soresini) ut nobilis quidam Venetus graviter decumberet; [sibi per sacrilegū furtum illatä,] qui cum desperata valetudine properaret ad mortem, sanitatis recuperandæ causa, toto corde & affectu ad beatos Apostolos preces effudit humilissimas; & volens signum aliquod sui obsequii & reverentiæ erga illos ostendere, ex divina dispositione, margaritam maximi valoris, occulto sacrilegio a prædictis furibus ei venditam, quam inter gemmas sibi cariores conservabat, dono misit, collocandam inter alias, prædictorum beatorum Apostolorum Capita exornantes. Quo facto, quia infirmitas illa revera non erat ad mortem, sed ut manifestaretur gloria Dei, statim convaluit. Acceperunt lætanter Canonici submissum unionem, [auctoribus morte dānatis:] eumque reposituri apto loco, compererunt vacuam ibi palam, ejusdem cum unione magnitudinis ac formæ, ut manifeste appareret illic aliquando insertum fuisse. Hinc inquiritur apud prædictum Nobilem, margaritæ donatorem, unde ipsum habuisset: venitur in notitiam venditoris: deteguntur fures: ac damnati meritas luerunt pœnas; quæ legi apud Soresinum possunt multis narrata.

[75] Neque vero se solum suaque vindicare ab injuria noverunt Apostoli; sed ipsam quoque ecclesiam a direptione; [conservant quoque ecclesiam & sibi devotos] & in ea ad se confugientes homines ab instanti morte, inter tumultus militares, mirabiliter conservaverunt. Res memoratu digna est, quam Soresinus noster, Josephus Maria, pag. 88 profert ex patrui sui Miscellaneis Mss. lib. 2. tit. de prodigiis campanarum, ita scribens: Nicolaus Soresinus Mediolanensis, Canonicus basilicæ Liberianæ Urbis, insignis Theologus, ac patruus meus, casum refert, quo divina virtus in præservando Capita sanctorum Apostolorum, & Lateranensem Ecclesiam ab impiorum sacrilegorumque incursione mirabiliter effulsit.

[76] Scripsit enim, quod cum quadam vice, urbe capta, [a direptione atque occisione;] hostis victoris copiæ, hinc inde divisæ, ad prædandum & occidendum raperentur, & omnes cives, Ecclesiarumque Ministri perterriti, latebras quærerent; factum est, ut dum magno impetu milites inhiantes basilicam Lateranensem ingrederentur; Clericus, qui solus in Ecclesia remanserat, inter crates ferreas, Capita beatorum Apostolorum ambientes, se recepit; & tremefactus, potius ex divino impulsu, quam ex proposito, campanulas, quæ pro signo ad præfatorum Apostolorum Capita veneranda & adoranda inservire solent, [militibus, qui talia tentabant,] quarum funiculus tunc temporis inter crates pendebat, pulsavit; quo sonitu inopinate audito, non minus, acsi clangores obstrepentium inimicorum audissent, tanto inde timore & tremore cælitus immissis repleti fuere milites, ut nemine persequente terga vertentes præcipites effugerint.

[77] Ista in fuga cum obviam habuissent alteras ejusdem exercitus militias, [mutua in suos arma convertentibus.] quæ etiam deprædare cupiebant Lateranensem Ecclesiam; illæ vero, ex violento occursu existimassent, cives paratos ad prælium aggressores habere, vel cupientes exuviarum partem possidere, sive alia de causa soli Deo nota, more Philistinorum, evaginatis hinc inde gladiis, inter se decertantes corruerunt. Digna tanti sceleris ultio; dicente Domino: Dabo pavorem in cordibus eorum, in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, & ita fugient quasi gladium; cadent nullo persequente, & corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes. Hæc ex traditione meus præfatus patruus Soresinus hausit. Certum tamen est prædicta beatorum Apostolorum Capita ex tunc quo reposita fuerunt in loco, ubi ad præsens venerantur, nullam incurrisse jacturam in tot tantisque Urbis depopulationibus, & malis quibus seculis elapsis Roma subjecta fuit: ex quibus patet eadem veneranda Capita manifesta Dei virtute præservata fuisse.

[78] Hactenus Josephus Maria Soresinus. Sed redeamus ad translationem prædictam, quæ contigit, [Officium Translationis 16 Aprilis.] & quot annis in Lateranensi ecclesia recolitur per Officium duplicis ritus XVI Kal. Majas: atque Cyborium, ut vocant, ubi sacra Capita cum argenteis bustis pretiosoque ornatu suo reposita fuerunt, inspiciamus, descriptum a Soresino pag. 31 his verbis: [Cyborium, ubi Capita servantur,] Cyborium in quod venerabilia Apostolorum Capita fuere translata, supereminet altari pyramidali specie fastigiatum, & variis signis exsculptum Gothica architectura, atque hoc Clemens Octavus inauravit, estque bene ferratum & clausum, clavibusque duodecim firmatum, quarum tres apud summum Pontificem extant, tres penes insigne Capitulum Lateranense; tres Domini Conservatores Urbis, atque tres Domini Guardiani sanctissimi Salvatoris ad Sancta Sanctorum habent.

[79] Ejusdem Cyborii minutiorem quoq; descriptionem paulo post Italice profert Soresinus ex Ms. Domini Urbani Millini, qui an. MDCXLIX jussu Innocentii X ibi Visitatoris munus obivit & omnia minutim & accurate, tum quæ ad prædictum Cyborium, [hic incisa in æs,] tum quæ ad Capita ipsa spectant, meritura fortasse alias, ut a nobis latine edantur. Nunc sufficiat ipsa busta cum ornamentis suis, prout hodiedum sunt, & a Soresino repræsentantur, in æs incisa, oculis lectorum subjicere.

[80] Multa illic considerari possunt. Pauca annoto: atque imprimis epigraphas, [Notanda in præmissis imaginibus nonnulla] quæ arte sculptoria exprimi non potuerunt propter parvitatem operis. Legitur ergo sub statua Petri in summo basis margine: Urbanus Papa V fecit hoc opus, ad honorem Capitis beati Petri Apostoli anno Domini MCCCCLXIX. In margine autem infimo: Carolus, Dei gratia Rex Francorum, qui coronatus fuit anno Domini MCCCCLXIV, donavit præsens lilium, ad honorem Capitis beati Petri, quod est positum in pectore ejus. Ex latere vero, Joannis Bartoli de Senis aurifaber nomen suum posteritati reliquit. Similia plane leguntur sub busto S. Pauli, mutatis tantummodo nominibus Apostolorum. Ante utriusque pectus micat lilium ex auro, [circa inscriptiones,] sub quo pendet orbiculus, ceu bulla aut numisma argenteum, & in Petro quidem supra pallium Archiepiscopale seu Pontificium cum hisce versibus: Erigat ut propriam Sedem, in sua, Petre, redibit

Huc, Vaticana Pastor ab arce Petri.

In altero, quod pectus S. Pauli ornat, similiter inscripti leguntur versus isti.

Cedit Apostolicus Princeps tibi, Paule, vocaris,
      Nam dextræ Natus, Vas, Tuba clara Deo.

[81] [& Paulū, dexteram Petri tenentem.] Et hinc existimant, dexteram illic tenere Paulum, ut sæpe alias, ubi cum Petro repræsentatur; quia Benjamin (quod interpretatur Filius dexteræ) est Christi, postremo loco vocatus ad Apostolatum, & ut ipse fatetur, minimus Apostolorum: præterquam quod e tribu Benjamin natus esse sciatur. Alii alias rationes hujusce prælationis Pauli excogitant; quæ non plene satisfaciunt, uti nec allata. In priori disticho pro, in sua, uti nos legendum putamus ad firmandum aliquem sensum aptum; legitur apud Soresinum, tua, sine propositione; quod obscura & non recte intelligibilia reddit omnia. In nostro conceptu videtur Auctor distichi voluisse exprimere, quod Urbanus, ex quo Romæ agebat, inhabitans palatium Vaticanum, basilicæ S. Petri conjunctum; inde huc in Lateranum, tamquam sua & suam domum, ubi olim Pontifices habitabant, migraturus esset; posteaquam Sedem suam Avenione retulisset, quod credebatur facturus fuisse, si supervixisset.

[82] Interea temporis cautum voluit, meliori quo potuit modo, [Cavet Pontifex securitati statuarum,] sacris Capitibus per bullam, apud montem Flasconem datam, qua sub pœna excommunicationis aliisque gravissimis inhibet, ne quis vel minimum de ornamentis, nedum de Reliquiis, audeat subtrahere; præmittitque aliquam illorum descriptionem, in eo diversam a relatione quam ex Processu dedimus supra, quod statuas seu busta argentea dicat pendere mille ducentas marchas, non mille septingentas, uti illic legitur; nec mille septuaginta, ut scribit Ciacconius. Bullæ exordium est tale:

[83] Urbanus Episcopus Servus servorum Dei: ad perpetuam rei memoriam. [per Bullam & excommunicationis pœnam.] Sacrilegorum damnanda præsumptio eo est gravior, & durius castigari meretur, quo in locis venerabilioribus, rebusque sanctioribus fuerit perpetrata. Cum itaque nos ad reverentiam Dei, & beatissimorum Apostolorum suorum Petri & Pauli duas eorumdem imagines argenteas deauratas, ac margaritis, & lapidibus pretiosis ornatas ponderis mille ducentarum marcharum argenti (super quarum alteram, videlicet verticem B. Petri, est una Crux aurea parva, gemmis pretiosis ornata, in qua est de ligno Crucis Domini nostri Jesu Christi) decoro sumptuosoque opere fecimus fabricari, ac in Ecclesia Lateranensi supra Altare majus venerabiliter collocari, in eisque sacratissima Capita dictorum Apostolorum, & alias Reliquias Sanctorum, ibidem ad majorem venerationem ipsorum Apostolorum, & devotionem fidelium recondi perpetuis temporibus permansura; dignum est, & ad cautelam reputamus expediens, quod, ut ipsa Crux, Capita, Reliquiæ, & Imagines, duæ capsæ parvæ argenteæ, in quibus præfata sacratissima Capita olim in Ecclesia S. Laurentii ad Sancta Sanctorum, prope ipsam Lateranensem Ecclesiam consistente, retroactis temporibus fuerant; conservata, custodita, & intacta permaneant; pœnas graves contrarium præsumentibus inferamus. Omnes igitur, & singulos cujuscumque præeminentiæ, dignitatis, status, gradus, ordinis, vel conditionis extiterint, etiamsi Regali, Imperiali, Pontificali, vel quacumque alia præfulserint dignitate, qui dicta Capita … Datum apud montem Flasconem v. Kal. Aug. Pontificatus nostri anno VIII; id est Christi MCCCLXX.

§. VIII. De inventione Brachii S. Pauli Misniæ in Saxonia, inde in Poloniam translati.

[84] Quamquam dicta §. 5 de Reliquiis Apostolorum, communiter locum habeant in quibuscumque, [Anno 1633 P. Freder-Schembek S. J.] magis tamen in grandioribus ac nobilioribus partibus; nihilominus existimo ne huic quidem negandam piam credulitatem, quamdiu dignatur Deus cultum in iis Sancto exhibitum habere gratum. Sic Mantuanis relinquitur imperturbata possessio & veneratio Brachii S. Pauli, unde partem acceptam Melitensibus, ut supra dixi, communicavit ipse Mantuanus Dux Ferdinandus, illud tenens a majoribus suis, licet non valeat demonstrare, quando, unde, a quo acceperint illi. Idem valeat pro altero simili osse, quod quomodo nostra memoria Misniæ in Germania inventum, & Cracoviam in Polonia translatum sit, docebit sequens Instrumentum, a nostro P. Frederico Schembek, alias quoque memorato ob varias quas Polonice scripsit Sanctorum patriorum Vitas, missum P. Bollando, sub initia cœpti operis anno MDCXXXIV.

[85] In nomine Domini. Amen. Per hoc præsens publicum Instrumentum cunctis pateat & sit notum, quod anno a nativitate Domini Nostri Jesu Christi millesimo sexcentesimo trigesimo tertio, Indictione prima, Pontificatus S. N. Domini Urbani divina providentia Papæ octavi anno decimo, Sabbatho post Dominicam secundam Quadragesimæ, quæ fuit dies vigesima sexta Februarii; circa horam quartam pomeridianam in mei Notarii publici & Testium infrascriptorum, ad id specialiter vocatorum & rogatorum præsentia, Cracoviæ in Oratorio Congregationis B. Mariæ Virginis Assumptæ ad Ecclesiam S. Barbaræ Virginis & Martyris, Domus Professæ Societatis Jesu, supra Sacristiam Ecclesiæ jam dictæ posito; constitutus personaliter Rev. Pater Fredericus Schembek, Professus Societatis Jesu & Præpositus jam dictæ Domus, protulit in forma patenti scriptum commissionis, a sacra ac serenissima Majestate Regia Vladislao quarto, Poloniæ & Sueciæ Rege &c. sibi commissum; subscriptione manus suæ Majestatis, & Sigillo ejusdem in Cancellaria Regni obsignatum, salvum & integrum: illudque a me Notario publico, in præsentia omnium qui aderant, voce alta legi fecit; cujus tenor de verbo ad verbum est talis.

[86] Vladislaus Quartus Dei gratia Rex Poloniæ, Magnus Dux Lituaniæ, [jussus a Rege Poloniæ Vladislao] Russiæ, Prussiæ, Masoviæ, Samogitiæ, Livoniæ &c. necnon Suecorum, Gottorum, Vandalorumque hereditarius Rex, electus Magnus Dux Moscoviæ. Reverendo Frederico Schembek Domus Professæ Societatis Jesu Cracoviæ Præposito, Gratiam nostram Regiam. Sincere nobis dilectus Generosus Jacobus Butler, Hibernus, Regni hujus nostri indigena, dum anno proxime præterito millesimo sexcentesimo trigesimo secundo, varia loca Dominii Saxonici, pro Ferdinando Imperatore avunculo nostro charissimo, jure belli strenue occupasset; inter cetera ex hostili regione spolia, nobilissimum præ omnibus aliis os brachii S. Pauli Apostoli, ferme integrum reportavit: quod in civitate Misnia, Misnensis Marchionatus Metropoli, milites ejus potestati subjecti (auri argentique inveniendi studio, cavernas murorum arcis, & ceterorum in ea ædificiorum investigantes) in cavernula quadam parietis Domus Decanalis, Cathedralis Ecclesiæ ibidem, muro olim inclusum, & hominibus tempore hoc prorsus ignotum, invenerunt. Cujus dimidium cum in promissis, a jam dicto Butlero (pro Basilica nostra Cracoviensi, [legitime acceptare partem Brachii,] eidem Doctori Gentium Apostolorumque Principi Petro a Serenissimo piæ memoriæ parente nostro Rege exstructa) habeamus; beneque sciamus, eumdem piissimum genitorem nostrum, non semel tua opera usum fuisse, in conquirendis variis sacris Reliquiis ad ornamentum Basilicæ ejusdem; negotium hoc, promissi nobis hujus pii muneris sibi præ ceteris committendum duximus; prout per has præsentes committimus; volentes, & id a te requirentes, ut quali olim fide & dexteritate, in similibus Serenissimo parenti nostro operam & industriam tuam navasti, modo in hac eadem occasione nobis naves eamdem; & partem hujus sacri pignoris nobis promissam, vel ipse propriis manibus a reliquo osse dividas; vel oculatus testis existens, per alium idoneum dividi facias; assumptis ad opus hoc tecum Notario publico, testibus idoneis; & persona in dignitate Ecclesiastica constituta, una vel pluribus: Instrumentumque publicum de tanti thesauri inventione, in regnum hoc nostrum Poloniæ deportatione, nobisque a præsenti possessore donatione, accurate confici cures; rem facturus honori divino & cultui Sanctorum propagando valde opportunam, piis manibus Serenissimi parentis nostri perjucundam, nobis gratissimam: & tibi merito magno apud Deum & Cælites futuram, cui Gratiam Nostram Regiam pollicemur. Cracoviæ in arce nostra, anno MDCXXXIII die XIX Februarii, regnorum nostrorum anno primo.

Vladislaus Rex ✠ Locus Sigilli.

[87] Cujus commissionis vigore prænominatus Reverendus P. Fredericus Schembek, a jam dicto Magnifico Domino Colonello Jacobo Butler, [a Butlero Colonello quærit quomodo illud inventum sit:] homine annorum quadraginta, ad id data opera in prænominatum Oratorium, ex voluntate sacræ Regiæ Majestatis vocato, nomine Majestatis ejusdem requisivit, ut primo omnium, hujus sacræ Reliquiæ inventionis occasionem, modum, tempus, & certitudinis seu veritatis ejus indicia & signa referret, & ea fideliter ad posteritatis memoriam enarraret. Qui voluntati Serenissimæ Majestatis promptissime morem gerens, rogavit R. P. Davidem Kinardum Scotum, [pro eo suus Confessarius Latine respondet:] Societatis Jesu Sacerdotem Professum (quo a multis annis Confessario, tam ipse, quam ipsius cohortis milites Hiberni utebantur) ibidem præsentem, ut nomine suo hujus rei totam seriem, uti oculatus testis & magna pars, copiose exponeret, & postulationi auctoritate & nomine Regis Serenissimi factæ perfecte satisfaceret; cum ipse requisitus lingua Polona expedite loqui non valeret; Latinam non calleret; ipsius etiam materiam nec Reverendus Commissarius Regius, neque testes ad id vocati intelligerent. Ad cujus instantiam idem R. P. Kinardus, annum agens ætatis suæ sexagesimum tertium, rem totam Latino sermone statim retulit hoc qui sequitur modo.

[88] Cum Serenissimus Dominus Joannes Georgius, Princeps Elector Dux Saxoniæ, Juliæ, [Buclerum pro Ferdinando Imp. arma in Misniana contra rebelles moventem] Cliviæ, & Montium, Landgravius Turingiæ, Marchio Misniæ &c. inito fœdere cum Gustavo Pseudo-rege Sueciæ, ceterisque conjuratis, Rei Catholicæ in Imperio Romano hostibus, contra Ferdinandum secundum Imperatorem Catholicamque Ecclesiam, simul potenter insurrexisset, in conatibusque suis persisteret mordicus; & ex causa hac Exercitus Cæsaris ejusdem, anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo secundo, Saxoniam ceterasque Provincias, Principi prænominato subjectas, hostiliter popularentur; variasque civitates, arces & oppida potestati Imperatoris subjicerent; Magnificus Dominus Jacobus Butler Hibernus, hic præsens, [anno 1632 occupasse Metropolim,] Catholicæ Religionis a pueritia sectator, unus ex ejusdem Cæsareæ Majestatis ibidem Colonellis, inter alia celebria loca in eadem expeditione bellica occupata, Misnia quoque Civitate, Misnensis Marchionatus metropoli, feliciter potitus fuit: circa medium Octobris anni jam dicti millesimi sexcentesimi trigesimi secundi. In qua Misnensi civitate, inter cetera nobilia antiquæ Catholicæ pietatis monumenta, extat vetustissima eaque usque adhuc integra Cathedralis ecclesia, sepulchro S. Bennonis sui Episcopi (qui nunc in Bavariæ Ducatu Patronus singularis contra pestem colitur, ibidem quiescens) per plures centurias annorum, olim celeberrima, mœnibus arcis, in colle sitæ & civitati contiguæ, inclusa; & ad eam ædes variæ Canonicorum olim ejusdem, a variis titulis antiquitus Prælatorum Ecclesiasticorum denominatæ, & hucusque eadem cognomenta retinentes, quas pseudo-clerus Lutheranus hactenus inhabitabat, gaudens eisdem denominationibus Ecclesiasticarum dignitatum Officiisque, ea sibi quoad speciem quamdam externam temere usurpans, instar simiarum homines imitantium.

[89] In his ergo Canonicis Domibus dum milites Butlerianæ cohortis, [ubi milites die 27 Octobris,] vulgo Dragones dicti, rimas quasque curiosissime scrutarentur; ut metu hostis occultata ab incolis investigarent, variaque locis in variis cum militari exultatione reperirent; tandem die vigesima septima mensis Octobris anni jam dicti millesimi sexcentesimi trigesimi secundi, circa horam octavam antemeridianam, in domo Decanali supradictæ ecclesiæ metropolitanæ, cum armarium quoddam vetus ligneum, muro ab antiquo insertum, vi extraxissent; conspexerunt post illud in muro eodem foramen magnitudine volæ manus humanæ. Quod latebræ alicujus indicium esse rati, illico murum lateritium ulteriorem perfringentes, [in domo Decanali] invenerunt riscum sive cavernulam, intra crassitiem supradicti muri longitudinis ferme ulnæ unius cum dimidia, [repererint jam olim muro abditam thecam,] altitudinis circiter dimidiæ ulnæ; latitudinisque ferme altitudini æqualis; in eaque scriniolum seu thecam ligneam, opere simplici factam, cum operculo ligneo non affixo simili, longam duos ferme palmos, altam vero & latam digitos quatuor circiter.

[90] Quam cum Mauritius Valles Hibernus, homo Catholicus, cohortium Butlerianarum Stationarius, Quartirmaster vocabulo militari, [in eaque radium ex brachio S. Pauli:] nostrate vero Stanowicty dictus e tenebris in lucem ab uno milite gregario prolatam, ad manus accepisset; introspiciens invenit eam interius charta munda convestitam, in eaque inclusum, charta quoque simili munda involutum, os brachii sanctissimi Gentium Doctoris Pauli Apostoli, ab humero ad cubitum, quod Anatomici Radium vocant, longitudinis ferme sesqui palmaris; ex parte, qua cubito conjungebatur integrum, sed vetustate vel piorum devotione non nihil attritum & diminutum, ab altera non item; obvolutum circa sui medium rubro serico, antiquitatis non parvæ teste qualitatibus suis, latitudinis digitorum septem, filo albo ab antiquo opere valde simplici consuto; supraque sericum membranam seu chartam pergamenam, albam, veterem, ejusdem antiquitatis testem, longam digitos septem, latam vero humanum pollicem; circumductam per modum conchili ossi jam dicto; assutamque (albo similiter filo sed aliquantum rubescente) ad omnes sui extremitates involucro eidem, in locis viginti duobus: in membrana autem, charactere magno veteri (quem vulgus Monasticum vocat) atramento scripta hæc formalia verba: De BRACHIO SANCTI Pauli Apostoli.

[91] Decumbebat tunc in arce eadem Munensi æger unus ex comilitonibus Butlerianis, Orthodoxæ fidei quoque alumnus, Capitaneus Donatus Patricius Hibernus: qui illa die Sacramento Confessionis animum expiare & sacro Pane refici optans, me Davidem Kinardum Societatis Jesu Sacerdotem, hæc modo referentem, [quod a Legionis Stationario accipiens Pater Confessarius,] ad se vocari hunc ob finem fecerat. Ad quem dum vocatus arcem ingressus fuissem; illico conspexi supranominatum Mauritium Valles, Quartirmastrum, Catholicum virum, ad me cum lætitia accurrentem, manibus sacrum hoc Brachium gestantem, mihique illud tradentem; charta sola eadem in qua erat inventum obvolutum, theca lignea ad cavernulam seu riscum, ex quo fuerat extractum, relicta. Quod de manu illius cum accepissem, statim ex arce ad civitatem descendi, rectaque ad hospitium Magnifici Domini Colonelli Jacobi Butler veniens, illi id ostendi. [Colonello Butlero mox detulerit,] Qui plurimum de tanta tamque sancta præda capta exultans, una cum aliquibus Capitaneis & Militibus Hibernis Catholicis præsentibus, magna cum reverentia illud est osculatus. Aderat & Vicarius Misnensis, seu locum tenens Serenissimi Saxoniæ Ducis in illa Civitate (quem illi judicem vocabant) homo Lutheranus, etiam post receptam jam in fidem Cæsaris Misniam graves ob causas officio eodem fungi permissus: sed is rei novitatem & spectaculum prorsus insperatum admirans, ne verbum prolocutus fuit.

[92] Invaserat tunc statim eumdem Magnificum Dominum Jacobum Butler cupido justa, [qui ipsum eodem remiserit omnia rite examinaturum:] rem totam prout gesta erat quam optime intelligendi, & in inventione tanti thesauri minime falli: ideoque postulavit a me, hæc modo hic referente, ut ad arcem supradictam ex qua immediate sacrum illud pignus apportans veneram, illico reverterer; domum illam Decanalem adirem, latibulum in quo prædictum Brachium occultatum fuerat, diligenter considerarem, rem totam ac omnes ejus circumstantias accurate investigarem: ipsum denique Quartirmastrum Mauritium Valles, rem tantam primo occupantem, graviter examinarem; & ad omnem veritatem circa id enarrandum, authoritate etiam & nomine ipsiusmet Magnifici Domini Butler, tamquam Colonelli, juramenti sacramento adigerem. Quæ cum exacte peregissem, & Quartirmaster totius negotii veritatem (uti supra relata est) juramento confirmasset; hocque totum ego eidem Magnifico Domino Colonello retulissem; orta est inter eumdem & me suum Confessarium pia controversia de possessione hujus tantæ rei; ad quem nimirum ex nobis duobus hoc sacrum spolium pertineret; ad eum ne, tamquam Colonellum, [& post aliquam de illo utrius esset controversiam,] & primarium spoliorum præcipuorum in civitate a se in potestatem redacta Dominum; an ad me, Confessarium ipsius, cui erat ab inventore seu primo occupante mox ab inventione in rem venienti ad manus traditum. Non defuere utrique nostrum prætensionis piæ fundamenta & rationes: sed imposuit controversiȩ huic finem inventor ipse Mauritius: nam jussus a Magnifico Domino Butler suo Colonello fateri ingenue, depositionis modo, an vero doni, tantam rem mihi tradidisset, fassus est candide, non donum, sed depositum mihi a se traditum. Quare tandem inter nos conventum, ut sacrum hoc spolium ego servarem & fideliter custodirem, uti Ecclesiasticus & Religiosus, [illi tradiderit custodiendum;] comesque ex voluntate Superiorum meorum a tot annis individuus peregrinationis militaris, mecum pie altercantis Domini Colonelli Comilitonumque illius; ipse vero, uti Dominus, possideret: quod & factum fuit.

[93] Cum ergo pignus hoc sacrum penes me esset, evocatus fuit ex Germania in Poloniam, litteris serenissimi Poloniæ & Sueciæ Regis Vladislai Quarti, recentissime post mortem pientissimi sui parentis Divi Sigismundi Tertii in Regem Poloniæ electi, [seque cum Colonello reversum Cracoviā,] idem Magnificus Dominus Colonellus Butler, ut operam fidelem & strenuam suæ serenissimæ Majestati, contra Moschos fœdifragos arcem Smolenscensem gravissima obsidione prementes, tamquam regni etiam istius indigena, strenue navaret, & partem exercitus Regii duceret in provincias hostiles. Cum hoc Cracoviam veniente, veni quoque & ego anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo tertio, feria secunda post festum Nativitatis D. N. Jesu Christi, Octava S. Joannis Apostoli & Euangelistæ (quæ erat dies tertia Januarii) ferens mecum hoc sacrum Os; [os sacrum detulisse ad Domum Societatis:] ad Domumque Professam Societatis nostræ ad S. Barbaram divertens, ibi per aliquot hebdomadas illud scrinio decenter inclusum debita cum diligentia servabam: interdum tamen variis tam Ecclesiasticis quam Secularibus, id pie a me postulantibus, reverenter ostendens.

[94] Venerat sub id temporis Cracoviam prȩnominatus Serenissimus Rex Vladislaus Quartus, [quod intelligens Rex,] ut possessionem Throni Regii in hac metropoli regni acciperet, & sacro diademate coronaretur. Hic cum rem tantam, recenter in regnum apportatam, Cracoviæ esse intellexisset; desiderio cultus Divini propagandi incensus, paternæ Cracoviensis Basilicæ, honori Principis Apostolorum extructæ, talibus etiam decoribus, exornandæ studio incitatus; vocato ad se in arcem toties prænominato Magnifico Colonello Butler, postulavit ab eo magnam partem brachii istius ob dictos jam fines. Quam cum is animo libentissimo sacræ suæ Majestati Regiæ obtulisset, statim Majestas eadem per speciale scriptum, suæ manus subscriptione & Regio sigillo firmatum, dedit negotium R. P. Frederico Schembek, Domus hujus Professæ Societatis Jesu Cracoviæ ad S. Barbaram Præposito, ut suæ sacræ Majestatis nomine promissam sibi partem sacri hujus Ossis pro Basilica jam dicta reciperet; [petierit & obtinuerit partem.] & Instrumentum publicum de tota negotii istius serie diligenter & legitime confici curaret, ut satis patet ex ipso Commissionis jam hic publice lectæ tenore.

[95] Quæ cum jam dictus R. P. David Kinardus, Societatis Jesu Sacerdos Professus, nomine Magnifici Domini Butler id postulantis fideliter & sincere enarrasset, eademque juramenti sacramento, pectore de more Sacerdotum tacto, [Eadē confirmat Pater Socius Castrensis,] rite omnia confirmasset; R. P. Schembek, tamquam Commissarius Regius, institit, ut in confirmationem veritatis horum, a Reverendo Patre David Kinardo dictorum, eadem & modo eodem sua attestatione approbaret R. P. Joannes Braun Pruthenus, Societatis quoque Jesu Sacerdos, ætatis annorum triginta sex, & ejusdem Patris Davidis in Castris Cæsarianis socius; & enarratorum in Misnensi Civitate gestorum oculatus testis. Quod cum is libenter palam & publice illico præstitisset, Reverendus idem Pater Fredericus Schembek, hæc omnia ab his duobus Sacerdotibus Religiosis, relata & juramento confirmata repetiit materna lingua Magnifico Domino Colonello Butler, ut ea, si ita se habuerant, uti relata fuerant, [ipseque Colonellus.] ipse quoque coram Deo legitime suo testimonio rem probaret, quatenus in ore trium testium verbum veritatis hujus consisteret. Fecit is prompte & alacriter quod postulabatur; & sic in ore trium testium idem verbum veritatis inventum, & commissione Regis, quoad primam negotii partem; (intelligendi nimirum totam inventionis rei tantæ seriem) satisfactum.

[96] Quare ad secundam accedens idem R. P. Schembek, vigore ejusdem Commissionis, petiit ab eodem Magnifico Domino Butler Colonello, [Ab hoc promissam Regi partem petit P. Schembek.] ut stando promissis Serenissimæ Majestati Regiæ factis, de donanda parte Brachii istius pro Basilica Cracoviensi, Principibus Apostolorum a Divo Sigismundo patre olim suo exstructa; Brachium idem apportari, & sibi, nomine & auctoritate Regia id postulanti, ad dividendum tradi juberet. Ad quod postulatum statim idem Magnificus Colonellus innuit Reverendo Patri David toties prænominato, ut hoc sacrum pignus, hactenus apud se servatum, ad locum jam supranominatum Oratorii Congregationis beatæ Mariæ Virginis Assumptæ afferret. Qui ex Oratorio eodem egressus, brevi rediit, [Exhibet totum Pater Confessarius,] superpelliceo & Stola Sacerdotali indutus, cum præcedentibus & comitantibus se linteatis e Societate Jesu Patribus & Fratribus, cereos accensos devote manibus gestantibus, portans in pelvi argentea inaurata debito cum honore, intra varia velamina egregie elaborata, Os supradictum.

[97] Quod cum in mensa, ad id ante altare Oratorii prædicti data opera præparata, decenterque convestita, variis cereis ceræ candidæ super candelabra argentea hunc ob finem accensis, reverenter deposuisset; primo omnium, [juratque ipsum esse quod ex Misnia attulerat:] antequam ulterius ad dividendum illud procederetur, idem R. Pater David Kinardus, requirente Regio nomine & instante eodem R. P. Friderico Schembek, sancte juravit, hoc quod tulerat Os esse illud ipsum numero, in Misnensis civitatis arce & Decanali Domo in risco seu latebra parietis ejus, cum suo sericeo rubro involucro & inscriptione, per Mauritium Quartirmastrum (ut supra) anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo secundo, mense Octobri inventum, fideliter hactenus a se servatum, & Cracoviam (ut dictum est) in Domum Professam Societatis Jesu ad ædes S. Barbaræ apportatum, eodem involutum circa sui medietatem serico rubro, intacto & hactenus non dissuto, ut fuit repertum; membranaque illa seu charta pergamena, (id est titulo rem ipsam indicante,) integra, intacta, & non avulsa unquam post inventionem, circumductum.

[98] Quæ sic asserta a R. P. Davide omnia & singula, tam Magnificus Dominus Colonellus Butler, quam R. P. Joannes Braun, Societatis Jesu Sacerdos supra jam nominatus, [idē jurant Colonellus & Socius;] ejusdem R. P. David Kinardi in Missione ad Castra Cæsaris in Misnia socius, postulante eodem Reverendo Commissario Regio, simili juramento confirmarunt. Quibus sic peractis, idem R. P. Fridericus Schembek, accepto prius Superpelliceo, & Stola more Sacerdotum exornatus, debita præmissa reverentia, Os supradictum de manu Reverendi Patris Davidis suscepit: illudque pie exosculatus, diligenter circumspexit inscriptionem seu verba illa, De Brachio Sancti Pauli Apostoli: [& coram testibus vera esse omnia judicant P. Schembek & Notarius,] prudenter consideravit involucrum supradictum ex serico rubro, cui prænominatus titulus assutus fuit: manibus illud palpavit, invenitque omnia ab antiquo integra, intacta, illæsa: & in omnibus & per omnia relationi Magnifici Domini Butleri & Confessarii illius Patris Davidis & Patris Braun Socii ejusdem conformia; illudque in primis mihi Notario publico infrascripto, deinde Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Georgio Tyskiewicz, Dei & sanctæ Sed is Apostolicæ gratia Antistiti Metonensi, Suffraganeo Vilnensi, Episcopo Samogitiæ nominato, ad actum hunc vigore suprapositæ Commissionis Regiæ invitato; postea testibus supra nominatis, adhæc vocatis & rogatis, videnda & consideranda diligenter obtulit. Qui reverenter & devote illud exosculantes, vera esse omnia, & singula quæ & R. P. Schembek & ego Notarius publicus adverteramus, observarunt ipsimet & oculis conspexerunt.

[99] Tandem idem R. P. Fridericus Schembek, injuncto sibi a sua Sacra Majestate muneri satisfaciens, idem Os Brachii S. Pauli Apostoli (revulsa prius Inscriptionis membrana seu titulo, & detracto velo illo sericeo, [idem deinde os sacrū dividit,] quo magna ex parte ab antiquo convestiebatur) ipse a Capite seu ejusdem Ossis summitate manu propria, deinde reliquum, ob nimiam illius duritiem, adjuvante altero, per medium, serra ferrea in longum, non autem in transversum divisit; & magnam illius partem, longitudinis ferme palmi unius, nomine Regio accepit, Basilicæ Sanctorum Petri & Pauli Cracoviæ, ad Collegium Societatis Jesu, suo tempore tradendam, & ad eamdem ritu solemni transferendam. Tandemque de his omnibus & singulis, idem toties prænominatus Commissarius Regius R. P. Fridericus Schembek, Domus Professæ Societatis Jesu Cracoviæ ad sanctam Barbaram Præpositus, [dequere tota fieri instrumentū fecit.] a me Notario publico unum vel plura Instrumenta publica more solito fieri postulavit. In quorum omnium & singulorum fidem taliter actis adfuerunt. Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus Dominus Georgius Tyskiewiez Episcopus Metonensis Suffraganeus Vilnensis, Samogitiæ Nominatus; Admodum Reverendi Patres, Christophorus Tizcinsky Archipresbyter Infulatus ecclesiæ beatissimæ Virginis Mariæ Cracoviensis; Martinus Hinca, Societatis Jesu per Regnum Poloniæ; & Nicolaus Lancicius, ejusdem Societatis, per Magnum Ducatum Lituaniæ Præpositi Provinciales, testes ad hæc specialiter vocati & rogati, cum aliis pluribus.

§. IX. De Vinculis S. Petri, & memoria primæ ab ipso dedicatæ ecclesiæ, conversa in festum ejus Ad vincula.

AUCTORE D. P.

[100] Producendus ab Herode, Judæis gratificaturo, ad mortem Petrus, [Græci Adorationem unius Catenæ celebrant 16 Januarii,] in ipsa nocte erat dormiens vinctus catenis duabus; quæ, pulsante ejus latus Angelo, ceciderunt de manibus ejus. Unius harum Adorationem celebrant Græci XVI Januarii, pleno diei istius Officio, & quidem cum duplici Canone. Primi Canonis auctor videtur Byzas sive Byzantius, hic enim est Auctor Tractus sequentis post Versiculos similares, qui terni ordiuntur dies singulos. Canon iste Acrostichus est, strophis singulis ad hujus trimetri litteras singulas aptatis

Πέτρου τὰ δέσμα προσκυνοῦμεν ἐκ πόθου.

Vincula devote, Petre, adoramus tua.

Alter, S. Josephi Hymnographi nomen: inclusum huic Acrostichidi suæ, sic prætendit:

Πέτρου γεραίρω τὴν ἄλυσιν Ἰωσήφ.

Petri Catenam versibus cano Joseph

Historicæ Lectioni, post sextam Oden ex more recitandæ, præponitur tale Distichon:

Σὴν προσκυνοῦντες, Πέτρε, σειρὰν τιμίαν,
Σειρὰς μακρὰς λύσον μου ἐγκλημάτων.

Sanctam Catenam, Petre, adorantem tuam,
Longa catena solve me delictorum.

[101] Historica Lectio hæc est. Ἐν αὐτῇ τῇ ἡμέρᾳ, τῆς τιμίας ἀλύσεως τοῦ ἁγιου Πέτρου τὴν προσκύνησιν πυιούμεθα, ἣν ἀυτῷ περιέθηκεν (ὡς Ἀπόστολος Λυκᾶς ἐν ταῖς Πράξεσιν ἱστορεῖ) Τετράρχης Ἡρώδης· λυθεῖσαν δὲ ταύτην ἐξ ἐπιφάνειας Ἀγγέλου, [eamque se dicunt accepisse Hierosolymis.] τινὲς τῶν πιστῶν ἑυρόντες, κατὰ διαδοχὴν διαφύλαξεν. ὥτις ὕστερον παρὰ τῶν εὐσεβῶν εἰς Κωνσταντίνου πόλιν ἀνεκομίσθαι, καὶ κατετέθη ἐν τῷ ναῷτοὺ ἁγίου Πέτρου, τῷ ὄντι ἔνδον τῆς μεγάλης εκκλησὶας· ἔνθα καὶ σύναξις ἀυτοῦ τελεῖται. Hodierna die adoramus Catenam S. Petri; quam ipsi (sicut in Actis narrat Apostolus Lucas) imposuit Tetrarcha Herodes; Angelica vero apparitione solutam, reperientes fidelium aliqui, per traditionem servaverunt. Postea vero translata Constantinopolim, posita est in oratorio S. Petri, quod est intra majorem Ecclesiam, ubi & festum illius agitur.

[102] Pro hoc festo composita Oratio est, quæ sub nomine sancti Joannis Chrysostomi habetur edita, [Oratio quæ de illo festo habetur,] Baronio autem aliisque videtur potius esse S. Procli vel S. Germani, æque ac ille, Patriarcharum Constantinopolytanorum, sed ætate posteriorum. Græcum contextum nos quidem in Vaticana ac Vallicellensi Bibliothecis Romæ, necnon Florentiæ in Laurentiana invenimus; non tamen curavimus describendum, quod ejus prolixitas instituto nostro non conveniret: ipsum nihilominus, si quis nova versione donatum voluerit Græcolatinum edere, credo, rem publice gratam & utilem faciet; & habenti familiarem Chrysostomi usum, dabit facultatem dijudicandi ex stylo, ipsiusne an alterius sit. Hujus ego arbitrio libenter cedam; argumento Baronii non moveor: præsumit enim, ejusmodi Catenam fuisse allatam, cum aliis. Reliquiis, ab Eudocia Theodosii Junioris uxore, adeoque post mortem ipsius Chrysostomi. Nicephorus Callistus lib 14 cap. 2, agens de Hierosolymitano Eudociæ itinere, allatisque per eam Reliquiis, Apostolicæ Catenæ non meminit; neque alius quisquam Græcorum quod sciam.

[103] Synaxariorum verba jam dedimus: Orationis prædictæ Auctor, Eudoxiam quoque nusquam nominat: sed nititur verbis, [cur Joannis Chrysostomi non sit, necdum apparet,] quæ præ oculis potuit habuisse Synaxarii compilator: sic enim ille aut: Catenas illas in carcere derelictas, ipsi Herodis ministri, quibus divinæ cognitionis lumen effulsit, clam sustulerunt; & apud seipsos, veluti thesaurum quemdam, eas conservaverunt. Quod vero a patre suo (ut dicitur) traditum, & de catenis illis narratum sibi quisque acceperat, posteris suis deinceps credebat, & tuto in loco catenas illas occultas servabat: quoad & Judaica natio bello devicta, captis Hierosolymis ad nihilum redacta est; & superstitioso idololatriæ errore sublato, Romanorum sceptra ad Imperatores, qui Christi fidem sequebantur, translata sunt. His autem Christi & Apostolorum facta omni honore prosequi studentibus, hæc etiam Apostoli Petri Catena manifesta facta est (nota in singulari Catenam dici, uti supra in Versibus) & ab illis ad urbem hanc regiam translata, [cum in ea nusquam mentio fiat Eudociæ quæ Catenā attulerit.] in Apostoli Petri templo reposita est: quam ut ejus ipsius miraculorum effectricem & veneramur & amplectimur. Tacentibus ergo de Eudocia Græcis, uti gratis dicitur, quod nondum Petri Catenæ innotuissent ætate Chrysostomi, cum Hierosolymis semper notas fuisse supponat Auctor, nec habeat quidquam unde intelligi possit Constantinopolim allatam esse Catenam vel ante vel post ætatem Chrysostomi. Huic cur ea Oratio abjudicetur, & alterius posterioris esse dicatur, nihil hactenus causæ occurrit apud Græcos.

[104] Juvat interim ex ea delibare paucula, ad Apostolicarum Catenarum laudem ab Auctore sic deducta. [Ea sacrarū Catenarum elogium] Si umbra & lintei morbos profugabant, certe Catenæ, quæ venerandum Apostoli corpus attigerunt, quanto propiorem tactum habuerunt, tanto abundantiorem miraculorum vim participarunt: catenæ, inquam, illæ omnino venerandæ ac pretiosæ, quæ Apostolicum illud ac beatum corpus colligarunt, quæ manus illas miraculorum effectrices adstrinxerunt, quæ divina gratia ab ipsis repletæ sunt; ex quibus miracula abunde scaturiunt, quæ ægrotos homines a morbis liberant, quæ homines illos sanctos efficiunt, qui cum fide ad eas accedunt; a quibus animarum maculæ mystico quodam modo expurgantur, morbidæ influentiæ reprimuntur; quæ denique in aëream celsitatem extensæ, & usque ad cælos ipsos pervenientes, a domi nico illo & divino solio, tamquam ab anchora quadam, extenduntur. Has Catenas potentiarum, quæ a Deo ipso defecerunt, princeps exhorruit, & nunc etiam exhorret, ac multo cum timore illas subterfugiens comprimitur. Has aërea spirituum multitudo metuens ac tremens, jaculisque inde immissis percussa, longius profugatur: non enim ferre potest Spiritus sancti gratiam, has ipsas Catenas obumbrantem, neque scintillas ex divino illarum igne exilientes sustinet; sed ab ipsis incenditur atque comburitur. Has composuit Dei Patris Verbum, ejusdem æternitatis & principii particeps, ut ejus de Deo confessionis præmium essent. Illas ignitas reddidit carbo ille, ab Esaïa antea visus, & ad Deum intuendum efficacissimus. Spiritus sanctus Paracletus suo afflatu, ignem, e carbone illo exilientem, ad opus perficiendum maxime idoneum reddidit: quamobrem licet ferreæ sint naturæ, divina tamen gratia & potentia plenæ sunt.

[105] [insigne profert.] Ab his dæmonum pravi spiritus illigati enecantur; ab his princeps mundi hujus pertractus, captivus ducitur, a fidelibus hominibus illuditur, hoc est ab iis qui antea peccatorum laqueis constricti, soluti & liberati sunt; & mortis retibus antea circumdati, ad vitam transierunt. Hæ divinæ hereditatis terminos cingentes, & undique munientes, faciunt ne ab hostibus expugnari possint. Eædem Christianorum vertices coronantes, ab illorum hostium insidiis, qui corporeis oculis non cernuntur, intactos servant. Nam etsi a malignis hominibus pro tormenti genere adversus Apostolum sunt adhibitæ; tamen ad eos propellendos, qui malum aliquod inferre volunt, idoneæ sunt effectæ, non tam cruciantes, quam venerandum illud Apostoli corpus undique servantes ac munientes. His Catenis Apostolus ornabatur, his exultans ac gestiens se oblectabat, & tamquam regalem aliquem ornatum circumferens, animo exultabat. Has & pœnæ instrumentum cognoscebat, & coronarum multarum conciliatrices existimabat. His & nunc sanctissima, omnique ex parte incorrupta ac pura Christi sponsa Ecclesia, tamquam splendido monili & aureo quodam ornatu induta, velut corona quadam ex intactis floribus contexta, decorata est, & ad dexteram sui Sponsi partem assistit. Has, inquam, catenas & nos copiosissimus Christi populus hodierno die amplexamur: has reverentes veneramur & colimus, & pro animarum emendatione habemus: his omnem sensum & membrum admoventes, illarum sanctitate implemur, & per mentis intelligentiam sancti Spiritus gratiam in animos ipsos admittimus. Deceret certe, deceret non solum catenas, quæ manus illas adstrinxerunt, magnopere venerari; sed etiam indicia omnia, ad quæ Apostoli membra accesserunt, singulatim amplecti ac revereri, & in illis singulis diem festum ac panegyrim celebrare.

[106] Ad Latinos quod attinet, simili modo quo Herodianas Catenas Hierosolymis servarunt facti ex Judæis Christiani, [Latini Neronianas Catenas servarunt,] Neronianas quoque servasse videntur Romani, ab Apostolis conversi; saltem ab anno CXVI, S. Alexandri Papæ penultimo; quando S. Balbinæ sæpe osculanti boiam, per quam salvata fuerat, dixit S. Alexander; Desine hanc boiam osculari; sed potius require B. Petri vincula, & ea osculare, & boiam meam osculari desine. Tunc data sibi opera, cum studio ac desiderio magno, pervenit ad illa S. Balbina, deditque ea Theodoræ illustrissimæ, sorori S. Hermetis Præfecti Urbis. [an. 116 inventas a S. Balbina,] Quid hæc de illis egerit, non exprimunt S. Alexandri Acta, a nobis illustrata III Maji. Venerabilis Beda, Serm. de Vinculis inter Varios, Hierosolymis quæsita Vincula illa supponit; quod gratis conjectasse eum censeo; cum post annos dumtaxat quinquaginta, quibus Apostoli vincti jacuerant in Mamertino carcere, facilius fuerit, ea vel ibi, vel inter manus Christianorum inveniri. Quare Romanis vinculis aptandum puto, [& dicitur S. Alexander iis festū statuisse I Augusti,] quod idem Beda deinde addit: Sicque B. Alexander exiens de carcere (simili forte miraculo, quo antea ad Balbinam curandam exiverat) constituit hanc celebrari festivitatem Kalendis Augusti, in honore S. Petri; & ejus nomine ædificavit ecclesiam, quæ dicitur ad Vincula; seu potius a Theodora constructam dedicavit; in qua Catenæ ejus deosculantur a populo devoto. Hæc vero crediderim Bedam sumpsisse ex ipsiusmet ecclesiæ libris.

[107] [quando S. Petrus dedicarat primam Romæ ecclesiam.] Dicitur autem ipsa prima in Europa fuisse ædificata a S. Petro: qua de re insignem Exercitationem post Notas ad I diem Augusti scripsit Franciscus Maria Florentinius, docens, haud absimile vero id esse, licet ea Neroniano incendio conflagrarit: & ideo fortassis in ipsam, a fidelibus restauratam, sacras Catenas, potius quam alibi, reponi Alexander jusserit. Equidem non ausim affirmare, festum istud adeo esse antiquum: nequeo tamen dubitare, quin sacra Vincula, ex eo saltem tempore, magna in veneratione fidelibus fuerint; & vel ex tunc, vel ex tempore S. Silvestri Papæ, aut proximorum ejus successorum, cœperint Romani Pontifices, pro singulari benedictione, impertiri aliquid de rasura illorum, & per Ecclesias etiam remotas distribuere: de hac enim, aut festo Vinculorum loqui videtur Augustinus, Serm. 39 de Sanctis, [Commendat illas S. Augustinus:] cum ait, quod merito per omnes Christi Ecclesias auro pretiosius habetur ferrū illud pœnalium vinculorum: in quorum deinde laudem excurrens, Felices, inquit, Catenæ quæ nudatis pæne ossibus inhærentes, vivas reliquias de sanguinis sudore, jam attrita carne, rapuerunt; tactuque membrorum cruciatus sui sanctificatur instrumentum; in quo dum afflictio crescit ad pœnam, causa pœnæ proficit ad gloriam. Felicia vincula, quæ reum usque ad Christi crucem, non tam condemnatum, quam consecratum miserunt! Ubi de vinculis Neronianis agi perspicuum est.

[108] [Ecclesiam restauravit Eudoxia Imp.] Verum ut eo nomine antiquius Romæ Oratorium fuerit, cujus Dedicatio jam olim ab ipsis Alexandri vel Silvestri temporibus cœperit celebrari, titulus tamen Eudoxiæ eidem ex nova aliqua dedicatione accessit primum seculo V, quando vixit hujus nominis Imperatrix, Valentiniani III Imperatoris uxor & filia Theodosii Junioris atque Eudociæ; de qua legitur in veteribus quibusdam Mss. continentibus miraculum quoddam S. Cæsarii Martyris Tarracinensis, in Valentiniani prædicti filia patratum, & 1 Novembris proferendum, quod tantum in Christi fide & amore profecerat, ut B. Petri Apostoli amore Basilicam, quæ ad Vincula nuncupatur, in Urbe construeret, quæ usque hodie Eudoxiæ nuncupatur.

[109] Confundit illius Ms. auctor, Valentinianum III Eudoxiæ maritum, cum Valentiniano I Damasi Papæ coævo, [ac deinde Hadrianus primus,] ut videatur seculo IX vel X vixisse; in eo tamen quod de Titulo ait, fidem meretur obtinere; cum Adrianus Papa I, in sua apud Anastasium Vita legatur, seculo VIII ad finem vergente, templum Apostolorum, quod appellatur Eudoxiæ ad vincula, totum a novo restauravisse. Priorem sub Eudoxia restaurationem Baronius refert ad annum CCCCXXXIX; quia eo anno Theodosii uxor Eudocia Hierosolymis fuit, [non tamen probatur illius mater Eudocia] & Reliquias supra memoratas accepit; in quibus fuisse Herodianam Catenam, ipsius Ecclesiæ traditio habet; secundum quam Romani Breviarii Reformatores annis ab hinc centum, pro Lectionibus secundi Nocturni, sumi solitis ex quadam Homilia S. Ambrosii, substituerunt historiam, quæ hodiedum sic legigitur: Theodosio Juniore imperante, cum Eudocia ejus uxor Hierosolymam solvendi voti causa venisset, ibi multis est affecta muneribus: præ ceteris insigne donum accepit ferreæ catenæ, auro gemmisque ornatæ, quam illam esse affirmabant, qua Petrus Apostolus ab Herode vinctus fuerat. Eudocia Catenam pie venerata, eam postea Romam ad filiam Eudoxiam misit, quæ illam Pontifici maximo detulit; isque vicissim monstravit illi alteram Catenam, qua Nerone Imperatore idem Apostolus constrictus fuerat. [misisse Catena Hierosolymis acceptam,] Cum igitur Pontifex Romanam Catenam cum ea, quæ Hierosolymis allata erat, contulisset; factum est ut illæ inter se sic connecterentur, ut non duæ, sed una catena ab eodem artifice confecta esse videretur.

[110] Hoc miraculum, ipsaque Herodianæ Catenæ Romam deportatio, [ideoque ab aliis melius dicitur] fuerunt Breviario innovato inscripta ex Petro de Natalibus. Is enim, cum lib. 7 cap. 3 festum hoc institutum dixisset, in memoriam liberationis Petri, & in memoriam inventionis Catenæ sub Alexandro Papa; atque ut, Romani averterentur ab honoribus quodammodo divinis, Octaviano Cæsari, tali die appellationem Augusti adepto, exhibendis, sicut fecerunt usque ad tempus Theodosii Imperatoris, utique Junioris [& Valentiniani III] qui regnare cœpit anno Domini CCCCXXV (sic enim supplendus defectus & corrigendus error numero 325) cum, inquam, ista dixisset Petrus de Natalibus, ita progreditur: Eudoxia igitur filia ipsius Theodosii, uxor Valentiniani, Hierosolymam ex voto perrexit, ubi quidam Judæus pro magno munere Catenam ei obtulit, qua sub Herode Petrus Apostolus vinctus fuit. Cum ergo Romam redisset, & Romanos in honorem Augusti Cæsaris in Kalendis ipsius mensis solennizare videret; [ipsamet Eudoxia Hierosolymas ivisse] cogitans quod non de facili eos a tali errore revocare posset, cogitando tractavit, ut observantia quidem sic staret, sed in honorem B. Petri fieret, & ipsum diem populus, Advincula, nominaret. Habitaque collatione cum Pelagio, multis exhortationibus populum induxerunt, [& attulisse Catenam, Romanæ miraculose unitam,] ut memoria Principis paganorum transiret ad memoriam Principis Apostolorum. Tunc Imperatrix Catenam, quam de Hierusalem attulerat, protulit, & Papa eam, qua Petrus Romæ vinctus fuerat, eduxit. Hæc igitur illi sociata, ita miraculose una catena facta est, acsi semper una & eadem extitisset. Ipsa igitur vincula Papa & Regina in ecclesia S. Petri Ad vincula posuerunt, & ipsam multis privilegiis ditaverunt, ac prædictum diem ubique celebrem fore statuerunt, videlicet Kalendis Augusti, anno Domini CCCCXL.

[111] [sed in hac relatione menda aliqua corrigenda.] Annus hic est extremus S. Sixti III, quem usque ad XXV Julii vixisse docui, licet colatur XXVIII Martii, sequenti aliquo anno sepultus in crypta ad S. Laurentium. Pro eo, nescio qua ratione, obrepserit Pelagius Papa, centum annis junior Eudoxia prædicta; nisi quod Pancirolius alleget inscriptionem, unde iste Pontifex intelligatur ipsam ecclesiam reparasse. Interim uti in hoc corrigendus Equilinus memoria lapsus, sic idem recte correxit errorem antiquorum de illo festo manuscriptorum, quibus pro Eudoxia Valentiniani uxore, ponitur ejus avia, Eudoxia, uxor Arcadii Imperatoris, & quidem veluti marito jam vidua: quorum neutrum cum historia consistit. Quamquam autem nusquam legatur Eudoxia junior Hierosolymam peregrinata, idque sciatur fecisse ejus mater Eudocia, non video tamen necessitatem corrigendi Equilinum in eo quod allatam a filia Catenam dicat: cum eo studio quo mater, etiam filia duci potuerit, visendi & honorandi loca sancta; & Græci taceant de Catena vel Catenis, quas Eudocia revexerit.

[112] Utinam autem talis itineris, & secuti in Catenis miraculi, antiquior certiorque testis inveniretur, [Tacent de miraculo, vetera Legendaria] quam vel Petrus de Natalibus, vel quæ ille correxit Mss. quamquam nec in his miraculum legitur; sed hoc solum, quod quidam inter alios Judæus, super topazium & aurum obrizum pretiosas, ferreas donat Catenas… quas Eudoxia Romanis opibus intulit, ac populo dixit; quoniam & sub Neroniana custodia Apostolus Catenam tulit, quam & sanctus Alexander, quinto loco Papatus minister, in frugem medicinæ & candidationem animæ salutarem, docuit: qua Pontifex appetita, Catenis triadem fecit; & in templo fundato & chrismato, in monumentum Apostolicæ victoriæ, recondidit; & Kalendis Sextilibus primæ luci hæc sacramenta perdonavit. Sic ex iniquo principio salubris conflata est religio: sed Augusticolis ut carius coleretur ([quia] in die lauri Octaviani id erat moris, ut nemo ex conflua turba abiret, nisi simplicem panis & vini sumptum libasset) hanc formam Papa Ecclesiis imaginavit, ut populus Nazaræus eo die Corpore Christi & Sanguine reficeretur. Ita vetus istæc Scriptura, seculo forsitan X aut XII composita, ad usum ipsius Ecclesiæ, de qua agimus; [ex usu ipsius ecclesiæ descripta,] indeque reperta in Legendariis Romanis a Baronio, Neapolitanis a Beatillo, Belgicis a Rosweido; unde sumpsimus verba, ex Marchianensi, Audomarensi & Metensi Codicibus inter se collatis. Non autem puto debere iis objici, quod Romani totum Augustum Cæsari Octaviano dedicarint, non solas Kalendas. Potuit enim primo mensis diei propria fuisse ista panis ac vini festiva libatio, quæ sola etiam apud Christianos fuerit continuata, sicuti hodiedum continuatur festiva missio strenarum Kalendis Januarii.

[113] Hieronymiani Martyrologii apographa duo, Corbeiense & Lucense, [Geminatū Festum, adscriptū antiquis Fastis,] post Passionem septem Fratrum Machabæorum, etiam in vetustissimis Epternacensi ac Blumiano commemoratam, addunt; Romæ Dedicatio primæ ecclesiæ, a B. Petro constructæ & consecratæ; & absolutio ejus a Vinculis. Atque ad hunc geminatum unius festi titulum respexit S. Leo Papa, Sixti III successor proximus, sic exordiens Homiliam, tunc dictam ad populum: Gratias, dilectissimi, agamus Domino Deo nostro, quod quanta sit hujus diei solennitas, etiamsi ego taceam, [a S. Leone I commendatur.] conventus vester ostendit. Tam enim conspiranti studio & devoto animo convenistis, ut festivitatis magnificentiam, etsi sermo non indicet, congregatio tamen ipsa testetur: duplex enim causa lætitiæ est, in qua & Natalem Ecclesiæ colimus, & Martyrum passione gaudemus. Vix autem possum dubitare, quin hic dies sit, non solum primæ dedicationis factæ a Petro, cujus ipsius causa & vinculorum ejus ab Alexandro repositorum, dicta fuerit etiam Absolutio Petri a vinculis (licet hanc constet factam esse circa Pascha) sed etiam tertiæ, si non & secundæ. Non enim de S. Petro intelligenda sint Leonis verba sub finem Homiliæ ejusdem, sed de Sixto, solennem hanc diem celebratis, & non solum Martyres ac matrem Martyrum; sed etiam illius memoriam justo honore veneramini, [ex causa dedicationis, a Sixto 3 factæ,] qui hoc die antiquam festivitatem, hujus loci consecratione geminavit; magnificus quidem structor parietum, sed magnificentior extructor animarum, ultra ævi sui terminos opera pietatis extendens, ut utilitatibus [substructionum &] institutionum ejus etiam in ipso frueretur devota posteritas, & habitando quod condidit, & faciendo quod docuit.

[114] Sane magnifica, quæ hic indicatur, structura parietum, neque primitivæ sub Petro Religioni, neque tribus primis seculis inter persecutiones actis convenit, quamvis etiam tunc ecclesias ad conveniendum ædificatas habuerint Christiani, sed crebro reficiendas, quia crebro eversas, multoque minores quam quæ postea sub Constantino fundatæ sunt magnificentia plane regia, qualis etiam Sixtina hæc fuit, Eudoxiæ fundatricis titulo ornata. [post quam accessit Titulus & Statio,] Qualiscumque enim antea ecclesia ibi fuit, Titulum non habebat: & sunt qui a Leone præfato Tituli initium ducant: cui cum S. Gregorius Magnus addidisset Stationem, pro Feria II post I Dominicam Quadragesimæ, etiam ordinavit propriam Missam, pro festo Vinculorum, inserendam Sacramentario Romano, qualis in antiquiori Gelasiano & veteri Franco-Gothico, nulla invenitur. Ex hinc vero videtur notitia festi etiam extra urbem diffusa, [ac propria Missa de Vinculis.] per Martyrologia etiam Hieronymiana, apud varios descripta. Et sic etiam vetus Germanicum Kalendarium potius quam Martyrologium, nuper Augustæ Vindelicorum editum a Bechio, Vincla sancti Petri, & VII Fratrum, exhibet, & quidem Rubricatum festum, sicuti SS. Laurentii, Bartholomæi & Paulini Episcopi (utique Trevirensis) cum Decollatione S. Joannis; dum Assumptio S. Mariæ notatur Nigris, tamquam tunc adhuc ordinis minoris habitum.

§. X. De Catenis Apostolicis, & annulis atque rasura eorum inclusa clavibus, S. Petri dictis.

[115] Servatum fuisse Hierosolymis Petrum vinctum Catenis duabus, Apostolica asseverat historia: [Utriusque Apostoli Catenæ plures;] quare earum alteram Constantinopolim, alteram fuisse perlatam Romam, utriusque urbis traditioni credi citra scrupulum potest: licet tempora & auctores translationis prædictæ certo nequeant designari. Similiter & Paulum Act. XXI jussit Tribunus alligari Catenis duabus. Sed hoc abundantioris cautelæ fuit; alias sufficiebat vinctis singulis catena una, & quidem plerumque tibiarum uni per numellam adstricta, cujus alterum caput parieti carceris aut cippo affigebatur; vel, si libertas ambulandi concederetur, circumduci collo vel lumbis poterat, ut minus impediret gradientem: & sic idem Paulus Act. XXVIII, vinctus ab Hierosolymis adductus Romam, convocatis ad se Judæis, Propter spem Israël, inquit, Catena hac circumdatus sum, ejusdemque Catenæ in suis ad Ephesios & Timotheum Epistolis meminit.

[116] Atque hanc esse Catenam arbitror, qua Romæ solutum existimo, mox atq; Neroni sese stitit, & nemine contra eum agente inventus est innocens. [una a Paulo allata Romam,] Eamdem, aut aliam, aut plures asservari in ipsius Basilica extra muros Urbis ait Pancirolius: atque inde accipere voluisse, opinor, S. Gregorium, quando Constantiæ Augustæ sic scripsit: De Catenis, quas ipse S. Paulus Apostolus in collo & in manibus gestavit, ex quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem aliquam vobis transmittere curabo; si tamen hanc tollere limando prævaluero. Quia cum frequenter, ex Catenis ejusdem, multi venientes benedictionem petunt, ut parum quid ex limatura accipiant; [in ipsius videtur servari ecclesia,] assistit Sacerdos cum lima: & aliquibus petentibus ita concite de Catenis ipsis excutitur, ut mora nulla sit; quibusdam vero petentibus diu per Catenas ducitur lima, & tamen ut aliquid exinde exeat, non obtinetur. Ubi Gregorius plures catenas innuere videtur, alteram videlicet, quæ collo; alteram, [& forte altera.] quæ manibus adstrictæ fuerint: & credi potest, altera vinctum fuisse per viam, quando ex Oriente Romam ductus fuit, ut diximus; altera, quando inclusus sedebat in carcere Mamertino; nisi malis, utrumque in hoc loco gestasse, alterum in collo, alterum in manibus: quemadmodum duæ Petri catenæ (& forte plures) olim repositæ fuerunt in ecclesia ejus, titulo Eudoxiæ, ad Vincula, altera Hierosolymitana, altera Mamertina; quæ & mirabiliter unitæ fuisse creduntur.

[117] Miraculum anni DCCCCLXIX, quod narrat Sigebertus Gemblacensis in Chronico, [Catenæ Petri contactu an. 969 liberatur energumenus,] ex eoque Equilinus & Breviarium, sic unius Catenæ meminit, ut duas olim fuisse, vel unicam tantum tunc Romæ asservatam, eruere ex eo non possis. Ipsum sic narratur. Quidam comes Otthonis Imperatoris, hoc nomine Tertii, & familiaris, Romæ ante oculos omnium a diabolo arreptus, ut seipsum dentibus decerperet; jussu Imperatoris ad Papam Joannem (XXIII) adductus est, ut Catena S. Petri collo ejus circumdaretur. Dum a fallacibus Clericis semel & bis alia Catena adhiberetur, nec quidquam remedii proveniret, [& annulū inde accipit Ep. Metensis,] ubi nihil erat virtutis; tandem vera S. Petri Catena allata, & collo furentis circumdata; diabolus, clamans & spumans & multum ejulans, abscessit. Quam Catenam Deodericus Metensis arreptam, cum diceret se eam, nisi manu abscissa, non dimissurum; tandem Imperator, sedato litigio, a Papa Joanne obtinuit, ut annulum hujus Catenæ exectum Episcopus mereretur. Eadem habemus iisdem verbis in antiquo ejusdem temporis Ms. Chronico Saxonico, ut non dubitemus quin fere coævi scriptoris verba ista sint, a Sigeberto & Chronographo illo transcripta.

[118] Non fuit tamen hac primum vice imminuta annulo uno vel etiam pluribus Catena istæc. [plures cum baculo S. Petri Bruno Colon. Achiepiscopus,] Etenim in Vita S. Brunonis Archiepiscopi Coloniensis, intra primum ab ejus obitu seculum scripta, sic legitur apud Surium IX Octobris cap. 26: Baculum & Catenam S. Petri, quo fervore, quo gaudio Coloniam, alterum Metis, alteram Roma adduxerit, omnes noverunt. Ægidius Gelenius in libro de Magnitudine Coloniæ Agrippinæ pag. 237 de istis agens, ubi de Metropolitana ecclesia: Secunda hierotheca, inquit, baculum S. Petri, non integrum, sed superiorem ejus partem concludit, ejus scilicet baculi, quo S. Maternus (alii S. Martialem dicunt) in itinere mortuum fertur resuscitasse … Ex illa suspensus est oculus, [haud tamē quos Carolo Martello miserit Gregorius,] in quo continentur aliquot unci vinculorum S. Petri. Addit idem Gelenius: Hanc credo Catenæ partem esse eam, quam Carolo Martello Francorum Regi, Coloniæ palatium tenenti, una cum Dominici sepulcri clavibus & fascibus Consulatus Romani Gregorius Papa transmisit. Fuisset is Gregorius II: qui sicut in fine Chronici sui inquit Gregorii Turonensis continuator Fredegarius cap. 110) bis a Romana Sede S. Petri claves venerandi sepulcri, Apostolici scilicet, [non solitus mittere nisi rasurā clavibus inclusam:] non Dominici, cum vinculis S. Petri, id est cum limatura earum, memorato Principi destinavit; eo pacto patrato, ut a partibus Imperatoris hæretici recederet Pontifex, & Romanum Consulatum præfato Principi Carolo sanciret. Longe igitur abest, ut hinc Catenas suas, id est, earum annulos Bruno acceperit, quem, Vita ait, ipsos Roma accepisse.

[119] In Catalogo Reliquiarum Avenionensium, inde nobis transmisso a Richardo Josepho de Cambis Domino de Fargues, [alii quinq; annuli Avenione, item Aquisgrani.] notantur quinque annuli ferrei, ex Catenis S. Petri Apostoli, asservati ibidem in sua ecclesia Collegiata. Doni nec auctor nec tempus exprimitur, uti nec Aquisgrani scitur a quo vel quando allata sit pars Catenæ S. Petri Apostoli, notata in Indiculo Reliquiarum loci. Verosimile tamen esset, tam plerasque earum, quam istam, Carolo Magno deberi, si constaret, ejus tunc truncari seriem annulis ablatis cœpisse. Idem dixerim de aliis alibi inveniendis ejusmodi Annulis, quorum omnium mensuram & formam si quis haberet delineatam, posset, facta earum inter se, & cum vera Catena collatione, dijudicare, quinam annuli sint ejusdem catenæ, quinam diversarum; quinam veræ, quinam alterius, sed fortassis contactu veræ, aut alia de causa, in veneratione habiti: qui propterea quoque (ut in rebus similibus sæpe fit) simpliciter vocantur Catenæ Petri, aut Annuli Catenæ Petri, usu ita obtinente.

[120] Baronius in Notis ad Martyrologium; De limatura, inquit, [Limatura Principibus mitti solita,] Catenarum Petri, pro ingenti munere, ad Reges & Principes aliosque viros primarios de Dei Ecclesia bene meritos, a Romano Pontifice mitti solita, quam plurimæ Epistolæ S. Gregorii fidem faciunt. Moris enim erat eam includere aureæ clavi, ab altari Petri Apostoli acceptæ, & ad absentes transmittere: hi vero ad quos ea mittebatur, religiose accipientes, eam suspendebant de collo, ut Apostoli muniti præsidio a malis imminentibus tuti essent. Sic ille lib. 5 Epist. 6 scribens Childeberto Francorum Regi; [intra aureas claves de altari sumptas:] Claves, inquit, S. Petri, in quibus de vinculis Catenarum ejus inclusum est, Excellentiæ vestræ direximus, quæ collo vestro suspensæ a malis vos omnibus tueantur. Et lib. 6 Epist. 25 Theodoro Medico Constantinopolitano, Benedictionem S. Petri… clavem a sacratissimo ejus corpore vobis transmisimus, in qua ferrum de Catenis ejus clausum est, ut quod illius collum ligavit ad Martyrium, vestrum ab omnibus peccatis solvat.

[121] Sic & Gregorii successor Vitalianus, apud Bedam lib. 3 c. 19, [quæ quanti faciendæ] scribit uxori S. Oswii Northanhumbrorum Regis, se ei dirigere Clavem auream habentem de sacratissimis vinculis beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli. Neque plus misisse, credo, Hormisdam Papam Justiniano, tunc Consuli, postea Imperatori, quando Apostolorum templum titulo Hormisdæ condituro Constantinopoli, & eorum Reliquias petenti, desiderata Sanctuaria misit, juxta Epistolam ejus, anno DXIX adscriptam a Baronio. Quanto in pretio Claves ejusmodi essent habendæ, declaravit idem Gregorius lib. 6 Epist. 23, primariis duobus apud Mauritium Imperatorem viris, Theoctisto atque Andreæ, sic scribens: Benedictionem S. Petri Apostoli, Clavim a sacratissimo ejus corpore, transmisi, de qua videlicet Clavi hoc est gestum quod narro miraculum. Dum eam quidam, Longobardorum civitatem ingressus in transpadanis partibus, invenisset; quia S. Petri clavis esset despiciens, sed pro eo quod eam auream vidit, facere sibi ex ea aliquid aliud volens, eduxit cultellum ut eam incideret. [insigni miraculo didicerunt Longobardi.] Qui mox cultellum, cum quo eam per partes mittere voluit, arreptus per spiritum sibi in gutture defixit, eademque hora defunctus cecidit. Et dum illic Rex Longobardorum Autharith atque alii multi ejus homines adessent, & is qui se percusserat, seorsim mortuus, Clavis vero seorsim jaceret in terra; factus est omnibus vehementissimus timor, ut eamdem clavem de terra levare nullus præsumeret. Tunc quidam Longobardus Catholicus, qui sciebatur orationibus & eleëmosynis deditus, Minulfus nomine, vocatus est, atque ipse hanc levavit de terra. Autharith vero, pro eodem miraculo, aliam clavem auream fecit, atque cum ea pariter ad sanctæ memoriæ decessorem meum (Pelagium II) transmisit, indicans quale per eam miraculum contigisset. Ipsam ergo vestræ Excellentiæ transmittere studui, ut per eam vos, qui eum timetis & diligitis, & præsentem saltem & æternam habere valeatis.

[122] Ut autem minores istæ claves de sepulcro S. Petri sumptæ & ex collo gestandæ habebant inclusum aliquid de limatura Catenarum, [Majores etiam aliquæ fiebat,] sic videntur etiam majores aliæ, in eo qui post caput manubrium succedit globo, ejusmodi aliquid continuisse, quo venerabilius exciperentur. Ita Gregorius Papa III anno DCCXL a præfato Carolo Martello auxilium postulans; [quibus aperiebatur Confessio S. Petri:] Conjuro, inquit, te per ipsas sacratissimas claves Confessionis B. Petri, quas vobis direximus. Ita Leo Papa III ad Carolum Magnum anno DCCXCVI munera dedit, claves scilicet aureas ex S. Petri Confessione ex more acceptas, inquit Baronius num. 16. Hoc autem etiam probat Magno Gregorio coævus Turonensis his verbis, lib. 1 mirac. cap. 28: Multi etiam & Claves aureas ad reserandos cancellos beati sepulcri faciunt, quas ferentes, pro beneficio accipiunt priores, quibus infirmitati tribulatorum medeantur: omnia enim fides integra præstat.

FORMA CLAVIVM CONFESSIONIS S.PETRI ex eā S.Servatius Roma argenteam attulit Sed duplo majorem

[123] Ejusmodi unam esse credimus illam, quæ in basilicæ Servatianæ sacrario Trajecti ad Mosam asservatur, [& harum una videtur a S. Servatio allata Trajectum,] vulgo credita ab ipsomet S. Petro, redeunti in Belgium S. Servatio data; qua de egimus ad XIII Maji cap. 3 Actorum ejus num. 24 & seq. ubi censuimus, S. Damasi Papæ munus ipsam esse. Virtutem autem ejusdem, ad pellendos ab agris sorices, sæpius comprobatam; & quo miraculo eamdem furtim ablatam confractamque, Trajectenses receperint integram, [clara miraculis.] ibidem lege cap. 8 num. 67. Nunc vero illius formam fideliter expressam contemplare, ut inde similium aliarum ideam distinctam concipere animo possis: credibile enim est, similes fere omnes fuisse, tam minores quam majores. In hoc an verum sentiam, hac visa potuerunt æstimare Corsi, apud quos prælaudatus Pater Joannes Baptista Verax aliquando concionatus, invenisse scripsit anno MDCXLIII Clavem ejusmodi in quadam S. Petri ecclesia, ad morbidarum ovium curationem præsentissimum instrumentum; eoque mirabilius, quod in ejus aliquando amissæ locum substituta alia eamdem vim recipit. Id cum Urbano Papæ VIII ipse quodam die narraret, ille præ lætitia exclamans, interrogavit solicite; An id etiam scripsisti P. Bollando? Sed si Clavis illa non est individualiter eadem, cum illa quæ primum allata ab Urbe fuit, non potest intento nostro efficaciter servire. Usus autem, inquit Verax, Clavis istius talis est. Appenditur ad ostiolum ovilis ejus, in quo grex morbidus continetur; & per quod transeuntes singulas necessario tangens, omnibus subitam impertit sanitatem: sed hac de re procuro authenticum testimonium, inquit; quod tamen vel non obtinuit, vel ad nos non pervenit, ipso Mediolani defuncto sub annum MDCLX.

§ XI. De Clave S. Petri; quæ Laude veteri servatur, antidotum contra morsus rabidorum canum.

AUCTORE C. J.

[123] Bollandus in primordus sui operis, die XIX Januarii acturus de S. Bassiano, Episcopo Laudensi, eodem tempore quo S. Ambrosius Mediolani fuit, [Laude Pompeja, nunc veteri,] sic orditur: Laus Pompeja Insubriæ oppidum fuit, Bojorum opus; sed a Cn. Pompejo Strabone, Magni patre, vel instauratum vel auctum; unde & nomen seculo Christiano XII a Mediolanensibus eversum, dispersis quoque, ne rurfus coalescerent, incolis. Sed Fredericus Ænobarbus Imperator tutiori loco ad Adduam flumen reædificavit, priori nomine, Laudis, sive Laudæ, vulgo Lodi. Tribus inde millibus passuum vicus Lodeve (quasi Laudem veterem dicas) in prioris oppidi ruinis cernitur: quod hic Bollandus Lodeve dicit, atque recte interpretatur Laudem veterem, nunc etiam magis explicite Italis appellatur, Lodi vecchio.

[124] Fuerunt istic loci jam priscis temporibus Episcopi, quorum tertius ordine creditur fuisse S. Julianus; tertius vero quorum nomina extant S. Bassianus, [templum a SS. Bassiano & Ambrosio Epp. consecratū,] de quo modo. Huic, ut in vita ejus legitur, dum quodam tempore animo revolveret, quod Domino acceptabile munus præter solitum offerret; placuit in suburbio orientali, ad honorem & reverentiam Apostolorum, oratorium condere: datisque sumptibus ad fabricam perficiendam, opus quod cœperat, non multum distulit consummare. Ad dedicationem vero ejus, beatissimum Ambrosium Mediolanensem Episcopum, qui etiam de hac dedicatione meminit Epistola sui LX; & Felicem, Comanum Pontificem, venire persuasit: narraturque porro, inter dedicandum sanctos Præsules orationibus suis dæmonem, multa quiritantem, expulisse e corpore cujusdam puellæ, ibidem præsentis.

[125] Oratorium illud (uti lego in quodam Ms. Laude veteri mihi submisso, de quo mox) sive ecclesiam S. Petri, quæ erat Canonica antiquitus, anno Dominicȩ incarnationis DCCCXXXII, Indictione X, tempore Gregorii Papæ [IV], [a Ludovico Imp. an. 832 datur Monachis, petente Episcopo.] & Ragletti Episcopi Laudensis, Dominus Ludovicus Imperator, filius Domini Caroli Magni Imperatoris; per Imperialem auctoritatem, ditatam in monasterium firmavit atque ordinavit: & hæc precibus jam dicti Episcopi & Ambrosii & Guidestri & aliorum Clericorum ejusdem ecclesiæ fecit; secundum quod continetur in Privilegio uno, facto ex præcepto præfati Domini Ludovici, quod sic incipit: In nomine Domini nostri Jesu Christi, Dei æterni. Ludovicus gratia Omnipotentis &c. Idem monasterium cum prædiis suis reditibusque Gregorius Papa XIII applicuit instituto a se, ingenti Religionis Catholicæ bono, nationis Hungaricæ Germanicæque Collegio Romæ.

[126] Ejus loci pro Collegio prædicto nunc Procurator e Societate nostra P. Franciscus Marianus, [Eo illatam fuisse Clavim S. Petri a S. Silvestro,] promovendæ Sanctorum gloriæ, siquis alius, studiosus; ex archivo monasterii mecum nuper communicavit duo quædam Mss. seculo XII ab Anselmo Vairano, tunc ibidem Monacho, compilata; non quod ipse scriptis istis multum fidei existimaret deberi; sed potius ut nostrum de iisdem sensum perquireret. Inter alia mentionem faciunt scripta illa Clavis S. Petri, cujus causa hæc de origine loci, ubi servatur, tam alte deduximus. Auctor in iis, quæ ex Diplomatibus Principum (uti supra e Privilegio Ludovici Imperatoris) aliisque probæ notæ scripturis promit, omnem meretur fidem: [habetur in scriptura] quæ vero de origine primisque temporibus monasterii sui, aut potius ecclesiæ, commemorat, talia sunt, ut nec credi possint, nec refutari mereantur, tametsi citet libros antiquiores; affirmetque iis contenta, & plura alia, confirmata esse per manifestationem dæmonis, permanentis in quadam nobilissima Domina Beldies, filia Domini Robacastelli de Arminulfis de civitate Mediolani; eamdemque Manifestationem approbaverit Episcopus Laudensis Albertus de Rivalta, qui obiit anno MCLXXIX, & cum illo præsentes fuerint plus quam trecentæ personæ, quando dæmoniaca liberata fuit.

[127] Qualia enim sunt illa, quæ in unius prædictorum Mss. statim subjunguntur Exordio? Igitur sciendum est, quod fama est, & quod semper fuit, [multis titulis incredibili.] quod ecclesia S. Petri (loquitur de oratorio, quod a S. Bassiano dedicatum diximus) una est de septem primis ecclesiis, quæ fuerunt ædificatæ ab Apostolis. Unde dicitur, quod S. Joannes & S. Jacobus hanc ædificaverunt ecclesiam cum altari in honorem sanctæ Mariæ Virginis & sanctorum Apostolorum Petri & Pauli & aliorum Sanctorum. In quo altari posuerunt de Velo gloriosæ Virginis Mariæ; & brachium dexterum cum manu S. Petri Apostoli; & de membris prædictorum Apostolorum dicuntur posuisse. Et ego Anselmus cum multis aliis Fratribus vidimus & legimus quoddam memoratum scriptum, in libro qui vocatur Bonzino, in quo Canones continentur, prædictam ædificationem & reliqua declarantes: nec non in Martyrologio mortuorum Regulæ; in quo sunt scriptæ Reliquiæ hujus ecclesiæ. Ac omnia ista & plura alia affirmavit quidam dæmon, nomine Peneclaustrum… qui propter hanc manifestationem faciendam, virtute S. Petri & S. Mariæ Virginis dicitur intrasse Dominam illam. Quis talibus libris, prætermissa manifestatione dæmonis; & tali Scriptori, de rebus a se visis testanti, fidem non adhibeat, nisi plane ἀδύνατα forent quæ citavimus? Qualia etiam sunt, quæ in altero Ms. de sanctis Apostolis Joanne & Jacobo, prætensis ecclesiæ fundatoribus, leguntur; quasi dixerint: Sicut sumus socii in temporali vita, sic volumus de nostris membris cum brachio S. Petri in hoc altari recludi: eoque dicto truncaverint sibi duos digitos auriculares; quos & posuerint in altari cum præfatis Reliquiis.

[128] Porro quod ad rem nostram & clavem S. Petri spectat; dixit iterum dæmon, [Clavis non potest, quo modo hic narratur,] quod Dominus noster Jesus Christus misit Angelum suum Romam ad B. Silvestrum Papam: & dixit Angelus; Voluntas Dei est, quod fabricari facias unam clavem & consecrari ad similitudinem clavis Paradisi; & deferas eam in Italiam ad civitatem, quæ dicitur Pompejana, in locum ubi S. Joannes Apostolus & Euangelista, & S. Jacobus Apostolus ecclesiam constituerunt ad honorem S. Mariæ Virginis & S. Petri Apostoli, & consecrabis eamdem ecclesiam cum illa clave; & cum fuerit consecrata ecclesia, depones clavem super altare: & ex illa die, si quis dæmoniacus fuerit, signatus illa clave, liberabitur, & si quis patiens malum rabiæ fuerit, tactus illa clave liberabitur. Fecitque S. Silvester sicut dixerat ei Angelus, & cum S. Helena venit ad civitatem Pompejanam &c. Porro per Clavem Paradisi intelligit Auctor clavem materialem, quam Christum Dominum dedisse Petro opinatur, cum ei tribuit potestatem solvendi atque ligandi; uti explicat alio in loco, scribens, quod magna voce dæmon clamabat per mulierem, se videre velle paradisi clavem. Erat autem quædam clavis super altare Apostolorum, quam S. Silvester Papa Romæ fabricari jussit & consecrari fecit ad similitudinem illius clavis, quam Dominus noster dedit Petro Apostolo: quæ sicut B. Petrus Apostolus ligat & solvit quos vult; ita, eodem dæmone manifestante, siquis signatus fuerit ex hac clave signo Crucis, & siquis patiens rabiem, tactus fuerit ex hac clave, liberabitur. Tum aliquis Monachorum accepit clavem ex altari & attulit in conspectum energumenæ, quæ ipsam prona adoravit & osculata est: & interrogata, qua de causa Dominus misisset clavem illam, respondit, aut potius dæmon per os ejus: Quia volebat Dominus, ut homines cognoscerent virtutes S. Petri, quæ sunt in isto loco, ut visitent eum.

[129] Atque hinc haberemus originem clavis, & auctorem certum, qui ipsam tulerit in locum istum, si dæmonio crederemus. [allata fuisse in templum Laudense,] At quæ de Clavi a S. Silvestro consecrata, deque virtute ejus, quæ fuit & est usque hodie, diximus, ait Auctor; jam antea legebantur etiam in libro Bonzino, in quo sunt Reliquiæ hujus ecclesiæ scriptæ; necnon in Martyrologio Regulæ approbari videntur. Ut ut est; fieri non potuit res narrata cum illis adjunctis, quibus vestitur: neque credi potest libris citatis simplex consecratio clavis, quam fecerit S. Silvester; ejusque per ipsum missio ad ecclesiam Laudensem; nedum ipsiusmet Pontificis accessus, & quidem in comitatu S. Helenæ, ad eum locum. Neque enim aliunde indicium habetur ullum, quod tempore Silvestri, aut multo post, cœperint istiusmodi amuleta, contactu sepulcri S. Petri sacrata, aut catenarum ejus scobem inclusam ferentia, mitti ad viros Principes aut ad ædes sacras; quemadmodum frequenter factum fuisse legitur a S. Gregorio Magno & deinceps. Interim ex qualicumque traditione, in scripturis illis fundata, manet populus Laudensis in eadem fere opinione, aliquanto tamen castigatiore ac minus aliena a verosimili; prout discimus ex litteris nostri P. Joannis Baptistæ Verax, qui clavem illam vidit, deque eadem varia coram audivit, anno MDCLIII Mediolani datis ad Bollandum; quæ sic habent: Clavem istam Hierosolymis allatam a S. Helena, post inventam Crucem redeunte Romam, ad filium Constantinum visendum; & apud Laudem-veterem in transitu depositam pro dedicatione Apostolici istic templi, asserunt incolæ, qui quotidiana inde experiuntur beneficia in iis, [& incertum est, quando allata sit ante seculum 12] quos vel rabidi canes vel serpentes momorderunt, mox ubi supra affectam partem Crucis signum cum ea clave efformatum est.

[130] Ego de tempore & modo, quibus clavim illam suam acceperit ecclesia S. Petri Laude-veteri, malim non conjectare plura, quam in medium afferre æque incerta. Illud fundari in prædictis Mss. certo potest; ante seculum XII Clavem, S. Petri dictam, & mirabilium contra venenatos morsus operatricem, in templo ejus Laudensi, honorem & sacrum usum habuisse: fuisse autem eamdem cum illa, quæ ibidem loci hoc tempore in simili honore & usu est, probant, & certior traditio, & sensus communis, & iidem in curandis morsibus venenatis salutares effectus. Ectypon ejus delineatum in pergameno mihi misit idem qui supra P. Marianus, sed triplo grandius, quam quod hic oculis Lectorum subjicio. Nihil fere clavis illic in ferro vides; & est perquam dissimilis præmissæ Servatianæ: Clavis tamen vulgo appellatur, æque ac ista; nec minorem habet virtutem contra rabidos canes, quam illa contra sorices. De statu ejusdem præsenti, & incerta origine aliisque nonnullis, quæ diximus, compendio testatur adm. R. D. Franciscus Maria de Poverello, Vicarius perpetuus Parochus terræ Laudæ-veteris, Laudensis diœcesis & Vicarius foraneus, in quodam suo Scripto anni MDCXCIX, authenticato per Jacobum Andream Finettum Notarium Apostolicum, addito etiam solito ejus signo. Scriptum autem tale est.

[131] In statu Mediolani est Oppidum, vulgo Laudæ veteris, Italis Lodi vecchio, ubi olim Laus Pompeja, deleta demum anno MCLVIII; ruderibus, [Testimonium authenticum de ejus illic præsentia & virtute.] quæ passim per agros effodiuntur, urbem testantibus. Ejus templum parochiale, B. Petro Apostolo dedicatum, titulus est Abbatiæ, Collegio Germanico & Hungarico de Urbe unitæ, cujus sumptibus, vetustate collapsum, a fundamentis restitutum fuit. In hoc templo tum Corpus S. Titiani Episcopi Laudensis Confessoris sub ara maxima; tum SS. Innocentium ab Herode interfectorum cineres aliquot theca argentea; tum maxime Clavis S. Petri Apostoli asservantur. Ferrum scilicet quod manicis, seu pedicis concludendis usui esse potuerit, ut est figura, quæ additur. Quando & unde allatum sit in hoc templum, neque monumento aliquo, præter picturas nec satis veteres, neque traditione satis firma doceri possumus. Illud tamen est certum, & singulare, quod contra morsus, præsertim rabidorum canum habeatur pro præsentissimo remedio, convenientibus etiam procul, infectis eo morsu, ut ea clave devote a sacerdote attingantur: neque scimus a duodecim retro annis, dum hæc scribimus, dumque hic Parochum agimus, ex plurimis eo morsu infectis, & hac clave pie obsignatis, quemquam nisi unum tantum, ea lue mortuum esse. Quin puellam XIV ferme annorum, viperæ morsu ictam, venenoque, quod aliquod horæ spatium hauserat, spumantem; hac clave rite, pieque signatam, ipsi incolumem dimisimus.

Publicæ venerationi bis in anno exponitur, die festo S. Petri ad Vincula, & die S. Silvestri Papæ, a quo nempe Pontifice id munus huic Ecclesiæ processisse, aliqua, sed non firma traditio est. His scilicet diebus magnus est e vicinis pagis concursus, & ea clave Sacerdos ante aram, signo Crucis facto, singulos pie attingit.

In quorum fidem, hanc paginam manu nostra subscripsimus. Laude veteri, die vigesima mensis Februarii anno Domini millesimo sexcentesimo nonagesimo nono.

[132] Lubet adhuc, tametsi ad S. Petrum nullatenus spectent, hic subnectere, [An S. Titianus,] quæ iisdem in Scriptis leguntur de S. Titiano Episcopo, præcipue propter epitaphium ejus illic exhibitum: quia quando de Sancto isto egimus die IV Maji, quo colitur, mortuus 1 ejusdem; notitiam istius epitaphii nullam habuimus: & quam modo hic adscribimus, poterit aliis occasionem dare certiora indagandi. Sic igitur ibi scriptum legitur: Tempore quo S. Helena & S. Silvester venerunt ad istum locum, Laudem veterem & ad ecclesiam S. Petri, portaverunt prædictas Reliquias, & miserunt diversos nuntios per diversas provincias, intendentes ad Archiepiscopos & Episcopos huc conducendos, [ab Helena evocatus Laudem,] & de ligno sanctæ Crucis accepturos: ex quibus unus de Titia Episcopus sanctus & religiosus, nomine Titianus, venit, & ibidem ad altare sanctæ Crucis Missam celebravit: qua celebrata spiritus suus cælum ascendit, & corpus ejus ibidem ad altare sanctæ Crucis honorifice est tumulatum, sicut legitur in epitaphio suo, quod ita dicit: Titianus vates, Christi doctrina peritus, emeritus miles, Christi de Cruce requirens, membra solo posuit, [ibi mortuus sit an. 475:] cæli perrexit ad astra, excelsas congregavit opes, mundique Sacerdos biennio rexit populos; post annos numero vitæ LV quievit in pace, sub die Kal. Maji Domino Basilico ** Aug. Bes. & Armato Vic. Coss.

[133] Nihil fere ex his probari nobis potest præter epitaphium; neque hoc ipsum ex omni parte. Ubi duo asterisci ** hic impressi sunt, ponuntur in Ms. duo PP. habentia infra semicirculum transversam lineolam: qualem formam typi nostri non exprimunt. Si Basilisco II & Armato Consulibus, ut videtur notare epitaphium, quievit Titianus, quievit anno vulgaris æræ CCCCLXXVI, [an Episcopus fuerit Laudensis.] non LXXVII, ut ponit Ugellus in Episcopis Laudensibus. Interim non video quo pacto cum istis annis conciliari possit, quod dicitur in præmissis, Titianum evocatum cum aliis Episcopis fuisse ab Helena Constantim matre; & innuitur in epitaphio, ipsum venisse ut de Christi Cruce requireret. Helena quippe sesqui seculo ante jam obterat. Præterea, si præmissis fides, non videtur Titianus ille, Episcopus fuisse Laude, sed aliunde evocatus eo venisse, ac ibidem obiisse post moram non longam. Interea temporis de Episcopatu ejus Laudensi nullus dubitat Ugellus; ac totidem ei adscribit annos, tum Sedis Episcopalis, tum ætatis, quot in epitaphio recensentur. Colunt etiam Brixienses sanctum Episcopum suum Tittanum die III Martii; quem utique negaturi sunt evocatum fuisse Laudem, atque ibi diem supremum obiisse, utpote sustinentes suum usque ad vigesimum saltem, seculi VI annum, superstitem fuisse, & apud se sepultum esse: neque volent ex eo, quod ambo populi fateantur suum Titianum ex Germania in Italiam venisse, quidquam alteri alteris concedere de suo. Ipsi, qui propiores sunt, si suum quique Titianum magis illustraverint, & manifestior diversitas apparebit, & Sancti magis honorabuntur.

§ XII. De lignea S. Petri Cathedra in Vaticano.

AUCTORE D. P.

[134] [Si Cathedra Jacobi fuit Hierosolymis servata,] Cardinalis Baronius, in Notis ad festum Cathedræ Romanæ, de cujus institutione agetur § XIII; multa præfatus de Episcopalium Cathedrarum Natalibus sive Ordinationum Anniversariis; de materiali ipsa seu lignea S. Petri Sede, qua Romæ sederit, dicit, eam adhuc in Basilica Vaticana servari. Nec quis hoc miretur, inquit: si enim sedes ipsa lignea, cathedra S. Jacobi Apostoli Hierosolymitani Episcopi, post tot tantaque Judaici populi naufragia, post illud pavendum Hierosolymorum excidium, [quidni etiam Petri Romæ?] servata nihilominus est integra usque ad tempora Constantini Magni, ut scribit Eusebius lib. 7 cap. 14, quam & successores Episcopi decenti honore cultam sunt venerati: quid tam mirum Apostolorum Verticis Cathedram pari saltem fuisse diligentia conservatam? Ipsa etenim, quis super se sederit, virtute miraculorum prædicat, in ligno arido viridem gratiam curationum consecuta; cum per eam Deus divinam opem implorantibus, beneficia præstare non desinat. Conservatam etiam Alexandriæ novimus Cathedram Marci, Petri discipuli, in qua successores, ob cælestem in ea splendorem divinitus ostensum, [Hujus forma] insidere in posterum non sunt ausi.

[135] Franciscus Maria Phœbus ab anno MDCXXXVI, Cæremoniarum in Pontificio Sacello Magister, anno exinde XXX, sive Christi MDCLVI ex quodam suo majori opere & tunc necdum edito, decerpsit Dissertationem de identitate Cathedrȩ in qua S. Petrus Romæ primum sedit: cui illius effigiem præfixit, haud paulo diversam ab ea quam sacris suis Trophæis anno MDCXLIV præposuit Franciscus Maria Turrigius. Quamquam autem pro illa quæ est posterior tempore, ut magis accurata, merito stet præsumptio, in priori tamen nescio quæ major apparet species vetustatis. Placuit igitur, priusquam alterutram sculptori traderem, hic apponendam; scribere Romam, & novam amplioremque, ubi etiam cælaturæ veteres distinctius exprimerentur, delineationem expectare, si ea ex propius conspecto & inspecto prototypo obtineri posset, auctoritate & gratia, Illustrissimi Emmanuelis Schelstratii, Vaticanæ Basilicæ Canonici, & Bibliothecæ Custodis. Sed hic respondit, pridem eam nemini conspiciendam præberi, neque facile sperandam licentiam denuo eam delineandi. Damus igitur hic illam, quam supra memoratus Auctor Dissertationis de identitate Cathedræ operi suo præfixit.

[136] Habes hic sculptam Cathedræ imaginem, juxta typum Phœbei: accipe nunc etiam ex ipso ejusdem Cathedræ verbalem descriptionem, depromptam ex optimis & oculatis auctoribus tribus. Primus Maffeus Vegius in Ms. de rebus memorabilibus & præstantia Basilicæ Vaticanæ; Lignea est, inquit, [& ornatus anaglypbus eburneus.] emblematibus & quibusdam eburneis sigillis ornata. Iacobus Grimaldus in Tabula Reliquiarum asservatarum ibidem, sub Urbano VIII descripta; ornatur eburneis phrygiis, duos digitos latis, ad flores & homines & animalium capita elegantissime sculptis. Frons tota, quantum quadratum continet, pulchris operibus eburneis artificiose cælatis & auro segmentatis pariter decoratur. Et hi quidem Latine: prælaudatus autem Turrigius ex tractatu Italico de eadem Basilica cap. 21 sic Latine redditur: Pars anterior inferiorque larga palmos quatuor, alta tres cum dimidio, ex lateribus duos cum medio palmos latitudinis habet. Posterior cum dorsali alta est palmos sex, fulta columellis arcus parvos sustinentibus, quæ columellæ altæ sunt palmum unum, uncias duas; arcus vero procurrunt per spatium duorum palmorum ac semis, anterius sculptæ apparent in ebore & ære historiolæ octodecim, intra totidem tessellas operis anaglyphi exquisitissimi, cum multis figuris exiguis. Dorsale quatuor pollices crassum, quia tamen ætate fatiscit, vinculis ferreis cinctum, etiam lignis quibusdam fulcitur. Ita ille, oblitus numerare arcus quos tabulæ, a tergo quatuor, in lateribus tres repræsentant; deceptus etiam in æstimatione metalli anaglypha percurrentis, quod sub Alexandro Papa VII curiosius exploratur inventum fuit aurum esse.

[137] Ab hac Cathedræ Romanæ descriptione transit Phœbeus ad quærendum qualis ea & unde sit. [Sunt qui putent Antiochia adductam,] Ac primo producit quemdam libellum de mirabilibus Romæ ibidem impressum anno MDXI atque dicentem, quod ad sinistram partem chori est tabernaculum, in quo hodierne (id est anno MDXI) servatur illa Sedes seu Cathedra, quæ facta fuit B. Petro, quando adhuc sedem tenuit in Antiochia. Hinc Angelus Rocca, ex Ordine Augustiniano Episcopus Tagastenus & Pontificii Sacelli Præfectus, in Append libri sui de Vaticana Bibliotheca, ex Antiochia translatam dicit: quod sequens Turrigius in App. ad librum de Cryptis Vaticanis, probare nititur verbis S. Clementis Romani, libro 10 Recognit. referentis, quod ejecto Antiochia Simone Mago & sanatis quotquot se obtulerant infirmis, Antiochenis quoque intra septem dies ad decem millia baptizatis, Theophilus, qui erat cunctis potentibus in civitate sublimior, domus suæ ingentem basilicam ecclesiæ nomine consecrarit: in qua Petro Apostolo constituta est ab omni populo Cathedra. Sed hanc ipsam alio traductam, non possunt probare libri prius scripti (si tamen Clementis vere sunt) quam Antiochia discederet Petrus septem ibi annis moratus.

[138] [alius Sellā esse curulē,] Hac ergo rejecta sententia, existimat Phœbeus, eam quæ Romæ spectatur esse ex illarum genere, quas Magistratibus Majoribus indulsit antiquitas Romana, & Sellas curules eburneas nuncupabat; quamquam eædem non solum impositæ currui sedentem vehebant, sed, trajectis per annulos laterales vectibus, etiam erant gestatoriæ, quomodo Procopius lib. 2 de bello Wandal. dicit; quod triumphans Belisarius curuli sella humeris captivorum invectus est. Tales plures fuisse apud Pudentem Senatorem, Petri primum, ut creditur, Romæ hospitem, sanctarumque Praxedis & Pudentianæ passim creditum patrem, [Romæ commodatam Petro a S. Pudente,] revera autem (ut XIX Maji docui) avum aut propatruum, verosimile facit amplitudo familiæ, & claritas tanta, ut præsumi possit sæpius curules Magistratus gessisse: & talem unam potuit Petro ad usus Pontificios commodasse idem Pudens atque ille deinde ea usus fuisse. Nec refert quod anni DXVII sellæ Consulares, insculptæ Diptychis a Wilthemio illustratis, sint multo altiores, signisque extantibus ornatiores videantur: quia decursu seculorum quinque multum potuit variasse forma & augeri splendor; aliæ quoque Consulibus, qualis nullus Pudens invenitur; aliæ Ædilibus in usu fuisse, ut ex forma sellæ Magistratus internosceretur.

[139] Sed & Antiocheni, in Romanos mores transgressi toti, potuerunt similibus sellis usi fuisse: & anaglypha ejus de qua agimus Cathedræ, [sed cur tali non potuit etiam Antiochiæ usus fuisse,] Herculeos labores exprimentia, Græcanicum potius artificium, quam Latinum sapiunt. Nec videtur ab omni verosimilitudine alienum, sed congruum potius, ut Petrus, jam certus Romæ Pontificium constituere, ipsam quoque materialem suam Cathedram, qua fuerat Antiochiæ usus, advehi illuc jusserit, itaque subtraxerit Antiochenis occasionem aliquando de primatu contendendi cum Romanis, [eamque transferri Romam jussisse?] ut vel ideo magis fundatus videatur usus unici olim festi mense Februario, quo etiam Cathedra S. Petri posita cernebatur ante cancellos in Choro majori anno MCCCCXI per totam Missam, postea in loco prope Crucifixum reposita, ut moris est, & infra dicetur. Michaël Lonigus, qui sub Urbano VIII composuit librum de situ Confessionis S. Petri, uti Ms. extat in Bibliotheca Barberina, idemque Phœbei decessor in Officio Magistri Cæremoniarum, asserit, Romanam Petri Cathedram prope ejus corpus olim conditam indeque erutam fuisse. Fatetur quidem Phœbeus nescire se, ex quo Auctore id sumpserit Lonigus: putat tamen id verosimile reddi exemplo S. Stephani Papæ, cujus corpus sepelierunt cum ipsa Sede, sanguine ejus aspersa. Verum nulla paritas argumenti est, & solicitudo aliarum Apostolicarum Ecclesiarum Hierosolymitanæ, Aquielejensis & Alexandrinæ, [Non est credibile sepultam cum corpore ac postea erutam,] circa primas Cathedras conservandas, prohibet credere minus fecisse Romanam, cum de omnibus æqualiter Tertullianus dicat lib. de Præscript cap. 36. Percurre Ecclesias Apostolicas, apud quas ipsæ adhuc Cathedræ Apostolorum suis locis præsident … repræsentantes faciem uniuscujusque.

[140] Moris ferme fuisse iis in locis, ubi Apostolicæ Cathedræ servabantur, [cum inthronizandis successoribus servire debuerit,] recens Electos Episcopos in ipsis collocare, & ut sic loquar inthronizari, ac deinde sæpius iisdem insidere, tum pluribus exemplis probari potest, tum luculentissime ex Actis S. Petri Alexandrini, quem etiam mortuum, cum esset ad sepulturam efferendus, in S. Marci Sede collocarunt; digne profecto, quippe vivus interdum insidere ei abnuerat, & in scabello ejusdem residens Clero populoque acclamanti, In tua sede Cathedra, Episcope, respondisse; Plerumque cum Throno illo approximare volo, video quamdam in eo divinam sedere virtutem, fulgore luminis admodum radiantem; moxque inter gaudium & pavorem agnosco me tantæ sessionis prorsus indignum. Ergo de Romana quoque Petri Cathedra similiter intelligatur scriptum ab Anastasio de Benedicto Papa III, ad annum DCCCLV creato, quod Dominico die diluculo in Basilicam B. Petri Apostoli, ab Episcopis, Clero, Proceribus deductus est, & in conspectu omnium in Apostolica Sede (ut mos & antiqua traditio dictat) consecratus ordinatusque Pontifex. Sic Otto Frisingensis cap. 67, anno MCLIX scribit, [& ad alia quædam officia.] Ocatavianum Cardinalem S. Cæciliæ, electum & immantatum, & in Cathedra B. Petri collocatum; & rursum cap. 72; Episcopi partis Victoris (quo nomine Antipapa ille dicebatur) ipsum undecim diebus antequam Alexander (III) immantaretur, immantatum fuisse, & in Sede B. Petri absque reclamatione sedisse Victorem, asserebant. Neque tunc tantum, sed etiam in Cathedra S. Petri, Dominus Papa debet sedere in Cathedra ad Missam, inquit Benedictus Basilicæ ipsius Canonicus, in libello Ms. ad Guidonem, S. Marci Presbyterum Cardinalem creatum anno MCXXX. Cum ergo Petrus de Natalibus, ubi de festo prædicto dici ait, quod nullus Papa in ipsa Sede aliquando sedere præsumpsit, intelligendus est de sua ætate, qua id jam usu exoleverat, postquam Clemens V, Lugduni in Gallia coronatus, Ecclesiam inde gubernare cœpit; exemploque præivit successoribus in eadem Gallia commorandi; de materiali S. Petri Cathedra, Romæ asservata parum solicitus. Cum autem nihilominus statis diebus pergerent Canonici eam ante Cancellos producere, cœpit fidelium pietas eamdem vel tum magis velut Reliquiam venerari; ideoque regressi Romani Pontifices non sunt ausi eidem amplius insidere, sed soli venerationi eam reliquerunt.

[141] His, quæ strictim libavimus, erudite deductis, incipit Phœbeus pag. 41 Chronologice proponere eos Auctores, unde probari putat ipsamet materialis S. Petri Cathedra fuisse semper conservata. [Illius Sedis meminerunt Tertullianus,] Ac primum, pro anno CCII, allegat Tertullianum, jam supra citatum; deinde pro anno CCCCLXV Optatum Milevitanum, ex Africa testem citat: qui contra Parmenianum Donatistam scribens; Si, inquit, Macrobio vestro (Romæ Episcopo) dicatur, ubi illic sedeat; numquid potest dicere, In Cathedra Petri, quam nescio si vel oculis novit; oculis autem nosci non potest nisi res materialis. Pro anno DIII allegatur Ennodius, cujus verba infra expendemus, [Optatus Milevit. Ennodius, Leo I,] indicantia usum mittendi recens baptizatos ad Petri Cathedram; eoque spectare putatur S. Leo Papa I, cum ait, quod Petrus, qui in propria sede sedet & vivit & præsidet, præstat quærentibus fidei veritatem. Omitto Hadrianum Papam I, anno DCCLXXII creatum, de quo Jacobus Grimaldus asserit, quod in dextro brachio templi in honorem S. Hadriani Martyris, ubi post obitum sepultus fuit … loco decentissime ad hoc fabrefacto, prædictam B. Petri Cathedram populi devotioni exposuit. Accurate recenset Anastasius Bibliothecarius, quidquid Pontifex iste fecit in Ecclesia S. Petri, & in Ecclesia atque Diaconia S. Adriani, [eratque sec. 15 inoratorio S. Adriani,] longissime a Vaticano posita in 1 Regione urbis, Campitelli a Capitolio dicta; sed nusquam verbum ulium facit de Sacello S. Adriani, vel Cathedra istic ab eo posita. Itaque malo ignorare, quo tempore eo loci posita sit; satis est mihi ex Maffæo Vegio scire, quod ejus tempore, id est sub medium seculi XV, in ipso altari S. Adriani (hoc autem ichnographia monstrabit sub num. 15) factus est locus egregie ornatus, ubi collocata est Cathedra, super quam sedere B. Petrus, dum solennia ageret, consueverat.

[142] Antea locum illa suum habebat prope Crucifixum, uti notatur ex Diarus Antonii Petri Beneficiati Basilicæ Vaticanæ, [quæ antea steterat prope Crucifixum,] describente, quomodo anno Domini MCCCCXI mense Februario, die Dominica, XXII ejusdem mensis, quæ fuit Dominica de Quinquagesima, ac etiam festum Cathedræ S. Petri, Cardinalis … Legatus in Urbe pro tunc absente Joanne XXIII, celebravit Missam in altari majori S. Petri, id est supra ipsam ejus Confessionē, admodum Pontificaliter. Item Cathedra S. Petri fuit posita ante cancellos in choro majori per totam Missam, quam celebravit Dominus Cardinalis. Item post Missam fuit posita in suo loco prope Crucifixum, ut moris est, videlicet, in navi prima a latere sinistro ingredientis templum per portas medias frontispicii; [& in festo Cathedræ solebat exponi ante Chorum,] si nomine Crucifixi recte intelligo altare Crucifixi, quod in ichnographia videre licet numero 65, in prædicta navi, notata litt. D. Porro moris illius ponendi Cathedram prope Crucifixum, antiquitatem notat Nicolaus Papa II, anno MCCLXXIX statuens, Ne denarii, qui dabantur Canonicis, portantibus ad altare & reportantibus Cathedram S. Petri, computarentur inter residua applicata novis erigendis portionibus Canonicalibus, sed dividerentur, & de eis fieret sicut hactenus consueverat.

[143] Auctor de Mirabilibus Romæ, jam citatus, scribit anno MDXI: Ad sinistram partem chori est unum tabernaculum (ipsum esse opinor, [ad publicā venerationem.] quod supra Vegius scribit in altari S. Adriani egregie ornatum fuisse) in quo hodierne servatur illa Sedes … pulchre decorata, & in festo, quod dicitur Cathedra Petri, ponitur foras ad Chorum, cum solennitate; ubi omnes homines pro sua devotione eamdem attingere possunt. Sed quoties & quomodo locum mutaverit sancta ista Sedes, distinctissime explicat. Turrigius in libro de Cryptis Vaticanis, dum pag. 564 ait; quod antiquitus altare ipsius stabat, ubi nunc fere est Porta santa; [Translata deinde ad sacristiam,] inde autem translata est ad altare Adriani Papæ I, eo fere loci ubi nunc est altare Vultus sancti seu Veronicæ: postea autem translata fuit ad oratorium S. Mariæ, a Febribus dictæ, ubi nunc sacristia est, & altare S. Annæ: ac denique ad capellam SS. Servatii & Lamberti, prope altare Reliquiarum. Ita ille allegatis Mss. Tiberii Alfarani & Jacobi Grimaldi: cum antea fuse exposuisset, quibus ritibus e sacristia ad cancellos Apostolicæ Confessionis soleret ipsa Cathedra a Canonicis deportari utroque Cathedræ ipsius festo.

[144] Porta sancta, sicut nunc & olim, in frontispicio templi extima est versus Septentrionē & Pontificale palatium; [antea tamē a Sixto 4 ornata fuit,] quo loco si olim stetit Crucifixus, uti nunc prope stat, a Petro Caballino summæ pietatis pictore & sculptore e ligno fabrefactus; stetit Cathedra, antequam ad S. Adriani altare promoveretur, ad ingressum ecclesiæ, ut introeuntibus ac S. Petrum veneraturis, prima quasi offerretur a dextris. Inde XV seculo, tempore Vegii, translata illa sit ad sinistrum latus Chori sive aram S. Adriani, sub Nicolao Papa V, ut propior esset sacræ Confessioni; & ibi eam invenerit Sixtus Papa IV, quando, sicut in Ms. Diario refert Raphael Volaterranus apud Phœbeum pag. 82 anno MCCCCLXXX, die XXII Februarii visitavit Basilicam S. Petri, & obtulit Sacrario basilicæ aureum pannum ad operiendam Cathedram Apostoli Petri, quæ & in eodem templo cum summa veneratione servatur; ac se præsente jussit illam operiri eo munere, & taliter ornatam in locum suum deferri mandavit a majoribus templi Sacerdotibus, incensis cereis præcedentibus, cantantibus quoque nonnulla ad cȩremoniam pertinentia.

[145] Cum vero Julius II, sub annum MDV, novæ basilicæ fundamenta jacturus, necesse haberet sacellum S. Adriani destruere; [tum anno 1634 proprio Sacello donata,] delata fuerit Cathedra ad oratorium S. Mariæ, de quo supra, nunc versum in sacristiam, ut dixi, & imposita primum altari SS. Servatii & Lamberti; deinde transposita ad proximum S. Annæ; ubi stetit usque ad annum MDCXXXIV, & ultra. Tunc enim, sicut scribit Turrigius de Cryptis Vatic. pag. 564 ex adverso altaris Crucifixi, in capella ubi est fons baptismalis, de mandato S. D. N. Urbani Papæ VIII cœpit ædificari altare pro Cathedra S. Petri, decentius & loco omnibus conspicuo collocanda. Ea capella nunc prima occurrit, ad sinistram ingredientibus posita, cui ex adverso respondet capella Crucifixi supradicti, huc denique translati; in qua capella ipsam venerati sumus anno MDCLXI, quando jam erigebatur admirabile illud opus, quo Alexander VII Pont. Max. Cathedram S. Petri in interiori templi fronte, [ac denique in fronte basilicæ anno 1666] ingredientibus ab ipso limine e regione aspectabilem, decentius collocavit exornavitque. Sancti Ecclesiæ Doctores Athanasius, Joannes Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus, colossæa statura, unica æris figura expressi, thecam sustinent, qua includitur. Angeli, nubes, radii, de cælo ambiunt. Spiritus sanctus, [magnificētissime collocata.] columbæ specie supereminens, opus coronat. Basis ex Jaspide, vario pretiosoque distincta lapide. Cetera ex ære auro superinducto, anno MDCLXVI, uti legitur sub iconismo elegantissime sculpto, quem hic magis placet forma minori renovatum exhibere, quam verbis pluribus explicare majestatem operis, nullis verbis satis laudandi.

[146] Petrus Manlius, qui vixit Alexandro III Pontifice, sub an. MCLIX creato narrat se in Joanne Caballino (utique vetustiori, [Servatur miraculose ab incendio,] licet ignoto nobis Auctore) legisse apud Phœbeum pag. 51, quod sedente Alexandro II, post annum MLXI, lignea Cathedra, exorto forte incendio & omnia circumcirca late depascente, in mediis flammis, divina (uti credimus) virtute, illæsa permansit. Hoc igitur inter cetera miracula numeres licet, quorum in genere meminit Baronius; & hoc allegato, supervacaneum non erit scire, inquit Phœbeus pag. 77, in utriusque Cathedræ (Romanæ & Antiochenæ) solennitate, & interdum in aliis etiam anni diebus, ad basilicam a fidelibus deferri varii coloris cingula, tum holoserica, tum materiæ alterius, quæ Cathedræ S. Petri applicita, & domos postea relata, ceu divinam virtutem ab illo Cathedræ tactu hauserint, [eidem admota cingula juvant puerperas.] passim miracula patrant; & feminas potissimum in partu laborantes juvant, vitæ periculo eximunt; &, fœtibus feliciter in lucem editis, pristinȩ sanitati restituunt: quȩ B. Petri intercessione evenire certius est, quam ut probatione indigeant; idq; prȩ ceteris in suo tabulario distinctius narrat Grimaldus. Hujusce rei testis sum ego, inquit Phœbeus, utpote Basilicæ Vaticanæ Canonicus, qui eam vidi sæpissime, nec semel Cathedræ ipsi, confluentium eo devotionis causa fidelium oblata cingula admovi.

§. XIII. De festis utriusque Cathedræ S. Petri.

[147] [Antiochenæ Natalem primus Fastis adscripsit S. Hieronymus,] Natalem Cathedræ Antiochenæ (quem diu soli celebraverant Antiocheni; exemplo forsan Hierosolymitanorum, S. Jacobi Cathedram sub titulo Ordinationis recolentium die XXVII Decembris: quomodo etiam aliæ per Orientem ecclesiæ suum quæque Natalē verosimiliter recolebant, nihil de aliarum Natalibus curantes; hoc enim probat tam Græcorum quam Coptorum Habessinorumq; de Cathedra illa silentium in Fastis) Natalem inquam primus S. Hieronymus, quod Antiochiæ & Hierosolymis fieri viderat, suo inseruit Martyrologio; quo per Occidentem vulgato, videtur S. Ambrosius, pro suo erga S. Petrum affectu, rem ita probasse, ut Sacramentario suo inserendam etiam Missam componeret, cum iis Orationibus sive Collectis, quas nunc etiam ex Romano Missali usurpamus, & cum præfatione: Omnipotens æterne Deus, [S. Ambrosius Missam ordinavit,] & te laudare mirabilem Deum in Sanctis tuis, in quibus glorificatus es vehementer, per quos Unigeniti tui sacrū corpus exornas, & in quibus Ecclesiæ tuæ fundamenta constituis, quam in Patriarchis fundasti, in Prophetis præparasti, in Apostolis condidisti: ex quibus B. Petrum Apostolorum Principem, ob confessionem unigeniti Filii tui, per os ejusdem Verbi tui vocatum in Apostolatum, & mutato nomine confirmatum in fundamento domus tuæ, cælestium claustrorum præsidem custodemque fecisti: pro cujus honore & gloria hodie hæc Majestati tuæ festa persolvimus, & gratiarum hostiam immolamus, per Christum &c.

[148] [Augustinus cultum traduxit in Africam] Ignorabant etiam festum illud Africanæ Ecclesiæ (quemadmodum ex pervetusto Carthaginensi Kalendario apud Mabilionem apparet) quoad usque Mediolano veniens Augustinus, ipsum illuc introduxit; in eoque Homiliam habuit, cujus initium, Romano nunc Breviario insertum, causam suscepti cultus sic indicat: Institutio hodiernæ solennitatis Cathedræ nomen accepit, ideo quod primus Apostolorum Petrus hodie Apostolatus Cathedram suscepisse referatur. Recte ergo Ecclesiæ Natalem Sedis illius colunt, quam Apostolus pro Ecclesiarum salute suscepit… Quod Natalis ergo Cathedræ hodie colitur, Sacerdotale officium honoratur. Progreditur deinde ad improbandā ex gentilismo relictam consuetudinem, qua fideles quoque super defunctorum tumulos, cibos & vina conferebant, quasi egressæ de corporibus animæ carnales cibos requirerent. Id ipsum scilicet quod Mediolani quoque fecisse matrem suam Monicam, alibi refert, eamque ideo ab Ambrosio reprehensam: non quia ipsa prænotato tenebatur errore, [improbans tamen, epulas super mortuis eo die consuetas,] quæ pauperibus cibos illos in memoriam defunctorum dumtaxat adferebat, ut his ipsi bene precarentur; sed quia paria cum gentilibus faciens, eadem quæ illi sentire videbatur simplicibus; quibus an tunc ibi notæ fuerint Epulæ S. Petri, de quibus superius; an vero earum usus necdum Urbem egressus fuerit (si tamen revera tam antiquus est) non habeo unde definiam.

[149] Galli quoque, & per Gallos Hispani atque Germani idem festum susceperunt. [Ipsum etiā receperunt Germani] Pro Germanicis testatur vetustissimum a Beckio Augustæ editum Kalendarium; ubi Cathedra S. Petri Rubrica notatur, tamquam unum ex præcipuis. Pro Gallis Hispanisque facit Gallo-Gothicum Missale, ubi liturgia plane solennis describitur, hic digna referri. Introitus talis est. Solennitatis prædicandæ diem, præcipue nobilem, [& Galli, ac Gothi in Hispania] in quo fide præcellenti, filius excelsi Dei ore Petri monstratus est; & inter Coapostolos, interrogante de se Christo quis esset, vere confessus est [Petrus], cum Beatus Barjona, voce Redemptoris, voce devota prælatus est; & per hanc Petri petram basis Ecclesiȩ fixa est; venerantes, Fratres dilectissimi, deprecemur, ut quam gloriosa laude fidem Petri prȩtulit; ipse beatitudinis auctor plebem corroboret, per D. N. Collectio sequitur. [cum proprio Introitu,] Deus, qui hodierna die B Petrum post te dedisti Caput Ecclesiȩ; cum te ille vere confessus sit, & ipse a te digne prȩlatus sit; supplices exoramus, ut qui dedisti Pastorem, ne quid de ovibus perderet, ut grex effugiat errores, ejus intercessione quem perfecisti salvifices. Post Nomina. Deum, qui B. Petro tantam potestatem * in hoc seculo contulit, ut si ipse ligaverit, non sit alter quisolverit, & quæ in terra solverit, item cȩlo soluta sint, precibus imploremus; ut eductis e tartaro defunctorum spiritibus non prȩvaleant sepultis infernȩ portȩ per crimina, quas per Apostoli fidem vinci credidit Ecclesia. Collectio ad Pacem. Clementissime Pater, qui tanta caritate condidisti discipulum, [Collectis,] ut se de nave jactato ad te celer festinaret pede nudo per pelagus; & videns hanc dilectionem, claves ei das * siderum; voces inspice suggerentium, ut quicumque ex præcepto junguntur ad osculum, livore pectoris excluso, illuc per gratiam ducantur, cujus cæli Petrus est janitor.

[150] Contestatio denique sive Præfatio in eodem Missali, Actorum Apostoli synopsim amplexa, [Præfationi] sic procedit: Dignum & justum est, qui dives infinitȩ clementiæ, plasma tuæ creaturæ in tantum dignaris erigere, ut … homini de terrena compage claves cæli committeres, & ad judicandas tribus solium excelsæ Sedis in sublime componeres. Testis est dies hoderna, B. Petri Cathedra Episcopatus exposita, in qua fidei merito revelationis mysterium filium Dei confitendo, prælatus Apostolus ordinatur: in cujus confessione est fundamentum Ecclesiæ, nec adversus hanc petram portæ inferi prævalent, nec serpens vestigium exprimit, nec triumphum mors obtinet. Quid vero B. Petro, diverso sub tempore, accessit laudis & gloriæ, quæ vox quæ lingua explicet? Hinc est quod mare tremulum fixo calcat vestigio, & inter undas liquidas pendula planta perambulat. Hinc ad portam speciosam contracti tendit vestigia; & tactus Petri digito claudus, non indiget baculo. Hinc carceratus dum dormitat, Christus cum ipso pervigilat; & retrusus ergastulo, foras procedit per Angelum. Hinc paralyticum erexit decubantem in lectulo, ac debilitato dedit verbo vestigium Hinc Tabitham mulierem revocavit de funere; & [in] virtute imperanti, prædari [Ananiæ & Saphiræ] non licuit. Hinc tanta fidei dote inter Apostolos præiit, ut curaret universos languores dum præterit; & cadavera viverent, [exemplum secuto tandem sancto Gregorio.] umbra salubris quȩ tetigit. Per Christum D. N. cui &c. Istis omnibus Ecclesiis, in Natali Cathedræ prædictæ colendo, sic prægredientibus; non dedignata Romana est tandem sequi exemplum sub Gregorio magno; qui ipsam, una cum Missæ Ambrosianæ Collectis, atque Præfatione nunc quoque usurpari desita, assumpsit in suum Sacramentarium. Ante Gregorium nihil tale apud Romanos invenitur, neque in Gelasiano, quod habemus, Sacramentario, neque in Kalendario quod ante Gregorium forte exaratum Joannes Fronto Parisiis edidit.

[151] Multo minus quidquam ibi invenitur de Natali Cathedræ Romanæ, [Romanæ mentio in Hieronymiano 18 Januarii,] ad XVIII Januarii: ubi nec in Gregoriano quidem notatur festum ejusmodi, quamvis notetur in Hieronymiano, Epternacensi atque Lucensi immediate post Depositionem B. Mariæ: in Corbejensi atque Blumiano absque illa, jam translata ad XV Augusti per legem Mauritii Imperatoris. Epternacense sic habet: Depositio S. Mariæ, & Cathedræ Petri in Roma; ubi legendum esse, & Dedicatio Cathedræ Petri in Roma, soliusque librarii vitio factum, ut verbum Dedicatio absit, persuadent ecgrapha cetera tria. Sic Blumiani Codicis scriptori excidit ponere, in Roma. Corbejense, phrasi ampliori sic: Dedicatio Cathedræ S. Petri Apostoli, [sub titulo Dedicationis:] qua primum Romæ sedit. Facit interim nomen Dedicatio dubium me, intelligendane hic omnino sit ipsa a Petro facta Cathedræ constitutio; an vero ejus, ex loco ubi antea servabatur, in Basilicam Vaticanam illatio, ac verissime dicta Dedicatio. Hæc autem quia prorsus localis festivitas erat, in aliis urbis ecclesiis non colebatur; ideoque non solum S. Ambrosius & Gallo-Gothici Missalis Compilatores ab ea suscipiendä abstinuerunt; sed ipse etiam S. Gregorius eamdem prætermisit.

[152] Et vero, cum S. Petrus Antiochiæ Episcopalem suscipiens Cathedram, [diu tamen ea suo festo caruit,] eam ipsi urbi non affixerit, sed deinde Romam transtulerit; non videtur is habuisse causam duos Natales celebrandi: & sic debuit diei XXII Februarii observantia videri ac mansisse præcipua. Duplex autem Cathedra tunc primum nominari cœpta sit, cum ipsa materialis Sedes, in qua Romæ sederat, Romæ quoque dedicata fuit, fortassis etiam a Silvestro vel proximorum successorum aliquo. Ex eo certe quod Romano Petri Pontificatui, supra annos ipsi tributos, solum adscribantur mensis unus & dies octo vel novem, in omnibus omnino Catalogis; [nec vocari potuit Natalis.] satis apparet, quod a XXIX Junii non possit per illos retrocedi ad XVIII Januarii, atque adeo is dies nequeat dici primus sedentis Romæ Petri. Hoc intelligentes Beda & Florus, Martyrologio suo adscribere hanc festivitatem noluerunt; quamvis VIII Kal. Martii notetur ab illis; Apud Antiochiam Cathedra S. Petri. Aliter visum Adoni est, qui cum venerabile & perantiquum Martyrologium, ab urbe Roma Aquileiam cuidam sancto Episcopo missum (ipsum scilicet quod Hieronymianum dicimus, [Cathedrā simpliciter scripsit Ado,] certe Occidentalis Ecclesiæ antiquissimum) Ravennæ descripsisset, omisso titulo Dedicationis, scripsit simpliciter in capite diei XVIII Januarii; Cathedra S. Petri, qua primum Romæ sedit.

[153] Adonem more suo secutus est ejus epitomator Usuardus, aliiq; posteriores, in quibus & supposititius Beda. Usuardi autem Martyrologio in usum communem recepto, [& post eum alii;] tum Romæ, tum passim per Occidentem universum, communiter quoque Cathedra S. Petri Romȩ commemorari cœpit ubique, sed absque speciali ullo aut ulteriori cultu; nisi forsitan in Capella Pontificia, si ejus usui servierint antiquiora illa Breviaria, unde Baronius recitat hanc propriam Orationem: Omnipotens sempiterne Deus, qui ineffabili Sacramento Apostolo tuo Petro principatum Romanæ urbis tribuisti, unde se Euangelica veritas per tota mundi regna diffunderet; præsta quæsumus, ut quod in orbem terrarum ejus prædicatione manavit, universitas Christianȩ devotionis sequatur. Verum difficile est divinare quibus in Breviariis id repererit Baronius. Nam si de typo excusis sermo ei est (uti esse persuadet: quod ibidem Martyrologium Ms. allegans, non omisisset idem dicere de Breviariis, si ipsa quoque Mss. invenisset) non credo ea esse vetustiora, quam habemus nos excusa Venetiis anno MCCCCLXXIX, Norimbergæ LXXXIV, Capuæ LXXXIX, rursum Venetiis MCCCCXC; item Venetiis MDVIII, [semper tamen abfuit a Kalendariis] XI, XXII, XXIV & Coloniæ XXXVI: in quorum omnium Kalendariis, XV Kal. Februarii solum legitur nomen S. Priscæ, cum hac Rubrica: Ante diem S. Priscæ numquam deponitur Alleluia. Idem solum nomen habetur in Breviariis Cardinalis Quignonii excusis Lutetiæ Parisiorum an. MDXLI, Antverpiæ XLII, Lovanii XLVI; rursumque Parisiis LVI, & Antverpiæ LVII; ut vere dici possit pro seculo XV & XVI hanc sacram solennitatem, non solum in aliquibus ecclesiis, sed passim in omnibus exolevisse.

[154] Verum ipso anno, quo ultimo citatum Breviarium prodiit Antverpiæ, Paulus Papa IV restituit, imo omnibus communem esse instituit, [usque ad an. 1557,] datis ea de re litteris Apostolicis, anno Domini MDLVII, octavo Idus Januarii: & sic in postea editis omnibus Kalendariis Rubrica notatur, Cathedra S. Petri Romæ. Duplex, & Commemoratio S. Priscæ Virg. & Mart. Allegat in Notis etiam Baronius Sanctorum Augustini & Leonis Sermones: sed Antiochenam Cathedram auctoritates istæ spectant: piæ autem cogitationis dumtaxat, non autem gravioris ponderis est, quod sic ille addit: Verum hac die, non ista tantum solennitas agi videtur, [quando Paulus 4 festum esse jussit,] qua Petrus Romæ sedere cœpit: sed etiam sacrosancta illa recolitur institutio, qua a Domino Petrus, petra fundamentalis Ecclesiæ constitutus, perpetuæ stabilitatis promissionem, & claves regni cælestis accepit: quod in omnibus præ se fert sacrum Officium ecclesiasticum, ac præsertim in antiqua Præfatione, quæ scripta reperitur in Sacramentario S. Gregorii, quod vetustissimum habetur in Vaticano. Ita sane; sed an ad mensem Januarii? minime existimo: verum ad Februarium: unde si in Curiali aliquo Missali etiam ad Januarium Missa illa cum sua Præfatione invenitur, inventri eam oportet bis; vel, sicuti in hodierno Missali fit, Presbyterum moneri de ea in alterutro mense requirenda.

[155] Pauli Decretum totum dedit Bollandus in Januario ideo hic non repetendum: sufficit audire rationem festi ejus condendi, quam Pontifex reddit, scilicet quod, licet, Urbs ipsa multo plus debeat eidem Petro, [adducto aliarum Ecclesiarum exemplo.] qui eam, per Cathedram Episcopalem in ea constitutam, regnis cælestibus inserendam condidit, quam illis quorum studio prima mœnium suorum fundamenta jacta fuerunt; ex quibus is qui illi nomen dedit, fraterna eam cæde fœdavit; festivitatem tamen ipsius Cathedrȩ, quȩ, juxta antiquissimorum sanctorum Patrum nostrorum testimonium, quinto decimo Kalendas Februarii fuit, & in diversis orbis Christiani, & prȩsertim Galliȩ & Hispaniȩ partibus, dicta die solenniter celebratur, minime observet, celebretque solum festivitatem Cathedræ Antiochenæ, quæ octavo Kalendas Martii, juxta eorumdem Patrum testimonium fuit; tamquam idem Salvator noster, qui sæpe infirma eligit, ut fortia quæque confundat, festivitatem Cathedræ, qua ipse Petrus Apostolus Romæ primum sedit, nostris temporibus celebrandam seu potius antiquæ celebritati restituendam reservaverit.

[156] Quod ait Pontifex, festivitatem Cathedræ Romanæ antiquitus celebratam fuisse, confirmari potest ex Joanne Beleth Theologo Parisiensi, qui floruit ineunte seculo XIV. Agens enim ille in suo Rationali divinorum Officiorum, de festis, quæ sunt in principio Septuagesimæ, reponit inter illa etiam Cathedram S. Petri, & sic orditur Caput 83: Hoc item tempore celebrari solet Cathedra S. Petri, tam quæ Romæ fuit, quæque tempore posterior est; quam illa quæ fuit Antiochiæ. Non æque clarum est, festivitatem illam ante tempora Pauli solenniter celebratam fuisse die XV Kalend. Februarias in diversis orbis Christiani & præsertim Galliæ & Hispaniæ partibus; quamvis illo die commemoretur in antiquissimis Martyrologiis, [Sed quæ illæ fuerint, non apparet nobis,] ut dixi. Si in Breviariis, Fratrum Minorum opera vel ad eorum usum antiquitus excusis, festum istud notaretur; per eosdem evenisse crederem, ut pluribus cis & trans Alpes Ecclesiis fuerit factum olim commune; si, teste Radulpho de Rivo, Nicolaus Papa III, qui cœpit anno Domini MCCLXXVII, fecit in ecclesiis Urbis amoveri Antiphonarios, Gradualia, Missalia & alios libros Officii antiquos quinquaginta, & mandavit ut de reliquo Ecclesiæ Urbis uterentur libris & Breviariis Fratrum Minorum: si, inquam, in antiquis Minorum Officiis festum Cathedræ Romanæ notaretur; consequens quoque videretur, ut eos secutæ fuerint aliæ cis & trans Alpes Ecclesiæ, maxime post repertos typos, quorum beneficio singulæ propemodum seculo XV cœperunt sua excudere Breviaria. Nunc vero non apparet quarumnam ecclesiarum exemplum sequi se dixerit Paulus: nullum enim hactenus reperire potui vel Ms. vel excusum, ubi poneretur Cathedra S. Petri, de qua agimus, nisi unicum Raceburgense anni MDVI; ubi post Officium S. Priscæ trium Lectionum, præscribuntur Suffragia, id est Commemoratio S. Petri Apostoli, cum eadem ipsa Collecta, quam supra Baronium, dixi, reperisse in aliquo veteri Breviario.

[157] Habemus tamen ex tota fere Europa excusa Breviaria & Missalia, quamplurima scilicet ex Italia, Romanum anni MCCCCLXXIX aliaque deinceps, [plurimarū Breviaria undique collecta habentibus.] superius allegata; ex Hispania Burgense & Eborense, annorum MDII & MDXLVIII; ex Gallia Æduense, Ambianense, Aptense, Avenionense, Autissiodorense, Bisuntinum, Ebroicense, Forojuliense, Laudunense, Lingonense, Remense, Rotomagense, Sagiense, Tullense & Veromanduense, jam inde ab initio seculi XVI usque post Tridentinum Pauli IV Decretum, & annum MDCXXX, quorum novissimum Remense etiam est: omnia autem & singula diligenter scrutatus, nullum inveni hujus festi vestigium; uti nec in Moguntino, Herbipolensi, Spirensi, Passaviensi, Constantiensi, Ratisponensi, Wormatiensi, Bambergensi, Argentinensi, Erfurtensi, Coloniensi, Hildesiensi, Osnabrugensi, Mindensi, Warmiensi, Sleswicensi, Caminensi, Lubecensi, atque Regnorum septentrionalium Kalendario; non etiam in Belgicis Antverpiensi, Atrebatensi, Audomarensi, Brugensi, Insulensi, Morinensi; vel in antiquioribus ipsorummet Regularium Canonicorum Lateranensium & Præmonstratensium, Carthusianorum & Prædicatorum, ut de Franciscanorum Breviariis taceam.

[158] Hoc autem argumento cogor credere, admodum paucas ex Gallia vel Hispania nominari Ecclesias coram Paulo potuisse, [Patres etiā antiquissimi allegati a Paulo videntur esse soli Martyrologi.] quarum ea revera fuerit consuetudo; & fortassis etiam sanctorum Patrum antiquissimorum testimonium, quo decretum nitititur, non sese extendit ultra usum Martyrologii, in quo jam inde ab ætate S. Hieronymi cœperat Cathedra Romana commemorari Interim Saussajus ne hanc a Paulo oblatam sibi Galliæ suæ commendandæ occasionem dimitteret, scripsit, quod dies ipsa Cathedræ Romanæ, apud Christi cultores benedicta, totoque orbe celebris haberi jam olim cœpit, & peculiari cultu solennis in Gallia diu perseveravit: quod non simpliciter dici, sed probari ab eo voluissem. Tamajus, in talibus nihil solitus cedere Saussajo, omisit tamen eo titulo laudare Hispaniam; credo quia post excussa Breviariorum Hispanicorum, [Susceptum interim recte festum est.] quæ plura toto opere allegat Kalendaria, nusquam aliquid reperit, quo Pauli verba confirmaret illustraretve. Ejus interim sanctio suum nunc ubique pondus & effectum merito habet, in omnibus Ecclesiis, quæ ex consilio Synodi Tridentinæ Breviarium Romanum, abolitis propriis, susceperunt: quæ vero id non fecerunt, eo Officio caruerunt diu; nec proprium hactenus vidi ullum ante Constantiense in Germania anni MDCX, quod suo Kalendario novum festum inseruerit.

[Annotata]

* discipulo.

* dans

§. XIV. De Gladiis Apostolorum, aliisque eorumdem Reliquiis.

[159] Auctor Sermonis ejus, de quo supra egimus, sive is S. Joannes Chrysostomus, sive eo junior aliquis fuit; post quam de Catena S. Petri Constantinopolim allata egisset, quærit, Sed quidnam gladius? sibique respondet: Hoc gladio Petrus, [S. Petri gladius quo Malchum cecidit,] cum Jesus a Judæis caperetur, Pontificis servum percussit, & ejus aurem amputavit. Deinde cum explicasset cur Dominus Apostolis mandarit gladios emere: Ita, inquit, gladium Petrus possidens, secum & in prædicatione afferebat, tum ut sicubi opus esset illo uteretur, tum vel maxime, ut ipsum videns, ad Magistri admonitionem memoria tenendam revocaretur; & eo modo tempus illud, quo Jesus crucem passus est, & ea, quæ postea secuta sunt, secum cogitaret; invidiam scilicet, odium, insidias, proditionem, injustum judicium, injustiorem mortis sententiam, crucem, sepulturam, & reliqua omnia, quæ homicidæ Judæi facere ausi sunt. Hæc, cum gladium illum Apostolus videret, contemplabatur: hæc assidue animo revolvebat: hæc secum repetens meditabatur, [velut ab eo ad memoriā passionis servatus,] gladio ipso memoriam suggerente, & ad prædicationem exequendam illum alacriorem efficiente. Hoc gladio & ad omne periculum pro Christo subeundum armabatur Apostolus, & ad pericula omnia suscipienda, tum vel maxime ad sacras illas catenas induendas, & iniquorum hominum carcerem habitandum; denique ad crucis martyrium subeundum firmior ac promptior effectus est.

[160] Quamobrem hic gladius, ut res quædam pretiosa, & omnino veneranda, Apostolicisque manibus deserviens, ac eas tangens, [in honore habetur Constantinopoli:] eodem honore & veneratione, qua & catenæ ipsæ in Regali palatio, ubi Apostolo Petro sacrum templum erectum est, velut sacratus quidam & cælestis thesaurus, in intimo loco repositus servatur, ut scimus: qui fidelibus Imperatoribus & fidelium virorum multitudini ad sanctitatem proponi solet. Cælestem enim gratiam confert, variarum curationum copiam suppeditat, sui cultores salutariter custodit, seque amplectentes erigit, animas ipsorum elevans. Quodsi brevis & informis videtur gladius ille, non est propterea despiciendus: Apostolicam enim miraculorum vim & potentiam secum continet. Nam hunc Apostolus, ut potentis Dei frameam possedit, & ut ancipitem gladium cognovit; sic & aliæ Apostolicæ vestes atque indumenta, multum illa quidem vilia sunt atque abjecta: sed si quis eorum decorem & magnificentiam, quæ mente comprehenditur, inspexerit, divina & cælesti gratia repleta esse, & Apostolicis miraculis nihilo inferiora inveniet. Sed perinde valet, cum quis hæc ipsa recordatur, acsi Apostolum invocet. Ego & carcerem ipsum, in quo Apostolus custoditus est, omni præconio dignum censeo, quippe qui omni veneratione plenus est: dignus enim habitus fuit, qui tantum sanctitatis domicilium intra se acciperet. Ego & solum illud, in quo decubuit, & vinctus dormivit, sanctitate decorum existimo, & Apostolica gratia refertum.

[161] Idem Namurcensis in Belgio Cleri est sensus, religiose servantis vetustissimum quemdam Pileum, [Pileolus ejusdē Namurci in Belgio,] instar cassidis oblongum, quem S. Petri appellant; quemque accuratius considerans, censeo habuisse usum Episcopalis mitræ, primis Ecclesiæ seculis necdum acuminatæ. Arnoldus Rayssius in Hierogazophylacio Belgico, ubi de Cathedrali Namurcensi, S. Albano Martyri Moguntino dicata, pag. 8 ait, esse febribus depellendis remedium; & ex subsequenti instrumento intelligimus, [allatus sec. 13, efficax contra febres;] illuc allatum ex veteri S. Petri Collegiata ecclesia. Hanc cum Joannes Baptista Gramajus, Namurcensis Historiæ tomo 2 extructam dicat ante seculum XIII, occasione capitis S. Petronillæ illuc delati; suspicionem mihi ingerit, cum illo allatum istiusmodi Pileum, & hujus causa dicatum fuisse templum potius S. Petro quam S. Petronillæ. Meretur res illa, quamvis sola traditione fulta, absque distinctiori veteris alicujus scripti notitia, legi verbis ipsius Episcopi, anno MDCLI publica fide rem totam explicantis, & confirmantis hoc tenore.

[162] Engelbertus Desbois, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Namurcensis, [cui translato ex Collegiata sancti Petri,] omnibus præsentes inspecturis testatum facimus, nos examinasse Pileolum S. Petri, Apostolorum Principis, magno populorum recursu celebrem, & plurimis gratiis illustrem: quem in nostra S. Albani Ecclesia Cathedrali religiose asservamus, acceptum ex arce Namurcensi de ecclesia sancti Petri Collegiata, ibidem fundata a Comitibus Namurcensibus; idque in præsentia RR. DD. Remigii du Laury Decani, Gaudentii de Pollein Archidiaconi, Canonicorum Ecclesiæ nostræ Cathedralis; Joannis Adriani Rectoris Collegii Societatis Jesu Namurcensis, & Jacobi Swerts ejusdem Societatis Sacerdotis; & mei infrascripti Reverendissimi Domini præfati Secretarii, [atque a se recognito,] etiam Canonici præfatæ Ecclesiæ Cathedralis: atque illum deprehendisse in hanc formam. Summum Pileoli exornat crista, modice assurgens; quasi crassior tantum sit futura. Medii pollicis, qua magis eminet in apice, latitudo est: adeo ut cassidis ad caput appressæ forma esse videatur. Interior ejus pars, multo gossipio suffulta, crassiore cærulei coloris tela contegitur: quæ diuturno usu & capitis sudore imbuta atque infecta est. [attestans Episcopus an. 1651, formam ejus describit,] Materia exterior est tenue punicei coloris corium, ex partibus sex consutis, quarum duæ inferiores limbum faciunt, quatuor aliæ superiores figuræ quasi rhomboidis ita leniter assurgunt, ut continendo capiti concavum præbeant: diceres melopeponis in longum secti partem esse dimidiam. Color magno temporis lapsu ita obscuratus est, ut ad nigrum accedat. Sex illæ partes elegantibus mæandris, ex corio inaurato & argentato adpictis, ita cooperiuntur, ut referant phrygium opus. Alterna serie, pars ima argentea, altera aurea tecta est. Color mæandrorum aureus, suam adhuc obtinet dignitatem: argenteus, prope totus effugit. Ipse Pileolus, quantulus & quantus, antiquissimam oculis refert antiquitatem: nunc servatur involutus nobili materia holoserica. In quorum omnium fidem hasce manu nostra signavimus, sigilloque nostro communiri fecimus; & penicillo pictoris in tabella pingi, ut vere repræsentaretur, curavimus. Datum Namurci in Palatio nostro Episcopali, [& pictam mittit.] anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo primo, Idibus Majis. Hactenus Episcopus ille: cujus verbis descriptum Pileum, seu mavis Mitram, hic etiam in ære cælatum lubet exhibere spectandum.

[163] Joannes Pessina de Czechorod, Decanus Pragensis, postea Samandriensis in Hungaria Episcopus, in suæ metropolitanæ S. Viti ecclesiæ Phosphoro, Diarium texens Reliquiarum in ea asservatarum, post nominatas insignes quasdam partes ossium SS. Petri & Pauli, Roma allatas a Carolo IV Imperatore; [Pragæ pars Pallii S. Petri,] indicat etiam partem Pallii, per eumdem Carolum illuc missam; non item unde vel quando accepta ea sit; solum ex Epistola scripta Decano, Scholastico, totique Capitulo Pragensi, datur conjicere, jam pridem ejusmodi Pallii partem Pragæ fuisse. Cum enim enumerando Reliquias Treviris acceptas, circa medium Epistolæ dixisset Imperator; [item baculi Treviris accepti,] Habuimus partem Baculi B. Petri in latitudine trium digitorum, scilicet inferioris partis baculi; quam manu propria serra præcidimus, quo resuscitatus fuit B. Maternus, sicut nostis; cum, inquam, hæc aliaque dixisset, sic concludit: Præterea scire velitis, quod intentionis nostræ sit & omnimoda voluntas, ut partem illam Baculi inseratis Baculo Pastorali Archiepiscopi Pragensis; ut sicut Pallio B. Petri vestiri dignoscitur, sic & suo Baculo ipse Archiepiscopus & successores sui, in ipsa Pragensi ecclesia, utantur temporibus perpetuis in futurum: quod novum erit in prædicta ecclesia Pragensi, nec alibi in toto orbe terrarum credimus posse huic simile reperiri; facturi nobis in præmissis omnibus & singulis & eorum quolibet gaudium singulare. Datum Treviri … die XVII mensis Februarii, Regnorum nostrorum anno VIII, id est Christi anno MCCCLIV. Extat Epistola integra in præfato Phosphoro pag. 438 & seqq. ubi plus aliquid videtur intelligi, quam Archiepiscopale Pallium, a Romano Pontifice de sepulcro S. Petri sumptum, & cuivis Archiepiscopo mitti solitum. In Diario autem additur, quod anno MCCCLXX allata est pars Baculi S. Pauli (una cum insigni parte Brachii) quam idem Imperator in monasterio S. Pauli Romæ dono accepit, [baculi quoque sancti Pauli Roma allati.] & Baculo seu Pastorali Archiepiscopi Pragensis inclusit: cum quo Baculo (ita habet Martyrologium Ecclesiæ Pragensis) officiante Archiepiscopo Pragensi, solet sibi Subdiaconus concelebrare.

[164] Denique sicut Græci habere se credunt Gladium S. Petri, sic Hispani gloriantur Gladio sancti Pauli, quem Sislensi Hieronymianorum prope Toletum cœnobio donasse fertur Eminentissimus & numquam satis laudatus Ægidius Albornozius, [Ejusdem gladius in Hispania,] S. R. E. Cardinalis, Legatus & Defensor, sicuti in Notis ad hunc diem scribit Tamajus, postquam in Notis ad IX Januarii nonnulla præfatus de monasterii vetustate, ita scripsisset: Hic veneratione debita custoditur gladius, quo S. Paulus Apostolus fuit decollatus. Hunc ego invisi anno MDCXLV. De illo dixisse fertur B. Joannes Chrysostomus: Quisnam gladius sanctum guttur tuum pervasit? Dominicum, inquam, instrumentum, quod e cælo habetur in admiratione, & quod terra reveretur. Sit mihi gladius ille pro corona, & clavi Petri pro gemmis infixis in diademate. Forma hujus aut mucronis, aut gladii, a cuspide ad pomum habet quatuor palmos (quæ mensura Hispanis dicitur Vara) duos digitos in latitudine. Forma ejus quasi antiquum Periconium, sed in eo differt, quia cuspidem habet. Est nondum integre rectus, quin potius lunatim ad cuspidem flectitur. Pro marca (ut nos dicimus) est serpens biceps, & circa oras superiores adsunt litterulæ, quasi croceo metallo interlitæ, quæ ex una mucronis parte ostendunt hanc particulam: Mucro Neronis Cæsaris. Ex adversa adsunt hæ: Quo Paulus truncatus capite fuit Era CVIII.

[165] P. Siguença autumat, hunc mucronem signatum fuisse ad opus judicii, [an is fuerit ipsiusmet Neronis?] & internecionem damnatorum. Don Franciscus de Quevedo in Prologo ad Vitam S Pauli, contendit fuisse proprium Neronis ensem. Nam impius Imperator ira accensus, propter resistentiam Pauli in traditione mulieris, cujus amore ardebat, non solum capite plecti jubet, sed & ipsum præstitit gladium, quo decollaretur. Ad hoc allegat Tertullianum in Apolog. cap 5 sic: Consulite Commentarios vestros, illic reperietis, primum quoque Neronem, in hanc sectam, tum maxime Romæ orientem, Cæsareo gladio ferocisse. Tali dedicatore damnationis nostræ etiam gloriamur: qui enim scit illum, intelligere potest, non nisi aliquod grande bonum a Nerone damnatum. Ego vero potius Patris Siguença opinioni adhæreo, ad cujus comprobationem irrefragabilem judico textum, desumptum ex Martyrologio Romano die XIV Martii, hisce verbis: Romæ natalis SS. Martyrum, qui baptizati sunt a B. Apostolo Petro, cum teneretur in custodia Mamertini, cum Coapostolo suo Paulo, ubi novem menses detenti sunt, qui omnes sub devotissima fidei confessione Neroniano gladio consumpti sunt. En Neronis gladius, aliorum extra Paulum cervices feriens Martyrum. Ergo non peculiariter ad internecionem Pauli, ut Quevedo, sed communiter ad omnium damnatorum supplicium consignatus fuit. Hactenus Tamayus contra Quevedum, nimis profecto materialiter atque crasse accipiens Siguençæ, Tertulliani ac Martyrologii verba; quisquis enim quocumque & cujuscumque lictoris gladio cæsus tunc fuit jussu Neronis Cæsaris, is omnino & Cæsareo & Neroniano gladio percussus intelligitur, æque ac is, qui sic laqueo strangulatus, dici posset Cæsareo & Neroniano laqueo periisse.

[166] Ad formam quod attinet, ex ea omnino datur intelligi, [ejusdem forma & usus,] ejusmodi Gladium eum esse, qualem ignotum Romanis fuisse ante Ciceronem natum, ex Polybii silentio colligit Lipsius de Militia Romana lib. 3 cap. 3 acie simplici ac superne leniter pandum; Cæsarum autem ætate non infrequentem in priscis ait apparere monumentis, vulneri cæsim potius quam punctim ferendo idoneum, eoque similiorem Acinaci Persico quam ensi Hispanico. Sed quid antiquum Periconion vocet Tamayus, non capio; [quomodo ei insculpta Æra 108.] quia hujusmodi vocabulum necdum alibi reperi. Quisquis autem litteris eum insculpi fecit, notando Æram Hispanicam CVIII, quæ anno Christi LXX respondet; inhæsit vulgato Eusebii per Hieronymum Chronico dupliciter falso, tum quod Apostolorum mortem differat ad ultimum Neronis annum, tum quod eamdem biennio serius quam par sit ponat, scriptor in Occidentis historia neutiquam accuratus. Itaq; præ verbis, gladio Paulino inscriptis, haud magnæ forsan antiquitatis, legere optarem donationis a Cardinali factæ, si quod extet instrumentum, docendus ex eo unde ipsum acceperit ille; qui anno MDCXXVII donatus Purpura, in eadem superfuit usque ad XLIX, nescio quo præcise anno functus Hispanica Legatione.

§. XV. Sanctorum Apostolorum apparitiones nonnullæ, ac nominatim S. Petri.

[167] Non est mihi animus undequaque colligere apparitiones omnes, quibus jam in cælis Beati Apostolorum Principes, hominibus mortalem adhuc vitam degentibus consuluisse leguntur; nedum beneficia sanitatum per eosdem impetrata, cum vel soli librorum nostrorum Indices plurima possint suppeditare. Illustriora tamen quædam seligere licet, quale imprimis videtur illud, quod scribit Gentis Anglorum historiographus Beda lib. 4 cap. 14, prout ipsemet illud reverentissimus Antistes Hagulstadensis Acca (de quo agemus die XX Octobris) sæpius referre, & a fidelissimis Heleusevensis monasterii, a S. Wilfrido fundati Fratribus sibi relatum asserere solebat. Eodem ferme tempore quo ipsa Australium Saxonum provincia, prædicante Wilfrido (uti præcedenti capite narrat Beda) nomen Christi susceperat, [Grassante in Anglia pestilentia,] multas Britanniæ provincias mortalitas sæva corripiebat. Quæ cum præfatum monasterium, cui tunc regendo religiosissimus Christi Sacerdos vocabulo Eappa præfuit, nutu divinæ dispensationis attingeret; multique, sive de his qui cum Antistite illo venerant, [& inchoato triduano Monachorū jejunio,] sive de illis qui de eadem provincia Saxonum nuper ad fidem fuerant vocati, passim ex hac vita raperentur; visum est Fratribus triduanum jejunium agere, & divinam jugiter obsecrare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur impendere, sive periclitantes hoc morbo a præsenti morte liberaret, seu raptos e mundo a perpetua animæ damnatione servaret.

[168] Erat tunc temporis in eodem monasterio parvulus quidam de natione Saxonum, [apparent Apostoli infirmo puero,] nuper vocatus ad fidem, qui eadem tactus infirmitate, non pauco tempore recubans, in lecto jacebat. Cum ergo secunda memorati jejunii ac supplicationum dies ageretur; contigit forte ipsum puerum, hora ferme secunda diei, in loco in quo æger jacebat, solum inveniri. Cui, divina dispensatione, subito beatissimi Apostolorum Principes dignati sunt apparere: erat enim puer multum simplicis ac mansueti animi, sinceraque devotione Sacramenta fidei quæ susceperat servans. [in ipsoque cessaturam mortalitatem pollicentur,] Salurantes ergo illum verbis piissimis Apostoli, dicebant: Noli timere, fili, mortem pro qua solicitus es: nos enim te hodierna die ad cælestia sumus regna perducturi: sed primum expectare habes, donec Missæ celebrentur; ac Viatico Dominici Corporis & Sanguinis accepto, sic infirmitate simul & morte absolutus, ad æterna in cælis gaudia subleveris. Clama ergo ad te Presbyterum Eappam, & dicito illi; Quia Dominus exaudivit preces vestras, & devotionem ac jejunia propitius adspexit; neque aliquis de hoc monasterio, sive de adjacentibus illi possessiunculis, hac clade ultra moriturus est: sed omnes, qui alicubi ex vestris hac ægritudine laborant, resurrecturi a languore, pristina sunt sanitate recuperandi; præter te solum, qui hodierna die liberandus es a morte; & ad visionem Domini Jesu Christi, cui fideliter servisti, perducendus ad cælum: quod divina vobis misericordia, per intercessionem religiosi ac Deo dilecti Regis Oswaldi, qui quondam genti Northanhumbrorum, & regni temporalis auctoritate, & Christianæ pietatis quȩ ad regnum perenne ducit devotione, sublimiter præfuit, conferre dignata est. Hac enim die idem Rex, ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, [propter merita S. Oswaldi Regis,] mox ad sempiterna animarum gaudia assumptus in cælum, & electorum est sociatus agminibus. Quærant in suis codicibus, in quibus defunctorum est adnotata depositio: & invenient illum, hac (ut diximus) die, [cujus tunc erat anniversariū.] raptum esse de seculo Celebrent ergo Missas per cuncta monasterii hujus oratoria, sive per gratiarum actionem exauditæ suæ deprecationis (sive etiam in memoriam prȩfati Regis Oswaldi, qui quondam ipsorum genti præerat; ideoque pro iis, quasi suȩ gentis advenis, supplex orabat ad Dominum) & cunctis convenientibus ad ecclesiam Fratribus, communicent omnes Sacrificiis cȩlestibus; & ita, soluto jejunio, corpus quoque suis reficiant alimentis.

[169] Quȩ cum omnia, vocato sibi Prebytero, puer verba narrasset; [Res Abbati nuntiatur,] interrogavit eum solicitus, quales essent habitu ves forma viri, qui sibi apparuissent. Respondit, Prȩclari omnino habitus & vultus erant, lȩtissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante videram, neque aliquos hominum, tanti decoris ac venustatis esse posse, credebam. Unus quidem attonsus erat, ut Clericus; alius barbam habebat prolixam; dicebantque, quod unus eorum Petrus, alius vocaretur Paulus; & ipsi essent Ministri Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi, ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso de cȩlis. Credidit ergo verbis pueri Presbyter: ac statim egressus, quȩsivit in Annali suo, & invenit, eadem ipsa die, [moritur puer,] Oswaldum Regem fuisse peremptum: vocatisque Fratribus, parari prandium, Missas fieri, atque omnes communicare more solito prȩcepit; simul & infirmanti puero, de eodem sacrificio Dominicȩ oblationis particulam adferri mandavit. Quibus ita gestis, non multo post, eadem ipsa die puer defunctus est; suaque morte probavit vera fuisse verba quȩ ab Apostolis Christi audierat. [convalescunt ceteri.] Sed & hoc verbis ejus testimonium perhibuit, quod nemo prȩter ipsum, tempore illo, ex eodem est monasterio raptus de mundo. Ex qua nimirum visione multi, qui hȩc audire potuerunt, ad exorandam in adversis divinam clementiam, & ad salutaria jejuniorum remedia subeunda, sunt mirabiliter accensi: & ex eo tempore, non solum in eodem monasterio, sed & in plerisque locis aliis, cœpit annuatim ejusdem Regis ac Militis Christi natalitius dies, Missarum celebratione venerari.

[170] Et hic quidem ambo Apostoli simul apparuere; solus autem Petrus eo in casu, [Fundum reddentem ad lampades balsamum] quem S. Petrus Damiani, lib. 3 Epist. 20, refert his verbis: In Babyloniæ partibus (Ægyptiæ, ut reor, hodie Cayro) possessionem Apostolica Sedes habebat, unde tantum balsami reditum per annos singulos capiebat, quod indeficienti fomite sufficeret lampadi, quȩ videlicet ante altare beati Apostolorum Principis rutilabat appensa: quam possessionem accepta pecunia Papa distraxit; canonemque aromatis, quem percipere solebat, amisit. Aliquanto post, cum idem Papa prædicto sacrosancto altari quasi devotus assisteret & oraret; [vendens Pontifex morte punitur a S. Petro,] ecce quidam terribilis & grandævus senex, in cujus etiam facie barbirasium videbatur, elato brachio colaphum sibi vehementer incussit, & ait: Tu extinxisti lucernam meam ante me, & ego extinguam lucernam tuam ante Deum; moxque disparuit. Ille vero protinus corruit, & paulo post diem clausit extremum. Quamquam defuncti nomine abstineat Petrus, facile tamen est intelligere, quod res acciderit ante annum DCXXXIV; quo Saraceni Ægyptum occupaverunt, numquam deinceps recuperatam a Christianis. [forte Sabinianus.] Quæ autem de Sabiniano Papa, sub annum DCVI Pontificatus sui II defuncto, invaluit fabula quasi is ita a decessore suo S. Gregorio percussus in somnis, ob male administratum officium, non multo post obierit; fortassis originem inde sumpsit; licet alias laudabilis Pontifex fuerit, & publicæ famis levandæ causa fortassis fundum istum alienarit. Verum si S. Petrus apparuisse creditur, quomodo insolens ejus picturis statuisque barbirasium in eo apparuit? Tale forsitan id fuit quale Clericorum supra indicatum a Beda: partiale utique, non totale, nec simile monastico: forsitan etiam ea specie apparendo monstrare voluit Sanctus, suo se decore spoliatum ab eo quem castigabat: ideoque id veluti res insolita scriptum fuerit. Interim notat Turrigius de Crypti pag. 463 adhuc anno MDCXXXII, III, & IV arsisse ibidem lampades, plenas balsamo, a devotis oblato.

[171] Alias etiam demonstravit S. Petrus, quam suæ Basilicæ curam gereret: [Similiter apparens S. Petrus,] quod ipsis verbis Innocentii Papæ III, ad Octavianum Ostiensem Episcopum, relictum ab ipso ad Spoletanum Ducatum inspiciendum digresso Vicarium, placet proponere. Paucis diebus ante nostrum ab urbe recessum, Sacerdos quidam ætate longævus, timoratus, ut creditur, ad præsentiam nostram accessit, secreto proponens, quod in visione nocturna per somnium ei apparuit B. Petrus Apostolus, dicens: Accede ad Pontificem Innocentium, & ex mea sibi parte significa, quod a nativitate sua quasi filium illum dilexi, & per diversos gradus promotum, in mea tandem sede constitui: quapropter & ipse decorem & honorem domus meæ debet diligere, studioque vigili promovere. Sciat ergo, quod in ecclesia mea pauca sunt altaria consecrata: unde contingit quod in altaribus dissecratis divina Mysteria celebrantur. Faciat igitur ea saltem cum debita reverentia consecrari, [jubet moneri innocentium 3,] super quæ noverit frequentius Officium celebrari divinum. Verum cum semel & iterum eadem sibi fuisset visio revelata, nec ipse quod mandabatur impleret; tertio tandem idem Apostolus, velut offensus, intulit dicens: Quia meum non obaudisti mandatum, ego tuum tibi tollam auditum. Ex tunc ita surdus effectus est, ut penitus non audiret.

[172] Gemens ergo vehementer & plorans, ad Confessionem B. Petri devotus accessit, [ut dissecrata adhuc altaria resecret.] cum lacrymis postulans, ut misertus sui restitueret auditum, quia mandatum ipsius illico adimpleret. Quo per Dei misericordiam exaudito, quod acciderat ei, nobis per ordinem indicavit. Licet autem secundum Apostolum non sit credendum omni spiritui; quia tamen in tali negotio angelus sathanæ non transfiguraret se in angelum lucis, & melius est pie credere quam temere dubitare; cum honestum sit quod proponitur faciendum, etsi verum non esset quod asseritur revelatum; Fraternitati tuæ, de qua plenam fiduciam obtinemus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus altaria SS. Philippi & Jacobi, Simonis & Judæ, B. Gregorii & S. Andreæ, quæ dissecrata dicuntur, tu ipse consecres, vel per alios auctoritate nostra facias consecrari: credimus enim, quod per hæc nobis fructus æternæ retributionis accrescet. Spectant hæc ad annum MCXCVIII, Pontificatus autem illius primum; uti videre est in Continuatione Annalium Baronii, per ejus dignissimum tanto in opere successorem, Odoricum Rainaldum, hæc eadem referentem.

[173] [Idem anno 1332] Alterum, annis pluribus quam centum posterius, in Suevia actum refert Martinus Crusius Annalium Suevicorum Decade 3 lib. 4 cap. 9; refert autem his verbis: Si placet, aliqua hujus temporis quoque legendam, ut vocant, cognoscere: recitetur sane quam ex veteri quodam Missali, Monasterii in oppido Eccensi Ouva, M. Levio Schentzio procurante nactus, brevius sic, sed bona fide contraxi. Anno Domini, feria II post Pentecosten (inquit Henricus quondam Decanus in Ouven) inter publicam Missam, [in Suevia apparens,] post pulsum Canonicum, apparuit quidam senex peregrinus Adelhaidi, defuncti postea Clysrenii uxori domi, cum ipsa esset sola. Hic sedens ad cunas filioli ejus, panniculum, quo facies hujus tecta erat, removit, aitque; Salve carissime puer, & statim sanatus est, cum antea herniosus fuisset. Jussit autem mulierem dicere Decano, juberet subditos suos pœnitentiam agere: Dominum enim nunc ostensurum uberiores fructus, [sanat puerum herniosum, & relinquit sui baculi vestigia,] quam antea viginti annis; de quibus nemo, qui non pœnitentiam ageret, gustaturus esset. Non volebat vesci cibo, quem libenter mulier datura erat: sed exibat per posticum domus, per quod ingressus erat, ex horto adjuncto. Dixit, vestigia baculi sui, Decano fore satis signo evidenti se adfuisse. Tunc evanuit. Mulieri autem tristitia horrorque ablatus est, ratæ dæmonem aliquem fuisse; eaque domo excurrit: cui obviam veniebant homines ex Missa jam peracta. Reperta sunt tredecim vestigia; duo in domo juxta focum, & undecim extra domum, in solo propter æstatem torridam duro. Profunditas eorum erat, quanta latitudo digiti indicis, ungui finito proxima: circulique eorum erant integri sine ulla ruptura.

[174] [quæ recognoscens Decanus Ouvensis,] Hæc omnia (inquit Decanus) erant mihi omnino ignota: donec post prandium honestus vir Geroldus Lamershaim, & alii mihi indicarunt: quos ego duriter increpui, cur tam cito talia crederent. Rogatu tamen eorum, veni in rem præsentem. Judicavi ex vestigiorum impressione & figura fieri non potuisse, ut homo simplex ea fecisset baculo in tam dura terra. Veritus sum contradicere metu Dei: metuebam etiam diaboli fraudem. Vesperi adhortatus sum populum ad pœnitentiam (sive res mulieris vera esset, [hortatur populū ad pœnitentiā.] sive minus) exemplo Ninivitarum: & quod Joannes dicit, mentiri eum, qui se neget sine peccato esse: ideo confitemini peccata vestra, mi popule. Singulis pro satisfactione impono, ut centies oretis. Pater noster; centies, Ave Maria; & ut jejunetis feriam quartam, sextam, & diem Sabbati ex præcepto Ecclesiæ; & ut detis communem eleemosynam. Ita absolvi eos, benedicens ipsis: nec quidquam amplius secretorum cognovi.

[175] [Mater pueri Parocho narrat iteratam visionē Sancti,] Feria mox tertia, ego Hainricus, Kircham ob negotia ivi: ibique mansi a mane ad pulsum usque vespertinum. Inde redeunti mihi, obviam facti sunt XX homines utriusque sexus, & dixerunt iterum apparuisse mulieri, de qua dixi, S. Petrum, & quidem specie Sacerdotis. Sedebat ea cum aliis mulieribus ante domum: surgensque mihi obviam ivit. Gratulabatur sibi, me redire, nec aliud quidquam effari poterat, quam nomen Virginis Mariæ, & Salutationem Angelicam: quoties aliud dicere vellet, in corde suo maximos cruciatus sentiebat. Ita coactus sum etiam ego cum ea flere. Postea mater ipsius mihi dixit, eam omnia, quæ sibi accidissent, naravisse D. Conrado Pfaffo. Tunc ego ad parochialem Ecclesiam iens, ex eo de re quæsivi. Respondit is, completa publica Missa, cum ipse adhuc staret ante aram Virginis, venisse parentes mulieris, dicentes, eam, cum mane surgeret, mutam factam esse. Ivi ergo (inquit Conradus) cum eis ad mulierem, quæ nihil loqui poterat, antequam ex hypocausto ejus exirent homines.

[176] Tum demum, matre ipsius, & Conrado intus remanentibus, loqui cœpit, sed difficulter. Non potui (inquit illa) dormire (quippe tristis) usque ad mediam noctem, [cui parere recusans obmutuerit.] sed postea arcte Excitata autem ejulatu pueruli mei, recepi eum ad me. Vidi enim senem sacerdotali habitu fulgentissimum. Hic in proximo scamno assidens, reprehendit me, quod heri negotium aliis hominibus citius aperuissem, quam Decano. Veniam tamen simplicitati meæ deprecanti dedit: addiditque recte fecisse Decanum, qui illam adhortationem habuerit ad populum. Nam Dominus (inquit) pœnitentiam populi admittit, eique benigne vult facere. Hanc gratiam a filio impetravit Domina nostra, facta pace inter ipsum & vos. Dices Decano, ut alios etiam ad pœnitentiam adhortetur. Negavit mulier, se quidpiam dicturam; quia plurimum doloris acceperit. Ergo muta eris, inquit, donec dixeris. Ego sum S. Petrus, a sancta Virgine ad vos missus, non Jacobus, aut Nicolaus, sicuti vulgus putat. Si Decanus & Sacerdos nolint loqui, erunt ipsi muti. Decano itaque Conradus narret: & ipse aliis prædicet. His dictis, evanuit. Dixit hæc mihi, inquit Decanus, D. Conradus.

[177] Tunc ego, pulsata adhuc vesperi campana, pro concione hæc multitudini dixi. [Rem vulgatam confirmant miraculo.] Mulieri itaque facultas loquendi rediit: eaque dixit: Vere omnia, quæ dixistis, ita sunt. Tunc alii Deum laudare, alii perterreri, atque plorare; miracula inde secuta. Octo circiter pueris (ut parentes eorum asserebant) mortuis, vita restituta fuit. Sanati sunt epileptici, herniosi, & aliis morbis laborantes. Oblationes multæ fiebant: quas ego fideliter collegi, nec quidquam mihi reservavi: nec Dominus Ludovicus, Dux de Eck, bonæ memoriæ, ulla in re me impedivit: sed honorem S. Petri pro viribus promovit. De oblatis donis ædificavi ego Sacellum in loco, ubi S. Petrus incesserat, vestigia baculo suo faciens. Testati sunt hæc cives Ouvenses, Vischlinus & Kletterus, tres item mulieres, ex proximo vico Tettinga. Hæc Crusius, postquam lib. 1 ejusdem Decadis Cap. XI multa dixisset de Eccensis Arcis Ducumque inde nominatorum origine; docuissetque Eccensem Ducatum Wirtembergico coalitum, nomen habere a monte, Eck, id est Angulus dicto; quia is fit Alpium Suevicarum angulus, ab eoque omnem subtus regionem Under d'Eck, id est Subangulo dici, & Ouvam esse caput istius olim Ducatus.

[178] Paragraphum hunc claudat recentius unum, quod quia in S. Ignatio, [S. Ignatius anno 1521 decumbens] Societatis nostræ Fundatore gestum, quæ ideo S. Petrum Patronum veneratur, prætermitti a me, eamdem Societatem professo, non potest, ut cetera prætermittam omnia. Narrant ipsum omnes scriptores nostri, quotquot sancti Patriarchæ Vitam attigerunt; breviter autem Petrus Maffeus lib. 1 cap. 12 his verbis: Cum jam Ignatius, ex vulnere ad Pampelonem recepto decumbens in fraterna apud Loyolam domo, anno MDXXI omnes fere cibos haustusque stomacho fastidiente respueret, aliaque in eo cernerentur letalia signa; suorum admonitu, sacris quæ ad expiandum animum pertinent, rite procuratis, ipso B. Petri Apostoli pervigilio, cunctis mœrentibus eo deductus est, ut medici prorsus actum affirmarent, [a S. Petro apparente sanatur.] nisi ante mediam noctem vis morbi remitteret. Venerabatur jam dudum Ignatius præcipuo quodam cultu Principem Apostolorum, quin etiam ejus laudes militariter olim carmine Hispanico celebraverat; cujus profecto pietatis fructum non exiguum tulit. Siquidem illa ipsa decretoria nocte, per quietem videre sibi visus est eumdem Apostolum, optatam sibi valetudinem divinitus afferentem. Nec sane in irritum ea visio cecidit, quippe continuo levari doloribus, ciboque refici est cœptus.

§. XVI. Pauli singulares quædam apparitiones.

[179] Nihilo minus, quam pro sua ecclesia Petrus, solicitum se pro suis ostendit Paulus. Exemplum memorabile accipe ex Glabro Rodulpho lib. 1 cap 4. [Ottoni 3 apparens S. Paulus,] Contigit ipso tempore (quo Otto III Gerbertum Revennatensem Romanæ urbis sublimavit Pontificem Gregorium V, & ipse vicissim ab eodem coronatus fuit Imperator, id est anno DCCCCXCVI) ut idem Imperator, suggerente tam ipso Pontifice, quam aliis quibusque, zelum profectus religionis domus Dei gerentibus, ut in B. Pauli ecclesia nomine tenus Monachos, ceterum prave degentes, expellere deberet; ac alterius instituti, quos Canonicos dicimus, in eodem loco servituros substituturus esset. [vetat ne in sua ecclesia Monachis substituat Canonicos] Cumque hoc appeteret implere decretum, apparuit ei per visum beatissimus Apostolus Paulus, atque eumdem Imperatorem hujusmodi [verbis] monere curavit: Si vere, inquiens, zelus divinæ servitutis & optimi operis te adurit, vide ne hujus propositi institutum præsumas in Monachis expellendis immutare: non enim omnino expedit, cujusque ecclesiastici Ordinis, quamvis ex parte depravati, propositum unquam abjici vel immutari: in eo namque unusquisque judicandus est Ordine, in quo se primitus vovit servire, reemendari tantum licet corrupto cuique in eadem propriæ vocationis sorte. Taliter monitus Imperator retulit suis quæ audierat ab Apostolo: curamque agens qualiter eorumdem Monachorum institutum quivisset ad melius informare, non expellere a loco [statuit] sed immutare. Et sic hactenus ibi perseverant Monachi Congregationis Cassinensis.

[180] Quatuor & amplius seculis post contigit in Hispania apparitio, quoad fructum plane similis ei, quem supra relatum vidimus a S. Petro apparente in Suevia; [Ecijæ in Bœtica] siquidem res accidit seculo XV in Bœtica, civitate Astigi vulgo dicta Ecija. Eam ex apographo Hieronymi de Guzman scribæ Capitularis, Martinus de Roa insignis Societatis nostræ scriptor producit in suo de Sanctis & Antiquitatibus Astigitanis opere, lib. 2 cap. 2, & ego ex Hispanico Latine hic reddo. Quoniam ingratitudo mater est omnium vitiorum & peccatorum, in eo præcipue sita, quod homo obliviscatur gratias reddere Deo nostro, pro beneficiis ab ejus Majestate receptis, eoque sese indignum facit aliis porro recipiendis: deinde ut fideles atque Catholicos civitatis hujus Astigitanæ inquilini pro tam singulari beneficio non reperiantur ingrati, [ad publicam ædificationem scribitur,] sed Deo ac Domino nostro juges agant gratias, quia ipsis dedit adeo excellentem Patronum, qualis est gloriosus ac beatus Apostolus Paulus; in nomine Jesu Christi Redemptoris nostri & gloriosæ Virginis S. Mariæ matris suæ nostræque advocatæ, nec non S. Dominici Patris nostri colendissimi, totiusque Curiæ cælestis; sequitur miraculum quod in hac civitate contigit, & cujus tenor talis est.

[181] In nobili Astigitana civitate, die lunæ eademque vegesima mensis Februarii, [quomodo anno 1436] anno a Nativitate D. N. Salvatoris Jesu Christi MCCCCXXXVI, hora Tertiarum plus minusve, congregatis in loco Capitulari nobilibus & honoratis, D. Guiterio de Sotomayor Magistro Ordinis Calatravæ, aliisque Equitibus Ordinis ejusdem; necnon Tello de Aguillar, Prætore hujus civitatis; Laurentio de Figueroa, Ruderico Martinez de Prado, Petro Fernandes de Saavedra, Justiciariis ordinariis; Alfonso de Zayas, Ferdinando Diaz de Eslava, Joanne de Godos, & Didaco de Malaver, Rectoribus civitatis; [coram testibus muliis] Alfonso Coronato & Joanne Sanchez, Juratis Collationis S. Crucis; Sancio Garciæ & Joanne de Ortega, Juratis Collationis S. Mariæ; Joanne Gonzalez & Gundisalvo Martinez, Juratis Collationis S. Barbaræ; Didaco & Ruderico Fernandez, Juratis Collationis S. Ægidii; Joanne de Santaëlla & Ferdinando Martines, Juratis Collationis S. Jacobi; coram me Alfonso Fernandez de Gusman, scriba publico Regis Domini nostri & Consilii hujus Civitatis, comparuit & stitit se coram Capitulo dictæ Civitatis Didacus Fernandez de Carmona, [comparens cum patre puer annorum 14,] inquilinus hujus civitatis in Collatione S. Jacobi; secum ducens filium quemdam suum, nomine Antonium, annorum circiter quatuordecim.

[182] Adolescens hic prædictis Dominis dixit & notum fecit, quod nocte præcedente, paulo ante auroram, adhuc lecto decumbens, bene vigil conspexit oculis suis hominem admirabilis pulchritudinis, vestitum albis: addiditque, quod eum intuens correptus fuerit terrore magno; [asseruerit visum sibi S. Paulum,] sed qui apparebat, jussit metum ponere, dixitque se esse S. Paulum, Apostolum Jesu Christi Redemptoris nostri, qui primum fuerat persecutor Catholicæ fidei & Ecclesiæ Christi, postea autem tam magnus prædicator ejusdem. Mandabat autem ut iret ac diceret, civitate tota publicandum, quod Dominus valde iratus erat plebi, tum ob alia peccata multa, tum specialiter propter neglectum observandæ Dominicæ festivarumque dierum; [qui denuntians Deum populo iratum,] deinde quia tolerabantur tot perjuria atque blasphemiæ contra suam divinam Majestatem ac Sanctos suos; ac denique propter defectum caritatis erga pauperes, quos oporteret juvari eleëmosynis, etiam propriæ commoditati subtractis. Diceret ergo eis Dei nomine, agerent omnes pœnitentiam, confiterenturque & communicarent devote, atque corrigerent vitia & peccata sua, auferendo occasiones blasphemiarum, puta aleatorias tabulas similesque ludos; [jusserit agere pœnitentiam;] nisi enim ipsi se emendarent, futurum ut civitatem universam ultio memorabilis divinitus implicaret. Ne autem talia audituri dubitarent fidem puero dare, mandavisse Sanctum dixit, ut manum dexteram sibi porrigeret: quam ille stringens fortiter, illius digitos colligavit ad invicem, & eorum quatuor sic immobiliter cohærentes monstravit, ut satis appareret altioris virtutis opus id esse, [& digitos duos insolubiliter sibi colligarit in signū.] quam artificii industriæve humanæ. Insuper mandavit ei gloriosus Apostolus, ut postquam sic notum fecisset casum, iret ad monasterium S. Dominici Ordinis Prædicatorum hujus civitatis; ibique sic colligatam manum duceret supra Crucem, quæ in dicto monasterio servatur; statimque resolvendos ei digitos ad motum usumque priorem. Dixit etiam puer idem, quod interim dum gloriosus Apostolus secum loquebatur, loqui ipse præ consternatione grandi no potuerit; [Addidit pater, eumdem antea visu privatum,] quin etiam postquam ille disparuerat, aliquamdiu impotem loquelæ fuisse se. Tum prænominati Domini interrogaverunt præd. Didacum Fernandez, utrum prædictus suus filius habuerit antea manum sanam. Affirmavit ille, addiditque, quod idem filius suus, quodam die Conversionis S. Pauli, visu fuerit privatus: quapropter uxor sua promiserit Missam curandam in honorem S. Luciæ. Hac vero dicta cum impetraretur nihil, dixerit ei quædam vicina sua, offerret filium S. Paulo; illi enim id malum forsitan evenisse, quia ipsa nendo violaverat ejus festum. Mulierem vero paruisse bene consulenti, promittendo pingendam sua impensa tabulam, quæ historiam S. Pauli contineret, & in monasterio S. Dominici collocaretur; [quia mater festo Sancti neverat.] denique mensuram ejus sumpsisse cerato filo, & visum continuo rediisse puero. Cumque eidem subinde rursum auferretur loquela; flexam genibus uxorem auxilium Sancti denuo invocasse, & linguæ usum expeditum statim redivisse.

[183] His auditis, continuo decreverunt prædicti Domini quædam communiter utilia ad Dei servitium correctionemque peccatorum, atque in proximum diem Martis indixerunt processionem, [Indicta autem processione] ab universo Clero & Populo civitatis ducendam ad monasterium S. Dominici, pro exoranda divina clementia, quatenus dignaretur & offensas remittere, & eorum quæ dicebat puer veritatem declarare. Die autem sequenti omnes Domini prænominati, comitante plebe universa sexus utriusque, processionem instituerunt: celebrataque Missa & Sermone finito, quidam ex Religiosis & Clericorum nonnulli acceptam ipsius monasterii Crucem reverenter collocarunt super majus altare: ad quod progressus puer, flexis ante illam genibus adoravit, tum manibus contingens subjectum Cruci globum, paulatim eas sursum sustulit versus iconem Crucifixi: quam statim atque tetigit, aperuit manum, æque sanam atque antea unquam habuerat, nisi quod ad memoriam miraculi grossiores aliquanto ei manserint digiti duo: id quod omnes præfati viderunt, testimonium perhibente omni populo qui aderat. Actum id anno ac die prædictis. In cujus tam grandis miraculi memoriam, [soluti puero digiti sunt.] & quia per ipsum videtur gloriosus S. Paulus se Patronum hujus civitatis declarasse, quod ipsa magnæ felicitati ducere sibi debet; decreverunt iidem Domini quotannis instaurandam solennem processionem in festo Conversionis ejus die XXV Januarii, ad quam omnes civitatis Rectores cum cereis accensis convenirent, & cunctus populus devote concurreret, quod & voto firmarunt. Deo gratias.

[184] Concludat hunc quoque Paragraphum apparitio alia, magis privatim acta, quam fuerint hactenus relatæ. Eam sic refert S. Gregorius Turonensis lib. 1 de Mirac. Martyrum cap. 29. Factum est in quodam loco, [Laqueum sibi nectens & interim S. Paulum invocans,] ut homo laqueum sibi, ad extorquendam vitam, instigante diabolo, præpararet. Cumque secretum cellulæ in qua hoc ageret reperisset; funem trabi transmissum in laqueum cœpit innectere; nomen tamen semper Pauli Apostoli invocabat, dicens; Adjuva me S. Paule. Et ecce umbra, squalida atque funesta, quæ nihil minus vultu quam diabolum simulabat, apparuit ei, hortans ac dicens; Eia age, ne moreris: expedi celerius quæ cœpisti. At ille cum opus hoc, [fugato tentatore liberatur.] id est vitæ extorquendæ, pararet; semper aiebat; Beatissime Paule esto adjutor meus. Denique expedito jam laqueo, cum vehementius urgeretur ab umbra, ut collum immitteret; subito adfuit alia umbra huic similis, dicens ei quæ cum homine erat, Fuge, miserrime; en Paulum Apostolum huc venientem: invocatus enim ab hoc homine, ecce adest. Tunc evanescentibus umbris, hic ad sensum suum reversus, & Crucem virtutis Dominicæ pectori nutanti depingens; pœnitentiam, genis lacrymarum imbre perfusis, agebat cur ista tentasset. Unde manifestum est, hunc eumdem hominem, per virtutem beati Apostoli ab, hoc sævæ mortis præcipitio fuisse salvatum.

§. XVII. Festum Conversionis S. Pauli, & veteres de Apostolo utroque liturgiæ.

[185] Occasione apparitionis Astigitanæ superiori § memoratæ, ob quam decretum ea in urbe fuit, Festo Conversionis innovare solenniter susceptum Apostoli patrocinium; [In Hieronymiano marlio] placet hic pluribus de eodem agere: sed ante omnia notandum venit, ipsum sub ejusmodi titulo ignotum esse omnibus quatuor Hieronymiani Martyrologii apographis, solumque ad VIII Kal. Februarii, post prima hæc verba, In Nicomedia Biti, legi sequentia, Romæ translatio Pauli Apostoli, ea scilicet quam a Silvestro Papa factam infra dicemus: sed quia ejusmodi festum locale omnino erat atque Paulinæ Basilicæ proprium, [notatur 25 Jan. Translatio S. Pauli,] ideo in Gelasiano Sacramentario, quod erat omnibus urbis Ecclesiis commune, nihil de eo ponebatur. Gregorius autem Magnus, exemplis infra proponendis motus, instituit eo die Missam legendam sub titulo Conversionis S. Pauli, omisso titulo Translationis, quæ omnibus suo Sacramento usuris foret communis. Jam pridem tamen dies iste fuerit a fidelibus memoriæ talis mysterii consecratus, nec forsitan sine certo fundamento, ab Ecclesia Damascena accepto: quandoquidem Conversio Pauli, non diu post S. Stephani lapidationem successit, [forte tunc facta ob memoriam Conversionis,] quæ facta recolitur XXVI Decembris; & ideo crediderim prædictum diem VIII Kal. Febr. a S. Silvestro electum fuisse prædictæ Translationi faciendæ.

[186] Inordinanda porro Missa illa videtur S. Gregorius secutus S. Ambrosium, seculo uno antiquiorem Gelasio, cujus Sacramentarium supplere intendebat; uti & in aliis multis Romanum ex Mediolanensi locupletatum agnoscimus. Nam & Collectæ eædem utrobique sunt, quales etiam hodie recitantur; & propria (nunc in Romano abolita) Præfatio, post verba, [pro qua Missam ex Ambrosiano] Omnipotens æterne Deus, in Mediolanensi sic pertexitur: Qui Ecclesiam tuam, in beati Apostoli tui Pauli prædicatione * constantem nulla sinis fallacia violari: quia nihil in vera religione manere censetur, quod ejus non convenerit disciplinis: quem hodie vas factum electionis, magistrum & doctorem gentium vocandarum, [assumpsit S. Gregorius aucta Præfatione,] mutato in Paulum nomine, collocasti. Eodem ergo modo exorditur Gregorius, sed in progressu ampliori usurus encomio, reliqua sic deflectit: Et sicut nihil in vera religione manere dignoscitur, quod non ejus condierit disciplina; ita ad peragenda ea quæ docuit, ejus obtentu Fidelibus tribuatur efficacia; sentiatque credentium gentium multitudo, eum pro se apud te intercessorem, quem habere cognovit magistrum atque doctorem. Propriam etiam Benedictionis formulam, qualem præcipuis dumtaxat solennitatibus quibusdam invenimus adscriptam, [& addita Benedictione.] sic ordinavit idem Gregorius: Deus qui gratia sua B. Paulum ex persecutore fecit Apostolum, ipse vobis compunctionis piæque conversionis spiritum dignetur impertire. Amen. Quique ei secretorum cælestium mysteria dignatus est revelare, ipse vobis scripturarum suarum abdita dignetur aperire. Amen. Et qui perseverantiam fidei constantiamque in persecutionibus inflexibilem dare dignatus est, eisdem vestram infirmitatem donis roborare atque munire dignetur. Amen. Quod ipse præstare dignetur &c.

[187] [Alia in veteri Gallo-Gothico,] Porro non solum Mediolanenses, sed etiam Galli, in ita solenniter recolenda S. Pauli conversione, videntur fuisse priores Romanis; ab Gallis siquidem acceperunt conversi in Hispania Gothi ordinatum antiquissimo instituto Sacramentarium & cujus exordium non est invenire, quale nunc extat ex vetustissimo Reginæ Sueciæ Ms. excusum Romæ, atque Missam orditur ab hac Oratione: Deus qui B. Pauli Apostoli dignitatem ubique facis gloriosam; præsta quæsumus, ut & doctrina semper ejus foveamur & meritis. Qui volet totum Liturgiæ istius Gallo-Gothicæ ordinem, apud Musarabes postea conservatum, distinctius cognoscerē, legat quæ dedimus de S. Pelagio Martyre die XXVI Junii, utpote ad Isidoriani Missalis ritum & formam composita omnia; hic nobis satis fuerit, & dignum operæ pretium videtur, describere veteres istius Liturgiæ ad hoc festum Collectas, sive (ut ibi vocantur) Collectiones, quæ in illo perquam antiquo Codice tales sunt. Collectio post Ingressam, sive ut nos dicimus, Introitum.

[188] [cum propriis Collectis,] Sanctorum decus, remunerator justorum, Deus; qui super omnia, & per omnia, & in omnibus nobis, & cui sacrificium est cor contritum, & oratio purum incensum: tribue nobis, per intercessionem beatissimi Pauli Apostoli, sanctificationem cordis, fervorem spiritus, corporis puritatem: ut mortificatis terrenis vitiis, immaculato spiritu & corpore tibi semper laudis hostias referamus, quod ipse præstare digneris, qui cum æterno Patre vivis & regnas. Collectio post Nomina. Deus qui * Apostolo tuo Paulo, insolescenti contra Christiani nominis pietatem, cælesti voce cum terrore perculso, hodierna die vocationis ejus, mentem cum nomine commutasti; & quem prius persecutorem metuebat Ecclesia, nunc cælestium mandatorum lætatur se habere doctorem; quemque adeo foris cæcasti, ut introrsus videntem faceres, cuique post tenebras * incredulitatis ablatas, ad evocandas gentes divinæ legis scientiam contulisti; sed & tertio naufragantem, pro fide quam expugnaverat jam devotum, in elemento liquido fecisti vitæ discrimen [evadere]; sic nobis quæsumus, ejus & mutationem & fidem colentibus, post cæcitatem peccatorum, * da te videre in cælis, * quomodo illuminasti Paulum in terris; & munera præsentia libens accipe, quæ Apostoli tui precibus sint accepta. Collectio post Pacem. Deus qui Justitiæ leges in cordibus scribentium digito tuo scribis; quique in * Paulo, hodierna die vocationis ejus de cælis, non atramento, sed Spiritu tuo vivo, caritatis tui fervorem ita * imprimis, ut proprium quassandum corpus pro Ecclesiæ tuæ tradat membris, qui ipsius Ecclesiæ olim contriverat membra; sic nobis, ipsius interventu doctoris & fidelis magistri, fraternæ caritatis sincere consortium dona; & de tuæ dilectionis, quam ille habuit, multiplici flamma vel unam scintillam dignare largiri; ut sequamur per dilectionem ferventem Magistrum, cujus fragrantia in caritate frequentamus præcepta.

[189] Nihilo minus hic lectu digna est Immolatio Missæ, sive Præfatio (ut nos appellamus) post quam cetera omnia fiunt ex commumi apud veteres ordine Liturgiæ sacræ, [& Præfatione singulari,] & alibi (ut jam dixi) notato. Sic ergo habet, post Dignum & justum est a ministro responsum. Vere æquum & justum est, nos tibi gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus. Qui ut ostenderes te omnium cupere indulgere peccatis, persecutorem Ecclesiæ tuæ, ad unum verbum vocationis tuæ, lucratus es, & statim fecisti nobis ex persecutore doctorem. Nam qui alienas epistolas ad destructionem Ecclesiarum acceperat, cœpit suas ad restaurationem earum scribere: & ut seipsum Paulum factum esse ex Saulo monstraret, repente architectus sapiens, fundamentum posuit, ut sancta Ecclesia tua Catholica eo ædificante gauderet, a quo fuerat ante vastata; & tantus ejus defensor existeret, ut omnia supplicia corporis. & ipsam cædem * capitis non timeret. Nam factus est caput Ecclesiæ, qui membra Ecclesiæ conquassaverat: caput terreni corporis tradidit, ut Christum caput in suis omnibus membris acciperet: per quod etiam vas electionis esse meruit, qui eumdem D. N. Jesum Christum in sui pectoris habitatione suscepit. Per quem Majestatem tuam laudant Angeli &c.

[190] Videtur hujus Præfationis Auctor antiquiorem aliam habuisse præ oculis, & quidem eam, quam S. Ambrosius pro communi Petri & Pauli festo sic composuit, ut inde dictus Auctor desumere potuerit, [sed quadamtenus sumpta ex Ambrosiana,] quæ ad solum Paulum spectantia dedimus legenda: quare Ambrosianam quoque hic integram accipe. Æquum & salutare, nos tibi semper hic & ubique in honore Apostolorum Petri & Pauli, gratias agere: quos ita electio tua consecrare dignata est, ut B. Petri secularem piscandi artem in divinum dogma converteret; quatenus humanum genus de profundo inferni præceptorum tuorum retibus liberaret. Nam coapostoli ejus Pauli mentem cum nomine mutasti, & quem prius persecutorem metuebat Ecclesia, nunc cælestium mandatorum lætatur se habere doctorem. Paulus cæcatus est ut videret, [utrique Apostolo communi:] Petrus negavit ut crederet. Huic claves cælestis imperii, illi ad evocandas gentes divinæ legis scientiam contulisti: nam ille introducit, hic aperit: ambo igitur virtutis æternæ præmia sunt adepti. Hunc dextera tua gradientem in elemento liquido, dum mergeretur, erexit; illum autem tertio naufragantem, profunda pelagi fecit vitare discrimina: hic portas inferni, ille mortis vicit aculeum: & Paulus capite plectitur, quia gentium caput fidei probatur: Petrus autem præmissis vestigiis caput omnium secutus est Christum: quem una cum Angelis &c. Ita Ambrosius; quæ eadem omnia pro ipso Apostolorum communi festo, leguntur in Gallo-Gothico: itaque confirmatur quod initio dixi, Ambrosianas Missas in Galliam penetrase; Collectæ tamen utrobique diversæ sunt, tam inter se quam a Gelasianis & Gregorianis, quas licebit editas legere, interq; se conferre.

[191] Sed nullam in Gallo-Gothico vel hic vel alibi invenies notatam ante festa Vigiliam; quam tamen non omisit Ambrosius propria insignire Missa, [ubi etiam Vigilia propriam habet Missam.] cujus hæc est Præfatio. Æterne Deus, apud quem licet Beatorum Apostolorum Petri & Pauli continuata festivitas & æterna felicitas, atque triumphi cælestis perpetuus sit Natalis; nos tamen, beatæ confessionis initia recolentes, frequenti tribuis devotione gaudere: ut crebrior honor sacratissimæ Passioni repensus, majorem nobis retributionis gratiam largiatur. Per Christum &c. Similiter Vigiliam ordinavit Gelasius; eumque secutus est Gregorius, [Benedictiones addiderunt Gallo-Gothi] qui & illi & Ambrosio inusitatas proprias pro festo Benedictiones videtur Gallorum exemplo instituisse; cum tales in Gelasiano & Ambrosiano Missali nullæ inveniantur, frequentes in Gallo-Gothico, ubi pro Natali Apostolorum præscribuntur hæ: Deus qui membris Ecclesiæ velut gemellum lumen, quo caveantur tenebræ, fecisti Petrilacrymas & Pauli litteras coruscare. Amen. Hanc plebem placidus inspice, qui cælos facis aperire Petrum * in clave, * Paulum in dogmate. Amen. Ut * præviantibus ducibus, illuc grex possit accedere, quo pervenerunt pariter, tam ille Pastor suspendio, quam iste Doctor per gladium, in congressu. Amen. Per D. N. Gregorianæ autem Benedictiones, nunc usurpari desitæ, sic efferebantur: Benedicat vobis omnipotens Deus, qui vos B. Petri saluberrima confessione in ecclesiasticæ fidei fundavit soliditate, Amen. Et quos B. Pauli sanctissima instruxit prædicatione, [& post hos Gregorius:] sua tueatur gratissima defensione. Amen. Quatenus Petrus clave, Paulus sermone, utrique intercessione ad illam nos certent patriam introducere, ad quam illi, alter cruce, alter gladio, hodierna die pervenere. Amen. Quod ipse præstare dignetur, cujus regnum & imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen. Benedictio Dei Patris & Filii & Spiritus sancti, & pax Domini sit semper vobiscum. Hæc autem dicebantur vel post Pater noster ante Agnus Dei, vel post Postcommunionem ante Collectas, quæ ad complendum præscribuntur.

[192] Sed si in istis habuit Gregorius quos sequeretur, præivit ceteris in S, Paulo, cui per communicationem cultus & Officii cum Petro videri poterat non fuisse plene factum satis, [qui & Commemorationem S. Pauli instituit 30 Junii;] postridie rursus honorando; quando instaurari jussit ejus cultum sub titulo Natalis; quem hodiernus usus cum Romano Martyrologio vertit in titulum Commemorationis, exemplum præbente Usuardo; qui, alias Adonem sequi solitus, minus hic probasse videtur, quod scripserit, Natalis & celebratio iterum S. Pauli Apostoli. Aliam quoque phrasim elegit Notkerus, simul & palam fecit ubique receptum Gregorianum institutum his verbis: Romæ, imo per totum orbem Christi, festivitas S. Pauli Apostoli. Novi festi instituendi causa colligitur ex Prudentii Hymno 12, Peristephanῶn, ubi geminam unius diei festivitatem, sive, ut ipse versu ultimo appellat, diem bifestum, hisce commendat verbis:

Aspice per bifidas plebs Romula funditur plateas, [cum antea, (uti intelligitur ex Prudentio)]
      Lux in duobus fervet una festis:
Nos ad utrumque tamen gressu properemus concitato,
      Et his, & illis perfruamur hymnis.
Ibimus ulterius, qua fert via pontis Hadriani,
      Lævam deinde fluminis petemus.
Transtiberina prius solvit vota pervigil Sacerdos,
      Mox huc recurrit (ad S. Paul) duplicatque vota.
Hæc didicisse sat est Romæ tibi: tu domū reversus
      Diem bifestum sic colas memento.

[193] Hinc Baronius colligit, consuevisse Prudentii ætate, id est ultra initium seculi V, Romanum Pontificem una eademque die Pontificias functiones in utraque Basilica exercere. [uno die fieret Officium geminum,] Cum autem hoc, propter nimiam locorum inter se distantiam, quæ etiam expedito pediti est unius horæ, non sine nimio & intolerabili fere labore perfici posse videretur, idque per æstivos calores; consultius est visum, post festum in Vaticano peractum, ubi præcipue S. Petrus coli videbatur, prima exinde die, in Basilica Pauli sacra peragere, uberiusque persolvere, quod pridie ea de causa ibidem loci videretur omissum. Non solum autem ipso festo consueverat antea Pontifex bis celebrare, [his eodem die sacrificante Pontifice,] sed id etiam ei liberum erat in Vigilia; non tamen sic, quasi duplicem Vigiliam ageret, sicuti bis celebrando Missam celebrabat duplex festum; sed ratione S. Leonis, cujus Natalis tota urbe celebrandus, ac præsertim in Basilica Vaticana, concurrebat cum prædicta Vigilia, quo casu in omnibus majoribus ecclesiis solent duæ Missæ dici, sed a diversis Sacerdotibus, una de Festo, alia de Vigilia. Quod autem tali casu, ac nominatim tunc, [quod etiam faciebat in Vigilia, propter S. Leonem.] licuerit Pontifici binare, ut vulgo loquimur, probat Rubrica Sacramentarii Gregoriani, inter utramque Missam sic posita. Quando Apostolicus duas Missa celebrat una die, inter eas non lava, nisi post Officium: sed absque intervallo finita priore, incipitur altera, utique in loco eodem.

[Annotata]

* R. edoctam

* Apostolum &c.

* Crudelitatis

* fac

* qui

* Paulum

* scribis

* Corporis

* Petro

* Paulo

* præviantur

§. XVIII. De Basilicis tribus præcipuis, a Constantino extrui jussis, & a Silvestro Papa dedicatis.

AUCTORE C. J.

[194] Anastasius Bibliothecarius, cum libro Pontificali, in Vita S. Silvestri Papæ sic scribit: Hujus temporibus fecit Constantinus Augustus basilicas istas, quas & ornavit. Basilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona. Quibus descriptis, pergit: Item his temporibus, [Constantinus anno 312,] fecit ex rogatu Silvestri Episcopi basilicam B. Petro Apostolo in templo Apollinis: & postea: Eodem tempore fecit basilicam B. Paulo Apostolo, ex suggestione Silvestri Episcopi. Constat apud Chronologos, Constantinum anno CCCXII debellasse Maxentium prope pontem Milvium, dimidia fere leucä ab Urbe instratum Tiberi; ex quo hic præcipitatus, aut ruinis ejus involutus, aquis periit. Diem, quo hæc acciderunt, exprimere videntur Kalendaria Romana antiqua, & filio Constantini imperante primitus scripta; non tantum Hervagianum, [victo Maxentio die 28 Octob.] a Gothofredo in Chronologia ad Leges Codicis Theodosiani citatum, sed etiam Philocalinum, a Furio Dionysio Philocalo, qui ipsum titulavit, ita appellandum; quod Bucherius noster in suo ad Victorii Canonem Paschalem Commentario, mutilum; Lambecius vero in Commentariis de Bibliotheca Cæsarea libro 4, integrum edidit. Isthæc tria Kalendaria V Kal. Novembris (qua die imperium invaserat Maxentius, &, ut aliunde etiam scitur, cæsus fuit) habent, Evictio tyranni, & sequenti die, IV scilicet Kalendas ejusdem, Adventus Divi: quæ de evicto tyranno Maxentio, [ingreditur Romam die sequenti;] contra quem a Romanis invocatus ac invitatus fuerat Constantinus; deque Victoris postridie in Urbem, a qua prope aberat, adventu intelligi commodissime possunt, ac omnino debere videntur; dignaque fuerunt, si qua alia, quæ Fastis publicis adscriberentur ab iis, qui summam inde felicitatem se consecutos esse, publice professi sunt; & accepti beneficii memoriam erecto triumphali monumento ad posteros & nostram usque ætatem transmiserunt, insculptis in marm ore hisce versibus:

Imp. Caes. Fl. Constantino Maximo.
P. F. Augusto. S. P. Q. R.
Quod instinctu divinitatis, mentis
magnitudine cum exercitu suo,
tam de Tyranno, quam de omni ejus
Factione, uno tempore justis
Rempublicam ultus est armis,
Arcum triumphalem insignem dicavit.

Intra fornicem arcus præterea legitur ex una parte, Liberatori Urbis, nempe per necem Tyranni; ex altera, Fundatori Quietis, per justitiam & clementiam novi Imperii.

[195] Citatus Gothofredus meminit etiam alterius Kalendarii, quod descriptum, ait, [ædes suas Laterano templum facit 9 Novemb.] ex Fastis Ambrosii Navidii Fracci Ferentinatis, & sic habet mense Novembri: Die IX Constantinus dotat Ecclesiama ædesque suas templum fecit; & die XV. Constantinus corbibus terram egerit. Quæ eodem anno CCCXII, atque intra mensem a suo victoris in Urbem adventu, Constantinum fecisse, certissimum est, ut mox ostendam. Noluit videlicet pius Imperator, cælitus beneficiis plurimis præventus, stimulante gratia Spiritus sancti, tardus esse in agendo referendoque gratias Benefactori Deo: sed mox quinta Idus Novembres, quæ erat undecima a suo in Urbem ingressu & Dominica, ædes suas templum fecit, & consecrari curaverit per Melchiadem tunc Pontificem Romanum, donec ampliorem a fundamentis ibidem excitaret basilicam, Salvatori consecrandam, Lateranensem a loco, Constantinianam a fundatore perpetuo deinde appellatam; pro cujus fundamentis jaciendis ipse, sexta post die, XV ejusdem mensis Novembris & anni CCCXII, corbibus egerere terram voluit. Hæc autem, [donec basilica ibidem amplior ædificaretur;] indicato jam anno facta esse, patet ex dictis: quia illo solo scitur Constantinus mense Novembri Romæ fuisse. Eo ipsum reducit quidem Chronologia Gothofrediana, annis CCCXV & XXVI, se indidem pariter habetur, alio profectum fuisse ante Novembrem, imo ante Octobrem, utroque isto anno.

[196] Atque hæc prima fuit basilica, quam pius Imperator ædificavit; inscribiturque jam a multis seculis ex parte exteriori porticus, frontispicio prætensæ, cunctarum mater & caput ecclesiarum. [quam sub Melchiade cœptam dedicaverit Silvester,] Ipsam quis dedicaverit, non omnino constat: opinor, Silvestrum Papam. Cœpta enim ædificari anno CCCXII exeunte, non videtur ante Februarium anni CCCXIV, cujus Kalendis, aut pridie Pontificatum adiit Silvester, absolvi potuisse opus tam grande ac regium; atque adeo hic solennia Dedicationis, ut par erat, peregerit; & quidem illa ipsa V Idus Novembres, qua primum ædes suas templum fecisse Constantinum diximus: aut potius in Dominica ipsam dedicaverit, dedicationis vero memoriam annuam prædictæ diei V Idus Novembres reliquerit. Illa certe, Dedicatio ejus & nunc recolitur quotannis per Ecclesiam universam, & videtur in Lateranensi perpetuo celebrata fuisse: in quam etiam intulisse Silvestrum sacra Apostolorum Capita, jam diximus §. 6. Absoluto isthoc opere ac dedicato sub titulo Salvatoris, processerit Imperator ad ædificandum basilicas Apostolorum Petri in Vaticano, & Pauli Via Ostiensi, idque ex rogatu & suggestione Silvestri, [cujus rogatu Imperator etiam extruit] jam tum Episcopi seu Pontificis Romani, ut initio hujusce Paragraphi indicant verba Anastasii, nihil simile habentis, ubi de ædificatione basilicæ Lateranensis loquitur, quasi hanc a Constantino constructam innuere voluerit, non alterius rogatu aut suggestione, sed motu ac zelo ejus proprio.

[197] Porro si coram Romæ Constantinus, rogatu Silvestri, ecclesias Apostolorum exædificare cœpit, aut sumpto ligone, ut habet traditio & Breviarium Romanum, terram eruit, ad jacienda fundamenta; indeque duodecim terræ cophinos, honoris causa duodecim Apostolorum, [basilicas SS. Petri & Pauli an. 315,] exportavit; id debet factum fuisse anno secundo Silvestri, CCCXV Christi; quando iterum Romam venit Constantinus, ibique aliquamdiu, mensibus Augusto & Septembri moratus fuit, ut docet citata aliquoties Chronologia, nusquam indicans, ipsum eodem rediisse ante annum CCCXXVI, quando extremum ibi consedit, æstate propemodum tota; qua & Helena mater ejus ibidem mortua est ac tumulata; & Senatum populumque Romanum, ut loquitur Gothofredus in Chronico historico ad hunc annum, Sibi inconciliavit propter eradicandæ videlicet in ea superstitionis gentilitiæ studium. Hinc & postea de Constantinopoli excitanda consilium; hinc ornamentorum e Roma postea translatio; hinc populi Romani in eum convitia; de quibus Libanius Oratione ad Theodosium 13 p. 412. Hæc ille, quæ non potuerint Imperatori suadere, ut tunc nova ornamenta, ecclesias tam magnificas Romæ adjiceret; sed neque Silvestri pro gloria Religionis & Apostolorum zelus distulerit tam diu rogare Imperatorem basilicarum Apostolicarum ædificationem; neque hanc eatenus differri tulerit pietas Imperatoris, adeo ardens hac in re, ut vix ingressus Romam, excitarit Lateranensem.

[198] Anno igitur CCCXV ponamus, donec certiora nobis innotescant, jacta fuisse basilicarum Petri & Pauli fundamenta; easque, quadriennio extructas, potuisse anno CCCXIX solenniter dedicari, & corpora sanctorum Apostolorum, ornatiore jam loco seu Confessione, ibidem recondi. Neutrius tamen dedicatio antiquis reperitur adscripta Fastis sacris; sed mansit privata & propria ipsismet ecclesiis, sicut & aliis deinde per Urbem ædificatis, dedicatio cuique sua, [dedicatas anno 319,] usque ad seculum XIV. Tunc enim, ante annum MCCCLX, ut ex certis indiciis colligere datur, scriptum habemus in membrana Martyrologium ad usum Fratrum Minorum provinciæ Daniæ; quod anno MDCLXXXVIII in nostra Pragensi Professorum Domo repertum, cum facultate Superiorum inde Antverpiam ipse mecum attuli. In illo, XIV Kal. Decembres, ultimo loco, sed eädem, [cujus rei memoria annua in propriis tantum ecclesiis servata] qua reliqua manuscriptum legitur: Dedicatio basilicarum Apostolorum Petri & Pauli. Minus duplex: quemadmodum ad V Idus Novembres, similiter ultimo loco habetur: Ipso die. Dedicatio basilicæ Salvatoris, nullo hic addito ritu, quo celebrari debeat. Eadem (nempe non fuisse Dedicationes illas ante seculum XIV relatas in sacros Fastos) confirmat qui seculo XV ineunte floruit Radulfus de Rivo, Decanus Tungrensis, libro de Canonum observantia, Propos 22, docens, Festum de Nive, utrasque Dedicationes trium majorum basilicarum, aliaque Romæ localia, non pertinuisse ad Ordinem seu Missale Romanum. [usque ad seculum 14,] Nec sine mysterio, inquit, de omnibus prædictis nihil proprietatis habetur in Officio Gregoriano, quasi generaliter non sint tenenda. Interea tamen credibile est, a principio inserta fuisse dedicationum illarum festa Pontificali Romano, quia ad Officium Papæ spectabant: atque inde Fratres Minores ipsa transtulerint postea ad suos rituales libros Fastosque sacros; & propagata latius illorum observantia in Breviarium Romanum illata reperiuntur jam ab anno MDL, & quidem sub ritu Duplicis, ex mandato, ut puto, Julii Papæ III; Dedicatio quidem basilicæ Salvatoris, V Idus Novembres; sanctorum vero Apostolorum, XIV Kal. Decembres.

[199] Sed an istis etiam diebus dedicationum solennitates primitus peractæ fuerint? De basilica Lateranensi jam dixi, ipsam die V Idus Novembres dedicatam fuisse, quatenus illa die ædes ibi in templum conversæ fuerunt, utique per dedicationem & celebrationem Missæ. [deinde etiam ad publicum usum transiit pro die 18 Novemb.] Apostolicarum ecclesiarum, certe S. Petri dedicationem primitus eadem quoque die, qua nunc celebratur, XIV Kal. Decembres contigisse, testatur Romanum Breviarium, cum die XVIII Novembris Lect. V ait, novam S. Petri basilicam eadem die, qua vetus olim dedicata fuerat, recurrente, ab Urbano VIII, anno MDCXXVI solenni ritu consecratam fuisse. Currebat anno isto littera Dominicalis D, ac dies XVIII Novembris, atque adeo Dedicatio Urbaniana incidit in feriam IV; qua feria si etiam suam dedicaverit olim Silvester (quod vix puto) uti eam dedicasse dicitur die XVIII Novembris; factum id fuit anno CCCXIX, XXIV, [licet illa die basilica hæc forte dedicata non sit,] aut XXX: illis enim solis tenente ipso Pontificatum, habetur littera Dominicalis D, ac proinde etiam dies XVIII Novembris incidit in feriam IV. Illis porro admissis, annus CCCXIX dedicationi Silvestrinæ variis de causis tribuendus esset potius, quam alii duo; & nostræ imprimis opinioni congrueret optime; utpote qui statuimus, jacta fuisse basilicarum utriusque Apostoli fundamenta ab Imperatore anno CCCXV, tunc ibi præsente; & ostendere cupimus, earumdem dedicationem, nec non Corporum Apostolicorum ibidem in nova Confessione depositionem, factam fuisse anno CCCXIX.

[200] Verum illis etiam admissis, hæreret mihi scrupulus, quod tam solennes actiones primis Ecclesiæ seculis peractæ fuerint extra Dominicam: [sed quod prius ibi stetit oratorium,] puto enim ejusmodi actiones propter celebritatem suam tunc non minus consuevisse fieri in Dominica, quam fiebant tali die ordinationes Episcoporum. Hasce autem in Dominica peragi consuevisse, saltem in Ecclesia occidentali, pluribus docet Eminentiss. Card. Norisius in sua Historia Pelag. lib. 2 cap. 24 aliique. Quamobrem opinari mihi liceat Memoriam S. Petri, quam Anacletus construxit, & Constantinus deinde in basilicam convertit, deciam quarta quidem Kal. Decembres consecratam olim fuisse ab Anacleto aut alio, sed tali aliquo anno, ubi ea die incidit in Dominicam; & sic ipsam diem XIV Kalendas dedicationis primæ pro annua festivitate dedicationis, a Silvestro factæ, per hunc retentam fuisse; licet alia die, seu ferta, seu potius Dominica, ob majorem solennitatem, ipsam dedicaverit. Quemadmodum etiam nunc obtinet per totam Ecclesiam, ut facta templi alicujus solenni conse ratione, ipsa dies, qua hæc facta sit, non necessario debeat annua ejus rei memoria ac festo celebrari; sed possit eligi alia cum approbatione consecrantis. Et sicuti Urbanus VIII, ut loquitur Breviarium Romanum, novissimam S. Petri basilicam consecravit eadem die recurrente, [cujus anniversaria dies retenta sit.] qua Silvester olim suam dedicaverat, aut, ut nostra fert opinio, dedicationis festum quotannis celebrari mandaverat: sic etiam respexerit Silvester ad diem, qua primitus oratorium, seu Memoria S. Petri consecrata fuerat, eamque, si minus pro nova solennissima dedicatione sua servare potuerit; voluerit tamen eam pro annua ejus memoria retineri: quemadmodum etiam videtur statuisse, ut paulo ante insinuavimus, in dedicatione basilicæ Lateranensis, cum ejus dedicationis alia dies anniversaria nesciatur, quam qua ante in Lateranensi palatio ædes aliquæ Imperatoris in templum commutatæ & consecratæ fuerant V Idus Novembres; eademque dies etiam hodie in Breviario Romano recolitur pro annua memoria dedicationis basilicæ ipsius Lateranensis.

[201] Sed si ipsa solennis actio dedicationis basilicarum Petri & Pauli facta non fuit a Silvestro die XIV Kal. Decemb. qua, quæso, facta fuerit? Opinor primo factam fuisse utramque, [Dedicatio basilicarum.] uno eodemque anno CCCXIX: secundo, utramque seorsim & diversis diebus factam fuisse: tertio, basilicam S. Pauli a Silvestro consecratam festo conversionis ejus XXV Januarii; basilicam vero S. Petri festo ejus Cathedræ XXII Februarii, ambobus festis illis anno CCCXIX in Dominicam incidentibus; iisdemque simul etiam deposita & inclusa utrobique corpora dimidiata Apostolorum fuisse. Opinor quarto, utriusque dedicationis memoriam tunc a Silvestro jussam esse deinceps simul recoli una die; ut qui una die passi fuerant Apostoli, eademque tamquam natali sua colebantur in Ecclesia, quique simul, dimidia sui parte, in utraque basilica quiescebant, earumdem basilicarum dedicationem haberent una die, mutua solennitate communem. Harum opinionum mearum ratio ex jam dictis haberi fere potest sufficienter; & porro colligetur ex mox dicendis de depositione Corporum utriusque Apostoli.

§. XIX. De tempore Depositionis sacrorum Corporum in basilicis utriusque Apostoli, & festo B. Petri epularum.

[202] Hanc Depositionem Corporum, numquam amplius deinde movendorum, adscribendam quoque existimo, propter rationem jam dictam, & ad majorem actionis tam sacræ solennitatem, [Præter Dedicationem facta etiam Depositio Corporum,] Dominicæ, aut alteri, ipsorum Apostolorum festæ diei, aut utrique simul concurrenti: atque propterea huic actioni æque ac dedicationi basilicarum eligo annum CCCXIX: quo habente litteram Dominicalem D, duo Apostolorum festa, Conversio Pauli, & Cathedra Petri, antiquissimis Ecclesiæ Fastis jam tum adscripta, inciderunt in duas Dominicas. [die 22 Febr, in S. Petri,] His igitur ipsis affigo duplicum corporum dimidiatorum utriusque Apostoli depositionem, non ex mera conjectura. Depositionem quidem, quæ facta est in ecclesia S. Petri Vaticana, affigo diei VIII Kal. Martias, tunc Dominicæ, & ipsi Cathedræ Petri consecratæ: quoniam illa die lego in Laterculo Polemei Silvii; sacra & profana apud Romanos festa complexo, & sub medium seculi V scripto, Depositio S. Petri & Pauli, nimirum ratione dimidii utriusque corporis, in S Petri ecclesia tali die depositi. Diei vero VIII Kal. Februarias affigo depositionem factam in ecclesia S. Pauli via Ostiensi alterius dimidiæ partis utriusque corporis; [25 Jan. in S. Pauli,] quod etiam confirmant antiquissimi Ecclesiæ Romanæ Fasti, S. Hieronymo attributi; quorum quatuor vetustissima exemplaria ad prædictam diem VIII Kal. Februarias sic scribunt: Romæ Translatio S. Pauli Apostoli: solius Apostoli Pauli mentionem facientes tamquam potioris, quia translatio ad ipsiusmet ecclesiam facta fuit: mansitque eadem dies ipsius nomini perpetuo consecrata, quamvis secutis temporibus festum Translationis in Conversionis, quo nomine etiamnum celebratur, quotannis mutatum sit, ut initio paragraphi XVII dictum est.

[203] [cur illis diebus potissimum] Denique refero illud, Depositio S. Petri & Pauli, potius ad ecclesiam Vaticanam, quam ad Paulinam extra muros Urbis; & istud, Translatio S. Pauli, potius ad ejusdem ecclesiam, quam ad Vaticanam; tum quia Depositio corporum commodius intelligitur facta in eodem loco, ubi jam tum ipsa aderant: & aderant in Vaticana. Translatio autem fere indicat terminum ad quem, remotiorem a loco ubi prius quiescebant: tum etiam, quia ut Depositio utriusq; affigitur festo Petri solius, nempe Cathedræ ejus; ita videtur quoque aptius referri ad ejusdem ecclesiam: & similiter Translatio, affixa festo solius Pauli, nempe ejus Conversioni, ad hujus quoque ecclesiam aptius referetur. Neque debui Depositionem prædictam in Vaticana ecclesia, potius referre ad festum Cathedræ Petri Romanæ, quod XVIII Januarii nunc colitur, quam Antiochenæ; quantumvis illud æque ac istud anno CCCXIX inciderit in Dominicam; quia Cathedræ Romanæ festum seorsim minus antiquum est quam Antiochenæ; & illa ipsa die, qua perpetuo memoria Cathedræ Antiochenæ celebrata fuit in ecclesia Romana, olim etiam celebrabatur Cathedræ ipsius Romanæ memoria, uti testatur Beletus in Rationali divinorum Officiorum cap. 83: atque adeo antiquitus nihil habebat dies XVIII Januarii, cur illa deponerentur aut transferrentur Corpora Apostolorum potius, quam quavis alia Dominica.

[204] [& cur dies 22 Febr. etiam appelletur B. Petri epularum?] Idem Beletus testatur festum Cathedræ S. Petri die VIII Kal. Martias, etiam appellatum fuisse Festum B. Petri epularum, ex eo quod consuetudo veterum ethnicorum fuerit ponendi illo tempore epulas ad parentum suorum tumulos, quibus ridicule credebant animas sive umbras eorum refici; cum potius a dæmoniis aut sacrificulis nocte absumerentur: quodque viri sancti, ut idem ait, consuetudinem illam extinguere volentes, instituerint festum de Cathedra S. Petri, tam de illa quæ fuit Romæ, quam quæ Antiochiæ; idque illo eodem die quo abominanda illa ab ethnicis fiebant: ut solenni hoc festo pravæ istius consuetudinis festum omnino extingueretur. unde etiam ab illis epulis festum hoc appellatum est beati Petri epularum. [Hæ tunc permissæ fuerunt,] Nempe eadem illa die VIII Kal. Martias in Kalendario antiquo, quod Bucherius dimidium, Lambecius integrum exhibet, notatur festum Caristiorum: de quo Valerius Maximus ita scribit: Convivium etiam solenne majores instituerunt, idque Caristia appellaverunt; cui præter cognatos & affines nemo interponebatur. Atque huc etiam spectat quod in laudato Silvii Laterculo, eadem die, post Depositionem S. Petri & Pauli, sic additur: Cara cognatio, ideo dicta, quia tunc, etsi fuerint vivorum parentum odia, tempore obitus deponuntur. Sive igitur ab his conviviis, seu potius ab epulis Feralibus, quas pridie consueverunt gentiles, festa Feralia celebrantes, ad abolendas gentilium superstitiones, apponere sepulcris defunctorum suorum, & sic parentare manibus eorum; quasque, ut ait citatus Beletus, nocte dæmones consumebant: sive, inquam, ab illis conviviis, seu potius ab his epulis, festum Cathedræ, etiam B. Petri epularum videri possit appellatum fuisse: mihi tamen credibilius est, id nominis illi festo adhæsisse; quod primi ejus institutores permiserint etiam Christianis illo die quasdam inter se & propinquos suos epulas, tamquam Agapas, in primitiva ecclesia perquam usitatas, ad fovendam atque augendam inter fideles mutuam caritatem; & si antiquam superstitionem convertendam in profectum veræ Religionis.

[205] Erat autem Agape convivium Christianorum publicum, & solennioribus quibusdam diebus instituebatur, initio ipsis in templis, ac fere post sumptam Eucharistiam, ad fovendam, ut dixi, mutuam caritatem, & reficiendos etiam pauperes. [tamquam Agapæ primitivæ ecclesiæ,] De his & primis Christianis ita scribit Chrysostomus homil. 27 in Epistolam 1 ad Cor. Statis diebus mensas faciebant communes, & peracta synaxi, post Sacramentorum communionem, omnes commune inibant convivium, divitibus quidem cibum afferentibus, pauperibus autem, & qui nihil habebant, etiam vocatis, & omnibus communiter vescentibus. Peragebantur autem tam decenter omnia, ut ne ipsi quidem gentilium sapientiores haberent, quod ibi carperent; scribente sic Plinio ad Trajanum in Epistola, ubi de cœtibus Christianorum: Coëunt ad capiendum cibum, promiscuum tamen & innoxium. Sed Tertullianus in Apologetico cap. 39 uberius & explicatius ea tractat: Cœna nostra, inquit, de nomine rationem sui ostendit. Vocatur enim Ἀγάπη, id quod Dilectio penes Græcos est. Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est, pietatis nomine facere sumptum. Siquidem inopes quoque refrigerio isto juvamus … Non prius discumbitur, quam oratio ad Deum prægustetur. Editur, quantum esurientes capiunt: bibitur, quantum pudicis est utile: ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant, Dominum audire. Plura huc facientia videri possunt loco citato.

[106] Sed aliis quoque locis, aliisque de causis Agapæ institui deinde cœperunt: puta in Dedicationibus templorum, [etiam in dedicationibus templorum usitatæ;] in Natalitiis Martyrum, in Depositionibus Reliquiarum. Pulcherrime in rem nostram hæc tractat Gregorius Magnus Epist. 71 libri 10, qua per Mellitum Abbatem Augustino suo, ad conversionem gentilium Anglorum incumbenti, nonnulla mandat; quæ quisquis attente consideraverit, facile inducet animum ad credendum, talia prius a Silvestro permissa fuisse Romæ in dedicatione & depositione Apostolorum, quam a Gregorio præscripta fuerint Augustino inter Anglos observanda. Habebunt quoque ibidem ad quod animum intendant, [jubente Gregorio magno, in illis] qui in Sinis, aliisque cultioribus regionibus, primas Christianorum leges utiliter inducere inter gentiles cupiunt. Sic igitur mandat Gregorius: Dicite, Mellite, Augustino, quod diu mecum decausa Anglorum cogitans tractavi, videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa, quæ in eis sunt, idola destruantur; aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur; altaria construantur; Reliquiæ ponantur. Quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est, ut a cultu dæmonum in obsequium veri Dei debeant commodari: [sacrificia gentilium mutari] ut dum gens ipsa, eadem fana sua no videt destrui; de corde errorem deponat, & Deum verum cognoscens ac adorans, ad loca quæ consuevit, familiarius concurrat.

[207] Et (propius hæc ad rem nostram faciunt) qui boves solent in sacrificio dæmonum multos occidere, debet his etiam hac de re aliqua solennitas immutari; ut die dedicationis, vel natalitii sanctorum Martyrum, quorum illic Reliquiæ ponuntur; tabernacula sibi circa easdem ecclesias, quæ ex fanis commutatæ sunt, [in convivia Christianorum:] de ramis arborum faciant, & religiosis conviviis solennitatem celebrent. Nec diabolo (huc iterum reflectant animum Præcones fidei inter gentiles) jam animalia immolent, sed ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, & donatori omnium de satietate sua gratias referant: ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur, ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Nam duris mentibus simul omnia abscindere impossibile esse, non dubium est: quia is qui locum summum ascendere nititur, gradibus vel passibus, [uti Deus præcepit Israelitis, ipsa animalia,] non autem saltibus elevatur. Et libet attexere exemplum quod Gregorius subdit, ostendens, Deum ipsa animalia, quæ dæmonibus immolabantur, etiam sibi præcepisse offerri, non mutata sacrificiorum materia, sed solo fine. Prosequitur ergo: Sic Israëlitico populo in Ægypto Dominus ipse quidem innotuit; sed tamen ei sacrificiorum usus, quos diabolo solebant exhibere, in cultu proprio reservavit; ut eis in sacrificio suo Dei, seu quod sibi Deo fiebat, animalia immolare præciperet; quatenus commutantes; [quæ dæmoni immolare consueverant, sibi offerri,] aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent: ut, etsi ipsa essent animalia quæ offerre consueverant; verumtamen Deo hæc, & non idolis immolarent, jam sacrificia gentilium ipsa non essent.

[208] Epistola quoque 54 libri 1, idem Gregorius, volens oratorium beatæ Mariæ, recenter ædificatum, solenniter dedicare; quia tenuitas loci præstare non poterat sumptus, ad caritatem, pauperibus tali tempore in cibo & potu exhibendam fieri solitos; [& cibos erogari pauperibus.] ita præcipii Petro Subdiacono: Volumus, ut ad celebrandam dedicationem dare debeas, ad erogandum pauperibus, in auro solidos X, vini amphoras XXX, annonæ modios CC, olei orcas II, verveces XII, gallinas C. Atque hæc occasione festi epularum S. Petri plus quam satis: & abunde docent, in dedicationibus ecclesiarum convivia instrui, & cibos pauperibus erogari consuevisse: ut vel inde probari etiam possit, die VIII Kalendas Febr. in festo Cathedræ ecclesiam S. Petri dicatam fuisse; quia dies & festum illud, [In dedicatione ponebantur olim Reliquiæ] Epularum S. Petri dictum fuit; & re ipsa epulas tunc parari solitas fuisse quotannis, præsumitur.

[209] Redeo ad dedicationem nostram & depositionem corporum, quas eädem die factas, sic ulterius ostendi potest ex eo quod sciamus, solicitos fuisse primævos Pontifices, ut in dedicationibus ecclesiarum deponerent Reliquias illorum Sanctorum, quorum nominibus ecclesiæ consecrabantur, si haberi possent. Sic laudatus Gregorius Papa, Epist. 150 libri 5, mittit Palladio, Episcopo Sanctonis, Reliquias sanctorum Petri & Pauli (puta brandea, de quibus supra .§ 5) nec non Laurentii atque Pancratii Martyrum, collocandas in totidem altaribus, [illorum Sanctorum, quibus ecclesiæ dedicabantur:] ipsorum quidem honori erectis, sed defectu Reliquiarum propriarum nondum dedicatis. Sic idem Epist 58 libri 2, dedicaturus Romæ ecclesiam in honorem S. Severini, postulat a Petro Subdiacono Campaniæ, ut sibi Reliquias ejusdem Sancti debita cum veneratione transmittat. Sic Epist. 85 libri 7, Januaria, religiosa femina, sibi postulat concedi Reliquias beatorum Severini Confessoris, & Julianæ Martyris; quatenus in eorum nomine oratorium, propriis sumptibus constructum, possit solenniter consecrari: quasi sine illis non possit. Alia his similia habet alibi Gregorius, & duobus ante ipsum seculis eadem docuit S. Ambrosius, ita scribens sorori suæ: Cum ego basilicam dedicare vellem, multi tamquam uno ore interpellare cœperunt, dicentes; Sicut in Romana (est nomen ecclesiæ Mediolani, a S. Ambrosio structæ & consecratæ) sic basilicam hanc tuam dedices. Respondi; Faciam, si Martyrum Reliquias invenero; satis innuens, sine illis id sibi non licere. Invenisse autem, addit, divino quodam instinctu, corpora sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii; eaque intulit in novam ecclesiam, ab ædificatore Ambrosianam jam tum dictam; eorumdemque Sanctorum Martyrum nominibus ipsam consecravit, sicuti antea ecclesiam quoque Romanam, quam dixi, consecraverat in honorem Apostolorum, depositis eorumdem in illa Reliquiis, quas Roma allatas habebat.

[210] Addere etiam debeo, quod in prædicta ad sororem suam Epistola narrat Ambrosius, [eaque Dedicatio fieri solebat in Dominica,] acclamasse populum, ut in Dominicum differretur diem Martyrum Depositio: sed tandem obtentum, ut sequenti fieret die. Quod utique indicat, invaluisse iunc usum, solennes Depositiones Martyrum facere in Dominicis: atque hic in casu præmisso, non nisi gravibus de causis, quibus etiam populus cedere debuerit, tandem obtentum fuisse, ut præter morem id fieret. Non tamen concludi ex eo velim, etiam Dedicationem basilicæ extra Dominicum diem contigisse, ut concludit Pagius in Critica ad annum CCCLXXXVII. Possunt enim rationes fuisse, quæ suaserint anticipandam Depositionem Corporum; non, anticipandam Dedicationem: & propterea hanc reipsa, ut moris erat, in Dominica proxima peractam, illam vero anticipatam, una quidem die, juxta sententiam Baronii, referentis Inventionem ac Depositionem sanctorum Gervasii & Protasii ad annum vulgaris æræ CCCLXXXVII; duabus vero diebus, juxta Pagium loco citato, & juxta nos ad Acta eorumdem Sanctorum die XIX Junii; rectius opinantes, prædicta contigisse anno CCCLXXXVI. Depositio autem illa sanctorum Corporum, utra demum anticipatarum dierum facta sit; potest censeri quædam præparatio ad Dedicationem fuisse. Certe malim solennitates Dedicationis ecclesiæ, & Reliquiarum in ea Depositionis, quæ simultaneæ plerumque sunt, separare inter se, quam extra Dominicam admittere Dedicationis solennitatem; quamdiu gravior ratio aliter sentiendi allata non fuerit, quam affertur a Pagio.

[211] Quin imo sententia, quæ una tantum die anticipat Depositionem Reliquiarum, [quæ a vesperis sabbati sumebat initium:] ac proinde Sabbato eam collocat, nihil officit consuetudini jam laudatæ; quamvis etiam admitteretur, tunc dedicatam quoque ecclesiam fuisse, aut saltem dedicari cœptam. Complectitur quippe Dominica (quod attinet ad ejusmodi functiones sacras ordinationesque sacerdotales) etiam noctem præcedentem & quidquid post Sabbati vesperas labitur temporis: de quo mox clarius. Interim in Dominica olim solitos fuisse conferri sacros Ordines, innuimus num. 200, citato pro illa doctrina Eminentissimo Cardinali Noris; qui sic loquitur: Juxta antiquos Canones & Latinæ Ecclesiæ ritum, Episcopi Dominica tantum die consecrabantur. Ritum illum S. Leo Magnus Papa ab ipsis Apostolis derivat, hortans Dioscorum Alexandrinum, ut etiam ipse in Dominica consecraret Sacerdotes suos; sic pie & laudabiliter Apostolicis morem Institutis gesturum. Nunc vero quod Dominica a primis vesperis initium sumat, docet idem Leo Epist. XI ad prædictum Dioscorum scribens, illumque claris verbis monens, ut his, qui consecrandi sunt, numquam benedictio nisi in die resurrectionis Dominicæ (id est in die Dominica) tribuatur; cui a vespera Sabbati initium constat adscribi. Et Epist. mihi 10 ad Episcopos per Provinciam Viennensem: Non passim, sed die legitimo ordinatio cerebretur. Nec sibi constare status sui noverit firmitatem, qui non die Sabbati vespere, quod lucescit in prima Sabbati, vel ipso Dominico die fuerit ordinatus. Et sic deponens Ambrosius Reliquias Sanctorum suorum die Sabbati, id facere potuit post vesperas; atque ita implere consuetudinem in Ecclesia receptam.

[222] Jam vero cum obtinuerit usus antiquissimis temporibus, Dedicationes ecclesiarum fieri in Dominica, [ac tali die ecclesiæ SS. Apostolorum dedicatæ fuerint.] deponerenturque tunc in illic etiam Reliquiæ Sanctorum, & illorum quidem plerumque, quorum nominibus ipsæ ecclesiæ consecrabantur, si obtineri possent: cur dubitemus in Dedicatione duarum præcipuarum totius orbis basilicarum sanctorum Petri & Pauli Apostolorum, ubi horum corpora ad manum erant, & reipsa in illis deposita circiter hæc tempora fuisse constat, aliter factum esse a Silvestro, quam fecerint successores ejus, Leo aliique Pontifices, qui credi debent in illa re proposita sibi habuisse exempla decessorum suorum; & quorum potius quam S. Silvestri, qui initio publicæ libertatis Ecclesiæ Romanæ primari‘as duas basilicas solennissimo ritu dedicaverat, corporaque Principum Apostolorum ibidem recondiderat?

§. XX. Passi, necne, sint Apostoli die XXII Februarii.

[213] Præmonendus hic, Lector, es, Tomum hunc usque ad hanc paginam 473, impressum fuisse jam inde ab anno secundo hujus seculi, quando ob ingruentia bella & huic urbi imminentia, jussimus sisti præla. Interea consuluit me familiariter, pro antiqua consuetudine nostra per litteras, anno MDCCV Romæ datus, P. Joannes Baptista Tolomeus, super quæstione in titulo proposita. Summa litterarum ejus facile intelligetur ex responso meo, quod hunc fere in modum reddidi; quodque ad solvendam quæstionem propositam sufficere poterit; præterquam quod de eadem sat multis egerimus pag 408 a num. 44 Hæc igitur sint ad confirmandam in aliquibus sententiam nostram, ibi assertam.

[214] Verum est, in Laterculo Polemei Silvii, anno CCCCXLIX conscripto, [Laterculus Silvil] sic notari apud Bollandum in Præfatione generali: VIII Kal. Mart. Depositio SS. Petri & Pauli. Verum quoque est, promisisse Bollandum, fore ut Laterculum istum aliquando vulgaret integrum. Sed neque vulgatus deinceps fuit, neque amplius (quod summopere doleo) penes nos est. Commodatus fuit, antequam ego ad hæc studia accessi, P. Alexandro Wilthemio, viro erudito, Luxemburgi tunc commoranti, qui non multo post excessii e vita, & Laterculus noster numquam nobis restitutus est, licet pluries repetitus. Quæ jactura cautiores debet facere æstimatores antiquarum scripturarum, ut non sinant eas sibi e manibus elabi, nisi forte descriptas denuo.

[215] Ceterum locus præmissus, e Laterculo Silvii a Pearsonio, ut ais, citatus, valde debilis est, [non probat] aut plane nullus, ad probandum, sanctos Apostolorum Principes VIII Kal. Martias laurea martyrii coronatos fuisse. Ego Pearsonium quidem non legi: legi autem Carolum le Cointe, quem Pearsonius videtur secutus esse, eadem de re sic scribentem tomo 2 Annalium Franciæ pag 73: In illo Silvii opere sive Laterculo, quo christiana ethnicaque continentur; VIII Kal. Martii consignatur Depositio SS. Petri & Pauli, nulla Cathedræ facta mentione Tertio autem Kal. Julii, quo prædicta Depositio nunc celebratur, aliove die, nulla ejusdem (Depositionis) extat aut Cathedræ memoria, nempe in Laterculo isto. Sit ita: quamvis tamen aut le Cointe, aut Pearsonius Laterculum numquam viderint, quam qua parte editus est a Bollando in Præfatione generali ante tomum 1 Januarii. Quid porro? Hinc collige, inquit le Cointe, temporibus Silvii solenne festum de Cathedra B. Petri nondum fuisse: & Depositionem Principum Apostolorum coli solitam esse VIII Kal. Martii.

[216] Pessima collectio & sequela. Silvius, qui nonnulla tantum Romanorum, [SS. Petrum & Paulum 22 Febr. passos esse:] tum gentilium, tum Christianorum festa annotavit in suo Laterculo, nusquam meminit Cathedræ S. Petri: igitur temporibus Silvii solenne festum de Cathedra illa non fuit. Item; III Kal. Julii, aliove die, quam VIII Kal. Martii, non fit mentio in eodem Laterculo Depositionis SS. Petri & Pauli, ergo alio die quam VIII Kal Mart. Apostoli non sunt passi martyrium.

[217] Scripsit Laterculum suum Silvius temporibus S. Leonis Magni Papæ, [quia dies Passionis a festo Cathedræ,] anno pontificatus IX: Leo autem solenne festum Cathedræ S. Petri & celebravit ipse, & pridem celebrari consuevisse indicat, & a festo Martyrii S. Petri expressis verbis distinguit. Probat hæc Sermo ejus, ipso Cathedræ festo ad populum habitus, e Christianissimi Regis bibliotheca, inter alia Leonis opera, anno MDCLXXV Parisiis impressus; cujus hoc est initium: Adest, Dilectissimi Fratres, beati Apostolorum Principis gloriosa solennitas, quam tota debemus animi alacritate, tota mentis devotione celebrare. Cum enim dies martyrii ejus merito habeatur in toto orbe clarissima; hæc non impari est totius Ecclesiæ sanctæ gaudio celebrande. In illa siquidem, alternantibus hymnidicis Angelorum choris, est ineffabiliter coronatus; in ista vero, exultantibus undique fidelibus turmis, pontificali Cathedra, cum magna gloria est sublimatus.

[218] Antiquius etiam Silvio celebratum fuisse festum Cathedræ, [quod ante Silvii tempora solene fuit,] clamant apographa Martyrologi Hieronymiani antiquissima: & non uno tantum die celebratum fuisse, æque clamant. Inter illa nostrum Ms. sic legit: VIII Kal. Mart. Cathedra Antiochiæ. Antea vero dixerat: XV Kal Febr. Depositio Cathedræ Petri Romæ. Similiter Ms. Corbejense: VIII Kal. Mart. Natalis Cathedræ S. Petri, quo sedit apud Antiochiam. Et: XV Kal. Febr. Dedicatio Cathedræ S. Petri Apostoli, qua primo Romæ sedit. Plura videri possunt apud eruditissimum Florentinium, impressa ad utrumque diem prædictum.

[219] Centum fere annis ante Laterculum Silvii, conscripti fuerunt Romæ duo Indiculi, [distinguitur.] alter, Depositio Episcoporum; alter, Depositio Martyrum, appellati: Utrumque non ita pridem descripsi ipse ex vetusto codice bibliothecæ Cæsareæ Viennæ; quamvis scirem, utrumque ex alio nostro Ms. olim jam impressum esse a P. Bucherio, pag 267 Commentarii ejus in Victorii Canonem Paschalem. Ibi sub Depositione Martyrum legitur, mense Februario VIII Kal. Martii, Natale Petri de Cathedra, tamquam festum illo die jam tum celebrari solitum. Atque hinc abunde constat falsitas collectionis seu sequelæ Cointii & aliorum, cum ipso sentientium, Cathedræ festum temporibus Silvii nondum fuisse solitum coli.

[220] Nunc alteram sequelæ partem, videlicet Depositionem (id est Martyrium, uti ille intelligit) Principum Apostolorum coli solitum fuisse isse VIII Kal. Martii, æque falsam esse, [Passi sunt die 29 Junii] monstratum eo. Ex citato Indiculo Depositionis Marty rum, & apographis Martyrologii Hieronymiani certum est, VIII Kal. Martii celebratum fuisse festum Cathedræ S. Petri ante tempora Silvii: & S. Leo eodem die memoratum Sermonem suum de eadem Cathedra, ad populum dixisse censendus est. Jam vero idem Leo, qui unum habet Sermonem, in Cathedra S. Petri Apostoli (ita enim inscribitur in Codice Ms.) alium habet, in Natali Apostolorum Petri & Pauli; ac tertium, in Octava Apostolorum Petri & Pauli; atque hos duos diversis utique a primo festivitatibus dixit; quod & manifeste declarat verbis suis supra allatis, distinguens festum Cathedræ a festo Depositionis seu Martyrii. Dies qui Cathedræ S. Petri Apostoli solennis fuit jam inde a quarto seculo, supra definitus est octavus Kal. Martias; & alius, [ex antiquissimis] XV Kal. Februarias Quis Natali Apostolorum Petri & Pauli debeatur, docent Martyrologii Hieronymiani citata apographa, dum nostrum quidem & Corbejense III Kal. Julias scribunt primo loco, Romæ Natalis Apostolorum Petri & Pauli. Videtur Leo Sermonis sui, in Martyrii Apostolorum anniversario dicti, titulum inde sumpsisse, quia iisdem verbis usus est. Eamdem quoque lectionem habent apographa, Lucense ac Blumianum; sed insuper addunt, Petri in Vaticano, Pauli vero via Ostiensi.

[221] Eodem die III Kal. Julias statuunt Natalem Apostolorum, [æque ac medii ævi Martyrologis;] quotquot Martyrologia scripserunt uspiam, Beda, Florus, Ado, Rabanus, Notkerus, Wandelbertus, ut prætermittam recentiores. Ac ne putes, Natalem in prædictis Martyrologiis sumi simpliciter pro sola festivitate, non pro martyrio aut obitu; audi Hieronymum in Scriptoribus Ecclesiasticis. Dicet, Paulum eodem XIV Neronis anno, eodemque die quo Petrus, Romæ martyrium consummasse. Quo autem die? Illo utique quo Natalem eorumdem Apostolorum signat in Martyrologio suo, nempe III Kal. Julias: quo die nonnulli ex citatis Martyrologis expressius notant, pro Natali, Passionem, ut Rabanus; aut Martyrium, ut Wandelbertus. Florus adhuc clarius explicat, quid ibi sit Natalis, sic scribens: III Kal. Jul. Romæ Natalis Apostolorum Petri & Pauli; qui jussu Neronis Imperatoris, Petrus crucifixione, Paulus capitis plexione, martyrio coronati sunt. Notandum porro venit, citatos Martyrologos omnes præter hoc festum Natale Apostolorum diei III Kal. Julii, etiam meminisse Cathedræ Petri apud Antiochiam VIII Kal. Mart. Præterea celebrant utrumque illud festum dictis diebus Liber Sacramentorum S. Gregorii Magni, per Menardum; & missale Gothicum vetus, per Thomasium edita: nec non Responsoriale & Antiphonarium, Romæ excusum non ita pridem, curame Josepho Maria Caro.

[222] Accedat his, nec ulli prædictorum auctoritate cedat hac in parte, [ex Catalogo Pontificum Romanorum,] Catalogus Romanorum Pontificum antiquissimus, sub annum vulgaris æræ CCCLIV scriptus, aut potius ex aliis antiquioribus Catalogis tunc concinnatus; atque ex professo designans principia ac terminos cujusque Pontificatus. Ibi de Principe Apostolorum hæc leguntur: Passus est Petrus cum Paulo die III Kal. Julii, Coss… imperante Nerone. Eumdem diem designant Fasti Consulares Idatiani, paucis post editum Silvii Laterculum annis desinentes: quos Labbeus noster in nova bibliotheca librorum Mss. vulgavit integros. Ita autem habent: Nerone III, & Messala Corvino Coss. Petrus & Paulus passi sunt die III Kal. Julias.

[223] Ad hæc, celebritas ipsa major Natalis SS. Petri & Pauli, [& ex majore festi celebritate.] qui ritu solenniore quam reliqua eorum festa, priscis etiam temporibus, colebatur, & in ecclesiasticis tabulis atque Officiis tertio Kal. Julii indicatus est, verum eorumdem Natalem seu Martyrii memoriam tunc agi solitam fuisse, probat. Sic in Martyrologio Hieronymiano Cathedra S. Petri, tam Antiochena, quam Romana; item Vincula ejus; & Translatio S. Pauli, nec Vigiliam habent, nec Octavam: at eorum Natalis habet utramque. De Natali Octavam quoque celebrat Leo Papa, non item de Cathedra. Ante Leonem scripsit S. Augustinus multos Sermones in eorumdem Natalem, & unum in Vigiliam ejus: nullum vero in Cathedram. Nam qui illi de Cathedra attributi pridem fuerunt, passim nunc ei negantur, & merito, ab Eruditis.

[224] Adde Codicem Sacramentorum Romanæ Ecclesiæ, annis DCCCC (ita loquitur ejus editor Josephus Maria Thomasius supra memoratus) vetustiorem. Is nihil habet de Cathedra; Natalem vero amplissime celebrat, proponens sub tertio Kal. Julii Missas quatuor diversas; unam, in Vigilia Apostolorum Petri & Pauli; alteram, In Natali S. Petri proprie; tertiam, In Natali Apostolorum Petri & Pauli; quartam, In Natali S. Pauli proprie: atque insuper adjungit quintam pridie Nonas Julii, In Octava Apostolorum. Sed neque in Officiis tantum Ecclesiasticis major fuit priscis temporibus hæc solennitas Natalis seu Martyrii, sed etiam in populo; ita canente Prudentio, qui anno Christi CCCXLVIII natus fuit, Hymno XII Περὶ στεφάνων:

Plus solito coëunt ad gaudia. Dic, Amice, quid sit.
      Romam per omnem cursitant ovantque.
Festus Apostolici nobis redit hic dies triumphi,
      Pauli atque Petri nobilis cruore.

Agit hic Prudentius de die Natali Apostolorum, quo sanguinem suum pro Deo fuderunt, ut patet. Ait autem, tunc lætitiam populi & concursationem ad festum, atque ovationem solito majorem esse quam festis aliis, atque adeo designat diem III Kal. Julias.

[225] Quid igitur tandem sibi vult Depositio SS Petri & Pauli, [Quid per vocem Depositio, intelligi possit.] notata in Laterculo Silvii VIII Kal. Martii? Velit quidlibet, dummodo non diem obitus aut Martyrii, quem certum est significare ibi non posse: idque satis est nobis in rem præsentem. Neque tamen propterea velim assentiri Quesnello, & cum ipso Laterculum ibi vel suppositionis arguere vel depravationis. Potest enim Depositio istic loci, æque ac Natalis in supradicto Indiculo Martyrum, significare festivitatem S. Petri de Cathedra, cum commemoratione S. Pauli, si Ecclesia tunc (uti postea, atque etiamnum) consueverit utrumque Apostolum, in alterutrius festo proprio, simul colere. Aut significabit, uti sæpe alias, Translationem aliquam Corporum SS. Petri & Pauli, illo die quo Cathedra colebatur factam: quemadmodum in festo Natali eorumdem III Kal. Julias admitti debet (ex citata Depositione Martyrum) Translatio alia, Petri in Catacumbas & Pauli via Ostiensi, Tusco & Basso Coss. Quid enim aliud ibi significet Depositio? Et cur aliud significet in Laterculo vox eadem, ubi diem Martyrii significare non potest? Neque vero mirum cuiquam videri debet, duas solennitates diversas ejusdem Sancti uno celebrari festo die. Id perquam usitatum fuit olim; atque etiam ternas ejusdem S. Martini uno die IV Nonas Julii celebravit (ac celebrat hodiedum ni fallor) Ecclesia Turonensis, teste Adone, videlicet, Translationem S. Martini Episcopi, & Ordinationem ejus, & Dedicationem basilicæ ipsius.

[226] Agere adhuc oporteret, prout promissum est pag. 429 in titulo Analectorum, de Ecclesiis Sanctorum Petri & Pauli præcipuis; illis nempe, quæ in Vaticano & via Ostiensi ædificatæ fuerunt a Constantino Magno, & dedicatæ a S. Silvestro Papa. Verum quia tractatus ille sub manu mihi crevit in molem majorem, quam ut hocce loci inter Acta Sanctorum inseri videatur debere; illum, cum aliis nonnullis, transferemus ad calcem Tomi hujus, si illic capi commode possit.

DE SANCTA MARIA,
MATRONA HIEROSOLYMITANA,
MATRE JOANNIS QUI ET MARCUS.

SEC. I.

Synopsis de ejus Hierosolymis domo, & cultu in Romano hodierno.

Maria, mater Joannis, cognomento Marci (S.)

AUCTORE D. P.

Apostolo Petro in carcerem conjecto, de quo supra est actum, Oratio fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo, [Pro Petro captivo] ut dicitur Actorum XII, neque fiebat frustra: qua enim nocte extremum ibi dormiebat, crastino producendus ad populum, solutus est ab Angelo. Ab hoc etiam inde eductus, & considerans se vere liberatum, venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati & orantes. Idem pluribus civitatis locis eodem tempore factitatum, [oratum in Mariæ domo, nunc ecclesia:] ubi fideles convenire solebant, dubium nullum esse potest: isti tamen domui mansit honor peculiaris memoriæ & religionis, ut monstretur etiam hodie, in ecclesiam latis speciosam conversa; eo etiam titulo, quod ibi putetur fuisse cœnaculum, in quo Christus ultimam cœnam celebravit, & Apostoli Spiritum sanctum acceperunt. [ibidem creditur facta cœna & datus Spiritus sanctus:] Traditioni huic adstipulatur Alexander Monachus, is qui circa annum Christi D, aut saltem VI seculo, Laudationem S. Barnabæ scripsit, ad XI diem hujus editam a nobis & Notis illustratam; ubi ex peritorum consensu correximus dicentem, domum istam, deinde ecclesiam, esse sitam in sancta Sion, cum in civitate inferiori monstretur ab omnibus.

[2] Idem Alexander de Maria dicit num. 15, quod a suo ex sorore nepote Barnaba Christi in templo præsentiam edocta, magnifica ibidem edentis miracula, [ibidem Christus dicitur hospitari solitus,] seque Messiam comprobantis, continuo admirabilis illa mulier, relictis omnibus quæ habebat in manibus, templum Dei adiit. Ubi cum Jesum templi Dominum vidisset, ad ejus pedes se abjecit, eumque sic precata est: Si gratiam inveni, o Domine, in conspectu tuo, veni ad domum ancillæ tuæ, ut ingressione tua famulis tuis benedicas. Ejus petitioni Dominus assenssus est: quem mulier illa valde læta in cœnaculum suum accepit. Ex illo igitur die, quoties Dominus Jerosolymam venisset, illic una cum discipulis suis diversabatur; quibuscum & Pascha illic fecit, ubi & mysteriorum sacramenta eosdem discipulos suos edocuit. Hæc ille, traditionem supradictam confirmans, [sed hoc minus credibile.] quam tamen parum solidam mihi videri fateor, dum considero, quam indefinite quæsierint a Christo Apostoli, Ubi vis paremus tibi Pascha? quasi supponendo nullum certum Hierosolymæ hospitium ipsi esse: unde etiam, postquam in templo prædicasset, aliquando sese in Bethaniam recepit, ibi pernoctaturus. Sed & Christus, quasi ad domum hominemque alias ignotum, eos videtur direxisse cum ait: Ite in civitatem; & occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum, & quocumque introierit, dicite Domino domus, quia Magister dicit, Ubi est refectio mea &c.

[3] Utut est, nihil porro de Maria vel Scriptura sacra, vel alia ecclesiastica tradit historia; ita un nec Græci quidem, passim soliti quoscumque, [Græcorum fastis ignota illa] in divinis novi Testamenti paginis nominatos, commemoratione aliqua prosequi, ullum ei diem assignaverint; tantum abest, ut post tot seculorum silentium definire aliquis cum fundamento possit, quando & ubi mortua Maria sit. [inscripta est Romano Martyrologio,] Placuit tamen recentioribus Martyrologis nonnullis, ipsam simul cum sanctis Apostolorum Principibus, tamquam eorum hospitam, hoc die commemorare his verbis: In Cypro S. Mariæ, matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, cujus domus Hierosolymis fuit prima ecclesia Christianorum. Hoc ultimum, incertissimum est: & omitti posset determinatus Natalis locus, In Cypro, quasi Barnabam atque Marcum, [& Cypro attributa.] in Cypro prædicantes, illuc secuta fuerit Maria, forte multo prius mortua; aut, si vivebat, cur non etiam secuta sit filium Alexandriam, quem verosimiliter esse Marcum Euangelistam, ibique sedem fixisse, censuimus in Notis ad Alexandrum præfatum, in S. Barnabæ Laudatione.

DE SS. MARCELLO ET ANASTASIO,
MARTYRIBUS ARGENTONII IN GALLIA

SUB AURELIANO

Comm. prævius. De eorum cultu, actis, ætate.

Marcellus, Martyr Argentonii in Gallia (S.)
Anastasius, Martyr Argentonii in Gallia (S.)

G. H.

Argentonium, oppidum agri Bituricensis inferioris, ad Crausiam fluvium, haud procul a confiniis ditionum Pictaviensis & Lemoviensis, [Argentonii Biturigum,] infra in Actis Argentomachus dictum, vulgo Argenton; caput est Archipresbyteratus Argentoniensis, de quo agitur in Registro beneficiorum diœcesis Bituricensis §. octavo, & ibidem assignatur parochia S. Marcelli prope Argentonium, vulgo Saint Marceau proche Argenton. Philippus Labbe ad Vitam ejus, appellat Prioratum & oppidum S. Marcelli, quod veluti ad radices Argentomachi jacet. Jure Patronatus gaudet Abbas S. Gildasii. Illustravimus ad XVII Januarii duplicem Vitam S. Genulphi Episcopi; & in secunda, ex Bibliotheca Floriacensi Joannis Reslii, ista num. 14 leguntur: His præterea Decii temporibus, alii etiam a Sede Apostolica æque Gallias directi traduntur. Ex quibus præstantissimus atque sanctissimus Saturninus, urbis Tholosanæ primus Episcopus fuit; [S. Marcelli martyrium,] qui post aliquod tempus sui adventus, ibidem Martyr emicuit gloriosus: Marcellus quoque, qui apud Argentonium castrum eo usque pro Christo viriliter certavit, donec palmam martyrii victor gloriose obtinuit. Hæc ibi.

[2] Colitur S. Saturninus XXIX Novembris, qui in Actis martyrii venisse Tholosam dicitur Decio & Grato Consulibus. Is est annus CCL. At S. Marcellus martyrium complevit in loco Argentomago, mense Junio, [& cultus 29 Junii.] tertio Kalendas Julii. Quo die, post relatum martyrium SS. Petri & Pauli, ista addit Usuardus: Eodem die S. Marcelli Martyris, qui apud castrum Argentomachum pro pro fide Christi, una cum Anastasio militari viro, martyrio coronatus est, sive, ut cum martyrologio Romano, habem Bellinus & varia Mss. capite plexus est. In antiquioribus, Casinensi & Vaticano, solum indicatur memoria S. Marcelli Martyris. Verum ob solennitatem SS. Petri & Pauli observat Labbe, SS. Marcelli & Anastasii festivitatem differri in aliquem proxime sequentis Julii diem, [Reliquias] illudque etiam fieri in Collegio Bituricensi ob insignes Reliquiæ. Gaufredus Prior Vosiensis, in Chronico Lemovicensi cap. 15, asserit, Ecclesiam de Favars gaudere, non modicam partem corporum Marcelli & Anastasii de Argentonio se tenere. Interim cum Labbeo miramur, cur Saussaius in Martyrologio Gallicano, ad hunc XXIX Junii, celebrari asserat Inventionem corporum SS. Marcelli & Anastasii, & agonis claram esse memoriam die XI hujus mensis: quo die, ait, ex altæ turris fastigio dici præcipitatos. Cujus trophæi monumentum in hunc usque diem turris ipsa, eorum cruore tincta, perstat conspicuum. Verum nulla isto die XI Junii in Martyrologiis mentio eorum celebratur: & capite plexus Marcellus dicitur, tam in Actis, quam in Martyrologiis, absque mentione dejectionis e turri.

[3] Philippus Labbe tomo 2 Novæ bibliothecæ, inter Vitas & Elogia Sanctorum Bituricensium, edidit duplicia Acta Passionis S. Marcelli Martyris, ejusque socii S. Anastasii. Priora habere se profitetur ex apographo R. P. Jacobi Sirmondi Societatis Jesu Theologi: eadem nos ante habebamus ex Ms. codice Reginæ Suectæ, numeri XIII notam præferente, & ex Ms Nicolai Belfortii, ubi apparebant abbreviata. Posteriora Acta prioribus adjunxit dictus Labbe cum duobus Hymnis, arburatus ea ex prolixioribus contracta. Neutra carent suis mendis circa initium, sed minora in posterioribus apparent, nec alia fere quam ex Actis S. Laurentii sumpta, dum componitur Ponuficatus S Sixti II cum Imperio Decii. Possent autem hæc verba, sub Decio Imperatore, sic explicari, ut intelligantur passi Sancti in persecutione a Decio cœpta, & a Valeriano & Gallieno continuata: tunc enim omnia illa sensum commodum obtinerent; essentque fratres S. Marcelli, quorum statim initio Actorum fit mentio a S. Stephano Papa, decessore S. Sixti, missi in Gallias; non vero a Clemente; uti inepte legitur in prioribus Actis, exemplo illorum, qui viros illustres, quos Gregorius Turonensis, lib. 1 historiæ cap. 28, post Decii persecutionem in Gallias missos asserit, adscripserunt temporibus Clementis Papæ. Nos cum hac observatione damus initium ex posterioribus Actis, & a numero 2 cum aliis Actis progredimur.

ACTA MARTYRII
Ex codicibus Mss. & editione Labbeana.

Marcellus, Martyr Argentonii in Gallia (S.)
Anastasius, Martyr Argentonii in Gallia (S.)

BHL Number: 5242, 5244


EX MSS.

[1] Marcellus puer, fidelissimus Christianus, litteris bene eruditus & moribus, filius Æei infidelis, & Marcellinæ Christianæ, discipulus S. Sixti Episcopi, sub Decio Imperatore Romȩ morabatur: qui videns magnam in Christianos persecutionem, consilio S. Laurentii Gallias petiit, cum Anastasio viro Christiano, ad requirendos fratres suos, a S. Stephano Episcopo Romano in eas partes missos, ad prædicandum Christi Euangelium. Qui cum ad Argentomachum usque pervenisset, ubi Heraclius Præses residebat, magnam exercens in Christianos crudelitatem; ad hospitium mulieris venit cujusdam, quæ filium habebat circiter annorum trium, [Sanat cæcum, claudum, mutum;] cæcum, claudum, & mutum; quæ viso Marcello ait: Domine, in te video vultum Angelicum; obsecro te ut per orationem tuam restituas incolumem filium: credo namque in Deo tuo, quod obtinere hoc possis. Ut vidit Marcellus fidem mulieris, dixit illi: Affer filium tuum ad me; & accipiens eum, super genua sua posuit; & imponens ei manum, oravit ad Dominum. Completa autem oratione, oculis apertis visum recepit; & restitutis gressibus, auribusque reseratis, ruptis linguæ vinculis, reddidit eum matri suæ incolumem.

[2] Tunc cum venisset Heraclius Præses; quidam, nomine Tranquillinus, dixit ei: Ingressus est in regnum tuum homo quidam, qui signa facit; filium mulieris surdum, mutum, claudum, & cæcum audire, loqui, videre, & pedibus ambulare fecit. Tunc Heraclius Præses, ira commotus, jussit illum sibi præsentari, & interrogavit eum dicens: Dic mihi, unde es? aut de qua provincia vel civitate huc venisti? & quæ signa facis? S. Marcellus respondit; Christianus sum; ab urbe Roma exivi, & propero ad civitatem Tolosanam, ubi fratres mei Saturninus & Dionysius a commorantur. Tunc Heraclius ait: Dic mihi vocabulum patris & matris tuæ. Respondit puer, & dixit: Pater meus Ægiathes, & mater mea Marcellina. Respondit Præses, & dixit: Quantum video, latuisti nobis? mutos loqui facis, magnum Apollinem despectum habes: dic mihi, quem Deum colis? S. Marcellus respondit: Ego adoro Dominum Jesum Christum, [fidem professus,] Salvatorem nostrum. Præses dixit: Die crastina ingredere, & sacrifica Apollini, & Herculi, & Dianæ matri deorum b. S. Marcellus dixit: Deos quos tu dicis, non sunt Dii, sed sunt perditio animarum & credentium in eis. Tunc jussit Præses S. Marcellum comprehendi, [cæditur in eculeo,] & in eculeum extendi, & a lictoribus cædi; jussitque eum deponi, & dixit: Aurelianus Imperator, singulis Administratoribus atque Rectoribus qui cum eo sunt, jussit membra eorum, qui se Christianos dicunt, cacabo comburi, & in craticula assari c: tu vero audi nos, & non multa tormenta patiaris. Sanctus Dei Marcellus respondit: Tormenta tua ego, Præses, non timeo; quia habeo fidem meam, quam per baptismum accepi. [lapide promitur,] Tunc Præses jussit in renibus ejus lapidem magnum imprimi, ut facile membra Beati disrumperentur. Ut vidit Præses, quod tormentis suis nihil famulo Dei noceret, jussit eum in craticula assari. Et dum assaretur Sanctus Dei Marcellus, [in craticula assatur.] dixit de craticula ad Præsidem: Præses, jam assata est caro mea; d comede.

[3] Et dixit ad eum Præses: Per Deum Solis & per septuaginta & septem deos, & Dianam matrem Deorum, quia variis tormentis faciam te interire, si non sacrificaveris magno Apollini & Herculi, &, si eis sacrificare volueris, secundum te faciam in regno e meo. Dixitque ei S. Marcellus: [Ironice sacrificaturum se spondens] Si vis ut sacrificem diis tuis, congrega omnes Principes tecum, & adsistam in Palatio ego & sacerdotes deorum tuorum, ut omnes videant quia sacrificem Apollini. Tunc Præses jussit ministros circumire, & dicere ut omnes populi convenirent in templum deorum, quia Marcellus famulus Christi sacrificabit deo magno Apollini. Mulier vero, cujus filius per orationem S. Marcelli restitutis oculis, auditu, & gressibus erat incolumis; dissolvens crines capitis sui, & scindens vestimenta sua, & tollens filium suum, transivit per mediam turbam populorum, & clamavit voce magna dicens: Væ tibi, Marcelle, qui mortuos suscitasti, cæcos videre fecisti, claudos ambulare; & nunc ingressus es Apollini sacrificare? Destruis hodie populum, qui per te in Christo credere desiderabat. Tum dicebat: Domine, non permittas hoc fieri: dicebat etiam ad idolum: Væ tibi, diabole, & operibus tuis. Sanctus vero Marcellus, audiens vocem mulieris, obstupuit. Facto silentio vocavit eam, & dixit ei: [per puerulum evocat diabolum ex Apolline,] Depone infantem in terram; & cum dimisisset infantem, dixit: Christus qui illuminavit abscondita tenebrarum, ipse tibi imperat; Sta super pedes tuos, & veni huc. Eadem hora statim surgens, venit ad famulum Dei; & inclinans Sanctus, manu levavit infantulum, & dixit ei: Tibi dico, puer, ingredere in templum Paganorum, & dic Apollini; Exi velociter, vocat te famulus Christi. Et ingressus puer in templum, dixit diabolo: Apollo, tibi dico, diabole surde, sine voce mute, absque manibus & pedibus, qui es perditio animarum rite credentium, [& ad inferos mittit,] famulus Christi vocat te foras. Eadem hora exivit foras, & cœpit clamare: Jesu Nazarene, omnes ad te traxisti, & infantulum istum de potestate mea eripuisti. Et veniens dæmon, stetit ante famulum Dei, dixitque ad eum S. Marcellus: Tu es deus Paganorum? Respondit dæmon, & dixit: Nonne cognoscis, Marcelle, qui sum? Ego sum verus deus in me credentium, & non maneo super statuas. S. Marcellus dixit: Miser, tu contra te egisti, & projectus es de regno Dei; impero tibi ut in abysso consistas, [statuasque verbo dejicit:] & ibi esto usque in diem magnum judicii, quando redditurus eris rationem pro animabus quas perdidisti. Et ingresso S. Marcello, omnes statuæ Herculis f, quæ ibidem aderant, ceciderunt, & in unum factæ sunt sicut pulvis: & dixit S. Marcellus: Fugite dii Paganorum, descendite in inferiora terræ cum patre vestro diabolo. Et dixit Præses: Marcelle, ego te rogaveram, ut tu diis meis sacrificares; nunc tu eos comminuisti, & læsisti eos.

[4] Iratus Præses, jussit eum extendi, & cædi fustibus; & jussit venire ministros suos, & dixit: Exhibete cacabum, & infundite in eum sulfur, picem, & stuppam, & bitumen; præcepitque Sanctum in cacabum mitti. Et tunc ebulliens cacabus, [a cacabo fervente illæsus] levavit flammam cubitis quindecim, & nihil mali gessit; & jussit Sanctum in craticula deponi. Et stetit super pedes suos, & surrexit S. Marcellus sicut fuerat, & nulla in eo apparuit plaga. Et dixerunt circumstantes; Dei misericordia est apud hominem istum, quia superavit omnia opera tormentorum, & comminuit omnem stabilitatem eorum. Et cum hæc dixissent, iratus est Præses; & jussit S. Marcellum in custodia teneri, quousque cogitaret quomodo eum perdere posset. [decollatur.] Tunc dixit Præses ministris, ut producerent Sanctum foris de custodia, & ducerent eum in montem, & decollaretur, quia nullum tormentum famulo Dei Marcello nocere potuit. Complevit autem S. Marcellus martyrium suum in bona confessione, in loco Argentomago, mense Junio, tertio Kalendas Julii, sub Aureliano Imperatore, & Heraclio Præside.

[5] Cum vidisset B. Anastasius, qui erat minister S. Marcelli, quod eum interfecissent; flectens genua sua, oravit ad Dominum horis duabus, & dixit: Domine Jesu Christe, qui eduxisti nos de terra ubi nati sumus, & eripuisti nos de manu inimici diaboli, [S. Anastasius] quia secuti sumus te, Domine Deus omnipotens, & glorificavimus nomen sanctum tuum; noli me separare a famulo tuo Marcello, ut cum ipso merear ad agnitionem veritatis introire. Tunc ait Præses: [in eculeo cæsus moritur.] Anastasi, sacrifica diis, ut non per multa tormenta pereas, quæ Marcellus magus in nostra præsentia passus est. Dixit ei Anastasius: Diis tuis ego, Præses, abominationem facio, quia fidem habeo, quam per baptismum accepi. Tum Præses iratus jussit eum in eculeo suspendi, & dum cæderetur, tradidit spiritum. Complevit autem beatus Anastasius martyrium, una cum beatissimo Marcello, quinta g sabbati, hora nona, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui imperium, virtus, & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Si SS. Saturninus & Dionysius, hic Parisiensis, ille Tolosanus primus Antistes, intelliguntur; fictitia est hujusmodi fraternitas, alios vero nullos Tolosani noverunt.

b Dianam, nemo Gentilium Poëtarum vel Rhetorum Matrem Deum nuncupavit; etsi Diana Ephesiorum multimamma pingatur.

c Non est credibile quod Aurelianus vel alius quispiam Imperator, in suo contra Christianos edicto, specifice designarit tormenta, quibus essent excruciandi; crudelissima quæque in genere præscripserunt aliqui ex posterioribus.

d Ex Actis S. Laurentii mutuo id sumptum.

e Inepte regnum suum dicit; qui solum Præses Provinciæ erat.

f Si plures Herculis statuas uno in templo imaginatus est sibi Auctor, vel etiam uno in templo deos plures cultos; næ ille prorsus ignoravit superstitionem, qua diligentissime cavebatur, ne dubium esset cui adscribendum esset portentum, si quod ibi accideret, dignum publico piaculo procurari.

g

Unde potuit, in re tam antiqua, tam distincta notitia haberi Feriæ quintæ Sabbati, idest, hebdomadæ uti ego interpretor, sicuti Matthæi 28, 1, Dominica dies dicitur, quæ lucescit in prima Sabbati? Si certa ea esset, certum quoque foret, passos fuisse Sanctos anno Aureliani 2, Christi 271: neque enim alius quam hic, sub cursu litteræ Dominicalis A, concurrere vidit diem 29 Junii cum feria 5; quia Aurelianus periit an. 275.

Ad extremum moneo, ex eorum genere hæc Acta esse; quæ, deficientibus veris ac certis, plura post secula compilata fuisse, pro ingenio eorum, qui talia malebant habere quam nulla, jam sæpe censuimus.

DE SANCTO SYRO,
EPISCOPO GENUENSI IN LIGURIA.

POST AN. CCCXXX.

De die mortis & cultus, scriptore Vitæ, ecclesia & ætate Sancti.

Syrus, Episcopus Genuæ in Liguria (S.)

AUCTORE D. P.

Martyrologium, Gregorii XIII jussu anno MDLXXXIV editum, vix Genuam pervenerat; cum Civitas illa clarissima doluit, Sanctorum apud se Episcoporum, quorum illa annue celebrabat festa, [Secundæ Romani Mrlii recognitioni additus hoc die est,] positum istic neminem, præter Salomonem, relatum ad XXIV Septembris, ex unius Petri de Natalibus Episcopi Equilini Catalogo Sanctorum; qui tamen eatenus nullo cultu publico a feriatis civibus solenniter colebatur; præteriri autem S. Syrum, omnibus notissimum, & ecclesiæ apud se olim Cathedralis Patronum titularem. Cum igitur ecclesia hæc quæ, anno MDLXXV Clericis Regularibus, quos Theatinos dicimus, tradita fuerat, ab iisdem insigniter restituta esset antiquo splendori; eorum ibi Præpositus Marcus Palescandalus (ut sui eum vocant, non Parascandalus) scripsit Baronio, augendi corrigendique Martyrologii præcipuo curatori; deque S. Syro monumenta quædam misit sub publici Notarii fide, in cujus authentica scriptura expressum habebatur; Anno Domini MCCLXXXIII, die VIII Januarii, [ex fide Epitaphii, an. 1283 retecti,] cum ab Ogerio Abbate, ejusdem ecclesiæ primarium restitueretur altare, quod ejus mensa lapidea fracta esset; tres distinctos loculos repertos esse, in quibus tria Sanctorum corpora recondita erant.

[2] In eorum primo, lamina plumbea, quid intus lateret, his descripta litteris, significabat. † m. s. hic requiescit corpus sancti Syri, episcopi januensis. Obiit III Kalendas Julii. Filius Æmiliani. In secundo autem loculo, alia plumbi lamina, sic scripta, inventa est. † m. s. hic requiescit sanctus Felix episc. Januens. Qui vixit ann. LXX. Rexit episcop. XX. recessit VII idus Julii. In tertio autem loculo nulla erat inscriptio; sed (ut habent eadem publica Acta) corpus illic positum, existimatur esse S. Romuli, ejusdem civitatis Episcopi. Hactenus Baronius, in Annotationibus ad hunc diem; postquam Martyrologio ipsi, proximo post Martyres loco, sic inscribi curasset; [omissis aliis sanctis Episcopis Genuæ,] Genuæ Natalis S. Syri Episcopi: quod intelligi vult, cap. VIII Commentarii sui prævii, uti & in pauculis aliis sic additis, ejus cujus summa est in Ecclesia auctoritas, constanti voluntate se fecisse. Cur idem non fecerit pro SS. Felice & Romulo, quorum hic XIII Octobris, iste IX Julii colebatur, aliam causam non invenio; quam quod pro his, solum ex occasione nominatis, non institerit prædictus Palescandalus; qui nec de S. Joanne Bono, nec de S. Valentino, XIX Januarii & II Maji commendandis, solicitus fuit, utpote ad suam ecclesiam non spectantibus; quia S. Joannes in hodierna Cathedrali sepultus, Valentinus autem ab ecclesia S. Syri ad eamdem Cathedralem translatus fuit anno MCCXL.

[3] Quam illa Palescandali cura, pro solo S. Syro, grata acciderit Genuensibus, [ubi ab olim colebatur 6 Julii,] nescio: ut dubitem, facit Instrumentum per omnia simile ei, unde in Appendice ad II Maji dedi Vitam S. Valentini præfati; in quo ita, ut hæc ibi, refertur Transumptum Vitarum S. Syri & S. Romuli, ex eodem libro magno chartæ pergamenæ manuscripto, & in sacristia ecclesiæ majoris Genuæ asservari solito, factum & lectum coram Notario & testibus, affirmantibus, quod alias (jam sunt plures atque plures anni) Vitæ prædictorum S. Syri & S. Romuli respective legebantur & recitabantur in choro dictæ ecclesiæ, in recitatione Officii. Transumptum autem istud, sic authentice factum notatur, anno a Nativitate Domini MDCVIII, [juxta Vitam ibi in Legendario scriptam,] Indictione V, secundum Genuensem cursum, die Lunæ XXIV in Vesperis; id est anno nostro MDCVII. Sic transcripta S. Syri Vita, prorsus convenit cum ea quæ extat apud Mombritium Tomo 2; nisi quod, ubi hic legit num. 7: Diem autem obitus ipsius esse cognoscite in die Passionis beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli… & rursum infra num. 9: Depositio beatissimi Sacerdotis & Confessoris Syri constat esse tertio Kalendas Julias; ibi ex Genuensi Ms. utrobique legitur, secundo Nonas Julii. Primum, genuinum esse puto Auctoris ipsius contextum; secundum vero, ab ipsius Codicis scriptore substitutum, quia ecclesia Genuensis, tunc cum Codex iste scribebatur, colebat S. Syrum in die Octava Apostolorum.

[4] His consideratis, vehementer dubito, placueritne Clero Genuensis Cathedralis, quod alio quam quo is S. Syrum colebat die, [qua Romam missa actum videtur de mutando die;] quoque in suo Legendario mortuus legebatur, fuerit Romano Martyrologio inscriptus. Quo enim alio, nisi ad petendam mutationem diet, potuit servisse diligentia hæc transcribendæ ex suo codice Vitæ, quæ jam ex Mombritio habebatur, & a Palescandalo videtur fuisse ad Baronium missa? Sic enim hic in iisdem Annotationibus scribit: Accepimus ab eodem ejusdem sancti Syri Acta quædam Mss. in quibus si fuisset aliqua ab Epitaphio differentia diet, haud omisisset annotare Baronius, fortassis etiam dubitasset utrum diem tenere præstaret. Fueritne tamen Romæ res illa mota, ipso quo transcripta Vita notatur anno; an vero dumtaxat aliquot annis post, non possim definire: nec enim habemus primum istud Transumptum, sed ex hoc acceptum secundum, sub authenticatione hujusmodi. † Et quia ego Jacobus Cunctis qu. Lazari, publica Apostolica, Imperiali & Genuensi auctoritatibus Notarius, suprascriptum Transumpti instrumentum, ex protocollis instrumentorum, compositorum per tunc Marcum Antonium Melfinum, Notarium & Curiæ Archiepiscopalis Genuensis Cancellarium, existentibus penes me Jacobum, Notarium & ejusdem Curiæ Archiepiscopalis Cancellarium, extrahi feci; ideo me subscripsi, [anno 1612.] signumque meorum instrumentorum, hac die XI Maii MDCXII, apposui consuetum, in fidem & testimonium præmissorum. Ipsius autem legalitati mox testimonium addit, Papinianus Dinalius Regiensis, I. V. D. Protonotarius Apostolicus, Canonicus ecclesiæ S. Mariæ in Via-lata almæ Urbis, Illustriss. & Reverendiss. D. Horatii Caroli Spinulæ, Archiepiscopi Genuensis, Vicarius Generalis; idem, coram quo constitutus Magnif. D. Antonius Maria Montebrunus, qu. Francisci, Patricius Genuensis, primum Transumptum authenticari fecerat: cui posteriori authenticationi sigillum Curiæ Archiepiscopalis affixum, repræsentare videtur S. Syrum, cum libro in sinistra, mitra, pedo, ac pluviali Episcopaliter stantem; subscribitque Silvester Marcellus, Notarius & Curiæ Archiepiscopalis Genuæ Cancellarius. Atque hoc est instrumentum, quod Romæ inventum Janningus redemit, fortassis anno MDCXII primum ad informationom causæ illuc allatum.

[5] Auctor Vitæ, vel omnino nomen suum tacuit, vel per solam litteram initialem, [Vitæ scriptor Episcopus Genuensis,] a transcribentibus non intellectam, ideoque omissam, indicavit; nunc autem absque eo sic legitur: Ego pusillus, orthodoxus quidem Episcopus … ineffabilem clementiam … humo stratus obsecravi, ut ea quæ a præcessoribus meis didici … Christianæ huic plebi ad memoriam revocarem. Quocirca sermo mihi est de S. Syro, hujus quidem Genuensis Ecclesiæ Sacerdote, cujus Vitam … propagavi, sed & Notario meo scribendam dictavi, &… in simplicitate sermonum, beatissimi viri innotescendam virtutem deprompsi. Ex his primum apparet, scriptam esse Vitam ante annum MCXXXIII, quo Syrus, [fortassis fuit Obertus,] hujus nominis II Genuensis Episcopus, ab Innocentio Papa II titulum Archiepiscopi sibi ac successoribus suis gerendum accepit, per Bullam quæ extat apud Ughellum tom. 4 Deinde ex illa, quam præfatio præfert, Auctoris humilitate & singulari erga S. Syrum devotione, fundamentum datur suspicandi, quod ipse sit, qui anno MLII, Indictione V, Chartulæ donationis quarumdam Decimarum, ecclesiæ S. Syri attributarum, subscribitur, Obertus humilis Episcopus; eamdem autem sic orditur j Obertus, Dei gratia Januensis Ecclesiæ Præful indignus.

[6] Devotionem porro suam idem ostendit, cum chartulam sic orditur: Facile intelligimus omnes, [anno 1052 bene meritus de ecclesia S. Syri,] ad officium Episcopi pertinere, erga omnes qui illius curæ commissi sunt, paternam pietatem im pendere & de salute omnium pervigilem curam & solicitudinem gerere, & omnibus misericordiæ auxilio indigentibus manum misericordiæ prout potest extendere; & illis præcipue, qui relicta hujus seculi vanitate, omnipotentis Dei servitio corpus & spiritum intelliguntur consecrasse. Nos igitur, qui cunctarum Januensis Episcopatus ecclesiarum curam suscipimus, B. Syri Confessoris ecclesiam negligere non debemus, quæ & Episcopatus hujus extitit caput. Nam hujus Pontificatus sanctissima atque gloriossima Sedes ea fuisse cognoscitur; & inopia & paupertatis onere premitur, [& ibi] juxta sanctissimi Patris Benedicti instituta diligentissime vivitur, & spiritualis militiæ disciplina sub Domino Ansaldo Abbate non instrenue custoditur. Pro his itaque aliisque rebus, dignum satis & justum esse videtur, ut abundantiori circa illam caritate flagremus; & ejus beatæ paupertati misericorditer condescendentes, [ejusque monasterio Ord. S. Benedicti,] aliquod solatium præstemus. Ergo dum apud nosmetipsos cogitando revolvimus, quid prædictæ ecclesiæ, unde ejus paupertas temperetur, addere valeamus; ecce subito ad nos quidam, [divina] ut credimus inspiratione commoti, venerunt, precantes & postulantes, ut ipsorum Decimas eidem ecclesiæ concedamus; & rogant ut pro anima Domini Imperatoris hoc faciamus, & ibi se libenter, si hoc fecerimus, summa cum devotione, Decimas daturos promittunt, ubi parentum suorum defunctorum corpora requiescant. Fuerant nempe Decimæ illæ controversi inter possessores & Episcopos juris; ideoquæ rogandus Obertus fuit, ut eas donaret etiam ipse.

[7] Sciendum est autem, quod cum Joannes II Januensis Episcopus, circa annum DCCCCLXXXV, sedem Episcopalem transtulisset ex eadem S. Syri ecclesia, ad ædem S. Laurentii intra urbis mœnia, [fundato sub an. 994:] Landulfus ejus successor anno DCCCCXCIV, in eadem S Syri ecclesia Benedictini Ordinis Monachos constituit, sub Abbate Petro; ubi per multa secula summa religione monasticus viguit Ordo; donec Commendatariorum injuria cœnobium pene collapsum est; & amotis Monachis, anno MDLXXV ecclesiam illam Clerici Regulares Theatini in laxiorem firmioremque formam redegerunt, nobili e regione constructo cœnobio, ubi pristinam illam Apostolicam vivendi formam, ex integro redditam, sancte pieque colunt. Ita Ugellus ubi & Catalogum texit Abbatum ipsius loci; & secundum statuit pro anno MXXXVI Ansaldum; decimum tertium vero Ogerium, [ubi tertius loculus, an 1263 retectus,] sub quo in lucem reproducti anno MCCLXXXIII fuerunt loculi Sanctorum Syri & Felicis, alteriusque Anonymi. Hic autem mihi non recte videtur credi esse S. Romulus: nam qui illud circa annum DCCCC ex villa Matutiana, primæ suæ sepulturæ loco, [non potest fuisse S. Romuli;] Genuam transtulit Sabbatinus, Pontifex Januensis, Epitaphium hexametris & pentametris versibus peregit, mormoreæque inscriptos [tabulæ] fronti arcæ, qua Beati corpus Romuli continetur, imposuit. Tale autem nihil inventum est cum tertii corporis loculo.

[8] Hunc ergo potius dixerim S. Salonis vel Salomonis esse (si talis aliquis olim Genuæ fuit) vel alicujus ex iis quinque, qui S Felicem, S. Syri decessorem, creduntur præcessisse; vel etiam ex successoribus, quorum a S. Romulo usque ad Joannem I, [sed alterius anonymi ex 5 primis.] anno DCLXXX, Concilio Romano sub Agathone Papa subscriptum solum duo nominantur; scilicet Diogenes, qui anno CCCLXXXI Aquileiæ adfuit; & Paschasius, qui CCCCXL sub S. Leone I vixit. Equidem conatus fui tomo 7 May in Appendice ad diem ejus 2, sic ordinare S. Valentini Chronologiam, ut eum quem annis XII, mensibus XI tenuisse Episcopatum constabat ex Epitaphio, & Indictione XIII defunctum; anno CCCXXV vel XL mortuum statuerem; ac deinde succedere ei facerem SS Felicem, [In his alias credidi S. Valentinum fuisse.] Syrum, ac Romulum; qua ratione oportuisset omnes implicari sævissimis illis tempestatibus, quibus post Orientem jam inde ab anno CCCXV concuti cœpit, involutusque etiam Occidens est sub Imperatore Constantio; & in Arelatensi atque Mediolanensi Synodis, anno CCCLIII & LV in Gallia Italiaque congregatis, sus deque actus, compulsis exulare Episcopis, qui Athanasii damnationi recusabant subscribere.

[9] Nunc vero, cum attentius considero singulorum Vitas, nullamque in iis mentionem reperio Arianorum Occidentem turbantium, cum quibus illis aliquid negotii fuerit; tum etiam relegens nomina Episcoporum, [nunc SS. Syro & Romulo postponendum censeo,] qui Concilio Romano qualicumque, sub S. Silvestro Papa, anno Christi CCCXXIV, interfuissi scribuntur plusquam ducenti octoginta; nominanturque in Actione prima, apud Labbeum tomo 1 Conciliorum, & inter primos inveniens nominatum Syrum; pene cogor credere, hunc ipsum esse, de quo hic agimus, tunc recens S. Felici suffectum. Cumque hic aliquot annis Episcopatum tenuisset, atque post illum Romulus, usque ad annum circiter CCCXLII; successerit Valentinus, defunctus die secunda post Kalendas Maji, [ordinatum circa annum 342,] Indictione XIII, adeoque ipso anno CCCLV; grandi sua LXXV annorum ætate facile excusabilis, si Arelaten accedere non potuit, & ipsa sua morte præreptus exilio; quod alioquin eum Mediolani manebat, cum SS. Dionysio, [& obiisse an. 355.] Eusebio atque Lucifero; si parem cum iis constantiam tenuisset, uti facturum fuisse ejus sanctitas persuadet. Sit igitur, ex eorum opinione, qui in ordine Episcopali sextum Felicem statuere antiquitus didicerunt, non quintus, sed nonus, Valentinus; cujus successor, in Ariminensi Concilio seductus cum ceteris, meruerit tradi oblivioni, & quisquis alius ante Diogenem sedit. Maneant etiam septimus atque octavus, Syrus & Romulus, quibus non virtus, [Syrum autem cœpisse an. 323,] sed occasio tolerandorum gravium malorum defuerit: quæ occasio defuisse non potuit quinque decessoribus Felicis, gravissimarum persecutionum tempore ecclesiam illam moderatis, fortassis etiam Martyrio coronatis; quorumtamen & acta & nomina perierint, in sævissima ac novissima Diocletiani & Maximiani persecutione.

[10] Ex quibus omnibus tandem conficio, S. Syrum intra annum XXX & XL seculi IV defunctum fuisse, in die passionis beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli, [& obiisse post 330 Genuæ] quorum doctrinam Præsul optimus adeptus est: quo equidem die cælesti meruit coronari triumpho (ut legitur in Vita apud Mombritium) sed pridem coli cœptus Genuæ sit die VI Julii, in Octava eorumdem Apostolorum; ac denique, ne hæc quoque imminutionem aliquam pateretur, die VII ejusdem Julii; quando etiam ordinatum fuit, ut S. Syrus, velut ex præcipuis Patronis unus, celebraretur cum Octava; [ubi nunc colitur 7 Julii cum Octava.] quemadmodum invenimus in Officiis propriis sanctæ Genuensis Ecclesiæ, ex Apostolica concessione, & Stephani Cardinalis Duratii Archiepiscopi jussu recognitis, atque iterum editis anno MDCXL. Quærat ad extremum aliquis, quid in Epitaphiis SS. Syri & Felicis, sicut apud Baronium leguntur impressa, velint sibi tres primæ notæ ✠ M. S. nusquam alibi sic inveniendæ quod sciam inter tot centenas a Grutero collectas Inscriptiones antiquas. [✠ M. S. in Epitaphio quia sint?] Si divinare sit opus, dicam, æquivalere posse huic sententiæ; Crux mundi salus, vel Christus mundi salvator: sed optabo ut prodeant plura exempla, quæ probent hujusmodi formulas in Liguria vel Insubria usitatas in Christianorum sepulcris fuisse: feliciorem autem conjecturam si proferat aliquis, libenter amplectar.

[11] Porro Syrum, quem supra dixit, sui nominis secundum Episcopum Genuensem, [An Genuæ alius S. Syrus] Ughellus Sanctum nominat æque ac primum; & post plura illius præclara acta, per annos XXXIII, quibus Sedem tenuit, decessisse, ait col. 1202, anno MCLXIII, postrema die mensis Decembris. Ego in Kalendario festorum illius Ecclesiæ, quod Propriis Officiis prælaudatis præmittitur, unicum tantum Syrum Sanctum reperio; si tamen illi absque Officio impenditur cultus aliquis, [Episcopus, junior,] qualis Beatis multis solet, idque nobis explicetur, non gravabimur ei locum in nostro opere ad Decembrem dare: ideoque placuit hoc indicare. Augustinus Justinianus, Nebliensis in Corsica Episcopus sub Archiepiscopo Genuensi, lib. 1 Annalium Genuensium Italice scriptorum & Senatui oblatorum anno MDXXXV, cap. 25 agens de S. Valentino ejusque successoribus, usque ad Theodulfum, qui sub medium seculi X floruit, existimat errare eos, qui credunt, Ecclesiam S. Syri (e qua, S. Gregorius narrat lib. 4. Dial. cap. 23, noctu per dæmones extractum fuisse hominis cujusdam libidinosi, jam sepulti, [seu Episcopus seu Martyr.] cadaver) esse S. Syri Episcopi, de quo hic agimus. Ratio Justiniano est, quia S. Gregorius ecclesiam ibi nominat S. Syri Martyris, & non meminit, illum fuisse Episcopum Genuensem. Infirma ratio. Quia jam alibi diximus, S. Gregorium in hujusmodi titulis parum accuratum, occasionem dedisse geminandi Sanctos Herculanos, Zenones, Juvenales absque ulla verisimilitudine. Validior igitur probatio sit; quia ecclesia, quæ nunc S. Syri, quo de agimus, Episcopi est, priscis temporibus Sanctorum Apostolorum appellata fuit; nec S. Syri nomen accepit, nisi ab inventione sacri corporis ejus, diu post tempora S. Gregorii. Fuerit igitur alius olim Genuæ S. Syrus Martyr, cujus memoria deinde oblitterata, aut cum celebriore S. Syri Episcopi confusa sit. Nota, Lector, num. 3 hujus Commentarii16 post — XXIV — addendum esse — Martii.

VITA
Auctore verosimiliter Oberto Episc.
Ex Mombritio & Ms. Ecclesiæ Genuensis.

Syrus, Episcopus Genuæ in Liguria (S.)

BHL Number: 7973


EX MSS.

[Auctor Episcopus,] Crescit in augmentum fœnoris fides, Catholicæ Ecclesiæ spes roboratur, futura præmia pensantur, & caritas in Trinitate propagatur atque solidatur, quando sanctorum Patrum gesta narrantur. Idcirco ego Pusillus, Orthodoxus quidem Episcopus, nulla eloquentiæ scientiæque fultus doctrina, parvi quin imo ingenii, divinarum Scripturarum perscrutator, denique solummodo Sanctorum fruens amore; Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, qui docet hominem scientiam a obsecravi; sicut etiam per semetipsam Veritas dicit; Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. [Mat. 10, 20] Igitur quia Catholicus & amator rectæ fidei inspicior, attamen non carens contagio vitiorum, [accepta a Majoribus Acta] quorum sub pondere delictorum angor; Dei omnipotentis ineffabilem clementiam fusa prece atque lacrymabili voce, humo sæpe prostratus, obsecravi; ut ea quæ a prædecessoribus meis didici, Spiritu sancto revelante, Christianæ huic plebi ad memoriam revocarem. Quocirca mihi oritur sermo de sancto ac beatissimo Confessore Syro, [facit a Notario suo scribi.] hujus quidem Januensis Ecclesiæ Sacerdote, cujus Vitam, Christo præsule, mecum summa cum veneratione ac diligenti cura conferendo, propagavi; sed & meo Notario scribendam notavi; non in sublimitate, aut fallaci verborum adulatione, quibus semper veritas occultatur & defraudatur; sed tantummodo in simplicitate sermonum, Acta beatissimi Viri innotescenda christianæ Congregationi deprompsi.

[2] Beatissimus Syrus, ortus ex loco, quæ nuncupatur Imiliana b, non longe a civitate Januensi, plus minus millia quatuorbina; in quo loco, proprio cespite, [Natus in agro Genuensis,] oraculum c nomini ejus usque in præsentem diem constat esse fundatum. Quæ cum ita sint, absque ulla ambiguitate verum esse constat. Qui cum ab infantia d sua sanctæ meditationis floreret fructibus, a genitoribus suis sancto Felici Januensi Antistiti oblatus est: quem vir Dei certe, ut mos Sacerdotum est, omni cum divina traditione instruxit. Erat enim Beatissimus Syrus in cunctis bonis operibus præditus, [& a S. Felice ordinatus Levita,] ita ut a cunctis veneraretur, & diligeretur. Unde factum est, ut sanctus Sacerdos Felix dignum officio ministerii altaris sublimaret. Et e dum lætus juxta ordinem suum, in titulo qui vocatur hactenus Dextera, sacrificium Sacerdos libaret; & in eodem die ad mensam Dominicam assistens, [dexteram Dei videt supra Hostiam.] ibi sanctus minister Syrus ministraret, [&] idem Antistes Christianæ plebis vota persolveret, super holocaustum protinus splendor emicuit, atque radiavit. In quo fulgere dexteram f Domini meruit videre S. Syrus: qua visa trepidus beatus minister, humo se prostravit, donec Sacrificium suppleretur.

[3] Quod factum Sacerdos g pensans, solicitus ne forte post visa miracula, ut assolet; extolleretur, [Matutianas relegatus,] præfatum ministrum sanctum ad exilium h destinavit. Quod vir Dei non ægre ferens, jussu Patris lætus, ad locum, qui vocatur Matutiana i perrexit. Ibique inveniens Hormisdam Coëpiscopum k ordinatum a B. Felice Præsule supradicto; honorifice ab eo susceptus est. Cum quo aliquamdiu commoratus, in Dei laudibus & servitio ambo persistentes, mirabilia ostenderunt super his qui infirmabantur. Inter quæ Galionis Fisci Exactoris filiam, [energumenam liberat;] B. Syrus orationibus suis a dæmonio liberavit. Cui statim præfatus Galio curtem, quæ Tabia l nuncupatur, devotissime obtulit, subscripta cautione, positam juxta flumen Tabiæ & littus maris, usque ad jugum Alpium cum massariciis m, & familiis utriosque sexus suo juri pertinentibus, cum capella inibi ædificata in honorem B. Petri Principis Apostolorum; quæ curtis distat a Matutiana villa, quæ nunc S. Romuli dicitur, fere milliaria quatuor.

[4] [revocatus in urbem, prædicationi insistit,] Præfatus denique Beatissimus Syrus, mirabilibus coruscans, in eadem villa persistens, usque quo a Beatissimo Felice revocaretur ad urbem Januensem; prædicatione sua plebem ab errore revocans, Domino sociabat. Et post dies multos Pater ministrum præcepit reverti; quem Sacerdos paterno affectu, & divinæ caritatis verbo affatus est, dicens, sibimet miracula apparuisse: unde factum est, ut uterque majori urgerentur divinæ jucunditatis amore, fulgentes in sacro ministerio. Eorum ergo temporibus florebat Catholica Ecclesia, & lætabatur in suorum firmitate membrorum; & jussu Domini Sacerdos, [& Felici subrogatur successor.] merito & nomine Felix, migravit ad Christum. Post hæc autem cuncta Plebs Januensis urbis, unanimiter & consona voce, sanctum ministrum Syrum in Sacerdotem subrogaverunt: quod ita [divinitus] factum manifestissime esse constat. Erat enim in cunctis bonis operibus prospere agens, ita ut opitulationibus suis plebi sibi commissæ subveniret.

[5] [Basiliscum plublice noxium,] Eodem quoque tempore affligebatur populus a flatu validissimi serpentis, qui vulgo dicitur Basiliscus. Ipse quoque serpens jacebat in puteo, non longe ab atrio Basilicæ Apostolorum, quæ nunc S. Syri appellatur. Et cum sæpe serpentis flatu populus elideretur, sanctus Sacerdos, plebem divinis hortamentis & spiritualibus armis adorsus, manebat, ita ut universus populus cum jejuniis & orationibus atque fletu, per triduum pari modo cum Sacerdote Christum Dominum obsecraret. Tertia vero die, ad locum, ubi anguis jacebat, cum universa multitudine perrexit: ibique in oratione coram cuncto populo prostratus, auctorem [salutis] Dominum postulavit. Completa vero oratione surgens, situlam simul & funem præcepit afferri: stans vero super os putei, suis manibus ea in puteum immersit; & hujuscemodi verbis serpentem affatus est, dicens: Serpens venenose, atque deceptor animarum, [educit ex puteo in quo residebat,] attrahe nocibilem flatum tuum ad te, & claude os tuum, & ascende in situlam istam. In Nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni juberis ascendere. Quo audito serpens confestim ad imperium Sacerdotis in situlam, quam tenebat Sacerdos, se conglomeravit; quam Sacerdos trahens sursum, universo populo monstravit: & emicuit serpens. Erat autem nimis terribilis, cujus caput cristam habebat ad similitudinem galli.

[6] Quo viso universi populi, consona voce Deo omnipotenti gratias agentes, Sacerdotem magnificabant, dicentes: Vere hic est, de quo David vaticinatus est, dicens; Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem. [Ps. 90, 15] Etenim his quatuor vocabulis [designatum] diabolum, hostem humani generis, Christo auctore prostravit: sicut & Veritas per semetipsam dicit; Ecce dedi vobis potestatem calcandi super omnem virtutem inimici. [Luc. 10, 19] Hæc, & his similia, dicentibus, sanctus Dei Sacerdos silentium petiit: [unde gratiæ Deo redduntur:] quo facto, sic populum adorsus est, dicens: A Christo vobis hæc salus præstita est; quod cuncti videntes, serpentis videlicet os, a sancti Viri imperio esse obstructum, ita ut nulli valeret ultra nocere, benedicebant Dominum Jesum Christum. Et coram omnibus Sacerdos serpenti præcepit, ut se in mare præcipitaret n. Quod cum factum fuisset, omnes eum justum & sanctum acclamabant, dicentes: Vere hic est Dei famulus, per quem divinæ operationes monstrantur.

[7] Post hæc vero assidue illum comitabatur gratia curationum, usque ad diem vocationis suæ: diem autem obitus o ipsius esse cognoscite, in die Passionis beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli, [moritur sanctus 6 Julii:] quorum doctrinam Præsul optimus Syrus adeptus est: quo equidem die cælesti meruit coronari triumpho. In die igitur exitus ejus, dum corpus illud sanctum ad basilicam Apostolorum in grabato gestatum est, & infinitus populos lacrymabili voce præ nimia veneratione vestimenta ipsius carpebant, ita ut portitores præ turbæ eminentia lectum ab humeris deponerent: inter quos etiam nauclerus Libyæ Provinciæ, plenissimam fidem agens, cum appropinquasset ad sanctum illud corpus; [sanguis de naribus mortui exceptus.] illico vidit de naribus ejus sanguinem effluentem. Qui festinus tollens sudarium, quod habebat super caput, sanguinem emanantem detersit. Postquam vero corpus illud sanctum sepulturæ traditum est, nauclerus ad navem regressus, sudarium cum veneratione, & diligenti cura reposuit; expleto namque negotio ad propria velificantem comitabatur eum prosperitas. Cumque appropinquaret propriæ patriæ, adhuc procul posito occurrerunt ei obviam multitudo infirmorum, qui a spiritibus immundis vexabantur, dicentes: Ecce S. Syrus venit, qui nos habet mundare. Et quantum plus navis portui appropinquabat, tantum illi majori urgebantur stimulo, etiam ut in mare præcipitarentur, dicentes: Quia nunc venit qui nos liberaturus est.

[8] Cumque in portum introisset, fixis anchoris nauclerus ad littus egreditur. Videns igitur turbam stantem, & infirmos clamantes & dicentes; Venit liberator noster: & cum a populo sciscitaretur nauclerus, utrum haberet Reliquias Sanctorum; admirabatur, quidnam esset, quod infirmi ad littus concurrissent. Nauclerus autem oblivioni tradiderat ea, quæ acta fuissent in urbe Januensium: a vocibus quippe infirmorum, B. Syrum attestabatur venisse. Et cum se vellent in mare præcipitare, eamdem scilicet virtutem nauclerus ad mentem reduxit; quomodo cum sanctum corpus beati Viri fuerat sepultum, interfuisset; & adstantibus plurimis dixit: Sic rite recordatus sum: Quadam die, cum essem in Provincia Italiæ in civitate Januensium, quidam Sacerdos civitatis ipsius migravit ad Dominum: & dum corpus illius ad basilicam sanctorum Apostolorum deduceretur, turbis irruentibus, qui deducebant lectum, ab humeris deposuerunt. Cumque Christianus populus mergeret p se ad ejus corpus sanctissimum præ nimia veneratione, carpebant fimbriam vestimenti ejus. Inter quos ego famulus vester, appropinquans ad sanctum corpus ejus, vidi sanguinem egredientem de naribus ejus, & cum meo sudario cruorem detersi: & præter hoc actum, aliud nescio. Nomen videlicet ipsius, qui migraverat ad Christum, Syrus beatissimus vocabatur: forsitan hic est, de quo infirmi clamant, ut nunc vobis aperte datur intelligi.

[9] Abiit ergo nauclerus ad navem; & sudarium, quo sacrum sanguinem deterserat, mox ad littus detulit. Cumque se in eum mergerent qui vexabantur, ipse vero de sudario quod habebat tangeret eos; confestim cuncti ab infirmitatibus suis mundabantur. Quo ita facto, universa plebs loci illius, ad ecclesiam simul cum nauclero perrexerunt; agentes gratias omnipotenti Deo; & dicentes, Vere salus præstita est nobis de cælo. Quo viso Episcopus loci illius, una cum Christiana plebe, basilicam ad nomen ejus fundaverunt: ibique sub tegmine templi sudarium condiderunt: de cujus tactu infirmi a languoribus curati sunt, & nunc usque in præsentem q diem curantur: cujus depositionem Beatissimi Sacerdotis & Confessoris Syri constat esse tertio Kalendas Julias: regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Mombritio, Observavi.

b Justinianus, In villa, inquit, Morazana, seu mavis Stroppa. Marianus: In villa olim dicta Æmiliana, vulgo autem appellata nunc Stroppa, ubi ad memoriam Sancti servatur domus propria, quam incoluit; seu potius, Alius eodem loco ex vulgi traditione ædificavit. Interim Stroppæ nomen nusquam apparet in tabula, sed Morasana, intervallo tamen 3 milliarium dumtaxat ad Septentrionem civitatis.

c Id est Oratorium. Pro nunc Vicus S. Syri, unius fere horæ, seu 3 milliarium spatio.

d Cum S. Felix solum 20 annis rexerit, eique S. Syrus successerit, oportet ut nomine Infantiæ intelligatur pueritia, usque ad annum 14 ætatis; ita S. Syrus solum triginta quatuor annorum fuerit, cum est consecratus Episcopus.

e Ms. Genuense sic breviter, Et ad Missam (melius, Mensam) Dominicam adstanti sibi Sanctus &c.

f Marionus, Vidit majestatem divinam in forma pueruli, festivi prorsus & jucundi: cujus mutationis nullum apparet fundamentum.

g Ms. Quo igitur facto Sacerdos, caute pensans ejus solicitudinem.

h In pœnam scilicet turbati per intempestivam istam religionem, Officii divini.

i Mombritius, Munduciana: quæ autem sequuntur his [ ] inclusa, ille sic paucis perstringit: Ibique assiduis orationibus vacabat, ita ut ejus suffragiis ægris salus præstaretur: & post dies non multos; in Ms. autem dicitur, & post dies multos, omisso, Non. Marianus addit prædictam villam hodie a S. Romulo, istic mortuo, uti in ejus Vita apparebit, nomen habere. Justinianus dicit, eam esse ad maritimam oram oppidi S. Remi: quod Genua versus Occasum distat ad 80 p. m.

k Mallem legere Chorepiscopum, id est, Episcopum regionarium, quales nobis nunc fere sunt Decani rurales; nam tales sub uno Episcopo plures olim erant. Marianus explicationis causa addit, fuisse ibi positum, ut Rectorem (id est Parochum) sive Vicarium Episcopi. In vita S Romuli nominatur B. Hormisdas: sed nusquam invenio Fastis adscriptum.

l Tabia, in tabulis male notata Taggia, distat, secundum Leandrum Alberti, ab oppido S. Remi 5, a littore 2 p. m.

m Id est, Villicis; Massa, villa.

n Fallor si hoc miraculum non sit ex eorum genere; quæ posteritatis memoriæ prius traditæ per picturam sunt, quam per scripturam. Sicut igitur usus obtinuit ut volentes exprimere, quomodo S. Joannes Evangelista sine noxa poculum venenatum hauserit, solent eum pingere in actu signantis calicem, unde serpens emicat: ita factum hic suspicor, ut aquam putei cujusdam, pestiferum exhalantis vaporem, sanaturus Sanctus, aquam situla haustam exorcizaverit, exorcizatamque in mare effundi jusserit, quasi simul mergens illius malignitatis auctorem dæmonem: quod deinde ad litteram sumptum, istiusmodi verbis explicatum sit, quasi materialem basiliscum inde extraxerit, & in mare præcipitaverit Sanctus.

o Ms. Diem autem obitus beatissimi Syri secundo Nonas Julii esse cognoscatis: qui locus cur ita mutatus sit, sicut rursus in fine hujus Vitæ, jam supra dixi.

p Mergeret, id est, constiparet comprimeretque, quo sensu necdum alibi legi usitatum hoc verbum.

q Si seculo, ut puto, XI scripta hæc Vita, non potuit de suo tempore sic loqui auctor; potuit ita ex Libya scripsisse aliquis, antequam ea in Saracenorum veniret potestatem, vel potius ante irruptionem Wandalorum in Africam; idque verbotenus transcripsisse hic noster: nisi pro Libya velis Liburnum intelligere, portum Hetruriæ eodem in littore. Fuerunt quidem & Libici in Italia transpadana, quorum urbs Vercellæ Livio ac Plinio nominatæ: sed medio, quo hæc scripta, ævo ignoti, & ita mediterranei, ut nec fluvium quidem habeant quo possint Genuam pervehi.

DE SS. LEOLINO ET HILARIO,
EPISCOPIS PATAVINIS IN ITALIA.

SECULIS III ET IV.

SYLLOGE HISTORICA

Hilarius, Episcopus, Patavii in Italia (S.)
Leolinus, Episcopus, Patavii in Italia (S.)

AUCTORE C. J.

Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, ad diem X Septembris, posteaquam de S. Hilaro Papa (quem minus recte Hilarium ipse vocat) egisset; [Dies horum natalis ignoratur.] subjungit illi S. Hilarium Episcopum Patavinum, & huic S. Leolinum, ejusdem Sedis Episcopum; non aliam, uti ego mihi imaginor, ob causam, quam ob Synonymiam, qua alter Hilarius ad alterum nomine tenus relationem habet: nec aliam ob causam videtur Hilario Episcopo subnectere Episcopum Leolinum, quam quia ejusdem Sedis Patavinæ Episcopi fuerunt ambo. Fatetur enim ipse Ferrarius, illorum Natales ignorari; & causam, cur Hilaro, seu Hilario Papæ ipsos subjungat, nullam affert. Possemus nos potiori jure Hilarium nostrum ob synonymiam retulisse ad diem XIII Januarii, aut XVI Martii, aut etiam V Maii; quibus ejusdem nominis celeberrimi Episcopi, Pictaviensis, Aquileiensis & Arelatensis coluntur.

[2] Sed maluimus Hilarium Episcopum Patavinum ad hunc diem XXIX Junii referre, quia tunc præcipua celebritate coli in ecclesia propria & olim consuevit, [Cur hic referantur.] & nunc eodem die major ibidem solennitas agitur, quam alio quocumque, totius anni decursu. Cur autem S. Leolinum cum S. Hilario hic conjungamus, facit exemplum Ferrarii, & ratio, quam adduxi, quia in eadem episcopali Cathedra ambo sederunt. Antiquissima memoria (quæ tamen ratione Auctoris vix appellari antiqua debet) de S. Leolino Episcopo Patavino legitur apud Bernardinum Scardeonium, ejusdem urbis Patavinæ Canonicum, impressum Basileæ anno MDLX, hoc modo: [Elogium S. Leolini,] In eadem Sede Patavina successit Suadero B. Leolinus, Episcopus XI, obscuro forsitan loco natus: tanta tamen & tam illustri sanctitate perfulsit; ut non immerito nunc a cunctis fidelibus honoretur. Extat ei sacellum sacrum juxta Pratum-Vallis, ubi sepultus est in arca lapidea, & nunc vulgo Violinus appellatur. Vixit in Episcopatu annos XII, quem susceperat anno Domini CCXXXII. Ferrarius, qui se sua haussisse, ait, e prædicto Scardeonio & aliis Ecclesiæ Patavinæ monumentis, ita scribit ad diem X Septembris: Leolinus, quem alii Leoninum, vulgus vero Violinum vocat, obscuro loco natus, ob ejus vitæ sanctitatem, undecimo loco, Maximino Imperatore, Ecclesiæ Patavinæ præfuisse fertur: qui in ea temporum acerbitate Ecclesia administrata, sanctitate celebris, in pace obdormivit, apud S. Prosdocimi oratorium sepultus: unde non longe in proprium delubrum, quod adhuc extat, translatus est. Dies obitus illius ignoratur. Sequitur hos Ughellus in Episcopis Patavinis, & B. Leonium seu Leolinum vocat, definitque tempus Episcopatus ejus ab anno CCXXXII ad CCXLIV; doctus nempe erat a Scardeonio, occepisse episcopatum anno CCXXXII, & annos XII tenuisse: unde necessario consequitur, terminasse anno CCXLIV. Et hæc quidem de S. Leolino. Nunc pluscula de S. Hilario, ejusque ecclesia.

[3] Prænominatus Scardeonius, lib. 2, Classe 6, pag. 105, hæc de illo commemorat: Ad procurandam populi Patavini salutem Hilarius, a Domino electus Episcopus fuit, qui & signis & miraculis supra modum claruit; [item S. Hilarii:] & ob id in numerum Divorum relatus est. Is quidem natione Romanus fuerat; sed factus Episcopus, tamquam Patavii regeneratus, visus est mihi, ad decus civitatis; ut hic, sicut inter Episcopos, ita & inter Patavinos cives sit merito recensendus; & eo magis, quod in hujus honorem dicatum fuit ei celeberrimum templum, juxta æstuaria Adriatici maris, olim Baduasiorum, Principum Reipublicæ Venetæ, sepulcris insignitum: a quo postea usque hodie vicus, de hujus Sancti nomine, S. Hilarius nominatur. Annumeratur is inter Episcopos Patavinos decimus septimus. Defunctus est anno Domini CCCXLVI. Ferrarium hic describere nihil attinet, quia in nullo a Scardeonio recedit. Recentiores, Ferdinandus Ughellus & Sertorius Ursatus, recedunt in anno mortis. Ughellus quippe annum CCCXLVI, quo Scardeonius obiisse Hilarium notat, ejus Ordinationi adscribit; addensque, præfuisse Ecclesiæ Patavinæ annos XXII, obitum necessario differt usque ad CCCLXVIII. Recedit ab utroque Ursatus, in sua Historia Patavina, anno MDCLXXVIII in lucem edita, referens Sancti mortem ad annum CCCLXIII Sed non video, cur duobus hisce recentioribus major fides, quam Scardeonio tribuatur; cum nullius antiquioris auctoritatem aut aliud argumentum pro suo afferant asserto in re tam antiqua.

[4] De ecclesia, quam S. Hilario prope æstuaria maris Adriatici extructan fuisse dicit Scardeonius, [Hujus ecclesia,] interrogavi pridem P. Joannem Baptistam Romagnolium Societatis nostræ, tunc Patavii degentem, deque Actis Sanctorum ac nobis bene meritum, quo loco illa consisteret, qualis fuisset olim, & nunc foret. Respondit is mihi distincte ad interrogata: sed diu multumque sudavit, priusquam in quæsitæ ecclesiæ notitiam venerit, lustratis frustra Patriarchatus Veneti & Episcopatus Patavini Catalogis, subjectas sibi ecclesias continentibus. [Pontifici Romano subjecta,] Nusquam enim mentio fiebat ecclesiæ S. Hilarii: quia nempe neutrius diœcesis illa est, sed immediate subjacet Pontifici Romano. Plura sigillatim de illa explicat citatus Romagnolius in suo ad me rescripto, hunc fere in modum. Navigantibus Patavio Venetias occurrunt sub finem itineris Portæ, [ubinam sita,] uti appellantur, Moranzani, a quibus dextrosum, versus Meridiem, abest ecclesia S. Hilarii, passus circiter mille & quingentos; a Fusina vero æquali propemodum distat spatio versus Occasum; uti etiam signant situm utriusque loci passim Geographi: Ursatus tamen, in nova antiqui agri Patavini Chorographia, quam Historiæ suæ inseruit, recta linea in Austrum respectu Fusinæ collocat S. Hilarium: quem Itali passim, S. Ilario; ipse, S. Elero, scribunt.

[5] Cingitur locus undique gleba frugifera & bene culta, [& qualis nunc sit.] præter plagam orientalem, quæ inculta est & paludosa e stagnante illic maris æstu; qui tunc præcipue supereffunditur, cum Euronotus mare inflans ad aliquod mille passus terram inundat. Ecclesia perparva nunc est, longitudine pedes continens non amplius XXIX, latitudine vero novem tantum; quamvis e certis parietinis appareat, fuisse olim ampliorem. Circum adjacet plagula terræ herbosæ instar prati; quæ, ut existimat Romagnolius, sic relicta est ad denotandum, locum esse sacrum; quod & circumsita terra, quæ aliquanto elatior est, indicare videtur. In hac eminentia loci, qua respieit ortum solis, cœperant aliqui non a multo tempore terram effodere, scrutaturi quid tandem istic lateret; & detexerant jam re ipsa aliquot arcas marmoreas pervetustas; cum id quod gerebatur ad aures serenissimæ Reipublicæ perlatum, & ab hac operis ulteriori molitione interdictum fuit.

[6] Supra portam ecclesiæ introrsum isthæc legitur inscriptio: [Ejus recens inscriptio,] Beatissimæ Virgini Divoque Hilario hanc ecclesiam, vetustate collapsam, in qua serenissimi Principes compluresque viri Patricii humati fuere, Marinus Marius, utriusque signaturæ Referendarius & Abbas, pro animi affectu, [restauratio,] ex integro restauravit; & loco, serpentibus maxime frequenti noxiisque animantibus, facto salutifero, hominum cælestiumque commercia restituit. Anno Domini MDCXXXI. [primi fundatores,] Ecclesia prior vetustate collapsa, de qua hic mentio fit, fundatorem habuisse dicitur a Sansovino Ducem Venetiæ, Angelum Participatium, cujus familia modo sub nomine Badoëræ claret, inter Patricias Venetas nobilissima. Constat autem indicata fundatio ex disticho, quod Sansovinus producit e tabula, Angelum Participatium representante, quæ olim in Palatio civitatis Venetæ extabant. In illa ipse Angelus ita loquitur de ædificiis a se constructis.

Tecta palatina Communis pervula fundo;
Ædifico sanctum Zachariamque, Hilariumque.

Corpus Angeli, anno DCCCXXVII demortui, in ecclesiam S. Hilarii illatum fuit; ac filium Justinianum, uti in Ducatu collegam & successorem, ita in tumulo socium ibidem ab anno DCCCXXIX habuit; [tempus fundationis.] eodem Sansovino teste: qui & in chronico Veneto ad annum DCCCXVI notat, Abbatem S. Servuli transtulisse Monachos suos in ecclesiam S. Hilarii, positam in insula Gambarararum, in confiniis Rivialti. Adeo ut ante prædictum annum DCCCXVI, non tantum ecclesia S. Hilarii, sed & monasterium ibidem exædificatum fuerit. Meminerunt etiam S. Hilarii Cortusii, lib. 9 cap. 10: uti & Sabellicus, qui libro 1 de urbis Venetæ situ, ait, Hilarii turrim, supra amnis Brentæ deflexum, locis minus stagno obnoxiis, consistere.

[7] [Frequentabatur olim solenniter 29 Junii,] Tradunt Veneti, ut scribit idem Romagnolius, consuevisse olim Ducem cum universo Senatu conferre se quot annis, in festo SS. Petri & Pauli Apostolorum, ad ecclesiam S. Hilarii. Quos tum quidem tanto splendidiori cum pompa festum ejus egisse credidero, quanto nunc minori cum apparatu celebratur. Nam eodem sanctorum Apostolorum die, præter aliquot Sacrificia Missæ, quæ istic offeruntur, nihil omnino fit nunc temporis; [nunc exiguo concursu,] & reliquo toto anno ne unum quidem Sacrificium illic umquam offertur, nisi fortassis a transeunte quopiam Sacerdote, qui ex itinere celebrandi causa eo deflectat. Quæ desolatio fortassis inde oritur, quod ecclesia ista nullius diœcesis sit, utpote subjecta immediate Pontifici Romano; quemadmodum etiam subjecta illi est ecclesit S. Gregorii & S. Benedicti: [postquam facta Commenda.] quibus Pontifex præficit quem sibi lubitum fuerit, titulumque ei tribuit Abbatis SS. Gregorii, Hilarii & Benedicti de Venetia, cum colore vestium cæruleo. Gaudet modo titulo illo, uti & reditibus trium istorum monasteriorum sane opulentis, Eminentissimus Cardinalis Chisius; nempe illo anno quo hæc rescripsit mihi Romagnolius, dum adhuc vivebat Cardinalis iste.

[8] Ut autem dignitas ecclesiæ ac monasterii S Hilarii, eorumque amplitudo, divitiæ, prædia, [Privilegium Lotharii 2 pro abbatia S. Hilarii,] quanta olim fuerint, aliquatenus innotescat; non abs re fuerit hic apponere Privilegium Lotharii II, anno MCXXV Romanorum Regis electi, & anno MCXXXIII Imperatoris coronati: quo Abbati SS. Hilarii & Benedicti confirmat privilegia sua. Illud autem eo libentius hic appono, quod enumeret varia loca, Monasterio obnoxia; quodque Abbatem illius temporis nominatim indicent; nec non quod Tarvisinorum Episcopum nominent, Ughello ignotum. Fuit porro privilegium ipsum anno MCCCLXXXII ex originali transcriptum notarialiter, [an. 1382 transcriptum] & examinatum collatumque cum illo, coram Patriacha Gradensi Urbano, uti sequens Scriptura, Privilegium ipsum complexa, pluribus sic testatur; Hoc est exemplum cujusdam Privilegii authentici Lotharii Tertii (imo Secundi) Romanorum Imperatoris Augusti, reperti in archivio publico, scilicet Cancellaria Communis Venetiarum, [ex libro authentico.] ex quodam libro authentico & antiquo, in quo Privilegia & Instrumenta authentice sunt conscripta; cujus tenor per omnia talis est.

[9] In nomine sanctissimæ & individuæ Trinitatis. Lotharius, divina favente clementia electus Romanorum Imperator Augustus. [Imp. ille] Scientes in hoc maxime consistere salutem animæ nostræ, & stabiliri honorem Imperialem, si ecclesiarum pauperum Christi solertem curam habuerimus; omnium fidelium nostrorum, tam futurorum, quam præsentium industriam noscere volumus; qualiter Venerabilem Abbatem, Ugerium nomine, ecclesiarum sanctorum Hilarii, & Benedicti de provincia Venetiæ, in finibus Rivoaltensibus juxta flumen Diræ, [Abbati S. Hilarii id petenti] pro petitione sua satis benigne exaudivimus, ad exemplum Prædecessorum nostrorum Imperatorum omnium, a tempore elapso; confirmantes ei & ecclesiis suis omnia, quæ vel per donationes, seu oblationes, aut quoquo modo legaliter ipsis collata sunt, colonos eorum, videlicet in Ceresaria, & in Pladano, & in finibus illis. Similiter cum capella, in ipso Pladano in honorem Petri Apostoli fundata; & decima de Ceresaria in Pladano, [confirmat privilegia sua] & aliorum colonorum pertinentium ad ipsam capellam, cum vineis, terris, silvis, campis, pratis, pascuis, paludibus, pontibus in prædicto Pladano constitutis, cum ritratibus * tallonariis, quatisoniis, & cum omnibus ad prædicta loca pertinentibus.

[10] Testificantur quoque Præcepta Caroli, quod iste eadem loca per commutationem retrocessisse a Tarvisino Episcopo, [& præcepta Caroli rata habet,] Landulo nomine, & eisdem ecclesiis obtulisse; ipseque & omnes successores sui fore, per Præcepta hæc confirmaverint. Hæc quoque omnia, ob devotionem præfati Abbatis, rata esse volentes, confirmamus ipsis ecclesiis prænominata loca, cum pertinentiis ad jura ipsorum, xenodochii beati Petri, & Viti Martyris, quæ in Crusiana civitate, & ex omnibus, quæ ad prædicta loca pertinent; Ceresaria, & Pladano, & prænominata capella; cum prædicta donatio cum designatis, atque descriptis lateribus, uno latere firmante in flumine Curcatiæ juxta prænominatam villam Zitu, a latere uno Aurelia, tertio latere a Cronio, quarto vero in Aquis salsis. Hæc omnia ipsis ecclesiis confirmamus, cum terris, vineis, pratis, pascuis, silvis, novationibus *, aquis aquarumque [decursibus] paludibus, molendinis, riparibus, portubus, ripis, teloneis; quartisinis, decimis, cum omnibus prædicto [monasterio] pertinentibus. Sub eadem quoque confirmatione non minus comprehendimus, & concedimus ipsis ecclesiis, curtem Torsoculis, & aliam, quæ dicitur Aureliaco, & curtem S. Mariæ, quæ jacet juxta Pedraorem in comitatu Tarvisiano, & cum omnibus appendentiis suis, & cum omnibus mansis ad easdem jure appertinentibus, cunctasque alias terras … legaliter attributas, percipiendi cum omnibus … Regali & Imperiali auctoritate.

[11] [vetans nequis huic privilegio contraveniat] Videlicet, ut nullus dehinc Patriarcha, neque Episcopus, aut Tarvisinus Episcopus, nullusque Dux, Marchio, Comes, Vicecomes, vel aliqua magna persona, ut prædicta donatio … vel in similibus, vel in possessionibus, seu in aliis rebus, prædictas ecclesias inquietare, molestare … audeat sine Regali judicio, contradicimus; homines earumdem ecclesiarum & terrarum inhabitantes, universis judicialibus personis; ita ut de ipsis hominibus placitum nullum pronuntient, seu aliquod publice ab eis exigant, aut etiam tollant, nullamque eis violentiam inferant; [sub gravissima mulcta.] sed in potestate ipsius Abbatis libere remaneant. Si quis autem, quod non credimus, hujus Præcepti violator extiterit, sciat se compositurum auri puri libras mille, medietatem Cameræ, & aliam medietatem prædictis ecclesiis. Quo autem verius credatur … custodiatur hoc Præcepum per scripturam cartarum sigillo nostro insigniri … Lotarii tertii Romanorum Imperatoris invictissimi. Ego … Anno Incarnationis Dominicæ millesimo centesimo [trigesimo] sexto, Indictione tertia decima, anno vero Regni Regis Lotharii undecimo, Imperii quarto. Actum apud Castrum sancti Bassani. In Christi nomine feliciter.

[12] [Fides Notarii transcribentis] In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Anno nativitatis ejusdem millesimo sex entesimo octuagesimo secundo, Indictione quinta, die vigesimo sexto mensis Martii, hoc exemplum ex authentico per me subscriptum, Joanninum de Andalo Notarium, scriptum fuit; per me, & alios subscriptos Notarios diligenter auscultatum, in præsentia Reverendi in Christo Patris Domini Urbani, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Patriarchæ Gradensis Ecclesiæ, Venetiis in Patriarchali Palatio ipsius: & quia idem Reverendus Pater Dominus Patriarcha repererit idem cum authentico concordare, in ipsius exempli plenam fidem, & testimonium, suam auctoritatem interposuit; & decretum mandavit idem sui sigilli, quo nunc utitur, appensione muniri. Alii subscripti Notarii, qui diligenter auscultasse hic dicuntur; id ipsum testantur etiam subscriptione sua, [& aliorum qui præsentes fuerunt.] & asserunt concordare transumptum cum originali. Sunt autem eorum nomina, Desideratus Lucius, Guilielmus Philippi de Claratis, Joannes Plumatius.

[13] [Privilegium hoc,] Habes hic, Lector, Privilegium Lotharii Imp. ecclesiæ S. Hilarii datum, prout mihi submissum fuit, cum suis mendis & lacunis; probum tamen, quamvis Indictio perperam, vitio verosimiliter librariorum, notata sit tertia decima; cum quarta decima notari debuerit. Absque Indictione enim sit; adhuc sufficienter innotescit, [etsi aberret Indictio,] anno MCXXXVI datum fuisse Privilegium, & quidem inter diem VI Julii, quo cœpit annus IV Imperii Lotharii, ac diem XIII Septembris, quo desiit Regni ejus annus XI: quibus simul currentibus, subsignatum est Privilegium; & concurrere numquam alias potuerunt.

[14] Quod Tertius in Privilegio vocetur Lotharius, cum passim nunc nominetur scribaturque Secundus; nihil ominis mali habet. Quia id obtinuit illorum temporum usus; & in Diplomatibus Lotharii pluribus, quæ vidi, Tertius vocatur nominis sui, non tantum dum Rex Italiæ erat, verum etiam postquam Imperator coronatus fuit. Diplomata istiusmodi videri possunt in Annalibus Paderbornensibus P. Nicolai Schaten ad annum MCXXIX; apud Miræum in Diplom. Belg. pag. 323 & 325; in Donationibus Belg. pag. 116 Dum Rex Italiæ tantum fuit, [censetur probum esse.] poterat Tertius scribi; quia inter ipsum & Lotharium I, Caroli Magni nepotem, intercesserat alius Italiæ Rex Lotharius, filius Hugonis, Provinciæ Comitis. Cur vero, postquam Imperator coronatus fuit, etiam Tertius istius nominis dictus sit, equidem ignorare malo, quam multa divinando proferre. Certe nullus antecessit ipsum Imperator Lotharius Secundus. An Cancellarii Scribæque Curiæ, qui ternum numerum nomini Regis adscribere solebant, ex mera consuetudine perrexerint eumdem addere nomini jam Imperatoris?

[Annotata]

* forte, intratibus,

* an venationibus?

DE SANCTO CASSIO
EPISCOPO NARNIENSI IN UMBRIA.

ANNO DLVIII

COMMENTARIUS HISTORICUS,

Cassius, Episcopus Narniæ in Umbria (S.)

AUCTORE D. P.

§. I. Nomen in Fastis, Acta ex S. Gregorio, tempus Sedis ex Epitaphio.

Narniæ, civitate Umbriæ (qua de pluribus eginius III Maii, festo primarii urbis Patroni S. Juvenalis) diem agi S. Cassii, [S. Cassii nomen hodierno Romano inscriptum,] ejusdem civitatis Episcopi, indicant tabulæ Romani Martyrologii reformati, etiam primæ sub Gregorio XIII editionis; & additur, quid de eo, ferme quotidie sacrificante, referat Gregorius; strictius quidem, lib. 4 Dialogorum cap. 56; prolixtus vero, Homilia 13 in Evangelia. Reformatoribus præluxerat Molanus, in suis ad Usuardi Martyrologium Additionibus editionis primæ: sed quæ illic addiderat de S. Cassio, mox in editione secunda ac tertia, nescio cur, prætermisit omnia. Interim videntur ei præluxisse ad illud addendum, Carthusiani cujusdam Coloniensis scripta, necdum nobis visa, sed quibus simile unum habemus Bruxellis, auctum ad usus ecclesiæ S. Gudulæ; qualia etiam vidisse potuit Galesinius, [aliisque, cum elogio ex S. Gregorio,] qui (sicut & ceteri omnes) locum S. Gregorii indicant: Florarium autem Sanctorum Ms. expresse notat Homiliam præfatam. Philippus Ferrarius, in Catalog. Sanctorum Italiæ, prolixius indidem elogium sumpsit, adhibito etiam libri 3 Dialogorum capite 6; & annotavit, quod Natalis S. Cassii, utpote festo Apostolorum impeditus, solenniter Narniæ colitur die IV Julii, ut in tabulis illius Ecclesiæ reperitur.

[2] Gregorius, cum libri 3 caput 4 sic finivisset; sed jam, ut priora taceamus, ad ea quæ nostris temporibus sunt gesta veniendum est; [narrante quod suo tempore] capite 5 narrat, quomodo Sabinum, Canusinæ urbis Episcopum, expertus sit Totilas Rex Gothorum circa annum DXLII habere spiritum prophetiæ; deinde capite 6 subdit: Neque hoc sileam, quod multi nunc, qui hic de Narniensi civitate adsunt mihi, sedulo testificantur. Eodem namque Gothorum tempore, cum præfatus Rex Totila * Narnienis venisset, ei vir vitæ venerabilis Cassius, ejusdem urbis Episcopus, occurrit. Cui quia ex conspersione semper facies rubere consueverat; hoc Rex Totila, non conspersionis esse credidit, sed assiduæ potationis, [ex Spathario Totilæ R. dæmo nem expulerit.] eumque despexit. Sed omnipotens Deus, ut, quantus vir esset qui despiciebatur, ostenderet; in Narniensi campo, quo Rex advenerat, malignus spiritus coram omni exercitu ejus Spatharium invasit, eumque vexare crudeliter cœpit. Qui cum ante Regis oculos ad venerandum virum Cassium fuisset adductus; hunc ab eo vir Dei, oratione facta, signo Crucis expulit, qui in eum ingredi ulterius non præsumpsit. Sicque factum est, ut Rex barbarus servum Dei ab illo jam die veneraretur ex corde, quem despectum valde judicavit ex facie.

[3] Cetera Sancti viri gesta & virtutes nos latent: nam qui Lucæ extat apud Florentinium Ms. sermo, [Sermo de eodem ex Ms.] in ejus festo legendus, præter locos Gregorii duos, non alia complectitur, quam qualia de quovis sancto Episcopo præsumi debent, in hunc modum: Festum S. Cassii Confessoris, Narniensis Episcopi, celebrandum nobis advenit, in cujus laudibus immorari libenter debemus: sed quamvis scientia nostra, ad manifestandas ejus mirificas virtutes & sanctitatem, succumbat; ipsi vos, Fratres, intelligite, quæ & quanta illius fuerint, [laudat exemplarem in Episcopatu vitam,] quia & omnibus hominibus irreprehensibilis semper ejus vita extitit; & Deus omnipotens, in hac vita & post ejus transitum, per multa miracula, eum sese amare, demonstravit aperte. Prælatus in gradu Sacerdotii sui existens, non pro tanto honore elatus, magis prodesse subjectis sibi studuit quam præesse. Fuit namque Pastor, non tantum nomine, sed opere: & quia gregem sibi commissum vitia devitare instanter docuit, frequenter memoria revolvens, illud quod in libro Sapientis legitur; Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex istis, [doctrinam salutarem.] & curam illorum habe, ut accipias coronam gloriæ. [Ecli. 32; 1] Pro subjectorum etiam qualitate temperantiam & discretionem adihibuit; suæ doctrinæ lac administrans invalidis, firmiores reficiens esca validiore; vita vero ipsius conveniebat prædicationi; ut juxta Apostolicum præceptum, ne ipse reprobus fieret, cum aliis prædicabat. [1 Cor. 9, 72] Refrenabat enim carnem suam jugiter, [rigorem pœnitentiæ,] eam macerando jejuniis & vigiliis; ut sic continuo crucem por tando, sequeretur vestigia sui Salvatoris. Quantum etiam in eleemosynis erga egenos semper extiterit largus, commemorare longum est, cum ipse ad hoc operam dederit, [ut lateret]: [eleemosynæ largitatem,] sæpe quod suo subtrahebat corpori, pauperibus erogabat. Erat itaque lucerna, non sub modio, sed super candelabrum posita; ut omnes in eo viderent, unde sibi iter sumerent virtutis. Claruit namque in seipso in sua vita recta: [miraculorum gratiam;] sed Deus per multa ejus miracula clariorem hominibus reddidit. Quis referre potest, quod cæcis visum, surdis auditum, claudis gressum Dominus per eum reddidit?

[4] His præmissis additur, quod dæmonia etiam ex obsessis corporibus depulit, [& ex S. Gregorio morem quotidie sacrificandi.] idque prænotatis S. Gregorii verbis probatur ex 4 Dialogorum; & subjungitur, Quod idem B. Gregorius alias demonstravit dicens, Homilia 37 præfata; Multi vestrum, Fratres carissimi, Cassium Narniensis urbis Episcopum noverunt, cui mos erat quotidianas Deo Hostias offerre, ita ut pæne nullus dies vitæ ejus abscederet, quo non omnipotenti Deo Hostiam placationis immolaret. Cui cum Sacrificio valde etiam concordabat vita: nam cuncta quæ habebat, in eleemosynis tribuens, cum ad horam offerendi Sacrificii venisset, velut totus in lacrymis difluens, semetipsum cum magna cordis contritione mactabat. Cujus & vitam & exitum, quodam venerabilis vitæ Diacono, qui fuerat ab eo nutritus, referente cognovi.

[5] Aiebat enim, quod quadam nocte ejus Presbytero per visum Dominus adstitit, [Tum quomodo per Presbyterum,] dicens: Vade, & dic Episcopo: Age quod agis, operare quod operaris: non cesset pes tuus, non cesset manus tua: Natali Apostolorum venies ad me, & retribuam tibi mercedem tuam. Surrexit Presbyter: sed quia e vicino Apostolorum natalitius dies imminebat, tam propinqui exitus diem Episcopo nuntiare pertimuit. Alia nocte Dominus rediit, ejusque inobedientiam vehementer increpavit, atque eadem jussionis suæ verba retexuit. Tunc Presbyter surrexit ut pergeret; sed rursus infirmitas cordis impedimento facta est indicandæ revelationis: & ad admonitionem quoque iteratæ jussionis obduruit pergere, & quæ viderat, manifestare neglexit. Sed quia magnam mansuetudinem contemptæ gratiæ, major sequi solet ira vindictæ; visione tertia Dominus apparens, jam verbis addidit verbera; & tam districta cæde mactatus est, ut in eo duritiam cordis emollirent vulnera corporis. Surrexit ergo eruditus ex verbere; [ter divinitus monitum,] perrexit ad Episcopum; eumque jam ex more, juxta B. Juvenalis Martyris sepulcrum, ad offerendum Sacrificium consistentem reperit. Secretum a circumstantibus petiit, seque ejus pedibus stravit. Cumque eum ubertim flentem Episcopus vix ad se levare potuisset, lacrymarum causas cognoscere studuit.

[6] Ille vero, relaturus ordinem visionis, prius vestimento ex humeris devoluto, [& inflictis plagis coæctum,] detexit plagas corporis, ut ita dicam testes veritatis & culpæ: monstravit quanta animadversionis districtione membra illius accepta verbera livore inflicto sulcaverant. Quæ mox ut Episcopus vidit, exhorruit; & quis sibi talia facere præsumpsisset, cum magnæ obstupefactionis vocibus exquisivit. At ille respondit, hæc se pro ipso fuisse perpessum. Excrevit cum terrore admiratio: sed nullas jam Presbyter inquisitioni ejus moras adjiciens, secretum revelationis aperuit; eique jussionis Dominicæ ea quæ audierat verba narravit; dicens: Age quod agis, operare quod operaris: [intellexerit morituram se in festo Apostolorum:] non cesset manus tua, non cesset pes tuus: Natali Apostolorum venies ad me, & recipies mercedem tuam. Quibus auditis Episcopus, se in orationem, cum magna cordis contritione, prostravit: & qui oblatum Sacrificium ad Horam tertiam venerat, hoc pro extensæ orationis magnitudine ad Horam nonam usque protelavit: atque ex illo jam die magis magisque aucta sunt ei lucra pietatis; factusque est tam fortis in opere, quam certus ex munere: quippe qui eum, cui debitor fuerat, ex ea promissione jam cœperat habere debitorem.

[7] Huic autem consuetudo fuerat, annis singulis, Natalis Apostolorum die, [quod dum annuatim expectat,] Romam venire: jamque ex hac revelatione suspectus, venire juxta morem noluit. Eodem ergo tempore solicitus fuit; secundo quoque anno vel tertio in mortis suæ expectatione suspensus; quarto, quintoque, & sexto similiter; qui desperare jam de veritate revelationis poterat, si verbis fidem verbera non fecissent. Cum ecce anno septimo, usque ad expectati Natalis sacras Vigilias incolumis pervenit: sed levis hunc in Vigiliis calor attigit; atque ipso die Natalitio, Filiis suis se expectantibus, Missarum solennia implere se posse recusavit. Illi vero qui de ejus erant pariter egressione suspecti, simul ad eum omnes venerunt; sese unanimiter adstringentes, ut die eodem nequaquam acquiescerent Missarum solennia celebrari, [septimo demum contigit anno,] nisi pro eis apud Dominum idem Antistes suus intercessor accederet. Tunc ille compulsus, in Episcopii oratorio Missas fecit, & manu sua Corpus dominicum Pacemque omnibus tribuit. Qui, cuncto ministerio oblati Sacrificii paracto ad lectulum rediit; ibique jacens, dum Sacerdotes suos ac Ministros circumstetisse cerneret, quasi vale ultimum dicens, [ipso post Missam intra loculum se componente.] de servando vinculo caritatis eos admonebat, & quanta debuissent inter se concordia uniri prædicabat. Cum subito inter ipsa sanctæ exhortationis verba, voce terribili clamavit, dicens: Hora est. Moxque assistentibus ipse suis manibus linteum dedit, quod ex more morientium sibi contra faciem tenderetur. Quo tenso, spiritum emisit: sicque sancta illa anima ad gaudia æterna perveniens, a carnis corruptione soluta est.

[8] [juxta loculum uxoris Faustæ] Idem in mortis suæ tempus sepulcrum sibi præparaverat, proxime sepulcro S. Faustæ, sororis potiu quam uxoris suæ. Virgo enim cum viro vixisse & obiisse creditur. Istius Epitaphium, supra ingressum ad vetus S. Iuvenalis sepulcrum, etiamnum legitur, marmori oblongo incisum, quod Crux æquilatera ampla medium percurrit; sub utraque Crucis ala duobus Agnis se mutuo respicientibus insculptum; superne vero tribus utrimque versibus, sic ordinate legendis, & indubitabile testimonium prædictorum præbentibus:

✠ Cassius, immerito Præsul de munere Christi, [cum communi a se scripto Epitaphio.]
Hic sua restituo terræ mihi credita membra.
Quem fato anticipans consors dulcissima vitæ,
Ante meum, in pace requiescit Fausta sepulcrum.
Tu, rogo, quisquis ades, prece nos memorare benigna,
Cuncta recepturum, te noscens, congrua factis.

Ipso autem vita functo, curatores funeris addiderunt sequentia: SD ANN. XXI. M. IX. D. X. RQ. IN PACE. PRID. CAL. IVL. P. C. BASILI. V. C. ANNO. XVII: qui Post- consulatus notat annum Christi DLVIII. Unde, per annos, menses, dies, hic indicatos retrogradiendo, intelligitur ordinatus fuisse S. Cassius Episcopus, anno DXXXVI, XIX Septembris; qui ipso anno, habente litteram Dominicalem C, Dominicus fuit, & observantiam Dominicæ, ad Ordinationes Episcoporum, sæpe a nobis inculcatam, confirmat.

ANNOTATA.

* an Narniam?

§. II. Reliquiæ Lucaä petitæ & impetratæ, anno 1679.

[9] [Relato Narniam corpore S Juvenalis,] Quantumcumque incerta & intricata sit historia, de modo ac tempore Translationis Sanctorum Invenalis, Cassii, atque Faustæ, a civitate Narniensi in Lucensem, ad S. Frigidiani ecclesiam, (de quibus vide Commentarium nostrum ad III Maii) de hoc tamen inter omnes convenit, S. Juvenalis corpus denuo relatum Narniam fuisse; Lucæ mansisse corpus S. Cassii, una cum corpore S. Faustæ, sive hæc fuerit Virgo & Martyr Cyzicena, quæ XX Septembris ex Romano Martyrologio colitur (ut vult Franciottus) sive, quod longe verosimilius est, uxor S. Cassii, cui ab initio proprius fuerit dies XXV ejusdem mensis, quando Lucæ de ea Officium fit. Nescitur tamen quo loco & quo modo deposita primum Narniæ illa fuerit; [Lucæ mansere corpora SS. Cassii & Faustæ,] solum habemus ex Franciotto, quod factum id sit anno MCLII die XXVIII Junii, tunc in Dominicam cadente sub cursu litteræ E, cum solennis fieret S. Frigidiani translatio, in digniorem ipsius ecclesia locum, coram quatuor Cardinalibus, tribus Archiepiscopis, Episcopis septem; tunc Lucæ præsentibus, ibidem aut in vicinia etiam agente Romana Curia, una cum Papa Engenio III, [ibidem inventa an. 1152.] seditionum Romanarum pertæso Habemus etiam ex Franciotto, quod eodem tempore & eadem occasione pariter inventa sint corpora. SS. Richardi Regis, Cassii Episcopi & Faustæ, & in suis singula altaribus collocata, ubi hodiedum requiescunt. Quid porro his superioribus annis actum sit, declarabit Epistola Caroli Stephani Bucciarelli, Cathedralis Ecclesiæ Canonici Pœnitentiarii, quæ post gratam commemorationem mei laboris, impensi illustrandis S. Juvenalis Actis, sic progreditur.

[10] Laboravit sæpius civitas Narniensis, ut, si non totum S. Cassii corpus, partem saltem aliquam recipere a Lucensibus mereretur. [Illius saltem partem petentibus Narniensibus an. 1675] Novissime vero anno MDCLXXV, missis ad Illustrissimam Lucensium Rempublicam libellis litterisque supplicibus Illustriss. D. Octavii Avii Narniensis Episcopi, Magistratusque & Capituli, commendatione plurium Eminentissimorum Cardinalium Principumque virorum suffultis, ac deprecatione potissimum Illustriss. D. Francisci Spadæ Equitis Hierosolymitani, atque D. Leonis Santuccii, Patriciorum Lucensium, id tandem effectum est, ut, superatis difficultatibus omnibus, die XXIV Martii, omnium fere conspirantibus votis, Excellentissimus ille Senatus sanciverit ejusdem sacri corporis præcipuam unam partem Narniensibus esse attribuendam: [Lucenses humaniter annuunt,] quod mox etiam indicandum curavit per humanissimas litteras, Illustrissimo D. Episcopo & Canonicorum Capitulo atque Magistratui scriptas. Primæ, in ipsius Episcopi morte deperditæ, non amplius inveniuntur; secundæ breviores fuere; tertiarum ex Italico hic tenor erat.

[11] “Tenerrimo devotionis affectui, quem vestræ Dominationes servant erga suum quondam dilectissimum Pastorem S. Cassium, hujus nostræ Reipublicæ Tutelarem Patronum, negari a nobis non potuit tantopere desiderata consolatio; per quam nihil detraheretur de obsequio nostro erga ipsum Sanctum, neque de gloria, Deo ex veneratione suorum Sanctorum proveniente. Quapropter plena voluntate libenter condescendimus ad instantissimas preces vestras, ut vobis largiremur partem Reliquiarum ejus: sperantes, quod, sicuti nobis ex majorum nostrorum pietate contigit celebrare nomen suum, acquisitione tantorum thesaurorum, ad tutelam Reipublicæ suæ; ita Sanctus ipse gratam habiturus sit gratiosam nostram liberalitatem, [anno 1679,] erga populum adeo devotum ac religiosum; nobisque continget multiplicari intercessores apud divinam misericordiam, ad perpetuam conservationem nostræ felicis libertatis. Id enim nobis pollicemur a reciproca vestra humanitate; interim dum præstolamur opportunitatem promissionis nostræ ad effectum deducendæ ipsa actuali sacri pignoris traditione (qua de agere poteritis & convenire cum D. Episcopo vestro) omnem vobis prosperitatem apprecamur, Lucæ XXVIII Martii MDCLXXIX, ad obsequia Illustriss. Dominationum vestrarum, Anciani & Confalonerius Reipublicæ Lucanæ”. Signatum autem erat, Bartholomæus Bocella: & infra, Petrus Fanucci.

[12] Quinta die Aprilis felix hic nuntius Narniam perlatus; & buccinarum, [magno cum solatio Narniensium;] sacrique æris tota urbe concentu, balistarumque fragore indicatus est civibus de mandato Episcopi: neque credi potest, quantum inde gaudium per omnium corda diffusum sit. Concurrebat excitus undique populus ad Cathedralem, pro agendis Deo gratiis; potissimum vero ad ædiculam, ab eodem S. Cassio ad S. Juvenalis sepulcrum conditam, ad quod ipse solebat orare; ubi & voluit tumulari, quemadmodum testatur titulus, super ipsum ostium ab illo sculpi jussus, & ibi hodiedum superstes. Postera deinde Dominica die, in eadem basilica decantatus fuit Hymnus Ambrosianus, Te Deum, cum eximio vocum instrumentorumque musicorum concentu, præsentibus Episcopo, Gubernatore, Senatu & Clero universo.

[13] [& apertā sacri corporis arcā,] Lucensi autem in civitate non cessabatur; sed a Senatu designati Proceres, cum Reverendiss. D. Vicario Generali, perrexerunt ad gloriosi corporis tumulum, qui sub erecto ad honorem ejus sacello existit in S. Frigidiani ecclesia: & patefacto altari, ipsum invenerunt [corpus] in quadam urna, quod cujus esset indicabat additum nomen S. Cassii Narniensis Episcopi. Erat illud, propter longævitatem nimiam, redactum ad parvam ossium quantitatem, ceteris in cineres resolutis, qui continebantur in sericeis sacculis: quorum unus, cum majori ossis cujusdam potioris frusto, coram Priore & Canonicis suis, per duos eorum ad id delectos, [inde sumunt os unum majus cum sacculo cinerum;] servatis ceremoniis ad talia solitis usurpari, repositus fuit intra scrinium seu arculam argenteam: quam ab iisdem Proceribus & Canonicis susceperunt, Excellentiss. D. Vexillifer Justitiæ Ancianique, servandam in Palatio, ac deinde tradendam ei, quem ad ipsius exceptionem Narnienses deputarent. Quibus de omnibus conditum est hujusmodi publicum instrumentum.

[14] “In nomine Domini. Amen. Anno Nativitatis ejusdem MDCLXXIX, Indict. II, die vero XXVI mensis Aprilis, Pontificatus sanctiss. in Christo Patris D. P. Innocentii XI, anno ejus III, stylo Lucano; constituti personaliter coram Illustriss. & Excellentiss. Dominis Antianis & Vexillifero justitiæ Sereniss. Lucensis Reipublicæ, in eorum Palatii sacra æde & oratorio collegialiter congregatis, meque Notario & ipsorum Cancellario ac Testibus infrascriptis; Nobiles Domini Carolus Guinigi, Franciscus Guffarini, ac Carolus Spada, Lucenses, ad infrascripta specialiter deputati decreto Excellentiss. Senatus, emanato XXIV Martii proxime elapsi; cum assistentia & de societate adm. RR. DD. Laurentii de Raphaëlis Vicarii; Mauritii Ferreri, & Urbani Trenta, Canonicorum Regularium Lateranensium Ordinis S. Augustini; iisdem Excellentiss. Dominis præsentaverunt, exhibuerunt, & super altare ejusdem oratorii relaxaverunt sacrum os & cineres S. Cassii Episcopi Narniensis, delatum ac delatos per dictos adm RR. DD. Canonicos, [easque reliquias, die 26 Apr.] extractosque e deposito altaris, eidem Sancto dicati, in quo ejusdem venerabiles & sacræ Reliquiæ servantur, in templo S. Frigidiani de Luca dd. RR. adm. DD. Canonicorum Lateranensium; & sibimetipsis DD. Nobilibus deputatis traditas a Reverenrendiss. D. Joanne Francisco Sardini, moderno digniss. dd. DD. Canonicorum & præfatæ ecclesiæ Priore, cum interventu & præsentia Reverendiss. D. Flaminii de Nobilibus, in spiritualibus & temporalibus Eminentiss. ac Reverendiss. D. Julii Cardinalis Spinolæ Episcopi Lucani Vicarii Generalis (de qua extractione & consignatione constat manu Egregii D. Dominici Carelli N. P. L. sub hac præsenti die publicum instrumentum, [repositas intra scrinium argenteū,] ad quod habeatur relatio) clausas & repositas in argenteo scrinio, de mandato dd. DD. Deputatorum constructo, & d. D. Priori ad id exhibito, undique ex partibus clauso præter ab anteriori, unde sacræ apparent Reliquiæ, crystallo velatæ: quod sericeo violacei coloris vinculo alligatum, tribusque sigillis firmatum & obsignatum erat, cum insigniis duobus ab inferiori parte. d. D. Vicarii Generalis, & in superiori, altero Monasterii S. Frigidiani; in capite vero ejusdem scrinii incisa & inscripta sunt verba, os et cineres S. Cassii Episc. narniensis; in altero laterum legitur, Reipublicæ Lucensis munus; & in opposito, Narniensium Eximiæ pietati; & in posteriori parte Reipublicæ Lucensis insignia sunt sculpta cum litteris LIBERTAS: [arculæ nuceæ inclusum,] & in arcula ex nucis ligno constructa, nigrisque cornicibus exornata custoditur. Quod scrinium, in d. arcula repositum, dd. sacras Reliquias S. Cassii continens, præfati DD. Antiani, debita cum reverentia & veneratione receperunt, ad effectum de quo in enuntiato decreto Senatus; & reponi, collocari, recludi & custodiri mandaverunt, in eorum Palatii sacræ ædis altaris stipite, [servandas tradunt Antianis ad id deputatis:] ubi aliorum Sanctorum, in diversis custodiis & urnis, servantur Reliquiæ; prout repositum & clausum fuit; & penes D. Signiferum clavibus ad fidam custodiam remanentibus, prædictis omnibus semper assistentibus dd. DD. Deputatis & Canonicis. Et de his omnibus publicum conficere instrumentum iidem DD. Antiani, ad perpetuam rei memoriam & veritatis testimonium, mandaverunt mihi… præsentibus Nobilibus DD. Laurentio Matroni I. V. D. Cambo Bandini, Laurentio Bondava, & Joanne Bapt. Colli, Lucensibus, & quam plurimis aliis testibus. Ego Franciscus Macarini &c.”

[15] Ad thesaurum tam præclarum inspiciendum, ire optabant non pauci: sed eum honorem proprium sibi, [pro quibus recipiendis Lucam profectus Episcopus Narnien.] pro eximia sua erga Sanctum devotione, facere voluit Illustriss. D. Episcopus Avius: & sexta die Maji ejusdem anni Narnia digressus, Lucam appulit decima quinta ejusdem mensis. Ubi, post non exiguos a munificis illis Dominis receptos honores, tradita ei est sacrarum Reliquiarum S. Cassii arcula prædicta, secundum infra scriptum instrumentum, Hieronymi Lippi sigillo & manu signatum subscriptumque.

[16] In nomine Domini. Hoc publico instrumento “cunctis pateat evidenter, [ipsas accipit 17 Maij,] quod anno a Nativitate D. N. Jesu Christi MDCLXXIX, die vero XVII mensis Maji… Illustriss. & Excellentiss. D. Joannes Guinigi, Vexillifer, & Illustriss. DD. Antiani, Maximilianus Pissini; Joannes Bottini, Jacobus Cittadella, Jacobus Burlamacchi, Dominicus Fandora, Joannes Baptista Bianchi, Hieronymus Deodati, Jo. Hieronymus Raphaëlli; inhærendo votis ac supplicibus piisque litteris Civitatis Narniensis, & in executione decreti, emanati die XXIV Martii, non minus pie quam liberaliter, dono dederunt, ac manu eorum Sacerdotis, eidem sacello inservientis, consignari fecerunt Illustriss. ac Reverendiss. D. Octavio Avio Narniensi Episcopo præsenti, maximaque animi hilaritate ac reverentia recipienti, id ipsummet argenteum scrinium, in se continens sacrum os & cineres S. Cassii, [de manibus Antianorum Lucensium,] olim Narniensis Episcopi, sibi ipsis relatum ac relaxatum, sub die XXVI Aprilis proxime elapsi; … recognitis prius signaculis, cum quibus d. scrinium firmatum erat… Quas Reliquias idem D. Episcopus manu sua recepit, & gratias quas potuit maximas ipsis DD. Antianis cumulatissime egit, rogans Deum opt. max. ut illorum ac Senatus piæ munificentiæ æterna merita reddat. Super quibus omnibus &c. His autem sic actis, reditum ad sponsam suam Ecclesiam maturavit Illustrissimus, iter ingressus XVIII Maji, comitantibus ipsum per millaria aliquot non paucis e Lucensi nobilitate. Hactenus Epistola, cujus alteram partem placet sequenti Paragrapho reservare.”

§. III. Reliquiæ honorifice exceptæ, & collocatæ a Narniensibus.

[17] [Die 28 Maji ab obviam egressis Deputatis exceptus Episcopus,] Expositis quæ Lucæ acta sunt, regreditur cum suo Episcopo Avio prælaudatus Bacciarellus & Epistolæ suæ relationem sic prosequitur: XXVII Maji advenit Episcopus noster Capitonium, civitatis hujus castrum, ubi noctem illam quieti dedit; quam tamen multam ei non sivit magna populi caterva, eodem per impatientiam moræ progressa, & sacrum pignus venerandi cupida. Postera die, quæ sanctissimæ Trinitati festiva erat, ad eumdem locum properavit bene instructa equestris turma, cum viris Patriciis duobus ceremoniarum Magistris: quibus comitatus Illustrissimus ad S. Hieronymi, in Patrum Minorum Observantium S. Francisci ecclesiam, prope & extra hanc civitatem Narniensem sitam, declinavit; expectatus ibi a duplici militum, istic castra metatorum, agmine. Ibidem ille Gubernatorem & Magistratum, cum magna populi multitudine obvios, excepit; atque lectica desiliens, Reliquias in summo altari collocavit tantisper, donec Pontificalibus indueretur. Subinde advenit universus Clerus, [ad suburbanam Minorum ædem] una cum Consraternitatibus ordinata processione egressus, sub ecclesiæ Cathedralis vexillo; quod primo Confraternitates, tum Religiosorum cœtus omnes, Clerus deinde secularis, sequebantur, cum interposito musicorum, tibicinum & fidicinum choro; ac denique Canonici, Albas atque Cappas pluviales induti. Pone succedebat argenteæ telæ dives umbella, a civitatis totius nobilioribus viris, mutuo sibi succedentibus gestata; sub eaque, Diaconalibus Dalmaticis induti, quatuor bajuli culcitræ elegantissimæ, [orditur Processionem,] in quam cum sacrum ferculum excepissent, circum lucente numerosa tædiferorum caterva; sequebatur cum Mitra, Pluviali & Pedo Episcopus, suam cunctis benedictionem impertiens; pompam vero claudebat Gubernator, cum Magistratu, atque innumera populi multitudine.

[18] Processit hæc pompa, inter pias multorum lacrymas, urbem versus; [versus Cathedralem] per ejusque præcipuas vias ducta, templum tandem Cathedrale subiit, inter tubarum clangores, boatus tormentorum, æris campani sonitum, & concentum organorum. Tunc repente exauditæ sunt mulieres duæ, pridem notæ a dæmonibus possideri, vociferantes horrendum: [sub qua liberantur energu menæ 2:] quæ vi pertractæ ad sacras Reliquias sunt, easque capitibus impositas tolerare coactæ. Hoc facto exanimes cecidisse visæ, paulo post ab importunis hospitibus liberæ surrexerunt; nec potuerunt satiari deosculandis salutiferis lipsanis, ad quæ deinde per multos dies rediere frequenter, gratias suo liberatori agentes: qua re mirum est quantum fuerit inflammata devotio popularis & lætitia cumulata. Supplicationem secuta est Ambrosiani hymni decantatio: jam enim in meridiem provectus sol celebrandæ Missæ tempus non dabat. Dimissus ergo populus est ab Episcopo, cum Reliquiis benedictionem impertiente, conventurus, post prandium sumptum, ad Vesperas: quibus interveniens ipse Episcopus, [ubi expositæ palam Reliquiæ,] eamdem benedictionem iteravit, & porro Reliquias ipsas singulis præbuit osculandas, suis ipse manibus & labore non exiguo. Denique reliquit illas expositas in altari, ubi ad commune solatium remansere usque ad primam horam noctis, quæ frequenti per totam civitatem lumine fuit illustrata.

[19] Postero die, cum nihilo minor populi turba concurrisset, [die 29 deferuntur ad sacrarium] expositæ iterum Reliquiæ sunt ad publicam venerationem. Tum votivum de Sancto Episcopus cecinit; ac deinde, post Vesperas solenniter decantatas, inclinato jam die, iterum ad osculum præbitæ Reliquiæ sunt; quas deinde Episcopus detulit ad majoris aræ sanctuarium, inter alias Reliquias tantisper servandas, donec proprius eis locus definitus communi consilio esset. Etenim deliberabatur de construendo illustri sacello in honorem S. Cassii: [& loco primæ sepulturæ splendidius ornato,] verum consideratis omnibus, visum fuit, nuspiam aptius illas posse collocari, quam in ipso quod S. Juvenalis extruxerat oratorio, & ubi tot annis sepultus jacuerat. Decretum igitur est, marmoribus pretiosis vestiendum altare, quod ibi erat. In quod opus cum essent expensi aurei circiter sexcenti, ex eleemosynis eo collatis; tandem anno sequenti deportatæ illuc Reliquiæ sunt, & eleganti, quæ sub altare constructa erat, lapideæ urnæ inclusum fuit scrinium plumbeum, continens argenteum Luca allatum. Qua de re confectum sequens Instrumentum.

[20] “Anno a Nativitate D. N. Jesu Christi MDCLXXX, Indict. [ubi collocandæ an 1680 23 Maji] III, die vero XXIII mensis Maji… Cum fuerit & sit quod Illustriss. & Reverendiss. D. Octavius Avius, Episcopus Narniensis, die VII currentis mensis Maji, tradiderit & consignaverit in Episcopii oratorio, Perill. ac Rev. Adm. D. Carolo Stephano Bucciarello, Canonico Antiano hujus Cathedralis ecclesiæ S. Juvenalis, capsulam cum Reliquiis S. Cassii, Episcopi Narniensis & Patroni, clausam & sigillis munitam, ad effectum reponendi & conservandi in sanctuario hujus ecclesiæ, donec & quousque fuerit absolutum altare, quod in eadem ecclesia in honorem ejusdem Sancti construi debebat, ubi dd. sacræ Reliquiæ collocari deberent, prout repositæ sunt per d. D. Canonicum…”

[21] “Et quia urna, intra d. altare novum jam est absoluta & firmata, omniaque parata ad reponendas & asservandas dd. Reliquias, idcirco Perill. & Reverendiss. D. Vicentius Sinibaldus, Protonotarius Apostolicus & Episcopi Narniensis Vicarius generalis, accedens & ingrediens d. Ecclesiam, comitatus a suis familiaribus, & reverenter receptus a Perillust. & RR. adm. DD. Canonicis, Jo. Carolo de Alexandris, Jo. Petro Sepellio, Vincentio Piccinino, Vincentio Caldoro, Francisco de Alexandris, [efferuntur e sanctuario;] Car. Stephano Bucciarello, Septimio Pellegrino, Jo. Bapt. Mancinello, Ludovico Bonetto, Franc. Andrea Cossara, Luantonio Jubileo, & Jo. Bernardino Scotto. Et primo ad sanctiss. Sacramentum, postea ante Sanctuarium, ubi asservantur dd. Reliquiæ, precibus effusis, & interim supervenientibus Illustriss. DD. Prioribus Residentibus Franc. Antonio de Meis, Alexandro Germanello, & Francisco Buccardino; ac Dominis Raphaële Conestabile; Equite Paulo Erulo, Capitaneo Honuphrio Calderino, Ignatio Masseo, ac Francisco Brandolisio, Deputatis, illisque omnibus præsentibus ac testibus infrascriptis, nobisque Notariis; idem D. Vicarius mandavit extrahi d. capsulam a loco ubi relicta fuerat per. d. D. Bucciarellum, prout per eumdem, Pluviali coloris albi indutum, extracta fuit, & ejus manibus elevata, & apportata ad altare majus, præcedentibus DD. Canonicis & Presbyteris d. Cathedralis ecclesiæ, cum cottis & intortitiis ardentibus, psalmosque canentibus; & subsequentibus DD. Prioribus & Deputatis. &c.

[22] [& ad majus altare delatæ,] Et ita perventi ad d. altare majus, super eo fuit posita d. capsula: & sic exposita, iidem DD. Canonici Jo. Carolus, Jo. Petrus, & Carolus Stephanus, ac D. Raphaël, Eques Paulus, D. Joannes Bucciarellus, & Joseph Paratinnus, duo ex testibus habitis in traditione, consignatione & repositione prout supra; viderunt & recognoverunt, coopertam panno albo serico, & fimbria aurea circumductam, ac vittis sericeis albi coloris alligatam, & in cera rubea in parte superiori duobus sigillis D. Episcopi, & in parte inferiori duobus aliis impressam … eamdemque esse asseruerunt, prout ultima vice fuit relicta. Et propterea idem D. Vicarius d. exteriorem capsulam mandavit aperiri, [atque recognitæ;] & ex illa extrahi capsulam interiorem; prout, per manus d. D. Canonici Antiani, fuit aperta exterior, & extracta interior. Et hac plumbea (longitudinis, ut vulgo dicitur, un piede incirca; latitudinis, tre quarti e mezzo; altitudinis, tre quarti, cum litteris in parte superiori sculptis, os et cineres S. Cassii episc. Narniensis) super altari pariter exposita, illam dd. Domini… illibatam viderunt & invenerunt… Eamque d. D. Canonicus Antianus præ manibus accepit, & elevavit; & cum illa ante altare omnes adstantes signo Crucis benedixit, post quod omnes & singuli eam venerati & osculati fuerunt.

[23] [ipso scrinio argenteo in cupressinam arcam transposito.] Postmodum, ordinante d. D. Vicario, idem D. Canonicus ipsam introclusit in aliam capsulam, ex ligno cupressi præparatam, altitudinis & latitudinis, ut vulgo dicitur, cinque sesti di un palmo; longitudinis, di un palmo e mezzo; & cooperculo statim clausam, alligavit vittis sericeis coloris rubei, superimposita cera, & superius in medio sigillo D. Episcopi, ab uno latere sigillo Communitatis, & ab alio, sigillo Capituli impressa & munita. Et sic devote ad altare noviter erectum apportavit, præcedentibus pariter DD. Canonicis & Presbyteris &c.

[24] Et ita perventis ad urnam lapideam, venatam colore albo & rubeo, intus altare novum firmatam, in capella antiqua, ubi quievit olim corpus S. Juvenalis, [portantur ad novum altare,] intus cryptam in qua remanet sepulcrum vacuum d. Sancti Juvenalis; idem D. Canonicus assistens, omnes adstantes denuo benedixit; eamque capsulam statim introclusit, reposuit, ac locavit, in d. urna lapidea. Postremo, [& urnæ marmoreæ includuntur,] incensatione facta, & devota veneratione, cum omnibus adstantibus habita, per cantores cantata Antiphona, & per d. D. Canonicum absoluta oratione S. Cassii; idem D. Vicarius claudi & obserari, cooperculo ex eodem lapide ad id insculpto & parato, & ferros hinc inde cum plumbo liquato firmari mandavit … Quibus omnibus sic ut supra peractis, intonato per d. D. Canonicum Antianum hymno Te Deum Laudamus, prosequentibus DD. Canonicis & Presbyteris, dictaque Oratione pro gratiarum actione, recesserunt omnes lætantes. Super quibus omnibus &c. publicum instrumentum rogatus Alexander de Angelis Urbevetanus, Notarius & Cancellarius Narniensis, se subscripsit &c.”

[25] Hactenus Epistola & instrumenta, sub nota anni MDCLXXXV nobis missa a sæpius memorato D. Canonico, [exindeque multis miraculis clarent.] Carolo Stephano Bucciarello; cum ad finem Epistolæ addidisset, a tempore præfatæ solennis translationis, multas miraculosas gratias obtentas referri, quæ tamen scripto exceptæ non sint, solisque argenteis, cereis, ligneisque anathematis testatæ habeantur; accurrentibus ad præfatum sacellum fidelibus, etiam ex longinquo.

[26] Monet etiam idem Canonicus, verum esse non posse, [Refutatur translatio S. Cassii Astam,] quod in libro de S. Juvenale Fossanensi pag. 26 scribit Joannes Niger, ex Paulo Britio Albensi Episcopo, in Progressibus Ecclesiæ Occidentalis, seculo VI num. 123, allegante Topographiam Sanctorum Martyrum, sub nomine Primi Episcopi Cabillonensis vulgatam a Maurolyco, videlicet, quod corpus S. Cassii Luca fuit translatum Astam in Pedemontio, cum Reliquiis S. Cerbonii Episcopi Populoniensis, & S. Fulgentii Episcopi Utriculani, tempore Gundibaldi Ducis Astensis & fratris Theodolindæ Reginæ: quod etiam Jacobillum decepit, in Appendice ad Acta Sanctorum Umbriæ tomo 3. Topographiæ istius verba sunt: Asta Colonia, civitas Italiæ. Hic Cassius Narniensis, Fulgentius Utricolensis, & Cerbonius Populoniæ Episcopi, sub Totila Gothorum Rege Martyres.

[27] Nulla apud nos est Topographiæ istius auctoritas, cum Primus Episcopus non solum nullus Cabilone fuerit, [ex Pseudo-Primo Cabilonensi asserta.] anno (ut præfert titulus) MCCCCL, sed nec tota Gallia, vel tunc, vel umquam, qui quidem in Episcopalibus apud Sammarthanos Catalogis notus sit. Fictum est igitur nomen Auctoris, vel ex initiali littera I, posita pro nomine Joannes, male acceptum fuit nomen numerale Primus. Habuit autem Cabilonensis Ecclesia quinque Episcopos, Joannes dictos, quorum ultimus ab anno MCCCCXXXVI ad MCCCCLX sedit, & potuit sub titulo, I Episcopi Cabillonensis, scripsisse Topographiam præfatam, anno quem Maurolycus notat MCCCCL. De ea videfis Theophilum Raynaudum nostrum Tomo II, pagina 287; & intellige creberrimis illam mendis & er roribus refpersam, adeo ut non solum titulus, sed etiam substantia libri, frequenter vacillet. De S. Fulgentio egimus XXII Maji; de S. Cerbonio agemus die X Octobris: hunc sub Longobardis floruisse scimus: an Totilam viderit, non definimus: vidit Fulgentius, tantumque non obiit Martyr, terræ infossus: [sed æque fictitia atque translatio S. Fulgentii,] sicca tamen morte ambo, sicut & Cassius, defuncti sunt. Quid factum S. Cerbonii corpore necdum comperimus. Utriculo, inquit Bucciarellus, Reliquiæ S. Fulgentii numquam fuerunt remotæ. Cum enim ad illud diœcesis nostre Narniensis oppidum, anno MDCLXXIII die III Augusti, mecum accessisset Episcopus Avius; ibidem me præsente extrahi fecit priseum valde & simplex depositum, sub altare restaurato decentius reponendum; intra quod ejus jussu apertum, inventum est corpus, omnibus ossibus bene servatis integrum, cum plumbea lamella; his verbis notata. Hoc EST CORPUS S. FULGENTII EPISC.

[28] Volens autem ego, inquit Canonicus prælaudatus, de prænotata re certius doceri, [an 1681 adhuc manentis apud Utriculum,] anno MDCLXXXI egi per litteras cum D. Josepho Maria Pichi, Canonico Albensi, amico meo, ut Astæ inquiri faceret in eas, quæ istic esse prætenduntur, Reliquias, si forte revera istic esset aliquid S. Cassii Luca allatum; quandoquidem istic solum pauca ossa habentur, cetera creduntur redacta in cineres. Ad hasce litteras sic mihi rescripsit Canonicus Pichi: “Dum Asta expecto responsum de Reliquiis in quæstionem adductis, oblata mihi occasio est eodem excurrendi; ubi mihi contigit omnes & singulas, tam Cathedralis quam Collegiatæ ecclesiarum Reliquias pio osculo venerari. Quærenti mihi an aliquæ ibi essent SS. Cassii, Fulgentii & Cerbonii; responsum est negative. Dominus autem Præpositus Astensis deduxit me in capellam quamdam obscurissimam sub altari majori, [cum Astæ solum sint Reliquiæ SS. Anonymorum.] ubi grandem marmoream arcam ostendit, cui operculo item marmoreo insculptum erat, HIC REQUIESCUNT CORPORA SS. sed nomina extrita & abolita sunt: quantum autem potui comprehendere ex libro impresso, enumerante omnes Reliquias civitatis Astensis, quem idem Præpositus mihi exhibuit; intra arcam prædictam fuit aliquando corpus S. Secundi, Astensium Protectoris, postea translatum alio: [intra arcam olim S. Secundi.] in præsentiarum vero ibidem dumtaxat continentur arculæ duæ, cum Reliquiis innominatorum Sanctorum, quæ possent censeri eorum de quibus me interrogas, si Astam translatos ex toto vel ex parte alicunde constaret. Distinctior notitia haberi non potest: & in toto libro, quem diligenter perlegi, nusquam illi nominantur quos requiris. Promisit mihi tamen Præpositus ulterius inquisiturum se, & si quid invenerit fideliter relaturum.” Ita ille, a quo cum nihil porro acceperim, pro certo argumento id sumo quod nihil ultra reperiri potuerit. Neque nos aliquid ulterius speramus, sed gaudemus tali occasione cognovisse certius, præsentiam S. Fulgentii apud Utriculum, & absentiam S. Secundi a sua veteri arca.

DE S. BEATA SEU BENEDICTA,
VIRGINE DIOECESIS SENONENSIS IN GALLIA.

Sylloge ex Martyrologio Usuardi, & recentioribus.

Beata seu Benedicta, Virgo, in territorio Senonensi (S.)

D. P.

[Ut Beata, nota Usuardo;] Genuinum Usuardi Martyrologium, in Monasterio S. Germani de Pratis, ubi ille Monachus fuit, asservatur, cui consentiunt ecgrapha quatuor alia. Nostrum, ex antographo descriptum exemplum, post sanctos Apostolos, sanctosque Marcellum & Anastasium, aliud hoc die non habet quam hæc: In territorio Senonico, Beatæ, Virginis. Quod idem, nec aliud nomen inveniri, scribit Claudius Castellanus, Cathedralis Parisiensis Canonicus, in omnibus antiquis Mss. Litaniis, Breviariis, Missalibus, nullo prorsus (in Gallia scilicet) discrepante. Addit autem, sub eodem nomine S. Beatæ, haberi Senonibus in suburbano pervetustam ecclesiam cum crypta, [quibusdam dicta soror S. Sanciani;] ubi festum, propter concurrentiam Natalis Apostolorum, agatur VI Septembris, die S. Sanciani, quem Saussayus putat ejus fuisse fratrem. Habemus ex Legendario Senonensi aliquam S. Sanciani sociorumque passionem, ubi ejus soror apellatur Beata Columba Virgo, & ante illum sub Aureliano tyranno dicitur capite plexa; hæc autem colitur XXXI Decembris: sed in illius ad eum diem descriptis Actis, nulla omnino Sanciani fit mentio; ut ea germanitas gratis conficta videatur. Quamvis autem vera illa foret, nihil faceret ad hanc, de qua agimus, proprio nomine Beatam: pro Saussayo tamen facit Clarius, ejusdem cœnobii antiquus seculo XII scriptor, cum ait, quod subsequenti tempore corpus S. Beatæ Virginis translatum fuit juxta fratrem suum B. Sancianum.

[2] Carthusiani Colonienses, cum eisque Molanus, nec non Ms. Florarii auctor, [ut Benedicta, Belgicis Mss.] & Galesinius, pro Beata nominant Benedictam, atque in hanc scriptionem consentiunt plura per Belgium Mss. exemplaria Usuardi, quod propter Molani auctoritatem etiam secutus Baronius est. Claudius prælaudatus, ad hæc concilianda, suspicatur nomen Virginis fuisse Bene acta; quod Senonense vulgus Beatte pronuntiaverit, [vulgo S. Beatte,] itaque facta sit Beata; exteri vero Benedicta legerint.

[3] Utut est, unam eamdemque Sanctam in utrisque exemplaribus notari, pro certo habeo: [alicubi ut socia S. Mustiolæ,] non capio autem unde Maurolyco. suggestum sit, ut scriberet, In agro Senonico. S. Benedictæ Virginis, cruci appensæ; cum hoc de nulla, istic nota legatur; & tali casu Martyr dicenda foret. Addit Maurolycus: Et ibidem SS. Mustiolæ & Beatæ Virginum. Simile quid invenimus in Ms. S. Victoris Parisiis, & alio quod fuit Reginæ Sueciæ; sed ad XXXI Maji, ut istic inter Prætermissos est dictum. Dum tamen Mustiolæ nulla apud Senonenses apparet notitia, non ausim numerum Sanctarum eo nomine augere, ex testimoniis adeo recentibus aut incertis.

[4] [& in Saussayo ut diversa a Benedicta.] Saussayus, Maurolycum imitatus, primum Benedictam, deinde Mustiolam, & Beatam ponit, castitatis studium, omnibus Christi Virginibus commune, prolixa verborum ambage in iis laudans, quasi ad ostentationem eloquentiæ. Miserabilius etiam se jactat Tamayus in Benedicta; quo nomine inveniens unam, in S. Fructuosi Bracarensis Vita, num. 15 & 16 XVI Aprilis, valde laudatam a constantia in sponso repudiando; atque ex fide recentioris cujusdam poëtastri, [Tamayus Hispanam facit.] sub nomine Auli Hali se occultantis; asserit, Nonæ in Gaditanis fuisse Abbatissam; & pro Senonensi territorio apud Usuardum, Nonense monasterium legi vult: nemine interim reperto, qui Nonam in Gaditanis ante illum nominaverit; & ignarus quam longe absit genuinus Usuardus, a nomine Benedictæ. Tamayi somnia assumens Auctor Cadis illustratæ, facit de ea Caput 15 libri 4, quod satis sit hic indicasse.

DE B. SALOME VIRGINE, ET JUDITHA VIDUA,
RECLUSIS APUD ALT-AICH IN BAVARIA.

SEC. IX

Comm. prævius de earum ætate, genere, cultu & Vita conscripta.

Judith, Reclusa in Bavaria, Ordinis Benedictini (B.)
Salome, Reclusa in Bavaria, Ordinis Benedictini (B.)


AUCTORE D. P.

[Situs duplicis Altaich:] Alt-aichense in Bavaria ad Danubii ripam cœnobium duplex est, vulgo Alt-aich, id est, Annosa quercus; superius unum infra Straubingam, inferius alterum infra Deckendorffium, inter Ratisbonam & Passavium ambo. Communes ambo habuere fundatores circa annum DCCXXXIX, Tassilonem Ducem & S. Pirminium Episcopum; sed suos singula Abbates diversos, quorum seriem in sua Metropoli Salisburgensi proponit Wigulejus Hundius, tom. 2; Inferioris quidem pag. 4; [in Superiori Abbas Waltherus sec. 9] Superioris pag. 53. De Superiori agendum hic nobis videtur: nam Inferius S. Mauritio Martyri sacrum erat; istud vero, ad quod B. Salome peregrina venit, visitatura limina S. Ægidii, huic videtur sacrum fuisse. Inferioris nullus nominatur Abbas Waltherus, quo tamen nomine dicitur is qui ipsam inclusit; in Superiori sic appellatur Abbas XXIV, idemque penultimus ante desolationem, factam ab Hungaris anno DCCCCVII, post quam ipsum in ruinis suis jacuit usque ad MCII, [Salomen excepit:] stante interim Inferiori; Abbatemque XXI nominante Walkerum sive Walgerum, sed pro anno MLXIX usque ad LXXIX, quando Anglia alium Regem non habuit quam S. Eduardum, perpetuo Virginem, eumque Canuti Dani filium; cujus proinde filia non potuit esse B. Judith, amitinæ Salomes exemplum secuta, sicut Vita narrat.

[2] Igitur præter Waltheri Abbatis prædicti nomen, nullam temporis notam reperio in illa Vita: quæ apparet eodem, quo ille vixit, IX seculo scriptam fuisse, superstitibus adhuc tam Fratribus quam Secularibus, quibus tempore incolatus sui cohabitavit Salome, [huic ibidem supervixit Judith:] ut dicitur num. 4. Mortuæ autem, juxta num. 25, diutius supervixit B. Judith. Rursus autem aliquantos annos oportet effluxisse, prius quam ambarum corpora, propter conspecta super Salomes tumulum nocturna luminaria, [utriusque corpora sub altari.] levata de locis, in quibus primum sepulta fuerant, secus altare S. Ægidii collocarentur, ut dicitur num. 27, quo testimonio nititur appellatio Sanctarum & Beatarum, illis in Ms. ante & post Vitam tributa, & locus eisdem in hoc opere dandus. Vastato enim (ut dictum est) ab Hungaris monasterio, & abolitis sacrorum corporum tumulis, [Cultus ex Bucelino notus.] ad quos verosimiliter frequens accurrebat populus; abolitus etiam videtur fuisse cultus, nisi quod eum nuper instaurare docuerit Gabriel Bucelinus, in Menologio Benedictino ad hunc diem, ex Mss. monumentis monasterii, diversis ab hac Vita: quam si habuisset, non omisisset B. Juditham; & ex ea Vita sola non poterat habuisse diem vel mortis vel cultus: nullum enim illa definit.

[3] Jam quod ad Regium utriusque genus attinet, nemo est inter Anglo saxones, seculo IX dominatos, quem avum illarum potius fuisse censeam, [Potuerunt ællæ ab Egberto Angliæ Rege descendisse,] quam Egbertum, qui anno Christi DCCCX, ex Regibus inter Occiduos Saxones, ab Inæ Regis fratre per rectam seriem ductos, totius fere insulæ daminos, quatenus ea a Saxonibus, Anglis & Jutis tenebatur, Angliam vocari præcepit. Hic anno XXXVII ejusdem seculi IX, uti & sui regni moriens, filium reliquit Athelwolfum, quatuor deinde Regum patrem futurum; quidni etiam filiæ unius, cui Judith nomen fuerit, etsi hujus nullæ Anglorum historiæ meminerint? Sic eædem non meminerunt alterius filiæ, ex eodem Egberto natæ; quam tamen æque habuisse potuit, matrem Salomes; uti præsumi debet, plures habuisse filios, sed præmortuos sibi. Quomodo enim alias permisisset Atheltwolfum Clericum fieri, [educatæ sub R. Athelwolfo,] & Subdiaconum ordinari, unde postea necesse habuit, solutionem voti, eidem, jam soli ad successionem reliquo, petere a Leone Papa III, uti docet Alfordus noster? Regnavit autem Athelwolfus usque ad annum DCCCLVI, Rex pientissimus & clementissimus. In hujus igitur aula educata ejus neptis Salome, potuit ante medietatem seculi istius patriam descruisse, adhuc invencula formæ præstantis; & post annos aliquot impetratæ a Deo deformitatis, [Mortuæ ante 880.] in Altaichensi cœnobio fuisse reclusa a Walthero, post mortem Egberti, regnante fratre Athelbaldo, circa annum DCCCLX. Sub eodem Walthero, vel successore Abbate Arnoldo, eodem accesserit Judith, pauculis adhuc annis cum Salome victura, & diutius supervictura; obiisseque saltem ante annum DCCCLXXX; ut & translatio facta fuerit, & Vita scripta, ante seculi istius finem.

[4] Inventa est Vita in secunda parte Legendarum Sanctorum Ordinis S. Benedicti, circa annum MCCCCLXXX a Fr. Bartholomæo Krafft elegantissime exarata, [Datur ex Ms. Vita, a supparis ævi Monacho edita.] descriptaque a nostro Joanne Gamans, ex prægrandi pergameno Blaburensis apud Ulmam cœnobii, atque ad Henschenium nostrum missa anno MDCLXIII, sub hoc titulo: Incipit Prologus in Vitam Sanctarum Judith & Salomes Reclusarum; & cum hac in fine clausula, Explicit Vita Beatarum Virginum Salomæ & Judith: quod arbitrio scriptoris factum, rati fortassis ab hac virginitatem servatam etiam in matrimonio; quia num. 21 nominatur Convirginalis alteri, licet dicatur Marito tradita. Verum si in his verbis fundatur præsumptio continentis thori; labefactatur addito, quod fuerit utriusque sexus herede viduata. Sufficiat ergo Viduam dixisse, catenus autem Convirginalem credere, quatenus in aula patris virgo cum virgine Salome vixit.

[5] [Non vixerunt in Altaich inferiori:] Adscripserat Gamansius, vixisse circa annum MLXIX sub Abbate Walkero; sed ad Abbates Superioris Altaich, qui tunc nulli erant, non videtur respexisse, solumque consuluisse seriem Abbatum Inferioris monasterii; eo quod in charta 26 apud Hundium pag. 26, huic monasterio ab Henrico IV data anno MXLVIII, nominetur Udalricus filius Thiemonis Comitis. Verum gratis præsumpsit hunc esse Ethelberti Ducis socerum; & (sicut jam dixi) Anglo-saxonicæ stirpis Reges tunc desierant; non est autem facile Regi Canuto, Danicæ in Anglia Dominationis auctori, neptes eas dare, quarum una apud patrem alterius fuerit educata: [huc tamen possunt allatæ fuisse Reliquiæ ex Superiori.] nam Haraldus & Hardecanutus atque Alfricus, fratres Eduardi, modico post patrem vixerunt tempore, intra quintum annum omnes defuncti; ipse vero Eduardus liberis gignendis operam nullam dedit. Denique non probatur, apud Inferius monasterium fuisse aliquis S. Ægidii cultus. Videtur tamen fieri potuisse, ut Superiori monasterio destructo, Sanctarum corpora fuerint ad Inferius delata, ibique etiam cultum aliquando habuerint, de quo optamus certius edoceri.

VITA
Auct. Monacho Altaichensi, fere coævo.
Ex Ms. Blaburensi eruta a Jo. Gamans S. I.

Judith, Reclusa in Bavaria, Ordinis Benedictini (B.)
Salome, Reclusa in Bavaria, Ordinis Benedictini (B.)

BHL Number: 7465


A. COÆVO EX MS.

PROLOGUS.

Ad supernæ visionem pacis, de valle lacrymarum; ad multas mansiones quæ sursum est paternæ domus, [Imbecillitati humanæ ad Christum sequendum] de Regno Pharaonis, de loco horroris & vastæ solitudinis vocati; dum a corpore, quod lege peccati repugnante legi mentis corrumpitur, prægravati retardamur, audientes illam Apostoli sententiam; Qui dicit se in Christo manere, debet, quemadmodum Christus ambulavit, & ipse ambulare; mox divinæ potentiæ nostræque simul infirmitatis consideratione, quasi ex opposito, percellimur; ac velut ad divini sub signaculo nobis loquentis tonitrui vocem, nec aspirare audentes, a medela doctrinæ salutaris avocamur. [I Joa. 2. 6] Etenim dum lippis nostræ infirmitatis sensibus occurrit, quod orta de terra veritate, in eo quod infirmum est Dei misericordia & veritas obviaverunt sibi, justitia & pax osculatæ sunt; acsi cælestis lucis fulgore nimio, rationis nostræ scintillaris accensio persusa dissipatur, & suæ scilicet corruptionis posse reniti obstaculis, ad imitationem sui creatoris, in quo solo paternæ justitiæ censura sibi complacuit, fide majus esse sibi videtur.

[2] Sed licet fidem nostram instruere, spem roborare, caritatem accendere possit, [animos faciunt exempla Sanctorum.] quod eumdem mediatorem Dei & hominum, secundum ipsam carnem, qua solus inter mortuos liber mortalis apparuit, tentatum autem per omnia pro similitudine, subaudito carnis peccati, sed absque peccato, Apostolus asserit; ne tamen inter hujusmodi cunctationum fluctus, vitam nostram naufragosa charybdis absorberet; electorum suorum nobis vitam exposuit; quorum intuitu spe resumpta, nostra fragilitas, ad faciendos dignos justitiæ vel pœnitentiæ fructus, non segniter assurgat. [Heb. 4, 15] Etenim non solum virilis, sed etiam fragilioris sexus quam plures, Spiritus consilii & fortitudinis erudiens scientia, & viam eis prudentiæ ostendendo, ita etiam in bonorum operum perseverantia confortavit; ut, dum similes essent nobis passibiles, induti denuo virtute ex alto, instar cælestium animalium, ubi erat impetus Spiritus illuc gradiendo, conversationem suam in cælo collocarent.

CAPUT I.
Regi Angliæ affinis Salome, deliberat cum duabus ancillis suis, de patria seculoque deserendo.

[3] Talium ergo dilectorum & electorum Dei, cujuscumque fuerint sexus (infirma mundi elegit Deus, [Salome divinitus destinata Altahæ,] ut confundat fortia) & exemplo vitæ, intercessionis ejus auxilio, de torpore nostræ desidiæ merito expergisci, ac de incerto fluctuationis nostræ respirare debemus; cujus rei scilicet vivax & præsens exemplar, nostris profecto temporibus cognitum, piæ ac beatæ memoriæ famulam Christi Salomen habemus. Hæc etenim electione potius, quam terrena nativitate, filia summi Patris, ad vocem vocationis ejus inclinavit aurem suam, cordis utique; ac videns, quia concupisceret ipse Rex speciem suam, egressa de cognatione sua, & de domo patris sui terreni, ad terram nostram Altaha, demonstratione nimirum divinæ voluntatis advenit; eamque in habitationem sibi & requiem in seculum seculi, subsecuturum utique præsens, acsi desertum, finitimum terræ promissionis seu terræ viventium, eligens, velut in ipso introitu patriæ, in ea in pace obdormiens, requiescit.

[4] Hæc sane beata virgo Salome, sicut in nostram præcedentium, [in familia Regis Angliæ,] tum ad hæc tempora usque manentium Fratrum nostrorum, secularium quoque testium, notum est multitudine, quibus profecto omnibus, tempore incolatus sui, aliquamdiu Dei nutu manifesta cohabitavit, Regis Anglorum a sororis filia extitit. Quam teneris sub annis, dum pueritiæ adhuc viveret affectibus, propriis orbatam progenitoribus, ipse Rex avunculus ejus in filiam sibi adoptavit; & heredem quidem paternarum rerum, coheredem autem sui regiminis, [specie insigni adolescit,] eam legibus adscripsit. Carissimo enim circa eam tenebatur affectu: & merito. Tantæ namque pulcritudinis erat; ut roseo sanguine liligeram imbibente sibi albedinem, operans in ea natura in nullo erraverit, nisi quod mortalem statuerat, in qua nimirum (ut cum stomacho dicenda dicantur) velut in pictura, præsertim rationali, operante summi Artificis manu, ex artis ejus divina industria, imago quasi cælestis emerserat. [sed magis interiori virtute proficit:] Divino quoque præventa munere, annos ætatis teneræ maturitate nobili morum operumque cœpit præcedere. Regio namque, ut regiam decuit prolem, educata cultu, ab animo resecuit decorem, quo enituit spectabilis in vultu. Omnis enim gloria filiæ Regis superni fuit ab intus, minus amantis hoc in se, quod Sponsi sui cælestis oculis sciebat multum placere non posse.

[5] Habuit autem beata Virgo Salome in obsequio suo, duas de paterna sumptas domo puellas; [quæ cum duabus ancillis secedere solita,] quamquam non ingenuas, ministerialis tamen gradus honore præstantissimo ingenuitati contiguas: quæ sobrietatis ejus fideles testes; & pietatis in eleemosynarum distributione propensiori, sed occulta, frequentius idoneæ sibi fuerant adjutrices. Cum his igitur, ad devitandum familiarem domibus Regum secularis pompæ tumultum, ad absolutiora b & quietiora loca se contulit: ibique in vanitates & insanias falsas respicere, tum corporaliter tum mentaliter declinans, exosi sibi ac perniciosi tripudia gaudii alleviavit. Hanc enim ante urbem regiam, his virginalis otii solenniis convenientia, nemorosa sparsim, sed undique florida Tempe, quorum vernalis amœnitas & venusta gratia, quo magis fructuum pulcritudine visum & animum pascebant, eo magis (quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum) sicut carnalibus incentiva causa transgressionis, ita sibi ad salutem acquisitionis animæ adhortativa provocativaque materia semper existebant. Illuc itaque eum cohærentibus sibi puellis, ad diei malitiam, & periculosorum (ut Apostolus dicit) temporum levanda fastidia, quoties ingressa fuit, inter consuetas muliebrium dictaminum confabulationes (quoniam ex abundantia cordis os loquitur) istis aliter sentientibus, illa de bono cordis sui thesauro divinæ curialitatis dragmam decentius inseruit. [1. Tim. 3, 7]

[6] Porro id moderatius, ne videlicet inventam unam pretiosam regni cœlestis margaritam, [magna cum discretione occultabat] pro cujus comparatione jam omnia sua cordetenus dederat, tum favoribus mundanis, tum spiritalium nequitiarum in cælestibus prædonibus invidis expositam perderet. Per mare namque fluctuantis seculi, ubi mundanæ diabolicæque cooperantis sibi atque confusæ invicem pompæ reptilia, quorum non est numerus, iter omnium electorum more peragens; instar cælestium animalium, oculos ante ac retro habentium, præterita rememorando, præsentia dirigendo, futura providendo, diligenti se cautela circumspiciebat; ne, dum spiritalia carnalibus coacte semper inculcaret, fœcundæ pietatis sacros ac multiplices fructus, aut favor (ut dictum) humanus, aut pirata diabolicæ fraudis dissiparet.

[7] In auro igitur regali circumspecta semper & ostro, jam tunc draconis infesti (quem formavit, [suum seculi deserendi propositum;] ad illudendum ei ab Angelis & electis suis, Deus) tetrum ac horridum hiatum devitavit; atque caput ejus, ne patratione operis, quasi ventre ac pectore, postmodum reperet ad animi sui affectiones, in prima congressione contrivit. Sic ergo habitans inter eos, qui quotidie cruciabant animam ejus operibus non bonis, dum auditu & visu horum ambusta esset; jamque tandem ad nubiles annos venisset, vitæ immortalis æmula; thalami, mox variis doloribus, gemebundis casibus, miseris divortiis obnoxii, corruptibilibus tædis despectis, proles regia, nuptiarum cælestium præelegit habere privilegia. Igitur optat, amat, cœptisque piis vigilantius instat, ac velut divinæ dialecticæ magisterio sibi assumpta; videns c quia nemo potest duobus Dominis servire, unum horum, id est servire Deo & adhærere illi, necessarium & utile judicando, præoccupat. At quia difficiles aditus impetus omnis habet; cœpit interdum, frequentius anxia solicitari, ac totis mentis conatibus, grande quid novumque moliri; & quanam ratione, quibus modis posset, factam jam in animo ejus mutationem dexteræ Excelsi adoriri.

[8] Cum quadam die dilecta sibi loca, spatiatum curamque levatum repetens, [id eis tandem apertura,] solito tristior appareret; a puellis suis inquiritur, quid nam causæ existeret, quod regalem faciem tam indebitæ tristitiæ subjiceret; fundentesque de se stellantis visus dulcedinem oculos, humi deprimeret. Quid plura? Tandem illa Beata, quæ jam in cella vinaria Dilecti, osculo oris sui, abundanter gustaverat, quam suavis est Dominus; memor abundantiæ suavitatis ejus, & quem in accubitu suo nardus sua odorem dederat; percunctantibus se puellis suis largiter effragrat. Prior enim ipsa audiens, quod loquebatur in ea Dominus Deus, eructat etiam eis de corde suo verbum bonum: dicit, id est, voto addicit, opera sua Christo Regi: sed ut habitum zelum Dei, secundum scientiam Dei proferat; [exigit prius secreti fidem;] prius proditionis fraudem, divini humanique sacramenti pacto, fieri prohibens, simul consensum earum in sua secum vota, pro placito tamen propriæ voluntatis, efflagitat: & acceptis, in consummationem pacti fœderis, fidelibus earum dextris; docta Dei digito, per creaturam Creatorem, invisibilia quoque ejus & sempiternam Divinitatis ejus potentiam per ea quæ facta sunt, fide potius, quam per philosophiæ inflantem scientiam, intellecta conspicere;

[9] Videtis, ait, non ancillæ, sed dilectæ in Christo Sorores, splendorem firmamenti, solarem lampadem, [tum jubet rerum creatarum considerare speciem,] lunaremque globum, astrorum choros & dispositiones, fulgentium in perpetuas æternitates. Videtis etiam ut cuique suus color sit insitus, alii quidem rutilus, alii candidus, alii vibrans, alii gaudens, alii obscurus, alii profusus: qualitatem deinde aliis aliam: nam quædam eorum sunt flammea, quædam frigida, quædam desiccativa, quædam modo pluvialia, modo roscidi humoris plenissima. Sed ut omittamus arcana Dei cælumque inquirere, quid sit; &, cum simus mortales, quæ sunt mortalia curemus; videtis, his quæ supra nos sunt intermissis, eam demum, quæ infra nos est pulcritudinem, rationalium & irrationalium, sensibilium & insensibilium, diversa genera, diversas proprietates, adjutoria multa, varias voluptates, multimodas species, vires complures, fructus multiplices; sata, plantata, sponte nascentia; quædam ex his delectabilia ad esum, quædam grata ad visum, quædam apta ad risum; quædam ad gloriam proficua, quædam ad medicinam salubria; universa vero valde bona.

[10] Quod si hæc omnia ratione potius quam oculis carneis videtis, [indeque ad Dei amorem assurgere,] ex horum consideratione advertere necessario debetis, quia si tanta suavitas, talis jucunditas, tanta utilitas est in his quæ descendunt in corruptionem, quorum utique corruptio mentitur his qui diligunt mundum & ea quæ in mundo sunt [putantes,] in his constare summi boni summique gaudii perfectionem; quanto magis (ut sæpius a Doctoribus Ecclesiæ cognovimus, & sensibus cernere licet) potior, pulchrior, suavior est horum creator, dispositor atque gubernator. Creaturarum enim tam bonarum, ut dictum est; imo melior, quam dici potest, omnium ratio, in ipsa vita permanens est, habens omne delectamentum & omnem saporem suavitatis, ex cujus vitæ arce vivacia & vivifica processerunt quæque. Per species suas, omnia ista corruptibilia florum præsentium arborumque, velut subjectum oculis exemplar conspicite. Non laborant neque nent, & unde obsecro crescunt, unde florent? Quia ipse profert ea de thesauris suis. Quid igitur restat, nisi ut ista, licet valde bona, respectu summi boni nec alicujus momenti esse credamus? & quæ nobis ut lucra futura videri poterant, nunc arbitrantes ut stercora, vel nudæ de medio hujus perituræ Babylonis exeamus.

[11] [atque pro eo mundum contemnere;] Tum illæ; Cur igitur, o Domina, inquiunt, dulcissima, stemma regium, gemma specialis pulcritudinis perspicua; cur a bono Deo tam bona creata sunt, si velut execranda, fugienda sunt? Absit hoc, inquit: non enim execranda sunt, sed sobrietatis & continentiæ causa interdum vitanda. Nam illicita sæpius præscientes committere, facimus nobis licita minus licere. Sic vinum, quod exhilarat cor hominis, in jucunditatem vel necessitatem creatum, per intemperantiam in contumeliam Creatoris vertitur; sic sacra lex conjugii, fornicationis & adulterii vitio sordidatur; sic annulus aureus impressa gemma pretiosior, in arrham sponsæ colendam amandam, servandam, non pro auri, sed pro sui amore a casto & fideli sponso committitur; quem si pro pretio sui dilexerit polluto amore Sponsi, nonne meretricii amoris rea jure notatur? Sic ergo, [quibus sic persualis,] per inordinatam dilectionem temporalium elongantes se a Deo, peribunt, perdetque omnes sic fornicantes abs se. Quapropter, o dilectæ mihi Sodales, si pro comparando regno Dei omnia hæc mecum, ut Christum peregrinando sequamur, dimittere volueritis (gloria illi, cui soli debetur) sin autem; & hoc vobis salvis animabus vestris donetur; mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino spem meam.

[12] [omnes vestem mutant,] Mirum dictu, mox tetigit Spiritus sanctus corda earum, quæ audiebant hoc verbum: in eadem enim vota convenire cum Domina sua cælitus animantur; & quasi virgula fumi ex aromatibus, incendio pii amoris Domino concremantur. Ad hoc autem propositi sui arcanum peragendum, quamdam Monialem suburbanam, divinæ sapientiæ caritas providerat illi: cui electa Dei se suaque omnia, sub obtestatione fidei commendans; pro faciendo eis huic negotio habitu opportuno, strictis eam precibus compellant. Annuit illa petentibus, & simul ancillæ, [peregrinaturæ.] cum Domina sua unum in Christo futuræ, dum vestes ab ea viles & humiles acceperunt, suas illi pretiosas dederunt, quæ tempore opportuno manifestandi facti causa fuerunt. Unicæ igitur Trinitatis laude ac confessione, in una professione, in corde uno, & anima una, sacrum furtum peragunt; quo scilicet se diabolo & pompis ejus subtrahentes, Regi regum & Domino dominantium se consignarunt.

ANNOTATA.

a Bucelinus, Sororem Angliæ Reginam habuit, quod ne per præcipitantiam exciderit, vereor.

b Forte, obscuriora vel abstrusiora.

c Ecgraphum Gamansianum, idem, sed hæc aliaque plura, evidenter mendosa, præsumpsi per conjecturam corrigere. Apparet autem quod toto hoc capite rhetoricæ suæ indulserit Auctor; ut eam orationem sanctæ adscriberet, quam tali rei congruam existimabat.

CAPUT II.
Jerosolymam peregrinata Salome, visum in Bavaria amittit, factaque leprosa apud Altaham recluditur.

[13] [Jerosolymis rediens per Bavariam Sancta,] Sic ergo regia & delicata membra passim peregrinando mortificantes, & exules viæ vitæque, varias necessitates patientes, sanctam Jerusalem adierunt; ibique in auro & argento secum allato, vel potius in spiritu contribulato, vota sua solverunt. Domino itaque replente in bonis desiderium earum, moram inibi facientes, omnia Dominicæ Dispensationis Sacramenta, singula singulis in locis, scilicet annuntiationis & incarnationis Nazareth, nativitatis Bethlehem, passionis Jerusalem venerantur: virtutum quoque illius ubicumque patrata insignia adorantes in loco ubi steterunt pedes ejus, fideli dispensatione complexantur. At quia patriam futuram potius inquirentes, nec ibi manentem civitatem habuerunt; ad peragendum peregrinationis officium, iter inde, non animum moventes, per a Bavariam, ut devitarent prorsus cognatos & notos domumque paternam, limina B. Ægidii ejusque fidelia suffragia petitum, iter disposuerunt. Hoc ipso itinere beatæ puellæ, quarum caritatem aquæ multæ procellosi seculi & molestæ infestationes, quin cum Domina sua in omnibus tentationibus suis fideliter permanerent, extinguere non potuerunt; naturæque ultimum debitum solventes, reddentes terræ corpora, beatas cælo animas intulerunt.

[14] Tum demum pauper & exul regalis filia, in Domino & in potentia virtutis ejus confortata, [prope Ratisponam comiter excipitur,] cœptum iter peractura, pie progreditur; sed casu impedita est, non tamen casualiter accidente, quoniam apud Dominum gressus hominis dirigentur. Inter eundum namque illa civitati Ratisbonæ appropinquans, in villa, quæ non longe ab ipsa urbe sita, Wissena b dicta est, hospitio recipitur: ubi a juvene Milite, mundi hujus amatore, gestu amatorio, verbisque illicita dulcedine meslitis, publice tamen lacessitur. Quæ mellitos super oleum sermones ejus audiens, sed eos esse jacula advertens, [ibique impudice solicitata,] timuit, indoluit; & sicut filiæ seculi de opprobrio deformitatis solent erubescere, plus illa de laude pulcritudinis erubuit.

[15] Deliberatione igitur Spiritus sapientiæ & intellectus habita, [deformari petit suppliciter a Deo] ne, ardens oleo lætitiæ spiritalis, bonæ conscientiæ suæ lampas extingueretur; post modicum temporis intervallum, nescientibus qui aderant, vel quo tenderet, vel quid intenderet, fugiens odiosas c, imo nocivas verborum nænias egreditur. Veniens autem in pratum, vidensque humana se ibi posse vacare frequentia, genibus provolvitur; & tamquam torrens, quem Spiritus Domini cogit, lacrymis longioribus, ex imo cordis petitis perfusa, Deum precatur; ut ne pulcritudo, scilicet quam carnis species prætendebat, sibi scandalo foret; alicujus sibi nævum deformitatis imponeret. Mox votum facta sequuntur; & quæ patria bona cum ipsa patria sponte reliquerat. [& visu privatur,] convirginalium suarum votivo deinde adjutorio, ad extremum ipsius naturæ solatio, luminis utriusque visibus extinctis, orbatur.

[16] Hic cuique fideli solerter advertendum est, quod plerumque reprobi exaudiantur, [salubriter exaudita.] ad voluntatem, non ad salutem, prout ipse reproborum caput diabolus flagellandum Job petiit & accepit; electi autem ad salutem semper, non etiam interdum ad voluntatem, uti Paulus Apostolus, orans ut colaphizans eum angelus satanæ auferretur ab eo; quod sufficeret sibi gratia Dei, virtusque in infirmitate perficeretur, audivit: hæc autem famula Christi Salome, ad voluntatem simul & ad salutem exaudita sit. [2 Cor. 12, 6] Accedens enim ad servitutem Dei, usque adeo præparavit animam suam ad tentationem, ut, mirum dictu! etiam preces & supplicationes fundens Deo, ejusdem rei gratia, exaudita sit pro sua reverentia. Omne itaque gaudium existimans, [Hinc in Danubium lapsa,] quod in tentationes varias sua cæcitate incidere habebat; dum passim, nescia quo iret, vagatur, fluctibus Danubii præceps illabitur; sed Dei providentia faciente cum tentatione etiam proventum, [indeque ægre servata,] a duobus piscatoribus, modica celoce mox allabentibus, elevatur, ignibus applicatur, frequenter hinc inde volutatur; haustisque fluctibus denuo refusis, recalescens reanimatur.

[17] [lepra corripitur:] Tum insuper tota possidenda Deo, penitus autem alienanda sibi; ex imbibiti, ut simpliciores autumant, humoris abundantia; imo potius Dei nutu, flagellantis omnem quem recipit; delicatissimi dudum corporis ejus serenissima complexione detemperata d, lepra respergitur: ut in ea, quod Apostolus dicit, Corpora vestra templum Christi sunt, & non estis vestri, compleretur veraciter. [1 Cor. 6, 19] Dum igitur a planta pedis usque ad verticem non esset in ea sanitas; necessario jam, ut ipse eam enutriret, totum cogitatum suum in Domino jactavit. [Pataviæ excepta,] Quapropter miseratione quorumdam, antequam tetra species in ea penitus appareret, Pataviam e navigio est advecta; ibique miseranda, non misera, circumquaque circumeundo, quorumque fidelium eleemosynis aliquamdiu sustentata.

[18] [ibi in canes vescentes innoxie incurrit,] Accidit autem ut ibi domum cujusdam matronæ, quæ Heilka dicebatur, intraverit; cujus maritus, Udalrici Comitis Præpositus extitit, ejusque filiam (ut aliquantula digressio f explanandæ historiæ causa fiat) Engilbertus Dux Istriæ conjugem habens, eos, qui nunc supersunt, Ortembergenses Comites præclaros, præclarus avus, profudit. Ingressa igitur domum, offendensque pedibus canalem canum, apposita sibi tunc ad præsens cantabra mandentium, incidit; nullusque, licet impedimento sibi mandendi esset, vel latratu saltem, nedum morsu, eam appetere ausus fuit. Quæ, canes attactu experta, percellitur; clamansque mox a clientibus, jubente matrona, canibus eripitur suisque conspectibus præsentatur: quam benigne, ut erat liberalis, refovit; secumque circiter annos tres detinuit.

[19] Ubi quantæ frugalitatis fuerit, quantum jejuniorum vigiliarumque exegerit, [& vitam severam valde instituit,] quantum denique hiemis pertulerit, si finetenus retexere liceat, prius scribentem tempus, quam materia deseret. Nam quotidie ingruentibus horrida chao tenebris, sacras petitum ecclesias exiit, & pernox in orationibus erat; quoad usque, peracta Matutinarum synaxi, jam prope mane facto, repedavit. Unde plerumque accidit, [tolerantissima frigoris;] ut sub hiemis tempore immergentibus medullis, carnique & sanguini ejus tantum frigoris retulerit; quod, ipsa matrona providente sibi semper aquam frigidam, in eamque sua crura pedesque ponendo, sic frigore pellere frigus necesse habuerit.

[20] Eo tempore Altahensem regebat ecclesiam venerabilis Abbas Waltherus: [& ab Altahensi Abbate excipitur] cui, quoniam cognatus ejus erat, contubernalem suam, Dominam Salomen, jam manifestatam, devote commisit: quam ille, annuente totius Congregationis senatu, suscipiens; cellulam ei ad parietem chori; forinsecus versus Austrum, construxit. Ibi tandem Beata illa, [atque recluditur.] post multas mansiones mundanæ eremi, velut in dimidio dierum requietionum, sola soli Deo vacabat; in æternam tamen transitura requiem, per ascensiones virtutum, quas in corde suo in valle lacrymarum disposuerat. Manifestata est autem sic.

ANNOTATA.

a Nescio quos cognatos & notos devitare potuerint itinere illo. Si rectum a Jerusalem in Angliam volebant, non poterant rectius illud capere, quam per Hungariam inferiorem. Et sic per Austriam prima occurrebat Bavaria, in ecgrapho nostro perperam scripta, Patria.

b In tabulis Wissens, horis quinque infra Ratisbonam, una fere a sinistra Danubii ripa.

c Alias Otiosas.

d Ecgraphum discrepata.

e Spatio fere 20 horarum, si cæli intercapedinem metiaris: sed rapidior fluvius ipsam potuit breviori tempore illuc pervehere.

f Hæc digressio videtur, non Auctoris esse, sed transcribentis Bartholomæi circa 1480. Lucem porro suggerat, & tum Ortembergenses Comites, tum Stiriæ Duces deducat, qui potest, nosque edoceat. Ortenburgum invenio in Carinthia ad Dravum fluvium, 16 leucis a Saluburgo in Meridiem: & Gamansius noster, in charta quadam scriptum reliquit, quod Ottacherus Junior, Stiriæ Dux primus fuit, circa annum MCLVII a Friderico Ænobarbo declaratus, magno suorum omnium applausu, ut hoc loco præmature usurpata videatur Ducis Stiriæ appellatio: Comitem dixisse sufficeret.

CAPUT III.
Accipit Salome sociam consanguineam Judith: moritur utraque: corpora in ecclesiam deferuntur.

[21] [Per conterraneum quemdam agnitam] Primo discessionis ejus tempore, Rex avunculus ejus, cum viro eam discessisse ratus, in cunctis regni sui finibus illam perquiri fecit. Quam cum non invenisset, tandem visæ vestes ejus, quas dudum dictæ Moniali pro vili sibique tunc apto habitu commutaverat, proditioni sibi fuerunt, quid de ea factum fuisset. Tum mirum in modum pars domus regiæ gemere, pars gaudere, omnes autem insimul mirari cœperunt, Deumque mirabilem in Sanctis ejus benedicere. Convirginalis autem ejus, filia Regis, [Judith cognata requisitura egreditur;] Judith dicta, mario tradita, sed utriusque sexus herede viduata, nimio jam diu exulantis cognatæ urgeri affectu cœpit: & tacta dolore cordis intrinsecus, ad usque inventam eam, perennem sibi de loco ad locum peregrinationem indixit.

[22] Assumptis ergo pro magnificentia Regali Proles regia militibus atque puellis, nobilium simul ac mediocrium natalium, primo quidem Jerosolymam, quo illam primitus iter arripuisse per Monialem sæpe dictam didicerat, intentionem direxit; & inter eo proficiscendum, in istas partes veniens, a Luitwaldo quodam illam manifestatam reperit. Hic enim ex eadem oriundus prosapia, ut generatio rectorum benediceretur, [& Jerosolymis rediens.] hoc ipsum propositum adorsus fuerat: qui quoties in istius provinciæ venisset partes, cujusdam patrisfamilias in Helingersperge, Reginhardi nomine, quia largus rerum suarum erat, familiare sæpius hospitium habebat. Hic itaque recognitus, [inventæ se jungit:] advenienti cognatæ Judith cognatam Salomen cognitam fecit: illaque lætabunda & laudans, quod voti sui compos fuerit effecta, visa & cognita & salutata dilecta sua, Dominum Abbatem omnemque sacrum sacri loci chorum allocuta, quo facta sibi e vicino alia cellula, cum comparticipe carnis ac spiritus habitaret, impetravit.

[23] Ingressa vero electa Dei Judith cellulam, tantas extrinsecus illa, [pariterque reclusa,] quantas & intrinsecus in carne sua Domina Salome, tentationes patiebatur. Nam timore nocturno & dæmonio meridiano acerrime infestabatur. Tetræ quippe visionis horroribus, flagellationibus quoque, tantum in eam sævire Dæmones cælitus permissi sunt, quod quilibet Fratrum audiens, ad ejus sæpius liberationem, etiam meridiano diei tempore, accurrere cogeretur. Unde etiam contigit, ut quidam intromisso brachio, [dire vexatur a dæmone:] ex humeris ejus per dæmonem extracto, pene debilitaretur; idcirco forsitan, quia pusillæ fidei existens, eum, qui ita factus est, ut nullum timeret, carnis, non fidei virtute, superandum credidisset.

[24] Item puerum quemdam, ejusdem Ecclesiæ professum, Adelbertum nomine, [quem in forma bubonis apparentem] pro magna illius simplicitate adoptaverat in filium: cui cum quodam die humanitatis curam, pro necessitate puerili, solito adhibuit (ut ipse postea sæpe fassus est) invidus omnium bonorum diabolus, in speciem obscœnissimæ avis quæ bubo dicitur, ut eam a caritatis opere absterreret, capiti ejus insedit. Quem illa, jam docta secum judicio fidei congredi, correptum ante se positum projiciens in ignem, ignes ejus æternos suis sacris ignibus auxit: moxque ille, cum ejulatu teterrimo disparens, [igne plectit.] cellulamque intolerabili fœtore complens, congruum suæ præsentiæ testimonium reliquit.

[25] Interim B. Salome, quæ, Domino faciente sibi cum tentatione proventum, [Salomæ præmortuæ] singulis festis beatæ Dei Genitricis Mariæ dumtaxat, visum recipere solita fuit ad videndum Regem in decore suo Dominum Christum, hujus vitæ incolatui, tamquam tabernaculis Cedar, & habitatoribus ejus, plena operibus bonis, ultimum in gaudio vale fecit. Beata vero Judith, cum Babylonico, imo diabolico potius Holoferne, [diu superstes,] ad huc pugnatura, diutius supervixit: eoque demum feliciter triumphato, conopæoque terreni ejus regni cum omnibus suis in anathema oblivionis traditis, tabernacula ejus mundanæ habitationis per depositum corpus exiens, cælestem Hierosolymam laureanda adivit. Sepultæ sunt autem pro testimonio conversationis suæ, utraque in loco cellulæ suæ: B. Salome quidem ad superiorem partem chori, forinsecus in latere versus Austrum; venerabilis autem Judith, [ei tandem consepelitur.] ad occidentem, in medio turrium Ecclesiæ forinsecus; animabus earum in abundantia virtutum in turribus cælestis Jerusalem collocatis.

[26] Accensam autem cælitus in B. Salome virginei meriti lampadem cælestis ejus Sponsus, quasi sub modio latere noluit; [Visis ad Salomes sepulcrum nocturnis luminibus,] sed ad accendendam fidem spemque fidelium, mirabili signo, visi scilicet frequenter in loco sepulturæ illius miri luminis indicio, declaravit. Quidam enim ejusdem loci Frater illitteratus, religiosus sane ac testimonium habens bonum ab omnibus, dum primus sæpissime ad ecclesiam, postremus inde per ipsum transitum digreditur; ad videndam frequenter circa sepulcrum ejus mirifici fulgoris claritatem, divinitus ipse illuminabatur. Quæ profecto lux mirum in modum, nulla cerea substantia nulloque liquore nutriente apparebat: sed mirum dictu! vetus accidens sine subjecto lucebat. Nam dum visu probaretur habere lucendi locum, ipsa sui visa est non habuisse fundamentum: quod cum servatu difficile sit, creditu difficile non erit; quandoquidem impossibilium patrator Omnipotens, credentibus omnia possibilia esse asserit. Nisi forte opinari vel credere potius liceat, quod ibi fuerint excubiæ Angelicæ, quæ ibidem hujusmodi fulgoris coruscos [radios] suæ indicium præsentiæ reliquerint.

[27] Tum Reverendus Altahensis Ecclesiæ chorus, divina revelatione lætificatus, [utraque exhumatur,] sacra ejus ossa, nivis instar (ut fertur) incandidata, de humili primarum exequiarum loco transtulit; simulque comparticipis suæ in regno & Jesu, sanctæ Judith, tum ob cognati sanguinis confœderationem, tum ob ejusdem in uno proposito spei ac præmii elaborationem, Reliquias levans; in Australi parte monasterii utrasque, secus altare S. Ægidii, cum gaudio recondidit. In hymnis igitur & confessionibus insimul omnes Deo benedixerunt, [& in ecclesiam transfertur.] & debitas iterato super eas exequias cum gratiarum actione celebraverunt. Sic itaque ut unum nobile par acquisitionis Caritatis Christi, unius fidei, unius propositi, unicæ dilectionis, comparticipes carnis ac spiritus, uno in loco requiescunt, in Christo Jesu Domino nostro, cui sit laus & gratiarum actio, in secula seculorum. Amen.

DE B. HEMMA VIDUA,
FUNDATRICE GURCENSIS IN CARINTHIA ECCLESIÆ,

ANNO MXLV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ipsius loci situ & fortuna, Epitaphio seculi XII, recentiorique Vita.

Hemma, Fundatrix Ecclesiæ Gurcensis in Carinthia (B.)


AUCTORE D. P.

Gurka, Episcopalis in Carinthia civitas, sub Salisburgensi metropoli, nomen debet præter fluenti fluviolo, [Gurcense monasteri um, fundatricis miraculis clarum ab an. 1045,] qui Olezæ junctus in Dravum denique evolvitur. Villa olim principalis, Gurkhoven dicta, B. Hemmæ dotale solum. Hæc filiis orba & marito viduata, cum duplex ibi sub S. Augustini Regula monasterium condidisset, & in communi utrique a se structa ecclesia tumulum accepisset anno MXLV; tantis mox ibidem miraculis claruit, ut affluxu peregrinorum frequentior indies locus, brevi idoneus visus sit constituendæ Cathedræ Pontificiæ, Carinthiam omnem sub se habituræ. Itaque Gebhardus Salisburgensis Archipræsul, supplicatione ad Henricum IV Imperatorem directa circa annum MLXXII, de consensu Starchardi Marchionis, [an. 1072 in Episcopium mutatur:] Abbatiæ Advocati, Clerique ac populi, persuasit impetravitque, ut loco Abbatis, Episcopus in prædicta Ecclesia constitueretur Guntherus, auctoritate Alexandri Papæ II confirmatus. Ita legitur in brevi relatione, quam circa annum MDCL scripsit R. D. Mag Fridericus Raidestorfer, Gurcensis Canonicus, quamque P. Philippus Alegambe, Societatis nostræ Sacerdos, Græcio huc misit ad P. Bollandum; ubi idem Canonicus recte notat, non consistere, cum prædictæ erectionis tempore, per Diploma Imperatorium indubitabili, quod volunt aliqui, eumdem Guntherum factum postea esse Archiepiscopum Salisburgensem; quos oportet deceptos dicere similitudine nominis, cum eo qui S. Henrici antea Cancellarius, sub annum MXXIII Archiepiscopatum adiit, tenuitque annis quatuor.

[2] Similis confusio ex nominis identitate obrepere potuit circa fundationem Altimontensis monasterii in Stiria, anno MLXXV adscriptam; quam Gebehardus Archiepiscopus, idem qui Gurcensem Episcopatum instituit, fundavisse legitur, apud Hundium in Metropoli pag. 8, auspiciis Hemmæ, [Nomen Hemmæ eo seculo frequens,] quæ uxor fuit Comitis Wilhelmi in Friesach & Zeltschach, utpote tanto junior Fundatrice Gurcensi, quanto hæc junior fuit socru sua, etiam Hemma, S. Henrici nepte, de qua infra in Analectis num. 2, ut jam tum istis in partibus frequentatissimum videatur fuisse nomen Hemmæ, etiam absque respectu ad hanc nostram Beatam.

[3] Vita hujus nostræ Hemmæ, antiquitus scripta nulla fuit; [ibi Epitaphium,] solum penes tumbam in vetustissima tabella legebatur Epitaphium, quod idem Canonicus sic transcriptum misit, versibus parum bene tornatis conceptum.

Anno milleno post quadragintaque pleno,
Cum tot fluxissent post Christi nativitatem,
Hemma beata, Wilhelmi Comitis consors,
In pace quievit, cælorum nactaque sortem.
Cœnobii hujus, Augustino Patre beati,
Et Sedis Gurcensis Fundatrix dicta fidelis.
In tantis donis sua stat constructio [grandis]
Quam Domino cæli commisit corde fideli.
Munere pro tali fac illam, Christe, beari
Sede tui regni, servans in pace perenni.

Sed interpolatum videri hoc Epitaphium potest, & primitus solum hi versus lecti fuisse, quos in vetustiori membrana dedit idem.

O Felix Hemma, virtutum maxima gemma,
Gurcensis Sedis Fundatrix dicta fidelis:
Divitiis magnis tua stat possessio grandis,
Quam Domino cæli &c.

Ubi versus Leonini satis perfecti omnes, adeoque possunt seculo XII compositi fuisse.

[4] Minus etiam antiqua est Vita, quam ex Lambertini monasterii in Stiria codice, jussu Reverendiss. [Vita ex Ms Lambertino,] Abbatis sui Francisci, anno MDCLXXV nobis transcripsit, ejusdem cœnobii tunc Supprior, postea Prior, R. D. Christophorus Iager. Auctor præfatur, quod ipsamet Beata quemdam pauperculum (seipsum intelligit) ad hanc sui Legendam componendam pluries admonuit, qui sermone præcedenti materiam ampliando, verbis sequentibus Vitam ejus sic breviter compilavit. [seculo 13 ad usum proprii Officii scripta.] Constant ergo hæc Acta tribus partibus; Sermone prævio, quem Prologum nominare possis; Vita & Miraculis usque ad annum MCCXXVII deductis, quorum secundum num. 15 relatum, in Actis aliis solum ex antiquis refertur, velut ex Officio divæ Hemmæ sacro sumptum; unde intelligitur, prima hæc Acta ad talem usum fuisse composita, & in novem Lectiones distributa, prout tunc usus ferebat.

[5] Duobus post hæc seculis, ad instantiam Frederici III Imperatoris, [Ex processu, pro Canonizatione anno 1464 fabricato,] & Pauli Papæ II auctoritate, formatus fuit pro Canonizatione Processus, ad quem ex deputatis unus, anno MCCCCLXIV venit, Joannes Abbas S. Lamberti: quare eum crediderim inde attulisse Actorum sive Officii jam dicti exemplar; sicut eodem missa deinde fuerunt Acta alia, hoc seculo compilata, quæ Gamansii nostri manu descripta habeo. Ea Vitam paulo prolixius deducunt, deinde miracula ex Processu collecta, & aliis hoc seculo patratis aucta, usque ad annum MDCXXXIV. Hæc cum accepisset prælaudatus Gamansius anno MDCLXIX, etiam ipse Vitam aliquam composuit; quam similiter habeo, & ad ejus calcem in autographo reperio, esse ex rebus gestis B. Hemmæ Mss. auctore Paulino Waldnero, [compilata an. 1600 Vita alia,] I. V. D. Presbytero Tirolensi, anno MDC. Item ex relatione Ms. adm. Rev. & Eruditiss. D. Friderici Raidlstorffer, Canonici Regularis in Gurk; Lazio, lib. 12 Reipublicæ Romanæ, & de Bojis lib. 7 fol. 406, & lib. 6 de Taurusiis fol. 235; Martino Zeilero, in Itinerario part. 1 cap. 28, [cum miraculis postremis usque ad 1634.] §. 2; Megisero lib. 7 cap. 30, 31, 43; & Ulrico Chemnicensi, in Fundatione Lambertina fol. 29. Hæc placuit annotare, tum ut sciatur quinam ex impressis Auctoribus Hemmæ meminerint; tum quia existimo hic nominari ipsum secundorum Actorum scriptorem, scilicet Waldnerum ejusque ætatem; cujus lucubrationem cum Præpositus suique Capitulares vellent imprimendam dare, addita sit eorum ad Lectorem Præfatio, cum miraculorum recentiorum sylloge ex Notariali protocollo. Sed cogitata impressio successum non habuit; quem defectum hic libenter supplens, totum Tractatum ut accepi subjungo.

[6] Ad cultum quod attinet, is ne impediret festivitatem Apostolorum, [Cultus ut Sanctæ.] in qua Hemma obierat; pridem est quod placuit Gurcensi Ecclesiæ, festum prævertere, & in Vigilia B. Hemmam venerari, officio IX lectionum, quod etiamnum in Bibliotheca Gurcensis Capituli extare manuscriptum indicat Canonicus Fridericus, cum Antiphonis, Hymnis, Responsoriis &c. propriis. Actorum recentiorum Auctor num. 27 ait, quod licet secuta Canonizatio non sit, nihil pietas popularis deferbuit. Multi enim quotannis e Croatia, Stiria, Carniolia & Carinthia superiori & inferiori magno numero affluunt: cultus autem memoratus non sola continetur Gurcensi Basilica; sed aliis etiam, tum Carinthiæ, tum aliarum ditionum locis, Ecclesiæ, Ædes sacræ, Capellæ, Divæ Hemmæ nomini & honori consecratæ, pia celebratione frequentantur; variisque indigenarum & advenarum peregrinationibus memoria Divæ posteros in annos perennatur. Nunc pro Appendice sit memoria Venerabilis Beatricis Carinthiæ Ducissæ, [Appendix de Ven. Beatrice.] quam Lambertinus codex B. Hemmæ sororem facit, Gurcensi Codice refragrante. Certe si Luitburga Beatricis mater, fuit Henrici IV filia, ut volunt Lambertini (quamquam hanc alii Birtham vocant, matri cognominem) necdum nata illa erat, quando jam obierat Hemma, S. Henrici coætanea, ejusque ex matre neptis; quod ita intelligendum videtur, ut Hemmæ mater fuerit soror Henrici, filia Henrici Bavari & Gislæ Burgundæ. Appendicem alteram faciet Carthusiæ Scitzensis in Stiria memorabilis fundatio, B. Hemmæ perperam attributa.

ACTA
Ex Ms. S. Lamberti in Stiria.
SERMO PRÆVIUS.
De laude Sanctitatis Matronalis.

Hemma, Fundatrix Ecclesiæ Gurcensis in Carinthia (B.)

BHL Number: 3803


EX MS

Laudabilis sæpe Vita Sanctorum, [Lect. I] ratione humilitatis eorum, & præsumptione arrogantiæ eos deprimentium, oblivioni traditur; & sic tandem sermo propheticus Sapientiæ, [Sap. 5, 3] tamquam ore malignantium dicentis, comprobatur: Hi sunt, [Sanctos, mundo contemptos,] quos aliquando habuimus in derisum, & in similitudinem improperii: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, & inter Sanctos pars illorum est. Completur etiam in illis sermo Veritatis, dicentis; Nemo Propheta acceptus est in patria sua. Per Patriam enim, universalem seculi hujus conversationem Dominus significat; [Lu. 4, 24.]Propheta vero, quemlibet Sanctum nobis designat. Sancti enim, nobiscum adhuc carnaliter viventes, si a paucis, Dei militiam considerantibus, sunt accepti; [memoria æterna honorans Deus,] a pluribus tamen despecti sunt: quia mundus non nisi quod suum est memorat & diligit, & se abnegantes oblivioni tradit & despicit. Fidelis autem Dominus illos non obliviscitur, tamquam mundus; sed meritis eorum præmia largitatis accumulans, nomina eorum scripta, inviolabilis æternitatis sigillo corroborat; ut in libro memoratæ Sapientiæ, tamquam ex abundantissimo pietatis suæ thesauro, prædicens demonstrat: Hi sunt, quorum justitiæ oblivionem non acceperunt, & vivent nomina eorum in secula.

[2] Si ergo Dominus, nulla sibi existente indigentia, Sanctos suos tam frequenti perpetuaque confœderatione sibi curæ esse commemorat; quanto magis nos, illorum suffragatione semper egentes, non solum accommodata, sed etiam nova laudum genera, eis memorialiter exhibenda, fingere discamus? quia quælibet virtus cuilibet Sanctorum rite adscribitur, [a nobis quoque vult laudari] qui jam in cælis, a cunctorum bonorum Largitore, plena perfectaque eruditione virtutum sibi donata petitur. Possumus etiam seculari eorum conversationi, quælibet justitiæ opera tali ratione convenienter adscribere: Nullus sanctus, nisi Dei dilectio in illo: dilectio autem, Paulo testante, cunctorum præceptorum ac virtutum complexio est: & ideo cuique Sanctorum digne attribuuntur totius puræ fructificationis opera. [pro plenitudine virtutum] Igitur quoque Sanctis omnibus dilectio est una; & unus in omnibus, & omnes in uno commendant; & Dominus in omnibus, & omnes in Domino gloriantur. Generosa itaque Sanctorum turma, cœpti sermonis causa existens, si Dei præceptorum ornamentis induta fuerit, non immerito commendatur: quia cuncti viventes, tam vitam præsentem, quam ejus alimenta percipimus, & vitam æternitatis nobis fidelibus in Christo donatam suscepisse gaudemus.

[3] Quid autem altioris approbatione testimonii adhuc perfrui nitimur? [Femineum vero sexum valde extulit,] cum totius creationis Gubernator & Rector, cunctarum creaturarum genus nobilissimum sibi principaliter adamandum eligere voluit; sexum scilicet femineum, non solum virginalem, sed etiam conjugatum ac vidualem, in una eademque substantia super omnia sublimatum? Et idcirco quælibet sancta matrona, sive conjux fuerit, sive vidua, digne laudis obsequio colitur: quia excellentissima cælorum Regina, [ex eo sibi matrem deligendo.] in veneratione cunctarum glorificata extollitur, & omnes ad honorem ejus dignissime venerantur. Sed quoniam tantarum virtutum circumstantias, condigna verborum descriptione & propria commendatione fulcire, humano deficit intellectui; propterea diversis rerum mundi virtutibus, ut amplius honorentur, illa expedit comparari. Quasi enim tellus, imbrium suavitate rigata, innumerabilia florum ac frondium exuberat germina; sic Matrona sancta, variis utilitatum fructibus pullulat, Dei rore perfusa. Quasi Hortulus, diversarum specierum rosis ornatus, [Mulier autem sancta, recte comparatur horto,] visum lætificat, & herbarum odoriferarum plantulis odoratum delectat; sic Mulier sancta, speciosis uteri sui fructibus populo, & orationum devotione complacet Domino. Quasi Vitis, ubertatis suæ liquore corpus hominis recreat, & intelligentiæ acumen augmentat, & tandem per copiam cor ad lætandum exaltat; [viti,] sic Mulier sancta, non solum naturali suo alimento, sed etiam disciplinæ moribus enutrit, ad Deique timorem, quæ sapientiæ initium est, instruit, & ad desiderium supernorum suadendo inducit. Quasi Tilia, tempore æstus, [arbori umbrosæ,] lassitudine oppressos obumbratione sui protegit, & apum multitudini ad pascua colligenda se latam extendit; sic Mulier sancta, senio & infirmitate laborantes obsequio consolationis visitat, prædicationisque officio utentibus obsequia commoditatis ministrat, & turbis pauperum dulcis eleemosynæ largitatem ostentat.

[4] Numquam muliebris fœcunditas, tanto pietatis studio firmata, non erit laudanda; cujus etiam ministerio, nobiscum commanendo Pastor fidelissimus frequenter se obtulit; cuique, tumulo incumbens, sinceram ungendi voluntatem præstitit; & ab inferis resurgendo, se primo redivivum & immortalem ostendit: bene quippe Altissimo amicabili servitute complacita, [curturi,] honestatum titulis est a nobis ornanda. Quasi Turtur, naturali castitate solius mariti societatem cupiens, eoque mortuo cuncta viventia spernens solaque volitans, voce lugubri auditur concinens; sic Matrona sancta, solius Christi amori innititur; & pro occisione illius recompensanda, cuncta mundi amabilia dedignatur; & contemplationis causa se alienans Dominum desiderando lamentatur. Quasi Cithara, [citharæ,] dulci symphonia chordarum dæmones depellendo, ab eorum sævitia homines liberat, valoremque capitis amissum reparat, & ad exultationem elationis cor occulte provocat; sic sacræ Mulieris admonitio, ab errore idololatriæ animum per fidem revocat, & renovatam salubris spei subjunctione consolidat, & consolidatam perfectione optatissimæ caritatis exaltat.

[5] Quasi Speculum, perspicuitatis suæ claritate, se intuentium oculos clarificat, [speculo,] vitiaque macularum tergenda repræsentat, & ornamenti cujuslibet cautelam capiti insertam insinuat; sic assumpto sanctæ Mulieris exemplo, Dominicæ virtutis altitudo datur intelligi; quidque vitiorum intrinsecus debeat extirpari, quibusque virtutibus nobilissimæ creationis animam deceat exornari. Quasi Coronæ, excellentiæ dignitatem, [coronæ:] imperii potestatem, & totius puritatis signat habilitatem; sic Mulier sancta, generositate spectabilis, verborum venustate desiderabilis, & jucunditatum sinceritate commendabilis. O! multa & innumerabilis virtus sacræ Mulieris, quæ devotionis mota desiderio, ad effundendas lacrymas prompta, ad deprecandum Altissimum facunda, ad quævis opera puritatis exhibenda est subtilissima. Ista, contra mundi pericula provida, contra hostiles nequitias astuta, semper sacræ fidei provisione munita, corpore munda, mente lucida, virtutum decore redimita, quasi aurum clarum, [& talis fuit Hemma.] ornatum pretiosa margarita prædictis vere virtutibus una plene decorata, quemdam pauperculum, ad componendam hanc sui Legendam, pluries admonuit; qui sermone præcedenti materiam ampliando, verbis sequentibus Vitam ejus sic breviter compilavit.

SUMMA VITÆ,
Piis operibus iugiter impensæ, una cum facultatibus.

Hemma, Fundatrix Ecclesiæ Gurcensis in Carinthia (B.)

BHL Number: 3803

[6] Erat quædam valde nobilis Comitissa, Hemma nomine, serenissimi ac sancti Regis Henrici consanguinea; [S. Henrici Imp. consanguinea,] quæ claritatem parentum præfulgentium, in se possessam, tam mente quam corpore, ostendit. [Lect. I] Nam decor virtutis, decorem speciei in ea crescendo comitabatur; sic ut nobilitas mentis, naturæ dignitatem excelleret; & claritas cordis, formæ pulcritudini præpolleret. Hæc cuidam Lantgravio, Wilhelmo nomine, [liberis, & viro peregre profecto, orbata,] a parentibus est legitime copulata: qui annis aliquibus secum deductis, peregrinandi licentiam ab ea petiit; & sic magnis rerum ac honorum divitiis in Dei amore relictis, ad visitanda Sanctorum limina sine reversione recessit. Illa vero, viro dimisso, & duobus filiis suis tempore adolescentiæ de mundo sublatis, [Christum heredem optat,] Christum Jesum pro sobole suscipiens; ipsum super cuncta bona sua heredem constituit, credens verbis suis, quæ nobis in lectione Euangelica in hunc modum prædixit; Si quis propter me hujus seculi amata reliquerit, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit. [Mat. 19, 29]

[7] His aliisque sermonibus, ab amantissimo nostræ salutis Auctore prolatis, edocta, thesaurum in agro absconditum reperit, quem a Domino comparatum, in sinu cordis sui cum exultatione recondidit. [Lect. II] Quod autem corde gerebat, [& Gurcensem Parthenonem fundat:] hoc operibus plene patefactum, latere non potuit: nam spretis vanis blandimentorum gaudiis, & relicta castrorum altitudine, ad humilia se declinans, monasteria ædificare cœpit. Unde primo, vitam religionis cupiendo, in Vallem-silvestrem, quæ nunc Gurcka nominatur, se transtulit; ibique chorum septuaginta Dominarum, sub religionis habitu & victu perpetuo, constituit; & Sacellanos viginti, qui divina quotidie coram iis Officia celebrent, adjunxit. [ubi deinde constituti Canonici Regular.] Post aliquod autem temporis, dictæ Congrationis numerus, partim in Canonicos Regulares Ordinis S. Augustini, sub specialis stabilitate monasterii, est commutatus: quibus etiam Rev. Pater & Dominus Metropolitanus, scilicet Gebhardus Saltzburgensis Ecclesiæ tunc Archiepiscopus, de favore Regis supradicti Henrici, præfecit Antistitem, qui Gurcensis nominatur, usque in hodiernum diem.

[8] Beata quoque Hemma multitudine prædiorum abundabat: propterea pluribus ecclesiarum locis, [sed & aliis Monasteriis munifica Hemma,] a se late distantibus, larga donavit munera. [Lect. III] Babenbergensi etiam aliquorum bonorum obtulit facultatem: Admundensi quoque prædia ad suæ fundationis exordium præbuit: religiosisque Fratribus in Schiz ad trecentarum marcarum redditus in perpetuo assignavit. Insuper sibi vicinis divinarum structionum cultibus auxiliata, & quotidianis eleemosynarum largitionibus insistendo, cuncta Deo placita cum discretione & sapientia, die noctuque studiosius peragebat. Tantæque constantiæ ac seriositatis extitit, ut omnia suis subditis semel imperata, mox sine omni contradictione adimpleri voluerit. In tali itaque honestatis industria, simplicitas ei columbæ non defuit: quia divitias, a manibus parentum sibi congregatas, tamquam columbæ, pullos alienos cum suis nutriens, erogabat. Visa est quoque in labore studiosa valde: unde, quasi arbor frondosa atque fructifera, cujus folia non defluunt & fructus non putrescunt, sic illa continue bonorum operum germina procreabat.

[9] Fuit etiam ad se confugientibus protectionis & securitatis refugium: nam quasi castrum in petra solidatum, [omniumque commune refugium effecta;] sibi adhærentes, in tempore commotionis, ab insidiantium rapacitate tutabatur. [Lect. IV] Erat quoque in devotione affectuosissima; ita ut in conspectu Domini, tamquam thuribulum aureum thymiamate incensum, semper odorem suavitatis efferebat; ex quo, viventibus adhuc pacis & salutis subdit auxilium, & mortuis remissionem obtinet peccatorum. Cur autem opus esse videatur, ut virtus supra in generali commendata, rursum in speciali memoretur? Sed illud sciri nequaquam prȩtermittendum, quod, quamvis multarum virtutum operatione erat continuata, tamen in quatuor summe necessariis virtutum sanctificationibus est sine cessatione juncta. Sparsit enim visu, fletum; manu, Deo munera; lingua, preces; corde, votum in perseverantia: nec spe sanctificationis est defraudata, quia lætitiam Sanctorum jam metit in gloria.

[10] Complevit autem cunctos labores suos B. Hemma, [obit an. 1045.] anno Domini millesimo quadragesimo quinto tradens Domino spiritum, qui sanctificaverat illum. Corpus vero in valle Gurcensi, in monasterio, quod ad honorem beatissimæ Virginis ædificare cœperat, est sepultum: ubi postmodum multis miraculis claruit, quorum pauca recitanda præsens littera subsequenter ostendit.

MIRACULA
Usque ad annum 1228 inclusive.

Hemma, Fundatrix Ecclesiæ Gurcensis in Carinthia (B.)

BHL Number: 3804


EX MS.

[11] Quidam, a Præpositura a Newnburgensis Ecclesiæ, in Sedem Gurcensem pro Episcopo, [Gurcensi Episcopo Werenhero] Werenherus nomine, est receptus; qui ibidem præbens exempla bonorum verbis & operibus, finem laudabilem suis laboribus, quos etiam quondam vita solitaria, longitudine annorum quasi triginta, exercuerat, applicuit; & sic, adveniente dissolutionis ejus tempore, in Domino fideliter obdormivit. [Lect. V] Cui cognatus suus, Otto nomine, in Episcopatu successit electus. [succedens cognatus Otto,] Qui amicum prædecessorem suum sacris moribus diligenter imitans, varias amicorum suorum nobilium adulationes & mundi commoda despexit; imo potius jejuniis, vigiliis, & prædicationibus institit; & cum timore Dominum votivis, ut decuit, precibus requisivit. In talibus itaque perseverans, cum negotiorum causa ab ecclesia sua aliquantulum extitit, [& veneno potatus,] latens invidiæ fons, ex cordibus impiorum prosiliens, sibi toxicum propinavit. Ille vero læsum se sentiens, statim domum reverti cœpit cum festinatione: & veniens in castrum, Strasburgum dictum, quod ab ecclesia Gurcensi medii b milliarii distat itinere; ibique lectulo infirmitatis decumbens, & nimio de mortis pœna gravatus timore; Capellanum suum, virum devotum sibique fidelem, advocat; dicens ei: Care Arnolde, Gurcam hac nocte venire non desine; [mittit qui Wernheri tumbam consultum eat:] & noctis silentio, una cum Custode Vulschalcho, monasterium, ad tumbam avunculi mei Werenheri Episcopi pergens, ingredere; ipsumque ex parte mea deprecare, ut in cælis experienda mihi renuntiet, utrum me adhuc amplius vivere sit possibile, an mori necesse.

[12] Fecit itaque Capellanus ut sibi præceptum fuerat. Nam Gurcam veniens, & assumpto sibi Custode, noctu monasterium, cunctis exinde venientibus, ingrediuntur simul: & acceptis candelis ardentibus ac thuribulo, Werenheri Episcopi sepulcrum adeunt. Quod apertum [inveniunt,] & Episcopum diu defunctum, foris desuper stantem. Illos vero accedentes & timore obmutescentes, Episcopus, [is apparent Misso, cum ducit ad tumbam B. Hemmæ] ambos nominatim suscipiens, ne timerent admonuit; & talia subdidit, dicens: Scio, quod cognatus meus Otto infirmatur; & mortem nimis abhorrens, vos huc ad me direxit; ut per me intelligat, utrum ipsum jam mori oportuerit, an adhuc longius vivere possit. Quamvis autem dies requiei & tempus gaudium, potius quam hujus seculi vita, sint optanda; tamen, ne preces ejus gratis fuisse videantur, mecum, o Custos, Capellano hic expectante, cryptam ingredere; ut per fidelem, sanctam hujus ecclesiæ Fundatricem, Hemmam, quæ plura apud Dominum meruit, audiamus, quid de Confratre nostro Ottone fieri oportebit.

[13] [& cum hac, inde prodire visa, abit ad altare Deiparæ:] Intrarunt igitur cryptam Episcopus pariter & Sacrista, pergentes ad B. Hemmæ sarcophagum, valva ferrata circumdatum, quæ ultro aperiebatur. Et egressa Domina, religionis in habitu & copioso lumine rutilans, duos ad se venientes, piæ salutationis ordine præmisso, alloquitur dicens: Nosco vos legationem Ottonis, mortem timentis, afferre: qui tamen mortem, tamquam recte vivens, non debet timere: sed ut preces ejus effectuosæ noscantur, mecum vos, Episcope, Custode foras exeunte, Reginam cæli accedite; ut, per potentissimam Christianæ fidelitatis adjutricem, detur intelligi, quid amico nostro Ottoni videbitur responderi. Accesserunt igitur B. Hemma & Episcopus aram beatissimæ Virginis prope existentem: & ecce mox altare, se in medio scidit, & lumen immensum exinde se protraxit, in quo electissima totius honoris ac virtutum Regina prodiit. Quæ dilectis sibi advenientibus dulcium verborum alacritate salutem exhibens, talia verba subjunxit; Ne timeat dissolvi ab hoc seculo, cujus finis extat in præmio: nam qui juste in carnis vita vixerit, [quæ respondet, Ottonem moriturum] carnis dormitionem secure gustabit. Morietur enim fidelis noster Otto, diei tertiæ, proxime advenientis, hora tertia, securus existens, quod in tempore exitus sui sibi adero, & animam suam ab omni angustia liberabo.

[14] Talibus auditis, B. Hemma & Episcopus, capita sua gloriosæ Reginæ, [tertia (sicut evenit) die.] altare suum reintranti, inclinando, abierunt; illa sarcophagum intrans, ille vero cryptam exiens, & duobus foras expectantibus, ea quæ ipsi, per fenestram introspicientes, partim intellexerant, enarrat: & statim tumbam suam ingrediens, se deposuit, & eam super se clausit. Illi vero abeuntes, percepta retulerunt Domino suo Episcopo: qui die tertia, tempore sibi prædicto, migravit a seculo. Cappellanus autem, servitia fidelitatis Domino suo adimplere cupiens, circa tumbam ipsius mansiunculam sibi construxit; in qua per integrum annum singulis diebus, ab ortu diei usque ad vesperam remanendo, sacrificia orationum obtulit; & nisi arduis naturæ commodis exigentibus, a loco illo numquam recessit.

[15] Iterum sciendum est, quod Bononiæ c fuit quidam Prædicator in Studio, & incidit in infirmitatem maximam, [Fr. Dominicanus, ab apparente sibi B. Hemma] ita quod inunctus fuit, & jacuit in agone. [Lect. VI] Et circa mediam noctem venerunt tres Dominæ: & una tulit pyxidem, & dixit ad eum; Vis sanari? At ille; Libentissime. Tunc statim unxit eum in corde, & fecit ei Crucem in pectore, cum unguento quod tulerat: & statim sanus factus fuit. Et cum exirent, ille sentiens se esse sanatum, festinanter surrexit; [subito sanatus venit ad ejus sepulcrum.] & sequebatur eas, & clamabat: O venerandæ Dominæ, quæ estis, quæ me ita celeriter curastis? Dicatis mihi propter Deum; & si usquam in mundo habetis cœnobium? Quæ valde leniter & benigne respondit; Ego sum Hemma de Gurcka: & statim evanuerunt. Interim cœperunt Fratres Matutinas cantare: & ille sanatus cucurrit ad chorum, & fortissime clamabat; O dulcissimi Fratres, juvate me omnes regratiare Deum & S. Hemmam de Gurcka, quæ me sanum fecit. Et statim senserunt Fratres odorem suavissimum de isto Fratre procedere: & interrogaverunt eum, quid ei fecisset? Et cum dixit de unguento, laverunt eum Fratres in pectore: & quemcumque infirmum liniebant cum lotione illa, statim sanatus fuit. Ille vero idem Frater, statim accepta licentia, cum socio sibi adjuncto, processit ad viam, & venit huc ad sarcophagum S. Hemmæ: & statim cecidit, clamando & plorando fortissime, ante sepulcrum B. Hemmæ: & retulit omnibus qui ibi aderant, gratiam, quam B. Hemma in ipso perpetraverat.

[16] Item aliud accidit. In Reichenvelse d jacuerat quædam honesta matrona, quindecim annis infirma, [Mulier 15 annis infirma] & quasi curva & paralytica. [Lect. VII] Et una die in æstate, cum omnes exivissent ad opera sua, illaque sola permansisset in domo, & fleret & tristaretur; intravit quidam senex multum solennis, & dixit ei, Velles sanari? At illa: Libentissime, venerande Domine: quis estis vos? [Qui respondit:] Ego sum S. Petrus: sequere me statim. [a S. Petro apparente sanatur,] Et exivit illa; & sentiens se sanam in continenti, festinavit currere post illum. Et non valens ita festinanter, sequebatur tamen umbram, quam vidit præcedere se; quæ resplenduit quasi ille senex, qui apparuit illi in domo; & sic sequebatur usque huc ad montem ibi proxime in Passeck e. Ibi perstitit e & expectavit eam; [& mittitur ad idem sepulcrum.] & monstavit ei annuendo manu [ac] digito, huc inferius ad monasterium: & dixit ei: Ecce ecclesia in qua B. Hemma requiescit, quæ te sanavit: descende, & refer ei grates. Et ibi statim evanuit forma istius senioris: illa autem matrona festinanter descendit montem, & venit ad cryptam, cadens ante sepulcrum, flendo & gratias referendo; & dixit omnibus qui ibidem reperti fuerant, qualiter ei accidisset. Et longo tempore jacuit in terra, prostrata ante sarcophagum B. Hemmæ, quod vix aliæ mulieres supplicando levaverunt eam.

[17] Sancta itaque Hemma, quam Deus præscivit ad suam imaginem & prædestinavit, Christianis parentibus, [Hemmæ natales.] de bona & prudentissima Regum prosapia, in Carinthia otta, patreque Engelberto Comite & matre ejus Tutta genita, a sua pueritia bonarum rerum studio inolevit. [Lect. VIII.] Electa enim ex Deo, moribus sobria, castitatis ac pudicitiæ plena, in meliora semper crescebat. Et quis sua opera ac virtutes plenaliter possit enarrare? Sed hæc pauca, & de innumerabilibus exempli causa posita, demonstrabimus.

[18] Anno ab Incarnatione Domini MCCXXVII, præsidente Gregorio Papa f [Romanæ] & Ulrico Episcopo, Gurcensi Ecclesiæ, [A. 1227 sanatur contractus,] regnante Imperatore Friderico, facta sunt hæc signa in Gurcensi ecclesia, in crypta apud aram beatissimæ Virginis, & apud sarcophagum beatæ fundatricis Hemmæ Gurcensis ecclesiæ. II Idus Septembris, in Nativitate beatissimæ Virginis, præsente Episcopo, Decano, Canonicis, & aliis quam pluribus adstantibus, dictis Matutinis; quidam puer de g Steyrberg, contractus facie, manibus, pedibus; est liberatus.

[19] Sequenti anno, II Kal. Maji h, apud aram beatissimæ Virginis, quædam mulier, totaliter in corpore contracta, est liberata. XVI i Kal. Junii, quædam mulier paralytica, capite, [1228, contractæ duæ:] brachiis, manibus; apud aram beatæ Virginis est liberata. Eodem die, cum populus multus causa orationis a remotis partibus afflueret; quædam mulier, in comitatu populi sana veniens, ornato capite & collo, peplo subtili & colorato; Sacerdos, dum esset in Canone apud sarcophagum B. Hemmæ; eadem mulier cecidit in terram semiviva, præ tumore quem patiebatur in collo. Cumque peplum removere vellent a collo, minime poterant: arreptoque cultello, pars pepli collo adhærens est abscissa: quo facto mulier vires recepit.

[20] [curantur plures alio mense] Kal. Junii, quædam puella paralytica, Hora nona celebrata, est liberata. Et circa horam Completorii, infans cæcus de Strasburg, apud sepulcrum B. Hemmæ, visum recepit. IX Kal. Junii recidiva venerat circa horam Completorii: & sequenti die, in festo S. Urbani, eadem mulier, circa Horam primam, dum Sacerdos celebraret in ara beatissimæ Virginis, est liberata, multis videntibus. VI Kal. Junii, quædam juvencula virgo, cæca ab infantia, de S. Stephano apud Strasburg, circa Horam vespertinam visum recipit.

[21] In prima Dominica k post Octavam Pentecostes, dum publica celebraretur Missa, juvencula quædam, curvam habens manum, liberata est ante sepulcrum B. Hemmæ. Iterum die eodem infra publicam Missam, quædam juvencula, curvum habens crus & pedem aridum, apud sepulcrum B. Hemmæ liberata est. Item eodem die, puer sex annorum, paralyticus & curvam habens manum, apud aram beatæ Virginis infra publicam [Missam] est liberatus. Iterum IV Nonas Junii, in festo Marcellini & Petri, quædam mulier de Frisaco l, surda & cæca, auditum recepit apud sepulcrum B. Hemmæ, & visum apud aram beatæ Virginis.

[22] Item secunda Dominica m post Octavam Pentecostes, infra Matutinas, mulier de Glodniz, n curvum habens pedem, apud aram beatæ Virginis recepit sanitatem. [ac Junio] Iterum Nonis Junii, in die S. Bonifacii, quidam infans curvus, de novali Neson, tam manibus quam pedibus a nativitate [contractus,] infra publicam Missam liberatus est, apud aram beatæ Virginis. Iterum VI Idus Junii, quædam mulier, sex annis manibus & pedibus in tantum contracta, quod usum manuum & pedum habere non potuit, & in grabato adducta; in Vesperis SS. Primi & Feliciani, apud sepulcrum B. Hemmæ, est liberata. Sub secundis Vesperis SS. Primi & Feliciani, quædam mulier contractam habens manum, apud sepulcrum B. Hemmæ, est liberata. Iterum II Idus Junii, in festo Basilidis & Cyrini, quædam mulier, cujus … adhæserant quinque annis, ad sepulcrum B. Hemmæ est liberata. Iterum mulier a capite o jejunii muta fuit, & contractam habuit manum, [tum reliquo mense,] usque in Vigiliam S. Joannis Baptistæ: circa Horam Vespertinam usum loquendi accepit, & sanam manum apud sepulcrum B. Hemmæ.

[23] Item sequenti die p Dominico, quidam servus simplex, [contracti varii,] contractam habens manum, apud aram beatæ Virginis, est liberatus. Item in festo SS. Joannis & Pauli, secundis Vesperis, quidam puer de Syroniz, qui erat cæcus annos & dimidio, apud aram beatæ Virginis, visum recepit. Iterum in Vigilia SS. Petri & Pauli, quidam de Griffen, qui incedebat more bestiali, cum aliis complebanis suis, qui causa orationis venerant, circa Horam Nonam, in cœmeterio foris apud fenestram, juxta aram beatæ Virginis, ad proprium reformatus est incessum. Iterum in festo SS. Processi & Martiniani, quædam mulier de q Veltkircken, curva erat dorso & crus [habebat] contractum: [ac paralyticus.] liberata est ad aram beatæ Virginis, infra Missam quæ ibi celebrabatur. Et quidam servus de Sebtenhaim, erat surdus & mutus tribus annis, & paralyticus a capite jejunii, usque in secundam r Feriam in diebus Rogationum: circa Horam Primam, apud aram beatæ Virginis, auditu & locutione sanatus est; & VII Idus Julii, in Translatione S. Nicolai, a paralysi liberatus, apud sepulcrum B. Hemmæ.

ANNOTATA D. P.

a Newnburgensis, vulgo Citizensis ecclesia, Magdeburgensis Metropoleos suffraganea, alias Naumburg. Hinc assumptum Wernherum Bucelinus, tom. 1 Germ. sacræ parte 1, pag. 40, electum statuit an. 1191, defunctum 1212; & huic subrogatum Henricum II perducit usque ad annum 1219. Sed interponendum Ottonem, ad unum saltem alterumve annum, hinc discimus.

b Idem nec amplius spatium confirmatur infra num. 46. Corrigenda ergo Carinthiæ tabula, pene duarum horarum spatium interjiciens. Est autem Strasburg istud, ad eumdem fluvium, qui Gurcæ nomen dat, infra ipsam.

c Jam inde a principio Bononiæ celebrem scholam Prædicatores habuerunt, ubi suus Fundator obiit, & sepultus jacet. Hoc autem miraculum solum ex antiquis, inseritur Actis a