Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band November I

3. November


DIES TERTIA

SANCTI QUI III NONAS NOVEMBRIS COLUNTUR.

S. Quartus, apostolorum discipulus.
S. Papulus, martyr in pago Laureacensi, in Occitania.
S. Germanus martyr.
S. Theophilus martyr.
S. Cæsarius martyr.
S. Vitalis martyr.
S. Domninus martyr.
S. Justus martyr.
S. Hermes martyr.
S. Gobbanus martyr.
S. Egrilius martyr.
S. Agricola martyr.
S. Felix, martyr.
S. Crescentius, martyr.
S. Severus martyr.
S. Androna martyr.
S. Theodotus martyr.
S. Theodata martyr.
S. Marianus M. Magubii in Africa.
S. Pelagia M. Magubii in Africa.
S. Maurus M. Magubii in Africa.
SS. Martyres viginti octo, igne combusti.
SS. Martyres in Thebaide sub Decio.
S. Libertinus episcopus.
S. Agrigentinus, martyr.
S. Peregrinus, martyr.
S. Valentinus presbyter, martyr Viterbii.
S. Hilarius diaconus, martyr Viterbii.
SS. Martyres innumerabiles Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Acepsimas, eremita in Syria.
S. Elias solitarius.
S. Valentinianus episcopus, Salerni.
S. Silvia, mater S. Gregorii Magni.
S. Domninus, episcopus Viennensis in Gallia.
S. Gaudiosus, episcopus Turiasonensis in Hispania.
S. Boamirus monachus, in diœcesi Cenomanensi.
S. Guenailus abbas, in Britannia Armoricana.
S. Muirdeabhar, confessor in Hibernia.
S. Corcunutan, confessor in Hibernia.
S. Coemanus, confessor in Hibernia.
S. Rumwoldus, filius regis Northumbriæ, in Anglia.
S. Wenefrida virgo, in Anglia.
S. Hubertus, episcopus Leodiensis.
S. Pirminius, abbas in Suevia.
S. Odrada virgo, in Brabantia.
S. Marianus martyr, Bardowici in Saxonia.
S. Gibrianus seu Gobrianus, episcopus Venetensis, in Britannia Armoricana.
S. Gulielmus eremita in Alsatia.
S. Baya virgin, in Scotia.
S. Maura virgin, in Scotia.
S. Ermengaudus, episcopus Urgellitanus in Hispania.
S. Amicus, monachus in Aprutio.
S. Ida, comitissa de Toggenburg, in Helvetia.
S. Berardus, Marsorum episcopus.
S. Malachias, episcopus Connerthensis in Hibernia.
B. Alpais virgo, Cudoti in territorio Senonensi.
B. Simon a Sancto Archangelo, O. S. D. in tractu Ariminensi.

(Ergänzungen: Acta Sanctorum: 3. November - Ergänzungen)

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

SS. Acepsimas episcopus, Aithala diaconus et Joseph presbyter, qui in Molani auctariis Usuardi, in menologio Basilii et passim apud Græcos et in martyrologio Galesinii celebrantur ad hunc diem, tractati fuere ad diem 22 aprilis.
Achæmenides qui hoc die in menæis Græcorum celebratur, est ipse S. Hormisdas, martyr, de quo actum fuit ad diem 8 augusti [Act. SS., tom. II Aug., p. 341.] .
S. Adventii, confessoris in pago Turonico, natalis hodierna die coli indicatur in Martyrologii Usuardini Auctario Daveronensi et editionibus Lubeco-Coloniensi, Greveni et Molani; atque inde in Martyrologio Gallicano Andreæ Saussayi et in martyrologio Canisii seu Walasseri. Sed nullum usquam monumentum de hoc sancto præterea reperire licuit.
S. Aithala. Vide Acepsimas.
S. Amandus simul cum Pirminio signatus est in Martyrologii Hieronymiani exemplari San-Gallensi his verbis: Depositio Pirminii, Amandi, episcoporum et confessorum. De eodem collega olim noster Victor De Buck in Commentario prævio de S. Amando Wormatiensi, ad diem 26 octobris, num. 35 [Act. SS., tom. XI Oct., p. 921.] : Die 3 novembris, ait, Amandi episcopi nomen in antiquo Kalendario repererunt decessores nostri: intelligitur Argentoratensis episcopus [De quo idem P. V. De Buck, tom. cit., p. 827 sqq.] , cujus olim ossa hac die honorifice translata sunt.
S. Ambrosium abbatem Agaunensem ad diem 3 novembris referunt Usuardi Auctaria Bruxellense et Hagenoyense. De hoc sancto fuse egimus ad diem præcedentem.
S. Amicus. Apud Ph. Ferrarium in Catalogo Generali Sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt, signatur ad hanc diem Arabonæ in Piceno S. Amici Eremitæ, id est Amici illius Ramibonensis, de quo apud Petrum Damiani Opusc. VI, cap. 29. Quem quidem probabilius diversum esse statuemus ab Amico Avellanensi, de quo distinctius nobis paulo inferius agendum erit. Sed temere a Ferrario, non satis recte Menardum interpretato, illius festum collocatur die 3 novembris, quam nemo martyrologorum aut omnino scriptorum veterum ejus memoriæ recolendæ assignavit. Ceterum, quæ de eo nota sunt reperies in Commentario de S. Amico Avellanensi, num. 3 – 5.
S. Andochii translatio. In Auctario quodam Usuardini martyrologii (Cod. D. Le Mare A) a Sollerio editi, indicatur ad hanc diem 3 novembris Translatio sancti Andochii presbyteri. De Sancti hujus martyrio et translationibus egerunt majores nostri ad diem 24 septembris [Tom. VI Sept., p. 663.] . Nec apparet ad quamnam ex translationibus ibidem memoratis num. 53 – 57, præsens memoria referenda sit.
S. Benedicta. In Kalendario SS. O. S. B. ex cod. S. Mich. Antverp. et inde in martyrologio Canisii seu Walasseri signata est ad hanc diem memoria S. Benedictæ sanctimonialis, discipulæ B. Gallæ abb. Romæ, quæ fertur obiisse trigesima die post magistram suam. Quæ videtur ratio fuisse cur a prædictis martyrologis ad præsentem diem referretur; quod scilicet cum Martyrologio Romano S. Gallam recoluerint ad III nonas seu die 5 mensis octobris. Sed idem Martyrologium Romanum S. Benedictam honorari indicat die 6 maii, ad quam diem de illa egerunt majores nostri [Tom. II Maii, p. 107.] .
S. Benignus episcopus et confessor Glasconiæ, qui ad hanc diem legitur in editionibus Molani posterioribus, videtur idem esse cum episcopo Armachano discipulo S. Patricii, de quo fuse dicendum erit ad diem 9 novembris.
S. Cæsarius diaconus, qui hodie alicubi occurrit, videtur esse idem cum Terracinensi, de quo actum fuit cal. novembris.
S. Chenelmus, qui ad hanc diem annuntiatur in Catalogo Petri de Natalibus, in Ferrarii Catalogo Generali, in Martyrologio. Anglicano seu Sarisburiensi Richardi Whitfordi et apud Maurolycum, secundum alios colitur die 17 julii; ad quam diem de illo dictum est [Tom. IV Julii, p. 297.] .
Christina. Lahier in Menologio Virginum [Tom. II, p. 383.] ad diem 3 nov. obiisse ait hac die Treviris anno 1000 Christianam filiam Leopoldi marchionis Austriæ et sororem S. Popponis archiepiscopi Trevirensis, quam titulo Sanctæ decoratam et in vita ac post mortem miraculis claruisse refert. Verum horum omnium nullum alium vadem distincte affert præter Christophori Broweri Annales Trevirenses: apud hunc autem hæc tantum de Christina leguntur [Tom. I, lib. XI, num. 86, ad an. 1049.] : Sororem habuit (Poppo) Christinam: quæ virtutis capta pulchritudine et fluxa perituri sæculi aspernata gaudia, ad B. Symeonis exemplum, intra parietes alicubi sacros inclusa, sibi Christoque sola vixit, qua de perantiqui ab hac ætate fasti: III. Nonas Novemb. obiit Christiana reclusa Treviris soror Popponis ibidem Archipræsulis. Nihil ibi de cultu sacro aut de miraculis ab ea patratis. Citat quidem præterea Lahier Pontum Heuterum, Andream du Chesne (hos tamen tantummodo quod ad Austriacæ domus genealogiam spectat, ut ipse ait) et alios: at nullos reperi quos ad fidem Lahieri relationi adstruendam afferre liceat.
S. Clarus qui in Usuardi auctariis occurrit hodie, pertinet ad diem sequentem.
Clithaneum martyrem ad hanc diem refert Martyrologium Anglicanum Richardi Whitfordi; alii vero ad diem 19 augusti, ubi illius Acta tractarunt majores nostri [Tom. III Aug., p. 733.] .
Conradus Marpurgensis in Martyrologio Franciscano nuntiatus, S. Elisabethæ a confessionibus fuisse dicitur; diversus tamen ab illo qui, fidei inquisitorem in partibus Germaniæ agens, ab hæreticis occisus occubuit. Sed, variis in variam abeuntibus sententiam, quæstio solvenda remittitur ad diem S. Elisabethæ sacrum, id est 19 novembris.
Cuthberti cum sociis suis memoriam ad hanc diem signat Kalendarium de Nova Farina, et sancti Cuthberti episcopi Martyrologium Ecclesiæ SS. Trinitatis Dublinii. Nullum alium novimus S. Cuthbertum præter episcopum Lindisfarnensem de quo in Actis nostris ad diem 20 martii [Tom. III Martii, p. 93.] .
SS. Demetrius et Eudoxia. Vide inferius, Acta SS. Valentini et Hilarii ad hunc diem.
Didacus Millanus qui vita cessit Alconchelii (situm est oppidum ad partem meridionalem civitatis Pacensis, vulgo Badajoz) in conventu Patrum S. Francisci, cui præerat, dicitur apud Arturum (Daça exscribentem) miraculis multis claruisse. Id in causa est cur vocetur beatus.
S. Edithæ virginis regiæ elevationem hac die recolunt Kalendarium quoddam seculi XI editum apud Hampson [Medii ævi Kalendarium, tom. I, p. 422.] , Arturus a Monasterio in sacro Gynæceo et Benedictini Wion, Menardus, Bucelinus, Heredia, Cherle, Lechner in martyrologiis aut menologiis suis. De qua elevatione cfr. Acta nostra ad diem 16 septembris, Comm. de S. Editha, num. 25 extr. [Tom. V Sept., p. 369.] .
S. Egetius in Supplemento Martyrologii Gallicani ab Andrea Saussayo ad diem 3 novembris celebratur his verbis: Ipso die sancti Egetii episcopi, in antiquis fastis ecclesiæ Rutenensis celebris; in Martyrologio Universali Castellani: In Rutenia, S. Egetius episcopus (v. 525); denique, si tamen de eodem sermo est, in Catalogo Sanctorum Simonis de Peyronet: Egecius, conf. 6 nov. qua die colitur officio duplici in Proprio SS. festorum ecclesiæ et diœcesis Vabrensis an. 1655 Tolosæ edito. Cetera nos latent. Neque nobis plura de hoc sancto reperire licuit.
Englatii abbatis memoria signatur ad diem 3 novembris in calendario Breviarii Aberdonensis, et in Martyrologio Aberdonensi: Eodem die in Scocia sancti Englacii abbatis, de quo ecclesia de Terwes. Idem episcopi titulo decoratur in recentioribus calendariis seu menologiis Scoticis, videlicet, apud Adamum Regium: S. Englatius episcopus et confessor in Scotia sub Kenneto III rege (anno) 966; in Menologio Scotico Thomæ Dempsteri: In Scotia Englatii episcopi, qui Picticam halosin vidit et ante bellum deflevit; in Calendario Davidis Camerarii (ad diem 5 nov.): Sanctus Englatius episcopus et confessor: magna fuit in Strathbogia opinione sanctitatis et miraculorum gloria celebris; denique apud Richardum Challoner: In Scotia, festivitas S. Englatii episcopi, qui migravit ad Dominum anno 966. De hujus sancti vita, teste Alex. Forbes [Kalendars of Scottish Saints, p. 332.] , nihil memoriæ traditum est; in omnibus autem catalogis connectitur cum vico Tarvesii, ubi vulgo Tanglan nuncupatur. — Cum Englatio conjungimus alios tres qui hac die in Martyrologio Aberdonensi vel aliis Scoticis documentis memorantur, inter prætermissos tamen collocandi, quod vel alias omnino ignoti sunt vel cultus eorum ecclesiasticus non satis demonstratus. Hi sunt Gobanus qui in Davidis Camerarii Calendario nominatur nullo adjecto titulo aut alia mentione, et forte idem est cum S. Gobano illo cujus Acta tradiderunt majores nostri ad diem 20 junii [Tom. IV Junii, p. 21.] et Colganus in Adnotatione quadam ad Vitam S. Fursei [Act. SS. Hiberniæ, p. 91, not. 6.] ; Matthias, qui in Kalendario de Nova Farina annuntiatur his verbis: Mathie episcopi et confessoris; et Nidanus, de quo Martyrologium Aberdonense: Eodem die in Scocia sancti Nidani apud Midmar confessoris: hunc discipulum S. Kentigerni fuisse tradunt [Al. Forbes, op. cit., p. 420.] .
S. Eudoxia. V. Demetrius.
S. Eugenium episcopum Toletanum ad hanc diem referunt Ghinius [SS. Canonicorum Natales, p. 84.] , et Ferrarius in suo Catalogo Generali, ubi tamen hæc notat: A nonnullis hac die. De quo in Romano Martyrologio die 13 hujus, cum quo tabulæ ecclesiæ Toletanæ concordant. De S. Eugenio itaque ad diem 13 hujus mensis agendum erit.
S. Euphrosynus, episcopus in Pamphylia, Panciani in Etruria, de quo in Usuardi auctariis Florentinis, tractatus fuit ad diem 1 maii.
S. Georgius megalomartyr, in urbe Lydda. Sancti hujus martyris, toto orbe celeberrimi, Acta ad diem 23 aprilis tractata fuere. Apud Æthiopes, Coptas et Græcos celebratur Dedicatio Ecclesiæ S. Georgii die 3 novembris.
Georgius Alexandrinus. In fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ apud Ludolfum [In Commentario ad suam Historiam Æthiopicam, Francofurti ad Mœnum, 1691, p. 397.] ad diem septimum mensis Hatyr, qui est dies tertius novembris, celebratur Georgius Archimartyr; in synaxario Æthiopico edito a Dillman [Catalogus codd. mss. bibliothecæ Bodleianæ, part. VII (codd. æthiopici), p. 44.] , Martyrium Georgii megalomartyris; in martyrologio Coptitarum apud Angelum Maium [Scriptorum veterum Nova collectio, tom. IV, p. 99.] , Martyrium sancti Georgii Alexandrini, Armenii præsidis Alexandriæ ex sorore nati. De hoc Georgio martyrologium ms. musei bollandiani sequentia tradit: Sanctus Giorgius Alexandrensis fuit filius mercatoris ex civibus Alexandriæ. Non habebat filios, sed quodam die fuit ad dedicationem sancti Giorgii, petiit a Domino ut per intercessionem sancti donaret illi liberos, et donavit illi hunc sanctum et imposuit illi nomen Giorgius. Iste sanctus quadam die perambulabat extra civitatem cum quadam puella, filia Aramœni. Ista vidit quosdam fratres in monasterio laudes divinas psallentes, et petiit a sancto Giorgio ut significet illi eas laudes; explicuit illi et optime in rebus fidei instruxit. Dum ista pervenit ad suum patrem, confessa fuit se esse christianam. Hortatus fuit illam ut neget id quod dicebat. Ista autem noluit negare; crudelis pater jussit ut amputetur caput illius puellæ, suæ filiæ, et ita meruit coronam martyrii. Item, cum a præside notum fuerit sanctum Giorgium illam docuisse fidem christianam, jussit præses ut cruciaretur et deinde abtruncaretur caput ejus; et ita factum fuit, et accepit coronam martyrii. Hunc Georgium donec certiora nanciscamur documenta, prætermittimus.
Gobanus. V. supra Englatius.
S. Guenellus. De errore circa hunc sanctum a Ferrario admisso dixerunt majores nostri, agentes de S. Guennino ad diem 18 augusti [Tom. III Aug., p. 663.] . Itaque hic addidisse sufficiat Ferrario præivisse Andream Saussayum, qui Supplemento ad martyrologium suum Gallicanum sub die 3 novembris hæc intulit: Veneti in Armorica sancti Guenelli, illius civitatis episcopi, cujus corpus in summa æde conditum venerabiliter pone sancti Vincentii sacros artus requiescit.
Hiberni (Sancti) in Martyrologio Dungallensi, præter Malachiam, Corcunutanum, Muirdeabharum et Caiemanum, de quibus infra distinctius particularibus Commentariis agendum erit, recensentur ad hanc diem 3 novembris Conodhar, abbas Fobharensis anno Domini 706; Ferdachrioch; Caemhlach, de Raithin; Lappan, de Cluainaithgein; Brenainn, de Glaisda-Colptha; Mo-Ego, de Inis-Conaill; Mochaemhog, peregrinus; Cairicin (secundum Marianum, Ciricin); Brughach; Diomma. Quæ nomina virorum etiam signata sunt ad eumdem diem in martyrologio Mariani Gormani [Cfr. supra, p. 339 b.] ; quæ vero iis hic adjecta leguntur, debentur ejus scholiastæ, præter verba anno Domini 706, quibus a compilatoribus martyrologii Dungallensis designatur annus obitualis Conodhari, secundum Annales Ultonianos [Cit. a W. Reeves in nota ad Mart. Dungall. h. l.] , in Annalibus vero Quatuor Magistrorum notatur ejusdem obitus ad annum 705: Conodhar, abbas Fobhariensis, obiit die tertia novembris. Ita etiam Colganus [Act. SS. Hib., p. 143, col. 2 extr.] . De Brugacio addunt compilatores martyrologii Dungallensis: Hic forte est Brugacius ille filius Sednæ, qui erat ex genere Colla-da-crioch [Cfr. supra ad d. 1, de S. Brugacio, numm. 1, 3, 6 (pp. 343, 344).] . De aliis nihil invenio quod addam, nisi quod nonnullorum nomina sæpius in martyrologiis hibernicis occurrunt, videlicet, præterquam hoc loco, Ferdachrioch diebus 30 martii, 18 et 31 maii, 30 augusti, 6 octobris et 15 novembris; Lappan, diebus 11 februarii et 26 martii; Brenainn, diebus 9 januarii, 8 et 16 maii, 27 julii, 1 et 29 novembris, 1 et 8 decembris; Mochaomhog, diebus 13 martii et 13 aprilis; Diomma vel Diomman, diebus 6 et 10 januarii, 9 et 22 martii, 25 aprilis, 12 maii, 27 junii et 9 septembris.
Hilarius episcopus confessor ad hunc diem occurrit inter Usuardi auctaria; agitur fortassis de dedicatione ejus basilicæ, ut in Hieronymiano Corbeiensi ad cal. novembris. De S. Hilario episcopo Pictavorum actum fuit ad diem 13 januarii.
S. Humbertus quidam episcopus annuntiatur apud Andream Saussayum in Supplemento ad Martyrologium Gallicanum sub die 3 novembris, hoc modo: Vesuntione migratio sancti Humberti Forojuliensis episcopi; et ad eamdem diem in Ferrarii Catalogo Generali: Vesontione S. Humberti episcopi, hac nota adjecta: Ex Breviario Vesontino. Consulendæ sunt tabulæ episcoporum Vesontinorum; nam est et Humbertus episcopus Forojuliensis. Sed inter episcopos Vesuntinos nullus alius comparet Humberti nomine insignitus præter illum qui sedit ab anno 1134 ad annum 1161; is autem certe non colitur ut sanctus [Cfr. Dunod, Histoire de l'église de Besançon, tom. I, p. 152; Act. SS., tom. I. Jun.. p. 681 sqq.; Hauréau, Gall. Christ., tom. XV, p. 43 – 48.] . Neque etiam aliquis hujus nominis legitur inter episcopos Forojulienses [Cfr. Antelmius, De initiis ecclesiæ Forojuliensis, p. 153.] . Quod autem ad breviaria Bisuntina spectat, invenio quidem in calendario breviarii Bisuntini anno 1590 editi ad diem 3 novembris hanc indicationem: De oct. S. Humberti episcopi; sed in calendariis editis anno 1826 et 1844 pro S. Humberti substituta est S. Huberti commemoratio ad laudes et ad missam facienda. Unde manifeste colligitur nullam illius Humberti sive Vesuntionensis sive Forojuliensis episcopi in ecclesia Vesuntionensi servatam esse memoriam et forte per errorem aliquem vel oscitantiam alicujus scriptoris irrepsisse antiquis calendariis illius ecclesiæ nomen Humberti pro Huberti, celebris illius Leodiensis episcopi, de quo agendum erit inferius: cujus cultus qua ratione ad Bisuntinos sit traductus, ibi examinandi locus erit.
Humilis, e numero illorum juvenum qui inde ab initio B. Francisco adhæserunt, vita functus in conventu Florentino, hanc consecutus est virtutis famam ut apud Arturum, alios multos suæ sententiæ testes referentem, beatus nominetur; sed quum F. Moise in libro suo Santa Croce di Firenze, illustrazione storico-artistica, nullam beati nostri memoriam habeat, licet testetur se quæcumque in archivo hujus ecclesiæ, quæ est Patrum S. Francisci, recondita jacent cura quammaxima perquisivisse, non est cur pro tempore alibi quam inter prætermissos de ipso agamus.
Joannes. Vid. Mercurius.
Joannem Scalarium, Ordinis Prædicatorum, beatum dixerunt Leander Albertus [De viris illustr. Ord. S. Dominici, lib. VI, p. 197.] et alii qui virorum virtutis fama præcellentium O. P. memoriam litteris mandarunt. Sed, quum Bernardus Guidonis, qui Castrensis cœnobii, ubi vita functus est Joannes, primordia conscripsit [Ap. Martene, Analecta Vetera, tom. VI, p. 484.] , ipse cœnobii prior anno 1301, de Joanne sileat, jure conjicitur nullum ipsi tunc temporis cultum fuisse adhibitum; neque id postea factum didicimus.
S. Joannicius, qui hoc die in Menologio Basilii et in Ephemeridibus græcis occurrit, tractabitur die 4 novembris.
S. Joseph. Vide Acepsimas.
S. Justus, quem hodie Saussayus in Supplemento recenset, tractatus fuit die quarto decimo mensis julii.
S. Marcellus episcopus Parisiensis, de quo egimus ad cal. novembris, hodie in quibusdam Usuardi auctariis occurrit.
Matthias. Vid. supra Englatius.
S. Mauri translatio in Florinensem vicum agri Namurcensis, annuntiant ad hanc diem Martyrologium Villariense ms., Molani editiones posteriores, Saussayus et Bucelinus [Sacrarium Benedictinum, p. 28.] . De hac translatione et cultu S. Mauri apud Florinenses egerunt majores nostri in Commentario Prævio de S. Mauro ad diem 18 augusti, num. 5 – 8 [Tom. IV Aug., p. 516.] .
Mercurius et Joannes. Apud Æthiopes fit hoc die memoria Mercurii et Joannis, ut patet ex martyrologio Æthiopico Ludolfi, et ex eo quod edidit Dillman [Loco citato paulo superius, ad Georgium Alexandrinum.] ubi sic: Requies Mercurii junioris et Joannis fratris ejus. De quorum historia quum nihil nobis innotuerit, utrumque prætermittimus.
Minas sive Menas episcopus. Æthiopum fasti Ludolfiani [Loco citato paulo superius, ad Georgium Alexandrinum.] hodierno die Menam, episcopum Thami, celebrant, et in martyrologio Æthiopico apud Dillman [Loco citato paulo superius, ad Georgium Alexandrinum.] annuntiatur: Requies abbatis Minæ episcopi Tamoi. De Mena paulo uberius martyrologium Copticum Maii [Op. cit., p. 100.] : Eodem die requies sancti Patris Mennæ Samannudensis, episcopi Thami in Egypto inferiore, qui quatuor Alexandrinis patriarchis manum imposuisse dicitur (benedicendi causa, non ordinandi, ut postea patebit), nimirum Alexandro XLIII, Cosmæ XLIV, Theodoro XLV et Chaeli seu Michaeli XLVI. In nostro martyrologio Coptico legitur hoc elogium: Item sanctus Mina, episcopus civitatis Tamnan. Iste fuit monachus sancti Antonii magni. Istum percussit dæmon in pede, et remansit duos menses jacens super terram; et deinde sanavit eum Christus, et dedit illi potestatem supra dæmones, et electus fuit episcopus, et dedit illi Dominus potestatem sanandi ægrotos et cognoscendi cogitationes humanas. Et venerunt ad eum ex omni parte, ut audirent doctrinam ejus. Et venerunt ad eum quatuor patriarchæ, et posuit manus suas super eos, id est, benedixit eos in discessu, nempe Alexandras et Corma, et Teudat et Haiil, patriarchæ Alexandriæ. Et revelatus illi fuit dies suæ mortis, et misit vocari suum gregem et monuit eum et dixit ei: Esto constans in fide vera, et serva mandata evangelica; deinde quievit in Domino. Floruit hic sanctus episcopus seculo octavo, uti patet ex ætate patriarcharum qui ad ipsum ventitasse dicuntur. Etenim in serie patriarcharum Alexandrinorum, præfixa dissertationi fundamentali Joannis Baptistæ Sollerii (tomo VII Junii), anni obitus eorumdem assignantur sequentes, primo scilicet ex quatuor, Alexandro II, Patriarchæ XLIII, annus 729; ultimo ex quatuor, Michaeli I sive Chaeli, annus 767. Valde dolemus de Mena, præstantissimæ, ut videtur, sanctitatis viro, certiora documenta nobis deesse: quem ideo, licet inviti, prætermittimus.
Nahreius abbas et martyr. In martyrologio Æthiopico apud Dillman [Loco citato supra, ad Georg. Alex.] annuntiatur Martyrium abbatis Nahrei Phiumensis sub Diocletiano, quem suspicamur esse eumdem cum abbate Rehru quem fasti Æthiopici apud Ludolfum [Loco citato supra, ad Georg. Alex.] commemorant. De eodem apud Maium [Loco citato supra, ad Georg. Alex.] in martyrologio Coptico legimus: Eodem die martyrium sancti Nahrauæ (Lucii) Phaiumensis, qui ab archangelo Michaele Alexandria Antiochiam, ubi Diocletianus imperator morabatur, transvectus, quum eidem imperatori se sisteret et Christi fidelem se profiteretur, leonibus objectus variisque cruciatibus affectus, tandem capite obtruncatus martyrii palmam, quam diu ante a Deo imploraverat, consequutus est. Nostrum martyrologium Copticum tradit ea quæ sequuntur: Et sanctus Nahare martyr sub Diocletiano in Antiochia martyrizatus; nimirum post multa supplicia et varia, nempe in igne et aqua fervente, postea amputavit caput ejus, et sanctus Julianus accepit corpus suum ad suam regionem cum magno honore. Iste fuit ex territorio Egypti. Hunc quoque documentorum auctoritas incerta prætermitti jubet.
Nicolaum, filium magistri Joannis Physici de Ravenna, qui hac die anno 1398 Venetiis in conventu S. Dominici, cujus prioratum gerebat, vita functus est, hagiographi Ord. Præd. Beati titulo exornarunt, nihil tamen subjicientes unde certo constet cultum quemdam publicum ipse adhibitum fuisse. Hujus præclaras virtutes et prodigia insignia qui nosse voluerit, adeat Flaminium Cornelium [Ecclesiæ Venetæ illustratæ, Decad. Undec., p. I.] , qui ejus Vitam edidit a Thoma Antonii de Senis, auctore coævo, conscriptam [Ibid., p. 203 – 218.] , tum laudes quas Venetiis in conventu SS. Joannis et Pauli de eo dixit B. Joannes Dominici [Ibid., p. 218 – 220.] , et litteras quas idem beatus Joannes dedit die 16 novembris anni 1398 in ejus commendationem ad fratres conventus civitatis Castelli [Ibid., p. 220 – 225.] . Hæc documenta, quibus addenda sunt aliquot loci ex Vita B. Mariæ de Venetiis, auctore eodem Thoma [Ibid., p. 363 sqq.] , præbent fontes e quibus scriptores posterioris ævi hauserunt, in primis Ambrosius Taegius, qui Vitam a Thoma exaratam fere ex integro insertam voluit in opus suum quod inscripsit: De memorabilibus Ord. Præd.
Nidanus. Vid. supra Englatius.
Notingus celebratur in Supplemento ad Gabrielis Bucelini Menologium Benedictinum, ad hanc diem 3 novembris, his verbis: Constantiæ in Germania ad locum Potamicum, B. Notingi episcopi et confessoris, et subjunctum est breve Vitæ ejus compendium. Fusius de eo episcopo, qui Constantiensem ecclesiam rexit ab anno 920 usque ad annum 935, egit Trudpertus Neugart [Episcopatus Constantiensis, tom. I, part. I, p. 269 – 279.] ; sed nec apud ipsum nec alibi uspiam apud aliquem probatum scriptorem reperi illum beatorum honoribus fuisse decoratum.
Pabulus martyr sub Herode Rege in Bedæ auctariis dicitur. Num forte de Papulo martyre agitur? sed quid tum de Herode rege?
S. Pardulphus. Notarunt majores nostri ad diem 6 octobris in Commentario de S. Pardulpho, num. 8 [Tom. III Aug., p. 424.] , a Menardo hunc sanctum annuntiatum esse ad diem 3 novembris: in hoc tamen leviter errantes, quod id ipsi singulare esse dixerunt. Nam Bucelinus etiam in suo Menologio ad eumdem diem 3 novembris, hæc habet: Eodem die, sanctorum Pardulphi et Guinaili abbatum, admiranda vitæ sanctitate illustrium. De quibus nos alias prolixius suo loco. De Pardulpho scilicet prolixius egit Bucelinus sub die 6 octobris. S. Guinaili vero mentionem apud Bucelinum alias non reperi. Signatur quidem in indice ad finem Menologii reposito Guinailus monachus, 22 octob. Sed nihil de Guinailo legitur ad hanc diem in ipso Menologii textu.
Paulus, S. Petri discipulus, de quo in Usuardi auctario Codicis Antverp. maj.: Ipso die sancti Pauli episcopi et martyris, discipuli Petri apostoli. Sollerius fatetur nescire se quisnam sit hic Paulus. Suspicari licet esse Papulum martyrem, de quo agimus hodie, quique in aliquo Actorum exemplari Paulus vocatur.
S. Proculus, episcopus Augustodunensis, qui hoc die a Castellano annuntiatur, tractabitur die 4 novembris.
Quiricum apud solum Ghinium celebratum reperio ad hunc diem, his verbis: Item ibidem [Toleti] S. Quirici episcopi V Toletani, qui sancto Ildephonso extitit successor, circa anno Domini 780.
Saturnini eremitæ in Heuthlant memoria signatur hodie in martyrologio britannico Richardi Challoner: quam in aliis fastis sacris notatam non invenio. Et idem dicendum de S. Theonia virgine, cui S. Wenefrida ab Elerio episcopo commendata fertur: de qua in Vita S. Wenefridæ tractanda paulo inferius sermo recurret.
Tezelinus seu Thieselmus, sacerdos ætate provectus ac venerabilis conversationis e familia Bernardina, beati titulo insignitur in martyrologio Gallicano. Id ipsum leges apud Bucelinum in Menologio, pag. 755, apud Henriquez in menologio, pag. 375, et alios plures. Acceptum autem referunt illud ab auctore Exordii magni, qui lib.II, cap. 21, narrata visione quam habuit Godefridus, monachus Clarævallensis, postea episcopus Sorensis, subdit: Transeuntes ergo (Virgo Maria cum sanctis et angelis) ita solenniter, ut diximus, ante gradum sacrarii, tandem per ostium quod ad infirmitorium vergit, de oratorio exierunt… Verum in eodem infirmitorio senex quidam venerabilis et sanctæ conversationis sacerdos, nomine Thieselmus, diu languerat: sed flagella pii Patris tamquam filius obediens patientissime sustinuerat. Qui tunc in extremis positus agonizabat; et post modicum temporalis vitæ amaritudinem perpetuæ vitæ dulcedine commutavit. Unde vir Domini Gaufridus, qui hoc viderat, indubitanter credidit quia ad indicium transitus et beatificationis illius processio talis apparuit.
Theodorus, episcopus Ancyræ, hoc die in menæis occurrit. Quem prædecessores nostri ad diem 6 aprilis prætermiserunt, ob defectum documentorum cultum ecclesiasticum demonstrantium. Nos illum ob eamdem causam prætermittimus.
S. Venerii translatio ad civitatem Regium in Æmilia annuntiatur hac die in Kalendario O. S. B. ex cod. S. Mich. Antverp.: S. Venerii ab. apud insulam Palmarum, et distinctius apud Ferrarium in Catalogo Generali: Regii in Æmilia, translatio S. Venerii abbatis ex insula Palmaria. Hanc memoriam desumpsit Ferrarius ex martyrologio monastico, cui tabulæ ecclesiæ Regiensis consentiunt. Legitur scilicet ad hanc diem et in martyrologiis seu menologiis Benedictinis Arnoldi Wion, Menardi, Bucelini, Heredia et Cherle. De illa translatione egerunt majores nostri ad diem 13 septembris in Commentario de S. Venerio, num. 32 – 37 [Tom. IV Sept., p. 114.] .
Vacatianus a Saussayo in supplemento ad hunc diem recensetur. De cujus cultu nihil nobis innotuit. Saussayi verba sunt hæc: Item sancti Vacatiani, apostolorum Galliæ socii.
Victorinus episcopus Pœtovionensis, perperam dictus Pictaviensis, tractatus fuit die 2 novembris.
Zenobius et Zenobia hodie apud Æthiopes coli patet ex utroque martyrologio Ludolfi et Dillman [Locis supra citatis.] ; in posteriori dicitur Zenobia mater Zenobii. Vide Acta SS. Zenobii et Zenobiæ ad diem 31 octobris.

DE SANCTO QUARTO APOSTOLORUM DISCIPULO.

SECULO I.

[Commentarius]

Quartus, apostolorum discipulus (S.)

AUCTORE G. V. H.

In plerisque martyrologiis celebratur hodie natalis dies S. Quarti, [S. Quartum referunt martyrologia;] apostolorum discipuli. Agmen ducit Parvum Romanum, cujus inter characteres, ait Sollerius, hic non postremus computatur, quod ex Novo Testamento collegerit tum primorum diaconorum tum aliorum multorum nomina, quorum vel in Actibus Apostolicis vel in apostoli Pauli epistolis memoria aliqua celebratur. Talis est hoc die Quartus, ad Romanos c. 16, v. 23, inter familiares illustriori quodam titulo ab apostolo cohonestatus, dum de eo scribit: Salutat vos … Quartus frater: de quo nullus alius antiquior martyrologus uspiam meminit [Martyrologium Usuardi … observationibus illustratum opera et studio Jo. Bapt. Sollerii, Antv. 1714, p. 647.] . Quarti nomen in nullo Martyrologii Hieronymiani, quod quidem vidimus, exemplari occurrit. Auctor vero Parvi Romani ad III nonas novembres: Quarti, ait, discipuli apostolorum. Quem secutus Ado, hoc modo Quartum annuntiat: Natalis sancti Quarti, discipuli apostolorum. Ex quo Usuardus: Natalis sancti Quarti, apostolorum discipuli. Quam Usuardi annuntiationem repetunt Martyrologia Fuldense [Ab anonymo ex Adone et Usuardo excerptum, quod edidit Dominicus Georgi, Romæ 1745.] ac Leidense, quod est contractum ex Hieronymianis aliisque [Editum a nobis in Analectis Bollandianis, tom. I (1882), p. 9 – 48.] . Maurolycus, Græcorum fabulis deceptus, Quartum Beryti episcopum facit, sic scribens: Natale S. Quarti, apostolorum discipuli, qui fuit Berythi episcopus; de quo Paulus ad Romanos meminit. Galesinius autem, non tantum Græcorum errores secutus est, sed, aliis commentis superadditis, sequens de Quarto texit elogium: Sancti Quarti, qui fuit unus e septuaginta discipulis, Berythi episcopus; inde in Hispaniam profectus, christianæ religionis disciplinam post Jacobum apostolum Hispanis tradidit. Martyrologium vero Romanum, abstersis Maurolyci et Galesinii additamentis, antiquam puritatem sectatum est, purumque refert Usuardum: Natalis sancti Quarti, apostolorum discipuli.

[2] [de quo Græci haud certa,] Græci incerta de Quarto, magis incerta retulerunt Hispani. Quæ, etiamsi tædeat pigeatque, huc sunt revocanda atroque notanda carbone. Græcorum errores quasi suffragio suo adjuverunt Latinorum non pauci, e quibus supra Maurolycum et Galesinium obiter perstrinximus. Eosdem, licet in Martyrologio non sit secutus, in annotatione tamen Baronius fovere aut saltem non repellere visus est, de Quarto annotans: Hunc Berythi ecclesiæ episcopum datum esse tradit Dorotheus in Synopsi, idque ex Hippolyti libello de 72 discipulis. De illo Dorotheo deque ejus synopsi deque libello De septuaginta duobus discipulis quid sentiendum sit, satis declaravimus ac demonstravimus in tomo Octobris XIII, in Actis S. Stachyos, quo lectorem remittimus. Sunt enim hæc omnia ficta ad libidinem mentiendi, neque ullam fidem merentur aut jam apud eruditos inveniunt. Quidquid autem ex eorum fide et auctoritate affirmatur, absque mora rejicitur, nisi aliunde verum probetur. Jam vero ex illo fonte manavit sancti Quarti discipulatus inter septuaginta duos, ex eodem ejusdem Quarti episcopatus Berytensis: et ob eamdem causam in veridicam historiam transferri nequeunt, sed ad fabulas amandantur. — Ad diem 10 novembris sanctus Quartus cum Olympa, Rodione, Sosipatro, Tertio atque Oresta celebratur in Menæis Græcorum; ubi in Synaxario hæc pauca leguntur de Quarto: δὲ Κούαρτος, ἐπίσκοπος Βηρυτοῦ γενόμενος καὶ πολλὰ παθὼν ὑπὲρ εὐσεβείας, καὶ πλείστους τῶν Ἑλλήνων ἐπιστρέψας ἐπὶ Κύριον, ἐτελειώθη καὶ αὐτὸς ἐν εἰρήνῃ. Quartus vero, episcopus Beryti factus ac multa passus pro pietate, multisque Græcorum adductis ad Dominum, consummatus est et ipse in pace. Potest sane S. Quartus Pauli apostoli familiaris, quem fraterno nomine Paulus honorat, episcopus fuisse et munere functus esse apostolico; sed historia altum servat de viro silentium, ipsumque nomen ex sola Epistola ad Romanos innotuit.

[3] [minus etiam certa scripserunt alii, maxime Hispani.] Multo vero magis mirum Galesinio in mentem venisse S. Quartum, Pauli discipulum, in Hispanias mittere, antequam falsorum chronicorum notissima jam et proclamata falsitas oculis nubem offudisset. Neque ego invenire potui quo auctore Galesinius anno 1578 (hoc enim anno ejus Martyrologium Venetiis prodiit) scripserit Quartum in Hispanias profectum, christianæ religionis disciplinam post Jacobum apostolum Hispanis tradidisse, quum Pseudo-Dexter non ante annum 1594 e Germania in Hispaniam missus sit. Non ergo Dexter Galesinio, sed Galesinius præivit Dextro, ad annum Christi 50 sic scribenti: Manet in Hispania S. Quartus, qui obiit anno 76; et rursus ad annum Christi 101: Sanctus Quartus, apostolorum discipulus, bis Hispaniam peragrat, semel post Jacobum, iterum relictus a Paulo. Berelæ (quæ nunc Bætyrus, aliis Bætica vel Gonciolum, in Hispania dicitur) in Bætonibus miraculis nunc claret. Quare non mirandum in commentario ad Dextri Chronicon, ad annum Christi 50, n. 5, a Bivario afferri Petrum Galesinium Dextro inter ceteros consonantem. De episcopatu Quarti tres affert Bivarius sententias: primam Græcorum, fuisse scilicet Quartum episcopum Beryti; alteram, quam Galesinius in notis attulerat, Quartum juxta quosdam episcopum Nursiæ fuisse; tertiam, cui ipse adhæret, quia Dextri sui est, præfuisse Quartum ecclesiæ Betyri in Hispania. Nos nullam trium sententiarum refutabimus aut admittemus. Quæ enim adeo gratis asseruntur, juxta mores scholæ gratis negamus. Mihi tamen verisimile videtur falsarium qui Pseudo-Dextrum cudit, lecto apud Græcos aut apud eorum sequaces Beryti urbis nomine, cui Quartus episcopus datus fuerit, ex illo suum formasse mutatis litteris Betyrum, ignotum scilicet geographis nomen. Observet lector fabulam sensim adolescentem. Dederant sacræ litteræ nomen S. Quarti, tacitis dignitate et munere et loco. Addiderunt Græci Christi discipulatum inter septuaginta duos, episcopi dignitatem et ecclesiæ nomen, cui illum præsidem fecerunt. Apostolatum per Hispanias adjunxit Galesinius; apostolatus tempora Dexter distinxit, locum in quo degit, et miracula post mortem patrata apposuit: ex quibus rivulis mendacissimus auctor facturus est fluvium.

[4] [Ex quibus Acta cudit Tamayus,] Quartum Joannes Tamayo Salazar in Martyrologii Hispani tomo VI, pp. 58 et 59, quasi canis venaticus prædam summa aviditate arripuit suosque ad Hispanos transtulit; et quum nulla Acta conscripta extarent, Tamayus sequentia properavit.
Acta S. Quarti, apostolorum discipuli, episcopi Berythi et Hispaniarum prædicatoris, confessoris, ex variis scriptoribus.
Quartus, fidei catholicæ intrepidus insectator, ab apostolis ad Christi confessionem attractus, illorum vestigia fidelis servus amplexus, B. Pauli apostoli doctrinam et itinerum ambages comes individuus accepit. Sed, cognita S. Jacobi, Hispaniarum apostoli, morte, Hispanias perrexit, ubi, verbum Dei per totius regionis urbes seminans, plurimos ad veritatis cognitionem reduxit; quorum et aliorum fidelium precibus interpellatus, Orientem adire compulsus est, ut Paulum magistrum quantocius ad Hispanias deferret. Annuit eorum votis beatissimus vir; et continuo Orientem peragrans magistro suo adhæsit, cui Hispanorum affectus pro ejus adventu efficaciter propalavit. Denique, Corinthi sistens cum Paulo, ejus peregrinationes insecutus est; donec Romam properantes, ibidem Paulus a Nerone carceribus mancipatus sanctum virum Hispanias remisit, ut fidelibus de ejus retentione in vinculis rationem redderet. Qui iterum Hispanias reversus et catholicis Pauli commendationes edicens, protinus illi suos legatos cum muneribus Romam Paulum visitaturos miserunt. Tunc temporis, B. Quartus inter Hispanorum cœtus assistens, eorum fidem roborabat, virtutum semina docebat, vitiorum contagia damnabat, constantiam in laboribus et periculis pro fidei confessione habendam exprimebat, et alia quæ decet bonum pastorem peragebat; donec soluto a vinculis Paulo et in Hispanias profecto, illum ibidem recepit et cum eo totam regionem lustravit, urbes invisit, gregem visitavit et ecclesias erexit et consecravit, cum primum episcopus Berythi a sancto apostolo ordinatus fuisset. Sed, cum Paulus, completo per Hispanias apostolatus ministerio, iterum Romam repedare compelleretur, Quartum in Hispaniis relinquens, per Gallias iter aggressus est. Tunc sanctus vir Vettonum regionem, qua Salmantica constituitur, perlustrans et semina fidei effundens, apud Berelam oppidum, quod postmodum Bætyrus dictum fuit, ærumnis quassatus, requievit in Domino, III Nonas Novembris,anno Domini LXXVI. Cujus sacrum corpus ibidem conditum per multa secula miraculis claruit.

[5] [nixus auctoribus] Hactenus, ait Tamayus, sancti præsulis Acta, quæ ex superius recensitis scriptoribus delibare potuimus. Quatenus ad topographiam oppidi Barelæ seu Bætyri, videsis Bivarium ad Dextrum, anno 105, n. 4, fol. 103, ubi locum oppidi hujus prope Salmanticam in Vettonibus ex Ptolemæo collocat. Operæ pretium fuerit auctores recensere ex quorum testimoniis S. Quarti Acta Tamayus confecisse se fatetur. Sunt autem sequentes; quorum nomina et scriptorum locos Actis præmisit: Martyrologi ac scriptores, Petrus Galesinius, Usuardus, Beda, Ado, alii, Baronius in Martyrol. Rom. Dionysius Vazquez in Martyrologio castellano. Joannes Lupus in lusitano. Constantius Felicius in Martyrol. italico. Flavius Dexter in Chronico, anno 50, n. 5 et anno 105, n. 4 apud Bivarium. Petrus Equilinus in Catalogo Sanctorum, l. 6, c. 100 et l. 10, c. 16. Rodericus Caro ad Dextrum anno 105. Epistola ad Romanos, c. 16.

[6] [qui ipsum nihil juvant.] De Usuardo, Adone, egimus supra: e quibus una cum Beda nihil haurire potuit quod non manifestum sit ex Epistola ad Romanos, c. 16, nempe S. Quartum apostolorum discipulum fuisse. Baronius utique Græcorum fabulas non repellit, sed de prædicatione Hispanica nihil dicit. Neque ulterius aliquid ausus est Petrus Equilinus (qui est Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus), cujus ecce elogium quod de Quarto conscripsit l. 10, c. 16: Quartus, discipulus ex 72 a Christo electis unus fuit, qui sub disciplina postmodum 12 apostolorum claruit, ut abbas Dorotheus tradit. De hoc etiam apostolus ad Rom., c. 16, mentionem facit. Hic episcopus Beryti ab apostolis constitutus exstitit, et officio prædicationis se exercitans apud eamdem civitatem quievit 3 nonas novembris. Nihil ergo ex Petro de Quarti prædicatione in Hispania. Pseudo-Dexter una cum commentatoribus Bivario et Roderico nullius hac in re auctoritatis sunt. Reliqui auctores martyrologi sunt pendentque a Dextro ejusque commentatoribus et a Galesinio; qui, quum solus ante omnes Hispaniæ Quartum dederit apostolum nullumque in quo tanta res nitatur historiæ fundamentum attulerit, sane fidem apud nos non invenit. Et sic patet nullum Tamayi Actis fidem adhiberi posse.

[7] [Cultus S. Quarti certus.] Cultus S. Quarti et antiquus et certus est, Latinis æque ac Græcis proprius, quod martyrologia ac menæa demonstrant. Martyrologiorum elogia supra laudavimus.

DE SANCTO PAPULO MARTYRE IN PAGO LAUREACENSI IN OCCITANIA

SECULO III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Papulus, martyr in pago Laureacensi, in Occitania (S.)

AUCTORE G. V. H.

§ I. Traditio liturgica ecclesiæ Tolosanæ de S. Papulo.

De sancto Papulo acturis statim a limine ingens occurrit difficultas. Destituimur enim scientia sat clara satque firma rerum a sacnto viro gestarum, [S. Papuli antiqua Acta nulla supersunt.] temporis quo vixit, dignitatis quam obtinuit. Documenta antiqua desunt; Acta S. Papuli authentica aut genuina supersunt nulla. Quidquid enim Actorum S. Papuli nomine venit, vetustatis nota caret. Quare tantas agimur in angustias, ut fateri necessario debeamus in ea nos opinione versari ut, præter Papuli eximiam sanctitatem gloriosumque martyrium præstitumque sancto martyri inde a multis seculis cultum ecclesiasticum, fere nihil de illo tanto rationum pondere probari possit, ut nullus dubitandi locus relinquatur. Quæ non ita accipi velim, ut quis putet jubere me sanctissimæ ecclesiæ Tolosanæ traditiones deseri, quas veneror et amplector, ea tamen reverentia, quæ cum sancto veritatis amore conjungi possit. Sancti enim ac maxime sanctorum Deus veritatis studium amant, non amant creduli cordis levitatem.

[2] [Traditiones ecclesiæ Tolosanæ] Traditiones ecclesiæ Tolosanæ (sub qua urbs sancti Papuli nomine insignita * erat) ex libris liturgicis, templorum ornatu cultusque forma ac solemnitate maxime cognoscuntur. Conabimur ergo ex hujus ecclesiæ usu, quid de sancto Papulo credi possit, fideliter exquirere. — Proprium Sanctorum ex Breviario ecclesiæ archiepiscopalis Tolosanæ modernum, festum indicat die tertio novembris S. Papuli, presbyteri et martyris. In lectione II Nocturni sequentia lego: Papulus sancti Saturnini, primi Tolosanorum episcopi, inter præcipuos discipulus ac socius censetur. Tanta virtute tantoque successu sub hoc fervido apostolo laboravit, ut Saturninus ipsius curæ Tolosanam ipsam Ecclesiam recens natam committere non dubitaverit, dum, pro Christo legatione fungens, peregrinaretur ad prædicandum regni cœlestis evangelium. In ipso loco, qui postea ipsius nomen retinuit, capitis obtruncatione martyrium suum consummavit.

[3] [ex breviariis] Breviarium Tolosanum Stephani Caroli de Lomenie de Brienne, archiepiscopi Tolosani (anni 1784), in festo S. Papuli martyris eadem habet usque ad verba: regni cœlestis evangelium. Deinde pergit sic: Quid fecerit vel quid passus fuerit ad asserendum in his regionibus fidem, non omnino constat; at saltem hoc fidei testimonium sui sanguinis effusione signasse, omnes agnoscunt. In ipso Tolosatium territorio, longe ab urbe unius diei itinere, martyrium consummavit. Officia sanctorum propria ecclesiæ et diœcesis Tolosanæ, jussu Ill. ac Rev. DD. Caroli Antonii de la Roche Aymon, archiepiscopi Tolosani, edita Tolosæ apud Cl. Æg. Le Camus 1744, in festo S. Papuli martyris sequentia tradunt legenda: Papulus, adolescens Antiochenus, cum sancto Saturnino, primo Tolosanorum episcopo, Roma profectus, Tolosam civitatem ire cogitans, Carcassonæ a Carcassonensi judice Ruffino in carcerem ambo conjecti, ope divina ex illo liberati, Tolosam tandem pervenerunt. Illic cum plurimos evangelii face collustrassent, Saturninus, Hispanias petiturus, a Papulo discessit Tolosanumque gregem ipsi commendavit. Dum autem per biennium in illis oris moram facit Saturninus, strenuam operam Papulus tum Tolosæ tum vicinis in locis amplificando Christi gregi navavit. Quamobrem, dum amplificandæ fidei christianæ impensius incumberet, a gentilibus comprehensus contumeliisque ac suppliciis variis affectus, abscissione capitis martyrium complevit, eo in loco qui postea ipsius Papuli nomen retinuit. Caput abscissum, manibus sublatum, ad vicinum fontem angelo duce detulit. Ibi vestigia genuum ac manuum quibus incumbebat capite truncandus, lapidi impressa remansisse dicuntur. In proprio basilicæ Sancti Saturnini Tolosæ (anni 1672) die 3 novembris in festo S. Papuli martyris, in lectionibus secundi Nocturni IV et V, eadem leguntur ad verbum.

[4] [et missalibus,] Missale ad usum ecclesie metropolitane sancti Stephani Tholose, non mediocri diligentia ac studio nuperrime per doctissimum ac sapientissimum Capitulum dicte cathedralis ecclesie Tholose revisum et correctum (1524), continet in natali S. Papuli martyris orationem sequentem: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui beati Papuli martyris tui atque PONTIFICIS natalitia colimus, intercessione ejus in tui nominis amore roboremur. In Missali Tolosano anni 1490, Petro de Leone archiepiscopo, dicitur S. Papulus PONTIFEX martyr, cum eadem oratione quam modo exscripsimus ex missali anni 1524 in qua vocatur pontifex martyr. Ultra annum 1490 ecclesiæ Tolosanæ traditiones in libris liturgicis prosequi neque nobis licuit, neque presbytero G. Redon, sicut ipse testatur in opusculo historico quod scripsit de sancto Papulo episcopo et martyre anno 1874 [G. Redon, Saint Papoul, évêque et martyr (Castelnaudary 1874).] .

[5] [præsertim ex Missali anni 1490,] Quanti momenti sit testimonium Missalis Tolosani anno 1490 impressi, unusquisque intelliget ex iis quæ in præfatione hujus libri dicuntur, quæque summatim hic referimus, ex laudato opusculo venerabilis viri G. Redon. Petro de Leone necessitas incubuit hujus missalis typis mandandi, quod omnium vota dudum poscebant. Multum enim tunc temporis turbatum fuerat in usu liturgico ac sanctorum mysteriorum celebratione. Missales enim libri, vetustate triti ac laceri, plurimis mendis, oscitantiæ librariorum debitis, scatebant; quædam Officia locis suis mota fuerant. Decrevit itaque archiepiscopus omnem adhibere conatum ad errores corrigendos, et adhibito in auxilium venerabili viro Petro du Rosier, utriusque juris doctore, præposito ecclesiæ Tolosanæ, abbate Montoliensi, concurrente sanctæ metropolitanæ ecclesiæ capitulo, post longam doctamque deliberationem, paravit summo cum ordine Missale conforme missali metropolitanæ ecclesiæ; cunctosque adhortatur parœciarum rectores ut illud adhibeant. Ex quibus patet hoc missale tanta cura tantaque sapientia ordinatum ab archiepiscopo et capitulo Tolosano ipsius ecclesiæ Tolosanæ traditionem circa Papulum accurate reddere. Anno igitur 1490 et diu ante illum annum ecclesia Tolosana Papulum venerabatur Pontificem et martyrem.

[6] [et reliquis monumentis] Pontificem et martyrem Papulum ecclesia Tolosana habebat anno 1622, inscripta hac traditione sua sancti martyris reliquiarum capsæ [Redon, op. cit., p. 33.] , quemadmodum anno 1522 pontificali ornatu fidelium oculis depictam imaginem in ecclesia Sancti Saturnini exposuerat [Ibid., p. 30.] . Anno 1661 Raymundus Daydé edidit “Historiam sancti Saturnini sive Thesaurum incomparabilem ecclesiæ ejus abbatialis Tolosæ” idiomate gallico, ubi Papulum dicit Episcopum tractus Laureacensis *, sancti Saturnini collegam. Tunc quoque S. Martyr repræsentabatur cum mitra et cappa, ornatu episcopali. In libello gallico cui titulus: Antiphonæ et orationes in usum eorum quos devotio fert ad visitandas sacras reliquias quiescentes in insigni ecclesia abbatiali Sancti Saturnini Tolosæ (anni 1762, Tolosæ apud J. H. Guillemette), legitur: Altare in quo requiescit corpus S. Papuli, collegæ sancti Saturnini; et rursus: Extra dictum sacellum scrinium est, ornatum parte sui antica auro, in quo requiescit corpus sancti Papuli, collegæ sancti Saturnini; cujus elevatio facta est anno 1517, hic in scrinio positus 7 aprilis anni 1622, cujus corporis inventio facta est anno 1265. — Antiphona. Iste sanctus pro lege Dei sui certavit usque ad mortem et a verbis impiorum non timuit: fundatus enim erat supra firmam petram. Lex Dei, etc. — Oremus. Domine, qui glorioso sancto Saturnino beatum Papulum collegam dedisti, da, ut in ipso auxilium necessitatis, consolationem afflictionis et potentem apud te intercessorem inveniamus, ut, evangelio quod hi duo sancti nobis prædicaverunt, cordibus insculpto, fidei morumque puritatem conservemus contra errores et vitia seculi hujus, ac,sicuti illi, promissa a te præmia mereamur. Amen. Libellus iste approbatus fuit per Montgazin canonicum, cantorem ecclesiæ Sancti Saturnini ac theologiæ doctorem in universitate Tolosana, die 25 martii 1762, et per F. Bourgez, exprovincialem Dominicanorum et professorem in universitate, die 9 martii 1762. Anno 1880 ecclesiam Sancti Saturnini visitavi, ibique imagines sancti Papuli vidi pontificali ornatu insignitas.

[7] [S. Papulum episcopum et martyrem agnoscunt, sed non constanter.] Ex omnibus quæ hucusque diximus sole clarius apparet per quatuor posteriora secula, scilicet ante annum 1490 usque ad moderna tempora, S. Papulum apud ecclesiam Tolosanam haberi pontificem et martyrem. Quamquam enim ex libris liturgicis pontificis titulus paulatim evanuit, in monumentis tamen pontificis honor perseveravit. Inde ergo a nostro tempore usque ad seculum XV disertissima atque apertissima traditio ecclesiæ Tolosanæ Papulum agnoscit socium S. Saturnini, fidei prædicatorem, martyrem, episcopum. Verum enimvero tantam lucem densæ præcedunt tenebræ neque ullo modo hujus ecclesiæ traditiones antiquiores ad Papulum usque sequi licet. Lectiones breviarii supra allatas desumptas scimus ex Actis S. Papuli compositis a Bernardo Guidonis ex sermone quodam, ait, Flavii Anselmi monachi Beccensis. Qualiscumque ille Flavius Anselmus fuerit, de quo postea sermo recurret, seculi XIII auctor est. Quidquid itaque de Papulo ex scriptis monumentis scitur, supra seculum XII non ascendit. Jam vero ex his Actis testimonium disertum pro Papuli episcopali dignitate hauriri nequit. Fatendum tamen est ea narrari de Papulo quæ faciant ut haud temere credatur episcopus fuisse. Dicitur enim sanctus Saturninus in Hispanias profecturus Tolosam civitatem ac Tolosani territorii regionem in Christo regendam Papulo commendasse, quam hic strenue rexisset, verbum Dei populis prædicando et sicut bonus pastor super oves sibi creditas vigilando. E quibus verbis haud inepte concludere quis potest S. Papulum episcopali ordine insignitum fuisse. Utrum Flavius Anselmus eumque secutus Bernardus Guidonis ex scriptis documentis, an ex orali traditione hominum, an vero ex rationibus congruis quidem sed non certis hauserint ea quæ S. Papulo pontificalem honorem adscribere videntur, nos utique latet, ac semper puto latebit. Quapropter haud mirum videri debet, ecclesiam Tolosanam traditionis suæ fortassis non ita antiquæ, tenaciorem non fuisse ac tandem desiisse in sacra Officii recitatione publicisque precibus pontificali honore Papulum martyrem decorare. Quo factum est ut sancti Papuli, socii sancti Saturnini, pontificalis dignitas in ancipiti quæstione versetur.

[8] [In aliis adjunctis S. Papuli multa dubia.] Pari modo plura sancti Papuli adjuncta, generis scilicet, temporis et locorum, in dubium vocari cœperunt. Vita Bernardi Guidonis Papuli genus Antiochia ducit, facit præfecti urbis filium, unicum patri suo, adhærentem beato Petro apostolo, cum eodem Romam profectum, missumque cum Dionysio et Saturnino in Galliam. Ad Carcassonense forum et carcerem una cum Saturnino ducit, deinde Tolosam. Qui quum inseparabiliter Saturnino adhæreret, ab eo tamen separatus fuit, et ecclesiam Tolosanam ejusque territorii regionem a beato Saturnino accepit regendam. Quo pastorali munere dum sedulo fungeretur, gladio capite cæsus est, in loco territorii Tolosani ubi petra monstrabatur, in qua genuum ac manuum martyris impressa vestigia cernebantur; monstrabatur quoque fons quo abscissum caput ipse martyr deportaverat. Quam narrationem quum sancta ecclesia Tolosana deinceps propagasset, paulatim imminuere ac tandem maxima ex parte omittere visa est, ut lectori facile constare potuit ex lectionibus breviarii supra a nobis allatis. Nunc ecclesia Tolosana honorat Papulum presbyterum ac martyrem, sancti Saturnini discipulum ac socium, qui ab eo commissam habuit ecclesiam Tolosanam et capitis obtruncatione martyrium consummavit in loco qui ejus nomen retinet. — Quid ergo sentiendum est de illis qui, traditionibus Tolosanæ ecclesiæ seculi XVI arctius inhærentes, Papulum S. Saturnini socium atque in episcopali dignitate collegam proclamant? Dico illos jure suo facere, quippe quorum sententiam nemo adhuc refutaverit, dummodo tamen ne prætendant ea quæ pie credi possunt pro invicta veritate obtrudere; nam et Sanpapulenses suam traditionem habent, de qua postea agemus, quæ S. Papulum nec pontificem nec presbyterum, sed simpliciter levitam agnoscit, quamquam anno 1553 S. Papulum adhuc venerabatur pontificem et martyrem, juxta Breviarium Tolosanum [Redon, op. cit., p. 31.] .

[Annotata]

* St-Papoul (dépt Aude).

* Lauraguais.

§ II. De Actis S. Papuli; de oppido Sancti Papuli; de reliquiis et cultu.

[De sancto Papulo scripsit Flavius Anselmus] Acta sancti Papuli conscripsere multi; sed antiquorum nemo, cujus quidem scripta ad nos pervenerint. Primus ac præcipuus Actorum S. Papuli scriptor haberi debet Flavius Anselmus, monachus Beccensis. De hoc Flavio Anselmo egerunt Daniel Papebrochius in Actis Sanctorum mensis Maii, scilicet in Commentario prævio ad Vitam S. Berengarii conscriptam a Flavio Anselmo monacho Beccensi [Ad diem 26, Act. SS., tom. VI Maii, p. 447.] et Annotato a [Ibid., p. 449.] , et Mabillon in Seculo VI Benedictino, ad Vitam ejusdem S. Berengarii [Act.SS.O.S.B., sec. VI, part. II, p. 773.] . Fuerunt qui putarent hunc Flavium Anselmum esse ipsissimum S. Anselmum, abbatem Beccensem et postea Cantuariensem archiepiscopum. Apud Menardum, libro II Observationum, ad hunc diem 26 maii dicitur hic Flavius Anselmus, Vitæ S. Berengarii auctor, esse S. Anselmus Cantuariensis, qui superstes fuit sancto Berengario. Superstitem fuisse S. Anselmum sancto Berengario verum est, nam eodem anno 1093 quo hic ad cœlum transiit, ille in cathedram Cantuariensem ascendit, et vitam clausit anno 1109. Sed S. Anselmus nunquam legitur Flavius Anselmus. Deinde hic Flavius dicit se venisse ad monasterium S. Papuli post mortem S. Berengarii; sanctus vero Anselmus nusquam legitur jam archiepiscopus illuc venisse. Neque, si tunc scripsisset, monachum se Beccensem appellaturus fuisse videtur. Quæ rationes, a Papebrochio allatæ, nos quoque impediunt quominus hunc auctorem eumdem esse cum S. Anselmo credamus. Mabillon cum Papebrochio stat; insinuat tamen rationem ob quam aliqui fortasse dicent vere S. Anselmum indicari: aliquando enim sanctus Doctor signabat simpliciter F. Anselmus (frater Anselmus), etiam quum jam archiepiscopali præfulgeret honore; et ideo unicuique liberum ea de re judicium permittit. In codicibus nostris Vitæ S. Papuli quam Bernardus Guidonis in Sanctorale suum intulit, non frater Anselmus sed Flavius scribitur Anselmus; quem alium fuisse a sanctissimo archiepiscopo judicamus, opinamurque esse eumdem illum qui Vitam S. Berengarii conscripsit, ac fortasse eodem ferme tempore, cum ad monasterium S. Papuli venisset et officiosissime exceptus fuisset, uti ipse in prologo Vitæ S. Berengarii scribit. Hunc crediderim quasi in gratiosissimi hospitii compensationem optimis monachis, suisque e Benedicto fratribus, tutelaris sancti Papuli Vitam ordinasse..

[10] [seculo XIII,] Quod si sciremus quo tempore vixerit Raymundus, abbas S. Papuli, cui Vitam S. Berengarii inscripsit, de ætate quoque hujus Flavii Anselmi certiores essemus. Duo enim monasterio S. Papuli præfuere Raymundi: unus sub quo S. Berengarius vixit, Raymundus I [Gallia Christ., t. XIII, p. 299.] , qui legitur anno 1068 interfuisse concilio Tolosano et anno 1071 (VIII cal. decembris) electioni abbatis Soricinensis; alter Raymundus II [Ibid., p. 301.] de Althinaco, qui floruit seculo XIII mediante. Auctor in prologo Vitæ S. Berengarii dicit: Suscepi igitur onus impositum a vobis et juxta quod accepi a quamplurimis viris, qui quod dixerunt oculis conspexerunt, memoriæ litterarum contradere curavi. Sed illud curavi correctio est Menardi; manuscriptum enim tum Papebrochii, tum Mabillonii habebat curaverunt. Ut autem notat Papebrochius, etiamsi curaverunt, quod est in manuscripto, retineas, nihilominus librarii error est admittendus, nam tunc necessario requiritur conjunctio et, sc. oculis conspexerunt et memoriæ litterarum contradere curaverunt. Ego vero haud facile admiserim tantum errorem, quantus esset curaverunt pro curavi: multo facilius potuit signum conjunctionis et excidisse, et ideo curaverunt legendum putarem. Quod qui fecerit, illico patet Flavium Anselmum non necessario a coævis S. Berengarii audivisse testem auritum quæ scripturus erat, sed legisse et ex eorum schedulis in suum opus transtulisse. Unde sequitur Raymundum cui opus suum inscripsit, non esse necessario Raymundum I, sed multo magis vero simile fit fuisse Raymundum II: et sic tandem scriptoris ætas ad medium seculum XIII retrahitur, et Vita S. Papuli a Flavio Anselmo monacho Beccensi scripta seculi XIII fetus esset.

[11] [invento corpore sancti Papuli,] Est præterea aliquid quod ad ita judicandum impellere possit. Quæri enim potest quid causæ fuerit cur ista tempestate nova Vita S. Papuli cudenda videretur. Seculo XI nihil occurrit, quod sancti martyris memoriam instaurare possit, seculo autem XIII factum celeberrimum omnium Tolosanorum ac præsertim Sanpapulanorum animos commovere potuit atque utrisque S. Papuli memoriam renovare. Anno enim Domini 1265, nonis octobris, inventa fuerunt in ecclesia S. Saturnini Tolosæ quatuor sepulchra sanctorum, scilicet Silvii et Hilarii, et Honorati et Papuli martyris, juxta sepulchrum prothopræsulis et martyris Saturnini. Hæc verba desumpta esse ex libro Præclara Francorum facinora ait G. de Catel [Mémoires de l'histoire du Languedoc, (à Tolose 1633), p. 825.] et referri a Bernardo Guidonis in Chronico Paparum et in Vita Clementis IV et in Chronico Martiniano. Liber qui incipit Præclara Francorum facinora [Cfr. de Catel, Histoire des comtes de Toulouse. Appendix, p. 111 – 155 (1623); Historiæ Francorum Scriptores (F. Du Chesne), tom. V. p. 764 – 792 (1649).] excerptus ut ex libro Bernardi Guidonis qui inscribitur Flores chronicorum; correspondet autem annorum periodo decurrenti ab anno 1202 ad annum 1311, et repræsentat unum ex prioribus exemplaribus Florum, quibus suus auctor non semel manum deinceps adhibuit [Delisle in opere gallico: Notitia manuscriptorum Bernardi Guidonis, n. 57.] ab anno 1311 usque ad annum 1331 [Ibid., n. 13.] . Chronicon Martinianum intellige ipsos Flores chronicorum. Hac S. Papuli inventione facta, non potuit non commoverifidelium pietas; et, inventorum sanctorum nominibus per ora populi volitantibus, opinari licet a monachis Sancti Papuli preces fuisse directas ad Flavium Anselmum a quo paucis ante annis Berengarii sui Vitam acceperant, ut patroni quoque sui Papuli renovatam felicissima corporis inventione memoriam scripta nove Vita consolidaret. Cui petitioni morem gesserit Flavius Anselmus, conscripto panegyrici sermonis forma S. Papuli encomio, ex quo postea Bernardus Guidonis præsentem quam ex ejus Sanctorali edimus Vitam hauserit. Non enim verum est quod dicit G. de Catel, Vitam scriptam ab Anselmo referri a Bernardo Guidonis, sed Bernardus Vitam Papuli composuit ex iis quæ scripsit Anselmus. Ita enim omnes tres codices quos contulimus, uti infra videbitur..

[12] [ex traditione orali et ex documentis apocryphis,] Quæstio magni momenti, sed responsi difficilis, hoc loco movetur: ex quo fonte hanc de Papulo narrationem Flavius Anselmus hauserit. Localem Sanpapulanorum traditionem in ore populi et monachorum viventem facile agnoscas pro iis quæ in fine narrantur, de lapide scilicet in quo genuum manuumque martyr consummandus miraculosa vestigia reliquerit, de fonte quo caput abscissum manibus portans perrexerit. Corpus translatum Tolosam, caput autem saltem ex parte in loco martyrii servatum unusquisque noverat. Quæ vero de societate ac collegio sancti Saturnini scribit, ex traditione orali an ex scriptis documentis hauserit, dijudicare nemo valet: ea tamen quæ ortum Papuli Antiochenum, sancti Petri societatem iterque Romanum spectant, vix dubito quin ex apocryphis documentis desumpserit. Ea enim licet vera esse possint, vetat tamen prudentia, innumeris fabulis ad summam cautelam coacta, quominus absque idoneo auctore credamus.

[13] [et propterea fide varia.] Hinc alia nascitur quæstio, quamnam scilicet fidem hæc S. Papuli sive Vita sive Acta mereantur. Cui satisfieri uno responso non potest. Quæ enim auctor ejusve æquales oculis viderant, summam proculdubio fidem merentur. Talia sunt inventum Tolosæ sancti viri corpus, servatum in oppido S. Papuli ejusdem martyris caput, manuum genuumque impressa lapidi vestigia, omnium adspicientium oculis manifesta, et maxime ipsius Papuli perfectum in eo loco martyrium, cujus documenta etiamsi exarata in chartis fortasse deessent, stabat omnibus chartis validius monumentum, monasterium scilicet ipsumque a beato martyre nuncupatum S. Papuli oppidum. Ipsius martyris cum beato Saturnino societas discipuli ac collegæ, præter ipsam traditionem hominum, non mediocriter confirmatur ex loco sepulturæ prope Saturnini sepulcrum, una cum tribus aliis primorum temporum episcopis, Saturnini successoribus. Reliqua quæ de sancto Papulo narrantur parem fidem non inveniunt. Aliqua vix in dubium vocari possunt, qualis est prædicatio fidei per regionem Tolosanam; alia multo magis dubia, qualis est ortus Antiochenus, Petri discipulatus, iter Romanum, atque iter Roma Tolosam: et in his rursus distinguendum est. Nisi enim fallor, facilius credi potest ea pars itineris quæ Galliam attingit, quam quæ præcedit. Quamquam enim neque ego, neque alius quispiam certa documenta afferre queat quæ Carcassonensem carcerem atque ibidem factas a Rufino interrogationes stabiliant, quum tamen iis quæ certa sunt propius adhæreant atque omnino vero similia sint, absque cordis levitate credi posse videntur. Sed priora illa, etiamsi ficta esse non pronuntiem, vere tamen non assero.

[14] [Ejus opus repertum fuit in oppido Sancti Papuli.] Dolendum sane est sermonem illum Flavii Anselmi ex quo Vitam S. Papuli Bernardus Guidonis hauserat, non esse præ manibus; vel, ut melius mentem meam exprimam verbis, dolendum est Sermonem illum de sancto Papulo quem præ manibus habemus, auctoris Flavii Anselmi nomen non præferre. De illo tamen Sermone hic nobis agendum necessario est. Dominus H. Hennet de Bernoville anno 1863 Parisiis opusculum cui titulum præfixit Miscellanea spectantia diœcesin S. Papuli, gallico idiomate edidit. Narrat auctor sibi bibliothecam Castelli S. Papuli componenti in manus venisse codicem manu scriptum initio seculi XV. Codex sic inscribitur: Sylloge Actorum præcipuorum diœceseos S. Papuli. Quo in codice inter alia documenta, quorum partem edit, reperisse se dicit Vitam S. Papuli satis prolixam, ejusdem Vitam breviorem, et eamdem Vitam in tres lectiones divisam. Quæ omnia ex eodem opusculo postea referemus. Nunc agendum de illa Vita prolixa. Vita illa Sermo potius de sancto Papulo quam ejus Vita dicenda est. Incipit a nomine Papuli explicando, more illo insipido atque affectato qui seculo XIII satis convenit. Judicet lector. Papulus est pastoris pullus, pastus pullus, pauper pullus, pascens pullos. Legendam Auream legi dixeris. Deinde Vita Papuli multo cum verborum circuitu narratur, interpositis concionibus; ac tandem in exhortatorium sermonem desinit, atque oratione ad Dominum Jesum concluditur. Venerabilis vir G. Redon in opusculo supra citato declarat, p. 5, opinari se Petrum Soybertum, episcoporum S. Papuli duodecimum, qui vixit circa medium seculum XV, hujus Vitæ esse auctorem. Documenta codicis a Petro esse collecta et totam syllogen sive scribente Petro sive scribi jubente in hunc codicem coaluisse, non negaverim; verum non video prædictam Vitam ipsi Petro auctori esse adscribendam.

[15] [Quem sequitur Bernardus Guidonis, sed non cæce.] Ex Bernardo Guidonis certo scimus conscriptum fuisse sermonem de sancto Papulo a Flavio Anselmo, monacho Beccensi, ex cujus sermone Bernardus suam Papuli Vitam hausit. Sermo ille si quo loco conservatus fuit, apud Sanpapulenses debuit conservari; et ideo fateor opinari me hunc de Papulo sermonem anonymum, illi potius esse adjudicandum qui scitur similem sermonem composuisse, quam Petro, qui illum suo codici inseruit. Fere omnia quæ brevior Vita Bernardi Guidonis continet, hic reperiuntur; et præterea unus anachronismus, quem Bernardus, vir doctissimus, non potuit non videre, et sollicite vitavit, narrationem prætereundo. Operæ pretium est anachronismum satis lepidum, cum lectore communicare. Auctor sermonis Papulum cum Saturnino ad tempora refert apostolica; designatos a Petro, apostolorum principe, tempore Clementis ducit in Gallias ad urbem Arelatensem, quæ juxta auctorem olim prædicante Trophimo, apostolorum discipulo, fidem susceperat, sed nunc ad vomitum rediens Christum reliquerat et paucis exceptis idola colebat. Jam vero de urbe Arelatensi ab orthodoxa fide declinante ad prava dogmata primum in historia agitur circa annum 258, quum Marcianus episcopus Novatiani impietatem secutus est. De hac Marciani hæresi auctor aliquid inaudire debuit, nisi quis mendacem hominem gratis ex ingenio finxisse dixerit. Sciebat ergo Arelatensem ecclesiam in fide vacillavisse; et quia audiverat, aut putabat, Saturninum, quem apostolis coævum habebat, illuc ivisse eo tempore, non potuit aliam defectionem a fide agnoscere nisi ad cultum idolorum: et sic factum seculi tertii ad primum seculum transportavit. De itinere Arelatensi deque ecclesia illa per Saturninum et Papulum ad orthodoxam fidem reducta, nulla fit a Bernardo Guidonis in Vita Papuli mentio. Si ergo is sermo de quo agimus Flavii Anselmi est, ex quo Bernardus Vitam Papuli traxit, laudandum est viri judicium, qui de itinere Arelatensi siluerit. Siluit pariter de itinere Nemausensi et de assumpto Honesto. Nimirum partem Papuli nullam in hac re agnovit.

[16] [Oppidum a sancto Papulo nominatum.] Sed operæ pretium est maximum S. Papuli monumentum speciali cura tractare, oppidum videlicet tanti viri nomine insignitum. Situm est oppidum S. Papuli, gallice Saint-Papoul, juxta divisiones Galliarum modernas, in circumscriptione Aude, districtu Castelnaudary, a qua urbe versus eurum decimo milliario distat, habens incolas quingentos super mille. De eo sequentia leguntur in Gallia Christiana. Vetus monasterium S. Papuli urbi nomen indidit, quæ a Tolosa cis Garumnam leucis novem distat, una a Castro-novo Arrü (Castelnaudary), oppido ejusdem diœcesis et pagi Lauracensis in Volcis primario (Lauraguais), sub archiepiscopatu et Parlamento Tolosano. Hic locus primum suscepit Christum in sanguine B. Papuli, socii S. Saturnini, episcopi Tolosani, et in loco martyrii postea capella ædificata fuit, quæ sic mansit per multa tempora sub baptismali cura; gradatim vero accrevit possessio, et tempore Pipini regis hæc basilica statum suscepit monachalem; Caroli autem Magni devotione, ut tradunt, ædificia et septa fuerunt dilatata. Et proinde in notitia monasteriorum, quæ Ludovico Pio Augusto ex decreto conventus Aquensis, habiti anno 817, militiam regi, dona aut solas orationes debebant, in Tolosano memoratur monasterium S. Papuli, quod exeunte seculo X abbatiæ Sancti Victoris Massiliensis subditum est… Primum … parochia fuit; inde per quadringentos annos aut circiter sub abbatiali regimine directa, per papam Johannem XXII ab ecclesia Tolosana distracta, in episcopalem sedem mutata est, Avenione in consistorio publico … anno 1317 … remanente statu monachali, ut ex bulla institutionis videre est [Gallia Christiana, tom. XIII, p. 299.] .

[17] [Corpus S. Papuli Tolosæ inventum:] Corpus S. Papuli post gloriosum beati martyris triumphum Tolosam translatum fuit, capite servato in loco martyrii; qui postea ejus nomen obtinuit. Annus translationis non tantum ignotus est; verum ignoramus insuper utrum statim post martyrium, an et quo seculo post. Scimus autem, ex G. de Catel [Loco supra (num. 11) citato ex Catel, Mémoires de l'histoire du Languedoc.] , in libro qui incipit “Præclara Francorum facinora” sic legi: Anno Domini MCCLXV, nonis Octobris, inventa fuerunt in ecclesia Sancti Saturnini Tolosæ quatuor sepulchra sanctorum, scilicet Silvii et Hilarii, et Honorati et Papuli martyris, juxta sepulchrum prothopræsulis et martyris Saturnini. Quorum SS. Silvius, Hilarius et Honoratus episcopi sunt Tolosani. Honoratus successit sancto Saturnino, Honorato Hilarius, Hilario Rhodanius sive Rhodanusius; qui, ab arianis in exilium actus, in exilio mortuus est. Rhodanio successit Silvius. De quo in Actis sancti Saturnini [Apud Ruinart, Acta martyrum sincera (edit. Amstelædami 1713), p. 132.] : Episcopatum supradictæ (Tolosanæ) urbis indeptus (Silvius), pulchram et speciosam basilicam magnis sumptibus parans ad venerandi martyris (Saturnini) transferendas illuc reliquias, ante consummationem cœpti operis recessit e seculo. Post cujus obitum sanctus Exsuperius in summum sacerdotium cooptatus … basilicam quam decessor suus fideliter inchoaverat, instantissime consummavit et feliciter dedicavit. Qui cum transferre illuc sancti martyris reliquias, non pro sua incredulitate, sed pro ipsius honore dubitaret, admonitus per quietem est ne infideliter negligeret quod fideliter credidisset: nullam fieri vel diminutione cinerum vel commotione membrorum spiritibus injuriam; quia manifesta res esset hoc martyribus proficere ad honorem quod profuisset credentibus ad salutem. Statimque tali visione firmatus, religiosis imperatoribus precem detulit, ac sine mora ulla quod tam pie poposcerat impetravit, ut translatas ad basilicam omni studio præparatam sancti viri reliquias, non tam temeraria violaret audacia quam ambitiosius venerantis coleret obsequela. Translatæ fuerunt sacræ Saturnini reliquiæ circa annum 405 [Histoire de S. Saturnin par l'abbé A. S. (Toulouse 1840), p. 37.] . Tunc igitur cum Hilario, Honorato et Silvio prope S. Saturnini novum sepulcrum S. Papuli ossa deposita esse opinor, quem primo juxta sanctum Saturninum, in priore adhuc sepulcro quiescentem, humatum fuisse existimare quis possit. Ubi fortassis Honorati quoque et Hilarii corpora tumulata fuerant. Si enim tanta piorum devotio ferebatur ad sepelienda suorum corpora juxta sanctum Saturninum, ut locus omnis tumulatorum corporum multitudine esset impletus, ut prædicta S. Saturnini Acta testantur, quanto majori studio curaverint fideles sanctorum præsulum exuvias mortales, ac præsertim sacrum corpus Papuli martyris, qui ipsius Saturnini socius fuerat ac collega, juxta protopræsulis tumulum tumulanda?

[18] [quo quando translatum haud certo scitur.] Potuit tamen res aliter accidisse. Nam imprimis ignoramus uter prius vita excesserit, Papulus an Saturninus; ac, si apocryphorum narrationibus veri aliquid inest, videtur Papulus ante Saturninum martyrium fecisse. Quo in casu sane juxta Saturninum sepultus non fuit; sed potius credi debet in loco martyrii sepulcrum invenisse: unde etiam melius intelligitur servatus loco honor ob martyris corporaliter ibi quiescentis memoriam. Deinde quum tam religiosus timor animos hominum teneret, ut martyrum ossa tumulata commovere non auderent (uti manifestum est ex ipsis S. Saturnini Actis, ubi legitur sanctus Hilarius prædecessoris sui Saturnini ossa contingere non fuisse ausus), credere nemo potest, si alibi tumulatus fuerat Papulus, ausos fuisse fideles sacra ossa movere. Postquam vero cœlestis vox Exsuperium meliora docuisset et sanctus vir Saturninum in novam basilicam transtulisset, tunc enimvero credibile est sacrum discipuli corpus ad latus sancti magistri fuisse transportatum, ipso fortasse id agente Exsuperio. Verum, quo tempore factum sit etsi ignoramus, factum esse constat, ex inventione supra relata. Quum vero abscissione capitis S. Papulus martyrium fecerit, facile intelligitur caput in loco martyrii permansisse ad solatium istorum hominum, martyre suo ac patrono ægre carentium, quamvis (uti postea patebit) pars saltem aliqua capitis Tolosam translata sit. In Proprio sanctorum basilicæ S. Saturnini (anni 1672), die 3 Novembris, in lectione VI dicitur corpus sancti Papuli, conditum in marmoreo tumulo, diu jacuisse apud ædem S. Saturnini, donec ex eo multis post annis una cum corporibus sanctorum antistitum Tolosanorum Honorati, Silvii, Hilarii, inventum est. Cui ad amussim concordant Officia Sanctorum propria ecclesiæ et diœcesis Tolosanæ jussu Illmi ac Revmi DD. Caroli de Montchal, archiepiscopi Tolosani, recognita et denuo in lucem edita anno 1647.

[19] [Corporis S. Papuli translatio,] S. Papuli reliquiarum varias translationes, inventiones atque elevationes sic enuntiat Breviarium Tolosanum anni 1784: Lectio II. Multo tempore post sancti Papuli mortem, memoriæ ejus celebritas induxit ut circa ejus sepulcrum ædificaretur primum ecclesia, deinde prope ipsam monasterium, S. Pauli et S. Papuli nominibus designatum, de quo temporibus Ludovici Pii mentio habetur. Populorum concursus ad hunc locum initium dedit primum vico, deinde urbi hujus nomine insignitæ, in qua Joannes Papa vigesimus secundus sedem episcopalem erexit, abbatiam convertens in episcopatum. Sancti Papuli solemnitas ex veteri consuetudine celebratur die tertia Novembris. — Lectio III. Corpus sancti Papuli a sepulturæ suæ loco Tolosam translatum est et in basilica Sancti Saturnini depositum, ubi usque nunc a fidelibus colitur. Tertio decimo seculo prope sancti Saturnini tumulum inventum est; sexto decimo ineunte, e terra solemniter levatum, die vigesima quarta martii. Anno vero millesimo sexcentesimo vigesimo secundo, in capsa argentea delatum, in conspectum et cultum populorum expositum est. Caput ejus in ecclesia cathedrali urbis ejus nomine vocatæ ad hunc usque diem religiosissime asservatur. Hinc ergo discimus: 1° Translationem ab oppido moderno Sancti Papuli Tolosam; qua de re ultra conjecturas ire nefas. Nostras supra exposuimus. 2° Inventionem seculo XIII, de qua supra egimus, quæque facta est anno 1265, die nonarum Octobrium. 3° Elevationem seculo XVI ineunte. 4° Elevationem ac translationem anni 1622. 5° Conservationem capitis in oppido Sancti Papuli usque ad annum saltem 1784. — De quibus sequentia.

[20] [inventio et] Inventionem factam seculo XIII accidisse nonis Octobribus anni 1265, testatur Catel supra laudatus. In libro “Præclara Francorum facinora” legitur: Anno Domini MCCLXV, nonis Octobris, inventa fuerunt in ecclesia Sancti Saturnini Tolosæ quatuor sepulchra sanctorum, scilicet Silvii et Hilarii, et Honorati et Papuli martyris, juxta sepulchrum prothopræsulis et martyris Saturnini. Anno autem 1420 tumulus S. Papuli apertus fuit, et sacræ reliquiæ solemni pompa per urbem ductæ ac per duos dies publicæ venerationi expositæ, ac rursus sepulcro inclusæ: quod probatur instrumento quod sequitur, ex Archivis Sancti Saturnini, e libro qui vocatur “Reliquiarum Authenticum.” Anno Domini 1420 et 15 mensis aprilis, Ludovico delphino, Franciæ regis filio unico, regnum regente et domino Tulione de … decretorum doctore, diocesis Lemovicensis, istius sacri cœnobii abbate, fuit apertum istud vas sancti Papuli martiris perque altare p[rout] nunc est fieri non potuit aliter et sacræ reliquiæ fuerunt portatæ cum processione generali totius civitatis ad domum communem, et ibidem fuit celebrata missa solemnis, et sacræ reliquiæ ostensæ ibidem populo, et subsequenti die quanta mora fuerunt repositæ prædictæ reliquiæ in præsenti tumulo, præsentibus religiosis viris: domino Stephano Reynald licentiato et p. regis. l. baculario … nec non discretis viris…

[21] [variæ] Ex eodem Authentico hæc Tolosæ descripsimus: Anno Domini 1517, die 25 mensis martii, quæ erat Annuntiatio B. Mariæ virginis, elevatæ et in capsa argentea fuerunt positæ reliquiæ S. Papuli per reverendissimos in Christo patres dominos Laurentium Alormandi Gratianopol[itanum], Ludovicum de Narbona, Vaberensem episcopos, alterum Laurentium Alormandi S. Saturnini abbatem, Joannem Dupuy abbatem Sancti Uberii assistentem, et præsentibus præsidentibus et aliis consiliariis curiæ Tolosanæ, nobilibus viris dominis Tolosæ capitulariis, domino judice majore et aliis quoque plurimis curiæ senechalli consiliariis et partitantibus bajulisque et superintendentibus tabulæ gloriosorum Apostolorum dictæ S. Saturnini Tolosanæ Ecclesiæ. — Deposalis not. reg. — Dosodio. Quo pertinet sequens instrumentum ex eodem Authentico, confectum, ut patet, pridie elevationis prædictæ, anno 1517, 24 martii. Fuit opertum vas lapideum in quo erat corpus beati Papuli: et in illo fuit repertus lapis quidam vocatus losa, in quo erant descripta verba sequentia:

CORPUS BEATI PAPULI:

et unus parvus coffretus frustis clavis clausus, in quo erant ossa dicti sancti Papuli, et portatus supra altare sancti Saturnini.

[22] [elevationes.] Reliquiæ sancti Papuli in capsa argentea anno 1517 die 25 martii depositæ, inde extractæ ac rursus eo depositæ fuerunt die 3 octobris, anno 1621, ut colligitur ex instrumento sequenti quod in Authentico prædicto reperitur: Anno ab incarnatione Domini 1621 et die penultima octobris, reverendissimo in Christo DD. Ludovico de Nogaret cardinale de Lavalette, abbate hujus sacræ Ecclesiæ, pro felici in hanc urbem adventu christianissimi Ludovici decimi tertii, Dei gratia Francorum et Navarræ regis, hæc capsa a vetustate et ærugine est mundata et in ea ut prius reliquiæ beati Papuli, sancti Saturnini socii, sunt repositæ. In horum fidem subscripsimus: Delary canonicus. — Thibault canonicus. — Debus præbendatus hujus ecclesiæ scripsit — … bart Sextus sacrista.

[23] [Reliquiarum ultima recognitio.] Tandem authenticitas reliquiarum sancti Papuli in æde S. Saturnini Tolosana quiescentium confirmatur sequenti instrumento ex iisdem S. Saturnini archivis: Anno Domini 1846, die vero 27 mensis octobris, nos commissarii infrascripti deputati a DD. Paulo Theresia Davide d'Astros, archiepiscopo Tolosano, ad visitandas thecas in quibus asservantur reliquiæ quibus gaudet insignis ecclesia S. Saturnini Tolosæ, reperta theca in qua sacræ reliquiæ sancti Papuli martyris, socii sancti Saturnini, ab antiquis temporibus quiescunt, certioresque facti de ipsarum authenticitate tum ipso tumuli statu tum lectione instrumentorum in ipso repertorum, sacras reliquias in novum tumulum reposuimus, quem necnon et præsentes litteras sigillo DD. Archiepiscopi consignavimus. — Feral can. secret. — P. Berdoulat. Instrumenta a nobis allata ex archivis Ecclesiæ S. Saturnini, nobiscum communicavit pro humanitate sua vir doctus et pius e clero sancti Saturnini, Dominus Charbonnel, mense januario anno 1880. Cui pro insigni in sanctos studio et eximia caritate nobis exhibita, sancti Papuli causa Tolosam adeuntibus, ex animo gratias agimus.

[24] [Caput S. Papuli olim in oppido Sanpapulensi, nunc Tolosæ.] Jam agendum est de capite sancti Papuli martyris, quod anno 1784 in oppido Sanpapulensi adhuc servabatur, teste breviario Tolosano supra allato. Paucis annis ante diœcesin Sanpapulensem suppressam sacrum caput in loco martyrii adhuc permansisse patet etiam ex hymno breviarii Sanpapulensis, cujus duæ strophæ, citatæ ab Hennet de Bernoville, in Miscellaneis sæpe citatis [P. 100.] probant tum corpus S. Papuli fuisse Tolosæ, caput in oppido synonymo.

Felix Tolosa, quæ tuis
Dudum repostum mœnibus
Corpus recondis martyris,
Ingens tibi factum decus.

Et tu beata, quæ Patris,
Gens nostra, servas verticem,
Si, quem patronum nunc colis,
Illum sequaris et ducem.
Nunc autem corpus et caput requiescunt in ecclesia Sancti Saturnini Tolosæ. Quo quando sacrum cranium translatum fuerit, haud ita accurate discere potui, ut translationis annum diemque assignare liceat. Ex notis tamen a venerabili viro Charbonnel mihi communicatis idiomate gallico, scire licet anno 1807 Tolosæ in ecclesia Sancti Saturnini repertas fuisse plures partes cranii sancti Papuli. Etenim in Processu verbali confecto in recognitione reliquiarum prædictæ ecclesiæ anno 1807, mentio fit corporis S. Papuli, collegæ sancti Saturnini, in capsa cooperta laminis cupreis deargentatis et reliquiarum ejusdem sancti contentarum in quadam capsula. Processus verbalis paginis 15 et 16 legitur: Invenimus in capsula plures partes notabiles cranii S. Papuli, uti constat ex nota inscripta in folio membraneo posito in eadem capsula. Ejusdem processus verbalis pagina 19 mentio fit duorum ossium S. Papuli in alia capsula inventorum. Quibus si addas brachium unum in oppido Sanpapulensi asservatum, teste Hennet de Bernoville [Op. cit., p. 100.] , omnia quæ de reliquiis S. Papuli ad nostram venere notitiam, cum lectore communicavimus.

§ III. De sancti Papuli miraculis et cultu apud Sanpapulenses.

[De miraculis in ipso martyrio;] Prima S. Papuli miracula in ipsius gloriosa morte patrata narrantur. Abscissum enim caput, manibus propriis acceptum, ad fontem vicinum deportasse legitur, atque ibidem deposuisse. Sic legitur in Vita Bernardi Guidonis, nulla scaturientis repente fontis mentione facta. In longiore illa Vita sive Sermone de quo supra egimus, res illa paulo aliter narratur: Capite abscisso, in terra fons vivus aquæ scaturivit, qui usque in hodiernam diem manet, quo sanctus martyr post decollationem caput ipsum manibus portans, ductu divino, angelorum ministerio pervenit, quoque eum (sic) deposuit. Portato igitur propriis Papuli manibus capiti alterum prodigium scaturientis fontis adjicitur. Utriusque miraculi fides penes auctores esto. Mihi enim uti negare alterutrum non est animus, sic ad asserendum major requiri videtur auctoritas quam præsentium Vitarum et popularis traditionis auræ.

[26] [de lapide servante vestigia martyris] Majorem fortasse fidem inveniat aliud miraculum in morte sancti martyris factum, impressa scilicet lapidi genuum manuumque martyris vestigia. Petra enim illa tunc quum scriberet Bernardus Guidonis sub altari ecclesiæ Sancti Papuli adhuc videbatur, in qua aliqua vestigia manifesta patebant. In longiori Vita disertissimis verbis idem miraculum asseritur: Videns tamen apparitorum gladium, super lapidem antepositum manus et genua defixit, in quo ad perpetuam martyris gloriam manus et genuum vestigia impressione evidente mox remanserunt. Quare difficile sit negare, quum hæc scriberentur, clara ac manifesta prodigii superfuisse vestigia. Postmodum tamen dubitari cœptum est. Nam in Proprio breviarii S. Saturnini, anno 1672, sic legitur in lectione V: Ibi vestigia genuum ac manuum, quibus incumbebat capite truncandus, lapidi impressa remansisse dicuntur. Eadem verba leguntur in breviario Tolosano anni 1744. Et in breviario ejusdem Tolosanæ ecclesiæ anni 1784, nulla omnino miraculi vestigia permanent. Cujus memoria abolita est ex Propriis modernis Carcassonensibus et Tolosanis. Ipsam quoque petram deperditam esse Rev. Dominus decanus Sanpapulensis, datis ad Hennet de Bernoville litteris, affirmat [Cfr. op. cit., p. 99.] .

[27] [multa est dubitandi ratio.] Quæ quum ita sint, quid ergo de miraculo sentiendum? Fuisse lapidem ostendentem quædam quasi manuum genuumque vestigia, negare nemo sanus potest; diserta enim sunt gravissimi viri Bernardi Guidonis testimonia, confirmata aliis documentis Sanpapulensibus, quæ ex codice collectaneo Petri Soyberti, episcopi Sanpapulensis, Hennet de Bernoville edidit, Vita scilicet longiore, et alia Vita brevissima in tres lectiones divisa [Ibid., p. 111.] , ubi legitur: Manuum et tibiarum figuram impressam lapis retinuit. Seculo ergo XV impressa lapidi vestigia intuentium oculis patebant. Qui ergo factum est ut postmodum res tam clara et oculorum judicio permissa cœperit primo in vicina Tolosa solius famæ auctoritate referri, et tandem plane taceri? Crediderim ego vestigia quidem lapidi quædam impressa potuisse videri, sed rudiora, quæque essent nata referre quidquid intuentis animus ante concepisset. Quod insinuant verba documentorum. Ubi enim Vita Bernardi Guidonis ac Vita longior manuum genuumque manifesta vestigia cernunt, ibi Vita brevior, ex codice Petri Soyberti manuum ac tibiarum figuram invenit. Putaverim emunctæ naris homines, rem accuratissimo examini subjicientes, nihil aliud in lapide vidisse quam excavationes quasdam sive fortuitas sive artificiales, et inde dubios hæsisse utrum popularis traditio loci excavato lapidi miraculi gloriam tribuerit, an fortasse lapis excavatus traditioni miraculi ortum dederit, et sic tandem vacillante fide, amoto lapide, silentium totam quæstionem involvisse [Histoire de S. Saturnin (auctore A. S., jam citato), p. 13.] . Quod tanto majore prudentiæ laude factum censeo, quo Sanpapulensium oculi ad mira videnda sunt acutiores. Refert enim vir cl. Hennet de Bernoville, in Miscellaneis Sanpapulensibus [Pag. 99.] , ex litteris decani istius oppidi, populum opinari, existere in fonte capite sancti martyris sacrato truncum in quo martyr caput abscissum deposuerit, eumque truncum oculis fuisse conspectum viginti fere annis ante quam scriberet hæc, ergo anno circiter 1843, ac fuisse rubicundum ex martyris sanguine; sed deinceps, musco opertum, sanguinis conservati aspectum intuentium oculis recusare. Alii, ait Bernovillius, in ipso fonte lapidem rubrum vident, qui ex martyris sanguine rubeum colorem traxerit.

[28] [Miracula plura.] Multa miracula apud locum gloriosi martyrii per beati Papuli intercessionem accidisse tum Vita longior, tum illa quam Bernardus Guidonis scripsit, egregie testantur. Illa sic loquitur: A quo fonte rivulus ad ecclesiam suo nomine intitulatam continue fluit, non sine præsago et miraculorum approbatorum testimonio, ubi totum corpus per multa tempora remansit miraculis coruscantibus, a catholicis fidelibus ad laudem Christi nominis et gloriam sancti martyris veneratum. Hæc autem: Quo in loco dum per merita martyris multi a multis liberarentur incommodis, ædificata est ecclesia. Utrobique ergo miracula et sanationes plurimæ indicantur; quorum tamen nihil in specie conscriptum novimus. Perseverasse tamen usum hauriendi aquam ex fonte S. Papuli usque ad medium seculum XV, colligimus ex litteris Petri Soyberti, Sancti Papuli episcopi, contra eos qui ad fontem quemdam superstitiose recurrebant sanitatis consequendæ causa, datis anno 1443, die 22 julii, in quibus sequentia habet: Potus aquæ fontis ubi fuit sanctus martyrizatus cum invocatione Dei et precibus ad sanctum illum (sicut legitur scaturivisse fontem in abscissione capitis beati Papuli vel beati Juliani, militis et martyris), non est potus illicitus, quia datur honor Deo et meritis illius sancti, etc.

[29] [Pœna in eos qui locum profanarunt cessat, restituto martyris cultu.] Locus ille qui S. Papuli martyrio creditur esse sacer, tertio milliario distat a templo oppidi Sancti Papuli habetque fontem aquæ vivæ uberrimum. Situs in supercilio arenosi jugi ericis et juncis referti, multos ex accolis circumjacentium locorum ad martyris cultum, quem in summa veneratione habent, singulis annis trahit. Olim eremitorium prope fontem constructum et sacellum sancti Papuli pietatem ac religionem populi commendabat. Finiente seculo XVIII rebus in Gallia subversis, sacellum cum eremitorio terrisque adjacentibus vendita fuerunt incolæ cuidam regionis istius, qui, seculi impietati serviens, ex sacello stabulum fecit atque ovile, bovesque illuc misit et oves. At non tulit impune, habuitque profani abusus præmium, mortem boum mortemque pecorum. Per quinque annos instaurato sæpius sacri loci profano abusu, sceleratos ausus luit morte boum et morte pecorum, fuitque repetitis pœnis ad deserendum locum coactus. Tandem fundus iterum venditus ad generalem copiarum ducem ab Hautpoul devolutus fuit; qui statim locum martyris sanguine dedicatum publicæ pietati restituit. Primo sacelli partem cultui reddidit, quam anno 1818 episcopus Carcassonæ Delaporte solemni benedictione expiavit (diœcesis enim S. Papuli sublata fuerat, ejusque territorium fere integrum cesserat diœcesi Carcassonæ). Illico solemni pompa peregrini accurrere, atque interruptos sancto martyri integrare honores. Tandem paucis abhinc annis totum sacellum restauratum fuit, erecto pulchro altari et sancto Papulo martyri solemni consecratione dedicato. Reparato cultu cœlestes desiere iræ, jamque pecudes vicinæ villæ nulla mortis pœna afficiuntur; perguntque fideles magno concursu sacrum locum visitare. Religiosam pompam ducunt, patria lingua [Textum videsis apud Hennet de Bernoville, op. cit., p. 105.] sequentem decantantes cantilenam:
Papule, tibi offerimus nostros honores,
In loco ubi tuus sanguis fidelis
Venit reddere testimonium
Deo qui regnat in cœlo.
      Plenos tua memoria,
      Papule, nostra gloria,
      Sancte martyr, patrone pie,
      Protege nos, protege nos.
Apostole hujus regionis,
Tu es primus qui venisti
Prædicare verbum sacrum,
Nos ponere in via salutis.
      Plenos tua memoria, etc.
Papule, si vis salvam tuam vitam,
Tu oportet reneges Jesum Christum:
Sed mors minime terret
Tuum cor ductum a Spiritu sancto.
      In magnam memoriam
      Papule, nostra gloria,
      Crucem plantamus corde fideli
      Supra tuam tumbam, supra tuam tumbam.
Tua tumba in loco silvestri
Nobis non manebit in oblivione
Quotannis veniemus in Eremitorium
Ubi tuum sanctum nomen invocatur.
      Plenos tua memoria, etc.

SERMO DE SANCTO PAPULO QUEM ARBITRAMUR ESSE FLAVII ANSELMI MONACHI BECCENSIS [Videsis supra Comment. Præv., numm. 14, 15, pag. 590.]
editus ab H. Hennet de Bernoville ex cod. ms. seculi XV ineuntis [Cfr. ibid.] .

Papulus, martyr in pago Laureacensi, in Occitania (S.)

BHL Number: 6453

EX EDIT.

VITA BEATI PATRIS NOSTRI, PRINCIPALIS PATRONI ECCLESIÆ SUÆ, SANCTI PAPULI.

[S. Papulus, cujus nomen explicatur,] Papulus ex primordio conversionis derivatur pastoris pullus a; ex progressu sanctæ eruditionis dicitur pastus pullus; per abjectionem honorum et sanctarum * ambitionem, intelligitur pauper pullus; ex fructu exemplaris conversationis derivatur pascens pullos. Pastoris dicitur pullus, quia a pubertate beatissimo apostolorum principi Petro adhæsit continue ut servulus ejus, in baptismate filius, in ætate tenera a Christo vocatus. Secundo, dicitur pastus pullus: hausit enim bonæ indolis puer sitibundo pectore, in prima sui vocatione, evangelicæ doctrinæ fluenta ab ore *, dulces haustus. Tertio, dicitur pauper pullus, quia a Petro pane divinorum pastus eloquiorum, relictis patre, facultatibus, crucem Domini pauper secutus est: pauper abjecta seculi militia, plenus donorum gratia. Quarto, dicitur pascens pullos, quia, frendente ubique gentilitatis errore, pullos novellæ christianæ plantulæ pabulo verbi Dei indesinenter panis quotidiani vixit *.

[2] [Antiochiæ natus et a S. Petro apostolo ad fidem conversus,] Laudemus viros gloriosos, patres nostros, virtute prudentiæ fulgidos, a pueritia sua requirentes modos, et narrantes carmina Scripturarum; qui in generationibus Galliarum venerantur laudibus et gloriam pacificam adepti sunt. Inter quos enituit Levitarum b princeps in hac regione, ut non lateret sub modio sed luceret super candelabrum in pago Tholosano, Papulus martyr sanctissimus, de partibus Græciæ, Antiochiæ c natus, ubi primum nomen christianorum in gentibus exortum est et a beato apostolorum Cepha prima fundata est ecclesia, ex patre Theophilo, secundum aliquorum traditionem principe Antiocheno, cive Romano, ad regendam præfecturam Antiochenam misso a Gayo Gallicula, Tiberii Augusti successore, currente anno XXXVIII Incarnationis divinæ. Cum autem gloriosissimus apostolorum Petrus fuisset in episcopali cathedra Antiochiæ * sublimatus, prædicationi verbi Dei, declarationi sacramentorum fidei cum fervore intendens, confluebat ad paternæ eruditionis normam populorum magna multitudo, vicinarum proculque positarum urbium, ut possent magisterio felicissimæ impressionis avide satiari, eorumque mentis aviditatem doctrina melliflua humectaret. Aderat beatus Papulus, annorum XV, studio liberalium artium, acumine ingenii præpollens. Denique cum quadam die beatus Petrus, gentilium magna caterva comitatus, ad prædicandum in publicum accederet, prope domum dicti principis Antiocheni pertransiens, exsiluit bonæ indolis puer, inclitus Papulus, divino instinctu afflatus, instanter auditioni et sapori verbi Dei se conferens *. Hoc nempe mellifluum frequenter procedebat ab ore sancti apostoli edictum: Filioli, currite dum lucem habetis, ne tenebræ vos comprehendant; invenietis requiem animabus vestris. Hoc et alia repetens discipulus magistri documenta, desiderabilia super aurum, dulciora super favum, cœpit arctius inhærere, inhærendo percipere, percepta quodam mentis receptaculo aggregare; ac, luce compta *, formosus puer, angelica innocentia, sitibundus ad fontes vitæ cucurrit, paternam supremi piscatoris piscinam, adoptionis benedictæ gratiam, sancti baptismatis lavacrum humiliter postulavit. Erat tyro præelectus adeo miræ simplicitatis, ut nemini verbo vel facto noceret, injurias corde non imprimeret, inferiori propter Deum se submitteret, nemini malum pro malo redderet. Tunc beatus Petrus Papulum hilari vultu aspiciens, dixit: Tu es filius meus, gemma gaudiumque militiæ meæ. Si susceperis sermones meos, fili mi, et inclinaveris cor tuum ad cognoscendam sapientiam, intelliges timorem Domini, scientiam Dei invenies. Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizeris? Inde sacri baptismatis unda perenni a beato apostolo regeneratus est.

[3] [illi adhæsit] Sanctorum eloquiorum vivacitate instructus ad præconis sanctam vocem, factus ipsius beati Petri discipulus, illustratus vera fide, Deo vero credulus, innocens manibus et mundo corde, accepit benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo. Hæc namque veræ innocentiæ conditio: ubique illæsa est; cum tentatur, proficit; si se humiliat, erigitur; si pugnat, vincit; si occiditur, coronatur. In servitute libera est, in periculo tuta, in custodia læta; illi boni parent, mali invident, zelant æmuli, subcumbunt inimici. Igitur relictis patre, domo, parentibus, vita et vultu angelico, in gratia proficiens adolescens Papulus, temporalia rejicit omnia, apostolica persequens vestigia. Naturalis philosophiæ libros et studium omnino dereliquit *, ut supremæ philosophiæ veritatem sectari posset, sic dicendo: Quid mihi est cum philosophia hujus seculi? Ad illam properare necesse est vitam, quæ temporibus dat tempora et mortis non formidat auctorem, sed vitæ conspicit creatorem. Hic beatus adolescens indissolubilis gratiæ vinculo continue adhæsit beato apostolo, eidem obediens, domestice serviens, in itineribus comes, in laboribus particeps, in jejuniis imitator, in periculis baculus, in executione mandatorum servulus, legis evangelicæ zelator, in præparandis necessariis fidelis dispensator. Si patiebatur Petrus in corpore, ardebat Papulus in corde. Petro erat instantia quotidiana de membris mysticis Christi; Papulus instanter colligebat et confortabat * pauperes Christi. Per prudentiam acuebatur ejus simplicitas: in bonum alienatis perversis cogitationibus, vincebat bono malum.

[4] [et per illum sancto Saturnino,] Hocque beatissimo apostolorum principe prædicante, in partibus Antiochiæ per quadriennium præsidente, venit eo tempore ad eum sanctus Pater Saturninus d, de numero LXXII Christi, tandem beati Petri discipulus, referens sancto apostolo cum omni humilitate fructum suæ prædicationis, augmentum fidei in partibus Orientis et Persarum, Deo simul gratiam referens. Hic primum beatus Saturninus affectione impressa connotavit exsurgentes mores, virtutum pullulantes flores adolescentis Papuli, in adoptionem per gratiam supremi piscatoris dediti [et * sic ambo per] singularem * devotionis amicitiam conjuncti sunt.

[5] Crescente autem turba christianorum, crescebat austeritas e Judæorum, nec sinebat sanctum Christi discipulatum in Judæam venire; sed gradatim a finibus illis funditus conabantur expellere, quosdam ut Petrum et Paulum in custodia mancipando, [et sic cum illis Romam venit] quosdam ut Stephanum lapidando, quosdam ut Jacobum perimendo. Alios finibus * arcentes, ablatis remis, gubernaculis, velis, omnibus alimentis desolatos, ut Lazarum f cum sororibus, alto Tethyde * effugabant. Sed divina providentia melioribus regionibus destinavit quos Judæorum sævitia a finibus projecit, dotavit ecclesiis et salutaribus lucris. Hoc enim tempore Simon magus in partibus Judææ dicebat se primam veritatem, et indoctum populum illudebat, dicens in eum credentes non posse deficere. Venit ad disputandum cum beatissimo Simone Petro, ab eodem apostolorum principe confusus. Omnia ejus maleficia apostolus detexit, populumque Antiochenum ab eodem mago deceptum ad pœnitentiam reduxit. Tandem cum rubore Simon magus Romam aufugit.

[6] [ubi a S. Petro ordinatus est levita seu diaconus.] Interea, ecclesia Antiochena a Petro feliciter recta, dispositis in obedientiam Christi pastoribus, quia cœlestis imperator ab æterno præviderat illic Christi vicarii monstrari principatum, christianæ religionis caput et sanctam sacerdotii sedem collocari ubi monarchia terrenæ gentilitatis fetor dominabatur, ut vigor disciplinæ plus prodesset docendi et medendi * magisterio quam terrena celsitudo tyrannico cauterio, beatissimus apostolorum princeps ad detegenda Simonis magi præstigia, paucis secum comitibus, Spiritu sancto cooperante Romam progreditur. Romanus et universalis pontifex annis XXV, mensibus septem, diebus VIII præsidens, Papulo sibi per omnibus obsequente, donis gratiæ… Dum sic beatus apostolus præsideret Romanus episcopus, jam ætate provectus, sacris mysteriis eruditus Papulus a sancto apostolo suscepit clericatus honorem, per sortem Domini ad ministrandum assumptus. Tandem velut apis argumentosa de bono in melius, de virtute in virtutem proficiens, sanctitate præclarus, levita g ordinatus fidei defensor, athleta castissimus, evangelicæ sapientiæ dispensator fidelissimus. Presbyteratum namque et leviticum ordines sacros post episcopatum primitiva Ecclesia reputabat; ad quos eligebat viros boni testimonii, sapientes donis Spiritus sancti.

[7] [Missus in Galliam a S. Petro] Audiens autem beatissimus apostolorum Cephas gentes Gallicas adhuc idolatrico * errore delusas, prævidens in Spiritu sancto Galliarum h populum sensus acumine inter ceteras nationes ad fidei documenta capessenda facilius inclinari * et in Galliarum partibus, velut in centro christianitatis, stabilitatem christiani nominis et religionis orthodoxæ vivacitate studiorum et pietatis amore usque ad finem seculi permansuram, multos ex discipulis et sanctis Ecclesiæ doctoribus divino nutu ejus secum Romæ congregatos cum una * inspiratione, conformi omnium voluntate singularique suffragio, et miraculosa dispensatione Dei miseratione credita, magnam partem ex eis de diversis nationibus congregatam, ut confiterentur nomen Christi, ad easdem Galliarum partes destinandos elegit et nominavit. Inter quos beati Savinianus et Potentianus, alterutri de numero LXXII discipulorum Christi ac ipsius sancti apostoli discipuli, Transalpinarum Senonas terras, Aureliam et circum adjacentibus Galliarum plagis in fidei cultu Domino conservati, beatus Martialis, unus pariter de LXXII, in partes destinatus Lemovicas et alidum (sic) Burdigalensis et Rutheni magnum Deo populum acquisivit; beatus Nathanael (“verus Israelita, in quo dolus non est” a Christo nominatus) Bicturis; sanctus Julianus (“Simon leprosus” prius dictus) Cenomanis delegati sunt, gloriosa confessione profecti. Clemens, beati Clementis patruus Metensibus, Mansuetus Tulliensibus, Memmius Catalaunensibus *, Saturninus Tholosanis et Acquitanicis, Dionysius Parisiensibus missi episcopi sunt electi. Tunc beatus Petrus omnes sic alloquitur, dicens: Fratres, scio quod propinquus est finis incolatus mei in hoc seculo. Zelus sanctæ fidei et salus animarum urat cor vestrum. Messis quidem multa est, operarii autem pauci. Ita laborate et rogate Dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Benedictionem et gratiam sancti propositi suscepite. Operibus vestris Dominus et magister noster Jesus indiget. Inimicus adversus sponsam Christi commovet bellum, ne credatur Christus verus Deus et verus homo voluntarie oblatus, passus pro nostra omniumque salute. Vos estis semen cui benedixit Dominus; germen vestrum erit in medio populorum. Sicut terra profert semen suum et germinat, sic Dominus germinabit justitiam et laudem per vos multis gentibus. Confidite et nolite timere; state in fide. Viriliter agite, confortamini. Omnia in caritate fiant. Dixit nobis magister noster Christus: “Non laborabunt frustra in conturbatione præsules et electi mei; assument pennas sicut aquilæ, volabunt, ambulabunt et non deficient, quia semen benedictionis est. Ite, filii carissimi, ad Galliarum partes, et ad regiones destinatas. Benedicat vos omnipotens Deus et augeat fructus in vos Spiritus septiformis, gratiæ scientia instruat, sapientia illuminet, caritate ædificet, virtute multiplicet, ut sitis in omni opere benedicti, gratia confirmati, donis roborati”.

[8] [et ab eo socius datus S. Saturnino,] Postque generalem allocutionem et benedictionem, vocatis beatis Saturnino et Papulo sic dixit: Dulcissimi fratres, ite ad pagum Tholosanum regionemque Acquitanicam et inferiores partes Galliæ et Hispaniæ: ibi prædicabitis verbum salutis, mysterium sanctæ Trinitatis; ibi recipietis triumphum sanctorum laborum vestrorum. Reducetis ad caulas Dominicas oves dispersas, quæ vobis commendatæ sunt. Hunc carissimum Papulum, levitam, adoptionis filium, tibi, Saturnine frater carissime, commendo. Scis quod veritatem meæ prædicationis continue secutus agnovit: in tribulationibus particeps fuit; illum expertus sum Deum colentem, homines diligentem, castum, innocentem, sobrium, benignum, discendi studiis deditum *, justum, patientem, injurias contemnentem. Ad opus sancti ministerii tecum erit fidei zelator, fructuosus adjutor. Qui sancti cum humilitate et fletu se prostraverunt ad pedes sanctissimi patris, in obedientia Christi et mandatorum divinorum. Sponte usque ad animam et sanguinem pro defensione fidei se obtulerunt.

[9] [profectus tempore S. Clementis papæ,] Accepta igitur communi et particulari benedictione, aliqui in procinctu iter arripuerunt ad provincias et sedes commissas; alii in prima assumptione beati Clementis i ad papatum; alii usque ad tempus secundæ assumptionis Clementis, Domino inspirante, distulerunt. Interim cum sancta Romana Ecclesia * provid … duc … ordinem politiæ institution … ecclesiasticæ hierarchiæ sanctorum sacr … divinorum officiorum ecclesiasticas regulas sac … magisterii radiantis ecclesiæ et novæ plantulæ militantis Christo Domino con … dissime. Præsumimus sanctos patres nostros, Saturninum episcopum cum levita Papulo usque ad tempus beati Clementis viam delegationis commissæ spectasse. Testatur namque B. Clemens in epistolis j quod etiam ad Gallias, Germaniam, Hispanias et Italiam mandato beati Petri multos ex sanctis doctoribus fidei qui tempore sanctorum apostolorum milita verant, ipse episcopos per singulas civitates misit, intitulatos sacravit. Ibi sapientiores destinabat, ubi latius error gentilitatis frendebat. Adveniente autem tempore messis ipsis prædestinatæ et assumptæ auctoritatis piace (sic), benedictione et gratia apostolicæ sedis, in viam pacis et dilectionis, comitantibus sanctis angelis, Saturninus cum Papulo, gaudentes ambo, simul progressi sunt.

[10] [venit primum cum Saturnino Arelate et Nemausim;] Ubique in agro dæmoniaco verbi Dei semen spargentes, animas diabolica fraude deceptas ad fidem attrahentes, Christo commendantes,de bono in melius proficientes, venerunt ad portum Arelatensis urbis k. Quæ urbs jam Trophimi, apostolorum discipuli, prædicationibus in parte evangeliorum gratiam receperat; sed, jam corrupta ad vomitum, nondum proficiebat in augmentum fidei, sed, paucis exceptis, multi retrocesserant a fide. Ibidem multos ad Christum converterunt, verbo instruentes, exemplis ædificantes, miraculorum luminositate coruscantes. Post hoc gloriosi patres nostri, Nemausim l venientes, multos ejusdem urbis incolas ab infidelitate ad fidem converterunt; et, assumpto ibidem Honesto, Nemausensi * cive, per totam Septimaniam prædicando, baptizando, populum multum Christo acquisierunt. Multos in eorum discipulatu, christianæ religionis stigmatibus insignitos, in fide orthodoxa instructos, in eorum comitiva sociarunt.

[11] [dein Carcassonæ a judice Rufino tenti,] Cum autem præfati sancti viri, junctis prædicationis officiis, die nocteque ubique peragrarent, Carcassonam urbem ingrediuntur. Mox a judice Rufino, qui eidem præerat civitati, de hujusmodi religionis novitate per litteras et famam suscitato, absque omni audientia, cum tota fidelium comitiva deprehenduntur. Quos judex Rufinus tali verbositatum arrogantia, torvo vultu impetit, dicens: Cujus conditionis estis, vos peregrini, novitatum sectatores? Cui * sancti placido vultu, constanti animo, unanimiter responderunt: Christiani sumus, ministri et servi Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei, cujus adventum, legationem, eruditionem et passionis fructum, resurrectionis et ascensionis gloriam habemus declarare homnibus a diabolo per infidelitatem captivatis. Tunc Rufinus sanctis viris dixit: Si ab ipsa iniqua miserrima intentione ad deorum nostrorum cultum quem sanctissimum coluerunt augusti domini nostri, nolitis recedere, scitote omnia pœnarum genera, quæcumque humano poterit excogitari ingenio, in diem istam vos subituros fore. Si vero sacra diis nostris libamina persolveritis, dabuntur vobis ingentia quæ volueritis præmia. Ergo ad quævis horum animos impuleritis, pro meritis vel bonis bona vel malis mala recompensabimini. Tunc sancti athletæ Christi, virili animo et mente firmissima, Rufino judici dixerunt: Creatorem omnium timemus et diligimus; illi quotidiana laudum sacrificia impendimus; dæmonibus non sacrificamus, nec illi exigere debent nec nos persolvere. Quis tantæ vesaniæ conductor est, ut idolis surdis et mutis sacrificia solvat, a quibus nec salutem recipit nec veniam sperat, nec miseratione ditatur, sed animæ detrimenta conquirit? Illi enim debentur sacrificia, qui corpora defunctorum in magni judicii die reparabit in melius. Bonorum nostrorum non indiget, nec cruore pecudum * delectatur; Deum vivum a quo omnia bona procedunt, in quo est invictissima veritas, adoramus. Idola vana execramus et toto posse aspernimus. Rufinus autem insanus talia virosa fudit vociferando eloquia: Tollantur ab aspectibus nostris garrulatores et tenebrosi carceris finibus retrudantur, ne deorum nostrorum injuriam audiamus.

[12] [sed ab angelo liberati,] Beatissimi Saturninus et Papulus cum fidelium sociorum comitiva, protinus ab apparitoribus rapti, tetris carceribus sunt recepti, sine cibo et potu. Præceperat crudelis Rufinus cuncta prorsus humanitatis eis subsidia denegari. Aliquibus diebus immorati sancti Christi milites, inedia corporis et squalore carceris pene deficientes, licet angelica visione consolati, cœperunt humiliter auxilium flagitare divinum, quoniam videbant abesse humanum; Deo totaliter confidentes, ad vitam parati vel mortem, secundum beneplacitum Dominicæ voluntatis. Eis vero nocte atque die insistentibus, cum essent animarum lucra latiora Domino Deo oblaturi et majore triumpho coronandi, noctis conticinio, angelus Domini incredibili fulgore resplendens, carceris ergastula confregit, catenarum vincula disrupit; liberum sanctis quo vellent aditum paravit, sic dicens: Ite, milites invicti, annuntiate populis nomen Domini nostri Jesu Christi. Nondum venit hora vestra; majora vobis debentur præmia et pro fide Christi certamina… Tunc carceris custodes, divino timore pavidi, fugiunt.

[13] [Tolosam adeunt; qua ad Christum magnam partem conversa,] Sancti athletæ, spe firmissima intrepidi, Tholosanum pagum adeunt, docentes populos et baptizantes in nomine Trinitatis indivisæ, Domino Deo cooperante et sermones confirmante frequentibus signis. Continue tamen amicus Dei Papulus, levita sanctissimus, pontifici Saturnino adhæsit familiaris. Scientes autem Christi athletæ in urbe Tholosana admodum populosa amplius frendere gentilitatis ferocitatem, ut virtuosi primipilarii, divinis stimulationibus accensi, urbem congrediuntur intrepidi. Urbem ingressi, benedicunt, sic dicentes: Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus; fugiant qui aderunt eum a facie ejus. Gradatim opitulantibus meritis beatorum Saturnini pontificis et Papuli levitæ, coruscarunt miracula, germinare cœperunt fidei sacramenta. Omnibus ad sanctam fidem properantibus, copiosa accrescebat benedictio; paulatim divulgabatur nomen Christi, salus evangelicæ prædicationis. Confluebant multi ad lavacrum sanctæ regenerationis. In vigiliis, jejuniis, sanctis prædicationibus currebat beatissimus Levita m sollicitus, vultu et vita angelicus, ut prædam auferret diabolo et redderet Domino Deo. Nec deerat illi sermonis gratia, nec penetrans facundia. Omnibus gratus, perspicaci mentis prudentia, semper paratus, ingenio profundus, disputationibus aptus, confundebat rationibus gentiles, Scripturis Judæos; affirmans divinitatis formam simplicissimam nihil in se habere nisi se, nec esse plures deos,ac universitatem creaturarum totam creatam esse et aliquo indigere quod sit extra universitatem rerum creatarum. Et hæc non sunt idola manu hominum facta, sed Deus æternus a quo fluunt omnia.

[14] [S. Saturninus in Hispaniam abiens, committit Tolosanos sancto Papulo.] Sancta igitur regeneratione accrescente in urbe Tholosana, eximius doctor Saturninus venerandissimum levitam Papulum sic alloquitur: O dulcissime frater, egressi sumus de Græcia, terra originis, ut conducamus indoctum populum ad patriam universam, terram promissionis. Docuit nos beatus Pater noster Petrus incessanter nos animarum lucris intendere, in animabus commissis supra omnes laborare. Propter hæc ad regiones istas, auctoritate Christi Domini nostri, ministerio ipsius apostolorum principis missi sumus, a quo benedictione sancta spem recepimus quod reciperemus laboris mercedem et quietis portum. Præceperat nobis Dominus noster Jesus Christus, cum nos discipulos designavit ad peragrandum orbem, ut in omnem regionem sonus evangelicæ tubæ resonaret, quatenus nobis aperta in secreto, diceremus in lucem super tecta, nec timeremus eos qui corpus occident, animam autem occidere non valebunt. Si ipsum Christum persecuti sunt, dominum et magistrum, nos in nomine suo erimus corpore persecuti. Spiritus Dei nos usquequoque conduxit; verbum dedit, gratiam ministrabit. Progredere; per omnes illas convicinas regiones prædica verbum, insta opportune, doce, baptiza, doctos corrobora. Oportet nos mandatum Christi implere. Disposui circuire … et Vasconias inferiores, Hispaniarum partes. Tu autem, fili mi, circa provincias istas vigila, in omnibus labora, ministerium tuum imple, apostolica auctoritate delegatum vicesque meas ubique tibi committo. Vale, carissime frater, levita n sanctissime. Benedicetur semen nostrum in generationibus seculorum.

[15] [Is, dum strenue officio diaconi fungitur,] Egressus autem beatissimus levita o Papulus prædicabat ubique constanti animo Christum salvatorem omnium, ante secula quidem ineffabiliter a Deo Patre genitum, non factum, Patri consubstantialem, æternum, omnipotentem, secundum finem seculorum de matre hominem verum ad nostram salutem ex Maria virgine natum, pro omnium redemptione passum, ut ex hominibus restaureatur (sic) in … angelorum turma et humana natura peccato protoplasti corrupta redimeretur. Primus homo peccator non potuit tantum donum mereri, nec tantam satisfactionem dare; ideo Filius Dei carnem assumpsit in utero Virginis, mediator Dei et hominis. Christus Jesus solvit per justitiam passionem et nos restituit ad gloriam supernæ fruitionis. Cum autem sanctissimus pater Saturninus pervenisset ad Hispanias, verbum Dei prædicando, remansit levita prudentissimus velut apis melliflua intus civitatem et extra in adjacentibus plagis, pro sanctis mysteriis et credita dispensatione ferventissimus. A beato Petro missus legatus apostolicus, beati pontificis Saturnini vicarius et primus sacro fungens officio archidiaconatus p in pago Tholosano. Omnibus operibus bonis laude insignis et fama mirificus, non cessabat verbum Dei ministrare, pauperes consolari, rudes instruere, tyrannos arguere, omnes ad fidem attrahere. Ac omnes malæ humanitatis infirmitate pressi, a diabolo vexati, desolati, merita sancti levitæ implorantes pristinæ reddebantur sanitati, admirantes immensa gratiarum dona quæ per servum suum Papulum operabatur clementia Redemptoris.

[16] [a senatu Capitolii Tolosani decollatus caput suum defert ad fontem qui prodigiose scaturiverat.] Perseverante infatigabili evangelizantis constantia, invidia diaboli contra verbum Dei et legis evangelicæ doctorem exorta est, ne perderet gentilitatis prædam et ne augeretur per servum Christi Papulum pontificatus Salvatoris. Et quia plebs in iis regionibus nostris firme venerabatur tutorem suum, spiritualem patrem et levitam patronum, apparitores missi a senatu Capitolii Tholosani, ipsum beatissimum patrem nostrum Papulum latenter apprehenderunt, ligaverunt, verberibus, flagellis, alapis dire maceraverunt, dicentes sub ficto nomine crucifixi Jesu * illum esse seditiosum *, turbatorem, reipublicæ persecutorem. Cum autem athleta sanctissimus in confessione sanctæ fidei et religionis christianæ perseveraret invictissimus, et nomen Christi ab ejus affectu oreque et invocatione tolli non posset, capitis abscissione vitam suam felici palma Domino Deo consecravit. Videns tamen apparitorum gladium, super lapidem antepositum manus et genua defixit, in quo, ad perpetuam martyris gloriam, manus et genuum vestigia q impressione evidente mox remanserunt. Orationem ad Deum fudit, commendans Jesu Christo, pro cujus fide pugnabat, animas sibi commissas, loci et fidei augmentum, [et vitæ pro] priæ consummationem, [sicque] spiculatorem lætus sustinuit, animam Deo reddens. Gladio percussus inter duas arbores, fructum apostolicæ legationis morte consecrata * feliciter consummavit. Capite abscisso *, in terra fons vivus aquæ scaturivit, qui usque in hodiernam diem manet, quo sanctus martyr post decollationem caput ipsum manibus portans, ductu divino, angelorum ministerio pervenit, quoque eum (sic) deposuit. A quo fonte rivulus vulus usque ad ecclesiam suo nomine intitulatam continue fluit, non sine præsago et miraculorum approbatorum testimonio. Ubi totum corpus per multa tempora remansit, miraculis coruscantibus, a catholicis fidelibus ad laudem Christi nominis et gloriam sancti martyris veneratum.

[17] [Corpore inde Tolosam deportato, caput mansit in loco martyrii. Martyr autem a Deo honoratur;] Tandem subcrescentibus patriæ calamitatibus, fuit Tholosæ deportatum juxta corpora sanctorum apostolorum, in ecclesia Sancti Saturnini reconditum. Caput tamen in ecclesia ipsius sancti martyris remanet usque hodie, in tecis * argenteis solemniter reconditum et honoratum, ad memoriam tanti patroni, qui æterno Patri indefesse servivit, animarum saluti usque ad mortem præfuit. Unde memoriam suam felicem nobis posteris reliquit. Gloriosissimi patris nostri Papuli in sancta confessione martyrium posteris dat judicium ut Dei servus pro defensione veritatis ultro se offerat certamini nec desistat * per imitationem * subsequi. Hic speculemus pontificem Saturninum Papulumque levitam, ejus discipulum, ad martyrium electos. Numquid postremus levita in ordine præcessit magistrum, primus coronatus in sancta confessione? Ita in electis Dei sæpe contingit, ut vocatione postremi fiant coronatione primi r.

[18] [miraculis;] Virtus signorum data fuit sancto levitæ ad nutriendam fidem gentilium paganorum, in corroborandam tam magistri Saturnini quam levitæ Papuli discipuli communis doctrinæ prædicationem. Quis dubitet ministerio sanctorum angelorum corpus sanctissimi levitæ, capite abscisso *, manibus accepisse suis caput gloriosum et ad locum destinatum portasse? nec sine præsagio indicasse quam locus foret pro tempore ad honorem Dei et laudem martyris Domino consecrandus et spiritualibus officiis mancipandus, a Deo præsignatus, benedictus et in memoriam sancti martyris conservandus, atque, perseverantibus ministrorum virtutibus, in Dei laudibus de bono in melius prosperandus? Retineamus sanctorum miracula in laudem eorum, in robur virtutis, fidei confessionem, veritatis defensionem. Regnante autem Antechristo * miracula at plurima cessabunt, ad probandam patientiam sanctorum, levitatem reproborum.

[19] [sed et colendus est imitatione,] Commendemus ergo memoriæ, velut speculis vitæ, gesta sancti levitæ. Sanctum fructum in nationes fecit, cum tantis temporibus verbum salutis patefecit. Opus excellentissimum prudentiæ est evangelizare, cum evangelizans occupatur in Spiritu sancto. Ad exemplum sancti martyris scientia sit in intellectu, caritas in affectu, dulcedo in sermone, lux boni exempli in opere. Consideremus quantum a beato Petro fuit in castitate Papulus commendatus, et vita beatus. Continentia est mentis securitas, corporis sanitas. Qui illa fruuntur, angelis coæquantur, si caveant ab otio, a ciborum multitudine, a vaniloquio et a vagatione. Unde Ecclesiasticus *: Omnis ponderatio non est digna animæ continenti. Sed consideremus sancti levitæ humilitatem, in qua ab infantia fuit Domino consecratus, omnibus obediens, nulli malum reddens, verens adipisci sanctam sacerdotii dignitatem ob mysteriorum profunditatem. Radicatus vera humilitate, accrevit altiori sanctitate; quia non in sublimitate graduum sed caritatis amplitudine acquiritur Dei regnum. Deus enim fortibus resistit, humilibus dat gratiam.

[20] [ut incolis civitatis S. Papuli bene sit.] Ergo, Jesu bone, qui Papulum laureasti in agone, præsta ut merita sanctissimi patris et levitæ sint posteris in speculum vitæ; suisque sanctissimis precibus conserventur et beneficiis sanctis accrescant locus clarus et populus. Amen.

ANNOTATA.

a Absurdus hic syllabarum abusus ad ridiculas etymologias stabiliendas, in Legenda aurea usitatus, non mediocriter confirmat opinionem nostram qua hanc S. Papuli Vitam seculo XIII adscripsimus.

b Hæc est illa Sanpapulensium traditio de qua in Commentario (num. 8) mentionem injecimus, quæ in S. Papulo nec episcopum nec presbyterum, sed diaconum martyrem veneratur.

c Quæ hic deortu, juventute, conversione S. Papuli narrantur, nullo historiæ testimonio niti, etiam tacentibus nobis, prudens lector agnoscet.

d Quæ hic de sancto Saturnino leguntur, ex turbido apocryphorum documentorum fonte fluxerunt.

e Alludit auctor ad persecutionem magnam de qua c. VIII Actuum Apost.; sed confundit omnia.

f Hæc quoque in apocryphorum documentorum fide nituntur.

g Levita S. Papulus a Petro ordinatus hic legitur; neque ulla posterior ordinatio occurret.

h S. Petrum apostolum de prædicanda Gallis Christi fide sollicitum fuisse, libenter admiserim. Quæ hic dicuntur de Petro prævidente in Spiritu sancto Gallorum populum sensus acumine inter ceteras nationes ad fidei documenta facilius inclinari et in Galliarum partibus, velut in centro christianitatis, stabilitatem christiani nominis et religionis orthodoxæ vivacitate studiorum et pietatis amore usque ad finem seculi permansuram, etc., in Gallo gallizante tolerari possunt, etiamsi amaro risu explodat historia. Nulla enim est sub cœlo regio unde majores Ecclesiæ pestes extiterunt quam ex Gallia.

i Duplicem S. Clementis assumptionem ad papatum hic auctor distinguit. Quæ opinio duplicis pontificatus non solum ex epistola apocrypha Clementis ad Jacobum originem traxit, sed etiam ex Tertulliano. Non quod utrovis in loco duplex pontificatus asseratur, sed quod in illa epistola Clemens affirmat se a B. Petro consecratum fuisse episcopum, quod et Tertullianus confirmat, De Præscript., c. 32. In dicta epistola ad Jacobum legitur: Clementem hunc episcopum vobis ordino, cui soli meæ præ dicationis et doctrinæ cathedram trado [P. G., tom. I, col. 464.] … In medio coram omnibus manus mihi imposuit et in cathedra sua, ingenti verecundia fatigatum sedere me compulit [Ibid., col. 471.] . Tertulliannus vero loco citato: Hoc enim modo ecclesiæ apostolicæ census suos deferunt: sicut Smyrnæorum ecclesia habens Polycarpum, ab Joanne conlocatum refert: Sicut Romanorum Clementem a Petro ordinatum edit; proinde utique et ceteræ exhibent. Petro successisse Clementem, plerique Latinorum teste S. Hieronymo (De viris illustribus. Clemens) putaverunt. Multi cum Baronio, Tillemontio aliisque opinantur Clementem revera a B. Petro consecratum fuisse episcopum, sed post Petri martyrium pontificatus honorem recusasse. Successit ergo Petro Linus, Lino Cletus, Cleto tandem successit Clemens. Vide De Smedt, Dissert. selectæ in 1am ætatem hist. eccles., Diss. VII, cap. 1, art. 2; Jungmann, Dissert. selectæ, tom. I, Diss. 2, n. 18.

j In epistolis scilicet apocryphis.

k De hac re egimus in Commentario, num. 15.

l Hæc ex documentis apocryphis hausta videntur.

m Tunc ergo adhuc episcopus aut presbyter nondum erat, secundum traditionem Sanpapulensium.

n Secundum Sanpapulenses valedicens Papulo Saturninus, levitam hunc reliquit.

o Et, profecto Saturnino, nullam aliam Papulo dignitatem Sanpapulenses tribuunt præter diaconatum.

p Dignitatem archidiaconi ex posteriori seculorum usu auctor S. Papulo, Saturnini diacono, tribuit.

q De hac re vide Comment., numm. 26, 27 supra.

r Qui hæc scripsit, sane nihil quidquam de S. Papulo episcopo aut presbytero inaudiverat. Unde vehemens suspicio oritur Tolosanæ Ecclesiæ traditionem circa S. Papuli dignitatem satis recentem esse.

* sc. rerum.

* sc. Petri.

* nutrivit?

* edit. Antiochæ.

* edit. confervens.

* pro comperta?

* edit. deliquit.

* edit. confortabatur.

* voces suppletæ.

* (sing.-sunt) leguntur in edit. inter referens et Hic.

* edit. nitibus.

* edit. tetide.

* edit. merendi.

* edit. idolatrica.

* edit. inclinare.

* sic edit.

* edit. Catalaunensis.

* edit. dedictum.

* hæc editor potuit legere ex 4 lineis codicis.

* edit. Nemausense.

* edit. Qui.

* edit. pedum.

* edit. Jesus.

* edit. seditionem.

* edit. consacrata.

* edit. absciso.

* edit. tectis.

* edit. desidat.

* edit. perimationem.

* edit. absciso.

* sic.

* edit. ecclesiasticis.

VITA SANCTI PAPULI
AUCTORE BERNARDO GUIDONIS. [Videsis Comment. Præv., num. 11, p. 590 supra.]

Papulus, martyr in pago Laureacensi, in Occitania (S.)

BHL Number: 6454, 6455

EX MSS.

Vitam S. Papuli, auctore Bernardo Guidonis, episcopo Lodevensi, edimus ex tribus codicibus manuscriptis collatis inter se. — 1. Primus est codex membraneus continens tertiam partem Sanctoralis Bernardi Guidonis, estque hujus operis exemplar originale et autographum, in cujus folio 108 invenitur Vita S. Papuli. Est bibliothecæ publicæ urbis Tolosæ, in folio, n. 64. Hunc pro fundamento editionis nostræ ponimus, signabiturque hic a nobis numero 1. — 2. Alter est codex membraneus continens Vitas aliquot sanctorum regionis Tolosanæ, in quo Vita S. Papuli invenitur fol. 228. Est bibliothecæ publicæ urbis Tolosæ, in folio, n. 72. Hujus lectiones variantes signabimus numero 2. — 3. Tertius est codex membraneus continens Vitas aliquot sanctorum regionis Tolosanæ, in quo Vita S. Papuli invenitur fol. 158. Est bibliothecæ nationalis Parisinæ, in folio, n. 4985. Hujus lectiones variantes signabimus numero 3.

Notare juvat tria hæc exemplaria Vitæ hujus esse coæva Bernardo auctori, qui obiit die 30 decembris anni 1331. Secundum et tertium præcedunt annum 1317, primum illo anno posterius est. Vide doctissimum opusculum cl. viri Leopoldi Delisle, bibliothecæ nationali Parisinæ præpositi, cui titulus Notitia codicum manuscriptorum Bernardi Guidonis [In altera parte tomi XXVII operis gallici cui titulus: Notitiæ partesque excerptæ codicum manuscriptorum e bibliotheca nationali aliisque bibliothecis (Notices et extraits des manuscrits de la bibliothèque nationale et autres bibliothèques), Parisiis 1879.] .
Doctissimo viro ob summam in nos benevolentiam grati animi testimonium libenter hic exhibemus.

[S. Papulus S. Petrum Romam secutus, cum S. Saturnino,] Sancti Papuli, III Nonas Novembris, ex iis quæ scripsit de ipso Flavius Anselmus, monachus Beccensis, in quodam sermone [titulus 2, 3: Sancti Papuli martyris ex iis quæ scripsit Flavius Anselmus, Beccensis (Becensis 3) monachus in quodam Sermone de ipso, cujus natale recolitur (in quodam-recol. deest in 3).] . — Sanctus ac gloriosus martyr Papulus fuit Antiochiæ præfecti filius, unicus patri suo. Qui patrem et patriam [et patriam om. 2, 3.] cum omnibus divitiis derelinquens, beato Petro apostolorum principi adhæsit, ejus effectus discipulus, paupertatem Christi eligens et præferens divitiis hujus mundi. Dehinc, cum beatus Petrus apostolus de [de om. 3.] Antiochia Romam tenderet, sanctus Papulus perrexit pariter cum eodem; cumque cum eo Romæ aliquantum temporis peregisset, cum [Dyonisio et add. 2, 3.] Saturnino, Christi postea martyre glorioso [(m. g.) martyribus gloriosis 2, 3.] , in partes Aquitaniæ prædicandi gratia verbi Dei [verbi Dei om. 2, 3.] a beato Petro apostolo est directus. Qui Carcassonam ingredientes et Christi nomen publice prædicantes, ab ipsius civitatis judice, Rufino [Ruphino 1.] nomine, in carcere mittuntur, et [(squalore-pœnis) ita 2, 3; deinde a squalore carceris extrahuntur, non quidem a pœnis 1.] squalore carceris ac inedia affliguntur, nocte vero ab angelo lucis de tenebris carceris extrahuntur : non quidem a pœnis omnibus liberati, sed ut majora pro Christi nomine post subirent tormenta reservati.

[2] [Tolosam venit; et dum curam hujus] Igitur Papulus, tunc juvenis, postea futurus martyr Domini gloriosus, cum beato Saturnino Tholosam ingreditur civitatem, ad prædicandum in populis verbum Dei et fidei ac salutis: [regionis gerit pro S. Saturnino,] et licet multas ab infidelibus toleraret injurias et tribulationes, nullatenus tamen vacabat, sed magis insistebat prædicationi [codd. prædicationem.] verbi Dei, tormenta deridens despiciensque illata sibi supplicia: sciens quod Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis [electis 2, 3.] . Traditur autem sanctus Papulus beato Saturnino, civitatis [Tolosanæ civit. 2.] episcopo, familiariter ac inseparabiliter adhæsisse [utpote sanctus sancto add. 2, 3.] . Qui beatus pontifex Saturninus, cum in Yspaniam perrexisset, ut verbum Domini prædicaret, annisque duobus et amplius apud Pampiloniam [Pampeloniam 3.] moraretur, Tholosam civitatem ac Tholosani territorii regionem ad regendum in Christo [(ad regendum in C.) in Christo regendum 2, 3.] beato Papulo [Paulo 3.] commendavit. Quam rexit strenue, verbum Dei populis assidue prædicando et sicut bonus pastor super oves sibi traditas [creditas 2, 3.] vigilando.

[3] [a persecutoribus ei caput amputatur: sed caput defert ad fontem parum distantem,] Denique cum longe lateque verbum Domini prædicaret et ut bonus pastor ovibus suis æternæ vitæ pascua ministraret, comprehensus a persecutoribus fidei Christi multisque affectus injuriis, post multimoda genera tormentorum, cum in confessione fidei Christi [(f. C.) christianæ fidei 2, 3.] constanter perseveraret, gladio capite ejus abscisso a corpore [(ejus-corp.) cæsus 2, 3.] , hostia Christi et martyr [et martyr om. 2, 3.] efficitur; monstraturque in territorio Tholosano [(t. T.) T. t. 2, 3.] locus ipsius martyrii, qui distat ab urbe Tholosa quasi itinere diei unius [(locus-unius) sanctissimi ipsius martyrii locus distans ab ipsa Tolosa quasi diei unius itinere 2, 3.] . Monstratur quoque petra in qua patent hactenus manifeste genuum ac manuum martyris impressa vestigia, supra quem [quem om. 2, 3.] genibus ac manibus defixis plectendus oravit. Quo in loco dum per merita sancti [sancti om. 3.] martyris multi a multis liberarentur incommodis, ædificata est ecclesia a fidelibus, ita ut petra quam diximus subtus altare videatur. Sanctus autem Papulus decollatus, mox post decollationem caput abscissum propriis portans manibus, virtute divina ductu angelico pervenit ad fontem non procul a prædicto loco [(Sanctus-loco) Monstratur autem non procul ab isto loco fons quo sanctus martyr Papulus post decollationem caput proprium manibus suis portans ductu divino pervenit 2, 3.] ibique eum deposuit.

[4] [prodigio hoc similis aliis sanctis,] Simile autem [(loco Simile autem) Et ne hoc de sancto Papulo cuiquam incredibile videatur, simile 2, 3.] legitur de multis sanctis aliis, maxime in ecclesia primitiva. Sicut [(Sicut usque ad finem) Lucianus (Luciconis 3) siquidem, Belvaci Galliarum civitatis primus martyr (et episcopus add.2), cum pro Christi nomine cum sociis suis, Maximiano et Juliano, decollatus fuisset, assumpto capite cum prædictis sodalibus suis ad fontem qui hodie monstratur in illis partibus venit et (ac 3) lavit, iterumque resumptum prope civitatem in loco deposuit in quo in sui nominis ecclesia hactenus veneratur. Dionysius quoque, Parisiensis civitatis primus martyr et præsul, cum Rustico et Eleutherio sociis, capitibus amputatis, ipsa capita sua manibus accipientes deportaverunt ad locum quo nunc requiescunt. Nigasius (Nicasius 3) quoque, Rothomagensis civitatis archiepiscopus primus ac martyr, cum Quirino et Seuviculo sociis, capita sua post abscissionem eorum in quandam insulam deportarunt ibique deposuerunt. Sancta quoque virgo Valeria, prothomartyr Galliarum, caput abscissum manibus bajulando Lemovicis civitate firmis incedens vestigiis ad beatum Martialem attulit et obtulit ad altare ubi illa hora pro ejus martyrio divina mysteria celebrabat (celebrabant 3) 2, 3.] de sancto Luciano a Belvacensi episcopo et de sancto Dionysio b Parisiensi et de sancto Nicasio c Rothomagensi et de sancta Valeria d in Lemovica civitate, quæ caput suum abscissum ad beatum Martialem detulit et obtulit ad altare ubi illa hora pro ejus martyrio divina mysteria celebrabat.

[5] [ejusque corpus adhuc quiescit in villa S. Papuli.] Corpus autem sancti Papuli [(m. g.) add. 2, 3.] , apud Tholosam deportatum, honorifice hactenus in proprio tumulo marmoreo [in proprio tumulo marmoreo om. 2, 3.] veneratur. Caput vero [ipsius pretiosum add. 2, 3.] in loco qui ipsius nomine villa Sancti Papuli [villa Sancti Papuli om. 2, 3.] nuncupatur, in propria [sui nominis add. 2, 3.] ecclesia in veneratione habetur, ubi postmodum [(post-modum-decurrente) et (sic) monachorum cœnobium cum abbate sub regula beati Benedicti serviens Domino. Sic igitur beatus Papulus, martyr inclitus, hoste devicto martyrio consummato ab angelis lucis susceptus est in cœlis inter martyres laureatus 2, 3.] facta fuit et est abbatia Ordinis sancti Benedicti, quam modernis temporibus dominus Johannes paparum XXII evexit in sedem episcopalem, pontificatus sui anno primo, Dominicæ vero incarnationis anno MCCCXVII decurrente.

ANNOTATA.

a De sancto Luciano Bellovacensi vide Acta Sanctorum Januarii, tom. I, ad diem 8, ubi in Vitæ S. Luciani, auctore Odone episcopo, capite quinto leguntur sequentia: Tunc erigens se sancti viri corpus exanime, apprehendit propriis manibus sanctum caput abscissum; stabili gressu Spiritus sancti gratia, cujus fuerant membra corporis et organa, una cum ministerio angelico, ac si vivens in corpore, iter plantis firmissimis carpere cœpit: portansque pretiosum caput, ductu angelico, a monte quasi millibus tribus, transvadato fluminis alveo, pervenit ad locum, quem vir sanctus sibi funeri tradendum elegerat, uno a prædicta urbe distantem ferme milliario. Vide ibid. notam a, scilicet teste Petro Louveto cerni etiamnum in monte Millio semitam per quam ille caput gestans incessit et Roseam appellari sive Rosetum “la Rosière,” inque ea rosas nasci mirifici ruboris quales eadem roseta alias transplantata non ferunt. Etsi vero asper et præceps ad latus unum sit mons Millius, numquam tamen ex curruum carrucarumve lapsu cuiquam equorum, vini reive alterius jacturam contigisse: idque etiam hæreticos qui cultum aversantur Sanctorum opemque negant eos ferre mortalibus, sæpenumero se coram esse confessos, carrucas isthic suas eversas perque declive devolutas esse, se tamen cum in ima descendissent et vinum omne salvum et equos incolumes reperisse.

b De sancto Dionysio Parisiensi vide Acta Sanctorum Octobris, tom. IV, ad diem 9, ubi in Actis fabulosis num. 13: Beatissimi se Dionysii et pontificiis venerandi sanctum exanime cadaver erexit beataque manu caput a corpore abscissum, lictoris ense truncatum pendulum cœpit brachiis vectitare etc. Lege præmissum Actis commentarium.

c De sancto Nicasio Rotomagensi videri potest Commentarius historico-criticus, inter Acta Sanctorum mensis octobris, tom. V, ad diem 11. Miraculum portati a Sancto proprii capitis refertur ejusdem commentarii num. 13, et ex codice Namurcensi 15 in Anal. Boll. tom. I, p. 632.

d De hac sancta Valeria deinceps agendum erit ad diem 9 mensis decembris.

DOCUMENTA LITURGICA DE S. PAPULO.

Papulus, martyr in pago Laureacensi, in Occitania (S.)

EX EDIT.

I. Ex missali Tolosano, anni 1524 (Missale ad usum ecclesie metropolitane sancti Stephani Tholose, non mediocri diligentia ac studio nuperrime per doctissimum ac sapientissimum capitulum dicte cathedralis ecclesie Tholose revisum et correctum etc. 1524). Fol. 241:

IN NATALI SANCTI PAPULI MARTYRIS.

Oratio. — Præsta quæsumus, omnipotens Deus, ut, qui beati Papuli MARTYRIS TUI ATQUE PONTIFICIS natalitia colimus, intercessione ejus in tui nominis amore roboremur.

II. Ex Proprio Tolosano (secundum textum recognitum jussu Illmi et Revmi DD. Caroli de Montchal archiep. Tolosani et in lucem editum anno 1647).
Die III Nov. S. Papuli martyris, semiduplex.

Lectio IV. — Papulus adolescens Antiochenus, cum sancto Saturnino, primo Tolosanorum episcopo, Roma profectus Tolosam civitatem ire cogitans, Carcassonæ a Carcassonensi judice Ruffino in carcerem ambo conjecti, ope divina ex illo liberati, Tolosam tandem pervenerunt. Illic cum plurimos evangelii face collustrassent, Saturninus Hispanias petiturus a Papulo discessit Tolosanumque gregem ipsi commendavit. Dum autem per biennium in illis oris moram facit Saturninus, strenuam operam Papulus tum Tolosæ tum vicinis in locis amplificando Christi gregi navavit.

Lectio V. — Quamobrem, dum amplificandæ fidei christianæ impensius incumberet, a gentilibus comprehensus, contumeliisque ac suppliciis variis affectus, abscissione capitis martyrium complevit, eo in loco qui postea ipsius sancti Papuli nomen retinuit. Caput abscissum, manibus sublatum, ad vicinum fontem angelo duce martyr detulit. Ibi vestigia genuum ac manuum, quibus incumbebat capite truncandus, lapidi impressa remansisse dicuntur.

Lectio VI. — Ad sepulchrum Papuli cum undique numerosa hominum multitudo conveniret, propter varia quæ illic edebantur miracula, templum ingens excitatum fuit, atque in eo Papuli caput asservatum, reliquo corpore Tolosam translato; quod conditum in marmoreo tumulo diu jacuit apud ædem Sancti Saturnini, donec ex eo multis post annis, una cum corporibus sanctorum antistitum Tolosanorum Honorati, Silvii, Hilarii, inventum est. Tantum vero honoris tanti martyris monumento habitum est a posteris, ut non modo præclara basilica, sed et amplissimo cœnobio honestatum sit, quod ad episcopatus fastigium Joannes XXII Pontifex Maximus postea evexit.

Eædem lectiones ad verbum sunt insertæ in libello cui titulus: Officia sanctorum propria Ecclesiæ et diœcesis Tolosanæ, jussu Illmi et Revmi DD. Caroli Antonii de la Roche Aymon, arch. Tolosani edita. Tolosæ, apud Cl. Æg. Lecamus 1744.

III. Ex breviario Tolosano Stephani Caroli de Lomenie de Brienne, Tolosani archiepiscopi [Carcassi Herisson 1784.] . In festo S. Papuli martyris. Duplex majus. Ex Anselmo Beccensi et Bosqueto.

Lectio I. — Papulus sancti Saturnini primi Tolosanorum episcopi inter præcipuos discipulus ac socius censetur. Tanta virtute tantoque successu sub hoc fervido apostolo laboravit, ut Saturninus ipsius curæ Tolosanensem ipsam Ecclesiam recens natam committere non dubitaverit, dum, pro Christo legatione fungens, peregrinaretur ad prædicandum regni cœlestis evangelium. Quid fecerit vel quid passus fuerit ad asserendum in his regionibus fidem, non omnino constat: at saltem hoc fidei testimonium sui sanguinis effusione signasse omnes agnoscunt. In ipso Tolosatium territorio, longe ab urbe unius diei itinere, martyrium suum consummavit.

Lectio II. — Multo tempore post sancti Papuli mortem, memoriæ ejus celebritas induxit ut circa ejus sepulchrum ædificaretur primum ecclesia, deinde prope ipsam monasterium, sancti Pauli et sancti Papuli nominibus designatum, de quo temporibus Ludovici Pii mentio habetur. Populorum concursus ad hunc locum initium dedit primum vico, deinde urbi hujus nomine insignitæ, in qua Joannes Papa vigesimus secundus sedem episcopalem erexit, abbatiam convertens in episcopatum. Sancti Papuli solemnitas ex veteri consuetudine celebratur die tertia novembris.

Lectio III. — Corpus sancti Papuli a sepulturæ suæ loco Tolosam translatum est et in basilica Sancti Saturnini depositum, ubi usque nunc a fidelibus colitur. Tertio decimo seculo prope sancti Saturnini tumulum inventum est: sexto decimo ineunte e terra solemniter levatum, die vigesima quarta Martii. Anno vero millesimo sexcentesimo vigesimo secundo, in capsa argentea delatum in conspectum et cultum populorum expositum est. Caput ejus in ecclesia cathedrali urbis ejus nomine vocatæ ad hunc usque diem religiosissime asservatur.

Oratio. — Da, quæsumus, omnipotens Deus, juge incrementum fidei, quam beatus martyr Papulus in his regionibus plantavit et proprio sanguine rigavit. Per Dominum.

IV. Ex Proprio hodierno archidiœcesis Tolosanæ [Descriptum Tolosæ 30 januarii 1880.] Die 3 Novembris, S. Papuli, presbyteri et martyris. in II. nocturno. Ex Anselmo Beccensi et Bosq.

Papulus, sancti Saturnini, primi Tolosanorum episcopi, inter præcipuos discipulus ac socius censetur. Tanta virtute tantoque successu sub hoc fervido apostolo laboravit, ut Saturninus ipsius curæ Tolosamam ipsam Ecclesiam, recens natam, committere non dubitaverit, dum pro Christo legationi fungens peregrinaretur ad prædicandum regni cœlestis evangelium. In ipso loco qui postea ipsius nomen retinuit, capitis obtruncatione martyrium suum consummavit. Multo tempore post sancti Papuli mortem, memoriæ ejus celebritas induxit ut circa ejus sepulcrum ædificaretur primum ecclesia, deinde prope ipsam monasterium, sancti Pauli et sancti Papuli nominibus designatum, de quo temporibus Ludovici Pii mentio habetur. Papularum concursus ad hunc locum initium dedit primum vico, deinde urbi hujus nomine insignitæ, in qua Joannes Papa vigesimus secundus sedem episcopalem erexit, abbatiam convertens in episcopatum. Sancti Papuli solemnitas, ex veteri consuetudine, celebratur die tertia Novembris. Corpus sancti Papuli a sepulturæ suæ loco Tolosam translatum est, et in basilica Sancti Saturnini depositum, ubi usque nunc a fidelibus colitur. Tertio decimo seculo prope sancti Saturnini tumulum inventum est; sexto decimo ineunte, e terra solemniter levatum, die vigesima quarta Martii. Anno vero millesimo sexcentesimo vigesimo secundo, in capsa argentea delatum, in conspectum et cultum populorum expositum est.

V. Ex missali Sanpapulensi.

Die 3 Nov. In festo S. Papuli PRESBYTERI, evangelii in Occitania præconis et martyris, ecclesiæ cathedralis et totius diocesis patroni.

PROSA.

      Plebs sancta, gaude, quam Deo
Quæsivit olim Papulus.
Tuo piis apostolo
Grates refer * nunc laudibus.
Amore Christi fervidus,
Christum secutus auspicem,
Caput bonorum, finibus
Hic intulit nostris fidem.
      Cultus et aras dæmonum
Divumque fana diruit.
Errore pulso, mentium
Tristes tenebras discutit.
      Furente tandem Tartaro,
Hanc morte terram consecrat,
Magnis ubi plenus Deo
Fidem triumphis auxerat.
      Hæc illa terra quam novo
Implevit ardens lumine,
Hæc illa quam cadens suo
Martyr piavit sanguine.
      Felix Tolosa, quæ tuis
Dudum repostum mœnibus
Corpus recondis martyris,
Ingens tibi factum decus.
      Et tu beata quæ Patris,
Gens nostra, servas verticem,
Si, quem patronum nunc colis,
Illum sequaris et ducem.
      Qui veritatis optimus
Nobis magister exstitit,
Vita fidem probantibus
Sponsor salutis hic erit.
      O Christe, cujus Papulus
Nos parturivit ad fidem,
Audi Pater quam nunc bonus
Pro filiis fundit precem.
      Mundi tenebris obsitos
Nox quanta cingat, aspice:
Viæ salutis nescios,
Salutis auctor, dirige. Amen.

[Annotatum]

* edit. refert.

VITA S. PAPULI IN TRES LECTIONES DIVISA
edita ab H. Hennet de Bernoville
EX COLLECTANEIS SANPAPULENSIBUS [Op. cit., p. 107. Cfr. supra, Comment., præv., numm. 7 et 14.] .

Papulus, martyr in pago Laureacensi, in Occitania (S.)

BHL Number: 6456

HIC PONITUR VITA BEATI PAPULI PER TRES LECTIONES BREVES.

In pago Tholosano, civitate Sancti Papuli, natalia sancti levitæ et martyris Papuli, principis apostolorum discipuli.

Lectio I. — In Antiochia præfecti filius natalem duxit originem, idolatricam abhorrens rubiginem. Adolescens, factus beati Petri discipulus, ab eodem baptizatus, susceptis fidei rudimentis, Deo vero credulus, temporalia contempsit omnia, ubique sequens docentis vestigia, Romæ levita ordinatus a sancto apostolo, illi continue adhæsit, quamdiu vixit in seculo. Verus legis zelator fuit, prudens et fidelis dispensator. Cum illustri Saturnino, Jesu discipulo, ad Gallias fuit apostolus missus, non seculi vanitatibus nec carnis spurcitiæ submissus. In cordis simplicitate, dolo carens, innocenter militavit; evangelii gratiam mente firmissima ediscere non expavit. Tu autem, etc.

Lectio II. — Dum Clemens in papatu Romanus episcopus præsideret Romæque sacer doctorum conventus ad Galliarum reductionem anhelaret, Saturninus pontifex cum levita Papulo partes intrat occiduas. Ad fidem Christi multas lucrifaciunt populorum colonias. In Arelate et Nemause verbum Dei seminantes, multos ad fidem perficiunt, et per totam Septimaniam christiano discipulatu alliciunt.

Sub crudelitate Rufini judicis, Carcassonam intrepidi sunt aggressi; mox ibidem contumeliis et flagellis sunt depressi, per Rufinum versipellem comminati quod, nisi diis gentium secundum ritum Augustorum infra triduum offerrent libamina, inexcogitabilium tormentorum sufferrent gravamina. Sed athletæ sanctissimi idola execrantes, in quibus non est salus nec venia, invictissimum adorarunt Deum, trinum in personis, unum in essentia, per quem condita sunt omnia. Tetri carceris ergastulo fame afflicti et summa inedia, Deo se totaliter commiserunt. Tandem ruptis ferreis vinculis Tholosam pervenerunt. Tu autem, etc.

Lectio III. — Dum autem Saturninus, doctor angelicus, partes Vasconiæ et portus Hispaniæ peragraret docendo et in Christi fide baptizando, in tota regione Tholosana permansit, apis sollicita, mella colligens in alveo Christi, levita Papulus, vir apostolicus, ubique proficiens, Deo cooperante et signis coruscantibus sermones confirmante. Prædicans Christum Salvatorem omnium, Deum verum, Patri consubstantialem, coæternum, adveniente temporis plenitudine partes nostræ naturæ simul unitas in virginali thalamo assumpsisse, in qua natura assumpta pro omnium operanda salute mori voluit, tertia die a mortuis surrexit, et cum eadem carne glorificata in cœlos ascendit, in qua, et ad judicium vivorum et mortuorum spectatur venturus.

Hanc fidem orthodoxam pauperes missi erant evangelizare et in omnem terram usque ad animum et sanguinem defendere, fide eadem tyrannos increpando, rudes docendo, infirmos curando, animas Deo lacrifaciendo.

Frendente autem gentilitatis sævitia sed perseverante sancti levitæ evangelizantis constantia, deprehensus est ab apparitoribus capitolii Tholosani athleta imperterritus. Genibus flexis et manibus junctis super petram, angelico consortio munitus, inter duas ilices prædicans, detentus et ictibus cæsus, gladio subit capitalem martyris palmam, vita perenni in Domino feliciter laureatus. Capite abscisso, fons scaturivit quo sanctus martyr manibus propriis caput suum substulit. Manuum et tibiarum figuram impressam lapis retinuit. Nam petra quæ Jesus est, animam in paradiso collocavit. Tu autem Domine, miserere nostri. Deo gratias.

CATALOGUS SANCTORUM QUORUM SUNT IN DIŒCESI S. PAPULI…
Editum ab H. Hennet de Bernoville [Op. cit., p. 117. Cfr. supra, Comm. Præv., num. 14.] .

Papulus, martyr in pago Laureacensi, in Occitania (S.)

BHL Number: 6457
*

EX EDIT.

De beato Papulo.

Titulus est ecclesiæ sub honorem beatissimi apostolorum principis et beati Papuli levitæ, ipsius apostolorum principis discipuli, in baptismate filii, cui adhæsit continue quamdiu vixit in seculo. Qui sanctissimus Papulus non seculi vanitatibus, nec spurcitiæ carnis fuit submissus. Cum cordis simplicitate, dolo carens, innocenter militavit; evangelii gratiam mente firmissima ediscere non expavit. Dum autem Clemens in papatu Romanus episcopus præsideret Romæque sacer doctorum conventus ad Galliarum redactionem anhelaret, beatus Papulus missus a beato Clemente fuit cum Saturnino, Jesu discipulo, ad partes occiduas. Ubi multas lucrifecerunt populorum colonias. In Arelate et Nemause * verbum Dei seminantes, multos ad fidem perficiunt et per omnes regiones discipulatu alliciunt. Sub crudelitate Rufini judicis Carcassonam intrepidi sunt aggressi; mox ibidem contumeliis et flagellis sunt depressi, comminati per Rufinum quod, nisi deis gentium infra triduum offerent libamina, inexcogitabilium tormentorum sufferent gravamina. Sed athletæ sanctissimi, idola execrantes, in quibus non est salus nec venia, verum Deum adorarunt, trinum in personis, unum in essentia: plurimum fructum Deo attulerunt. Cum autem Saturninus, doctor angelicus, sanctis doctrinis, operibus et officiis ad conversionem Vasconiæ, Navarræ et Arragoniæ intenderet, remansit LEGATUS APOSTOLICUS beatus Papulus in omnem regionem Tholosanam, tyrannos increpando, infirmos curando, animas instruendo, et ad plantulam novellæ fidei lucrifaciendo, Freudente autem gentilitatis sævitia, Romanis imperantibus, deprehensus in hoc loco, juxta fontem Arnunphi, ab apparatoribus capitolii Tholosani, inter duas ilices detentus, plagis cæsus, genibus flexis, manibus junctis, capitalem gladio subiit martyrii palmam, vita perenni in Domino feliciter laureatus. Capite abscisso circa fontem *. Mox ibidem fons scaturivit, quo sanctus martyr manibus propriis caput suum (ubi est altare majus ecclesiæ) attulit. Manuum et tibiarum figuram impressam lapis retinuit, ac petra quæ Jesus est, animam in paradiso collocavit.

CATALOGUS METRICUS,

super statum ecclesiæ Sancti Papuli, usquequo fuit erecta de abbatiale in statum episcopalem [Excerptum ex Hennet de Bernoville, op. cit., p. 181.] .

Hic locus fertilis, per ruralium colonias dispersus,
Primus hic Christum suscepit, in sanguine martyris respersus.
Caput truncatum beatus Papulus a fonte Arnumphi portavit.
Sicque numine divino locum Deo in sanguine consecravit.
Crescentibus miraculis, sub titulo apostolorum præsulis fuit hic Deo mensa preparata.
Post … martyria utrisque cum altaribus fuit capella dedicata.
Oculata fide se exhibet populis vetus structura, etc.
Tandem ecclesia Sancti Papuli a quater centum annis sub abbatiali regimine ducta
Per sanctæ recordationis papam Johannem XXII in episcopalem est erecta.
Regnante in Francia Ludovico, Martii VII calendarum, anno MCCCXV [VIII cal. mart. in “ Catalogo episc. S. Papuli usque ad duodecimum.”] .

[Annotata]

* ultima vox legi non potuit ab editore.

* edit. Nemanse.

* edit. frontem.

DE SANCTIS MARTYRIBUS GERMANO THEOPHILO, CÆSARIO, VITALI DOMNINO, JUSTO, HERMETE, GOBBANO ET EGRILIO CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

SUB DECIO.

[Commentarius]

Germanus martyr (S.)
Theophilus martyr (S.)
Cæsarius martyr (S.)
Vitalis martyr (S.)
Domninus martyr (S.)
Justus martyr (S.)
Hermes martyr (S.)
Gobbanus martyr (S.)
Egrilius martyr (S.)

AUCTORE G. V. H.

In cunctis fere sanctorum fastis celebratur ad hunc diem gloriosa quædam martyrum societas, quæ, Decio persequente, sanguinis sui testimonium Jesu Christo dedit. Alia tamen plures, alia pauciores martyrologia martyres numerant. Ordinem ducat Martyrologium Parvum Romanum cum sequenti martyrum elogio: In Cappadocia, martyrum Germani, Theophili, Cæsarii, Vitalis, sub Deciana persecutione. Ado: Apud Cæsaream Cappadociæ, natalis sanctorum Germani, Theophili, Cæsarii et Vitalis, qui optime duxerunt martyrium sub Deciana persecutione. Usuardus: Apud Cæsaream Cappadociæ, sanctorum martyrum Germani, Theophili, Cæsarii et Vitalis, qui sub persecutione Deciana optime duxerunt martyrium. Wandelbertus:

Ternis Germanus, Vitalis, Cæsariusque
Theophilusque pari collucent lumine festi.

Galesinius: Cæsareæ in Cappadocia, sanctorum martyrum Germani, Theophili, Cæsarii et Vitalis, qui in persecutione Deciana, nullis crudelitatis suppliciis pro Christo recusatis, ad necem denique abducti, invicta pietatis defensione martyrii palmam tulerunt. Maurolycus: Apud Cæsaream Cappadociæ, sanctorum martyrum Germani, Theophili, Cæsarii et Vitalis, qui subpersecutione Deciana optime duxerunt martyrium. Martyrologium Romanum: Cæsareæ in Cappadocia, sanctorum martyrum Germani, Theophili, Cæsarii, Vitalis, qui in persecutione Deciana optime duxerunt martyrium. Petrus de Natalibus, lib. X, c. 18, hoc texit elogium horum martyrum: Germanus, Theopolus, Cæsarius et Vitalis, martyres, apud Cæsaream Cappadociæ sub persecutione Decii Cæsaris optimum duxerunt martyrium. Quo tempore, ut scribit Hieronymus, voti erat christianis pro Christi nomine percuti, verum etiam callidus hostis tarda ad mortem supplicia conquærens animas cupiebat jugulare, non corpora, et, ut ipse qui ab eo passus est Cyprianus ait, volentibus non permittebatur occidi. Quo tempore passi sunt duo illi juvenes de quibus in Vita sancti Pauli primi eremitæ dicitur, ut supra dictum est in ejus Vita, quarto idus Januarii. Passi sunt præfati sancti martyres Germanus et socii, tertio nonas Novembris. Hæc Hieronymus in martyrologio suo. Unusquisque in cujus oculos martyrologiorum quæ Hieronymiana vocantur, textus aliquando incurrit, noverit non ex iis elogium suum traxisse Petrum; traxit autem ex Usuardo, cujus martyrologium, ut notat Sollerius, Petro pro Hieronymiano erat, et pauca de persecutionis Decianæ charactere de suo apposuit.

[2] Hi ergo omnes hactenus citati martyrologi quatuor tantummodo Christi martyrum recensent manipulum. Vera martyrologia Hieronymiana addunt plures. Quorum adjungo series secundum varia exemplaria. Bernense [Quod edidimus anno 1883 in Act. SS., tom. XIII Oct.] : In Cesarea Cappadocie Germani, Thiofili, Cesari, Egrili, Vitalis. Lucense (insigni librarii lapsu): In Africa Cappadociæ natalis sanctorum Germani, Theofili, Cesari, Egrili, Vitalis. Epternacense: Cesarea Cappadociæ natalis Germani, Theofili, Vitalis, Justi, et Hermetis, Gobbani, Germani, Teofili, Cessari, Egrili, Vitalis. Corbeiense: In Cæsarea Cappadociæ natalis sanctorum Germani, Theophili, Cæsarii, Egrili, Vitalis. Rabanus in martyrologio suo addit unum martyrem ab omnibus prætermissum: In Cæsarea Cappadociæ, natale Germani, Domnini, Theophili, Vitalis, Justi et Hermetis. Aliud vetustum martyrologium apud Florentinium pro Theophili scribit Thechali, quem librarii lapsum esse putamus. Vehementer turbatum fuit in martyrologio Leidensi [Quod edidimusinter Analecta Bollandiana, tomo I (1882).] . Ex Cæsareensibus martyribus primo afferuntur Germanus, Theophilus, Justus et Hermes; deinde aliis interjectis, mentio fit Cæsarii ac Vitalis. Egrilius ad diem sequentem rejicitur, junctus Cæsareensibus qui repetuntur præter Justum et Hermetem. Domninum commemorat, sed Viennensem episcopum, eumdem quem Martyrologium Romanum. Unde suspicio nasci potest, citatum a Rabano Domninum esse ipsum hunc Viennensem, nam Leidense martyrologium e codice Fuldensi bibliothecæ Leidensis editum fuit. Cui suspicioni nimium tribui nolim, nam inter sanctos plures Domnini occurrunt. In martyrologio Ottoboniano sic: In Cæsarea Cappadociæ natale sanctorum Germani, Theophili, Cæsarii, Egrili, Vitalis.

[3] Quod si martyrum numerum ex citatis auctoribus colligimus, habemus primo quaternionem Germani, Theophili, Cæsarii et Vitalis; cui additur Egrilius; deinde Domninus, ac tandem Justus, Hermes, Gobbanus accedunt: ita ut novem martyrum numerus compleatur. Possunt equidem Justus et Hermes ex præcedenti die repetiti videri. Sed et Vitalis occurrit ad diem 2 et ad diem 3. Verumtamen diversi sunt Vitales; possunt quoque diversi esse Justi et Hermetes, ut qui diversis assignentur diebus. Theophilus tamen, Germanus et Vitalis, repetiti eodem die et quasi una enuntiatione prolati in exemplari Epternacensi, plane iidem esse videntur. Habemus ergo novem martyrum consortium, quos opinamur esse eosdem quos suppressis nominibus huic diei Ephemerides metricæ Græcorum assignant, sequenti disticho:

Ψυχαῖς ἀτρέπτοις χερσὶ τμηθέντες πλάνων
Πλάνην περιτρέπουσιν ἄνδρες ἐννέα.

Immotis animis manu cæsi malorum
Malam submovere fraudem novem viri.

[4] Dolemus sane nihil nobis ex martyrii Actis superesse. Quod enim Baronius dicit in annotatione ad eorumdem martyrum elogium in martyrologio Romano, Petrum scilicet ex priscis tabulis eorum Acta paucis descripsisse, nihil aliud significat, quam Petrum referre elogium Usuardinum paucis additis, quæ spectant, non ad martyres, sed ad persecutionem in qua passi sunt.

DE SANCTO AGRICOLA MARTYRE.

[Commentarius]

Agricola martyr (S.)

AUCTORE G. V. H.

Martyrologia Hieronymiana hodie commemorant sanctum martyrem Agricolam, separatum a Germano cum sociis. Post nominatum ultimo loco inter Cæsareæ passos martyres Vitalem, nova annuntiatio sequitur hoc modo, in variis exemplaribus, quæ sunt:

Bernense et alibi passio Agriculi.
Lucense Et alibi passio sancti Agricolæ.
Epternacense et alibi passio Agricoli.
Corbeiense et alibi Agriculæ virginis et martyris.

[2] Existimamus cum doctissimo Florentinio alium hoc loco indicari martyrem Agricolam diversumque ab Agricola Bononiensi, qui cum Vitali Bononiæ passus est (de quibus agemus die 4 novembris, quo in Martyrologio Romano celebrantur). Si Corbeiensis exemplaris lectio vera esset, atque ideo Agricolæ nomine non virum coli sed feminam constaret, res confecta foret, neque ulli dubio locus superesse posset. Quia tamen reliqua exemplaria sive terminatione masculina ut Bernense, sive adjectivo in genere masculino addito, ut Lucense et Epternacense, virum clarissime designant, Corbeiense errorem commisisse putamus. Quod si quis nihilominus, ex indole fastorum Hieronymianorum perspecta, facile errari potuisse opinetur, sejunctosque Vitalem et Agricolam jungendos esse atque Bononiæ tribuendos judicaverit, consideret, monente Florentinio, diem tertium nonas Bononiensium celebritati ad amussim non convenire, ac deinde in variis exemplaribus, quæ apud Florentinium videri possunt, die 27 novembris memoriam celebrari Agricolæ et Vitalis: In Italia civitate Bononia Agricolæ et Vitalis. Bernense exemplar hac parte mutilum est. Præterea Agricola et Vitalis in iisdem martyrologiis separatis diebus occurrunt. Ad tertium nonas decembris legimus in exemplari Lucensi: In Bononia sancti Agricole. In Epternacensi: Bononiæ Italiæ Agricolæ. In Corbeiensi: In Bononia sanctæ Agricolæ. Bernense hac parte mutilum est. Sed die 29 aprilis legitur, in Bernensi: et Bononia Vitalis; similiter in Lucensi: Benoniæ Vitalis; in Epternacensi: Bononiæ Vitalis; in Corbeiensi: Bononi Vitalis. Unde satis securi colligimus Agricolam hunc a celeberrimo illo Agricola qui Bononiæ una cum Vitali passus est, diversum esse.

DE SS. FELICE ET CRESCENTIO MARTYRIBUS.

[Commentarius]

Felix, martyr (S.)
Crescentius, martyr (S.)

In exemplari Corbeiensi martyrologii Hieronymiani hodie celebratur memoria sanctorum martyrum Felicis et Crescentii. De quibus quod dicamus nihil habemus. Suntne repetita nomina aliorum Felicium quorum ingens numerus in fastis sanctorum, et Crescentiorum, quorum plures in martyrologiis celebrantur? an diversi ab his homonymis? Certe Felix et Crescentius sive Criscentius in quibusdam exemplaribus Martyrologii Hieronymiani occurrunt die 19 maii.

DE SS. SEVERO, ANDRONA, THEODOTO, THEODOTA MARTYRIBUS.

[Commentarius]

Severus martyr (S.)
Androna martyr (S.)
Theodotus martyr (S.)
Theodata martyr (S.)

In horum martyrum honorem sequens distichon affert Martyrologium metricum Græcorum, ex menæis:

Συμμάρτυς ἔστω καὶ γυνὴ τοῖς ἀνδράσι,
Τετμημένοις τέσσαρσι συντετμημένη.

Sic martyr esto cum viris, o femina!
Simul perempta cum peremptis quattuor.

In titulo 3 viros et unam feminam martyres posuimus, quia in menologio Sirleti hi quatuor tantum inveniuntur, sed in menæis quartus vir accedit, nomine Dasius, ita ut secundum distichon græcum cum Dasio, Severo. Androna ac Theodoto, quatuor viris, quinto loco mulier jungatur Theodota.

DE SS. MARIANO, PELAGIA, MAURO MARTYRIBUS MAGUBII IN AFRICA.

[Commentarius]

Marianus M. Magubii in Africa (S.)
Pelagia M. Magubii in Africa (S.)
Maurus M. Magubii in Africa (S.)

Apud Sollerium, inter Usuardi auctaria, ex codice Reginæ Sueciæ sequens martyrum consortium commemoratur: Eodem die Magubio, civitate Mauritaniæ, passio sanctorum Mariani, Pelagiæ et Mauri. Testatur Sollerius hosce martyres sic junctos sibi esse ignotos. Neque nos in eorum notitiam pervenire potuimus. Quare simpliciter eorum nomina hic consignata voluimus.

DE SS. MARTYRIBUS XXVIII IGNE COMBUSTIS IN ORIENTE.

[Commentarius]

Martyres viginti octo, igne combusti (SS.)

Hanc beatam societatem martyrum Græcorum menæa celebrant, nullis nec personarum nec locorum nominibus additis, neque tempore passionis signato. De quibus inanes jactare conjecturas supervacaneum judico. En distichon ex Menæis:

Φλέγουσιν ἄνδρας πέντε δὶς καὶ δὶς δύω·
οἶς συμφλέγουσι πέντε δὶς καὶ δὶς δύω.

Viros cremarunt quinque bis et bis duos:
Post hosque rursus quinque bis et bis duos.

DE SS. MARTYRIBUS IN THEBAIDE SUB DECIO.

[Commentarius]

Martyres in Thebaide sub Decio (SS.)

AUCTORE G. V. H.

[Duo martyres quorum ignota nomina, sub Decio] Noluimus in Actis nostris præter mittere duos bonæ memoriæ martyres, quorum nomina solius Dei scientia continentur, qui Decianæ persecutionis procella detonante per Thebaida crudele pro Christo martyrium passi sunt. Multas enim, ait Hieronymus, apud Ægyptum et Thebaida Ecclesias tempestas sæva populata est. Voti enim tunc christianis erat pro Christi nomine gladio percuti: verum hostis callidus, tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat jugulare, non corpora; et, ut ipse qui ab eo passus est Cyprianus ait, volentibus mori non permittebatur occidi. Cujus ut crudelitas notior fiat, duo memoriæ causa exempla subjicimus. Perseverantem in fide martyrem et inter equuleos laminasque victorem, jussit melle perungi et sub ardentissimo sole religatis manibus post tergum reponi, scilicet ut muscarum aculeis cederet, qui ignitas sartagines ante superasset. Alium juvenili ætate florentem in amœnissimos hortulos præcepit abduci ibique, inter lilia candentia et rubentes rosas, cum leni murmure aquarum juxta serperet rivus et molli sibilo arborum folia ventus præstringeret, super exstructum plumis lectum resupinari et, ne se inde posset excutere, blandis sertorum nexibus irretitum relinqui. Quo cum, recedentibus cunctis, meretrix speciosa venisset, cœpit delicatis stringere colla complexibus et (quod dictu quoque scelus est) manibus attrectare virilia, ut corpore in libidinem concitato se victrix impudica superjaceret. Quid ageret miles Christi et quo se verteret, nesciebat: quem tormenta non vicerant, superabat abominata voluptas. Tandem cœlitus inspiratus, præcisam mordicus linguam in osculantis se faciem exspuit; ac sic libidinis sensum succedens doloris magnitudo superavit. Per idem ergo tempus, quo talia gerebantur apud inferiorem Thebaida, cum sorore jam viro tradita, post mortem amborum parentum, in hereditate locupleti Paulus relictus est, annorum circiter quindecim, litteris tam græcis quam ægyptiacis apprime eruditas, mansueti animi, Deum valde amans; et, cum persecutionis procella detonaret, in villam remotiorem et secretiorem secessit. Hæc in exordio Vitæ S. Pauli, primi eremitæ S. Hieronymus.

[2] [passi sunt in Thebaide.] Utrumque ergo martyrem cujus gloriosa certamina, suppressis nominibus sanctus doctor descripsit, ex eorum numero fuisse judicamus, qui, præside Ariano, in Thebaide Christi fidem sanguine confirmarunt, eodem tempore quo sanctissimi conjuges Timotheus et Maura ab eodem impiissimo judice post plurima tormenta superata, crucibus affixi, inter divinas laudes martyrium consummarunt. De quibus actum est ad diem 3 maii [Act. SS., tom. I Maii, p. 375.] . De multis aliis postea agetur.

[3] [Relatio Nicephori Callisti de iisdem.] Parum refert Nicephorum Callistum [Hist. eccl., lib. VII, c. 13 (P. G., tom. CXLVI, col. 1232).] relata historia martyris post devicta crudelitatis tormenta voluptate multo acrius tentati, illius martyrium ad persecutionem sub Diocletiano remittere. Major enim S. Hieronymi est auctoritas hanc historiam narrantis uti factam in persecutione Decii, quam Nicephori, cujus fides non semel suspecta est. Subnectimus tamen Nicephori relationem, quippe quæ in quibusdam differat rebus a narratione S. Hieronymi. Καὶ ἀσκητὴν δέ τινα τὸν ἴσον ἀγῶνα διενεγκεῖν τηνικάδε λόγος ἱστόρησεν. Ἐπεὶ γὰρ ἀπώμοτος ἦν, μετὰ πολλὴν καὶ ἀπείριτον βάσανον ἐπὶ κλίνης ἥπλωτο δέσμιος. Γυνὴ δὲ αὐτῷ ἀναιδὴς ἐπαφίετο· φιλοῦσα καὶ τὰς χεῖρας ἀναίδη τοῖς τῶν μελῶν ἀπορρήτοις προσάγουσα, πρὸς τὴν πονηρὰν ἀναιδὴς πρᾶξιν ἐξεβιάζετο, οὐδέν τι τῶν ἀτόπων πράττειν παραλιμπάνουσα. δὲ μή τι ἄλλο δρᾶν ἔχων, τὴν ἰδίαν γλῶσσαν καὶ τῷ ἰσχυρῷ τοῦ δήγματος ἐκτεμὼν καὶ ἱκανῶς αὐτὴν διαμασσησάμενος κατὰ τοῦ προσώπου τῆς μαχλάδος προσέπτυσε. Καὶ οὕτως ἑαυτῷ μὲν πόνους δριμεῖς ἀντὶ ἡδονῆς, τῇ ἀσελγεῖ δ᾽ ἐκείνῃ αἰσχύνην καὶ ἔκπληξιν σὺν ἀηδίᾳ παρασκευάσας, τῆς σφοδρᾶς ἐκείνης ἐπηρείας ὑπέρτερος διαγέγονε. Ταύτης δ᾽ ἀνώτερος γεγονὼς, μαρτυρίῳ τὸν βίον μετὰ βραχὺ ἐπεσφράγιζεν. Et ascetam quemdam per ea tempora similem pertulisse agonem historia narrat. Quum enim expugnari non potuisset, post longa atque infinita tormenta in lectulo fuit extensus, vinculis ligatus. Mulier vero ad eum impudens immittitur; quæ, osculata manusque per summam impudentiam secretis membris admovens, ad pravam impudica actionem vi adhibita cogebat, nihil eorum quæ illicita sunt facere prætermittens. Ipse vero quum aliud quod faceret non haberet, propriam vehementer momordit linguam, ac forti morsu excidens, dentibus satis comminutam in faciem meretricis exspuit. Atque ita sibi quidem ipsi doloribus acerbis pro voluptate, impudicæ vero illi pudore ac stupore cum molestia paratis, validissimo illo hostis impetu superior effectus est. Ipsius autem victor, martyrii vitæ post breve tempus sigillum apposuit.

DE SANCTO LIBERTINO EPISCOPO AGRIGENTINO MARTYRE ET SANCTO PEREGRINO MARTYRE

SUB VALERIANO ET GALLIENO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Libertinus episcopus (S.)
Agrigentinus, martyr (S.)
Peregrinus, martyr (S.)

AUCTORE G. V. H.

§ I. Traditiones Siculorum de S. Libertino expenduntur.

In Catalogo generali Sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt, Philippus Ferrarius tertio nonas novembris recenset SS. Libertinum et Peregrinum, hunc martyrem, illum episcopum et martyrem, [SS. Libertini et Peregrini Acta obscura.] ex tabulis ut ipse dicit, ecclesiarum Agrigentinæ ac Syracusanæ: Apud Agrigentum, S. Libertini episcopi et martyris. Syracusis in Sicilia, S. Peregrini martyris. Acta sanctorum martyrum Libertini episcopi et Peregrini animo haud libenti elucidanda suscipimus, quippe quæ tantis sint obducta tenebris ut vix dubiam lucem iis inferre possimus. Pleraque enim quæ de illis ab auctoribus referuntur, incerta potius fama quam certis documentis nituntur. Agemus primo de S. Libertino, deinde de S. Peregrino, tandem de Actis utriusque martyrii.

[2] [Libertinus, primus Agrigenti episcopus, a S. Petro institutus secundum Siculos, ex Roccho Pirro] S. Libertinus existimatur primus fuisse Agrigentinæ urbis episcopus. Rocchus enim Pirrus, abbas Netini, in Sicilia Sacra [Tom. II, lib. III, col. 717 (Lugduni Batavorum, sumptibus Petri van der Aa).] : S. Libertinus, ait, martyr, ut fama est constansque traditio, primus fuit Agrigentinus episcopus; eumque ab apostolo Petro institutum Agrigentina ecclesia memorat; imo ejus apostolicæ institutionis documentum ab eodem divo Petro subscriptum in tabulis ipsius ecclesiæ magna veneratione asservatum ad multos annos narrant. De prima Agrigentini præsulatus origine P. Cornelius a Lapide, Societatis Jesu, postquam dixerat a D. Petro in Sicilia erectas esse ecclesias Syracusanam, Tauromenitanam et Catanensem, subdit: “Hisce proxima est Agrigentum, cujus primum episcopum scriptores sanctum Libertinum memorant; sed quo anno id factum sit, nos latet. S. Libertini Encomiastes Syracusanus, fide dignus, ipsum synchronum facit sancti Peregrini martyris, qui sancti Martiani, Syracusarum episcopi a S. Petro instituti, discipulus fuit.” Hæc ab Octavio Cajetano nostro, Siculo, ejusdem Societatis patre eruditissimo, mutuatus est Cornelius. Testatur vero Cajetanus apud se habere, e Romana bibliotheca erutam, laudationem græcam ab eo Syracusano Encomiaste in die festo S. Martiani habitam ad populum Syracusanum, ubi ait Peregrinum, Martiani discipulum, martyrium fecisse una cum Libertino, episcopo Agrigentino, in cacumine montis Crotalei. Quinam mons olim Crotaleus diceretur, incertum nunc est. Juxta Agrigentum fuisse, ac Libertini sacrum corpus honorifice Agrigentina in urbe sepultum die 3 novembris sub Vespasiano ac Domitiano Impp. anno salutis circiter 90, affirmat idem Cajetanus ex mss. codicibus et tabulis Agrigentinis. Divi Libertini in capite et pectore mucrone percussi imagines antiquæ inspiciuntur. Ejus magnificum templum anno 1624 peste grassante erectum est in publica area “delli Zingari” nuncupata, juxta parochialem ædem Sancti Michaelis, ubi verbum Dei prædicantem lapidibus obrutum ac mucrone perfossum * obiisse et sepultum fuisse Libertinum fama adhuc viget. Hæc de sancto Libertino Rocchus Pirrus; cujus verba integra transcripsi, ut quid Siculi de S. Libertino credant, a lectore accurate cognoscatur. Similia in Hagiologio Italico leguntur.

[3] [et Octavio Cajetano] Octavius Cajetanus e Soc. Jesu in tomo I Vitarum sanctorum Siculorum, in prævio Commentario ad Acta martyrii SS. Peregrini et Libertini [Pag. 21.] , de sancto Libertino ita disserit: Jam ad Libertinum, Agrigentinorum antistitem, venio, de quo obiter loquitur Encomiastes ille Syracusanus paullo ante laudatus, et pauca admodum referunt Acta illa S. Peregrini. Et quidem a divo Petro ecclesiæ illi Agrigentinæ præfectum fama ad nos usque ducta constansque traditio edocet, idque factum reor anno Christi 44, cum apostolorum princeps Romam veniens ad Pancratium Tauromenii in Sicilia episcopum divertit, teste Metaphraste, ut in ejus Vita diximus. Ibi enim Apostolus rebus Siculis sollicite prospexit et Maximum episcopum consecravit designavitque Pancratii successorem, et Beryllum Catanam misit antistitem: quo facilius credendum tunc etiam Agrigentinis dedisse Libertinum, aliosque forte quorum nomina exciderunt, aliis urbibus. Suam operam saluti Agrigentinorum diligentissime impendisse Libertinum ejusque ecclesiam floruisse, illud indicat, quod ad eam demetendam Imperatorum ministri accurrerint et in eum maxime exarserint. Cum autem neque dolis neque minis sancti pontificis pectus expugnari posset, acerbissimis discruciatum modis animum Deo reddidit. Si autem Encomiastis illius verba perpendamus, dicentis parem cum Peregrino triumphum retulisse Libertinum, plane in ignem fuisse conjectum arbitrabimur. Acta vero sæpius laudata aiunt * per aras apud Deum preces fundentem spiritum exhalasse. Lapidibus obrutum et gladio transfixum, apud plerosque fama est; et aliquot ejus icones antiquissimæ adstipulantur. Agrigenti prope forum sepultus est honorifice, atque ad ejus sepulchrum multis annis collata beneficia referunt. Coluntur hi sancti martyres ad tertium nonas Novembris. Certum annum obitus consignatum nullibi reperio: sed facile rejecerim ad Domitiani tempora. Neque enim videtur longe præcessisse Marcianus, quem Syracusarum episcopum in hac Syracusana urbe, non in Agrigentina, martyrium fecisse Acta significant, si ea ad veritatem aliorumque scriptorum mentem non invita trahere ac benigne interpretari voluerimus. Si autem quis ad Neronis persecutionem referre hæc velit, non habeo cur obsistam.

[4] [nixis fama et populari traditione,] Ex his quæ attulimus, Siculorum traditiones circa Libertinum unusquisque agnoscere potest. De quibus quid dicemus? Si documenta quærimus aut monumenta rerum traditarum, præter famam nihil reperimus. Fama, ait Cajetanus, ad nos usque ducta constansque traditio edocet Libertinum a Petro apostolo Agrigentinæ urbi datum esse episcopum. Laudo Cajetanum quod litteras B. Petri originales de promoto Libertino in episcopum Agrigentinum, et firmatas hac Petri subscriptione: Ego Petrus apostolus, Vicarius Christi, e tabulario Agrigentinæ ecclesiæ non protulit. Verissime enim dixit fr. Thomas de Angelo, Messanensis, ex Ordine Prædicatorum, in Annalibus historico-criticis Ecclesiæ Siculæ [Dissertatio de episcopis ab apostolis in Sicilia institutis, n. 6, p. 43. Messanæ 1730.] : Fidem potius de Libertino misso a divo Petro subruit quam solidat id, quod addit Franciscus Baroni, novissime ad nostra usque tempora (sec. 17) perseverasse in tabulario Ecclesiæ Agrigentinæ originales de Libertino in episcopum promoto litteras, ea Petri subscriptione firmatas: “Ego Petrus apostolus, Vicarius Christi.” Contra quas quisquilias dictus Thomas multa verborum pompa invehitur. Nos spernimus, et gratias habemus maximas Paulo V, summo pontifici, qui eas a Bonincontro episcopo Agrigentino Romam deferri jussisse dicitur [Ibid.] . Sic enim ista petra scandali remota fuit.

[5] [quæ ob suspectam originem] Sed mirari satis non possum eumdem Thomam tam facile admisisse S. Libertinum ab apostolis datum episcopum ecclesiæ Agrigentinæ. Sic enim scribit [Ibid., n. 31.] : Enumeratos ergo sub dissertationis exordio episcopos ab Apostolis in Sicilia constitutos lubens sustineo, Syracusis nempe Marcianum, Tauromenii Pancratium et Maximum, Catanæ Beryllum, Agrigenti Libertinum, Messanæ Bachylum aut Barchyrium, Triocalæ Peregrinum, Panhormi Philippum aut innominatum, sed nullo firmiore fundamento quam ecclesiarum traditionibus. Quas omnino sequendas contendo. Quamvis enim antiquæ ecclesiasticæ historiæ fundamenta quæ clare evincant, non suffragentur, non refragari satis est, etc. Quidquid de aliis sit, miror Libertinum, tam facile temporibus apostolicis concedi. Quid enim, si apocryphæ Petri litteræ, quas tanto cum sensu criticæ Thomas explosit, hujus traditionis fundamentum exstiterint? Non ita, inquiet, est; sed traditio et fama cudendis falsario litteris occasionem præstitere faustissimam. Potest fieri; verum quid agendum de documento non modo non suffragante, sed aperte refragante traditioni quæ Libertinum ad tempora apostolica refert? Non enim ignorare potuit Thomas in historia martyrii S. Peregrini, ubi S. Libertini martyrium una narratur, sermonem esse de persecutione sub Valeriano et Gallieno, in qua persecutione Libertinus martyrium fecisse dicitur. Cur igitur ægre tulit [Ibid., n. 5.] Acta prædicta interpolationis insimulari a Cajetano? Non enim potuit Cajetanus tueri Siculorum traditionem quam Thomas sequendam putat, nisi Acta accusando interpolationis. Si Libertinus passus est Impp. Valeriano et Gallieno, non fuit datus a S. Petro apostolo Agrigentinæ ecclesiæ episcopus. Aut Cajetanus bene fecit accusando Acta, aut Thomas male fecit contendendo sequendas esse in causa Libertini Siculorum traditiones.

[6] [deserenda videtur; et ex alio documento SS. Libertinus et Peregrinus] Judicium nostrum proferemus absque humano timore. Traditionem Siculorum circa S. Libertinum a sancto Petro ecclesiæ Agrigentinæ præpositum, deserendam judico, utpote cui non tantum nullum documentum aut monumentum historicum antiquitatis suffragetur, sed etiam documenta quæ supersunt refragentur. Documenta refragantia Siculorum traditioni duo afferimus. Primum est S. Marciani encomium græcum quod Cajetanus et Papebrochius ediderunt, hic quidem in Actis Sanctorum, ad diem 14 junii [Act. SS., tom. II Junii, p. 788 – 95.] , ille in Vitis Sanctorum Siculorum [Tom. I, p. 4.] . Pro Cajetano Jacobus Sirmondus, e Societate Jesu, sermonem illum e græco latinum reddidit atque in Siciliam ad Cajetanum misit, uti narrat Papebrochius in Commentario ad Acta S. Marciani prævio [Tom. II Junii, p. 788, num. 7.] . Qui addit se anno 1660 eumdem illum sermonem in codice bibliothecæ Vaticanæ n. 688 reperisse. Atque inde fideliter exscriptum græce et latine edidit; Cajetanus latine tantum. Encomiastes ille sic incipit: Φέρε τοίνυν, ἠγαπημένε ὑπὸ Θεοῦ, τὰ περὶ ὁσίου τούτου καὶ ἀρχιποιμένος Μαρκιανοῦ διηγήσεις εἰς μέσον προθήσωμεν, καθὼς ἄνωθεν * ἐξ ἀγράφου παρηκολουθήσαμεν μέχρι νῦν ἱστορίας *, ἀλλὰ μὲν καὶ ἐκ διηγήσεως ἐγγράφου ὁμολογητῶν καὶ καλλινίκων μαρτύρων τῶν ἐν τοῖς αὐτοῦ χρόνοις διαπρεψάντων καὶ ἀναστραψάντων καὶ τὸν τῆς ἀθανασίας διαδυσαμένων στέφανον παρὰ τοῦ ἀγωνοθέτου καὶ παμβασιλέως Χριστοῦ. Ὦν τὰ ὀνόματα ἐν βίβλῳ ζωῆς ἐγγέγραπται, ἅτινα μεθ᾽ ἕτερα ἀκολούθως λέξομεν, ἱνα μὴ δόξῃ τισὶ ψεύδεσι συγγράφεσθαι μυθολογίαν. Agendum, Deo dilecte, de hoc sancto antistite Marciano dicere aggrediamur, quæ vel ad nos ex superiorum temporum memoria quasi per manus tradita sine scriptis pervenere, vel gloriosi confessores ac martyres, qui iisdem cum illo temporibus floruerunt et immortalitatis coronam adepti sunt, scriptis suis posteritati consignarunt. Quorum quidem nomina in libro vitæ scripta sunt; sed et a nobis postea suo loco prodentur, ne quis putet nos inanem et fabulosam texere narrationem. Promittit ergo se auctores e quibus sua narratio pendet allaturum, affertque revera (n. 7) sanctum martyrem Peregrinum. En tibi verba sermonis: Μὴ φέρων οὖν ἐχθρὸς τῶν εὐσεβεῖν * ἐθελόντων * ὁρᾶν ἑαυτὸν ὑπτιαζόμενον, κινεῖται εἰς ὀργὴν, καὶ ἐπεγείρει κονιορτὸν, καὶ θωλὴν καμηνιαίαν ζέουσαν κατὰ τῶν πιστευσάντων εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν χριστόν. Εὑρὼν γὰρ ἱκανοὺς καὶ προχειροτάτους πρὸς τὴν ἑαυτοῦ * κακόσχολον γνώμην τοὺς ἐγκεχειρισμένους ἀναξίως τότε τὰ τῆς βασιλείας σχῆπτρα, ἐξάπτει ἐν αὐτοῖς τὸν ἑαυτοῦ θυμὸν, ἐκμυήσας ἐν αὐτοῖς τὸν ἰὸν τῆς κακίας αὐτοῦ, καθὼς διδάσκει ἡμᾶς τὸ μαρτυρικὸν σύγγραμμα τοῦ ἀθλοφόρου Πελεγρίνου, περὶ οὂ ἐν προοιμίοις εἴρηται, Καὶ αὐτὸς γὰρ διὰ τοῦ θεοφάντορος τούτου Μαρκιανοῦ διδασκαλείας ἐλλαμφθεὶς, μάρτυς τέλειος τῷ Θεῷ ἀπεδείχθη, θῦμα εὐπρόσδεκτον τῇ προαιρέσει γενόμενος καὶ ὁλοκάρπωμα εἰς ὀσμὴν εὐωδίας ἐν ὄρει ἐπιλεγομένῳ Κακουμήνῳ τῆς Κροτάλεος, τὸν ὅμοιον ἀπενεγκάμενος θάνατον τοῦ ὁσίου ἐπισκόπου καὶ μάρτυρος Λιβερτίνου τῆς ἐν Ἀκραγανθῶν ἐκκλησίας. &ldquogr;Ἐν γὰρ τῷ ὄρει ἐκείνῳ, φησὶν, Βαλεριανοῦ καὶ Γαλλιανοῦ τῶν τυράννων βασιλίσκων, ὡς εἴρηται, κρατούντων, ἐξαπέστειλαν προστάγματα ἐν κόσμῳ παντὶ πρὸς ἀποτροπὴν καὶ παῦσιν τῆς εὐσεβοῦς τῶν χριστιανῶν θρησκείας…&rdquogr; Non ferens igitur humani generis inimicus vinci se et dejici ab iis qui pietatem amplectebantur, continuo excandescit, furorisque flammas fornaci pares adversus Christi fideles exsuscitat. Nactus quippe idoneos paratosque ad nefarium sceleris sui consilium eos qui tunc imperii sceptris potiebantur, suam illis rabiem inspirat pravique conatus venenum instillat, quemadmodum egregii illius, de quo præfati sumus, Christi martyris Peregrini scripta nos docent. Hic enim inter ceteros Dei præconis Marciani doctrina imbutus, testis perfectus Deo effectus est, sacrificium acceptabile ac voluntarium factus atque holocaustum in odorem suavitatis in monte quod Cacumen Crotaleos appellatur, parem mortis triumphum consecutus cum sancto martyre et Agrigentinorum episcopo Libertino. “Per idem tempus, inquit, Valeriano et Gallieno tyrannidem exercentibus, missa sunt in universum orbem ad evertendam funditusque perdendam christianorum religionem mandata,” etc.

[7] [sub Valeriano et Gallieno pasii dicuntur,] Hic ergo habemus S. Peregrinum martyrem, cum sancto Libertino Agrigentinorum episcopo certaminis laurea coronatum, testantem in scriptis (quæ Encomiastes ille legerat) Marcianum in persecutione Valeriani et Gallieni martyrium fecisse, cujus Marciani hic Peregrinus discipulus fuerat, cujus persecutionis et ipse Peregrinus una cum Libertino victima cecidit. Manifesta ergo in luce clarescit veritas. Traditio Siculorum Libertinum ævo apostolico adscribentium nec constans est nec pertingit ad tempora quibus vixit S. Libertinus. Sed traditio prior litteris consignata clare eloquitur statuitque sanctum Libertinum Valeriano et Gallieno Ecclesiam persequentibus felici pro fide agone perfunctum; cujus igitur martyrium accidit anno aliquo inter 254 et 259 (tamdiu enim Valerianus et Gallienus simul imperarunt). Neque juvat Siculorum posteriori traditioni adhærentes objicere nobis ipsum hunc Encomiasten, Marcianum ab apostolo Petro in Siciliam missum esse asserentem. Hæc enim est auctoris illius fœdissima inconsequentia; qui, quum ex traditione orali et ex traditione scripta diceret, non intellexit se per testimonium coævi martyris Peregrini fabulosam Marciani ætatem destruere, et simul uno vulnere fabulosam ætatem Libertini. Sed quod ille non intellexit, nos probe intelligimus; et nemo puto est qui lectis verbis non intelligat rem.

[8] [quod consonat Actis:] Alterum documentum causæ nostræ est, quod Constantinus Cajetanus, Ordinis S. Benedicti, abbas S. Baronti, ad fratrem suum Octavium Cajetanum e Societate Jesu misit quodque hic in Vitis Sanctorum Siculorum edidit [Tom. I, p. 22.] , nosque lectori ob oculos postmodum sumus posituri. Documentum illud, quod de S. Peregrino potissimum agit, antequam ad hujus sancti martyris Acta perventum fuit, hæc præbet legenda: Per id tempus ecclesiæ Syracusanæ Marcianus præerat episcopus. Qui Peregrini virtutum fama excitus, ejus visendi causa ad asceterium venit. Nonnullos per dies simul egere in ea solitudine curarum vacua, rerumque humanarum ad despicientiam amoremque cœlestium sese invicem adhortando, allocutionibus supra mel dulcibus pascebant animos. Unum insatiabiliter appetebant, tractabantque: regressum in æternam patriam summique boni complexionem. Morabatur in asceterio Pelagius quidam Africanus, non eadem qua ceteri virtute; nam, corporis habitu compositus, animo corruptus, dæmonis fraude invidiaque in Marcianum perculsus, animum in exitium omnium intenderat, cum (hoc loco in manuscripto codice nomina imperatorum perscripta erant, ab Octavio Cajetano expuncta et remissa in marginem, testante ea in manuscripto codice reperiri. Nos ea suum in locum e margine restituemus) a Valeriano et Gallieno imperatoribus scriptum est ad Quintianum, Siciliæ consularem, ut christianos adigeret ad sacrificia et aspernantes pœnis afficerentur. Missus a Quintiano Silvanus, homo pestifer, qui conquireret excruciaretque. Is Agrigentum ingressus, Libertinum episcopum corripi jubet. Non doli, non minæ, nihil omissum quo revocaretur a Christo, simulacra veneraretur. At Libertinus in æde Sancti Stephani protomartyris, per aras Deum laudans oransque spiritum reddidit; nec sine luctu in foro Agrigentinorum sepultus, satisque per multos annos ad ejus sepulchrum collata sunt in ægros beneficia. Hunc ergo auctorem habemus testem refragantem traditioni Siculorum, sanctum Libertinum ævo apostolico tribuentium, testem a Cajetano silere jussum, ore occluso; cujus linguæ vincula solvimus, ut veritati testimonium reddat.

[9] [et ex Actorum et hujus documenti auctoritate traditio Siculorum antiquatur.] Quam bene cum Encomiaste Marciani conspiret, unusquisque qui legit et videt. Uterque enim Peregrinum jungit Marciano, uterque Peregrinum eumdem Libertino; uterque de eadem persecutione Valeriani ac Gallieni agit, in qua et Marcianus et Peregrinus et Libertinus martyrium fecerint. Documentum alterum non modo imperatorum nomina, sed et præfecti nomen ex Deciana persecutione per Siciliam notissimi addit; ita ut nullus dubio locus supersit. Unde concluditur legitime, traditionem cujus Octavius Cajetanus ac Pirrus patroni existunt, non esse ex iis Ecclesiarum traditionibus quas relinquere nefas, et deinde historiæ magis convenire martyrium S. Libertini Agrigentini episcopi seculo III adscribere quam I. Quod si ita est, neque Marcianus, inquient, Syracusarum episcopus primo seculo vixit! Respondes mihi quoque ita videri. Sed de eo actum fuit ad diem 13 junii. Reliqua quæ ad S. Libertinum spectant deinceps videbimus.

[Annotata]

* edit. perfusum.

* edit. erunt.

* edit. ἄνοθεν.

* edit. ἱστορίαν.

* edit. εὐσεβῆναι.

* edit. θελόντων.

* edit. ἑαυτῶν.

§ II. Traditiones de sancto Peregrino expenduntur.

[S. Peregrinus amicus fuit S. Marciani. Vixit seculo III.] Nunc de S. Peregrino agendum est. De quo quid memoriæ proditum sit, breviter videndum. Ex iis quæ S. Marciani encomiastes refert, discimus Peregrinum S. Marciani disciplina usum fuisse. Dicit enim “Peregrinum Dei præconis Marciani doctrina imbutum, testem Dei perfectum effectum esse”: quod confirmat alterum documentum, verbis etiam usum quæ egregiam Peregrini sanctitatem significent, excitumque scilicet Marcianum Peregrini virtutum fama, ad eumdem invisendum. Degebat autem Peregrinus in quodam “asceterio.” Quo quum Marcianus pervenisset, sanctissimis colloquiis uterque sanctus vir, cœlestis patriæ studia mutuo inter se fovebant. Hic licet Peregrinus non dicatur Marciani discipulus, arcta tamen necessitudine ambos fuisse conjunctos, res ipsa clamat. Morabatur tunc in eodem asceterio vir Africanus, Pelagius nomine, qui invidia tabescens in Marcianum, orta Valeriani ac Galliena tunc temporis persecutione, occasione usus est perdendi Peregrinum, Marciani amicum. Hæc auctor istius documenti. Ex qua narratione sequitur auctori nihil innotuisse de fama populari quæ S. Marcianum aut Peregrinum primo seculo adscriberet. Secus talia scribere non potuerat. Asceterium seculo III neminem turbare debet. Haud enim necesse est cogitare monasterium certa lege certaque forma compositum, sed cohabitantes viros pietatis ac litterarum divinarum studiosos, quales etiam præcedenti tempore apud Smyrnam cum Polycarpo habitasse, ab Irenæo haud obscure innuitur. Sed ex hac ipsa asceterii commemoratione res gesta ab apostolorum ævo longius removetur. Non quod existimem apostolorum tempore non cohabitasse pios viros inter se et communi studio vacasse sanctioris vitæ exercitiis, sed asceterium publice notum, quod persecutorum oculis patebat, seculum III multo magis clamat quam seculum I.

[11] [A proditore ad judicem defertur.] Ab hoc ergo proditore in sanctos viros pernicies parata fuit. Auctor solius Peregrini nomen persecutoribus proditum a Pelagio asserit. Sed plura innuit. Rerum progressus et ordo talis fuerit. Marcianum Syracusarum episcopum Pelagius prodiderit, et una cum Marciano sanctos quosque viros quos apud Agrigentum cum Marciano arctiori amicitia conjunctos viderat. Putaverim hunc lupum ovina pelle opertum non potuisse latere egregios sanctitate viros: sunt enim sanctorum oculi mirum in modum perspicaces ad detegendos nebulones qui falsa specie virtutem mentiuntur. Deprehensum se videns voluerit dolorem suum ulcisci et cum Marciano perdere amicos Marciani, ideoque et Libertinum forte prodiderit; et, quum persecutor hunc immolasset Agrigenti, e vicino loco præfectum adierit ad accusandum Peregrinum contubernalem. Eodem loco verba accusatoris Peregrinum designant patria Africanum, notantque hominem studiosum cohibendi christianos vacillantes, ne, deserto Christo, idolis immolarent: quod supponit tunc sæviente procella multos titubasse, signum imprimis congruum persecutioni Decianæ, cum qua Valeriani persecutio quasi in unum coaluit. Omnia igitur quæ legimus conspirant ad confirmandam opinionem nostram, sanctos illos viros nequaquam seculo I, sed tertio seculo martyrii coronam accepisse.

[12] [Acta seculum III insinuant, ex verbis judicis] Est præterea in Actis sancti Peregrini effatum quoddam judicis quod uti a primo seculo quam maxime abhorret, sic tertio seculo maxime convenit. Peregrino maximum desiderii ardorem pro Christo moriendi manifestante, Silvanus judex dixit: Cognitum mihi christianos cupidine honorum in cædes ruere et venerationem numinum ex morte quærere. Affectum pœnis te velles, ut male mulctato corpori tuo cultus tribuatur; sed eventus contra erit, tui similium documento. Sequentis ævi memoriam cultumque quem sperabas, incendio tui corporis mox restinguam. Jussitque Peregrinum in ignem injici vivumque comburi; ne scilicet corpus christiani recondere possent, sparsis in ventum cineribus. Quem furorem Deus miraculo illusit. Hæc autem seculum III aut IV iniens tam certe sapiunt, ut nisi imperatorum, præfecti ac judicis perscripta nomina impedirent, Diocletiani potius persecutionem insinuarent.

[13] [et nominibus præfecti et judicis.] Aliquam difficultatem movet Silvani judicis nomen. Quum enim Quintiani præfecti, ipsiusque assessoris Silvani nomina ex sanctæ Agathæ Passione nota sint, et hæc sub Decio martyrium subierit, in quo ipse Silvanus morte punitus legitur, quomodo hic sub Valeriano et Gallieno adhuc superstes est? Hinc cogitare quis posset de toto martyrio S. Peregrini ad Decianam persecutionem referendo, quæ interdum sub Valeriani nomine indicatur. At non video cur hic Silvanus idem debeat credi cum illo qui ad latera Quintiani sedens in martyrio S. Agathæ sua scelera morte luit repentina. Fuerit frater vel filius; vel etiam auctoris error admittatur: tam parvo non admodum offendar nævo.

[14] [Peregrinus incendio martyrium consummavit; de Libertino] Constat sane ex omnibus quæ dicta sunt, sanctos viros Peregrinum ac Libertinum non primi seculi sed seculi III esse martyres. Peregrini martyrium quale fuerit, clare in Actis dicitur; nec relinquit dubio locum. Non item S. Libertini martyrii genus. Peregrinus in ardenti rogo pretiosum agonem consummavit. Sed Libertini mortis genus dubium est. Apud Rocchum Pirrum legimus: Divi Libertini in capite et pectore mucrone percussi imagines antiquæ inspiciuntur. Cajetanus dicit S. Libertinum lapidibus obrutum et gladio transfixum apud plerosque fama est; et aliquot ejus icones antiquæ adstipulantur. Encomiastes S. Marciani: Peregrinus parem, inquit, mortis triumphum retulit cum sancto martyre et Agrigentinorum episcopo Libertino. Hinc itaque tres sententiæ de genere mortis quo S. Libertinus Christi martyr effectus est. Icones quales Rocchus Pirrus describit, indicant mortem gladio aut lancea illatam. Fama Siculorum apud Cajetanum addit lapidationem, qua non consummatus gladio vitam finierit. Pœnam ignis aliqui inveniunt indicatam verbis Encomiastæ parem dicentis mortem cum Peregrino, qui in ignem conjectus fuit.

[15] [variæ sententiæ.] Quarta sententia oritur ex documento nostro, quod violentam mortem nullo modo insinuat, nec tormenta illata commemorat. Secundum hunc auctorem corripi jubetur S. Libertinus: non doli, non minæ, nihil omissum, quo revocaretur a Christo, simulacra veneraretur. Huc usque de tormentis ne unum quidem verbum; nisi quis contendat eum qui nihil omissum declarat, significare nec ipsa omissa fuisse tormenta. Ad omnimodam veritatem pertingere quum non liceat, quid veritati proximum arbitrer sic declaro. Martyrem Libertinum et scripta et oralis Siculorum traditio agnoscit. Icones qui Libertinum gladio transfixum aut lancea perfossum exhibent, nihil amplius fortasse significant quam martyrem. De mortis genere nullum inde desumpserim argumentum. Lapidationis fides penes Cajetanum maneto. Ex Encomiaste S. Marciani nihil certo deducitur præter Libertini martyrium. Documentum nostrum Libertini martyrium innuit, sed latiori sensu. Ea enim tantummodo refert de Libertino quæ clarissimum fidei confessorem, invicto ac dolis et minis fortiori animo præditum probent; qui post fidei confessionem domum remissus, fortassis sub libera custodia, orans in oratorio suo animam Deo reddidit.

§ III. De Actis quæ habentur SS. Libertini et Peregrini. De honore eorum sepulturæ tributo deque ipsorum cultu.

[Acta partim ex variis frustis consuta, non adeo antiqua, sed nec omni fide indigna.] Jam agendum est de ipso illo documento martyrii SS. Libertini et Peregrini. Ex antiquo codice desumptum dicit Octavius Cajetanus, ex codice celeberrimæ abbatiæ S. Mariæ in agro Acutiano. Codicis ætatem ignoramus. Ipsum documentum variis partibus constat, in unum consutis. Pars ultima Acta sunt martyrii S. Peregrini. Incipiunt a narranda historiola Liberati cujusdam Lilybætani, qui ab apparente sibi sancto Petro apostolo missus sit ad sepulcrum S. Peregrini, ut intercedente beato martyre Peregrino a Deo obtineat ne dæmon, e cujus possessione ope sancti Petri liberatus fuerat, iterum se infestare audeat: simulque ut filius Abundantius paralysi afflictus salutem inveniat. Fecit homo quod jussus fuerat, et cum filio ad montem Crotaleum venit, in quo corpus S. Peregrini situm erat. Deinde venit in asceterium cui nomen Triginta. De filio Abundantio aut de ipso Liberato nihil ultra dicitur; unde ea pars documenti mutila censenda est. Quinam ex montibus Agrigento propinquis Crotalei nomine veniat, ipsi Siculi teste Octavio Cajetano ignorant. Papebrochius in Actis S. Marciani suspicatur unum ex montibus fuisse famosum dæmonum oraculo, quod sonitu crotalorum edebatur. De monasterio sive asceterio cui Triginta nomen, desperandum nobis pariter est, quum eodem Cajetano teste nullæ ejus ruinæ cognitæ sint, nec locus ubi fuerit determinari possit. Quod tanto magis cum Cajetano dolemus, quia hoc in loco ignoto S. Peregrini sepulcrum fuisse dicitur. Utrum asceterio Agatho præfectus fuerit tempore Peregrini, an tempore advenientis eo Liberati cum filio, dubium est. Hæc quoque pars aliunde avulsa in hunc locum missa videtur ob sequentem Peregrini martyris historiam, quippe qui in eodem asceterio cum Marciano egerit et Pelagium Africanum sui proditorem invenerit. Similiter ad intelligentiam Actorum S. Peregrini præmittuntur pauca de persecutoribus, imperatoribus scilicet, præfecto et judice; tum Libertini confessio et mors breviter narrantur, et Acta S. Peregrini incipiunt ab accessu Silvani judicis ad asceterium. Ex quibus colligitur hoc documentum præsenti sua forma non esse eximii pretii; sed, quum alicujus antiquitatis sit et auctor tempori convenientia referat, judicamus ex antiquioribus scriptis collectum, et proinde fide haud plane indignum. Acta præsertim S. Peregrini speciem veritatis haud contemnendam præ se ferunt, uti supra indicatum est. Et hæc ferme sunt omnia quæ de SS. Libertino et Peregrinio dicenda habuimus. Pauca de iis quæ post utriusque mortem gesta sunt hisce adjungimus.

[17] [Sepelitur S. Libertinus Agrigenti;] In documento nostro legitur S. Libertinus: Non sine luctu in foro Agrigentino sepultus, satisque multos per annos collata sunt in ægros beneficia. Quod dicitur haud sine luctu Libertinus sepultus, innuere videtur publicam funeris pompam sancti martyris exequiis adhibitam fuisse. Quod si ita est, videri potest S. Libertinus apud suos Agrigentinos cives in magno honore fuisse, non tantum apud christianos, sed carus quoque ob virtutem et doctrinam gentilibus fuisse. Res isto tempore non caret exemplo. Ob eamdem forte rationem in ipsa confessione mitius actum fuit illi; persecutores enim vehementer optabant egregios episcopos ad deserendam fidem inducere: et ideo ab initio forte parcitum fuit tormentis. Quod autem in foro Agrigentino sepultus dicitur, id sequioris ævi hominem demonstrat. Certe tunc quum martyrio coronatus fuit, in foro non sepeliebantur homines. Prope forum dicit Cajetanus. Libenter crediderim locum ubi sepultus fuit olim S. Libertinus, nunc prope forum esse; sed tunc certe in eo loco forum non fuit. Olim in illo loco sepulcri multa collata beneficia mortalibus, documentum nostrum testatur; sed ex forma loquendi dixeris ætate auctoris ea beneficia desiisse, nec præsentia beneficia Cajetanus nec Rochus Pirrus celebrant. Hic tamen meminit templi magnifici in area publica “delli Zingari” nuncupata tempore pestis anno 1624 in honorem S. Libertini erecti, prope parochialem ædem S. Michaelis, opinantibus hominibus eo in loco sanctum episcopum lapidibus obrutum ac mucrone percussum obiisse.

[18] [S. Peregrinus in ignoto nobis loco.] De S. Peregrino ex Actis discimus sequentia. Corpus S. Peregrini in rogo exanimati mansit integrum et inviolatum mediis in flammis. Domnina, religiosissima femina, illud excepit et in eodem loco, nempe in monte Crotaleo, sepultura donavit. Atque ad ejusdem sancti viri cultum celebrandum ibidem super sacro sepulcro templum suis expensis ædificarit Domnina. Templum illud per multa secula miraculis claruit. Unde probantur Acta multis seculis post S. Peregrini martyrium scripta. Cur Ferrarius S. Peregrinum Syracusis tribuerit, non aliam invenio causam quam S. Marciani amicitiam. Ignotum mons Crotaleus, ignotus facit sepulcri locum; ignotum proinde templi situm. Jam documentum sæpe laudatum et ab Octavio Cajetano in Vitis sanctorum Siculorum excuso, iterum typis traditum hoc loco lectori communicamus, meliora daturi, si meliora præsto fuissent.

MONITUM CIRCA SEQUENS DOCUMENTUM.

Libertinus episcopus (S.)
Agrigentinus, martyr (S.)
Peregrinus, martyr (S.)

Octavius Cajetanus in Animadversionibus ad martyrium sanctorum Peregrini et Libertini (Vitæ Sanctorum Siculorum, tom. I, p. 18): “Eorum, ait, Actorum initium est Annuente Dei omnipotentis misericordia,” additque codicem servari in Domini Constantini abbatis Cajetani bibliotheca Aniciana. Scimus ergo hic non haberi documentum integrum, sed partem excerptam. Scimus etiam primigenium codicis textum a Cajetano datum non esse, sed sua manu correctum. Importunam Cajetani diligentiam dolere possumus, corrigere nunc non possumus, ut qui codicem præ manibus non habeamus. Præterea lectorem monitum volumus Vitas Sanctorum Siculorum esse Cajetani opus posthumum, quod editoris Petri Salerni e Societate Jesu correctricem manum non uno forsitan in loco passum sit. Hæc præmittere debebamus, ut lector intelligat cur si quis stylum attendit hujus documenti, statim certissime judicet hanc textus formam antiquam non esse, immo satis recentem. Acta tamen multo antiquiora sunt, et ætatem habent longe antiquiorem illa cujus faciem nunc præ se ferunt. Exemplar enim multis solœcismis fœdatum mutatis verbis correctum fuisse ipse Cajetanus fatetur. Addit tamen se periodum nullam loco movisse neque aliam inseruisse aut adjunxisse. Protestatur inconcinnæ dictionis mutationem stare cum iisdem rebus immotis et cum eadem historiæ serie.

DOCUMENTUM DE SS. LIBERTINO ET PEREGRINO quod edidit Octavius Cajetanus [Cfr. Comment. Præv., num. 8 supra.]

Libertinus episcopus (S.)
Agrigentinus, martyr (S.)
Peregrinus, martyr (S.)

BHL Number: 4909

EX EDIT.

MARTYRIUM S. LIBERTINI EPISCOPI AGRIGENTINI ET S. PEREGRINI [Addit editor: Ex codice antiquo, Anno Christi 90.3 Nov.] .

[Liberatus quidam mittitur a S. Petro ad sepulcrum S. Peregrini,] Liberatus quidam Lilybætanus a, temporibus multis a dæmone vexabatur. Quod vero calamitas humana ope pelli nequibat, ad ecclesiam D. Petri apostoli Romam contendit, medicinam miseriarum ex inclyti sepulchri, aræque complexu petiturus. Ad illa per annum mansit, interdiu noctuque apostolum orans raro perseverantiæ exemplo. Post finem anni intempesta nocte ante aram jacens effususque in lacrymas, B. Petrum flagrantius precabatur, exaudiret assiduas anni unius jam preces; adversus violentiam communis hostis subsidium obsesso ferret, ægro solatium; depelleret servitutem ac vincula, quibus miserabiliter obstrictus teneretur; incolumem redderet penatibus suis: mansuram penes se beneficii memoriam. Insuper depulsori malorum suorum omnes apud gentes decus futurum. Hæc orante, audita vox: Liberate, ab omni corporis animique vexatione jam liber es. Sed redire in Siciliam jubeo, ad montem Crotaleum, ubi corpus Peregrini martyris situm est: ad ejus sepulchrum offerre te preces oportet et jejunium XC dies tolerare. Ubi id feceris, Peregrinum tibi præstiturum confide ne dæmon aggredi te ultra audeat, simul opem a Deo impetraturum Abundantio, filio tuo, paralysi afflicto.

[2] [eoque pervenit.] Igitur Liberatus alloquio cœlesti firmatus, Lilybæum in Siciliam regreditur, nec mora mandatis apostolorum principis exsequendis. Ægrum filium, XVI natum annos, ad B. Peregrini sepulchrum mox perducendum curat; oramque Siculam adnavigans, ad montem Crotaleum pervenit in quo corpus Peregrini situm erat, et inde ad Asceterium, cui Triginta nomen fuit. Ea tempestate b, ascetis præfectus erat Agatho acrique disciplina exercebat, egregia vir religione, sacrisque litteris perquam eruditus. Vespere, Deo gratias agens, cibum cupiebat, quem innocenter labore suo parasset; nec sanctissimum virum quisquam pietate anteisset, cum occinendis Deo laudibus in ecclesiam conventum esset. Septem per annos quos in asceterio habuit, nemo umquam ab eo tristis abscessit; tanta animi lenitate pollebat, hilaritate oris, utriusque constantia. Morum ac vitæ disciplina per Siciliam late celebrabatur.

[3] [S. Marcianus Peregrinum convenit; et postmodum hic a proditore ad judicem defertur.] Per id tempus c, Ecclesiæ Syracusanæ Marcianus præ erat episcopus. Qui Peregrini virtutum fama excitus, ejus visendi causa ad asceterium venit. Nonnullos per dies simul egere in ea solitudine curarum vacua; rerumque humanarum ad despicientiam amoremque cœlestium se invicem adhortando, allocutionibus supra mel dulcibus pascebant animos. Unum insatiabiliter appetebant tractabantque, regressum in æternam patriam summique boni complexionem. Morabatur in asceterio Pelagius quidam, Africanus, non eadem qua ceteri virtute; nam corporis habitu compositus, animo corruptus, dæmonis fraude invidiaque in Marcianum perculsus, animum in exitium omnium * intenderat. Cum ab Impp. Valeriano et Galieno scriptum est ad Quintianum, Siciliæ consularem, ut christianos adigeret ad sacrificia et aspernantes pœnis afficerentur. Missus a Quintiano Sylvanus, homo pestifer, qui conquireret excruciaretque. Is Agrigentum ingressus, Libertinum episcopum corripi jubet. Non doli, non minæ, nihil omissum, quo revocaretur a Christo, simulacra veneraretur. At Libertinus in æde S. Stephani protomartyris per aras Deum laudans, oramque spiritum cœlo reddidit, nec sine luctu, in foro Agrigentinorum sepultus; satisque multos per annos ad ejus sepulchrum collata sunt in ægros beneficia.

[4] [Qui Peregrinum adduci jubet;] Sylvanus Agrigento ad asceterium d recta, christianos quæsiturus, tendit. Extemplo adit hominem Pelagius, fidei violator. Illic detulit Africanum quemdam commorari, cujus artibus maxime faciles ab imperatorum obsequio diisque verterentur, ut qui plerosque ad deorum cultum transgredi cupientes exterreret. [Marcianum, Syracusarum * episcopum, de eadem superstitione damnatum, ea in urbe flammis absumptum.] Proin Peregrinum, ejusdem sectæ studiosum, eadem supplicia conficerent. Statim comprehenditur e Peregrinus, et ante Sylvanum statuitur. Qui: Pernovi, ait, hominem externum te esse; quod tuum nomen ostendit. Quid ausus es cives perterrere, quominus imperatorum edictis obsequantur et thura diis incendant? Peregrinus respondit: Et me fateor et cives meos alienos * a Christo non esse, et, quæ mea in Deum spes est, nullam vim tantam tormentorum fore, quæ a fide me divellat. Neque operæ pretium est apud vos multa disserere, quorum aures ad falsas auditiones versæ, animus corrupta veris antehaberet. Sylvanus subjecit: Pelagius, civis tuus, plurima adversus te prompsit, teque præsens arguet. Tum Peregrinus: Vocetur, ait; quod lubet, testificetur.

[5] [qui intrepide Christum confessus,] Producto Pelagio, versus ad Peregrinum Sylvanus: Ex tuus, inquit, delator ac testis. Tum Pelagius, cœpto jam scelere vecors: Peregrinus, ait, ex Africa in asceterium venit, moderatoremque Agathonem ac præterea ceteros fraudibus suis involvit, ut imperatorum edicta respueremus. Peregrinus respondit: Quod suasi, rursum suadeo; quis enim diis sacrificet, operibus manu factis? Sylvanus dixit: Pelagii testimonium, ut video, verum est; jussis principum plane adversaris. Peregrinus respondit: Dixi tibi christianum me esse,et asseveratione constanti firmo. Deos vestros aspernor, quibus nulla juvandi potentia, ut saxis sine mente. Immane errant qui colunt, qui hostias immolant. Neque iis error sine exitio erit: quos sempiternus ignis apud inferos depascetur. Sed mihi fides ac sacrificium juxta sunt vera omnia ac pura; nam æterno regi sacrifico,in quem credo, qui in Trinitate manet et in unitate persistit; qui verax est ac præpotens; cui subjectus est mundus et cœlum. Sylvanus dixit: Vaniloquentiam istam tuam agnosco; stultitiæ misereor, quæ ad perniciem te trahit. Nescis quæ Marcianus episcopus perpessus est? qua vitam morte finivit? Peregrinus respondit: Haud sum nescius Marcianum pro Christi fide extrema perpessum esse; felix, quem dira mors ad requiem transmisit plenissimam voluptatum. Atque utinam æque participem me pœnarum ejus et regni feceris, dareturque a te quod cupio, dissolvi per cruciatus et perfrui Christo meo!

[6] [in ignem conjici jussus, martyrium consummat.] Sylvanus dixit: Cognitum mihi, christianos cupidine honorum in cædes ruere et venerationem numinum ex morte quærere. Affectum pœnis te velles, ut male mulctato corpori tuo cultus tribuatur; sed eventus contra erit, tui similium documento: sequentis ævi memoriam cultumque, quem sperabas, incendio tui corporis mox restinguam. Sententiam ergo sic pronuntiat: “Peregrinum christianum, qui imperatorum edicta contempsit et probra in deos Saturnum et Minervam dixit, flammis comburi jubeo.” Quæ ubi B. Peregrinus audivit: Tibi, dixit, gratias ago, Jesu Christe, qui me famulum tuum optatissima morte dignatus es, et per martyrium ad te vocas. Pro nomine tuo patior, Christe; atrocitatem tormentorum ope tua sustinebo. Sed oro te precorque, egredientem e corpore animum ne teterrimo obtutu dæmon exterreat, ne meum iter in cœlum impediat; verum præfulgentes ministri tui excipiant, ad te deducant, qui Deus es benedictus in secula. Subinde raptus in montem Crotaleum f et in ignem conjectus, Deo spiritum cum commendaret, exanimatus est; sed corpus inviolatum mansit, receptumque a Domnina, religiosa femina, eodem in loco honore sepulturæ donatum, ejusdemque opibus exstructo super templo cultum. Illud vero miraculis per multa seculorum inclytum fuit. Natalis dies ritu anniversario ad III novembris celebratur, præclaræ mortis perenne monumentum, ad Dei gloriam, qui in omnem æternitatem vivit et regnat.

ANNOTATA.

a Lilybæum, promontorium Siciliæ est, Africam spectans; item urbs prope eum locum. Promontorium nunc Capo Coco, urbs vero vocatur Marsala.

b Ea tempestate. Ex contextu non adeo clarum quænam tempestas indicetur, nempe vitæ S. Peregrini an adventus Liberati cum filio. De Agathone monasterii præfecto et de ipso monasterio cui Triginta nomen fuit, historia nos nihil docuit.

c Per id tempus. Scilicet tempus S. Marciani et SS. Libertini et Peregrini. Indicatur ergo (uti inCommentario ex ipso hoc martyrii documento demonstravimus) seculum III.

d Agrigento ad asceterium. Hinc existimare licet asceterium illud non longe ab Agrigentina urbe situm fuisse. Est autem Agrigentum urbs Siciliæ in ora australi, ad ostia Acragantis fluvii, græce dicta Acragas, a monte scilicet cui imposita est. Nunc dicitur Gergento, Girgenti. In hac urbe nati sunt Empedocles philosophus et Phalaris tyrannus.

e Statim comprehenditur. Hic documentum consuetam Actorum formam martyrum induit.

f Sæpe diximus montem Crotaleum nobis et ipsis Siculis ignotum esse. Si tamen asceterium in quo S. Peregrinus vixit prope Agrigentum fuit, montem Crotaleum nihil aliud esse quam eminentiorem locum montis cui Agrigentum impositum est, non inanis fuerit conjectura.

* edit. omniorum.

* edit. Syracusorum.

* edit. alieno.

DE SANCTIS MARTYRIBUS VALENTINO PRESBYTERO ET HILARIO DIACONO VITERBII

ANNO CCCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Valentinus presbyter, martyr Viterbii (S.)
Hilarius diaconus, martyr Viterbii (S.)

AUCTORE G. V. H.

§ I. Memoria sanctorum martyrum Valentini et Hilarii inde ab auctariis Usuardinis et apud scriptores recentiores. Duplex genus Actorum.

Iis in locis ubi nunc Viterbium est, campique Viterbio adjacentes, floruit sanctorum virorum inclytum par, [SS. Valentinus et Hilarius in martyrologiis recensentur Usuardinis,] gloriosi martyres Valentinus atque Hilarius, hic levitarum ministerio, ille presbyteralis ordinis honore insignis. Quorum Acta martyrii elucidanda dies præsens suppeditat. In martyrologiis antiquis nulla fit martyrum nostrorum mentio, sed in auctariis Usuardi frequens est eorumdem memoria. In codice Danico: Castro Viterbiensi, sanctorum Valentini presbyteri et Hylarii diaconi, qui sub Maximiano diu laniati, in Tiberim mersi, sed ab angelo erepti, capitis abscissione martyrium compleverunt. In codice Bruxellensi: Castro Viterbiensium, natale sanctorum Valentini presbyteri et Hylarii diaconi, qui sub Maximiano diu laniati sunt. In codice Aquicinctino: Ipso die castro Viterbiensium, passio sanctorum Valentini presbyteri et Hylarii diaconi, qui sub Maximiano ac Demerio (Demetrio) consule diu laniati, insigne templum Herculis orando favillam fecerunt ac in Tiberim mersi, sed ab angelo erepti, capitis abscissione martyrium compleverunt. In codice Victorino: Castro Interbentium passio sanctorum Valentini presbyteri et Hylarii diaconi, qui sub Maximiano ac Demetio (Demetrio) consule diu laniati insigne templum Herculis orando favillam fecerunt ac, in Tiberim mersi sed ab angelo erepti, capitis abscissione martyrium compleverunt. Idem codex Reginæ Sueciæ n. 130, sed juxta Sollerium videtur legere: castro Viterlencium vel Viterbencium. In codice Greveni: Valentini presbyteri et Hylarii diaconi martyrum.

[2] [et apud Galesinium et Maurolycum; et in Martyrologio Romano.] Quibus consonat Galesinius, in Martyrologio scribens: Viterbii, beatorum martyrum Valentini presbyteri et Hilarii diaconi, qui in Tiberim præcipites dati, inde divinitus erepti, demum præcisis cervicibus ad martyrii coronam perveniunt. Maurolycus in Martyrologio scribit sequentia: Castro Viterbiensium, passio SS. Valentini presbyteri et Hylarii diaconi, qui sub Maximiano imperatore ac Demetrio consule diu laniati, templo Herculis precibus subverso, in Tyberim projecti ac decollati sunt. Tandem Martyrologium Romanum præclaros martyres sequenti celebrat elogio: Viterbii, sanctorum martyrum Valentini presbyteri et Hilarii diaconi, qui in persecutione Maximiani ob Christi fidem cum saxi pondere in Tiberim præcipitati, et inde ab angelo divinitus erepti, demum abscissis cervicibus coronam martyrii perceperunt.

[3] [De quibus egit Andreuccius] De sanctis martyribus Valentino presbytero et Hilario diacono multi scripsere; quos inter eminet Andreas Hieronymus Andreucci e nostra Jesu Societate sacerdos, qui in opusculo italico cui modestum titulum [Notizie istoriche de' gloriosi santi, Valentino prete ed Ilario diacono, martiri Viterbesi e primi apostoli di quella città, raccolte da Andrea Girolamo Andreucci della Compagnia di Gesù. In Roma 1740.] Notitiarum historicarum de gloriosis sanctis Valentino presbytero et Hilario diacono præfixit, multa de utroque martyre deque Actis ipsorum docte ac sapienter exponit. Ubi quid alii de sanctis hisce martyribus scripserint, multa cum diligentia notatum reperies. Non pauca ex illis quæ clarissimus auctor suo opusculo inseruit huic nostro operi necessario inserenda sunt; quem tamen auctorem citare semper idcirco non possumus, quod ex fontibus haurire, non ex rivulis, quantum fieri potest, pro instituto nostro debemus, utemurque sæpe iisdem quibus ille fontibus usus est.

[4] [quorum mentio occurrit in epistolis Summorum Pontificum] Præter martyrologos supra allatos multi alii sanctorum martyrum nostrorum mentionem fecerunt. Prima quæ occurrit, reperitur in epistola Innocentii Papæ III [Baluze, tom. II, epist. 142.] , ex quadam constitutione S. Leonis Papæ IV, ubi sic legitur: In vico Palenzano cum suis ecclesiis SS. Hilarii et Valentini. Vixit Leo IV seculo IX. Vicum Palenzanum sive castellum Palenzanum Fridericus imperator I anno 1169 dono dedit Viterbiensibus [Istoria della città di Viterbo, di Feliciano Bussi. In Roma 1742, p. 49.] , fuitque in feudum datum familiæ Orsiniæ anno 1241 [Ibid., p. 57.] . Innocentius Papa II anno 1139 ecclesiam S. Valentini, ædificatam in loco ubi sanctis martyribus capita abscissa fuerunt, Azoni archipresbytero cathedralis ecclesiæ S. Laurentii Viterbii concessit. Cujus hæc sunt verba: Quoniam beatum Petrum ejusque Vicarios filiali amore ac reverentia diligis, atque in reædificatione ecclesiæ Sancti Valentini, quæ peccatis exigentibus olim destructa fuit, piæ intentionis atque charitatis intuitu fideliter laborasti, pro quibus omnibus personam tuam ampliori gratia et benevolentia clementer amplectimur, et præfatam ecclesiam Sancti Valentini tibi tuisque successoribus et per vos ecclesiæ B. Laurentii apostolica benignitate concedimus atque firmamus etc. Dictæ bullæ cujus verba citavimus, originale exemplar suo tempore in cathedralis Viterbiensis archivo conservari dicit Bussi [Ibid., p. 92.] , datamque Laterani per manus Almerici S. R. E. Diac. Card. et Cancell., XIV kal. decembris, indict. III, incarnationis Dominicæ anno MCXXXIX, pontificatus vero Dom. Innocentii PP. II, anno X.

[5] [et apud alios multos.] Exinde in multis martyrologiis et calendariis beatorum martyrum memoria celebratur, quorum præcipua supra a nobis citata sunt. Mirandum sane est neque Surium neque Lipomanum, neque Mombritium neque Jacobum a Voragine, neque ipsum Petrum de Natalibus martyrum nostrorum Acta attigisse. Primus Massini, archipresbyter Viterbiensis, anno 1612 juxta Acta (ut credi par est) historiam martyrii composuit, narrationem scilicet succinctam et ad ædificationem legentium exaratam. Clarissimus P. Ferrarius eorumdem martyrium brevi compendio exhibuit anno 1613. Quibus addenda est legenda, quam dicunt, eorumdem martyrum in tres lectiones distincta divino officio servitura, quam a clero Viterbiensi oblatam sacra Rituum Congregatio approbavit die 19 augusti anno 1662. Paucis post annis Sarnelli in opere italico cui titulus Speculum cleri secularis brevissimam sanctorum martyrum Valentini et Hilarii notitiam scripsit. De iisdem martyribus egit Joannes Marangoni in opere quod inscribitur Thesaurus parochorum, in quo [Lib. II, c. 17 (cfr. Andreucci, op. cit., p. 16).] brevem conspectum martyrii SS. Valentini et Hilarii proposuit. Tandem anno 1699 Anonymus quidam Viterbiensis Acta martyrum nostrorum italico sermone narravit. Clarissimus quoque Bussi, in Historia Viterbii italice scripta, Acta SS. Valentini et Hilarii, a Nicolao Nardini anno 1684 typis expressa, operis sui appendici inseruit [Bussi, op. cit., p. 444.] . De quibus doctorum virorum lucubrationibus quid sentiamus, postea dicturi sumus. Nunc ad Acta examinanda procedimus.

[6] [Actorum exemplaria Farfensia et Casinensia.] Acta sanctorum martyrum Valentini presbyteri et Hilarii diaconi ex codice seculi X membraneo transcripsimus Romæ anno 1880 in bibliotheca Collegii Romani (post spoliationem factam a Gubernio Pedemontano dicta “Victoris Emmanuelis”), quo codex iste ex celeberrima abbatia S. Benedicti Farfiæ in Sabinis translatus fuerat. Quorum Actorum duo exemplaria reperiuntur in bibliotheca Casinensi, codicibus videlicet 139 et 149, satis inter se similia, sed a Farfiensibus aliquantum diversa.

[7] [Farfensi satis simile est apographum Gallonii] Exemplari Farfiensi satis similia sunt Acta mutila quæ Andreucci edidit ex apographo clarissimi viri Antonii Gallonii, contento in codice chartaceo bibliothecæ Vallicellanæ in urbe Roma, signato B. 74, quæque expolita edidit Nardini. — Ex quibus exemplaribus nullum genuina Acta martyrum præbet; neque authentica seu proconsularia, uti inspicienti patet. Quam difficultatem cum plurimis sanctorum martyrum Actis communem habent. Composita videntur seculo X aut IX.

[8] [Quibus antiquior videtur Passio brevis.] Multo antiquior videri potest brevis quædam Passio Valentini et Hylarii martyrum, quam ex codice membraneo bibliothecæ Vallicellanæ n. 16 (p. 73) edidit Andreucci, et nos ex ejusdem bibliothecæ codice edimus. Valde succincta narratio est martyrii, in tres lectiones distincta, et a consueta reliquorum Actorum narratione valde longe discrepans; quippe quæ maximam partem martyrii, eamque splendidissimam, silentio premat. Quæ præteritio suadet ut judicemus Passionem hanc ex longiori alia non fuisse contractam, sed potius componendæ longiori Passioni quasi fundamentum præbuisse ac lineas, ut aiunt, traxisse. — Antiquam esse hanc Passionem, probabili mihi videor concludere argumento ex nomine Biterbensium. Nusquam urbem vocat Viterbium, nec Viterbienses; sed castellum tantummodo novit Biterbensium. Anonymus Ravennas, qui seculo VII floruit Beterbon novit, nullum adhuc Viterbium. Nomen Viterbium hodiernæ urbi datum fuit a Desiderio rege Longobardorum. Viterbium enim urbs recens est, sed civitas valde antiqua; cujus origines primorum temporum nebulis obductæ latent. Certum tamen videtur fuisse civitatem unam ex quatuor vicis consistentem, uno verbo τετράπολιν. De Viterbii originibus vide Bussium [Op. cit., part. I, lib. I.] et Andreuccium [Op. cit., cap. 3.] et citatos ibi auctores, qui de hac quæstione amplissimis disputationibus egerunt; neque enim hujus loci est de illa quæstione ex professo agere. Notatu tamen dignum est nomen Biterbon seu Beterbon: quod primis incolis advenis (scilicet Phœnicibus) betharbah sonuerit, i. e. domus seu civitas in quatuor partes divisa. Quod Petrus Benedetti, linguarum orientalium peritissimus, non incongrue Andreuccio indicaverat.

[9] [Acta continent multa quæ in Passione brevi non leguntur,] Sed ad Acta redeamus SS. Valentini et Hilarii. Quæ quum plurima contineant quorum in brevissima Passione illa, quam ex ipso codice accuratissime exscripsimus, nulla mentio injicitur, non possunt dici amplior ejusdem Passionis forma, sed aliunde multis conquisitis rebus novum ædificium, fundamento priori superstructum ac multis partibus auctum. Quod ut a lectoribus commode capiatur, utriusque Passionis breviter argumentum proponimus. Secundum breviorem illam quam antiquiorem putamus, tempore Maximiani Valentinus presbyter et Hilarius diaconus latitabant in domo Eudoxiæ. Qui tenti a Demetrio proconsule, ducti sunt in Castellum Biterbensium. Interrogati patriam, christianos se dicunt atque ex Oriente advenisse. Sacrificare jussi, recusant. Recusantes Demetrius jubet extra castellum duci et capite plecti in via strata. Quorum corpora jussit custodiri per tres dies; quæ noctu Eudoxia rapit et eo in loco condit sepulcro. Eudoxiam proconsul teneri jubet et fustibus cædi usque ad mortem. — Argumentum Actorum longiorum est sequens. Maximiano christianos persequente et christianis occultas quærentibus latebras, apud Eudoxiam, piam feminam, latebant absconditi SS. Valentinus presbyter et Hilarius diaconus. A Demetrio proconsule, qui erat in castello Viterbiensium, christianos quærente, tenti sunt Valentinus et Hilarius. In castellum Viterbiensium ducti Demetrioque exhibiti, patriamque interrogati, christianos se fatentur. Interrogati genus, ex Oriente se venisse et præclaro genere natos affirmant. Sacrificare jussi idolis, recusant. Rursus jubentur sacrificare deo Herculi; recusantibus Demetrius tormenta minatur. Sancti proconsulem duris verbis increpant. In equuleum levati ac torti, orant Deum, ut per angelum Herculis templum evertat. Fit terræ motus, templum evertitur. In eo templo rex semel in anno sacrificare solebat; eratque pulcherrimum, et valebat plus quadringenta centenariorum (?) auri. Demetrius casum tribuit artibus magicis, jubetque sanctos in Tiberim præcipites dari. Ducti ad fluvium, alligata ad collum mola, præcipitantur; sed ab angelo liberantur. Satellites revertentes invaduntur ab urso, qui plures occidit; reliqui convertuntur ad fidem et adeunt Eutycium presbyterum, qui eos post triduum cum familiis ipsorum baptizat. Tunc martyres e flumine erepti ad proconsulem redeunt; per angelum se liberatos declarant. Proconsuli Christum prædicant; qui eos fustibus cædi jubet, et ad sacrificandum Herculi invitat. Quod quum noluissent, capitis damnati, pedibus ad columnam ligatis, capite plectuntur in “via strata.” Jubet proconsul corpora per tres dies custodiri. Quæ nocte rapuit Eudoxia et in loco decollationis qui dicitur “Camillarius” tradit sepulturæ. Eudoxiam Demetrius dein fustibus cædit usque dum spiritum exhalaret. Quæ acta sunt tertio nonas novembris. Post multum temporis Demetrius dolore ilii percussus, venit ad martyrum sepulcra et orat martyres ut sibi subveniant. Qui apparentes ei, mittunt eum ad Eutycium, salutis consequendæ causa. Proconsul Eutycium accersit; a quo baptizatus sanatusque, ipse Christum prædicat. Quod audiens Maximinianus, mittit Dionysium, qui Demetrium capite plectit. Tandem additur translatio SS. Valentini et Hilarii tempore Gregorii IV, ad monasterium Farfiæ per Sichardum abbatem.

[10] [sed fortassis ex Actis S. Secundi derivantur:] Ex tanta diversitate martyrii ingens oritur difficultas, quæ longiora martyrum Acta non parum vexat. Etenim haud facile causam reperias cur brevis illius Passionis scriptor sanctorum precibus eversum Herculis templum, mersos Tiberinis fluctibus sanctos et prodigiosam ereptionem (quæ paucissimis verbis referri poterant), in sua narratione prætermiserit, si ea nota sibi fuissent. Et si nota ei non fuerunt, unde Actorum scriptori innotuerunt? Ex traditione, dicat quis, Viterbiensium et accolarum. Sed ea traditio cur non pervenit ad aures prioris scriptoris, cui reliqua apprime nota erant? Crescit difficultas consideranti et Acta S. Secundi, quæ prædecessor noster Godefridus Henschenius tractavit [Ad diem 1 Junii (Act. SS., tom. I Junii, p. 51 sqq.).] . In Actis enim S. Secundi leguntur ea omnia quæ martyrum SS. Valentini et Hilarii longiora Acta brevis Passionis narrationi inserunt, nec tantum eadem, sed iisdem ferme verbis expressa eademque locutionis forma: ita ut necesse sit SS. Valentini et Hilarii Acta ex Actis S. Secundi aut hæc ex illis conflata fuisse; quod auctoritati Actorum non parvum præjudicium opponit. Nam quum brevis Passionis forma careat fere iis martyrii adjunctis et factis quæ SS. Valentini et Hilarii longioribus Actis cum S. Secundi Actis communia sunt, non sine causa et ratione opinamur ea omnia ex alieno loco huc fuisse adducta, ideoque fidem non mereri. Tale igitur esto nostrum de Actis SS. Valentini presbyteri et Hilarii diaconi judicium: fetus est sequioris ævi, ex narratione rerum quæ brevi Passione continentur atque fortassis ex Actis S. Secundi martyris compositus, qui seculo IX adscribi potest.

[11] [de quibus judicium omnino certum fieri non potest.] Non ignoro fieri posse ut hoc judicio criticæ nostræ apud multos offendamus, adeoque odiosum illud aggeratur: “Ergone tu falsum dicis quod per tot secula Viterbiensis ecclesia verum habuit?” Primo quidem observandum tempus est, nec obliviscendum urbis Viterbiensis originem adeoque Ecclesiæ Viterbiensis exordia non esse antiqua, sed potius recentia. Ecclesia autem quæ antiqua non est, antiquas traditiones ecclesiasticas easque privatas sibi sumere non potest. Deinde non audemus dicere falsum quod Viterbienses de suis martyribus juxta Acta prædicta (quorum sinceritatem suspectam diximus) credunt; sed ex Actorum fide et auctoritate credi posse negamus. Potest autem fieri ut revera sancti Valentinus et Hilarius orationibus suis templum Herculis everterint; potest fieri ut aquis fluminis mersi divina virtute fuerint erepti; potest etiam fieri ut Secundus templum Herculis everterit et in Tiberim præceps datus martyrium consummaverit, quemadmodum reliqua adjuncta locum revera sive in martyrio Secundi sive in martyrio SS. Valentini et Hilarii habere potuerunt. Quarum rerum incerta fama et rumore per ora hominum volante ac currentibus seculis ad posteros perveniente, non incongruum erit opinamentum, variorum oppidorum incolas suis adscripsisse martyribus omnia quæ partim suis et partim aliis acciderant. Nos vero, qui tot seculis tantisque primorum temporum nebulis a manifesta luce factorum separamur, quid cuique conveniat quo decernamus, fere nihil adjumenti habemus.

§ II. De sanctorum martyrum Valentini et Hilarii patria, genere, dignitate; deque martyrio ipsorum.

[SS. Valentinus et Hilarius Orientales, genere forte illustri; dignitate ille presbyter, hic diaconus.] Post Actorum quæstionem universam, ad singula examinanda facta accedimus. Et primo quidem de martyrum patria agendum est. In Passione breviore (quam longiora Acta sequuntur) proconsul sanctos interrogat de patria: Ex qua, inquit, patria estis? Martyres, consueto martyribus modo, primo se christianos confitentur; et de partibus Orientis se venisse affirmant. Quæ responsio nihil habet quod non facile credi possit. Nam, persecutione atrocissima per Orientem debacchante sub Diocletiano, quum partes occidentales adhuc quiescerent, fortassis ad persecutionis æstum fugiendum in Occidentem venerant. Potueruntque etiam aliam ob causam, v. g. ad visitandum sepulcra Apostolorum, Romam venisse, ut aliis quoque martyribus accidit, et deinceps in Italia hæsisse, in prædicanda fide occupati. De genere SS. Valentini et Hilarii in Passione breviore nihil legimus; in Actis vero natos se præclaro genere fatentur. Ad genus martyrum illustre spectare potest quod Demetrius, eos ad sacrificandum exhortans, amicitiam Cæsaris consequendam proponit: quod homines illustri genere natos potius quam plebeios indicat. Dignitas utriusque martyris tum in brevi Passione tum in Actis enuntiatur. Dicitur enim Valentinus presbyter, Hilarius autem diaconus. Et hæc de sanctorum martyrum patria, genere ac dignitate sufficiant, quum præter Acta nullum neque documentum neque indicium supersit.

[13] [Sub Maximiano] De martyrio vero primum quæritur quo tempore factum sit. Respondent Acta cum brevi Passione, tempore Maximiani Augusti. Annum non invenimus perscriptum; non dubitamus tamen annum assignare 303, quamquam annus 304 fortasse convenire potest. Maximianus enim anno 304, tertio nonas novembris Augustus adhuc erat. Verumtamen Passio brevis et Acta videntur initium grassantis persecutionis indicare; et ideo annum 303 præferimus cum Baronio dicente [Annales eccles., ad annum 303, n. 221.] : “Illustratur et Tuscia compluribus sanctis martyribus: exantlarunt inter alios insigne pro Christo certamen Valentinus presbyter et Hilarius diaconus.”

[14] [martyrium consummarunt] Quod martyrii genus ac tormenta martyrum spectat, in eamdem videmus concurrere sententiam Passionem brevem atque Acta longiora in designando beatorum virorum mortis genere: utrobique enim sanctis martyribus capita amputata legimus. Tormenta autem ante feralem ictum martyribus illata nulla legimus in Passione brevi, multa in Actis. Prodigia quoque Passio brevis recenset nulla, multa vero eaque splendidissima narrantur in Actis. Sed hæc omnia, uti supra diximus, ex Passione S. Secundi in hæc nostrorum martyrum Acta derivari potuerunt, ac propterea ex Actorum auctoritate fidem invenire apud cordatum virum nequeunt. Credi tamen multa cum ratione potest, ante capitalem sententiam consuetis equulei tormentis Sanctorum patientiam probatam fuisse. Reliqua vero ut vera esse possunt, sic vera probari nequeunt.

[15] [in via Cassia, ubi nunc est pons S. Valentini;] Locus ubi sancti martyres decollati sunt, indicatur in brevi Passione et in Actis, nempe in via strata, quæ est via Cassia, altero milliario ab urbe Viterbiensi, et in eodem loco dicuntur sepulti; qui vocatur Cavillarius juxta Passionem brevem et exemplaria Actorum Casinensia, Camillarius juxta exemplar Actorum Farfense. Locus ille dicitur [Bussi, op. cit., p. I, lib. I, p. 43; Andreucci, op. cit., n. 141, p. 88.] , esse pons Camillarius distans ab urbe Viterbiensi altero milliario, qui deinceps vocatur pons S. Valentini. Quod nomen Camillarii suspicatur, ut dicit Andreucci [Ibid.] , Nardinius derivari a fabricatore Camillo quodam, et Leander Albertus apud eumdem dicit antiquos Aruntes qui prope locum Viterbii degebant cognominatos fuisse Camillarios, unde nomen istud ponti adhæserit. Quæ quum non probent, in auctorum fide relinquimus, tanto magis quanto solertius advertendum est in brevi Passione non Camillarium legi sed Cavillarium, quod scriptor exemplarium Casinensium pariter servavit.

[16] [ibidem sepulti ab Eudoxia,] In hoc ergo loco, sive Camillario sive Cavillario, sepulti fuere sancti martyres a piissima quadam femina, nomine Eudoxia, cujus celebris est in Actis martyrum vicinorum Viterbio, fama. Apud Eudoxiam latuerant martyres Valentinus et Hilarius, apud Eudoxiam latuerat sanctus martyr Secundus. Quæ sanctissima femina perenni bonorum memoria sane quam dignissima videtur. Prope martyrii sanctorum Valentini et Hilarii palæstram habitasse, ex ipsa brevi Passione concludere licet. Bianchi apud Bussium [Op. cit., p. I, l. I, p. 43.] dicit hanc Eudoxiam dominam fuisse magni tractus regionis circa Viterbium, qui extenditur a porta Faul tam supra quam infra usque ad fluviolum Caldanum; ad eamdem quoque Eudoxiam pertinuisse dominium loci qui vocatur Surrena: cujus rei fides apud auctorem esto. Viterbiensem fuisse, Nardinius affirmavit; cui cl. Andreucci verissimum Baronii effatum opponit [Op. cit., n. 119, p. 76.] : Quod a recentiori authore de rebus adeo antiquis, sine alicujus vetustioris authoritate profertur, contemnitur. In exemplari Actorum quod ex Gallonii apographo Andreuccius edidit [Op. cit., n. 77, p. 44.] sancti martyres absconditi erant in vicinio civitatis Tussenæ (Turrenæ corrigente Andreuccio) … sub cujusdam domum religiosæ fœminæ christianissimæ nomine Eudoxiæ. In Actis autem S. Secundi [Acta SS., t. I Junii, p. 53.] hic sanctus martyr legitur absconditus fuisse sub cujusdam domo religiosæ et christianissimæ feminæ nomine Eudoxiæ… in civitate Julia quæ Eugubia est dicta. Unde patet deesse rationem qua probari possit Eudoxia hujus illiusve civitatis civis fuisse. Unum tantum efficitur, ut Eudoxia illum circa Viterbium regionis tractum incoluisse credatur. Fortassis credere licet, fuisse feminam valde divitem magnorumque latifundiorum dominam, quæ domus villasque non uno in loco haberet, itaque non uno in oppido neque uno in agro sacros viros hospitio recipere posset.

[17] [eximia pietate muliere, quæ a Demetrio occisa legitur.] De origine aut genere nihil traditum reperio. Fuerit sacra virgo, aut vidua, quæ exemplo multarum mulierum christianarum sanctos hospitio recipere, christianos abscondere, pauperes juvare, martyres sepelire consuevisset. Nihil sane ex iis non aptissime quadrat temporibus, moribusque illorum christianorum. Unum miror, hanc piissimam feminam, cujus martyrium in ipsa brevi Passione legitur, nullo cultu gaudere. Licet enim in vulgata quadam narratione martyrii, quæ ex latina relatione Nardinii italice versa videtur, quædam legantur quæ supponant auctorem credere Eudoxiam regnare in cœlis, id privatam scribentis opinionem non excedit. Et sane absque dubio unusquisque apud se cogitare potest religiosissimam Eudoxiam beatorum martyrum in cœlis honoribus esse potitam tum ob pietatem atque officium erga sanctos, tum maxime ob mortem pietatis causa violenti tyranni odio atque ira ei illatam. Fieri quinimmo posset, ut petentibus Viterbiensibus Ecclesia Romana concedat publicos sanctissimæ feminæ honores, cujus inclyta memoria cum sanctis martyribus hospitibus inde a remotissimis seculis cum testimonio martyrii perseverat.

[18] [De Demetrio multis agunt Acta, paucissimis Passio brevis.] Passi leguntur sancti martyres sub Demetrio proconsule. De quo præter Acta nostra nullo ab auctore mentionem factam esse novi. In Actis longioribus multa de eo narrantur ac præsertim subsecutum postea martyrium; quarum rerum nullo modo brevior Passio meminit, licet Eudoxiæ martyrium studiose adnotet. Atque ipsis quidem Actis longioribus jam compositis Demetrii pœna, sanatio, conversio ac martyrium postmodum adsuta sunt, ut legenti ad oculum patebit. Absolutis enim ac consueta formula terminatis Actis, nova incipit narratio: Post multum vero tempus, etc. Quæ unde hausta sint, ex deperditis monumentis an ex hominum existimantium rumore, neque ego, neque alius forsan indagare poterit. Notatu autem dignum est, nomen judicis qui Demetrium capitis damnasse auctoritate Maximiani traditur, ex Actis S. Secundi desumi potuisse, unde reliquæ Actorum SS. Valentini et Hilarii interpolationes derivatæ videntur. Sanctus enim Secundus passus legitur sub proconsule Dionysio, et Demetrius martyrio affectus dicitur a Dionysio vicario; quæ res, ut verum fatear, totius narrationis auctoritatem minuit potius quam confirmat.

[19] [De Demetrii et Eudoxiæ martyrio tacet Officium approbatum.] Monitos volumus lectores legendam sanctorum Valentini et Hilarii quam Sacra Rituum Congregatio anno 1662 die 19 augusti approbavit, silere de utroque martyrio, Eudoxiæ ac Demetrii. In eadem tamen legenda continentur ea quæ nos supra judicavimus ex Actis S. Secundi in Acta sanctorum martyrum Valentini et Hilarii fuisse intrusa, quibus Actis fidem adhibere non fuimus ausi. Hic manifesta apparet prudentia ac perspicax judicium illorum virorum qui apud Ecclesiam Romanam moderandis sacrorum ritibus præsunt. Noluerunt admittere in legendam Officii sanctorum duorum martyrum nomina de quorum martyrio nullum tulerant judicium, quique si in ipsius Officii ecclesiastici narratione martyres proclamarentur, illico in Beatorum ordines translati videri potuissent. Reliquerunt et ut recitarentur permiserunt facta quædam, quæ historia vera probare nequit, sed nec falsa demonstrat. Diximus enim supra nos, quamquam ipsis Actis in hisce rebus narrandis fidem nullam adhibemus, non ideo ipsa facta narrata falsa esse judicare. Potuerunt enim ex viva hominum traditione accipi et a variis ecclesiis suis aptata fuisse martyribus, dum tamen non his sed illis convenirent. Pendentem igitur litem Sacra Congregatio dirimere noluit, et quæ fortassis vera sunt falsitatis nota taxare (eliminatione haud necessaria) noluit.

[20] [Acta Farfensia errant in designando persecutore.] Superest ut de ipsis illis factis quæ aliunde in Acta sanctorum nostrorum inserta putamus, breviter inquiramus. Nam aliqua veri specie inniti, nos quoque existimamus. Acta igitur longiora percurrere juvat, ut de singulis judicandi sit lectori facultas. Statim ab initio Actorum, exemplar Farfense alium persecutorem designat quam nos existimare probabili cum ratione potuimus. Sed tantis se tamque crassis involvit auctor erroribus, ut impune ejus sententia sperni possit. Sic enim scribit: Temporibus illis quo Maximianus Augustus regnavit post obitum patris sui Diocletiani, ipso tempore interfecit sororem suam Arthemiam, filiam Diocletiani,propter religionem christianorum, et misit edictum, etc. Auctor itaque in mente habuit Maximianum quemdam qui filiam Diocletiani occidit. Sed nullus Maximianus Diocletiani filiam interfecit, nulla Diocletiano filia fuit Arthemia (hanc enim apocrypha quidem, sed vera non novit historia); nullus præterea Diocletiano filius fuit. Diocletiano filia fuit Galeria Valeria, quæ nupsit Galerio Maximiano; hæc cum matre sua Prisca Christi sacra secuta fuerat; sed, cogente Diocletiano, diis sacrificavit. Post mortem Galerii, Maximinus Valeriæ nuptias appetivit; qui negantem una cum matre exilio multavit. Post mortem Maximini Licinius Valeriam cum Prisca matre Thessalonicæ deprehensam capite truncavit, et corpora projecit in mare. Si ergo is qui Diocletiani filiam occidit hic sub nomine Maximiani latet, agnoscendus est Licinius: quod nemo, puto, admiserit. Vidit errorem et expunxit scriptor Casinensis exemplaris, aut fortassis exemplar ab hoc errore immune descripsit, ita ut tota hæc farrago turbatæ memoriæ scriptoris Farfensis sit tribuenda. Tanti non esse videtur hæc ignari hominis sententia, ut eam morari debeamus, et ob illam sanctorum nostrorum martyrium ad posteriora tempora reducere.

[21] [Herculi sacrificare et nostri martyres jussi leguntur, et in Actis suis S. Secundus:] Acta dicunt postquam SS. Valentinus et Hilarius diis sacrificare renuissent, eos iterum a Demetrio fuisse monitos ut sacrificarent Deo magno Herculi, quem principes adorant. Eidem Herculi sacrificare cogitur S. Secundus in Actis sæpe citatis. Quod utique et tempori et loco et personæ satis convenit. Utrum vero ex aliquo documento an ex hominum rumore acceperit is qui Acta composuit, ignoramus. Post recusatum diis reliquis sacrificium, saltem Herculi cur sacrificari oporteat causa obvia est, Maximiano Herculeo Augusto. Hercules enim Maximiano tutelaris erat ac patronus. Deinde Herculis cultu famosa erat celeberrima tetrapolis quæ postea in unum coaluit Viterbium; Herculem populi istius urbis in monetis etiam suis exprimebant. Quod fieri vetuit Desiderius, rex Longobardorum, in famoso decreto quod litteris longobardicis in candido marmore exaratum legitur: Permittimus pecuniis imprimi Faul, sed amoveri Herculem et poni sanctum Laurentium, etc. Insignia quoque Viterbiensia leonem (Herculi sacrum) exhibent. De quo cardinalis Ægidius Antoninus in sua manuscripta Historia XX seculorum [Pag. 34 (apud Bussi, op. cit., p. I, l. I, p. 40).] : Hercules Arinus, id est Leoninus, nuncupatus est. Tyrrhenis suis leonis tam insignia quam nomen reliquit; nam antiqua Etruriæ metropolis sub Cimino servat adhuc coronati leonis insignia quatuor sacras litteras gestantis. Sacræ litteræ sunt F. A. V. L., significantes oppida vel vicos ex quibus hodiernum constitutum est Viterbium. Quod Viterbienses sequenti disticho declarant [Bussi, op. cit., pag. 2.] :

Hanc Fanum, Arbanum, Vetulonia, Longula — quondam
      Oppida — dant urbem, prima elementa FAVL.

De his omnibus, quæ Viterbii hodierni originem spectant, nos quidem disputare nolumus; sed lectorem ad auctores supra (num. 8) citatos remittimus.

[22] [quod facile credi potest.] Locus magni templi istius Herculis, quod orationibus sanctorum martyrum evulsum fuisse Acta narrant,secundum Viterbiensium opinionem (juxta Nardinium in notis ad Acta SS. Valentini et Hilarii) est ubi nunc cathedralis ecclesia sancto Laurentio sacra existit [Ibid., p. 44.] . Potest ergo facile credi quod Acta dicunt: Demetrium proconsulem exhortatum esse sanctos ad honorandum saltem deum Herculem, Augusti Maximiani patronum. Hic ergo Acta aut vera per accidens narrant, aut saltem convenientia fingunt. Quod de pulchritudine illius templi et de pretio ejus Acta nostrorum martyrum cum Actis S. Secundi referunt, quando eversum templum terræ motu oratione sanctorum impetrato tradunt, quod scilicet esset amplius valens quadraginta centenariorum auri, et quod rex semel in anno sacrificaret in eo, egregie popularem auram sapit. Nec mirum talia ex Actis S. Secundi libenter transmissa fuisse in Acta sanctorum nostrorum, quorum originem talia satis per se indicant.

[23] [Ss. martyres præcipitantur in Tiberim juxta Acta; quod in dubium vocatur,] Herculis templo everso, sancti condemnantur; et auctor Actorum oblitus sanctos martyres cum Demetrio esse in castello Viterbiensium, eos in idem castellum duci jubet, et ibi ligari molas ad colla eorum et sic mergi eos Tiberinis fluctibus: nam et ipse fluvius distat a monte qui vocatur Aureum viginti milia [ria]. Statim enim quæstionarii fecerunt jussionem proconsulis Demetrii, et duxerunt eos ad fluvium; et ligaverunt eis molam ad guttur magnam, quam vix viginti homines portare poterant. Hæc sunt Farfensia; Casinensia, paulo concinniora, habent: Et jussit data sententia ut ducerent eos ministri extra castellum ad flumen et ibi, ligantes molas ad guttura eorum, sic eos mergerent in Tiberinis fluctibus. Statim quæstionarii fecerunt jussionem proconsulis, et duxerunt eos ad fluvium; et ligaverunt eis molam ad guttur magnam, quam vix viginti homines portare poterant. In Actis S. Secundi sic legitur: Et die altera jussit dari sententiam ut duceretur B. Secundus ad Ameliam civitatem, præcipiens quæstionariis ut, ligato magno saxo in collo ejus, demergeretur in Tiberim. Cumque pervenisset B. Secundus ad ripam fluminis, ligaverunt ei milites sanum molare ad collum. Omitto ineptum hominem qui Farfensia Acta hac farragine farsit; sed unde Casinensis suum lapidem habet, quem vix viginti homines portare poterant? Cur non et hunc Farfensi reliquit? An forte exemplar correctius secutus est? An vero hæc varia exemplaria totidem formas popularis traditionis e vulgi ineptientis ore receptas litteris consignatas repræsentant? Ex hoc loco facile quis æstimet totam historiam submersionis ad beatum Secundum spectare, quippe quæ satis vero similis sit; qualis vero ab Actorum scriptoribus sanctis Valentino et Hilario accommodatur, nescio an apud unum hominem cordatum fidem sit inventura.

[24] [sed tamen aliqua veritatis specie non caret.] Et nihilominus dissimulari non debet aliquid esse quod fortassis Actorum narrationem confirmet, non quidem ineptissimam illam Actorum Farfensium, nec lapidem Casinensium, sed ipsam mersionem. Apud Andreuccium lego [Op. cit., numm. 138 et 139, p. 87.] apud Nardinium afferri quod huc faciat, quodque diligenter instituto examine ita esse ut Nardinius narrat, ipse Andreuccius asserit. Bussius idem declarat [Op. cit., p. I, l. I, p. 45.] . Nardinius igitur scripserat prope castrum Munianum *, undecimo vel duodecimo ab urbe Viterbio distans milliario, inveniri modicum collem ad illum usque diem (1684) sancti Valentini nomine decoratum, sub quem olim fluvius Tiberis præterfluebat; famam ferre e saxo ex colle proeminenti sanctos quondam Valentinum et Hilarium missos fuisse in Tiberim, ac deinceps ad rei gestæ memoriam perennem in eodem colle constructam fuisse ecclesiam in sanctorum martyrum honorem. Hæc est narratio Nardinii; quam quum in opusculum suum de SS. martyribus Valentino et Hilario Andreuccius mittere vellet, ante quam suæ auctoritatis pondere confirmaret, sollicito animo in rei veritatem inquisivit, accepitque a Reverendissimo Domino Matthæo de Ducibus ex Giove (quod est illius familiæ feudum in eodem regionis tractu) vestigia ac ruinas istius ecclesiæ adhuc (anno 1740) existere; in colle scilicet regionis S. Valentini nomine insignitæ stare adhuc tres muros laterales, quorum in uno qui Tiberim spectat apertura locum portæ designaret, multasque circum circa tecti tegulas sparsas esse per terram. Hæc ille. Addit Bussius Tiberis cursum a colle recessisse aliquantulum. Ex quibus conficitur vere existere traditionem submersionis sanctorum martyrum Valentini et Hilarii in Acta relatæ. Ergo, dicat aliquis, Acta verum edicunt. Id ego quominus dicam, prohibeor ideo quod ignoro num Acta traditionis, an traditio sit fons Actorum.

[25] [Mersis sanctis, satellites invaduntur ab urso;] Satellites reduces ursus ferox invasit, et occidit octo viros (uti fortassis in Actis S. Secundi legerunt Actorum scriptores); reliqui dilacerati fugerunt. Miror cur Casinenses scripserint ferme octo, et Farfensis amplius quam octo. Forte ne viderentur exscribere alienam historiam. In eadem Passione S. Secundi latet mysterium viginti hominum qui vix tollere lapidem potuerant. Nam juxta hæc Acta satellites erant omnino viginti, octo scilicet occisi et duodecim lacerati. Miror Actorum studiosos fartores ad occidendos satellites non resuscitasse Herculis leonem, famosum illum Nemæum, cujus in hac causa partes fuerant, se et martyres ulcisci. Sed urso sua jura manebant ulciscendi sanctos, quippe cui olim hoc munus contigerit tempore Elisæi [IV Regum, II, 24.] ; et forte sciebant nullos esse in Italia leones.

[26] [superstites convertuntur et baptizantur ab Euticio: de quo quæritur qualis sit.] Satellites lacerati convertuntur et ab Euticio presbytero baptizantur. Presbyter Euticius in martyrum historiis notissimus est. De eo sermo fit in his Actis SS. Valentini et Hilarii, in Actis S. Secundi. In propriis Actis martyrii sui legitur beatum Gratilianum martyrem Christo lucratus, et parentes ejusdem convertisse ad fidem, tandem sub Claudio martyrii laurea coronatus fuisse. Certum est, si beatus Euticius presbyter sub Claudio martyrium fecit, non potuisse interesse rebus gestis tempore Maximiani, ideoque si Actis S. Secundi Actisque SS. Valentini et Hilarii fides adhibetur, debent aut duo constitui Euticii, aut Euticii martyrium non Claudio adscribi nec Valeriano, sed Maximiano aut persecutoribus posterioribus. Quare Tullius Cima (uti Godefridus Henschenius narrat) in Actis S. Euticii Claudio supposuit Maximianum ac Diocletianum imperatores. Quod profecto, ait Henschenius [Act. SS., tom. III Maii, p. 459, num. 3.] , longe convenientius est quam duos pro uno Eutitios substituere, quorum alter in Actis SS. Gratiliani et Felicissimæ, alter in Passione SS. Valentini et Hilarii commemoretur. Cui doctissimi viri judicio libens subscribam, si tanta est auctoritas Actorum SS. Valentini et Hilarii aut etiam S. Secundi. Sed utriusque Passionis pars in qua Euticii fit mentio, sublestæ fidei mihi est, uti jam sæpe dixi. Quare hoc argumento moveri me non sinam.

[27] [Duo fuere Euticii; martyr unus, alter confessor.] Sed fortassis duo revera extitisse Euticios circa illa tempora, aliunde innuitur. Quorum unus fuit martyr, alter confessor. Martyr potest revera sub Claudio, non quidem successore Caligulæ, sed sub Claudio II, Gothico, fuisse coronatus; potestque alius Euticius convertisse satellites qui vel beatum Secundum vel beatos Valentinum et Hilarium in Tiberim merserant. Hujus Euticii titulus est confessor, non martyr; sed neque presbyter dicitur. Inscriptionem ejus sepulcralem ex christiano hypogeo Tarquiniæ clarissimus J.-B. de Rossi exhibet in “Bullettino” Archæologiæ Christianæ [Bullettino di archeologia cristiana. Secunda serie, anno quinto (1874), p. 101.] : Euticius confessor, depositus VIII kalendas Septembris in pace. Lectu dignissima sunt quæ vir doctissimus per totum illum fasciculum disputat, maxime vero § IV de titulo Confessoris, occasione hujus Euticii. Putamus probabili ratione Euticium confessorem eumdem haberi posse cum illo de quo in Actis S. Secundi et SS. Valentini et Hilarii sermo est, diversum ab illo Euticio qui prope Ferentinum martyrii lauream adeptus est. Quod causam nostram spectat, inventus Euticius cui prædicta narratio convenire potest, facit quidem ut credi possit martyris alicujus in Tiberim mersio lictorumque baptismus, sed efficere non potest ut SS. Valentinus et Hilarius in Tiberim præcipitati atque inde erepti sine hæsitatione credantur, ob rationes supra indicatas. Ego quidem arbitror rem totam pertinere ad S. Secundum.

[28] [Conversio Demetrii sub dubio relinquitur.] Conversio proconsulis Demetrii cum omnibus adjunctis sicuti in Actis refertur, uti falsa et ficta dici non debet, sic tamen aliis indiget testimoniis ut vera credatur. Nobis quidem suspecta videtur ob silentium brevis Passionis, quæ Eudoxiæ martyrium fideliter refert, sed Demetrii conversionem ac martyrium eodem premit silentio quo sanctorum mersionem in fluvium ac miraculosam salutem ex aquis, conversionesque lictorum, ipsiusque Euticii ministerium. Quæ omnia vehementer nos impellunt ad suspicandum ea tunc ignota adhuc fuisse quum brevis Passio exararetur. Et ita de Actis sanctorum Valentini et Hilarii satis esto.

[Annotatum]

* Mognano sive Mugnano.

§ III. De sanctorum martyrum Valentini et Hilarii sepulcro et translationibus. De cultu.

[Corpora SS. Valentini et Hilarii e loco primæ sepulturæ] Spinosam quæstionem de translationibus SS. Valentini et Hilarii aggredimur eo animo quo ex majorum instituto Acta sanctorum tractamus, nullo scilicet alio studio ducti, nisi Deum honorandi in sanctis et veritatis sancte vindicandæ. — Sacra martyrum corpora in loco ubi capitibus abscissis gloriosum martyrii triumphum obtinuerant, pia femina Eudoxia dignissimæ tradidit sepulturæ. Custodiri corpora per triduum Demetrius jusserat; sed noctu rapta corpora sepelivit Eudoxia, et piissimi officii præmium assecuta, per martyrium martyres secuta est. Locus martyrii et consequenter locus sepulcri clare indicatur “in via Cassia,” prope pontem dictum Camillarium vel Cavillarium, altero a Viterbio milliario, traxitque pons a sepultis martyribus nomen, dictus “pons Sancti Valentini.” Hæc ex Actis et historia certa sunt. Quo in loco requieverunt beatæ martyrum exuviæ per multa secula, donec alio translata, tandem Viterbium redierunt, ubi in ecclesia cathedrali requiescunt. Hic ingens difficultas nascitur sciendi quo primum sacræ martyrum reliquiæ transportatæ fuerint, Viterbiumne an in monasterium Farfiæ. Qua ex quæstione pendet annus primæ translationis. Sed documenta quæ supersunt, inspiciamus.

[30] [translata sunt Farfam, ante medium seculum IX,] In Passione brevi nihil dicitur de corporibus martyrum alio translatis; sed Actis subjungitur translationis relatio, quæ aliis quoque monimentis confirmatur. Farfense exemplar transcribo: Supradictorum vero martyrum corpora, Valentini videlicet et Hilarii, de eodem loco in quo usque ad tempora Gregorii Quarti, apostolicæ sedis præsulis, requieverant, cum debito honore levavit Sichardus, abbas venerabilis monasterii sanctæ Dei genitricis et semper Virginis Mariæ sito * Savinis et conlocavit in oratorio quem * ipse construxit et conjunxit aulæ ejusdem Dei genitricis et semper Virginis Mariæ, pariter cum corpore sancti Alexandri, filii sanctæ Felicitatis, quod denique corpus sancti Alexandri concedente præfato domno Gregorio papa de Roma adduxerat, cujus scilicet oratorii dedicatio ibidem celebratur III kalendas Januarias, ad laudem et gloriam domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, cui honor et gloria in secula sæculorum. Amen. Eadem fere ad litteram subnectuntur exemplaribus Casinensibus. Tria ergo Actorum exemplaria clare affirmant SS. Valentini et Hilarii corpora in primo sepulcro requievisse usque ad tempora Gregorii IV, summi Pontificis. Sedit autem Gregorius IV ab anno 828 usque ad annum 844. Chronicon Farfense, quod edidit Muratorius in tomi II, parte II Scriptorum rerum Italicarum [P. 381.] prædictis Actis subjunctam translationis mentionem confirmat, dicendo: Tertius decimus huic monasterio in regimine sancto præfuit abbas Sichardus, longe lateque exemplum boni certaminis cunctis per omnia ostendens. Nam oratorium hoc quod cernimus, in honore Domini Salvatoris, adjunctum huic ecclesiæ sanctæ Mariæ ipse construxit, ubi corpora sanctorum Valentini et Hilarii martyrum de Tusciæ partibus translata, cum corpore S. Alexandri, sanctæ Felicitatis filii, quod de Roma adduxerat, concedente Gregorio IV, Sedis Apostolicæ præsule, honorifice sepelivit. — Paria refert de hac translatione Chronicon Magnum Casinense [Mabillon, Annales O. S. B., ad annum 829.] : Ingoaldum excepit Sichardus, abbas loci tertius decimus, pro sancto habitus, qui longe lateque exemplum boni certaminis in omnibus præbuisse dicitur. Salvatoris oratorium extruxit B. Mariæ basilicæ adjunctum, cum Crypta subterranea, ubi corpora sanctorum martyrum Valentini et Hilarii, quæ in ecclesiam S. Mariæ e Tusciæ partibus translata fuerant, una cum corpore S. Alexandri B. Felicitatis filii, quod ipse a Gregorio Papa IV acceperat, recondidit.

[31] [ubi in erypta monasterii S. Mariæ requieverunt,] Ex quibus documentis plena in luce veritatis refulget certitudo translationis corporum SS. Valentini et Hilarii ex loco primæ sepulturæ in monasterium S. Mariæ in Sabinis (quod est Farfa) tempore Gregorii Papæ IV, abbate Sichardo, seculo IX ineunte. Cui certitudini opponitur falsitas assertionis eorum qui volunt ss. martyrum corpora non reliquisse primæ sepulturæ locum ante annum 1303. Et hic offendimus præcipuam difficultatem causæ hujus. Quæritur enim quamdiu beatorum martyrum corpora in sanctuario cryptæ Farfensis monasterii requieverint, inde quo fuerint portata, Viterbium in ecclesiam cathedralem, an in locum priorem unde Farfam translata fuerant. Ad determinandam temporis periodum, per quam sanctorum nostrorum exuviæ in monasterio Farfensi manserint, nullum documentum præsto est. Codicis Vaticani ætatem, in quo Andreuccius legit: In Savinis, sanctorum martyrum Valentini et Hilarii, ignoramus. In bulla Innocentii II data anno 1139 qua curam ecclesiæ Burgi S. Valentini Azoni, ecclesiæ S. Laurentii in urbe Viterbiensi archipresbytero, tradit, e qua supra (num. 4) partem transcripsimus, nulla martyrum corporum fit mentio: unde concludi certa consequentia nequit martyrum corpora tunc non fuisse in ea ecclesia, sed oritur solidissima dubitandi ratio. Verosimile est, pontificem si corpora affuisse scivisset, eorum mentionem facturum fuisse. Præterea qui volunt anno 1303 prima vice e sacro tumulo martyrum corpora levata fuisse, ægre explicabunt oblivionem Viterbiensium, ubi locorum corpora jacerent omnino ignorantium. Si enim in sepulcro suo jacuissent perpetuo, haud facile tanti thesauri probabitur ignorantia. Omitto auctores hujus translationis, immo inventionis, trium seculorum intercapedine a rebus gestis distare: quod quantopere fidem afficiat nemo prudens rerum est qui nesciat. Auctores illi sunt Massini, quem supra laudavimus, cujus liber prodiit anno 1612, et deinde Nardini [Massinum vide hic post Acta; Nardinium apud Bussium, op cit., Append., pp. 445, 446.] , aliique. Quibus quid faciemus? Quorum auctoritatem si nihili pendimus, nulla iis fiet injuria, veraciter dicente Baronio ex artis criticæ disciplina: Quod a recentiori auctore de rebus antiquis sine alicujus vetustioris auctoritate profertur, contemnitur. Circa finem seculi XI aut XII initium corpora sanctorum martyrum adhuc erant in crypta Farfensi; tunc enim Chronicon Farfense scriptum fuit, ex quo invictum documentum attulimus. Certissime igitur errant Massinus aliique contendentes non ante annum 1303 e primitivo sepulcro sacra corpora amota fuisse.

[32] [donec] Errare videntur, quando scribunt eo tempore, nempe seculo XIV ineunte, prope Viterbium inter dirutæ ecclesiæ rudera sacras reliquias fuisse inventas et translatas inde Viterbium. Nullo enim auctore contemporaneo aut suppari scripserunt; quod probat ea quæ nurrantur ex ore populi accepta. Et nihilominus adjuncta talia sunt, ut ex antiquis documentis totam constare relationem dixeris, et loca et personas et rerum gestarum singulas tam enucleate exponunt, nomina tradunt. Nisi ergo Massinus, Nardinius aliique quos diximus, revera fuerint ferreæ frontis homines mendacesque nebulones, aliquid veri ipsorum dictis subsit necesse est. Quia fuerunt honestissimi viri, paulo fortassis creduliores quam historiæ gravitas permittit, sed deliberati mendacii nullo modo suspecti, sic puto res est explicanda, ut jam facere conabor.

[33] [translata sunt Viterbium.] Translata ss. martyrum corpora Viterbium probant ipsissima sanctorum ossa integra in cathedrali ecclesia Viterbii existentia, uti paulo post ex documentis afferendis patebit luce clarius. Quando translata fuerunt? Nulla documenta antiqua certum annum designant; sed traditio Viterbiensium assignat annum 1303, quam traditionem popularem in libris Massini, Nardinii et eorum qui eos secuti sunt invenies. Hic annus imprimis convenit. Tunc enim res Viterbiensium stabant regno; florebant viris, opibus, gloria [Andreucci, op. cit., n. 150, p. 94.] . Provinciam Patrimonii S. Petri regebat celeberrimus cardinalis Theodoricus Ranieri ex Urbe Vetere, summo Pontifici Bonifacio VIII carissimus. Hic Viterbiensibus majorem in modum favebat. Erat autem civitatis papalis (Præneste *) episcopus, cardinalis tit. S. Crucis, Patrimonii B. Petri in Tuscia rector et capitaneus generalis [Ibid.] . Die 16 septembris anni 1300 Viterbiensium communitati ex parte Romanæ Ecclesiæ donavit Silvam Oriæ cum omnibus quæ inde dependebant, propter magna et immensa servitia, quæ dictum commune Viterbii fecerat et continuo facit S. R. E., et specialitec propter servitia quæ dictum commune fecerat dictæ R. E. in exercitibus factis de mandato dicti D. Theodorici, Capitanei in Patrimonio generalis, contra Monteflasconenses et Balneoregenses, qui tunc erant contumaces et rebelles mandatorum dictæ R. E. et dicti episcopi et capitanei supra dicti. Hæc Bussius exscripserat e tomo II Monumentorum Viterbii, p. 120 [Bussi, op. cit., p. I, lib. III, p. 181.] . Eodem tempore florebant viri sanctitate ac doctrina illustres, orti Viterbio, pontificibus regibusque cari: v. g. beatus Jacobus, archiepiscopus Neapoleos factus anno 1303, a Bonifacio VIII, carus Carolo II regi Siciliæ, de quo in Historia archiepiscoporum Neapolitanorum Cioccarelli sequentia tradit: Magister fr. Jacobus de Viterbio, quæ insignis est in Tuscia civitas, Ordinis Eremitarum S. Augustini, sacræ paginæ celeberrimus professor, ac vitæ integritate insignis præfuit Neapolitanæ ecclesiæ anno 1303. Hic ab acri tersoque ingenio Speculativus doctor est appellatus. Eodem tempore magnus quidam Viterbii civis, doctrinæ et sanctitatis laude florebat, beatus Antonius ex Ordine Servorum Beatæ Mariæ virginis, quem Ordinis annales sequenti celebrant encomio: Adeo bonarum artium studiis profecit, adeo sanctis moribus vitam instituit, ut non esset ita facile, utrum horum palmam præriperet scientia an mores. Is enim anno 1305 inter theologos primum et magistros Bononiensis universitatis cooptatus doctor insignis et concionatur facundus evaserat. Circa idem tempus alius civis Viterbiensis egregius ecclesiæ Tarentinæ præfuit archiepiscopus, ex Ordine Prædicatorum, nomine Jacobus, de quo Cioccarelli testatur ubi supra: Fuit et alius frater Jacobus de Viterbio hac eadem ætate celeberrimus, Ordinis Prædicatorum, qui librum de venditione conscripsit, quem Divo Thomæ Aquinati direxit, et archiepiscopus fuit Tarentinus; de quo Alphonsus Fernandes in sua concertatione prædicatoria et fr. Michael Pius in Chronico Ord. Præd. l. I, c. 58. Tanto tantorum civium lumine fulgenti Viterbio et hæc felicitas accessit ut regnantem pontificem Bonifacium VIII, paucis ante annis adhuc cardinalem Benedictum Cajetanum, intra muros recepisse gauderet, delegatum a summo pontifice Nicolao IV ad cogendos Tuscanellenses et Cornetenses ad obediendum episcopo Viterbiensi Petro Capoccio, qui et ipse patricius erat Viterbiensis. Sane multi Viterbienses patricii et nobilissimi viri Bonifacium exinde notissimum habuerunt, cui beneficiis devinctos se sciebant ac profitebantur [Andreucci, loc. cit.] . Fatendum est tali tempore, a tali pontifice, tantis forte viris deprecantibus, facile obtineri potuisse ut corpora ss. martyrum Valentini et Hilarii e monasterio Farfensi Viterbium reducerentur. Quod quum factum fuisset, facile quoque intelligitur constans apud populum Viterbiensem talis anni memoria. Quare existimem annum 1303 sanctorum martyrum translatione insignem, etiamsi nulla documenta supersint auctorum coævorum, haud temere admitti posse. Nomina virorum illustrium qui solemnitati interfuerunt, fortassis ex aliquo elencho in Viterbiensis secretarii scriniis conservato, nobis autem ignoto, ad notitiam scriptorum venire potuit. Multo etiam facilius eorum nomina conservari potuerunt, qui, Viterbienses cives et ejusdem ecclesiæ sacerdotes, patriæ gloriæ solliciti, primitivum martyrum sepulcrum investigasse et quibusdam indiciis invenisse dicuntur.

[34] [Inventionem sepulcri et inventionem corporum traditio confundere videtur;] Quod ad caput quæstionis pertinet, nempe unde, e quo loco sanctorum virorum corpora Viterbium translata sint, sic explico. Duo, opinor, facta per trium seculorum famam ac populi in ore viventem traditionem tandem in unum coaluerunt. Translatio martyrum a Pontifice obtenta fuerat; et quum omnes Valentinum et Hilarium propediem adventuros in ore et sermone haberent, non potuit non oriri desiderium inveniendi locum proprium ubi olim requieverant. Aliis hunc, illum aliis indicantibus, tandem per rudera quærentes venerunt in locum sepulcri. Nec repugnat sepulcri locum florente per hiemem rosa fuisse detectum, sive Deo id agente ob martyrum honorem, sive rosula menstrua quam vocant, sub tepidæ hiemis aura naturaliter florescente. Nihil quoque mirum, immo valde commodum, relictum fuisse in loco lapideum sepulcrum, sanctarum reliquiarum primum receptaculum. Reliquiis Farfam translatis, prudentiæ Sichardi admodum congruit, in vacuo sepulcro positum fuisse lapidem, in quo sanctorum martyrum nomina exaranda curaverat, ne posteros perquirentes loci ignorantia falleret. His itaque inventis, non potuit non magnus oriri Viterbiensium jubilus. Quæ si ita gesta fuerint, solemni pompa in ecclesiam cathedralem Sancti Laurentii reliquiæ corporum transferendæ potuerunt commode in eo loco tantisper depositæ fuisse, ita ut festiva translationis pompa inde duceretur et sic Viterbium intraret. Non enim credo a remota Farfa pompam illam deductam fuisse. Sic res geri potuit. Quod si quis paulo aliter accipiat, ita ut primo inventum sit sepulcrum vacuum corporibus, sed imposito laterculo cum nominibus insignitum, tunc supponere licet vacuum sepulcrum excitasse apud Viterbienses desiderium ardens possidendi beata corpora, et sic agente episcopo aliisque summis viris a summo Pontifice translationem fuisse impetratam. Utroque modo, inventione sepulcri cum corporum adventu coincidente, haud ægre explicatur confusio traditionis, quæ quum corpora ex illo loco ubi primo sepulta fuerant, in ecclesiam cathedralem portata fuisse certo novisset, tandem etiam in sepulcro inventa et ex eo tunc primo extracta prædicare cœperit. Expositio nostra mera est conjectura; sed, nisi totus fallor, naturæ rei gestæ ac traditæ tam apta est et congrua, ut vehementer suspicer me verum attigisse.

[35] [et sic est partim falsa, partim vera.] Manet ergo narratio translationis qua de agimus falsa, ubi asserit inde a beata morte sanctorum martyrum corpora in eo loco et sepulcro requievisse usque ad annum 1303. Videtur errare, ubi asserit tunc inventum fuisse sepulcrum cum martyrum nominibus, et ipsa corpora ex eo loco Viterbium fuisse ducta: videtur errare, inquam; nam, si res acta fuit ut exposui, revera non errat in hac parte. Ipsam translationis hujus narrationem infra post Acta martyrum dabimus. Et hæc de prima et altera translatione dicta sunto.

[36] [Tertia translatio sub novum altare.] Veniendum est ad tertiam, quæ facta est a cardinali Joanne Francisco Gambara, episcopo Viterbiensi ac Tuscanensi, anno 1567. Restaurata summa cum magnificentia ecclesia cathedrali, auctaque majorem in modum divini cultus amplitudine, in parte laterali ab epistola erexit sacellum et in eo sub ara posuit arcam marmoream in qua erant ossa sanctorum Valentini et Hilarii, et præterea (quod postea patuit) ossa sancti Gemini. Aram hanc petente Cardinali privilegiis auxerunt Gregorius XIII, indulgendo scilicet ut quivis ecclesiæ istius sacerdos celebrando missam in ea animam e purgatorio liberaret, et Gregorius XV præcedens indultum ad omnes sacerdotes extendendo [Andreucci, op. cit., n. 165, p. 102.] . Impetravit etiam prædictus Cardinalis anno 1580 a Gregorio XIII ut ara hæc inter altaria septem stationum quæ vocant, numeraretur; quod Clemens VIII, quum in eadem ecclesia sacris operatus esset, confirmasse dicitur [Massini in libro de martyrio ss. martyrum Valentini, Hilarii et Tranquillini. Viterbii 1612.] . Translationis hujus factæ a cardinali Gambara non aliud documentum reperit Andreucci præter manuscriptum celebris canonici Magri, in quo hoc tantummodo legitur: Anno 1567 Joannes Franciscus Gambara, ecclesia cathedrali in magnificentiorem formam restituta, aram in honorem sanctorum Valentini et Hilarii erexit, sub qua eorum corpora in marmorea theca honorifice collocavit.

[37] [Ex quo loco facta sit, ignoratur.] Notatu dignum est non dici unde cardinalis Gambara marmoream thecam sub aram transtulerit. Quæ omissio sollicitum quoque habuit Andreuccium; qui advertit Massinum quoque et Nardinium adeo obiter hanc translationem narrare, ut neque locum unde, neque diem quo, neque qua magnificentia honoris sacræ reliquiæ transportatæ sint in opere suo significent: quamquam Nardinius [Bussi, op. cit., Append., p. 446.] confitetur horum documenta in archivis ecclesiæ cathedralis conservari. Operæ pretium fuerat sollicite indagare quo in loco post secundam translationem (e Farfensi monasterio in ecclesiam Sancti Laurentii cathedralem Viterbii) et quo sub altari sacra corpora posita fuerint. Nescio utrum Andreuccius aditum liberum ad archiva cathedralis habuerit. Mihi quidem anno 1880 ob horum martyrum studium Viterbium adeunti, licet summa benevolentia ab episcopo ejusque ecclesiæ sacerdotibus recepto, nihil documentorum communicatum fuit; qui tamen, si quid habuissent, libenter daturi fuisse visi sunt, utpote qui ex utriusque martyris Valentini et Hilarii sacris craniis notabiles particulas per manus canonici Anselmi mihi tradiderint, in Belgium transportandas, ad sanctorum martyrum cultum dilatandum.

[38] [Translatio quarta] Quarta sanctorum martyrum reliquiarum translatio post diligentem recognitionem locum habuit anno 1724. Splendidissimæ solemnitatis hujus, ac diligentissimæ recognitionis quæ illam præcessit enarrationem accuratam ac luculentam dedit Andreuccius; qui si non fuerit testis oculatus, at certe, coævus auctor et civis Viterbiensis fonte in vicina Roma scribens, omnem fidem meretur. Quem propterea in hoc negotio ducem fideliter sequemur [Op. cit., c. VII, §§ 3 et 4.] .

[39] [anno 1724,] Viterbiensium civitas novum in ecclesia cathedrali Sancti Laurentii ampliusque sacellum, commodiore in loco situm in sanctorum martyrum Valentini atque Hilarii honorem construendum curaverat, quum anno 1723, perfecta fabrica, Reverendissimus Dominus Adrianus Sermatteus, Viterbii episcopus, locum thecamque martyrum in priori sacello existentem recognoscere decrevit. Quod fecit die 15 februarii istius anni 1723; invenitque in theca marmorea non solum corpora sanctorum Valentini et Hilarii, sed etiam positum cum illis corpus sancti Gemini; statuitque solemnem translationem in novum sacellum exequi anno sequenti, sc. 1724. Reverendissimus episcopus urnam marmoream continentem sacros thesauros recognoscens, vidit in frontispicio operculi urnæ incisam magnis litteris sequentem inscriptionem: HILARIUS ET VALENTINUS. In labro capsulæ marmoreæ inscriptum erat: HIC REQUIESCIT CORPUS BEATISSIMI GEMINI CONFESSORIS. Sublato operculo vidit capsulam plenam ossibus bene aptatis, et super ossa laminam plumbeam in qua scriptum erat: HIC SUNT CORPORA SANCTORUM VALENTINI PRESBYTERI ET HILARI DIACONI MARTYRUM. Capsula lignea quæ marmoreæ urnæ inserta fuerat cum corporibus sanctorum Valentini et Hilarii, fere tota in pulverem resoluta jacebat; jacebantque cum ossibus capsulæ consumptæ ferramenta. Advocati medici et chirurgi ossa inventa diligenter numerarunt et metiti sunt. Fuerunt inventa trium corporum ossa et unum caput; nempe corpora sanctorum Valentini et Hilarii sine capitibus (hæc autem separata ex longinquo tempore servabantur inclusa reliquiariis argenteis) et præterea corpus cum capite S. Gemini, cujus sancti confessoris reliquias olim Viterbienses e civitate Ferentino Viterbium translatas in una urna cum sanctis martyribus recluserant. Quæ conjunctio fecerat ut S. Gemini corpus oblivioni fuisset traditum, populo in illa urna semper duos tantum martyres honorante. Artis anatomicæ periti ex magnitudine ossium observata declararunt sanctos Valentinum, Hilarium et Geminum fuisse grandi statura homines, communem longitudinem longe superantes.

[40] [post diligentem recognitionem factam anno 1723,] Recognitionis instrumenta debito modo confecta fuerunt, tum ab episcopo, tum a medicis et chirurgis (quæ infra post Acta legenda sunt). Recognitio authentica reliquiarum facta fuit die 17 februarii a peritis medicis et chirurgis coram Illustrissimo Domino Adriano Sermatteo episcopo Viterbiensi, et Reverendissimis Dominis Odoardo Lomellini archidiacono, Josepho Tozzi et Francisco Bonelli canonicis cathedralis ecclesiæ, nobilibus Viterbii civibus, una cum illustrissimis DD. Faustino Menicozzi et Dominico Sannelli conservatoribus, et Dominico Meoni nobili Viterbii cive civitatisque secretario, aliisque. Artis periti erant DD. Vincentius Teloni et Dominicus Antisari, nobiles Viterbienses, medicinæ doctores, una cum DD. Josepho Mariani medicinæ doctore ac D. Joanne Baptista Popoli majoris nosocomii chirurgo. Hi ergo medicæ ac chirurgiæ periti declararunt sub jurisjurandi fide tres esse sceletos, trium corporum ossa, demptis scilicet duorum corporum capitibus.

[41] [peracta fuit magna cum pompa] Quibus omnibus rite confectis, anno sequenti, die 1 octobris Revmus Dnus episcopus indixit synodum diœcesanam in diem 9 mensis novembris proxime futuri, simulque annuntiavit solemnem translationem SS. Valentini, Hilarii et Gemini tunc faciendam; jussitque universum clerum secularem ac regularem cunctasque totius civitatis confraternitates adesse in cathedrali ecclesia die novembris 11, interfuturos solemni pompæ, simulque mandavit ut arcus triumphales erigerentur, ornarentur plateæ, ecclesiarum frontes domusque civium tapetibus pulcherrimis, per totum circuitum indictæ pompæ. Venit tandem dies secundus novembris, et tota singulari lætitia exultavit Viterbii civitas, quum, post lugubrem sonum campanarum fideles defunctos viventium in memoriam reducentem, illico e luctu funebri ad summum gaudii tripudium festivo sonitu excitarentur. Instabat enim dies festus sanctorum martyrum. Die 8 novembris episcopus in cathedralem ecclesiam venit ac reliquias sanctorum Valentini, Hilarii et Gemini, ex priore urna uti diximus extractas, posuit in capsula lignea vestita auro magnoque munita crystallo, et sic exposuit in mensa ante altare princeps, omni populo omnique clero venerandas. Ibique per tres dies coram sacris exuviis synodum diœcesanam celebravit, 9 scilicet, 10 atque 11 die novembris.

[42] [ex omnibus cleri populique ordinibus composita,] Ultimo die, actibus synodi terminatis, tanta exorsa est solemnitas quantam Viterbium, nondum aspexerat. Circa horam diei 21 (9 vespertinam) aderant in cathedrali ecclesia confraternitates omnes, ordines regulares, collegia canonicorum civitatis et diœcesis, cum reliquo clero civitatis et diœcesis; qui, dato signo a cæremoniariis, splendidissimam pompam inchoarunt hoc ordine. Agmen ducebant laicorum confraternitates cum suis vexillis atque insignibus; sequebantur ordines regulares; quos pone incedebant numerosus clerus e civitate ac diœcesi Viterbiensi, parochi omnes, canonici collegiatarum ecclesiarum, totum capitulum cathedralis ecclesiæ, induti omnes vestibus sacris, planetis rubei coloris. Venerabile capitulum cathedralis comitabantur hinc inde duo ordines nobilium Viterbiensium, cereos ardentes manu gestantium. Tandem venit arca gloriosorum sanctorum, sublata humeris Illmi Dni Adriani Sermattei episcopi Viterbiensis, Dni Odoardi Lomellini archidiaconi ac duorum canonicorum. Agmen claudebant illustrissimi atque excellentissimi civitatis conservatores, cum numero valde magno nobilium ac populi. Quum arca sacrorum corporum pontem Seminarii attigisset, quatuor canonici cathedralis eam humeris sustulerunt. Cui portandæ reliqui canonici per vices suo ordine succedebant, donec ad prædictum pontem reducta, iterum sublata fuit humeris Episcopi ac trium dominorum supra dictorum, qui eam ecclesiæ cathedrali intulerunt, posueruntque in mensa ante altare princeps. Tunc ante sacras reliquias Episcopus inchoavit sacras vigilias, quas per totam noctem universi canonici venerabilis capituli cathedralis ecclesiæ per vices sibi succedendo celebrarunt. Sequens dies illuxit primus festivi tridui in honorem sanctorum Valentini, Hilarii ac Gemini. Missarum solemnia peragebantur cantantibus artis musicæ peritissimis viris; celeberrimi oratores sanctorum laudes pro concione celebrabant, tanto populi concursu, ut vastissimi templi latitudo confertissimum concionem vix caperet. Toto triduo inenarrabili lætitia tota civitas exultabat. Tripudiabat aer festivo campanarum sonitu, ex variis partibus clangebant tubæ, tonabant tormenta bellica, resonabant chori musicorum, personabant omnia hymnis, canticis ac psalmis, dum seram in noctem festiva lumina ignesque artificiales lucescerent. Ultima tridui die rursus solemni pompa sacræ reliquiæ per plateam ante ecclesiam cathedralem circumductæ fuerunt, impositæ humeris Illustrissimi Episcopi; archidiaconi ac duorum canonicorum, præcedente venerabili capitulo cum cereis accensis ac sequente innumerabili multitudine civium atque exterorum. Reversa festiva pompa in templum, episcopus sacrum hymnum actionis gratiarum Te Deum intonabat, quem chori musicorum prosecuti sunt; ac tandem, oratione gratiarum actionis cantata, finis impositus fuit augustissimæ solemnitati.

[43] [et sacra corpora sub novo altari posita.] Die sequenti, 15 mensis novembris, Ill. Episcopus in ecclesiam cathedralem venit, ibique coram reverendissimo capitulo, multisque nobilibus Viterbii civibus, coram cancellario ac notario tria sacra corpora reverenter extraxit ex arca posuitque in urna marmorea; quam diligenter clausam propriis obsignavit sigillis. Tunc post consuetam thurificationem opifices arcam posuerunt sub novo altari, mutuisque commissuris ei annexerunt. Tanta fuit Viterbiensium erga dilectos patronos pietatis atque amoris exhibitio (quæ utinam in cordibus istorum civium perduret in ævum), ut cum Andreuccio, cujus narrationem fideliter secuti sumus, perpetuo illa S. Basilii verba usurpare possint: Non mirum, si nostræ mentis affectus ad Valentinum et Hilarium potissimum dirigitur, quippe qui ad verum ac domesticum nobis faciant ornamentum.

[44] [SS. Valentini et Hilarii reliquiæ extra Viterbium paucissimæ.] De reliquiis sanctorum martyrum præter ea quæ dicta sunt pauca dicenda supersunt. Sunt enim ferme integræ in ecclesia cathedrali Viterbiensi. Ibi servantur magno cum honore sacra capita Valentini et Hilarii, ibi corpora requiescunt integra; unde nil mirum extra Viterbium paucissimas reperiri particulas. Sunt autem, testante Andreuccio in loco qui dicitur Munianum, de quo supra egimus, ubi creduntur martyres in Tiberim fuisse præcipitati. Hæ particulæ debent esse desumptæ e capitibus, quia medici in recognitione anni 1723 ossa corporum repererunt integra. Ex sacris craniis duæ notabiles particulæ sunt Bruxellis in Belgio in sacro thesauro ecclesiæ S. Michaelis Societatis Jesu, quod est templum collegii S. Michaelis, cui museum Bollandianum annexum est. Prædictas particulas ex cranio S. Valentini unam, alteram ex cranio S. Hilarii ego Viterbio Bruxellas portavi anno 1880. Præterea nihil mihi innotuit.

[45] [Cultus ss. martyrum.] Cultus sanctorum martyrum Valentini et Hilarii inde a remotissimo tempore celeber fuit. Quamquam nullus dubitandi locus sit quin statim post gloriosum triumphum votis vocari ac publico fidelium cultu honorari cœperint, documenta tamen scripta tantæ antiquitatis non supersunt. In antiquissimis martyrologiis non recensentur. Martyrologia quæ SS. Valentini et Hilarii mentionem faciunt, supra a nobis allata sunt, exscriptis fideliter elogiis. Quare hoc loco nobis repetenda non videntur. Quibus addimus sequentia, Actorum exemplari præfixa Farfensi: III Nonas Novembres, Natale sanctorum martyrum Valentini presbyteri et Hilarii diaconi. Casinenses codices 127 et 128 in calendariis utrumque martyrem habent assignatum non III Nonas, sed IV Nonas. Primis seculis cultus eorum tractum Viterbiensem fortassis non prætergressus est. Seculo IX ineunte, cum sacris corporibus Farfam transiit; ubi, post translata inde Viterbium corpora, tandem omnino desiit. Anno 1740, die 27 januarii, Reverendissimus Dominus Augustinus Randini, abbas Farfensis, scripsit ad Andreuccium [Op. cit., n. 147, p. 92.] nullam in ista ecclesia sanctorum martyrum Valentini et Hilarii superesse memoriam, neque officium neque commemorationem illorum a monachis fieri. Neque Bucelinus in Martyrologio Benedictino ullas sacras reliquias illorum Farfæ conservatas commemorat.

[46] [Templa in eorum honorem erecta.] Neque Andreuccius suo tempore noverat vel unum templum integrum SS. Valentino et Hilario erectum. Olim tamen plura fuerunt. Et primo quidem loco venit templum in ipsorum honorem erectum in loco martyrii prope pontem de quo supra actum est, qui adhuc S. Valentini nomen servat. Templi illius anno 1740 vestigia adhuc existebant [Andreucci, op. cit., n. 185, p. 115.] . In quo loco ædificatum fuit parvum sacellum anno 1696, cum inscriptione sequenti:

MDCXCVI. SS. MARTYRES VALENTINUS ET HILARIUS.

Siste, viator, quisquis sis; venerare figuras
      Sanctorum, quorum nomina scripta vides.
Corpora, quæ postquam dirum sunt passa tyrannum
      Hic latuere diu, nunc cathedralis habet.

Aliud templum in honorem sanctorum martyrum Valentini et Hilarii erectum fuit prope Munianum in Tiberis ripa (de quo egimus num. 24); cujus rudera anno 1740 adhuc cernebantur. In castro Palenzano templum SS. Valentini et Hilarii fuit seculo IX, ut patet ex Constitutione quadam Leonis papæ IV, inserta litteris Innocentii papæ III [Apud Baluzium, t. II, ep. 142.] , quam attulimus num. 4 supra. Dicit Andreucci [Locum videsis apud Andreucci, op. cit., n. 89, p. 55.] legi in chronico majori Casinensi Gulielmum a Viterbio, episcopum, dedicasse Bithunte * in Apulia cathedralem ecclesiam in honorem S. Valentini, fortassis nostri. Juxta Pennazzi in Vita S. Eutychii, ss. martyrum Valentini et Hilarii ecclesiæ fuerunt Surrenæ * et Carboniani *; quarum rudera adhuc superesse suo tempore testatur Andreucci [Op. cit., n. 185, p. 116.] . Quibus adde duo sacella duoque altaria in ecclesia cathedrali Viterbiensi, de quibus egimus supra, numm. 36 et 39.

[47] [Officium et Missa SS. Valentini et Hilarii approbata.] Officium et Missam sanctorum martyrum nostrorum bis per annum celebranda Sacra Rituum Congregatio approbavit, sub ritu duplici majori die 27 januarii, anniversario translationis sacrorum corporum in ecclesiam cathedralem, et die 3 novembris sub ritu duplici minori, scilicet festo ipsorum martyrii. Officium vide infra, post Acta. — Tanta Viterbii devotio fidelem populum ferebat ad sanctos martyres Valentinum et Hilarium honorandos, ut altare sacelli horum martyrum non sufficeret missis celebrandis per totum anni decursum, ita ut episcopus Alexander Abbati coactus fuerit petere indultum privilegii ejusdem quo supra diximus altare sanctorum ornatum fuisse, pro alio altari ejusdem ecclesiæ, ut fidelium pietati posset satisfieri [Andreucci, op. cit., n. 188, p. 118.] . Fuitque impetratum quod petebatur. Insuper Sacra Rituum Congregatio decrevit ut, si quando Commemoratio fidelium defunctorum incidat in diem 3 novembris, tunc officium et missa sanctorum martyrum Valentini et Hilarii transferatur in primum diem non impeditum, ut sancti patroni integro suo cultu quotannis celebrari possint; quod venerationem cleri populique Viterbiensis erga sanctos martyres non mediocriter confirmavit [Ibid.] .

[48] [Duo festa SS. Valentini et Hilarii Viterbienses celebrant.] Duo festa singulis annis Viterbium agit de sanctis Valentino et Hilario: unum, uti diximus, die 3 novembris, qui est dies eorum martyrio consecratus; alterum die 27 januarii, anniversario translationis. Hoc festum inde a multis seculis quasi de præcepto agebatur magno populi concursu. Hinc est quod in synodo Ill. Dni Montili, episcopi Viterbiensis, celebrata anno 1584, sub titulo De diebus festis legitur, festum horum sanctorum mense januario celebrari ex consuetudine; et in synodo habita ab Emo Dno cardinali Muti anno 1614, ad titulum De festorum observatione legitur: Viterbii, ex devotione et consuetudine, sanctorum Valentini et Hilarii 27 januarii. Tanto cum decore tantoque splendore dies ille festus agebatur, ut illo die Capella pontificia quam dicunt haberetur, ut patet ex synodo Illmi Montili supra citata. Et revera, ait Andreuccius [Op. cit., n. 189, p. 119.] , ad nostra usque tempora duo ultimi episcopi Viterbienses, Eminentissimus cardinalis Sanctacrucius et Eminentissimus cardinalis Conti, postea Innocentius XIII, quotannis illo die Capellam pontificiam celebrarunt, etiam in primis Vesperis. Quæ devotio Viterbiensium continuo crevit, ita ut, testante Andreuccio [Ibid.] anno 1739 tanta fuerit pietas populi, ut mane et vespere ingens multitudo ad sanctorum patronorum ossa veneranda conflueret et maxima turba hominum ad sacram communionem accederet. Quod speciali ratione notandum est, erat tum dies bacchanalium ac summa cœli serenitas: et nihilominus sacra diei solemnitas ita profanam diei festivitatem suppressit, ut nullus omnino personatus per plateas incesserit. Quare mirandum est diem 3 novembris, glorioso martyrum triumpho insignem, tanto minoris fieri a Viterbiensibus. Faxit Deus ut Viterbii cives nunc quoque et futuro deinceps tempore utrumque diem magno in honore habeant! Non enim impune sancti civitatum patroni negliguntur. Observatum sæpe fuit, una cum festorum splendoris et pietatis erga cœlestes patronos immunitione minui quoque cœlestia beneficia divorumque tutamen, fidemque et religionem in populo, immo felicitatem temporalem, bonum civium statum moveri, fluere ac tandem perire.

[49] [Miracula litterarum monumentis tradita non multa.] De miraculis sanctorum martyrum acturus, vehementer doleo non fuisse obsecutos Viterbienses monito ipsis dato a piissimo cultore martyrum Valentini et Hilarii, cujus testimonio sæpe usi sumus. Andreuccius enim suggessit suis Viterbiensibus ut gratiarum per intercessionem sanctorum martyrum obtentarum elenchus conficeretur. Tanto enim major, dicebat ille, sanctorum extrinseca gloria erit, tantoque plenior eorum Actorum tractatio hagiographis Bollandianis facienda [Ibid., cap. 9, n. 198.] . Acta tractavi; et quum ad miracula ventum est, præter Andreuccium nullum auctorem habeo, nihilque mihi Viterbienses communicarunt. Andreuccium itaque testem secuti, quod ab illo accepimus cum lectore communicamus. Testantur gratias, ait, per sanctorum Valentini et Hilarii intercessionem impetratas tabulæ votivæ circa altare ipsorum appensæ, et ad cancellos ferreos qui petram circumdant in qua martyribus capita fuisse abscissa, fama est. Ego vero, inquit, testari possum meo tempore accidisse quædam unde apparet eorum gratia factum esse ut qui merebamur iram, servaremur ad veniam [Op. cit., cap. 9, numm. 195, 196, 197.] . Anno 1695 die undecimo junii, terræ motu quassante vicinas Viterbio civitates ac castella, illico Viterbienses ad sanctos martyres Valentinum et Hilarium habuere recursum; quorum sacra capita solemni supplicatione circumducentes, orabant ut ab imminenti flagello liberarent cives. Et ecce, ait, minas terræ motus audivimus, effectum nullum sumus experti. Tanti beneficii memor, civitas decrevit, ut per aliquot annos subsequentes die 11 junii sacra martyrum capita triumphali pompa per urbem circumferrentur, ad agendas sanctis protectoribus gratias.

[50] [A flagello terræ motus liberati Viterbienses, quotannis jejunium et supplicationem vovent in septennium,] Simili beneficio affecti Viterbiensis die 2 februarii anno 1703, generali consilio inito votum fecerunt jejunandi in vigilia festi Translationis (quod fit die 27 januarii), celebrandi hoc festum, faciendique supplicationem die 11 junii, sacra capita circumducendo; quæ omnia servanda essent per septem annos sequentes. Votum probavit confirmavitque Eminentissimus cardinalis Sanctacrucius, episcopus Viterbii. Viterbienses quod voverant fecerunt per septem annos. Quibus completis, in alterum septennium pari voto se obligavit civitas.

[51] [et tandem in perpetuum.] Expleto illo septennio, cessarunt. Displicuit sanctis sanctorumque Deo omissio. parum obsequiosa. Anno 1717, antiquato voto supplicatione abolita, ecce tibi cœlestis ira. Die 28 augusti istius anni, summo mane tota qua late patet Viterbii civitas horrendo terræ motu concutitur: utque nihil fortuito, sed divino consilio res acta pateret, sola civitas Viterbii quassata fuit, extra quam quieta terra perseverabat. Intellexerunt Viterbienses; ac sequenti dominica instaurata supplicatione, decretum fuit ut quotannis in perpetuum solemnes illæ gratiæ agerentur sanctis martyribus.

[52] [Intercedentibus sanctis, episcopus morbo liberatur.] Præterea anno 1699 Emo Dno Urbano Sacchetti, Viterbii episcopo, morbo laborante cum mortis periculo, totus populus accurrit ad gloriosos martyres, ut pro pietate sua vitam ac valetudinem optimi præsulis servarent ac redderent incolumem. Canonici sacra capita exposuerunt venerationi publicæ; populus universus oravit, et ecce preces e vestigio consequitur desiderata gratia, dignissimo episcopo perfectæ sanitati restituto. Hæc, ait Andreucci, ego recordor, multa plura sine dubio sciturus, si non abfuissem Viterbio per multos annos.

[53] [Unde factum sit ut contra terræ motum hi martyres invocentur.] Si quis quærat unde factum sit ut sancti Valentini et Hilarii præsidium invocaretur contra terræ motus, Acta inspiciat, et videbit occasione ipsorum martyrii templum Herculis terræ motu concidisse atque eversum fuisse. Hinc factum est ut sancti martyres crederentur terram suo sanguine irrigatam voluntate sua apud Deum potentissima quassare et sedare. Piam fidem, uti vidimus, eventus non semel in utramque partem confirmavit. Viterbienses sanctos martyres invocabant sequenti oratione; quam utrum Sacra Rituum Congregatio approbaverit, Andreuccius nesciebat [Ibid., cap. 8, n. 192.] .

℣. Orate pro nobis, sancti martyres, Valentine et Hilari.

℞. Ut ab imminentibus periculis liberemur et digni efficiamur promissionibus Christi.

OREMUS.

Domine Deus, cœli terræque conditor, ad cujus imperium cuncta creata moventur et sistunt, concede propitius, ut, sicut in morte dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi tota terra contremuit, ita quia nunc vivus regnat in cœlo, cesset omnis terræ concussio; et intercedentibus sanctis martyribus Valentino et Hilario, in quorum obitu idolorum templum subito terræ motu funditus corruit, ab imminentibus periculis liberemur. Per eumdem Christum, etc.

[54] [SS. Valentinum et Hilarium primos esse Viterbii apostolos,] Una quæstio circa sanctos martyres Valentinum et Hilarium restat ponenda. Suntne SS. Valentinus et Hilarius primi civitatis Viterbiensis apostoli? Affirmavit Andreuccius in ipso titulo libri sui, ubi sanctos Valentinum et Hilarium designat “martyres Viterbienses et primos illius civitatis Apostolos;” et prima pagina declarat utrumque sanctum martyrem ab universo populo Viterbiensi agnosci non tantum ut protectores, sed etiam ut apostolos suos,qui primi prædicatione et sanguine fidem et Christi professionem in sua civitate stabiliverint. Multum et sæpe mecum miratus sum tam acuti ingenii virum sine idoneo auctore asserere quod non nisi solidissimo nixum fundamento credi debuerat. Etenim neque brevis Passio, neque Acta longiora aliquid ea de re aut dicunt aut innuunt; quod etiamsi claris verbis enuntiarent, nescio an fidem invenire deberet. Nam loca regionis notissimæ eaque clarissima, Romæ vicina, vicina ac fere contigua aliis locis ubi diu ante tempora Valentini et Hilarii fides prædicata fuit, tam diu Christi præcone caruisse quis est qui credat!

[55] [nullis documentis probatur:] Documenta antiquissima, Passio scilicet illa brevis, Acta Farfensia et Casinensia, tantum abest ut Valentinum et Hilarium primos illius tractus apostolos vocent, ut nec verbo memorent prædicationem eorum. Multos per eum tractum tunc temporis fuisse christianos clare edicunt, sed hosce fideles prædicantibus Valentino et Hilario Christum suscepisse, id nec verbo nec signo indicant. — Quod si Acta S. Landi, patroni civitatis Ortæ ad ripam Tiberis, tam sincera essent quam sunt apocrypha et SS. Valentinus et Hilarius imperatore Domitiano vixissent, uti hæc Acta dicunt, tunc enimvero crediderim eos inter primos apostolos illius regionis censeri posse. Verba apocrypha hæc sunt: Landus, ss. martyrum Valentini,Rutilii, Florentini, Hilarii et Felicissimæ frater, adolescens Domitiano imperatore christianam religionem colebat. Sed hæc falsissima sunt.Etiamsi vera esset enuntiatio intrusa in Acta S. Euticii, qui sub Claudio II martyrio coronatus est, quam Henschenius summo cum jure rejecit, neque tunc Valentinus et Hilarius primi Viterbiensium apostoli dici debent. Sic enim ibi scriptum est: Passio sanctorum qui simul sunt coronati: Eutitius presbyter, Valentinus presbyter, Hilarius diaconus, Gratilianus et S. Felicissima et alii quos longum est enarrare [Acta SS., tom. III Maii, p. 461, num. 8.] . Quo ergo cumque me verto, nihil in antiquis documentis reperio unde SS. Valentinus et Hilarius primi Viterbiensium apostoli probari queant.

[56] [fidem annuntiasse, documenta tradunt.] Est ergo hæc sive fama, sive traditio sive opinio, nullius momenti; cujus ortum probabili ratione sic explico. In Passione brevi et in Actis SS. Valentinus et Hilarius dicuntur hic diaconus, ille presbyter: utriusque muneri prædicatio convenit. Quod quum legerent recentiores, scripserunt fecisse martyres quod naturæ sacerdotii ac diaconatus sciebant esse consentaneum, prædicasse scilicet populis Christi fidem. Ita Massini: Quem populum sacrilego idolorum cultui fere totum addictum comperientes, ad veram Christi religionem traducere conati sunt. Hunc secutus, uti videtur, Ferrari: Apud Viterbium, inquit, Diocletiano et Maximiano imperatoribus Christi Domini fidem disseminabant. Sacræ lectiones quas pro officio canonico Sacra Rituum Congregatio approbavit: Desiderio, aiunt, christianæ religionis ubique locorum propagandæ succensi, ab Oriente in Italiam profecti, variisque provinciis divini verbi prædicatione illustratis, tandem Viterbium appulerunt Maximiano Augusto imperatore et ab Eudoxia, nobili ac religiosa matrona, hospitio recepti sunt. Cumque sacrilego idolorum cultui totam fere civitatem addictam comperissent, ad veram Christi fidem traducere conati sunt. Nardini [Bussi, op. cit., Append., p. 444.] dicit nuntiatum fuisse Demetrio, quod duo christiani, execratores et injurias deorum exercentes, quotidie subducebant populum et multos in eorum errores pertrahebant. Sarnelli in Thesauro Parochorum sic scribit: S. Valentinus presbyter una cum Hilario diacono ex Oriente in Tusciam profectus, apud Viterbium Diocletiano et Maximiano imperatoribus Christi fidem disseminabat. Anonymus, qui 1699 scriptiunculam edidit de beatis martyribus, idiomate italico latina Nardinii verba fere reddit. Hi ergo non dicunt Valentinum et Hilarium fuisse primos apostolos istius tractus, sed tantum generosos Christi præcones. Quod etsi in antiquis documentis non repererint, ita tamen naturæ rei convenit, ut sine temeritate scribi potuerit. Et quia apostolorum aliorum nomina diserta non noverant, rei christianæ initium per ea loca prædicatoribus Valentino et Hilario deinceps adscribi cœpit. Quod factum non oportuit, utpote quod antiquorum nemo tradiderit, nec verosimile esset, ac forte traditioni et Actis minus consentaneum, in quibus potius multitudo christianorum indicatur eo tempore quo Valentinus et Hilarius in iis locis degebant; neque ullo verbo insinuant hos christianos inter quos nostri martyres agebant, ab ipsis Christi fidem suscepisse. Immo Acta Euticium presbyterum magis innuunt, ut qui notus esset christianis sacris præpositus; quamquam et hic recentior est quam ut istorum locorum primus apostolus credatur.

[57] [et sic vere sunt apostoli et protectores Viterbiensium.] Sic ergo judicamus, SS. Valentinum et Hilarium a Viterbiensibus coli posse ac debere ut christianæ fidei apud ea loca propagatores, vindices ac martyres, sed primitias fidei eorum prædicationi non deberi. Et nunc ss. martyrum Acta cum reliquis documentis ad eosdem spectantibus, lectori ob oculos ponimus. Quorum Actorum fidem supra exposuimus. Reliquorum scriptorum qui de hisce martyribus egerunt, quorum supra meminimus, fides tanta censeri debet quanta est eorum in sequendis Actis fidelitas; omnium rerum quas ex suo penu addiderunt, fides penes auctores esto.

[Annotata]

* sic.

* sic.

* Palestrina.

* Bitonto.

* Soriano.

* Carbognano.

PASSIO BREVIS SANCTORUM MARTYRUM VALENTINI PRESBYTERI ET HILARII DIACONI.
Ex codice bibliothecæ Vallicellianæ Romæ signato Vit. Sanct. t. XVI, p. 73 [Cfr. Comment. Præv. supra, num. 8, ubi de primo editore Andreuccio, qui hanc brevem Passionem inseruit in opus suum Notizie istoriche, etc., num. 82, p. 48.] .
VALENTINI ET HILARII MARTYRUM.

Valentinus presbyter, martyr Viterbii (S.)
Hilarius diaconus, martyr Viterbii (S.)

BHL Number: 8473

EX MSS.

Lectio I. — Tempore quo Maximianus Augustus regnabat, misit edictum per universas provincias et civitates, ut, ubicumque christiani inventi fuissent, sine audientia punirentur. Eodem tempore absconditi sunt Christi ministri Valentinus presbyter et Hilarius diaconus in domo cujusdam religiosæ femine Eudoxiæ quæ quotidianis diebus eis alimoniam ministrabat; ibique in vigiliis et hymnis Deo gloriam jugiter dabant. Factum est autem ut Demetrius proconsul, qui erat in castello Biterbensium, ex jussione augustali curiose quæreret christianos, ut diversis eos suppliciis enecaret, quatinus per hoc Augusto Maximiano placeret. Cœperunt itaque tradere vicini vicinos, propinqui propinquos, amici amicos, parentes filios sive matres filias suas.

Lectio II. — Interea tenti sunt beati martyres Valentinus presbyter et Hilarius diaconus a Demetrio proconsule, et perducti sunt in castellum Biterbensium. Quibus dixit proconsul: Ex qua patria estis? Responderunt martyres et dixerunt: Primum quidem, fatemur nos christianos esse et Christi discipulos; de partibus vero Orientis advenimus. Dicit eis proconsul: Sacrificate diis omnipotentibus, et estote amici Cæsaris. Responderunt ei una voce sancti martyres, et dixerunt: Nos Deo nostro nosmetipsos offerimus sacrificium in odorem suavitatis. Nam omnes dii gentium dæmonia; Deus autem Christus cœlos fecit.

Lectio III. — Iratus ad hæc Demetrius proconsul jussit ministris ut educerent eos foris castellum non longe, in locum qui dicitur “Via Strata,” et ibi capita eorum truncarent. Quorum corpora jussit custodiri tribus diebus, ne a christianis tollerentur. Erat autem quædam religiosa femina in eadem civitate, nomine Eudoxia. Hæc veniens noctu, rapuit corpora sanctorum martyrum, et in eodem loco ubi decollati sunt dignissimæ tradidit sepulturæ. Audiens Demetrius proconsul quod Eudoxia rapuisset corpora sanctorum, jussit eam teneri et tamdiu fustibus cædi usque dum spiritum exhalaret. Passi sunt autem martyres. Christi Valentinus et Hilarius quarto a nonas novembris, et sepulti sunt in locum qui vocatur “Cavillarius.”

ANNOTATUM.

a Cfr. supra, Comm. Præv. num. 45, et Annot. g Passionis sequentis.

PASSIO SS. MARTYRUM VALENTINI PRESBYTERI ET HILARII DIACONI

Valentinus presbyter, martyr Viterbii (S.)
Hilarius diaconus, martyr Viterbii (S.)

BHL Number: 8470

EX MSS.

Ex codice Farfensi membraneo, folio magno, seculi X, qui ex monasterii Farfensis bibliotheca translatus est Romam in bibliothecam dictam Victoris Emmanuelis.

[Tempore Maximiani Augusti] Temporibus illis quo Maximianus Augustus regnavit post obitum patris sui Diocletiani Augusti, ipso tempore interfecit sororem a suam Arthemiam, filiam Diocletiani, propter religionem christianorum, et misit edictum per provincias et civitates sive castella, ut, ubicumque christiani inventi fuissent, sine auditione punirentur. Hic vero in vicino civitatum b multi christiani erant absconditi et licet nos Christum … c in interiore homine abscondere bonum sit, absconditi sunt Christi ministri Valentinus presbyter et Hilarius diaconus sub cujusdam domum religiosæ feminæ, christianissimæ Eudoxiæ, quæ quotidianis diebus alimonia eis ministrabat; unde factum est ut in vigiliis et hymnis Deo gloriam jugiter darent. Factumque est ut Demetrius proconsul, qui erat in castello Viterbensium, dum ei fuisset jussio injuncta a Maximiano Augusto, cœpit curiose quærere christianos, ut Augusto Maximiano placeret. Cœperunt tradere vicini vicinos, propinqui proximos, amici amicos, parentes filios, sive matres filias suas.

[2] [SS. Valentinus et Hilarius tenentur a Demetrio proconsule, noluntque diis sacrificare,] Interea tenentur beati martyres Valentinus presbyter et Hilarius diaconus a Demetrio proconsule; et perducti sunt ab aliquibus in castellum Viterbensium ante proconsulem. Quibus dixit proconsul: Ex qua patria estis? Responderunt sancti martyres et dixerunt: Primum quidem, fatemur nos christianos esse et Christi discipulos. Respondit proconsul et dixit: De quo genere estis? Responderunt sancti martyres, et dixerunt: Quantum ad genus, de partibus Orientis advenimus et de genere præclaro nati sumus. Tunc dixit eis proconsul: Sacrificate diis omnipotentibus, et estote amici Cæsaris. Responderunt ei beatus Valentinus presbyter et Hilarius diaconus: Ergo nos ipsos offerimus sacrificium Deo in odorem suavitatis; nam omnes dii gentium dæmonia, Deus autem Christus cœlos fecit. Et ecce nos hic sumus, et corpora nostra parata sunt ad supplicia: sicut dicit apostolus: “In confessione probabitur omnis vir.” Nos autem Christum confitemur labiis, et corde non cessamus invocare; et ipse reddet nobis promissum suum, sicut promisit diligentibus se.

[3] [nec ipsi Herculi; cujus templum per preces eorum evertitur.] Tunc dicit ad eos proconsul: Sacrificate deo magno Herculi, quem principes adorant. Dicunt ei sancti: Quid nos compellis idolis et dæmoniis sacrificare? Respondit eis proconsul: Elegite vobis unum e duobus: aut sacrificare diis omnipotentibus, aut die isto in vobis expenduntur tormenta. Responderuntque ei sancti Dei: Nunquam tibi sit bene, canis perdite, filius iniquitatis. Et iratus proconsul jussit eos levari in equuleo et diu torqueri. Cumque levati fuissent in equuleo, torquebantur. Et respexerunt ad cœlum et lacrimabiliter oraverunt, dicentes: Domine Jesu Christe, qui condidisti cœlum et terram et omnem ornatum eorum, et fecisti hominem ad imaginem tuam; qui dixisti: “ Ego sum Deus, et non est alius præter me, ” exaudi nos servos tuos indignos in ista hora, et mitte angelum tuum sanctum qui hunc templum idolorum subvertat, quia tu es benedictus Deus in secula seculorum. Et subito factus est terræ motus magnus, et eversum est templum Herculis, in quo sacrificabat rex semel in anno: quia erat templum pulcherrimum nimis et amplius valens quadraginta centenariorum auri.

[4] [Demetrius jubet eos mitti in Tiberim; unde liberantur per angelum.] Et dum nuntiatum fuisset Demetrio proconsuli, scidit vestimenta sua, dicens: O quam cito prævalent magicæ artes, unde deum nostrum Hercul [e] um in pulverem reduxit. Et jussit adversus eos dari sententiam ut ducerentur ad eumdem castellum d Viterbensem; et ibi ligatas molas ad gutturem sic eos mergi præcepit in Tiberinis fluctibus: nam et ipse fluvius distat a monte qui vocatur Aureum viginti milia[ria]. Statim enim quæstionarii fecerunt jussionem proconsulis Demetrii, et duxerunt eos ad fluvium; et ligaverunt eis molam ad guttur magnam, quam vix viginti homines portare poterant. Et fixis genibus ad litus fluvii, oraverunt dicentes: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, miserere nobis peccatoribus, [et] mitte angelum tuum sanctum, qui suscipiat animas nostras; et ad tuum sanctum conspectum jubeas nos perduci: quia tu es benedictus in secula seculorum. Et completa oratione, ligaverunt eis molam magnam ad collum, et jactaverunt eos in fluvium. Angelus autem Domini descendit et disrupit vincula eorum, et salvos atque incolumes eos de fluvio eduxit.

[5] [Aliquot ex tortoribus ad Christum convertuntur.] Et revertentes quæstionarii, subito nutu Dei invasit eos ursus ferocissimus et occidit ex eis amplius quam octo viros; et alii dilacerati fugerunt. Fugientes autem, dicebant quia: Hi servi Dei cultores veri erant Christi. Sed credamus et nos in illum, in quem crediderunt et ipsi beati martyres, Valentinus presbyter et Hilarius diaconus. Et venientes invenerunt beatum Euthycium e presbyterum, perquirentes eum ubi erat absconditus, et miserunt se ad pedes ejus, dicentes: Pater bone animarum Christo credentium, libera n(os) per tuam sanctam doctrinam, et (de)monstra nobis fidem beatis(simorum) martyrum Valentini et Hilarii, quos nos injuste per imperium nequissimi Demetrii proconsulis necavimus in fluvio. At ille indixit eis jejunium triduanum, et die sancto dominico baptizavit eos cum omnibus familiis suis.

[6] [Martyres rursus adeunt proconsulem Demetrium,] Et ecce subito venerunt ipsi sancti martyres, et dixerunt proconsuli: Ecce quanta bona præstat Dominus servis suis, his qui toto corde diligunt illum. Et dicunt ad eum: Tu nos in profundum aquæ mergi jussisti; Deus autem noster concite angelum suum misit, qui nos ab undis aquarum absolvit. Et ecce, iterum venimus ut prædicemus tibi, ut pœnitearis et credas Christum Dei filium, qui a Judæis fixus est in cruce. Tunc iratus proconsul jussit eos fustibus cædi. Illi autem clamabant: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, pastor bone, qui nos inter servos tuos [vo]care dignatus es. Tunc jussit (eos) levari a terra et dixit ad eos (pro) consul: Sacrificate deo Herculi. Sancti martyres dixerunt: Miser, cui nos jubes sacrificare? lapidi surdo et muto, qui oculos habet et non videt, aures habet et non audit, pedes habet et non ambulat. Ecce, talis sis tu qualis est deus tuus.

[7] [a quo capite detruncati, ab Eudoxia sepeliuntur; quæ et ipsa martyrium subit.] Tunc iratus Demetrius proconsul, dedit adversus eos sententiam, dicens: Injurias deorum meorum ferre non possum. Et jussit ministris ut educerent eos foris castellum non longe, in locum qui dicitur “Via strata,” et ibi capita eorum truncari jussit. Verum, quia longum est eorum martyria replicare, quomodo autem ad finem eos ipse Demetrius iuterimi jussit, verba replicemus. Præcepit ligatis pedibus ad quemdam saxum columnarum fortiter constringi, et sic eos decollari. Quorum corpora jussit custodiri tribus diebus, ne a christianis tollerentur. Erat autem quædam religiosa femina in eadem civitate, nomine Eudoxia. Hæc venit noctu, rapuit corpora sanctorum Valentini presbyteri et Hilarii diaconi, et in eodem loco ubi decollati sunt, qui videlicet locus “Camillarius” f vocatur, dignissimæ tradidit sepulturæ. Hoc audiens Demetrius proconsul, quod Eudoxia rapuisset corpora sanctorum, jussit eam teneri et tam diu fustibus cædi usque dum spiritum exhalaret. Passi sunt autem martyres sancti tertio g nonas novembris, et sepulti sunt in locum qui vocatur “Camillarius.”

[8] [Ipse Demetrius, a sanctis sanatus,baptizatur ab Euticio et martyrium etiam subit.] Post multum vero temporis, dolore ilii percussus est Demetrius proconsul. Qui æstuans, anhelans, cucurrit citius, et veniens ubi corpora sanctorum martyrum quiescebant,et projiciens se in pavimentum, cœpit clamare et dicere: Succurrite mihi peccatori, servi Dei excelsi, et nolite me amplius torquere. Tunc sancti dederunt ei soporem somnii et ei per visionem dixerunt: Fac venire ad te Eutychium presbyterum, et ipse te saluti restituet. Tantum monita illius audi, et noli jam amplius incredulus esse. Qui evigilans, statim misit milites suos ad montem qui vocatur Aureum; et venientes, invenerunt beatum Eutychium presbyterum orantem. Qui dixerunt ei: Demetrius proconsul rogat te ut concite venias ad eum. Qui statim surrexit de pavimento [et] Domino se commendans perrexit cum eis. Cum autem introiisset ubi proconsul semivivus jacebat, dixit: Lumen verum, quod est Christus,ipse te sanet. Ille autem amplius torquebatur. Tunc dicit ei sanctus Eutychius: Audi me, proconsul, et crede Christo creatori tuo, et salvus eris. Dicit ei proconsul: Credo Christum, Dei filium. Tunc benedicens aquam, baptizavit eum, dicens: Credis in Patrem et Filium et Spiritum sanctum? At ille respondit, dicens: Credo Deum omnipotentem esse salvatorem meum. Statim sanus factus est, ita ut dolorem ilii jam amplius nunquam sentiret. Tunc cœpit prædicare et dicere: Credite, omnes populi, et adorate Deum vivum et verum qui est in cœlo, qui mortuos resuscitat, leprosos mundat, et omnes varias infirmitates curat; qui me etiam a dolore ilii per intercessionem sanctorum suorum liberare dignatus est. Hoc audiens Maximianus imperator, quod Demetrius proconsul christianus effectus esset, misit Dyonisium et jussit ut, ubicumque eum invenire potuisset, sine auditione capite truncaretur. Qui ita martyr Christi effectus est, in Domino nostro Jesu Christo, qui tanta præstat beneficia servis suis in secula seculorum. Amen.

[9] [Translata SS. Valentini et Hilarii corpora a loco primæ sepulturæ Farfam tempore Gregorii IV.] Supradictorum vero martyrum corpora, Valentini videlicet et Hilarii, de eodem loco in quo usque ad tempora Gregorii quarti, apostolicæ sedis præsulis, requieverant, cum debito honore levavit Sichardus, abbas venerabilis monasterii sanctæ Dei genitricis et semper virginis Mariæ, sito Savinis, et conlocavit in oratorio quem ipse construxit et conjunxit aulæ ejusdem Dei genetricis et semper Virginis Mariæ, pariter cum corpore sancti Alexandri, filii sanctæ Felicitatis,quod denique corpus sancti Alexandri concedente præfato domno Gregorio papa de Roma adduxerat, cujus scilicet oratorii dedicatio ibidem celebratur III kalendas Januarias, ad laudem et gloriam Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, cui honor et gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hunc errorem redarguimus in Commentario, num. 20.

b Quum dicat auctor Passionis hic in vicino civitatum, innuit se esse accolam locorum ubi res gesta fuit quam descripturus est.

c Sententia uno membro mutila videtur. Similem eodem loco hiatum videmus in apographo Gallonii apud Andreuccium. Ubi sic: Ibi vero inventi sunt in vicinio civitatis Tussenæ (non bene leggesi se dica Turrenæ), ubi multi christiani erant absconditi. Et licet nos Christum incarnatum hominem absconditum lumen est, absconditi sunt etc. In apographo ex quodam codice Fuldensi, quod continetur in Collectaneis Bollandianis bibliothecæ Regiæ Bruxellensis (Vitæ Sanctorum n. 8067 – 74), ita legitur: et licet nos Christum interiorem hominem abscondere bonum est etc. Gallonii apographum hiuleum et mutilum, ab Andreuccio editum, cum nostris Actis de verbo ad verbumconferre supervacaneum duximus. Apographum Fuldense nulla fere re alicujus momenti ab Actis Farfensibus differt. Cujus exactæ collationi supersedimus, utpote qui originalem codicem non viderimus, et quis descripserit ignoremus. In hoc codice nihil adjicitur de translatione corporum SS. Valentini et Hilarii.

d Oblitus est auctor sanctos jam adesse in castello, ad quod hic duci jubentur. Hic locus valde turbatus est, uti in Commentario diximus, num. 23.

e Sancti hujus presbyteri nomen variis in locis varie scribitur: Eutitius, Euticius, Eutychius, etc. De illo egimus in Commentario, numm. 26, 27.

f In Passione brevi Cavillarius. Item in textu Casinensi.

g In Passione brevi et in exemplaribus Casinensibus legitur IV Nonas: forte quia alicubi IV nonas festus ipsorum dies agebatur, uti ex calendariis Comment. num. 45 citatis colligitur.

Ex codice Casinensi 149, membraneo, folio, seculi XI (cujus textus non est editus in Florilegio Casinensi), collata cum Passione cod. Casin. 139, seculi XI, impressa in Bibl. Casinensi, t. III, Florilegii p. 158 [Contulimus ipsi in Monte Casino utrumque codicem. Signavimus codicem 149 num. 1, codicem vero 139 num. 2.] .

Tempore quo Maximianus Augustus regnabat, misit edictum per universas provincias et civitates, ut, ubicumque christiani inventi fuissent, sine auditione punirentur. Eodem tempore absconditi sunt Christi ministri Valentinus presbyter et Hilarius diaconus in domo cujusdam religiosæ feminæ Eudoxiæ, quæ quotidianis diebus eis alimoniam ministrabat; ibique in vigiliis et hymnis Deo gloriam jugiter dabant. Factum est autem ut Demetrius proconsul, qui erat in castello Biterbiensium, ex jussione augustali curiose * quæreret christianos, ut diversis eos suppliciis enecaret, quatinus per hoc Augusto Maximiano placeret. Cœperunt itaque tradere vicini vicinos, propinqui proximos *, amici amicos, parentes filios sive matres filias suas *.

[2] Interea tenti sunt beati martyres Valentinus presbyter et Hilarius diaconus a Demetrio proconsule, et perducti sunt in castellum Biterbiensium. Quibus dixit proconsul: Ex qua patria estis? Responderunt sancti martyres, et dixerunt: Primum quidem, fatemur nos christianos esse et Christi discipulos; de partibus vero huc * Orientis advenimus. Proconsul dixit: De quo genere estis? Responderunt sancti martyres et dixerunt: Quantum ad carnis natales, de præclaro genere nati sumus. Dicit eis proconsul: Sacrificate diis omnipotentibus, et estote amici Cæsaris. Responderunt ei una voce sancti martyres, et dixerunt: Nos Deo nostro nosmetipsos offerimus sacrificium in odorem suavitatis. Nam omnes dii gentium dæmonia; Deus autem Christus * cœlos fecit. Ecce corpora nostra parata sunt ad supplicia; fac quod vis. Nos enim Christum confitemur labiis, et corde non cessamus invocare; et ipse reddet nobis promissum suum, sicut promisit diligentibus se.

[3] Dicit ad eos proconsul: Sacrificate deo magno Herculi quem principes adorant. Dicunt ei sancti: Quid nos compellis idolis et dæmoniis sacrificare? Proconsul dixit: Eligite vobis unum e duobus: aut sacrificate diis omnipotentibus, aut die isto diversa tormenta in vos expendentur. Responderunt ei sancti: Nunquam tibi bene sit, filius iniquitatis, qui nos manufactis idolis sacrificare suades. Iratus proconsul jussit eos levari in equuleo et torqueri. Cumque levati fuissent in equuleum et acerrime torquerentur, respexerunt ad cœlum et lacrimabiliter oraverunt, dicentes: Domine Jesu Christe, qui condidisti cœlum et terram et omnem * ornatum eorum, et fecisti hominem ad imaginem tuam; qui dixisti: “ Ego sum Deus, et non est alius præter me, ” exaudi nos servos tuos indignos in ista hora, et mitte angelum tuum sanctum, qui hoc templum idolorum subvertat, quia tu es Deus benedictus in secula seculorum. Et cum dixissent Amen, subito factus est terræ motus magnus, et eversum est templum Herculis.

[4] Cum autem nuntiatum fuisset hoc Demetrio proconsuli, scidit vestimenta sua, dicens: O quam cito prævalent magicæ artes. Et jussit data sententia ut ducerent eos ministri extra castellum ad flumen et ibi, ligantes molas ad guttura eorum, sic eos * mergerent in Tiberinis fluctibus. Statim quæstionarii fecerunt jussionem proconsulis, et duxerunt eos ad fluvium; et ligaverunt eis molam ad guttur magnam, quam vix viginti homines portare poterant. Sancti vero fixis genibus ad litus fluvii, oraverunt dicentes: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, miserere nobis peccatoribus, et mitte angelum tuum sanctum, qui suscipiat animas nostras; et ad tuum sanctum conspectum jubeas nos perduci, quia tu es Deus noster benedictus in secula seculorum. Et completa oratione, jactaverunt eos in fluvium. Angelus autem Domini descendit et dirupit vincula eorum, et salvos atque incolumes eos de fluvio eduxit.

[5] Revertentibus vero quæstionariis, subito nutu Dei invasit eos ursus ferocissimus et occidit ex eis ferme octo viros; alii vero dilacerati fugerunt. Fugientes autem, dicebant quia: Sancti viri cultores veri erant Dei. Sed venite, credamus et nos in illum in quem crediderunt et ipsi beati martyres. Et venientes invenerunt beatum Euticium presbyterum, perquirentes eum ubi erat absconditus, et miserunt se ad pedes ejus, dicentes: Pater bone, animarum Christo * credentium liberator, libera nos per tuam sanctam doctrinam, et monstra nobis fidem beatissimorum martyrum Valentini et Hilarii, quos injuste per imperium nequissimi Demetrii proconsulis necavimus in fluvio. At ille indixit eis triduanum jejunium, et die sancto dominico baptizavit eos cum omnibus familiis suis.

[6] Et ecce subito venerunt ipsi sancti martyres, et dixerunt proconsuli: Ecce quanta bona præstat Dominus servis suis, iis qui ex toto corde diligunt illum. Et iterum dicunt ad eum: Tu nos in profundum aquæ mergi jussisti; Deus autem noster concite angelum suum misit, qui nos ab undis aquarum absolvit. Et ecce, iterum venimus, ut conveniamus et moneamus te, quatinus pœnitearis, et credas Christum, Dei filium, esse Deum verum. Tunc iratus proconsul jussit eos fustibus vehementer cædi. Illi autem voce magna clamabant: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, pastor bone, qui nos inter servos tuos connumerare dignatus es. Tunc jussit eos proconsul levari a terra, et dixit eis: Sacrificate deo Herculi. Sancti martyres dixerunt: Miser, cui nos jubes sacrificare? lapidi surdo et muto, qui oculos habet et non videt, aures habet et non audit, pedes habet et non ambulat. Ecce, talis sis tu qualis est deus tuus.

[7] Iratus ad hæc Demetrius proconsul, dedit adversus eos sententiam, dicens: Injurias deorum meorum ferre non possum. Et jussit ministris ut educerent eos foris castellum non longe, in locum qui dicitur “Via Strata,” et ibi capita eorum truncarent. Quorum corpora jussit custodiri tribus diebus, ne a christianis tollerentur. Erat autem quædam religiosa femina in eadem civitate, nomine Eudoxia. Hæc veniens noctu, rapuit corpora sanctorum martyrum, et in eodem loco ubi decollati sunt dignissimæ tradidit sepulturæ. Audiens Demetrius proconsul quod Eudoxia rapuisset corpora sanctorum, jussit eam teneri et tamdiu fustibus cædi usque dum spiritum exhalaret. Passi sunt autem martyres Christi Valentinus et Hilarius quarto nonas novembris, et sepulti sunt in locum qui vocatur “Cavillarius.”

[8] Post non multum vero temporis, dolore ilii percussus est Demetrius proconsul. Qui æstuans et anhelans, cucurrit citius,et veniens ubi corpora sanctorum martyrum requiescebant, et projiciens se in pavimentum, cœpit clamare et dicere: Succurrite mihi peccatori, servi Dei excelsi,et nolite me amplius torquere. Tunc sancti Dei dederunt ei soporem somnii,et ei per visionem dixerunt: Fac venire ad te Euticium presbyterum, et ipse te saluti restituet. Tantum monita illius audi, et noli jam amplius incredulus esse. Qui evigilans, statim misit milites suos ad montem qui vocatur Aureus; et venientes, invenerunt beatum Euticium presbyterum orantem. Qui dixerunt ei: Demetrius proconsul rogat te ut concite venias * ad eum. Qui statim surrexit de pavimento, et Domino se commendans perrexit cum eis. Cum autem introisset ubi proconsul semivivus jacebat, dixit: Lumen verum,quod est Christus, ipse te sanet. Ille autem amplius torquebatur. Tunc dicit ei sanctus Euticius: Audi me, proconsul, et crede in Jesum Christum, creatorem tuum, et salvus eris. Dicit ei proconsul: Credo, pater, credo in Christum filium Dei. Tunc benedicens aquam, baptizavit eum, dicens: Credis in Patrem et Filium et Spiritum sanctum? At ille respondit, dicens: Credo Deum omnipotentem esse salvatorem meum. Statim vero ut baptizatus est, ita sanus factus est ut dolorem ilii amplius nunquam sensisset. Tunc cœpit prædicare et dicere: Credite, omnes populi, et adorate Deum vivum qui est in cœlo, qui mortuos resuscitat, leprosos mundat, et omnes infirmitates curat; qui me etiam a dolore ilii per intercessionem sanctorum suorum liberare dignatus est. Audiens autem Maximianus imperator quod Demetrius proconsul christianus effectus esset, misit Dionysium vicarium et jussit ut, ubicumque eum invenire potuisset, sine auditione capite truncaret. Qui inventus, martyr effectus est in Jesu Christo Domino nostro, qui tanta præstat beneficia servis suis in secula seculorum. Amen.

[9] Supradictorum vero martyrum corpora Valentini et Hilarii in eodem loco in quo sepulti sunt usque ad tempora Gregorii quarti, apostolicæ sedis præsulis, requieverunt. Unde cum debito honore levans ea Sichardus, abbas venerabilis monasterii sanctæ Dei genitricis et semper virginis Mariæ sito * Savinis, collocavit in oratorio quod ipse construxit et conjunxit aulæ ejusdem Dei genitricis et semper virginis Mariæ, pariter cum corpore sancti Alexandri, filii sanctæ Felicitatis. Quod videlicet corpus sancti Alexandri concedente præfato domino Gregorio papa de Roma adduxerat. Ad laudem et gloriam Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.

Annotata

* curiosæ 2.

* propinquos 2.

* (sive m. f. s.) deest in 2.

* hac 2.

* om. 2.

* omne 2.

* om. 2.

* Christi 2.

* cod. venies.

* sic.

ACTA SS. MARTYRUM VALENTINI ET HILARII COLLECTA A JOANNE LAURENTIO MASSINO ARCHIPRESBYTERO ECCLESIÆ VITERBIENSIS
ex opusculo ab eo edito Viterbii apud Discipulum, an. 1612, Superiorum per missu [Titulus est: “Martyrium sanctorum Valentini, Hilarii et Tranquillini, quorum corpora in ecclesia cathedrali Viterbiensi requiescunt. Collectum per Joannem Laurentium Massinum, ejusdem ecclesiæ archipresbyterum.” Edimus hanc scriptionem ex Collectaneis Bollandianis Bibl. Regiæ Brux. n. 8067 – 74, ubi typis impressa continetur. In eodem Collectaneorum codice reperitur ejusdem libelli apographum in cujus margine legitur hæc nota, Papebrochii manu scripta: In ordine ad officium proprium. — Romam ad nos attulit Card. Brancacius, ep. Viterbiensis.] . Cfr. supra, n. 5.

Valentinus presbyter, martyr Viterbii (S.)
Hilarius diaconus, martyr Viterbii (S.)

BHL Number: 8472

EX MSS.

Valentinus sacerdos et Hilarius diaconus, natione ambo Orientales, clarissimis orti parentibus, christianam religionem colebant. Cujus ubique locorum propagandæ inflammati desiderio, in Italiam simul venerunt. Mox aliquibus in divini verbi prædicatione peragratis provinciis, ac in Tusciam profecti. Viterbium tandem Maximiano imperatore ac Demetrio ipsius urbis et finitimorum locorum proconsule, appulerunt. Quem populum sacrilego idolorum cultui fere totum addictum comperientes, ad veram Christi religionem traducere conati sunt.

Re cognita, Demetrius utrosque ad se accersiri jussit; quibus contumeliose acceptis eorumque doctrina ludibriis non paucis impetita, ut Herculi, eorum præcipuo deo, sacrificium offerrent, sub crudelissima necis pœna imperavit. Quam impietatem invicti pugiles Christi adversantes, vero Deo tantum, et nequaquam idolo surdo et muto, sacrificandum esse audacter asseruerunt.

Quibus verbis gravissime concitatus proconsul, præcepit illos in Tiberim demergi. Quo ducti, hunc in modum Deum rogare cœperunt: Jesu Christe, Fili Dei vivi, miserere nobis peccatoribus, et mitte angelum tuum de cœlis, qui suscipiat animas nostras; et nos ad tuum sanctum regnum victores facias pervenire. Quibus peractis precibus, ingens circa eorum colla saxum carnifices ligarunt, et ab iisdem in fluvium projecti fuere martyres.

Sed ecce de cœlo angelus a Deo mittitur, qui solutis omnibus martyrum ligaminibus ad alteram fluminis ripam incolumes transvexit.

Interim lictores ac ceteri curiæ ministri, existimantes e vita cessisse martyres, Viterbium redeunt; iterque læti peragentes ursum ferocissimum obvium habent, a quo plus quam octo perempti aliique plurimi male multati sunt. Qui dum fugerent et condignam facti experirentur Dei vindictam, ita secum tumultuose loqui cœperunt: Numquid quos putabamus maleficos, veri Dei cultores non erant? Eia, fratres, eamdem et nos amplectamur fidem. Tum aliquantulum timore sedato, recolentes virum religione christianum ac sacerdotem, nomine Eutitium, Viterbii degere, eum a quo sanctæ fidei rudimenta doceantur, unanimes convenire decernunt. Quem paulo post inventum sic allocuti fuere: Pater optime et veri Dei minister, huc te omnes (quotquot vides) accersimus, ut salutarem in viam per quam sancti martyres Valentinus et Hilarius, quos in aquas (impii Demetrii jussu) jamjam (infelices ac miseri) projecimus, incesserunt, abs te dirigamur. Ne, quæso, despicias ad verum Deum confugientes; fer opem cito, et christianæ religionis initia mysteriis. Videns autem Eutitius veram patrati sceleris pœnitentiam necnon sanctæ fidei suscipiendæ ardorem, illos benigne accepit; triduanoque indicto jejunio, die dominico proxime sequenti illos cum universis eorum familiis baptismali aqua perfudit *.

Valentinus interim et Hilarius aquis ope divina erepti, majori subinde in Christum, a quo talia receperunt beneficia, exardescentes amore, amoris ejusdem impetu, proconsulem iterum conveniunt, ejusque immanitatem in ipsos et altissimi Dei misericordiam demonstrantes, hunc in modum adorsi sunt: Vide jam, Demetri,quo pacto erga suos asseclas gerat se pius ac misericors Deus noster. Nos ambo, cum ingenti saxo ad collum alligato, impio jussu tuo in fluvium projecti fuimus; Dei vero benignissimi nostri angelus affuit, qui ad alteram fluminis ripam incolumes duxit. Respice jam aliquando,et ne amplius cæcutias in hac tam clara luce. In eum crede, qui pro generis humani salute in cruce peremptus est a Judæis, Christum Jesum.

His dictis, quibusdam quasi furiis exagitatus Demetrius, eos iterum in carcerem trudi et fustibus acriter cædi præcepit. Quibus in tormentis magna perfusi lætitia sancti martyres, gratias Deo agebant, quod pro ejus nomine contumelias et cruciatus tales pati mererentur.

Quos ut sic alacres vidit proconsul, maxima effervescens ira, in sublime funibus extolli jussit; torvisque oculis illos intuitus, talia minando dicebat eis: Sacrificate deo Herculi; illi sacrificate, secus vero!

Ad quæ sancti martyres nihil perterriti, sed majori qua umquam fuerint constantia firmati, sic responderunt: Miser, cui nos jubes offerre sacrificium? lapidi surdo et muto? qui aures habet et non audit, oculos et non videt, pedes et non ambulat? Dignus es fieri talis, qualis est Deus iste tuus.

Quocirca, Demetrius cum operam se perdere cerneret,veritus ne, si diutius martyrum exploraret fortitudinem, ab eis Herculem aliosque deos majori ludibrio habendos esse, capitis iterum sententiam in sanctos protulit. Ex quo ad pontem ducti Camilarium, prope Viterbium in via Cassia, ibi simul capite plexi sunt, III nonas Novembris, anno Domini 306 *. Qui locus, a sanctis martyribus tunc mutuatus nomen, ad hæc usque tempora “Pons sanctorum Valentini et Hilarii” nuncupatur.

Neque silentio prætereundum censeo, quod dum illic * talia perpetrabantur scelera, magnum Herculis templum funditus corruit, aliaque multa evenere prodigia, quæ fidei veritatem sanctorumque vitæ innocentiam apertissime testata sunt.

Cum autem martyrum corpora inhumata ibi mansissent, Eudoxia, religiosa mulier,quæ illos Viterbium primum ingressos domi suæ humanissime receperat, occulte magis quam potuit (superveniente nocte) magna pietate ac lacrimarum copia sanctorum corpora prope martyrii locum sepulturæ mandavit. Quod cum Demetrio delatum esset, illam ad se duci præcepit. Quam cum religionis christianæ et sanctis quoque familiarem esse intelligeret, crudeliter interfici jussit.

Neque vero diu protractum est, cum gravissimo laterum dolore correptus proconsul ultricem in se justi Dei pertimescens indignationem, pœnitentia ductus, sanctorum martyrum adnitentibus (ut pie credendum est) precibus ac meritis, corporis integram et animæ sanitatem recepit. Divino etenim lumine perfusus, Christi suscepit fidem et pro eadem libentissime paulo post martyrium pertulit, magna Viterbiensium omnium admiratione et cœlestium Spirituum gaudio ac lætitia. Ad quam horum et omnium sanctorum intercessionibus perducat nos dilectissimus æterni Patris et B. Mariæ virginis filius, Christus Jesus.

[Annotata]

* edit. perfusit.

* Cfr. Comment., num. 13.

* cod. illi.

Ex Philippo Ferrario, in Catalogo sanctorum Italiæ.
Novembris die 3.
DE SS. VALENTINO PRESBYTERO ET HILARIO DIACONO, MARTYRIBUS VITERBII.

Valentinus presbyter, martyr Viterbii (S.)
Hilarius diaconus, martyr Viterbii (S.)

Valentinus presbyter et Hilarius diaconus ex Oriente in Tusciam profecti, apud Viterbium Diocletiano et Maximiano imperatoribus Christi Domini fidem disseminabant. Quod Demetrius proconsul audiens, eos accersens, ut finem prædicandi facientes Herculi sacrificent, hortatur. Quod cum facere recusarent, dicerentque non esse alium Deum præter Jesum Christum, filium Dei, ingenti saxo ad collum alligato, in flumen colligati præcipitantur. Verum illis ab angelo solutis vinculis ereptis, ministri dum revertuntur ad urbem, ab urso invasi, partim interfecti sunt partim dilacerati: reliqui fuga elapsi ad Christum conversi, a B. Eutytio presbytero, qui propter persecutionem latebat, post fidei instructionem et tridui jejunium, cum suis familiis baptizantur. Interea Valentinus et Hilarius ultro proconsulem adeuntes seque divinitus a submersione ereptos asserentes, eum hortantur ut, errore deposito inanium deorum, Jesum Christum verum Deum omnipotentem agnoscat. At ille in impietate obstinatior, eos teneri et fustibus cædi imperat, graviora minatus supplicia, nisi magno Herculi divinos honores habeant. Cumque illi se lapidi muto et surdo nunquam honorem habituros dicerent, dicta in eos sententia, uti deorum contemptores, capite plecti jubet, 3 Non. Novembris, quo tempore templum Herculis juxta pontem Camillarium (qui nunc Pons SS. Valentini et Hilarii dicitur) haud longe ab eo loco ubi in flumen demersi fuerant, subito terræ motu contremuit et corruit.

Ex Ms. antiquo Ecclesiæ Viterbiensis. Horum capita Viterbii in Eccl. Cathedrali asservantur.

ANNOTATIO.

Cum Viterbium urbs recens sit, sub Desiderio postremo Longobardorum rege sic appellata, mirabitur quispiam, qui apud illam hi SS. Martyres passi ferantur. Sed facile occurritur: Viterbii quidem nomen esse recens, non locum; cum hæc civitas ex Vetulonia, Longola et Turhena antiquis urbis coaluerit.

Ferrarii elogium contrahit Hagiologium Italicum in hunc sensum.

Valentinus presbyter et Hilarius diaconus ex Oriente in Tusciam profecti, religionem christianam cum prædicarent, jussu Demetrii proconsulis comprehensi, Herculi sacrificare jubentur. Id cum facere constanter recusarent, saxo ad collum alligato, in fluvium præcipitantur. Verum ipsis ab angelo solutis, ministri partim divinam ultionem subierunt, partim ad Christum conversi sunt. Interea sancti in libertate positi, proconsulem ultro adeunt; seque illæsos divina ope ostendentes, ipsum ad Christum adducere zelo ducti conantur. Ea martyrum constantia in rabiem actus Demetrius, ipsos fustibus dire cædi jussit, moxque idolorum cultum execrantes capitali sententia damnavit. Capita horum SS. Martyrum Viterbii asservantur. Ex Ferrario, qui notitias accepit ab antiquo Ms. Ecclesiæ Viterbiensis.

Lectiones Officii SS. Valentini et Hilarii.

Lectio IV. — Valentinus sacerdos et Hilarius diaconus, claris orti parentibus, sed fide clariores, desiderio christianæ religionis ubique locorum propagandæ succensi, ab Oriente in Italiam profecti, variisque provinciis divini verbi prædicatione illustratis, tandem Viterbium appulerunt, Maximiano Augusto imperante, et ab Eudoxia, nobili ac religiosa matrona, hospitio recepti sunt. Cumque sacrilego idolorum cultui totam fere civitatem addictam comperissent, ad veram Christi fidem traducere conati sunt. Qua re cognita, Demetrius proconsul utrumque comprehendi et ad se accersiri præcepit, eisque post multa ludibria et contumelias imperavit ut Herculi magno, quem Viterbienses præcipuo cultu venerabantur, sacrificium offerrent. Sed invicti Christi pugiles, hanc impietatem summopere detestantes, Deo vero et non idolo sacrificandum esse constanter asseruerunt.

Lectio V. — Sanctorum verba ægre ferens impius judex et gravissime concitatus, jussit eos præcipites in Tiberim demergi. Qua lata sententia, carnifices, ingenti saxo collo martyrum alligato, vinctos in fluvium projecerunt. Angelus autem a Deo missus, solutis vinculis, ad alteram fluminis ripam incolumes transvexit. Porro satellites dum martyres irridendo, quos jam extinctos putabant, Viterbium redeunt, ursum ferocissimum obvium habuere, cujus unguibus et morsibus quidam eorum dilaniati et occisi sunt; alii vero male mulctati et patrati facinoris pœnitentia ducti, Christi fidem amplexi sunt et ab Euthymio presbytero, qui Viterbii degebat, instructi et baptizati. Gloriosi interim athletæ ope divina ab aquis erepti, denuo proconsulem adeuntes ejusque arguentes immanitatem, gravi oratione hortati sunt ut abjecto gentilitatis errore Deum verum agnosceret Christique fidem, cujus potentia a submersione liberati fuerant, profiteretur. His vero auditis proconsul, quasi quibusdam furiis agitatus, eos iterum in carcerem trudi et fustibus acriter cædi mandavit.

Lectio VI. — In his tormentis magna perfusi lætitia, martyres Deo gratias agebant, quod digni habiti essent pro ejus nomine tormenta et contumelias pati. Qua de causa iniquus judex iratus, jussit eos funibus in sublime attolli, graviora minatus supplicia, nisi Herculi sacrificent. Ad quæ illi nihil perterriti, cum lapidi surdo et muto se nunquam sacrificium oblaturos assererent, uti deorum contemptores capitali sententia damnati sunt. Ducti igitur ad pontem, qui tunc Camilarius dicebatur, prope Viterbium, via Cassia, capitibus obtruncatis martyrii palmam acceperunt tertio Nonas Novembris, anno Domini trecentesimo sexto, quo tempore magnificum Herculis fanum subito terræ motu concussum funditus corruit. Horum corpora cum ibi inhumata manerent, Eudoxia noctu rapuit et prope martyrii locum sepulturæ mandavit. Inde solemni pompa sexto Kalendas Februarii anno MCCCIII in ecclesiam cathedralem Viterbiensem translata fuere; ibique sub ara eorum nomini dicata honorifice condita recoluntur.

In tertio Noct. Homil. in Evang. Descendens Jesus de monte, etc.

Missa Sapientiam sanctorum. Secreta Oblatis, de missa plurim. mart. Dicitur Credo.

Lectiones supradictas sanctorum Valentini et Hilarii martyrum, referente Emo et Revmo Domino Card. Franciotto diligenter revisas, Sacra Rituum Congregatio ad preces Emi et Revmi Domini Card. Brancaccii episcopi Viterbiensis, approbavit et in die festo eorumdem Sanctorum 3 Novembris, nec non in die 27 Januarii, in qua eorumdem Sanctorum corporum translatio celebratur, ab universo clero civitatis et diœcesis Viterbiensis, cum reliquis e communi plurimorum martyrum desumendis, recitari et ad usum ejusdem cleri imprimi posse concessit. Die 19 Augusti 1662.

I. Episc. Sabinensis Card. Sacchettus.
Loco † Sigilli.
Franciscus Maria Phœbeus, Sac. Rit. Congr. Secretarius.

DE INVENTIONE AC TRANSLATIONE SS. VALENTINI ET HILARII.
Ex opusculo Viterbii apud Discipulum impresso, anno 1612 [Opusculi titulum integrum videsis supra, ad Passionem SS. Valentini et Hilarii. Cfr. Comment. Præv. supra, numm. 31, 36.]

Valentinus presbyter, martyr Viterbii (S.)
Hilarius diaconus, martyr Viterbii (S.)

BHL Number: 8474

EX EDIT.

Post Demetrii proconsulis ad Christum conversionem ac pro ejusdem fide constantissime susceptam mortem, factum est ut SS. Valentini et Hilarii admirari gesta, mores æmulari, christianamque religionem plurimi Viterbienses amplecti cœperint. Quæ omnia, cum a meritis precibusque martyrum proficisci unusquisque sibi persuasum haberet, honorificentiore loco eorum corpora condere deliberarunt. Mox, urna e lapide cum operculo literis rem totam indicantibus comparata, ibidem veneratione magna iterum * illa collocarunt. Post aliquot annos, sacrilegus idolorum cultus exterminatus Ecclesiæ diu vexatæ non paucam conciliavit tranquillitatem. Quo tempore instruendum templum, aramque intus et urnam, quæ honorificentius sanctas teneret reliquias, faciendam curarunt. Quod cum annuente Deo e sententia totum succederet, ob magnam Viterbiensium et finitimorum populorum frequentiam, plurimis ædificatis ædibus prope martyrum sepulchrum, brevi temporis cursu factum est suburbium. Verum ob hostiles incursus, nefarias cædes crebraque latrocinia quæ ibi committebantur, suburbani accolæ templique ministri loco migrare cultumque divinum ibi deserere coacti sunt. Quod cum ad aures summi pontificis Innocentii hoc nomine secundi delatum esset, ne penitus desolaretur templum ejusque bona perirent, ecclesiæ, cathedrali Viterbiensi ea omnia libentissime adscripsit, XIV kal. Decembris MCXXXIX, pontificatus sui anno X, ut patet in chirographo, quod in archivio ecclesiæ præfatæ custoditur. Pejoribus autem subinde consequentibus temporibus, templum una cum suburbio funditus concidit. Ex quo adeo SS. Martyrum devotio ibi tepescere cœpit, ut neque ullus in eorum etiam natalitiis diebus (religionis gratia) locum illum inviseret. Verum quia in aliis finitimis ædibus, illorum nominibus constructis, solemnitas agebatur, eo populus universus confluebat. Qui rerum usus cum per multa temporum spatia viguisset, veri martyrum sepulchri (quoniam fluxa est hominum conditio) penitus fere memoria intercepta est. Interim falsus nonnullorum clericorum erupit rumor, eorum nimirum in ecclesiis corpora Sanctorum custodiri, eam prætexentes causam quod natalitius eorum dies, qui III nonas Novembres dicitur, majori apud se populi frequentia quam alibi uspiam exciperetur. Qui rumor plausu vulgi fotus, vel mendax crevisset in dies, nisi, qui veritas ipsa est acerrimusque veritatis propugnator, Deus, veri martyrum sepulchri, ubi septem ac nonaginta supra nongentos annos corporibus quieverant, excitata notitia illum dissipasset ac Viterbii Sanctorum reliquias custodiri ostendisset.

Hujus autem demonstrationis ratio hæc fuit.

Degebant Viterbii, tempestate illa fideles aliqui nec non religiosi multum ecclesiæ nostræ sacerdotes, nominati: presbyter Franciscus Petrus Thebaldi capellanus; Leonardus de Bricconibus, et Joannes cognomento Christianus, qui, a majoribus suis accepta notitia de martyrum horum acerba passione ac sepultura, pium inter se colloquium de illis frequenter habebant. Audientes autem falsos circa id hujusmodi excitatos rumores, adeo eos adversati * sunt ac stomachati, ut de sanctorum martyrum corporibus inveniendis magis ac magis solliciti redderentur in dies. Divino tandem afflati numine, hoc totum exequi unanimes decreverunt. Mox igitur ad pauca diruti martyrum templi vestigia pergunt; soloque variis in locis explorato ligonibus, saxeam urnam tandem prope rosarum tunc (hyemis tempore) vernantium plantam invenerunt. Quam crebris ligonum ictibus nihil contusam, integram effoderunt; operculoque deposito et inspecto, sanctas ibi reliquias venerabundi adoraverunt.

Quæ res ad episcopum ut primum populumque delata est, tantam apud omnes lætitiam excitavit, ut urnam e tenebris erutam ad visendam summa cum pietate omnes confluerent. Ejusdemque rei persuadente fama, ingens laicorum, religiosorum ac ipsorum antistitum ex finitimis etiam locis venientium frequentia in urbe Viterbii cernebatur.

Qui cum in æde nostra cathedrali ex episcopi jussu convenirent omnes, debitis (de more) adhibitis supplicationibus, pompa non vulgari VI kal. Februarias sub annum tercentesimum tertium supra millesimum eorum reliquiæ in eamdem ecclesiam translatæ ibidemque honorifice collocatæ fuerunt.

Ab eodem loco pariter marmoreus quidam lapis, quem super gloriosi martyres occisi fuere, translatus fuit; et, religionis causa, prope sanctorum aram ferrea crate munitus, ad nostra usque tempora parieti fixus colitur.

Paucis vero abhinc annis, MDLXVII, tempore quo Joannes Franciscus Gambara, cardinalis amplissimus, Viterbiensis ac Tuscanensis episcopus, ædem hanc nostram novis ædificiis reddidit magnificentiorem, ut suam quoquo pacto erga sanctos martyres pietatem ostenderet, recentem decentemque satis aram, nominibus eorum consignatam erexit, sub qua in marmorea theca sacras collocavit reliquias. Quam insuper aram idem illustrissimus Cardinalis privilegii titulo a Gregorio XIII Pont. Max. pro defunctorum suffragio impetrati, donavit: septemque stationum, quas vocant, inter altaria numerandam præcepit. In quorum visitatione ut fideles utriusque sexus eam consequantur peccatorum veniam quæ in similibus stationibus cujuslibet ecclesiæ Romanæ consequi solet, vivæ vocis oraculo ab eodem pontifice sub anno MDLXXX ipsemet feliciter obtinuit. Quorum omnium certa monimenta in Archivio ecclesiæ nostræ conservantur.

Quod itidem privilegium Clemens VIII felicis recordationis cum in eadem ecclesia sacris de more operaretur, anno salutis humanæ MDXCVII, octavo idus Aprilis, pontificia charitate, ab universo ejusdem ecclesiæ capitulo rogatus, longævos ad annos oretenus pariter confirmavit.

Reliquum est modo, ut, quemadmodum talium Sanctorum patrocinio et spiritualium donorum privilegiis potiri a Deo concessum nobis fuit, ita omnibus his uti præsenti in hac vita sciamus, ut peccatorum ponderibus absoluti, post brevissimum illius cursum sanctorum omnium consortio perfruamur æterno.

IN TRANSLATIONE SANCTORUM VALENTINI PRESBYTERI ET HILARII DIACONI, MARTYRUM, QUÆ CELEBRATUR SEXTO KALEND. FEBRUARII.
Ex mss. Collectaneis Joannis Magri, canonici S. Angeli in Piscina Romæ (edimus juxta apographum contentum in Collectaneis Bollandianis bibliothecæ Regiæ Bruxellensis, ubi sub titulo Vitæ Sanctorum, n. 8067 – 74).

Gloriosus Deus in sanctis suis de ipsorum glorificatione congaudet, dum eos qui, per vitæ meritum et probrosæ passionis opprobria in carne corruptibili constituti vestigia sequentes ipsius, in cœlestibus regnis cum ipso conregnant, pia fidelium devotio veneratur in terris. Sicque is qui admirabili providentia cuncta disponit, nonnulla sanctorum corpora (occultata, sed non sine causa, mortalibus) fidelibus populis plerumque revelat et exhibet, ut, dum ad ea fideliter veneranda devotæ mentis affectus intenditur, intentis studiis grandia præconia diriguntur ac honorificentiæ debitæ cultus impenditur, eorum patrociniis præserventur * a noxiis, temporalibus non destituantur auxiliis ac æternæ beatitudinis mellita gaudia consequi mereantur.

[2] Apparuit autem gratia ipsius Dei et salvatoris nostri Jesu Christi novissimis his diebus, in inventione corporum beatorum Valentini presbyteri et Hilarii diaconi martyrum, qui, genere nobiles ac fide præclari, tempore quo Maximianus Augustus monarchiam tenebat imperii, advenientes in Tusciam de partibus Orientis, post multa et admiranda certamina, quæ pro defensione fidei christianæ perpessi fuerunt, per Demetrium proconsulem, tunc in castello Viterbiensium et locis aliis regionis circumpositæ præsidem, contra ipsos sacrilege data sententia, in loco qui tunc Camillarius dicebatur, nunc Pons sancti Valentini dicitur ex ipsorum martyrum passione, per suorum abscissionem capitum coronam martyrii sunt adepti.

[3] Verum, licet tunc Christicolæ * propter persecutionis rabiem prodire in publicum non auderent, tamen per Eudoxiam, religiosam ac nobilem mulierem, quæ dictos sanctos in eodem castello in propria receperat eisque in quantum fas extitit, devote servierat et alimonias ministrarat, aliosque christianos occultos, ipsos gratia protegente divina, dictorum corpora martyrum in “strata Veteri” sub interminatione finalis excidii, ne quisque ea contingeret derelicta, ut ipsorum memoria celebris haberetur in posterum, in loco eorum passioni quasi contiguo, cum devotione ac honorificentia debita, prout eos Spiritus sanctus edocuit, tumulata fuerunt.

[4] Religione vero christiana crescente, infidelitatis tenebris jam profugatis * et fervore fidei replente corda fidelium, ad honorem et reverentiam martyrum prædictorum ecclesia constructa extitit inibi, satis condecens et devota, et altare super ipsorum corpora devotissime collocatum: quorum dies natalitius, quo dicti victores inclyti spiritus almos Domino tradiderunt, tertio nonas Novembris celebriter agitur, in civitatibus, castris, villis, ac ecclesiis regionis ejusdem. Sed quia propter hostiles incursus præteriti temporis, ab habitatione burgi in eadem strata juxta dictam ecclesiam positi incolæ recesserunt, felicis recordationis Innocentius papa Secundus, eamdem ecclesiam ipsorum martyrum vocabulo insignitam Viterbiensi concessit Ecclesiæ, cum bonis ac juribus omnibus quæ habebat.

[5] Post multa deinde curricula temporum, labili hominum memoria defluente, quarumdam ecclesiarum clerici inducere satagebant, quod prædictorum reliquiæ martyrum in ipsis * ecclesiis erant sub celebri veneratione recondita, eo præsertim indicio, quod apud eos ipsorum festivitas ingentior agebatur. Justus autem Dominus in omnibus viis suis, qui simulationes et figmenta hominum non admittit, volens gloriosorum corpora martyrum in lucem veritatis educere, quæ per annos nongentos nonaginta septem, in jam dicto loco ipsorum passioni contiguo, prout antiquarii libri patenter insinuant, et sequentia evidentius indicant, jacuerunt: ac populo Viterbiensi superveniente aptitudine temporis inclytos revelare ac exhibere patronos, qui sicut, strenui christianæ fidei pugiles, pro animarum salute ac ipsius fidei defensione in Viterbio adversus tyrannidem sacrilegam fortiter dimicarunt, sic, cœlestis jam beatitudinis possessores, ipsum ejusque incolas obtinere sub eorum speciali patrocinio meruerunt, aliquibus ex clericis hujus Viterbiensis Ecclesiæ, videlicet presbytero Francisco Joanni dicto Christiano, domino Leonardo de Bricconibus, presbytero Petro Thebaldi capellano, qui de loco passionis ac sepulturæ martyrum inter se devotam collationem frequenter habuerant, de clementi dignatione creditur inspirasse ut ad tantorum patrum corpora perquirenda devota mente consurgerent et fidelibus studiis properarent.

[6] Iidem profecto clerici conceptum animi non … tum aliud evidentius reperiri. Præsentibus itaque clericis, et multis aliis viris idoneis speculantibus et attestantibus veritatem, infra dictum sepulchrum sub corporibus martyrum eorumdem inventa est quædam parva lateritia tabula in se, præmisso Dominicæ crucis signo, sculptas incunctanter litteras continens, quæ dumtaxat CORPORA. MARTYRUM. VALENTINI ET HILARII. REQUIESCUNT, certitudinaliter indicabant, irrefragabilis testimonii ac patentis præconii dictorum martyrum expressivæ.

[7] Cœpit ex his in populo rediviva devotio ferventer excrescere, ac singuli Dominum qui patres gloriosos filiis ex evangelio genitis revelavit ac patronos beneficos auxilium flagitantibus clementer exhibuit, exultantibus animis collaudantes, eorum accubitum profusis gaudiis frequentabant. Nonnulli siquidem litterati ad martyrum gloriam extollendam cantilenas et hymnos condidere diversos; quos per ecclesias, plateas et vicos multitudo puerorum ac juvenum dulcisonarum vocum ministerio personabant. Verum, quia cleri ac populi fervens ac devota ferebatur intentio ut ipsorum corpora martyrum, quæ in ecclesia campestri, ut prædicitur, in loco siquidem minus insigni, tempore non parvo occulta jacuerant, altis decorarentur honoribus, ad Viterbiensem ecclesiam beati Laurentii martyris gloriosi nomine decoratam, ad locum nempe ubi contra eosdem martyres per prænominatum Demetrium creditur fuisse data sententia, præcelsis insigniis transferenda: isdem pater episcopus, quem ad hæc sincera devotio vehementer angebat, volens super ipsorum translatione salubribus exhortationibus dirigi ac validis consiliis roborari, religiosos ex diversis Ordinibus prælatos et clericos aliosque viros quos * ad hoc reputavit idoneos, ad suam fecit præsentiam evocari; quibus omnia et singula quæ de jam dictis martyribus prout præmittitur, fideliter sunt conscripta, cum multa diligentia recensivit. Quorum omnium unanimis deliberatio prodiit, et solida consilia processerunt, quod prædictorum corpora martyrum, de quibus tam in Viterbio, quam in ecclesiis finitimarum partium festum celebriter agitur, de quorum veneratione fideli ex præmissis dubitatio nulla suboritur, solemniter transferrentur, ad exaltationem catholicæ fidei, pro qua iidem martyres mortis supplicium pertulerunt.

[8] Summo vero principe præsulum, domino Bonifacio divina providentia papa Octavo, in apostolatus culmine præsidente, ad exhortationem memorati patris episcopi, ut sanctorum celebritas donis potioribus augeretur, cives ambasciatores, solemnes viros, utique fide dignos, clericos et laicos, ad ipsius domini papæ, cujus considerationis oculus cuncta cernebat, præsentiam transmiserunt. Qui, auditis omnibus quæ pro dictorum martyrum gloria ipsi ambasciatores sigillatim ac fideliter reserarunt, verba devote suscipiens lætatus est plurimum in his quæ dicta sunt sibi: locumque passionis et sepulturæ martyrum non ignorans, voluit et mandavit expresse, ut per eumdem episcopum, religiosos, clerum et populum ipsorum corpora cum ingenti reverentia et exultatione ad majorem Viterbiensem ecclesiam solemniter portarentur. Gavisi sunt proinde plures domini cardinales aliique prælati, et ad devotionem martyrum fidelibus animis accenduntur.

[9] Exhilaratus est igitur et corroboratus pater episcopus ex præmissis. Qui, ad honorem sanctorum desideranter aspirans, clero, potestati ac majoribus de populo specialiter evocatis, cum ipsis deliberatione præhabita, diem dominicum statuit translationi martyrum beatorum honorabiliter faciendæ, quintum videlicet diem, mense Januarii exeunte, sub anno nativitatis Domini millesimo trecentesimo tertio. Infra quem diem ipsum præcedentibus quindenis ferme diebus, mane ac sero, singulæ campanæ civitatis * in simul per tractum non modicum pulsabantur, ut quasi quodam sonoro præconio præsentes excitarentur ad gaudium, et ad honorandum Dei martyres se promptis actionibus præpararent. Cunctis quibus adire Viterbium ex aliqua causa non aderat securus accessus, veniendi ad sanctorum solemnia patuit secura facultas. Ad concelebrandum festiva merita martyrum, invitati sunt præsules, nobiles communitates et alii religiosi et clerici diversarum ecclesiarum et conventuum regionis. Clerus quoque diœcesanus, Viterbiensis Ecclesiæ subditus, adfuit reverenter, præsertim S. Petri Centumcellensis, S. Mariæ de Vetralla, S. Petri de Orele, S. Angeli de Tulfa Nova, archipresbyteri S. Mariæ de Bleda, S. Nicolai de Vetralla, priores plebanus de Martha, de Viano, Civitate Veteri, Barbarano, Tarquinio, Insula Marthana, Petroniano, Bagnaria, de Burlegio, Monte Rosanesio *, domorum præceptores, monachi et conversi S. Martini de Monte, aliorumque locorum rectores et clerici, participantes in gaudio, tamquam devoti filii ejusdem Ecclesiæ matris suæ.

[10] Mane itaque diei dominici præstituti, in campis circa prænominatam ecclesiam martyrum in “strata Veteri” constitutam, infinita et admirabilis religiosorum, clericorum ac populi multitudo convenit, cum crucibus, cereis et vexillis; dumque tubæ clangerent, hymni et laudes altisone dicerentur, de ipsa ecclesia in quodam vehiculo, pannis sericis desuper honorifice positis, subvehentibus ipsum religiosis et clericis, educta sunt gloriosorum corpora martyrum. Et universa multitudine acclamante Κιριε ελεισον, multi præ devotionis fervore lacrimas profundebant. Milites ad hoc specialiter præelecti pannum quemdam aureum rutilantem supra dictum vehiculum, pro sanctorum magnificentia deferebant, in quibusdam hastis abietinis infixum. In processione, religiosis diversorum Ordinum præcedentibus combinatis, et cantantibus in vocis jubilo Dei laudes, seculares clerici subsequentes ac sericis vestibus et cottis induti ante sanctorum corpora diversos hymnos et cantus, ad Dei et martyrum gloriam, lætabundo clamore promebant. Præfatus vero pater episcopus indutus solemniter more pontificis, concomitantibus ipsum Balneoregensi episcopo et abbate S. Alexii de Urbe in pontificalibus vestibus, nec non et magnifico viro domino Petro almæ Urbis præfecto, domino Paulo de Reate potestate civitatis, multisque aliis viris nobilibus, qui ad hæc solemnia sacra convenerant, vehiculum martyrum sequebatur. Tanta siquidem per vias virorum ac mulierum, puerorum ac juvenum Dei magnalia proclamantium aderat multitudo, ut nec passus quidem pedis vacaret, qui non ab hominibus calcaretur, ubi castra Dei videbantur inesse. Denique per mediam civitatem, præeunte ac sequente semper turba copiosa fidelium, multiplicatisque luminaribus et laudum præconiis, ad eamdem Viterbiensem ecclesiam deducta sunt corpora martyrum ante altare majus. Tunc pro exhibenda eis reverentia honorifice collocata, multitudine vera extollente voces ad sidera et per eumdem Balneoregensem episcopum sacris mysteriis celebratis, præfatus Viterbiensis episcopus sanctorum reliquias pretiosas perpluries evidenter ostendit; totoque die magna perducto lætitia, et spe firmiter præconcepta de patrocinio martyrum, unusquisque demum ad propria remeavit.

[11] Interea multi tam de vicinis quam ex remotis partibus, quos diversus ac gravis langor oppresserat, medicamine humano diffisi, confluebant ad suffragia martyrum. Quibus omnipotens Deus, in majestate mirabilis ac super omnem hominum æstimationem prodigia faciens, antiqua miracula, quæ pro servis suis solet ostendere renovans, per interventionem martyrum prædictorum incolumitatis gratiam secundum exigentiam fidei postulantium impendebat. Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* forsan pro interim.

* sic.

* cod. præservantur.

* cod. iterum tunc.

* pro profligatis?

* pro ipsorum?

* vox suppleta.

* cod. civitates.

* lectio dubia.

INSTRUMENTUM RECOGNITIONIS TRIUM SANCTORUM CORPORUM IN ECCLESIA SANCTI LAURENTII CATHEDRALI VITERBIENSI, DIE 15 FEBRUARII 1723, INDICTIONE I PONTIFICATUS INNOCENTII XIII, ANNO EJUS SECUNDO.
Ex Andreuccii Notitiis (citatis supra), cap. VII, § IV, numm. 179, 180, 181.

Valentinus presbyter, martyr Viterbii (S.)
Hilarius diaconus, martyr Viterbii (S.)

EX EDIT.

Cum illustrissima communitas Viterbii illiusque illustrissimi Domini Conservatores construere fecerint in venerabili ecclesia cathedrali S. Laurentii dictæ civitatis novum altare, cum satis decenti Cappella, pro honorificentius reponendis et collocandis sacris corporibus sanctorum Valentini presbyteri et Hilarii diaconi, martyrum, ejusdem civitatis protectorum, quæ quatuor et ultra ab his seculis subtus aliud altare dictæ venerabilis ecclesiæ asservata fuere et ad præsens asservantur, et quamprimum sacra corpora prædicta ad dictam novam Cappellam solemni ritu et magno civium applausu transferri debeant, cupiens Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Sermattheus, nobilis et patricius Assisiensis, Dei et apostolicæ Sedis gratia Viterbiensis et Tuscanensis episcopus, Sanctissimi Domini nostri prælatus domesticus soliique pontificii assistens, ad majorem Dei et sanctorum ejus honorem et gloriam, ac erga præfatos hujus civitatis Apostolos civium devotionem adaugendam, occasione dictæ translationis sacras reliquias prædictas per civitatem publice cuncto clero seculari et regulari interveniente circumferri facere: ut hoc ea qua decet solemni pompa fieri et omnia pro hujusmodi effectu necessaria in promptu haberi possint, voluit prius dictas sacras reliquias inspicere. Quare supradicta die idem Illustrissimus et Reverendissimus Dominus episcopus, associatus a Reverendissimis Dominis Odoardo Lommellino archidiacono, Josepho Tozzio canonico decano et Francisco Bonellio canonico sacrista ac Reverendo Domino Laurentio Alosio beneficiato et cæremoniarum magistro dictæ venerabilis ecclesiæ cathedralis, una mecum etc. ex palatio episcopali discedens se recepit in dicta venerabili ecclesia et ad venerabile altare dictis sanctis Valentino et Hilario dicatum accessit, quod est primum post altare majus e cornu epistolæ ejusdem. Quo denudato, fuit illud repertum esse undique lapidibus bene compactum cum crate ferrea in parte anteriori; per quam inspiciendo tam dictus Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus episcopus, quam supradicti Domini archidiaconus, canonici et beneficiatus et infrascripti testes, prout etiam ego notarius et cancellarius infrascriptus, fuit recognitum dictum altare in parte anteriori esse vacuum, et in medio ejusdem adesse quamdam urnam seu capsulam marmoream, cum cooperculo ex peperino ad modum pyramidis confecto, supra cujus culmen nonnullis lateribus interpositis et calce firmatis adhærere partem aræ lapideæ dicti altaris. Tunc Dominatio sua Illustrissima, ut urna prædicta extrahi posset, mandavit per magistros Dominicum Durantem, Josephum Pradam lapicidas et sculptores, et Franciscum Pellegrini fabrum lignarium hujus civitatis, ad id specialiter vocatos, aram dicti altaris amoveri. Qua ab ipsis elevata, fuit recognitum in frontispicio dicti cooperculi lapidei adesse incisam magnis litteris sequentem inscriptionem:

HILARIUS ET VALENTINUS

et in labro capsulæ marmoreæ characteribus antiquis aliud infrascriptum Epigraphe:

HIC REQUIESCIT CORPUS BEATISSIMI GEMINI CONFESSORIS.

[2] Elevato deinde cooperculo dictæ capsulæ, fuit ab omnibus visum illam esse plenam ossibus bene aptatis, cum quadam plumbea lamina supra ossa prædicta posita; quæ capsula de mandato dicti Illustrissimi et Reverendissimi episcopi per artifices prædictos elevata, fuit recepta a dictis Reverendissimis Dominis archidiacono Lommellino, canonico Bonellio et adjuvantibus dictis artificibus, cum cereis accensis aliis præcedentibus, ea qua decet reverentia ad altare majus dictæ ecclesiæ asportata. Et post debitam adorationem, fuit primo accurate inspecta dicta plumbea lamina, longitudinis unciarum decem cum dimidia et latitudinis quatuor unciarum ad mensuram vulgo “di passetto Romano,” et fuit visum habere infrascriptam inscriptionem:

HIC SUNT CORPORA SANCTORUM VALENTINI PRESBYTERI ET HILARII DIACONI MARTYRUM.

Quarum inscriptionum exempla fuerunt prout jacent extracta et rescripta a supradicto Domino Dominico Durante in alligatis foliis ad quæ etc.

[3] Deinde dictus Illustrissimus et Reverendissimus Dominus episcopus ex capsula prædicta majora ossa in ea reposita extraxit et in tobalia supra dictum altare extensa reposuit, relictis in eadem capsula omnibus fragmentis ossorum, quæ in non modica quantitate fuerunt ibidem reperta. Et cum ex quantitate et qualitate dictorum sanctorum ossorum et fragmentorum prudenter judicatum fuerit una cum corporibus sanctorum Valentini et Hilarii fuisse etiam in eadem capsula repositum corpus sancti Gemini ad tenorem inscriptionis in labro dictæ capsulæ repertæ, ideo ad effectum ossa et fragmenta prædicta melius recognosci faciendi a peritis in arte anatomica, attenta tarditate horæ illa reposuit in quadam capsula ex ligno populeo confecta, longitudinis duorum palmorum cum dimidio, latitudinis et altitudinis unius palmi et unius quartæ partis alterius palmi, subposito prius in illius fundo panno vulgo “canavaccio”, et velo serico albi coloris; in quo involuta remanserunt omnia ossa et fragmenta supradicta, supra posita eadem lamina plumbea. Quæ capsula cum suo operculo clausa fuit vitta serica rubri coloris in modum crucis colligata, et octo parvi sigilli Dominationis suæ Illustrissimæ impressionibus assignata; sicque ligata et sigillis munita post debitam adorationem idem Illustrissimus et Reverendissimus Dominus episcopus, pariter aliis cum cereis accensis præcedentibus, asportavit et reposuit in abaco seu reliquiario, existente in suggestu supra dictum altare sanctorum Valentini et Hilarii; cujus janua quatuor seras habens, fuit clausa et clavibus obserata, quarum primam dictus Illustrissimus et Reverendissimus Dominus episcopus, alteram dictus Dominus archidiaconus, tertiam dictus Dominus canonicus Tozzi, et quartam dictus Dominus canonicus Bonellius secum asportarunt.

[4] Super omnibus et singulis prædictis petitum fuit a me notario publico et cancellario infrascripto, ut unum seu plura, publicum seu puhlica instrumentum seu instrumenta conficerem atque traderem, prout etc. — Acta fuerunt hæc omnia Viterbii in dicta venerabili Ecclesia et in supradictis respective locis, ibidem præsentibus omnibus supradictis ac admodum RR. DD. Joanne Maria Floruccio, sacerdote Viterbiensi dictæ venerabilis ecclesiæ beneficiato, et Paulo Antonio Procaccioli sacerdote Assisiensi a secretis Dominationis suæ Illustrissimæ, testibus etc. — Ita est: Joannes Augustinus de Romanis, notarius publicus Viterbiensis et cancellarius episcopalis rogatus etc.

FRAGMENTA LITURGICA DE SS. VALENTINO ET HILARIO.
Ex mss. Collectaneis Joannis Magri, canonici S. Angeli in Piscina Romæ. Apographum contentum in Collectaneis Bollandianis Bibl. Regiæ Brux., signatis nomine Vitæ SS., n° 8067 – 74.

Valentinus presbyter, martyr Viterbii (S.)
Hilarius diaconus, martyr Viterbii (S.)

EX MSS.

AD VESPERAS.
HYMNUS.

      Pangamus laudes gaudii
Pro martyrum victoria
Valentini et Hilarii,
Quorum hæc est memoria.
      Venerunt in Italiam
Ab Oriente gemini;
Perambulantes Tusciam,
Castrum intrant Viterbii.
      In quo erat Demetrius,
Sanctis parans supplicia;
Proconsul iniquissimus
Iniqua fert officia.
      Hos sanctos necti funibus
Jubet cum saxi pondere,
Tiberis mergi fluctibus;
Quos nequit aqua lædere.
      Mox redeunt Viterbium,
Sancto repleti Flamine;
Verbis torquent Demetrium,
Sacro loquentes famine.
      In ponte Camillario
Mutilantur capitibus:
In cœlesti palatio
Sanctis junguntur cœtibus.
      Mulier Eudoxia
Sancta membra sepelit,
Sanctorum actus conscia;
Propter quod mortem pertulit.
      Post hæc consul Demetrius
Dolore quassus ilii
Concutitur divinitus;
Palmam sumpsit martyrii.
      Sic pugnavere martyres,
Sic devicere prælia;
Sic simus horum memores,
Ut nobis captent præmia.
      Pro triumpho tam inclyto,
Pro tam magna victoria
Patri, Nato, Paraclito *
Sit sempiterna gloria.
      Amen.

AD LAUDES.
HYMNUS.

      Jubar gemelli sideris
Diem festum congeminat;
Sanguis fusus eliminat
Noctem tepentis aeris.
      Profudit luminaria
Solis ortus occiduis *,
Carnis calcatis arduis
Fide firma viventia.
      Jesse radix in surculos
Surgit, in germen glorium,
Valentinum, Hilarium,
Quos * petit mucro jugulos.
      Tellus cruore madida
Sacro ditat Viterbium,
Ut corda trepidantium
Reddit exemplo fervida.
      Causa, tempus, martyrium
Judex pares efficiunt
Sanctos, qui Christo serviunt
Per dispar ministerium.
      Trinitati laudatio
Detur perpes cum gloria,
Qui dat suprema gaudia
Valentino et Hilario.
      Amen.

IN TRANSLATIONE DICTORUM SANCTORUM.
AD LAUDES.
HYMNUS.

      Turba canora jubilo
Laudes exsolvat sedule:
Lucernæ tectæ nubilo
Clarent sub Christo præsule.
      Terra fidelis texerat
Valentinum, Hilarium;
Later scriptus expresserat
Nullum esse ludibrium.
      Later crebro percutitur
A viris fodientibus;
Nutu Dei non rumpitur,
Qui testis est martyribus.
      In Viterbi campestribus
Rosarum est plantatio,
Nostris vernans aspectibus
Rubricata floritio.
      Comat stola dignifica
Præcelsa dextra filios,
Sacerdotis, levitica;
Jussus spernunt Demetrios.
      Anno Christi millesimo
Trecenteno cum tertio
Laudes dantur Altissimo
Quo sanctis est translatio.
      Amen.

IN SECUNDIS VESPERIS.
HYMNUS.

      Præfulget orbis siderum
Pleno duorum lumine,
Qua plena Christi numine
Gaudet corona martyrum.
      Pro viris claris genere
Quos signant nobis sidera,
Erectos super æthera
Decet nos cantus promere.
      Perfusi rore gratiæ
Cœlestis hic Hilarius,
Cui Valentinus prævius,
Tendunt ad partes Tusciæ.
      Dum fidem Christi prædicant,
Pagana gens convertitur,
Perversus ritus premitur;
Nam veritatem judicant.
      Castri consul Viterbii
Exponit hos suppliciis,
Ut credant idolatriis;
Jussa spernunt Demetrii.
      Quos mola gravis funditus
Demergit undis Tiberis:
Sed his ab aquis liberis
Adest juvamen cœlitus.
      Aulicos ursus necuit;
Sed præses instat fortius,
Ut Hercli credant ocius.
Tunc mirum templum corruit.
      Ensis exegit jugulos
Gloriosorum martyrum.
Qui scandunt sedes Superum,
Mundi contemnunt stimulos.
      Pro quibus mira gaudia
Monstravit Christus latius:
Conversus est Demetrius
Quo martyr est Eudoxia.
      Deus nobis retribuat,
Cui referamus gratias.
Demus precum primitias:
Nos donis suis imbuat.
      Amen.

[Annotata]

* cod. Paracleto.

* cod. ecciduis.

* pro Queis?

DE SS. MARTYRIBUS INNUMERABILIBUS CÆSARAUGUSTÆ IN HISPANIA

ANNO CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Martyres innumerabiles Cæsaraugustæ in Hispania (SS.)

AUCTORE G. V. H.

§ I. Diversos esse hos martyres ab octodecim qui coluntur die 16 aprilis. Martyrologiorum elogia.

Aurelius Prudentius in hymno IV libri Περὶ στεφάνων (De coronis) Cæsaraugustanos martyres octodecim multosque alios celebrat; [Prudentius Innumerabiles Martyres clare indicat;] in quo nobilissimam urbem Cæsaraugustam allocutus, canit sequentia [Migne, P. L., tom. LX, p. 365, strophe 14 – 17; et Act. SS., tom. II Aprilis, p. 408.] :

Tu decem sanctos revehes et octo,
Cæsaraugusta, studiosa Christi,
Verticem flavis oleis revincta
      Pacis honore.
Sola in occursum numerosiores
Martyrum turbas Domino parasti:
Sola, prædives pietate, multa
      Luce frueris.
Vix parens * orbis populosa Pœni,
Ipsa vix Roma in solio locata
Te, decus nostrum. superare in isto
      Munere digna est.
Omnibus portis sacer immolatus
Sanguis exclusit genus invidorum
Dæmonum, et nigras pepulit tenebras
      Urbe piata.

Merito Ruinartius: Hic, inquit, vulgo designari putant Innumerabiles Martyres, qui sub Daciano passi dicuntur [Acta sincera, p. 469.] . Cui consentit Baronius in annotationibus ad diem 3 novembris, citatas Prudentii strophas Innumerabilibus Martyribus applicans. Octodecim martyres quum ad diem 16 aprilis tractandos susciperet Daniel Papebrochius, non potuit non meminisse de Innumerabilibus martyribus, quippe quorum Acta martyrii, continentia octodecim illorum nomina, ex codice Longipontano, viso antiquissimo, edenda haberet. Innumerabiles autem, quorum festus dies in tertium nonas novembris incidit, successoribus, ut par erat, tractandos reliquit. Nos ergo inclyti istius martyrum exercitus Acta ex multorum codicum auctoritate repetitis curis edenda judicavimus. — De quorum Actorum auctoritate primo loco agendum est.

[2] [quorum Acta seu Encomium S. Braulioni non tribuimus;] Acta proconsularia nulla supersunt; nec exstitisse arbitror. Non enim judicio publico sed secreti consilii artificio hæc immanissima Christi fidelium strages patrata fuit. Acta quæ habemus festivum potius martyrum encomium quam Acta martyrii appellanda sunt. Auctori adjudicari solent sancto Braulioni, Cæsaraugustano episcopo, qui defunctus est anno 651 [Cfr. Risco, España Sagrada, tom. XXX, tractat. 66, c. 7. San Braulio, n. 55.] . Stylus hujus encomii etsi non homini, at tempori satis convenire videtur. Auctor quæ scribit, ex testimonio antiquorum, eorumque “ethnicorum,” litteris consignato se haurire fatetur. Et re quidem vera ea est rei gestæ natura ut in urbe Christi fide tam fortiter imbuta totque martyrum, quorum nomina sciuntur, sanguine consecrata totque sanctorum ac doctissimorum episcoporum successione illustrissima oblivioni tradi non potuerit. Accedit irrefragabilis auctoritas Prudentii poetæ, qui ad historiam Innumerabilium martyrum evidenter alludit. Præterea lucubratio illa quam sancto Braulioni attribui non posse existimamus, licet encomii laudibus, periodorum ornamentis pompaque verborum singulari satis dilatetur, rerum tamen particularium parcissima est. Rem gestam universam sicuti memoria facile retineri potuit, sub oculos ponit. Aderant reliquiæ martyrum tanta copia, quanta rei narratæ congruunt.

[3] [sed sincera existimamus.] Unde concludimus rem narratam sinceræ veritatis nota insigniri. Ac plane non intelligimus cur doctissimo Patri Gams O. S. B. in mentem venerit dubitare [Die Kirchengeschichte von Spanien (Historia ecclesiastica Hispaniæ), tom. I, lib. IV, c. 6, p. 328.] utrum Innumerabiles martyres Cæsaraugustani revera exstiterint et non potius cum octodecim illis de quibus nominatim Prudentius egit, confundi debeant. Quid enim? Si Prudentio creditur, ut credi debet, octodecim martyrium affirmanti, cur Prudentio non credatur dicenti vix Romam, vix Carthaginem martyrum numero cum Cæsaraugusta certare posse? Quod sane dictu perquam absurdum fuerit, si millia aliquot martyrum Cæsaraugustæ recusas. Nos itaque Innumerabilium martyrum Cæsaraugustæ coronatorum veritatem admittimus ac proclamamus, et Acta eorumdem sive encomium sinceritate non carere existimamus, etiamsi Tillemontio aliter visum est, dicimusque cum Usuardo, ad III Non. Nov.: Cæsaraugustæ, sanctorum innumerabilium martyrum, qui sub Daciano, Hispaniarum præside, mirabiliter occubuerunt pro Christo. Quos laudat Galesinius his verbis: Cæsaraugustæ, sanctorum innumerabilium martyrum qui pro Christi laude dimicantes, confutata Deciani (sic) petulantia, primum contrucidati, deinde combusti sunt. Maurolycus autem: Cæsareæ Augustæ, sanctorum innumerabilium martyrum, qui sub Daciano, Hispaniarum præside, trucidati et in incendium projecti sunt, et ob id Massa Candida vocati. Tandem Martyrologium Romanum ad III nonas Novembris elogium Usuardi repetit. De Innumerabilibus hisce martyribus quum plures quæstiones moveri possint, ad singulas tractandas accedimus.

[Annotatum]

* intellige Carthago.

§ II. De tempore martyrii Innumerabilium martyrum, et de titulo Actorum.

[Innumerabiles passi sunt] Opinatus est Papebrochius in Actis nostris martyriorum ordinem inversum fuisse. Est autem talis: primo Vincentius, post Vincentium octodecim martyres, post hos sancta Engratia; quibus immolatis locum habuit immanissima cædes Innumerabilium. Papebrochius putat primo mactatos fuisse Innumerabiles, deinde reliquos. Ita se putare dicit ob Prudentii hymnum, qui enumerationem suam ordiatur ab illis qui numero definiri non poterant. Pax sit cineribus Papebrochii; sed ubi vir summus oculos habuerit quum hæc scriberet, ignoro. Prudentius hymnum intonat, incipiendo ab octodecim martyribus:

Bis novem noster populus sub uno
Martyrum servat cineres sepulcro;
Cæsaraugustam vocitamus urbem
      Res cui tanta est.

Deinde urbem martyribus plenam exhibet obviantem Christo; cui plenitudini comparat aliarum urbium paucitatem et revertitur ad octodecim; post quos clarissimis verbis alludit ad Innumerabiles martyres. Lege strophas supra a nobis citatas. Deinde post generalem Cæsaraugustæ laudem (Martyrum credas patriam, etc.) ad singulos enumerandos revertitur. Et in hac enumeratione Vincentium præmittit Engratiæ, Engratiam præmittit octodecim martyribus. Quare non video cur Prudentio servatus ordo refutare possit ordinem Actorum, quippe qui conveniat ab una, sed discrepet ab alia parte. Convenit cum Actis, octodecim martyres præmittens Innumerabilibus; discrepat, post Innumerabiles ponendo Vincentium atque Engratiam. Nos itaque nullam reperimus causam cur martyriorum successionem aliam instituamus. Primo itaque loco relinquemus S. Vincentii martyrium, post cujus necem immolati sunt octodecim heroes, quos pone secuta S. Engratia. Tot martyrum tormentis ac morte crudeli nihil fracta Cæsaraugustanorum christianorum constantia, diabolicum init judex crudelitatis consilium ad mactandos universos; quos, artificio ex urbe elicitos, ex insidiis aggreditur et promiscua cæde immolat.

[5] [anno 303 aut 304.] Papebrochius erat adhuc in eo errore ut putaret Diocletianum abdicasse anno 304; et ideo Innumerabilium martyrium anno 303 assignandum arbitratus est. Sed ea ratio non cogit, quum Diocletianus anno 305 abdicaverit. Potest tamen fieri ut anno 303 hi martyres immolati fuerint. Post annum 304 immolari III nonas decembris imperatoribus Diocletiano ac Maximiano non potuerunt. Quum autem nullus dubitandi locus sit de die martyrii, manet libera electio inter annum 303 et 304. Ego vix invenio utrum præferam, nisi quod Acta initium potius æstuantis persecutionis indicare videntur; quod tamen prævalere non potest, si ordo martyriorum revera temporis ordinem sequitur. Tunc enim mense januario acciderit martyrium S. Vincentii, quod sequitur passio octodecim martyrum et passio sanctæ Engratiæ, et tandem die 3 novembris passio Innumerabilium. Sane S. Vincentii martyrium ad annum 303 pertinere nequit, sed ad annum sequentem 304; unde sequeretur martyrium Innumerabilium soli anno 304 convenire. Et fortassis melius est stare fide Actorum, ac sic martyres nostri passi sunt die tertio novembris anno 304.

[6] [Actorum tituli] Jam de titulo Actorum agendum est. In variis enim codicibus varia leguntur. Codex Longipontanus quem Papebrochius edidit ad diem 16 aprilis, titulum non habet Passioni Innumerabilium præfixum, aut suppressit eum Papebrochius. Passio eorumdem martyrum quam D. Joannes Lucas Cortes, ex codice membraneo pervetusto descriptam anno 1674 Matrito ad Papebrochium misit, quamque hic vir doctissimus Longipontano exemplari merito prælatam in supplemento tomi II Aprilis eidem substituendam duxit, titulum præfert sequentem: Passio sanctorum innumerabilium Cæsaraugustanorum martyrum, qui passi sunt sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus die III kalendas Novembris. Ubi bene observatur, die III kalendas poni pro die III mensis, vitio haud novo seculi medii. Eamdem Passionem cum eodem titulo legimus in Hispania Sacra [Tom. XXX, Append. I, p. 305.] . In codice Parisino n. 5568, seculi X, sequens titulus legitur: Passio Innumerabilium sanctorum, quæ colitur tertio die mensis novembris.

[7] [varii leguntur.] In codice Parisino n. 5308, sec. XI, titulus est talis:Passio Innumerabilium martyrum qui Sancta Massa nuncupati sunt, quæ colitur tertio die mensis novembris. In codice Parisino n. 17005, sec. XII, hic legitur titulus: Incipit prologus in passionem sanctorum qui nuncupantur Massa candida. Codex ex bibliotheca Scholæ Medicinæ Montis Pessulani n. 30, sec. XII vel XIII: Incipit prologus in passione sanctorum Innumerabilium martyrum. Hæ sunt præcipuæ titulorum differentiæ, numero tres: dicuntur enim a) martyres simpliciter Innumerabiles, vel b) additur denominatio massa sancta, et c) massa candida. Notatu dignissimum est denominationem massæ candidæ in antiquioribus codicibus non legi. Quærimus ergo primo loco de numero.

[8] [Martyrum numerus iniri nequit.] Numerum horum martyrum ignorari, maxime probat usus antiquissimus vocandi Innumerabiles, quemadmodum ex Actorum titulis et martyrologiorum elogiis palam est. Non defuere tamen qui eorum numerum determinarint. Risco [España Sagrada, tom. XXX, tr. 66, c. 10, p. 280.] aliquos suppresso nomine citat qui omnium christianorum tempore Diocletiani Cæsaraugustæ passorum numerum ad decem et septem millia computent. Apud Ambrosium Morales [Chronicon generale, tom. V, l. 10, c 6, p. 25.] anonymi quidam eumdem numerum indicant. Hermannus, abbas S. Martini Tornacensis, ad Aureliuum abbatem S. Vincentii Laudunensis narrat se Cæsaraugustæ audivisse numerum sanctorum martyrum quorum ossa in ecclesia ad sanctas Massas requiescunt. Ecce ejus verba: Archidiaconus vero me duxit ad quamdam ecclesiam, quæ dicitur Ad sanctas Massas, in qua plus quam XL millium martyrum recondita esse dicebat ossa [Analecta Bollandiana, tom. II, p. 246.] . Verum sapientissime animadvertit Risco in isto numero ineundo homines duci non documentis antiquis, sed sua phantasia: quare hi numeri attendi non debent. Sed ex ipsis Actis et maxima copia cinerum ex combustis martyrum corporibus satis intelligitur numerus horum martyrum valde magnus esse, quamquam una cum martyrum nominibus solius Dei scientia continetur.

[9] [Quorum reliquiæ vocantur Sancta Massa] Sanctorum horum martyrum reliquiis commune nomen Massæ sanctæ adhæsit; sub quo titulo sæpissime ab auctoribus citantur. Ductum est nomen a congerie cinerum ex combustis corporibus relictorum, qui in globos coaluerunt et sic globi sive massæ sanctæ vocabulo dicuntur. Sed hoc notissimum est et nulli difficultati subjacet; vix enim aliter cinerum copiosorum reliquiæ conservari potuerunt, nisi in globos sive massas compactæ.

[10] [et Massa Candida:] Majorem tertio loco quæstionem agitat denominatio Massæ candidæ. Nullis in Actis antiquioribus Massæ candidæ mentio fit. Et ipsa exemplaria quorum in titulo hæc nota Massæ candidæ additur, in Actis nihil habent unde hunc cinerum candorem deducas. Ante seculum XII nulla mihi Massa candida Cæsaraugustæ existens occurrit. Dicit tamen Ruinartius [Acta sincera, p. 469, nota 12.] in codice Longipontano, titulum Passionis habere Massam candidam. Rem gestam lectori ob oculos ponamus ex Actis. Dacianus quum Innumerabiles martyres ex insidiis aggressus occidisset, plusquam ferina crudelitate, sed id temporis valde usitata, decrevit impedire christianos, si qui reliqui fuissent, ne martyrum corporibus honorem adhiberent. Jussit ergo variorum criminum reos Cæsaraugustanis carceribus detentos capite plecti, ac sceleratorum hominum corpora sanctorum corporibus mixta uno cremari incendio, ut permixti cineres vento auferrentur. Verumtamen impii persecuioris consilium Deus irritum fecit: collecti sunt summa cum veneratione sanctorum corporum cineres et in hodiernum diem publicæ venerationi exponuntur, suntque istæ “sanctæ Massæ” omnium ore celebratæ.

[11] [quam denominationem admittimus] At qua ratione cineres sceleratorum a cineribus sanctorum discerni potuerunt? an permixti cineres collecti sunt? Nullis omnino Actorum exemplaribus quæ sat magno numero propriis oculis inspexi et verbum ad verbum examinavi et inter se contuli, discreti civeres aut separati leguntur. Et nihilominus denominatio Massæ candidæ invaluit. In breviario antiquo ecclesiæ Cæsaraugustanæ sic legitur: Et licet simul fuerint concremata (corpora martyrum ac corpora reorum), cœlesti virtute sunt ab invicem separata. Nam facta fuerunt omnia velut frumenti candida massa; quæ sic usque in præsens sunt appellata. Et deinde: Visunturque hodie martyrum candidi globi, nitorem sanguineum sacrarum victimarum aperte demonstrantes. Hic sane locus est exclamandi cum doctissimo Risco: Quid necesse est antiquis testimoniis comprobare rem quæ oculis aspicientibus manifesta est?

[12] [cum plurimis omnium ordinum] Historiæ Hispaniæ scriptores plerique Innumerabilium martyrum mentionem faciunt, collectosque martyrum cineres dicunt Massam candidam appellatos fuisse. Quos uti omnes citare supervacaneum duxi, sic aliquos in medium attulisse juvabit. Lucius Marinæus, Siculus [De rebus Hispaniæ, lib. V, p. 342.] : Congesta sunt igitur sanctorum corpora corporibus damnatorum et conjuncta. Quæ etsi simul concremata fuere, virtute tamen cœlesti sunt ab illis separata; quæ quidem fuerunt omnia facta veluti frumenti candida massa. Jo. Vasæus [Chronicon rerum Hispanicarum, ad annum D. 306.] : Postquam enim redacti fuerunt in cineres, repente sanctorum martyrum cineres apparuerunt nive candidiores, aliorum vero carbone quovis atriores. Præterea pluvia cœlitus dimissa reliquias sanctorum in massas candidas redegit, unde id nomen hodie quoque retinent. Ex Flore Sanctorum. Joannes Mariana [De rebus Hispaniæ, lib. IV, c. 12.] : Cineres in massas conglobati discretique ab aliis, Massa candida dicti sunt. Fr. Philippus de la Gandara [Palmas y triunfos eclesiasticos de Galicia, p. I, l. V, c. 15.] : Corpora acervata igne incenderunt et cineres congesserunt vento spargendos, ne dignoscerentur; sed miraculose conjuncti sunt in globos, et rore cœli coaluerunt: qui hodie adhuc Massa candida vocantur. Ambrosius de Morales [Loco supra cit.] : Successit insigne miraculum, cineres sanctorum, divino ministerio separatos coaluisse et formasse globos multo candidiores omnibus reliquis. Fr. Paulus a Sancto Nicolao, factum refert ex Vasæo [Antiguedades eclesiasticas de España, sec. IV, c. 12, ad an. Ch. 304, p. 333.] et paulo post “candidam massam” describit hoc modo [Ibid., p. 335.] : Primum … pietas collegit miraculosas massas per campos sparsas; quas desuper cœli attento oculo spectabant. Sunt unitæ uti petræ ex durissima et candidissima calce; quæ cum igne caritatis magis quam materiali unitæ fuerint, in levissimas petras obduruerunt. Franciscus de Padilla [Historia eclesiastica de España, sec. IV, p. 159.] iisdem fere verbis utitur quibus Ambrosius de Morales supra.

[13] [auctoribus,] Joannes Tamayo Salazar, licet in rebus antiquis referendis omni fere fide careat, quæ oculis vidit testetur. Sic autem loquitur [Martyrologium Hispanicum, tom. VI, p. 57.] : En sanctorum Acta martyrum Innumerabilium Cæsarau[gu]stanorum, quorum hodie massarum candidi globi, nitorem sanguineum sacrarum victimarum aperte demonstrantes ad oculum visuntur. P. Murillo in Histor. Cæsaraugustan. d. Tract. 2. p. 2. c. 33, sacrarium subterraneum in quo horum sanctorum cineres in globos candidos coagulatos * reconduntur mirifice describit, cui lectores meos * mittimus. Bivarius, quando ex se ipso loquitur fide dignissimus [In Fl. L. Dextri Chronicon, ad annum Ch. 300, comm. III, n. 12.] : Mirabili, inquit, Dei providentia effectum est ut cineres manserint candidiores nive; unde in globos collecti Massa candida appellari meruerunt.

[14] [sed recentem putamus] Habes itaque, benigne lector, testimonia historicorum ex omni hominum ordine collectorum, qui una voce sanctorum Innumerabilium martyrum cineres Massam candidam appellant. Recentioris ævi auctores sunt; nemo enim antiquorum sanctorum Innumerabilium cineres Massam candidam dixit. Quantum mihi per libros manuscriptos et impressos licuit, investigare conatus sum, sed (uti supra monui) ultra seculum XII hunc titulum massæ candidæ ascendere non vidi. Reperi eum in codice Parisino, in titulo scilicet Passionis, sed nequaquam in corpore. Hoc codice aut uno ex similibus exemplaribus usus est Vincentius Bellovacensis [Speculum Historiale, lib. XIII, c. 130.] , qui compendio suo (evidenter ex hisce Actis contracto) in fine addidit hos martyrum cineres ob maximam multitudinem Massam candidam vocari; quam notam et titulo addidit, ceterum satis negligenter apposito. Ex Vincentio Petrus de Natalibus [Lib. X, c. 17.] hausit, ut ipse fatetur, dicens: Qui propter eorum innumerabilem multitudinem Massa candida appellantur, ut dicit frater Vincentius. Rem itaque qua de quærimus, utrum Sanctorum Innumerabilium cineres Massa candida sint et dicantur, extra controversiam ponunt et scriptorum auctoritas et rei existentis perspicua oculis evidentia.

[15] [origine haud satis clara.] Quod si quis originem rei investiget, fortassis non adeo claram reperiet. Nam aliqui ex citatis auctoribus rem simpliciter asserunt: Candidam massam hisce cineribus nomen inditum esse; et qui reliquos tempore antecedit, Vincentius, ob innumerabilem multitudinem massam candidam appellari dixit. Ob multitudinem cinerum eosdem massam appellari intelligo, ob multitudinem non intelligo hanc massam dici candidam. Puto ergo Vincentium candoris hujus mirabilem originem non cognovisse, sed, quum omnes cineres candidos esse putaret, nihil in hac re mirabile agnoscens, nihil aliud intendisse quam explicationem denominationis Massæ. In compendio enim suo nihil de miraculosa discretione cinerum tangit, quam Actorum exemplaria cuncta quæ ad me pervenerunt ignorant, præter unam scriptiunculam, quam inter collectanea prædecessorum reperi, quæ unde sit ignoro. Communicabo tamen postea cum lectore, licet auctoritatis nullius esse judicem. Auctores qui, auctoritate breviarii Cæsaraugustani aut populari traditione nixi, miraculosam separationem et cœlitus inditam albedinem admittunt, quum tot seculorum intervallo a re gesta distent, erit forte qui cum Baronio contemnendos putet, et præsentem albedinem cinerum cum nitore aliquo subrubeo commode explicari existimet ex candida tot millium ossium favilla cum nigrescente cinere carnium commista, et fortassis calce admixta in globos congesta. Qui ita judicaret, hunc ego condemnare non ausim, quia ab una parte silentium Actorum non leve creat præjudicium et ab altera parte desunt argumenta quodvis dubium excludentia. Et sic intelligo quare doctissimus Gams et alii de illa stupenda albedine non agant. Fateor tamen me non sentire eadem. Ego traditionis Cæsaraugustanæ Ecclesiæ simplicem formam amplector, et credo corpora omnia simul cremata divino nutu sic separata fuisse, ut martyrum cineres velut frumenti candida massa in portiunculas conglobati fuerint, aliis vento spargendis remanentibus. Quæ reliqui auctores hisce addiderunt, nec rejicio nec amplector, ignoro scilicet. Ipsum nomen massæ candidæ ex Carthaginiensibus martyribus trecentis in vivam calcem missis derivari, tam notum est quam quod notissimum.

[Annotata]

* sic.

* sic.

§ III. De patria, tum de loco martyrii Innumerabilium martyrum.

[Innumerabilium patria est Cæsaraugusta;] Innumerabiles martyres cives esse Cæsaraugustanos, maxima omnium in præsenti causa auctoritas, ipsa scilicet Acta, affirmant; nec generali solummodo ratione rei narratæ, sed repitito civium nomine et plebis civitatis. In quibusdam enim Actorum exemplaribus leguntur sequentia: Peremit igitur iniquus judex terrenæ civitatis plebem innocentem, quam feliciter cum Christo semper regnaturam cœlesti dedicavit Hierusalem, in qua justorum animæ in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis. Exultet ergo egregia urbs Cæsaraugusta, quæ tot millia martyrum Domino protulit, eorumdem sanguine insigniter circumlita. In aliis vero sic: Væ tibi, minister diaboli, Daciane! Non sufficit ad augmentum tuorum scelerum innocentium civium vitam contra jura legum exstinguere, nisi hujus nefandi criminis causam in occisis addere procurares! Quid tibi profuit rabies tantarum crudelitatum? Peremisti terrenæ civitatis plebem innocentem, et dedicasti populum civitati magnæ Hierusalem. Si qua ergo fides Actorum, Cæsaraugustani cives sunt Martyres Innumerabiles, plebs civitatis Cæsaraugustanæ.

[17] [quod sine causa aliqui negarunt.] Putavit Baronius [Annales eccles., ad annum 303, num. 134.] , et cum Baronio Ferreras [Esp. Sagr., tom. cit., tr. 66, c. 10, n. 13.] plerosque christianos a Daciano ex aliis locis collectos Cæsaraugustam missos hac universali strage deletos, et hanc multitudinem constituere Innumerabiles. Sed hæc mihi videtur pura conjectura, nullo nec levissimo nixa fundamento, narrationi Actorum contraria potius quam consentanea. Potest quidem fieri aliquos in tanta multitudine affuisse christianos aliarum civitatum cives, permixtos civitatis civibus; sed nullis in Actis id scriptum est. Quare hanc opinionem relinquimus sub dubio, et toto animo consentimus Actorum scriptori exultabundo, et dicimus cum illo: Exultet ergo egregia urbs Cæsaraugustana, quæ tot millia martyrum Domino protulit, eorundem sanguine insigniter circumlita.

[18] [Palæstra circum muros Cæsaraugustæ,] Locus martyrii prope Cæsaraugustam fuit, ut patet ex Actis; sed non usque adeo certe patet, ut nulli controversiæ subjiciatur. Quatuor erant urbi Cæsaraugustanæ portæ, spectantes ad aquilorem et austrum, ad orientem et occidentem. Sunt qui arbitrentur ex quatuor portis egressos christianos, ex quatuor partibus circa muros fuisse occisos. Qui ita opinantur, testimonio nituntur Prudentii dicentis:

Omnibus postis sacer immolatus
Sanguis exclusit genus invidorum
Dæmonum, et nigras pepulit tenebras
      Urbe piata.

Sed in Actis clare ac distincte porta exprimitur quæ egredientibus christianis fuit aperta: Reserantur illico eis portarum occidentalium claustra. Ingenue confiteor me nullam causam dubitandi habere. Nam Prudentius in ea stropha non præcise loquitur de martyribus quos Innumerabiles dicunt, sed de martyribus omnibus Cæsaraugustanis; et Acta tam clare loquuntur, ut clarius loqui nequeant. Quod vero plurali numero portæ occidentales dicuntur, non porta, mihi non sufficit, ut cum doctissimo Risco [España Sagrada, tom. XXX, pp. 314, 315.] existimem portas cccidentalem et meridionalem indicari. Potuit enim porta meridionalis deinceps Cinerea vocari, non quia per illam martyres egressi fuerunt, sed quia martyrum cineres per eam in civitatem translati sunt. Egressis christianis, omnes portæ obserantur, ne quis fugam capessens in civitatem redire possit. Postquam igitur christianorum catervæ ex urbe excessissent omnes ac clausæ portæ redeundi viam præclusissent, milites ex insidiis aggrediuntur totam illam promiscuam multitudinem virorum, mulierum, juvenum, virginum, puerorum ac puellarum. Facile est intelligere maximam illam turmam, quum insilientes ex improviso satellites vidissent, primos mactatos hostili gladio ordines, non substitisse loco sed in omnem partem fuga esse dilapsam. Fugientes circa muros urbis insecutæ militum turmæ, promiscua cæde mactaverunt; et ita potest ad litteram accipi totam urbem Cæsaraugustanam ab omni parte fuisse circumlitam sanguine christianorum martyrum, ita ut locus martyrii non tantum pars occidentalis suburbanæ regionis, sed tota sit regio quæ a muris Cæsaraugustanis extenditur: ita ut verissime scripsisse existimem Paulum a Sancto Nicolao, tunc Iberi flumen, tunc Guervæ fluenta copioso rubuisse sanguine. Nihil enim facilius est creditu quam plurimos natandi peritos per undas utriusque fluvii salutem quæsivisse atque a persequentibus militibus fuisse occisos in aquis.

[19] [et inde occidentem versus usque ad Agredam.] Nec tantum crediderim totam regionem quæ Cæsaraugustam circumdat martyrum sanguine immaduisse, sed agnosco a fide non esse alienum quod Ambrosius Morales, gravissimus auctor, narrat [Loc. cit., l. 10, c. 6.] multos christianos a Cæsaraugusta fugisse et fugiendo venisse Agredam, in conterminis Aragoniæ ac Navarræ sitam, ibique a sequentibus militibus deprehensos gladio periisse, eorumque martyrum nomine sacrum haberi campum, in quo hi martyres occisi esse traduntur, quorum memoriam ædificatum ibi templum conservat. Similia Tamayus in martyrologio suo scribit [Ad diem III Nov.] et in nota addit annua festa horum martyrum die 3 novembris agi. Clarissimus quoque Bivarius (cui extra falsorum Chronicorum causam plenam fidem adhibemus), de iisdem martyribus meminit, dicens [In F. L. Dextri Chronicon, ad annum 300, comm. III, n. 3.] : Sane apud Agredam, notissimum Hispaniæ oppidum, est in magna quadam veneratione ager quidam cum templo olim super eum erecto ob memoriam et cultum multorum sanctorum martyrum, inibi pro fidei christianæ defensione occisorum; et a re “Ager martyrum” nuncupatur. Et in indice rerum memorabilium, ad vocem Agredæ martyres, addit: Horum duo corpora sunt in cœnobio Huelgensium virginum, apud Burgos. Vocabatur alter eorum S. Hineus. — Cujus rei fides, ait Tamayus [Loc. supra cit.] , insueta viro prudentia, apud ipsum stet. Agredenses illi martyres confirmare possunt sententiam nostram Actis conformem, christianos omnes per occidentalem portam egressos fuisse. Nam e tanto numero egredientium priores turmæ longe præcesserunt postremas catervas; debuerunt tamen insidiantes milites impetum retardare, donec postremi exiissent: et sic primi magnum itineris spatium confecerant ante ultimorum egressum et trucidationis initium. Priores, audito tumultu et vociferatione accurrentium militum, re intellecta, properarunt occidentem versus, et sic prætermissi a militibus Agredam salvi advenerunt, et, præ magna multitudine in spatioso campo requiescentes, a persequentibus lictoribus inventi, dilati triumphi coronam adepti sunt. Hi ergo ad Innumerabiles martyres adjungendi essent; sed massæ sanctæ aut massæ candidæ vocari nequeunt. Latissime ergo patuit gloriosi hujus certaminis campus, et me judice locus martyrii non tantum urbis partem occidentalem sed totum circum muros ambitum complectitur. Plures fortassis trucidati per viam Cæsaraugusta Numantiam versus, qua itur Agredam, quam volunt tunc temporis Gracchurin dictam fuisse.

§ IV. De sepulcro Massæ sanctæ.

[Horum omnium reliquiæ conditæ fuerunt in puteo,] S. Isidorus, agens de civitate Cæsaraugustana [Isid., De Origin., lib. XV.] , præ ceteris Hispaniarum urbibus celebrat Cæsaraugustam, dicendo: Illustrior est, florens sanctorum martyrum sepulturis. Nullorum tamen martyrum sepultura splendidiore luce Augustam Cæsaris urbem circumdedit, quam Innumerabilium martyrum Candidæ massæ. Quorum gloriosorum heroum cineres florent ut lilia mixta rosis, vera lilia camporum et flores convallium, cœlestis Sponsi, cui effuso sanguine fidem probaverunt, splendidissimæ imagines. Quas utinam oculis usurpare liceret nobis, sicut usurpavere ii qui in Breviario Cæsaraugustano scripserunt: Visunturque hodie martyrum candidi globi, nitorem sanguineum sacrarum victimarum aperte demonstrantes. Hoc nostro tempore requiescunt Sanctæ massæ sive Massæ candidæ (utroque enim nomine Cæsaraugustani cives hodiedum pretiosum thesaurum designare pergunt) ad ædem Sanctæ Engratiæ, in medio templo, ubi puteus dictus Sanctarum massarum; in quo puteo repositi cineres resurrectionis triumphum expectant. Quæ sanctissimæ reliquiæ adhuc hodie magni habentur a populo Cæsaraugustano,quorum pietas et religio cultu publico et privato sanctas massas veneratur; eorumque martyrum festus dies sub ritu primæ classis in ea urbe peragitur, quemadmodum ad me scripsit R. P. Josephus Videllet e Soc. Jesu, Cæsaraugustani collegii Societatis Jesu rector.

[21] [de quo agitur in Actorum exemplari Duaceno;] Ejusdem putei mentionem primam factam inveni in exemplari Actorum e codice Duaceno, ubi sequentia in fine Actorum addita leguntur: Peracto igitur tanto scelere, pauci christiani, qui in vicinis remanserant locis, timentes ne, sicut pretiosi martyris Vincentii corpus perfidus Dacianus demergi fecerat in mari, ita horum quoque martyrum cineres in flumine Hibero quod Cæsaraugustæ adjacet civitati, juberet dispergi, nocte venientes, in puteo quem ibi (sicut credimus) Dei nutu paratum invenerunt, eosdem cineres aggregarunt; osque putei obserantes, recesserunt. Ubi vero pax est data Ecclesiæ, christiani in eodem loco in honore eorum basilicam construxerunt, quam primo quidem “Sancta sanctorum” appellaverunt, nunc autem nominatur “Ad sanctas massas.” In eadem basilica est ille puteus, in quo repositi sunt cineres eorum, et super os putei nunc est altare constructum, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi etc. Ita in codice Duaceno seculi XIII aut XIV.

[22] [ubi quoque ecclesiæ fit mentio] In eodem quoque exemplari, leguntur ista: Aulam denique ob eorum honorem in eodem loco omnipotenti Deo consecramus, et quorum nomen tua sævities funditus voluit extirpare, christianorum populus tripudiando non cessat eorum se festis gaudiis associare. In exemplari quod Matrito ad Papebrochium misit Joannes Lucas Cortes, idem paulo aliter: Aulam denique ob sanctorum honorem omnipotenti Deo consecravimus, ut quibus tua sævities nomen funditus maluit stirpare, christianorum populus tripudiando non [de]sinat eorum festis gaudiis associari. Hæc verba spectare videntur ecclesiam supra sepulcrum Massæ sanctæ ædificatam a sancto Braulione, cujus memoria, ait Risco, perseverat in turre antiqua lapidea, sancti Braulionis nomine insignita, quippe quam ædificaverit una cum ecclesia postea sanctæ Engratiæ dicta [España Sagrada, tom. XXX, tract. 66, c. 7, n. 24.] . Putaverim tamen S. Braulioni sarta tecta potius ecclesiæ hujus quam primam constructionem deberi; vix enim credi potest locum tam celebrem usque ad Braulionem mansisse sine sacro martyrum templo; aut eum vetere destructo novum erexisse ædificium.

[23] [cujus titulus varius: Sancta Sanctorum,] Primitivum templum (sive illa quædam crypta subterranea fuit, sive exiguum aliquod martyrium) dictum videtur fuisse Sancta Sanctorum. Sic Bivarius ex titulo Passionis Innumerabilium martyrum quam legisse se dicit in codice magno pervetusto conservato Toleti in conventu S. Bernardi extra muros. Titulus erat hic: Passio sanctorum martyrum Innumerabilium, quorum corpora sunt ante ecclesiam quæ dicitur “Sancta sanctorum” sub Daciano præside. Initium erat: Priscorum mundialium gesta virorum. Eamdem Passionem cum titulo ego reperi Parisiis in Bibliotheca nationali, Lat. novæ acquisitionis n. 2179; codex mihi videbatur esse scriptus seculo XII. Titulus est hic: Passio sanctorum martyrum Innumerabilium Cæsaraugustanorum quorum corpora sunt ante ecclesiam quæ nuncupatur “Sancta sanctorum,” qui passi sunt sub Datiano præside pro Domino nostro J. C. Hic codex e quo Passionem ss. martyrum nostrorum descripsi, olim fuit Sancti Dominici de Silos. Habemus ergo duo codices scriptos in Hispania qui testantur ecclesiæ Massæ candidæ nomen fuisse Sancta sanctorum. Et hæc est causa cur non audeam cl. Risco consentire hanc appellationem in dubium vocanti [Ibid., c. 10, n. 16.] .

[24] [Massæ sanctæ] Neque ego video quid huic denominationi antiquæ officiat concilium Jaccense celebratum anno 1060, præside Austindo, Auxitano archiepiscopo. Potest concilium hanc ecclesiam vocare ecclesiam Massarum, et nihilominus verum esse eamdem ecclesiam vocitatam fuisse Sancta sanctorum, et utroque nomine fuisse designatam. Seculo XII, anno scilicet 1121, Domino Petro Librana, episcopo Cæsaraugustano, dicitur in charta donationis quam citat Risco: Donativum sanctæ Massæ et S. Ægidii, quod hac eadem consideratione rex Alphonsus concilio * episcoporum et sui regni procerum eidem fecit [Esp. Sagr., loc. cit.] . Et anno 1158 Adrianus papa IV in bulla confirmationis jurium D. Petri episcopi Cæsaraugustani [Ibid.] eamdem ecclesiam eodem titulo insignit: In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis … ecclesiam sanctæ Mariæ quæ est infra muros civitatis, … quidquid juris habes in ecclesiam Sanctarum Massarum. Vides ergo eodem seculo XII utrumque titulum huic ecclesiæ tribui. Quod vero in utroque Passionis titulo dicuntur corpora esse ante ecclesiam quæ nuncupatur Sancta sanctorum, et non in ecclesia, mirum suspicionem falsitatis doctissimo Risco movisse. Si enim ea res tam insolita et a communi more aliena habenda est, tanto major ratio est credendi eam non fuisse fictam ab scriptore Passionum, sed ab ipso sic inventam fideliter fuisse posteris transmissam. Non enim solent homines in rebus parvi aut nullius momenti incredibilia fingere.

[25] [et fortassis Massa Candida,] Quid si posteriore tempore adhuc designata fuerit hæc ecclesia eodem sub titulo? In codice Duaceno seculi XIII vel XIV lego sequentia, quæ liti dirimendæ videri possunt satis idonea: Ubi vero pax est data Ecclesiæ, christiani in eodem loco in honore eorum basilicam construxerunt, quam primo quidem Sancta sanctorum appellaverunt, nunc autem nominatur Ad sanctas massas. Opinor ego primo quidem constructam fuisse, uti supra dixi, parvam cryptam et juxta illam aliquod martyrium sive basilicam. Propter insignem loci sanctitatem tot millium martyrum reliquiis consecrati, nomen Sancta sanctorum datum fuerit. Postea a S. Braulione ampliorem in formam basilica restaurata, nomen Sanctarum massanum cœperit habere, perseverante nihilominus prioris tituli vocabulo, cui Massæ candidæ titulus fortassis erit adjungendus.

[26] [et tandem Sanctæ Engratiæ.] Tempore dominationis Maurorum hæc ecclesia Sanctarum massarum catholicis fuit relicta ad officia religionis suæ ibidem exercenda, et subjecta sedi episcopali Huescæ sive Oscæ, quæ erat constituta Jaccæ [Esp. Sagr., tom. cit., n. 19.] . In ea ecclesia christiani reliquias absconderunt pretiosissimas prope puteum Sanctarum massarum, marmoreis tumulis inclusas, in primitiva opinor crypta; qua deinde completa, sancti thesauri Mauros latuerunt, sacerdotibus loci notitiam accurate conservantibus. Quum autem anno 1389 templum esset reædificandum, effossa humo, detectæ sunt sacræ reliquiæ sanctæ Engratiæ ac sancti Luperci, nominibus in marmore loculorum incisis. Inventæ sunt pariter reliquiæ sanctorum XVII sociorum sancti Luperci, ac tandem multæ arcæ plenæ cineribus, ossibus ac massis sanctis, puteus plenus sacris reliquiis. Exinde tanta fuit civium lætitia ex repertis sanctæ Engratiæ reliquiis, ut ipse titulus Sanctarum Massarum fuerit abolitus et ei substitutus titulus sanctæ Engratiæ, qui ad hodiernum diem permansit. Nostrum non est hic sanctissimum locum illum fusiore stylo describere. Qui plura cupit adeat Actorum Sanctorum Aprilis tomum II, ad diem 16, ubi Godefridus Henschenius Acta S. Engratiæ tractavit, et citatos ibi auctores Martinum Carillum in Vita S. Valerii, et Didacum Murillo in tractatu de Excellentiis Cæsaraugustanis, c. 33, vel etiam Hispaniæ Sacræ tom. XXX, tract. 66, c. 10, num. 19 – 24 et auctores ibi citatos, scilicet præter Carillum et Murillo, P. Siguensam et Joannem Ludovicum Lopez.

[27] [Cui adjunctum monasterium, quod cum ecclesia destructum fuit, et iterum reædificatum.] Anno tandem 1459 Joannes II, Aragoniæ rex, recuperata non sine miraculo sanitate ad Sanctæ Engratiæ, grati animi causa ædificare statuit splendidissimum monasterium, huic ecclesiæ conterminum, obtulitque Patribus Hieronymianis. Tandem post multorum annorum longissimas moras, anno 1493, viginti quatuor religiosi divinum officium in novo conventu celebrarunt. Dein tota fundatio absoluta fuit ab imperatore Carolo V, anno 1516. De tota illa fundationis historia legi possunt plura apud Risco eodem loco, et apud auctores citatos ibidem, scilicet dictum P. Siguensam in tom. III Historiæ sui Ordinis, et P. Leon. Benedict. Marton in libro quem scripsit de Sanctuario S. Engratiæ. Monasterium atque ecclesia Sanctæ Engratiæ, ædificia firmissima, in parte urbis eminenti sita, ac proinde universæ Cæsaraugustæ dominantia, annis 1808 et 1809 urbem obsidentibus Gallis, tormentis bellicis pro scopo erant, et defensoribus urbis pro fortissimo munimento; unde ex iis locis acerrime pugnatum fuit. Ecclesiam ac monasterium Sanctæ Engratiæ Galli anno 1808, die 14 augusti, accenso pyrio pulvere disrupta destruxerunt. Sola ecclesia subterranea sanctorum martyrum servata fuit. Hieronymitani anno 1819 piorum hominum eleemosynis ecclesiam denuo instaurarunt; sed anno 1835 suppressis per universam Hispaniam monasteriis et ipsi expulsi sunt [Gams, Kirchengeschichte von Spanien, tom. I, l. IV, c. 6.] . In ecclesia tamen S. Engratiæ, ubi reconditæ sanctorum Innumerabilium martyrum candidæ ac sanctæ massæ perpetuus fons gratiarum ac præsentis auxilii existunt, florere pergit Cæsaraugustanorum pietas ac tenerrima devotio erga sanctos cives, gloriosos Christi martyres ac civitatis invictissimos defensores.

[Annotatum]

* sic.

PASSIO SS. MARTYRUM INNUMERABILIUM CÆSARAUGUSTANORUM.

Martyres innumerabiles Cæsaraugustæ in Hispania (SS.)

BHL Number: 1504

EX MSS.

[Præfatio]

Passionis sanctorum Innumerabilium martyrum duo exemplaria edimus ex codicibus manuscriptis. Duo exemplaria olim Papebrochius ad diem 16 aprilis ediderat: Longipontano ex codice unum [Acta SS., t. II Aprilis, p. 409.] , ex codice quodam Hispanico alterum; hoc multo longius ac melius priore illo. Quod ipse Papebrochius libenter agnoscens, transmissum ex Hispania exemplar Appendici tomi II Aprilis inseruit [P. 960.] . Nos quoque simile exemplar ex codice Hispanico a nobis descriptum imprimendum curamus e regione Passionis quam ex quatuordecim codicibus manuscriptis, Gallicis scilicet et Belgicis, inter se collatis edimus. Textum Passionis cum quo reliquorum codicum textum contulimus, ex codice Telleriano-Remensi seculi X desumpsimus. Codicem hunc numero 1 insignimus; cui fere ad verbum conveniunt codices insigniti numeris 2, 3, 4, 6, 10: e quibus vix aliquas variantes lectiones annotavimus. Plurimum discrepat codex n° 7, qui ad exemplar Hispanicum propius accedit. In fine præsertim codices 7, 8, 12 et 13 reliquis multo abundantiores sunt, non tantum verbis etsententiis, sed etiam rebus. Quorum additamenta separatim inter se contulimus, varietate lectionis annotata.

Series codicum est hæc: Codex Parisinus, e bibliotheca Nationali, membraneus, folio magno, Novæ acquisitionis latinæ n. 2179. Fuit monasterii S. Dominici de Silos in Hispania; seculi XII. — 1. Codex Parisinus, e bibliotheca Nationali, membraneus, folio parvo, seculi X, n. 5568 (Telleriano-Remensis). Fuit bibliothecæ S. Amandi in Pabulo. — 2. Parisinus, e bibliotheca Nationali, membraneus, folio maximo, seculi XI, n. 5808. — 3. Parisinus, e bibliotheca Nationali, membraneus, folio magno, seculi XII, n. 17005. — 4. Parisinus, e bibliotheca Nationali, membraneus, folio magno, seculi XII, n. 16734. — 5. Tricassinus, e bibliotheca publica, membraneus, folio magno, seculi XII, n. 7. — 6. Bruxellensis, e bibliotheca Regia, membraneus, folio magno, seculi XII, n. 9289. — 7. Bruxellensis, e bibliotheca Regia, membraneus, folio magno, seculi XII, n. 9119. — 8. Bruxellensis, e bibliotheca Regia, membraneus, folio maximo, seculi XIII, n. 7460. Fuit olim Vallicellensis. — 9. Montispessulanensis, e bibliotheca Scholæ Medicinæ, membraneus, folio maximo, seculi XII vel XIII, n. 30. — 10. Parisinus, e bibliotheca Nationali, membraneus, folio magno, seculi XIII, n. 11758. — 11. Trevirensis (olim S. Maximini apud Treviros, nunc civis cujusdam Trevirensis), membraneus, folio magno, seculi XIV. — 12. Duacenus, e bibliotheca publica, membraneus, folio magno, seculi XIII vel XIV. — 13. Audomarensis, e bibliotheca publica, membraneus, folio maximo, seculi XIII. — 14. Leodiensis, e bibliotheca publica, seculi XIV, n. 58.

Ex codice Telleriano-Remensi seculi X, nunc bibl. Nationalis Paris. n. 5568.
Passio innumerabilium Sanctorum quæ colitur tertio die mensis Novembris [Passio innumerabilium martyrum qui Sancta Massa nuncupati sunt, quæ colitur tertio die mensis Novembris 2; Incipit prologus in passione sanctorum (passionem sanctorum martyrum 11) qui nuncupantur Massa Candida. Celebratur IX Kal. Sept. 3, 11; Incipit prologus in passione sanctorum innumerabilium martyrum 8.] .

[More antiguorum suos heroes laudantium,] Priscorum mundalium [mundialium 2, 3, 8, 12, 13, 14.] gesta virorum quorum obstinatio extitit irrumpere acies bellatorum tectaque vel claustra domorum, cruoremque effundere innoxium suarum rite servantium jura terrarum, non solum Græcorum gymnasia concrepant philosophorum, sed etiam ethnicorum studia personant Latinorum. Celebritatem quippe nominis eorum tam monimenta historiarum quam etiam libri concinunt [continent 11.] poetarum. Et [(et-apices) deest in 3, 5, 9.] hæc materies ne forte peritura foret temporum prolixitate, tabulis diversorum metallorum sculptos impresserunt apices, ut eorum triumphalia gesta scriptis transmitterent legenda futuris generationibus, ne ipsorum memoria funditus interiret, quos in labenti seculo dilexerant.

[2] [Christi milites celebramus.] Itaque si [deest in 3, 8, 9, 12, 14.] sacrilegi homines talibus oraculis suorum civium gesta conscripserunt, ut post eorum mortem quibusdam consolationis fungerentur auspiciis, quid nos oportet agere christianos, nisi ut militum Christi victorias, ad laudem imperatoris nostri, digno laudis honore [(digno-honore) devote laudis digno honore 14.] comprehendamus, qui milites suos triumphali vexillo perarmavit, ut fortiter dimicarent et vincerent [(ut-vincerent) om. 14.] . Resonent ergo cordium nostrorum organa modulatis vocibus mirifica eorum certamina [cerimonia 8.] , quatinus dum passionibus eorumdem compatiendo adjungimur, meritis ipsorum Christo [om. 14.] Domino adjuvante in mansionibus æternis associari mereamur. Nunc igitur ordinem cœptæ narrationis prosequentes, ad ea gressum propere extendamus quæ priscorum fama [(p. f.) f. p. 14.] atque relatione ethnicorum ad nos usque delata sunt a.

[3] [Temporibus Diocletiani et Maximiani persecutio in christianos desæviit, Daciano Hispaniis præside dato;] Temporibus [igitur add. 14.] Diocletiani et Maximiani imperatorum in mundi ambitu [(in m. a.) per totum (omnem 14) m. (orbis terræ 14) ambitum 7, 14.] sacrilega [sacrilegarum 7.] eorum [institutionum 7.] jussa mandarunt [mandata sunt 3, 5; manarunt 6; manebant 7; mandaverunt 11, 12, 13; mandabant 14.] , ut conventus omnium christianorum non solum ex urbibus pelleretur [pellerentur 5, 7, 9, 14.] , sed licentia [licentiam 7.] quisque persecutorum [om. 7.] potiretur eorum vitam insequendo [persequendo 7.] necare. Primo [(Primo-suis) om. 7.] quidem ut multis blanditiis ac persuasionibus eorumdem mentium intentionem ad culturas dæmonum inclinarent ac deinde, si nollent imperialia jussa complere [implere 11.] , ut [et 14.] diis ceremonias [om. 6.] immolarent, christiani nominis religionem funditus exstirparent cum sectatoribus suis [(s. s.) suis sect. 11.] . Illico turmæ [turba 2, 11, 13; turma 7, 14; turbæ 8, 12.] satellitum implent [implet 2, 11.] principum feralium jussa [implet 2, 11.] , ex officiis diabolicis [diaboli 7.] assumpta [accepta 2.] . Percurrunt [Præcurrunt 2.] apparitorum sævientium ministri [turmæ 7.] totius [omnis 14.] orbis spatia [spatio 3, 5.] , veluti leonum catuli inediæ necessitate coacti [(veluti-coacti) om. 7.] , sanctorumque martyrum corpora laniando [laniendo 8.] corrumpunt [decerpunt 7.] . Sed [(Sed-accrescebat) om. 7.] quo atrocius eorum impietas sæviebat, eo militum Christi religio ardentius accrescebat. Inter quos quidam eorum [eorum om. 7.] signifer, cunctis [ceteris 14.] admodum pestilentior [ceteris add. 7.] , profanæ ac sacrilegæ mentis Dacianus, ab eisdem impiissimis imperatoribus [(i. i.) imper. impiiss. 7.] ut [mittitur ut 7.] in [om. 14.] Hispanias proficisceretur [(prof.- rabiem) om. 7.] præsidis nomen indeptus est, quo mentis suæ rabiem erga membra Christi ferocius ostenderet [(f. o.) ferociore rabie desæviret 7.] .

[4] [qui, dæmoniis serviens, plures martyres fecit.] Cum [(cum- officiis) om. 7.] igitur Hispaniæ [imphanias 2.] provinciam properans [(p.p.) properans provinciam 12.] attigisset, immanitatis ejus sævities [sævitia 6.] latere non potuit; sed, accensa infaustæ crudelitatis sua [suæ 14.] acerbitate, velut leo rabidus [rapidus 5, 6, 9.] cœpit christianos perquirere eorumque corpora cruentis dentibus discerpere. Sed omnipotentis Dei actum est providentia [(a. e. p.) provid. actum est 8, 12, 13.] ut plurimi christianorum in locis opportunis quædam haberent domicilia [(h. d.) domicilia haberent 11.] quo [ubi 8.] sacras Deo immolarent hostias, quorum intercessione tuebantur fideles quique qui in oppidis morabantur [(quique-morabantur) ubique in opp. commorabantur 11.] . Ipse vero Dacianus [Diocletianus 2.] dæmoniis [diis 11.] libamina non desinebat, utpote perfidus, offerre in urbibus quibus deveniebat. Cumque [Cum 5.] his [hisque 5; om. 11.] sacrilegis [officiis 5; sacrilegiis 11.] fungeretur [om. 5, 9.] officiis [sacrilegis 5.] , Cæsaraugustam [Cæsaraugustanam 8, 13, 14.] aggrediens [ingressus 8; ingressus est 12, 13; ingrediens 11.] civitatem, diabolico armatus [perarmatus 7, 12, 13.] spiritu, insignem [insignum 11; insignemque 12.] triumphatorem et [(t. et) triumph. nobis sanctum 7.] gloriosum martyrem [Christi add. 14; nobis dedit add. 12.] Vincentium b nobis dedicavit [(n. d.) om. 7.] . Qui de [om. 8, 12, 13; documento 6.] beatissimæ prædicationis apice non solum eamdem urbem [(e. u.) urbem in qua archidiaconus exstiterat 12, 13.] , sed etiam Valentiam civitatem corporis sui illustratione decoravit [(de beatissimæ-decoravit) passione sua non solum præfatam urbem Cæsaraugustam, in qua archidiaconus exstiterat, sed etiam Valentiam decoravit 7.] . Nam [(Nam-angelorum) om. 7.] hunc iniquissimus judex Dacianus [Diocletianus 2.] inibi coram se adduci præcipiens, diversis moliebatur blanditiis ad suorum inflectere culturam deorum. Cujus vanissimis persuasionibus cum nullo modo assentiretur [assisteret 4; assentiret 5, 6, 9, 11, 12, 13, 14.] , duris [diris 11.] eum pœnarum suppliciis macerari atque immanissimis tormentorum cruciatibus [tormentis 11.] affici præcepit. Sed inclitus martyr Domini, succensus igne divini amoris, constanter sustinuit supplicia passionis, ita ut per immanitatem tormentorum pervenire meruerit ad societatem angelorum. Post cujus necem effudit [(necem effudit) martyrium idem Dacianus Cæsaraugustam regressus 7.] innocentem sanguinem [(i. s.) om. 7; sanguinem innocentem 6, 11.] illustrium [illustrissimorum 3.] virorum decem et octo, vesanæ crudelitatis [(v. s.) vesana crudelitate 7.] aspiratione perculsus [(a. p.) effudit sanguinem innocentem 7.] , scilicet c Quintiliani, Cassiani [om. 11.] , Matutini [Maturini 6.] , Publii, Urbani, Martialis, Fausti, Successi, Felicis, Januarii, Primitivi, Evoti, Cæciliani, Optati, Frontonis [Frotonis 5, 9.] , Luperci, Apodimi [Apodemi 5, 14; Apodini 11; Apodemii 7, 8, 12, 13.] et Julii: addens etiam [om. 11.] huic copioso martyrio [martyrum numero 7, 8, 12, 13.] sacram Dei virginem [(D. v.) virginem Dei 11.] Engratiam [O ingratiam vel Mingratiam 11; in 6 superscriptum est vel Eulaliam.] d, porpureo [purpurei 7.] sanguinis sui rore conspersam.

[5] [Et quum christianos vi flectere non posset, ad fraudem confugit, mandatque] Cum [(Cum-funderent) Sed cum videret omnes ardenti animo ad passionem quasi ad epulas convolare 7.] ergo sanctam [om. 14.] eorum devotionem Christo dedicatam Dacianus vincere nequisset ne pro amore æterni regis proprium [sanguinem suum 6.] libenter [om. 14; sanguinem 5, 9.] sanguinem [libenter 5, 9; om. 6.] funderent, ad aliarum argumenta artium [(a. a.) artium argumenta 7.] consulem [consentaneum 14.] suum diabolus perarmavit [(consulem-perarmavit) se convertit 6.] . Denique advocatis [convocatis 7.] callidus serpens [(c. s.) om. 7.] suorum [om. 14.] satellitum turbis [turmis 14.] , his verbis sui cordis propalabat [propalavit 5, 9.] insaniam [(his-insaniam) om. 7.] . Nihil, inquit, o milites principum nostrorum, in hac certaminis acie laborando [certando 11.] proficimus [proficere 11.] , nec fortitudinem christianorum [christianarum 9; mentium 6.] mentium [christianorum 6.] ad deorum nostrorum [om. 14.] culturam inflectere possumus: quia [et 7; quod 14.] dum cupimus eos atrocius sæviendo vincere, eorum victoriis affatim deservimus. Sit itaque [(Sit itaque) Sic itaque sit 3, 5, 7.] occultum dispositionis [nostræ 7; disputationis 11.] nostræ [dispositionis 7; om. 14.] consilium, nullusque [nullus 7; ut nullus 5, 9.] vestrum [eorum 2, 3; vestrorum 5, 6, 11 – 14.] proditor [sit add. 7; (loco prod. aut prop.) propalam 6.] aut propalator existat [om. 7.] , ne forte quisquam eorum consilii [(c. n. a. d.) a. c. n. d. 14.] nostri audiat decretum [(ne-decretum) nec quisquam vel serotinum consilii nostri agnoscat depositum 7.] . Hæc [(Hæc-innum.) Innumerabilis hæc multitudo christianorum 7.] enim multitudo christianorum innumerabilium quæ hujus civitatis [Cæsaraugustæ add. 9, 12, 13.] ambitu [(a. c.) continetur ambitu 14.] continetur [continentur 5.] , consilio potius clandestino quam virtutis, ut autumo [(ut a.) om. 7.] , atrocitate perimenda est. Quibus si [Nam cum eis 7; si om. 11.] singillatim [sigillatim 11.] pro deorum nostrorum culturis tormentorum genera inferre decernimus [decrevimus 11; decreverimus 14.] , dum [om. 7.] intentionem [quidem add. 7.] cordis eorum vincere nequimus, nobis potius quam illis periculosum exitium procuramus [(nobis-procurandus) nos ipsi e contrario ab eis vinci erubescimus.] .

[6] [ut christiani ex urbe eliciantur, dien per fraudem occidendi.] Sed [om. 7.] percurrant [præcurrant 6, 8; itaque add. 7.] officia præconum totius spatium civitatis [et add. 8, 13, 14.] , ut [(ut-voluntas) clamantium ut omnes christiani ex hac urbe egrediantur et quocumque extra urbem voluerint concessa libertate remaneant et legi suæ deserviant 7.] multitudo eorum, quæ parietibus ædificiorum [om. 11.] occultatur, ab hac urbe quantocius propellatur, quasi concessam habeant licentiam uti legibus suis et commanendi [utique add. 11.] ubicumque eorum extiterit voluntas. Ita ut nullus religionis [ex religione 7.] eorum [(r. e.) e. r. 11.] , a dominis usque ad servos, infra hujus urbis mœnia [(h. u. m.) m. u. 11.] repperiatur [repperiantur 5; repperiuntur 11; qui add. 6.] nostro sociandus [non societur 6; consociandus 12, 13.] contubernio [(a-contubernio) intra urbem remaneat 7.] . Vos vero [denique 7.] , commilitones nostri, ex armamentariis [armentariis 9; armamentoriis 11.] publicis arma proferentes [proferte 7.] , abditorum [(abditorum-occupate) ensibus bisacutis introrsum compages lumborum astringite 7; (pro abditorum) arbitror 11.] latibula locorum quantocius occupate [deest in 11.] et, contra inermem hostem bellaturi, ex [om. 11.] locis occultis subito prosilientes, eorum multitudinem certatim obruere festinate [et quoscumque reppereretis acutis ensibus obstruncate add. 7.] . Nos autem [igitur 7.] portarum omnium aditus obserari [observari 11, 12.] præcipiemus, ut, si fortasse [forte 5, 9.] quisquam [(f. q.) quis fortasse 11.] mucronis aciem fugiens [(a. f.) fugere volens aciem 7.] redire ad civitatem voluerit [tentaverit 7.] , omnia obstrusa [obserata 7.] repperiat [reperiens 7.] intrandi loca [(i. l.) deest in 7.] , gladio nihilominus perimendus [perimatur, qui ante ensem extiterit fugitivus 7.] . Ut quos [(Ut q.) Quia ergo eos 7.] ad deorum nostrorum nequimus inclinare [inflectere 7.] cultum, nullus [(nullus-malunt) nullusque qui crucifixum colere maluerit 5.] eorum [deest in 3, 9.] qui crucifixum colere malunt [maluit 3,9, 11 – 14; malint 6.] impunitus supersit [(nullus-supersit) saltem hoc faciamus, ut eorum qui Christo credere malunt, supersit nullus qui remaneat inultus 7.] .

[7] [Egrediendi libertate proposita, christiani exeunt.] Itaque [om. 7; Tandem 14.] percurrunt [ilico add. 7.] satellitum [(satellitum-suarum) præcones media totius civitatis; raucisona voce conclamant edicta Daciani præsidis 7.] turmæ [(s. t.) turmæ 8, 13; turbæ satellitum 12; s. turbæ 11.] totius civitatis hospitia, præconia [præconiaria 3, 5, 13; præcona 8, 12; præ conis 6.] voce concrepantes ut cuncti extra civitatem prodirent, scientes sibi procul dubio adtributam esse licentiam servare jura legum suarum [(j. l. s.) l. s. 11.] . Reserantur illico [om. 7, 14.] eis [om. 7, 14.] portarum occidentalium claustra, gaudetque [gaudensque 7.] turba [turma 7.] piorum [om. 11.] utriusque sexus. Exeunt [(exeunt-siquidem ut) senes vacillantia membra tremulis manibus baculis sustentare festinant, ne forte suorum relinquantur solatio catholicorum; multitudo adolescentium et juvenum suarum sponte relinquunt aperta claustra domorum; mulierum quoque sexus infirmior, fortiores animo quam imbecillitate corporum, properat cum vagientium turbis infantium ac servulorum prostrepentium, ita ut crederes otius civitatis funditus migrare populum ad furentis seculi spectaculum sicut 7. In 14 ordo narrationis non invertitur ut in 7; sed post christianorum, sic pergit: Multitudo scilicet juvenum vel adolescentium, suarum relinquentes sponte aperta claustra domorum; senum quoque longævitate temporum veneranda canities, vacillantia membra baculis sustentantes, eosdem prosequebantur, ne suorum relinqueretur solatio catholicorum; mulierum etiam sexus, natura quidem infirmior sed animo robustiores, una cum turmis infantium atque servulorum præstrepentium idem non tardat alacriter insequi iter procedentium; ita ut crederes funditus migrare totius civitatis populum. Inerat itaque cunctis gentibus non modica ammiratio in egressione tantorum populorum, exultantibus angelorum nihilominus catervis in devotione processionis eorum nec non professionis.] ergo catervatim agmina christianorum, multitudo scilicet juvenum vel adolescentum, relinquentes sponte aperta suarum claustra domorum; senum quoque longævitate temporum veneranda canities [(v. c.) canities veneranda 11.] , vacillantia membra [(v. m.) vacillanti membrorum 11.] baculis sustentans, eosdem prosequebatur, ne [a add. 6.] suorum relinqueretur [(sustentans-relinqueretur) om. 9.] solatio catholicorum. Mulierum etiam sexus, natura quidem infirmus sed animo robustior, una cum turmis infantum atque servulorum, idem non tardat alacriter insequi iter, ita ut crederes funditus migrare totius civitatis populum [(c. p.) populum civitatis 11.] . Inerat itaque cunctis gentilibus non modica admiratio in egressione tantorum populorum [om. 11.] , exultantibus nihilominus angelorum catervis in devotione professionis [profectionis 12.] eorum. Siquidem, ut ait egregius prædicator, spectaculum facti sunt [sumus 3, 5, 7, 8, 9, 12, 13; erant 11.] huic [om. 8, 9.] mundo [et add. 5, 8, 9, 13, 14.] , angelis et hominibus. Quid multa? exiit omnis turba christianorum, lætantium ac [atque 11.] psallentium consona voce [(ac-voce) videlicet et cantantium 7.] : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

[8] [Egressi, clausis portis, occiduntur; corpora occisorum cum reorum corporibus cremantur:] Obserantur [Itaque obs. 7.] post [(post-inveniret) ex officio impietatis totius portæ civitatis, ne quisquam eorum reperiret ingressum pietatis 7.] hæc omnes [om. 6.] ab officiariis [omnes add. 6.] portæ civitatis, ne quisquam eorum ad eam [eas 14.] regrediendi aditum inveniret. Ex occultis [locis add. 7.] ilico [subito 7.] prosiliunt locis [om. 7.] armatorum cunei [(a. c.) c. a. 7, 14.] , irruentes in [(irr. in) funestis ensibus impetunt 7.] turbas fidelium [christianorum 7.] cum [(cum f. e.) om. 7.] funestis ensibus [sensibus 8, 13; armis ensium 6, 11.] , et veluti copiam magnæ multitudinis agnorum, ita prosternunt non resistentes sibi [(r. s.) resistentium corpora catholicorum 7.] . Insanientes [(Insanientes-Dacianus) Madefacti sunt dæmonum spiculatores sanguine innocentium, grassantur cadaveribus mortuorum, et nec sic quoque satiantur crudelitate multimoda defunctorum. Tunc feralis ille ac tortuosissimus draco Dacianus præses 7.] quippe spiculatores, ut ita dicatur, dæmonum, in cadaveribus mortuorum, cruentabantur sanguine innocentum [innocentium 11.] ; nec sic quoque satiantur multimoda [multitudine 11.] nece [om. 11.] defunctorum [sanctorum nece 11; def. multimoda 14.] . Denique ille feralis atque crudelissimus præses Datianus præcepit multitudini paganorum [populorum 6.] , ut [om. 11.] ante totius civitatis conspectum congesta in [(in-occisorum) ignibus traderent corpora occisorum 7.] unum corpora [ut add. 11.] ignibus traderent [traderentur 8.] occisorum [(i. t. o.) occisorum ignibus traderent 12.] . Et ne fortasse quisquam [quisque procul aut prope 7.] christianorum [om. 7.] , inlatibulis situs [suis 12; christianorum add. 7.] , sibimet raperet cineres [sanctorum add. 7.] martyrum, jussit [(jussit usque ad finem num. lectio 7 ut in cod. S. Dominici de Silos.] produci propere a [e 12.] carceribus diversorum criminum reos, eorumque capitibus amputatis [(e. c. a.) amputatisque cap. 14.] infausta cadavera [eorum add. 14.] sanctorum corporibus associari atque simul [(a. s.) simulque 8, 9.] exuri e. Concremantur itaque venusta corpora [piorum add. 14.] martyrum cum latronum atque sceleratorum corporibus [cadaveribus 14.] : Capitis scilicet nostri, veri Dei [deest in 3.] et hominis, exemplum imitando, qui inter duos latrones pro nostra salute noscitur crucifixus, tribuens justis paradisi gaudia [(p. g.) gaudia paradisi 5.] , impiis vero meritorum supplicia numquam finienda.

[9] [et sic iniquus judex christianos cœlo inseruit.] Peremit [Codices 7, 8, 12, 13 recedunt a reliquis; textum 12 hic referimus cum variantibus lectionibus 7, 8, 13: Væ tibi, minister diaboli Datiane! non sufficit ad augmentum (augmentorum 8) tuorum scelerum innocentium civium vitam contra jura legum extinguere, nisi hujus nefandi criminis causam in occisis addere procurares? Quid tibi profuit rabies tantarum crudelitatum? Peremisti terrenæ civitatis plebem innocentem, et dedicasti populum civitati (civitatis 7, 8) nostræ Hierusalem semper cum Christo gaudentem. Nunc igitur justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis; te vero retinent vinctum numquam finiendorum infernalium ignium cruciatus. Illi (vero add. 13) occisorum suorum corporum atque crematorum receptionem magnopere præstolantur, ut inter reliquas martyrum catervas duplici remuneratione ditentur; tu vero sceleratum corpus tuum nullo modo vellis (pro velles?) recipere, ne duplici contritione, corporis scilicet et animæ, cum diabolo et angelis ejus æternis incendiis cremareris. Nos vero, cineres innumerabilium sanctorum oculis nostris aspicientes, summa cum exultatione veneramur, eorumque triumphis lætantes compatiendo jungimur. Aulam denique ob (ab 7) eorum honorem in eodem loco omnipotenti Deo (Domino 7) consecramus; et quorum nomen tua sævities funditus voluit extirpare, christianorum populus tripudiando ron cessat eorum se festis gaudiis associare. O felix, et nimium felix, civitas Cæsaraugusta (C. c. 7), beatorum sanguine circumlita, quæ tot millium martyrum oblationes omnipotenti Domino consecrasti. Gaudeant igitur tecum totius mundi urbes, pretioso martyrum sanguine decoratæ. Gaudeat denique et ipsa caput gentium, nobilissima Roma, quæ cum duobus magnis Christi (om. 8) consulibus, Petro scilicet et Paulo, gestat utriusque sexus innumerabilium martyrum pignora sanctorum (pro utriusque-sanctorum: innumerabilium martyrum quasi suaveolentium incrementa rosarum 7). Gaudeat etiam (et 7) nobiscum totius Hispaniæ multitudo, quam Christus tanto decoravit triumpho. Peracto itaque tanto scelere, pauci christiani, qui in vicinis remanserant locis, timentes ne, sicut pretiosi martyris Vincentii corpus perfidus Dacianus demergi (dimergi 7, 8) fecerat in mari,ita horum quoque martyrum cineres in flumine Hibero quod (juxta add. 7) Cæsaraugustæ adjacet civitati, juberet dispergi, nocte (noctu 7, 8, 13) venientes, in puteo quem ibi (Dei add. 7) sicut credimus Dei (om. 7) nutu paratum invenerunt, eosdem cineres aggregarunt, osque putei obturantes recesserunt. Ubi vero pax est data Ecclesiæ, christiani in eodem loco in honore eorum basilicam construxerunt, quam primo quidem Sancta sanctorum appellaverunt, nunc autem nominatur Ad sanctas massas. In eadem basilica est ille puteus in quo repositi sunt cineres eorum, et super os putei nunc est altare constructum: ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.] igitur [itaque 11.] iniquus judex terrenæ civitatis plebem innocentem, quam feliciter cum Christo semper regnaturam cœlesti dedicavit Hierusalem, in qua justorum animæ in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis [malitiæ 4, 5, 9.] f.

[10] [Unde merito exultet Cæsaraugusta,] Exultet ergo egregia urbs Cæsaraugusta, quæ tot millia martyrum Domino protulit, eorumdem [eorumdemque 14.] sanguine insigniter [undique 11.] circumlita [est c. 14.] . Congratuletur quoque tantæ civitati nobilissima urbium, aurea Roma, quæ cum duobus magnis Christi [om. 5, 9.] consulibus Petro et Paulo gestat utriusque sexus innumerabilium martyrum pignora sanctorum [sancta 6.] . Congaudeant et totius mundi urbes, quæ pretioso martyrum sunt [(m. s.) sunt martyrum 6, 11.] cruore respersæ ac decoratæ.

[11] [et nos gaudeamus.] Gaudeamus etiam [om. 14.] et nos in [om. 5, 9.] tantorum martyrum veneratione [(m. v.) ven. mart. 5, 11.] , qui pro innumerosa [innumera 6; inmunerosa 11.] multitudine “Sancta massa” nuncupati sunt; suppliciter Christum postulantes [deprecantes 11.] ut, qui eis mirabiliter contulit victoriæ [(c. v.) victoriæ cont. 6.] triumphum [palmam 14.] , nobis [post contulit usque ad finem sic 11: triumphum et perduxit ad cœleste regnum et ad consortium agminum sanctorum, et eos coronavit corona immortalitatis martyrum et honoravit palmis victoriæ justorum, nobis præstare dignetur per misericordiæ suæ clementiam omnium indulgentiam criminum, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.] præstare dignetur proproperam [perproperam 6; perprospera 5; perprosperam 9; per propriam 14.] misericordiæ suæ indulgentiam, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per immortalia [infinita 14.] secula seculorum [(s. s.) seculorum secula 9, 14.] . Amen [Explicit passio sanctorum qui nuncupantur Massa candida add. 3.] .

ANNOTATA.

a Notet lector Prologi formam rhythmicam, oratione scilicet non tantum similiter cadente, sed sententiæ commatis in eumdem sonum desinentibus. Etiamsi quis putaret sancto Braulioni hæc Acta auctori esse adscribenda, at Prologi auctor elegantissimus Braulio nullo modo haberi potest. Ego vero in Commentario dixi Braulionem mihi nequaquam videri hujus encomii auctorem, ob ingenii et styli differentiam. Hoc solum concesserim, ex habita forte a sancto Braulione festiva oratione auctorem aliqua sumpsisse et in proprium opus transtulisse.

b De sancto Vincentio actum fuit in Actis SS. Januarii, ad diem 22.

c De hisce martyribus actum fuit in Actis SS. Aprilis, ad diem 16.

d De sancta Engratia actum fuit in Actis SS. Aprilis, ad diem 16.

e Nihil hoc loco addi de prodigiosa discretione cinerum martyrum a cineribus reorum, admiratione non caret.

f Omnino legendus est textus codicis quem signavimus n. 12 inter variantes lectiones; qui magnificæ eloquentiæ specimen exhibet quod auctore Braulione sane haud indignum censeri debet. Præterea ibidem narrantur quædam de cineribus a fideli populo collectis et in puteo compositis,absque ulla mentione miraculosæ separationis aut albedinis.

Ex codice seculi XII, qui fuit olim monasterii S. Dominici de Silos, nunc bibl. Nat. Paris. (Novæ acquisitionis lat. n. 2179).
Passio ss. martyrum innumerabilium Cæsaragustanorum quorum corpora sita sunt ante ecclesiam quæ nuncupatur Sancta Sanctorum, qui passi sunt sub Datiano præside pro Domino nostro Jesu Christo.

Priscorum mondialium gesta virorum, quorum obstinatio exstitit inrumpere acies bellatorum, cruoremque effundere innocentium servantium jure * terrarum tectaque vel claustra domorum, non solum Græcorum gymnasia concrepant philosophorum, sed etiam Etnicorum studia personant Latinorum: celebritatem quippe nominis eorum tam monumenta istoicorum * quam etiam libri concinunt poetarum. Ac ne fortasse perituram * foret temporum prolixitate materies, librorum diversorum congestis tabulis metallorum, marmoreorum scilicet aut æneorum, sculptos impresserunt apices litterarum, ea dumtaxat spe rationis, ut, suorum civium triumphalia multarum laudum præconiis efferentes, in futuro retro generationibus eorum facta vel gesta scriptis transmitterent relegenda, ne eorum quos cum labenti seculo dilexerunt memoria funditus laberetur.

[2] Igitur si gentiles ac sacriligi homines nihilominus perituri, in eis qui perituri forent aut fortasse post humanorum effusiones sanguinum horribili morte interire *, tanta ac talia oracula conscripserunt, ut ope * eorum morte quædam consolationis auspicia fungerentur, quid nos oporteret actitare christianos, de christianis parentibus natos, nisi ut militum Christi victoriis officia linguæ nostræ deserviant, et in laudibus Imperatoris nostri qui * triumphali vexillo ut accerime contra hostem dimicarent et vincerent, suos martyres perarmavit, resonent modulatis vocibus organa cordium nostrorum, quatenus dum passionibus eorumdem compatiendo adjungimur, orationibus eorum Christo Domino oppitulante eisdem in manssionibus æternis adsociari mereamur. Nunc igitur, ordinem cœptæ narrationis prosequens, ad eamdem gressu prospero percurram quæ priscorum temporum fama relatione seniorum ad nos usque delata est.

[3] Temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum, per totum mundi ambitum sacrilegarum institutionum jussa mandabant ut conventus omnium christianorum non solum ex urbibus pellerentur, sed licentiam quisque potiretur eorum persequendo vitam necare. Primo quidem ut multis blanditiis ac persuasionibus eorumdem mentium intentionem ad culturas dæmonum inclinarent ac deinde, si nollent imperialia jussa complere et diis ceremonias immolare, christiani nominis religione * cum sectatoribus suis funditus exstirparent. Illico turma satellitum implent principum feralium jussa, ex officiis diabolicis adsumpta; percurrunt adparitorum sævientium turmæ totius urbis spatia, veluti leonum catuli inediæ necessitate coacti, sanctorumque martyrum corpora laniando disseperunt *. Sed quo atrocius eorum impietas sæviebat, eo Christi militum religio ardentius adcrescebat. Inter quos quidem * signifer cunctis admodum pestilentior, profanæ ac sacrilegæ mentis Datianus, ab eisdem imperatoribus impiissimis ut in Spanias pro[…] […] rabie erga membra Christi ferocius desæviret.

[4] Cum igitur Spaniæ provinciæ properans attigisset, immanitatis ejus sævities latere non potuit; sed acerbitate suæ infaustæ crudelitatis, velut leo rabidus cœpit christianos quosque perquirere eorumque corpora cruentis dentibus laniare. Sed omnipotentis Domini actum est providentia ut pro inlustratione vel patrocinio nonnullarum urbium sacrilego spiritu sacrosanctas hostias Christo Domino dedicaret; quorum intercessione frequens civibus * gratia Domini subveniret. Cumque his sacrilegis fungeretur officiis, Cæsaragustanam aggrediens civitatem, diabolico perarmatus spiritu, insignem nobis sanctum triumphatorem gloriosum Vincentium martyrem dedicavit: qui beatissimæ illustrationis apice non solum Cæsaraugustanam urbem, sed etiam Valentiam decoravit corporis sui insignem *. Ac deinde illustrium virorum decem et octo, vesanæ crudelitatis adspiratione, effudit sanguinem innocentem, scilicet: Quintiliani, Cassiani, Matutini, Publii, Urbani, Martiani, Fausti, Sucessi, Felicis, Jannuarii, Primitivi, Euvoti, Cæciliani, Optati, Frontoni, Lupertii, Apodemi et Isicii; addens etiam huic copioso martyrium * sanctam Dei virginem Engratiam, purpurei sanguinis sui rore conspersam.

[5] Cum igitur devotionis intentionem Christo Domino deditarum mentium Datianus vincere nequiveret, et pro amore regis æterni sacri milites sacrum libentius funderent sanguinem, ad aliarum artium argumenta consulem suum diabolus perarmavit. Denique, advocatis (ut fert priscorum temporum haud dubia fabula) suorum satellitum turbis, his verbis callidus serpens sui cordis propalavit *: Nihil, inquit, o milites principum nostrorum, in hac certaminis acie laborando proficimus nec fortitudinem christianorum * mentium ad deorum nostrorum culturam inflectere possumus; et dum cupimus eos atrocius sæviendo vincere, eorum victoriis affatim deservimur. Sit namque occultæ nostræ dispositionis consilium * nullus vestrorum proditor aut propalator, ne quisquam eorum temporibus vel serotinum consilii nostri audiat dispositum. Innumerabilis hæc multitudo christianorum quæ hujus civitatis ambitu continetur, consilio potius clandestino quam * virtutis atrocitate perimenda est. Quibus si singillatim pro deorum nostrorum culturis tormentorum genera inferre decrevimus, dum intentionem cordis eorum vincere, nequimus, nobis potius quam illis periculosum exitium procuramus.

[6] Sed percurrant officia præconantium contius * ambitum civitatis, ut multitudo eorum quæ ædificiorum parietibus occurritur *, ab hac urbe quantotius propellatur, quasi concessa licentia liberalitatis, uib manendi aut larem fovendi uniuscujusque voluntas exstiterit. Ita ut nullus religionis eorum ad nostris * usque ad servis in mansiunculis ejus urbis reperiatur nostro contubernio sociandus. Vos denique, commilitones nostri, ex armentariis publicis arma proferte; ensibus bisacutis vestrorum compagies lumborum adstringite; abditorum latibula quantotius procurate, et, contra inermem hostem bellatorum * ex locis occultis subito prosilientes, eorum multitudinis aciem certatim obruere festinate, et quoscumque reperieritis, acutis ensibus obtruncate. Nos igitur portarum omnium aditus observare præcipimus, ut, si fortasse quisquam mucronis aufugiens aciem redire ad civitatem maluerit, omnia obserata reperiet, gladio nihilominus periturus, qui ante ensis exstiterit fugitivus. Et quos ad deorum nostrorum nequimus inflectere cultum, nullus eorum qui Christum colere maluit, supersit qui remaneat inultus.

[7] Denique percurrunt satellitum turmæ totius civitatis auspicia *; præconum concrepantium reboant sausisona * vocum officia; reserantur portarum occidentalium claustra, gaudensque turba piorum utriusque sexus. Catervatim prodeunt agmina populorum; senes vacillantia membra tremulis manibus baculis sustentare festinant, ne suorum relinquantur solatio catholicorum. Multitudo juvenum vel adolescentium suarum sponte relinquunt claustra domorum; mulierum quoque sexus infirmior, fortiores animo quam imbecillitate * sexu, properant cum vagientium turbis infantium ac servulorum præstrepentium, ita ut crederes totius funditus migrare … multitudo populorum civitatis ad spectaculum gladii furentis. Sicut ait egregius prædicator: Spectaculum facti sumus huic mundo, angelis et hominibus. Quid multa? exiit omnis turba christianorum, lætantium videlicet atque cantantium: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bouæ voluntatis.

[8] Itaque obserantur ex officio impietatis per totum portæ civitatis, ne quisquam eorum reperieret ingressum pietatis. Ex occultis locis subito prosiliunt cunii armatorum, funestis ensibus impetum facientes, perempturi turmas christianorum; et veluti copiam magnæ multitudinis agnorum ita prosternunt non resistentium corpora catholicorum. Madefaciuntur dæmonum spiculatores sanguine innocentium, crasantur cadaveribus mortuorum, et nec sic quoque satiantur crudelitate multimoda defunctorum. Tunc feralis ille ac tortuosissimus draco, Datianus præses, præcepit multitudine * paganorum ut ante totius civitatis conspectum congesta corpora ignibus traderent occisorum; et, ne fortasse quisquam procul aut prope in latibulis situs christianorum sibimet raperet cineres martyrum sanctorum, omnes diversorum criminum reos quos civitatis occulta ergastula retinebat * propere produci jussit e carceribus, et eorum capitibus amputatis infausta corpora jussit sanctorum corporibus adsociare et ita ignibus consummare. Cremantur venusta corpora martyrum cum corporibus latronum paricidalium, Capitis nostri, veri scilicet Dei et nominis * Christi, exempla sequentes, qui inter duos latrones pro nostra salute noscitur crucifixus. Justis nihilominus retribuens cœlestis paradisi gaudia sempiterna, illis vero meritorum suorum supplicia non finienda.

[9] Væ tibi, minister diaboli, Datiane! non sufficit sed augmentum tuorum scelerum viventium meritis innocentium invidere, civium vitam contra jura legum extinguere, nisi hujus nefandi causa criminis addere procurares? Quid tibi profuit tantarum sævities immanitatum? quidve insanientis rabies tantarum crudelitatum? Peremisti terrenæ civitatis plebem innocentem et dedicasti populum civitatis nostræ Jerusalem semper cum Christo gaudentem. Nunc igitur justorum animæ in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis: te quoque retinet vinctum nunquam finiendorum infernalium ignium cruciatus. Illi occisorum corporum suorum receptione * magnopere præstolantur, ut inter reliquas martyrum catervas duplici remuneratione coronentur: tu quoque scelerati corporis tui tecam nullo modo vis recipere, nec * duplici contritione, animæ scilicet et corporis, cum diabolo et angelis ejus æternis incendiis manciperis. Et * cineres innumerabilium sanctorum oculis nostris adspicientes, summa cum exultatione veneramur eorumque triumphos lætantes conpatiendo jungimur. Aulam denique ob eorum honorem omnipotenti Domino consecrabimus; ut * quorum tua sævities nomsn maluit funditus exstirpare, christianorum populus tripudiando non sinit * eorum festivis gaudiis adsociare.

[10] O felix, et nimium felix civitas Cæsaraugusta, beatorum sanguine circumlita, quæ tot millia martyrum oblationes omnipotenti Domino consecrasti! Gaudeant igitur tecum totius mundi urbes, pretiosum * martyrum sanguine docoratæ. Gaudeat denique ipsa caput gentium nobilissimarum urbium aurea Roma, quæ cum duobus consulibus Christi, magnis scilicet sanctis apostolis Petro et Paulo, gestat innumerabilium martyrum suaveolentia incrementa rosarum. Gaudeat etiam nobiscum totius Spaniæ regionis multitudo, secum gestans christiani nominis dignitatem; et licet eisdem * nonnullarum urbium incolæ paucorum suffragiis martyrum potiantur, singulis videlicet binis aut ternis forsitan et quaternis, tu copiosius exuberas innumerabilium martyrum incrementis. Sed, dum nostrorum sanctorum festis adsociantur qui paucorum martyrum patrociniis perfruuntur, non immerito nobiscum eorum contubernium potiantur *.

[11] Nos autem, quos præsentium sanctorum meritis fidei sanctæ catholicæ unitas adsociavit, annuo cursu eorum festis atque triumphis, congaudeamus: cum summa devotione excubies * celebremus, ut eorum meritis rite participari mereamur. Venite, exultemus in Domino, jubilemus Deo Salvatori nostro, ut, qui sanctis martyribus suis contulit victoriæ suæ triumphum, nobis donare dignetur eorum imitari exemplum, et qui illis mansiones æthereas in sui regni præparavit potentiam, nobis prosperam misericordiæ suæ tribuat indulgentiam, ut supernis in mansionibus sortiri mereamur refrigeria sempiterna, concedente ipso Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto substantialis vivit et regnat in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* pro jura.

* pro historicorum?

* pro peritura.

* pro interiere?

* pro post?

* vox suppleta

* pro religionem?

* pro discerpunt?

* pro quidam?

* cod. vocibus.

* pro insigni?

* pro martyrio?

* supple insaniam.

* pro christianarum.

* pro consilii?

* cod. cum.

* pro totius.

* pro occulitur?

* a dominis?

* bellaturi?

* pro hospitia.

* pro raucisona?

* pro imbecilles?

* lege multitudini.

* lege retinebant.

* pro hominis?

* pro receptionem?

* pro ne?

* pro En?

* pro et?

* pro desinit?

* pro pretioso?

* pro ejusdem?

* pro potiuntur?

* sic.

Documentum haustum ex Collectaneis Bollandianis Bibliothecæ Regiæ Bruxellensis (Vitæ SS., n. 8067 – 74), cujus in capite Heriberti Rosweydi manu annotatur: “Studio D. Andreæ Mastrogini, qui quædam ad integritatem historiæ addidit.”

Imperantibus Augustis Diocletiano et Maximiano, exiit ab eis edictum per orbem universum, ut non tantum ex urbibus pellerentur et prohiberentur conventus christianorum, sed etiam cuique liberum esset qua vellet morte christianum interficere, si diis sacrificare noluisset. Itaque istis promulgatis edictis, judices et præsides ad omnem feritatem propensi, more leonum rugientes, discurrunt ad prædam. Christianorum greges includunt; utque si possint omnes interficiant vel negare faciant, variis suppliciis lacerant. Sed quo atrocius sæviebat persequentium impietas, eo magis augebatur sancta religio. Super cunctos vero impietatis administros cellebat unus Dacianus, datus ab ipsis imperatoribus Hispaniarum provinciis præfectus, ut, fortius laniando, credentes a confessione christiani nominis avocaret.

[2] Hic autem cum Hispanias advenisset, furens crudelitate, cœpit ubique perscrutari fideles, et quos reperisset lacerare cruentis ungulis. Sed omnipotentis Dei factum est providentia, ut plurimi ad loca secretiora diffugerent, ubi quotidie laudibus et psalmis insisterent et mysteriorum sanctorum participes fierent. Datianus ergo dum Cæsaraugustæ moraretur diisque suis quotidie execranda offerret sacrificia, Valerium ejusdem civitatis episcopum et Vincentium, ejusdem archidiaconum, tenuit; qui quidem apice prædicationis non solum eam urbem, sed etiam Valentiam sui corporis illustratione decoravit. Nam ipsum Datianus illuc adduci præcipiens, diversis moliebatur blanditiis ad suorum culturam deorum inflectere. Cujus vanis suasionibus cum Vincentius omnino non consentiret, duris eum pœnarum suppliciis macerari præcepit. Sed inclytus martyr Christi, igne succensus divini amoris, constanter supplicia toleravit, ita ut etiam cum morte de tyranno tandem triumpharet, assumptus in gloria. Valerius vero, ne superesset martyribus incarceratis aliqua consolatio, eum ad montes de Ribargoga relegavit. Post martyrium vero sancti Vincentii, effudit Datianus sanguinem innocentem viginti duorum clarissimorum virorum: Quintiliani, Publii, Urbani, Marceliani, Eventii, Optati, Frontonis, Luperci, Apodemi, Juliæ, Crementii, Caii et Saturnorum quatuor, cui numero Acratia quoque virgo sacratissima adjungi meruit, sexto decimo cal. Maii.

[3] Porro istorum erga Christum sanctam devotionem, cum neque blanditiis nec terroribus superare Datianus potuisset, diaboli armatus insania, jussit adesse omnes satellites suos, et ita viros alloquitur: O fortissimi milites, hactenus minas et tormenta christianis inferendo nihil profecimus, neque fortitudinem illorum ad culturam deorum nostrorum curvare potuimus; sed sæviendo vincere dum satagimus, ipsorum tantum victoriis deservimus. Sit igitur occultum nostræ dispositionis consilium, nullusque vestrum proditor aut propalator secretorum existat. Hæc enim christianorum multitudo innumerabilis quæ urbem istam inhabitat, clandestino potius consilio quam virtute armorum exterminanda est. Nam quibus singula pro deorum nostrorum cultura decreveram inferre tormenta, dum cordis eorum intentionem vincere non possumus, nobis magis quam illis periculorum exitum procuramus.

[4] Percurrant ergo præcones totius spatia civitatis, ut multitudo christianorum quæ domorum parietibus occultatur, celerius ab hac urbe cum suis bonis egrediatur, ita ut nullus servus vel liber intra mœnia reperiatur nostro sociandus contubernio. Præterea, fortissimi pugnatores, tollentes arma, abditorum latibula quantocius occupate et contra inermem hostem bellaturi ex occultis prosilientes percutere festinate. Nos vero portas observabimus, ut, si quis fugiens gladium civitatem ingredi voluerit, mortem incurrat, quam evasisse putaverat. Decet enim ut quos ad deorum nostrorum culturam inclinare nequivimus, eorum nullus supersit impunitus, ne crucifixi falsa religio, quæ Romanorum legibus adversatur, etiam augustorum principum decreta evacuet.

[5] Itaque accepto mandato discurrunt turmæ satellitum totius hospitia civitatis, voce præconaria concrepantes: ut omnes christiani foras urbem prodirent, scientes sibi concessam licentiam, jura legum suarum servanda *. Reserantur illico portarum aditus; gaudet turba piorum sexus utriusque, ad collectam properans alacriter. Exeunt catervatim agmina fidelium, multitudo juvenum et adolescentulorum sponte relinquentes aperta claustra domorum suarum; senum quoque longævitate temporum veneranda canities vacillantia membra baculis sustentans, priores subsequuntur, nec ad modicum deesse patiuntur suorum solatio filiorum; mulierum quoque sexus infirmus, sed fide robustior, una cum turmis parvulorum atque bajulorum iter alacriter insequitur, ita ut migrare crederes omnem civitatem. Admirabantur gentiles densari populos ad egressum portarum, et quos nequaquam ignaros esse noverant futurarum cladium, stupebant tanta alacritate festinare ad locum. Facti sunt ergo, exultantibus angelis, devotione confessionis Jesu Christi suis etiam persecutoribus admirabiles; ita ut in illis compleretur illud apostoli: quoniam Spectaculum facti sumus Deo, mundo, angelis et hominibus. Quid plura? exiit omnis turba christianorum lætabunda et laudans, et consona voce decantans: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

[6] Omnibus urbem egressis, ab officiariis portæ obserantur, ne quis nisi interficiendus intus reciperetur. Deinde ex abditis latibulis prodeuntes armatorum cunei, irruunt in turbas fidelium, ac veluti agmina agnorum sic prosternunt decem et septem millia sibi non resistentes. Inde amplius insanientes spiculatores, martyrum inficiebantur sanguine, nec tamen satiabantur * nece justorum. Nam Datianus, nefandus præses, videns occubuisse omnem multitudinem, nec jam superesse qui sibi resisteret, præcepit ut ante urbis portas in unum congesta martyrum corpora ignibus cremarentur; et, ne quis latens christianus cineres sanctos tolleret, jussit produci diversorum criminum reos de carcere, amputatisque capitibus, infausta eorum corpora sanctorum sacratissimis membris misceri et sic pariter exuri. Itaque concremantur venusta martyrum corpora cum latronum atque sceleratorum exuviis, facti Christi æmulatores, qui cum iniquis et homicidis reputatus est et pro salute omnium noscitur crucifixus.

[7] Sed accedentes sancti angeli separaverunt cineres ab aliis, nive candidiores, atque seorsum in unam massam reposuerunt. Quod cernentes fideles qui remanserant, tulerunt eos atque in loco ubi est nunc ecclesia Sanctæ Engratiæ, virginis et martyris, digno honore sepelierunt; ubi florent orationes eorum usque in præsentem diem. Ceterum Agreda civitate, in confinio Aragoniæ et Navarræ, ager quidam habetur sacer, in quo similiter Datiano jubente multi fideles occisi sunt, qui, de Cæsaraugusta fugientes, ad alia oppida transmigrabant; quorum festiva memoria cum præcedentibus perseverat usque in hodiernum diem. Sic triumphare fecit Datianus plebem innocentem, quam feliciter cum Christo semper regnaturam cœlesti dedicavit Hierusalem, in qua justorum animæ in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis æternæ. Exulta proinde, Cæsaraugustæ civitas, quæ tot millia martyrum Domino protulisti, ipsorum sanguine mirabiliter decorata. Tibi gratuletur nobilissima Roma, quæ suo in gremio apostolorum principes Petrum et Paulum tenere meruit et sexus utriusque martyrum innumerabilia pignora sanctorum. Congaudeant et totius orbis civitates, martyrum sanguine pretioso decoratæ. Gaudeamus et nos in tantorum martyrum veneratione solenni, qui pro innumera multitudine Massa candida nuncupari meruerunt. Ad laudem Christi.

[Annotata]

* sic.

* cod. satiebantur.

Ex Breviario Cæsaraugustano quod edidit Ferdinandus ab Aragonia, archiepiscopus Cæsaraugustanus anno 1570.

LECTIONES II NOCTURNI.

Innumerabiles martyres Cæsaraugustani eo tempore passi sunt quo impius Dacianus a Diocletiano et Maximiano imperatoribus in Hispaniam missus est, ut christianum nomen deleret. Qui Cæsaraugustam urbem ingrediens, tyrannicum edictum promulgari jussit: ne quis Jesum coleret. Qui vero contra jussa faceret, gravi supplicio plecteretur. Cum nec minis nec suppliciis mentes christianorum a vero Dei cultu avertere posset, Dacianus jubet christianos omnes ab urbe expelli, ut eos ex occultis locis subito prosilientes armatorum cunei trucidarent. Facto præconio, sacer omnis christianorum conventus ovanter exilium amplectitur, longe secum melius agi putans si in ferarum recessibus quam inter idola vana cum impiis hominibus habitaret. Progrediente denique utriusque sexus innumera turba, ab iniquis satellitibus trucidata est. Verum nondum sanguine christianorum exsaturatus præses, jubet jacentium corpora in unum congeri; et, ut tamquam criminosi puniri viderentur, omnes diversorum scelerum reos qui in carcerum ergastulis tenebantur, interfici jussit, et illorum corpora christianorum corporibus congesta aggregari et omnia simul ignibus cremari. Sed divino nutu sic separata sunt, ut martyrum cineres velut frumenti candida massa in portiunculas conglobati fuerint, aliis vento spargendis remanentibus. Visunturque hodie massarum candidi globi, nitorem sanguineum sacrarum victimarum aperte demonstrantes.

DE SANCTO ACEPSIMA EREMITA IN SYRIA.

SECULO IV.

[Præfatio]

Acepsimas, eremita in Syria (S.)

G. V. H.

Inter vernantes Jesu Christi flores, quos Ecclesiæ paradisus terrestris, eremi videlicet sacra solitudo, innumeros protulit, [Vitæ S. Acepsimæ scriptor est Theodoretus, fide dignissimus.] tanquam lilium convallium eminuit vir omni humana laude superior, sanctissimus Acepsimas, cujus Acta veneranda magno cum amore tractanda suscipimus. Eximii viri historiam magno illi Ecclesiæ lumini, Theodoreto, Cyri in Syria episcopo, debemus. Bona utique fortuna utimur, sic moderante Deo, ut in enarrandis factis quæ totius humanæ naturæ vires superare videntur, fidejussorem habeamus eum virum, cujus tales dotes animi exstiterunt, quales in hujusmodi rebus summam narranti auctoritatem concilient. Theodoreto enim cum eximia sacrarum litterarum scientia tanta erat sacrarum rerum eruditio ac totius theologiæ cognitio intima, ut merito inter summos Ecclesiæ viros egregium locum occupet. Præterea sanctissimi monachi Macedonii, prope Antiochiam degentis, preces parenti sterili filium Theodoretum impetraverant, exacta prius promissione filium quem a Deo acceptura esset, Deo quoque in perpetuum servitium consecrandi. Voto facto, concepit postea mulier; quæ quum incidente morbo in summum periculum abortus adducta esset, sanctum Macedonium arcessit, ut tanto e periculo per sancti viri preces liberaretur. Is præcedente nocte a Deo monitus, et morbum et morbi sanationem didicerat. Venit ergo baculo innixus; domumque ingrediens et pacis ut solebat salutatione data: Bono, inquit, sis animo nec timeas. Neque enim donum auferet qui dedit, nisi tu inita pacta violaris. Promisisti enim redditurum te quod dabitur divinoque obsequio consecraturam. — Sic et ego, ait mater, et parere volo et opto. Potiorem enim abortivum partum duxerim quam alienam filii educationem. — Bibe igitur, inquit vir divinus, hanc aquam, et senties divinum auxilium. Bibit illa ut jusserat, et abortus periculum abscessit. Hæc Theodoretus grati animi causa in Vita sancti Macedonii, a quo puer sæpe eadem audiverat, cum monitis præstandi Deo quod parentes voverant. Bonæ indolis puer et ad cœlestem vitam aspirans, in primævo adolescentiæ flore mundo valedixit, quem ignorasse potius est dicendus quam reliquisse. In monasterio igitur enutritus et cum eximiæ sanctitatis monachis conversatus, non potuit ignorare præstantissima eremi lumina, qui aut se puero aut paulo ante vixerant in vicinis eremis. Postmodum ad Cyri episcopalem thronum elevatus et indefesso labore diœcesim suam obiens, præ reliquis instrui debuit de prodigiosa sanctitate illorum virorum qui regionem Cyrrhesticam eximiæ virtutis suæ odore ac miraculorum fama repleverant. E quorum numero erat sanctus Marcianus, de quo actum fuit die præcedenti; ex eorumdem numero sanctus Acepsimas de quo nunc agere incipimus, ipsius Theodoreti auctoritate nixi.

[2] [Floruit] Quo tempore vixerit Acepsimas, ex Historia ecclesiastica Theodoreti discimus. [S. Acepsimas seculo IV.] Hi enim sic narrat [L. IV, c. 25, al. 26 (P. G., tom. LXXXII, col. 1190).] per idem tempus quo sanctus Marcianus vixit in eremo Chalcidensi, aliique sancti in aliis eremis: In Cyrrhestensi (eremo) laudatissimus Acepsimas in cellula inclusus sexaginta continuos annos exegerat, nec a quoquam visus nec cuiquam loquens. Seculo igitur IV floruit Acepsimas, quippe quem Marciani tempore vixisse Theodoretus affirmet. Marcianus autem totum fere seculum IV vivendo explevit, uti in Commentario Actis ejus prævio demonstravimus. Quo vero anno natus quove defunctus sit sanctus Acepsimas, certo scire jam nobis non licet. Theodoretus enim nihil aliud dicit in Historia ecclesiastica. In Historia religiosa [P. G., tom. LXXXII, col. 1411.] , cap. XIV, pluribus sanctis obiter nominatis ad S. Maisymam accedens: Ego vero, inquit, ad Cyri prata me conferam, et paucorum fragrantium formosorumque in his florum pulchritudinem pro viribus exponam. Fuit ante nostram ætatem Maisymas quidam… Cujus Vita absoluta: Per idem tempus, inquit, incipiens cap. XV, Acepsimas fuit… Dicit ergo Acepsimam ante suam Theodoreti ætatem fuisse. Annos tantum in eremo transactos accurato numero definivit, sexaginta videlicet annorum tempus. Ita fit ut accuratam chronotaxin ordinare nequeamus. Quod posteriores Græci in Menæis scribunt, Acepsimam Theodosii Magni tempore claruisse, verum est, sed ad annorum numerum computandum nihil nos juvat.

[3] [Cujus patriam et genus ignoramus, sed præclaram sanctitatem cognovimus,] De genere ac patria sancti Acepsimæ nihil expressis verbis dicitur. Crediderim Cyro vel Cyrrhestica regione oriundum; sed certo argumento demonstrare non possum. Claro genere an humili natus sit, pari modo reticuit historia. Valde celebrem sanctitate fuisse, Theodoretus disertis verbis declarat, dicens famam Acepsimæ per Orientem late sparsam fuisse. Et quanti fieret ab accolis eremi, quantæque fama sanctitatis frueretur, maxime patuit, quum sancti viri demortui corpus rapere omnes vellent ac suum in vicum transferre. Quod et factum fuisset, nisi sanctus vir hoc colentium desiderium prævenisset, viro quodam jurisjurandi fide obstricto ut in eodem loco quo vixerat, corpus suum sepeliret. E quo prudentissimo humillimi viri consilio egregiam ejus laudem demonstrat Theodoretus. Usque adeo, ait, cœli civibus curæ fuit etiam post mortem simplicitas; qui neque in vita altos spiritus gesserunt unquam, et mortui ab hominibus gloriam non captarunt, sed totum amorem in sponsum transtulerant, pudicarum more mulierum, quæ a solis conjugibus et amari et laudari cupiunt aliorumque laudes aspernantur. Eapropter illos sponsus nec volentes claros ac celebres reddidit, hominumque gloriam ad cumulum impertiit. Hic simplicitatis amor, profundissimæ humilitatis indicium, fecit ut pauca admodum e vita sancti Acepsimæ sciamus. Ea vero quæ scimus, præstantissima sunt.

[4] [imprimis mirum solitudinis amorem.] Solitudinis amore tanto ducebatur, ut per sexaginta annos cum nemine sit locutus hominum; et a nemine fuerit conspectus ante ultimos quinquaginta dies vitæ. Foramen cellulæ per quod cibus inferebatur, non recta perfossum, sed oblique circumductum ab omni viri aspectu accedentes removebat. Tantumque Deo placuit ingens ille solitudinis amor, ut indiscretis oculis hominem per miraculum ingenti pœna plecteret, quæ non nisi petita a sancto viro venia cessavit. Si quando e cellula gressum ferret, per intempestæ noctis tenebras ibat, ad hauriendum scilicet paululum aquæ e fonte. Qui egressus nocturnus egregio miraculo innotuit, uti infra apud Theodoretum legi potest. Præter solitudinem atque extremam victus frugalitatem vir sanctissimus corpus domabat immani ferri pondere quo onustus incedebat; quo sub pondere terram versus incurvatus ire cogebatur. Atque hæc sunt quæ de egregia sancti Acepsimæ conversatione litteris mandata apud Theodoretum invenimus. Qui postea de sancto Acepsima scripserunt, ex eodem fonte hausta narratione proferunt; quapropter eorum auctoritatem ad veritatem rei confirmandum afferre non debemus.

[5] [In presbyterum ordinatur simplici episcopi manus impositione.] In vita hujus sanctissimi eremicolæ factum accidit, quod, uti multis sanctis monachis commune, sic ex singularibus rei adjunctis hic speciali modo commemorandum videtur. Episcopi Ecclesiarum quæ in territorio suo monachos eximia sanctitate præclaros habebant, sæpe studebant humiles eos viros collato presbyteratus ordine coram omnibus efficere honorabiliores. Oblatum honorem plerique adeo constanter renuebant, ut nisi illata vi ordinari vix potuerint. Noster vero Acepsimas multa cum simplicitate presbyteratus ordinem suscepit. Deus enim illi revelaverat instantem resolutionis suæ diem, ac propterea per ultimos quinquaginta dies omnibus ad se liberum accessum Acepsimas præbebat. Illico accurrere omnes; inter quos ecclesiæ episcopus. Cujus ecclesiæ nomen Theodoretus reticuit: quia, uti opinor, clarum est Cyrrhesticam regionem ad Cyri episcopum spectare; et quum dicat Ecclesiæ pontificem, Cyrensem puto Ecclesiam intelligit. Episcopus ergo ad sacerdotium suscipiendum sanctum virum urget; hic autem quum paucitas dierum in vita terrena adhuc transigendorum securum redderet, promptum se pontifici obtulit ordinandum. Et ita ut erat, narrante Theodoreto, ducente nemine hic (Acepsimas) genibus flexis gratiam exspectabat, ille (episcopus) manum imponens Spiritui famulabatur. Vides, studiose lector, presbyteratus ordinem absque præviis ordinationibus et per solam manus impositionem collatum ab episcopo, susceptum a viro sanctissimo. Factum illud ab auctore tanto quantus est Theodoretus narratum non inutile erit theologis in tractando sacramento Ordinis. Nulla enim hic non tantum instrumentorum porrectio, sed nec admotio ad altare. Unde patet eo tempore per Orientis ecclesias nulla umbra dubii velatam fuisse veritatem, sacramentum Ordinis sola manus impositione administrari.

[6] [A Latinis minus colitur,] S. Acepsimæ cultus statim a beata morte initium cepit, ut manifeste patet ex studio populorum rapiendi sacrum viri corpus, in vici sui tutelam. In publicas Ecclesiarum tabulas nomen Acepsimæ per istam regionem illatum fuisse etsi nullus dubito, affirmare tamen absque ullo documento non ausim. In Latinorum martyrologiis antiquis S. Acepsimæ nostri nomen non occurrit. Neque in Martyrologium Romanum venit; qua vero de causa, divinare nequeo. Ferrarius in Catalogum generalem Sanctorum qui in martyrologio Romano non sunt, S. Acepsimam intulit his verbis: III Nonas Novembres apud Græcos S. Acepsimæ reclusi. Quem videtur desumpsisse ex Sirleti Menologio ad eumdem diem, ubi sic ex Menæo legitur: Natalis S. Acepsimæ, qui sub Theodosio Magno cella se inclusit, in qua sexaginta annos transegit, neminem videns aut alloquens; sed, sibi ipsi et Deo vacans, omnem recreationem sentiebat. Multis vero editis miraculis in pace quievit. Nicephorus Callistus similia scripserat [Hist. eccles., lib. XI, c. 41 (Migne, P. G., tom. CXLVI, col. 717).] : In (solitudine) Cyrestensium Acepsimas omnium ore celebratus; qui in tuguriolo valde exiguo inclusus sexaginta annorum tempus sancte transegit, neque ad sermonis congressum veniens cum aliquo. In Castellani Martyrologio Universali ejusdem S. Acepsimæ fit mentio.

[7] [sed magis a Græcis.] Quem a multis retro seculis Græci coluerunt, uti patet ex menæis. In menæo scilicet mensis Novembris tertio die agitur de Acepsima:

Τήξας ἑαυτὸν ἐγκρατείᾳ καὶ πόνοις,
Ἀκεψιμᾶς μετῆλθεν ἔνθα μὴ πόνοι.

Consumens seipsum abstinentia et laboribus,
Acepsimas transiit ubi non sunt labores.

Additur longiuscula narratio de gestis sancti viri, quam statim legendam dabimus ex Menæo Bartholomæi Cutlumusiani et ex codice Mediolanensi seculi XII, quæ inter se conferri possunt.

VITA SANCTI ACEPSIMÆ
sive cap. XV Religiosæ Historiæ Theodoreti (Migne, P. Gr., tom. LXXXIII, col. 1413 sqq.) [Servata Gentiani Herveti versione Migniana.]

Acepsimas, eremita in Syria (S.)

EX THEODORETO.

S. Acepsimæ vita solitaria, miraculis a Deo approbata; sacerdotium et fuga sepulturæ honorificæ.

Ἀκεψιμᾶς κατὰ τὸν αὐτὸν γέγονε χρόνον, οὗ κλέος εὐρὺ κατὰ πᾶσαν τὴν Ἕω. Οὗτος ἐν οἰκίσκῳ καθείρξας ἑαυτὸν, ἑξήκοντα διετέλεσεν ἔτη, μήτε ὁρώμενος, μήτε φθεγγόμενος· ἀλλ᾽ εἰς ἑαυτὸν νεύων καὶ τὸν Θεὸν φανταζόμενος, πᾶσαν ἐκεῖθεν ψυχαγωγίαν ἐδέχετο, κατὰ τὴν προφητείαν τὴν λέγουσαν · Κατατρύφησον τοῦ Κυρίου, καὶ δῴη σοι τὰ αἰτήματα τῆς καρδίας σου. Διά τινος δὲ βραχέος ὀρύγματος τὴν χεῖρα προτείνων, τὴν κομιζομένην τροφὴν εἰσεδέχετο. Τὸ δὲ ὄρυγμα οὐ διαπρεπὲς ἦν κατευθὺ διωρυγμένον, ἵνα μὴ πρόκειται τοῖς ὁρᾶν βουλομένοις, ἀλλ᾽ ἐγκάρσιον ἦν ἑλικωειδῶς κατεσκευασμένον. Τροφὴ δὲ αὐτῷ ἐκομίζετο φακὸς διάβροχος ὕδατι· ἅπαξ δὲ τῆς ἑβδομάδος νύκτωρ ἐξιὼν, τὸ ἀρκοῦν ὕδωρ ἀπὸ τῆς πελαζούσης ἀνιμᾶτο πηγῆς. Καί ποτέ τις πόρρωθεν προβατεὺς θρέμματα νέμων, σκότους ὄντος, κινούμενον θεασάμενος καὶ λύκον ὑποτοπάσας, συγκεκυφὼς γὰρ ἐβάδιζε σιδήρῳ πολλῷ βαρυνόμενος, τὴν σφενδόνην ὡς λίθον ἀκοντίσων ἐκίνησεν. Τῆς δὲ χειρὸς ἐπὶ πλεῖστον ἀκινήτου μενούσης, καὶ ἀφιέναι τὸν λίθον οὐ δυναμένης ἕως ἐκεῖνος θεῖος ἀνὴρ τὸ ὕδωρ ἀρυσάμενος ἐπανῆκεν, αἴσθησιν τῆς ἀγνοίας ἐδέξατο. καὶ μετὰ τὴν ἕω καταλαμβάνει τὸ τῆς ἀρετῆς φροντιστήριον, καὶ διηγεῖται τὸ γεγονὸς καὶ συγγνώμην αἰτεῖ, καὶ λαμβάνει τῆς πλημμελείας τὴν ἄφεσιν, οὐ φωνὴς φθεγξαμένης ἀκούσας, ἀλλὰ διὰ τῶν τῆς χειρὸς κινημάτων καταμαθὼν τὴν εὐμένειαν.

[2] Ἄλλος δέ τις, κακοήθει πολυπραγμοσύνῃ χρησάμενος καὶ γνῶναι ποθήσας τί δρῶν ἅπαντα τὸν χρόνον διετέλει, εἰς τὴν παρὰ τῷ θριγκίῳ πεφυτευμένην πλάτανον ἀναβῆναι τετόλμηκεν· ἀλλὰ παραυτίκα τῆς τόλμης ἐδρέψατο τοὺς καρπούς. Τὸ γὰρ ἥμισυ τοῦ σώματος ἀπ᾽ ἄκρας κορυφῆς μέχρι τῶν ποδῶν λυμανθεὶς, ἱκέτης ἐγένετο, τῆς ἁμαρτάδος κατηγορῶν. δὲ τῇ τομῇ τῆς πλατάνου τὴν ὑγείαν ἔσεσθαι προεμήνυσεν. Ἵνα γὰρ μὴ καὶ ἕτερος τὰ ἴσα δράσας ὑπομείνῃ τὰ ἴσα, τμηθῆναι παραυτίκα τὸ δένδρον ἐκέλευσεν. Εἵπετο δὲ τῇ τομῇ καὶ τῆς τιμωρίας λύσις. Τοσαύτῃ μὲν οὖν οὗτος θεσπέσιος ἐχρήσατο τῇ καρτερίᾳ, τοσαύτην δὲ παρὰ τοῦ ἀγωνοθέτου τὴν χάριν ἐδέξατο.

[3] Ἡνίκα δὲ τὴν ἐντεῦθεν ἀποδημίαν ἐστέλλετο, προεσήμανεν ὡς μετὰ πεντήκοντα ἡμέρας δέξεται τοῦ βίον τὸ τέλος· ὑπεδέξατο δὲ ἅπαντας τοὺς ἰδεῖν θελήσαντας. Ἐπειδὴ δὲ καὶ τῆς ἐκκλησίας ἀφίκετο πρόεδρος, ἤπειγεν αὐτὸν ὑποδέξασθαι τοῦ πρεσβυτέρου τὴν ζεύγλην· Οἶδα, λέγων, Πάτερ, καὶ τῆς σῆς φιλοσοφίας τὸ ὕψος καὶ τῆς ἐμῆς πενίας τὴν ὑπερβολήν. Ἀλλὰ τῆς ἀρχιερωσύνης τὴν οἰκονομίαν πεπιστευμένος, ταύτῃ τὰς χειροτονίας, ἀλλ᾽ οὐκ ἐκείνῃ προβάλλομαι. Δέξαι τοίνυν, ἔφη, τῆς ἱερωσύνης τὸ δῶρον, τῆς μὲν ἐμῆς δεξιᾶς ὑπουργούσης, τῆς δὲ τοῦ παναγίου Πνεύματος τοῦτο χάριτος χορηγούσης. Πρὸς ταῦτα φάναι λέγεται · Ὅτι μετ᾽ ὀλίγας ἐντεῦθεν ἐκδημήσω ἡμέρας, ἥκιστα περὶ τούτων ζυγομαχήσω. Εἰ μὲν γὰρ ἔμελλον ἐπὶ πλεῖστον βιώσεσθαι, πάμπαν ἔφυγον τὸ βαρὺ τοῦτο καὶ φοβερὸν τῆς ἰερωσύνης φορτίον, τῆς παρακαταθήκης ὀρρωδῶν τὰς εὐθύνας. Ἐπειδὴ δὲ οὐκ εἰς μακρὰν ἀπελεύσομαι, καταλιπὼν τὰ τῇδε, εὐπειθῶς τὸ κελευόμενον δέξομαι. Αὐτίκα τοίνυν, οὐδενὸς ἄγοντος, μὲν τὰ γόνατα κάμπτων τὴν χάριν ἀνέμενεν, δὲ τὴν χεῖρα ἐπιτιθεὶς ὑπούργει τῷ Πνεύματι. Τῇ δὲ ἱερωσύνῃ ὀλίγας ἐπιβιώσας ἡμέρας, βίου βίον ἠλλάξατο, καὶ τὸν ἀγήρω καὶ ἄλυπον ἀντὶ τοῦ πολυφρόντιδος ἔλαβεν.

[4] Ἁρπάζειν δὲ πάντων βουληθέντων τὸ σῶμα καὶ εἰς τὴν οἰκείαν ἑκάστῳ κώμην ἀποκομίζειν προαιρουμένων, μηνύσας τις τοῦ ἁγίου τοὺς ὅρκους, τὴν ἔριν διέλυσεν. Ὁρκῶσαι γὰρ αὐτὸν ἔφησεν ἔν ἐκείνῳ τῷ χωρίῳ παραδοῦναι τοῦτο ταφῇ. Οὕτω καὶ τῆς μετὰ θάνατον εὐτελείας ἐπεμελοῦντο τῶν οὐρανῶν οἱ πολῖται· καὶ οὔτε παριόντες μέγα φρονεῖν ἠνέσχοντο πώποτε, καὶ τελευτήσαντες τὸ παρὰ ἀνθρώπων οὐκ ἐπεσπάσαντο γέρας· ἀλλὰ τὸ φίλτρον ἅπαν εἰς τὸν νυμφίον μετέθεσαν, κατὰ τὰς σωφρονούσας γυναῖκας, αἱ παρὰ μόνων τῶν ὁμοζύγων καὶ φιλεῖσθαι καὶ ἐπαινεῖσθαι σπουδάζουσι, τῆς παρ᾽ ἄλλων εὐφημίας καταφρονοῦσαι. Τούτου χάριν αὐτοὺς νυμφίος καὶ μὴ βουλομένους ἀοιδίμους ἀπέφηνε, καὶ τῆς παρ᾽ ἀνθρώποις εὐκλείας ἐκ περιουσίας μετέδωκεν. Ὅταν γάρ τις τὰ θεῖα μετιὼν αἰτῇ τὰ οὐράνια, προστίθησι μετ᾽ ἐκείνων καὶ ἕτερα πάμπολλα, πολλαπλασίας τὰς αἰτήσεις δωρούμενος. Τοῦτο γοῦν καὶ νομοθετῶν ἔλεγεν· &ldquogr;Αἰτεῖτε τὴν βασιλείαν τοῦ Θεοῦ καὶ τὴν δικαιοσύνην αὐτοῦ, καὶ τὰ λοιπὰ πάντα προστεθήσεται ὑμῖν·&rdquogr; καὶ πάλιν· &ldquogr;Ὁ καταλιμπάνων πατέρα καὶ μητέρα καὶ ἀδελφοὺς καὶ γυναῖκα καὶ τέκνα ἕνεκεν ἐμοῦ καὶ τοῦ εὐαγγελίου μου, καὶ ἐν τῷ αἰῶνι τούτῳ ἑκατονταπλασίονα λήψεται καὶ ἐν τῷ μέλλοντι ζωὴν αἰώνιον κληρονομήσει.&rdquogr; Ταῦτα εἴρηκεν, καὶ πεποίηκεν. Ἡμᾶς δὲ εἴη καὶ λόγῳ παιδευομένους καὶ ταῖς τούτων προσευχαῖς ἐπερειδομένους, κατὰ σκοπὸν διῶξαι ἐπὶ τὸ βραβεῖον τῆς ἄνω κλήσεως, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν, ᾧ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

[S. Acepsimas sexaginta annos vixit in solitudine.] Per idem tempus Acepsimas fuit, cujus fama late sparsa est per Orientem. Is cum in domuncula seipsum inclusisset, annos transegit sexaginta, nec ulli visus nec ullum alloquens; sed in seipsum intuens Deumque contemplans, omnem inde capiebat consolationem, juxta propheticum dictum: “Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.” Per angustum vero foramen manum extendens, allatum cibum accipiebat. Foramen porro non recta perfossum erat, ne introspicere volentibus liceret, sed oblique circumductum. Cibus autem illi afferebatur lens aqua madefacta; semelque in hebdomada noctu egressus, aquæ quantum satis erat ex vicino fonte hauriebat. Itaque pastor quidam oves pascens, cum illum per tenebras moventem se procul aliquando conspicatus lupum esse conjiceret, quia multo ferri onustus pondere incurvus incedebat, fundam ad jaculandum agitabat. Sed cum manus immobilis diu maneret, lapidemque emittere non posset quoad divinus ille vir hausta aqua reversus est, errorem agnovit. Summoque mane ad virtutis gymnasium profectus, quod acciderat narravit, et petita venia remissionem impetravit, non aliqua loquentis voce audita, sed ex manus motionibus benevolentiam intelligens.

[2] [Cujus solitudinis amorem Deus approbat miraculo.] Alius quidam perversi moris curiositate ductus, scire avens toto tempore quid ageret, platanum maceriæ contiguam ausus est ascendere; sed audaciæ fructum mox retulit. Dimidia enim parte corporis tabefactus, supplex accessit delictumque confessus est. At ille excisa platano sanitatem recepturum prædixit. Ne quis enim similibus ausis pari pœna plecteretur, arborem confestim exscindi jussit; arborisque sectionem secuta est supplicii relaxatio. Tanta ergo fuit sancti hujus tolerantia, tantamque ab agonotheta gratiam adeptus est.

[3] [Altero mense ante obitum fit sacerdos.] Cum vero ad discessum ex hac vita se accingeret, post dies quinquaginta moriturum se significavit, et omnibus qui vellent visendi sui copiam fecit. Et cum ecclesiæ quoque pontifex venisset, urgebat eum ut presbyteri jugum subiret: Novi, dicens, o Pater, et philosophiæ tuæ sublimitatem et inopiæ meæ magnitudinem. Verumtamen pontificatus munere fungens, per hoc ego munus, non per illam ordinationes perago. Quare accipe, inquit, donum sacerdotii, ministrante quidem dextera mea sed præstante Spiritus sancti gratia. Ad hæc ita respondisse dicitur: Quoniam paucis abhinc diebus e vita discessurus sum, de his minime contendam. Enimvero si diutius victurus essem, grave et tremendum sacerdotii onus plane refugerem, reddendam depositi rationem perhorrescens. Sed quia brevi his omnibus relictis abiturus sum, jussis parebo non invitus. Mox igitur, ducente nemine, hic genibus flexis gratiam exspectabat, ille manum imponens Spiritui famulabatur. Sacerdotio autem paucis diebus superstes, vitam cum vita commutavit, expertemque senii et doloris pro multis curis obnoxia sortitus est.

[4] [Demortui corpus prope cellam ejus sepelitur.] Corpus vero cum rapere omnes vellent ac suum quisque in vicum transferre studeret, quidam revelato sancti jurejurando litem diremit. Sacramento enim astrinxisse illum dixit, ut ipsum hoc in loco sepeliret. Usque adeo cœli civibus curæ fuit etiam post mortem simplicitas: qui neque in vita altos spiritus gesserunt umquam et mortui ab hominibus gloriam non captarunt; sed totum amorem in sponsum transtulerunt, pudicarum more mulierum, quæ a solis conjugibus et amari et laudari cupiunt, aliorumque laudes aspernantur. Eapropter illos sponsus nec volentes claros ac celebres reddidit, hominumque gloriam ad cumulum impertiit. Nam cum divina sectans quispiam cœlestia petit, una cum illis adjicit et alia, multiplicatas largiens petitiones. Hoc enim legem sanciens quoque dixit: “Petite regnum Dei et justitiam ejus, et cetera omnia adjicientur vobis;” et rursus: “Qui reliquerit patrem et matrem, et fratres et uxorem et filios, propter me et evangelium meum, et in hoc seculo centuplum accipiet et in futuro vitam æternam possidebit.” Hæc et dixit et fecit. Nobis vero et sermone et opere eruditis, atque horum precibus subnixis, utinam contigat ad scopum collineare, ad bravium supernæ vocationis in Christo Jesu Domino nostro, cui honor in secula. Amen.

EX MENOLOGIO GRÆCORUM
JUXTA COD. MEDIOLAN. D. 74. SUP. [Cfr. Comment., num. 7.] .

EX MSS.

Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ τοῦ ὁσίου Ἀκεψιμᾶ.

Ἐν τοῖς χρόνοις τοῦ μεγάλου Θεοδοσίου ἦν τις Ἀκεψιμᾶς ὀνόματι, ἐνάρετος· ὅστις ἐν οἰκίσκῳ καθείρξας ἑαὺτον κατὰ τὰ μέρη τῆς Ἀνατολῆς, ἑξήκοντα διετέλεσεν ἔτη μήτε ὁρῶν μήτε ὁρώμενος. Διά τινος δὲ βραχείας ὀπῆς τὴν χεῖρα προτείνων, τὴν κομιζομένην τροφὴν εἰσεδέχετο. Τροφὴ δὲ αὐτῷ ἐκομίζετο φᾶκος διάβροχος ὕδατος. Ἅπαξ δὲ τῆς ἑβδομάδος ἐξιὼν νύκτωρ, τὸ ἀρκοῦν ὕδωρ ἀπὸ τῆς ἐγγιζούσης ἐλάμβανε πηγῆς. Καὶ ποτέ τις ποιμὴν πόρρωθων πρόβατα νέμων σκότους ὄντος κινούμενον θεασάμενος, καὶ λύκον εῖναι νομίσας· συγκεκυφὼς γὰρ ἐβάδιζε, σιδήρῳ πολλῷ βαρυνόμενος· τῇ σφενδόνῃ * λίθον ἀκοντίσων ἐκίνησε. Τῆς δὲ χειρὸς ἐπὶ πλεῖστον ἀκινήτου μενούσης, καὶ ἀφιέναι τὸν λίθον οὐ δυναμένης ἕως * θεῖος ἀνὴρ τὸ ὕδωρ ἀρυσάμενος ἐπανῆκεν, αἴσθησιν τῆς ἀγνοίας ποιμὴν ἐδέξατο, καὶ ἡμέρας γενομένης καταλαμβάνει τὸν οἰκίσκον καὶ διηγεῖται τὸ γεγονός· * καὶ συγγνώμην αἰτεῖ. Καὶ λαμβάνει τὴν ἄφεσιν, οὐ φωνῆς φθεγγομένης ἀκούσας, ἀλλὰ διὰ τῶν τῆς χειρὸς κινημάτων καταμαθὼν εὐμένειαν. Ἕτερος δέ τις πειρᾶσαι θέλων αὐτὸν τί διαπράττοιτο παρ᾽ ὅλον βίον, ἀνῆλθεν εἰς πλάτανον, θεωρεῖν αὐτὸν βουλόμενος. Οὐκ εἰς μακρὰν τοὺς πονηρίας ἐδρέψατο καρπούς· τὸ γὰρ ἥμισυ τοῦ σώματος λυμανθεὶς ἱκέτης ἐλεεινὸς ἐγένετο. δὲ ὅσιος προστάξας τὴν πλάτανον κοπῆναι, ἰάσατο αὐτόν. Πρὸ δὲ πεντήκοντα ἡμέρων ἐδήλωσε τὴν ἑαυτοῦ κοίμησιν· καὶ ὑπεδέξατο καὶ ἐθεάσατο καὶ εὐλόγησε τοὺς προσελθόντας αὐτῷ. Ἐπεὶ δὲ καὶ τῆς ἐκκλησίας πρόεδρος ἀφίκετο καὶ κατηνάγκασεν αὐτὸν δέξασθαι τὴν τοῦ πρεσβυτέρου χειροτονίαν, ἐπείσθη εἰπών· Εἰ μὲν ἔμελλον ἐπὶ πλεῖον βιώσεσθαι, οὐκ ἂν τὸ βαρὺ τοῦτο κατεδεξάμην φορτίον· ἐπεὶ δὲ μέλλω ταχέως τελευτᾶν, ὑπακούω. Καὶ θεὶς τὰ γόνατα, τὴν χάριν ἔλαβε, καὶ μετ᾽ ὀλίγον τέλει τοῦ βίου ἐχρήσατο, ταφεὶς δὲ ἐν ἐκείνῳ τῷ οἰκίσκῳ, καθὼς ὡρκώσε τῷ ἐπισκόπῳ.

EODEM DIE SANCTI ACEPSIMÆ.

Temporibus Theodosii Magni erat quidam, Acepsimas nomine, insigni virtute vir; qui in tuguriolo inclusus per Orientis partes, sexaginta degit annos neque videns quempiam neque visus ab aliquo. Per angustum quoddam foramen manum protendens, allatum victum accipiebat. Victus autem ei afferebatur lens madefactus aqua; semel vero in hebdomade exiens noctu, quod satis erat aquæ ex vicino sumebat fonte. Et aliquando pastor quidam a longe oves pascens, per tenebras moventem se aspiciens et lupum esse putans (incurvus enim incedebat, ferro multo onustus), funda lapidem jaculaturus meditabatur. Manu vero diutissime immota manente, atque emittere lapidem non valente donec divinus vir aqua hausta rediisset, agnitionem ignorantiæ pastor accepit. Et die facto, tuguriolum adit, narrat quod factum fuerat et veniam petit; accepitque remissionem, nec vocem sonantem audiens sed per manus motus discens benignitatem. Alius autem quis, experientia discere volens quid faceret per totam vitam, ascendit in platanum, contemplari ipsum volens; sed non diu post improbitatis carpsit fructus. Medio enim corpore plaga percussus, supplex miserabilis factus est. Sanctus autem jussit platanum excidi, ipsumque sanavit. At quinquaginta dies ante manifestavit suam dormitionem et adventantes ad se suscepit, aspexit iisque benedixit. Cum autem ecclesiæ prælatus venisset, ac coegisset ipsum presbyteratus ordinem accipere, obedivit dicens: Si deberem diutius vivere, nequaquam grave illud susciperem onus; quia vero brevi sum moriturus, obedio. Et positis genibus, gratiam accepit; et paulo post finem vitæ adeptus est, sepultus in eodem loco, quemadmodum jurejurando obstrinxerat episcopum.

[Annotata]

* cod. σφενδονι.

* cod. ὡς.

* cod. γεγονως.

EX MENÆO NOVEMBRIS [Juxta editionem Bartholomæi Cutlumusiani ad diem 3 Nov.] .

Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, Μνήμη τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ἀκεψιμᾶ.

Οὗτος ἦν ἐπὶ Θεοδοσίου τοῦ Μεγάλου· ὃς ἐν οἰκίσκῳ καθείρξας ἑξήκοντα διετέλεσεν ἔτη, μήτε ὁρώμενος μήτε φθεγγόμενος· ἀλλ᾽ εἰς ἑαυτὸν νεύων καὶ τὸν Θεὸν φανταζόμενος, πᾶσαν ἐκεῖθεν ψυχαγωγίαν ἐδέχετο. Τὸ δὲ ὄρυγμα οὐ δι᾽ ὅλου ἦν κατ᾽ εὐθὺ κατωρυγμένον, ἀλλ᾽ ἐγκάρσιον ἑλικωειδῶς κατεσκευασμένον. Τροφὴ δὲ αὐτῷ ἐκομίζετο φακὸς διάβροχος ὕδατι. Ἅπαξ δὲ τῆς ἑβδομάδος νύκτωρ ἐξιὼν, τὸ ἀρκοῦν ὕδωρ ἀπὸ τῆς πελαζούσης ἀνιμᾶτο πηγῆς, παρὰ μηδενὸς βλεπόμενος. Καὶ πολλῶν θαυμάτων γενόμενος αὐτουργὸς καὶ τὴν τοῦ πρεσβυτέρου ἀξίαν βίᾳ καταδεξάμενος, ἐν εἰρήνῃ τὸ πνεῦμα τῷ Θεῷ παρέθετο.

EODEM DIE, MEMORIA SANCTI PATRIS NOSTRI ACEPSIMÆ.

Temporibus Theodosii magni vivebat hic; qui in tuguriolo inclusus sexaginta degit annos, neque conspectus ab aliquo neque aliquem allocutus; sed, sibi ipsi intendens ac Deum ob oculos ponens, omnem inde recreationem sumebat. Foramen vero (tugurioli) non per totum recta erat perfossum, sed obliquum sinuose paratum. Cibus vero ipsi afferebatur lens madefactus aqua. Semel autem per hebdomadem noctu exiens sufficientem aquam ex vicino hauriebat fonte, a nemine conspectus. Ac multis patratis miraculis ac presbyteri dignitatem coactus accipere, in pace spiritum Deo reddidit.

DE SANCTO ELIA SOLITARIO PROPE ANTINOUM IN THEBAIDE.

SECULO IV.

[Commentarius]

Elias solitarius (S.)

AUCTORE G. V. H.

In Græcorum menæis ad diem 3 novembris celebratur sanctus Elias. [Plures sunt Eliæ.] Ubi sic legitur: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, Ὅσιος Πατὴρ ἡμῶν Ἠλίας ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται.

Τῶν ἀρετῶν εἰς ἅρμα προβὰς Ἠλίας
Πόλῳ προσῆλθεν, ὥσπερ ἄλλος Ἠλίας.

Eodem die Sanctus pater noster Elias in pace consummatur.

Virtutum in currum ascendens Elias,
Cœlum adiit, ut alter Elias.

Sancti viri Eliæ nomine insigniti plures in Vitis Patrum Heriberti Rosweydi leguntur. Quorum unus vixit prope Jordanem in spelunca, monachus probatissimus, hospitalitatis merito clarus [Historia Lausiaca, lib. VIII, cap. 3 (Migne, P. L., tom. LXXIII, col. 1194).] . Alius quidam miraculoso castitatis dono celeberrimus, qui, Arthribi sive Athlebe civitate oriundus, magnum monasterium virginum ædificavit, cui ad mortem usque præfuit [Ibidem cap. 35 (P. L., tom. cit., coll. 1135, 1136).] . Ac tertius quidam Elias in cœnobio Sabæ [De Vitis Patrum, lib. X (P. L., tom. LXXIV, col. 145).] .

[2] [Hic agitur de illo qui vixit prope Antinoum, de quo Palladius] Quorum nullus hac die in menæis coli videtur, sed alius quidam egregia sanctitate præclarus Elias, qui vixit in solitudine Antinoi, quæ est metropolis Thebaidis in ripa fluminis Nili. De quo agunt Rufinus in Historia Monachorum [Cap. 12 (P. L., tom. XXI, col. 432).] , et Sozomenus [Hist. eccles., lib. VI, c. 28 (P. L., tom. LXXIII, col. 1154, 1155).] et Cassiodorus [Hist. Trip., lib. VIII, c. 1 (P. L., tom. LXIX, col. 1107).] et Nicephorus Callistus [Hist. eccl., lib. XI, c. 34 (P. G., tom. CXLVI, col. 694).] : qui pendere omnes videntur ex Palladii Historia Lausiaca (quam e græco translatam a Gentiano Herveto Vitis Patrum Heribertus Rosweydus inseruit), cujus e capite 51 res gestas S. Eliæ transcribimus, una cum versione Rufini; quas hinc inde textui græco apponimus ut studiosus lector hac occasione utatur cognoscendi libertatem Rufini, originalis exemplaris non tantum verba sed et res mutantis.

TEXTUS PALLADII.

Ἴδομεν δὲ καὶ ἕτερον πρεσβύτερον τῆς Ἀντινόου μητροπόλεως τῆς Θηβαῒδος, ἑκατὸν δέκα ἐτῶν λοιπὸν ὄντα· ἐφ᾽ ὅν ἐλέγετο τοῦ προφήτου Ἠλίου πνεῦμα ἀναπεπαῦσθαι. Διαβόητος γὰρ ἦν οὗτος, ἐν τῇ φοβερᾷ ἐκείνῃ ἐρήμῳ ἑβδομήκοντα ἔτη ποιήσας. Ού δύναται δὲ λόγος ἐπάξιος τὴν τραχεῖαν ἐκείνην ἔρημον διηγήσασθαι τῆς ἐν τῷ ὄρει ἐν ᾧ ἐκεῖνος ἐκαθέζετο, μηδέποτε κατελθὼν εἰς τὴν οἰκουμένην. Ἄτραπος δὲ στενή τις ἦν τῶν πρὸς αὐτὸν ἀπιόντων, ὡς μόλις ἐπιβαίνειν τοῖς ἴχνεσι τοὺς ἀφικνουμένους, ἔνθεν κἀκεῖθεν λίθων ἀγρίων παρακειμένων. Ἦν δὲ καθήμενος ὑπὸ πέτραν τινὰ εἰς σπήλαιον, ὥστε καὶ τὸ ἰδεῖν αὐτὸν λίαν ἦν φοβερόν. Ἐτρεμε δὲ λοιπὸν ὅλος, ὑπὸ τοῦ γήρως συνεχόμενος. Πολλὰ δὲ καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν σημεῖα ἐπιτελῶν καὶ ἰώμενος τοὺς κάμνοντας οὐκ ἐπαύετο. Ἔγεγον δὲ περὶ αὐτοῦ οἱ πατέρες, ὅτι οὐδεὶς μέμνηται τὴν αὐτοῦ ἐν τῷ ὄρει γεγενημένην ἄνοδον. Ἤσθιεν δὲ ἐν τῷ γήρει τρεῖς οὐγγίας ἄρτου εἰς ἑσπέραν, καὶ τρεῖς ἐλαίας. Ἐν νεότητι δὲ ἀεὶ δι᾽ ἑβδομάδος ἐσθίων ἅπαξ διετέλει [P. G., tom. XXXIV, coll. 1132, 1137.] .

INTERPRETATIO RUFINI.

Vidimus et alium senem venerabilem, Eliam nomine, in finibus civitatis Antinoi, quæ est metropolis Thebaidos, centum fere jam et decem ut dicebatur annorum; super quem dicebant quod vere spiritus Eliæ in eo requievisset. Multa enim de eo et magnifica referebantur. Septuaginta namque annos in solitudine vastissima eum transegisse perhibebant, cujus deserti horrorem terroremque nullus sermo digne poterit exponere. Ille sedebat ergo senior tota hac ætate humanæ habitationis nesciens loca. Semita autem erat angusta et scrupea, quæ ad eum ducebat; quæ vix inveniri a commeantibus posset. Locus vero ipse in quo sedebat, spelunca erat terribilis quædam et intuentibus plurimum horroris incutiens. Ipse autem trementibus jam membris præmatura quatiebatur ætate. Incessabiliter tamen per singulos dies signa faciebat, et advenientes ad se quacumque incommoditate constrictos, omnimodis resolvebat. Cuncti vero patres affirmabant quod nullus omnino meminisset quando hic secessisset ad eremum. Cibus ei erat panis exiguus et paucissimæ olivæ usque ad ultimam senectutem. Nam in juventute septimanas frequenter jejunasse perhibebatur [Loc. cit.] .

INTERPRETATIO GENTIANI HERVETI.

Vidimus autem alium quoque senem in solitudine Antinoi, quæ est metropolis Thebaidis, Eliam nomine, qui natus erat centum et decem annos. Super eum dicebant spiritum Eliæ prophetæ requievisse; erat enim valde celebratus, ut qui in terribili illa solitudine egisset septuaginta annos. Non potest autem oratio pro dignitate narrare asperam illam solitudinem quæ est in monte in quo ille sedebat, numquam descendens in illam quæ habitatur regionem. Est enim quædam semita eorum qui ad ipsum accedunt ejusmodi ut vix possint insistere vestigiis ii qui accedunt, hinc et inde lapidibus asperis obvallata. Erat autem sedens sub quadam petra in spelunca, adeo ut ipsum quoque videre esset formidabile. Tremebat autem jam totus, ut quem senectus opprimeret. Multa autem signa quotidie peragebat, nec cessabat mederi ægrotantibus. Dicebant autem qui apud ipsum erant Patres, neminem meminisse ejus ascensus in montem. Comedebat autem in senectute tres uncias panis et tres oleas vespere. In juventute autem semper semel comedebat in hebdomada.

[3] [et ex Palladio alii.] Diximus reliquos quos citavimus auctores a Palladio pendere. Quod ut oculis pateat, pauca illa verba quæ de Elia scripserunt hic adjungimus. Sozomenus: Eodem tempore vixerunt Copres, Hellus et Elias… Elias vero tunc quidem haud procul ab urbe Antinoo philosophabatur, annos natus decem circiter supra centum. Antea vero dicebat se in desertis locis solitarium mansisse annis septuaginta. Ac licet adeo provecta esset ætate, nihilo tamen minus in jejuniis et districta vivendi ratione perseveravit [Loc. cit.] . Cassiodorus Sozomenum fere vertit, hoc modo: Ea tempestate fuerunt Copres et Hellin nec non Helias … verum Elias tunc quidem non procul ab Antinoo civitate degebat in eremo, agens annum ætatis circa centesimum atque decimum. Antea tamen pene septuaginta annis solus vixit in solitudine et usque ad hanc ætatem jejunando et viriliter conversando pervenit [Loc. cit.] . Quibus consonant verba Nicephori Callisti: Spectati quoque eo tempore fuere Copres, Helles et Elias… Helias porro prope urbem Antinoum monasticæ philosophiæ suæ habuit officinam; qui centesimum et decimum excessit annum. Dixit is autem prius se ad annos septuaginta solum in solis locis habitasse, quam eo pervenerit. Et cum ea esset ætate, ad finem tamen usque in certamine cœpto viriliter jejunans perduravit, perinde atque eo ipso aut tertio inde anno monasticæ vitæ stadium esset ingressus [Loc. cit.] .

[4] [Palladii fides] Tota ergo rerum ab Elia gestarum fides apud Palladium manet; cujus fides christiana quum suspecta fuerit, [catholica suspecta, sed non fides historica.] quæritur utrum fides historica sit integra, ac proinde utrum ea quæ de sancto Elia narravit credi possint? De Palladii fide christiana agit Heribertus Rosweydus, de Vitis Patrum, libro octavo, cujus legenda Præludia [P. L., tom. LXXIII, col. 1066 sqq.] in Palladii Historiam Lausiacam; et videbis Palladium Origenis erroribus fuisse corruptum. De quo S. Epiphanius ad Joannem, Hierosolymitanum episcopum, scribit: Palladium vero Galatam, qui quondam nobis charus fuit et nunc misericordia Dei indiget, cave, quia Origenis hæresim prædicat et docet; ne forte aliquos de populo tibi credito ad perversitatem sui inducat erroris [P. G., tom. XLIII, col. 392.] . Hic Palladius videtur fuisse Origenis ille sectator qui sanctam Paulam tentare aggressus est, quemque sanctus Hieronymus convenit atque ad silentium redegit. Historia narratur ab ipso Hieronymo in Paulæ epitaphio: Necessitas, ait, mihi incubuit “nequissimæ viperæ ac mortiferæ bestiæ resistendi.” Pelagio quoque favisse Palladius videtur. Id colligitur ex Hieronymi proœmio adversus Pelagium, ubi hæc habet: Palladius servilis nequitiæ eamdem hæresin instaurare conatus est et novam translationis hebraicæ mihi calumniam struere. Nunc et illius ingenio nobilitatique invidimus? Nunc quoque mysterium iniquitatis operatur. Postea tamen S. Joanni Chrysostomo adhæsit, atque in hujus sanctissimi viri causa præstitit multa. Tunc ergo, nisi forte simulaverit, catholice sentiebat. Sed de his rebus legantur Rosweydus et Baronius [Annales eccles., ad annum 388, numm. 103 – 110.] . Ego quidem sic sentio: errasse Palladium ac reprehensione dignum fuisse; sed animo fuisse hæreticum, mihi non constat. Quapropter ut multo cum jure notat Rosweydus, Historia Lausiaca caute legenda est in quorumdam virorum vita, quæ a Palladio immerito laudatur; sed non ideo mendacem fuisse Palladium arbitror, ita ut quæ oculis vidisse et ab idoneis testibus audivisse se dicat, iis quoque historica fides sit recusanda. Et ideo quæ ipse vidisse et audivisse de sancto Elia testatur, ea putaverim secura mente a nobis credi posse.

[5] [Alia quædam forte ad hunc Eliam spectantia.] Nostri quoque Eliæ videntur esse quæ narrantur inter Verba Seniorum, libello II, n. 5 [Vitæ PP., lib. VI (P. L., tom. LXXIII, col. 1001).] : Dicebant seniores aliquando abbati Eliæ in Ægypto de abbate Agathone: quia “bonus frater est.” Et dicit eis senex: “Secundum generationem suam bonus est.” Qui dixerunt ei: “Secundum autem antiquos quid?” At ille respondens ait : “Jam dixi vobis quia bonus est secundum generationem suam; secundum antiquos vero, vidi hominem in Scythi, qui poterat facere ut sol staret in cœlo, sicut fecit Jesus filius Nave.” Et hæc audientes obstupuerunt et glorificaverunt Deum. Fortassis et sequentia: Duo fratres ad abbatem Eliam venerunt, impugnati a cogitationibus suis: et videns eos senex quod essent corpulenti, tamquam ad discipulum suum subridens ait: “Vere, frater, ego erubesco pro te, quia sic enutristi corpus tuum, cum certe profitearis te monachum; pallor enim et macies cum humilitate decus est monachi” [Ibid., libello III, Verba Sen. 64, col. 771.] .

[6] [De Elia agitur in Prato Spirituali.] At sine dubio noster Elias est senex ille de quo in Prato Spirituali, cap. 44 [P. L., tom. LXXIV, col. 141.] : Senex quidam enarravit nobis cum Thebaidam venissemus, quod senex unus morabatur extra civitatem Antinoum, magnæ virtutis vir, qui in cella sua egerat annos septuaginta. Erant autem illi discipuli decem, ex quibus unus erat valde negligens sui. Senex ergo sæpius illum corripiebat et hortabatur, dicens: “Frater, sollicitudinem gere pro anima tua; habes enim mori, et, nisi te emendaveris, in supplicium tendes.” Frater autem ille semper seni inobediens erat, nec ea quæ ab ipso dicebantur admittebat. Contigit autem post aliquantum temporis, ut iste moreretur. Contristatus vero senior super illo valde (sciebat enim quod in magna desidia et negligentia de seculo exiisset), cœpit orare ac dicere: “Domine Jesu Christe, verax Deus noster, revela mihi quid sit circa fratris animam.” Aspexit autem, in excessu mentis effectus, fluvium ignis, ingentemque in ipso igne multitudinem, ac medium fratrem illum, ad collum usque demersum. Tunc ait illi senior: “Nonne te propter hanc pœnam orabam ut curam animæ tuæ ageres, fili?” Respondit frater et ait seni: “Gratias ago Deo, Pater, quod vel caput meum requiem habet, per orationes enim tuas supra caput episcopi sto”.

[7] [Quo tempore vixerit Elias.] Jam videndum est quo tempore S. Elias vixerit. Palladius Alexandriam venit sub Theodosii consulatu secundo, anno Christi 388 [Hist. Laus., cap. 1 (P. L., tom. LXXIII, col. 1091).] . Tres annos versatus est in monasteriis circa Alexandriam [Ibid., cap. 7.] ; multos vidit senes æquales tempore magno Antonio; peragravit deinceps eremum et multos sanctos viros adiit; tandem morbi causa in Palæstinam venit, ubi mansisse videtur usque ad annum Christi 392. Viderit ergo Eliam anno 391. Elias tunc agebat annum decimum supra centesimum. Qui diu quidem non supervixerit. Quare tempus vitæ sancti Eliæ ab anno circiter 280 usque ad seculum IV finiens duravit. Fuit ergo Elias sancti Antonii Magni æqualis. Suspicor inter Eliam atque Antonium necessitudinem aliquam intercessisse. Sermo enim fit de Eliæ congregatione, ex qua unus monachus ad Antonium perrexit atque ab hoc sancto remissus fuit eo unde venerat. Res est digna relatu; narratur autem inter Verba Seniorum, libello nono [De Vitis Patrum, lib. V (P. L., tom. LXXIII, col. 909).] . Contigit aliquando fratri in congregatione abbatis Eliæ tentatio, et expulsus inde abiit in montem ad abbatem Antonium. Et cum mansisset aliquanto tempore apud eum, remisit eum ad congregationem unde exierat. Illi autem videntes eum, iterum expulerunt; qui similiter perrexit ad abbatem Antonium, dicens: “Noluerunt me suscipere, Pater.” Mittit ergo senex ad eos, dicens: “Navis naufragium tulit in pelago, et perdidit onus quod portabat, et cum labore vacua navis perducta est ad terram. Vos ergo liberatam navim in terram vultis submergere?” Illi autem cognoscentes quia eum abbas Antonius remisisset, statim susceperunt eum. Fateor me non posse demonstrare argumento invicto hunc Eliam de cujus congregatione agitur, nostrum fuisse Eliam; verum quum constet Eliam hunc nostrum Antonio fuisse coævum atque eodem tempore monachi vitam duxisse,atque insuper beato viro adhæsisse alios Patres, quos discipulos ejus reputare licet, quum tandem alius Elias isto tempore congregationis pater mihi plane non fuerit repertus, opinor de nostro agi Elia. Alia de sancto Elia invenire non potui; quare hic finis esto.

DE SANCTO VALENTINIANO EPISCOPO SALERNITANO.

SECULO V EXEUNTE.

[Commentarius]

Valentinianus episcopus, Salerni (S.)

AUCTORE G. V. H.

Philippus Ferrarius in Catalogo sanctorum Italiæ de sancto Valentiniano, episcopo Salernitano, sequentia tradit: [Notus est, non ex Actis, sed ex aliis documentis,] Valentinianus, sextus ecclesiæ Salernitanæ episcopus, sancto Gaudioso, quinto episcopo, successisse traditur. Vixit et sanctitate floruit ante annum salutis humanæ quingentesimum, quo anno illi subrogatus legitur Gaudentius, qui, Symmacho Pontifice Maximo, synodo Romanæ 105 episcoporum, adversus Laurentium in schismate contra Symmachum electum coactæ, interfuit. Valentinianus autem cum aliquamdiu ecclesiæ suæ sanctissime præfuisset, III nonas Novembris migravit e vita, honores qui sanctis episcopis debentur, promeritus. Cujus corpus in inferiore cathedrali ecclesia cum sanctorum episcoporum corporibus religiose asservatur. Ex tabulis et monumentis ejusdem ecclesiæ. Atque in Annotatione dicit: Acta haud exstant; exstat ejus memoria in breviario antiquo ecclesiæ Salernitanæ ante annos quadringentos scripto; ubi etiam oratio sive collecta quæ in ejus festo dicitur, continetur. Ejus meminit Baronius in annot. in Martyrologium Romanum die 19 octobris, et Gaspar Musca in libro de Episcopis Salernitanis.

[2] [et ab aliis sextus habetur episcopus Salernitanus,] Loco citato Baronius occasione sancti Eusterii, item Salernitani episcopi: Reconditum, ait, est ejus (Eusterii) corpus in ecclesia cathedrali in crypta inferiori sub altaris confessione, ubi et posita sunt aliorum sanctorum episcoporum ejusdem civitatis veneranda corpora, ut Bonosii episcopi… Valentiniani episcopi, quem celebrant 3 Novembris etc. Gaspar autem Musca, in libro de Episcopis et archiepiscopis ecclesiæ Salernitanæ [Neapoli 1594, pp. 14, 15.] , ante S. Gaudentium et post S. Gaudiosum recenset S. Valentinianum, nullo tamen ætatis, seculi aut episcopatus anno assignato. Titulum sancti et orationem sumpsit ex Breviario Salernitano sec. XII.

ORATIO.

Adjuva nos quæsumus, Domine, deprecatione sancti Valentiniani, confessoris tui atque pontificis: et præsta ut cujus hodie solemnitatis diem cum lætitia spirituali veneramur in terris, ejus auxilium sentiamus in cœlis. Per etc.

Et paulo post: Quorum omnium sanctorum sex episcoporum corpora in majori Salernitana ecclesia ad præsens sub vocabulo B. Apostoli et Evangelistæ Matthæ in inferiori basilica ad altare sanctorum confessorum, quod spectat ad occidentem, honorifice cum sacris aliis sanctorum reliquiis recondita sunt. Sex episcopi quos enumeraverat, sunt SS. Bonosius, Gramatius, Verus, Eusterius, Gaudiosus, Valentinianus. Sequenti deinde Gaudentio annum assignat 500. Quare sancti Valentiniani episcopatus finem seculi V occupaverit.

[3] [ab aliis quintus.] Atque hæc sunt fere quæ de sancto Valentiniano dicenda habuimus; quibus addimus in Hagiologio Italico [Tom. II, p. 271.] S. Valentinianum non sextum, sed quintum Salerni episcopum dici: Valentinianus, seu Valentinus, quintus Salerni episcopus, post S. Eusterium eam ecclesiam sancte rexit. Ejus dies festus agitur die tertia Novembris in eadem ecclesia ubi sanctum corpus requiescit. Quæ sumpta sunt ex Ughellio, Italia Sacra, in Episcopis Salernitanis. — Ferrarius, quem supra citavimus, in Catalogo sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt, ad diem 3 novembris: Salerni sancti Valentiniani episcopi. Ejusdem meminit Castellanus in Martyrologio generali.

DE SANCTA SILVIA MATRE SANCTI GREGORII MAGNI.

SECULO VI.

[Commentarius]

Silvia, mater S. Gregorii Magni (S.)

AUCTORE G. V. H.

Inter sanctas mulieres quas generatione filiorum salvandas Apostolus prædicavit, [S. Silvia,] præcipuum locum tenet sancta Silvia, sancti Gregorii Magni mater. Cujus sanctissimæ mulieris cultum valde antiquum, sed currentibus seculis pene oblivione obrutum, Clemens VIII Pontifex Romanus instauravit, illato sanctæ Silviæ nomine in Martyrologium Romanum ad diem 3 mensis novembris: Romæ sanctæ Silviæ, matris S. Gregorii Papæ [Vide notam l ad III non. Nov. in editione Martyrologii Romani anno 1630 typis Vaticanis excusi.] . Notavit Castellanus in Martyrologio Universali [Ad 3 Nov.] sanctæ Silviæ elogium in hunc locum fuisse insertum ob populi concursum ad S. Gregorii monasterium die præcedenti, in Commemoratione omnium fidelium defunctorum.

[2] [inter sanctas mulieres eminens gloria,] Inter præclaras ac christianæ vitæ laude eximias mulieres sancta Silvia eminet velut inter ignes luna minores. Quippe quæ et genere et divitiis magna extiterit, magna quoque præstantissimis nuptiis cum Gordiano, sed multo major insigni morum sanctitate; quam tandem educato ad omnimodam virtutem filio, viro incomparabili, magno Gregorio, non dubitamus maximam vocare inter sanctas mulieres, immaculato matrimonii thoro et viduæ vitæ ornamentis illustres. Dolendum est a nemine veterum sanctissimæ hujus mulieris vitam litterarum monimentis fuisse commissam. Quare cogimur hinc inde expiscari sparsas de sanctæ Silviæ memoria reliquias.

[3] [illustrissimo genere orta,] Paulus Diaconus Vitam S. Gregorii Magni auspicatur ab ejusdem parentibus, ita scribens: Gregorius hac urbe Romana, patre Gordiano, matre vero Silvia editus, non solum de spectabili senatorum prosapia, verum etiam religiosa, originem duxit [Migne, P. L., tom. LXXV, col. 41.] . Joannes Diaconus ejusdem sancti Gregorii Vitam exorditur in hunc modum [Ibid., col. 63.] : Gregorius genere Romanus, arte philosophus, Gordiani, viri clarissimi, et beatæ Silviæ filius, præfuit Romanæ sedi annis tredecim, mensibus sex, diebus decem, temporibus Tiberii Mauricii et Phocæ Augustorum. Iste, senatoria stirpe progenitus, tam nobilissimam quam etiam religiosissimam genealogiam duxit. Consentiunt itaque Paulus et Joannes in asserendis parentum sancti Gregorii, Gordiani scilicet ac Silviæ, nobilitate et virtute. Utriusque prærogationis argumenta deinde afferunt a parte Gordiani, sed a parte sanctæ Silviæ nihil. Silviæ progenitores, consanguineos ac cognatos cum uterque auctor silentio premat, cogitare licet eosdem ipsis fuisse incognitos. Quare aliqui opinari potuerunt sanctam Silviam non esse Romæ ortam nec fortasse Romanorum sanguine cretam. Sororem habuisse videtur Silvia nomine Pateriam, quæ ad paupertatem redacta fuit. Gregorius enim ad Anthemium subdiaconum scribens [Epist. lib. I, 39 (P. L., tom. LXXVII, col. 493).] : Volo, inquit, ut domnæ Pateriæ, thiæ meæ, mox ut præsentem jussionem susceperis, offeras ad calciarium puerorum solidos quadraginta et tritici modios quadringentos. Thia enim est matertera, quamquam etiam pro amita sumatur; sicut nostrum tante, quod et patris et matris sororem significat. Sed Gregorius alibi tres dicit suo patri fuisse sorores, quas nomine designat. Ideoque videtur Pateria non fuisse quarta Gordiani soror, sed soror sanctæ Silviæ.

[4] [patria utrum Sicula] Sunt qui existiment beatam feminam genere fuisse Siculam. Etenim Gregorius, cum parentum jam dudum obitu liberam disponendarum rerum suarum haberet facultatem, ut ait Paulus Diaconus [Tom. cit., col. 43.] , vel potius patre orbatus, ut scribit Joannes Diaconus [Tom. cit., col. 63.] , sex monasteria in Sicilia construxit [Paulus Diac. ibid.; Joannes Diac. ibid. et Greg. Turon. Hist., lib. X, c. 1.] et præterea septimum intra urbis Romæ mœnia [Ibid.] . Quibus monasteriis tantum de redditibus prædiorum suorum delegavit, quantum posset illic commorantibus ad quotidianum victum sufficere [Paulus Diac., ibid.] . Jam vero Sicula monasteria ex maternis Gregorii bonis ditata fuisse dicunt, et inde concludunt sanctam Silviam genere esse Siculam. Apud Rocchum Pirrum [Sicilia Sacra, Syrac. Eccl., ad annum 553 (ed. Petri van der Aa, col. 582).] lego: S. Silviam matrem D. Gregorii PP. Magni, quæ anno 558 circiter 12 martii e vita decessit, in martyrologium Siculum Octavius Cajetanus retulit: et quinque argumentis dubitat in sua Idea, fol. 25, an Silvia fuerit Sicula (conjicit scilicet, Silviam fuisse Siculam). Primo, ex fama ad eum delapsa a M. Thoma Pallavicino, socio Magistri sacri Palatii, per Vincentium Bonincontrum, episcopum Agrigentinum et Pauli PP. V theologum. Secundo, ex Gregorii PP. Magni pietate in sanctos Siculos, hausta a matre certe quidem Sicula: ille enim Agatham et Luciam VV. MM. Siculas in Missæ canonem intulit, ut tradit sanctus Anthelmus, episcopus Schireburgensis; basilicam S. Agathæ in Suburra purgatam sacravit, et sacrarium S. Luciæ in basilica S. Petri. Tertio, ejusdem sancti Gregorii in Siciliam affectus, quem ex epistolis facile cognoscas. Quarto, monasteria sex Gregorius ante initum pontificatum in Sicilia ædificavit, ex iis duo Syracusis, agrisque et latifundiis donavit, quæ ille in insula habebat; et forte ea bona dotalia Siculæ matris extitere. Quinto, eodem ævo aliæ feminæ Siculæ viris Romanis nuptæ, ut Faustina Tertullo, patri martyris Placidi, Elpis Severino Boetio V. C. ac martyri. Tum forte etiam Silvia Gordiano in matrimonium data. Conjecturas has esse affirmas. Scio, sed interdum conjecturis expressa veritas. Hæc Cajetanus. Et rursus Rocchus Pirrus suo nomine, in opusc. de Abbatiis Siciliensibus [L. IV, part. II (in opere modo cit., col. 1300).] : Primum: sex monasteria (ædificavit)… Secundum: in Sicilia ædificavit. In qua scilicet illius regione? Ubi totum patrimonium tenuit, ibi omnia construxit. Sed in Panormitanis partibus cuncta bona suæ genitricis Silviæ ædesque seu palatium prætorianum tenuit; ergo ibidem constructa. Etsi P. Octavius Cajetanus Societatis Jesu, vir omni virtutum genere perspectaque eruditione illustris, quinque rationibus eamdem sanctam Silviam * et ex duobus monasteriis sub D. Gregorio Syracusis structis ac dotatis Syracusanam civem suam conjectet, quanto certius et evidentius ex illius prædiis Panormi existentibus nativitate Panormitanam fuisse enuclemus? Hi duo ergo Siculi Octavius Cajetanus et Rocchus Pirrus ob allatas sive rationes sive conjecturas sanctam Silviam Siculam esse opinantur. Sed conjecturis ea causa definiri nequit.

[5] [an Romana] Albertus Cassius in libro quem scripsit De aquarum meatibus urbis Romæ [Corso delle acque etc. in Roma 1755.] , parte secunda agens de vita sanctæ Silviæ, contra insurgit, ac sanctam Silviam Romanam esse contendit. Hic auctor quum in aquæductus urbis Romæ studiose inguireret, reperit quatuor aquæductus ire per terras ac prædia S. Silviæ, et sic quasi ex grato animo de eadem sancta scripsit commentarios, ad vindicandum ortum, familiam ac patriam sanctæ Silviæ, magni Gregorii matris. Præterea dolebat auctor donationes factas a sancta Silvia et a sancto Gregorio oblivioni fuisse traditas; ac tandem devotio populorum, qui sanctam Silviam quasi terrarum suarum dominam habuerant, auctori ad scribendum incitamento fuit. Quos inter populos enumerat incolas castelli Faustiniani, quod e ruinis oppidi Sassolæ constructum creditur; qui quum inde migrare debuissent, ædificato castello nomen Gregorii imposuerunt: traditumque est super propinqui montis supercilio constructum fuisse ecclesiam in honorem sanctæ Silviæ. Unde in præsentem diem (1755) mons S. Silviæ appellatur. Incolæ isti filiabus suis frequenter Silviæ nomen imponunt.

[6] [incertum.] Massa Apollonia, cujus caput est Empulum oppidum. Hanc massam Apolloniam Gregorius, Silvia matre consentiente, dedit monasterio Sublacensi. Sed hujus castelli incolæ, tum Gregorium tum Silviam matrem obliti, ne ecclesiam quidem in eorum honorem erexerunt. Incolæ Piscani, Guadagnali, Poli, omnes latifundia olim sanctæ Silviæ tenent; sed Silviæ videntur obliti. Loca enumerata fuerunt S. Eustachii martyris, juxta auctorem modo citatum; ex eodem enim Anicio genere erat Silvia. Empulum, a sancta Silvia dono datum monachis Sublacensibus, destructum a Tiburtinis et sub nomine Madama reconstructum, apud Petrum Ciossi (nobilem virum ex iis qui destructo Empulo in novum castellum S. Angeli Madama vocatum transierant) per prosopopœam ita loquitur:

Me Sylvia Domina, Gregorii magna parens,
Monachis divæ Scholasticæ dono dedit.

Hæc excerpimus ex dicti auctoris commentariis de sancta Silvia [Op. cit, p. 2, capp. 1, 2.] ; quorum fidem utique penes auctorem relinquimus. Sed opportuna sunt responsa opinantibus Siculis ex latifundiis SS. Silviæ aut Gregorii patriam sanctæ Silviæ determinari. Nos simpliciter confitemur patriam sanctæ Silviæ omnimoda certitudine jam definiri a nobis non posse.

[7] [Qua domo nata incertum;] De ortus sanctæ Silviæ nobilitate nulla est controversia. Sed qua domo nata sit, historia non tradit. Secundum Albertum Cassium [Ibid., c. 5.] pater sanctæ Silviæ fuit Flavius Anicius Probinus, ex auctoritate Maurolyci. Quod si verum esset, S. Gregorius per patrem ac per matrem ex Anicio genere descenderet; quod idoneis argumentis esset de monstrandum. Qui ita sentiunt, Paulum ac Joannem diaconos, Vitæ S. Gregorii scriptores, de genere S. Silviæ tacentes facile explicare possunt. Quum enim paterni stemmatis gloriam ostendunt, una maternum laudaverunt. Uterque Felicem papam inter beati Gregorii atavos laudant, quamquam erronee Joannes Diaconus pro S. Felice III posuerit IV. Erat autem Gordianus, S. Gregorii pater, uti communis fert opinio, ex præclaro Aniciorum genere.

[8] [incertus pariter annus natalis,] Quo anno nata sit sancta Silvia, nemo veterum litteris tradidit. Conabimur ergo illum annum investigare, quantum licet. In Vita S. Gregorii ex ejusdem scriptis adornata, quam Maurini Patres suæ operum Gregorii Magni editioni præfixerunt [P. L., tom. LXXV, col. 246.] , Gregorii ortus refertur ad annum 540, non certis argumentis, sed ratione probabili. Nihil itaque vetat annum Gregorii natalem anteriorem illo statuere aut posteriorem, præsertim si rationi a Maurinis allatæ nihil contradicit, aut etiam conformior est. — Existit tamen traditio, quæ si verum dicit, annum 540 excludit. Rocchus Pirrus agens de sex monasteriis in Sicilia a Divo Gregorio ædificatis, refert S. Benedictum Romæ affuisse anno 531 atque eo anno a beata Silvia prægnante salutatum eidem futuram infantis quem portabat vitam prædixisse. Eamdem traditionem non semel commemorat Bucelinus in Annalibus, sed rem assignat anno 541. Rem gestam Bucelini verbis reddo: Quo ipso tempore Romæ aliquamdiu subsistentem conveniens B. Sylvia, Anicii Gordiani conjux lectissima, prægnans tunc magno revera filio, a magno Benedicto amantissime compellata et mirifice recreata, prophetico spiritu ab eodem de nativitate, nomine et officio ejus quem gerebat in utero infantis, Magni per omnia Gregorii, edocta est, magna et ipsa vitæ sanctitate et egregia cum marito in Sublacense non minus quam Cassinense Archisteria liberalitate præcipue primorum Ordinis cœnobiorum fundatoribus accensenda. Si hæc vera sunt (quod probare nec possum ego neque ab aliis probatum inveni, sed assertum quasi de manu in manum traditum), Gregorius non fuit natus anno 540, nam Benedictus anno 541 vidisse dicitur Silviam prægnantem; sed natus est aut anno 541 aut 542, secundum Bucelinum. Secundum traditionis formam quæ ad Rocchum Pirrum pervenit, non fuit natus Gregorius anno 540, sed aut anno 531 aut 532, nam anno 531 dicitur Benedictus Romæ fuisse ac prægnanti matri de Gregorio prophetiam edixisse. Difficile est statuere quemnam annum eligas, quum omnes sint incerti.

[9] [cui appropinquatur.] Hæc tamen est unica nota, quæ indicare possit annum quo nata est sancta Silvia. Nam supponere licet secundum mores illorum temporum nupsisse eam Gordiano primo pubertatis flore. Nupserit ergo anno ætatis decimo sexto, et habebis annum natalem beatæ Silviæ, si Rocchum Pirrum sequaris, 515 vel 516 (prægnans enim anno 531, aut illo anno aut sequenti peperit); si sequaris Bucelinum aut Maurinum auctorem Vitæ, annus beatæ Silviæ natalis est annus 525, 526 aut 524 (pro diverso anno quo natus putatur Gregorius, nempe 541 aut 542 aut 540). Supponere debuimus ad hanc rationem ineundam et Gregorium fuisse primogenitum, et primo matrimonii anno conceptum, quorum neutrum historia tradit; et præterea supposuimus Silviam anno ætatis decimo sexto nupsisse, quod pariter nulla historia dicit. — Boni consulat lector conamen investigantis latentem veritatem; quam etiamsi invenisse non constet, non potuimus tamen longe aberrare, ut patet ex ratione quæ Maurinum induxit ad annum Gregorii nati statuendum. Gregorius enim obiit anno 604, certe non admodum senex, et hic dicit suo tempore accidisse quod factum est anno 446. Secundum auctorem Maurinum factum illud incidit in infantiam Gregorii; secundum Rocchi Pirri narratum debuit incidisse in ejusdem Gregorii adolescentiam. Certius aliquid de anno nativitatis S. Silviæ determinare non possum.

[10] [S. Silvia egregie educat filios.] De pueritia Sanctæ nostræ nihil notum est; neque de juventute, præter matrimonium. Sanctissima ratione vitam instituisse, ac filium sanctissimis moribus erudiisse, clarum est. Quod a tanta matre expectari poterat, sanctam quoque filio suo Gregorio nutricem procuravit; cujus memoria postmodum Gregorius pontifex delectabatur. Nam ad Rusticianam Patriciam scribit [Lib. IV, epist. 46 (P. L., tom. LXXVII, col. 720).] : Domnam vero illam nutricem meam, quam mihi per litteras commendatis, omnino diligo et gravari in nullo volo. Vere dicere licet cum auctore Vitæ S. Gregorii ex ejus scriptis adornatæ: Quum parvulorum educatio matrum potissima sit provincia, juxta Paulum (I Tim. V, 10), non immerito conjicimus S. Silviam strenue officio erga suum Gregorium ejusque fratrem defunctam esse, omnesque christianæ matris partes in ipso instituendo diligenter implesse. Gregorio enim fratrem fuisse, vix revocari in dubium potest, nam pluribus in epistolis de illo loquitur. Sic ad Petrum subdiaconum [Lib. I, epist. 44 (P. L., tom. LXXVII, col. 504).] : Agimus autem gratias sollicitudini tuæ, quia de causa fratris mei præcepi tibi, ut argentum illius retransmisisse debuisses. Ad Theodorum, Ravennæ curatorem aut certe archidiaconum [Lib. IX, epist. 98 (P. L., tom. LXXVII, col. 1023).] : Sed si tantum est, gloriosum fratrem nostrum, vel de episcopis unum … subscribere faciemus. Ad Leontium exconsulem [Lib. X, epist. 51 (P. L., tom. LXXVII, col. 1106).] : Quæ a glorioso fratre nostro Palatino Patricio etc. De monasterio S. Hermæ, quod a fratre nostro constructum est [Lib. XIV, epist. 2.] . Hunc fratrem indicare videtur Gregorius Turonensis [Hist., lib. X, c. 1.] : Sed præfectus urbis Romæ, germanus ejus, anticipavit nuntium. Ex piæ matris et piæ nutricis recordatione scripsisse videtur S. Gregorius ad Theoctistam [Lib. VII, epist. 26.] , agens de puerorum educatione, verba illa aurea, dicens: Verba nutrientium aut lac erunt, si bona sunt, aut venenum, si mala.

[11] [Vidua vivit sanctissime.] Viro suo Gordiano orbata, sanctæ viduæ mores egregie monstravit Silvia, mundo valedicens ac pietatis operibus ex toto dedita. Digna eximio Aniciorum genere, digna erat cui dicerentur illa quæ Hieronymus ad Demetriadem virginem, Anicii Olybrii filiam, scripserat: Nobilitate et divitiis prima in orbe Romano … cum tui generis sit et habere et calcare divitias [Numm. 1 et 14 (P. L., tom. XXII, coll. 1107, 1118).] . Multa per se, uti supra vidimus ex Alberto Cassio, donasse credi potest, multa per filium monasteriis, ecclesiis ac Christi pauperibus. Mundo valedixisse Silviam certum est; dubitari tantum potest utrum vivente adhuc viro an demortuo. Quo vero anno Gordianus e vita excesserit, nullius e veteribus testimonio edocemur. Quum vero anno Gregorius paternas ædes in monasterium converterit anno 573, nulla facta de patre mentione, multo cum jure existimare licet, Gordianum tunc vita defunctum fuisse, ac proinde Silviam viduam extitisse.

[12] [Ad S. Gregorium filium legumina mittit.] Pauca admodum facta de Silviæ vita conservavit historia; quæ hic sequuntur. Joannes Diaconus narrat primum (quod ejus verbis refero), Gregorio tunc monachum agente in suo monasterio in Clivo Scauri: In hujus monasterii penetralibus idem vir omnipotentis Dei Gregorius, a matre Silvia, tunc temporis juxta portam beati Pauli, loco qui dicitur Cella Nova, quo hactenus oratorium nomini ejus dedicatum est et famosum sancti Babæ (Sabæ) confessoris Christi, monasterium, cujus laus in sexta et septima Synodo, constitutum videtur, degente, crudis leguminibus pascebatur. Mittebat autem sancta Silvia ad filium legumina in scutella argentea; quam aliquando mendico sæpius ad eleemosynam redeunti, datis jam pridem omnibus nummis, Gregorius dari jussit. Accipe rem gestam ex Joanne Diacono: “Rursus vestiarium suum, si forte vas quodlibet aut vestimentum haberet, interrogans, audivit nil penitus remansisse præter matris argenteam, quæ cum infusis leguminibus mitti solita erat, scutellam.” Mox alacrior factus: “Ergo, inquit, frater, hanc defer, ne tristis abeat, qui consolari quærit pauper.” Itaque delatam scutellam, Gregorio satis hilariter largiente, pauper qui putabatur, lætus amplectitur, non jam ad expetenda, sed ad conferenda suffragia rediturus. Erat enim angelus Dei. Discant ex hoc exemplo religiosi viri sanctam caritatem ac largos esse erga pauperes. Nulla enim flamma monasteriorum bona acrius depascit quam sordida avaritia. Habitabat ergo tunc sancta Silvia in Cella nova, sita in monte Aventino medio, in conspectu monasterii filii sui, quod inde uno distat milliario. Nunc ecclesia Sancti Sabæ ac contiguæ ædes sunt Collegii Germanici Societatis Jesu, cujus collegii alumni eo statutis diebus recreationis causa ire consueverunt.

[13] [Morienti sanctæ Tharsillæ adest.] Alterum quod historia tradit factum cui sancta Silvia interfuit testis, refertur ab ipso Silviæ filio, Gregorio Pontifice, in homilia, quam habuit ad populum Romanum in basilica S. Clementis martyris [In Evang., lib. II, hom. 38 (P. L., tom. LXXVI, coll. 1200, 1201).] et iterum sed brevius in Dialogorum l. IV, c. 16 [P. L., tom. LXXVII, col. 348.] , ubi matrem affuisse non dicit. Priore ergo loco Gregorius, postquam dixisset tres fuisse patri suo Gordiano sorores: Tharsillam, Æmilianam ac Gordianam, duas priores sanctitatis studio fervidas, tertiam vita tepidiorem, de morte Tharsillæ enarrat ita: Quadam vero nocte Tharsillæ amitæ meæ, quæ inter sorores suas virtute continuæ orationis, afflictionis studiosæ, abstinentiæ singularis, gravitate vitæ venerabilis, in honore et culmine sanctitatis excreverat, sicut ipsa narravit, per visionem atavus meus Felix, hujus Romanæ Ecclesiæ antistes (S. Felix III) apparuit, eique mansionem perpetuæ claritatis ostendit, dicens: “Veni, quia in hac te lucis mansione suscipio.” Quæ, subsequenti mox febre correpta, ad diem pervenit extremum. Et sicut, nobilibus feminis virisque morientibus, multi conveniunt, qui eorum proximos consolentur, eadem hora ejus exitus, multi viri ac feminæ ejus lectulum circumsteterunt, inter quas MATER MEA QUOQUE AFFUIT: cum subito sursum illa respiciens Jesum venientem vidit, et cum magna animadversione cœpit circumstantibus clamare, dicens: “Recedite, recedite, Jesus venit.” Cumque in eum intenderet quem videbat, sancta illa anima carne soluta est; tantaque subito fragrantia miri odoris aspersa est, ut ipsa quoque suavitas cunctis ostenderet illic auctorem suavitatis venisse.

[14] [Moritur, quo anno incertum.] Quod quando acciderit, certo sciri nequit. Videtur sancta Silvia adhuc fuisse superstes, quum Gregorius hæc coram populo narraret; nam præmiserat: Neque enim res longe ante gestas dicimus; sed eas de quibus testes existunt eisque interfuisse se referunt, memoramus. Quumque inter testes unam solam clare designet, nempe matrem suam, putaverim sanctam Silviam tunc adhuc fuisse superstitem. Gregorius eamdem historiam eisdem fere verbis narrat in Dialogis, loc. cit., sed studiose resecuit quædam. Estque illa omissio notatu dignissima. Nam solemne Gregorio est rerum narratarum testes citare; et hoc loco mentionem testium studiose expunxit. In memoriam vocat homiliam ex qua excerpsimus quæ præcesserunt, dicens: Hoc quod de Tharsilla amita mea in homiliis evangelii dixisse me recolo, replicabo. Deinde rem gestam ex homilia exscribit; sed ubi ad illam sententiam ventum est, in qua matris suæ mentionem fecerat, illa verba resecuit inter quas mater mea quoque affuit. Unde sic ratiocinor. Gregorius, quum homiliam diceret, testes rem gestam referentes adducere poterat (quos inter notissima cunctis Silvia, Pontificis mater, erat), quia tunc adhuc vivebant. Postea silet de testibus, silet de matre. Quare? opinor, quia mortem obierant, et ideo rem gestam referre amplius non poterant. Quod si opinio mea vera est, ad annum Silviæ emortualem prope accedere licet. Nam Dialogos scripsit Gregorius anno 593 vel 594; sic enim cum Maurinis [Præfatio ad libros Dialogorum (P. L., tom. LXXVII, col. 145).] existimare æquum puto. Pontifex ordinatus fuit Gregorius 3 septembris anno 590; homiliam ergo, citatam habuerit necesse est intra annum 590 et 594. Ergo, si Silvia superstes erat quum homilia haberetur et defuncta erat quum ederentur Dialogi, quod ratione non quidem plane certa, sed tamen probabili asseruimus, annus Silviæ emortualis incidit in illud quadriennium. Sanctam ergo beatissimæ mulieris mortem anno 592 non incongrue assignemus. Unde sequitur secundum nostram computationem S. Silviam vixisse septuaginta et aliquot annos, sed ad octogesimum non pervenisse. Quod satis convenit imagini sanctæ matris suæ quam S. Gregorius pingendam curavit. Illa enim refert vultum quidem senis, sed non decrepitæ.

[15] [Imago sanctæ Silviæ] Imago illa S. Silviæ una cum imagine Gordiani in atrio monasterii S. Andreæ in Clivo Scauri, jussu Gregorii Magni depictæ adhuc conspiciebantur tempore Joannis Diaconi, qui claruit circa annum 870. Utramque imaginem idem Joannes minutissime descripsit in Vita S. Gregorii Magni, l. IV, n. 83 [P. L., tom. LXXV, coll. 229, 230.] , e quo loco sequentia transcribimus.

IMAGO S. SILVIÆ IN ATRIO MONASTERII S. ANDREÆ DEPICTA.

[16] In cujus venerabilis monasterii atrio, jussu Gregorii, juxta nymphium duæ iconiæ veterrimæ artificialiter depictæ usque hactenus videntur. In quarum altera beatus Petrus apostolus sedens conspicitur stantem Gordianum regionarium, videlicet patrem Gregorii, manu dextera per dexteram nihilominus accepisse. Cujus Gordiani habitus castanei coloris planeta est, sub planeta dalmatica, in pedibus caligas habens; statura longa, facies deducta, virides oculi, barba modica, capilli condensi, vultus gravis. In altera vero mater Gregorii sedens depicta est Silvia, candido velamine a dextro humero taliter contra sinistram revoluto contecta, ut sub eo manus tamquam de planeta subducat, et circa pectus sub gula inferior tunica pseudolactini coloris appareat, quæ magno sinuamine super pedes defluat; duabus zonis ad similitudinem dalmaticarum, sed latioribus, omnino distincta; statura plena, facies rotunda quidem et candida, sed senio jam rugosa, quam ipsa quoque senectus pulcherrimam fuisse significat; oculis glaucis et grandibus, superciliis modicis, labellis venustis, vultu hilari, ferens in capite matronalem mitram candentis brandei raritate niblatam; duobus dexteræ digitis signaculo crucis se munire velle prætendens, in sinistra vero patens psalterium retinens, in quo hoc scriptum est: Vivit anima mea et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me (Ps. CXVIII). A dextero vero cubito usque ad sinistrum circa scapulas versus ascendens reflectitur, qui ita se habet: Gregorius Silviæ matri fecit.

[17] [Dies S. Silviæ emortualis incertus;] Dies quoque sancti obitus non omnino certus est. Juxta P. Octavium Cajetanum, quem supra citavimus, S. Silvia obiit die 12 martii; juxta Inveges [Panormo sacro, tom. II, fol. 454.] : Sancta Silvia Romæ evolavit in cœlum die tertio Novembris. Juxta Maurinos in annotionibus ad opera S. Gregorii [Tom. IV, lib. I, fol. 109.] , die tertio novembris. Arturus in Gynæceo diem S. Silviæ emortualem statuit 5 novembris. Eumdem diem Pancirolus, in libro cui titulus: Thesauri absconditi urbis Romæ, regione 9, tit. S. Sabbæ [Tesori nascosti, fol. 682.] . Baronius in inscriptione quam infra dabimus, dicit memoriam sanctæ Silviæ anniversariam celebrari die quinto novembris. In martyrologio Romano dies festus S. Silviæ celebratur III nonas novembris.

[18] [et locus sepulturæ] Quo in loco sanctæ Silviæ corpus sepultum sit, haud facile affirmando dixerim. Varii varie affirmarunt. Arturus in Gynæceo non dubitat quin sacrum Silviæ corpus sepultum fuerit in sua domo, nempe in Cella Nova, transmutata in oratorium unitum monasterio et ecclesiæ S. Sabæ. Oratorium eo in loco nomini beatæ Silviæ dedicatum fuisse, Joannes Diaconus disertis hisce verbis enuntiat [L. c.] …: Gregorius a matre Silvia, tunc temporis juxta portam beati Pauli apostoli, loco qui dicitur Cella Nova, quo hactenus oratorium nomini ejus dedicatum est et famosum Sancti Babæ (Sabæ) confessoris Christi monasterium, cujus laus in sexta et septima Synodo, constitutum videtur, degente, crudis leguminibus pascebatur. Ætate ergo Joannis (870) ibi erat oratorium S. Silviæ, distinctum a monasterio S. Babæ (Sabæ) in eodem loco constructo. Utrum vero eodem in loco beata mulier sepulta fuerit, quum taceat auctor, dubitare licet. Gallonius in Vitis Sanctorum Romanarum dicit [Vite delle Sante Romane, fol. 259.] : Nunc corpus sanctæ Silviæ conservatur in ecclesia ejus filii nomine dedicata. Fuitne primo prope eumdem locum aut in ecclesia sepulta? Affirmare non ausim.

[19] [sub opinione est.] Carolus Piazza scribit [Emerologio sacro. Nov.] se invenisse in ecclesia Silvestrinorum quæ vocatur S. Stephani “del Cacco,” fragmentum corporis sanctæ Silviæ. Sed Albertus Cassius testatur [Op. cit., part. II, c. 25.] se perlustrasse elenchos reliquiarum istius ecclesiæ nec invenisse S. Silviæ nomen, et Silvestrinos a se interrogatos respondisse nihil se scire de reliquiis illius Sanctæ. Incolæ quoque Castelli S. Gregorii videntur existimasse in sua ecclesia latere corpus sanctæ Silviæ [Ibid] . Ego opinor sepultam fuisse S. Silviam in loco ubi Gregorius ejus filius matris effigiem pingendam curavit; sed in re incerta pro certo nihil asserere valeo.

[20] [Cultus ejus antiquus.] Cultus S. Silviæ valde antiquus est, quippe cujus oratorium seculo IX extitisse ex Joanne Diacono certum est. Qui eamdem Silviam beatæ titulo insignit. Oratorium illud nequaquam recens constructum fuisse, ex orationis forma satis perspicitur; hactenus enim existere dicimus, quæ jam aliquam ætatem tulerunt. Cogitare licet publicum beatæ mulieris cultum a depicta per Gregorium imagine exordium sumpsisse, quod et Baronius innuit in inscriptione deinceps legenda. — Nostro quoque tempore S. Silvia colitur, præsertim in ecclesia S. Sabæ, de qua supra non semel facta est mentio. A mulieribus prægnantibus invocatur ad felicem partum obtinendum. Nulla tamen ibi signa inveni sepulcri, in quo sacra ossa Silviæ requieverint. In atrio ecclesiæ S. Sabæ legi sequentem inscriptionem (anno 1880): ECCLESIA SS. SABÆ ET ANDREÆ AD CELLAM NOVAM UBI OLIM ET DOMUS, DEINDE ORATORIUM S. SILVIÆ MATRIS S. GREGORII PAPÆ, EX QUA DOMO PIA MATER MITTEBAT AD CLIVUM SCAURI FILIO SCUTELLAM LEGUMINUM. In ecclesia S. Gregorii in monte Cœlio visitur sequens inscriptio:

SACRÆ MEMORIÆ S. SILVIÆ RESTITUTÆ.

S. Silvia S. Gregorii mater, egregia claruit sanctitate: nam adhuc viventem ob ejus insignia merita beatam angelus prædicavit; post obitum vero idem S. Gregorius perpetuæ ejus memoriæ sacram imaginem dicavit, cujus et nomen semper sanctitatis titulo insignitum publicis monumentis est ad posteros propagatum, et sac. reliquiæ cultæ. Ejus quoque nomine ecclesia apud S. Sabbam in loco Cella Nova dicto, in Urbe antiquitus structa, cultu sanctis debito frequentata est; quam injuria temporum dirutam, et oblivione sepultam ita jacere indignum pietate christiana ratus Cæsar Baronius SSr. Nerei et Achillei prber S. R. E. Cardinalis hic opportunius in sacris filii ædibus restituendam curavit, ubi ejus statuam antiquo decoratam schemate collocavit et altare, reliquiis ipsius in eo conditis, consecravit die V Novembris, qua et memoria anniversaria solemniter celebratur: plenaria concessa ea die locum visitantibus

indulgentia

Anno salutis MDCIV Clementis VIII PP. an. XIII.

[Annotatum]

* supple Siculam esse.

DE SANCTO DOMNINO EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

SECULO VI.

[Commentarius]

Domninus, episcopus Viennensis in Gallia (S.)

C. D. S.

De hoc episcopo Ado Viennensis in Chronico suo ad annum 527: Viennensis episcopus Dominus (sic eum vocat) fioruit. [S. Domnini memoria, servata apud Adonem et in martyrologiis,] Hic tam in divinis quam in secularibus artibus claruit, amator pauperum, redemptor captivorum, vitaque probatissimus [Mon. Germ. Hist., Scr. tom. II, p. 317.] . Memoratur inde, ad diem 3 novembris, nomine varie immutato, in martyrologiis non paucis, videlicet in Hieronymiani codice Leydensi nuper a nobis edito: In Vienna Domini episcopi; in codice quodam Adoniani, sed manu recentiori: Apud Viennam, sancti Teonini episcopi et confessoris, et in ejusdem Adoniani appendice in editione Georgii: Apud Viennam, sancti Domnini confessoris et episcopi gloriosi; in Usuardini editione Lubeco-Coloniensi: Apud Viennam, sancti Dominiani gloriosi episcopi et confessoris, et in editione Greveni: Viennæ, sancti Domnini episcopi et confessoris; denique in Romano recentiori: Viennæ, sancti Domni episcopi et confessoris. Quibus accedunt Saussayus, Castellanus et martyrologia Parisiense, Autissiodorense et Ebroicense superiori seculo edita.

[2] [atque etiam in quadam] Omnibus autem qui præterea de S. Domnino aliquid litteris consignarunt [Cit. apud Leblant, Inscriptions chrétiennes de la Gaule antérieures au VIIIe siècle, tom. II, p. 55, n. 405. Quibus add. B. Hauréau, Gall. Christ., tom. XVI, p. 23.] , etiam Adoni, sive proxime sive aliis documentis intermediis, unus fons fuisse videtur inscriptio quædam coæva, quam vulgo epitaphium ejus fuisse existimant, rectius tamen cum cl. v. Edm. Leblant [Tom. cit., p. 56.] ipso Domnino adhuc in vivis agente positam concluseris, ex voce pauper quæ legitur in titulo et ex verbis offert, quo terminatur versus secundus, ac ministrat in fine penultimi, atque ex ultimo toto: sive id factum sit eorum opera qui ab ipso beneficiis affecti aut a captivitate redempti fuerunt, sive studio alicujus viri nobilis, sancti cultoris et familiaris præcipui, sive forte etiam magistratus publici decreto, ad gratum animum totius nomine civitatis demonstrandum, quod episcopus (id enim videtur indicari hoc elogio) rem suam familiarem omnem in fundationes et opera pia profuderit.

[3] [forte illi coæva] Hanc inscriptionem jam non extare, sed in veteribus tantum chartularibus exscriptam reperiri ait Nic. Chorier [Recherches sur les antiquités de la ville de Vienne, p. 293.] . Primus eam edidit Joannes a Bosco (du Boys) inter Viennæ Antiquitates [Bibliotheca Floriacensis, p. 34.] , et inde eam desumpsit cl. Edm. Leblant [Tom. cit., p. 56.] , indicans sibi valde suspectam esse quæ in schedis Joannis a Bosco inscriptioni subjecta erat dedicatio nomine alicujus Flavii (sic emendavit editor vocem flaminis quæ in ipsius apographo legebatur) Lacanii viri consularis, ac præterea nomen istius Flavii non occurrere in fastis consularibus, ac proinde ipsum ex eorum fuisse numero censendum esse cui fascium honor sive ex nobilitate generis sive ex imperatorum favore tribui consuevit. Quibus prænotatis, jam ipsam inscriptionem legentium oculis subjicimus; quam mendis non carere facile advertent.

[4] [inscriptione;] DOMINUS PAPA, IN NOMINE CHRISTI PAUPER EPISCOPUS.

Domninus res suas Deo qui mente devota
Omnigenam Christo dignis virtutibus offert,
Mente castus et lege pius, facundia dives,
Nescius injusti, doctusque rescindere culpas,
Intemerata fide divina in sede locandus,
Nil proprium possidens redemit quos possidet hostis,
Vestitum, pastum, potum tectumque ministrat.
Solus eris jussu Domini data morte superstes.

Ex voto Flavius Lacanius vir consularis cum suis fecit de proprio basilicam, secretaria atque porticum.

[5] [at omnino obliterata in propria ipsius ecclesia.] De reliquiis autem S. Domini nihil usquam notatum reperi, neque, præter citata superius ex martyrologiis [Num. 1.] , quidquam de ejus cultu. Quodque magis mireris, in Breviario Viennensis provinciæ superiori seculo typis edito [Gratianopoli 1783.] indicatur die 7 novembris officium cum lectione secundi Nocturni propria Domnini illius Gratianopolitani qui anno 381 in Concilio Aquileiensi Palladium arianum damnavit et etiam die 3 novembris obiisse fertur [Gall. Christ., tom. XVI, p. 219.] ; de Viennensi vero S. Domnino non solum nullum insertum est officium proprium, sed neque inter SS. Episcopos Provinciæ Viennensis, quorum commune festum agebatur die 3 novembris, quum eorum septem in lectione VI distincte recenseantur, non citatur Domninus. Sed neque in recentioribus kalendario et Proprio ecclesiæ Gratianopolitanæ [Ed. an. 1868.] , cui nunc Viennensis ecclesia adjuncta est, ulla mentio habetur S. Domnini Viennensis, sed solummodo Gratianopolitani.

DE SANCTO GAUDIOSO EPISCOPO TURIASONENSI IN HISPANIA.

SECULO VI.

[Commentarius]

Gaudiosus, episcopus Turiasonensis in Hispania (S.)

AUCTORE C. D. S.

Quod aliis sanctis Hispanis permultis accidisse non semel doluimus, id infortunii etiam in Gaudiosum nostrum cecidit, [S. Gaudiosus, cujus historia, amandatis documentis apocryphis,] ut historiæ ejus multis fabularum nebulas offuderint commenta quibus scatent chronica apocrypha extremo seculo XVI et ineunte XVII conficta. Commenta illa more suo sedulo collegit et pro pura luce exhibuit Tamayus de Salazar in martyrologio suo Hispanico [Tom. VI, p. 59 – 61.] , at non minus erudite quam acute et valide discussit atque evertit Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana Veteri [Lib. V, cap. 8, n. 434 – 448 (tom. I, p. 427 – 431).] , adeo ut huic ingratæ sane operæ rursus suscipiendæ jam nobis immorandum non videatur ac solum ex sinceris monumentis S. Gaudiosi vita exhibenda.

[2] [solummodo ex elogio] At hæc quidem nec multa exstant nec valde antiqua. Primo loco ponendum elogium (vulgo epitaphium vocant) quod pergameno inscriptum apud corpus S. Gaudiosi repererunt ii qui anno 1573 ejusdem aperuerunt sepulcrum, ut venerabilia ejus ossa ex monasterio S. Victoriani, ubi condita jacebant, ad ecclesiam Turiasonensem transportarent [Ibid., n. 436.] , his verbis conceptum [Ibid., n. 443; España Sagrada, tom. XLIX, p. 317.] : In nomine Domini nostri Jesu Christi. Hoc loculo * clauduntur ossa gloriosi Gaudiosi episcopi, cujus spiritus in mansionibus summi Patris feliciter spatiatur. Hic genere Iberus, nobilissimo patre, Guntha nomine, progenitus, qui fuit Theoderici Gothorum regis spatharius, non minus illustri matre procreatus, Neumantia nomine, ab eisdem parentibus beato Victoriano infra annos pueriles docendus est traditus. Qui pii patris prius alumnus, crescente merito Tirasonensi Ecclesiæ præficitur episcopus. In quo regimine post multa temporum spatia causa visendæ matris ad proprios * lares revertens, incumbente ægritudine, diem clausit extremum sexto kal. Novembris, sepultusque est in ecclesia beatæ Mariæ in proprio prædiolo quod Scurrius * nominatur.

[3] [apud ejus corpus reperto] In quo loco, invadentibus omnem Hispaniam infidelibus Mauris, diu sub neglectu delituit. Postea Dei virtute inimicis Christi a Pyrenæis montibus longiuscule expulsis, quidam vulgares homines rusticana præsumtione, fideli tamen animo, inde effossum ad propriam ecclesiam detulerunt, quæ est in villa Fossatensi, sub honore sancti Martini episcopi fundata. Unde multis emersis annis, præmissa divina revelatione, a tribus religiosis monachis ad monasterium S. Victoriani nocturno silentio est delatum VII. kal. Octobris et hoc vasculo collocatum; quatenus ubi cineres magistri honorifice coluntur, ibidem discipuli ejusdem honoris participio fruantur, et cum magistro sit præsens precantium exauditor, qui magistri virtutum cum viveret fuit promptus imitator. Amen.

[4] [et antiqui breviarii Turiasonensis] Nonnullis ab hoc recedit alterum elogium quod ex Breviario Tyrasonensi typis excuso anno 1541 exhibet cl. v. Vincentius de la Fuente [Esp. Sagr., tom. cit., p. 315.] , advertens illud ex antiquioribus breviariis manuscriptis desumptum esse, ubi in novem lectiones admodum breves distributum erat [Ibid., p. 84.] . Gaudiosus, natione Hispanus, ex provincia Tarraconensi, patrem habuit Yuntham *, qui inter Theodorici Gothorum regis familiares magnus habebatur, ejusque conjux Neumacia non minori nobilitate clarebat. Qui quidem conjuges aliquamdiu in conjugio viventes, tandem pro desideratæ prolis ortu plurimum gavisi, Gaudiosum illi in sacri fontis regeneratione nomen imposuerunt. Cupientesque (cum vere nobilis sit quem nobilitat sua virtus) ut ipse generis sui nobilitatem virtutibus exornaret, jam ablactatum puerum, veluti alterum Samuelem, tradiderunt beato Victoriano educandum in monasterio Asanii: erat enim ea tempestate Victorianus in omni virtutum genere præclarus. Qui susceptum puerum summa cum diligentia tam verbo quam exemplo in divinis rebus instruxit, curans præcipue ut mundanas pompas et carnalia delectamenta pro nihilo duceret.

[5] [lectionibus] Ille vero, præceptoris non segnis imitator, ecclesiæ Tyrasonensis præsul efficitur. Qui, ut lucerna super candelabrum posita, eo clarius lucebat quo tunc Ecclesia Dei arriano dogmate ita tenebresceret ut vir fortissimus quisque catholicum se fateri non [Forsan non non. Not. cl. de la Fuente.] timeret. Hic tamen videns Joannem Papam, Symmachum patritium, Boetium poetam, aliosque plurimos, ob fidei catholicæ defensionem illis temporibus ab arrianis occisos, a veritatis prædicatione non potuit cohiberi, cupiens et ipse pro Christo vitam finire, si casus evenisset. Tandem annis plenus et meritis, monasterium in quo educatus fuerat visitaturus, in loco Descoroni [De Scoroni vel d'Escoron. Not. ejusdem.] , qui ei paterni juris fuerat, morbo gravatur; ubi non multis post diebus, sumptis Ecclesiæ sacramentis, circumstantibus viris religiosis, obdormivit in Domino, tertio nonas Novembris; sepultus ibidem in æde Divæ Virgini sacra, juxta altare. Et transactis aliquot annorum circulis, propter miraculorum frequentiam translatum est corpus ejus ad dictum monasterium Assanii, associatumque corpori divi Victoriani, ut qui simul vixerant simul etiam quiescerent. Floruit circa annum Domini quingentesimum XXX.

[6] [ac brevi mentione in Vita S. Victoriani nota est,] Quibus si adjungas quod de S. Gaudioso legitur in Vita S. Victoriani a Franc. Did. de Aynsa ex veteribus documentis conscripta, videlicet: Ab hac institutione (S. Victoriani) extitit Gaudiosus magnæ virtutis episcopus Turiasonensis: hic inter illustria quæ patravit opera virtutum, multa donaria, prædia, villas, ecclesiæ seu monasterio S. Martini, cui S. Victorianus præerat (quodque ab eo postea nomen accepit) contulit perpetuo jure possidenda [Act. SS., tom. I Jan., p. 741, num. 20.] ; jam omnia habes quæ circa historiam sancti nostri loco primigeniorum documentorum, deficientibus antiquioribus notitiis censeri possint..

[7] [floruisse videtur circa an. 530.] S. Gaudiosum floruisse circa annum 530, quod affirmat lectio breviarii Turasionensis, vel paulo serius, si episcopatum ejus spectes, facile confirmatur ex iis quæ in antiquiori elogio seu epitaphio ejus leguntur. Pater enim ejus spatharius, id est armiger seu corporis custos [Cfr. Du Cange, Glossar., ed. Henschel, tom. VI, p. 317.] fuit Theoderici regis Gothorum; is autem Hispaniam pro Amalarico rexit ab anno 510 ad annum 525. Præterea dicitur Gaudiosus puerulus traditus fuisse S. Victoriano, Asanensis scilicet prope Oscam monasterii, quod primitus S. Martini titulo insignitum erat, abbati. Qui quum a Venantio Fortunato (nam Venantii carmen [Lib. IV, Carm. 11 (Migne, P. L, tom. LXXXVIII, p. 163).] ad Victorianum Asanensem, non ad Agaunensem aliquem abbatem, qui certe tunc temporis non extitit, missum esse, affatim demonstravit Mabillonius) [Act. SS. O. S. B., Sec. I, p. 189.] dicatur bis senis lustris, id estsexaginta annis monasterio suo præfuisse, facile cum Mabillonio initium regiminis ejus ad exordium seculi VI retrahes. Ulterius vero definire non licet quo anno Gaudiosus natus sit, quove anno obierit. Et circa ipsam diem mortualem dissentiunt elogia superius citata: quam scilicet epitaphium VI. Kal. Novemb. seu 29 octobris, lectio vero Breviarii Turiasonensis III Non. seu diem 3 novembris fuisse indicat. Certe hac posteriori die eum colebat sua ecclesia, atque inde ejus memoriam annuntiarunt Tamayus, Ferrarius et Castellanus.

[8] [Ejus reliquiæ sæpius translatæ.] Translationes corporis duas memorat epitaphium; quibus vero circiter annis institutæ sint, reticet. Non semel autem a monasterio S. Victoriani, deinde ad alia loca, deportatas fuisse Gaudiosi reliquias, nescio quo auctore, indicat cl. v. de la Fuente [Esp. Sagr., tom. XLIX, p. 84.] . Novissime tandem anno 1573 [Cfr. supra, num. 2.] collocatæ sunt in ecclesia cathedrali Turiasonensi, ubi etiamnum asservantur inclusæ in effigie argentea sancti superiorem corporis partem naturali hominis amplitudine repræsentante nec inelegantis operis, quæ cum similibus S. Prudentii, S. Atilani et S. Milani statuis altari majori ad ornatum imponitur in solemnioribus festis [Esp. Sagr., tom. XLIX, p. 85.] .

[9] [Temere alii Benedictinum, alii Augustinianum monachum eum fuisse affirmant.] Porro ex allatis facile constat nullam adesse rationem cur cum quibusdam [Cfr. ibid.] sanctum nostrum sub regulæ Benedictinæ disciplina in monasterio Asanensi vixisse dicamus, quum præsertim ea regula tunc temporis in Hispaniam nondum introducta fuisset, neque cur cum Lud. Torello [Ristretto delle vite degli huomini e delle donne illustri in santità dell' Ordine Agostiniano, p. 84.] eum adnumeremus eremitis Augustinianis.

[ANNOTATA]

* al. In hoc loco.

* al. patrios.

* al. Scurubis.

* al. Guntham.

DE SANCTO BOAMIRO PRESBYTERO MONACHO IN DIŒCESI CENOMANENSI

SECULO VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Boamirus monachus, in diœcesi Cenomanensi (S.)

AUCTORE C. D. S.

Vitam S. Boamiri [Seu Baumeri aut Baudomiri, vulgo Baumer, Baumez, Bomer, Bommer, Boumer.] conscripsit auctor quidam coævus aut suppar, ut constat ex hujus Vitæ num. ultimo, [S. Boamirus, cujus Vitam edimus ex quatuor exemplaribus,] ubi innumerabiles febribus laborantes precibus Boamiri, dum adhuc in vivis degebat, sanatos commemorans scriptor: de quibus, ait, et superstites hodie nonnulli et nobiscum degunt. Ex cujus loci postremis verbis forte etiam colligere licet auctorem nostrum fuisse monachum cœnobii a S. Boamiro fundati. Eam Vitam edidit Labbe [Bibl. Manuscriptorum, tom. II, 508.] ex apographo Illustrissimi ac Reverendissimi Præsulis Monspeliensis. Duplex præterea apographum servat codex olim musei Bollandiani, nunc Bibliothecæ regiæ Bruxellensis 8931: alterum ex veteribus ecclesiæ regalis et collegiatæ Sti Petri de Curia codicibus Cenomanis desumptum (qui codices utrum adhuc prostent in Bibliotheca publica Cenomanensi, ignoramus); alterum ex ms. D. Andreæ du Chesne, cujusmodi etiam exhibet codex Bibliothecæ nationalis Parisiensis 11761. Quartum ejusdem exemplar reperimus in codice item Parisiensi 14651, seculi XV: cujus textus ceteris accuratior videtur, ideoque illum hic exhibemus, adjectis lectionibus variantibus ex aliis codicibus et editione modo memoratis.

[2] [prius forte apud Arvernos dein apud Aurelianum monasticam vitam egit,] S. Boamirum Aquitania ex pago Arvernico ortum et primo monasticam vitam in Miciacensi cœnobio Aurelianis vicino (et forte prius etiam in Menatensi monasterio apud Arvernos) professum esse, colligere licet ex Vita S. Almiri [Act. SS., tom. III Sept., p. 803.] , ubi hæc leguntur: [num. 1] Regnantibus atque gubernantibus Childeberto atque Clotario fratre ejus monarchiam regni Francorum…, quidam sanctæ vitæ desiderio divino accensi, relinquentes patriam suam, parentes, prædia et omnia, atque propria monasteria deserentes, arctioremque quærentes vitam, veniunt in pagum Cenomanicum *. Ex quibus quidam juxta eremum Partici *, quidam vero per alia loca stirpare propriis manibus laboraverunt… Inter quos primi fuerunt sanctus Avitus et sanctus Carilephus… Quidam etiam eos postea secuti sunt: quidam et eis conjuncti venerunt in prædictum pagum Cenomanicum, id est, sanctus Almirus, sanctus Ulphacius, sanctus Boamirus et Senardus, cum aliis sociis et reliquis subditis ac discipulis eorum. Erant enim, ut dictum est, sanctus Carilephus et sanctus Avitus primi et magistri eorum; Avito vero omnes obediebant … [num. 3].… Præfati sancti viri … et maxime de pago Arvernico (ex cœnobio videlicet Menatensi in Arvernia Aurelianos, ut in hunc locum notat Stiltingus, et deinde ad vicinum cœnobium Miciacense venerunt Avitus et Carilefus; idemque etiam de aliis dici videtur) pro Christo exules facti, Aurelianis veniunt, ibique cum sancto Maximino (primo abbate Miciacensi) haud longe ab urbe prædicta eo tempore sub sancta regula orantes, quidam sacerdotes jam consecrati erant. Demum ergo, Domino ducente, ad pagum Cenomanicum properant et juxta eremum, quæ Particus dicitur, in locis abditis latitant…

[3] [donec monasterium inchoavit prope fontem Brigiæ rivuli in diœcesi Cenomanensi.] [Num. 8.] Sanctus itaque Almirus locum, qui hodie Gressus nominatur, oratione invenit et largitione prædicti episcopi (Innocentis) adeptus est … atque ejus adjutorio ibidem monasterium in honore beatæ Mariæ et sancti Petri fecit, et monachos sub sancta regula degentes quadraginta ibi, exceptis reliquis discipulis et famulis, congregavit. Est autem hic locus *, ut etiam notavit Stiltingus, in confinio provinciæ Cenomanensis et Perticensis prope fluviolum Brigiam *. Exordium vero Vitæ Boamiri fere eisdem verbis hujus adventum in eumdem locum narrat: Sanctus itaque Boamirus suis precibus in vasta heremo solitudinem, in loco videlicet ubi Brigia rivulus surgit, invenit, quam largitione sancti Innocentis episcopi Cenomanensis adipisci meruit: cujus fultus auxilio in eodem loco aliquos monachos sub sancta regula degentes congregare studuit, atque cellulam inibi construere in honore sancti Petri cœpit, et monasterium ibidem inchoavit. Ut facile judices vel eumdem esse auctorem nostrum cum auctore Vitæ S. Almiri vel hæc alterum ab altero fere exscripsisse; et certe Boamirum cellulam suam elegisse non procul a monasterio S. Petri seu S. Mariæ, quod postea a S. Almiro nomen accepit [Cauvin, Géographie du diocèse du Mans, p. 174; Cfr. Gall. Christ., tom. XIV, p. 432, n. 5.] . Vicus enim, qui hodiedum Grez appellatur, a quadam petra, ut ait laudatus scriptor Vitæ S. Almiri [Num. 8.] , quæ ibi inventa est, ad eorum acuenda ferramenta, situs est juxta locum ubi Brigia rivulus surgit, duobus nempe kilometris tantum ab eo distans [Vid. Carte de Cassini, tab. 9 G, ad latus lævum superius.] . Nimis temere autem recens continuator Galliæ Christianæ [Tom. cit., p. 433, n. 7.] , in diplomate Caroli M. anno 796 et altero Ludovici Pii anno 840 datis legens Cellulam S. Baomadi, hoc nomine designari putavit monasterium cui S. Boamirus initium dedit, nullo alio argumento, ut videtur, ad id adductus quam similitudine nominum, quæ et alios nonnullos decepit [Cfr. infra, num. 5 – 8.] . Magis apertum etiam errorem admisit D. Piolin, ubi in editione Labbeana Vitæ S. Boamiri pro voce abbas seu abba [Vit. num. 2.] vocabulum Alba perperam scriptum offendens, hoc nomine designari censuit locum quo S. Boamirus secesserit.

[4] [Presbyter factus, ante medium seculum VI miraculis] Docemur præterea a Vitæ S. Boamiri scriptore, sanctum nostrum ab Innocente episcopo Cenomanensi presbyterum ordinatum esse eique ab hoc episcopo commissum ut fanum quoddam idolorum cultui dicatum destrueret, quod et non sine miraculo executus est. [claruit, et pro sancto colitur.] Ejusdem etiam episcopi mandato, ad regem Francorum Childebertum legationem suscepit pro negotiis ecclesiæ Cenomanensis, quam rursus divino numine manifeste protegente, feliciter absolvit. Inde in cellulam suam reversus, sanctitate et miraculis claruit, obiitque tertio Nonas Novembris. Quo autem anno natus sit, vel quo anno aut qua ætate vita functus, deficientibus monumentis, definire non licet, sed tantum, ex dictis, eum floruisse tempore Innocentis episcopi Cenomanensis et Childeberti I regis Francorum, seu ante medium seculum sextum. Sacræ ejus exuviæ, eo tempore, ut credunt (nullum enim hujus rei documentum historicum superest), quo Normannicus furor occidentalem Galliæ regionem depopulatus est, Silvanectum translatæ sunt simul cum corpore S. Frambaldi et in ecclesia collegiata quæ mox ibidem sub hujus nomine dedicata est repositæ. Quædam tamen remanserunt in ecclesia quæ adhuc a S. Boamiro nomen retinet [Cfr. num. seq.] , ibique circa medium seculum XVII repertæ sunt [Bondonnet, Les vies des evesques du Mans, p. 165.] .

[5] [Cum sancto Boamado] Restat solvenda quæstio, si fieri possit, in qua dubii hæserunt Labbe [Bibl. Manuscr., tom. II, p. 509.] et majores nostri, Sollerius [Act. SS., tom. I Aug., p. 335, num. 3.] nempe et Stiltingus [Tom. III Sept. p. 808, annot. a.] , utrum diversi judicandi sint SS. Boamadus, qui Tutelæ colitur die 4 augusti, et Boamirus, de quo agitur hac die 3 novembris, an unus idemque. Posteriorem partem diserte elegit Castellanus in Martyrologio suo Universali gallice conscripto, ubi ad diem 4 augusti ita memorat: Ibidem (scilicet in agro Cenomanensi) S. Boamadi * solitarii, origine Aquitani, cujus reliquiæ cum aliis sancti Ulfacii tempore Normannorum Tutelam translatæ sunt, ubi sanctus Baumardus dicitur; ad diem vero 3 novembris: Apud Odonis-mansionem * in Pertico, S. Baomadi diaconi, catechistæ sub S. Innocentio Cenomanensi episcopo; qui Parisiis existens eo tempore quo ægrotabat Childebertus rex, eum precibus suis sanavit. Corpus ejus partim Tutelæ honoratur, ubi Baumarum ipsum appellant, partim ad S. Deodati prope Blesas, ubi Baudomirus dicitur, partim ad S. Frambaldi Silvanectensis, ubi nuncupatur Baumezius. Opinionem hanc suadere potest nominum similitudo seu, ut potius dicam, in tanta varietate confusio, et præsertim quod Boamadus in Vita S. Alnei [Tom. modo cit., p. 807,numm. 1, 2.] , Boamirus vero in Vita S. Almiri [Cfr. supra, numm. 2, 3.] dicitur uterque fuisse ex numero eorum qui Innocente episcopo Cenomanensi ad hanc provinciam transierunt ibique diversis locis partes aliquas eremi ab eo episcopo impetrasse ac cellulas ædificasse leguntur. Nec obstat quod coluntur diversis diebus: nam Boamirus in Vita ipsius [Num. ult.] traditur obiisse 3 novembris, dies autem 4 augusti optime censeri potest celebris corporis ejus translatione Tutelam.

[6] [confundi nequit.] Verum contra, præterquam quod in veteribus documentis Boamiri et Baomadi nomina non ita confusa sunt ut facile distingui non possint, neque quidquam in Actis S. Baomadi, qualia ad nos pervenerunt [Edita ex Baluzio in Act. SS., tom. I Aug., p. 335, numm. 6, 7.] , reperitur quod cum gestis S. Boamiri aliquid commune habeat: præterea validum admodum argumentum deducitur ex eo quod in Vita S. Alnei seu Alvei [Act. SS., tom. III Sept., p. 807, num. 1.] hujus et Ernei socius fuisse Baomadus legitur: Sanctus Alveus scilicet socius fuit sancti Ernæi et Bohamadi. Unde, ut notavit Stiltingus noster [Ibid., p. 808, annot. a.] , utcumque innotescit in qua parte provinciæ Cenomanensis habitaverit S. Bohamadus aut Boamaldus (seu Baomadus), quum SS. Alneus et Erneus (de quo ad diem 9 augusti), ut ex illorum Vitis colligitur, habitaverint in decanatu Passagiensi * sive versus confinia Normanniæ et Britanniæ Armoricæ. At Boamirus cellulam suam habebat prope Pertici confinia, id est in parte plane opposita provinciæ Cenomanensis. Quin, subjungit Stiltingus, et in tabulis provinciæ Cenomanensis notatos reperio duos vicos S. Bomer vernacule dictos, alterum prope limites Normanniæ, qui a Bohamado nomen forsan habet, alterum circa fontem Brigiæ fluvioli, ubi habitavit Boamirus.

[7] [Vici ab utriusque nomine nuncupati.] Hi duo vici adhuc supersunt et eodem vocabulo adhuc nuncupantur, alter in pago Authonensi [Canton d'Authon (lat. Odonis-mansio), dépt d'Eure-et-Loir. Cfr. L. Merlet, Dictionnaire topographique du département d'Eure-et-Loir, p. 162.] , qui per concordatum anni 1801 attributus est diœcesi Carnotensi [Piolin, Histoire de l'Église du Mans, tom. I, p. 206, not. 1.] , alter in pago Donnifrontensi [Domfront, dépt de l'Orne. Cfr.Carte de Cassini, tab. 7 E.] , qui attributus est diœcesi Sagiensi [Piolin, tom. cit., p. 216.] . Recte omnino, ut nobis videtur, quum præsertim in Vita S. Baomiri non legatur is alio loco in diœcesi Cenomanensi deguisse præterquam juxta Brigiam fluviolum, priorem a S. Baomiro, alterum a S. Baomado nomen accepisse, post Stiltingum censuit D. Piolin, adeoque omnino distinguendos esse hos duos sanctos, qui quidem ambo eodem ferme tempore in diœcesim Cenomanensem venerunt, sed diversis turmis, quarum una occidentalem, altera orientalem ejusdem diœceseos partem extremam incolendam acceperunt ad eremiticam vitam agendam, quam tamen plerique, accedentibus ad singulos non paucis discipulis, cum cœnobitica mox commutarunt.

[8] [Nun cum sancto Samsone Dolensi fuerit.] In Vita quoque S. Ethbini ad diem XIX Octobris sermo est de quodam Baumero diacono S. Samsonis episcopi Dolensis [Tom. VIII Oct., p. 487, annot. b.] qui eadem ætate vixerit qua sanctus noster. Hunc vero apud S. Samsonem diaconi munere functum vel etiam unquam cum eo versatum esse, neque Vita ejus nec ulla alia documenta memorant. Unde et cur eum illo loco designari suspicemur, nulla ratio suadet.

[9] [Memoria in martyrologiis et libris liturgicis.] S. Boamiri memoriam nulla referunt martyrologia antiqua, sed recentiora tantum Saussayi, Castellani, Parisiense (Card. de Noailles) et Autissiodorense (de Caylus), sicut et breviaria Cenomanensia et Aurelianensia: quæ omnia illam die 3 novembris recolendam indicant.

[Annotata]

* vulgo le Maine.

* vulgo le Perche.

* vulgo Grez.

* vulgo Braye.

* gallice Baumez.

* gallice Authon.

* Passais.

VITA SANCTI BOAMIRI PRESBYTERI AUCTORE COÆVO AUT SUPPARI.

Boamirus monachus, in diœcesi Cenomanensi (S.)

BHL Number: 1382

EX MSS. ET IMPR.

Ad hanc editionem adhibiti sunt: 1. Cod. Paris. 14651. — 2. Apographum Andreæ Du Chesne (cod. Paris. 11761). — 3. Apograph. Bollandianorum (cod. Brux. 8931). — 4. Editio Labbeana. — Cfr. Comment. Præv., num. 1.

[S. Boamirus ad fontes Brigiæ monasterium inchoavit.] Sanctus itaque Boamirus suis precibus in vasta heremo solitudinem [(herem. sol.) solitudinem eremo 3.] , in loco videlicet ubi Brigia [Brigiæ 2, 4.] rivulus surgit, invenit, quam largitione sancti Innocentis episcopi Cenomanensis [varie scribitur in nostris apographis: Cœnoman. Cenomann. Cenomensis. Cenomanensis.] adipisci [deest 4.] meruit. Cujus fultus [fretus 3.] auxilio in eodem loco aliquos monachos sub [in 4.] sancta regula degentes congregare studuit, atque cellulam inibi construere in honore sancti Petri cœpit, et monasterium ibidem [ædificare ibid. 2, 4.] inchoavit; sed antequam illud pleniter perficeret [efficeret 3.] , defunctus est, et ipsum locum suis [ejus 4.] discipulis et præfato sancto Innocenti episcopo construendum dimisit. Ipsius namque Boamiri sancti [Ipsiusque sancti Boamiri 3; ips. n. sancti Boamiri 4.] obitum et præsecuta [præsentia 2.] et postsecuta sunt miraculorum insignia.

[2] [A Cenomanensi episcopo presbyter factus et omnibus virtutibus clarus,] Supradictus igitur sanctus Boamirus, virtutum miraculis insignis, viam veritatis secutus [secutus est 3.] , de nobili genere veniens, in Cenomanicum [Cœnomannum 3, ubi varie scribitur, modo Cenomann. modo Cenoman.; Cenomanium 4.] adventavit pagum. A sancto ergo Innocente episcopo postea presbyter est dedicatus [deducatus 1.] , atque abbas [Abba 2; Alba 4.] in loco quo sub ejus ditione deguit et modo quiescit, est ordinatus. Erat ergo vita clarus, moribus temperatus, sapientia impletus, medicina eruditus et spiritualibus donis refulgens [effulgens 3.] , multarum [multarumque 3.] virtutum bonis locupletatus, episcopo suo multis utilitatibus proficiens et maxime [maxime fuit 3.] in prædicatione necessarius. Erat enim abstinentiæ deditus, castitate floridus, in charitate fervens, in eleemosyna laudabilis, in vigiliis singularis, in oratione assiduus, præceptis Domini obtemperans, et jussionibus [in jussionibus 3.] episcopi sui [deest 3.] in omnibus obediens. Quidquid vero ore dicebat, operibus adimplere [implere 3.] satagebat. Tantis enim bonis exuberavit [exuperavit 3.] , ut etiam miraculorum signis sua [deest 3.] merita [miracula 2; oracula 4.] clarescerent.

[3] [fanum paganorum miraculo destruxit;] Ipso itaque [autem 3.] tempore erat in pago Cenomanico rupis excelsa, arborum plena et diversorum ornamentis constructa, ad quam hominum multitudo venire solebat, ut etiam per totam hebdomadam festivos dies celebraret [celebrarent 4.] ibidem [deest 3.] . Ad cujus subversionem ab antedicto episcopo sanctus mittitur Boamirus [s. Boamirus mittitur 4.] ; sed diabolus homines instigans, quorum animas fraude deceptas ibidem tenebat, necem sancti [deest 4.] prædicti [(s. p.) prædicti sancti 2, 3.] viri præparari non distulit. Cujus machinamenta sanctus vir spiritu [Domini 2.] prænoscens, fecit jejunium et orationem [orationem et jejunium 3.] . Cujus oratio [(orat. C. o.) orationem. Quæ 4.] tantum apud Deum prævaluit, ut etiam supradictum fanum ignis de cœlo devoraret [voraret 3.] . Et sic victus meritis prædicti sancti viri diabolus inde abscessit, ac [et 2, 3.] confusus aufugit [confugit 4.] .

[4] [Childebertus rex ad ei satisfaciendum prodigiis adactus.] Illud etiam operæ pretium memoriæ est commendandum [commend. est mem. 3. est mem. comm. 4.] , qualiter egit [egerit 4.] cum Francorum rege Childeberto. Sane dum [cum 4.] pro quibusdam negotiis ecclesiasticis [ecclesiasticis negotiis 3.] a sancto Cenomanico episcopo [sancto episcopo Cenomanico.] missus sit [sit missus 3.] ad Clotharium [Childebertum 4.] , accidit ut ejus adventus latuerit regi memorato [regem memoratum 2, 4.] . Sed cum ei postmodum nuntiatum esset stare missum [stante misso 3.] episcopi pro foribus, minime tamen ante ipsum [eum 2, 4.] ipsa die [ipsa die ante ipsum 3.] pervenit. Cumque tandem [eandem 2, 4.] noctem sanctus vir pervigilem in oratorio duceret, rex valde a [deest 2, 3.] febre correptus, cœpit anxius esse. Sed dum a morbo torqueretur, recordatus est [est recordatus 3.] missi sancti episcopi, videlicet Boamiri. Quem cum requisisset, et non invenisset, ait: Merito hæc patior, quia eum non recepi, ut debui; et ideo his tactus doloribus tribulor. Cumque [Cum 2, 4.] mane facto præfatus sanctus vir adesset, venerabiliter regi præsentatur; cujus rex legationem audiens dulciter suscepit. Quibus peractis, prostravit se ad pedes ejus, enarrans qualiter ei pro eo per noctem acciderat. Cui emendatione [emendatio 2.] promissa, et omnibus ejus expostulatis adimpletis [et omnia ejus expostulata adimpleta 3.] , et numquam ei talia deinceps accidere [accidere deinceps 3.] pollicitus, ab eo scelere absolvitur, et liquore sacrati olei [sancti olei 2, 4; olei sacrati 3.] delibutus, ejus meritis et precibu sanatur. A rege quoque et regina seu satellitibus ejus plurimum honoratus, suum revertitur ad pastorem, cujus etiam meritis haud dubium memorata acciderunt. Cui impetrata renuntians, etiam per ordinem qualiter ei acciderunt retulit. De cujus adventu et impetratu episcopus lætatus, absolvit eum et ad cellulam [cellam 2, 3.] propriam honoratum remisit.

[5] [Sanavit hydropicum] Deinde transacto tempore, eoque in jam dicta cellula suo [sua 2, 4.] Domino militante, a multis jam audita sanctitatis ejus [deest 3.] fama, allatus est ei quidam hydropicus qui jam tribus annis e [a 2, 4.] lectulo surgere nequiverat; pro quo amici ejus [amici sancti 3.] et parentes sanctum Dei rogant [erogant 3.] , ut illum saltem manibus contrectaret. Cujus ventrem et crura sanctus Boamirus contrectans et liquore olei sanctificati in modum crucis liniens, suis [ suisque 3.] precibus sanavit, eumque suis parentibus [sanavit-parentibus desunt 4.] sanum [sanum suis parentibus 3.] reddidit.

[6] [et cæcum;] Non multo vero post [post tempore 2, 3, 4.] quidam vir nomine Ago, natalibus clarus et opibus multis locupletatus, lumine caruit oculorum [lumine oculorum caruit 3.] . Sed dum per multos medicos duceretur et nihil ei [ei nihil 2, 3, 4.] proficeret, sed quantum plura medicamina inferebant [inferebat 2.] , tantum ille deterius semper haberet [habebat 3.] , ad ultimum namque [deest 3.] dederunt ei amici sui [deest 2, 4.] consilium ut acceptis multis muneribus veniret ad sanctum Boamirum [ad S. Boamirum veniret 3.] . Quorum consilio usus [fisus 3.] , fecit ut imperaverant. Deductus autem ad sanctum virum, prostravit se ad pedes ejus, humiliter postulans ut sui misericordiam haberet, et ei aliquid visus daret, ne in tenebris semper versaretur. Cumque sanctus vir eum interrogaret qualiter ei hoc [hoc ei 3.] acciderat [accideret 4.] , et sciscitatus ei sua culpa [(ei s. c.) sua culpa ei 4.] hoc accidisse cognovisset [(ei-cog.) cognovisset ei sua culpa accidisse 3.] , dedit ei consilium ut veram ageret pœnitentiam, quia aliter sanitatem impetrare non valeret. Qui accepta ab eo forti pœnitentia, eaque ibidem digne peracta, cum tempus absolutionis adveniret, cum manus impositione absolvit eum sanctus Dei sacerdos, ut ordo docet canonicus [et ut ordo canonicus docet 3.] . Cui postmodum oculos saliva proprii oris contingens [saliva oris contingens proprii 3.] , superfudit liquorem [liquore 3.] sacrati olei, deprecans Dominum ut cum amissione criminum etiam lumen redderet. Cujus preces Dominus exaudiens, reddidit prædicto cæco lumen pristinum. Unde datur intelligi quia per culpam multi perdunt lumen exterius et interius, et cum vera pœnitentia crimina delentur et lumina redduntur.

[7] [manum aridam reparavit, et adhuc miraculis ejus sepulcrum claret.] Sequenti etiam tempore cujusdam viri manum arefactam cum sacrati fomento [fomenti 3.] olei virentibus nervis [nervis virentibus 3.] ad desperata [ad desperata ita 3; in reliquis deest ad.] munia reparavit, et suis precibus sanitatem redintegravit. Dæmonia vero a compluribus visibiliter ejecit, atque videntibus cunctis [cunctis videntibus 3.] sanavit. Febribus etiam laborantes suis sanctis precibus innumerabiles sanavit, de quibus [san. qui et 3.] et superstites hodie nonnulli et [deest 4.] nobiscum degunt. Obiitque sanctus Boamirus tertio Nonas Novembris. Reliquarum autem magnarum virtutum insignia non est necesse hic inserere, quia testis extat nobiscum tumulus, quo fiunt sæpissime ejus meritis magnarum virtutum miracula [add. 3 ad laudem Domini Jesu Christi, cui est cum Patre et sancto Flamine majestas æqualis in æternum. Amen.] .

DE SANCTO GUENAILO SECUNDO ABBATE LANDEVENECENSI IN BRITANNIA MINORI

INTER ANNOS DLXXX ET DXC, UT VIDETUR.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Guenailus abbas, in Britannia Armoricana (S.)

AUCTORE C. D. S.

§ I. S. Guenaili memoria in fastis sacris. Acta hic edenda; aliæ notitiæ.

Celebre in primis apud Britannos Armoricanos habetur nomen Winwaloei seu Guingaloei *, quem conditorem agnoscit monasterium Landevenecense, in diœcesi Corisopitensi situm, [S. Guenaili, discipuli S. Guingaloei,] in intimo sinu maris quod Gesocribates * præterfluit. Hunc magistrum habuit Guenailus, et ipse in sacris fastis suæ gentis haud ignobilis. Nomen ejus, quod videtur conflatum ex duabus vocibus britannicis gwenn [Le Gonidec, Dictionnaire celto-breton, ad h. v.] seu guyn [Zeuss, Gramm. celt., ed. II, p. 1073.] , quæ album significat et ail, qua significatur angelus [Ibid., p. 1065.] , diversimode scriptum reperitur [Latine Guenailus seu Guenaylus, Wenailis, Wenalis, Guinailus, Vinailus, Guennaelus, Guenhaelus, Guinaldus, Guinardus, Juvenalis; gallice Guenaël, Guenol, Guinel, Gouval, Guenau, Guenaut, Guenin.] , ut videre est in variis lectionibus et auctariis martyrologii Adonis et Usuardini, in martyrologiis Saussayi, Castellani, Canisii seu Walasseri, in Catalogo generali Ferrarii, in martyrologiis Parisiensi jussu Cardinalis de Noailles et Ebroicensi jussu Petri Jul. Cæsaris de Rochechouart editis, ac demum in martyrologiis Benedictinis Arnoldi Wionis et Hugonis Menardi. In quibus omnibus documentis festum S. Guenaili signatur ad diem 3 novembris, sicut etiam in calendario veteris breviarii Leonensis [Cit. ap. Lobineau, SS. de Bretagne, append., p. 3 (ed. Tresvaux, tom. I, p. XXXI).] , inter officia propria Venetensia [Ann. 1603, 1635, 1757.] et Corisopitensia [Ann. 1852.] et in calendariis (seu Ord. div. off.) item Venetensi [Ann. 1850, 1854.] et Corisopitensi [Ann. 1834, 1954.] ; sed in Ordine Corisopitensi anni 1840, nescio ob quam rationem, remittitur ad diem 9 ejusdem mensis.

[2] [Vita, quam hic primum edimus ex duplici apographo, latentibus codicibus,] Vitæ latinæ, quam primum hic edimus, duplex habemus apographum ad majores nostros transmissum, quod asservatum est in codice olim musei bollandiani, nunc bibliothecæ regiæ Bruxellensis 8931. Alterum descriptum fuisse indicatur ex Msto S. Victoris Par., Vitamque continet in novem lectiones distributam. Alterum unde desumptum sit distincte non signatur, sed tantummodo ad calcem adjecta est hæc nota: Hæc Acta S. Guenayli abbatis, cujus corpus asservatur adhuc Corbolii in prioratu ejusdem nominis, sub abbatia S. Victoris Parisiensis, canonicorum regularium S. Augustini, desumpta sunt ex antiquo codice ms. bonæ fidei et recitantur per lectiones officii et octavæ. (Alia manu) Joannes Baptista Macaldus, Societatis Jesu. 1635. Ex qua nota sicut et ex paucitate varietatum colligere licet ipsum ex codice quidem aliquo Corboliensi, sed qui a canonicis S. Victoris submissus fuerat, profluxisse: nisi malis vice versa exemplar Vitæ S. Guenaili simul cum ejusdem reliquiis [Cfr. infra, num. 19.] Corbolium primo allatum fuisse et illius apographum ad cœnobium Parisiense transmissum. Duplex ille codex Victorianus videtur deperditus: certe in bibliotheca nationali Parisiensi jam non comparet nec in permultis quos pervolvi codicum mss. catalogis ullam Vitam S. Guenaili distincte notatam reperi.

[3] [ante finem seculi IX conscripta fuit;] Jam, quod ad illorum Actorum auctoritatem spectat, imprimis certumest longe præcipuam eorum partem [Vit. num. 1 – 17.] concinnatam esse ante reliquiarum Guenaili translationem, quam circa medium seculum decimum, sub Hugone Magno, factam esse paulo inferius demonstrabimus [Cfr. infra, num. 18.] . Quamquam enim in ultimis capitibus non solum memoratur prior translatio, qua e Britannia in Franciam in Parisiacos fines pervenerunt [Vit. num. 18.] , sed et posterior, qua Corbolium deportatæ sunt [Vit. num. 19.] , facile constat has memorias non a primo scriptore, sed ab alio quodam serius adjectas. Superius enim [Vit. num. 17 extr.] diserte indicatur adhuc, dum hæc scribebantur, sanctum corpus in primo sepulturæ loco asservari. Significatur etiam tunc temporis locum illum opera Nomenoii Britannorum regis præclaris muneribus fuisse ditatum atque amplissimum monasterium ibidem constructum [Ibid.] . Nomenoius autem titulum regis Britannorum non assumpsit ante annum 841 aut etiam 845, obiitque anno 851 [Morice, Hist. de Bretagne (Guingamp, 1835 – 37), tom. I, pp. 181, 234; Cartulaire de Vabbaye de Redon, Proleg., p. XXXIII.] . Unde tandem hanc partem Actorum ante finem seculi IX scriptam esse liquet. Sed et ipsam hanc mentionem elevationis corporis S. Guenaili sub Nomenoio rege Actis jam absolutis adjectam fuisse, demonstrat doxologia qua terminatur superius caput [Vit. num. 16 extr.] , qua primus scriptor Vitam conclusit : ut nihil vetet quominus eadem Vita diu ante Nomenoii ætatem, quin et paulo post sancti obitum conscripta supponatur; quod tamen argumentis positivis demonstrari nequit. Nec quidquam præterea circa personam scriptoris ex ipsis Actis vel aliunde innotescit, neque circa fontes quibus ille in iisdem colligendis usus est.

[4] [nec alia documenta antiquiora] Duplicem Vitam S. Guenaili exhibuit Hugo Menardus inter Observationes suas ad martyrologium Benedictinum [Lib. I.] . Posterior debetur Guidoni de Castris, abbati S. Dionysii apud Parisios, qui floruit extremo seculo XIII [Cfr. Ziegelbauer, Hist. lit. O. S. B., tom. IV, p. 417.] : quam reperi, ait Menardus, ms. in bibliotheca canonicorum regularium sancti Victoris Parisiensis [Op. cit., p. 368.] ; estque compendium Actorum quæ nunc edimus, quorum etiam subinde verba usurpavit Guido. Alteram suo marte confecit Menardus ex eodem fonte, ut legenti liquet: eam depromptam ait ex veteribus monumentis ecclesiæ sancti Guinaili apud Corbolium, quorum exemplar mihi concessum est a quodam familiari pio et religioso viro [Ibid., p. 367.] . Mire hallucinatus est Miorcec de Kerdanet ubi [In sua editione Vitarum SS. Britanniæ Alberti Le Grand, p. 675, not. 2.] hæc brevia Acta conscripta esse tradit circa annum 818, quum non solum genus scribendi manifeste scriptorem recentiorem prodat, sed et in ipsis memoretur constructio monasterii a Noemenio rege procurata [Cfr. supra, num. 3 extr.] , immo et paulo inferius ex Historia sancti Guinaili supra citata referat Menardus sacrum ejus corpus, e loco sepulturæ translatum, primo fuisse exceptum a Teugdone Parisiorum præfecto [Menard., Martyrol. SS. O. D. B., p. 371. Cfr. Vit. num. 18.] , quod non ante annum 925 factum infra demonstrabimus.

[5] [nota sunt.] Nec aliunde quam ex Actis nostris derivata censeri possunt Officia propria S. Guenaili in ecclesia Venetensi [Prop. Venet. ed. ann. 1603, 1635 et 1757.] et in Corisopitensi [Prop. Corisop. ed. an. 1852.] legi solita, et quæ de sancto nostro scripserunt Albertus Le Grand [Ed. Miorcec de Kerdanet, p. 670 – 675.] , Lobineau [Ed. Tresvaux, tom. I, p. 108.] , Saussayus et Adrianus Baillet [Vies des SS., tom. VII, p. 492.] , adjectis scilicet nonnullis traditionibus aut interpretationibus quæ suo loco in Commentario nostro vel inter Adnotata discutienda occurrent.

[Annotata]

* vulgo Guignolé seu Guenolé.

* vulgo Brest.

§ II. De chronotaxi Vitæ S. Guenaili.

[Computata] Ad ordinandam chronotaxin Vitæ S. Guenaili ex ipsis ejus Actis hæc habemus indicia. Discipulus fuit S. Guingaloei [Vit. num. 3 – 5.] , cui adhuc juvenis successit in regimine Landevenecensis monasterii [Num. 6 – 7.] . Post septennium in eo regimine expletum [Num. 8.] ac peregrinationem in Hiberniam et majorem Britanniam peractam, ubi non minus quinquaginta cœnobia constituit [Num. 9 – 10.] , in Britanniam Armoricam revertenti occurrit rex qui illi regioni aut saltem meridionali inferioris Britanniæ parti præerat, quæ Cornugalliæ nomen erat sortita, nomine Rigimalus; cujus munificentia tria illic monasteria excitare sancto viro licuit [Num. 11 – 12.] . Deinde ad insulam Croy digressus, ibique multos annos demoratus [Num. 13 – 14.] , rursus in Britanniam, non tamen ad monasterium suum Landevenecense reversus est [Num. 14. Cfr. adnot. subjectam.] , regemque offendit nomine Guerrachum [Num. 15.] , a quo honorifice est susceptus; nec multo post, ut videtur, ad meliorem vitam commigravit in senectute bona [Num. 16.] .

[7] [ætate S. Guingaloei,] Ex his, si certa foret ætas S. Guingaloei, cujus nomen tam celebre habetur in ecclesiæ britannicæ fastis, non utique adeo difficile videretur chronotaxin gestorum S. Guenaili utcumque ordinare. Sed quantum in illa ipsa ætate definienda laborarint atque dissenserint scriptores, jam adverterunt majores nostri ad diem 3 martii S. Guingaloei Acta tractantes [Act. SS., tom. I Martii, p. 245.] . Ipsa quidem hæc Acta triplicem rursus præcipuam notam ad illam ætatem discernendam præbent. Primo enim ex iis habetur Guingaloeum coævum fuisse S. Patricio; secundo, ab ipso conditum fuisse cœnobium Landevenecense, operam ad id conferente Gradlono Magno, Britanniæ seu Cornubiæ rege (quod et confirmatur ex hujus fundationis memoria in chartulario Landevenecensi servata) [Morice, Preuves de l'histoire de Bretagne, tom. I, p. 177.] ; tertio, Guingaloeum obiisse quinto nonas martii, hebdomada prima quadragesimalis jejunii, quarta sabbathi hora, si textum sequaris a Surio editum, at, secundum codices mss. duos quos vidit Henschenius, V nonas martii, feria quarta hebdomadæ primæ quadragesimalis jejunii [Act. SS., tom. cit., p. 246, num. 4.] . Quarum notarum prima parum nos juvat, quum adeo discrepent eruditi in statuendo anno obitus S. Patricii, aliis illum obitum anno 457, aliis anno 493, aliis alicui anno inter hos intermedio illigantibus [Act. SS., tom. II Martii, p. 524 sq.; Todd, St Patrick, p. 494 – 497.] . Gradlonum M. autem alii ab anno 435 ad annum 446 [Morice, Hist. de Bretagne (éd. Guingamp 1835), tom. I, pp. 51, 54; Daru, Histoire de Bretagne, tom. I, pp. 65, 69.] , alii extremo seculo V [Cfr. P. Levot in Nouvelle Bibliographie générale, tom. XXI, p. 581.] regnasse existimant.

[8] [cujus beata mors] Porro, si jam attendatur ad tertiam notam, imprimis quæ sit vera ejus lectio paucis disputandum est. Et quidem hebdomadam primam quadragesimalis jejunii intelligendam esse illam quæ sequitur dominicam primam quadragesimæ, non vero concludendam quatuor illis diebus, a feria quarta Cinerum ad sabbatum sequens, qui dominicam primam antecedunt, longe mihi videtur probabilius, utpote magis consonans modo loquendi in calendariis ecclesiasticis recepto. Sed et longe probabilior videtur lectio mss. codicum, secundum quam Guingaloeus feria quarta obiisse fertur, quam Surii, qui eum quarta sabbathi hora vita defunctum scribit. In qua posteriori per oscitantiam alicujus scribæ irrepserit vox hora pro feria; sabbathi autem pro hebdomadis appellatio ab usu loquendi scriptorum sacrorum et inde etiam hagiographorum adeo alienum non est, ut una pro altera usurpata supponi nequeat, quum e diverso indicatio illa quarta sabbathi hora ab omni usu loquendi abhorrere videatur. Ceterum, ut mox apparebit, illa interpretatio ad solutionem quæstionis principalis non adeo magni refert [Cfr. infra, num. 11 extr.] .

[9] [illiganda videtur] Nimirum, si calendarium solare perpetuum consulamus [Art de vérifier les dates, tom. I.] , illis annis diem V nonas seu 3 martii in feriam quartam incidere reperimus qui litteram dominicalem habent C, in sabbatum vero ubi littera dominicalis est G. Inter hos, ab anno 450 et 550, qui, si rationem habuerimus ætatis Gradloni [Cfr. supra, num. 7 extr.] , omnino tamquam termini investigationis nostræ statuendi sunt, dies 3 martii incidit in sabbatum post inchoatum quadragesimale jejunium, seu post feriam quartam cinerum, annis 507, 518 et 529; in sabbatum post dominicam primam quadragesimæ, annis 451, 456, 535, 540 et 546; in feriam quartam Cinerum, annis 493 et 504; in feriam quartam post dominicam primam quadragesimæ, annis 499, 510, 521 et 532.

[10] [anno 532,] Hunc annum 532 ut præ omnibus aliis modo indicatis obitu Guingaloei insignem statuamus, suadet nos quod in Actis Guenaili legimus sanctum in fine vitæ suæ conversatum esse cum Guerracho rege [Cfr. supra. num. 6 extr.] , qui vix alius supponi potest quam Warachus ille, filius Macliavi, qui anno 577 post mortem patris sui partem Britanniæ obtinuisse memoratur apud Gregorium Turonensem [Hist. Franc., lib. V, cap. 16.] , annoque sequente bellum adversus Francos gessit [Ibid., cap. 27.] , iterumque decennio post [Ibid., lib. IX, cap. 18 et lib. X, cap. 9.] . Itaque ante annum circiter 580 necessitudo illa Guenailum inter et Warachum regem intercessisse supponi nequit. Nec facile etiam quisquam supposuerit Guenailum, in senectute bona defunctum [Cfr. supra, num. 6 extr.] , multo ultra octogesimum annum vitam protraxisse mortalem. His positis, manifestum est omnino recedendum esse a sententia Usserii, qui Guingaloeum ex hac vita decessisse ac proinde Guenailum abbatem Landevenecensem creatum esse anno 504 opinatus est, et ab omni alia quæ hæc exordio seculi VI illigaret [Cfr. Act. SS., tom. I Mart., p. 246, num. 4.] .

[11] [censemus S. Guenailum natum esse initio seculi VI] Contra vero, si Guingaloeum anno 532 obiisse existimaverimus, omnia quæ tam in Actis ejus quam in Actis S. Guenaili leguntur, apprime concordant. Guingaloeum scilicet, anno circiter 455 natum [Cfr. ibid., num. 5.] , extremo seculo V vel ineunte VI monasterio Landevenecensi exordium dedisse ejusdemque præfecturam gessisse annos fere triginta colligemus, post quos obiit senex et plenus dierum [Ibid., p. 255, num. 16 extr.] , fere octogenarius; Guenailum vero exordio seculi VI primo lucem aspexisse et anno 532 adhuc juvenem [Cfr. Vit. num. 6.] , postquam tamen multis sanctitatem suam documentis fratribus probare potuerat [Vit. num. 5.] , utpote qui vix pueritiam egressus monasticam inter eos vitam fuerat amplexus [Vit. num. 3 – 4.] , magistrum suum in cœnobii regimine excepisse. Quod si aliam interpretationem sententiæ de die obitus S. Guingaloei præ illa quam prætulimus seligere mavis, pro anno 532 in computatione nostra substituere licebit annum 529 vel 535 [Cfr. supra, num. 9.] , non tamen ulteriorem, quod ex jam dicendis patebit.

[12] [et mortem obiisse inter annos 580 et 590.] Etenim Guenailus, septennio in regendis fratribus transacto [Vit. num. 8.] , in Majorem Britanniam (secundum sententiam nostram circa annum 540) transgressus [Vit. num. 9.] , post multa tum in ea regione tum in Hibernia condita (seu reformata) monasteria [Vit. num. 11.] , in Britanniam suam Armoricanam rediit [Vit. num. 12.] ante finem anni 547: quippe qui ibidem regnantem reperit Rigmalium [Ibid.] seu Rig-walium (sic enim rectius scribendum facile conjicere licet): quo nomine Hoellum significari, præposita particula rig seu ri, quæ idiomate celtico regem sonat [Cfr. Zeuss, Gramm. Celt., ed. II, p. 20.] , omnes in antiquitatibus armoricanis paululum versati norunt [Cfr. Daru, Histoire de Bretagne, tom. I, p. 150, not. 1.] . Duo autem ex ordine principes hujus nominis Britanniæ Armoricanæ aut ejus parti dominati sunt seculo VI: Hoellus I ab anno 509 ad annum 545, et inde Hoellus II ad annum 547 [Cfr. Daru, tom. cit., p. 150.] . Reliquam autem chronotaxin gestorum Guenaili distinctius enucleare, documenta quæ ad nos pervenerunt non sinunt. Obiisse autem videtur inter annum 580 et 590 [Cfr. supra, num. 10 extr.] .

§ III. De sepultura et translationibus corporis S. Guenaili.

[Corpus S. Guenaili in monasterio ubi vita functus est] Quo loco sepultus sit S. Guenailus, distincte non indicant Acta; sed ex serie narrationis dubium non est quin eumdem habuerit sepulturæ quam obitus, id est humile monasterium [Vit. num. 17 extr.] , ubi corpus ejus jacuit usque ad tempora Nomenoii regis [Ibid., init.] . Hinc refutantur commenta Alberti Le Grand, qui [SS. de Bretagne, p. 674.] illum magna pompa, præsentibus rege et regni primoribus, in monasterio Landevenecensi humatum ait, et quæ leguntur in Officio proprio S. Guenaili Venetensi recentiori, nimirum: Hinc (e cœnobio ubi mortuus est) mox pro sepultura ad cathedralem fuisse Venetensem asportatum, antiquior omni memoria necnon perpetua traditio tenet, perantiquo hujus ecclesiæ confirmata monumento quod pro sancti Guenhaeli sepulcro nusquam * destitit agnosci. Ita Proprium Venetense editum anno 1757. Verum non ita antiquam et perpetuam fuisse illam traditionem, demonstrant Propria ejusdem ecclesiæ edita annis 1630 et 1652, ubi pro verbis modo citatis, post mentionem obitus S. Guenaili in cœnobio Venetensi, hæc subjecta sunt: Multis autem post annis, cum ad vitandam Normannorum sacra profanaque miscentium immanitatem religiosis excedendum esset, ejus reliquias extra provinciam tulerunt. INDE vero Venetensis antistes QUASDAM PARTES ILLARUM in suam ecclesiam, UBI TUMULUS EJUSDEM GUENHAELI NOMINE ERECTUS EST, AFFERRI CURAVIT. Præterea advertendum est partem illam ecclesiæ cathedralis, ubi ostenditur sepulcrum S. Guenaili, teste Lobineau [SS. de Bretagne, ed. I, p. 83.] constructam esse seculo XV. Nec ratio habenda videtur sententiæ Adriani Baillet, qui [Vies des SS., tom. VII, p. 494.] ex mera conjectura opinatus est Guenailum illum cujus sepultura exhibetur in ecclesia cathedrali Venetensi, diversum esse a nostro, Guingaloei discipulo.

[14] [usque ad medium fere seculum IX sine honore jacuit;] Itaque post obitum suum per amplius duo secula caruit vir sanctus honore qui iis qui in opinione sanctitatis defuncti erant, vulgo tribuebatur. Id explicant Acta nostra, quod ad monasterium, in quo sanctissimum corpus ejus quiescebat, longo tempore mulieribus et laicis ob ipsius venerationem negatus est accessus [Vit. num. 17 init.] . Quod parum videtur probabile: neque enim solebant monachi iis temporibus ob sancti cujus corpus apud se habebant venerationem, ad ecclesiam sui monasterii accessum denegare. Quidquid sit de illius neglectus causa, instauratum fuit humile monasterium opera Nomenoii [Ibid. med.] , qui seculo IX regis titulo et auctoritate in Britannia Armoricana potitus est: quod tunc factum credo ubi dux ille fundationibus ecclesiarum et donis in ipsas collatis clerum sibi conciliare conatus est ad suam dominationem firmandam, id est post annum 840; obiit autem anno 851 [Cfr. Morice, Hist. de Bretagne, loc. cit. supra (p. 669, not. 17); Daru, tom. I, p. 200 – 223.] . Et forte tunc aliqua etiam elevatio corporis S. Guenaili facta est.

[15] [postea] Annos fere centum in novo monasterio Nomenoii liberalitate exstructo requievit sacrum corpus: [Parisios translatum est,] donec scilicet cum aliis sanctorum britannorum exuviis translatum est Parisios. Translationem hanc paucis referunt Acta nostra [Num. 18; sed cfr. ibid. Annot. d.] , fusius fragmentum quoddam historiæ Francicæ a Ludovico Pio ad Robertum regem, cujus partem quæ ad rem nostram spectat protulerunt Gerardus de Bosco (Dubois) [Hist. Ecclesiæ Parisiensis, tom. I, p. 547 (lib. IX, cap. 4).] et paulo altius documentum repetens Mabillonius [In appendice ad Annal. Benedict. tom. III, p. 719, n. LXIII.] , atque inde novissime de S. Maglorio tractans, de quo præcipue in ea narratione agitur, collega quondam noster Josephus Van Hecke [Act. SS., tom. X Oct., p. 791.] , ut illud denuo hoc loco totum exscribere supervacaneum videatur. Itaque in memoriam revocasse sufficiat secundum illud documentum corpora sacra translata esse Parisios ubi, dum per triennium hæc (quæ distinctius non indicatur) acerrima perduraret guerra, Richardus comes Danos, Alamannos et Deiros in auxilium advocavit, et clericos illa deferentes benigne susceptos esse ab ipso civitatis principe, videlicet Hugone Francorum duce, quo jubente solemniter ad ecclesiam S. Bartholomæi deportata sunt: corpus scilicet beati Samsonis Dolensis archipræsulis, Maglorii ejusdem archipræsulis, Machuti episcopi, Senatoris episcopi, Leonarii episcopi, Wenalis sacerdotis: quo titulo nusquam alias insignitus reperitur Guenailus noster.

[16] [non post annum 962 sub Hugone Capeto,] Inquirendum jam quo anno hæc acta sint. Mabillonius quidem illam translationem refert [Annal. Bened., tom. III, p. 655 (lib. XLVIII, n. 85).] sub anno 979, indicans tamen eam factam esse paullo ante id tempus. At Gerardus de Bosco [Hist. Eccl. Paris., lib. cit., cap. 2.] et alii ad annum 962 vel unum ex sequentibus, sed ante 966. Ad quam conclusionem facile inde adducti sunt quod in Chronico Frodoardi ad annum 962 legerent eo anno Thetbaldum comitem Carnotensem, devictum a Richardo duce Normanniæ, ad regem Francorum Lotharium confugisse et ab eo fuisse magno favore receptum [Script. Rer. Gall., tom. VIII, p. 212.] , apud Wilhelmum Gemeticensem vero Richardum ducem, ut se contra regem Francorum Thetbaldi fautorem tutaretur, auxilium postulasse Haraldi regis Danorum [Ibid., p. 268.] , ac denique in documento supra citato corpora translata esse quo tempore Richardus comes Danos … in auxilium advocavit [Cfr. J. Van Hecke, Comment. de S. Maglorio, num. 21 (Act. SS., tom. X Oct., p. 778).] . Verum illa opinio eatenus tantum consistere potest quatenus Hugo dux Francorum, qui sancta corpora in ecclesia Sancti Bartholomæi collocavit, supponitur fuisse Hugo, cognomento Capetus, qui post Lotharium et Ludovicum in solium regium evectus est, non vero hujus pater, qui dictus est Hugo Magnus: is enim ex multis testimoniis, nullo contradicente, mortuus est anno 956.

[17] [sed sub Hugone M. hujus patre] Et quidem Hugonem Capetum hic designari dubium videri non poterat, quando in documento laudato paulo inferius legitur: Dux autem ecclesiam beati Bartholomæi, quæ tantorum sanctorum reliquiis videbatur illustrata, ampliavit, quam postmodum in honore prædicti apostoli atque beatissimi Maglorii … dedicari fecit: in qua etiam monachos ad divinum officium peragendum constituit; quibus semper abbatem ex propria congregatione præesse … stabilivit. Qui etiam cum sua venerabili conjuge, Adelaide nomine, filia Pictavorum comitis, … eidem ecclesiæ magna dona possessionesque et prædia obtulit, quæ sub nomine Lotharii regis et Ludovici describi et confirmari præcepit, regioque sigillo muniri constituit. Sub Roberto vero rege, memorati ducis filio,… Quæ omnia uni conveniunt Hugoni Capeto; nec ullo indicio suspicari licet hunc ducem de quo hic loquitur scriptor documenti, diversum esse ab Hugone illo qui sancta corpora recepit. Verum, ne incerto huic scriptori plenam in hac re fiduciam tribuamus vetat duplex testimonium omnino certum, quo fundationem monasterii sancti Maglorii non Hugoni Capeto, sed Hugoni Magno adscribendam esse constat. Primum præbet Vita Roberti regis, qui Hugonem Capetum patrem, Hugonem Magnum avum habuit, ab Helgaldo Floriacensi monacho, ejusdem Roberti familiari, conscripta, ubi cap. 14 hæc leguntur: Hujus igitur inclyti regis (Roberti) avus Hugo, pro pietate, bonitate, fortitudine Magnus dictus, monasterium S. Maglorii confessoris Christi in civitate Parisius simul cum filio construens nobiliter, monachos sub regula Patris Benedicti vivere paratos ibi collocat, et in auro vel argento locum ipsum ditat et ceteris ornamentis [Script. Rer. Gall., tom. X, p. 104.] .

[18] [seu circa annum 950;] Habemus præterea diploma quo Lotharius et Ludovicus reges, petente Hugone Capeto, confirmant donationes quas idem (Hugo) pie monasterio sanctorum Bartholomæi apostoli et Maglorii archipræsulis Britanniæ urbis, scilicet Dolensis, contulit, quod fundavit (utique simul cum patre, ut ex Vita Roberti modo citata constat, sicut et ex mentione quæ mox subjicienda est) in urbe Parisiaca, ad sanctorum corpora, quæ ut peregrini hospitabantur per aliorum rura. Jam inter possessiones quæ inde recensentur monasterio donatæ, citatur clausus etiam vineæ juxta Saucias situs, quem dedit bonæ memoriæ Hugo, filius Roberti regis [Ap. Dubois, Hist. Eccl. Paris., tom. I, p. 549; inde Script. Rer. Gall., tom. IX, p. 644.] , scilicet Magnus. Ex his itaque liquet monasterium SS. Bartholomæi et Maglorii principaliter quidem fundatum esse ab Hugone Capeto, sed vivo adhuc et operam conferente patre ejus Hugone Magno; quumque illud monasterium aliquo tempore postquam sancta corpora Parisios allata sunt constitutum fuisse in fragmento historico sæpius laudato indicetur, sequitur translationem factam esse circa annum 950.

[19] [et inde brevi post Corbolium:] Mox tamen ad aliam sedem migravit corpus S. Guenaili. Etenim, ut statim post sententiam superius citatam [Num. 15 extr.] pergit scriptor anonymus fragmenti historici, Postmodum consilio Lotharii regis procerumque Francorum, pace facta inter Theobaldum comitem et Richardum Nortmanniæ comitem … barbari, a quibus crudeliter populabatur Gallia, ipsa relicta reversi sunt ad propria. Pace itaque in tota Gallia et Nortmannia vigente et florente, quidam eorum qui de Britannia Parisius advenerant, nutu, ut credimus, divino sumptis sanctorum corporibus, quæ illuc secum detulerant, almi videlicet Samsonis et beati Leonorii, necnon et sancti Guenaili aliorumque quorumdam sanctorum, quidam eorum patriam repedare, quidam ad alia Galliæ loca migrare disposuerunt. Quod cum Duci nunciatum fuisset, licet ægre tulisset, vim tamen eis nolens inferre, retentis quibusdam membris sanctorum, abire permisit. Qui recedentes, alii Corboilum castrum, alii Bellummontem expetierunt, ubi et quieverunt. Alii etiam ad alia Galliæ loca abierunt… Hæc est illa altera translatio quam memorant Acta nostra [Num. 19.] . Sed rursus maxima difficultas occurrit in definiendo quo anno illa facta sit et in conciliando testimonium fragmenti historici cum aliis documentis certis.

[20] [tempore Haymonis comitis,] Etenim secundum scriptorem fragmenti translatio illa facta est pace facta inter Theobaldum comitem (Carnotensem) et Richardum Nortmanniæ comitem seu ducem: pax autem ista composita supponi non potest ante annum 963 vel 964 [Cfr. supra, num. 15.] . Ex alia parte habemus ex Actis nostris corpus S. Guenaili magna devotione receptum esse Corbolii ab Haymone comite qui primo ad tempus parvam construxit basilicam, ut ibi pausaret [Vit. num. 19.] . Tandem vero persecutione Saxonum sedata, ubi devotionem suam erga confessorem gloriosum liberius manifestare potuit, infra castrum … magnæ pulchritudinis ædificavit ecclesiam, ubi sanctas reliquias cum omni veneratione reposuit… Idem vero religiosus comes … eumdem locum frequentabat, … eamdem ecclesiam copia librorum, textis et pretiosissimis ornamentis decentissime ornavit; ibique constituens canonicos quatuor, redditus unde possent competenter habere necessaria, præbuit… Hæc omnia utique nonnisi intra aliquot annorum spatium compleri potuerunt. Et ne solo testimonio Actorum nostrorum niti videamur, afferamus et Calendarium seu Necrologium ecclesiæ S. Guenaili Corbolii, in quo ad diem 21 maii signatum erat Anniversarium solemne Haymonis comitis fundatoris ecclesiæ B. Guenaili de Corbolio [Ap. Jac. du Breul, Antiquitez de Paris, p. 901.] , et instrumentum quo Burchardus, ejus in comitatu Corboliensi heres, terrulas quas Haimo comes canonicis S. Guenaldi prius dederat, confirmavit [Cit. ap. Andream Quercetanum (Du Chesne) in notis ad Biblioth. Cluniac., p. 68.] : ut omnino certum sit Haymonem fundatorem fuisse ecclesiæ S. Guenaili, quæ utique non prius, sed aliquo tempore postquam corpus sanctum Corboilum delatum fuerit, exstructa supponi potest.

[21] [ac proinde,] Jam vero facile etiam demonstratur hæc omnia ante annum 960 evenisse: quæ demonstratio hocce conficitur modo. Burchardus, qui Haymoni in comitatu Corboliensi et aliis decoribus successit, uxorem duxit Elisabetham ejusdem Haymonis viduam, teste luculentissimo Odone Fossatensi, Vitæ Burchardi scriptore coævo vel suppari: Inclytus Burchardus (sic ille cap. 1) … pueritiæ tempora dum transigeret, curiæ regali, more Francorum procerum, a parentibus traditus est… Dum vero adolescentiæ atque juventutis appulit annos, … magno dilectionis amore a rege amplectitur… Contigit itaque iisdem temporibus … ut comes Corboili castri, nomine Haymo, … orationis gratia Romam pergeret, ibidemque in eodem itinere finem hujus vitæ acciperet. Quo defuncto, admonetur strenuæ juventutis tyro Burchardus tam a rege quam ceteris Francorum primoribus, ut prædicti comitis uxorem sibi conjugio copularet. Ille vero, quem jam juventutis seu naturæ humanæ necessitas talia facere cogebat, præceptis regalibus libenter paruit. Datur ergo dono regali ei uxor jam dicti comitis Haimonis, Elizabeth vocitata… In quo copulæ thalamo dedit Hugo rex sibi fideli militi castrum Miludinum, atque jam dictum Corboilum comitatumque Parisiacæ urbis, taliterque comes regalis efficitur [Script. Rer. Gall., tom. X, p. 350.] .

[22] [ut ex certis documentis colligitur,] Ex hoc autem matrimonio ortus est Ragenaldus seu Raynaldus, qui cancellarius fuit Hugonis Capeti regis et postea episcopus Parisiensis: nam (ut et huic effugio occurramus) Raynaldum ex priori aliqua conjuge Burchardi ignota natum esse nec supponere sinit narratio modo citata et excluditur ex eo quod paulo inferius (cap. 4 med.) de aliqua donatione a Burchardo facta monasterio Fossatensi agens: Helizabet quoque, inquit, comitissa, sociali conjugio illi juncta, cum Ragenaldo FILIO SUO, jam præsule urbis Parisii effecto, talis facti assensores … extiterunt [Ibid., p. 353, a. m.] . Sed et advertendum, ex documentis quæ vidit Mabillonius, Raynaldum non fuisse primogenitum liberorum Burchardi et Elisabethæ, sed secundum natu, priorem autem Burchardum juniorem [Annal. Benedict., tom. IV, p. 378 (lib. LVII, n. 2).] . Porro Raynaldus cancellarius erat Hugonis regis anno 988 vel 989, ut constat ex charta donationis ab Hugone rege cœnobio Fossatensi factæ, in qua sigillum regalis majestatis a Ragenaldo cancellario filio comitis, postea Parisiorum præsule, imponitur anno incarnati Verbi DCCCCLXXXVIII, sub die XII calend. Juliarum, perpetuoque in eodem monasterio conservatur [Odo Fossatensis, Vit. Burchardi, cap. 4 (tom. cit., p. 352); Gall. Christ., tom. VII, Instr. p. 23 – 24.] . Episcopus autem Parisiensis creatus est anno 991 vel 992, ut iterum constat ex instrumento donationis ab ipso factæ cuidam mulieri nomine Odæ, quod ita subscriptum est: Actum Parisiis pridie calend. Aprilis, anno V regnante Hugone serenissimo rege, episcopatus nostri anno I. Ego Rainaldus episcopus subscripsi. S. Hilarii decani, etc. [Gall. Christ., ibid., p. 24; Dubois, Hist. Eccl. Paris., tom. I, p. 606.] .

[23] [ante annum 960.] Nemo facile credet Raynaldum cancellarium regis creatum fuisse ante ætatis annum vigesimum quintum et episcopum Parisiensem ante annum ætatis trigesimum. Unde necessario colliges eum lucem aspexisse ante annum 962; inde, Burchardum cum Elisabetha matrimonio conjunctum fuisse ante annum 960, et ante hunc annum mortuum esse Haymonem; ac denique aliquot et forte plurimis annis ante 960 corpus S. Guenaili translatum esse Corbolium. Quod et aliis argumentis confirmare licet [Cfr. infra, Vit. cap. III, annot. d et f.] .

[Annotatum]

* nunquam?

§ IV. De reliquiis S. Guenaili et de ecclesiis ac locis ejus cultu insignitis.

[Reliquiæ et cultus S. Guenaili Corbolii, Parisiis,] Ecclesiam S. Guenaili nomine ab Haymone Corbolii constructam, in qua repositum est illius sacrum corpus, anno 1134 contulit Ludovicus VI rex abbatiæ S. Victoris Parisiensi, cujus deinceps prioratus fuit [Lobineau, Hist. de Paris, tom. I, p. 147; Bréquigny, Table des diplômes, tom. II, p. 614.] . Funditus autem deleta est extremo seculo XVIII tempore magnæ perturbationis gallicæ, et eodem tempore dispersæ et amissæ reliquiæ S. Guenaili, quæ servabantur in hierotheca supra altare majus collocata [Tresvaux, SS. de Bretagne, tom, I, p. 113.] . Partem aliquam exuviarum retentam esse Parisiis, forte colligi potest ex verbis scriptoris anonymi citatis supra [Num. 18.] ; sed aliam harum reliquiarum S. Guenaili, quas servasset civitas Parisiensis, memoriam non invenio.

[25] [in diœcesi Venetensi,] Corbolio acceptam eam partem corporis S. Guenaili qua gloriabatur seculo XVII ecclesia cathedralis Venetensis, affirmant Propria diœcesana citata superius [Num. 13 extr.] . Quod si verum habet, id factum esse oportet ante finem seculi XIV. Nam ex inquisitione de juribus capituli Venetensis anno 1400 instituta [Edita a sodalitio Société polymathique du Morbihan, an. 1874.] , constat tunc temporis servata fuisse ibidem caput S. Guenaili effigie argentea ejusdem capitis inclusum et os colli in theca item argentea repositum. Eæ reliquiæ vel pars illarum usque ad nostra tempora in cathedrali Venetensi publicæ venerationi exposita esse dicuntur [Tresvaux, loc. cit.] . Itaque et in eadem ecclesia ut patronus secundarius honoratur et altare quoddam ipsius nomine consecratum est et in tota diœcesi colitur die 3 novembris officio duplici secundæ classis. Præterea nonnulla sacella seu oratoria passim in ea diœcesi vel vici S. Guenaili nomine insignita citari possunt, ut Caudan, ubi admodum antiquum oratorium S. Guenaili visitur et monstratur lapis in quo sanctus, secundum traditionem popularem, orare consueverat [Rosenzweig, Répertoire archéologique du Morbihan, p. 50 – 51.] . Prioratus ibidem antiquitus constitutus erat, qui dependebat a cœnobio sancti Gildæ de Rhuis [Rosenzweig, Dict. topographique du Morbihan, p. 249.] : in quo cœnobio quædam reliquiæ S. Guenaili olim colebantur, et adhuc in ecclesia ejusdem loci dicuntur servari [Luco, Vie de S. Gildas, p. 384.] . Adde sacellum et fontem S. Guenaili in vico Pluvigner [Rosenzweig, Dict. topogr., p. 249.] , sacellum item S. Guenaili in vico Plouray [Ibid.] , ac denique vicos S. Guenaili apud Cléguer et apud Plouharnel [Ibid.] .

[26] [in diœcesi Corisopitensi] Diœcesis Corisopitensis etiam celebrat memoriam S. Guenaili die 3 novembris, sed ritu semiduplici. Quatuor in ea diœcesi ecclesiæ parochiales S. Guenailum principalem patronum habent, videlicet Ergué-Gabéric, Landuwez, Plougowelin et Bolazec [Ordo Corisopit. an. 1860, pp. 64, 70, 73.] et quædam etiam sacella, videlicet apud Ploncisium, prope Corisopitum civitatem, apud S. Paulum Leonensem, apud Landivisiacum et in media via inter Landerneau et Plougastel, in qua visitur antiqua sancti statua [Kerdanet, ad Albert Le Grand, SS. de Bretagne, p. 675, not. 1.] . Ejusdem sancti reliquiæ servabantur olim in cœnobio Sanctæ Crucis apud Kimperlegium [Acta S. Gurloesii (ad diem 25 Aug., tom. V, p. 273).] . — In antiqua diœcesi Leonensi, nunc cum Corisopitensi unita, colebatur etiam S. Guenailus die 3 novembris officio novem lectionum [Tresvaux, SS. de Bretagne, tom. I, p. XXXI.] .

[27] [et in Briocensi.] In Briocensi vero diœcesi celebratur ejus festum tantum ritu simplici, eadem videlicet die tertia novembris. Duæ in eadem diœcesi ecclesiæ parochiales sanctum nostrum ut patronum principalem colunt: Treguidel (id est Trevia Guenaili) prope Lauvallonum, ubi etiam extat antiqua sancti statua [Géographie des Côtes du Nord, p. 185.] et Lescoat-Goarec [Ibid., p. 758.] , quæ olim pertinebat ad diœcesim Venetensem.

VITA S. GUENAILI.

Guenailus abbas, in Britannia Armoricana (S.)

BHL Number: 8818, 8819

Hanc edimus e duplici apographo ad majores nostros transmisso, alterum, quod ex codice S. Victoris Parisiensis exscriptum distincte indicatur, signantes numero 1, alterum, forte ex Corboliensi codice desumptum, numero 2. Cfr. Comment. Præv., num. 2.

EX MSS.

CAPUT I.
S. Guenaili ortus, pueritia, professio monastica in cœnobio Landevenecensi; ejusdem cœnobii regimen post S. Guingaloeum per septennium susceptum.

[S. Guenailus, nobili genere in Britannia Armoricana natus,] Cum [igitur add. 2.] Romalius, illustris Britanniæ Comes a, antiqua patrum nobilitate clarissimus haberetur, illum tam animi generositas quam morum honestas longe reddiderant clariorem. Hic in ætate nuptiis contrahendis idonea positus, legitimo sibi conjugio junxerat virginem viro non imparem vel genere [generatione 2.] vel honestate: quæ vocata Lætitia b, mentis serenæ lætitiam, quam ei divina contulerat gratia, nomine nuntiabat. Ambo natura benigni, erga Dei cultum devoti, erga sibi subditos mansueti. Non enim, ut plerique divites solent, data desuper abutebantur potestate nec dominatione violenta [violenter 2.] subjectos affligebant, prudenti consideratione recolentes se ejusdem esse naturæ cujus erant et illi quos occulta sibi dispositione voluntas divina subdiderat [(quos-subdiderat) om. 1.]

[2] Cum itaque in magna Dei et hominum gratia feliciter annos aliquot [(ann. al.) al. ann. 2.] pariter exegissent, [pueritia sancte transacta,] beatæ Lætitiæ viscera tumuerunt, prolem beatissimam editura. Adveniente autem partus tempore, prodit in lucem filius elegantis formæ, vultus angelici, et renatus fonte sacri [om. 2.] baptismatis Guenailus [Guenaylus 2; et ita deinceps.] nominatur. Crevit puer, crevit et in puero sapientia: et erat gratia Dei [(gr. D.) D. gr. 2.] cum illo. Postea enim quam reddendi verba plenum habuit intellectum, cognoscere Deum et diligere similiter [simul 2.] didicit. Puerulus adhuc aurem libentissime accommodabat colloquiis divinis et ætatem teneram animi gravitate transgrediens, gratissimum ducebat aliquid de Deo aut [vel 2.] audire aut [vel 2.] loqui. Relucebat in ejus facie cordis tranquillitas, et ipsa vultus [sui add. 2.] serenitate favorem hominum merebatur. Denique in tanta mansuetudine pueritiam exegit ut neminem vel læsus [verbis 1.] læderet, in tanta simplicitate et innocentia ut a corruptione humana videretur alienus.

[3] [S. Guingaloeo abbati Landevenecensi adhæret;] Accidit autem quadam die ut monasterii Landogendocensis [(m. L.) Langundocensis mon. 2.] c abbas Guingalius cum multitudine monachorum de cellula quadam ad suum monasterium rediens et per villam quamdam, in qua tunc forte comes Romalius morabatur, transitum faciens, beatum Guenailum in platea stantem inter compares inveniret. Divinitus igitur admonitus [commonitus 2.] abbas et nescio quid divinum in beati pueri facie contemplatus: Placet tibi, dixit, fili carissime, ut nobiscum ad monasterium venias, tuo creatori perpetuo serviturus? Cui sanctus puer: Nihil unquam, pater, duco jocundius [(cui-jocundius) om. 2.] . Nec mora: comparibus suis [om. 2.] relictis, utroque parente nesciente, abbatem e vestigio secutus est [om. 2.] d, ad monasterium venit, ibique per dies aliquot moratus est e.

[4] [moxque in eodem cœnobio monasticam vitam professus,] Proponitur interim illi communis monasterii regula, fratrum disciplina, vilitas vestium, asperitas ciborum, prolixitas vigiliarum, orationis [orationum 2.] instantia, lectionis frequentia, propriæ mortificatio voluntatis, silentii diuturnitas, obedientiæ difficultas. Quibus propositis et diligenter expositis: Vis, intulit abbas, fili Guenaile, propter verba labiorum Domini custodire vias duras et pauperum fratrum vitam paternis præferre deliciis, ut immortales delicias, Domino juvante, merearis adipisci? — Volo, respondit beatus Guenailus, et nihil audire possem quod delectabilius fieret cordi meo [(f. c. m.) c. m. f. 2.] . Intelligens igitur abbas sanctum adolescentem in sancto solidatum proposito, voluntatem illius non distulit fratribus aperire. Pia petitio placet omnibus et dilatatione seposita [(e. d. s.) om. 1.] susceptus in monachum, sanctæ societatis efficitur particeps.

[5] [omnium religiosarum virtutum exercitio conspicuus,] Sanctus itaque monachus summum religionis fastigium attigit in brevi, utpote quem prævenerat Dominus in benedictionibus dulcedinis et quem in omnibus comitabatur gratia divina. In omnibus enim agebat strenuissimum monachum: frequens in jejuniis, creber in vigiliis, jugis [vigil 2.] in oratione. Ostentationis autem pharisaicæ declinans omnimode vanitatem, vigili circumspectione præcavebat ut in sua conversatione non argueretur nimietas, aut offenderet [offenderetur 2.] novitas, aut singularitas displiceret. Insistens etiam pro tempore divinæ lectioni, naturalis [naturalem 2.] ingenii vivacitatem sancto Spiritu fecundante, sine difficultate magna sacrarum [sanctarum 2.] intelligentia literarum honestissime claruit. Ante omnia vero sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, moribus suavis, eloquio dulcis, in consulendo discretus, in subveniendo paratus, consolationibus mœstos demulcens, rationibus desperatos erigens, infirmis serviens devote, omnibus obediens prompte, singulos sibi fratres præferebat: tantam humilitatem et mansuetudinem exhibens ut, cum universos sanctitate transcenderet, illum tamen omnes ut fratrem diligerent, ut patrem honorarent. Quanto autem illi deferebatur amplius, tanto se humiliabat enixius: non honorem sibi ab universis exhibitum ex suis oriri meritis, sed ex occultis Satanæ fraudibus arbitrans provenire. Denique corpus cum Apostolo castigans et in servitutem [servitute 2.] redigens, singulis noctibus, dum pausarent fratres, in frigidissimum flumen, quod monasterium præterfluebat, clam descendens usque ad scapulas, donec septem pœnitentiales psalmos pro se cunctisque fidelibus dixisset [(f. d.) d. f. 2.] ibi morabatur.

[6] [Guingaloeo morti proximo] Dum igitur cum Apostolo quæ retro sunt oblitus et in anteriora se extendens, magis ac magis proficeret in dies, contigit [contingit 2.] abbatem Guingalium infirmitatis incommodo fatigari. Qui, ingravescente morbo, cum diem suæ resolutionis instare sentiret, convocatis ad se fratribus universis, suum illis commendavit decessum. Flebant ubertim omnes, tanti patris solatium amissuri. Quos ille blande consolans et ut vota quæ suis distinxerant [distinxerat 2.] labiis, spe longanimes, spiritu ferventes, in hilaritate Domino redderent, compendiose pro tempore commonens, ut de abbate substituendo [om. 2.] invicem conferrent hortabatur. At illi: Nosti, inquiunt, pater, conscientias omnium et vires. Cui proprium gregem committere debeas, tuæ discretionis arbitrio relinquimus providendum. Qua ille responsione hilaratus: Videtis, ait, divinæ virtutis gratiam in fratre Guenailo signis evidentibus relucere. Hoc igitur consilium meum et hæc est voluntas, ut ipsum eligatis, quem jam a Domino præelectum non ambigimus. Assensum unanimem omnes sano præbuere consilio, et beatum assumentes Guenailum imposuerunt cathedræ renitentem. Cumque illum ad patrem Guingalium reduxissent, beatus eum Guenailus in his verbis aggressus est: Quo sensu, pater, qua ratione, quo consilio, maturis juvenem f, sapientibus imprudentem, exercitatis neophytum et rudem vis præponere [proponere 2.] ? Necdum subesse didici, et præesse jam cogor; necdum monachum feci, et in abbatem eligor. Imbecillibus humeris [humillimis 2.] imponitur regiminis onus, cui frequentissime succumbunt ipsi fortiores.

[7] [vehementer instante, ad septennium] Hæc et similia cum reverentia tanta [om. 2.] et [cum et 2.] humilitate prosequentem prudenti responsione compescuit venerabilis pater: Noli, dicens, fili, impositum tibi jugum abjicere; noli divinæ resistere voluntati. Quod non potes ex te, divina supplebit bonitas. Jacta [tamen add. 2.] cogitatum tuum in Domino et a viis ejus rectissimis non declina. Confortare ergo et acquiesce: quia, juxta Samuelem, melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem pinguium. Quasi [quia 2.] genus ariolandi [repugnandi 2.] est repugnare et quasi [quum 2.] scelus idololatriæ [idolatriæ 2.] non acquiescere. Tum ille, tam manifestæ rationis auctoritate compressus et præ verecundia nesciens obviare: Quia, inquit, tua voluntas sic imperat et obedientia cogit ne possim resistere, acquiescam, hujus tamen conventionis interventu, si mihi concesseris, ut, postquam in hac jussione tua septem annos complevero [(s. a. c.) c. s. a. 2.] , cura [om. 1.] mihi liceat refutata ad meorum peccatorum pœnitentiam [(pecc. pœn.) pœn. pecc. 2.] peragendam peregrinari quocumque me tulerit Domini voluntas. Annuit pater, et pastoralem baculum beato tradens Guenailo [(tr. G.) G. tr. 2.] , ipsum et fratres universos benedictione benedixit novissima. Hæc multa dilatio, cum educta de carcere tunc tandem felix anima habitationem pro lutea sideream, pro vili gloriosam, pro terrena cœlestem accepit. In precibus et fletu exequiarum officia consummantur, et cum devotione summa corpus traditur sepulturæ.

[8] [regimen cœnobii suscipit et suo munere strenue] Beatus autem Guenailus, pastoris officio fungens, septem annos integros in magna humilitate et sanctitate et industria præfuit: gregis sancti sibi [et 2.] commissi circumspectus et sollicitus custos, [fungitur.] ad exhortandum [exhortationem 2.] alacer, ad corripiendum liber, ad compatiendum proclivis. Multa erga omnes charitas, magna lenitas, scilicet [sed 2.] quæ nihil detraheret disciplinæ. Mores ejus aut propositum non mutavit honor, nisi quod cum ætatis augmento virtutum in eo gratia cumulatius augebatur. Primus doctrina, primus sanctitate, subjectos non tam nomine quam re, non tam prælatione quam religione præcedens, non tam verbis quam exemplis instruens, cum beato veraciter Apostolo dicere poterat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

ANNOTATA.

a Romelium hunc eumdem esse existimat Miorcec de Kerdanet [Albert Le Grand, Vies des SS. de Bretagne, p. 670, not. 4.] cum Rimelino seu Rivelino Mur Marchu qui primus Cornubiæ Armoricanæ comitis titulo imperitasse fertur in antiquis hujus regionis comitum catalogis [Ap. Morice, Preuves de l'Histoire de Bretagne, tom. I, p. 174.] . Quæ conjectura, ut videtur, sola aliqua similitudine nominum, utiquenon ita insigni, nititur.

b Britannice Levenez, quod nomen olim haud raro impositum fuisse ait idem Kerdanet [Loc. cit., not. 5.] .

c De monasterii Landevenecensis fundatione et historia cfr. Gall. Christ., tom. XIV, p. 893 sqq.

d Vix septennem fuisse Guenailum quando Guingaloeum ad monasterium Landevenecense secutus est tradunt Propria Venetense et Corisopitense, nescio qua auctoritate nixa.

e Triennio in monasterio versatum antequam habitum religionis acceperit ac proinde decennem illo indutum aiunt Albertus Le Grand [Op. cit., p. 671, cap. 3 init.] et antiquum Proprium Corisopitense [Cit. a Kerdanet ibid., not. 1.] . Secundum Acta nostra post dies aliquot in monachum susceptus est [Cfr. num. 3 extr., 4.] , quod in tanta juventute vix est credibile, nisi forte eum in numero oblatorum receptum judicaveris, quod utique Acta nequaquam indicant.

f His verbis satis refutatur assertio Alberti Le Grand [Loc. cit., cap. 4 init.] , dum Guenailum quadraginta tres annos in monasterio vitam degisse indicat ubi eum Guingaloeus sibi successorem designavit.

CAPUT II.
Sancti in Britanniam majorem et Hiberniam iter, labores apostolici, felix in fundandis et ordinandis monasteriis successus. Ejusdem in Armoricam reditus, miracula, pius obitus.

[In Britannia majori et Hibernia miraculis et apostolico labore magna sibi gratia conciliata,] Porro septem annis expletis, juxta quod illi prædecessor suus [(pr. s.) s. pr. 2.] concesserat, dispositis religiose monasterii rebus, disgrediens inde cum duodecim fratribus honestissimis in majore Britannia Scotiaque a peregrinabatur. Latitare quidem volebat in terris alienis, quem latere virtutum non patiebantur insignia quæ servum Dei comitabantur. Vere enim, sicut legitur, abscondi non potest [(a. n. p.) n. p. a. 2.] civitas super montem posita. Comperta est in brevi sanctitas ejus et miraculis innumeris declarata. Confluebant ad eum certatim insulani, tam animæ quam corporis remedia flagitantes, et virtus Dei erat famulo Dei ad salvandos eos. Videbant cæci, audiebant surdi, leprosi mundabantur; dæmoniacis sensus, claudis incessus, vigor paralyticis et diversis laborantibus causis sanitas restituebatur. Magnates et principes terræ Dei famulum adibant humiliter, audiebant libenter et eo audito multa faciebant. Nemo frustra veniebat ad eum; nemo qui vel interioris, vel exterioris, vel utriusque pariter hominis, salutem non reportaret. Incredulos ad fidem, indevotos ad fervorem, dejectos in spem, obstinatos ad timorem, mœstos ad lætitiam reducebat. Offerebantur illi plurima, dabantur multa: quæ verus paupertatis amator, non pecuniæ cupidus sed charitate profusus, devotioni consulens offerentium et indigentium necessitatibus providens, aut in usus pauperum aut in ædificationes ecclesiarum reservabat.

[10] [duo insignia monasteria condit, et alia deinde ad quinquaginta.] Monasteria siquidem duo, alterum in Britannia, alterum in Scotia, construxit; probatasque ibi personas religionis regulis diligenter instructas Dei servitio mancipavit. Et illud quidem monasterium quod in Britannia ipsius industria factum est, ingentibus et admirandis ædificiis adeo speciosum, auro argentoque [que om. 2.] , palliis sericis diversisque ornatibus adeo pretiosum fuit quod nulli [ullius 2.] adjacentis provinciæ monasterio vel pulchritudine cederet vel ornatu. Fuit et illud de Scotia tam structuris quam ornatibus splendidissimum: verumtamen usque ad magnitudinem alterius vel pulchritudinem non pervenit, prout sumptus vel opportunitas defuere. Denique quinquaginta cœnobiorum conventus sanctitatis ejus suaveolenti fragrantia famaque miraculorum exciti institutionibus et patrocinio famuli Dei sese commiserunt.

[11] [Angelico monitu in Armoricam rediens, immani tempestate signo crucis sedata,] Cum itaque vir Dei regiones illas illustraret miraculis, illuminaret doctrinis, informaret exemplis, angelica visitatione et alloquio didicit divinæ placere voluntati ut unde venerat remearet. Qui monasteriis suis sapientes et religiosos præficiens [proficiens 2.] patres, data filiis benedictione, multis utrimque profusis lacrymis, quinquaginta monachos, quos ab illis secum regionibus abducebat, navem conscendere fecit, repositis ibi quæ itineri necessaria videbantur. Ipse vero, solus ingressus fiscellam quam ibi de virgis fecerat et propriis manibus contexuerat, præcedebat navem, Christo duce, Christo remige securus. Cumque jam aliquamdiu navigassent, repente ingens tempestas oboritur, machinationibus dæmonum excitata. Aer densatur in nubes; noctis imaginem dies representat. Concurrunt sibi venti in impetu, crispantur undæ, fluctus intumescunt, præsentem [præsentemque 2.] intentant omnia mortem. Ascendunt usque ad cœlos et descendunt usque ad abyssos, et omnis tam monachorum fiducia quam nautarum sapientia devorata est. Quos vir sanctus metu dissolutos intuens: Modicæ, inquit, fidei, quare dubitastis? Et signo crucis procellis objecto, tam rabies ventorum quam tumor fluctuum conquievit.

[12] [ad Cornugalliam appellit, et a rege Rigimalo benigne susceptus, tria ibi monasteria constituit.] Dehinc prospero cursu transvecti, optato tandem littore potiti sunt, terræ quæ Cornugallia [Corrungallia 2.] b dicitur applicantes. Rex illi terræ præerat Rigimalus [Ragmialus 1.] c nomine, vir honestate justitiaque præclarus, qui et eamdem tam moribus quam legibus [(m. q. l.) l. q. m. 2.] venustavit. Qui viri Dei adventu comperto, cum magno illi comitatu gratulabundus occurrit, eique quinquaginta crepidas ad opus fratrum pro devotione offerens, se suaque totamque terram suam ejus voluntati exponit. Proinde se orationibus sancti humillime commendans, petita acceptaque benedictione, et lætior et devotior quam venit reversus est. In illa regione tria monasteria vir sanctus constituit, quæ magnis ædificiis attollens, pulchris ornatibus decorans, redditibus etiam ampliavit, quantum terrarum et hominum subsidia permittebant [promittebant 2.] d.

[13] [Inde in insula Croy, ubi ejus adventus prodigio et revelatione innotescit, multis perfunctus laboribus,] Inde transmeavit ad insulam Croy e, ubi salutarem ejus ingressum recenti et inusitato miraculo Dominus præsignavit. Cum enim applicaret insulæ, campanis ecclesiarum nullo pulsante diu sonantibus et quasi applaudentibus in introitu sanctorum, insulani novitate miraculi permoti sunt et vehementer mirabantur. Revelatum est autem cuidam seni monacho sanctos venisse in insulam, quorum toti populo salutifer foret ingressus. Qui visionis reseratione attonitus, populi stuporem discutiens: Eamus, inquit, o fratres, et videamus verbum hoc quod [quidem 2.] Dominus ostendit nobis. Venerunt ad nos viri sancti, cum quibus pariter et salus nobis advenit. Currentes igitur ad littus populi, Dei famulum invenerunt cum sanctis fratribus quos in suo semper habebat comitatu. Ex quorum aspectu hilarati admodum, omnem illis humanitatem ostenderunt. Vir autem sanctus, ad quod [quid 2.] et venerat, barbaros erudire, plantationes quas pater cœlestis non plantaverat extirpare, divinas inserere, construere fratribus cellas, ædificare satagebat ecclesias, potens opere et sermone.

[14] [rursus angeli voce alio migrare compellitur; lupa cum catulis expulsa et fonte e terra elicito, monasterium ædificat, in quo deinceps usque ad obitum suum permansit.] Cum vero in eadem insula diutius demorans multos exegisset annos et pluribus monachorum congregationibus institutiones salutiferas præscripsisset [conscripsisset 2.] , allocutione rursus monetur angelica regiones alias petere: eo quod non sanis, sed male habentibus opus sit medico. Conventibus igitur monachorum convocatis, revelationem indicavit et data benedictione copiose flentibus, necessariis ad usum præparatis navem conscendens, ad quædam loca quæ tunc temporis erant inculta pervenit. Ubi cum in oratione pernoctaret, catulos una cum matre lupa mansuetius accedentes ad genua sua videt procidere, licentiam in illis commanendi locis suppliciter a sancto quasi postulantes. Quibus sanctus: Jam vobis hic remanere [manere 2.] non licet, quibus vitæ spes in damnis hominum et innocentium cædibus bestiarum tota consistit. Ad desertas et hominibus inaccessas migrate [migrare 2.] regiones. Pacificus noster ingressus regionibus his pacem advexit. Hæc sanctus: et sancti jussionibus feræ parentes, in illis amplius locis non comparuerunt. Ibi famulus Dei cum dulcibus aquis indigeret, ut erat totus de Deo præsumens, baculo quo sacra membra sustentabat, signo crucis præmisso, terram percutiens, amœnissimi fontis aquas largissimas extemplo [(l. e.) e. l. 2.] conspicit scaturire. Ubi et religionis suæ fundavit monasterium, in quo [et add. 2.] peregrinationis suæ novissima tempora complevit. Hic itaque locus f, tam eo vivente quam post ejus decessum, quibus et [et om. 2.] quantis miraculis ad beati confessoris declaranda merita, Domino favente, claruit si quis carptim attentet explicare, multorum et voluminum opus erit et [et om. 2.] fœcunditati materiæ quamlibet facundus succumbet.

[15] [Cervum a canum insectatione prodigiose tuetur; inde ad Guerrechum regem accersitur et magna veneratione ab co suscipitur.] Contigit [contingit 2.] autem quadam vice ut ad monasterium Chaloteti [Calotheri 2.] , monachi ejusdem videndi gratia, vir Dei [Dei om. 2.] pergeret: erant enim multa dilectione et [et om. 2.] familiaritate conjuncti et de lege Domini et animarum commodis frequenter invicem conferebant. Dum ergo [Guenaylus (ergo om.) 2.] viam carperet, ecce cervus ingens, urgente venatorum et canum instantia plurimum fatigatus, cum beatum Guenailum videret eminus, tutissimum nactus refugium, ocius accurrens, sub ejus chlamyde se projecit. Mira res: catuli qui tergo cervi vehementius insistentes, jam crebrius retrahentem [trahentem 2.] ilia, jam longo deficientem labore, continuo capturi videbantur, accedentem ad sanctum non solum ausi sunt [ita 1, 2.] persequi sed et flexis [fixis? 2.] genibus, quasi cervi non sensissent vestigia, nec latratus quidem ediderunt. Porro venatores, novitate rerum attoniti, tali fretum præsidio non præsumentes [inpræsumentes 2.] attingere, spe frustrati recesserunt. Quibus inde paulo longius progressis: Recede securus, dixit sanctus ad cervum, nihil ultra tibi [om. 2.] timendum est. Venatores vero, revertentes ad regem Guerrechum [Guerrachum 2.] g, narraverunt quod acciderat, cunctis qui aderant valde mirantibus. Misit itaque rex ex nobilissimis qui sibi assistebant, post servum Dei, rogans humiliter ut ad se venire dignaretur. Quo veniente lætatus et exultans vehementer, non modicam [(n. m.) non modo dicam 2.] de ejus colloquio voluptatem percepit. Per dies enim aliquot in quibus retinuit eum, in sermonibus et præsentia sancti non poterant satiari oculi ejus visu nec aures impleri auditu. Ceterum de grege sollicitus, a quo se absentare diutius non audebat, accepta licentia, maximam in oculis regis habens gratiam [(m. i. o. r. h. g.) i. o. r. nimis (?) g. m. 2.] , ad monasterium reversus est. Duas autem villas optimas dedit ei rex, quas ipse fratribus in monasterio suo Deo servientibus habendas in perpetuum dereliquit.

[16] [Sancte moritur.] Cum vero post multos annos [om. 2.] et immensos labores, quibus Dei famulus laboravit sub sole, in jejuniis, in vigiliis [(j. i. v.) v. i. j. 2.] , in orationibus et prædicationibus die ac nocte [(d. a. n.) om. 2.] jugiter [vigenter ? 2.] Deo serviens, remunerationis suæ tempus imminere præsciret, congregatis in unum filiis: Ego, inquit, o filii, delibor et resolutionis meæ tempus instat. In timore et tremore vestram operamini salutem, incedentes et perseverantes in viis Domini rectis, sicut habetis formam nostram. Cum autem flerent uberrime et sæpe repeterent quod beato Martino dixisse leguntur discipuli: Cur nos, pater, deseris, aut cur nos desolatos relinquis? Invadent gregem tuum lupi rapaces: Nolite, respondit, o filii, nolite timere. Sic necesse est; sic placet illi in cujus manu et nutu vita et mors. Proinde ne post [propter 2.] ejus decessum pastore carentes vacillarent, ipsis postulantibus, vice sua patrem constituit quemdam ex fratribus consummati testimonii virum, cognationis quidem linea conjunctum sibi, sed moribus et sanctitate conjunctiorem. Denique cunctis in monasterio rite dispositis, beatus abbas Guenailus plenus dierum in senectute bona tertio nonas novembris feliciter spiritum reddidit, regnante Domino Jesu Christo [(J. C.) nostro 2.] , cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Id est Hibernia: quam hoc vocabulo Scotiæ apud scriptores medii ævi sæpissime significari notum est.

b Seu Cornubia, vulgo Cornouaille, quam fere complectitur hodierna præfectura Finistère et diœcesis Corisopitensis. — Secundum Proprium Venetense anno 1757 editum, in Britanniam Armoricanam reversus Guenailus, monasterium Landevenecense, cui sese restituit, triennio disciplinæ regularis, obedientiæ et humilitatis exemplar inhabitavit (quin, secundum Albertum Le Grand, hoc triennio iterum abbatis officio functus est). Hinc ad locum Corisopitensis agri desertum profectus, novum in territorio a comite Rualone dato monasterium erexit. Nihil de hac altera per triennium in Landevenecensi cœnobio commoratione habent Acta.

c Nomen istud frequenter et varie scriptum in documentis armoricanis occurrit, Riguallan seu Rivallaun [Zeuss, Gramm. Celt., ed. II, p. 98.] , Rigoall seu Riuoall sen Riwall [Ibid., p. 135.] , Riwallon [Ibid., p. 87.] , Rivalonus, Rualonus, Riwelen, Rivilin [Ibid.] , etc., facile supponi potest derivatum seu compositum ex voce ri seu ruy, quæ regem significat [Ibid., p. 20 extr.] et nominibus virorum in idiomatis celticis sæpissime adjecta aut præposita reperitur [Ibid., not. 2.] , et nomine proprio notissimo legislatoris Hywel, quod etiam aliis formis Huwel, Howel, Houel, Hoell, Hiugel, Hiuel, Hevel legitur [Ibid., pp. 93, 128, 134.] . Duos reges hujus nominis Britanniæ Armoricanæ seculo VI dominatos esse ferunt, Hoellum I ab anno 509 ad annum 545, et inde Hoellum II ad annum 547 [Morice, Hist. de Bret., tom. I, pp. 73, 79 – 81; Daru, Hist. de Bret. p. 149 – 152.] .

d Quibus locis hæc tria monasteria condita fuerint nostræ memoriæ servatum non est.

e Seu Groix, quæ insula sita est ad meridiem diœcesis Venetensis, a qua dependet.

f Rursus quinam hic locus fuerit nullo certo documento constat. Suspicio esse potest eum designari in donatione quadam cujus summam ex Cartulario Landevenecensi vulgavit Morice [Preuves de l'Histoire de Bretagne, tom. I, p. 335.] , his verbis conceptam: Hæc descriptio declarat quod sanctus Morbretus habuit colloquium apud S. Wingualoeum, cui et se ipsum et beneficium, quod eidem sancto Morbreto dedit Evenus comes, qui dictus est magnus, et omnia quæ habuit, perpetualiter, ut illum apud Deum haberet intercessorem, commendavit, quia illius nomen illis diebus celebre habebatur. Quod beneficium dicitur Lanriunole, cum omni debito et decima et omnibus ei appenditiis; Languenoc hæreditas sancti Wenhaeli, qui primus post S. Wingualoeum abbas fuit; Landecheuc, Caer-tan, Ran-maes, Caer-galven super flumen Helorn. Porro in Lexico geographico, nostris diebus accuratissime confecto, reperimus Languennec [Rosenzweig, Dictionn. topographique du Morbihan, p. 155.] , qui vicus est parochiæ Bubriaci (Bubry), in diœcesi Venetensi; sed nulla ibi Guinaeli memoria servata indicatur [Cfr. Rosenzweig, Répertoire archéologique du Morbihan, p. 36.] . Sed in alia parochia ejusdem diœcesis, Caudan, non solum valde antiquum visitur sacellum S. Guenaili [Ibid., p. 50.] , sed et monstratur lapis in quo, secundum traditionem popularem, sanctus orationi incumbere solebat [Ibid., p. 51.] . Ex qua traditione utcumque confirmatur quod legitur in Proprio Venetensi, post verba citata superius [Annot. b.] : Inde tandem, ferventioris ad mortem præparationis causa, paucis stipatus alumnis in territorium Venetense pertransiit. Ibi constat eum tertia novembris, anno post quingentesimum decimo octavo [Cfr. supra. Comm. Præv., num. 12.] diem ultimum clausisse. Verum nullo omnino documento aut quam noverim memoria vel traditione nititur assertio Alberti Le Grand, qui [SS. de Bretagne, p. 673, numm. 7, 8.] narrat Guenailum quadriennio ante obitum suum reversum esse ad monasterium Landevenecense et ibidem pie defunctum.

g Duo in documentis britannicis occurrunt viriprincipes hujus nominis, Gueroc scilicet seu Weroc, Warochus [Cfr. Zeuss, Gramm. Celt., ed. II, p. 78.] , qui seculo VI floruerunt. Alter, filius Hoelli I regis, post hujus mortem, anno 545, comitatum Venetensem obtinuisse traditur, sed mox a Canao fratre suo fuisse occisus [Morice, Hist. de Bretagne, tom. I, pp. 80, 81; Daru, Hist. de Bretagne, tom. I, pp. 151, 152.] . Alter patrem habuit Macliavum [Greg. Turon., Hist. Fr., lib. V, capp. 16, 27; lib. IX, cap. 18.] , et ipsum Hoelli I filium [Morice, p. 80; Daru, p. 157.] . Prior nusquam regis titulo insignitus; posterior vero apud Gregorium [Loc. cit.] et rex Britanniæ fuisse et seculo VI bellum intulisse Francis legitur. Hunc designari hoc loco crediderim.

CAPUT III.
Sancti corporis elevatio et translatio.

[Monasterium ubi corpus S. Guenaili quiescebat, a Nomenoio Britanniæ rege instauratum et amplificatum.] Post gloriosi vero confessoris felicem transitum, ad monasterium, in quo sanctissimum corpus ejus requiescebat a, longo tempore mulieribus et laicis ob ipsius venerationem negatus est accessus. Contigit [contingit 2.] autem post multos annos ut Noemius Britannorum rex locum eumdem orationis causa peteret et intrandi sibi concedi licentiam devotissime postularet. Quod cum sibi fuisset indultum, religiosis ibi degentibus obtulit auri talenta non pauca. Meritorum [om. 2] insuper tam sublimium [sublimem 2.] confessorem in tam humili jacere monasterio indignum arbitratus, religiosa ductus voluntate, monasterium ibidem propriis sumptibus amplissimum et pulcherrimum effecit b. Ex eo itaque tempore absque differentia sexus et professionis, ibidem ad poscenda sancti suffragia populi catervatim conveniunt, ibique ex innumera signorum multitudine beatissimi merita confessoris hodieque clarescunt.

[18] [Postea ob] Aliquanto denique tempore post, grassante persecutione gentilium et ecclesias Christi sparsim depopulante, [metum barbarorum Galliam invadentium, sanctum corpus translatum in fines Parisiacos, Theudonis præfecti studio in villa Curcorona aliquamdiu servatum,] cum finitima jam loca rabies illa cominus [communis (forte comminus) 1, 2.] occuparet, quidam honestissimi fratres ex eodem monasterio loculum in quo sacratissimum continebatur corpus, metu compellente ab illis regionibus deportantes, in Franciam in Parisiacos fines, Domino ducente, pervenerunt. Ubi a Teudone urbis Parisiacæ præfecto c honorifice suscepti, in quadam ejus villa, Curcorona nomine, sacras deposuerunt reliquias d: quam idem præfectus cum redditibus et dominio ejusdem villæ beato Guenailo in perpetuum [(b. G. i. p.) perpetuo sancto G. 2.] habendam concessit e. Ibi aliquanto tempore sanctissimum corpus requievit, ibique miraculorum coruscante gloria, sui merita confessoris populis Francorum Dominus ostendit.

[19] [deinde ad Corboliense castrum delatum, ab Haymone comite maxima devotione susceptum] Postea vero furore Saxonum regno Francorum ingruente f, cum munitissima quæque [quaqua 2.] loca metu concussa trepidarent, Corboilum * usque delatum est: ubi Hannonis g illustrissimi et munificentissimi Corboliensium Comitis devotio satis enituit [emicuit 2.] . Hic siquidem inæstimabilis pretii thesaurum retinere et tali tantoque præsidio castrum suum munire desiderans, reverentissimum corpus cum clero et populo [(corp.-pop.) cum cl. e. p. corp. 2.] totius adjacentis provinciæ, in hymnis et canticis cum ingenti devotione Corboilum [Corboilum om. 2.] transtulit. Et tunc quidem ultra Sequanam fluvium in exitu castri juxta pontem ejusdem fluminis, ut ibi pausaret, ad tempus parvam construxit basilicam, et burgum eidem proximum ponti, necnon redditus et consuetudines et dominium ejusdem burgi beato Guenailo dedit.h

[20] [ac denique in pulcherrima ecclesia, ab eodem comite ad id ædificata, repositum est.] Tandem vero persecutione Saxonum sedata, ubi devotionem suam erga confessorem gloriosum liberius manifestare potuit, infra castrum, in eminentiori loco ipsius castri, non longe a municipio suo magnæ pulchritudinis ædificavit ecclesiam, ubi sanctas reliquias cum omni veneratione reposuit [deposuit 2.] . Idem vero religiosus Comes, pomparum secularium umbratilem gloriam calcans, et dierum malitiam jejuniis, vigiliis et operibus charitatis redimens, eumdem locum frequentabat, gloriosi confessoris, quem sibi patronum elegerat, jugiter implorans suffragia. Proinde eamdem ecclesiam copia librorum, textis et pretiosissimis ornamentis decentissime ornavit. [perornavit 2.] . Ibique constituens canonicos quatuor, redditus unde possent competenter habere necessaria præbuit; piaque sollicitudine in futurum providens, quidquid tunc beato concessit Guenailo vel ante concesserat habendum, perpetuo liberum et quietum sigilli sui munimine roboravit ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Cfr. supra Comment. præv., num. 13.

b Cfr. supra Comment. præv., num. 14.

c Theudo vicecomes Parisiensis erat [Cfr. Lobineau, Histoire de la ville de Paris, tom. I, p. 117.] anno 925 vel 926, ut constat ex charta commutationis inter eum et Adhelneum abbatem cœnobii S. Petri Fossatensis firmatæ quam Parisius sub die X Calend. Septemb., … anno tertio regnante Rodulfo rege, Ercamfredus Cancellarius scripsit [Ap. Dubois, Hist. Eccl. Paris, tom. I, p. 535 – 536.] .

d Cum Curcoronna sita sit prope Corboilum, manifeste colligitur hoc loco sermonem esse, non de priori translatione, qua ex Britannia Parisiosdelatum est corpus S. Guenaili [Cfr. Comm. præv., num. 15.] , sed de posteriori, qua Parisiis migravit Corboilum [Cfr. ibid., num. 19 sqq.] . Hæc itaque facta est Vicecomite Parisiensi Theudone, qui jam, ut modo vidimus, eo munere fungebatur anno 925 vel 926. Unde confirmatur eam translationem non illigandam esse anno 963 vel posteriori [Cfr. supra Comm. præv., num. 20 sqq.] .

e Inde constitutus est hoc loco prioratus qui cum ecclesia Corboliensi datus est cœnobio Parisiensi Sancti Victoris et seculo XVII adhuc illi subjacebat [Du Breul, Antiquitez de Paris, p. 901.] . Unde et in Necrologio illius ecclesiæ simul cum Haymonis memoria [Cfr. supra Comm. præv., num. 20 extr.] signatum erat ad diem 21 maii: Item anniversarium Theudonis præfecti Parisiensis, qui dedit B. Guenailo redditus quos habet apud Curcoronnam [Du Breul, p. 901.] .

f Sub annum 960 Saxones in Galliam irruperunt et Trecas obsidentes a Senonibus fugati fuisse feruntur [Cfr. Köpke u. Dümmler, Kaiser Otto der Grosse, p. 307.] .

g Seu Haymonis: de quo cfr. dicta in Comm. præv., numm. 20 et 21.

h Baillet [Vies des SS., tom. VII, p. 494.] et Godescard [Ed. De Ram (Brux. 1849), tom. VI, p. 35.] hanc ecclesiam constructam aiunt a Burchardo anno 1007: quæ opinio satis refutatur ex iis quæ attulimus in Comment. prævio num. 20. Rectius Tresvaux [Tom. I, p. 113.] ecclesiamillam a Burchardo amplificatam esse dicit.

* Corbeil, ad meridiem civitatis Parisiensis.

DE SANCTIS MUIRDEBHARO, CORCUNUTANO ET COEMANO IN HIBERNIA.

SEC. VI – VII.

[Commentarius]

Muirdeabhar, confessor in Hibernia (S.)
Corcunutan, confessor in Hibernia (S.)
Coemanus, confessor in Hibernia (S.)

AUCTORE C. D. S.

In Festilogio Ængussii hac die quatuor recensentur sancti, [Horum sanctorum memoria in fastis sacris.] his verbis: Nuntia Hilarium trans mare magnum; Muirdebair, synodi diadema; Corcunutani speciosam festivitatem ad festum Coemani de Enach [The Calendar of Oengus, Ed. Stokes, p. CLXII.] . Hilarius episcopus Pictavis hujus nominis hic indicari dicitur in notis Libri Brecc [Ibid., p. CLXVIII.] : quem ad eamdem diem in aliquo Auctario Usuardino signatum reperimus [Cfr. supra, p. 582.] . Alii tres annuntiantur etiam in Martyrologiis Mariani Gormani ac Dungallensi [Cfr. infra, numm. 2, 3, 4.] et in Kalendario Drummondiensi: Et in Hibernia sanctorum confessorum Muirdebuir, Curcunutani et Colmain: ubi ultimum nomen Colmain pro Coemain per oscitantiam alicujus scribæ irrepsisse facile conjicitur. De singulis pauca memoriæ posterorum servata sunt.

[2] [De S. Muirdebharo.] Et Muirdebharum quidem suo tempore satis celebrem fuisse, videtur significare titulus synodi diadema, quo apud Ængussium insignitus est, itemque quod a Mariano Gormano inducitur his verbis: Murdebair mor molaim [Cod. Brux. 5100 – 5104, fol. 118r.] , id est, si bene intelligo, Murdebharum magnum laudo, ac præterea ab ejusdem Gormani scholiaste sancti nomini superscripta est epitheton Sapiens. Attamen nihil de eo referunt quos viderim hagiographi et alii scriptores Hiberni. Addit prædictus scholiastes ipsum fuisse de, id est degisse in Deserto seu eremo Muirdebrac, in Ui-Conaill Gabhra, quæ etiam leguntur in notis Libri Brecc ad Ængussii Festilogium [Ed. Stokes, p. CLXVIII.] . Hæc verba more suo exscripserunt compilatores Martyrologii Dungallensis qui et subjunxerunt: Invenimus Muirdeabharum quemdam, filium Cuanani, ex genere Iriali, filii Conalli Cearnach, et præterea hanc notam, uncinis inclusam: Ipse est qui vocatur Muirdealach ad præsentem diem et in Inis Eoghain ejus ecclesia exstat et festum celebratur: quam notam referri advertit Reeves ad posteriorem hunc Muirdeabhar, cujus mentionem alibi non reperi. Regionem autem Ui-Conaill-Gabhra, quam incoluisse indicatur a scholiaste Gormani Muirdebhar noster, hodie nuncupari baroniam de Conello, in comitatu Limerick, docent nos eruditi Hiberni recentiores [O'Donovan, Annals of the Four Masters, tom. II, p. 855, not. f; Hennessy, Annals of Loch Cé, tom. II, p. 686.] .

[3] [De S. Corcunutano.] Ad nomen Corcunutani notavit Ængussii commentator in Libro Brecc [L. c., not. 6.] : Scilicet in Daire Ednach in Eoganacht, id est Daire-na-Flann, quod est planum ejus nomen, et similibus verbis scholiastes Gormani et secundum hunc compilatores Martyrologii Dungallensis: de Doire-Eidhneach, id est, de Doire-na-Fflann, in Eoghanacht Chaisil, quem locum nunc anglice appellari Derrynavlan seu Derryniflyn, in baronia Slievardagh, comitatus Tipperary, indicant J. O'Donovan [Annals of the Four Masters, tom. I, p. 404, not.h.] et W. Reeves [Ecclesiastical Antiquities of Down, p. 18.] . Corcunutani nostri vel alterius, qui colitur die 7 januarii, mentionem haberi suspicatur Colganus in Vita Septima seu Tripartita S. Patricii, cap. 32, ubi hæc leguntur: In ecclesia autem prædicta (Kill-fhacla, id est, Cella dentis) … permittente magistro remanserunt quatuor ex discipulis S. Patricii, CURCNEUS, Loscanus, Cailech et Beonanus [Trias Thaum., p. 156.] . In quem locum notat Colganus [Ibid., p. 186, not. 59.] : De his non occurrit quæ proferam nisi ad conjecturas, quibus parce et caute utendum est, declinem, in nominibus depravatis aliam lectionem investigando. Si pro CURCNEUS legendum esset, ut et facile potest, CORCANUS vel CORCNATANUS, colitur S. Corcnanus 7 januarii, et alius CORCANUS, cognomento Peregrinus, 3 novembris in ecclesia de Dorenabstann in Mumonia. Certe Corcnutani nomen occurrit in Litaniis Ængussii [De quibus videsis Eug. O'Curry, Lectures an the mss. materials, etc., p. 380 – 382.] , ubi inter alias invocationes hæc legitur: SS. peregrinos romanos, qui in centum quinquaginta cymbis sive scaphis advecti, comitati sunt SS. Eliam, Natalem, Nemanum et CORCNUTANUM, invoco in auxilium meum [Ap. Colgan, Act. SS. Hib., p. 539, not. 11.] . Ad aliquem etiam S. Corcanum seu Corcunutanum forte referendas esse Ecclesiam Sancti Korcany in antiqua diœcesi Dunensi et ecclesiam quæ vocabatur Templecrone in parochia Grey Abbey (Baron. Lower Ards, Comit. Down) timide conjicit W. Reeves [Eccl. Antiq. of Down, p. 18.] . Plura de S. Corcunutano reperire non licuit.

[4] [S. Coemani] Aliquanto magis notus est S. Coemanus [De quo nomine cfr. quæ dicta sunt supra, p. 340, num. 7.] . De quo nota ad Ængussium in Libro Brecc [W. Stokes, Calendar of Oengus, p. CLXVIII.] : I. e. Coeman de Enach Truimm in Lagisia (Leix) Lageniæ, frater Coemgeni de Glendalough, cujus pater vocabatur Coemlog, mater vero Coemgel; et fratrem habebant Natcaimum de Tir-da-glas. Scholiastes etiam Gormani ad nomen Coemani hæc notat: De Enach Truim in Laioghis in occidentali parte Lageniæ, frater Caoimgeni de Glenn da loch [Cod. Brux. 5100, fol. 118r.] . Quam notam exscripserunt compilatores Martyrologii Dungallensis, hæc tamen inter verba Lageniæ et frater inserentes: Fuit ex genere Labhradhii Lore, regis Hiberniæ.

[5] [genus paternum et maternum] Genus paternum, itemque maternum, S. Coemani per communes avos usque ad remotissima tempora ascendens, exhibetur duplice stemmate genealogico, quo origines celebriorum quarumdam Lageniæ tribuum demonstrantur [Shearman, Loca Patriciana, tab. 1 (p. 16) et tab. 2 (p. 24). Cfr. supra, pag. 345, num. 11.] ; unde illa conficitur sancti nostri genealogia:

[6] [quo tempore vixerit.] Quo tempore vixerit Coemanus colligere licet ex synchronismo ejus cum aliis sanctis. Etenim Coemghenus, frater ejus [Cfr. supra, numm. 4, 5, et infra, num. 8.] , obiisse legitur anno 617 [Ann. Quat. Mag., ad h. a.] ; Columba de Tyr-da-glass, quo magistro usus est [Cfr. num. seq.] , anno 548 [Ann. Quat. Mag.] ; Fintanus de Cluain Eidhnach, quocum apud Columbam degit, anno 634 [Ibid.] ; ac denique Mochoemocus seu Pulcherius, qui monasterium de Enach-Truim Coemano tradidit [Cfr. infra, num. 10 – 12.] , anno 655 [Ann. Quat. Mag.] . Ex his itaque indubium est Coemanum nostrum floruisse in posteriori parte seculi VI et priori seculi VII. Immo, si ad annum obitus Columbæ attendas, vix serius quam anno circiter 525 natum esse Coemanum censueris.

[7] [Discipulus fuit S. Columbæ de Tyr-da-glass,] Diximus S. Coemanum simul cum S. Fintano fuisse discipulum S. Columbæ de Tyr-da-glass et a S. Mochoemoco recepisse monasterium Enach-Truim. Primum demonstrat Vita S. Fintani edita a Colgano ex codice Kill-Kenniensi et inter Acta Sanctorum Hiberniæ ex Codice Salmanticensi studio et sumptibus præcellentissimi Joannis Patricii Marchionis de Bute nuperrime vulgata Brugis, in qua legitur cap. 3: Fueruntque simul cum eo (Columba) tres isti, scilicet Kemanus Enig Truim, et Fintanus maccu Echtach et Mochuimi Tir-da-glass [Act. SS. Hib. ex Cod. Salm., p. 290; cfr. Colgan, Act. SS. Hib., p. 350.] ; et similiter Vita S. Columbæ de Tyr-da-glas, nunc primum ex Codice Salmanticensi edita, cap. 13: Post hæc autem divulgata fama sancti Columbæ undique, junxerunt se ei tres isti discipuli, scilicet Fintan maccu Echdach et Coiman Enich Truim et Mocuimi Tire-da-glass [Ibid., p. 451.] . Hic ultimus idem est cum Naithcaemio, altero S. Coemani fratre [Cfr. supra, numm. 4, 5.] , si credere fas est Ængussio citato apud Colganum, ubi dicitur scripsisse lib. IV opusc. cap. 9: Coemella, filia Kinnfinnani, filii Kesci, filii Lugnæ, fuit mater SS. Coemgini, Coemani Santlebhain de Airdne, et Nathcoemii, qui et Mochoeminus, de Tir-da-glass, et S. Coemocæ [Act. SS. Hib., p. 586, not. 4.] .

[8] [frater S. Coemgheni.] Sed hic obiter occurrendum est singulari cuidam sententiæ Lanigani, qui ex testimoniis superiori numero citatis manifestum esse ait S. Coemanum de Enach-Truim non fuisse fratrem S. Coemgheni [Eccl. Hist. of Ireland, tom. II, p. 224, not. 142.] . Nam ex ultimo eorum habetur S. Naithcaimium fuisse fratrem S. Coemgheni: unde et colligendum esset eum etiam fratrem fuisse S. Coemani. Jam vero (ita Lanigan), dum scriptor Vitæ S. Fintani Coemanum de Enach-Truim et Mocumin seu Naithcaimium de Tir-da-glass discipulos refert fuisse S. Columbæ, nequaquam eosdem germanos fuisse commemorat, quod utique non omisisset, si vere fuissent. Hoc solo argumento negativo Lanigan satis refutari existimat quam vocat opinionem Colgani de SS. Coemgheni et Coemani de Enach-Truim cognatione, nesciens, ut videtur, eam opinionem tot disertis testimoniis niti, qualia supra attulimus [Numm. 4, 5.] .

[9] [A S. Mochemoco seu Pulcherio] Pari temeritate respuit Lanigan [Loc. cit., not. 143.] quæ de monasterii de Enach-Truim fundatione per S. Mochemocum seu Pulcherium ejusque traditione ab eodem sancto facta S. Coemano leguntur in Vita S. Pulcherii, cap. 12, nimirum: Sanctus quoque Pulcherius cum monachis suis ad locum nomine Enachtrum, qui est in monte Bladhma in regione Laginensium, venit et cœpit ibi cellam ædificare. Quidam vero secularis homo venit ad eum dicens: Noli hic in cassum laborare: quia locus iste tuus non erit. Cui S. Pulcherius: Hic jam manebo donec quis manum meam trahens, me vi expellendo teneat. Tunc ille tenuit manum viri Dei, volens expellere eum. Ait ei S. Pulcherius: Quo nomine vocaris, o homo? Ille ait: Bronach est nomen meum; quod latine dicitur tristis. Cui dixit vir sanctus: Congruum tibi nomen habes: quia hic et in futuro tristis eris. Tu hinc jam Dei nutu et generatio tua a duce hujus regionis eris expulsus. Ego vero ero in hoc loco donec vir Dei, Coemhanus nomine, ad me veniat, cui dimittam hunc locum; qui erit agnominatus ex hoc loco, cujus resurrectio erit hic. Ille homo audiens talem prophetiam, et sciens suum reatum contra ducem, sine pœnitentia post injuriam factam in ira recessit: et illico contigerunt ei omnia quæ prædixerat vir sanctus. Et cum B. Coemhanus ad S. Pulcherium illuc venisset, dimisit ei locum illum: qui mansit ibi in magna sanctitate usque ad obitum suum. Sanctus vero Pulcherius ad regionem Mumeniæ perrexit [Colgan, Act. SS. Hib., p. 590.] .

[10] [monasterium de Enach-Truim] Hæc secundum Lanigan admitti nequeunt, quia in Vita Fintani, quam edidit Colgan, cap. 3, ubi recensentur tres discipuli S. Columbæ de Tirda-glass [Cfr. supra, num. 7 med.] , dicitur Coemanus fuisse pater sanctus monasterii Enach-Truim, quæ verba omnino indicare videntur primum cœnobii conditorem. Sed advertendum inprimis est hæc verba non legi in textu Codicis Salmanticensis [Cit. ibid.] , unde conjicere licet ea fuisse huic textui interpolata. Porro sive primigenius scriptor sive interpolator quidam ea inseruerit, facile potuit patrem seu conditorem monasterii vocare eum qui re vera cœtum monachorum ibidem congregavit et instituit postea perseveraturum, prætermisso Pulcherio, qui illud quidem primum ædificavit, sed paulo post alteri tradidit, ipse cum discipulis suis alio commigrans. Non est igitur cur tam levi argumento contradicamus diserto testimonio scriptoris Vitæ S. Pulcherii.

[11] [accepit] Aliquam tamen difficultatem gignit quod confirmationis loco pro sua sententia adjicit Lanigan, videlicet ægre componi posse ætatem Pulcherii cum Coemani ætate. Pulcherius enim in Annalibus legitur obiisse anno 655, Columba vero Coemani magister anno 548 [Cfr. supra, num. 6.] (ubi quidem levem aliquem errorem in Annalibus sibi deprehendere visus est Lanigan, Columbæ mortem illigans anno 552 [Tom. II, p. 75. not. 236.] , quod parum ad rem nostram refert): unde, ut diximus, vix ultra annum 525 vel 530 Coemani ortum differre licet. Attamen ex alia parte notandum etiam est Pulcherium usque ad vigesimum ætatis suæ annum educatum fuisse apud materteram suam S. Ittam [Vit. S. Pulcherii, cap. 8 (Act. SS. Hib., p. 590).] ; hæc autem, secundum Annales hibernicos, obiit anno 569 [Annal. Quat. Mag. ad h. a.] . Itaque Pulcherius natus est ante annum 550. Nota præterea ex serie narrationis in Vita ejus ædificationem cellæ in Enach-Truim fuisse primum actum vitæ suæ, si ita loqui fas est, publicæ. Potuit itaque non adeo ætate provectus Coemano aliquanto seniori illud cœnobium tradere. Quod autem ait Lanigan, Coemanum probabiliter brevi post obitum magistri sui Columbæ adivisse cœnobium Enachtruimense, mera conjectura est, nullo testimonio nixa. Quæ omnia dicta sint, non ut auctoritatem scriptoris anonymi Vitæ Pulcherii, aut etiam Annalium hibernicorum in singulis singulorum eventuum annis definiendis [Cfr. J. O'Donovan in Introductione ad suam editionem Annalium Quatuor Magistrorum (tom. I), p. xlii – xlv.] , ut irrefragabilem tuear, sed ne illorum documentorum testimonia, quibus fere solis antiquæ Hiberniæ historia aliquantum illustratur, nimis incertis conjecturis evelli sinantur.

[12] [et usque ad obitum suum rexisse videtur.] Ex testimonio supra citato [Num. 9.] Vitæ Pulcherii colligitur Coemanum usque ad obitum suum in illo cœnobio Enach-Truim sancte vixisse, nec alia, ut videtur, monasteria condidisse. Locus ille hodie vocatur Annatrim et situs est in antiqua baronia Superioris Ossoriæ [Statistical Survey, etc. (1801), p. 205.] , in parte meridionali, ex qua recentius baronia de Glandonagh constituta est, in Comitatu Reginæ *.

[Annotata]

* seu Trian.

* Queen's County

DE S. RUMWOLDO INFANTE CONFESSORE IN ANGLIA.

SEC. VII?

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Rumwoldus, filius regis Northumbriæ, in Anglia (S.)

AUCTORE C. D. S.

Rarissimo certe et haud scio an unico exemplo, colendus hodie proponitur titulo confessoris infans qui vix natus, [S. Rumwoldi in antiquis martyrologiis prætermissi, Acta,] tertia scilicet ab ortu die, inter multiplicia prodigia ad superos commigrasse fertur. Cujus historia utinam tam certa foret quam mira est. Sed contra fatendum eam, qualis in Actis ejus legitur, multis et gravibus difficultatibus esse obnoxiam. Non solum enim Rumwoldi infantis nomen ab omnibus antiquis martyrologiis exulat, quod non adeo mirum videretur ubi agitur de sancto qui in particulari tantum aliqua regione honoratur; verum, quod gravius est, quum filius referatur fuisse regis Northumbrorum, ex filia regis Merciorum genitus, nec Beda nec Gulielmus Malmesburiensis, nec ullus alius veterum scriptorum qui res Anglo-Saxonicas vel diserte tractarunt vel obiter attigerunt, ullam de eo mentionem habent. Sed et præterea, quod gravissimum, quæ in Actis de parentibus sancti memorantur nedum cum iis quæ ex certioribus documentis novimus plane concordent, ex iisdem potius manifeste refutantur. Quod quo magis perspicue appareat, nonnulla de regibus Merciorum et Northumbrorum illius ætatis, circa tempora Pendæ scilicet regis Merciorum, breviter recolenda erunt, postquam tamen pauca dixerimus de Actorum textu.

[2] [quorum duplicem edimus textum,] Horum duplicem recensionem in bibliothecis publicis Angliæ offendimus (extra Angliam vero nullum omnino codicem ea continentem detegere licuit): alteram, eamque, ut videtur, primigeniam, prorsus ineditam; alteram, ex priori manifeste derivatam, in Sanctilogio Britannico Joannis Tinmuthensis, quod, paucis auctum, suo nomine insignivit Joannes Capgrave, quodque primum anno 1516 Londinii et non semel postea editum sub titulo Nova Legenda Angliæ, rarissime tamen in bibliothecis sive publicis sive privatis occurrit. Primigenii textus exemplaria omnino reperimus quatuor. Horum triplex exhibent totidem codices Musei Britannici Londinii, duo scilicet exarati seculo XII, tertius seculo XIV; quartum vero codex seculi XI, qui asservatur in libraria Collegii Corporis Christi Cantabrigæ. Ex his itaque quatuor codicibus textum primigenium mox legentium oculis subjiciemus, adjecta minori typo Vita quam ex illo desumpsit Joannes Tinmuthensis. Hanc accepimus ex primario collectionis Tinmuthensis exemplari, quod adhuc exstat Londinii in Museo Britannico, Cottoniano scilicet Tib. E. 1, seculi XIV, quocum contulimus Oxonii codicem bibliothecæ Bodleianæ Tanner 15, exaratum seculo XV, et Capgravii editionem Londiniensem anni 1516, quæ mire, si non attendas ad paucos nævos typographicos, cum primario illo Cottoniano exemplari concordat. Jam revertamur nunc ad historiam parentum S. Rumwoldi, quantum nobis ex antiquis et probatis scriptoribus innotescit.

[3] [in iis quæ de Merciorum] Penda Merciorum regnum obtinuit anno 633, devicto et occiso Æduino seu Edwino rege Northumbrorum, qui et Merciis dominabatur [Beda, Hist. Eccl., lib. II, cap. 20; Chronicon Anglo-Saxonicum, ad h. a. (Monum. Brit., p. 309).] . Non erat baptizatus et nunquam Deo credidit [Nennius, Hist. Brit. (Mon. Brit., p. 76).] . Attamen, quum Peada ejus filius, princeps Middilanglorum, veram fidem suscepisset anno 653 [Cfr. infra, num. 5.] , nec prohibuit Penda rex quin etiam in sua, hoc est Merciorum, natione verbum, si qui vellent audire, prædicaretur: quin potius odio habebat et despiciebat eos quos fide Christi imbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros qui Deo suo, in quem crederent, obedire contemnerent [Beda, H. E., lib. III, cap. 21.] . Sed et filios habuit christianæ religionis devotissimos, videlicet Peadam, Wulferum, Ethelredum, Merwaldum et Mercellinum, filias vero Kinenburgam et Kineswitham, ambas sancta continentia præcellentes [Ingulfus Croylandensis (Ap. Savile, Script. Rer. Angl., p. 850).] . Præter Edwinum et alios reges occidit etiam S. Oswaldum, Edwini filium et successorem, anno 642 [Beda, H. E. lib. III. cap. 9; Chron. Anglo-Saxon. (Mon. Brit., p. 311).] ; sed et ipse postea anno 655 ab Oswiu rege, Oswaldi fratre, occisus est [Beda, H. E., lib. III, cap. 24.] .

[4] [et Northumbrorum regum historia] Northumbrorum vero, quos Mercii a septemtrione attingebant, conversio anno 627, Æduino seu Edwino rege, illigatur a præcellentissimo scriptore Beda. Huic autem genti occasio fuit percipiendæ fidei, quod præfatus rex (Æduinus) cognatione junctus est regibus Cantuariorum, accepta in conjugem Ædilberga filia Ædilbercti regis, quæ alio nomine Tatæ vocabatur. Hujus consortium cum ipse missis procis a fratre suo Æodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum præerat, peteret, responsum est non esse licitum christianam virginem pagano in conjugem dari, ne fides et sacramenta cœlestis regis consortio profanarentur regis qui veri Dei cultus esset prorsus ignarus. Quæ cum Æduino verba nuntii referrent, promisit se nil omnimodis contrarium christianæ fidei, quam virgo colebat, esse facturum: quin potius permissurum ut fidem cultumque suæ religionis cum omnibus qui secum venissent, viris sive feminis, sacerdotibus seu ministris, more christiano serviret. Neque abnegavit se etiam eamdem subiturum esse religionem, si tamen examinata a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset inveniri. Itaque promittitur virgo atque Æduino mittitur, et juxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus vir Deo dilectus Paulinus, qui cum illa veniret, eamque et comites ejus, ne paganorum possent societate pollui, … confirmaret. Ordinatus est autem Paulinus episcopus … anno ab incarnatione Domini sexcentesimo vicesimo quinto: et sic cum præfata virgine ad regem Æduinum … advenit [Ibid., lib. II, cap. 9.] … Anno autem sequente … nocte sacrosancta Dominici paschæ pepererat regina filiam regi, cui nomen Eanfled … quæ baptizata est die sancto pentecostes, prima de gente Nordanhymbrorum, cum undecim aliis de familia ejus [Ibid.] . Nonnisi post biennium tamen accepit rex Æduini cum cunctis gentis suæ nobilibus ac plebe perplurima fidem et lavacrum sanctæ regenerationis, anno regni sui undecimo, qui est annus Dominicæ incarnationis sexcentesimus vicesimus septimus [Ibid., cap. 14.] .

[5] [referunt,] Edwino a Penda rege Merciorum in pugna cæso anno 633 [Ibid., lib. III, cap. 1.] successit anno 634 Oswaldus [Ibid.] , religione ac pietate insignis [Ibid., cap. 6.] , qui et ipse post annos octo ab eodem Penda armis impetitus, in prælio interfectus est anno 642 [Ibid., cap. 9.] , atque statim post mortem miraculis claruit et ut sanctus colitur [Ibid., cap. 9 – 13; Chron. Anglo-Saxon. (p. 311).] . S. Oswaldum excepit frater ejus Oswiu [Ibid., cap. 14.] , et ipse rex christianus [Ibid., cap. 21.] , a quo devictus est Penda et in prælio cæsus anno 655 [Ibid., cap. 24; Chron. Anglo-Saxon. (p. 313).] . Interea tamen inter Northumbrorum et Merciorum reges pax conciliata erat et etiam duplici matrimonio firmata. Etenim his temporibus (id est anno 653, ut indicatur capite superiori) Middilangli, id est mediterranei Angli, sub principe Peada, filio Pendan regis, fidem et sacramenta veritatis perceperunt. Qui cum esset juvenis optimus ac regis nomine ac persona dignissimus, prælatus est a patre regno gentis illius: venitque ad regem Nordanhymbrorum Osuiu, postulans filiam ejus Alchfledam sibi conjugem dari: neque aliter quod petebat impetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma cum gente cui præerat, acciperet. At ille, audita prædicatione veritatis …, libenter se christianum fieri velle confessus est, etiamsi virginem non acciperet: persuasus maxime ad percipiendam fidem a filio regis Osuiu, nomine Alchfrido, qui erat cognatus et amicus ejus, habens sororem ipsius conjugem, nomine Cyniburgam, filiam Pendan regis [Ibid., cap. 21.] .

[6] [ex veterum scriptorum testimoniis] Conjugium inter Alchfridum seu Aldfridum, filium Oswiu, et Kineburgam, filiam Pendæ, etiam memoravit Gulielmus Malmesburiensis [Gesta regum Anglorum, lib. I, cap. 4.] his verbis: Kineburgam, Pendæ filiam, Alfridus rex Northanhimbrorum, duxit uxorem; quæ postmodum, carnali copula fastidita, sanctimonialem habitum suscepit in monasterio quod fratres sui Wulferus et Æthebredus construxerant [P. L., tom. CLXXIX, p. 1031.] . At Florentius Wigorniensis in Chronico suo ad annum 718, postquam nominavit Inam regem West-Saxonum et Ingels fratrem ejus: Quorum sorores, ait, extitere S. Quenburga et S. Cuthburga, quæ monasterium virginum Deo devotarum in loco qui dicitur Winburnan construxit. Hanc autem Aldfridus rex Northanhimbrorum in conjugem habuit, sed ante finem suæ vitæ connubio carnalis copulæ ambo pro Dei amore renuntiavere [Monum. Hist. Brit., p. 541.] . Hinc adductus est Henschenius noster in Commentario suo de SS. Kineburga et Kineswitha, ad diem 6 martii, ut duplicem distingueret Alfridum filium Oswiu [Act. SS., tom. I Martii, p. 446 – 447.] , legitimum alterum, qui Kineburgam filiam Pendæ sibi conjugio junxerit et vivente adhuc patre mortuus sit, alterum nothum, cui nupta fuerit S. Cuthburga, quique postea, post necem fratris sui Ecgfridi, anno 684, Northumbrorum regnum obtinuit usque ad obitum suum anno 705 [Beda H. E., lib. IV, cap. 26; lib. V, cap. 18.] . Huic Henschenii sententiæ calculum suum adjecit Joannes Stiltingus ad diem 31 augusti agens de S. Cuthburga [Act. SS., tom. VI Aug., p. 697, num. 6.] : mihi quidem, ut verum fatear, non satis certo demonstrata videtur.

[7] [misera rerum confusione fædata ostenduntur, et scriptorem illius temporibus non vicinum manifestant;] Sed quidquid censeatur de illa distinctione inter Alfridum seniorem et juniorem, illud certum est, et reges Northumbrorum qui Pendæ æquales fuere, Edwinum scilicet, Oswaldum et Oswiu, non fuisse paganos, sed christianos; nec horum alicui nuptum traditam esse Pendæ filiam, sed Oswiu filio, qui vel numquam rex fuit, vel nonnisi ab anno 684, quum Penda occisus sit anno 655 (attamen prætereundum non est quod Alfridus non semel apud Bedam rex appellatur [Lib. III, capp. 25, 28.] vivo adhuc patre ejus, forte quia, teste Florentio Wigorniensi [Ad an. 664 (Mon. Hist. Brit., p. 532).] , post mortem Æthelwaldi regis Deirorum [Ibid., ad an. 654 (Mon., p. 530 extr.)] , huic provinciæ titulo regis præpositus est a patre suo), et utique etiam ipse christianus erat; ac denique conditionem quæ in Actis S. Rumwoldi legitur a Penda apposita fuisse sponsalitiis filiæ suæ cum rege Northumbrorum, eamdem apud Bedam legi appositam sponsalitiis filiæ regis Cantuariorum cum Edwino [Cfr. supra, num. 4.] et fere similem ab Oswiu Peadæ Pendæ filio [Cfr. supra, num. 5.] . Hæc omnia igitur scriptor Actorum S. Rumwoldi misere confudit, nec parum inde eorumdem Actorum auctoritati detrahitur; et certe liquet scriptorem illum non fuisse æqualem vel supparem Pendæ temporibus: quod et confirmatur ex iis quæ notat de nominibus civitatum Barcaleæ et Buckingam: Istorum autem locorum nomina, inquiens [Vit. num. 10 extr.] , non erant eo tempore nota, sed post multorum temporum curricula inventa sunt vel cognita. Neque quis aut qualis fuerit iste scriptor, ullo sive testimonio sive indicio ex ipsis Actis eruere licet.

[8] [prodigium tamen infantis loquentis non adeo incredibile] Non ideo tamen statim rejicienda est veritas traditionis circa ea quæ de S. Rumwoldo litteris consignavit. Ne autem quis nimis offendatur, quasi prorsus singulari et inaudito, prodigio infantis vix nati et ratione ac loquela utentis, recolere juvabit non semel hujusmodi eventum memorari in Actis sanctorum quæ a majoribus nostris edita sunt. Sic in Libro fundationum, monasteriorum scilicet Ordinis B. V. M. de Monte Carmelo quæ ipsa constituit, manu S. Teresiæ conscripto, cap. 20, hæc leguntur de quadam puella ipsi optime nota, Teresia Laiz, quam parentes ejus, numerosæ nimis prolis femineæ pertæsi, quasi abjicere volebant: Ita se parentes hi in puellam hanc gessere, satis ut ostenderent parum se de ipsius vita laborare: etenim nonnisi tertia a nativitate die solam illam in cunis vagientem jam inde ab aurora in vesperam reliquere, nullus ut ejus memoriam aut curam haberet. Hoc quidem bene fecere quod eam recenter editam a sacerdote baptismi undis ablui jusserint. Ergo mulier quædam, cui puella concredita erat, circa vesperam, cum compertum haberet quam parum proli cautum esset, in conclave irruit, coram inspectura utrum nondum exspirasset: quam et aliæ quædam personæ, quæ puerperam visitatum venerant, comitabantur, quæ testes sunt ejus quod jam referam. Hæc ergo pupam in ulnas accipiens, quærere ab ea lamentabili ac lacrymosa voce cœpit: Christianane es, filia? de hac crudelitate in ipsam ut christianam quodammodo conquesta. Infans illico, sublato capite, fari cœpit ac dicere: Christiana sum. Exinde vero nullum amplius verbum protulit, donec statam loquendi in pueris reliquis ætatem nacta esset [Act. SS., tom. VII Oct., p. 234, num. 529.] .

[9] [exemplis certioribus demonstratur.] Henschenius noster in tomo I Februarii, anno 1658 edito, simile refert prodigium tunc recens, quod ad ipsum Vienna perscriptum est his fere verbis: Anno 1650, 4 februarii, in Saran pago ditionis archiepiscopi Strigoniensis, Stephanus infans quinque horarum parocho benedicenti his verbis: Stephane, vade in pace, et Dominus sit tecum, amen, distincte respondit: Deo gratias, Deo gratias. Cunctisque admirantibus, cum parochus solemnem illam post baptismum benedictionem repeteret, subjunxit infans tertium: Deo gratias. Res jussu Cæsaris examinata per archiepiscopum Strigoniensem, et auditis legitimis testibus authentice approbata est [Tom. I Febr., p. 852, annot. n.] . Hoc miraculum refert Henschenius occasione illius quod in baptismo S. Sigeberti, dierum quadraginta infantis, contigisse narratur in Vita S. Amandi a Baudemundo ejus discipulo conscripta: Accepit igitur vir sanctus (Amandus) in manibus puerum et benedicens eum, catechumenum fecit. Cumque finita oratione nemo ex circumstante multitudine respondisset amen, aperuit Dominus os pueri, atque audientibus cunctis clara voce respondit amen [Ibid., num. 17.] . In Vita quoque S. Exuperantii episcopi Cingulani in Piceno legitur: Post dies vero nativitatis suæ decem et octo B. Exuperantius locutus est dicens: Gratias ago Domino meo Jesu Christo, qui me fecit nasci [Tom. II Jan., p. 1148, num. 2.] . Denique infans aliquis fertur nomen S. Ignatii de Loyola invocasse [Tom. VII Julii, p. 811, num. 220.] , alii locuti ut patrem suum proderent ad refutandam infamem calumniam sanctis viris impactam [Tom. I Febr., p. 122 (Vit. S. Brigidæ), num. 36; tom. VI Maii, p. 86 (Vit. S. Aldhelmi), num. 10.] , alii alia prophetasse [Tom. I Febr., p. 260 (Vit. S. Verdianæ), num. 21; tom. VII Maii, p. 192 (Vit. S. Petri Petronii), num. 2; tom. VII Julii, p. 36 (Vit. SS. Simplicii et soc.), num. 3.] . Nec dissimulandum est similia quoque legi et apud antiquos scriptores ethnicos [Plinius, Hist. Nat., lib. XI, cap. 112.] ac etiam in fabulis profanis medio ævo conscriptis [Cfr. Cte de Puymaigre, La poésie italienne (in periodico Le correspondant, 10 juill. 1872), p. 59.] .

[10] [Mentio S. Rumwoldi in fastis sacris] Cultus S. Rumwoldi antiquissimum, ut videtur, documentum præbet calendarium Exoniense descriptum in codice Musei Britannici Harl. 863, exarato post medium seculi XII, et editum a R. T. Hampson [Medii Ævi Kalendarium, tom. I, p. 449.] ; in quo legitur: III non. Nov. S. Rumwoldi conf. Inde transiit in Martyrologii Usuardini Auctarium Altempsiense (In Britannia, sancti Rumwoldi confessoris, apud Bokyngium quiescentis) et editionem Greveni (In Britannia, Rumoldi confessoris), atque in Martyrologium Anglicanum Whitfordi, ubi legitur et breve compendium ejus vitæ.

[11] [et alia cultus ipsi exhibiti monumenta.] Sacræ autem ejusdem exuviæ usque ad tempus mutatæ in Anglia religionis seculo XVI Buckingamii quieverunt [Camden, Britannia, Ed. Gough, tom. I, p. 320.] . Utrum ibidem aut alibi adhuc serventur rescire non potui: nullus jam reperitur in ea civitate sacerdos aut ecclesia catholici ritus. Ecclesiæ sub ejus nomine consecratæ memorantur in parochiis Rumbold's Wyke, comitatus Sussex [Lewis, Topograph. Dict. of England, tom. III, p. 643.] , Pentridge [Ibid., tom. III, p. 522.] et Shaftesbury [Calendar of the Anglican church, p. 283.] , comitatus Dorset, et in Walton [Ibid.] , qui est vicus parochiæ King's Sutton, comitatus Northampton. In altero vico ejusdem parochiæ, qui nuncupatur Astrope, visitur fons, qui adhuc vocatur Fons sancti Rumbaldi, magno olim concursu populi frequentatus [Lewis, op. cit., tom. IV, p. 249.] . Denique, teste Camdeno [Loc. cit. (not. 2).] , S. Rumwoldum patronum sibi elegerant piscatores, nescio quam ob rationem: unde et ejus memoria solemniori cultu tempore scriptoris, id est ineunte seculo XVII, adhuc celebrari solebat in oppido maritimo Folkstone.

Add. ad Comm. præv. num. 11. In parochia de Boxley, in comitatu Kent, venerabantur olim incolæ effigiem S. Rumwoldi, quæ post abjectam in Anglia religionem catholicam publice concremata est [Lewis, Topogr. Dict., of England, tom. I, p. 201.] . Præter ecclesias citatas titulo S. Rumwoldi seu Rumbaldi dedicatas indicat Lewis alias quasdam, his locis: Bonnington, in comitatu Kent [Ibid., p. 186.] ; Colchestriæ in comitatu Essex [Ibid., p. 459.] ; Romald-Kirk, in comitatu York [Ibid., tom. III, p. 626.] et Stoke-Doyle, in comitatu Northampton [Ibid., tom. IV, p. 192.] .

VITA S. RUMWOLDI CONFESSORIS

Rumwoldus, filius regis Northumbriæ, in Anglia (S.)

BHL Number: 7385

Ex codicibus 1. Mus. Brit. Bibl. Reg. (King's Library) 13. A. X, sec. XII; — 2. Cantabrig. Coll. Corp. Chr. 9, sec. XI; — 3. Mus. Brit. Arundel 91, sec. XII; et — 4. Mus. Brit. Lansdowne 436, sec. XIV. — Cfr. Comm. præv., num. 2.

[Prologus.] Incipit prologus [Tot. prol. om. 3; aliis verbis legitur in 4 (cfr. infra not. 10).] in vita sancti Rumwoldi [(Inc.-Rumw.) Vita sancti Rumwaldi confessoris 2.] a. — Legitur Christi magnalia enarrare quæ in sanctis gloriose superno nutu effulsere atque eorum [eorumdem 2.] sanctorum præclara merita ad Dei gloriam propalare, nil aliud esse [om. 1; est 2.] quam Christum solum regem cum Patre sanctoque Spiritu super omnia regnantem colendumque suis fidelibus prædicare. Et quia plurima eorum eximia opera multis sunt credentibus incognita, sive propter eruditorum [erudiatorum 2.] præcedentium negligentiam seu rudium insipientiam, aliquibus æquum non habentibus animum æstimatur, si a modernis scribuntur olim a Deo suisque famulis aliqua præclaro notamine facta, esse apocrypha vel stolido themate [stemate 2.] compta: unde a falso talium detractionis sibilo blasphemantur eorumque injusta redargutione [reprehensione 2.] redarguuntur. Et hoc non ob aliud agunt nisi ut ab hominibus humanum [inanum, et add. sibi 2.] acquirant favorem, perhibentes se esse didascalos in plebe, vel quia agitantur stimulis invidiæ [invide 2.] . Nos itaque qui cogimur exhortationibus precibusque fidelium divinum pandere eloquium, floccipendimus eorum ambages, quoniam in illo confidimus qui dixit: Aperi os tuum et ego implebo illud. Et nos quidem os nostrum aperimus de vita et meritis beati Rumwoldi confessoris, quem Deus sua dispositione in ortu illius secundum carnem loqui mirabiliter fecit ac huic mundo ad suam gloriam manifestavit. Explicit prologus [(E. p.) om. 2. Prologus in 4 ita conceptus legitur: Incipit de sancto confessore Rumoldo. Mirabilis Deus in sanctis suis; qui licet magna operatur in magnis, mirabilissima tamen quandoque operatur in minimis, prout patet in iis quæ de admirandæ conditionis puero referuntur sancto Rumoldo. Quæ licet forte aliquibus divinam potentiam ejusque inscrutabilia judicia minus considerantibus possent apparere non vera, antiquorum tamen fidelium assertio ipsorumque usque ad nos continua devotio efficiunt valde credibilia. Ipsum ergo a libello nostro, quod absit, non excludendo, immo ipsum inter alios sanctos Angliæ devote inserendo, aliqua de gestis ejus breviter obnectantur.] .

[1] [S. Rumwoldus, ex filia Pendæ regis et rege gentili] [Numerus hic paucis verbis contractus legitur in 4: cfr. infra not. 14.] . Incipit Vita sancti Rumwoldi [(Inc.-Rumw.) om. 2; I. V. S. R. confessoris III nonas novembris 3.] . — Fuit namque [om. 3.] in insula majori Britannia quidam rex, nomine Penda [(n. P.) P. n. 3.] , potentia clarus [(p. c.) c. p. 2, 3.] , honestate elegans, qui sacri baptismatis unda perfusus Christique chrismate linitus [litus 3.] , copulavit sibi uxorem; ex qua genuit filiam, quæ post perceptionem sacræ fidei in ipsa tenera ætate cœpit Deum timere ejusque mandatis inhærere. Eodemque [Eodem 3.] tempore in prædicta insula plurimi reges regnabant, ex quibus aliqui erant idolis servientes, aliqui vero Deum verum colentes. Inter quos unus extitit rex potens atque [ac 3.] strenuus, quamvis nostræ fidei ignarus, qui filiam Pendæ regis diligens, petiit eam a parentibus sibi dari in conjugium. Cujus voto [vota 3.] annuens rex Penda [(r. P.) P. r. 2.] cum suis magnatibus vel propinquis, cum diversis donis atque honoribus [(d. a. h.) h. ac d. 2, 3.] tradidit illi dilectam filiam in conjunctione legitimi conjugii, cum jam foret in adulta ætate: eo videlicet tenore, ut illi liceret Deum Patrem omnipotentem ejusque Filium unicum Dominum nostrum Jesum Christum cum sancto Spiritu colere suisque legibus sanctis parere. Hoc itaque pacto cum concessa esset puella viro, ibat idem sponsus cum sua sponsa festino gressu ad propria, quo celebres valeret præparare nuptias, quoniam proci illarum nuptiarum nobiles [nobili 2; nobilissimi 3.] proceres patriæ erant, qui [quoniam 2.] in illo apparatu interesse debebant [Pro toto hoc num. legitur in 4: Penda rex Merciorum, clarus potentia, genuit filiam quamdam, quæ post perceptionem sacræ fidei in ipsa adhuc tenera ætate cœpit Deum timere ejusque mandatis inhærere. Hanc dedit pater ejus Penda cuidam regi pagano Norhumbrorum ea conditione ut ritum fidei suæ servare liceret.] .

[2] [post nuptiarum celebrationem ab uxore sua ad fidem Christi converso] Igitur cum in contuberniis nuptiarum juxta morem vescentes lætarentur, cogitabat puella, quin [quæ 3.] et sponsa [(q. e. s.) om. 4.] , quomodo posset ad viri thorum ingredi [accedere 4.] ipsique carnali commixtione copulari qui nondum signo Christi [crucis 4.] erat insignitus nec sacri fontis lavacro ablutus, ipsaque esset omnipotenti Deo subdita et ab idolorum cultura aliena [(ipsaque-aliena) om. 4.] . Ad hæc ex interno cordis pectore longa trahit prudens sponsa suspiria, oculosque elevans ad æthera [(el. ad æth.) ad æth. el. 2, 3; ad æth. levans 4.] , Christum regem atque [om. 4.] omnia moderantem invocat, taliterque cum lacrimis exorat inquiens: Domine [(i. D.) D. i. 2, 3, 4.] creator redemptorque [om. 3.] omnium, ne sinas corpus meum pollui cum viro a te alienato [alienata 2.] ; sed converte cor ejus ad amorem tuum et illumina illud splendore vultus tui, daque illi intelligentiam, ut te intelligere valeat et gratiam tui baptismi percipiat. Et hæc orans, ilico cum sponso [suo add. 4.] intrat ad [om. 4.] thalamum, illumque ita affatur: Scias, ait, numquam me [(n. m.) m. n. 4.] intraturum [intraturam 2.] tuum thorum priusquam baptismum [divinæ gratiæ add. 3.] accipias, Deumque trinum unumque [et unum 4.] ex toto corde confitearis, abjectis idolorum culturis. Cumque hæc [om. 2; hoc 3.] dixisset, gratum atque acceptabile [acceptum 4.] Deo volente [(D. v.) v. D. 4.] fuit suo [om. 3.] sponso [(suo sp.) sp. s. 4.] verbum salutis; sicque suscepto jejunio tertia die baptizatus est, demumque juxta ritum christianorum conjugi suæ conjunctus est. Concepit ergo mulier ex eo filium fuitque prægnans. In ea quippe impletum est quod per apostolum dictum est: Salvabitur vir infidelis per mulierem fidelem [(In ea-fidelem) om. 4.] .

[3] [in itinere quo parentes ejus ex Northumbria in Merciam tendebant natus, statim fidem professus,] Itaque appropinquante tempore pariendi, misit rex Penda ad generum suum et ad ejus conjugem, ut pariter ad eum venirent, quo simul res publicas civiles [(r. p. c.) p. c. r., prius p. r. c. 2; p. r. c. 3; p. r. et c. 4.] æquo discrimine constituerent atque in amore lætarentur. Denique [Capitulum 4m. Itaque 4.] rex Nortanhimbrorum [ita corr., prius Nortanhumbrorum 1; Northanhymbrorum 3; Norhumbrorum 4; (r. N.) Northumbrorum rex 2.] b cum [dum cum 3.] uxore prægnante cum [om. 3.] carperet iter ad socerum [suum add. 3.] Pendam regem Merciorum [ita 3; Mercenorum 2; Excertitium 1; (r. M.) om. 4.] c, cogebat partus mulierum parere. Sicque in quodam ameno [om. 3.] prato liliis rosisque [(l. r.) gramine floribusque 4.] referto extendunt famuli militesque citatim [citim 2; certatim 3; festinantes 4.] papiliones atque [ac 4.] tentoria; moxque regina peperit filium a multis optatum et a Deo sanctificatum. Cumque infans natus fuisset, statim clara voce [tertio add. 4.] clamavit, dicens: Christianus sum, christianus sum, christianus sum [hæ voces C. s. semel tantum scriptæ leguntur in 4.] . Ad hanc vocem responderunt presbyteri duo [(p. d.) d. p. 3, 4.] Widerinus et Eadwaldus d dicentes Deo gratias [Phrasis Ad hanc-Deo gratias in margine scripta alia manu 1.] . At [Ac 3.] post [(A. p.) Ad 2.] hæc subsequitur infans et dicit [(e. d.) om. 3, 4.] : Trinum et unum Deum colo, confiteor, adoro, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. At [Ad 2; Ad hæc 3.] presbyteri et parentes et omnes qui aderant mirantes cœperunt cantare Te Deum laudamus. Enimvero [om. 4.] finito hymno [immo 2; (E. f. h.) Hymno vero finito 3.] rogat se infans catechumenum a [ab 2, 3.] Widerino sacerdote fieri et ab Eadwaldo teneri ad præsignaculum fidei et Rumoldum vocari [sequuntur in 4 voces illorum enim manibus per Dei virtutem atque mysterium cupio christianus effici, quæ leguntur in fine numeri sequentis, reliquo hoc numero prætermisso.] .

[4] [secundum petitionem suam,] Perfecto namque [om. 3.] præsignaculo, aiunt parentes ad invicem: Mittamus ad convicinos reges ac duces, ut nostrum excipiant [accipiant 3.] filium carissimum [corr. carum, litteris erasis inter car et um. 2.] de sacro baptismatis fonte. Hoc audiens beatus Rumoldus, accersitis parentibus, ait illis: Non quidem decet me servum Dei in manibus superborum ac hujus mundi divitum [om. 2, 3.] de regeneratione sancti baptismatis excipi [divitum add. 2, 3.] , sed Dei exemplum imitari [(e. i.) i. e. 2, 3.] , qui humilis factus [est add. 3.] pro nobis carnem suscipiendo humanam, ex almo virginis utero conceptus de Spiritu sancto, noluit baptizari in fluentis Jordanicis a potentibus caduci ævi, sed a præcursore suæ nativitatis, qui pilis cameli indutus [(c. i.) i. c. 2.] degebat in eremo, cujus esca fuit [erat 2, 3.] mel silvestre atque locusta, factus inter homines pauper venerandus propheta, præcursor atque baptista. Nam ab [om. 3.] angelo nuntiatus, a patre sacerdote genitus, merito sanctum baptizavit sanctorum regemque omnium seculorum sacerdotemque æternum, dans cunctis in se credentibus baptismum salutis in remissionem omnium peccatorum, quoniam in illo nulla macula extitit vitiorum. Hinc ergo rogo me a sacerdote Widerino, qui me præsignavit, baptizari atque ab Eadwaldo suscipi, quia in illorum manibus per Dei virtutem atque mysterium cupio christianus effici.

[5] [novoque interveniente prodigio,] Et hæc dicens beatus Rumwoldus [(b. R.) om. 4.] , divina providente [prodente 2, 4.] gratia, indice ostendit [(i. o.) o. i. 2, 3, 4.] concavum lapidem haud procul jacentem in quodam tugurio humidæ adjacentis valliculæ, jubetque circumstantibus domesticis ut illum festinanter afferant undaque munda [(u. m.) nitidaque limpha 2, 3.] impleant [(u. m. i.) impleantque aqua munda 4.] . Cumque illi iissent [eissent 2; issent 3, 4.] et exquirentes [om. 4.] lapidem ut Christi famulus dixerat [(u. C. f. d.) om. 4.] invenissent, nequeunt illum de loco in quo jacebat movere neque aliquo ingenio a terra extrahere [sequentes sententias quatuor om. 4 (usque ad jussum illius exhibere).] . Tunc revertentes dixerunt se in cassum laborasse atque nihil omnino [omnimodis 2; (n. o.) nullatenus 3.] silicem perferre posse. Quibus præcipiens rex Penda [(r. P.) P. r. 2, 3.] dixit ut afferrent [velociter add. 2, 3.] urnam sive cadum, ut Christi tyro baptismum in eo acciperet. At illi eum [om. 2.] ducentes plenumque [(e. d. p.) euntes cum plenum 3.] aqua cum [om. 2, 3.] in medio [constituto loco cadum add. 3.] ponerent, sanctus Rumwoldus extemplo intuens ait: Cur non attulistis lapidem? Cui respondent famuli aientes minime valuisse eos pro impossibilitate jussum illius [(j. i.) i. j. 2, 3.] exhibere. Tunc beatissimus [sanctus 4.] Rumwoldus convocat Widerinum et Eadwoldum [(W. e. E.) om. 4.] presbyteros, illisque jubet ut in [om. 4.] nomine Domini nostri Jesu Christi ac [ad 2.] sanctæ Trinitatis soli sine aliis pergant saxumque indubii accipiant, sine hæsitatione in summo omnium confidentes auctore. Qui protinus euntes ad Christi futuri tyronis [(euntes-tyronis) om. 4.] jussum [implentes add. 4.] , invocato nomine omnipotentis Dei [(invoc.-Dei) om. 4.] magni ponderis lapidem mox leviter a terræ solo [(t. s.) terra 3, 4.] elevant, atque [et 4.] sine mora ducentes [(s. m. d.) om. 4.] ante sanctum Rumwoldum deponunt.

[6] [baptizatur et sacramento corporis Christi initiatur;] Igitur sanctificatur in eo fons sancti baptismatis ab eisdem sacerdotibus prædictis, sicque baptizatur beatus [infans add. 2, 3, 4.] Rumwoldus a [ab 2, 3.] Widerino presbytero ac suscipitur ab Eadwaldo [(a Wid.-Eadw.) om. 4.] . Baptizatus autem postulat celebrari sibi missam darique [sibi add. 3.] Christi corpus et sanguinem: ut cujus susceperat baptismum ipsius assumeret [sumeret 3.] sacramentum. In [Capitulum quintum. In 4.] eodem enim [autem 3.] prato in quo sanctus [om. 3, 4.] baptizatus est [servus Dei add. 3.] Rumwoldus, numquam deficit odor gratissimus [(o. g.) g. o. 2, 3, 4.] neque ibi pallescunt herbæ [(p. h.) h. p. 4.] nec [vel 2, 3, 4.] siccantur, sed semper in viriditate permanent atque magna suavitate nectaris [om. 4.] redolent. Vocatur autem locus ille nunc ab incolis provinciæ illius regionis [om. 4.] Suttunus [Suithunus 2; Suthtunus 3; Sutthone 4.] e: in quo etiam pagus situs est regiæ dignitati [dignitate 2.] subministrans debita decreto tempore obsequia [(in quo-obsequia) om. 4.] .

[7] [deinde prolixum] Itaque, post finita missarum sollemnia, alloquitur sanctus Rumwoldus genitorem suum atque genitricem sacerdotesque prædictos [atque universum populum add. 4.] , [sermonem instituit] docens illos de catholica fide deque vera [(d. v.) veraque 3.] religione, necnon de omni bonitatis honestate [(b. h.) h. b. 2, 3, 4.] et de divinæ legis præceptis [(d. l. p.) p. d. l. 2, 3, 4.] et maxime de Dei et proximi dilectione [(de Dei et pr. dil.) de dil. Dei et pr. 2; de dil. Dei videlicet et pr. 3; proximi (ceteris omissis) 4.] . Post exhortationem vero multorum sermonum [beatus Rumwoldus add. 3; quæ sequuntur usque ad initium numeri 10 (cuncti qui aderant …) om. 4.] clara voce dixit omnibus [(c. v. d. o.) d. o. c. v. 2, 3.] : Audite, quæso, cuncti hic astantes, verba quæ ego loquor [hodie add. 2, 3.] in vestris [(i. v.) v. i. 2, 3.] auribus: quoniam sapientia quæ os mutum aperit linguasque infantium disertas esse facit per me sua mysteria vobis vestrisque sequacibus pandit, quo vos gnari sitis ejus [om. 3.] agnitionis et intelligatis gloriam ejusdem remunerationis. Nam hæc est illa sapientia in qua Deus fundavit terram cœlosque stabilivit, quæ [qui 2.] sola girum cœli circuivit et in fluctibus maris ambulavit superborumque ac sublimium [sullilium 1, 3.] colla propria virtute calcavit. Hæc etenim clamitat in plateis vocatque diligentes se [(d. s.) s. d. 2.] ut ad illam declinent qui [quia 3.] eam invenient et, eam cum invenerint, beati sunt [sint 2.] si eam tenuerint [(s. e. t.) s. t. e. 2; s. t. illam 3.] . Hæc [Hæcque 3.] quippe sua virtute loqui me jubet, quia sapienter universa creavit; meque in [om. 2.] hoc ævo nasci voluit spiritumque vitæ in homine inspiravit. Non ergo mirum vobis videatur quod contra morem naturæ mihi scientia vel potestas [possibilitas 2, 3.] fandi data est [(f. d. e.) d. e. f. 2, 3.] a Deo, quia inscrutabilia sunt judicia ejus et [(inscr.-et) om. 2.] investigabiles [vestigabiles 2.] viæ illius [ejus 3.] .

[8] [de fide in Deum et sanctissimam Trinitatem,] Deus enim vera summaque sapientia [(v. s. s.) sapientia vera summaque est 2; fundavit terram, sed sapientia vera summaque est 3.] , qui mundum ex nihilo creavit [condidit 2, 3.] cœlique machinam cum inenarrabili siderum [(i. s.) s. i. 2, 3.] pulchritudine fabricavit, cujus sedes cœlum [(s. c.) c. s. 2, 3.] est et terra scabellum pedum ejus [(t. s. p. e.) s. p. e. t. 2, 3.] , sicut [om. 1.] Ididas [Ididias 2.] testatur in persona illius dicens: Ego in altissimis habito et thronus meus in columna nubis. Est namque ipse sapientia, quia [qui 3.] , ut ait psalmista, in sapientia fecit omnia, ideoque illi omne genu flectitur [(flectitur) om. 2; (o. g. f.) f. o. g. 3.] et omnis lingua confitetur [(o. l. c.) c. o. l. 2, 3.] . Est quidem et conditor omnium rerum, quia quæ creavit in potentia ordinavit constituendo in magnificentia, si suam discunt scientiam cum cordis corporisque innocentia. Est et principium atque finis [initium 2, 3.] , quia in principio, hoc est in Filio, creavit universa, ipseque ait: Ego sum alpha et ω [o 2, 3.] , initium et finis, qui ante mundi principium vivo in æternum. Unde et Filius, qui cum Patre et Spiritu sancto unus est Deus [(e. D.) D. e. 2, 3.] , interrogantibus illum quis esset respondit: Ego sum [om. 2, 3.] , inquiens, principium, qui et loquor vobis. Ab eo enim est [(en. est) est en. 3.] omne principium et quod per initium factum est, quoniam ipse est omnium [om. 3.] creaturarum exordium et finis atque redemptio mundi. Sicut enim Deus in sapientia cuncta creavit, sic etiam suum plasma perditum in sapientia redemit. Sapientia [sapienti 2.] quidem Patris est Filius [(e. F.) F. e. 2, 3.] . Ergo Pater est in Filio [(e. i. F.) i. F. e. 2, 3.] et Filius in Patre, et Spiritus sanctus, per quem [ut add. 3.] omnes renascuntur [renascantur 3.] fideles, in [est in 3.] utrisque. Et ex hoc intelligi sine dubio oportet quia idem Deus est [(D. e.) e. D. 3.] Pater, idem et Filius, idem Deus est et Spiritus sanctus. Quamvis autem alia sit persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, una est substantia, eadem est æqualitas, una est majestas atque potestas, una æternitas et perfectio, dignitas, honor, decus, unum est et [(unum est et) et unum 3.] imperium et beatitudo, una immensitas et gloria atque immortalitas. Ita [om. 2.] itaque est credenda hæc Trinitas ut indubitanter confiteatur una deitas unaque esse essentia. Hanc quippe una mecum [(u. m.) m. u. 2, 3.] confitemini, quoniam hæc confessio vita est cunctorum eam confitentium.

[9] [et de pœnitentia ac bonis operibus;] Cumque omnes lacrimabili voce dicerent: Credimus, confitemur, adoramus, laudamus, benedicimus, extemplo sanctus Rumwoldus hilari vultu ac sonora voce ait illis: Audistis, fratres in Christo atque consanguinei, qualiter sanctam Trinitatem confiteri debetis, qualiterque ipsius unitatem firmiter in vestri cordis pectore oportet retinere, et in ea credulitate, qua Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus [(e. D.) D. e. 2, 3.] , fideliter perseverare. Nunc igitur [vos add. 3.] doceam quos [quomodo 2, 3.] fructus agere debetis [debeatis 3.] dignos pœnitentiæ et, si aliquod crimen in vobis est, quo [quomodo 3.] possitis emundari ab ejus vulnere cœlesti medicamine. Deus enim non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Ideo namque dictum est [(d. e.) unicuique 2, 3.] peccatori [dicitur add. 3 (non 2).] per prophetam: Declina a malo et fac bonum: inquire pacem et persequere [sequere 2, 3.] eam. Et iterum: Peccasti, quiesce. Pœnitentiam quippe agere est peccatum perpetratum dimittere bonisque operibus semper inhærere et veram pacem dilectionis Dei et proximi inquirere eamque sequentibus [sequendo 2, 3.] totis nisibus exercere. Parum etenim proderit peccatori a peccato cessare, nisi studeat jejuniis et orationibus eleemosynisque commissum deflere et [ut 3.] , sicut exstiterat operator malitiæ, ita quoque efficiatur post [om. 2.] pœnitentiam [peccatum 3.] cultor justitiæ. Alioquin quod si aliquis non deliquit [delinquit 2, 3.] , tamen debet exhibere mandata atque justificationes Christi propter sacramentum fidei quod in baptismate promisit: quia dives, qui purpura et bysso induebatur et quotidie splendide [splendi (sic) 2.] epulabatur, non pro reatu damnatur criminis, sed propterea quod in paupere non exhibuit officium caritatis. Iccirco, fratres, satagite utrumque agere, hoc est ad fontem sapientiæ accedere et ex eo potando immunditiam [immunditias 2.] cordis vestri [(c. v.) v. c. 2, 3.] abluere, Christum Deum et Dominum misericordem animarum corporumque medicum indesinenter expetere, illique vestra colla cum humili ac nitida conscientia [scientia 3.] ejus præcepta servando subjicere, ipsumque ex toto corde [et add. 2.] , tota virtute diligere, et ad ipsius ecclesiam omni tempore concurrere, preces ad illum pro vestris excessibus effundere, oblationes vestras sine dolo illi offerre, et [om. 2.] sacerdotes honorare et doctrinam evangeliorum quæ per eos manifestatur [manifestantur 2, 3.] gratuita ac [etiam add. 3.] hilari devotione excipere, omnes christianos quemadmodum vosmetipsos amare, et unusquisque vestrum studeat alterum honore prævenire [provenire 2.] , non occidere, non maledicere, non aliquem accusare, non vicinum [vicino 3.] detrahere, non insidias vel laqueos ad decipiendum alicui [alicubi 3.] opponere, non furtum [furari 2, 3.] neque perjurium [perjuria 2, 3.] facere, non blasphemare vel simplices deridere, sed in omnibus bonis operibus perseverare, Deumque omnipotentem sive in prosperitate vel adversitate omni tempore laudare.

[10] [denique, instante obitu et duplici translatione prædictis,] Hæc itaque omnia cum dixisset sanctus Rumwoldus, cuncti [cfr. supra num. 7, not. 6.] qui aderant gratias Deo inde [om. 4.] referebant, eo quod in tam parvulo infante, gratia superna inspirante, tanta virtus esset eloquentiæ. Tunc iterum ait beatus Rumwoldus: Ecce ego ingredior viam universæ carnis: quoniam non est mihi fas [(n. e. m. f.) m. f. n. e. 3.] vivendi in hoc mortali corpore ab hac [om. 2, 3, 4.] hora qua natus sum. Post transitum autem [vero 4.] meum volo esse in loco in [om. 3.] quo ortus sum per unius anni spatium; postmodum vero in Braccalea [Bracalea 3; Brackeleya 4.] constitui esse per bienniumf. Finitis autem his [om. 4.] tribus annis, proposui ut ossa mea [(o. m.) m. o. 2, 3, 4.] requiescant in loco qui vocabitur quandoque Bucchingaham [Buccingaham 2, 3; Bokyngaham 4.] omni temporeg. Istorum autem locorum nomina non erant eo tempore nota [notata 3.] , sed post multorum temporum curricula inventa sunt vel cognita [(s. v. c.) v. c. s. 2, 3, 4.] . Sunt quoque nunc villæ in illis locis sitæ, fertiles segetibus, jugerum multorum habentes copiam atque densæ hominum habitatione [sequentia usque ad finem numeri om. 4.] . Vocatur autem locus in quo natus est Suttunnus [Suthunus 2; Suthtunus 3.] , alius vero Braccalea [Bracalea 3.] , tertius vero Bucchingaham [Buccingaham 2, 3.] .

[11] [tertia postquam natus est die moritur.] Finita itaque tertia die, sicut prædixerat sanctus Rumwoldus [(s. p. s. R.) sanctus R. sicut pr. 4.] , emisit Deo spiritum gratissimum [(D. s. g.) g. D. s. 2, 3; g. D. s. 4.] , tertio [tertia 2.] nonas novembris, in [om. 3.] manibus susceptus angelorum [(s. a.) a. s. 4.] . Post transitum denique ejus sepultus est in eodem loco, sicut idem sanctus [(i. s.) om. 4.] jusserat; demumque, defuncto Eadwaldo, translatus est in alium prælibatum locum ab [a 4.] Widerino presbytero; atque finitis tribus annis, delatus est in tertium locum, qui nuncupatur, sicut sæpe dictum est, Bucchingaham [Buccingaham 2, 3; (nunc.-Bucc.) dicitur Bokyngaham 4.] , ibique [ubi nunc 3.] requiescit. Ibi etenim [enim 2, 3, 4.] et in [om. 4.] multis locis invocatus sanctus Rumwoldus [(s. R.) om. 4.] præstat beneficia se petentibus, dans [om. 3.] cæcis visum, claudis gressum, ægris diversis languoribus gravatis sospitatis munus [sequentia usque ad finem numeri om. 4.] , annuente Domino nostro Jesu Christo, qui in unitate Trinitatis [ac (et 3) in trinitate unitatis add. 2, 3.] vivit et regnat [gloriatur 2, 3.] Deus [cum genitore omnipotente unus et almo flamine add. 2, 3.] per omnia [infinita 2, 3.] secula seculorum. Amen [Explicit vita sancti Rumwoldi confessoris add. 3; Explicit de sancto Rumoldo et (sic) confessore add. 4.] .

ANNOTATA.

a Ita scribitur hoc nomen in tribus codicibus quos signavimus numeris 1, 3, 4, nisi quod semel (in penultima voce numeri 3 secundum distributionem nostram) in codice 1 legitur Rumoldum, quo modo (Rumoldus) fere enuntiatur in codice 2 seu Cantabrigensi. Apud Joannem Tinmuthensem sanctus nuncupatur semel Rumwaldus, et apud recentiores etiam Rumboldus vel Rumbaldus.

b Northumbri seu, ut apud antiquos scriptores sæpius nominantur, Northanhumbri (Northanhymbri) aut Nordanhumbri, gens Anglosaxonica, eam partem majoris Britanniæ occupabant quæ extenditur ad septemtrionem Humbræ fluminis, quamque hodie complectuntur comitatus York, Durham et Northumberland. In duas præcipuasprovincias divisa erat hæc regio, Deiriam et Berniciam, quas veteres scriptores passim regna vocant et filii regum Northumbrorum aliquando administrabant sub auctoritate patris sui, atque inde reges ipsi, etiam vivente patre suo, appellabantur [Cfr. Comm. præv., num. 7 ante med.] .

c Mercii Northumbros a meridie attingebant: quorum regioni fere respondet complexus comitatuum qui hodie nuncupantur Lincoln, Nottingham, Derby, Lancaster (pars meridionalis usque ad Preston civitatem), Chester, Shrop, Hereford, Glocester, Oxford, Buckingam, Bedford et Huntingdon, cum iis qui intra eosdem continentur. Nomen Excertitium, quod in solo codice 1 occurrit, videtur ex sola oscitantia librarii huc invectum esse.

d Widerinus seu Uuiderinus ubique hac forma scribendi legitur in codicibus nostris (forte tamen subinde in 2 Widermus). Eadwaldus hoc loco in 2 dicitur Edwaldus, aliis locis in eodem codice fere Eadwoldus, quæ forma etiam usurpata est semel in 1 et bis in 3. Ceterum neuter horum presbyterorum aliunde notus est.

e Hodie King's Sutton, in comitatu Northampton [Cfr. ibid., num 11.] . Hic locus, sicut et alii duo qui mox memorantur, in antiquo regno Merciorum situs est.

f Hodie Brackeley, in eodem comitatu.

g Et hodie Buckingham nuncupatur hæc civitas, et nomen suum comitatui contulit.

EJUSDEM VITÆ EPITOME
AUCTORE JOANNE TINMUTHENSI.

Rumwoldus, filius regis Northumbriæ, in Anglia (S.)

BHL Number: 7387

EX MSS. ET IMPR.

Edita ex 1. Cod. Mus. Brit. Cotton. Tib. E. 1; — 2. Cod. Oxon. Bodl. Tanner 15; — 3. Ed. Capgrave, Londin. 1516.

DE SANCTO RUMWALDO CONFESSORE.

[1] Fuit in Britannia majori [(F. i. B. m.) I. B. m. f. 3.] rex quidam, nomine Penda, clarus potentia, honestate elegans, sed Dei fidem ignorans: qui filiam genuit quæ in ipsa tenera ætate cœpit Deum timere ejusque mandatis inhærere. Erant autem tunc in Britannia regnantes reges plures, aliqui idolis servientes, aliqui vero Deum verum colentes. Inter quos rex quidam [(r. q.) quidem rex 2.] potentissimus extitit, sed paganus, qui filiam Pendæ diligens in uxorem petiit et accepit.

[2] Cum igitur in nuptiis juxta morem vescentes [nescientes 2.] lætarentur, cogitabat puella quomodo posset ad viri thorum ingredi, ipsique carnali commixtione copulari, qui Christi signo nondum erat insignitus. Ex intimo itaque cordis longa trahens suspiria, oculosque ad æthera levans, Christum regem omnia moderantem invocat, taliterque cum lacrimis exorat: Domine Deus creator et omnium redemptor, ne sinas corpus meum pollui cum viro a te alienato, sed converte cor ejus ad amorem tuum et illumina illud splendore vultus tui; daque illi intelligentiam, ut te intelligere valeat et gratiam baptismi tui suscipiat [percipiat 2.] . Et hæc orans, illico cum sponso [sompno 2.] intrat ad thalamum illumque ita affatur: Scias, inquit, domine rex, numquam me intraturum tuum thorum priusquam [prius 1.] baptismum accipias, Deumque trinum et unum ex toto corde confitearis, abjectis culturis idolorum. Cumque hoc dixisset, gratum atque acceptabile Deo volente fuit sponso salutis verbum; sicque suscepto jejunio, tertia die baptizatus est et juxta ritum christianorum conjugii legi conjunctus. Concepit ergo [igitur 2.] regina ex eo filium.

[3] Et appropinquante tempore pariendi, misit rex Penda ad generum suum et ad conjugem ejus, ut pariter ad eum venirent et mutuo amore exultarent. Rex denique Northamhumbrorum [Northanhumbrorum 2.] præfatus dum cum [prius cum dum 1; cum dum 2, 3.] uxore prægnante carperet iter, cogebat partus mulierem parere; sicque in quodam prato famuli militesque papiliones [papilones 1.] extendunt atque tentoria, et mox regina filium peperit a multis optatum et a Deo sanctificatum. Cumque infans natus fuisset, statim clara voce omnibus audientibus clamavit dicens: Christianus sum, christianus sum [Christianus sum tertio add. 2.] . Ad hanc vocem responderunt [om. 1.] presbyteri duo, Widerinus et Edwoldus, dicentes: Deo gratias. Et post hæc subsequitur infans: Trinum et unum Deum colo, confiteor et adoro, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ad hæc presbyteri et astantes et omnes qui aderant mirantes cœperunt cantare Te Deum laudamus. Quo finito, rogabat se infans cathecuminum a Widerino sacerdote fieri et ab Edwoldo teneri ad præsignaculum fidei et Rumwoldum vocari.

[4] Perfecto præsignaculo, dixerunt parentes ad invicem: Mittamus ad convicinos reges ac duces, ut nostrum accipiant filium carissimum de sacro baptismatis fonte. Hoc audiens beatus Rumwoldus, accersitis parentibus ait illis: Nec enim decet me servum Dei in manibus superborum ac divitum mundi hujus de regeneratione sancti baptismatis excipi, sed Dei imitari exemplum, qui humilis factus est pro nobis carnem suscipiendo humanam ex almo Virginis utero conceptus de Spiritu sancto, noluit [voluit 2.] baptizari in fluenta Jordanis a potentibus caduci ævi sed a præcursore nativitatis suæ, qui pilis cameli indutus in eremo degebat, cujus esca mel silvestre erat ac locusta, factus inter homines [hominis 3.] pauper venerandus propheta, præcursor atque baptista. Nam ab angelo nuntiatus, a patre sacerdote genitus, merito sanctum baptizavit sanctorum regemque omnium seculorum sacerdotemque [sacerdotumque 2, 3.] æternum, dans cunctis in se credentibus baptismum salutis in remissionem omnium peccatorum, quoniam in illo nulla macula extitit vitiorum. Hinc ergo rogo me a sacerdote Widerino, qui me præsignavit, baptizari atque ab Edwoldo suscipi: quia in illorum manibus per Dei virtutem atque mysterium christianus fieri concupisco.

[5] Et hæc dicens Rumwoldus divina protegente gratia ostendit indice concavum lapidem non procul jacentem in quodam tugurio humidæ adjacentis valliculæ, jubetque circumstantibus domesticis ut illum festinanter afferant. Cumque euntes lapidem nec movere nec aliquo ingenio a terra extrahere possent, revertentes asserebant se in cassum laborare et nullatenus lapidem movere posse. Quibus pater præcepit ut afferrent velociter vas ligneum, ut Christi tiro baptismum susciperet in eo [om. 2.] . Euntibus illis et vas plenum aqua deferentibus, Rumwoldus hoc intuens Widerino et Edwoldo presbyteris ait: Ite et in nomine Domini [nostri add. 2.] Jesu Christi ac sanctæ Trinitatis soli sine hæsitatione saxum indubii accipite et in summo omnium confidentes auctore huc adducite. Qui protinus pergentes, magni ponderis lapidem mox leviter a terra elevant atque ante sanctum [om. 3.] Rumwoldum deponunt.

[6] In quo sanctificato baptismatis fonte a sacerdotibus præfatus puer baptizatus missam sibi postulat celebrari corpusque Christi et sanguinem sibi dari, ut cujus susceperat baptismum, ipsius sumeret [susciperet 2.] sacramentum. In eodem autem prato in quo baptizatus est sanctus Rumwoldus nunquam gratissimus odor deficit neque ibi herbæ pallescunt sed semper in viriditate permanentes magna nectaris suavitate [summitate 2.] redolent. Vocatur autem locus ille nunc ab incolis Suttunus [Suctinius 2.] .

[7] Post missarum itaque solemnia alloquitur sanctus Rumwoldus parentes suos sacerdotesque præfatos de catholica fide veraque religione nec non de omni honestate, de præceptis legis divinæ et maxime de dilectione Dei et proximi illos docens. Post exhortationem vero multorum sermonum omnibus clara voce dixit: Audite, quæso, cuncti hic astantes, verba quæ ego loquor hodie in auribus vestris, quoniam sapientia, quæ os mutum aperuit linguasque infantium disertas [desertas 2.] esse facit, per me sua mysteria [ministeria 3.] vobis vestrisque sequacibus pandit, quo ipsius agnitionem habere possitis. Nam hæc est illa sapientia in qua Deus fundavit terram cœlosque stabilivitque sola, girum cœli circuivit et in fluctibus maris ambulavit, superborumque et sublimium colla propria virtute calcavit. Hæc etenim clamitat in plateis vocatque se diligentes, ut ad illam declinent: quia eam invenient, et eam cum invenerint, beati sunt si tenuerint eam. Hæc quippe sua virtute me loqui [(s. v. m. l.) m. l. s. v. 2.] jubet quia sapienter cuncta creavit,meque in hoc ævo nasci voluit spiritumque vitæ in me spiravit. Non ergo [ego 2.] mirum vobis videatur quod contra morem naturæ mihi scientia vel possibilitas data est fandi a Deo, quia inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viæ ejus.

[8] Deus enim sapientia fundavit terram, sed sapientia vera summaque est quæ mundum ex nihilo condidit cœlique machinam cum siderum inenarrabili pulchritudine fabricavit, cujus cælum sedes est et scabellum pedum ejus terra est, sicut Ydidas testatur in persona illius dicens: Ego in altissimis habito et thronus meus in columna nubis. Est namque ipse sapientia, qui, ut ait Psalmista, in sapientia fecit omnia ideoque illi flectitur omne genu et omnis lingua confitetur. Est quidem et conditor omnium rerum, quia creavit in potentia, ordinavit constituendo in magnificentia [potentia 2.] . Est quoque principium et finis, quia in principio, hoc est in Filio, creavit universa. Ipse enim ait: Ego sum alpha et ω [oo 2.] , initium et finis, qui ante mundi principium vivo in æternum. Unde et Filius, qui cum Patre et Spiritu sancto unus est Deus, illum interrogantibus quis esset respondit: Ego principium, qui et loquor vobis. Ab eo est enim [(est en.) en. est 2.] omne principium et per quod initium factum est, quoniam ipse est creaturarum exordium et finis atque redemptio mundi. Sicut enim Deus in sapientia cuncta creavit, sic etiam suum plasma perditum in sapientia redemit. Sapientia quidem Patris Filius est. Ergo [Est ergo 2, 3.] Pater in Filio et Filius in Patre et Spiritus sanctus in utroque, per quem ut omnes renascantur fideles, est in utrisque: et ex hoc intelligi sine dubio oportet [(s. d. o.) o. s. d. 2.] quia idem Deus Pater, idem et [om. 2.] Filius, idem Deus est [et add. 2.] Spiritus sanctus. Quamvis autem alia sit persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, una est substantia, eadem est æqualitas, una et majestas atque potestas, una æternitas atque perfectio, dignitas, honor, decus, et unum imperium et beatitudo, una immensitas et gloria atque immortalitas. Ita itaque est credenda [credendum 2.] hæc Trinitas ut indubitanter confiteatur una deitas unaque esse essentia. Hanc quippe mecum confitemini, quoniam confessio vita est cunctorum eam confitentium.

[9] Cumque omnes lacrimabili voce dicerent: Credimus, confitemur, adoramus, laudamus et benedicimus, extemplo sanctus Rumwoldus hilari vultu ac sonora voce ait illis: Audistis, fratres in Christo atque consanguinei, qualiter sanctam Trinitatem confiteri debetis qualiterque ipsius unitatem firmiter in vestri cordis pectore oportet retinere et in ea credulitate, qua [(c. q.) credebilitate quia 2.] Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, fideliter perseverare. Nunc igitur vos docebo quomodo fructus agere debeatis dignos pœnitentiæ et, si aliquod crimen in vobis est, quomodo possitis emundari ab ejus vulnere cœlesti medicamine. Deus enim non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Ideo namque unicuique peccatori dicitur per prophetam: Declina a malo et fac bonum: inquire pacem [et add. 2.] , sequere eam. Et iterum: Peccasti, quiesce. Pœnitentiam quippe agere est peccatum perpetratum dimittere bonisque semper operibus inhærere et veram pacem dilectionis Dei et proximi inquirere eamque sequendo totis nisibus exercere. Parum enim proderit peccatori a peccato cessare, nisi studeat jejuniis et orationibus elemosynisque commissum deflere, ut, sicut extiterat operator malitiæ, ita quoque efficiatur post peccatum cultor justitiæ. Alioquin quod si aliquis non deliquit, tamen debet exhibere mandata atque justificationes Christi propter sacramentum fidei quod in baptismate promisit, quia dives qui in purpura et bisso induebatur et quotidie splendide epulabatur, non proprio reatu damnatur criminis,sed propterea quod in paupere non exhibuit officium charitatis. Iccirco, fratres, satagite utrumque agere, hoc est ad fontem sapientiæ accedere et ex eo potando immunditiam cordis vestri abluere, Christum Deum et Dominum misericordem animarum corporumque medicum indesinenter expetere, illique vestra colla humili ac nitida scientia ejus præcepta servando subjicere, ipsumque ex toto corde et tota virtute diligere, et ad ipsius ecclesiam omni tempore concurrere, preces ad illum pro vestris excessibus effundere, oblationes vestras sine dolo illi offerre, sacerdotes honorare et doctrinam evangeliorum quæ per eos manifestantur gratuita ac etiam hilari devotione excipere; omnes christianos quemadmodum vosmetipsos [onerare (leg. honorare) et add. 2.] amare; et unusquisque vestrum studeat alterum honore prævenire, non maledicere, non occidere, non aliquem [om. 2.] accusare, non vicino detrahere, non insidias [insideas 2.] vel laqueos ad decipiendum alicui opponere, non furari neque perjuria facere, non blasphemare vel simplices deridere, sed in omnibus bonis operibus perseverare, Deumque omnipotentem sive in prosperitate vel aversitate omni tempore laudare.

[10] Hæc itaque omnia cum dixisset sanctus Rumwoldus, cuncti qui [(c. q.) cunctique 2.] aderant gratias Deo referebant eo quod in tam parvulo infante gratia divina inspirante tanta virtus esset eloquentiæ. Tunc iterum ait beatus Rumwoldus: Ecce ego ingredior viam universæ carnis, quoniam mihi fas non est vivendi in hoc mortali corpore ab hora qua natus sum. Post transitum autem meum volo esse in loco quo ortus sum per unius anni spatium; postmodum vero in Bractalea [Bractalica 2.] constitui esse per biennium. Finitis autem his tribus annis proposui ut mea ossa requiescant in loco qui vocabitur quandoque [Bugingam vel add. 2.] Bukingam omni tempore. Istorum autem nomina non erant eo tempore vocata, sed post multorum temporum curricula inventa vel cognita sunt. Sunt quoque nunc [om. 2.] villæ illis in locis [nunc add. 2.] sitæ, fertiles segetibus jugerum multorum habentes copiam atque densæ hominum habitatione.

[11] Finita itaque tertia die sanctus Rumwaldus [Rumwoldus 2.] emisit Deo gratissimum spiritum tertio [3° 2.] nonas novembris, manibus susceptus angelorum, et, ut jusserat, in [eodem add. 2.] loco sepultus est. Defuncto demum Edwaldo presbytero, translatus est in alium locum præfatum a Wederino [Widerino 2.] presbytero. Finitis autem tribus annis, delatus est apud Bukingham: ubi usque hodie in magna veneratione habetur. Ibi enim et in multis locis invocatus præstat multa [om. 2.] beneficia se petentibus, cæcis visum, claudis gressum et diversis languoribus et morbis gravatis sospitatis munus, annuente Domino nostro Jesu Christo.

DE SANCTA WENEFREDA VIRGINE IN WALLIA

CIRCA ANNUM DCLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Wenefrida virgo, in Anglia (S.)

AUCTORE C. D. S.

§ I. De Actis S. Wenefredæ.

S. Wenefreda virgo auctoritate Martyrologii Romani [Cfr. infra num. 37.] et martyr dicenda est: non quidem martyr fidei, [S. Wenefredæ Vita primigenia duplex. Breviorem,] aut quod sanguinis effusione ex hoc seculo ad beatam patriam migraverit, sed quia pro virginali castitate servanda fortiter subiit mortem, quamquam statim post per prodigium ad vitam revocata, longam deinde ætatem in religiosæ perfectionis studio transegit et tandem inter sanctimoniales, quibus dux et magistra data erat, in pace quievit. Cujus admirandam Vitam commentari aggredientibus idem nobis infortunii accidit quod doluimus in tractanda historia S. Rumwoldi. Nulla scilicet sive Actorum ejus exemplaria sive alia documenta circa eam reperimus antiquiora seculo XII. Acta habemus duplicia, breviora altera et, ut videtur, vetustiora; altera, quæ paulo ante medium seculum XII concinnavit Robertus Salopiensis seu Salespoberiensis * monasterii prior. Breviorum textum integrum [Cfr. infra num. 7.] unus nobis servavit codex Musei Britannici Cotton. Claud. A. 5, seculo XII exaratus, et ex eo ante hos annos triginta vulgavit vir eruditus W. J. Rees inter Vitas sanctorum Cambriæ [Lives of the Cambro British Saints, p. 198 sqq.] , sed ex illius qui codicem descripsit sive oscitantia sive paleographicæ artis imperitia ita nævis inspersum ut subinde vix et ne vix quidem quid sibi velint singulæ sententiæ perspici queat. Accuratiorem itaque editionem ex ipso codice hic adornabimus.

[2] [cujus pars posterior non ante seculum XII,] Duas ea scriptio continet partes. Prior pars [Infra Vit. I, num. 1 – 9.] complectitur historiam S. Wenefredæ, posterior [Num. 10 – 30.] miracula quæ in loco ubi necem pro castitate servanda oppetiit contigerunt. Posteriorem hanc partem non ante finem seculi XI confectam esse liquet ex mentione de diebus Francorum [Cfr. infra Vit. I, num. 12.] et de tempore quo, pacis jure ubique per patriam violato, Franci atque Gualenses se ad invicem oppugnabant [Ibid., num. 13.] , et etiam post expulsionem Francorum a tota Venedocia [Ibid., num. 26.] : quibus locis si nomine Francorum intelligendi sunt (quod omnino indubium videtur) Normanni qui ex Francia transgressi, Gulielmo Conquistore duce, Angliam obtinuerunt, constat hic indigitari aliquam ex incursionibus illis quibus iidem hostiles Wallensium animos infringere eosque sibi subjicere vario successu conati sunt, quod tandem perfecerunt Eduardo I rege, circa annum 1280. Expulsio aliqua Normannorum a tota Venedocia seu septemtrionali Wallia singulariter memoratur apud scriptores historiæ Walliæ locum habuisse anno 1135 [W. Wynne, History of Wales (London 1697, in – 8°), p. 158.] .

[3] [sed nec etiam serius, conscripta et pars prior forte antiquior est,] Ex alia parte scriptionem totam non esse recentiorem seculo XII demonstrat ipsius codicis Cottoniani ætas; et præterea ex clausula prioris partis aliquatenus concludere licet eam completam esse ante annum 1138, quo anno S. Wenefredæ corpus Guitheriaco translatum est Salopiam [Cfr. infra, num 26.] . Legitur enim ibidem: Locus quidem, quo cum virginibus conversata est, Gurtherin vocatur. Quo etiam post vitæ dormitionem … sepulta requiescit in Christo… Attamen conclusio hæc forte non ita invicta est. Etenim facile constat posteriorem partem nequaquam adeo cum priori connexam esse ut utraque eodem tenore conscripta censeri debeat. Neque enim aliud quidquam illa refert præter miracula quæ in Holywell contigerunt, his paucis verbis in priori parte indicata: Area vero sanguine ejus infecta crepuit, torrensque fons ibidem irriguus scaturivit. Cujus lapides usque in hodiernum diem, utpote in die prima, sanguinolenti videntur; mussa etiam ut thus odorat, et diversis languoribus medetur [Vit. I, num. 6 extr.] . Unde ultro oritur conjectura, illam posteriorem partem seu librum miraculorum deberi alicui monacho cœnobii de Basingwerk ipso hoc seculo XII constituti prope hunc locum Holywell, qui et ipsi subjectus erat [Thomas, History of the diocese of St. Asaph, p. 466.] , eique libro præmissum fuisse ab eodem monacho compendium aliquod Vitæ S. Wenefredæ jam pridem concinnatæ eo tempore quo sanctæ virginis corpus adhuc Guitheriaci quiescebat; et consequenter conjici quoque potest priorem illam partem, saltem quod ad substantiam rerum spectat, longe forte posteriori esse antiquiorem.

[4] [perperam nonnulli attribuerunt S. Elerio.] Et quidem, secundum Balæum [De Scriptoribus Britanniæ (Basileæ 1559), tom. I, p. 28.] et alios recentiores, Vitam S. Wenefredæ conscripsisse fertur S. Elerius ille quo ipsa familiari et magistro usa est Guitheriaci [Cfr. infra Vit. II, num. 24 sqq.] , et in codice Cottoniano post rubricam Incipit, etc., adjecta est manu seculi XVII hæc nota: Per Elerium Britannum Monachum, cui et alia manus addidit: An° 660 aut Robertum Salopiaensem an° 1140, ut vir quidam eruditus melius docet [Vid. Rees, Lives of the Cambro British Saints, p. 198b.] . Prioris notæ scriptorem fuisse Thomam (seu Richardum) James bibliothecarium Oxoniensem, alterius vero Thomam Smith, qui percensendis Cottonianis codicibus tam utilem operam navavit, docet nos Gulielmus Fleetwood, episcopus anglicanus Asaphensis [Life of St. Wenefrede (cfr. infra num. 9 extr.), p. 25.] . Vitam Cottonianam perperam a Thoma Smith attributam esse Roberto Salopiensi manifestum est: habemus enim Roberti scriptionem, omnino ab illa diversam, Quo autem argumento nixus fuerit James, præter auctoritatem Balæi (nam neque Joannes Leland, ex quo [Cfr. infra, hujus comm. num. 49.] cetera omnia quæ de Elerio tradit hausit Balæus, illam indicationem habet) ejusque sequacium, nobis incompertum est. Sed ut aut Vitam illam aut ullam omnino Vitam Wenefredæ ab Elerio conscriptam esse censeamus, antiquiori utique testimonio opus foret quam Balæi. Præterea validissimum contra est argumentum negativum ex silentio Roberti Salopiensis, qui quum Guitheriaci et aliis locis septemtrionalis Walliæ quæcumque de Wenefreda servatæ erant traditiones diligenter collegerit, Vitam ab Elerio conscriptam nullam novit: quam utique si novisset, præcipuo loco inter testimonia quibus auctoritatem suæ narrationis tueretur extulisset. Denique, quæ ratio omnium firmissima videtur, nequaquam intelligitur quomodo factum esset ut Elerius tam fuse (si Vitæ brevitatem consideres) retulisset ea quæ contigerunt Wenefredæ in Holywell, tam parce vero et jejune de ejus Guitheriaci commemoratione et morte: quæ contra optime explicantur si scriptor illius Vitæ deguit apud Holywell; quod et omnino statuendum est si admittatur eumdem esse scriptorem Vitæ et libri miraculoram qui Vitam subsequitur.

[5] [Posterioris, a Roberto priore Salopiensi confectæ,] Altera vero Vita S. Wenefredæ ex epistola ipsi præmissa indicatur auctorem habuisse Robertum priorem Salopiensem et dicata fuisse Guarino priori Wigorniensi. Is hoc titulo insignitus occurrit in diplomate Henrici I dato anno 1130 et eidem etiam dedicata est a Gulielmo Malmesburiensi Vita S. Wulstani anno circiter 1140, quo anno adhuc cœnobio præfuisse ex alio documento ostenditur [Monasticon Anglicanum, tom. I, p. 580.] ; sed non diu supervixit: nam Radulphus, successor ejus, obiisse legitur anno 1143 [Ibid.] . Robertus vero Salopiensis cœnobii abbas fuisse traditur ab anno 1140 et supremam diem obiisse anno 1167 [Ibid., tom. III, p. 514.] . Cumque ex historia translationis corporis S. Wenefredæ, quæ Vitæ subjuncta est et manifeste eidem debetur scriptori, constet illam translationem factam non esse ante annum secundum Stephani regis [Translat., num. 3.] , seu annum Domini 1137 [Cfr. infra, num. 27.] , sponte sequitur hanc alteram Vitam a Roberto concinnatam fuisse circa annum 1140, ut communis fert sententia.

[6] [apographa tria.] Unum veterem codicem offendimus in quo hæc Vita cum historia translationis integra legatur, Oxoniensem scilicet bibliothecæ Bodleianæ Laud. Misc. 114, seculo XII atque adeo ipsa Roberti ætate, vel paulo post, descriptum, ex quo illius textum diligenter excerpsimus. Præterea præ oculis habemus in codice olim musei bollandiani, nunc bibliothecæ regiæ Bruxellensis 8072, apographum ejusdem documenti ad majores nostros seculo XVII transmissum, cui subjecta legitur hæc attestatio: Collatione accurate facta cum pervetusto codice manuscripto, ex quo præsens copia transcripta est, de verbo ad verbum cum eodem concordat. Ita testor. Gulielmus Ferrarus præsbyter Notarius apostolicus. Quo loco pervetustus ille codex, unde apographum nostrum transcriptum est, servaretur indicatum non est; sed ex paucitate varietatum ipsius cum exemplari Oxoniensi colligere licet illum vel eumdem esse cum hoc exemplari vel certe arcta cognatione ei conjunctum. Denique vidimus Cantabrigæ in bibliotheca Collegii SS. Trinitatis codicem signatum siglis O. 4.42, exaratum seculo XIII, aliud ejusdem Vitæ exemplar continentem, sed non integræ: nam et prologo caret et, postquam seriem narrationis secundum Robertum deduxit usque ad illud tempus quo Wenefreda inter sanctas virgines, quibus præerat Theonia, recepta est [Vit. II, num. 28 med.] , reliqua omnia his paucis verbis concludit: (Nam post aliquantulum temporis beata Theonia), mater sancti Elerii et prælata virginibus, gravi infirmitate correpta, migravit ad Dominum. Cui sancta Wenefreda successit, et sanctimonialium mater vitam finivit et feliciter ad cœli palatia pervenit. Explicit vita sanctæ Wenefredæ virginis et martyris. x° kal. julii. Non paucas sane in eo exemplari notavimus variantes lectiones (et præsertim plurimas subinde voces aut etiam sententias prætermissas), sed hujusmodi ut omnino incuriæ vel arbitrio illius qui codicem descripsit attribuendæ nec ullius momenti ad primigenium textum definiendum videantur. Itaque satis nobis visum est editioni nostræ ex illo codice speciminis gratia variantes lectiones adscribere quæ occurrunt in prima Vitæ parte [Usque ad num. 9.] , omissis reliquis, quas nimium tædium et fastidium legentibus absque ullo commodo allaturas fuisse judicavimus.

[7] [Tertia Vita ex utraque priori compilata.] Tertiam Vitam S. Wenefredæ sibi visam significat Fleetwood [Op. cit. infra (num. 9 extr.), p. 17.] satis brevem, conscriptam ab auctore anonymo, quinque capitulis constantem, cujus maxima pars desumpta est ex Vita Cottoniana, pauca quædam ex Roberto, reliqua ab ipso auctore subjuncta. Codex in quo legitur pertinuit olim ad cœnobium Ramseiense, postea vero translatus est in bibliothecam Jacobi Ware, et illius apographum descriptum est ab Henrico Dodwell ad usum Dris Humphreis episcopi (anglicani) Herefordensis. Ex cujus descriptionis priori sententia et ex iis quæ ex illa Vita citavit Fleetwood [Ibid., p. 60 et p. 28.] , manifeste perspeximus hanc eamdem esse cum Vita quam exhibuit nobis codex Musei Britannici Lansdowne 436, seculi XIV, quin immo ipsum hunc codicem eumdem esse quem vidit Fleetwood, quippe cui præfixa est hæc inscriptio: Liber bibliothecæ sanctæ Mariæ et sanctæ Ethelfledæ virginis, de Romsey. Hanc seorsim proferre visum non est, sed tantummodo illarum partium quas cum Vita Cottoniana communes habet varietates huic adscribere, varietatum loco etiam computantes ea capita quæ habet propria. Porro illam post translationem corporis S. Wenefredæ ad cœnobium Salopiense atque adeo post Roberti scriptionem ab aliquo monacho ejusdem cœnobii fuisse concinnatam liquet ex ipsius exordio et clausula. — Præter Vitas illas antiquas latine conscriptas, duplicem aliam Wallico idiomate conceptas indicat Butler [Not. ad Vit. S. Wenefredæ (3 Nov.).] , quas inspicere non contigit.

[8] [Aliæ recentiores latine] Ex Roberti libello manifeste tota hausta est Vita quam suo Sanctilogio inseruit Joannes Tinmuthensis et inde in Nova Legenda Angliæ vulgavit Capgrave. Hanc itaque minoribus typis impressam priori subjungimus, ut fecimus in S. Rumwoldo, ex iisdem codicibus, Londiniensi Musei Britannici Cotton. Tiber. E. 1, seculi XIV, et Oxoniensi bibliothecæ Bodleianæ Tanner 15, seculi XV, et ex editione Capgraviana anni 1516 exscriptam et collatam. Eumdem libellum brevissimo compendio exhibuerunt Laurentius Surius in collectione sua De probatis sanctorum Vitis ad d. 3 novembris et Thomas Hearne in Appendice ad tomum quartum Itinerarii Joannis Lelandi [Ed. 2a (Oxford 1744), p. 127 – 129.] . Ex eo quoque hauserunt quæ retulerunt de S. Wenefreda Serenus Cressy in sua Historia ecclesiastica anglice scripta [Lib. XVI, cap. 8.] et Michael Alford seu Griffith in suis Annalibus [Ad an. 660.] .

[9] [et anglice concinnatæ.] Textum purum et integrum Roberti, ni fallor, nunc primum edimus ex codicibus indicatis supra [Numm. 6, 7.] . At illius anglicam versionem vel potius paraphrasim anno 1635 Audomaropoli in publicam lucem emisit Joannes Falconer, e Soc. Jesu [Southwell, p. 445; Oliver, p. 72; De Backer, tom. I, p. 1786.] . Quod opusculum quum rarius factum esset, novam illius editionem nonnihil adauctam adornavit anno 1712 P. Philippus Layton, alias Leigh, tunc residens in Residentia S. Wenefredæ in vico Holywell, qui magis notus est nomine Metcalf, quo designari solebat in missione anglica [Butler, not. ad Vitam S. Wenefredæ (3 Nov.); Oliver, p. 118; cfr. H. Foley, Records of the english province S. J., tom. V, p. 661 – 662.] . Is autem, in præfatione sua, infelici conjectura primum editorem, cujus nomen in titulo libelli an. 1635 siglis tantum J. F. indicatum erat, putavit fuisse Michaelem Griffith, alias Alford, celebrem Annalium ecclesiasticorum Angliæ scriptorem, cujus verum nomen fuisse ait Joannem Flood, idque se didicisse significat ex Sereni Cressii præfatione in Historiam ecclesiasticam. In qua re Layton mire hallucinatus est. Neque enim Cressius quidquam hujusmodi scripsit nec alio quovis indicio innotescit vel Alfordum seu Griffith unquam insignitum fuisse nomine Joannis Floodii vel ab eo editam Vitam S. Wenefredæ. Nihilominus hæc Laytoni assertio in errorem induxit præclaros viros Paquot [Mémoires, etc., tom. I, p. 579.] , Butler [Not. ad Vit. S. Wenefredæ.] , Dodd [Church History, tom. III, p. 410.] , Oliver [Pag. 18.] et De Backer [Tom. I, p. 70.] . Porro Laytoni seu Metcalfi editionem anno sequente 1713 iterum prelo subjici curavit jam pluries citatus Gulielmus Fleetwood, episcopus anglicanus S. Asaphi, subjunctis scilicet adnotationibus quibus ea omnia quæ de S. Wenefreda narrantur fabulosa demonstrare nisus est [The life and miracles of St. Wenefrede … with some historical observations made thereon. The second edition. London 1713, in-8°.] . Eadem Metcalfi editio denuo vulgata est (cum appendice de sanatione Wenefredæ White anno 1805 impetratæ et descriptione sacri fontis qui adhuc visitur in Holywell) Dublinii anno 1845. Ex recentioribus scriptoribus consulendi præcipue Albanus Butler [Ad d. 3 novembris.] et Rev. Thomas Meyrick [Life of St-Wenefred, London 1878, in-8°.] .

[Annotatum]

* Shrewsbury

§ II. De Actorum S. Wenefredæ auctoritate.

[Traditiones in duplici Vita S. Wenefredæ consignatas] Jam inquirendum venit qua auctoritate gaudeant fontes unde historiam S. Wenefredæ haurire liceat. Et quidem, ut supra monuimus, sincere fatendum esse nulla nobis præsto esse documenta scripta quæ certe antiquiora sint seculo XII [Cfr. supra num. 1 – 4 et num. 5.] . Scriptor anonymus Vitæ brevioris quibus ipse testibus usus sit nusquam meminit. Robertus vero, rationem sui laboris reddens in prologo seu epistola dedicatoria ad Guarinum Wigorniensem: Exinde, ait, tibi nuperrime digestam beatæ virginis Wenefredæ vitam direxi: quam partim per schedulas in ecclesiis patriæ in qua deguisse cognoscitur collegi, partim quorumdam sacerdotum relationibus addidici, quos et antiquitas veneranda commendabat et quorum verbis fidem adhibere ipse religionis habitus compellebat [Vit. II, prolog., post med.] . Porro populares traditiones non sine severa crisi a se admissas fuisse testatur, paulo inferius sic pergens: Ceterum quod de itinere illius ad Romam penitus silui, consultius egi: sicut et nonnulla plurimorum ore trita funditus omisi, quia nec ea in libris inveni nec qui illa allegatione sua prædicabant æstimatione hominum digni erant quorum sermonibus fidem adhiberem. Ex quibus verbis et colligere licet Roberto præ manibus non fuisse Vitam breviorem, quippe quæ [Vit. I, num. 9.] disertissime commemorat Wenefredæ iter Romanum et convocationem ad synodum totius Britanniæ et statuta in ea synodo lata de conversatione monastica, quæ etiam a Roberto prætermissa sunt. Habemus itaque in duplici Vita duplicem auctoritatem qua demonstretur vere extitisse seculo XII traditiones in utraque scripto consignatas. Ad quam accedit et auctoritas Vitæ cambricæ S. Beunoi [Ed. cum versione anglica apud W. Rees, Lives of the Cambro British Saints, p. 13 – 21 et p. 299 – 308.] , quam a neutra ex latinis Vitis S. Wenefredæ dependere legenti manifestum est, nec has ab illa.

[11] [recens quidam protestans scriptor mythice interpretari conatus est;] Scriptores protestantes, quibus displicet cultus S. Wenefredæ exhibitus nec ulla miracula probabilia videntur præter ea quæ Scripturæ sacræ testimonio asseruntur, prodigia in Vitis sanctæ virginis memorata sine hæsitatione ut commentitia rejiciunt. Inter quos recens quidam eo progressus est ut quæ de S. Wenefredæ decollatione per filium Alani regis in loco Sechnant nuncupato et de copioso fonte in eodem loco effluente traduntur mythice dicta existimaret [D. R. Thomas, History of the diocese of St. Asaph, p. 2, not. 2.] . Admittit quippe extitisse quamdam virginem, Gwenfrewi seu Wenefredam nomine, filiam viri cujusdam potentis in septemtrionali parte Cambriæ commorantis, quæ auctore vel adjutore S. Beunoo, ecclesias ædificaverit, primo in vico Holywell, deinde Guitheriaci; sed opinatur simul cum hujus virginis historia commixtam esse historiam fabulosam qua mythice repræsentatur Gwenfrwd, id est torrens spumans, cui mater Gwenlo [Cfr. infra num. 20.] seu Wlaw, id est pluvia decidens, ortum suum debere persequenti filio Alani, id est Alyn fluminis, quod scilicet in loco qui vocatur Hesp Alyn, prope vicum Mold, quasi terra absorptum oculis subducitur et paulo longius iterum emergens, aquis suis vallem aridam (Sechnant) in fertilem convertit: quo mytho proponeretur opinio incolarum illius regionis putantium aquarum copiam quæ ex fonte S. Wenefredæ profluit derivatam esse ab Alleno flumine. Hæc, ut mitius dicam, nimis gratuito et temerarie prolata videntur.

[12] [quas, licet argumentum negativum multiplex adversus illas a Fleetwoodo allatum,] Fleetwood vero [Op. cit., pp. 45, 46.] contra fidem traditionum de S. Wenefreda arguit ex silentio, non solum scriptorum qui inter Anglo-Saxones et Anglo-Normannos versati sunt, Bedæ, Stephani Heddii, Gulielmi Malmesburiensis, Henrici de Huntingdon, Ingulfi, Florentii Wigornensis, Rogeri de Hoveden, Roberti de Monte, Walteri de Hemingford, Matthæi Parisiensis, Matthæi Westmonasteriensis, omnium scilicet qui floruerunt ab ineunte seculo VII usque ad medium seculum XIV, quo tempore Ranulphus de Hygeden primum sanctæ mentionem fecit in poemate suo De laudabilibus Walliæ, sed etiam ipsorum scriptorum Britonum seu Wallensium, Nennii, Asserii Menevensis, Galfredi Monmuthensis, Caradoci de Llancarvon et Giraldi Cambrensis. Accedit et silentium celebris Libri Censualis, vulgo Domesday book, tempore Gulielmi I confecti, et etiam cujusdam antiqui calendarii cambrici servati in codice Musei Britannici Cottoniano, signato Vespas. A. 14, quod inscriptum est De Sanctis Wallicis Calendarium, quodque quum nomen habeat S. Bernardi Clarævallensis, antiquius supponi nequit anno 1153, quo anno obiit, vel etiam anno 1163, quo inter sanctos relatus est: jam vero in illo calendario frustra quæsieris nomina SS. Wenefredæ, Beunoi et Elerii [Ibid., p. 41.] .

[13] [sive ex scriptorum Anglorum et Normannorum,] Ad hæc vero, quod spectat ad priores, Bedam dico et reliquos rerum Anglicarum et Normannicarum scriptores, facilis est responsio, quod scriptores illi res Cambricas vel omnino neglexerunt vel non attigerunt nisi quatenus cum Anglorum et Normannorum historia aliqua ex parte conjunctæ erant, et præterea ex eorumdem silentio ad summum sequeretur nomen et cultum S. Wenefredæ extra regionem in qua vitam suam duxit non adeo fuisse nota, quod ultro concedimus. Argumentum vero ex silentio Libri censualis Gulielmi I deductum recte solvit Albanus Butler [In not. ad Vitam S. Wenefredæ.] advertendo non recenseri in eo libro quævis oratoria aut ædes quæ illo tempore in Anglia exstabant, præsertim ubi hæc pertinebant ad aliquod dominium magis amplum a censitoribus notatum. Sed et forte, ut aliqui opinantur [Thomas, Diocese of St. Asaph, p. 466.] , ibidem nomine Weltune (Welltown) significatur oppidum Holywell, quod hoc ipso vocabulo (the church of Haliwel) eodem tempore, anno videlicet 1093, nuncupatum legimus in donatione Adelizæ, uxoris Hugonis Lupi, comitis Cestrensis [Ibid. Cfr. Dugdale, Monast. Anglic., tom. V, p. 263.] .

[14] [sive ex Cambrensium] Magis mirum videri potest prima specie silentium scriptorum Cambrensium, non tamen, si res propius inspiciatur, illius qui latet sub nomine Nennii, a quo Historia Britonum [Edita in Monum. Hist. Brit., p. 47 sqq.] deducitur tantum usque ad medium circiter seculum VII, et ultimos hujus periodi annos brevissime complectitur; neque Asserii Menevensis, qui scripsit tantum Historiam Alfredi regis [Editam ibid., p. 467 sqq.] , intra seculum nonum conclusam; neque Caradoci de Llancarvon vel quisquis rursus sub hoc nomine latet, cujus Chronicon Principum Walliæ (Brut y Tywysogion) [Editum ibid., p. 841 sqq.] , exordium sumit ab anno 681, quum Wenefreda anno circiter 660 supremum diem Guitheriaci obiisse credatur, et præterea tota versatur in describendis rebus bellicis et politicis. Calendarii autem a Fleetwoodo citati apographum præ oculis habemus a P. Henrico Matagne, nostro quondam collega, Londinii descriptum (in quo tamen non lego titulum De Sanctis Walliæ Calendarium: unde suspicor, titulum hunc recentiori manu fuisse adjectum). Simile est iis quæ jamdudum præmitti consueverunt breviariis et missalibus, et refert, præter solita festa Domini, Beatæ Mariæ Virginis, S. Michaelis, S. Joannis Baptistæ, SS. Apostolorum, sanctos quosdam Gallos, Anglos, Hibernos et præcipue Cambricos, sed hos, quod sedulo notandum est, qui ortu vel incolatu proprii dicendi sunt diœceseon Menevensis et Landavensis in Cambria meridionali, nullum vero qui proprius sit Cambriæ septemtrionalis: neque enim hujusmodi censeri potest S. Chebius, qui quidem in insula Mona monasterium condidit et ultimos vitæ suæ annos duxit, sed huc e meridionali Cambria transgressus et cognatus traditur fuisse S. Davidis Menevensis.

[15] [et præsertim Galfridi Munmuthensis] Restant Galfridus Munmuthensis archidiaconus et Giraldus Cambrensis. Horum prior, qui historiam Britonum conscripsit pertingentem usque ad Cadwaladar regem seu annum 680, medio seculo XII episcopus fuit Asaphensis, in qua diœcesi sita erant oppidula Holywell et Gwytherin; sed advertendum est ipsum vitam degisse in celebri monasterio Landavensi, ad meridiem australis Walliæ, ibique historiam suam absolvisse anno 1139 et, quum episcopus Asaphensis designatus fuisset anno 1152, in eodem monasterio vita excessisse antequam sedem suam adiisset [Thomas, Diocese of St. Asaph, p. 220.] . Nil mirum igitur quod et iste scriptor de S. Wenefreda, in septemtrionali Wallia forte tantum celebri, non meminerit.

[16] [ac Giraldi Cambrensis silentio, nequaquam efficax demonstretur,] At res magis mira videri potest apud Giraldum Cambrensem, quippe qui anno 1188 cum Balduino archiepiscopo Cantuariensi per eam regionem iter agens [Girald., Itinerarium Cambriæ, lib. I, cap. 1.] , et singula notabilia (quod verbum fere singulis capitibus Itinerarii sui inscripsit) et mirabilia quæ in illa offenderat et traditiones etiam fabulosas accurate colligens et fuse describens, ne minimam quidem mentionem habuerit S. Wenefredæ, quum tamen commemoret se hospitio receptum fuisse in cœnobio Basingwerkensi [Ibid., lib. II, cap. 10.] , cui subjecta erat ecclesia de Holywell, vix milliario inde distans, et in eodem capite inter notabilia illius provinciæ extulerit fontem, quem non bis tantum die naturali more marino, sed vicissim et crebro, diebus et noctibus, nunc undis deficere, nunc exuberare certum est. Nulla itaque adhuc tunc fontis S. Wenefredæ celebritas. Legitima forte aliquatenus conclusio, nisi haberemus testimonium disertum Roberti Salopiensis, qui obiit anno 1167 et in libello suo de S. Wenefreda concursum populi ad sacrum ejus fontem adeo extulit [Vit. II, num. 34.] : unde novo exemplo ostenditur quam caute utendum sit argumento negativo. Ceterum adverti potest Giraldum cum suo archiepiscopo tantum pernoctasse in cœnobio Basingwerkensi, et forte illuc sero vespere advecto ac postridie summo mane digresso nullum ei colloquendi cum monachis fuisse otium. Ipsius quidem Roberti Salopiensis auctoritatem aliquantum elevare conatus est Fleetwood argumento rursus negativo ex silentio Orderici Vitalis de translatione S. Wenefredæ a Roberto relata; sed et argumentum istud facile refellitur [Cfr. infra num. 31.] .

[17] [attamen indubie veras, deficiente certa auctoritate, asserere non audemus.] Ergone ut omnino certa et comprobata admittenda videtur historia S. Wenefredæ, qualis nobis in duplici Vita ejus exhibetur? Id sane contendere non ausim. Hanc nimirum historiam novimus tantummodo ex traditionibus incertæ originis seculo XII forte primum scripto consignatis, id est quingentis fere annis post S. Wenefredæ ætatem, ex his ipsis traditionibus deductam [Cfr. infra num. 19.] . Quæ sane auctoritas tanti roboris non est ut firmam fidem adhibeamus stupendis illis miraculis quæ in sancta virgine contigisse referuntur. Itaque ab his certius asserendis abstinemus: non quia miracula sunt aut quia stupenda sunt: nam qui credit in me, ait Dominus [Joann. XIV, 12.] , opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet; sed quia ad illa asserenda non suppetit plena auctoritas: quum præsertim ejus generis sint quæ apud hagiographos anonymos celticæ stirpis, Britannorum scilicet et Hibernorum, frequentius occurrere solent [Cfr. infra inter adnotata ad Vit. I, num. 6.] et inde phantasia populari subinde alicui particulari sancto facilius attributa censeri possunt. Satis nobis sit ostendisse nullo efficaci argumento impugnari potuisse sinceritatem Actorum S. Wenefredæ. Quamquam utique non negaverim narrationis prolixitatem et ornatum ac præsertim longiores sermones, quibus inspersa est Vita II, ingenio et calamo Roberti Salopiensis adscribenda esse.

§ III. De historia S. Wenefredæ ejusque chronotaxi.

[S. Wenefreda, in Cambria septemtrionali apud ostium fluvii Devæ] Jam ex illis Actis Wenefredæ historiam summatim et distinctius complecti nitamur. Patria illius perspicue indicatur fuisse locus in Tekynglia seu Tegenglia provincia Venedociæ regni situs [Vit. I, num. 1.] prope magnum fluvium [Vit. II. num. 16 med.] et quinquaginta circiter milliariis distans a loco ubi S. Beunous ultimos annos vitæ suæ transegit [Ibid., num. 20 extr.] , scilicet Clynnog in Carnavonshire [W. J. Rees, Lives of the Cambro British Saints, pp. 18, 305; Lewis, Togographical Dictionary of Wales, v° Clynnog.] : quæ descriptio optime convenit hodierno vico Holywell, in Flintshire, ubi visitur celebris Fons S. Wenefredæ, a quo vicus nomen accepit. Venedociæ etenim nomine (cambrice Gwynedd) septemtrionalem Walliam designari permultis constat veterum testimoniis. Unum citasse sufficiat Giraldum Cambrensem: Divisa est antiquitus Wallia totalis, ait, in tres partes…: Venedotiam scilicet, quæ nunc Nortwallia, id est Borealis Wallia, dicitur; Sudwalliam, id est Australem Walliam, quæ cambrice Deheubarth, id est Dextralis pars, dicitur…; et Powisiam, quasi mediam et orientalem [Descriptio Cambriæ, lib. I, cap. 2.] ; et: Tegengel nomen est provinciæ apud Venedotiam, cui dominabatur David Oenei filius [Ibid., lib. II, cap. 14.] et in qua situm erat Ruthelan seu Rudhlan, nobile scilicet castrum primævi Oeni filii David [Itinerarium Cambriæ, lib. II, cap. 10.] . Rivus autem a fonte S. Wenefredæ in Holywell defluens illabitur magno fluvio Devæ (vulgo Dee), qui et nominatur in Vita cambrica S. Beunoi [Cambro Brit. SS., pp. 16, 303.] , et a fonte per rivum ac fluvium Devam et littus maris usque ad Clynnog re vera computantur milliaria circiter quinquaginta.

[19] [anno, ut videtur, circiter 610] Quo tempore vixerit S. Wenefreda aliquatenus secundum ejus Acta definire licet ex ætate Catuani seu Cadvani Venedociæ regis, quo regnante Beunous ad patrem illius venit, quando ipsa juveniles annos nondum transgressa erat [Vit. I, num. 1.] . Plures quidem hujus nominis diversis temporibus regnarunt in Cambria; sed ex Vita S. Beunoi constat hic indigitari Cadvanum illum qui successores ex ordine habuit Cadwallanum filium et S. Cadwaladrum nepotem [Cambro Brit. SS., pp. 18, 305.] , patrem vero Iago seu Jacobum, filium Beli [Vid. S. Cadwaladri stemma genealogicum in Bonedd y Saint (Myvyr. Arch., tom. II, p. 41) et in Achau y Saint (Cambro Brit. SS., pp. 266, 293).] . Eumdem Cadvanum et utrumque ejus successorem non solum Venedociæ sed et toti Britannorum in Cambria genti dominatos esse seculo VII omnibus indubium est. Sed admodum rara et jejuna atque obscura sunt monumenta historica quæ illorum temporum res cambricas retulerunt nec ulla (siHistoriam Britonum editam sub nomine Nennii excipias, quæ ipsa nihil juvat ad chronotaxim trium illorum regum definiendam) antiquiora seculo XI. Itaque mira etiam inter eruditos viros qui recentius de rebus cambricis scripserunt et monumenta illa omnia diligenter sunt perscrutati, exstitit circa annos Cadvani regni dissensio. Rice Rees regnum illud concludit inter annos 603 et 616 [Welsh Saints, p. 283.] ; W. J. Rees, inter annos 616 et 630 [Cambro Brit. SS., p. 300, not. 2.] ; A. Herbert Cadvanum regnasse statuit ab anno 607 ad annum 634 [Britannia after the Romans, tom. I (London, 1836), pp. 149, 150.] ; Beale Post [Britannic researches (London, 1853), pp. 241, 243.] ex alio fonte initium regni illius anno 600, finem anno 638 illigat, ex alio rursus ipsum regem Venedociæ fuisse ab anno 607, Britannorum vero seu totius Cambriæ ab anno 613 ad 630: quam posteriorem computationem sequitur etiam Rob. Williams [Biographicul Dictionary of eminent Welshmen (Llandovery, 1852), p. 56.] . In tanta egregiorum virorum varietate opinionum, quæ suis quæque nituntur testimoniis, æque incertis, propriam aliquam proponere nolim, quam nullo novo indicio confirmare possim. Ceterum adverterit prudens lector omnes illos quos citavimus, præter Rice Rees, cui quidem, quod annum obitus Cadvani spectat, præivit W. Wynne [History of Wales (London, 1697), p. 12.] , in hoc convenire quod Cadvanum anno circiter 630 vita excessisse existimant. Quumque in Actis S. Wenefredæ legamus mox post illius resuscitationem ab ea discessisse Beunoum [Vit. II, numm. 16, 17.] , in ipsius vero Beunoi Vita cambrica, discessum illum locum habuisse post mortem Cadvani [Cambro Brit. SS., pp. 17, 304.] , admodum probabilis videtur eorum sententia qui S. Wenefredæ etiam martyrium et resuscitationem circa annum 630 contigisse; et inde, quum rursus ex ipsius Actis et Vita S. Beunoi colligatur tunc florentem juventutem non excessisse, eam anno circiter 610 lucem aspexisse existimarunt.

[20] [stirpe nobili nata,] Pater autem ejus, secundum eadem ipsius et S. Beunoi Acta, vocabatur Teuith vel Temic, filius Eliud, magnus et potentissimus vir, cujus pater excellentissimus senator et a rege secundus fuit [Vit. II, num. 1 extr.] , de quo tamen nihil aliis documentis memoriæ proditum reperitur. Matrem sanctæ virginis apud quosdam recentiores lego fuisse Wenlo seu Gwenlo, sororem S. Beunoi [Metcalf, Life of St. Wenefrede, p. 7; Pennant, Tours in Wales, tom. I, p. 46; Lewis, Top. Dict. of Wales, V° Clynnog.] aut saltem ejus cognatam [Meyrick, Life of St. Wenefred, p. 24.] ; sed ex quo veteri monumento id hauserint non indicarunt et mihi incompertum est. Certe nihil hujusmodi tradunt duplicia Acta S. Wenefredæ aut Vita S. Beunoi, quod utique in ipsis prætermissum fuisse admodum mirum appareret. Neque etiam aliquid de progenie S. Wenefredæ legitur in Bonedd y Saint seu sylloge stemmatum Sanctorum Cambriæ, in qua tamen e diversis monumentis accurate notata est genealogia S. Beunoi [Myvyr. Arch., tom. II, p. 28.] , vel in simili documento (Achau y Saint) edito a cl. W. J. Rees [Cambro Brit. SS., pp. 265, 592.] , in quo rursus recensentur [Sub n° 33.] S. Beunoi majores.

[21] [a S. Beunoo post necem sibi a libidinoso juvene illatam revocata ad vitam,] Concordat utraque Vita S. Wenefredæ in narrando adventum S. Beunoi, donationem a puellæ patre factam sancto viro, virginis sub illius disciplina institutionem, Caradoci facinus et nefando occisori divinitus inflictum supplicium ac virginis resuscitationem, et denique Beunoi discessum: nisi quod hæc omnia brevius et magis rudi stylo refert Vita I, longis vero verborum ambagibus Robertus Salopiensis. Sed circa ea quæ subsecuta sunt altera ab altera non parum discrepat. Secundum Vitam I enim Wenefreda aliquamdiu solitaria vixit apud ecclesiam quam Beunous construxerat, dein Romam petiit ad visitanda limina apostolorum, denique inde redux, ex decreto cujusdam synodi Britannici [De qua synodo cfr. infra annotatum ad h. l. (Vit. I, num. 9).] præfecta est cœnobio virginum apud Guitheriacum, ubi sancta morte in Domino obdormivit. Robertus vero traditionem de itinere Romano disertis verbis respuit [Vit. II, prolog.] ; et certe itineri isti in serie illarum rerum quas ex traditionibus a se collectis post Beunoi discessum S. Wenefredæ contigisse narrat, omnino locus inveniri nequit. Nihil etiam memorat idem Robertus de synodo illa in qua eremiticæ vitæ cœnobialem substituendam esse statutum foret (nec quidquam de hujusmodi decreto memorant alia monumenta antiqua), sed et a Beunoo virgini in loco quem relinquebat remansuræ commissum esse indicat ut cœtum sanctimonialium ibidem congregaret et regeret [Vit. II, num. 15 extr.] .

[22] [deinde septennio post per SS. Deiferum et Saturnum ad S. Elerium transmissa et mox Guitheriacensi parthenoni præfecta,] Quo autem anno a S. Wenefreda discesserit Beunous rursus aliquatenus definire licet ex sæpe citata Beunoi Vita cambrica, in qua sanctus vir brevi post Cadvani regis mortem loco migrasse et mox Clynnogense cœnobium, in quo reliquam vitam transegit, condidisse refertur [Cambro Brit. SS., pp. 17 – 18, 304 – 305.] . Si itaque admittatur Cadvanum e vivis excessisse circa annum 630 [Cfr. supra num. 19.] , eidem etiam circiter tempori illigandus erit Beunoi discessus. Porro, secundum Vitam II S. Wenefredæ [Numm. 15 extr., 21.] , septem annos in Holywell remansit sancta virgo post magistri sui profectionem: quibus expletis et Beunoo interea ad superos transgresso [Ibid., numm. 20, 21.] , ac proinde circa annum 637, ad beatum Deiferum divina revelatione directa est, inde ad S. Saturnum ac denique ad S. Elerium, cujus opera cœnobio virginum Guitheriaci constituto, cui præerat S. Theonia, Elerii mater, adjuncta est: eidemque post Theoniæ mortem præfecta, illud rexit usque ad obitum suum. Hæc omnia, præter regimen Guitheriacensis monasterii, prætermisit Vita I.

[23] [ibidem obiit die 2 novembris] Diem obitus S. Wenefredæ (aut forte sepulturæ) tradit Vita I [Num. 9 extr.] fuisse octavo calendas julii seu diem 24 junii, Vita II vero [Num. 22.] quarto nonas seu diem 2 novembris. Dies autem 23 junii, quæ est vigilia festi S. Joannis Baptistæ, secundum Vitam I, anniversaria erat illius qua beata virgo a Caradoco occisa et deinde a S. Beunoo ad vitam revocata fuit. Refertur enim in Vita [Num. 7.] Beunous S. Wenefredæ dixisse: Mihi autem circa hunc diem unoquoque anno hoc facito: casulam mihi dirige de vestro opere proprio; et paulo inferius pergit Vitæ scriptor [Num. 8.] : In annis quoque singularibus, in Joannis Baptistæ vigilia, casulam hoc modo Bennono transmittebat. Hinc itaque opinati sunt quidam recentiores, diem 23 (aut 24) junii insignitum fuisse tum Wenefredæ martyrio tum obitu ejus in parthenone Guitheriacensi, diem vero 2 vel 3 novembris translatione corporis illius Guitheriaco Salopiam [Ita Meyrick, Life of St. Wenefred., p. 48.] . Sed hæc opinio refellitur diserto testimonio Roberti Salopiensis, qui apertissimis verbis ait [Vit. II, num. 32.] sanctam virginem in die kalendarum novembrium acrius cœpisse corporis sui dissolutione fatigari, et paulo inferius, quarto nonas novembris spiritum suum in manus Creatoris commendasse: quam traditionem utique collegisse censendus est Guitheriaci, quo ipse ad deferendum S. Wenefredæ corpus directus est [Translat. S. Wenefredæ, num. 3.] . Scriptor vero Vitæ primæ, qui in Holywell degisse videtur et vix quidquam novisse de historia S. Wenefredæ post hujus ex hoc loco discessum [Cfr. supra, numm. 4 extr. et 21.] , quum ibidem memoriam sanctæ patronæ coli videret die 22 aut 23 junii [Cfr. infra, num. 23.] , facile adduci potuit ut existimaret eum diem fuisse ipsi beatæ in cœlesti patria vitæ natalem. Longe itaque probabiliorem censemus sententiam eorum qui, Roberto auctore, S. Wenefredam die 2 novembris Guitheriaci supremum diem obiisse existimant.

[24] [anno circiter 660.] Annum denique emortualem præclaræ virginis neutra Vita nec alia antiqua monumenta indicarunt. Sed quum aliquamdiu utique in cœnobio Guitheriacensi morata sit antequam S. Theoniæ in illius regimine succederet et deinde eidem per aliquantorum curricula annorum supervixerit [Vit. II, num. 28.] , libenter communi recentiorum scriptorum sententiæ acquiesco, qui illam viginti fere annos ibidem transegisse, et inter annos 650 et 660, quinquagesimo fere suæ ætatis anno, ad æternam requiem emigrasse censuerunt.

§ IV. De translatione corporis S. Wenefredæ ad cœnobium Salopiense, de ejus reliquiis et cultu.

[Corpus S. Wenefredæ, Guitheriaci multiplici prodigio cœlitus ac populari cultu honoratum,] Corpus S. Wenefredæ, secundum utraque Acta, sepultum est in vico Guitheriaco, cambrice Gwytherin, cujus ecclesia fundata fertur a sancto hujus nominis qui floruit seculo VI [Myv. Arch., tom. II, pp. 616, 44; Rice Rees, Welsh Saints, p. 275; Thomas, St. Asaph, p. 543.] ; ibique mansit usque ad annum 1137 vel 1138, quo anno translatum est Salopiam. Admodum pauca memoriæ prodita sunt circa cultum sanctæ virgini ibidem exhibitum per hæc quinque fere secula. Generalibus scilicet verbis affirmat Robertus Salopiensis magnum populi concursum fieri ad illius sepulcrum et multos ibidem infirmos sanitatem recuperare [Vit. II, num. 33 extr.; Transl. num. 8.] . Præterea: Nullum, ait, brutum animal, nullius generis bestia illud (cœmeterium, in quo quiescebat sanctum corpus) interius attingere et vivere permittitur: statim enim ut herbam quæ super sanctorum corpora crescit, pascens attigerit, cadens moritur. Nemo etiam temerarius illud ingrediens impunitus attingit; et inde narrat pœnam divinitus inflictam viro qui aliquid ex cortice quercus cujusdam ibidem crescentis ad usum suum excidere nisus erat. Sed nulla alia particularia miracula aut devotionis popularis indicia memorat, nisi quod in cœmeterii medio, id est ad caput sanctæ Wenefredæ, lignea stat ecclesiola, magnis populorum frequentationibus honorata, ad quam facilis patet accessus omnibus ibidem orare volentibus [Transl., num. 8.] . Sacellum istud, vel aliud priori substitutum, extabat olim ad partem meridionalem ecclesiæ principalis, S. Jacobi apostoli primo, deinde (vel, secundum aliquos, antea) S. Elerii nomine consecratæ; sed nulla jam illius sacelli vestigia supersunt [Pennant, Tours in Wales, tom. II, p. 181; Thomas, St. Asaph, p. 544.] . Nuper vero, anno 1869, ipsa ecclesia principalis ab anglicani cultus sectatoribus instaurata et S. Wenefredæ titulo dedicata est [Thomas, p. 545.] . Usque ad hæc ultima tempora monstrabantur in cœmeterio lapides quatuor erecti, quibus antiqui sepulcri locum designari, et in ipsa ecclesia capsa lignea qua sanctum corpus inclusum fuisse aiebant [Lewis, Topogr. Dict. of Wales, V° Gwytherin. Cfr. infra, num. 36.] .

[26] [ad Salopiense monasterium anno 1137 vel 1138 translatum, opera Roberti prioris] Translationem sacrarum exuviarum fuse descripsit Robertus prior Salopiensis, qui non solum illi interfuit, sed et ejus præcipuus fuit dux. Hanc relationem nunc primum secundum textum latinum integram edimus ex codice Oxoniensi seculi XII qui nobis exhibuit Vitam S. Wenefredæ ab eodem Roberto conscriptam [Cfr. supra, num. 5.] . Londiniensis vero codex [Lansdowne 436.] , qui aliqua ex hac Vita desumpsit, translationem contraxit paucissimis verbis [Cfr. var. lect. ad Vit. I, num. 9.] , quod etiam fecit Joannes Tinmuthensis [Vit. S. Wenefredæ, num. 20.] . Illi translationi operam datam fuisse testatur Robertus secundo imperii regis Stephani anno [Transl., num. 3.] , id est anno Christi 1137, quum Stephanus, mortuo Henrico I initio mensis decembris anni 1135 [J. Lingard, Hist. of England, tom. I, cap. 10 (ed. Paris. 1840, p. 337).] , rex coronatus sit die 22 ejusdem mensis et anni [Ibid., cap. XI, (p. 347).] . Attamen, quum verbis supra citatis indicet Robertus exordium eorum quæ in hoc negotio acta sunt, libenter cum Joanne Tinmuthensi [Loc. cit.] et aliis recentioribus ipsam illigamus anno 1138.

[27] [(cujus in illa translatione fidem argumentis ex Vita I,] Fidem Roberti in hac narratione elevare conatus est Gulielmus Fleetwood [Life of St. Wenefrede, pp. 26 – 28.] , idque duplici vel triplici argumento. Primum repetitur ex Vita I, quam cum Fleetwoodo brevitatis gratia Cottonianam appellamus, quia legitur in Cottoniano codice [Cfr. supra, num. 1.] . Hanc scilicet contendit scriptam esse post tempora principum Normannorum, quorum, ait, ultimus fuit rex Stephanus. Jam vero in ejus conclusione perspicue significatur, eo ipso tempore quo eam absolvebat scriptor corpus S. Wenefredæ adhuc quiescere Guitheriaci [Vit. I, num. 9.] . Unde tandem sequitur illud non fuisse translatum regnante Stephano, quod asseritur in relatione Roberti.

[28] [ex Orderici Vitalis silentio] Alterum argumentum præcipuum Fleetwoodi deducitur ex silentio Orderici Vitalis de illa translatione in sua Historia ecclesiastica, quam protraxit usque ad annum Christi 1141, ætatis suæ sexagesimum septimum [Orderic., Hist. Eccl., lib. XIII, cap. 41 (Ed. Le Prevost, tom. V, p. 133).] , quum natus esset anno 1075 [Ibid., lib. II, cap. 1 (tom. II, p. 301).] . Silentium autem istud vel ignorantiæ vel incuriæ adscribere omnino non licet. Etenim Ordericus patrem habuit Odelerium [Ibid., lib. XIII, cap. 44.] , qui præcipua familiaritate devinctus erat Rogerio comiti de Monte Gomerici *, Salopiensis monasterii conditore: quin immo Odelerio auctore et adjutore monasterium istud anno 1083 constituit et ditavit Rogerius, accersitis monachis e Normanniæ cœnobio Sagiensi, ipseque Odelerius ibidem monasticam vitam amplexus est, sicut et filius ejus, Orderici frater [Ibid., lib. II, cap. 14 (tom. II, p. 415 – 423).] . Inde factum est (ita pergit Fleetwood) ut Ordericus tam plane monasterii exordia descripserit, distinctius sane quam ullus alius scriptor qui ad nos pervenerit. A puero nimirum Salopiæ conversatus est; litteras didicit in ipsa ecclesia quæ postea in Benedictinum cœnobium conversa est; pater ejus et frater in eo cœnobio monasticam regulam professi sunt, nec dubitari potest quin multi ejus cognati in ea regione vixerint. Idem ad annum 1138, qui fuit ipsissimus annus quo translatæ feruntur Wenefredæ reliquiæ, narrat Gulielmum filium Alani, municipem et vicecomitem Scrobesburiæ seu Salopiæ, in regem Stephanum rebellasse et prædictam urbem contra illum mense fere integro tenuisse, quæ tandem mense augusto a rege expugnata est [Ibid., lib. XIII, cap. 37 (p. 112).] . Ordericus itaque ille, qui certe religionis studio non cedebat Roberto, ne verbum quidem profert de Wenefredæ translatione, quamquam diligenter memorat ea quæ eodem anno quo facta esset et in eadem civitate gesta sunt; quin et Historiam suam prosequitur usque ad tertium post annum, et nihil omnino de ea translatione indicat.

[29] [et ex varietate quadam recentioris codicis] Denique, quod loco tertii argumenti videtur afferri a Fleetwoodo, Vita quam exhibet codex olim Jacobi Waræi, nunc Musei Britannici [Cfr. supra, num. 7.] , translationem factam significat tempore Henrici regis [Cfr. infra var. lect. ad Vit. I, num. 9.] , hujus nominis scilicet, ut censet Fleetwood, secundi, qui Stephano successit et regnavit ab anno 1154 ad annum 1189: quo testimonio rursus videtur labefactari Roberti auctoritas.

[30] [suspectam reddere] Cavillationes istas refellere profecto arduum non est. Nam, quod ad primam attinet, satis supra ostendimus [Num. 2.] , quo sensu scriptor Vitæ I vel libri miraculorum ipsi adnexi extremo seculo XI vel ineunte XII significare potuerit tempora belli inter Francos seu Normannos et Wallenses exardescentis vel post expulsos Normannos; quo vero sensu Fleetwood dicat ultimum principum Walliæ Normannorum fuisse Stephanum equidem non percipio: profecto enim Normanni Angliæ reges post Stephanum non abdicarunt dominium quod sibi vindicabant in Walliam, sed et Henricus II et successores ejus strenue dimicarunt ad hanc regionem sibi subjiciendam, donec tandem anno 1282 manus victas dederunt Wallenses.

[31] [inani conatu] Ordericum autem Vitalem, cujus auctoritatem in iis quæ ad historiam monasterii Salopiensis pertinent adeo exaggerat Fleetwood, dissimulat idem decennem, id est anno 1085, a patre suo ex Anglia in Normanniam dimissum esse [Hist. Eccl., lib. XIII, cap. 44 (tom. V, p. 135).] , nec unquam postea Salopiam reversum. Historiam Salopiensis monasterii semel tantum attigit, libro V [Cap. 14 (tom. II, p. 415 – 423).] , ubi fundationem ejus describit et duos abbates ejus primos memorat, idque per digressionem quamdam, ut ipse profitetur, quasi veniam petens a legentibus quod adeo in his immoratus est: En, inquiens [Ibid. (p. 423).] , digressionem quantulamcumque feci de constructione monasterii quod in fundo patris mei nunc inhabitat familia Christi, et ubi ipse genitor meus, ut memini, jam sexagenarius sponte fine tenus portavit jugum Domini. Parce, quæso, bone lector, nec molestum tibi sit, precor, si de patre meo aliquid memoriæ tradiderim litterarum; quem non vidi ex quo me ut exosum sibi privignum et pro amore Creatoris pepulit in exilium. Jam XLII anni sunt, in quibus multæ mutationes rerum late per orbem factæ sunt. Nunc ad inceptam revertar materiam. Hæc itaque scribebat Ordericus quadraginta duobus annis post fundatum monasterium, id est anno 1127 vel 1128 [Cfr. ibid., cap. 9 extr. (p. 375).] . Deinceps vero in reliquis suæ Historiæ ecclesiasticæ libris octo nusquam meminit monasterii Salopiensis nec ullum commercium cum illo se habuisse significat. Nihil igitur mirum apparet quod non audiit de aliqua translatione reliquiarum ad illud monasterium facta, aut, si forte audierit, illam in suo libro describere neglexit.

[32] [nisus est Fleetwood),] Tandem, quod anonymus aliquis monachus Salopiensis, qui seculo XIII vel forte XIV ex duplici Vita jam vulgata compendium concinnavit, nomen Henrici substituerit pro Stephani, facile inde ab eo factum supponi potest quod exordio narrationis Roberti [Translat. num. 3.] nomen Henrici, primi utique, non secundi, revera occurrit, quo regnante res tractari cœpit. Sed etsi nulla illius substitutionis ratio reddi posset, non esset profecto cur auctoritatem incerti illius et sequioris ævi scriptoris præponeremus auctoritati Roberti, testis oculati, cujus testimonium tam disertum nobis servavit codex ipso seculo quo vixit Robertus descriptus.

[33] [ibi quoque miraculis et concursu populi claret, et confraternitas sub sanctæ patrocinio instituta est;] De cultu S. Wenefredæ in civitate Salopiensi pauca habemus monumenta. Concursum fidelium ad ejus reliquias et miracula sanctæ virginis intercessione impetrata rursus generalibus tantum his verbis memorat Robertus: Ubi ad ostendendam beatæ virginis prærogativam ægrotis sanitates tribuuntur et fiunt innumeræ virtutes [Translat. num. ult. extr.] . Teste Thoma Pennant [Tours of Wales, tom. I, p. 49; tom. III, p. 247.] , confraternitas Salopiæ instituta fuit sub tutela S. Wenefredæ circa annum 1396. Hujus confraternitatis signum seu, ut, aiunt, sigillum æreum penes se habuit Pennant. Media ejus pars exhibebat repræsentationem martyrii quod virgo pro castitate servanda passa est; supra hanc apparebat crux forma litteræ T, inter duas litteras T. M., quibus exhibetur tempus confecti signi, videlicet abbate Thoma Meynde, qui cœnobii regimen tenuit ab anno 1459 ad annum 1499; in inferiori parte incisa erant clavis et gladius, insignia scilicet monasterii SS. Petri et Pauli; et in ambitu totius signi legebatur hæc inscriptio: SIGILLŪ CŌE FFRATERNITAT BEATE WENEFRIDE VIRGINIS Ī ECCĪA SC̄E CRUC I: FRA MONASTER. SC̄I PETRI SALOPIE. In eadem ecclesia appensa erat campana S. Wenefredæ nomine insignita, cui inscripti erant hi versus:

Sancta Wenefreda, Deo hoc commendare memento,
Ut pietate sua nos servet ab hoste cruento.

et paulo inferius

Protege prece pia quos convoco, virgo Maria [Ibid., tom. I, pp. 49, 50.] .

Idem Thomas Pennant memorat [Tom. III, p. 246.] testamentum Guilielmi Beauchamp, comitis Warvicensis, conscriptum anno 1437, quo effigies quatuor aureas, sui similitudinem exhibentes, confici et totidem ecclesiis offerri jubet: harum autem ecclesiarum una designata erat titulo S. Wenefredæ in civitate Salopia.

[34] [paucæ ejus reliquiæ] Exuviæ S. Wenefredæ in cœnobio Salopiensi manserunt usque ad seculum XVI. Quo tempore, in lugenda illa clade qua tot sacra instituta in Anglia perierunt, dissipatæ sunt. Is autem qui impia manu arcæ qua continebantur securim impingere præsumpsit, mox, ut fertur, divinam ultionem expertus est et confracto crure misere occubuit [Meyrick, p. 53.] ; ejus vero qui eamdem effodit nervi paralysi resoluti sunt [Dugdale, Monasticon, tom. III, p. 515.] . Sed et illarum nonnihil piorum catholicorum industria servatum fuisse inde colligitur quod ineunte seculo XVIII P. Ludovicus de Sabran, tunc præpositus provinciæ Anglicæ Societatis Jesu, digitum S. Wenefredæ, quem impetraverat a nobili matrona marchionissa de Powis, Romam misit: ubi elegantis operis pyxide conclusus et collocatus est in collegio Anglico [Foley, Records of the english province of the Society of Jesus, tom. IV, p. 552.] . Qui sacer thesaurus forte idem est cum eo de quo jam dicturi sumus.

[35] [usque ad nostra tempora] Aliqua nempe exigua particula reliquiarum beatæ virginis usque ad nostra tempora asservata est Romæ, et hujus dimidia pars ante hos triginta quinque annos restituta fuit Angliæ opera R. P. Albani Christie, nunc sacerdotis Societatis Jesu. Rem ex ipsius P. Christie ore excepi. Dum scilicet adhuc secularis anno 1852 Romæ operam dabat disciplinis theologicis, rogatus fuit ex Anglia ut aliquid reliquiarum S. Philomenæ postularet; sed nullæ in Urbe repertæ sunt. Dum autem in lipsanotheca catalogum reliquiarum perlustraret, reperit quasdam illic servari S. Wenefredæ; moxque a Cardinali Asquini, tum Præfecto Congr. SS. reliquiarum, impetravit ut harum dimidia pars sibi traderetur. Hæc, hierothecæ inclusa, quam præbuit studiorum ejus consors, nunc et ipse sacerdos Societatis Jesu, R. P. Joannes Wynne, donata est sacerdoti cui commissa erat cura catholicorum in oppido Holywell. Qui quum ab episcopo Salopiensi, secundum præscriptionem sacrorum canonum, facultatem flagitasset eam publice venerationi fidelium exponendi, ipse episcopus ejus partem postulavit pro ecclesia sua cathedrali. Supersunt itaque nunc temporis tres exiguæ particulæ reliquiarum S. Wenefredæ, quarum una conservatur Romæ, altera in ecclesia Salopiensi, tertia in oratorio catholico apud Holywell.

[36] [asservatæ sunt.] Vidi etiam in Holywell fragmentum tabulæ durissimi roboris, amplitudine circiter pollices anglicos decem seu viginti quinque centimetra in unam partem, quatuor pollices in alteram patens, quod olim Guitheraci cum altero minori eidem affixo pertinuisse dicebant ad arcam S. Wenefredæ. Fragmentum illud, a viro qui apud anglicanos in antiqua ecclesia Guitheriacensi sacristæ munere functus erat acceptum, oratorio S. Wenefredæ donavit prædictus P. Joannes Wynne. Quum tamen certa desiderentur testimonia quibus authenticum comprobetur, non exponitur fidelium venerationi, sed in oratorii sacristia asservatur.

[37] [Memoriæ S. Wenefredæ recolendæ dies 3 novembris Guitheriaci et inde a seculo XV per totam Angliam atque in recentioribus martyrologiis assignata;] Solemnitas S. Wenefredæ Guitheriaci ex antiqua traditione etiam apud anglicanæ ecclesiæ sectatores celebrari consuevit die 3 novembris [Thomas, St. Asaph, p. 545.] ; unde, ut id obiter advertam, efficaciter confirmari videtur hanc fuisse diem mortualem illius, non vero translationis [Cfr. supra, num. 23.] ; nemini enim apud Guitheriacenses in mentem venire potuit ut publica festivitate celebraretur illa dies qua corpus sanctæ suæ patronæ ipsis ablatum fuit potius quam ea quæ beata ejus ibidem morte insignis erat. Eamdem illam diem 3 novembris ejusdem memoriæ per totam Angliam officio novem lectionum et missa recolendæ constituit anno 1420 Henricus Cantuariensis archiepiscopus in synodo provinciali [Alford, Annal. Eccl. Angl., ad an. 1138 (tom. IV, part. II, p. 12).] : quod officium et missa leguntur in antiquis breviario et missali ecclesiæ Sarisberiensis. Inde et calendariis ac martyrologiis (non in antiquioribus seculo XV) eadem die annuntiatio ejus festivitatis inserta est, videlicet calendario de Arbuthnoth et calendario missalis Herfordiensis [Edit. Rotomagi an. 1502.] , Usuardi auctario Hagenoyensi et editionibus Lubeco-Coloniensi et Molani, martyrologiis Galesinii et Canisii seu Walasseri, martyrologio anglicano Richardi Challoner, Arturi de Monasterio Sacro Gynecæo, martyrologiis vel menologiis Benedictinis Arnoldi Wion, Menardi, Bucelini, Herediæ, Cherlei et Lechneri (apud Ranbeck vero ad diem 2 novembris), ac denique Martyrologio Romano his verbis: In Anglia, sanctæ Wenefredæ virginis et martyris. In martyrologio Anglicano secundum usum Sarisberiensem præterea annuntiatur S. Wenefredæ decollatio ad diem 22 junii.

[38] [eadem die colitur et nunc, præcipue in diœcesi Salopiensi; ecclesiæ ejus nomine dedicatæ.] Nostris diebus in ecclesiis catholicis Angliæ colitur S. Wenefreda die 3 novembris officio ritus duplicis minoris, duplici vero primæ classis in diœcesi Salopiensi, pro qua tota concessa est a sancta sede indulgentia plenaria omnibus fidelibus qui illa die confessi et sacra communione refecti, aliquam ecclesiam aut oratorium publicum visitaverint ibique oraverint ad obtinendum veræ fidei in diœcesi incrementum. Concessa est præterea indulgentia plenaria singulis anni diebus lucranda iis qui illam visitationem peregerint in oratorio S. Wenefredæ in Holywell et indulgentia centum dierum omnibus qui devote oraverint ad prædictam intentionem coram effigie sanctæ in eo oratorio posito. Ceterum de cultu ac præcipue de sacro fonte S. Wenefredæ in Holywell fusius agemus infra in Appendice Actis subjicienda. Aliæ autem ecclesiæ aut sacella, præterquam Guitheriaci et in Holywell, S. Wenefredæ nomine in Wallia dedicata non indicantur. Citantur quidem ecclesiæ duæ, in Talgarth scilicet et in Vainor [Lewis, Topogr. Dict. of Wales, ad hæc verba.] , qui vicus uterque in comitatu Brecknock situs est, S. Gwendolinæ sive Gwenvrewi titulo consecratæ; sed utrum Gwenvrewi illa eadem censenda sit cum sancta nostra Wenefreda definire non ausim. Extra Walliam vero quatuor invenio ecclesias, nunc anglicanas, S. Wenefredæ vocabulo insignitas, videlicet: Branscombe et Manaton in comitatu Devon [Lewis, Topogr. Dict. of England, tom. I, pp. 216, 233.] ; Screveton, in comitatu Nottingham [Ibid., tom. IV, p. 28.] ; et Stainton, in comitatu York [Ibid., p. 155.] .

[Annotatum]

* Montgomery.

§ V. De sanctis viris quibuscum S. Wenefreda conversata esse traditur.

[S. Beunoi genus,] Horum præcipuus fuit primus virginis in vita spirituali dux et magister S. Beunous. Cujus quam celebris fuerit cultus in Wallia testantur, præter multitudinem ecclesiarum vel sacellorum quæ ipsi dedicata sunt [Cfr. infra, num. 42.] , multiplex stemma genealogicum descriptum in Bonedd y Saint [Myv. Arch., tom. II, p. 28.] et in Achau y Saint [Cambro British SS., pp. 267, n. 33.] et subjectum ejus Vitæ [Ibid., pp. 21, 308.] , in quo ultimo ejus stirps deducitur per generationes octodecim usque ad Annam consobrinam B. Mariæ Virginis, ac Vita ejus cambrice scripta, edita a W. J. Rees [Ibid., p. 13 – 21 (anglice, p. 299 – 300).] . Genealogia in Achau y Saint his verbis concepta est: Beino fuit filius Bugi, filii Gwynllyw, filii Glywys, filii Tegid, filii Cadell; et Pheren, filia Llevddyn Llwyddawg, de civitate Edino in septemtrione, fuit mater ejus. Patruum habuit Beunous S. Cadocum (cambrice Kadwc), filium scilicet Gwynllywi [Bonedd y Saint in Myv. Arch., tom. II, p. 30.] , et matrueles S. Kentigernum (cambrice Kyndeyrn) [Ibid., p. 34.] ac S. Elerium [Cfr. infra, num. 47.] . Alius autem a Beunoo nostro fuisse videtur is qui memoratur in Achau y Saint, num. ult. [Cambro Brit. SS., pp, 271, 601. Cfr. Bonedd y Saint, tom. cit., p. 38.] : Nomina septem beatorum consobrinorum fuerunt Beino filius Insi, Cawrdav filius Caradoci, Deinoel filius Dunawdi Vawr, Seiriol filius Oweni Danwyn, Dewi filius Sanddei, et Cybi filius Selifi.

[40] [migrationes, commoratio in Holywell,] Secundum Vitam cambricam, S. Beunous oriundus fuit ex oppido quodam, nomine Banhenic, in Powisia super Sabrinam flumen sito. Patrem habuit Bugi seu Hwygi, qui et ipse ut sanctus colitur, matrem vero Beren seu Perferen. Quibus ætate provectis et rectitudine vitæ Zachariæ et Elisabeth, parentum S. Joannis Baptistæ, sanctitatem referentibus, abjecta jam spe liberorum, angelica visione indicatum est filium eis nasciturum Deo et hominibus amabilem, qui fuit S. Beunous. Beatus puer, a parentibus primo pie educatus, deinde litteris imbuendus traditur S. Tangusio. Apud quem sacras litteras et canones ecclesiasticos edoctus, sacerdos ordinatur et ab Ynyr Gwent (Herefordiæ) rege, cui ob eximias virtutes suas apprime carus erat, præter alia dona accepit tres villas in occidentali parte hodierni comitatus de Hereford, ubi monasterium constituit, in loco, ut videtur, qui adhuc ab ejus nomine Llanveynoe, id est ecclesia Beunoi, nuncupatur. Deinde patris sui ægritudine in patriam revocatus, et eo mortuo, ibidem aliquantulum commoratus, a Mauno, Brochwaelis filio, obtinuit locum qui vocatur Aberrhiw (in Montgomeryshire). Sed et inde mox recessit, ut Anglorum huc accedentium consortium vitaret, et ulterius cum discipulis suis migravit septemtrionem versus, atque in loco Gwyddelwern, sibi a Cynano seu Conano, et ipso Brochwaelis filio, donato ecclesiam ædificavit. Rursus tamen ex hoc loco excedere coactus importunitate cognatorum Cynani, filiorum Selyff, ad extremam oram septemtrionalis Cambriæ juxta Dewam fluvium pervenit: ubi a Temic, S. Wenefredæ patre, benignissime susceptus, constructa ecclesia, aliquot annos commoratus est. Refertur hic a scriptore historia necis et resuscitationis S. Wenefredæ omnino sicut in Vita ipsius Wenefredæ, licet longe brevius, et additur Cadvanum regem, viso hoc miraculo, ad fidem Christi conversum esse et Beunoum in eodem loco remansisse usque ad regis obitum: unde satis demonstratur eam relationem non esse haustam ex Actis S. Wenefredæ vel ex eodem fonte.

[41] [vita monastica in Clynnog et pius ibidem obitus post insignia] Pergit Vita narrando Beunoum post mortem Cadvani adivisse Cadwallanum ejus successorem et ab eo recepisse locum quemdam in territorio Avon, appellatum Gwaredauc, tradito vicissim sceptro aureo quod dederat ipsi Conanus. [patrata miracula;] Quum autem ecclesiam ibidem ædificaret, supervenit mulier, infantem ulnis gestans cui locum illum ex jure paterno deberi asseruit; statimque Beunous regem convenit, tunc residentem in civitate quæ postea vocata est Carnarvon, eique exprobravit quod donarat terram non suam, aliumque locum sibi assignari postulavit vel sceptrum aureum restitui. Rex utrumque respuit: unde maledixit illi Beunous et sic ab eo recessit. Abeuntem vero secutus est consobrinus regis, nomine Guideuit, et ad compensandam illatam injuriam tradidit ei locum cui vocabulum Kelynauc seu Clynnog: ubi Beunous monasterium construxit et post aliquot annos obiit die septimo post pascha. Interea iterum mulierem, filiam Ynyr Gwent regis, a viro suo decollatam, vitæ restituit: in cujus nece, sicut in nece S. Wenefredæ, fons e terra profluxisse refertur qui a mulieris nomine Digwci Fons appellatus est. Sed et mulieris occisorem, ab ejusdem fratre capite amputatum, et ipsum sanctus ad vitam revocavit.

[42] [ecclesiæ ejus nomine consecratæ;] Hæc de vita S. Beunoi. Visuntur in Cambria ecclesiæ vel sacella non minus quindecim sub ejus nomine dedicata, videlicet Llanveynoe seu Llanfeuno in comitatu Hereford, Gwyddelwern et Llanycil in comitatu Merioneth, Berriew seu Aberrhiw et Bettws in comitatu Montgomery, Llanasaph seu Gwespyr (quod sacellum nunc dirutum est) in comitatu Flint, Clynnog-Fawr, Carngiwch, Bottwnog, Dolbenmaen, Penmorva, Pistyll et Pwhllheli [Rice Rees, Welsh Saints, p. 117, not.] in comitatu Carnarvon, Aberffraw et Trefdaeth in comitatu Anglesey [Rice Rees, op. cit., p. 268; Lewis, Topogr. Dict. of Wales, ad singula locorum nomina præter Pistyl et Pwllheli.] : harum ecclesiarum quæ supersunt vel instauratæ sunt, seu fere omnes, obtinent nunc anglicani. In Holywell nullæ quidem ædes sacræ sub nomine S. Beunoi dedicatæ sunt, sed usque in hodiernum diem agri quidam in colle fonti S. Wenefredæ ex occidentali parte supereminente appellantur Gerddi St. Beuno seu Horti S. Beunoi.

[43] [cultus popularis erga illum in Clynnog] Præcipue autem celebratur S. Beunous in Clynnog-Fawr, quo loco ultimum vitæ tempus degisse et supremum diem obiisse fertur. Vidit ibidem Joannes Leland antiquam ecclesiam in qua sanctus jacebat sepultus, juxta quam altera recens tunc ædificata erat. Quo tempore vero illuc se contulit Thomas Pennant, id est extremo superiori seculo, vetus illa ecclesia diruta erat et ejus loco visebatur sacellum, quo ab ecclesia recentiori aditus erat per angustam mesaulam lapidibus amplis et planis coopertam, quæ sola reliqua videtur ex antiquis ædibus. In medio sacello exstabat S. Beunoi sepulcrum, in modum altaris conformatum. Illuc quondam concurrere solebant infirmi, et noctem sepulcro incubantes transigere ut valetudinem recuperarent. Præsertim vero afferebantur infantes et pueri, quos primo intingebant sacro fonti ecclesiæ propinquo, deinde sepulcri lapidi juncis strato impositos noctem integram detinebant. Vigebat adhuc eodem tempore consuetudo offerendi in ecclesia S. Beunoi dominica SS. Trinitatis, qua die sancti memoria colebatur, vitulos et agnos quos nasci contigerat signo quodam in aure notatos quod vocari consueverat Nod (id est signum) Beuno. Pecuniam ex horum animalium venditione comparatam mittebant custodes ecclesiæ in arcam quamdam in trabecula roborea excavatam, quæ claudebatur triplici clave: hæc arca vocabatur Cyff (id est arca) St. Beuno; unde et in proverbium cessit apud Cambros ad significandam rem difficillimam: Haud majoris laboris esset effringere arcam sancti Beunoi [Pennant, Tours in Wales, tom. II, p. 397 – 399. Cfr. Dugdale, Monast. Anglic., tom. V, p. 631.] . Mox vero postquam hæc scribebat Pennant, ineunte hoc seculo, spe (vel prætextu) corpus S. Beunoi reperiendi, amotum est monumentum sepulcri et oblationes cessasse dicuntur [Ibid., p. 399, nota editoris.] .

[44] [et mentio ejusdem apud martyrologos.] Memoria S. Beunoi in Martyrologio Richardi Challoner et inde in Philippi Ferrarii Catalogo Sanctorum signata est ad diem 14 januarii; apud Benedictinos vero Menardum, Bucelinum, Heredia, Cherle et Lechner, ad diem 2 novembris. Ejus tamen festivitas celebrari olim consueverat in Clynnog die dominica SS. Trinitatis [Cfr. num. præc.] ; eamdem cl. Rice Rees [Welsh Saints, p. 268.] assignat diei 24 aprilis.

[45] [De SS. Deifero] S. Deifer, cambrice Dieyuyr, Diheufyr, Deifr, Diar, Deir, ad quem divina revelatione directa est S. Wenefreda post mortem S. Beunoi [Vit. II, numm. 22, 23.] , filius erat Arwystli Gloff (al. Aristobuli paralytici) et Lywannedæ filiæ Amelavdi Wledyg [Bonedd y Saint in Myv. Arch., tom. II, p. 39.] . Fratres habuit SS. Tyfydrog, Teyrnog et Tudyr, sororem S. Marchell seu Marcellam [Ibid., pp. 55, 54, 47. Cfr. Rice Rees, Welsh Saints, p. 276.] , patruos SS. Gwynodl, Merin, Seucfyr, Tudglyd, Tudno et Tyneio seu Deneio [Ibid., pp. 30, 44, 48, 52, 54, 55. Cfr. Rice Rees, p. 236.] . Præcipue colebatur olim in oppido Bodvari [Cfr. infra Annot. ad Vit. II, num. 22.] . Nullum tamen ibidem ejus nomine insignitum est oratorium, sed visitur tantummodo trecentis circiter passibus ab ecclesia distans fons (Ffynnon Diar) quem prodigiose e terra elicuisse fertur [Cfr. Vit. II, num. 22.] . Illuc solemni pompa accedere consueverant die Ascensionis Domini memoriæ sacro incolæ loci, et litanias, decem mandata decalogi, epistolam et evangelium apud illum recitare. Mos quoque obtinuerat ut etiam a pauperrimis offerretur pro pueris, postquam novies fontem circuierant, pullus gallinaceus vel gallinula, secundum sexum scilicet ipsius pueri, necnon ut infantes ad tres fontis angulos usque ad collum in aquam demitterentur ut ne plorarent noctu [Thomas, St. Asaph, p. 281.] . S. Deiferi festivitas apud Challoner signata est ad diem 16 martii, apud Ferrarium vero, ad diem 7 ejusdem mensis.

[46] [et Saturno.] S. Saturni [Cfr. Vit. II, num. 23 – 25.] , cambrice Sadurn, nomen reperitur etiam in Bonedd y Saint [Myv. Arch., tom. II, p. 52.] , nulla tamen adjuncta genealogia, et ibidem memorantur ecclesiæ sub ejus vocabulo dedicatæ in Mon et in Emlyn, seu Llandsadwrn in comitatu Anglesey et Hennlan in comitatu Denbigh [Cfr. Lewis, Topogr. Dict. of Wales, ad hæc verba.] . Hæc ab anglicanis instaurata est anno 1806, altera anno 1829, quibusdam tamen veterum ædium partibus servatis. Inter has conspicitur parieti qui chorum ab inferiori basilica dividit infixa antiqua effigies capitis, quæ sacerdotem repræsentare videtur et cui nunc supposita est vetus inscriptio inter disjectos diruti ædificii lapides reperta, ubi legitur charactere romano expressum nomen Saturninus [Ibid.] . De Saturni vero historia nihil compertum est præter ea quæ leguntur apud Robertum Salopiensem in Actis S. Wenefredæ. Ejus memoria annuntiatur apud Challoner ad diem 3 novembris, in supplemento vero seu inter addita et emendata, ad diem 30 ejusdem mensis.

[47] [De S. Elerii stemmate genealogico,] S. Elerius non exiguum locum occupat in Vita S. Wenefredæ [Vit. II, num. 25 – 33.] . Agnoscendus videtur in notitia genealogica de Leuddad seu Llowdog, quæ legitur in Bonedd y Saint [Myv. Arch., tom. II, p. 46. Cfr. ibid., p. 42 init.] et in Achau y Saint [Cambro Brit. SS., pp. 266, 594 (sub num. 22).] , his fere verbis (prætermissis scilicet variantibus lectionibus, quæ nullius momenti sunt ad rem nostram): Lleuddad in Bardsey, et Baglan in Coel et Eleri apud Pennant Gwytherin in Rhyvoniawg et Terygon Iscoed, fuerunt filii Dingadi, filii Nuddi Haell, filii Seuilli, filii Cedigi, filii Maxeni Wledig; et Thenoi, filia Llewddyni Luiddawg, ex civitate Edino in septemtrione, fuit ejus mater. Unde et colligitur S. Elerium fuisse matruelem S. Beunoi: nam et Pheren, hujus mater, filia erat Llewddyni Luiddawgex civitate Edino in septemtrione [Cfr. supra, num. 39.] . Inter filios Dingadi ac proinde inter Elerii fratres computandus est etiam, secundum Bonedd y Saint [Tom. cit., p. 44.] , S. Gwytherin, a quo vicus, ubi ipse et Elerius commorati sunt et S. Wenefreda sepulta est, nomen accepisse dicitur.

[48] [perperam a cl. Rice Rees alteri attributo;] Prætermittendum tamen silentio non est, a cl. Rice Rees nomen Eleri in notitia genealogica modo citata non applicari Elerio nostro, sed ejus judicio ibidem significari Eleriam quamdam, filiam Dingadi [Welsh Saints, p. 275.] : cujus interpretationis, credo, nulla alia probatio afferri potest nisi quod in Bonedd y Saint notitiis propriis de Eleri de Gwytherin [Myv. Arch., tom. II, p. 42 init.] (ubi consulenda indicatur genealogia Lleuddadi), præmittitur mentio alterius Eleri, quæ fuit filia Brychani et uxor Ceredig filii Cuneddæ Wledig et mater Sanddei, patris David episcopi Menevensis [Ibid., p. 41 extr.; Achau Saint Ceymrig, n. 59 (ap. Rees, Cambro Brit. SS., pp. 271, 600.] . Verum ne hanc opinionem sequamur prohibet nos quod ex una parte nulla aliunde habetur notitia alicujus sanctæ Eleriæ quæ in Gwytherin vixerit, ex alia vero admittendum esset nullam in Bonedd y Saint mentionem fieri Elerii nostri, quem in Gwytherin cultum fuisse aliunde constat; immo et refutanda foret auctoritas Bonedd y Saint, quum in eo documento inter notitias proprias de Eleri de Gwytherin [Loc. cit., p. 42 in.] et hæc legatur: Eleri ymhenant Gwytherin yn Rhyfoniawg, a Theon ei fam. Buchedd Gwenfrewi; id est: Eleri in Pennant Gwytherin in Rhyfoniawg, et Theonia ejus mater. Vita Wenefredæ: ubi ex mentione Vitæ S. Wenefredæ manifeste significatur Elerius noster.

[49] [de ejusdem historia, mentione apud martyrologos] De S. Elerio Joannes Leland [De Scriptoribus Britannicis, p. 75.] et ex eo Joannes Balæus [Script. Brit., tom. II, p. 28.] : Elerius Cambrius olim fuit atque adeo nunc est in suo apud Britannos pretio. Crediderim studuisse primo ad ripas Elvii fluminis, ubi fanum est divo Asapho sacrum; posteaque strepitus et frequentiæ vitandæ causa, tamquam ad eremum abiisse. Illud apertissimum claret, erexisse illum monasterium circa vallem Clutinam, in quo numerus erat et virorum et feminarum insignis: inter quas Guenvreda vel Wenefreda, nobilissima virgo, alumna Beunoi, erat, quæ gladium impotentis juvenis Caradoci abscica cervice pertulit. Sed nullum aliud horum fundamentum habuisse videtur Leland quam ipsa S. Wenefredæ Acta. Subjungit Balæus: Contexuisse creditur Elerius Vitam Wenefredæ lib. I [Cfr. supra, num. 4.] atque alia quædam. Claruisse etiam fertur anno a salutis nostræ initio per Christum 660 sub Cadwallone Britannorum rege. — Festum diem S. Elerii celebrari aiunt 13 junii [Metcalf, Life of St. Wenefride, Pref.] , sub quo die memoratur in Martyrologio Britannico Richardi Challoner et apud Ferrarium. Sub ejus nomine olim fuisse dedicatam ecclesiam Guitheriaci tradit Metcalf [Ibid., p. 98.] ; quæ tamen antiquiori dirutæ jam dudum substituta fuerat, dedicata dicitur sub nomine S. Jacobi [Lewis, Top. Dict. of Wales, v° Gwytherin; Thomas, St. Asaph, p. 544.] ; nostris autem diebus, anno 1869, novum ecclesiæ ædificium consecratum est ab anglicanis titulo S. Wenefredæ [Thomas, p. 545.] .

[50] [et cultu.] Alias ecclesias S. Elerii nomine insignitas certo comperire non potui. Quamvis enim synonyma censeantur Elerii et Hilarii vocabula [Ibid., pp. 544, 384.] nec videatur probabile omnes ecclesias quæ a S. Hilario nuncupantur, ut Trefilan in Cardiganshire, Eglwys Rhos in Carnarvonshire, Denbigh et Erbistock in Denbighshire, Sancti Hilarii in Glamorganshire [Rice Rees, Welsh Saints, pp. 328, 331, 333, 339.] , doctoris illius Pictaviensis titulo consecratas esse, quippe qui præcipua ulla commercia cum Britannis insularibus habuisse non legatur (neque enim hæc sufficienter demonstrat inscriptio Libri de Synodis quem communiter direxit Hilarius singularum gallicanarum et etiam provinciarum Britannicarum episcopis) [Hilarii opp., ed. Bened., tom. II, p. 457 (Migne, tom. X, p. 479).] ; quamvis, inquam, hæc vera sint, attamen non minus certum est S. Hilarii cambricum nomen fuisse Elian, quod jam dudum communiter censent cambricarum rerum eruditi [Pennant, tom. II, p. 56; Rice Rees, p. 267; W. J. Rees, p. 496, not. 1; Lewis, v° Llanellian.] et, præter alia argumenta, demonstrat calendarium cambricum seculi XII supra citatum [Numm. 12, 14.] , ubi ad diem 14 januarii S. Hilarius Pictaviensis vocatur Elian Esgob; quumque inter sanctos cambros reperiatur quidam Elian, Elerio nostro celebrior, videlicet Elian Keimiad, filius Callgu Redegoc, filli Carcludwysi, filii Cyngani, filii Ypswysi, filii Cadrawdi Calchfynyd; et Thegvan (al. Chenaf, Gyna, Chena, Canna), filia Tewdwri Mawr, fuit mater ejus [Bonedd y Saint (Myv. Arch., tom. II, p. 41).] , facile admiserim post cl. Rice Rees [Welsh Saints, p. 267.] , cum hoc potius quam cum Elerio fuisse confusum Hilarium Pictaviensem.

[51] [De S. Theona Elerii matre.] S. Theonia, Elerii mater, non solum ex Actis S. Wenefredæ [Vit. II, num. 26 – 29.] nota est, sed etiam ex ipsius S. Elerii genealogia in Bonedd y Saint, ex qua et colligitur eam fuisse sororem matris S. Beunoi [Cfr. supra num. 47.] . Ex solis autem S. Wenefredæ Actis excerpta sunt quæ de S. Theonia refert Richardus Challoner in suo Martyrologio Britannico ad diem 3 novembris. Ubi universim advertendum venit nullius ex sanctis qui in Actis S. Wenefredæ nominantur, præter ipsius Wenefredæ, mentionem fieri in martyrologiis classicis vel in Martyrologio Anglicano secundum usum Sarisberiensem.

VITA PRIMA SANCTÆ WENEFREDÆ PERPERAM ADSCRIPTA S. ELERIO.

Wenefrida virgo, in Anglia (S.)

BHL Number: 8848

EX MSS.

Hanc edimus ex 1. Codice Musei Britannici Cottoniano Claud. A. 5, seculi XII, adjectis lectionibus variantibus ex 2. ejusdem bibliothecæ codice Lansdowne 436, sec. XIV. — Cfr. Comm. præv., numm. 1, 7.

PARS PRIOR.
DE HISTORIA S. WENEFREDÆ.

[S. Wenefreda, claro genere orta et a pueritia virginitatem professa,] Incipit vita sanctæ Wenfredæ, virginis et martyris [(Inc.-mart.) Incipit de sancta Wenefreda virgine et martyre 2.] . — Quanto [cfr. not. seq.] opere regis arcanum operire salubre est, tantopere Dei magnalia non revelare tormentuosum est. Quamobrem quicquid de beata Wenefreda, favente Deo, nobis traditione veterum manifestatum est, ad laudem ipsius Dei et ad virginis suæ merita declaranda, utpote dignum est, inchoandum [(Quanto-inchoandum) Quia virgo sancta Wenefreda sua corporali præsentia abbatiam monachorum nigrorum apud Salopiam, id est Provesbury, divina dispositione a Wallia illuc translata gloriose venustat et suo patrocinio protegit et adjuvat, aliqua de ejus gestis inter sanctos Angliæ interserere decrevimus 2.] . In diebus igitur [illis 2.] quibus Katuanus [Cathua 2.] super Venedociæ provincias [partes 2.] regnabat, strenuus quidam miles, trium dumtaxat possessor villarum, nomine Teuyth, Eylud filius [(T. E. f.) Teuiht (et ita deinceps) filius Cylut 2.] , in Tekeynglia [Tekeyngleya 2.] manebat a. Quarum prima Abeluyc, secunda Maynguen, tertia Guenphennaun appellabantur [(Quarum-appellabantur) om. 2.] . Huic Teuyth propago non fuit data, filia sola excepta, Wenefreda nuncupata [(f. s. e. W. n.) e. s. W. 2.] b. Hæc statim ab ineunte cœpit ætate sponsum adamare cœlestem [(cœp.-cœl.) æt. cœp. sp. cœl. amare 2.] , hominesque transitorios respuens, sibi soli [(s. s.) soli Christo 2.] suam dicavit [(s. d.) d. s. 2.] virginitatem. Quod [cfr. not. seq.] illius genitor comperiens, ex parte solicitatur mæstus, ex parte exultabat gratulabundus. Sibi enim inerat mæstitia eo quod prole carebat, illa sola excepta; et quod quidem gravius ferebat, ad observandum in posterum patrimonium viro illa nubere renuebat. E contra vero gratulatio inerat sibi suam prolem Dei se subdere ditioni. Cujus gratiæ causa proposuit heros liberalibus artibus suam tradere satam [(Quod-satam) Cujus sancto proposito congaudens pater, liberalibus artibus imbuendam tradere proposuit 2.] .

[2] [S. Beunoo, apud patrem ejus benignissime suscepto et villam construendæ ecclesiæ] Dumque [pro hoc numero et sequente hæc habet 2: Quod dum cogitaret, beatus Bennonus, multorum monachorum diversis locis habitantium abbas et pater, in domum descendit ipsius. Teuiht vero considerans eum virum egregie literatum, religione atque sanctitate præcipuum, dedit ei in patrimonio suo habitationis locum, filiam suam tradens ei erudiendam. Bennonus igitur fixit suum tugurium in convalle qui Britonum lingua Sechnant appellatur; ecclesiamque parvulam ibi construxit: in qua missas celebrans, divina quotidie pagina virginem Wenefredam diligenter instruxit. Siquidem Teuith domusque illius quotidie missarum officia adibant: quibus et Benonnus post celebrationem verbum Dei frequenter prædicabat.] in tali existebat proposito, beatus Bennonus c præsul [in textu præ, syllaba sul suppleta in margine alia manu.] , superfluitate filiorum Selym d mansione sua privatus, in domo descendit ipsius. Quem heros bene literatum [litteræ at emendatæ, prius literarum?] atque religiosum animadvertens, de sua eum consuluit nata, sibi ejusdem votum enucleans. Perpensis itaque prorsus militis elogiis, Bennonus inquit: Si Deo tuum in manu mea commendes prædium, tecum hic habitabo, divina lege tuam instruens genitam. Ad hæc Teuyth: Domine, si hoc in mea potestate constaret, nemo me avidius tale quid patraret. Sed nunc, serve Dei, nisi nimium diu tibi videatur, te hic morari desidero, quoadusque de talibus regis responsum recipiam. At ille: Carissime fili, progredere; teque Deus præcedat quo tuum reperias negotium. Teuyth igitur, a domo sua egrediens domo regis, domini ejus [vox deleta a corr. punctis suppositis et ejus loco in margine substituta vox sui.] palatium petiit, illum obnixe interpellans, ut sibi faveret quod de suo patrimonio deliberaret. Ille refert: O vir venerande, nequaquam mihi vel tibi sortitur tuum [cod. tamen.] sequestrare rus a provinciæ communione, ne sibi sit inutile vel meæ necessitati. Sed harum quamcunque villarum trium elegeris ad divinum officium tibi libere annuo, si placatus fueris; mihique reliquas relinque [vox suppleta alia manu.] .

[3] [assecuto, educanda committitur.] Audito itaque regis responso optimo, domum repedavit, quicquid a rege audierat Bennono referens: Ergo si mecum manere desideraveris, ait, ad Dei ministerium, ubi tibi videatur opportunius in meo elige patrimonio. Beatus Bennonus inquit: In Beluye solitudine mihi mansionem delibero. Quod et ita factum est. Bennonus igitur cum Teuyth patrocinio suum fixit tugurium in convalle, quæ Britonum lingua Sechnant e appellabatur; ecclesiamque parvulam ibidem struxit, in qua missam celebrabat, erudiens divina quotidie pagina virginem Wenefredam. Siquidem Teuyth domusque ipsius quotidie missarum officia adibant ubi Bennonus celebrationem categorizabat.

[4] [A Caradoco, regiæ stirpis juvene, sollicitatur ad stuprum, et ab eodem, prudenti virginis dissimulatione deluso,] Ea [pro hac prima phrasi (Ea-sale) hæc habet 2: Hiis itaque aliquo tempore durantibus, accidit quadam die dominica Teuiht cum uxore ad missam exisse more solito audiendam, sola Wenefreda domo relicta.] tempestate accidit quadem die dominica Teuyth cum uxore ad missam existere audiendam, Wenefredamque in domo ejus genitoris cunctatam fuisse, causa secum ferendi missæ necessaria, ignem videlicet et aquam cum sale. Interea Karadauc [Carodocus (et ita deinceps) 2.] , Alauc filius [(A. f.) om. 2.] , regali stirpe ortus [progenitus 2.] f, venatione [venationem 1.] ferarum fatigatus, domui [domum Teuiht 2.] appropiavit, potum quærens nimirum [om. 2.] , erat enim sitiens [valde sitiens 2.] . Ad quam ubi pervenit, quo villæ possessor erat interrogavit: secretum enim aliquod habebat, quod sibi denudare gliscebat [(ad quam-gliscebat) om. 2.] . Puella igitur [enim 2.] , in domo sola existens [(s. e.) e. s. 2.] , interroganti patrem ejus [(p. e.) preiñ 1; patremfamilias 2.] ocius occurrit; eumque eleganter salutans, ad audiendum Bennoni in missa prædicationem [(i. m. p.) missam 2.] parentes suos isse dixit [respondit 2.] . Caradoco itaque nymphæ [juvenculæ 2.] faciem candore roboreque confectam intuente, ipsamque totam forma [formosam 2.] et vultu idoneam [præfulgidam 2.] admirante, illius cor [(i.c.) c. i. 2.] in sui [ejus 2.] concupiscentia cœpit diffusum [om. 2.] exardescere. Deprehendensque [que om. 2.] illam solam in domo absque alterius testimonio, sitim obliviscens præ amoris [illiciti add. 2.] magnitudine intulit ei [(i.e.) puellæ intulit 2.] : O carissima virgo, meis adquiesce consiliis, mecum procorum familiaritatem patrando; te enim vehementer concupisco. Ad hæc virgo [(A. h. v.) Et virgo ad hæc 2.] : Domine mi, quale elogium est hoc, viri tam ingenui ut tu ad ancillam tam degenerem uti ego [ingrediaris add. 2.] . Iterum, Domine, nequaquam [om. 2.] hoc agere queo [nequeo 2.] . Desponsata sum enim [(s. e.) namque sum 2.] alteri viro, cui ad præsens nubere debeo [(cui-debeo) et idcirco alibi nubere non valeo 2.] . Audiens hæc, Caradocus furore repletus, ait: Dimitte insulsa hæc frivola nugatoria loqui [(n. l.) l. n. 2.] , et mecum commisceri consenti. Mihi nube, et ego te uxorem ducam. Videns igitur puella viri animum in æmulationem [(in æm.) vox in suppleta a corr. 1; æmulatione 2.] commotum, ad industriam se vertens, ne viri opprimeretur violentia, ait: Concede mihi, Domine, vestiarium meum intrare, ut ornata vestibus decenter [(o. v. d.) decentius o. v. 2.] tecum possim aptius commiscere [commisceri 2.] . Linquam enim, ut necesse est, ministerium mihi injunctum, et juxta vestrum ero arbitrium [(Linquam-arbitrium) om. 2.] . Respondit puellæ Caradocus: Si [sed 2.] nulla tibi inerit [insit 2.] mora, mihi [namque add. 2.] nimium non [om. 2.] videbitur te [vel 2.] aliquantulum operiri [om. 2.] .

[5] [fugiens capite truncatur;] Accepta igitur licentia, per thalamum vallem celeribus adivit passibus puella, cupiens quam citius [(q. c.) quamtocius 2.] se [om. 2.] a viri abesse conspectibus [(a. c.) c. a. 2.] . Karadocus itaque videns se virginis industria delusum, furore repletus, cum [om. 2.] calcaribus fortiter [(c. f.) f. c. 2.] punxit [pungit 2.] equum, puellam quærens comprehendere. Puella vero virum [currendo eum 2.] præcesserat quousque ad monasterii ostium pervenerat, pacis tutelam a Deo et Bennono assequi desiderans. Cumque suum infra limen voluit figere [(v. f.) f. vellet 2.] pedem, vir [ille Belial add. 2.] eam [om. 2.] framea anticipavit, ejus abscidens caput [(a. e. a. c.) cap. absc. ant. ipsam 2.]

[6] [sed mox, peremptore ejus divinitus punito et prodigioso fonte in loco occisionis exorto, a S. Beunoo revocatur ad vitam.] Quod parentes sui intuentes [contuentes. et add. ex subito eventu rerum 2.] , in extasi aliquamdiu detenti sunt [(d. s.) s. d. 2.] . Et [sed 2.] ad se [post modicum add. 2.] reversi [revertentes, et add. et præ doloris vehementia pæne deficientes 2.] , lacrimis maduerunt [se madebant 2.] miserandis. Bennonus quoque perniciem hanc [om. 2.] conspiciens, mœstitia permaxima irretitus est; altareque [que om. 2.] relinquens ocius ostium [(o. o.) ost. oc. 2.] adivit, scire volens quis hujuscemodi peregisset cædem. Erectis [que add. 2.] oculis contemplatus est [(c. e.) contemplans 2.] Karadocum cruentum [cruentatum 2.] adhuc [om. 2.] cum gladio in manu sanguinolento stantem; animadvertensque istud a Caradoco fieri, eum [(stantem-eum) facti non pœnitentem, immo bene se fecisse jactitantem 2.] in eodem loco maledixit. Statimque in conspectu ejus ille liquefactus est ut ab igne cera [(u. a. i. c.) sicut cera a facie ignis 2.] g. Deinde Bennonus ad cadaver revertens [reversus 2.] , caput, ictu gladii intus projectum, corpori deforis jacenti coaptavit, Deum obnixe [devotius 2.] interpellans [ut add. 2.] illud vivificare [vivificaret 2.] corpus, ne gauderet super illo inimicus. Et mox cum prece [(c. p.) illo deprecante 2.] corpus cum viribus resumpsit animam, cicatrice nisi [nonnisi 2.] exili in cervice non [om. 2.] apparente h. Area vero sanguine ejus infecta [(e. i.) virginis madefacta 2.] crepuit, torrensque [moxque 2.] fons ibidem [(f. i.) i. f. 2.] irriguus scaturivit i. Cujus lapides usque in hodiernum diem, utpote in [om. 2.] die prima, sanguinolenti videntur; mussa etiam [illius add. 2.] ut thus odorat, et diversis languoribus medetur [(l. m.) m. l. 2.] j.

[7] [Deinde digresso magistro suo, deinceps, ut ille rogaverat,] Bennonus itaque, aspiciens Deum propter eam hujuscemodi peregisse miraculum, sibi in audientia parentum suorum inquit [(Bennonus-inquit) pro hac prima phrasi legitur in 2 magna pars capitis VI (numm. 14, 15) Vitæ prolixioris, editæ infra, nonnullis vari antibus lectionibus, quas distincte notare operæ pretium visum non est.] : Soror mi [ita 1; inquit, dilectissima 2.] , hunc [ut cerno add. 2.] Deus tibi destinavit [(t. d.) d. t. 2.] locum; meque oportet alias tendere, ubi [At ubi 2.] Deus mihi providerit perendinare [perhendinari 2; ed. Rees per Bendmare!] . Mihi autem [(pro mihi autem) hanc solam, si placeat, mecum age misericordiam, ut recentior altrinsecus mutuæ caritatis vigeat memoria 2.] circa hunc diem unoquoque anno hoc facito [(h. f.) om. 2.] : casulam mihi dirige [om. 2.] de vestro [tuo 2.] opere proprio [(o. p.) p. o. et add. affer. At illa 2.] . — Domine mi [om. 2.] , inquit, hoc tibi impendere meo non extat molestum cordi [(meo-cordi) cordi meo jocundum existeret 2.] , sed permaxima mihi videtur difficultas, id qualiter ad te pervenerit: ignoro enim [(i. e.) maxime cum ignorem 2.] quo habitaveris [iturus sis 2.] . Cui sanctus: De hoc tibi absit sollicitudo. Saxum [namque add. 2.] extat in medio fontis rivo, supra [super 2.] quod meas consuevi ruminare preces [(r. p.) p. r. 2.] . Superpone huic in constituto termino [(c. t.) t. c. 2.] casulam: et si mihi advenerit, adveniat [veniat 2, et subjuncta sunt ultima pars capitis VI (num. 15) Vitæ prolixioris et quædam ex medio fere capite VII (num. 16).] . Sic ab invicem [(S. a. i.) His dictis 2.] post benedictionem mutuam disgregati sunt [(d. s.) discesserunt 2.] .

[8] [quotannis casulam, saxo impositam et sic per mare translatam, ad eum misit: qua indutus Beunous a pluviæ et venti injuriis immunis servabatur.] Beata vero Wenefreda in supra dicta eremo multis diebus suam peregit vitam, utpote Bennonus sibi consulerat [(Beata-consulerat) pro hac phrasi leguntur in 2 nonnulla desumpta ex medio capite VIII prolixioris Vitæ (num. 18).] . In [Recordata etiam verborum Benomi (In om.) 2.] annis quoque [om. 2.] singularibus [singulis 2.] , in [beati add. 2.] Johannis Baptistæ vigilia, casulam hoc modo [(h.m.) modo prælibato 2.] Bennono transmittebat. Super saxum illam aptabat; saxum vero ipsam [(super-ipsam) quam super saxum in torrentis medio coaptatam, saxum illam 2.] interius et [om. 2.] exterius siccam cum fontis fluctibus labans, usque in mare deferebat, et sic [(et sic) ac deinceps 2.] per mare [siccam add. 2.] ad portum Sachlen [Sachelem 2.] k usque ad Bennonum [transvehebat add. 2.] l. Ita [cfr. not. seq.] Bennonus virginis donum omni anno accipiebat. Huic casulæ virginis ob meritum tanta virtus inerat quod ubicumque Bennonus foret hanc indutus, nec pluvia humectari nec pilus ejus posset vento moveri [(Itamoveri) om. 2.] . Talis rei eventu [(T. r. e.) Tali e. r. 2.] , Bennonus Casulam Siccus [(C. S.) Casula Sicca 2.] agnominatus [cognominatus 2.] est [Subjunguntur in 2 major pars capitis XI (numm. 20, 21) prolixioris Vitæ (quod excerptum completur his verbis: Prædictus autem locus simul et fons beatæ Wenefredæ monachorum nunc sunt de Bazingwerk, Ordinis Cisterciensis) et prima verba capitis XIII (num. 23) cum fine capitis XIV (num. 24).] .

[9] [Postea limina apostolorum invisit; et in Britanniam reversa, synodali decreto præficitur cœnobio virginum Guitheriaci: ubi pie moritur die 24 junii.] Eo [cfr. not. seq.] tempore, ut memorant, Romam petiit, visitandi causa sanctorum apostolorum loca, ut ibi in præsentia reliquiarum sanctorum se totam Deo devote offerret. Quo peracto, ad desertum pristinum repedavit. In diebus illis, totius Britannie sancti ad synodum Wenefredi concionabantur m. Ad quam cum aliis sanctis etiam beata Wenefreda ascendit. Ibidemque omnibus ritu synodali religiose institutis, videlicet, ut sancti qui antea disparati singillatim vivebant, nullam habentes regulam nisi voluntatem, postea gregatim convenirent in locis ad hoc congruis, et eorum conversationem sub prioribus provectis sibi præfectis emendarent. Unde contigit beatam Wenefredam undecim virginibus esse præelectam, ut vitæ et sanctæ conversationis exemplum ab ea exciperent [(Eo tempore-exciperent) horum loco legitur in 2: Quibus processu temporis ab eodem Elerio virgo Wenefreda in exemplum sanctitatis prælata est. Quæ nihil intactum dimittebat quod ad propriam salutem vel aliorum exemplum et utilitatem pertinere cognoscebat. Unde ab universis simplici diligebatur affectu et tam extranei quam domestici propter vitæ sanctitatem et miraculorum operationem honorem ei exhibebant et eam reverenter venerabantur.] . Quanta [autem add. 2.] scientiæ eloquentia hæc virgo [sancta add. 2.] præfulserit, non est nostræ facultatis edissere. Sermones quippe [namque 2.] elogii ipsius melle dulciores lacteque [que om. 2.] nitidiores in sensibus audientium reputabantur. Unde et ab omnibus publice Candida Wenefreda prænominata [nominata 2.] est; candore enim sophiæ eloquebatur, et confirmiter [conformiter 2.] degebat. Locus quidem, quo cum virginibus conversata est [ut prædicitur add. 2] , Gurtherin [Wytern 2.] vocatur. Quo etiam [(q. e.) ubi 2.] post vitæ dormitionem, cum consodalibus virginibus [(c. c. v.) om. 2.] , VIII [quæ erat octavo 2.] kalendas julii sepulta, requiescit in Christo, cui est honor, et gloria in secula seculorum. Amen [(requiescit-Amen) per tempora multa quievit. Sed postea tempore regis Henrici illinc ad Salopiam translata debito honore veneratur. Florent autem in locis quibus habitaverat et ubi nunc honorifice est translata innumera ob ejus merita divinorum operum indigentibus miracula, ut in iis quæ de ejus vita et translatione scribuntur plenius et prolixius continetur 2.] . Explicit vita sanctæ Wenfredæ virginis et martyris [(vita-martyris) de sancta Wenefreda virgine et martyre 2. Hic desinit 2.] .

ANNOTATA.

a De Venedocia ac Tegenglia, de Cadvano rege, de Teuith et loco ubi habitabat, videsis Comm. præv., numm. 18, 20.

b Cambrice Wennvrewy [Vit. Cambr. S. Beunoi (Cambro Brit. SS., p. 17).] seu Gwenfrewi [Rice Rees, Welsh SS., p. 295.] . Secundum Vitam II [Num. 12.] , prius nuncupata erat Brewa, cui vocabulo deinde præfixum fuerit epitheton Gwen, quod Candidum significat [Zeuss, Gramm. Celt., ed. Ebel, p. 280.] , propter lineam albam qua post martyrium et resuscitationem suam circa collum insignita remansit usque ad finem vitæ. Auctor vero Vitæ I ait [Num. 9.] eam Candidam Wenefredam fuisse vocitatam propter candorem sophiæ, id est sapientiæ, quæ in ea elucebat. Secundum quosdam, Wenefreda idem sonat quod Candida facies, idque confirmant ex nomine Bonifacii, celebris archiepiscopi Moguntini, qui, ut notum est, primo Wynfrid appellabatur, quod nomen ex cambrico idiomate assumptum putant [Ita Butler, not. ad Vit. S. Wenefredæ.] . Sed nullam auctoritatem afferunt unde probent faciem lingua cambrica significari voce fred aut alia simili. Præterea gratuito et improbabiliter assumunt nomen Wynfrid esse cambricum, et non potius saxonicum seu germanicum sicut alia complura in eamdem particulam frid seu fried desinentia, ut Ædelfrid, Galfrid, Gottfrid,etc. Denique nec demonstrant nomen latinum Bonifacii translatum esse ex Wynfrid, et illud nomen idem sonare quod Candidam faciem.

c Hac ratione (Bennonus) in codice nostro plerumque scriptum legitur hoc nomen, aliquando etiam Beunonus, nusquam Beunous: qua postrema forma scribendi fere constanter utuntur Robertus Salopiensis (nisi quod semel et iterum apud hunc legitur Benomus) et Joannes Tinmuthensis. In Vita cambrica sancti [Cambro Brit. SS., p. 13 sqq.] nuncupatur Beuno et in casibus obliquis Veuno. — De S. Beunoo videsis Comm. præv., num. 39 – 44.

d Superfluitate, id est importunitate [Cfr. Du Cange, Glossar., ad h. v.] . In Vita cambrica S. Beunoi, filii Selym seu Selyff dicuntur fuisse nepotes Cynani seu Conani regis Powisiæ [Cambro Brit. SS, pp. 15, 302.] .

e Sechnant seu Sichnant aut Sychnant; id est Vallis arida [Zeuss, p. 892.] . Locum hunc, hodie Holywell [Cfr. Comm. præv., num. 18.] , illo nomine Sychnant nusquam appellatum reperi in aliis documentis; sed aliquis ejusdem vocabuli, apud Llangadalwr, nunc Bishton, in parte meridionali comitatus Munmuthensis, indicatur in Libro Landavensi [Pagg. 173, 432.] , et alterum in Carnavonshire invisit Th. Pennant [Tours in Wales, tom. III, p. 122.] .

f Nomen Caradoci frequenter occurrit in Libro Landavensi et aliis documentis cambricis, sed nusquam vir de quo hic sermo est. Is hoc loco dicitur tantum filius Alauc, regali stirpe ortus; sed in Vita II [Num. 8.] , Alani regis filius: nullus autem Alanus rex vel regulus in Cambria fuisse legitur circa annum 630. Audivi aliquem virum doctum suspicantem forte indicari filium aliquem Alani I regisBritanniæ Armoricanæ, qui Cadvani regis Cambriæ cognatus fuerit et ad eum venerit subsidio ferendo in certaminibus adversus Anglo-Saxones: et revera cognatos iis temporibus fuisse reges Cambriæ et Armoricanos inde ostendi potest quod Cadwaladr, Cadvani nepos et post Cadwallanum successor, calamitates quibus Cambria ipsius ætate premebatur declinans, se contulisse fertur apud Alanum II, Britanniæ Armoricæ regem, consobrinum suum [W. Wynne, History of Wales, p. 8.] . Alii Alanum, patrem Caradoci, unum fuisse existimant ex præcipuis Venedociæ ducibus; alii [Th. Meyrick, Life of St. Wenefred, p. 30.] , conjectura, ut mihi videtur, nimis gratuita, opinantur Caradocum fuisse unum filiorum Selym seu Selyff, nepotum Conani regis Powisiæ,quorum importunitate S. Beunous e priori domicilio jam migrare coactus erat [Cfr. supra, num. 2.] . Denique qui auctoritatem utriusque Vitæ S. Wenefredæ minoris faciant et quæ in ea leguntur ex incertis et confusis traditionibus censeant compilata, forte judicarint hic agnoscendum Caradocum illum, filium Rivallaun seu Rivallauc, id est Regis Alani (si præfixum Riw seu Rig secundum significationem communem interpreteris) [Zeuss, Gramm. Celt., et Ebel, p. 20.] ; qui scilicet Caradocus circa tempora Josephi Landavensis episcopi, consecrati anno 1022 [Lib. Landav., p. 241.] , sceleribus infamis, inter alia facinora uxorem Seisill vi et fortitudine ab ostio ecclesiæ abstulit [Ibid., p. 250.] et fratris sui necem procuravit [Ibid., p. 262.] ; et iidem forte ulterius opinentur etiam nomen Teuith filii Eliud exceptum ex eodem Libro Landavensi, ubi in charta anni 927 vel 928 adducitur quidam Teudur, rex Brecheniauc, filius Elised [Ibid., p. 227.] . Sed hæc non solum nimis gratuito supponerentur, sed et eo improbabiliora dicenda forent quod eadem nomina Caradoci et Teuith leguntur in Vita cambrica S. Beunoi, quæ tamen e diversis a Vita Wenefredæ documentis hausta videtur.

g Simili prodigio viri nequam, maledicente eos aliquo sancto vel ultione divina ob injuriam ipsi illatam liquefacti vel terra absorpti memorantur in Vita S. Cadoci, cap. 8 [W. J. Rees, Cambro British Saints, p. 43.] et cap. 16 [Ibid., p. 46. Cfr. Vit. S. Iltuti, cap. 3 (ibid., p. 160).] , in Vita S. Iltuti, capp. 17, 20 et 21 [Ibid., pp. 173, 176, 177.] , in Vita S. Paterni [Ibid., p. 193.] , in Vita S. Lasriani, num. 11 [Act. SS. Hib. ex Cod. Salm., p. 796.] et in Vita S. Colmani Drumorensis, num. 15 [Ibid., p. 833.] . — Aliam traditionem circa pœnam divinitus inflictam Carodoco ejusque posteris propter facinus in S. Wenefredam patratum scripto consignavit seculo XIV Ranulphus de Hygeden [Cfr. infra Append., num. 7.] .

h Miraculi illius, quo viri aut mulieres decollati deinde ad vitam revocantur capite corpori apposito, non minus exempla duodecim in Vitis sanctorum Britannorum et Hibernorum offendi. Duas hujusmodi resuscitationes a S. Beunoo patratas præter S. Wenefredæ, refert Vita ejus cambrica [Cfr. supra Comm. præv., num. 41 extr.] , alias Vitæ S. Cadoci [Cambro British SS., p. 47.] , S. Paterni [Ibid., p. 197.] , S. Gildæ [Albert Le Grand, Vies des SS. de la Bretagne Armoricaine, p. 13 – 14.] , S. Tanguidi [Ibid., p. 767 – 768.] , S. Kerani seu Cyerani abbatis Cluanensis [Act. SS. Hib. ex Cod. Salm., p. 160, n. 14.] , S. Albei [Ibid., p. 247, n. 26.] , S. Aidi [Ibid., p. 342, n. 16.] , S. Lasriani [Ibid., p. 794, n. 8.] , S. Colmani Drumorensis [Ibid., p. 832, n. 14.] et S. Moluæ [Ibid., p. 886, n. 25.] .

i Quam plurimos fontes divinitus vel sanctorum orationibus aut in eorum gratiam excitatos vel etiam, sed rarius, ex eorum sanguine aut lacrimis exortos, et illorum multos deinde miraculis celebres legimus in Vitis sanctorum Britannorum et Hibernorum. Sic, ut omittam quæ hujus generis referuntur apud Albertum Le Grand [Pagg. 45, 55, 63, 315, 320, 325, 368, 627, 644, 677, 792, 800, 809, 825.] et in Actis sanctorum Hiberniæ ex Codice Salmanticensi [Pagg. 32, 105, 169, 191, 246, 254, 311, 342, 418, 442, 473, 755, 762, 773, 779, 793, 828, 933.] , inter Vitas sanctorum Cambrensium vulgatas a cl. W. J. Rees in Vita cambrica S. Beunoi altera mulier præter S. Wenefredam, filia Ynyr Gwent regis, a viro suo decollata et loco qui ejus sanguine aspersus fuit fons limpidissimus e terra erupisse narratur [Cambro British SS., pp. 19, 306.] ; similis res traditur in Vita S. DavidisMevennensis de puella a noverca sua capite abscisso necata [Ibid., p. 126.] , et in eadem Vita ipse sanctus fertur fontem elicuisse pro discipulis suis aquæ penuria laborantibus et alium deprecante rustico [Ibid., p. 130.] . Idem concessum est S. Gundleio siti laboranti [Ibid., p. 150.] . Denique, in Vita S. Iltuti de S. Samsone ipsius discipulo ab eo discedente legitur: … cœpit lacrimari, donec lacrimæ ceciderunt in terram nimio fluxu fluviali lacrimabile; unde fons illico erupit emanavitque decurrens quasi fluxu fluviali; qui appellatus est nomine ejusdem Samsonis mirifici [Ibid., p. 171.] . — Cfr. infra Append. [Numm. 1, 2.] de fontibus nomine alicujus sancti consecratis.

j Cfr. infra, App. num. 4.

k Secundum Metcalf [Life of St. Wenefride, p. 64.] , sinus maris prope Clynnog, quo advecta est casula ad S. Beunoum a S. Wenefreda transmissa, usque ad recentiora tempora appellatus est apud Cambros Porthy Casseg, quod nomen primitus dictum existimavit Porth y Cassul, id est Portum Casulæ. Ubi tamen concedere cogor Fleetwoodo advertenti [Op. cit. supra (Comm. præv., num. 9 extr.), p. 70.] nullum hujusmodi locum usquam indicari præter Porthcasseg in comitatu Munmuthensi [Lewis, Topogr. Dict. of England, tom. III, p. 556; Lib. Landavensis, p. 141.] ; et præterea, etiamsi populari sermone in comitatu Carnavon sinus quidam hujusmodi nomine designaretur, inde non sequi hoc vocabulum fuisse in usu a seculo VII et non potius postquam seculo XII ex Roberti Salopiensis libello historia S. Wenefredæ ibidem inter plebem divulgata fuit.

l Neque illud genus prodigii, quo res quædam lapidi impositæ vel nullo vehiculo, aut ipsi sancti saxo insidentes illæsi aquis fluminum vel maris transvecti fuerint, insuetum est in Vitis sanctorum Britannorum et Hibernorum. Unum citasse sufficiat ex Vita S. Senani, ubi is tali ratione casulam accepisse legitur a S. Dermicio et ad eumdem eadem via, sed adverso flumine, tres petras salis remisisse [Colgan, Act. SS. Hib., p. 527; Act. SS. Hib. ex Cod. Salm., p. 753.] . — In piscina scaturigini fontis S. Wenefredæ adjacente jacet lapis quinque circiter pedes anglicos latitudine patens, quem eumdem illum esse traditio popularis tenet quo casulam S. Beunoo singulis annis transmittere S. Wenefreda consueverat. Lapis iste jam tempore Roberti Salopiensis (cfr. Vit. II, num. 16) lapis sancti Beunoi dicebatur, et adhuc dicitur.

m Forte hic designatur cœtus quidam episcoporum qui convenit Eboraci, ubi a Wini episcopoSaxonum occidentalium circa annum 660 Ceadda consecratus est antistes, adsumptis in societatem ordinationis duobus de Britonum gente episcopis [Beda, H. E., lib. III, cap. 28.] : qua occasione inter episcopos qui illic congregati erant quædam statuta fuerint de disciplina ecclesiastica et præsertim monastica.

PARS POSTERIOR.
DE MIRACULIS QUÆ APUD FONTEM S. WENEFREDÆ CONTIGERUNT.

[10] [Violatores fontis vel ecclesiæ S. Wenefredæ diversis pœnis, etiam morte, divinitus mulctati: mulier quædam temeraria,] Incipiunt miracula ejusdem. Quædam incolis cognita vel visa digna relatu decrevimus. A die quo manare fons cœpit, ubi martyris sanguis defluxerat, miraculum seculis inauditum, dictu mirabile stupendumque auditu, in medio fontis ebullitu inerat. Lapilli videlicet tres limpidissimi, cum fontis scaturigine ascendentes et descendentes, more artanorum a a jaculatore projectorum, desursum et deorsum sibi ad invicem obviabant. Sicque multis annis duravit. Tempore vero Dacorum in Tekeynglia sub Britonibus subjugatorum, femina quædam infausta ad fontem descendit, quæ lapillos speculans sibi præludere, eorum aviditate accensa, unum arripuit: et ilico reliquorum uterque * evanuit; deinde domum regressa, instanti morbo correpta est, et infra paucos dies defuncta est. Confessa tamen ante obitum, lapillum reddidit: sed quod prius gestum est omnino latuit. Nimirum *, fratres, quamquam lapides, martyris potentiam suo approbabant testimonio, cum legimus sanctos patres illis * in testimonium lapides tulisse.

[11] [perjurus,] Contigit etiam aliquando quod vir, furto increpatus, super fontem et sacraria ecclesiæ martyris perjurium perpetravit; sed qualiter beata virgo præsumptoribus illiciti assentit tempestive innotuit. Capra enim jam esa in ventre furis horridum balatum protulit: et sic illum reum esse patuit. O res satis horrenda: quod a rationali animali cum testamento denegatum est, hoc a bruto et, quod mage est insolitum, jam comesto, reseratum. Nec ambigendum est quin Dominus propter sanctos mirabilia faciat, cum ipse in sanctis suis omnino est mirabilis.

[12] [matrona ancillam suam apud ecclesiam atrociter verberans,] Diebus quinetiam Francorum in eadem terra ultio digna a Deo facta est per eamdem martyrem. Matrona namque quædam, æmulationis zelo ducta adversus ancillam, eam verberibus acerbis discerpebat, et furiose illam, ad virginis ecclesiam fugientem tutelæ causa, verberando instabat. Misella vero, ad templum veniens ac ingredi tentans, ostium reperit firmiter pessumdatum, et antea infra basilicam tutelam sperans, tum ignorat quid agat; ostium tamen adhæsit, sed matrona ejus dilacerationi minime pepercit. Prospiciens profecto martyr Domini vim sibi illatam, condolens pudori suo et miseræ compatiens, extemplo a Domino impetravit vindictam. Captiva igitur, diu laniata, sub pedibus prostrata, tandem, ut Deus voluit, surrexit et dominæ suæ sibi incumbentis maxillæ caput suum impulit; quo impulsu gena a compage disjuncta, gulaque retorta ad aurem alteram, sic usque ad obitum deformis permansit. Dignum nempe fuit ut quæ a flagris ante spiritus suffocationem cessare noluit, usque ad corporis et animæ disgregationem a corripiendo eam non desisteretur. Sic, sic, qui non verentur Dei et sanctorum tabernacula, implentur facies eorum ignominia.

[13] [latrones,] Item dimenso * temporis intervallo, pacis jure ubique per patriam violato, Francis atque Gualensibus se ad invicem oppugnantibus, prædones innumeri de Venedocia totam Tekeyngiam depopulantes, octo sacrilegos ad deprædandum etiam virginis Wenefredæ habitaculum cum villa direxerunt. Qui accelerantes, etiam jumenta templi parieti alligata secum diripuerunt. Sed diu inde non gratulati sunt: enimvero morte horribili infra breve spatium inficiati sunt. Sed et principes iniquitatis, qui illud indiderunt, priusquam annus circumvolutus fuit, nece nefaria affecti sunt. Quid dicam vobis? Vix unus de tanta multitudine evasit, qui vel eorum comitatum tantum tenuit; et quoniam zelus domus Domini comedit eum, dejecti sunt dum allevarentur.

[14] [item latrones alii,] Illis iterum diebus quidam ejusdem ecclesiæ diaconus, cum sacris signis in collo suspensis protectionis occasione, de viro quodam parochiæ suæ decimam in equis domum asportans, ac usque infra metas fundi martyris perveniens, casu incidit [in] latrones: qui nullam martyri vel ejus sacris reverentiam deferentes, eum spoliaverunt et cum exuviis eum, ut pro Deo vel pro martyre sua sui propitiarentur implorantem, secum ire compulerunt. Verumtamen sibi longius abducto, ex nutu Dei et martyris menti incidit ut fugam iniret. Inita autem, ab ipso latronum duce pedetentim investigatus, denique vero eodem * quærente illum apprehendere ruina præpeditus est; et in crure lancea propria perfossus, nervos amisit femoris dum cædere nescit. Et sic uno castigato in corpore, reliqui omnes correpti sunt mente. Et diaconus, Deo et martyri pro impensa sibi liberatione grates persolvens, cum rebus domum salvus reversus est. Quoniam quidem immittit angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripit eos; quibus autem non est timor Domini et sanctorum, ante oculos eorum invenitur iniquitas eorum sibi ad odium, et in verticem ipsorum descendit.

[15] [miles Francus et uxor ejus.] Ea nihilominus tempestate, miles quidam Francus, ejusdem fundi possessor, super rivum fontis molendinum dimetiens, aquam stagnare cœpit. Cernens autem miles aquam ad saxum Bennoni erumpere, quod forte suberat stagno in medio rivo b, præcepit ut in stagno poneretur. Sed quamquam centum juga boum admoverentur, a loco sane non resurgeret: tam enim immobilis extitit ac si fixis radicibus evelli nesciret. Postremo vero miles operarios suos id ficte agere opinans, eos iterum atque iterum compellit; ac putans se solummodo pede posse lapidem evolvere, præ ira animi permotus, saxum pede impegit. Sed statim reflexis nervis in poplite et obduratis, dum vixit claudus effectus est. Eodem quin in * temporis decursu uxor ejusdem militis ausu temerario ipsam fontis crepidinem ingressa, quod proprie infirmorum est, ibi illicite se balneavit. Ast id impune sibi non fuit: sterilis enim usque ad finem vite permansit, unde præ omnibus doluit. Æquum quippe fuit ut qui in hereditatem martyris venientes, ejus sanctuarium illicite polluerunt, omnibus postmodum in eorum circuitu forent illusio et derisum, subsannatio et opprobrium. Talibus et his mirabilioribus infinitis miraculis contra pravos virgo Domini claruit: quæ omnia si literali memoriæ traderentur, tempus deficeret citius quam copia fandi. Nunc vero ad castigationem scelestorum, ne aliquod nefas in jure virginis facere oblectent, ista sufficiant; quia alias ad sulcandum aratrum nostrum est provehendum, scilicet ad virginis beneficia erga ægros revelanda.

[16] [Paralyticus usum membrorum apud sacrum fontem recuperat;] Tempore quoque Francorum, in eadem regione quidam dives æger, multam pecuniam habens, sed non semetipsum, audiens famam virginis, devectus vehiculo illuc quantocius tetendit. Qui ad memoriam beatæ virginis perveniens, facultate sua tota ecclesiæ et egenis erogata, seipsum pauperem reddit, nihil amplius in mundi deliciis oblectans, sed in Domino confidens. Deinde se tertio in fontis unda loto, et tertiæ noctis vigilia in ecclesia cum orationibus finita, mirum in modum audires ibi tunc in pedibus et in cruribus et in brachiis ingens baratrum c. Quæ ante a nativitate turpiter curva et ad nates contracta, jam ossa sua in rectam compagum locationem distendebant. Putasne videres illic tunc lætam astantium cohortem, et gratulantem Deo et virgini? Videres utique. O quam justa recompensatio. Qui se peculiali substantia destituerat, corporis proprii substantiam sensibus integram viribusque idem recepit; quod dilexerat distribuit, quod semper affectarat invenit. Et sic qui usu pedum carens vehiculo venerat, pedibus utens plene et perfecte incolumis recessit.

[17] [vincula ferrea dissoluta;] Vir quidam pro delictis pœnitentia ductus, ferreis ligaminibus per multos annos circumcinctus, brachiis ferri rubigine miserabiliter corrosis, ad idem sanctuarium devenit; peractaque ibidem nocte cum vigiliis et orationibus, diluculo ad fontem perrexit. Eo porro manus lavante, atque brachia protensius infra fontem extendente, visæ sunt sibi duæ manus delicatæ a lacertis suis vincula dissolvere. Quis, fratres, tum ibi virginem præsentem dubitat? Vir profecto ab ecclesia ad fontem exiens ligatus, a fonte vero ad ecclesiam rediens dissolutus, gratulando Deo et martyri suæ, pro signo eadem vincula ibidem suspendit: quæ multis annorum lustris illic pendere visa sunt. Perpendite, viri, perpendite, mulieres, quam venerabiliter et quam reverende hæc virgo Domini et martyr ab omnibus est excolenda, quæ tam patenter ad se clamantibus subvenit.

[18] [sanatus hydropicus,] Nec est omittendum quid circa lymphaticum ad se venientem ad manus vix tractum egerit; quoniam quidem transactis vigiliis et ablutionibus in fontis fluctibus, ita illum ab humore superfluo allevavit quod nihil nisi ad humanæ naturæ competit temperamentum remansit.

[19] [epileptici,] Epilentius equidem nihilominus manum martyris sensit. Ductus namque ex more ad basilicam, ibi noctem vigilando et orando peregit. Mirabiliter ei contigit passio, namque bis eum invasit; sed in utraque vice nil prevaluit. In crepusculo etenim sibi epilentiam adesse sensit, atque in templum festinanter cucurrit: invocato vero nomine Domini et martyris a presbyteris super eum, confestim malum quod inchoaverat eum dereliquit. Alia die diluculo morbo in eum grassante, in fontem projectus est, et de reliquo nunquam eum aggressus est. Similiter duo pueri fratres, eadem infirmitate eos invadente in fonte projecti, omnino sanati sunt. Sed et alii hujusmodi multi et innumerabiles. Asserunt * namque virginem hanc ægritudinem virtute meritorum suorum maxime delere, quamvis et alias abstergat. Calamitosior enim nulla est quam hæc, quæ sensum perdit, cor corrodit, animam pene evomit, cerebrum discutit, linguam comedit, spumat, stridet, membra aduncat, se totam discerpit: et quia sic est, maxime ad hanc curandum intendit.

[20] [mutus,] Mulier etiam quædam puerum quemdam, filium suum, mutum a nativitate, ad memoriam beatæ martyris secum attulit. Quæ celebratis rite solemniis vigiliarum, vi eum fonte perfudit, et aquam in os misit: filium suum verba recta promentem et vestes rogantem audivit. Quo viso, astantes Deum et martyrem glorificantes mirantur, et matri congratulantur.

[21] [contractus,] Alia quoque vice venientes quidam consociati juvenes contracti, una in fontem descenderunt; sed uni tantum, quia firmius confisus est, salus attributa est. Hoc quidem descenso, membris suis se distendentibus, strepitus tam horribilis ab eo editus est ut juxta vel procul positorum hunc audientium aures tinnirent. Virtus enim Domini cum a se precibus sanctorum exiit, nequaquam latere novit.

[22] [debiles membris,] Quidam præterea puer, membra sua sibi deputans inania, quia erant obmortua, virginis largitatem inolitam statim adeptus est. Ipsa namque precibus naturalem ei membrorum omnium redintegravit statum.

[23] [cæcus,] Quidam insuper cæcus natus, in tabernaculo martyris ritu celebrato, ad fontem abiit, et lavit, et vidit, et gratias egit.

[24] [calculo laborans,] Pueri necnon duo, calculo laborantes, virginem petentes digestionem naturalem consecuti sunt. Quorum alter privatus ibidem ægritudine, continuo debriatus est musæ prophetiæ charismate.

[25] [alii multi diversis morbis afflicti.] Ad modum horum plerique vermibus usque in medullas corrosi opem virginis cognovere: enimvero extinctis vermiculis sani rapatriavere. Nonnulli mentis inopes, immundis spiritibus vexati, dentibus dissecantes, quæque vana profantes, in vinculis vix adducti, domum inde remeavere plenaria seipsos regentes ratione. Frequenter quoque febricitantes ad ejus gratuitam pietatem excubantes, sacri fontis fomento a febribus cujuscumque generis eruit. Multociensque hæc virgo benignissima hydropicos contemperat, paralyticos reformat, podagricos reparat, melancolicos curat. Nec minus sciasim removet, cancrum eradicat, disnoim d enervat, hemorroim extirpat; quin etiam tussim obstinatam excludit, ventris tortiones et fluxiones repellit, menstrua obstrusa sterilitatis dissolvit, sanguinem superfluum et immoderatum obstruit. Quid enumerando pauca cuncta explicare tento? Tot et tanta sunt virginis beneficia quod eorum infinitas numero explicare repudiat. Sed ut breviter cuncta perstringam, omnibus languidis, morbidis, ægris qualicumque infirmitate detentis, martyris hujus suffragium erga Deum pura fide poscentibus, pie et benignissime atque omni dilatione procul remota extemplo subvenit, atque eos sensibus ac viribus utriusque hominis ad plenum investit.

[26] [Aqua fontis in lac conversa.] Nec letheæ oblivionis silentio recondendum quod post expulsionem Francorum a tota Venedocia de fonte ejusdem virginis constat factum. Fons siquidem martyris trium dierum spatio lacteo liquore emanare visus est. Verum primo illorum dierum diluculo colorem lactis, verum et saporem servat. Sacerdos namque a matutinis in ecclesia martyris ejusdem, ipsi fonti præeminenti cominus, rite celebratis summo mane egrediens, et tale quid comperiens, portando secum lagenam accurrit velociter, et impletam accurate custodivit ac diligenter. Denuo accelerans cum spongia ut hanc etiam impleret, liquor jam nitorem aliquantulum diminuerat. Sic per tres dies paulatim lactei coloris cum sapore detrimentum patiens, habitum priorem obtinuit. Et ne quis existimet ventorum turbine aut pluviarum intemperie hoc accidisse, sciat non breve tempus ante et post, etiam tunc, absque ulla elementorum commotione fuisse. Et nullatenus inde debet oriri hæsitatio vel dubium, quia et hoc sæpius venisse ab indigenis est auditum. Liquore quidem a presbytero recepto infirmis ubique transmisso et potato, opem, quam virgo agere consuevit, etiam hos sanando illis præstitit. Et bene fons illius lacteus atque dulcis saporis apparuit, quæ Candida Wenefrida prænominata, se blandam, lenem, mansuetam, mellitam, piam, benignam, propitiam, dulcem, misericordem interpellantibus se ostendit.

[27] [Mortua ad vitam revocata.] Vilipendendum nullo modo est quod adhuc per hanc virginem circa puellulam actum est. Vesperascente quadam die, homo cadaver puellæ exanime secum ad martyris umbraculum bajulavit, ut sepeliretur. Videns autem sacerdos noctem supervenire, humationem illius usque in mane distulit; corpus frigore letali rigidum sudario obvolutum, institis obsitum, relinquens infra ecclesiam, valvasque firmiter obserans. Intrans vero presbyter ecclesiam summo diluculo ad celebrandas vigilias ex more, puellam jam viventem, ab institis et sudario penitus dissolutam, clunibus et palmis præ debilitate adhuc super aream repentem, omni mortis signo carentem, et se hospitium et cibum rogantem invenit; et gratanter Deo et martyri gratias reddidit. Quid mirum si exanimes ad vitam prece sua revocat, quæ defuncta denuo revixerat?

[28] [Fures sacrilegi puniti.] Memoriæ est revocandum quod ad sceleratorum correptionem supra omisimus. Duo profecto clerici in diversis temporibus infra virginis mapalia sacrilegium perpetraverunt. Quorum alter manualem librum auferens, statim cum furto deprehensus est; et quia dignus est operarius mercede sua, verberibus multatus est. Reliquus vero missalem codicem furans, omnibusque ubique pro pretio offerens, neminem reperit qui secum mutuaret. Denique quidem nutu Dei retroveniens, et sacrilegium ulterius abscondere non pervalens, quia promeruit suspensus fuit.

[29] Qui facit mirabilia solus hic miracula propter virginem et martyrem suam Wenefredam, vel ad remedium indigentium *, vel ad castigationem impiorum, non cessat operari Deus, qui in trinitate perfecta vivit et regnat unus per omnia secula seculorum Amen. Explicit passio sanctæ Wenefredæ virginis et martyris, VIII. kal. Julii.

ANNOTATA.

a Hujus vocis interpretationem non reperi inCangii Glossario. Ex ipsa sententia manifestum est ea significari pilas quibus ludunt jaculatores.

b Cfr. supra, pag. 705, Ann. l extr.

c Id est strepitum vel commotionem, ut ex reliqua sententia patet. Neque hæc vox legitur apud Cangium.

d Id est dementiam, græce δύσνοιαν.

* cod. utrique?

* corr. perperam Non est mirum.

* leg. olim?

* cod. dimerso?

* cod. eō.

* cod. qnni

* cod. Asserant

* cod. indulgentium

VITA SECUNDA SANCTÆ WENEFREDÆ ET EJUSDEM TRANSLATIO AUCTORE ROBERTO PRIORI SALOPIENSI.

Wenefrida virgo, in Anglia (S.)

BHL Number: 8851, 8853

AUCTORE ROBERTO SALOPIENSI.

Edita ex 1. Cod. Oxon. Bibl. Bodl. Laud. Misc. 114, sec. XII; — 2. Cod. Brux. 8072, sec. XVII; — et 3. Cod. Cantabrig. Coll. SS. Trin. O. 4. 42, sec. XIII. — Cfr. Comm. præv., num. 6.

A. VITA.

PROLOGUS.

[Scriptoris in hac Vita scribenda consilium; quibus fontibus usus sit; nonnulla de sancta virgine tradita hic prætermissa, deficiente testium auctoritate.] Incipit prologus [totus prologus deest in 3.] IN VITA [vitam 2.] sanctæ Wenefredæ virginis et martyris. Domino et patri Guarino [Gwarino 2.] , reverendo priori Wigorniæ, Rotbertus [Vigorniæ Robertus 2.] suus filius, vita peccator, cœnobii Salopesberiensis prior a, inoffenso pede viam mandatorum Domini incedere. Quem divinorum beneficiorum aliquam constat particulam cognovisse, affectu religionis ceteris debet charitative impertiri quod sibi gratis divinitus collatum est. Hoc enim eorum qui in Christo unum sunt devotio sibi proprium vindicavit, in una scilicet fidei agnitione pariter communicare quod aliquis divinitus illapsum susceperit. Dei quippe consilia desiderantibus revelare, virtutis est; nolentibus vero et repugnantibus passim ingerere, constantiæ et fortitudinis esse perhibetur. Alioquin si quod de communi omnium quibusdam tributum est voluerit quis in sui ipsius jure attrahere, malens illud sub modio occultare quam aliorum utilitati subministrare, invidiæ nævo laborare juste convincetur. Cœlitus enim delatum beneficium omnibus volentibus, si tamen promeruerint, debitum æstimatur et ad universorum salutem prospectat. Eapropter, o reverende pater, bonorum quæ penes nos de supernis nuper emicuerunt cognitionem tibi non invidi, rogantibus amicis [(r. a.) a. r. 2.] quatenus tibi potius infusam nobis gratiam intimarem: tum quia tu in hujusmodi officiis summe studiosus perpetuam tibi famam adquisieris, tum quia multa prece inde tibi dari postulaveris destinatumque nimia, ut fertur, exultatione susceperis. Et quoniam, ut ait vir sapiens, omnis affectio justæ et legitimæ tarditatis impatiens est, non ignoro te anhelo spiritu suspirare donec ineffectum aliquid cognoveris eorum quibus suppleri devotio tua præstolatur. Exinde tibi nuperrime digestam beatæ virginis Wenefredæ [Winefredæ, et ita deinceps, 2.] vitam direxi; quam partim per schedulas in ecclesiis patriæ in qua deguisse dignoscitur collegi, partim quorumdam sacerdotum relationibus addidici, quos et antiquitas veneranda commendabat et quorum verbis fidem adhibere ipse religionis habitus compellebat. Cujus edendæ [edendi 2.] causam primo Dei [Domini, et ita passim ubicumque vox Deus occurrit, 2.] timor dedit, ne commissi mihi talenti in terram [terra 2.] repositi et non ad usuram commendati reus invenirer; secundario, virginis amor, quo declaratis ipsius meritis honor ei debitus a fidelibus impenderetur; tertio favor fratrum, pro quorum devotione arctius mihi colliganda hunc tantum patienter sustinui laborem. Ceterum quod de itinere illius ad Romam penitus silui, consultus egi, sicut et nonnulla plurimorum ore trita funditus omisi, quia nec ea in libris inveni nec qui illa allegatione sua prædicabant æstimatione hominum digni erant quorum sermonibus fidem adhiberem. Suffecit vero mihi, quod et tibi suffecturum non ignoro, ut omni ambiguo remoto conversationis illius series simplici sermone texeretur. Ultro tamen quædam intermisi veridicorum assertione contestata, ne nimius in verbis invenirer et superfluitate aliqua redarguerer, sciens hæc ad sacratissimæ hujus virginis vitam dignoscendam sufficere posse, simulque credens ejus opitulatione tuæque precis astipulatione me a Deo mercedem laboris mei adepturum [Finis prologi add. 2.] .

ANNOTATUM.

a De Guarino et Roberto vid. Comm. præv.,num. 5.

CAPUT I.
S. Wenefreda, magistro S. Beunoo Christiamore inardescens, virginitatem suam Deo consecrat.

a

[S. Beunous a Theuith, viro nobili et religioso,] Vita sanctæ Wenefredæ virginis et martyris [totus titulus deest in 1; Incipit Vita, etc., et in fine x°. kal. julii add. 3.] . — (Cap. I.) [hæc divisio capitum in solo 2 indicata legitur.] In occidua majoris Britanniæ regione est quædam provincia, Wallia [Walia, et ita deinceps, 1.] vocitata, ex una parte finibus regni Angliæ, ex altera Oceano mari collimitata. Hæc olim a sanctis multorum et diversorum meritorum est inhabitata et usque ad hunc diem innumeris eorum prærogativis multipliciter decorata. Ex quorum numero quidam sanctus admodum insignis enituit [(a. i. e.) om. 3.] , Beunous nomine, vir summus et in omni illa sanctorum multitudine præcipuus. Is itaque cum paternum prius contempsisset solum et mundi gloriam calcans perniciosas illius illecebras abdicasset [(p. i. i. a.) om. 3.] , pauper effugiens monachus effectus est, in brevi perfectum in Christo agens virum. Denique cum in diversis locis ecclesias fabricasset fratresque in illis Deo servituros constituisset, ipse, divino admonitus oraculo, alias discessit, prævisam sibi a Deo [(s. a. D.) a. D. s. 3.] quæsiturus mansionem. Ducente vero illum Spiritu sancto gressumque ejus ad multorum utilitatem dirigente, pervenit ad prædium cujusdam magni et potentissimi viri, nomine Theuith, qui filius unius summi atque [et 2.] excellentissimi senatoris et a rege secundi, Eliuth nomine [(E. n.) fuit 3.] , nihil suæ progeniei incongruum aut quod tantum genus dedeceret [(aut-ded.) om. 3.] admittere dignabatur [dignitabatur 2.] , sed nobilitatem generis honestis moribus exequens, in omni elegantia conspicuus apparebat.

[2] [villam construendæ ecclesiæ] Ad hunc ergo cum vir venerabilis Beunous venisset, benigne satis ac reverenter [(b. s. a. r.) honorifice 3.] ab eo susceptus est. Qui diu non differens quod animo volvebat evolvere et adventus sui causam manifestare, viro secretius advocato: Domine, inquit, ad te sum cœlesti subnixus instinctu destinatus. Cum enim diversis in locis hactenus habitaverim et mansiones proposito meo convenientes et voluntati [meæ add. 3.] concordes sufficienter invenerim, nusquam tamen requiescere potuit spiritus meus, latenter [om. 3.] me admonente [(m. a.) a. m. 3.] Spiritu Domini alium invisere locum. Proinde relictis illis quæ mihi plurimum complacebant habitaculis, ad te nunc veni, ignorans ad quid præsaga futurorum divina dispositio huc me direxerit [direxit 2.] . Non enim fortuitu [fortuita 2.] aut sine certi causa mysterii æstimaverim accidisse [accedisse 2.] , cum sine hæsitatione crediderim cuncta solius Dei nutu agi et hominis propositum Dei semper dispositione actitari. Si igitur meis adquieveris desideriis, tuæ sollicitudinis intererit, adventum meum propriæ salutis operarium efficere et meis petitionibus patienter intendere mentisque intellectu