Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung Juni VI

Jun. VI

Janningus, Conradus
Sollerius, Joannes Baptista

Acta Sanctorum Junii, ex Latinis et Graecis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariis et Observationibus Illustrata a Conrado Janningo, e Societate JESU Presbytero Theologo. Tomus VI. Pars I. Complectens Supplementum addendorum, mutandorum, corrigendorum in quinque Tomis de Actis Sanctorum ejusdem Mensis. Item Martyrologium Usuardi Monachi ab Additamentis expurgatum, castigatum et quotidianis observationibus illustratum, Opera et Studio Joannis Baptistae Sollerii ejusdem Societatis Presbyteri Theologi.

Antwerp
Joannes Paulus Robyns 1715

[9], 21, [5], 274, vii, [6], [14], lxvi, 372 p.; ill.

ACTA SANCTORUM JUNII
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium monumentis, servata primigenia scriptorum phrasi
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariis & Observationibus
ILLUSTRATA A CONRADO JANNINGO
E SOCIETATE JESU PRESBYTERO THEOLOGO.
TOMUS VI. PARS I
Complectens Supplementum addendorum mutandorum, corrigendorum in quinque Tomis de Actis Sanctorum ejusdem Mensis.
ITEM MARTYROLOGIUM USUARDI MONACHI A B
Additamentis expurgatum, castigatum & quotidianis observationibus illustratum
OPERA ET STUDIO JOANNIS BAPTISTÆ SOLLERII
EJUSDEM SOCIETATIS PRESBYTERI THEOLOGI.

ANTVERPIÆ,
APUD JOANNEM PAULUM ROBYNS. MDCCXV.

CAROLO VI
ROMANORUM IMPERATORI
AUGUSTISSIMO, POTENTISSIMO, INVICTISSIMO.
REGI
GERMANIÆ, HISPANIARUM, HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, DALMATIÆ, CROATIÆ, SCLAVONIÆ &c.
ARCHIDUCI AUSTRIÆ.
DUCI
BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLÆ &c.
MARCHIONI MORAVIÆ.
COMITI
HABSBURGI, TYROLIS, GORITIÆ &c.
DOMINO, DOMINO NOSTRO CLEMENTISSIMO


Cæsaris ora viden' Caroli? Sic spirat, et ardet. Nominis est Sextus: Quintum superabit, avita Austriadum pietate Patrum, et victricibus armis.

Tum Acta Sanctorum nostra, tum Auctores, atque ipsi quodammodo Cælites, Archiducali Augustissimæque Tuæ Domui Austriacæ dudum devota devotique sunt, AUGUSTISSIME, POTENTISSIME, ET CLEMENTISSIME IMPERATORATQUE REXNOSTER, ex quo nempe placuit Augustissimo Leopoldo, Divo Parenti Tuo, operis tam grandis, quam sancti, tutelam suscipere, & progressum ejus ad majorem Dei gloriam, sanctæ Romanæ Ecclesiæ splendorem, suæque ipsius Augustissimæ Familiæ famam sempiternam, gratiosa munificentiasua promovere; rato, per illam suam tutelam & munificentiam se sibi, filiis, nepotibusque, pace ac bello, potentissimos cæli Incolas, ipsumque cæli Dominum omnipotentem, arctius devincturum. Et vero audiisse vota ejus Cælum, ex parte docet epistola, Augustissimo ejus Nomini ante primum Junii tomum inscripta, perpetuas Deo propitio Divi Leopoldi victorias prosecuta. Ex ejusdem Augustissimi Patroni nostri voluntate, Tomus alter Junii dulcissimæ ejus Conjugi, Augustissimæ Matri Tuæ, Eleonoræ Imperatrici; Tertius Augusto tunc Romanorum atque Germaniæ Regi, Josepho, Fratri Tuo; eidemque mox Imperatori Augustissimo Quartus; ac demum lectissimæ ipsius quoque Conjugi Augustissimæque Ameliæ Quintus, consecrati fuere Tomi de Actis Sanctorum. Prodit nunc Sextus, qui sponte sua se conjicit in sinum Tuum, AUGUSTISSIME CAROLE, Patris Fratrisque in Amplissimo Imperio Successor, multorum præterea acquisitorum regnornm ac provinciarum Domine, nostrique (quod nobis præcipue gratulamur) Belgii Princeps Clementissime. Ad Te, inquam, properat Tomus Sanctorum sextus Junii (quem mensem ab initio AUSTRIACUM nominavimus, quia illo natus Augustissimus Leopoldus) tum titulo, ut ita dicam, hereditario; tum ut Tibi deferat patrocinium Sanctorum, totius mensis illius Tomis sex prægrandibus illustratorum; tum ut quorum protectione felix semper fuit Domus Austriaca, in eadem felicitate per Majestatem Tuam & seros posteros continuetur. Id singulare habet Tomus hic sextus, quod in duas Partes seu volumina propter amplitudinem materiæ dispertitus, gestiat plus vice simplici Augustissimum Tuum adire Thronum. Properabat quidem pars utraque; altera, quæ nunc venit, præcucurrit; sequetur mox altera: prior felicem optatamque, Deo & Matre Dei auspicibus, Conceptionem futuri Cæsaris gratulari festinat: posterior, anhelans expectat, ut ejusdem Nativitatem felicem mundo annuntiet. Prior tamen, utut festinat, simul divulgabit absque adulatione, quæ dudum certissimis auctoribus ac rerum scientibus didicit. Probe enim meminimus, cum qui ad Te propius olim accessissent, nobis, avide verba excipientibus, narrarent, eas se in teneriori Tua ætate virtutes Christiano Principe dignas; eam in Deum pietatem; eam in Superos, præsertim Sanctissimam Dei Genitricem, venerationem, cum artium omnium, qua liberalium, qua militarium, sublimiorumque scientiarum peritia conjunctam; eas denique præcelsi animi dotes observasse, ut Te, tametsi nascendi ordine postpositum, nihilominus Imperio natum asserere haud quaquam dubitarent. Est enim ingenita jam a seculis, ea hominum animis opinio, ut qui Austriacum Cæsarem nominant, Principem simul repræsentent, in quo non solum Imperii moderandi artes, sublime ingenium, perspicax prudentia, rerum tractandarum dexteritas, inviolatus justitiæ rigor, in compescendis discolis auctoritas, in debellandis hostibus fortitudo eluceant; verum in quo primas sibi postulant Christiana Pietas, Fides integra, ardenti in Deum charitate conspicua; Religionis propugnandæ propagandæque Zelus, templorum & divinorum mysteriorum cum majestate Frequentatio; in prosperis Æquanimitas; in dubiis Constantia; in adversis Fortitudo; Clementia & Misericordia in subditos; splendida in Principibus Continentia, ceteræque virtutes, quæ faciunt, ut Te pietate ac purpura augusta clarissimum, non tantum Imperatorum, sed & Sanctorum vestigia prementem venerabundus orbis & cernat & suspiciat: ut proinde in nullam toto forsan orbe familiam aptius conveniant, tum quæ illustramus Sanctorum Acta, tum quæ in his adumbramus Christianæ perfectionis lineamenta. Hæc cum in Te mirifice collecta adverterent curiosi illi conversationis Tuæ æstimatores; non vanis genethliacis aut astrologicis conjecturis, non ex adulantibus auguriis, sed ex indolis excelsæ atque integerrimæ probitatis disertissimis indiciis, haud vane Tibi Imperium vaticinati sunt; nunc vero ea ipsa in Te gloriosius consolidata, non sine summa exultatione laudant, extollunt, prædicant, seque beatos merito existimant, quod sub talis Cæsaris ductu & regimine ætatem feliciter agere Deus ter optimus maximus, Sanctique cælites concesserint. Testes sunt quotquot Te hodie circumstant, tum primores & optimates, tum omnis ordinis viri honoratiores, cives & populi, per quos Augustissimi Nominis Tui fama quaquaversum diffusa est, in Belgicam usque Provinciam nostram, quæ clementiæ Austriacæ jam a seculis assueta, Te, tot præeuntibus encomiis, jam non amatum minus quam cognitum, Te sibi Principem animo designavit, dum luctuoso fato, Rege suo Carolo II orbata, non alium sibi Regem, quam Carolum alterum, ex eodem Augustissimo sanguine genitum, ardentissimo studio flagitavit. Quod autem hæc vota sua dilata fuerint, molestissime sensit, tulit coacta, optavit, speravit, Deumque precibus fatigavit, & exaudita est. Sic tamen, ut sibi magis, quam Tibi se gratulari posse arbitretur, dum animo repetit, quanti labores exantlandi, quanta pericula subeunda fuerint, priusquam Majestas Tua avita hereditate, ipsa Te frueretur. Atque hic locus est IMPERATOR AUGUSTISSIME, quo, nequidquam repugnante modestia Tua, ea nobis de Christiana æque ac Heroica Tua fortitudine saltem obiter delibanda sunt, quæ Te Majoribus Tuis Rudolphis, Maximilianis, Carolis, aliisque Cæsaribus Austriacis bellatoribus, non parem solum demonstrent, sed etiam superiorem. Longe hinc abest omnis labes assentationis, neque enim id quisquam inficias ibit, qui gesta Tua cum Ipsorum factis contulerit, & vires viribus, tempora temporibus commensurarit. Egregia sane Maximiliani, primi Belgarum Austriaci Principis; egregia nepotis ejus magni Caroli V bellica facinora; immortalia in utroque Austriaci roboris argumenta. At enim, habuit Maximilianus, quo facile vinceret; habuit Carolus, quo hostes superaret; ambo regnorum multorum Domini pacificique possessores; quæ Tu, CÆSAR INVICTISSIME, sola ferme spe, solo jure armatus, aliis jam occupantibus ereptum intrepide ivisti. Recordamur utique, & præsentissimæ etiamnum memoriæ obversatur, stupuisse orbem universum ad primum illud fortitudinis Tuæ prodigium; dum Te, vix annos natum octodecim, ex Augustissimorum Parentum complexibus quodammodo avulsum, nec opinato consilio, audaci designatione, robore incredibili, per totam Germaniam, Batavos, Britannos alacriter properantem vidimus; dum ingruente hieme, Angelorum, ut fas est credere, Sanctorumque tutelarium ac cum primis Mariæ, marisstellæ, opefretus, ausus es, per procellosa & irata maria, in Angliam atque inde in ultimas Lusitaniæ oras vela facere, tam horrenda tempestate jactatus, ut omnes illa pallere fecerit præter Te unum, qui sibi præsagiente animojam tum, ut Cæsar, securus vehi videbaris. Rudolphi gesta aliquando legimus; quæ ad Maximilianum & Carolum spectant, nobis præsentiora sunt Prodeant modo, qui eorum tam decantatas expeditiones ad Tuas censeant comparandas. Crescit oratio. Vix primis illis periculis eluctatus eras, cum alia sese maria trananda obtulere, inque ipsorum hostium conspectu circumnaviganda Hispania, ut in Catalauniæ finibus crescentes lauros decerperes. Victorem Te prius sensit, quam oppugnatorem, famosa Barcino; at gloriosiorem defensorem subinde mirata est, dum hostili exercitu terra & mari classe obsessus, ita utriusque conatus elusos fregisti, ut pulsa classe, diffugiente terrestri exercitu, ex ipsis angustiis augustior prodieris; quando &, quæ id temporis incidit eclipsis tantum terroris hostibus injecit, quantum Tibi adjecit gloriosæ lucis. Quid cetera bella enumerem, victricesque ad Cæsaraugustam acies, per totam prope Hispaniam in triumphum circumductas? Debellatum tunc erat, CÆSAR INVICTISSIME, nisi per alios stetisset, quod justæ victoriæ fructus, aut non collectus fuerit, aut postea amissus. Verumenimvero aliud tantæ tuæ virtuti fastigium debebatur, ita Tuorum omnium votis vaticiniisque obsecundante Providentia, ut in quo maxime, Principum omnium Christianorum lumen, Leopoldus resplendesceret, is non paternarum solum virtutum, sed & Augustissimorum decorum heres, orbem universum, cui se parem ostenderat, moderandum susciperet. Coactus deseris, IMPERATOR AUGUSTISSIME, quos Tua fortitudine, Tuos feceras, ita Germanorum omnium Principum conspirantibus desideriis, ut Leopoldum alterum, orbis Dominum unanimi consensu declararent. Itaque post novos labores & nova itinera terra marique peracta, Tuorum ferme humeris deportatum lætabunda Germania excipit, diademate ornat Francofurtum, exultans Austria complectitur, effusa obviam Vienna, non jam bellatrices, sed pacificas Augustissimi sui Principis dotes experiri festinat. Quid autem Belgæ nostri? qui quam maxime, quod Tui sint, gratulantur sibi, optantque aliquando faciem Domini sui coram aspicere (ut aliis licuit) ac venerari. Quæ & vota nostra sunt reverenter porrigentium MAJESTATITUÆ Tomum hunc de Actis Sanctorum Junii, e civitate Tua Antverpia, Marchionatus S. R. Imperii præcipua, anno MDCCXV.

AUGUSTISSIME ET CLEMENTISSIME PRINCEPS

MAJESTATIS TUÆ IMPERIALIS ET REGIÆ


Devotissimi clientes
CONRADUS JANNINGUS
JOANNES BAPTISTA SOLLERIUS ETC.
Societatis Jesu.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ. ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II, Regum, confirmatis die 11 Decembris MDCXCII, & XIX Junii MDCXCIV; Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi Typographos & Bibliopolas, qui, ad quorumcumque aliorum exclusionem, soli imprimere ac reimprimere possint libros & opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet. Cum etiam Sacra Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis,

Ego infrascriptus, Societate Jesu per Flandrobelgicam Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Michaele Angelo Tamburino, concedo Joanni Paulo Robyns typographo Antverpiensi facultatem imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum opus, ex more Societatis nostræ (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet Tomum sextum de Actis Sanctorum Junii, complectentem Supplementum ad quinque priores Tomos ejusdem mensis, Auctore Conrado Janningo Societatis nostræ Presbytero Theologo. Istam autem facultatem, una cum Privilegio Cæsareo, meæ dispositioni commisso, tali conditione indulgeo, ut prædictus typographus Joannes Paulus Robyns teneatur ea se usum probare intra tres proximos ab harum data menses, eademque ad unam solam impressionem vi harum utatur; sic ut pro iteranda impressione, novo meo vel successorum meorum consensu opus sit. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ die XXIV Octobris anno MCCXV.

JACOBUS MATIN.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Regiæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Danielis Papebrochii e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo, vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis.

Signat. ��� LOYENS.

Et ego Conradus Janningus Societatis Jesu, successor P. Danielis Papebrochii supradicti, permitto Joanni Paulo Robyns Typographo Antverpiensi, ut Tomum sextum de Actis Sanctorum Junii, meo permissu ab ipso impressum, publicet. Datum Antverpiæ VI Kalendas Novembris MDCCXV.

APPROBATIO ORDINARII.

Editis jam quinque Tomis de Actis Sanctorum mensis Junii, prodit modo sextus, complectens Supplementum, ad quinque prædictos Tomos, a P. Conrado Janningo Societatis Jesu Presbytero Theologo illustratus; estque vicesimus quartus totius operis. Ego hunc æque approbo, atque approbati fuerunt reliqui omnes, tum per Approbationes & præconia Ordinariorum, tum per æstimationem virorum ubique eruditorum; quæ talia sunt, ut huic quoque applicari possint. Quamobrem nihil est, cur ego hic novas laudes accumulem, sed fidenter in lucem ire præsentem tomum permittam una cum Historia de vita, operibus, virtutibusque R.P. Danielis Papebrochii ejusdem Societatis Hagiographi, anno superiore die XXVIII Iunii pie defuncti. Dabam Antverpiæ 30 Octobris MDCCXV.

F. G. ULLENS
Can. Schol. Off. & Librorum Censor.


PROTESTATIO AUCTORIS.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri, in hoc de Actis Sanctorum opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve huc relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ; idem ante hunc sextum Tomum Junii & ego protestor Conradus Janningus.

AD TOMUM SEXTUM JUNII DE ACTIS SANCTORUM
EPISTOLA CONRADI JANNINGI AD SUPERIORES SOCIETATIS JESU PER PROVINCIAM FLANDRO-BELGICAM
IN OBITU R. P. DANIELIS PAPEBROCHII EJUSDEM SOCIETATIS HAGIOGRAPHI.

AUCTORE C. J.

P. DANIEL PAPEBROCHIUS S.I.
OBIIT AN MDCCXIV, ÆT. LXXXVII.XXVIII IUNII.
Acta tomis ter sex medio Papebrochius œvo
Edidit; ACTA VIRUM nulla, vel ista PROBANT.

Mortuus miser esse non potest, qui bene religiose vixit, nec mortuis accenseri totus debet, qui post mortem fama sui scriptisque operibus superest; imo, qui tota vita sua honoravit Deum in Sanctis suis, interque Sanctos versatus est; ubi mortuus, nisi inter Sanctos a Deo repositus sit? Hæc consolatio nostra in obitu optimi senis magistrique nostri P. Danielis Papebrochii; hæc vestra quoque omnium sit, Reverendi Patres in Christo, qui non potestis non singuli, uti tota Provincia, partem habere aliquam in communi jactura. Natale solum habuit Antverpiam, in lucem editus anno MDCXXVIII, die XVI Kal Aprilis, festa luce S. Patritii Hibernorum Apostoli. Parentes fuere honestissimi juxta ac pientissimi cives, Laurentius Papebrochius & Maria Mirassael; cujus felici partu prodiit Daniel noster primogenitus; fratres, qui ad maturam ætatem pervixerunt, nactus tres, Antonium, Laurentium & Joachimum, duasque sorores, Mariam Corneliam & Franciscam Teresiam: qui deinde adulti, exemplo fratris natu maximi nomen Societati nostræ dedere omnes; fratres quidem ipsam ingrediendo; sorores vero sub ejusdem moderamine profitendo castimoniam, assumpto habitu, vitæ suæ instituto conveniente. Omnium unica nunc superest Maria Cornelia, virtutum fratris æmula; quam Deus ut diu servet, velim, in solatium egenorum.

Daniel, ut erat facili ingenio, studiis litterariis admodum puer applicitus, illa inter selectos Seminarii nostri Antverpiensis, quod Convictum appellamus, nostrorum disciplinæ commendatus, pene adhuc puer absolvit feliciter, anno ætatis suæ XV, vix maturus, ut longe a patria & parentum conspectu ad altiores scientias addiscendas, tuto dimitteretur. Quamobrem alterum repetendæ Rhetoricæ annum, ne otio vitium contraheret, impendere jussus; illo transacto, Duacum concessit, ac biennio Philosophus evasit subtilis. Tum a R. P. Provinciali (quod antea ob immaturam ætatem negatum fuerat) in Societatem adlectus, properavit anno MDCXLVI die XXIII Octobris ad tirocinium Tornaci: inde vero post annum unum translatus Mechliniam, alterum ibi complevit, seque Deo per vota Religiosa obstrinxit XXIV Octobris. Exinde litteras humaniores, more Societatis, docuit, tum Mechliniæ, tum Brugis, publica approbatione ac fama eruditionis, cum pietate conjunctæ. Supersunt quæ tunc ingenii sui monumenta composuit varia, quorum nonnulla publice cum plausu auditorum in theatro repræsentata fuere. Ex magistro iterum factus discipulus, quadriennio operam dedit sacræ Theologiæ Lovanii, pari cum laude; atque ibi, anno MDCLVIII sacris Ordinibus initiatus, Dominica de Passione, in diem VII Aprilis tunc incidente, primitias suas incruentam Hostiam Deo Patri ad aram immolavit. Decurso post menses paucos Theologiæ stadio, ad tertiam Probationem missus est, scientias divinas, quas didicerat quadriennio, per varias pietatis exercitationes anno uno ad salutem proximorum redacturus in praxim. Et tunc demum professor creatus, præceptiones Philosophicas prælegit Antverpiæ anno non integro; cum e medio cursu ad sanctiorem operam, Actis Sanctorum illustrandis navandam, evocatus est. P. Joannes Bollandus per illud tempus a summo Pontifice Alexandro VII, magno studiorum operumque ejus æstimatore ex quo Coloniæ Nuntium agebat Apostolicum, invitatus fuerat Romam, ut lustratis Vaticana aliisque per Urbem & reliquam Italiam bibliothecis, copiosiorem Actis Sanctorum messem colligeret. Is autem senio jam gravis, eo pro se, probante Pontifice, Henschenium & Papebrochium ablegavit. Illi igitur anno MDCLX die XXII Julii Antverpia Coloniam a Bollando deducti, porro per Germaniam contenderunt in Italiam, ac Romam invecti sunt XXIII Decembris ejusdem anni. Peractis sedulo Romæ, Neapoli vicinisque in locis per spatium novem mensium, quæ agenda erant; bona summi Pontificis venia, acceptisque ab ipso præter benedictionem aliaque pietatis christianæ munuscula, commendatitiis pro reliquo itinere litteris, discesserunt die XIII Octobris anno MDCLXI Florentiam, ubi P. Daniel in festivitate Sanctorum omnium, quorum omnium gloriæ, inter mortales amplificandæ, reliquam vitam impensurus erat; in illa, inquam, festivitate solennem quatuor votorum emisit professionem. Florentia deinde simul ambo prosecti, lustratis Mediolano, Genua, Taurino; per Gallias Antverpiam reverterunt feliciter, anno MDCLXII propemodum elapso, die XXI Decembris; divitem pro Actis Sanctorum thesaurum, quem ubique per viam collegerant, comportantes. Hic cum P. Daniel animum, manum, calamum seque totum operi jam serio applicaturus erat, contigit a Bollando ei primo loco committi illustranda, quæ multifariam nullo ordine chronologiæ scripta habebantur, Acta S. Patritii; cujus natali ipsum jam diximus, natum fuisse: sicque sub ejus auspiciis tirocinium hagiographiæ suæ posuit, ut opus suis numeris perfectum ac veterano scriptore dignum elaboraverit. Qualia etiam sunt omnia, quæ totis LIV annis in lucem edidit plurima. Verum de his aliisque viri gestis, scriptis, virtutibus, plura commemorare non est hujus loci; erit alibi. Tantum hic indico, quod postremis vitæ annis, cum oculi caligantes visionem, tardique pedes incessum reddebant difficiliores, id unum dolebat potissimum, quod more suo Acta Sanctorum illustrare scribendo amplius non posset: in reliquis semper æquanimus. Solabatur autem tædium suum, quod viris labori assuetis afferre otium solet, quotidiana Sacrificii incruenti immolatione, oratione fere perpetua, piis ad Deum Sanctosque aspirationibus, desiderio gloriæ cælestis, ac spe firma futurum, ut brevi soluta corpore, quod corrumpebatur, anima ad contubernium Sanctorum suorum avolaret; his identidem verbis utens: Cupio dissolvi & esse cum Christo: ac illis: Quis me liberabit de corpore mortis hujus. Sciebat enim, quod nec ætas longæva, nec vita annos propemodum septuaginta in Religione religiose acta, nec scientia rerum sacrarum eximia, nec celebre inter mortales acquisitum nomen, nec labores amplificandæ Cælitum gloriæ constanter impensi, nec studium bene faciendi omnibus, nec quæsita perpetuo in actibus suis major gloria Dei, ceteræque virtutes, aliud desiderare præmium debeant, quam Deum ipsum ipsiusque visionem claram & possessionem securam in gloria sempiterna; quæ, inquiebat, adiri non potest, nisi per dissolutionem animæ a corpore. Cupio igitur, cupio dissolvi & esse cum Christo.

Mira fiducia videri potest. Illo ipso die, quo hæc me præsente ingeminabat, in vigilia S. Joannis Baptistæ ante meridiem, quando bene mane adhuc more consueto ad aram fecerat; debuit correptus febri, paulo post decumbere, eaque continuo invalescente, & animi deliquio superveniente, sub vesperam ejusdem diei, in corona Patrum Fratrumque nostrorum sacrosancto Eucharistiæ Viatico ad ultimum agonem subeundum, desideratamque dudum gloriam cælestem securius ac citius consequendam, præmunitis fuit; posteroque die similiter sacro infirmorum Oleo inunctus. Post hæc, oculis plerumque clausis cubans, paucissima loquens & non nisi interrogatus respondens, animo quieto, absque corporis dolore, nisi qui ex angustia cordis & pectoris proveniebat, usque in hunc diem XXVIII, sui semper compos, vitam protraxit. Quando sub ortum solis (aderam enim, & majore noctis parte adfueram) apparuerunt signa vicinæ mortis, occepique cum ministro valetudinarii genibus flexis opem divinam moribundo implorare, primum tacitis precibus; tum elata voce recitando quas tali temporis articulo mater Ecclesia præscribit: inter quas æger, præsentibus jam pluribus, qui interea advocati fuerant, sub primam ab ortu solis horam placide exspiravit, deducentibus (uti par est credere) Sanctis animam sui præconis & encomiastæ præcipui, ad conspectum Altissimi, qui glorificantes se glorificat.

Plura de viro dicenda erunt suo tempore & loco. Hic tantummodo mihi liceat paucis per modum epitaphii indicare, quid in Actis Sanctorum, de quibus supra quam dici possit bene meritus est, præstiterit, & quousque opus perduxerit; postquam rogavero RR. VV. ut ei Sacrificia sua suorumque suffragia, ex institutione Societatis nostræ defuncto debita, conferre quantocius velint; meque simul in sanctissimis Sacrificiis suis habere commendatum. Dabam Antverpiæ die IV Kalend. Quintiles MDCCXIV.

D. O. M.
MEMORIÆ ÆTERNÆ
R. P. DANIELIS PAPEBROCHII
PRESBYTERI, THEOLOGI ET HAGIOGRAPHI S. J.

QUOD ROSWEIDUS PRÆPARARAT,
QUOD BOLLANDUS INCHOARAT,
QUOD HENSCHENIUS FORMARAT,
PERFECIT PAPEBROCHIUS
SEMESTRE PRIMUM DE ACTIS SANCTORUM
ANNO A NATIVITATE DOMINI MDCCIX;
MORTUUS POST QUINQUENNIUM,
VIRTUTIBUS MERITISQUE PLENUS,
ANNO EJUSDEM MDCCXIV DIE IV KAL. QUINTIL.
ÆTATIS SUæ LXXXVII.
REQUIESCAT AB OPERIBUS SUIS
IN SANCTA PACE.

HISTORIA
DE, VITA, GESTIS, OPERIBUS, AC VIRTUTIBUS
R. P. DANIELIS PAPEBROCHII HAGIOGRAPHI SOCIETATIS JESU ΤΟΥ ΜΑΚΑΡΙΤΟΥ,
AUCTORE JOANNE PIENIO EJUSDEM S. J.

AUCTORE J. P.

PROLOGUS.

Quamquam ea fuerit vitæ institutio R. P. Danielis Papebrochii, ut spem nobis certam faciat, ipsum ex Actis Sanctorum, quæ illustravit, in Sanctorum migrasse contubernium, & immortalitatis gloria donatum, de humanis laudibus minime laborare; [Papebrochius laudis non indigus,] Quamquam eam, dum viveret, vel invitus apud omnes passim eruditos per universam pene Europam, consecutus sit nominis famam lucubrationibus suis magno numero, rara eruditione, studio indefesso elaboratis, ut videri jure optimo possit (sit mihi fas uti verbis Horatii) erexisse

Monumentum, ære perennius,
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, non fuga temporum.

Nostrarum tamen partium esse duximus, viro de Actis Sanctorum, ac republica litteraria longe meritissimo, brevi aliquo elogio justa solvere; non tam considerantes, quid ipsi e laudibus nostris accedere possit ornamenti, quam quid nos deceat officii, si velimus (& sane velle debemus) ab ingrati animi vitio quam longissime abesse.

[2] Ad hæc variis in Virum jam pridem jactatis calumniis adducor, [quare a nobis laudandus.] ut cujusmodi fuerit, sinceris, genuinis, & ab omni fuco alienis coloribus, velut in tabella, lectoris æqui oculis subjiciam, non studio partium, non peculiaris affectus propensione impulsus, sed solius justæ defensionis ac veritatis amore. Denique ut gestorum recordatione, & virtutum conspectu lector incendatur, ad imitanda ea, quæ potest, & suspicienda, quæ imitari non potest. Eæ me potissimum causæ impulerunt, ut paucis delibarem illustriora quædam gestorum ejus exempla, & universæ ejus vitæ præcipua quasi vestigia relegerem. Nec porro, amice lector, in ipso te limine detinebo pluribus, sed rem ipsam aggredior.

CAPUT I.
P. Papebrochii natales, educatio, studia tam in seculo, quam in Societate Jesu, priusquam ad Acta Sanctorum illustranda accederet.

Antverpia, magnorum virorum fœcunda parens, & præcipuas inter Belgii civitates, nominis celebritate memorabilis, [Papebrochii patria, natales,] P. Danieli patria obtigit. Primam lucem hausit anno MDCXXVIII, XVI Kal. Aprilis, S. Patritii Hibernorum apostoli festa die. Parentes nactus est spectata vitæ integritate, [parentes spectatæ virtutis,] solidaque erga Deum & Superos religione insignes, Laurentium Papebrochium, & Mariam Marissael; Avum paternum Hamburgensem: [avus paternus probe Catholicus & pius,] cujus in animo tam altas egerat radices Romano-Catholicæ religionis amor, ut dum Hamburgi mixtim cum hæreticis & Catholicis vivendum sibi esse animadverteret, convasatis rebus migrarit Antverpiam, veritus ne hominum a Romanis sacris alienorum consuetudo, veneni quidquam, vel sibi vel posteris suis afflaret. Nimirum animo reputabat non indecorus transfuga, ibi res, ibi spes, ibi fortunas, ibi patriam esse, ubi cum minimo a cælesti tramite deviandi periculo, & vivendi sibi, & suos educandi facultas suppeteret.

[4] Et vero solida hæc Majorum virtus transiit ad posteros, tamquam hæreditaria, quæ nec eripi nec surripi potest umquam, nec rerum vicissitudine amittitur, nec temporum permutatione mutatur. Transiit imprimis ad P. Danielem primogenitum: [tres fratres religios,] transiit ad tres ejus fratres germanos Antonium, Laurentium, & Joachimum, qui fratris natu maximi exemplum secuti, Societati Jesu nomen dedere omnes, omnes pie religioseque, uti vixerant, supremum in ea diem confecere: [duæ item sorores pietate insignes,] transiit ad sorores duas, quæ fluxarum caducarumque rerum perspecta vanitate, Deo se devoverunt sub moderamine ejusdem Societatis Jesu, & assumpserunt habitum, vitæ suæ instituto convenientem. Fama est utrumque P. Danielis parentem Laurentium & Mariam ante nuptias serio cogitasse de amplectendo religioso statu; sed Deo aliter visum; cui quod ipsi per se non dederant, solverunt in prole sua cum fœnore. Quorsum hæc tam multis? ut planum fiat quam erronee, ne dicam absurde, aliquibus inciderit, in materia religionis quidquam sinistri de parentibus aut majoribus Danielis suspicari. Proin hac occasione poterunt illi errorem suum corrigere, & omnem in hac parte eximere sibi suspicionem.

[5] Ex bene auspicatis nuptiis primus in lucem editus Daniel, [studia humaniora,] octavum vix attigerat annum, & jam tum præ se ferebat docile ac vividum ingenium, & celeres quosdam animi motus & concitatos. Nihil itaque potius visum est Parentibus, quam ut eum disciplinæ nostrorum traderent, humanioribus litteris excolendum. Inerat in puero tantillæ ætatis summa sciendi discendique cupiditas, legendi vero aviditas tam inexhausta, ut libros quosvis obvios non tam pervolveret, quam, ut ita loquar, devoraret. Eos vero fecit in studiis progressus, ut duce ingenii sagacitate, sedulitate comite, annitentibus Magistris, [& fructus;] inter æquales suos admodum excelleret. Quæ prima ineuntis ætatis lineamenta debet Seminario nostro Antverpiensi (Convictum id nominamus) quod primaria nec non lectissima Belgii juventute erat florentissimum. Anno itaque ætatis XV litterarum humaniorum curriculum emensus, & vix dum maturus ut a patria longius e conspectu Parentum dimitteretur, alterum in repetenda Rhetorica annum posuit. Quo exacto Duacum concessit, ut philosophiæ daret operam, quam magna ingenii, pari subtilitatis, non absimili diligentiæ commendatione prospere post biennium feliciterque absolvit. [philosophia,]

[6] Jamque id ætatis erat Daniel, ut de eligendo vitæ statu & deliberare serio posset, & mature statuere. Quando perfectioris vitæ accensus desiderio, animum adjecit ad Societatem Jesu, & quod prius ob immaturam ætatem non impetraverat, quantumlibet sedulo petiisset, tandem obtinuit, & eidem Societati adscriptus est. Sed cum ita casus ferret ut nulli tunc tirones apud nos essent Mechliniæ, missus est Tornacum anno MDCXLVI, [Tirocinium in Societatis Jesu.] die XIII Octobris, ut vitæ Religiosæ periculum faceret. Inde post annum translatus Mechliniam, decurso ibidem tirocinii stadio, vota religiosa nuncupavit XXIV Octobris MDCXLVIII. [Docet litteras humaniores,] Exin juventutem litteris politioribus de more Societatis ad humanitatem informavit tum Mechliniæ, tum Brugis, non sine magna doctrinæ & pietatis qua nostrorum, qua externorum existimatione. Jam vero quam non invitis Gratiis ac Musis, ei se studio impenderet, conficitur ex variis ingenii monumentis, quæ tum vincta numeris oratione, tum soluta composuit.

[7] [docetur Theologiam;] Sacræ Theologiæ studuit Lovanii annis quatuor multa cum laude. Sacerdos consecratus anno MDCLVIII, primitias Deo Patri, incruentæ hostiæ Sacrificium, immolavit, die Dominica, quam Passionis vocant, in VII Aprilis tunc incidente. [fit Sacerdos,] Post hæc petiit domum tertiæ Probationis, instauraturus, si quid deferbuisset spiritus ex assiduo & diuturno labore, cui tum magister tum discipulus se dederat impensissime. [& philosophiæ professor.] Tandem delatam ad se Juniores nostros præceptionibus philosophicis instituendi provinciam egregie administravit anno non integro Antverpiæ. Atque his initiis prolusisse visus est P. Daniel studiis sanctioribus, de quibus suus nunc sequitur dicendi locus.

CAPUT II.
Bollando & Henschenio socius adjungitur Papebrochius. Romam proficiscitur cum Henschenio. Primi ejus in Actis Sanctorum labores.

Jamque menses Januarium ac Februarium, hunc tribus, illum duobus comprehensum tomis, impiger Bollandi & Henschenii in scribendo labor, ad finem perduxerat; Quando pluteum premere cœperunt Acta Sanctorum mensis Martii, quæ processura esse feliciter ac celeriter, sperare jubebat & valetudo utcumque firma ac vegeta P. Bollandi & studium indefessum P. Henschenii, & concessa utrique Præsidum jussu ab aliis plerisque occupationibus vacatio, quibus distineri non raro solebant. Alexander VII, [Bollandus ab Alexandro VII Romam invitatus,] summus Christi in terris Vicarius, pro veteri necessitudine, quæ sibi jam tum, quando Nuntium agebat Coloniæ, cum Bollando intercesserat, magnaque, quam de lucubrationibus ejus conceperat, æstimatione, Romam ipsum invitavit eo consilio, ut inspectis excussisque Vaticana, & aliis per Urbem, & reliquam Italiam, bibliothecis, locupletem operi inchoato adjungeret accessionem, ac necessariis præsidiis lucubrationes suas ubertim copioseque illustraret ac perpoliret.

[9] [sed senio impeditus, mittit Henschenium;] Impediebatur Bollandus devexa ætate ut ne hoc itineris ipsemet conficeret. Quare bona cum Pontificis gratia, loco suo Henschenium misit; eaque occasio injecit cogitationem de petendo socio aliquo tertio, qui viæ se jungeret comitem, & redux in provinciam, laborum in partem veniret, cœptumque opus continuaret. In multorum itaque tot ingeniorum numero unus ex omnibus Papebrochius deligitur, [additur socius Papebrochius:] quem jam inde a puero Bollandus ob indolis præstantiam egregie carum habuerat, & tum paternis monitis, tum suavibus pietatis illecebris ad virtutem pellexerat, & quadam quasi præsagitione conjecerat, id quod postea comprobavit eventus, posse utique fieri, ut puer ille (Danielem designabat) sibi in illustrandis Sanctorum Actis succederet. Plura de hac re dabit vita Bollandi tomo I Martii cap. XIII, num. 79; ubi varia Papebrochius ipse tecto nomine scribit de sua ad Societatem vocatione, quæ idcirco tam supra, quam hic consulto prætermisi.

[10] Henschenius ergo & Papebrochius anno MDCLX die XXII Julii Coloniam usque officiosissime a Bollando deducti, [uterque Coloniam usque a Boll. deductus,] per Germaniam contenderunt in Italiam, Romamque invecti sunt XXIII Decembris ejusdem anni. Exin postquam Romæ, Neapoli, vicinisque in locis res suas confecissent, pontifex bene ipsis precatus, non sine propensissimo voluntatis affectu, munusculis piis, & paterna benedictione donatos a se dimisit, [Peragrata Italia,] additis commendatitiis pro reliquo itinere litteris, quibus facilis ad bibliothecas omnes aditus pateret. Igitur discesserunt Florentiam XIII Octobris anno MDCLXI; ubi P. Daniel die sibi longe optatissimo, Sanctorum omnium venerationi sacro, solennem quatuor votorum professionem emisit, totumque se Dei, totum Sanctorum gloriæ consecravit. Porro Florentia profecti, lustratis Mediolano, Genua, Taurino, & peragrata Gallia, reversi sunt Antverpiam incolumes, vergente ad finem anno MDCLXII, [redeunt per Galliam in Belgium.] die XXI Decembris, cumulatissimo Græcorum pariter ac Latinorum exemplarium mss. pro Actis Sanctorum instructi thesauro. Hæc cursim. Plura inveniet curiosus lector in vita Bollandi citata cap. XV & tribus subsequentibus.

[11] Ab itinere Romano ad primos P. Danielis Sanctorum Actis impensos labores delabimur. [Primi P. Danielis labores,] Vix litterarii otii spatium nactus, totus esse suus cœperat; quando studia sua omnia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in eo figere & locare maximis animis instituit, quo suam vasto operi non parca manu symbolam conferret. Ac jam ibi erat; & evenit ut primo loco illustranda illi committeret Bollandus Acta S. Patritii episcopi, [Acta S. Patritii,] Apostoli, & Primatis Hiberniæ. Et sane quam fuerit totus in referenda Sancto gratia, cujus, ut capite primo diximus, natus fuerat natali; quam sedulo materiam omnem varie a variis, sed fere non nisi tumultuario & perturbato chronologiæ ordine tractatam, digesserit; [digesta & illustrata;] quam erudito commentario præcipuas historiæ implexæ tricas enodarit; quam docta denique appendice de primatu, miraculis, vaticiniis, loco piaculari (Purgatorium Patritii vulgus appellat) rem totam concluserit, nihil attinet hic commemorare.

[12] Fuit profecto, fuit P. Daniel in S. Patritii laudes tam disertus, tantaque rerum ac verborum copia abundavit, [vix tertia sui parte edita.] ut vix tertiam partem eorum, quæ operosissime collegerat, publici juris fecerit, ne moles nimium excresceret. Atque adeo tam feliciter prima Hagiographiæ posuit rudimenta, ut opus numeris omnibus absolutissimum, & veterano scriptore dignum, censeri cuilibet non injuria possit, & vero debeat. Opus hoc excipiebat aliud; inde rursum aliud; numquam non novo labore occupabatur. Quo fiebat ut magna veterum monumentorum apparatu instructuque, ad tractanda sanctiora studia se effingeret magis magisque in dies. Id quod ex proxime dicendis constabit.

CAPUT III.
Egregia P. Papebrochii opera in edendo illustrandoque mense Martio. Iter Luxemburgense.

Etsi Bollandus ob affectam valetudinem, & urgentem senectutem non multum operæ Martio posthac commodare potuerit; indefessa tamen P. Papebrochii sedulitate, cui comes accedebat pertinax Henschenii labor, factum est, ut sexto post iter Romanum anno tres tomi mensis Martii ad finem perducti, [Post tres tomos Martii editos] & in lucem dati sint; quos si cum prioribus quinque Januarii ac Februarii compares, vix credas annis quindecim potuisse perfici. Tanto illic & apparatus est instructior, & copiosior supellex, & tota rei series prolixior.

[14] [cum languente Henschenio & cælum mutare jusso,] Inter hæc præ immoderata studiorum laborumque contentione in gravem morbum incidit Henschenius; qui eo virum languoris dedit, nulli ut occupationi gravioris moliminis posset attendere, nedum vacare. Medici aëris mutationem, omnemque omnium prorsus studiorum intermissionem præscribunt. Res illa ansam præbuit, ut simul ipse, simul Papebrochius novam ad Mosanos Mosellanosque tractus expeditionem susciperent, qua proferrentur in lucem ea, quæ ibidem vel in reconditis archivorum angulis, vel in abstrusis vetustarum bibliothecarum scriniis huc usque latentia, ad rem nostram conducerent.

[15] Dum peregrinationi insisterent, &, peractis Epternaci rebus, [Luxemburgum contendit,] Luxemburgum contenderent; grave infortunium tulit P. Henschenius (ut legere est in ejus vita numero XVI) propter quod mense integro una cum comite suo Luxemburgi subsistere coactus est. Quod moræ spatium P. Daniel non sine fructu traduxit. Nam persuasum habebat, dum studiis omnibus esset solutus curisque vacuus, nihil rei quidquam agere se posse melius, quam si tetricæ solitudinis tempora falleret pervolutandis annalibus San-Maximianis, & antiquitatibus Luxemburgensibus, quæ R.P. Alexander Wilthemius evulganda paraverat. [rem diplomaticam examinat:] Qua occasione cupido Papebrochium incessit moliendi quædam de re diplomatica. Præsertim quod scientia hæc & historia, proxima quadam cognatione & affinitate inter se devinctæ colligatæque teneantur. Ardua enimvero res atque horrentibus undique spinis obsita, eo potissimum, quod viam illam nemo huc usque ante ipsum esset ingressus. Proin vel tentasse hic aliquid, gloriosum auctori fuit.

[16] Argumentum idem abundantiore Diplomatum copia adjutus, repetendum sibi ab ovo sumpsit vir clarissimus Joannes Mabilio; [quam dein Mabilio perfecit.] annoque post editos tres primos Maii nostri tomos, a partu virginis MDCLXXXI, regiæ molis ac majestatis volumen edidit, tabulisque grandibus & elegantibus LXX instruxit. Ita perfectum undequaque opus, cui primus omnium viam Papebrochius aperuerat, publicam lucem aspexit. Exstat prædicti Mabilionis epistola jam pridem in Responsionibus Papebrochii impressa; in quibus videre est amicissimum doctorum simul ac modestorum virorum certamen, non fictis laudibus mutuo se prosequentium. Eam tamquam ad præsens institutum accommodatissimam tacitus hic præterire non possum. Ita sonat:

[17] Nobis ex itinere Germanico reversis, reddita est epistola tua, [Hujus ad illum epistola] in qua, quid de opere nostro diplomatico sentias, sincere exponis. Ego vero satis mirari non possum tantam in insigni eruditione modestiam, cujus exemplum vix ullum illustrius reperire licet. Quotus enim quisque eruditorum est, qui in litterario conflictu victum se agnoscat, & agnita veritate priorem sententiam incunctanter deponat, atque id palam omnibus testatum velit? Tu vero facis ultro, & tam amice, ut, si aliunde te non nossem, statim intimo amore complecterer. Sic non tibi sufficit doctrinæ & eruditionisprimas tenere, nisi etiam primas assequare modestiæ. Utramque tibi palmam deferimus, adm. Rev. Pater. Neque hæc mei solius sententia est, sed etiam eorum omnium, quibus litteras tuas tuo jussu ostendi. Alii nimirum tuam eximiam humanitatem, alii modestiam & humilitatem, omnes insignem tuam eruditionem deprædicabant.

[18] [laudum plena.] Sed vereor ne, dum hæc fusius prosequor, mihi de tua confessione ingenuosissima abblandiri videar. Absit hæc a mente mea cogitatio, ut de tua modestia ego ipse superbiam. Imo vero id ita animo reputo, si quid in opere nostro dignum tua, publicave æstimatione inveniatur, non tam ex ingenii nostri conatu, quam ex monumentorum copia & facultate æstimandum esse. Verum quidquid illud est, malim esse modestissimæ epistolæ auctor, quam cujusvis operis vanus ostentator. Tu vero Vir piissime, Deum precare, ut qui tui in Actis Sanctorum illustrandis imitatores sumus, etiam in consectandaChristiana humilitate socii esse mereamur. In hanc sententiam V. C. Papebrochio rescripsit anno MDCLXXXIII, XII Novembris. Quis in re diplomatica tantopere vicerit, non est hujus loci disquirere. Norunt eruditi postremas in hoc litterarum genere cum nostro doctissimo Germonio concertationes.

[19] [reddita ad hujusmodi declarationem] Epistolæ, quam Papebrochius Mabilionem dedit, nullum apud nos exstat exemplar. Sed cujusmodi fuerit non obscure colligere licet ex Responsionibus ad Articulum XV, ubi ipse Papebrochius haud absimilem putat fuisse Protestationi illi, quam exhibet Propylæum Maii in præfatione, & ita se habet: In hoc si scopum non attigero, alterque feliciori id faciens successu, meos, si quos invenerit errores corrigat; adeo non feram id ægre, ut cum animi gratulatione sincera cessurus ei palmam sim; eademque promptitudine illi assurrecturus, qua eruditissimipatris Joannis Mabilionis de re diplomatica opus excepi, & postquam legeram, approbavi; licet in non paucis contrarium eis, quæ in argumento eatenus intacto, optima quidem voluntate, sed impari ad rem tantam instrumenti necessarii copia, obiter delibavi, occasione Trevirensis cujusdam figmenti. Quamvis enim istud satis eversum sit lucubratiuncula prædicta, assentiente ipsomet Mabillonio, ad lucem tamen dignioris istius justique operis illa sic mihi ipsi viluit, ut in ea nihil fere amplius inveniam quod placeat, quam quod ex dubiis istic a me fortuito motis tam insignis Commentarius nasci potuerit ab eo, qui rem ex professo pertractavit.

[20] Equidem sic existimo, neminem turpiter vinci, ubi gloriosum fuit certare; si tamen certasse dici possim cum alio, quam cum ipsius argumenti obscuritate originaliumque diplomatum defectu; nemine tum adhuc invento, qui speraret inveniri aliquam methodum posse, ad veri falsique discrimen faciendum inter diplomata vetera; etsi constaret multa esse inter ea sublestæ fidei, saltem quoad historiam, pro qua sola satagebam. Libenter interim restituo San-Dionysiano archivio, quam læsisse inconsultius videor, reverentiam; sub ea, quam Mabillonus offert cautela, ut quædam istic inveniri non negentur vel omnino falsa vel interpolata, vel dubia, tum primæ tum secundæ stirpis, &c. In hac epistola luculentissime se prodit & non fucata Papebrochii docilitas & genuinus animi candor in tribuendo suum cuique, & sincera veri inquisitio sine ulla sententiæ obstinatione aut pertinacia. Habes, amice lector, quantum in mense Martio, diplomaticæ in perscrutanda rei antiquitate operæ studiique posuerit P. Daniel. Nunc cognosce ea, quæ Aprilem spectant.

CAPUT IV.
Quantum contulerit Papebrochius ad editionem mensis Aprilis, primo tentatam tum Antverpiæ tum Amstelodami, dein Antverpiæ publicatam.

[Operis impressio] Nec vero segnius institit Papebrochius per annos duos solidos cœptum opus urgere, atque id agere unice, ut Aprilem mensem & prælo maturaret, & avidissimis virorum litteratorum studiis votisque porrigeret. Cum ecce tibi, meditatum operis cursum nova difficultas retardavit. Expedierant typis suis Antverpiæ menses, Januarium, Februarium ac Martium, Meursii. Quando autem excudendus eis offertur tomus primus Aprilis; illi detrectare, & rationes allegare, ob quas incepto desisterent, [frustra tentata Antverpiæ] prout pluribus narratur in vita Henschenii num. XXI. Oblata item fuit Antverpiæ aliis typographis illa sparta; nemo tamen quisquam inventus ibidem fuit, qui id neqgotii vel admittere vellet, vel auderet. Causabantur impedita commercia, & cetera id genus.

[22] Proin, quoniam supererant non pauca in memorata mense, totusque pene tomus tertius perficiendus restabat, suspensa tantisper fuit impressio, donec tomi omnes omnibus suis partibus constarent. [Amstelodami] Id quod gnaviter est factum. Interea fama vulgaverat in Hollandia ultimam Aprili impositam esse manum. Nec mora Joannes Blavius Amstelodamo elegantissimis typis, & opere geographico, in volumina undecim sub nomine Atlantis distributo, perquam notissimus, ultro operam addixit, nihil æque cupiens, ac novam, quam moliebatur ingentibus impensis, typographiam, præclaro quodam opere nobilitare. Placuit obsequium Henschenio; & quamvis ægre jucundissima Papebrochii consuetudine, & utilissima studiorum laborumque vicissitudine careret, eum tamen a se in Hollandiam dimisit in Autumno MDCLXXI, ad tempus aliquod, dum ipse interea ad Maium se accingeret.

[23] [tandem cœpta,] Rei progressum, quoad potuit, ibidem maturavit P. Daniel: institit, ursit opportune importune. Tres circiter menses actum est nihil. Illud commodi diuturna hæc mora Papebrochio attulit, ut Ephemerides Moscorum & Græcorum, thesaurum in hisce partibus hactenus abstrusum, detexerit summo eruditi orbis bono, de quo paulo post recurret sermo. [incendio disturbatur.] Jam sudabant præla, sed res tota fuit disturbata per subitam fabricæ novæ deflagrationem, ut diffusius narratur in vita jam sæpe citata num. XX. Ceterum singulari Papebrochii curæ acceptum referimus, quod mitissime in authographa nostra ignis sævierit. Nam simul atque folium aliquod e prælo prodierat, illud mox ad se deferri curabat, autographi loco penes se asservandum. Domum igitur reversus infecta re, nihilo plus opportunitatis ibidem nactus est post reditum, quam ante discessum. Quamobrem tam ipsi, quam P. Godefrido, concilii incertis, placuit alterius item anni spatium interjicere. Donec tandem diuturnæ cunctationi finem Deus attulit, patrocinante, ut pie credimus, S. Francisco Paulano, cujus Acta operose jam illustrata, & prælo proxima, potiorem secundæ diei partem constituere debebant.

[24] [Patrocinante S. Francisco Paulano,] At enim Papebrochius qua longioris moræ impatiens, qua tædio victus, qua continuis amicorum undecumque urgentium querelis, pene dixerim convitiis, fatigatus, præfati Sancti opem enixe imploravit, & orante illo atque exorante voti compos factus est. Quippe præter exspectationem suapte sponte se obtulit Michaël Cnobbarus, idque, quod mireris alienissimo tempore, tum videlicet, cum duobus aliis voluminibus cudendis distinebatur. Nihilominus eo rem deduxit, ut infra biennium, hebdomadibus aliquot citius quam promiserat, totum mensem Aprilem, tribus prægrandibus tomis constantem, in lucem dederit; ad tam inusitatam rei accelerationem omnibus urbis Antverpiensis typographis stupore defixis. [Aprilis excuditur tribus tomis.] Plura legere est in vita Henschenii num. XXIV. Sed quid Papebrochius contulerit ad editionem mensis Aprilis satis expositum videtur; sequitur ut ea persequar quæ ad primam partem Maii spectant.

CAPUT V.
Quam impigre insudarit ad edendam primam partem Maii, tametsi cum morbis gravissimis, diu multumque luctatus.

[Post ephemerides Græcorum & Moscorum explanatas,] Proximus ab Aprili mense edito Papebrochii labor fuit apposite explanare Ephemerides Græcorum & Moscorum. Has magnis sane impensis in æs incidi curavit; illas ligato Græcis numeris sermone expressas, latinis versibus reddidit; utrasque cum aliis exemplaribus collatas emendavit & castigavit. Et quia tabellæ Ephemeridum, in quas primo Amstelodami inciderat, erant coloratæ, seu obscuratæ potius, quam pictæ aut illuminatæ; ut omnis erroris ansa tolleretur, & singulæ lineæ, ductus, apices, puncta quam distinctissime possent discriminari & internosci; nova exemplaria pura nulloque colore tincta, ex Moscovia & Russia lubens accepit; quorum adminiculo primam ideam, quam Amstelodami pridem quasi palpando in multis, ac divinando designarat, secundis curis Antverpiæ perpolivit, eo successu, ut speciminis gratia unus alterve mensis orbis eruditi conspectui expositus, publicam tulerit approbationem. Hæc ego more meo brevissime. Alia, quæ rem circumstant, inveniet lector ante tomum primum Maii.

[26] Hoc munere perfunctum anno MDCLXXV mense Junio gravissimus morbus corripuit: [ægrotat & convalescit an. 1675.] valetudinis recuperandæ fuit exspes, & a medicis depositus, & bis in extremum discrimen adductus. Porro morbus ille pertinax per sex omnino menses tenuit, & institutum Maii cursum magnopere retardavit. Tandem redintegrata valetudine Papebrochius sedulam manum operi interrupto rursum admovere cœpit; tamque impigra navata est opera partim a Papebrochio, partim ab Henschenio, qui ab octogenaria ætate prope aberat, ut ante anni MDCLXXVII initium, mensis Maius prælo committi potuerit. Jamque prospero cursu provehebantur tomus primus & secundus; quando rerum humanarum moderatori Deo visum fuit felici eorum progressui novas difficultates, [Iterum anno 1678] easque sane gravissimas objicere. Etenim anno MDCLXXVIII in autumnum vergente, fatalem prorsus urbi Antverpiensi aër vitiatus & infectus intulit intemperiem. Unde ignota morbi species, nulla medicorum arte curabilis, per omne genus hominem longe lateque sine discrimine personarum, sexus, ætatis misere grassari cœpit, & tam pauperum tabernas, quam magnificas divitum domos æquo pede pulsavit, ac viduavit; usque adeo ut permagnum incolarum numerum intra bimestre absumpserit.

[27] [a grassante per urbem fatali lue] Qua tempestate egregie se probavit nostræ Professorum domus Antverpiensis Apostolica caritas, & heroica prorsus animi magnitudo, quibus factum est ut nulla non diei noctisque hora iis, qui cum fatali malo conflictabantur, aures judices accommodarent, piisque hortationibus eos ad extremam luctam & felicem æternitatem compararent. Numerabat præfata domus professorum intra dies octodecim funera duodecim Sacerdotum, & non tam referebat religiosam familiam suorum, quam morbidorum nosocomium. Acciti Lira ex tertia probatione, Mechlinia, Lovanio novi operarii, qui succenturiati, ut ita loquar, eorum, qui non indecoro pulvere sordidi ex acie decesserant, partes, animos, caritatem, virtutes implerent. Nec vero in publica & communi hac calamitate, quamquam incredibili promovendi Sanctorum Acta cupiditate flagraret, Papebrochius operam suam desiderari passus est. Sed in laborum Apostolicorum partem venit, ægrorum spes, morientium solatium; huc illuc inter utrosque apostolico fervore discurrens, ut pro fratribus suis animam poneret.

[24] [corripitur.] Verum dum eadem laboris perfunctio, idem spiritus, eadem heroica caritas Danielem urgebat, eadem quoque morbi vis illum invasit. Quid tum postea? Auctore, comite, duce P. Henschenio Lovanium discedit, periculum facturus num mutatio aëris cum salubriore ac temperatiore cælo, opis quidquam ac solatii affictæ valetudini esset allatura. Sed exiguo fructu. Malum quippe adeo penitus se insinuaverat, ut pedetentim proserpens extrema omnia minitaretur, & spem omnem vitæ longioris præcideret. Quis hic calamo exprimat, tenerrimos P. Henschenii affectus? Quis suavem quamdam Deo ac Superis illatam vim? Quoties pro tam caro capite, tam Actis Sanctorum prosequendis necessario, suum ipse devovit caput! Quoties in has aut similes erupit voces! Quis mihi det, o dilecte pater Daniel, o pars magna & melior mei, ut moriar pro te? Servate, servate, o Sancti, patrem Danielem; & sufficit mihi: eripite ex periculo vestrum præconem. Hoc sospite, sospites erunt Sanctorum Annales, stabunt incolumes, ac florentes vigebunt.

[29] [Aliorum precibus] Sic ille affecta jam ætate, nec siccis, ut crediderim, oculis, cælum noctu diuque incensis votis fatigabat. Annuit Numen boni senis, annuit aliorum desiderio, qui Mechliniæ imprimis solicita prece magnum Indiarum Apostolum, innumera prodigiorum multitudine illic celebratissimum, pro incolumitate P. Danielis invocabant. Compressa quidem mali vis, & parcitum etiam hac vice Papebrochio fuit; sic tamen ut propulsato mortis periculo, hæreret in visceribus pertinax ac violenta febris. Quamobrem veritus, ne id quod res erat, [ac propriis] ob longam illam moram lentius procederent Acta Sanctorum, deliberatum habuit propriis precibus convenire magnum Thaumaturgum, quem tam benignum & propitium habere cœperat alienis.

[30] Nec frustra: nam pulsa intra quatriduum febri, [sanitati restitutus,] eas debilitato corpori vires restitui sensit, quæ sufficerent ut a tertia post prædicti Thaumaturgi festum, die, & omnibus hanc consecutis, ab ortu solis ad meridiem, facere ad aram, canonicas preces persolvere, familiares conferre sermones, res quasdam utiles conscribere, ac levioribus nonnullis curis vacare potuerit. Quas inter ex arida licet & arenti vena carmen eucharisticon fluxit non inelegans, [pangit eucharisticon.] pium sane, & erga Sanctos sospitatores omnes, ac magnum præsertim Xaverium grati ac memoris animi significatione plenum. Illo pangendo noctium fallebat insomnia, quæ febricula tunc ipsi afferebat. Nihil hic moror insulsum sycophantam, qui pro sua carpendi libidine, edito clam famoso libello, inter alia pium magis quam eruditum poëmation petulanter ac proterve arrodere non dubitavit. Nunc ad propositum revertamur.

[31] Papebrochius confirmatis paulatim viribus, [Antverpiam reversus,] sibi restitutus, una cum Henschenio Antverpiam repetiit XI Februarii anni subsequentis MDCLXXIX. Interea, dum rebus majoris moliminis attendere vixdum per vires licebat, [museum ordinat,] Museum Hagiographorum in meliorem ordinem distribuit, assignata cuilibet scriptori sua cella. Placuit autem Moderatoribus e Mechliniensi nostro Gymnasio, ubi juventutem amœnis Musarum studiis imbuebat, [Socium adsciscit,] evocare P. Conradum Janningum, uti operam accommodaret adjutricem in vulganda prima Maii parte, septem jam mensibus retardata, ac dein succederet in locum P. Henschenii, qui ob ingravescentem ætatem, brevem vitæ summam numerabat. [primam Maii partem absolvit.] Et vero tam impensis curis res promota fuit, ut eadem prima pars, quæ tribus primis tomis absolvitur, lucem publicam aspexerit anno MDCLXXX sub auspiciis celsissimi principis Ferdinandi Furstenbergii, episcopi Paderbornensis, ac Monasteriensis, artium & scientiarum pene omnium munificentissimi mæcenatis. Sed brevitatis studio lectorem remitto ad vitæ Henschenianæ numerum XXVII, ubi plurima, quæ huc pertinent, tractata inveniet.

CAPUT VI.
Iter Paderbornense. Secunda & tertia pars Maii, non minore sedulitate deproperatæ.

[Ferdinandi Furstenbergii] Prima Maii parte typis vulgata, cupidissimæ eruditorum exspectationi videri poterat factum satis. Cum celsissimus Ferdinandus jam laudatus, Papebrochium ad se in Westphaliam amice atque honorifice evocavit. Nimirum id agebat sedulo princeps litterarum amantissimus, ut omni sublato impedimento, pars Maii proxima absolveretur quam diligentissime, eoque Papebrochium, suapte sponte satis stimulatum, paterna benevolentia, & effuso liberalitatis ac beneficentiæ sinu fortiter & suaviter urgeret. Enim vero ex optatissimo Papebrochii conspectu, multum recreari visus fuit optimus princeps, quantumvis acerbis juxta ac diuturnis calculi doloribus miserrime conflictaretur. [hospitalitas] Et singulari hospitalitatis demonstratione excepit ipsum una cum comite suo P. Conrado Janningo mense Septembri, anni MDCLXXX, & in palatio suo Nihusii per octiduum detinuit; atque interea deduci rheda jussit ad celebre monasterium Bodecense, ut examinaret coram, num quid ibi e re Sanctorum in codicibus antiquis superesset (multa enim inde transmissa ad nos jam pridem fuerant a P. Gamantio Societatis nostræ.) Invenit autem nonnulla, quæ cum Socio suo descripsit, atque huc attulit.

[33] [& munificentia.] Gaudebat Princeps inventis, & tomos sibi ac Fratribus illustribus inscriptos re ac spe liberalissime remuneratus, equis sejugis honoris causa deferri jussit ambos Monasterium bidui itinere. Hic invenerunt litteras, quibus nuntiabatur Henschenium paralysi correptum esse. Nec mora, postridie mane profecti, Cosveldiam venerunt vespere; hinc post biduum Embricam: quia autem postremum itineris tractum, trium milliarium longitudinem numerantis, pedites absolvere debebant, si portas urbis vellent contingere, oppido sane lassi fuerunt ambo; præsertim Papebrochius, qui ingressus collegium, quod illic habet Societas, nec cibum nec potum præ defatigatione admittebat. Postero die aliquantum sibi restitutus perrexit Ruremundam: hinc Antverpiam; ubi senem optimum, id quod cupidissimis votis optaverat, non tantum in vivis, sed meliuscule etiam habentem invenit.

[34] Dein ob tibiarum debilitatem nosocomium tenenti P. Godefrido, una aderat frequens, & solitudinis ejus tædia levabat, [Henschenium] nunc simul de progressu operis consilium conferens, nunc relegens ea, quæ prælo paraverat, nunc quædam etiam coram eo digerens, nunc alia ipso dictante ex originalibus membranis transcribens. Jam vero cum ad elucubranda majoris moliminis Acta Henschenio vires non suppeterent, [debilem,] auctor ei fuit, ut quod liberum deinceps duxit a morbo tempus, ad extremum pene vitæ diem, in rem communem impenderet, vastissimamque & longo usu comparatam in mareria Martyrologica notitiam pro Januarii ac Februarii supplemento, & ultimo semestri exerceret, atque utilissimam posteris successoribus in re adeo implexa & abstrusa facem præferret. [parce occupans Papebrochius,]

[35] Sic Henschenius levioribus occupabatur curis, & grandioris operæ Actis vix quidquam afferre opis poterat. [operosiora sibi servat.] Operosiores vitas Papebrochius sibi reservabat, digerebat, illustrabat, & præcipuam operum molem ferebat solus. Ad quod accedebat illud incommodi, quod præla Knobbariana duobus aliis voluminibus distinerentur, quibus totius Brabantiæ consuetudines, & jura municipalia erant evulganda. Id causæ fuit quod opinione tardius progressa fuerint Acta, & pro toto Maio, non nisi secundam Maii partem, in duos divisam tomos, edere potuerit MDCLXXXV, & reliqua, quibus opus per moram accreverat, in commodiora tempora reservare. [prodit tertia Maii pars.] Interjecto trium annorum spatio tertia Maii pars, complexa tomum sextum & septimum, publicam lucem aspexit anno MDCLXXXVIII.

CAPUT VII.
Variæ difficultates superatæ ante editum Junium.

Currebat ab edita ultima parte Maii annus quintus, [Junium retardant typographi delectus,] & a morte P. Henschenii duodecimus; jamque Junio mensi ad prælum venire gestienti, moram objecit & novi typographi deligendi necessitas, sublato e vivis Michaële Gnobbaro, & afflictis attritisque diuturno bello Belgii rebus, interclusa undique cum exteris nationibus commercia. [nova documenta,] Ad jam nota operis locupletandi documenta, accessit ex Æthiopia Hagiologium stylo ligato expressum; quod licet haud antiquiorem seculo XIII ætatem præferret, ex vetustissimis tamen erat Coptarum & Habessinorum Synaxariis derivatum. Proinde non minus copiosa utriusque gentis Martyrum & Confessorum ex eo sperabatur accessio, quam e similibus Græcanicæ ecclesiæ monumentis hactenus prodierat.

[37] [Actorum S. Norberti] Accedebat eo, quod aliquantulam temporis intercapedinem merito sibi vendicaret S. Norbertus, in cujus pertexendis Actis, præsertim in tanta copia instumentorum, a celeberrima abbatia Ordinis Præmonstratensis, S. Michaëlis dicta, large effuseque suppeditatorum, minime parcum se aut jejunum præstare volebat Papebrochius, sed viro de patria sua Antverpiensi difficillimis perniciosæ hæreseos temporibus longe meritissimo, atque hanc ob causam Antverpiensium Apostolo nuncupato, in grati animi tesseram, studium quam poterat impensissimum, navare. Itaque non modo datæ a se vitæ analecta adjecit, historiam translationis addidit, [copiosa tractatio] corollarium attexuit Norbertinum de institutione Archiepiscopatus Magdeburgensis, & primis ejusdem præsulibus interrupta serie usque ad S. Norbertum; sed præter singula a prædicto fundatore suscepta erectave loca, corollario curiosissimo intuendam posteritati exhibuit ecclesiam & abbatiam S. Michaëlis Antverpiæ, a S. Norberto admissam, & ad hoc usque tempus constanti tenore florentissimam; nec non corollarium tertium annexuit, de tribus aliis abbatiis, Averbodiensi, Tongerloana, ac Middelburgensi, quæ ex præfata S. Michaëlis abbatia, tamquam ex matre, originem ducunt.

[38] Res tota elegantissimis tabellis æneis instructa prodiit, sumptus suppeditante Reverendissimo atque Amplissimo Domino Joanne Chrysostomo Teniers, cœnobii prædicti abbate; cujus munificentiam iterata beneficii commemoratione & agnoscimus & veneramur. Suam quoque partem temporis vindicabant opuscula apologetica P. Conradi Janningi pro Actis Sanctorum scripta, [& Actorum vindiciæ.] quibus nervose & modeste advesariorum objecta refutavit. Nec leves Actis Sanctorum moras interposuerunt Papebrochii Responsiones, quibus & se & opera sua strenue vindicavit. Hæc paucis dabo capite proximo.

CAPUT VIII.
Accusationes in Belgio & in Hispania contra Papebrochium & Acta Sanctorum, quibus interrupto opere respondere compulsus est.

[Acta duris probata,] Hactenus secundo flumine, ac placidis zephyris provehebatur Opus nostrum; sed ecce tempestas, quam tot procellæ jam ab annis facile quindecim prænuntiarant, hoc denique anno MDCLXXXXIII in apertum erupit. Nam post vulgatos sparsosque libellos non paucos, cordati scriptoris, ne quid gravius dicam, calamo indignos, adversus Papebrochium & Acta Sanctorum, quorum fluctus tacendo is fregerat, virorum complurium doctorum suasu & hortatu; visum tandem fuit amico, qui auctoritate apud suos valebat plurimum, procudere librum, cui titulum fecit, Exhibitio errorum &c. Merita ejusdem libri facile hic patior sileri, [cum laude Papebrochii] tum quia alias de eo satis; tum quia Papebrochius, & pro sua persona & pro Actis Sanctorum tam cumulate respondit, ut amico adversario nihil debuerit, quod cum fœnore non persolvit. Et vero post tot & tam acerbas accusationes sua Papebrochio, sua Actis Sanctorum fama apud litteratos omnes permansit. Quin imo rebus probata adversis, fulsit splendidius, micuit pulcrius, gloriosius triumphavit.

[40] Etenim singulis accusationum capitibus, singulas Papebrochius opposuit responsiones, [vindicantur.] re nulla omissa, nulla dissimulata, sed solide & erudite objecta omnia refutavit, ea per universam Europam approbatione, ut in tantilla responsionum mole, vastissimæ scientiæ medullam contineri, doctorum passim omnium non minus sit consentiens & pervulgata, quam vera vox; neque ullam e tot viri lucubrationibus esse laudem ampliorem, præter eam, quam responsionibus suis consecutus est; quæ ardentissima aviditate desideratæ, & incredibili celeritate distractæ sunt, summoque omnium plausu ac gratulatione exceptæ. Dein iteratis typis brevissimo tempore recusæ, lectoribus quibuslibet studio partium vacuis mirifice placuerunt. Et sane (dabit, spero, veniam lector meæ prolixitati) in his vir septuagenario major, annosa multarum rerum scientia, exactaque judicii lima instructus, non pauca, quæ latuerant hactenus, e tenebris eruit, plurima illustravit nova luce, nonnulla correxit; ubique, quod mireris, in tanta, tam varia, tamque atroci criminationum farragine, semper usus placido calamo, oratione, ac stylo.

[41] Neque Belgii finibus contineri potuerunt criminationes adversus Papebrochium, [Tempestas Hispanica] & libros ejus; sed ad sacram inquisitionem Toletanam delatæ fuerunt; unde emenso Oceano ultra anni solisque vias pervagatæ, suum quaquaversum virus evomuerunt. Miris enimvero machinis inducta fuit prædicta inquisitio ad edendum decretum Catholicis auribus horribile, quo tomos omnino quatuordecim de Actis Sanctorum, ex sola accusantium vel ignorantia vel invidia, acerbissima censura confixit; de qua Sanctissimus Dominus Innocentius XII in primo Janningi ad ipsum ingressu exclamabat Italice Fiera censura! Bolum tam durum tacitus huc usque decoxerat Papebrochius; judicavit; tacere se (quandoquidem turpissima hæreseos nota scriptis suis erat inusta) diutius nec debere nec posse sine crimine, & Societatis Jesu infamia; potissimum cum de ea, ut legitur in horis canonicis, constans fuerit omnium sensus, etiam Pontificio confirmatus oraculo, Deum sicut alios aliis temporibus Sanctos viros, ita Luthero, ejusdemque temporis hæreticis, Ignatium & institutam ab eo Societatem objecisse.

[42] [responsiones] Hæc potissimum ratio eum impulit, ut responsiones ederet, de quibus supra. Interim ut libros quatuordecim tam gravi vulnere notatos ab omni infamia liberaret, nihil officii prætermisit; verum tum Latine proprio marte, tum Hispanice alieno, se suaque, prout par erat, strenue defendit. [& apologias] At neutra lingua audientiam sibi fecit in sacra inquisitione, causante decretum quoddam vetus, anno MDCXXXIV latum, adversus libros & scripta, quibus Religiosi quidam mutuo se insectabantur. Quod decretum in eum finem innovarunt. Ceterum censuras libris ac personæ suæ inustas purgare jussus secreta apologia, idiomate hispanico exarata, atque id facere exorsus anno MDCLXXXXVII mense Martio, nihil anno toto responsi tulit. [extorsit.] Binos item diverso tempore libellos supplices dedit ad summum quæsitorem Hispaniæ, & quam potuit obnixissime institit, ut ne gravaretur assignare propositiones hæreticas, quas censura asseverabat in libris suis contineri; quo publice eas revocaret, publice damnaret, si nullam explicationem sanam & Catholicam paterentur. Ecquid peti, ecquid concedi honestius & æquius poterat? Nihil Papebrochius promovit, nihil responsi obtinuit. Nunc alias in hac materia difficultates persequamur.

CAPUT IX.
Accusationes Romæ iterantur. Quo successu.

[Accusationes Romam delatas] Inter hæc censebant accusatores e re sua esse, ut ex Hispania, ubi negotium successerat adeo feliciter, criminationes suas Romam deferrent, & ibidem redintegrarent cum pari successu. Quocirca nihil intentatum reliquerunt. Comperta re (in Hispania quippe, ut diximus, clam peracta erant omnia) jussus fuit Janningus noster eo proficisci, uti propius inspiceret, quid rursum illic accusationis cuderetur; præsertim cum viri, pietate ac eruditione insignes, vix adduci possent ut crederent tentari isthuc posse.

[44] Itaque SS. Simonis & Judæ Apostolorum festa luce Romam ingressus, [ibidem diluit P. Janningus] nihil habuit antiquius, quam ut conveniret tum Eminentiss. Cardinales, tum doctissimos delatorum tomorum Revisores. Expiscatus proin ex aliis atque aliis, quid potissimum displiceret (nemo enim quisquam mentionem faciebat propositionis ullius hæreticæ) libellum supplicem confecit, quo præcipua, quæ minus placere nonnullis intellexerat, capita explanavit, & singula libelli exemplaria Cardinalibus singulis porrexit, [feliciter.] eo operæ pretio, ut in proxima congregatione, die X Decembris ejusdem anni, conditum sit decretum, quo tomis accusatis cautum abunde fuit a graviore censura. Janningo insuper asseverarunt rerum gnari ac periti, secure & secluso de agitandis imposterum metu, reverti ipsum posse in Belgium, ubi luberet, & studia resumere.

[45] Decretum illud procul dubio delatoribus quoque innotuerit; atque id causæ fuerit, quod desperata Romæ librorum alienorum condemnatione, quam tanto urserant opere & conatu, generosos animos suos converterint, ut rebus propriis consulerent; peterentque a summo Pontifice seculi proxime elapsi anno XCVIII decretum silentii, [decretum silentii] evulgatum Romæ XXV Novembris ejusdem anni, sub hoc titulo: Præceptum silentii perpetui, nomine totius sacri Ordinis…. iterato petitum a Reverendissimo P. Joanne Feyxoo de Villalobos, ejusdem Ordinis Priore Generali &c. [quibus displicuerit.] Quod præceptum quanto urserant ardentioribus studiis edendum, tanto minus suis placuit editum. Papebrochius vero illud sic accepit, ut gratulabundus sibi applauderet, quod tandem auctoritate summi Pontificis, de antiquitate, delatoribus tam cara, sibi liceret tacere, id quod ab initio controversiæ per annos XXV & amplius ab amicis ipsis amicissime exorare hactenus non potuerat.

CAPUT X.
Gravissimo Papebrochii morbo opus retardatur. Quam sincere catholicum ille se comprobarit.

[Papebrochius moribundus] Anno MDCCI Papebrochius violenta febre correptus, & sensim in extremum vitæ discrimen adductus fuit. Proin sacris, quæ ad expiandum roborandumque animum hoc temporis articulo pertinent, magno cum pietatis sensu perceptis, in singula momenta decretorium mortis ictum exspectabat. [se probat Catholicum] Prius tamen quam e vita migraret, instrumento authentico & publico, Urbi & orbi facere palam voluit, & moribunda manu consignare spiritum vere docilem, sincere obedientem, a contumacia prorsus omni & pertinacia, atque adeo ab omni omnino hæreseos suspicione alienum.

[47] [publico instrumento] Instrumentum hoc, quoniam ad propositum non mediocriter conducit, & deliberatissimum ultimæ voluntatis in materia adeo gravi decretum complectitur, placuit hoc loco integrum subnectere, quod non invitus, ut spero, lector accepturus est. Ita sonat:

ULTIMA VOLUNTAS
P. DANIELIS PAPEBROCHII
e societate Jesu presbyteri ad sanctissimum Dominum nostrum Clementem XI Pontificem Romanum.

[hujus tenoris.] Ego Daniel Papebrochius, e societate Jesu Presbyter indignus, postquam quadraginta duos circiter annos, labore possum dicere, assiduo, æstimatione vero, pro vario hominum genio, diversa, plerisque laudantibus, aliis, uti fit, criminantibus, impendi Actis Sanctorum illustrandis; vocante me nunc Domino ad societatem, ut confido, eorumdem Sanctorum suorum; illud unum in terris adhuc desidero, ut meo nomine supplicetur æquitati sanctissimi Domini nostri Clementis Papæ XI, ut quod vivus ac valens pridem iterato petii ab Innocentio XII Decessore ejus; ipse nunc tandem non deneget mortuo.

[48] [Ejus docilitas,] Petii autem ab Innocentio XII, ut pro auctoritate sua super ecclesiam universam, dignareturmihi indicare, aut per inquisitionem Hispaniæ indicandas mandare Propositiones hæreticas, quas meis in libris illa damnavit anno MDCXCV uti tales; ut ego, si quid hæreseos ignarus scribendo forte commisissem, id sciens volens retractando emendare possem; aut si prædicta inquisitio Hispana propositionem hæreticam exhibere in libris meis non posset ullam, e decreto suo saltem eximeret terminum hæreseos, suæque pariter, ac meæ famæ eximendo consuleret.

[49] [cura boni nominis,] Id ipsum peto nunc, morti vicinus, & justo judici Deo rationem actorum a me omnium redditurus propediem, a sanctissimo Domino nostro Clemente prædicto, ut mortuo saltem præstare dignetur, quod vivo hactenus non licuit obtinere. Catholicus vixi, Catholicus mori volo per gratiam Dei; & jus habeo, ut Catholicus quoque moriar in opinione hominum. Hoc autem obtineri non poterit, quamdiuDecretum inquisitionis Hispaniæ videbitur justo judicio editum, ac publicatum esse; & ego ibidem legar in libris meis propositiones hæreticas docuisse, ac propterea damnatus esse.

[50] Ceterum uti omnibus, qui totis quadraginta duobus, [gratus & ignoscens animus,] quos dixi, annis, opem mihi ad illustranda Sanctorum Acta, quoquo modo tulerunt, gratias ago immortales, interque illos, jam olim in Martio nostro a me laudato, tum pene adhuc puero, sed Græce docto, Joanni Francisco Albano, nunc sanctissimo Domino Nostro: ita illis, qui me, veritati in rebus obscuris aliquid afferre lucis conatum, quomodocumque læserunt, veniam lubenti animo concedo, & ex charitate Christiana ignosco omnibus. Et appositum est signum Patris Danielis Papebrochii per modum Crucis ✠.

[51] Infrascripti testamur, nos eodem die duodecima Novembris hujus anni MDCCI, [coram testibus] quo extremis sancta Ecclesiæ Sacramentis, Eucharistia videlicet, atque Unctione munitus fuit,ab octiduo tum æger e febri, & lecto decumbens, Pater Daniel Papebrochius; ei adfuisse sub horam octavam vespertinam vocatos & rogatos; ac comperisse virum perbene compotem mentis, sensuumque omnium, excepto visu, cujus usum jam fere a triennio cæcutiens, obducta oculis catarracta, sic perdiderat, ut scribere per se non posset.

[52] Testamur insuper, nobis præsentibus, audientibus & videntibus, eidem clare ac distincte prælectam fuisse totam scripturam ab ipsomet præconceptam & conscribi jussam, quæ hic præmittitur, atque incipit: Ultima Voluntas Danielis Papebrochii &c. ipsum vero auditis & recognitis omnibus, declarasse expressis verbis, illam revera voluntatem suam esse, & in signum veritatis, crucem ✠ ei subscripsisse manu propria, per alienam modice directa. Ita testamur Antverpiæ decima tertia Novembris MDCCI.
Isaacus de Bruyn, Præpositus Domus ProfessæSocietatis Jesu Antverpiæ.
Bruno Moustier, Minister Domus Professæ ibid.
Carolus Claesman, sacerdos Societatis Jesu ibid.
Franciscus Baertius, Sacerdos Societat. Jesu ibid.
Conradus Janningus Societatis Jesu Sacerdos.
Joannes Franciscus Bruyns.

[53] Et ego Nicolaus de Riemer, Presbyter & Notarius Apostolicus, & per Concilia, privatum & supremum suæ Catholicæ Majestatis in Brabantia admissus, Antverpiæ residens, declaro & attestor, [& Notario Apostolico,] me omnibus & singulis interfuisse, dum hæc ita fierent atque agerentur ad lectum Reverendi Patris Danielis Papebrochii præfati, mihi ab annis noti; qui quidem Papebrochius, me præsente & stipulante, quæ XII Novembris MDCCI acta sunt, approbavit, & signaturam ratificavit.

[54] Acta sunt hæc Antverpiæ decima tertia Novembris MDCCI, & eodem die subsignarunt suprascripti, præsentibus ibidem ReverendisDominis Joanne van Can, & Melchiore Ignatio Stuyck, Presbyteris incolis, ad hunc actum adhibitis & requisitis. [declarantur.] Et minuta hujus est subsignata per præfatos Reverendos Patres, & Reverendos Dominos, testes in Registro meo, tamquam Notarii, mecum. In quorum omnium fidem & robur præmissorum &c. Periculum evasit etiam hac vice optimus senex præter omnium exspectationem, & e mortis quodammodo faucibus ereptus est. Existimavi equidem haud abs re facturum me, nec lectoris benevoli patientia abusurum, si longiuscule præsenti instituto inhærerem, quo sua Papebrochio contra calumnias bene multas sarta tectaque servetur integritas in materia tanti momenti, nihilque hoc loco desiderari possit, cui cumulatissime factum a me non fuerit satis.

CAPUT XI.
Quo ordine editi sint tomi quinque Junii.

[Junio in lucem dato] Quam gravia impedimenta progressum operis retardarint per septem circiter annos, oculis, amice lector, usurpasti tuis. Interea temporis prodiit Junii tomus I anno MDCXCV. Illi proximus MDCXCVIII editus est. Tertius MDCCI, cui præfixit Papebrochius tractatum præliminarem, continentem leges Palatinas Jacobi secundi, regis Majoricæ, elegantibus commentationibus, & tabellis æneis locupletatum. Huic successit tomus quartus MDCCVII. Magnam illius partem constituunt Acta S. Joannis Prodromi, & Baptistæ Domini nostri Jesu Christi, in quibus ea, quæ ad ipsius conceptum, natales, prædicationem, captivitatem, causam mortis, tempus, locum, ac festum decollationis, cultum tum apud Græcos tum apud latinos, reliquias, earumque translationes ac inventiones, miracula, & reliqua, quæ eo faciunt, prolixa eruditione, & erudita prolixitate eruderavit, illustravit, centumque & undeviginti paginis absolvit. Duobus post annis, nimirum MDCCIX publicæ luci datus fuit tomus V prædicti mensis.

[56] Præmittitur huic chronologia patriarcharum Alexandrinorum, & appendix de Coptis & Jacobitis; rem enimvero utramque horrendis undique aculeis implexam, a Papebrochio quidem inchoatam, sed præterquam devexæ ætatis vires permitterent, intricatam, magna ingenii eruditionisque commendatione elaboravit absolvitque P. Joannes Baptista Sollerius noster. Ad calcem ejusdem tomi addita sunt Acta B. Raymundi Lulli, ab eodem auctore, pari cum labore ac laude.

[57] Atque hic post editum tomum V Junii anno demum MDCCIX metas posuit Papebrochius, [post tomos 18 vulgatos] postquam tomos XVIII de Actis Sanctorum pro primo Actorum semestri magna ex parte a se illustratos conspexit; tandemque ob ingravescentem ætatem museo cedere coactus, [museo cedit Papebrochius.] posterioribus vitæ annis opus limavit, a se pridem horis subcesivis collectum, quod inscripsit Annales Antverpienses, de quibus mox.

CAPUT XII.
Ultimum Papebrochii opus, Patriæ suæ Annales. Studiorum assiduitas.

[Annalium Antverpiensium] Extremis vitæ annis, ut jam diximus, ad Annales Antverpienses animum adjecit Papebrochius, & φιλοπάτριδα se probavit in paucis. Ea autem lucubrationis istiusmodi fuit occasio, quam in præfatione ms. ipse recenset in hæc verba: Tomo 1 de Actis Sanctorum Junii, finem impositurus cum S. Norberto, Archiepiscopo Magdeburgensi, ordinis Præmonstratensis fundatore, atque Antverpiensium post Normannicam vastationem resurgentium, Apostolo; dum rogor illius actis brevem addere notitiam abbatiæ, apud nos per ipsum institutæ, multa reperi, quæ si in ordinem annalium digererentur, posset integrari patriæ nostræ historia, a Christophoro Stella, Ludovico Guicciardino, aliisque mox nominandis, [occasio,] dumtaxat delibata. Verum hæc cogitantem, subinde etiam pollicentem, & multa non frustra indagantem, potior tunc urgebat cura pertexendi, & ad prælum adducendi reliquos Junii mensis tomos, quantum licuit per tentatam aliquoties graviter valetudinem, & hebescentem magis magisque oculorumaciem; hac deinde penitus sublata, cessandum mihi per annos quinque fuit a scriptura omni, donec anno MDCCII placuit Deo, &, quem in simili calamitate multis auxiliatum noveram, B. Aloysio Gonzagæ, ut die XX Julii Carolus Caron, ophthalmicæ chirurgiæ non minus felix quam peritus, jam perfectam sinistri oculi, quam vocant, catarractam, levaret; nullo quidem doloris sensu, sed cum assueta post talem curationem organi visivi debilitate. Postquam autem intra menses decem tantus adfuit oculo curato vigor, ut per me legere quidlibet, scribereque inciperem; resumpsi etiam Annales, rudi eatenus schemate adumbratos, & monumenta, quæ cæcutientibus etiam oculis numquam desieram scrutari, recognoscere atque digerere, &c.

[59] Habes occasionem operis. Nunc non erit injucunda lectori curioso, [rudis idea] modica præfatæ lucubrationis, hactenus non editæ notitia, & rudis quædam idea. Hunc præfert titulum: Annales Antverpienses ab V. C. ad A. C. MDCC, collecti ex ipsius civitatis monumentis publicis, privatisque, latinæ ac patriæ linguæ, iisque fere manu exaratis. In præfatione ad lectores φιλοπάτριδας præter ea, [fides,] quæ jam dedimus de occasione scriptionis, multus est auctor in contexendo recensendoque clarissimorum virorum catalogo bene longo, qui amicissima liberalitate oppido divitem veterum monumentorum thesaurum suppeditarunt, ex vetustis tabulariis depromptum, & longis plerumque studiorum ac temporum impendiis collectum, quibus certa statuitur per totum historiæ decursum, instrumentorum fides & auctoritas.

[60] [stylus,] Præfatur item, variare se stylum pro varietate materiæ, & huic illum attemperare. Tandem ut aliquid indulgeat puræ latinitatis amantibus, intermiscet suas quolibet tempore triumphales pompas, tum ad magnificentiam civitatis, tum ad ingeniorum præstantiam, ubertatemque commendandam accommodatas. [materia,] Denique Antverpiensis urbis originem, progressum, incrementa, res memorabiles, familias patritias, ingenia omni artium genere politissima, scriptores immortalitate dignissimos, religiosam civium pietatem, munificentissimas in opera pia fundationes recenset. Ad hæc singulari luxu exstructa ædificia, qua sacra, qua profana, & opum affluentiæ conjunctam urbis venustatem, & quæ non? ab anno U. C. CCCLVIII ad MDCC ordine chronologico enumerat, orbique evulgat, quæ discant remotissimæ gentes, mirentur exteræ nationes, omnisque retro secutura posteritas intueatur. Opus profecto tanta urbe dignissimum, [præstantia.] quam & Belgii ocellum, & gratiarum domicilium nuncupare merito licet; quam item celebratissimus Justus Lipsius urbem urbium nominasse fertur. Res tota innumeris tabellis æneis illustranda designatur. Operis editionem commodiori tempori & liberali Mæcenati reservamus.

[61] [ingenium Papebrochii] His, quæ diximus hactenus, corollarii loco visum est subtexere obiter & paucis ea, quæ ad viri ingenium, & studiorum, quam tenuit, rationem spectant. Præter tenacissimam memoriæ vim, erat in eo ingenii perspicuitas excellens, & limpida. [judicium,] Accedebat judicium maturum & solidum, veri tenax, non tamen pertinax. Adi infra caput XVI, [sedulitas] ubi pluribus hoc ipsum probatum reperies. Eum porro tenebat studendi modum. Solebat primo mane, peracta re divina, in museum sese abdere, ad meridianum usque tempus, nec e statione discedere ob frigoris asperitatem, aut alia cæli aërisve incommoda; nullam item sinebat elabi particulam pomeridiani temporis, qua parcissime non uteretur.

[62] Numquam non erat occupatissimus; numquam minus solus, [studium continuum,] quam quando solus; etiam tum negotiosus, quando otiosus esse videbatur. Jam latinus erat, jam Græcus, jam Italus, jam Hispanus, jam Gallus, jam Belga; ad pauca ut redeam, libris prope omnibus omnia factus, quærebat, indagabat, investigabat, quo præstitutum sibi scopum, qui erat major Dei & Sanctorum gloria, contingeret. Nimirum non erat nescius illius, quod ait Mænander apud Stobæum λόγῳ κ᾽. Αλωτὰ γίνεται ἐπιμελείᾳ καὶ πόνῳ ἅπαντα. Nihil tam difficile esse, quin quærendo investigari possit. Aliquando illud quoque tempus, quod ad laxandos aliquantulum animos, familiari sermone transigitur, sua cura non vacabat. Tunc enim cum P. Henschenio aliove socio corrigendis typis, prout res ferebat, operam dabat.

[63] Narravit mihi P. Franciscus Baertius noster, [& indefessum.] qui illud audierat ex ore prædicti Henschenii, integras eum nonnumquam traduxisse noctes in itinere Romano, quas dabat exscribendis veteribus codicibus Græcis, dum præ dolore dentium somnum capere non poterat. Qua occasione illud Jobi cap. 7 effatum usurpare merito valebat: Noctes laboriosas enumeravi mihi. Itaque vir ad libros & pluteum quasi a natura factus, nusquam laborem vel intermittebat vel remittebat. Βιβλιοτρώκτην aut χαλκέντερον dixisses, quo cognomento alios quoque olim fuisse nuncupatos, memoriæ proditum legimus. Nimirum quia libros ob summam discendi aviditatem veluti vorarent, & ad quoscumque ac quantumcumque continuandos labores, æneo quasi essent pectore præditi.

CAPUT XIII.
Papebrochii fama eruditorum suffragiis comprobata.

[Prologus]

[Papebrochii præcones] Sed ne hæc e meo dumtaxat sensu deprompta videatur oratio, vel saltem non tam esse vera ac solida, quam copiosa & ornata; lubens volensque, ut opinor, lector audiet authentica testimonia, quibus planum faciam, quam non quæsitis sed sponte oblatis eruditorum virorum suffragiis comprobata de Papebrochio existimatio fuerit. Ad majorem hujus argumenti perspicuitatem, juverit distincte ac distribute in medio ponere scriptarum ultro citroque diversis temporibus litterarum fragmenta.

§ I Quam præclare de Actis Sanctorum & Papebrochio senserint Itali.

[Antonius Magliabechius,] Atque ut ab Italis incipiam; Antonius Magliabechius V. C., magni Hetruriæ Ducis bibliothecarius, quoties ad Papebrochium aut Janningum scripsit (scripsit autem sæpissime) toties tum Operis nostri, tum Papebrochii præconem agit. Ut brevis sim, paucula excerpo. Insulsæ illæ & ineptæ contra opus immortale scribillationes peribunt haud dubie cum eorum auctoribus, opere de Actis Sanctorum, ad orbis usque interitum duraturo. Ita in litteris VII Junii anno LXXXII supra millesimum sexcentesimum. Alibi sic concludit: credat mihi, inter probos & eruditos omnes neminem unum reperiri apud quem Acta illa summo in pretio & veneratione non habeantur.

[66] Occasione tomi VI Maii serenissimo Etruriæ Duci dedicati, Janningo scribit: Nec R. V. nec optimus & doctissimus Pater Papebrochius hic ullius patrocinio opus habent; tantam Serenissimus noster de incomparabili opere concepit opinionem, ut tum ejus, tum auctorum existimatio & veneratio major esse non possit. Quoties vero sive hic alibi Papebrochium nominat, toties iisdem ornat titulis optimi & doctissimi. Dum libri nostri examen subirent Romæ, P. Conrado Janningo, ut diximus, illic degente, has ad ipsum responsorias dedit: Tanta … animo meo semper insita fuit magni istius viri (Papebrochii) veneratio, ut mihi quidem stimulo opus non sit, quo ad æquissimam ejus causam tuendam incumbam, &c.

[67] [Florentinius pater] Quanto in pretio habuerit Sanctorum Acta, eorumque scriptores, præsertim Papebrochium, Franciscus Maria Florentinius, abunde testatum esse voluit in egregio suo opere Ecclesiæ occidentalis, seu Hieronymiano Martyrologio; quod cum eruditorum passim manibus teratur, multis exinde laciniis consuendis supersedeo. Marius Florentinius, laudati Francisci Mariæ filius, [ac filius,] litteris anno XCVII præteriti seculi, VIII Octobris Lucæ datis, ita Papebrochium interpellat: Tuam doctrinam & eruditionem demississime veneror, sacrasque manus exosculor. Vale splendidissimum Reip. litterariæ lumen, nullis umquam maculis obumbrandum.

[68] [Bacchinus,] Benedictus Bacchinus Ordinis S. Benedicti, vir oppido litteratus in epistola sua data Mutinæ IV idus Julii anno MDCXCVI scribit in hanc sententiam: potui videre, quæ eruditissime disseris contra ineptissimum calumniatorem. At vix sum explicando, quantum angar pro communi dedecore, quo afficimur, cum Romæ opus egregium, &majoris profecto utilitatis & necessitatis, vel saltem æqualis, cum famoso opere Baroniano, acri adeo controversia exagitatur.

[69] His sine dubio alii plures annumerandi essent perdocti ex Italia viri, [Ciampinus, Muratorius, Lucentius,] Ciampini, Muratorii, Lucentii, Fontanini, aliique; quorum verba referre non est integrum; eo quod vir modestissimus eas ad se datas litteras dumtaxat reliquerit, quas furtivæ quodammodo Sociorum manus ei eripuerunt.

[70] Recenfendi porro essent Eminentissimi S. R. E. Cardinales plurimi, & hos inter primus, [Pontifex Rom & Cardinales;] qui jam S. Petri sedem tam gloriose occupat, immortalitate dignus, Clemens XI, tum temporis Cardinalis Albanus. Tum vero Bullionius, Medicæus, Casanta, Boncompagnus, Bonvisius, Durazzius, de Comitibus, Bichius, Coloredus, Sfondratus, Del Verme, Norisius, Casonus, &, qui alibi recurret, Aguirrius. Qui omnes quanto studio Actorum patrocinium suscepere, tam luculentis argumentis Papebrochii merita comprobarunt. Sic autem purpuratos hosce Patres præ ceteris nomino, ut ex augustissimo sapientissimoque Senatu nec unum excludere audeam, qui de Papebrochio, & laboribus ejus præclare non senserit, aut non sentiat etiamnum, a quus rerum arbiter, & sincerus doctrinæ æstimator.

§. II Quam egregie de Papebrochio existimarint Galli.

Apud Gallos potissimum notitia antiquitatis ecclesiasticæ, reique historicæ investigatio floret, vigetque; magno itaque in pretio apud illos fuisse Papebrochium, mirum nemini videri debet. [Acherius,] Inter Benedictinos, multa scientiarum copia perpolitos, eum campum pridem ingressus est Lucas Acherius; cujus vestigia pressit, laudatissimeque in eodem pulvere est versatus, Joannes Mabilio. [Mabilio,] Supervacaneum foret hic repetere epistolam ejus suavissimam, qua parem eruditionis, parem modestiæ laudem in Papebrochio venerabundus suspexit. Adi numerum XVII. In alia epistola scripta Lutetiæ Parisiorum XII Kal. Februarii anno LXXXII seculi proxime elapsi, idem Mabilio sic loquitur: Si me audis, eorum (accusatorum) querelas surda aure præteribis … vigiliæ ac lucubrationes vestræ ita (mihi) sunt cordi, ut nolim eas defensione non necessaria interturbari.

[72] Sic statuebat vir magnus; quem subinde Toletanum decretum adeo perculit, [Baluzius,] ut Papebrochii causam suam fecisse videatur. Etenim ubi libros Romæ examinari accepit, ultro apud clarissimum Baluzium, aliosque amicos doctrina insignes institit, ut Papebrochii patrocinium acriter susciperent. Servamus repetitas ejus litteras ad Stephanotium congregationis suæ, Romæ procuratorem generalem, missas, quibus instantissime ipsum urget, ut amicos Cardinales, Casanatam, Coloredum, Aguirrium, Norisium conveniat, ac Papebrochii merita de universa ecclesia, scriptorumque ejus summam apud doctos per Galliam viros approbationem exponat. Atque illud nulla interposita mora per se cumulate præstitit dictus Baluzius.

[73] [Cangius, Herovallius, Pagius, Tillemontius,] Quod de horum litteratorum virorum studiosa in Papebrochium voluntate est dictum, idem de Cangio, reconditæ vetustatis scientissimo, dictum volumus optimo jure. Scimus enimvero & agnoscimus eum, datis ad V. C. Herovallium litteris, in defensionem Papebrochii gnaviter incubuisse. Scimus apud Pagios, Tillemontios, & Gallos eruditos pene omnes multo jucundissimam, & immortalem fore Papebrochii memoriam.

[74] [Castellanus,] Ignoscant, si perillustrem Claudium Castellanum, Parisiensem Canonicum, Martyrologum versatissimum, atque in opere nostro sexcentis locis laudatum, illo memoris animi monumento veneremur, quod nemo tam impigre, nemo tam indefesse in nostrum subsidium insudarit, laudesque Papebrochii ore pleniore diffuderit. Supersunt apud nos litteræ prope innumeræ, in quibus dum Papebrochii mentio incidit, virum excellentissimum, amabilissimum, incomparabilem identidem prædicat.

§. III Quid de Papebrochio Hispani.

[Nicolaus Antonius,] Nec vero tam ubique adversam sibi Papebrochius nactus est Hispaniam, quin suos ibidem amicos, patronos, ac vindices habuerit. Unus instar omnium esse possit Nicolaus Antonius, celeberrimus bibliothecæ scriptorum Hispanorum compilator. En paucula ex litteris ad Papebrochium scriptis: Bollandi, Henschenii, Papebrochii nomina, virtutes, & erga rem litterariam publicam merita inhærent altius cordi nostro, quam ut, &c. Ac versus finem: Prospiciet Deus, ne abrumpatur aureum hoc (Actorum) filum &c. In eadem ipsa epistola V. C. acerrime invehitur in personatum pseudo-dextrum, & asseclas, Maximum, Luitprandum, & Julianum; quæ totidem sunt Papebrochii elogia, [Cardinalis Aguirrius,] ab Eminentissimo Cardinale Aguirrio solide confirmata, prout videre est in Responsionibus ad exhibitionem errorum articulo XV a numero 369; ubi uterque conjungitur cum Mondexarii comite, D. Gaspare de Mendoza, [Marchio de Mondexar, Antonius Xaramilius] intrepido item fabularum patriarum exterminatore.

[76] Quid; quod P. Antonius Xaramilius S. I. Olim (præfixa apologiæ verba hic reddo) S. Theologiæ Cathedraticus, tunc Procurator generalis provinciarum Indicarum, & nunc S. Officii Qualificator, publici juris fecerit apologiam pro veritate contra varias imposturas & accusationes publicas adversus personam & libros P. Danielis Papebrochii … imprimi permissam a regio status senatu, & ab ordinario Inquisitore Madritensi; dedicatam supremo S. Inquisitionis generalis concilio &c. Tantam profecto vir insignis in Papebrochii vindicationibus collocavit operam, ut nihil in se desiderari passus sit, quin omnes omni ex parte absolutissimos doctrinæ, scientiæque numeros impleverit, pedemque pedi conferens, perspicue, breviter, distincte ad accusatoris capita responderit, non minore scientiæ laude, quam Papebrochii æstimatione.

§. IV Nationum Septemtrionalium de Papebrochio Judicia.

Inter nationum Septemtrionalium Litteratos offerunt se nobis non pauci, qui plenis omni laudum genere suffragiis, quid de Papebrochii eruditione senserint, testatum abunde orbi reliquerunt. Tametsi nonnulli inter illos sunt a religione nostra Romano-Catholica alieni; non tamen idcirco pauca e pluribus ad præsens institutum accommodata testimonia adducere prætermittam, in spem adductus, tam mihi benevolum ac gratiosum fore lectorem, ut qualemqualem hac in parte scrupulum mihi eximat, & non invito, nedum offenso oculo pervolvat, si quæ istiusmodi producam. Nihil equidem cupio iis inesse momenti, nihil ponderis, nisi quantum a liberalibus artibus petitur, quarum constat ipsos, quos hic cito, perstudiosos esse.

[78] Antonius Matthæus, multis editis voluminibus clarus, [Antonius Matthæus,] opera sua omnia, seu antiquorum operum collectiones, ad Papebrochium misit una cum officiosissimis litteris, & veneratione plenis. Fragmentum ex illis delibo: Tu interim nobilissime & celeberrime vir, vive & vale diu, & remp. litterariam, ut egregie fecisti hactenus, sic & imposterum laboribus tuis juva. Vicissim juvet te Deus, vitam tibi proroget, & perpetim benedicat. Unice id exoptat doctrinæ tuæ admirator, & reverendi nominis tui cultor religiosus, Antonius Matthæus. Ita scribebat Lugduni Batavorum VII Novembris anno seculi labentis primo.

[79] Doctus Meibomius in uno e suis opusculis, cui titulus: Programma in Pentecostes festo, sic scribit: Inter Acta Sanctorum, a viris industriæ stupendæ, [Meibomius,] & variæ eruditionis nomine non satis laudandis, Henschenio & Papebrochio … edita, &c. Guilielmus Leibnitius litteratorum Germanorum facile princeps, [Leibnitius,] tomo I de Scriptoribus rerum Brunsvicensium in introductione § XXIX ita memorat: Cum ergo, inquit, beneficio Danielis Papebrochii, celeberrimi in Societate Jesu viri, plus quam dici potest meriti, facta …. mihi esset copia, &c.

[80] [Baro de Sparwenfelt,] Hinc in Sueciam transeo, quo ejus fama, æque ac in ceteras orbis partes penetravit. Unus pro multis afferatur Illustrissimus Baro de Sparwenfelt, e S. Birgittæ sanguine oriundus, doctrinarum amantissimus. Regis sui jussu ablegatus, Hispaniam, Galliam, Africam petiit. Bis transivit Antverpia, bis sua nos præsentia honoravit. Menologio Slavono-Russico, museum nostrum donavit. Idem Kalendarium, a Papebrochio evulgatum, sua ipse manu, juxta genuinam linguæ Moscoviticæ proprietatem, (in Moscovia quippe & Russia diu multumque versatus, hujus regionis idioma apprime didicerat) multis locis emendavit, correxit, castigavit. Denique studiosissimum se numquam non comprobavit Operis de Actis Sanctorum æstimatorem. Papebrochium dilexit, ac suspexit, quam qui maxime; uti conficitur ex litteris non paucis. Alios Septemtrionales prætereo, qucrum nonnullos vel solo Papebrochii videndi desiderio scimus Antverpiam excurrisse.

[81] [Ludolphus custerus.] Tali se flagrasse studio fassus est Ludophus Custerus, bonarum artium cultor excellens, & nobis amicus, non ita pridem Parisiis Academici laurea donatus; de quo breviter hoc pronuntio, non fore ut de amica cum Papebrochio & Sollerio collocutione, umquam illum pœniteat, ad Catholica castra felicissime adductum. Hæc satis. Dixi de Italis, Gallis, Hispanis, Septemtrionalibus. Nunc remenso viæ tramite in belgium redeamus.

§ V Belgii Catholici & Domesticorum de Papebrochio testimonia.

[Lupus, Schelstratius, Baro le Roy,] De popularium Belgii Catholici in Papebrochium studiis, non est quod multa congeram, quia in clarissima luce versamur. Ecquis Belgarum historico-criticam tractavit, qui cumulatos in eo litterarum genere honores illi non detulerit? Testis est Lupus, Schelstratius, Baro le Roy, excelsæ mentis viri; testes sunt alii antiquorum monumentorum scrutatores; a quibus, sicubi difficilior quæstio enodanda occurreret, oraculi instar consultum novimus. Quid ego in medium proferam doctissimos viros, tum Antistites; tum conciliorum Præsides, tum Brabantiæ Cancellarios; eum imprimis, quem adhuc superstitem Deus ter optimus maximus diu sospitem & incolumem servet, Baronem de Grysperre, Goyck & Libersaert, eximios omnes Papebrochii laudatores? Annumero illis postremos per Provincias fœderatas Vicarios Apostolicos, [Castoriensis Sebastenus,] ea saltem parte de bonis artibus bene meritos, quod & nostrum opus, & Papebrochium se permagni facere, non unis humanissimis litteris testatum voluerint. Postremus eorum etiam apud Sedem Apostolicam accusatorum librorum causam defendit. Vide caput X partis III Responsionum.

[83] Domestica nostrorum testimonia, ne forte suspecta videri possint, nihil attinet afferre. Certum est omnes de Societate paulo celebriores viros, vastam Papebrochii scientiam suspexisse, immensosque labores fuisse admiratos. [Chiffletius, Possinus, Menestrevius &c.] Equidem dum Chiffletios, Possinos, Menestrerios, Henaos, Thyrsos, Harduinos, Danieles, Gianettasios, paucos e multis enumero, universam Societatem audeo compellare; num quis umquam impensius laudatus, & contra tot calumnias acrius propugnatus fuerit. Sed hæc jam pridem toti Christiano orbi pervulgata sunt, illis saltem, qui controversias in Responsionibus agitatas evolverunt.

§ VI Benevolentia Austriaca erga Opus de Actis Sanctorum, & Papebrochium.

Sed omnes omnium favores nimium quantum superavit Augustissimus Imperator Leopoldus gloriosæ memoriæ, [Leopoldus I, Actorum æstimator,] (Superi! qualis!) Hic quamvis laboriosissimis gravissimisque totius Reip. Christianæ curis esset distentus, occupationum suarum diverticula atque solatia ab Actis Sanctorum quærebat; [lector,] solitus in dies vesperi ante cubitum, aperire tomum, nomini suo inscriptum (ille enim semper incumbebat mensæ) ejusque lectionem ad horas integras continuare. Ita accepimus a fide digno Ministro, qui quotidianam tali tempore Cæsari operam navabat. Pius hic lectionis usus sine dubio Augustissimum Imperatorem juvit, ut ad summum, quo inter coronata Catholicorum capita præcelluit, sanctitatis apicem perveniret, atque ea, quæ lectitabat, orbi universo moribus suis expressa exhiberet.

[85] Ex illo fonte mirifica summi Principis munificentia, [Mæcenas,] & benevolentia plus quam paterna, plus semel nostros labores promovit. Hinc & dici, & esse perpetuus musei nostri Mæcenas voluit. [defensor.] Nec alienum putavit a sua majestate agere causam Papebrochii & librorum delatorum, datis litteris ad Innocentium XII pontificem maximum, & Carolum II regem Catholicum, gloriosæ utrumque memoriæ. Consule Responsiones parte III cap. X.

[86] [Josephus I] Eosdem spiritus hauserat Josephus I augustæ memoriæ, dignus tanto parente filius, & in imperio successor. Eosdem Carolus VI, [Carolus VI.] Rex & Dominus noster potentissimus ac clementissimus, qui jam imperii sceptra moderatur. Quæ utinam Deus cum Sanctis suis, longa annorum serie continuet, prole multa amplificet, victoriis illustret, ad Domus Austriacæ splendorem, subditorum felicitatem, Catholicæ religionis incolumitatem & augmentum.

[87] Non est quod aliquis ob ea, quæ in præsentis capitis decursu dicta sunt, vanæ gloriolæ labem nobis aspergat. Quid enim? Aliena de Papebrochio judicia proferimus: alieno ore loquimur. Quod si quid de nostro addimus; quis æquus rerum æstimator id in malam partem accipiat? nostra defendimus, Papebrochium a calumniis & imposturis vindicamus; utrumque justum est, & legibus omnibus permissum. Ceterum si quid inde laudis vel in nostras lucubrationes, vel in nos ipsos derivetur, nostras esse partes novimus, non in nobis quasi ex nobis, sed in Domino & Sanctis ejus gloriari, & usurpare illud unum Vatis regii effatum psalmo CXIII, Non nobis Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam. Sed jam quæ virum propius & ornatius circumstant, Christianas ac religioso sacerdote dignas virtutes, quanta possumus brevitate decurramus.

CAPUT XIV.
Præclaræ ac viro religioso dignæ virtutes.

[Papebrochii humilitas] Solent sancti Patres crebris usurpare sermonibus, nullam esse inter virtutes præstabiliorem, quam demissionem animi, sive humilitatem. Et sane apud omnes constat, hanc virtutem unam omnium esse dominam, reginam, parentem, custodem virtutum. Jure ergo hinc exordior, unde virtutis omnis vis ducitur. Et sane præditus erat P. Daniel incredibili sui despicientia, perpetuo honoris contemptu, mira demissionis cupiditate. Etenim dum quaquaversum, nominis ejus fama claresceret magis magisque in dies, solus se ipse videbatur ignorare, atque id unice operam dare, ut elationem mentis, qua humana sapientia non raro inflari solet, humilitatis pondere deprimeret, avidissimeque captaret, quidquid domi forisque infimum occurreret.

[89] Semper de se, ac rebus suis perquam modeste, [aliorum æstimatio,] semper de aliis honorifice loquebatur. Rigidus erat defectuum suorum, & frequens accusator, identidem se inspiciens ac despiciens. [sui contemptus,] Fuit, qui sub extrema vitæ tempora ipsi diceret, lucubratiunculam aliquam satis culto stylo fuisse ab eo conscriptam; ego vero, inquit, gaudeo aliquid saltem a me alicujus frugis, & non invita Minerva conscriptum esse. Adeo de operibus suis vir modestissimus & sentiebat demisse, & loquebatur. Nec porro pudebat ipsum fateri, nescire se, quod nesciebat. Sicubi erraverat, [docilitas,] nihil humanum a se alienum putans, sincere & candide retractabat; id quod plus semel præstitit in publicis scriptis. Huc accedit quod sæpenumero severum in scripta a se edita censorem & animadversorem ageret. Nunc incusare præproperam in scribendo celeritatem; nunc aliqua non satis digesta vellicare, & carpere, hoc aut simili sermone.

[90] Cur hoc omisi? Cur illud plenius non tractavi? In isto quid necesse fuit tam. multis immorari? [& accusatio,] Illud & illud quanta cum oscitantia deduxi! Hanc & illam materiam, viribus meis majorem, quam indiligenter elucidavi, parum pensi habens quid recusarent, quid ferre valerent humeri. In hoc proposito eloquentiorem solito dixisses. Ad hæc multum, & fortasse nimium, aliquando deferebat aliorum judicio, modicus sui æstimator; & eventus docuit, interdum quædam ab illo fuisse elaborata minore cum successu eruditionis, quia alieno potius steterat ductu, quam suo. Huc facit epistola clarissimi Mabilionis numero XVII, in qua genuinis coloribus modestiam Papebrochii, abunde sibi cognitam ac perspectam depingit. Jacto tam solido virtutum omnium fundamento, quam præclaro aliarum virtutum præsidio & comitatu fuerit septus, facile assequi licet.

[91] Huic singulari modestiæ, qua se infra omnes deprimebat, [magnitudo animi,] conjuncta erat mascula prorsus amplitudo mentis, nec non quasi quædam exaggeratio quam altissima animi, qua adversos quosvis fortunæ reflantis casus, quantumvis inopinatos, incredibili & heroica constantia excipiebat, tolerabatque. Non utique nesciebat appellatam, ut cum Tullio loquar, a viro esse virtutem; nihil tam viro proprium esse, quam humanas ærumnas virtute inferiores putare, nullamque partem animi habere tam mollem, quam meditatione ac ratione non corroboret. Et sane eo erat pectoris robore P. Daniel, ut nullæ difficultates, utut arduæ, ac inexspectatæ, de serenæ ac tranquillæ conscientiæ æquabili statu eum dimoverent. Adeo spem, metum, perturbationem, ceterasque humanæ mentis affectiones, appetitionesque, obedientes fecerat rationi.

[92] [constantia in adversis,] Gravissimo decreti Toletani vulnere percussum quidem, sed neutiquam perculsum fuisse, id argumento est, quod vespere ejusdem diei, quo atrocissimæ sententiæ tenorem acceperat in manus, non aliter quam si latis suffragiis secundum se pronuntiatum fuisset, primus ipsemet in corona nostrorum, tempore colloquii vespertini, horrondam censuram prælegerit composita mente, pacato ore, & mira totius vultus serenitate; quem ne tantilla quidem doloris nubecula in tanto casu obscurare visa est, non sine summa adstantium admiratione. Non itaque pendebat a vicissitudine, & ludibrio rerum humanarum, sed totus erat aptus ex sese, suaque omnia in conscientia recte factorum ponebat. [solida pietas;] Proin veræ virtutis summam non peregrinis quibusdam pietatis exercitationibus, & umbratili religionis specie metiebatur, sed constantia, magnitudine animi, rerumque fluxarum contemptu ac despicientia. Viam hanc ad consecutionem perfectionis quasi proximam & compendiariam ducebat. [nitor conscientiæ] Eum conscientiæ colebat nitorem, ut a levissimis quibuscumque labeculis abhorreret; eo potissimum principio a teneris unguiculis imbutus, præter culpam ac peccatum homini in hac vita accidere nihil posse, quod sit horribile aut pertimescendum.

[93] [patientiæ] Variis, ut vidimus, ac gravissimis morbis tentare servum suum & tamquam aurum in fornace probare, divinæ bonitati placuit. Quo tempore non vulgaria edidit patientiæ argumenta. Nihil petiit, nihil questus est, nihil recusavit; at medicorum totum se arbitrio permittebat: [in morbis,] nullum ejus verbum excipiebatur, de dolore corporis, aut de morbi ægritudine querentis; contra, dicta omnia gestusque erant istiusmodi, ut satis appareret morbos veluti solidæ virtutis, æternæque materiam gloriæ, ab eo in divini beneficii loco numerari. Præter hæc nihil meo quidem judicio æque solidam viri virtutem declaravit, atque mirabilis patientia, in diuturna visus hebetudine, ac dein cæcitate. Quæ profecto visus privatio, [& cæcitate] quam tetrica, quam molesta acciderit homini, studiis & occupationibus usque assueto, atque unice dedito, nemo non videt. Nihilo tamen secius in gravissima illa visus orbitate, quæ quinque omnino annis tenuit, fidei lumine, in justitiæ solem intentus, Deum laudabat; atque in ejus providentiæ sinu conquiescebat placidus ac securus.

[94] Rara erga Deum & Sanctos religione excelluit; [affectus in Deum & Sanctos,] de qua universe hoc dici potest, omnes ejus vitæ partes perpetua orationis ac studiorum vicissitudine fuisse descriptas. Arctissima item cum Deo familiaritate erat conjunctus; [divina officia,] quo fiebat, ut quantumlibet occupatissimus, officiis divinis in templo nostro numquam non interesset. Illuc adrepebat palpabundus, quando ob affectam ætatem & cæcitatem ire vix poterat. Hinc fuit quod fallente vestigio pronus humi ceciderit sæpe cum periculo, [Virginem Deiparam] interdum non sine vulnere. Deiparæ virgini tenerrime erat devotus, nihilque prætermittebat, quo demereri eam posset; ipsam in ore, ipsam in oculis, animoque ferebat. Multus erat in recitando officio parvo, quod vocant. Tanto se gratiorem filio futurum existimans, quanto studiosior esset matris. In pertexenda corona erat indefessus, in jejunio Sabbatino assiduus. Quoad per valetudinem & ætatem licuit; strato se proripiebat concubia nocte; & in tenebris offendere minime veritus, perreptabat ad templum. In cujus porticu tum temporis inventus fuit solo prostratus, [V. Sacramentum.] corporatum Dei filium sub specie panis latentem submisse adorans, eique primos cordis ardores offerens. His initiis diei totius cursui proludebat. Quod si ingressus in templum non pateret; hærebat præ foribus, suspirabat, gemebat, elata voce dilectum suum inclamabat.

[95] Nam cum naturæ esset excitatioris modico semper ac parco, [somni parcitas.] subinde trium, subinde quatuor aut quinque horarum somno erat contentus, matutinam passim meditationem absolvisse assuetus, antequam alii ad eam inchoandam se accingerent. Mirari licuit quantum operæ studiique poneret in rebus, quæ ad spiritum pertinent, accurate obeundis. Solenne habuit vel in ipsa senectute, facere ad aram prima quoque luce; querulus de hoc uno, quod more suo, surgendi horam prævenire non posset.

[96] Quis verbis exprimat, quam suaviter & tenere afficeretur erga effigiem Christi e cruce pendentis; [in Christum Cruci affixum] eamdem illam, quam circumferre atque adorare solebat Serenissimus Leopoldus Archidux Austriæ, ac Belgii pro rege Catholico olim moderator, subditorum deliciæ, & sanctæ memoriæ Princeps. R. P. Joannes van Hollant laudato principi fuerat a conscientia, & suprema morienti officia præstiterat. Et res tulit ut idem Pater inter alia pia munuscula, illa etiam effigie donatus fuerit. Hanc sibi a dicto P. van Hollant dono datam P. Daniel e collo ante pectus suspensam, multis annis diu noctuque ad extremum usque articulum vitæ religioso cultu gestavit. [veneratio,] Apposite cum S. Philippo Benitio, suum hanc poterat vocare librum, & in eo legere amores & dolores illius, qui dilexerat se, & tradiderat semetipsum pro se. Quanta cum significatione pietatis preces canonicas persolveret, eruitur facile ex eo, quod psalterii Davidici, ad Romani Breviarii formam digesti paraphrases ex ipsis sacris verbis, & aliis alio charactere interjectis, concinnarit, & manu sua nitidissime descriptas nobis reliquerit, quæ pietatem spirant.

[97] [obedientia,] Ad vota religiosa quod attinet, accuratione quanta poterat maxima minutissimos quosque illorum apices observabat. Obedientiam imprimis non secus ac genuinam Societatis nostræ tesseram colebat impensissime. Moderatores sacro quodam veluti horrore defixus alloquebatur, totumque se ad illorum nutum fingebat. [castimonia,] Horrebat vel levissimum in virtute angelica non dicam nævum, sed vel nævi umbram. Hinc otii fuga, custodia oculorum, victus frugalitas, vultus, aspectus, locutio eo tendebant ut ne caro adversus spiritum insolesceret. [afflictatio corporis,] Hinc sæviebat in corpus, tamquam in apertum hostem; nunc flagella acubus intertextis rigentia, nunc catenulas ferreas adhibens, quo piæ in se crudelitatis expleret sitim, & virgineo pudori certius consuleret. Nec in se macerando minus fuit frequens, quam fervidus, sub ipsam quoque vel urgentem, vel certe jam adventantem senectutem. Paupertatis apprime erat tenax. [studium paupertatis;] Hanc cubiculum, hanc supellex, hanc vestitus, hanc totus ipse præ se ferebat.

[98] [Comitas,] Quid dicam de commodissimis moribus? Quid de amabili comitate, sincero aperti pectoris candore, innata bonitate indolis? qua melior optari vix poterat. De suavi ejus vivendi ratione hoc dicendum venit: defectus aliorum, sine quibus hæc vita non vivitur, ille perferre: numquam alium offendere: [affabilitas,] officiis sibi conciliare omnes: omnium obsequi studiis: servire commodis, amabilem præbere sese omnibus, & singularem fraternæ caritatis cultorem; quod esse vinculum perfectionis, divina testantur eloquia. Id erat causæ, quod domestici & externi eum in deliciis haberent, nativo viri candore capti. [vel in ipsa senectute] His naturæ dotibus vel in extrema ætate non caruit. Enimvero Senex erat suavissimus, nulli difficilis, non querulus, non censor minorum morosus aut castigator. Hinc fuit, ut senectutem, quæ multis perquam molesta est, & odiosa, placide ac tranquille decurreret, & familiares senibus querelas religiosa patientia premeret, placidus, facetus, hilaris, jucundus, affabilis, sociabilis; Angelus pacis, semper idem, semper vultu animoque ad religiosam jucunditatem, & juveniles sales composito, modo nescio quo, senili in corpore gratiores. Videor itaque non abs re pronuntiare idem hic de illo posse, quod olim de annoso Nestore usurpavit Homerus lib. 1 Iliad. V. 249.

Τοῦ καὶ ἀπὸ γλώσσης μέλιτος γλύκιον ῥέεν αὐδή.

Cujus ab ore, melle dulcior fluebat sermo.

Et sane trahebat ad se omnes festiva hilaritas, faciebatque audientiam ipsa sibi diserti senis compta, mitis, & simplex oratio.

[99] De ardentissimo P. Danielis studio ad promovendam Dei & Sanctorum gloriam, [studium divinæ gloriæ] nihil necesse habeo hoc loco dicere. Probant illud ea, quæ diximus hactenus per vitæ ejus decursum, clamant typis vulgata monumenta. In eum finem corpus, sanguinem, sanitatem, vitam, se denique totum impendit annos LV. Oves duas lupi rapacis fraude deceptas, [moriendi desiderium] & ex monasterio suo in Hollandiam apostatico cursu profugas, ad meliorem frugem reduxit, suisque & legibus, & votis, & Superioribus restituit. Alium a nativitate cæcum, & principiis Lutheranis Heidelbergæ (nam ibi erraticæ eorum theologiæ operam dederat) apprime informatum, dein Catholicis sacris redditum, suavi consuetudinis illecebra captavit, consilio juvit, colloquiis piis in proposito confirmavit; postea moribundo adfuit, & cælo, uti confidimus, inseruit. Mortem adeo non horrebat, ut in dies pene singulos illam provocaret ac lacesseret, desiderium habens dissolvi & esse cum Christo.

[100] Affectu, supra quam dici possit, ad misericordiam propenso, [misericordia in pauperes,] erga homines pauperes & calamitosos afficiebatur. Sentiebat intime illorum miserias, tamquam suas: aperta Christianæ caritatis viscera querelis eorum explicabat: Audiebat illos lubens; solabatur blandis verbis: sublevabat non rara & parca stipe: probe gnarus eam se Christo gratiam facere, quam uni e minimis hisce ejus fratribus faceret. Satagebat ut opifices ex diurni laboris, atque adeo stipendii defectu, necessariis ad victum subsidiis destitutos, labore occuparet, & corpori & animæ fructuoso. Habes, amice lector, paucas e multis virtutes carptim delibatas; quas incredibilis viri modestia, ut voluerit, occultare non potuit. Alias numero multas, excellentia singulares, malo tacitus prætermittere; quam lectorem fatigare.

[101] Sic vitam instituit Papebrochius, quam similis excepit exitus. Nam cum in pervigilio S. Joannis Baptistæ incensissimis affectibus ad cælum anhelasset, & bene mane ad aram fecisset consueto more, febre correptus paulo post, decumbere debuit; qua ingravescente, animique superveniente deliquio, sub vesperam ejusdem diei, [Ecclesiæ Sacramentis munitus,] in corona Nostrorum S. Eucharistiæ viatico ad æternitatis iter instructus fuit, & postridie sacro luctantium oleo inunctus. Exin oculis plerumque clausis decubuit. Paucissimas edidit voces, & nullas nisi interrogatus reddidit. Ita animo tranquillo, suique semper compote, per dies quinos vitam produxit. Donec in profesto die SS. Apostolorum Petri & Pauli sub primam ab ortu solis horam, placidissime, uti vixerat, vivere desiit, dierum ac meritorum plenus, anno fluentis seculi XIV, [moritur.] ætatis LXXXVII, Hagiographiæ LV.

[102] Una nos consolatio erigit in communi tam nostra, quam aliorum jactura; nimirum obviam venisse, uti pie confidimus, suo præconi prædictos Apostolos una cum Sanctis omnibus; & S Petrum imprimis, cui dedit Dominus claves regni cælorum, ipsum intromisisse in plenitudinem Sanctorum, ut laudet Dominum in donis suis, in Sanctis suis, & in omnibus operibus suis. Amen.

EPILOGUS.

Atque hæc præcipua sunt, quæ de vita, gestis, operibus, ac virtutibus R. P. Danielis Papebrochii, mihi venerunt in mentem, ut consignata litteris, qua potui fide, ad posteros transmitterem. Superest ut tanti viri lineamentis in una, sicut initio dicebam, quasi tabella, a me huc usque repræsentatis, epiphonematis loco inscribam illud, quod e divinis litteris deprompsi, pronuntiatum, nec non expositæ a me vitæ brevissimum quoddam compendium complectitur: Justum deduxit (Dominus) per vias rectas, & ostendit illi regnum Dei: & dedit illi scientiam Sanctorum: honestavit illum in laboribus, & complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum, affuit illi, & honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, & a seductoribus tutavit illum, & certamen forte dedit illi ut vinceret, & sciret quoniam omnium potentior est sapientia …. & mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, & dedit illi claritatem æternam. Sapientiæ X.

INDEX SANCTORUM ET MATERIARUM IN TOMO VI JUNII.

A.

Adalbertus ex Monacho Trevirensi Ord. S Benedicti, Archiepiscopus Magdeburgenus primus. Quædam de illo monita 225

Ætherius episcopus Viennensis in Gallia. Elevatio corporum aliquot episcoporum Viennensium 126

Albanus martyr Moguntiæ in Germania prima. De reliquiis ejus Namurci, unde acceptæ sint 226

Albanus & Amphibalus cum sociis, Verolamii in Anglia martyres. Tempus martyrii & Poëma, synopsin actorum complectens 227. Item ecclesia a S. Germano prope Autissiodorum S. Albano constructa 228

Amantius, Lucius, Alexander &c. martyres Nivedunenses. Dissertatio, an illi iidem sint cum sequentibus, Amando, Lucio, Alexandro &c. martyribus Caunensibus, prope Narbonam honoratis 17

Antonius Patavinus. Doctrina ejus infusa. An Messanam appulerit, ibique habitaverit, quando primum in Siciliam appulit. Item an conventum illic habuerint Minoritæ anno MCCXX. Miracula quædam 125

Arnoldus conversus Villariensis. Dicta de illo inter Prætermissos delenda, ac reponenda eorum loco, memoria Hartmundi & Wigerici monachorum interfectorum 227

B

Bardo ex abbate episcopus Moguntinus. § II Elucidatio paragraphi præcedentis Papebrochiani, & gestorum B. Bardonis ante episcopatum 87. § III Gesta ejusdem in episcopatu, & verior mortis annus 90

Barnabas Apostolus Salamine in Cypro. Ejus caput anno MDCXVI e Cypro Neapolim allatum, examinatum & donatum Domui Professorum Societatis Jesu 95

Basilius Magnus Cæsareæ in Cappadocia episcopus. Reliquiæ Romæ. Item Constantinopoli ad Pontificem Romanum missæ, a Cardinali Baronio donatæ Oratorio suorum Neapolitano anno MDC 126

Benevenutus Ordinis Minorum Corneti in Apulia. Corpus quæsitum, non inventum. Brachium Corneti. 263

Bonifacius archiepiscopus Apostolicus circa Russiam Ordinis Camaldulensis martyr, Comm. novus super quæstione, Utrum ille & S. Bruno, uterque archiepiscopi apostolici, Prussorum Russorumve Apostoli ac martyres, unus idemque sint, an diversi. § I Quid de S. Brunone Historici Germani scripserint 217. § II Bruno etiam Bonifacius vocatur 219. § III Quæ diversitatem personarum suadere possent, refelluntur ibid. § IV Chronologia vitæ S. Brunonis-Bonifacii 221. Acta ejusdem ex Chronico Dietmari & e Vita S. Romualdi 223

Botulfus abbas in Anglia. Ejus cultus e Martyrologio Danico & Psalterio antiquo 204

C. D.

Cunigundis, Mechtundis, Wibrandis & Christiana, virgines peregrinæ in Constantiensi Germaniæ diœcesi. Elogium & miracula ex Trithemio 144

Deodatus, primum episcopus Nivernensis; dein abbas Vallis Galilææ in Vosago. Chronologia episcoporum Tullensium emendata a Rigueto. Quis successor Deodati in episcopatu Nivernensi 216

Dorotheus junior, monachus in Chiliocomo. De vitæ ejus descriptore Andrea Damario 17

E. F.

Eligius episcopus Noviomensis. Festivitas ejus Pragæ & alibi hoc die: Natalis die 1 Decembris 240

Flora seu Flos, virgo, Ordinis S. Joannis Hierosolymitani in monasterio Hospitalis Belli-loci in Gallia diœcesis Cadurcensis. COMM. PRÆVIUS. § I Vita antiquitus scripta, atque alia inde impressa; & in hanc nonnullorum animadversiones 97. § II De situ monasterii, conditoribus & amplificatoribus ejus; anno ac die obitus B. Floræ 99. § III De disciplina monasterii; distinctione sanctimonialium; statu corporis & cultu B. Floræ, ejusque Actis 102. Vita ex codice ms. antiquo Gallico Hospitalis Belli-loci, e scriptis confessarii magna parte collecta, latinitate donata ab Hugone Amadeo Theologiæ doctore. Cap. I ortus, adolescentia, ingressio in monasterium, tentationes, & consolationes Floræ 104. Cap. II Variæ ejus exercitationes piæ, & ecstases, ab ipsomet confessario ejus conscriptæ 108. Cap. III Alia virtutum exercitia & gratuita Dei dona 111. Cap. IV MIRACULA ex eodem cod. ms. Gallico, ab eodem Amadeo latine versa 114

G.

Gebehardus archiep. Salisburgensis in Bavaria COMM. PR. Sanctitas. Vita duplex, quando scripta; & de Epistola ejus 145. Vita Auctore anonymo, S. Eberhardi archiepiscopi discipulo; aucta ab alio anonymo, Admontensis monasterii monacho ex tomis II & VI Antiquarum lectionum Canisii. Prologus, qui præmittitur Historiæ Admontensi 147. Cap. I Vita brevior, admixtis aliis 148. Cap. II Fundatio, episcopatus Gurcensis in Carinthia 151. Cap. III Constantia in persecutionibus. Exsilium & restitutio. Mors & epitaphium 153. Epistola ejus sane præclara, ad Hermannum episcopum Metensem, explicans causam schismaticorum sui temporis; in defensionem Sedis Apostolicæ & Gregorii PP. VII, ex editione Sebastiani Tengnagelii. Hujus Prologus ad lectorem 155. Cap. I Schismaticorum contra episcopos Catholicos persecutiones 157. Cap. II Doctrina Catholicorum de non communicando cum excommunicatis: rationes in contrarium subdolæ 158. Cap. III Catholicorum dogma ex Patribus comprobatum. Schismaticorum iniquus procedendi modus 159. Cap. IV Subditorum non esse, damnare Superiorem, nedum supremum Pontificem 160. Cap. V Schismatici, sacris Scripturis abutentes, docent, nullo casu hominem juramento fidelitatis præstito absolvi posse 162. Cap. VI Docent Catholici boni, male jurata rescindi debere 164. Annotatio Tengnagelii ad prædictam epistolam 165. Sequuntur Acta S. Gregorii PP. VII ex chronico Hugonis abbatis Flaviniacensis, quæ, quia loco suo XXV Maii desiderantur, hic edenda putavimus propter similitudinem argumenti, quam habent cum epistola Gebehandi, dum gesta Gregorii vere Catholica, ex ipsiusmet epistolis, nec non atrociter & subdole a schismaticis acta, pluribus explicant 166. Vide, Gregorius septimus.

Gerasimus Ordinis S. Basilii. Quædam de illo observata 127

Gervasius & Protasius fratres martyres, Mediolani in Insubria. § VII Illorum apud Mediolanenses in sacris & civilibus veneratio 209 Obscuriores quædam eorumdem memoriæ. Nomina aliorum simul cum ipsis in vetustissimo Martyrologio 210. § IV Reliquiæ & cultus eorum in Hispania & Gallia, præsertim apud Cenomanos 211. § X Eorumdem in Germania cultus & miracula ex fama Reliquiarum, Mediolano Brisacum translatarum 211. § XI Possessio sacrorum corporum controversa inter Brisacenses ac Mediolanenses: horum certior 213. § XII Sanctorum in Polonia patrocinium 215

Godoaldus, Senonibus in Gallia honoratus, Disquisitio De S. Gudwalo episcopo Britanno, Gandavi in Flandria deposito, & S. Godoaldo prædicto, Senonibus honorato; idemne, an diversi sint. 84

Gohardus episcopus & socii martyres, Namnetibus in Britannia Armorica. Cultus, annus martyrii, translatio 244. Acta martyrii, a Bertrando Argentræo, e cod. Ms. producta 246 Antrum monasterium & insula in Ligeri, quando sic appellatum sit, inquiritur ad vindicandum Acta S. Hermelandi contra Hadr. Valesium 247

Maii Gregorius septimus Pontifex Romanus. Præfatio. Acta cur hic & unde dentur: de spiritu ejus prophetico; & familia 166. Acta ex Chronico Hugonis abbatis Flaviniacensis. Cap. I Gregorii patria, parentes, studia, archidiaconatus, electio in Pontificem, synodus prima Romæ & canones 167. Intercalatio. Gregorii prima synodus Romæ. Ordinatio Hugonis episcopi Diensis & legatio in Galliam. Decretum contra Investituras laicorum 170. Cap. II Decreta Gregorii impugnata. Henricus rex pœnitens, sed non resipiscens. Otto episcopus Constantiensis inobediens 173. Cap. III Aliæ epistolæ ad Principes contra fornicarios & simoniacos 176. Cap. IV Gregorii cura de salute Henrici. Hujus conciliabulum Wormatiæ. Berengarii correctio. Legatio in Germaniam 178. Cap. V Resiliente a promissis suis Henrico, monet Papa fideles in Germania, quid facto opus sit 181. Cap. VI Alios mittit legatos in Germaniam, ad statuendum ex consensu utriusque partis locum, ubi secundum justitiam decidatur controversia 184. Cap. VII Excommunicatio Henrici & hinc secutæ machinationes schismaticorum contra Papam & Hermannum ep. Metensem 187. Cap. VIII Schismatici consternati, eligunt Wibertum in Pontificem sibi Romanum 189. Cap. IX Henricus Romam capit. Ejus ibi & Gregorii gesta. Ille expellitur; hic liberatur & Salernum tendit 192. Cap. X Epistola Gregorii ad omnes fideles; gesta ultima Salerni; monita suis data & obitus 95. Admonitio de die obitus Alexandri PP. II, & die, quo electus Gregorius 198

Guido, Ord. S. Francisci tertiarius Cortonæ in Hetruria. Quædam annotata 119

Guilielmus abbas, fundator Eremitarum Montis Virginis. Admonitio ad ejus vitam, sitne scripta per Joannem a Nusco 259

H.

Hartwicus, archiepiscopus Salisburgensis in Norico. Comm. prævius. § I sanctitas probata. Vita a quo & quando scripta 127. § II Item de scriptore vitæ; de die obitus aliisque Hartwici gestis 129. Vita & Miracula ex duabus editionibus Henrici Canisii 131. Appendix De corpore S. Martini, per S. Hartwicum Salisburgi invento ac translato 133. Disquisitio in Acta præmissa de translatione corporis S. Martini 135

Hemma, vidua Wilhelmi comitis, eadem & Gurcensis monasterii & Admontensis fundatrix; non diversæ ejusdem nominis 274

Herbaudus seu Heribaldus solitarius in Britannia Armorica. Comm. Pr. Acta qualia & quando scripta; locus exercitationis; Ecclesia propria sub suo nomine 202 Acta Auctore anonymo, ex cod. Ms. submissa a collegio Societatis Jesu Corisopitensi. Natus in Britannia majore Heribaldus, trajicit in minorem: ejus ibi exercitationes, miracula, obitus & ecclesia 202

Hilarius episcopus Patavinus. Monachi S. Servuli, ad ecclesiam ejus, multis possessionibus locupletatam ab Angelo Participatio ejusque filio Justiniano, Venetorum Ducibus, translati 273

Hildegrimus episcopus Catalaunensis & Halberstadensis. Idem Abbas monasterii Werthinensis, ubi & sepultus & epitaphio ornatus est 216

I

Illidius ep. Claromontanus in Arvernia. Ecclesia ei condita a Bernowino ep. Quæritur an hic episcopus Vesontionensis fuerit, an Arvernensis 14

Joannes Prodromus & Baptista D. N. Jesu Christi. Spicilegium ad ejus Acta. § I Alia de S. Joannis Baptistæ brachio & manu dextra 232. § II De S. Prodromi sanguine Neapoli 230

Joannes Dominicus ex Ordine Prædicatorum archiepiscopus Ragusinus & S. R. E. Cardinalis. Vindicandæ calumniæ, ipsi impactæ, quæ leguntur apud Platinam in vita Gregorii PP. XII 94 Irenæus martyr, episcopus Lugduni in Gallia. § V De variis ejus Actis, olim conscriptis eorumque auctoritate 264. Comm. Petri Francisci Chiffletii S. J. de veris & sinceris ejus Actis soliciti. Cap. I Acta triplicia, ex vetustis codicibus descripta, in eaque annotationes 264. Cap. II Ejusdem Chiffletii commentarius, De veteri statu basilicæ S. Irenæi Lugduni 267

Julianus martyr, Patronus Arimini in Æmilia. De inspectione corporis ejus sub finem seculi XVI & oratione propria in officio divino 227

L. M.

Ladislaus, Hungariæ rex, Varadini in Transilvania. App. De capite ejus Varadini mirabiliter servato, deinde Javarinum translato 261

Majanus seu Mevennus abbas in Britannia Armorica Observatio Castellani de discrimine utriusque nominis, & Sanctis alterutro nominatis 226

Majanus peregrinus, Longariis in Vasconia 1

Marcellinus presbyter & Petrus exorcista, MM. Romæ. App. III. Restauratio monasterii eorum Hasnoniæ, ex eorumdem apparitione curata per Balduinum Flandriæ comitem, sanctorum illorum patrocinio mortis periculo bis ereptum seculo XI. Item de eorumdem ibi olim & nunc reliquiis 1

Maria Ogniacensis in Namurcensi Belgii episcopatu Observatio Claudii Castellani 232

Martyres Sendomiriæ in Polonia a Tartaris cæsi. Quo anno Tartari in Poloniam irruperint, atque Sendomiriam occupaverint 8. Eorum sepultura, & concessæ indulgentiæ 9

Maurinus abbas, martyr Coloniæ. Addenda quædam de tempore, quo vixerit 87

Maxentius presbyter, abbas in agro Pictavensi. Appendix, de translationibus corporis, aliter inchoanda 175

Molocus seu Molanocus, episcopus in Rossia, Scotiæ provincia: Prologus prævius, Molocus discipulus Brendani abbatis, non frater Gildæ, episcopus 240. Acta ex lectionibus Breviarii. Ortus, apostolatus in variis insulis, obitus 241

Morandus, monachus Cluniacensis in Suntgovia. § VIII. De vita ejus a Lambecio edita & de quibusdam in codice Ms. Cæsareo, vitæ præmissis 10 § IX. Variantes lectiones in vita ex editione Lambecii, comparata cum nostra: & nostræ ad illas Annotationes 12

N.

Nicander & Marcianus &c. martyres Atinæ & Venafri in Campania: & eorum synonymi aliquot in Ægypto passi, de quibus die V Junii, & inter Prætermissos die V Aprilis. Disquisitio An martyres passi in Ægypto, sint diversi a Venafranis & Atinensibus 198. Ubinam locorum, qui Atinæ & Venafri coluntur, cum quibus sociis, & quando passi sint 199

Ninnoca virgo Britanna. Ætas qua floruerit, & cultus antiquitus ei delatus 13

Norbertus, Ord. Præmonstratensis institutor, archiepiscopus Magdeburgensis. Appendix. Annus nativitatis, elogia ex Guiberto abb. S. Mariæ de Novigento; aliud sub nomine Roberti de Monte quando scriptum 22. Candidus Ordini habitus a S. Maria Virgine datus non est 23. Capitulum Ordinis generale Præmonstrati quomodo anno MCCXVII celebratum sit 24. insignia S. Norberti, epitaphium Bartholomæi ep. Laudunensis; item Godefridi & Ermensendis, benefactorum Ordinis 25. Thenolia, item ecclesia S. Martini Laudini, Præmonstratensibus concessa 26. Quædam de Abbatibus S. Michaëlis Antverpiæ ibid. Corrigenda in serie abbatum Tongerloæ 27. Privilegium illi loco datum a Burchardo ep. Cameracensi, an dari potuerit Cameraci an. MCCXXXIII 29. Translatio corporis S. Norberti Magdeburgo Pragam, defensa contra Philippum Mullerum 30. De historia Sancti Jenæ ad Salam in publica disputatione proposita a Gaspare Sagittario 34. Additamentum de institutione & Primatu archiepiscopatus Magdeburgensis. § I Archiepiscopus primus a Dietmaro statuitur inauguratus anno DCCCCLXX 37. § II Ostenditur, primum archiepiscopum ordinatum esse an. DCCCCLXVIII, die XVIII Octobris 38. § III An per regiones Polonorum anno DCCCCLXVIII fuerint episcopatus alii, quam qui Magdeburgensi Metropolitæ tunc subjecti fuere 40. § IV De Primatu Germaniæ, Magdeburgensi ecclesiæ, ac titulo Primatis, S. Norberto, a quibusdam tributis 43. Bulla Innocentii Papæ II super certis episcopatibus in Polonia & citra, Archiepiscopo Magdeburgensi subjectis; in eamque Annotata nostra 48. Rerum, a Norberto gestarum in archiepiscopatu, compendium; ex Chronico Magdeburgensi impresso 49. Reliquiæ S. Norberti in abbatia Parcensi prope Lovanium 52. De Jordano, primo Posnaniæ & Polonorum episcopo, observanda 53. An, Magdeburgensem archiepiscopatum anno DCCCCLXX fundatum esse, scripserit Dietmarus 54. Utrum Misnensis episcopatus cum Magdeburgensi, an prius, fundatus sit 55

O.

Odo presbyter, prædicator Brabantinorum venerabilis. Item Odo Prædicatorii Ordinis Religiosus; inter se distincti, & gestorum utriusque epitome 208

Olympius & Amphion, inter Prætermissos relati, habent aliqua corrigenda 118

Onuphrius anachoreta in Ægypto. An Timotheus, Joannes, Andreas, Thadæus, Philippus, anachoretæ, qui in gestis S. Onuphrii leguntur, sancti sint 94. Item de Onuphrio Bellofortensi, monacho Ordinis S. Basilii 118

P.

Paulinus episcopus Nolæ in Campania felice. An vita S. Martini metrica, ipsius, an Paulini Petrocoriensis sit. Item inventio corporis ejus ac repositio in ecclesia S. Bartholomæi Romæ anno MDCCXII 228. Monitio, quid vita ejus, a J. B. Le Brun edita, singulare contineat 251

Paulus Apostolus, Doctor gentium, IMBOLISMUS. De gladio S. Pauli in Hispania Paulus ep. CPolitanus & martyr. APPENDIX II, continens Dissertationem de tempore, quo episcopi CPolitani, Alexander obiit; Paulus ei successit, & S. Athanasius Alexandrinus CPoli fuit, dum accusavit Paulum episcopum suum Macedonius. § I. De anno, quo Arius hæresiarcha, quo S. Alexander ep. CP. S. Pauli decessor, obierint 71. § II Objecta Valesii contra explicationem datam 73. § III Duo Valesii argumenta, quibus adstruitur Paulus ante Tyriam synodum episcopus fuisse, refelluntur 74. § IV De Hermantii & ejus sequacium sententia 75 § V De tempore, quo celebratum sit concilium Alexandrinum in causa Athanasii: quo item Antiochenum 77. § VI De tempore concilii Romani & XVIII mensium commoratione Athanasii Romæ 79. § VII Respondetur objectionibus aliter sentientium 80.

Pelagia pœnitens, translata ad Jotrum monasterium 118

Peladius seu Palladius, episcopus Ebredunensis in Gallia. Annotatio Claudii Castellani super nomine Brivate. Item super loco Belcaire 226

Petrus Farde, Ordinis Minorum Recollectorum laicus. Obiit Aquisgrani die XVI Junii MDCXCI. Elogium ejus 144

Petrus Pisanus fundator pauperum Eremitarum S. Hieronymi. Cultus approbatus ab Innocentio PP. XII: Missa & officium nondum concessa 208

Petrus Spina, monachus Ord. S. Basilii, Ciani in Calabria ulteriore. SYLLOGE historica, de fundatione monasterii Cianensis, publico sancti cultu & miraculis 16

Philippus e septem primis diaconis. Cultus in antiquioribus Usuardino martyrologiis 17

Priscus episcopus Lugdunensis in Gallia. Comm. Historicus. Sancti gesta pauca; tempus episcopatus; epitaphium 120

Probatius presbyter, prope Parisios in Francia 1

R.

Raimundus episcopus Balbastrensis. Annotatio P. Andreæ Schotti, de Molano & S. Raimundo, hujus synopsin vitæ complectens 226

Romualdus abbas Ordinis S. Benedicti, Ratisponæ in Bavaria. Abbates proprii monasterio S. Emmerammi post vacationem annorum CXLV, restituti in abbate Ramuoldo anno DCCCCLXXV. Cur vocetur Rupambulus. Quomodo scribendum nomen, Romualdus per u vocalem, an Ramvoldus per V consonantem 205

Rolandus, filius Milonis ducis Angariæ, inter Prætermissos, ut Sanctus martyr indicatur a Joanne vande Velde. Vide sis pluscula 143

Romanus episcopus Fesulanus in Hetruria. Memoria ejus, antiquitus culti, nuper Fesulis resuscitata. Tempus mortis inquisitum 261

S.

Salomon Rex & Martyr in Britannia Armorica. Comm. Hist. § I Argumenta Sanctitatis. Acta unde collecta. Salomonis majores eorumque chronologia 248. § II Commonitiones episcoporum Franciæ plures; una alterave tantum Nicolai PP. ad Salomonem 250. § III Salomon alias dat litteras ad Nicolaum. Rex legitime creatur cum successione in sua familia 252. § IV Fundat monasterium; scribit ad Hadrianum PP. & Reliquias ab eo accipit, obsidet Andegavum & capit 253. § V An monitus fuerit Rex a synodo Saponaria. Abdicato regno recipit se in solitudinem & occiditur 256. § VI Gesta circa cædem S. Salomonis. Ex Gallico Alberti de Morlaix 257. Acta Ex proprio Sanctorum Venetensium anno MDCLX impresso 259

Sebastiana Virgo & Martyr Heracleæ in Thracia. Comm. pr. De die cultus, patria, palæstra & tempore martyrii, loco depositionis, deque Actis ipsis 57. Duplex Actorum synopsis e Synaxario & Menæis Græcorum 59. Acta Græcolatina Auctore anonymo. Cap. 1. Capta sub Domitiano imp. Sebastiana, plumbatis cæditur 60. Cap. 2. Disputat cum Præside; igni imposita non læditur; hunc precibus suis extinguit 63. Cap. 3. Iter Marcianopoli Heracleam. Tormenta hic inflicta 65. Cap. 4. Objicitur leonibus, ab iisque defensa, capitis damnatur. Corpus defertur Rhædastum 68

T. V.

Tarasia vidua & Sancia virgo, Sancii regis filiæ, Ord. Cisterciensis Lorvanii in Lusitania. § II Cultus earum a Clemente PP. XI confirmatus. Item correctiones nonnullæ 206

Torannanus, Agathanus, Mochulleus, Troscanus, fratres germani. Pluscula de illis explicantur 118

Tugdualus, episcopus Trecorensis in Britannia Armorica. Dabuntur Acta ejus XXX Novembris 246

Vitus, Modestus, Crescentia Martyres. Appendix I. De patria Viti & Sociorum ejus 137, App. II de donatione insulæ Rugiæ in mari Baltico, facta ecclesiæ Corbejensi, ob victoriam, ad invocationem S. Viti reportatam 140. miraculum in monacho Corbeiensi infirmo per S. Vitum patrato 142

INDEX CHRONOLOGICUS.

Seculo I exeunte S. Sebastiana V. M. in Thracia sub Domitiano imperatore 57

Anno 119 S. Justus patriarcha Alexandrinus ordinatur 17 e

336 Arii hæresiarchæ infelix interitus 71 e

340 S. Paulus ep. C.P. ordinatur 17 b

Eodem anno scripta fuit epistola prima. Julii Papæ in causa Athanasii ad Orientales; sequentibus annis duæ aliæ 81 b

Sec. VII initio, S. Molocus, ep. in Rossia Scotiæ provincia 24

Sec. VIII S. Turiavus ep. in Britannia Armorica floret 13 f

811 Floruit & testamento Caroli magni subscripsit Bernowinus episcopus, qui videtur Arvernensis fuisse, non Vesontionensis 14 d, f

828 SS. Marcellini & Petri MM. Reliquiæ Gandavum translatæ 1 f

843 Gohardus ep. Namnetensis martyrizatur a Nortmannis 224

857 Cæditur Erispoius rex Britanniæ minoris: succedit S. Salomon 250 c

874 S. Salomon Britanniæ Armoricæ rex martyrizatur a suis 248

958 An institutus sit episcopatus Misnensis: & non potius decennio post 55 d

968 Ordinatio S. Adalberti primi archiepiscopi Magdeburgensis 38. Fuerintne ante illum annum episcopatus in Polonia, Magdeburgensi non subjecti 40

Sec. IX S. Romanus episcopus Fesulanus 261

1008 S. Bruno-Bonifacius Ord. Camaldul. episcopus apostolicus, martyrio coronatur in Prussia 222 f

1019 aut seq. venit Benedictus PP. VIII in Germaniam & Fuldam 81 b, c

1023 S. Hartwicus, archiep. Salisburgensis obiit 127

1051 S. Bardo archiepiscopus Moguntinus moritur 91

1070 SS. Marcellini & Petri MM. Reliquiæ Hasnoniæ in monasterio elevetæ 3 d

1075 S. Gregorii PP. VII obitus 166

1080 Nativitas S. Norberti institutoris Ord. Præmonstratensis consignari potest 21 f

1088 S. Gebehardus Archiep. Salisburg. Ecclesiæ defensor moritur 145

Sec. XI aut XII S. Petrus Spina Ordinis S. Basilii monachus 16

1119 Crescentius card. diaconus SS. Marcellini & Petri, horum ecclesiam a fundamentis restituit 7 c

1120 Monasterium Uraugia fundatum a S. Ottone ep. Bamberg. ejusque primus abbas Echardus 88 c

1125 An S. Norbertus sit Archiepiscopus ab Udone ep. Citicensi ordinatus 51 d

1131 Obierit Burchardus episcopus Cameracensis, ut nihil decernere potuerit biennio post in favorem monasterii Tongerloani 19 f

1133 Disceptatur Romæ coram Papa & Imperatore inter Abbatem Fuldensem & Archiepiscopum Magdeburgensem Norbertum, de primatu sedendi 27 d. Item, Epistola Innocentii Papæ II, confirmans Archiepiscopis Magdeburgensibus jus suum in episcopos Polonorum 48 a

1134 Obiit S. Norbertus ex epitaphio, ipsi posito Magdeburgi 32 a

1186 aut paulo post, obierit Robertus de Monte, adeoque non potest chronicon, quod Sigebertino subjungitur, totum, ut ibi exstat, scripsisse 23 a

1217 Celebratum Capitulum Ordinis generale in Præmonstrato, & quo ritu 24 b

1256 Ecclesia SS. Marcellini & Petri ab Alexandro PP. IV consecrata, impositis multorum Sanctorum Reliquiis 70

1260 Martyres Sendomirienses a Tartaris, in Poloniam irruentibus, cæsi 9 a

1347 Obiit B. Flora Virgo, Ordinis S. Joannis Hierosolymitani 97

1443 S. Ladislai Hungariæ regis caput sub ruinis lapsæ turris conservatur integrum ac illæsum 262

1469 Capitulum generale celebrari cæpit in Ordine Præmonstr. Dominica IV post Pascha, quod ex institutione S Norberti consueverat celebrari festo S. Dionysii 24 a

1566 SS. Marcellini & Petri MM. Reliquiæ Valentianis profanatæ a Calvini sectatoribus 3 d

1618 S. Barnabæ Apostoli caput, e Cypro allatum, elevatur Neapoli in ecclesia Domus Professorum Societatis Jesu 96 b

1696 S. Norberti Reliquiæ Praga ad monasterium Parcense in Brabantia transferuntur & elevantur 52 f

1704 S. Norberti vita, gallice impressa est a Carolo Hugone ejusdem Ordinis 21 e

1712 Inventio corporis S. Paulini ep. Nolani Romæ, & translatio 228 e


Acta Sanctorum: Zugaben und Anmerkungen Juni




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Juni VI

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Juni VI

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.