Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. AGATHONE THAVMATVRGO ROMANO PONTIFICE.


Circiter an. Chr. DC. LXXXII.

[Praefatio]

Agatho Thaumaturgus, Papa Romae (S.)

[1] Sanctissimi Pontificis Agathonis natalem Martyrologij Romani tabulæ IV. Id. Ianuarias consignant, his verbis: Romæ S. Agathonis Papæ, qui sanctitate & doctrina conspicuus quieuit in pace. Fusius Galesinius: Romæ S. Agathonis Papæ. Hic patre Romano natus, [S. Agathonis natalis:] ex monacho factus Pontifex, multæ mansuetudinis ac tantæ sanctitatis, vt leprosum obuiam sibi factum, osculo a morbo liberarit. Contra Monothelitas hæreticos Constātinopoli Concilium habuit. Sedit annos duos, menses tres. Sepelitur ad S. Petrum. Adhuc prolixiori elogio celebratur a Franc. Maurolyco, & Martyrologio Germanico. Meminerunt eius hoc die Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuard. Hugo Menardus, VVion, Dorganius, Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siculis, MSS. & alij.

[2] XXI. Februarij ista habet Galesinius: In Græcia S. Agathonis Pontificis. Is parentum cura omnibus sacræ Scripturæ litteris studiose admodum eruditus, eum pietatis fructum tulit, vt illis mortuis, statim congestas vnum in locum facultates die vno pauperibus distribuerit. [cognomen Thaumaturgi.] Deinde monachalis vitæ disciplinam amplexus, totum diuino cultui se dedit: dies noctesque cum in oratione & precibus esset, Dei munere & gratia id factum est, vt miracula multa ederet, vnde Thaumaturgi nomen accepit. Postea Summus Pontifex creatus, re Ecclesiastica publica optime administrata, singulare castissimæ religionis, sanctimoniæ, & admirandæ sollicitudinis exemplum reliquit. Eodem die VVion: In Græcia S. Agathonis Papæ, cuius festiuitas a Latinis IV. Id. Ianuarij. celebratur & Ferrarius: Romæ S. Agathonis Papæ.

[3] Eadem fere quæ Galesinius memorant Græci in Menæis XX. Februarij: Hic S. P. N. & miraculorum patrator Agatho ex Italia oriundus fuit, Christianis, piis, religiosisque parentibus natus: a quibus, ipso allaborante, sacras & a Spiritu sancto dictatas litteras salutares didicit; in quibus tantum hausit spiritum, [Vita ex Menæis:] tantopereque compunctus est, vt mortuis parentibus omnes illorum opes & thesauros in pauperes, quos euocarat, vna simul die expenderit & disperserit, ipseque cœnobium intrarit, & vestem religiosam induerit, Deoque dies & noctes deseruiret, ac pro toto mundo preces assiduas funderet. In vita potro monastica tantopere profecit, eoque in virtutibus progressus est, vt gratiam sanitatum acciperet. Tandem inclarescentibus eius virtutibus, Romanus Pontifex est creatus; in quo munere cum se pro dignitate officij præclare gessisset, ad Dominum emigrauit.

[4] Ex Galesinio & Menæis coniicere licet, vitam eius apud Græcos fusius descriptam legi. Perbreuis extat in libro de Romanis Pontificibus auctore Anastasio Bibliothecario, qua continetur compendium quoddam Actorum sextæ synodi Oecumenicæ, siue tertiæ Constantinopolitanæ, quæ fusius tomo 3. Concilior. par 1. digeruntur, etsi a Græcis corrupta; recenset ea quoque Baronius tom. 8. ad an. 679. 680. 681. De Agathone agunt quotquot vitas Summorum Pontificum scripserunt, historiamve Ecclesiasticam prosecuti sunt. [miracula:] Accurate Andreas du Chesne to. 1. Historiæ Pontificum. Platina inter cetera illud narrat miraculum de leproso, quem Agatho osculo sanauit, quod est in Galesinij ceteraq; recentiorum martyrologia relatum. Alia plurima edita ab eo miracula fuisse necesse est, vt Thaumaturgi, siue miraculorum patratoris nomen mereretur.

[5] Haud satis constat quo die, aut etiam mense, Pontificatum interit Agatho, [tempus Sedis.] vt in Notis dicemus. Epistola Constantini Pogonati ad Donum Agathonis decessorem data pridie Id. Augusti Indict. 6. Agathoni reddita est. Vnde saltem habemus anno Christi 678. exeunte sedisse. De anno, mense, die mortis minus etiam constat. Extat in Actis sextæ synodi Oecumenicæ sacrum rescriptum piissimi & Christum diligentis Imperatoris Constantini ad Leonem sanctissimum & beatissimum Papam senioris Romæ, missum per eos qui illuc directi erant a superstite Agathone sanctæ memoriæ, datum 13. Decemb. Indict. 10. inchoata scilicet, anno 681. vt patet ex epistola, quæ ibidem extat, S. Leonis II. ad Constantinum Augustum data Nonis Maij, Indict. 10. anno nimirum 682. Vnde confici videtur Agathonem ante Decembrem anni 681. vita functum, subrogatumq; Leonem. Nisi, vt Acta synodi huius deprauata a Græcis, ita & perturbata chronologiæ ratio est. Baronius scribit Leonem, qui menses solum 10. dies 8. sedisse traditur, adhuc superstitem fuisse cum habitum est concilium Toletanum 14. anno Christi 684. Verum id solum ist hic dicitur cap.3. mandatum Leonis perlatum esse in Hispaniam cum tellus omnis hyemali stricta gelu, glaciali niuium immensitate duruisset, & iam rediissent Patres a Concilio, Toletano scilicet 13. celebrato sub finem anni 683. Ex epistola quoque Benedicti Papæ ad Petrum regionarium, isthuc a Leone missum, videtur colligi, antequam Concilium istud 14. haberetur, mortuum fuisse Leonem, cum eum hortetur ad commissum sibi ab illo ministerium peragendum. At de hac re rursus ad vitam Leonis 28. Iunij. In Bibliotheca Floriacensi edita Ioannis a Bosco Cælestini opera, extat Agathonis ad S. Edictum Viennensem Episcopum epistola, pridie kal. Martij data; qua significat se post reditum Legatorum a synodo Oecumenica, Romæ Cōcilium celebrasse 100. circiter Episcoporum, cui Donatus, Edicti Diaconus, interfuerit. Vnde concludit Henricus Spondanus Agathonem diu vltra X. Ianuarij superstitem fuisse. Sed quid si pro Leonis nomine, Agathonis perperam a librario substitutum est?

VITA AVCTORE ANASTASIO BIBLIOTHEC.

Agatho Thaumaturgus, Papa Romae (S.)BHL Number: 0141

Avct. Anastasio Bibliothecario.

[1] Agatho natione a Siculus ex monachis, sedit annos b duos, menses sex, dies tres. Tantum benignu & mansuetus fuit, vt etiam omnibus hilaris, & iocundus comprobaretur. Huius temporibus c Theodorus Archiepiscopus Rauēnæ semetipsum Sedi Apostolicæ post multorū annorum curricula præsentauit. [S. Agathonis benignitas.]

[2] Hic suscepit d Diualem iussionem piissimorum Principum e Constantini, Heraclij, & Tiberij Augustorum per Epiphanium gloriosum a secretis, missam Præcessori suo Dono Papæ, inuitantem atque adhortantem, [Legati missi Constantinopolim.] vt debeat Sacerdotes, vel Missos suos dirigere in regiam vrbem, pro adunatione facienda sanctarum Dei Ecclesiarum. Quod & f ordinare non distulit. Et direxit Abundantium g Paternēsem, Ioannem h Rhegitanum, & Ioannem Portuensem Episcopos; i Theodorum, & Georgium Presbyteros, Ioannem Diaconum, & Constantinum Subdiaconum, Theodorum Presbyterum Rauennatem, atque religiosos seruos Dei monachos.

[3] [Fuerat Arcarius.] Clerum videlicet diuersis ordinibus, & super quod competebat, eos honoribus ampliauit. Hic vltra cōsuetudinem k Arcarius Ecclesiæ Romanæ efficitur, & per semetipsum caussam arcarie disposuit, emittens videlicet de suscepta per nomenclatorem manu sua obūbratas: qui infirmitate detentus Arcarium iuxta consuetudinem instituit.

[4] Huius temporibus, Indict. 8. Luna eclipsim pertulit mense Iunio, die l 28. Similiter & m mortalitas maior atque grauissima subsecuta est, mense suprascripto, [Pestis eius tempore.] Iulio, Augusto, & Septembri in vrbe Roma, qualis nec temporibus aliorum Pontificum fuisse memoratur, vt etiam parentes cum filiis, atque fratres seu sorores binatim per lectos ad sepulchra deducerentur. Postmodum vero foras circumquaque suburbana, & castra eadem mortalitas deuastare non cessauit.

[5] Qui suprascripti Missi Sedis Apostolicæ, qui directi fuerant, in regiam vrbem ingredientes n die 10. mensis Nouembris, nona Indict. Domino solante, atque Principe Apostolorum comitante, suscepti sunt a Principe in oraculo B. Petri Apostoli intra palatium, [Legati appellunt Constantinopolim.] porrigentes ei scripta Pontificis. Quæ dum suscepisset, commonuit eos atque adhortatus est, vt non per schisma aut furorem, sed pacifica dispositione remittentes philosophicas assertiones, puram sanctarum Scripturarum Patrumque, & probatam fidem per Synodalia decreta satisfacerent. Et dans inducias ad retractanda scripta, tribuit eis omnia, quæ ad sustentationem sufficiebant in eorum expensas, in domo quæ appellatur Placidia. Die 18. mensis suprascripti die Dominico, [Honorifice tractātur.] aduocati sunt in processione ad sanctam Dei genitricem in Blachernas, in tanta honorificentia, vt etiam de palatio caballos stratos dirigeret cum obsequio pietas Imperialis, & sic eos susciperet; ea ipsa commonens, vt pacifica assertione testimonia venerabilium Patrum proponerent.

[6] Die o vigesima secunda mensis Nouēbris p in basilica, quæ Trullus appellatur, intra palatium, [Sexta synodus Oecumenica.] sub regali cultu, residente cum Constantino Aug. Georgio Patriarcha Constantinopolitano, ac Macario Antiocheno, suscepti sunt Missi Sedis Apostolicæ; deinde Metropolitæ vel Episcopi Orientalium partium numero q centum quinquaginta. Qui proni adorantes; residere eos præcepit vna cum nostris. Post hæc Patritij, r Hypati, omnesque Inclyti introierunt. Et habita inquisitione ab eius pietate, cuius partis deberet ostensio approbari, Legati Sedis Apostolicæ dixerunt: Opportuna veritas, & ratio exigit, vta parte eorum, qui vnam voluntatem, & operationem in Domino Iesu Christo asserunt, Apostolicæ Sedis auctoritas exponatur. Qui audientes leti effecti, paratos se esse dixerunt. Et accepta licentia, ea hora suos intromiserunt libros & tomos diuersos, & synodos, quas falsauerant. Nam non per veritatem se superare existimabant, [Fraus hæreticorum in libris corrumpendis.] sed per mendacia & diuersa commenta, quæ in libris suis ipsi addiderant. Et relegentes per singula, reperti sunt mendaces, vnam operationem & voluntatem in Domino Iesu Christo esse dicentes. Et in quinta synodo epistolam s Vigilij Papæ ad Mennam Patriarcham, atque libellum eiusdem Mennæ in quaternionibus nouiter additis, falsauerunt, vnam voluntatem & operationem dicentes. Quod coram Principe, & synodo claruit. Alia die Catholicæ fidei defensor pius Princeps in secretario residens, inquisitione de ipsis codicibus facta, ita reperit falsa nouiter addita fuisse.

[7] t Die 12. mensis Decēbris residente synodo cum eius pietate, suscepti sunt Missi Sedis Apostolicæ, & præcepit eos in synodo residere, præsentantes locum sanctissimi ac beatissimi Agathonis Papæ. Quibus dictum est, vt omnes libros, quos scirent ad caussam fidei pertinere, coram synodo adducerent: quod & factum est. [Macarij Antiocheni mendacia detecta.] Et vocato Georgio Diacono & Chartophylace Ecclesiæ Constantinopolitanæ, præceptum est ei, vt iuxta eorum notitiam codices ex bibliotheca Ecclesiæ ad medium deduceret, & dum adducti essent, & relegerentur, vtrique similes reperti sunt, duas naturas, duasque voluntates & operationes in Domino Iesu Christo habentes. Et confusus Macarius coram synodo inuentus est mendax. Tunc interdixit pietas Augustalis Georgio Patriarchæ, vt minime in Ecclesia sua susciperet Macarium, vel eius homines, interdicens ei processum. Hæc prima eius ruina fuit.

[8] Die XIII. mensis Februarij auxiliante B. Petro Apostolo, vt veritatis lumen appareret, intromissa sunt coram synodo venerabilium Patrum dicta, v Ioannis Constantinopolitani, [PP. duas operationes in Christo docentes.] Cyrilli, Athanasij, Basilij, Gregorij, Dionysij, Hilarij, Ambrosij, Augustini, & Leonis, duas naturales voluntates & operationes in Christo dicentium, ad satisfactionem Principis, vel synodi. x Sequenti die in eodem secretario residente synodo vna cum Principe, Synodica sanctissimi Agathonis Papæ relecta est, & ad singula comprobata Patrum dicta inserta: in qua Synodica Episcopi Occidentalis partis subscripserunt numero y centum viginti quinque.

[9] Cumque posthæc adhortatus est, nec dicendus Macarius a sancta synodo, [Macarij pertinacia.] vel a pio Principe, omnique Senatu, vt profiteretur vnam aut duas confiteri voluntates vel operationes: qui nullatenus audiuit, sed potius neque vnam, neque duas in Saluatore dicere voluit. Deinde protulit piissimus & serenissimus Princeps tomum ad relegendum, in quem vanum hæreticum dogma Macarij erat conscriptum, & eius manu subscriptum, apertissime vnam voluntatem in Domino affirmantis. Sub ipsius scriptione, & z Theodori Expatriarchæ, vtique iuxta eum tenorem, ibi subscriptio erat. Et interrogatus Georgius Patriarcha, si eam fidem, quam docet Sedes Apostolica, amplectitur, iuxta scripturam venerandi Agathonis Papæ, seu sanctorum, ac venerabilium Patrum. Qui respondit, quod accepta licentia, in scripto quæ opportuna erant responderet. Et in his recedentes; die Aa XVII. mensis Februarij, die Dominico intra oraculum S. Petri intra palatium astante Bb Syncleto, simulque & Patriarcha, Legatos Sedis Apostolicæ suscepit, relegens suggestionem aliam pro eorum commendatione a sanctissimo Papa directam. Qui Georgius sanctissimus Patriarcha professus est eo die in scriptis duas naturas, [Georgij Constantinopolitani professio fidei.] duasque voluntates & operationes in Domino Iesu Christo se credere & prædicare, sicut Sedes Apostolica credit; anathematizans eos, qui vnam naturam, voluntatem, & operationem in Domino Iesu Christo dicunt.

[10] Die vigesima quinta mensis Februarij residente synodo, vna cum pio Principe, simulque & Legatis Sedis Apostolicæ, Macarium adesse iusserunt. Et data a Principe licentia, [Macarius pertinax eiicitur e synodo.] vt se partes quis in quas vellet diuideret; Georgius Patriarcha regiæ ciuitatis cum suis in parte Orthodoxorum stetit: Macarius vero cum suis in parte alia hæreticorum. Et deducentes ad medium professionem Georgij Patriarchæ, quam fecerat, porrecta est Principi, & relecta est. Et commonitus suprascriptus Macarius, quid sentiret, vel crederet. Respondit se in ea perfidia, quam ante proposuerat, perdurare, & nullatenus orthodoxæ fidei acquiescere. Ea hora sancta synodus vna cum Principe eius Cc orarium auferri iusserunt a collo eius. Et exiliens Dd Basilius Episcopus Cretensis Ecclesiæ, eius orarium abstulit. Et anathematizantes proiecerunt eum foris synodum, simulque & thronum eius. Ee Stephanum autem discipulum eius ceruicibus a sancta synodo Clerici Romani eiicientes expulerunt.

[11] [Symbolum hæreseos.] Ea hora tantæ telæ aranearum nigerrimæ in medio populi ceciderunt, vt omnes mirarentur, ac dicerent, quod sordes hæresum expulsæ sunt. Et Deo auxiliante, vnitæ sunt sanctæ Dei Ecclesiæ. In loco vero Macarij ordinatus est Ff Stephanus Abbas monasterij, quod appellatur Gg Baias insulæ Siciliensis, Patriarcha Ecclesiæ Antiochenæ. Macarius vero cum suis amatoribus, [Hæretici relegati, damnati alij.] id est, Hh Stephano, Anastasio expresbyteris; & Leontio exdiacono; Polychronio, Epiphanio expresbyteris, & inclusis, in exilio in Ii Romanam directi sunt ciuitatem. Deinde abstulerunt de Kk diptychis Ecclesiarum nomina Patriarcharum, vel de picturis Ecclesiæ figuras eorum, aut in foribus, vbivbi esse poterāt auferentes, id est, Ll Cyri, Sergij, Pauli, Pyrrhi, Petri, per quos error orthodoxæ fidei vsque nunc pullulauit.

[12] [Legati Papæ Græcis gratiosi.] Tanta autem gratia diuina omnipotentis concessa est Missis Sedis Apostolicæ, vt ad lætitiam populi vel sancti Concilij, qui in regia vrbe erant, Mm Ioannes Episcopus Portuensis Dominicorum die octauarū Pasche in ecclesia beate Sophie Missas publicas Latine celebraret corā Principe & Patriarcha, vt omnes vnanimiter in laudes, & victorias piissimorum Imperatorū, eo die Latinis vocibus acclamarent.

[13] Hic suscepit Diualem iussionem secundum suam postulationem, vt suggessit, per quam releuata est quātitas, quæ solita erat dari Nn pro ordinatione Pontificis facienda. Sic tamen, vt si contigerit post eius transitum electionem fieri, non debeat ordinari, [Aliæ S. Agathonis res gestæ.] qui electus fuerit, nisi prius decretum generale introducatur in regiam vrbem secundum antiquam consuetudinem, & cum eorum conscientia & iussione debeat ordinatio prouenire. Hic dimisit omni Clero rogam vnam, & ad luminaria Apostolorum, & S. Mariæ ad præsepe solidos duo mille centum & quadraginta. Fecit autem ordinationem vnam, Presbyteros decem, Diaconos tres, Episcopos per diuersa loca numero decem & octo. Qui etiam sepultus est ad B. Petrum Apostolum sub die IV. Idus Ianuarij: & cessauit Episcopatus annum vnum, menses septem, dies quinque.

[Annotata]

a Pantonio patre, inquit Ferrarius; quem Galesinius & Platina Romanum fuisse tradunt. At Ciaconius Pannonij Ammonis filium facit, Aquilani castro vallis Sicilianæ in prouincia vlterioris Aprutij natum.

b Codex Baronij habebat, annos tres, menses 8. dies 15. Liber Luitprandi nomine editus, an. 2. menses 5. dies 4. MSS. quædam & Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuard. an. 5. mens. 6. Martyrologium Colon. an. 5. men. 6. dies 15. Binius tribus annis menses circiter quinque addit. Obseruat Baronius mendum videri apud Anastasium irrepsisse, dum dicitur Donus Papa obiisse III. Id. April quod Diualis epistola Constantini Imper. ad eum data sit pridie Id. Augusti, Indict. 6. nec videatur potuisse mors Pontificis quadrimestri integro non perferri Constantinopolim. Octauius Caietanus noster 10. Iulij ista habet: Romæ, ordinatio S. Agathonis Panormitani in Summum Pontificem. Menardus: Romæ ordinatio S. Agathonis Papæ.

c Agit hac de re Hieronymus Rubeus lib. 4. Histor. Rauennat. Reparatus eius decessor idem fertur meditatus Doni tempore, sed morte præuentus non perfecisse.

d Extat ea ante sextam synodum.

e Constantinus Pogonatus an. 668. Constanti patri successit, & fratres Heraclium & Tiberium in collegas adsciuit, quos tamen deinde submouit. Obiit an. 685. relicto Iustiniano filio hærede, qui dein Rhinotmetus fuit.

f Primum variæ habitæ in Italia, Gallia, Britannia, contra Monothelitas synodi, Agathonis auctoritate. Extat Synodica Mansueri Episcopi Mediolanensis, & Concilij, cui is præfuerat, nomine. De Anglicano sub S. Theodoro Dorouernensi (qui 29. Septemb. colitur) agit Beda lib. 4. cap. 18. Celebratum illud est ann. 679. mense Septembri. [Page 626]Romæ quoque an. 680. habita est synodus 125. Episcoporum. Abbo solum meminit 120. Ciaconius 105.

g Hi tres Episcopi Legati fuere ipsius Concilij nomine missi. Videtur Paternum, cuius Episcopus Abundantius, fuisse circa Traenta amnem, qui in sinum Tarentinum influit.

h Rhegiensis hic in Brutiis fuisse Antistes videtur: at Rhegij Lepidi, qui synodo subscripsit, Mauritius. Fuit Ioannes hic postea Pontifex, teste Anastasio.

i Hi 4. peculiariter ipsius Agathonis Legati fuere, vt patet ex litteris Constantini Imper. ad Georgium Patriarcham, & Actione 1. Theodorus vero Theodori Episcopi Rauennatis Legatus.

k De Arcario, siue arcæ præposito; annonæ, tributorum, vestium, &c. curatore, consule eruditam obseruationem Ioannis Sauaronis ad illud Sidonij Apollinaris lib.5.ep.7. arcariis pondera inuident.

l Imo 18. (vt etiam habet Abbo Floriacensis) more scilicet Italico inchoata ab occiduo Sole. Cœpit enim ea eclipsis 17. Iunij, hora 8. vespertina, minut.40. desiit hora fere prima post mediam noctem sequentis diei, anno 680. Indict. 8.

m De hac peste intercessione S. Sebastiani sedata, agit Paulus Diaconus lib. 6.cap. 5. & Baronius an. 680. num. 50. & nos iterum 20. Ianu. ad vitam S. Sebastiani. Non assentimur Ioanni Stellæ, qui hac peste extinctum Agathonem scribit, ideoq; tam diu Sedem vacasse.

n Imo sub finem Augusti, Indict. 8. vel initio Septembris; vt recte Baronius an. 680. num. 26. & patet ex epistola Imperatoris ad Patriarcham Georgium.

o Fuit quidam 18. Nouemb. Dominica: sed videtur hæc processio contigisse ante inchoatam synodum, quæ tamen, vt edita est, cœpta dicitur 7. Nouemb. sed neque numerus actionum, neque singularum dies cum Anastasio consentiunt.

p In Actis synodi dicitur, in secretario sacri palatij, quod cognominatur Trullus, quia nimirum, vt obseruat Baronius ad an. 680. n. 41. trullo, siue trulla, id est, testudine sursum erecta, & in rotundum concamerata (quam vulgus cuppulam vocat) fastigiatum erat.

q Alij 289 habent, alij 170. alij 150. subscripti in vltima actione reperiuntur 166. Lege Baronium nu. 40.

r In Actis ἀπὸ ὑπάτων, exconsules, nominantur, Nicetas, Theodorus, Sergius, Paulus, Iulianus, &c.

s Hæc in actione 3. habita 13. Nouembris, vt est in editis.

t Eo die sexta Actio habita, vt est in editis.

v Hæc loca Patrum Actione 7 quæ hoc die habita dicitur, non referuntur.

x Tota hæc Actio deest in editis.

y 128. nomina subscripta leguntur illi synodicæ Agathonis epistolæ. Quidam postea fortassis subscripsere, & tamen aliqua incuria librariorum videntur excidisse nomina, vti Abundantij & Ioannis Rhegitani Legatorum.

z Hic Patriarcha Constantinopolitanus creatus anno 666. vt isthic num. 1. habet Baronius; ann. 678. quod hæreticus esset, a Constantino Augusto eiectus est, substituto Georgio. Sed cum postea se Catholicum simulasset, Georgio an. 682. mortuo, in Sedem restitutus est, Actaq; sextæ Synodi deprauauit.

Aa Hæc quoque in editis deest Actio. Littera Dominicalis eo anno 681. fuit F, quæ decimo septimo Februarij respondet.

Bb Id est Senatu. Alij Syncello legunt.

Cc In Actione 8 quæ habita dicitur 7. Martij. isthæc in Macarium pronuntiantur: Merito Episcopatu alienetur: nudetur circumposito ei pallio, & denudato eo atque in medio astante vna cum Stephano, &c. Est orarium hic vestis linea Episcopalis, quam vulgo rocquettam vocant. Sic 1. Ianu in vita S. Fulgentij cap. 18. n. 38. Orario quidem, sicut omnes Episcopi, nullatenus vtebatur: pelliceo cingulo sicut monachus vtebatur. S. Gregorius li. 6. ep. 191. videtur pro communi linea veste vsurpasse: duas autem camisias: & 4 oraria vobis transmisi; erant enim viris coniugatis donanda. Vulgatius linteum quod ori admouetur, significat. S. Hieronymus ep. 2. ad Nepotiannm paullo post medium: Alioquin ridiculum & plenum dedecoris est, referto marsupio quod sudarium orariumque non habeas gloriari. S. Ambrosius de fide resurrectionis: Et facies eius (Lazari) orario colligata erat.

Dd Basilius Episcopus Gortynæ insulæ Cretæ, Act. 1. post Patriarcharum, & Occidentalium Legatos primus nominatur.

Ee Hoc in Act. 9. habita 8. Martij refertur.

Ff In Actis Concilij Theophanes appellatur, apud Abbonem Floriacensem Theophanius. Venerat cum Legatis Apostolicis, vt scribit Baronius an. 680. n. 7.

Gg Abbo Floriac. Bagias.

Hh Erat Stephanus Abbas & Presbyter; Polychronius monachus & Presbyter. de huius superba stoliditate vide Concilij Actionem 15.

Ii Ibi a S. Leone II. S. Agathonis successore, Macarius, Polychronius, Stephanus, aliiq; peruicaces, in monasterium retrusi sunt; Anastasius Presbyter, & Leontius Diaconus Ecclesiæ Constantinopolitanæ, fidem orthodoxam professi, absoluti. Adeo obstinatus fuit Macarius, vt ne quidem mortuo Stephano, aut Theophane, Patriarcha, cum ei sua Cathedra denuo offerretur a S. Benedicto II. Papa, si errores pristinos damnaret, parere voluerit. vt ex 2. Nicæna synodo refert Baronius an 685. n. 8.

Kk De diptychis egimus 8. Ianu. in vita S. Attici §. 5. & 6.

Ll Hi antesignani sunt Monothelitarum: Cyrus Lazorum in Phaside Episcopus, intrusus ab Heraclio in thronum Alexandrinum an. 630. mortuus an. 640. Sergius Episcopus Constantinopolitanus creatus an. 608. mortuus 639. Successit Pyrrhus, qui an. 642. cum in suspicionem venisset conspirationis contra Imperatorem, sponte secessit, suffectusq; est ei Paulus; quo an. 652. mortuo, restitutus est Pyrrhus: huic post paullo mortuo, subrogatur Petrus an. 653. mortuus an. 656. Atque hi nunc in synodo 6. damnati omnes.

Mm Non erat hic præcipuus Legatorum, (nam vt ex 1. Actione patet, Theodorus & Georgius Presbyteri, & Ioannes Diaconus Synodo præerant, vicem agentes Agathonis sanctissimi & beatissimi Archiepiscopi antiquæ Romæ,) sed quia ordine Episcopus erat Ioannes, ideo Missam celebrauit.

Nn Impij primum Gothorum Reges summam pecuniæ pendi sibi a Romanis Pontificibus recens creatis iusserunt: quam & deinceps Imperatores Orientales exegerunt, vsque ad piissimum Constantinum IV. Pogonatum. Luitprandus a Constantino, Heraclio, Tiberio hanc Diualem iussionem obtinuisse Agathonem scribit.

EPITAPHIVM S. AGATHONIS.

Agatho Thaumaturgus, Papa Romae (S.)

Eius olim sepulchro incisum, diu deperditum, tandem inter ceteras veteres inscriptiones repertum, atque a Baronio post 12. tomum Annalium publicatum.
Pontificalis apex virtutum pondere fultus,
      Vt iubaris radiat, personat vt tonitrus.
Quæ modo hoc peragit doctrinæ fomes & auctor,
      Format enim gestis quos docet eloquiis.
Dum simul * æquiperat virtus & culmen honoris,
      Officium decorat moribus, arte gerit.
Præditus his meritis Antistes summus Agatho
      Sedis Apostolicæ fœdera firma tenet.
En pietas, en prisca fides: insignia Patrum
      Intemerata manent nisibus alme tuis.
Quis vero * dinumeret morum documenta tuorum,
      Formula virtutum dum tua vita foret?

[Annotata]

* æquiparat.

* numeret, vel enumeret.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Agatho

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Agatho

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 19.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.