Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. AGRICIO, SIVE AGROECIO, EPISCOPO TREVIRENSI.


Circa An. Chr. CCCXXXV.

[Praefatio]

Agricius, Episcopus Trevirensis (S.)

[1] Vicesimvs septimvs Treuiruorum Antistes memoratur a Claudio Roberto, & Christophoro Bravvero nostro, S. Agricius, qui Demochari est vicesimusquartus. Eius natalem Beda & Martyrol. Romanum Idibus Ianuarij ita consignant: Treuiris S. Agricij Episcopi. Rabanus locum omittit: Eodem die S. Agricij Episcopi. MS. S. Maximini in plerisque cum Rabano consentiens: Eodem die S. Agritij Treuirorum Archiepiscopi. [S. Agricij natalis.] At MSS. quædā Adonis, aliaq; Bedæ nomine insignita: Treuiris Agricij Cōfessoris. Martyrologium vetus Coloniense, & Bruxellense, Viola SS. MS. Florarium, ac plurima MSS. sub Vsuardinomine: Treuiris S. Agricij Episcopi & Confessoris, admirandæ sanctitatis & doctrinæ viri: qui cum esset Antiochenæ ciuitatis Præsul, ad petitionem S. Helenæ missus est a S. Siluestro Papa ad Treuiros conuertendos, qui post tempora Eucharij, Valerij, & Materni, ad pristinum paganismi vomitum ex magna parte redierant. Vbi vir sanctus vt alter Eucharius populum ab antiquo errore idololatriæ eripuit: ibique in pace vitam finiuit. Eadem fere habent Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuard. Maurolycus, Galesinius, Molanus, Ghinius, & alij. Agunt de eo quoque hoc die Miræus in Fastis Belgicis, & fuse Saussaius: hic tamen perperam Mauricio scribit succeßiße; nam Mauricius I. illius Sedis XV. Antistes sexaginta prope annis Agricium præceßit; Mauricius II. S. Feliciem II. secutus est.

[2] IX. Ianuarij refertur in Martyrologio Colon. Agetius Confessor, qui Carthusianis in Addit. ad Vsuardum ibidem, & Florario est Agecius, [Nomen varie expressum.] Martyrol. Germanico Agrecius, Maurolyco Agretius. Videtur hic noster esse, qui multis Agritius, vulgo & recte Agricius & Agrœcius, vt ipse se subscribit Cōcilio I. Arelatensi; perperam Maurolyco hoc die Agnitius.

[3] [Vita.] Vitam S. Agricij scripsiße traditur ante annos iam fere 600. Lambertus de Legia. Eam necdum vidimus; nisi illa ipsa sit quam ex vetusto codice monasterij S. Maximini hic damus. Eius epitomen edidit Antonius Liber Susatensis, seu quisquis secundæ partis Legendæ, vt eam vocat Molanus, est auctor. Agit de eo fuse Christophorus Bravverus noster lib. 4. Annalium Treuirensium, quæq; hic narrantur, pleraque solide confirmat. Agit & auctor MS. Historiæ Treuirorum. Lupus in vita S. Maximini. MS. vita S. Paulini Episcopi Treuirensis. Agrippinensia Chronica. Cratepolius, &c.

[4] [Quando sedere cœperit.] De eius ætate id solum possumus pronuntiare, anno Christi 314. sediße; nam eo anno, Aniano & Volusiano Coss. subscripsit Concilio Arelatensi I. non II. vt volunt Miræus, Ghinius, & quidam alij recentiores, cum hoc plusquam 100. annis ab Agricij morte habitum sit. Atque hinc subruuntur quæ operose auctor vitæ & Bravverus de Agricio Antiochia euocato ab Helena & S. Siluestro, idq; post Dominicæ Crucis inuentionem, disputant. Reliquiæ ab Helena postea fortaßis ad Agricium sibi familiariter notum missæ sunt. Quod autē passim canunt Antiochenum antea fuisse Patriarcham, id nec Bravvero sat probatur: [An fuerit Patriarcha Antiochenus.] existimat enim solum e Clero Antiocheno delectum; aut certe Patriarcham Antiochiæ designatum, Helenæ studio traductum ad æque nobilem Cathedram; aut Orientalibus motibus offensum vltro ceßiße, cum spes amplæ messis alio alliceret. Saussaius ait cum Romæ magna sanctitate floreret, polleretque doctrina excellenti, a S. Siluestro Papa ordinatum Episcopum: de genere silet. Haud satis perspicimus, quid caussæ fuerit vt inde e Syria petere Antistitem oportuerit, cum in Gallia multi tum essent viri omni laude præstantes. Quid quod Agrœciorum in eadem Gallia celebre nomen? Nisi quis ab hoc accepisse ceteros nomen studio quodam religionis, vt passim nunc fit, arbitretur. Nam præter Senonensem Agricium, [Agrœcij plures in Gallia.] siue Agrœcium, qui 13. Iunij colitur, Agrœcius Antipolitanus Concili Agathensi Messala V.C. Cos. an. Chr. 506. subscripsit, & Aurelianensi IV. Opilione V. CL. Cos. an. Chr. 524. eius nomine Cataphronius Presbyter; & Matisconensi II. anno Guntramni Regis 24. Christi 585. Agrœcius Ep. Ecclesiæ Glannatinæ. Meminit & Gregorius Turonen. Agrœcij Tricassium Antistitis. Ausonius in Professoribus Burdegalensibus epigram. 15. Censorium Atticum Agrœcium Rhetorem laudat, quem & genere clarum prædicat.

[5] Alter pro Agricij nostri ætate cōstituenda character hic est: S. Athanasius a S. Maximino Agricij successore honorifice susceptus est, vt scribit S. Hieronym. in Chronico: id vero an. Chr. 336. Constantini 30. contigit, vt cōstat ex Theodoreto lib.1.c.31. Vnde corrigas MS. Florarium, in quo dicitur S. Agricius obiisse anno 344. & Annales Treuirorum MSS. qui anno Dominicæ Incarnationis 368. [Quando obierit S. Agricius.] Episcopum esse factum tradunt; verum istorum Annalium scriptor videtur aliam quandam secutus annorum supputandorum rationem. Existimamus igitur cum Bravvero circiter annum 335. vita functum Agricium. Concilio Nicæno vt interfuisse suspicemur facit auctor Chronici Altisiodorensis, ita scribens: Fertur quoque S. Agrœcius Senonensis Archiepiscopus prædicto adfuisse Concilio. Id de Treuirensi potius accipimus, qui tum viuebat; nam Senonensis 140. post annis sedit.

VITA
Ex MS. monasterij S. Maximini.

Agricius, Episcopus Trevirensis (S.)BHL Number: 0178

Avct. Anonymo. Ex mss.

CAPVT I.
S. Agricius designatur Treuirensis Episcopus.

[1] Cvm igitur piæ recordationis femina Helena, venerabilis Regina, pretiosissimæ Crucis inuentione Ierosolymis celebrata, Romam ad filium fuisset reuersa; dumque ob multarum gentium tunc temporis ad Dominum conuersarum salutem, debito caritatis tripudio gauderet, ob tenebras vei o infidelitatis sibi secundum carnem consanguineæ, Treuericæ videlicet ciuitatis, [S. Helena de Treuirorum cōuersione sollicita.] iusto nihilominus pietatis studio doleret, vtpote quæ cum gaudentibus gaudete, cum flentibus flere per misericordiæ viscera sciebat; non prius palpebris dormitationem, nō oculis somnū, non temporibus requiem indulgebat, non denique gemitibus inenarrabilibus, aut precibus incessabilibus prius abstinebat, quam tandem apud Deum & sanctū Papam Siluestrum obtinebat, quod suæ prædicatorem patriæ directum iri annuebat.

[2] Quamuis autem non modicum temporis, quamplurimum laboris in tam piæ supplicationis deuotione, gloriosa Virago Helena consumpsisse sciatur, illud tamen non ignoratur, quod non minori caritatis ac deuotionis studio tum ab ipsa, tum etiam a Papa Siluestro diu multumque inuigilatur, donec tandem dignus & idoneus tam gloriosæ dignitatis, tam famosæ antiquitatis loco, visitator & prædicator diuinæ respectu misericordiæ inueniatur. Reuolutis enim sanctus Pontifex Siluester Annalibus, [Treuirensis vrbis laus.] eiusdem ciuitatis gesta antiquissima continentibus, eius excellentiæ nobilitatem & antiquissimam dignitatem sagaciter indagauit, eamque tam propter ædificiorum firmissimam præeminentiam, quam propter ciuium nobiliorum omnibus Galliæ ac Germaniæ ciuitatibus adeo præstare didicit, vt merito nomen secundæ Romæ, ipsorum iudicio Romanorum, susceperit. Qui studio sagacitatis illud etiam ad memoriam reuocauit, quod B. Petrus eiusdem loci auctoritatem in tantum aliquando notauit, quod non alium, quam discipulum Domini, scilicet Eucharium ex septuaginta duobus vnum, eidem genti prædicatorem delegauit.

[3] Quapropter non modicis nimirum deliberationis fluctibus æstuabat, qui dum tantæ auctoritatis vrbem auctori omnium Deo subdere desiderabat, eum excellentiæ locum, quem vsque ad sua tempora eadem ciuitas obtinuerat, ipse in aliquo minuere metuebat. Denique vir sanctus cum muliere sancta, [Agricius designatur Treuirensis Episcopus.] in tam pij desiderij positus angustia, diuinæ misericordiæ viscera, quibus non vnquam iustorum frustrantur desideria, sensit tandem amplissima. Fit enim subito vna vox omnium Patriarcham prædicans Antiochenum, nomine Agricium, eumque solum, vtpote omnium illius temporis Episcoporum præcellentissimum, Treuericæ ciuitatis dignitati sufficientem & aptum, maximeque idoneum, sicut vnanimiter prædicauit, ita constanter communis omnium assensus asseuerauit.

[4] Nec mora: Legati tanti viri competentes auctoritati Antiochiam pro sancto Patriarcha Agricio Romam deducendo, [Euocatur Romam.] cum litteris supplicatoriis & caritatis perfectæ monitoriis, diriguntur. Dum ergo ad sanctū Patriarcham peruenitur; dum caussa aduentus tam verbis caritatiuis Missorum, quam litteris deprecatiuis mittentium aperitur; etsi difficile est narratu, facile tamen est cogitatu, quam fortissimis paternæ pietatis ac fraternæ caritatis spiculis cor tam benigni vulneratur patris; fortissimis quidem, quia fortis est vt mors dilectio; pietatis autem, propter relinquendos quos Christo genuerat filios; caritatis vero propter generandos, & ad veram, quæ Christus est, lucem educendos, qui in tenebris adhuc positi infidelitatis, lumen nondum viderant veritatis. [Cant. 8. 6.] Vicit tamen in sancta a psychomachia caritas perfecta, mori pro Christo non timida, & ob hoc patriam parentesque, filios etiam cum vxore, ac cum totius mundi, vt ita dicam, omni supellectile relinquere secura. Quid multa? ductu sanctæ caritatis vir sanctus Agricius Romanæ visitat Præsulem ciuitatis. Quem ille cum gloriosa Imperatrice Helena debita suscipiens reuerentia, suæ illi replicant voluntatis secreta, suæ illi reuoluunt caritatis decreta, prædicandi videlicet officia in vrbe Treuerica, communi omnium iudicio, velut vnius hominis iudicio, in illum collata.

[5] Hic autem licet aliquamdiu obtentu timoris suæ relinquendæ prolis humiliter excusaretur, eisque operationem boni vtpote domesticis fidei maxime a se deberi obiectaret; [Suscipit onus impositum.] perfectæ caritatis interuentione ab huiusmodi mox vacuatus est timore, dum ei summæ Sedis Pontifex cum muliere sancta, non solum hominis vnius sed & mundi totius subiectione dignissima, humili huius rei supplicatione se prosternebant. Huius itaque voti mulier sancta compos effecta, quantum in Dei laudibus, quantum in gratiarum eius actibus exultaret, ex illo caritatis studio, quod in externas quoque nationes operabatur, aperte declaratur.

[6] Igitur Regina quæ adstitit a dexteris Domini in vestitu deaurato, velut apes diuersis ex floribus nectareum mellis fauum componit, sic & ista de diuersis Sanctorum reliquiis composuit thecam, in qua B. b Matthiam Apostolum de Iudæa per ipsam translatū reposuit, c clauum quoque quo corpus Dominicum confixum in cruce fuerat, cum cultello quo idem Dominus noster Iesus Christus in sacratissima vtebatur cœna, ac cæteris d reliquiis Domini in eadem theca recondidit. Qua dignitate admirabili & optanda volebat munire & insignire suam regionem: [Varias reliquias ab Helena accipit.] vt quæ erat toti mundo columna restitutionis per inuentionem sanctæ Crucis, esset & speciale decus aliquatenus patriæ suæ. Has autem Sanctorum reliquias ciuitati Treuericæ libentissime per seipsam inferre voluisset, si filius corporali eius præsentia, atque animi prudentia vel ad modicum carere potuisset. Sic votis eius obsistente filio, sancto Patriarchæ Agricio, quem illi patriæ prædicatorem atque Primatem delegerat, easdem venerandas reliquias sub Christi testimonio commendat, & etiam pro eiusdem ciuitatis cura pastorali quamplurimum supplicat.

[7] [Illustri prærogatiua ornatur a Papa.] Prædictus autem Romanæ Sedis Episcopus S. Siluester, qui ei tam præcipuæ auctoritatis Episcopatum regendum commiserat, sollicitus nimirum prouidere satagebat, ne status dignitatis, quem eadem ciuitas eatenus, vt dictum est, inuiolatum obtinuerat, per aliquam successorum suorum negligentiam, vel per iniustam quorumlibet mutari potentiam, aut, quod absit, deinceps valeat labefactari: tale namque priuilegium per manus sancti Patris Agricij huic loco deferendum idem Papa Siluester conscripsit, per quod antiquam eius dignitatem, & præcellentem nobilitatem, perpetua stabilitate confixit: cuius hic exemplar inserere non videtur abs re, quod hunc ordinem verborum scitur continere: e Sicut in gentilitate propria virtute, sortire & nunc Treuir super Gallos specialem & Germanos primatum, quem tibi præ omnibus harum gentium Episcopis in primitiuis Christianæ religionis Doctoribus scilicet Euchario, Valerio, & Materno, ac per baculum suum caput Ecclesiæ Petrus signauit habendum, suam quodammodo minuens dignitatem, vt te participem faceret. Quem ego Siluester eius seruus, successione indignus, per Patriarcham Antiochenum Agricium renouans confirmo, ad honorem patriæ Dominæ Helenæ Augustæ, eiusdem metropolis indigenæ, quam ipsa felix per Apostolum Matthiam de Iudæa translatum cum clauo ceterisque reliquiis Domini magnifice ditauit, & specialiter prouexit. Huius priuilegij conscij nociui æmuli communione dirimantur, quoniam anathemate maculantur.

[Annotata]

a Est ψυχομαχία, quæ vulgo dicitur acris vsque ad extremum contentio. Hic videtur accipi pro animæ lucta.

b Confirmat hæc de reliquiis Bravverus: De S. Matthia iterum infra cap. 6. num. 26.

c De clauis, quibus Christus cruci suffixus est, multa curiose disputat Bravverus; probatq; multorum grauium scriptorum testimoniis, singulos Christi pedes singulari clauo fuisse terebratos, vt fuerint vniuersim claui quatuor. At plures asseruari variis locis memorantur: nempe quidam ex iis ad primorum figuram efformati, atque eorum consecrati attactu fortassis, editisq; miraculis celebres, religiose asseruati sunt.

d Enumerat eas Bravverus ex veteri additamento ad Eusebij Chronicon, Dentem S. Petri, sandalia S. Andreæ, caput S. Cornelij Papæ.

e Recitat eadem Bravverus ex vetustissimis, vt ait, schedis; & addit peruetustos versiculos diplomatis indices:
Accipe primatum post Alpes Treuir vbique,
      Quam tibi Roma noua lege dat & veteri.

CAPVT II.
Qualem repererit Ecclesiam.

[8] [Venit in Belgicam.] Hoc ergo de manu Pontificis Summi suscepto priuilegio, de manu autē Reginæ gloriosæ pretiosissimo reliquiarū assūpto thesauro, Galliæ Belgicæ a viro Dei visitatur regio. Qualis itaque in verbi diuini dispensatione, quantus in miraculorum coruscatione vir Deo plenus Agricius in hac fuerit profectione, ab illo non poterit dubitari, qui vel ipsius probatissimam sanctitatem, vel reliquiarum, quas ferebat, gloriosam dignitatem, debito venerationis obsequio nouerit mirari. Nam verbi quidem diuini in agro Dominico seminandi, quantam habuerit scientiam, per ipsam nominis eius instruimur efficientiam. Quid enim a Agricius nisi agri (subaudi colendi) scius interpretatur, cum hoc non plus nominis ipsius cōpositio loquatur, quam & ipsa eiusdem agri pulcherrima cultura, perpetuæ frugis indeficienti gaudens tritura, hoc ipsum testatur? Indeficienti ideo dicimus, quia licet vniuersitatis conditrix personalis Trinitas atque essentialis vnitas primitiuo sancti Euangelij fulgore, per horum trium operariorum, videlicet Eucharij, Valerij, & Materni perpetim remunerandum laborem, Treuericam metropolim dignata sit visitare, [Treuirensis Ecclesiæ dignitas.] atque Apostolicæ auctoritatis quadam parilitate ceteris vndique secus Ecclesiis adeo eminentius sublimare, vt quamdiu huius mundi sphæra conoeides voluatur, Treuericus Antistes omnibus Galliæ ac Germaniæ Præsulibus, iure paterno meritoque auito, hoc est in prædecessoribus ac successoribus, speciali Patriarchia præferatur; & ob hoc infinita gratiarum actio iustissimæ ordinationis diuinæ prouidentiæ, ab omnibus eiusdem ciuitatis habitatoribus debeatur; defectum tamen tam sanctæ caritatis ordinatio in nobis, pro dolor, patiebatur, cum antiquus humani generis aduersarius disturbandæ pacis Ecclesiasticæ infatigabilis operarius, [Labefactatur persecutione Diocletiani.] tantam per membra sua; Diocletianū scilicet & Maximianum, necnon Rictiouarum procellam mouit persecutionum, quod vbicumque terrarum orbe aliquis Christianæ religionis conseruator, vel videbatur vel audiebatur, sine mora aut idolis sacrificare compellebatur, aut diuersis & exquisitis tormentorum generibus interficiebatur.

[9] Cuius persecutionis quanta fuerit immanitas, quamplurimis sanctorum Martyrum corporibus Romana probat ciuitas. b Agaunus quoque testatur, vbi S. Mauritius cum sociis suis eodem tempore trucidatur. In vrbe autem Treuerica quam innumerabilium Sanctorum millia huius tyrannidis feruente procella fuerint occisa, in sanctorum Martyrum c Fusciani & Victorici & Gentiani passione hoc ordine verborum aperte docemur: Rictiouatus pondus Præfecturæ sibi deditæ commouens in Sanctos, & eorum sanguinē sitiens, nullum patiebatur viuere, si forte sibi suppeteret posse aliquem inuenire ex eis. Ingressus itaque Treuerim ciuitatem, quæ sita est prope ripam fluminis Mosellæ, tantam ex eis in ea cædem exercuit, vt sanguinis riuuli defluentes in flumen aquæ permixti eam in suum colorem conuerterent, vt naturali claritate remota, peregrino magis quam proprio colore ruberent. vbi & subditur: Inhumatis etiamtum Sanctorum corporibus vnda præbebat tumulum, quo redintegrata compage membrorum futuro ea repræsentaret iudicio.

[10] Legimus etiam in vita d S. Hildulphi Treuirorum Episcopi, quod inter magnifica opera, quæ idem B. Hildulphus multiplicia gessit, corpus Beatissimi Maximini ex crypta, [SS. Agricij, Nicetij, Maximini, & aliorum corpora a S. Hildulpho translata.] vbi illud B. Paulinus Præsul dignissimus ex Aquitania reuectum tumulauerat, in domum qua nunc veneratur, quam etiam ipse Hildulphus Episcopus a fundamentis susceptam ad perfectū deduxerat, e IV. Calendas Iunij transtulit, cum quo pariter sanctorum Pontificum Agricij & f Nicetij, nec non trecenta g prædictorum Martyrum corpora, in eadem magnifice reposuit basilica, quem locum & sua supellectile, & suis fundis ditauit, & h cœnobitis replēs centenum numerum constituit.

[11] Præterea sicut omnium relatione maiorum nostrorum adusque nostram peruenit notitiam, [Puteus plenus reliquiis Martyrū.] Christiani qui admodum pauci præfatæ tempestatis procellas declinauerant, quemdam ingentis capacitatis puteum vetustate neglectum, & aquis exhaustum, ex eorumdem ossibus Sanctorum impleuerunt, in quo etiam i B. Athanasius apud B. Maximinum hospitatus, ob earumdem amorem reliquiarum dicitur k moratus fuisse, ibique normam fidei Catholicæ in psalmo cuius initium est, l Quicumque vult, composuisse; qui psalmus in m Mediolanensi postea recitatus est Concilio, & comprobatus.

[12] In horum quoque veneratione Sanctorum, necnon sanctæ Dei genitricis honore, reparata tandem per B. Agricium Christiana religione, n B. Felix eiusdē metropolis Episcopus, vir tantæ apud Deum dignitatis, vt frequentibus adeo Angelorum vteretur colloquiis, [Ecclesia S. Paulini.] eumque adhuc in carne positum, operatione magnificaret virtutum, præcelsæ operositatis, ac præclaræ dignitatis monasterium construxit, in quo postea sancti Patris o Paulini corpus a Phyrygia translatum, dum debito honore fuisset collocatum, totum eiusdem loci obtinuit principatum.

[Annotata]

a Ab agro quidem ductum nomen, sed Græca deriuatione.

b De S. Mauricio & sociis Agauni (qui vicus S. Mauricij nunc dicitur, haud longe supra Lemanum lacum situs) interfectis, agemus 22. Septemb.

c Horum Martyrum Acta, e quibus illa citantur, dabimus 11. Decemb.

d Vitam S. Hildulphi dabimus 11. Iulij.

e Agit de hac translatione Bravverus in Hildulpho lib. 7. & nos 29. Maij.

f S. Nicetij vitam dabimus 5. Decembris.

g Thebæorum, vt habet vita S. Hildulphi, & Bravverus lib. 7.

h Hoc est celeberrimum S. Maximini monasterium, vbi inter Confessionis adyta sub altari recondita sunt hæc corpora, cum inscriptione; vt ait Bravverus, non veterrima:
Isthic præcipui requiescunt corpore Sancti,
Agritius Præsul, Maximinusque Beatus,
Nicetius meritis sociatus & ordine Sanctis.
Continuis precibus quorum locus iste tuetur.
Alia quæpiam facta videtur S. Agricij translatio. Nam in quodam non ita vetusto MS. Martyrologio, 18. Octobr. isthæc habentur: Translatio S. Agricij Episcopi & Confessoris. Nisi fortassis prior illa translatio, non eodem quo S. Maximini, licet ad eumdem locum, facta sit die.

i Anno Constantini 30. vt scribit Theodoretus lib. 1. cap. 31. ab eodem Imperatore, calumniis Arianorum, relegatus est Treuiros S. Athanasius, [S. Athanasius Treuiris exul.] egitq; isthic annos duos, menses quatuor, vt testatur idem Theodoretus lib. 2. cap. 1. Non ergo 7. annos hic latuit in sicca cisterna, vt vult Trithemius de illustr. Eccl. scriptor. & quædam Treuerica MSS. Imo ex aliis antiquis scriptoribus constat, benigne a Constantino iuniore Cæsare & Maximino Episcopo esse habitum. Illud de cisterna, in qua 6. annis continuis latuit, postea sub Constantio in Oriente contigit, vt ad eius vitam dicemus 2. Maij.

k Testatur Bravverus alte omnium animis insitam esse opinionem, Athanasium occultasse se qua in angustiis & interioribus Martyrum Thebæorum plenis cœnobij S. Maximini sacrariis cryptisve puteus ostenditur, [Puteus Martyrū.] quem & ipsis cœnobitis venerari solenne ad hunc vsque diem anniuersario florum ac lucernæ cultu, seu hanc, quam diximus, ob caussam, seu, quod hospitalitatem B. Maximini patroni, & Athanasij in Treuiros aduentum olim forte pia recordatione vsurparinr maiores, &c. Hæc Bravverus, qui nonnulla citat, non sane recentia, monumenta, quibus continetur puteum neglectæ vetustatis a Christianis oppletum ossibus cineribusque Martyrum; adeoq; isthic condita 300. Thebæorum Martyrum capita. Hinc, inquit, credula inter faciles inincuriososque acceptum fama, reliquiarum amore iuxta delituisse Athanasium.

l Baronius tom. 3. Annal. ad an. 340. nu. 11. & seqq. vult Romæ conscriptum hoc symbolum, exhibitumq; Concilio Romano II. sub Iulio. Et nu. 14. fabellam vocat illam Treuirensium traditionem. At rationibus, quas profert, non aliud probat quam non latitasse isthic, sed solum exulasse Athanasium, habitumq; a Cæsare, & Antistite honorifice. Bravverus sententiæ dubius, ita pronuntiat: Etsi eius confessionis apud Treuiros exhibendæ caussam vix vllam satis idoneam perspicimus, [Symbolum Athanasij vbi scriptum.] trahantque nos qui Romæ potius eam fidei profitendæ necessitatem Athanasio impositam edisserunt, quando eius apud Iulium Rom. Pontificem ab Eusebio Arriano oppugnata clam litteris integritas; non diffiteri tamen licet, veri an falsi rumoris incremento, passim scriptores ab annis amplius 400. solis eam Treuiris gloriam tribuere, pro Romanis vix quemlibet vnum stare. Quin si Athanasium dixerimus Galliæ populis fidem cupiisse testari suam, & aduersus improbas opiniones hoc symbolo velut fluctuantium obfirmare pectora; haud ita nobis multum, opinor, refragabitur ista latibuli vanitas, quacum hæc Athanasij meditatio consistere quin possit, sapiens nemo dubitet. Hæc ille. Et sane vitæ, quam damus, scriptor latebrarum non meminit, solum frequentasse locum ait, ibiq; symbolum composuisse. Ac præter Trithemium iam citatum, idem refert Otho Frisingensis lib. 4. Chronic. cap. 7. Ibidem manens in Ecclesia Treuirorum sub Maximino eiusdem Ecclesiæ Episcopo, Qvicvmqve Vvlt, a quibusdam dicitur edidisse.

m Illud videtur intelligi Concilium cuius meminit Liberius Papa ep. 2. ad Constantium, 8. annis ante habiti; nam quod anno post datam eam epistolam, nimirum Arbetione & Lolliano Coss. celebratum est, Arianorum fuit. At prioris Acta omnia interciderunt.

n Hic est Felix II. Treuirorum XXXII. Episcopus, de quo agemus 26. Martij.

o S. Paulini Ep. Treuir. vitam dabimus 31. Augusti. At 13. Maij agitur Translationis memoria.

CAPVT III.
Labores in excolenda vinea Domini.

[13] [S. Agricius Ecclesiam Treuirensem excolit.] Sed nos dum vel Sanctorum pietatem mirando, vel tyrannorum crudelitatem execrando, breuiter singula notamus, a suscepto sermone, Sancto videlicet Agricio aliquantisper deuiauimus. Denique illuc nos oportet redire, vnde huius iniectionis occasionem constat prodire. Diximus nempe hunc sanctum Patrem Agritium in agro Dominico cultorem indeficientem fore, diuinæ frugis trituram conseruis suis præbere; vnde sicut ob fidei profectum, cum gaudentibus conuenit gaudere, sic ob eiusdem fidei defectum par est cum flentibus flere. Quoniam enim superabundauit prædictorum iniquitas tyrannorum, refriguit & defecit caritas multorum. Quia vero sanctæ caritatis ardor in B. Agricio abundabat, indeficientem in ara Domini ignem, hoc est, permanentem iugiter caritatis frugem, in populo fideli, velut in agro, parabat. Omnes enim infidelitatis spinas ibidem tam longissimi temporis spatio exortas, sicut agricola fortis agri colendi scius ita radicitus exstirpauit, vt nulla se deinceps incredulitatis radix ibi subministrauit. Sicut enim diligenti supputatione collegimus ducentos & vnum annos inter S. Materni ex hoc mundo gloriosum excessum & B. Agricij felicem in hanc vrbem ingressum esse cognoscimus: quo temporis spatio intercurrente cessauit huius Sedis Episcopatus, paganis ipsam ciuitatem obtinentibus. Merito itaque hunc Sanctum præscientia Dei Agricium nominauit, cui agrum diuturna positione, & culturæ intermissione durissimum, & vomeris iam penitus oblitum colendum destinauit. Recte, inquam, Agricius est vocitatus, cui ager Domini commendatus ita est. omnibus tribulorum acspinarum antiquis succrementis, id est, omnium vitiorum acspurcitiarum vetustissimis impedimentis per ipsius agriculturæ scientiam purgatus, vt nullus in hoc agro postea se erigeret iniquitatis dominatus. Vomerem quippe eius prædicationis dirigebat ille, cui Psalmista clamar: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum Domine, vt non dominetur mei omnis iniustitia. [Psal. 118. 133.]

[14] Nec mirum, si illum dextera Domini dirigebat, quem omnium mandatorum eius tam promptum executorem esse cernebat, vt Sedem nobilissimam Ecclesiam scilicet Antiochenam, cum omnibus quos in ipsa Christo genuerat filiis, necnon cū omnibus totius mundi concupiscentiis reliquerit intrepidus, & sanctæ caritatis ordinē in gentem conuerteret caritatis expertem, [S. Petro comparatur.] & potius in dæmoniis quam in Domino confidētem; suum in hoc secutus prædecessorem eiusdem Antiochenæ Sedis primum sessorem, Apostolorum videlicet Principem; qui dum Ecclesiam Antiochenam in Christo fundasset, & vberem in ea caritatis frugem multiplicasset, dum tandem iuxta sui quoque exemplū magistri, scilicet Domini Iesu Christi, perfectæ caritatis summam esset ostensurus, sicut diuina prouidentia ordinauit, Romam Christum prædicaturus, & pro ipso inibi passurus intrauit. Maiorem enim hac, vt ait Dominus, caritatem nemo habet, vt animam suam ponat quis pro amicis suis. [Ioan.15. 13.] Hunc ergo magistrum antecessoremque suum Apostolum Petrum B. Agricius virili est æmulatione per omnia secutus; dum & eamdem Ecclesiam Antiochenam, quam ipse Apostolorum Princeps Christo primus genuerat, iste Sanctus quasi in Domino parturiuit; quando ei maternæ pietatis viscera libenti procuratione impertiuit; & quando eam per paternæ curæ strenuitatem adusque virilis animi eductam ætatem Christo commendauit; & vrbem Treuericam, a secundam videlicet Romam, sicut Petrus primam, Domino lucraturus intrauit.

[15] Quod autem exemplū quoque martyrij ipsius B. Petri S. Agricius libētissime fuisset secutus, si Domini voluntas extitisset, nulla est ambiguitas. Spero & confido, verissimeque credo, illum testem habere, qui cordis eius vidit desiderium, & corda nouit singulorum, quia si inter multos ad martyrium vocatus fuisset, primus nomen daret, manus tenderet, equuleum ascenderet, & dilectioni Crucifixi, quæ fortis vt mors extitit, dura sicut infernus æmulatione responderet; neque inueniretur impar alicui Martyri ad coronam exultans & ouans, velut ad thalamum sponsi, & ad nuptialis conuiuij celebres epulas vltro curreret, impatienter properaret, corpus gratanter tormentis attrectandum præberet, tanta gratulatione, vt & inter verbera solemnizaret, atque in craticulis adustus & pene cōsumptus solenniter gauderet. [Multa pro Christo passus.] Sed non defuit B. Agricio Confessori corona martyrij, qui peregrinationis huius molestias, labores, dolores, atque cuncti huius seculi ærūnas libenter solo martyrij b ….. qui sancte & iuste viuendo, passioni Domini nostri Iesu Christi adeo se reddidit consimilem, vt iam iam vellet resolui, & esse cum Christo, qui eum solummodo ad hoc iudicauit, vt pro multiplici victoriæ agone, multiplici eum tandem susciperet præmiorum remuneratione.

[Annotata]

a Ausonius certe in Mosella ita canit: Salue amnis, laudate agris, laudate colonis, Dignata imperio debent cui mœnia Belgæ. vbi non recte arbitratur Elias Vinetus Niuomagum intelligi, qui vicus nunc infra Treuiros ad Mosellam, vulgo Numagen. Nam Augustam Treuirorum ex Ammiano Marcellino constat fuisse Imperatorum sedem.

b Videtur deesse, amore superauit.

CAPVT IV.
Reliquiæ Treuiros ab eo allatæ.

[16] Constat enim liquido nullum tunc temporis sanctiorem ipso fuisse, quem contigit portitorem fuisse sacramentorum super aurum & topazion pretiosorum, [Vnum de clauis Christi attulit Treuiros,] quibus totum genus humanum ineffabile debet tripudium: dico autem clauum ter beatum, per quem Deus & homo suspensus est in ligno, in quo velut in statera pretium nostrum seipsum appendens, debitum nostrum soluit, atque in ipso Crucis ligno moriens potum suum cum fletu temperauit, de diabolo perpetuo tripudio triumphauit, & mundum suo cruore redemit. Hunc ergo clauum, si solum, absque aliarum Domini reliquiarum coniunctione, iste Sanctus portaret, nullas antiqui hostis insidias, nullas mēbrorum eius barbaricas minas formidaret; quin eas vtpote dudum huius claui cuspide in Domino contritas, aut dicto citius fugaret, aut forte duelli congressum cum ipso tentantes facile pro libitu superaret. Ceterum quod alias quoque Domini reliquias, non minus quam clauum ipsum venerandas portaret, & priuilegium prædictum testatur, & Ecclesia in vrbe Treuerica in honore Principis Apostolorum ab ipso dedicata, [& alias Reliquias.] pro ipsis in sui thesauri gazophylacio seruatis, in Domino gloriatur. Quibus quam stupenda reuerentiæ magnitudo debeatur, patenter vt æstimo declaratur, si vnum quod suæ sanctitatis dederunt indicium ad memoriam reuocetur.

[17] Verissima namque maiorum relatione didicimus, quod quidam religiosus multum eiusdem metropolis Episcopus, dum diuersas hominum æstimationes de istis Domini reliquiis audiret, dicentibus aliis a tunicam Domini esse inconsutilem, aliis autem purpuream vestem, qua erat tempore passionis indutus, quibusdam vero putantibus illud pignus amoris caligas esse mundi Saluatoris, dum has, inquam, opiniones veritatis exquisitione plurimum desideraret dissoluere, communicato tam populi quam Cleri, [Volens illas reliquias visu explorare, percutitur cœcitate.] nec non ordinis monachici consilio, triduanum per totam ciuitatē indixit ieiunium, rogans omnes humiliter quatenus a Deo peterent vnanimiter, vt per suam pacem & licentiam alicui ex ipsis tanti sacramenti concederet intuentiam. Peracto igitur ieiunio, Clerus & populus conuocantur in domum S. Petri, quæ huius est conseruatrix thesauri, vbi vnus de tota multitudine præcipuæ religionis & deuotionis monachus electus, occultum Domini visurus, & Præsuli manifestaturus, arcam, in quam B. Agricius hunc reposuerat thesaurum, reserauit: sed mox vt opertorium introspecturus leuauit, occultum Dei iudicium, contra quod nullum est consilium, visum ei clausit oculorum. Vnde factum est, vt omnes, qui prudentioris consilij, & acrioris apud ipsos erant ingenij, per inductam tanto viro cœcitatem in hoc Dei iudicarent esse voluntatem, vt numquam ad hoc contuendum peccator admitteretur, cuius aspectus nec iusto concederetur. Post illius itaque horæ transitionem, nemo attentauit huius arcæ apertionem.

[Annotatum]

a De hac tunica, quod variis locis asseruari dicatur, erudite disputat Bravverus, & Caluini egregie retundit maledicum os, lib. 4. Annal. Treuiren. Agitq; rursus de eiusdem tunicæ Inuentione sub Ioanne I. Antistite an. 1196. facta, lib. 15. cuius cum auctor hic non meminerit, qui alia multa minus ad rem spectantia allegat, satis manifeste liquet antea vixisse.

CAPVT V.
Clauus Christi, miraculis illustratus.

[18] Ne quis autem per huius miraculi stuporem clauo Dominico aliquam, quod absit, paret derogationem, secum videlicet huiusmodi voluens meditationem: Hæ fortassis Domini reliquiæ maioris sunt meriti ipso clauo Domini. Tale enim nihil dixisti de ipso, quippe qui nec visum intuentium se tollit oculorum, nec manus refugit tangentium se peccatorum. Hoc, inquam, stultitiæ modo ne quis desipiat, ad omnium notitiam volumus vt veniat, quod sicut hæ quæcumque sunt Domini reliquiæ occulto iudicio vni soli visum ademerunt, [Miracula per clauum Christi facta.] sic clauus Domini aperto miserationum eius indicio quam plurimis erat & visus reparatio, & dæmonum de obsessis corporibus fugatio, diuersorum quoque morborum efficacissima curatio: quorum non pauca nos ipsi præsentialiter vidimus; nō modica ab illis qui hæc nihilominus viderant religiosis viris ac sanctimonialibus feminis veraci adeo relatione didicimus, vt de his non minus certi simus, quam si nos eadem perspexerimus. Horum autem enumerationem idcirco non suscepimus, quia melius de his silendum esse diximus, quam pro magnitudine rei parum dicere.

[19] Vnum tamen, quod dedit idem clauus Domini suæ pretiositatis insigne, silentio nolumus præterire. a Nam cum frater Imperatoris Ottonis I. (tres enim fuerūt) Bruno vocatus, meliores Lotharingiæ Episcopatus, Treuerensem scilicet, [S. Bruno Episcopus Colonien. conatur auferre hunc clauum.] & Coloniensem, nec non maximā regni huius partē in sua haberet potestate, nō bono, vt patet, spiritu instinctus, hunc ipsum, de quo loquimur, festiuæ memoriæas salutis nostræ clauum, quo nescitur, transferre clam, ne dicam furtim, volebat. Corrupto siquidem huius Dominici thesauri custode, alium huic tam simillimum fecit parari, vt vix, aut minime, verus a falso per aliquam ambos intuentium diligentiam valeat separati.

[20] Hunc ergo dum pretio ductus custos de manu Episcopi prænominati suscepisset, dumque opportunum nefando furto tempus se inuenisse putaret, machinatum diu dolum tandem perficere frustra conatur. Transposito namque hoc adulterino clauo in venerabilissimi Dominici claui sacello, ipsum pretiosum nostræ redemptionis testamentum in syndonem mundam diligenter conuoluit, quo in sinu suo collocato, adire parat dominum suum Episcopum calle citato. Sed, vt aperte intelligi daretur, quam speciali amoris priuilegio Treuericam Ecclesiam per B. Agricium sponsatam Christo amplecteretur, miraculum in primis Domini miraculis merito ferendum, ac toti mundo stupendum, in ipso redemptionis nostræ clauo a Domino exhibetur. [Miraculo profluentis a clauo sanguinis deterretur.] Dum enim custos ille perfidissimus, tamquam transfuga vilissimus, pretio iniquitatis corruptus, terga fidei dedisset, eiusque pretiosam arrham de gremio sponsæ Treuericæ asportate pararet, (mira res!) sanguis non modicus de clauo ipso in syndonem profusus, item inde in sinum camisiæ tam multus manauit, vt omnia illius miserrimi portitoris sui viscera pauore frigescerent. Qua de re confusus, & reatum suum & Episcopi publice confiteri coactus, facto mox omnium conuentu, quos diuturnus campanarum sonitus, tantique miraculi rumor insolitus nec auditus a seculo poterat euocare, statuto in medio eodem fure nefando, extenso coram omnibus sanguinolento panno, ipsoque fusore huius sanguinis sacratissimo clauo; vna vox omnium Deum laudantium eleuatur. Quæ cum repetita sæpius iteratione, diu multumque fuisset frequentata, communi omnium, qui ibi aderant, consilio prudentiorum, competens tam præcipuo sacrilegio pœnitentiæ sententia, in illum miserum, ne dicam custodem, est dictata. Dies quoque ipsa, [Anniuersaria miraculi memoria.] in qua hæc miserationum Dei nobiscum sunt diuinitus celebrata, in Martyrologiis statim est notata, duodecimo videlicet Kalendas Iulij. Huic autem inaudito licet Domini miraculo, si quis, quod absit, aurem credulitatis dubitat prebere, potest adhuc & eumdem sanguinis notas habentem pannum, & eumdem adulterinum clauum, in domo S. Petri (si permittitur) videre.

[21] Illud etiam festiuitatis præcelsæ præconium, de hoc verissimo infirmitatis nostræ remedio, quamuis a teste nequissimo salutis nostræ hoste, per os mulieris ab ipso possessæ, suscepimus, silendum esse non putamus. Nam mulier quædam, nomine Winiberga, de ciuitate oriunda, quæ vulgo b Reginsbyrch vocatur, duris adeo & insolubilibus antiqui hostis nexibus ligabatur: quæ quamuis ab illo loco vsque huc plurima Sanctorū domicilia circum ducta fuisset, [Energumena adducitur Treuiros:] nullam tamen leuigationem aliquatenus sensit. Dum ergo in vrbem hanc Treuericam, misera hæc ad mortem pene perducta fuisset; dumque omnes, qui eius quæ patiebatur tormenta viderant, numquam tam miserabiles hominis cruciatus se vidisse dixissent; omnibus eiusdem loci congregationibus, tam crudeles torturas hominis illius miserantibus, complacuit, quatenus vices orationum, & exorcismorum singulæ in singulis diebus ac noctibus, pro eius liberatione susciperent.

[22] Cum autem huiusmodi vicissitudines ordinatim obseruantes frustrati labore diu multumque Canonici & monachi fuissent; venit ordo huiuscemodi excubiarum ad monasterium sanctimonialium feminarum. c Cumque & ipsæ celebratis quam plurimis frequentationibus orationum, adhibitis non paucis minationibus, per diuersas quas habent reliquias nihil profecissent, inito consilio clauum Domini clam sibi faciunt deferri. Hunc igitur mox vt custos illuc portaturus in manus susceperat, dæmon ex muliere alta nimis voce exclamat: Ah mulieres perfide hoc consilio vicistis me, quod clauum Dominicæ passionis paratis mihi adhibere. Dum autem ex ipsis aliquæ eum interrogarent, respondit dæmon: Ecce modo de domo S. Petri ad meum exportatur supplicium. d Tunc vero assumpto adiutorio Presbyterorum, tormentis eum cogunt exorcismorum, quatenus eis citius insinuaret, quæ pars Dominici corporis caussa fuisset claui sanctificationis. Tum ille, quamuis sit caput mendacij, [liberatur per sacrum hunc clauum.] dum tamen potestatem non haberet tacendi veritatem, Vere, inquit, dico vobis, quod hic qui adfertur clauus e per dexterum Domini pedem in cruce fuit cōfixus; & quia ibi victor extitit de me, non possum ei hic resistere: hunc enim qui portat huius victoriæ insigne, iam scio ad domos huic monasterio contiguas venisse. Vix itaque idem portitor pretiosissimi thesauri, limen eiusdē contigerat monasterij, cum dæmon maximum dans igitur mugitum, & mulieris multum discerpens corpusculum, tandem reliquit illud præmortuum. Vnde satis est credibile ad hoc maxime testimonium clauo Domini perhibendum corpus mulieris eius ab ipso esse peruasum; præsertim cum nec antequam ipsi clauo hoc testimonium dedisset, ab illa vllatenus diuelli potuisset, nec postea vel modicum in ea moratus fuisset.

[23] [An credēdum hunc esse clauū dextri pedis, quod dæmon dixit?] Nec minus est ideo putanda veritas esse manifestata, quia ab ore aduersarij fuit prolata: cum nemo sit qui nesciat, quod nulla vnquam huius rei controuersia inter amicos oriatur, cui & ipsa aduersariorum vox licet inuita, veraci tamen laudis testimonio suffragatur; sic enim in Euangelio audimus, quod multa dæmonia ab hominibus per Christum expulsa abierunt, dicentia: Scimus quia tu es filius Dei. [Luc. 4. 41.] Sic & Pythonissa quædam B. Paulum verum Christi esse Apostolum per plateas eum sequendo, tamdiu prædicabat, donec ipse spiritu Pythonis ab ea expulso eam sedaret. [Act. 16. 16.] Sic & B. Nicetij Treuericæ metropolis strenuissimi Archiepiscopi virtutes quamplurimas, a dæmone quidam correptus, in domo S. Petri coram maxima multitudine Cleri & populi, præsente Rege f Theodeberto memorabat; cum contra eiusdem Regis scelera non pauca ibidem nudabat.

[24] [Digressio in laudes. S. Nicetij.] Hunc autem B. Nicetium si breuiter & veraciter volumus laudare, possumus eum B. Nicolao Myrensium Episcopo ex maxima similitudine miraculorum, in vita sua ab vtroque gestorum merito coæquare. Sicut enim ille piissimæ sanctæque memoriæ Nicolaus in hac adhuc positus peregrinatione, Christianos a maris tempestate in nominis sui inuocatione misericorditer liberauit; sic iste ineffabilis meriti Nicetius Episcopus, paganos quoque ad sui nominis inuocationem, per cuiusdam, qui solus inter eos aderat Christianus, ductos submonitionem, a simili maris periculo dignoscitur liberasse, scilicet cum maneret adhuc in corpore. Quod cum aliis æque magnis, vel etiam maioribus vitæ eius miraculis, B. Gregorius Turonensis Episcopus in libro miraculorum quæ scripsit dum memorat, Confessorum quolibet sanctissimo hunc Sanctum in nullo esse inferiorem confirmat. [de glor. Conf. c. 94.]

[Annotata]

a Hanc eamdem historiam narrat Bravverus lib. 10. at lib. 4. videtur indicare hoc sacratissimi claui furtum tentatum a Theodorico Metensi Episcopo, Brunonis æquali. Brunonis vitam dabimus 11. Octbr.

b Ea est Ratisbona, de qua 8. Ianuar. in S. Erardi vita.

c Non possunt feminæ sacros exorcismos adhibere energumenis, quod virorum est, & eorum quidem tantum qui peculiari ritu ad hoc sunt initiati. Possunt tamen & precibus ad Deum fusis obtinere ab eo vt pessimum dæmonem ex miserorum abscedere corporibus iubeat: imo & diuinitus concepta fiducia verbis quoque pro imperio abigere, vt 3. Ianuarij in S. Genouefæ vita & alibi vidimus.

d Nisi simplicitas excusaret, posset eiusmodi curiosa interrogatio merito reprehendi: quippe quæ non ad comprimendum superbissimi dæmonis fastum, sed fouendum potius facere videatur.

e Bravverus lib. 4. Treuirensis hic clauus, quem terebrasse Christi dextrum pedem, maiorum habet traditio, prodigiis & rari exempli miraculis est insignis, &c. At lib. 10. Seruant inter Ecclesiæ suæ præcipua ornamenta Treuiri clauum sacratissimū, quo Christi Domini nostri sacrosancta dextra in crucem suffixa atque perterebrata creditur.

f Hic Metensium Rex fuit, Theodorici F. Clodouæi Magni N. regnauitq; ab anno Chr 534. ad 547. Quæ hic de energumeno, illius prodente scelera, eadem S. Gregorius Turonensis in vita S. Nicetij, quam 5. Decembris dabimus, & Bravverus lib. 5.

CAPVT VI.
Fides alte radicata Treuiris per Agricium.

[25] [Laus S. Agricij.] Hæc ergo dum qualicumque dicendi modulo, de speciali amoris prærogatiua, de ipso amantissimi Domini clauo breuiter notamus, non paruum, vt autumo, laudis cumulum portitori suo beato Patriarchæ Agricio per hæc quoque paramus. Que enim cuiuslibet turbinis procella contra hunc præsumeret tonare, qui solus erat dignus, tam incomparabilem nostræ redemptionis thesaurum, in Galliarum metropolim, scilicet Treuerim, portare?

[26] [Reliquiæ S. Matthiæ Treuiris.] Præterea ossa B. Matthiæ Apostoli portauit: quæ dum celebratis debitis tanto viro sepulturæ solemniis, ossibus sanctorum Christi Confessorum Eucharij, ac Valerij adiunxit, Episcopatum Treuericum perpetuo Apostolatus honore sublimauit. a Baculum quoque Apostolorum Principis Petri de manu ipsius in fraternæ mortis consolatione, [Baculus S. Petri.] nec non Apostolicæ dignitatis honore susceptum, huic loco B. Eucharius intulisse non ignoratur. Quapropter sicut priuilegium in Romano armario repositum testatur, quod omnis eiusdem Apostolorum Principis in Romana Sede successor baculi sustentatione non vtitur.

[27] Igitur Treuirorum ciuitas, quamuis antiqui hostis fæcibus aliquamdiu sordidata, [Treuiri post Agricium numquam a fide defecerunt.] aliquamdiu fuerit deformata, meritis tamen, & intercessione sanctæ Imperatricis Helenæ, ita est per B. Agricium ab omnibus infidelitatis sordibus purgata, ita est ad imaginē Dei Creatoris sui per ipsum reformata, vt a tempore ipsius in hoc loco Patriarchatus sanctæ Christianitatis status nequaquam sit in ipsa labefactatus; sed illud fidei signaculum, quo eam B. Agricius Christo reformauit, inuiolatum hactenus conseruauit, & sine fine conseruabit, dum sine intermissione in sua clamabit oratione: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine; quoniam tu Domine singulariter in spe, constituisti me. [Psal. 4. 7. & 10.] Spes enim, vt ait Apostolus, non confundit, quia caritas Dei diffusa est in corde huius Ecclesiæ per Spiritum sanctum, qui datus est ei per impositionem manus B. Agricij Patriarchæ, firmissimæ vti que fidei petræ. [Rom. 5. 5.] Namque diœcesis Treuerica nequaquam in fidei Catholicæ structura vacillauit, postquam eam Dominus super hanc petram fundauit.

[28] Igitur sicut Treueris secunda Roma idcirco vocatur, [S. Agricius S. Petro confertur, & varie laudatur.] quia materialis structuræ mirabili operositate illam quondam æmulabatur; ita nimirum S. Agricius alter quodammodo Petrus potest vocari, dum eum in spiritualium ædificiorum, hoc est, Dei templorum, ædificatione quam plurimum scitur imitari. Sicut etiam hæc eadem vrbs Treuerica per B. Petrum Apostolum, qui in duodeno sidere Apostolici apicis primatum, ob veræ fidei constantiam, promeruit, a priscæ gentilitatis errore est mancipata, atque piissima sancti Spiritus paracliti operatione a veteri hominis præiudicio liberata; cum videlicet per tres præcipuos sanctæ Trinitatis cultores ab eo est visitata; ita nunc non quilibet rudis vel nouitius tantæ vrbi iterum est a Romanæ Sedis Præsule prædicator delegatus, sed vir per omnia Apostolicus, qui vicem summi Apostolorum obtinere sufficeret Agricius. Oportuit enim, vt vbi ille antiquus humani generis prædo implicatissimum idololatriæ labyrinthum, iam denuo construxerat, illuc benignus liberator Deus fortissimum bellatorem dirigeret. Neque enim maximis infima conueniunt. Decebat itaque modis omnibus vt inexpugnabilis Treuericæ infidelitatis murus tanti arietis præduris cornibus dirueretur, vt sicuti dudum a Romano Principe fastus eius, vt in historiis habetur, est edomitus, ita nunc a Romanæ Sedis spirituali Principe sacrilega eius superstitio per gladium spiritus, quod est verbum Dei, salubriter vinceretur. Nulli quippe fas fuit Treuericam aciem cedere, nisi tantum celsitudini Romanæ. Nam sicut consequens fuit, vt per Apostolorum Principem Romani principatus cacumen debellaretur; sic quoque conueniens videbatur vt per successoris eius Agricij, Patriarchæ videlicet Antiocheni, fide armatam constantiam munitio Treuerica, acsi minor Roma, in deditionem cederet Christo. Quod autem populus eiusdem ciuitatis verbum sanctæ Trinitatis prius a tribus, postea ab vno prædicatore suscepit, vnitatem Deitatis, quæ est in personis Trinitatis eiusdem, typice significat, sicut ait Apostolus: Vnus Dominus, vna fides, vnū baptisma. [Ephes. 4. 5.] Et sicut primus Patriarcha Abraham iuxta radicem Mambre tres vidit, & vnum adorauit. Hunc ergo sanctæ caritatis ordinem personalis. [Genes. 18.] Trinitas & essentialis vnitas nobiscum celebrauit, cum nobis fidem sanctæ Trinitatis per B. Agricium ministrauit, qui suorum vestigia antecessorum, trium videlicet eiusdem fidei in hac vrbe prædicatorum, vnice seruauit: dum eumdem, quem ipsi prædicauerūt Dominum, eamdem fidem, idem baptisma, validissimæ auctoritatis concordia in hoc loco roborauit.

[Annotatum]

a De hoc baculo agemus 28. Ianu. in vita S. Valerij, S. Materni 14. Septemb. S. Eucharij 8. Decemb. Meminerunt Harigerus in Materno cap. 6. Otho Frisingensis lib. 3. cap. 15. Bravverus lib. 2.

CAPVT VII.
Eius mansuetudo, zelus, ceteræq; virtutes.

[29] [Acta S. Agricij obscura.] Qvantis autem vitæ corporeæ periculis, quātis miraculorum spiculis, tam durissimum Treuericæ infidelitatis murum Sanctus iste, ritu peritissimi agonistæ, perforaret, antecessorum, vt dictum est, negligentia nostrorum nō claret. Verumtamen per eum, quem scimus B. Eucharium cum sociis suis inibi habuisse receptum, possumus huius quoque Sancti ingressus coniicere intellectum. Legitur enim in vita B. Eucharij, [Digressio de S. Euchario.] quod cum quodam die cum sociis vrbem Treuericam, verbum vitæ prædicaturus, intraret, Pontifices Capitolij zelo contra eos accensi, maximam partem populi aduersus eos concitauerunt, & expellentes eos extra ciuitatem lapidibus obruere cœperunt. Quos contra S. Eucharius cum suis arma corripiens orationum, ita omnem illam sæuientium turbam cælitus obligauit, vtalij ipsorum extentis ad iaciendum brachiis starent inflexibiles, alij nihilominus pro colligendis ad idem opus lapidibus deorsum inclinati terræ pronis ceruicibus inhærerent, & omnes secundum vniuscuiusque motum corporis tam diu immobiles permanerēt, donec promissa viro Dei obedientia credulitatis, statum prioris ab eo reciperent sospitatis. Qui mox ab eo baptizati, animarum quoque perpetuam sanitatem ab illo receperunt, cui ipsi paullo ante mortem corporalem sæuiendo intenderunt.

[30] Vnde non incredibile esse videtur, si istarum progenies viperarum, antiquæ malitiæ venenum in hunc quoque B. Agricium similiter transfudisse diceretur, & ab eo, vtpote peritissimo animarum medico, similis medicinæ antidotum recepisse putaretur. Nisi hoc forte attendamus, vt istam quantæcumque ferocitatis turbam, [S. Agricij mansuetudo, & humilitas.] manus tamen ab hoc S. Agricio idcirco continuisse credamus, quia non in ea disciplinæ virga, qua S. Eucharius ad illos intrauit, sed in spiritu lenitatis, & ingressu humilitatis, omnes motus crudelitatis, omnes gestus ceruicositatis sapienti suauitatis consilio humiliter sedauit; sicut scriptum est: Sapientia vincit malitiam, attingit a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. [Sap. 8. 1.] Nec mirum si per humilitatem vincebat, qui hanc & in seipso ineffabiliter habebat, & in ossibus B. Mathiæ Apostoli afferebat, indiuiduum etiam ipsius nomen mitissimæ humilitatis adiutorium gerebat, quippe qui & nomine & merito altissimæ humilitatis esse probatur, dum Mathias paruus Dei, hoc est humilis interpretatur, dum qui ob eius meritum humilitatis thronum possedit Apostolicæ dignitatis. Ceterum parua sunt quæ vel de Mathiæ Apostoli, vel de Agricij Patriarchæ humilitate notamus, si ineffabile meritum ipsius Domini & Saluatoris nostri reliquiarū pensamus, quibus ipse formator ac forma veræ humilitatis, vsque ad mortem, mortem autem crucis humiliatus, vetustos humanæ superbiæ soluerat reatus.

[31] Vt ergo de ceteris taceamus, merito pacificum habebat ingressum, qui corporis Dominici sacramenta, totius humani generis veneratione dignissima, ferebat; quorum adminiculo dudum cum inimici essemus gratiæ Dei, iuxta communis captiuitatem orbis, diaboli nexus, quibus innodati fuimus, lora proiecimus, atque per adoptionis gratiam, filiorum Dei libertatem cælitus nacti sumus. [Comparatio SS. Eucharij & Agricij.] Quid plura? Eucharius virga Apostolorum Principis Petri armatus vrbem Treuericam visitauit; quæ dum suum erga illum furorem exagitaret, percussit eam, vt dictum est, rebellantem, vt sanare posset obtemperantem. Adhibuit ei prius virgā disciplinæ, vt postea adhibere posset curam salutaris medicinæ. Beatus vero Agricius pretlosis Domini reliquiis, nec non ossibus Beati Apostoli Mathiæ ditatus, eamdem ciuitatem intrauit, quam non legitur percussisse, sed scitur ab omnibus animarum languoribus potenti adeo curationis manu sanasse: vt ex eo tempore acceptabili ac salutis nostræ efficaci, quo ipse S. Agricius Patriarcha, infirmitatis nostræ medicus, hanc speciosis euangelizandi pedibus intrauit, iam non sit clamor amplius, neque luctus, nec dolor vllus damnatæ ab illo infidelitatis errore in populo eiusdem ciuitatis.

[32] Nec tamen vnius contenta fuit tugurio ciuitatis latitudo quæ in hoc S. Agritio erat caritatis: [Ceteris Belgis & Germanis prodest S. Agricius.] sed sicut ab vna arboris radice maxima ramorum multitudo circumquaque distenditur, ita vnicæ caritatis & suauitatis oleum, postquam ab ipso in hanc Ecclesiam est effusum, in totum etiam Galliæ Belgicæ, nec non Germaniæ maximæ capacitatis sinum ex ipsa transfunditur. Quod dum a capite huius Ecclesiæ Treuericæ in totam Galliam ac Germaniam, velut in barbam aliquam descendit, sicut huic barbæ perpetuam tribuit fidei viriditatem, ita capiti suo perpetuæ seruat benedictionis principalitatem. Quod vsque hodie monstratur, dum domus beatæ Imperatricis a Helenæ, quæ rogatu eiusdem mulieris sanctissimæ a beato Patriarcha Agricio in honore Principis Apostolorum Petri in Sedem Episcopalem metropolis dicata, [Ecclesia metropolitana ex palatio Helenæ.] & incomparabilis meriti thesauro, clauo videlicet ac ceteris Domini reliquiis, est nobiliter ditata, specialiterque honorata, prima nimirum Galliæ ac Germaniæ Sedes est, & vocatur.

[33] In hoc igitur, quod semen prædicationis Patriarchæ istius in tot gentium nationes diffundebatur, merito & ipse, sicut primus Patriarcha Abraham, pater multarum gentium nominatur. Non enim, vt ait Apostolus, hi qui secundum carnem, filij sunt Abrahæ, sed qui secundum spiritum. [Galat. 3.] Ipse autem Abrahæ, Treueris vero comparetur Saræ: [Treuiris Saræ, Agricius Abrahæ cōparatur.] quia sicut in illa præ nimia annositate iam totus libidinis incentiuus vel seminis conceptiuus sanguis friguerat; hoc est enim scriptū de ea, quod iam desierant ei fierimuliebria; & sicut in ætate iam decrepita potius vitæ exitum exspectabat, quam prolis conceptum sperabat; ita gens Treuerica in infidelitatis annositate senuerat: & velut in Sara calor conceptiuus tepuerat, sic in corpore gentis istius feruor caritatis conseruatiuus nihilominus friguerat. [Gen. 18. 11.] Vnde propter senilem, vt ita dicam, vitiorum ætatem, nihil minus quam animæ sperabat natiuitatem: sicut & Nicodemus desperauit cum Dominum interrogauit: Quomodo potest homo nasci cū sit senex? [Ioan. 3. 4.] Sicut miseratio Dei omnipotentis, fratres carissimi, propter Abrahæ fidelitatem, Saræ licet decrepitæ tamen dedit fecunditatem; ita propter B. Agricij fidem & humilitatem idem miserationum Dei respectus Treuericam fecundauit licet vetustam sterilitatem: & tamquam lignum, quod ab agricola prudentissimo secus decursus aquarum plantatum, perpetuam foliorum viriditatem, ac perpetuam fructus seruat onustatem; ita Sanctus iste, de cuius ventre aque fluxerunt viuæ, spiritalē commissi sibi diuinitus agri fecunditatem in totam extendit posteritatem. Ritu namque vitis veræ palmites quam plurimos produxit de se, quos dum melliflui liquoris sui repletos sapore, in aliorum item procreationem ex se fecit abundare, perennem vitæ æternæ liquorem in vinea Domini fecit perdurare.

[Annotatum]

a

Confirmat id Bravverus ex aliis auctoribus, & superstitibus monumentis: propendetq; in sententiam huius scriptoris de Helenæ patria, nempe Treuirensem fuisse, quod ait iam olim in ea Ecclesia decantatum, & in vsus publici Breuiaria transfulum. Adstipulatur Otho Frisingensis lib. 3. cap. 45. his verbis: [S. Helena an Treuirensis:] Hanc Helenam ex pago Treuerorum oriundam dicunt, vnde eamdem Ecclesiam plurimum eam decorasse tradunt. Et Gotfridus Viterbiensis Chronici parte 15. Hanc Helenam quidam ex patria Treuerorum oriundam asserunt. Alius de regno Persarum, vbi Constantius ad tributa colligenda transmissus eam legitur contigisse. Citat pro eadem sententia Bravverus Bonnensis Ecclesiæ in antiquis membranis haud spernenda documenta. At Nicephorus Callistus lib.7. cap.18. Drepani in Bithynia Constantio natum esse Constantinum ex Helena hospitis filia in concubinam ei a patre oblata. [an potius Bithyna:] Cedrenus autem: Ex Helena prima sua vxore genuit Constantinum, qui Magnus est cognominatus, apud vrbem Daciæ. Eutropius Constantino infestus, eiusq; honori passim derogans, tamen lib. 10. solum eum vocat Constantij ex obscuriore matrimonio filium, vbi & auctor Miscellæ lib. 11. cap. 2. & Paulus Diaconus lib. 10. rer. Roman. S. Ambrosius in funere Theodosij, matre stabularia natum tradi. Iustus Lipsius lib. 4. de magnitudine Romana cap. 11. & in Notis, Nicephoro subscribit, præcipue Iulij Firmici ductus auctoritate, qui viuente Constantino ita lib. 1. Astronomicon cap. 4. scribit: Dominus & Augustus noster ac totius orbis Imperator, pius, felix ac prouidus Princeps, Constantinus scilicet maximus, Diui Constantij filius augustæ ac venerandæ memoriæ Principis, qui ad liberandum orbem a tyrannicis immoderationibus, & ad comprimenda domestica mala, fauore propitiæ maiestatis electus est, vt per ipsum seruitutis squallore deterso, securæ nobis libertatis munera redderentur; vtque captiuitatis iuga, fatigatis iam & oppressis ceruicibus, poneremus, quem pro nostra semper libertate pugnantem, incertissima inter casus humanos numquam belli fortuna decepit, apud Tarsum genitus, &c. Tarsum vero hanc, non Ciliciæ metropolim, sed Bithyniæ oppidum, ipsumq; Drepanum a curuatura littoris dictum (nam δρέπανος falx est Græcis) contendit Lipsius. Notauimus supra 9. Ianuarij ad S. Eustratij vitam Tarsum oppidum eo tractu fuisse.

[an Britanna.] In Britannia natum Constantinum contendit Baronius, planeq; in mendaciis assertionem Nicephori censet. Vnum illi præcipuum argumentum e Panegyrico qui ipsi Constantino dictus: Pater tuus, inquit, liberauit Britannias seruitute, tu etiā nobiles illic oriendo fecisti. Ast ortus ille & natalis Cōstantino in Britānia, non vitæ, sed imperij fuit; vt præclare Lipsius, & Bravverus ex Huberto Giphanio. Coeli Ducis Colcestriæ ac deinde Britannorum Regis filiam Helenam faciunt VVestmonasteriensis ad an. Ch. 302. Henricus Huntindoniensis lib. 1. Historiar. Ranulphus Cestrensis li. 4. cap. 26. Nicolaus Harpsfeldius, & alij recētiores plurimi. Sed hæc 18. Augusti in S. Helenæ vita excutere licebit. Validum e Firmico argumentum est; non tamen eiusmodi, vt, licet Constantini natales Tharso asserat, etiam Helenam Belgicæ eripiat. Potuit isthuc e Belgica Constantium comitari coniux vera, et si non pari nobilitate, ipse quippe Claudij Cæsaris nepos erat. Si, vt ait Nicephorus, concubina fuisset, non id siluisset Eutropius.

CAPVT VIII.
Discipuli successor cælitus designatus. mors.

[34] [S. Maximinus & S. Paulinus S. Agricij discipuli & successores.] Inter multos itaque a sancto Dei Pontifice Agricio humectatos palmites duo honestæ proceritatis processerunt, qui tamquam præclara Ecclesiæ Dei sidera refulserunt, & velut candelabra duo, siue oliuæ binæ in templo Domini suæ claritatis lumē circūquaque dederūt, Maximinus videlicet, & Paulinus Treuericæ metropolis Antistites, qui virtutū iubare relucentes, & melliti eloquij doctrina exuberātes, in agro Domini fideliter laborādo, & bene viuendo, exempla sequacibus proponēdo, atque vsq; ad superne vocationis suæ diem inchoati certaminis cursum feliciter percurrendo, diuinarum lectionum auctoritate muniti, velut boni pastores a B. Agricio pastore piissimo instructi & imbuti, pro creditis sibi ab Episcopo ouibus contra sæuientium rabiem luporum viriliter dimicabant.

[35] Enimuero vero B. Agricius non plus quam ciuitas in monre posita poterat abscondi, dum fauus doctrinæ, quæ de labiis eius stillauit, non solum vicinarū gentium esuriem satiauit, [Fama S. Agricij.] sed in partes longe remotas felicis rumor abundantiæ in breui se dilatauit. Vnde a B. Maximinus, & eius spiritalis filius egregiæ indolis Paulinus gloriosa tanti viri fama perculsi natiuum Aquitaniæ solum relinquunt, & sæpe dictam Galliæ Belgicæ metropolim, fontem vitæ a B. Agricio bibituri petierunt. Quos ille suscipiens cum omni benignitate, in omni vitæ custodiens sanctitate, tanta in eos vsus est doctrinæ spiritalis studiositate, vt si esset possibile tota in eorum lactatione scripturæ sacræ vbera vellet exprimere. Dubitabile itaque non est, fratres mei, spiritu prophetico hunc virum sanctum fuisse prædoctum, quantum in domo Dei forent necessarij tales agonistæ, [Præuidet quanti sint futuri sui discipuli.] quibus tam præcipuum disciplinæ studium scitur impendisse: vt dum ipsi ab hoc præclaro Christianæ militiæ instructi magistro, omnia Arianæ infidelitatis tela postmodum viriliter propulsarent, illud sapientis cuiusdam præconium, de hoc suæ salutis monitore dicere non dubitarent:
Si quid ab ore placet, laus monitoris erit.

[36] His vero robustissime caritatis geminæ colūnis in templo Dei super firmam adeo petram fidei ab hoc S. Agricio locatis, vt quamdiu domus Dei harum fulcimento sustentaretur, nullius turbinis flamine, nullius impulsus conamine status eius labefactaretur; tandem iustæ diuinæ ordinationis prouidentiæ placuit, vt Sanctum suum Agricium iam nimio senio grauatum, de ista valle lacrymarum vocaret, eumque pro decurso viriliter huius mundi stadio æternæ retributionis donare vellet brauio, [Moriturus, diuinitus iubetur successorem sibi consecrare Maximinum.] Angelico ad eum vtitur colloquio, quo ei & suæ vocationis tempus insinuauit & diuina auctoritate mandauit, quatenus alterum e duobus suis, imo Christi discipulis, quos ad virilis robur scientiæ iam educauerat, Maximinū videlicet, vtpote ætate priorem, Pontificatus successorem ordinaret, & Episcopatum Apostolica censura sibi commissum, diuina illi auctoritate commendaret.

[37] [Eius cum Angelis familiaritas.] Non est incredibile, Fratres, huic sancto Patri Agricio prophetiæ spiritum haud defuisse, cui constat Angelorum colloquium familiare fuisse. Quod autem desideratissimo Angelicæ relationis oraculo, ineffabili mentis tripudio exultauit, euentus probauit. Conuocato itaque, absque retractione aliqua, ingenti totius ciuitatis populo, cum omni mentis alacritate suæ dissolutionis tempus in proximo esse, quod ab Angelo Dei se dixit didicisse; hoc quoque non minori vultus & animi alacritate patefecit, quod ab eodem Angelo Dei diuinitus sibi iniunctum fuisset, vt B. Maximinum in ordine Pontificatus sibi subrogaret, eumque absque dilatione Pontificali benedictione manu propria donaret.

[38] Eodem tempore erat vir quidam probatæ sanctitatis, nomine b Quiriacus, qui dum in sancta consuetudine haberet, vt per singulas noctes oratoria Sanctorum circuiret, contigit vt dum nocte quadam iuxta solitum orationis suæ circuitum, S. Eucharij ingressus fuisset oratorium, astantem sibi videret Angelum Dei, qui & ipse præcepit ei, vt B. Maximino iussu Dei intimaret, [S. Maximinus diuinitus monetur, vt Episcopatum suscipiat.] vt Pontificatus honorem a S. Agricio sibi deferendum suscipere non dubitaret. Quod quidem vir Dei Quiriacus, prout iussus erat, B. Maximino indicare non tardauit. Sed ipse altissimæ humilitatis, quæ erat in magistro suo, honestus imitator, & propriæ fragilitatis fortis æstimator de se vilia iudicauit; seque velut tantæ honoris celsitudini minus sufficientem humiliter excusauit. Postquam vero Dei voluntatem cum magistri sui auctoritate, & totius populi & Cleri studio quam maximo, in hac re vidit concordare, noluit & ipse nutum Dei amplius morando prolongare.

[39] [Consecratur Episcopus.] Consentientibus igitur & gaudentibus cunctis sanctus discipulus Maximinus a sancto magistro Agricio c consecratur, [Consecratur Episcopus.] & infula Pontificali de manu ipsius decoratur. Quæ res dum iuxta Dei voluntatem & hominum necessitatem rite fuisset ordinata; non est gratia benedictionis æternæ a beato Agricio prolongata. Non multum enim spatium temporis post hæc intercessit, cum inter inclytos Christi Confessores, & egregios mundi huius triumphatores, a retributore bonorum omnium Deo collocandus, & mira cælestis gloriæ corona coronandus, [Moritur S. Agricius.] in Ianuarij Idibus carne solutus, hinc ad cælestia decessit.

[40] Cuius sacrosanctum corpus multimodis Christianæ militiæ passionibus, velut aurum purissimum purgatum, & tamquam in ara crucis crematū, insignis Præsul Maximinus cum suo spiritali filio Paulino per omnia Apostolico viro, [Sepelitur.] vt postea in Arriano claruit bello, cum maxima populi ac Cleri frequentia, debita sepeliuit honorificentia, in eo videlicet loco, eoque positionis modo, quo ipse Pater humillimus adhuc in carne positus dictauerat, ipsisque suis discipulis suæ præcepta sepulturæ proprio ore ordinauerat.d

[41] Quomodo dubitari valet, Fratres, hunc S. Agricium multipliciter de manu Dei coronari, pro multiplicibus scilicet suæ structuræ ædificiis super fundamentum, quod est Christus, vel hactenus in hac Ecclesia constructis, vel per omnia deinceps tempora construendis? sicut enim omnis structuræ supereminentia a fundamento erigitur, [Quantum ei debeat Ecclesia Treuirensis.] cunctasque consistendi vires inde sortitur; sic ad B. Agricium fortissimum nostræ fidei fundamentum merito post Dominum refertur, quidquid in hoc templo Dei, quod nos sumus, structuræ Dei, culturæ Dei, ædificationis Dei, vel vsque modo superinferebatur, vel amodo superinferendum esse speratur. Vnde non immerito inæstimabiliter a Domino coronatur, per quem ipsi, qui est mundi cordis perpetuus habitator, incomparabilis pretij in æternum mansura habitatio in nobis paratur. Verbum caro factum est, & saluatari ipsius suorumque successorum doctrina nobis patefactum habitabit in nobis.

[42] [Epilogus.] Instar itaque præclaræ cuiuslibet structuræ materialis huius Ecclesiæ statum quasi quoddam ædificium fabricæ spiritalis quoquo modo descripsimus, cuius fundamentum B. Agricium posuimus, cætera autem huic structuræ appendentia, imo ipsam gloriosam huius domus Dei magnificentiam quam plurimum augentia, parum quidem compendiosa licet recapitulatione, in huius tamen materiæ locauimus compositione; eo videlicet locutionis ordine, quo ipsa huius compositio materiæ vnumquemque ex istis lapidibus viuis rationabili occasione nobis videbatur offerre. Hi sunt autem inæstimabilis pretij lapides in domo Dei fulgentes, [Laus SS. Agricij, Maximini, Nicetij.] Maximinus, Agricius, qui & primus, atque Nicetius Præsules præclari, sanctitate conspicui: qui templum Domini non parum decorantes, quam plurimum firmantes. De his itaque diuæ memoriæ Patribus, Maximino videlicet atque Nicetio, necnon Agricio, ob cuius nominis titulum & memoriam, hæc cuncta quæ descripsimus, retulimus, fidem atque firmam spem habere debemus, quod quantum faciem templi huius præsentialiter exornant, tantum & plus perpetualiter sufficiunt faciem placare Iudicis, & conscij Domini nostri Iesu Christi, qui viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Vita S. Maximini 29. Maij: Maximinus diuino instinctu genitale solum relinquens, atque in Belgicam Galliam commigrans, in Treuirorum vrbe substitit, & spectati Præsulis Agricij magisterio se informandum submisit, in quo tanta vbertas gratiæ spiritualis eminebat, vt apicem dignitatis ornaret titulo sanctitatis. Cuius rei fama tum & alios diuersis ex partibus, tum etiam hunc Maximinum accierat. Idem de Paulino alibi.

b De hoc S. Quiriaco agemus 6. Martij.

c In S. Maximini vita, solum dicitur S. Agricius illum suis benedictionibus confirmatum post se futurum designasse Pontificem. Post Agricij autem obitum, S. Maximinus consensu sacrorum ordinum, totiusque plebis annisu a vicinis Episcopis Pontificali est excellentia sublimatus. Idem scribit Bravverus.

d De sepulturæ S. Agricij primo loco, inquit Bravverus, veterum discrepant sententiæ: quippe S. Maximini cœnobij documentis, isthic a multis seculis reconditum veneratumque, sicut etiamnum testatissimum est. At publicis nihilominus Treuericorum gestorum litteris sepultus proditur apud corpus S. Eucharij; qui locus in D. Mathiæ monasterio veterum erat Episcoporum sepulturæ dicatus, vbi & S. Agricij extitit quondam titulus. [Sepulchrū S. Agricij.] Ceterum hæc res auorum memoria minus prudenter animaduersa, exempli praui dissensionibus locum aperuit; cœnobitis pio non magis quam pertinaci vtrimque studio, corpus beati Presulis sibi vindicantibus. At rebus attenta cura discussis & ad liquidum exploratis, Richardi excellentis memoriæ Pontificis sententia fuit, relicta in medio primæ sepulturæ caussa, quod a maioribus factitatum constaret, in vno B. Maximini cœnobio beatissimi Pontificis & cineres colendos & honorandam memoriam. Ita ille. Caput traditur Coloniæ asseruari.





DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren/Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Agritius von Trier

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Agritius von Trier

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum



        Für Ihren Datenschutz: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 17.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.