DE SANCTO ANDREA TREVIRENSI EPISCOPO.
Circiter an. CCXXXVI.
[Commentarius]
Andreas, Episcopus Trevirensis (S.)
Andreæ Treuirorum sanctißimi Præsulis gesta aut prodita non sunt litteris, aut deinceps, vt pleraque eius æui, interciderunt. Duodecimus eam cathedram insedit, vt Demochares, Claudius Robertus, Petrus Cratepolius narrant. De eo isthæc scribit Christophorus Bravverus noster Annal. Treuiren. lib. 3. [Quando vixerit.] Inter hæc Anastasio (de quo 20. Decēb.) mortis acerbitate a grege Treuerico abstracto Christi liberatoris nostri anno supra ducentesimum vigesimo septimo, Andreas in eodem vigiliarum munere suffectus Episcopus. Ac paullo inferius ad annum 235. Andream Episcopum Treuerorum posthæc seu sua mors seu gladius persecutoris abstulit; [An Martyr.] pro illo Treuiris Antistes XIII. obtigit Rusticus eius nominis primus. Andream Martyrem vocat Auctor Florarij MS. & hoc die refert: Apud Treuirim, inquit, Andreæ Episcopi & Martyris.
Heiligenlexikon
als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Seite zum Ausdruck optimiert
Unser Reise-Blog:
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.
Empfehlung an Freunde senden
Artikel kommentieren / Fehler melden
Fragen? - unsere FAQs antworten!

