Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE B. BALDVINO MARTYRE, ARCHIDIACONO LAVDVNENSI.


Secvlo VII.

[Praefatio]

Balduinus, Archidiaconus Laudunensis in Gallia (S.)

[1] Agitvr B. Baldvvini, aut Baldoeni, natalis VIII. Ianuarij; quo die ista habet MS. Florarium Sanctorum: [Balduini nomen in martyrologiis.] Ipso die S. Balduini Leuitæ & Martyris. Ferrarius in generali catalogo Sanctorum, & Martyrologium Germanicum: Lauduni in Gallia S. Balduini Diaconi & Martyris. Andreas Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani Apud Laudunum Clauatum, natalis S. Balduini Diaconi & Martyris, qui filius Alduini Comitis & S. Salabergæ post obitum viri Abbatissæ; ad Christi famulatum ab ineunte ætate se conuertit, sacrisque Ordinibus initiatus, apud eam vrbem Leuitico ministerio cum sanctissime fungeretur, pro pietate & iustitia, cuius perpetuo zelo flagrauit, ab impiis interemptus occubuit.

[2] Molanus in Addit. ad Vsuardum: Apud Laudunum Galliæ, B. Balduini Archidiaconi & Martyris: cuius actus in vita Salabergæ matris eius cōtinentur XXII. Septembris. S. Salabergæ vitam habemus ex codice Longpontico a Nicolao Belfortio descriptam, &, vt suspicamur, paullum expolitam: sed in ea licet mentio fiat S. Balduini, non tamen narrantur res ab eo præclare gestæ; vt suspicemur Molanum luculentiorem aliquam S. Salabergæ vitā vidiße. At B. Balduini separatim historiam qualemcumque exhibuit nobis MS. codex Corsendoncani Canonicorum regularium monasterij. Breuior aliquanto extabat in MS. Sanctilogio Guilielmitarum Brugensium, e qua Belgicam, quam edidit, efformauit Heribertus Rosvveydus noster.

[3] [Ætas.] In hac vita ætas non exprimitur B. Balduini, solum dicitur mater eius Salaberga, regnante Dagoberto, (qui anno Christi DCXLIV. obiit, regni Neustriæ XVI. cum antea Austrasiis aliquot annos imperitaßt) nupsisse Basoni. Aliquanto distinctius colligi ætas illius potest. Nam S. Eustasius in vita S. Salabergæ dicitur, cum curam fratrum Luxouiensium tribus circiter egisset lustris, vita functus, eiq; S. VValbertus suffectus, cum necdum Basoni iuncta matrimonio esset Salaberga. Siue ab eiectione S. Columbani, siue a Theodorici cæde tria illa ordienda sint lustra; (quod XXIX. Martij in Eustasij vita disquiremus) non potest illud matrimonium ante DCXXV. forte nec DCXXVIII. Christi annum contigisse. Quinque dein liberos suscepit Salaberga, e quibus tertia fuit S. Austrudis Virgo, quintus Baldoenus, quem & ipsum iuxta priores omnipotenti Deo sacrauit. Erat porro Austrudis, cum ei mortua est mater, annorum viginti; Balduinus aliquanto adolescentior: qui cum deinceps vir prudens, in rebus gerendis industrius, sororis monasterio vtilis, ei & quibus ipsa præerat sanctimonialibus familiaris fuisse prædicatur, debet fuiße tum ætate prouectior; neque enim iuuenem adhuc, quouis consanguinitatis aut pietatis prætextu, decuisset virginum aut res familiariter curare, aut alioquin amicitias colere. Mortua igitur videtur S. Salaberga circa annum DCL. aut paullo post. [Mors S. Salabergæ.] Vt enim ex eius vita colligitur, S. Ansericus dudum ante eam deceßit, qui tamen minimum vsque ad V. Septembris anni DCXLVI. superstes fuit, cum tradatur SS. Crispini & Crispiniani (de quibus XXV. Octob.) reliquias inuenisse, præsente S. Eligio iam Episcopo, qui eo anno mense Maio, consecratus est.

[4] [Balduiuus Archidiaconus Laudunensis:] Accedit quod Archidiaconus fuiße Laudunensis Ecclesiæ B. Balduinus scribitur. Ita enim habet Claudius Robertus in catalogo Laudunensium Antistitum: X. Serulfus, cuius Archidiaconus B. Balduinus S. Austrudis frater. Andreas Saussaius in supplemento Martyrologij ad XVII. Octobr. Cælestem aulam hodie ingressa est S. Austrudis virgo: cuius frater B. Balduinus, S. Seculphi Laudunensis Episcopi Archidiaconus, sectator etiam & socius in gloria æterna, sancta ex conuersatione & fideli dispensatione effectus est. Huius Seculphi, siue Serulphi non reperimus adhuc in martyrologiis nomen. Ceterum hoc Archidiaconi munus non nisi ætate & scientia maturo commißum verisimile est. Videri igitur potest Ebroini temporibus esse interfectus; [quando occisus:] sub quo ex eadem vrbe Laudunensi Martinus Dux dolose euocatus, trucidatus quoque est.

[5] Quod Martyrem B. Balduinum appellent; eum titulum supra VII. Ianuarij, [an Martyr.] in Præfat. ad vitam S. Canuti §. I. num.4. diximus iis quoque tribui, qui vitæ innocentia spectabiles nefarie ab improbis occisi sunt: quamquam videtur iustitæ tuendæ studio odia in se sceleratorum hominum prouocasse Balduinus.

VITA Ex MS. Corsendoncano.

Balduinus, Archidiaconus Laudunensis in Gallia (S.)BHL Number: 0902

Ex mss.

CAP. I. B. Balduini parentes, sancta soror.

[1] Temporibvs Dagoberti Regis Francorum fuit in hoc mundo quidā vir, nomine a Baso: qui nobilibus ortus parentibus secundum naturam, [B. Balduini parentes,] nobilior factus moribus per gratiam, consilio Francorum Procerum duxit vxorem Salabergam, generosi & religiosi viri b Gutvvini religiosā filiā. Hæc post sterilitatē peperit sponso suo inter electā c turbā natorum filiam vnam, quæ d Austrudis appellata est.

[2] Nutritur a progenitoribus suis hæc cum magno studio totius diligentiæ, [soror Austrudis virgo sanctissima;] tradita religioni Christianæ, discens etiam litteras in diebus teneræ infantiæ. Excedit itaque annos puellares, ambulans de virtute in virtutem, virgo nouiter nata; & dum cessat vagire in cunabulis, laudes discit cantare filio virginis. Fit etiam per diuinam clementiam capax memoriæ audiendo & legendo, exercens se etiam in magisterio doctrinæ: insignis apparet carnali generatione, insignior mentis sanctitate; pretiosa vultus specie, pretiosior corde: manifestatur mundo plena esse eloquentiæ, sed plus multo sapientiæ; dilecta Deo & hominibus anchoram voluntatis suæ copulauit virtutibus. Insuper tanta repleta est gratia, vt morum maturitas monstraretur in eius ætate prima.

[3] Præterea cum esset in anno duodecimo requiritur a quodam Landranco nobili genere progenito, [recusat nuptias,] qui delatas multas secum opes auri & gemmarum ac vestium, tradidit manibus parētum, vt possit Austrudem virginem accipere sibi coniugem. Sed probatur frustra pro Dei sponsa sua dedisse, & frustra ampliora promisisse. Recusat namque Virgo respuens opes transituras, & perituras nuptias. [fit monialis,] Dumque incipit militare Deo filia nobilium, lætantur ordines Ecclesiasticorum, offerentibus Clericis illuminatos cereos & cruces in manibus portantibus, ac Deum laudantibus pro tanta virtute, quam cognouerunt esse in virgine Austrude: sicque prosequuntur cantantes vsque ad monasterium cui præfuit S. Salaberga mater huius sacræ puellæ, pie regendo cateruam sanctimonialium.

[4] Post aliquot autem dies venerabilis Abbatissa Salaberga sentiens resolutionem sui corporis imminere, [creatur Abbatissa.] committit pastoralem sollicitudinem filiæ suæ Austrudi, post fugam nuptiarum suarum olim Deo sacratæ, commonens eam habere curam ouilis Christi, in quo erant fere trecentæ puellæ ibidem Deo seruientes. Cum consilio itaque Laudunēsis Ecclesiæ Pōtificis & Francorū Procerū qui præerāt huic Prouinciæ, atq; assensu ac electione & acclamatione sororū tunc in loco illo degentium, sub regali licentia, benedictione Episcopali sacratur in Abbatissam: eratque viginti annorum quando gregem Christi sub suo suscepit regimine. Tota in Deo erat eius intentio: & quia non diebus aut noctibus a colloquiis & mandatis diuinis recessit, in tantum Deo adhærebat; vt eius habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum esse videretur.

[Annotata]

a Blandinus, cognomento Baso, ex Sicambrorum prosapia spectabili ortus, dicitur in vita S. Salabergæ XXII. Septemb. Rosvveydus perperam Kasonem vocat.

b Rosvveydus, aut potius socors librarius, Cutionium fecit. In vita S. Salabergæ Gundoinus, & Gunduinus dicitur.

c Imo peperit S. Salaberga primum tres filias, Saretrudam, Ebanen, Austrudim; tum filios duos, Eustasium, qui puer decessit, & Baldoenum. Vita S. Salabergæ. Vnde corrigas quod Rosvveydus noster scribit, Austrudim vnicam filiam Salabergæ natam post plures filios.

d In MS. Corsendoncano plerumque Astrudis dicitur, Rosvveydo Austrudes. Colitur XVII. Octobr.

CAP. II. B. Balduini cædes.

[5] Itaqve dum beata virgo Austrudis conaretur exercere omnes dies vitæ suæ in Dei laudibus, sagittas doloris occulte fabricat humani generis inimicus. Erat namque ei frater carissimus nomine Balduinus vir probus & prudens, magni nominis, & in Ecclesiasticis gradibus apicem assecutus a Leuitici ordinis. Aduersus hunc dilectum Deo ac hominibus, [In Balduini necem conspirant improbi:] stimulante diabolo, concipiunt & meditantur dolos qui videbantur esse amici & fideles huic virgini & eius fratri. Diligebatur autem a sorore nimio affectu Baldevvinus, non ipse minus diligens sororem: quoniā non solum carnis affinitas, sed vnitas animorum, & morum sanctitudo, germanæ caritatis mutuo conciliabat amorem. Contra hunc itaque, vt prætactum est, artifex doli & omnis malitie inuentor diabolus, quorumdam concitauit mentes, vt virum iustum & sanctum odirent gratis, & machinarentur contra eum cōsilium malignitatis: & o dolendum facinus, & suspecta semper dies perditorum! Eorum denique contra Virginem & fratrem eius armauit animos, qui primos se videri volebant in amicitiis amborum. Sed numquid in hoc seculo deest perfidia prauorum quæ probet patientiam bonorum? Semper enim pars malorum infestat partem piorum, ex quo Cain fregit b sarculo guttur fraternum. [Iob. 36. 13.] Nam rara fides est hominum de quibus scriptū est: Simulatores & callidi prouocant iram Dei.

[6] Denique tenerrime dilectus a sorore S. Balduinus, in simplicitate cordis sui dolose cum peste inuidiæ præstructis & præordinatis omnibus quæ ad expletionem doli necessaria videbantur, explorato tempore pariter & loco, inuitatur ad quamdam villam vir iustus in pago Laudunensi, c [dolose euocatum trucidant.] cui Gohardi Insula nomen est quasi ad placitum, vt ibi præcipitarent eum in interitum laquei, quod ficto pacis colore ex amore simulato absconderant ei. At ille columbina simplicitate nihil mali suspicatus, assumptis secum duobus tantum equitibus, tertius confestim iuit caussa placiti ad locum, qui insidiarum & doli machinationibus præparatus erat per hostes omnium hominum quos terra sustinet sceleratissimos. Sicque apparuerunt impij sub pacis colore in occisionem iusti, qui videbantur esse amici; quorum nomina & stirpem dicere iniuriam esse putamus. Nec mora, consiliis detectis latens odium prodit in homicidium, virumque innocentem & nihil mali merentem talibus præuentum insidiis occidunt confodientes gladiis.

[Annotata]

a Rosvveydus solum ait, Ecclesiasticum quoddam munus gessisse.

b Pictores mandibula, alij furca lignea ferreave occisum volūt.

c Rosvveyd. in't dorp Laudunen, id est vico Lauduno. Pagus hic ditionem siue territorium significat vrbis Lauduni, quæ Laon Gallice dicitur.

CAP. III. Luctus Austrudis sororis.

[7] Nvntiatvr occisio fratris auribus sororis, ac illa inter amaras lacrymas Dominum benedixit, sicut simplex & rectus Iob de filiorum amissione. [Iob. 1. 21.] Occisio nempe tanti viri diu celari non potuit, exit sermo, serpit murmur in ciuitate per ora populi: atque ita tandem peruenit ad aures sororis facinus tam execrandi piaculi. [Austrudis id magno animo fert:] Audita igitur germani morte forte pectus virginis in nullo concutitur, nec cedit dolori: sed confortata per inhabitantis Spiritus sancti in se robustam manum, tam grande infortunium virili animo perferebat: sciensque statum humanæ conditionis esse fragilem, iis deflere querimoniis curauit dilectissimum sibi germanum: Quamuis sim hodie desolata & frustrata proprio fratre, reddo tibi Deus multiplices gratias & refero laudem & honorem Maiestati tue. Obsecro proinde, Domine piissime Iesu Christe, ne sentiam iram iudicij tui, neque auferas faciem misericordiæ tuæ a lacrymis oculorum meorum: sed concede mihi virtutem, vt patienter possim ferre & flere intempestiuam amaritudinem cordis cōmoti, [pie & reuerenter apud Deū queritur:] quæ subito mihi accidit pro damno occisi fratris mei prædilecti. O Domine Iesu mœrentium misericordissime cōsolator quid conquerar prius, quid potius defleam? occisionem fratris, an desolationem meam? Etenim manus tua Domine tetigit me: & accidit duplex incommodum, duplex calamitas; cum alterum eorum vim doloris satis exaggeraret, & excederet modum meæ pusillitatis. Nam etsi mihi superesset fratrum & filiorum multiplex turba, & vndique suppeterent suffragia solatij; nonne solus Balduinus vtilior mihi erat quam centum fratres? nonne melior quam decē filij? Etiamne tunc inter mille subsidia superstitum meritum tanti viri aliqua deleret obliuio, aut consolatio aliqua prouenire posset sorori, cum sibi viuere post ipsum nihil aliud esset quam assidue mori? At nunc mihi geminatur dolor, duplicatur calamitas; quod is mihi ademptus est, qui mihi vnicus erat; quem vnicum vnice diligebam, quem solum anchoram spei, portum consilij, conscium secreti, arbitrum animi, & animæ meæ alterum dimidium esse sciebam. O multiplicia vulnera vnius pectoris! Quis quæso vel irata truculentior tigride, vel incantata surdior aspide, obturare posset aditum cordis ad tantos dolores vulnerum, quo minus penetrarent vsque ad ipsas medullas viscerum? Sed quoniam magnitudo vires excedit humanas, ad te Domine Iesu confugio, qui iratus misereris, qui vulneras & mederis, qui percutis & sanas: Da sic posse pati duri incommoda fati, ne dolor mentem superet: sed si vulnus agis fac & medicamina plagis, [pro fratris anima orat.] vt dolori mens imperet. Sim licet afflicta quod sim sola relicta, benedico te. Tu, cordi mœsto qui rite mederis, adesto mœrēti Deus animæ. a Da requiem fratri, nec exhorreat antra baratri viri fidelis anima. Fac vt Sanctorum consors sit & partis eorum quibus tu es pars optima. Laudo & glorifico ac benedico nomen gloriæ tuæ, quod est sanctū, quod quem mihi dedisti, recepisti. Heu me, iterum dicens, frater innocens, vt quid te dimisi in consiliis crudelissimorum hominum? Nunquam fuisset caussa, pro qua ire disposui te dire interfectum: qui eras baculus infirmitatis meæ. Et quia fraternus amor nescit modum, iterum adiecit: Nunc qui carnales fratres habent, memores sint misericordiæ, compatiendo lacrymis dolore plenis. Scriptum est enim: Si patitur vnum membrum, compatiuntur omnia membra. [1. Cor. 12. 26.]

[8] Inter has & huiusmodi querelas, inter dolorum amaritudines & æstus; moestus licet animus virili vultu tegebatur: [Dolorem dissimulans, suas solatur.] & amaritudo tanti doloris Spiritus sancti dulcedine admodum temperabatur. Sancti quoque virginum chori turbatione matris audita & infortunio tali condolebant & compatiebantur plurimum, & occisioni tanti viri, quem valde in Christo dilexerant, & suæ potissimum Matri spirituali. Cum vero prostratæ solo adhærentesque oratorij pauimento pectoribus, intentissimisque precibus commendabant Deo animam defuncti, & nimietatem doloris lenire curabant in sorore ipsius medicamento orationis. Mater vero earum, plus ipsarum compassa dolori, accessit ad eas sustentata manibus ancillarum, quia iam aliter incedere non poterat fatigata nimiis laboribus & effusionibus lacrymarum. Stans autem iuxta altare, eleuatis manibus vix compescere potuit fletus earum, & suspiria cordis acerba, tandemque facto silentio sic fatur ad eas crebris singultibus interrumpentibus verba: o dulcissimæ sorores, parcite dolori, & iam compescite planctum istum, potius inuocantes Spiritum vt & mihi desolatæ fiat refugium, [Iubet pro fratre orari.] & animæ fratris mei salus ac refrigerium. Recordentur omnes ac recolant singulæ vestrum quam pio vos omnes frater meus dilexerit affectu, & circa cōmunem vtilitatē quam sagaci, quam solerti semper institerit effectu. Vnde nunc requiritur vt eius beneficio vicem rependatis, & quia non est homo qui viuat & non peccet, eius excessibus orationum vestrarum clypeos obtendatis, quo apud iudicem omnium misericordiam inuenire mereatur non iudicium.

[9] [Occurrit funeri.] His dictis cum suis sororibus inde progrediens, obuiam procedit fraterno funeri: stansque in excelso loco montis Lauduni in has iterum voces prorupit vbi primum potuit funus videri: Siccine redis ad sororē, Balduine, vltimum ei vale dicturus? siccine oscula iungis, stringis amplexus, misces colloquia, secreta committis, extremum a sorore diuortium accepturus? hæccine mihi munera relinquis monumento germani amoris, vt nullius amodo memor lætitiæ memoriæ funeris tui tota inhereat & obnoxia sit deinceps vita sororis. O triste diuortium vbi talia munera relinquuntur, carorum scilicet funera & vulnera animorum, vbi non obsequiis, sed exequiis, concertat affectus & pietas amicorum! Cui, frater amantissime, cui reliquisti vices tuas, curam scilicet desolatæ sororis, cui tu eras gloria in prosperis, in aduersis præsidium, clypeus foris, domi consilium? Quis nostri amoris dulcem fructum tam felici procedentem principio, tam flebili terminandum credidisset exitu; vt vita duorum ex vno pendens, atque eadem morum & animorum æqualitate vigens, vno decideret interitu? Vno sane momento duos deperisse dixerim, quia cum tu viscerum meorum pars esses altera, viscera quæ vno mouebantur vitali flatu, quidni moriantur subtracta sibi potiore parte, & vitæ suæ tam miserabiliter dimidiato statu: Inde est, frater, quod me magis superstitem quam te defunctum queror; quoniam post mortem tuam non mihi relinquitur nisi iugis afflictio, dolor continuus, & perpetuus mœror. Hæc dicens & inter manus sororum iterum iterumque recidens super feretrum, deosculabatur illud vberrimis lacrymis fluens; & talia primis adiecit:

O si forte mori detur cum fratre sorori,
      Mortem non timeam, dum simul esse queam.
Affectusque tuos nisi mors mutaret, amares.
Felix morte forem si mors sociaret amorem;
      Vincentique fidem nunc quoque simus idem.
Nam necis illa tuæ dum mœsta recurrit imago,
      Quid nisi continuæ tempora mortis ago?
Viuo quidem, viuo, sed vulnere sub rediuiuo.
      Mors est non vita viuere semper ita.

[Annotatum]

a Quomodo orat pro fratre, quem Martyrem diximus appellari? Nesciuit illa fortassis cædis caussam.

CAP. IV. B. Balduini virtutes, miracula.

[10] [Balduini virtutes.] Sed nemo tam sagacis ingenij, qui querimonias Virginis explicare posset sermone; nemo tam saxei cordis, qui eas audire posset sine doloris compassione. Nec solum soror aut propinqui Virginis hunc virum lamentabantur: sed tota simul ciuitas, & omnis regio, & cuncti vtriusque sexus atque ætatis iniustam viri necem querebantur, recordantes defuncti modestiam, & morum sanctitatem, & quam circa omnes semper exhibuerat cordis pietatem. Non igitur mirum est si occiditur tantus vir a diaboli membris, cum constet hunc Martyrem esse illius qui zelo Pharizæorum pro salute mundi fuit crucifixus. Semper enim ab antiquis temporibus virtutes inuidia persequitur. Igitur non sine caussa Paulus Apostolus prohibet contristari pro morientibus, relinquens tristitiam tantum illis qui spem resurgendi non habent. [I. Thess. 4. 12.] Ex hoc colligitur quia fideliter moritur qui pro Christo victurus occiditur. Securus iam cum Christo vir iste regnat, quia raptus est, ne malitia mutaret mentem eius; placita enim erat Deo anima eius: & in breui spatio consummatus multa compleuit tempora. Ideo in pace factus est in æternum locus eius, & habitatio eius in Sion. Quapropter quos dormire in sepulchris nouimus, in nouissima tuba sub breui momento temporis suscitari a Deo credamus. Scriptum namque est: Iustus qua morte præ occupatus fuerit, in refrigerio erit. [Sap. 4. 7.]

[11] Monstratur autem locus in ecclesia B. Mariæ Virginis, [Eius sepulchrum,] quæ dicitur Profunda, in qua sanctissimum corpus illud sepultum multis annis requieuit: donec inde translatum, a & vna cum ossibus B. Salabergæ matris suæ reconditū est in b superiori ecclesia B. Ioannis Baptistæ. [translatio,] Quas videlicet ecclesias & ante obitum & post multis decorauit virtutibus: quarum quædam exciderunt a memoria, [miracula.] quædam vero, ne Lectori fastidium faciamus, c præterimus ex industria. Porro hæc pauca quæ narrauimus, ad honorem sui nominis & laudem Martyris, Deus exemplum voluit fieri legentium. Sed & quotidie, si postulantium exigat fides, recentibus miraculis locus ille insignitur, quæ dinumerare longum est, sed & pie petentibus optata largitur Dominus Noster Iesus Christus, qui viuit in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Rosvveydus scribit, vna eius ac matris Salabergæ translatas reliquias; cum videantur filij reliquiæ ad maternas allatæ.

b Rosvveydus hanc ecclesiam S. Ioannis vocat de hooftkercke, id est capitalem, siue primariam, ecclesiam. At cathedralis ecclesia Lauduni Deiparæ Virgini sacra est. Est vero S. Ioannis nomine cœnobium ordinis Benedictini: an isthic condita Sanctorum pignora fuerint, necdum comperimus.

c At nos tibi ob hoc, bone scriptor, gratiam non habemus. Maluissemus tradidisses quæcumque certa erant & testata: potuissent Lectores quæ fastidio essent transilire.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Balduin

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Balduin

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.