Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. BENEDICTO BISCOPIO, ABBATE IN ANGLIA.


An Chr. DCCIII.

[Praefatio]

Benedictus Biscopius, Abbas in Anglia (S.)

Ex variis.

[1] Vedra Britanniæ fluuius est Ptolemæo, Bedæ Wirus, Wira aliis, vulgo nunc Anglis VVere, qui Dumelmensem late rigat Episcopatum, Brigantum quondam prouinciæ partem: tandemq; Oceano miscetur ad VViran-muth, [VVirus fluuius.] vt Beda vocat, nunc, teste Cambdeno, Monckswere-mouth, id est, Vedræ ostium quod ad monachos spectauit. Ratio nominis colligitur ex Malmesburiensi lib. 1. de gestis Reg. Anglor. cap.3. Britannia, quæ a quibusdam alter orbis appellatur, quod Oceano interfusa non multis cosmographis comperta est, [Bedæ patria.] habet in remotissima sui plaga locum natiuitatis & educationis Bedæ, Scotiæ propinquum. Plaga olim & suaue halantibus monasteriorum floribus dulcis, & vrbium a Romanis ædificatarum frequentia renidens; nunc vel antiquo Danorum, vel recenti Normannorum populatu lugubris, nihil quod multum animos alliciat prætendit. Ibi est VVira nec egenæ latitudinis, nec segnis gurgitis amnis, [VVirmudense, & Iarravvēse, monasteria.] qui pelago influus naues serena inuectas aura placido ostij excipit gremio. Cuius vtrasque ripas Benedictus quidam ecclesiis insigniuit, & monasteria ibidem construxit, alterum Petri, aterum Pauli nomine, caritatis & regulæ vnione non discrepantia. Vtrasque VViræ ripas ait ecclesiis insignitas, quia in pluribus fortasse vicis ea regione templa ædificauit. Alioquin S. Pauli monasteriū, in Girvvy, siue Iarravv, fere milliaribus quinq; a VVira distat, iuxta Tinam fluuium, de quo inferius in Notis.

[2] S. Benedicti Abbatis, horum parentis cœnobiorum, natalem iam olim annua celebritate, haud diu post eius mortem, [S. Benedicti, eorum fundatoris, festum 12. Ian.] egerunt VVirmudenses monachi, vt ex Bedæ homilia infra citanda liquet. Inscriptum est deinde Romano MArtyrologio nomen pridie Id. Ianu. his verbis: In Anglia S. Benedicti Abbatis & Confessoris. Locum adscribunt Molanus & Galesiuius: VVirimudæ in Anglia S. Benedicti primi Abbatis & Confessoris. At Menardus: Londini in Anglia S. Benedicti Abbatis, cognomento Biscopij. VVion: VVirimudæ in Anglia S. Benedicti primi Abbatis cœnobij SS. Petri & Pauli Londini, qui edoctus Romæ monasticam disciplinam, reuersus in patriam, eamdem multiplicato fœnore propagauit. Fuit quidem Londini S. Petro dicatum cœnobium, quod vulgo VVestmonasterium appellatur, de quo V. Ianuarij in S. Eduardi vita & alibi. At nihil illud ad Benedictum Biscopium. Huius porro meminere præterea hoc die Dorganius, & Martyrologia Germanicum atque Anglicanum. At Trithemius lib. 3. de viris illustribus ord. S. Benedicti cap. 151. scribit eius Festum pridie Nonas Decembris celebrari. [Alibi 4. Decēb.] Quo die in vnico, eoq; non antiquo, MS. Kalendario SS ordinis S. Benedicti isthæc habentur: S. Benedicti Abbatis monasterij S. Petti ad Giruum in Anglia, qui fuit Abbas & Pater Venerabilis Bedæ Presbyteri. S. Pauli fuit Girvvicense cœnobium, vt supra dictum, diceturq; rursum inferius; S. Petri vero VVirmudense. Beda tamen lib. 5 cap. 22. vocat Ceolfridum Abbatem monasterij beatorum Apostolorum Petri & Pauli, quod est ad ostium VVyri amnis, & iuxta amnem Tinam in loco qui vocatur Ingriuum. Sic accipiendum quod in Anglicano Martyrologio dicitur, templum a Benedicto ædificatū, sanctis Apostolis Petro & Paulo fuisse consecratum. Et licet aliquantulum, vt dictum est, distarent duo illa monasteria, haberentq; singulos Præpositos, vni tamen suberant Abbati, vnumq; censebantur monasterium. In perruetusto MS, Hibernico conuentus Dungallensis XVII. Ianu. hæc habentur: [Et 17. Ian.] Benedicti Abb. quæ de hoc accipienda suspicamur.

[3] [Vita a Beda scripta.] Venerabilis Beda post epitomen historiæ gentis Anglorum fatetur, inter cetera scripsisse se, Historiam, inquit, Abbatum monasterij huius, in quo supernæ pietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, & VVerberti, in libellis duobus. Hos libellos necdum vidimus. Extat apud Capgrauium vita S. Ceolfridi, sed non quæ est a Beda scripta. Dabimus hic quæ de Benedicto idem Beda scripsit in homilia, die eius natali habita, tum quædam ex Guilielmo Malmesburiensi li. 4. de gestis Pontific. Anglor. atque ex Floribus Historiarum Matthæi VVestmonasteriensis. Eius præterea meminere Ranulphus Cestrensis lib. 5. cap. 16. Florentius VVigorniensis sæpius, Nicolaus Harpsfeldius seculo 7. cap. 37. Antonius Yepez tom. 2. centur. 3. an. 703. Clemens Renerus de antiquitate Benedictinor. in Anglia, tract. 1. sect. 1. §. 9. Ioannes Capgrauius ex VVestmonasteriensi Baronius tom. 8. Annal. ad an. 703. nu. 4. & 5. Alcuinus Flaccus ep. 49. ad Fratres VVirensis & Gyruensis Ecclesiæ. Sed quod Clemens Renerus a Benedicto & Ceolfrido nomen Alcuini in albo fraternitatis inscriptum ait; refelli potest ex vita eius a coæuo scripta, cum ex ea constet illum an. 804. obiisse, 101. annis a Biscopij morte; puerum institutum esse ab Hechberto Bedæ discipulo. Fit vero in eadem vita, Benedicti mentio.

[4] Aetatem Benedicti sic possumus colligere. Ranulphus loco citato ita scribit: Hoc etiam anno (654. quo cæsus a Penda est Anna Rex Orientalium Anglorum) Benedictus Biscop Abbas & nutritius Bedæ Presbyteri, ministerque Regis Osvvy, domum, cognatos, & patriam, amore Christi linquens, anno ætatis 35. Romam adiuit, & doctior inde rediit. Idem refert VVigorniensis, sed anno 653. aitq; eum tunc annum vigesimum quintum ætatis egisse. [Anno 653. vel 654. it Romam,] Socium itineris primi habuit S. VVilfridum. Ita Malmesbur. lib.3. de Pontif. Post annum datus a Rege (Ercomberto) in comitatum industrij iuuenis Benedicti, qui postea VVirensis Abbas fuit, Romanum iter maturabat. Et Beda lib. 5. cap. 20. de S. VVilfrido loquens, Veniens, inquit, ad Reginam Eanfledam, Osvvij vxorem, cui notus erat, eiusq; consilio & suffragiis præfato fuerat monasterio sociatus, indicauit ei desiderium sibi inesse beatorum Apostolorum limina visitandi: quæ delectata bono adolescentis proposito, misit eum in Cantiam ad Regem Erconbertum, qui erat filius auunculi sui, postulans vt eum honorifice Romam transmitteret. [cum S. VVilfrido post Episcopo Eboracensi.] Quo tempore ibi gradum Archiepiscopatus Honorius vnus ex discipulis beati Papæ Gregorij, vir in rebus Ecclesiasticis sublimiter institutus, seruabat. Vbi cum aliquamdiu demoratus adolescens animi viuacis, diligenter his que inspiciebat, discendis operā daret, superuenit illo alius adolescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens & ipse Romam venire, cuius supra meminimus. Huius ergo comitatui Rex sociauit Wilfridum, atque illum secum Romam perducere iussit. Qui cum Lugdunum peruenissent, Wilfridus a Dalfino ciuitatis Episcopo ibi retetus est, Benedictus cœptum iter gnauiter Romam vsque compleuit. Hæc Beda. VVilfridi, vt Malmesburiensis ait, mora iratus præcessit. At VVilfridus Archiepiscopi fultus cōsilio, & subleuatus marsupio, cœptam viam aggressus, socium breui consecutus est; simulq; Romam peruenerunt. Cum vero S. Honorius (post eorum ex Anglia discessum) vel an. 653. vt vult VVigorniensis, vel 654. vt Ranulphus, 30. Sept. obierit; inde quoque quando id susceptum sit iter statui potest.

[5] Wilfridus Romæ aliquamdiu commoratus, tonsuram Ecclesiasticam Lugduni suscepit dum in patriam rediret: monasterium Ripun ab Alfrido Osvvij Regis filio accepit, vt anno 661. refert VVestmonasteriensis; ac tandem anno 664. Episcopus ordinatus est Compendij in Gallia ab Agilberto Farisiensi Episcopo, vt habet Beda lib. 4. cap. 28. & in epitome. Benedictus videtur annis pluribus Romæ substitisse, ac biennio in monasterio Lirinensi: inde Romam reuersus, [Inde discedit anno 668.] iussus est a Vitaliano Papa Theodorum Archiepiscopum in Angliam deducere anno 668. Vnde corrigas quod in Notis ad Martyrologium scribit Baronius: Vixit Benedictus aliquamdiu Romæ, vsque ad tempora Agathonis Papæ, a quo iussus est reuerti in Angliam cum Ioanne Archicantore ad imbuendum populum illum Romanæ Ecclesiæ disciplinis. Longius a vero recedit Pitseus, scribens, cum primum Romā venit, ab Agathone Papa beneuole susceptum; postea in Lirinensi monasterio tōsuram accepisse Clericalem eodem anno quo Theodorus Cilix creatus est Archiepiscopus Cantuariensis. In Florentio VVigorniensi mendum agnoscas dum bis tertium eius iter Romanum adnotat an. 668. & 671. priore anno sic scribit: Biscopius, qui & Benedictus, tertio (legendum videtur secundo) Romam venit. Quo tēpore erat Romæ monachus Theodorus, [Deducit Theodorū Archiep. in Angliam.] Tharso Ciliciæ natus, seculari & Ecclesiastica philosophia præditus, Græce & Latine sufficienter instructus, probus moribus, annorum 66. ætatis. Hunc die VII. Kal. Aprilium, Dominica, ordinatum Archiepiscopum, Biscopio (quia vir sapiens erat ac strenuus) Papa Vitalianus Britanniam perducendum, simul & Abbatem commendauit Adrianum.

[6] [Fit Abbas Cantuariæ an. 669.] Anno 669. Archiepiscopus Theodorus, inquit idem VVigorniensis, die VI. Kal. Iuniarum, Dominica, Cantiam venit; & Benedicto (qui & Biscopius) monasterium B. Petri Apostoli, Abbatis iure regendū dedit. Alij ab Egberto Rege illud ei donatū monasterium volūt. Anno 671. Venerabilis Abbas Benedictus, qui & Biscopius, ait idem, vbi duobus annis monasterio B. Petri Apostoli, Abbatis iure præesset, [Iterum it Romam 671.] Archipræsulis Theodori licentia, tertio de Britannia Romam profectus est. Cui in monasterij regimen successit Adrianus Abbas (cuius supra meminimus) vir natione Afer, sacris litteris diligenter imbutus, Græcæ pariter & Latinæ linguæ peritissimus.

[7] [Redit 672.] Anno 672. inquit, Roma Benedictus Biscopius rediit, & ingressus Britanniam, patriam gentem solumque in quo natus est petit. Egfridum Transumbranæ gentis Regem adiit, qui confestim terram 70. familiarum, vt cōstrueret monasterium ad ostium VViri fluminis, illi dedit. Anno dein 674. [Construit cœnobium 674.] Biscopius ad ostium VViri fluminis, indict. 2. Non ergo an. 670. id conditum est cœnobium, vt scribit Pitseus.

[8] Anno 676. scribit idem VVigorniensis, Benedictus Biscopius cum Ceolfrido religioso monacho, quarto Romam de Britannia petit: [It denuo Romam.] Ecclesiastica priuilegia ab Agathone Papa, cum licentia, consensu, desiderio, & hortatu Regis Egfridi accepta, quo monasterium suum tutum ac liberum perpetuo redderetur, retulit. Accepit & Ioannem Archicantorem B. Petri Apostoli Britanniam perducendum, vt in monasterio suo cursum canendi per annum edoceret. Verum cum supra ostenderimus, in vita S. Agathonis X. Ianuarij, eum anno 678. exeunte sedere cœpisse, vel biennio fere moratus fuit Romæ Biscopius, vel alia in Gallia & Italia lustrauit ex itinere monasteria, vel potius serius Romam profectus est; & ipse VVigorniensis hunc annum Christi 676. facit Agathonis secundum.

[9] Anno 682. vt idem ait, Reuerendissimus Abbas Benedictus Biscopius Presbyterum Easter vvinū, suum patruelem, sanctitate insignem, de monasterio suo eligens, Abbatem eidem monasterio, regendi iure, præfecit. Egfridus Rex, pro redemptione animæ suæ, etiam aliam 40. familiarum terram Abbati Benedicto donauit. Vbi missis monachis numero 22. [Giruicense monasterium exstruit an. 682.] & præposito Abbate Ceolfrido, sui per omnia adiutore strenuissimo, iussu Regis monasterium B. Paulo Apostolo, in loco qui dicitur Giruum, construxit. De hoc monasterio VVestmonasteriensis ad annum 681 Monasterium apud Iarevve fundatum est. De quo loco Cambdenus: Infra hunc vicum (Gateshead) fere ad ipsum Tinæ ostium, Girvvy, nunc Iarrovv, cernitur, venerabilis Bedæ natale solum, vbi etiam monasteriolum olim floruit, cuius fundatorem & fundationis tempus docet hæc Inscriptio, quæ legitur in pariete ecclesiæ:

DEDICATIO BASILICÆ
S. PAVLI VIII. KL. MAII
ANNO XVI. EGFRIDI REG.
CEOLFRIDI ABB. EIVSDEMQ.
ECCLES. DEO AVCTORE
CONDITORIS ANNO IIII.

Regnare cœpit Egfridus an 670. Kal. Martij, ergo annus regni XVI. fuit Christi DCLXXXV. Inde patet falli Pitseum qui an. 673. conditum Giruicense monasterium scribit.

[10] Tandem an. 703. exceßit e vita Benedictus, anno ætatis 76. secundam Florentij VVigorniensis calculum, [Moritur 703.] aut 86. secundum Ranulphi: non 58. aut 78. vt scribit Pitseus.

[11] Sigebertus de illustr. Eccles. scriptoribus cap. 62. isthæc habet: [An Concordiam regularum scripserit.] Benedictus Abbas scripsit ad monachos librum, quem vocauit Concordiam regularum, multorum, multorum Patrum regulas regulæ S. Benedicti Cassinensis cōferens, vt nulla Patrum regula a Benedicti regula discordet, imo Benedicti regula regulis omnium Patrum concordet. Quæ de S. Benedicto Biscopio intelligunt Trithemius de viris illustribus ord. S. Benedicti lib. 2. cap. 19. Clemens Renerus loco citato, VVion in Notis ad Martyrolog. Ioannes Pitseus, Antonius Posseuinus, Antonius Yepes, aliiq;: & videtur eadem fuisse sententia Sigeberti, dum eum refert inter Ionam Abbatem, & Theodorum Scotorum (forte Anglorum) Archiepiscopum, a Vitaliano missum. Alij, vt Hugo Menardus lib. 2. obseruationum ad 12. Februar. alteri Benedicto Abbati Anianæ in Septimania, ac deinde Indensi, siue S. Cornelij iuxta Aquisgranum in Belgio, qui sub Carolo Magno floruit, illam Regularum Concordiam tribuunt. Id discutiemus cum ipsas edemus regulas, quod paullo ante promisimus cum de S. Cæsaria egimus.

[12] [Alia eius scripta.] Alia porro quædam scripsisse Biscopium tradit Pitseus, Exhortationes ad monachos, lib. 1. De suo priuilegio, lib. 1. De celebratione festorum totius anni, lib. 1. & alia. At librum de celebratione festorum, erit forte qui suspicetur potius Ioannis Romani Archicantoris opus esse, propter ea quæ dicentur inferius.

VITA EX HOMILIA VEN. BEDÆ.

Benedictus Biscopius, Abbas in Anglia (S.)BHL Number: 1101

Avct. Beda.

[1] Omnis, inquit, qui reliquerit domum vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut vxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit. [Matth. 19. 29.] Qui enim terrenis affectibus siue possessionibus pro Christi discipulatu renuntiauerit, quo plus in eius amorem profecerit, eo plures inueniet, qui se interno suscipere affectu, & suis gaudeant sustētare substantiis; eius nimirum possessionibus vitæque consortes, qui se pro Christo pauperem factum in suis domibus agrisque recipere, & maiore prorsus quam vxor, parens, [Centuplū quomodo recipiant a Deo religiosi.] frater, aut filius carnalis deuotione caritatis refouere delectentur. Centuplum namque quod ait, non numerum amantium in Christo, & seruientium pro Christo fidelibus, sed vniuersitatem perfectionemque, qua per caritatem inuicem seruiunt, ostendit. Cuius rei & in nobis ipsis, fratres carissimi, sæpe exemplum sumpsimus, cum alicubi pro rerum necessitate digredientes, cuncta nobis monasteriorum habitacula quasi propria patere cognouimus; cunctos in nostrū obsequium sincerissima deuotione pronos aspeximus.

[2] Et maxime in beatæ memoriæ Patre nostro B. Benedicto, cuius hodie venerandam assumptionis diem debita solemnitate recolimus, totum lectionis huius tenorem videmus perfectissime compleri. Derelictis enim omnibus secutus est Christum, quando spretis eis quæ in a ministerio regali acquisierat vel acquirere valebat, cum esset nobilis natu, [S. Benedictus instituendus Romam abit.] ad beatorum Apostolorum limina peregrinaturus aduolauit: vt quia rudis adhuc in gente Anglorum fides & Ecclesiarum institutio florebat, ibi potius perfectam viuendi formam sumeret, vbi per summos Christi Apostolos totius Ecclesiæ caput eminet eximium. Ibi ergo eruditus in Christo, b illis in partibus attonsus, ibi est monasterialibus imbutus institutis: ibidem totum vitæ suæ c erat exacturus, [Iubetur in Angliam redire.] si non Apostolica Domini Papæ prohiberet auctoritas, qui eum propter ducendum in Britanniam sanctæ recordationis Archiepiscopum d Theodorum in patriam redire præcepit.

[3] Nec longo post tempore etiam Reges seculi cognito virtutum eius studio, locum ei construendi monasterij, [Ædificat, ordinatq; monasterium.] non ab aliqua minorum personarum ablatum, sed de suis propriis donatum dare curabant. Quem ille acceptum mox perfectissime iuxta regularem disciplinam interius exteriusque constituit, non pro suo captu decreta nobis statuens, sed antiquorum e statuta certissima monasteriorum, quæ peregre didicerat, sibi suisque obseruanda proponens.

[4] Nec cuilibet vestrum, Fratres, graue debet videri, si nota loquamur, sed delectabile potius æstimari, quia vera loquimur, quando Patris nostri spiritalia gesta narramus, cui manifesto miraculo Dominus, quod fidelibus suis promisit, adimpleuit, Quia omnis qui reliquerit domum vel fratres aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut vxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet in hoc tempore, & in seculo futuro vitam æternam. Reliquit quippe cognatos, [Recipit centuplū, vbique honoratus.] quando patriam deseruit: accepit vero centuplum, quia non solum a cunctis in hac terra pro virtutum industria merita veneratione habitus est, sed & in Gallia atque Italia, Romæ atque in maris insulis, ab omnibus qui eum nosse potuerunt dilectus: adeo vt ipse Papa Apostolicus ad profectum monasterij huius, quod illum nuper fundasse gaudebat, f Ioannem illi Abbatem atque archicantorē Romanæ Ecclesiæ, sicut caritas vestra bene meminit, in Britanniam Roma deducendum præstaret, per quem idem monasterium morem canendi, ac ministrandi canonicum iuxta ritum sanctæ Romanæ atque Apostolicæ Ecclesiæ perciperet.

[5] Reliquit domos & agros quos habuerat pro Christo, de quo agrum semper virentis paradisi, [Quomodo reliquerit omnia.] & domum non manufactam, sed æternam in cælis accipere sperabat. Reliquit vxorem & filios; non quidem vxorem acceptam, & filios ex carne natos, sed vxorem prorsus accipere, ex qua filios habere posset, castitatis amore contempsit, malens ad illa centum quadraginta quatuor millia electorum pertinere, qui cantant canticum nouum ante sedem Dei & Agni, quod nemo potest dicere nisi illi. [Apoc. 14. & 4.] Hi enim sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, & sequuntur Agnum quocumque abierit. Et accepit centuplum, quando non in his solummodo, [Quomodo centuplum receperit.] sed & in marinis eum partibus plurimi in domos suas recipere viantem, suorum fructibus agrorum reficere desiderabant: quando g patronum perplures illi, quando viri Deo deuoti pro animi constantis excellentia, non minori quam coniugibus aut parentibus propriis dilectionis instantia seruiebant. Accepit centuplum domus & agros, quando hæc in quibus monasteria construeret, adeptus est. Vxorem namque dimittere pro Christo, & in hoc centuplum accipere est: quia animarum centuplum maius esset tunc meritum caritatis, inter continentes propter fructum spiritus, quam inter lasciuientes quondam propter desiderium carnis. Filios, quos carnaliter habere despexit, centuplum accipere meruit spiritales. Centenarius quippe numerus, vt sæpe dictum est, perfectionem figurate significat. Nos namque sumus filij eius, quos in hanc monachicam domū pius prouisor induxit: nos sumus filij eius, si iter virtutum eius imitando tenemus, si non a semita regulari, quam docuit, torpendo deflectimus.

[6] Meminimus namque fratres, qui illum nosse potuimus, didicere crebro auditu, [Semper laborabat.] quos post obitum illius innostræ fraternitatis consortium pietas superna congregauit; quia quamdiu sospes erat corpore, pro gloria sanctæ Dei Ecclesiæ, & maxime pro huius monasterij pace, [Varia Roma defert in bonum monasterij.] honore, & quiete, semper laborare perstabat. Toties mare transiit, numquam, vt est consuetudinis quibusdam, vacuus & inutilis rediit: sed nunc librorū copiam sanctorum, nunc reliquiarum beatorum Martyrum Christi munus venerabile detulit; nunc architectos ecclesiæ fabrificandæ, nunc vitrifactores ad fenestras eius decorandas ac muniendas, nunc cantandi, & in ecclesia per totum annum ministrandi secum magistros adduxit: nunc h epistolam priuilegij a Domino Papa missam, qua nostra libertas ab omni extrinseca incursione vitaretur, apportauit: nunc picturas sanctarum historiarum, quæ non ad ornatum solummodo ecclesiæ, verum etiam ad instructionem intuentium proponerentur, aduexit, videlicet vt qui litterarum lectione non possent, opera Domini & Saluatoris nostri per ipsarum contuitum discerent imaginum.

[7] Qui in his & in huiusmodi rebus ideo tam plura laborare studuit, [Quieti suorum studet.] ne nobis sic laborandi remaneret necessitas. Ideo toties trāsmarina loca adiit, vt nos omnibus scientiæ salutaris dapibus abundantes, intra monasterij claustra quiescere, & cum secura libertate Christo seruire queamus. Qui etiam cum corporis infirmitate corriperetur, premereturque acerbius, semper i inter debitas gratiarum actiones, [Patiens in morbo.] de monasteriotū, quas didicerat docueratque, regulis seruandis, semper de Ecclesiasticis obseruationibus, quas per omnes ciuitates, & maxime Romæ, viderat; semper de locis sanctis, quæ se lustrasse iuuenem meminit, loqui & iterare delectabile habebat. [Moritur.] Sic longis virtutum studiis exercitatus, longo insuper animo semper infirmitatis martyrio excoctus, post centupla gratiæ præsentis munera, ad vitam transiuit æternam.

[8] Vnde necesse est, fratres carissimi, vt tamquam boni filij, [Imitandus religiosis.] & tanto parente digni, exempla ac præcepta illius in omnibus seruare curemus; neque vlla nos a vestigiis tanti ductoris sequendis animæ vel carnis illecebra reuocet: quatenus & ipsi, qui carnales affectus substantiamque reliquimus terrenam, qui vxores ducere, ac filios carnaliter procreare, Angelicæ conuersationis amore, fastidiuimus, augente spiritualium virtutum merito, & in præsenti centuplum accipere de societate Sanctorum, & in seculo venturo vitam possidere mereamur æternam; præstante gratia Redemptoris nostri, qui viuit & regnat cum Patre in vnitate Spiritus sancti Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Ita legendum coniicimus; excusum erat monasterio. At licet ei collatum sit Cantuariense. S. Augustini cœnobium; id tamen hic non potest intelligi, cum multo post acciderit, sed potius obsequium Osvvio Northumbriæ Regi impensum, vt infra ex VVestmonasteriensi dicemus.

b In Lerinensi insula, vt infra dicetur.

c Videtur desiderari, cursum, aut quid simile.

d De eo agemus 19. Septembris, egimus & superius 9. Ian. in vita S. Adriani. Roma discessit 27. Maij 668.

e Videtur præter regulam S. Benedicti, varia statuta tulisse; in aliis obseruata, vel eiusdem vel alterius etiam ordinis, monasteriis.

f Plenius de eodem Ioanne idem Beda lib. 4. cap. 18. Accepit (a beatæ memoriæ Papa Agathone) & præfatum Ioannem Abbatem in Britanniam perducendum, quatenus in monasterio suo cursum canendi annuum, sicut ad S. Petrum Romæ agebatur, [Cantum Romanum ac ritus docet in Anglia Ioannes Abbas.] edoceret: egitque Abbas Ioannes, vt iussionem acceperat Pontificis, & ordinem vid elicet ritumque canendi ac legendi viua voce præfati monasterij cantores edocendo, & ea quæ totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam litteris mandando. Quæ hactenus in eodem monasterio seruata, & a multis iam sunt circumquaque transcripta. Non solum autē idem Ioannes ipsius monasterij Fratres docebat, verum de omnibus pene eiusdem prouinciæ monasteriis ad audiendum eum, qui cantandi erant periti, confluebant. Sed & ipsum, per loca in quibus doceret, multi inuitare curabant. [Idem explorat fidē istius Ecclesiæ.] Ipse autem excepto cantandi vel legendi munere, & aliud in mandatis ab Apostolico Papa acceperat, vt cuius esset fidei Anglorum Ecclesia, diligenter edisceret, Romamque rediens referret. Nam & synodum beati Papæ Martini, centum quinque Episcoporum consensu, non multo ante Romæ celebratam, contra eos maxime qui vnam in Christo operationem & voluntatem prædicabant, secum veniens attulit, atque in præfato religiosissimi Abbatis Benedicti monasterio transcribendam commendauit.

g Videtur hic aliquid desiderari.

h Lib. 4. cap. 8. Petiitque & accepit ab eo (Agathone) munimentum libertatis monasterij quod fecerat, epistolam priuilegij ex auctoritate Apostolica firmatam, &c.

i Ita legendum videtur; non vt vulgo habetur, interim.

DE EODEM EX GVIL. MALMESBVR.

Benedictus Biscopius, Abbas in Anglia (S.)

a Omni reuerentia custodita pace, solum Benedictum ausim propalare, qui Bedæ nutritius & Abba fuit. Hic VViræ amnis vtrasque ripas (qui apud Northumbros non incelebris famæ habetut) monasteriis prætexuit, sub Apostolorum Petri & Pauli nomine, caritatis & regulæ vnione non discrepantibus. Huius industriam b mirabitur, qui leget librum, quem idem Beda composuit, [S. Benedicti industria,] de vita eius & ceterorum Abbatum suorum; industriam, quod copiam librorum aduexerit, quod artifices ædium lapidearum, & vitrearum fenestrarum primus omnium Angliam asciuerit; totum æuum penetransigendo talia, peregrinatus. Quippe studium aduehendi cognatis aliquid insolitum, amor patriæ, & voluptas elegantiæ asperos fallebant labores. Nec enim lapidei tabulatus in Anglia ante Benedictum nisi perraro videbantur, nec perspicuitate vitri penetrata lucem solaris iaciebat radius. Patientiam, quod in possessione c cœnobij S. Augustini apud Cantuariam libenter venienti Adriano cesserit, [patientia.] non reueritus Theodori Archiepiscopi supercilium, sed veneratus magisterium. Fuerat enim illius cœnobij Abbas ab Egberto Rege constitutus, sed, vt dixi, reuerentiæ Theodori cessit: cui præceperat d Vitalianus Papa vt Adrianum iuxta se locaret, speculaturum ne quid in Ecclesia more Græcorum nouaret. Quod, dum per alienas terras cursitat diu absens, [Subrogatur absenti Abbas.] subintroductum a monachis suis VVirensibus se inconsulto Abbatem, æquanimiter, imo magnanimiter tulerit: domumque reuersus parilem illi honorem in consessu, in omni porro potestate communicauerit. Quin & ictus paralysi tam valide, vt nihil artuum ei esset flexibile, tertium constituerit, quod alter (de quo diximus) eadem decoqueretur valetudine non mitius quam ipse. Cumque morbus iam crescens quateret vitalia, [Paralysi laborat.] socio ad se accito solo nutu valedixit. Sed nec ille præstantius valuit redhibere officium, vtpote qui propinquiorem tendebat ad exitum: [Eius reliquiæ trāslatæ.] nam ante Benedictum defunctus est. Huius ergo corpus magno coem ptum pretio e Adelvvoldus Thorneiam aduexit, & obscurioribus Sanctis lucifluum iubar inuexit.

[Annotata]

a Agit de Sanctis, quorum corpora in Thorneyensis cœnobij (haud procul ab vrbe Eliensi in Cantabrigiensi Comitatu siti) ecclesia asseruabantur.

b Videtur desiderari, & patientiam; quod habetur lib. 1. de gestis Reg. Angl. cap. 3. vbi eadem omnino & iisdem verbis refert Malmesburiensis.

c De eo monasterio egimus 6. Ianu. ad vitam S. Petri Abbatis eiusdem monasterij num. 7. Pitseus scribit Benedictum videri huius monasterij Abbatem electum absentem. Discesserat ex Anglia viuente adhuc Erconberto Rege Egberti patre, qui an. 664. obiit. At cum prius in Angliam appulissent Theodorus & Benedictus, quā Adrianus, ab Ebroino in Gallia tantisper retentus; tum Benedicto illud datum ab Egberto aut Theodoro, vt supra dictum est.

d De S. Vitaliano agemus 27. Ianuarij.

e Episcopus VVintoniensis, de quo I. Augusti. Obiit anno 984. cum sedisset annis 21. Vnde coniici potest quo tempore facta sit hæc S. Benedicti, aliorumq; Sanctorum, ad Thorneiense cœnobium translatio.

DE EODEM, EX MATTH. VVESTMONAST.

Benedictus Biscopius, Abbas in Anglia (S.)

Ex variis.

[1] Anno gratiæ 703. S. Benedictus Abbas Anglicus, post vitam laudabilem, glorioso fine in Domino quieuit. [S. Benedictus iuuenis militat.] Hic vir Dei de stirpe nobili gentis Anglorum progenitus est, & in adolescentia militiæ rudimentis addictus. Denique cum esset minister Osvvij Regis, & possessionem non modicam, ipso donante, percepisset, caduca mundi omnia pro Christo spernēs, Romam adiit, [It Romā.] vt ibidem Ecclesiastica informatus disciplina militiam assumeret spiritualem, qua sibi prodesset & aliis, vtilisque minister in Dominicæ posset cultura vineæ reperiri.

[2] Inde vero rediens, apud Lirinensem insulam se monachorum cœtui coniunxit, [Degit in Lirino.] tonsuram accepit: vbi per biennium regulariter institutus, ad limina sanctorū Apostolorum Petri & Pauli iterum repedauit. [Redit in Angliam.] Quo tempore cum Papa Vitalianus Theodorum Cantuariæ Archiepiscopum in Britanniam a destinauit, ipse simul adueniens multas secum reliquias Sanctorum reportauit.

[3] [Duo monasteria construit.] Qui postea Regi Northanhumbrorum Egfrido coniunctus; confestim Rex ei terram 60. familiarum, ad construendum Apostolorum Principi Petro monasterium, contulit, ad ostium VViræ fluminis, anno gratiæ 674. Indictione secunda. Sed & aliud monasterium ad honorem Doctoris gentium Pauli in Girvvi non longe ab altero fabricauit, & a Rege præfato prædiis b 60. familiarum acceptis, multipliciter illud ditare curauit. Hæc autem monasteria religiosis implens monachis, Ceolfridum in vno, c Easter vvinum in altero, Præpositos ordinauit. Hoc ideo fecit, vt tam in eius absentia, quam in præsentia regularis semper custodia seruaretur.

[4] Huic denique famulo Dei Benedicto Beda venerabilis, & Doctor Anglorum, d traditur nutriendus, sub quo etiam ad ordinem e Sacerdotis legitur fuisse promotus. Quinquies Romam petisse asseritur, [Bedam admititt. Quinquies it Romam.] qui semper rediens diuinorum locupletatus commodorū, subiectos instituere opere pariter & exemplo curauit. Tandem post vitam laudabilem victor vitiorum Benedictus, confessor Christi piissimus, carnis infirmitate victus, pridie Idus Ianuarij spiritum reddidit Creatori. [Moritur.] Successit ei in onere & honore vir sanctus & eiusdē discipulus Ceolfridus, sub quo Beda Christi famulus, ad vniuersalis vtilitatem Ecclesiæ, de Scripturis sanctis laborem inchoatum laudabiliter adimpleuit.

[Annotata]

a Anno 668. vt supra diximus.

b VVigorniensis, vt ante diximus, 40.

c Capgrau. Eastvvinum.

d VVigorn. an. 681. Bonæ indolis puer Beda cum esset septem annorum, suorum cura propinquorum, reuerendissimo Abbati Biscopio datus est educandus.

e Ipse Beda testatur se anno vitæ suæ 30. qui videtur fuisse 704. aut forte 703. gradum presbyteratus; iubente Ceolfrido Abbate, suscepisse.





DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren/Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Benedikt Biscop Baducing

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Benedikt Biscop Baducing

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum



        Für Ihren Datenschutz: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 19.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.