Ökumenisches Heiligenlexikon

VITA B. BERNONIS PRIMI ABBATIS CLVNIACENSIS.


Anno CMXXVIII

[Commentarius]

Berno, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

Ex variis.

§. I. B. Bernonis
genus, institutio monastica, præfectura Balmensis.

[1] Qvo genere, quibusue parentibus B. Berno sit ortus, haudquaquam exploratum est. Guilielmus Paradinus de antiquo statu Burgundiæ cap. 12. Brunonem appellat, & filium Chilperici Regis, qui in præcipitiis Iuræ montis auiisque rupibus toto orbe celeberrimum cœnobium inchoauit absoluitque in honorem Ouantij & Lupicini. [Paradini de B. Bernonis patre opinio refutata.] Immane quanta hæc rerum temporumq; confusio. Cœnobium hoc construxerunt SS. Romanus & Lupicinus, quibus succeßit S. Eugendus, vulgo S. Ouant, & Paradino Ouantius. Huius vitam dedimus 1. Ianuarij, illorum daturi XXVIII. Februarij. His Chilpericus Rex necessaria monachis sustentandis alimenta de fisco præberi iußit. Sedem is habuit Ianubæ, quæ posteris Geneua dicta est, Rex ipse Burgundionum circiter annum Chr. 460. vt pluribus alibi ostendemus. Francorum Regem alij hunc Chilpericum dixerunt, & seculo integro iuniorem. Ita sentit Baronius tomo 7. Annal. Eccles. anno 579. num. 30. & in Notis ad XXVIII. Februarij, vbi eum circiter annum Domini 565. asserit regnasse. A neutro horum potuisse S. Bernonem seculo nono progigni, nemo non videt.

[2] Guilielmus Gollutus lib. 4. rerum Burgundicarum cap. 16. & alibi S. Bernonem natum scribit matre Iua Burgundiæ Comitissa, [Item Golluti de matre.] quæ plurimum in dotando cœnobio Cluniacensi VVillelmum Aquitaniæ Ducem iuuerit. Hæc Iua eadem est quæ aliis Eua, Aua, Auia, Auana, Anna, Alba, & Albana dicitur, vxor VVarini, siue Guerini, Comitis Matisconensis, & Cabilonensis, vt auctor est Andreas du Chesne in Bibliotheca Cluniacensi, Notationibus ad testamentum VVillelmi, & l. 1. Vergiacorum par. 2. c. 1. vbi hos coniuges illustris Vergiacæ familiæ primos progenitores statuit. Autbertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis hoc XIII. Ianuarij Auam dicit Guilielmi Ducis coniugem. Verum Ingelberga ei coniux fuit, vt ipse testatur in suo Testamento VVillelmus. Auam hanc, seu Iuam, aut Auanam coniicit du Chesne, VVillelmi auiam maternam fuisse, quæ præter Theodoricum Comitem Matisconensem genuerit Ermengardem, dein nuptam Bernardo Comiti Bituricensi & Aruernensi, ac Marchioni Niuernensi, quem VVillelmi patrem scribit lib. 1. vitæ S. Geraldi Comitis Aureliacensis S. Odo, ipsi VVillelmo admodum carus, vt testis est Ioannes Italus Odonis discipulus in eius vita. [Baronij de auia.] Baronius tomo 10. Annal. Eccles. an 912. num. 18. ait Bernonem fundasse ex bonis auiæ suæ Comitisse Cluniacense cœnobium, & Sigebertum citat: perperam; quod Sigeberti Chronico ad annum Ch. 895. adscripserit interpolator quispiam, ex dono Auæ Comitissæ constructum Cluniacum. An forte simili occasione lapsus Gollutus, Iuam hanc, seu Auam, Bernonis matrem dixit?

[3] [Bernonis genus,] Alij denique parentum nomina non exprimunt, tamen genere illustres fuisse asserunt. Nam ex quadam Comitum clarissima familia natus dicitur in Chronico Chronicorum an. Ch. 1493. excuso, & in supplemento Iac. Philippi Bergomatis. Ex Comite monachus Baronio supra, & Boucheto par. 3. Annal. Aquitaniæ cap. 1. qui Brenonem & Brunonem vocat. Ex Comite Abbas Chronico Sigeberti supra, Chronico Lemouicensi ad an. Ch. 890. Vincentio lib. 26. cap. 53. S. Antonino par. 2. tit. 15. cap. 16. Tritthemio in Chronico Hirsaugiensi ad an. 892. & aliis. Bouchetus ex Belgica vult oriundum, [patria,] alij patria Burgundum, aut in Burgundia claruisse. E Comitibus Burgundiæ Abbatem nuncupant Franciscus de Riuo in Chronico Cluniacensi, Arnoldus VVion in Notationibus ad XIII. Ianuarij, Miræus, & alij. VVernerus Rollevinck in fasciculo temporum VVillelmum Comitem Burgundie, & Bernonem Ducem Aquitaniæ scripsit; præpostere. Hæc de Bernonis genere & patria, cetera deinceps certiora.

[4] Fidißimus Bernoni vitæ monasticæ in S. Martini cœnobio socius S. Hugo fuit, cuius vitam 20. Aprilis dabimus. Id porro cœnobium Augustoduni a Brunechilde Regina, Sigeberti Francorum in Austrasia Regis vxore, de consilio S. Siagrij Episcopi Æduensis fundatum scribit Aimoinus lib. 4. de gestis Franc. cap. 1. Verum incursione Normannorum euersum, a Badillone Comite, annuente Carolo Caluo, est restauratum, ipseq; isthic Badillo cum nepote Badillone deinde monachus fuit. Ne tamen a solis tironibus inhabiretur, monasterium S. Sauini viros numero decem & octo, eosq; monachorum religiosißimos e Diœcesi Pictauensi submisit. Inter hos præ ceteris vitæ sanctitate eximij, nominantur S. Hugo, Oddo mitißimus, & humillimus Ioannes. Abbas constitutus Arnulphus, [religiosa vita Augustoduni,] sub quo fama bonorum operum loci ipsius in longinquum propagante, multi relinquentes mundi huius vanitates & pompas, iter mandatorum vitæ perpetuæ arripientes ibidem conuertebantur. Hæc pluribus in vita S. Hugonis. Aderat isthic quoque iam tum monachus Berno; sed qua occasione a Deo vocatus non exprimitur. Tam inflammato certe studio in virtutem incumbebat, ea religiosæ prudentiæ opinione, vt dignus iudicaretur qui alijs, & quidem solutiorem agentibus vitam, monachis præesset. Tunc igitur, inquit Auctor, per diuersa terrarum, procul & in vicinis cœnobiis, humiliter exposcentes, rogabant sibi dari ad regimen suorum, correctionemque morum, de personis monachorum eiusdem monasterij: quod vtique nouerant cunctis excellere in religionis sanctitate. Balmense igitur cœnobium erat tunc temporis omni regulari districtione destitutum; ad cuius regimen inuitati, communi consilio delegerunt prætaxati Christi tirones vnum, ex sui vigoris regularis tenore acerrimum, ac sanctitate præditum, nomine Bernonem, qui, vt rerum exitus perdocuit, diuinitus electus extitit. Qui Abbas constitutus in præfati cœnobij regimine, [Balmensis præfectura.] semper quæ Dei sunt præ oculis habens, magis animarum lucris quam rebus transitoriis insistens, multiplicem in breui ouilis Christi coadunauit gregem. Cui etiam more solito vt in ceteris Domnus Hugo per omnia fidissimus adiutor extitit, qui creditum sibi talentum a Domino, vt epibata sagacissimus, amplificare studebat. Hæc ille. Balma iam ante inter locupletiora monasteria censebatur, vt in B. Euticij vita diximus.

§. II. Restituta Balmæ disciplina.

[5] Ea Balmense cœnobium caritate & industria complexus est Berno, tantum ei ornatus splendorisq; addidit, vt etiam haud multis ab obitu eius annis, illius Fundator sit habitus. Nam Ioannes Italus lib. 1. vitæ S. Odonis, de Balma ita scribit: [S. Odonem in illud cœnobium suscipit.] Placuit Adhegrino, socio S. Odonis, Romam pergere. Arrepto tandem eundi itinere deuenit in finibus Burgundiæ, peruenitque in quamdam vallem, quæ Balma dicebatur ex nomine. In ea namque erat monasterium nuper a Bernone Abbate constructum: diuertitque illuc & ab eo officiosissime secundum regulam S. Benedicti, intra domum hospitum est susceptus: ibique more hospitis aliquo tempore commorari voluit, non tamen vt aliquo eorum indigeret, sed vt mores habitantium locique consuetudines posset cognoscere. Fuerunt autem institutores eiusdem loci imitatores cuiusdam Patris Heuticij.

[6] Balmæ fundatorem fuisse B. Euticium, subq; eo Bernonem monachicum institutum arripuisse scribunt recentiores, de Riuo, [Quomodo S. Euticij imitator.] VVion, & alij supra citati, his solum nixi Ioannis Itali verbis iam relatis. Fortaßis de consilio S. Euticij, si non ita pridem obierat, aut vitam monasticam Augustoduni auspicatus est Berno, aut Balma illuc, sanctiori disciplina excitus, migrauit; postmodum vel ideo Balmensibus Abbas datus. Abunde tamen eius imitator factus dicetur, si quas ille ex diuersis sanctorum Patrum regulis & institutionibus vno volumine collegerat consuetudines, eas ipse Balmensibus præscribens, ad pristinum illos excitarit studium virtutis.

[7] Quas dum id molitur perruperit difficultates, idem Ioannes, S. Odonis patientiam expositurus, his verbis describit: Erant, inquit, in eodem cœnobio Balmensi quidam Fratres, quorum vitam moresque reperietis in sequenti narratione. Ij audientes, [Quidam ei detrahunt; & Odonē tentant.] quod domnus Odo conuersationis gratia illuc aduenisset, fingunt se interrogare. Itaque cum ab eo de hoc quod sciscitabantur, responsum accepissent, aiunt dicentes: Omnes nos quærimus hanc cōgregationem fugere, vt possimus animas nostras saluas facere, & tu e contra tuam hic velis perdere? Quibus cum respondisset, quare hoc dicerent; rursum adiiciunt: Nostis consuetudinem Bernonis Abbatis? At ille: Nusquam, inquit. Et illi: Heu, heu! si sciretis quam dure scit ille monachum tractare! Correptionem vero suam sequuntur verbera, & rursus quos verberat, compedibus ligat, domat carcere, compedibus affligit, ieiuniis atterit. Et hæc omnia perpessus, nec sic suam potest miser impetrare gratiam. Hæc audiens domnus Odo, pedetentim titubare de ingressu cœpit. Quem prædictus intuens Adhegrinus, mox prosiliens inquit in medium: Odo Pater noli trepidare, ista verba non sunt fantis, sed administrantis; animaduerte, & quia per eorum ora diabolus loquitur inde. Mox illi confusi, retrorsum redeunt. Pater namque Odo cum Adhegrino collega suo ad suauissimum Christi iugum colla submittunt.

[8] Domnus vero Adhegrinus, vt ibidem dicitur, in vnam se coarctauit cellulam, & permittente Bernone Abbate per triennium mansit in ea: nam P. Odoni, qui erat vir scholasticus, laboriosum scholæ imposuerunt magisterium. Quo in officio consuetudines monasterij, quas in vita S. Euticij dedimus, visus a nonnullis non obseruasse, in Capitulo vehementer increpatur. [Odonis patientiam probat.] Imo Abbas suus Berno volens probare adhuc patientiam eius, fingit se irasci, & protulit sententiam excommunicatione connexam, vt illa die ei vltra veniam non peteret. Ille autem abiens, prouolutus Fratrum pedibus rogat vt eant & vice sua eidem Abbati veniam petant. Quod & factum est. Tandem admirans Berno Abbas tantam in iuuene constantiæ patientiam, mox eum conuocat, & more Regulæ ipsam commotionem benedictione sanat, atque posthinc carior factus est illi; maxime post hoc miraculum, quod S. Odo de se quasi de alio solebat narrare.

[9] Erat quidam, inquiebat, in eadem congregatione sub S. Bernone Frater tali vsus consuetudine: [Odonis obedientia; atque erga Bernonem reuerētia, miraculo illustrata.] nam cum sederet ad mensam totam mentem suam lectione præoccupabat. Die quadam contigit, vt collectis ex more micis, priusquam eas sumeret, præfatus Abbas lectioni finem imponeret. Sed ille quid ageret prorsus ignorabat: nam eas post finitam lectionem non audebat comedere, nec dimittere, ne casu perirent. Clauso vero pugillo dignum esse censuit, cum post Versum ab ecclesia essent regressi, reseruandas fore Patri monasterij. Factumque est vt ab oratorio sunt regressi, mox se pedibus prostrauit Patris. Qui cum interrogaretur, cur veniam peteret, & ille quod factum fuerat, patula manu vellet ostendere, omnes prædictæ micæ in margaritarum speciem sunt conuersæ. Glorificantes igitur Dominum, mirabiliter stupefacti sunt. Deinde præcepto Patris in quoddam ornamentum ipsius Ecclesiæ intentæ sunt.

[10] Accepta deinde a S. Bernone licentia parentes inuisit: in reditu adducit Virginem, quæ ad nuptias inuita erat cogenda. Cum Berno ea, quæ de Virgine gesserat, audisset, [Vtriusque zelus animarum.] turbato aspectu, cur sine licentia hæc agere præsumpsisset, grauiter eum cœpit increpare. Mox ille in terram proruit, eiusque pedibus prouolutus veniam precabatur. Post hæc Patris iussu a terra eleuatus, post reiterata interrogatione respondit, dicens: Domine Pater, ex quo me miserum suscipere es dignatus, in quantum considerare valui, numquam tibi aliud curæ fuit, nisi de animabus lucrandis. Nam ceteri Abbates hoc student, qualiter rebus possint abundare, & hominibus placere. Tu vero pietate misericordiaque fretus soli Deo placere satagis, propter lucrum animarū. Qua de re imitator tuus desideraui esse, idcirco hanc Virginem volui lucrari ad laudem tui nominis. Quamuis enim me etiam tarde vincerēt ipsius lacrymæ, non sum tamen oblitus tuam increpationem, quam certissime sciebam me non posse euadere. Sed malui potius pij Patris flagello cædi, quam reus pro eius anima inueniri. Vt vtinam omnes mulieres in hac prouincia commorantes, quæ carnali vinculo retinentur, potuissem lucrifacere, & tu me per singulas debuisses piissimo tuo more flagellare. His & similibus verbis Patris commotionem deliniuit, sed tamen talem obedientiam ei protinus iniunxit: Vade, & quemadmodum scisti eam de seculo eruere, ita scias quotidie alere ac sanctis monitis instruere, donec intra paucos dies etiam ne pœniteat aliquando, & reuertatur suadente diabolo ad seculum. Cœpitque posthæc Pater Odo per singulos dies cibum ei portare, & Patrum præcedentium exemplis eam instruere, donec intra paucos dies eam ad quoddam monasterium duceret, ac sacris Virginibus sociaret, vbi sancte narratur obiisse.

§. III. Cluniaci laus, situs, origo.

[11] Avctor vitæ S. Hugonis Æduensis, Hoc denique, ait, cœnobio, Balmensi, domi forisque diuersis bonorum copiis referto, plurima ad ipsius exemplum per eosdem viros, S. Bernonem, & S. Hugonem, aut nouiter fundata, seu in melius reformata claruere monasteria. Tum Cluniaci origines describit. [Cluniaci præconia,] Cuius cœnobij, atque ex eo in varias orbis plagas propagatæ Cluniacensis congregationis mirificas e variis Pontificum diplomatis, ac Sanctorum scriptis, laudes congerit Cl. Robertus; vt quod a mari ad mare vberes fructus honestatis produxisse asseratur: quod Paradisus appelletur, quatuor fluentis Euangeliorum irriguus, & spiritualis campus, in quo cælum & terra congreditur: quod comparetur fonti aquæ viuæ, qui veræ religionis pietate ad se venientes, & inibi Deo seruientes, plenissime abluit: quod dicatur speculum religionis monasticæ; Forma multis prouinciis religionis; Commune pietatis asylum; Nobilius regni Francici membrum; Curia, in qua Deo sacra resultant præconia; Lauacrum animarum; Hortus Dei; Ordo in quo Deus posuit mysterium reconciliationis, & negotium salutis; Vrbs fortitudinis, de qua egrediuntur millia per Episcopatus, per Abbatias, per regna & Principum coronas. Quod inde quatuor prodierint Pontifices Maximi, & pene innumeri Antistites; quod denique amplius bis mille cœnobiis caput extiterit. Consule ipsum Robertum, ac VVionem in Ligno vitæ.

[12] Situm esse hoc monasterium scribit Glaber lib. 3. cap. 5. in pago Matisconensi super Graunam fluuium, aliis Gronam; [situs,] qui inde, teste Papyrio Massono, versus Septentrionem fluere perseuerans, quarta parte leucæ a Cabillino influit in Ararim. Fuit vero ea monasterij atque ecclesiæ eius amplitudo, [magnitudo,] vt ex MS. quodam Chronico tradat idem Robertus, isthic hospitio exceptum Innocentium Papam cum 12. Cardinalibus, 2. Patriarchis, Archiepiscopis tribus, 15. Episcopis, cum adessent simul Constantinopolitanus Imperator, Rex Franciæ cum matre, sorore, & fratre Comite Artesiæ, filius Regis Castellæ, & filius Regis Aragoniæ, Dux Burgundiæ, Comites sex, & multi alij Principes & Barones, cum infinita militum multitudine: nec tamen monachos vmquam caruisse dormitorio, refectorio, monasterio, Capitulo, Infirmario, cellerario, coquina. Degere in eo monachi circiter ducenti sexaginta consueuerunt, vt ex bibliotheca Cluniac. liquet. Certe in choro templi sedilia monachorum visuntur ducenta viginti. Templi regificum ornatum describit Paradinus. [sancti Abbates.] Nos, his omißis, præcipuum illud decus spectamus, tot conspicuos sanctimonia Antistites ac monachos, quorum pridem & populi Christiani pietate & Romanæ Ecclesiæ auctoritate consecrata memoria est. Saussaius circiter quadraginta Martyrologio Gallicano inseruit. Nos Kalend. Ianuariis celebrauimus S. Odilonem sextum Abbatem, hoc XIII. B. Bernonem omnium parentem colimus, alios suo quemque die producturi.

[13] Iacobus Seuertius lib. de Episcopis Matisconensibus obseruat ex Bugnonio, Leduardum XIII. Matisconensem Episcopum a Carolo Magno (cuius Archicancellarium ex ipsis regiis litteris vocat) Cluniacum, [Cuius antea possessio fuerit.] siue fundum, in quo postea conditum est cœnobium, velut in augmentum dotis Ecclesiæ Cathedralis S. Vincentij accepisse. Leduardo an. Ch. 793. defuncto, successores eam posseßionē tenuisse vsque ad Hildebaldum XVIII. eiusdem Sedis Pontificem. Hic villam Cluniacum, aliis quibusdam posseßionibus & bonis in pago Niuernensi atque Aruernico sitis permutans, VVarino Matisconensi Comiti & Auanæ eius coniugi transscripsit. Ludouicus Pius Imperator anno Imperij sui XII. permutationem suo diplomate confirmauit, quod integrum refert du Chesne. Mortuo deinde VVarino, Auana quidquid in Cluniaco poßidebat VVillelmo Aquitanorum Duci testamentario iure conceßit, vt mox in huius testamento dicetur. Hinc fortaßis Bugnonius, Paradinus, Saniulianus, Seuertius aliiq; monasterium Cluniacense a VVarino ante constructum, a VVillelmo fuisse reparatum existimarunt.

§. IV. Diploma VVillelmi
Ducis de construendo Cluniaco
.

[14] Svperest etiamnum VVillelmi Ducis diploma, (testamentum vocat, vt ea paßim ætate) de cœnobio Cluniacensi construendo, conscriptum anno Caroli Simplicis 11. Christi 910. Indictione 13. Aliquam eius partem ex bibliotheca Cluniacensi, in qua integrum legitur, hic damus:
Omnibus in vnitate fidei viuentibus, Christique misericordiam postulātibus, qui sibi successuri sunt, & vsque ad seculi consummationem victuri, notum sit, quod ob amorē Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, res iuris mei sanctis Apostolis, Petro videlicet & Paulo, de propria trado * dominatione, Cluniacum scilicet, quæ sita est super fluuium qui Grauna vocatur, cum cortile & manso indominicato, [VVillelmus quæ donarit,] & capella quæ est in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ & S. Petri Apostolorum Principis, cum omnibus rebus ad ipsam villam pertinentibus: villis siquidem, capellis, mancipiis vtriusque sexus, vineis, campis, pratis, siluis, aquis, aquarumque decursibus, farinariis exitibus & regressibus, cultum & incultum cum omni integritate. Quæ etiam res sunt sitæ in Comitatu Matisconense vel circa, suis vnaquaque terminis conclusæ.

[15] [in quem finem.] Dono autem hæc omnia iam dictis Apostolis ego VVillelmus & vxor mea Ingelberga, primum pro amore Dei, deinde pro anima senioris mei Odonis Regis, progenitoris ac genitricis meæ, pro me & vxore mea, salute scilicet animarum nostrarum & corporum: pro Auanæ nihilominus, quæ mihi easdem res testamentario iure concessit, pro animabus quoque fratrum ac sororum nostrarum, nepotumque atque omnium vtriusque sexus propinquorum, pro fidelibus nostris qui nostro seruitio adhærent, pro statu etiam ac integritate Catholicæ religionis. Postremo vero sicut omnes Christiani vnius compage caritatis ac fidei tenemur, ita pro cūctis præteritorū scilicet, præsentium, siue futurorū temporum Orthodoxis, hæc donatio fiat. Eo siquidem dono tenore, vt in Cluniaco in honore sanctorum Apostolorum Petri & Pauli monasterium regulare construatur, ibique monachi iuxta regulam B. Benedicti viuentes congregentur, qui ipsas res perenni tempore possideant, teneant, habeant, atque ordinent. Ita dumtaxat, vt ibi venerabile orationis domiciliū votis ac supplicationibus fideliter frequentetur, * cōuersioque cælestis omni desiderio, & ardore intimo perquiratur & expetatur: sedulæ quoque orationes, postulationes, atque obsecrationes Domino dirigantur, tam pro me, quam pro omnibus, sicut eorum memoria superius digesta est.

[16] Præcipimus siquidem, vt maxime illis sit hæc nostra donatio ad perpetuum refugium, [Quia præcipue admittendi.] qui pauperes de seculo egressi, nihil secum preter bonam voluntatem attulerint, vt nostrū supplementum fiat abundantia illorum. Sint ipsi monachi cum omnibus præscriptis rebus sub potestate & dominatione Bernonis Abbatis, qui quamdiu vixerit secundum suum scire & posse eis regulariter præsideat. [Abbatis libera electio.] Post decessum vero eius habeant iidem monachi potestatem & licentiam quemcumque sui ordinis, secundum placitum Dei, atque regulam S. Benedicti * promultam eligere maluerint Abbatem atque Rectorem; ita vt nec nostra, nec alicuius potestatis cōtradictione contra religiosam dumtaxat electionem impediantur. Per quinquennium autem Romæ ad limina Apostolorum ad luminaria ipsorum * concinnanda decem solidos præfati monachi persoluant, habeantque tuitionem ipsorum Apostolorum atque Romanum Pontificem defensorem, & ipsi monachi corde & animo pleno prelibatum locum pro posse & nosse suo ædificent. Volumus etiam vt nostris, successorumque nostrorum temporibus, prout opportunitas atque possibilitas eiusdem locise dederit, [Opera misericordiæ.] quotidie opera misericordiæ pauperibus indigentibus, aduenis, peregrinantibus, summa intentione exhibeantur. &c. ….

[17] Actum Bituricæ ciuitatis publice. VVillelmus Ego hanc auctoritatem fieri & firmari rogaui, ac manu propria roboraui. [Subscriptiones.] Sigillum Ingelbergæ vxoris eius. Sigillum Madalberti peccatoris Bituricensis Archiepiscopi. Signum Adalardi Episcopi Claromontani, aliorumq; triginta nouem illustrium virorum. Clausula demum hæc additur: Anno vndecimo regnante Carolo Rege, Indictione XIII. Ego Oddo Leuita ad vicem Cancellarij scripsi & subscripsi.

[18] [Papæ commissum id monasterium.] Ordericus Vitalis lib. 11. historiæ sui temporis de VVilielmo hæc scribit, quæ & du Chesne in Bibliotheca Cluniacensi ex eo recitat: Ratum est, & chartis insertum legentibus liquido patescit, quod G. Aquitanicus Cluniacense cœnobium in allodio suo construxit, & illud Romam pergens, Romano Pontifici deuotissime commisit. Nec id frustra fieri voluit: nam ipse tunc XII. aureos Papæ obtulit, & exinde totidem singulis annis dari decreuit. &c.

[Annotata]

* forte donatione.

* conuersatioque.

* promulgatam.

* continuanda.

§ V. Cluniacense cœnobium construitur.

[19] Avctor vitæ S. Hugonis Æduensis ita Cluniacum constructum commemorat: Erat igitur, inquit, tunc temporis Guillelmus Aruernorum Dux & Aquitanorum primorum Celticæ prouinciæ liberalissimus: [Bernonis hospitalitas.] cuius familiares milites sæpius ipsum Balmensem frequentabant locum, qui a præfato Abbate; nec non & a Fratribus eiusdem loci affectuose excipiebantur. At ipsi reuertentes ad Dominum suum, quidquid boni vel honestatis ibidem conspexerant, oppido diligenter illi referebant. At ille, vt erat vir omni bonitate cōspicuus, cœpit mente tractare, si quo modo valeret reperire locum huiusmodi religionis vsibus congruum. Qui protinus mittens ad virum Dei Bernonem, mandauit illi vt ad se quantocyus deueniret. Ipse vero illico occurrens ei deuenit ad eum in locum reuera a Deo bonorū omnium largitore prælectum, atque æternæ saluti prædestinatum, cognomento Cluniacum: ad quem cum venisset, habens secum clarissimum Hugonem, cuius consultu vniuersa agebat.

[20] [Occasio struendi Cluniaci.] Statim vero iam dictus Princeps dum suscepisset eos summo cum amore, patefecit eis suæ mentis desiderium, de constructione videlicet cœnobij, quod optabat explere si diuinitas annueret illi. Qui dum circumquaque loca circumstantia perspicaciter intuiti fuissent nullum ad huiusmodi congruentiam tam habilem repererunt locum, sicut Cluniacum. Sed cum diceret isdem Dux propter infestationem canum venatoriæ industriæ, quæ ibidem semper morabatur, fieri non posse; fertur Abbas facete ac iucunde, vt erat vir prudentissimus, tale eidem Duci dedisse responsum: Tolle, inquiens, canes exinde, & immitte monachos. Tu enim ipse bene nosti quod præmium restet tibi canum a Domino, vel quæ merces monachorum. At ipse cum summa exultatione gaudens, suscepit verba viri Dei, & ait: Saniore, Pater, prudenter es vsus consilio, & sine fictionis fuco: nunc quoque fiat cooperante Christo, vt tua hortatur benignitas.

[21] Denique protinus cœptum opus est, atque in breui perfectum, & tunc in honore Principis Apostolorum Petri consecratum. Perparua tamen primitus Fratrum conciola in eodem est constituta loco, quoniam isdem Princeps dominium in promptu non habebat, [Tenuia initia.] quod daret. Sed quam ingens copiosaque seges ex illo paucissimo semine procedens excreuit, soli Deo notum constat, non cuipiam mortalium hominum: optimam tamen loci famam inclyte norunt.
Belgicus, & Celtes, Aquitanus, VVester, & Auster. Hæc auctor æqualis S.Odilonis Abbatis, cui Glaber quoque coæuus subscribit lib. 3. hist. Franc. cap. 5. Ad vltimum quoque, inquit, prædicta videlicet institutio (ordinis S. Benedicti) iam pene defessa, auctore Deo, elegit sibi sapientiæ sedem, vires collectura ac fructificatura germine multiplici, in monasterio scilicet cognomento Cluniaco, [Vnde nomen.] quod etiam ex situ eiusdem loci adcliuo, atque humili tale sortitum est nomen: vel etiam, quod aptius illi congruit, a cluendo dictum; quoniam cluere, crescere dicimus: insigne quippe incrementum diuersorum donorum a sui principio in dies locus idem obtinuit. Construxit igitur prædictum cœnobium primitus Pater monachorum * Balinensis monasterij Berno vocatus, iubente VVillermo piissimo Aquitanorum Duce, in pago Matisconense, super Graonam fluuiolum. Quod etiam cœnobium in primo non amplius, quam quindecim terræ colonias, dicitur in dotem accepisse, Fratres tamen duodecim numero inibi memorantur conuenisse. Ex quorum veluti optimo semine multiplicata stirpe Domini exercituum innumerabilis magnam cognoscitur replesse. Qui quoniam his, quæ Dei sunt, [Incrementa,] videlicet iustitiæ, & pietatis operibus incessanter adhæserunt, idcirco bonis omnibus repleri meruerunt, insuperque futuris mirabile reliquerunt exemplum. Nam post præfatum Bernonem suscepit regiminis curam sapientissimus Abbas Odo.

[22] Ipse etiam Odilo in vita S. Maioli decessoris sui, Cluniaci tum exordia tum incrementa B. Bernoni attribuit: Fauente, inquit, [Bernonis exemplo & merito.] VVillelmo Christianissimo Aquitanorum Principe, beatæ memoriæ Abbas, Berno nomine, in partibus Burgundiæ cespite Matiscensi, pago qui vocatur Cluniacus, monasterium cœpit construere, & in quantum potuit in eadem constructione elaborare studuit, & piæ deuotionis affectum laborioso certamine ad laudabilem perduxit effectum. Huius enim merito & exemplo plures tranquillum portum monasterij requirentes, conuertuntur de seculo.

[23] B. Petrus venerabilis Abbas Cluniacensis IX. Epist. 17. lib. 6. S. Odonem dicit primum Cluniacensis ordinis Patrem. Eumdem Sigebertus lib. de scriptoribus Ecclesiasticis & in Chronico ad an. Ch. 937. Rolevinckius in fasciculo temporum ad an. 914. Tritthemius lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, & alij, appellant primum Abbatem Cluniacensem. [Idem primus Abbas, non S. Odo.] Quia nimirum Odo quod Berno inchoarat, perfecit, & quam plurima Benedictini ordinis cœnobia ad Cluniaci normam pristinamq; disciplinam reuocauit. In Chronologia Abbatum Cluniacensium dicitur Anno Incarnationis Dominicæ 910. VVillelmus Dux Aquitanorum venerando Petro Pauloque venerandum Cluniaco construxisse monasterium, ibique sanctiss. Bernonem ordinasse Abbatem, qui, vt Deus dedit & ipse potuit, congregationem sibi commissam quoad vixit satis strenue rexit, regnante Carolo Rege. & mox: idem Pater Berno ordinatur a S. Gedeone Archiepiscopo Besontionensi. Eadem referuntur in Chronico Francisci de Riuo.

[24] Sed quod de S. Gedeone dicitur, minus expeditum videtur. Nam vnicus fuit, & Bernone multo antiquior, Gedeon, qui Autberto Miræo vii. Aug. in Fastis Belgicis & Burgūdicis, Chiffletio in Vesontione, Cl. Roberto in Gallia Christiana dicitur XXXVI. [A quo ordinatus.] Vesontionensium Antistes, & sedisse anno Ch. 773. tempore Caroli Magni. Ei succeßit Bernuinus, a quo simili errore dicitur in citatis Chronicis S. Odo ordinatus. E vetustis Vesontinorum monumentis constare docet Chiffletius, hunc Constantini VI. Romanorum Imperatoris auxilium ad Ecclesiæ inopiam releuandam coram implorasse. Imperauit autem Constantinus cum Irene matre ab anno 780. ad 790. solus deinceps ad 797. Idem Bernumus, vt auctor est Eginartus anno 811. Caroli Magni testamento subscripsit. Chiffletius ergo censet S. Odonem a Berengario Archiepiscopo XLI. (de quo plura in vita S. Maimbodi XXIII. Ianuarij) & initiatum sacerdotio & Abbatem consecratū, ac pro Baut Ber. Berengarij nota, Bernuini suppositum nomen. Cumque aut coniectura haberetur, aut certo aliquo testimonio constaret, Bernonem inauguratum fuisse Abbatem ab eo Archiepiscopo Bisontino, qui S. Odonis consecrationem proxime præcesserat; facile fuit Gedeonem Bernuini decessorem scribere pro Theodorico, qui Berengarium immediate antecessit. Theodoricum enim verisimile est Bernonem, (qui prius Abbas fuit cœnobij Balmensis in diœcesi Bisontina, quam Cluniacensis) an. 910. Abbatem consecrasse. Hæc Chiffletius. At B. Bernonem diu ante hunc annum Abbatem Balmæ fuisse constat. Et ipse Theodoricus plures annos Vesontinæ Ecclesiæ præfuit. Nam an.Ch. 876. Indict. 9. sub Carolo Caluo interfuit synodo Pontigonensi: annis viginti post Ecclesiæ S. Stephani villam Pauliaci impetrauit a Zuenteboldo filio Arnulphi Imperatoris, Rege Lothariensium: vt ex MS. codice, idem tradit Chiffletius.

[25] Berengarius aut quisquis S. Odonem consecrauit Sacerdotem, sodalis amicus Patris Bernonis dicitur in vita S. Odonis, [Eius iussu libros scribit Odo, & fit Sacerdos.] apud quem obtinuit, vt de illius præcepto Odo tres libellos ex Hieremiæ vaticinio componeret. Nam isdem Episcopus ob hanc caussam ad monasterium Balmam perrexit. Eadem vtriusque familiaritas in S. Odonis consecratione innuitur: Præuidens itaque Pater Berno (verba sunt eiusdem scriptoris) honestissimum virum fore futurum Odonem, promouit eum. Et accersito Episcopo sine suo velle consecrare eum fecit Sacerdotem.

[Annotatum]

* Balmensis.

§. VI. Alia monasteria construuntur, aut reformantur.

[26] Plurima a B. Bernone aut nouiter fundata, seu in melius reformata claruisse monasteria, iam supra ex S. Hugonis vita relatum est. In iis Gigniacum numerant plerique, in Lugdunensi diœcesi situm; perperam ab Antonio Yepes tom. 4. ad an. 910. cum Balmensi confusum. [Gigniacū an reformarit, an fundarit.] Chronica Lemouicense & Sigeberti, Chronicon Chronicorum, Vincentius, S. Antoninus, Tritthemius, VVion, supra citati, Bernonem ex Comite Abbatem Gigniacensem, cœnobij a se fundati dicunt: imo cœnobium Cluniacense deinde in cellam Gigniacensem construxisse. In vita S. Hugonis inter reformata videtur censeri: Interea, inquit auctor, (fundato nimirum iam Cluniaco) Gigniaco, nec non Vizelliaco, aliisque quam plurimis ditioni illorum subactis atque strenue emendatis, alacriter in diuino proficiebant cultu, Hugo scilicet & Berno. Ast infra §. 7. videtur ipse Berno asserere, a se in honorem S. Petri constructum, nisi id dicat quia ædificiis, disciplinaq; ornarat. De Vizelliaco ab Hugone eiusq; sociis emendato, agemus XX. April. & alibi. Berno in Testamento suo, de quo §. sequenti, VVidonem succedere sibi iubet in cura cœnobiorum Gigniacensis, Balmensis, Æthicensis & cellæ S. Lauteni. Gigniaco xvi. minores cellas subesse obseruat Claud. Robertus: num earum aliquæ extructæ a Bernone, ideoq; Gigniacensis ipse dictus Fundator, in dubio relinquimus. Gigniacum ipsum lapsu temporis Prioratus solum titulo censeri cœpit, Cluniaco subiectum: erant tamen (verba sunt ex catalogo Abbatiarum & Prioratuum Cluniacensium descripta) computato Priore triginta duo monachi, sed per definitionem factam anno Christi MCCLXVI. fuerunt reducti ad numerū XXV. & debent ibi celebrari tres Missæ continue cum nota, & sunt ibi X. officiarij claustrales perpetui.

[27] Balmense quoque monasterium iuri Cluniacensi addictum a Pontificibus Eugenio III. Anastasio IV. & Adriano IV. vt hic in diplomate anni 1155. cōfirmat, quod Fratres ibidem congregati, per quos & odore bonæ opinionis, [Balma post subiecta Cluniaco.] & religionis decore splendescere ac florere debuerat, veterem hominem cum suis actibus sequebantur, ideo in peccatis eorum diabolo suadente contabuit. Fredericus Imperator suo etiam diplomate ius Cluniacensibus datum confirmauit. Haud parum tamen deinceps controuersiæ ac simultatis fuit inter Balmenses & Cluniacenses, horumq; Abbates & Archiepiscopos Vesontinos. Quæ omnia vti & Balmensis cœnobij possessiones recenset bibliotheca Cluniacensis. In eo vero cœnobio ex statutis Cluniacensibus quadraginta monachos ali oportere tradit Claud. Robertus. Florere etiamnum monuimus ex Miræo supra in S. Euticio.

[28] Alia Berno monasteria curauit, tradiditq; moriens S. Odoni; Masciacum scilicet ac Dolense, quod alij Burgidolense vocant. Hoc in diœcesi Bituricensi situm, ad fluuium Angerim, seu Indrum, quinque & quadraginta Prioratibus præest, [Burgidolense monasterium.] pluribus Ecclesiis parochos præficit. Fundatum traditur ab Ebbone, qui aliis Abo, & Eblo, fuitq; VVillelmi Ducis Aquitanorum & Cluniaci fundatoris frater natu minor, vt vult Claud. Robertus. Diploma donationis conscriptum est in vrbe Biturica IV. Non. Septemb. anno regni Caroli Simplicis 29. Ch. 920. Subscripserunt Ebbo & Hildegardis coniuges, Gerontius Archiepiscopus Bituricensis, & Episcopi Lemouicensis B. Turpinus de quo XXVI. Iulij, atque Arnaldus Claromontanus. Huius cœnobij mentio fit in vita S. Genulfi lib. 2. cap. 17. infra XVII. Ianuarij, & IV. Nouemb. in vita S. Lusoris.

[29] Masciaci hauddum certo assequi situm ac natales potuimus. Du Chesne in Aquitania collocat, [Masciacense.] & a Ludouico Pio Imperatore constructum opinatur. Fortaßis & id quoque a Bernone sanctiori redonatum disciplinæ. Eius in vita Ludouici Imper. meminit auctor coætaneus tom. 2. scriptorum Galliæ: Et quidem multa sunt, inquit, ab eo in eius ditione reparata, imo a fundamentis edificata monasteria, inter quæ monasterium Masciacum decimum numeratur.

§ VII. Testamentum S. Bernonis.

[30] Ex quo diuina dispensatio post diluuium constituit vt homo homini præesset, quicumque secundum Deum tam in veteri testamento quam in nouo aliis præfuerunt, quantum possibile fuit, procurarunt, vt consultum subditis in posterum esset. Quod & B. Benedictum & alios quamplures nostri ordinis instructores fecisse, sibique successores dum aduiuerent elegisse, multa documenta probant. Quapropter tam regalis potestas, quam sacerdotalis auctoritas, sed & Principum sublimitas, necnon & reliquorum fidelium, quos forte hanc scripturam audire contigerit, * ignoscat vniuersitas; quod ego Berno omnium Abbatum extremus Abbas, supremum diem iam vicinari agnoscens, duos ex nostris fratribus, VVidonem videlicet meum a consanguineum, atque Oddonem adæque dilectum, vna cum Fratrum consensu mihi succedere delegaui. Ac post meum decessum, vice mea Deo largiente fungi præcepi. Ita scilicet vt dilectus noster prædictus VVido cœnobio Gigniacensi, Balmensi, Æthicensi, cum cella quæ dicitur b S. Lauteni, [B. Berno constituit sibi in variis monasteriis successores Abbates, assentientibus Fratribus.] & cum omnibus rebus ad predicta monasteria pertinentibus regulariter præsit, præter villam quæ dicitur Alafracta, & res quasdam quæ fuerunt Domni Samsonis in eodem pago consistentes; & quartam partem caldariarum quæ sunt sitæ in loco qui dicitur c Leodonis, & medietatem prati, quod fuit Domni Saymonis. At vero carissimus frater Oddo Cluniacum & Masciacum, atque Dolense monasterium ita cum rebus ad eadem loca pertinentibus Deo fauente suscipiat vt ea pro viribus regulariter disponat. His igitur ita dispositis obsecro vos per reuerentiam quam sanctæ fidei & religioni debetis, o Principes & seniores quicumque terrenarum rerum iudices estis, vt hanc scripturam mea vice loquentem in quolibet nostro conuentu libenter audiatis; & sicut lex diuina iubet, bonis consentientes sitis, & tam Prælatos prædictos, quam & monachos, & loca cum rebus ad ipsa pertinentibus, in eo statu, quo & per regalia præcepta, quin etiam & per Apostolica priuilegia dudum sancita sunt, & nunc a me decretum est, permanere consentiatis. Quod si quælibet, vel inter ipsos, vel aliunde controuersia, quæ nobis discernenda sit, forte succreuerit, iustitiam sustentetis, & calumniam reprimatis; quo fiat illud quod in authoritatibus nostris insertum est, vt omnium bonorum, quæ in præfatis locis geruntur, sicut adiutores fueritis, ita quoque participes esse possitis. Villam autem quæ dicitur Alafracta, cum omnibus ibidem pertinentibus, & quartam partem de caldariis quas Leodonis habemus, verum etiam iam dicti prati medietatem ad Cluniacum trado, eo tenore, vt per singulos annos census duodecim denariorum Gigniaco pro vestitura reddatur. Nec iniustum videatur, si Cluniaco easdem res assigno, quoniam ibi sepulturam mihi locaui, & locus ipse quasi posthumus morte Domni Guillelmi quondam inclyti Ducis, atque nunc mea d imperfectus deseritur. Et certe pauperior est possessione, & numerosa fraternitate. Et vt hoc inferam, si post filios priores, & priorem locum, quibus Testamentum feci, nobis alios diuina largitas, & locum, & filios ampliare dignata est, ratum debet videri, vt posteriores filij non exhæredentur; sed aliqua pars hæreditatis nostræ eis proficiat, qui quamuis in alio loco, tamen eidem Domino, id est, B. Petro, in cuius nomine vtrumque locum construximus, seruituri sunt.

[31] De cetero tam Prælatos quam & omnes Fratres, præsentes videlicet & futuros, per misericordiam Dei qui præsens respicit, [Hortatur ad obseruationem disciplinæ.] deposco, vt inter vos vnanimitas ita perseueret, quatenus modum conuersationis huc vsque retentum, tam in psalmodia, quam in obseruatione silentij, sed & in qualitate victus & vestitus, & insuper in contemptu rerum propriarum, si non melius, saltem sicut huc vsque fecistis, sic deinceps custodiatis. Si autem, quod absit, ab aliquo eorum fuerit pertinaciter erratum, præcipimus per sanctæ regulæ auctoritatem vt vriusque loci Priores ad corrigendum errorem sibi mutuo suffragentur. Si quis autem, quod absit, hanc nostram institutionem in aliquo fregerit, deterreat eum vox diuina quæ dicit: Maledictus qui transfert terminos proximi sui, id est, institutionem Præceptorum suorum, & conatus eius penitus frustretur. [Deuter. 27. 17.] Dispositio vero nostra, quæ, vt credo, per caritatem vtrisque locis cupit esse consultum, Deo disponente, & B. Petro patrocinante, inconuulsa permaneat. Signum Bernonis Abbatis, qui hanc chartam fieri & firmari rogauit. Signum VVidonis moderni Abbatis, qui hoc consensit. Signum Oddonis Abbatis. Signum Geoffredi. Signum VVandanberti. Anno quarto regnante Radulpho Rege.

[Annotata]

* an cognoscat.

a Nepotem discipulumq; Bernonis vocat Chronicon Cluniacense.

b Colitur S. Lautenus 2. Nouemb.

c Eugenius III. Papa in diplomate dato Autissiodori, anno Pontificatus sui 3. Christi 1147. Indict. 10. 25. Augusti, vocat Burgum Ledonis; & venditionem quamdam, seu donationem inibi monasterio Cluniacensi factam a VVillelmo Matisconensi Comite memorat. Vide Bibliothecam Cluniacensem.

d Ioannes Italus scribit lib. 2. S. Odonem cœptum pridem a Bernone ædificium perfecisse. Eo tamen vsque ab hoc deductum est, vt Ludouicus IV. Vltramarinus, Caroli Simplicis filius, in quodam suo præcepto id asserat per manus Bernonis reuerendi Abbatis constructum. Quod & in vita S. Hugonis traditur, atque a S. Odilone in vita S. Maioli, & Glabro Rodulpho supra.

§. VIII. Bernonis obitus, sanctitas celebrata.

[32] Avtbertus Miræus Fastis suis hoc XIII. Ianuarij adscribit B. Bernonem; sed mortuum ait Cluniaci anno Christi nongentesimo decimo, quo scilicet anno Testamentum VVillelmi Ducis de cœnobio hoc construendo consignatum meminerat, atque hoc forsan scribere voluit. Potius num eo anno ipse obierit VVillelmus, ob conscriptum tunc Testamentum, addubitetur. Obiisse certe eum ante Bernonem, ex huius Testamento constat. Ademarus in Chronologia Abbatum S. Martialis Ieomuic. [Quando VVillelmus Pius Dux obierit:] Huius Abbatis (de Fulberto VI. loquitur) decimo nono anno obiit Guillielmus Dux, Comes Aruernis, qui Cluniacum cœnobium ædificauit. Eiusdem Fulberti anno sexto, teste eodem Ademaro, S. Geraldus apud Aureliacum obiit III. Idus Octobris. Ad huius vitam quatuor libris descriptam a S. Odone, obseruat du Chesne, obitum S. Geraldi & sextum annum Abbatis Fulberti incidisse in annum Ch.907. Obitus igitur VVillelmi Ducis & XIX. annus eiusdem Fulberti anno Ch.920. terminantur. Ad præcedentem annum, aut certe 918. eum refert Chronologia Abbatum Cluniacensium.

[33] Baronius tom. 9. Annal. Eccl. vult B. Bernonem deceßisse anno Ch. 912. Hoc eodem anno, inquit ibidem num. 17. Berno Abbas ordinis S. Benedicti Gigniacensis, Cluniacensis cœnobij & instituti fundator moritur. Citat Sigeberti Chronicon, cui id potius interpolator quispiam attexuit. Perperā vterque. Ipse Guillielmo superstes Berno, eius mortem luget in proprio suo Testamento. In Chronologia Abbatum citata dicitur Berno obiisse Idibus Ianuarij anni 926. [quando B. Berno.] Consentit de Riuo in Chronico Cluniacensi, vbi memoratur Cluniaci præfecturam annis sedecim geßisse, suscepisse nongentesimo decimo, quod & inde VVion describit in annotationibus ad XIII. Ianuarij. Denique Testamentum, in quo mortem sibi propinquam non temere præsagit, conscriptum est anno quarto regnante Radulpho Rege. In quo aut mendum agnoscendum, aut non nisi Idibus Ianuarij anni 928. obiit. Non enim Radulphus, siue Rodulphus, Burgundiæ Dux ante accitus est, & apud Sueßionas in Regem vnctus, quam Robertus regni inuasor occubuisset contra Carolum Simpliceni prælio dimicans. Contigit ea pugna, teste Flodoardo, anno 923. die Dominica XVII. Kalend. Iulij, vt scribit Odorannus. Petrus de Natalibus lib. 11. cap. 64. initium ordinis Cluniacensis consignat an. Ch. 912. Abbatis Bernonis primo, a quo sedecim anni ad 928. fluxerunt.

[34] De obitu S. Bernonis & ordinatione S. Odonis ita in huius vita legitur: [Moriturus præsectura se abdicat, alium eligi iubet.] Per illud tempus exitiali languore cœpit decumbere B. Berno. Mox vicinos Episcopos accersiuit, & ab omni ordine se deposuit: insuper & flebili voce se reum indignumque tali ministerio proclamabat præfuisse. Rogabat autem inter hæc verba Fratres, vt sibi quem vellent, Patrem eligerent. Tunc manibus Fratrum Pater noster captus, & quasi violenter constrictus, ac proclamantibus omnibus vt ordinaretur, coram Abbate suo vi est ductus; & cum nec sic vellet cedere & locum Pastoris subire, superatus est tandem Episcoporum consensu & excommunicatione. Ordinatus itaque ille, intra modicum tempus Pater Berno migrauit ad Dominum, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[35] Et mox lib. 2. Igitur Pater Odo electus & Abba ordinatus, mox contra eum prædicti veterani persecutores insurgunt. Ille autem malens locum dare, [S. Odo qua occasione migrauerit Cluniacum.] & beate quiescere, quam contentiose viuere, derelicto eodem monasterio, & quæ ibi fuerant a Domno Bernone Abbate parata, atque ei paterno more tradita, abiit Cluniacum, & cœptum pridem perfecit monasterium. Sequuti sunt autem eum seniores loci illius. Quid igitur? num S. Odo prius designatus fuerit Bernonis in Balmensi præfectura successor, imo & consecratus? Fortaßis ob subortam monachorum contra eum seditionem Berno postmodum quod statutum erat mutauit, & VVidonem Balmæ, ipsum vero Odonem Cluniaco præfecit, vt ex eius Testamento colligi potest.

[36] [B. Bernonis mors, sepultura.] Balmæ obierit Berno, an Cluniaci dubium est. Hic sibi sepulturam locauit, vt ipse in Testamento ait, vbi in veteri ecclesia retro altare S. Benedicti sepultus traditur in Chronico Cluniacensi. Inter sanctos Abbates Cluniacenses, ait Baronius, Odonem primo loco, eiusque successores Maiolum, Odilonem, Hugonem, numerat S. Bernardus, (epist. ad Guilielmum Abbatem Cluniacensem. [Eius sanctitas & doctrina andata.]) Ceterum nec primus Odo, nec tantummodo recensiti egregia sanctitate floruisse narrantur; sed ante Odonem primus numeratur atque laudatur Berno Abbas, cui successit Odo. Dicitur Berno in vita S. Hugonis vigoris regularis tenore acerrimus, ac sanctitate decoratus; S. Maiolo in vita S. Odilonis beatæ memoriæ Abbas; auctori Chronici chronicorum, Philippo Bergomati, aliisq; ob sanctitatem & clarissimam doctrinam mirifice laudatus; Tritthemio vir integerrimæ conuersationis, vir fide ac religione præclarissimus, multis virtutibus insignis: & iterum vir sanctitate & religione venerabilis, ordinis S. Benedicti in Cluniacensi monasterio gloriosus restaurator. Omitto aliorum testimonia.

[37] Fastis Belgicis ac Burgundicis nomen eius inscripsit Miræus, Martyrologio Gallicano Saussaius, [Nomen sacris Fastis inscriptum.] & Beatum ambo indigetant, reliqui Sanctum. MS. Kalendarium Sanctorum ordinis S. Benedicti XIV. Ianuarij: S. Bernonis ex Comite primi Abbatis Cluniacensis. Consentiunt hoc XIII. Ianuarij Martyrologia monastica excusa, Hugonis Menardi, Benedicti Dorganij, Arnoldi VVionis, cuius hæc verba sunt: In monasterio Cluniacensi S. Bernonis primi eius loci Abbatis, magnæ sanctitatis viri. Allegatur auctoritas Kalendarij Cluniacensis, quod non vidimus. In Chronicis Cluniacensibus, Sanctissimus appellatur. Martinus Marnier, & Andreas du Chesne in Bibliotheca Cluniacensi Sancti titulum eius nomini perpetuo præfigunt: vti & Antonius Yepes, sed in eo impertiendo viris pietate illustribus honore minime parcus: addit hic Bernonis reliquias Cluniaci in magna haberi veneratione. Ferrarius quoque ita scribit: Cluniaci in Burgundia S. Bernonis Abbatis. Petrus de Natalibus Sanctis eum accensuit, quorum diem natalem ignorauit, & lib. 11. cap. 64. breuem vitæ pertexuit epitomen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Berno von Cluny

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Berno von Cluny

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.