Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTO DOMITIANO EPISCOPO MELITENÆO IN ARMENIA.


Circiter an. DC.

[Praefatio]

Domitianus, Episcopus Melitenaeus in Armenia (S.)

Ex variis.

[1] Melitene, siue Melitine (Μελιτηνὴ enim vulgo, & Μελιτινὴ a Nicephoro Callisto lib.18.cap.20. & aliis appellatur) vrbs est Armeniæ minoris, caput cognominis regionis: statio primum Romani præsidij fuit, [Melitene vrbs.] inde Traiani Imperatoris nutu vrbs facta, exigua quidem, sed valida: nam hic Præfecturæ legionis Fulmineæ Tribunus morabatur, vt habetur in Notitia Imperij Oriental. Sub dispositione viri spectabilis Ducis Armeniæ. Sensim mirifice amplificata, templis, foro porticibus, balneis, theatris, & ceteris quæ ad magnæ vrbis ornatum faciunt, extra muros in vicino campo constructis; mœnibus est tandem a Iustiniano circumdata, qui effecit, quemadmodum lib.3.de ædific. scribit Procopius, vt Melitene magnum esset Armeniis munimentum simul & ornamentum. Sita erat haud procul a dextra ripa Euphratis, atque Armeniæ tertiæ, ab eodem Iustiniano constitutæ, (cum prius secunda & minor diceretur) principatum tenebat. Vbi vero Armenia prima & quarta ab eo institutæ, vel auulsæ sunt ab Imperio Romano, vel rursus cū aliis coaluere, vt duæ solum eßent, fuit Melitene, vt antea, secūdæ metropolis: eius vero Episcopus, vt est apud Georgium Codinum Curopalatam, censebatur inter Hypertimos, eratq; Armeniæ secundæ Exarchus.

[2] Hic sub finem sexti seculi Episcopus fuit S. Domitianus qui X. Ianuarij colitur, [Eius Episcopus S. Domitianus:] vt ex Græcorum Menæis & Horologio patet. De eo Molanus quoque in Addit. æd Vsuardum: die decima S. Domitiani Episcopi Melitinæ. Ferrarius: Melitinæ in Armenia minore S. Domitiani Episcopi. Breuem eius vitam ex Menæis dabimus; paullo longiorem ex Theophylacti Simocattæ historia Mauriciana. Eius meminit Euagrius, qui eodem tempore viuebat, lib. 6. Historiæ Ecclesiast. cap. 17. vbi Mauricij Imperatoris cognatum vocat, [a scriptoribus celebratus.] virum prudentia & ingenio præstantem, verbisque & factis eximium, & & ad maxima quæque gerenda negotia longe aptissimum. Eadem de eo prædicat Nicephorus Callistus lib.18. c.20. Agit de eo quoque Auctor Miscellæ lib.17.cap.22. Baronius Annal. tom.8.an.592. num.27. & 28. Spondanus ad ann.591. num.2. & alij.

[3] [Laudatus a S. Gregorio.] Extat S. Gregorij Papæ epistola (quæ est 62. Indict. 11.) ad Domitianum Metropolitanum, hunc videlicet nostrū, qua eius eruditionem, prudentiam, zelum egregie commendat: Scripta, inquit, dulcissimæ & suauissimæ beatitudinis vestræ suscipiens, valde gauisus sum; quia multa mihi de sacra Scriptura loquebantur. Et quia dilectas in eis epulas reperi, eas auide comedi. In quibus quædam quoque de caussis exterioribus & necessariis sunt permixta. Et quasi menti conuiuium præparantes egistis, vt oblatæ epulæ ex diuersitate melius placerent. Etsi quidem exteriores caussæ, velut inferiores & abiecti cibi, minus sapiunt, ita tamen a vobis prudenter dictæ sunt, vt libenter sumantur: quia & cibi contempti plerumque dulces ex condimento bene coquentis fiunt. Et quibusdam interiectis: Ea vero, quæ ex eodem loco a vestra sanctitate in meam consolationem dicta sunt, libenter accipio.

[4] Et post pauca: Valde autem gaudeo quod dulcissima beatitudo vestra, etiam caussis secularibus occupata, ad intellectum sacri eloquij vigilanter ingenium reducit. Sic quippe necesse est, vt si illa omnino caueri non possint, ista non omnimodo postponantur. Sed, per omnipotentem Dominum rogo, mihi in tantis tribulationum fluctibus laborāti, tende orationis manum, vt ex vestra intercessione ad summa releuet, [Conatus Cosroen conuertere.] qui culparum mearum pondere ad profundum premor. Imperatorē vero Persarum etsi non fuisse conuersum doleo, vos tamen ei Christianam fidem prædicasse omnimodo exulto: quia etsi ille ad lucem venire non meruit, vestra tamen sanctitas prædicationis præmium habebit. Nam & Æthiops in balneum niger intrat, & niger egreditur; sed tamen balneator nummos accipit. De Mauricio autem benedicitis, vt in actione eius ab vmbra statuam cognoscam, id est, in minimis maiora perpendā. In hoc tamen ei credimus, quia eius vobis animam sacramenta & obsides ligant.

[5] Ex hac epistola coniicit Baronius, eo potißimum consilio a Mauricio ad excipiendum deducendumq; profugum Cosroen missos Domitianum & Gregorium Antiochenum, vt per eos Christianam fidem perciperet. Et sane sparsum fuit eum Christiana sacra esse complexum. Ita enim scribit Ioannes Abbas Biclarensis, qui tum viuebat, ad an. 8. Mauricij: Imperator Persarum Christi suscepit fidem, & pacem cum Mauricio Imperatore firmauit. At potius Domitiano contrarium ad Gregorium Papam scribenti fides habenda, & Euagrio Scholastico. Illud quoque quod de Rege Persarum ac Regina cum multis Persarum millibus baptizatis, circa tempora Constantis, Heraclij nepotis, scribit Paulus Diaconus lib.4.cap.52. falsum omnino esse censet Spondanus an.591. num.2. Haustum id forte ex illaper Occidentem vulgata de Cosrois conuersione fama Habuit tamen Cosroes vxorem Syram, genere Romanam, religione Christianam, quam & Reginam publice appellauit.

VITA
Ex Menæis Græcorum.

Domitianus, Episcopus Melitenaeus in Armenia (S.)

[1] Vixit hic a Iustino minore Imperium administrante, natus Theodoro & Eudocia, [S. Domitiani parentes, cōiugium,] opibus & pietate illustribus: litteris politioribus & sacris egregie instructus; matrimonio quoque se illigauit; sed ad breue tempus, vxore mox e vita subtracta: secundum cuius mortem statim se totum cælesti philosophiæ consecrauit. Mox & Melitenæ Ecclesiæ Episcopus creatus, cum annum iam trigesimum esset ingressus, [Episcopatus,] politicam disciplinam cum religiosa & ascetica coniunxit; ita vt non solum subiectis suis, sed omnibus gentibus salutem procuraret.

[2] Sæpe accersitus ab b Imperatore, Cosroæ regnū Persarū c restituit, cum Baramus d aduersus eum rebellasset, [publica negotia,] imperioq; exuisset: quin & Romanis e tributariū illū fecit. Amicus porro Imperatori Romanorū Mauricio factus, ipsiusque vxori, multoque ab iis auro donatus, quidquid pretij accepit, [liberalitas in ecclesias & pauperes,] totum in sanctarum ædium instaurationem, & pauperum in hospitalibus victum contulit.

[3] Cum deinde Constantinopolim regiam Imperatorum sedem venisset, ad Dominum emigrauit: [mors,] vbi omnis illum aula, omnisque Clerus meritis honoribus prosecutus, in sarcophago seu feretro reposuit; [translatio,] hymnisque & facibus comitatus in patriam remisit. Multa viuus mortuusque isthic miracula patrauit. [miracula.] Eius ac S. Gregorij Nysseni memoria & celebritas in S. Sophiæ, seu magna ecclesia peragitur.

[Annotata]

a Iustinus iunior Vigilantia Iustiniani sorore, & Dulcissimo patre natus, imperauit a 14. Nouemb. an.565. vsque ad 4. Octob. 578.

b Mauricio nimirum, qui imperare cœpit ann.582.14. August. Indict. 15.

c Græce est συγκατασήσας conrestituit. Alij exercitum duxerunt, ipse consilio iuuit. De eo Miscella: Mauricius itaque filium sibi Chosroen Regem Persarum faciens, Domitianum Episcopū Militinensem ad eum direxit, cognatum suum, vna cum Narse, cui ducatum belli commisit: qui peruenientes ad Chosroen, omnes Romanicos potentatus in Persidem introducunt. Contigere hæc anno Christi 589. & initio 590. quo Mauricij complebatur septimus, inchoabatnr octauus. Chronicon Alexandrinum (si non est mendum librarij) anno Mauricij 9. Indict.9.id refert. Cedrenus an 7.additq;, vti & Miscella, sequenti Paschate Theodosium Mauricij filium a Ioanne Patriarcha coronatum; quod tamen idem Chronicon Indict.8. anno Mauricij 8. ait contigisse. Simocatra quoque lib.3.cap.6. scribit anno Mauricij 8. victum a Romano in Colchide viuo adhuc Hormisda, Varamum. Sed fortassis annum octauum a Ianuario anni 589. numerat: vix enim tam multa ab Idibus Augusti ad Pascha anni sequentis videntur geri potuisse, quam multa ille aliiq; commemorant.

d Aduersus Hormisdam crudelissimum Regem rebellauit Varamus: at cum a Bindoe ac ceteris Proceribus excœcatum Hormisdam Cosroes filius occidisset, complures ad Varamum defecerunt, tantam crudelitatem auersati. Fugit ergo tum ad Romanos Cosroes. Varamus regium sibi decus ac nomen vltro vendicauit.

e Id alij scriptores non tradunt: nisi id velit auctor Menæorum, 1000. Romanis militibus, quos ad corporis sui custodiam petenti Cosroæ Mauricius concessit, persoluta ab eo stipendia: quemadmodum ipsi quoque Persæ, (vt lib.3.cap.9. refert Simocatta) pecuniam, quam inter Iustinianum atque ipsos icto fœdere, ad alenda communia præsidia, compescendæ finitimorum licentiæ necessaria, erogabant Romani, tributum superbe appellabant. Alioquin expresse testatur idem Simocatta, Cosroen nihil dignum pro auxilio Romanis remensum.

ALIA VITA
Ex Theophylacto Simocatta.

Domitianus, Episcopus Melitenaeus in Armenia (S.)

Ex Simocatta.

CAPVT I.
S. Domitianus Martyropolim a Persis recipit.

[1] Commemorata, Historiæ Mauricianæ lib.4. Cosroæ Persarum Regis, post patrem Hormisdam fustuario mactatum, fuga, regnum inuadente Varamo Duce; tandem cap. 14. decreta a Mauricio & Senatu Cosroæ auxilia narrantur, vtq; remißi sint ad eum Persæ qui antea capti a Romanis fuerant. Tum de Domitiano Episcopo ista subduntur:

[2] [Domitiani laudes.] Paullo post & Melitenes Præsul Domitianus, genere Mauricium attingens, & cum honore sanctus, tum vitæ instituto sanctior, sermone suauis, actione sollers, consilio prudentissimus, auctoritate imperatoria ad Chosroen contendit, [Mittitur ad Cosroen.] quem Gregorius Antiochenus Antistes comitatur: nam & hoc Imperatori placuerat, & voluntati eius re satisfiebat. Hi a Constantinam ingressi, alloquio & b donis Chosroen consolantur, afflictumque ad bene sperandum exsuscitant.

[3] Fraudem deinde eiusdem barbari Regis sua prudentia discußit Domitianus. Nam cum c Martyropolim, præsidio Persico, Varami partes necdum sequente, munitam, obsiderent Romani; qui eam tuebantur, vt idem cap. 15. Auctor refert, clandestinis Chosroæ mandatis morem gerentes, [Eius fraudem eludit.] ac deditionem minime facientes, viriliter admodum vim propulsabant. Proinde vbi astute agere Chosroes deprehensus est, Domitianus sollerter excogitatum & labefactatu difficile consilium nequitiæ Persicæ opponens, tectā fraudem bullæ instar exsufflando dissoluit. Accersitis enim ad se præcipuis de præsidio, quosdam verbis inducit, quosdam donis pellicit, eos & Romanorum vrbi capiendæ insistentium, [Martyropolim astu recipit.] & Chosroæ Imperatoris subsidio indigentis, & ambiguæ incertæq; fortunæ Varami, commonefaciens. Ac tantum valuit Domitiani oratio, vt sententiis discordarent præsidiarij, ἑκώντ᾽ ἀέκοντί γε θυμῷ, volentes nolentesque; (liceat enim nunc mihi eorum sensum Homericis verbis depingere.) Quocirca eunuchum, satellitum regiorum principem, (quem Romanis Præpositum vocare mos est) Martyropolim mittit Chosroes, hortaturque Persas, vti vrbem tradant, & Nisibin concedant. Persæ, Chosroe immutato, pacta cōuenta cum obsidentibus ineuntes, oppido excedunt.

[4] Ducibus ipsis Constantinam intrantibus, inter eos etiam d Sittas, qui Hormisdæ Martyropolim dolo prodiderat, apparuit. Domitianus Chosroæ denuntiat, illum aduersus Romanos de se bene meritos iniustum videri, cum proditorem, deque Romanis ita meritum vt qui pessime, toleret; admonens, eum Varamo quoque amicum fuisse; & hominem pestilentissimum perfidissimumque, benefactis suis male gratiam relaturum; ne forte coeuntes Romani ipsum & vna Sittam e medio tollant, bellumque cum Varamo terminetur. Ob hanc caussam prudens Chosroes, & opportunitatem temporis præsentem obsequio emendam censens, [Proditorē & transfugas dedi iubet, ad suppliciū.] Comentiolo Sittam addicit: quem ille postera luce in omnium cōspectu flagris cæsum e rogo tradit, & flammis delictorum pœnas ab eo reposcit. Domitianus igitur, vt Sacerdotem decebat, & quantum maxime poterat, pro vrbe recipienda laborabat. Ast Romanos, qui ad vrbem occupandam cum barbaris male conspirauerant, Duci contradidit, quibus pro scelerate contra patriam perpetratis commerito supplicio multatis, Episcopus festum diem partæ salutis ciuitati instaurans, Martyribusque præclaris victoribus panegyrin, siue celebritatem instituens, e sublimi ecclesiæ suggestu, ad gratulandam Christo victoriam canticum nouum cantans, ad populum congregatum ita disseruit:

[Annotata]

a Hæc prius Nicephorium dicta, Ptolemæo tab.4. Asiæ, & aliis, deinceps Constantina est appellata, vt Stephanus & Suidas tradunt; a Constantino Magno. Eius mentio fit in Notitia Imperij, sub Duce Mesopotamiæ.

b Non solus Mauricius Cosroi, sed Augusta quoque eius vxori & liberis dona misit, vt scribit Nicephorus lib.18.c.20. ex Euagrio lib.6.cap.16.

c Hanc vrbem describit Procopius lib.3.de ædificiis: In Armenia vero quæ Sophanine (Ptolemæo & aliis Sophene) appellatur, vrbs est quædam, cui Martyropolis nomen est inditum, iuxta fluuium Nymphium sita. Flumen autem illud nunc diuidit Romanam ac Persicam regionem, &c. Numeratur Martyropolis inter Metropoles autocephalas sub Patriarcha Antiocheno apud Miræum Notitiæ Episcop.l.2.ex Sirleti MS.

d Decurio is erat Martyropoli, quam quod ei cum quodam militum Præfecto non recte cōueniebat, Persis prodidit, eorum cohorte cum Romanis insignibus in vrbem admissa dum abesset præsidium, vt refert Euagrius lib.6. cap.13. Nicephorus militarem fuisse decurionem scribit lib.18.cap.17. & Persas noctu introduxisse. At Simocatta lib.3. cap.5. auctorem fuisse Persis scribit, vt 400. ex iis defectionem ad Romanos simularent, ciuibus vt transfugas velut socios admitterent.

e Euagrius lib.6. cap.18. ait a ciuibus obrutum lapidibus, postea in crucem actum.

CAPVT II.
Populum ad lætitiam & gratias Deo agendas hortatur.

[5] Non in bellis tantummodo, atque in præliis, & congressibus, sed etiam in insigni die solemnitatis, Dauid Deo altissimo tuba canit. [cap. 16.] Condecet enim bellicis quoque instrumentis collaudare Deum, qui primarius in pugna Dux, [Deus Dux nobis in bellis.] fortisque & potens in prælio colitur: & vnde natum est decus, inde quoque laudem procedere plane oportet. [Ps. 80. 4.] Agitedum nos quoque tubis, quæ intelligentia percipiuntur, clangamus; animis, inquam, non corneis tubis, quemadmodum lex Iudæis præscripta requirebat. [Ps. 97. 6.] Nec enim nos, vt illi, propter mentium hebetudinem animantium brutarum membris venerari Deum iussi sumus. Constituamus itaque diem solemnem, non vsque ad cornua altaris dumtaxat; sed vsque ad cælestem hierarchiam pertinentem, cuius ἀρχιερεὺς Pontifex in æternum, secundum ordinem Melchisedech, sedens ad dextram maiestatis Dei, & est & nominatur. Profecto potentiam fecit in brachio suo: montium fastum humiliauit: & depositis de sede potentibus, rursum magnalia spiritus super Babylone omnibus prodidit. Subiguntur enim leones, & dracones eliduntur, & Bel, atque a Mithras captiui abducuntur. Flaccescit Ignis, b & quamquam naphta ac pice largiter imbutus, nec vestem quidem Martyrum adurere potest. Iterum dextera Domini fecit virtutem, compressitque spiritus Chaldaicos, non in pariete, sed in cælo prædictionem scribens: & diuiduntur sceptra Babylonica, & thronus insolens deiicitur; & regnum temulentum contrahitur: & quod humiliatum erat, denuo honoratur, & quod victum erat, corroboratur. Rursus sterilem vrbem propter bellum, vt matrem ob filiorum multitudinem lætantem aspicimus.

[6] Nemo vestem hoc panegyrico festo indecoram induat: omnes vitæ morumque candore ac puritate candidum gestemus habitū; ne si animam, secus quam regale conuiuium deceat, [Lætandum in victoria.] conuestiuerimus, qui ad id admittamur, indigni iudicemur; & his damnemur quæ ab eodem eiectos consequuntur. Renouare, renouare vrbs exultationis: venit enim lumē tuum & gloria Domini super te orta est. Hæc enim mihi dicit Spiritus sanctus, & promissa amplector; & quæ nunc est gloria priorem claritatem superat. Haud enim populos Martyrum superiore memoria possidebas, omnem semitā & compita tuorum viscerum inundantes. Plus tibi ad gloriam proficit ita liberatam, quam ita captam esse. Quam enim dolus subiugauit, nunc metus restituit: & quam Regis barbari calliditas improbe pro spolio abstulit, nunc illustrissima receptio probe rependit. Hanc famulus vester missus, vobis reconciliauit, o Martyres, socios sibi conatus adiungere, quos Dei aduersarius antea non rogabat, ex infelici successu pietatem doctus; quoniam & Pharao quondam flagellatus, siue admonitus, Deum coli passus est. Hanc vobis consecrat Babylonius tyrannus & aduena, e suo ipsius regno profugus, qui pro hoste nunc Romanis est subditus. Talia quippe vos contra inimicos effecistis. Tyrannus super his obstupuit, terra timuit, & cōtremuit. Increpauit enim gentes qui est ab initio: & dexteræ eius mutatio hæc est. A summo cælo egressio eius, & occursus eius vsque ad fines terræ. Et vidimus gloriam eius, plenam gratiæ, & potentiæ. Vicina flumina secundum Prophetā plaudant manibus. [Psal. 97. 8.] Nunc Euphrates c nomini suo congruenter letetur super magnalibus conditoris. Tigris d feritatem in humanitatem mutet: iam enim cæsorum cadaueribus se amplius non ingurgitabit. Cantemus Domino canticum salutis. Cantemus ei cum Martyribus hymnū de parta victoria. Annuntiemus super flumina Babylonis gloriam eius, in spiritu exilientes. Non enim Iudaicis fletibus damnati sumus: nec a prædatoribus captiuitatis dedecus nobis exprobratur. Ducem lætitiæ nostræ Dominum præponamus, ne supernæ Hierusalem obliuiscamur, & lingua nostra adhereat faucibus; vt pote que male Dei admirabilia non magnificet.

[7] Nunc filia Babylonis, sicut scriptum legimus, vere misera est, superborum sceptra ascendens, laudaturque Imperatoris pietas, perniciem illi non remetiens, nec retribuens retributionem, quam retribuit nobis. [Psal. 136. 8.] Alterum siquidem testamentum obseruatur, Israeli intellectuali præcipiens ne malum pro malo reddat. Et hodie Rex hostem miserans non reprobatur: nec Samuel omnipotenti Domino zelans, propter hoc altercabitur. Dominus enim Iesus Christus antiquus dierum, [Cōmendatur Mauricij clementia, exemplo Christi.] & omni æuo antiquior, misericordiam sacrificio religiosiorem ducit; & paternum regnum misericordibus impertit; & humanitate victus, etiam serui formam accipit, & cum hominibus conuersatur; & præsepe noscit, & fasciis inuoluitur; & tyrannicum gladium fugit, & in Ægyptum emigrat; deinde Nazareth habitat, & Galilæus proclamatur; & sapientia proficit; & ex inuidia vituperatur; & a Sadducæis tētatur; & cum peccatoribus commoratur; & tormentis deditur, & crucem suscipit; & cum iniquis reputatur, & sepulchrū non refugit; & ad resurrectionem transit; & omnia libens patitur, vnum hunc fructum ex nobis percipiens, quod saluamur. Cantemus Domino, non egressus cāticum; est enim scansoria panegyris, & vrbs & templum renouantur; & lex patria instauratur; & fides sincera confirmatur, cernoque Christum in medio Ecclesiæ trophæorū symbola humeris sustinentē. Triumphus autem crux, per quam barbari, & peregrini, & exteri abiguntur; Romani contra, vt domestici, introducuntur.

[8] Cantemus Domino etiam hymnum ἐξόδιον, id est, egressionis. Nam perinde vt sus e silua glandifera, ex vrbe natio Persica expellitur; quæ sancta pedibus conculcare audebat, & margaritas fidei vngulis furiose conterebat. [Persis hostibus insultatur.] Imitemur eos qui Babylone glorificarunt Deum, illorumque choreæ sodales fiamus. Nam & hodie Chaldæorum ignis Martyrum vrbem exurendi vim nullam habet. Lætentur cæli, & exultet terra, & campi gaudeant. Prostratæ sunt gentes belli cupidæ. Cognouerunt, iuxta Prophetam, quoniam homines sunt, & naturam coagmentationis suæ nunc senserūt: quæque rebus secundis vtentes discere nequiuerunt, aduersis eruditi, iam possunt intueri. [Psal. 9. 21.] Hæc præ gaudio ad vos ex tempore prolocuti sumus, & hymnum vobis imparati proposuimus, mensam Angelorum, conuiuium simplex, & varietatis expers. Amat enim diuinitas etiam non compositis donari, & admittere cultus quamuis non magnificos; ex renouatione cordis, non ex pondere & amplitudine doni, gratiarum actionem æstimans. Nunc Patrem glorificare ne cessemus; Filium adorate, vt natura Deum ne desinamus, Spiritū, vt vnam de tribus hypostasibus, venerari ne desistamus. Deus enim hæc tria sunt, cui & ante omnia secula, & post omnia secula, gloria infinita.

[9] Postquam Episcopus hæc sapienter disseruit, audientium multitudo disputationem magnificam miris plausibus prosecuta est, [Applaudit dicenti populus.] magnamque lacrymarum vim gaudio permistam, præ compunctione ex eius verbis enata, effudit, eratque panegyris omnino lacrymosa, cum dolendi caussa nulla subesset. Sic enim tempus ad collacrymandum hortabatur; quamuis, quod ob molestiam doloremue ad id eos commoueret, nihil esset. Antistes igitur pane & vino solemni ritu consecratis, mysteriis Dei hominisque conuentum per communionem sanctificabat. [Missæ sacrificium.] Et hunc in modum ciuitas dies septem cum oblectamento in feriis consumpsit.

[Annotata]

a Mithram, siue solem, Persæ colunt; vti & ignem.

b Alludit ad historiam trium puerorum, Danielis 3.

c Ευφραίνεσθαι enim lætari significat.

d Videtur a tigride fer a fluuij nomen deducere. Sed & fluuius & fera dicuntur a celeritate, quasi ea æquare videantur sagittam, quā Tigrim Medi vocant.

CAPVT III.
Cosroæ fastum egregie castigat.

[10] Primo vere nouus Dux Narses, (hunc Commentiolo Mauricius substituerat, rogante Cosroe Ducis illi munus abrogari, quod se illi esse ludibrio sentiret, ab eoq; cunctando & differendo auxilij opportunitates corrumpi, vt refert hic Auctor lib. 5. cap. 2.) nouus igitur Dux cum Cosroe, [Mnlti ad Cosroen redeunt.] sequente Domitiano, per id tempus Melitenes Episcopo, vt ante diximus, Mardes accedit, quod castellum ab vrbe Dara tribus parasangis abest. [Lib. 5. c. 3.] Qui igitur cum in Arabia prope Nisibim, tum alibi opibus plurimum pollebant, ad vnum omnes, simulque ordinum ductores, Chosroen Regem consalutant, ac pro Repub. consanguineos obsidum loco opponentes, eidem ad regiam recipiendam ante viam muniunt. Obsides Rex custodiri a Romanis iussit.

[11] Inde Narses ad oppidum Daram exercitum adducit. Chosroes Romanas copias viribus florentes, & armis conspicuas, cum apparatu stupendo cernens, in spes nouas ingreditur; nec tamen prioris infortunij memoriam deponit. Vrbem itaque Rex barbarus iniens, in templum magnificum, in quo Romani religionis mysteria obibant, admodum ferociter & contumeliose, adhuc necessitati subiectus, & rebus eius a fluctibus fortunæ iactatis, armatus se infert. Dareni factū indignari: præsertim cum Chosroes senior a capto oppido b nihil ad iniuriam diuini cultus molitus esset. Quamobrem Domitianus barbaram insolentiam non sustinens, [A Domitiano e tēplo eiicitur.] acceptis copiis Constantinam sese rediturum comminatur. Chosroes despectum se videns, mutationemque istam parum gratam habens, ad Domitianum quosdam de nobilissimis suis mittit, qui nomini suo illi satisfacerent. Episcopus barbaro quantum decuit ignominia multato, Daram reuertitur, ipsumque e templo eiicit.

[12] Die sexto Imperator baltheum insertis gemmis, tiaram regiam, lectulos & mensas aureas Daram illi transmittit, [Muneribus & regio comitatu ornatur a Mauricio.] comitatumque regium ei conficit: & de suis doryphoris nonnullos honoris caussa adiungit, ne regio destitutus satellitio, Romanis iuxta Persisque vilesce ret. Stipabant igitur eum vndique regij satellites, quo pacto Romanis Imperatorem suum honoraremos est. Intuentes Persæ, quam potentem Imperator Chosroen reddidisset, a tyrāno ad eius partes commutatis voluntatibus accedunt, & Varami exercitu quotidianis defectionibus imminuto, [Daram Romanis reddit.] Chosroæ adauctis copiis, res ex sententia procedebat. Mox quantam posset aduersus Mauricium beneuolentiam sibi declarandam statuens, in membrana regia Daram ei gratis transcribit, & Dolabzanum Satrapam, virum illustrem, Byzantium cum clauibus oppidi, instrumentoque donationis mit tit. Legatus in vrbem imperantem profectus, Romanis oppidum addicit: cum Imperatore collocutus, ab eo pro Imperatoria magnificentia muneribus cohonestatur. Pactorum præterea fidem Imperator denuo confirmat, & Chosroen filium appellat.

[Annotata]

a Cosroes senior Daram vrbem munitissimam, post 6. mensium oppugnationem cepit, vt narrat idem Simocatta lib.3.cap.11. tempore Iustini iunioris, qui eius cladis nuntio in phrenesin incidit.

b Humanior fuit Rex ille barbarus nostratibus Caluinistis, qui omnem cultum diuinum in captis vrbibus subuertunt.

CAPVT IV.
Milites egregia oratione animat ad rem fortiter gerendam.

[13] Chosroes Singarum (Mediæ, seu Persidis, vrbs est) mulieres ac liberos suos securitatis caussa transfert. Est enim munitissima, & quia simul controuersa, custodia numquam vacat, minime hostibus expugnabilis, ac propter paludes informes obsessoribus inaccessa. [Cap. 4.] [Intrant Persidem copiæ.] Posthæc Mebodi dat negotium, vt sumptis duobus armatorum millibus per Singarum in regiam facto impetu, custodes Varami trucidet. Tyrannus vt Mebodem cum Romanis cohortibus aduentare comperit, coacto milite sui defendendi prodit. Mebodes mandati, quod ab Rege acceperat, respectu, rem aggreditur. Æstate autem ineunte, & pratis etiamnum herbescentibus, relicta Dara Chosroes cum auxiliis vltra progreditur.

[14] Postquam Ammodium, stadiis quatuordecim Dara dissitum, [Domitianus Romanos hortatur ad fortiter pugnandū;] aduenerūt, Domitianus conscenso colle, ad Duces & milites huiuscemodi verba habuit: Tēpus, milites, mirificam vobis occasionem conciliat. Mores vestri idoneam pugnandi materiam, locus periculi despicientiam requirit: caussa pietatem denuntiat, exitiosamque tyrannidem respuit. Dignos igitur certamine vos præbetote. Nam in hostili regione versamini, in qua vincere sane quam gloriosum; vinci autē, etiam dictu graue & odiosum est. Habet ergo hic conflictus eximium quiddam & illustre incipiendo decus propositum. Vniuersæ siquidem per orbem terrarum gentes, quæ vos agitis, mentibus inscribunt. Exauditum est quod facitis; bellum est æstimabile; certamina immortalia; trophæa nulla obliuione sepelientur. Quare non cedere malis, sed contra audentiorem ire; aut cum nominis sui gloria proiicere corpus expedit. Hunc strenue dimicantes finem laborum nanciscemini. Hac via pax procedit. Nolite plagas subterfugere, ne simul salutem fugiatis. Aduerso pectore iaculorum ictus amplectimini, vt triumphos quoque amplectamini. Nullus vestrum sibi tergum concidi patiatur: ignota enim dorso est victoria. Consociamini animis magis, quam corporibus coniungimini; & laborum, non timiditatis, tenete consortium. Qui non summo sese discrimini obiectauerit, exauctoratus esto. Victoriam moriendo concupiscite. Ictibus & vulneribus trophæa comparantur. Haud quidquam laude dignum desidia parit. Nihil dulcius quam in acie mortem oppetere. [& ad mortem contemnendā.] Si enim senectute premi, & morborum tabe consumi est inutile, viris fortibus vobis adhuc ætate viuida in certamine occumbere, & post funera celebrari, omnino magis est consentaneum. Nec enim fugitoribus immortalitatem dare natura potest, quæ animis nudari corpora metuit. Non est in hac vita locus, quem mors æquo pede non pulset. Nihil rerum humanarum mœstitia & dolore vacat, quibus permista sunt omnia. Vita nostra magna & crudeli necessitate regitur. Ne diem vltimum aliquantum proferri, & amplas inde rerum gerendarum occasiones offerri magnopere desiderate; cum & otio, inertiæque, & vagis voluptatibus perfruendis inde facultas pateat. Viriles præstate animos, & mutationem istam rerum admitamini. Confugit enim ad vos Rex Babylonius, cum potentia sua Persica in seruitutem redactus; & cum corpore suo tantum non etiam regnum suum arbitrio potestatique vestræ commisit, in pietate sacrorum quæ profitemur, spe maxima sibi constituta videlicet. Auersantur tyrannidem Persæ. Infido Varamus præsidio nititur, stirpe regia minime procreatus. Qua propter ab insolentiæ & iniurie legibus imperium auspicatus, breui seditionibus exagitabitur. Nam vbi violentia, ibi res in tranquillo possideri non solet. Hæc in mentium vestrarum penetralibus, litteris inaspectabilibus inscripta recondite: & quæ opportune a me dicta sunt, ea in ventos diffundi ac dissipari ne permittite, ne dedecus & ignominiam ipsa frustratione tristiorem reportetis. Vnigenitus Dei filius, ante sæcula Deus, princeps copiarū Domini Imperator, vos ad prælium deducat, exitumq; spe ipsa faustiorem vobis largiatur.

[15] Posteaquam hæc milites Romani auribus hauserunt, diuino pleni afflatu, alacritateque & animi robore inuicto communiti, de cetero ad opus ipsum peragendum furebant, & sobria quadam insania quasi œstro perciti, arma fremebant. [Cap. 5.] Potest enim contemptū huius lucis ingenerare etiam virilis & robusta oratio. Ergo discedentes vltra pergunt. Chosroæ, indigenarum fidem suspectam habenti, [Animatis militibus domum redit.] custodes de corpore Romanorum constituuntur. Domitianus Narse Duce confirmato, in Romanam ditionem regreditur. Exercitus prope Mygdonum fluuium castra metatur.

CAPVT V.
Constituitur filiorum Imperatoris tutor.

[16] Non omittemus etiam illa huic historiæ adscribere, quæ de eius (Mauricij) testamento dicūtur. Imperium ineunte Heraclio, tabellæ inuolutæ & obsignatæ inuentæ sunt, in quibus cōscripta patebant, quæ post suum ex hac luce discessum fieri vellet. Nam cum imperij sui anno a quinto decimo in morbum difficilem esset lapsus, de imperio constituit, & in litteras constituta redegit. [Testamētū Mauricij.] Theodosium filiorum natu maximum Constantinopolis Dominū fecit, cum administratione Orientis. Tiberio Romam veterem cum Italia & insulis in mari Tyrrheno, decreuit. Ceteras Romanæ ditionis prouincias inter reliquos filios distribuit, iisque ætate adhuc immaturis Domitianum cognatum suum, nobilis Ecclesiæ Melitenensis Antistitem, [Eius executor Domitianus.] virum rebus agendis dexterum, consilio dexteriorem, tutorem designauit. Quamobrem Imperator maioris momenti negotia ei expedienda, ob eximiam prudentiam committebat. Sed de virtute huius viri nihil nunc quidem attinet agere pluribus.

[Annotatum]

a Christi 596. vel 597. Vnde constat ad eum vsque annum vixisse Domitianum. Mortuus tamen videtur ante 603. non effugisset alioquin immanissime sæuientis Phocæ manus, cum & tanta polleret auctoritate, & Mauriciū tam propinquo gradu cōsanguinitatis cōtingeret, nec funus tam honorifice elatū fuisset, vt ex Menæis dictum est.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Domitian von Melitene

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Domitian von Melitene

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.