Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. EDVARDO CONFESSORE ANGLIÆ REGE.


An. Chr. MLXVI.

[Praefatio]

Eduardus, Angliae Rex Confessor (S.) Avct. S. Ealredo.

§. I. S. Eduardi publica veneratio: res gestæ.

[1] Celebris est S. Eduardi Angliæ Regis & Confessoris in Romano Martyrologio memoria Nonis Ianuarij, testaturq; Baronius in Notis, [S Eduardi sanctitas.] extare in Bibliotheca Vaticana litteras Innocentij IV. Romani Pontificis de celebratione diei festi illius. Meminere & S. Eduardi Molanus hoc die, & Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, Galesinius, Martyrologium Anglicanum, & Germanicum, ac MS. Florarium Sanctorum. In hoc tamen iterum XIX. Ianuarij memoratur. Fortaßis eo die e terra illius eleuatum est corpus anno trigesimo sexto post mortem, vt in vita cap. 11. dicitur. Nam primaria Translatio, [Trāslatio.] quæ sub Henrico II. est facta, celebratur XIII. Octobris, vt infra dicemus.

[2] Vitam S. Eduardi scripsit S. Aelredus siue Ealredus, (de quo XII. Ianuarij agemus) libris duobus, [Vita a quo scripta.] cuius id esse perhibetur initium: Multis veterum studio fuisse. Scripsit & carmine eamdem vitam ad Laurentium VVestmonasteriensem Abbatem: Cum tibi, Laurenti, cogar parere. — — — Item de miraculis S. Eduardi: Rebus humanis exemptus. Ita Molanus, Pitseus, & alij. Vita tamen olim a Ioanne Capgrauio, & post a Surio edita, quam & nos dabimus, vulgo S. Aelredo adscribitur a Surio, Galesinio, Voßio, & aliis, vti & in MS. Rubeæ vallis. Vitam quoque S. Eduardi scripsit Osbertus Clarentius Prior VVestmonasteriensis, eius ope agrauißima febri quartana liberatus, vt Harpsseldius testatur. Guilielmus Cambdenus, cum VViltoniensem Comitatum describit, hæc ex S. Eduardi Confessoris vita citat: Dum S. Edvvardus monasterium B. Petri Westmonasterij molitur, Editha eius vxor Wiltoniæ, vbi educata fuit, regio opere lapideum monasterium pro lignea ecclesia inchoauit, prosecuta affectum Regis affectu suo. Hæc ex Osberto sumpta sint, an alio auctore, haud scio.

[3] S. Eduardi laudes prædicant & alij scriptores quamplurimi: [Laudatores alij.] Auctor coætaneus in Encomio Emmæ Reginæ, Guilielmus Pictauensis in gestis Guillelmi Ducis, Guillelmus Gemmeticensis in Histor. Norman. Ordericus Vitalis in Ecclesiastica Historia, Ingulphus Abbas Croylandensis, Eadmerus monachus, VVilhelmus Malmesburiensis, Florentius VVigorniensis, Henricus Huntindoniensis, Matthæus VVestmonasteriensis, Rogerius Houedenus, Ranulphus Cestrensis, Matthæus Paris, Nicolaus Harpsfeldius, Polydorus Vergilius, ac ceteri quirerum Normannicarum atque Anglicarum cōmentarios edidere: vt mirum sit, neminem vnum omnes illius res gestas stylo prosecutum. Nam Ealredus fere solum ea attigit, quæ eius pietatem vitæq; sanctimoniam testarentur; si quidem ea ab Ealredo scripta est vita quæ extat.

§. II. Eduardi mansuetudo: fortitudo.

[4] Operæ pretium est, paucula ex aliis delibare ad S. Eduardi commendationem, quæ sunt ab Auctore vitæ Prætermissa. Erat Eduardus, [Pacifica indoles.] inquit Polydorus Vergilius Angl. histor. lib. 8. mitis ingenij, minimeque sagacis, & apprime bellorum ac cædis abhorrens, ita vt etiam exul dicere soleret, malle se vitam priuatam perpetuo degere, quam per hominum cædem regnum recipere.

[5] VVillelmus Malmesburiensis lib. 2. de gestis Regum Anglorum, S. Eduardi gesta fuse prosequitur, parum subinde in eum æquus, vxoremq; eius Editham. Is Eduardi ita mansuetudinem deprædicat. Anno, inquit, Incarnationis Dominicæ millesimo quadragesimo secundo, S. Edvvardus, filius Ethelredi, suscepit regnum, mansitque in eo annis viginti quatuor non plenis; vir propter morum simplicitatem parum Imperio idoneus, sed Deo deuotus, ideoque ab eo directus. [Felicitas.] Denique eo regnante nullus tumultus domesticus, qui non cito comprimeretur; nullum bellum forinsecus; omnia domi forisque quieta, omnia tranquilla: quod eo magis stupendum, quia ita se mansuete ageret, vt nec viles homunculos verbo lædere nosset. [Mira māsuetudo.] Nam dum quadam vice venatum isset, & agrestis quidam stabulata illa, quibus in casses cerui vrgentur, confudisset; ille sua nobili percitus ira, Per Deum, inquit, & Matrem eius, tantumdem tibi nocebo si potero. Egregius animus, qui se Regem in talibus non meminisset, nec abiectæ conditionis homini se posse nocere putaret. [Auctoritas.] Erat interea eius apud domesticos reuerentia vehemens, apud exteros metus ingens. Fouebat profecto eius simplicitatem Deus, vt posset timeri, qui nesciret irasci.

[6] De eius virtute bellica idem Malmesburiensis, cum de bello inter Eduardum ac Godvvinum filiosq; gesto loquitur, hæc habet: [Diligentia in bellis.] Nec segnem sensit Regem illa necessitas, cum & ipse in naui pernoctaret, & latronum exitus specularetur, sedulo explens consilio, quod manu nequibat præ senio. Sane gnauum fuisse & magnanimum, si quæ bella ingruerent, Florentius VVigorniensis, Guilielmus Pictauensis, aluq; ostendunt.

§. III. Iustitia, ac Leges S. Eduardi.

[7] Nicolavs Harpsfeldius sec. II. cap.3.de Eduardo inter alia hæc tradit: Ab exilio in tantam rerum amplitudinem gloriamque prouectus, adeo nihil factus est elatiore animo, vt magis se postea ad omnem humilitatem, [Humilitas.] animique demissionem abiecerit. Et quanto magis omnium rerum splendor ad elationem prouocabat, eo ille se magis demittebat.

[8] [Iustitia.] Accessit ad hanc aliarum omnium virtutum consociatio. Summa iustitia & æquitate ius iudiciumque moderabatur, a qua neque pauperis, neque diuitis, aut potentis alicuius gratia deflectebat: ab ira, gula, ceterisque crassioribus id genus vitiis longe remotissimus. Mira in Deum diuinaque omnia pietate propendebat. Et vt domesticis æqualem se quodammodo, populoque gratum & plausibilem, ita Dei se Sacerdotibus humilem præbuit. Monasteria dilapsa temporum iniuria, Danorumque incursionibus & grassationibus, vel restaurabat, vel alia de nouo erigebat. Vultus certe & sermo illius, omnis pietatis index erat. Vultus quidem suauis & iucundus, sanctitatem quamdam spirabat. Sermo summa semper grauitate, & cælestium rerum narratione conditus; [Sermo qualis.] alias salutari doctrina instruens, alias miseros & afflictos iucunda cōsolatione reficiens, alias blanditiis leniens, alias pro re nata grauis & regia maiestate terrens. Sed inter cetera, duo in eo enimebant, continuata videlicet & intenta pauperum, orphanorum, viduarum, & perpetuæ castitatis cura. [Liberalitas.] Adeo sane a coaceruandis per fas nefasque diuitiis (qui communis iam fere Principum morbus est) abfuit, vt pæne in alteram partem profusione & dissipatione potius peccarit.

[9] Idem paullo post: Eo felicitatis Remp. perduxit Eduardus, vt illa quæ tot annis, quasi immanibus ventis iactata nauis, periculose dissipabatur, secure placideque, eo sedente ad Reipublicæ puppim, clauumque tenente, gubernaretur, planeque in eo quasi in quodam portu conquiesceret: ita quidem, vt pius Rex antiquum illud Salomonis, id est, Pacifici nomen obtineret. Tum leges illæ salutares (quas S. Edouardi leges vulgo appellāt) robur viresque suas exeruere, [Leges Edgari, cur S. Eduardi leges dictæ.] & in summa pace tranquillitateque Rempublicam constituerunt. Quæ non ab illo quidem primum promulgatæ sunt, sed ab auo Edgaro. Quas ille, cum in summa illa Danicorum temporum asperitate sexaginta octo annos exoleuissent, ad Reipublice vsum reuocauit, & ex illo tempore, ab illo suum nomen mutuatæ sunt: quas Guilielmus Primus postea ratas habuit, & confirmauit.

[10] Quæ partim positæ sunt in rebus ciuilibus, partim in rebus Ecclesiasticis moderandis, eaque fere cōtinent, quæ priorum Regum Inæ, Aluredi, Ethelstani, & aliorum scita complectuntur: nisi quod præter quedam alia, cautio illa contra eos, qui vsuras & fœnus exigunt, Edouardi nostri propria videtur: [Propria eius sanctio cōtra vsurarios.] qua prouisum est, vt huiusmodi homines omnibus facultatibus exciderent, & præterea instar exulum haberentur. O salubrem & sanctam cautionem atque prouisionem! sed nullis vmquam temporibus, atque nostris hodie, nostræque Angliæ præsertim, vbi immoderatæ vsuræ omnia exedunt & exsorbent, adeo necessariam.

[11] [Leges S. Eduardi gratæ populo.] Harum legum per insequentes Normannorum Reges antiquatio & abolitio, multas sæpe grauesque in Anglia turbas tumultusque ciebant: nullaque vmquam gratior fuit Regū vox populo Anglicano, quam illa illorum, qui, vt nonnullis accidit, vel inescandi deuinciendique sibi arctius populi, vel præsentis periculi expediendi gratia, se Leges illas in vsum reposituros pollicebantur.

§. IV. Emmam matrem rebus suis spoliat Eduardus, improborum consilio.

[12] Cvm fuisset Godvvinus, Cantiæ Comes, [Godvvini cōtra Emmam machinatio.] summa apud Reges Canutum, Haraldum, atque Hardecanutum auctoritate, sed apud hunc Emmam matrem pari aut etiam maiori in gratia cerneret extitisse; vt est ambitio semper consortis impatiens, deturbare illam de gradu dignitatis aggressus est: veritus etiam fortaßis, ne plus apud Eduardum, pium ac religiosum Regem, matris sanctißimæ prudentißimæq; consilia, quam suæ valerent versutiæ; quippe qua & Canutum, ferocem cetera ac bellis assuetum, ita delinierat, vt & coleret religionem pie, & sacra loca ornaret locupletaretq; munifice. Accedebat sceleris in Alfridum, Eduardi fratrem, admißi conscientia. Nam etsi placarat vtcumque Hardecanutum, iuuenem adhuc, & simulata fortaßis credulitate vltro falli cupientem, vt res interea suas firmaret; id ne Eduardo mater aliquando reuocaret in mentem, timendum ei merito erat.

[13] Sed ne Regi suspecta matris accusatio esset, adiutores sibi noui sceleris legit, quibus plurimum tribui a Rege nouerat, atque eos quoque nescio qua arte inductos in fraudem, Leofricum, inquam, Herefordensium, & Sivvardum Northnumbrensium Comites. Cum his Regi suasit, vt matri omnia eriperet. Paruit iniqua suggerentibus, vt simplicis erat animi, Eduardus. Ergo anno MXLIII. Christi, regni sui I. diebus XIV. ante festiuitatem S. Andreæ Apostoli, [Emmæ matri omnia aufert Eduardus.] inquit Florentius VVigorniensis, festinato Rex cum Comitibus Leofrico, Godvvino, & Sivvardo, de ciuitate Glavvorna (siue Glocestria) Wintoniam venit improuise: &, vt illi consilium ei dederant, suæ genitrici quidquid in auro, argento, gemmis, lapidibus, aliisve rebus pretiosum habuerat, abstulit; vel quia priusquam Rex esset effectus, [Page 292]vel post, minus quam volebat illi dederat, & ei valde dura extiterat. Verumtamen sufficienter ei ministrari necessaria præcepit, & illam ibidem quietam manere iussit. Idem refert VVillielmus Malmesburiensis, qui ab æmulis obiecta Emmæ crimina ita commemorat: Angustos filij iam dudum riserat annos, [Obiecta Emmæ crimina;] nihil vmquam de suo largita, hereditario scilicet odio parentis in prolem. (Fuere enim grauia inter Ethelredum Eduardi patrem & Emmam matrem dißidia.) Nam magis Cnutonem & amauerat viuum, & laudabat defunctum. Præterea congestis vndecumque talentis crumenas inferserat, pauperum oblita, quibus non patiebatur dari nummum, ne diminueret numerum. Itaque quod iniuste coaceruauerat, non iniuste ablatum, vt egenorum proficeret compendio, & fisco sufficeret regio. Ita illi. Sanctam tamen mulierem, inquit Auctor, fuisse comperio, & thesauros suos in ornamenta Ecclesiæ Wintoniæ, & aliarum fortassis, expendisse.

[14] [etiam stupri.] Non hic stetit Godvvini furor. Crimen ei violatæ pudicitiæ intentat: in partes trahit, a quibus opem præcipue vel sperare Emma poterat, vel ipse ei vltro ferendam suspicari, Normannos ipsos, qui cum Eduardo aduenerant: qui vt erant plerique integræ vitæ, seueri vltores insurrexere. Sed, vt mox dicemus, ei Deus opportune subuenit. Cuncta hæc præcipue machinatum fuisse Godvvinum, Polydorus Vergilius aliiq; tradidere. Angli fere crimen omne in Roberti Episcopi ambitionem referunt, qui & Emmæ acerrimus hic aduersarius fuit, & deinceps Godvvini. Inde vero criminis vel fingendi vel suspicandi arrepta occasio, quod frequens ad Alvvin im, (Polydoro Aduinum, VVigorniensi Alfvvinum,) VVintoniensem Episcopum diuerteret, tum quod proxima cognatione illi esset cōiuncta, vt ait Harpsfeldius, tum vt illius præsentia consilioque viduitatis molestias facilius propelleret; rebus præsertim suis, & qua apud filium Regem valere debebat auctoritate, per summum nefas spoliata.

§. V. Emma ordalio crimen diluit.

[15] Non erit abs re, vt Harpsfeldij verbis vtar, ad vberiorem saltem lectoris notitiam, aliqua de his purgationum rationibus, quæ, præter duellum, his & posterioribus temporibus passim tam in Anglia quam alibi vsurpabantur, licet ab Ecclesia postea, & multis antea sæculis, atque a primo nostro Apostolo Gregorio improbatis, [Ordalium purgatio per ferrum cādens, vel aquam.] præmittere. Ordalium hæc purgatio Saxonice dicitur, quod duplex erat, aliud per ferrum candens, aliud per aquam. Ferrum autē candens reus aut manibus ad nouem pedes longum gestabat, aut nudis pedibus in pauimento ecclesiæ stratum, ad nouem pedes latum pertransibat. In aquam vero aut feruentem aut bullientem manus, aut in frigidam totum corpus rei immittebant, vehementi omnium persuasione (quam rerum sæpe euentus confirmauit) noxios, & culpæ conscios, insigni aliqua calamitate & clade nobilitandos; immunes vero a crimine, a pœnæ quoque totius sensu immunes futuros; vt olim in aqua zelotypiæ apud Iudæos accidisse scimus.

[16] [Præmittebatur triū dierum ieiunium, & Missa.] Et trium dierum preuio ieiunio, in quo ab omnibus aliis esculentis & poculentis, præterquam pane, sale, aqua, & herbis, temperabatur, cui crimen impingebatur, se expiabat. Tum celebrabatur Missa, cui reus intererat: & interim ferrum accendebatur: multisque cæremoniis & orationibus vtebatur præterea Sacerdos, quibus a Deo precabatur, vt veritas rei gestæ, quæ occulebatur, in lucem erumperet. Rei deinde, præsentibus tam Regis quam Episcopi ministris, qui diligenter prospicerent vt omnia accurate ad præscriptam statamque purgationis formulam obirentur, adlocum purgationi designatum producebantur.

[17] Sed præstat de Emma antiquiorem audire Auctorem, Ranulphum Cestrensem, qui lib. 6. cap. 23. ita scribit: Rex quoque Godvvinū honorabat, filiam eius Edditham desponsabat, matrem propriam nec plene nec publice confundebat. De consilio tamen Godvvini pretiosa quæque de matre sua cepit, vel quia ipsa nimis dura ante susceptum regnum ei fuerat, vel quia id ei conferri minus curabat. De Neustria quoque quosdam, qui prius sibi benefecerant, remunerando aduocabat: inter quos Robertum quemdam Gēmeticensem monachum, post Londoniensem Episcopum, deinde Cātuariensem Archiepiscopum fieri fecit. Cuius consilio Rex ipse simplex, qui nusquam nisi alieno consilio ductus perperam egit, in tantum adquieuit, [Emma in carcerem coniecta.] vt Godvvinum socerum suum cum filiis exlegaret, matrem propriam, ob susceptam cum Wintoniensi Præsule familiaritatem, bonis omnibus priuatam in monasterio de Wervvelle detruderet, Alvvinum etiam Episcopum incarceraret.

[18] [Offert purgationem ferri candentis.] Emma siquidem laxius custodita scripsit Episcopis Angliæ, in quibus confidebat, se plus de Præsulis Wintoniensis dedecore, quam sua verecundia torqueri: paratam se Dei purgare iudicio, ferrique candentis examine, Episcopum fore iniuste diffamatum. Conuenientes vero Episcopi, Regem ad rogata flexissent, nisi Robertus Cantuariēsis obstitisset: [Accusat eam Robertus:] Quomodo, inquit, fratres, feram illam, non feminam, audetis defendere, quæ filium suum Regem diffamauit, quæ amasium lubricum Christum Domini nominauit? Sed si ista femina vult purgare Pōtificem, sed quis purgabit eam, quæ dicitur consensisse in necem Alfridi filij sui, & procurasse venenum Edvvardo? Sed æstimo quod auctoritatem habebat supra sexus conditionem. Si tamen pro se ipsa nouem passus, [præscribit purgationis modū.] & pro Episcopo quinque passus continuos super nouē ignites vomeres nudis pedibus & plenis vestigiis illæsa transierit, ab impetitione ista euadat absoluta.

[19] Præfigitur illico examinis locus, quo Rex & ceteri Proceres, excepto Roberto solo, conuenerunt. Sed nocte præcedente mulier ad sepulchrum S. Svvithini Wintoniensis perorans confortatur. Die sequēti, velatis oculis, ignitos vomeres nil læsa pertransit. [Ignitos vomeres illæsa pertransit.] Tunc Rex ingemiscens, & veniam petens, disciplinas ab vtroque, Præsule scilicet & matre, recepit, oblata quoque illis restituit. Regina vero dedit S. Svvithino nouem maneria, & alia Episcopus nouem maneria, præter illos nouem vomeres, quos Emma pertransiuit. Robertus vero fugit extra Angliam.

[20] Eadem refert Polydorus Vergilius, eadem Nicolaus Harpsfeldius; sed hic paullo aliter totius rei catastrophen ita exponit: Postridie statis cæremoniis peractis, [Quo habitu gestuq; id egerit.] a duobus Episcopis flentibus, & hinc inde vtrumque eius latus claudentibus, plebeia veste contecta, pedibus & tibiis ad genu ipsum nudis, per nouem illos ardentes vomeres, in ecclesia Diui Suithini positos, populo aspectante ducitur; quos illa, erectis in cælum semper oculis, neque deorsum in pauimentum vmquam deflexis, orationique tota intenta, suamque Deo caussam, vt olim Susanna, committens, illis ductantibus, post nouem passus pertransit. Apud populum vero, interim de rei euentu sollicitum, omnia fletu & lugubri eiulatione plena: vna omnium vox Dei & Suithini opem anxie implorantium. Iamque extra ecclesiam pergebant Episcopi, quibus illa, Quando, inquit, ad vomeres perueniemus? Illi vero lacrymis oppleti, eam vomeres illos omnes & calcasse & pertrāsiisse, & egregie suæ conscientiæ, omniumque expectationi satisfecisse. Respexit deinde illa; & tum primum vomeres illos vidit, defunctamque se sua purgatione intellexit. Amplissimas deinde Deo & Suithino gratias egit. Populus, cum quid actum esset intellexisset, mira lætitia gestire, miros præ admirationis & gaudij magnitudine clamores edere.

[21] Ipsa recta, in eo quo erat apparatu, ad Regem filium proficiscitur, vt certa oculis illius innocentiæ suæ documenta subiiceret. [Rex veniā petit, & pœnā subit.] Demisit se igitur ad matris pedes Rex, veniam submisse precatus, quod ita innocentem matrem vexari, tantæque infamiæ exponi passus esset. Tum illa, Naturales, inquit, & materni stimuli facile a me veniam extorquent: sed tu quomodo Aluino Episcopo satisfacias, iterum atque iterum cogitato. Accersitur deinde ille, a quo Rex veniam nimiæ suæ facilita tis ac credulitatis accurate postulat, & facile impetrat: quam paucis & lenibus nudo corpori per Episcopos, & matrem flentem, impressis virgarum verberibus expiauit. Mox matri & Episcopo omnia, quibus spoliati fuerant, redduntur. Robertus interim in euentum rei intentus, & veritus ne, si Reginæ innocentia palam testata esset, ea res ingenti sibi dedecori & damno foret, subduxit se in Cantiam: & mox celebri illo euentu passim diuulgato, mare traiecit, neque in Angliam vmquam, vt quibusdam placere video, postea rediit. Hæc ille.

[21] Non videtur omnino Anglia exceßisse Robertus, aut certe postliminio deinde reuersus est: nam quinquennio post, anno nimirum ML. vt VVestmonasteriensis, VVigorniensis, & alij tradunt, Cantuariensem Archiepiscopatum adeptus est. Porro nouem illi vomeres, vt Harpsfeldius tradit, in claustro monasterij VVintoniensis humo obtecti sunt. Vitam S. Suithini, siue Svvithuni, dabimus II. Iulij.

VITA AVCTORE SANCTO EALREDO.

Eduardus, Angliae Rex Confessor (S.)BHL Number: 2424

Avct. S. Ealredo.

CAPVT I. S. Eduardi parentes, ortus, regni & sanctitatis prognostica.

[1] Gloriosi ac Deo dilecti Regis Eduardi vitam litteris tradituri, ex verbis beatissimi Petri Apostolorum Principis sumamus exordium; [Etiam diuites sancti.] qui Centurionis vocationem admirans, ait: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus: sed in omni gente, qui timet Deum, & operatur iustitiā, acceptus est illi. [Act. 10. 34. & 35.] In omni enim gente, ordine, gradu & dignitate nouit Dominus qui sunt eius, & miseretur cui voluerit, & misericordiam præstat in quem sibi placuerit. Neque enim ex suiipsius natura vel paupertas præstat, vel adimunt diuitiæ sanctitatem: nec perfectum obscuritas, nec reprobum claritas facit; nec claudit libertas, nec reserat seruitus Paradisum. Primus Patriarcha Abraham & diues scribitur & perfectus, cui fides admirabilis & obedientia * Ioseph dominus Ægypti constitutus a Rege, vniuerso orbi præbuit castitatis exemplum. Sanctus Iob qualis in diuitiis fuerit, earum probauit ademptio, quem morbus corporis, tētatio vxoris, amicorum exprobratio, spectabili patientia reddidit clariorē. Rex Dauid, quo nemo ditior, sed nemo & sanctior; quo nullus sublimior, sed humilior nullus; & inter thesauros innumeros sepelitur, & inter Dei amicos ceteris gratior computatur. Nemo proinde miretur, si noster Eduardus & Rex dicatur & sanctus, quem cernimus & in diuitiis egenum, & in deliciis sobrium, in purpura humilem, & sub corona aurea mundi contemptorem.

[2] Cum enim Rex ** Ethelredus ex filia *** Comitis Thoreti filium suscepisset **** Edmundum, cognomēto Ferreum-latus, ex Regina autē ***** Emma ****** Alfredum: Beatus Eduardus intra viscera materna conclusus prefertur vtrique, agente eo qui omnia operatur secūdum consilium voluntatis suæ, [Eduardi parentes.] qui dominatur in regno hominum, & cuicumque voluerit, dat illud. Fit enim coram Rege magnus Procerum & Episcoporum cōuentus, & quia iam future cladis indicia sæua processerant, agitur inter eos de regni statu tractatus. Alij vero Edmundum, ob inuictissimum robur corporis, æstimant præferendum; alij, ob virtutem Nortmannorum, Alfredum promouendum tutius arbitrantur. Sed futurorum omnium præscius, prioris breuissimam vitam, alterius mortem immaturam prospiciens, in puerum necdum natum vniuersorum vota cōuertit. Vtero adhuc clauditur, & in Regem puer eligitur: non natus, natis præfertur: & quem necdum terra susceperat, terræ dominus designatur; & læti Proceres sacramentum fidelitatis illi iurant, qui vtrum nasceretur ignorant.

[3] Paullo itaque post natiuitatem S. Eduardi ******* irruētibus in Angliam barbaris, [Defertur in Nortmanniam.] & maximam insulæ portionem cæde incendioque vastantibus, Regina cum filiis in Nortmanniam transposita est. Viuebat in ******** auita domo inter pueros puer, immunis tamen a vitiis quibus ætas illa solet implicari. Castus erat corpore, [Ibi sancte viuit.] sermone rarus, simplex actu, & purus affectu. Frequentare Ecclesiam dulce habuit, crebrius orationibus incumbere, sacris Missarum interesse solemniis, visitandis monasteriis operam date, & quos sanctiores sciebat, sibi monachos in amicitiam copulare.

[4] Sæuiebat interim gladius hostilis in Anglia; cædibus & rapinis omnia replebātur: vbique luctus, [Dani Angliam vastant.] clamor & desolatio. Incenduntur ecclesiæ, monasteria deuastantur, Sacerdotes a suis sedibus fugati, in locis desertis communem miseriam deplorantes delitescebant. Inter quos vir venerabilis ********* Brithvvaldus ********** Vuintoniensis Episcopus *********** cœnobium Glastoniense mœrēs ac tristis ingressus, orationibus vacabat & psalmis. Qui cum aliquando pro regni plebisque liberatione preces lacrymasque profunderet, [S. Brithvvaldus orans, videt Eduardum inungi a S. Petro.] quasi in hæc verba prorūpens, ait: Et tu Domine vsquequo? Vsquequo auertis faciem tuam? obliuisceris inopiæ nostræ & tribulationis nostræ? Sanctos tuos occiderunt, altaria destruxerunt, & non est qui redimat, neque qui saluum faciat. Scio Domine, scio, quia omnia quæ fecisti nobis, in vero iudicio fecisti: sed numquid in æternum proiiciet Deus, & non apponet vt cōplacitior sit adhuc? Eritne, Domine Deus meus, eritne finis horum mirabilium? aut in æternū tuus in nos mucro desæuiet, & percuties vsque ad internecionem? Inter preces tandem & lacrymas fatigatum sopor suauis excepit; videtque per somnium, B. Petrum in eminentiori loco constitutum, & ante eum præclari vultus in forma decenti, regalibus insigniis amictum Eduardum. Quem cum propriis manibus Apostolus consecrasset & vnxisset in Regem, monita salutis adiecit: præcipueque cælibem vitam cōmendans, quot esset annis regnaturus, aperuit.

[5] Obstupefactus Præsul tanti miraculi nouitate, petit sibi a Sancto huius visionis mysterium reuelari. De statu insuper regni, & de instātis periculi fine Apostolicum exegit oraculum. Tunc placido vultu intuitus intuentem se, Domini, inquit, o Præsul, est regnum, & ipse dominabitur in filiis hominum. Ipse transfert regna & mutat imperia, & propter peccata populi regnare facit hypocritam. [S. Petrus futura ei reuelat.] Peccatum peccauit populus tuus Domino, & tradidit eos in manus gentium, & dominati sunt eorum qui oderunt eos. Sed non obliuiscetur misereri Deus, nec continebit in ira sua misericordias suas. Erit enim, cum dormieris cum patribus tuis, visitabit Dominus populum suum, & faciet Dominus redemptionem plebis suæ. Eliget enim sibi virū secundum cor suum, qui faciat omnes voluntates suas, qui me opitulante regnum adeptus Anglorum, Danico furori finem imponet. Erit enim acceptus Deo, gratus hominibus, terribilis hostibus, amabilis ciuibus, vtilis Ecclesiæ, laudabilemque vitam sancto fine concludet. Quæ omnia in B. Eduardo completa, rei exitus comprobauit. Cum autem Episcopus de posteritate Eduardi quæreret, respondit S. Petrus: Regnum Anglorum, [Regnum Anglorum regnum Dei.] regnum Dei est. Post istum prouidebit Regem ad placitum suum.

* Surius, inimitabilis.

** Alijs dicitur Etheldredus, Egelredus, Agelredus, Adelredus, filius Edgari & Ælfridæ: hæc ei regnum parauit cæde priuigni sui S. Eduardi Martyris, vt XVIII. Martij dicemus. Coronatus est Ethelredus ann. DCCCCLXXVIII. Indict. VI. die Dominica, XVIII. Kal.Maij; mortuus an. MXVI. Indict. XIV. IX. Kal.Maij feria II.

*** Duxit Etheldredus an. DCCCCLXXXI. vxorem filiam cuiusdam Ducis. VVestmonaster. At Malmesburiensis natum Edmundum scribit ex quadam, quam fama obscura recondit. Hanc quidam Ethelgiuam vocant.

**** Vir hic fuit egregius & magnanimus, a robore animi & corporis Ireneside appellatus, auus S. Margaritæ Reginæ Scotiæ, de qua X. Iunij agemus.

***** Aliis Imma, Elfgiua etiam dicta, vt ait Houedenus. Nupta est Ethelredo an.M.II.filia Richardi I. Ducis Normanniæ.

****** Auctor Encomij Emmæ ab Andrea Duchesnio editi, minorem natu Alfridum facit. Is scelere Godvvini, vt post dicetur, trucidatus est.

******* Anno MXIII. mense Augusto misit Ethelredus vxorem & liberos in Normanniam.VVestm.VVigorn. Huntind.

******** Non sic hoc accipiendum, quasi tunc adhuc auus vixerit, qui an. DCCCCXCVI.mortuus est, vt testatur VVilhelm.Gemmet.lib.4. cap. 20.

********* De S. Brithvvaldo, siue Brithvvoldo agemus XXII. Ianuar. vbi rursus & de hac visione.

********** Ita Capgrauius & Surius. At Malmesburiensis aliiq; hunc S. Brithvvaldum VViltoniensem Episcopum fuisse scribunt, diuersum a VVintoniensi. Quæ VViltonia quæq; VVintonia sit, ibi dicemus.

*********** Erat Glasconia, aliis Glastonia, vulgo Glastenbury, nobilissimum & antiquissimum in Comitatu Somersettensi monasterium, ad Brium flumen.

CAPVT II. Eduardus fit Rex: virtutibus floret.

[6] Stabat adhuc spiritus procellæ, & exaltati sunt fluctus eius, externisque malis accessit ciuilis discordia, adeo vt quis cui mentis suæ secreta committeret, nesciretur. Plena erat proditoribus insula: nusquam tuta fides, nusquam sine suspicione amor, sermo sine simulatione. [Canutus fit Rex.] Tandem eousque proditio ciuilis & astutia processit hostilis, vt defuncto Rege Ethelredo, magna pars insule legitimis heredibus abdicatis, * Canuto, qui regnum inuaserat, manus darent: peremptoque inuictissimo Rege Edmundo, [Edmūdus & Alfredus occidūtur.] ** etiam filios eius, adhuc in cunis agentes, Barbaris mitterent occidendos. *** Alfredus demum Eduardi frater in Angliam transuectus, inaudita crudelitate ab hostibus ciuibusque perimitur.

[7] [Eduardus vouet visitaturum se S. Petri sepulchrū regno recepto:] Tunc Eduardus omni humano destitutus auxilio, exul patriæ, regni, & honoris viuebat: impiorum insidias timebat, & ne a suis proderetur, vel ab hostibus ad mortem emeretur, plurimum formidabat. Inuento autem consilio salutari, Deo prosternitur, talia prosequendo: Ecce, inquit, Domine, non est mihi auxilium in me, & necessarij mei recesserunt a me: amici mei & proximi mei aduersum me appropinquauerunt, & steterunt. Pater meus post multos labores rebus humanis excessit; fratres meos crudelitas proditorum absorbuit: nepotes in exilium acti sunt: **** mater æmuli nostri nuptiis tradita est. Ita solus relictus sum, & quærunt animam meam. Sed tibi Domine derelictus sum pauper, pupillo tu eris adiutor. Tu quondam ***** Edvvinum, morti expositum, mirabili modo & vitæ reseruasti & regno. Tu illud Angliæ decus, ****** S. Osvvaldū ex exule Regem sāctum, per signum Crucis reddidisti cunctis hostibus fortiorem. Si igitur fueris mecum, & custodieris me, & reduxeris me in regnum patris mei, eris tu mihi semper in Deum, & B. Petrus Apostolus in patronum: cuius sacratissimas reliquias in vrbe Roma, te annuente, te regente, te comitante, visitaturum me promitto. Ex hinc enim factus fide robustior, spe alacrior, expectans expectauit Dominum.

[8] ******* Canuto autem Rege rebus humanis exempto, ******** filiis eius immatura morte præreptis, Angli Danico iugo liberati, Eduardum in Regem elegerunt, ********* & cum maximo honore consecrari & inungi fecerunt. [fit Rex.] Tunc Sacerdotes sapientia & sanctitate fulgebant, monasteria omni religione pollebant, agebat Clerus in officio suo, populus stabat in gradu suo. Videbatur etiam terra fecundior, aer salubrior, maris vnda pacatior. Reges enim & Principes pro tanta rerum mutatione admiratione perculsi, cum tanto Rege ********** fœdus inire, amicitias iungere, pacem componere grauisi sunt. [Icit fœdus cum variis Principibus.] Sola tamen *********** Dacia adhuc spirans & anhelans cædes, Anglorum interitum minabatur. In his omnibus vir beatus in gloriam non est elatus humanam, sed hanc sibi viuendi formam proponens, suis se domesticis præbebat æqualem, Sacerdotibus humilem, plebi gratum, compatientem miseris, & largum egenis. Nulla apud eum personarum acceptio: sed iudicabat in iustitia pauperes, & arguebat in æquitate pro mansuetis terræ; eratque pater orphanorum, & iudex viduarum. [Omni virtute floret.] Si quidquam petebatur, præbebat; si accipiebatur, tacebat. Nullus vmquam eum vidit aut inflatum superbia, aut ira efferatum, aut gula dehonestatum. Supra humanum enim modum pecuniarum comtemptor, nec in earum amissione tristior, nec in adeptione videbatur hilarior.

[9] Recumbente aliquando gratia quiescendi Rege in lectulo, Camerarius accessit ad thecam, in qua æs regium seruabatur, & reposito intus quod volebat, & illam claudere oblitus, foras egressus est. [Insignis pecuniæ cōtemptor.] Animaduertit hoc quidam, & accedens ad thecam, pecuniam non modicam in sinum recondit, & abscedit. Reuersus denuo, Rege inspectante, facinus iterauit. Quod cum tertio attentasset, cernens Rex in spiritu thesaurorum adesse custodem, ait: Importune agis, o homo: si mihi credis, tolle quod habes, & fuge; quoniam si venerit Hugolinus, (hoc enim Cubicularij nomen erat) nec vnum tibi nummum relinquet. Fugit ille, & vix pedem extulerat: & ecce minister Regis rediens, & thesaurum ablatum reperiens, timore & tremore concutitur: angustiam cordis & furorem mentis clamor & suspiria prodiderunt. Surrexit Rex, & quasi nesciens quid acciderit, perturbationis huius caussam inquirit: quam cum didicisset, ait: Tace, forte ille qui cepit, plus nobis indiguit. habeat sibi; nobis sufficit quod remansit.

[Annotata]

* Canutus, siue Cnuto Danus, Suani filius, Ethelredo mortuo, partis Angliæ Rex fuit; ceteri Edmundo adhæsere: acre cum hoc bellum, inde pax & amicitia. Edmundum nocte S. Andreæ eodem anno Eadricus, siue Edricus, Dux Merciorum, proditorie interimi curauit: quam ob caussam ipse a Canuto, cuius gratiam parricidio aucupabatur, trucidatus est.

** Eadvvinum, (vel Eadvvium, VVigorniensi Eadmundum) & Eadvvardum, vel Eduardum, Edmundi filios, ad Regem Sueonum Canutus perimendos misit. Hic scelus auersatus, ad Salomonem Regem Hungariæ nutriendos ablegauit. Prior isthic obiit: alter Agatham vxorem duxit, suscepitq; liberos, de quibus alibi.

*** Alfredus mortuo Canuto, cum magno Normannorum comitatu in Angliam venit an. MXXXVI. Sed Godvvini perfidia plerique barbare euiscerati, aliterq; trucidati sunt: Alfredo oculi eruti: tum in Elyense cœnobium ignominiose relegatus, ibi paullo post obiit. Laudator Emmæ, cap.1. citatus, tradit, eum miraculis a morte illustratum, & Martyrem appellat.

**** Anno MXVIII. Canutus Emmam, Ethelredi viduam a Richardo fratre petiit vxorem, & obtinuit. Ita scilicet Normannus nepotum suorum Eduardi & Ælfredi patrocinium abdicauit, vt res suas noua hac affinitate firmaret.

***** De S. Edvvino, mirabiliter apud Redvvallum Regem seruato, agemus XII. Octob. in eius vita.

****** S. Osvvaldi vitam dabimus V. Augusti.

******* Mortuus est Canutus XII. Nouembr. an. MXXXV.

******** Prior fuit Haraldus, ex Algiua concubina genitus, qui Emmam thesauris suis spoliatam eiecit. Ea tunc in Flandriam venit. Haraldo an MXL. mortuo, Rex Angliæ factus est Hardecanutus, Canuti & Emmæ filius; mortuus vero VIII. Iunij an. MXLII.

********* Eduardus an. MXLIII. die festo Paschæ, III. Non. April. erigitur in Regē, inquit Ranulphus Cestrensis, apud VVestmonasterium, seu VVintoniam secundum quosdam; (imo secundum plerosq;.) Eduardus igitur III. (subit idem scriptor) in Regem erectus chartam talem scripsit, quæ apud VVestmonasterium adhuc seruatur; quod quotiens ipse, aut quisquam successor, Regium diadema apud VVestmonasterium, VVintoniam seu VVigorniam portaret, eo die Præcentor loci recipiat de fisco Regio 81. marcas, Conuentus 100. simenellos, & vnum modium vini. Semenellos arbitror panes similagineos esse.

********** Inter hos fuit Haraldus Rex Norvvegiæ, de quo VVigorniensis anno MXLVIII.

************ Ita Daniam alij quoque appellant scriptores, quod a Dacis vel Dahis Scythiæ populis ducere originem Danos existiment. Videndus Ioannes Isacius Pontanus in Chorographica Daniæ descriptione.

CAPVT III. Virginitatē cum vxore seruat. hostis mortē diuinitus cognoscit.

[10] Proceres autem terræ de successione solliciti, Regem de vxore ducenda conueniunt. Stupet Rex, thesauro metuens suo, qui in fictili vase reconditus, facile poterat calore dissolui. Sed quid ageret? Si obstinatus resisteret, timebat ne propositi sui proderetur dulce secretum: [Inuitus vxorem ducit Editham.] si suadentibus præberet assensum, naufragium pudicitiæ formidabat. Tandem importune insistentibus cedere tutius ratus, huiusmodi verbis pudicitiam suam Domino commendabat: Iesu bone, tua quondam misericordia tres pueros inter flammas Chaldaicas illæsos seruauit. Per te Ioseph, relicto pallio in manibus meretricis, cum titulo castitatis euasit. Admirabilis Susannæ constantia tua virtute de impudicis presbyteris triumphauit. Sanctæ Iudith castitas ab Holoferne nec lædi potuit, nec tentari. Ecce ego seruus & filius ancillæ tuæ, qualiscumque dilector tuus & vnicæ Matris tuæ: succurre mihi Domine, quatenus sic maritale suscipiam sacramentum, vt pudicitiæ periculum non incurram. Rege igitur Procerum voluntati consensum præbente, * Godvvini filiam duxit in vxorem. Erat autem Godvvinus vir magnarum opum, sed astutiæ singularis, Regum regnique proditor: qui doctus fallere, & quælibet dissimulare consuetus, facile populum ad cuiuslibet factionis inclinabat assensum. Sed sicut ** spina rosam, genuit Godvvinus Editham.

[Edithæ virtutes.] Hanc dilecto suo præparauit Christus Eduardo, inspirans ei ab ipsa infantia castitatis amorem, odium vitiorum, virtutis affectum. Legere, aut operari manibus, otium fugiendo consueuit lasciuiam vitare, & colloquia iuuenum declinare. Conuenientibus igitur in vnum, Rex & Regina de castitate seruanda paciscuntur, nec huic fidei alium, quam Deum testem æstimāt adhibendum. Fit illa coniunx mente, non carne; ille maritus mente, non opere. Perseuerat inter eos sine actu coniugali coniugalis affectus, & sine defloratione virginitatis, [Seruant virginitatem.] castæ dilectionis amplexus. [3. Reg, 1.] Diligitur ille, sed non corrumpitur; diligitur illa, nec tāgitur: & quasi noua quædam Abisag Regem calefacit amore, sed non dissoluit libidine; mulcet obsequiis, sed desideriis non emollit.

[11] [Cognoscit diuinitus mortem hostis sui.] Quadam namque die Pentecostes, cum Rex diuinis interesset mysteriis, hora eleuationis Corporis Christi subito Rex vultu hilarior, & erectior oculis, in risum modicum, seruata tamen regia grauitate, dissoluitur. Mirari, qui aderant, cœperunt; nec sine caussa, cum præter consuetudinem id ei accidisse sciebant. Peractis autē Missarum solēniis, caussā risus instanter adstātes sibi exponi petunt. Ille, vt erat mire simplicitatis, simpliciter quærentibus simpliciter omnia confitetur, dicens: *** Conuenit Danis cum Rege suo antiquum facinus iterare, & quam nobis propitia diuinitas largita est, infestare quietem. In percussione quidem nostra, qua castigans castigauit nos Dominus, ignorantes Dei iustitiam, & suam extollentes virtutem, dixerunt: Manus nostra excelsa, & non Dominus fecit hæc omnia. Quia vero Deus patribus nostris iratus, Danorum nos tradidit potestati, suis id viribus tribuentes, facile hoc ipsum & nunc fieri posse arbitrabantur; nescientes quia qui percutit, ipse & sanat; & qui mortificat, ipse & viuificat; & qui ducit ad inferos, ipse & reducit. Igitur Rex Daciæ, coacto in vnum exercitu, hodierna die ventis pro voto flantibus naues parari præcepit. Iam naues velis, & vela ventis fuerant committenda: & Rex iniquus ob nimiam superbiam quasi semetipsum non sustinens, dum de scapha in nauem conscendere vellet, pede lapso inter vtramque, in mare corruit, & statim abyssus vallauit eum, & pelagus cooperuit caput eius: sicque morte sua vtrumque populum, Danorum scilicet & Anglorum, a peccato pariter & periculo liberauit. Et spero in Domino Deo meo, & in dulcissima Matre eius, quod temporibus meis nullum habebit conatus eorum effectum. Hæc sunt, quæ Christo reuelante cognoui, & vidi, & risi, & gauisus sum: risum enim mihi fecit Dominus, & quicumque audierit, corridebit mihi. Notantur tempus & hora: mittuntur nuntij in Daciam; & omnia, quæ beatissimo Regi cælitus nuntiata fuerant, vera & eadem hora accidisse reperta sunt.

[Annotata]

* Matthæus VVestmonast. anno MXLIV. Rex Eadvvardus in patrocinium regni sui, filiam Godvvini potentissimi Consulis, nomine Æditham, vxorem duxit. Idem scribit Hundintoniensis. Malmesburiensis ait, pactum fuisse Eduardum, priusquam Rex fieret, Godvvino amicitiam, filiis honores, filiæ matrimonium.

** Idem Edithæ elogiū recitat Ingulphus Crovvlandensis, qui eius pietatem, castitatem, pulchritudinem, modestiam, doctrinam, aliasq; virtutes prædicans, tandem, in nullo, inquit, patris aut fratrum barbariem sapiens.

*** Hæc non memorant Danorum Annales. Constat Magnum Noruegiæ & Daniæ Regem voluisse Angliam inuadere, vt ad an. MXLV. habet VVestmonast. Sed Suano sibi bellum indicente, coactum desistere. Suano, ne instructa classe Angliam inuaderet, tributum obtulisse S. Eduardum, scribit Adamus lib. 3. c. 12.

CAPVT IV. Votum eius de Romana peregrinatione relaxat Papa.

[12] [Romam ire cupit, vt votum soluat.] Svccedentibvs itaque prosperis, Rex voti sui nequaquam oblitus, recogitans quanta sibi fecerit Dominus, qui ditauit egenum, sublimauit humilem, inglorium coronauit, parat reddere vota sua, parat sumptus, parat donaria. Vocatis autem regni Proceribus, habuit cum eis de statu regni, vel de sua peregrinatione sermonem, dicens: Non excidit nobis, quomodo irruentibus in hereditatem nostram Barbaris, facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio & illusio his qui in circuitu nostro sunt. Aliis namque interfectis, aliis fugatis, aliis iugo ignominiosæ seruitutis oppressis, nihil fere honoris, nihil gloriæ nostro generi reliquerunt. Tandem defuncto patre meo, peremptis fratribus, actis in exilium nepotibus, & cum hostibus nostris in omnibus fortuna faueret, mihi profecto nihil spei superesse videbatur. Ego vero contra spem credens, & Domini mei misericordiæ me totum dedens, peregrinationem meam ad sanctorum Apostolorum limina voui, & deinceps diuinæ me protectioni dispositionique commisi. Ille autem respexit in orationē meam, & non spreuit precem meam, & abstulit opprobrium meum, & restituit me in regnum patris mei. Insuper cumulatum diuitiis auxit gloria, donis cælestibus illustrauit. Ipse sine sanguine rebelles subegit, hostes subuertit, & omnia nostra amabili quadam pace composuit. Absit vt tot & tantis eius beneficiis inueniamur ingrati: quin potius de manu inimicorum nostrorum liberati, seruiamus illi in iustitia & veritate, faciamusque quod ait Propheta: Vouete & reddite Domino Deo vestro. [Psal. 75. 12.] Decernite ergo mecum, quomodo me peregrinante regnum subsistat Anglorum: qua lege, qua pace, qua iustitia, quo iudice omnia disponantur: quis castra, vrbes, priuata & publica negotia procuret. Erit autem vnus omnium custos & protector Deus, & pacem quam dedit, ipse seruabit, nobiscum proficiscens, & nobiscum remanens: qui & vos custodiat, & me reducat.

[13] Tunc omnes in communi vociferantes ad Regem, se non deserendos, se non exponendos gladiis, [Obsistunt Proceres; consulit Pontificē.] patriam hostibus non prodendam, nec pro vno, vt putabatur, bono tot admittenda pericula allegabant. Tunc Rex eorum vocibus & precibus vrgeri se sentiens, diu in animo fluctuabat: quia & voto supersedere, periculosum; & tantorum precibus fletibusque non cedere, inhumanum arbitrabatur. Tandem peregrinationem differens, expectabat donec Apostolico fultus consilio, aut votum redimeret, aut impleret.

[14] Demum Pontifex summus, consideratis præmissis, & diligenter discussis, Regi epistolam subscripta continentem transmisit: * Leo Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto filio suo Eduardo Anglorum Regi salutem & Apostolicam benedictionem. Quoniam voluntatem tuam laudabilem & Deo gratam cognouimus, gratias agimus ei, per quem Reges regnant, & Principes iusta decernunt. Sed quia prope est Dominus in omni loco omnibus inuocantibus eum in veritate, & sancti Apostoli cum suo capite coniuncti, vnus spiritus sunt, & pias preces æqualiter audiunt; & quia constat periclitari Anglicam regionem ex tua discessione, qui freno iustitiæ seditiosos eius motus cohibes; ex auctoritate Dei & sanctorum Apostolorum absoluimus te a peccato illius voti, pro quo Dei offensam times, & ab omnibus negligentiis & iniquitatibus tuis, ea potestate vsi, quam Dominus in B. Petro concessit nobis, dicens: Quæcumque solueris super terram, soluta erunt & in cælis. [Matth. 16. 19.] Deinde præcipimus tibi sub nomine sanctæ obedientiæ & pœnitentiæ, vt expensas, quas ad iter istud paraueras, [Hic in voto dispensat: alia iniungit pia opera.] paupesibus eroges, & cœnobium Monachorum in honore S. Petri Apostolorum principis aut nouum constituas, aut vetustum emendes & augeas, & sufficientiam victualium Fratribus de tuis reditibus constituas: quatenus dum illi assidue inibi Deum laudauerint, & Sanctis augeatur gloria, & tibi indulgentia. Cui loco quidquid contuleris, vel collatum est, vel conferetur, vt ratū sit, Apostolica auctoritate præcipimus, & vt semper habitatio Monachorum sit, & nulli laicæ personæ nisi Regi subdatur: & quæcumque priuilegia ibi constituere volueris ad honorem Dei pertinentia, concedimus, & robustissima auctoritate confirmamus, & in fine fractores eorum æterna maledictione damnamus.

[15.] [Dispensatio confirmatur a S. Petro, & reuelatur cuidam Eremitæ.] Responsalibus autem Regis & litteris Pontificis oraculum cæleste concurrit. Erat enim in Anglia vir quidam Deo dilectus & hominibus, qui in specu subterraneo multis annis inclusus, suorum erat meritorum stipendiis iam vicinus. Huic Petrus Apostolus in visione noctis assistens, ait: Rex Eduardus pro voto, quo se, cum adhuc exularet, adstrinxerat, pro regni etiam pace, pauperumque necessitate preceque sollicitus, Romanam Ecclesiam de omnibus credidit consulendam. Nouerit ergo, se mea auctoritate ab hac obligatione solutum, & de cœnobio ad mei nominis honorem construendo a summo Pontifice suscepisse mādatum. Incunctanter itaque litteris Apostolicis fidem habeat, præceptis obediat, consiliis acquiescat. A me enim egressus est sermo, quem sibi quondam patronum elegit, viæ comitem, gratiæ largitorem. Est autem mihi locus in Occidentali parte Londoniæ a me electus, mihi dilectus, quem quondam mihi propriis manibus consecraui, mea nobilitaui præsentia, diuinis etiam miraculis illustraui: ** Thorneia nomen est loci, qui quondam ob peccata populi, Barbarorum traditus potestati, pauperrimus ex diuite, humilis ex sublimi, ex nobili factus est contemptibilis. Hunc me Rex præcipiente in habitaculum Monachorum suscipiat reparandum, sublimandum ædificiis, possessionibus ampliandum. Non erit ibi aliud nisi domus Dei, & porta cæli. Ibi erigenda est scala, per quam descendentes & ascendentes Angeli, preces & vota hominum perferant, & deferant gratiam. Inde ascendentibus reserabo ianuas paradisi, vt ex officio, quod meus mihi Dominus ac Saluator iniunxit, & ligatos absoluam, & absolutos suscipiam; & quam eis delictum occluserat, iustificatis portam patriæ cælestis aperiam. Tu autem omnia, quæ audisti a me & didicisti, litteris tradens Regi mitte, vt munere Dei duplicato, & de absolutione securior, & præcepti executione deuotior, in mei autē dilectione & obsequio reperiatur propensior. His dictis, lux cum loquente disparuit. Scripsit itaque senex omnia audita, & Regi direxit. Eadem autem hora lecto Papæ rescripto, beati senis apices recitantur. Tunc Rex lætus & alacris, pecuniam quam ad peregrinationem parauerat, pauperibus distribuit, & monasterium ædificauit.

[Annotata]

* Hic est S. Leo IX. qui ab anno MXLIX. vsque ad MLIV. sedit. Eius vitam dabimus XIX. Aprilis.

** A spinis Thorney dictus is locus, ab occiduo situ & monasterio VVestminster. Egregie locum describit Guil. Cambdenus in Trinobantibus.

CAPVT V. VVestmonasterium ædificatur, a S. Petro dedicatur.

[16] Tempore quo Rex * Ethelbertus, qui regnauit in ** Cantia, prædicante *** B. Augustino fidei sacramenta susceperat, nepos eius **** Sebertus, qui Orientalibus Anglis præfuit, fidem eodem Episcopo euangelizante suscepit. Hic ***** Londoniis, quæ regni sui caput habebatur, intra muros ecclesiam ****** B. Pauli fabricauit, & Episcopali honore, g Mellitum Episcopum instituens, honorauit. [VVestmonasterium a S. Augustino ædificatum.] Extra muros vero in Occidentali parte, in honore B. Petri monasterium insigne fundauit, & multis possessionibus ditauit. Nocte autem dedicationem eiusdem ecclesiæ præcedente, piscatori cuidam h Thamesis fluuij, qui idem monasterium præterfluit, vlteriori ripa in habitu peregrino B. Petrus apparens, promissa mercede, transponi se ab eodem & petiit & promeruit. Egressus autē de nauicula, i ecclesiam, piscatore cernente, ingreditur. Et ecce subito lux cælestis emicuit, miroque splendore illustrans omnia, noctem conuertit in diem. Adfuit cum Apostolo multitudo ciuium supernorum ingredientium, melodiaque cælestis insonuit, indicibilis odoris fragrantia nares perfundebat.

[17] [A S. Petro dedicatum.] Peractis autem omnibus, quæ ad ecclesiæ dedicationem spectant, solemniis, redit ad piscatorem piscium, piscator egregius hominum. Quem dum diuini luminis fulgore perterritum, & alienatum pæne sensibus reperisset, blanda consolatione reddit hominem sibi, animum rationi. Ingredientes cymbam simul vterque piscator, ait Petrus: Numquid pulmentarium non habes? Et ille, Inconsuetæ, inquit, [Piscatori & posteris collata felicitas: sed ne Dominicis piscētur.] lucis perfusione stupidus, & expectatione tui detentus, ni hil cepi, sed promissam a te mercedem securus expectaui. Ad hæc Apostolus ait: Laxa nunc retia in capturam. Paruit imperanti piscator, & mox impleuit rete pisciū maxima multitudo. Omnes erant eiusdē generis pisces, præter vnum miræ enormitatis k esocium. Quibus ad ripam extractis, dixit Apostolus: Hunc qui præ ceteris pretio & magnitudine præcellit, Mellito ex mea parte defer piscem Episcopo. Pro nautica vero mercede, cetera tibi tolle. Huius generis copia abundabis in vita tua, & longo tempore post te progenies tua: tantum ne vltra piscari audeatis in celebritate Dominica. Ego sum Petrus, qui loquor tecum, qui cum meis conciuibus constructam in meo nomine Basilicam dedicaui, Episcopalemque benedictionem meæ sanctificationis auctoritate præueni. Dic ergo Pontifici, quæ vidisti & audisti, tuoque sermoni signa parietibus impressa testimonium perhibebunt. Supersedeat igitur dedicatione: suppleat, quod omisimus, Dominici Corporis & Sanguinis sacrosancta mysteria: populumque sermone erudiens, notificet omnibus hunc locum me crebro visitaturum, hic me fidelium votis & precibus affuturum: sobrie vero, pie, & iuste in hoc sæculo viuentibus cæli ianuam reseraturum. His dictis, cōfestim ab oculis eius disparuit.

Mane autem facto, Episcopo Mellito ad dedicandam ecclesiam procedenti, cum pisce piscator occurrit, & omnia quæ sibi mādata fuerant, pandit. Stupet Antistes, reseratisque ecclesiæ valuis, videt pauimentum vtriusque alphabeti inscriptione signatum, parietem bis senis in locis sanctificationis oleo linitū, [Cæremoniæ dedicationis.] totidem cereorum reliquias duodenis crucibus inhærere, & quasi recenti respersione adhuc cuncta madescere. Quod videns Episcopus, vna cum populo Deum benedicebat, & illi gratias referebat. Dat fidem miraculo piscatoris illius tota successio, quæ sicut a patre acceperat, totius emolumenti, quod ars illa deinceps ei conferret, B. Petro eique seruientibus decimas offerebat. Vnus tamen semel fraudem ausus inferre, [Decimas non soluens punitur.] mox tamdiu artis caruit beneficio, donec confessus reatum, & ablatum restitueret, & promitteret correctionem.

[Annotata]

* S. Ethelberti vitam dabimus XXIV. Februarij.

** Cantia, siue Cantiū, aut Kantium, Angliæ prouincia, Flandriæ proxima.

**** Colitur S. Augustinus Anglorum Apostolus XXVI. Maij.

**** Non Orientalium Anglorum, sed Orientalium Saxonum Rex fuit Sebertus, Sledæ ex Ricula S. Ethelberti sorore filius.

***** Est Londinium Angliæ metropolis, vna e præcipuis orbis terrarum ciuitatibus.

****** Describit nobilissimum hoc templum Guil. Cambdenus in Trinobantibus.

******* Colitur S. Mellitus XXIV. April.

******** Tamisis celeberrimus Angliæ fluuius, 60. ab ostio milliaribus Italicis maris æstu augescens. Eum Isis, vulgo Ouse, Tama recepto efficit: vnde & nomen ductum.

********* Huius consecrationis a S. Petro factæ meminit Ordericus Vitalis l. 3. Eccles. historiæ.

********** Ita Surius. Capgr. esicium. Beda quoque lib. 1. histor. Angl. cap. 1. Et quidem præcipue issicio abundat & anguilla. Eumdem arbitrorpiscem, qui Plinio lib. 9. cap. 15. esox dicitur. Seruius quoque Sulpitius Dial. 3. de vita S. Martini, nu. 13. Ad primū iactum reti permodico immanē esocem Diaconus extraxit. Eum quidam salmonem, alij forte rectius lucium interpretantur, vocemq; Latinam a Teutonica een snoeck formasse Plinium volunt.

CAPVT VI. VVestmonasterio collata a Papa priuilegia.

[19] Hæc cum Sanctus Eduardus relatione ac scriptis veterum didicisset, ad monasterium illud ædificiis, possessionibus, & dignitatibus altius extollendum exarsit animus eius, & pro priuilegiis illius loci, ceterisque caussis nuntios Romam transmisit, talem epistolam Papæ deferentes: Summo vniuersalis Ecclesiæ patri a Nicolao Eduardus gratia Dei Anglorū Rex, debitam & subiectionem & obedientiam. [Eduardi ad Nicolaum 11. Papam litteræ.] Glorificamus Deum, quia curā habet suæ electæ Ecclesiæ, quoniam in loco b boni prædecessoris vos optimū successorem constituit. Quapropter iustum iudicamus, apud vos, velut ad solidam petrā, acuere & probare omnes bonas actiones nostras, & vestram notitiam atque societatem in bono habere; quatenus eas donationes & priuilegia, quæ obtinuimus apud prædecessorem vestrum, renouetis & augeatis nobis, videlicet vt quod ille iniunxerat nobis sub nomine obedientiæ & pœnitentiæ, propter votum quod voueram ire Romam, & in remissionem omnium peccatorum meorum, construere cœnobium Monachorum in honore Apostoli Petri, ratum faciatis, & priuilegia possessionum & dignitatum eiusdem loci confirmetis, renouetis, & decernatis. Ego c quoque pro modulo meo augeo & cōfirmo donationes & consuetudines pecuniarum, quas habet S. Petrus in Anglia: [Pecunia Petri in Anglia.] & ipsas pecunias collectas cum regalibus donis mitto vobis, vt oretis pro me, & pro pace regni mei, & continuam ac solemnem memoriam instituatis totius gentis Angliæ coram corporibus sanctorum Apostolorum.

[20] [Nicolai responsum.] Rescripsit autem ei Papa in hunc modum: Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei, gloriosissimo ac piissimo, omnique honore dignissimo, speciali quoque filio nostro Eduardo Anglorum Regi, visitationem omnimodam, salutem mellifluā, & benedictionem Apostolicam. Omnipotenti Deo referimus grates, qui vestram prudentissimā excellentiam in omnibus ornauit & decorauit, erga B. Petrum Apostolorum principem, & nobiscum habere dilectionem, & omnibus Apostolicis consentire censuris. Litteras igitur vestræ nobilitati transmittimus, & per eas societatem sanctorum Apostolorum, & nostram vobis damus, orantes misericordiā illius, qui est Dominus omnium, & Rex super omnia solus, vt ipse vos participem faciat ex omnibus, si qua sunt coram Deo, bonis operibus nostris, & fratres nos ac socios in sua dilectione constituat in omni tempore amplius, ac non minorem partem obsequij nostri vobis in suo regno recōsignet, quam nobismetipsis prouenire optamus. Erimus etiā deinceps pro vobis sine dubio orantes assidue, vt ipse Deus subiiciat hostes & inimicos, qui cōtra vos voluerint insurgere: & confirmet vos in paterno solio, & propria hereditate, ac B. Petrus sit vobis custos & adiutor in omni tribulatione. Renouamus ergo, & confirmamus, ac augemus vobis priuilegia vestra, scilicet vt absolutus sitis ab illo voto quod timebatis, & ab omnibus aliis peccatis & iniquitatibus vestris auctoritate illius, qui me, licet indignum, suæ sanctæ præesse voluit Ecclesiæ.

[21] [Priuilegia VVestmonasterij confirmat.] Præterea illi loco, quem sub nomine sanctæ pœnitentiæ construendum & meliorādum suscepistis, quoniam, vt fertur, primam antiquitus consecrationem a B. Petro accepit, cuius, licet indigni, Vicarij sumus, & quia Regia antiquitus sedes est, ex auctoritate Dei & sanctorum Apostolorum, atque huius Romanæ Sedis & nostra concedimus, permittimus, & solidissime confirmamus, vt amplius in perpetuū Regiæ constitutionis locus sit atque repositorium Regalium insignium, & habitatio perpetua Monachorum, qui nulli omnino personæ nisi Regi subdantur, habeantque potestatem secundum regulam S. Benedicti per successiones eligere ex se idoneos Abbates, neque introducatur per violentiā extranea persona, nisi quam concors congregatio esse præelegerit.

[22] [Illud eximit a iurisdictione Episcopi.] Absoluimus etiam eum locum ab omni seruitio & dominatione Episcopali, vt nullus Episcopus illuc introeat ordinaturus aut præcepturus aliquid, nisi ex petitione & consensu Abbatis & Monachorum. Et habeat idem locus liberum procinctum, id est, ambitum & cœmeterium mortuorum circa se, absque Episcopali vel cuiuslibet respectu vel exactione: & omnia, quæ ad libertatem & exaltationem illius loci ad honorem Dei pertinentia, per nostram auctoritatem accedere possunt, hilari & promptissima voluntate concedimus. Possessiones autem, quas antiqui Reges, seu quicumque alij homines, vos quoque & vestri Barones ad eumdem locum contulistis, & chartas, quæ ex eis factæ sunt, diuina & nostra auctoritate roboramus, & ratas ac stabiles esse decernimus; & infractores earum, vel inuasores, aut diminutores, aut dispersores, venditores etiam, æterna maledictione cum Iuda proditore damnamus, vt in beata non habeant partem resurrectione, sed a B. Petro Apostolo se iudicandos sciant, quando sedebit cum suis coapostolis, iudicans duodecim tribus Israel. [Regem facit Aduocatum & Tutorem Ecclesiarū Angliæ.] Vobis vero & posteris vestris Regibus committimus aduocationem & tuitionem eiusdem loci, & omnium totius Angliæ Ecclesiarum, vt vice nostra cum consilio Episcoporum & Abbatum constituatis vbique quæ iusta sunt, scientes pro hoc vos recepturos dignam mercedē ab eo, cuius regnum & imperium non desinet nec minuetur in sæculum.

[Annotata]

a Nicolaus II. an. MLVIII. Pontifex electus, sed anno demum sequenti consecratus; obiit an. MLXI.

b Is fuit Stephanus X. aliis IX. dictus, qui anno MLVIII. Florentiæ XXIX. Martij obiit; quo die fusius de eo agemus.

c De hoc tributo Apostolicæ Sedi pendi solito agit plurimis locis Baronius in Annalibus. Malmesburiensis de gestis Regū Anglorum lib. 1. cap. 2. de Ethelvvlphi Regis Occidentalium Saxonum testamento agens, semper ad finem sæculi, inquit, in omnis suæ hæreditatis decima hida pauperem vestiri & cibari præcepit; omnique anno trecentas auri marcas Romam mitti, quarum B. Petro centum, & centum B. Paulo ad luminaria, centum Apostolico ad donaria expenderentur. Ac paullo ante de eodem piissimo Rege ita scribit: Post triumphatos scilicet hostes ad Dei cultum conuersus, decimam omnium hidarum intra regnum suum Christi famulis concessit, liberam ab omnibus functionibus, absolutam ab omnibus inquietudinibus. Sed quantula est hæc eius gloria? Romam composito regno abiit, ibique tributum, quod Anglia hodieque pensitat, S. Petro obtulit coram IV. Leone Papa, qui etiam antea Elfredum filium eius ad se missum, honorifice susceperat, & Regem inunxerat. Ibi ergo integro moratus anno, scholam Anglorum, quæ (vt fertur) ab Offa Rege Merciorum primitus instituta, proximo anno conflagrauerat, reparauit egregie.

CAPVT VII. Subditos leuat tributis Eduardus: varios miraculose curat.

[23] Sanctvs autem Eduardus a tributum illud grauissimum, [Eduardus remittit tributum graue subditis.] quod tempore patris sui classi Danicæ pendebatur, & postmodum fisco Regio inferebatur, Regia liberalitate remisit, & ab hoc onere importabili in perpetuum Angliam absoluit. b Cum enim collecta illa pecunia ante illum delata esset, diabolum super cumulum sedentem & ludentem vidit, & ne amplius exigeretur, præcepit.

[24] Cum in palatio iuxta ecclesiam B. Petri Rex aliquando moraretur, superuenit quidam c vir miserabilis, Hibernicus genere, pedis vtriusque priuatus officio: nerui enim in poplite contracti ad posteriores corporis partes crura retorserant, tali natibus inhæserant, immersique carnibus pedum articuli, a lumbis eius & deorsum corpus omne peruerterant. Porrectis ad terram manibus, & scamnis suppositis repebat, & factus sibimetipsi grauis, trahebat se post se. Hic videns Regis cubicularium, ait ad eum: Hugoline, non me respicies, nec misereberis, nec mouebit te mea tanta calamitas? Et ille: Quid me vis facere? Cui pauper: Sexies, inquit, Apostolorum limina repens (vt cernis) visitaui, [Pauperem ægrum ad templum humeris defert, sicq; sanitati restituit.] & sanitatem necdum promerui. Quam tamen mihi Apostolorum Princeps non negauit, sed distulit, socium in hoc miraculo habere volens Eduardum, quē sibi nouit in omnibus esse deuotum. Ab ipso enim Apostolo in mandatis accepi Regem adire, vt me suo sacro subuectum dorso ad ecclesiam eius, quæ palatio vicina est, perferat, recepturum, si id fecerit, membrorum meorum integram sanitatem. Hæc vbi nuntiata sunt Regi, gratias agit Deo; & citatus mox æger accessit. Rex vero, vt spiritualis ille asinus fortis, accubans in terminis, supposuit humeros suos ad portandum. [Gen. 49. 14.] Pendet de humero tanti Principis plenus sordibus pauper, squallidis manibus, brachiisque squamosis Regium illud pectus collumque complectitur. Interea ex assistētibus ridebant nonnulli, alij a paupere Regem delusum iocabantur, alij iusti simplicitatem, fatuitatem iudicabant. Cum itaque Rex paullulum processisset, subito nerui extenduntur, rigantur ossa, carnes marcidæ recalescunt, emergunt a carne articuli, pedes a natibus soluuntur. Distendit homo crura, poplite iam flexibili, & sanie cum sanguine profluente vestis Regia ornatur potius, quam fœdatur. Iam tunc satis esse clamant omnes, sanatum languidum, onus ob sordes vlcerum deponendum. Ille vero memor præcepti quod susceperat, Sirenarum cantus obturata aure pertransiit, ingressusque ecclesiam, ante sanctum altare holocaustū, quod detulerat, Deo ac B. Petro resignat, incolumemque dimisit. Suscepto autem a Rege itineris viatico, acturus gratias Deo & S. Petro Romam profectus est.

[25] [Christus Regi benedicit.] In monasterio autem B. Petri ante altare sanctæ Trinitatis, Missarum solemniis sanctus Rex vice quadam cum d Comite Leofrico assistebat. Et ecce speciosus ille forma præ filiis hominum Christus Iesus in ara consistens, oculis vtriusque visibiliter corporalis apparuit, sacraque dextera super Regem extensa, signum sanctæ Crucis eum benedicendo depinxit. At Rex, demisso capite, diuinæ maiestatis adorabat præsentiam. Comes vero quid in animo Regis ageretur ignorans, volensque Regem tantæ visionis esse participem, cœpit velle ad ipsum vsque procedere. Verum Rex quid in mente Comitis voluebatur, intelligens, Sta, inquit, Leofrice, sta; quod vides, video & ego. Post Missam vero dixit Rex ad Comitem: Per eius, quem vidimus, maiestatem, mi Leofrice, te obtestor, ne quoadusque vixerimus sermo iste proferatur in publicum, ne vel nos in perniciem nostram ob fauorem vulgi pulset elatio, vel fidem deroget dictis infidelium æmulatio.

[26] e Sub faucibus autem quasi glandes mulieri cuidam succreuerant, [Eduardus ægram mulierem abluendo sanat.] quæ totam faciem deformi tumore fœdantes, putrefactis sub cute humoribus sanguinem in saniem verterant: inde nati vermes odorem teterrimum exhalabant. Iubetur tādem in somnis adire palatium, & ex Regis manibus sperare remedium: quibus si lota, si tacta, si signata foret, meritis eius reciperet sanitatem. Cum autem venisset ad Regem, & oraculum exposuisset, ille nec sordes cauit, nec fœtorem exhorruit; sed loca tumentia manibus contrectās, & aqua lauās, signum sanctæ Crucis impressit. Et subito rupta cute, cum sanie vermes ebulliunt, resedit tumor, & dolor omnis abscessit.

[27] [Varij cæci aqua, qua manus lauerat, vel attactu eius, visum recipiunt.] Cæcus quidam docetur oraculo, lumen amissum sancti Regis meritis se adepturum, si lympha, qua manus ablueret, ipse faciem perfudisset. Cumque id Cubiculario, & ille Regi retulisset, obstupuit ille plurimum indignatus, illusum phantasmatibus hominem, nihil tale de peccatore sperandum; Apostolicæ id esse virtutis, nec fidem somniis adhibendam asseruit. Aqua manus lauit, & ad ecclesiam processit. Cubicularius autem cæco receptam in pelui aquam illam tradit, cū qua oculos & faciem lauans, visum confestim percipere meruit. Ciuis quidam f Lincolniensis cæcitate percussus, ad palatium Regis veniens, aqua lotionis manuum eius faciem & oculos lauans, mox tenebris diuturnis optata lux succedit. Quidam cæcus Regem adire, & visum ab eo percipere monitus, Cubiculario, & ille rem Regi pandit. Cui rex, Veniat, inquit g Quis ego sum qui contrister, & non potius exultem, si meis manibus, licet indignis, promissum beneficium homini illi pietas diuina contulerit? Vocatus autem vir, & a Rege tactus & signatus, & inter manus eius ab oculis vtrisque vbertim sanguis effluxit, pupillas serenauit, & tumorem palpebrarum deposuit. Et dixit homo ille: Video te, Domine mi Rex, & facies tua tamquam facies Angeli stantis ante me. Alia autem vice duo cæci, cum vno monoculo, aqua lotionis manuum Sancti perfusi, visum percipere meruerunt.

[Annotata]

a Erat id 36000. librarum, vt Houedenus tradit.

b Id paullo aliter refert Houedenus his verbis: Quadam die cōtigit, quod cum prædictus Rex Anglorum Eadvvardus, Regina & Comite Haroldo deducentibus, ærarium suum intrauit, vt pecuniam videret magnam, quam Regina & Comes Haroldus, Rege ipso nesciēte, collegerant ad opus Regis, (scilicet per singulos Comitatus totius Angliæ de vnaquaque hida terræ quatuor denarios,) vt Rex inde cōtra Natale Domini pannos emeret ad opus militum, & seruientium suorum. Cumque Rex intrasset ærarium suum, comitantibus Regina & Comite Haroldo, vidit diabolum sedentem super denarios illos, & ait illi Rex: Quid hic facis? Cui dæmon respondit: Custodio hic pecuniam meam. Et dixit ei Rex: Coniuro te per Patrē, & Filium, & Spiritum sanctum, vt indices mihi quamobrem pecunia ista tua est. Et respondens dixit ei dæmon: Quia iniuste adquisita est de substantia pauperum. Illi autem, qui illum comitabantur, stabant stupefacti, audientes quidem illos loquentes, neminem autem videntes præter solum Regem. Et ait illis Rex: Reddite denarios istos illis a quibus capti sunt. Et fecerunt sicut præcepit illis Rex. Ingulphus de eodem sublato tributo ad an. MLI. sic scribit: Cum terra non daret solita fertilitate fructus suos, sed fame plurimos habitatores deuoraret, in tātum vt bladorum carentia, & panis inopia, multa hominum millia morerentur; misericordia motus super populum piissimus Rex Edvvardus, tributum grauissimum, quod Danigeld dicebatur, omni Angliæ in perpetuum relaxauit. Ferunt quidam, Regem sanctissimum, cum dictum Danigeld Cubicularij sui collectum in Regis cameram intulissent, & ad videndum tanti thesauri cumulum ipsum adduxissent, ad primum aspectum exhorruisse, protestantem se dæmonem super aceruum pecuniæ saltantem, & nimio gaudio exultantem prospexisse. Vnde pristinis possessoribus iussit statim reddere, & de tam fera exactione ne iota vnum voluit retinere: quin in perpetuum remisit, anno scilicet trigesimo octauo, ex quo tēpore Regis Ethelredi patris sui Svvanus Rex Danorum suo exercitui illud solui singulis annis imperauit.

c Hunc Nic. Harpsfeldius Gillemichel vocat. Totum vero miraculum paullo aliter commemorat Rogerius Houedenus his verbis: Quadam die solemni, cum prædictus Rex Anglorū Eadvvardus Londoniæ esset coronatus, & regalibus in dutus esset indumētis, & versus monasterium ab aula sua stipatus agmine Nobilium, Archiepiscoporum, Episcoporum, Cleri & populi, progrederetur, sedit quidam leprosus vlceribus plenus, in via qua Rex transiturus erat: & qui præibant, increpabant eum vt taceret, volentes eum inde remouere. Quibus Rex ait: Sinite eum ibi sedere. Et cum Rex appropinquasset illi, dixit ei leprosus: Coniuro te per Deum viuū, vt portes me in scapulis tuis vsque in ecclesiam. Et statim Rex, demisso capite, præcepit leprosum illum in collo suo poni. Et factum est ita. Cumque Rex procederet, precatus est Dominum, vt ipse sanitatem redderet leproso illi: & exaudita est oratio eius, & leprosus sanus factus est ex hora illa, laudans & benedicens Dominum.

d Mortuus est Leofricus an. MLVII. Eius ac Godiuæ coniugis eximium ad sacra loca ornanda studium & liberalitatem celebrant Anglici scriptores.

e Hoc miraculum ita narrat VVilhelmus Malmesburiensis: Adolescentula iuxta parilitatem natalium virum habens, sed fructu coniugij carens, luxuriantibus circa collum humoribus, turpem valetudinem contraxerat, glandulis protuberantibus horrenda. Iussa somnio lauaturam Regis exquirere, Curiam ingreditur. Rex ipse per se opus pietatis ad implēs, digitis aqua intinctis collum pertractat mulieris: medicam dextram sanitas festiua prosequitur, lethalis crusta dissoluitur, ita vt vermibus cum sanie profluentibus, omnis ille noxius tumor recederet. Sed quia hiatus vlcerum fœdus & patulus erat, præcepit eam vsque ad integram sanitatem curialibus stipendiis sustentari: verumtamen ante septimanam exactam ita obductis cicatricibus venusta cutis rediit, vt nihil præteriti morbi discerneres: post annum quoque geminam prolem enixa, sanctitatis Edvvardi miraculum auxit. Multotiens eum in Normannia hanc pestem sedasse ferunt, qui interius eius vitam nouerunt. Vnde nostro tempore quidam falsam insinuant operam, qui asseuerant istius morbi curationem non ex sanctitate, sed ex Regalis prosapiæ hereditate fluxisse. Harpfeldius tamen testatur, strumosos sanandi admirabilem dotem in posteros suos Angliæ Reges transfudisse S. Eduardum.

f Lincolnia vrbs est præcipua Comitatus Lincolniēsis in Anglia.

g Hoc ita narrat VVilhelmus Malmesburiensis: Et vt perfectam viri virtutem, in hac præsertim potentia, cognoscas, subiiciam quod mireris. VVulvvinus quidam, cognomento Spillicora, filius VVulmari de Nutegareshale, quodam die in Silua Bruelle ligna cædens, dum diuturno post laborem sopori indulsisset, sanguine, vt credo, circa oculos coagulato, visum decem & septē annis amisit: quibus euolutis, somnio edoctus, octoginta & septem ecclesias circumiuit, remedium cæcitatis a Sanctis efflagitans. Postremo ad Regis Curiam veniens, vestibulum cameræ, aduersantibus Cubiculariis, frustra diu triuit. Sed perstitit improbus pulsator, donec ægre admodum, Rege ipso iubente, admissus est. Audiens quippe somnium, innocue respōderat: Per Dominam meam S. Mariam, multum grate feram, si Deus voluerit per me misero misereri. Itaque quamquam nihil de miraculis auderet, coactus a ministris, cum aqua cæco manum imposuit. Confestim sanguine ex oculis vbertim stillante, clamorem alacrem sanatus produxit: Video te Rex, video te Rex. Ita videns Regali palatio multis temporibus apud VVinlesores (nam ibi curatus fuerat) præfuit, sanatoris annos longæuitate vitæ transscendens. Est VVindsor, siue VVindleshora villa regia amœnissima in Bercheria prouincia, a S. Edvvardo donata Abbati VVestmonasteriensi, sed a Guilielmo I. redempta. Describit eam Cambdenus in Attrebatiis. Isthic Ordo Garterij institutus.

CAPVT VIII. Godvvino socero, eiusq; filiis euentur a præuidet.

[28] [Futura prædicit.] Sedebat aliquando Rex ad mensam, & a latere eius a Comes Godvvinus. Huius duo filij adhuc pueri, b Haraldus c & Tostius, ludentes coram eis, cum vnus ex illis amarius, quam expetebat ludi suauitas, insurrexisset in alterum, ludum vertunt in pugnam. Et ecce Haraldus vehementius in fratrem irruens, capillis eius vtramque manum inserit, prostratumque, nisi citius eriperetur, virtute superior suffocasset. Tunc Rex versus ad Ducem, ait: Nihil aliud, o Godvvine, nisi simplicem in his vel ludum puerorum vel pugnam contemplaris? Et ille: Nihil aliud, Domine mi. Tunc Rex dixit: Longe aliud mea mihi mens loquitur, & his quid futurum sit pueris, per hoc mihi bellum reuelatur. Emensis quippe puerilibus annis, cum in virum vterque profecerit, tandem aduersus inuicem liuor vtrumque aduret. Et primum circumuentione insidiisque priuatis quasi ludere videbuntur; ad vltimum fortior infirmiorem proscribet, rebellantem prosternet, & prioris mortem post modicum sequens alterius calamitas expiabit. Quæ omnia sic completa, tota Anglia teste, probatur. Nam Tostius ab Haraldo fugatus, cum paullo post in regnum successit Eduardo Haraldus, vna cum d Rege Norvvegiæ Tostius prosternitur, & totus fere exercitus deletur. e Eodem anno Haraldus ipse regno spoliatus Anglorum, aut misere occubuit, aut, vt quidam putant, pœnitentiæ tantum seruatus, euasit.

[29] f Godvvinus cum in mensa Regi assideret, vnus ministrorum in obicem aliquem vno pede immoderatius impingens, pene lapsum incurrit. [Godvvinus Comes superbus, proditor, periurus, a Deo punitur.] Quem tamen alius recto gressu procedens, iterum in statum suum, nihil iniuriæ passum, erexit. De hoc euentu pluribus inter se loquentibus, & quod pes pedi subuenerit gratulantibus, Comes quasi ludendo intulit: Sic est frater fratrem adiuuans, & alter alteri in necessitate subueniens. Et ait Rex ad Ducem: Hoc meus mihi fecisset, si Godvvinus hoc permisisset. Ad hanc vocem Godvvinus expauit, & tristem præferens vultum, ait: Scio enim Rex, scio: adhuc de morte fratris tui tuus me accusat animus, nec eis æstimas discredendum, qui me vel eius vel tuum vocant proditorem. Sed secretorum omnium conscius Deus iudicet, & sic buccellam hanc, quam manu teneo, guttur meum faciat pertransire, & me seruet illæsum, sicut nec tuæ proditionis reus, nec de fratris tui nece mihi conscius existo. Cumque vir beatus buccellam manu benedicens signasset, miser ille eam ori inferēs, vsque in medium gutturis pertraxit. Tentat interius trahere, nec valuit: tentat emittere, sed firmius hæsit. Mox meatus, quibus ducebatur spiritus, occluditur, vertuntur oculi, brachia rigescunt. Intuetur infeliciter morientem Rex, & vltionem in eum sentiens processisse diuinam, adstantes alloquitur, dicens: Extrahite canem istum. Et factum est ita. Hic Godvvinus simplicitate Regis abutens, multa in regno contra iustitiam & Deum faciebat. Cunctos fere Regis cognatos & amicos, quos de Nortmannia adduxerat, fraude sua, dolo & circumuentione de patria exturbabat, credens sibi cuncta processura pro voto, si Rex amicis nudatus, suis tantum consiliis vteretur. At Rex cuncta dissimulans, diuinis vacabat obsequiis, [Prædixit id Eduardus.] vltionemque Dei sibi futuram multis prædixit. Aliquando etiam ipsi Godvvino idipsum non tacuit.

[Annotata]

a Socer hic Eduardi fuit, Cantij Comes.

b Aliis Haroldus.

c Huius immanissimam crudelitatem commemorat Henricus Huntindoniensis ad annum Eduardi XXII. traditq; illum eo anno in aula Regia apud VVindleshores in Haraldi, vina Regi fundentis, capillos inuolasse. Caussam odij fuisse, quod licet Tosti senior esset, Haraldum præ eo Rex diligeret. Tum vero perniciem eorum appropinquare, prædixit Eduardus. Duxerat Tosti Iuditham Balduini Insislensis, Flandriæ Comitis, filiam.

d Haraldo Duro vel Malo, fratre S. Olaui.

e XIV. Octob. an. MLXVI. victus occisusq; est Haraldus a Guilielmo Notho, Duce Normanniæ.

f Houeden ait an. MLIII. secundo die Paschæ, VVintoniæ ad mensam Regi assidentem, improuiso morbo percussum, mutum in ipsa sede declinasse: a filiis Haraldo, Tostio, & Girth in Regis cameram deportatum, quint a feria post, XVII. Kal. Maij obiisse. Idem habet VVigorn. Ingulphus Crovvlandensis ait buccella suffocatum. Eadmerus mala morte interiisse, vtpote hostem Ecclesiæ Cantuariensis. Ambigue loquitur Malmesbur.

CAPVT IX. Videt SS. VII. Dormientes moueri:
a S. Ioanne Euangelista de obitu monetur.

[30] [Videt in spiritu VII. Dormientes in latus moueri.] In die Dominicæ resurrectionis, cum Rex ad mensam sederet, arctius solito se colligit ad se: & ponens præ oculis Deum, omnia ista mundana arbitrabatur vt stercora. Et ecce subito vultus eius plus solito serenabatur, interiorque lætitia labia soluebat in risum; rursumque solita grauitate resumpta, obscuriorem faciem præferebat. Mirabantur qui adstabant: nemo tamen audebat eum interrogare quid accidisset. Mensis tandem sublatis, secutus est ad thalamum Regem Dux Haraldus, cum vno Episcopo & Abbate vno: simulque Regem super hoc sermone conueniunt. Tunc ille ait: Quantum se quisque vanis subtraxerit, tantum veris arctius adhærebit. Ecce enim ego inter fecundos calices, & pinguia fercula, ac radiantis metalli splendorem, recordatus sum Domini Dei mei, & effudi in me animam meam; dilatatoque mentis sinu oculus interior spirituali perfusus lumine, radios profecto vsque ad illam Ephesiorum ciuitatem mira celeritate porrexit, & vsque in montem a Celion progressus, Sanctorum quidem b Septē Dormientium, quiescentium in spelunca, proprietatem vultuum, necnon membrorum quantitatem, ac qualitatem vestium expressione manifestissima contemplatus est. Hæc dum, interiorem risu significante lætitiam, corde luminoso conspicerem, subito, me cernente, a latere dextro, super quod c multis quieuerant annis, in sinistrum se latus virtute diuina vertentes, dirum mortalibus omen hac laterum suorū mutatione signarunt. Ex hinc enim surget gens contra gentem, & regnum aduersus regnū, & erunt pestilentiæ, & fames, & terræmotus magni per loca. His enim d septuaginta annis (tantum enim tempus in sinistro latere repausabunt) visitabit Dominus iniquitatem plebis suæ, [Inde euentura Ecclesiæ mala vaticinatur.] tradens eos in manus gentium, vt dominentur eis qui oderunt illos. Inimici namque nominis Christi insurgent in Christianos, serui dominis rebellabunt, Reges insidiabuntur Regibus, & Principibus Principes, & in omnibus finibus terræ vltor iniuriæ Christi mucro desæuiet. Et exposuit eis Rex vitam illorum, & nomina, & passionem, & dormitionis modum. Quibus auditis, inito consilio, vt fidem posteris facerent, ad explorandam sermonis veritatem Dux militem, Clericum Pontifex, Abbas monachum cum litteris Regiis ad e Imperatorem Constantinopolitanum direxerunt. Qui omnia vera reperientes, incolumes ad Regem regressi sunt.

[31] [Pius erga S. Ioannem Euangelistam:] Sanctus Eduardus nulli petēti in nomine S. Ioānis Euangelistæ aliquid denegabat: hunc enim post Apostolorum Principem arctius diligebat. Vnde contigit, quod quidam peregrinus, absente Camerario, in nomine S. Ioannis Euāgelistæ importune a Rege eleemosynam postularet. Cui Rex pretiosum annulum, cum nil aliud in promptu haberet, dedit. Accidit f post hæc, [ei in habitu peregrini annulū donat.] duos Anglicos ad adorandum Saluatoris sepulchrum Hierosolymam proficisci. Qui die quadam a publica strata declinantes, deuia quæque sectati sunt: & sole ruente nox obscura adducta est. Et cum nescirent quid agerent, quo se verterent, apparuit eis senex quidam venerandus, qui eos ad ciuitatem reduxit. Susceptis autem hospitio, mensa paratur: lautissimeq; refecti, dant membra quieti. Mane autem facto, egressis illis de ciuitate, [Eum Sanctus remittit, & Regē de obitu monet.] ait senex: Viri fratres, cum summa prosperitate vos repatriaturos non dubitetis; quoniā prosperum iter faciet vobis Deus, & ego, ob amorem Regis vestri, in omni via firmabo super vos oculos meos. Ego enim sum Apostolus Christi Ioannes, qui Regem vestrū ob meritum castitatis summa dilectione complector. Hunc ergo g annulum, quem mihi in habitu peregrino apparenti tribuit, reportate, denuntiantes ei obitus sui instare diem: quem infra sex menses visitans visitabo, vt mecum sequatur Agnum quocumque ierit. His dictis, disparuit: & illi ad patriam prospere redeuntes, quæ viderant & audierant Regi seriatim retulerunt.

[Annotata]

a Χείλαιον vocat Græcum MS. Malmesb. & Raderus noster Aulæ sanctæ cap. 13. Cælium.

b De his agemus XXVII. Iulij.

c Malmesb. ducentis. alij, vt habet Raderus, sexcentis; a tempore scilicet Theodosij iunioris.

d Malmesb. septuaginta quatuor. enumeratq; breuiter, quæ iis annis admiranda euenere.

e Manichetem vocat Malmesburiensis. Constantinum Monomachum fuisse censet Raderus, qui an. MLIV. excessit e vita.

f Houeden ait eodem die apparuisse S. Ioannē peregrino; & hunc ipso die peruenisse in Angliam, ac Regi annulum reddidisse: miraculi veritatem ex comitibus eius longo post tempore reuersis cognitam esse.

g Hunc annulum testatur Polydorus lib. 8. in templo VVestmonasterij multa veneratione perdiu seruatū, quod salutaris esset membris stupentibus, valeretque aduersus comitialem morbum, cum tangeretur ab illis qui eiusmodi tentarentur morbis. Hinc natum, vt Reges postea Angliæ consueuerint in die Parasceues multa cæremonia sacrare annulos, quos qui induunt, hisce in morbis omnino numquam sunt. Idem narrat Harpsfeldius sæcul. II. cap. 4.

CAPVT X. Impendentes regno calamitates præuidet ac prædicit.

[32] Cvm autem Rex infirmitate graui detineretur, in mentis raptus excessum biduo fere iacebat exanimis. Tandem quasi de graui somno euigilans aperuit oculos, & resedit, & assumpta parabola ait: [Præuidet calamitates Angliæ imminētes.] Cum adolescens in Nortmannia exularem, grata mihi semper extitit bonorum amicitia: & quicum que sacræ Religionis meliores videbantur, hi mihi ceteris erant familiariores. Inter quos duos monachos speciali quadam mihi deuinxerant caritate conuersationis honestas, vitæ sanctitas, suauitas morum, verborum affabilitas. Hos frequentius visitabam. Quam dulcia faucibus meis eloquia eorum! Hos ante plurimos annos translatos ad cælum, vidi mihi paullo ante in somnis assistere, quid genti meæ post obitum meum sit futurum, ex Dei mihi mandato referentes.

[33.] [ob peccata præsertim Sacerdotū & Principum.] Impletam dicunt Anglorum nequitiam: & iniquitas consummata iram prouocat, accelerat vindictā. Sacerdotes præuaricati sunt pactum Domini, polluto pectore & manibus inquinatis sancta contrectant. Et hi non pastores, sed mercenarij, exponunt lupis oues, non protegunt: lac & lanam quærunt, non oues, vt detrusos ad inferos mors & pastores depascat & oues. Sed & Principes terræ infideles, socij furum, prædones patriæ, quibus nec Deus timori est, nec lex honori: quibus veritas oneri, ius contemptui, crudelitas delectationi. Itaque nec Prælati iustitiam, nec seruant subditi disciplinam. Et ecce Dominus gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, & parauit illum. Ostendet deinceps populo huic iram & indignationem, immissiones insuper per angelos malos, quibus traditi sunt anno vno & die vno, igne simul & gladio puniendi. Ego vero ob intentatam meæ genti calamitatem dolens atque suspirans dixi: O cælestium secretorum conscij, si conuersi egerint pœnitentiam, numquid non ignoscet Deus, & relinquet post se benedictionem? Pœnitentia certe prolatam Dei ore in Niniuitas suspendit sententiam: quæ etiam imminentem impiissimo Achab debitam distulit vltionem. [Ion. 2. 10., 3. Reg. 21. 29.] Suadebo igitur genti meæ, vt pœniteant de præteritis, & caueant de futuris: & forte miserebitur Deus, vt non inducat super eos malum hoc grande; sed qui punire præparauit auersos, recipiat in gratiam solita pietate conuersos.

[34] [Nec monitis eius emendandos subditos.] Nequaquam, inquiunt, hoc erit: quoniam induratum est cor populi huius, & excæcati oculi, & aures aggrauatæ, vt nec audiant corripientem, nec intelligant commonentem, nec terreantur minis, nec beneficiis prouocentur. His eorum verbis dum mihi maior accresceret sollicitudo, dixi: Num ita in perpetuum irascetur Deus, & non apponet vt complacitior sit adhuc? Quando ergo tot tristibus læta succedent, aut tot aduersa qualis consolatio temperabit? Quale sperandum est in his malis remedium, vt sicut illinc terret & contristat futura correptio, ita hinc aliquantulum mulceat diuinæ miserationis promissio? [Obscurum signum diuinæ clementiæ erga populū.] Ad hec Sancti tale mihi problema proponunt. Arbor quælibet viridis a suo trunco decisa, ad trium iugerum spatium a radice propria separetur. Quæ cum nulla hominis manu cogente, nulla vrgente necessitate, ad suum reuersa truncum in antiquam radicem sese receperit, resumptoque succo rursum floruerit, & fructum fecerit, tunc sperandum est aliquod in hac tribulatione solatium, & de ea, quam prædiximus, aduersitate remedium. Hæc cum dixissent, ipsi cælo, vobis ego redditus sum. Assidebant narranti visionem Regina, Robertus sacri palatij custos, Dux Haraldus, & a Stigandus, qui ascendit cubile patris sui, [Impij Stigādi pœna.] & maculauit stratum eius, viuente adhuc Archiepiscopo b Roberto cathedram Cantuariensem inuadens: ob hoc c a summo Pontifice suspensus, paullo post crepuit, & effusa sunt viscera eius. Hic ad vocem narrantis obduruit, nec terretur oraculo, nec fidem habuit prophetanti: sed potius Regem senio confectum delirare submurmurans, ridere maluit quam lugere. Ceteri vero, quibus mens sanior erat, flebant vbertim & suspirabant, qui nihil secus quam ipse dixerat, aut a Sacerdotibus aut a Principibus fieri non ignorabant.

[35] [Explicatio signi clementiæ Eduardo in visione propositi.] Quidam enim præmissam similitudinem dicunt Regem pro impossibili statuisse, illi maxime, qui totam Anglorum nobilitatem sic deperisse lugebant, vt ex ea gente nec Rex, nec Episcopus, nec Abbas, nec Princeps quilibet vix in Anglia cerneretur. Mihi sane alia mens est, consideranti, sanctissimum virum d Dunstanum & ipsam calamitatem prædixisse, & consolationem nihilominus promisisse. Potest proinde sic nō inconuenienter exponi: Arbor hæc regnum Anglorum significat, decorum gloria, deliciis diuitiisque secundum, excellentia Regiæ dignitatis sublime. Radix, ex qua totus honor iste processit, Regium semen fuit, quod ab e Alfredo, qui primus Anglorum a summo Pontifice vnctus & consecratus fuerat in Regem, recta successionis linea vsque ad S. Eduardum descendit. Abscissa est arbor de trunco, quando regnum a genere regali diuisum, ad aliud semen translatum est. Ad spatium trium iugerum hæc facta est separatio: quia in trium temporibus Regum, nulla fuit nouis cum antiquo semine regali communio. Haraldus enim successit Eduardo, Wilhelmus Haraldo, f Wilhelmus iunior priori Wilhelmo. Accessit ad radicem, quando Rex g Henricus, in quem totum regni decus transfusum est, nulla necessitate cogente, nulla spe lucri vrgente, sed ex infuso ei amoris affectu, h abneptem Eduardi Mathildam duxit vxorem, semen regium Normannorum & Anglorum coniungens, & interueniente opere coniugali, de duobus vnum faciens. Floruit sane arbor, quādo de vtroque semine Imperatrix i Mathilda processit. Tunc vero fructum fecit, quando de ipsa k Henricus exoriens, quasi lapis angularis vtrumque populum copulauit. Habet nunc certe de genere Anglorum Anglia Regem, habet de eadem gēte Episcopos & Abbates, Principes & milites, ex vtriusque seminis coniunctione procreatos. Si autem alicui hæc displicuerit expositio, aut ipse aliter exponat, aut aliud tempus, quo hæc expleantur, expectet.

[Annotata]

a Hic Stigandus, homo ambitiosus & auarus, Roberto Romam profecto, Cantuariensem sedem inuasit: sed sub Guilielmo Rege vitam VVintoniæ in vinculis finiuit.

b Ex Abbate Gemmeticensi Londoniensis Episcopus factus est, ac deinde Cantuariensis, vt supra dictum est, Archiepiscopus.

c Misit Alexander II. an. MLXX. Legatos in Angliam Hermenfredum Sedunensem Episcopum, & Ioannem ac Petrum Presbyteros Cardinales, qui Concilio VVintoniæ habito, Stigādum degradarunt. primo, quod Archiepiscopatum Roberto viuente inuasisset: secundo, quod vna VVintoniensem Episcopatum retinuisset: tertio, quod a Benedicto Pseudopapa pallium accepisset. Houedenus & Baronius ad eumdem annum num. 11. & 12.

d S. Dunstani vitam dabimus XIX. Maij.

e Hic quinquennis a patre Ethelvvlpho Romam an. DCCCLIV. vt scribit VVestm. (alij citius factum tradunt, Baronius anno sequēte) ductus est, vt a Leone IV. moribus & religione institueretur: estq; tandem volente patre a Pontifice Rex coronatus. Anno DCCCLXXI. fratri Æthelredo in regnum Occidentalium Saxonum successit, tandemq; anno DCCCLXXXVI. Angliæ monarchiam adeptus est, tenuitq; vsque ad annum CM.

f Obiit VVilhelmus I. an. MLXXXVII. IX. Septembris. VVilhelmus Rufus filius eius iunior XXVII. Septemb. die Dominica, apud VVestmonasterium Rex Angliæ coronatus est a Lanfranco Archiepiscopo Cantuar. Anno vero MC. misere mortuus est, homo sacrilegus.

g Henricus I. VVilhelmi II. frater, coronatus est apud VVestmonasterium Rex Angliæ V. Augusti MC. a Mauritio Londinensi Episcopo. Mortuus est an. MCXXXV. II. Decemb.

h Matildis filia fuit S. Margaritæ Reginæ Scotiæ, filiæ Eduardi Ethelingi, filij Edmundi Ferrei-lateris, fratris S. Eduardi. De ea agemus VII. Augusti.

i Matildis vel Matilda Henrici I. & Matildis filia Henrico IV. Imperatori quinquennis desponsata est an. MCVII. Eo mortuo an MCXXV. ad patrem reuersa est, & an. MCXXVII. nupsit Galfrido Comiti Andegauensi, cui an. MCXXXII. peperit Henricum II.

k Henricus Galfridi & Matildæ Imperatricis filius, anno MCLIV. XIV. Kal. Ianuar. Dominica ante natalem Domini, in Regem Angliæ vnctus est VVestmonasterij. Obiit ann. MCLXXXIX. VI. Iulij.

CAPVT XI. Mortuus illustratur miraculis. Regnat Haraldus.

[36] [Eduardus iubet obitū suum statim propalari.] Sciens itaque Rex, quia appropinquauit hora eius vt transiret de hoc mundo, suum transitum mox in circuitu propalari iussit, ne mortis suæ cognitione dilata, orationum quoque suffragia differrentur. Sicque senex, & plenus dierum ac bonorum operum, migrauit ad Dominum. [Moritur.] Obiit autem anno Domini millesimo sexagesimosexto, cum regnasset vigintitribus annis, mensibus sex, & diebus vigintiseptem, pridie Nonas Ianuarij: a cum quo tota pariter Anglorum felicitas ruit, periit libertas, vigor omnis intetiit.

[37] [Ad eius sepulchrum contractus sanatur:] Contractus quidam ad sepulchrum eius veniens, membrorum sanitatem deuotis lacrymis & precibus postulabat. Et ecce vis quædam occulta subito neruos extendit, in naturalem statum crura pedesque retorquet, euulsisque a carne articulis, sanguis profluit, paullatimque succo resumpto, arida prius ossa pristinum robur recipiunt.

[38] [item sex cæci.] Sex quoque cæci, vnum monoculum secuti, ad sepulchrum Regis properantes, cum alter ab altero traheretur, & vnus præcedens oculus, viris septem ducatum præberet, Sancto cum lacrymis miseriam exponunt, opem flagitant, contra diuturnæ caliginis tædium sanctissimi Regis deposcunt auxilium. Nec mora, Beati meritis & precibus visum oculorumque claritatem percipere meruerunt.

[39] [Haraldus occupat regnum.] Interea Haraldus filius Godvvini, regnum nec iure nec natura sibi debitum vsurpans, malum, quod Anglis secundum sancti Regis oraculum Dominus præparauerat, transgressione b pacti cum duce VVilhelmo & fidei læsione accelerauit. Vt autem attenuatis viribus facilius ab his, quos iniuste prouocauerat, [Bello a Norvvegis & Tostio fratre impetitur.] hostibus vinceretur, suscitauit ei Deus a parte Aquilonis inimicos, scilicet c Haraldum Regem Norvvegiæ, & Tostium fratrem suum, quem de Anglia expulerat ipse, quique tempore Regis Eduardi d exulabat in Flandria. Hi cum magna classe per e Humbriam f ad Eboracum properantes, cum exercitum Northumbrensium prælio excepissent, potiti victoria, magnam de obstantibus stragem dederunt. His Haraldo nuntiatis, exercitum copiosum ex omnibus finibus Angliæ collegit.

[40] [Ope S. Eduardi eos vincit.] Apparuit autem tunc S. Eduardus cuidā Alexi, Abbati g Rameseiæ, viro religioso, dicens: Vade, & dic Haraldo, vt homines, qui contra ius & fas regni huius fines inuadunt, aggrediatur secure. Ego enim ero dux & protector exercitus, quoniam iustitiæ gentis huius deesse non possum. Per me enim reportabit vice hac de hoste triumphum. Et ne verbis tuis fidem deroget, secretum ei sui cordis ostende, vt cum ei, quæ nullo conscio mente voluebat, edixeris, non hæc tuæ adinuentioni, sed meæ promissioni adscribat. Nocte quidem præterita, cum dolore femoris torqueretur, licet eum non parum vrgeret imminens molestia, siluit tamen, reputans apud se, si publicaret lāguorem, quod suis esset contemptui, & hostibus irrisioni. Verum quia ab illa peste conualuit, de meo præsumens auxilio cōtra Barbaros iustum bellum suscipiat, & ab imminenti periculo suos eripiat. Quod cum Abbas Haraldo reserasset, ex cælesti promissione factus audacior, in valida manu progrediens, apud h Stamfordbrig hostibus occurrit: consertoque prælio, dux vterque prosternitur, scilicet Rex Norvvegiæ, & frater Haraldi Tostius, & pæne totus eorum exercitus deletus est.

[41] [Corpus S. Eduardi diu mansit incorruptum.] Anno trigesimosexto post Sancti Eduardi obitum, cum corpus eius de terra eleuaretur, integrum, incorruptum, & flexibile cum vestibus recentibus repertum est. Quod videns i Episcopus Roffensis, pilum vnum, deuotionis desiderio accensus, extrahere, sibique seruare conatur: sed ille firmius hærens, effectum mentis Episcopi & voluntatem defraudauit. Mulier quædam in festo S. Eduardi operibus vacans, paralysis morbo correpta, [Claret miraculis.] ad sepulchrum Sancti deducitur, & sanitatem pristinam se recepisse lætatur. Tres viri febre quartana vexati, visitato Sancti sarcophago, quasi in momento curati sunt.

[Annotata]

a Feria V. Indict. IV.

b Id pactum cum VVilhelmo inierat Haraldus, & iureiurando ad Sanctorum reliquias firmarat, cum ad eum in Normanniam venisset, vt fratrem suum VVlnothum, & Hacun fratruelem, qui isthic custodiebantur obsides dati a Godvvino, quando Eduardo reconciliatus est, reduceret. Narrat id Eadmer. l. 1. Nouor. Gulielmus Pictau. ait ab Eduardo designatum successorem VVilhelmum, de Optimatum consensu, & huius rei caussa datos illos obsides; missum deinde Haraldum, vt pactum firmaret sacramento. Idem refert Ingulphus.

c Hic S. Olaui, de quo XXIX. Iulij agemus, frater fuit, cognomento Haarderaade.

d Ob immania scelera ex Anglia pulsus, iussu ipsius S. Eduardi, vt refert VVestmon. ad an. MLXV. & Huntind.

e Vulgo Humber dicitur, Ptolemæo Abus. Vocem vtramque ab Aber deflexam putat Cambdenus, quæ Britannice fluminis ostiū significat. Est celebre in Eboracensi prouincia æstuarium, a quo quæ ad Boream vergit regio Nordan-humbria & Northūbria dicta.

f Vrbs secunda totius Angliæ, Archiepiscopalis, nominis antiqui, quod ab Vro flumine, cui adiacet, ducit Cambdenus, quasi Ad Vrum.

g Ramsey, id est Arietis insula, celebris olim Abbatia in Comitatu Huntindoniensi.

h Ingulphus Staunfordbridge vocat, VVigorniensis Stanfordebrigge. Locus est in Eboracensi ditione, qui & Battle brigde quasi Pons prælij dicitur, quod isthic ad Deruentionis fluminis pontem, haud procul ab antiquæ Deruentionis vrbis ruinis, hoc commissum inter duos Haraldos Reges prælium est, VII. Kal. Octob. feria II.

i Roffa, olim Durobriua vel Duroprouæ, vrbs in Cantia celebris ad Medvveagum fluuium, qui gemino ostio infra eam in Tamisis æstuarium se exonerat, vulgo Medvvay.

DE TRANSLATIONE SANCTI EDVARDI.

Eduardus, Angliae Rex Confessor (S.)BHL Number: 2427

Avct. Anonymo.

Anno MCLXXIII. XIII. Oct..

§. I. Translationis eius solemnis memoria.

[1] Celebratvr S. Eduardi Translatio XIII. Octobr. in peruetusto Martyrologio M S. Domus professæ Societatis Iesv Antuerpiæ, quod Bedænomen præfert, [Festum Translationis S. Eduardi.] Martyrol. Germanico, Coloniensi, Anglicano; MS. Florario SS. Additionibus ad Vsuardum Carthusianorum Colon. Colitur hoc die a sacro Ordine Prædicatorum, nulla facta mentione Translationis. ita enim habet eorum Martyrologium: In Anglia S. Eduardi Regis, virtute castitatis & gratia miraculorum insignis. Tres lectiones. Fran. Maurolycus: Londinij in Anglia Eduardi Anglorum Regis sanctissimi. Pet. Galesinius: In Anglia S. Eduardi Regis, miraculis & sanctitate clarissimi. In Missali quoque Rothomagensi non exprimitur, an natalis illius agatur eo die, an Translatio: ast in Sarisburiensi Breuiario V. Ianuar. fit solum S. Eduardi commemoratio, XIII. Octob. celebratur Translatio festo Duplici.

[2] [Orationes de Sancto Eduardo.] In eodem Breuiario hæ duæ recitantur de S. Eduardo Precationes: Deus, qui beatum Regem Edvvardum Confessorem tuum æternitatis gloria coronasti; fac nos, quæsumus, ita eum venerari in terris, vt cum eo regnare possimus in cælis. Per, &c. Altera: Deus, qui vnigenitum Filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum, glorioso Regi Eduardo in forma visibili demonstrasti; tribue, quæsumus, vt eius meritis & precibus ad æternā ipsius Domini nostri Iesu Christi visionem pertingere mereamur. Qui recum, &c.

[3] [Canonizatio procurata.] Cum innumera ederentur ad S. Eduardi sepulchrum miracula, id Guilielmus I. Rex theca auro argentoq; fulgida exornauit. Corpus tandem anno a morte trigesimo sexto e terra sublatum. Deinceps apud Romanum Pontificem agi cœpit, vt solemnes ei honores decernerentur. Præcipue id Henrici II. Regis Angliæ precibus datum ab Alexandro III. Pontifice Maximo, qui anno Christi MCLXI. sui Pontificatus II. VII. Idus Februar. Anagniæ edita Bulla, haberi eum deinceps in Sanctorum Confessorum numero iußit, ac coli. Recitat eam Baronius ad eum annum, num. I.

[4] [Translatio.] Dilata tamen tantisper sacri corporis Translatio, dum Rex e Normannia in Angliam reuerteretur, vt ipse quoque solemnitati interesset. Anno tandem MCLXIII. Rex Anglorum Henricus, inquit Matthæus Paris, finibus transmarinis pro voluntate dispositis, in Angliam rediit. Et paucis interiectis: Eodem anno translatum est corpus sancti Regis & Confessoris Edvvardi apud VVestmonasterium, a B. Thoma Cantuariensi Archiepiscopo, præsente Rege Henrico, qui hæc procurauerat. Matthæus VVestmonasteriensis an. MCLXIV. Dedicata est ecclesia de Radingo, translatumque est corpus S. Eduardi de terra in feretrum a B. Thoma Cantuariensi Archiepiscopo. Edita est a Surio Translationis huius historia, sed principio carens: nusquam integram reperire potuimus, ideoq;, vt ab eo vulgata est, hic damus.

§. II. Bulla canonizationis S. Eduardi.

[5] [Deuotio Anglorum erga Sedē Apostolicā.] Alexander Episcopus, seruus seruorum Dei, venerabilibus fratribus, Archiepiscopis, Episcopis, & dilectis filiis, Abbatibus, Prioribus, aliisque Ecclesiarum Prælatis, per Angliam constitutis, salutem & Apostolicam benedictionem.

Illius deuotionis constantiam, & fidei firmitatem, quam circa matrem vestram sacrosanctam Romanam Ecclesiam exhibetis, diligentius attendentes, in id propositum voluntatis adducimur, vt vos sicut carissimos fratres, & speciales Ecclesiæ filios, sincera caritate in Domino diligamus, propensius honoremus, & postulationes vestras, quantum cum Deo possumus, libenti animo admittamus.

[6] [Canonizatio SS. in Conciliis concedi solita.] Inde vtique fuit, quod super petitione, quam de Eduardo glorioso quondam Rege Anglorum canonizando, & in Sanctorum catalogo adscribendo, tam carissimus in Christo filius noster Henricus, illustris Anglorum Rex, quam vosipsi nobis instantius porrexistis, sollicitam cum fratribus nostris deliberationem habentes, libro miraculorum inspecto, quæ, dum in carne mortali viueret, & postquam de præsenti sæculo est assumptus, omnipotens Dominus per suam misericordiam declarauit; visis etiam litteris antecessoris nostri, piæ recordationis a Innocentij Papæ, vestris quoque testimoniis inde receptis; quamuis negotium tam arduum & sublime non frequenter soleat nisi in solemnibus Conciliis de more concedi;

[7] De communi tamen fratrum nostrorum consilio, iuxta votum & desiderium prædicti filij nostri Regis ac vestrum, corpus ipsius Confessoris ita glorificandum censuimus, & debitis præconiis honorandum in terris, sicut eumdem Confessorem Dominus per suam gratiam glorificauit in cælis. Vnde videlicet inter sanctos Confessores de cetero numeretur, qui hoc ipsum apud Deum signis meruit ac virtutibus obtinere.

[8] Quia igitur decet honestatis vestræ prudentiam eum pie colere, & toto studio venerari, quem auctoritate Apostolica venerandum vestra postulauit deuotio & colendum; vniuersitatem vestram per Apostolica scripta monemus & exhortamur in Domino, quatenus eum ita deinceps studeatis debitis obsequiis honorare, vt ipsius intercessionibus apud districtum iudicem mereamini veniam obtinere, & gloriosum in æterna beatitudine præmium inuenire. Datum b Anagniæ, VII. Idus Februarij.

[Annotata]

a Innocentius II. sedit a XVII. Februar. MCXXX. vsque ad XXIV. Septemb. MCXLIII.

b Vrbs est Latij, caput Hernicorum, celebris florente Romana Republica, & superioribus quoque sæculis, sub Pontificibus Romanis; iam semiruta, vt testatur Leander.

§. III. Corporis eius reuelatio.

[9] Nvntiis itaque ab Apostolica Sede regressis, a sæpedictus Abbas, conuocatis venerabilibus personis, tam Episcopis quam Abbatibus, in ecclesia VVestmonasteriensi, primo coram omnibus recitari fecit litteras Apostolicæ auctoritatis de beati Regis canonizatione: sicque vniuersis applaudētibus, assentientibus, [Missa de S. Eduardo.] & Deum magna voce laudantibus, de glorioso Domini Confessore Missa solēniter celebrata est: quam tamen Dominus Papa primo in Ecclesia Romana fecerat per vnum de Cardinalibus honorifice, sicut dignum fuerat, decantari. Sed quia caussis exigentibus Rex adhuc in transmarinis partibus agebat, iuxta mandatum ipsius & desiderium dilata est vsque in reditum suum, & eidem seruata sacri corporis b reuelatio.

[10] Decursis vero fere duorum annorum curriculis, c Rege a Nortmannia in Angliam iam regresso, cupiens Abbas susceptum negotium ad effectum perducere, & illud sacrum corpus, quod iam diu in terra latuerat, in eminentiori & honestiori loco collocare, cum Rege secretum & diligentem de celebranda beati Regis translatione tractatum habuit, postulans vt bono principio manum debitæ consummationis adhiberet, præsertim cum ex eius mandato acceperit, præsentiam ipsius huic negotio esse expectandam. [Eleuationi corporis dies statuta.] Annuit Rex iusta poscenti, diemque certum, iuxta quod vtrique videbatur opportunum, indixit.

[11] Interim vero accepto Abbas a prudentioribus viris consilio, beati corporis glebam primo secretius inspicere decreuit, vt sic expeditius ad solemnē transire posset reuelationem. Sed quia opus hoc sanctum & dignum esse sciebat, suam formidans indignitatem, semel & iterum accessit, & tentauit; sed toties conscia sibi mens infirmitatis suæ, manum pia quadam hæsitatione trepidantem retraxit. At crescente timore, [Priuata apertio sarcophagi, & ad eam præparatio.] creuit & deuotio: crescente deuotione, adfuit confidentia cum amore, qui sæpe foras mittit timorem. Ex ipso itaque timore confidentior effectus & minus timidus, tempus obseruauit, quo tam secretum negotium opportune tractaret. Quadam itaque nocte fratribus post matutinas vigilias ad strata reuersis, ianuis Ecclesiæ clausis, seruientibusque laicis exclusis, remansit in ecclesia solus Abbas cum Priore, & quibusdam de fratribus ad hoc delectis, qui se ex mandato Abbatis ieiuniis & orationibus ad tam sanctum opus tractandum deuotius præparauerant.

[12.] [Corpus & vestes iampridem defuncti, incorrupta.] Quibus omnibus albis indutis, & nudis pedibus, præmissaque oratione, & cum psalmis decantata Litania ante altare, processit ad tumulum Abbas cum Priore, & duobus fratribus, ceteris ante altare in lacrymis & oratione persistentibus. Cumque lapidem, qui sarcophago superpositus fuerat, sustulissent, admotis propius lucernis, conspexerunt virum iacentem in vestitu deaurato, calceatum caligis purpureis & calceamētis pretiosis, caput & faciem cooperta mitra rotunda, auro satis operose intexta: barbam etiam niueam & prolixam, modicumque crispantem, super pectus decenter ordine suo iacentem. Accitis itaque fratribus, qui in oratione ante altare remanserant, & ad tam desiderabile spectaculum admissis, facta est letitia magna cum gratiarum actione inter illos. Non tamen adhuc stetit, nec sic quieuit vehemens ille spiritus deuotionis, & ardens desiderium inspiciendi, tractandi, & interius perscrutandi thesaurum illum pretiosum, quem se magna iam ex parte vidisse gratulabantur. Apponentes itaque manus debita cum deuotione & reuerentia, vestes, capitis operimentum, tunicam & caligas pia quadam inquisitione tractabant, tentantes, si quam forte, sicut dictabat ratio, expetebat natura, admisissent corruptionem. Et ecce omnia ea reperiunt integritatem pristinam retinuisse: ex parte tamen obfuscatum aduertunt colorem & decorem eorum, tum ex diuturna lapidis contiguitate, tum ex puluere, & cæmento, quod in sarcophagi apertione introrsum ceciderat: quod tamen linteo, sicut poterant, amouentes, materiam, opus & colorem facile deprehendere potuerunt. Suppositis itaque manibus cum reuerentia & timore, corpus illud gloriosum alij ad caput, alij ad pedes, quidam ad humeros, & per medium leuantes, & super extensum tapetum in panno serico pretioso inuoluentes, in cista lignea ad hoc præparata incluserunt, omnia, quæ cum eo inuenta fuerant, intus relinquentes, excepto annulo aureo, quem in digito Regis inuentum, Abbas propter deuotionem retinuit, & ad huius memoriam satis prouide reseruare decreuit.

[Annotata]

a Hinc patet, mutilam hanc esse narrationem, cum desit principium, in quo mentio facta sit Abbatis huius, VVestmonasteriensis, vt opinor.

b Forte releuatio, vt notat Surius.

c Anno MCLXIII. vt §.1. diximus.

§. IV. Translatio XIII. Octobris.

[13] [Transferuntur sacræ reliquiæ.] Adveniente itaque die, quem Rex celebrandæ Translationi præfixerat, omnibus paratis quæ tantæ rei necessaria videbantur, veniens in ecclesiam cum magno Procerum & illustrium virorum comitatu, primo cistam, in qua pretiosus ille thesaurus continebatur, recludi fecit; assistentibusque Archiepiscopo Cantuariensi, & Episcopis quamplurimis, Abbatibus quoque & aliis venerabilibus personis, præsentem illam Regiæ personæ maiestatem oculis vidit, manibusque, quantum timor & reuerentia [Page 304]permisere, tractauit, omniaque ita se habere gauisus est, sicut ei ab Abbate primo fuerat intimatum. Facta igitur, sicut diei solemnitas expetebat, Processione, pretiosoque incorrupti virginis corpore per claustrū monasterij Regis humeris præcipuorumque totius regni Procerum manibus reuerentissime deportato, [Ipse Rex eas humeris gestat.] posita est super candelabrum præclara illa lucerna in domo Domini, vt qui ingrediuntur, lumen videant, & illuminentur ab ea. Sicque illud vas insigne castitatis, & vniuersæ virtutis domicilium in feretro pretioso, quod ei ex auro & argento construi fecerat illustris Rex & consobrinus eius, strenuus Anglorum debellator, VVilhelmus, regiis manibus honorifice collocatū est, laudantibus cunctis voce lætabunda, & benedicentibus Deum, qui in Sanctis suis semper est gloriosus, & in omnibus suis operibus mirabilis.

[14] [Qui adfuerint Episcopi, &c.] Celebrata est autem Translatio ista anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo tertio, III. Idus Octobris, die Dominica, ab excellentissimo Anglorum Rege Henrico, assistentibus venerabilibus viris a Thoma Archiepiscopo Cantuariensi, b Gileberto Episcopo Londoniensi, c Henrico VVintoniensi, d Nigello Heliensi, e Roberto Lincolniensi, f VVilhelmo Norvvicensi, g Iacelino Salesberiensi, h VValtero Roffensi, i Hilario Cicestriensi, k Bartholomæo Exoniensi, l Richardo Cestrēsi, m Godefrido Episcopo Sancti Asaph: & de Nortmannia Episcopis, n Lexouiensi Ernulpho, Ebroicēsi o Rotroto, p Abricensi Achardo; Abbatibus, Hugone q S. Edmūdi, Roberto r S. Albani, Rogero s Radingensi, Gregorio t Malmesberiensi; Comitibus etiam, u Roberto Legercestriæ, Hugone Comite de Nottsule, Galfrido Comite x de Essexia, y VVilhelmo Comite de Arundel, z Reginaldo Comite Cornubiæ, aa Patritio Comite de Salesbiria, bb VVilhelmo Comite de Albamarla, cc Richardo Comite de Penbroch; & Procerum, militum, ceterorumque diuersi ordinis & officij innumera multitudine: summi Pontificatus arcem regente sanctissimo Papa Alexandro III. huius beneficij auctore pariter & largitore, anno eiusdem Papæ quarto, regnāte piissimo & glorioso Anglorum Rege Henrico II. anno regni eius nono, præsente, & huic operi accuratissime præsidente iam dicto eiusdem loci reuerendo Patre Laurentio.

[Annotata]

a Hic est S. Thomas Martyr, cuius vitam dabimus XXIX. Decembr.

b Hic est Gilbertus Foliothus, qui pertinaciter Henricum Regem contra S. Thomam defendit.

c Henrici I. ex sorore nepos hic fuit, frater Stephani Regis.

d Nigellus, secundus Elyensis Episcopus fuit, creatus anno MCXXXIII. V. Kal. Iunij, consecratus Kal. Octob. eodem anno: obiit an. MCLXIX. III. Kal. Iunij, feria VI. magnis iactatus tragœdiis, quæ in Chronico Eliensi MS. fuse recensentur.

e Robertus de Chesneio quartus memoratur, postquam Lincolniam Sedes est Dorcestria translata, illius Antistes, Stephani & Henrici II. Regum temporibus.

f Guilielmus Torbus vel Turbus, Normannus, tertius Norvvicensis Episcopus, egregie se Henrici II. conatibus opposuit. Sedisse fertur ab an. MCLI. ad MCLXXV.

g Aliis Iocelinus dicitur: obiit an. MCLXXXIV.

h Hic Theobaldi Archiepiscopi Cantuarien frater fuisse dicitur, obiisse an. MCLXXVII. cum sedisset annos XXV.

i Et hic S. Thomæ aduersarius fuit, vt videre est apud Baronium ad an. MCLXIV. num. 21. & alibi.

k Episcopus creatus est an. MCLXI. obiit MCLXXXIV. insigni vir eruditione.

l Couentrensem alij & Lichfeldiensem Episcopum faciunt, quia olim tres illæ vnitæ sedes fuerunt. obiit an. MCLXXXII. cum sedisset annis XX.

m Hunc alij volunt Galfredum illum Monumetensem esse, qui & Arturius dictus. De Asaphensi vrbe agemus ad vitam S. Asaphi 1. Maij.

n Claudius Robertus in Gallia Christiana Arnulphum vocat.

o Cl. Roberto Rotrocus, Rotrodus, Roricus. Eius meminit Robertus de Monte ad an. MCLVII.

p Meminit huius idem Cl. Robertus.

q S. Edmundi-burgus, vulgo Edmondsbury, & contracte Bury, vnum fuit e pulcherrimis monasteriis totius orbis in Suffolcia. Describit id Cambdenus in Icenis, & nos XX. Nouemb. ad vitam S. Edmundi.

r De S. Albani monasterio, oppido, temploq; splendidissimo agit Cambdenus in Cattieuchlanis, & nos ad vitam S. Albani XXII. Iunij.

s Radingum, siue Readingum, aut Redingum, nobile monasterium ab Henrico I. constructum, amplisq; reditibus dotatum; oppidum nunc est elegans & locuples, Bercheriæ præcipuum, ad Cunetionem, vulgo Kenet, fluuium qui 500. inde passibus in Tamisim influit. Agit de eo Cambdenus in Attrebatiis.

t Nobile in VViltonia monasterium a Maidulpho Scoto sic dictum. De eo pluribus agetur in vita S. Adelmi XXV. Maij.

u Hic est Robertus, cognomento Gibbosus, qui contra Henricū II. sumptis pro rebelli filio armis victus captusq; est an. MCLXXIII. cum paullo ante Lecestria, siue Legecestria vrbs illius Comitatus primaria misere a Regiis esset afflicta.

x Essexia regio ampla & opulenta, ab Orientalibus Saxonibus dicta.

y Hic est VVilhelmus de Albineio, qui ducta Adeliza Brabanta, Henrici I. Regis vidua, Mathildi Imperatrici constantissime adhæsit: aut certe eius filius, itidem VVilhelmus dictus.

z Henrici I. nothus fuit, ab Henrico II. Comitatu Cornubiæ siue Cornvvalliæ, donatus.

aa Gualteri & Sibyllæ de Cadurcis filius hic fuit, primusq; Sarisburiæ Comes, an. MCLXIX. interfectus, cum Compostella rediret.

bb Stephanum Albæmarlæ in Normannia Dominum, suum ex vterina sorore nepotem, Albæmarlæ Comitem dixit Guilielmus I. eumq; titulum posteri in Anglia retinuerunt. Surius habebat de Albamara, non recte.

cc Richardus Strongbovv, e Clarensi familia, Penbrochiæ Comes, Hiberniæ expugnator.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Eduard „der Bekenner”

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Eduard „der Bekenner”

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.