Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. EPHYSIO MARTYRE CARALI IN SARDINIA.


Svb Dioclet.

[Praefatio]

Ephysius, Martyr in Sardinia (S.)

[1] Carali, quæ vulgo nunc Caralis, Sardiniæ primaria vrbe S. Ephisius colitur, siue Ephysius, aut Ephysus. Baronius nomen eius Martyrologio Romano ita inscripsit ad XVIII. Kal. Februarias: [S. Ephysij natalis,] Caralis in Sardinia S. Ephisij Martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Flauiano Iudice plurimis tormentis diuina virtute superatis, demum abscissis ceruicibus victor migrauit in cælum.

[2] In Notationibus subdit idem Baronius: Huius martyrij Acta e Sardinia missa accepimus. [Acta,] Agit de eodem Fara de rebus Sardois. Eorum Actorum compendium recitat Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, ex vita, inquit, per Marcum Presbyterum scripta, vt Ioannes Franciscus Fara auctor est, ac ex monumentis Ecclesiæ Pisanæ, & ex Io. Maria Arca lib. de SS. Sardiniæ. Subdit deinde: Multa etiam MSS. quæ vidimus, continent inuerisimilia, quapropter purgatione aliqua indigent.

[3] Ea Acta ad Heribertum Rosvveydum e Sicilia missa: a quo, nusquam expressum; suspicamur ab Octauio Caietano. Is vero illa prænotauit: Consignata illa quidem Acta sunt, eius testificatione, qui se his omnibus præsentem, hortatuque, vt affirmat, [a Marco Presbytero scripta,] ipsius S. Ephysij (sic enim illum scribit) fideliter veraciterque descripsisse omnia, in fide eorumdem profitetur. Is vero Marcus quidam Presbyter fuit, vt ex eiusdem subscriptione patebit inferius. Cuius narrationem illam ex peruetusto Pergameno codice MS. archiuij Ecclesiæ Calaritanæ sub folio 211. & cum hoc titulo, [vnde hic edita.] Passio S. Ephysii Martyris, huc, rebus nusquam, rescriptisue, aut epistolis; in cetero verbis aliquantum ex instituto nostro immutatis, sincere traducimus. Hæc ille. Maluissemus primigeniam ipsius Marci narrationem. Plane similia sunt Actis S. Procopij, quæ ex Metaphraste VIII. Iulij dabimus.

[4] De SS. Ephysij & Potiti reliquiis ex Sardinia Pisam translatis, festo solenniter Idibus Nouembris agi solito, [Reliquiæ,] diximus ad S. Potiti vitam XIII. Ianuarij in Prolegom. nu. 7. & sequentib. De crypta vbi olim Carali S. Ephysij reconditæ reliquiæ fuere, [festum,] vbi ipse in custodia detentus creditur, ita scribit Seraphinus Squirrus ordinis Capucinorum Theologus, in Sanctuario Calaritano par. 1. lib. 3. cap. 17.

[5] Calaritanæ vrbis regione, quam Estampache vocant, via S. Annæ, haud procul æde & crypta S. Restitutæ, mediocre visitur templum, [templum,] præclaro Martyri Ephysio sacrum. Curant id Sodales qui S. Ephisij dicuntur, atque aulæis ceteroque ad splendorem apparatu egregie exornarunt. Nam & frequentia isthic sacra peraguntur, [Sodales,] & Martyris ipsius aliæque magnifice celebrantur feriæ. Est vero istud totum fere profundæ cryptæ superstructum. Carcer hic fuit, quo detentus gloriosus Martyr Ephysius asseritur. Quinquaginta gradibus lapideis in eam descenditur, estque mediocris magnitudinis: ad medium in ipsa rupe excisum habet quasi exiguum cubile, [crypta.] solo ad putei normam depresso ad octo circiter palmos, adeo angustum, vix vt hominem sedentem capere queat. In hunc locum compactus S. Ephisius fuit. Prosequitur deinde succincte S. Ephysij acta. Capite 18. narrat repertam in ea crypta columnam marmoream, adhuc sanguine tinctam, Martyrum indubie, ipsiusq; adeo Ephysij. Addit repertas sub altari, quod e regione cubilis illius, aut ergastuli S. Ephisij in eadem crypta erat erectum, S. Edictij reliquias anno MDCXVI. Quem arbitratur a S. Ephysio cum aliis conuersum. De eo agemus XIII. Martij. Eiusdem cryptæ meminit Franciscus Squiuellus, Archiepiscopus Calaritanus, in narratione Inuentionis sanctarum reliquiarum ad Paullum V. Pontificem Maximum mißa.

ACTA
ex iis quæ tradidisse litteris Marcus Presbyter, testis oculatus, dicitur.

Ephysius, Martyr in Sardinia (S.)BHL Number: 2567

Avctore Marco, Ex mss.

CAPVT I.
S. Ephysij ortus, militaris dignitas.

[1] Cvm impius & crudelis idololatra Diocletianus accepisset Imperium, non distulit a suum aduersus Christum odium euomens vniuersaliter in Christianos edicere, ac tum quidem edicta per singulas prouincias, ciuitates, vrbesque, & loca Syriæ, in qua aderat, mittere promulganda, exequendaque mandare, quorum exemplar in b Italicam eiusdem regionis ciuitatem, (in qua Ephysius c Stratilates sub materna disciplina, ob præproperam patris Christophori viri quondam Christianissimi mortem, commorabatur) sub hoc augusto & vniuersali rescripto peruenit: [Diocletianus lato contra Christianos edicto,] Rex magnus & Imperator Diocletianus, omnibus populis, tribubus, & linguis salutem. Placuit exaltatione nostri Imperij Deorum nostrorum ampliare & honorificare culturam, quoniam ipsi sunt per quos mundus regitur totus. Quicumque ergo in fide illius Galilæi inuenti fuerint permanere, aut diis nostris thura ponant, & sacrificent, aut atrocissimis pœnis consumentur. Nolumus enim varios sacrificiorum ritus fieri, ne forte dij nostri irascantur, cum debeant misereri. Vna erit omnibus lex & cultura, vna doctrina, atque vna religio, & nullus a nostra separabitur fide. Si quis ergo inuentus fuerit, cui hæc nostra displiceat epistola, & quæ in ea præcipimus noluerit adimplere, quicumque fuerit, punietur, & nostram dominationem in toto mundo fieri cognoscet. Nam qui dixerint se Christianos esse, & deorum culturam affirmabunt nullatenus esse tenendam, sique nostris obedire noluerint præceptis, omnibus quæ excogitari possunt subiiciantur tormentis. Qui vero ex ipsis ad nostram conuertuntur magnificam Deorum culturam, de nostro accipient palatio auri & argenti plurimum. Hoc autem ideo facimus, quia Deos nostros propitios habere volumus, &, vt nostro propitientur Imperio, eos exaltare cupimus. Et quoniam cum festinatione partibus vestris appropinquare disposuimus, propter Imperij nostri altitudinem, & debitam Deorum nostrorum reuerentiam exurgentes, sacrificia ponite, thura incendite, festa celebrate; quatenus eorum claritas & potestas in finem vsquequaque permaneat, & nostri altitudo Imperij.

[2] Strata sibi his præmissis via promissæ visitationi, ad exactiorem predictorum omnium executionem incumbens, [venit Antiochiam,] Antiochiam peruenit. Ciues cuiusuis ætatis, sexus, conditionis, certatim ei obuiam egrediuntur, pars cantu, pars musicorum instrumentorum pulsu stipantes eum in ciuitatem introducunt, summa omnium plane lætitia & hilaritate. Ille in Deorum suorum honore & cultu promouendo impiger, seu in Christi odium, & Christianorum necem propensior, siue in vtrumque impie feruens, proxima die Primores potioresque Antiochiæ viros accersiri ad se iubet; atque ab iisdem præsentibus, quam fidem profiterentur, incipit percunctari. Illi vero respondentes, inquiunt, [ciuesq; idolis addictos donis ornat:] eam se inuiolate obseruare, quæ sit permanentium Deorum, Iouis nempe, Iunonis, Saturni, Mercurij, Apollinis, & Mineruæ, ceterorumque cælestium, vt aiebant, numinum: quo quidem responso hilaris effectus Imperator, primum iisdem ipsis Diis gratias agens, Antiochenos ob eorum fidem donis ornauit amplissimis.

[3] Inde circumfusa etiam iuxta vicinias Imperatorij aduentus fama, d Æliam quoque vrbem aduolauit: ibi e Alexandria nobili orta stirpe, Christophoro viro primario quondam nupserat; qui etsi vir probissimus, [Alexandria ethnica vidua] & Christianæ religionis obseruantissimus extiterat, illa tamen eo præmortuo idolorum cultum, quo viri tempore occultius, forte ipsius timore, retinuerat, exercueratque remissius, eo apertius exhibebat, incumbebatque in illum feruentius. Susceperat ex prædicto suo coniuge vnicum filium, cui Ephysi nomen fuerat impositum. Huic immatura patris morte, reliqua fuerant maternum iniquitatis lac, & educatio, ac simul eiusdem impietatis disciplina, qua illum ipsa, vano idolorum cultu imbutum, quem etiam Curialium honorum procuratione promouere, eorumdemque functione confirmare, & simul gloriæ cupida ad aliquod dignitatis fastigium tendebat euehere.

[4] Quo desiderio adeo arsit mulier, vt, vel quod sibi persuaderet Diocletianum singulas prouinciæ vrbes, [filium ei commendat:] ac sic nec Æliam vt Antiochiam inuisurum, vel certe quod leuitati muliebri satis est consentaneum, moræ omnis impatiens, ea ad illum cum Ephyso vnigenito implendi studio perrexit. Mox aduentans adit Aulam Imperatoriam, Diocletianique alloquendi copiam quærit. Is visa muliere, primum ab assistentibus prouincialibus sciscitari, cuiusnam illa esset; respondentibusque ipsis, ob illius quam habebant notitiam, Æliæ ciuitatis primariam, nobilem, & prudentem esse; iterum quærit Diocletianus, an haberet virum necne, quamque religionem profiteretur. At iidem, eam plene agnoscentes, Christophoro cuidam aiunt Christiano viro nupsisse; nunc vero eo viduatam esse, & augustam Deorum religionem sequi. Vnde lætus Imperator, propius ad se mulierem iussam accedere, poscit quid quærat, quid velit. Tum vero Alexandria, quæ linguam Grecam callebat optime, a latere Ephysum suum habens, ac ore supplex Augustæ Maiestati loquitur: Rex magne & Imperator in æternum viuas; veni ad Imperij tui altitudinem, quo totus floret, & regitur mundus: habeo siquidem hūc vnum filium, Ephysum nomine, quem ad te, Domine Imperator, adduxi vt in tuo sit conspectu, vnus ex assistentibus miles.

[5] Hunc vt vidit Imperator aspectu decorum, formosumque, & iuuenili ætatis flore virentem, recepit hilariter, adeoque ipsius in illum affectio, [qui ab eo præficitur parti copiarum,] ac simul Ephysi æstimatio creuit apud eumdem, vt magnam sui exercitus partem mox ei concesserit, commiseritque prouinciam Christianos persequendi, & ad hoc eum in Italiam cum ipsismet copiis confestim transmiserit. Hoc itaque sibi imposito onere, dum sese profectioni accingit, Dux nouus Imperatori refert audisse, Christianos prius mortem optare & pati, quam vt Christi, quem colunt, [iussus Christianos persequi.] religionem abnegent, derelinquātue. Ad hæc Ephyso Diocletianus, carere omni penitus ratione Christum Deum dici posse, hoc sophismo tentauit; Nulla ratio, inquiens, videtur esse cur Christus debeat dici Deus: cum enim a Principibus Iudæorum reus mortis iudicatus, & ante Pilatum eorum Præsidem flagellatus, septies sputis & colaphis, & corona spinea delusus, & tandem in cruce suspensus, & mortuus fuerit; patet ipsum non fuisse Deum, qui de tantis iniuriis, & de crucis supplicio se ipsum non potuit liberare: proinde in illum credentes poteris rationibus confutare; & nisi ad Deorum nostrorum culturam redierint iustissime condemnare.

[Annotata]

a Non videntur hæc statim initio imperij Diocletiani contigisse: nam ipse in Occidentem, Apro interfecto, reuertit, & lentius persecutionem aduersus Christianos mouit, quoad Carinus vixit, vt 20. Ianu. in vita S. Sebastiani cap. 18. dicetur: eo occiso sæuire cœpit; serius tamen in Syria, vt ex Eusebio alibi dicetur.

b Haud scimus an alibi Syriæ vrbs Italica memoretur.

c Σρατηλάτης, Ducem militarem significat. Id tunc necdum congruebat Ephysio nomen.

d Ælius Adrianus cum Hierosolymam a Tito euersam restaurasset, de suo nomine Æliam dixit, qui & multas ciuitates Adrianopolis appellauit, Spartiano teste, vt ipsam Carthaginem, Athenarum partem Ferrarius scribit Æliam apud nullum auctorem reperiri. Reperitur apud Eusebium, Dionem, alios.

e Ferrarius Alexandram appellat.

CAPVT II.
Ephysij conuersio, cruce cælitus obiecta.

[6] Tvm vero iam in procinctu existens Ephysus, ordinatis mox militibus, facultateque ab Imperatore exeundi accepta, vale matri primum, deinde ceteris omnibus, quos norat, dixit: sicque in mandatam aduersus Christianos prouinciam Italiæ iter arripit. Et primum quidem in locum a Transci dictum accedit, indeque præ solis ardore nimio noctu equitans tendit in b Vritaniam. Vndique ei in itinere innumera exit obuiam multitudo, salutatumque reuerenter excipit honorifice. Verum cum iter suum pedetentim, [Ephysius subito fragore.] & noctu, vt dictum est, prosequuntur, stadiisque adhuc fere XXX. abesset ab Vritania; hora noctis circiter tertia auditus ingens cæli fragor Ephysum turbasque militum perterruit adeo vehementer, vt magis mortui, quam exterriti solum, videri omnes possent. Mox vero de tanto sonitu egressa ad ipsum Ducem vox est, proprio eum nomine appellantis, [atq; ipsius Christi voce conuertitur,] ac per apostrophen, Quis esset, vnde venerit, quoue tenderet, sciscitantis. Ille licet præuio fragore admodum adhuc perturbatus, animis tamen in responsionem sumptis, ait se filium Alexandriæ Æliæ ciuitatis primariæ mulieris, Antiochia egressum, a Diocletiano potestatem in Italiam aduersus Christianos proficiscendi accepisse; nempe vt eos, ni Christum abnegent idolisque offerant sacrificia, diuersis tormentis suppliciisque afficiat atrocissimis. Ad hæc repetita in aere voce his verbis replicatum Ephyso est: O Ephyse, & tu per martyrij palmam ad me huc venies.

[7] Quibus quidem ille, veluti Saulus alter, mente paullo clarius iam intueri incipiens, respondit: Quæso Domine, [Cruce in aere conspecta,] ostende te mihi, vt videam magnitudinis tuæ potentiam. Vnde eo ipso momento ei crux micans in similitudinem crystalli apparuit in aere, voxque hæc simul audita est: Ego sum Christus, Filius Dei viui, quem crucifixerunt Iudæi, & tu persequeris. Ad quæ respondenti adhuc ignoranter Ephyso, meminisse se a Diocletiano audisse, illum a Principibus Iudeorum damnatum, multisque delusum opprobriis suppliciisque, ac tandem crucis morte crudelissima affectum fuisse: atque ita deinde argumentanti, si Filius Dei esset, cur hæc omnia tunc ipse sustinuisset, a quibus se diuina virtute poterat eripere; subdidit porro in amplissimum amoris sui pignus eadem in aere voce Christus: Ephyse, ab hac hora vas dilectionis eris, & ego ostendam tibi hæc omnia. Dico tamen tibi, quia nisi omnia, quæ dixisti, patienter sustinuissem, & iudicatus ab impiis, quos iudicare debeo, non fuissem, quæ Prophetæ prædixerunt adimpleta non essent, & a captiuitate diaboli humanum genus eripi non posset: & nisi in ligno suspensus fuissem, Patriarchæ & Prophetæ, de inferni claustro non exiissent: ac si mortem non gustassem, [perq; eam promissa ei victoria:] qui mortui erant peccatis ad vitam redire non potuissent. Gaudentique iam inde admodum Duci, postremum hoc adiecit Dominus: In virtute crucis, quam tibi ostendi, vinces omnes inimicos tuos, & pax mea semper tecum erit.

[8] Post hæc recondita loquentis voce, non minus fauorabili, quam insperato diuino illo colloquio non mediocriter recreatus est corroboratusque in Christo Ephysus, relatis ad milites gestis his omnibus, [& multos de suis cōuertit.] ex illis plerosque ita stimulauit corroborauitque, vt cum ipso pariter gratias agentes, gloriam Deo summam darent, ipsumque prædicarent amplissime. Proxima inde nocte Caietam Ephysus cum copiis suis peruenit, eamque vt primum est ingressus, conuocatos omnes ciuitatis aurifabros interrogat, scirentne an possent vas aureum quo plurimum se indigere aiebat quanto citius conficere. Ad quod singuli, verentes ne Crucem intelligeret, nescire se præsto responderunt vnanimes. Quibus ideo dimissis, alium quemdam, quem ea in arte esse peritissimum perceperat, nomine Ioannem, accersiuit, eique ostensa Cruce, quam dextra ipse gerebat, similem sibi ex auro argentoque studiose ac diligenter elaborandam celandamque commisit. [curat sibi crucem auream confici;] Verum hic pariter ob hoc inde est commotus, quod & sciret Galilæos Christianosue illud salutis signum credere, & Diocletianū eo vtentes omnino variis tormentorum generibus cogi ab ipso desistere vel tandem interfici præcepisse; ideo etiam amplius sibi metuens, quod desperaret se tale opus, vti necessarium esset ad vitandas laboris sui pœnas, in abscondito adeo posse perficere, vt nemo vel sciret, vel referret. Cuius quidem timoris caussa reperta, Ephysus Ioannem in secretum ad abditum locum perduxit, vbi per certam loci solitudinem, promissumque ipsi secretum, adeo vt nequaquam vnquam id resciret Imperator, hominem obtestatur, vt deposito penitus timore eius annueret petitioni, aurumque & argentum, quantum ad id sufficeret, offerens, ac multos se illi honores largiturum promittens, ad extremum pro minis negat eum, infecto quod postulabat, opere, ab se vllo pacto dimissum iri.

[9] His igitur persuasus Ioannes Ephyso annuens tandem petitam ab eo crucem ex commisto auro argentoque pretiosissimam, miro artificio elaborat. Verum ea absoluta, dum sequentem diem expectat, quo Duci eam perferat ac tradat, crescit in ea opus, artificiumque. Etenim preter opificis cælaturam (res mira! [cui tres imagines diuinitus additæ:]) noctu tres insculpuntur imagines, suo quæque nomine litteris descripta, in ipsius scilicet crucis titulo Emanvel, dextro cornu Michael, læuoque Gabriel. Hinc experrectus Ioannes diluculo, dum crucem Ephyso ferendam assumens auctum in ea artificium suum cernit præter Ducis mandatum; nouus inuadit timor, diuque ille supradictas imagines eradere conatus, nequiuit vsquam, nec quatenus archisculptoris Dei voluntati propria dissentire tentauerit, factoque tamen vnquam valuit efficere. Postridie itaque Ephysus, ante solis ortum, per noctis obscuræ tenebras ad Ioannem, nimium sibi visum opus protrahere, se contulit, videndæ recipiendæque crucis desiderio; quam cum præter præscriptum suum tribus illis figuris cælatam aspiceret, diuini opificij inscius, præcepti sui transgressori Ioanni in primis succensuit quidem acriter; sed respondente eo in cruce ex mandato dumtaxat composita, appensaque per noctem parieti, [eam ipse veneratur.] tres illas imagines se penitus inscio sculptas, mane dum eam acciperet illi pridie deferendam, apparuisse; Ephysus mox euentum hunc Dei nutui tribuens, lætior crucem suam extulit: eamque deinde summo honore amorisque sensu, ac non sine lacrymis, veneratus, purpura inuolutam recondit, ac tandem inde actis Deo gratiis plurimis, Ioannis operam artificiumque largissime compensauit.

[Annotata]

a An Trani vrbem Apuliæ intelligit, quæ olim Turenum?

b Eiusdem Apuliæ est Vrias sinus, atque Vria oppidum circa Sipontum montemq; Garganum. an hic Vritania est circumiecta regio, Cerbalo amne irrigua? Sed qui potuit e tractu Sipontino nocte sequenti cum copiis Caietam pertingere? Nam qui Appiano memoratur Vritanus ager, longius etiam distat, circq; Rauennam & Fauentiam iacet.

CAPVT III.
Victoria per Crucem relata.

[10] Per id tempus quidam Romani imperij hostes nonnullas eiusdem in Italia terras inuaserant, virisque ac mulieribus in seruitutem redactis, nihil penitus intactum liberumue reliquerant. Quo nuntio ad Ephysum delato, [Contra hostes moturus,] is ægre id ferens, continuo sese cum copiis itineri prælioque accingit, ac sanctissime crucis vexillum potissimum secum gerens, apud se toto itinere proponit, tum se demum hoc sibi signum ad auxilium & victoriam concessum probaturum. Ideoque simul a turbis parumper amotus, [Crucem adorat:] equo desiliens, chlamydeque nobili militari indumento exutus, illam, quam gestabat, crucem in edito & sublimi loco collocatam, maximo cum honore, summaque reuerentia & deuotione adorat, flexisque ad Orientem genibus, & effusis lacrymis, firma fide in hæc plane verba oraturus irrupit: Fiat mihi Domine in auxilium promissio tua, & spes mea, quam habeo in te; tu es enim Christus, filius Dei viui, quem credunt & adorant Galilæi. Per te ergo, & per sanctæ Crucis tuæ signum, gentes has, quæ in sua confidunt feritate, comprime, atque prosterne.

[11] Quam quidem illius orationem subsecuta sunt, mox hæc solantis, [a Christo animatur:] promittentisq; Christi verba: Ephyse ne timeas, viriliter age, & confortare, ego enim tecum sum Dominus Deus tuus. Quibus mirum in modum recreatus, alacrisque ac plane intrepidus exurgens, resumpta chlamyde ad suos accelerat, narraturus. Ergo vbi ad eos peruenit, tam militibus quam qui ad profectionem hanc ciuitatum aduenerant, animos ad pugnam addens: [suos hortatur:] State, inquit, fratres mei, viriliter a dextris, & a sinistris meis, & pugnate aduersus inimicos nostros; Deus enim nobiscum est, qui per sanctæ ac triumphalis crucis signum de illis nobis victoriam præstabit. Iterumque eosdem ipse, vt inimicos nullo modo pertimescant, sed nudatis gladiis intrepide percutiant, hortatur. Illi vero eius sermone & hortatu pariter in prælium accensi, roboratique, ac salutifero sanctæ crucis signo, victoriæ medio ab Ephyso proposito, confidentes, ineunt certamen vnanimes, statimque ac necdum fere consertis manibus a Saracenos prædam non solum, [ope sanctæ Crucis victoriam reportat:] sed & arma hinc inde, quasi disperditis penitus viribus, proiicientes, fugant partim, partimque profligant, & occidant, adeo vt cæsis eorum duodecim millibus, reliquis fugam capessentibus, tam prospero, sanctissimæ crucis auspiciis opeque, ab Ephyso sit pugnatum euentu, vt nullo penitus ex suis occiso, perditoue aut læso, pacatas illas liberasque omnino populi Romani terras vnica & fausta illa quidem die reddiderit.

[12] Itaque hac tam admirabili diuinæ crucis virtutis probatione, omnibus quæ sibi de eadem promissa erant, fidem adhibet constantem, [baptizatur:] & firmissimam Ephysus, eaque armatus suscepto sacro baptismate, idola penitus abhorret, & animum sancto diuinarum Scripturarum studio applicat. Interea vero non multo post tempore nuntiatur barbaricam quamdam gentem, Sardiniæ insulam occupantem, omnia ibi crudeliter & impie vndique deuastare & depopulari, [in Sardiniam nauigat contra barbaros:] multamque & validam eam esse: cum confecto aptatoque nauali exercitu, cum viginti circiter nauibus eo properat, miseræ insulæ succursurus. At dum classem appropinquare barbari conspiciunt, resistendi animo cum armis ad littus vndique conueniunt, factisque vndique copiis, pugnandi auidi classis aduentum expectant tum quidem diu; sed cum ipsa non appelleret, sublata pugnæ copia in proprias habitationes, quibusdam in specula excubiisque relictis, singuli sese recipiunt.

[13] [parte copiarum ab hostibus cæsa,] Orta dein in mari tempestate, infausto vento, quindecim ex Ephysi nauibus, quamuis in reliquis ipse superfuit, ad littus illud tandem perlatæ, redeuntibus iisdem Barbaris per speculatores monitis, prædæ fuerūt, cæsis quotquot aderant militibus. Inde Dux quod non ita procul abesset, suorum hinc luctus, hinc occisiones hostium audiens, ac sic illos quidem ab his omnino trucidatos sentiens, perterritus licet repentino & infelici euentu, misericordiam tamen præpotētis Dei agnoscit, atque ad ipsum adinstar inutilis serui contrito abiectoq; corde, hac oratione recurrit: Non me, Domine, tempestas aquæ demergat, neque me profundum absorbeat, neque super nos vrgeat puteus os suum: non me derelinquas Domine, ne barbarica gens exaltetur, [precibus tempestatem sedat:] & dicat, Vbi est Deus eorum? Sed intende de cælo, & vide, & ne patiaris nos fluctibus maris opprimi, sed fac illud placidum, quia tu es gloriosus nunc, & per omnia secula. Vix absolutis his Ephysi precibus summa in pelago facta est tranquillitas.

[14] Vnde is cum superstitibus nauigationis cursum, Deo propitiante, pacate prospereque vlterius prosequentes, meridianam Sardiniæ oram circumeuntes, Occiduam versus ad fluuium regionis Arboreæ tandem appulerunt. [in Sardiniam appellit:] Per quem quidem remigio altius subeuntes, relictis deinde nauigiis, eductisque & extractis inde equis, armis, ac ceteris omnibus, quæ deferebant, stadiis circiter tribus fluuij oram occupant: ac mox postea conscensis equis milites cateruatim viciniam totam peragrant, lustrantque diligentissime, quidque sibi tum facto esset satius secum ipsi singuli, simulq; etiam omnes accurate perpendunt, & consultant. Neque vero interea obdormiunt Barbari, sed aduenis continuo fiunt obuiam: verum cæsis eorum plurimis, [barbaros fugat.] Ephysi milites nonnullos quoque vinctos ad castra & Ducem adducunt, a quibus discunt loci & prouinciæ, quod prædiximus, Arboreæ nomen.

[15] [Christus ei in somnis victoriam pollicetur:] Proxima deinde nocte dum se tumultu fatigatum somno Ephysus tradit, tertio ei apparens Christus orbis conditor seruatorque, Gaudium, inquit, tibi sit semper; age viriliter Ephyse, & confortetur cor tuum. Vnde ille experrectus, omni mentis abiecta formidine, suis quoque timorem militibus excutit, Christum, referens probare eos quidem hactenus voluisse, nunc vero certo illum cum ipsis deinceps permansurum; monetque ideo & hortatur in continenti terra intrepide oberrent, considerentque. Nec mora: copiæ vna cum Duce progredientes vlterius, [Angelus ei gladium tradit:] ad locum Tyrum appellatum in occurrentes sibi & ad pugnam paratos Barbaros incidunt. Tum vero dum magno aduersarij hinc inde exercitus clamore ad conserendum manus inuicem sibi appropinquant, a dextris suis ad Orientem Ephysus virum equo albo insidentem, Eunucho, Augustalis palatij cubiculario, haud admodum absimilem conspicit, gladium vtrimque acutum, in eiusque apice sacrosanctæ Crucis effigiem gerentem; statimque vt eum intuetur has voces palam ad se iactantem attentius auscultat: Hoc nimirum (de cruce aiebat) venerandum signum Regis est omnium hominum. Hinc Ephysus accepta redditaque salute equo desiliens, bellicumque instrumentū exuens, in terram pronus adorat illud reuerenter, ac porro de Rege, cuius paullo ante meminerat, interrogans, respōsum accepit ab illo huiusmodi; se nempe ab eodem Rege, de quo sciscitaretur, missum ei in auxilium cum gladio illo, quem manu gestantem cerneret, quo ille inimicos Barbaros illos esset debellaturus, cuius virtute adepta victoria mittentis Regis numquam desineret meminisse. [hostes profligat virtute sanctæ crucis.] Tandemque absoluta legatione, diuinoque illo munere per Legatum dextræ Ephysi imposito, ac eo secum ire in hostes iusso, Barbari ad pugnandum accurrentes, solo amborum aspectu adeo sunt exterriti, vt vel ante cœptam dimicationem fugam penitus omnes capesserent. Quos continuo Ephysus cum suis insequens, victoria ei e cælo per Angelum illum subministrata, omnino profligauit, tota illa inde Prouincia reliquis Barbarorum superstitum ceruicibus seruitutis iugo subactis, suo libera dominio remanente.

[Annotatum]

a Quas ea ætate terrat habitarint Saraceni, diximus 14. Ianuarij. Nec classes tunc in mediterraneo mari struere, nec tantas procul ab domo copias mittere potuerunt. Posterioris æui scriptor hæc tradidit, quando Africam, Siciliam, Hispaniam tenuere Saraceni.

CAPVT IV.
Fidei publica professio.

[16] Postea vero non adeo dudum Calarim a ciuitatem potiori vrbaniorique populo, [Calari Christum prædicat:] & omnibus facultatibus refertam proficiscitur: ibique, ex milite prædicator effectus, Christianam fidem disseminare totis viribus contendit. Qua in re, velut in ceteris pene omnibus, cum sibi Deum propitium adiutoremque esse intelligeret, [Diocletiano renuntiat se Christianum esse factum;] & Crucis beneficia erga se aduersus hostes plurima maximaque conspiceret, militi cuidam e suis strenuo huiusmodi epistolam dedit ad Diocletianum Imperatorem deferendam: Diocletiano Magno Imperatori Ephysius Dux. Cum Imperij tui sapientia tanta ac talis fieri debuisset, vt per eam totus mitesceret mūdus; miror valde, quare tam turpes colas deos, qui ex quocumque metallo fabricati, nec sibi nec aliis valent proficere; quorum capitibus stercora aues cæli proiiciunt; quorum oculi non vident, non audiunt aures, manus non palpant, non ambulant pedes. Hos deos dicere sapientia Romana non debet, sed Christum Deum viuum esse credere, qui omnia ex nihilo creauit. Vnde, o Imperator, altitudo Imperij tui omni remota ambiguitate cognoscat me Christum filium Dei viuum colere, ipsumque adorare, & ab eius fide nulla me posse amplius re diuelli.

[17] Harum latori socium dedit Ephysus alium militem, qui matri verbis nuntiaret, [& matri:] se suosque Dei optimi maximi gratia, & sanctissimæ Crucis virtute, victores in Romani Imperij hostes extitisse, barbaram Sardiniæ gentem superasse, ac se demū Christiano charactere in sacro baptismate esse insignitum. [ab hac concitatus Imp.] Hæc vt audiuit mater, mœrens e vestigio questum de filio ad Imperatorem perrexit, adstansque multis cum lacrymis Augustum salutat: captat illius ab Imperialis dominationis coruscatione, & regni amplitudine beneuolentiam: exponit deinde vniuersalem, intaminatumque Deorum cultum; odiumque in filium mouens, dolet, & queritur eum a cōmuni & augusta religione auersum, deos ipsos aspernari, ac de medio tollere contendere; ideoque ipsi conuiciatur, Magum & Galilæum vocitat; reum Imperialium mandatorum contemptus & perduellij facit: ac demum supplicat Imperatori, vt ad illum mittat aliquē, qui eum cogat a tanta, vt aiebat, dementia resipiscere, redireque ad cultum Deorum, quos Romanus orbis vbique colat & veneretur.

[18] Qua Alexandriæ oratione, creuit Imperatoris accepta ex prædictarum litterarum Ephysi lectione iracundia, non aliter quam flamma oleo iniecto. Vnde continuo de præsentium aliquot suorum consilio b Iulicum militem quemdam ad se vocatum Iudicem in Christianos Calaritanæ regionis constituit, [Iulicum in Sardiniam mittit,] iussitque vt selectis aliquot nobilibus Antiochiæ ciuibus, epistolaque quam porrigebat accepta, sese Calarim quanto posset citius conferret, vtque ibi inuentum Ephysum Alexandriæ filium apprehenderet, [qui eum, ni Christum deserat,] & variis tormentorum generibus, si ab errore & stultitia sua nequiret abduci, cruciatum, ad extremum occideret. Audiuisse enim aiebat, illum deorum fidem abnegasse, eorumque deridere cultum, quorum ipse virtute ac potentia orbem regeret; credere vero in Christum illum, quem Iudæi diuersis tortum modis supplicio tandem crucis infami affecerint. Mandauit porro idem Augustus Iulico, vt primum quidem studeat Ephysum ad sua reducere numina, & eapropter ampliorem illi honorem gloriæ, & diuitiarum cumulum polliceatur. Quod si his hortationibus eum nequeat allicere, [crudeliter occidat.] omni e contrario penitus honore, omni potestate, auctoritate, & copiis spoliatum, quolibet tormentorum genere terreat, ac dilaniatis dein, si nihil aliter possit, laceratisque immaniter cunctis eius membris, extremo tandem supplicio, eoque acerbissimo afficiat, ceteris eiusdem sectæ hominibus exemplo futurum, vt & illi eam deserant, & reliqui imposterum ab ipsa deterreantur.

[Annotata]

a Ferrarius scribit S. Iuuenalem, de quo agemus 28. Maij, tunc Episcopum Caralitanum fuisse.

b Ferrarius Iulium appellat.

CAPVT V.
Tormenta humano diuinoque solatio lenita.

[19] Ivlicus itaque Imperatoris mandata nequaquam detrectans, mox cum ciuibus illis sibi ascitis, nauigationem in Sardiniam arripit, Calarimque delatus, interim dum lustrat locum, ad Ephysum præmittit, qui nuntiet se illum inuisum salutatumque, debitamque ei reuerentiam (maiori quippe dignitate erat Ephysus) exhibitum venire. Annuit nuntio Ephysus, [Iulicum Præsidem honorifice excipit.] paratumque se ait Iulicum, quandocumque veniat, recipere. Quo responso Ephysi ad Iudicem delato, mox ipse ad Ducem accedit, salutat, deosculatur, atque inter discurrendum de plurimis inuicem, vt moris est, aperta Ephyso aduentus sui caussa Iulicus Augustalem epistolam porrigit. Qua quidem Dux accepta perlectaque, cæcitate & amentia Imperiali indignatus, Stulti, inquit, & fatui Principis mandata, neque peragenda, neque auscultanda sunt. Vnde noueris Iulice, me Christianum esse, [ab eo blanditiis tentatur:] & Christi famulum, Diocletianique præcepta vilipendere, eiusque epistolam pedibus conculcare. Tum vero Iudex, vt venerat ab Imperatore instructus, iussusque primum blandiri Duci, dicit Augustum in palatio cupere eum amplioribus honoribus euehere, indigere quippe ipso Diocletianum, hortari demum ideo augusta iussa ne contemnat, ei credat, ac Diis sacrificet.

[20] At respondit Ephysus, sacrificium se Deo suo Iesu Christo offerre quotidie, cuius præcepta custodiat, & Diocletiani non curet, quod sacram Scripturam sic monentem audierit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, quoniam animam non possunt occidere; sed eum potius timete, qui potest animam & corpus perdere in gehennam. [Matth. 10. 28.] Ecce vero corpus meum, subdit, pœnas quascumque pro Christo paratum sustinere. [generose respondet:] Iudex ad hæc Ducem monere, vt his sermonibus abstineat; & dicere se eos, solum quod amicus esset, impune ferre. At Dux contra in his persistens, Dixi, inquit, me Christianum esse, eiusque crucem die noctuque adorare, qui in Iudices omnes, Principes, Reges, & Imperatores terræ, ac in vniuersum genus humanum plenam absolutamque habeat potestatem.

[21] Quibus tandem in iram versus, assistentibus sibi militibus Iudex Ephysum ligari, [comprehenditur:] ligatumque in carcerem detrudi, imperat: statimque die postera, pro tribunali sedens, educi illum, vinctumque ante se iubet consistere. Cum ecce ethnicus hinc inde populus Calaritanus eo festinat, Præsidique questum accedit, [cæditur fustibus,] Ephysum deorum suorum derisorem, blasphematorem, deturbatoremque, ac regiorum edictorū effractorem esse vociferans. Cuius clamoribus maiori accensus ira Iudex sanctum athletam adeo immaniter fustibus in præsentia sua mulctari iussit, vt sexdecim militum manus mutatis vicibus plectentium fatigari feriendo ipsemet viderit. At hoc tam atroci spectaculo permotis nonnullis, præque humana commiseratione sustinentis Ephysi, eiusque pulchritudinis, & florentis ætatis in lacrymas prorumpentibus, constanter aiebat Dux fortissimus: Viri fratres & patres, nolite flere super me, sed super vos, quia diaboli estis errore decepti, & quorum animæ, nisi conuertimini, [summa constantia,] erunt in æterna damnatione; hanc statim orationem subdens: Domine Iesu Christe, qui errata corrigis, & elisa redintegras, esto in adiutorium mihi, & corrobora seruum tuum, quatenus diabolicam omnem artem conculcare valeam.

[22] Interea dum hæc agebantur, qui cum eo ex suis superstitibus erant milites, [adstantibus & miserantibus suis militibus:] ab eius conspectu sese nequaquam vnquam subtraxerunt; quinimo animi corporisque præsentia ei semper assistentes, ipsius carnes, tum etiam ferreis vncis ex Iudicis præcepto laniari discerpique viderunt, donec costis ossibusque denudatis ipsimet carnifices eum iam exanimem esse asseuerarunt. Verum bellator ille fortis & patiens intentā in Christo & Domino suo spem habere, voce, quæ ei extrinsecus sola esset, continuæ orationi incumbente testabatur. Hinc & quod adueniente iam vespere non videretur illius sæuius cruciandi temporis satis superesse, [beneuole curatur a Præfecto carceris:] eum in carceres detrudi Iudex mandat; secumque interim, qua ratione postea igne torqueat concremetque, cogitat. Tum vero Caplicarius, seu carceribus præpositus quidam, Terentianus nomine, ob summam, quæ alias sibi cum Ephyso interuenerat durabatque, necessitudinem, clausis ostiis secreto collectum amicum, albaque inuolutum syndone curat quidem quam potest humiliter & beneuole. Verum Angeli extemplo ægrum visitant e cælo, ac proprio se ei ore prodentes, [visitatur ab Angelis,] Angelos esse ad consolandum eum a Deo missos asserunt; negataque eorum confessioni ab Ephyso fide, ni sibi sacrosanctæ crucis signum in frontibus efforment, signo se Crucis a Martyre postulato cōfirmant. [quos iubet se cruce signare ad certitudinem visionis:] Credens igitur Ephysus Angelorum præsentiam, sic humilis eos affatur: Scio equidem, quod tribus pueris in caminum olim Babylonicum proiectis, atque in eo orantibus, missus est Angelus Domini de cælo, qui ignis flammam extinxit: sed ego quid operatus sum boni, vt ad me mitteret Dominus Angelos suos?

[23] Hoc Ephysi sermone, Angeli cognita amplius viri sanctitate, [a Christo sanatur & corroboratur.] Deum ipsi enixe rogant, vt sui ipsius conspectu tantam Martyris sui humilitatem abiectionemque dignetur inpræsentiarum compensare. Quorum quidem exaudita oratione, Ephyso in carcere Christus Dominus summo coruscantem lumine videndum se obtulit, sanumque illum erigens, timorem iussit expellere: Ne timeas, inquit, Ephyse serue mi, neque minas tyranni expauescas; quoniam ego tecum sum, nec te deseram. Viriliter age & confortetur cor tuum: tu enim hoc in loco multum mihi populum acquires, & oues congregabis innumeras. Hinc vero Ephysus maximo correptus timore, in terram cadens, ad preces e vestigio recurrit, oratque præsentem Dominum hoc modo: Dominator Domine Deus, cui nullus resistere potest, secundum multitudinem miserationum tuarum miserere mei, & ne memineris iniquitatum mearum antiquarum: respice in me Domine, quoniam tu creasti me, atque cognoscere te mihi dedisti. Delicta ergo iuuentutis meæ, quibus te irritaui, teque grauiter offendi, ne memineris piissime Deus. Quibus mox replicat Dominus: Pax tibi Ephyse, dulcis amice, confortare mecum iterum, ac viriliter age, accipies enim coronam vitæ, & per martyrium gloriam æternam consequeris.

CAPVT VI.
Idola subuersa. impij puniti.

[24] Sic habita finitaque & Domini & serui, Christi scilicet ac Ephysi conuersatione, [Videri a ministro Præsidis non potest:] colloquioque; nonnullis post actis diebus misit ad Terentianum vnum ex ministris, qui sciscitaretur, ac referret, si viueret adhuc Ephysus, necne. Minister narrat illi, quæ transacto tempore, a quo in carceribus esset Martyr, audissent. Minister eius videndi desiderio ad locum, vbi is aderat accedit, inclinatque se eum versus aptius videndi caussa. Verum cum Sanctus acclamaret viso ministro, Ecce ego; & ille videre se illum nequire diceret; respondit Ephysus: Quoniam diaboli sagitta cor tuum vulnerauit & idola vana, surda, & cæca coluisti, cæcus eris, & videre me non poteris, & in tenebris eris & in tenebris ambulabis. Inuiso itaque Ephyso minister domum reuersus, hero senioribusque assistentibus refert omnia.

[25] Non dudum post tribunal accedens Iudex, sisti sibi Ephysum mandat. At hic dum Prætorium ingreditur, [vultu splendenti ad tribunal sistitur,] facie ipsius solis instar coruscante, & corpore sine vlla fustium vel vncorum plaga, cicatriceue, aut plagæ nota existente; Calaritanum omnem populum præsentem rapuit in admirationem, tanto miraculo attonitum, ac suspicientem quanta præter naturæ vires admiranda Deus in Sancto suo esset operatus. Vnde non potuerunt vno fere ore omnes Deum ipsum Christianorum sanctissimum potentissimumque non exclamare, [populo Christum laudante:] ac eum in auxilium suum inuocare, & deprecari. Cuius quidem tam frequentis & sancti populi applausus impatiens Iudex, ex ipso tribunali assurgens, signo silentij manu facto, elata voce sic concionem aggreditur: Fratres carissimi, a fide vestra, quam vsque in hunc diem inuiolatam tenuistis, extranei nequaquam efficiamini: in istum, qui insanus effectus est, nolite credere. Scitis enim Deos nostros esse felices, & cuncto mundo auxilium præstantes, quos ideo Imperator & omnis orbis colat. Ipsi vero hunc seruum suum Ephysum plasmauerunt, & vt ad sensum redeat sanum effecerunt.

[26] Contra autem Ephysus non minus alte quam audacter in hunc modum respondet: Dominus Deus Iesus Christus vnigenitus Dei filius, secundum carnem de Virgine natus, & pro humani generis redemptione crucifixus, efformare me ad imaginem & similitudinem suam dignatus est, non dij tui lapidei, vel ex quocumque metallo facti, quos surdos vanosque sacræ Scripturæ attestantur. Sed si vis, deorum tuorum templa ingrediamur, vt quis me Deus ex ipsis plasmauerit, vt ais, agnoscamus, & in quem credere populi isti debeant videamus. Lætus tum Iudex nihil magis quam Ephysi auersionem certam inde expectans, [ducitur cum pompa ad templum Apollinis, velut sacrificaturus:] a Prætorio ad ædem vsque Apollinis viam verri, linteisque & mollibus pannis totam sterni curat. Ac ea quidem sic parata incedentem eiusdem Iudicis præcepto Ephysum, & ad prædictum Apollinis templum properantem, mulieres in muro hinc inde obambulantes hortabantur, & ad eum conuersæ exclamabant: Ephyse Dux, quoniam honorabilis es mulieris filius, conuertere & sacrifica diis. Idem Duci repetit pars populi alacris. Sed porro vniuersa fere Ethnicorum multitudo cuiusuis sexus & conditionis læta hilarioremque Iudicem stipans, Ephysum ad prædictum templum sequebatur.

[27] Cum Sanctus cunctis prope iam ad ostium delatis Iulicum inuitat, & admonet primum ingredi, primumque diis suis sacrificare, vt ipsi illi suum aduentum honoremque gratulentur. Qua Ducis inuitatione exultanti animo suscepta ingressus Iudex ad Apollinem statim exclamat his vocibus: Magne Deus Apollo, vosque præpotentia numina, ecce Ephysus seruus vester, ad vos venit sacrificaturus vobis: suscipite ergo propter deprecationem meam seruum vestrum, atque cum illo gaudentes misericordiam ei vestram impendite: vos enim estis qui miseremini ad vos redire volentium. Moxque ipse ad Ephysum regressus foras, Ingredere, dixit, Ephyse, dulcis amice: dij enim te expectant recipere, & tibi indulgentiam præstare. [imprecatione templum cum idolis euertit,] Cuius quidem Diuus Martyr blasphemiam iniquitatemque tantam vlterius non valens tolerare, Pereas tu, increpat acriter, & dij tui, & omnes, qui illos colunt. Ad quam Sancti increpationem valida adeo febris Iudicem corripuit, vt se prope mori sentiret: temploque simul cum idolis corruente penitus, is adeo in illo euentu perterritus, [Præside febri correpto.] vt e vestigio nauim conscendens, relicto Calari in vices suas Flauiano quodam non minus impio, in patriam remeare contendit.

CAPVT VII.
Blanditiæ, minæ, tormenta superata.

[28] Svbstitutus itaque Iudex Flauianus, eodem ferme momēto adduci sibi fortem illum Ducem præcipit: eumque, [Flauiani Iudicis blanditias & minas contemnit:] quoniam antecessor tormentis nouissime nihil profecisset, verbis primum & illecebris, ac minis postea tentare aggreditur: redeat hortatur ad sanam mentem, & ab illa stultitia sese reuocet, sic eum præmia, dona, honoresque ab Imperatore consecuturum, ac tormentorum pœnas vitaturum proponit, idemque suadere contendit Augusti amicitia, suique ipsius beneuolentia, qua se illum prosecuturum, & ei quicquid postulet concessurum pollicetur: ac tandem e contrario absterret minis, plurimis variisque tormentorum generibus propositis. Sed constans & strenuus victor, Miror; respondit, te virum rationis participem ad tantam insipientiam deuolutum, vt credas me vel per blanda verba, vel per tormentorum minas, posse a Deo viuo & vero separari, & diis tuis surdis ac vanis, manibus hominum fabricatis, quibuscumque promissionum illecebris sociari. Non enim est hominis sensum habentis, ligna & lapides colere, vel pro auro & argento Deum cæli relinquere. Ego autem Deum Patrem adoro, & Filium & Spiritum sanctum, ac sanctæ & viuificæ Crucis lignum venerabile.

[29] Hæc ita sancto Martyre clara elataque voce prosequente, micante e cælo fulgore in conspectu iniquissimi Iudicis, [luce cælesti circumfusus,] stipantiumque militum, Sancti facies non minus meridiano sole resplenduit. Verum illi hoc licet portento exterriti, dicere tamen sibi ad inuicem dignum esse morte Ducem Martyrem non desiuerunt. Ex quibus vel vnus, Archelaus nomine, Principem Flauianum salutans, gladio suo capiti Ephysi sese obtulit amputando. Cum auditis Sanctus decollationis suæ sententiis eorum, gestisque prædictis attentis, ad militem illum accurrens parata ceruice eum est quidem hortatus, vt feriret. [(cum volenti eum occidere gladius excidisset)] Sed is dum manum ad feriendum attollit, decidit ita ei gladius, vt amplius illum nequiret erigere. Quibus visis perpensisque a Iudice & præsentibus iubetur inuictissimus athleta catenis collo iniectis in carcerum custodia reponi, dum, vt ipsi aiunt, quid eo fiat inuestigent. Perrexit in carceres hilaris Ephysus, quantumuis catenarum pondere prægrauatus. [reducitur in carcerem;] Statimque ac est illos ingressus, positis in terra genibus orare in hunc modum cœpit: Domine Iesu Christe fili Dei viui, qui totum mundum illuminasti, & per crucem tuam a potestate diaboli liberasti, ne derelinquas me vsque in finem. Nunc vero, Domine, gratias ago tibi, quia tu me creasti, & me peccatorem ad te conuertisti: tu enim omnes peccatores, qui ad te redeunt, recipis, & qui a via veritatis errant illuminas & exaudis. Nunc Domine exaudi me seruum tuum, & perfice in bonum desiderium meum, [vbi voce diuina cōfirmatur:] vt merear introire in regnum tuum. Quæ quidem oranti illi hac voce e cælo emissa responsum est: Pax tecum Ephyse serue mi carissime: scias quod tecum sum ego, & non deseram te, quia multa pateris pro me, & adhuc patieris.

[30] Peractis itaque proximis octo diebus Flauianus tribunal repetens, iubet iterum sisti Martyrem, hortaturque vt antequam eum flammis tradat deos suos veneretur. Cui quidem Ephysus, corpus suum in illius esse potestate inquiens, monet vt quicquid eo velit faciat sine præstolatione. Regnabo enim ego, subdit, cum Deo meo in æternum, & tu miser cum diabolo cruciaberis sine fine. Replicat perfidus Præses, vana illius verba ineptaque ferre se amplius non posse; quippe qui per magicas artes de militis manu corruere gladium fecit, maximo suo & militum stupore. [tyranni minas irridet, eiq; insultat:] Verum quod Sanctus nihili penderet minas tormentorumque obiectiones omnes, his magis magisque confirmatus in Christo tyrannum increpare, filium diaboli vocitare, promissa tormentaque ab illo proposita deridere; Patrem sibi esse Iesum Christum, Regem cæli & terræ, & Dominum suum potentissimum profiteri, qui Flauianum, & diabolum eius parentem inferno alligaturus, æternisque ignibus esset addicturus. Vnde magis accensus Iudex, illi se deierat effecturum, vt diis suis ipse sacra faciat. At ridens imperterritus Christi miles, sæuius tyrannum obiurgat, immanem bestiam & agrestem vocat: quærit cur talia minetur, ac veluti rabidus canis frustra latret, cum illum ipse non timeat, nec deos eius, ignemue, ferrum, catenas, aut reliqua quæcumque tormenta inferre possit.

[31] Ad hæc autem ille Flauianus, Corpus tuum, inquit, reipsa igni faciam apponi, vulneraque vulneribus imprimi, resinam, picem, oleum, & omnem pinguedinem candentem subministrari, & acri demum aceto omnes tuas plagas aspergi mandabo. [crudeliter torquetur duabus horis:] Statimque Sanctum ministris imperat in pauimento violenter extendi, muneribus, quæ in sacrificium offerret, eiusdem dextræ impositis. Parent ocyssime Iudicis imperio ministri; cum vir sancta fortitudine præditus, duabus iam prope horis in pauimento extensus, proiectis e manibus muneribus illis profanis, Spiritus sancti ope, prædicta illa omnia tormentorum genera sibi illata gloriose superat. Vnde non oblitus Deo adiutori suo gratias agere, cœpit cum regio Propheta canere: Impulsus, euersus sum vt caderem, & Dominus suscepit me: fortitudo mea, & laus mea Dominus, & factus est mihi in salutem. [Psal. 112.] Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltauit me. Ac mox Flauiano ceterisque eiusdem farinæ circūstantibus interrogantibus, quid miser diceret, quid loqueretur, cur plangeret, subiecit: Propter peccata mea plango, ne forte animam meam impediant, quoniam multa mala commisi: vnde corpus meum lutum & puluerem conspiciens, si pro Deo centies posset occidi, ob animæ meæ salutem lætarer plurimum. Dæmones enim in animarum perditione valde congaudent; quibus tu (Flauianum intuens) ad exurendum perpetuo sociaberis.

[32] At ille Sanctum eisdem vinctum catenis in carcerem detrudi mandat, alteraque die iterum sibi ad tribunal, dum ibi sederet, adduci. Tum vero primum extensas ei manus conteri penitus iubet: [contritis manibus, in ardētem fornacem coniicitur:] deinde dum interim in ipsa extensione sinitur, inito cum ceteris consilio, fornacem ingentem accendi e vestigio curat, & statim Martyrem in eam proiici. Proiicitur ipse quidem, at sanctæ & salutiferæ Crucis signo munitus patienter fortiterque flammas ferens, canit hilaris: Igne me examinasti Domine, & non est inuenta in me iniquitas: tamquam aurum in fornace probasti me Domine. Oransque subdit: Nunc, Domine, clementiam tuam posco, vt, qui liberasti tres pueros de camino ignis ardentis in Babylone, [manet illæsus;] eruas me de medio istius, vt gentes istæ videant mirabilia tua, & glorificent nomen tuum in æternum. Nec est a Christo repulsam passus tam bene meritus orator: etenim illæso eo in mediis incendiis remanente, [satellitibus combustis;] erumpentes a clibano flammæ, Flauianæ iniquitatis executores circumstantes vno momento combusserunt.

[33] Hinc ex adstantibus quoque huic spectaculo populis, alij portento attoniti Flauianum compellere, vt Ephysum cito demitteret, veriti, vt aiebant, ne nisi id præsto fieret, mox cuncti quoque simul pari facto corriperentur. [multi conuertuntur.] Alij Christianos sese profiteri, & palam clamare sanctam se Christi crucem adorare, Imperatoris præcepta respuere, Deorumque sacrificia abhorrere atque detestari; deinde ad Ephysum conuersi dicere: Tecum, sanctissime Pater Ephyse Dux noster, tormenta & mortem pati pro Christi nomine parati sumus. Alij vociferari virum sanctum & iustum, vitæ æternæ & felicitatis perpetuæ indicem, talia sustinere non debere: non deficientibus tamen ex eodem cœtu, qui contra affirmarent, imperij edicta, & sacrificiorum antiquorum ritus nequaquam esse contemnendos.

CAPVT VIII.
Martyrij consummatio. miracula.

[34] Qvos illorum omnium clamores ferre amplius non valens Iudex, imo eum inuadente mortis metu, [Accepta mortis sententia,] tribunal prætoriumque reliquit, habitaque nocte proxima consultatione, mane illud repetens, capitis tandem sententiam tulit in Christi Martyrem sanctissimū, ex hoc fere breuiculo recitatam: Ephysum rebellem, nostris diis credere nolentem, eorumque sacrificia per superbiam respuentem, Imperatoris atque totius mundi religionem vanam putantem, eamq; dissuadentem, nostris precibus aures suas nullo modo inclinantem, honores & huius vitæ gaudia pro nihilo habentem, contumelias, derisiones, opprobria, vincula, carceres & tormenta pro Galilæo illo crucifixo libentissime tolerantem, capite præcipimus obtruncari.

[35] Lata huiusmodi a Flauiano sententia, condemnatum arripiunt Ephysum ministri, Nurasque constitutum ad solitum supplicij locum perducunt. [Nuras ducitur:] Quo peruectus, tortorem beatus Martyr fratrem appellans, rogat vt antequam eum feriat, orandi sibi inducias largiatur. Permissusque Martyr a tortore vt quantum vellet id ageret, elatis in cælum oculis, expansisque manibus, hanc Christo pie deuoteque orationem effudit: Domine Iesu Christe, qui ante mundi principium de Patre genitus, per vterum intactæ Virginis Mariæ in hunc mundum venire dignatus es, & homo fieri, propter nos ac salutem nostram, & sedes a dextris virtutis Dei, esque nobiscum, sicut ipse promisisti, vsque in finem seculi, dabisque nobis post diem iudicij corporis & animæ beatitudinem, exaudi orationem meam, & auribus pietatis tuæ percipe lacrymas meas, & propitius esto mihi. Concede itaque Domine, vt martyrij mei, quod pro te libenter suscepi, cursum consummem feliciter. Adsit mihi misericordia tua, [orat pro Calaritanis:] vt nullum impedimentum patiatur anima mea: humani generis aduersarius non appropinquet mihi, nec me manus contingat inimici. Peto etiam, Domine, vt hāc Calaritani populi ciuitatem ab hostium incursu custodias, & vt desinant ciues eius idola vana colere, dæmonum figmenta respuant, & cognoscant te verum ac viuum Deum Dominum nostrum Iesum Christum: quicumque vero ex eis ægri fuerint, vel si aliquo modo maris fluctibus supra vires constricti, si barbaris gentibus oppressi, si peste afflicti extiterint, postquam ad me seruum tuum supplices recurrerint, saluentur, & ab angustiis suis liberentur, per te Domine Iesu Christe, Deus de Deo, lumen de lumine, qui viuis & regnas cum Deo Patre & Spiritu sancto in æternum. Qua oratione per præsentes Christianos voce hac, [a Christo inuitatur ad gloriā:] Amē, conclusa, videt Sanctus apparentem sibi Christum Dominum, auditque suis precibus his verbis cum hortatu annuentem: Ephyse dilecte mi, tuas preces audiui: veni, accipe coronam tuam semper mansuram, quia bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem seruasti.

[36] Hoc itaque diuino accepto oraculo tantis fretus diuinis pollicitationibus inuictus Christi athleta, spiculatorem monet, vt agat quicquid ex Præsidis sententia mandatoue agere eum oporteat, [plectitur capite:] sanctissimoque se signo Crucis muniens, flexis genibus dum spiritum suum in manus Domini commendat, porrecto capite a spiculatore obtruncatur, octauo decimo Kalendas Februarij, vt ex Martyrologio Romano præmisimus, & ex Marci testificatione mox sequitur, anno Domini 286. Cuius quidem inuictissimi ac sanctissimi Dei Martyris anima in cælum ipsorum Angelorum manibus perlata, gloriosum cadauer in terra relictum, muneribus per Christianos redemptum, [sepelitur:] & a profanis ferarum dentibus, seu potius a sacrilega impiorum Ethnicorum vltione vendicatum, inde non procul in loco celebri ex parte Orientis, hymnis & psalmis decantatis, Deoque datis laudibus, & actis gratiis reuerenter est reconditum. [claret miraculis.] Ibi vero deinde sanctus Martyr innumera patrauit miracula. Nam ex hac eadem Marci narratione cæci ibi visum receperunt, mundati sunt leprosi, fugati humanis corporibus dæmones, surdis auditus, incessus claudis est restitutus: ac etiam vbicumque pro qualibet necessitate ipsi Diuo Ephyso supplicatum est, præsto ipse & cum effectu semper adfuit.

CAPVT IX.
Translatio. templa.

[37] Martyrizatus est autem beatus Christi Martyr Ephysus octauo decimo Calendas Februarij apud Calaritanam ciuitatem in insula Sardiniæ, [S. Ephysij vita a Marco scripta;] in loco qui dicitur Nuras, & sepultus est ex parte Orientis, imperante Diocletiano Imperatore, & Flauiano Principe. cuius passionem ego Presbyter Marcus dum a principio vsque ad finem vidissem, hortatuque ipsius beati Martyris Ephysi fideliter veraciterque descripsi, præsentibus atque posteris profuturam, ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

[38] [corpus Pisas trāslatum;] Ceterum & hic quoque dico, Diuum Ephysum vna cum S. Potito Pisas ex hac insula esse asportatum: quo vero singulariter ex loco, plurimum confert dicere. Peninsula est modici spatij iuxta propugnaculum illud recenter ad Barbarorum frequentes antea descensiones cohibendas extructum, quod vulgo Turris & Collallas dicitur, in qua quidem peninsula, quæ vestigia ædificiorum oppidiue cernuntur ex quadratis quibusdam lapidibus, Arabicis litteris inscriptis, dignoscitur fuisse Saracenorum opus: [locus martyrij & sepulchri,] quæ vero hinc extra peninsulam passibus aliquot versus & ad castrum vsque Pulæ, latiori spatio existunt, vel ex ipsis D. Ephysi actis genuinum Noræ situm magis indicant, quod ei loco præfati Sancti sepulchrum iuxta eiusdem acta, vt visentibus plane innotescit, adstat ex parte Orientis.

[39] Enimuero illud est eo in templo, quod Sancti nomini perstat nuncupatum, [templi descriptio:] inter prolata distinctorum a nobis locorum vestigia extra eam peninsulam, atque hoc quidem templum quadrato constans ex lapide ad Occidentem fere duobus aditibus, latiore in medio, angustiore a sinistris patet, vtroque sursum arcuato; latitudo eius passuum sex in tres fornices, & trinum trinarum columnarum ordinem deducitur, ad longitudinem passuum decem: medius fornix passus tres latus, ceteris duplo altior, ad Orientem super ara maiori desinit in semiorbem. Columnæ hinc inde tres quadrata figura exstructæ ex quadrato lapide, crassitie quatuor pedum, & ab extremis muris in has, atque ab vna earum ad aliam ducti per longitudinem arcus, erecto desuper muro, contexunt mediæ quidem testudinis vtrumque, collateralium vero intrinsecum fundamentum. Hæ autem latæ sunt passus duos, & in sinistra ab ingressu arcus superiori, hoc est ad Orientem, qua parte ara est, fenestra vna, in dextra duæ, duobus inferioribus arcubus respondent: quarta ipsi aræ superstat, sub ipso maiori ac medio fornice. Porro a dextro aræ cornu ad extremum dextræ testudinis……patet quidem scalarum aditus ad Orientem duobus gradibus: sed hinc aliis quatuor a Meridie contra Septemtrionem ad duarum sepulturarum aperturam mediis in lateribus factam peruenitur, adeo vt ipsæ ante aram facta quoque experientia quatuor circiter aut quinque pedes subsint; extructæ quidem non in transuersum, sed iuxta ipsam templi longitudinem, inferior stracto tegmineque constat lateritio, hoc quidem in acutum desinente. Erectis eum in modum lateribus ab vtraque stracti ora per longum, hinc altera superstat paullo latior altiorque strata, marmore candido, & in arcum per longitudinem operta quadrato lapide: ceterum paris latitudinis vtraque quinque circiter vel sex pedum. Atque hūc Diuorum, primæ in primis Ephysi, secundæ vero deinde Potiti ab eius ex Apulia translatione depositionis locum, hæc eorum monumenta extitisse, tenacissima traditione perhibetur, quæ & situ cum ipsis D. Ephysi actis, collato, & templi nuncupatione, ac ipsa demum vtriusque sepulchri structura satis superque confirmatur.

[40] [alia eius ecclesia;] Hinc alia sub Sancti eiusdem inuocatione alibi erecta, illud quidem extra oppidum, vulgo dictum Villasor, Marchionatus eiusdem nominis caput. At hoc aliud in suburbio Calaris, Stampache dicto, longe famosius est, tum ex eo quod subterraneam cryptam eius firma traditione fuisse creditur S. Ephysi carcerem, ex quo subterranea quoque porticus ad aliud antrum subtus Diui Venerei templo, in vico eiusdem nominis, [alia celebrior.] vno a Calari miliari, pertingit; tum quod idem oratorium est Confraternitatis sanctissimi Gofelonis, seu sacrosanctarum Christi plagarum primariæ Romanæ tituli eiusdem aggregatæ, cuius Sodales cæruleo habitu in Confraternitatis exercitiis & pietatis officiis induti procedunt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Ephysius von Nora

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Ephysius von Nora

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: