Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. GENOVEFA VIRGINE PARISIIS IN GALLIA.


Circa an. Chr. DIX.

[Praefatio]

Genouefa, Virgo Parisiis in Gallia (S.)

[1] Celeberrimvm Genouefæ nomen omnibus Latinorum Martyrologiis III. Ianuar. inscriptū. Vsuardus: Ciuitate Parisius S. Genouefæ virginis, quæ a B. Germano Autisiodorensi Episcopo Christo dicata, admirandis virtutibus late claruit. Eadem fere Martyrologium Romanum, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Ado, Notkerus, Beda, Hrabanus, &c. X. Ianuarij, vt infra dicemus, agitur memoria Reuelationis reliquiarum S. Genouefæ, siue apertionis capsæ, quæ facta est eo die anno MCLXI. XXIX. Octobris Translatio, quam tamen in nullo Martyrologio eo die consignatam reperi; sed pridie, ipso videlicet festo SS. Simonis & Iudæ, in Vsuardi, Bellini, Maurolyci, Ferrarij, aliorumq; Martyrologiis refertur, fitq; de ea commemoratio in Breuiario Coresopitensi. XXVI. Nouembr. celebratur Excellentia S. Genouefæ, siue festum miraculorum; quo die multis Martyrologiis eius nomen absolute inscriptum, nulla facta miraculorū mentione. At Vsuardi Martyrologium Parisiis editum anno 1536. & Molanus: Eodē die S. Genouefæ & S. Marcelli, de miraculo ardentium facto in ecclesia B. Mariæ Parisiensis. In vno MS. reperi Eleuationem S. Genouefæ XXVI. Nouembr. relatam. Eo die Nannetis in Ecclesia Cathedrali colitur festo duplici, in memoriam miraculi ardentium, vt ex 6. Lectione patet; in qua tamen non recte dicitur an. MC. sub Ludouico VII. factum, cum (vt inferius dicemus) sub Ludouico Crasso Philippi filio acciderit anno antequam in Gallias veniret Innocentius II. quod an. MCXXX. factum scribit Baronius.

[2] S. Genouefæ Virginis vita )inquit Papirius Massonus in libro de fluminibus Galliæ) temporibus Childeberti Regis a doctissimo quodam viro, [S. Genouefæ vita perantiqua.] cuius nomen periisse doleo, scripta. Imo ter senis, vt ipse auctor testatur, ab obitu eius annis. Eademne tamen sit, quæ est in manibus, ingenue fateor mihi non liquere. [Triplex extat.] Triplicem certe vitam in MSS. reperi. Primam in MS. ecclesiæ S. Martini Vltraiecti, eamq; contuli cum MS. S. Mariæ de Ripatorio, & MS. monasterij S. Mariæ Bonifontis; cui congruunt, quæ habet Vincentius Bellouac.l.20. cap.46. & seqq. Alteram descripserat olim Rosvveydus ex MS. D. Preudhomij Canonici Cameracensis, quam deinde contuli cum MSS. Imperialis monasterij S. Maximini, & Ecclesiæ S. Audomari, aliisq;. Tertiam a religioso quopiam monasterij S. Genouefæ compositam suppeditauit mihi, sed mendis scatentem, codex Collegii Fullonum Bruxellæ. Hæc vero cum prima in plurimis consentit, nisi quod subinde aliqua adduntur ad explicationem. Eam hic omisi ne in nimis vastam molem opus excresceret. Subiunxi tamen duabus prioribus vitis, quæ de S. Genouefæ miraculis, translatione, excellentia, reuelatione, a variis religiosis monasterij S. Genouefæ litteris mandata in eodem reperi MS.

[3] [Quando obierit S. Genouefa.] De anno mortis sanctißimæ huius Virginis variæ sunt auctorum sententiæ. Galesinius in Notis existimat obiisse circiter annum DXV. Breulius in Antiquit. Paris. & Renatus Benedictus anno DXIV. MS. Florarium DXII. consentit fere Aimoinus lib.1.cap.24. scribens vsque ad Clotharij & Childeberti tempora vixisse. Baronius anno 499. num.31. ita scribit: Superstes fuit hæc admiranda virgo diutius, vtpote quam idem auctor propagasse vitam dicat vltra octoginta annos. At si anno 429. profectus in Britanniam S. Germanus, vt idem scribit Baronius, Sanctamq; Genouefam, licet admodum adolescentem, est allocutus, atque ad seruandam virginitatem hortatus; non potest profecto illa diu vltra annum D. superuixisse. Nam demus tum octo aut nouem fuisse annorum, ergo anno D. aut DI. fuerit LXXX. Iunior non potest fuisse, quæ, vt dicitur in vita S. Germani l. 1.cap.21. se religiosæ professionis adstringi iam dudum desiderio sit professa, eiusq; ad id benedictionem petierit. Quid quod in priore vita dicatur Clodouæus magnificam basilicam ad eius sepulchrum extruere cœpisse, quam deinde perfecerit Clotildis?

[4] [In necessitate circumfertur theca corporis eius.] Multa de vita & translatione S. Genouefæ habet Iacobus Breulius lib. 2. Antiquit. Parisiens. vbi & de Abbatia S. Genouefæ eiusq; priuilegiis: testaturq; in communi neceßtate consueuisse thecam reliquiarum eius deponi, & >publica supplicatione circumferri, singulari solemnitate, cuius ipse cæremonias omnes describit.

[5] De S. Genouefa innumeri fere scripserunt: fuse Renatus Benedictus in vitis Sanctorum Galliæ, qui & Translationem, miracula, aliaq; commemorat. Petrum Pontanum Brugensem, qui Cæcus a vitio oculorum dictus, testatur Claudius Robertus nouem libros carminum de ea scripsisse, quos necdum vidi. In S. Genouefæ laudem carmen geminum cecinit & publicauit Dionysius Petauius noster, [P. Dionysius Petauius S. Genouefæ ope sanatus.] recuperata illius patrocinio sanitate.

VITA EX VETERIBVS MSS.

Genouefa, Virgo Parisiis in Gallia (S.)BHL Number: 3334 Ex mss.

CAPVT I. S. Genouefæ virginitatem suadet S. Germanus.

[1] [S. Genouefæ patria & parentes.] Beata Genouefa in Nemetodorensi parochia nata est, quæ * septem ferme millibus a Parisio vrbe abest. Pater eius Seuerus, mater Gerontia vocitata est. Sed primum ab ineunte ætate eius deuotionem, tum demum gratiam Dei, quæ in ipsa collata est, fidelibus censui innotescere.

[2] Proficiscentibus itaque ad Britanniam sanctis ac venerabilibus viris Germano ac Lupo Pontificibus, [Hæresis Pelagiana in Anglia a SS. Germano & Lupo exstirpata.] ad Pelagianam hæresim, quæ in illis finibus imminebat, superandam; quæ hæresis zizania super triticum seminans, asserebat natos ex duobus baptizatis sine baptismo posse saluari; cum omnino prædicatio diuina tradat nullum posse habere vitam æternam, nisi renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto. [Ioan. 3. 5.] Hanc hæresim & scripturarum testimoniis & virtutum miraculis triumphantes ab eadem prouincia effugarunt. Euntes, vt dixi, in Britanniam ad prædictam parochiam, manendi vel maxime orandi gratia, se contulerunt. Quibus cum vulgi multitudo haud procul ab ecclesia benedictionem expetens obuiam venisset, & cateruatim vterque sexus virorum & mulierum ac paruulorum occurreret, in medio occurrentium cœtu eminus S. Germanus intuetur in spiritu sanctissimam fore Genouefam, quam illico ad se adduci præcepit. Cuius caput deosculans sciscitatur a turba nomen puellæ, & cuius esset filia interrogat. Extemplo nomen Genouefæ a circumstante populo edictum est: & pater vel mater acciti adstiterunt. Ait ad eos S. Germanus: Hæc infans vestra est filia? [S. Germanus prædicit sanctitatem Genouefæ.] At illi, Nostra, inquiunt, Domine. Quibus ait Sanctus Germanus: Felices vos tam venerandæ sobolis genitores! In huius natiuitate, magni gaudij & exultationis celebratum mysterium in cælo noueritis ab Angelis. Erit hæc magna corā Domino, & multi eius vitam propositumque sanctum mirantes, declinabunt a malo, & ab improba atque impudica vita conuersi ad Dominum, remissionem peccatorum & præmia vitæ a Christo percepturi erunt.

[3] Et paullo post ait Genouefæ: Filia mi Genouefa. At illa respondit: Audit famula tua, Pater sancte; quæ iubes edicito. Cui S. Germanus dixit: Quæso ne verearis mihi profiteri, [Suadet ei virginitatem.] si vis in sanctimonio cōsecrata Christo immaculatum & intactum corpus, quemadmodum sponsa eius, seruare. Cui Genouefa respondit: Benedictus tu mi Pater, quia quæ desidero dignatus es si velim sciscitari. Volo, inquit, sancte Pater, & ** oro vt deuotionem meam Dominus adimplere dignetur. Ait ei S. Germanus: Confide filia, viriliter age, & quod corde credis & ore profiteris, operibus adimplere satage. Dabit enim Dominus virtutem & fortitudinem decori tuo.

[4] Peruenientes ergo ad ecclesiam, cursum spiritualem, Nonam atque Duodecimam celebrantes, [Horæ Canonicæ.] semper S. Germanus manum suam super caput eius tenuit. Et cibo sumpto ac hymno dicto, iussit Seuerum cum filia in suo se collocare receptaculo, eumque primo diluculo ante sui profectionem ad se reuerti præcepit. Quæ cum fuisset lustrante iam solis lampade terras, ita vt iusserat, a genitore suo allata, nescio quid in ea cæleste deinceps S. Germanus conspicatus, ait ad eam: Aue filia Genouefa. Reminisceris quid hesterna die de corporis tui integritate mihi sis pollicita? Cui Genouefa respondit: Reminiscor, quid tibi Deo que, Pater sancte, promisi; quia castitatem mentis & corporis integerrimam, Deo me iuuante, vsque in finem seruare desidero. Cui S. Germanus nummum æreum Dei nutu allatum habentem *** signum Crucis a tellure colligens pro magno munere dedit, inquiens ad eam: [Numisma cruce insignitum.] Hunc transforatum pro memoria mei a collo suspensum semper habeto; nulliusque metalli, neque auri, neque argenti, seu cuiuslibet margaritæ ornamento collum saltem digitosque tuos onerari patiaris. [Vanum ornatum dissuadet Genouefa Germanus.] Nam si sæculi huius vel exiguus decor tuam superauerit mentem, etiam æternis & cælestibus carebis ornamentis. Et valediens ei atque obsecrans vt sui memor tantum crebro in Christo esset, & commendans eam genitori suo Seuero, iter quod cœperant, auxiliante Domino, perrexerunt.

[Annotata]

* Sur. quatuor.

** MS. Vltra. & Rip. ora.

*** In memoriam huius rei Canonicis regularibus S. Genouefæ, in eius festo dari solebat panis benedictus insignitus figura huius numismatis. ita Renat. Benedict.

CAPVT II. Paralysi laborat. eius sanctitas varie commendatur.

[5] [Mater eam percutiens fit cæca.] Factvm est autem post dies aliquot, cum mater eius die solemni ad ecclesiam pergeret, & Genouefam quam domi remanere præceperat, nequaquam posset abigere clamantem sibi cum lacrymis, & dicentem: Ego fidem, quam S. Germano pollicita sum, Christo me consolante, seruabo, & ecclesiæ limina frequentabo, vt sponsa Christi esse merear, sicut ipse mihi beatissimus Confessor repromisit; illico mater eius, iracundia repleta, vt filiæ alapam dedit, statim luminum percussa est orbitate. Tribus namque mensibus minus a biennio, nutu diuinæ maiestatis, ad manifestandam gratiam Genouefæ, hanc perpessa est cæcitatem. Tandem aliquando recordata mater eius quid tunc testimonij de filia sua summus Pontifex dedisset, vocans eam ad se ait ei: Obsecro te, filia mi, accipe hauritorium, & properans perge ad puteum, vt exhibeas mihi aquam. Cumque summa festinatione ad puteum venisset, & super marginem putei fleret, eo quod propter eam mater eius lumen amiserat; dein vt desiit flere, impleto vasculo detulit aquam matri suæ. [Aqua a filia benedicta linit oculos, & sanatur.] Mater vero eius, extendens manus ad cælum, cum fide & veneratione aquam a filia sua allatam, insuper ipsa suspirante ab ea crucis virtute signatam, accepit; de qua fomentans sibi oculos paullulum cernere cœpit. Cumque hoc bis terve fecisset, lumen amissum integre recepit.

[6] [Sanctitas eius Episcopo reuelatur.] Contigit autem vt cum duabus puellis multum se senioribus ad consecrandum * Iulico Episcopo traderetur. Quæ cum iuxta ætatem annorum ad consecrandum offerrētur, vt comperit diuinitus prædictus Pontifex, Genouefam virginibus, quæ illi preponebantur, meritis multum esse sublimiorem, ait: Illa, quæ retro sequitur, anteponatur: quoniam hæc cælitus iam est sanctificationem adepta. Sic itaque benedictionem consecutæ ab obtutu Pontificis discesserunt.

[7] [Migrat Parisios.] Denique parentibus B. Genouefæ defunctis, accersita a matre sua spirituali ad Parisium vrbem commigrauit. Et vt virtus Domini in infirmitate eius probaretur, & gratia Christi in ea collata plus ** luceret; tempore aliquo ita est corpus eius obsessum paralysi, vt laxatis artubus, nulla compago adhærere suo crederetur loco. De qua infirmitate nimium afflicta, [Paralysi laborat.] triduo iam corpus eius exanime, solis paullulum genis rubentibus, custodiebatur. Quæ cum denuo corporalem fuisset adepta sanitatem, profitebatur, se in spiritu ab Angelo in requiem iustorum *** deductam, & ibi se vidisse parata diligentibus Deum præmia, quæ incredibilia apud infideles habeantur. [Loca beatorum videt.]

[8] [Secreta cordium cognoscit.] Pluribus namque in hoc sæculo viuentibus secretas conscientias liquido declarabat. Quod propter arrogantes silere satius, quam æmulantibus innotescere malui, qui ingentem deuotionem habent detrahendi: nam dum bonis inuident suam superstitiosam indicant conscientiam.

[9] [S. Germanus secundo it in Britaniam.] Adueniente post hæc denuo S. Germano Parisium, ac secunda vice in Britanniam proficiscente, vniuersus populus in occursum eius ab vrbe egressus est. At ille illico sollicitus de Genouefa, quid ageret, inquisiuit. Sed vulgus, qui paratior est ad derogandum bonis potius, quam ad imitandum, asserebat eam inferiorem quam opinabatur esse. Quorum iniquam vocem omnino despiciens sanctus Pontifex, in ciuitatem ingressus ad hospitium Genouefæ vsque peruenit. [Genouefam honorat & laudat.] Quā cum tanta humilitate salutauit, vt omnes mirarentur. Et oratione facta ostendit iis, quibus despectui habebatur, in secreto cubili eius, terram madidam de suis lacrymis irrigatam: & residens disposuit eis vitæ eius exordium, quemadmodum Nemethodoro palam cunctis edixerat: simulque commendans eam populo in viam, quam cœperat, gressum direxit.

[Annotata]

* MS. Bonif. illico. Cl. Robertus Flauianum vocat.

** al. cresceret.

*** addit MS. Vltra. & supplicium impiorum.

CAPVT III. Hunnos precibus a Parisiis auertit.

[10] [Attila imminente alio fugere cupiunt Parisienses.] Exevnte sono, Attilam Hunnorum Regem Galliam sæuissime vastaturum, terrore perculsi Parisiorum ciues, bona ac stipendia facultatum suarum in alias tutiores ciuitates deferre nitebantur. Quorum matronas conuocans Genouefa, suadebat vt ieiuniis & orationibus ac vigiliis insisterent; quatenus possent, sicut Iudith & Esther, superuenturam cladem euadere. Consentientes ergo Genouefæ, dies aliquot in baptisterio vigilias exercentes ieiuniis & orationibus, sicut Genouefa suaserat, Deo vacauerunt. Viris quoque idē suadebat, [Dissuadet id Genouefa.] ne bona sua a Parisio auferrent; nam illas ciuitates, quas esse tutiores credebant, gens irata vastaret; Parisium vero vrbem incontaminatam ab inimicis, Christo protegente, saluandam.

[11] Insurrexerunt autem in eam ciues Parisiorum, dicentes pseudoprophetissam suis temporibus apparuisse, eo quod prohiberentur ab ea, [Oritur in eam tumultus.] quasi a peritura ciuitate in alias tutiores vrbes bona sua transferre. Tractantibus ergo ciuibus vt Genouefam aut lapidibus obrutam, aut vasto gurgite mersam punirent; interea adueniente ab Autisiodorensi vrbe Archidiacono, qui olim audierat S. Germanum, magnificum testimonium de Genouefa dedisse, inuenit per loca ciues conuenticula facere, ac de interemptione Genouefæ concionari. Qui cum consilium eorum cognouisset, dixit ad eos: Nolite, o ciues tantum admittere facinus. Istam, de cuius vos interitu iam tractatis, [S. Germanus moriens ad eam eulogias mittit.] referente S. Germano Antistite nostro audiuimus ex vtero matris suæ a Deo electam: & ecce eulogias, illi a S. Germano * directas exhibeo. Comperientes igitur Parisiorum ciues Genouefam testimonio S. Germani, Dei esse fidelissimam famulam, videntes etiam eulogias, quæ illi deferente Archidiacono fuerant allatæ, metuentes Deum, & hæc quæ ab Archidiacono dicebantur mirantes, dissipato prauo consilio, insidiandi finem fecerunt.

[12] Impletum est in die illa dictum Apostoli, qui ait: Non enim omnium est fides: fidelis autem Deus qui conseruabit vos, & custodiet a malo. [2. Thess. 3. 3.] Summi Antistites Martinus & Anianus pro virtutum suarum admiratione valde laudati sunt, eo quod vnus apud Vangionem ciuitatem postridie inermis pugnæ offerendus, vtriusque exercitus sæuitia sedata fœdus obtinuit; alter vero Aurelianorum vrbem ab exercitu Hunnorum circumseptam, iuuantibus se Egetio Patricio cum Gothis, meritis orationum suarum ne periret promeruit. Porro Genouefam nonne dignum est honorari, [Precibus hostem auertit.] quæ itidem orationibus suis prædictum exercitum ne Parisium circumdaret procul abegit?

[Annotatum]

* al. relictas.

CAPVT IV. Aedificat basilicam, quæ nunc dicitur Prioratus S. Dionysij de Strata.

[13] Aquinto decimo namque vsque ad quinquagesimum ætatis suæ annum, [Eius abstinentia.] a die Dominico vsque in quintam feriam, & a quinta feria vsque ad diem Dominicum, ieiunium numquam dissoluit. Nam illis solummodo duobus sacris in hebdomada diebus, id est Dominica & quinta feria, aliquantulum cibi sumens, reliquis totius hebdomadæ diebus in abstinentia perdurabat. Esca vero illi erat panis hordeaceus & faba, quā post duas aut tres hebdomadas in olla coctam recommiscens edebat. Vinum autem vel quidquid inebriare potest in omni vita sua non bibit. Post quinquagesimum autem annum ætatis suæ, suadentibus Episcopis, quibus contradicere sacrilegium * est, metuensque Domini dictum quo ait: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit me spernit; piscem & lac cum pane hordeaceo edere cœpit. [Luc. 10. 16.]

[14] [Cælum aspiciens lacrymatur.] Quotiens cælum conspexit, toties lacrymata est: & cum esset mundo corde, quemadmodum Lucas Euangelista descripsit de Beatissimo Stephano, ita & hæ credebatur cælos apertos videre, & Dominum nostrum Iesum Christum stantem ad dexteram Dei, quoniam irritum non est promissum Domini, quo ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. [Act. 7. 55. Matth. 5. 8.]

[15] [Eius mysticus comitatus.] Duodecim enim virgines spirituales, quas Hermas, qui & Pastor nuncupatus est, in libro suo descripsit, ei indiuiduæ comites extitere; quæ ita nominantur: Fides, Abstinentia, Patientia, Magnanimitas, Simplicitas, Innocentia, Concordia, Caritas, Disciplina, Castitas, Veritas, & Prudentia. [l. 3. sim. 9.] Hæ fuerunt indissociabiles & indiuisæ Genouefæ.

[16] Quanta veneratione & amore dilexit ** Catholiacensem vicum, [Erga S. Dionysium pietas.] in quo Sanctus Dionysius cum sociis suis Rustico & Eleutherio passus est & sepultus, nequaquam silendum esse arbitror. *** Nam feruens deuotio erat ipsi Beatissimæ Genouefæ, vt in honorem Sancti Dionysij Episcopi & Martyris basilicam construeret: sed facultas deerat. Cui cum solito quadam die Presbyteri ciuitatis occurrissent, ait ad eos: [Agit de extruenda S. Dionysio Basilica.] Venerabiles in Christo sancti Patres ac seniores mei, obsecro vos, vt faciatis in vnum collationem, vt ædificetur in S. Dionysij honorem basilica. Nam terribilem esse & metuendum locum eius nemini ambigendum est. At illi responderunt: Forsitan deerunt paruitati nostræ vires ædificandi: nam coquendæ calcis copia deest. Quibus Genouefa Spiritu sancto repleta, claro vultu, mente præclariori vaticinans, manifestum dedit eloquium, dixit que ad eos: Egrediatur, quæso, sanctitas vestra, & deambulate per pontem ciuitatis, & quæ audieritis renuntiate mihi.

[17] Qui cum egressi fuissent in plateam, stabant præstolantes si quid congruum sacræ virginis voluntati audirent. Et ecce duo custodes porcorum non longe ab eis stantes, cum inter se sermocinarentur, ait vnus ad alterum: Dum suis vestigium ob **** pastum vagantis legerem, inueni furnum calcis miræ magnitudinis. Cui alter pastor e contrario respondit: Item & ego inueni in silua arborem radicitus a vento euulsam, [Miro modo calx ad id necessaria reperitur.] & sub radicibus eius similiter furnum calcis, de quo nec quidquam credo aliquando esse sublatum. Hæc audientes Presbyteri porrectis ad æthera vultibus, oculisque in cælum præ gaudio fixis, Deum benedixerunt, qui tantam gratiam famulæ suæ Genouefæ dignatus est conferre. Comperientes ergo loca, in quibus siti erant furni calcis, de quibus porcorum custodes concionabantur, regressi Presbyteri quæ a pastoribus didicerant renuntiauerunt. At illa extemplo præ gaudio sinum lacrymis impleuit, egressisque de domo sua Presbyteris, [Gratias Deo agit Genouefa.] poplitibus inclinatis, genibusque in terra fixis, noctem totam in oratione & lacrymis consummauit, obsecrans sibi a Domino opitulationem atque auxilium conferri, quemadmodum possit in honore summi Pontificis ac Martyris S. Dionysij basilicam construere.

[18] [Genesius Presbyter operi præest.] Quæ luce prima vigiliis confecta ad Genesium Presbyterum properans direxit, implorauitque eum quatenus basilicam in suprascripti Martyris honore construerent. Cui & de calcibus, quas Deus prouiderat, indicauit. Etenim Genesius Presbyter, vbi de calcibus audiuit, metu superatus, Genouefam pronus in terra adorauit; ac repromisit dies noctesque se obnixe quæ iusserat impleturum. [Ciues varia ad opus contribuunt.] Vniuersis denique ciuibus, Genouefa implorante, auxilium ferentibus, in honorem sæpedicti Martyris ad fastigium vsque basilica cōstructa est.

[19] Operæ pretium etiam illud indicare, quid miraculi per eam Dominus fecit. Cum collectis carpentariis, qui ad crebro dictum ædificium quæ de lignis opus erant, in saltu alij inciderent ac dolarent, alij in plaustra conueherent; contigit vt potus deficeret. Et Genouefæ erat incognitum, quod potus deesset. Affari Genesius Presbyter Genouefam cœpit, vt opifices cohortaretur, quousque ille ad ciuitatem pergeret, [Operis potum impetrat a Deo.] potumque velociter exhiberet. His auditis Genouefa, vas in quo potus ante delatus fuerat, quod cupam nuncupant, deferri sibi iubet. Quæ cum fuisset allata, iubet a se omnes seorsum discedere. Et illa genibus in tellure fixis, lacrymas fundens, vbi se sensit obtinuisse quod precabatur, surgens oratione completa, signum Crucis super vas poculi fecit. [Potus longo tempore non deficit.] Mirabile dictu, statim cupa vsque ad summum poculo impleta est: & ex eo qui ad operandum acciti fuerant, quamdiu omne opus basilicæ consummatum est, vberrime potantes maximas Deo gratias retulerunt.

[Annotata]

* MSS. Bonif. & Rip. Catholacensem.

** Hic interserit MS. Vltrai. multa de missione S. Dionysij in Gallias, quæ cum absint ab aliis MSS. omittimus.

*** MS. Rip. fore suspicabatur.

**** al. partū vacantis.

CAPVT V. Cæcam & paralyticam sanat: precibus extinctum cereum reaccendit.

[20] Fvit illi deuotio vt omnem noctem sabbathi, quæ lucescit in primam sabbati, [Noctem Sabbathi peruigil transigit.] iuxta traditionē Domini, quemadmodum seruus præstolans dominum suum quando redeat a nuptiis, totam peruigilem duceret. Vice quadam post intempestam noctem, iam proximam diem Dominicam gallorum plausu vel cantu indicante, egreditur de receptaculo suo, vt ad basilicam S. Dionysij pergeret. Contigit autem vt cereus, qui ante eam deferebatur, extingueretur; turbatæque sunt virgines, quæ cum ea erant, ab horrore tetræ noctis, & a nimio cœno vel imbre, qui nimius nubibus defluebat. Illico Genouefa cereum extinctum sibi dari petiit. [Cereum extinctum sine igne reaccendit.] Quem cum manu accepisset, continuo illuminatus est: eumque manu gestans ad basilicam vsque peruenit, & ibi ante eam lucens cereus ipse igne consumptus est.

[21] [Bis alias idem euenit.] Similiter eodem tempore ingressa in ecclesiam cum diutissime solo recubans oratione completa a pauimento surrexisset, cereus necdum ab igne contactus, diuino nutu succensus in manu eius illuminatus est.

[22] [Eius cerei particulis multi sanantur.] Item in cellula sua aiunt cereum in manu eius sine succensione ignis illuminatum. De quo etiam cereo plures infirmi, fide instigante, paullulum cum reuerentia auferentes, pristinam receperunt sanitatem.

[23] [Quædam furata eius calceos fit cæca: Ab ipsa signo crucis sanatur:] Quædam femina furtim abstulit eius calceamenta, quæ vt ad domum suam peruenit continuo oculorum lumen amisit: ergo vt cognouit furuncula, cælitus in se vlcisci iniuriam Genouefæ, alterius ad eam ducatu reportans calceamenta, ruensque ad pedes eius ignosci sibi pariter & lumen amissum reddi precabatur. Genouefa vero, vt erat benignissima, manu eam ab humo subridens leuauit, & signans oculos eius pristinum lumen restituit.

[24] [Item alia paralytica.] In Lugdunensi oppido quid miraculi per eam Dominus fecit edicere series lectionis postular. Adueniente siquidem Genouefa haud procul ab ipso oppido maxima pars populi in occursum eius venit; inter quos & parentes cuiusdam puellæ, quæ nouem annis ita erat paralysi afflicta, vt nequiret * cuiusquam membri compage iuuari. Supplicantibus ergo parentibus puellæ vel senioribus populi, ad domum puellæ peruenit. Oratione facta, contrectansque dissolutos artus, propriis manibus eam se vestire vel calceare præcepit. Et ita a lecto surgens ad ecclesiam cum populo incolumis perrexit. Quod miraculum cum vidissent turbæ, benedixerunt Dominum nostrum Iesum Christum, qui tantam gratiam diligentibus se præstare dignatus est. Et remeantem Genouefam ab ipso oppido psallentes & exultantes populi deduxerunt.

[Annotatum]

* Ita MS. Bonifont. sed Vltr. vt nequiret quisquam indicare compagem membrorum. MS. Rip. vt nulla valeret se mouere compage membrorum.

CAPVT VI. Patent ei ostia, ac corda. Dæmones fugat.

[25] [Hildericus magni eā facit.] Cvm esset * insignis Hildericus Francorū Rex, venerationem qua eam dilexit effari nequeo: adeo vt vice quadam ne vinctos, quos interimere cogitabat, Genouefa abriperet, ** egrediens vrbem Parisiorum, portam claudi præceperit. At vbi ad Genouefam per fidum internuntium, Regis deliberatio peruenit; confestim ad liberandas animas properans iter direxit. Non minimum admirantis populi fuit spectaculum, [Portæ Parisienses sponte Genouefæ aperiuntur.] quemadmodum se porta ciuitatis inter manus eius sine claue reserauit. Sicque Regem consecuta, ne vinctorum capita amputarentur, obtinuit.

[26] Fuit quidam Sanctus in partibus Orientis valde contemptor sæculi, nomine Simeon, [S. Simeon Stylites (de quo 5. Ianuar.) Genouefā sibi per spiritum notam salutat.] in Syria Ciliciæ eminus ab Antiochia manens in columna annis fere quadraginta; quem aiunt sedule negotiatores illuc euntes ac redeuntes de Genouefa interrogasse; quam etiam veneratione profusa salutasse, & vt eius in orationibus suis memor esset, obnixe poposcisse ferunt.

[27] Puella quædam iam nubilis, & iam desponsata, nomine Cilinia, vt comperit gratiam Christi Genouefæ collatam, petiit sibi ab ipsa vestem mutari. Quod cum adolescens, cui fuerat promissa, audisset, [Puellam desponsatam, Deo consecrat volentem, & periculo eximit.] protinus indignatione repletus, Meldis vrbem, vbi Cilinia cum Genouefa morabatur, aduenit. Mox Genouefa vna cum Cilinia vt aduenisse adolescentem comperit, cum summa festinatione ad ecclesiam perrexit. Magni miraculi res fuit, quemadmodum eis fugientibus ad ecclesiam baptisterium, quod interius erat, sponte se reserauit. Sic itaque prædicta puella ab huius mundi naufragio vel contagione liberata, vsque in consummationem in abstinentia & castitate perseuerauit.

[28] [Debilem sanat.] Per idem tempus supradicta Cilinia obtulit Genouefæ puellam de ministerio suo, cui biennio fere ægrotanti etiam pedum vsus fuerat ablatus. Quam vt manibus Genouefa contrectauit, confestim sanitatem consecuta est.

[29] [12.energumenos precibus & signo crucis liberat.] Factum est vt in Parisio propria vrbe offerentur ei inter viros & mulieres duodecim animæ, quæ a dæmonibus grauissime vexabantur. Illico Genouefa Christum sibi in auxilium inuocans, ad orationem recurrit: continuo que energumeni suspenduntur in aëra, ita vt nec manus eorum cameram, nec pedes terram tangerent. Quæ cum ab oratione surrexisset iussit eos ad S. Dionysij Martyris basilicam pergere. *** E contra energumeni clamabant nequaquam sibi gradiendi facultatem concedi, nisi ab ea dissoluerentur. Et ita a Genouefa signati, vinctis post tergum manibus ac silentes ad basilicam prædicti Martyris perrexerunt. Illaque post duas fere horas eos subsecuta, ad crebro dictam basilicam peruenit: quæ cum orare, vt moris sibi erat, adhærens pauimento, cum fletu cœpisset, vociferabantur energumeni cum ingenti clamore, prope iam esse eos, quos aduenire sibi in solatium Genouefa precabatur: forsitan, vt opinor, Angeli, aut Martyres, vel Sancti quique eidem in auxilium conueniebant. Saltem ipse Dominus qui prope est omnibus inuocantibus eum in veritate, præsens aderat; quique voluntatem timentium se facit, & deprecationem iustorum exaudit, vt saluentur ab eo. Eleuansque se Genouefa ab oratione, & signans vnumquemque eorum singulatim, omnes continuo obsessi a spiritibus immundis curati sunt. [Dæmones cum fœtore discedunt.] Moxque omnium astantium nares fœtor grauissimus perculit, videlicet vt cuncti crederent animas a vexatione dæmonum emundatas. Et magnificauit omnis cœtus Dominum in tali signo.

[30] Adueniens quædam puella a Bituricensi vrbe Parisium, [Occulta peccata cognoscit Genouefa.] que post consecrationem suam corpus suum violauerat, sed ab hominibus immaculata credebatur; interrogatur a Genouefa, vtrum sanctimonialis an vidua esset. At illa respondit se in sanctimonio consecratam, intacto corpore Christo dignum præbere famulatum. E contrario Genouefa locum ac tempus vel hominem eumdem, qui corpus eius violauerat, exposuit. At illa quæ in cassum se Christi sponsam profitebatur, conscientia conuicta, protinus ad pedes Genouefæ corruit. Multa de huiuscemodi hominibus narrare possem; sed propter longam narrationem silentio prætermisi.

[Annotata]

* alij ingens. forte, gentilis.

** al. ingrediens.

*** MS. Bonif. continuo.

CAPVT VII. Visum, vires, vitam variis restituit.
annonam pauperibus famis tempore procurat.

[31] Post non longi temporis spatium erat cum ea mulier, [Puerum submersū vitæ restituit.] quæ ab ipsa fuerat a vexatione diaboli emundata: cui filius annorum quatuorfuerat, qui casu ruit in puteum, & post tres fere horas demersus iacuit, exinde sublatus a matre sua, cum fletu & gemitu ante pedes Genouefæ vultu contrito defunctus depositus est: quem vt accepit Genouefa, & pallio suo cooperuit, prostrata in orationem, tunc flere non cessauit vsque dum puerulum mortuum mors dimisit. Erant eodem tempore dies quadragesimæ, & infans ipse iam catechumenus factus fide imbuebatur Catholica; quin imo in Paschæ vigilia baptizatus, * Cellomerus nuncupatus est, eo quod in cellula sæpedictæ Genouefæ vitam, quam amiserat, recepisset.

[32] In Meldorum vrbe occurrit ei homo cubito tenus cum brachio manum aridam habens, obsecrans sanitatem sibi per eam restitui: [Cuiusdam manum tactu sanat.] apprehensam ergo manum illius aridam, ac compagem digitorum, brachiumque contractum vexillo crucis muniens; in semihora manus eius restituta est.

[33] [Natalis calicis dies, dictus dies cœnæ Domini.] A die sancto Epiphaniæ, vsque ad natalem calicis diem, qui est Domini cœnæ, erat mos B. Genouefæ vt sola in cellula reclausa maneret, quatenus liberius soli Deo orationibus & vigiliis deseruiret. Quadā die aduenit quædā ** femina curiositate potius quam fide permota, quidnam Genouefa in cellula sua ageret clam cognoscere volens: quæ vt ad fores eius peruenit, mox lumen oculorum amisit. Nescio quid procul dubio dolose cogitantem vltio diuina damnauit. Cuius oculos consummatione Quadragesimæ procedens Genouefa e cellula sua, [Cæcæ visū restituit Genouefa.] oratione & signo crucis illuminauit.

[34] Tempore igitur, quo obsidionem Parisius *** per bis quinos, vt aiunt, annos a Francis perpessa est, pagum eiusdem vrbis ita inedia afflixerat, vt nonnulli fame interiisse noscantur. Factum est autem vt Genouefa in Arciacense oppidum, [Tempore famis Parisiensibus succurrit.] nauali euectione ad comparandam annonam proficisceretur. Quæ cum peruenisset ad locum, vbi erat in amne Sequanæ arbor quæ naues mergebat, [Arborem nautis exitiosam precibus auellit.] paullulum Genouefa nauigantes ad ripam appropinquare præcepit: & oratione facta arborem incidi iussit. Quam cum ictibus securium nauales eiusdem socij cœpissent incidere, vltro orante Genouefa radicitus auulsa est. Protinus duo monstra feruntur **** vario colore ab eodem loco egressa, de quorum nidore duabus fere horis nauigantes fœtidissimo non modice flatu ***** grauati sunt. [Dæmonem naufragij auctorem pellit.] Nullusque deinceps in eodem loco naufragium passus ex nauigantibus fertur.

[35] Deinde cum Arciacum oppidum fuisset ingressa, occurrit ei quidam Tribunus, nomine Passiuus, deprecabaturque eam, vt vxorem suam longo iam tempore paralysis languore detentam sua visitatione saluaret. Obsecrante ergo Tribuno vel senioribus loci illius, in domum eiusdem ingressa ad lectum ægrotantis feminæ accessit, statimque, vt sibi semper moris erat, [Paralyticā signo crucis sanat.] in orationem se dedit: completaque oratione, roboratam mulierem signaculo crucis de lectulo consurgere iussit: confestim mulier, quæ, vt asserebant, annis fere quatuor nequaquam vehi propriis viribus, præ ægritudine, vel dolore quiuerat, iubente Genouefa illico de lecto surrexit incolumis. Pro cuius in commune miraculo, omnes magnificarunt mirabilem Deum in Sanctis suis.

[36] Cumque ad ciuitatem ****** Trecassium peruenisset, occurrit ei multitudo populi offerētes infirmos. Quos illa signans & benedicens incolumes reddebat. Oblatus est ei in eadem vrbe homo, [Signo crucis multos ægros, & duos cæcos sanat.] quem Dominico die operantem vltio diuina excæcauerat: nec non & puella annorum fere duodecim, similiter cæca: quorum illa oculos facto signo Crucis, inuocata indiuidua Trinitate, illuminauit.

[37] [Alium ægrum sanat signo crucis.] Quidam Subdiaconus, vt vidit tanta mirabilia per eam fieri, obtulit ei filium suum, quem bis quinis mensibus febrium frigora vehemēter afflixerant. Mox Genouefa aquam sibi exhiberi iussit, quam vt accepit inuocato nomine Domini, & vexillo crucis signatam infirmo potandam dedit. Tunc propitiato Domino Iesu Christo confestim sanus factus est.

[38] [Fimbriis vestimenti eius fiunt miracula.] Plures ea tempestate, fide repleti, auferentes fimbrias vestimenti eius, a diuersis infirmitatibus sunt sanati. Plerique obsessi a dæmonibus per eam mundati sunt.

[39] Regrediens vero ******* ab Arciaco, vbi dies aliquot commorata est, & inde rediens ad suam ciuitatē, vxor Tribuni, quæ per eam fuerat sanitatem consecuta, quousque nauem adscenderet eam prosecuta est. Nauali igitur euectione remeantibus contigit vt naues eorum vento flante, ita inter scopulos vel arbores periclitarentur, vt ******** castellæ in quibus fruges exhibebant, in latere versæ, etiam naues aqua implerētur. Illico Genouefa ad cælum manibus expansis opitulationē a Christo flagitauit, confestimque naues in suo sunt cursu directæ. [Precibus naufragiū cum suis euadit.] Sicque per eam Deus ac Dominus noster vndecim naues oneriferas frugum saluauit. Hæc vt vidit Bessus Presbyter, cuius præ timore calor ossa reliquerat, lætitia repletus, clara voce cecinit dicens: Adiutor & protector factus est nobis Dominus in salutem. Pariterq; omnes cum eo in cælum clamore sublato, canticum Exodi in modum celeumæ concinentes magnificauerunt Deum, per quem sunt famula eius Genouefa deprecante saluati. [Exod. 15.]

[40] Regressa itaque Parisium vrbem, vnicuique prout ********* opus fuit annonam largita est: nonnullis vero, quibus virtus præ inopia deerat, panes integros prærogabat, [Pauperibus liberaliter subuenit.] adeo vt sæpe puellæ, quæ in eius obsequio erant, recurrentes ad clibanum, partem de pane, quem in eo posuerant, non reperirent: pars enim maxima fuerat ab ea clam pauperibus erogata. Quod tum demum a quo esset panis de clibano sublatus reperiebatur, cum panes calidos per ciuitatem post paullulum cernerent egenos deferentes, & nomen Genouefæ benedicentes [Page 142]ac magnificantes audirent. Erat illi spes non de his quæ videntur, sed quæ non videntur. ********** Erat enim verum dictum Prophetæ, qui dicit: Quoniam qui pauperibus erogat Deo fœnerat. [Prou. 19. 17.] Cui etiam patria illa, [Cæli gaudia vidit: inde semper lacrymatur.] in qua fœneratores egentium requirunt thesaurum suum, olim per reuelationem Spiritus sancti fuerat ostensa: & idcirco sine intermissione flere consueuerat, quandoquidem sciebat, se in corpore positam peregrinari a Domino.

[Annotata]

* MS. Bonif & Rip. Cellomeris. Vltra. Collomerus.

** addunt quidam MSS. religiosa.

*** MS. Rip. quinos per annos.

**** MS. Rip. teterrimi coloris.

***** MS. Vltr. perculsi. al. percussi.

****** MS. Bonif. Tricassim.

******* al. Archiacum.

******** MS. Bonif. castellatim.

********* MS. Rip. potuit.

********** Sequentia vsque ad n. 41. desunt in MS. Rip.

CAPVT VIII. Variis ægris signo crucis subuenit.

[41] [Surdum signo crucis sanat.] Defensor quidam ex Meldorum vrbe, nomine * Fruminius, annis quatuor clausos habens aurium meatus, Parisium Genouefam expetiit, obsecrans sibi tactu manuum suarum auditum restitui. Cuius cum aures manu contrectans signasset, continuo auditu recepto benedixit Domino Iesu Christo.

[42] In Aurelianensi vrbe quid miraculi per eam gestum sit, ordo lectionis narrare exposcit. Cuius cum Fraternæ matrisfamiliæ, [Puellam moribundam precibus sanat.] quæ super filiam suam Claudiam in transitu depositam deflebat, aduentus delatus fuisset, pro filia rogatura, continuo ad Genouefam properans direxit. Quam cum in basilica S. Aniani Antistitis orantem reperisset, cadens ad pedes eius, eiulans hoc tantum deprecata fertur: Redde mihi Domina Genouefa filiā meam. Genouefa, vt vidit fidem eius, respondisse dicitur: Desine ab iniuria ac molestia mea: filiæ tuæ redintegrata est incolumitas. Post hoc responsum Fraterna læta surrexit, vna cum Genouefa rediit ad tabernaculum suum. Mirabilis Dei potentia Claudiam ex faucibus inferi reuocatam ita extemplo sanauit, vt sospes Genouefæ in auditorio domus occurreret. Et magnificauit vniuersa turba Dominum pro repentina incolumitate meritis Genouefæ, Claudiæ reddita.

[43] [Nolens famulo suo ignoscere, morbo corripitur.] Factum est in eadem vrbe, cum cuidam pro famulo culpabili supplicaret, & ille superbia & pertinacia obduratus nequaquam famulo ignosceret, his eum verbis allocuta dicitur: Si tu me supplicantem despectui habes, non me despicit Dominus meus Iesus Christus, quoniam pius & clemens est ad ignoscendū. Ast vbi in domum suam homo ille rediit, mox ita febre accensus est, vt tota nocte anhelans & æstuans requiescere nequiret: quin etiam in crastinum primo diluculo, etiam aperto ore, morbo, qui quotidianus bos interpretatur, lingua saliuam distillans, ad pedes Genouefæ prouolutus, veniam, quam pridie famulo non dederat, [Signo crucis sanatur a Genouefa.] sibi dari precabatur. Sancta vero Genouefa signans eum, omnis ab eo febris & ægritudo discessit, & ita sanum mente atque corpore dominum, & seruum reddidit excusatum. Sine dubitatione Angelus Domini eum affligebat, quemadmodum Anicianum Iudicem pertinacissimum, ante cuius ianuam S. Martinus intempesta nocte pro vinctis rogaturus aduenisse legitur, quem etiam colaphizatum ab Angelo lectio tradit, vt ante fores domus suæ S. Martino occurrisse, & omnia quæ peteret præstitisse feratur.

[Annotatum]

MS. Bonif. Frummius. MS. Rip. Frunimius.

CAPVT IX. Dæmonem ex humanis corporibus pellit.

[44] Et inde nauigio Turonis profecta, multa discrimina Ligeris fluuij perpessa est. Sunt vero ab Aurelianorum vrbe vsque ad Turonorum ciuitatem, quæ Tertia Lugdunensis nuncupatur, quasi stadia sexcenta. Et cum ad portum Turonicæ vrbis venisset, occurrit ei de basilica S. Martini energumenorum multitudo, [Multos energumenos signo crucis curat.] clamantes nequissimi spiritus, se inter S. Martinum & Genouefam flammis exuri. Quin & pericula quæ in Ligeri fluuio perpessa fuerat, ad æmulationem sui se profitebantur immisisse. Interea Genouefa basilicam S. Martini ingressa, plures obsessos a dæmonibus oratione, & signaculo crucis emundauit. Verum illi, a quibus immundi spiritus exibant, [Iis Genouefæ digiti ardere videntur.] fatebantur in hora cruciatus sui, quod digiti manuum Genouefæ singillatim velut cerei diuinitus cælesti igne flagrarent, & circa se ardere, fœtidissime debacchantes clamabant.

[45] [3. energumenas oleo benedicto curat.] Adierunt eam tres viri, quorum coniuges in domibus eorum clam a dæmonibus vexabantur; obsecrantes vt visitatione sua eas a nequissimis spiritibus emundaret. At illa, vt erat benignissima, secuta est eos. Ingressa ergo vniuscuiusque domum, matronæ eorum oratione, & benedictione olei vnctæ per eam a vexatione dæmonum sunt emundatæ.

[46] [Item aliū.] Postperendie cum S. Martini interesset vigiliis, in angulo basilicæ orans, ac benedicens & laudans Dominum, & in media caterua staret incognita, vnus de psallentibus arreptus a dæmone, lanians proprios artus, * quos mente captus a se alienos esse credebat, ab absida ad Genouefam properauit. Cumque Genouefa spiritum immundum a corpore hominis iuberet exire, & spiritus nequam per oculum se progredi minaretur, imperante Genouefa, fœda relinquens vestigia, fluxu ventris egestus est. Nec mora, dicto citius eiecto dæmone persona mundata est. Multis honoribus tum eam euntem ac redeuntē vniuersi honorauerunt.

[47] [Dæmonem ex ampulla expellit.] Per idem tempus stans in aditu domus suæ vidit quamdam puellam prætereuntem ampullam in manu gestantem: quam cum ad se vocasset, interrogat quid ferret. At illa inquit: Ampullam ad liquamen, quod mihi nuper a negotiatoribus venumdatum est. Porro Genouefa conspicata generis humani hostem in ampullæ ore sedentem, comminans insufflauit in eam: statimque pars de ore ipsius ampullæ fracta cecidit. Tunc demum signata ampulla abire puellam iussit. Hæc videntes valde mirati sunt, quod nequaquam ei diabolus se occultare quiuerat.

[Annotatum]

Side Note* MS. Bonif. se esse alienum credebat.

CAPVT X. Imbrem, tempestatem, morbos, precibus depellit.

[48] [Cæcum, surdum, mutum, claudum sanat.] Pvervlvs quidam, nomine Maroueus, oblatus est Genouefæ a parentibus suis cæcus, surdus, mutus, & claudus. Quem oleo benedicto delibutum, signaculo etiam Crucis communiuit. Sicque roboratis cruribus gressum direxit incolumis, ac recepta visione integre auditum & eloquium adeptus est.

[49] [Pluuiam precibus auertit.] Item in territorio Meldensium vrbis congregatis messoribus, cum propriam messem meteret sæpedicta iam virgo, valde turbati sunt messores propter imbrem repentinum, qui cum turbine imminebat. Confestimque Genouefa ingressa * tentorium, solito more, solo adhærens cum fletu orare cœpit. Admirabilem cunctis intuentibus Christus ostēdit virtutem: nam cum in circuitu omnium segetes pluuia rigaret, nec messem nec messores Genouefæ saltem vllus guttarum humor illapsus contigit.

[50] [Tempestatem precibus sedat.] Factum est deinceps cum per amnem Sequanæ nauali deueheretur itinere, ita, vt solet fieri, insperate cæli mutata serenitate, hinc orta tempestate nauicula eius vēto collisa, pene fluctibus operiebatur: protinus Genouefa suspiciens in cælum, manibus expansis auxilium a Domino precabatur. Talis continuo facta est tranquillitas, vt sine dubio Christus adfuisse & ventis ac fluuio imperasse crederetur.

[51] [Oleo benedicto morbos sanat, dæmonem pellit.] Ægros vero iugiter oleo sacro delibutos, sospites reddebat. Factum est vt quemdam a dæmonio vexatum oleo vellet perungere, cui cum secundum præceptionem sui, ampulla, quæ oleum benedictum habuerat, vacua fuisset allata, vehementissime sancta Dei famula Genouefa turbata quidnam ageret hæsitabat. Nam Pontifex qui oleum ei benediceret aberat. Interea solo recubans auxilium sibi affore de cælo ad absoluendum [Page 143]infirmum sacris precibus implorabat. Mox vt ab oratione surrexit, [Eius precibus oleo repletur ampulla.] in manibus eius ampulla oleo repleta est. Et ita demum geminæ in vna hora virtutes, Christo operante, per eam apparuerunt, vt & ampulla, quæ oleum non habebat, inter manus eius vacua repleretur; & ab ipso oleo energumeno delibuto, a vexatione dæmonum incolumis redderetur. [Quando scripta sit vita.] Post ter senos namque ab obitu eius annos, quo ad describendam eius vitam animum apposui, cum ipsa ampulla oleum, quod in oratione creuerat, vidi.

[Annotatum]

Side Note* al. tritorium.

CAPVT XI. Miracula post mortem: basilica ei erecta.

[52] [Octogenaria maior moritur.] Vervmtamen de excessu vitæ eius, & honore funeris, breuitatem secutus, silere studui; quæ transiit in senecture bona plena virtutibus, ampliusque quam decies octonos annos manens in corpore vixit in sæculo peregrinata a Domino, humataque est in pace die III. Nonas Ianuarij.

[53] Quidam * vir, nomine Prudens, qualiter remedium ac medelam ad eius sepulchrum adeptus sit, non absurdum fidelibus innotescere, [Nephritis ad eius sepulcrum curata.] pro reuerentia loci ipsius existimo. Quem cum ab infirmitate calculi nimium afflictum genitores sui viuere desperarent, & ad tumulum Genouefæ cum gemitu & fletu medelam ægritudinis implorassent, ipsa die lapis ab eadem infirmitate generatus ab eodem egressus est, & vlterius eum prædicta infirmitas non vexauit.

[54] [Manuum contractio sanata.] Cuidam Gotho die Dominico operanti manus vtræque contraxerant. Hic cum ad sepulchrum Genouefæ sanitatem sibi reddi nocte tota implorasset, in crastinum ab oratorio super sepulchrū de ligno contextum, recepta manuum suarum sanitate incolumis egressus est.

[55] Nam & gloriosæ memoriæ Chlodouæus Rex bellorum iure tremendus, crebro pro dilectione sanctæ Virginis in ergastulum retrusis indulgentiam tribuit, & pro criminum animaduersione sæpe etiam culpabiles incolumes Genouefa supplicante dimisit. Quin etiam * honoris eius gratia basilicam ædificare cœperat, quæ post discessum eius studio præcellentissimæ Crothildis Reginæ suæ celsum extulit ædificata fastigium. [Basilica ad eius honorem cœpta a Clodouæo, perfecta a Clotilde.] Cui est porticus applicata triplex, nec non & Patriarcharum & Prophetarum, & Martyrum atque Confessorum, veram vetusti temporis fidem, quæ sunt tradita libris & historiarum paginis pictura refert. Atque ideo vniuersi qui Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, secundum substantiam Deitatis adoramus, & vnitatem in Trinitate confitemur, incessanter obsecremus fidelissimam Dei famulam Genouefam, vt supplicet pro præteritis malis nostris veniam, quatenus reconciliati, magnificemus Dominum nostrum Iesum Christum, cui est gloria, & honor, & imperium, & potestas in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotata]

Side Note* MS. Rip. puer.

Side Note* MS. Bonif. corporis.

ALIA VITA EX VETERIBVS MSS.

Genouefa, Virgo Parisiis in Gallia (S.)BHL Number: 3336

Ex mss.

CAPVT I. S. Genouefæ virginitatem suadet S. Germanus.

[1] Sancta igitur Genouefa in Nemetodorensi parochia nata, quæ septem ferme millibus a Parisius vrbe est cōstituta, Seuero patre, [S. Genouefæ patria ac parentes.] Gerontia matre progenita est. Hæc quantam ab ineunte ætate scientiam Dei gratia fuerit consecuta, quātaque Deo religionis deuotione seruierit, fideliū auditui profectuique valitura edita in titulis verba testātur.

[2] [S. Germano Episcopo occurrit.] Proficiscentes itaque ad Britannias Germanus & Lupus præclari maximique Pontifices ad Pelagianam hæresim, quæ tunc in locis illis emerserat, reprimendam, ad memoratam forte parochiam orandi vel manendi se gratia contulerunt: quibus cum obuiam vtriusque sexus multitudo eminus * ab ecclesia cateruatim vico effusa procederet; hæc adolescentula inter reliquam occurrentium multitudinem parentum est vestigia comitata. Quam cum S. Germanus eminus aspexisset, nescio quid in ea, meritorum eius præscius, spirituale prospiciens, cœpit extemplo & nomen puellæ, & cuius esset filia sciscitari. A circumstantibus illico & puellæ pariter & parentum nomina disseruntur. Ad quos ait S. Germanus: Hæc vestra est filia? Illi, Nostra, inquiunt. Quibus ille respondit: Felices vos tam venerandæ sobolis genitores.

[3] Aduenientes ergo ad ecclesiam * hora duodecima celebrata, S. Germanus parentes pariter & puellam ad hospitij sui receptaculum iussit abire. Quam sibi altera die mature priusquam abscederet iniunxit adduci. * Postero die surgente iam iubare parentes ac filia, vti S. Germanus indixerat, adfuerunt. Cumque puellam memoratus Pontifex, præscius futurorum, suaderet religiosæ vitæ propositum blandiloquus hortator assumere; illa se exoptare huius meriti donum, [Excitatur ad studiū castitatis.] paruula quidem ætate, haud infantili professione respondit.

[4] Cumque S. Germanus valde in puella & Dei donum & perfectæ fidei iam miraretur exordia, in terram * forte oculis tam admirabilis rei stupore defixis, nummum solo æreum iacere prospexit, crucis signaculo titulatum. Hunc beatus Pontifex a telluris puluere subleuatum puellæ quasi quoddam pignus religiosi muneris dereliquit, [Numisma cruce insignitum.] atque vt perforatus collo eius inhæreret indixit, & vt nullius post hæc metalli aut margaritarum monilibus ornaretur admonuit, vt sæculi ornamenta despiciens veri nitoris & candoris cælestis gratiæ pulcritudine non careret. Et valedicens ei, commendansque eam genitoribus suis, necessitatem cœpti itineris pertinax viator exequitur.

[Annotata]

Side Note* MS. Aud. ad ecclesiam.

Side Note* MS. Preudh. nona.

Side Note* MS. Max. Porro diei.

Side Note* MS. Aud. fortiter.

CAPVT II. Paralysi laborat. eius sanctitas varie commendatur.

[5] Post aliquot dies mater eius die solemni ad ecclesiā ire disposuit, & Genouefam & * domi remanere ac recedere præcepit. Quam cum a se dum ad ecclesiam pergeret, nequaquam posset abigere, clamitantem sibimet ac dicentem, quod promissionis suæ memor vellet ecclesiam orationis ac deuotionis studio frequentare; mater eius palma maxillam eius iracunda percussit. Quæ illico luminis visione priuata supplicium continuæ cæcitatis incurrit. Tribus namque mēsibus minus a biennio expers lucis fuisse manifestissime perhibetur. Tandem aliquando, vt credibile est, [Mater Genouefæ alapam infligens fit cæca.] Deo inspirante, recordata est mater eius quid dudum S. Germanus summus Pontifex filiam suam meriti censuerat habituram, & vocans eam ad se ait ei: Obsecro, cape hauritorium, properansque perge ad puteum, & aquam adfer matri, quæ priuata luminis beneficio semiuiua est. Soboles ne grauaret illam, summa cum festinatione percurrens ad puteum, [Aqua a filia benedicta linit oculos, & sanatur.] impleto hauritorio aquam matri, quam poposcerat, ministrauit. Mater vero, extensis ad cælum manibus, aquam a filia, quam deferebat, excepit: & vt collatæ aquæ a filia crucis signum superponeretur expetiit: de qua fomentans sibimet oculos, recepisse se paullulum sensit aspectum. Cumque hoc bis terque fecisset, eam ad puritatem luminis derogati recepta in integrum sanitate manifestum est peruenisse.

[6] Accidit etiam vt cum B. Genouefa duæ puellæ multum eam ætatis senio præcedentes consecrandæ * Iulico Episcopo ducerentur. Quas cum iuxta ætatem annorum promouerent, Genouefam, nescio quid in ea spiritalis gratiæ proprium inesse perspiciens, benedictioni ante alias præcepit offerri; [Consecratur, ob merita aliis prælata.] sicque & aliæ benedictionem deinceps consecutæ obtutibus prædicti Pontificis pariter abierunt.

[7] Defunctis itaque parentibus, Parisiis vrbe, arcessente matre sua spiritali atque etiam adhortante, [Migrat Parisios.] migrauit. Factum est autem postquam in vrbem se contulit, vt in infirmitate eius Christi in ea gratia peculiarius infusa totius populi notitiæ vulgata plus cresceret; & ita corpus eius paralytici humoris ægritudo acrius dominata dissolueret, [Laborat paralysi.] vt populante vi morbi nulla prorsus cōpago suis artubus adhæreret. Cuius infirmitatis vehementius afflictatione depressa triduo semianimis, solis tātum genis subrubentibus, [Triduo animi deliquium patitur. Multa cognoscit arcana.] palpitauit. Quæ cum corporalem denuo sanitatem, opitulante Dei misericordia, fuisset adepta, multa sibi in spiritu visa quibusdam spiritalibus est professa, quæ propter incredulorum oblocutionem, inuidiamque iactantiæ non necesse est enarrari.

[8] [S. Germanus secūdo it in Britanniam.] Aduenienti igitur Sancto Germano Parisios, & iterum ad Britannias ambulanti, cunctus obuiam populus ob venerationem tanti Pontificis procul ab vrbe pro fidei deuotione processit. At ille illico sollicitus de Genouefæ vita vel actibus inquisiuit. Sed quidam ex populo bonis inuidi, ad loquendum garruli, ad obloquendum parati, voluerunt vitæ illius perspicuam claritatem inani obloquiorum susurratione fuscare. Quos statim S. Germanus Pontificali grauitate despexit, & ciuitatem ingressus, Genouefæ hospitium sibi poposcit ostendi. [Genouefam adit, ac honorat.] Quam cum summa humilitate & veneratione salutans, vitæ illius qualitatem vniuerso populo vti Nimitodoro fecerat, prædicauit: & ex vrbe egressus cursum est dispositi itineris executus.

[Annotata]

Side Note* al. dormire mane ac domi residere. atque ita legisse videtur Surius.

Side Note* MS. Preudh. illico. S. Max. Iuliaco.

CAPVT III. Hunnos precibus a Parisiis auertit.

[9] [Attila Gallias vastat.] Eodem tempore Attila Rex Hunorum prouincias Galliæ graui cœperat populatione vastare. Tunc Parisiaci, hostilitatis illius vim furoremque metuentes se cum coniugibus ac liberis, [Parisienses alio fugere meditātur.] fortunisque suis ad vrbes tutioribus locis fundatas cœperant relicto Parisio velle transferre. Quorum coniuges S. Genouefa cœpit instantius adhortari, ne vrbem, in qua genitæ nutritæque fuerant, sub hac desperatione desererent; sed potius contra gladiorum impetum se vel viros suos ieiuniis & orationibus armarēt, [Dissuadet id illis per vxores Genouefa.] quo facilius Deo opitulante se confiderent euasuras. Consentientes ergo matronæ S. Genouefæ consiliis, orationibus deditæ, spem suam statuunt in Dei misericordia atque omnipotentis auxilio collocare; virosque suos omnimodis admonebant, ne desperantes bona sua a Parisiis deportarent; sed potius vt Dominum fideliter precarentur, qui eos ab imminenti periculo valeret eripere. Nam ciuitates illæ, quarum munitionem nitebantur expetere, aiebat illis, quoniam grauiori belli impetu * immanius essent quatiendæ; Parisius autem quod intemerata ab inimicis, Deo protegente, maneret.

[10] Vnde etiam, * (vt fuit fides) Parisiaci sanctæ ac Deo placitæ Virgini pro communis lucri bono, in quo eos vel vxores eorum commonere minime desinebat, sacrilegos de ea ausi sunt inire conuentus & in necem famulæ Dei nefaria societate coniuncti, [Cupiunt ciues eam interficere.] supplicia, quæ non immerito adulteris flagitiosisque pro * nugacitatis temeritate debentur, sanctæ illi religiosæque Virgini sceleratis cogitationū ausibus sunt inferre moliti. Peracta igitur cunctatione, cum iam nulla restaret de necis illatione dissensio, sed sola esset de mortis conditione vtrum lapidaretur an mergeretur contentio, dum deliberatum facinus hæc paullulum causa suspenderet, Archidiaconus ab Autisiodorensi vrbe Parisius subito accidit vt veniret. Qui cum sollicite quid ibidem ageretur inquireret, quisnam ille esset ciuium tractatus agnouit. [Compescit eos Archidiaconus Autisiodor.] Quibus ille protinus inquit: Nolite, o ciues, tantū facinus mente concipere. Hanc ego S. Germanū Episcopū venerabili voce laudare, & vitæ eius merita prædicare frequenter audiui. Ecce quæ ei a memorato Pontifice, & per me sunt allata perspicite. Hæc Archidiaconus atque alia plura narrando, ciuium animos in sese potius quam in benedictæ illius necem commotos, salubri adlocutione compescuit.

[11] [Comparatur SS. Martino & Aniano.] S. Martinus virtutum admiratione laudabilis apud Wangionum ciuitatem a Præfecto militum custodiæ deputatus, atque inermis altera die contra exercitum proferendus, orationum meritis fœdus vtriusque partis obtinuit. Beatissimus Pontifex Anianus Aurelianensem vrbem Hunorum obsidione vallatam, & prope iam pulsibus corruentem ab imminenti periculo accelerato orationibus Gothorum auxilio liberauit. Hæc vero Hunorum exercitui non solum longius venienti orationibus restitit, verum etiam ne appropinquare Parisius conaretur apud Deum orationibus suis obtinuit. Merito ergo S. Genouefæ eadem, quæ prædictis Antistitibus, venerationis deferuntur obsequia, cui in virtutum meritis probatur esse par gloria.

[Annotata]

Side Note* MSS. in manus.

Side Note* al. sit vt ciues.

Side Note* MS. Aud. procacitatis.

CAPVT IV. S. Dionysij basilicam ædificat.

[12] A Quintodecimo namque vsque ad quinquagesimum annum ætatis suæ bis in hebdomada ieiunium modica cibi sumptione dissoluit. [Eius abstinentia.] Panis hordeacei tantum & fabæ capiens pulmentum; vinum vero vel quidquid inebriare hominem potest, omni tempore vitæ suæ non potauit. Post quinquagesimum annum Episcopis suadentibus, quorum admonitioni nefas est contradici, piscem & lac rara ac modica perceptione gustauit.

[13] Fuerunt ei hæ virgines comites * spiritales, his vocabulorum nominibus nuncupatæ: Fides, Abstinentia, Magnanimitas, Patientia, Simplicitas, Innocentia, [Eius mysticæ comites.] Concordia, Prudentia, Caritas, Veritas, Disciplina, omni illi vitæ suæ tempore cohærentes.

[14] [Erga S. Dionysium pietas.] Vicum Catholicensem, in quo S. Dionysius & passus est & sepultus, grandi amore ac veneratione dilexit. Hic vero Episcopus in sexto a Parisius miliario martyrio vitam finiuit, qui a Clemente Episcopo S. Petri discipulo est in Sacerdotium benedictus, [S. Dionysius in Galliam a S. Clemente missus.] & ab eodem dicitur in has partes destinatus, qui Clemens etiam certamen supradicti Sancti Petri Apostoli cum Simone mago in Cæsarea vel alibi gestum admirabili prædicatione descripsit.

[15] [S. Genouefa agit de ædificanda ei basilica.] Cupiebat enim S. Genouefa huic Sancto Dionysio Martyri in supradicto vico basilicam maxima construere ambitione, sed pro exiguitate census virtus deerat construendi. Ad cuius cum officium Presbyteri solito conuenissent, cœpit cum his habere de basilicæ constructione colloquium, vt vnusquisque prout posset operi impendium pro fidei suæ deuotione conferret. Qui cum ad excoquendas calces se possibilitatis copiam non habere præcipue quererentur; S. Genouefa confidens de auxilio Domini nihil huic operi defuturum, ait ad eos: Egredimini & per ciuitatem & pontes ac per vias gradientes, vnusquisque sollicita quid audire possit aurium sagacitate perquirat. [Calx ad id necessaria mirabiliter reperitur.] Qui protinus dicto obedientes & creduli quid eisdem de hac re demonstraretur; & egressi stantes in publico, quod vnusquisque prætereuntium diceret indicto linguis silentio, vsu tantum aurium præstolātes, duos inter se pastores audiunt colloquentes, quod dum a degregata ob b pastum forte pecora sollicite vestigarent, duos furnos refertos calcibus in desertis locis & abditis se vidisse alter alteri miræ magnitudinis indicabat. Hæc audientes Presbyteri & lacrymosis gratulationibus Deo gratias referentes, quod famulam suam Genouefam tam peculiaris gratiæ dote ditaret, mox memorati quæ cognouerant retulerunt. At illa egressis e domo Presbyteris, fixis in terram genibus ac solo strata procumbens, Domino supplicauit, vt tenuitati virium suarum ad parandum opus quod vouerat pius auxiliator [Page 145]existeret. Quæ consummata prorumpente lucis vigilia ad Genesium Presbyterum festina peruenit, [Genesius Presbyter operi præest.] & illi omnia de repertis furnis, vti erant gesta, narrauit. Quin Presbyter in hoc opere memorato præcipitans executurum se sedulo, quod illi iniungeret repromisit. Sic & auxiliantibus ciuibus basilica est in honore sancti Martyris Dionysij, eadem adhortante, constructa.

[16] Illud etiam censui, quid miraculi dum circa basilicam attentius laboraretur accesserit, nequaquam debere silentio præteriri. Congregatis ergo artificibus, quibus lignorum erat incidendi committendique notitia, cum plurimi ad perficiendum ædificium memoratum ab eadem inuitati pro deuotione fidei conuenissent, accidit vt poculum, quo propinabatur, pene deficeret. Vnde ergo ait ei Genesius, vt illa intentius * operum artifices hortaretur, dum is ad ciuitatem quod deerat velocius allaturus excurreret. Egresso ergo eodem cuppam sibi S. Genouefa quæ poculum habuerat præcepit ostendi: [Operis potū impetrat a Deo.] supra quam signum crucis faciens exhausta cuppæ illius capacitas, eiusdem poculi, cuius dudum fuerat qualitate referta vsque ad oris orbitam, quasi nihil ex ea ablatum fuerit, est repleta, ita vt congregatis vsque ad abscessum consummati operis miro infusionis genere satis abundeque sufficeret.

[Annotata]

Side Note* MS. Aud. præclaræ.

Side Notea MS. S. Max. segregata. MS. Aud. decongregata.

Side Noteb al. partū.

Side Note* al. operas artificum.

CAPVT V. Cæcam, & paralyticam sanat: precibus candelam reaccendit.

[17] [Noctem sabbathi peruigil in oratione transigit.] Cvmqve esset illi etiam hæc in vigiliarum obseruatione deuotio, vt noctem sabbathi vsque ad crastinam lucem, id est Dominicam diem, peruigili oratione consummaret; accidit vno quodammodo domesticarum volucrium cantu transacto, intempestæ noctis curriculo, vt e cubiculo suo ad basilicam memorati Martyris incenso cereo præeunte properaret: quod officium luminis vis turbinum flatu nimiæ spirationis extinxit. Cumque circa eam euntes comites obscuritas tetræ noctis, ablato luminis ministerio, quo irent vel vbi gressum figerent reddidisset incertas; Genouefa mox vt e puellæ manu cereum rapuit, [Cereum extinctum precibus reaccēdit:] lumen idem amissæ claritatis excepit: & sic ad basilicam cum comitibus absque vlla gressuum ambiguitate peruenit. Ibique cereus ipsa gestante defixus eadem flamma est, qua incensus fuerat, lambente consumptus.

[18] [Item alias.] Aiunt etiam dum in cellula sua orationi diu solo recubans inhæreret, & a pauimento oratione completa fidelis Dei famula surrexisset, cereum ibidem absque vlla ignis appositione esse succensum. [Eo cereo multi sanantur.] De quo plurimi fideliter expetentes feruntur consecuti non modicum diuersarum infirmitatum absque vlla difficultate remedium.

[19] Minimæ etiam rei quædam mulier, pedum calceamenta furti obreptione præsumpsit: quæ statim vt ad domū regressa peruenit, [Eius calceos furata fit cæca:] pœnam cæcitatis incurrit. Et vt agnouit quia ob benedictæ illius iniuriam, pœnam in se diuinitus excepisset, duce præuio gressus illius regente pertracta, ad Genouefe pedes ruens prona decubuit, quæ indulgeri sibi veniam, lumenque restitui, clausa oculorum sede, siccis ex illata cæcitate lacrymarum imbre luminibus, solis tantum qui fletum proderent vlulatibus implorabat. At illa humo eam miserata sustollens, ac de illati furti vilitate subridens, oculis eius Crucis signaculo confidenter impresso pristini visus restituit sanitatem. [Ab ea crucis signo sanatur.]

[20] In * Lugduno vero quid miraculi per eam Dominus fuerit operatus, nequaquam silentio rem tanti meriti patimur præterire. Adueniente igitur memorata, exiens ab vrbe totius populi turba in occursum obuiam properauit, ibique fuere inter reliquam populi turbam parentes puellæ, quæ iam nouem fere annos ita paralytici erat humoris dominatione a penetrata b vt nullam prorsus haberet membrorum compagis soliditatem. Ad cuius lectulum Genouefa parentum precibus exorata perducitur. [Paralyticam sanat.] Quæ oratione facta dum singulos puellæ artus manus visitatione contrectat, e lecto quo decumbebat exsurgere, & calceare illico ipsam se posse fecit propriis manibus, & vestire, & secum ad ecclesiam ire iussit incolumen. Quod cum vidisset ciuitatis illius turba, vehementer attonita præcipua eam veneratione suspexit laudes referentes omnipotenti Deo, qui tantam gratiam diligentibus se dignaretur impendere.

[Annotata]

Side Note* MS. Aud. Leuduno.

End Notea MS. S. Max. vastata.

End Noteb MSS. Aud. & S. Max. vt ad nullum prorsus vsum posser membrorum compago conuerti.

CAPVT VI. Patent ei ostia ac corda. Dæmones fugat.

[21] Hildericvs Rex Francorum cum non fuerit Christianus, grandi eam veneratione * suspexit. Nam quadam vice cum aliquos capitaliter reos pertinaciter decreuisset occidere, ne S. Genouefæ precibus possent liberari, exiens de ciuitate iussit portas ciuitatis clauibus obserari. [Hildericus Rex magni eam facit.] At vbi Genouefæ nuntiatum est, quod Rex ad eos occidendos foras fuisset egressus; protinus vt pro eis Regem precaretur festina perrexit. Aduenienti ergo portæ, [Portæ vrbis sponte Genouefæ aperiūtur.] quæ diligenter fuerant obseratæ, statim ei sunt, stupefactis custodibus, quasi quodam iubentis imperio, vel obtemperantis obsequio, reseratæ. Sic ad Regem perueniens, ne vincti capitibus truncarentur obtinuit, & iam iamque perituri ab imminentis mortis periculo sunt liberati.

[22] Fuit quidam vir sanctus in Orientis partibus contemptor sæculi, nomine Simeon, [S. Simeon Stylites (de quo 5. Ianuar.) eam per spiritū cognoscit.] quadraginta fere annos in columna eminus ab Antiochia constitutus: hic per negotiatores ad loca ista mercandi gratia sæpius venientes S. Genouefæ salutationes cum plurima veneratione mittebat, & vt pro se Dominum exoraret sedulo precabatur. Quanta namque fideles Dei famuli gratiæ locupletatione ditantur, vt quos a cognitione mutua prouinciarum situs & spatia longinqua discriminant, eos Dei prouidentia interiori quodam mentis aspectu inuicem nosse se faciat!

[23] Adolescentula quædam valde nobilis, nomine * Cilinia, cuidam puero sponsaliorum obligatione pollicita, petiit a S. Genouefa, [Puellæ tuetur virginitatem.] vt sibi religiosi habitus indumenta mutaret, maritali copulæ & sæculari pompæ religionis decus & virginitatis ornamenta præferens. Quod cum per mobilis famæ flatus ad sponsi peruolasset auditum, protinus furoris pariter & amoris inflammatione permotus, Meldis vt sponsæ suæ coniungeretur aduenit. Comperto igitur adolescentis aduentu S. Genouefa vna cum Cilinia ad ecclesiam propere tetenderunt. [Virginibus vltro templi adyta; patent.] Quibus accurrentibus ecclesiæ pariter interiora baptisterij limina reseratis vltro clauibus mirabili admiratione patuerunt, sicque puella mundi huius * naufragia perseuerantia virginitatis euicit.

[24] Quodam iterum tempore accidit, vt Parisius ei duodecim simul animæ, quæ grauiter a dæmonio vexabantur, pariter offerrentur. Cumque pro emundatione eorum faciem Dei, vt sibi auxilium e cælo concederetur implorasset; protinus energumeni ad cameram vsque prosiliunt, [Energumenos 12. liberat.] latenti quodam intrinsecus igne succensi, vt intuentium metu in aëris vacuum pondus corporum absentibus vinculis teneretur adpensum, & nunc vociferantes quodam vinculorum more curuati, nunc in modum cuiusdam voluminis implicantur adstricti, nunc iterum resupini auras brachiorum ictibus criniumque diuerberant, & vrgeri se grauioribus suppliciis deducta in fletum longius voce deplorant. Sic orante ea diuerso tormentorum genere inuisibilis quæsituræ visibili quæstione torquentur. Cumque oratione completa a pauimento se Dei famula subleuasset, iussit eis vt ad S. Dionysij Martyris [Page 146]basilicam properarent. Vbi cum illi dicerent se non habere copiam illuc gradiendi, quia non essent Crucis signaculo resoluti vt pergerent; ab eadem illico Crucis signaculo resoluti, his vt pergerent imperauit, & vt perditioni dare corpora non valerent, ire illic tantum vbi iussi fuerant sunt dimissi. Ergo cum ad basilicam, vti eis a S. Genouefa fuerat imperatum nolentes vt malorum auctores, * volantes vt dæmones peruenissent; illa eos ad memorati Martyris aulam feminei sexus grauitate tardata, post aliquot est horarum spatia subsecuta, cum ibidem pro eis beati Martyris adiuta solatio, orationi diu dedita, fideli confidentia Domino supplicasset, totum ægrotorum numerum ab obsidione immundorum spirituum sanitati propriæ reddidit absolutum, ita vt abscessum dæmonum non solum oris querimonia, verumetiam odoris immunditia testaretur.

[25] [Occulta peccata cognoscit.] Multa vero flagitia in quibusdam personis religionis propositum, habitu non actu, gerentibus, quæ ab his putabantur occulta, cognouit, & pro castiganda eorum impudentia publicauit: quæ propter honestorum auditum silentio debere censui mancipari.

[Annotata]

Side Note* MS. S. Max. dilexit.

Side Note* al. Licinia.

Side Note* MS. Preudh. naufragio perseuerantiam.

End Note* MS. D. Preudh. volentes.

CAPVT VII. Visum, vitam, vires variis restituit. Annonam Parisiensibus curat.

[26] Erat igitur cum ea quædam mulier, quæ ab ea fuerat immundi spiritus emundatione purgata, habens filium annorum quatuor. [Puerum a morte excitat.] Hic forte puerulus dum improuidentius ludit, præceps saltu in putei voluitur imum: ibidemque trium ferme vel quatuor horarum spatio deuolutus conlisus occubuit, superque eminentis aquæ cumulo tumulatus, a profundo tandem trahitur ad sepulchrum. Quem mater gremio miseranda complectens, sanctæ virginis ante pedes, scissa comis, genis laniata, deposuit. Illa vero corpus exanime rigidumque pallio miserata contexit: & orare cum lacrymis Dominum omnipotentem eousque non destitit, quoad vincens scilicet ac triumphans orationum viribus inferorum claustra perrumpens, matri filium reddidit viuum, ac spoliata morte restituit.

[27] [Alterius aridam manū tactu sanat.] Meldis in vrbe, gratiæ huius opinione comperta, occurrit ei quidam cubito tenus rigidis intrinsecus neruis manus officio diminutus, postulans orationum eius suffragio a se morbi illius detrimenta depelli: qui ab eadem in debili membrorum …. manus visitatione signatus protinus abscessit sanus.

[28] [A die Epiphaniæ vsque ad Pascha latet in cella.] Hæc ergo famula Dei a sancto Epiphaniæ die vsque in Pascha, id est, cœnam Domini, intra cellulæ suæ penetralia secretius Deo, cui se vouerat, deseruiebat. Quædam ergo femina curiosa potius quam religiosa, cum quidnam ageret contemplari cellulæ proximius admota voluisset, statim oculi eius, qui ministri rei non * simplices fuerant, lumine sunt priuati. Quam illa impleto consuetudinis officio postquam e cella prodiit, [Cæcæ visū restituit.] restituto lumine orationum suarum intercessione sanauit.

[29] [Parisiensibus famis tempore succurrit.] Parisiaci post dirum ac diuturnum belli tumentis excidium, mutato exitij genere, non ablato, Francorum exercitus famem miseris perniciosæ posteritatis sobolem dereliquit. Nam furor anterior extra vrbem posita ac foris derelicta rapuerat; hic vero peccatores quæque clusa recessibus, ac fibris intrinsecus adhærentia consumebat. * Igitur Genouefa miserorum clade permota, nauali euectione alimoniam ciuibus prouisura conscendit. Quæ cum per Sequanam fluuiū, subigentibus contis, carinarum sulcis aduersi amnis fluenta perscinderet, peruenit ad locum, in quo arbor adcreuerat, [Nautas a naufragij periculo liberat.] quæ latentibus deorsum ramis nonnullas naues præcipitio perniciosi gurgitis immergebat: Genouefa illico nautis itineris comitibus vt applicaturi ad ripam proram verterent imperauit. Egressa igitur e naui dum inter se nautæ qualiter abscindi possit mutua collocutione tractarent, confestim illa ad orationis suffragia in plurimis rebus sæpius experta secessit. Quæ arbor nullo ictu tacta bipenniū, orationum eius viribus radicitus euulsa de loco, in quo inhærebat, excessit, ita vt nullum ibi deinceps periculum naufragij puppis incurreret: de cuius arboris gremio gemini angues, [Dæmonem naufragiorum auctorem fugat.] socij scilicet sceleris, versicoloribus squamis, teterrimi odoris, immensæ magnitudinis, referuntur egressi.

[30] Ergo cum a Archiacam oppidum aduentū eius velox famæ nuntius præisset, occurrit ei quidam Tribunus, nomine b Passiuus, cuius vxor per aliquot annos paralytici humoris impetu, & gressus vegetatione & omnium membrorū vsu priuata, mortua corpore, anima tantum intra se hospitalitare demorante, & nihil prorsus de membrorum officio iam possidente languebat. Ad huius ergo lectulum Genouefa, [Tribuni vxorem paralyticam precibus sanat.] mariti precibus exorata, perducitur. Quæ cum amotis turbis ante lectulum eius orationi dedita diu solum lacrymis c irrigasset, mulierem e lecto rediuiuis membris statim surgere, atque ire fecit incolumem.

[31] [Cæcos & ægros multos signo crucis sanat.] Has igitur, opitulante Dei gratia, mirabiliter operata virtutes; ab Archiaca oppido ad ciuitatem Trecas est profecta, ibique cæcos & quam plurimos diuersarum infirmitatum ac febrium languoribus semianimes cruciatos virtutum meritis & signi crucis impositione sanauit.

[32] d De memorata iterum, in vrbem Archiacam est reuersa, & inde cum comparatis frugibus onustisque nauibus Parisius remearet, subita vi turbinis naues eius inter rupes arboresque tunduntur, ita vt puppes castellis in latus vnum procliuius deuolutis, vi vndarum pene cumulatæ in profundum gurgitis mergerentur. [Naues precibus a periculo liberat.] Genouefa eleuatis manibus in cælum, auxilium a Deo, cum periclitaretur, expetiit; statimque naues ad prosperum cursum Dei miserantis auxilio famulæque suæ precibus reuocatæ, iter, quod cœperant, feliciter exequuntur. e Besustus Presbyter, & ceteri nauigantes canticum Exodi carminis, ad vicem celeumatis, cum grandi exultatione cecinerunt dicentes: Adiutor & protector factus est nobis Dominus in salutem. [Exod. 15.] Sic Parisius prospero cursu in propriam vrbē perueniunt, ciuesque f exesos macie & famis ægritudine decolores g in solitam corporis plenitudinem cum studio pascendo reparauit.

[Annotata]

End Notea MS. S. Max. Achaicum. MS. Aud. Arcindiacam.

End Noteb MS. Aud. & Sur. Passius.

End Notec MS. Aud. infudisset.

End Noted al. Demorata.

End Notee MS. S. Max. Besuustus. MS. Aud. Bessustius forte Bessus tum.

End Notef MS. Aud. exfessos.

End Noteg MS. Aud. in solidam.

Side Note* MS. Aud. simplicis.

Side Note* Locus corruptus.

CAPVT VIII. Varios signo Crucis & precibus sanat.

[33] Defensor quidam ex Meldorum vrbe * Prominius iā per aliquot annos obserato aurium meatu, nullum vocum capiebat introitum. Hic Parisius vt ab eadem sanaretur aduenit. [Surdum signo crucis sanat.] Cuius aures illa signans, manibusque contrectans, integrum ei, vt dudum habuerat, reserauit auditum.

[34] Post aliquod ferme tempus memorata Dei famula Turonis proficiscens, Aurelianus forte accidit vt veniret. In qua vrbe materfamilias Fraterna filiam suam Claudiam prope iam exanimem cum totius familiæ vlulatibus mœsta lamentatione deflebat. [Moribundam precibus sanat.] Huius ergo aduentu, leui, vt solet, rumore comperto, obuiam ei festina progrediens in S. Aniani basilica pedibus eius fusa prouoluitur. Cumque eam rogaret vt filiam sibi expulsa morte sanam restitueret; Genouefa eam hac adhortatione consolatur: Surge & flere iam desine; nam omnis in filia tua pestilens febris accensa, diuina est miseratione restincta. Cumque ad domum [Page 147]Fraternæ de basilica ambæ pariter aduenirent, Claudia eis ad ianuam propriis gressibus obuiam processit incolumis.

[35] [Nolēs seruo ignoscere, febri corripitur:] In eadem ciuitate cuidam domino pro seruo culpabili dicitur supplicasse: cumque ille pertinaci obduratus insania ad supplicationem illius seruo noluisset ignoscere; illa ab eo quia nihil obtinere potuerit mœsta discessit. Statim dominus vt ad domū rediit, ægritudinem mortiferæ febris incurrit. Qui cum instantius febrium * vrgeretur angustiis, ad pedes S. Genouefæ spumans æstuansque proiicitur. Illa vero mitis orationibus suis & dominum ab instanti tædio sanum, [Genouefæ precibus sanatur.] & seruum culpæ vinculo reddidit absolutum.

[Annotata]

Side Note* al. Pronimius.

Side Note* MS. Aud. vreretur.

CAPVT IX. Dæmonem ex humanis corporibus pellit.

[36] [Dæmon nauigantē impedire conatur.] De memorata igitur vrbe Turonis itura progreditur. Cumque labentibus carinis prorecta in pronum Ligeris dorsa remorum quaterentur icta verberibus, multum itineri eius ille nequissimi operis auctor per memorati fluminis vada officere est molitus: sed quæ protectione vallabatur Altissimi, nequaquam cursus eius potuit nequissimi dæmonis insidiatione turbari. Ergo vt ad ciuitatis Turonicæ littus nauem illius deflui fluminis cursus aduexit, occurrit ei egrediēti de naui illa sceleratorum immundissimorumque dæmonum multitudo: quam cum euntem ad basilicam vociferando eminus anteiret, vrendam se gemino querebatur incendio, eo quod ad venerationem sancti Antistitis aulam eius introiret socia quæstionis. [Multos energumenos liberat.] Multos ibidem tunc dum sancti Sacerdotis exequiis officium venerationis exsoluit, immundis spiritibus adimpletos, orationum meritis ac virtutibus reddidit. Ad aliquorum etiam primorum ciuium coniuges tribulationis eiusdem ægritudine laborantes, quas prodire in publicum maritalis necessitudinis non patiebatur affectus, per domus earum, maritorum precibus exorata perducitur. Quas, vt limen habitationis introiit, oratione data, effugatis protinus dæmonibus, amota omni in posterum suspicione sanauit.

[37] [Dæmonem ex ampulla fugat.] Accidit autem vt stans in ostio domus suæ quemdam hominem per plateam ampullam cum liquamine, quod mercatus fuerat, cerneret deportantem; in cuius ore conspexit illum nequissimum spiritum, & aduersarium humani generis insidentem; cum ab homine postulatam manus suæ eam contigisset attactu, ab ea crucis impositione signata insidiator ille a creatura, cui se inseruerat, cum * oræ ampullæ illius fragmine illico eiectus abscessit. Et licet intra ampullæ illius claustra callidus occultatum se subtilibus credidisset astutiis, tamen aspectu Dei famulæ de prehensus, & ne nocere posset effugatus euanuit.

[Annotatum]

Side Note* MS. Aud. oris.

CAPVT X. Imbrem morbosq; pellit: moritur.

[38] [Cæcum, mutum, surdum, claudū oleo benedicto sanat.] Qvidam puerulus, nomine Maroueus, cæcus, mutus, surdus & claudus, beatæ Virgini recipiendæ sanitatis gratia Parisius a parentibus est delatus, qui ab ea benedicti olei vnctione delibutus, vidēs, loquens, vadens, audiens, recepta in integrum sanitate incolumis domum cum parentibus est regressus.

[39] [Pluuiam precibus auertit a messoribus.] Accidit etiam vt in Meldensi territorio cum rogatis messoribus propriæ segetis culmos spicarum exsecatione truncaret, subito effusus imber ingrueret. Conturbatis operariis tentorium ingressa in oratione solo solito fusa procubuit, & ita in circumiectim positos diuersorum agros effusus imber infudit, vt nulla intra campi sui septa aquarum nubiumque gutta deflueret: sicque ab operatiis mirabili admiratione opus cœptum absque vlla est turbinis perturbatione finitum.

[40] Quidam ergo habens dæmonium adipiscendæ sanitatis gratia ad sæpedictam Dei famulam cum parentum fletu gemituque perducitur. [Oleum benedictum precibus impetrat a Deo: eo dæmoniacum curat.] Quæ cum deferri ampullam sibi, in qua sanctificata vnguenta habere consueuerat, præcepisset, forte accidit vt oleum non haberet, nec adesset in tempore Pontifex, qui ad præsens oleo gratiam sanctificationis infunderet. Quæ cum anceps quidnam ageret hæsitaret, in orationem protinus solo fusa procubuit. Cumque obsecrationis officium diu terræ inhærens, vt res secuta monstrauit, fideliter adimplesser, ampullam inter manus suas plenam olei infusione perspexit. Sicque in vnius horæ momento & de emundatione infirmi, & de collatione olei remunerante Christo gratiam geminæ virtutis emeruit.

[41] [Moritur octogenaria.] Virgo itaque Domini Genouefa decurso æui spatio vitam in pace laudabili consummatione finiuit, humataque est III. Nonas Ianuarias, quæ denos octies annos, peregrina mundo, venerabilis populo, deuota Christo vixit in sæculo.

[42] [Basilicam in eius honorem inchoat Clodouæus.] Circa huius ergo tumulum humilis primitus ligni superimpositione contectum gloriosæ memoriæ Hlodoueus Rex norma bonorum, & vir omnibus iure Principibus, virtute, iustitia, pietate præferendus, basilicam mirabili dispositione fundauit. Quæ eodem immatura morte præuento, [Perficit Clotildis.] patrante sublimissima coniuge Hlothilde Regina porticibus, atriis, a aditibusque decorata celsum protulit eleuata fastigium, & virtutibus in perpetuum præcelsum laudis præbitura b monumentum, fulget in virginis dignitatem ante Christum, qui cum æterno Patre viuit & regnat in sæcula sæculorum. Amen.

[Annotata]

Side Notea MS. Aud. aditusque. an adytisque?

Side Noteb MS.S. Max. præconium.

MIRACVLA S. GENOVEFÆ POST MORTEM,
AVCTORE ANONYMO
Ad S. Genouesam Parisiis religioso.

Genouefa, Virgo Parisiis in Gallia (S.)BHL Number: 3342

Ex mss.

[Prologus]

[1] [Lampas ad eius sepulcrum oleo salutifero scaturit.] Post transitum beatissimæ Virginis Genouefæ sepulchroeius lampas assignata seruiebat, quæ instar scatētis fontis olei riuos deriuabat: accedente quoque miraculo deriuatum mirabiliter oleum, multitudinem languentium triumphauit, & in melius mutata natura: arsit enim ignis in lampade post olei consumptionem, lampade mutata in fontem, oleo in medicinam. Itaque miraculo corporeæ lampadis miracula corporum operatur in terris, sed vberiores riuos sinibus animarum infudit de mensura bona & coagitata & supereffluente in cælis.

[2] [Cæcus & mutus sanatur.] Homo quidam linguæ oculorum que priuatus officio, ante sepulchrum sanctæ Virginis productione temporis sensuum productionem postulauerat. Sed hora sacræ communionis Clericis pro Dei officio cantantibus, Illumina faciem tuam super seruum tuum, vidit & locutus est. Simul ergo lumen & vocem supplicanti Virgo restituit; ne aut orbitatem oculorum vox restituta plangeret; aut destituta lingua gratiarum actionem pro luce reddita non referret.

[3] [Mutus alius curatur.] Reuelatur interea cuidam Fulconio, a natiuitate muto, territorij Pinciasensis oriundo, vt ad præsentiam beatæ virginis Genouefæ veniat, ibique vocis libertatem, quam negauerat natura, recipiat. Cumque in fide reuelationis Dominica quadam peruenisset ad locum, legebatur ad Missam Euangelium, vbi de Domino dicitur, Bene omnia fecit, & surdos fecit audire & mutos loqui. [Marc. 7. 37.] Audiuit ille & credidit, statimque solutum est vinculum linguæ eius, & loquebatur magnificans Deum. Post Missam interrogauit eum Abbas cœnobij, [Page 148]* Optatus nomine, quid post indictum sibi vocis beneficium agere velit. Respondit ille quod a loco recedere nolit quem sibi reuelatio diuina monstrauit, vbi vocis etiam nouitatem accepit. Oblitus enim suorum nescit ad propria redire, nescit sine præsentia virginis viuere omnibus diebus vitæ suæ. Votum viri lætus amplectitur Pater, [In obsequio Virginis remanet.] & ei vitæ necessaria benigne fecit ministrari.

[4] Eodem igitur tempore mulier quædam in visione admonita, filium suum a natiuitate cæcum ad præfatæ Virginis detulit locum. [Cæcus visum recipit.] Cumque ex Euangelica lectione die qua venerat recitaretur miraculum, quomodo Dominus Iesus Christus aperuit oculos cæci nati, continuo sicut audiuimus, sicut vidimus in ciuitate Domini virtutum, in monte sancto eius, aperti sunt oculi eius: & nouitate rerum arridens stupentes oculos singulis defigebat rebus; candelam quoque, quam mater eius pro gratiarum actione accenderat, sicut consuetudo in talibus exigebat, videntibus multis qui astabant & mirantibus, amplexatus est. Itaque natiuam cæcitatem indociles oculi testabantur, & noua lux nouitatis stupore monstrabatur. [Ioan. 9.] Miracula sanctæ virginis reuelatio diuina præcurrit, vt præcurrente, miraculorum fidus effectus deesse non possit, quia omnia possibilia sunt credenti.

[5] [Energumenus liberatur.] Quidam vero Parisiorum dæmonio agitatus ad multa suffragia Sanctorum ducebatur, nec curabatur. Desperata autem eius salute, catenis ligatus custodiebatur: sed nocte quadam cum sopor irrueret super fessos custodes, fugit dæmoniacus ille, & direxit Dominus gressus eius ad præfatæ ecclesiæ limina. Sed quia non potest iuxta eam habitare malignus, statim reliquit eum diabolus, virtutem sanctæ virginis passus: & qui in vita num quam præualuit aduersus eam, post vitam non præualet nec iuxta eam. Post paullulum temporis ecclesiæ fores ad nocturnum officium aperiuntur: interea ille ad sepulchrum virginis lætus, & oblata catena qua ligatus fuerat, vadit in domum suam, & narrat quanta sibi fecerit Deus.

[6] [Alius a lapsu periculoso seruatur.] Præterea dum operarij in tecto monasterij laborarent, vnus eorum de templi fastigio ruens in foramē asseris cælati laquearij digitos impegit, reliquo corpore in præcipitium lapso. Orantibus igitur pro eo fratribus, ascenderunt ad locum vnde pendebat, qui brachiis eius demissum laqueum subnodantes eum de præcipitio leuauerunt. Ille vero assumptus de periculo fatebatur se in præcipitio constitutum, periculi metum ignorasse, & velut in somni reuolutione quieuisse. Mox quoque ad miraculi fidem accessit miraculum, asser enim qui pondere humani corporis trahi non potuit, nulla vi impellente cecidit, & in partes diuisus testimonium miraculi fuit.

[7] [Festum D. Virginis violans & blasphemans punitur.] Contigit etiam die Natiuitatis B. Virginis vt mulier quædam in suburbio Parisiorum lanam carperet, sacra solemnitate contempta. Quæ cum a vicina contemptu tantæ solemnitatis argueretur, iniquitatem adiecit super iniquitatem, & ait: Nonne Maria mulier fuit & seruile opus peregit? Vt autem nefandi operis malitiam nefario sermone compleuit, indignis eius manibus pectines tam indissolubiliter conglutinati sunt, vt vsque ad transitum beatæ virginis Genouefæ molestiis huius sarcinæ damnaretur, digna retributione instrumento transeunte in pœnam, vnde post perpetrauerat culpam. Nocte autem præfatæ solemnitatis ad ecclesiam B. Genouefæ virginis venit, & ad primas voces matutinorum officij sarcina de manibus eius cecidit. [Ope S. Genouefæ sanatur.] Vnde, indubitanter credi oportet sibi assistentes seruulos, & ponderis humani leuamen suppliciter postulantes, meritis eius quotidie exonerari & mordacibus culpis exui, quæ venientis ad se mulieris pondus statim dissoluit & excussit. Miraculi huius fidem non solum homines loquuntur, verum etiam pectines, qui aforis pendent, testantur. Ideo autem, vt credimus, per hanc virginem Virgo placatur, & festiuitatis contemptus in hac festiuitate remittitur, vt omnibus palam detur intelligi, quanta deuotione & veneratione sanctæ virginis transitus debeat celebrari. Audistis, fratres, virgines sanctas de malis & periculis hominum mirabiliter triumphare; audite mirabiliorem eius in aquis virtutē.

[8] Quodam hyemali tempore Sequana fluuius continuis imbribus & multarum niuium aquis infusus, tam insolita & inaudita effusione proprios fines excessit, vt vrbem Parisiorum totam efflueret, ciues simul & Clericos domiciliis & ecclesiis exturbaret. Inundatione autem facta eximius Pontifex * Richaldus ciuitatis eiusdem, timens ne suis peccatis aut populi ciuitas periclitaretur, ad placandum ieiuniis Deum populos hortatur, iubetque Presbyteros & alios Ecclesiæ ministros cum sacris codicibus & vestimentis saltem nauigio per singulas basilicas experiri si possent in eis diuina officia celebrari. Vnus autem ex illis, Richardus nomine, ascendit nauem & processit vsque ad monasterium puellarum penes Sancti domum Ioannis Baptistæ situm in prædio & facultatibus B. Genouefæ constructum. Seruabatur autem adhuc in monasterio illo lectus, [Lectus S. Genouefæ in Sequanæ inundatione, ab aquis illæsus.] vbi eadem virgo migrauit ad Dominum, ambientibus quidem ab aquis circumdatus, sed non infusus, ascenderant enim aquæ vsque ad medium vitrearum. Tunc ille, qui ad experiendam lectuli illius virtutem missus fuerat, propius accedens, diligentibus oculis miraculi veritatem accepit, & Episcopo nuntiauit: qui continuo cum Clericis & populi multitudine ad locum venit, & viso, quod audierat, miraculo, Deo & Virgini gratias reddidit. Ab illa autem die Sequana tumens ad proprium alueum cogebatur; quem idcirco prius transcenderat, vt inter miracula S. Genouefæ haberet miraculum. Reddita vobis est antiquata historia; sed cum adiecta nouitate miraculi. Moyses quondam transituro Israeli mare rubrum diuisit, qui post propter transitum pristina loca occupauit: sancta virgo Genouefa, lectum vnde migrauit virtute suæ præsentiæ non priuat, que absens corpore, sed virtute præsens, irruentes aquas cohibuit, & in murum suspendit. Merito autem lectulus Virginis post mortem eius seruabatur ab aquis, vbi crucifixerat membra sua cum vitiis & concupiscentiis, & per multas noctes siccis vestigiis quæsierat quod diligebat & sitiebat anima sua, sicut terra sine aqua, donec bibit ad fontem, de quo qui bibit non sitiet iterum.

[9] Per idem tempus seruabatur ad supplicium latro quidam in carcere cum aliis nequam. Verum diei cuiusdam vespera carceris custodes deludens ad secessum ire se finxit, & sub hac arte ad ecclesiam B. Genouefæ confugit. Sed quia ex consuetudine proximæ noctis clausa erat cœnobij porta quæ est e regione ciuitatis, lustrato cœnobij ….. venit ad alteram portam, vbi est ecclesia S. Michaëlis; iamque de proximo sequebatur eum ….. Præses ciuitatis. Vnus autem ex militibus Præsidis, Ratomus nomine, potentiam Virginis audacius ceteris contemnebat, & sancti nulla loci reuerentia pronior irruebat in furem. Vtroque autem monasterio propinquante, latro supplicabat Virgini, & periturus mox miles quasi iam comprehenso insultabat latroni. [Blasphemus subita morte punitur.] Cumque sanctam virginem de impotentia blasphemasset, quod proximum sibi latronem liberare non posset, continuo Virginis potentiam passus cecidit & mortuus est. Igitur sancta Virgine terribiliter magnificata ceteri reuerentiam & honorem Deo & virgini exhibentes tulerunt mortuum suum & sepelierunt sine honore extra ciuitatem. Quapropter terribilis est locus iste, terribilis & ipsa virgo præsidens loco; quia zelus domus suæ, vt castrorum acies ordinata, blasphemiam militum strauit, & supplicantem sibi latronem saluauit. Dum ergo morte militis vitam seruauit latronis, & terrorem suum sanxit in milite & clementiam in latrone.

[Annotata]

Side Note* Hic deest in catalogo Abbatum apud Cl. Robertū.

Side Note* Deest hic apud Cl. Robertum. [Page 149]

NORMANNORVM I. INCVRSIO. Miracula in fuga, reditu, & post facta.

[10] [Cœnobiū S. Genouefæ a Normannis exustum.] Hactenvs digesta miracula prius gesta sunt, quam monasterium B. Genouefæ Normannorum flagraret incendio. Nūc autem de innumeris, quibus postea claruit, pauca narrabo. Igitur præfati cœnobij fratres Normannorum tyrannidem declinantes, cum magna populi frequentia de duxerunt dominam suam ad Ategias sui villam. Cereus autem, qui ante eam ferebatur comitantibus miraculis illuminatus est, [Eius corpus alio delatum.] ne in tenebris ambularet, cuius nulla vnquam fuerat participatio ad tenebras. Interea præueniebat miraculis sanctam virginem virtus diuina in loco ad quem erat ipsa ventura: vt mirabilis Deus in Sanctis suis & præsentia virginis faceret mirabilem, præsentaret absentem. * Altare enim ecclesiæ cui sessura erat, cum cruce & reliquiis suppositis mouebatur, quæ simul agitata virginis aduentum celeri motu testabatur. [Altare sponte mouetur: reliquiis impositis quiescit.] Ad ingressum vero sancti corporis cuncta prius mota firmata sunt, & quasi celebrata virginis expectatione quieuerunt. Neque enim erat vnde iam trepidarent, cum præsentem trepidationis suæ causam tenerent. O admirabilis & prædicanda virgo, quam ad se venientē insensibilia sentiunt & adorant, cuius ….. immobilia mouentur & exultant, homines mirantur & trepidant. In immobilibus enim motus terræ motus putabatur. Sed mox secuta virgine, & virginem tranquillitate, cuius esset innotuit virtus.

[11] Ab Ategiis transito Sequana deducta est sancta virgo Drauernam. Cumque ibidem multorū languores continuatis ibidem redimeret miraculis; venit ad eam nostræ congregationis Abbas Herbertus, vt præsentiam adoraret deuotior, [Herbertus Abbas dentem S. Genouefæ auferens visionibus & doloribus punitur.] & foret de eiusdem protectione securior: & quidem cum paucorum conscientia separauit sibi de corpore Sanctæ vnum dentem, zelum quidem pietatis habens, sed non secundum scientiam. Vnde variis visionibus deterritus, & vsque ad nouissimam ægritudinem suam molestiis grauioribus deductus, confitebatur se peccasse, sed tum peccatum ignorasse: & cum pœnituisset eum secundum multitudinem dolorum suorum, [Eum egregie ornatū restituit.] pretiosum dentem crystallo magnæ quantitatis inclusum purissimo auro coronauit, & sanctæ Virginis cœnobio restituit.

[12] Interea Normanni cum ciuibus nostris fœderati ad propria sunt reuersi. Itaque Parisiensibus cura bellorum solutis, reduximus dominam nostram ad locum sanctum suum, exultantibus & occurrentibus nobis populorum turbis. Cumque alueolum trāsiissemus, extinctus est cereus qui præferebatur: [Cereus meritis S. Genouefæ reaccenditur.] sed mox orantibus fratribus est accensus. Igitur cum inedicibili populorum laude sanctam virginē in ecclesiam suam inducentes, non in cryptam, vnde educta fuerat prius, sed super altare Apostolorum eam composuimus. [Referuntur Parisios eius reliquiæ.]

[13] Venit eo tempore ad præsentiam beatæ virginis Genouefæ mulier magnis detenta febribus de Limiaco villa S. Dionysij: vbi noctis vnius …. integram ….. recepit, [Mulier febribus liberatur.] & sic ad propria rediit. Post hebdomadam vero reuersa, vt pro initiata salute vota sua redderet, post vnius noctis excubias reddita est & ipsa integræ sanitati. Altera vero mulier adulterium commisit in pago Pinciatensi, villa quæ dicitur Aurea vallis: vnde & vir eius interfectus occubuit & ipsa sequentibus diuinis iudiciis loquelam amisit. [Adultera fit muta:] Confugiens ergo ad suffragia B. Genouefæ strage corporis & gemitibus hebdomada integra ad sepulchrum se afflixit. Cumque sequenti Dominica nocte ab oratione, [Vocem recipit ope S. Genouefæ:] cui vacabat, surrexisset, vomitum sanguinis passa ad primos campanarum sonos loquendi beneficium recepit: altera vero hebdomada in gratiarum actione expleta, sequenti Dominica sine Missa & sine licentia reuertebatur ad propria. [Abiens non audita Missa punitur:] Sed prius quam e finibus beatæ virginis exiisset, cecidit cruribus & tibiis contracta. Itaque ad locum sanctum reportata, & multo tempore bonorum hominum beneficio sustentata, [Iterum sanatur.] saluti tandem restituta est.

[14] [Oleo lampadis eius duo cæci curantur.] Mulier quoque de ciuitate Parisiorum dum oculorum orbitatem plangeret nocturna reuelatione didicit, quod virgineæ lampadis oleum lumen sibi restitueret, si Martinus ecclesiæ custos de sacra vnctione oculos eius liniret. In huius igitur reuelationis fide ad præsentiam sanctæ virginis venit, & reuelationem sibi diuinitus factam exposuit. Secundum quam Martinus custos postulatam vnctionem oculis eius imposuit, vnctio cæcitatem depulit. Post hebdomadam mulier illa miraculorum testis cæcum quemdam adduxit ad virginem, cuius fuerat experta virtutem; cui etiam sacræ lampadis vnctio oculos …. virginis præcurrit non solum immissiones Angelorum, verum & præconia hominum: de cælis reuelatur, in terris prædicatur. Multitudo languentium ad ipsam adducitur, ipsa continuatis miraculis sanat quidquid sibi præsentatur.

[15] Contigit eo quoque tempore, vt venerabilis Magnardus nomine fratris cuiusdam apes de nocte custodiens somno irruente grauaretur, & in ipso lumine priuaretur. [Cæcus visum recipit.] Cumque de graui somno euigilans damna luminis pateretur; duas candelas ad quantitatem suam confectas ante sepulchrum sanctæ virginis composuit, ibique per hebdomadam pro restitutione prædicti sensus applicauit: cumque in supplicatione sua vsque ad Dominicam noctem perdurasset, sensit quasi vestigium transeuntis, qui de more contigui transitus oculos eius panno tetigir, & ita pertransiit. Existimabat autem ille aliquem fratrum transiisse, non intelligens eius virtutem, qui pertransiit benefaciendo & sanando omnes oppressos a diabolo. [Act. 10. 38.] Sed mox per beneficium miraculi consequentis, virtus innotuit transeuntis. Ad primos enim matutinalis officij pulsus cæcus ille vidit, & pro luminis restitutione gratias retulit.

[16] [Item cæca.] Eodem tempore quædam ancilla sanctæ virginis ad præsentiam virginis viro trahente adducta est, pro luminis restitutione dominam suam precatura: quæ post expletam orationem oleum virgineæ lampadis postulauit & accepit, deuota quoque peccatorum confessione miraculum accelerauit, ne celeritatem miraculi tardaret culpa peccati. Itaque post sacrā vnctionem & piam confessionem pristino lumine decusata, vidit, [Alius contractus sanatur.] & gratias egit. Gentilium quoque metu sancta virgine denuo reportata Drauernum, puer eiusdem villæ contractionis incommodo laborans, sacro corpori subteriacuit, & statim in tempore mortua teuixit.

[Annotatum]

Side Note* Locus corruptus.

NORMANNORVM II. INCVRSIO. Miracula in fuga & reditu facta.

[17] [Secunda incursio Normannorum.] Svb secunda igitur persecutione Normannorum contra Parisiacam vrbem venientium, deducta est beata virgo ad Parisiacam villam, quam Helmegaudis vir nobilissimus dudum dederat per instrumenta chartarum beatis Apostolis Petro & Paulo, atque beatæ virgini Genouefæ, ad memorandum singulis annis suum anniuersarium. In hac autem profectione multis claruit miraculis: sed tum exclusit facultatem scribendi sollicitudo fugiendi: & quidem virgini non derogabatur silentio presentium miraculorum, propter indubitatam copiam futurorum. [Cōtractus ope S. Genouefæ sanatur.] In præfata autem villa Fulchericus tantam contractionis patiebatur molestiam, vt pedes natibus conuoluti nulla arte possent dissolui, quo ad præsentiam virginis ope manuum dissoluto, statim pedes, qui riguerant, reparantur vestigio. Itaque virginis ope leuauit ad cælum exiliens & laudans Dominum.

[18] [Dominica laborans cæcitate punitur.] Quidam homo Rebarensis dum nocte Dominica molere præsumpsisset, granum annonæ in oculum eius de mola resiliit, & luce priuauit. Orbitatem [Page 150]oculi grauior passio secuta est. Mox etenim cœpit pectus & ventrem manibus tundere, & assiduis tunsionibus sanguinem vomere. Huius itaque passionis remedium anno integro per multa Sanctorum loca quæsiuit; sed per beatæ virginis clementiam tandem inuenit. Veniens enim ad locum, quem sancta virgo miraculis illustrabat, [Ope S. Genouefæ sanatur.] orationi incubuit, & simul orātibus pro eo fratribus reductas a pectore manus leuauit ad cælum voce exultationis & salutis. Mirati quoque qui aderant vniuersi glorificauerunt Deum, & resonabat Ecclesia in voces eorum.

[19] [Paralytica semianimis plene curatur.] Interea mulier, nomine Fulchora, cuius media pars morbo paralysis aruerat, ad sanctam virginem defertur; ibique deposita instar veræ resurrectionis post duos dies viuificatur: cumque die tertia in conspectu sanctæ virginis integro corpore veniret, Deo & virgini gloriam dedit, & sic ad propria rediit.

[20] [Energumena liberatur.] Rursus alia mulier de Marisiaco, a diu dæmonium habens, ad sanctissimum corpus ligatis manibus tracta, vi trahentium ante præsentiam eius prosternitur: quæ dum dæmonis agitatione ante sanctam virginem spumans diu volutaretur, tandem per vomitum sanguinis a vexatione soluta restituitur.

[21] [Cuiusdam rigida brachia curantur.] Iuuenis quoque, cuius brachia riguerant, de Caniaco villa, ad præfatum locum ductus est: cumque pro restitutione sua per duos dies virgini supplicasset; tertia die facta sunt brachia eius ad omnem vsum ita flexibilia, vt nūquam fuerint ad opus aliquod promptiora.

[22] Eodem tempore venit de Arciaca villa ad sanctam virginē quidam ipsius seruus, [Febris & lepra oleo S. Genouefæ pelluntur.] febre correptus & lepra percussus; cumque totum eius corpus oleo sanctæ virginis diligenter fuisset perfusum, lepra periit, & febris euasit periculū: exterius quidem lepræ maculas tersit, interius ardorem febris extinxit, medicamentum mendicans a virgine sapienter.

[23] [Quædam oculum recipit.] Pari modo puella vno oculo perdito pro ipsius restitutione virgini supplicabat: cumque ab oratione surrexisset, supplicantium more candelam illuminat; & ipsa simul illuminata visum cum integritate recepit, mirantibus iis qui astabant; patri luminum pro restitutione luminis gratias egit, & laudibus virginis perseuerans ad propria rediit.

[24] [Alia ab infirmitate sanatur.] Item de Caniaco villa mulier, Avuldis nomine, ad sanctam virginem deportata, ante basilicam, in qua quiescebat, diu clementiam virginis expectauit. Cumque aduenisset tempus miserendi eius, ante sacri corporis præsentiā intra ecclesiam deportata, totius mox corporis valetudinē recepit: & quæ prius portabatur, sine alieno auxilio incolumis surrexit. Cū ergo mulier & omnes qui aderant, miraculū virginis debitis laudibus extulissent, clamabat mulier illa integram sanitatem se recepisse, & nihil sibi præteriti languoris inesse.

[25] Haud procul a Marisiaco monasterium est S. Germani Cōfessoris, quod sancta virgo Genouefa sui corporis præsentia semel illustrauit, & sequentibus signis. Quædam etenim mulier contracta, [Contracta sanatur.] alienis manibus illuc deportata, magnis clamoribus replebat locum, vt virginis acceleraret auxilium: cumque ascendisset ad aures virginis magnus clamor mulieris, descendit super mulierē magna misericordia virginis. Itaque restituta est sanitati, vt incolumis ad propria reuerteretur, & nihil deinceps præteriti languoris pateretur. Homo etiā dæmonio vexatus, [Energumenus liberatur.] sanctæ virginis adiit præsentiā. Sed quia nulla participatio luci ad tenebras, ab obsesso homine exturbatus aduersarius fugit, & homo a dæmonio restitutus gratias egit: post gratiarum honorem & actionem ad propria rediit, de protectione Apostolicæ virginis vbique securus; cui etiam dæmonia subiiciuntur, & quod digne Apostolorum virtus ab ipsa participatur, de quorum societate sicut in cælo & in terra lætatur.

[26] [Item alius.] Rursus dæmoniacus alter aduenit, & innuente sibi quodam homine ad altare virginis denarium obtulit. Sed mox dæmonio agitatus a Martino monasterij custode vtrumlibet exigebat, aut oblationem aut mortem; & cum vellent eum comprehendere qui astabant, de medio eorum fugit. Sed tamen mox comprehensus & ligatus ad antrum sanctæ virginis est reductus. Sequenti autem die ad ecclesiam ductus, ab agitatione dæmonis quieuit, & quietus ad propria rediit.

[27] [Alius quoque energumenus.] Erat in eadem villa Marisiaco quidam seruus, Flodegisus nomine, tanta dæmonum infestatione agitatus, vt assiduo stridore dentium linguam morderet, & sanguinem vomeret, nulloque rationis vsu continuam passionem redimeret: cumque ad sanctæ virginis corpus trahentium vi fuisset adductus, & vltro violentia in terra prostratus, ibidem tamquam mortuus diu iacuit, & post longam temporis moram sine alterius adminiculo surrexit. Itaque a dæmonis potestate solutus vota virgini soluit, & ita cum reddita pristini sensus integritate, redditus est & ipse domui suæ.

[28] [Item alius.] Dignum est etiam lectioni inserere quod in præsentia sanctæ virginis nulli poterant energumeni latere. Dæmoniacus enim, Archamfedus nomine, passionem suam tanta celauerat simulatione, vt alienus crederetur & liber a dæmonum vexatione. Itaque calamitatem suam dissimulans, oratorium sanctæ virginis cum aliis fidelibus adiit, & orationi ibidem incubuit. Sed in præsentia sacræ virginis latere non potuit dæmoniacus, ne in eius curatione celaretur virginis virtus. Cœpit enim dæmoniacis vocibus terribiliter clamare, manus dētibus & vestimēta manibus lacerare. Volebant hi qui aderant comprehendere eum & ligare: sed ille de manibus eorum elapsus cœpit fugere. Sequebatur eum mater eius volens fugientem reducere. Conuersus vero ille, volebat matrem dilapidare, & post fugientem lapides mittens persecutus est eam vsque ad antrum virginis Genouefæ. Sacerdotes magistri vas aquæ benedixerunt & eum ligatum magna violentia in aquam deposuerunt: post immersionem aquæ ad sacri corporis præsentiam ductus, & signo Crucis signatus integræ est sanitati restitutus.

[29] [Muta vocem recipit.] Venit eo tempore mulier ad sanctissimam virginem, quæ diu perdiderat loquelam; cumque orationi incubuisset & instar Moysi ad Dominum suum vere clamasset, ab oratione surrexit, & loquebatur recte. Itaque cum gratiarum actione & debitæ laudis frequentatione reddita est domui suæ.

[30] [Contractus sanatur.] Erat illis diebus contractus quidam, nomine Genebaldus, cuius pedes tanta erant contractione natibus complicati, vt nulla inde possent arte deplicari. Cum ergo portantium manibus sacræ virgini fuisset præsentatus, post paullulum temporis porrectis surrexit vestigiis, ita vt nihil superesset præteritæ passionis, nullumque pateret vestigium monstruosæ conuersionis.

[31] Venerunt quoque ad sanctam virginem multi diuersis laborantes febribus, [Plurimi a febribus liberati.] quorum salutem sigillatim non scribimus, quia tantæ multitudinis numerum scire non possumus: hoc tamen de omnibus teste miraculorum actore indubitanter confirmantes, quod vniuersi ad propria redierunt.

[32] [Versus Parisios reportatur corpus S. Genouefæ.] Igitur beatissima virgo Genouefa per quinque annorum curricula mansit extra propriam sedem, populantibus Normannis omnem regionem Sequanæ adiacentem. Quibus ad sua reuerrentibus reduximus ad locum sanctum suum Dominam nostram: & mota de Marisiaco mansionem primam habuit Marogilum sui villam. Erat in eadem villa compes, vel sicut dicitur vulgo, cippus, vbi stringebatur mulier cum filia sua propter debitū viri sui, quod a creditore mutuum acceperat & aufugit. Cumque appropinquassemus loco vbi hæc fiebant, sancta virgo, [Quædam captiuæ ope S. Genouefæ soluuntur.] tamquam potestatem habens, confregit hominum potentias, & ruptis omnibus vinculis occurrerunt nobis mulieres decem, & procedentes adorabant sanctam virginem, que tanta [Page 151]auctoritate & potestate soluit compeditos. Celebrato autem tam insolito & inaudito miraculo, quieuimus & pernoctauimus in eodem loco. Venimus inde ad ecclesiam S. Martini Confessoris, quam sancta virgo duobus illustrauerat miraculis.

[33] [Surda auditum recipit.] Ad ingressum quidem sancti corporis mulier hactenus surda, sicut ex eiusdem confessione cognouimus, integrum recepit auditum. Puella etiam, quæ omnem membrorum vsum præter manuum perdiderat, ex parte restituta sanitati. [Alia ex parte tantum sanatur.] Cur autem salutem minus integram receperat, eius iudicio relinquimus, qui per infirmitatem salutem integriorem perficit & abscondit.

[34] Sequenti vero die populis mediam stipantibus virginem, Liciacum venit in ecclesiam S. Medardi Cōfessoris & pietati ipsius & virgini mancipatā. [Contracta curatur.] Iacebat ad fores ecclesiæ puella contracta, quæ ingredienti virgini supplicabat dicens: O Beatissima Genouefa, vtinam merear intercessione curari & te ad sedem propriam sequi! hanc vocem secuta incolumitate surrexit, & virgini deuota seruiuit, donec ex hac luce migrauit.

[35] [Item alia contracta.] Erat in eadem villa mulier, textrini quidem operis artem habens, & præ contractione manuum opus artificij non exercens. Veniens ergo ad sanctam virginem manus post orationem extendit, & articulorum restituta reflexione, in argumentum salutis porrectas manus plicauit sæpius & deplicauit, opusque textrinū sine vlla neruorum ariditate exercuit.

[36] Iam comitantibus sanctam virginem populorum turbis, venimus ad villam, nomine Traiectum, & ibi nocte vna quieuimus. Mane facto exeuntibus nobis de finibus sanctæ virginis, [Alia quoque contracta.] occurrerunt duæ iuuenes mulierem contractam portantes, cuius natibus a diu adhæserant pedes. Vbi ante sanctæ virginis corpus a baiulis suis deposita, paulatim saluti restituta est, & sanctam virginem secuta hoc a fratribus postulatum suscepit officium, vt scopis deinceps, sanctæ virginis mūdaret domum.

[37] [Corpus Sanctæ tandem refertur Parisios.] Die eadem Redomatum venimus, & ibi noctis vnius mansionem habuimus: altera vero die transiuimus Sequanam, nauibus adhuc imparatis, exultātibus & occurrentibus nobis populorū turbis: adunata quoque simul Clericorum, Monachorum multitudo cum hymnis & canticis beatam virginē accepit in domum suam; exultantes pro reddita virgine, dederunt ei gloriam & honorem, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia sæcula sæculorum, Amen.

IN EXCELLENTIA B. VIRGINIS GENOVEFÆ
Ex eodem Bruxellensi MS.
AVCTORE ALIO ANONYMO
Ad S. Genouefam religioso.

Genouefa, Virgo Parisiis in Gallia (S.)BHL Number: 3344

Ex mss.

Anno MCXXIX. XXVI. Novembr.

[38] [Pacis tempore Franci in vitia soluuntur.] Regnante Ludouico fortissimo Francorum Rege, Philippi Regis filio, tempore quo quam virtutis & pietatis iniuriam bellicus furor acceperat, perdidit, & iustitia resurgente quieuit terra; sed succedentibus prosperis oblata … dies antiquos, quos misericordiæ operibus redimere debuit tempore pacis. Cum ergo dies malos in amaritudine non recogitaret, nec æternorum memoriam haberet in mente, facta est sicut equus & mulus quibus non est intellectus. Itaque nequam spiritus videns eam vacantem quam sedatam bellorum rabie reliquerat, assumpsit septem alios spiritus nequiores se & veniens habitauit ibi, & facta sunt nouissima terræ illius peiora prioribus. Superuenientibus nouis criminibus vetera non proiecit; sed secundum Prophetam sanguis sanguinem tetigit. [Ose. 4. 2.] Festinante igitur Francorum populo per degenerem peccatorum conditionem ad portas inferi, [Puniuntur a Deo, vt resipiscant.] benignus Iesus, qui pro salute humana venerat in charitate vsque ad inferiores partes mundi, venit etiam in virga, & visitauit in verberibus filios suos ne in æternum puniret; quia, sicut ait Propheta, non consurget duplex tribulatio. [Nahum 1. v. 9.] Ideo enim corpus occidit vt animam viuificet, carnem percutit vt spiritum sanet. Scriptū quippe est, quia flagellat omnem filium, quem recipit. [Hebr. 12. 6.] Disciplinat itaque misericorditer filios suos pater misericordiarum, dum momentaneæ percussionis igniculo carnem simul & gehennam extinguit. Temporalem enim pœnam pro æterna recipit mutatio dextere Excelsi: erudit quoque plaga temporis instantis eos, quibus cooperatur in bonum, & quadam violentiæ manu ad cælestem patriam impellit. Flagellauit igitur, sicut prædiximus, Dominus regnum Francorum, & membra quæ miseri homines exhibuerant seruire iniustitiæ & iniquitati ad iniquitatem, cœpit morbus igneus consumere, [Grassatur in Gallia ignis sacer.] quem Physici sacrum ignem appellant, ea nominum institutione, qua nomen vnius contrarij alterius significationē sortitur. Ideo autē tam exitiabili peste scelerum pœnæ reposcuntur, vt ex ipsis palam detur intelligi, quantum piaculi sit aliquid audere in Deum, & quam grauibus ausa suppliciis expientur. Occurrunt morbo medici, artes & ingenia excitant, experimenta probant: sed hæc omnia reprobantur; quia digitus Dei erat, & non est consilium contra Dominum. Cum itaque tribularentur, clamauerunt ad Dominum, nec exaudiuit eos: dormiebar enim Iesus, & non poterat excitari clamoribus eorum, quia non erāt de discipulis eius. Aggrauata ergo manus Domini super eos, deportauerunt infirmos suos, nec tantum de proximo, verum & de remotis partibus ad ecclesiam beatissimæ Dei genitricis Mariæ in Parisiaca vrbe sitam. Qui ita obtinuerunt ecclesiam vt arctam in ea relinquerent semitam oblationibus populi, & officiis Clericorum vix necessariam. Cessabant tum ex parte cōsueta officia, quia filij Israel sub hostili damnatione organa sua suspenderant, & pro cantico Domini nouo nouam Babyloniæ captiuitatem deplorabant. Disciplina enim Domini crescebat in dies, & retribuebat abundanter facientibus superbiam.

[39] Eodem tempore adornabat Sacerdotium præfatæ vrbis Stephanus, religionis cultor, pater pauperū, hospitalitatis exemplar: [Stephanus I.Episc.Parisiensis instituit supplicationes & ieiunia pro auertenda ira Dei.] qui de incumbenti flagello turbatus, & de commissæ sibi plebis salute sollicitus, constituit lugubres processionum dies, quibus affligerent animas suas, & Sanctorum reliquias ad ecclesiam Beatæ Mariæ deportarēt, quorum suffragiis & veniam peccatorum & pestis imminentis remedium a Domino impetrarent. Et populi quidem fecerunt sicut constituerat illis Episcopus, & celebrauerunt ieiunia: per multos tamen ieiuniorum dies non exaudiebantur, quia beatæ virgini Genouefæ miraculum reseruabatur. Sed sancta virgo, de qua sermo est, nolens auctoritate miraculi eminere recusauit in propria persona & in propria ecclesia honorari. Seruans enim formam humilitatis præuenit honore sanctissimam genitricem Dei, vt sicut dignum est illa diceretur auctrix miraculi, ista supplicatrix. Sed iam quomodo ipsum præuenerit miraculum, paucis explicet sermo.

[40] Cunctis igitur salutem desperantibus, recordatus est præfatus Episcopus quomodo beata virgo Genouefa Parisiacam vrbem ab exercitu Barbarorum liberauit; quam præclare virtute meritorum tumentem Sequanam in alueum coegit & restrinxit. Per argumentum ergo preteritorum defuturo securus miraculo, assumptis secum religiosis personis venit ad ecclesiam præfatæ virginis: [Compatitur suis.] & congregatis in capitulo fratribus de periculo imminenti cum eis tractare cœpit, & spem salutis quam ex anteactis virtutibus & clementia virginis mente conceperat, satis pie exposuit. Sed quia votum suum Episcopalis dignitas in præfata ecclesia impetrare non poterat, summis accelerabat precibus, vt pereunti ciuitati præsentia beatæ virginis [Page 152]subueniret. Itaque singulas voces singula rumpebant suspiria & deformabant in gemitus: alienorum enim pericula in se non segniter transferebat, & cum dolentibus participabat dolores. Piam Episcopi petitionem omnium fauor amplectitur, quia plus poterat pietate quam dignitate.

[41] [Recurrit ad S. Genouefam.] Constituunt igitur diem solemnem Episcopus & Canonici, quo beata virgo Genouefa Deum placatura interpellet pro populo. Specie tua & pulchritudine tua intende prospere. [Psal. 44. 12.] Scriptum est enim, quia concupiuit Rex speciem tuam. Ex mandato autem Episcopi salutare consilium per totum Episcopatum diuulgatur, vniuersale ieiunium indicitur, dies statuta nominatur, & quasi celebre festum ab omnibus expectatur. Indubitatam autem spem salutis præstabat omnibus opinatissima in miraculis virgo. Interea meliores de familia sacræ virginis eliguntur, quorum submissioribus humeris ipsa quoque familiari dominio sedere dignetur; ieiuniis & orationibus sanctificantur, balneis lauantur, lotis vestibus induuntur, sicut decet virginis puritatem. Aduenerat desiderata dies, & qui parati fuerant deposuerunt beatam virginem de loco suo, [Deponitur corpus S. Genouefæ.] prostratis interim fratribus & orantibus: quibus in oratione & lacrymis perseuerantibus, aduenit præfatus Episcopus cum solemni processione Clericorum, & turba populorum multa, quæ conuenerat ad diem festum. Ab antiquis enim temporibus inuiolabiliter obseruatur, vt quando B. Genouefa portatur, solemniter exeat, & solemniter reducatur. Igitur secundum canonicum morem ordinata processione & portantibus dominam suam viris supra designatis, festinabamus ad optatæ lætitiæ finem. Sed demorabantur futuram lætitiam turbæ quæ sternebantur in via; Episcopus quoque salutem populi pie distulit, qui ad miraculi fidem omnes ante miraculum infirmos numerare fecit. Pia quidem dilatio morbum ad breue detinuit, sed tamen ad sempiternam miraculi attestationem perfecit.

[42] [Infertur solenni supplicatione in templum D.Virginis.] Ingrediente tandem sancta virgine beatissimæ Dei genitricis ecclesiam, excitatus est tamquam dormiens Dominus, & surgens imperauit morbo, & facta est tranquillitas magna. Tribus tamen exceptis omnes male habentes curati sunt: & ita subitum solo feretri tactu de sacro corpore elicuerunt miraculum; sicut quondam mulier hæmorrhoissa tactu fimbriæ de carne Saluatoris sanitatem elicuit. [Omnes ægri, tribus exceptis, sanantur.] Erant autem qui sani facti sunt numero centum. De tribus quidem exceptis hæc sola ratio occurrit, quia non est omnium fides. [Matth. 8. 13.] Dictum est enim Centurioni a Domino: Sicut credidisti fiat tibi. Assignant autem ex parte miraculum. Si ex integro prosequi volumus, inueniemus sanctam virginem non tantum centum hominibus, sed toti etiam regno indulsisse salutem. Languebant autem omnes languore ita vt iam ipsis mortibus grauior esset metus morris, dum vnusquisque per momenta singula furentem expectaret sententiam. Sed præfata sanctæ virginis caritas, qua dilexit nos, cum ipsa morte foras misit timorem, amplior quoque virtus fuit consumere morbum, quam curare. Decebat quidem virginem totum populum a corruptione defendere, quæ tota meruit incorrupta permanere. Contrariis itaque contraria curans corruptos hominum artus & ex parte consumptos, virginei corporis reformauit præsentia; iugum quoque morbi computruit a facie olei. Obtulit enim Deo pro salute populi & similam virginitatis & oleum castitatis; vnde dimissa sunt ei peccata nostra, & turbatus fugit aduersarius noster diabolus, non expectata virginis potestate.

[43] [Comparatur S. Genouefa cum S. Magdalena.] Comparemus si placet virginem nostram illi sanctæ peccatrici, cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum. Sancta quidem peccatrix, quam diximus, ad pedes Domini procubuit, rigauit lacrymis, capillis tersit, humiliata ab eo qui humiliat peccatores vsque ad terram; & quidem sibi consuluit, sibi prospexit. Si ergo illius humilitas digna laude prædicatur, quis dignus & sufficiens eius inuenietur laudator quæ morbidos peccatorum pedes cælesti rigauit vnguento? Et hos quidem curauit, non curari venit; dedit, non accepit: cum ex testimonio veritatis beatius sit dare quam accipere. [Act. 20. 35.] Illa ad sepulchrum Domini, humanis opibus aromata quæsita portauit; ista gratis accepit, & gratis dedit: illa aromatibus suis nos instruxit; ista sanauit, & lætificauit ciuitatem Dei oleo exultationis & salutis. Sed ne insiliamus in temerarias cōparationes, reuertamur ad narrationem nostram: quia procliuius est ad periculum Sanctorum merita collibrare, quam narrare.

[44] [Omnes gratias Deo agunt pro miraculo.] Igitur viso miraculo Episcopus & Clerici secundum Ecclesiasticum morem tentabant sanctæ virginis laudes attollere, sed clamor populi & stupor miraculi non permisit: non enim æquare poterant voces populorum. Clamabant itaque cum populo & confitebantur miraculum virginis clamoribus & lacrymis, quia Deo gratiarum actiones sunt cordis compunctio & vocis exultatio, teste Propheta qui dicit: Seruite Domino in timore, & exultate ei cum tremore. [Psal. 2. 11.] Et alia scriptura dicit: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Saluatoris. [Isa. 12. 3.] Et cum multa hora fieret in voce exultationis & salutis, audiuimus impias voces clamantium vt non reduceretur amplius B. Genouefa ad locum suum, sed præsentia sua protegeret ciuitatem. [Refertur corpus S. Genouefæ ad suam ecclesiam.] Voces ergo illæ terruerunt nos & declinantes impiam populi pietatem accelerauimus ad propria, intentis super sacram virginem oculis ac manibus. Tanta autem nobis obuiauit populi frequentia, vt prius profunda vespera diem inclinaret, quam sancta virgo ad locum suum intraret.

[45] [Innocentius II. id miraculū annua celebritate recoli iubet.] Venit sequenti anno ad partes istas, felicis memoriæ Innocentius Papa, qui audito miraculo, & Virgini gratias egit, ipsumque miraculum tamquam indeficienti laude dignum anniuersali laude donauit. Nulli autem in dubium veniant quæ scribimus: quia non audita sed conuisa narramus. Credant omnes miraculo, qui B. Genouefæ suffragiis innituntur, ne excipiantur cum illis turbis, qui viderunt & non crediderunt. Expedito perpaucis miraculo & diei huius auctoritate subiuncta, adiiciendum videtur quomodo procedente tempore diuinis sit indiciis consecrata.

[46] [Imminuēs huius diei celebritatem, subita morte punitur.] Cum enim per annos singulos dies ista celebri memoria reuocaretur, contigit vt semel sine ornamentis solemnibus per absentiam Simonis Capisterij celebraretur, cuius officium erat ornamenta prouidere & luminaria de proprio ministrare; volebat enim per cōtemptum festiuitatis euitare dispendium facultatis. Consequenti vero die solemnitate celebrata dum sanctuarium ascenderet, & iam de summis gradibus pedem in sancta inferret, diuinam passus virtutem paullulum retro declinauit in gradus, vnde secundo impulsus in pauimentum cecidit, & sine voce, sine vllo sensuum nutu mirabiliter expirauit. Omnium igitur miraculi huius memoriam recolentium benignus Iesus, & memoria eorum de ligno vitæ non deleatur, in sæculum sæculi, Amen.

REVELATIO RELIQVIARVM S. GENOVEFÆ,
Ex eodem MS. Bruxellensi.

Genouefa, Virgo Parisiis in Gallia (S.)BHL Number: 3346

Ex mss.

Anno MCLXII. X IAN.

[1] Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi MCLXI. regnante piissimo Rege Ludouico Regis illustris Francorum Ludouici filio, regale per vniuersam processit edictum, vt apud vrbem Parisiensem omnes Ecclesiarum Prælati cum Proceribus vniuersis, de regni commoditate celebrarent concilium. Die præfixa ad vrbem omnes qui vocati [Page 153]fuerant conuenerunt, & de honesta regni vtilitate secretius tractare cœperunt: & quoniam maligni semper in peius malignandi studio prouocantur, ad damnationis suæ cumulum quidam prorumpentes in medium, religionis & honestatis hostes, vt gladium acutum in Sanctos Dei linguam suam armauerunt. Quid vltra? [Inquiritur an caput S. Genouefæ cum corpore asseruetur.] falsa delatio regales contigit aures, quod videlicet beatissimæ virginis Genouefæ caput in ecclesia nostra non esset. Huius rei rumoribus animus Regis aspersus valde confunditur, & obnubilatur aspectus. Consulitur tam Clerus, quam populus, communicato que eorum consilio ad ecclesiam nostram sine dilatione venitur, & ne quidem aliud caput nocte ipsa in capsa, qua venerabile corpus virgineum quiescebat, a fratribus poneretur, regio charactere capsa eadem communitur. Crastina die hora prima inchoante ex Regis mandato mittuntur ad ecclesiam nostram venerabiles nostri Domini, scilicet Senonensis & Autisiodorensis Antistites, venit & Aurelianensis, Manasses dictus, obliuione potius quam memoria dignus, veritatis inimicus, religionis & honestatis promptissimus persecutor, & cum eo populi copiosa multitudo. * Tandem de reseranda capsa inter eos sermo conseritur, & supradictus astutissimus scelerum commutator, vt iniquitatem corde conceptam palliaret virtutis imagine, lacrymis profusioribus inundatus, antiphonam de sanctissima virgine primus incepit cantare. Nec mora: de loco sancto suo Domina nostra deponitur, & amoto regiæ dignitatis charactere capsa reseratur, & sanctissimæ virginis corpus linteaminibus amotis in oculis nostris exponitur. Integrum ergo corpus virgineum oculis diligentius perlustrantes in laude Dei cū medicibili exultatione prorupimus, [Reperitur cum corpore caput.] Te Deum laudamus decantantes. Profunduntur vberius lacrymæ populi, prius exitum nostrum expectantis, sed iam exultantibus nobis gratulantis.

[2] Et quoniam non est pax impiis, dicit Dominus, vnde iustus exultat & laudat, peccator confunditur & blasphemat. [Isa. 48. 22.] Scriptum quippe est: Peccator cum venerit in profundum malorum contemnit. [Prou. 18. 3.] Toto igitur malignitatis sue spiritu debacchatus Aurelianēsis Pontifex mentitur caput venerandæ virginis esse sublatum, [Contrariū Regi persuadetur.] & in dolo nescio cuius vetulæ miserabilis aliud caput esse suppositum. Nec dissimulare valens iniquitatem, quam corde conceperat, totus conuersus ad fraudem, venit ad Regem prædictis Præsulibus relictis, ore contumaci garriens, eumdem, quem superius, cœpit replicare sermonem, & prædictos Pontifices, qui caput prædictæ virginis non inuenissent, recessisse mentitur iratos. Verumtamen quod iniquitas more mendacij fabricauit, …. non admisit.

[3] Veritatis testis processerat ad populum venerabilis Pontifex Senonensis, [Hugo Archiepiscopus veritatem in sermone ad populum confirmat.] qualiter in dubitationem quibusdā venerit de capite sanctissimæ virginis, vtrumne scilicet in ecclesia sua; & tunc qualiter cum omnibus membris suis corpus integrum inuentum esset diligenter edisserens, Caput, inquit, sanctissimæ virginis huius, quæ gloria totius est Galliæ, cum integritate corporis sui nos inuenisse gloriamur. Et ne hoc ipsum vel vobis aut posteris aliquando eueniat ad dubium, vobis dignum duximus prædicare. Hæc & alia quam plurima in auribus populi prædictus Præsul prædixerat, quæ nimiam & impudentem animositatem inimici nostri comprimere potuissent, si datum desuper esset. Sed quoniam tunc hora erat & potestas tenebrarum, vt inueniretur iniquitas eius ad odium; modis quibuscumque poterat animum Regis inducere aduersum nos conabatur in malum: & cum nec ratione opus iam esset aut consilio, quippe iam enim turbata fuerat aduersum nos regia Celsitudo; subiit in mentem vt mitteretur post sæpe dictos Pontifices, quatenus eorum testimonio approbata postmodum in oculis Regis veritas eluceret. Mittuntur itaque Milidunum cum magna festinatione quidam de fratribus; in auribus venerabilium Patrum prædictorum detestandam peruersitatem Aurelianensis exponunt, & vt rei veritatem regiæ Clementie per litterarum suarum apices non recusent agnoscere, diligenter exponuntur. Igitur viri pacis & veritatis amatores fratrum nostrorum precibus inclinati, iustis supplicationibus eorum benigne impertientes assensum, regiæ sublimitati mandantes rei veritatem in hunc modum rescripserunt.

[4] [Senonensis & Autisiodoren. Episcoporum de eadem re ad Regē litteræ.] Ex mandato regiæ serenitatis ad ecclesiam sanctæ virginis Genouefæ conuenimus, & capsam in qua eadem virgo quiescit, in præsentia nostra fecimus reserari, & eius interiora diligentius oculis ac manibus perlustrantes, corpus sanctissimum cum capite suo & omnibus membris integrum & …. indubitanter inuenimus. Hoc ergo inuento in laudem Dei cum magna exultatione prorupimus, & populo circumstanti sine mora curauimus prædicare. Hoc vobis, nec alia Domino nostro mandamus. Ecce per litteras secundo vobis significamus, vt malignorū hominum, quibus est studium quæ bona sunt deprauare, vt obtractione veritas obfuscetur, … valete, in Domino.

[5] Tantorum virorum testimonio mitissimus Regis animus delinitus, omnes a se tenebras supradictæ dubietatis longius propulsauit, & ecclesiam nostram, vt prius, imo instantius quam prius, & dilexit & protexit. Itaque postquam veritas venit ad lucem, dolet impietas esse se delusam. Ex tunc etenim & deinceps Aurelianensis leo de leone factus est draco, non iam palam nequitiæ suæ virus euomens, sed in occulto; & quia capite contrito cetera membra robur vllum non obtinent, cum molas leonum in ore ipsorum conuerterit Dominus, complices sui, ministri confusionis, filij perditionis, inimici nostri confusi sunt, quia Deus spreuit eos. Nos ergo quia de potestate eruti sumus & laqueo venantium, dicamus omnes, cantemus singuli: Laqueus contritus est & nos liberati sumus.

[6] [Reuelatio hæc capitis, siue capsæ apertio, facta est 10. Ianu. 1161.] Reuelata est autem Domina nostra anno incarnati Verbi millesimo centesimo sexagesimo primo, mense Ianuario, decima mēsis in Octauis eiusdem sanctissimæ virginis, & a fratribus est dulciter Deo sæculata. Die vero sequente tertia in locum sanctum suum, vnde fuerat deposita, cum hymnis & canticis spiritualibus est eleuata. Nos in tanti gaudij memoriam dolorem prius habitum subsequentis, [Dies ille solemniter deinceps celebratus.] communicato fratrum nostrorum consilio ac sensu communiter impertito, diem eamdem nobis & posteris nostris constituimus, celebriter venerari, ita vt deuotionem & omnem obseruantiam die festo natiuitatis exhibitam hæc solemnitas nihilominus vnquam obtineat. Vt autem singulis annis huius actionis textus eodem die legatur, curauimus prouidere, vt & iustus habeat vnde lætetur, & conscientia peccatoris inueniat quo pungatur; quatenus & beneuolis sit gratia benedictionis, maliuolis autem & his qui oderunt pacem lapis offensionis & petra scandali.

In octaua Ioannis Euangelistæ est festum celebre Genouefæ: In crastino Simonis & Iudæ translatio: in crastino Catharinæ Excellentia, quæ dicitur Festum miraculorum eius.

[Annotatum]

Side Note* Nimia scriptoris in Episcopum acerbitas.




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Genoveva von Paris

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Genoveva von Paris

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.