Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SS. EPISCOPIS SENONENSIBVS HONOBERTO ET HONVLPHO.


Sæcvlo VIII.

[Commentarius]

Honobertus, Episcopus Senonenses in Gallia (S.)
Honulphus, Episcopus Senonenses in Gallia (S.)

Carthvsiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, sanctos hos Antistites hoc die referunt his verbis: Senonis Honoberti & Honulphi Episcoporum & Confessorum. Claudius Robertus in catalogo Archiepiscoporum Senonensium testatur, eorum festiuitatem agi V. Ianuarij. MS. Florarium XIX. Decemb. S. Honulphi natalem refert; at XXXI. Augusti translationem his verbis: In territorio Adartensi translatio S. Honulphi Senonēsis Episcopi. [S. Honobertus filius S. Honulphi.] Honobertum vero XXVIII. Septembr. celebrat. Fuit Honobertus (vt idem Robertus, Demochares, ac Ioannes Chenu tradunt) Honulphi filius; nam pater filio in Episcopatum succeßit. Obiisse autem filium volunt anno DCCLV. patrem sexennio post, nimirum DCCLXI. Vtriusque breuiter meminit monachus Altißiodorensis in Chron. sic scribens: Senonensi Ecclesiæ post S. Ebbonem (de quo XXVII. Augusti agemus) S. Honobertus præfuit, vir omni honestate præcipuus: cui successit Honulphus, & Honulpho Othbertus. Hic Othbertus idem est, qui alibi Artbertus siue Hartbertus dicitur, vt ipse scribit Claudius Robertus. Sed cum Zacharias Pontifex in epistola ad S. Bonifacium anno Christi DCCXLIV. data meminerit Artberti, necesse est fateri ante annum DCCXLIII. obiisse S. Honulphum.




Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.