Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. IOANNE CAMILLO BONO EPISCOPO MEDIOLANENSI.


Circiter an. Christ. DCLIX.

[Praefatio]

Ioannes Camillus Bonus, Episcopus Mediolanensis in Italia (S.)

[1] Martyrologivm Romanum, ac Petrus Galesinius, S. Ioannis Boni Mediolanensis Episcopi nomen sacris Fastis inscriptū habent IV. Id. Ianuarias. Vitam, vt reliquorum Mediolanensium Præsulum, scripsisse fertur Ioannes Franciscus Besutius, quam necdum vidimus. Compendium illius habet Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. Eius quoque post ceteros gesta succincte & eleganter recensuit Iosephus Ripamontius, [S. Ioannis Boni natalis.] lib. 8. cuius hic narrationem dabimus.

[2] Meminit S. Ioannis Sigonius lib. 2. de regno Italiæ ad annum 659. & 669. & Claudius Robertus in appendice ad Galliam Christianam. Ioannes Antonius Guarnerius in vita S. Ioannis Bergomensis, ita scribit: Nonnumquam quoque coniuncta suorum manu cum Ioannis Boni Antistitis Mediolanensis copiis, implorantibus Catholicis auxilium tulit; contra nimirum latrociniis grassantes Arianos. Actorum Ecclesiæ Mediolan. parte 2. hæc de S. Ioanne Bono memorantur: S. Ioannes Bonus Camillius, Genuensis, Ioannis Bergomensis Episcopi sanctissimi consuetudine coniunctus, Archiepiscopus creatus, immani Barbarorum dominatu non deterritus, ab vrbe Genua, vbi aliqui Archiepiscopi diu manserant, Mediolanum ad stationem sedemque Archiepiscopalem rediit: quam summa cum laude tenuit annos decem. Romam ad synodum Martino I. Pontif. venit: Arianos Bergomo depulit: in oppido Decio ecclesiam S. Materni consecrauit. Miraculorum laude clarus, obiit in Domino IV. Idus Ianuarij. Reperitur. Ioannes post synodum Romanam consentiens subscripsisse. [Quando sederit.] Ea vero cum habita sit Constantis, siue Constantini, Heraclij nepotis, anno 9. Indict. 8. Christi nimirum 649. consequēs est Ioannem non anno 650. vt scribit Ferrarius, nedum 659. vt Sigonius lib. 2. deregno Italiæ, Episcopum esse factum. Sed fatetur Ferrarius chronologiæ hic videri perturbatam esse rationem.

[3] Cum S. Michaelis, in qua S. Ioannis Boni conditum olim fuerat corpus, æuo iam fatisceret basilica; S. Carolus Borromæus eam penitus demoliendam censuit, [Translatio corporis.] præsertim quod æquo propior cathedrali ecclesiæ esset. Prius igitur visum est faciēdum, vt Diuorum inde sacra pignora, qua par est religione, transferrentur. Ergo pridie Ascensionis Christi, anno 1582. cantatis isthic solemniter vesperis, sancti Antistitis corpus suis ipse manibus in affabre concinnatam thecam stanneam composuit: caput inde exemit, argenteo capiti includendum. Peractis dein solito more vigiliis, postridie, festo nimirum Dominicæ Ascensionis, XXIV. Maij, celebri instituta supplicatione, cui Cardinalis Palæottus cum Clero populoq; vniuerso interfuit, sacras illas exuuias ad Metropolitanam ædem transtulit, (eo quoque animarum quæ S. Michaelis parœcia censerentur, cura reuocata.) inq; ara recens ad dextram templi partem, vbi alteram ianuam occluserat, ædificata, Sanctiq; Ioannis Boni nomine dicata, collocauit. Ita in vita S. Caroli, Carolus a basilica Petri lib.6. cap.3. & Ioannes Petrus Giussanus lib.6.cap.15.

VITA EX HIST. MEDIOLAN. IOSEPHI RIPAMONTII.

Ioannes Camillus Bonus, Episcopus Mediolanensis in Italia (S.)

Avct. Iosepho Ripamontio.

[1] Ioannes a inde Camillus sedet, homo Ligur, cognomento Bonus, [S. Ioannis Camilli Boni prudentia in legationibus.] siue maternæ gentis hæc appellatio fuerit, siue præmium eximiæ bonitatis animi, & virtuti honos ex communi fama. Is priuatis rebus diu versatus in aula Romana, & b Gregorio Pontifici Maximo ante omnes acceptus, eius missu legatus olim ad c Theodolindam venerat Mediolanum. Inde gratiosus apud Principes, & expectatione summa. Nam & viderant ab Regina in caritate habitum ac honore; & satis constabat, huius potissimum opera & auctoritate viri, restituta damna, quæ d prima Longobardorum irruptio rebus Ecclesiasticis intulisset. Accedebat eo, quod non alius ea tempestate prudentior omnis humani diuinique iuris habebatur: eaque fama & prædicatione per ora hominum ibat.

[2] Itaque cum ad solemnia Pontificatus capessenda venisset, noua bonis omnibus affulsisse lux est visa. e Monothelani vero, & f quisquis rem Catholicam, absque capite ac præside mallet esse, [In Episcopatu magnanimitas.] vel certe tale caput, talemque præsidem auersarentur, inhorruere. Terrorem super omnia fecit perdito mortalium generi, quod interritus atque inconcussus ipse, nullo turbarum respectu, nullaque trepidatione, statim vt est Archiepiscopus renuntiatus, ad suum pastorale munus venit; veluti sese periculis obiectans, & vltro lacessens ea, quæ suspensi, ac vitabundi ceteri, partim secessione Ligustica, partim domesticis latebris de clinassent.

[3] g Ioannes erat alter Borgomensium Antistes, altitudine animi, & studio religionis incorruptæ, [Adiutor S. Ioannes Bergomēsis.] recte cum Ioannis Boni moribus, & sanctitate compositus; acer idem, ac vehemens ingenio, & quamcumque in partem incubuisset, ad finem vsque destinatis insistens. Cum hoc Ioanne, quia præclaris illius adiumentis ad rem gerendam animosque persanandos indigebat, amicitiam familiaritatemque cōtraxit Ioannes Bonus. Neque ille partem laboris abnuit: præbuitque sese comitem ad confutanda Monothelitanorum dogmata, quæ quotidie magis inualescebant.

[4] [Huius miraculū.] Eius negotij caussa, dum Bergomo Mediolanum commeat, rursusque Mediolano domum reuertit, flumen h Abduam calcasse pedibus dicitur; & in multorum sæpe conspectu veluti per solidum illac incessisse. Sunt i qui miraculi gloriam huius in Mediolanensem trahant, cum hic vicissim ad illum excurreret officij, vel auxilij caussa. Etiam ego malim de nostro verum esse; sed plures ad illum alterum inclinauere.

[5] [Ioannes Decij templum exstruit.] Bonus qua suis, qua socij viribus, & auctoritate, cum hæresim labefactasset Monotheletanā, ad ea quæ proxima erant animum conuertit, condiditque tum alibi, tum Decij presertim insigne templum, addito Sacerdotum collegio, qui statis horis psallerent, atque reliqua ibi tum ad Dei cultum, tum ad salutem animarum obirent munera. Decium oppidum decimo ab vrbe lapide, vel opportunitate loci, qua multos haud ignobiles pagos, amœna circumfusa planitie, complectitur, vel amplitudine sua, qua plurimas numerat familias; Episcopi præcipue curam aduertit, vt illud ad hunc modum esse nobilitandum putaret. Ædes dicata est k Materno, census attributus, descriptæ Canonicis leges; neque res vlla omissa, quæ ad constituendam illic disciplinam pertineret.

[6] Exarsit inde bellum atrox, quo l Pertaritus, & Gundipertus, [Turbæ inter Longobardos.] solitis inter fratres odiis in mutuam perniciem armati, seque & Rempublicam perdidere. m Neque victor vtriusque Grimoaldus meliore vsus est fortuna: & Ecclesiæ res inter hasce Regum calamitates miserabiliter fluctuatæ. Refouit eas & confirmauit parua dictu res; sed quæ tantum Catholicæ religioni conciliauit auctoritatis, vt violandi eam & contemnendi verecundia apud omnes oriretur. n Erat in Tarentino agro squalidus habitu, vultuque, & magna fama seueritatis anachoreta; de quo erat opinio multarum rerum firmata successu, tamquam ea, quæ futura prædiceret, constarent ineuitabili necessitate, & illius omnia vaticinia certissimi exitus consequerentur. Siue aduersa, siue prospera Regibus populisve denuntiaret; vtriusque fortunæ, [Clades Græcis ab eremita prædicta,] vel tristitia, vel gaudium, non secus atque præsenti damno, vel vtilitate animos occupabat. Hunc hominē Constantinopolitanus Imperator infestus Longobardo nomini, per hæc forte tempora cum in Italiam exercitum traiecisset, adiit cupidine sciscitādi, quem bello finem caneret; & an ex acie victor esset rediturus. Cum ille tristia cœpta, & irritos conatus affirmare non dubitasset, propterea quod scilicet Baptista gentem tueretur, quem sibi Patronum adoptassent; pergit tamen imperator fortunam experiri, vaticinaque denuntiatione nihil permotus, impigre bellū, vti destinarat, molitur. Committitur prælium vtrimque summa vi, tanta videlicet, quantam esse oportuit in eo certamine, cuius finis, victori decus Italiæ recuperatæ, victo turpem fugam, finem opum, malorum extrema laturus esset. Ac primo quidem, neutro inclinata spe, [a Longobardis ope S. Ioannis, Amelongi robore, illata.] diu manibus æquis, & incerta victoria pugnabatur. Mox Amelongus ab Longobarda parte facinus edidit, quo perculsus Imperatorius exercitus, cum attonito similis aliquamdiu fluctuasset, extemplo dedit terga, vltroque hosti victoriam concessit. Hastile regium is forte Amelongus tenebat, & inter ardorem pugnæ, cum ex vtraque parte plurimi caderent, aut vulnerarentur, conspicatus inferentem sese ferocius Græcum militem, vibrat repente hastam, hominemque transuerberatum tollit sublimem, &, vt erat immani corporis robore, quatiebat ludentis more distentum per aera corpus. Id spectaculum obiectum Imperatoriis, fugæ ipsis initium fuit, Longobarbo victoriam dedit. Nec dubitauere, quin cædes humana vi maior, Baptistæ tutelaris auxilio & præsentia, esset patrata. Ita res Ecclesiastica nacta robur, & auctoritatem: reuixitque Mediolanensis Pontificatus, quem memorati paullo antea tumultus oppresserant.

[7] Accessit ei confirmādo & stabiliendo graue quoque aliud momentum. Namque Rex Grimoaldus, opera Bergomensis Episcopi, [Grimoaldi Regis conuersio.] quem Bono fuisse comitem & adiutorem memoraui, penitus Arium atque peruersam eius doctrinam abdicauit. Eius rei monumentum in o Abduana glarea ædes D. Alexandri Catholico ritu est dicata, quam antea sacris Arianis sectæ illius antistites profanarant.

[8] [S. Ioannis Boni obitus.] Nec multo deinde postea Ioannes Camillus Bonus Archiepiscopus extinguitur. Corpus eius vsque in p Hereberti tempora latuit in tenebris, nullo cultu, qui cælestis animæ reliquiis deberetur. Heribertus diuinitus repertum, [Corporis inuentio.] in D. Michaelis ara, non sine pompa solemnibusque cæremoniis collocauit.

[Annotata]

a Post Phortium, siue Fortem. Scribit Ferrarius, diu eam dignitatem deprecatum esse.

b Obiit S. Gregorius anno 604. Ioannem oportet, cum decessit, admodum grandæuum fuisse, si ab eo ad legationes adhibitus est. Ferrarius scribit eius potissimum consilio basilicam S. Ioanni Baptistæ a Theodolinda excitatam Modoetiæ, siue Modiciæ, oppido 12. millibus distante Mediolano; quod olim Moguntiacum, nunc Monza dici aiunt, ad Lambrum flumē. De qua basilica, Paulus Diac. lib. 4. cap. 22. Sigonius lib. 1. ad ann. 601. Braunerus tom. 1. lib. 4.

c Garibaldi Boiorum Ducis filia fuit Theodolinda, Authari Longobardorum Regi nupta an. 585. eo mortuo, Agilulphum, maritum sibi, & genti Regem, sed volenti, adsciuit; atque eum cum populo vniuerso ad Catholicam fidem traduxit, circiter annum 592. Post huius quoque excessum, cum Adalualdo filio regnum annis aliquot prudentissima mulier administrauit.

d Contigit ea anno Christi 568.

e Vulgatius & rectius Monothelitæ dicuntur, quod vnicam in Christo assererunt voluntatem, vt sic diuersitatem tollerent naturarum. Eorum præcipui duces fuere Athanasius Antiochenus, Pyrrhus Constantinopolitanus, Cyrus Alexandrinus, sub finem imperij Heraclij.

f Acephali dicti qui sine certo capite hæresim fouebant. Et primo quidem sic appellati sunt, qui post Concilium Ephesinum adhuc Nestorij errores tuebantur, & nec S. Cyrilli, nec Ioannis Antiocheni partes sequebantur, sed seorsim absque capite synaxes agebant. Ita Baronius ad an. 433. num.21. ex Liberato Diacono. Ast vsitatius, qui Chalcedonense Concilium damnantes, neque Zenonis, quod vocabant vnitiuum, siue ἑνωτικὸν, diploma suscipientes, a Petro Mogo Pseudoepiscopo Alexandrino illud amplexo secessionē fecerunt, Acephali, siue capite carentes dicti, quod Patriarcha suo relicto, seorsim communicarent. Vt pluribus Baronius ad an. 482. n.42. His se postea ducem præbuit Seuerus, patronum Anastasius Imperator. Ex his nati Monothelitæ, qui licet Chalcedonensem synodum amplecti se simularēt, duas tamen in Christo voluntates & operationes negabant. Quare ij quoque Acephali dicti. De Monothelitis plura mox cum de S. Agathone. Ripamontius nomen Acephalorum visus est hic voluisse interpretari, sed nimium generice.

g S. Ioannis Episcopi Bergomensis & Martyris vitam dabimus XI. Iulij.

h Addua, quibusdam Abdua, Polybio Αδόας, Straboni Αδούας, vulgo nunc Adda, e Ræticarum Alpium iugo, per vallem Tellinam, lacumq; Larium, siue Comensem fluit, tandemq; Pado supra Cremonam miscetur.

i Inter eos est Ferrarius.

k S. Maternus IX. Mediolanensis Episcopus colitur XVIII. Iulij.

l His Aripertus pater an. 661. vt Sigonius lib.2. tradit, moriens regnum Longobardorum ita diuisit, vt prior Mediolani, alter Papiæ regnaret.

m Cur id hic auctor scribat, haud scimus. Anno regni sui 10. obiit Grimoaldus, Christi 672. vt vult Sigonius; a S. Ioanne Bergomensi conuersus ad fidem, victoriis aliquot illustris. Consule Sigonium loco citato, Paulum Diaconum, &c.

n Sequentem prophetiam, & cladem Græcorum refert Paulus Diaconus lib. 5. Sigonius, alij.

o Leander Albertus Adduæ glaream appellari scribit regionem Addua Serioq; amnibus conclusam vsque ad Bergomatium montes; a Merula Insulam Fulcheriam dici; vberem cumprimis & vicis colonisq; frequentem esse.

p Huius meminit Sigonius lib. 8. de regno Ital. ad annum 1047. In Actis Ecclesiæ Mediolan. dicitur a Benedicto VIII. qui ab anno 1013. ad 1024. sedit, ordinatus, sedisse annos 27.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Johannes Camillus Bonus von Mailand

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Johannes Camillus Bonus von Mailand

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.