Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MAVRO ABBATE GLANNAFOLIENSI, IN GALLIA.


Ann. DLXXXIV.

[Praefatio]

Maurus, Abbas Glannafoliensis in Gallia (S.)

[1] Qvem S. Benedictus instituerat, sanctißimisq; legibus fundarat Ordinem, S. Maurus eius discipulus præcipue propagauit: nam per eum eiusque discipulos, vt in Chronico Caßinensi scribit Leo Ostiensis lib. 1. cap. 2. omnis ordo & regularis disciplinæ norma, quæ per sanctissimum Patrem Benedictum in Caßinensi monasterio fuerat constituta, per totam Galliam diffusa ac disseminata est. Eum Benedictini officio duplici venerantur XV. Ianuarij; [S. Mauri natalis,] quædam Ecclesiæ, vt Parisiensis, semiduplici. Nomen omnibus Martyrologiis inscriptum est. Breuiter de eo Vsuardus: In territorio Andegauensi S. Mauri Abbatis. addunt quædam, etiam perantiqua, MSS. discipuli B. Benedicti Abbatis. At Romanum, cui consonant multa & manu exarata & typis cusa: In territorio Andegauensi B. Mauri Abbatis, discipuli S. Benedicti, cuius disciplinis ab infantia eruditus, quantum in eis profecerit, inter alia quæ apud eum positus gessit (res noua & post Petrum fere inusitata) pedibus super aquas incedens patefecit. In Gallias inde ab eo directus, constructo ibi celebri monasterio, cui quadraginta annis præfuit, miraculorum gloria clarus in pace quieuit. Celebrant eum quoque Beda vulgatus, Ado, Petrus de Natal. Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, Felicius, & reliqui.

[2] Vitam eius S. Faustus, testis oculatus, litteris tradidit. De eo Sigebertus de illust. Eccles. scriptor. cap. 32. Faustus discipulus S. Benedicti, [Vita a S. Fausto scripta,] ab ipso Benedicto missus ad Gallias cum Mauro, eius monacho, vitam ipsius Mauri monachi descripsit. Qua fide scripta sit hæc Vita, ipsiusmet Fausti testimonio patet: nam eam se Bonifacio Papæ ostendisse scribit, atque ab eo approbatam, laude dignam iudicatam, suaque sancta auctoritate roboratam. Quod & Leo Ostiensis lib. 1. cap. 3. testatur: Tertio interea Bonifacio Apostolicæ Sedi præsidente, memoratus Faustus, qui cum B. Mauro ad Gallias perrexerat, ad prædictum Lateranense cœnobium rediit: atque a B. Theodoro (qui tunc post sanctæ memorie Valentinianum tertius eamdem congregationem regebat) rogatus atque compulsus, historiam de vita B. Mauri signata veritate conscripsit: quam idem Papa Bonifacius approbans, sua auctoritate roborauit. Creatus Pontifex est Bonifacius XV. Kal. Martias anno 606. eodemq; anno, die XII. Nouembr. deceßit. Vnde patet omnino grandem natu fuisse Faustum cum hanc vitam scripsit. De eo plenius agemus XV. Februarij, quo die Sanctorum Fastis adscriptus est.

[3] Edita est ea Vita a Lipomano & Surio. Nos eam e plurimis MSS. codicibus descripsimus, e quibus alteram præfationem addidimus, siue narrationis exordium, [vnde hic edita;] cuius meminit Baronius in Notat. ad Martyrol. Habemus, inquit, in nostra Bibliotheca eamdem Fausti scriptionem, alia tamen præfatione præposita, cuius est exordium, Postquam Diuinitas &c. Inseruimus & tria capita libri secundi Dialogorum S. Gregorij, quæ a se quoque e vita S. Benedicti fuisse transscripta ipse Faustus testatur, & habebantur in MSS. monasteriorum S. Maximini Treuiris, Marchianensis, S. Mariæ Bonifontis, S. Mariæ de Ripatorio, atque Ecclesiæ S. Audomari. Ceteros qui S. Mauri res gestas prosecuti sunt nihil attinet percensere, cum fere innumeri sint. Maxime obuij sunt Petrus de Natalib. lib. 2. cap. 79. Vincentius Bellouac. lib. 2. cap. 67. 68. 71. 72. S. Antoninus par. 2. tit. 15. cap. 14. §. 2. & 3. Ribadeneira, Haræus, Villegas, Lippelous, Gazæus, Doubletius, Ioannes Basilius Sanctorius, Trithemius, Yepez in Chronicis Benedictinis fuse, Baronius to. 7. Annalium &c.

[4] Arnoldus VVion ex Aniciorum gente ortum fuisse Maurum tradit, [genus,] patre Æquitio, vt scribendum esse contendit; citatq; antiqua donationum instrumenta, quæ non vidimus: sigillum Æquitij, quod profert, haud facile nobis genuinum esse probauerit.

[5] De ætate S. Mauri magna controuersia est, quæ ab anno obitus S. Benedicti pendet, quem inquiremus 21. Martij. Nam quem Faustus signasse characterem visus est, [ætas.] scribens pridie Paschæ deceßisse, is maxime intricatus est. Fuit in viuis, cum Gothorum regnum capessiuit Totilas anno 541. At post eum annum in XII. Kal. Aprilis non incidit vigilia Paschæ vsque ad 604. Vnde necesse est vel non obiisse sanctissimum Patriarcham XXI. Martij, vel alium quempiam tunc Cyclum ab iis obseruatum. nam memoria lapsum Faustum, verisimile non est; quamuis enim labili memoria sint senes, tamen vetera viuacissime meminerunt: & potuisset ab iis quibus hæc narrabat, refelli. Baronius ita Mauri ætatem colligit: Oblatus est a patre Eutychio S. Benedicto anno a Christo Domino quingentesimo vigesimo tertio, mansitque apud eum annos viginti: deinde ab eo est missus in Gallias: vbi cum annum quadragesimum primum ageret, qui erat annus quadragesimus primus ab obitu S. Benedicti, migrauit ad Dominum. Est autem is annus Christi quingentesimus octogesimus quartus.

VITA
Auctore S. Fausto eius æquali,
ex multis veteribus MSS.

Maurus, Abbas Glannafoliensis in Gallia (S.)BHL Number: 5773

Avctore S. Favsto, Ex mss.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Faustus, famulorum Christi famulus, omnibus monachis, qui sunt in Oriente & Occidente, Meridie & Septemtrione, & fidem, quæ secundum pietatem est, vna nobiscum in Domino retinent, gratia, misericordia, pax & propitiatio a Deo Patre omnipotente, conditore omnium; & ab Iesu Christo vnico filio eius, Domino, Redemptore ac Saluatore nostro; atque a Spiritu sancto, illuminatore & viuificatore animarum nostrarum.

[2] Cum a parentibus meis omnipotentis Dei seruitio nutriendus, [Faustus septennis fit monachus:] secundum regularis normam institutionis, septennis B. Benedicto in eius sanctissimo cœnobio, quod idem totius sanctitatis vir in Cassino ædificauerat castro, traditus fuissem, iuxta miserantis Dei pietatem, qua & velle & operari in nobis perficit, pro bona voluntate, gratuita nos & omnipotentissima miseratione vt velimus præueniens; ac misericordissima gratia, ne frustra bona, quæ inspirare dignatur, aggredi conemur, subsequens; quin magis, vt recta in illum fide credentes, atque in bonitate & simplicitate cordis de illo sentientes, pro his quæ ipse tribuit & immittit, præmia nos æternorum ab eo recipere speremus gaudiorum; si tamen propositi nostri & fidei rigorem ad finem vsque firmum ac inconuulsum seruemus. Postquam autem, vt ipsi superno placuit opifici, annos puerilis ætatis emensus sum, & vti iam liberæ facultatis cœpi permissione; ex integro me pro viribus, vti licuit posse tunc & scire, monasticæ mancipaui obseruationi: adeo vt ne momento quidem visioni beatissimi & sanctissimi Benedicti disiungi vllo modo vellem; sed semper eius Deo placita, & hominibus imitanda instrui doctrina, ac radiantibus ædificari exemplis, ardentissimo desiderabam amore. [S. Benedicti imitator,]

[3] Cernens itaque beatissimus Pater me per omnia saluti propriæ, & regulari institutioni operam dare, multis sæpissime argumentationibus propositum animi mei a nisus est experiri, etiam de his, [ab eo varie probatus,] quæ ipse homini omnibus modis impossibilia ac importabilia esse sciebat. Sed vbi per gratiam omnipotentis Dei, qui omnes homines vult saluos fieri, me paratissimum atque promptissimum ad omne quicquid illud erat aggrediendum ac attentandum, siue etiam perferendum, esse peruidit; illico b specialius præ ceteris obsequiorum meorum vti seruitiis cœpit, meque arcanis quibusque, & nulli pene ab eo, vt ipse asserebat, antea prorsus creditis, [ei intime carus;] paterno affectu instruere, ac contra tentamenta præmunire vitiorum. [1. Timot. 2. 4.] Vnde factum est, vt cum beatissimo Mauro discipulo suo, qui ab eo religiosissime nutritus & eruditus fuerat, quique vitæ merito, & perfectione virtutum, Magistri cooperator extiterat, me ad partes dirigeret Galliarum; quo illi aliquod solatium mea preberet cohabitatio: (ego quippe ex prioribus, qui ab eo educati primi fuerant, solus superstes eram tironibus) gratia siquidem fundandæ cœnobialis Religionis, ad tam longinquas exterasque ab eo transmissus est regiones.

[4] Denique diuinitatis maiestas omnipotentissima, quæ omnia circumplectens & penetrans, intelligit cogitationes a longe, & nouit omnia nouissima & antiqua, & omnes vias singulorum præuidet; [ab eo Cassinensibus euentura diuinitus edocto,] cum eidem sanctissimo Patri, suum monasterium in loco superius iam dicto ab ipso constructum, occulto suo iudicio destruendum euertendumque prodidisset; & vir Domini inconsolabili pro hoc afflictione fletuque indesinenter afficeretur; reuelatio illum cælestis tali releuare ac confortare dignata est oraculo: Noli, ait, probatissime ac dilectissime Deo Benedicte, pro his quæ huic euentura didicisti loco, mœstum vllo modo gerere animum: quoniam quod semel præfixum atque decretum inscrutabili summæ Deitatis consilio est, intransibile atque irreuocabile, sine dubio patrabitur, solis tibi tuo merito cunctorum concessis habitantium animabus. [Psal. 138, 3. & 5.] Sed aderit omnipotentis quam nuperrime propitia consolatio, quæ & locum hunc in pristinum, imo in ampliorem, quam nunc videtur, tuis nihilominus meritis, restituet gradum: & aliis c perinde nationibus huius lumen religiositatis de hoc eodem irradiabit loco. Pro quo vt interpellatus, vel potius efflagitatus fueris, extemplo quos probabiliores in huius grege sanctæ habes congregationis, quo deposceris mittere maturato, sciens proculdubio, quoniam laboris eorum fructus vberrimus, & tibi ad cumulum recipiendorum augmentabitur præmiorum, & illos ad habitationem perennis introducet beatitudinis. Hoc ergo sanctissimus Deoque carissimus Pater certus factus responso, mox vt legatione d Cenomanici Antistitis conuentus & e exoratus est, continuo summæ religionis virum euocans Maurum, [cum S. Mauro & aliis missus in Gallias;] cum consilio totius congregationis, legatis eum ipsius assignat Præsulis; dans illi socios & cooperatores, Simplicium, & Antonium, ac Constantinianum; me quoque laboris eorum & peregrinationis, non dico operum perfectorum, comitem deputans.

[5] [in Italiam reuersus, vitam S. Mauri scribit.] Ego itaque cum longe post transitum egregij Confessoris Christi Benedicti Magistri nostri, operum mirabilium patratoris, sepulto iam beatissimo Mauro, & duobus comitibus nostris, Constantiniano scilicet & Antonio, ad nostrum monasterium, vltimam pene iam agens ætatem, vna cum Simplicio, iuxta mandatum B. Mauri fuissem regressus; compulsus ab omnibus Fratribus Cassinensis cœnobij, de quo profecti fueramus, & præcipue a religiosissimo viro, ac cum honore nominando Theodoro, qui tertius post sanctæ memoriæ Valentinianum prolixiori tempore Lateranensis congregationem rexit monasterij; historiam de vita & conuersatione, siue etiam de profectione eiusdem beatissimi Mauri, necnon etiam de constructione cœnobij, quod Deo se iuuante, strenue atque comptissime ædificauit, quin & de miraculis, quæ per illum Dominus ad laudem & gloriam nominis sui operari dignatus est, quæ & nos ipsi coram positi, oculis nostris inspeximus, altius & ab ipsa eius repetens infantia, scribere sum aggressus, ad omnium ædificationem monachorum. De veritate porro gestarum rerum & narrationis, neminem ambigere suadeo, quia multo melius de toto silere esse scio, quam aliquid friuolum confictumque narrare. Denique hoc opusculum beatissimo Papæ Bonifacio ostendi: [probatam Bonifacio III. Papæ:] quod ipse sanctissimus Pontifex approbans dignum laude duxit, suaque sancta auctoritate roborauit.

[6] Deprecor autem eos, qui hoc ad legendum sumpserint, ne rustico incultoque conscripta stylo fastidiant, [stylum incultum excusat.] sed potius veniam mihi tribuant; qui quamuis imperitus existerem, ac nullius prærogatiua litterariæ artis, qua inniti valerem, essem instructus, ea tamen, quæ per seruum suum Dominus operari voluit, & quibus ipse interfui, silentio non sum passus abscondi: præsertim cum ad hæc exaranda, quoquo modo possem, tam fraterna caritate & deprecatione, quam non parui pendendo sanctorum virorum sum prouocatus imperio.

[Annotata]

a Al. visus.

b MS. Ripat. specialium.

c Al. proinde.

d De hoc cap. 3. num. 26.

e Al. exhortatus.

CAPVT I.
S. Mauri institutio, ardor pœnitentiæ.

[7] Postquam Diuinitas Domini & Saluatoris nostri Iesu Christi, quæ miraculis per carnem coruscans, saluationem humani generis procurare est dignata, vniuerso orbi Apostolorum innotuit prædicatione, & Ecclesia Catholica ipsius sui Domini piissimo redempta cruore, innumerabilium est consecrata sanguine Martyrum, qui victrici coronati patientia, infirmioribus quibusque proximis a planiorem iam fidei disciplinam reliquere; sublimitasque ac celsitudo quondam illa terrena & superba, in ipso quoque Imperiali fastigio, iugo diuinæ credulitatis & fidei, per benignitatem & misericordiam conditoris & liberatoris omnium, clementissimo ac rationabili æquitatis iure est subdita; diuersi longe lateque per Dei prouidentiam sancti extitere viri, qui aduersus mundi Principem, diuino vallati adiutorio, viriliter decertantes, corporisque illecebras, & voluptates carnis desiderio æternorum abdicantes pre meiorum; tam virtute signorum potentissimi, quam doctrinæ spiritualis scientia clarissimi, quamque omnium bonorum operum executores effecti ardentissimi, & sua visione, & nostra adhuc ætate, [S. Benedicti sapientissimi fūdatoris Religionis] recordatione simul & veterum micant lectione monumentorum. Inter quos, velut clarissimum sidus inter astra reliqua lucidius rutilans, tempore b Iustini senioris & c Hilderici Regis VVandalorum, beatissimus ac egregius vir Benedictus, facundissimus ac luculentissimus cœnobialis regulæ scriptor, totiusque monasticæ religionis discretissimus institutor, effulsit. Quo etiam tempore sanctus Papa d Ioannes, qui tunc sanctæ & Apostolicæ Sedi in Romana vrbe præsidebat, a Theodorico Rege Ariano, sæuissimo orthodoxorum persecutore, fame peremptus est, e Symmachus quoque Patricius ab ipso Arianæ peruersitatis fautore ferro trucidatus. Huius igitur sanctissimi Benedicti vitam quicumque pleniter nosse desiderat, secundum Dialogorum B. Gregorij librum legat; vbi quæ & qualis ei a puero institutio & conuersatio fuerit, sed & miraculorum eius opera insignia, quibus præ omnibus, quos nostri recolit memoria, clarior & sublimior habetur, lucide satis & ordinate descripta inueniet. Nos autem ea tantum ex ipso assumpsimus, quæ huic nostro opusculo inserere dignum duximus, [(e cuius vita huc quædam transscripta)] & vt nostra legentibus, in quorum forte manus liber iste non venit, panderemus, quod perfectissimi Magistri discipulus tanto liberius Deo opitulante perfectionis peragere opera valuit, eiusdem sui Magistri comitatus & roboratus orationibus & meritis, quanto ab ipsis, vt ita dictum sit, cunabulis cum lacte carnis in eius sancta adoleuit doctrina & eruditione.

[8] Beatissimus igitur Maurus, clarissimo Senatorum genere, patre f Eutychio, matre vero Iulia exortus, duodennis sanctissimo Benedicto, [institutioni duodennis traditur Maurus;] omnipotenti Deo sub regulari nutriendus institutione, a parentibus est traditus. Qui cum adhuc iunior bonis polleret moribus, sicut etiam ipsi vidimus, & frequenter experti sumus, Magistri cœpit adiutor existere, ac eius miraculorum cooperator esse. Hunc sanctissimus Benedictus præ omnibus semper carius dilexit & instruxit, [ei percarus,] atque ita in omnipotentis Dei informauit seruitio, vt nemini post ipsum in cœnobiali sacrosancta obseruatione fuerit secundus. Quis enim vnquam austerius corpus proprium ieiuniis, abstinentia, ac vigiliis, squalloribus quoque ac nimiis edomuit frigoribus? Frequenter enim eum vidimus in diebus sanctæ Quadragesimæ nec tunica, nec cuculla, [miræ eius abstinentiæ imitator,] nisi solummodo sacco vti cilicino; & duabus tantum vicibus in hebdomada paruissimum potius prægustare, quam sumere cibum. Iste quippe mos in omni vita sanctissimo fuit Benedicto: cuius ille exemplo prouocatus, afflictione perualida carnem macerabat, inquantum illi eiusdem Patris sui permittebat licentia. Nam reliquo totius anni tempore, sub monachili tunica, semper asperrimo a scapulis vsque ad renes induebatur g trogulo, eiusdem subtegminis in stratu, super aggestum calcis & sabuli, tantummodo excepto Quadragesimali tempore, [in habitu austerius & somni ratione,] semper vsus cilicio. Tunc enim, inquantum poterat, sollicite satagebat, non iacendo, sed potius stando, vel, cum nimia eum lassitudo compulisset, sedendo somnum capere. Nemo illum vnquam vidit de lectulo cum ceteris surgere Fratribus: sed semper nocturnos vigilando præuenire hymnos attentius procurabat; plerumque quinquagenos, sæpe etiam centenos psalmos, [orationi assidue deditus, & silentio ac lectioni:] nonnumquam vero totum ex ordine Psalterium ante nocturnalem consummans synaxim, exceptis dumtaxat horarum spatiis, quibus orationum, lacrymarumque ac creberrimorum profundebat preces singultuum. Silentio vero ac lectioni ita assidue vacabat, vt pro hoc etiam ipsi sanctissimo Benedicto admirabilis haberetur.

[9] His ergo aliisque, quas enumerare longum est, eo succrescente virtutibus, [proponitur ceteris in exemplum,] sanctissimus de illo Benedictus plerumque in conuentu Fratrum, suppresso eius nomine, quasi de alio loquebatur, iunioribus & negligentioribus illum proponens sequendum. Vidimus, aiebat, nostra ætate quemdam strenuissimæ nobilitatis iuuenem, infra annos adolescentiæ, ita omnis monasticæ religionis subito arripuisse perfectionem, vt alicui ex prioribus similis, imo æqualis per omnia dignissime iudicetur. Sed licet hæc beatissimus Deoque dilectissimus Maurus, ac nonnulli ex Fratribus, de eo sanctissimi ore Benedicti proferri scirent, numquam tamen ille pro hoc, vitio succubuit iactantiæ; ardua semper & sanctiora appetens, [in laude humilis.] & toto conamine de virtute in virtutem proficere studens.

[Annotata]

a MS. Bonifontis: planius iam iter fidei. MS. Ripat. planiorem viam fidei.

b Iustinus senior a 9. Iulij 518 vsque ad 1. Aug. 527. imperauit.

c Hildericus, Hunerici VVandalorum Regis filius, ex Eudocia Valentiniani III. Imp. filia genitus, Maximo V. CL. Cos. siue anno Christi 523. Trasamundo tyranno successit, regnauitq; annis 7. mensibus 3. Anno dein 531. post Consulatum Lampadij & Orestis, a Gilimere tyranno, regno exuitur, vt ex Victoris Chronico patet.

d S. Ioannes Papa anno 526. ærumnis confectus in carcere; colitur 27. Maij.

e Symmachus eiusq; gener Boetius Consulares, eodem anno a Theodorico, falso crimine delati, trucidati sunt.

f Al. Euitio. VVion Æquitio. Leo Ostien. Euthitio.

g Infra in priore Vita S. Genulphi 17. Ianu. lib. 1. cap. 3. nu. 10. asperrimo ex pilis reinduebatur trogulo. & lib. 2. cap. 1. num. 2. [Trogulus,] Sed asperrimo cilicij trogulo nuditatem corporeæ fragilitatis velarent. Papias: Trogulus, cuculla, monachalis vestis. Est quidem monachalis vestis; at qualis haud satis adhuc compertum habemus. Non videtur saltem cuculla fuisse.

CAPVT II.
Miracula in Cassino facta.

[10] a In vno ergo ex monasteriis, quæ B. Benedictus ædificauerat, quidam monachus erat, qui ad orationem stare non poterat: sed mox vt se Fratres in orationem dedissent, ille continuo mente cæca oratorium egressus, terrena quælibet & vana meditabatur, vanitati & leuitati, instinctu dæmonis, quem sequebatur, operam dans: [Monachū vagantem tempore orationis,] & cum ab Abbate suo sæpe fuisset admonitus, nec se vellet ab hac corrigere vanitate; ab eodem Abbate B. Benedicto adductus est. Cumque ab eo vehementer increpatus fuisset, ad monasterium regressus vix biduo viri Dei admonitionem tenuit: [frustra a S. Benedicto monitum,] nam die tertia ad vsum proprium reuersus, vagari tempore orationis cœpit. Quod cum iterum viro Dei nuntiatum fuisset, dixit: Ego veniam, & per memetipsum eum emendabo. Cumque venisset, & se Fratres orationi dedissent, adspexit quod ille monachus, qui ad orationem stare non poterat, a quodam nigro puerulo per vestimenti fimbriam foras trahebatur. Tunc venerabilis Pater Mauro Dei famulo, [videt (vti & ille) foras trahi a dæmone;] & Pompeiano ipsius monasterij Patri dixit: Numquid non aspicitis, quis est, qui istum monachum foras trahit? Qui dixerunt: Non. Et ait: Oremus vt etiam vos videatis, quem iste sequitur monachus. Cumque biduo fuisset oratum, Maurus monachus vidit. [qui disciplina emēdatus:] Pompeianus autem videre non potuit. Vir autem Domini altero die oratorium egressus, stantem foris monachum reperit: & eum pro cæcitate cordis sui virga percussit. Qui ex illo die nihil persuasionis a nigro puerulo pertulit, ac si ipse antiquus hostis eodem verbere percussus fuisset. Nemo igitur dubitet, S. Maurum huius miraculi participem extitisse, quem beatus Magister suus testem & consortem talis visionis & virtutis voluit demonstrare.

[11] b Per idem quoque tempus, dum quadam die sanctissimus Pater Benedictus in cella consisteret, c Placidus sancti viri puer & monachus, Tertulli Patricij filius, ad hauriendam de lacu aquam est d egressus. Qui dum vas, [S. Placidum in aquas lapsum,] quod tenebat, incaute in aquam misisset, cadendo secutus est. Quem continuo vnda rapuit, & pene in vnius sagittæ cursum, introrsus traxit. Quod protinus vir Dei in cella positus agnouit, & dilectissimum discipulum suum Maurum vocauit, dicens: Frater Maure curre velociter, quia puer ille, qui ad hauriendam aquam perrexerat, [iubente S. Benedicto,] in lacum cecidit; eumque longius iam vnda e pertraxit. Res mira, & post Petrum Apostolum inusitata secuta est. Benedictione etenim postulata atque percepta, ad Patris sui imperium concitus perrexit Maurus; atque vsque ad eumdem locum, quo ab vnda ducebatur puer, per terram se ire existimans, super aquam cucurrit, eumque f per capillos tenuit, rapidoque cursu rediit: [extrahit, super aquas gradiens;] qui mox vt terram tetigit, ad se reuersus post tergum respexit; & quia super aquas cucurrisset agnouit, & quod præsumere non potuisset vt fieret, miratus extremuit factum. Reuersusque ad Patrem rem gestam retulit.

[12] Vir autem venerabilis Benedictus, hoc non suis meritis, sed obedientiæ illius deputare cœpit. At contra Maurus pro solo eius imperio factum dicebat, [idq; S. Benedicti meritis adscribit, vere:] seque conscium in illa virtute non fuisse, quam nesciens fecisset. Sed in hac mutuæ humilitatis amica contentione accessit arbiter puer, qui ereptus fuerat. Nam dicebat: Ego cum ex aqua traherer, super caput meum Abbatis g meloten videbam, atque ipsum me ex aquis reducere considerabam. O beatissimi viri admiranda sanctitas, qui quod sanctis obtinebat meritis, discipuli potius asscribendum censebat obedientiæ; licet eum ad maiora etiam operandum pro sua sanctissima & spectabili religione, vtpote a se educatum, omnimodis idoneum sciret! Sed quia caritas, quæ in Sanctorum cordibus principalem obtinet locum, non quærit quæ sua sunt, sed quæ aliorum; pretiosissimus & Deo acceptus Benedictus ea etiam, quæ suis effici non dubitabat meritis, suo magis sanctissimo volebat deputare discipulo, quo eius sanctitas hominibus nota fieret etiam in virtute signorum, quem iam Deo carissimum atque perfectissimum in omni effecerat diuina obseruatione.

[13] h Alio itidem tempore idem præcipuus Pater ferramentum, quod i falcastrum vocatur, quodque cuidam Gotho eius monacho, materiem veprium excidenti, de manubrio in lacum ceciderat; hoc prius comperto per B. Maurum, manubrio, de quo lapsum fuerat, restituit. [morte inimici Presbyteri exultans a S. Benedicto castigatur:] Denique eidem ipsi dilecto suo discipulo superius nominato pœnitentiam aliquando indixit, pro eo scilicet, quod de morte cuiusdam Presbyteri persecutoris sui, quem omnipotens Deus terribiliter occidit, hanc illi nuntians gaudere præsumpsisset: seque post in grauibus lamentis dedit, vel quia inimicus occubuit, vel quia de eius morte discipulus exultauit.

[14] Ex his ergo aliisque argumentandi facultas datur, quod posteaquam beati viri magisterio traditus est, omnibus pene virtutibus eius aut interfuit, aut cooperator exstitit. Nobis vero qui hæc certissime scimus, [cooperatur S. Benedicto in miraculis:] nulla dubietas de his inesse valet, præsertim cum grande miraculum, per eum Dominus, absente tunc beatissimo Patre nostro Benedicto, in ipso nostro monasterio efficere sit dignatus; quod prætermissum a B. Gregorio nō minime miramur: & innumera signorum mirabilia tam in itinere, per quod simul cum eo perreximus, quam etiam in loco, quo Deo ordinante requiescit, operari voluerit.

[15] Dum quodam tempore sanctissimus Benedictus, a quodam nobilissimo secundum seculi dignitatem viro, exoratus fuisset, vt ad domum eius dignaretur per semetipsum accedere, quo vxorem eius & filium, quem nuper enixa fuerat, a dæmonio, [S. Benedicto ad sanandos ægros profecto,] quo grauissime pariter vexabantur, suis sanctis meritis & orationibus liberaret; & Sanctus Domini pro eo, quod ei familiaris pro aliquibus operibus ab eo religiose gestis existeret, ire non distulisset; beatissimus Maurus, qui tunc in nostro monasterio, imperio sanctissimi Patris nostri, Præpositi ac totius cœnobij Procuratoris & administratoris post ipsum fungebatur officio, cum Fratribus ad fruges colligendas, [ipse, monasterij Procurator, fruges colligit:] longiuscule a monasterio est egressus. A quo opere dum ad sextam refectionis horam cum eisdem rediret Fratribus, antequam ad portam ventum fuisset monasterij, claudum quemdam & mutum puerum inuenit in itinere. Cumque pater & mater pueri, eius pedibus prouoluti, & cum clamore valido & lacrymis terribile Dei nomen obtestantes, vt filium suum eis sanum redderet, genua eius firmissime vtrisque constringentes manibus, precarentur, refugit pauore nimio, tale attentare miraculum; se peccatorem esse, nec talis vllo modo operis effectorem vociferans posse fieri: Maxime, inquit, [claudum & mutū,] cum hæc sanctorum sint opera Apostolorum, aliorumque perfectorum, qui eorum exempla credendo & imitando sectantur. Nos ergo hæc ab eo dici audientes, simul & perfectam Deoque acceptam ad talia peragenda eius vitam & meritum sufficere cognoscentes, [fusa precc,] iuncti parentibus pueri, pro restitutione ægroti eum rogare cœpimus. At ille, vt erat piissimus, lacrymis perfusus, atque in orationem prostratus, postquam diutissime orauit, stolam, cum qua eodem anno, [stola imposita] iubente beato magistro suo, ordinatus ad ministerium fuerat Leuiticum, & quam iuxta morem, gratia sanctitatis, primo indesinenter ferebat anno, collo protulit, & super caput infirmi, Crucis signum faciens, posuit; [& signo crucis] atque ad cælum oculos erigens, dixit: Domine Iesu Christe, qui discipulis tuis polliceri dignatus es, dicens: Amen dico vobis, quia omnia quæcumque orantes petieritis, credite, quia accipietis, & venient vobis; ostende etiam nunc, quia & nos serui tui, exigui licet & peccatores, in te & in verbis tuis sanctis, prout ipse largiri dignaris, eamdem fidem habemus. [Marc. 11. 24.] Et hæc dicens, ait ad debilem: In nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, adiutus meritis sanctissimi Magistri nostri, sta sanus & incolumis super pedes tuos rectus. Et continuo sospitati redditus, cœpit rectissime ante nos pergere, [sanat.] ac Deum voce exultationis & laudis benedicere, dicens: Benedictus Deus creator omnium, qui me redintegrare dignatus est meritis sanctissimi serui sui Benedicti, per beatissimum discipulum eius Maurum. [Magni fit a S. Benedicto.] Perfectissimus ergo Benedictus, cum reuersus ad monasterium, sanatis pro quibus ierat, fuisset, nobisque narrantibus, & laudantibus Deum, ea quæ contigerant, comperisset; in magna deinceps admiratione ac veneratione beatissimum Maurum habere cœpit: nec iam loco discipuli censebat æstimandum, quem ita Deo proximum iam videbat effectum.

[Annotata]

a Hæc e S. Gregorij Dialog. lib. 2. cap. 4. transscripta sunt.

b Ex eodem libro, cap. 7.

c Vitam S. Placidi dabimus 5. Octobr.

d MS. Audomar. missus.

e al. protrahit.

f Ergo is nondum attonsus erat in monachum.

g De melote plura dicemus 17. Ianu. ad Vitam S. Antonij in Prolegomen. §. 15. num. 67.

h Ex eodem libro 2. Dialog. cap. 6.

i [Falcastrum.] Papias: Falcastrum a similitudine falcis dicitur: est enim ferramentum curuum cum manubrio longo ad succidendum densitatem veprium: hi runcones dicuntur; nempe a runcando, vt verbo runcones scribit. Sic & Iosephus Laurentius in Amalthea: Falcastrum recuruum ad similitudinem falcis.

CAPVT III.
Missio in Gallias. discessus e Cassino.

[16] Per idem tempus Legati ad nostrū venerunt monasterium, missi a beatissimo a Bertigranno, Cenomanicæ ciuitatis Episcopo. [Episcopo Cenomannensi petente,] Nam idem sanctissimus Pontifex, audita fama sanctitatis eximij Patris nostri, Flodegarium Archidiaconum, & Harderadum b Vicedominum suum, strenuissimos scilicet atque clarissimos viros, a latere suo cum magnis xeniis ad eumdem Patrem nostrum transmisit; omnibus eum exorans precibus, vt illi perfectos dirigeret Fratres, qui monasterium illi secundum regularis ordinem obseruationis in fundo Ecclesiæ, quam regebat, ædificare deberent. Perfectissimus vero Pater noster, iuxta rationem & reuelationem, quæ in præfatione huius operis a nobis pleniter est exposita, quamquam finem dierum suorum iam iamque sciret imminere, secundum quod Spiritu sancto reuelante didicerat; Legatis supradicti Antistitis tam beatissimum Maurum, [mittitur in Gallias cum 4. aliis.] quam nos quatuor, quorū nomina proœmio inseruimus, assignauit; præcipiens nobis, vt non minus ipsi beatissimo Mauro, quem nobis Magistrum constituebat, quam ei eatenus, in omnibus pareremus.

[17] Iam vero quis digne explicet, quantus mœror, quantusque luctus totam sanctissimam nostram subito corripuit congregationem? Quia enim sanctus Pater eis iam obitus sui reserauerat diem, spes & consolatio totius congregationis in beatissimo Mauro pendebat: illum se Patrem, illum se gaudentes post eius transitum habere rectorem. Sanctissimus autem Pater noster tantis fletibus & suspiriis motus, omnem conuocans congregationem, talem ad eos protulit orationem: Si tristandum, dilectissimi Fratres ac filij, [S. Benedicto reliquos consolante,] pro tali esset negotio; mihi magis, quam vobis hinc esset mœrendum, qui quantum ad præsens, magnis videor destitui solatiis. Sed quia, dicente Apostolo, caritas benigna est, benignitatem caritatis nostræ omnimodis impendere debemus his, quos aliquo modo ea indigere cognoscimus; nec nostra tantum, quam aliorum quærere. [1. Cor. 13. 4.] Quapropter vos amoris paterni sollicitudine fletibus & mœrore temperare deposcimus: quia potens est Deus meliores nobis, post huius depositionem corporis, huic sanctæ immittere congregationi; quorum & meritis & exemplis longe præstantius, quam nostris ædificemini. Sed & illud summopere nobis est procurandum, ne versutia antiqui hostis, vnde aliis salus acquiritur, inde nobis tristitiæ malo detrimentum in aliquo ingeratur. Nos etenim, quos vnitatis semel in sancta caritate iunxit concordia, numquam vel longissima diuident terrarum spatia: quoniam semper interioris hominis adspectu, qui renouatur secundum imaginem eius, qui creauit eum, nos quoad vixerimus tempore inuicem intuebimur. [ipsos vero animante, & opem e cælo pollicente:] Vos autem, Fratres carissimi, quos ad opus Domini construendum ad illas dirigimus partes, viriliter agite, & confortetur cor vestrum in sancto proposito & religione; proculdubio scientes, quia quanto austeriora, caussa salutis aliorum, in huius via seculi pertuleritis, tanto maiora a Deo recipietis cælestium gaudia præmiorum. Nec vos vllo modo resolutio huius nostri mœstificet corpusculi; quoniam præsentior vobis ero, carnis deposito onere, vestrique, per Dei gratiam, cooperator existam assiduus.

[18] Et hæc dicens, dans osculum nobis, prosecutusque nos cum omni congregatione vsque ad ostium monasterij, osculatis rursum nobis, ac benedictione super nos tradita, dedit sanctissimo discipulo suo Mauro librum regulæ, quem ipse Sanctus manu sua scripserat; proferrique iussit pondus libræ panis, & vasculum æneum, [discedit e monasterio:] vini c heminam capiens, & ita non siuit abire; dans mandatum Missis supradicti Præsulis ad eumdem Pontificem, vt sua vice paterno affectu nos suscipiens tractaret, ac nobis aptum locum ad ædificandum, sicut pollicebatur, cœnobium traderet.

[19] Igitur nos quinta Epiphaniorum sabbati iter arripientes, primam mansionem in possessione nostri monasterij habuimus, in villa, quæ d Euchæia nuncupatur. [in villa monasterij pernoctat:] Quo aduenientes, honorifice satis a duobus Fratribus nostris, Probo videlicet & Aquino, suscepti sumus, quos sanctus Pater noster huius rei gratia pridie illuc direxerat. Ea nocte celebrantibus nobis nocturnale officium, aduenerunt illuc duo nihilominus ex Fratribus nostris, Honoratus beatæ recordationis vir, ac Felicissimus egregiæ indolis adolescens, consobrinus S. Mauri, missi a sanctissimo Patre nostro Benedicto. Quos vt vidimus, gaudio non modico gauisi sumus, certum tenentes apud nos, aliquid magni de parte eiusdem Patris nostri nos ab eis vel audituros vel percepturos. Nec nostra frustrati sumus æstimatione. Nam vt completis hymnis matutinalibus in vnum conuenimus; [reliquias a S. Benedicto missas accipit,] Honoratus monachus magnifica a pectore suo B. Mauro protulit munera, capsulam scilicet reliquiarum eburneam, & paginulam epistolæ, breuia quidem continentem verba, sed amore, prophetia, & caritudine sanctæ dilectionis grauida satis ac desiderabilia; quæ idem sanctissimus Benedictus ipsi deportari, antequam de loco egrederemur, perniciter iusserat. Siquidem tres portiunculas ligni salutiferæ Crucis, & reliquias sanctæ Dei genitricis, Sanctique Michaelis Archangeli, ex palliolo rubeo sanctæ scilicet eius memoriæ, Sancti quoque Stephani Protomartyris, ac beati Confessoris Christi Martini, in ipsa posuerat capsula.

[20] [& litteras cum futurorum prædictione.] Textus vero epistolæ, quam & consepeliri sibi amore Patris sui Beatus iussit Maurus, hæc continebat: Accipe, dilectissime, extrema institutoris tui dona, quæ & longum nostrum testentur amorem, & tibi ac commilitonibus tuis contra omnium perpetim munimen præbeant impedimenta malorum. Post expletam enim totam trinam vicenorum decursionem annorum, [tempus mortis aliaq; futura S. Mauro prædicit S. Benedictus.] ex quo monasterialem adisti perfectionem, in gaudium Domini tui es introducendus; vt nobis Dominus hesterno die, postquam a nobis digressus es, ostendere est dignatus. Prædico etiam tibi, moram vos in eundo esse passuros, ac cum difficultate habilem locum inuenturos, pro his, quæ & Deo ordinante perficientur, & quæ inimicus micus humani generis molimine calliditatis suæ in vos concitabit. Nusquam tamen benignitas misericordis Dei vobis deerit: sed potius, differendo licet, ac desiderium animi vestri in longum experiendo, aliorsum quam sperauimus, aptissimam dignabitur largiri metationem. Iamque valeas felix in profectione, felicior futurus in peruentione.His B. Maurus recitatis,& abundantissime pro his, quæ & merebatur & e præmonebatur, hilaris effectus, ad Patris Benedicti præsentiam eosdem cum gratiarum actione remittit Fratres; adolescenti iam dicto Felicissimo, quinquies siue septies perfectioris normæ religionis operam dare inculcans.

[Annotata]

a Alij Berticramum alij Bertichramnum; Claudius Robertus Bethgrannum, & Berthigrannum.

b De munere Vicedomini agemus 4. Februa. in Vita S. Theophili. Infra in Vita S. Ioannis Eleemosynarij 23. Ianu. cap. I. nu. 4. Ipse me fecit Presbyterum, & Vicedominum sanctissimæ Ecclesiæ. ita loquitur Mennas, de quo ante habetur nu. 3. qui erat ordinans dispensationem sanctissimæ Ecclesiæ.

c Regula S. Benedicti cap. 40. Credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. Ioannes Caramuel V. CL disputatione 128. ostendit. 24. vncias, siue medium poculum, capere heminam.

d Al. Euchelia. al. Velelia.

e MSS. Bonif. & Rip. præmuniebatur.

CAPVT IV.
Miracula Vercellis & Agaunifacta.

[21] Porro nos cœptum iter carpentes, quinquagesimo quinto die Vercellas aduenimus. Quo in loco dum biduo ab ipsius ciuitatis Clericis detenti fuissemus, qui nos plenissima receperant caritate, [Grauiter ex lapsu lasum,] prophetia sanctissimi Patris nostri impleri iam in nobis cœpit. Supraditus enim Harderadus per gradus cuiusdam altissimæ ac mirificæ turris deambulans, ac impediente Satana deorsum præceps ruens, ita toto corpore debilis, imo pene exanimis, ad nostrum, non aliter quam in linteo, deportatus est diuersorium, vt omnes de eius vita desperare cogeremur. Quæ res grauissimam nobis, & præcipue Flodegario Archidiacono, tristitiam intulit. Nam quatuordecim dies ibi morati sumus, in quibus irremediabili ac deteriori semper idem vir attritus est dolore, adeo vt dextera scapula eius cum brachio & manu, inflatione nimia intumesceret, & medicus iam ad secandum eum sollicite inquireretur.

[22] Illucescente ergo crepusculo teriædecimæ diei, quo ibidem adueneramus, Flodegarius nullo modo se ferre posse vt secaretur, affirmans, oratorium, in quo B. Maurus orationi vacabat, concitus irrupit; pedesque eius vtraque constringens manu, [sectionem iam subiturum,] aclarymis vbertim perfundens, osculaque figens frequentia, deprecari eum & obstestari cœpit, vt suis precibus infirmo subueniret, opem sui adiutorij illi ferendo, nec sineret eum ferro sectionis & igne vstionis, acerbissimo cruciatu tormentari, quem sciebat eius interuentu facile posse saluari. Beatus vero Maurus tam miseratione infirmi, quam profusione deprecantis lacrymarum, quamque etiam itineris retardatione, ad fletum vsque permotus, ante altare in orationem se dedit, & diutissime orationum precibus, suspiriis ac singultibus aures vicinæ sibi supernæ pusans pietatis; cum a loco, quo in modum crucis prostratus iacuerat, surrexisset, accipiens desuper altare capsulam reliquiarum, quam illi beatus Magister suus direxerat, assumptis etiam nobis, ad lectum pergit ægroti: ibique rursum oratione præmissa, salutiferum retegit lignum, & de eo a scapula eius vsque ad vngulas manuum ex omni parte signum crucis faciens, dixit: Deus omnium conditor creaturarum, qui ad restaurationem humani generis vnicum filium suum operante Spiritu sancto, ex Maria semper virgine incarnari constituit, [ligni Crucis attactusanat:] qui per hoc sacrosanctum ac gloriosum lignum viuificæ Crucis, vulneribus & languoribus animarum nostratum, nos redimendo, subuenire dignatus est; ipse te per virtutem vitalis ligni huius ad pristinam reducere dignetur sanitatem. Hæc cum Beatus perorasset Maurus, continuo per tria loca omnis excoctio sanguinis, qua brachium totum intumuerat, vehementer decurrere cœpit. Erat autem ipse Harderadus nobilis quidem secundum seculi dignitatem, sed nobilior, proue seculari possibile erat, in omni religione.

[23] Flodegarius denique viso tanto miraculo, nullo modo se a fletibus præ gaudio poterat temperare, Deum assidua magnificans collaudatione, & sanctissimum Patrem nostrum Benedictum frequentissima extollens veneratione, qui tales habere ac nutrire dignus fuerit discipulos, per quos talia Domino operari ist placitum. Fit continuo concursus totius suburbani populi, [miraculū Cruci & S. Benedicto adscribit:] felicem se vnusquisque fore existimans, si B. Maurum vel videre contigisset. Ipse vero non suam, sed Patris, qui in cælis est, semper gloriam quærens, adspectus se videre quærentium fugiebat, dicens: Hoc quod per lignum redemptionis nostræ diuina perficere voluit maiestas, Redemptori magis omnium est asscribendum, quam homini: quamquam sanctissimi Patris nostri Benedicti merita, vt id efficeretur, obtinuisse, nulli dubium esse possit. Æger igitur noster pene iam incolumis effectus, Beatum deprecatus est Maurum, vt sequenti etiam die ab ipsa non egrederemur vrbe, quousque ille per omnes orationum domos, quæ ibidem constructæ erant, vota piæ laudationis & sacrificium veræ confessionis, pro reddita sibi persoluere Domino posset sospitate. Quod libentissime annuit Maurus: valde enim eum diligebat, pro eo maxime, quia religionem Ordinis nostri ab eo præferri videbat.

[24] Quintodecimo demum die vrbem ilam relinquentes, ac dispositum iter accelerare festinantes, [confractū famuli pedem signo Crucus sanat:] cum iuga Alpium media fere trāsiremus die, famulus noster, nomine Sergius, de equo, cui insederat, super immane sinistrorsus cadens saxum, pedē sibi, cōcite resurgere volens, ita atterens extorsit, vt ossa omnia in vnum coadunata, non iam speciem pedis, sed similitudinem alicuius præsigurarent teretis. Qui nimio affectus cruciatu, cum frequenter vitali quasi carere videretur flatu, beatissimus ad eum accedens Maurus, sinistraque manu collisum eius apprehendens pedem, & dextera super eum signum Crucis faciens, ait: In nomine Dei omnipotentis, qui sua virtute soluit compeditos, surge sanus, & prouide ministerium obsequij seruorum Dei, ad quod peragendum a beatissimo Patre nostro nobis es assignatus. Qui illico sanissimus effectus, gaudium nobis lætitiamque suscitauit non modicam.

[25] Exinde cum ecclesiam pretiosorum Martyrum Christi a Mauritij ac sociorum eius, gratia orationis omnes simul fuissemus ingressi, cæcus quidam ex matris vtero pro foribus eiusdem basilicæ sedens, & ab intrantibus ac egredientibus quotidianum mendicando victum deposcens, [cœco deprecanti] comperit a sociis itineris nostri illuc Maurum aduenisse discipulum sanctissimi Benedicti, cuius fama sanctitatis iam vbique percrebuerat. Cumque oratione completa ostium basilicæ egressi fuissemus, cecus idem in pauimento toto prostratus corpore, deprecari & obtestari B. Maurum cœpit, dicens: Adiuro te Maure serue Dei, per hos pretiosissimos Thebææ legionis Martres, & per venerabile Magistri tui nomen Benedicti, vt sanctis tuis precibus oculorum mihi lumen conferri obtineas a Domino. Sanctus ergo Domini hoc audito, parumper figens gradum substitit, eumque de pauimento surgere præcepit. Cumque stetisset ante illum, interrogauit eum, dicens: Dic mihi homo, quantum temporis iam emensum est, ex quo hæc sancta sanctorum Martyrum adiisti limina? Cui ille respondit, dicens: Vndecimus pene iam elabitur annus. Et Sanctus Domini ad hæc ait: Numquid si voluissēt hi sanctissimi ac Deo carissimi Martyres, qui corpora sua sancta pro Christo gladiatoribus perimenda exposuerunt, vt animas pro ipso ponerant, lumen oculorum tibi a Domino dari, impetrare non potuissent? Istos itaque attentius exorando deprecare, quorum magis hæc quam nostra sunt opera, & quorum ipsi non minus ceteris indigemus suffragiis. Et hæc dicens, cœpit abire. Cæcus vero horrenda quædam & pauenda vociferando inclamare sacramenta non intermittebat, vsquequo sanctus vir, nobis etiam compellentibus, sedibus oculorum eius, quibus eatenus lucicomi solis non splenduerat claritas, lacrymis b madefactos dexteræ manus suæ impressit digitos, cæloque aliquantisper intendens, [signo Crucis visum restituit,] ac super eos signum nostræ redemptionis edens, Dominus, ait, & Saluator noster Iesus Christus, qui est vera lux, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ipse te per inuocationem sancti sui nominis, & merita horum beatorum Sanctorum, ac Magistri nostri Benedicti, illuminare dignetur, vt videns mirabilia opera Altissimi, quibus distinguere mundana voluit formam creationis, ipsum conditorem horum ac restauratorem nostrum voce exultationis, & opere veræ credulitatis collaudes.

[26] Hæc cum orasset sanctus vir, statim sanguis vbertim ab oculis eius destuere cœpit, & continuo clarissimis luminibus sphæram solis respectans, hymnum trium puerorum ex ordine decantare clara voce cœpit. Vocabatur autem vir ille Linus: qui, vt ab ipso comperimus, tam psalterium, quam omnia & diurna & nocturna audiendo didicerat officia. Habitatores autem loci illius, videntes tale miraculum per B. Maurum celebratum, simul in vnum conglobati, deprecabantur eum, vt benedictionem suam super eos daret. Quibus ipse hac tantum respondit voce: Benedicat vobis Dominus Deus noster, qui habitat in Sion, vt videatis bona eius, quæ sunt in Hierusalem, omnibus diebus vitæ vestræ. Deditque mandatum illi qui illuminatus fuerat, [& iubet Ecclesiæ S. Mauritij seruire.] vt numquam iam ab ipsa ecclesia discederet, sed iugiter ibi Domino ac sanctis Martyribus deseruiret. Quod ipse postmodum deuotissime impleuit. Cum enim post transitum B. Mauri ad nostrum reuerteremur monasterium, Clericatus eum functum officio in ipsa inuenimus ecclesia, & decrepitam iam agentem senectutem.

[Annotata]

a S. Mauritij Acta dabimus 22. Septembris; at prætera de eius Agaunensi cœnobio, agemus 1. Maij ad vitam S. Sigismundi Regis.

b Al. madefactis.

CAPVT V.
S. Romani visitatio. mors S.Benedicti.

[27] Indeigitur egressi, cœptum iter exequi attentius conabamur. Cumque nocte quadam iuxta ecclesiam sancte Dei genitricis & semper virginis Mariæ, iam in locis hospitaremur a Iurensibus, & mulier quædam vidua, b Remeia nomine, quæ in contigua nobis commanebat domo, filium suum iam adolescentem, quem ex defuncto nuper viro suo susceperat, quique iam vltimum trahens flatum, [Viduæ cōpatiens,] vicinam in lecto iacens operiebatur mortem, insomnem plangendo & eiulando duceret noctem, vir Dei Maurus more sibi solito, nobis quiescentibus, ipsam ecclesiam, vota Domino precum ac suplicationum vt redderet, ingressus est. Cum vero iam vigilia propinquaret matutina, & mulier nec momento quidem a plangoribus & eiulatibus cessaret; vir Dei tenerrime motus ad pietatem, se cum lacrymis Domino prostrauit, & vt miseræ mulierculæ misereri dignaretur, filium suum illi restituendo incolumem, precabatur. Cumque ab oratione surrexisset, cellulam, in qua dormiebamus latenter introiens, Simplicium monachum caute tetigit c annuens illi, vt cautius surgens se sequeretur. Ille autem mox eum in ecclesiam secutus, attonitus quid ei vellet iubere, expectabat. Sanctus vero Domini accedens ad illum, ait: Doloribus huius infelicis mulieris animus meus nimia compatitur teneritudine. Quapropter plena fide ad lectulum simul accedamus iacentis: forsitan recuperabit illum superna dignatio.

[28] Veniens ergo ante stratum pene iam exanimati cadaueris B. Maurus vna cum Simplici, ait: Christus Dominus & Saluator noster, [eius filium moribundum,] vnica spes & consolatio dolorem patientibus & perferentibus, qui misericordia motus super viduam, filium eius extra portam elatum, intuentibus populorum resuscitauit turbis, eadem nunc pietate & huic adesse dignetur mulieri, filium eius restituendo incolumem. Et hæc dicens, abscessit. Ille vero, qui duobus iam diebus sine sensu & voce iacuerat, matrem suam vocare ac consolari cœpit, dicens: Noli mater flere, quia lacrymis cuiusdam serui Dei, quas fudit tuo compatiens dolori, vitæ ac sanitati ab ipsis Auerni faucibus redditus sum. Cui cum illa diceret: Ecce in hæc nostra basilica cum aliis eiusdem habitus viris matutinos decantat hymnos; ille ac si nihil incommodi pertulisset, de lectulo continuo surgens, [alioqui damnandun,] ecclesiam intrauit, & absque hæsitatione sanctissimum adiit Maurum, vociferans & dicens: Vere tu idem ipse es, qui me tuis lacrymis & meritis a tribunali, d de quo tristem exceperam sententiam, qua iam incendisis deputatus eram locis, superis reuocasti. Fama huius facti totam continuo repleuit reginem. [sanitati restituit;] Ruunt præcipites nobis obuiam viri cum mulieribus, senes cum iunioribus, laudes Deo vndique concrepantes, qui taliter mirificat Sanctos suos. Vocabatur autem idem adolescens Eligius, qui postea (vt nobis relatum fuit) e in monasterio Lirinensi monachus est effectus. [qui monachus factus:]

[29] Nos itaque cum iam appropinquante solennitate Paschali, quotidie profectionem acceleraremus, eo die, quo Dominica celebratur Cœna, [ad S. Romanum diuertit:] in pagum deuenimus Autisiodorensem. Audiens autem B. Maurus opinionem f S. Romani monachi, qui beatissimo Patri nostro Benedicto in initio adiutor & cooperator extitit, vt in historia vitæ eius plenissime inuenitur, quique per reuelationem Gallias petens, cœnobium in eodem pago, in loco, qui g Fons-rogi nuncupatur, ædificabat; petiit duces itineris nostri, vt eo diuertentes, ibidem sacrosanctum Pascha celebraremus. Hoc autē B. Maurus maxime idcirco expetebat, quia & sequenti die transitum sanctissimi Magistri nostri complendum esse sciebat; & colloquio B. Romani desiderabiliter perfrui cupiebat. Ductores vero itineris nostri, petitionibus viri Dei libenter annuentes, concito gressu illuc tendere festinarunt.

[30] Die itaque Parasceue hora illuc sexta peruenientes, deuotissime a B. Romano suscepti sumus. Cumque omnes nos, qui cum B. Mauro pergebamus, ad ea, quæ opus ad diem festum erant, præparanda vel emenda occupati essemus, ipsi sanctissimi viri dulcia inuicem perennis vitæ serebant colloquia. [ei prædicit S. Benedicti mortē:] Et cum iam vespertina hora post solenne officium, quod specialiter, vtpote annuatim eo celebratur die, appropinquaret; vir Dei S. Maurus B. Romano dixit: Crastina die beatissimus Pater noster Benedictus, terreno deposito corporis onere, h cælestem gaudens & hilaris scandet ad patriam. Quod audiens S. Romanus, illico in lacrymas resolutus, flere inconsolabiliter cœpit. Quem B. Maurus consolari cupiens, aiebat: Gaudere potius, quam flere, ideo de eius migratione debemus, quia & magnum Patronum præmittimus, & præsentiorem eum nunc, quam si in carne viueret, sumus habituri. Hæc tamen dicens, nec ipse a fletu se poterat cohibere. Noctem vero illam, quæ duodecimo Kalendas Aprilis habebatur, [nocte Parasceues in tacitis precibus transacta,] & qua sacratissimum vigiliarum Paschæ illucescebat sabbatum, tam beatissimus Maurus ac nos qui cum eo ibamus, quam S. Romanus cum aliquibus discipulis suis, ieiuni peruigilem duximus, vnusquisque nostrum secreto apud se, vt in illis diebus in Ecclesia Romana mos erat, psalmos & orationum preces deuote pro exitu eiusdem Patri nostri Deo dilectissimi Benedicti consummantes.

[31] i Cum vero transacta iam hora quasi tertia ipsius [videt viam radiantem qua ad cælum ierat:] sacratissimæ diei, beatissimus Maurus in ecclesia consistens transitum eius, qualicumque eueniret hora, orando & psallendo præmunire, longe licet positus, satageret, seque pauimento in orationem dedisset, raptus in spiritu, subito se transpositum in loco, de quo egressi fueramus, vidit; conspexitque viam palliis stratam, ac innumeris coruscam lampadibus, recto Orientis tramite, ab eius cella in cælum vsque tendentem. In qua etiam visione duos congregationis nostræ Fratres socios habuit, cum quibus simul eamdem visionem conspexit. Itaque cum viam, quam cernebant, mirarentur attentius, venerando habitu vir desuper clarus assistens, cuius esset via, quam cernerent, inquisiuit. Quod illi se nescire professi sunt. Quibus ille ait: Hæc est via, qua dilectus Domino cælum Benedictus ascendit. Hanc visionem vnus ex illis duobus Fratribus nostris, qui eam simul cum B. Mauro viderunt, in nostro morabatur cœnobio; alter vero, vt scribit B. Gregorius, longius positus vidit. [lib. 2. Dial. c. 37.] Mox vero vt Beatus ad se reuersus est Maurus, ocyus S. Romanum ac nos euocans, [visionem sociis narrat:] cuncta quæ viderat, lucide nobis per ordinem retulit.

[32] Diem illam & sequentem Dominicam, qua specialiter triumphus Resurrectionis Dominicæ celebratur, solemnem & celebrem cum omni gaudio ac lætitia peregimus. [discedit a S Romano, prædicente obitum suum,] Secunda autem feria festiuitatis ipsius, antequam proficisci cœpissemus, S. Romanus B. Mauro dixit: Si absque animæ periculo locum hunc deserere potuissem, melius tecum, amantissime Frater, cuperem habitare, quam alicubi finem vitæ terminare. Sed quia & hos deserere periculosum est, & vltimus mihi iamiamque imminet dies, perge felix, quo mitteris, ac prospere felici vtere sorte: Deus autem omnipotens semper sit tecum, & cum Fratribus, qui tecum pergunt, & recto itinere perducat vos ad veram repromissionis terram, [& fausta illi apprecante.] quam omnibus electis suis polliceri dignatus est; vbi præparauit eis, quæ nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt, nisi in illorum, qui terrena omnia amore eius proterentes, ac desiderio cælestium abdicantes, dicere cum Apostolo valent: Nobis autem reuelauit ea Deus per Spiritum suum. [1. Cor. 2. 10.]

[Annotata]

a Iura, siue Iurassus, celebris Galliæ mons, in quo S. Eugendi cœnobium, de quo I. Ianuarij, quod nunc S. Claudij appellatur, vt 6. Iunij dicemus.

b MS. Rip. Remegia. al. Remia.

c al. innuens.

d Ex pluribus aliis historiis constat iudicium particulare subinde fieri priusquam plane e corpore emigrauerit anima.

e Hunc Vincentius Barralis inter Sanctos Lirinenses recenset ad hunc diem, nec aliud profert quidquam, nisi hunc locum.

f S. Romani vitam a Gisleberto monacho scriptam dabimus 22. Maij. Agit de eo S. Gregorius lib. 2. Dial. cap. 1.

g Hoc in loco, vt scribit Gislebertus, habetur basilica eius nomine, & miraculorum, quæ per eum Deus operatur, priuilegio nobiliter insignis. Corpus inde translatum Antisiodorum, postea ad monasterium S. Romani dictum, iuxta Senonensem metropolim.

h MSS. Rip. & Bonif cælibem.

i Eadem narrat Aimoinus lib. 2. cap. 22.

CAPVT VI.
Aduentus in Andegauos.

[33] Ex eo igitur loco, recto calle Aurelianis cum venissemus, grauissimus duces itineris nostri mœror inuasit. Audierunt siquidem certis deferentibus nuntiis, B. a Bertchramnum Episcopum iam migrasse ad Dominum; aliumque in loco eius iam substitutum Pontificem. Hoc autem cum B. Mauro ac nobis intimassent, [Mortuo Episcopo Cenomanensi,] magno tædio deficere cœpimus, nescientes quid facere deberemus. Sed B. Maurus, memor prophetiæ sanctissimi Patris nostri, qua nos, cum difficultate licet, aptum locum inuenturos esse prædixit, deiectos animos blandis consolationibus ac promissionibus roborabat, dicens: Nolite, Fratres dilectissimi, in præsenti afflictione animos vestros ita tristitiæ subdere: [suos solatur.] quoniam & Deus tribulationem patientibus, gratia suæ pietat seos releuando, præoccurrere consueuit, & præcipue precibus beatissimi Patris nostri adiuuabimur, qui se nobis semper præsentem & cooperatorem adesse pollicitus est. Nam & Abraham Patriarcha imperio Dei egressus de domo & de cognatione sua, terram peregrinationis suæ postea in posteros accepit in hæreditatem. Itaque & nos nostram congaudentes cœpisse peregrinationem, exspectemus, vt deuotissimi serui, consolationem Domini; & per omnia vestigia sanctissimi Patris nostri Benedicti imitari satagamus, qui relicta domo & rebus patriis, & ad vltimum nutricem suam occulte fugiens, ac soli Deo placere per omnia desiderans, tantam a Domino promeruit gratiam, vt nemini post beatos & primos Apostolos vnquam fuerit secundus; sed potius, Deo se iuuante, tot sanctorum extiterit fundator cœnobiorum, tantaque Domino acquisierit millia perfectorum monachorum.

[34] Hac itaque exhortatione B. Mauri aliquo modo confortati, tractare simul cum ductoribus nostris cœpimus, quid potissimum nobis esset agendum. Tunc nobilissimus vir Harderadus cum ad latus Beati resideret Mauri, [Legatis Cenomanos profectis,] ita exorsus talia proferre cœpit: Dignum mihi atque conueniens, Pater sancte ac religiosi Fratres, esse videtur, vt nos, qui legatione huius rei functi sumus, propter quam tot ac tanta perlustrantes terrarum spatia, laborem hunc iussu nostri Pontificis assumpsimus, istum nouum atque incognitum nobis adeamus Antistitem; & caussam itineris nostri notam illi ex ordine facientes, voluntatem eius super tali negotio rescire valeamus: simul etiam & nostri sollicitudinem apud eum gerere nos oportet. Tu vero, Pater venerande cum Fratribus, quos tecum habes, nostrum ad vos hic exspectare reditum debes, qui infra octo, vt reor, consummabitur dies. Etenim si ille hoc, quod beatus decessor suus implere cupiebat, facere renuerit: alia proculdubio reperietur via, quo id ad quod missi estis, cum superno adiutorio perficere valeatis, ne frustra tanti laborem itineris assumpsisse videamini. [cum sociis subsistit Aurelia:] His dictis, aptissimam mansionem nobis in eadem vrbe iuxta ecclesiam B. Petri Apostoli assignauerunt, deputatis ad custodiam nostri quos honoratiores in suo habebant famulatu, simul & præcipientes eis, vt non minus obsequiis tam B. Mauri ac nostris, quam illorum sollicite inuigilarent. Hæc itaque honorifice cum ordinassent cum benedictione S. Mauri profecti sunt.

[35] Cumque Cenomanis venissent, & Episcopo nuntiati fuissent; honorifice ab eo suscepti sunt, atque in propriis restituti officiis, amplificatis sibi etiam ab eodem Præsule priorum possessionum honoribus. Sed cum caussam legationis suæ ei enarrassent, [nolente eos recipere Episcopo Cenoman.] ac quid ipse super hac re vellet, inquirerent; respondit se propriis magis, quam aliorum velle insistere cœptis, ne supra alienum ædificare videretur fundamentum; præsertim, inquit, cum incumbat nobis nunc ordinatio ac dispositio tam propriorum negotiorum, quam & Ecclesiarum peruigil sollicitudo. Hoc autem agebatur secundum dispositionem occulti consilij Dei, qui locum, quem B. Mauri magisterio, [diuino nutu,] atque institutione doctrinæ regularis sublimandum esse decreuerat, nullo modo obtentu alterius differri vel ad modicum volebat loci. Siquidem locus ille, qui a B. Bertigrammo ad construendum cœnobium prouisus ac delegatus fuerat, non admodum aptus vel congruus regulari erat religioni, vt nobis nostri dicebant ductores: nam ex ipso nomine, quo Rupiacus vocabatur, deformis a nobis & scabrosus æstimabatur.

[36] Harderadus proinde certissime comperiens, quod Domnolus Episcopus nihil de hac re facere vellet, lætissimus effectus, licentiam ab eo ad nos reuertendi petiit. Qua sibi concessa, nepotem suum strenuæ iuuentutis virum, nomine Hademarum, Beato transmisit Mauro, mandans illi, [euocatur in ditionem Andegauensem:] vt nullo modo mœstum gereret animum, sed quantocyus posset cum omnibus, quos cum eo dimiserat, Andegauensem adirefestinaret regionem, quo ille nobis se occurrere per nuntium designauerat. Cum itaque tam B. Maurus, quam & nos omnes, qui cum eo remanseramus, alacriores tali effecti nuntio fuissemus, decimo die, postquam Aurelianis ciuitatem fueramus ingressi, iter arripientes, tendere quo iussi fueramus, summopere certabamus.

[37] Quinto tandem die ad locum, qui Restis nuncupatur, peruenientes, honorabilem virum Harderadum & vxorem eius ac filios, aduentum nostrum iam per biduum ibi præstolantes, [honorifice excipitur,] inuenimus. Qui cum honorifice nos suscepissent, post abundantissimam, quam nobis præparauerant, refectionem, supradictus vir Harderadus cum coniuge sua, Cæcilia nomine, secretiorem expetens locum, adscito B. Mauro, omnia illi quæ cum suo inuenerat Episcopo, per ordinem nuntiauit. Et cum Beatus ei diceret Maurus: Quid nobis nunc agendum, vir illustrissime, vel potius eligendum esse decernis? Ille amabiliter, vt vir iucundissimi erat vultus, respondit: Est mihi consobrinus, nomine Florus, magnis tam in his, quam in aliis regionibus possessionibus pollens, qui primus inter primos totius regni Francorum Proceres, decentissime omnia iussus a Rege Palatina disponit moderamina. [indicata eius aduentus caussa Floro viro potenti & pio.] Hic itaque ab ineunte ætate, in seculari licet habitu constitutus, omnipotenti Deo sollicite semper placere studuit. Cui ex amissa coniuge, quam vt acciperet, inuitum eum tam Rex, quam nostri coegere parentes, vnus tantummodo superest filius: qui si alicubi perfectos in hac religione posset inuenire viros, in sua propria possessione, quæ ei de paterna euenit hæreditate, monasterium construere desiderat, filiumque suum ibidem Deo offerre cupit: ac sic demum relictis omnibus, quæ sunt huius mundi, negotiis, Deo in eodem deseruire, liber ex omnibus, exoptat cœnobio. Ad hunc ergo Missum nostrum directum habeo, qui illi aduentus vestri caussam pleniter enarrare valeat, vel si in deliberatione animi sui perseuerat, explorare. Nos tamen, si placet, vsque dum aut ipse aut ille quem ei direximus, reuertatur, locum ipsum, de quo loquimur, inspicere & considerare habeamus.

[Annotatum]

a Rursum hic variant MSS. codices: aliis enim est Bertigarius, aliis Bertigranus, Bertichrannus. Ceterum vel memoria lapsus hic est Faustus aut potius eius interpolator Odo, Bertchramnum pro Innocentio scribens, vel duo fuere Bertchramni, quorum prior exiguo omnino tempore sederit. Nam S. Innocentius Concilio Aurelianensi IV. anno 641. habito subscripsit. Domnolus, siue Domnulus, qui S. Maurum noluit admittere, anno 567. Turonensi II. Bertchramnus alter interfuit conuentui Episcoporum apud Guntramnum in caussa monialium Pictauensium anno 589. licet non dicatur fuisse Cenomanensis. At non potest ille, quod putauit Claudius Robertus, S. Maurum euocasse, vt ex hac Vita patet. Probabilius autem est memoria lapsum esse Odonem, cum in Vita S. Domnoli, quam 16. Maij dabimus, ipse dicatur S. Innocenti, siue Innocentio successisse.

CAPVT VII.
Glannafoliensis cœnobij fundatio.

[38] Hoc B. Maurus audiens, gaudio gauisus est magno, & statim altera die cum eodem honorabili viro pergit ad considerandum locum. Eo tempore Theodebertus Rex nobiliter regni Francorum apicem gubernabat. Cui supradictus clarissimus vir Florus ita familiaris & carissimus in omnibus erat, vt quicquid in omni ditione eius facere vellet, absque alicuius contradictione permissus a Rege obtineret. Qui cum relatu nuntij, quem ei Harderadus direxerat, tam B. Maurum, quam & nos aduenisse cognouisset, & quia Cenomanicus Antistes recipere nos noluisset; illico accedens ad Regem, [Florus ei monasterium ædificaturus] caussam ei aduentus nostri pleniter enarrauit, ac voluntatem suam, quam de ædificando cœnobio habebat, ei aperuit; petiitq; ab eo vt nos eius permissu suscipere mereretur, quatenus ei monasterium, sicut desiderabat, construeremus. Cui Theodebertus Rex respondit, dicens: Non ita nobis hactenus seruisti, [Rege probante] vt aliquid tibi negare, aut contradicere possimus: vnde perge quantocyus, & nostra comitatus gratia, ac roboratus auctoritate, eosdem sanctissimos viros cum omni suscipe reuerentia, peragens cum eis desiderium, quod animo tuo superna inspirauit dignatio: simul & deprecare illos, vt pro nobis ac liberis nostris, populoque totius regni a Deo nobis collati, ipsius assidue exorare dignentur misericordiam: [& fauorem suum addicente,] paratissimos etenim nos atque promptissimos in omni suo inuenient obsequio, si formam huius religionis ita ab eis obseruari compererimus, sicut iam fama vulgante ab eorum Magistro ardue satis eam traditam audiuimus. Tuum vero erit, artifices illuc ad operandum, vbicumque eos in omni nostra inueneris potestate, adducere & adunare, vt opus ipsum celerius possit expleri. Nec nostra, iuxta voluntatem & consilium tuum, regia loco illi deerit largitas, si apte eum constructum & conuenienter perspexerimus ordinatum.

[39] Talibus ac tantis Regis promissionibus nobilissimus vir Florus roboratus, [ad eum venit,] concitus ad prædium possessionis suæ, quod a Glannafolium dicebatur, aduenit. Cuius aduentu Harderadus audito, cum B. Mauro ante fores portarum in eius pergit occursum. Videns vero Florus B. Maurum humillimo monachili indutum habitu stantem, de equo, cuius tergo insederat, perniciter desiliuit: ac tertio antequam ei appropinquaret, toto corpore in terram se prosternens, [eumq; & socios honorifice excipit:] cum ab eo humiliter receptus, ac modeste, vt didicerat, eleuatus fuisset, diutius se inuicem complexantes, ac alterutrum constringentes, lacrymas quoque præ gaudio inuicē b infundentes, immorati sunt. Tunc deinde prædictus vir, osculatis nobis omnibus, apprehendens iterum dexteram B. Mauri manum, & strictim eam exosculans ait ad illum: Bene te venisse gaudemus, serue Dei excelsi, & discipule sancti viri Benedicti, cuius honor & nomen, quod in sancta emeruit seruitute, pene iam omni seculo innotuit: & benedictum nomen Domini gloriosum, quite ac commilitones tuos, istos reuerendos viros, ad adiutorium nobis in istam misit prouinciam. Et hæc dicens, ducebat eum ad domum, præcedente nos Harderado, & filiis eius.

[40] Die vero alia, cum post matutinale officium in vnum conuenissemus, aperuit B. Mauro voluntatem suam, quam de constructione cœnobij habebat, simul & Regis referens promissionem ac deprecationem, qua eum & pro se ac filiis, omnique populo Dominum attentius implorare expetebat. Tunc B. Maurus ait ad illum: Obseruatio ordinis nostri summam deposcit quietem & securitatem. [probatum Sancto locum] Quapropter si nobilitati generositatis tuæ videtur non esse contrarium, primum omnium res, quas Deo eiusque famulis tradere pro remedio, vt asseris, animæ tuæ desideras, simul perlustrantes inspicere debemus. Inde vero facto testamento, te tradente nobis coram testibus, recipere eas in nostram conuenit dominationem. Cui cum assensum suum Florus præbuisset; ascensis equis post diem tertium, inspectis omnibus, ad supradictum reuersi sunt locum.

[41] Tunc clarissimus vir Florus scripto, iuxta consilium beati viri, testamento, tradidit ei omnia, [ei donat,] & de suo iure in eius delegauit potestatem atque dominium. Obtulit etiam ipso die Domino filium suum, nomine Bertulfum, puerulum octo circiter annorum, nutriendum & instituendum doctrina & magisterio beatissimi Mauri, sicut & ipse a sanctissimo Magistro suo Benedicto educatus in omni nostra fuerat obseruatione. [& filium suum octennem Deo offert:] Post cuius oblationem ait B. Mauro. In hoc sanctissime vir, & te, & qui tecum sunt, certos tam de hoc loco, quam & de rebus ibi a me collatis esse conuenit, cum & filium meum seruiturum Deo per vestrum obtulerim magisterium: & meipsum, si vita comes Deo propitio fuerit, opusq; perfectum, relictis omnibus, quæ sunt huius mundi, in hoc eodem diuinis mancipandum seruitiis polliceor loco.

[42] Congregatis igitur plurimis artificibus & operariis, iactisque fundamentis, opus cœptum quotidie certatim accelerabant. Sed quia paruus deorsum super ripam fluminis erat locus (ex vna enim parte obiectu montis, [dum ædificatur strenue monasterium,] ex altera vero Ligeris alueo angustabatur) in deuexo ipsius montis latere fabrica omnis monasterij ædificari cœpta est. Primum ibi vnam non admodum magnam ædificauerunt orationis domum, quam B. Maurus in honorem S. Martini Confessoris Christi consecrari fecit: in qua etiam Dei dispositione, & sua electione eum sepeliuimus. Nam sicut sanctissimus Benedictus in oratorio eiusdem beatissimi Martini, in quo, destructa ara Apollinis, eius memoriā posuerat, se sepeliri iusserat; sic perfectissimus eius discipulus, ne vel in sepultura ab eius videretur discrepare qualitate, in domo eiusdem oratorij se præcepit tumulari. Prædictus denique vir Florus cum in omni regno Theodeberti Regis summam obtineret potestatem, ac vice Comitis in Andegauensi eo tempore fungeretur pago, peritissimos vndique illuc conuenire fecit artifices, tam lignarios quam cæmentarios, quamque etiam in aliis doctos artibus.

[43] Cumque die quadam cum Beato Mauro operarios inspiciens resideret, & vir Domini lectioni de contra operam daret, ac interdum ea quæ legebat ipsi Floro exponeret; quidam Clericus, qui cœmentariæ arti præerat, & quem idem Florus de palatio Regis ob hoc adduxerat, [quemdam lapsu exanimatum] de altissimis gradibus, in quibus operarij stantes, altius iam porrectam ædificabant maceriam, retrorsum corruens, super deportatum illuc montem lapidum cecidit. Cumque omnes eum mortuum crederent, ac de sola eius sepultura tractarent, pro eo maxime, quia per omnes corporis meatus sanguis vndatim profluens egrederetur; vir Dei cum Floro aduenit, eumque continuo ad ostium ecclesiæ B. Martini deportari fecit. Cumque omnes abscessissent, ipse in terram se ante altare orationi dedit. Qua completa, egrediens & super collisa membra signum Crucis faciens, [precibus & signo Crucis sanat,] ait: In eius nomine, qui corpus hominis de limo terræ formauit, & spiraculum vitæ inspirauit, surge sanus Langisce, & perfice opus tuum quod cœperas. At ille statim velut a somno consurgens, mirari cœpit, quando illuc aduenisset. Sanctus vero Domini ad eum ait: Non tuis huc pedibus, sed aliorum delatus es manibus. Sed perge quantocyus, ne forte tua absentia opus intermittatur. Illo itaque egresso, Florus, qui in parte cum Simplicio monacho stans cuncta quæ vir Dei egerat vidit, concito cursu adueniens, seque ad pedes eius proiiciens, [Floro mirante:] clamare cœpit: Vere discipulus es tu S. Maure B. Benedicti, de quo talia narrari frequenter audiuimus. Ex illo die idem Florus, ita eum in maxima habuit admiratione, vt numquam propius ei accedere auderet.

[44] Itaque cum Clericus, qui sanatus fuerat, ad opus suum fuisset reuersus, quidam ex operariis B. Mauro detrahere cœperunt, dicentes eum non religionis obtentu, sed gratia cupiditatis, quo honoratior in aliis esset regionibus, suum reliquisse monasterium & tam longinquas adiisse terras; & hæc quæ faciebat, non virtute Dei, sed potius quibusdam obtinere præcantaminibus. [a dæmone possessos quia ei detraxerant,] Cum ergo hæc inter se sermocinarentur, malignus spiritus tres ex illis subito inuasit, ac ita grauissima vexatione atterere cœpit, vt vni ex illis, nomine Flodegiso, animam extorqueret. Quod vbi vir Dei quid euenisset agnouit, vehementer flere cœpit: iterumque oratorium B. Martini ingressus, attentius Dominum tam pro his qui torquebantur, quam & pro illo, qui mortuus fuerat, deprecabantur. Et cum per tres continuas horas orationi incubuisset, ad eos qui vexabantur, & se inuicem dentibus lacerabant, accessit; & signum Crucis tertio contra eos faciens, [signo Crucis liberat;] dixit: Filius Dei vnigenitus Dominus noster Iesus Christus, qui discipulis suis potestatem dedit calcandi super serpentes & scorpiones terræ, & super omnem virtutem inimici, ipse vos ab hac soluat dæmonica vexatione. Et cum adhuc dentibus frenderent, puluereque se conspergerent, vir Dei propius accedens, digitos vtriusque manus illis in ora misit. Spiritus vero immundi, fœtida relinquentes vestigia, ventris egestione fugati sunt.

[45] Iussit deinde vir Domini corpus defuncti tolli, & in porticum ecclesiæ deferri: [alium, ideo a dæmone suffocatum resuscitat.] noctemque illam vigillis totam duxit insomnem, assiduis Dominum exorans gemitibus, vt animam defuncti in corpus reddere dignaretur, ne diutius de ea diabolus, qui illam extorserat, triumpharet. Mane autem primo Simplicium Presbyterum adsciscens, vt sacrificium nostræ redemptionis pro eadem Deo anima offerret, imperauit. Quod dum ille deuotissime consummasset, cum ipso Simplicio vir Domini ad locum, in quo mortuus iacebat, accedens ait: Domine Iesu Christe, qui quatriduanum Lazarum de monumento suscitasti, & ad preces serui tui Eliæ filium viduæ vitæ restituisti; adesto & nunc nobis famulis tuis, & redde in hoc defuncti corpore animam, quam, te permittente, hostis humani generis cruciando de eo effugauit. Et cum hoc dixisset continuo corpus defuncti totum concussum est: illicoque consurgens, ab eo mandatum accepit, vt si viuere vellet, quamdiu ipse in hac vita esset, in locum ipsum iam non introiret. Hoc autem Sanctus pro sola imperauit humilitate, ne scilicet pro tali facto plausum & fauorem hominum quærere, ac delectari videretur.

[Annotata]

a Alij Glanafolium scribunt. Id, teste Massono, ad Ligerim edito in vineis loco positum, vulgo S. Maur sur Loyre dicitur.

b al. effundentes.

CAPVT VIII.
Theodeberti Regis donationes. Flori ingressus in Religionem.

[46] Igitur a octauo anno, postquam ibidem adueneramus, monasterium omne satis conuenienter in omni constructione consummatum, atque ab Episcopis prouinciæ ipsius dedicatum est. [Perfecto monasterio,] Regebat autem per idem tempus Andegauensem Ecclesiam vir sanctissimus b Eutropius. Porro in ipso monasterio ecclesiæ quatuor ædificatæ fuerant. Quarum maior, in quam Fratres tam ad diurnum quam ad nocturnum conueniebant officium, [& 4. in eo ecclesiis,] consecrata est in honore B. Petri Apostolorum Principis: secunda (vt dictum iam superius est) in honore B. Martini: tertia vero, quæ & minor erat ceteris, in veneratione S. Seuerini: quarta autem, quæ in modum turris quadrifidæ, in ingressu monasterij altissime ædificata est, benedicta fuit in honore sancti Archangeli Michaelis.

[47] His itaque expletis, prædictus vir Florus non immemor promissionis, quam Deo vouerat, pergens ad Theodebertum Regem, licentiam ab eo expetiit, [volente Floro habitum isthic suscipere,] vt ei regularem liceret suscipere habitum, & peccata sua, quæ plurima in seculari contraxerat conuersatione, ieiuniis & orationibus, ceterisque spiritus fructibus redimere. Quam cum ei Rex negare nequiuisset, tristis licet & mœrens, pro eo quod ab eo separari nollet, permisit illi quæ deposcebat implere; eumque aliquantis diebus secum in palatio retinens, de virtutibus, quas per B. Maurum fieri audiebat, interrogare cœpit, vel qualiter ipse cum discipulis suis in sancta viueret religione, seu quantus iam Fratrum numerus ibi adunatus esset. [Rex, licentia prius a Mauro postulata,] Quæ cum illi omnia Florus enarrasset, prout ea ipse certissime sciebat, Rex dixit illi: Si placere hoc ipsi Dei seruo scirem, multum tam eum quam locum illum videre cuperem, eumque nostro regio honorare munere. Cui Florus respondit: Quæratur primum, si vestræ placet Celsitudini, super hoc viri Dei voluntas: & tunc demum, sicut ipse ordinauerit, ea quæ vultis, implere poteritis.

[48] Dimittens ergo eum Rex, cum in eius osculis diutius immoratus fuisset, dixit ad illum: Quæ cum viro Dei de nostra ad locum illum inueneris profectione, citius nobis remandare satage. Multum enim vellem, si possibile esset, die quo capitis comam deposueris, ibi præsens adesse. Veniens ergo ad monasterium Florus cum multis optimatibus ac nobilibus viris, qui eum de palatio Regis fuerant secuti, viro Dei voluntatem Regis aperuit. Qui cum ei respondisset, [illud inuisit:] nil loco officere, sed potius in meliorationem eius ipsius ad eum aduentum, quantum ipse intelligere poterat, proficere, certum diem Regi Florus, quo ad monasterium venire deberet, mandauit. Quo cum venisset, & magnifice, vt regiam decebat sublimitatem, a B. Mauro, & congregatione cuius sanctissimus grex iam quadragenarium excesserat numerum, susceptus fuisset; post orationem in conuentum Fratrum pergens, regiamque dignitatem paruipendens, Beato se Mauro ac congregationi, [preces monachorum humiliter deposcit,] regali indutus purpura, humiliter prostrauit, & vt pro illo Dominum exorare dignarentur, lacrymis perfusus precabatur. Cumque eum vir Dei a pauimento eleuasset, Rex ait ad eum: Celebre nomen Magistri vestri Benedicti ad nostram olim delatum fuerat notitiam; cuius sanctitatis & virtutis opera insignia, quæ de illo audiuimus, per vos quotidie fieri, gaudio lætamur non modico.

[49] [seq; in eorum admitti societatem,] Tunc Rex B. Maurum petiit, vt Fratres eum in suam recipere dignarentur societatem, & nomen eius inter sua scribere nomina: filiumque suum Theodebaldum sancto viro ac Fratribus commendabat attentius, præcipiens ipsi, vt semper deuotus erga locum illum esset, ac in omnibus sanctæ illi congregationi adiutor & defensor existeret. Interrogauitque virum Dei, quinam illi Fratres essent, [benigne singulos complexus,] qui cum illo venerant. Qui cum nos digito illi designasset, in parte nos stare præcipiens, intuebatur attentius, nomen vniuscuiusque ab eo sciscitans. Quæ cum didicisset, osculatus est nos, deinde omnem congregationem. Videns autem Bertulfum adolescentem inter reliquos Fratres stantem, interrogabat, quis esset. [præcipue Bertulfum:] Cui B. Maurus cum hunc esse Flori filium indicasset, vocans eum ad se Rex, atque ad pectus suum amplexando stringens, B. Mauro eum attentius, amore patris eius, commendare cœpit, & vt carissime ab eo nutriretur deposcere.

[50] [multa monasterio largitur:] Inde cum omnia habitacula monachorum circumiens perlustrasset, ac conuenienter cuncta constructa esse laudasset; ingressus iterum ecclesiam S. Petri, dedit ad ipsum locum fiscum regium, qui Boscus vocatur, cum omnibus villis & reditibus, qui ad eum pertinebant. Vocansque ad eum Ansebaldum, qui scriptoribus testamentorum regalium præerat, præcepit ei, vt antequam de ipso monasterio egrederetur, testamentum de eisdem scriberet rebus, ac de annulo eius regali firmaret more: concessitque B. Mauro, vt si quid ex illo die apud eum obtinere vellet, ipsumque ei adire placuisset, liberam haberet facultatem introeundi, quocumque eum sciret. Posuit quoque super altare B. Petri pallium pretiosissimum, & crucem auream cum lapidibus valde pretiosis.

[51] Florus autem accedens ad Regem, deprecatus est eum, vt præceptum regiæ dignitatis facere iuberet super testamentum, quod ipse de propriis rebus, quas loco illi tradiderat, scribere rogauerat. Quod Rex libentissime annuit. [confirmat donata a Floro,] Tunc in conspectu Regis allata sunt munera non modica in auro & argento, gemmis quoque & diuersarum vestium multiplicitate, quæ idem vir eo die Domino & Sanctis eius obtulit. Dimisit etiam viginti ex seruis suis liberos, prius eos ditans magnis donis. Deinde veniens ante sacrosanctum altare, [eūq; ipse & Maurus attondent:] adstante Beato Mauro & omni congregatione, Rege quoque ex altera parte cum populi numerositate, quæ cum illo venerat, ac cingulum militiæ, quo eatenus vsus fuerat, deponens, super altare misit. Cui, iubente viro Dei, Rex primus post eum de coma capitis eius totondit; deinde quicumque ex optimatibus eius voluit. Rex vero gaudio lacrymas effundebat, congaudens deuotioni animi eius: vocansque ad se nepotem ipsius Flori, nomine c Landramnum, dedit ei per sceptrum regale, quod manu gestabat, quæcumque Florus patruus eius ex regali possederat dono.

[52] Post hæc Sanctus Domini deprecatus est Regem, vt domum, quæ hospitibus suscipiendis aptissime omni compendio ac decore constructa fuerat, intrare dignaretur. Quam cum ingressus fuisset Rex, antequam vir Dei pedibus eius toto corpore prostratus fuisset, ab eo cum nimio eleuatus pauore, ac inquisitus quid vellet, respondit, dicens: Hæc est petitio, quam a vestra, [Mauro rogante isthic cibum sumit:] vice omnium seruorum Dei qui in hoc degunt cœnobio, exposco sublimitate, vt veniat Rex cum seruis suis, & alimenta cibi ac potus, quæ ei deuotione & seruitio sunt præparata monachorum, percipiat cum gratiarum actione. Quod cum Rex renuere cœpisset, seque, ne id fieret, humiliter vellet excusare, vnus ex Consiliariis eius, vir sapientissimus, nomine d Ebbo, dixit ei: Perpendere tibi, Domine mi Rex, conuenit, quorum deprecatione istam sumere deposceris refectionem: si enim hi, qui ita Deo, sicut tua conspicit Celsitudo, deseruiunt, tua aliquo modo tristes effecti fuerint contradictione, Deum propitium habere non poteris. Quod Rex audiens, illico quod petebatur annuens impleuit.

[53] Cumque abundantissime cum suis omnibus, qui cum eo venerant, refectus fuisset, antequam egredi a monasterio cœpisset, Florum amantissimum sibi virum ad se adduci præcepit. Qui cum ei monachili iam indutus habitu, adductus fuisset, [Florum hortatur ad perfectionem:] Rex vsque ad suffusionem vultus lacrymis permotus, ait illi: Gratias omnipotenti Deo pro tua referimus conuersione: sed tibi sollicite procurandum ac summopere peruigilandum est, vt sicut in seculari constitutus habitu strenue semper ac nobiliter absque dedecore conuersatus es, ita nunc quoque in hac sanctissima, quam expetisti, religione, sine reprehensione Deo semper placere satagens, proficias quotidie de virtute in virtutem, quousque Deum Deorum in Sion felici cernere possis exultatione. His dictis, [petit a S. Mauro benedictionem.] diutius in osculis eius immoratus, ac benedictione, quam expetierat, B. Mauri roboratus, Andegauis ipso die reuersus est.

[Annotata]

a Manifestum est vel hic vel supra falli Odonem. Mortuus est Theodoricus, vt scribit S. Gregorius Turonensis lib. 3. cap. 23. vigesimo tertio regni sui anno, a morte videlicet Clodouei patris, qui anno 511. decessit. Theodobertus vt cap. 9. num. 57. dicitur, cum quatuordecim annis strenue ac nobiliter Francorum gubernasset regnum, obiit. A transitu igitur Clodouei, inquit idem S. Gregorius lib. 3. cap. 37. vsque in transitum Theodoberti computantur anni 37. Mortuo ergo Theodoberto, quartodecimo regni sui anno, regnauit Theodoualdus filius eius pro eo. Mortuus est ergo Theodobertus, si recte calculum ponimus, anno Christi 548. Ergo si anno octauo post aduentum S. Mauri in Gallias, visitauit Glannafolium, qui anno 548. decessit, necesse est anno 540. vel 541. isthuc venisse Maurum: quod cum ante scriptis de obitu S. Benedicti vix congruit, cum eum constet ad Totilæ tempora peruenisse.

b Hic successor S. Albini, Domitiani decessor constituitur a Cl. Roberto.

c al. Lamdramnum. al. Ladramnum.

d MS. Bonif. Elbo.

CAPVT IX.
Flori obitus. Theodebaldi & Clotharij Regum donationes.

[54] [S. Maurus paralyticum sanat:] Beatus vero Maurus altera die ad inuisendum recipiendumque fiscum, quem idem Rex ad ipsum contulerat monasterium, est egressus. Cumque per biduum ibi commoratus fuisset, paralyticus quidam, qui in eadem villa per septem iam annos toto corpore destitutus in lecto absque sensu iacebat, ei deportatus atque oblatus est. Super quem cum vir Dei benedictionem suam dedisset, ita sanus effectus est, ac si nihil vmquam mali de ipsa pertulisset destitutione.

[55] [suos ad virtutem instituit:] Inde reuersus ad monasterium, sollicite more Magistri sui singulorum secum habitantium mores & vitam perscrutans, ac verbum vitæ publice & priuatim eis annuntians, atque antiqui hostis versutissimas & multiplices insidias detegens, proficere eos ad meliora quotidie hortabatur. A secundo siquidem aduentus nostri ad eumdem locum anno, nobiles ad eum viri conuenire vndique cœperant, ac se omnipotentis Dei seruitio tradentes, eius cohabitationem expetere: nonnulli vero filios suos Deo per eius magisterium instituendos offerre. Vnde factum est, [statuit vt isthic sint 140. monachi.] vt vigesimo sexto anno fundationis ipsius cœnobij congregatio centum quadraginta Fratrum illic adunata esset. Qui numerus tunc a B. Mauro scriptus, & auctoritate tam eius, quam totius congregationis præfixus atque statutus est: vt nemo deinceps existeret, qui hunc numerum vel excedere, vel minuere vnquam in ipsius congregatione cœnobij ausus fuisset: quoniam & res, quæ ibi iam tunc delegatæ erant, tanto Fratrum numero in his quæ necessaria erant, sufficiebant: & si amplior esset numerus, occasionem patiendæ necessitatis forte inferre potuisset.

[56] Sed vt ad id redeam, vnde digressus sum, cum prædictus Florus annis a duodecim, mensibus tribus ac diebus totidem, [Florus sancte moritur.] sanctissime, vt nobiliorem decebat, nobilissimus in omni vixisset religione, b duodecimo Calendarum Septembrium feliciter migrans ad Dominum, diem clausit vltimum. Filius vero eius Bertulfus quam perfectus in omni sacrosancta fuerit obseruatione, sequens lectio demonstrabit.

[57] Theodobertus igitur Rex, cum quatuordecim annis strenue ac nobiliter Francorum gubernasset regnum, Theodebaldo filio suo sedem regni post se dereliquit. Qui iuxta patris sui imperium non minimum, quoad vixit tempore, [Theodebaldus quædam donat S. Mauro.] tam B. Maurum, quam nostram dilexit congregationem. Hic itaque patris sui sequens vestigia, qui nobiliter locum congregationis huius, cum ibidem, ordine quo supra inseruimus, aduenisset, honorauit; cum & ipse post mortem patris B. Maurum, ac ipsum locum aliquando venisset inuisere, contulit & ipse nihilominus ibidem, vt magnificentia regia dignum erat, testamentaria auctoritate villas duas; quarum vna vocabatur Villa Fabrensis, altera vero Vosda.

[58] Sed & hic cum c paruo tempore regni apicem honorifice cum pace obtinuisset, immatura præuentus morte Clotario principatus dimisit d monarchiam. Qui Clotarius audita fama B. Mauri, [Clotarius eum sæpe ad se euocat.] frequenter eum ad se euocans, eius sapientissimis vtebatur consiliis. Denique cum aliquando B. Maurus duos ex Fratribus pro aliquibus necessitatibus ad eum transmisisset, ac ipse benignissime omnia, pro quibus ierant, annuisset; inquirere ab eis sollicite cœpit, quid vel qualia Reges decessores sui nostro contulissent loco. Quæ cum ab eis rescisset, ait: Et nostra, Deo propitio, largitas ipsi non deerit loco, præsertim cum & ampliorem illis tam regni quam diuitiarum obtineamus potestatem, & bona operandi a Domino perceperimus voluntatem.

[59] Huius temporibus dum B. Maurus villas ac prædia monasterij curam gerendo & disponendo circuiret, quadam die in possessione monasterij, cui Gaudiacus nomen est, ingressus refrigerandi gratia, secretiorem locum petiit. Quo cum sederet, & cum duobus monachis, qui cum eo venerant, psalmos decantaret, nuntiatur illi, Ansegarium Archidiaconum Ecclesiæ Andegauensis stare pro foribus, & cum eo colloqui desiderare. Cumque vir Dei vt ingrederetur iussisset, & ille ea, pro quibus venerat, perorasset; vir Domini S. Maurus Simplicium vocans monachum, ait illi: Virum hunc, qui nobis pro sua reuerentia & affabilitate dudum familiaris effectus est, poculo caritatis potare, ac vino sanctæ dilectionis inebriare, vt spiritales spiritaliter debemus. Cui cum Simplicius dixisset: Non est quicquam vini nobis, nisi tantummodo in vno paruissimo vasculo, quod ad sellam pendere consueuit; Sanctus Domini Maurus dixit illi: Defer illud huc. Cumque allatum fuisset, adiecit: Panem etiam huc deferte. Et cum coram eo panem quoque attulissent, signum Crucis contra paruissimum vasculum faciens, dixit: Potens est Deus, [S. Maurus signo Crucis vinum multiplicat:] qui mensam populo suo in eremo parauit, & aquam in abundantia de petra produxit, etiam nobis seruis suis de hoc paruulo vasculo sufficienter vini ministrare affluentiam. Mirum dictu, pene & incredibile facto, opus est secutum. Cum enim e sexaginta, & eo amplius, homines ibi adessent, qui tribus vicibus de ipso biberunt vasculo, ita plenum semper repertum est, ac si intactum post primam permansisset impletionem. Hoc miraculum nobis Simplicius, cum ad monasterium cum ipso B. Mauro reuersus enarrasset, Elisæo eum similem decreuimus æstimandum, qui paucis de cibariis plurimos in longum pauit artifices.

[60] [cancro laborantem signo Crucis sanat.] Ex eo loco cum ad monasterium reuerteretur, obuium habuit in media via quemdam virum plebeium, cui cancri vlcus superius occupans labrum tam nasum, quam maiorem genarum absumpserat partem. Cuius calamitatem vir Domini miseratus, de contra signo Crucis edito, pristinæ eum restituit sanitati.

[61] [Clotarius varia ei donat.] Per idem tempus Clotarius Andegauis veniens, viro Dei ad monasterium se ire velle mandauit. Cui cum a viro Dei vt veniret remandatum fuisset, paucis secum assumptis, ire perrexit. Cumque venisset, tradidit ad ipsum locum fiscum regium, qui f Blazon nuncupatur; villam etiam, quæ Longus-campus dicitur, auctoritate regia ibi delegauit. Quem etiam B. Maurus deprecatus est, vt regali edicto firmare dignaretur, quatenus congregationi loci illius electionem propriam per succedentia liceret habere tempora. Quod cum præcepto regiæ potestatis, iuxta petitionem viri Dei, Rex libenter annuisset, comitatus eius benedictione, profectus est.

[Annotata]

a Alij annis 22.

b Eo die in multis Martyrologiis eius inscriptum est nomen.

c Theodobaldus, vt lib. 4. cap. 9. scribit S. Gregorius Turonensis, septimo regni sui anno mortuus est, qui erat Christi 555.

d Chlotarius I. Clodouæi filius, mortuis 3. fratribus eorumq; liberis, biennio regni Francorum monarchiam tenuit; obiit anno a morte patris 51. Christi 562.

e MS. Ripat. septuaginta; alij, quadraginta.

f al. Blanzon.

CAPVT X.
S. Mauri mors, successores.

[62] Ex eo tempore B. Maurus non facile iam de monasterio egredi vspiam volebat: sed ordinatis Præpositis, ac reliquis administratoribus, ipse soli Deo, orationi quotidie ac lectioni vacans, feruentius multo quam cœperat, deseruire in sancto procurabat proposito. Cumque gregi suo de die in diem incrementa sanctæ religionis in melius augmentari conspiciens, omnipotenti Deo labiis exultationis sacrificium offerret deuotissimæ laudationis, [S. Maurus publico abstinet,] tricesimo octauo fundationis ipsius monasterij anno, cum & ad perfectam iam peruenisset ætatem, [morte instante,] & iuxta prophetiam beatissimi Magistri sui, qui post consummatam trinam vicenorum annorum decursionem, mercedem operum suorum a Domino ei recompensandam esse prædixerat, finem vitæ suæ propinquare cognosceret; ædificata sibi domuncula iuxta B. Martini ecclesiam, remotiorem delegit vitam assumere.

[63] Sed quia grex sanctæ congregationis sine rectore, qui super eum sollicite intenderet, esse non poterat; [Bertulfo monachis præfecto.] vir sanctissimus omnem conuocans congregationem de substituendo sibi Abbate sollicitius pertractabat. Cumque omnis congregatio cœnobij hoc in eius posuisset deliberatione, vtpote qui omnes melius, quam se vnusquisque eorum, cognosceret, ipse Pater sanctissimus Bertulfum, nobilissimum ac perfectissimum in omni religione virum, quem ipse sanctissime a edocuerat, ad tale onus suscipiendum idoneum esseiudicauit. Cui cum omnis congregatio in tali electione assensum præbuisset; ipse Pater sanctissimus in loco eum sessionis suæ sedere constituens, ac singula ei, in quibus tanti gregis curam gerere deberet, paterno insinuans amore, intra domum, quæ ei, vt diximus, prope ecclesiam S. Martini constructa fuerat, se recepit, duobus tantummodo ad sibi cohabitandum & seruiendum, ipsius congregationis electis Fratribus, Primo scilicet, & b Aniano. Nobis enim, [in separata domo degens:] qui cum eo veneramus, Bertulfo, quem Abbatem constituerat, sollicite adesse ac inuigilare præcepit, ne forte in aliquo a rectitudine regularis tramitis deuiaret.

[64] Cumque duos ac dimidium taliter in contritione spiritus & corporis maceratione complesset annos; quadam nocte cum more sibi solito ecclesiam B. Martini intrare vellet, & vota precum ac lacrymarum Domino persoluere, diabolus magna obsequentium constipatus caterua, ab ingressu eum prohibuit basilicæ, dicens: Eia Maure, qui nos a propriis deturbare sperans sedibus, tam longissimas, tibique ac tuis incognitas, adisti regiones, nunc videndo ac experiendo nostræ perferes immissionis destituentissimam populationem. [dæmonem sibi insultantem abigit,] Ego enim prout libuerit strages diuersarum mortium inferendo, de tuis nunc debacchans triumphabo, ita vt vix aliqui de tanta istic adunata remanere videantur congregatione. Cui cum vir Domini respondisset: Increpet Dominus in te Satan, & in verbis tuis, quibus mendax es, & pater eius; [qui cum strepitu discedit:] statim inimicus velut fumus euanescens, strepitum quoque immanissimum ac terrificum dedit, ita vt etiam ipsi viro Dei monasterium omne funditus contremuisse fuerit visum. Quo sonitu Fratres expergefacti, ingentique pauore perculsi, stratis illico exilientes, signa pulsare cœperunt, ac synaxim decantare nocturnam.

[65] Interea cum vir Dei nimia afflictione ac tædio pro his quæ audierat mœrens, ingressus ecclesiam B. Martini, [ab Angelo discit multos suorum breui morituros:] Dominum precaretur, vt illi certius ea, quæ malignus spiritus ei dixerat, reuelare dignaretur; Angelus Domini ei continuo, candidissimo amictus habitu adstans, dixit: Quid, dilectissima Deo anima, tanto mœrore pro his, quæ a Deo agi disposita sunt, afficeris? Nam diabolus, licet totius caput obtineat mendacij, multa tamen coniiciendo, de iis præcipue, quæ frequenter est expertus, prænoscit. Vnde scias eum non sua voluntate, sed imperio Dei ea quæ tibi prodidit reserasse: nam aliquo modo verum est, quod audisti. Pars enim huius congregationis maxima infra breue tempus colligetur ad Dominum, vt ab ipso præfixum est atque præordinatum. Sed non propter hoc ipse, vt asseruit, de aliquo istorum vel ad modicum triumphabit: Tuis enim admonitionibus & exhortationibus instructi, paratus vnusquisque, vocationis suæ diem exspectabit gaudens. Quos cum omnes qui moderno obibunt tempore præmiseris felix, vt promeruisti felicior subsequeris.

[66] His dictis visio Angeli adstantis & colloquentis ablata est. Sanctus autem Domini facto mane, omni congregationi cuncta quæ viderat per ordinem enarrauit. Deinde paterna erga eos vsus sollicitudine, [suos hortatur, vt se ad mortem parent:] taliter illos allocutus est: De his quæ serui Dominum velle cognouerint, si aliquo modo tristari cœperint, voluntati Domini contraire ipsa sua videntur tristitia. Et ideo, quia ipse mortalibus terminum finiendæ istius posuit vitæ, qui præteriri a nullo natorum valet, sed ex eo quo primis hominibus mortem minatus est, ira eius in hac irreuocabili permanet sententia; nos, quibus voluit, & quo ordine decreuit, dies huius vitæ in proximo finiendos esse patefecit, maculas commissorum facinorum lacrymis pœnitentiæ & maceratione tergamus corporis: & sicut Propheta admonet, scrutantes sollicite vias atque opera nostra, præueniamus faciem Domini in confessione, vt atria supernæ ciuitatis in hymnis valeamus introire confessionum, eiusque claritatem cum omnibus Sanctis reuelata facie perpetuo contemplari digni inueniamur. Et quia, dilectissimi fratres, nunc tempus adesse cognouimus, vt incipiat iudiciumde domo Domini, iudicia eius, quæ aliquando quidemocculta, numquam tamen sunt iniusta, reuocentur, vt seruos boni Domini decet, suscipientes ac perferentes, sursum erectis cordibus adoremus, summopere procurantes, ne qua minus perfecta nos accuset actio, ac attentius inuigilantes, ne calcaneo nostro tentator insidians, muscipula nos deceptionis in via hac, qua iam vndecima ingredimur hora, illaqueare possit.

[67] Hac exhortatione & admonitione sancti viri ita omnis congregatio ad horam vltimam libere exspectandam, præparare sese cœpit, vt omnes, qui illo tempore ab hac vita de ipso loco migrauerunt, [mortuis 116.] cælestem ascendisse ad patriam nulli dubium sit. Factum est enim, vt infra quinque menses centum & sexdecim ibi morerentur Fratres, nec plus de tanto grege, quam viginti quatuor remanerent monachi. Inter quos etiam tunc Antonium & Constantinianum comites & socios nostros sepeliuimus. Expleto autem tanto numero, eo tempore in eodem loco mortuorum, dolor lateris grauiter Beatum inuasit Maurum. Qui languore ingrauescente, [ipse quoque pleuritide, supra cilicium moritur:] quadragesimo primo aduentus sui ad eumdem locum anno, octauo decimo Calendarum Februariarum die, ante altare B. Martini, super cilicium stratus sui decubans, cum exitum suum viuificorum muniuisset perceptione sacramentorum, adstantibus qui relicti fuerant discipulis, feliciter migrauit ad Dominum: sepultusque est in eadem basilica ad dexteram partem altaris. [claret miraculis:] In quo loco meritis & orationibus eius, multa magnifica & admiranda operatur Deus ad laudem & gloriam nominis sui.

[68] [monet Faustum & Simplicium vt Cassinum redeant;] Post obitum denique ipsius sancti viri, cum ego vna cum Simplicio, sicut ipse nobis ipso die depositionis suæ præceperat, ad nostrum decreuissem reuerti monasterium, vir Domini Bertulfus nos obtestando deprecatus est, ne illum quoad viueret, desereremus tempore. Quem cum offendere pro sua sanctitate ausi non fuissemus, per biennium, quo superuixit, [quod post Bertulfi mortem faciunt.] cum illo commorati sumus. Quo defuncto, cum Florianus vir totius religionis, filius ductoris nostri Harderadi, qui a B. Mauro nutritus fuerat, ei in monasterij regimine successisset, ac nos multis precibus retinere voluisset, reuersi ad vos, o sanctissimi Patres, Deo gubernante sumus: atque hæc vestris obsecundantes imperiis, de vita & conuersatione seu virtutibus B. Mauri, imperito licet sermone, conscripsimus. Dies autem vitæ B. Mauri ita supputantur: Oblatus est Deo ac traditus B. Benedicto, cum duodecim esset annorum: habitauit cum eo viginti annis: [Ætas S. Mauri.] commoratus est in monasterio suo, quod ipse ædificauit, annis quadraginta, diebus quatuordecim; Qui simul fiunt anni septuaginta & duo, dies quatuordecim. Per omnia benedictus Deus, qui regnat in secula, Amen.

[Annotata]

a MS. Rip. educauerat.

b al. Amando.

DE RELIQVIIS S. MAVRI, ET TRANSLATIONE.

Maurus, Abbas Glannafoliensis in Gallia (S.)

[1] Fossatense fuit cœnobium, (anno 1533. in secularem Ecclesiam conuersum, atque Episcopatui Parisiensi coniunctum) ad Matronam amnem, tribus circiter leucis supra Lutetiam, conditum Clodouæi II. tempore, loco cui Fossatus Bagaudarum, [S. Mauri corpus Fossatum translatum,] vel Castrum Bagaudarum nomen erat, vt XXVI. Iunij ad S. Baboleni vitam dicemus. Huc S. Mauri allatæ e Glannasoliensi ad Ligerim cœnobio reliquiæ, sub annum 868. Vnde S. Mauri cœnobium deinceps appellatum. Meminit ad annum 869. Sigebertus in Chronico: Corpus S. Mauri, qui fuit discipulus S. Benedicti, asportatum a Glandifolio in Burgundiam propter timorem Normannorum, transfertur ad Fossatense cœnobium, quod construxit S. Babolenus Columbani discipulus. Hinc Vsuardi Martyrologium auctum editumq; Parisiis anno 1536. ista habet: In territorio Andegauensi S. Mauri Abbatis discipuli S. Benedicti, cuius corpus iuxta Parisium vrbem magnifice collocatum honoratur & colitur. Eadem habet Molanus. Consonat Galesinius & Saussaius.

[2] Fallitur Canisius, seu quisquis est auctor Martyrologij Germanici, ita scribens: [non ibi initio sepultum:] Cum anno ætatis 92. decessisset, corpus iuxta Parisios religiose tumulatum, ac multis illustratum miraculis. Nec ad tantam peruenit ætatem, nec iuxta Parisios sepultus est. Fœdius etiam Martyrologium Coloniense: In territorio Andegauensi apud Parisios in Galliis S. Mauri Abbatis &c. Trithemius quoque in Chronico Hirsaugiensi ad annum 869. Corpus S. Mauri discipuli Diui Patris nostri Benedicti Abbatis, propter timorem Nortmannorum a Glandifolio ad monasterium Fossacense in Burgundiam transfertur.

[3] Huius Translationis memoriam consignauit Hugo Menardus in Kalendario Benedictino XIII. Nouembris his verbis: In territorio Parisiensi Translatio corporis S. Mauri Abbatis discipuli S. P. N. Benedicti; cum e Glannofolio ob incursiones Nortmannorum in monasterium Fossatense translatum est. [Translationis anniuersaria memoria;] In historia Translationis, de qua mox, dicitur venerabiliter in ecclesia B. Petri in ipsis Idibus Nouembris collocatum esse sacrum corpus. Quo die eam quoque inscripsit Martyrologio Gallicano Saussaius; qui rursus V. Februarij ista habet: Eodem die in Parisiensi territorio Translatio S. Mauri Abbatis & Leuitæ. Quæ hæc sit secunda Translatio, nos latet. In eadem historia, dicitur Carolus Caluus anno Christi 869. regni sui 29. Indict. 2. die Nonarum Februariarum, venisse ad Fossatense monasterium & Sanctum coram veneratus. In codice quodam neoterica manu exarato reperimus XII. Martij: Eodem die Translatio S. Mauri Abbatis Confessoris. Et hæc est translatio, cuius cap. 4. mentio fit. In alio item recenti MS. in quo citatur MS. Martyrol. Guilielmitarum Brugensium, X. Iunij habetur: Translatio S. Mauri Abbatis discipuli S. Benedicti.

[4] Historiam huius Translationis descripsit, qui interfuit, Odo Abbas Glannafoliensis, [historia, a quo scripta?] anno 869. Citat hunc auctorem Papirius Massonus Annal. Francic. lib. 2. Atenim Normanni, inquit, Gallia pulsi, rursum aliam excursionem fecere anno 863. Liger amnis in Oceanum Britannicum influit. Huius ostium ingressi, Nannetum, Andium, ac Turonum fines immaniter vexarunt. Odo Abbas monasterij a Mauro ad Ligerim conditi, illius excursionis meminit præfatione ad librum Fausti Cassinensis de vita Mauri, his verbis: Cum circumcirca cuncta pæne loca nobis contigua, effera natio Normannorum, ferali rabie populans, incendioque concremans vastaret &c.

[5] Hanc historiam edidit Iacobus Breulius Parisiis in cœnobio S. Germani a Pratis monachus, post Aimoini libros de gestis Francorum, & Chronicon Caßinense. [vnde hic edita?] Hanc Rosvveydus noster cum MS. codice Rubeæ-vallis contulerat, ex eoq; priorem præfationem, ante a Papirio citatam, descripserat. Nos duobus aliis vsi vetustioribus codicibus sumus, cœnobiorum Bonifontis & Ripatorij: contulimusq; cum MS. Nicolai Belfortij Canonici Regularis Sueßionensis.

[6] Testatur supra citatus Breulius lib. 4. Antiquitatum Parisinarum extare in S. Mauri ecclesia Fossatensi capsam, [Reliquiæ nunc isthic;] in qua S. Mauri corpus, siue pars præcipua condita, supra maius altare loco eminenti versus Orientem: aliam quoque minorem thecam, cui caput inclusum. [Coloniæ,] At Coloniæ Agrippinæ in ecclesia collegiata in gradibus Beatæ Virginis Mariæ extare caput S. Mauri Abbatis scribit in Sacrario Agrippinæ Erhardus VVinheimius. Forte vtrobique pars est cranij.

[7] Partem corporis S. Mauri Secusij, siue Segusij, intra Pedemontias Alpes, [Secusij,] digno honore asseruari, tradit Carolus Stengelius in Imaginibus SS. ord. S. Benedicti. Os integrum brachij beatissimi Mauri capsella argentea decenter inclusum, a S. Odilone missum esse ad monasterium Caßinense, [in Cassino,] auctor est Leo Ostiensis, lib. 2. Chron. Caßin. cap. 54. cuius narrationem infra recitabimus. In Siciliam quoque S. Mauri brachium (idemne hoc an aliud, nescimus) apportatum esse testatur Octauius Caietanus noster in Idea Operis de SS. Siciliæ hoc die: In Butera, inquit, in ecclesia S. Ioannis, Translatio brachij S. Mauri Abbatis. [Buteræ in Sicilia:] Est Butera, siue Buterium, Siciliæ meridionalis oppidum noui nominis, vt censet Fazellus dec. 1. lib. 5. cap. 2. in edito colle situm, ruinis, & eis ingentibus, antiquæ habitationis superstructum. Censet Cluuerius Siciliæ antiquæ lib. 2. cap. 10. ruinas istas apud Buterium oppidum ab antiqui Mactorij situ minime abhorrere.

[8] [an & in Hispania?] Supra cum eos recenseremus, quos vel in alios dies reiiciendos, vel omnino prætermittendos iudicabamus, diximus tradere Ioannem Mariettam lib. 18. histor. Eccles. Hispan. cap. 12. asseruari corpus S. Mauri Abbatis in vico Membrillar, iuxta Badajoz Hispaniæ vrbem, & festum illius agi XV. Ianuarij; nesciri vero sintne fortassis huiusce Mauri Abbatis isthic reliquiæ aliquæ, an alterius.

[9] In MS. Martyrologio metropolitanæ Ecclesiæ Pragensis post elogium S. Mauri additur: Cuius reliquias, videlicet costam, [Pragæ;] de eius sepulchro Christianissimus Princeps Carolus IV. Romanorum Imperator semper Augustus & Bohemiæ Rex obtinuit apud Regem Franciæ, & donauit Ecclesiæ Pragensi. In hac Ecclesia peculiare festum celebratur Allationis reliquiarum II. Ianuarij.

[10] In nostra quoque Belgica aliquæ olim fuerunt S. Mauri reliquiæ, vti Bauaci comperimus. Est Bauacum vetustissimum Hannoniæ oppidum, &, vt quidam viri eruditi censent, præcipua Romanorum in Neruiis statio; vt coniicimus, Βάγανον Ptolemæi lib. 2. cap. 9. Bagacum Antonini: sed præter Circi ruinas, muros subterraneos & ingentium ædificiorum fundamenta, quæ passim in pomœrio eruuntur, vt ipsi anno 1630. & 1633. coram adspeximus, vestigia quoque magnificorum Aquæductuum, quæ non procul inde cernuntur, ac numismata vetera Romanorum quæ passim toto agro colliguntur; [olim etiam Bauaci, vrbe Belgij antiqua,] præter hæc nihil admodum veteris magnificentiæ retinet. Hic præter maiorem oppidi basilicam, ædicula est xenodochij S. Mauro sacra. Fama est isthic olim eius aliquas adseruatas reliquias fuisse: sed vel bellorum iniuriis oppidiq; expilatione, vel quo alio casu perierunt. Non tamen populi erga Sanctum intermissa religio. Plures eo, etiam e Francia, pietatis votiq; caussa confluunt, tibias ac brachia e cera effingunt appenduntq;, impetratæ cælitus opis monumenta. [vbi & miracula.] Et hanc ab omni maiorum memoria viguisse pietatem, (nihil tamen scriptis traditum extare, nobis testatus est Christophorus de le Beke oppidi Curio & Decanus, egregio diuini cultus amplificandi studio præditus vir.

[11] Post historiam Translationis & miraculorum S. Mauri ab Odone conscriptam, & translati Cassinum brachij narrationem ex Leone Ostiensi; subiiciemus aliud quoddam portentum ex lib. 4. Chronici Cassinensis a Petro Diacono post Leonem Ostiensem composito.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Auctore Odone Abbate Glannasol.
ex quatuor veteribus MSS.

Maurus, Abbas Glannafoliensis in Gallia (S.)BHL Number: 5775

Avctore Odone, Abbate, Ex mss.

PRÆFATIO AVCTORIS. a

[1] Vinculo sanctæ dilectionis visceraliter nexo, Reuerendo viro b Almodo, sanctæ Cenomanicæ matris Ecclesiæ Archidiacono, Odo Abbas monasterij, quod in c præripio ripæ Ligeris fluminis situm, Glannafolium ex antiquo appellatur, munusculum.
De d repertione Vitæ S. Mauri, nobilisque eius conuersationis, morum & actuum perfectione, vnde frequens, vt recolis, inter nos sermo habitus est, certam cupiens reddere tuam fraternitatem, sicut te crebro poposcisse reminiscor, ne petitionis tuæ frustrari videaris effectu, scripto tamen plena fide percurrere disposui; [Auctor, poscente Almodo,] qua occasione indaginem huius rei eatenus & a nobis, & a nostris penitus ignotæ ac inauditæ consecutus sim. Valde siquidem tuis etiam in hac re congratulor studiis, dum sollicite perquirere te perpendo, qualiter & quomodo nobis comperta existant, quæ de hoc beatissimo viro in manibus habentes, Patrem luminum, a quo omne datum optimum, & omne donum perfectum desursum descendit, collaudamus, quem a Pontifice sanctæ Sedis, cui Deo auctore deseruis, Beato scilicet e Bertichranno totius sanctitatis decus insigne nostris, vt nostis, adscitum gaudemus prouinciis. [Iac. 1. 17.]

[2] Cum circumcirca cuncta pene loca nobis contigua effera natio Normannorum ferali rabie depopulans, incendioque concremans vastaret; nosque vis & atrocitas barbarica optata pepulisset tellure, ac pristinis miserabiliter priuasset sedibus; nec vllus vspiam refugij nobis tutus superesset locus; consilio tandem seruandæ vitæ, cum corpore eiusdem S. Mauri, [quam, in Burgundiam profugus cum corpore S. Mauri.] partes Burgundiæ petere decreuimus. Cumque in prædium illustris viri Audonis. Comitis, citra fluuium, quem Ararim vocant, deuenissemus, (quod nobis ob reuerentiam & amorem sancti corporis, siue etiam f pro æterna remuneratione aliquamdiu ad habitandum concesserat) benigno fauore ibidem commorantium, ac munifica largitate excepti, anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo sexagesimo tertio, Indictione g XI. digno cum honore, congruo illud & apto condidimus loco.

[3] Ordinatis igitur Fratribus, prout rei suppetebat opportunitas, qui sacro thesauro inhærentes debito famulatu inseruirent, liberi & expediti paternum censuimus solum repetendum. Et cum iam propinqua littora præfati fluminis legeremus, offendimus frequentiam virorum non ignobilium, qui dudum Romam petentes, sanctaque loca orationis gratia peragrantes, genuinam reuisere festinanter accelerabant glebam. Cumque ob laborem tanti itineris sarcinulis animalia releuantes, [a Petro Clerico cum aliis peregrinis Roma veniente acceperat] ac fessi in littore nobiscum nauigium opperientes resedissent; amica quadam desiderabilique curiositate de sanctorum locorum positione & ornatu, sanctitatisque ac religionis custodia, diuinorum etiam cultuum assiduitate, atque Ecclesiasticorum frequentatione officiorum, Catholicorumque studio & elucidatione dogmatum, plurima ab eis sciscitans, atque, vt a talibus moris est, pluriora audiens, repperi in sportula cuiusdam Clerici, qui Petrus, vt asserebat, vocabatur; quique ante biennium, vt fatebatur, illuc ex pago h Abrincatino, de loco sancti Angeli Michaelis, qui Ad duas vocatur i Tumbas, perrexerat, quaterniunculos nimia pene vetustate consumptos, antiquaria & obtunsa olim conscriptos manu, vitam B. Benedicti, ac quinque discipulorum eius continentes, k Honorati videlicet, l Simplicij, m Theodori, n Valentiniani, atque Mauri: quos vix emerui datis non paucis redimere nummis. [incultam S. Mauri vitam, interpolat,] Et quia tam inculto sermone, quam vitio scriptorum deprauati videbantur, vitam B. Mauri, prout potui, corrigere satagens, viginti dierum plus minus consumpto labore, salua fide dictorum ac miraculorum inibi repertorum, sicut nunc habetur, apertiorem eam legentibus reddidi & expressi.

[4] Cui etiam, sicut tua postulauit industria, libellum o subindere cupio, de restauratione iam dicti cœnobij, regularisque in eo reparatione religionis, siue etiam de mirabilibus, quæ ibidem ostensa sunt, & quæ adhuc superstites ac non minimum reuerendæ adstipulantur personæ. De visionibus quoque cœlitus ibi per Angelicam administrationem demonstratis, [additq; recentia miracula.] necnon & de his, quæ a die Translationis eius vsque nunc tam in itinere, quam in diuersoriis multiplicium repausationum, per eundem seruum suum, in laudem & gloriam nominis sui diuina operari dignata est maiestas. Hæc omnia tuo dicans nomini, vtilia legentibus fore, nostrisque potissimum, arbitratus sum. Quos per eam, quæ est in Iesu, deprecor veritatem, vt veris & absque fuco a me prolatis fidem adhibentes, religiosioris vitæ studiis sollicite operam dare non negligant; quatenus fructum laborum suorum in die retributionis a pio Domino recipientes, perennis vitæ præmiis cum eo, cuius & audiunt & legunt virtutes, participari mereantur.

[Annotata]

a Hæc est Epistola a Papirio citata, vt ante diximus; atque, vt ipse ait, & patet nu. 3. præfixa non soli Miraculorum & Translationis historiæ, sed & Vitæ a Fausto olim scriptæ, sed interpolatæ ab Odone.

b Alij Adelmodo, vti infra, & Adalmodo; at MSS. Ripat. Bonif. Belfort. & hic in 2. præfat. Almodum vocant.

c Ita MSS. at quædam, præcipitio.

d al. reparatione.

e Superius diximus non Bertichramnum Cenomanensem Episcopum fuisse, cum in Gallias venit S. Maurus, sed S. Innocentem, vel Innocentium.

f Ita MSS. at Massonus, paterna.

g MSS. X. non congruit. erat XI.

h [Abrinca.] Ciuitas Abrincatum, vulgo Auranche, Episcopalis, in Gallia Lugdunensi II. sub Rotomagensi metropoli.

i Oppidum hoc & cœnobium S. Michaelis de periculo maris, siue ad duas tumbas, tribus leucis Abrinca distat, in scopulo, mediis in vndis, situm; de quo alibi.

k Hunc Antonius Yepez Chron. Benedict. centuria 1. ad an. 545. cap. 1. scribit Abbatem Sublacensem fuisse. nondum nomen eius in Martyrologiis reperimus.

l Alius hic videtur Simplicius a socio S. Mauri. vtriusque meminit Petrus Diaconus in libro de ortu & vita Iustorum cœnobij Cassinensis. Ille Abbas Cassinensis fuit. Reperitur eius inuentio consignata in Martyrologiis monasticis 29. Martij.

m Hic videtur Theodorus esse, cuius hortatu vitam se S. Mauri scripsisse Faustus testatur, quem Petrus Diaconus cap. 16. prædicat vita sanctitateque præclarum.

n Et hic Abbas Lateranensis fuit, Theodori decessor, nobilis carne, sed nobilior spiritu, vt scribit Petrus Diaconus cap. 15.

o alij subiungere.

PRÆFATIO ALTERA.

Dilectissimo fratri & venerando viro
Adelmodo Archidiacono Odo Abbas cœnobij S. Mauri, amoris subsidium.

[5] Historiam euersionis seu restaurationis sancti cœnobij, quod olim a B. Mauro nobiliter ædificatum ex antiquo Glannafolium nominatur, quam a venerabilibus & probatissimis, atque adhuc in carne manentibus personis plena fide didici, in corpus vnius libelli colligere ac ordinare aggrediens, sicut crebro tuam, venerande vir Adalmode, poposcisse reminiscor fraternitatem, earumdem personarum nomina in ipso exordio narrationis inserere dignum iudicaui; quatenus & scrupulum dubietatis legentibus auferrem, [Auctor quæ narrat, vnde acceperit.] & ad veraciter fideliterque amplectenda quæ narro, ex ipsarum Deo placita & hominibus spectabili probitate, omnes audientes inuitarem. Harum primus & ordinis dignitate, & perfectioris vitæ sanctitate, a Godefridus venerandus Abbas Fossatensis monasterij extat: qui prolixiore tempore sub regimine sanctæ recordationis, Theodradi in eodem sancto deguit cœnobio. Bilechildis quoque Abbatissa, nostro seculo speciale sanctæ viduitatis decus, quæ cum viro suo illustrissimo Comite Rorigone in reparatione eiusdem monasterij, iuxta quod illis cælitus ostensum ac præceptum fuit, longo sollicite inuigilauit tempore. Cuius & ego pluriora, quæ refero, frequenti didici collocutione. Sed & b Bernegarius Presbyter his tertius in proferendis substituitur: de cuius verissimis assertionibus nemo nostrum dubitare permittitur, qui eius probabilem in omnibus, & præcipue in sanctæ orationis studio, vitam cognoscentes, vt antiquiorem eum antiquissimis veneramur Patrem: qui per duodecim continuos annos in iam dicto monasterio, & primum cum piæ memoriæ c Gauzlino, & postmodum cum fratre eius superius nominato habitauit Theodrado.

[6] [Cantus Angelorum Glannafolij auditi.] His nihilominus copulantur omnes pene ipsius loci congregationis Fratres, qui gestis ibidem sui temporis miraculis, reuelationibus quoque & visitationibus diuinitus procuratis, concentibus etiam inæstimabili atque ineffabili suauitate, Angelico ministerio, & præcipue nocturno tempore celebratis, nimio se terrore sæpissime perculsos fuisse asseuerant. Aliquoties vero tantum melos ita se animo captauisse astruunt, vt eiusdem cantilenæ dulcisonis atque tinnulis modulationibus, aure cordis intenti, nihil iam illis nisi tantarum liberet inhærere harmoniarum odis. Ex quibus nonnullos nominatim exprimo, cum astipulandi opportunitas prosequendi acciderit tenoris.

[7] Huius autem series narrationis, a tempore diuæ recordationis Pipini incipit ad nostram vsque præsentis anni decurrens ætatem, qui est ab Incarnatione Domini octingentesimus sexagesimus octauus. [S. Mauri corpus translatum an. 868.] Quo etiam anno eiusdem beatissimi viri sanctissimam corporis glebam, iussu serenissimi Regis Caroli, d in monasterium sanctæ Dei genitricis semper virginis Mariæ, Beatique Petri Apostolorum Principis (quod antiquitus Fossatense appellatur) digno cum honore, populorumque frequentissimo ac celeberrimo detulimus occursu. Quam sanctus Pontifex e Æneas in ipso introitu monasterij suscipiens, propriisque imponens humeris, cum frequentia venerabilium monachorum, & numerositate nobilium Canonicorum, ornatu quoque & apparatu Ecclesiasticorum ministeriorum, in ecclesiam B. Petri festiuo satis deportauit obsequio; atque solemni sanctæ deuotionis, in arca ferrea ad hoc ipsum præparata f recondidit officio. Vbi etiam nunc cum superna opitulatione debitis & assiduis monachorum veneratur & colitur seruitiis, ad laudem & honorem nominis Domini: qui ita præsentialiter mirificat Sanctos suos, quos iam æternaliter cælestium donauit præmiis gaudiorum, conformes eos & cohæredes vnici filij sui constituens. Quorum meritis & interuentionibus veniam consequi commissorum mereamur flagitiorum, qui nos sancti sanguinis Christi gloriamur redemptos effusione.

[Annotata]

a al. Godefredus.

b MS. Bonif. Bennegarius.

c Editio Brulij, Gozlino.

d Addit idem: cognomento Calui.

e Hic Æneas Parisiensis Episcopus interfuit concilio Tullensi apud Saponarias an. 859. & Trecensi 867.

f Additur in eadem editione Brulij: sub die Iduum Nouembrium. abest id hoc loco a MSS.

CAPVT I.
Glannafolium a Gaidulfo euersum.

[8] Igitur tempore Pipini gloriosissimi Regis, cum adhuc monasticæ religionis obseruantia in eodem sancto cœnobio optime custodiretur, honor etiam & dignitas atque affluentia rerum omnium copiosissime exuberaret, numerositas quoque religiosorum monachorum (vt statutum a B. Mauro fuerat a) ibi pleniter haberetur, locum ipsum, cum omnium integritate possessionum ad eumdem pertinentium, idem præcellentissimus Rex Gaidulfo cuidam Rauennati dedit. Qui barbariem sæuissimi animi, atque efferæ crudelitatis exercens duritiam, execrabili odio monachos ibidem commorantes persequi aggressus est. [Gaidulfus Glannafolienses exagitat, & pellit:] Qui eius immanissimam ferre non valentes oppressionem, circumquaque diffugientes, dispersi sunt: ita vt non remanerent ex eis nisi quatuordecim tantum, qui inopiæ malo compulsi, aliud agere non valentes, quotidianam stipem vix emendicando a supradicto tyranno poterant extorquere, excubias semper, prout valebant, apud beati viri corpus sollicite obseruantes. Cumque & ipsi tam famis inedia, quam ceterarum miseriarum acerrimo afficerentur cruciatu, nec institutionis sanctæ regulæ arduam possent ducere vitam; consilio accepto indumenta deponunt monastica, habitum canonicorum assumentes vestimentorum. Vnde ipse tyrannicæ peruersitatis nefandissimus homo, occasione contra eos sumpta, omnes expulit, quinque tantum Clericos, abiectissimæ scilicet vilitatis personas, ibi constituens, a quibus aliquid officiorum diuini cultus, apud sancti viri perageretur corpus. Inde instigatus a dominatore sui diabolo, monasterium omne solotenus euertit; [monasteriū euertit:] ita vt etiam fundamenta nonnullorum eruerit ædificiorum, quod hodieque inspicientibus liquido claret, dum diuersarum adhuc officinarum penitus abdita ibi cernuntur fundamina. Denique nec domibus ecclesiarum in eodem sancto pepercit loco, dicens: Sicut Dominus cædem interfectionis a sanctuario suo initiari iussit, ita euersionis nostræ destructio a sanctis exordium sumens, audacius reliqua peruadet ædificia.

[9] Post hæc omnia testamenta, quorum auctoritate rerum cunctarum eidem loco collatarum constabat delegatio, sollicite perquirens & inueniens, peiora semper pessimis adiiciendo, partim cremauit, partim in Ligerim misit, nonnulla vero in monasterio b S. Albini custodienda deposuit. Quod cum iam nostro tempore ego auditu comperissem, quadam vice Andegauis pergens, atque Anscherium Præpositum adiens, deprecari illum omnibus cœpi precibus, vt si aliquid ex his in c peribolis aut in scriniis chartarum eiusdem loci esse sciret, [scripta dissipat:] nobis reddere dignaretur. Tum ille, Fateor, ait, me aliquid huiusmodi, cum precepta veterum Regum reuoluerem, reperisse: sed quia nemo vnquam extitit, qui a me quippiam horum inquireret, & ego in talibus cor non apposui; inter chartarum copiam, ea facilitate, qua reperta sunt, eadem & reposita fuerunt. Cumque instrumenta præceptorum atque testamentorum nostrorum insectatione Paganorum deperissent, cum eis pariter & vestra disperierunt.

[10] Ne ergo legentibus ex his fastidium ingeramus, ad proposita articulum reflectamus. Hic itaque miserior miserrimis, non considerans damnationis suæ vltricem plagam, quæ eum, iusto Dei iudicio, pro talibus tantarum ausis præsumptionum, erat consecutura, postquam cuncta quæ animo conceperat, iusta Dei permissione de eodem exercuit loco, conuocatis amicorum atque affinium turmis ad conuiuium apparatioris prandij, scelerate a se gesta, post insatiabilem lautiorum edacitatem ciborum, & vini meri nimiam potationem, cunctis qui aderant, iactantiæ desperabiliter barathro demersus, referre cœpit; Ne, inquiens, teterrimum monachorum genus, [a S. Mauro percussus, effusis visceribus misere moritur.] per succedentia tempora locum hunc vanis spebus animatum repetere aut euindicare valeat, cum domorum euersione testamenta sunt ablata prædiorum, quibus se opinari poterant possessiones tantorum recuperaturos fundorum. Necdum verba compleuerat, cum ecce contra se super mensam, ad quam lasciuiens adhuc residebat, stare videt venerandi monachi habitus virum, cuius facies igneo resplendebat aspectu, canities vero comptissimi dignitate honoris super niuem micans candebat. Qui ferulam manu gestans, toruisque aliquantisper miserum respectans luminibus, eum forti conamine, calce quidem in ventre, ferula autem in capite valide percussit. Qui illico amens effectus, atque caput hac illacque super scapulas crebro iactans eiulando clamare cœpit: Maure, tu me interficis, Maure tu me interficis. Cum hæc cunctis qui aderant audientibus, oculis iam cæcatus, quos in capitis percussione amiserat, frequenter repeteret; Arij infelicis multatus damnatione, effusis intestinis infelicem (vt dignus erat) finiuit vitam, particeps dæmoniorum effectus.

[11] Hæc ita gesta esse testatur d Gerramnus monachus nostræ congregationis, qui a patruo suo ipsius loci monacho, se frequenter peracta, sicut hic inserta sunt, ista audisse confirmat. [Vnde auctor id didicerit.] Qui de eodem cœnobio cum ceteris Fratribus, ab ipso peruersæ mentis homine expulsus, sæpe ad domum fratris sui, patris videlicet huius Gerramni veniens, cuncta ex ordine referre erat solitus. Astipulantur etiam huic assertioni, religiosæ admodum ac veteranæ personæ, quæ ab eo tempore ad nostram vsque perdurantes ætatem, euidentissimis ista prosequuntur indiciis. Ex quibus etiam ego duos vidi: quos pro hoc ipso ad me euocans, atque ab eis cuncta diligenter sciscitans, verissima hæc esse, prout ea ipsi oculis inspexerant, asseruerunt; addentes etiam hoc, quia post expulsionem ipsius loci habitatorum, [Bona monasterij ab aliis diripiuntur.] & eiusdem scelerati viri desperabilem percussionem, prædia ac villæ, quarum subsidiis ac reditibus locus idem eatenus substiterat, præreptione satis iniusta tam a Comite Andegauensi, quam ab aliis quibusque præsumptuosæ ac cupidæ mentis hominibus vsurpatæ sunt, atque peruasæ, ea solummodo occasione, quia nemo fuit qui ad notitiam augustissimi honoris, magni scilicet Imperatoris Caroli, prout gesta erant, hæc perferre curaret.

[Annotata]

a Supra in vita cap 9. nu. 55. statuisse dicitur S. Maurus, vt in cœnobio Glannafoliensi perpetuo essent 140. monachi.

b Est id monasterium Andegauis. De ipso S. Albino Ep. Andegauensi agemus 1. Martij.

c Pro tabulario vel archiuo accipere hanc vocem Auctor videtur, quæ alioqui septum, vallumue significat.

d al. Gerannus. al. Geranus.

CAPVT II.
Glannafolium a Rorigone restauratum.

[12] [Rorigo Comes] Cvmque idem locus pene iam desolatus atque in solitudinem redactus omnimodis esse videretur, iam tempore piissimi Augusti Ludouici, cum paucissimo numero villarum (sicut videlicet eum onager habuerat,) ab ipso Imperatore Rorigoni religiosæ ac nobilis memoriæ Comiti collatus est. Qui Dei inspiratione corde tactus, ac diuini muneris gratia præuentus, cum coniuge sua iam superius dicta Bilechilde sollicite perquirere cœpit, qualiter seculo renuntians, liber ab omni mundana occupatione, perfectionem regularis posset adipisci religionis, vel qualem ipsa super hac re gereret voluntatem. [cum vxore statuit seculo renuntiare:] Cumque ei & assensum suum eadem venerabilis mulier in tali negotio præbuisset, & se eadem facturam secundum sexus sui ordinem pollicita fuisset; de sola iam locorum opportunitate, in quibus id peragere cum superno adiutorio possent, studiose inuestigare certabant. Sed cum Deus omnipotens & eumdem locum in pristinam religionem reformare decreuisset, & eosdem religiosos coniuges mercede perfectorum operum, quibus ipsi in restaurando inuigilauerunt loco, a se donandos esse, hominibus notum facere voluisset; quadam die cor amborum, vt gratia orationis corpus B. Mauri adirent, manu sancti desiderij tetigit. Qui feruore sanctæ deuotionis concepto, de loco habitationis suæ, qui Boscus vocatur, ascensis equis, religioso satis obsequio illuc tendere festinarunt. Perlustratisque omnibus conuenientiis, quibus locus ipse dignissimo & floruit & florere poterat honore, taliter communi consilio in restructione cœnobij laborare æstimauerunt. Continuo denique Turonis mittentes, [incipit Glannafolium renouare:] Lambertum religiosæ vitæ virum de monasterio sancti Pontificis Martini euocant, ascito nihilominus Ebbone viro satis strenuo, affinitate consanguinitatis sibi propinquo. Quibus cum voluntatem suam de his, quæ suprascripta sunt; venerabilis Rorigo Comes aperuisset; eorum consiliis & exhortationibus, in ipso suo sancto desiderio ardentiores effecti, mox summo studio in fabrica monasterij laborare aggressi sunt; conuenienter coram eis, quos euocauerant, iactis fundamentis.

[13] Sed aliquamdiu ædificatione tanti operis assidue occupati cum fuissent; quorumdam impedimentorum interceptu præpediti, Brennouuen amplissimum possessionis suæ cespitem petunt. Vbi dum prolixiori tempore moras innecterent, [vt opus intermissum perficiat,] & cœptum ab eis opus, eorum absentia neglectum, non assurgeret; cuidam reuerentissimæ vitæ Abbati, Iacob nomine, cœnobij a Cormericensis, cum post matutinale officium, sanctarum instantia precum diuinitatis more sibi solito pulsaret aures, quidam candidissimum monachi præferens habitum, cuius facies roseo micabat aspectu, [mittitur ad eum Iacob Abbas,] canities vero instar lactis candebat, astans talia infit, Vade, inquiens, & partes Britanniæ aggrediens, Rorigonem perquire Comitem: quem cum inueneris ista illi diuinitus tibi nuntiata prosequere: Non recte vir bonorum desideriorum agis, quod segnitie improuidæ mentis pressus, occupatione terrenarum implicatus rerum, his quæ cælesti inspiratus desiderio perficere cogitaueras, neglectis, temporalibus atque caducis operam dando inhæres. Sed si tibi Diuinitatem placabilem, & adiutricem fore (vt dudum optaueras) concupiscis, religiose quidem a te cœptis, sed periculose dimissis, studiosissime insiste operibus: vt meritis viri sapientis, qui ædificauit domum suam supra petram, a Deo donatus, cælestis regni heres, cum Paulo sapiente architecto effici merearis. [1. Cor. 3. 10.] Cui Abbas respondit: Rorigonem non noui: sed & te, qui talia iubes, ignoro. At ille subiunxit: Illum quidem ocyus perquirere satage; me autem quis sim vt superno placuerit opifici scire licebit. His peroratis disparuit. [tertio monitus, etiam cum plagis;] Tunc ille stupens ad ea quæ audierat & viderat, nulli prorsus prodere illa volebat, euentum rei sollicite exspectans. Expleta vero hebdomada, iterum ei idem vir, in eodem habitu, hora eadem qua & prius, in ipso apparuit loco, austerius arguens quod negligentius a se iussa perceperit, sibique eum consulere asseruit, si festinanter his quæ audierat obtemperare voluisset. Sed nec sic quidem ille etiam hac vice animum apposuit, vt executor ostensorum fieret, defectione quadam supra modum torpens: cum ecce die tertia, horribiliter eum compellans in eodem loco illi astitit, ac tertio illum acerbissimo flagello, sicut acclinis residebat, in dorso validissime percussit, mortem ei minatus si vltra ad explenda quæ audierat tardare presumpsisset. Qui nimio percussionum excruciatus dolore, siquidem & cutis & carnis mollitiem diuinum transiens verber, medullitus, vt sic dictum sit, ossibus inhæsit, timore quoque intentatæ mortis perterritus, illico quo iussus fuerat perniciter tendere festinat.

[14] Cumque post longos viarum anfractus, laborioso confecto itinere, tandem, vt optauerat Brennouuen deuenisset, ac Comiti supradicto nuntiatus fuisset, mox vt eius ingressus præsentiam adiit, secretiorem ab eo expetens locum, missum se ad ipsum specialiter indicauit. Et continuo nihil amplius dicens, agiliter se cœpit expoliare. Quem in amentiam versum Comes existimans, [quas Rorigoni ostendit, & vt cœpta prosequatur monet:] prohibere eum reluctando nitebatur. Cui ille, Non, inquit, virorum iustissime, vt tu putas, desipio, sed cælestis oraculi tibi iussa deferens, euidentioribus te indiciis roborare desidero. Et hæc dicens, ac dorsum suum retegens, liuentes adhuc plagas lacrymis perfusus ei ostendebat. Et post hæc rei ordinem pandit. Denique cum eius vxor ab eo vocata introisset, illi quoque cuncta replicauit, ostensis nihilominus diuinorum vlceribus flagellorum. Igitur tantis ac talibus attoniti miraculis, tractare sollicite cœperunt, quomodo cœpto operi attentius inuigilare possent. Deinde Abbatem illum diebus quindecim secum retinuerunt, instantiam deuotionis suæ certatim ei impendentes, ac frequentium fouere iubentes inductione vnguentorum. Quem iam obductis cicatricibus ad se euocantes, diuinis se per omnia præceptis parere promittunt. Ita demum non paruis donatum muneribus, ad propria eum lætantem & alacri corde remittunt, & post hæc pagum Andegauum repetere decernunt.

[15] Cumque in locum, qui Vernentis dicitur, manendi gratia diuertissent; subito aduersæ valetudinis incommodo, supradicta matrona, vt prægnans erat, ita vehementissime cœpit atteri, vt de eius vita omnes qui aderant desperare cogerentur. Sed honorabilis Comes vir eius, progressum illius gnauiter administrans, iter suum cornipedum velocitate peragere ad supradictum locum disponit, de sola iam coniugis sepultura, lugubri satis mente pertractans. [qui rursus diuina voce admonitus] Cum vero Ligerim nauigio subuehente, transmeare cœpisset, iamque media fluminis spatia celox innare videretur, sphæra ignis instar latioris clypei cælitus emissa illi supra caput affuit, cuius odoris adeo persensit vigorem, vt comam capitis sui absumi pertimesceret. Attonitus ergo redditus, pro his quæ & videbat & sentiebat, huiusmodi oraculum cælestis percipit vocis, Hic, inquiens, ædifica, hic ædifica, hic ædifica. Quod nisi te facturum modo diuinitati spoponderis, nullo modo deinceps dulcibus dimissæ vxoris frueris osculis, vel prospere metas tibi concessi attinges æui. Hæc ipse solus in medio fluminis alueo videns & audiens, [se id facturum spondet: & subito conualescit eius vxor:] & cuncta se impleturum pollicens, mox vt terram rate appellente arenosam cœpit calcare, ocyus B. Mauri corpus cum feruore sanctæ deuotionis reuerenter expetiit: non longe siquidem ab eo loco fluuium trāsnauigauerat; sed, vt æstimari valet, quasi passibus ducentis. Denique hora eadem, vt postea simul conferentes inuenerunt, grauissimo pondere infirmitatis coniunx eius exonerata est, quæ iam tribus diebus totidemque noctibus sine cibi vel potus perceptione iacuerat: cumque & ipsa nauigio ad eumdem locum delata fuisset, absque vllius adminiculo vrnam sancti viri religioso satis adiit desiderio.

[16] Eo adhuc tempore Bertingus quidam, non ignobili ortus familia, eorum dono, cum coniuge sua Huninga locum ipsum beneficiario possidebat iure. Biduo igitur ibi loci amore & consideratione morati, solitum locum habitationis suæ Boscum reuisere statuunt. Vbi dum quadam die idem venerabilis Comes in oratoriolo compendiose ibidem constructo (vt nobilioribus mos est) post matutinos residens hymnos, diuinis intenderet theoriis, psalmis ac precibus per contemplationem insistendo, quidam ignoti schematis vir, illi visibiliter astans, [iterum monetur ne opus differat:] talia ore protulit: Noli, inquit, de his, quæ tibi diuinitus sunt nuntiata, vllo modo deinceps tardare; quoniam post Augusti Ludouici defunctionem, non ita tibi habilis arridebit facultas temporis, vt licenter insistere, sicut nunc, diuinis valeas iussionibus. Vt vero vxor tua a scapulæ & lacerti plenius conualescere queat incommodo, sanguisugæ sitibunda ei adhibeatur numerositas. His dictis abscessit.

[17] Porro ille vxorem suam continuo euocans, cuncta illi quæ viderat per ordinem enarrauit: rursumque Lambertum & Ebbonem directis nuntiis conuocantes, quæ erga se gesta vel sibi ostensa fuerant retulerunt. Qui simul cum eis laudantes & benedicentes Deum hortati eos sunt, vt ceteris postpositis, hoc, quod salubriter quidem cœperant, sed negligentius omiserant, secundum diuinum ad se perlatum responsum, perficere quantocyus possent studiosissime elaborarent. Qui eorum obsecundantes consiliis, Ingelbertum sanctissimæ vitæ virum Abbatem Fossatensis cœnobij, vt sibi cooperator efficeretur, vix infatigabilibus emeruerunt obtinere precibus. Tandem ergo deuictus votis eorum & familiaritatibus, assumptis perfectioribus quibusque congregationis suæ Fratribus, perrexit ad locum. Ex quibus duo specialiter nostro seculo tam in diuinis contemplationibus, quam in cunctis sanctæ regulæ obseruationibus, velut quædam duo magna luminaria, in nostro ordine emicuerunt, b Gaubertus scilicet frater ipsius Comitis Rorigonis, atque Wilermus: qui quantæ nobilitatis quantæque potestatis extiterint, ac quales in secularibus claruerint honore dignitatis, & quam perfectam in omnibus vitam duxerint, [eo deducit insignes monachos.] postquam fugitiui seculi fascibus abrenuntiantes, atque non segniter præceptis Domini inhærentes, cœnobialem delegerunt expetere conuersationem, si quis nosse desiderat, ab omnibus qui eos cognoscere potuerunt, & adhuc superstites in carne morantur, veraciter audire valet. Et quia locus ille in omnibus habitaculis, quæ monasticæ conueniunt obseruationi, instantia bonorum coniugum, sicut nunc habetur, pene iam ædificatus erat; venerabilis Abbas Ingelbertus, cum illis quos supra diximus, copiosiorem Fratrum dimittens numerum, eosque in sancta religione corroborans, ad propria reuerti accelerauit, certus vtique de eorum infatigabili sanctæ perfectionis obseruantia.

[Annotata]

a MS. Ripat. Corimacensis. MS. Bonif. & Belf. Cormaricensis. Cormeriacum cœnobium est & oppidum in Turonibus ad Angerim flumen, Ioachimi Perionij patria.

b MS. Ripat. Gauzbertus.

CAPVT III.
Glannafolium Fossatensibus traditum, ereptum.

[18] At vero venerabilis Comes, ne per succedentia tempora locus ipse, habitatorum fortasse negligentia, a rectitudine regularis tramitis exorbitaret, præceptum Imperialis edicti, [Glannafolium subiicitur Fossatensi cœnobio:] a Serenissimo Imperatore Ludouico, ex sacro promeruit scripto, quatenus rectores Fossatensis monasterij, semper prouidentiam de eodem loco habentes, instantiam sollicitudinis suæ tam loco quam congregationi vigilanti cura in omnibus adhiberent; tales videlicet suæ congregationis eis Magistros & Præpositos ordinando Fratres, quorum nutu & regimine cuncta illic perficienda & interius & exterius studiose disponerentur. Quod qualiter tempore Ingelberti ablatum, ignique crematum fuerit, melius reticendum quam proferendum putamus. Cum itaque viri illi, quorum superius nomina sunt inserta, cum reliquis sibi commissis locum eumdem honorifice satis ac religiose stabilire & ordinare cœpissent; paruo admodum transacto tempore nonnullos ibi Deo per sanctæ religionis obseruationem acquirere ac adunare summo studio conati sunt. Siquidem de suo monasterio, iussu Patris sui, omnia quæ in diuinis cultibus necessaria erant, & quibus se in nouiter cœpto indigere timuerant loco, secum detulerunt.

[19] Cumque in dies augmentatio spiritualis incrementi, per eorum ministerium, fructum non modicum animarum ibidem Deo in segetem sanctæ maturitatis proferre non cessaret; augustissimæ recordationis Ludouicus a Pipino filio suo, cum reliquis quæ magnitudini celsitudinis illius visa sunt, etiam Andegauensem contulit Comitatum, cum abbatiis & fiscis in eodem pago sitis. Vnde factum est, [traditur Ebroino, post Pictauensi Episcopo;] vt consilio & hortatu illustris viri Rorigonis, b Ebroinus tunc adhuc flore iuuentutis egregie in Clericatus pollens ordine, postea vero Pontificali Cathedra in Pictauensi sublimatus Ecclesia, locum hunc, de cuius restauratione a nobis sermo deducitur, solemni donatione Pipini gloriosi Regis, percipere mereretur: ob id scilicet, ne in alienas decidens manus, regularis, vt dudum, de eo eliminaretur religio. Nam & locum tam suæ tumulationis, quam coniugis & filiorum ceterorumque propinquorum idem nobilissimus Comes illic decreuerat eligendum; vbi etiam ipse Dei dispositione & sua quiescit conditus electione. Affinitate enim carnalis generositatis ipse Ebroinus ei propinquus erat. Hoc ergo cum apud Pipinum (vt optauerat) obtinuisset, accedens etiam ad piissimum Imperatorem Ludouicum, iam Episcopus constitutus, locum ipsum cum omnium plenitudine rerum, quas eo tempore dignoscitur possedisse; hæreditario ac perenni promeruit impetrare dono: vt testatur sacræ auctoritatis eius celebre testamentum, quod hodieque scrinij nostri cautissima conseruatur repositione.

[20] Hic itaque supradicti Comitis iussionem sequens, eiusque obtemperans voluntati, Fratribus Fossatensis cœnobij liberrimam de eodem loco concessit potestatem, quamdiu idem nobilissimus & reuerentissimus vir in corpore, Dei voluntate, permansit. Illo vero præsenti cassato lumine, cum auctoritatem ab eis inquireret, qualiter ipsum cœnobium in eorum deuenisset potestatem atque dominium, nec eam illi ostendere quiuissent; quippe quia iam (vt supra significatum est) fraudulenter abstracta atque igni mancipata fuerat; ille aliquibus Fratribus de supradicto monasterio retentis, [hic Fossatenses, mortuo Rorigone, domum remittit.] ceteros locum suum iubet repetere. Et hoc post obitum Augusti Ludouici, & iustæ recordationis Rorigonis, inductus a quibusdam non sani cordis viris agere aggressus est. Accedensque ad Serenissimum Regem Carolum, & ostendens illi testamentum patris eius, cuius auctoritate proprietatis iure eumdem retinebat locum, deprecatus est eum, vt suis nouis præceptionibus Domni genitoris sui roborare dignaretur edictum. Cuius ille precibus libentissime annuens, quod a tanto petebatur Pontifice celeberrimis confirmauit scriptis. Quibus etiam continetur, vt quamdiu aliquis de progenie nostra inueniri poterit, qui locum ipsum secundum auctoritatem B. Benedicti regere & gubernare valeat, regulariter ipse viuens, & nullus alius ibi Rectoris fungatur officio.

[Annotata]

a Pipinus a Ludouico Pio patre an. 817. Rex Aquitaniæ creatus, mortuus an. 838.

b Interfuit hic concilio in Verno palatio an. 844. In Vita Ludouici ad an. 839. appellatur nobilissimus Pictauensis Episcopus, diciturq; eminuisse inter maximos Procerum.

CAPVT IV.
Translatæ S. Mauri reliquiæ. Prædones repressi.

[21] His denique strenue satis peractis, Gauzlinum virum eruditissimum atque in monastica perfectione religiosissime institutum, filium scilicet sancti viri Gausberti, regiæ præsentauit celsitudini; egitque cum eo vt illum loco ipsi Abbatis honore præficeret. Quod Rex gratanter accipiens, (valde enim eum pro sua eruditione, & doctissima locutione diligebat, qua idem vir nobilissime pollebat) honorabiliter eum coram Optimatibus totius regni sui Abbatem constituit: [Gauslinus transfert reliquias S. Mauri] ampliora se ei daturum promittens, cum opportunitas id peragendi se ei obtulisset. Qui suscepta cura pastorali eiusdem loci a Rege sibi iniuncta, nobiliter in sancta religione cœpit excrescere; denique in diuinis cultibus suo tempore nemini secundus emicuit.

[22] Qui qualiter corpus B. Mauri de Australi climate altaris B. Martini, retro, (vt nostro seculo mos est) ad Orientalem scilicet eiusdem mensæ transtulerit partem, ipsius scriptis plenissime cognosci valet. Ita enim prosequitur: Anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi, octingentesimo quadragesimo quinto, indictione octaua, feria quinta hebdomadis nihilominus a quintæ in quadragesima, quarto Idus Martij, translata sunt ossa beatissimi Leuitæ Mauri, [& aliorū;] a famulo Dei Gauzlino aliisque Sacerdotibus, in locum in quo nunc venerantur in arca ferrea cum honore recondita. Hac eadem etiam die, reliquiæ Protomartyris Stephani (quæ a Bertulfo Abbate, tempore b Clotharij Regis, iuxta prædicti Patris Mauri tumulum, ob eius venerationem, in c buxtula lignea reconditæ fuerant) ita intactæ & absque macula sunt repertæ, vt quasi eodem die illic repositæ fuisse crederentur. In qua etiam membranulæ vetustissimæ portiuncula est inuenta, cuius series diuturna oblitteratione pene deleta, vix perspicacissima elucidari valuit indagine. Cuius textus tandem enucleatus hæc continere repertus est: Hic requiescit corpus B. Mauri monachi & Leuitæ: qui tempore Theodeberti Regis in Galliam venit, & octauodecimo Kalendas Februarij migrauit a seculo. Beati quoque Petri Apostoli patrocinia, simili modo ibidem sunt reperta in d arcula, quæ ad caput eius erecta, & arenoso aggere cooperta, pro conseruatione eorumdem (vt opinari potest) decenter fuerat. Hæc quidem ille.

[23] Testati vero nobis sunt Fratres congregationis nostræ, [quæ miraculis illustrantur:] qui eo die obsequiis translationis tanti viri deuotissime interfuerunt, quod octo notissimæ personæ ibi a diuersis sanatæ sint infirmitatibus: ex quibus tres cæci fuerunt, claudi duo, paralyticus vnus, mulieres mutæ duæ. Eodem anno, pridie ante sanctum Pentecosten e tertio Kalendas Iunij, ordinatus est famulus Christi Gauzlinus primus Abbas, post restaurationem monastici ordinis, [ordinatur Abbas.] in cœnobio S. Mauri in ecclesia S. Saluatoris ante altare, quod ipse ædificauerat in honore indiuiduæ ac viuificæ Trinitatis, a summo Pontifice Turonicæ vrbis f Vrsmaro, & aliis duobus Episcopis: quem etiam ipso anno, primum quidem Ebroinus Antistes, in Ecclesia Pictauensi ad ordinem diaconatus, g Dodo autem Episcopus in Ecclesia Andegauensi ad presbyterij promouerat dignitatem gradus. Sed iam ad virtutum insignia, quæ per hunc beatissimum virum, in hoc eodem loco cœlitus demonstrata sunt, narrationis ordo est conuertendus.

[24] Cum locus idem, prouidentia & regimine monachorum Fossatensium, iustæ videlicet memoriæ Gausberti & ceterorum (quorum superius mentionem fecimus) conuenienter & religiose gubernaretur, tempore illo quo inter gloriosissimum Regem Carolum & eius fratrem Lotharium longa cōcertatio pro h regni fastigio exorta est; quam, Deo se protegente, [Glannafolij a S. Aldrico deposita] serenissimus Rex Carolus strenue satis armis decertando publice euendicauit; Cenomannicæ Ecclesiæ Antistes, i Aldricus, cuncta quæ in villa, quæ Cauania nuncupatur, habebat, prædicto Dei famulo Gausberto, ad nostrum adducens monasterium custodienda commendauit. Quod cum Haimericus quidam & eius compar k Gerardus comperissent, Missos suos illuc dirigentes, cuncta quæ a supradicto Pontifice illic deposita fuerant, se per vim diripere mandauerunt, nisi celerrime a Fratribus traderentur. Cumque eis de monasterio remandatum fuisset, certam legem a Domino de depositis constitutam esse, seque omnia pro his custodiendis ac conseruandis, etiam extrema pericula pati paratos; ipsi ira accensi, & cupiditate cæcati, ad monasterium equis sudantibus aduolauerunt, suis mandatum dantes, vt dum ipsi cum Fratribus loquerentur, illi omnia ostia domorum, in quibus commendata reposita erant, peruadere absque vllius timore pauoris satagerent. [diripientes,] Qui eorum impiis iussionibus obtemperantes, mox vt auctores tanti mali introgressi, cum Dei famulo Gausberto & ceteris Fratribus de eadem re austerius agere cœperunt, strictis gladiis irrumpentes, auferre omnia dissectis foribus conabantur.

[25] Quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, conuocatis Fratribus, vt misericordiam omnipotentis Dei attentius precarentur, ac S. Mauri suffragia ocyus sibi affutura crebra deposcerent repetitione, ipse lacrymis perfusus hortatus est. Deinde signis sonantibus, sumptis Sanctorum reliquiis, impositaque Letania, cum omni Fratrum numero pergit ad locum, vbi iam & vinum terræ effundebatur, & cædes cruentissima exoriebatur. [cælitus puniuntur.] Cumque & iucundissima esset cæli serenitas, & apertissima solis resplenderet claritas, subito dum B. Mauri nomen in Letaniarum prece a Fratribus cœpisset inclamari, tantus fragor tonitruorum minaci supra modum concrepuit terrore, tantaque coruscatio emissorum inhorruit fulminum; vt omnes qui rapinæ malo decepti illuc aduenerant, vitæ discrimen se subituros iam iamque pertimescerent; præsertim cum repentina effusione inundatio subitaneæ pluuiæ consecuta limina ostiorum eos egredi prohiberet. Vnde factum est, vt quatuor ex eis sensu perdito in amentiam versi, reliquos fugæ tantum sumere præsidium compellerent. Qui miseriores miserrimis effecti, strata viarum, plena vasculorum & vtrium relinquentes, nulli deinceps ipsius habitatorum loci molestiam inferre ausi fuerunt. Hæc meritis & intercessionibus beatissimi Confessoris Christi Mauri ita gesta esse affirmat assertio veridica monachorum, qui se his interfuisse testantur; ex quibus duos tantum, Bernegarium videlicet & Raimundum, ex nomine designatos esse sufficiat.

[Annotata]

a Vocat hic Odo quintam hebdomadam, quæ sequitur Dominicam Lætare, quæ vulgo quarta censetur. Incidit eo anno Pascha in 29. Martij, littera Dominicali D.

b Hic est Clotarius II pater Dagoberti; nam Clotarius I. eius auus ante ipsum S. Maurum mortuus est an. 562.

c Ita 3. MSS. Belfortius buxcula, vel buxula scripserat. Brulius edidit pyxide; & sane πυξὶς a πυξὸς deduci videtur, quod buxum significat.

d Ita MSS. at Brulius, arcula.

e Imo eo anno Pentecoste incidit in XVI. Kal. Iunij, siue XVII. Maij.

f MS. Ripat. Orsmaro. quomodo eum quoque nominat Lupus Ferrariensis epist. 16.

g Interfuit concilio Turon. IV. an. 849. Suessionem. II. an. 853. &c.

h Lotharius a morte patris omnia ad se trahere cupiebat; bis a Carolo Caluo & Ludouico fratribus prælio victus an. 841. & 842. tandem cum iis conuenit.

i De S. Aldrico Episcopo Cenomanensi egimus 7. Ianuarij.

k Ita MSS. at Brulius, Girardus.

CAPVT V.
Cælitum cantus. impensa miseris beneficia.

[26] Eodem anno cuidam seruo Dei, nomine a Annowaredh, de genere Britonum, per nocturnam visionem præceptum est, vt monasterium S. Mauri orationis gratia petere non negligeret. Qui longioris viæ confecto itinere, alueum Ligeris non longe ab ipsius beati viri cœnobio transnauigauit. Duo vero ex Fratribus missi a venerabili Patre Gausberto, Andegauis pergentes eum obuiam habuerunt. Qui eminus eum frequenter in modū crucis solo decumbere videntes (iste quippe mos ei erat, [Annovvaredh vir pius] vt quotiens finito psalmo, Gloria Patri & sequentia dicere inciperet, continuo toto corpore in terram se prosterneret) insanire eum æstimauerunt. Cumque ei appropinquassent, ab eius interprete caussam frequentis eius didicerunt prostrationis; [venit Glānafolium:] & post hæc iter suum prosequentes, viam ei quæ ad monasterium ducit demonstrauerunt. Qui ecclesiam ingressus, cum synaxim Fratres vespertinam decantare cœpissent, inter duos cancellos demisso capite humiliter, sicut revera is qui ante Deum, stare cœpit. Præcentoris autem vox Antiphonam, Excelsus super omnes gentes Dominus, imponens (erat quippe dies illa magna, & percelebris, quæ Dominica appellatur) paullulum eum caput erigere fecit. Viditque per fenestram ab Australi altaris parte, Angelum ingredientem, quem sequebatur vir valde honorabilis, Diaconi præferens habitum, atque in suo ordine stola sancta indutus. Qui vna cum Angelo ante altare veniens, [videt S. Maurum orationes monachorum Angelo offerentem:] atque expansis brachiis deorsum, id est ad chorum respiciens, seque ad altare iterum conuertens, quasi orationes seruorum Dei, Angelo super altare stanti offerebat. Qui eas ab illo suscipiens, in conspectu Dei eleuare videbatur. Hoc ille diu videns & admirans, cum iam oratio a Presbytero compleretur, Angelum per fenestram Orientalem egredi conspicatur. Diaconus vero per medium chorum descendens, atque secus illum transiens, hæc eadem verba illi in aure locutus est, dicens: Sæpe huc venio, & frequenter hoc facio. Hæc dicens disparuit.

[27] Ille vero statim in terram corruens, lacrymis perfusus atque pauore anxius, Latine repetere talia cœpit: Sancte Maure tuorum visitator & custos famulorum, intercede pro nobis indignis & peccatoribus. Ista eiulando & plorando, terramque capite percutiendo prosequens, tandem a Fratribus, qui eum gregatim vallauerant, a pauimento eleuatus, ac inquisitus cur mœrens & tristis inconsolabiliter plangeret; peccatorum suorum se conscium esse respondit, atque vt eorū indulgentiam a Domino percipere mereretur, deprecando flere. Gauzlinus vero tunc adhuc bonæ indolis adolescens, postea autem (vt supra dictum est) Abbas ipsius loci, ordine, quo superius retulimus, effectus, intelligens eum ibidem aliquid magni, aut vidisse aut audisse, duos congregationis ipsius Fratres, Begonem & VVinchelon, qui Britannicæ linguæ notitiam habebant, deprecari cœpit, [inuitus visionē narrat:] vt ipsi ab eo caussam tanti planctus, vel quo pergeret, familiarius inquirere studerent. Qui deuotissime ad eum accedentes, vix ab eo obtinere potuerunt, vt rei gestæ ordinem, sicut viderat & audierat, illis pandere non recusaret. Quindecim quoque eum diebus, venerabilis Pater Gausbertus secum retinuit: in quibus agere cum eo non potuit, vt vel modicum vini degustare debuisset. Si quando enim se hoc facturum pollicitus fuisset, mox vt vini poculum ori admouisset, [recusat vinum bibere.] lacrymarum & singultuum copiosissima prohibebatur inundatione. Quod Dei famulus Gausbertus altiori mente pertractans, eumque hoc solius Dei intuitu agere perpendens, nullo modo illum huiuscemodi molestia amplius inquietare præsumpsit; sed donatum omnibus quibus eum indigere perspexerat, cum gaudio ad propria remeare permisit; benedicentē & laudantē Deum in omnibus quæ audierat & viderat, sicut diuinitus illi ostensa & demonstrata fuerant.

[28] In tempore Gauzlini Abbatis in solemnitate Innocentum, cum nocturnum officium Fratres in ecclesia Saluatoris celebrarent, & duodecimam Lectionē idem Abbas, vt in congregationibus monachorum mos est, recitaret; subito voces cantantiū, cum nimia inæstimabilique suauitate, in basilica S. Martini, in qua B. Mauri corpus iacebat, omnes Fratres resonantes audierunt. Et hoc antequam sacratissimū corpus eius de illa in maiorem translatum esset ecclesiam contigit. Cumque tanto miraculo attoniti omnes residerent, [Cantus Angelorū ad corpus S. Mauri auditi,] & ipse Abbas lectione terminata perquirere cœpisset, a quibus tam inæstimabilis dulcedinis multiplicium ac diuersarum vocum celebraretur concentus, duo ex Fratribus, quibus custodia huius basilicæ commissa erat, ocyus pergere cœperunt, vt diligentius fores ecclesiæ egressi, percipere possent ea, quæ audiebant, aut aliquid ex his quæ dicebantur intelligere. Sed antequam ad ostium ecclesiæ ipsius, quæ in monte sita tardiorem ascendentibus gressum efficit, peruenissent, omnis cantilenæ illius modulatio finita, deinceps a nullo audiri potuit. [cum insolita luce & odore;] Splendorem tamen immensi luminis, qui totam illam repleuerat basilicam, partim exterius per fenestras, partim introgressi, aperta visione videre meruerunt. Omnibus ergo notum factum est, Angelorum ministerio, excubias apud beati viri corpus obseruantium, hæc celebrata & peracta fuisse. Siquidem, vt discerni, potuit tantæ suauitatis melodia cum maioribus dulcisonis modulationibus, frequentior instar infantiū resonabat cælestium agminum mellifluæ vocis iubilatio. Ex illo itaque die crebro hæc audita, & præcipue nocturnis horis, apud eius sanctissimum solemnizata sunt tumulum: vt verissimis approbat assertionibus reuerentissimus Abbas Godefridus, & plerique eiusdem monasterij Fratres, qui frequenter se hæc audisse testantur.

[29] Clericus quidam, nomine Mainfredus, qui ob custodiam in contigua basilicæ ipsius domuncula dormire erat solitus, cum membra in stratu meridiano composuisset tempore, a quodam ignotæ visionis viro in latere impulsus atque excitatus, vt velociter foras egrederetur iussus est. [Custos ecclesiæ ruinæ periculo eximitur:] Quod dum somno grauatus agere neglexisset, ac se in aliud conuertens latus, sopori oculos repressisset; ille iterum, speciem Othberti ipsius monasterij monachi prætendens, ac frequenti inclamatione eum compellans, collocare se in eius velle lecto, ob nimiam lassitudinem asserebat. Visumque sibi fuisse dixit, quod ipseeius magister Othbertus, qui eodem tempore ecclesiarum eiusdem loci Arcarius erat, se in stratum, de quo ipse surrexerat, collocasset. Sed cum ille basilicam intrasset, seque orationi dedisset, domus illa, de qua exierat, funditus corruit. Ille autem Othbertum, quem in lecto, vt sperabat, dimiserat, mortuum existimans, pernici cursu ad portas ecclesiæ S. Saluatoris aduolauit, atque eas valido conatu impellens, eiulando magistrum suum ruina domus illius oppressum asserebat. Othbertus vero de stratu suo surgens, fores ecclesiæ reserauit, eumque insanire proclamabat. Ille e contra rei ordinem pandens euersam domum illi demonstrabat; hoc nutu Dei aut per Angelum visitatorem ipsius loci, aut per eumdem sanctissimum virum actum esse datur intelligi, ne scilicet iuxta sacratissimum corpus eius, vitæ discrimen custos basilicæ ipsius incurreret.

[30] Nauclerus quoque cuiusdam ratis, ex his quæ mercibus inseruientes magnis quæstubus oneratæ sursum per Ligerim ascendere solent, cum rudentē b peripetasmatis, malum nauis scandens, tornaturæ, de qua dissilierat, reaptare vellet, laqueo subtilioris funis per pollicem sinistræ manus apprehensus, ac validissime constrictus est. Qui cum adminiculo dexteræ manus, triplicem ipsius laquei insertionem enodare conaretur; repente malo, quem inhærendo circumdauerat, amisso desperabiliter pendere cœpit. [alter mortis periculo eripitur.] Quid agerent nautæ, quo se verterent, nesciebant. Nam funem, de quo ille pendebat, præcidere metuebant; ne subito corruens elideretur. Sed & sursum ascendere, illius intercepti appensione non valentes, quo ei aliquo modo succurrere possent, B. Mauri nomen inuocare cœperunt, vt suis sanctis meritis & intercessionibus misero in articulo mortis posito subuenire dignaretur. Hoc itaque sub eius cœnobio contigit, in littore scilicet appulsionis piscatorum, eidem loco seruientium. Exorto itaque clamore nautarum, Fratres conglobati, Christi clementiam ac B. Mauri auxilium instantissima prece, signis sonantibus implorare cœperunt: cum ecce subito illis orantibus, is qui appensus fuerat, paullatim desursum demitti videri cœpit. Cumque iam in naui recta staret planta, absque vllius iuuamine, nodo durissimæ constrictionis solutus est; funis vero artemonis (non minus mirabile dictu quam visu) cursim suis locis redditus, stupentibus nautis, secundo admodum flatu nauim dirigere cœpit, cunctis Deum laudantibus ac benedicentibus pro talibus tantorum beneficiis miraculorum, per beatissimum virum ibi celebratis.

[Annotata]

a Ita 3. MSS. Brulius: Anouareth. MS. Rip. Annovvareth.

b Id est veli, a περιπετάζειν extendere.

CAPVT VI.
Multati cælitus improbi.

[31] Qvaliter autem diuina clementia meritis huius beati viri, loco huic defensatrix semper affuerit, & contra persecutores eius, qui aliquo modo res ad eumdem pertinentes præsumpserunt vel familiam eius insectari, [Persecutor monachorum,] vltricem dexteram exercuerit, prout ea oculis inspeximus & a fidelibus nostri temporis viris, ex ordine videlicet monachorum eiusdem loci congregationis, veris testimoniis comperimus; paucis subiiciendum censemus. Vir quidam nobilioris generis, a VVitherius nomine, crudelitate efferæ mentis, in homines monasterio delegatos vehementer desæuire cœpit, adeo vt vni ex familia vitam malignus auferret. Cumque hoc ad monasterium nuntiatum fuisset, iussu Gauzlini Abbatis Fratres omnes ante corpus beati viri, misericordiam omnipotentis Dei implorare cœperunt: quatenus meritis sancti viri, & ille a peruersitate atrocissimi animi conquiesceret, & innocens familia ab eius immanissima vastatione liberaretur: & cum hoc per dies aliquot indesinenter agi ante sepulchrum B. Mauri ille comperisset, [eorum precibus territus,] timore actus, ne forte pro commissis vitæ discrimen incurreret, seruum iuris sui Abbati & Fratribus ad monasterium transmisit, vt illum loco illius quem peremerat recipere & possidere dignarentur. [damnum reparat,] Sed non pro hoc vltricis pœnæ euasit vindictam. Ne enim orationes seruorum Dei incassum fusæ viderentur, & auxilium sancti viri sibi seruientibus, seque ac per se Deum inuocantibus, præsto non esse dubitaretur, diuinum continuo miserum prostrauit flagellum. Qui ad extrema veniens, iamque desperatus in lecto decumbens, subito dum ab assistentibus obseruaretur, arcuatim se virtute qua poterat colligens, de lecto agiliter prosiliebat, [tamen S. Mauro vlciscente, male perit.] horribiliter & se & circumastantes vrinæ fœdans effusione, atque clamore valido, ingeminans: Heu S. Maure, etsi tibi seruum tuum perimens abstuli, loco illius meliorem ex proprio iure substitui. Quid me persequeris? Quid me occidis? Hæc indesinenter per sex continuos dies eiulans, languore ingrauescente, septimo tandem die, in eadem verba infelicem abrupit vitam.

[32] VVlfuinus quidam vir clarus secundum seculi dignitatem, atque in equestri ordine nonnullos præcellens, cum toto quadragesimali tempore censum piscium, (quem more prouinciæ b Cœnadicum vocant) per vim Fratribus abstulisset; nec crebris nuntiis sibi ab Abbate & Fratribus directis adquiescere vellet, vt ea quæ a piscatoribus monachis persoluenda erant, ex debito redderentur, Gerfredus monachus magnæ vitæ vir, [Monachis sua eripiens,] (qui dudum per viginti annos vitam eremiticam ducens ab omni quod inebriare potest abstinuerat) nouissime ad eum accedens, mortem illi minatus est, nisi præteritorum pœnitudinem gerens, de reliquo ea quæ Fratribus competebant, sine impedimento illis recipere permitteret. Quod nullo modo ille assentiens, in pristina perseuerauit malitia. Abbas vero iam dictus Gauzlinus, communi decreuit consilio, vt expletis hymnis matutinalibus, ad tumulum B. Mauri septem quotidie psalmos Fratres decantarent, & misericordiam Christi ocyus sibi affuturam contra tyrannū precarentur. Quod cum instantissima prece, omni illo ieiuniorū tempore, [iis orantibus] peractum ab eis fuisset; ipsa Dominicæ resurrectionis die, post omnem multiplicium apparatum epularum, cunctorumque gaudiorum iocundissimam hilaritatem, quam eo die celebrius atque solemnius ob honorem & reuerentiam tantæ festiuitatis, Christianus orbis colit, [ab amico vulneratur:] cum super secessum latrinæ cubiculi resideret; a quodam viro, qui honoratior in domo eius erat, nomine c Adalgaudo, ipso suo ense quem ante illum tenebat, validissimo conatu per medium verticem percussus, præceps ruens, verecundioribus retectis, instar exanimati cadaueris prostratus iacuit. [culpam agnoscens sanatur:] Qui manibus seruulorum post paullulum ad lectum deportatus, sensuque aliquantisper recepto, aperte profiteri cœpit, se ob iniuriam seruis Dei illatā talia perpessum esse: continuoque ad monasterium mittens, indulgentiam commissorum vocibus & eiulatibus coniugis suæ a Fratribus precabatur. Et cum duo ex senioribus ad eum ab Abbate, gratia absolutionis, directi fuissent, a B. Mauro se lethaliter percussum asserebat, eo quod seruientibus illi molestiam inferre præsumpsisset. Nam & ille qui eum vulnerauerat fatebatur se subito animo concepisse, non debere eum viuere, qui Dei cultoribus importunus existere ausus fuisset: cum ipse penitus ea, [post relapsus, male perit.] quæ ab ipso monachis illata fuerant, ignoraret. Die siquidem Parasceue de pago Cenomannico advenerat, vt communi cum eo sanctorum dierum frueretur lætitia. Hic itaque cum iam tertio mense, assidua medicorum cura sibi impensa, plenius conualescere cœpisset, desperabiliter corde cæcatus, deliberare secum cœpit, qualiter in monachos percussionis suæ vindictam, peiora illis quam prius ingerendo, vlcisci posset, dicens, quod illi eum suis orationibus, imo, vt testabatur, maledictionibus occidere voluissent. Tali ergo insanæ mentis rabie efferatus, Cenomanis profectus est, partem prædiorum sibi competentium cum fratre suo, Herueo nomine, diuisurus. Sed exorta inter eos (vt in tali assolet negotio) contentione, fratris dextera viscere tenus confossus interiit.

[33] d Gerelmi honorabilis viri, qui hodieque in domo e Agelwini Abbatis clarior habetur, custodes equorum cum per vim de monasterio vinum auferre vellent, & contradicentibus famulis & obnitentibus plagas inferre cœpissent; tumultu exorto quidam ex Fratribus accurrerunt: Abbas quoque Theodradus, nuntio sibi ea deferente & ipse aduenit. [Monachis iniuriosus,] Qui cum eorum insolentiam blanda cœpisset increpatione arguere, vnus illorum, qui vehementius ceteris insistebat, conuiciis eum appetere irreuerenter cœpit. Abbas vero capsula reliquiarum, quam in pectore suo detulerat, eum in fronte percussit, atque insuper hæc ore protulit: Deus omnipotens per merita B. Mauri aliorumque Sanctorum, quorum reliquiæ in hac capsula recondite venerantur, pœnas & vindictam de suis & seruorum suorum reposcet contemptoribus; & maxime de te, qui rapinæ malo inseruiens, ducatum talibus præbes prædonibus. Et post hæc de monasterio eos proturbari iubet. Ille vero piscatoriam nauim, quæ Fratrum vsibus deseruiebat, ingressus, Ligerim cum ea transnauigare volebat. Cui quidam ex monachis, Assuerus nomine, occurrens dixit: Non recte facis, quod non sufficientibus tibi reliquis, quæ seruientibus B. Mauro intulisti malis, etiam nauim, quæ eorum necessitudinibus inseruit, auferre conaris; & cum talia prosequendo nihil proficeret; Nauis, ait, B. Mauri est, non habeas licentiam eam longius impellendi. [& in S. Maurum blasphemus] Cui ille subiunxit: Tantum hoc pro B. Mauro, quantum pro eius dimittam vxore. Necdum verba compleuerat, cum ecce a diabolo arreptus, saltu se in Ligerim proiecit. Qui ab imis sursum emergens ac istiusmodi voce infrendens, Diabole adiuua me, vndis iterum interceptus, nusquam comparuit. Tertio tandem die a piscatoribus, ventre disrupto intestinisque perditis, inter duas insulas repertus est. [horribili morte perit.] Qui nimio timore in fugam acti, pro confuso murmure, qui adhuc a dæmonibus ex eius ore emittebatur, vix naui relicta corpora gurgiti dantes, natando euadere potuerunt. Hæc de pluribus pauca perstrinxisse sufficiat: vt ostenderemus beati viri præsentiam sibi famulantibus atque in se sperantibus numquam defuisse.

[34] Omnes denique, quos nostro iam tempore atrocissimos in omni genere persecutionum insectatores, rerumque nostrarum crudelissimos pertulimus vastatores, Fridericum dicimus & reliquos eiusdem præsumptionis, ac cupidissimæ peruasionis homines, fratres scilicet eius ac affines, illisque adhærentes (qui omnes vno corde eodemque opere, irremediabiliter & vltra quam humanum cor concipere, aut lingua effari potest, nequiores effecti nequissimis, &, vt ita dictum sit, paganis deteriores, omnigenis malis, & præcipue rapinæ sceleri, insistebant) repente exterminatos atque deletos, iusto Dei & credimus & videmus iudicio. [Orantibus monachis, cælitus puniuntur sacrilegi eorum persecutores, ope S. Mauri.] Nam preces & gemitus ac lacrymæ seruorum Dei, quas immanissime ab eis oppressi, ante Sanctorum busta assidue profundebant, meritis eorumdem Sanctorum, in conspectu diuinæ maiestatis recitatæ sunt & admissæ; ideoque illi subita contriti sunt vltione. Fredericus enim (qui caput omnium malorum, & auctor scelerum, cunctarumque incentor erat seditionum) captus a Nortmannis, turpissima & nefandissima nece, vt erat dignus, ab eis arctatus interiit. Post quem sequaces illius vnus post vnum, cælesti eos insequente vindicta, a finibus dilectæ sibi telluris, alij effossis oculis, alij truncatis manibus, eliminati sunt. f Raimbaldus vero, qui primus inter primos in omni crimine habebatur, & nullo non quotidie scelere fœdabatur; quique dudum Satanæ instinctu succensus, ac infra muros cœnobij nostri famulos monasterij persequi aggressus, cum ab Abbate Teodrado ei diceretur, cur talia agere præsumeret; Christiani funditus animo nudatus, lethaliter eum ferire conatus, lancea cucullam eius cum interiore perforauit indumento; sole perosus & aere, ipsaque communi indignus luce, g in restalibus scrobeis, diuina percussus animaduersione consortibus suis applicatus est dæmonibus. h Frotmundus autem & Hercanricus cum vxoribus & filiis ac nonnullis ex obsequentibus sibi, perditis omnibus quæ habuerant, Nortmannica adhuc immensis ferri constricti ponderibus detinentur captiuitate; Domino illis, que in se & in seruos suos commiserant, retribuente. i Gwanilo vero, qui pauxillum minus ceteris crudelis fuit, ipse quidem captiuitate solutus est, vxore eius & filiis cum ceteris detentis. Non enim crediderunt in Deo nec sperauerunt in salutari eius, nec opera Christianæ sponsionis perficere studuerunt: propterea exterminati sunt ab exterminatore, & a crudelissimis nationum intercepti perierunt. Per omnia benedictus Deus qui tradidit impios.

[Annotata]

a Brulius, VVicherus. MS. Belfortij, VViccherius.

b Ita MSS. at Brul. Cenaticum.

c Brulius, Adalgando.

d MS. Rip. Gerelini.

e al. Angeluini.

f Brul. Raimboldus.

g Brul. sed pro talibus ausis.

h Brul. Frotinnadus. MS. Bonifon. Frotimundus.

i al. Guanilo.

CAPVT VII.
Reliquiæ S. Mauri in Burgundiam, dein Fossatum translatæ.

[35] Igitur nostro iam tempore, cum, insequentibus nos Nortmannis, huius beati viri corpus de monasterio asportassemus, plura per eum fieri miracula vidimus, & licet in tristibus positi gaudio gauisi sumus. Nam cum in villa a Scamanto per aliquot dies demorati fuissemus, & frequens conuentus populi in ecclesiam eiusdem loci, in qua Sancti custodiebatur gleba, conflueret; mulier quædam, quæ iam per quinquennium frequenti sanguinis vomitu laborabat, [Sanguinis vomitu laborans,] cum ceteris aduentantibus ad eumdem locum, Sancti imploratura auxilium, incommodo cogente aduenit. Cuius calamitatem miserati, diuina pro ea in altari, supra quod sanctum depositum fuerat corpus, celebrauimus mysteria. Deinde psalmorum & Letaniarum preces quanta potuimus deuotione persoluimus, in ecclesia illam remorari præcipientes: cum ecce medio noctis tempore nobis omnibus quiescentibus, illa quoque sopore depressa, cuncta luminaria ecclesiæ illius, (quorum copiosior numerus, [videt luminaria vltro accēdi, Sanctes ad corpus S. Mauri conuenire;] ob honorem sancti corporis, apparatus fuerat) subito accensa sunt. Basilica quoque albatorum repleta est multitudine: quorum sonitu mulier excitata, ingenti pauore perculsa, nequaquam vt se credebat mortis periculum posse euadere, anxia formidare cœpit. Et cum his, quæ ab eis fieri videbat, paullatim timore exonerata intenderet; vnus illorum, qui præstantior ceteris clarius in suo habitu refulgebat, ab altari descendens atque ad illam accedens, hæc eadem verba Latine illi locutus est: Mulier gratias age Deo omnipotenti, qui te per merita & orationes S. Mauri sanam redditam & incolumem habet. [sanatur:] Quæ verba nos ex ore ipsius litteris exprimi fecimus, ne forte de his ab aliquo dubitari posset, qui eam ipsa quoque litterarum elementa ignorare sciebant.

[36] Cumque iam de salute sua certa, de loco, quo iacuerat, surrexisset; Girardum, religiosæ vitæ virum, monachum scilicet & Presbyterum congregationis nostræ, qui inter duos cancellos ob custodiam sancti corporis dormiebat, frequenti voce inclamare cœpit. Cuius clamore ille excitatus, ardentiaque luminaria conspiciens, atque suauissimum odorem persentiens, inquirere ab ea cœpit, qualiter erga illam diuina ageret clementia. [monachi odorem suauem sentiunt, & luminaria accēsa vident:] Cui illa rei ordinem pandit. Qui cum ingressus cubiculum, in quo dormiebamus, nobis expergefactis, vt basilicam ingrederemur annuere non cessaret, e stratis perniciter exilientes, ecclesiam intrauimus: conspicientesque succensa luminaria, simul & odorem captantes mirificum, stupore attoniti hærere cœpimus: solutoque prius silentio, (vt mos est) cuncta quæ acta fuerant, ab ipsa per ordinem didicimus muliere. Nam dicebat: Odor iste, cuius suauitate nares vestræ adhuc perfruuntur, mox vt retecto feretro hi qui ingressi sunt, quasi obsequendo & nescio quid diuini dulciter modulando, vrnam Sancti contingere cœperunt, totam istam repleuit ecclesiam. Vocabatur autem eadem mulier Ratburgis: quæ cum gaudio ad propria reuersa diuina erga se per B. Maurum miracula celebrata cunctis enarrare non cessabat.

[37] Sequenti vero nocte, ne quid dubietatis ex his, quæ a muliere audieramus, nobis in corde remaneret, antequam ad solemne peragendum surgeremus officium (erat quippe nox illa celebris, [iterum cantum audiunt;] quæ Dominica appellatur) subito cum inæstimabili cantus suauitate voces concrepantium audire cœpimus: sed quasi quodam pressi onere, & cuiusdam torporis grauati lassitudine, nullo modo ex stratis surgere valuimus. Præcipue tamen Girardus custos sancti corporis, placidissimum sibi soporem infusum asserebat, qualis matutino tempore nec plene dormientibus, nec perfecte vigilantibus accidere solet. Cuius grauitudine occupatus, nullo modo se de loco lectuli surgere potuisse (quamquam sæpe conatus fuerit) testabatur: nec horama illud, sed manifesta visio fuit. [Sanctos vident.] Interdum enim apertis oculis quosdam ex celebratoribus tantarum excubiarum se vidisse fatebatur. His itaque visis atque auditis, certum profecto tenuimus & tenemus, non minori frequentia cælestium agminum, sancti viri corpus, quocumque delatum fuerit, & visitari & honorari, quam in loco sepulturæ eius: idque euidentissimis crebro ab eis fieri approbatum est indiciis. Dignum quippe est, vt eos visitatores corporis sui habeat in terris quorum cœtibus admistus immarcescibilis gloriæ felicitate vna perfruitur in cælis.

[38] Ex eo ergo loco, comitante nos populi multitudine, qui vndique ex vicis & agris nobis obuiam præcipites confluebant, in pagum b Sagensem, cum sacro deuenimus thesauro. Et quia sanctus Pontifex c Hildebrannus, generali expeditione vniuerso populo contra Nortmannos indicta occupatus, ad suscipiendum componendumque pro tempore hoc sancti viri corpus, præsens adesse non potuit; Archidiaconum sanctæ suæ Sedis cum electiori parte sancti Cleri, [Corpus S. Mauri transfertur in villam Merulam:] ad villam quæ Merula nuncupatur, quam munifica largitate Serenissimus Rex Carolus ad suggestionem sancti Pontificis Ebroini, B. Mauro & eius famulis per magnificentiæ celsitudinis suæ contulerat præceptum, cum omni Ecclesiasticorum honore & apparatu ministeriorum destinatum habuit: qui nobiscum sancti viri glebam religioso satis in ecclesia S. Iuliani reconderet obsequio. Vbi per annum integrum & dimidium, quanta valuimus hoc sancti viri corpus diligentia custodiuimus. Vbi quæ & quanta Dominus per eumdem seruum suum operari dignatus fuerit, [multa fiunt miracula:] si quis scripto digerere velit, ante (vt opinamur) tempus ei deficiet loquendi, quam materia scribendi. Multi enim cæci, surdi, & claudi, aliisque oppressi languoribus, ante eius lecticam nobis cernentibus sanitatem recipere meruerunt. Quos ideo nominatim exprimere omittimus, quia & copiosior eorum numerus memoriam nostram excedit, & legentium fastidium summopere cauere certamus.

[39] Illud tamen vnum prætereuntes reticere non debemus, quod nullus febricitantium, cuiuscumque typi contritione vexaretur, [omnes febricitantes iuuantur:] (si plena fide huius sancti viri implorauit auxilium) sine sanitatis gaudio vnquam ab eius repedauit tumulo. Sed vt taceamus de reliquis, quid nobili viro Otgerio ibidem euenerit silere non debemus. Hic cum iam per tres continuos menses, sine intermissione duobus diebus validissima vi febrium irremediabiliter quateretur, adeo vt sensu penitus perdito, penitus in amentiam versus æstimaretur; Cadilo Comes, qui ei affinitate generis propinquus erat, secum eum ad locum sancti corporis B. Mauri adduxit. Et cum eum hortaremur, vt cum fiducia fidelis animi, ante membra sancti viri nocte integra iaceret, reluctari cœpit; seque conscium peccatorum suorum esse testabatur, pro quibus sibi peiora accidere pauidus formidaret. Cuius pusillanimitatem sacræ auctoritatis assertionibus vtcumque roborantes, inuitum eum illic dormire compulimus. Sed vt ostenderet Dominus quantum fides proficiat, & diffidentia officiat, meritis B. Mauri vnius tantum eum diei vexatione soluere est dignatus, vsquequo post non longum tempus, pleniori iam fide animatus, cum xeniorum munere regressus, atque iam securus periculorum, peruigilem ante Sancti vrnam, summa cum deuotione, duceret noctem: sicque omni illius incommodi valitudine perfecte liberatus, gratias Diuinitati & S. Mauro referens, ex eo vsque nunc absque vllius viget infirmitatis labore.

[40] Cum vero & illic creberrimis, & improuisis paganorum deterreremur eruptionibus, secundum quod in Epistola huic opusculo præposita continetur, hoc sancti viri corpus citra fluuium Ararim a nobis deportatum, digno cum honore (prout temporis & loci permisit opportunitas) reconditum ac collocatum in fundo Audonis Comitis est: vbi per tres semis annos custoditum, [iterum transfertur.] sedecim notissimarum personarum sanitate celebre nomen eius circumcirca diuulgatum, assidua populorum frequentatione venerari cœpit & excoli. [fiunt 16. miracula:] Nam primo aduentus sui ad eumdem locum anno, frequentibus claruit virtutibus, quas enumerare longissimum est. In quibus clarius ea quæ suprascripta est, emicuit curatio sedecim personarum, quarum aliquanti cæci, nonnulli claudi, quidam vero surdi, aliquanti autem muti fuerunt.

[41] Exinde illud iuxta tenorem præfationis huius libelli, in monasterium Fossatense deportauimus, [transfertur ad cœnobiū Fossatense:] & sicut pleniter ibi prosecutum est) venerabiliter in ecclesia B. Petri recondentes, in ipsis Idibus Nouembris collocauimus. Ad quem locum gloriosissimus ac clementissimus Rex Carolus, a partibus Burgundiæ regrediens, per semetipsum dignatus est accedere, Christi protectionem ante lecticam sancti viri, summa deposcens deuotione, die Nonarum Februariarum, hoc anno, qui est ab Incarnatione Domini octingentesimus sexagesimus nonus, regni vero eius vicesimus nonus, indictione secunda. Qui ob maiorem deuotionem christianissimi animi, quam erga Deum & Sanctos eius habet, [visitatur & donariis honoratur a Carolo Caluo.] post non multos dies, de monasterio beatorum Martyrum Dionysij & sociorum eius, honorabilia B. Mauro transmisit munera, per Otulfum strenuæ probitatis monachum; pallia scilicet pretiosissima duo, quibus corpus eius in diebus processionum, & festiuitatibus cunctarum decoratur solemnitatum, cuius intercessione perennis vitæ a Domino æternaliter recepturus est remunerationem: qui ita præsentialiter venerabilia exornare non desinit d polyandra Sanctorum; vt neminem priscorum, qui regij nominis claruerunt honore, priorem videatur habere in sancta religione. At nos optato tandem fine narrationis huius gaudentes, Christi misericordiam per B. Mauri imploramus suffragia, vt qui incultiori licet stylo, fide tamen integra, seriem huius historiæ prosecuti sumus, vinculis peccatorum solui ab eodem mereamur Redemptore, æternorumque gaudiis perfrui valeamus præmiorum, iuncti in cælestibus consortiis Angelorum, Amen.

[Annotata]

a Brulius, Scameraco.

b Ciuitas Sagiorum vel Saiorum, in prouincia Lugdunensi II. sub Archiepiscopo Rotomagensi, vulgo Seez, ad Olenam amnem.

c Hildebrannus, vel Hildebrandus, Sagiensis Episcopus interfuit concilio Suessionensi II. an. 853. Vermeriensi II. eodem anno, apud Saponarias 859. Suessionensi III. 866. Pontigonensi 876.

d Id est, sepulchra, de quo alibi.

TRANSLATIO BRACHII S. MAVRI
ex Leone Ostiensi l. 2. Chron. c. 54. a

Maurus, Abbas Glannafoliensis in Gallia (S.)

Ex Leone Ostiensi.

[1] Per idem tempus Dominus b Odilo, vir vitæ & famæ venerabilis, Cluniacensis Abbas, ad hoc monasterium valde deuotus aduenit, & ob maximam quam sancto Patri Benedicto, ac per eum monasterio gerebat reuerentiam, montem c totum pedestris ascendit. [S. Odilo montem Cassinum pedes ascendit:] Qui cum de more monasterij ab Abbate & Fratribus honorifice in Capitulum ductus fuisset, post verba solennia, Sicut, audiuimus, inquit vir reuerentissimus, ita & vidimus in ciuitate Domini virtutum, in ciuitate Dei nostri, & in monte sancto eius. Et mox nimis humiliter ad Abbatem conuersus, Donum, ait, a te Pater maximum expeto, mihique vt sine contradictione aliqua concedatur, [monachorum pedes osculatur:] votis omnibus flagito. Volo, inquam, atque desidero omnium Fratrum vestigia deuotissimus osculari. Annuit Theobaldus, (licet inuitus) nec reniti tantæ deuotioni aliquatenus potuit. Post hæc autem ipso die festiuitatis eiusdem beatissimi Patris nostri, ab eodem Abbate d Theobaldo gratia præcipue religionis multis precibus oratus, vt Missarum solennia celebraret, nullo modo induci potuit, vt se præsente Missas publicas ageret. Cumque iam paratis ad procedendum solenniter Fratribus pastoralem baculum idem Abbas noster eius manui reuerenter offerret, [recusat solenniter ibi celebrare:] longe humilius ille refugit, dicens nequaquam dignum esse illo præsente se huiusmodi gestare virgam; indecens nimium & contra fas omne ducens, quempiam Abbatum manu pastoralem præferre virgam, vbi Benedicti Vicarium, Abbatum scilicet omnium Abbatem adesse contingeret.

[2] Eo igitur reuerti parante, cum multis illum Fratribus Abbas vsque ad ianuas monasterij prosequens, suppliciter tandem orauit, vt si posset particulam aliquam de B. Mauri reliquiis ad monasterium istud aliquando transmitteret. Quam postulationem vir Dei lætus accipiens, & posse se confidenter asseruit, & facturum libenter vita comite repromisit. Sicque vale dicto recessit. Septem postmodum annorum euoluto circulo os integrum brachij beatissimi Mauri capsella argentea decenter inclusum, [os brachij S. Mauri eo postea mittit;] opere pulchro turrium instar erecta, per sex sui monasterij Fratres huc delegare curauit.

[3] Ad cuius aduentum innumerabilis ex tota prouincia populi turba confluxit deuotione præcipua. Huiusmodi namque iam pridem rumoribus exciti, B. Mauro, qui multos ante annos in Galliam fuerat destinatus, sese cum honore & laudibus obuiam ire debere censebant. Iam vero prædictus Abbas noster Capuani e Principis odia persecutionesque deuitans in Marchias secesserat. Hoc amplissimo suscepto munere totus monasterij conuentus inæstimabili iucunditate lætatus est: [quod solenniter suscipitur;] omnesque solennibus induti sacrisque vestibus, cum cereis, ac thymiamatibus plurimis vsque ad portam veterem aliquanto extra monasterij ambitum procedentes, obuiam cum deuotione summa hospiti tanto exierunt, & quasi viuentem in carne conspicerent, omnes pariter in terram procidentes adorauerunt: surgentesque sanctum illum loculum deuotissime ac reuerenter mixtis gaudio lacrymis exosculati sunt; & cum hymnis ac laudibus honorifice nimis prosequentes, in monasterium introduxerunt, eumque super Magistri sui Benedicti venerabile altarium posuerunt. Quam vero dissimilis, quamque omnino diuersa hæc processio fuerit, qua Beatus receptus est Maurus, ab illa qua Pater Benedictus cum omni eum congregatione prosecutus vsque ad monasterij ianuam, transmisit in Galliam, quamuis vtraque plena piis lacrymis fuit, deuoto lectori considerandum relinquimus.

[4] Fuere nonnulli ex Fratribus non quidem omnino dubitantes, sed certiores reddi cupientes: qui clanculo prædictum loculum ab inferiori parte vnde argentea clauicula reserabatur aperientes, visis sacrosanctis reliquiis, tam sibi, quam ceteris certissimæ fidei caussa extitere. Quod cum Prioribus relatum esset, [ac firmiter obseratur.] valde illos præsumptionis arguerunt; verentesque ne illorum deinceps exemplo, plurimis eas conspicere desiderantibus reliquiæ sanctæ aliquando mutilarentur, diligentissime predictum locellum obserantes, clauem in frusta comminuunt: & ex tunc hodie sacer ille loculus clausus irreseratusque permansit.

[Annotata]

a Floruit Leo circiter annum 1100. Chronicon Cassinense tribus libris pertexuit ad an. 1086.

b S. Odilonis vitam dedimus 1. Ianu.

c Is ternis circiter passuum millibus leniter in altitudinem assurgit, vt in Elogiis Abbatum Cassinensium scribit M. Antonius Scipio Placentinus.

d Is biennio ante S. Henrici obitum, qui contigit anno 1024. Abbas Cassinensis factas, præfuit annis 13. quorum 9. postremos exul peregit, vir laudatissimus.

e Pandulfus Princeps Capuanus, homo sceleratus, grauiter Cassinenses afflixit: [Pandulfus Princeps Capuanus.] Theobaldum quadriennio Capuæ veluti captiuum detinuit, qui postea clam Neapolim, inde ad S. Liberatoris cœnobium, quod antea annis 15. rexerat, profugit; vbi annis 5. superuixit. Pandulfum biennio post Theobaldi mortem principatu exuit Conradus Imperator anno 1038. Pluribus hæc describit Leo Ostiensis a cap. 52. lib. 2. ad 68. qui S. Liberatoris monasterium in Comitatu Teatino situm esse testatur.

APPARITIO S. MAVRI
ex Petro. Diac. l. 4. Chron. Cassin. c. 130. a

Maurus, Abbas Glannafoliensis in Gallia (S.)

Ex Petro Diacono.

[1] Erat his diebus Frater quidam in Casinensi monasterio, Albertus nomine, natione Pelignus, ætate prouectus, religiosam agens vitam, adeo vt ceteris Fratribus admirationis compunctionisque sæpe caussa esset. Is cum senio fessus in infirmorum maneret domo, [Albertus monachus Cassinen. cæcus] & populi sua referre cupientis tumultum hausisset auribus; quosdam ex assistentibus rogat, quid sibi velit is populi tumultus. Et vnus ex his: Num, inquit, ignoras quis iste tumultus sit, cum nemini fere istius regionis ignotus sit? Et cum ille nihil se scire dixisset: Rex, ait, b Rogerius nuper minatus est se Casinense monasterium & omnem illi adiacentem regionem demoliturum: sed omnipotentis Dei gratia placatus, iniit nobiscum fœdus. Hæc huius tumultus caussa est, quod omnia quæ huc delata fuerant flendo, a populo gaudente referuntur.

[2] His ille auditis ingemuit, & ex intimo trahens longa suspiria, hunc psalmum cum lacrymis canere incepit: Iudica me Deus, & discerne caussam meam de gente non sancta. [Psal. 42.] Cumque versum illum, Emitte lucem tuam, & veritatem tuam cœpisset canere, mirabile dictu, immensa coruscatio repente super eum descendit, adeo vt ipse qui diu iam luminibus orbatus fuerat, [videt lucem cælestem,] lumen continuo recuperaret oculorum, illiusque immensæ lucis munere nequaquam fraudaretur. Nec mora: conspicit ianuas ecclesiæ ipsius, in qua residebat, patefactas; venerabilesque vultu & habitu reuerendos viros duos ad se ingredi. Quos cum vidisset diuino circumfusos lumine, expauit, nec vltra oculos ausus attollere, resedit. [& S. Maurum cum S. Placido imperantem vt monachos hortetur ad pœnitentiam.] Tum illi propius accedentes dixerunt: Surge age Frater Alberte, Abbati ac Fratribus vt pœnitentiam commissorum delictorum agere satagant, edicito: discalceatisque pedibus antiphonam B. Mariæ decantantes egressi Litanias ante sacrosanctum beati Patris Benedicti corpus peragant: si forte Deus vestrorum delictorum lamentis ac pœnitentia memor factus, tantas ab his locis clades repellat.

[3] Tum Frater, quinam essent & quibus vocarentur nominibus, inquisiuit. Ad hæc alter ex eis, Ego, inquit, sum Maurus, sanctissimi Patris Benedicti discipulus: hic vero eiusdē Patris & ipse discipulus c Placidus. adiecitq;: Ea quæ nunc a te vel audita vel visa sunt, caue ne quibus iussus es dicere omittas. Sin alias, contemptor negligentiæ pœnas exsolues. Sciasque te ideo diuino iustoque iudicio, corporali lumine fuisse priuatum, quia quæ aliquando in capitulo ob agendam pœnitentiam diuina dignata est maiestas ostendere, tui cordis arcano condidisti, nulli quæ videras pandens. Namque idem Frater dum adhuc sub districtione cœnobialis institutionis in claustro cum Fratribus reliquis degeret, [Idem antea viderat, in Christi & Cælitum concilio,] seque ieiuniis, orationibus, vigiliis, flagrisque in conspectu diuinæ maiestatis quotidie mactaret; nocte quadam ingressus Capitulum in spiritu rapitur, iudiciariasque sedes in absida capituli, Domino vna cum sancta ipsius Matre consedente (sicut ibi hactenus pictæ cernuntur) aspexit: tantoque liberius diuinis cœpit intendere, quanto se ab humanis reddiderat alienum. Cumque tanta visione stupefactus assisteret, vidit repente sanctissimum Patrem Benedictum, Mauro ac Placido dextera læuaque comitatum, in medium aduenisse concilium, magnis vocibus omnipotentis Dei maiestatem ita interpellare. Rex Regum, creator redemptorque mortalium, sine cuius nutu subsistere fragilitas humana non valet, [S. Benedictum querentem de Prælatis, & inimicis Cassinensium;] has oro questus mei voces exaudias: meumque, quod te donante fabricandum perpetuoque regendum monasterium suscepi, respicias. Tu enim Domine, qui cogitationes de longe consideras, & vocas ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt, hunc locum mihi adhuc mortali in carne constituto destruendum esse monstraueras, gentibusque barbaris, quæ præparaueram Fratribus, traditurum te occulto tuo iudicio dixeras, ac restituendum in melius pollicitus fueras; quod & factum hodie cernitur. Insurrexerunt enim contra hunc locum iniquissimi quidam & execrabiles, ipsum conantes euertere. Rectores quoque ipsius nequaquam boni pastoris, sed voracis lupi vestigia sequentes, oues sibi commissas voracibus dentibus laniant tyrannorum more, opes ad seruitium & honorem tuum congregatas in vsus turpissimos conuertunt: commissum sibi populum vt lasciuientes vaccas vagari sinunt: pupillorumque & viduarum caussas contemnentes, ad munera sola conuertuntur. Quem das his cladibus finem, Rex magne polorum?

[4] His dictis Sanctus conticuit, factoque ibi fine quieuit. [deinde Crescentium Comitem pœnas dantem ob sacrilegia,] Cum ecce innumerabilis multitudo dæmonum furcis igneis & vncinis armata, ante se Crescentium Marsorum Comitem habentes adueniunt, thuribulaque argentea magna, quæ ex Casinensi monasterio quondam in pignus acceperat, & quæ contra voluntatem d Senioreti Abbatis recollegerat, in manibus, veluti de fornace prodiret, habentem. Quem idem Frater cum interrogasset, [ab eo rogatus filium monere vt ablata restitueret;] cur his suppliciis afficeretur; quia maiora thuribula retinuisset, se torqueri ait: cœpitque rogare monachum, vt quæ de se viderat, Berardo filio diceret, & vt supradicta thuribula monasterio redderet, rogaret, addens: Hoc illi signum sit, quod eadem thuribula & aureum calicem ab aliis rebus dum viueret segregasset: idque, exceptis Fuscone & Transmundo consiliariis suis, neminem scire. Hoc ille vbi ad se rediit dicere dubitauit. [sed omnia reticens cæcus erat factus:] Ex hinc iusto Dei iudicio cæcatus est: & qui lumen æternum quod viderat, talentumque, quod erogandum acceperat, noluit ceteris erogare conseruis, sed in terram vt piger seruus occuluit, iuste talentum proprij luminis perdidit.

[5] Et vt ad ea quæ omisimus reuertamur, auditis beati viri Mauri monitis, illisque recedentibus, lux quoque, quæ eius illustrauerat oculos, vna abscessit, [etiam a S. Mauro imperata negligit:] adeo vt cæcus (sicut antea fuerat) remaneret. Verum ne delirus aut mendax haberetur, ne sic quidem quæ audierat vel viderat dicere voluit. Trigesimo autem die, postquam hæc viderat, illucescente, cum idem Frater in eodem loco, vbi prius visionem viderat, sederet, in ecclesia scilicet S. Andreæ Apostoli; idem qui supra sanctissimus Maurus apparuit, & cur ea quæ viderat vel audierat dicere renuisset increpans, talia verba profudit: Ego quidem, Frater, præcepi vt secreta Dei, quæ tibi per me reuelata sunt, hominibus panderes; sed tu negligens desidiæ te dedisti. Vnde veluti maiestati obnoxius, [iterum a Sancto increpatur:] tradendus esses inextinguibilibus ignibus. Sed quia omnipotentis Domini misericordia (quæ melior est super vitas) hoc tibi commissum indulget; præcipio vt quæ a me tibi reuelata sunt, dicere vltra non moreris. Quod nisi feceris (quod absit) æternis traderis incendiis. Hæc fatus, [Abbatem & monachos monet:] in tenues subito Sanctus euanuit auras. Frater autem continuo surgens, Abbatem ad se euocat, & cuncta quæ audierat vel viderat per ordinem pandit. Abbas autem conuocans Fratres, quæ supradictus Frater viderat, narrat. Omnesque discalceatis pedibus Capitulum, quo resederant, egressi, litanias cum fletu & lacrymis ante Patris Benedicti corpus peregerunt.

[6] Ceterum quidam ex Fratribus cum hæc deliramenta putarent, nullumque præbere assensum vellent; die quadam prædictus Albertus me accersiri fecit, [hæc Auctori narrat.] remque eamdem quo supra diximus ordine se vidisse sacramento firmauit. Nullos igitur hæc vlla ratione dubitare commoneo, ne forte incredulitatis suæ pœna plectantur: & dum me falsitatis reprehendunt, ipsi falsi testes mentientes apud districtum examen habeantur.

[Annotata]

a Librum quartum Chronici Cassinensis composuit Petrus Diaconus, exorsus, vbi Leo desierat, ab anno 1086. prosecutus vsque ad an. 1138.

b Rogerius Siciliæ Comes, & Apuliæ Calabriæq; Dux, a Petro Leonis, siue Anacleto II. Antipapa, [Rogerius Rex Siciliæ.] Regis titulo ornatus est anno 1130. triennio post a Lothario III. Imperatore victus fugatusq;; post eius ex Italia discessum reuersus cuncta recuperauit, Guibaldum Abbatem necis terrore Cassino fugauit, Rainaldo II. eius successori dira minatus, mox ei reconciliatus est, vt hic dicitur.

c Colitur S. Placidus 5. Octobris.

d De Senioreto præclara sunt, quæ idem Petrus narrat cap. 96. & sequentibus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Maurus von Subiaco

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Maurus von Subiaco

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 21.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.