Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS EPISCOPIS TICINENSIBVS MAXIMO I. ET MAXIMO II.


Circa Ann. CCLXX.

[Commentarius]

Maximus I, Episcopus Ticinensis in Italia (S.)
Maximus II, Episcopus Ticinensis in Italia (S.)

Ex variis.

[1] Maximvm Ticinensem Episcopum Confessorem præter Martyrologium Romanum, referunt hodie Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Molanus, Martyrol. Germanic. Hunc Baronius vult esse S. Epiphanij successorem, qui VI. Synodo Romæ habitæ anno DIV. subscripsit. Sed præter eum alius fuisse Maximus perhibetur, qui tamen quando sederit non omnino conuenire inter scriptores tradit Ferrarius, [Duo SS. Maximi Ticinenses.] sed probabilius videri octauum eius Sedis Antistitem fuisse, inter Crispinum I. & II. de quo hos versus recitat: Hunc Maximus ex ordine, Sed amplior in meritis, Insequitur ex munere, Associatus Superis. De S. Crispino I. & III. egimus VII. Ianuarij, de II. agemus XXX. Octobr.

[2] Huius Maximi meminit Bernardus Saccus Patricius Papiensis de Italicarum rerum varietate lib.6. cap.10. sic scribens: Maior semper Christianorum fides atque constantia, [Sedit prior tempore Claudij.] quam clades, & perturbatio in vnoquoque seculo probata est: præcipue in hoc, de quo scribimus, tempore, quod a Seueri imperio ad Flauium Claudiū fluxit, quem constat Imperatorē factum anno ab ortu Domini CCLXXI. Maximo Episcopo viro innocentissimo & eximio Ticinensibus præsidente. Ita ille. Ast anno Christi CCLXVIII. circiter IX. Kal. April. imperare cœpit Claudius.

[3] Maximi (huiusne an secundi haud nobis liquet) & aliorū aliquot Ticinensium Episcoporum Acta a Paulo Diacono scripta testatur Galesinius: sed nusquam eum librum reperiri ait Ferrarius, qui eius vitam ita describit in catalogo Sanctorum Italiæ: [Eius vita ex Ferrario.] Maximus Episcopus post S. Crispinum, vt plerique scriptores Ticinenses tradunt, Cathedram Episcopalem Ecclesiæ Papiensis tenuit, magnaque sanctitate & doctrina effulsit. Inter ea quæ scripsisse fertur, multa de Regis officio memorantur. Solebat enim dicere Regem in arce iustitiæ, quæ Regina virtutum est, constantem & rectum, sanctarumque legum cultorem, subditorum culpas punire debere, iustos autem & insontes tamquam membra Dei, iniurias ipsorum vlciscentis, non attingere. Qui si iudicat in veritate, thronum suum in æternum firmat; sic enim principatus conseruantur: imperia vero violenta non durant. Cum autem sanctus Episcopus populum aliquot annos verbo & exemplo gubernasset, non sine ciuium lacrymis in cælos abiens, corpore in ecclesia Cathedrali tumulatus fuit. De quo illud mirum narrant, quod quidam ad illius aram accedens pallium furaturus, [Fur diuinitus punitus.] ita aræ adhæsit, vt manus pedesve inde retrahere, donec mane Canonicis ad ecclesiam conuenientibus crimen suum confessus, veniam a S. Maximo impetrauit; non potuerit.

[4] Hæc Ferrarius, qui Iacobum Guallam, & Stephanum Breuentanum citat. [De scriptis S. Maximi.] Sed quod a Maximo multa de Regis officio scripta memorat Ferrarius, non facile adducor vt credam ad hunc pertinere. Nam qui tunc in Italia Reges, quorū occasione ille de Regis officio commentaretur? Deinde ipsi Imperatores adhuc Ethnici erant, neque scilicet institutionem ex hominis Christiani lucubrationibus petituri. Quid ergo? an iis temporibus librum ediderit vir sanctus, cuius nulla priuatim aut publice constare posset vtilitas?

[5] Maximo II. missa est a B. Ennodio Dictio IX. (quæ Sirmondo nostro est III. sacra) in dedicatione templi SS. Ioannis, & Caßiani, & Antonini. In dictione vero VIII. data Stephano Vicario, dicenda ipsi Maximo ita scribit idem Ennodius: Ad te, venerabilis mihi Antistes Maxime, sermo est: cui in meritorum testimonio virtus cœpit a vocabulo, in quo actus eloquitur, qui nomen appellat. [S. Maximus II. Assessor Comitis sacrarum largitionū ante Episcopatum:] Prouida parentum tuorum diligentia prius te eligi voluit, quam probari. Te olim secularibus inhærentem titulis castrensis sudor excoluit, & ad Ecclesiæ gubernacula pars aduersa solidauit: sicut Deus loquitur per Prophetam: Qui in modico fidelis, & in magno fidelis est. Te sacrarum Iudex & consilij comitem meruit, & laboris. [Luc. 16. 10.] Bene venerandis initiandus altaribus, & in laica conuersatione quod sacrum esset elegisti. Tu pudicitiæ in illa ætate custos inuentus es, [castus in iuuentute:] in qua & lex obsequitur desideriis. Satis enim est pueritiæ ambitum, quem licentia fulcit, horreri. Christus milites suos, quos in personam Ducis attollat, inter acies quærit hostiles. Adscitus Ecclesiæ, Pontificem actibus implesti ante tempora dignitatis. Non fuit aduena benignitas, quæ naturæ innixa radicibus de cano flore germen ostēdit. Temporale est omne quod fingitur; perpetuum quod cum ætate maturescit. Non tibi sacerdotium rem doni credimus euenisse, sed præmij. Alius vulgi aura, gratia lenocinante commendatur: tibi rigida circa culpabiles districtio dedit affectum. [ceteris virtutibus ornatus:] Manet te singularis sapientia; quæ licet generaliter optanda est, tamen existit in Magistro necessaria. Frustra monitoris personam suscipit, qui impacti non præualet æstimare pondus officij. Vilissimis comparandus est, nisi præcellat scientia, qui est honore præstantior. Dedit tibi apicem res iudicij, non fauoris. Dignus Pontifice amor est, quem censura conciliat. Deuenustat institutionis genium, qui per solam gratiam vult placere. [Exemplo, ceteris prælucet.] Tu his conditus & formatus cœli benificiis, plus agendo populum instituis quam loquendo. Illa monita discipulorum conscientiam eruderant, quæ præbentur exemplo. Sine pudore inuitat ad innocentiam, qui illam non fuerit ipse sectatus. Te inter secreta penetralium quasi testem metuunt, qui peccare disponunt. Nascentibus culpis metus & reuerentia tua negat effectum. Qui inter exordia occurrit vitiis, & occasionem lapsus adimit, & concupiscentiæ purgat auctorem. Hæc beatitudini tuæ quasi strictim pro linguæ meæ dedicatione dedicaui. Si precibus tuis vitæ successus arriserit, gestorum tuorum plena me relatione consecrabo, vt quæ vniuersis nota sunt, mansuris in posterum litteris, quatenus gaudeat ætas secutura, seruentur. Hæc in laudem Maximi adhuc viuentis Ennodius eius successor, cuius Dictio sacra IV. eidem missa Maximo est, & ab eo dicta cum dedicaretur basilica S. Ioannis Baptistæ, quem nouo exemplo Apostolum nominat, vt hic Lucam Prophetam.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Maximus I./II. von Pavia

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Maximus I./II. von Pavia

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.