Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MOCHVA SIVE CVANO ABBATE IN HIBERNIA.

[Praefatio]

Mochua sive Cuanus, Abbas Laegsiensis in Hibernia (S.)

[1] Sanctvm Mochuam siue Cuanum Lægsiensem, quædam Hibernorum Martyrologia mense Aprili referunt, [S. Mochua I. Ianuar. mortuusab aliis II. April.colitur.] qui tamen Kalendis Ianuarij migrauit in cælum: quo die & nos eius Vitam damus, nobis ab R. P. Hugone Vardæo Monasterij S. Antonij de Padua Ordinis S. Francisci Louanij Guardiano communicatam, ex fide dignis Hiberniensibus codicibus descriptam.

[2] Multa continet admiranda portenta, sed vsitata apud gentem illam simplicem & sanctam, vt ex aliorum actis Sanctorum patet; neque sacris dogmatis aut Dei erga electos suos suauißimæ prouidentiæ repugnantia. Sunt tamen fortaßis nonnulla imperitorum librariorum culpa vitiata, aut amplificata. Quod in gentilium suorum rebus gestis animaduerti oportere nos docuit Henricus Fitzimon Societatis nostræ Theologus, egregio rerum vsu præditus. [Sanctorū Hibernorum Vitæ mirabiles, prudenter legendæ.] Quæ tamen sic adiecta censeri debeant, nobis profanæ Hibernorum historiæ ignaris non facile est statuere. Satis est Lectorem monuisse vt cum discretione ea legat quæ prodigiosa, & crebro similia miracula commemorant, nisi ab sapientibus scripta auctoribus sint. Nobis tamen nihil expungere constitutum est nisi rectæ fidei aut bonis moribus repugnet, aut sit eiusmodi vt clare id poßimus refutare.

VITA
EX VETERIBVS MSS.

Mochua sive Cuanus, Abbas Laegsiensis in Hibernia (S.)

BHL Number: 5977

Ex mss.

CAPVT I.
S. Mochua ex milite monachus.

[1] [S. Mochuæ patria & genus. Militiam sequitur.] Clarvs genere vir erat, nomine Mochua, filius Lonani ex Lugne trahens originem. Hic in primæua ætate vir erat multum bellicosus, ac de hostibus suis semper victoriam habens. Triginta annis sic laicaliter vixit, antequam militiam Christi exerceret.

[2] [Fit monachus.] Sed expletis triginta illis annis diuina inspiratione admonitus & Domini timoris telo percussus ad fidem Christi conuersus & monachus factus, Clericalem assumpsit habitum. Cui auunculus suus quamdam villam donauit: [Villam sibi donatam incindi iubet.] quam S. Mochua cum omnibus suis rebus incendi iussit, ne de peccatoris eleemosynis vel possessionibus famulus Christi portionem aliquam haberet. Post hæc vir Dei ad locum, qui hodie Teach-Mochua, quæ principalis scilicet sedes eius est, diuina promissione deuenit. Hunc locū ipse in nomine…… ædificauit, & multis signis & miraculis adornauit.

CAPVT II.
Mochuæ miracula. Spiritus superbiæ a S. Colmano depulsus.
Ignis diuinitus accensus.

[3] [Claret miraculis.] Inter eiusdem Sancti insignia miracula hoc quod sequitur celebriter commemoratur. Quidam namque nobilis & sapiens Clericus, nomine Colman-Ela, cum quadam die cellam suam apud Glernssen circuiret; [S. Colman-Ela de sua doctrina superbiens ea priuatur.] tunc de statu suo & corporis pulchritudine & scientiæ suæ profunditate spiritu superbiæ inflatus, mundana de se sapiebat. Postquam autem sederet in cubili suo sic elatus, omnem suam scientiam ac si nihil ante sciuisset, penitus tradidit obliuioni. Stupescens igitur super hoc & non modicum admirans, nocte sequenti ieiunauit, Deum suppliciter exorans, vt a se spiritum ignorantiæ dignaretur tollere, & pristinam scientiam restituere. Cui Angelus in somnis apparens ait: Colmane, cur ieiunas? quid petis vt tibi det Deus? Respondit Colmanus: Peto vt mihi scientia, quam ante habui, a Deo restituatur. Et ait Angelus: Id quod quæris, inquit, habebis. Et Colmanus, Cui, inquit, commisit Deus mei curam? Et Angelus: Vade, inquit, ad S. Mochua, [Mittitur ad S. Mochuam.] qui te de tua superbia & ignorantia liberabit.

[4] Colmanus igitur cum quindecim aliis honestis Clericis iter aggrediens, ad cellam viri Dei recto itinere peruenit. Sanctum vero Mochua rusticano habitu indutum, virgasque portantem in humeris suis, extra villam inuenit. Colmanum vero intuens Sanctus Mochua ipsum salutauit: dumque mutuo sic salutassent, ecce subito quædam auicula virgarum illarum summitati insidens, garriendo quasi vnum versum cecinit. Quo audito S. Mochua interrogauit quid auicula illa cecinisset. Cui Colmanus se nescire respondit. S. Mochua dixit: Mira refers, dum ego qui numquam noui scripturas, id quod cecinit intelligo. Et iterum ait: Hoc, inquit, dicit auis: Nullum verbum de scientia, quam tu habuisti, menti tuæ nunc inhæret. Tum Colmanus dixit, Fateor, inquit, me nihil scire, & ideo Deus me misit ad te vt saner. Tunc S. Mochua ait: Spiritus immundus, [Mochua dæmonem ab eo expellit, sicq; vsum doctrinæ restituit.] qui in te habitat, exeat a te. Sic enim concessum est ei ad tempus in te habitare. Illico audito viri Dei imperio, dæmon a Colmano discessit, ac sua scientia plenarie est ei restituta. Ipso enim elationis suæ culpam recognoscente, atque lumine gratiæ cor illustrante, princeps tenebrarum effugatus est.

[5] Tunc hoc miraculo ostenso S. Mochua Colmanum cum suis ad cellam suam perduxit, & vt ignis & balneum ad eos portraretur a suis, præcepit: cui quidam de Clericis S. Colmani ait: Non igne, inquit, terreno soliti sumus calefieri, nec balneum nostrum cum eo præparari consueuit. [Ignis cælitus accenditur eius precibus.] Quo audito S. Mochua palmas mundas suas ad cælum extendens, ignem de cælo petiuit, & exaudita est oratio eius, quia lapis ignitus de cælo lapsus per cacumen domus, vbi erat, in foco cecidit, ex quo copiosus ignis pro necessitatibus fratrum est constructus.

CAPVT III.
S. Fintani superbia lepra castigatur. Eam Mochua depellit.

[6] [S. Munno siue Fintano apparet quotidie Angelus.] Qvodam alio tempore vir sanctus, Munnus nomine, dum in cella sua triduo moram faceret, Angelica visione, qua quotidie visitabatur, per idem tempus frustrabatur. * Cumque Angelus Domini post triduum se viro Dei præsentaret, & ab eo cur tantam moram faceret sciscitaretur, respondit: Sancti, inquit, cælicolæ communem conuentum atque concilium habuerunt, expectantes animam cuiusdam viri sancti, nomine a Molua, [S. Moluæ animam migraturā multi Angeli expectant.] qui viam vniuersæ carnis ingressurus erat: & hæc causa retardationis meæ fuit ne ad te tempore solito venirem. Ad quem S. Munnu dixit: In quibus, inquit, meritis vir ille præcellebat vitam meā, dum sic sim neglectus? Cui Angelus respondit: Faciebat, inquit, dum vixit, quod tu non facis, quia quamdiu vitam duxit in terris, nulli præsenti maledixit, nec absenti vmquā detraxit. Insuper & dispositionem omnis temporis secundum diuinam voluntatem siue in serenitate siue in tempestate æquanimiter sustinuit, & commendauit. Tu quoque superbus es, & Dominus tuus vult vt humilieris. Cui S. Munnu respōdit: Libenter sufferam si quod ipse elegero a Deo meo mihi concedatur. Cui Angelus: [S. Munnu petit sibi lepram a Deo immitti, & impetrat.] Quod petis a Deo tibi concessum est. Tunc ait Munnu: Lepram mihi inter infirmitates corporales eligo. Per verbum ergo Angeli S. Munnu leprosus factus est, & lepram illam vsque ad septem annos sustinuit.

[7] Completis vero septem illis annis cum magna animi patientia, ecce idem Angelus ad eum rediens virum Dei consolatus est dicens, Quia, inquit, patienter tuam infirmitatem hucusque sustinuisti, ideo modo a Deo tuo concessum est tibi & finem laboribus imponere & munditiam a lepra tua obtinere. Ad quem iterum S. Munnu ait: [Mittitur ad S. Mochuam curandus.] Cui, inquit, commisit Dominus curam sanitatis meæ recuperandæ? Et Angelus ad eum: Sancto Mochua, inquit. His dictis S. Munnu iter arripuit, & ad cellam viri Dei properauit. Cumque ad locum Sancti Mochua peruenisset, diuersorium inibi introiuit, & domum ingrediens, & neminem ibi reperiens, sed nudum vestibulum; [Insignis eius patiendi ardor.] pelliculam quamdam, quam ibi inuenit, sibi supposuit, & super eam cubans vermes, qui de eius corpore per pauimentum transibant, cum scopa quadam ad se recolligebat, & in locū vnde exierant remittebat. [Ab Angelis honoratur.] Cumque S. Mochua tunc absensforet, spiritu ei reuelante ad cellam accelerans, Angelicam administrationem supra domum in qua vir Dei sedebat, aspiciens, ministrum qui eum comitabatur ad videndum quis domi foret sine mora præmisit: cumque domū intrasset, cernens hominem caluum, leprosum, vlcerosis plagis horribilem, pauore attonitus, & stupescens de domo festinans, illum quem in domo viderat Sancto Mochuæ nuntiando descripserat. Audiens vir Dei hominis descriptionem, & intelligens eum esse Sanctum Munnum ait: Vere, inquit, vir Dei Munnu est, qui a Deo ad me missus est vt a lepra sua curetur. [S. Mochua leprosum lambit, & mucum narium exsugit; qui in aurum mutatur.] Tunc domum intrans virum Dei amplexatus est, & a vertice capitis lingua eum lambens pristinæ sanitati eum restituit: & quod ceteris difficilius erat, nares eius emūgens tribus vicibus successiue ore sacro sumens tria extraxit phlegmata, sed meritis vtriusque, vt reor, hæctria phlegmata conuersa sunt in tria auri obrizi talenta, quæ in eius scrinio velut tria aurea poma recondita sunt. Postquam vir Dei mirifice sic fuit curatus, ad cellam suam laudans Deum suum reuersus est. Postquam vero B. Munnu iam a lepra curatus est, cum ad medium peruenisset iter pes alicuius equi, qui currum eius ferebat, fractus est: quod cum S. Mochua percepisset, ceruum de monte vicino vocauit, [Ceruus iussu S. Mochuæ equi vices supplet.] qui se sponte currui subiiciens, mansueti equi ministerium implens, vir Dei Munnu ad domum suam prospere ductus est.

[Annotata]

* Colitur Munnu 21. Octob.

a Alias Luanus, quem centum Monasteriorum Fundatorem memorat S. Bernardus in Vita Malachiæ. colitur 2. Aug.

CAPVT IV.
Serenitas & fluminis traiectio miraculosa, Mochuæ precibus.

[8] Interea sanctissimus vir Kienanus cum furore spiritus ecclesiam cœpit Domino ædificare lapideam, [Prima ecclesia lapidea in Hibernia.] quia ante in Hibernia non fuit vsus construendi ex lapidibus ecclesias. Eo quoque tempore contigit opus quoddam retardari atque impediri eo quod cæmentarij ceterique operarij dicebant, quod si pluuia vel imber inter duos colles circūpositos vmquam difflueret, illi mox ab eo desisterent: quo audito Sanctus Kienanus singulos Hiberniæ Sanctos Sanctasque adiens rogabat vt aëris serenitatem a Deo pro complendo opere impetrarent. [Ad id opus impetrata diuinitus serenitas.] Cumque a singulis aliquod tempus serenitatis, vtpote septimanam ab vno, mensem ab alio, & tres menses ab alio obtineret, & adhuc ad opus complendum vnius anni indigeret spatio; quadam nocte vir Dei ieiunans Deum rogauit vt sibi reuelaret ad quem Sanctorum se pro anno illo obtinendo conuerteret: & qui reuelat mysteria, eum docuit vt ad cellam Sācti Mochuæ, que Domus Mochua modo dicitur, properaret pro obtinenda sua petitione: & cum illuc cum decem quinque Clericis veniret, honorifice est receptus & quod petierat adeptus est. Nam orante Sancto Mochua & ieiunante, a datore superno serenitatem vnius anni cum dimidio pro complendo opere illo obtinuit.

[9] Hoc igitur dono concesso S. Mochua Kyenanum rogauit, vt opere illo completo nuntiaretur ei vt ad consecrationem ecclesiæ veniret, & ad primæ noctis procurationem superuenturis annonam prouideret. His quoque peractis S. Mochua duxit B. Kienanum cum suis vsque ad flumen cui nomen est Lyncorchaygi, quæ est aqua valde impetuosa pro tempore. Cumque aquam illam violentam ac rapidam Clerici cernerent, pro tempore illo immeabilem sine scapha iudicarunt; tunc S. Mochua pallium suum in virtute illius qui in pallio Eliæ desiccauit aquas Iordanis, [Mochua Kienanum cū 15. Clericis in pallio vltratorrentur transmittit.] misit super aquas, & in eo S. Kienanum cum suis quindecim discipulis vltra flumen tamquam in rate tutissima transuexit. Sancto igitur Kyenano cum suis ad cellam suam properantibus, pallium latum charitatis S. Mochua nō complicatum in aliquo, nec humefactum, ad ipsum reuersum est.

CAPVT V.
Cerui cæsi ac comesti, vitæ restituti, Mochuæ meritis.

[10] Completo ergo Sancti Kyenani opere ad Sanctum Mochua nuntium misit, vt ad suam ecclesiam consecrandam, sicut promiserat, perueniret: tunc audito nuntio sanctus vir iter arripiens, ac per montem cui nomen Mairg transitum faciens, duodecim ceruos, [12. ceruos lignis onustos adducit.] quos ibi reperit, secum tāquam boues domesticos ducens singulos lignis onerauit, ac sic ad Ecclesiam S. Kyenani perduxit. Cumque ligna de ceruis deponerentur super eosdem iussit vir Dei aquam ad carnes eorum coquendas deferri. Quod & factum est. Post hæc S. Mochua iussit ceruos illos occidi omnes, ossa tamen eorum vsque in crastinum illibate conseruari: satiatis igitur turbis pauperum atque aliis qui aderant de venatione mirabili Sancti Mochuæ, [Eorum carnibus multos satiat.] die crastina ceruorum ossa coram viris Dei collecta sunt. Quibus vt in propria resurgent forma Sanctus Mochua in virtute illius mandauit, qui Lazarum fœtentē solo verbo ad vitam reuocauit. [Dei virtute eos viuos integrosq; restituit.] Et statim ossa illa arida carnem & pellem induerunt, & spiritum viuificum assumunt, atque in pristini vigoris motum membra extendunt. His in laudem Dei peractis atque ipsa ecclesia consecrata S. Mochua cum ceruis illis mirifice resuscitatis vsque ad montē vnde eos assumpserat regressus est: atque ibidem eos dimittens ad cellam suam peruenit: & hi cerui duodecim, vt a pluribus fertur, adhuc in monte illo ab aliquibus cernuntur temporibus. [Cerui illi diuitissime vixere.]

CAPVT VI.
Mochuæ ædificia, mors.

[11] [Multas ecclesias & cellas ædificat.] Sanctvs vero Confessor Christi Mochua in præfata ecclesia, quæ Teach-Mochua dicitur, stabiliter permanens, fundatis ab eo in Hibernia 30. ecclesiis, & centum viginti cellis constructis; terrena gloria & amicorum frequentia & colloquio disturbatus secum deliberando, arbitrans quod nisi terrestrem illam gloriam reliquisset, cælestis gloriæ particeps minime fieret, [Gloriam vitat.] desertum ergo petens ad S. Patricium versus Aquilonarem terræ plagam gressum direxit.

[12] Sed multis locis peragratis, in quibus si desuper esset concessum permanere vellet, tandem in Ergithiallensium terram diuino nutu deuenit. Perlustrata quoque terra illa, [Peregre ecclesiam ædificat.] postremo diuina dispositione ad locum quemdam vocabulo Dayrinis peruenit. In hoc loco cum longæuus viator campanulam, quam manu gerebat, pulsabat, mox lingua eius in terram cecidit. Quo viso vir Dei non modicum doluit, eo quod locus momentaneus & quasi inhabitabilis esset. Ad ipsius vero consolationem Angelus ad eum missus est, qui dixit ei: Dictum est tibi a Domino Deo tuo, vt hunc locum inhabites, & ibidem ecclesiam construas. Iussioni quoque diuinæ ipse per omnia se conformans, locum illum inhabitauit, & ibidem ecclesiam in nomine Domini ædificauit, quam & plurimis miraculis in vita & in morte decorauit. Ipse vero ibidem triginta annis persistens anno vitæ suæ nonagesimo nono, Kalendis Ianuarij feliciter quieuit, [Moritur I. Ianuar.] præstante Domino nostro Iesu Christo, cui laus & imperium per infinita sæcula, Amen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Mochua (Cuanus)

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Mochua (Cuanus)

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 21.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: