Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ODILONE ABBATE CLVNIACENSI.


An. Chr. M. XLIX.

[Praefatio]

Odilo, Abbas Cluniacensis Silviniaci in Gallia (S.)

[1] [S. Odilonis celebris memoria.] Hic est ille celeberrimus Odilo, cuius honorificentissime meminerunt quotquot Ecclesiasticos Annales scribunt. De eo Martyrologium Romanum Kalendis Ianuarij: Apud Siluiniacum S. Odilonis Abbatis Cluniacensis, qui primus commemorationem omnium fidelium defunctorum prima die post festum omnium Sanctorum in suis monasteriis fieri præcepit: quem ritum postea vniuersalis Ecclesia recipiens comprobauit. Eadem fere Constantinus Ghinius, Hugo Menardus, aliiq;. At Maurolycus, Arnoldus VVion, Philippus Ferrarius, Bellini editio Parisiensis, aliiq; complures, XXXI. Decemb. eius obitum referunt, quibus fauet S. Petrus Damianus, qui mortuum tradit anno 1048. vltima scilicet eius anni nocte, nisi antiquo more Gallico annum a Paschate ordiatur. Cluniacenses 2. Ianuarij eum colunt: [Colitur Cluniaci 2. Ianuar.] quo die eum refert idem Maurolycus, Galesinius, Vsuardi editio Parisiensis anni 1536. & Coloniensis anni 1490. Molanus quoque 2. Ianuarij hæc habet: Apud Siluiniacum S. Odilonis Abbatis, cuius festiuitas, cum in Kalendis habeatur, hic tamen plenius recolitur. Eadem Martyrologium Germanicum & alij. Odo a quibusdam appellatur, ab aliis Odilus.

[2] [Duplex eius vita: prima a Lotsaldo scripta, secunda a S. Petro Damiano.] Ex duabus eius vitis, quas hic dabimus, prior est a Lotsaldo Monacho conscripta, quā multis locis mutilam exhibuit nobis codex MS. monasterij S. Maximini, & Bibliotheca Cluniacensis, in qua plura de S. Odilone commemorantur; referturq; eiusdem Lotsaldi (qui ibi Iotsaldus appellatur) de morte Odilonis planctus. altera a B. Petro Damiano non multo post S. Odilonis mortem, rogatu S. Hugonis eius successoris scripta.

[3] [Translatio S. Odilonis 21. Iunij.] Subiiciemus de eius translatione siue eleuatione, quæ eadem Bibliotheca Cluniacensis ex Chartulario Siluiniacensi & Carolus Sauseyus lib. 12. Annal. Eccles. Aurelian. exhibent. Eam eleuationem scribit Hugo Menardus XXI. Iunij celebrari. Eius meminit & Claudius Robertus in catalogo Archiepiscoporum Bituricensium, cum de B. Rogerio Forti agit, de quo nos I. Martij.

Meminit S. Odilonis Vincentius Barralis Salerna in Chronologia Lerinensi, ostenditq; ex quibusdam Actis, eum monasterio Lerinensi præfuisse.

Est Siluiniacum, vbi mortuus est S. Odilo, insignis Prioratus ordinis Cluniacensis in Borbonia prouincia, vulgo Sauuigny en Bourbonnois.

VITA S. ODILONIS
AVCTORE LOTSALDO MONACHO.

Odilo, Abbas Cluniacensis Silviniaci in Gallia (S.)

BHL Number: 6281

Per Lotsaldvm.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Reverendo Patri Stephano, secundum sui nominis interpretationem Pontificali gloria sublimato, vltimus seruorum Dei seruus, nomine tantum monachus, Lotsaldus, quidquid in vtraque vita iocundius.

[2] [Cur vitæ Sanctorū scribātur.] Antiquorum Philosophorum studia scriptis & monumentis extulerunt priorum suorum laudes & memorias, talibus indiciis sperantes se facere immortales, quos nouerant fuisse mortales. Deinde gradu sæculorum regula Ecclesiastica tanto dicendorum materia sublimior, quanto spei certioris directior, sanctorum virorum præclara describit opera; vt succedentes & futuri habeant semper, quorum sequantur exempla, totumque ad illum referatur a quo datur virtus & prudentia: a quo etiam deriuatur fortitudo atque sapientia.

[3] [Auctor S. Odilonis discipulus.] Ad horum formam ego quantilluscumque homuncio, nutritus magni Odilonis magisterio, informatusque beneficio; quemadmodum Hieronymus de Blæsilla & Nepotiano, epitaphium quoddam volui de morte virtutibusque eius inscribere; & veluti flores ad sepulchrum eius spargere, quæ introeuntibus præstent aliquid suauitatis & gratiæ, redoleantque secundum sui speciem quantulocumque odore. In hoc vero deuotionem animi mei offero, & altiora describere volentibus materiam præsto; non occasionem agendi id melius subripio.

[4] [Stephanus nepos S. Odilonis.] Quod opus tibi sancte Præsul ideo mittere disposui, quia te nepotem ipsius, & per illum ad Sacerdotij gloriam accersitum noui, confidensque tuo placere iudicio, quidquid in laudibus eius descripserit cultus vel incultus sermo.

CAPVT I.
S. Odilonis patria, parentes, soror.

[5] [Beraldus S. Odilonis pater.] Extitit pater eius inter Proceres Aruernorum nobilissimus, vir in armis strenuus, possessionibus & diuitiis locupletissimus, in consilio prouidus, & omni morum honestate suo tempore nulli secundus. Qui etiam priuilegio auctoritatis & gratiæ, Maior Beraldus vocabatur, ab omnibus fidei virtute ita præcipuus, vt quod aliis difficile sacramentis, hoc iste inuiolatum custodiret simplicibus verbis. Longe se habebat aliter actus eius & habitus, quam modo videri possit, in quouis Principe, quilibet actionis modus.

[6] Fuit illi vxor Girberga nomine, non degener natalibus & moribus, quæ quantæ continentiæ, quantæ castitatis, & cuius esset voluntatis sub marito, post mortem eius omnibus fuit in aperto. [Girberga mater, post religiosa.] Nam relicta patria, relictis propinquis & filiis, & magnis fundi possessionibus atque diuitiis, tamquam alia Paula secuta est Christum: & apud monasterium S. Ioannis Augustuduni positū Sanctimonialium suscepit locum & religionis habitum. Quam laudabile ibi durauerit propositum, quamque dulcis & vtilis omnibus ibi deinceps eius vita fuerit, & quam glorioso exitu finierit vitam, paucas quæ superant cum gemitu narrare audiui.

[7] Fuerunt denique istis alij filij potentes & nobiles, & in suo ordine quantum ad mundanam gloriam nulli inferiores. Quædam etiam non prætereunda soror nomine Blismodis Abbatissa, [Blismodis soror, Abbatissa.] quæ in sancta virginitate nocte & die seruiens prope centenarium expleuit annorum numerum. His itaque breuiter descriptis ad illum, quem celebriter commendat nobilitas mentis & celsitudo generis, stylum vertamus.

CAPVT II.
Fit Clericus, dein Monachus.

[8] Hic itaque vir Beatissimus Odilo tanto nobilitatis schemate procreatus, inter ipsa primordia tamquam alter Isaac, [Odilo fit Clericus.] siue Samuel Christo consecratus, & Briuate apud S. Iulianum gloriosum Martyrem clericali sorte donatus est. Delectabatur in ipsa pueritia humilitate, [Eius pueritia.] castitate, innocentia, & puritate; & prout ætas admittebat misericordiæ operibus insistebat. Superabat coætaneos sapientia & moribus, ita vt iam non puer, sed senex maturitate non tempore, ab omnibus putaretur.

[9] Decursis itaque puerilibus annis, vbi robur iuuentutis succedere cœpit, tacitus secum deliberat, vt Ægyptias ollas desereret, & per media mundi discrimina terras repromissionis intraret. [Vir gratiæ diuinæ.] Iesu bone quam suauis tua vocatio, quam dulcis tui spiritus inspiratio, qui mox vt mentem pulsaueris, æstus fornacis Babyloniæ in amorem transformas cælestis patriæ. Ecce enim cor nostri iuuenis dum subito pulsas, mutas; & in veros amplexus Salomonis mirabiliter accendis.

[10] [Deliberat de fuga sæculi.] Certe dum talia meditatur in animo, magnus ille Maiolus per totū pene mundum iam famosus, Aruernorū fines ingreditur, & diuina dispositione is, de quo loquimur, ante eum adducitur. Qui considerans in eo præstantem elegantiam corporis, & nobilitatem generis, magnum quoddam & diuinum oculis interioribus in eo præuidens, totus in eius amorem illabitur; & vicissim inter eos ignis diuinæ caritatis magis magisque accenditur. Fit inter eos familiare colloquium: iunior seniori suum prodit desiderium: senex vt præmeditata perficiat, [A S. Maiolo animatur.] modis quibus potest iunioris instruit animum. His ita inter se dispositis, senex ad propria reuertitur: sollicitudo iuuenis ad ea perficienda, quæ ceperat, præparatur.

[11] [Fit Cluniaci, monachus.] Non multis itaque interiectis spatiis, nouus miles tamquam Benedictus Romuleas, deserit & iste Briuatēses seu Anicienses arces: despicit patrias opes, propinquos & fratres: & quasi antiquus Abraham de Hur Chaldæorum egrediens, Cluniacum quasi quemdam terræ repromissionis requirit introitum: & veteri iterum deposita sarcina monachicum suscepit indumentum.

[12] Iesu bone, quam iucundum erat tunc videre ouem mundano vellere detonsam de lauacro baptismatis iterum ascendētem, cum gemellis fœtibus dilectionis vtriusque procedētem, nihil secum sterile portantem, nihilque vanum meditantem. [Humilia munia alacriter obit.] Iam sumpto habitu videres nostram ouem inter alias primam opere, extremam ordine, viriditatis æternæ pascua requirere; lucernarum ministeria concinnare; infantum custodiendorum excubias obseruare; pauimenta verrere; & quæque vilia officia humiliter peragere.

CAPVT III.
Abbas creatur.

[13] Sed non diu latuit margarita: non diu potuit occultari in priuato loco fortis athleta. Euolutis post hæc fere quatuor annis S. Maiolus, post multos pro Christo desudatos labores, de tenebris Ægypti egreditur, transitoque maris periculo Ierusalem ingreditur; atque in æterna pace a Christo collocatur. [Fit Abbas inuitus.] Instante vero mortis articulo Dominum Odilonem sibi successorem elegit, atque proprias oues Domino & sibi reliquit. Qui reluctans, & vltra quam credi possit inuitus, communi omnium voto, communi omnium sententia ad iniunctum officium ordinatur, & tamquam alter Moyses Dei populo præficitur. Quid agis Deo dilecta anima? Quid reluctaris? Quid adhuc vis stare post parietem, & respicere per cancellos? Egredere iam ad diffusam lucem: egredere: loquitur tibi sponsus tamquam ad sponsam in Canticis canticorum: Surge, propera amica mea, formosa mea, & veni. [Cant.2. 10.] Videlicet aperte dicens: Surge de stratu quietis, in quo tuimet solius curam agere quæris: propera, & veni ad impendendam etiam proximis curam salutis, per studium sedulæ prædicationis. Ostende mihi faciem tuam: sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, & facies tua decora. [Ibid. 14.]

CAPVT IV.
Statura eius externaq; compositio.

[14] Svscepto itaque regiminis officio magis magisque sanctorum confirmabatur exemplo, [Pollet auctoritate.] & in omnibus cælesti adornabatur magisterio. Prælucebat in eo quoddam insigne documentum, quod subiectis imitandum esset, & timendum: & qualis esset interius, relucens in eo gratia declarabat exterius. [Eius staturæ, externarumq; actionū descriptio.] Habitus enim mentis, vt ante nos dictum est, in corporis statu cernitur. Et quia ita est, nunc de ipsius corporis positione pauca dicamus. Erat mediocris in eo statura; vultus ipse plenus auctoritatis & gratiæ; mansuetis hilaris & blandus, superbis vero, & * offensus, vt vix sufferri posset terribilis. Macie validus, pallore ornatus, canitie decoratus. Oculi illius veluti quodam splendore fulgentes, intuentibus & terrori erant, & admirationi, lacrymis assidui, quia sæpius aderat virtus compunctionis. Renitebat etiam in ipsius motu, gestu, incessu species auctoritatis, pondus grauitatis, trāquillitatisque vestigium. Occursus illius quasi quidam gratissimæ iucunditatis radius, & insolitæ delectationis euentus. Vox illi virilis, & ita plena decoris, vt audientium mentes non mediocriter demulceret dulcedine modulationis. Sermo illius plenus suauitatis & gratiæ, prout ratio causarum se habebat medie temperatus, nec modum prægrediens loquēdi, nec minus pro tempore improuidus disserendi. Nihil in eo fucatum, nihil affectatum; sed natura mirabiliter reddebat cum corporis positione, & ordine vitæ quadratum. Et quamuis secundum B. Ambrosium in pulchritudine corporis locum virtutis non ponamus, gratiam tamen non excludimus.

[Annotatum]

* al. offensis.

CAPVT V.
Variæ eius virtutes.

[15] His vero omissis ad compositionem morū eius, quibus per diuinam gratiam adornatus extitit, redeamus. [Virtutes eius.] In quantū humana æstimatio se habet, quatuor in sancto viro principales non mediocriter relucebant virtutes, prudētia, iustitia, fortitudo, & temperantia. Prudentiam philosophi definiunt in veri inuestigatione consistere, [Prudētia.] & scientiæ plenioris cupiditate. Quo genere virtutis ita enituit, vt non diebus neque noctibus a veri inuestigatioue cessaret. Semper ei liber diuinæ contemplationis in manibus, semper ei sermo descripturis assiduus, & ad ædificationem cunctorum labor continuus. [Assidua lectio.] Vt Hieronymus Eustochium instruit, faciem dormientis interdum pagina sancta suscipiebat: euigilantem iterata lectio recreabat. Nihil ei in hac vita dulcius, nihil amabilius fuit.

[16] [Oratio, nec somno interrupta.] Lectioni oratio iugis succedebat. Qui gemitus, quæ suspiria, vel affluentia lacrymarum, & præcipue in illo sancto sacrificio agni immaculati erat; Spiritus sanctus auctor ipsius muneris & gratiæ nouit. Rem miram dicturus sum, & certe veram. Cum sæpius illum psallentem in stratu somnus exciperet, tamen psallmus ab ore dormientis non recedebat: vt si nescires, vigilare eum putares. Euigilans vero ita psalmum cum festinatione arripiebat, quasi nihil intermisisset. Loquebatur, credo, tunc cum sponsa in Canticis Canticorum: Ego dormio, & cor meum vigilat. [Cant.5. v.2.]

[17] [Eruditio.] In Scripturis quam fuerit eruditus, & in sermone facundus, quamque etiam in recta fide Catholicus, testantur Sermones eius, & multiplices Epistolæ, quas tamquam fauos dulcedinis pinguissimæ videas redolere odore prudentis eloquentiæ, decoreque suauitatis & gratiæ.

Extant hæc S. Odilonis opera in Biblioth. Cluniac.

CAPVT VI.
Viris Principibus carus est.

[18] [Iustitia.] Ivstitia est, vt volunt Philosophi, quæ suum cuique tribuit, alienum non vendicat, vtilitatē propriam negligit, vt communem æquitatem custodiat. Hæc omnia in illo non mediocriter, sed profuse noueris reluxisse. Omnibus enim ætatibus, personis & conditionibus, prout * iustitia fuit, debitum honorem exhibuit; & omnibus ita se gratum præbuit, vt non aliter quam Angelus (si ita dicendum est, imo quia dicendum est) cunctis carus extiterit. Principibus & potestatibus Christianis secundum Apostolicam sententiam in nullo restitit; [Omnibus carus erat, etiam Regibus.] sed ita amicabilem se & officiosum reddidit, vt tamquam alter Ioseph ab omnibus mirabiliter amaretur, & celebriter veneraretur. Concurrat in hunc amorem Rotbertus Rex Francorum: accedat Adelheyda mater Ottonum: veniat etiam Henricus Imperator Romanorum: intersint Conradus, & Henricus, videlicet pater & filius, Cæsares & ipsi nobiles inuicti; quorum omnium amicitiis, officiis, & imperialibus muneribus ita magnificatus est, vt sibi & illis cor vnum & anima vna fuerit. Quid etiam Stephanus Rex Hungrorum, siue Sanctius Rex Hesperidum populorum? Qui quamuis eum præsentialiter non viderint, tamen ad famam sanctitatis eius intercurrentibus legatis & reciprocis litteris adstrinxerunt illum sibi beneficiis, & copiosis muneribus, commendantes se humiliter orationibus illius & suffragiis.

[19] Fuit etiam in remotis partibus Occidentalium alter Sāctius Pampulanorum Episcopus, [Santius Episc. Pampelon. fit monachus.] qui ita sibi in amicitiis adhæsit, & copiosis muneribus deseruiuit, vt ad eum de tam longinquis regionibus veniret, & monachum se fieri ab eo postularet. Quem in tantum dulcis memoriæ Odilo dilexit, vt etiam moriens de eo faceret sermonem, vt post mortem suam ad eum visitandum cum exuuio vestimentorū suorum duos fratres mitteret, qui illi vitæ suæ finem nuntiarent, & antiquam amicitiam sibi mortuo conciliarent, & rursum eamdem viuentibus renouarent.

[20] Non prætereundi sunt etiam Domini Sacerdotes & Apostolici viri, Siluester, Benedictus, Ioannes, [Gratus summis Pontificibus, clero Romano, Italis omnibus.] & in vltimis piæ memoriæ Clemens, quorum gratiam ita promeruit, vt tamquam ex fratribus vnus extiterit. Quæ enim persona vndecumque locorum non cuperet habere Odilonem tamquam alterum Salomonem, amicum & patrem, & pro se apud Deum intercessorem? Gaudebat Italia, cum Odilonis aderat præsentia, & precipue familiaris sibi Papia, cuius prece & industria temporibus Henrici & Conradi Imperatorum, liberata est ab excidio gladij & periculo incendij. Lætabatur etiam Roma mundi Domina, tanti viri contubernio frequentata sæpius, sanctorum Apostolorum amore & desiderio. Officiales & Clerici siue monachi, ita sibi applaudebant venienti, vt tamquam de suis carissimum fratrem haberent amore vehemēti. Hæc ideo in partes iustitiæ posuimus, vt aperte monstraremus illum proprium cuique tribuisse, & idcirco omnium gratiam & amorem promeruisse, & vt etiam omnibus declararetur, quia necesse erat vt quem Deus perfuderat gratia, ab omnibus amaretur. Bene itaque de eo omnes in commune senserunt, quia cunctis vbique & amori fuit & honori.

[Annotatum]

* al. iustitiæ.

CAPVT VII.
Eius in omnes comitas, in pauperes liberalitas.

[21] [Officiosus erga omnes.] Iam vero de inferioribus: seniores honorabat vt patres, iuniores vt fratres, anus vt matres, virgines vt sorores, omnes tamen æstimans sibi superiores. Cunctis in commune præbebat familiare consortium, & salutare colloquium. Nulli onerosus, nulli importunus, nullius honoris cupidus: alienum non vendicabat, imo magis quod suum erat, hilariter alteri concedebat. Vtilitatem propriam negligebat, vt communem æquitatem custodiret. Beneficentiam & liberalitatem, quæ etiam & ipsæ partes sunt iustitiæ, ita retinebat, vt in eis nostris temporibus in suo ordine singulariter solus reluceret. Omnibus enim in commune volebat benefacere, sed quibus poterat liberaliter liberalis existebat. Plus gaudebat datis quam acceptis, sciens illud felicitatis, istud indigentiæ esse: & secundum veritatis Dominicæ sententiam, beatius esse dare quam accipere. [Act.20. 35.]

[22] In pauperes ita munificus erat, vt aliquando non dispensatorem, sed & profusum videres largitorem. Etenim magis delectabatur in faciendis eleemosynis, [Liberalis in pauperes.] quam aliquis gratulari possit in acquirendis pecuniis. Et quid dicam? Cæcorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Misericordiæ enim visceribus vltra quam dici possit affluebat: & quantum in se fuit nullum a beneficio misericordiæ excludebat. Et sicut in epitaphio Sabiniani Papæ legitur:

Hic hominum vitia blando sermone remouit,
      Nec culpis iudex, sed medicina fuit.

[23] Erat certe in hac virtute in tantum diffusus, vt ab imprudentibus in officio huius virtutis diiudicaretur nimius. Sed ille ad hoc obiectum, eleganter alludere solitus erat: Ego, inquit, volo magis de misericordia misericorditer iudicari, quam de crudelitate crudeliter damnari. [Præclarū eius de nimia sua liberalitate apophthegma.] Vt enim ait Ambrosius, Bonus est misericors homo, qui dum aliis subuenit, sibi consulit; & in alieno remedio vulnera sua curat. Agnoscit enim se esse hominem qui nouit ignoscere. Et vias Christi sequitur, qui carne suscepta maluit in hunc mundum redemptor venire, quam iudex. Vnde & iste vir sanctus, vt prædiximus, malebat esse culparum * indultor, quam iudex.

[24] Ad hoc aliquotiens quod offerebatur libentissime accipiebat, vt haberet quod pauperibus distribueret. Implebatur semper in eo quod dicitur in Euangelio: Omni habenti dabitur, & abundabit. [Matth. 25. v.29.] Vidimus enim multotiens marsupium illius ita exinanitum, vt quod daret fratribus non haberet, [Suppeditantur ei præter spem quæ tribuat pauperibus.] cum subito ex insperato veniebat sufficiens benedictio, vnde sedaretur petentium vociferatio. Et ne generaliter hæc persequendo, eius aliqua misericordiæ opera specialiter ignorare videamur, quædam hic sunt inserenda satis memoratu digna, quæ fidem præbeant etiam iis quæ nominatim non sunt ponenda.

[25] Quodam tempore cum apud Sanctum Dionysium Parisius pergeret, & per publicum iter incederet, offendit duos pueros * fame & frigoris supplicio occubuisse, & sub oculis omnium (dictu miserabile) nudos & insepultos in media iacere via. [Duos mortuos propria veste contectos sepelit.] Erat enim eo tempore fames valida, que sui magnitudine pene totas Galliarum siue Aquitaniæ oppresserat prouincias. Compunctus itaque vir sanctus tali horrore equo desiliuit, substitit: pollinctores mercede quæsiuit: lanea veste, quam vulgo * staminiam vocant, a dorso abstracta illorum nuditatem propriis manibus cooperuit: sepeliuit: debitum mortuis obsequium persoluit: sicque cœptum iter tenuit. Si Martinus per totum orbē celebratur in dimidia tunica pauperi diuisa; cur non & iste secundum sui speciem celebris habeatur in tunica integra, non vni viuo, sed duobus mortuis data?

[26] Multa proferri possent similia, nisi succumberent nostræ paruitatis ingenia. Sed tamen ne silentio premantur omnia: [Tempore famis vasa sacra, & dona confringit vt succurrat pauperibus.] tali tunc temporis, ac deinceps per multos annos, incumbente miseria, in vsus pauperum confregit plurima vasa Ecclesiastica, & ornamenta insignia, inter quæ etiam Imperialem Henrici Imperatoris coronam; indignum iudicans talia denegare pauperibus Christi, pro quibus effusus est sanguis Christi. In thesauris Ecclesiæ pauperibus datis diuinis & humanis oraculis Laurentius prædicatur mirabilis, cui licetistum æquiparare non audeamus, tamen cunctis, quos vidimus, moderni temporis hominibus, quod sine præiudicio cuiusquam dixerim, in suo ordine, in hac virtute præferemus.

[27] [Alios hortatur ad eleemosynas.] Consuluit quibus potuit; & quibus perse non potuit, alios vt misererentur, rogauit. Cum enim non sufficeret tam acerbæ famis predictis temporibus omnium miseriis subuenire, vidimus eum vicos & Ecclesias, quas poterat, circuire, ad eleemosynas faciendas Principes, diuites, mediocres suadere, dulcibus sermonibus ad misericordiam prouocare, eisque inde plenissimam peccatorum remissionem libera voce de cælis repromittere. Ita vir sanctus quos non sufficiebat propriis alere sumptibus, iuuabat apud illos, quos poterat, sermonibus misericordiam suadentibus. Tali consultu multa certe millia pauperum cognouimus famis & mortis euasisse periculum.

[28] Nullius miseriam præteriuit: nullius necessitatem despexit: nullius infirmitatem perhorruit. Denique quidam sanctæ Dei genitricis Aniciensis Ecclesiæ Clericus secundum carnem nobilissimus, lepræ contagio maculatus priuatum sibi, veluti tantæ corruptioni necessarium, iuxta * Ligerim fluuium, quēdam delegerat locū, monasterio quod dicitur Volta contiguum. Quo adueniens Dei famulus, & hoc agnoscēs, infirmo compatitur: solatiari ei in quibus illi necesse erat, fratribus imperat: requirit vero ipse miserabilis sancti viri priuatum colloquium, & vt ad se accedat humiliter rogat per internuncium. Quod Sāctus facere non recusauit, recolens Dominicæ humilitatis exemplum, qui etiam nō rogatus venire voluit ad Centurionis seruum. [Leprosum amplectitur, & osculatur.] Dum vero ad eum peruenitur, illius non exhorrescens miseriam, nobis, qui videbamus, valde mirantibus, in oscula ruit, amplexatur, & diu cum illo familiare colloquiū participatur. O virum per omnia laude dignum, qui magis in homine naturæ diligebat prærogatiuā, quam alicuius morbi expauescebat accedentem miseriam.

[Annotata]

* al. medicina.

* al. famis.

* al. staminam.

* bibl. Clu. Alexis.

CAPVT VIII.
Hospitalitas, humilitas, aliæq; virtutes.

[29] In suscipiendis hospitibus festiuus erat & iocundus; [Hospitalitas eius.] nihilque sibi vnquam deesse liberalis confidebat animus, sed in abundantia benedictionis Christi omnibus largiter erat profusus. Munditiam integritatis ita inuiolabilem custodiuit, vt Spiritus sancti mereretur fieri domiciliū, & castissimæ puritatis receptaculum. Humilitatis etiam tanta in eo fuit perfectio, vt ne ad modicum quidem notaretur in eo superbiæ vestigium. [Humilitas.] Innocentia in illo non mediocriter reluxit. [Simplicitas.] Ex suo affectu pensabat omnes, & sicut ipse erat alienus a felle malitiæ, ita etiam æstimabat alios nullius doli peste corrumpi poste. Honestatis decore ita pollebat, [Honestas.] vt in omni sua actione, huius virtutis pulchritudine, tamquam cuiusdam fulgoris resplenderet lumine. Nihil enim inhonestum, nihil indecorum illa sancta anima videre vel audire volebat. Veritatem corde retinebat, [Veracitas.] & ore proferebat. Mendacium vero tamquam pestiferum morbum modis omnibus cauebat. Humanæ etiam laudis fauores non requirebat, neque gloriam suam in ore hominum ponebat.

[30] [Humilitas in honore sibi ab aliis delato.] Si quando vero a confratribus vel Episcopis more Ecclesiastico officiosis obsequiis suscipiebatur vel honorabatur, testor Iesum aduocatum animæ eius, quia talia nō curabat omnino, & veluti quoddam nullius momenti pretium computabat. Tamen quia hoc sine scandalo plurimorum declinare non poterat, exterius quidem fraternum obsequium suscipiebat, sed interius a proposito humilis rigoris non discedebat.

[31] [Pietas.] Conuentus fratrum fortiter tenuit donec ad ipsa mortis extrema peruenit. O quam iocundus inter alios procedebat! quam festiuus in illo sancto choro medius stabat, a dextris & a sinistris prospiciens coronam nouellæ plantationis, memor illius versiculi Dauidici carminis: Filij tui sicut nouellæ oliuarum, in circuitu mensæ tuæ! [Psal. 127. v.3.] Et quanto magis augebatur numerus fratrum, tanto magis quibusdam signis & certis indiciis declarabat sui animi gaudium. [Facilitas in admittendo ad religionē.] Et quia multotiens videbat quibusdā id oneri esse, solitus erat dicere: Nolite, fratres, in augmentatione gregis contristari; cuius enim nutu & vocatione congregantur, eius prouidentia & miseratione gubernabuntur. Multorum enim Pater extitit monachorum, quos de diuersis conditionibus, * diuersis ætatibus, & tēporibus Domino acquisiuit. Alios namque in pueritia, alios in iuuentute, alios in senectute accepit. Et quamuis in diuersis ad eum venerint temporibus, tamen sub vna moderatione discretionisque virtute, materna caritate, paterna sollicitudine fouit, nutriuit, & ex multis partibus, disparibusque moribus in vnum corpus collegit.

[32] Quocumque * exibat, quocumque procedebat, tanta sequebatur eum frequentia Fratrum, vt iam non ducem & principem, [Archangelus erat monachorum.] sed reuera putares eum esse Archangelum monachorum. Hoc enim nomine censebat eum appellandum in sermonibus suis & epistolis Fulbertus ille sibi præcordialis amicus Carnotensis Episcopus, in sanctitate laudabilis, in sapientia mirabilis, [Fulberti Carnotēsis Episc.laus.] in cuius morte studium Philosophiæ in Francia periit, & gloria Sacerdotum pene cecidit.

[Annotata]

* al. de diuersis actionibus.

* al. degebat.

CAPVT IX.
Fortitudo, patientia.

[33] [Fortitudo S. Odilonis.] Iam de fortitudine animi eius vel corporis pauca dicturi, etiam virtutis illius diffinitionem, iuxta veterem æstimationem adhibere debemus. Fortitudo est animum supra periculi metum agere, nihilque nisi turpia timere: tolerare fortiter prospera, vel aduersa. Hac itaque fretus virtute quam fortis fuerit in repellendis inimicorum insidiis, quam patiens in tolerandis aduersis dictu videtur difficile. Cerneres in illo hoc priuilegium patientiæ, quia iis, qui læserant, tamquam alter Dauid maiorem rependebat beneficij gratiam; & iis qui oderant * potiorem, conseruabat beneuolentiam. Non valebant hunc aduersa deiicere, nec prospera eleuare.

[34] O quantas infestationes, & quam grauissimas insectationes a domesticis & extraneis ipsa sancta anima sustinuit, [Austeritas eius.] & præter has quam duras corporis pœnas in ieiuniis, in vigiliis, in orationibus, ipse sibi asciuit! & quod libere dicendum est, post nauigantis felicitatem, quibusdam vinculis & nexibus ferreis solo Deo teste membra sua ita damnauerat, vt vix humana caro hoc tolerare potuerit. Cilicium ei semper asperimum interius adhærebat; desuper vero mediocri & communi veste indutus apparebat.

[35] Multiplices etiam & diuersos labores sustinuit, pro pace Ecclesiarum, pro statu locorum suorum, pro vtilitate proximorum, & propriis periculis quæsiuit tranquillitatem vniuersorum. Scis etiam & tu misericors & miserator hominum Iesu Christe ad comprobandam eius patientiam quam grauissimos dolores & acerbos cruciatus, [Patientia in morbis.] ex multo tempore, dederis sibi in occulto: & tamen in his omnibus inuictum tenuit animum, tamquam bona terra fructum reddens in patientia, dicens se maiora mereri quam patiebatur supplicia. Animarum redemptor Domine, qui ad hoc percutis vt sanes, ad hoc mortificas vt viuifices, secundum multitudinem illius præteritorum dolorum succedant sibi consolationes tuarum sanitatum & lætitia cælestium gaudiorum.

[Annotatum]

* al. potētiorem.

CAPVT X.
Temperantia & moderatio.

[36] [Temperantia & moderatio in omnibus.] Temperantia quæ vltima in catalogo propositarum virtutum est, in sui diffinitione modum & ordinem seruat, eorum quæ dicenda sunt, vel agenda. In quo virtutis officio tantum valuit, vt in omnibus actionibus & imperiis modum teneret, ordinem seruaret, & discretus mirabiliter existeret. Ieiunia in aurigæ modum secundum Beatum Hieronymum, pro lassitudine & viribus corporis moderabatur; & sic apposita quæque libabat, vt & superstitionem fugeret, & continētiam reseruaret. Cultus ipse nec munditiis, nec sordibus notabilis erat. Grauitatem morum hilaritate frontis temperabat. In corrigendis vitiis pro modo & tempore seuerus, in remittendis gratiosus, & in vtroque æqua lance libratus.

[37] Eæ vero, quas proposuimus, in eo relucebant virtutes, & in has concurrebant cetere omnes. Tota enim cerneres in illo exempla virtutū: ita in singulis eminebat, quasi ceteras non haberet: ita omnes retinebat, vt nulla deesset: [Affabilitas.] ita etiam affabilem se & beneuolum subiectis exhibebat, vt magis vellet diligi, quam timeri; magis prodesse, quam præesse. Quis vnquam de hoc viro quod displiceret audiuit? Quis audiuit vt crederet? Quis credidit vt non magis seipsum malignitatis & infamiæ denotaret? Ipse enim personæ sibi auctoritatem dabat, qui in omnibus suis actionibus conformis & compositus coram Deo & hominibus apparebat.

CAPVT XI.
Magnificentia in ædificiis & ornatu ecclesiarum.

[38] Et præter hæc interiora, fuerunt in eo extrinsecus gloriosa studia in ædificiis locorum sanctorū construendis, renouandis, [In ornatu Ecclesiarum, & monasteriorum magnificus fuit.] & ornamentis vndecumque adquirendis. Demōstrat hoc Cluniacus suus principalis locus, in cūctis suis ædificiis interius & exterius, præter parietes ecclesiæ, ab ipso studiose renouatus, & ornamentis multipliciter adornatus. Vbi etiam in nouissimis suis claustrum cōstruxit columnis marmoreis ex vltimis partibus illius prouinciæ, ac per rapidissimos * Durentiæ, Rhodanique cursus non sine magno labore aduectis mirabiliter decoratum. De quo solitus erat gloriari, vt iocundi erat habitus, inuenisse se ligneum, & relinquere marmoreum, ad exemplum Octauiani Cæsaris, quem describunt historiæ Romā inuenisse latericiam, & reliquisse marmoream. Incepit etiam ciborium super altare Sancti Petri, cuius columnas vestiuit argento, cum * iugello pulchro opere decoratas.

[39] Iam vero de omnibus monasteriis suis. Quid Paterniacus ob Dei genitricis amorem sibi delectabilis locus? Romanū monasterium a fundo cōstructū? [Varia cœnobia ab eo vel exstructa, vel restaurata.] Locus S. Victoris Geneuensis, præter suam antiquā & nobilē ecclesiam? Ex toto etiam suo tempore constructus Carus locus? Amberta valde celebris ecclesia, Riuus ex toto, * Celsinanias, Siluiniacus, translata Firmitas, Monasteriū Sancti Saturnini, apud Papiam Sancti Maioli nobilissimus locus. Et præter hæc diuersarum Ecclesiarum multiplex numerus. Hæc omnia illius industria suo tempore, in ædificiis, in possessionibus & ornamētis amplissime dilatata creuerunt. Construxit etiam in vltimis vitæ suæ in prædiolo genitorum suorū quoddam monasterium, Volta a reuolutione aque circumcurrentis nuncupatum, studioso opere decoratū: quod de reditibus suorum * amicorum & parentum, prout potuit, ad seruiendum Deo hereditauit, & competentibus libris & ornamentis decenter adornauit.

[40] Si inimici subsannauerint, vel amici reprehenderint me hæc superflua posuisse, nouerint profecto hæc omnia ad virtutes animi eius spectare, & pro talibus patrocinia Sanctorum feliciter promeruisse, atque coronā beatæ retributionis iam a Domino percepisse.

[Annotata]

* al. Durantiæ, potius Druentiæ.

* al. nigello.

* Celsinias.

* al. antiquorum auorum.

CAPVT XII.
Miracula.

[41] [Miraculæ non sunt semper signa sanctitatis.] Signorvm vero inquisitoribus, & meritum cuiusque in miraculi nouitate metientibus id dicendum est, quia diuinæ dilectionis prærogatiua ponitur non in occasione signorum, sed in perfectione virtutū. Neque enim miracula vel signa nos Deo commendant, sed virtutes operum perfectos esse demonstrant. Cum & Iudas simul cum Apostolis signa fecerit, & reprobi in die iudicij foris a regno exclusi dicant: Domine nonne in nomine tuo prophetauimus, & in nomine tuo multa signa fecimus? [Matth. 7. 22.] Et ipse Dominus in Euangelio sanctis Apostolis a prædicatione redeuntibus dicat: Nolite in hoc gaudere, quia dæmonia vobis subiecta sunt, sed in hoc gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in cælis. [Luc. 10. 20.]

[42] [In vita & post mortē miracula facit.] Cum ergo hæc ita sint, vanum est pro magno ducere quod constat reprobos aliquando cum electis habere. Tamen ne noster Odilo ab hac etiam gratia excludatur, dicenda sunt pauca de multis, quæ Dominus noster ad laudem & gloriam suam, & ad illius meritum hominibus commendandum, ante mortem & post mortem dignatus sit demonstrare.

CAPVT XIII.
Amor erga Virginem matrem.

[43] [Ope Dei paræ, sanatur, adhuc puer.] In exordio vero virtutum eius dicendum est quid illi contigerit, cum adhuc puer esset. Quod ne cui videatur incredibile, ab ipsis agnoui, quibus ipse solitus erat narrare. Dum adhuc puerulus in domo patris nutriretur, antequam etiam scholis daretur, contigit vt membrorum omnium pene virtute priuaretur, incedendique vel per se mouendi ei possibilitas negaretur. Accidit vero quadam die familiam patris eius de loco ad locum mutari, & infantem sub custodia nutricis seruulorum ministerio baiulari. Cumque in medio itinere ad quamdam ecclesiam in honore Dei genitricis consecratam diuertissent, deposuerunt puerulum cum sarcinulis, ante ostium eiusdem ecclesiæ. Erant autem domus adiacentes eiusdem ecclesiæ, in quibus necesse erat in illis quædam victualia quærere. dum vero diutius in his implicarentur, videns se puer solum relictum, inspiratione diuina attractus, incepit tentare si quo modo ad ostium posset accedere, & ecclesiam Dei genitricis intrare. Itaque virtute qua poterat, manibus & pedibus reptādo, ostium attigit: ecclesiam intrauit: ad altare vsque peruenit: pallam altaris manibus arripuit: deinde summo conamine brachiis in altum protensis, surgere conabatur, sed nodis diu male ligatis retinebatur. Vicit tamen diuina virtus, sed integrans pueri languidos artus. Atque mirabili modo, Dei genitricis interuentu, surgit, & stat super pedes sanus, & in circuitu altaris hac illacque discurrit. Clientes vero postmodum ad sarcinas redeuntes, & puerum non inuenientes mirati valde, cœperunt illum vbique locorum requirere: & non inuento nimis inter se conturbati, tandem casu ecclesiam introeunt, vagantem & discurrentem per ecclesiam conspiciunt, diuinæ virtutis potentiam recognoscunt, puerum lætabundi in vlnis suscipiunt, quo tendebant perueniunt, atque parentibus incolumem & sanum cum magna lætitia reddunt. Ostendebat iam Dominus in puero, quam gratus & acceptus sibi deberet esse in futuro, quem necdum pene loquentem, vel aliqua discernentem misericorditer liberauit a tātæ contractionis vinculo. Erat etiam præsagium Dei Genitricis ecclesia, quam ipse dum ad liberam scientiam ætatemque peruenit, [Eius erga B. Virginē amor.] omnibus votis dilexit, coluit, atque pro viribus in omni vita sua glorificauit.

[44] [Ei se seruū consecrat.] Referunt etiam, quod iam adultus ætate, in ecclesiam simili modo in honore Dei Genitricis consecratam intrauerit, & nullo alio, nisi Deo teste semetipsum collo mancipatum, eidem altari tradiderit, dicens: O piissima Virgo & mater Saluatoris omnium sæculorum, ab hodierna die, & deinceps me in tuo seruitio habeto, atque in omnibus meis causis misericordissima aduocatrix mihi semper adesto. Post Deum enim a modo nihil tibi præpono: & vltroneus in æternum meipsum tamquam proprium seruum tuo mancipatui trado. Hæc de pueritia eius dicta sufficiant.

CAPVT XIV.
Alia eius miracula.

[45] [Vnde miracula S. Odilonis Auctor habeat.] Nvnc veniendum est ad illa quæ iam in perfectiori ætate positus, & regimine Abbatiæ decoratus, Domino cooperante fecerit. Verum plurima; quæ in prima fronte dicturus sum, ipse non vidi, sed duobus monachis eius, Petro videlicet monasterij Sancti Maioli, quod apud Papiam est, Præposito, viro scilicet religioso, & Syrone cuiusdā monasterij Abbate, per adnotationem fratris Bosionis, miræ simplicitatis & innocentie monachi, sicut rogaueram, dū hoc opus inciperem, referentibus agnoui. Fuerunt enim predicti fratres probabiles viri, Patris Odilonis admodum familiarissimi, secretorū etiam illius in pluribus conscij, & itineris vel laboris per multa tempora socij; quapropter ea quæ ab illis referuntur tanto credibilia sunt, quanto illos certissime constat narrare illa, quæ oculis viderunt, auribus audierūt, manibus tractauerūt, atque vt certo tempore nobis & multis nota fierent prudenti memoriæ commendauerunt. Ideo vero hanc nostram relationem probabilium virorū testimoniis cingimus, ne ab æmulis gratia cuiusdam falsæ adulationis hæc finxisse iudicemur. Sicut enim Gallus in Sulpitij Seueri & Posthumiani dialogo refert de Martino: Non indiget vt mendaciis asseratur Odilo, quem Christus iam, vt pia fide credimus, glorificauit cælo, atque diuersis virtutum signis celebriter commendat in mundo. Absit enim a me, nisi visa & experta, & a fidelibus personis, siue idoneis testibus relata, de tanto viro aliquid mendaciter fingere vel narrare. * * * * multa desunt.

[46] [Transitio ad Narrationem mortis S. Odilonis.] Quid iam agimus anima? cur tam prolixas circumlocutionis moras innectimus? sic differre volumus mortem, & vitam facere longiorem, quasi timeamus venire ad vltimum. Manet adhuc illa sententia primo homini data: Terra es & in terram ibis. Quotquot post hanc venerunt, omnes præterierunt, & mortis legem persoluerūt. [Gen.3. 19.] Mortui sunt Patriarchæ, Prophetæ, Apostoli, Reges, Imperatores, Principes, maiores & minores, & quotquot habuerūt initium nascendi, habēt & conditionē moriendi. Excepti sunt Elias & Enoch, & ipsi in suo ordine temporibus Antichristi morituri. Moritur & Filius Dei. Aliter ipse, nos aliter: Ille potestate, nos conditione: ille voluntate, nos necessitate: quamuis & ipse necessitate, quia pro liberatione, nisi enim ille moreretur * * * * aliqua desunt….

CAPVT XV.
S. Odilonis vltima peregrinatio, ægritudo, obitus.

[47] [Ægrotat S. Odilo.] In extremis itaque vitæ suæ felicis memoriæ Odilo per quinquennium nouis iterum & grauissimis cruciatibus cœpit vehementer affligi. Qui cum iam mortem vicinam sentiret, [Visit limina Apostolorum.] sanctorum Apostolorum limina adiit, eo voto, ea spe, vt sibi sub protectione tantorum Apostolorum debitum mortis exolueret, sicut semper in votis habuerat. Sed quia non est in hominis potestate via eius, aliter se res habuit, quam sperauit.

[48] [Romæ ægrotat.] Mansit itaque ibi per quatuor menses, grauissima corporis detentus infirmitate. Aderat sibi dulcis memoriæ Clementis Papæ, de quo supra memorauimus, desiderabilis conlocutio, & Apostolice reuerentiæ benedictio. [Visit eum Clemens II. Papa.] Frequens etiam monachorū & Clericorum grata visitatio; inter quos sæpius eum reuisebat Dominus Laurētius Archiepiscopus de Malsia, vir per omnia sanctissimus, in scripturis vtriusque linguæ, Græcæ videlicet & Latinæ facundissimus, istiusque nostri Patris familiarissimus, quorum vterque animus conglutinabatur indiuidui amoris spiritu.

[49] Postquam vero contra spem conualuit fultus sanctorum Apostolorum suffragiis, & munitus benedictionibus Apostolicis ad propria rediit. [Cluniacū redit.] Cluniacum venit, & ibi per totum fere annū, semetipsum, in quantum infirmitas concessit, vehementer ieiuniis & orationibus & vigiliis afflixit: Fratres ibi manentes & superueniētes piis exhortationibus instruxit, & velocem sui corporis depositionē imminere prædixit. Decreuerat post hec vt monasteria sua & cellas circuiret, [Visitat monasteria sua.] fratres visitaret, paternis admonitionibus instruendo, ad meliora prouocaret: & sic demum quocumque secederet, ibi sollicitus suam vocationem expectaret.

[50] Hoc opere incepto Siluiniacum venitur, vbi prædecessor suus S. Maiolus moritur, & sepultus requiescit. Ibi itaque nō paucis diebus cōmoratus, cū instaret iam Aduētus Dominicæ Natiuitatis, & ipse tamquam vox præcurrens, de die in diem populo gaudia tantæ festiuitatis in sermone publice denuntiaret, [Siluiniaci ægrotat.] subito illi sui diuturni cruciatus & antiquissimi dolores, simul ad vitalia congregantur, & de eius vita (heu pro dolor!) desperatur. Vt est Ecclesiasticæ consuetudinis, Fratres cum psalmis ante eum veniunt: secūdum Apostolicam sententiam, Oratio fidei super eum celebratur: [Munitur sacramentis.] mysterium viuifici corporis & sanguinis sumitur: pax fratribus præbetur: & ad vltimum illa salutifera Crux nostræ redemptionis, & imago Crucifixi Domini nostri ad adorandum præsentatur.

[51] [Sacram crucem piissime veneratur.] O Domine Iesu, in illa hora quæ suspiria, qui gemitus fuerunt! quæ confessio & recordatio delictorum! quæ glorificatio tuæ Maiestatis! quæ inuocatio tui nominis! & quæ memoria tuæ Passionis, & nostræ redemptionis! Ita enim suspensis oculis, & lacrymarum imbribus plenis contemplabatur, & compatiebatur tui vultus imaginem, quasi iterum te videret crucifigi & mori. Adstabat enim totus suspensus cum Maria Matre, pertransibatque animam illius acerrimæ compunctionis gladius. Aduenerat Sancti Siluestri Pontificis festiuitas, & vigilia expectatæ circumcisionis, cum subito ante lucem magis ac magis vrgeri cœpit ad extrema mortis. Mysterium corporis & sanguinis Domini cum festinatione requirit, fideliter agnoscit, deuotus sumit. Et ita sine vlla concussione corporis, & sine aliqua habitudine incompositæ affectionis clausis oculis, in pace quieuit. Decessit vero vir sanctus nocte Circumcisionis Domini nostri Iesu Christi, [Moritur.] in prima vigilia noctis, quæ etiam Dominica habebatur, ætatis suæ anno octogesimo septimo, ordinationis vero quinquagesimo sexto. Anno etiam Dominicæ Incarnationis millesimo quadragesimo nono.

ALIA VITA S. ODILONIS
AVCTORE B. PETRO DAMIANO S. R. E. CARDINALE.

Odilo, Abbas Cluniacensis Silviniaci in Gallia (S.)

BHL Number: 6282

Per B. Pet. Damian.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] [S. Hugonis Abb. Cluuiac rogatu scripta hæc vita.] Petrvs Damianus sanctis Ecclesiis, quæ sunt in occidentalibus Galliarum partibus constitutæ, salutem, quæ est in Christo Iesu.

Hugo Cluniacensis monasterij rector, & spiritualis militiæ dux ac præcipuus informator, hoc mihi laboris iniunxit, vt vitam Beati Odilonis, decessoris videlicet sui, proprio stylo succincte perstringerem, & ex his, quæ in anterioribus paginis latius reperiebantur esse diffusa, vtiliora quæque, magisque necessaria breui compendio deflorarem. Cuius ego compulsus imperio, non luculenti venustatem aucupabor eloquij; sed sicut ex oblatis apicibus deprehendere potero, cū Dei omnipotentis auxilio, meræ veritati deseruire tentabo. Superfluum quippe est, lucernam manibus adhibere, dum micantium stellarum conaris signa distinguere. [Excusatio styli.] Ego quoque dum actus mirabilis viri, tamquam sereni cuiusdam atque perlucidi cæli stellas ostendo, facetiis vrbanæ facundiæ non indigeo. Ipsa quippe per se Sanctorum vita fideliter enarrata, sic rutilat, vt splendorem accurati sermonis, ad illustranda fidelium corda non requirat. Huc accedit, quia rusticitas sermonis inculti, suspicionem consueuit purgare mendacij. Nam qui vix sufficit, vt elimatum saltem depromat eloquium, quomodo nouerit fabricare commentum? Et certe maioris tibi honoris est, vt Rex in ferro, quam seruus attituleris in auro: & habilior est aqua perspicua in vase fictili, quam lutulenta vel lurida, quam non sapor proprius, sed exteriora commendant ornamenta gemmarum. Sic & melior est veritas in simplicibus verbis, quam sit mendacium in elucubrati venustate sermonis. Sed iam res ipsa producatur in medium, & illius summæ veritatis auxilium imploremus, quæ abbreuiatum verbum per Prophetam factura promittitur: quatenus in huius scriptionis articulo & competenti breuitate succinctos, & a nota mendacij nos exhibeat alienos.

CAPVT I.
Odilo D. Virginis ope morbo liberatus, fit Clericus,
inde monachus, ac tandem Abbas.

[2] [S. Odilonis natales.] Beatvs igitur Odilo Aruerniæ oriundus, ex equestri quidem ordine genus duxit, sed terrenæ prosapiæ lineam cælestis vitæ nobilitate transcendit. Hic dum adhuc puerili teneretur infantia, tanto repente est omnium fere membrorum languore constrictus, vt incedendi quoque prorsus amitteret facultatem. Accidit autem aliquando, vt nutrix eum ante ianuam cuiusdam Basilicæ, [Ope D. Virginis curatur, adhuc puer.] quæ in honore beatæ Dei genitricis erat dedicata, relinqueret, & ipsa suis intenta compendiis, per diuersa procul abiret. Puer itaque se conspiciens sine custode relictum, ac nutriciæ sedulitatis ministerio destitutum, diuino quodam prouocatus instinctu, tentare cœpit, si valuas ecclesiæ quolibet nisu posset attingere. Fluctuabat igitur innocens reus Dei, & sub diuino verbere constitutus, quid ageret, nesciebat. Innocens, inquam, vtputa qui non peccauerat; reus autem Dei, quia cælesti verbere vapulabat. Tandem repens, & quasi quodam se manuum pedumque remigio fulciens, vix peruenit ad ianuam, paulatimque progressus intrauit. Iamque spe concepta valētior, pallam altaris arripuit, & sic se erigere quibus poterat conatibus cœpit. Sed dum intempestiue conatur, necdum soluti languoris adhuc nodositate restringitur. Quid plura? Tandem diuinæ virtutis auxilium sensit: & omni languore deposito factus incolumis, ad referendum Deo gratias intuentium animos prouocauit. Et quia tunc alius deerat, qui pro se intercederet, Sāctus ipse (vt ita loquar) in se signum virtutis exhibuit: ipse pro se interuenit: & de se ipso miraculum faciens, medicinam diuinæ curationis obtinuit. Hoc est enim egregium & insigne miraculum, cum homo non per alium, sed ipse sibi consciscit diuinæ virtutis auxilium.

[3] Qui præterea dum ad grandiusculæ iam ætatis adolosceret incrementum, [Fit Clericus: inde monachus.] prius apud sanctum Martyrem Iulianum factus est clericus: deinde B. Maioli confessoris egregij se magisterio tradidit, & in Cluniacensi monasterio habitum sanctæ religionis accepit. Vbi dum quietus & simplex humiliter in sancta religione persisteret, & in ipso rudis ac nouitiæ conuersationis exordio, quædam iam in eo perfectionis insignia prælucerent, vix euolutis quatuor annis, B. Maiolus obdormiuit in Domino. Sed antequam humanitatis debitum solueret, proximus tamen beatæ dormitionis articulus immineret, B. Odilonem sibimet in pastoralis officij cura substituit, [Mox Abbas.] suumque super Dominici gregis custodiam vicarium dereliquit. In quem protinus omnium Fratrum vota concurrunt: omnes se ad obedientiam ei vnanimi deuotione substernunt: quique se eatenus orbatos remanere defleuerant, iam decessionis paternæ iacturam, supparis vicarij reformatione compensant.

CAPVT II.
Quotidie celebrat: mire in pauperes liberalis.

[4] Iam vero in commissi regiminis sollicitudine cōstitutus, plurimis sanctæ religionis cœpit florere virtutibus. [Eius virtutes.] Nimirum vt Psalmodiæ studiis vigilanter insisteret, dura corpus inedia maceraret, atque a sacris altaribus non recedens, quotidianum fere omnipotenti Deo sacrificium laudis offerret. Inter quas profecto piæ deuotionis excubias, vberrimis plerumque lacrymarum compunctionibus affluebat.

[5] [Quotidie celebrat.] Porro autem Adraldus Abbas Bremetensis monasterij, vir videlicet religiosus, ac sanctæ conuersationis honestate conspicuus, qui discipulus eius extiterat, nobis aliquando retulit, quia vir Dei dum in eo, quo postmodum defunctus est, languore decumberet, illi præcepit, vt ex calcularis abaci supputatione colligeret, quæ posset esse summa Missarum quas celebrauit per spatium quinquaginta sex annorum, quibus monasterium rexit. In quo facto liquido deprehenditur, quam diuturna, quam indeficiens diuini amoris flamma beati viri pectus excoxit, quem nimirum ab offerēdis quotidie salutaribus hostiis cohibere tot curarum, tot ingruentium negotiorum sollicitudo non potuit.

[6] [Liberalis in pauperes.] In erogandis præterea eleemosynis ita largus erat, vt nonnulli dum eum omnia dispergentem sine cunctatione conspicerent, non dispensatorem, sed prodigum iudicarent. Præsertim quodam tempore, dum fames valida Aquitaniæ fines vehementer affligeret, ac plurimas Galliarum prouincias pestilenter arctaret, exhaustis iam in pauperū vsus ærariis, [Famis tēpore sacra donaria distrahit.] & horreis quorumcumque prouentuum non mediocriter profligatis, mox etiam plurima sacrarij vasa confregit, insignia ecclesiæ ornamenta distraxit, coronæ quoque, quam sibi Imperator Henricus ob sui memoriam destinauerat, non pepercit. Vt igitur tam acerbæ famis in quibus valuit temperaret inopiam, quidquid hinc inde corradere potuit facultatum, in sustentationes & alimenta contradidit egenorum.

[7] [Mortuos sepelit.] Quodam sane die dum per publicum pius equitator incedit, duos in itinere pueros fame peremptos reperit. Mox equo desiliens, laneam, qua indutus erat ad carnem, subduxit sibi interulam; eaque prout velaminis quantitas permittebat, vtrumque cadauer obuoluens, exhibet mortuis sepulturam. Nam & vespillones mercede conduxit, & funereis vsque ad tumulum prosecutus exequiis, defunctis fratribus debitum humanæ pietatis exoluit.

CAPVT III.
In se austerus, in alios benignus, in D. Virginem pius.

[8] [In se austerus.] In eadem quoque gestorum eius reperitur historia, quia corpus suum non modo duris consueuerat attenuare ieiuniis, asperrimis edomare ciliciis, sed quibusdam ferreis nexibus coarctabat. In percipiendis autem ita se moderabatur eduliis, vt apposita quæque contingens, ac naturali dumtaxat necessitati dispensatiue subseruiens, & vanitatem superstitionis effugeret, & sobrietatis continentiam reseruaret.

[9] [Benignus in alios.] In promulgandis porro iudiciis ac modis pœnitentiæ præfigendis, tam pius erat, & tanta mœrentibus humanitate compatiens, vt nequaquam districtum patris imperium, sed maternum potius exhiberet affectum. Vnde se reprehendentibus, huiusmodi verbis solebat eleganter alludere: Etiamsi damnandus sim, inquit, malo tamen de misericordia, quam ex duritia vel crudelitate damnari.

[10] [Erga B. Virginem singulariter pius.] Inter ceteros autem Sanctos circa beatam Dei genitricem tam ardentissima deuotione flagrabat, vt constitutus in choro psallentium, cum ad illum veniretur ex modulantium alternatione versiculum: Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis vterum, in terram se prosterneret, sicque per corpus ostenderet, quibus desiderij cælestis in mente facibus æstuaret.

CAPVT IV.
Cæco visum restituit.

[11] [Miraculis claret.] Vir igitur sanctus cum in bonis moribus per quotidiana piæ conuersationis incrementa succresceret, seseque quotidie melior ad perfectionis culmen feruentius anhelaret; cœpit nonnullis coruscare miraculis: vt qui clarus erat in probitate morum, claresceret etiam in ostensione signorum: & qui in obtutibus omnipotentis Dei erat lucerna ardens, fieret etiam coram hominibus lucens. [Cæcum illuminat.] Vnde diuino disponente iudicio factum est, vt quia de illis erat, quibus dictum est: Vos estis lux mundi, [Matth. 5.] primum de luce miraculum exhiberet. Aliquando siquidem dum esset in quadam sui iuris villa, quæ Bersoniacum dicitur, videt puerum venustum quidem forma, sed cæcum a natiuitate. Super quo consulens, didicit, quia filius esset villici, & quia visum penitus numquam habuisset. Cui mox pia benignitate compatiens, & apud se racitis precibus latenter insistens, vtputa qui talia nondum expertus, aduocat tandem paruulum, signum illi salutiferæ crucis in fronte depingit: & confestim visum, quem natura negauerat, puer accepit.

CAPVT V.
Aquam ei Deus in vinum mutat.

[12] Alio quoque tempore dum esset vir Dei apud suum quoddam monasterium, quod Vallis Aurea vocatur, quarta videlicet feria primæ quadragesimalis hebdomadæ, quæ caput ieiunij dicitur, surgentibus a mensa fratribus, ille pugillum cineris latenter impleuit, & apposito pane discubuit. Cumque cinerem tamquam panem manducaret, vt potum quoque, iuxta Prophetam, cum fletu temperaret, innuit fratri, [Aqua bis ei in vinum mutatur.] vt clam sibi aquam nullo teste deferret. Ille quod erat iussus, impleuit; aquam attulit. Quæ dum labiis adhibetur, austeritatem vini redolere sentitur. Reprimit ergo manum, abigit poculum, atque vt sibi aquam minister afferat, signis euidentibus imperat. Ad quod minister obstupuit; & vinū se a mensa referre, qui aquam propinauerat, admiratus expauit. Geminat tamen officium: vinum proiicit: conuasat aquam: denuo porrigit discumbenti. Sed ecce dum aqua potanda repetitur, vinum rursus in poculo reperitur. Iam itaque vir sanctus diuinæ erga se pietatis beneficium recognoscens, quod Deum sibi misericorditer indulgere considerat, cum gratiarum actione percipere non recusat.

CAPVT VI.
Res eius furati diuinitus multantur.

[13] Præterea, cum vir Dei cum Henrico Rege, qui postmodum factus est Imperator, in Ticinensi simul vrbe consisteret, & Dominicæ natiuitatis gloriam celebraret, contigit vt velamen mensæ eius, artificiosa textrini laboris operatione conspicuum, sacrilega fuisset fraude sublatum. Postquam autem vir Dei cum Rege discessit, fur qui rapuerat, iam securus, proposuit velamen in foro venalium. Sed dum illi dispositio cælestis obsistit, sancta distrahi præda non potuit. Ter igitur quod subduxerat, [Ei mappā furatus a Deo punitur.] inter nundinarum merces exposuit, tertio subtiliter attentauit; sed cum emptoribus de pretio penitus conuenire non potuit, nec inter distrahentem & coementem pacisci valuit venale commercium: quia diuina dispositio conatibus hominum negauit effectum. Interea sceleris huius auctorem vltio diuina corripuit, & manus, quæ sacrilegium perpetrauerant, ac pedes, quibus raptor aufugerat, arefaciens, intolerabili dolore constrinxit. Mox itaque compulsus languore, ad ecclesiam Beati Maioli manibus alienis aduehitur, mantile sublatum ad reatus indicium coram cunctis appenditur; & diuina clementia ab omni populo, qui percitus huius famæ rumore confluxerat, imploratur. Sic itaque Beati Maioli meritis, ac precibus fratrum sibi seruientium, sanus & incolumis factus, velamen reddidit alienum, & recepit semetipsum. Probauit ergo quo præmio dignus esset, qui Beatum offenderet Odilonem.

[14] [Alius equum ei ablatum vendere non valēs, restituit.] Alius quoque fur, cum vir Dei in eadem vrbe consisteret, stabulū eius nocturnus irrupit, & equum, cui specialiter ipse insidere cōsueuerat, caute subduxit. Sed quia illis in partibus deprehendi fur sacrilegus timuit, concitus ad oppidum Laudense profugit. Securus itaque recognoscentium, proponit equum, emptores inuitat, vehiculum laudat, commercium flagitat. Sed sic hominem diuina dispositio præpediuit, vt nec cum quolibet emptore componere, nec animal potuisset pecunia permutare. Postremo autem reuersus ad se, & pœnitentia ductus, bestiam ad locum sui criminis conscium reuocat, & quid sibi contigerit, ad sui confusionem, & omnipotentis Dei gloriam, non occultat.

CAPVT VII.
Flumina miro modo transmittit: luce cælesti collustratur.

[15] [Exundantem fluuiū eques trāsit illæsus.] Vir idem venerabilis dum esset in itinere constitutus, quia causa dictabat, Ticinum festinanter ac sine mora transire cupiebat; sed intumescentibus aquis, etiam nauigium deerat. Protinus ergo confisus in Deum, vnum e famulis vocat, seque in nomine Christi præcedere per alueum fluminis imperat. Obedit illico famulus: spumantes profluentium vndarum cumulos ingredi non moratur. Deinde vir sanctus cum omni commeantium turba subsequitur: & sic omnes in vlteriorem aluei crepidinem absque vllo prorsus incommoditatis offendiculo transponūtur. Quod dum nonnulli, qui aderant, mirarentur, velut æmuli præcedentium, cœperunt attentare meatum. Sed mox vt adorsi sunt extremos citerioris ripæ fluctus attingere, nisi equos sub celeritate repressissent, profluentis aquæ submersi voragine, procul dubio naufragium pertulissent.

[16] Vnus autem ex his, qui tunc aderant, vt tam insigne miraculum vidit, obstupuit, hominemque Dei, vt suæ domus subire dignaretur hospitium, fusis humiliter precibus, impetrauit. Intempestæ vero noctis silentio vis venti vehementior irruit, [Hospitiū eius cælitus illustratur.] & lucernam, quæ in dormientium cubiculo dependebat, extinxit. Expergefactus autem cubicularius, cum lumen agnouisset extinctum, ad abigendam noctis tenebrosæ caliginem, diuini luminis infulgere postulat claritatem: Deus, inquit, omnipotens, qui lumen es verum, pro amore serui tui Odilonis, ab hac domo tenebras dimoue, eamque gratiæ tuæ luce perfunde. Confestim de cælo coruscæ lucis splendor emicuit, & totam domum superni splendoris claritas illustrauit. Si ergo hoc agebat Odilo tunc sopore depressus, quid putas nunc apud Deum potest, carnalis sarcinæ corruptione solutus?

[17] Paullo ante Natiuitatem Domini, per hyemalium inclementiam imbrium sanctus senex ad Beati Marcelli Martyris monasterium festinabat. Venerunt autem ad quoddam flumen, quod ita fluctibus exundantibus inhorruerat, [Aliud flumen mirabiliter transit.] vt prorsus intransmeabile videretur. Confisus autem in Domino, dirigit præuium, qui vada prætētet; & ipse mox cum comitibus subsequens, pertransiuit illæsus. Sed in hoc vadantium transitu illud mirabile fuit, quia cum ceteris aqua pertingeret vsque ad femora, viro Dei nec corrigia quidem pedis aquarum est inundatione perfusa. In illo scilicet solo madoris sui perdidit vnda vires; in reliquis autem naturalem ingeniti iuris exhibuit facultatem. Istum aqua tangere potuit, humidare non nouit: illos autem, quod natura dictauerat, vndique madefecit.

CAPVT VIII.
Annona eius meritis multiplicatur.

[18] Præterea, dum vir Domini apud monasterium Beati Martini, quod Ad publicam stratam dicitur, receptus esset hospitio, sicut moris erat, vt vbicumque maneret, quocumque se verteret, monachorum illico frequentia non deesset; non paruus ei cœtus fratrum affluxit. Quos ille cum alacritate suscipiens, & prius eis ineffabilis eloquij familiaritate communicat; & postmodum, vt sibi pro caritate conuescantur, inuitat. Sed dum in longum sermo protrahitur, semotim quosdam ex familia seruos accipit: vtrum sit, vnde refici fratres valeant inuitati, solerter inquirit. Qui de ceteris quidem alimentis constare vtique perhibēt quantitatem; de piscibus autem pene nihil esse, quod ad tantam hominum perueniat multitudinem. Ad quos ille, In nomine, inquit, illius, qui nouit quinque millia hominum ex pane modico & gemino pisce reficere, non quasi nihil, vt dicitis, sed vberrimam nobis & hospitibus nostris piscium copiam ministrate. [Pisces eius meritis multiplicantur.] Cum igitur mensæ discumbentium pauci, qui aderant, pisces a dapiferis inferuntur, cœpit esca in manibus discumbentium crescere, & quo magis a conuescentium turba consumitur, exuberantius abundare. Adeo vt satiatis omnibus, plurima superessent, quæ non modo seruitoribus cunctis, sed & aliis, si superuenirent, oblata sufficerent. Cui protinus famuli, Ecce pater, inquiunt, quod pusillanimitas nostra non credidit, vestræ fidei meritum diuinitus impetrauit. Iam non dubitare didicimus, si promissionem vestram in articulo cuiuslibet difficultatis audimus. At ille, vt semper erat mitis & humilis, non suæ fidei, quod diuinitus factum erat, asscripsit, sed illorum potius obedientiæ, & sanctorum hospitum meritis imputauit.

[19] Huic etiam illud non dissimile est, quia, cum Dei famulus in Romana vrbe consisteret, & hospitium in monte Auentino apud monasterium Beatæ Dei genitricis haberet, contigit vt, sicut illius Vrbis familiare est, omnino tale vinum deesset, quod sancto viro saporis habilitate congrueret. Inquirit ergo Abbatem, vtrum melius habeat. Qui se confestim & profitetur habere, & quantum ipse præceperit, libenter afferre. Vir autem Domini modicum, quod ante se erat vasculum, dedit, vt sibi plenum deferretur, expetiit. Allatum ergo ante se posuit, & ipse potissimum more pincernæ sibi dumtaxat & Abbati, qui iuxta se discumbebat, expendit. Cumque iam a mensa surgendum refectio completa dictaret & paullulum adhuc vini in vasculo superesset, Pater sanctus blande subridens, Non, inquit, fratres mei, plene circa vos officium caritatis exhibui, qui vinum, quod mihi sapuit, vobiscum participare neglexi. Arripiens ergo cyathum, infudit merum, [Modicum vini multis sufficit.] & singulis singulum pro benedictione largitur. Res mira: cum fratres essent fere duodecim, & eis bibentibus potus copia non defecit, & eorum completo numero, nil omnino superfuit. Illis itaque quod factum fuerat admirantibus, vir veræ humilitatis custos, vt in alium diuinæ gratiæ munus impelleret, & ipse fauoris humani gloriam declinaret, caritati dumtaxat illius, qui vinum dedit, miraculum supernæ benedictionis applicuit.

CAPVT IX.
Febres pellit, vinum diuinitus obtinet,
vitrum confractum precibus restaurat.

[20] [Febres eius meritis pulsæ.] Dehinc dum egressus Roma reuerteretur ad propria, quidam intra Taurinensem vrbem nimium febris patiebatur ardorem. Hic furtiue per ministros aquam, qua vir Domini manus abluebat, accepit: fideliter bibit, & sic absque mora, deposita prorsus omni febricatione, conualuit.

Iam que Iouini montis prærupta conscendens, obuios habuit pauperes, præ difficilis viæ lassitudine potum æstuanti desiderio flagitantes. Pius itaque Pater sui negligens, aliis in necessitate compatiens, iussit vt quidquid vini propriis haberetur in vasculis, absque vlla reseruationis industria, vel potius diffidentia præberetur egenis. Paullo post necessitate naturæ cogente, discumbunt omnes, [Vtres vino repleti.] vt capiant cibum. Et ecce vtres, qui studio fuerant piæ compassionis exhausti, vino reperiuntur, Deo scilicet debitum persoluente, repleti. Nam iuxta Scripturam, Qui dat pauperi, Domino fœneratur. [Prou. 19. 17.] In hoc ergo felici commercio, vbi Dominus debitor, famulus fuerat fœnerator, quod a seruo fideliter est depositum, a bono debitore non segniter est solutum.

[21] Aliquando Imperator Henricus dum apposita mensa discumberet, [Vas vitreū confractū precibus restituit.] vas illi holouitreum valde pretiosum & Alexandrini operis arte compositum, cum tritis est pigmentis allatum. Mox aduocat duos aulæ Regiæ Capellanos, Albericum videlicet & Landulphum: quorum alter Cumanæ, alter vero Taurinensis Ecclesiæ postmodum Episcopi facti sunt. His itaque vasculum tradidit, & per eos beato viro Odiloni odoriferi nectaris xenium destinauit. Quod profecto vasculum Capellani sancto viro, prout decebat, humiliter offerunt, ac pro eo postmodum redituri, ad Regis interim conuinium reuertuntur. Paullo vero post sicut humanæ curiositatis mos est, vt noua quælibet & insueta inhianter adspiciat, cœperunt monachi præfatum vas sub admirationis intuitu contrectare, & de manu in manum solerter inspiciendo transponere. Cum ecce de manibus incaute se tenentium labitur, &, vt fragilis est naturæ, continuo frangitur. Quod mox vt vir sanctus accidisse cognouit, grauiter tulit, & præsertim clericis, qui reliquerant, paterna pietate condoluit: ne videlicet Augustum innocentes offenderent, & non modo iacturam gratiæ, sed & Regij motus periculum sustinerent. Mox ergo cum fratribus ecclesiam pius Pater ingreditur, & ne hi, qui erant immunes a culpa, motum Regiæ indignationis incurrant, orationibus & psalmis incumbens, clementiam diuinitatis implorat. Iam igitur oratione completa, vir Dei fractum sibi vas iubet offerri. Manibus contrectat, oculis vndique subtiliter inspicit. Et ecce nulla prorsus in eo fracturæ vestigia deprehendit. Tunc indignatus in fratres, eos cum austeritate redarguit, cur vas conquererentur confractum, quod omnino permanserat illibatum. Illi vero vehementer attoniti, tam euidentis ostensione miraculi, & austeritatem libenter corripientis accipiunt, & ad referendas omnipotenti Deo gratias feruentius accenduntur.

CAPVT X.
Commemoratio animarum ab eo instituta.

[22] [Instituit inter suos diem Commemorationis animarum.] Præterea religiosus quidam vir, oriundus de pago Rotenensi, reuertebatur ab Hierosolymis: qui dum mare transiret, quod a Sicilia versus Thessalonicam per plurima fluctuum periculosa loca protenditur, eumque cum multis aliis furentium ventorum horror impelleret; applicuerunt ad insulam quamdam siue rupem, vbi sanctus quidam seruus Dei manebat inclusus. Rotenensis itaque vir illic aliquamdiu commorans, & tranquillitatem sedandi maris expectans, delectabatur cum seruo Dei frequenter habere colloquium. Sed dum hinc nonnulla dicuntur, illinc plurima referuntur, perquisitus hospes a viro, vnde genus duceret originaliter; Aquitanum se esse respondit. Requisitus insuper vtrum cœnobium illud, quod dicitur Cluniacum, & Odilonem eiusdem loci nosset Abbatem, quod quærebat, se nosse perhibuit. Sciscitatur homo, cur hoc Dei seruus ab eo requirat. Ad quem ille, Sunt, inquit, vicina nobis loca ex quibus grauissima flammarum furentium euomuntur incendia, in quibus etiam locis animæ reproborum diuersa luunt pro meritorum qualitate tormenta. Ad quorum semper exaggeranda supplicia innumerabiles sunt dæmones deputati, qui intolerabiles eorum pœnas quotidie renouant, & eos ad rediuiua supplicia indesinēter instaurant. [Displicet ea dæmonibus.] Quos tamen ego frequenter audiui querulis lamentationibus eiulantes & lacrymabili vociferatione deflentes, quod orationibus & eleemosynis quorumdam aduersus eos infœderabiliter concertantium, frequenter ex eorum manibus eriperentur animæ damnatorum. Inter cetera de Cluniacensium cœtu permaximam & eorum Abbate querimoniam faciunt, quia quam sæpe per eos sui iuris vernaculos perdunt. Quamobrem terribile Dei nomen obtestor, vt sanctis fratribus illic hæc, quæ tibi dixi, fideliter referas, & ex nostra quoque illis parte denunties, vt eleemosynis & orationibus magis ac magis insistant: ac præsertim huius intuitu, vel de manibus dæmonum eos qui ab illis cruciantur, educant: quatenus de quotidianis eorum rapinis & luctus inferatur generis humani inimico, & gaudium multiplicetur in cælo. Aliquanto post homo regressus in patriam, quidquid ex viri Dei relatione didicerat, beato Patri & sanctæ congregationi fideliter narrat. Tunc venerabilis Pater Odilo per omnia monasteria sua constituit generale * decretum, vt sicut primo die mensis Nouembris, iuxta vniuersalis Ecclesiæ regulam, omnium Sanctorum solemnitas agitur; ita sequenti die in psalmis & eleemosynis, & præcipue Missarum solemniis, omnium in Christo quiescentium memoria celebretur.

[Annotatum]

* id decretum extat in bibliotheca Cluniacensi.

CAPVT XI.
Benedictus VIII. per eum e purgatorio liberatur.

[23] Si quis autem non generalitate contentus, quis specialiter per Beatum Odilonem de pœnis vltricibus sit ereptus, inquirit, quid de reliquis sentiat, [Benedictus VIII. in purgatorio torquetur.] in Papa Benedicto euidenter addiscat; vt in Romanorum Pontifice, qui omnium Christianorum caput est, valeat liquido coniici, quid de ceteris merito debeat æstimari. Apostolicus igitur iste, quem diximus, dum adhuc viueret, beatum virum affectuose dilexit, reuerenter excoluit, & Apostolorum limina frequentanti, necessarij sumptus opima sæpe subsidia ministrauit. Huic plane mox, vt obiit, germanus eius Ioannes in Apostolica dignitate successit. Iam vero postquam humanis rebus exemptus est, non parui temporis euoluto curriculo, iam dictus Papa Ioanni Portuensi Episcopo, & aliis duobus, quorum nomina nobis nota non sunt, per speciem nocturnæ visionis apparuit, [Apparet duobus Episcopis.] eisque quia pœnalibus esset constitutus in tenebris, indicauit; hoc insuper addens, qualiter Beati Odilonis venerabilibus meritis eum superna censura liberare decreuerit a tormentis. Obsecrat itaque per eos & humiliter flagitat, vt frater eius ad præfatum vnicæ pietatis virum, agilem quantocyus veredarium dirigat, eumque suppliciter obsecrans pro se orare deposcat. Protinus idem Ioannes Portuensis Episcopus, auctoritatis Apostolicæ fultus epistolis, concito gradu Papiam vsque peruenit. Vbi longo & immoderate fortassis accelerato fractus itinere, per monachos cœnobij Beati Maioli, Apostolicæ legationis apochas dirigit, omnemque per eos sancto viro seriem a se conspectæ visionis exponit. Enimuero diuino factum esse constat iudicio, vt eum apud Cluniacense monasterium Apostolicæ legationis baiulus inueniret. Præcepit itaque venerabilis pater, [Orat pro eo Odilo cum suis.] pro illo psalmodias & orationes ab omnibus priuatim ac publice fieri, eleemosynas indigentibus erogari, sacrificium Deo mysterij salutaris offerri. Nec in illo dumtaxat loco id statuere contentus fuit, sed & per omnia sui regiminis monasteria eiusdem sanctionis edicta mandauit.

Cumque hoc fratres intentissima deuotione satagerent, & ex ara sanctorum pectorum fraternæ caritatis flamma prosiliens, diuinæ clementiæ sacrarium penetraret, iam præfixi temporis terminus propinquabat. Et ecce quidam sancte conuersationis monachus, Heldebertus nomine, qui videlicet hoc obedientiæ fungebatur officio, vt inopes aleret, indigentibus subsidia ministraret; hic itaque per soporem vidit, quod quidam pulcher ac serenus adspectu, ac solemni quodam nitore conspicuus, claustrum monasterij magno candidatorum agmine constipatus ingrederetur. In capitulum deinde, [Gratias agens S. Odiloni cernitur in somnis ab Heldeberto.] vbi pater Odilo cum fratribus residebat, intrauit, ad eius genua caput humiliter flexit, eique, sicut in gestu corporis videbatur, gratias egit. Cumque frater ille, qui hoc in visione contemplabatur, inquireret, quisnam esset ille tam decorus ac fulgidus, qui sancto viro salutationis officium exhiberet: responsum est ei, quia ille esset Benedictus, summæ Sedis Episcopus, qui nimirum idcirco viro Dei gratias ageret, quia piis eius, sanctorumque fratrum precibus, & tartarei cruciatus euasisset interitum, & cum beatis ciuibus quieturus, supernæ Ierusalem meruisset ingressum. In hoc valet liquido deprehendi, quæ de meritis Beati Odilonis opinio iure possit haberi; cum is nimirum, qui iuxta priuilegium Apostolicæ dignitatis claues Ecclesiæ præ cunctis mortalibus tenuit, qui ligandi atque soluendi vices præminenti quodam iure possedit, in illo iam inuisibili examine constitutus, non aliter quam precibus istius vel a peccatis solui, vel de pœnali potuit supplicio liberari.

CAPVT XII.
Strumosum sanat. Supellex eius e flumine non madefacta educitur.

[24] Porro autem dum aliquando in monasterio moraretur, quod Paterniacum dicitur, erat ibi quidam puerulus monachus nomine Rudolphus, quem struma quædam gutturis intumescens deturpauerat vsque adeo, vt & claritatem vocis auferret, & insuper quodammodo minaretur, quod sibi etiam aliquando auditum interciperet. [Strumosum sanat.] Quem ad se vir Dei vere misericors aduocat, palpante manu locum tumoris attrectat: deinde signum crucis plagæ gutturis imprimit, & diuina quædam verba dicens, mox abire permittit. Deinde mirum in modum sicut in aliis morbus ille, postquam semel oboritur, in dies solet excrescere, totumque guttur miserabiliter occupare; sic in isto versa vice cœpit extunc sensim quotidie detumescere, donec pestis illa funditus euanesceret, & guttur pueri ad naturalem se speciem per omnia reformaret.

[25] Alio quoque tempore de monasterio, quod est in Iurensi territorio constitutum, vir sanctus exierat, & ad Gebennensem vrbem cœpto itinere contendebat. Cum autem ad quemdam concauæ profunditatis fluuium deuenisset, accidit vt mulus, qui hominis Dei supellectilem, libros scilicet ac lectulum, deferebat, a publico vado procul aberrans, [Libri eius, & lectus in flumine non madefiunt.] in profundiorem aluei voraginem caderet; sicque raptatus a gurgite, nullo membrorum, nisi solo capite, fluctibus emineret. Qui tandem e naufragio protractus educitur: ad perscrutandum, vtrum res & maxime libri perierint, desagmatur. Miro itaque supernæ dispensationis ordine, libri simul cum lectulo ita a fluctibus reperiuntur intacti, vt ne tenui quidem aquæ stilla videantur adspersi. Mantilia vero simul & manutergia prorsus vndique reperta sunt madida. Vbi notandum, quam peruigil fuerit erga seruum suum diuina protectio, vt ea videlicet, quæ ablui frequentius indigent, madere permitteret; quæ vero madefieri sine damno non possunt, a contactu fluctuum immunia custodiret.

CAPVT XIII.
Epilepticum sanat. Libri eius & vitra in præcipitio & imbre illæsa.

[26] In eodem quoque Iurensi monasterio vir Domini Odilo aliquando constitutus, reperit puerum, nomine Gerardum, terribili caducæ passionis languore detentum. Qui sæpissime quasi lunaticus corruebat, & sic eum occidui languoris impetus obruere consueuerat, vt in eo neque vox, neque memoria, nec prorsus aliqua membrorum officia remanerent, ac fere a mortuo nihil distaret. Huic homo Dei misericorditer condescendens, fratribus, vt pro eo Dei clementiam deprecentur, iniungit. [Sacra Eucharistia, & aqua benedicta sanat morbum caducum.] Ipse vero ad sacrosanctum altare, Missam celebraturus accedit; æger etiam vt interesset, admonuit. Cui mox Eucharistiæ salutaris munus tradidit. Deinde, sicut sibi moris erat, sanctificatam aquam cum Beati Maioli calice propinauit. Nec mora, protinus a puero languor omnis abscessit, salus optata succedit; & sic per merita beati viri restituti sibi vigoris incolumitas permansit.

Aliquando vir Domini per prærupta Iurensium Alpium iter habebat; & repente sagmarius, nonnullis oneratus sarcinis, per montis deuexa collabitur, atque per aspera rupium scopulorumque præcipitia vsque ad vallis infimæ profunda raptatur. Ministri protinus in illud lubricæ ruinæ precipitium descendentes, nonnulla quidem de sarcinulis, quæ passim dispersa fuerant, illæsa reperiunt; librum tamen Sacramentorum, aureis litteris exaratum, cum vitreis quibusdam vasculis anaglypha fusilitate cælatis, deesse perpendunt. Quibus interim recedentes omissis hospitium subeunt, corpora fessa reficiunt, & nocturno soporati silentio quieuerunt. Mane autem facto, [Vasa vitrea, & liber, mirabiliter illæsa in præcipitio & pluuia.] mature surgentes, ad locum illum celeriter redeunt; & curiosius quæque diuerticula perlustrantes, omnia quæ periisse suspicabantur, inueniunt: vasa nimirum vitrea reperiuntur illæsa: deauratus etiam liber, cum tempus scilicet imbriferum inhorresceret, a nulla prorsus est pluuiarum inundatione contactus. Sic itaque beati viri meritis, & vitrum frangere præceps ruina non potuit, & perfundere codicem inundantium imbrium densitas ignorauit.

CAPVT XIV.
Alia eius miracula.

[27] Nobilis quidam vir dum iaceret sub arbore, particula corticis in eius oculum cecidit; cui non modo lumen omnino turbauit, sed & aliarum calamitatum multiplex pondus inuexit. Nā cum id, quod oculo semel insederat, nullo modo potuisset expelli, fugit somnus ob oculis; & non modo iam homo non dormire, [Curat oculum cuiusdam grauiter læsum.] sed nec ciborum quidem valebat alimenta percipere. Quem seorsum vir sanctus adducens, signum sibi crucis impressit, ac mox insufflans, super locum doloris halauit. Deinde promittens se salutares pro eo victimas oblaturum, abiit. Abscedente itaque viro Dei, protinus homo suauiter obdormiuit. Euigilans autem, particulam corticis ab oculo non sine lanugine quadam proiecit: & euestigio factus incolumis, nullam de cetero doloris huius molestiam sensit.

[28] [Alium sanat.] Cuidam Turonensis Ecclesiæ clerico lethale vulnus in brachio pestilenter excreuerat, vt sibi iam non languoris ægritudinem, sed ipsam potius interminaretur & mortem. Cumque vir Dei Lucensi teneretur hospitio, accedit clericus, & periculum tam pestiferæ calamitatis ostendit. Quod ille quasi videre dissimulans, latenter brachium apprehendit, viuificæ crucis signaculum imprimit: eumque dimittens, vt sibi caute prouideat, precipit. Qui paullo post cum locum vlceris curiosius attendere studuit, nulla prorsus vestigia deleti languoris inuenit. Stupefactus igitur nouitate miraculi, ad hominem Dei præsto regreditur: quid sibi contigerit, non tam relatione verbi, quam ostensione sui brachij euidentissime confitetur. Quod ille satis moleste tulit, [Mire humilis.] eumque a suo conspectu cum indignatione exturbauit. Nam tamquam venena serpentium, sic rumores hominum fugiebat. Asserebat enim, quia quantumlibet sublime sancti operis ædificium, per vanæ gloriæ subito corruit appetitum.

[29] [Aqua benedicta amentem sanat.] Præterea miles quidam tam mentis inops erat effectus, vt postposita penitus omni cura priuata vel publica, per deuia soliuagus & nudus erraret, inconditas voces emitteret, & tamquam dæmoniacum se per inordinati gestus insaniam exhiberet. Cui vir Domini, paterna pietate compatiens, simul cum fratribus ante altare S. Petri prosternitur; diuinam clementiam cum psalmis & litaniis implorat, vt perire creaturam suam sub huius furoris insania non permittat. Hinc ab oratione consurgens, ad eum, qui patiebatur, accedit: aqua sanctificationis adspergit, atque vt ex ea bibat, suadendo compellit. Qui non multo post ad Cluniacum sanus & incolumis venit: xenia piscium detulit: & quia sibi plenissime redditus esset, gratias referens indicauit.

[30] [Item mutum.] Alius quoque miles efficaciam edendi sermonis amiserat. Hic per visionem admonitus est, vt si aquam, qua manus B. Odilonis abluebantur, hauriret, hac sibi loquendi vires & amissæ lingue officium proculdubio reformaret. Aqua igitur per ministros fideli furto subripitur. Altera etiam aqua, a viro Dei benedicta, de calice S. Maioli muto transmittitur. Quas ille cum nimia deuotione suscipiens, mutatis vestibus ingressus ecclesiam, quia lingua non poterat, ore cordis orauit. Et sic poculo benedictionis accepto, reparatum sibi locutionis officium recognouit. Mox etiam expedite loquens, mirum de se spectaculum cernentibus dedit, & quid B. Odilo apud Deum posset, euidenter innotuit.

[31] [Vinum bibendo non absumitur, sed augetur eius meritis.] Præterea cum vir venerabilis apud quamdam ecclesiam monasterij, quod dicitur Vallis Aurea, cibum caperet, sed locum magna vini laborare penuria didicisset, ne grauaret fratrem, qui eum cum alacritate susceperat, hoc in commune præfixit, vt quisque decumbentium vno tantum scypho contentus esset; solis autem monachis pincerna poculum geminaret. Mensura tamen exceditur, & largus ad bibendum potus cunctis epulantibus exhibetur. Enimuero cum vas illud vinarium & vnum dumtaxat esset, & modicum, non modo tot indiscrete bibentibus non defecit; sed & illis recedentibus, absque vlla diminutione repertum est plenum: vt per hoc euidentibus clarescat indiciis, quia vir Domini non tantum id apud Deum potuit impetrare, quod petiit; sed & nonnulla per eum virtutum signa diuinitus ostensa sunt, quæ nesciuit. Et de signis quidem atque virtutibus, quas vir sanctus adhuc in corpore constitutus ostendit, ista sufficiunt. Nunc ad explicandum felicem eius obitum, auxiliante Domino, propinquemus.

CAPVT XV.
Monasteria construit, ornat, visitat. Pie moritur.

[32] [Monasteria multa ab Odilone constructa, instaurata, locupletata.] Enimvero quamquam homo Dei sublimiter se in spiritalibus studiis & diuina contemplatione suspenderit, in corpore tamen vtilitatis industria non mediocriter laborauit. Monasteria scilicet nonnulla a fundamentis erexit: alia vel iam semiruta, vel ruinam forte minantia reparauit: dilatauit illis prædia: nonnullis etiam insignia contulit ornamenta. Quæ vero monasteria noua condiderit, quibus parietina tantum, & sarta tecta collatis sumptibus instaurauerit, enumerare per ordinem idcirco postponimus, ne prolixitate styli lacinias contexere videamur: præsertim cum in ipsis viuis operibus gestorum fidem multo clarius experiantur oculi, quam vllo sermone valeant narrari. Dispensationis quoque geminæ moderator insignis, & in spiritali studio coram diuinis obtutibus fulsit, & in terreni laboris industria non mediocriter floruit.

[33] Porro cum vir Domini iam in extremis ageret, per quinquennium fere compulsus est grauissimi languoris molestia cruciari. [Visitat limina Apostolorum.] Mox itaque beatorum Apostolorum limina festinat inuisere, vt quasi sub eorum pedibus, si sibi daretur, quod semper in votis habuerat, posset ex hoc mundo transire. Verumtamen quia non est in homine via eius, aliter sibi contigit quam sperauit. [Ægrotat.] Per quatuor plane menses illic ægritudine detentus elanguit. Deinceps contra spem aliquantulum conualescens, ad propria remeauit. [Cōualescit.] Cluniacum itaque deueniens, per annum fere totus in oratione permansit, seque, quantum ægritudo permisit, ieiuniis ac vigiliis vehementer afflixit. Decreuit autem, [Monasteria sua visitat.] vt antequam debitum conditionis humanæ persolueret, quæque monasteria sua circuiens, sanctæ admonitionis studio visitaret. Expeditione igitur sanctæ huius ædificationis incepta, Siluiniacum deuenit: [Obitum suum prædicit.] ibique se circa festiuitatem Dominicæ Circumcisionis ex sæculo hoc migraturum, manifeste dixit. Porro autem cum iam in agonis esset angustia constitutus, diabolum adstare conspexit, eumque per nomen tremendi Iudicis, [Dæmonē abigit.] vt abscederet, terribiliter increpauit. Anno itaque Dominicæ incarnationis 1048. ætatis autem suæ 87. ordinationis etiam quinquagesimo sexto, ea nocte, [Moritur.] quæ Dominicæ Circumcisionis solennia præcedebat, salutaris Eucharistiæ sacramenta percepit: sicque beatum Deo spiritum reddidit.

CAPVT XVI.
Apparitiones eius post mortem.

[34] Pavllo autem post, eadem scilicet nocte, cum beati viri corpus in ecclesiam iam fuisset delatum, frater quidam Gregorius nomine, * Iuueneta natione, naturæ simplicis & innocentis vitæ, exequiarum funebrium lassitudine prægrauatus, in eadem cella, in qua Sanctus obierat, proprium stratum petiit, in quo se proiiciens, dormire tentauit. Sed necdum plane resolutus in somnum, Beatum Odilonem sibi videt adstantem. [Apparet cuidā post mortem.] Ad quem mox voce promptissima: Quid, inquit, agis Domine Pater? Et ille: Bene, frater, & optime. Dominus enim meus Iesus seruo suo per semetipsum dignatus est adesse, & sui præsentiam misericorditer exhibere. Sed in ipsa meæ decessionis hora, in illo scilicet angulo (ostendebat enim quasi digito locū) vidi figuram quamdam trucem nimis atque terribilem, quæ mihi teterrimæ suæ visionis horrorem atque formidinem tentauit incutere: sed Christi confortante virtute, nulla me potuit infestatione nocere.

[35] Proxima quoque Quadragesima succedente, sanctæ ac venerandæ memoriæ Laurentius, Amalphitanæ Sedis Archiepiscopus, qui potens in litteris ac biglossus Græce nouerat & Latine, & quod longe præstantius est, laudabilis vitæ claritate pollebat. Hic itaque tunc Romæ constitutus, obdormiuit in Domino. Cumque cadauer eius fuisset in ecclesiam illatum, honestus quidam Clericus, Albero nomine, in eiusdem ecclesiæ angulo lassabunda dedit mēbra sopori. [Item alteri Romæ.] Cumque subito adhuc pene vigilanti vir beatus apparuit, ei mox Clericus intulit: Domine mi, quando huc & cur aduenisti? Ad carissimi (inquit) olim amici mei, Domini Laurentij Pontificis, exequias veni: quibus expletis, antequam te viderem, recedere nolui. Et his dictis, species loquentis euanuit. Vir itaque Domini, quia recte vixit, feliciter obiit; & quia vitam mirabilem duxit, iure miraculis coruscauit. Vita quippe beati huius viri velut aurea tabula est: cui quasi margaritas quasdam ac gemmas infigimus, dum gestis eius interlucentia virtutum miracula permiscemus. Apud cuius venerabilem tumulum nihilominus adhuc rutilant noua signa virtutum: [Claret miraculis.] quæ nimirum nos his inserere superfluum ducimus, cum per alios iam apicibus exarata cernamus. Legentium igitur tædio consulentes, his contenti sumus, quæ succincta breuitate perstrinximus, ad honorem & gloriam redemptoris nostri Iesu Christi: qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & * gloriatur in sæcula seculorum. Amen.

[Annotata]

* al. Niniuita.

* glorificatur.

ELEVATIO S. ODILONIS.

Odilo, Abbas Cluniacensis Silviniaci in Gallia (S.)

BHL Number: 6284

Ex Bibl. Clvn.

An. Chr. MCCCXLV. XXI. Iunij.

[1] [S. Odilonis corpus a B. Rogerio eleuatum.] Carolvs Sausseyus lib. 12. Annalium Ecclesiæ Aurelianensis, in B. Rogerio Forti de S. Odilonis eleuatione ista scribit: Per idem tempus contigit B. Rogerium Ecclesias suæ prouinciæ visitare, & Siluiniacense monasterium Cluniacensis ordinis, Claromontensis diœcesis aduentare. Ibique de licentia Clementis Papæ VI. vna cum Capituliensi Augustinorum, & Sauloniensi, Prædicatorum ordinis Episcopis, & quamplurimis Abbatibus, Prælatis, & aliis Ecclesiasticis personis, corpus B. Odilonis Confessoris, Abbatis Cluniacensis, de loco, in quo tumulatus fuerat, solenni ritu releuauit: cuius ipse caput & alia corporis membra contrectauit: & visitantibus Siluiniacensem ecclesiam in eius festiuitatibus, 40.dies indulgentiarum condonauit, die XXI. Iunij anno Domini MCCCXLV. Hæc ille.

[2] Ipsius Rogerij Archiepiscopi diploma istud habet Bibliotheca Cluniacensis: Rogerius permissione diuina Bituricensis Archiepiscopus, vniuersis Christi fidelibus salutem in Domino sempiternam. Noueritis quod de licentia & mandato sanctissimi in Christo Patris Domini nostri, Domini Clementis, digna Dei prouidentia Papæ sexti; Nos vna cum Reuerendis in Christo Patribus Domnis Capitulien. Augustinorum, & Saulonien. Prædicatorum ordinis Episcopis, & quamplurimis Abbatibus, Prælatis, & personis Ecclesiasticis ad hæc vocatis, [Factum id auctoritate Romani Pontificis.] & insimul in Ecclesia Siluiniacensi Cluniacensis Ordinis Claromontensis diœcesis, congregatis; venerabile corpus almi Confessoris B. Odilonis, de loco, in quo hactenus ibidem tumulatum extitit, solemniter releuauimus, iuxta sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ traditam nobis formam, ordinationem, atque modum, ac ipsius sancti Confessoris caput, & alia corporis membra vidimus, & propriis manibus tetigimus, tenuimus, & palpauimus, & eadem in capsa posuimus, & recondidimus honorifice & decenter.

[3] Nos enim pensatis huiusmodi sancti Confessoris meritis, quæ nos ad sui releuationem adduxerunt deuote & attraxerunt, cupientes totis viribus incrementū laudis & honoris eiusdem exercere, vt a Christi fidelibus congruis honoribus & laudibus decoretur & etiam veneretur, necnon vt Ecclesia memorata, eo libentius causa deuotionis, ab ipsis Christi fidelibus visitetur, ac etiam frequentetur; de omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum, [Indulgentiæ cōcessæ.] & Beati Stephani Protomartyris patroni nostri, eius auctoritate confisi omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in eiusdem almi Confessoris festiuitatibus, & specialiter in die releuationis eiusdem, & per ipsius octauas, ipsam Ecclesiam annis singulis visitauerint, quadraginta dies de iniunctis sibi pœnitentiis futuris, & perpetuis temporibus duraturis, misericorditer in Domino relaxamus.

[4] Præterea volumus & concedimus de speciali gratia, quod quilibet Prædicator, qui in ecclesia præfata populo ibidem existenti verba diuina prædicabit, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in prædicatione eiusmodi præsentes extiterint, ex parte & auctoritate nostra viginti dies de indulgentia concedere valeat, & conferre, quando & quotiescumque prædicationis officiū contigerit exercere. In quorum omniū testimonium præsentes litteras fecimus munimine nostri sigilli roborari. Datum apud Tolon. Claromontēsis diœcesis, nostrā Prouinciam visitantes, die XXI. Iunij anno Domini MCCCXLV. Signatū Guillermus Vincenti.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Odilo von Cluny

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Odilo von Cluny

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: