Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMÆ PASSIS,
JUSTINO, CHARITONE, CHARITΩ, EUELPISTO, HIERACE, PÆΩNE. ET VALERIANO SEU LIBERIANO.


CIRCA A. CLXVII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Justinus, Martyr Romæ (S.)
Chariton, Martyr Romæ (S.)
Charito, Martyr Romæ (S.)
Euelpistus, Martyr Romæ (S.)
Hierax, Martyr Romæ (S.)
Peon, Martyr Romæ (S.)
Valerianus, seu Liberianus, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE D. P.

§ I. An idem hic qui Justinus Philosophus, & cum Sociis capite plexus?

[1] Græci his septem Martyribus ita tribuunt totum hujus diei Officium in suis Menæis, ut de iis solis sint Στίχηρὰ sive Versus, tam Assimiles quam Similes, (Προσόμοια & Ὅμοια illi appellant) Tropariaque & Canonis omnes Odæ; [Duos Iustinos faciunt Græci,] quas quidem ex antiquioribus esse, a Sanctis Ioanne Damasceno, Sophroniove, aut eorum Collegis compositas, probat defectus elegantiarum, a posterioribus Hymnographis paßim observatarum, qui & Acrostichos fere Hymnos composuerunt, & ipsi Acrostichidi suum nomen aut inseruerunt aut subtexuerunt. Quin autem iidem Græci, saltem post compositum & ordinatum Officium istud, sacræ hujus turmæ antesignanum Justinum, crediderint diversum a celebri ejus nominis Philosopho, [in Menæis ac Typico:] suis pro re Christiana Apologiis immortale nomen in terris, atque Martyrii lauream commerito in cælis; dubitare non sinit geminatum ex Synaxariis Elogium, cum aptatis utrique distichis, diversum mortis genus exprimentibus; quibus unus κωνείῳ, cicuta potatus dicitur; alter ξίφει, gladio plexus: quemadmodum pluribus deduxi ad XIII Aprilis, quo Philosophus a Latinis colitur. Ex titulis quoque Synaxariorum formatum Typicum, eam ipsam æstimationem diversitatis confirmat, & Caput κδ᾽ .i. 24, complectens Regulam divini Officii pro mense Iunio, sic creditur: Εἰς τὴν α᾽, In primam diem, Τοῦ ἁγίου Μάρτυρος, Ἰυστίνου τοῦ Φιλοσόφου, καὶ ἑτέρου Μάρτυρος, Ἰουστίνου, καὶ τῶν σὺν αὐτῷ, Sancti Martyris Justini Philosophi, & alterius Justini ac Sociorum ejus. Imo Menologium Slavorußicum, quod Baro Sparwenfeldius suecus nobis ex Moscovia attulit a se Latine redditum (ut infra, ad proprios duos ejus gentis Sanctos, dicetur) addit, Philosophum quidem passum, anno CC, sub Severo; Alterum vero, anno CXXIII, sub Hadriano: qui anni vel Græco more numerentur, sic ut octennio adjecto revocari ad calculum communis æræ debeant, & anno CCVIII & CXXXI respondere: vel more Moscovitico quo usum vulgaris æræ, teneri sequenti die ostendam. Quamquam in præsenti casu parvi referat id notasse: cum Severus imperaverit ab anno vulgaris æræ CXCIV ad CCXI; Hadrianus ab anno CXVII ad CXXXVIII: & in utroque æqualiter erret Moschorum Chronologia, quia ad Antonini qui Hadriano succeßit Imperium Justinus Philosophus scitur pertinere.

[2] Istis sic excusis Menæis ac Typico nec non Moschorum Menologio consentiunt omnia, [in Synaxariis autem aliud Philosopho,] quotquot vidimus & longum esset enumerare, Synaxaria Mss. in eo diversa a Menæis, quod, omißis partibus ceteris Officii ad Sanctos spectantis, solas eorum synaxes sive festivitates indicent, cum brevi uniuscujusque elogio. Hic satis fuerit indigetare omnium antiquißimum, ex Ms. Cryptæ-ferratæ sumptum, atque Imperatoris Basilii Porphyrogennetæ nomine insignitum, quia ab ipso vel ipsius jussu collectum, ubi sic legitur: Μηνὶ Ἰουνίῳ α᾽. Ἄθλησις τοῦ ἁγ. Μάρτ. Ἰουστίνου τοῦ Φιλοσόφου· Mense Junio die I. Certamen sancti Mart. Justini Philosophi: & subjungitur Elogium, quod, prædicta XIII Aprilis prætermissum, placet hic Latinum exhibere; quale infra, cum reliquis hujus mensis Sanctorum Elogiis, daturi sumus Græce; est autem hujusmodi: Justinus, Christi sapientissimus Martyr, erat ex Neapoli Syriæ, vir Philosophus & multam habens scientiam. Hic Christum diligens, & eum odientes aversatus, divino quotidie zelo magis magisque succendebatur. Quapropter & Romam veniens, sub imperio Antonini, & librum scribens, partim quidem contra errorem idololatriæ, partim vero de fide in Christum, tradidit eum Imperatori: qui sapientiam ejus demiratus atque scientiam, eum non solum non interfecit, sed etiam collaudavit. Quoniam autem etiam in suis inter idololatras dissertationibus idolorum cultum demonstrabat esse perniciosum, & Christianorum religionem scriptis explanationibus stabiliebat; odium incurrit Crescentis Philosophi, qui his stimulatus, non prius desiit insidiari, quam ipsum de medio sustulisset. Menæa distinctius (nescio an & verius) sic finiunt periodum, Invidia porro Crescentis Philosophi, multis toleratis tormentis, enecatur; tum addunt, certo non minus quam vere, Is vitæ puritate atque innocentiæ ad virtutis fastigium pervenit; omniaque scientia tam divina quam humana plenus, libros sane doctissimos atque utilissimos cunctis fidelibus reliquit, qui legentibus eximiarum rerum cognitionem adferunt minime vulgarem. Est autem Neapolis, sive (ut Menæa) Flavia Syriæ, civitas Samariæ, Sichem antiquis dicta.

[3] Hinc porro ad alterum, velut alterius Justini ac Sociorum Elogium, [ailud his 7 Martyribus elogium scribunt.] sic progreditur idem Basilii Imperatoris Synaxarium: Καὶ Ἄθλησις τοῦ ἁγ. Μάρτ. Ἰουστίνου καὶ τῆς συνοδίας αὐτοῦ.. Et certamen sancti Martyris Justini ac Societatis ejus: tum subjungit: Etiam hi Sancti Romæ versabantur, docentes in Christi nomine; comprehensi autem ab Urbis Præfecto, primum carceri sunt inclusi; post multos deinde dies jussi sunt coram illo sisti. Examinavit autem Justinum Præfectus, atque post multas variasque interrogationes; Dic, inquit, Justine, utrum fustigatum te decollatumque omnino credas in cælum conscendere. Responditque Justinus, Spero hereditatem regni cælestis consequi, si ejusmodi cruciatus prompto animo sustinuero. Cui Præfectus, Ergone opinaris quod in cælum ascendes, ibique recipies bonorum quorumdam retributionem? Et Justinus: Non opinor solum, inquit, sed certissima persuasione id teneo. Tunc Præfecti jussu, capite plexus est, sicut & Sancti qui cum eo erant. Eadem fere habent excusa Menæa; sed Sociorum nomina, in Elogio præterita, sic proponunt in titulo, Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ Eodem (scilicet primo) die, τῶν ἁγίων Μαρτύρων, Ἰουστίνου, Χαρίτωνος, Χαριτοῦς, Ἐυελπίστου, Ἱέρακος, Πέωνος, καὶ Βαλεριανοῦ.

[4] Singulis istis Divionense Synaxarium. in aßignandis cuique Sancto distichis propriis accuratius ceteris, [& omnes capite plexos dicunt.] more suo plausit: sed erravit cum Justum, velut a Justino diversum, primo post eum loco posuit in titulo, Μνήμη τῶν ἁγ. Μαρτ. Ἰουστίνου, Ἰούστου, &c. cui errori consonare distichon subsequens sic videtur:

Οὔπω τεμεῖν Ἰοῦστον ἐφθη τὸ ξίφος,
Καὶ τὴν κεφαλὴν ἦν κλίνων Ἰουστῖνος.

Necdum aderat ensis, demeret Jüsto ut caput;
Cervice quando flexa Jüstinus stabat.

Ast fortaßis Auctor vocem istam Ἰοῦστον, non appellative usurpavit, sed adjective, ut in significatione nominis luderet; & in versu, quamvis Græco, Latinum usurpaverit epitheton; quo sensu per minusculam scribi voluit ἰοῦστον, justum, sub intelligendo virum: reliqua autem disticha sic sonant.

Θεῖος Χαρίτων, καὶ Χαριτὼ Παρθένος,
Τμηθέντες εὐμυροῦσι θείων Χαρίτων.

Charitum diarum cælico unguento fragrant,
Chariton capite minutus, & Charito virgo.

Acta Latine versa solum Mulierem appellant, unde non sine fundamento suspicari licet, quod Græce scriptum sit, Γυνὴ: sed Poëta, sciens Charites sive Gratias semper Virgines fingi, plus credidit elegantiæ futurum in designata ad etymon allusione, si Virginem diceret: quemadmodum Poëta idem, versui serviens, ξίφει, gladio cæsos Martyres dicere maluit, ubi Sirletus in Actis Securi ponens, credere facit Græce scriptum invenisse πελέκει.

[5] Quemadmodum autem Poëta lusit in nominibus Justi, Charitonis, & Charitus; ita ad ceteros pergens, inquit: [singulisque proprium epigramma accinunt.]

Εὔελπις Εὐέλπιστος ἐστὶν εἰκότως,
Ὡς κληρὸν ἕξει τὸν Θεὸν, τμηθεὶς κάραν.

Merito bene-sperans dictus est Euelpistus,
Cui capite plexo Numen in sortem obtigit.

Ὁρμᾶ πρὸς ἄθλους Ἱέραξ ὡς ἵεραξ,
Τμηθεὶς δὲ θηρᾷ ψυχικὴν σωτηρίαν.

Hierax ut accipiter prosiliit ad certamen:
Et sectus, animæ venatus est salutem.

Παίων Παίων δυσσεβῶν πίστιν λόγοις,
Χειρὶ ξιφήρει παίεται κάτ᾽ αὐχένος.

Fidem impiorum voce percutiens sua,
Collum feritur dextera ensifera, Pæon.

Ita etiam per diphthongum in titulo Actorum nomen hoc scribitur, licet in contextu & in titulo Menæorū dicatur Πέων: sed hoc, nullum habet etymon: a Παίω autem Cædo, Ferio, fit participium Παίων, οντος, quo alludit hoc Epigramma. Nihil tale occurrebat in nomine Liberiani, quod in Actis scriptum reperit, Poëta non Valerianum; lusit ergo in vocibus Μέλος Membrum, & Μελῶν. Cum cura quærens, hoc modo:

Δείξεις τί καὶ σὺ τῷ Θεῷ τμηθὲν μέλος,
Μελῶν τὸ κρεῖττον, Λιβεριανὲ; Κάραν.

Ecquod refectum proferes membrum Deo,
Liberiane, quærens quod optimum? Caput.

[6] Ceterum, quamvis Synaxariorum inventor primus, Justinos duos distinctis utrumque Elogiis proposuerit; [Canon ejus diei videtur unum solum Iustinum agnoscere,] eumque secutus Poëta qui elogiis singulis suo prælusit Epigrammate; de auctore tamen Canonis merito dubites, an plus quam unum Justinum hic agnoverit, eumque Philosophum; utpote qui alia in aliis laudans, puta fiduciam animi, generositatem, constantiam, ac fortitudinem, Justinum specialiter commendet a Sapientia. Sic qui in secundo Versu Similari dictus fuerat, θεῖος Ἰουστῖνος, divinus Justinus; Ode ε᾽ laudatur, ut Πνεύματος θείου πλησθεὶς, Spiritu divino repletus; Ode autem στ᾽ sic orditur, Οὐρανόθεν τὴν κλῆσιν δεξάμενος, ὥσπερ θεσπέσιος Παῦλος, θεόσοφε, [eumq; Philosophum:] εὐθυδρόμησας ἄριστα. Divinitus vocatus ad fidem (quemadmodum toto primo capite Vitæ, ex ipsiusmet operibus sumptæ, ad diem XIII Aprilis legitur) rectum cursum optime tenuisti, o Martyr Deum sapiens, sicut & venerabilis Paulus. Ode vero ζ᾽ secundam Strophen habet hujusmodi: Σοφίᾳ Θεοῦ Ἰουστῖνος σοφὸς κεκοσμημένος, τὴν τῶν ἑλλήνων ἀπομώρανε φιλοσοφίαν, ἐν χάριτι πείσας προσκυνεῖν Τριάδα. Dei sapientia ornatus sapiens Justinus, Gentilium Philosophiam fatuam reddidit, atque persuasit Trinitatem adorare in charitate.

[7] Hæc considerans, animumque reflectens ad Acta infra danda; cogito, interrogationes quidem Præfecti, responsaque Sanctorum cum subsecuta sententia, [neque distinctionem certo probant Acta;] verbotenus accipi potuisse (sicut & accepta videntur) ex Actis judicialibus, coram tribunali descriptis, adeoque eatenus certißima esse censenda; sed executionem sententiæ, æque ac exordium, addi debuisse ab eo, qui prædicta voluit in formam historicam redigere, ac proinde ea non esse paris auctoritatis cujus sunt cetera. Certe, edicta, per singulas urbes ac regiones proposita contra Christianos, a quibus initium sumitur, nulla eo tempore, quo Martyres hi paßi sunt, nova fuerunt; sed solum a crudelibus avarisque Præfectis, præter mentem Imperatorum, urgebantur vetera, tantumque non absolute revocata. Hinc Tertullianus, non solum Latine per se, in Apolog. cap. 5; sed etiam Grece apud Eusebium lib. 5 cap. 5, [utpote initio ac fine post additis aucta:] circa finem hujus in quo versamur secundi seculi, ita scripsit: Quales, inquit, leges istæ, quas adversus nos soli exequuntur impii, injusti, turpes, truces, vani, dementes? quas Trajanus ex parte frustratus est, vetando inquiri Christianos? quas nullus Hadrianus, quamquam curiositatum omnium explorator; nullus Vespasianus, quamquam Judæorum debellator, nullus Verus, sive Severus (ut aliqui mallent legere) impressit? Ut autem hic deprehenditur impegisse Auctor, in eo quod ex se addidit; cur non poßimus formidare, ne idem ipsi acciderit & in altero; neque satis certo sciverit, an & quomodo fuerit executioni data sententia; quæ potuit ab Imperatore Marco, mitis ingenii viro & Philosophorum amantißimo, suspensa fuisse, saltem quoad Justinum. Etenim Aponius, [& Aponius clam interfectum Philosophum ait.] minime contemnendæ vetustatis scriptor, & quem Labbæus noster probat circa annum DCLXXX floruisse, sub finem libri 1 in Canticum Canticorum, super illo Versiculo, Filii matris meæ pugnaverunt adversum me, hæc ait: Sicut de magno viro Justino Philosopho historia refert factum: qui ex sua vanissima Philosophia ad veram Philosophiam Christi cum convertitur, & conversus pro vera religione contra Gentiles pugnat, & quosdam filios matris Philosophos (mallem Philosophie legere) redarguit blasphemantes, callide in secreto vocatus, ab iis Magistris intersectus est: ubi ultima verba, librariorum aut evanidæ scripturæ vitio perperam lecta, sic puto restitui ad mentem auctoris posse; callide in secreto necatus ab iis, Martyr Christi effectus est. Quidni autem cicuta in potu præbita, ut habent Menæa? Neque huic opinioni repugnat Eusebius lib. 4 cap. 16, cum ait, quod Justinus sacro martyrio coronatus est, fraude ac machinationibus Crescentis Philosophi, sive, ut Grece legitur, Φιλοσόφου Κρίσκεντος τὴν ἐπιβουλὴν αὐτῷ καταρτύσαντος,, Crescente Philosopho accusationem ejus subornante: quod Auctor Chronici Alexandrini vertit Κρίσκεντος αὐτὸν ὑποβάλλοντος, Crescente ipsum sum deferente. Quid enim vetat credere, prius delatione subdola, deinde veneno usum Cynacum?

[8] [Acta unde hic edita?] Ergo quidquid in Aprili disputavi in contrarium, sic accipiat lector, & ut per me liberum ei sit Baronianam hic sequi sententiam, ipsique Philosopho sequentia Acta aptare; non quidem quia id suadeat Epiphanii locus, recte istic a nobis emendatus, & sano sensui restitutus, sub eaque correctione nihil huc faciens; sed quia optime quadrant Philosopho Acta, vero germana (ut ait Baronius) atque sincera, nullisque paraphrasibus circumdata, sed prout descripta fuerunt ex Actis publicis. Mirum autem non amplius mihi videtur, quod in Actis istis nihil de Justini vita anteriore, nihil de Crescentis machinationibus legatur: quia scilicet Auctori solum cura fuit, fideliter Græce reddere, quam reperiebat, tam authentice descriptam Martyrum confeßionem; additis dumtaxat initio ac fine lineis paucis, quibus, ut dixi, forma historiæ induceretur. Atque utinam, originaria Latina haberemus! Iis deficientibus damus Græca ex eodem Cryptæ-ferratæ Ms. Codice, unde accepta Lipomanus Sirleto misit, iterum Latine reddenda. Damus autem ea beneficio Illustriss. Emmanuelis Schelstratii, Bibliothecæ illius Præfecti, sub hoc titulo, * Μαρτύριον τῶν ἁγίων Ἰουστίνου, Χαρίτωνος, Καριτοῦς, Παίωνος καὶ Λιβεριανοῦ, μαρτυρισάντων ἐν Ῥώμῃ. προ ιέ εἰδῶν Ἰουλίου. Μηνὶ Ἰουνίου πρώτῃ Μαρτύριον &c. & cum hoc Græco textu recudi facimus Sirleti versionem, licet inter Vitas a Lipomano ac Surio collectas jam sæpius recusam; novisque Annotationibus amolimur scrupulos, qui videbantur obstare, quo minus unus idemque Justinus credatur, a Synaxariorum primo Compilatore, eumque secutis ceteris, perperam in duos distractus.

§. II. De anno mortis, die cultus, ac spatio vitæ.

[9] [Q. Iunius Rusticus an. 161 Consul Ordinarius,] Præfectus Urbis, in Actis nominatus Rusticus, coram cujus tribunali interrogati Sancti capitis sententiam tulisse dicuntur, nihil habet quo talis distractio probetur necessaria; sed ejus prætitulata Præfectura optime componi potest cum iis temporibus, quibus Justinum obtulisse alteram suam Apologiam scribit Eusebius lib. 4 cap. 16, id est (ut dicitur in fine capitis 14) quando, mortuo Antonino Pio, Marcus Aurelius ejus filius cum Lucio fratre successit. Succeßit, autem anno CLXI, & usque ad CLXIX corregnarunt. Interim vero Præfecturam Urbis gessisse Rusticum, certißimum fit ex Divorum Fratrum jam nominatorum Rescripto, quod Ulpianus lib. 1 de Appellationibus allegat, [deinde Præfectus Urbis] referturq; in lib. 49 Digestorū, Tit. 1 n. 3, Rescripti verba hæc sunt: Cum per errorem factum dicis, uti a Judice, quem ex rescripto nostro ab amplissimis Consulibus acceperas, ad Junium Rusticum amicum nostrum, Præfectum Urbis provocares. &c. Urbis ergo Præfectus fuit Rusticus: sed quo anno ex novem prænotatis? Non primo: quia tunc ordinarium Consulatum geßit cum Vettio Aquilino; non etiam multis annis post; siquidem ipse Eusebius Sanctorum Polycarpi & Pionii Martyrium cap. 15 relatum, in Chronico suo adscribit anno VII prædictorum Imperatorum, qui fuit Christi CLXVII: Chronicum autem oblatam a Iustino Apologiam alteram adscribit anno Imperatorum istorum VI, seu potius V; nam primus ipsorum annorum perperam geminatur in dicto Chronico simul cum Consulatu, quem tamen illi junctim semel tantum gesserunt: [anno circiter 166,] & hic annus V convenit cum Indictione XIII Consulatuque Pudentis & Orphiti, cum anno VI perperam compositis; omnia autem simul notant annum Christi CLXV. Cumque idem Chronicon dicat, Justinum οὐ μετ᾽ οὐ πολὺ, non post multum temporis, divina martyrii laurea exornatum, haud incongrue dicetur, id factum esse annorum mox sequentium uno, puta LXVII aut LXVIII, vel etiam LXVI. Etsi enim persecutio notetur vehementior fuisse anno LXVII; cum tamen ea fuerit, non edicto Principum, sed populariter concitata; potest ea aliquanto citius cœpisse, & occasionem Iustino dedisse ex Asia Romam vice altera veniendi. Neque mirum cuiquam videatur, quod qui initio Imperii præfati dicitur Consul fuisse, postea gesserit Urbis Præfecturam. Quam enim familiare eo ævo fuerit, ut ex Præfectis Urbis, Consules; & Consulatu annuo trimestrive perfuncti, rursum fierent Urbis Præfecti; [moxqueiterum designatus Consul.] docebit utrorumque Series, ab anno CCLIV expansa apud Bucherium pag. 236, ubi usque ad Diocletiani Imperium nihil frequentius. Fuit autem Rusticus ille, primo apud M. Aurelium loco. Nam, uti in hujus Vita scribit Iulius Capitolinus, ipsum Stoicæ disciplinæ peritissimum præcipue & sectatus & reveritus est Imperator: is domi militiæque pollebat: cum quo communicavit idem Imperator omnia publica privataque consilia; cui etiam ante Præfectos Prætorio semper osculum dedit, quem & Consulem iterum designavit, cui post obitum statuas a Senatu postulavit. Obitus autem ille, & præreptus per eum secundus Consulatus, videri potest Dei vindicta, propter injustam in Sanctos sententiam, eodem mox anno secuta.

[10] [Dies 13 Aprilis Philosopho electus videtur ad arbitrium Usuardi,] Ad diem quod attinet, jam dixi ad XIII Aprilis; Usuardo, qui Justini Philosophi nomen primus Latinis fastis inseruit, nullam aliam videri causam fuisse ad talem diem signandum, quam quod eo die notata forsitan fuerit in aliquo Hieronymiani Martyrologii ecgrapho SS. Carpi Papyli & Agathonici memoria, quorom historiæ subjunxerit Eusebius narrationem de Justino. Causam eos conjungendi etiamnum subsistere judico; nec facile inveniendam aliam causam id tali die faciendi, non possum dubitare diutius; quia, postquam istam conjectando proposui, ad manus nostras pervenit ipsum illud Hieronymianum Martyrolegium, a Francisco Maria Florentino Lucensi e duplici ecgrapho sumptum, collatumque cum ecgraphis Epternacensi, Corbeiensi, ac Blumiano; in quibus omnibus nullum tali die apparet Martyrum istorum vestigiam, quod sequi Usuardus potuerit. Tot autem simul ecgraphis in ejusmodi omißione concordantibus, aliud aliquod exstitisse, ubi isti descripti habebantur, vix jam amplius potest per conjecturam utcumque rationabilem teneri. Restat ergo ut fateamur, Usuardum, ausum aliquid esse supra Bedam ac Florum, qui iis solum diebus inscripserunt quidpiam quibus, Sanctorum aliquem invenerant vel coli antiquitus, [sicut & 1 Iunii a Græcis.] vel passum aut mortuum. Quid vero ausus ille sit? Id quod postea in Romano Martyrologio Baronius, in Franciscano Arturus a Monasterio; ut, quos annua memoria dignos omnino existimaret, nullo addito paßionis aut mortis die, hunc iis suo legerent arbitratu; ut jam excusabiliores videri poßint, qui sibi id licere putaverint, quod tanto antiquior Usuardus in similibus non existimavit illicitum. Idem dixerim de Græcorum Synaxariis, & Sanctorum per annum colendorum Hymnographis; Justinum scilicet & Socios ab ipsis ad hunc 1 Iunii relatos, non ex aliqua certa scientia (hæc enim neque ex Actis neque aliunde eruitur) sed ex beneplacito; quia tali die non reperiebatur alius, specialis Officii honore dignus. Quod autem Acta eorumdem invenerit Lipomanus in Cryptæ-ferratæ Codice diei XII adscripta; id cum alibi nuspiam reperiatur, nescio cui vel causæ vel errori imputari debeat.

[11] Acta Metaphrasti adscripsit idem Lipomanus, [Acta non scripsit Metaphrastes;] ex eoque Surius & alii; eo ducti errore, quasi omnes quæcumque extant Græcarum Vitarum collectiones, ab eo essent. Errorem hunc integro & erudito de Simeonum scriptis opere redarguit Leo Allatius, plurimas earum propriis Auctoribus suis restituens; alias Metaphrasti adjudicans, ex styli sibi proprii characteribus noto; non paucas vero adespotas relinquens, quæ tamen certo non sint Metaphrastis, atque inter alias ipsa hæc Acta; quibus distincte cognitum Interpretis Græci nomen, numquam auctoritatis tantum dare posset, quantum ipsis dat proprius suus character, quia ea facit æstimari ex judicialibus Actis transcripta. Talia in unum grande opus, quod modo non extat, collegisse Eusebium Pamphili, Bollandus noster indicat in Generali Præfatione ad Vitas Sanctorum, ante Ianuarium Cap. 1, §. 3; idemque fusius demonstravit Florentinius Admonit. 3 prævia ad suum Martyrologium. [sed ex Latinis Græca fecit vetustior aliquis.] Allegant ambo loca Eusebii, remittentis in sua Ecclesiastica historia lectorem ad opus speciale, quo cujusque ibi recensiti confessiones sigillatim, libertas sermonis, apologiæ pro fide, coram populo ac judicibus, continentur: qualia cum hisce in Actis citra fucum ullum explicata legantur, cur non licebit opinari ea esse illius prædicti grandioris operis Eusebiani partem unam, ipsius Justini Apologiis pro fide primum adscribi solitam a Græcis; ac deinde, paucis additis in principio ac fine, translatam in libros de Vitis Sanctorum, absque designatione diei alicujus, quem postea Synaxariorum institutor elegerit. Porro cum priorem omnem S. Justini Philosophi vitam XIII Aprilis deduxerim, omissa ejus Sociorumque confeßione, quam alterius esse persuasum tunc habebam; restat nunc saltem ea exhibeam, liberum Lectoribus relinquendo, ut expensis utrimque momentis rationum eligant, duosne an unum Justinum malint admittere.

[12] Interim placeat Epiphanii locum de illo, ex Panario Hæresi 26 seu 46, iterum legere, sicut eum censeo transpositione emendandum; [Epiphanii de Iustino locus correctus,] enormiter enim mendosum esse nemo non fatetur. Ego sic legerim. Οὗτος Ἰουστῖνος Σαμαρείτης ἦν τὸ γένος, [ἐπὶ τῆς ἡγεμονείας Ῥουστίκου καὶ Ἀδριανοῦ Βασιλέως, ἕτων τριάκοντα ὑπάρχων ἐν καθεσθάσῃ ἡλικίᾳ] εἰς Χριστὸν πεπιστευκὼς καὶ μεγάλως ἐξασκηθεὶς, ἀρετῆστε βίον ἐνδειξάμενος, τὸ τέλος ὑπὲρ Χριστοῦ μαρτυρίσας, τελείου στεφάνου καταξιοῦται, ἐπὶ τῆς Ῥωμαίων πόλεως. Hic Justinus, cum genere esset Samaritanus, Consulibus Rustico & Hadriano Imperatore annum agebat trigesimum, & in constanti, jam ætate] Christo credidit, beneque exercitatus & vitam cum virtute ducens, denique pro Christi nomine martyrium subiit, perfecta corona digna habitus, [facit eum anno 119 tricenarium,] in urbe Romana. Epiphanii contextus, sicut alias habetur, ad finem periodi totius collocans lineam, a me parenthesi clausam, atque ad initium translatam, duplicis mox erroris convincitur; quod Justinum faciat solum tricenarium concipi cum Martyrium subiit; quodque id acciderit Rustico & Hadriano Coss, qui annum Christi CXIX signant in Fastis. Non ita hebes Epiphanius fuit, ut, Justini Apologias legerit, & non cogitaverit, quantum is annus distet ab illorum ætate, quibus ipsas Sanctus obtulit: an autem idem voluerit in fine periodi additum, ἐπὶ, Ῥουστίκου Ἐπάρχου τῆς πόλεως, sub Rustico Urbis Præfecto, idque librariorum culpa exciderit, nolim divinando asserere; cum satis sit sensum clarum, & (ut puto) veracem, modica illa conversione fecisse; cumque Epiphanius potuerit Acta Confeßionis Romanæ legisse.

[13] Eusebius, lib. 4 cap. 8, Scriptores enumerans, qui sub Hadriano floruerunt; cum Hegesippum nominasset; sub idem tempus, inquit, etiam Justinus, [ad Christum converti fere quinquagenarium,] germanus veræ Philosophiæ amator, adhuc in Gentilium scientiis se exercens, ætatem conterebat. Fortaßis autem idem in aliquo Scriptorum suorum, quod Epiphanius viderit, & nos lateat, trigesimum ætatis suæ annum reliquit prædicto Rustici & Hadriani Consulatu signatum. Non tamen tunc dixerim fuisse conversum. Etsi enim virilis ætas nominari sæpe incipiat ab anno XXIX, rectius tamen Macrobius, in Somnium Scipionis cap. 6. Notandum, inquit, [adeoque martyrium subiisse an. ætatis 76 vel 77.] quod numerus septenarius se multiplicat, id est anno XLIX, facit ætatem, quæ perfecta & habetur & dicitur. Hanc si habuit convertens se ad Christum Justinus; toto quo Hadrianus regnavit tempore permansit in ethnicismo, id est usque ad annum CXXXVIII; & primam suam pro Christianis Apologiam obtulit Antonino, Hadriani successori, annos natus LX; decimo quinto aut decimo sexto post anno martyrium fecit, octogenario quam septuagenario propior. Petrus Halloix, editæ seorsim Vitæ S. Justini, quæ illi præludium fuit majoris operis, præposuit, ex veteri nescio ubi reperta pictura, effigiem ipsius, in Pallio Philosophico, cum hoc Tertulliani lemmate; Gaude Pallium & exulta, melior jam te Philosophia dignata est, ex quo Christianum vestire cœpisti. Repræsentatur autem, ut hic vides, ætate plena & in senium vergente, sed robusto corporis habitu: digitis autem micantibus in modum disputantis; [Ejusdem in Pallio philosophico effigies.] & Dei unius veritatem, quam dexteræ index extentus notat, syllogistica demonstratione, per tres priores sinistræ digitos significata, evincentis; nisi malis ea ratione in Essentia unum, in Personis trinum Deum exprimi, quasi hoc dicente Justino, quod in prima ad populum Antiochenum concione S. Meletius, cum simili digitorum confirmatione dixisse perhibetur a Theodoreto, allegato ad XII Febr. num. II; Tria sunt quæ intelliguntur, sed velut de uno loquimur.

S. IUSTINUS PHILOSOPHUS ET MARTYR.

§. III. Confessio Martyrum coram Præfecto Rustico.
Ex Actis judicialibus olim Græce versa,
ex Ms. autem Græco rursum Latine reddita a Guilielmo Sirleto,
editaque a Lipomano & Surio
.

EX MS. GRÆCO.

Ἐν τῷ καιρῷ τῶν ἀνόμων ὑπερμάχων τῆς εἰδωλολατρείας, προστάγματα ἀσεβῆ κατὰ τῶν εὐσεβούντων Χριστιανῶν, κατὰ πόλιν καὶ χώραν ἐξετίθετο, ὥστε αὐτοὺς ἀναγκάσεσθαι σπένδειν τοῖς ματαίοις εἰδώλοις. Συλληφθέντες οὖν οἱ ἅγιοι ἄνδρες εἰσήχθησαν πρὸς τὸν τῆς Ῥώμης Ἔπαρχον, ὀνόματι Ῥουστικόν· ὧν εἰσαχθέντων πρὸ τοῦ βήματος, Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπε πρὸς Ἰουστῖνον· Πρῶτον πείσθητι τοῖς θεοῖς, καὶ ὑπάκουσον τοῖς Βασιλεῦσιν. Ἰουστῖνος εἶπεν· Ἄμεμπτον καὶ ἀκατάγνωστον, τὸ πείθεσθαι τοῖς προσταχθεῖσιν ὑπὸ τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπε· Ποίους λόγους μεταχειρίζεις; Ἰουστῖνος εἶπε· Πάντας μὲν λόγους ἐπειράθην μαθεῖν, συνεθέμην δὲ τοῖς ἀληθέσι λόγοις τῶν Χριστιανῶν, καὶ μὴ ἀρέσκουσι τοῖς ψευδοδόξοις. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπεν· Ἐκεῖνοί σε ἀρέσκουσιν οἱ λόγοι, πανάθλιε; Ἰουστῖνος εἶπεν· Ναὶ· ἐπειδὴ μετὰ δόγματος ὀρθοῦ ἕπομαι αὐτούς. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπε· Ποῖόν ἐστι δόγμα; Ὅπερ εὐσεβοῦμεν εἰς τὸν τῶν Χριστιανῶν Θεὸν, ὃν ἡγούμεθα ἕνα, τοῦτον ἐξ ἀρχῆς ποιητὴν καὶ δημιουργὸν τῆς πάσης κτίσεως, ὁρατῆς τε καὶ ἀοράτου, καὶ κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν παῖδα Θεοῦ, ὃς καὶ προκεκήρυκται ὑπὸ τῶν Προφητῶν, μέλλων παραγίνεσθαι τῷ γένει τῶν ἀνθρώπων, σωτηρίας κήρυξ καὶ διδάσκαλος καλῶν μαθητῶν· κᾀγὼ ἄνθρωπος ὢν, μίκρα νομίζω λέγειν πρὸς τὴν αὐτοῦ ἄπειρον θεότητα, προφητικήν τινα δύναμιν ὁμολογῶν· ἐπὶ προκεκήρυκται περὶ τούτου, ὃν ἔφην νῦν Θεοῦ υἱὸν ὄντα· ἴσημι γὰρ, ὅτι ἄνωθεν προεῖπον οἱ Προφῆται περὶ τῆς τούτου παρουσίας γενομένης ἐν ἀνθρώποις.

Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπε· Ποῦ συνέρχεσθε; Ἰουστῖνος εἶπεν· Ἔνθα ἑκάστῳ προαίρεσις καὶ δύναμίς ἐστι· πάντως γὰρ νομίζεις ἐπὶ τὸ αὐτὸ συνέχεσθαι ἡμᾶς πάντας; οὐχ ὄντως δὲ· διότι Θεὸς τῶν Χριστιανῶν τόπῳ οὐ περιγράφεται· ἀλλὰ ἀωρατὸς ὢν τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν πληροῖ, καὶ πανταχοῦ ὑπὸ τῶν πιστῶν προσκυνεῖται καὶ δοξάζεται. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπεν· Εἰπὲ, ποῦ συνέρχεσθε, εἰς ποῖον τόπον ἀθροίζεις τοὺς μαθητάς σου; Ἱουστῖνος εἶπεν· Ἐγὼ ἐπάνω μένω τινὸς Μαρτίνου τοῦ Τιμωτίνων βαλανίου, καὶ παρὰ πάντα τὸν χρόνον τοῦτον· ἐπεδήμησα δὲ τῇ Ῥωμαίων πόλει τοῦτο δεύτερον, καὶ οὐ γινώσκω ἄλλην τινὰ συνέλευσιν εἰ μὴ τὴν ἐνείνου, καὶ εἰτις ἐβούλετο ἀφικνεῖσθαι παρ᾽ ἐμοὶ, ἐκοινώνουν αὐτῷ τὸν τῆς ἀληθείας λόγον. Ῥουστικὸς εἶπεν· Οὐκ οὖν λοιπὸν Χρίστιανὸς εἶ; Ἰουστῖνος εἶπεν· Ναὶ, Χριστιανός εἰμι· Ῥουστικὸς Ἔπαρχος τῷ Χαρίτωνι εἶπεν· Εἶπε, Χαρίτων, καὶ σὺ Χριστιανὸς εἶ; Χαρίτων εἶπε· Χριστιανός εἰμι, Θεοῦ κελεύσει. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος πρὸς τὴν Χαριτὼ εἶπε· Σὺ τί λέγεις, Χαριτοῖ; Χαριτὼ εἶπε, Χριστιανός εἰμι τῇ τοῦ Χριστοῦ δωρεᾷ. Ῥουστικὸς εἶπε τῷ Εὐελπίστῳ· Σὺ δὲ τίς εἶ; Εὐέλπισος, δοῦλος Καίσαρος, ἀπεκρίνατο, Κᾀγὼ Χριστιανός εἰμι, ἐλευθερωθεὶς ὑπὸ Χριστοῦ, καὶ τῆς αὐτῆς ἐλπίδος μετέχω, χάριτι Χριστοῦ.

Ῥουστικὸς Ἔπαρχος τῷ Ἱέρακι εἶπε· Καὶ σὺ Χριστιανὸς εἶ; Ἱέραξ εἶπε· Ναὶ, Χριστιανός εἰμι· τὸν γὰρ αὐτὸν Θεὸν σέβομαι καὶ προσκυνῶ. Ῥουστικὸς, Ἔπαρχος εἶπεν· Ἰουστῖνος ὑμᾶς ἐπόιησε Χριστιανούς; Ἱέραξ εἶπεν· Ἤμην Χριστιανὸς, καὶ ἔσομαι. Πέων δὲ ἑστὼς εἶπε· Κᾀγὼ Χριστιανός εἰμι. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπε· Τίς διδάξας σε; Πέων εἶπεν· Ἀπὸ τῶν γονεῶν παρειλήφαμεν τὴν καλλὴν ταύτην ὁμολογίαν. Εὐέλπιστος εἶπεν· Ἰουστίνου μὲν ἡδέως ἤκουον τῶν λόγων, παρὰ τῶν γονεῶν δε κᾀγὼ παρείληφα Χριστιανὸς εἶναι. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπε· Ποῦ εἰσὶν οἱ γονεῖς σου; Εὑέλπιστος εἶπεν· Ἐν τῇ Καππαδοκίᾳ. Ῥουστικὸς τῷ Ἱέρακι λέγει· Οἱ σοὶ γονεῖς ποῦ ἐστίν; δὲ ἀπεκρίνατο λέγων· ἀληθινὸς ἡμῶν πατήρ ἐστιν Χριστὸς, καὶ μητὴρ εἰς αὐτὸν πίστις· οἱ δὲ ἐπίγειοί μου γονεῖς ἐτελεύτησαν· καὶ ἐγὼ ἀπὸ Ἰκονίου τῆς Φρυγίας ἀποσπαθεὶς ἐνθάδε ἐλήλυθα. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπε Λιβεριανῷ· Τί καὶ σὺ λέγεις; οὐ δὲ σὺ εὑσεβεῖς; Λιβεριανὸς εἶπε· Κἀγὼ Χριστιανός εἰμι· εὐσεβῶ γὰρ καὶ προσκυνῶ τὸν μόνον ἀληθινὸν Θεόν.

Ἔπαρχος λέγει πρὸς τον Ἰουστῖνον· Ἄκουε, λεγόμενος λόγιος καὶ νομίζων ἀληθινοὺς εἰδέναι λόγους, ἐὰν μαστιγωθεὶς ἀποκεφαλισθῇ, πείσῃ ὅτι μέλλεις ἀναβαίνειν εἰς τοὺς οὐρανούς; Ἰουστῖνος εἶπεν· Ἑλπίζω ἕξειν αὐτοῦ τὰ δογματα· ἐὰν ὑπομείνω ταῦτα· οἶδα καὶ πᾶσι τοῖς οὕτω βιώσασι παραμένειν τὸ θεῖον χάρισμα, μέχρι τῆς ἐνπληρώσεως τοῦ παντὸς κόσμου. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπε· Τοῦτο οὖν ὑπονοοῖς ὅτι ἀναβήσῃ εἰς τοὺς οὐρανοὺς, ἀμοιβάς τινας ἀποληψόμενος ; Ἰουστῖνος εἶπεν· Οὐχ ὑπονοῶ, ἀλλ᾽ ἐπιστάμαι καὶ πεπληροφόρημαι. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπε· Τὸ λοιπὸν ἔλθωμεν εἰς τὸ προκείμενον καὶ κατεπεῖγον πράγμα· συνελθόντες οὖν ὁμοθυμαδὸν θύσατε τοῖς θεοῖς. Ἰουστῖνος εἶπεν· Οὐδεὶς εὐφρονῶν ἀπὸ εὐσεβείας εἰς ἀσέβειαν μεταπίπτει. Ῥουστικὸς Ἔπαρχος εἶπεν· Εἰ μὴ πείθεσθε, τιμωριθήσεσθε ἀνηλεῶς. Ἰουστῖνος εἶπε· Δι᾽ εὐχῆς ἔχωμεν διὰ τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν τιμωριθέντες σωθῆναι· ὅτι τοῦτο ἡμῖν σωτηρία καὶ παῤῥησία γενήσεται ἐπὶ τοῦ φοβεροῦ καὶ παγκοσμίου βήματος τοῦ δεσπότου ἡμῶν καὶ σωτῆρος. Ὡσαυτῶς δὲ καὶ οἱ λοιποὶ Μάρτυρες εἶπον· Ποίει θέλεις, ἡμεῖς γὰρ Χριστιανοί ἐσμεν, καὶ εἰδώλοις οὐ θύομεν.

Ῥυστικὸς Ἔπαρχος ἀπεφήνατο λέγων· Οἱ μὴ βουληθέντες θῦσαι τοῖς θεοῖς, καὶ ἧξαι τῷ τοῦ Αὐτοκράτορος προστάγματι, μαστιγωθέντες ἀπαχθήτωσαν, κεφαλικὴν ἀποτιννύντες δίκην, κατὰ τὴν τῶν νόμων ἀκολουθίαν. Οἱ ἅγιοι Μάρτυρες δοξάζοντες τὸν Θεὸν, ἐξελθοντες ἐπὶ τὸν συνήθη τόπον ἀπετμήθησαν τὰς κεφαλὰς, καὶ ἐτελείωσαν αὑτῶν τὴν μαρτυρίαν ἐν τῇ τοῦ Σωτῆρος ὁμολογίᾳ. Τινὲς δὲ τῶν πιστῶν, λατρέως αὐτῶν τὰ σώματα λαβόντες, κατέθεντο ἐν τόπῳ ἐπιτηδείῳ, συνεργασάσης αὐτοῖς τῆς χάριτος τοῦ κυρίου ἠμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων, Ἀμήν.

[14] [Ad Rusticum V. P. ductis Sanctis,] Quo tempore nefarii superstitionis idolorum propugnatores regnabant; impia, contra Christianos pietatem ac religionem servantes, per singulas urbes ac regiones, edicta proposuerunt, a ut quicumque Christiani deprehensi essent, idolis sacrificare cogerentur. Comprehensi igitur sancti illi viri, adducti sunt ad Urbis Romanæ Præfectum Rusticum nomine. Quibus ante tribunal constitutis b, Rusticus Præfectus dixit Justino: Age, esto diis ipsis obediens, & Imperatoriis edictis. Illi autem Justinus respondit: Nemo unquam reprehendi aut condemnari poterit, quod Salvatoris nostri Jesu Christi præceptis obedierit. Tum Rusticus c Præfectus: In cujusnam, inquit, eruditionis ac disciplinarium genere versaris d? Cui Justinus: [primus ab eo interrogatur Iustinus:] Omnium quidem disciplinarum genus discere conatus sum, veræ autem Christianorum disciplinæ adhæsi; quamvis illa non placeat his, qui falsæ opinionis errore ducuntur. Tum Rusticus dixit: Illane, miserrime, eruditione delectaris? Maxime, inquit Justinus; quoniam recto cum dogmate Christianos ipsos sequor. At Præfectus: Qualenam est istud dogma? Respondit Justinus: Quod Christiani homines cum pietate servamus, hoc est, ut Deum unum existimemus factorem atque creatorem omnium, quæ videntur, quæque corporeis oculis non cernuntur; & Dominum Jesum Christum, [eoque Christianorum dogma Laudante;] Dei filium confiteamur, olim a Prophetis prænuntiatum, qui & humani generis judex venturus est e, salutis præco & magister iis, qui ab illo bene didicerint. Ego quidem, ut homo, imbecillis sum, & longe minor, quam ut de infinita illius Deitate aliquid magnum dicere possim: Prophetarum munus hoc esse fateor: scio enim quod hujus ipsius, quem Dei filium esse dixi, in orbem terrarum adventum multis antea seculis divinitus prædixerunt.

[15] Quæsivit Præfectus, quem in locum Christiani convenirent f. Cui respondit Justinus, eo unumquenque convenire, quo vellet ac posset. An, [& ad eorum ecclesiam hospitari,] inquit, existimas, omnes nos in eumdem locum convenire solitos? Minime res ita se habet, quoniam Christianorum Deus loco non circumscribitur; sed, cum invisibilis sit, cælum & terram implet, atque ubique a fidelibus adoratur, & glorificatur. Tunc Præfectus: Age, inquit, dicas, quem in locum conveniatis, & discipulos tuos congreges. Respondit Justinus: Ego commoror, toto quo hic sum tempore, supra domum Martini cujusdam ad balneum, cognomento Timotinum g: veni autem nunc in urbem Romam h secundo; neque alium quempiam locum, nisi quem dixi i, cognosco: ac si quis ad me venire voluit, communicavi cum illo veritatis doctrinam. Ergo Christianus es tu? [ac talem quoque esse professo;] inquit Rusticus. At Justinus: Maxime, Christianus ego sum. Tunc Præfectus dixit Charitoni; Dic, an & tu Christianus es? Cui Chariton: Christianus ego sum, Deo ipso adjuvante. Quæsivit Rusticus a k Charito muliere, num & ipsa Christi fidem sequeretur. Cui respondit illa, se quoque, Deo dante, Christianam esse. Tunc Rusticus dixit Euelpisto: Tu vero quisnam es? Evelpistus, servus Cæsaris, Et ego, respondit, Christianorum sum: sed is erat, a Christo ipso libertate donatus, & illius beneficio atque gratia ejusdem spei, particeps factus.

[16] Post hæc Præfectus quæsivit ab Hierace, num & ipse Christianus esset. Cui Hierax dixit: Certe Christianus & ego sum: [interrogantur etiam ceteri.] eumdem enim Deum colo atque adoro. An, inquit Præfectus, Christianos vos fecit Justinus? Ego, inquit Hierax, & fui, & ero Christianus. Stans autem & Pæon dixit: Ego quoque sum Christianus. Et quisnam, inquit Præfectus, te docuit? Respondit ille: A parentibus bonam hanc confessionem ego accepi. Post hunc Euelpistus dixit: Et ego Justini quidem sermones magna cum voluptate audiebam, sed a parentibus tamen & ipse Christianus esse didici. Tum Præfectus: Et ubinam parentes tui sunt? In Cappadocia l, inquit Euelpistus. Quæsivit Præfectus & ab Hierace, ubinam gentium essent ejus parentes. Cui respondit Hierax: Verus pater noster Christus est, & mater fides, qua in ipsum credimus: terreni vero parentes mei mortui sunt. Ceterum ego ab Iconio m Phrygiæ abstractus huc veni. Quæsivit Præfectus a n Liberiano, quidnam & ipse diceret: num Christianus esset, an in deo pius? Cui Liberianus: Et ego, inquit, Christianus sum: colo enim & adoro solum verum Deum.

[17] Tunc Præfectus conversus ad Justinum dixit: Audi tu, qui eloquens esse diceris, & putas te veram disciplinam tenere; [omnibus autem ad tormenta et mortem se offerentibus,] si a capite per totum corpus flagello cæsus fueris, persuasumne habes, fore ut in cælum ascendas? Cui Justinus: Spero, inquit, me habiturum, quod habent, qui Christi dogmata servaverint, si hæc ipsa, quæ dicis, perpessus fuero: scio enim omnibus, qui sic vixerint, divinam gratiam conservari, quoad totus mundus consummetur. Ad hæc Præfectus Rusticus: Ergo futurum opinaris, ut in cælos ascendas, mercedem aliquam recepturus? Non opinor, inquit Justinus, sed scio; & hoc tam certum habeo, ut nihil dubitem. Rusticus dixit: Veniamus deinceps ad id, quod propositum est, & nos urget. Convenite simul, & uno eodemque animo diis sacrificate. Ad hæc Justinus: Nemo, inquit, qui recte sentiat, pietatem deserit, ut in errorem atque impietatem delabatur. Præfectus Rusticus dixit: Nisi jussis nostris parere volueritis, cruciatus o sine ulla misericordia patiemini. Justinus autem: Maxime nos in votis habemus, [fertur in eos sententia capitis.] propter Dominum nostrum Jesum Christum cruciatus perpeti, ac salvari: hoc enim nobis salutem & fiduciam conciliabit, ante ejusdem Domini & Salvatoris nostri terribile illud tribunal, cui totus mundus divino jussu assistet. Idem & reliqui omnes Martyres dixerunt, hoc addentes: Fac cito, quod vis: nos enim Christiani sumus, & idolis non sacrificamus.

[18] Hæc audiens Præfectus, talem sententiam pronuntiavit: Qui diis sacrificare, & Imperatoris edicto parere noluerunt, flagello cæsi, ad capitalem pœnam abducantur, quemadmodum leges præcipiunt p. Itaque sancti Martyres, Deum collaudantes, ad consuetum locum perducti, post verbera q securi percussi sunt, & in Salvatoris confessione martyrium consummarunt r. Post hæc quidam fideles clam illorum corpora sustulerunt, & in loco idoneo illa condiderunt; cooperante gratia D. N. Jesu Christi, cui gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Hoc de edictis exordium familiare fuit plerisque, post datam Christianis a Constantino pacem, Acta Martyrum vel antiqua colligentibus, ut hic noster fecit, vel pro deperditis nova scribentibus: fallunt tamen dum identidem edicta recentia videntur indicare, quoties nova exoriebatur persecutio, sæpius non tam Imperatoribus imputanda, quam Præfectis, publico populorum aut privato suo in Christianos odio servientibus. Nam ex Tertulliano scimus, quod a tempore Trajani usque ad tempus scripti Apologetici, id est, usque ad finem seculi 2, nulla nova lex contra Christianos emanasse dicatur.

b Hic incipiunt ipsa Actorum judicialium verba, quæ in Vita S. Justini (ut eam collegit noster Petrus Halloix) pag. 116 num. 24 a me prætermissa possent restitui, mutatis mutandis in isto numero.

c Hic verus est titulus: Græce Ἕπαρχος, proximus aut par Consulatui magistratus, de quo Cedrenus in Theophilo: Ἔπαρχος, ἐν Θεοῦ καὶ τῆς Βασιλέως γαληνότητος τὸ κρίνειν λαβὼν, τοῖς πολιτικοῖς χρήσεσθαι νόμοις. Præfectus (scilicet Urbis regiæ, τῆς βασιλίδος) a Deo ac regia serenitate judicandi potestatem accipiens, civilibus ad jus dicendum utitur legibus. Erat ergo is qui antiquitus, cum adhuc summa potestas apud Consules esset ante Iulium Cæsarem, Prætor Urbanus nuncupabatur. Itaque, licet Præsides Provinciarum etiam Ἔπαρχοι dicebantur, nomen tamen Præsidis paulo ante bis usurpatum a Sirleto expunxi, & titulum Præfecti substitui, quo etiam solo deinceps Sirletus est usus.

d Hinc Surius argumentum sumpsit Justinos distinguendi: Non enim tam obscurus, inquit, Justinus fuit, ut id ex eo percunctari Præfectum oportuerit. Verum ut ille in Asia notißimus fuerit, Romæ hospes erat modici temporis: deinde, ut Philosophum esse eum sciverit Præfectus, intererat scire, Stoicumne se an Peripateticum profiteretur; quæ duæ sectæ potißimum tunc Romæ æstimabantur: quare in hoc argumento nullum amplius præsidium pono, ut alias feci num. 6.

e Plenum discretionis responsum, & opportunum excusandis prædicatoribus Euangelicis apud Sinas aliasque cultiores nationes, dum non statim eorum oculis auribusque Christum proponunt Crucifixum. Eodem facit Dissertatio XLIX, nostris ad Chronologiam Pontificum Paralypomenis inserta pag. 140.

f Hic mihi videor subodorari occultas machinationes Crescentis, quibus Christianos eorumque doctorem Justinum insimulaverit apud Præfectum, tamquam clandestinos cœtus, quietique urbis periculosos, agere solitum.

g Timiotinum Sirletus legit, idem autem & Novatianum appellabatur; scilicet a Novato & Timotheo fratribus, ejus fabricatoribus; eratque illud in ecclesiam Christianorum conversum a S. Pio Papa, uti legitur in Actis SS. Praxedis & Pudentianæ, quæ videre est a nobis illustrata ad 19 Maii.

h Scilicet, circa an. 150, quando primam pro Christianis Apologiam obtulit, & iterum nunc, cum venerat oblaturus secundam: de quibus vide §.3 Comm. nostri in Aprili.

i Nempe ut primi proprium: quare neque hinc debuerat sumi argumentum prætensæ distinctionis, ut feci num. 6 prædicti Commentarii.

k Græce Χαριτὼ, οῦς, ut Dido, us. Ideo non placet quod Sirletus, expreßius sexum notaturus, Charitinam vocaverit. Qui sequitur Παίων etiam penultima longa Παίωνος inflectitur.

l Sed & reliquos fere fuisse extraneos, eoque fidentius præ aliis comprehensos, suspicari faciunt nomina plerorumque Græca: quin etiam verosimile est, Romæ existentem Justinum vix alios quam Græcos auditores habuisse.

m Hactenus quidem unicam hujus nominis civitatem, Lycaoniæ caput, in Cappadocia novimus; & peregrino alicui ignosci posset, Phyrygiæ nomen usurpanti pro tota Minori Asia: sed Iconiensi alicui, qualem se dicit Hierax, non quadrat ejusmodi abusus nominis. Quare vehementer impellor ut credam, in ipsamet proprie dicta Phrygia aliud fuisse Iconium, dictum Phrygiæ, ut a celebriori altero distingueretur. Sic cum aliam Antiochiam, quam celeberrimam Syriæ civitatem, volunt scriptores designare, dicunt, Antiochiam Pisidiæ, Ciliciæ, &c.

n Valerianum Menæa nuncupant.

o Synaxaria de Justino Philosopho, multis revera tormentis prius toleratis enectum dicunt: quod, absque antiquiori teste additum, nolim amplius sumi in argumentum distinctionis.

p Quæ sequuntur verba sunt ejus, qui originariis Actis judicii initium ac finem addidit.

q Consueto Romanis supplicii genere, ut decollationi præmitterentur virgæ, quarum fasces ideo Magistratibus supremis una cum securibus præferebantur, jam inde ab Urbe condita: ideoque id magis placet quam Gladius, quem Epigrammata præferunt.

r Auctor non præsumpsit de suo diem addere; uti plerique illi fecerunt, qui diu post scripserunt Acta Sanctorum, publico cultu pridem celebrium; quod non parum facit ad commendationem sinceritatis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Justinus der Märtyrer

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Justinus der Märtyrer

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.