Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April II           Band April II           Anhang April II

11. April


XI DIES MENSIS APRILIS.

SANCTI QVI III IDVS COLVNTVR.

Sanctus Antipas Martyr, Episcopus Pergami in Asia.
S. Domnius, seu Domnio, Episcopus salonitanus.
S. Anastasius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ.
S. Maurus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ.
S. Asterius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ.
S. Septimius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ.
S. Sulpicianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ.
S. Thelius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ.
S. Antiochianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ.
S. Paulianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ.
S. Caianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ.
S. Domnio seu Domnius Cubicularius Maximiani Dalmata
S. Salon, Martyr, in Mauritania passus.
S. Maximus, Martyr, in Mauritania passus.
S. Hilarius, Martyr, in Mauritania passus.
S. Concessus, Martyr, in Mauritania passus.
Ceteri Sancti, Martyres, in Mauritania passi.
S. Philippus, Episcopus Gortinæ, in insula Creta.
S. Fortunatus, Martyr, in Africa.
S. Donatus, Martyr, in Africa.
Alii CCXI Martyres, in Africa.
S. Eustorgius Presbyter, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Nestor, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Filonus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Ceremonius, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Cancianus, Martyr.
S. Gaianus, Martyr.
S. Iovianus, Martyr.
S. Marcellus, Martyr.
S. Vitalis, Martyr.
S. Siagrius, Lugduni in Gallia,
S. Patricius, Lugduni in Gallia,
S. Pharmutius, eremita in Armenia.
S. Leo Magnus, Pontifex Romanus.
S. Barsanuphius solitarius, prope Gazam in Palæstina,
S. Isaac Abbas, spoleti in Vmbria.
S. Agericus, Abbas monasterii S. Martini, Turonibus.
S. Godeberta Virgo, Noviomi in Gallia
S. Guthlacus Presbyter, anachoreta, Croylandiæ in Anglia.
B. Raynerus solitarius, Osnaburgi in Westphalia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Philippus, Archiepiscopus Bituricēsis, memoratur a Ghinto in Natalibus Sanctorū Canonicorum. Mortuus is est V Idus Ianuarii, ac de eo egimus inter Prætermissos IX Ianuarii.
S. Tryphænæ, Mart. in Cyzico, hodie memoria repetitur in Menæis & Maximo Cytheræo: de eademque videntur agere, absque expreßione loci, varia MSS. Synaxaria IX Maii: nos plenius de illa, cum Romano Martyrologio, XXXI Ianuarii.
Notgerus Episcopus Leodiensis cum titulo Sancti memoratur in MS. Florario, de eo inter Prætermissos egimus X Aprilis.
Sancti novem milites Martyres memorantur in Kalendario Breviarii & Missalis Ambrosiani. Forsan de Martyribus hic aßignatis.
Dalmata seu Dalmatus Martyr refertur in MSS. Atrebatensi Tornacensi & aliis: ut duo distincti memorantur in MS. Tamlacensi. Celebramus hoc die plures Martyres in Dalmatia passos: ad quorum Acta dubitamus, an Dalmatus seu Dalmata debeat appellative sumi, & in titulo propositum mallimus expungi.
Didymus, in quo multa erat gratia, qui scorpiones & cerastas, id est bestias cornutas, & angues, & cetera venenata illæsus calcabat, memoratur a Ruffino lib. 2 de Vitis Patrum cap. 24, & ex eo in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ an. 1490 excuso, in Viola Sanctorum Hagenoæ an. 1508 impressa, in Additionibus Greveni ad Vsuardum, & in Martyrologio Germanico Canisu. In MS. Florario legitur, S. Dronni eremitæ, pro quo Rosweidus in Notatione 42 ad Ruffinum impreßit, S. Didymi eremitæ, addens se memoriam ejus in aliis Fastis sacris non invenisse. Deest etiam Palladio, qui fere de reliquis Eremitis a Rufino relatis agit. Nos certiora venerationis monumenta requirimus.
Artelas, Episcopus in Mesopotamia, memoratur a Withfordo, in Martyrologio Anglice edito.
Thallacus, Presbyter & Confessor, memoratur a Petro de Natalibus lib. 11 Catalogi cap. ultimo num. 117, & ex eo Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum: non addito loco aut tempore vitæ, aut re ulla gesta.
S. Senior, Moeldavani filius, Primas Armacanus, ex Tamlactensi & Mariani Gormani Martyrologiis refertur a Colgano, in Append. ad Acta S. Patricit parte 4.
Laustranus, qui Scotis suis veram Paschatis observationem persuasit, memoratur in Menologio Scotico Dempsteri, citato Scoti-chronico a Magno Macculone exscripto. Dempsterum sequitur Ferrarius. Meminit cujusdam S. Laustrani Episcopi idem Dempsterus in Hist. Eccl. Gentis Scotorum lib. 11, sed nescit cujus loci.
Maccæus Vates, discipulus S. Patricii in insula Buta, inscriptus est Menologio Dempsteri, & ex eo Notis Ferrarii.
Mardocus Hua Dunlange in Cluain-Mor, Ardanus Echdromensis & Echforadensis, Scellanus & Salomon, Senanus & Brocanus, Frossacus anachoreta, Dadnanus Episcopus de Kell-Cunga, Hiberni, ut Sancti. Memorantur in Martyrologio MS. Tamlachtensi Hibernico.
Wikeranus, Abbas Luxoviensis XVI, memoratur cum titulo Beati in Catalogo Ferrarii, & citantur monumenta cœnobii: ex quibus Sanmarthani solum habent defecisse XI Aprilis. Silent alii.
Stephanus Abbas & Ildebrandus Conversus, Ordinis Cisterciensis, ab hæreticis Albigensibus occisi anno MCCIX, referuntur cum titulo Beati in Menologio Chrystostomi Henriquez, qui etiam lib. 2 Fasciculi SS. Ordinis sui, distinct. 39 cap. 3 de iis agit, asseritque se nomina eorum reperisse in MS. Dunensi, cum sine propriis nominibus essent inscripti Kalendario Ordinis Cisterciensis Divione anno 1617 excuso: & Bzovius ad an. 1209 num. 10 de ijs agit sub titulo Abbatis Elnensis & socii Conversi. Saussaius inscripsit Martyrol. Gallicano, & titulo Sancti honorat. Chalemotus & Bucelinus Beatos appellant: sed requirimus de veneratione majorem certitudinem.
Angelus de Victoria Ordinis Cisterciensis, monachus cœnobii Ferraræ; vulgo Herrera, in Hispania, & Generalis Reformator regularis Observantiæ, virtute eminens, memoratur cum titulo Beati in prædicto Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez, qui Vitam ejus inseruit Fasciculo Sanctorum ejusdem Ordinis lib. 2 distinct. 28, sed ibi, absque titulo Beati, eum appellat Reverendissimum Patrem: Chalemotus eumdem refert, sed solum cum titulo Venerabilis Patris.
Joannes Etheus Ordinis Minorum, qui victus tormentis, fide abnegata, triennio in Mahometismo vixit: sed facti pœnitens, ob fidem Christi, inter varia tormenta, apud Cairum Babyloniæ vitam finivit circa an. 1373, & ad hunc diem cum titulo Beati inscriptus est Martyrologio Franciscano Arturi a Monstier. Quem lector consulat aliosque ab eo citatos, dum ejus martyrium Ecclesiæ auctoritate vindicabitur.
Franciscus Senensis Ordinis B. M. V. de monte Carmelo, concionator zelosus, cum in urbe Cremona acrius blasphemos insectaretur, hac die anno MCCCLXXV Martyr dicitur objisse a fæce plebis lapidibus obrutus. Habemus illius vitam quamdam sive elogium MS. Gallicum recentius compositum, cum titulo Beati, quem si forte etiam alij eidem tribuant nil putamus nostra interesse, quandoquidem, studiose requirentes a Cremonensibus num quid de tali Beato scirent, & corpus aut, sepulcrum esset in veneratione aliqua, responsum acceperimus, de ejus morte sic obita rumorem quidem aliquem vigere, sed de cetero nihil fieri quod ad rem faciat. Quod hic fuit indicandum, ne sine caussa prætermissum queratur aliquis. Apud Historiæ Cremonensis auctores nihil de eo invenimus.
Martinus a Guarda, Ludovicus Amaranthus, In India occisi, Angelus a Clavasio in Pedemonte, Antonius Citrarius in Calabria, Franciscus a Melo Ioannes de Arcu in Hispania, Bartholomæus a Middelburgo in Belgio, Beatrix a Bello-monte, Granatæ Ordinis Minorum S. Francisci, referuntur in Martyrologio Franciscano Arturi a Monstier, quos auctor Beatis adscribit: sed sua, non Ecclesiæ auctoritate. De Bartholomæo late agit Raißius ad Natales Sanctorum Belgii, sed absque titulo Beati.
S. Drogo Confessor in civitate Syburigensi (imo pago Sebourch prope Valencenas) memoratur in MSS. additionibus Carthusiæ Bruxellensis. Colitur die XVI Aprilis.
S. Joannes, discipulus S. Gregorii Decapolitæ, & postea in veteri Laura monachus, hoc die elogium in Menæis habet: integrum Officium, ibidem & in Typico indicatum, XVIII Aprilis.
S. Stanislaus, Episcopus Cracoviensis & Martyr, inscriptus est Florario MS. Additionibus Greveni & Molani primæ editionis ad Vsuardum, Martyrologiis Canisii & Galesinii, & Catalogo Ferrarii. Colitur VII Maii.
B. Dympnæ Virginis & Gerberni Sacerdotis adventus Antverpiam, & illinc ad Ghelæ villam, ubi uterque est martyrizatus. Ita collectio Carthusiæ Bruxellensis. De ijs agetur XV Maii.
S. Landfrancus, Archiepiscopus Cantuariensis in Anglia, inscriptus est MS. Florario, ab aliis ad dies valde diversos, uti diximus XXIV Martii inter Prætermissos & transmisimus ad XXIV, aut XXVIII Maii.
S. Leo Papa III, qui tempore Caroli magni sedit, eidemque Augusto diadema contulit, memoratur hoc die in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso: a Ferrario & aliis ad diem, quo obiit, XII Junii.
S. Juliani, Episcopi Conchensis in Hispania, translatio corporis refertur a Tamayo Salazar in Martyrol. Hispan. a Ferrario in Catalogo generali & a Marietta. Illa cum reliquis Actis danda erit XI Septembris.
S. Eustorgius, Episcopus Mediolanensis, memoratur a Maurolyco & Felicio: eum esse, qui Magorum corpora e Byzantio Mediolanum transtulit, asserunt Ferrarius in sua Tographia, & Carthusiani Bruxellenses in MS. collectione. Colitur XVIII Septembris.
S. Leodegarii, Episcopi Augustodunensis & Martyris, receptio Reliquiarum in Brono monasterio, memoratur a Molano, Wione, Menardo & aliis: de ea agendum erit die ejus natali. II Octobris.
S. Bienerius, anachoreta, apud Uxamæ-burgum in Hispania, celebratur a Tamayo-Salazario in Martyrol. Hispanico, ex solis verbis Iuliani Petri; & conatur probare eumdem esse, Bernerium, Laudatum a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ & Catalogo generali; sed ad diem, quando ista commodius discutientur, & plenius tractabuntur XVI Octobris.
S. Theodorus in Antiochia Presbyter: quem cum Julianus, avunculus Juliani apostatæ, comprehensum crudeliter mactasset, novissime gladio præcepit occidi; memoratur in Martyrologio Bellini secundum morem Romanæ curiæ excuso anno 1498 & sequenti seculo sæpius. Illum secuti Maurolycus, Felicius, Grevenus, Molanus, Canisius, Galesinius. Omittitur in Martyrologio hodierno, Ferrarius vero qui primo loco retulit ad hunc diem, asserit eumdem in Martyrologio Romano referri ad diem XXIII Octobris, quando Bellinus cum majori elogio eum refert, & gladii occisione martyrium consummasse tradit. Ad quem diem Baronius tradit duos fuisse sub Iuliano Antiochiæ passos Presbyteros, Theodori nomine appellatos. De eorum aliquo, cum sociis relato XXIX Martii istic egimus: totum autem de plurium distinctione examen commodius fiet, quando necessario de alterutro agendum erit XXIII Octobris.
S. Felix, Episcopus Trevirensis & Martyr, celebratur in MS. Florario Sanctorum. Videtur hic esse sextus Ecclesiæ Trevirensis Episcopus, & secundo Christi seculo floruisse. Browerus lib. 2 Annalium Trevirensium p 187 ait, sine corona martyrii e medio abiisse haud levem ad credendum movere suspicionem, & itæ absque mentione martyrii refertur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso: & a Greveno in Additionibus ad Vsuardum appellatur Confessor; sed die quo iterum refertur in Florario, XXIV Octobris.
S. Gregorius primus Abbas in Finsterwoldt, quod modo dicitur ad Eremitas, filius Regis Anglorum, memoratur in Kalendario Ordinis Benedictini, scripto Delfis in Hollandia anno 1473. Murerus in Helvetia sacra de eo agens morti ejus aßignat annum 996; & diem, quo de cultu ejus inquiremus, VIII Novembris.

DE S. ANTIPA MARTYRE
Episcopo Pergami in Asia.

AN. XCII

[Praefatio]

Antipas Martyr, Episcopus Pergami in Asia (S.)

AUCTORE D. P.

Cvm Epistolam, mittendam Angelo sive Episcopo Pergamenæ Ecclesiæ (quæ ex septem primis Asiæ una est) dictavit Christus Dominus, [Martyriū sancti] Ioanni Apocalypsim scribenti apparens; laudat eum, quod fidem non negaverit in diebus illis, quibus occisus est Antipas, testis fidelis divini nominis. Istius urbis Episcopum fuisse habet recepta apud Græcos traditio, expressa in Actis, quæ Romæ ex Vaticano codice 1660 Græca transcripsimus, & ex Veneto MS. Latine redditam a Francisco Zino apud Lipomanum damus. Auctorem fuisse, non Metaphrastem (sub cujus nomine ex Lipomano eam accepit Surius) sed e Pergameno Clero aliquem, [a Clerico Pergameno descriptum,] nequaquam poterit dubitare, qui ultimo encomii hujus capite seu numero volet observare hæc verba: Reliquias in hoc loco Pergami collocarunt, ubi nos congregati gratias agimus Deo. Encomium dixi, quia absque peculiari rerum in vita gestarum notitia, longo post tempore, quietis & florentibus Christianorum rebus compositum, aliud non complectitur, quam mortem Sancti; & quidem prout eam, ex sola majorum traditione, servabat memoria posterorum; addito colloquio Martyris cum Præside, quale animo suo concepit Auctor, ut sancti viri constantiam sub rhetorico schemate lectoribus suis representaret.

[2] Andreas, Cæsariensis in Cappadocia Archiepiscopus, magno quidem Basilio posterior, antiquus tamen & egregius super Apocalypsim commentator, Quidam, inquit, Antipas nomine, scitissimus constantissimusque Martyr extitit Pergami: [Andreæ Cæsareens] cujus ego Martyrium olim legi. Facit autem Evangelista peculiarem ipsius hoc loco mentionem, tum quo fidelium civitatis illius virtus atque constantia plana fiat; tum etiam quo seductorum in ea immanitatem ob oculos nobis ponat. Extabat ergo jam tum, & quidem non ita recenter scriptum Martyrium; ipsum probabiliter, quod hic damus: de eodemque, [ejusque successori Aretæ laudatum,] Aretas Andreæ successor & Compendiator sic loquitur: Antipas Martyr Pergami martyrium consummavit: cujus martyrium ac testimonium in hunc usque diem incolume est; qui multa in adversarios libertate usus, quantum ad ipsum spectat, ad mortem usque processit: ubi Martyrium & Testimonium veluti condistinguens auctor, videtur indicare, non solum confeßionis generosæ narrationem, sed ipsum Martyris sepulcrum adhuc Pergami superfuisse cum scriberet, sub initium octavi seculi.

[3] Habemus egregium Ecclesiæ alicuius Constantinopolitanæ synaxarium MS. nobis a nostris Collegii Claromontani Patribus Parisiis commodatum, cum prolixiori, quam Basilii Imperatoris menologium contineat, S. Antipæ elogio, ad hunc XI diem Aprilis, [tumulus unguento fluens;] sub hoc titulo: Certamen sancti Hieromartyris Antipæ, Episcopi Pergami Asiæ, & unguentum indesinenter fluentis: elogium ipsum ex encomio mox dando desumptum, ubi pervenit ad exponendam orationem a Martyre fusam ante mortem, addit insuper precatum eum, ut qui sui memoriam facerent, ab aliorum quidem morborum molestia, sed imprimis a dentium intolerabili cruciatu immunes servarentur, & suorum delictorum consequerentur remissionem atque misericordiam in futuro judicio: eoque impetrato emigrasse ad Dominum, Positus est autem, [cultus Constantinopoli,] inquit in ea quæ est apud Pergamum ecclesia, unguenta & sanitates perenniter scaturiens. Celebratur vero synaxis ejus, in venerabili Apostolio sancti & celeberrimi Apostoli atque Evangelistæ, Joannis Theologi, juxta sanctissimam majorem ecclesiam. [ubi & instrumentum martyrii erat:] Sed & de martyrii a S. Antipa tolerati instrumento, Constantinopolim translato, hæc habet Cedrenus, in Compendio historiarum num. 116, enumerans ornamenta a Theodosio Magno illata in urbem: Bos æneus Pergamo advectus est: fuit autem fornax, in qua ustus est Antipas sanctus Martyr.

[4] Præcipuum est hoc die apud Græcos S. Antipæ Officium, uti ex Typico Hierosolymitano, [officium a Iosepho Hymnogr. compositum] Ephemeride metrica & excusis menæis intelligi datur; in quibus vel solus Antipas nominatur, vel solus proprias Antiphonas & odas habet: Odarum autem sive Canonis auctor Ioseph Hymnographus hoc concepit Acrostichon, in singularum stropharum initio cum suo nomine inveniendum.
Τὸν φαιδρὸν ἐν Μάρτυσιν Ἀντὶπαν σέβῳ ΙΩΣΗΦ,
quod totidem litteris sic Latine reddas:
Decorum inter Martyres colo Antipam. Joseph. Canon ipse in quarta ode supponit, eumdem fuisse impletum Spiritus sancti charismatibus, haustis a Theologi illius ore, qui supra pectus Domini recubuit. Ode autem nona hanc stropham exhibet. Hodie gaudet Pergamus in sacra solennitate sanctissimi sui Pastoris, & omnes per circuitum civitates convocat: cui & ei nos congaudentes ipsum hymnis coronamus. Græcos sequuntur Moscovitica & Ruthenica Kalendaria, quorum jam sæpius facta mentio.

[5] [nomen Latinis fastis additum.] Festum hoc die agendū Latini ex Lipomanno primum didicere: a quo accepit & transtulit in propriam suam ad Vsuardum additionem Molanus anno 1568: omisit autem in secunda anni 1575 editione. Sed postquam vidißet Græcorum Kalendarium a Genebrardo excusum Parisiis anno 1577, satis hoc esse credidit auctoritatis, ut in editione anni 1583 reponeret Antipam. Molanum Galesinius atque Canisius secuti sunt; & hos demum in Romano Martyrologio, a se recognito auctoque Baronius, ita scribens: Pergami in Asia S. Antipæ testis fidelis, cujus meminit S. Joannes in Apocalypsi. Is sub Domitiano Imperatore in bovem æneum candentem conjectus, martyrium consummavit. Citat Baronius Græcorum Menologium, a Sirleto videlicet ex Meneis ac Synaxariis Græcorum compendiose collectum: in quo verba præcitata de cultu sancti Antipæ Constantinopoli legere est, omissa prolixiore martyrii relatione.

MARTYRIUM
Ex MS. Græco, Veneto, interprete Franc. Zino, collatum cum Græco MS. Vaticano.

Antipas Martyr, Episcopus Pergami in Asia (S.)

EX MS GR.

[1] [Mota sub Domitiano persecutione] Cum adversus Christianos persecutionem excitasset a Domitianus, qui Apostolorum tempore Romanum Imperium obtinuit; per orbem universum ad omnes magistratus missæ sunt literæ, ut homines Christiani decretis Imperatoris parerent, & sine ulla excusatione stultam idolorum religionem colerent, eorumque templa omni honore venerarentur. Tunc fidelis verum Deum confitentium multitudo patefacta est, & magna Martyrum pro Christi Salvatoris fide ubique decertantium, virtus apparuit. Tunc & Ecclesiæ fideique basis, & Christianæ veritatis fundamentum, atque æternæ Divinitatis unigeniti præco, Joannes, Apostolus præstantissimus, in Patmum insulam relegatus est. Ubi dum magnum Christi Martyrum cœtum iis, quæ de septem Ecclesiis scripsit, confirmaret; [Antipas Pergami] Antipas testis meus fidelis, inquit, qui occisus est apud vos, ubi satanas habitat. [Apoc. 2.] Ex iis Apostoli verbis intelligi potest, quibus essent moribus prediti homines illi, qui Pergamum incolebant, ubi erat satanæ domicilium. Ibi nec naturæ lex servabatur, nec ulla erant judicia: tantum sibi quisque juris vindicabat, quantum viribus & robore valebat: sibique satis justi videbantur, & fortes ac boni, qui Christianum aliquem detulissent.

[2] Cum igitur Christianorum cœtus magno in discrimine versaretur, [dæmones ab idolis fugans,] Antipas vir strenuus & constans nihil turbabatur: sed tanquam in Angeli naturam esset ex homine conversus, fortiter resistebat, nec ulla prorsus in re formidabat, quin immo sæpius prodibat in publicum, & tortorum minas negligens, in medio ipsorum fulgebat; & puræ sinceræque fidei splendore tenebricosos idololatriæ errores discutiebat. Quamobrem omnes, qui putabantur dii, fugiebant: & ne unus quidem eorum audebat in ea urbe manere, in qua Sanctus ipse commorabatur. In somnis igitur sacrificulis suis dæmones apparebant, dicentes, se nec sacrificiorum esse participes, nec nidorem suscipere, propterea quod a Christianorum principe Antipa fugarentur. Quare indignata multitudo, in Antipam impetum facit, eumque comprehendit, & in locum, ubi fieri sacrificia solebant, trahit.

[3] Et b Præfectus sic eum alloquitur: Tune es Antipas ille, qui nec ipse decretis Imperatorum obtemperas, & alios ne obtemperent adhortaris; [Præfecto sistitur,] & sacrificia, quæ fieri a nobis solent, ita perturbas, ut deorum neminem pinguedine aut nidore frui permittas? ex quo factum est, ut dii omnes recesserint, c & periculum imminet ne tueri civitatem amplius velint. Satis sit tibi ad hunc usque diem Christianæ superstitioni vacasse: resipisce jam, & legibus nostris pare, ut dii, qui pulcherrimæ huic urbi præsunt, curare nos ac tueri queant. Quod si facere recusaris, & partium tuarum studio deorum neglexeris religionem, ex Romanarum legum præscripto meritis suppliciis afficieris. Respondit B. Antipas: Unum hoc scito, me Christianum esse, & impio Imperatoris decreto, ab omni ratione alieno, parere omnino nolle. Et quoniam quæstionibus tuis respondendum est, id faciam libenter: si enim dii, quos adoratis, & quos totius orbis dominos asseritis, sic ab homine mortali fugari se dicunt, ut cum vestri defensores ac vindices esse debeant, opem vestram implorent; [& deorum impotentiam arguit:] facile potestis errorem vestrum agnoscere: qui enim seipsos ulcisci non possunt, & ab homine uno vinci se confitentur, quomodo gentem universam in aliquo periculo constitutam aut civitatem aliquam poterunt liberare? Hoc considerantes, debetis nunc saltem a pernicioso errore vestro discedere, & in Christum credere, qui descendit de cælis, ut hominum genus conservaret: qui sane Christus in fine seculorum venturus est judex omnium, daturusque singulis congruentia factis eorum vel præmia vel supplicia.

[4] Respondit Præfectus: Vos novis a vobis inventis legibus & institutis vultis obtemperare, neglecta deorum religione, quam iam inde ab initio nobis a majoribus per manus traditam accepimus, a quibus & hæreditas d ad nos pervenit: jdcirco enim nos illorum vestigiis inhærentes, [& improperantem, quod nova sit Christi religio,] ab eis discedere tutum non arbitramur; cum vetera recentibus præstent, & quæ temporis longitudine sunt confirmata novis sint laudabiliora. Quamobrem ipse quoque mutare sententiam debes, nec eum hominem in vivendi ratione sequi, qui paulo ante cognitus est, & præstigiis quibusdam vitam mortalium perturbavit, præsertim cum in crucem suffixus sit sub Pontio Pilato Præside. Imperatorum igitur decretis pare, ut nobiscum sine periculo vitam transigas: habebis enim nos omnibus in rebus propitios & amantes, ut filios; quandoquidem ætas id postulat tua, ut te perinde ac patrem diligamus. Ad hæc vir sanctus; Licet, inquit, innumerabilibus argumentis aures meas obruas, non tamen ero tam stultus & imprudens, ut cum jam ad extremam senectutem pervenerim, nec a morte procul abesse possim, sententiam mutem, & vitæ miserabilis ignominiosæque gratia a confirmata fidei confessione discedam. [sapienter confundit:] Noli igitur mentem meam circumvenire, in rerum divinarum assidua lectione versatam. Neque ab initio fuit ullus deorum vestrorum, nec quidquam ab illis utile ad vos unquam profectum est: sed ipsi turpibus & obscœnis hominibus, prave vivendi materiam afferentibus & turpium voluptatum occasionem demonstrantibus, vos addixistis. Quod si vetustissima quæque sunt observanda, cur non & Cain fratricidii jnventorem imitamini? cur non eos vobis proponitis imitandos, qui cælum conscendere conati sunt, aut qui se cum propriis sororibus commiscere non sunt veriti; unde diluvium genus eorum delevit, quia piam ac rectam vivendi semitam ingredi neglexerunt? Quamobrem si vos item istos propter antiquitatem & eorum flagitia imitari volueritis; non per aquam amplius, sed per jgnem æternum, & vermem, qui nunquam dormit, consumemini, nisi resipueritis.

[5] Hæc atque multa alia loquentem virum justum corripiunt homines impii, & ad Dianæ templum trahunt, ubi erat statua bovis ænei, [atque in bovem æneū inclusus] quem igne succenso multo ante inflammarant: in hunc beatum Martyrem conjecerunt. At ille cum se Christi signo munivisset, dum ejusmodi cruciatu diu torqueretur, ad hunc modum precabatur: Deus, qui mysterium in arcanis bonorum thesauris reconditum nobis aperuisti, Dominum nostrum Jesum Christum, [Martyr obit:] per quem & arcana consilii tui patefecisti: gratias ago tibi pro universis beneficiis tuis, qui nos in te sperates servas, & me hac hora dignum fecisti, ut ad eorum adscriberer numerum, qui pro nomine sancto tuo martyrium pertulerunt: spiritum meum, ab hac hodie vita discedentem, suscipe, & concede, ut apud te atque unigenitum filium tuum, Dominum nostrum Jesum Christum, gratiam inveniat: ut & qui postea futuri sunt benignitatis participes tuæ, nomen sanctum tuum collaudent in Christo, per quem honor habetur tibi in secula seculorum. Amen. Facto precandi fine, tamquam gravi somno captus, spiritum reddidit; & gloriosa martyrii corona redimitus, in cælum evectus est.

[6] [& sepultus miraculis clarescit.] Tunc viri quidam pii Reliquias ipsius, magno studio collectas in hoc loco Pergami collocarunt: ubi nos congregati gratias agimus Deo, pro iis quæ in nos benigne egit. Hunc enim Martyrem nobis largitus est, qui tanta præstitit virtute, ut locus hic, ubi martyrium pertulit, in hodiernum usque diem miraculis excellat, & magnæ in eo fiant curationes; quibus & Deus, qui præstat omnibus, & unigenitus filius eius Dominus noster Iesus Christus, cum sancto Spiritu laudatur; & pia sanctorum in Christo Martyrum memoria celebratur, quæ animos nostros quadam voce quotidie incitat, ad eum in Sanctis ipsius imitandum: cui gloria & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Anno Domitiani 13, Æræ vulgaris 93 resuscitatampersecutionem sentit Baronius, & scriptores ceteri consentiunt.

b Græce Στρατηγὸς, Dux Tribunus: sed postea num. 4 Ἡγεμὼν Præses.

c In Græco additur: quia te tyrannico quodam & insano modo iisdem adversarium obiicis.

d Textus Græcus explicat quæ ea sit hæreditas, scilicet manifestorum, quæ circa & per Deos facta sunt, miraculorum.

De Sanctis Martyribus Dalmatis,
DOMNIO, SEV DOMNIONE EPISC. SALONITANO, ANASTASIO, MAVRO, ASTERIO, SEPTIMIO, SVLPICIANO, THELIO, ANTIOCHIANO, PAVLIANO, CAIANO, ET ALIIS MVLTIS, ITEM DOMNIONE SEV DOMNIO CVBICVLARIO, ET DALMATA.
Salonæ, Spalati, & Romæ.

[Praefatio]

Domnius, seu Domnio, Episcopus salonitanus (S.)
Anastasius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Maurus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Asterius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Septimius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Sulpicianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Thelius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Antiochianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Paulianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Caianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Domnio seu Domnius Cubicularius Maximiani Dalmata (S.)

AUCTORE G. H.

Salona urbs Dalmatiæ olim celeberrima, ob situm, Romanis opportunißimum, ceteras Illyrici civitates præcelluit. Eius magnificentiam, demonstrari vestigiis amphitheatri, templorum, aquæ ductus, & aliorum ædificiorum, nec non numero pene infinito columnarum lapidumque sepulchralium, per diversa in Dalmatiam loca transportatorum, inscriptionumque insignium fragmentis, asserit Ioannes Lucius in erudito de Regno Dalmatiæ & Croatiæ commentario lib. 1 cap. 6. In hac urbe & Magistratus provinciales sedem habuere, & Christianitatis Dalmaticæ cœpere exordia. Nam, [Ad Salonitanos in Dalmatia,] ut Thomas Archidiaconus Spalatensis, in Historia Salonitarum atque Spalatensium Pontificum, a memorato Lucio edita, tradit cap. 3. Primus B. Paulus Apostolus ab Hierusalem usque Illyricum replevit Evangelio Christi: non tamen ipse per se intravit Illyricum prædicare, sed misit Titum discipulum suum, [a S. Tito fidem Christi edoctos,] sicut dicit ad Timotheum: Crescens abijt in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Hic ergo Titus ad Dalmatiæ partes adveniens, & verbum salutis gentibus illis prædicans, non longo illic tempore mansit: sed audiens quod B. Paulus a Præside Festo iussus esset Romam pergere, statim omissis omnibus, præveniens eum expectavit in Urbe: quo cum beatus Apostolus accessisset, ibi verbum Dei diutius prædicavit. [2 Tim. 4. 10.] Cum autem per Spiritum sanctum cognosceret in eadem Urbe suum martyrium consummandum, de Ecclesijs Græciæ disponere curavit: quamobrem B. Titum non remisit ad Dalmatiam sed ad Græciam: ubi magis erat notus, Pontificem eum constituens apud insulam Cretam. Hæc ibi. Colitur S. Titus IV Ianuarij; S. Crescens, in Galatia sub Traiano martyrium passus, XXVII Iunij: quæ vero ad S. Domnium spectant, ita prosequitur idem Thomas Archidiaconus.

[2] Huius Titi loco B. Petrus Apostolorum Princeps direxit quemdam discipulum suum, [S. Domnius, a S. Petro missus] nomine Domnium, natione Syrum, patria Antiochenum, qui Dalmatiæ populis verbum vitæ, quod per Titum inchoatum fuerat, prædicaret. Hoc enim B. Petrus statuerat, ut Pontifices Christianæ religionis sic disponerentur per urbes singulas totius Orbis, quemadmodum apud Gentiles fuerat antiquitus constitutum; in illis enim urbibus, in quibus erant Gentiles Antistites, qui dicebantur Protoflamines, fecit ordinari Episcopos: in metropoles vero provinciarum, ubi erant Archiflamines, Archiepiscopos censuit statuendos. Unde per oras Adriatici sinus tres direxit Pontifices, [Episcopus,] Apollinarem Ravennæ, quæ est metropolis totius provinciæ Æmiliæ; [plurimos circumcirca convertit,] Marcum Evangelistam Aquileiæ, quæ præerat Venetiæ & Istriæ; Domnium vero in Salonam direxit, quæ caput erat Dalmatiæ & Croatiæ; in qua denique civitate diutius prædicans, multosque per totam provinciam a gentilitatis errore convertens, non parvam Christo Ecclesiam adunavit, ibique agonem sui martyrii felici cruore peregit. [Martyr obit] Ab huius ergo præeminentia Apostolicæ dignitatis omnes successores sui Archiepiscopalia insignia per Sedem Apostolicam sortiuntur. [cum multis aliis.] Hic autem cum multis alijs passus est, qui eum uno mense ad martyrii gloriam præcesserunt. Hæc Thomas Archidiaconus; ad quæ verba lib. 2 cap. 14 relata, ista advertit Lucius. Imitatione Gentilium Antistites Christianos in primitiva Ecclesia institutos Gregorius VII testatur lib. 6 epist. 35. Sed Archidiaconus in relatione Flaminum ordinem invertit: nam quos ipse Protoflamines vocabulo Græco vocat, hos Primos Flamines a Romanis dictos, præter Gregorium, lapides antiqui, a Petro de Marca in tractatu de Primatu Lugdunensis Ecclesiæ relati, demonstrant. Cum enim in loco Primorum Flaminum non Episcopos, ut Archidiaconus, sed Primates seu Patriarchas subrogatos Gregorius referat; ideo Archidiaconum inferiore in loco Protoflamines ordine inverso posuisse apparet: quibus Episcopi singularum civitatum respondent. Archiflaminum vero memoria, sicut apud antiquos non reperitur, ita primitiva Ecclesia Archiepiscopos non habuit: ideo Archidiaconum de S. Domnio scribentem, vocabula sui temporis usurpando, Croatiam quoque perperam nominasse constat. Sed sicuti Præses Gentilium vel Proconsul provinciæ residebat Salonæ, [Successores metropolitica jura habuerunt.] ita metropolitica quoque jura Episcopum eius habuisse Zosimus Papa, epist. I Hesychio Salonensi Episcopo scribens, testatur; & clarius Gregorius Magnus lib. 7 epist. 130, Maximo eiusdem Episcopo pallium mittens.

[3] De S. Domnione ista adiungit Archidiaconus: Postmodum vero tempore Diocletianæ & Maximianæ persecutionis alter simili nomine Martyr fuit, [S. Domnio Cubicularius Maximiani Imp.] qui Domnionis vocabulo a Pontificis Domnii nomine modicum differt. Sed hic fuit unus ex cubiculariis Maximiani Tyranni. Cum ergo iste Domnio majoris dilectionis apud Imperatorem prærogativa gauderet; ipse coronam Imperii conservabat, & ipsam tempore debito super Imperatoris verticem imponebat. Erat autem occulte Christianus: & cum videret Maximianum adeo crudeliter in Christianos desævire, ut multos a sancto proposito deterreret; ipse, utpote Christianissimus & devotissimus, [Martyres confortat;] exhortabatur Martyres in sancto proposito finaliter perdurare. Tunc fecit opportunitatem eis effugiendi Tyranni rabiem, & ad Romanam urbem divertendi. Quod cum ad Maximiani devenisset notitiam, acrius in eum persecutionis desævit insania: ita ut ad propriam confessionem Christiani nominis, expoliatus regio habitu, nisi idolis immolaret, illico susciperet sententiam capitalem. Sed B. Domnio Tyranni declinans sævitiam, Romam fugiens properabat: & dum iret via Claudia prope civitatem quamdam, [Romam fugiens occiditur.] quæ Iulia Chrysopolis appellatur, satellites Imperatoris post ipsum currentes, invaserunt eum, & strictis mucronibus circumdantes, amputaverunt caput eius. Ipse vero Martyr virtute divina propriis manibus caput suum de terra dicitur elevasse, & ibidem quemdam fluvium qui Sytirion nominatur, firmis gressibus trāsvadasse: ibique sepultus aliquo tempore quievit. Cum autem Dominus multa per eum miracula operaretur, ex multis provinciis pro sanitate adipiscenda, [Miraculis clarus Salonam defertur.] ad locum ipsum confluebant. Tunc Salonitani cives, quia æquinominis erat B. Domnio Pontifici, abeuntes rapuerunt corpus B. Domnionis, & cum magna reverentia locaverunt Salonæ. Qua de re propter nominis consonantiam multoties vocabulum Domnionis pro nomine Domnii, & e converso confuse describitur. [Nomina utriusque confusa.]

[4] Hactenus Thomas Archidiaconus, qui floruit seculo XIII, ac bene dubitat in vocabulis Domnionis & Domnii, utrum horum sit censendum nomen Episcopi Salonensis, [Cultus sacer XI Aprilis.] quem ipse Domnium, alij Domnionem & Dominionem appellant. Porro antiqua apographa Martyrologii Hieronymiani ita hunc diem auspicantur: III Idus Aprilis. In Mauritania natalis Saloni, Maximi, Hilarii, Concessi, de quibus seorsim agimus, dein ista addunt: Et Domnini Episcopi. In Salona Dalmatiæ Domnionis, sive Dominionis Episcopi & militum octo Dalmati. Quæ verbis transpositis posse jmo debere sic legi probabilius arbitramur: In Salona Dalmatiæ Domnionis Episcopi & militum octo sive novem, & Domnini Dalmati seu Dalmatæ. In vetusto MS. Barberiniano ista leguntur: In Salmona, jmo Salona, Domionis Episcopi & militum octo & Dalmati. At MSS. Atrebatense & Atrebatense ista habent: Et Domnini Episcopi & S. Dalmatii. En quod supra ex Thoma Archidiacono monuimus, nomina hæc Domnius, Domnio, uti etiam Domninus confuse sumuntur. Si qui malint Domnium sive Domninum Episcopum iungere Martyribus Mauritaniæ, & a Domnio Episcopo Salonitano, & Domnione Maximiani Imperatoris cubiculario alium constituere, & Dalmatum seu Dalmatium Martyrem dicere alibi quam in Dalmatia passum; per nos licebit modo id fiat propter monumenta antiqua & jam allegatis meliora: De aliis ista habet Vsuardus hoc XI Aprilis. In Dalmatia, civitate Salona, S. Domnionis Episcopi cum militibus octo. Consentiunt quam plurima MSS. cum Notkero Petro de Natalibus, Bellino, Maurolyco & hodierno Martyrologio Romano: ubi a Baronio in Notis ex veteribus monumentis Ecclesiæ Lateranensis dicuntur octo illi Milites appellati, Paulinianus, Telius, Asterius, Anastasius, Maurus, Septimius, Antiochianus, & Caianus. De quorum translatione Romam infra agemus, ubi nonus additur Sulpicianus. A Thoma Archidiacono supra dicitur S. Domnius Episcopus cum aliis multis passus, qui eum uno mense ad martyrii gloriam præcesserunt. Infra in Actis num. 5 asseruntur quadraginta comprehensi, nolentesque idolis sacrificare, statim omnes capite trucidari iussi. Quod ad hunc XI Aprilis factum videtur, ac dein fere mense elapso dicitur S. Domnius Nonis Maii ad cælum migravisse: ad quem diem ex tabulis Ecclesiæ Spalatensis Ferrarius in Catalogo generali ista tradit: [& S Domnii 7 Maii.] Nonis Maii, Spalati S. Domnini Episcopi Salonensis & Martyris, & mox in Notis Domnionis appellationem usurpat.

[5] Floruit seculo Christi undecimo Laurentius Archiepiscopus Spalatensis, a Sede Apsariensi, permittente Nicolao II Pontifice, ad eam dignitatem promotus, uti pluribus deducit Thomas Archidiaconus cap. 16, ubi inter alia scribit ista: His temporibus Adam quidam Parisiensis, optime in artibus elimatus, [Vita olim scripta seculo XI exornata.] pergendo Athenas ad Græcorum studia, devenit Spalatum. Et cum fuisset a Laurentio Antistite honorifice susceptus, rogatus est ab eodem, ut passiones beatorum Martyrum Domnii & Anastasii, quæ inculto fuerant antiquitus sermone conscriptæ, luculenta faceret compositione nitere. Quod ille gratanti corde consensit, sumptoque themate a veteribus historiis, Legendas utriusque Martyris lepido satis dictamine innovavit: hymnos etiam composuit, ac quidquid de B. Domnio musice canitur, metrico sermone conscripsit. Hæc ibi. Hoc totum officium Ecclesiasticum nobis Romæ donavit Vir clarißimus & eruditißimus D. Ioannes Lucius: ex quo Vitam S. Domnii per lectiones ad Matutinum recitari solitas divisam damus: Lectiones tertii Nocturni præscribuntur sumendæ ex Homilia S. Gregorii Papæ in Evangelium secundum Lucam, hoc exordio: Designavit Dominus & alios septuaginta duos, quæ in Communi Evangelistarum legi solent. Eapropter non male forsitan coniectabimus, hunc eumdem ad diem XVII Aprilis celebrari in MS. Martyrologio Ecclesiæ Pragensis, [Cultus 17 Aprilis.] item apud Grevenum in Auctario Vsuardi & Canisium in Martyrologio Germanico, tali ubique phrasi: In Italia S. Domnini Martyris, qui fuit ex septuaginta duobus discipulis. Celebratur eodem die S. Domninus Martyr in MS. Martyrologio Cardinalis Barberini.

VITA
S. Domnii Episcopi
Ab Adamo Parisiensi seculo XI illustrata, & ex Breviario Spalatensi a Ioanne Lucio communicata.

Domnius, seu Domnio, Episcopus salonitanus (S.)
Anastasius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Maurus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Asterius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Septimius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Sulpicianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Thelius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Antiochianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Paulianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Caianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Domnio seu Domnius Cubicularius Maximiani Dalmata (S.)

BHL Number: 2268

EX BREV. SPALAT.

Domnii Archiepiscopi Salonitani Christi Martyris Vitam scripturus, non immerito a parentibus ordiar: quoniam per eos non solum natum, sed & renatum fuisse constat. Theodosius igitur Antiochiæ urbis colonus, natione Syrus, vir optimus, divitiis plenus, & morum probitate insignis, attamen colendorum deorum errore implicitus, [Antiochiæ natus] de Mygdonia Græca uxore filium hunc suscepit. Petro autem Apostolo Antiochenam regente Ecclesiam, & Christum prædicante credidit; abdicatoque idolorum cultu, una cum conjunge sua atque filio, baptizatur. Sed Domnius, accepto baptismate, licet puer adhuc septenis annis, [a S. Petro cum parentibus conversus,] divinitus inspiratus, & iam Christi amore fervens, parentes dereliquit & Apostolum secutus est. Non ille ad divitias, sicut mox hæres futurus erat, non ad patris atque matris blandimenta respexit; sed contemptis omnibus eas divitias quærere decrevit, quas neque tinea corrumpere, neque fur auferre possit.

[2] Discipulus ergo Petri factus, brevi & Magistro suo & condiscipulis a Pancratio atque b Apollinari (qui postea Ravennæ Episcopus fuit) carissimus evasit. Deinde vero Petrus, [cum SS. Pancratio & Apollinari S. Petrum secutus,] Antiochenis hominibus jam ad fidem receptis, cum iisdem discipulis Romam versus profectus est; miseratus Urbem, toto provinciarum orbe Dominam, idolorum & diaboli subditam esse servituti. Interim dum iter ageret, quocumque diverti contigisset, religionem audacter & intrepide prædicabant. Fidelis itaque prædicationis officio solicite fungentes, peragrarunt Cæsaream, c Sebasten, Cappadociam, Galatiam, Pontum, Bithyniam, Ephesum, Pathmos, Athenas, [Romam venit:] demum ad Ostia Tiberina applicuere, Urbemque ingressi sunt, ubi Petrus multis jam ad fidem Christi conversis, alias quoque partes orbis terræ ab erroris pernicie liberare cupiens, Pancratium destinavit in Siciliam, Apollinarem Ravennam, [& Episcopus Salonas mittitur:] Domnium Salonas, sui quemque loci Episcopum constituens. Domnius igitur [postquam] satis prospero cursu mare emensus Salonas devenit, Christique mysteria publice ac palam exponere cœpit; plerique, [& multos convertit:] & veritatis argumentis & magnitudine miraculorum permoti, contemptis idolis, Christo adhæsere credentes: quos Domnius, de proximo flumine aqua hausta, baptizabat.

[3] Tunc quidam, Pirgus nomine, Philosophum se profitens, [cum Pirgo nugaci Philosopho disputat:] sed magis sophismatum captiuncularumque argutiis quam Philosophiæ deditus, virum aggreditur, & quasi veritati comparari [posset] mendacium nititur ostendere, an quoque ex Philosophiæ inventis unum Deum esse credi possit, & ab ipso mentem deditam & genitam, ac deinde ipsam mundi animam; proinde ac si Trinitatis mysterium, quod a Domnio prædicabatur, & ipse, ut audierat, teneret. Ceterum cum Trinitatem hanc ad Unitatem substantiæ referendam didicisset, Patrem & Filium & Spiritum sanctum esse unum Deum, qualiter videlicet se haberet, quoniam ratione comprehendere non poterat, veluti deliramenta despexit. Dimisso itaque cum sua obstinatione Pirgo, Domnius ad ceteros doctrina salutis imbuendos perrexit, signis miraculisque verba confirmans: ut quia rem supra naturam astruebat, Christum scilicet de Virgine natum, [fidem miraculis confirmat:] & eumdem esse Deum & hominem, & crucifixum ac sepultum resurrexisse, ad cælumque ascendisse, opera quoque supra naturam facta, id verissimum esse testaretur; desperatissimo quosque morbo affectos, Iesu tantum nomine invocato, e vestigio sanabat. Quo modo autem talia faciendi facultatem homini dedisset Deus, nisi vera rectaque asserenti? Exinde aucto credentium numero, ecclesiam ædificant, quam Dei Genitrici Mariæ consecrarunt. [Ecclesiam S. Mariæ extruit.] Ea adhuc extat, solaque post tantæ urbis excidium integra permanet. Tunc Domnius latius etiam prorogare Christi nomen cogitans, [Presbyteros ordinat:] Presbyteros Levitasque ordinat: quibus per Dalmatiam dimissis brevi tempore omnem fere provinciam, diabolo ereptam Deo lucratur.

[4] Post tot autem veræ perfectæque caritatis labores, cum jam tempus esset, ut ad capiendum cælestis gloriæ præmium vocaretur, dicente Domino; Euge serve bone & fidelis supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui; Maurelius Salonarum Præfectus, pro tribunali sedens, ipsum coram sisti jubet, accusantibus eum idolorum sacerdotibus, [captus fidem profitetur coram Mauretio Præsido.] quod Deos contemneret, & novam religionem contra Augustorum leges induceret, unum Deum prædicans & Filium ejus crucifixum. Interrogatus igitur Domnius de nomine parentum & patriæ, Maurelio indicat, & se vere Christianum esse confitetur: & ad hoc, inquit, missus sum, ut Christum prædicem, & idola vana esse ostendam. Cumque in medium proponeretur Senatus populique Romani edictum, ut si quis intra fines Romani Imperii talia dicens repertus esset; eum, nisi diis sacrificare voluerit, capite puniri, vel multiplici suppliciorum genere absumi oporteret; respondit: Non me ista terrent iniqua. Christum Dei filium & colo & prædico: [spernit minas] Deos autem tuos contemno, minas irrideo. Pœnas omnes in me unum confer: cuncta potius pati paratus sum, quam asserendæ veritatis mutare sententiam. Contemptum se cernens Maurelius, in furorem concitatur: Domnium in carcerem trudi jubet, postea eductum largitionibus corrumpere aggreditur, multa pollicens, si idolis thura ponere vellet. At ille inquit: [& oblatas divitias:] O insane Maureli, pecunia me moveri speras, cum ego multo majus patrimonium sponte reliquerim, ut cum Christo paupere viverem? Non est opus Christiano divitiis istis, sed fide atq; virtute, quibus divitiæ numquā interituræ parantur in cælo.

[5] Videns autem Maurelius omnia quæ tractaverat incassum cadere, [fustibus cæsus] expoliari hominem jussit, & fustibus nudum cædi. Dum autem Domnius cæderetur, fit Christianorum concursus ad Prætorium: [a Christianis defenditur,] insultant Maurelio, frementes præ dolore, & opprobriantes quod inique actum esset, hominem innocentem per ludibrium suppliciis opprimi. Ille vero his ita peractis, [40 Martyres coronantur.] repente emissa armorum manu, quadraginta ex his comprehensos, nolentesque idolis sacrificare, statim omnes capite trucidari jussit: quorum corpora a fidelibus noctu inde sublata, & ad radices montis d Massari sepulta sunt.

[6] Infra illos dies dum talia aguntur, Febroniæ viduæ filius vita functus est, [adolescentem mortuum] cujus pater, nomine Dignatius, Urbis Romanæ Senator fuerat. Ob id Præfectus ipse, mortem ejus ægerrime ferens, nec ignarus a Christianis interdum & mortuos ad vitam fuisse revocatos, Domnium urgere cœpit, ut in eo ostenderet quanta Christi sui esset virtus: non quod ipse quidquam virtuti Christi tribueret, [a Præside rogatus,] qui talia magicis artibus quibusdam adscribere soleret. Volens autem, quo modo posset, vitæ defuncti consulere, simulat se Christo credere dudum, si per ejus invocationem is qui mortuus fuerat revivisceret. Ad hæc Domnius, Quamvis, inquit, sciam te ita laqueis diaboli colligatum atque constrictum, ut ad sequendam veritatem explicare te omnino nequeas; illos tamen perspiciens, qui credunt & qui credituri sunt, ne quid virtuti Christi impossibile esse arbitrentur, [in gratiam credentium] mortuum istum pristinæ sanitati restituam & vitæ. Ecce enim, quia duo sunt præcepta caritatis, Dei amor & proximi, & scimus quod inter duos haberi caritas dicitur, & dilectio in alterum tendit ut esse caritas possit, binos ad prædicandum Dominus discipulos mittit: quatenus hoc tacitus innuat, qui caritatem erga alterum non habebit, prædicationis officium nullatenus suscipere debet. Tunc juxta cadaver flexis genibus, manibus vero atque oculis in cælum sublatis cum orasset, impetravit mortuo in nomine Christi vitam, [resuscitat.] vt resumpto spiritu sese in pedes erigeret, atque iterum vivere super terram inciperet. Vix verba finierat cum secutus est eventus: visusque est adolescens non quasi a morte suscitatus sed a somno expergefactus, tam facile surrexit.

[7] Eo viso miraculo plurimi ad fidem conversi sunt: [plurimis conversis] Maurelius vero, tametsi vita adolescenti restituta esset, & vehementer gauderet, in sua tamen obstinatione idololatriæ firmus fixusque permansit: jam enim ita obduratum erat cor ejus, ut nulla signorum magnitudine posset mollescere. Quinimo ab idolorum sacerdotibus ad maturandam Domnii necem magis incitatur: dona illi plurima offerunt, atque insuper suspicionibus implent, sibi jubentes caveri, ne si hominem impunitum vivumque dimitterer, & ipse, tamquam Augustalium legum edictorumque contemptor, pœnas dare cogatur, [morti adjudicatus] & imprudenter factum aut exilio aut bonorum proscriptione aut morte luat. His verbis Maurelius impulsus, nihil cunctatus legem tulit dicens: Domnium, contra leges Imperatorum nostrorum agentem, deosque nostros contemnentem, capite puniri jubeo. Ereptum foras extra murum & eductum extemplo, cum oraret, obtruncarunt. Gloriosus itaque Martyr, Nonis e Maii terras relinquens, ad cælum migravit; [obit 7 Maii] ab ipso Conditore omnium immortalitatis coronam accepturus, pro cujus amore mortem contempserat. In eodem autem loco ubi expiraverat, noctu a Christianis sepelitur.

[8] Non post paucos deinde annos, cessante persecutione, Martyris corpus intra urbem ad ecclesiam B. Mariæ, quam primum positam ibi a fidelibus diximus, translatum est. Postea vero, f Gothorum irruptione diruptis funditusque eversis Salonis, concives ad proximas g insulas confugerant, ac deinde reversi, in Diocletiani ædificio, [Corpus Spalatum transfertur.] quod tribus ferme millibus a Salonis distat, Spalatum appellatum, sedem sibi posuerunt; templumque olim Jovi dicatum, ejectis idolis, per Joannem Archiepiscopum sanctæ Dei Genitrici Mariæ consecrarunt, & ipsum Martyris corpus a Salonis quarto Kalendas Sextiles h transtulerunt, in eodemque templo collocarunt: ubi ad hanc usque diem in magna veneratione habetur & colitur, miraculis clarum & martyrii gloria conspicuum. Cujus Martyris meritis & intercessione nos Deo commendari credimus, & beatos fore speramus; adjuvante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a S. Pancratii Acta illustravimus 3 Aprilis, qui in MS. Græco Synaxario dicitur traxisse genus suum ex confinijs Antiochiæ.

b Colitur S. Apollinaris 23 Iulii, quem etiam Antiochia Romam in comitatu S. Petri profectum, Acta testantur.

c Notæ sunt hæ urbes & provinciæ. Est autem Cæsarea metropolis Cappadociæ, uti Sebaste Armeniæ primæ isti vicinæ. In Actis SS. Petri & Pauli ex MS. Græco apud Lipomanum & Surium plurima ex his locis notantur a S.Petro visitata. Ratio itineris hic notata satis congrua, & nusquam perturbata est, eoque majorem fidem meretur.

d Thomas Archidiaconus apud Lucium pag. 94 parochias has conjungit, Cetinam, Clissam, Massarum, Almissarum: & in mappis Geographicis inter Clissam & Cetinam collacatur Macharis, forsan ad radices montis Massari.

e Hoc die eum adhuc in ecclesia Spalatensi coli supra ex Ferrario diximus.

f Salona, subdita fuit Gothis in Italia dominantibus & muris nudata, quos Constantianus a Iustiniano missus victis Gothis restauravit: at postmodum a Sclavis occupata fuit & destructa: uti late describunt Thomas Archidiaconus cap. 7, & Ioannes Lucius lib. 1 cap. 7 & sequentibus.

g Idem Thomas cap. 8 vicinas Salonæ insulas appellat Solutam, Prachiam, Pharon, Lysiam, Corcyram.

h De hac translatione sequentia invenimus.

HISTORIA
Translationis.
Ex codice pergameno Ecclesiæ Spalatensis S. Domnii, extracta a Luca Gaudentio, dictæ Ecclesiæ Archiacono.

Domnius, seu Domnio, Episcopus salonitanus (S.)
Anastasius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Maurus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Asterius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Septimius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Sulpicianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Thelius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Antiochianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Paulianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Caianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Domnio seu Domnius Cubicularius Maximiani Dalmata (S.)

BHL Number: 2272

AUCTORE G. H.

[1] Ioannes a hujus nominis primus Archiepiscopus Ecclesiæ Spalatensis, cum dedicasset in honorem Beatæ Virginis Mariæ insigne fanum Jovis, a Diocletiano Imperatore in ipsius palatio olim extructum, cupiens sacras reliquias Sanctorum Martyrum b Domnii & Anastasii ex ruinis celeberrimis urbis Salonarum eruere, [Sacra corpora inter ruinas Salonenses inquiruntur:] & in templo a se repurgato & consecrato collocare; convocata pii populi multitudine, ad Salonarum ruinas, ubi c basilica fuerat, se alacer confert. Locus, in quo sacri loculi latitabant, subterraneis fornicibus inclusus, etsi notus quibusdam esset, vepres tamen & virgulta illum maxime contegebant. Primus omnium ad pium opus fidelis Pastor accingitur, oves Pastorem imitantes, certatim omnes labori incumbunt: virgulta & vepres amovent, cæmenta & lapides ingentes absportant, suggerente Deo vires laborantibus. Effossa jam aliqua profunditate, miræ suavitatis odor exhalat: loculus unus detegitur, & odor augetur. Accurrit pius Pontifex cum Clero, metuentesque ne forte a Sclavis turbarentur suis æmulis, magna cum celeritate loculum, qui prius apparuit, ita ut erat clausum Spalatum detulerunt: quem quidem aperientes, non corpus S. Domnii ut sperabant, sed sancti Martyris d Anastasii invenerunt.

[2] [primo invenitur S. Anastasij:] Sequenti die Salonas revertuntur, instant operi, paulo altius locum eumdem effodiunt, & sarcophagum S. Domnii inveniunt: ipsum quoque pari cum solicitudine & festinatione Spalatum convehere satagunt. [tum S. Domnii,] Substitit tamen & hæsit pondere gravissimo, fortissimis quibusque & robustissimis viris redditum immobile. [immobile viris,] Ab innocentibus igitur & immaculatis manibus convehi velle sacrum pondus, ratus pius Antistes; imbecillem puerorum turbam cogit, & oneri ferendo supponit, [a pueris transferitur,] quod leve factum a pueris alacriter vehebatur. Cum tamen solis æstu fatigarentur, ardore nimio maxime sitis affligi cœperunt; in loco aridissimo, [fonte ultro erumpente,] qui Saline nuncupatur. Mirum dictu! erumpit ex silice latex vivus, apparetque novus fons numquam antea visus, adhuc etiam B. Domnii-aqua nomen retinens, & virtutem in e anniversario hodiernæ translationis præstans. Refocillati pueri inferunt arcam in locum paratum: qua aperta mirus odor effunditur. Reliquiæ sancti Martyris integræ inveniuntur, [in pectore erant Evangelia.] & in pectore liber erat Evangeliorum thecis inclusus, litteris Apostolicis antiquo more ipsiusmet, ut fertur, manibus formatis. Horum duorum Martyrum sacra corpora f adhuc in Ecclesia metropolitana Spalatensi honorifice recondita conquiescunt.

ANNOTATA.

a Joannis hujus laudes late describuntur a Thoma Archidiacono cap. 11, & Ioanne Lucio lib. 2 cap. 13. At quando ipse, patria Ravennas, Legatus a Summo Pontifice, & quo anno ad partes Dalmatiæ missus fuerit, & in Archiepiscopum ordinatus, non indicatur. Videtur seculo VIII vixisse, quia post ipsum dicuntur sedisse Petrus, Marianus, Martinus, Leo, Petrus ac dein circa annum 840, Iustinus: ut de hoc Thomas cap. 13 tradit, & omnes referunturin Memoria Archiepiscoporum Salonitanæ & Spaletensis Ecclesiæ apud Lucium pag. 385.

b Imo solius Domnii reliquias levare voluisse innuit Thomas cap. 12 ubi de hac translatione agit: & hic infra innuitur, inventionem S. Anastasii præter spem fuisse.

c Addit Thomas: Basilicam Episcopii ingredientes, confusa & dissipata omnia repererunt.

d S. Anastasii translatio celebratur a Spalatensibus 28 Iulii, at martyrii natalitius 21 Augusti, quo die inscriptus est Martyrologiis Vsuardi, Adonis & aliorum, cum hodierno Romano: & dicitur Cornicularius, passus sub Imperatore Aureliano, aliis Aurelio, Galesinio Alexandro, quod ad dictum diem erit discutiendum. Fuisse autem corpus B. Anastasii anno 1209 a Bernardo Archiepiscopo ab altari vetere extractum, & in novo altari in eodem loco collocatum, testatur Thomas cap. 25.

e Quarto Kalendas Sextilis indicatus supra ab Adamo, is est 29 Iulii.

f Idem indicat Thomas cap. 12, qui seculo 13 suam historiam scripsit.

ANALECTA

Domnius, seu Domnio, Episcopus salonitanus (S.)
Anastasius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Maurus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Asterius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Septimius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Sulpicianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Thelius, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Antiochianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Paulianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Caianus, Martyr Dalmatȩ, Salonæ, Spalatæ, & Romæ (S.)
Domnio seu Domnius Cubicularius Maximiani Dalmata (S.)

§. I. Gloria posthuma S. Domnii apud Spaletenses & in insulis Tremitanis.

[1] Constantinus Porphyrogenitus filius, Leonis Sapientis, Imperator Orientis, in libro de Imperio administrando ad Romanum filium (qui illi anno DCCCCLIX mortuo succeßit) capite 29 Dalmatiam ejusque populos describit, atque ita dictum caput exorditur: Diocletianus Imperator valde Dalmatiam amavit, [Spalatum a Diocletiano conditum,] unde etiam populi Romani colonias eo deduxit… Hic autem Imperator urbem illic Aspalathum condidit, & in ea palatia omni descriptione majora, quorum etiamnum reliquiæ supersunt veteris magnitudinis testes, quantumvis longi ea temporis iniquitas in nihilum redegerit. Et deinde magis prope finem ista habet: Aspalathi urbs, quæ parvum palatium significat, Imperator Diocletianus extruxit, habuitque illam ut: domum propriam, aulamque ibi ædificavit & palatia, quorum pleraque perierunt. Quæ autem etiamnum supersunt valde pauca sunt; [in eo & ecclesia S. Domnii,] ex quibus Episcopium urbis & templum Sancti Domni, ubi ille ipse Sanctus sepultus est, quod cubiculum erat ejusdem Diocletiani. Subter sunt rotundi fornices, olim custodiæ, in quas Sanctos immaniter a se cruciatos compingebat. Ibidem etiam situs est S. Anastasius. Ast in anteriore parte ista subduntur: Prope mare sub hac ipsa urbe urbs est Salona, [Salona urbs magna] dimidium habens ejus magnitudinis quam Constantinopolis: in ea congregati Romani arma sumebant, & inde proficiscebantur ad Clusuram, quatuor millia passuum distantem, quæ in hunc usque diem Clusa appellatur, quod illac transeuntes quasi concludat… In hanc intromissi Sclavi sive Avares, qui trans flumen habitabant, Romanos expulerunt & Salonam urbem occupaverunt; [occupata a Sclavis.] ibique sedibus positis paulatim incipientes prædari, Romanos in campis & editioribus locis habitantes deleverunt, eorumque loca tenuerunt… Cum Romanum Imperium, per imperantium ignaviam atque socordiam, [excusso jugo Romano liberis.] maxime Michaëlis Amoriensis Balbi, tantum non exspirasset, qui Dalmatiæ oppida habitabant, sui juris extiterunt, neque Romano Imperatori, neque cuiquam alteri subjecti… suisque non alienis legibus usi fuerunt. Hæc Constantinus Imperator. Dictus Michaël Balbus, Leoni Armeno, ipso Natalis Dominici die sub finem anni DCCCXX inter sacra ipsa trucidato, subrogatus est, cujus tempore & Creta & Sicilia fuerunt a Saracenis occupata: & jam indicata Dalmatiæ pars ejectis Romanis a Sclavis detenta. Mortuus est Babus anno DCCCXXIX.

[2] Ioannes Lucius lib. 2. de Regno Dalmatiæ & Croatiæ cap. 2. deducit res in Adriatico gestas Ducum Croatarum tempore, [Seculo 9 donationes factæ cœnobio SS Domnii & Anastasii a Ducibus Croatarum.] & inter alia profert Privilegium Tirpimiri Croatarum Ducis, signatum IV Nonas Martii, regnante in Italia Lothario Francorum Rege, Indictione XV, is fuit annus DCCCXXXVII, & in dicto privilegrio offert plurima bona & posseßiones Sanctæ Salonitanæ Ecclesiæ in cœnobio sanctorum Martyrum Domnii & Anastasii Cosmæ & Damiani, & signant Tirpimirus Dux, varii Zuppani, & Presbyteri, & indicantur nomina Servorum de Masaro in sancta Matre Ecclesia B. Domnii. Cum postmodum, dicto Tirpimiro Duce Croatarum mortuo, lis de ea donatione fuisset exorta, filius ejus Muncimir Dux Croatarum novo privilegio, IV Kalendas Octobris anno DCCCXC, Indictione XI tunc cœpta, in honorem Sanctorum Martyrum Domnii & Anastasii signato, eamdem patris sui donationem confirmavit, & post variorum signaturam ipse Dux ista subjunxit: Sequenti die, quæ est tertio Kalendas Octobris, veniens ego sæpe fatus Dux in civitate Spalati ante Sanctissimorum dictorum altaria, & Privilegii paginulam manu propria inter cetera munuscula, quæ manus meæ invenire valuerunt, super sacrosancti Domnii altario obieci, [& altari S. Domnii] & donatione prædicta mancipata S. Domnii abivi. Hæc ibi: e quibus colligimus cœnobium supra memoratum, licet adhuc diceretur sanctæ Ecclesiæ Salonitanæ, tamen extitisse in urbe Spalatensi: item Ecclesiam sanctæ Dei Genitricis Spalatensem, in quam horum Martyrum corpora fuisse illata supra in Actis dicuntur, assumpsisse nomen S. Domnii: quod sæpe memoratus, [& a Ducibus Sclavoniæ factæ ecclesiæ S. Domnii.] Thomas Archidiaconus confirmat cap. 13. Igitur, inquit, Duces Sclavoniæ habere cœperunt in magna veneratione ecclesiam B. Domnii, donantes ei prædia & possessiones multas, decimas & oblationes corde hilari offerentes.

Idem Thomas cap. 16 de Laurentio Archiepiscopo Spalatensi, quem seculo XI floruisse supra diximus, ista adjungit. Et quia Laurentius talis erat vir, [& seculo XI a Regibus Sclavoniæ:] in magna reverentia habebatur a Regibus & Principibus Sclavoniæ, tribuebantque Ecclesiæ S. Domnii villas & prædia multa, facientes confirmationes & privilegia super novis collationibus & antiquis. Et pluribus interpositis ista tradit: Venerabilis Gerardus, Legatus Gregorii septimi Spalati positus, invenit ibi Ulfum Presbyterum, cui Golfangus agnomen erat, ab annis jam duodecim Papali jussu gravissimis compedibus alligatum, propter schismatis nefarium scelus, quod cum Cededa exercuerat in regionibus Dalmatiæ atque Croatiæ. Hunc ergo fecit absolvi, dicens: Quia Dominus Alexander felicis memoriæ in suo decessu præcepit universos suo jussu incarceratos absolvi. Prius tamen fecit eum super Evangelium & super corpus B. Domnii subire corporaliter juramentum, [juramentum super corpus S. Domnii:] ut in abjuratam hæresim numquam relabi deberet, & de his partibus egrediens numquam rediret. Hæc ibi. At mortuo memorato Alexandro Papa II anno MLXXIII die XXII Aprilis succeßit S. Gregorius Papa VH, qui vixit usque ad annum MLXXXV, & diem XXV Maii, cujus Acta ad diem dictum illustrabimus.

[3] Inter alios deinde Archiepiscopos fuit Bernardus, patria Perusinus, anno MCC ab Innocentio III Papa consecratus, [seculo 13 donationes factæ a Regibus Vngariæ:] vir litteratus & eloquens, qui satis vigilanter curam Pastoralis officii impendit. Eum Emericus, aliis Henricus, filius Belæ III, Rex Ungariæ quasi patrem venerabatur, & ad ipsius petitionem donavit Ecclesiæ S. Domnii sextariolos molendinorum Salonitani fluminis, qui septimanaliter pertinebant ad Banum, uti refert Thomas cap. 24, qui cap. 26 de Andrea Rege, altero Belæ III filio, ista tradit. Anno redemptionis nostræ MCCXVII, Mense Augusto, die XXIII advenit Rex Andreas ad civitatem Spalatensem… Ipse viso processionis cœtu solenni universorum civium, descendit de equo, magnaque suorum Principum vallatus caterva, tenentibus eum hinc inde Episcopis qui convenerant, pedes usque ad Ecclesiam S. Domnii processit: ubi celebrato Missarum officio, & data oblatione super altare, ad hospitium secessit … Cum autem Andreas Rex aliquantam moram faceret, Bernardus Archiepiscopus mortis debitum solvit, sepultus juxta ecclesiam S. Domnii. Hæc ibi. De dictis Regibus Vngariæ consuli potest Bonfinius decade 2 Rerum Hungaricarum lib. 7.

[4] Memorato Bernardo succeßit in Archiepiscopatu Guncellus, cujus tempore contra Malduci cujusdam piratæ insolentiam pugnaturi Spalatenses, [auxilium in bello invocatum.] exhortatione cujusdam Præfecti exhilarati omnes, cœperunt commendare se Deo & B. Domnio. Et tunc ordinantes se cœperunt contra hostes audacter incedere, & insignem de hostibus victoriam reportarunt, uti apud dictum Thomam cap. 36 legi potest. Præterea in Memoria Archiepiscoporum Salonitanæ & Spalatinæ, Ecclesiæ, a Lucio pag. 385 edita, primus censetur S. Domnius, & nonagesimus octavus Petrus natione Pagensis. Hic, inquit auctor, multa bona suo tempore fecit: erexit capellam S. Domnii, [capella erecta seculo 15.] & eam pulcherrime pavimentis edotavit, domos & possessiones Archiepiscopi erexit, ecclesiam S. Domnii divinis officiis bene fulcitam tenuit. Hic sedit annos sex, menses quatuor, obiit anno Domini MCCCCXXVII die primo Decembris, tumulatus est ante dictam Capellam S. Domnii in ecclesia ejusdem.

[5] Hactenus, egimus de cultu & veneratione S. Domnii eidem exhibita in Dalmatia & potissimum in ecclesia Spalatensi, ubi sacrum ejus corpus adservatur: subjungimus aliqua de honore, ipsi in insulis Tremitanis exhiberi solito. Vulgo creduntur ab antiquis Diomedeæ insulæ dictæ, quamvis & Tacitus lib 4 Annalium cap. 71 memorat Julium neptem Augusti, convictam adulterii, ab hoc fuisse damnatam & projectam in insulam Trimetum, haud procul Apulis littoribus. [Vna ex Tremitis insulis S. Domnio sacra.] Spalatenses ad hæc littora navigaturi, in conspectu suo dictas insulas habent, ex adverso Capitanatæ provinciæ sedecim Italicis a littore milliaribus distantes . Eæ accurate in mappis Geographicis regni Neapolitani exhibentur, quarum præcipua appellatur Sancto-Nicola de Tremito, altera San-Domino de qua hic agimus. Ferrarius in Catalogo Generali ad diem VII Maii, quo S. Domnium Episcopum martyrio fuisse coronatum Acta indicant, ista addit: In insulis Diomedæis S. Domni, Episcopi & Martyris: & annotat. ex monumentis Canonicorum Regularium, qui insulas memoratas, vulgo de Tremiti, possident, se ista tradere. Late de iis agit Gabriel Pennotus lib. 3 historiæ tripartitæ Canonicorum cap. 13 sed absque mentione S. Domnii. Quod autem Ferrarius eodem die, cum primo omnium de eodem S. Domnio ut Patrono Spalatensi ageret, annotet corpus illius insula una ex Diomedæis, [an aliqua ibi ossa?] quæ ex eo nominatur, asservari & præcipue coli; nullo modo probamus. Vt summum arbitramur ibidem aliqua corporis ossa ex ecclesia Spalatensi delata, in honore fuisse, & forte adhuc esse.

§. II Corpora S. Domnionis & aliorum Romam delata.

[6] In sacrosancta Lateranensi Ecclesia, omnium Vrbis & Orbis Ecclesiarum matre ac capite, [Cultus sacer S. Domnionis & aliorum XI, Aprilis.] hoc die XI Aprilis recitatur Officium Ecclesiasticum sub ritu duplici de S. Domnione Episcopo & Martyre & sociis, quorum corpora habentur in proprio altari in oratorio beatȩ Virginis Mariæ ad Fontes: & festum duplex S. Leonis Papæ Romani transfertur in proximum diem, cujus in secundis Vesperis solum fit Commemoratio, [Cultus sacer S. Domnionis & aliorum XI Aprilis.] nisi contingat ulterius differri. Omnia autem fiunt de Communi plurimorum Martyrum, & in Missa dicitur Credo, uti refertur in Ordine Officiorum, qui pro dicta Ecclesia solet excudi. Ex quibus colligimus antiquißimam ibi viguisse consuetudinem Officio Ecclesiastico colendi S. Domnionem & alios Martyres: quorum corpora, inquit Baronius, in Notis Martyrologii ad hunc XI Aprilis, Joannes Papa Quartus Dalmata, translata e Dalmatia, prope baptisterium Constantini recondidit, in oratorio a se decentissime exornato. Similia tradit Baronius in Annalibus ad annum DCXLI, quo Ecclesiæ præerat dictus Ioannes IV Papa, de quo Anastasius Bibliothecarius in libro de Vitis Pontificum ista habet: Joannes, [a Ioanne Papa IV horum Corpora Romam translata,] natione Dalmata, ex patre Venantio Scholastico, sedit annum unum, menses novem, dies octodecim. Hic temporibus suis misit per omnem Dalmatiam seu Istriam multas pecunias, per sanctissimum & fidelissimum Martinum Abbatem propter redemptionem captivorum, qui deprædati erant a Gentibus: quos fuisse Sclavos ex supradictis arbitramur. At pergit Anastasius: Eodem tempore fecit ecclesiam beatis Martyribus Venantio, Anastasio, Mauro & aliis multis Martyribus, [& in ecclesia Lateranensi deposita.] quorum reliquias de Dalmatia & Istria adduci præceperat: & recondidit eas in Ecclesia suprascripta Lateranensi juxta fontem Lateranensem, juxta oratorium B. Joannis Evangelistæ: quam ornavit & diversa dona obtulit.

[12] Cæsar Rasponus lib. 3 Basilicæ seu Patriarchii Lateranensis cap. 12, cum captivos a dicto Ioanne Papa libertati restitutos dixisset, ista addit: Sanctorum reliquias, ne Christianæ religionis ludibrio esse possent, [Nomina Martyrum relata a Raspono,] plurimas iisdem e terris exportandas, Romamque adducendas curavit. Fuerunt autem SS. Venantii, Domnionis, Anastasii, Mauri, Asterii, Sulpiciani, Theli, Antiocheni, Pauliani. De S. Venantio Episcopo & Martyre ejusque corpore Romam translato, egimus Kalendis Aprilis: ad quem diem annotat Baronius, Corpus S. Venantii asservari una cum corporibus S. Domnionis Episcopi & aliorum Sanctorum Martyrum, quorum omnium dies anniversaria agitur hoc eodem mense, tertio Idus Aprilis: quo die ista leguntur in Martyrologio Romano: Salonæ in Dalmatia Sanctorum Martyrum Domnionis Episcopi cum octo militibus. Verum Domnionis, aliis Domnii corpus non est tempore Ioannis IV Papæ Romam delatum, sed integro seculo serius a Ioanne, Archiepiscopo Spalatensi una cum corpore alicujus Anastasii ad suam Sedem Spalatensem translatum, & in ecclesia S. Mariæ Deiparæ nunc S. Domnii dicta depositum, & hactenus summa cum veneratione adservatum, uti ex supra relatis liquido constat. Alterius ergo ab istius Domnii corpore necessario censendum est S. Domnionis hujus corpus Romam translatum, sive is fuerit cubicularius Maximiani Imperatoris cujus Acta martyrii etiam supra retulimus, sive aliquis Episcopus supra in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis indicatus. Huic octo milites attribuuntur a Baronio ad XI Aprilis his nominibus: Paulinianus, [Baronio,] Telius, Asterius, Anastasius, Maurus, Septimius, Antiochianus & Cajanus. Horum ultimus deest apud Rasponum, & pro Septimio collocatur Sulpicianus: & qui hic scribuntur Paulinianus, Telius & Antiochianus, apud Rasponum sunt Paulianus, Thelus & Antiochenus. Ioannes Severanus, [& Severano:] in Memoria sacra septem Ecclesiarum Romanarum anno MDCXXX Romæ excusa pag. 501, conjungit novem socios, his nominibus: Anastasius, Maurus, Asterius, Septimius, Sulpicianus, Lelius, supra Telius, Antiochianus, Paulianus & Cajanus. Quos omnes in titulo proposuimus, quia in apographo Martyrologii Hieronymiani Corbeiensi Parisiis excuso statuuntur novem milites.

[13] [Effigies Martyrum,] Addit indicato loco Rasponus ad murum dictæ ecclesiæ hinc inde videri e musivo effigies Sanctorum Martyrum, quorum corpora hic requiescunt … In Absidis medio cernitur ara, gradibus quatuor elevata, cui impositum est ciborium marmoreum, fultum quatuor nobilibus columnis item marmoreis, [Altare sub quo requiescunt.] opere accuratissimo in spiram striatis, cum capitellis ornatissimis, & sub hoc altari proxime enumerata S. Venantii & sociorum Corpora requiescunt … Canonici Lateranenses sacra ibidem facere præcipuis quibusque beatæ Virginis solemnitatibus consuevere: quod munus ceteris anni diebus a certis Clericis & Capellanis, ab iisdem Canonicis impositis, obiri mos est.

De Sanctis Martyribus Mauritanis,
SALONE, MAXIMO, HILARIO, CONCESSO, ET CETERIS SANCTIS.

[Commentarius]

Salon, Martyr, in Mauritania passus (S.)
Maximus, Martyr, in Mauritania passus (S.)
Hilarius, Martyr, in Mauritania passus (S.)
Concessus, Martyr, in Mauritania passus (S.)
Ceteri Martyres, in Mauritania passi (SS.)

G. H.

Horum Martyrum Antesignanus Salon memoratur in MS. Martyroologio Aquisgranensi. Verum in MSS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi nostri, jungitur Maximus, sed aliis immistus, [Nomina Martyrum.] & nullus in his indicatur locus Martyrii. In MSS. Rhinoviensi & Richenoviensi ista habentur: In Mauritania Hilarii, Maximi. Tres Martyres nominat Notkerus his verbis: in Mauritania Salonis, Maximi & Concessi, cum ceteris Sanctis. Deest Hilarius, qui indicatur in MS. Reginæ Sueciæ ab Holstenio æstimato, & alio Trevirensi S. Maximini, & etiam Hilarius scribitur. Apographa quatuor Martyrologii Hieronymiani ab his Sanctis ita auspicantur hunc diem: III Idus Aprilis. In Mauritania natalis Salonis, Maximi, Hilarii, Concessi, cum ceteris Sanctis. Et Domnini, qui in nonnullis Episcopus appellatur & in Blumiano MS. refertur ad præcedentem diem. Loco Salonis, etiam Sylonis & Saloni scribitur. Florentinius suspicatur nomine ceterorum Sanctorum posse contineri sacrum aliquem Clericorum cœtum, [an iis jungendus S. Domninus.] cui pressius sanctitatis titulus deberetur more antiquo: & sub finem addi Domninum Episcopum, qui post eosdem, tamquam præcipua veneratione dignus, reponitur. Nos aliam habuimus considerationem de Domnino, arbitrati eum spectare ad Sanctos Dalmatas, de quibus jam egimus: inter quos reperiuntur SS. Domnio & Domnius. Si quis tamen ex jam allatis Martyrologiis aut aliis monumentis, eum hic apponendum censeat, per nos semper licebit. In antiquo Tamlachtensi apud Hibernos Martyrologio, ab his Sanctis incipit hic dies hoc modo: Hilarii, Saloniæ, Maximi; Concessi; absque expreßione loci, quæ paßim in MS. isto negligitur.

DE S. PHILIPPO EPISCOPO
Gortynæ in Insula Creta.

CIRCA AN. CLXXX.

[Commentarius]

Philippus, Episcopus Gortinæ, in insula Creta (S.)

G. H.

Evsebius Pamphili, libro IV Historiæ Ecclesiasticæ, tertio meminit hujus Sancti Episcopi Philippi: primo cap. 21, ubi Scriptorum Ecclesiasticorum, qui sub Imperatoribus M. Aurelio Antonino & L. Ælio Vero floruerunt, nomina & virtutes suggerit, [Laudatur ab Eusebio,] his verbis: Iisdem temporibus in ecclesia floruit Hegesippus, de quo in superioribus libris jam abunde dixi; & Dionysius Corinthiorum Episcopus; Philippus præterea & Apollinaris ac Melito; Musanus etiam & Modestus, ac postremo Irenæus. Quorum omnium libri, sinceram Apostolicæ traditionis ac veræ fidei doctrinam continentes, ad nos usque pervenerunt. Sequentibus capitibus de singulis seorsim agit Eusebius, & cap. 22 de S. Hegesippo, cui dies VII Aprilis sacer est, dein cap. 23 de S. Dionysio Episcopo Corinthiorum, [& S. Dionysio Ep. Corinthiorum.] cujus Acta dedimus VIII Aprilis. Hic in Epistola quarta, ibidem indicata, laudat & summopere commendat Gortynensem in insula Creta Ecclesiam, ut eximis & testatis virtutibus notam: tum ejus Antistitem Philippum, velut illius gloriæ ac splendoris, secundum Deum, auctorem atque conservatorem. Verba Eusebii de ista Epistola sunt hujusmodi. Ecclesiæ præterea Gortynensium & reliquis simul Ecclesiis Cretæ litteras scribens Dionysius, Episcopum ipsorum Philippum magnopere prædicat: quippe cujus Ecclesia egregiam laudem fortitudinis & generosi animi communi omnium consensu retulisset: monetque ut ab hæretica fraude ac versutia sibi caveant.

[2] Quam præclare hanc admonitionem observarit S. Philippus, testatur ejus contra Marcionem hæresiarcham accuratum opus, [Librum edit contra Martionem.] quod cap. 25 ita commendat idem Eusebius: Sed & Philippus, quem ex verbis Dionysii proxime citatis Gortynensis Ecclesiæ Episcopum fuisse cognovimus, ipse quoque luculentissimum librum adversus Marcionem composuit. Hic est ille Marcion, cui S. Polycarpus occurrenti sibi & dicenti, Cognosce nos, respondit: Cognosco te primogenitum Satanæ, uti de eo testatur S. Irenæus apud Eusebium lib 4 cap. 13. S. Hieronymus libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 30 ita Philippi meminit: Philippus Episcopus Cretensis, hoc est urbis Gortynæ (cujus Dionysius in epistola sua meminit, quam scripsit ad ejusdem civitatis Ecclesiam) præclarum adversus Marcionem edidit librum temporibusque M. Antonini Veri & L. Aurelii Commodi claruit. Hisce addit Trithemius, de Scriptoribus Ecclesiasticis similiter agens: Scripsit etiam quasdam ad diversos epistolas, variosque tractatus, qui ad nostras manus adhuc minime pervenerunt. Verum neque ad manus Eusebii aut Hieronymi pervenerunt, qui alias id indicassent.

[3] Cultum ejus sacrum ad hunc XI Aprilis indicat Vsuardus his verbis: Apud Cretam, urbe Gortina, [Colitur 11 Aprilis] S. Philippi Episcopi, qui magnis virtutibus & optimis studiis præditus fuit. Floruit autem temporibus, Antonini Veri, & Lucii Aurelii Imperatorum. Ado etiam & Notkerus ajunt, vita & doctrina claruisse. In Martyrologio hodierno Romano exornatur hoc elegio: Gortynæ in Creta S. Philippi Episcopi, vita & doctrina clarissimi, qui temporibus Marci Antonini Veri & Lucii Aurelii Commodi Ecclesiam sibi creditam regens, a furore Gentilium & hæreticorum insidiis eamdem tutatus est. Quæ phrasi simili aut aliquantum alia referuntur apud Maurolycum, Felicium, Ghinium, Galesinium, Canisium & in nonnullis MSS. Meminit ejusdem Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 44. [& 8 Octobr.] Iterum VIII Octobris inscriptus est primo loco Adonis Martyrologio, a Mosandro ad supplementum Surii excuso, & in aliis MSS, ubi ista habentur: Apud Cretam urbe Gortynæ B. Philippi Episcopi, magnis virtutibus & optimis studiis præditi viri. Quæ fere eadem leguntur apud Notkerum & Bedam supposititium. Paucioribus refertur in Martyrologio vetere Romano, uti illud appellavit Rosweidus, item apud Grevenum, Maurolycum & alios.

[4] Primus, Cabilunensis Episcopus, in Topographia Sanctorum ad calcem Martyrologii Maurolyci edita, [perparam Augustanus Episcopus habitus.] Augustam civitatem Rhetiæ Vindelicorum appellat, & inter Sanctos Augustanos constituit Philippum Episcopum, sub Antonino Vero Martyrem. Eumdem Augustanis adscribit Franciscus Irenicus lib. XI Germanicæ exegeseos fol. 202. Egimus nos de S. Dionysio Episcopo Augustano Martyre ad diem XXVI Februarii, ostendimusque [Col. 00012F] hunc Philippum perperam ex Creta ad Rhætiam translatum esse, & apud Petrum de Natalibus lib. 7 Catalogo cap. 28 tradi S. Afram martyrium passam apud Cretam in civitate Augustana, ubi apud Rhætiam legendum est.

De Sanctis Martyribus Afris FORTVNATO, DONATO ET ALIIS CCXL.

[Commentarius]

Fortunatus, Martyr, in Africa (S.)
Donatus, Martyr, in Africa (S.)
Alii CCXI Martyres, in Africa (SS.)

G. H.

Ex unico antiquißimo fonte omnia Martyrologia originem duxisse, eadem hæc loquendi ratio ostendit: In Africa SS. Fortunati, Donati, & aliorum ducentorum quadraginta. Ita tria apographa Martyrologii Hieronymiani, Notkerus, Grevenus, MS. Leodiense S. Lamberti, cum MS. Florario & aliis. In MS. Barberiniano, Vltrajectino S. Mariæ, Coloniensi itidem S. Mariæ ad Gradus, omissus est Donatus. Contra deest Fortunatus in MSS. Trevirensi S. Martini, Casinensi, & Vaticano S. Petri, & in hoc adduntur alii CCXLI. Absque sociis memorantur in MS. Richenoviensi: absque loco indicantur cum sociis in MSS. Augustano & alio Parisiensi. Demum in unico codice nominantur Fortunata & Donata. In MS. Tamlachtensi, fit memoria Fortunatæ & Domitionis, cui adduntur multa millia: & dein subjungitur Fortunatus. At Filono, de quo mox agemus junguntur alii CCXLIV, qui huc spectant.

DE SS. EVSTORGIO PRESBYTERO, NESTORE, FILONO, CEREMONIO,
Martyribus Nicomediæ.

[Commentarius]

Eustorgius Presbyter, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Nestor, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Filonus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Ceremonius, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)

G. H.

Nicomediæ S. Eustorgium Presbyterum, adscribunt Vsuardi exemplaria omnia, & typis excusa & manu exarata, nec non Tabulæ hodierni Martyrologii Romani, [S. Eustorgius Presbyter,] cum iisque Bellinus, Maurolycus, Felicius, Grevenus, Molanus, Canisius, Galesinius. Titulum Martyris addunt Florarium MS. & Martyrologium Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusum. At loco omisso S. Eustorgius refertur in MS. Aquisgranensi. In MSS. Richenaugiensi, Augustano & Parisiensi additur socius Nestor seu Nestorius. In tribus apographis antiqui Martyrologii S. Hieronymi quatuor nominantur Martyres, Nicomediæ passi. Eustorgius Presbyter, qui Eastorgius, Eostorgius & Eustoius scribitur, [socii tres,] Nestor, Filonus seu Filon aut Filontius & Ceremonius seu Ceremonia. In Apographo Blumiano ejusdem S. Hieronymi, deest Nestor, & reliqui tres referuntur. Masinus in Bononia perlustrata celebrat ad hunc diem S. Eustorgium, quod aliquæ reliquiæ sub hoc nomine asserventur in ecclesia S. Dominici: sed quis divinando affirmabit illas esse hujus sancti Martyris Nicomediensis? Nec major certitudo est in tempore martyrii definiendo. Ad notas Martyrologii Romani legitur margini appositum: circa annum CCCCX. Putaremus potius in persecutione Diocletiani hos passos esse: [quando passi.] de qua ad sequentem diem agemus. In MS. Tamlachtensi celebratur memoria SS. Eustorgii, Nestoris, Filonis & aliorum CCXLIV, sed hi postremi ad præcedentem turmans spectant.

De Sanctis Martyribus
CANCIANO, GAIANO, IOVINIANO, MARCELLO ET VITALE.

[Commentarius]

Cancianus, Martyr (S.)
Gaianus, Martyr (S.)
Iovianus, Martyr (S.)
Marcellus, Martyr (S.)
Vitalis, Martyr (S.)

G. H.

Diximus diebus proxime elapsis inter monumenta, a nobis in Archimonasterio Casinensi reperta, fuisse vetustißimum aliquod Martyrologium, antiquo charactere Langobardico conscriptum, & ex eo aliquot Sanctos Martyres dedimus: quod iterum hoc die facimus, quia in eo ista indicantur: III Idus Aprilis. Natalis Sanctorum Martyrum Canciani, Gajani, Joviniani, Marcelli & Vitalis. Celebris est memoria SS. Cantii, Cantiani & Cantianillæ fratrum, Aquileiæ sub Diocletiano passorum, qui XXXI Maii, XV & XVII Iunii referuntur. Aliquis etjam Cantianus memoratur ad dictum XV Iunii in Lucania passus, sed nullus horum Sociorum iungitur. Gajanum Martyrem dedimus die proxime elapso X Aprilis, qut ab aliis traditur in Thracia, ab aliis in Dacia passus, & dubitavimus, num essent diversi collocandi. Forsan aliquis huc transferendus. Jovinianus & Marcellus inter Martyres Siculos, in primarto apographo Martyrologii Hieronymiani, reperiuntur die XI Octobris. Aliquis etjam inter Martyres in Asia Jovennianus, sive Jovenianus habetur XII Martii. At Martyres Marcelli aut Vitales nominati plures sunt: sed qui ad hunc diem aut simul cum aliis iuncti colantur, necdum reperimus. Hos ergo Martyres propter antiquitatem dicti Martyrologii indicavimus, benevolo Lectori ulteriorem indagandi materiam præbentes.

DE SS. SIAGRIO ET PATRICIO
Lugduni in Gallia.

[Commentarius]

Siagrius, Lugduni in Gallia (S.)
Patricius, Lugduni in Gallia (S.)

G. H.

Lvgdunum, Galliarum emporium autiquißimum, sicut populi frequentia, mercatura & opibus semper excelluit, ita sancta religione & prisca in Christo pietate, etiam sub Ethnicis Imperatoribus, primis Christianæ æræ temporibus eminuisse satis testantur sancti Martyres, qui ibidem variis temporibus fidem suam sanguinis effusione profeßi sunt. [Num inter antiquos Martyres Lugdunenses sint hi censendi,] Verum quia Duces eorum & Antesignani sæpe soli suis nominibus indicantur, plurimi latent sub aliis numero generali comprehensi. Ita cum S. Irenæo Lugdunensium Episcopo traduntur novemdecim millia, quorum nomina ignorantur, martyrio coronata. Quidni tamen aliquorum Martyrum nomina, hinc inde in antiquis monumentis abscondita, subinde in lucem poßint extrahi? Ex his forsan censendi, qui in antiquißimo apographo Martyrologii Hieronymiani, quo paßim usi sumus, ante mille circiter annos exarato, his verbis habentur: Lugduno Galliæ Siagrii & Patricii. Ex his verbis videremur, quod toto hoc opere fecimus, posse apponere nomen Martyrum; sed illud in titulo omisimus, [an potius Confessores habendi?] quod aliis, sed recentioribus, apographis sit appositum nomen depositio, uti etjam in MSS. Tornacensi & Lætiensi, sed in illo, vitio librariorum, est Fiagrii, loco Siagrii. In MSS. Vltrajectino S. Mariæ, & Trevirensi S. Martini ista leguntur: Lugduno Siagrii Confessoris, nulla Patricii facta mentione. Celebratur etjam non indicato loco memoria Siagrii Confessoris in MSS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi. An ergo post vincula, carceres, aliosque cruciatus dimissus, in pace obdormierit? In Bellini editione Parasiensi anni 1521, [Videtur Siagrius alius a Sicario Episcopo Lugdunensi.] Siagrius Episcopus appellatur. Verum quia inter Episcopos Lugdunenses nullus reperitur Siagrius Molanus mutavit nomen & scripsit Lugduno Sicarii Episcopi. Secuti mox fuerunt Galesinius, Canisius, Ghinius, Ferrartus, & potissimum Saussajus in Martyrologio Gallicano, qui in Indice ordinationem ejus facit: sed, ut alias ostendimus, ex conjectura, quod S. Sicarius habeat natalem XXV Martii, quo die de S. Sicario & hoc Siagrio egimus, & proposuimus ista viris apud Lugdunenses antiquitatum Ecclesiæ suæ amantibus, ut si certiora monumenta poßint indicare, ad hunc XI Aprilis ea ederemus: quod iterum per litteras rogavimus virum antiquitatis Gallicanæ gnavum, Ioannem de Bußieres, libris editis celebrem: qui respondit XXIX Ianuarit anno MDCLXX se nihil de hac controversia a quoquam potuisse pernoscere. Siagrium ergo, ut alium a Sicario Episcopo, relinquimus cum S. Patricio: & ambos istic Martyres, aut saltem Confessores, arbitramur Lugduni Vitam hanc mortalem cum æterna & immortali commutasse.

DE SANCTO PHARMVTHIO
Eremita in Armenia.

SEC. III

[Commentarius]

Pharmutius, eremita in Armenia (S.)

D. P.

Vitam S. Ioannis in Puteo dedimus die XXX Martij, ex MS. Vaticano, Latine redditam a Cardinali sirleto. Armeniæ autem eumdem adscripsimus, [Ætas & anachoresis Sancti,] quia Cybistra, unde in propinquam solitudinem processerat, sub Comana metropoli ab accuratioribus Geographis constituitur: licet eam Carolus a S. Paulo in Geographia sacra Tyanæo Cappadociæ secundæ Metropolitæ attribuerit. Nam quomodocumque olim fuerit, posteriori sane tempore Armeniæ nomen latius patuit: ipseque modo citatus Paulus Cybistram hodie Armenach dici, æque ac Comanam ipsam, scribit; nescio an satis sui utroque loco memor. Tempus quo idem Ioannes vixit alicujus contra Christianos persecutionis fuit, nec videtur alia commodius accipi, quam ultima & dirißima illa, quæ usque ad Constantini Magni imperium duravit; quando suppliciorum metu plurimi in avias solitudines abdiderunt sese: quos inter Ioannes iste unus fuit; uti patet ex Actis.

[Acta cum S. Ioanne ἐν τῷ φρέατι,] Hæc autem de loco & tempore eo dicta hic sint, ut intelligatur, ubi & quando vixerit Pharmuthius, Ioannis prenominati institutor & altor. Cybistra enim egressus Ioannes, ad hujus sancti senis, patria Ægyptij, speluncam se contulit: deinde cum descendisset in puteum, in eoque quadraginta diebus absque cibo & potis perseverasset, venit Angelus ad Ægyptium cibum illi afferens, & dixit: Surge Pharmuthi & affer cibum Joanni. Pergit porro eadem Vita narrare, quomodo allatum a Pharmuthio cibum Ioannes sumpserit, & contra diabolicas tentationes ipsius doctrina confirmatus, rogarit ne amplius esset pro se solicitus. Brevi autem instructore suo instructior ipse discipulus apparuit. Moliebatur diabolus educere e puteo juvenem quacumque ratione. Ergo materni famuli mentitus speciem Pharmuthium adijt, eique persuasit ut auctor Ioanni revisendæ matris fieri vellet. Pharmuthius noctis unius postulavit inducias, & inter precandum perpetuas passus est cogitationum agitationes: adeo ut preces suas non posset absolvere; & vel hinc potuit debuitque suspectam habere hospitis ignoti caussam. Postera tamen die cum illo ad Ioannem perrexit, meritamque tulit reprehensionem: per quam ad erroris sui agnitionem adductus, receßit flens ac dicens, O diabole, quantum me decepisti: sed me pro ludo habens illusisti, & puer te devicit: nunc vero & ipse senex tibi certamen novum proponam, & actiones tuas superabo.

[cultus apud Græcos;] Egregio proposito respondisse effectum, adjuvantibus ipsius S. Ioannis pro suo curatore precibus, credibile est: sed deficientibus vitæ Actis nihil certum possumus pronuntiare. Quæ vero hactenus deduximus & plene legi in præcitatis Actis possunt, præsumunt eum, de quo egimus, ipsum esse, cujus in Græcorum Menæis, & ex his apud Maximum Cytheræum, memoria agitur cum titulo, Sancti Patris nostri, unoque disticho, ad nomen ipsius, quod cum octavo Ægyptiorum mense commune habet, alludente, in hunc modum:

Ἐξῆλθε Φαρμούθιος ἐκ τῶν ἐνθάδε,,
Φαρμουθὶ μηνὶ δῆλον ὡς Ἀπριλίῳ.

Terrena liquit mense Pharmuthi, cui
Mensis hic (Aprilem dicimus) nomen dedit.

[nominis ratio.] Scilicet cum Aprili nostro hic Ægyptiorum Pharmuthi, Coptorum Barmuda, sic coincidit, ut in XXVII Martij exordium sumens, Kalendas Aprilis attingat suo die sexto, ut apparet ex Seldeno libro 3 de Synedrijs Hebreorum cap. 15. Ab illo autem mense deductum nomen penultima longa esse pronuntiandum docet Græci versus mensura. Præsumptionem porro quod Pharmuthius iste in Actis S. Ioanni nominatus idem sit, quem hic Menæa commemorant, confirmat ratio Geographica, docens quod ad Constantinopolitanum Patriarchatum (ex cujus hodierno usu fere sunt accepta Menæa) pertineat Cappadocia, Lycaonia atque Armenia, quarum regionum confinia sua anachoresi illustrasse Sanctus iste debuit; siquidem haud longe a Ioanne, adeoque a Cybistra atque Baratta (nam hinc venit qui Ioannem sepelisse se dicit Chrysius) speluncam supra indicatam habitavit.

DE S. LEONE MAGNO
Pontifice Romano.

ANNO CCCCLXI

COMMENTARIVS PRÆVIVS.

Leo Magnus, Pontifex Romanus (S.)

AUCTORE G. H.

§. I. Acta Vitæ & cultus apud Latinos.

[1] Sanctus Leo, Ecclesiæ Romanæ & Archidiaconus & Pontifex maximus, tunc vixit, cum Ecclesia aßiduis quateretur hæreticorum procellis, & pluribus in locis a barbaris infestaretur. Quo tempore ejus generosa virtus & eminens doctrina adeo excelluit, ut Magni cognomen ei procurarit. [Res gestæ in Annalibus Ecclesiasticis deductæ.] Vnum dolemus res ab eo præclarißime ac sanctißime gestas non fuisse ab illustri aliquo & prudenti historico oculatoque in pluribus teste conscriptas: quas ideo ex ejus potißimum epistolis & Actis Consilij Chalcedonensis, nec non ex historicis varijs deducit Baronius tomo VI Annalium Ecclesiasticorum, quem ab hujus Pontificatu auspicatur, & tertiam dicti tomi partem complet narratione rerum sub ejus Pontificatu gestarum: quas ibi sub oculis omnium positas benevolus lector habere potest. Est aliqua de eo relatio in antiquo Pontificum Catalogo, alibi a nobis danda, quæ aliquanto latius est ab Anastasio bibliothecario deducta, & in libro Pontificali etiam contenta: unde etiam nos aliqua proferemus.

[2] Sanctißimi hujus Pontificis Sermones, epistolas ac reliqua ejus opera, olim a se recognita & summa cum utilitate perlecta, obtulit Paulo II Pontifici Romano Ioannes Andreas, [Opera ejus edita a Ioanue Andrea] Episcopus Aleriensis & celeberrimus Legum Doctor; cujus epistolam dedicatoriam edidit Petrus Canisius, qui eadem S. Leonis opera typis Coloniensibus anno MDXLVI vulgavit, ijsque præfixit Vitam Leonis Magni, [& Petro Canisio, (cum ejus vita, quæ hic datur)] vere Summi sanctissimique Pontificis, uti in titulo indicat. Hanc proponimus more nostro distinctam & suis Notationibus illustratam. Est aliud Vitæ compendium alibi Operibus præpositum, quod cum elogijs ex Nicolai primi Pontificis epistola, & ex Gennadij & Trithemij Catalogis de Scriptoribus Ecclesiasticis, edidit ante opera ejusdem Pontificis Theophilus Rainaudus: qui præterea tomo XI operum, [& a Theophilo Rainaudo.] cui Criticæ sacræ titulum inscripsit, pag. 289 ostendit aliquas epistolas S. Leoni suppositas fuisse; & aliquot sermones esse ejus germanum fœtum, qui perperam sint S. Augustino tributi. Præclare de ejus Scriptis agit Philippus Labbe, & contra hæreticos propugnat lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis a Cardinale Bellarmino collectis.

[3] Duplicem etiam S. Leonis Vitam ex codicibus MSS. desumptam accepimus, sed neutram dignam prælo æstimamus. Altera harum descripta est Pragæ cum hoc titulo: [duplex Vita MS. omittitur:] S. Leonis Papæ IV Kalendas Iulij, tam ex gestis Pontificum Romanorum, quam ex Chronicis, maxime S. Prosperi, qui Notarius ejus fuit. Sed qui IV Kalendas Iulij colitur est S. Leo II. Indicatur sub finem, ab Vsuardo referri ad III Idus Aprilis: cujus diversitatis caussam se ignorare auctor fatetur. Altera Vita extat in Bodecensi cœnobio Canonicorum Regularium diœcesis Paderbornensis: in hac pater ejus dicitur Romanus ex genere Aniciorum nomine Petrus, [harum alteri multæ fabellæ insertæ.] & mater ejus appellatur Pia, fingiturque de sanguine Imperatoris, filia fratris ipsius videlicet Theodosij; & mira fabella texitur, tum de visione utriq; parenti ante ejus nativitatē facta, & miraculo eamdem secuto, tum de electione ejus in Imperatorem post obitum Theodosij Magni, & non admissa dignitate. Inseritur etiam fabella a Baronio ad ann. 461 num. 8 explosa, nempe S. Leonem, cum formosa mulier ejus manum esset exosculata, passum quid oblectationis humanæ, & ideo manum excidisse: sed oranti ipsi Dei genitricem, fuisse ab hac restitutam. Addit Baronius, hujus rei imaginem pictam, jussu Clementis Papæ VIII, consultis viris doctis, abrasam. Vtraque ergo hac collectione prætermissa, nonnulla analecta adjicimus,

[4] Veneratio ejus sacra indicatur ad hunc XI Aprilis in varijs Martyrologijs MSS. uti etiam in genuino Beda: cujus ista verba sunt. [Memoria sacra in Martyrologiis 11 Aprilis,] III Idus Aprilis. Romæ Leonis Papæ & Confessoris. His adjunxit Vsuardus: cujus temporibus extitit sacra Synodus Chalcedonensis. Magno eum elogio exornarunt Rabanus, Notkerus Galesinius, & reliqui recentiores. In hodierno Romano ista leguntur: Romæ S. Leonis Papæ & Confessoris, qui virtutum excellens meritis, dictus est Magnus. Ejus temporibus celebrata fuit sancta Synodus Chalcedonensis, in qua ipse per Legatos Eutychem damnavit: cujus etiam Synodi decreta auctoritate sua confirmavit: cumque multa sanxisset & luculenter scripsisset, de sancta Dei Ecclesia & universo grege Dominico Pastor bonus optime meritus, in pace quievit. Die XIV Martij S. Leo Papa Officio IX Lectionum celebrandus præscribitur in Kalendario Missalis mixti secundum regulam B. Isidori, dicti Mozarabes, [14 Martii,] jussu Francisci Ximenes Archiepiscopi Toletani anno MD excusi: quo etiam die memoratur in MS. Atrebatensi Martyrologio, & in Breviario MS. Montensi S. Waldetrudis. Arbitramur porro intelligi S. Leonem Papam I & Magnum, quod ejus in dicto Mozarabico non fiat alibi mentio. In MS. Adone monasterij S. Laurentij apud Leodienses, sequenti die XV Martij, [15 Martii,] reperitur etiam Leo Papa. Sed dies decimus Novembris forsan in antiquitate cultus aßignati prævalet, imo sibi depositionem requirit, quasi dies XI Aprilis contineret celebritatem alicujus translationis aut elevationis. [10 Novemb. in pluribus fastis vocatur dies depositionis.] Habemus quatuor apographa Martyrologij Hieronymiani, in quibus statim post Martyres ista referuntur: Romæ depositio S. Leonis Episcopi. Quæ eadem leguntur apud Notkerum & in MSS. Martyrologijs Vaticano S. Petri, Atrebatensi, Divionensi, Tornacensi, Lætiensi, itē monasterij S. Cyriaci sæpius a Baronio laudato; & (quod valde notandum) primo loco in MS. antiquo Cardinalis Barberini; ex quibus omnibus dedimus genuinum Martyrologium S. Bedæ, sub initium tomi secundi Actorum Martij excusum. Memoratur etiam ad dictum diem X Novembris in vetustis MSS. Altempsiano, duplici Treuirensi S. Maximini & tertio S. Martini, item in duplici Leodiensi, scilicet S. Lamberti & S. Laurentij, Bruxellensi S. Gudilæ & aliis.

[5] Favet valde hisce antiquißimis Martyrologiis & tempus Sedis vacantis & electio successoris Hilari, quæ cadit in XV Kalend. Decemb. sive XVII diem Novembris, cum a dicta depositione seu die X Novembris cessavisset Episcopatus dies septem: uti indicatur in Pontificali Romano, & in MSS. Gestis Pontificum ad Martinum V deductis, item apud Luitprandum, Abbonem Floriacensem & alios qui de Pontificibus Romanis olim scripserunt. In antiquo Catalogo MS. seculo Christi sexto confecto, [& favet dies electionis S. Hilari successoris.] solum dies sex pro Sedis vacatione aßignantur, qui scilicet inter medij fuerunt inter diem X & XVII, quando Flavio Basilisco & Herminerico Coss. sub die XV Kalend. Decemb. anno CCCCLXV habita est Synodus Romana, & unica seßione completa, ipso die natali Pontificis, sine anniversario electionis ejus in Pontificem factæ anno CCCCLXI, uti ipse testatur epistola ad diversos Galliæ Metropolitanos his verbis: Præsidente Fratrum numeroso Concilio ex diversis provincijs, ad diem Natalis nostri, in honorem S. Petri Apostoli per Dei gratiam congregato. Et rursus epistola secunda ad Tarraconenses: Lectis ergo in Conventu fratrum, quos Natalis mei festivitas congregaverat, litteris vestris &c. Aberravit non multum Marianus Scotus, dum asserit pridie Idus Novembris ordinatum Hilarium in locum Magni Leonis, cujus obitum retulit ad IV Kalendas Julii, quo die diximus festum S. Leonis Papæ II peragi: quo tamen die ante Marianum Scotum ducentis & amplius annis Leonem Magnum retulerat Rabanus in suo Martyrologio his verbis: [item 28 Iunii.] Leonis Papæ, qui post Petrum Apostolum quadragesimus septimus in urbe Romana sedit annos viginti & unum, & mensem unum & dies tredecim. Hic tempore Pontificatus sui multa dogmata utilia fecit, & errores noxios ab Ecclesia Dei expulit: Tempus illud sedis in antiquo Catalogo Pontificum diu ante insertum erat, & habetur etiam cum majori elogio ad dictum XXVIII Iunij in Martyrologio Notkeri, & alio sub nomine Bedæ excuso: nam in genuino Bedæ solum habetur: Ipso die S. Leonis Papæ. Nec plura habentur apud Vsuardum, Bellinum & alios.

§. 2. Cultus S. Leonis apud Græcos, ætas, patria.

[6] Veneratio S. Leonis Papæ apud Græcos initium sumpsit in Concilio Constantinopolitano Oecumenico, anno DXXXVI, sub Menna Patriarcha habito, in cujus Actione prima ista leguntur statuta: Quoniam Chalcedonensis Synodus non solum Leonis sanctæ memoriæ, [a Græcis inscriptus diptychis anno 536.] verum etiam & Cyrilli Alexandrinorum a Deo amati Pastoris memoriam in orthodoxa fide fecit, & Cyrillus quidem Alexandrinus in diptychis prædicatur, Leo autem Sanctæ memoriæ non prædicatur, justum putamus, ut quod defuit suppleatur: & quia æqualiter ab hac sancta Synodo pro statu orthodoxæ fidei honorati sunt, similiter & in sacris diptychis pro utilitate & pace Ecclesiæ prædicentur. Hæc ibi.

[7] Diem autem ejus venerationi aßignarunt Græci XVIII Februarij, ad quem diem in Menologio, jussu Basilij Imperatoris seculo X conscripto, hoc elogium legitur: [colitur 18 Februarii in Menologio Basilii Imp.] Leo admirabili virtute animi, sapientia & sanctitate præditus, Romanæ Ecclesiæ Pontifex, præclarissimis monumentis virtutem suam, præcipue autem rectam fidem, testatam reliquit. Coacta est enim Chalcedonensis Synodus sexcentorum triginta Patrum adversus eorum hæresim, qui unam tantum voluntatem in Christo, unamque actionem & vim esse dicebant; cumque ijs præscriptis & decretis, quæ ad veritatem spectabant, hæretici stare nollent, in eam sententiam omnes discessere, ut quidquid Leo sanctissimus Ecclesiæ Romanæ sanxisset id gratum, ratum firmumque haberetur. Rogatus itaque Leo ab omnibus Patribus, factis precibus conscripsit epistolam, in qua arguebat duas in Christo voluntates duasque actiones, quam orthodoxiæ columnam appellarunt. Post hæc in pace quievit. Eadem, sed multo latius in MS. Synaxario Parisiensi collegii Claromontani & in Magnis Menæis, tam manu conscriptis quam excusis, leguntur. In his dicitur a Spiritu sancto creatus Pontifex, multorum dierum jejuniis, vigiliis, precibusque assiduis ad Deum effusis; [Synaxariis & Menæis,] a Spiritu sancto vitæ auctore edoctus, citatam ante epistolam ad Synodum misisse: quam omnis venerandorum Patrum conventus & cœtus obviis manibus acceptavit, ratus hanc esse Catholicæ & orthodoxæ fidei regulam, quasi a Spiritu sancto dictatam & prolatam… Divinus autem Leo Pontifex, vita adhuc diu propagata, velut astrum quoddam virtutibus refulgebat: ac tandem longo senio fatigatus, ad Dominum profectus est.

[8] Addunt Menæa, & cum iis Anthologium: Peragitur illius memoria in sanctissima ecclesia magna, scilicet S. Sophiæ Constantinopoli: [cum festo in ecclesia S. Sophiæ,] & præclarißimum Officium de eo peragi solitum præscribitur, odis & hymnis illustribus, ex acrostichorum lege compositis, præposito hoc versu:

Τῷ Πανσόφῳ Λέοντι τοὺς ὕμνους πλέκω.

Sancto Leoni Pansopho laudes canam.

Ad triginta dicti versus litteras totidem Odæ, a singulis indicatis litteris incipientes, proferuntur: & hoc versu Heroico, tamquam is esset natalis in cælis, ejus obitus indicatur in eisdem Menæis.

Ὀγδοάτῃ δεκάτῃ τε Λέων ἠρεύξατο θυμόν.

Octava decimaque anima est avulsa Leonis.

[9] Deprehendimus alias, Ephemeridis istius Metricæ auctori satis fuisse familiare, [non fuit hic dies obitus,] ut quo die quis fastis ecclesiasticis Constantinopolitanis festum habet inscriptum, eodem & obiisse dicat. Nam (ut alios taceam) de S. Alexio (cujus Natalis Romæ, ubi obiit, colitur XVII Iunii) ad XVII Martii, quando festum eius agunt Græci, ex alia absque dubio causa quam mortis tunc obitæ; in Ephemeride tamen præcitata legitur,

Ἑβδομάτῃ δεκάτῃ Ἀλέξιε πότμον ἀνέτλης

quod sic ad verbum redderetur Latine: Decima septima die, Alexi, mortem tolerasti. Similiter de S. Saba Gottho, XII Aprilis certißime mortuo, ad XVIII hujus mensis dicitur:

Ὀγδοάτῃ δεκάτῃ ποταμοῦ Σάββαν κτάνε ρεῖθρον

Octava decima fluvii Sabbam necat unda.

Si credi posset S. Leo eodem quo nunc colitur XI Aprilis etjam mortuus fuisse, [aut Ordinationis:] per annos viginti unum, mensem unum, dies viginti tres retrogradiendo, perveniretur ad XVIII Februarii, qui fuisset ejus in Pontificatu Natalis, quemadmodum ex usu sui seculi appellat Leonis successor Hilarus. Verum neque credibile est Græcos, si a Latinis sumere voluissent Leonis colendi diem, hunc potius quam celestem natalem solenni ejus festo consecraturos fuisse; & certum est Hilarum suum in Pontificatu Natalem dicere diem XVII Octobris, sex autem vel septem dierum dumtaxat interregnum fuisse consentiunt catalogi: ut omnino tenendum videatur X Novembris obiisse Leonem, quo die habent antiquiora omnia Martyrologia.

[10] [quia Sixto mortuo 28 Martii,] Quandonam vero electus & ordinatus? S. Sixtus Leonis decessor Martyrologiis antiquis inscriptus est XXVIII Martii, & hunc ei fuisse mortualem diem satis tuto possumus credere; neque longe discedit Prosper in chronico, cujus hæc sunt verba. Defuncto his Consulibus, scilicet Valentiniano V & Anatolio, qui fuit annus Christi CCCCXL, Sixto Romano Pontifice Kalendis Aprilis (seu potius V Kalendas) quadraginta amplius diebus Romana Ecclesia sine Antistite fuit, mirabili patientia atque concordia adventum Diaconi Leonis expectans: quem tunc inter Aëtium & Albinum, Romani exercitus Duces, [Leo in Gallia absens,] amicitiæ reintegrandæ causa Galliæ detinebant; quasi ideo longus esset adventus, ut electi meritum & eligentium judicium probaretur. Itaque Leo Diaconus legatione publica accitus, & gaudenti patriæ præsentatus, quadragesimus tertius Romanæ Ecclesiæ Episcopus ordinatur. Hæc Prosper. Interest autem utrum quadraginta illos dies ab obitu Sixti an ab electione Leonis incipias numerare. Nobis videtur congruentius ut a die electi Leonis numerentur; quandoquidem iter Legatorum Roma in Galliam, adventusque Electi, haud levis momenti negotiis nec subito abrumpendis peregre occupati, vix minori spatio possunt comprehendi, quam dierum quadraginta: quibus si addas dies viginti duos usque ad electionem numerandos (tot enim diebus vacasse Sedem scribit Anastasius Bibliothecarius) hæc exurget ratio, ut electio facta dicatur die XVIII Aprilis, ordinatio autem die XXVIII aut XXIX Maii. Vnde per annos viginti unum, menses quinque, [videtur electus 13 Apr. & ordinatus 28 Maii,] dies tredecim assurgendo ad Consulatum Daglaifi & Severini (his enim Consulibus obiisse Leonem Prosper & Marcellinus consentiunt) pervenies ad annum CCCCLXI & diem X Novembris. Ast ultra annos & dies jam dictos solum mensem unum habent Anastasius & antiqui Catalogi. Fateor: sed cum alicubi corrigendum esse numerum ex dictis sit evidens; videtur hæc correctio convenientior, qua pro uno quinque menses substituuntur, ceteris omnibus salvis. Quia autem novum fuit absentem eligi, atque adeo non eodem die sed diu post coronari; mirum videri non debet, quod interegni tempus non prorogetur usque ad eum diem quem Natalem suum Leo censuit, & a quo propterea cœptus est illius Pontificatus numerari usque ad obitum.

[11] Si quæras quid spectaverint Græci in S. Leone, S. Alexio, [quid si 18 Febr dedicatum CP. sacellum?] aliisque multis extra Patriarchatum Constantinopolitanum defunctis, tali quo in Menæis notantur die potius quam suo vero Natali colendis; nulla nobis verosimilior magisque late patens occurrit ratio, quam quod Menæa impressa & plerumque etjam scripta habeantur ex usu Constantinopolitanæ ecclesiæ: ibi autem tali die, quem illa observant, solita fuerint celebrari encœnia altaris, sacelli, sive ecclesiæ ipsi Sancto erectæ: quale quid S. Leoni consecratum esse, post inscriptum Diptychis nomen ab aliquo Chalcedonensis Concilii Zelatore Patriarcha vel Imperatore, haud sane absurdum fuerit suspicari. Diem autem XI Aprilis esse eum, quo ante finem VII seculi corpus ejus a Sergio I Papa refossum & expers corruptionis repertum, in novam capsam subtus altare proprium est depositum, omnino existimamus: [Corpus autem elevatum sit 11 Apr.] ab eoque tempore cœpisse eum Aprili mense solennius coli, ideoque a Beda aliisque isto die inscriptum eorum Martyrologiis inveniri. Apud Baronium ad annum obitus ejus exhibetur numisma Leonis, & nonnulla alia, quæ apud eum videri possunt. De miraculis factis per brandeum, pro reliquiis Sanctorum datum a S. Leone, egimus XII Martii in Vita S. Gregorii Magni lib. 2 num. 42 & lib. 3 num. 56, quæ non est necesse hic repetere.

[12] [Creditur Volaterris natus,] Commentarius de Sanctis & Reliquiis Volaterranensibus, a nobis III Februarii ad nomen S. Candidi Martyris laudatus, multis conatur persuadere, hunc S. Leonem Volaterranensem fuisse; non tantum quia Leonis, quem Hetruscum fuisse omnes admittunt, festivitatem annuam sola Volaterrana ecclesia, ex omnibus Hetruriæ urbibus, peculiari festivitate celebrat; sed etiam, quia Plinius lib. 3 cap. 5 dicit, Volaterrani cognomine Hetrusci: unde, inquiunt illius commentarit auctores, concluditur, Volaterranum eumdem esse, qui Hetruscus. Cum enim Vulterra olim caput & regia fuerit Hetruriæ, tum dignitate tum consuetudine, Hetruriæ & Hetruscorum nomen, Vulterræ & Vulterranis adscribebatur. Plinii locum non carere omni suspicione mendi ex Dalechampii annotationibus liquet. Nihil tamen propterea volumus Volaterranis detractum circa suam de S. Leone opinationem, sed uti ex archivii publici tabulariis accepimus, ita hic adnotamus, ad Cap. 154 Constitutionum urbis in membrana scriptarum, Additione 90 anni MDXLIII, & Additione 93 anni MDXLVII, legi præceptum his verbis conceptum: [ubi festum ejus est celebre,] Ad honorem, pacem & bonam gubernationem hujus urbis, voluerunt Domini Reformatores, ut quovis anno in perpetuum dies XI Aprilis habeatur & haberi debeat festivus in civitate Volaterrana; & ab unoquoque, sicut alii dies festi, solennizetur, sub pœna XLVIII solidorum: quia tali die S. Leo noster fuit assumptus ad gloriam Beatorum.

[13] Quam ad ultimum proponimus elevati ac translati Corporis historiam, eam descripsimus ex Catalogo sacrarum Reliquiarum almæ Vaticanæ Basilicæ, [Corporis anno 1580 expositi species.] qui, Paulo Bizono & Marco Aurelio Maraldo S. D. N. Pauli Papæ V Datariis, ejus Basilicæ Canonicis, majoribus Sacristis curantibus, fideliter scriptus anno MDCXVII, servatur MS. supra sacristiam dictæ Basilicæ, inter reliquos illius libros: ubi etiam adumbrata invenitur species corporis, qualis anno MDLXXX conspecta & lineamentis coloribusque in dicto Vaticano codice expressa cernitur, quam inde pictoris manu excipiendam atque in Belgium transmittendam; curavit vir de studiis nostris optime meritus Carolus Alexander a Manderscheidt S. I. Pœnitentiarius Belga ad S. Petrum: quamque ut suis oculis videre poßit Lector, æri curavimus incidendam.

VITA
A Petro Canisio edita.

Leo Magnus, Pontifex Romanus (S.)

AUCTORE CANISIO.

CAPUT I.
Electio in Pontificem. Ejus doctrina & virtutes.

[1] Leo Papa, ejus nominis primus, & Tuscus natione, & Quintiano patre, in demortui Sixti III locum Pontifex creatus est, [Tuscus natione,] idque non sine singulari suffragantium omnium concordia. Fuit hic annus a Christo nato plus minus a CCCCXLI juxta cyclum Dionysii: [e Gallia evocatus,] quo tempore Diaconus adhuc in Galliis procul agens, magno sanctoque studio resarciendæ pacis inter b Aëtium & Albinum ipse distinebatur. Hinc igitur publica legatione Romam accitus, (ut quem non ambitio, sed virtus; nec tam favor humanus, quam propitii Numinis voluntas ad summæ dignitatis Pontificiæ fastigium evexisset) jam ardenti cunctorum desiderio magnaque patientia diu expectatus accessit, [Pontifex creatur:] & egregie confectis rebus apud Gallias, magno omnium applausu Romæ Pontifex Maximus consalutatus est. Tum vir ille contra nominis rationem humanissimus, ad collectam Episcoporum coronam vicissim gratias dixit, partim quod ex c longa peregrinatione salvum & incolumem se conspiceret, [agit gratias electoribus,] apud incolumes illos Patres; partim quod, singulari Dei Optimi Maximi benignitate & illorum d concordi voluntate, munus amplissimum sibi concreditum esset. [lætus simul & tristis:] Sed acceptam divini præsidii spem, fore scilicet ut susceptæ provinciæ Christo juvante satisfaceret, solicitus quoque temperabat animi e mœror, ut non perinde lætandum ac tristandum sibi putaret: hac parte quidem non dissimilis illi Regi, qui perpensis curis regiæ dignitatis, ne humi quidem ante oculos jacens diadema, sustollendum in caput arbitrabatur.

[2] Quare quod ad boni Pastoris imaginem exprimendam attinet, cum fide in f Christum ardenti modestiam maximam conjunxit, ut obscurum esse nemini potest, si vel primos, qui nunc leguntur hoc auctore, sermones obiter inspiciat. Occupavit Apostolicam illam Cathedram Pastor Apostolicus g annos unum & viginti, jam inde a B. Petro Apostolorum Principe quadragesimus h quartus Christianæ Ecclesiæ Curator & Antistes. [ab adolescentia singularibus dotibus instructus,] Porro veluti futurorum præscius, per omnem vitam excellenti Pontificatus muneri se diligenter præparare voluisse videtur, dum præcipue quidem his rebus instructum habere pectus ab adolescentia curavit; nempe sacrorum voluminum recondita intelligentia, multa Scripturarum exercitatione, varia doctorum lectione, judicio sano, prudentia non vulgari, sincero fortique animo, ut ratio sui nominis flagitabat; denique parata linguæ copia, sed paratiore simul & purgatiore corde, qui fons est orationis & efficax dicendi docendique magister. Proinde satis illi nequaquam fuit purum esse ab omni crimine, nisi juxta ejusdem B. Pauli monita, [& a vitiis remotus,] sese abstineret ab omni specie mala, ne qua videlicet in suspicionem criminis incurreret. Nihil in ejus puro pectore, quod sævus ille tyrannus amor divitiarum, vel gloriæ mundanæ sitis, vel ambitionis fœda lues sibi vendicaret. Christianam philosophiam nec apte satis a se doceri; nec constanter retineri posse putavit, nisi voluptatum illecebras & cupiditates noxias a sensibus omnibus procul submovisset. Hinc, [excellit timore Dei,] quod consequens est, extinctis vitiorum fomentis, indies magis ac magis ardebat in eo fides, magna vi tandem erumpens, ut verum Dei timorem, religiosam Divinæ majestatis venerationem, & infractum animi robur adversus omnia terriculamenta perficeret magis quam conferret. Fides porro gignebat illi caritatem, [Fide,] quemadmodum caritas vicissim alebat fidem bonis operibus. Per oculum ac lumen fidei citra errorem omnem cernebat, quid expetendum, [caritate,] quid fugiendum esset: rursus per caritatem, quod fides dictasset, exequens, eam naturæ vim, quæ voluntas dicitur, perficiebat. Jam inter malorum agmina, [spe,] quæ piis viris desunt numquam, ita spe vice baculi sese sustentabat, ut nec animum in adversis dejiceret, nec in prosperis insolentem redderet, homo tranquillæ semper securæque conscientiæ.

[3] [eminens orator,] Tum sicut mentem habebat igneam, & ad bene merendum de omnibus flagrantem, ita Christi spiritus inhabitans cor ejus, movebat oris plectrum, & vim arcanam verbis promanantibus adferebat. Quo factum est, ut Christianum Demosthenem, imo cælestem oratorem sonare passim omnibus videretur. Manat enim etiamnum e sanctissimo Leonis pectore gravis & auctoritatis plena oratio, qualem in aliis reperire sit multo difficillimum. Etenim licet omnibus quoque dicendi virtutibus excellant, quod Leoni maxime concessum est, ægre tamen fiet, quin aliquando remittant æquale solidumque pondus illud verborum atque sententiarum. Taceo quam operosum molestumque sit, in homiliis perpetuam unius dictionis gratiam fortemque splendorem apud populum servare: [& ideo Magnus cognominatus,] sed hac in parte sic Leo regnat, ut ob sapientissimam eloquentiam & eloquentissimam sapientiam i Magni cognomen apud posteros obtinuerit, sic eloquentia nemini Theologorum cedens, uti multos excedit sapientia. Et quis demum hoc hodie præstare queat, quod suis tot tantisque scriptis Leo? ne ex istis quidem opinor aliquis, qui studium omne collocarunt in paranda dictionis facultate. Tanta autem erat in Leone tamque mirabilis ingenii facilitas, tanta sanitas, tantaque præsentia, ut paratam orationis hujus copiam, cum singulari gravitate, sed & jucunditate quadam conjunctā, nullus non impendio miraretur. Sunt sane viri k & auctoritate graves & eruditione spectabiles, qui Leonem appellare non vereantur, Ecclesiasticæ dictionis Tullium, Theologiæ Homerum, rationum fidei Aristotelem, & quod multo est amplius, Petrum ipsum in Pontificio throno, simul & Paulum in pulpito Christiano disserentem. Ita enim demulcet, inquiunt, ut vinctos auditores teneat: ita docet, ut sensibus divinis aures impleat: ita exhortatur, ut ardoribus virtutis animos incendat. Oratione quidem parcus, [cum Pontificia majestate servat modestiam Christianam:] sensibus vero sublimis inprimisque cælestis, & quod est ante omnia admirabile, profundissimus atque planissimus. Ad hæc Pontificia majestate disserens, & Apostolico facundus eloquio, modestia illa vere Christiana virtuteque divina cum nusquam non admirabilis existat, istat, tum in suis præcipue sermonibus, ut nemo alius, effulget; quod brevitatis magister & unicus pene artifex latissima rerum divinarum mysteria perstringat, & secundum canonicas Scripturas quemdam sacri eloquii principatum includat.

[4] Quid vero in ejusdem epistolis ultro citroque missis usquam desideres, quod non a Maximi Pontificis throno, & excultissimi pectoris domicilio dignissime profectum videri possit? Quamquam interim Pontificalium negotiorum ingens ille & numquam æstimandus premebat labor, noctu diuque cruciabat omnium in orbe Ecclesiarum non desitura cura, misere solicitabant tot animorum pestes humanam superantes industriam, augebant denique continuum illi mœrorem nuntiata piorum pericula, exilia, l cruces & ignominiæ. Nihilo secius ad sapienter conficiendas tot tantasque causas, licet etiam novæ inciderent quotidie, [inter adversa semper alacris.] semper illi præsens erat animus, & (quod incredibile videtur) ad scribendum æquabilis ubique stylus. Partim autem bonæ conscientiæ securitate, partim æternæ felicitatis expectatione sic manebat alacris, ut nullis prorsus humanæ vitæ vel illecebris vel terriculamentis, a cursu pietatis ac ferventissimo de omnibus bene merendi studio retardaretur. [Prov. 28. 1. & 30. 30.] Quid ni? Vel ipsa sui nominis ratione provocatus, illud a Sapiente sapiens in Proverbiis didicerat: Justus quasi leo confidens absque terrore erit. Et illud: Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum.

ANNOTATA.

a Imo annus 440 ut supra probatum.

b Aëtius & Albinus, Duces Romanorum exercituum in Gallia, inter quos ut amicitiam redintegraret, in Gallia detentum fuisse S. Leonem scribit Prosper in Chronico. Ex his Aëtius postea an. 451 Attilam coegit ab obsidione Aureliæ urbis discedere, ejusque exercitum ad internecionem prostravit, ac tandem anno 454 factus Consul, trucidatus est in palatio Valentiniani Imperatoris. Consuli possunt Chronicon Marcellini, & Historia Francorum Gregorii Turonensis.

c [S. Leonis assumptio,] Ita S. Leo sermone 1 de Assumptione sua ad Pontificatum Deum laudat, quia, inquit, fecit mihi mirabilia magna solus, ut præsentem me cerneret vestræ sanctitatis affectio, quem fecerat necessitas longæ peregrinationis absentem.

d Ibidem ait, hanc pietatem, erga humilitatem suam unanimiter exhibitam.

e [fiducia timori mixta,] Hunc mœrorem exprimit sermone 2 de Assumptione sua ad Pontificatum, ubi inter alia habet ista. Quid tam insolitum, tam pavendum, quam labor fragili, sublimitas humili, dignitas non merenti. Et tamen non desperamus, neque deficimus: quia non de nobis, sed de illo præsumimus, qui operatur in nobis.

f Ibidem ait: Ille in persona humilitatis meæ intelligitur, ille honoratur, in quo & omnium Pastorum solicitudo cum commendatarum sibi ovium custodia perseverat, & cujus etiam dignitas in indigno herede non deficit.

g De annis Sedis supra egimus.

h Prospero solum XLIII dicitur, sed ut alibi deduximus, in antiquis Catalogis est XLVII.

i [summa eloquentia.] Baronius an. 461 num. 3. Hic ob excellentem virtutem, doctrinam & in cura pastorali vigilantissimum studium, a majoribus Magni cognomento jure meritoque meruit appellari. Ioannes Andreas, in Epistola ad Paulum II Papam, operibus præfixa, ita scribit: Hic est Leo ille, cognomento Magnus, primus dignitate, eloquentia nemini cedens, multos excedens sapientia, brevitatis Magister & pene unicus artifex: qui tantæ appellationis nomen sanctitatis tamen merito superavit, a sacrosanctis Apostolorum memoriis numquam discedens.

k Sunt sequentia eisdem verbis a Ioanne Andrea olim recitata.

l Respicit persecutionem Wandalicam in Africa, & clades a barbaris Hunnis aliisque Imperio Christiano illatas.

CAPUT II.
Acta S. Leonis cum Attila Rege.

[5] Triste quidem dictu ac miserabile prorsus, si quis horrendos etiam illius seculi motus æstusque sermone consequi aliqua saltem ex parte conetur. Nos unius hominis Attilæ nihil obscurum exemplum cum illa singulari Leoninæ virtutis magnitudine componemus. Igitur Attila Hunnorum dux, qui flagellum Dei vocitatus est, cujus omnium efferatissimi barbari ardebant oculi, totoque ex ore crudelitas emicabat, inflammatus furore in Italiam venit, simul atque jam Thracias & Illyricum, [Attilæ ob ingentes victorias insolenti,] Macedoniam & Mœsiam, Achajam & Græciam, Pannoniam & Germaniam a rabie immanissima devastasset, adeoque germanum fratrem b Budam, regni consortem, alter ipse Romulus jugulasset; crudelis totus in suppliciis, avarus in rapinis, superbus in contumeliis. Quam obsecro tam immanem charybdim Poetæ fingendo exprimere potuerunt, quæ tantos exhaurire gurgites posset, quantas iste provinciarum Occidentalium prædas exorbuit? c Concordiam incendio consumpsit, d Aquileam funditus! evertit, Ticinum & Mediolanum regias urbes excidit. Hinc ceteris Italiæ civitatibus, [post plures Italicas urbes devictas,] partim direptis & incensis, partim metu deditis, late porro inter Abduam & Athesim pervagari cœpit: ubi præter commemoratas urbes, e Mantuam, Brixiam, Cremonam, Bergomum & f Ravennam pari clade afflixit. Jamque vastatis circumquaque tot tantisque urbibus, Hunni velut ruptis claustris Attila Duce, Romam irrumpere festinarunt. Quo tum Leonem esse animo oportuit? quæ hic faceret tali in re ac tempore? cum ignaviæ ratio in fugam atque latebras fortissimum quemque impelleret, improbitas autem & furor hostis ad desperationem cogeret, populi denique clamor crudelissimum & luctuosissimum exitum promitteret; ita ut incensionem urbi, internecionem civibus, vastitatem Italiæ, atque adeo interitum totius Christianæ Reipublicæ vicina quæque portenderent. [Romam properanti occurrit:] Certe cum jam esset hostis propemodum in conspectu, ut copias etiam, qua Mincius Padum influit, trajicere pararet; mirum dictu, occurrit Leo vir sanctissimus, utpote calamitatem tum Italiæ tum urbis Romæ miseratus, ac Leoninæ mentis numquam interiturum editurus argumentum; occurrit inquam, grandis jam natu, cum g altero Consulum & parte non modica Romani Senatus.

[6] Occurrit omnia depopulanti tyranno senex innocuæ simplicitatis, & multa idem canicie simul & augustiore habitu venerabilis, [mitiorem reddit modesto alloquio,] qui sese totum pro servandis ovibus impendere vel non rogatus jamdudum exoptabat: atque illic circa Mincium amnem ita Regem truculentum affatus dicitur: Senatus populusque Romanus, quondam orbis victor, nunc vero victus, suppliciter abs te veniam & salutem precatur, Rex Regum Attila: Nihil tibi in tanta rerum gestarum gloria contingere potuit, aut ad præsens decus pulcrius, aut ad posteros memorabilius, quam ut is populus supplex ad tuos pedes jaceret, ante quem olim omnes gentes & Reges supplices jacuerunt. Subegisti quidem, Attila, omnem terrarum orbem, cui Romanos omnium victores gentium subigere tributum est: nunc tantum precamur, ut te ipsum vincas, qui vincis cetera. Nec est, quando jam omne humanitatis fastigium transcendisti, in quo Deo immortali similior esse possis, quam quo plures viceris, plures per te salvos esse velis. Senserunt mali flagellum tuum: sentiant nunc supplices clementiam; vel quia se victos fatentur, vel quia sunt ultro imperata facturi. Hæc bona conscientia invictus Leo dixerat, in cujus habitu venerabilique aspectu contemplando cum tacitus staret Attila, deliberabundo similis; en h duo quidam dextera lȩvaque viri, Petrus nimirum & Paulus Apostoli, subito ipsi conspecti sunt, [apparentibus SS. Petro & Paulo,] qui non solum augustiore habitu pro Pontifice quoque adstarent, verum etiam supra ipsius caput strictos tenerent intenderentque gladios, ac mortem demum minitarentur, nisi dicto Pontificis obtemperaret. Quamobrem hac Leonis intercessione placatus Attila, quamvis alioqui furiosus, confestim promissa pace firmissima ultra Danubium non rediturus abscessit. [ultro ex Italia recedentem videt.] Nec enim diu post rebus humanis excessit, & humani generis diutinæ vexationi finem aliquando vel mortuus imposuit. Rogatus autem ab his qui proxime adstiterant Leoni supplicanti; quid in causa esset, cur tam facile pulcherrimam precibus hostium victoriam condonavisset, & prostratos ante pedes surgere ac stare jussisset (Bono sitis, inquiebat, animo, datur vobis venia) respondisse fertur palam, oportuisse sic fieri, quando medio affatu supplicantium, tales tantique viri sibi visi fuissent, ac subito mutare sententiam coëgissent. Videas igitur alterum in Leone Mosen, qui spiritalibus armis barbarorum vires expugnet, iratumque Deum peccatrici genti conciliet. Proinde hoc tam insigni beneficio Principem Valentinianum urbemque totam, [Romam redux ut Pater patriæ salutatur.] sicut numquam antea, sibi devinxit; & vulgo receptam suæ sanctitatis opinionem etiam atque etiam apud omnes confirmavit. Sub hæc ad Urbem rediens, non sine communi omnium applausu (ut qui Patrem patriæ conspicerent, cui secundum Deum fortunas omnes, incolumitatem suam, nec minus orbis, quam Urbis salutem acceptas merito ferrent) in primis Deo optimo Maximo & Apostolis ejus Petro & Paulo gratias dixit; his omnem rei bene gestæ gloriam adscribens, quorum & patrocinio concessæ Sedis Romanæ consortium tribuere solet.

ANNOTATA.

a Imo & Gallias, in quibus Attila Atrebatum vastavit, cujus templa restauravit S. Vedastus, ut in ejus Vita dictum 6 Februarii; quando & precibus eum Parisiis avertit S. Genovefa, ut Acta hujus testantur 3 Ianuarii.

b Hunc Budam aliqui Bledam vocant. Necem ejus refert Prosper contigisse Theodosio XVIII & Albino Consulibus, anno 444.

c Concordiam, Altinum, sive Patavium solo coæquavit. Ita Paulus Diaconus lib. 15.

d Aquileia diruta est, cum Ticino Mediolano & aliis, anno 452.

e Vicentiam, Veronam, Brixiam, Bergomum, inquit Paulus Diaconus.

f Ravennæ pepercisse creditur Attila, inductus precibus S. Ioannis Episcopi, ut dictum 12 Ianuarii in ejus Vita. Eidem portas urbis Mutinensis, per quas innoxie transivit, aperuit S. Geminianus Episcopus, uti Acta habent 31 Ianuarii.

g Prosper, cum viro Consulari Avieno, & viro Præfectorio Trigetio.

h Eadem ex monumentis antiquis Romanis scribit Baronius, & habentur in antiquis Breviariis, & apud Paulum Diaconum lib. 15, sed de uno solo, qui creditur S. Petrus, apparente agitur, & loco Pauli Diaconi citabatur hic Entropius, cujus nomen delevimus.

CAPUT III.
Hæreses profligatæ. Concilium Chalcedonense habitum.

[7] [Ecclesiam contra hæreses propugnat, maxime Nestorii,] Dein totus ad confirmandam tuendamque Catholicam fidem convertitur, quæ tunc a multis quidem hæreticis, uti Manichæis, Donatistis, Arianis, Priscillianistis, præcipue vero a Nestorianis & Eutychianis hostiliter impugnabatur. Certe Netorius ille Constantinopolitanus Episcopus, genere Germaniciensis, cujus hæreses a D. a Cyrillo confutatas prima Synodus Ephesina damnaverat, incomparabilem illam terque beatam Virginem Mariam negavit esse Deiparam, hoc est, hominis dumtaxat genitricem esse censuit, ut aliam carnis, aliam divinitatis personam in Christo faceret, ac proin sejunctim alterum Dei filium, alterum hominis impie statueret. Eutyches vero Presbyter & Archimandrita Constantinopolitanus, homo senex, [Eutychetis,] versipellis & impudens, qui tantum Leoni simul & Chalcedonensi Concilio negotium facessit, ne interim blasphemo Nestorio palam consonare videretur, divinam cum humana naturam docuit in unum idemque compositum recidisse, unumque factum, nec ullo modo debere distingui. At Cyrilli successor in Alexandrina Ecclesia Dioscorus, homo vafer, [Dioscori ] violentus & seditiosus plane, cum Imperatoris Theodosii & Ephesini conciliabuli auctoritatem pro se stare magna vi coegisset; repulsis etiam Sedis Apostolicæ, qui præsiderent Synodo, Legatis; ac iniquissime damnato, cum reliquis orthodoxis Episcopis, b Flaviano Constantinopolitano; sic Eutychetis causam perfidus apud perfidos egit, ut nisi Leonis cura Imperator & Augusta Pulcheria Synodum apud Chalcedonem innovassent, oppressa certe pietas & deserta Ecclesiæ causa jacuissent. Adeo quidam, omnis pudoris & reverentiæ metas transgressi, jam tum eo temeritatis c proruperant, ut insignes Ecclesias, quæ domus orationis hactenus efflorebant, in speluncas latronum ignominiose converterent, monasteria profanata everterent, Sacramentorum lumen extinguerent, sacrificii oblationem interciperent, sanctificationem chrismatis auferrent; ut jam parricidalibus manibus impiorum omnia demum mysteria sese subtraxerint.

[8] Et hæc velut infanda sacrilegii genera peracerbe sugillat Leo d epistola LXXV ad Leonem Augustum. Neque tantum literis absens, sed Nicephoro teste, lacrymis etiam præsens, [contra eas agit apud Theodosium Imperatorem,] quo scandala tam horrenda corrigerentur, optimates tum admonere tum obtestari non desiit. Et quæ gravior obtestatio, quam dum hisce verbis Theodosii fidem officiumque implorat? Ecce ego, inquit, Christianissime & venerabilis Imperator, cum consacerdotibus meis implens erga reverentiam clementiæ vestræ sinceri amoris officium, cupiensque vos placere per omnia Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplicatur, ne ante tribunal Christi Domini rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius Deitatis inseparabili Trinitate, quæ tali facto læditur (cum ipsa vestri sit custos & auctor Imperii) & coram sanctis Angelis Christi, ut omnia in eo statu esse jubeatis, in quo fuerunt ante omne judicium, donec major ex toto orbe Sacerdotum numerus congregetur. Nec alieno peccato patiamini vos gravari, quia quod necesse est nos dicere, veremur, ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur. Præ oculis habete & tota mentis acie reverenter aspicite B. Petri gloriam, & communes cum ipso omnium Apostolorum coronas, cunctorumque Martyrum palmas. Verum isthæc in promovenda Synodo vehementia minus apud Theodosium profecit, sive quod is inter vivos e diu supernesse non potuit, sive quod in tuenda religione, sicut & in administrando Imperio, segnior haberetur, ad omnem fere auram mobilis, [eoque mortuo apud Marcianum & S. Pulcheriam,] adeoque incurius, ut chartis a se non perlectis facile subscripserit. Constantior autem & spectatæ pietatis prudentiæque fuit Marcianus, quem defuncto Theodosio Imperatorem f Pulcheria Augusta, Theodosii soror, pronuntiarat. Religiosam ejus mulieris solicitudinem, & præcipuum erga Christi Ecclesiam studium variis amicisque literis Leo designavit. [& suadet Concilium Chalcedonense habendum.] At Marcianus Imperator ad g celebrandam Synodum Chalcedonensem & componendos Ecclesiæ motus omne suum studium convertit. Id quod Leoni rursus acceptum ferre oportet, qui magna & irrefutabili constantia necessariam cogendæ Synodi rationem illi h commendarat: æquissimum esse dicens, ut Christi legibus & Ecclesiæ commodis serviret humanæ potentiæ fastigium.

ANNOTATA.

a Colitur S. Cyrillus 28 lanuarii, ad quem hæc exacte sunt discussa.

b De S. Flaviano & hæresi Eutychiana detecta & damnata, late egimus ad illius Vitam 18 Februarii.

c Consulenda Vita S. Proterii, 28 Februarii a nobis deducta, qui in depositi Dioscori locum successerat.

d Scripta ea epistola est Constantino & Rufo Coss. primo Imperii Leonis anno & Christi 457.

e Mortuus est Theodosius, eique succeßit Marcianus anno 450.

f S. Pulcheria Augusta colitur 10 Septembris.

g Concilium Chalcedonense celebratum est anno 451, a die 8 Octobris ad Kalendas Novembris. Et etiam interfuit Marcianus cum S. Pulcheria. Fuit S. Auxentius Presbyter Archimandrita in Bithynia evocatus ad illud Concilium, de quo in illius Vita 14 Februarii multa habentur. Interfuerunt etiam discipuli S. Euthymii, uti in hujus Vita traditur 20 Ianuarii.

h Epistola 42 illi scripta, & a Baronio relata ad hunc annum 451 num. 6. Est præclara S. Leonis epistola 47 ad Patres in Cōcilio congregandos: & absoluta Synodo prædicti Patres Synodalem epistolam scripserunt ad S. Leonem Romanum Pontificem, de cunctis rebus in Synodo peractis, petiveruntque ab eo cuncta rata haberi atque confirmari.

CAPUT IV.
Illustris epistola ad S. Flavianum. Regis in direptione Vrbis mitigatur. Templa restaurata. Obitus. Furor Genserici.

[9] Inter amicos præcipue coluit a Prosperum Aquitanicum, postea Rhegiensem Episcopum; & Flavianum, cuius & antea mentionem fecimus, [Inter amicos maxime coluit S. Prosperum Aqu.] Archiepiscopum Constantinopolitanum. Vterque pietatis & religionis omnis observantissimus fuit, nec minus eruditus, quam sanctus: de illo agemus paulo inferius, in hoc ne martyrii quidem gloria desideratur; sic nimirum agente Dioscori apud Ephesum tyrannide, quod accusatum ab Eusebio Eutychen hæresiarcham apud suos primus ille condemnavisset: unde Flaviani nomen honorifice passim citatur a Leone, [& S. Flavia. num CP. Martyrem,] multis etiam datis ad eum litteris cohonestatum: nec est inter Leonis epistolas ulla celebrior, quam quæ ad Flavianum b decima legitur, a Concilio c Chalcedonensi sum mopere comprobata; cuius etiam unice Gennadius meminit, reliquis omissis Leonis operibus. [ei epistolam scripsit, a Gennadio] Quin exacti judicii Papa Gelasius, ubi de receptis probatisque Patrum scriptis pronuntiat, præterquam quod inter primos illic B. Leonem numerat, certe tanta religione dictam epistolam prosequitur, ut anathema dicat ei, quisquis vel textum illius vel jota unum improbarit contentiosior, [& S. Gelasio Papa laudatam:] vel non singulatim in ea susceperit omnia venerabundus. Putant nonnulli divino magis spiritu quam humano ingenio factum, ut Eutychetis perplexa impietas tanta veritatis luce detecta profligaretur. Nam hic suis etiam Leo diffisus viribus, priusquam epistolam illam aliquo destinasset, d altari B. Petri utcumque scriptam imposuit; se vero per quadraginta dies tum jejuniis tum precibus exercens, [creditam S. Petro adjutore elaboratam.] hoc unum ab Apostolorum Principe votis flagrantibus contendit, ut si quid forte corrigendum haberet epistola, quæ causam fidei longe difficillimam tractabat, id omne suis ille manibus correctum absolveret. Nec fefellit sanctam precatoris expectationem etiam rarus eventus. Tersam enim & elaboratam epistolam dies reddidit * quadregesimus, addita simul revelatione certissima, successum Apostolo illi tribuendum esse, cujus pia dignatio & fida dilectio, ne in persona quidem imparis tepescit hæredis e.

[10] Porro tamquam armis, omnium valentissimis, continenter usus est vigiliis, jejuniis, lacrymis, & quibus rebus potissimum Leoninas vires collegit, constanti in Deum fiducia, nec non ardenti in precando instantia. Sic urbem defendit, Italiam servavit, Imperium Romanum erexit, [Gensericum Regem Wandalorum Arianum inducit,] dum placato Attila tyranno tam sævum Hunorum jugum a suorum cervicibus excussit. Sed quale illi quæso certamen cum Genserico, barbarorum omnium immanissimo? Is Alanorum & Wandalorum Imperator, præterquam quod Arianæ factioni patrocinaretur, expulsis passim Episcopis, nihil non juris & bonorum Episcopalium sibi vendicabat, ac præsertim Carthagine Clericorum ministeria, templorum cultum, sacra omnia profanavit, corrupit, evertit, cum in universum captivi populi ordinem sævus, tum præcipue nobilitati & religioni infestus. Hinc ab Eudoxia in auxilium vocatus, ut ejus defuncti conjugis Valentiniani Cæsaris mortem ulcisceretur, vacuam præsidio Urbem hostili manu f invasit. Prodierat autem Leo Pontifex obviam venienti, non aliis quidem armatus præsidiis, quam quæ talem decent Pontificem, lingua, precibus & vitæ sanctimonia: qui precatus est inflexibilem tyrannum, ut ab ea Urbe prohiberet injuriam, cui Attila, omnium hominum immanissimus, victor pepercisset: aut si Urbem suis diripiendam dare in animo haberet, parceret saltem templis, [ut in direptione Vrbis abstineat a templis, ab igne & cæde.] parceret ædificiis publicis & privatis: Urbem nobilissimam civibusque magna ex parte vacuam ab excidio servaret. Ergo, quamquam nec personæ dignitas barbarum, nec religionis pietas Arianum Regem satis mitigaret, ab igne tamen & cæde suppliciisque tyrannum avocavit, præda contentum abductisque spoliis.

[11] Quo majori deinde cura Leo tum ad reparandam Urbem, tum ad consolandos afflictos conversus est. Templa diffracta restituit, sacrorum g vasa vel a barbaris comminuta vel ablata reformavit, [templa restaurat & ædificat,] Demetriam ad B. Stephano condendam in fundo suo basilicam impulit; aliam in Episcopi Cornelii honorem h ipse constituit; Apostolorum sepulcris Clericos i cubiculares addidit; ac præter alia religioni consecrata k loca & deputata l officia, monasterium m prope S. Petrum extruxit. De Prospero Aquitanico dicere supersedemus, quando familiarem illius cum Leone convictum Antonius Flaminius Imolensis exposuit: neque Chalcedonense Concilium attingemus, quod abunde quidem Leonis exhaustas pro Ecclesia curas, laboresque commendat. [a Patribus Chalcedonensibus summe laudatur.] Nisi forte parum sit, a tot tantisque Patribus ter sanctum acclamari, & hoc a sapientissimis elogium consequi: Leo Sanctissimus, Apostolicus & Oecumenicus seu Universalis A Patriarcha per multos annos vivat. Vixit ad ætatem usque decrepitam vere magnanimus ac plane gloriosus Leo n: sed ut non minus in suis monumentis orbi supersit, etjam defunctus.

ANNOTATA.

a Colitur S. Prosper 25 Iunii, ad quem multa erunt extricanda.

b Data ea epistola est Idibus Iunii, Asterio & Protogene Coß. anno 449.

c Actioni seu Seßioni secundæ inserta.

d Hoc miraculum narratur a Sophronio in Prato spirituali cap. 147 & 148, ubi Menas Abbas illud refert ex narratione Eulogii Patriarchæ Alexandrini, citantis Gregorium Romanum Archidiaconum: & additur visio facta Eulogio, cui S. Leo apparens gratias egit, quod dictam epistolam defenderit.

e Hic inserebatur historia manus abscissæ, & a Deipara restitutæ, de qua supra egimus.

f Anno 455, quæ hic de S. Leonis occursu habentur, a Paulo Diacono referuntur.

g Anastasius in Vita eius: Hydrias sex, duas basilicæ Constantinianæ, [Hydriæfactæ.] duas basilicæ B. Petri Apostoli, duas basilicæ B. Pauli Apostoli, quas Constantinus Augustus obtulerat, quæ pensaverunt singulæ libras centum. Quæ omnia vasa renovavit sacrata.

h Juxta cœmeterium Callisti via Appia. Ita Anastasius.

i Hi modo Capellani dicuntur.

k Addit Anastasius: Hic fecit cameram basilicæ Constantinianæ, [Cameræ & basilica,] & aliam cameram basilicæ S. Petri ornavit, & basilicam B. Pauli Apostoli renovavit, cum hæc esset fulmine tacta & incensa: ubi curavit in Mitsino depingi Salvatorem nostrum Jesum Christum, & viginti quatuor seniores teste Hadriano Papa in epistola ad Carolum Magnum.

l Idem: Hic constituit ut monacha non susciperet velaminis capitis benedictionem, [constituta,] nisi probata fuerit in virginitate sexaginta annorum, sive, ut alibi legitur, quadraginta annorum, additurque: Hic constituit ut intra actionem Sacrificii diceretur, Sanctum Sacrificium, immaculatam hostiam.

m Nuncupatum SS. Joannis & Pauli. [ordinationes.]

n Antiquus Catalogus Pontificum. Hic fecit ordinationes quatuor per mensem Decemb. Presbyteros LXXXI, Diaconos XXXI, Episcopos CLXXV, aliis CLXXXV.

* al. Quartus.

HISTORIA elevati & translati Corporis S. Leonis.
Ex MS. Catalogo ecclesiæ S. Petri.

Leo Magnus, Pontifex Romanus (S.)

[1] Capsa rubro serico tecta, continet Reliquias Sanctorum Leonum primi, secundi, tertii, & quarti Summorum Pontificum, quorum sacra corpora in Vaticana Basilica requiescunt: [Corpora SS. Leonum ostensa sunt anno 1580, I Augusti:] quæ quidem Reliquiæ in magno involucro serico albo asservantur. Ex libro rerum memorabilium Vaticanæ Basilicæ ab anno MDLXXV habetur instauratio altaris seu oratorii dictorum Sanctorum, apertio sepulchri, & inspectio corporum eorumdem die prima Augusti anno MDLXXX, Gregorio XIII Summo Pontifice; Guilielmo Cardinale Sirleto, multisque Prælatis & Canonicis dictæ Basilicæ præsentibus & inspicientibus. Ejusdem Pontificis jussu erectum ibi fuit altare, sub novi pavimenti fornice, plenaria perpetua Indulgentia concessa in festo SS. Leonum primi & secundi, quorum officia ab ecclesia celebrantur, sub dato IV Aprilis MDXXXI. In ea igitur apertione sepulcri acceptæ fuerunt supra dictæ Reliquiæ, fidelium aspectui perpetuo præsentandæ. Anno MDCVII die XXV Maii, Dominica infra octavam Ascensionis, solenni processione sacra ipsa corpora in ara Deiparæ Virginis in columna honorifice collocata fuerunt.

[2] [& iterum 25 Maii anni 1607. Corpus S. Leonis Magni conditum in capsa tumbæ inclusa] Corpus S. Leonis Magni conditum erat in capsa lignea, quæ continebatur intra nobilem & pulcram tumbam, latam palmis tribus, unciis octo, longam palmis decē minus uncia, profundā palmis quinque cum sextante, expolitis & venatis marmoribus albis insigniter excultam: in qua siquidem capsa; ex uno ligno fabrefacta, quiescebat corpus sanctissimi Leonis Magni Papæ primi, a a Sergio I reconditum: tabula marmorea, quæ tumbam claudebat, [a Sergio I,] imposita erat quatuor ferreis hastis sive b spranghis per transversum positis. Capsa habebat quatuor annulos ferreos, binos per latera, quibus intra tumbam facile immitteretur: sustinebatur in altum suspensa etjam aliis quatuor ferreis hastis, per transversum positis, quæ modo in archivio dictæ basilicæ asservantur: pedes versi erant ad altare majus. Erat capsa in longitudine palmorum duorum, unciæ unius: præ se ferebat maximam antiquitatem; nam ex ferreis hastis quibus lignea capsa nitebatur, una præ nimia vetustate fracta conciderat. Ductile habebat operculum. Sacrum ipsius S. Leonis Magni corpus adhuc integrum, staturæ erat palmorum septem & quartorum trium; [integrum apparebat,] & ut coniici poterat (licet longitudine temporis & antiquitate satis consumptum esset) sanctus hic Pontifex corporis fuit gracilis & extenuati. Erat indutus Pontificalibus indumentis, scilicet planeta sive casula, lata more antiquo, [cum Pontificalibus indumentis,] ex purpura coloris castanei. Manus habebat complicatas, quæ tegebantur a planeta, & in ossa abjerant. Tunicæ & dalmaticæ fragmenta habebat. Crus dexterum, & pedes in ossa itidem redacta cernebantur. Caput consumptum erat in plura fragmenta ossium, & denigratum. Conspiciebantur pontificiæ mitræ reliquiæ, ob summam vetustamen laceræ & offuscatæ. Circa collum relucebant quædam fila aurea, item supra manus. Remanserat super humero dextero Crux parva rubri coloris, [& duplici Cruce pallii,] quæ erat pallii Pontificalis; item aliam Crucem paulo longiorem ejusdem pallii, juxta pectus in parte dextra, tenebat. In medio pectoris conspiciebatur aurea una spinula pallii, infixa planetæ; de pallio vero nihil extabat: planeta pedes attingebat. Tactu cuncta dissolvebantur, tum ob maximam antiquitatem, tum ob locum madentem. Quamvis enim optime clusum corpus sensit tamen detrimenta, præsertim in demolitione basilicæ sub Julio secundo, incuria hominum & negligentia penetrantibus imbribus per multos annos expositum: cujus sancti corporis ut in eadem capsa jacebat, hic similem imaginem depictam habes.

[3] Sacrum ipsum corpus, una cum ossibus aliorum Leonum, secundi, tertii & quarti, solenni ritu in novum templum translatum fuit, memorata die XXVII Maii, Dominica infra Octavam Ascensionis, [Corpora SS. Leonum in novum templum delata,] MDCVII, post cantatas Vesperas. Huic translationi præsentes fuerunt, præter innumerabilem populum & totum ejus Basilicæ Clerum, Illustrissimus & Reverendissimus Dominus Evangelista Pallotus Cardinalis Cusentinus, ejus templi Archipræsbyter; Fabius Blondus Patriarcha Hierosolymitanus, Pontificiæ familiæ Præfectus; Alexander Martius Medices, Archiepiscopus Florentinus; Marcus Cornelius, Episcopus Patavinus; Alexander Guidiccionius, Episcopus Lucensis; Stephanus Spinola, [præsentibus Cardinale, Patriarcha & 10 Episcopis,] Episcopus Vintimigliensis; Horatius Myrtus, Episcopus Rubensis Provinciæ Barii; Raphaël Invitiatus, Episcopus c Zachynti & Cephaloniæ, Georgius Perpinianus, Episcopus d Altinæ; Frater Angelus Rocha Augustinianus, Episcopus Tagastensis, sacri Palatii sacrista; Sextilius Mazucha, Episcopus Alexanus; Metellus Bichius, Episcopus Suanæ, nunc sanctæ Romanæ Ecclesiæ e Cardinalis; & Antonius Victorius, utriusque signaturæ Referendarius, dictæ basilicæ Vicarius; cum multis aliis Prælatis. Sanctissimus Dominus noster Paulus Papa V voluit videre corpora eorumdem Sanctorum, [conspecta a Paulo V Papa, Cardinalibus & Episcopis variis.] viditque illa multo animi sui solatio, una cum Illustrissimis Dominis Francisco Sfortia S. Mariæ in Via-lata, & Odoardo Farnesio S. Eustachii Diaconis Cardinalibus, cum suis familiaribus & aliquibus Prælatis: inter quos dictus Patriarcha, nec non Galeatius Sanvitalis, Archiepiscopus Barensis; Horatius Capponus, Carpenctoratensis; idem Illustrissimus & Reverendissimus Cardinalis, Archipresbyter, Vicarius & Canonici ejusdem sacri templi, prout de his omnibus publica extant monumenta, a me desuper confecta. f

ANNOTATA.

a Sedit Sergius I ab anno 687 ad annum 701. Epitaphium a Sergio de S. Leone compositum circumfertur, & apud Baronium & alios habetur.

b Spranga vox Italica, tignum, seu lignum transversum.

c Episcopi hactenus relati referuntur ab Vghello in Italia Sacra, nec dubitandum quin reliqui conveniant. De Episcopis Zachynti in Mari Ionio non egit.

d Atinenses Episcopi dicuntur nunc suppreßi, ex iis celebravimus Kalendis Aprilis S. Prudentium, & 28 Aprilis celebraturi sumus S. Marcum, cujus varia Acta dabimus. Videtur saltem titularis Episcopus, uti sequens Tagastinus: cum Tagasta sit urbs Africæ.

e Creatus est Bichius Cardinalis titulo S. Alexii anno 1611, 17 Augusti, annis 4 post hanc Translationem.

f Hoc loco sequebatur imago; sed antequam eam demus dißimulari non debent que de cujusdam S. Leonis Corpore apud Petrocorios extant: ac primo Saussajus in SupplementoMartyrologii Gallicani ad hunc diem ista habet: Hujus sanctissimi Pontificis corpus, tot divinorum mirabilium instrumentum, [Cujus S. Leonis corpus sit apud Petrocorios.] lapsu temporis Roma in Aquitaniam translatum, in majori Petrocoricorum ecclesia sub titulo S. Stephani Protomartyris honorifice collocatum, una cum sacris ossibus S. Patrocli & S. Sabinæ Virginis, Sixtus Papa IV in suis Bullis quiescere testatur. Ioannes Puteanus, in libro de Episcopis Petro coricensibus Gallice edito, asserit Joannem Aurienum Episcopum, anno MDIV, die S. Thomæ Apostoli, elevasse & transtulisse in novam argentean thecam sacra ossa S. Leonis Magni Papæ, quæ ante plurimos annos fuerant portata ad Ecclesiam Cathedralem S. Stephani. Meminerunt Sammarthani hujus elevationis & vocant ossa S. Leonis, absque dignitate Papali aut etiam Episcopali. Armandus Gerard Canonicus Sarlatensis, vir in simili antiquitate versatus, indicavit nobis in antiquis Breviariis dici Leonem III, Adriani Papæ successorem, & varias interseri fabellas. In Officiis novis diem Natalem celebrari 28 Iunii, quo die in Breviario Romano colitur Leo II, & translationis festum peragi 14 Novemb. Quid igitur censendum? Forte repererint adscriptum titulum S. Leonis Pontificis, & statim crediderint esse Pontificem Romanum, cum titulus iste sit aliis Episcopis communis, nisi dicatur Summus Pontifex aut Pontifex Romanus. Si quæ autem sunt Sixti IV Bullæ, hujus corporis mentionem facientes, tamquam si apud Petrocorios esset corpus S. Leonis Magni; sunt eæ integro seculo priores apertione sepulcri, facta sub Gregorio XIII, ante quam facile potuit, tot seculorum a Sergio I lapsorumdecursu, in oblivionem Romanorum venisse corporis sancti præsentia: & ejusmodi Bullæ, sicut ex bona supplicantium fide iisdem plerumque verbis concipiuntur, quibus supplicatio concepta fuerat; ita non majorem habent in re historica certitudinem, quam ea monumenta quorum fidei innituntur; quando scilicet factum aliquod sic attingitur per Bullam, ut non intendatur ipsius facti confirmatio, serio veritatis examine præmisso facienda, quod in ejusmodi incidentibus casibus fieri non consuevit.

IMAGO. CORPORIS. S. LEONIS. MAGNI. PAPÆ. PRIMI. VT. IN. SEPVLCRO. IACEBAT. SIMILIS.

DE S. BARSANVPHIO,
Solitario, prope Gazam in Palæstina.

INITIO SEC. VI.

[Vita]

Barsanuphius solitarius, prope Gazam in Palæstina (S.)

BHL Number: 1000

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Cultus Sancti: encomium ex Evagrio.

[1] Imago Barsanuphii in divino sacrario magni templi, videlicet Constantinopolitani S. Sophiæ, una cum sanctis Patribus, [Imago eius in sacrario CP. honorata,] Antonio, Ephræmo aliisque collocatur, inquit Anonymus Studita in prologo, quem S. Dorothei institutionibus Asceticis præfixit; hoc inter alia argumento probans, duos fuisse Dorotheos & duos Barsanuphios, illos quidem Severi erroribus infectos Acephalorum propugnatores; hos vero rectam doctrinam atque perfectam vitæ rationem complexos: quos ego (inquit apud eumdem Theodorus Studita in suo testamento) per examen sanctissimi Patriarchæ Tharasii; nec non aliorum fide dignorum hominum, tam indigenarum quam Orientalium, testimonio probatos, ex paterna traditione amplector; scilicet amplector; scilicet tamquam diversos ab iis, [Doctrina probata a S. Theodoro Studita.] qui a S. Sophronio tabella anathematis confixi sunt. Extant S. Dorothei institutiones, quas diximus, paucæ de multis: ex quibus tamen nonnulla vitæ ejus historia texi posset, si uspiam ipse inveniretur fastis ecclesiasticis adscriptus. Barsanuphij scripta, si qua similiter superessent, possemus forsitan de ejus Actis eruere aliquid operis non pœnitendi: nunc satis habemus vestigia alibi inventa relegere.

[2] [Martyrologio Romano inscriptum nomen,] Et primo quidem ad cultum quod attinet, nomen ejus in Romani Martyrologij recognitione Sanctis adscriptum est ad hunc diem his verbis, Apud Gazam Palestinæ S. Barsanuphii Anachoretæ sub Justiniano Imperatore. Allegat in Annotationibus Baronius auctoritatem Evagrij & Nicephori. Illius libro 4 capite 32 hæc sunt verba: Vixere per idem tempus (quo scilicet Iustinianus imperabat) viri plane divini: [sanctitas laudata ab Evagrio,] qui multis in locis magna edebant miracula, & quorum gloria ubique pervagata fuit: ex quorum numero erat Barsanuphius, genere Ægyptius. Iste vixit in monasterio prope urbem Gazam, & in carne vitam carni adversariam degit, adeo ut multa memorabilia ederet miracula. Creditur porro eum in ædicula quadam conclusum ætatem egisse; atque a tempore quo in eam ingressus est, ad spatium quinquaginta annorum & amplius, neque a quoquam visum esse, neque quidquam alimenti vel aliarum rerum in terra cepisse. Quibus rebus cum Eustochius Episcopus Hierosolymorum minime fidem adhiberet, cumque ædiculam, in qua vir ille divinus conclusus erat, perfodere constituisset; parum aberat quin ignis ex ea erumpens, omnes qui cum eo illuc venerant combussisset.

[3] Eadem fere verbotenus transcripsit Nicephorus Calistus lib. 17 cap. 22; nisi quod Salustium pro Eustochio nominet. [explorata ab Ep. Hierosol. non Eustochio,] Magna hic esse debet auctoritas Evagrij, utpote qui historiæ suæ finem imposuerit, in anno XII Mauritij Imperatoris, a quo & munus tabularum servandarum, quibus Præfectorum nomina inscribebantur, in præmium istius scriptionis se adeptum profitetur. Atqui annus Christi DXCIV, cum XII Mauritij coincidens, a Iustiniani exordio annorum dumtaxat LXXIII intervallo distat. Hoc tamen nihil obest, quo minus in nomine Hierosolymitani Episcopi magis credamus Nicephoro, non tamquam veritatem melius quam Evagrius assecuto, cum solum hunc auctorem habuerit ipse, annis septingentis Evagrio junior: sed tamquam correctius Evagrij exemplær nacto; quam fuerint ea ex quibus ipsum impressum habemus. Nam ratio temporis, mox deducenda, [sed Salustio;] plane suadet, ut Salustio potius quam Eustuchio Eustochio synchronum faciamus Barsanuphium. Eustochius enim, circa annum DLXVIII per vim intrusus, pauculis mensibus Sedem tenuit: Salustius autem, anno DIII creatus, net ante DXI mortuus, juxta concordem Theophanis atque Nicephori calculum, potuit Barsanuphio convixisse: non quidem tempore Iustiniani Imperatoris (hic enim solum cœpit anno DXXVII, quod forte Evagrij transcriptorem aliquem impulit, ut pro Salustio substitueret Eustochium, hominem manisesto impium, quali judicabat prænotatam violentiam convenire) sed tempore Imperatoris Anastasii.

[4] [nato sed necdum imperante, Iustiniano:] Nunc vero cum S. Dorothei ætatem considero (qui junior debuit Barsanuphio fuisse) convincor credere, Evagrij verba non esse restringenda ad tempus Imperantis Iustiniani; sed satis verificari si initio sexti seculi vixerit Barsanuphius, nato, sed necdum imperante, Iustiniano. Etenim Clerici Apameenses, litteris ad Episcopos Syriæ datis, de enormitate excessuum, quibus a Petro hæretico Episcopo sua gravabatur Ecclesia (quæ epistola producta est in I Actione Concilij Constantinopolitani, scriptaque fuit circa annum DXVII) inter alia conqueruntur, [cum S. Dorotheo, claro ante an. 517,] quod armatis sceleratorum turbis impetum fecerit in monasterium S. Dorothei: qui modus loquendi, si non præsupponit jam mortuum Dorotheum; exigit saltem, ut pridem ille Gaza discesserit ex monasterio S. Seridi, sub quo monachus fuerat, & S. Dositheum discipulum habuerat, sanctumque Barsanuphium, in eodem S. Seridi aut alio vicino monasterio degentem, cognoverat admodum senem. Ita enim loquitur Institutione 4. Cum adhuc essem apud Abbatem Seridum, senis illius Abbatis Joannis, [multo senior fuerit Barsanuphius:] contemporanei Abbatis Barsanuphii, minister ægrotavit; mihique præcepit Abbas ut seni ministrarem. Ergo jam senex erat Barsanuphius, cujus contemporaneum Abbatem Ioannem, exinde pro directore & patre suo spirituali Dorotheus habuit, utique adhuc juvenis & vitæ spiritualis tiro: proindeque prædictus Barsanuphius vix potuit Salustio Episcopo supervixisse, etsi centenario propinquus aut major concipiatur obijsse. Quod sane concipi debet, quia arctam istam clausuram non est credendus statim in suæ conversionis initio suscepisse, sed ætate provectus, & diu multumque in monastica vita exercitatus, ac multis jam editis antea miraculis clarus:

[5] [qui Constantinopoli 6 Febr.] Claromontani nostri Parisiis Collegij MS. Synaxarium (quod alicujus Constantinopolitanæ ecclesiæ tam multis fuisse docemur argumentis, quam multæ ecclesiarum Constantinopolitanarum Dedicationes, sacrorumque corporum eodem factas Translationes, vel propriæ ipsis festivitates adnotantur) ad VI Februarij pauca hæc habet verba: Καὶ μνήμη τοῦ ὁσίου Βαρσανουφίου, Et memoria S. Barsanuphii. Ex hoc autem paucorum verborum compendio innotescit nobis, primo aliquem Constantinopoli ejus cultum fuisse, sicut & imago depicta erat in sacrario: deinde nullam ejus extitisse vitam vel omnino scriptam, vel saltem Constantinopoli notam, ex qua, juxta Synaxariorum communem stylum, texi prolixius elogium potuisset. [Oriæ 8 Febr. & 30 Aug. colitur,] Cum illo autem cultu quem Constantinopoli Sanctus habet VI Februarij, satis convenit, quod de Oritana in Sipontinis ecclesia habet in Catalogo generali Ferrarius, & attestatur tom. 9 Italiæ sacræ Vghellus, ibi S. Barsanuphium, sive (ut Vghellus scribit) Barsanolphum, tamquam urbis istius Patronum coli VIII Februarij, eodem mense, & fortaßis die, quo colebatur in Oriente; quod tunc vel elevatum solenniter corpus sit, vel ipse circa id tempus mortuus. Diem autem XXX Augusti, quo rursum illius festum ab Oretanis agi dicunt, fuisse suspicamur diem translati in Occidentem, vel denuo inventi elevatique corporis; de qua inventione & elevatione agemus infra §. 3.

CAPUT II
S. Barsanuphii Vita quædam, partim fabulosa, partim incerta.

[6] Habemus pridem ex Bodecensi diœcesis Paderbornensis Codice a Ioanne Gamansio nostro erutam aliquam S. Barsanuphij Vitam; quam de S. Dositheo agentes in Februario, nec non in prætermißis ad VIII ejusdem, hoc die dandam promisimus. Adscripta est autem Codici illi, [Ex Actis in MS. Bodecen. repertis,] sane antiquo, Idibus Septembris, cum titulo S. Barsanofii Confessoris. Auctorem fuisse ecclesiæ Vritanæ Clericum aliquem, fiet ex infra dicendis probabile. Scripsit ille sub finem seculi XII aut initio sequentis, & quidem satis eleganter: putares ex Græco traductam, propter verborum coptam & Græcis seculi VIII atque IX scriptoribus familiarem libertatem usurpandi sermones prolixiores, qui vel habiti sint vel haberi potuerint, inter eas de quibus agitur personas. Suo tamen eoque Latino stylo usum scriptorem apparet ex gradationibus, nulli nisi linquæ Latinæ proprijs: ut cum discipulos suos Barsanuphius docet, fortitudinis esse, [scriptisque sub an. 1200] ad congressum hostis, non cedere; sed fortiter dimicando, ejus ictus excipere, excipiendo, patienter sustinere; sustinendo, constanter usque ad victoriam perseverare. Hoc tamen non impedit, quo minus præ oculis habuerit antiquiorem aliquam vitam, ab eo qui Reliquias Vriam attulit monacho, seculo IX scriptam dictatamve: qualem scilicet suggerere memoria poterat, incertæ famæ traditionique innixa & fiducia, impune comminiscendi aliquid de Sancto, cujus nemo scripsisset Acta. Talem Vitam auctor iste recentior optima secutus fide, solum reddiderit elegantiorem; [solam damus historiam geminæ translationis.] addens, quæ de sancti Corporis prima translatione accepta a majoribus servabat traditio, quæque de alia posteriori ipse poterat accuratius meminisse. Hæc vero ultima, sola prælo digna visa sunt. Nam licet in Commentario Annotationibusque ad Vitam S. Dosithei in Februario conati fuerimus, Vitæ prædictæ, necdum penitius examinatæ, accommodare scriptionem; nunc maturiori examine adbibito, vellemus in Commentario illo expunctam bonam partem numeri 4 & 5: totamque de S. Barsanuphio narrationem, prout ex Bodecensi Codice ibi explicatur, resecandam ab opere nostro æstimamus.

[7] Etenim Barsanofium (sic enim semper hic scribitur) natione quidem Ægyptium facit, [quia Acta fabulosa nec patriam,] sed oppido Petrodi oriundum; quale nullum Ægyptus habuisse scitur: videtur autem πετρώδης appellativum loci alicujus petrosi indicium, acceptum pro nomine proprio esse. Tum eidem Barsanofio, ad loca sacra visenda peregrinato, duos ex Britannia socios advenire facit, Amonium & Akacium, quod sane non convenit. Vnde enim Britannis adolescentibus, eo seculo, vel Græca nomina, [nec socios,] vel linguæ Græcæ Ægyptiæve notitia tanta, ut poßint homini Ægyptio se conjungere. Inde ad Ægypti solitudinem 40 dierum itinere eos ablegat, quibus vel ad ultimam usq; Syenem perveniri potuisset. Vbinam ergo fuit Siridi Abbatis monasterium, solum viginti diebus e loco, ubi Barsanuphius commorabatur, adeundum? uti in eadem Vita dicitur; & unde in sanctam civitatem rursus iter erat hand paucorum dierum? [nec asceseos locum verosimiliter exprimunt:] Vtique alicubi in media via, procul extra Palestinam. Atqui ex S. Ioannis eleemosynarij Vitæ scimus, S. Seridi sive Seridonis monasterium fuisse in Gaza, aut saltem in territorio Gazensi, ibidemque Barsanuphium collocat Evagrius, utique non totis centum passuum millibus a Ierusalem, quæ intra quinque vel septem dies facillime emetiatur viator minime celer. Nec vero, posito quod Hierosolymis esset consultandum aliquid in commune (uti hic ad consultationem missus nomine omnium Palæstiniorum monachorum, in S. Siridi monasterio collectorum, dicitur Barsanuphius) ex alienis Patriarchatibus accersendi erant consultores; quod tamen factum esse consequeretur, admissa tam enormi distantia monasterij prædicti a sancta Civitate.

[8] Hic vero, ubi attingimus concilium Hierosolymis a Theodoro Archiepiscopo coactum, [fingitur autem Barsanuphius, missus a Theodoro Ep. Hieros. (qui nullus tunc fuit)] occasione litterarum ab Orthodoxis, qui Constantinopoli erant, in Palestinam directarum; quibus significabatur Iustinianum, pro hæreticis zelantem, tum alios ubique omnes in Imperio velle ad sua dogmata proficenda cogere, tum in Syriam Marium quemdam destinare, qui resistentes Clericos laicosque, monachos atque Episcopos in exilium expelleret; inevitabili Ecclesiæ ruina, nisi missus e concilio Constantinopolim Barsanuphius, Iustinianum, morbo gravi domitum, & beatæ Virginis Mariæ apparitione jussum obtemperare, ad rectam fidem reduxisset: hic, inquam totius tenemus fictionis caput. Nam neque ante annum DCXXXVIII, quo mortuus est S. Sophronius, ullus Hierosolymis sedit Theodorus: [Iustinianum (quipertinax mansit) convertisse,] neque Iustinianus postquam anno DLXIII in hæresim demum prolapsus est (dum homo laicus de fidei punctis præsumit decernere) male cœptum negotium peius urgere desiit ad extremum usque vitæ tempus, felix, si vel tunc eum pœnituerit turbatæ toto Imperio ecclesiasticæ quietis: neque Barsanuphius, postquam semel suæ se cellæ inclusit, ulli umquam se præbuit per annos quinquaginta & amplius conspiciendum, quem ad modum ex certiori Evagrij testimonio novimus: tunc vero cum adversus Ecclesiam insaniebat Imperator, [prius mortuus quam hic regnaret,] pridem debuerat exceßisse e vivis, uti supra est ostensum.

[9] Quam autem ab omni verisimilitudine alienum est quod additur? [ab eoque pro ecclesijs obtinuisse vectigalia Palestinæ;] Iustinianum, Barsanuphij miraculis, sanctitate & eloquentia captum, non tantum fecisse cum magna devotione & hilaritate quidquid Sanctus monuit: sed etiam addidisse ut omnes reditus, qui a Palestina regione colligi & in thesauros suos recondi consueverant, per ecclesias Palestinæ distribuerentur, de eaque re chirographum Imperiali sigillo roboratum Barsanuphio tradidisse: vi cujus, statim atque Hierosolymas ille redijt, tributa & vectigalia omnia, quæ Palatij exactoribus solita erant solvi, prompte oblata fuerint Hierosolymitano Episcopo, pro ejus arbitrio per omnes ecclesias distribuenda. Omitto levioris momenti alia: ut, quod illius Marij (qui, ad Orthodoxorum persecutionem destinatus in Palæstinam, fingitur rabidus obijsse in via) nulla uspiam mentio inveniatur. Fortaßis comminiscendi ejus occasionem potuit dedisse Marcellus, [præter alia in dictis Actis dubia] unus ijs qui Principi ad tuendum errorem inhærebant impulsores, & paulo post deprehensi conjurationem adversus eumdem conflasse, cita morte pœnas dedere læsæ divinæ humanæque majestatis, ut ad annum DLXIV docet Baronius. Simili certe modo ex S. Marco, ante Barsanuphium & Dorotheum in testamento S. Theodori commendato, vitæque sanctitate & integritate doctrinæ conspicuo, natus videtur S. Marcellus, sub quo prima monasticæ vitæ tirocinia S. Barsanuphius cum socijs fingitur in Palestina fecisse, nec nisi illo mortuo in Ægyptum remigrasse.

[10] [& mendosa:] Neque refutari meretur, quod Constantinopolim proficiscens Barsanuphius, & in civitate, quæ Galatia dicitur, ab Episcopo ejus exceptus hospitio, panem fecerit in ea domo abundare, in qua is ex longo tempore penitus defuerat. Quæ enim tanta potest annonæ caritas concipi ex unius anni sterilitate, ut nec unum quidem panem tam grato hospiti subministrare potuerit mensa Episcopalis, vel civium munificentia, tantis curationum miraculosarum prodigijs, ut refertur in Vita, provocata? Galatiam autem quis nescit non civitatem esse, sed integram regionem, in qua Episcopatus complures erant? Fortaßis pro Galatia supponi posset Gabala, cum dicatur noluisse consentire Barsanufius ut vel triduo apud præfatum Episcopum maneret, quia propinquus erat Antiochiæ, ad quam perveniens, & navim paratam inveniens, infra paucos dies in portum regiæ urbis, quæ nova Roma dicitur applicuit. Antiochia enim Syriæ petenda erat ab eo, qui maritimo itinere vellet Constantinopolim proficisci; & Gabalitana diœcesis transeunda, prius quam ad Metropolim (unde tamen non longe abest Gabala) perveniretur.

[11] Ceterum cum Vita hæc numquam fuerit impressa, poteramus eidem operosius resutandæ supersedere, [ideoque expedit ea ab hoc opere rescindi,] nisi eam quadamtenus probasse videremur in commentario notisque ad Acta S. Dosithei, quemadmodum est præmissum: volumus autem stare proposito nostro protestationique sæpius iteratæ, de eo quod perperæm dictum inveniremus, idonea occasione retractando. Iuvat etiam subinde probare exemplo, ex una quidem parte, quam non temere ullas Sanctorum Vitas, aut vulgo aut viris quibusdam magnis probatas, inter commentittas referamus, ex altera autem, quam nullo cujusquam ne quidem proprij præjudicij respectu nos patiamur abduci ab agnita falsitate repudianda, eo loco ubi dissimulationi diuturniori nulla amplius relinquitur excusatio: quemadmodum hic nobis accidit, de S. Barsanuphio expresse coactis agere; & antehac occasionibus varijs usuvenit, potißimum ad Acta S. Alberti Hierosolymitani Legislatoris Carmelitarum, ubi non potuimus absque censura dimittere vulgatam S. Angeli Carmelitæ Vitam, utpote veritati a nobis ibidem demonstratæ multi-modis contrariam. Quod cum facimus, non modo non timemus, ne quis existimet ceteras Sanctorum Vitas omnes aut plerasque eodem jure posse rejici, si pari cum rigore examinentur; ut econtra existimemus operi nostro multum fidei accedere per hoc ipsum, quod certo commentitia & alienis nominibus supposita scripta non admittamus ad testimonium in ulla re, præsertim controversa, ferendum.

[12] Videtur autem Palestinus ille monachus, qui primus S. Barsanuphij Reliquias & notitiam Oretanis attulit, [etsi alias admixta sint quædam,] hausisse nonnulla ex scriptis S. Dorothei, quemadmodum supra insinuavimus, expressam S. Barsanuphij mentionem facientibus Tale est illud de Xenodochio, aut potius Nosocomio, juxta S. Seridi monasterium erecto, eidemque præfecto ipso Dorotheo. Et quoniam S. Barsanufium multis claruisse miraculis constat, non prorsus rejicimus, quod in Vita habetur, ibidem loci fontem fuisse ipsius precibus excitatum, ad usum monasterii, aquæ penuria laborantis; ipsumque dedisse S. Serido consilium Nosocomii ibidem struendi. Ioannem quoque Abbatem corpus curasse mortui Barsanuphii Magistri sui, comminisci potuit; vel etiam in aliis, qui nunc interiere Dorothei scriptis legisse: quandoquidem in superstitibus Instructionibus tam frequens laudataque mentio fiat Ioannis Abbatis, ut S. Dorotheo coævi. Neque displiceret quod dicitur etiam a morte repertum esse genibus flexis, [quæ seorsim accepta vera esse possint,] quemadmodum de Paulo primo Eremita, deque Ioanne de Deo 8 Martii multisque aliis Sanctis constat; si sciremus unde id acceperit auctor. Idem dictum puta de die mortis, qui aßignatur XIII Septembris; deque loco sepulturæ in monte Calvariæ, ad quem mortis suæ præscius Sanctus dicitur abiisse: donec enim appareat, quo fundamenta hæc narrentur, permixta aliis tam manifeste falsis; pro mense Februario, in quo Constantinopoli fiebat ejus commemoratio, & adhuc festum ejus, [non fuit S. Cataldi socius Barsanufius.] sed die VIII agunt Oretani; proque Gazensi, in qua reclusus vixit cella, stabit præsumptio securior: & ibi etiam opinari malim a sanctæ vitæ Sacerdote Theoctisto petiisse & accepisse Barsanuphium extrema Sacramenta, quam in Gethsemniana S. Mariæ Ecclesia: hoc ipsū tamen & parentum nomina, quæ scribuntur fuisse Elias atque Eulampia, aliaque plura paratus credere, si aliquando confirmentur ab antiquiori & nullis fabulis permixta historia. Talis autem cum non sit Vita S. Cataldi Tarentini Episcopi, de qua agendum erit VIII vel X Maii, non veremur, ne quis in dubium revocet, utrum qui ab Evagrio laudatur Barsanuphius sit idem ille qui Vriæ Patronus colitur; propterea quod in aliqua S. Cataldi Legenda dicatur Cataldus Hydrunti socios ascivisse SS. Euprepium, Leucium & Barsanofium, qui mortuus est Abbas & Confessor in civitate Oriæ: aut ne ob alia similia Acta existimet aliquis, dictum Barsanuphium fuisse primum Vritanis Episcopum a Cataldo datum, idque Christianæ æræ seculo secundo, cui an ipse Cataldus tribui debeat vehementer ambigimus.

CAPUT III.
Sancti corporis Translatio duplex.

[13] [Vriæ Episcopali urbe,] Inter Brundusium atque Tarentum Uria est, Græcis Οὐρία atque Οὔρητον, Episcopalis ab antiquo civitas, Oria his temporibus nuncupata, in Salentinis seu Iapygia antiqua, vulgo Terra Otranti dicta. Ea, uti & tota ferme major Græcia, ingentes a Saracenis passa est calamitates: nam, sicut in Lupi Protospatæ Chronico legitur, anno DCCCCXXIV mense Julii, Oria capta est, & interfecerunt cunctas mulieres, reliquos vero deduxerunt in Africam, cunctos venumdantes. Et rursum, anno DCCCCLXXVII incenderunt Agareni civitatem Oriæ, & cunctum vulgus in Siciliam deduxerunt. [& post eversum Brundusiū,] Prius autem quam ista fierent, sedem istic Episcopalem Theodosius tenuerat, is qui ex S. Leucii reliquiis (post eversum circa annum DCCCXXVIII a Saracenis Brundusium, Tranum avectis; ipsaque Tranensi Metropoli ab iisdem Barbaris excisa, Beneventum translatis) partem dimidiam (nam alteram dato pretio Tranenses redemerant) obtinuit a Principe Beneventano; Brundusinisque, patriæ suæ ruinas, parvissimi sub specie oppidi, usque ad annum circiter millesimum incolentibus, restituit, præteritæ cladis solatium non leve; ut scribit, in libello de Translatione S. Leucij, ad suum Archiepiscopum Ioannem, seculi undecimi initio, ejusdem Archiepiscopi Syncellus: quæ ad XI Ianuarij a nobis edita videre licet.

[14] Cur autem Sacrarum Reliquiarum amantißimus Episcopus, de Brundusina ecclesia pignoribus S. Leucij restitutis recreanda, potius quam de sua Vritana eisdem ornanda cogitavit? nisi quia jam tum communes utrique urbi Episcopi erant, & utroque dicebantur nomine? sed quia Vrtæ non Brundusii commorabantur, ab exteris Vretani potius quam Brundusini nuncupabantur. [Archiepiscopali habitæ,] Abstinebant illi tamen a tituli Archiepiscopalis usu, utpote qui esset jam æstimationis minoris. Hinc ex Brundusinæ Ecclesiæ monumentis Vgellus docet, Episcopum Marcum, qui anno circiter millesimo sedit, attitulare se solitum Dominatorem sanctæ Sedis Oritanæ, Brundusinæ & Hostunensis sive Monopolitanæ, ubi, ut vides, Brundusium in secundis habetur. Primus Archiepiscopi titulum resumpsit Eustachius, [diuque cum Brundusina unitæ,] servato nihilominus titulo Oretani: qui titulus in Vrbani II atque Paschalis itidem II Papæ litteris, ad Godinum Eustachii successorem datis, solus invenitur. Postquam vero idem Godinus, Pontificiis constrictus mandatis, Brundusinæ Ecclesiæ, cujus filiam esse Oretanam constabat, primatum, per annos centum viginti ablatum, anno MXCIX restituit, urbe ipsa per præcitatum Lupum Protospatam temporibus Vrbani II reædificata; cœpit Godini successor Balduinus, non jam amplius Vriæ, sed Brundusii residens, scribere se Brundusinæ & Oritanæ Ecclesiarū Archiepiscopū: eumque signandi modum ceteri deinceps tenuere, usque dum Gregorius XIV, Philippi II rogatu separavit Ecclesias; & finem imponere volens dißidiis scandalisque, inter utriusque urbis cives ex diuturna æmulatione subnascentibus, exemptum a Brundisini Archiepiscopi potestate Oritanum Episcopum (non vero Archiepiscopum, ut Vretani postulabant) creandum decrevit; ipsumque Tarentino Archiepiscopo suffraganeum subjecit.

[15] Hæc præmittenda fuere historiæ Translationis S. Barsanuphii, quam mox dabimus ex Bodecensi manuscripto, [residens Episcopus Theodosius,] ab eodem prorsus a quo est Vita auctore descriptam, una cum inventione & translatione secunda anno MCLXX facta. Est autem in his tanto quam in Vita fide dignior auctor, quanto suis propriora temporibus scribit, quorum partem aliquam ipse præsens spectasse potuit, Oritanæ Ecclesiæ minister aliquis. Hoc enim probat æmulationis adversus Brundusinos zelus, in eo elucens, quod Lupum sive Luponem, sub quo inventæ sunt sacræ Reliquiæ, & ejus iussu a Petro Hostunensi Episcopo translatæ, solum nominet Oritanum Archiepiscopum, omisso titulo Brundusini, quem usque ad annum MCLXXII geßit; ipse quoque; ut multi ante, & ceteri post eum, Brundusii solitus residere. [circa annū 850,] Porro Theodosium Episcopum existimamus vixisse sub annum DCCCL aut LX; ut saltem ab ejus morte, usque ad Vritanæ urbis calamitatem primam, intercesserint anni LX vel LXX. Est autem Relatio translationis, hujusmodi:

[16] Venerabili Episcopo Domino Theodosio, Orianæ Ecclesiæ Sedem vitæ splendore illustrante, [ex Oriente allatas S. Barsanuphii Reliquias] monachus quidam religiosus & consummata virtute clarus; cui ob meritorum integritatem claro, corporis S. Barsanofii custodia commissa fuerat; cum sæviente Saracenorum perfidia, totam jam Palestinæ regionem cognosceret devastari; congregationemque in oratorio, ubi sanctum corpus servabatur, Domino ejusdem Sancti doctrinis & institutionibus militantem, cerneret mortis timore perterritam jamque dispersam; metuens ne sacratissimum corpus a profanis gentibus & Christiani nominis inimicis injuriose tractaretur, cœpit anxiari, vigilantis meditationis solicitudine secum deliberans, ubi tam pretiosus thesaurus posset committi. Cumque in partibus illis nullus ad hoc tutus locus videretur, tandem divino monitus consilio, ipsas sanctas Reliquias, cum theca in qua continebantur, digna veneratione assumens, transfretato mari Adriatico in Apuliæ partes transvexit.

[17] Cumque de moribus & vita Domini Theodosii multa bona didicisset, [solenniter excipit;] & eum in recondendis Sanctorum Reliquiis laudabilem & dignam impendisse diligentiam intellexisset; nulli competentius ac securius posse committi quod ferebat existimans, Oriam advenit; & appropinquans urbi, præfato Episcopo quod detulerat curavit intimari. Episcopus vero, cujus mens ad studium colligendorum corporum Sanctorum flagrabat, tali tamque grata relatione, quo certiori eo lætiori, affectus; convocato universo Clero & populo Oritano, cum psalmis & canticis & laudibus divinis, inæstimabili & cælesti dono obviam exivit: & corpus esse B. Barsonofii cum suis titulis tum certis experimentis comperiens, ipsumque maxima veneratione suscipiens, usque ad portam quæ Hebraica nuncupatur, suis sacris humeris deportavit. Sed cum vellet mœnia ingredi civitatis, ita quod portabatur gressus portantis fixit, [easque in urbem inferre prohibitus,] quod nullatenus se movendi & in civitatem ingrediendi facultas eis daretur; ut apertissime cerneretur ille potius portare Episcopum, qui portari ab Episcopo putabatur.

[18] Quo accidente miraculo perterritus Episcopus, Clerus obstupefactus & populus, quid hoc signi portenderet, apud se vehementi ac solicita investigatione perquirebant. Sed omnes uno eodemque spiritu edocti causam, quia extra muros urbis mallet sibi habitaculum parari, perceperunt. Cum enim satis sufficienti sanctæ Genitricis & perpetuo Virginis Mariæ, corporum etjam sanctorum Martyrum Chrysanthi & Dariæ juvamine urbs Oritana muniretur intrinsecus; commodum arbitratus est Sanctus extrinsecam civitatis ejusdem sibi assumere custodiam, & suæ suffragium intercessionis, contra multiformes hostilium insidiarum, [Ecclesiam sub Sancti nomine ante portam condit,] tam visibilium quam invisibilium, incursus, murum quasi inconcussibilem opponere. Reperto igitur iuxta præfatam portam apto & competenti, ad reponendum corpus sanctissimum, loco; ipsum, cum digna veneratione jucundæque ac debitæ venerationis obsequiis, ibidem collocaverunt. Multas autem & maximas miraculorum virtutes ostendere, & copiosam sanitatum gratiam cunctis infirmis, illuc convenientibus, divina pietas, in recondendo sui electi corpore, per ipsius interventum largiri dignata est. Unde ad honorem Dei & S. Barsanofii præfatus venerandus Episcopus templum condidit, & ipsis sanctissimis Reliquiis dedicavit.

[19] Ad indubitabilem quoque hujus rei certitudinem, & perpetuam memoriam, jugem quoque corporis sancti venerationem, titulum super limen loci, quo corpus ipsum continetur, fecit designari: in ipso vero templo Clerum, qui jugiter ibi divina Officia celebraret, constituit: quorum supplici & continua deprecatione populus Oritanus tanti Patroni auxilium imploraret: quatenus interventu ipsius & a mundi huius insidiis liberari, & ad supernæ civitatis gaudia pervenire mererentur. Hactenus Translationis primæ historia: [cum Cathedralis in urbe haberet SS. Chrysanthum & Dariam,] ad quam observo, ædem Cathedralem antiquam, ab ipsomet Theodosio ædificatam (quod adhuc testatur columna in loco, ubi nunc arx munitißima est, inscripta disticho, quod apud Vgellum legi poterit) etsi fuerit in Deiparæ Virginis honorem consecrata, tamen a Sanctis Martyribus Chrysantho & Daria, quorum inibi Reliquiæ ab eodem Theodosio fuerant collocatæ, vulgarius solitam nuncupari. Agetur de iisdem Martyribus XXV Octobris, ubi indicabitur quam multæ sint ecclesiæ, quæ partem aliquam Sanctarum Reliquiarum adeptæ, eorum corpora habere gloriantur; quomodo hic contigit Oretanis. Etenim Sacra pignora in noua cathedrali asservata enumerans Vgellus tom. 9 col. 225, specificatis iis quorum sunt ossa integra, videlicet S. Apolloniæ Virginis & Martyris Maxilla, S. Barsanulphi Divi tutelaris brachio & ossibus aliquot, [priorem nunc habent Patres Minimi;] duobus Ossibus Sanctorum Innocentium, de ceteris indistincte scribit esse aliquas Reliquias, etiam SS. Chrysanthi & Dariæ. Ibidem dicit, ab Ordine Minimorum teneri Ecclesiam S. Barsanulphi civitatis Patroni, ubi creduntur sacra ejus lipsana jacere. Quæ persuasio ex eo fortaßis nata est, quod in æde, ut diximus Cathedrali, non nisi quedam ossa serventur; licet alias credibile sit illa fere sola, non vero omnia totius corporis ossa, a præfato Monacho fuisse transportata. Quomodo autem ea post urbis restaurationem reperta sint translataque, in MS. Bodecensi sequitur sub hoc titulo. ITEM VERSICULUS QUOMODO AB EODEM LOCO TRANSLATUS SIT.

[20] [ubi, restaurata post Saracenicā cladem Vria,] Post obitum vero Domni Theodosii, Venerabilis Oritani Pontificis, qui corpus B. Barsanophii, juxta portam quæ Hebræa nominatur, deposuit, multis annorum curriculis evolutis; cum Oritana civitas, peccatis suis Deum ad iracundiam provocantibus & Sancti patrocinium demerentibus, immani Saracenorum, tam Siculorum quam Afrorum, crudelitate, vastata & acerrimis incendiis conflagrata, hostium sævitiam natorum sanguine, & cupiditatem rerum amissione replevisset; in tantā negligentiam locus ille celeberrimus omnique veneratione dignissimus, in quo sanctissimum B. Barsanophii corpus conditum erat, devenit; quod vix in eodem loco relictus esse tam pretiosus thesaurus crederetur. Sed cum divina clementia, quæ in ira non continet misericordiam, ipsius civitatis populo, ad reconciliandum eum sibi, vellet misericorditer subvenire, & manifestare eum mediatorem suum apud se habere; cujusdam Sacerdotis, Marci nomine, cum timore jugiter dediti divino servitio, & alumni sanctæ Matris Oritanæ Ecclesiæ, ad inquisitionem Reliquiarum prædicti sancti Patris, mentem inflammavit: qui trina revelatione divinitus admonitus, & eodem Sancto sæpius, sub eadem specie in qua depingitur, [inventæ per revelationem Reliquiæ jam dictæ,] sibi apparente certificatus; piæ investigationis studio tanto se præbuit diligentiorem, quanto divina revelatio certiorem, certitudo devotiorem, devotio fecerat instantiorem.

[21] Quia igitur Deo inspirante optavit, revelante didicit, Sancto etjam certificante cognovit locum, in quo lipsana ejus recondita erant; multis jejuniis, assiduis psalmis, & orationibus, & jugibus insistens vigiliis, quod superna præveniente gratia desideravit, subsequente desiderando quæsivit, adjuvante quærendo perseveravit, efficiente perseverando invenit incomparabilem Margaritam, a prænominato Reverendissimo Oritano Episcopo Domino Theodosio, ex multis retro temporibus, in ecclesia quam ejus nomini dedicavit, depositam. [in novam Cathedralem transferuntur,] Quod ipse quidem Clero sanctæ Matris Ecclesiæ secreta revelatione manifestavit, Clerus autem sub magna celeritate & mentis jucunditate Domino Luponi, Venerabili Oritano Archiepiscopo, curavit intimare. Quia vero negotiis ecclesiasticis detentus & maxime infirmitate impeditus, suam præsentiam tanto officio non valuit exhibere; tam Deo dignum opus, transferendi in sanctam Matrem Oritanam Ecclesiam ipsum sanctissimum corpus, Domino Petro, Reverendo Hostunensi Episcopo, suoque devotissimo filio, vice sua mandavit exequendum. Qui ex auctoritate præfati Episcopi sanctissimas ipsas Reliquias, honore & solennitate decenti, in prædictam ecclesiam S. Mariæ Oritani Archiepiscopatus deportavit, anno ab incarnatione divini verbi MCLXX, Regni autem Domni nostri præcellentissimi Wilhelmi Regis anno V, [anno 1170] Præsulatus vero præfati Domini Luponis Archiepiscopi anno XXVII. In qua ecclesia, Dei Omnipotentis operante dextera, crebris & maximis coruscat signorum virtutibus, ad laudem & gloriam Domini Salvatoris nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

[22] Hactenus Bodecensis insignis & valde antiquus Codex, in regione, aspirandis vocalibus & liquidis geminandis assueta, exaratus; unde in eo semper Horritanus scribitur, deductum ab Oria sive Vria urbe adjectivum: quod satis fuit hic monuisse. [a Petro Ep. Hostunensi.] Cum autem Scriptores Siculi conveniant Wilhelmum II, cognomento Bonum, suscepisse regnum anno MCLXVI; annus ejus quintus optime cum anno Translationis præmemoratæ convenit: sed quoad annum Præsulatus, vel in ejus notando initio apud Vgellum mendose 1145 irrepsit pro 1147, vel hic pro XXVII debuit XXV scribi. Ibidem autem præfatus Lupo sedisse dicitur usque ad annum 1173. Hostunensium Episcoporum seriem non nisi ab anno MCCCXXIX deducere idem Vghellus potuit, aliquot tamen præcedentium habuit ex antiquis monumentis notitiam; videlicet Datti, qui anno MLXXI interfuit Dedicationi Cassinensi; tum alterius anomymi, qui cum Metropolitano suo Brundusino Archiepiscopo honestavit translationem S. Nicolai Peregrini apud Tranum anno MCXLIII; & Maroldi, qui anno MCLXXXV donationi cuidam a Tancredo Comite factæ subscripsit. Quos inter hunc Petrum ponas licet, ut immediatum decessorem Maroldi: qui etiam curasse credi potest, ut ex inventis translatisque a se Reliquijs particulæ aliquæ Brundusium mitterentur ad Archiepiscopum, quarum mentio fit in Catalogo Reliquiarum Brundusinæ metropolitanæ ecclesiæ, impresso Romæ post officia Patronoruns ejusdem Ecclesiæ anno 1583.

DE S. ISAAC ABBATE
Spoleti in Vmbria.

CIRCA AN. DL

[Praefatio]

Isaac Abbas, spoleti in Vmbria (S.)

AUCTORE D. P.

Egimus III Februarij de duplici Sanctorum advenarum e Syria in Italiam classe, nominibus personisque confusa, licet valde distent tempora utrorumque; cum primi sub Diocletiano ac Maximiano venisse dicantur, posteriores sexto Æræ Christianæ seculo constet floruisse. [Syria advectus circa an. 500] Ex his S. Laurentius Illuminator fuit, creditus a plerisque Spoletinus Episcopus, deinde Sabinensis, ac demum depositis infulis Farfensis in Vmbria monasterij fundator. S. Laurentij nepotem, nec non in Farfensis monasterij regimine per annos aliquot successorem fuisse, eum, de quo nunc instituimus agere, Isaacum, volunt auctores, præcitato Februarij die ad Vitam S. Laurentij, nec non in Addendis ad eamdem citati: quæ ibi sufficienter dictæ, cum nullo novo argumento infirmare vel confirmare poßimus, nihil attinet hic repetere; multo minus denuo expendere chronologiam Vitæ S. Isaaci, a Gregorio Romano S. Matthæi Abbate in MSS. Annalibus Farfensis monasterij constitutam; [in Vmbria vixit ad annum circiter 550.] quia satis ibi ostensum est, nulla verisimilitudine tantam Isaaco ætatem dari, ut ad annos centum septuaginta octo vitam prorogaverit. Tantum dicimus, eamdem, quæ tunc erat, nunc etiam nobis perstare sententiam, & priora Gotthorum tempora, quibus juxta Spoletum vixisse Isaacum testatur Gregorius Magnus 3 libro Dialogorum cap. 14, debere sumi a firmato Ostrogothorum in Italia Regno, sub finem quinti seculi: ultima vero eorumdem Gotthorum tempora ad quæ pervenisse dicit, spectare prædictum regnum, a Narsete extinctum anno DLIV: quam nostram sententiam amplexus etiam est Ioannes Mabillon in 1 seculo Benedictino.

[2] Extabant S. Isaaci Acta, descripta in Legendaro Spoletinæ ecclesiæ, [Acta in Legendario Spoletino] quod inplura distinguebatur volumina & sæpius a Iacobillo & scriptoribus Spoletinis citatur; nunc amissum esse dolent omnes, qui patriæ suæ antiquitates amant Spoletini cives. Horum facile eruditißimus Bernardinus Campellus, super eodem a nobis per litteras requisitus, cum anno MDCLXI X kal Sept. Romæ versantibus responderet, Utinam inquit, cum præfati Legendarii voluminibus, nihil aliud amissum esset præter gesta S. Isaaci: [accepta ex libro Dial. S. Gregorij.] levis enim fuisset jactura, cum ex prototypo Gregoriano non solum integra, sed nullius alterius testimonii indiga, ejus Acta habeantur. Credimus sane ea istic solum descripta fuisse, quæ præcitato libro & capite refert S. Gregorius quæque ex eo decerpserunt Petrus de Natalibus in Catalogo lib. 5 cap. 84 & Surius ad hunc diem; atque prædictus Mabillon: debent autem etiam nobis hoc loco sufficere, velut omni acceptione dignißima. Expendemus tamen prius quæ ad conditum ab Isaaco monasterium spectantia tomo 1 de Sanctis Vmbriæ habet Iacobillus; ac deinde per modum Appendicis subnectemus, quæ de scriptis huic Sancto imputatis deque ejus cultu dicenda supererunt.

[3] [Iussus a Deipara in Monte-luci discipulos ad mittere,] Spoletanæ urbi (quemadmodum ipsi ex edita arce conspeximus) paris aut majoris cum arce altitudinis mons adjacet, densis opacus arboribus, indeque sortitus nomen, ut Mons-luci, vulgo Monte-luco dicatur. In hoc primis seculi VI annis solitariam vitam ducebat Isaac, notæ Spoletinis Sanctimoniæ eremita: cui inquit Iacobillus, nocte quadam apparens Deipara Virgo, jussit ut eo loci extrueret monasterium, recipiendis in eo monasticoque habitu induendis, qui divino instinctu illuc confluerent, ipsius disciplinis informandi. Sumptus præstandos pollicebatur Diva a Spoletana quadam Virgine. Gregoria hæc fuit, quæ a S. Isaaco in proposito consecrandæ Deo virginitatis adjuta, eidem ad prædictum finem contulit ipsius montis proprietatem. Addit idem auctor, Et villas aliquot animaliumque servitia, quemadmodum legere est in MS. Tabulario Abbatiæ S. Juliani, hodie S. Ansani dictæ. [non cœnobium sed lauram videtur condidisse.] Sed quia hoc ipsius S. Gregorij verbis num. 3 legendis repugnat: malumus credere, si quid tale Fratribus collatum a Gregoria est, post mortem S. Isaac esse ab eis acceptatum. Eorum disciplinam ab initio fuisse cœnobiticam, cui successu temporis Regula S. Benedicti accesserit, existimat idem Iacobillus: nobis verosimilius longe est, duodecim illas cellas, quæ ad hunc usque diem visuntur in predicto monte & ab eremitis incoluntur, reliquias & indicia esse, non cœnobij sed Lauræ, ad Palestiniarum in Syria Laurarum normam, ibidem a S. Isaaco collectæ: ipsosque eremitas, veros esse ac primos S. Isaaci successores: qui singuli nunc suum quisque oratorium, hortum, ac cellam habent, unique ex numero suo Sacerdoti subsunt, ad quem statis horis quotidie accedant sacrorum causa & spiritualium collationum.

[4] [cujus adhuc reliquiæ sine Eremus S. Mariæ:] Extat apud Gabrielem Penottum, lib. 3 cap. 35, longum Vrbani III diploma, quo Abbati monasterii S. Juliani de monte Spoletano, ejusque Fratribus & successoribus, confirmat amplißimas posseßiones & jura, interque ea enumerat, Eremum S. Mariæ Montis luci cum pertinentiis suis, & in civitate Spoletana monasterium S. Isaac cum cappellis & pertinentiis suis. Eremum si illam esse dixerimus, quam S. Isaac & sui discipuli succeßive incoluerunt, majorem videbimur verosimilitudinem secuti: licet Iacobillus Isaacum faciat ipsius Iulianæi monasterij fundatorem, utique non alio argumento, [accessisse postea S. Iuliani monasterium] quam quod illud celebritate sua postea notius fuerit. Vrbanum monasterium suspicamur annis haud paucis, & forte non uno seculo, esse eremo ipsa recentius; [sed prius in urbe erectam ecclesiam S. Isaaci,] conditum scilicet ad honorem sancti corporis, quod in paupertina eremo diutius retineri noluerint cives Spoletini; si non & ipsum statim a morte ad se acceperint, propter sanctitatis famam & miraculorum multitudinem. Sed hæc omnia putamus in oblivionem venisse, postquam Benedictini instituti monachis conditum est in Monte Luci amplißimum illud S. Iuliani monasterium, suaque celebritate obscuravit priora & vetustiora loca; unde factum sit ut a S. Isaaco repetere ejusdem exordia maluerint monachi Iulianæ, majoris antiquitatis studiosi ipsumque Ordini suo adscribere, Quod quia non poterat Mabillono probari, omisit in indice addere nomini Isaaci asteriscum, quo germanos S. Benedicti alumnos discrevit ab ascititijs.

[5] Fortaßis etiam ex urbano S. Isaaci, quod diximus, monasterio, posseßionibus aucto, deducti sunt ad montanum S. Iuliani monasterium primi incolæ: [deinde SS. Isaaci & Ægidij,] & in eodem urbano monasterio, non autem in montano, primus Abbas fuerit S. Ægidius: sub cujus nomine (si tamen non est hic S. Ægidius, per Benedictinorum monasteria celebri cultu tota Europæ notißimus, cujus reliquiæ aliquæ ex Gallia huc allatæ sint) & nomine S. Isaaci Honorius Papæ III anno MCCXVI die I Septembris, Iacobillo teste, consecravit ecclesiam istam urbanam: quæ tempore Vrbani III anno MCLXXXV ad huc solius S. Isaaci nomine dicebatur; & nunc, ab illatis in eam S. Ansani Martyris Romani reliquijs, notius in vulgo nomen obtinet; [postea S. Ansani dictam,] desertoque pridem Iulianæo monasterio, Abbatiæ servat dignitatem; non tamen sub instituto Benedictino, sed Regularium Canonicorum: quibus S. Iuliani monasterium anno MDII (ut auctor est præcitatus Pennotus) transcripsit Alexander VI: hi vero intra paucos postinde annos, rogatu civium ad S. Ansani ecclesiam commigrarunt. [& a Benedictimi ad Canonicos Reg. translatam.] Iacobillus de Sancto isto Ægidio, (quem facit immediatum S. Isaaci successorem) deque eum secutis Ioanne, Cecco, Andreuccio, Manno, Guilielmo, Vannuccio, Lavarino, Laurentio, Antimo, Balarino (quos omnes etiam Beatos appellat, dicitque in SS. Iuliani & Ansani ecclesijs tumulatos) nihil reperitur scripscisse in toto reliquo opere de Sanctis Vmbriæ, quod vel ipsos nobis notiores reddat, vell ocum quem rexere illustriorem: quare & nos ab ulteriori de eis disquisitione per conjecturas facienda abstinemus.

VITA
Ex libro 3. Dialogorum S. Gregorij.

Isaac Abbas, spoleti in Vmbria (S.)

BHL Number: 4475

[1] Prioribus Gotthorum temporibus fuit juxta Spoletanam urbem vir vitæ venerabilis, [Gregoriam nuptias fugientem juvat,] Isaac nomine, qui usque ad extrema Gotthorum tempora pervenit; quem nostrorum multi noverunt, & maxime sacra virgo Gregoria, a quæ nunc in hac Romana urbe juxta ecclesiam B. Mariæ semper virginis habitat. Quæ dum adolescentiæ suæ tempore, constitutis jam nuptiis, in ecclesiam fugisset, & sanctimonialis vitæ conversationem quæreret, ab eodem viro defensa, atque ad eum quem desiderabat habitum, Domino protegente, perducta est: quæ quia sponsum fugit in terra, habere sponsum meruit in cœlo. Multa autem de eodem viro, narrante venerabili Patre b Eleutherio, agnovi; qui & hunc familiariter noverat, & ejus verbis vita fidem præbebat.

[2] [triduo orans perseverat in templo:] Hic itaque venerabilis Isaac, ortus ex Italia non fuit: sed ea illius narro miracula, quæ conversatus in Italia fecit. Cum primum de Syriæ partibus ad Spoletanam urbem venisset, ingressus c ecclesiam, a custodibus petijt, ut sibi quantum vellet licentia concederetur orandi, eumque horis secretioribus egredi non urgerent. [percussorem suum a dæmone liberat,] Qui mox ad orandum stetit, diemque totum peregit in oratione, cui sequentem continuavit & noctem. Secundo etiam die, cum nocte subsequenti indefessus in precibus perstitit, diem quoque tertium in oratione conjunxit. Cumque hoc unus ex custodibus, superbiæ spiritu inflatus, cerneret; unde proficere debuit, inde ad defectus damna pervenit. Nam hunc simulatorem dicere, & verbo rustico cœpit impostorem clamare, qui se tribus diebus & noctibus orare ante oculos hominum demonstraret. Qui protinus currens, virum Dei alapa percussit, ut, quasi religiosæ vitæ simulator esset, de ecclesia cum contumelia exiret. Sed hunc repente ultor spiritus invasit, & ad viri Dei vestigia stravit, ac per os illius clamare cœpit: Isaac me ejicit. Vir quippe peregrinus, quo censeretur nomine, nesciebatur: sed ejus nomen ille spiritus prodidit, qui se ab illo posse ejici clamavit. Mox autem super vexati corpus vir Dei incubuit: & malignus spiritus, qui eum invaserat, abscessit.

[3] In tota urbe tunc statim, quid in ecclesia factum fuisset, innotuit. Currere viri & feminæ, nobiles atque ignobiles, pariter cœperunt, certatimque eum in suis rapere domibus conabantur. [recusat oblatas possessiones,] Alij ad construendum monasterium prædia, alij pecunias, alij subsidia quæcumque poterant offerre viro Dei suppliciter volebant. Sed servus omnipotentis Domini horum nihil accipiens, egressus urbem, non longe desertum locum reperit, ibique sibi humile habitaculum construxit. Ad quem dum multi pergunt, exemplo illius, æternæ vitæ accendi desiderio cœperunt, atque sub ejus magisterio in omnipotentis se Domini servitium dederunt. Cumque eum crebro discipuli humiliter admonerent, ut pro usu monasterij possessiones, quæ offerebantur, acciperet; ille solicitus suæ paupertatis custos, fortem sententiam tenebat, dicens: Monachus, qui in terra possessiones quærit, monachus non est. Sic quippe metuebat paupertatis suæ securitatem perdere, sicut avari divites solent perituras divitias custodire. d

[4] [prophetico spiritu edoctus venturos fures] Ibi itaque prophetiæ spiritu magnisque miraculis, cunctis longe lateque habitantibus vita ejus inclaruit. Nam die quadam ad vesperum in horto monasterij fecit jactari ferramenta, quæ usitato nos nomine e vangas vocamus. Dixit itaque discipulis suis: Tot vangas in horto projicite, & citius redite. Nocte vero eadem, dum ex more cum Fratribus ad exhibendas laudes Domino surrexisset, præcepit, dicens: Ite, & operarijs nostris pulmentum coquite, ut mane primo paratum sit. Facto autem mane, fecit deferri pulmentum, quod parari jusserat, atque hortum cum Fratribus ingressus, quot vangas jactari præceperat, tot in eo laborantes operarios invenit. Ingressi quippe fures fuerant; sed mutata mente per spiritum, apprehenderunt vangas, quas invenerunt; & ab ea hora, qua ingressi sunt, quousque vir Domini ad eos veniret, cuncta horti illius spatia, quæ inculta fuerant, coluerunt. Quibus vir Domini, mox ut ingressus est, ait: Gaudete, fratres, [eis operam & mercedem parat:] multum laborastis: jam quiescite. Quibus illico alimenta, quæ detulerat, præbuit; eosque post tanti laboris fatigationem refecit. Sufficienter autem refectis ait: Nolite malum facere: quoties de horto aliquid vultis, ad horti aditum venite, tranquille petite, cum benedictione percipite, & a furti pravitate cessate. Quos statim collectis oleribus onustari fecit: actumque est, ut qui ad hortum nocituri venerant, cum laboris sui præmio, & repleti ab eo, & innocui redirent.

[5] Alio quoque tempore ad eum accesserunt peregrini quidam, misericordiam postulantes: [nuditatem simulantibus vestes suas reddit;] scissis pannis obsiti, ita ut pene nudi viderentur. Cumque ab eo vestimenta peterent, eorum verba vir Domini tacitus audivit: qui unum ex discipulis suis protinus silenter vocavit, eique præcepit, dicens: Vade, atque in illa silva, in loco tali, cavam arborem require; & vestimenta, quæ in ea inveneris, defer. Cumque discipulus abiisset, arborem, sicut jussus fuerat, requisivit: vestimenta reperit, latenter detulit magistro. Quæ vir Dei suscipiens, peregrinis nudis atque petentibus ostendit & præbuit, dicens: Venite, quia nudi estis: ecce tollite, & vestite vos. Hæc illi intuentes, recognoverunt quæ posuerant: magnoque pudore consternati sunt: & qui fraudulenter vestimenta quærebant aliena, confusi receperunt sua.

[6] Alio quoq; tempore quidam se ejus orationibus commendans, [furtum occultum revelat.] sportas duas plenas alimentis ei per puerum transmisit: quarum unam idere puer surripuit, atque in itinere abscondit; unam vero ad Dei hominem detulit, & petitionem illius, qui se ei per xenium commendaverat, enarravit. Quam vir Domini benigne suscipiens, eumdem puerum admonuit, dicens: Gratias agimus: sed vide, sportam, quam in itinere posuisti, ne incautus tangere præsumas: quia in eam serpens ingressus est. Esto ergo solicitus, ne si tollere incautus volueris, a serpente feriaris. Quibus verbis puer valde confusus, exultavit quidem, quod evasit mortem; sed tristis ad modicum factus est, quia quamvis salubrem pœnam evaserit, tamen pertulit verecundiam suam. Qui reversus ad sportam, caute ac solicite attendit: sed eam jam, sicut vir Dei prædixerat, serpens tenebat. f Hic itaque cum virtute abstinentiæ, contemptu rerum transeuntium, prophetiæ spiritu, orationis intentione esset incomparabiliter præditus, unum erat, quod in eo reprehensibile esse videbatur: quia non numquam tanta ei lætitia inerat, ut illis tot virtutibus nisi sciretur esse plenus, nullo modo crederetur. g

ANNOTATA.

a Hanc Gregoriam Sanctis adscriptam invenimus 13 Ianuarij.

b Colitur S. Eleutherius 6 Septembris, priusquam Romam migraret, Pater monasterii beati Evangelistæ Marci, quod in Spoletanæ urbis pomeriis situm est, inquit S. Gregor. 3 Dial. cap. 33. Nunc (uti colligitur ex Iacobillo) muris inclusa ejusdem nominis ecclesia superest: unde corpus dicti Eleutherij 18 Apr. ad ecclesiam S. Petri, olim Cathredralem, translatum est. Gregorius Romanus in Ann. Farfensibus, ipsum putavit esse, quod S. Isaac exstruxit, errore manifesto.

c Ecclesiam prænominatam S. Petri Iacobillus intelligit.

d Addit Iacobillus, [Miracula alia S. Isaac.] ex picturis in S. Iuliani ecclesia visendis: conatos aliquando dæmones, assumpta Angelorum specie, discipulos ejus tentare: sed ab Isaaco, quem latere non poterant, aquæ benedictæ aspersione fugatos.

e Voßius in Append. ad libros de vitijs sermonis pag. 813, suspicatur Vangam instrumentem esse, quod pro numero dentium bidens aut tridens nuncupatur. Belgis vorke; addubitatque, nisi constans MS. lectio haberet Vanga, an non deberet scribi Varga. Vtraque suspicio vana est, nataque ex non satis intellecto bipalii etymo, & inobservato linguæ Italicæ usu, Vangas & zappas etiam hodie appellantis, ligones & bipalia, ut videre est apud auctores Vocabularij Tusci. Fossorium certe instrumentum esse vangam, ipse ex MSS. suis Gloßis agnoscit Voßius, adquid bidentes tridentesve nihil faciunt. Dici autem Latinis Bipalium & in hoc a Ligone distingui arbitramur, quod ligo totam palam ferream habeat; bipalium vero palam ligneam, sed ferrea præmunitam, ut minus gravis, & tamen ad profundiorem foßionem duplicis palæ geminata mensura habilior sit.

f Aliud simile ex prædictis picturis addit Iacobillus, Cæmentarium fabrum, jussum a Domino suo geminas piscium fiscellas Isaaco ferre, alteram earum intra castaneæ truncum abdidisse; serpentesque, ut Sanctus præmonuerat, pro piscibus invenisse.

g Hic dubitanti Petro Spontene sibi lætitiæ frena laxaret Isaacus; [cur Sancti quandoque in aliquo sinantur deficere.] an tot virtutibus pollens animus, ad præsens gaudium etiam invitus raperetur; respondet Gregorius: Magna est, Petre, omnipotentis Dei dispensatio, & plerumque contingit, ut quibus majora bona præstat, quædam minora non tribuat: ut semper eorum animus habeat, unde se ipse reprehendat quatenus dum appetunt perfecti esse, nec possunt; & laborant in hoc, quod non acceperunt, nec tamen elaborando prævalent; in his quæ accepta habent, se minime extollant; sed discant, quia ex semetipsis majora bona non habent, qui in semetipsis vincere parva vitia atque extrema non possunt.

APPENDIX.

Isaac Abbas, spoleti in Vmbria (S.)

AUCTORE D. P.

[7] Non solis virtutum exemplis & miraculorum insigniis, sed etiam scriptis Isaacus floruit: [sub hujus Isaaci nomine vulgati sermones,] cujus rei monumentum extat egregium, volumen scilicet sermonum diversorum sexaginta trium, sententiis grave, verbis facundum, de contemplationis perfectione, de vita solitaria, de ordine monasticæ vitæ, excusum postea Venetiis anno MDVI. Ita Iacobillus, cui propterea quod liber ipse æd mænum non sit (certius fortaßis de sui auctoris ætate, per eos qui citati invenirentur Patres, daturus testimonium) non absque formidine assentimur: asserit enim in sua bibliotheca Gesnerus, [forte sunt Isaaci Antiochens.] cujusdam Isaaci sermones asceticos exstare Græce in Vaticana Romæ, quos ipse putat esse Presbyteri illius Antiocheni, cujus tamquam sub Leone & Martiano mortui, meminit cap. 66 de Scriptoribus ecclesiasticis Gennadius. Nos omnino credimus saltem hujus, de quo agimus Isaaci, non esse, Græcos istos sermones; nulla affulgente probabilitate, quod vel in Vmbria Græce scripserit ipse Syrus, vel ibidem Latine scriptos sermones, Græcos aliquis facere curarit: de ijs autem qui Latine Venetijs impreßi dicuntur, veremur ne plane alterius sint, & hic noster Spoletinus advena prorsus fuerit illitteratus.

[8] Res sane admodum incerta & errandi periculo plenæ est, ex solo nomine, quod plurimis commune fuit, alicujus operis auctorem definire. [alij sermones, a Trithemio laudati,] Est in magna Pætrum Bibliotheca Margariti Bignij, inter ascetica seculi sexti scripta, opus unum, hoc principio: Anima quæ Deum diligit; cui titulus, S. Isaaci Presbyteri Antiocheni de contemptu mundi liber unus, in capita 45 divisus: Ejusdem operis, velut in libellos duodecim sub totidem diversis titulis divisi, meminit Trithemius, & singulorum libellorum principia ponit, ea præcise verba, quæ immediate subsequuntur invocationem sanctißimæ Trinitatis: quæ quia mos erat libellos qualescumque finiri, ideo evidens apparet magis genuinam & ex ipsius auctoris mente divisionem esse eam, quam prefert Trithemius; & omnino perperam fecisse, qui istos duodecim diversos libellos, sub titulum unum eumdemque, argumentis ipsorum valde incongruum, describere maluit. Hoc opus, Gennadio ignotum licet, non dubitarunt Trithemius & Trithemium secutus Possevinus, Antiocheno illi, qui sub Theodosio Juniore floruerit, attribuere, licet slylus nulla ex parte Græcam vel Syriacam originem sapiat. [neutrius horum sunt;] Bignius econtra, in præfatiuncula ad opus prædictum, ait, non dubitare se Sanctum hunc Patrem Isaacum eum esse, quem Gregorius magnus de Syriæ partibus ad Spoletanam urbem venisse asserit, de eo porro multa narrans, in primis (quod istius libri argumentum reddit quam proxime) monachum, qui in terra possessiones quærit, non esse monachum.

[9] [sed auctoris Latini recentioris] Nos ipsum attentius perlegentes, primum quidem vix dubitamus quin medij ævi scriptor aliquis, & quidem Latinus, auctor operis prædicti fuerit: qui cap. 17 Religiosos, & Idiotas loco non uno nominat, in propria solis Latinis scriptoribus acceptione: quæ autem initio cap. 3 verba citantur ex Gregorio; Bonum est Theologiam edere propter Deum: sed melius est quod seipsum quis mundet propter Deum; si esse Gregorij Magni, uti esse videntur, ostendere quis poßit (nobis enim non vacat hujus unius investigationis causa omnes utriusque Gregorij, Nysseni & Romani, libros evolvere) haud dubie opinionem nostram certam faceret, simulque probaret non tantum Antiocheno illo Presbytero, de quo supra; [qui forte sec. 10 vixerit.] sed etiam nostro apud Spoletum Isaaco, juniorem esse libri auctorem. Qui idem cum suam doctrinam confirmet per exempla, accepta e libro de Sanctorum Patrum dictis, a Pelagio & Ioanne Diaconis Latine reddito, & inter libros de Vitis Patrum a Rosweido editos quinto & nominatim eo, quod est cap. 19, de Abbate S. Sisoi, discipulum suum præ summa simplicitate seu potius mentis a sensibilibus abstractæ elevatione continua, interrogante comedissetne an non, quod est in dicto libro § 38: posset hinc quoque de ætate auctoris multo posteriori conjectura fieri, si certius nobis constaret, quam constet, de tempore quo liber ille est Latine redditus. Nam Ioannes, Diaconi nomine antonomastice notus, seculo nono floruit; sed Pelagiū non invenimus, nisi ipso magno Gregorio seniorem.

[10] Atque hæc de rebus incertis sufficiant: transimus ad cultum, quem Spoleti constantem semper fuisse, indubitatum facit monasterii ante tot secula sub ejus nomine consecrati titulus; parique certitudine confirmarent, si superessent, Spoletinæ ecclesiæ Legendaria ac Martyrologia. Apud externos primam ejus mentionem invenimus in Bibliotheca Vallicellana Romæ in Kalendario præfixi MS. Operibus S. Isidori, antiquitatis minime contemnendæ, in quo ad hunc XI Aprilis notabatur nomen S. Isaac Spoleti. [Nomen Isaaci Syri in fastis.] In MS. Florario Sanctorum, haud adeo antiquo, legitur, Item Ysaac monachi & Confessoris. Vsuardi Martyrologio, Coloniæ a Patribus Carthusianis vulgato anno 1521, longum præter morem elogium attexitur in hæc verba. Isaac monachi & Confessoris, qui ut refert S. Gregorius, III Dialogorum cap. XIV, de Syria veniens, apud Spoletanam urbem humili constructo habitaculo, virtute abstinentiæ, contemptu rerum transeuntium, prophetiæ spiritu, orationis intentione incomparabiliter præditus fuit. Unum erat quod in eo reprehensibile videbatur, quod nonnumquam tanta ei lætitia inerat, ut illis tot virtutibus, nisi sciretur esse plenus, nullo modo crederetur. Quæ eadem verbotenus habet Molanus in solis additionibus anni 1568: [etiam Benedictinis,] alias ne nomen quidem ejus posuit. Molanum secuti sunt in recognitione Romani Martyrologii Baronius, Canisius in Germanico, Ferrarius in Catalogo sanctorum Italiæ, Wion, Menardus, aliique Benedictini ex auctoritate Trithemii, S. Isaacum adscribentis illustribus viris ordinis S. Benedicti, licet ipsi S. Benedicto, synchronum, & forsitan annis baud paucis seniorem.

[11] [cultus Spoleti.] Festum ejus sub ritu duplicis in civitate & diœcesi spoletana celebrari Iacobillus scribit: corpus vero in præmemorata S. Ansani ecclesia, olim ab ipsius nomine dicta, asservari supra altare majus, in arca marmorea, cum hac epigraphe: Ossa syri isaac sunt hic. Quod autem utrimque in muro etiam legantur hæc verba RELIQUIÆ SANCTORUM, id ex vulgari opinione interpretatur, de pluribus Beati Isaaci discipulis, ibidem conditis, testimonium esse. Porro hujus S. Isaaci cultus, nescio qua occasione, in ipsam usque Germaniam est propagatus: siquidem in Breviario Bambergensi, quod habemus anno 1575 excusum, [& Bambergæ] invenitur ad hunc quoque diem Officium de eo faciendum cum tribus Lectionibus, de Vita ex S. Gregorii Dialogis & hac propria Oratione: Votivus nos, Domine, quæsumus beati Confessoris tui Isaac Natalis semper excipiat, qui & jucunditatem nobis suæ glorificationis infundat, & tibi nos reddat acceptos.

DE SANCTO AGERICO
Abbate Turonensi S. Martini, in Gallia.

CIRCA AN. DCLXXX.

[Commentarius]

Agericus, Abbas monasterii S. Martini, Turonibus (S.)

G. H.

Inter illustres codices manuscriptos, qui Romæ adservantur in palatio Ducis Altempsii, extat aliquod in membranis Martyrologium Vsuardi, sed auctum (ut apparet) in Anglia, quod in illo sint plurimi sancti Angliæ & Normanniæ adjuncti. [Cultus sacer,] In hoc ad diem XI Aprilis ista leguntur: Turonis S. Agrici Abbatis. Simili usus est codice, qui auxit Martyrologium Bellini de Padua, Parisiis anno MDXXI excusum: & hoc secutus Molanus, qui constanter in suo Auctario ad Vsuardun tertio editum ista cum Bellino habet: Turonis Agirici Abbatis. Molano citato eumdem Martyrologio monastico inscripsit Arnoldus Wion: secuti Dorganius, Menardus & Bucelinus. Eumdem etiam celebrant in Martyrologio Germanico Petrus Canisius & in Catalogo generali Ferrarius. At Saussajus in Martyrologio Gallicano hæc pauca habet: Eodem die Turonis S. Agerici Abbatis, egregia Sanctimonia præclari. Reliqua de tempore quo floruit, asserit Wion ignorari.

[2] S. Audoenus in Vita S. Eligii meminit Agerici Abbatis Basilicæ S. Martini, occasione capillorum ejusdem S. Eligii, quos, cum hic tonderetur, pia matrona collegerat, & in linteo quodam involutos in arcam sibi reposuerat. Cumque post obitum S. Eligii audiret dulci modulamine celebrari Psallentium, & videret radiantia nimis micare luminaria; evocato Agerico, basilicæ S. Martini Abbate, causam ei per ordinem exponit, deflens se non posse securam noctibus quiescere in domo sua. [Reliquias S Eligii examinat:] Accedens autem prædictus Abbas addomum, in qua fiebat portentum, cœpit inquirere a femina, utrumne aliquando ibidem servorum Dei manserit quispiam? Anne etiam ei oblatum esset aliquid a viris sanctis pro munere vel eulogiis? vel utrum ipsa non rapuerit aliquando aliquid munus ex Sanctorum pignoribus? Tunc vero illa, veluti per somnum, utpote ex longinquitate temporum, S. Eligii capillorum reminiscens, pectusque ilico pugnis sæpius cædens, rei ordinem exponit, qualiter videlicet aliquando ibidem capillorum beati viri decisiones ex fide condiderat. Statim ergo perscrutantes loculum, repererunt easdem reliquias veluti aromaticis unguentis odoriferas, ut ipsas quondam collegerat illibatas.

[3] Peregrinatus est S. Agericus Romam ad limina Apostolorum & a Papa Adeodato impetravit diploma immunitatis pro suo monasterio, quod ex archivo Turonensi acceptum publicavit Papirius Massonus, [Romam profectus] & dein Annalibus Ecclesiasticis inseruit Baronius ad annum DCLXXVI, quo mortuus est Adeodatus VI Kalendas Iuliæs. Aliqua inde huc transferimus quæ sunt hujusmodi sub isto titulo: Dilectissimis Fratribus, universis Episcopis in Galliæ partibus Adeodatus. Æquitatis nos admonet norma … dum Ægiricus religiosus Presbyter & Abbas monasterii S. Martini, [impetrat a Deodato Papa] in quo & venerabile corpus ejus est situm, visendas ex disiderio veniens Apostolicas confessiones & atria, nostris se repræsentaret obtutibus, commendationemque Fratris nostri Crotberti Turonicæ Ecclesiæ Præsulis obtulisset; supplici voce precatus est, ut privilegium Apostolica auctoritate subnixum, ob munitionem venerabilis monasterii, quod beatæ recordationis Confessor Christi Martinus, Turonensis Ecclesiæ Episcopus, in Gallicanis partibus ad conversorum salutem sui sacratissimi corporis consecratione decoravit, cui nunc præesse se perhibens scriptis ostenderat, ei concedere deberemus. Parumper autem ambigimus, idcirco quod mos atque traditio sanctæ nostræ Ecclesiæ plus non suppetat, a regimine Episcopalis providentiæ religiosa loca secernere.

[4] Verum ubi & prædicti Fratris nostri Crotberti Turonensis Ecclesiæ Præsulis, monachicam libertatem, hoc est liberam dispensandi licentiam scripto concessam, religiositate ejus exemplaria proferente comperimus … Propterea & nos.. identidem firmari concessimus, ut Apostolica fulti auctoritate per privilegii seriem, nullas gravedines a quolibet Episcoporum, sub prætextu discussionis, [privilegium im munitatis.] religiosus Abbas vel monachi ibidem degentes sustineant: neque rursus hospitandi apud eos licentiam vendicantes, dispendia his atque insolentias angariarum imponant: neque per occasionem regularis disciplinæ rimandæ atque servandæ quaslibet importent injurias: sed liberam licentiam habere statuimus, salva profecto monachicarum regularum custodia, religioso Abbate quicumque pro tempore præerit præfato venerabili monasterio, id procurante, ut erga quod priscæ traditionis ejus articulus continet, & ipse conservare nitatur; & qui sub ejus reguntur dispensatione, solerter custodire commoneat districteque compellat. Reverendissimo vero Episcopo, cujus parœcia memoratum venerabile monasterium vel res ejus ac possessiones constiterint, faciendæ tantum ordinationis ac promotionis Sacerdotum atque Levitarum, vel conficiendi chrismatis sit tantum concessa licentia. Dispositionem autem venerabilis loci gerere, ac conversationem monachicam exquirere, religioso Abbati ejusque Præposito, vel qui probatissimi in eodem monasterio fuerint, quod etiam præfati Præsules consona sententia definierunt, decernimus. Quisquis igitur &c.

Pontificium hoc diploma impugnavit Ioannes Launoyus in Assertione Inquisitionis in Privilegium San-Medardense par. 3 cap. 20, sed contra eum Radulphus Monsnyerus propugnavit: quod monuisse sufficit. Quamdiu postea vixerit S. Agericus non constat.

DE S. GODEBERTA VIRGINE Novioduni in Belgica secunda.

CIRCA AN. CHR. DCC.

[Praefatio]

Godeberta Virgo, Noviomi in Gallia (S.)

D.P.

[1] Noviodunum sive Noviomum, secundæ Belgicæ urbs antiqua, ad Isaram, sub Remensi metropoli Episcopalis, [Noviomensis patrona] insigni religione prosequitur sanctos duos Patronos Eligium atque Godebertam; quorum iste Kalendas Decembris suo nomine consecravit, hæc III Idus Aprilis colitur. Festum ejus, tamquam etiam in populo feriatum & duplex II classis seu annuale minus, notatur in Kalendario Breviarii Noviomensis, Episcopali auctoritate recogniti impreßique anno 1630, cum tribus propriis ad secundum Nocturnum Lectionibus, propria item Oratione, & propriis ad Benedictus atque Magnificat Antiphonis. Quod festum in prædicta Ecclesia ad Martyrologi: lectionem cum hoc elogio indicatur, Noviomi depositio S. Godebertæ, quæ in pago Ambianensi nobili prosapia orta extitit: cujus sacram virginitatem Beatissimus Eligius, jam in Episcopatu sublimatus, annulo suo, in conspectu Chlotharii Regis, Christo immortali sponso æternaliter subarrhavit. Quam Dominus, cui vitæ suæ subsidium dedicavit, adeo virtutum miraculis coruscare permisit, ut per orationum ejus suffragia, gladius mortalitatis cessaret, & cœcis lumina redderentur, & infirmitates plurimæ fugarentur.

[2] Nomen ejusdem nonnullis etiam Vsuardi exemplaribus ascriptum invenere Carthusiani Colonienses, [inscripta fastis,] Molanus, Maurolycus, Galesinius, cum titulo Virginis: ex quibus eamdem accepere Ferrarius, Canisius & alii. MS. Carmeli Coloniensis Gothobertam vocat. MS. Atrebatense antiquum, ampliori aliquantum elogio: Eodem die Noviomi depositio S. Godebertæ, eximiæ Virginis, quæ in pago Ambianensi nobili prosapia orta extitit. His accedunt auctores fastorum Benedictinorum, Wion, Menardus, Bucelinus & similes, suum hoc solenne tenentes, ut antiquos fere omnes Sanctos, vitam monasticam sub quocumque instituto professos, Ordini Benedictino adscribant. Contra eos definire aliquid mens nobis non est: hoc tamen scimus, ex Luxoviensi cœnobio & S. Columbani disciplina accepisse Eligium Religiosos, quos in suo Solenniacensi monasterio, itemque in S. Lupi Noviomensi & S. Martini Tornacensi a se fundatis constituit; [etiam Benedictinis:] ut verosimile videri poßit sub eadem quoque S. Columbani Regula Sanctimonialium monasteria ordinasse.

[3] Fuit autem Episcopus ordinatus Eligius anno Æræ Christianæ DCXL. [Christo desponsa a S. Eligio.] Dum igitur coram Rege Chlothario desponsam Christo Godebertam legis, cave cum Baronio secundum illius nominis Regem intelligas, qui anno DCXXVIII e vivis abiit. Impegit in hunc lapidem Ferrarius in Annotationibus ad Catalogum generalem, qui cum apud Baronium ad an. 615 legisset, secundo Chlothario in veneratione fuisse S. Gaugericum Episcopum Cameracensem, circa annum DC vita functum; & S. Godebertam, non recte ad hæc tempora relatam inveniens; novum ipse errorem addidit, dicendo hanc sub S. Gaugerico floruisse, velut si spiritualiter ei subjectam significare voluisset: cum Antistitibus Cameracensibus nihil in Ambianenses, apud quos orta; & Noviomenses, apud quos consecrata est Godeberta, juris umquam fuerit. Clotharii porro III initia ad annum DCLVI spectant. Quando ergo S. Eligium triennio post constat abiisse e vivis, ad ultimos vitæ ejus annos differre oportet consecrationem Godebertæ: ac proinde minus mirum est tam illustrem actionem in Vita Eligii fuisse præteritam a S. Audoëno, [coram Clothario non II sed III,] eo loco ubi dicit, quod in oppido Noviomensi extruxit ancillarum Christi (quibus utique hæc S. Godeberta præerat) monasterium, cui magnam congregationem & vitæ severam institutionem adhibuit terræ quoque reditus sufficienter delegavit, & omnia quæ essent illi necessaria solerti cura providit. Nempe extrema Eligii tempora parcius attigit Audoënus: tunc a caro suo amico remotior, & in ordinandis diœceseos suæ rebus occupatus. Sic neque duorum, [vix ante an. 700 mortua est.] quæ diximus a S. Eligio Noviomi atque Tornaci ædificata, monasteriorum meminit; & infinita alia relatu dignißima, quemadmodum ipsemet profitetur, obrutus multitudine, prætermisit. Quia vero in primæ juventutis flore tunc erat Godeberta, haud incongruum fuerit ejus mortem ad seculi VII finem atque ultra etiam delatam existimare.

[4] [Vita scripta diu post,] Vitæ die post scriptæ auctor nomen suum non prodidit. Surius, qui eam longe contractiorem & emendatiori nonnihil stylo inseruit operi suo, fide dignum censuit. Ludovicus de Montigny, in ecclesia S. Godobertæ Presbyter, Canonicus & Archidiaconus, qui eamdem ex suæ ecclesiæ MS. (unde ipsam quoque hic dare primigenio stylo curamus) Gallice reddidit, & eruditis Annotationibus illustratam Vrsulanis Noviomensibus an. 1630 dedicavit; auctorem esse putat Ratbodum, anno MLXVII electum Episcopum Noviomensem. [forte a Ratbodo Ep. Noviom.] Hic suam opinionem fundat in eo, quod Vita prædicta reperiatur in quodam Cathedralis Noviomensis Codice MS. Ratbodi nomine intitulato, una cum duobus ejus sermonibus in Nativitatem & Annuntiationem Beatæ Virginis; stylo quidem (utpote, pro materiæ exigentia, encomiastico) ab hac Vita diverso (quippe quæ simplicem contineat narrationem) sed simili ei, quem eumdem Ratbodum constat tenuisse in describenda S. Medardi vita, quam sub illius nomine dicta Noviomensis ecclesia servat.

[5] [Ejus festum annuum,] Quidquid ejus sit, apparet scriptam esse Vitam per modum sermonis, in festo anniversario Sanctæ recitandi: ex quo cognoscitur memoriam ejus non tantum fuisse consecratam, ut Sanctæ; sed etiam, ut specialis Patronæ, & cujus publice festum ageretur. Idem probat nomenclatio ecclesiæ ab ipsa dictæ, eo loco ubi primum fuerat S. Georgii oratorium, quod postea in Apostolorum Petri & Pauli basilicam est conversum, [ecclesia propria,] & nunc S. Godebertæ nuncupatur; in qua usque hodie ad latus sinistrum, juxta portam Episcopalem, vetus lignea cathedra visitur, S. Georgii insculpta imagine: & supra altare majus ad utrumque cornu spectantur Sanctorum Apostolorum effigies, quorum etjam Antiphona canitur in processionibus ibidem haberi solitis. [ecclesia propria,] Ecclesia hæc speciali gaudet prærogativa, quod Episcopi noviter consecrati, cum urbem prima vice ingrediuntur, ibidem posita viatoria veste, inter Proceres distribuenda, Pontificalibus induantur, per portulam in sinistro latere exiguam ingredientes, quæ tunc demum aperitur, reliquo autem omni tempore clausa permanet. In eadem ecclesia fons est, infantibus ægrotantibus salutaris: & campanula, [fons & campanula,] quam ipsi S. Godebertæ in usu fuisse dicunt: quod etiam argumento esse posset eam vixisse ex institutione Scotorum Monachorum, quibus ita proprium fuit suam habere & secum semper ferre campanulam, ut nullius fere exinde propagati Sancti Vita inveniatur absque campanulæ mentione.

[6] [corporis Reliquiæ,] Eadem ecclesia hodieque inter sacras Reliquias poßidet & ostendit notabiles particulas ex corporibus SS. Eunuci & Godebertæ, quorum & S. Mommoleni, in eadem quoque ecclesia sepulti, elevatio, in Martyrologio ecclesiæ Cathedralis notatur ad XXVII Aprilis. [elevatio 27 April.] Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano Translationem vocat, & sic quidem ut intelligat secundam: nam post elogium præsenti die Sanctæ datum, adjungit, eodem die facta est translatio prima sanctæ ipsius Godebertæ, miraculis illustris: quod unde acceperit non videmus, nec in hoc loquendi modo satis distinguimus, an velit significare, ipsam translationem, an vero Sanctam fuisse miraculis illustratam. Ast quod de Sancta præmittit, [monasterium,] eam in oratorio S. Georgii vixisse reclusam, in cujus honorem ecclesia cum monasterio postea ædificata sit, ubi sacræ virgines adunatæ tramitem ejus pulcherrimum consectando, per longa temporum curricula, Christo Domino puræ mentis odoramenta obtulerint, hoc sane ex Vita hausisse non potuit. Nam hæc eam statim a consecratione sua illuc inducit, cum duodecim feminis, quæ illius regimine continerentur; & deinde narrat punitionem petulantis discipulæ, quæ cum Deo in S. Godebertæ monasterio se devovisset, valde erat impatiens; meruitque ab ipsa Sancta in faciem conspui, & sic oculorum usu privari. Quæ omnia declarant monasticam & communē vitam ibidem viguisse jam inde a principio, non vero post sanctæ mortem primum eo introductam: licet non negem monasterium illud novis ædificiis & posseßionibus auctum; & veteri oratorio destructo augustioris basilicæ formam succeßisse.

[7] Sanctorum Mommoleni & Eunucii corpora (hic autem X Septembris, [sepultura,] ille XVI Octobris colitur) e suo elevata sepulcro, fuerunt partim in Cathedralem Noviomensem, partim in Abbatialem S. Eligii translata. Ipsius S. Godebertæ depositum creditur terræ mandatum fuisse in sacello, quod hodieque nomen ipsius retinet, ad dextram partem chori, infra sacellum sanctæ Crucis. Ibidem enim adhuc superest veteris tumbæ pars magna, insculptas habens duorum Episcoporum imagines, & inter eas tertiam unam mediam in habitu Sanctimonialis: similisque representatio videtur in ecclesiæ propylæo ex parte cœmeterii. In uno quoque trium grandium Cathedralis templi propylæorum, [miraculum.] ad latus sinistrum, sub imagine S. Godebertæ, spectatur effigies Religiosæ, vestis suæ sinu tenentis ardentes prunas, quas ex proxima pistoris domo allatas, & in rosas ac flores transmutatas fuisse, antiqua habet traditio parochianorum: idque unum fuisse ex multis miraculis, scriptori vitæ præteritis, pie credere licet.

[8] Atque hæc sunt, quæ selecta ex eruditis præmemorati Iudovici Montiniacensis Annotationibus, & in linguam Latinam translata, visum fuit præmittere Vitæ, quam hic damus, beneficio adm. Reverendi atque Amplißimi Domini Nicolai de la Haye, Decani Noviomensis; qui nos insuper docuit, ecclesiam S. Godebertæ ab Hindulfo seu Lindulpho, Noviomensi Episcopo, ab anno circiter DCCCCLXXVIII usque ad XC sedente, concessam esse Canonicis ecclesiæ Cathedralis eo tenore (prout loquitur Ioannes XV in quodam diplomate, [Translatio,] paucis post obitum Lindulphi annis dato) ut quatuor Canonici, ex ipsis sexaginta, serviant quotidie corpori ejusdem beatæ Virginis, in quocumque loco civitatis jacuerit, divinum ibidem officium decantando: quod ut in ipsa Sanctæ festivitate fieret ad normam festivitatum aliarum, composita fuerit a Ratbodo, tum fortaßis Canonico, post mortem autem Lindulphi Episcopo, Vita hæc publice prælegenda. Quamdiu post (nam istud, In quocumque loco jacuerit, arguit jam tum cogitatum fuisse de aliqua Translatione facienda) ipsa sacra ossa in ecclesiam Cathedralem sint translata, incertum nobis est: hoc certum translata esse ante finem seculi XV. Nam ut eorum conditorium argenteum fieret statutum est capitulariter anno MCCCCXCIX, intraque illud anno seculi XVI quarto, [in ecclesiam Cathedral.] III Idus Aprilis facta nova Translatio: quæ ne sua deinceps careret memoria, composita est Lectio, quam ex prægrandi Ecclesiæ Noviomensis Legendario, ipse ejus Decanus supranominatus transcribi nobis jußit: simul indicans thecam illam argenteam fuisse servatam juxta reliquias S. Eligii (quod & Lectio indicat) usque ad annum MDCXXV, quando sancti Antistitis cineres in arcam speciosiorem transferendos Capitulum censuit. Addit idem Decanus caput S. Godebertæ in publicis supplicationibus efferri, cum de pluvia impetranda aut lue quapiam averruncanda cogitatur, & ad ædem ejus sacram plerosque infirmos confugere, cum spe magna impetrandæ ejus patrocinio sanitatis.

VITA Auctore, ut videtur, Ratbodo Episc.
ex MS. Cathedralis Noviomensis.

Godeberta Virgo, Noviomi in Gallia (S.)

BHL Number: 3572

AUCTORE RATBODO EX MS

CAPUT I.
S. Godebertæ educatio pia & consecratio.

[1] Diem hanc gloriosam egregiæ Virginis Godebertæ, Fratres, solenniter celebraturi, [Præfatiuncula auctoris.] eam ipsam nos, cui Sacrata est, devotissime condecet exorare, ut quicquid in laudibus ejus attentaverimus, suis orationibus in Dei gratiam impetret redundare. Pro certo enim credendum est, omnes qui Sanctos Dei quoquo modo venerantur, ipsa Sanctorum veneratione, ipsam Dei majestatem, cujus gratia tantæ sunt venerationis, non parum honorare. Ad ejus ergo gloriam insignis hæc Virgo, cujus transitum celebramus, unde nata sit, & quomodo in hac humanitate Domino deservierit, quæque per eam Deus operatus sit miracula, quove fine hominem exuerit, ipsius ejusdem subnixi orationibus, dilectioni vestræ, Deo annuente, subnotare properamus.

[2] Hæc quidem in pago Ambianensium a Christianis edita parentibus, sancto in baptismate ex aqua renata & Spiritu, Fidei sanctæ institutiones, [Nobiliter natam,] undecumque poterat, & libenter suscipiebat & reverenter exequebatur. Sentiens nempe mortiferæ se conditioni obnoxiam ex debito, tenerositatem ætatis suæ sanctæ Crucis jam tunc communiebat signo; noctuque ac die piis Sanctorum sese orationibus humillime commendabat. [pie educatam,] Adolescentularum, quas irreverentes audierat, lascivos evitabat conventus; quas autem utili & honesto intentas noverat, eis & libenter intererat & intente imitabatur: audierat etenim pravis confabulationibus mores bonos corrumpi: audierat etiam cum sancto sanctum esse, & cum perverso perversitatis quemlibet infamia notari.

[3] A parentibus ergo diligenter educata, cum ad nubilem pervenisset ætatem, nobilium eam quamplures, [a multis expetitam,] utpote de nobilibus nobiliter natam, ad thorum assciscere conabantur conjugalem. Parentes autem ejus, quia ex manu regia suum susceperant beneficium, nemini, Rege inconsulto, hujuscemodi conjugii dare præsumebant assensum. Cumque in conspectu Regis Lotharii de Virginis hujus ageretur sponsalibus, omniumque ad regiam super hoc dispositionem penderet intuitus; in medio eorum, Domino sic præordinante, Sanctus sese injiciens Eligius, [S. Eligius Deo consecrat.] Virginem illam aureo suo annulo subarrhavit, ac Christi sponsam in conspectu Regis & parentum suorum confidentissime assignavit. O inestimabilis gratia Spiritus sancti! Illico puella, divini amoris spirituali, ut post patuit, jam conceptione gravidata, spreta omni carnali voluptate, postposita etiam desiderabili succedentium propagine, imo despectis delectabilibus puellaris vitæ illecebris, Regi & parentibus constanter abrenuntiavit, seseque in eorum præsentia beatissimo Præsuli Eligio, [coram parentibus & Rege:] Domino consecrandam, gratanter commendavit.

[4] Ipse quidem sanctissimus Episcopus tunc temporis sanctam Noviomi regebat Ecclesiam; cujus exemplo & prædicatione quam multi ab errore conversi, abjectis idolorum cultibus, sub tanto Pastore fidem se suscepisse catholicam non parum gratulabantur. Hanc igitur benignissimæ indolis oviculam benignissimus ipse Pastor ovili suo desiderantissime aggregavit, cum eam spirituali divinæ desponsationis annulo ab activa vita in contemplativam evocavit. Sic itaque Virgo egregia, in conspectu Regis & Principum, blandas parentum suorum libere abdicans persuasiones; Eligium, quem Spiritus sancti gratia spiritualem in patrem susceperat, omni submota dilatione, secuta est. Ex tam improvisa sancti Spiritus inspiratione astantes stupor multus invaserat: pater ejus flens quam familiariter rem considerabat. Rex etiam Lotharius, nuptiarum subita mutatione, [qui ipsi palatium suum attribuit,] magnificam divinæ gratiæ virtutem non minimum admirabatur: ut tamen ejusdem Virginis felici apud Dominum commendaretur oratione, benevolam ejus devotionem regali munificentia primus ipse properavit confortare. Assentientibus siquidem eis qui aderant, dedit ei cum oratorio. S. Georgii suum quod Noviomi habebat b Palatium; duas quoque villas, c cum duodecim feminis ex fisco regali, sub sanctæ Virginis regimine ad divini cultus subscribi jussit supplementum.

[5] Convenientes itaque in suburbium Urbis Noviomicæ, d in oratorium scilicet quod a Rege susceperant, die noctuque Deo deservire infatigabiliter elaborabant. [cum sacello S. Georgii.] Ipsa quidem Virgo, a Sancto edocta Eligio, cohabitantes secum non solummodo prædicatione, verum etiam multimodo virtutum informabat exemplo. Secularium etenim conventicula diffugiens, biduana seu triduana continuabat jejunia; esurientibus cibum, sitientibus potum, nudis vestimenta, cum omnibus his ipsam egere videres, incessanter ministrabat: pernox quoque in vigiliis & orationibus, pro universali omnium salute assidue Dominum deprecabatur. [ubi Deo serviens] His & his similibus jugiter insistebat: & licet ad huc in mundo corpore teneretur, placabile tamen Domino sese holocaustum quotidie mactabat. Tantam dilectæ suæ Dominus perseverantiam perspiciens, ejus in palam, dum adhuc fragili maneret in corpore, non dedignatus est clarificare devotionem: operabatur siquidem Deus crebra per ejus intercessionem miracula: cœcis visum, claudis gressum, paralyticis sanitatem restituebat: quodque gratiosius Deo esse credimus, [miraculis honoratur.] ejus exhortatione infideles frequentius suscipiebat ad fidem. Ut igitur ad certum exemplum quibusque fiat fidelibus, æmulorum postposita detractione, de multis vel pauca proferemus.

ANNOTATA.

a Fortaßis in terra, seu castro Bova, seu de Bovis, vel Bobarum, aut etiam Bothua, vulgo Boves, [Terra de Boves,] distante duabus circiter leucis Ambianis, titulo Baronatus olim, nunc etiam Marchionatus insigni: unde nata vulgi traditio sit, eam ex familia de Boves ortam. Sane si ibi nata est Sancta, vix dubitamus, quin ipsius loci Domini fuerint ejus parentes, quos apparet ex sequentibus admodum nobiles fuisse: an autem familia de Boves, ab Adriano de la Morliere post opus de Antiquitatibus Ambianensibus egregie illustrata, tam sit antiqua ut hanc Sanctam sibi arrogare poßit, aliis investigandum relinquimus.

b Palatium Regis quidam ibi fuisse putant, ubi nunc est domus Beguinarum: quod absque fundamento ullo proferri censet Montignii.

c [Vauchelles.] Idem concedit posse credi, quod hæ villæ fuerint in Vauchelles, quinque circiter leucis Abba-villa: eo quod istic Beguinæ adhuc habeant aliquas posseßiones: ut videatur agnoscere, eas venisse in partem bonorum, monasterio S. Godebertæ olim attributorum, & forte sub novo instituto sanctimonalibus extinctis succeßisse.

d Ad portam olim Castelli dictam, quæ tunc fuit propeeum locum, ubi nunc sunt putei in foro frumentario.

CAPUT II.
Miracula S. Godebertæ viventis.

[6] Dicamus ergo quod prius memoriæ occurrit, quatenus fidelium, quos audire contigerit, corda corroborentur; frontes infidelium durissimis miraculorum ejus lapidibus conterantur. [Grassant Noviomi peste] Contigit ejus in tempore, sic exigentibus plebis Noviomicæ peccatis, pestiferum in eadem civitate gladium desævire mortalitatis: ira enim implacabilis a Deo egressa, indigenas illos circumquaque devastabat, parentes cum filiis, sponsos cum sponsis, dominos cum domesticis incessanter enecabat; & tam in potentes quam in plebeios immoderate grassabatur. Fugiebant circumquaque qui evadere poterant: jamque, maxima ex parte subtractis habitatoribus, vacuæ in civitate domus quamplures remanserant. Tantæ huic miseriæ infelicior, proh dolor! Successit miseria, cum omnibus metu mortalitatis exterritis, inhumata mortuorum corpora projicerentur: qui enim mortuum sepeliebat, mortuus subito & ipse sepeliendus mox efferebatur: de imminenti sibi mortis periculo, nemo prorsus desperabat, cuicumque mortuum quempiam sepelire seu contingere contingebat.

[7] In mortalitatis tanto periculo, Virgo insignis Godeberta, universalem attendens dolorem civium, [pœnitentiam prædicat Godeberta,] universali Ecclesiæ triduanum jejunium indixit; docens eos orationibus lacrymabiliter insistere, jejuniis & eleemosynis indignationem divinam placare: Quia, inquit, sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. Et docebat eos Virgo egregia salutarem Ninivitarum pœnitentiam, quomodo in cinere & cilicio positi, per jejuniorum & orationum mysteria, divinæ maledictionis jamjam super se imminentem repressere sententiam. David quoque Regis, qui secundum cor Dei Deo ipso teste inventus est, admirabile illis recitabat exemplum, quam facile, per pœnitentiam perpetrati adulterii, susceptus sit ad remedium. Adjiciebat etiam Petri negationem, Latronis in cruce confessionem, lugubrem peccatricis Mariæ lamentationem, [& luem tollit.] quam facile lacrymis pœnitentialibus factionum suarum promeruerint remissionem. His & aliis gloriosæ Virginis respirantes exhortationibus, per maxima devotione triduum illud suscepere jejunii: & statim, meritis ejus & intercessionibus, pestiferum illum mortalitatis gladium pia Dei gratia cessare fecit.

[8] Paucis postmodum diebus eadem Virgo (utpote quæ nimis austere teneram suam maceraverat carnem) molestissimam corporis sui decidit in infirmitatem: sicut multoties a contingit eos, qui quoquomodo assuetis desuescunt dapibus, diu tabescere seu subito corrumpi. [Ægrotans Godeberta,] Jacebat ergo Virgo fessa in lectulo, verum toto ad Dominum mentis desiderio respirabat: gravida quidem corpore, spiritu tamen alacris in Dei semper laudibus perseverabat. Contigit hac ejus in infirmitate circa S. Mariæ principalem ecclesiam inopinatum ex improviso erumpere incendium, & ejus subitanea excursione totius ecclesiæ omne penitus exuri ornamentum. Flamma circumvolans omnia diripiebat; cujus ante faciem, quia resistere non poterat, [grassanti ad templum incendio,] fugiendo sibi unusquisque consulebat. Omnia penitus huic subjacebant periculo, dum jam alia consumpta essent, alia nihilominus absumenda irruenti remanerent incendio. Civitatis indigenis, ut prædiximus, circumquaque diffugientibus, sanctæ Virginis Mariæ mater ecclesia [desolata] remanserat: quam devotissimis Deo lacrymis, (quia jam flamma eorum superior erat viribus) tristis admodum populus Deo soli commendabat. Tanto plorantium gemitu [mota] Virgo Godeberta, gravissima licet infirmitate premeretur, jussit tamen se in cathedra deportari, [opponi se jubet, & flammam sedat,] ac contra incendii violentiam, quocumque se flamma impingeret, confidenter deponi. Deposita vero in ipso prope flammiferæ voraginis incendio, cum multi jam de ipsius vita desperarent, sanctæ Crucis signum, quod omnibus in periculis saluberrimum noverat, confidentissime opposuit: & statim ignis illa vastatio extincta est.

[9] Accidit alio in tempore cæcam quamdam Trausiricam nomine, [cæcam illuminat,] ad sanctam devenisse Virginem, quatenus pia ejus intercessione oculorum, quod ab infantia perdidit, temporale recipiat lumen. Cumque spe certa, sua pro illuminatione, lacrymosis insisteret precibus; Virgo egregia, præmissis Deo intercessionibus, super oculos ejus manum imposuit; factoque leviter sanctæ Crucis signo, ad ejus orationem miserationis divinæ optata propitiatio, corporale illi lumen restituit: sicque factum est, ut dum visum temporalem reciperet, spirituali quoque animæ vivificatione animata, omni postmodum vitæ suæ tempore apud illuminatricem suam Deo inibi deserviret.

[10] Hoc itaque modo Trausirica hæc illuminari promeruit ex devotione: Vulgudis autem, de qua modo dicendum est, [& turbulentam excæcat:] pro inobedientia, interminabili ab eadem Virgine multata est excæcatione. Hæc siquidem Vulgudis in cœnobio S. Godebertæ Deo se devoverat: verum animi sui nimis impatiens, contentiose se adversum alias & irreverenter habebat. Ea de causa frequentius a sancta castigata Virgine, contra eamdem ipsam tumulentuose rixabatur, & in conspectu ejus turpia nimis & maledicta verba loquebatur. Sancta vero Virgo, nimia stultæ illius commota stomachatione, cum eam incorrigibilem & obedientiæ stimulo irreverenter recalcitrantem persensisset, die quadam, in ipso ejus rixarum turpiloquio, in faciem ejus admodum irata expuit: & statim infelix illa, oculorum lumine amisso, omnibus vitæ suæ diebus cæca permansit.

[11] His & aliis miraculorum relationibus Virgo hæc ubique divulgabatur, [multis aliis miraculis ornata,] & ejus celeberrima opinio longe lateque diffundebatur; unde ad eam ex longinquis terrarum partibus multitudo multa languentium confluebat, quibus Virginis sancta intercessione multimodæ sanitatis beneficium benignissima Dei miseratio ministrabat. Potestis siquidem ex his conjicere, quæ ad nostram pervenere cognitionem, Virginem hanc & alia quam multa perpetrasse miracula, quæ humanam jam excessere mentionem. Quamquam autem nos lateat, soli tamen Deo vera ejus cognita est devotio; qui vitam ejus mortalem immortali æternȩ perpetuitatis remuneravit præmio. Perspiciens nempe Dominus dilectæ suæ spiritum immutabiliter in sanctæ fixum proposito religionis, [a bonorum remuneratore Deo,] ne qua ulterius malitia immutaret cor ejus, neve aliqua fictio animam illius deciperet, de terrestribus eam ad cælestia, de labore ad requiem, de temporalibus miseriis ad felicitatem perpetuam evocavit; ac corruptibili eam humanæ fragilitatis corpore clementer denudans, animam ejus incorruptibili Angelicæ societatis indumento clementius adornavit.

[12] Sic itaque sanctissima Virgo Godeberta, terrenæ inhabitationis feliciter expleto tempore, [transfertur in cælum:] cum sanctarum choreis Virginum in cælestis paradisi collocata est amœnitate: ibi Domino cum ceteris Sanctis canticum novum exultanter decantat: ibi futurum judicii diem voto fiduciali expectat. Licet enim ipsi Archangeli diem illam tremere ac contremiscere habeant; ad humanæ tamen, non suæ, perditionis compatientes trement sententiam. Hunc ergo, ut prædiximus, terminum Virgo hæc jam Deo sociata expectat; & pro nostris criminibus incessabiliter Deum in cælis exorat. [corpus in S. Georgii sepelitur.] Sepulta est itaque egregia Dei famula tertio Idus Aprilis, in Oratorio B. Georgii, in ecclesia quæ modo dicitur Sanctorum b Apostolorum, ubi & corpus S. Mommoleni ejusdem Civitatis Episcopi honorifice sepelierunt. Multa ibidem, sancta intercessione ejus, infirmis & egentibus præstantur beneficia, ad laudem & gloriam nominis ejus, cujus honor & imperium sine fine perseverat in secula.

ANNOTATA.

a Ita ex conjectura correximus: in MS. legatur, Multoties quidem contigit eos qui quomodo assuetis.

b An ergo, si Vitæ æuctor Ratbodus, fatebimur post ablatum ab illa ecclesia S. Godebertæ corpus, ipsam primum cœpisse ab ea nominari? Non erit quidem absonum, ut successu temporis collapsa ecclesia postea fuerit sub S. Godebertæ nomine restaurata & consecrata, quamvis pridem ibi desiisset asservari corpus: fatemur tamen contrarium videri congruentius; ideoque de prima S. Godebertæ Translatione dubitavimus, an non esset longe serius facta, puta seculo XIII cum tæderet Canonicos suo ex corpore semper allegare quatuor, in diversa ecclesia ministraturos.

CAPUT III.
Miracula ad sepulcrum S. Godebertæ facta.

[13] Verum ne aliquis de cælica Virginis hujus diffidat remuneratione, miracula etjam illa, [Ad sepulcrum,] quæ a Deo ad sepulturam ejus perpetrata sunt, non renuimus scripto commendare. Contigit siquidem post ejus transitum, Agildrudem, ab infantia cæcam, celeberrimam sanctæ Virginis famam audisse, & quod de aliis audierat de semetipsa certissime sperantem, non sine multa difficultate, Noviomum devenisse. Cumque oratorium, in quo Virgo jacebat, ingressa fuisset; ab illis qui aderant, se deduci exegit ad tumulum, ubi beatæ Virginis corpus audierat esse sepultum. Quo cum pervenisset, diu illacrymata in pavimento, gravibus exorabat suspiriis, visum, quem diu amiserat, sanctæ sibi Virginis precibus a Domino reimpetrari. Nec mora, quia fideliter oravit, & in oratione de Dei gratia & S. Godebertæ potenti virtute non desperavit; ea interveniente, [illuminatur cæca,] corporali visu meruit illuminari. Nec vero corporalibus solum, verum & spiritualibus eam oculis non diffidimus illuminatam; cum eam omni postmodum vitæ suæ tempore, in eodem loco, regularem cum aliis in Dei servitio audierimus percurrisse disciplinam. Sicque Deo annuente factum est, ut dum lumen carnale deprecaretur, spiritualibus quoque animæ oculis, Virginis hujus intercessione, illuminaretur.

[14] De Audemia quoque non nobis videtur prȩtereundum, quomodo de Vico Raugia a illuc delata, ad ejus curata fuerit sepulcrum. Hæc nempe ab infantia fantia tamquam paralytica toto dissoluta corpore, [erigitur paralytica,] ut sanctæ Virginis tam celebrem audivit opinionem, ab amicis suis, quibus pro diutina infirmitate jam tædio erat, suam vix illuc impetravit deportationem. Portata tandem ad præfatam basilicam, jussit se quam propius possent ante sanctæ Virginis exhiberi præsentiam. Quo impetrato, reptans utcumque poterat in pavimento, toto cordis & oris Virginem sanctam interpellabat desiderio, quatenus per ejus sacratissimam intercessionem moribundæ paralysis a Domino mereretur curationem. Cum subito basibus suis valitudinem redditam persensit: validaque effecta, suis ipsius pedibus, quæ vehiculo venerat alieno, admodum gratulabatur reverti.

[15] Gislegardis etjam illuminatio modo memoriæ occurrit: [oculorum albugo abstergitur,] quæ cum ab infantia oculorum cæcitate multata esset, Virginis hujus interventu visum recepit. Stillante nempe ab oculis albugine, quæ ab ipsis crepundiis tenebrosam oculis ejus prȩtenderat caligi nem, sub universali astantium aspectu, exhilarato vultu gratuitam ante sepulcrum Virginis suscepit illuminationem.

[16] [omnibus membris captæ,] Sed nec Imperiæ cujusdam, quæ sic nominabatur, curationem racebimus; quæ fere ab ipsa resuscitata est morte S. Godebertæ intercessionibus. Hæc quidem jam præmortua, omnia pene corporis amiserat officia: visus, auditus, linguæ quoque facultas fere jam ex toto ei defecerat: & ut omnia in brevi concludantur, in lectulo tamquam abortivum quoddam jacebat. Cognitis ergo tantis hujus Deo devotæ miraculis, ad ejus orationis memoriam exhiberi se impetravit. Quo cum allata fuisset, secus sanctam illius sepulturam projecta, suum quoquo modo poterat Virgini sanctæ commendabat desiderium; tantæ suæ passionis a Domino per eam aliquod suppliciter immurmurans remedium. Quid ageret? Corde suspirabat, oculis lacrymabatur; ore vero, cum ad plenum verba formare nequiret, inter præcordiales gemitus vlulare potius quam loqui videbatur. Verum, cessante cordis lingua, quantamcumque poterat præferebat devotionem, & motu potius interiori sanctam Virginis super debilitate sua solicitabat intercessionem. [sanitas redditur,] Tantam præmortuæ illius Virgo perspiciens instantiam, felici apud Dominum intercessione, invalitudinis ejus impetravit resolutionem, & infelicissimo miserrimæ illius corpori diu optatam restituit sanitatem. Mox etenim quæ paralytica diu jacuerat, lumen oculorum, auditum aurium, linguæ quoque recepit absolutionem: & sic gratias Deo & sanctæ reddens Virgini, ad propriam incolumis reversa est mansionem.

[17] Tædet vos forsitan, dilectissimi, tot & tanta sanctæ miracula Virginis audire: Verum licet vobis sint fastidio, Dei tamen & Sanctorum nos magnalia condecet non tacere. Ipse etenim Deus, per quem omne sanctum sanctificatur, se in Sanctorum susceptione seu abjectione suscipi seu abjici Evangelica voce testificatur, dicens: Qui vos spernit, me spernit; & qui vos recipit, me recipit. [Lu. 10. 16.] Oportet ergo, Fratres, ut & audita gratanter, retineatis, & quæ adhuc adjicienda sunt hilari animo & intente suscipiatis.

[18] [Celebratur dies anniversarius,] Inter hæc & alia quædam quæ per eam Deus operatus est, annualem cyclum contigit revolvi, & diem anniversariam, qua ex mundo Virgo sancta transierat, fideli populo repræsentari. Diem illam qua & quanta exultatione susceperint, qua & quanta devotione celebraverint; neque meditationi nostræ ad plenum recogitare, neque imperitiæ nostræ ad vivum concessum est explanare. Quis enim tantum populi conventum, quis eorum qui convenerant devotionem & lacrymabile gaudium, quisve spontaneas explicare oblationes posset eorum? Videres undique promiscui sexus [turbas] concurrentes tamquam apes ad alvearium, Clericorum ordines, Monachorum congregationes, turbas quoque Virginum, omnem prorsus utriusque sexus conventum in eamdem confluere lætitiam, unoque animo ac pari consensu Virginis sanctæ felicem solicitare memoriam. Facto itaque solenni Missarum Officio, [& extincta post Officiū luminaria,] post multiplices Deo & Virgini redditas actiones gratiarum, universi ad propria reversi sunt. Custodes etjam ecclesiæ, omnibus fere luminaribus extinctis, cum ostia ecclesiæ clausissent, hora competenti suam egressi sunt ad refectionem. Post refectionem vero quam plurimis eorum, ut gratias Deo ex debito referrent, ad ecclesiam illam reversis; ut januas ostiarii aperuerunt, lampades cum cereis, [divinitus reaccensa inveniuntur,] quas in conspectu omnium extinxerant, omnes divinitus inflammatas reperiunt.

[19] Super hoc Dei & sanctæ Virginis miraculo multus erat plausus omnium: in eamdem omnes confluebant lætitiam uno & eodem animo, unanimi & pari consensu ad Virginis sanctæ concurrebant oratorium: mentis eadem devotio, [cum magno plausu populi,] idem & universale pro ineffabili Dei beneficentia cunctis inerat gaudium; intrantibus aliis, aliis regredientibus, una omnes consolatione ad laudem divinam sese invicem cohortabantur. Retractabant alii sanctæ Virginis meritum: suspirabant alii divinæ recompensationis admirabile donum. Ille nimirum, qui januis clausis ad discipulos intravit, obseratis etiam nunc foribus ingressus, per lampadum inflammationem, Virginem hanc unam earum absque dubio esse declaravit, quas suo ipsius testimonio accensis lampadibus Evangelicus ille sponsus secum ad nuptias introduxit. [ac toto septiduo ardent.] Nec solum hoc Virgini suæ largitus est, verum eosdem cereos ac lampades, absque aliqua ceræ diminutione vel olei, septē illis subsequentibus diebus, sub totius populi testimonio ardere mirabiliter concessit b.

[20] Eodem in loco multa fieri miracula frequenter audiuntur, quæ sui assiduitate, sicut plerumque fieri solet, partim memoria excidisse, partim viluisse noscuntur: quæ tamen occurrunt memoriæ nostræ, [Sanatur paralyticuli] vestræ fraternitati nos non piget renotare. Hæc eadem beatæ Virginis fama celeberrima, quæ alios quamplures excitaverat, ad aures paralytici cujusdam, Gregorii nomine, delata est. Hic quidem adeo paralysis morbo dissolutus languebat, ut nec quidem manum vel pedem movere posset; immo corpore jam præ mortuo, in solo vix ejus pectore vitalis spiritus anhelaret. Nisus tamen quoquo modo repere per terram, vix tandem ad desideratam sanctissimæ Virginis pervenit sepulturam. Multa ibi cum devotione multos fundens rivulos lacrymarum, per sanctæ Godebertæ Virginis meritum, invalitudinis suæ efflagitabat medicamentum. Cumque in gemitu & lacrymis, usque ad vesperam flens & eiulans, indefesse perseverasset; pio sacratissimæ Virginis obtentu in momento corporis totius sanitatem plenam recepit, acsi nullam umquam læsionem pertulisset. Lacrymabantur omnes præ gaudio, quia quem fere suspicabantur exanimem, ambulare videbant sanum & incolumen. Sed nec illud prætereundum putamus quod de Harveo c per Virginem hanc factum miramur.

[21] Ipse quidem Harveus, multatus oculis, multa super hoc peragraverat loca Sanctorum, ipsorum etiam ea de causa adierat orationes Petri & Pauli Apostolorum; [illuminatur cæcus.] aliquotque diebus ibi expectatis, cum nil sibi proficere sentiret, infecto negotio tristis ad propria repedavit. In tenebris itaque & fere in umbra mortis residens, dies suos lugebat; quippe qui cū aliis qui a videbant inhabitans, ad augmentū doloris sui lumē eorum retractabat. Peragratis ergo, ut prædiximus, multorum Sanctorum oratoriis, ejusdem desiderij causa devote ad Virginis hujus memoriam pervenit. Ibi fidei fervore succensus, extensis in cælum manibus, in abdito cordis illud Davidicum decantabat, Dominus, inquit, salus & illuminatio mea. [Ps. 26, 1] Ex toto quoque corde ad sanctissimam conversus Virginem, suam ei attentius commendabat devotionem. Exaudita est ergo & in hoc devotissima sanctæ hujus Virginis interventio; & ad ejus supplicem deprecationem Harveus, quia fideliter in oratione præstitit, non est fraudatus a desiderio suo. Sunt & alia multa, Carissimi, Virginis hujus miracula, quæ, sicut diximus, ad nostram non pervenere notitiam; verum super manifestis & incognitis sanctissimam nos Dei oportet collaudare magnificentiam, qui, per imitabile fragilioris sexus exemplum, [alia plura miracula fiunt.] tam fragiles ad æternæ vitæ incessanter invitat præmium sempiternum.

[22] Nos itaque, fratres, qui licet corporalibus utamur oculis, cæci tamen sumus in anima; qui terrestribus nimis intenti, prave postponimus cælestia; [Epilogus.] qui temporalibus inhiantes, nihili pendimus spiritualia; jam vel sero hujus Patronæ nostræ, beatissimæ videlicet Virginis Godebertæ, virginitatem sedulo imploremus: utque apud divinam, cui infatigabiliter deservivit, majestatem, pro nobis suppliciter intercedere dignetur, retractemus devotam in Dei famulatu Virginis hujus instantiam; admiremur ejus precibus acclinem, ut ita dicam. Salvatoris nostri clementiam. Audivimus modo quia cæcus hic Harveus, cum super cæcitate sua nihil a Sanctis impetrasset Apostolis, per hanc tantam Virginem visum recepit: credamus & nos per eamdem, cordium nostrorum cæcitatem, si bene quærimus, a Deo vere illuminari. Audivimus paralyticum Gregorium, paralysis suæ, hac mediante, suscepisse remedium: credamus & nos, si ex corde pœnituerimus, per eam sanandos, qui omnibus, proh dolor! animæ destituti officijs, viam incedere pigritamur virtutum. Legimus lampades, quas in ejus extinxerant oratorio, subito igne inflammatas: credamus & pro certo habeamus, spirituales animarum nostrarum tenebras, hac interveniente divinitus posse inflammari. Jam vero, dilectissimi, corda cum manibus ad Dominum erigamus in vera confessione, & in indissimulata pœnitentia precibusque multimodis faciem ejus præveniamus; quo Virginis hujus meritis, quam nobis proposuit in exemplum, quæque pro ejus vera dilectione carnalium abdicavit fœdera nuptiarum, gravi nos exutos corpore, unigenito filio suo Christo Domino nostro concorporari concedat, in cælesti collegio sanctorum Angelorum, per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

ANNOTATA.

a Ita Ludov. de Montignij, cui in nomenclatione loci, in Noviomensi diœcesi siti, magis credendum putaremus, quam Surio, Rangiam scribenti: sed quia ambigua est ecgraphi nostri scriptio, & ipse in annotationibus nusquam indicat ubinam locus hic sit veremur ne æque ei ignotus is fuerit.

b Surius, qui miraculorum hujus capitis narrationem valde constrinxerat; deinceps paucas lineas solum habet, & sic totam narrationem absolvit.

c Idem Surius Harneum vocat: ecgraphum nostrum semel iterumque Haureum.

APPENDIX.
Translatio S. Godebertæ in capsam argenteam anno 1504.

Godeberta Virgo, Noviomi in Gallia (S.)

[23] [Sicut Deus omnes quidem Sanctos.] Gloriosus Deus in Sanctis suis, & in majestate mirabilis (cujus ineffabilis profunditas prudentiæ, nullis inclusa limitibus, nullis comprehensa terminis, recti censura judicij cælestia pariter & terrena disponit) & si cunctos ejus ministros ancillasque magnificet, amplificet, altis decoret honoribus; illos tamen potioribus attollit insigniis dignitatum, [quosdam tamen honorat impensius;] & præmiorum uberiori retributione prosequitur, ne dum quos excellentiores ac inter ceteros digniores agnoverit commendaveritque meritorum ingentiorum copia, verum etiam quos suis fidelibus eorumque æternæ saluti providentiores ubilibet terrarum elegerit ac propensiores. Sic & pia mater Ecclesia, ejus sacra vestigia prosequens & exemplo ducta laudabili, licet universos in regnis cælestibus constitutos studijs honoret solicitis, [sic & Ecclesiæ suos Patronos:] & sonoris efferat præconijs; illos tamen maxime, quos aut Patronos habet assiduos, aut quorum apud se sacra custodit ac veneratur pignora: utpote in quibus, suæ necessitatis ingruente periculo, salutis ac spei anchoram nihil hæsitans reponit & collocat.

[24] Hinc magno maturoque consilij fulcimento, hujus insignis Ecclesiæ Noviomensis Clerus, [quare Clerus Noviomensis] divino spiritu & piæ devotionis affectu illustratus, suam gloriosam patronam, margaritam Christi præfulgidam; Beatissimam Godebertam, transferri sategit hoc Incarnationis Dominicæ anno millesimo quingentesimo quarto, tertio Idus Aprilis, regnante in Francia Ludovico XII, de theca lignea, vase quasi testeo, in præfulgentissimum mauseolum, tota purissimi argenti massa deauratum, miræ pulchritudinis opificio, [corpus S. Godebertæ locavit magnificentius.] iconarumque cælestium divina potius arte decoratum; ut ab architectis & artisicibus summis in dubium vertatur, an opus materiam, an ipsa massa opificium excellat & superet.

[25] Ad tam præclarum & magnificum Translationis decus & spectaculum, cum Venerabilibus Diocæsanis Abbatibus, astiterunt non modice reputationis Clerus, nobilitatis utriusque sexus copia numerosa, inferiorisque plebis affluentia densissima: & a voltis a sursum, & a pavimento undecumque deorsum avidissime circumspicientes, [juxta S. Eligium.] Quod per Reverendum in Christo Patrem Carolum b præfatæ Noviomensis Ecclesiæ Episcopum, tractabatur mysterium; ut quæ tam sancta & Deo grata fuerat, velut altera Iudith viduitatis indumento exuta, ad sponsi Beatissimi Eligij latus & dexteram assumenda, in vestimento jucunditatis & lætitiæ astaret; aut tamquam Regina in die desponsationis suæ a dextris Regis sponsi, in vestitu deaurato circumdata varietate, feliciter, gloriose & perenniter resideret; tantamque lucernam super candelabrum in domo Domini fulgentem videant & agnoscant, ad dirigendos pedes suos in viam pacis, universi, qui ejusdem Deo prædilectæ Virginis meritis & interventione confidunt, præstante Domino nostro Jesu Christo, in quo est salus & vita & resurrectio nostra, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vulgari Francico voulte: videtur autem volt a volvendo, quasi voluta, dici arcuosus fornix.

b Anno 1501 electus Episcopus Carolus & sequentis consecratus, suo ex fratre nepoti Ioanni de Hangest Episcopatum resignavit anno 1525, sola administratione sibi reservata, quam tenuit usque ad an. 1528, Boni Episcopi cognomen apud suos promeritus. Ita Sammarthani.

DE S. GVTHLACO PRESBYTERO,
Anachoreta Croylandia in Anglia.

ANNO DCCXIV.

[Praefatio]

Guthlacus Presbyter, anachoreta, Croylandiæ in Anglia (S.)

AUCTORE G. H.

Inter illustriores Ecclesiæ Occidentalis anachoretas eminuit S. Guthlacus, e regia Merciorum apud Anglo-Saxones stirpe oriundus: quem, circiter annum Christi DCLXXIII prognatum, excepit dicti regni Occidentalis plaga, [S. Guthlacus natus an. 673.] & in strenuum virum educavit; viditque octo seu novem annis cum vicinis Britonibus seu Cambris, in hodierna Wallia degentibus, arma tractantem, & de hoste suo frequentes victorias reportantem. Annos natus viginti & quatuor, [ingressus monasterium an. 697,] circa annum DCXCVII, Christi miles futurus vixit in antiquo Reponiensi monasterio, vulgo Reppington dicto, atque in Cestrensi Comitatu, apud antiquos Coritanos sito, & plurimorum Regum Sepultura nobilitato. Biennio ibidem transacto, anachoresin amans, seceßit in insulam Croylandiam, in Orientali Merciorum ditione sitam, [Croylandiæ anachoreta an. 699] & Comitatui Lincolniensi hoc tempore adscriptam: ubi post annos quindecim peractos, virtutibus & miraculis clarus, obiit, die XI Aprilis, feria quarta hebdomadis Paschalis, anno DCCXIV. quomodo autem infra in Vita habeatur annus sequens DCCXV, [mortuus an. 714.] ibidem commodius explicabitur. Præerat tunc regno Merciorum Coëlredus Rex, S. Ethelredi filius: cui post biennium succeßit Ethelbaldus, uti huic a morte apparens S. Guthlacus verißimo vaticinio prædixerat.

[2] Vita S. Guthlaci, paucis post obitum ejus annis elapsis, ab auctore coævo conscripta est: [Vitam scripsit ex certa scientia coævus Felix,] qui in Prologo asserit, se nihil sine certissima rerum gestarum inquisitione de tanto viro scripsisse, & eadem orthodemia, prout a dictantibus idoneis testibus, quos indicat, audiverat, depinxisse. Nomen auctoris fuit Felix, & se Catholicæ Congregationis vernaculum appellat. Nicolaus Harpsfeldius in Historia Anglicana Ecclesiastica seculo 8 cap. 19 de S. Guthlaco agit, [non tamen monachus Croylandiēsis,] & Felicem, Vitæ illius auctorem, scribit fuisse monachum Croylandiensem: quod idem faciunt Michael Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglo-Saxonicæ, ad annum 714 num. 5. & paßim recentiores, secuti mendacißimam apostatam Balæum, qui asserit Felicem Crolandiensem claruisse anno DCCXXX, & prætereæ scripsisse librum de Gestis Abbatum Crolandiæ, [cui posteriora scripta perperam tribuuntur:] cum monasterio recens extructo primus tantum præesset Kenulphus. Ad hæc dicit idem Balæus Felicem scripsisse de Translatione, ejusdem Guthlaci lib. 1 sub hoc initio: Erigite carissimi aures. Quam historiam Translationis infra damus, sed contigit ea anno primo Stephani Regis & Christi MCXXXVI. Nec sufficiunt Balæo ista, quin addat eumdem scripsisse de miraculis ejusdem Guthlaci librum unum hoc exordio, Quodam tempore jucundæ recordationis. Quæ etiam miracula infra damus, & contigerunt sub finem seculi undecimi & seculo duodecimo, imo annus XII Stephani Regis indicatur, id est, Christi MCXLVII. Denique asserit ab eodem Felice scriptam Epitomen Vitæ Guthlaci hoc initio: Vitam B. Guthlaci Confessoris, quam eamdem habemus manuscriptam, & prælo apparatam omittimus, in cujus præfatione auctor dicit, se jubente venerabili Goffrido, aliis Godefrido eam scripsisse, id est circa annum MCXXX aut etiam serius. Ioannes Pitsæus de Illustribus Angliæ Scriptoribus, ad annum 730, omnia eadem ex Balæo describit, nec videtur ullum Felicis tractatum habuisse aut inspexisse.

[3] Auctor indicatæ epitomes est Ordericus Vitalis Angligena, cœnobii Vticensis sive S. Ebrulfi in diœcesi Normanniæ Lexoviensi monachus, [non etiam S. Felix Episc. Orientalium Anglorum,] qui eamdem epitomen historiæ suæ Ecclesiasticæ, ad annum usque MCXL deductæ, inseruit; asseritque, se in Angliam profectum, quinque septimanis Croylandiæ commoratum esse; &, ex sensu monachorum Croylandiensium, scribit, gesta sanctissimi anachoretæ Guthlaci edita esse a Felice quodam Orientalium Anglorum Episcopo, natione Burgundo. Verum Felix iste, Sanctis adscriptus, vita functus est anno DCLIV, id est annis circiter novemdecim, antequam S. Guthlacus nasceretur. Acta S. Felicis illustravimus ad diem VIII Martii. In hunc errorem abductus videtur Ordericus Vitalis cum monachis Croylandensibus, quia auctor inscripsit hanc Vitam Alfwaldo Regi Orientalium Anglorum, [sed horum Regi est Vita ab aliquo ejus subdito dicata.] eumque sibi, præ ceteris Regalium Primatum gradibus, dilectissimum tradit; ejusque jussionibus & eximiæ dilectionis imperiis obtemperantem, textum præsentis chartulæ digessisse, Catholicæ congregationis vernaculum. Quæ profecto non scripsisset aliquis monachus Croylandiensis, cum jam tum Ethelbaldus Rex, ut infra num. 39 asserit Felix, Sepulchrum S. Guthlaci miris ornamentorum structuris, in venerantiam divinæ potentiæ, ædificasset: imo, ut infra ex Ingulpho constabit, ipsum monasterium Croylandiense regiis expensis statueret, aut etiam incepisset construere: cujus regiæ magnificentiæ necessario fecisset mentionem, si ibidem monachus fuisset. Quisquis ergo iste Felix fuerit, videtur in regno Orientalium Anglorum vixisse: qui, ut Ingulphus ait, de vita ac miraculis S. Guthlaci omnia clare, luculente & seriatim pandit.

[4] [editur ex MSS.] Vitam hanc hactenus ineditam prælo paravimus, acceptam ex vetustißimo codice MS. monasterii Bertiniani apud Audomaropolim, ubi monachus vixit circa annum MC Goscelinus seu Gotselinus & quam plurimas Vitas Sanctorū collegit, varias illustravit, aut etiam stylo cultiore emendavit. Hanc S. Guthlaci Vitam primævo stylo relictam fuisse scimus, tum ex stylo & alia MS. Vita, nobis a Benedictinis Anglis Duaco submissa, cum qua partem contulimus; [Compendia Orderici Vitalis,] tum ex variis compendiis inde confectis. Horum aliquod habemus ex iisdem MSS. Duacensibus, &, ut diximus prælo paraveramus: prætermisimus tamen, tum quia postea reperimus id ab Orderico Vitale confectum, & ejus historiæ Ecclesiasticæ insertum, tum quia etiam inter Scriptores antiquos Historiæ Normanniæ ab Andrea du Chesne est vulgatum. Aliud compendium ediderunt Ioannes Capgravius in Legenda Angliæ, & Laurentius Surius ad hunc XI Aprilis. [Capgravii & Surii,] Inciderat forsan confectam fuisse a Guilielmo Ramesejo, circa annum MCLXXX monacho Croylandiensi, quod is tradatur varias Vitas Sanctorum conscripsisse: [an Guilielmi Rameseii?] sed Balæus & Pitseus asserunt eum carmine heroico Vitam S. Guthlaci composuisse, quam non vidimus. Aliud compendium Vitæ dicitur scripsisse Petrus de Blesis Archidiaconus Bathoniensis, & claruisse anno MCLX. Hujus exordium a Molano citatur his verbis, Quia gesta illustrium virorum. Meminerunt S. Guthlaci paßim alii Scriptores Angliæ, Malmesburiensis, Wigorniensis, [Westmonasteriensis] Dunelmensis, Westmonasteriensis, qui etiam illustre compendium hujus Vitæ habet; [Bromptoni.] unde in suo Chronico plurima descripsit Ioannes Brompton.

[5] [Eduntur analecta ex Ingulpho.] Omittimus recentiores enumerate, qui sua e Surio & Capgravio potißimum contraxerunt: ad eos transimus, qui ea attigerunt quæ post tempora Felicis prædicti scriptoris contigerunt: inter quos præcipuus est Ingulphus Abbas Croylandiæ, in sua Historia seu Descriptione compilata a temporibus monasterii Croylandiensis constructi, ex qua, [Historia Translationis & miraculorum,] ejus verbis servatis, Analecta excerpsimus, quæ potißimum notitiam cultus, Reliquiarum & miraculorum S. Guthlaci conferunt. His subdimus historiam translationis anno MCXXXVI factæ, & conjungimus miracula potißimum seculo XII meritis S. Guthlaci patrata: [Cultus sacer ex antiquo Missali] quæ damus ex MSS. a Benedictinis Anglis Duaco missa & communicata: verum quo ea sint auctore conscripta, nescitur, ex quibus omnibus antiquus cultus S. Guthlaco exhibitus constat. Fuimus anno MDCLXII in cœnobio Gemeticensi, ac reperimus ibidem MS. Missale Anglicanum a Roberto Archiepiscopo Cantuariensi donatum circa annum ML, in quo tabula præfigitur Paschale tempus indicans ab ipso millesimo anno. In hoc Missali cultus & veneratio S. Guthlaci præscribitur ad hunc XI Aprilis: [& Martyrologijs.] ejusque patrocinium in Litaniis adjunctis imploratur. In antiquo Martyrologio MS. Vltrajectino ecclesiæ collegiatæ S. Mariæ recoluntur plurimi Sancti Anglicani, & ad hunc XI Aprilis ista traduntur: In Britannia depositio S. Guthlaci Confessoris Christi & Anachoretæ, qui pro Christo multa & inaudita tormenta a malignis spiritibus perpessus, ad ultimum eorum machinamenta superans, in optima conversatione migravit ad Dominum. Memoratur in antiquißimo Kalendario præfixo Computui Ecclesiastico MS. Bedæ, & variis Martyrologiis, tam manuscriptis quam prælo excusis. Item apud Grevenum & Molanum in additionibus ad Vsuardum. In Martyrologio etiam Anglicano, & monasticis Wionis, Menardi, Dorgani, Edoardi Maihew & Bucelini. Colganus agit de S. Guthlaco die V Februarii ad Vitam S. Indracti, quasi ad hujus sepulchrum accepisset scientiam infusam. Verum id tunc reiecimus, & ostendimus S. Guthlacum octoginta aut pluribus annis ante S. Indractum vita functum esse.

VITA Auctore Felice coævo.
Ex pervetusto MS. Bertiniano collato cum editione Acheriana.,

Guthlacus Presbyter, anachoreta, Croylandiæ in Anglia (S.)

BHL Number: 3723

AUCTORE FELICE EX MSS.

[Prologus]

PROLOGUS AD REGEM ETHELBALDUM.

[1] aIn Domino dominorum domino meo, mihi præ ceteris regalium primatuum gradibus dilectissimo, Athelwaldo Regi, orientalium Anglorum rite regmina regenti, Felix Catholicæ congregationis b vernaculus, perpetuæ prosperitatis in Christo salutem. Jussionibus tuis obtemperans, libellum quem de vita Patris beatæ memoriæ Guthlaci componi præcepisti, simplici verborum vimine textum, absque procacitatis imprudentia institui. [Auctor tenuitatem styli excusat,] Ea tamen fiducia coram obtuli, obsecrans ut si ullatenus (ut fore arbitror) illic vitiosus sermo aures eruditi Lectoris perculserit, litteram in fronte paginæ veniam poscentem intendat. Reminiscatur quoque efflagito, quia regnum Dei non in verborum facundia, sed in fidei constantia persistit; salutemque seculo non ab Oratoribus, sed a Piscatoribus prædicatam fuisse sciat; Sancti quoque Hieronymi dicta meminerit, qui rem ridiculam esse arbitratus est, ut sub regulis Donati Grammatici, verba cælestis oraculi restringeret. Sed si forsitan alius animositatis nostræ fastibus imputat hoc opus arripere, dum alii [sunt] plurimi Anglorum librarii, quorum ingeniositatis fluenta inter flores Rhetoricæ per virecta litteraturæ, pure, liquide, lucideque rivantur, qui melius luculentiusve componere valuerunt; sciat nos hoc opusculum non tam c volentiæ quam obedientiæ gratia incepisse. Propterea laboris mei votis, o Lector, quisquis es, faveas. Si etiam, ut adsolet, [& obtrectatores reprehendit:] more obtrectatoris succensueris, cave ut ubi lucem putaveris, ne a tenebris obcæceris, id est, ne cum recta reprehenderis, ignorantiæ tenebris fusceris. Mos enim cæcorum est, ut cum in luce perambulant, tunc in tenebris errare se putent: lucem enim nesciunt, sed in tenebris semper oberrant. Cæcitas ex parte, in Scripturis ignorantia est, ut ait Apostolus: Cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium subintraret. [Rom. 11, 15] Origo quidem totius mali ab ignorantia venit. Quapropter admoneo te, Lector, ut aliena non reprehendas, ne ab aliis quasi alienus reprehendaris. Sed ne sensus legentium prolixæ sententiæ molesta defensio obnubilet, pestiferis obtrectantium incantationibus aures obturantes, velut transvadato vasti gurgitis æquore, ad vitam S. Guthlaci stylum flectendo, quasi ad portum vitæ pergemus.

[2] Quoniam igitur exegisti a me, ut de vita S. Guthlaci vel conversatione tibi scriberem; [refert accepta, a testibus idoneis,] quemadmodum cœperit, quidve ante propositum fuerit, vel qualem vitæ terminum habuerit, prout a dictantibus idoneis testibus, quos scitis, audivi, addendi minuendique modum vitans, eadem d orthodemia depinxi. Ad hujus utilitatis commodum hunc codicellum fieri ratus sum, ut illis qui sciunt, memoriam tanti viri revocandi nota fiat; his vero qui ignorant, velut late pansæ viæ indicium innotescat. Non enim sine certissima inquisitione rerum gestarum aliquid de tanto viro scribere, nec tandem ea quæ scripsi, sine subtilissima indubiorum testium cautione, libratim scribenda quibusdam dare, præsumpsi; quin potius diligentissime inquirens, quantacumque scripsi, investigavi a reverendissimo quodam Abbate e Wilfrido, & a Presbytero puræ conscientiæ, [Wilfrido Abb. Cissa Presbytero, & alijs,] ut arbitror, f Cissan, vel etiam ab aliis, qui diutius cum viro Dei conversati, vitam illius ex parte noverant. Ergo quantacumque de vitæ ipsius orthonomia stylo perstrinxero, minima de magnis, pauca de plurimis audisse æstimate. Non enim ambigo illos dictatores non omnia facta illius potuisse cognoscere, nec ab illis tota dictata me descripsisse glorifico.

[3] Sed ut tanti viri tantique nominis relatio compleatur, prout ubique miracula ipsius fulserunt percunctamini, [Librum de miraculis promittit.] ut referentibus singulis quæ novere percunctantibus, g sequentis libelli materia adgregetur. Igitur eximiæ dilectionis tuæ imperiis obtemperans, textum præsentis chartulæ prout potui digessi; majoribus, scientiæ auctoribus, majorem partem linquens, principium in principio, finem in fine compono. h

ANNOTATA.

a Ethelbaldus, alijs Athelwaldus & Alfwaldus Rex Anglorum Orientalium, qui traditur imperasse ab anno 720 ad 749. Extat epistola ejus ad S. Bonifacium num. 76 apud Serrarium. In regno ejus erat Cantabrigiacum insula Ely, adeoque in limite regni ejus & Merciorum Croylandia.

b In codice MS. Vedastino apud Mabillonum interponitur, Sancti Bedan, ex quo colligit dictus Mabillonus, Felicem auctorem Vitæ fuisse monachum Girvensem. Verum quia dicta verba desunt in pervetusto codice & alijs monumentis, videntur ea intrusa a posteris, cum jam Beda inter Sanctos relatus colebatur: quo vivente aut mox ab ejus obitu, est hæc Vita conscripta.

c Auctori familiares sunt voces Volentia, Venerantia & similes pro voluntate, veneratione &c.

d Orthodemia, recta constructio, ab ὀρθός rectus δέμω construo, ædifico ita mox vitæ orthonomia recta regula dicitur, & iterum num. 16.

e Wilfridus Abbas alicujus vicini monasterij, forsan Medeshamstedensis seu Petroburgensis, aut Bardneiensis, quorum monasteriorum postmodum Abbates subscripserunt fundationi monasterij Croylandensis. Infra num. 25 & 26 sæpius Wilfridus memoratur, absque titulo Abbatis.

f Lelandus in Monastico Anglicano pag. 163, Sanctus Cissa, inquit, ex Pagano factus Christianus successit S. Guthlaco. Ingulfus ait ad dexteram tumbæ S. Guthlaci fuisse tumulum S. Cissæ Sacerdotis, & inter sarcophaga Sanctorum recenset. De Wilfrido & Cissa infra agitur.

g An hic libellus a Felice etiam editus fuerit non liquet: Ordericus tantum librum de Vita ejus citat.

h Sequebantur varij tituli interpositi, quibus omißis res ipsæ in additionibus marginalibus explicantur, & alia Capita more nostro confecta notantur.

CAPUT I.
Genus illustre, nativitas prodigiosa, baptismus, educatio. Vita militaris, dein monastica.

[4] Fuit itaque, in diebus a Ethelredi Regis Anglorum, quidam vir de egregia b Merciorum stirpe, [Guthlacus Anglus, regiæ stirpis,] cognomine Penwall, cujus mansio in c Mediterraneorum Anglorum partibus diversarum rerum fluxu prædita constabat. Hujus etiam viri progenies, per nobilissima illustrium Regum nomina, antiqua ab origine d Icles digesto ordine cucurrit. Itaque cum juvenilis ævi viridante vigore floreret, adoptata sibi coætanea virgine inter nobilium puellarum agmina, condecretis nuptiarum legibus, uxorem duxit vocabulo Tetthe, quæ a primævis rudimenti sui diebus in puellari verecundia vivere studebat.

[5] [designatur cælesti prodigio:] Evolutis ergo aliquot temporum curriculis, quibus se conjugalis juris conditionibus indidissent; contigit, humana natura cogente, ut concipiens prægnasset. Peractis vero mensium e hebdomarumque cursibus, cum parturiendi tempus immineret; & viscera, nixandi inscia, ignota violentia vexarentur; extemplo divinum prodigium, cælestis oraculi portentum, circumadstantibus & undique concurrentibus turbis videbatur. Nam pius Omnitenens, futurorum præscius, cui omnia præsentia præsistunt, sigillum manifestandi militis sui, in æternæ memorationis indicium, præmisit.

[6] Igitur cum nascendi f tempus advenisset, mirabile dictu! ecce humana manus, croceo rubri nitoris splendore fulgescens, [natus cælitus illustratur,] ab æthereis olympi nubibus ad patibulum cujusdam Crucis, ante ostium domus in qua sancta puerpera futuræ indolis infantulum puerum enixa est, porrecta videbatur. Cumque insolito stupore omnes ad prospiciendum miraculum concurrere certabant, en subito, signato prædictæ domus ostio, æthereas in auras manus reducta abscessit. Hoc novo stupefacti prodigio omnes qui intererant, in loco sanctæ apparitionis prostrari, supplices pronis vultibus Dominum gloriæ magnificabant.

[7] [cunctis stupentibus.] Transactis vero orationum deprecationibus, concurrentes ad invicem versare cœperunt, quidnam esset hoc novum, quod scrupulum plurimis excitavit. Illis ergo cum immenso stupore variis sermocinationibus multa inter sese conferentibus, ecce ex aula propiante, qua supradictus infans nascebatur, mulier immensa velocitate currens, clamabat: Stabilitate, quia futuræ gloriæ huic mundo natus est homo. Alii vero hæc audientes, ex divino præsagio, ad manifestandam nascentis gloriam, illud fuisse perhibebant. Alii autem, sagacioris sententiæ conjecturis, promere cœperunt, hunc ex divina dispensatione in perpetuæ beatitudinis præmia prædestinatum fore. Erat ergo magna admirantium turba, in tantum ut illius miraculi vagabundus rumor, priusquam melliflua solis astra occiduis finibus mergerentur, Mediterraneorum Anglorum totos pene terminos impleret.

[8] [Baptizatus patrium nomen obtinet.] Igitur decursis bis quaternis dierum voluminibus, cum ad salutaris lavacri sacratas undulas propinquasset, ex appellatione illius Tribus, quam dicunt Guthlacingas, proprietatis vocabulum velut ex cælesti consilio Guthlacus percepit, quod ex qualitatis compositione consequentibus meritis conveniebat. Nam ut illius gentis gnari perhibent, Anglorum lingua hoc nomen ex duobus integris constare videtur, hoc est Guth & Lac, quod Romani sermonis nitore personat g Belli-munus: quia ille cum vitiis bellando æternæ beatitudinis præmia, cum triumphali infula perennis vitæ, percepisset, secundum Apostolum dicentem: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. [Iac 1, 12.]

[9] [In pueritia] Postquam igitur sacri fontis lymphis spiritualibus, divino gubernante numine, abluit parentum delicta, infans miræ h indolentiæ nobilibus antiquorum disciplinis, aulæis in paternis, imbuebatur. Igitur transcensis infantiæ suæ temporibus, cum fari pueriliter tentabat, nullius molestiæ parentibus nutricibusve seu coætaneis parvulorum cœtibus fuit. Non puerorum lascivias, [vitia fugit] non garrula matronarum deliramenta, non vanas vulgi fabulas, non ruricolarum i bardigiosos vagitus, non falsidica parasitorum frivola, non variarum volucrum diversos crocitus, ut adsolet illa ætas, imitabatur: [virtutem discit:] sed eximia sagacitate pollens, hilari facie, sincera mente, mansueto animo, simplici vultu, in pietate parentibus, in obedientia senioribus, in dilectione collactaneis; neminem seducens, neminem increpans, neminem scandalizans, nulli malum pro malo reddens, æquanimis utebatur. Erat enim in ipso nitor spiritualis luminis radiascens, ut per omnia omnibus, quis venturus esset, monstraretur.

[10] [adolescens armis adsuescit:] Igitur cum adolescentiæ vires increvissent, & juvenili in pectore egregius dominandi amor fervesceret; tunc valida priscorum heroum facta reminiscens, veluti ex sopore evigilans, mutata mente, aggregatis satellitum turmis, sese in arma convertit: & cum adversantium sibi urbes & villas, vicos & castella igne ferroque vastaret, corrasisque undique diversarum gentium sociis immensas prædas congregaret; tunc velut ex divino consilio edoctus, tertiam partem aggregatæ gazæ possidentibus remittebat. Igitur transcursis k octo circiter annorum orbibus, quibus persecutorum suorum adversantiumque hostium famosum excidium, crebris vastationum fragoribus, peregissent; tandem defessis viribus, post tot prædas, cædes, rapinasque, quos arma triverunt, lassi quieverunt.

[11] [inde meliori instinctu correptus] Itaque cum prædictus vir beatæ memoriæ Guthlacus, inter dubios volventis temporis eventus & atras caliginosæ vitæ nebulas, fluctuantisque seculi gurgites jactaretur; quadam nocte, dum fessa membra solitæ quieti dimitteret, & assueto more vagabunda mente solicitus, mortalia intenta meditatione cogitaret; mirum dictu! extemplo velut percussus pectore, spiritualis flamma omnia præcordia supra memorati viri incendere cœpit. Nam cum antiquorum Regum stirpis suæ per transacta secula miserabiles exitus & flagitiosum vitæ terminum contemplaretur, necnon & caducas mundi divitias, contemptibilemque temporalis vitæ gloriam pervigili mente consideraret; tunc sibi proprii obitus sui imaginatam formam ostendit; & finem inevitabilem brevis vitæ curiosa mente horrescens, cursum quotidie ad finem cogitabat, immo etiam audisse se recordabatur, Ne in hieme vel sabbato fuga vestra fiat. [Mat. 24, 20] Hæc & alia his similia eo cogitante, ecce subito, instigante divino numine, seipsum famulum Christi venturum fore, si in crastino vitam servasset, devovit. Ergo exutis umbrosæ noctis caliginibus, cum sol mortalibus ægris igneum emoverat ortum, in quo matutinæ volucres avido l forcipe pipant; [socios deserit] tunc indutos artus agresti de spatulo m surgens arrexit, & signato cordis gremio salutari sigillo, se comitantibus præcepit, ut alium ducem itineris sui eligerent, nam se divinæ servituti destinasse perhibebat. Hoc audito comites ipsius, immenso perculsi stupore, supplicibus obsecrationibus, ne hoc quod dicebat incepisset, exorabant: qui contemptis eorum precibus in eo quod inceperat immotus perstabat. Ita enim in illo divinæ gratiæ inflammatio flagrabat, [cum patria & parentibus] ut non solum regalis indolentiæ reverentiam despiceret, sed parentes & patriam comitesque adolescentiæ suæ contempsit. [anno ætatis 24.] Nam cum ætatis suæ n vicesimum quartum annum peregisset, abrenuntiatis secularibus pompis, spem indubitatæ fidei fixam in Christo tenebat,

[12] [in Ripadunēse monasterium admittitur.] Exin accepto itinere, relictis omnibus suis, monasterium, quod Anglorum vocabulo nuncupatur o Ripadum, usque pervenit: in quo mysticam sancti Petri Apostolorum Principis tonsuram accepit sub Abbatissa nomine p Oelfryd; ac deinde accepto q Clericali habitu, præterita piacula expiare certabat. Ab illo enim tempore quo Apostolicæ tonsuræ indicium suscepit, non ullius inebriantis liquoris aut alicujus delicati libaminis haustum, excepto Communicationis tempore, [austerus sibi, aliis amabilis,] gustavit. Hac igitur ex causa omnibus r Fratribus illic cohabitantibus aspero odio habebatur: probantes vero vitæ illius sinceritatem & serenæ mentis modestiam, cunctorum animos in affectum suæ caritatis convertit. Erat enim forma præcipuus, corpore castus, facie decorus, mente devotus, aspectu dilectus, sapientia imbutus, vultu floridus, prudentia præditus, colloquio blandus, temperantia modestus, interna fortitudine robustus, censura justitiæ stabilis, longanimitate patiens, patientia firmus, humilitate subjectus, caritate solicitus: ita enim omnium virtutum decorem sapientia in eo adornabat, ut secundum Apostolorum sermo illius semper sale divinæ gratiæ conditus fulgeret. [Col. 4, 6]

[13] [litteris vacat & virtutibus.] Dum enim litteris edoctus Psalmorum canticum discere maluisset, tunc frugifera supra memorati viri præcordia roscidis roris cælestis imbribus divina gratia ubertim rigabat. Summis autem providentibus magistris & auxiliante gratia supernæ pietatis, sacris litteris & monasticis disciplinis erudiebatur. Igitur psalmis, canticis, hymnis, orationibus moribusque Ecclesiasticis per biennium imbutus, proprias singulorum secum cohabitantium virtutes imitari studebat. Illius enim obedientiam, istius humilitatem; illius patientiam, alterius longanimitatem; illorum abstinentiam, utriusque sinceritatem, omnium temperantiam, cunctorum suavitatem; & ut brevius dicam, omnium in omnibus imitabatur virtutes.

ANNOTATA.

a Ethelredus Rex Merciorum fratri suo Vulfhero succeßit anno 675, dein abdicato regno anno 7004, in Bardneiensi monasterio factus est monachus.

b Amplum Merciorum regnum descripsimus 2 Martij in Vita S. Ceaddæ, Episcopi Merciorum & Lindisfarorum.

c Mediterranei Angli, alijs Middelangli vixerunt in Comitatibus Merciorum magis vicinis Cambriæ sine Walliæ, & sunt Staffordiensis, Darbiensis, Cestrensis, cum parte Warvicensis & Salopiensis.

d Icles, Orderico Iclesheri, aliquibus Icelius, statuitur proavus Criddæ primi Merciorum Regis, & Cridda proavus Pendæ Regis, quo patre nati sunt Vulfherus & Ethelredus jam memorati.

e In aliquibus MSS. epipendarumque, & omissa copula epipendarum, quasi interpendentium temporum cursibus.

f Natus est anno 673

g Belli-donum sive bonum donum secundum idioma Anglorum inquit Capgravius: quam etymologiam Anglo-saxonicæ veteris peritioribus relinquentes, solum indicamus, ex hodierna Anglica prorsus diversam explicationem formandam.

h Indoles ab inoleo dicitur sumi: pro ea voce maluit auctor indolentiam dicere.

i Bardigiosi vagitus, a bardis & rudibus prolati.

k In MS. Bertiniano, novem.

l Forcipe, id est rostro, quod rursum num. 23, 26 & ut hic masculine avino forcipe num. 26. Nescio an quis alius in hac significatione forcipem scripserit, & avinum derivarit ab avis. In Bertiniano pro avino hic legitur avido: infra tamen etiam avino.

m Spatulum an pro stratulo hic irrepsit ut referatur ad τὸ surgens? an vero refertur ad indutos, & ponitur pro spathula seu gladio breviori quo se Guthlacus accinxerit?

n Hi anni ætatis perperam ad initium militiæ sumpta referuntur apud Capgravium & Surium.

o Ripadum, Orderico Ripaduum, alijs Rependonum, Rependonia, vulgo Reppington, in Australi parte agri Darbiensis apud Mediterraneos Anglos: de quo Lelandus, agens de sepultura Merwalæ Regis Merciorum, ista scribit: Reopeduna monasterium, olim satis nobile conversatione virorum insignium & sanctimonialium feminarum, ubi penes harum Abbatissam fuit totius cœnobi regimen, uti apud Belgas, Nivellis, Montibus, Malbodij & alibi hoc tempore nobilium Canonissarum monasteria habentur. Cum dictum monasterium per Danos esset eversum, ibi postmodum Prioratus Canonicorum Regularium fuit erectus, Fuerunt ibidem sepulti Ethelbaldus infra sæpius memorandus, Witlasius, & alij Reges Merciorum. Hinc patet male ab Edouardo Machew & alijs amandari S. Guthlacum ad Ripponense monasterium, in agro Eboracensi extra regnum Merciorum, a S. Wilfrido, ut in hujus Vita 24 Aprilis dicetur, constructum.

p Oelfrid, Orderico Elfrid, alijs Elfrida & Elfreda, cujus nominis etiam filia Offæ Regis fuit, quæ Croylandiæ inclusa sanctißime vixit, sed hac Elfrida multo junior.

q Ita Clerici aut etiam Canonici degunt in Belgio, qui in ecclesia dictarum Canonissarum sacrificium Missæ & Officium Ecclesiasticum peragunt. Mabillon mavult monachos & monasticum habitum intelligi.

r Suspicamur non absolute omnibus, sed omnibus segnioribus Fratribus esse legendum. Nihil tamen exconjectura mutare volumus.

CAPUT. II.
Vita eremitica S. Guthlaci in insula Croylandiæ, Insidiæ dæmonum generose superatæ.

[14] [In eremo victurus,] Decursis itaque bis denis bis binisque mensium circulis, quibus sub Clericali habitu vitam immensæ moderantiȩ peregit, eremum cum curioso eximiæ solicitudinis animo petere meditabatur. Dum enim priscorum monachorum solitariam vitam legebat, tamen illuminato cordis gremio avida mente eremum quærere fervebat. Nec plura, intervenientibus aliquorum dierum cursibus, cum seniorum licita volentia, in cœpto prosperitatis æternæ itinere solitudinem invenire perrexit. Est in Mediterraneorum Anglorum Britanniæ partibus immensæ magnitudinis acerrima palus, quæ a a Grontæ fluminis ripis incipiens, haud procul a castello quod dicunt nomine Gronte, nunc stagnis, nunc b flactris, interdum nigris fusis vaporibus & laticibus, necnon crebris insularum nemoribus intervenientibus, & flexuosis c rivigarum anfractibus ab austro in aquilonem maritenus longissimo tractu protenditur. Igitur cum supradictus vir beatæ memoriæ Guthlacus illius vastissimæ eremi inculta loca comperisset, cælestibus adjutus auxiliis, rectissimo callis tramite perrexit. Contigit ergo cum a proximantibus accolis, illius solitudinis experientiam sciscitaretur, illisque plurima spatiosæ eremi inculta narrantibus; ecce quidam de illic adstantibus, nomine d Tatwinus, se scisse aliquam insulam in abditis remotioris eremi partibus asserebat, quam multi inhabitare tentantes, propter incognita eremi monstra & diversarum formarum terrores amiserant. [in insulam Croylandiam avehitur:] Quo audito vir beatæ recordationis Guthlacus, illum locum sibi monstrari a narrante efflagitat. Ipse autem imperiis viri Dei annuens, arrepta piscatoria scaphula, per invia lustra, inter tetræ paludis margines, Christo viatore ad prædictam insulam, quæ lingua Anglorum * Cruland vocatur, pervenit, quæ ante propter remotioris eremi solitudinem inculta & ignota manebat. Nullus hanc ante famulum Christi Guthlacum solus habitare colonus valebat, propter videlicet illic demorantium dæmonum phantasias: in qua vir Dei Guthlacus contempto hoste, cælesti auxilio adjutus, inter umbrosa solitudinis nemora solus habitare cœpit. e Igitur adamato illius loci abdito situ, velut a Deo sibi donato, omnes dies vitæ suæ illic degere directa mente devoverat.

[3] [Sodales revisit,] Aliquot itaque diebus illic permanens, quæque illius loci diligenti investigatione considerans, versari cœpit, ut ad sodalium suorum colloquia perveniret, quos sibi eximiæ fraternitatis caritas in gremio Catholicæ congregationis jungebat: nam eos ante insalutatos dimiserat: iterum resalutatis se commendare disposuit. Interea mortalibus ægris lux crastina demoverat ortum, cum ille inde egressus remeare cœpit. Itaque intervenientibus f ter trigenarum dierum circulis, [de hinc in eremum redit cum sociis quatuor, ipso S. Bartholomæi festo:] ut sodales suos fraternis commendaret salutationibus, ad supradictum locum quasi ad paternæ hereditatis habitaculum, binis illum comitantibus pueris, unde venit regressus est. Deinde peracto itinere, die nono Kalendarum Septembrium, quo S. Bartholomæi solennitas celebrari assolet, in cujus suffragio omnia incepta eremi habitandi ex divina providentia inchoaverat, Cruland pervenit. Erat ergo annorum circiter viginti sex, cum se inter nubilosos remotioris eremi lucos, cum cælesti adjutorio, veri Dei militem esse proposuit. Deinde præcinctus spiritalibus armis adversus teterrimi hostis insidias, scutum fidei, loricam spei, galeam castitatis, arcum patientiæ, sagittas psalmodiæ, sese in acie firmans, arripuit: tantæ enim fiduciæ erat, ut inter torridas tartari turmas sese contempto hoste interjiceret. O quam admiranda est divinæ miserationis indulgentia, & quantum glorificanda paternæ dilectionis providentia, & quantum laudanda fit Deitatis prædestinatio, quam inscrutabilia sunt perpetui Judicis arbitria, ut Apostolus confirmat, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, & investigabiles viæ ipsius! [Rom. 11, 33] Nam sicut egregium Doctorem gentium Damascum pergentem, quem ante secula Evangelium Filii sui nuntiare prædestinavit, de tenebrosi Judæorum erroris caligine cælesti voce deduxit; sic & sanctæ memoriæ virum Guthlacum, de tumido æstuantis seculi gurgite, de obliquis mortalis seculi anfractibus, de atris vergentis mundi faucibus, ad perpetuam beatitudinis militiam, ad recti itineris callem, ad veri luminis prospectum perduxit: & non solum præsentis seculi famosa venerantia beavit, sed gaudium perennis gloriæ æternæ beatitudini constituit, sicut Apostolica veritas deprompsit: Quos prædestinavit, hos & vocavit; quos autem vocavit, illos glorificavit. [Rom. 8, 30.]

[16] Igitur ut de S. Guthlaci solitaria vita, sicut proposui, scribere exordiar; sicut a frequentatoribus ejus Wilfrido & Cissan audivi, eodem ordine quo comperi, easdem res narrare curabo. [tugurium excitat:] Erat itaque in præfata insula tumulus agrestibus glebis coacervatus, quem olim avari solitudinis frequentatores causa lucri acquirendi defodientes scindebant, in cujus latere velut cisterna inesse videbatur: in qua vir beatæ memoriæ Guthlacus desuper imposito tugurio habitare cœpit. Vitæ scilicet illius hæc immota orthonomia fuit, ita ut ab illo tempore quo eremum habitare cœpit, non laneo, non lineo vestimine, nec alterius cujuscumque delicatæ vestis tegminibus usus est; sed in pellices vestibus omnes dies solitariæ conversationis suæ exigebat. Quotidianæ ergo vitæ ipsius tanta temperantia fuit, [pelliceis vestibus induitiur:] ut ab illo tempore quo eremum habitare cœperat, excepta hordeacei panis particula & lutulentæ aquæ poculamento, post solis occasum nullis alicujus alimenti usibus vesceretur. Nam cum sol occiduis finibus vergebatur, tunc parvam annonam mortalis vitæ cum gratiarum actione gustabat.

[17] [diabolo tentante pene fractus animo,] Sub eodem denique tempore, quo præfatus vit beatæ memoriæ Guthlacus eremitare initiavit, cum quadam die assueta consuetudine psalmis canticisque incumberet, tunc antiquus hostis prolis humanæ, ceu leo rugiens, per vasti ætheris spatia, tetra numina comitans, novas artes novo pectore versat. Dum enim omnis nequitiæ suæ vires versuta mente tentaret, tunc veluti ab extenso arcu venenifluam desperationis sagittam totis viribus jaculavit, quousque in Christi militis mente umbone defixa pependit. Interea cum telum toxicum atri veneni succum infunderet, tunc miles Christi totis sensibus turbatus, de eo quod inceperat desperare cœpit; & huc illucque turbulentum animum convertens, quo solo sederet nesciebat. Nam cum sua ante commissa crimina immensi ponderis fuisse meditabatur, tunc sibi de se ablui ea non posse videbatur: intantum etiam desperare cœpit, ut infinitum opus & importabile onus se incepisse putaret. Dein Christi famulus, trium dierum vicissitudinibus, quo se verteret nesciebat: die autem tertio, sequenti nocte, cum validissimus Christi miles robusta mente pestiferis meditationibus insisteret, velut Prophetico spiritu psallere cœpit, In tribulatione mea invocavi Dominum. [Psal. 17, 7.] Et ecce B. Bartholomæus, fidus auxiliator, [animatur a S. Bartholomæo.] in matutinis vigiliis sese coram obtutibus illico obtulit: nec sopor illudebat, sed palam splendentis Cælicolæ agnovit vultum. Igitur vir præfatus, veluti miles inter densas acies dimicans, cum cæleste adjutorium Angelicæ lucis adventasse persensisset; extemplo excussis nefandarum cogitationum nebulis, illuminato turbulenti pectoris gremio, velut triumphali voce psallebat aiens: Dominus mihi adjutor est, & ego ridebo inimicos meos. [Psal. 117, 7.] Exin S. Bartholomæus coram eo persistens, illum præceptis spiritalibus confortare cœpit, pollicens ei in omnibus tribulationibus adjutorem sui venturum esse. Sanctus autem Guthlacus, his auditis & creditis fidelissimi sui amici dictis, spiritali gaudio repletus, indissolutam eximiæ valitudinis fidem in Domino Jesu defixit. Nam ex primi certaminis triumphali successu spem futuræ victoriæ robusto pectore firmabat: ex illo enim tempore numquam g zabulus adversus illum desperationis arma arripuit; quia ab illo semel infracta, contra illum ultra prævalere nequiverunt.

[18] Quadam quoque die, dum de conversationis suæ quotidiano moderamine meditaretur, subito coram illo, velut ex aere lapsi, efferis vultibus duo zabuli humano habitu se obtulerunt; [Dehinc illius technas ludit:] ac veluti cum familiari fiducia loqui cum illo exorsi sunt, dicentes: Nos experti sumus te, & fidei tuæ valitudinem comperimus, perseverantiamque patientiæ tuæ invincibilem probantes, variarum artium adversus te arma suscepimus: propterea insultare tibi ultra desistere conamur; & non solum propositi tui orthonomias dirumpere nolumus, sed te antiquorum eremitarum conversationes erudiemus. Moyses enim & Elias, & ipse humanæ prosapiæ Salvator, [suadentis jejunium Eliæ Moysis & Christi,] primo omnium ad jejunii fastigia conscenderunt: sed & famosi illi monachi habitantes Ægyptum, humanæ infirmitatis vitia abstinentiæ framea interimebant. Et idcirco, si tu vis ante commissa crimina abluere, imminentia necare; carnem tuam abstinentiæ flagellis afflige, & animi tui insolentiam jejunis faucibus frange. Quanto enim in hoc seculo frangeris, tanto in perpetuum solidaris; & quanto in præsenti affligeris, tanto in futuro gaudebis: nam cum jejunio prostratus jacueris, tunc excelsus coram Deo elevaris. Jejunium ergo non bidui aut tridui, aut quotidiana abstinentia gastrimargiæ sit; [aut ut 7 die solum comedat,] sed septenarum dierum valida castigatio, jejunium est. Sicut enim sex diebus Dominus mundi plasma formavit, & septimo die requievit; ita etiam hominem decet sex diebus per jejunii plasma spiritu reformari, & septimo die comedendo carni requiem dare. His auditis B. Guthlacus exurgens, psallebat: Convertantur inimici mei retrorsum. [Psal. 55. 10.] Quo audito, hostis h strophosus, velut fumus, a facie ejus vacuas in auras evanuit: ille vero zabuliticum magisterium despiciens, ne ullus locus consentiendi illis in eo videretur, tunc assumpta hordeacei panis particula victum suum quotidianum vesci cœpit. Maligni vero spiritus se esse contemptos intelligentes, lacrymoso clamore, flebili ululatu, diversis singultibus plangentes, late loca mœstis questibus impleverunt. Exin vir Dei immundorum spirituum phantasmata, percepto ubique certandi * brachio, contempsit.

[19] Per idem fere tempus, paucis intervenientibus dierum cursibus, cum beatæ memoriæ Guthlacus, adsuerto more vigil, [A dæmonibus male excipitur,] [in non] intermissis orationibus cujusdam noctis intempesto tempore perstaret; en subito teterrimis immundorum spiritum catervis totam cellam suam impleri conspexit. Subeuntibus enim abundique illis porta patebat: nam per cryptas & cratulas intrantibus non juncturæ valvarum, non foramina cratium illis ingressum negabant; sed cælo terraque erumpentes, spatium totius aëris fuscis nubibus tegebant. Erant enim aspectu truces, forma terribiles, capitibus magnis, collis longis, macilenta facie, lurido vultu, squallida barba, auribus hispidis, fronte torva, trucibus oculis, ore fœtido, dentibus equinis, gutture flammivomo, faucibus tortis, labro lato, vocibus horrisonis, comis combustis, buccula crassa, pectore arduo, femoribus scabris, genibus nodosis, cruribus uncis, talo tumido, plantis aversis, ore patulo, clamoribus raucisonis: ita enim immensis vagitibus horrescere audiebantur, ut totam pene a cælo in terram intercapedinem clangisonis boatibus implerent. [per paludes trahitur:] Nec mora ingruentes irrumpentesque domum ac casellam, dicto citius virum præfatum, membris ligatis, extra cellulam suam duxerunt, & adductum in atræ paludis cœnosis laticibus immerserunt: deinde asportantes eum per paludis asperrima loca, inter densissima veprium vimina dilaceratis membrorum compagibus trahebant. Inter hæc cum magnam partem umbrosæ noctis in illis afflictionibus exigebant, sistere illum paullisper fecerunt, imperantes sibi ut de eremo discederet. Ille stabilita mente, tandem respondens Prophetico velut ore psallebat: Dominus a dextris est mihi ne commovear. [Psal. 15, 8.] Et iterum assumentes, flagellis velut ferreis eum verberare cœperunt. Cum autem post innumerabilia tormentorum genera, post flagellorum ferreorum verbera, illum immota mente, robusta fide, in eo quod inceperat perstare viderent, horridis alarum stridoribus, inter nubifera gelidi aëris spatia, illum subvectare cœperunt. Dum ergo ad ardua aëris culmina deventum est, horrendum dictu! ecce septemtrionalis cæli plaga fuscis atrarum nubium caliginibus nigrescere videbatur: innumerabiles enim immundorum spiritum alas inobviam dehinc venire cerneres. Conjunctis itaque in unum turmis, cum immenso clamore leves in auras iter vertentes, supra memoratum Christi famulum Guthlacum ad nefandas i Tartari fauces usque perducunt. [ad pœnas inferorum videndas ducitur,] Ille vero fumigantes æstuantis inferni catervas prospectans, omnia tormenta quæ prius a malignis spiritibus perpessus est, tamquam non ipse pateretur, obliviscebatur: non solum enim fluctuantium ignivomos gurgites illic turgescere cerneres, imo etiam sulphureos glaciali grandine mistos vortices, globosis sparginibus sidera pene tangentes videbantur: maligni vero inter favillantium voraginum atras cavernas discurrentes, miserabili fatu animas iniquorum diversis cruciatuum generibus torquebant. Igitur vir Dei Guthlacus, cum innumerabiles tormentorum species horresceret, satellitum sibi, velut uno ex ore, turmæ clamabant, dicentes: Ecce nobis potestas data est te trudere in has pœnas, & illic in atrocissimarum gehennarum tormento variis cruciatibus nobis te torquere commissum est. En ignis, [quasi illis injiciendus terretur:] quem in delictis tuis accendisti, te consumere paratus est: en tibi patulis hiatibus igniflua erebi ostia patescunt: nunc stygiæ fibræ te vorare volunt, tibi quoque æstivi Acherontis voragines horrendis faucibus hiscunt. Sed illis hæc & alia plurima his similia dicentibus, vir Dei minas eorum despiciens, immotis sensibus, stabili animo, sobria mente respondens, ajebat: Væ vobis, filii tenebrarum, semen Caïn, favilla cineris. Si vestræ potentiæ sit istis me tradere pœnis, en præsto sum: ut quid falsivomis pectoribus vanas minas depromitis? Illis vero veluti ad trudendum illum in præsentium tormentorum gehennas sese præcingentibus, ecce S. Bartholomæus, cum immenso cælestis lucis splendore, [iterum a S. Bartholomæo protectus,] medias furvæ noctis infuso lumine interrumpens tenebras, sese ab æthereis sedibus radiantis olympi coram illis, aureo fulgore amictus, obtulit. Maligni vero spiritus, non sustinentes cælestis splendoris fulgorem, frendere, tremere, fugere, timere cœperunt. Sanctus vero Guthlacus, adventum fidelissimi auxiliatoris sui persentiens, spiritali lætitia gavisus est. [reducitur,] Tunc deinde S. Bartholomæus catervis satellitum jubet, ut illum in locum suum cum magna quietudine, sine ulla offensionis molestia, reducerent. Nec mora, præceptis Apostolicis obtemperantes, dicto citius jussa facessunt. Nam illum revehentes cum magna suavitate, velut quietissimo alarum remigio, ita ut nec in curru nec in navi modestius duci potuisset, subvolabant. Dum vero ad medii aëris spatia devenissent, [& suavi cantu recreatur:] sonus psallentium convenienter audiebatur dicens: Ibunt Sancti de virtute in virtutem. [Psal. 83. 8.] Imminente ergo aurora, cum sol nocturnas cælo demoverat umbras, præfatus Christi athleta, adepto de hostibus triumpho, in eodem statu a quo prius translatus est, grates Christo persolvens, constitit. Deinde cum solito more matutinas laudes Domino Jesu impenderet, paullisper lumina devertens, a sinistra stantes duos satellites lugentes, sibi præ ceteris aliis notos, conspicit: quos cum interrogasset quid plorassent, responderunt: Vires nostras ubique per te fractas lugemus, & inertiam nostram adversus valetudinem tuam ploramus: non enim te tangere, aut tibi appropinquare audemus. Hæc dicentes, velut fumus a facie ejus evanuerunt.

[20] Contigit itaque in diebus k Coinredi Merciorum Regis, cum Brittones, infesti hostes Saxonici generis, [Brittonum specie, dæmones sibi infestos fugat.] bellis, prædis, publicisque vastationibus Anglorum gentem deturbarent; quadam nocte gallicinali tempore, cum more solito vir beatæ memoriæ Guthlacus orationum vigiliis incumberet, extemplo, cum velut imaginato sopore opprimeretur, visum est sibi tumultuantis turbæ audisse clamores. Tunc dicto citius levi l somno expergefactus, extra cellulam qua sedebat egressus est, & erectis auribus adstans, verba loquentis vulgi Britannicaque agmina tectis succedere agnoscit: nam ille aliorum temporum præteritis voluminibus inter illos exulabat, quoadusque eorum * strimulentas loquelas intelligere valuit. Nec mora, per palustria tectis subvenire certantes, eodem fere momento omnes domus suas flamma superante ardere conspicit; illum vero intercipientes, acutis hastarum spiculis in auras levare cœperunt. Tum vero vir Dei, tandem hostis pellacis millenis artibus millenas formas persentiens, velut Prophetico ore sexagesimi septimi Psalmi primum versum psallebat, Exurgat Deus, & reliqua. Quo audito, dicto velocius, eodem momento, omnes dæmoniorum turmæ, velut fumus, a facie ejus evanuerunt.

[21] [Beccelini insidias detegit.] Post non multum tempus, cum vir vitæ venerabilis Guthlacus contra insidias lubrici hostis sæpe certando triumphabat; ecce zabulus, vires suas fractas comperiens, novas versutias adversus eum sub toxico pectore versare cœpit. Erat enim quidam Clericus, nomine m Beccelinus, qui seipsum famulum fieri tanti viri sponte obtulit, ac sub disciplinis ipsius caste Deo vivere proposuit: cujus præcordia malignus spiritus ingressus, pestiferis vanæ gloriæ fastibus illum inflare cœpit: ac deinde postquam tumidis inanis fastus flatibus illum seduxit, admonere quoque ipsum exorsus est, ut dominum suum, sub cujus disciplinis Deo vivere initiavit, arrepta letali machæra necaret; hoc ipsius animo proponens, ut si ipsum interimere potuisset, locum ipsius postea cum magna Regum Principumque venerantia habiturus foret. Quadam ergo die, cum præfatus Clericus virum Dei Guthlacum, ut assolebat, post bis denos dierum cursus n tonderare devenisset; idem ingenti dementia vexatus, viri Dei immenso desiderio sanguinem sitiens, indubius illum occidere successit. Tunc sanctus Dei Guthlacus, cui Dominus assidue futurorū præscientiam manifestabat, comperto novi sceleris piaculo, illum sciscitari cœpit dicens: O mi Becceline, ut quid hebido sub pectore antiquum hostem occultas? quare amari veneni pestiferas lymphas non vomis? Scio enim te a maligno spiritu deceptum: quapropter flagitiosas meditationes, quas tibi generis humani hostilis criminator inseruit, ab illis convertendo confitere. Tum ille cum se a maligno spiritu seductum intellexisset, prosternens se ad pedes sancti viri Guthlaci, delictum lacrymabili voce confessus, supplex veniam orabat. Itaque vir beatæ memoriæ Guthlacus, non solum illius culpæ veniam indulsit, sed & in futuris tribulationibus adjutorem illius se venturum fore promisit. Verum quia superius, quantum idem Guthlacus venerabilis adversus feras apertasque diabolicas insidias valuit, explicavimus, nunc quoque, quid adversus simulatitias malignorum spirituum fraudes prævaluit, exponemus.

[22] Iisdem fere temporibus, cum vir sæpe memoratus quadam nocte in assiduis orationibus assueto more perstaret, ingenti sonitu totam insulam qua sedebat fremere circum putabat: deinde parvi temporis succedente intervallo, [dæmonum terriculamenta ridet.] ecce subito velut concurrentium armentorum crepitum cum magno terræ tremore domui succedere audiebat. Nec mora domum, abundique irrumpentes, variorum monstrorum o diversas figuras introire prospicit. Nam leo rugiens, dentibus sanguineis morsu rabido imminebat, taurus vero mugitans, unguibus terram fodiens, cornu cruentum solo defigebat; ursus denique infrendens, validis ictibus brachia commutans, verbera promittebat; coluber quoque squamea colla porrigens, indicia atri veneni monstrabat: & ut brevi sermone concludam, aper grunnitum, lupus ululatum, equus hinnitum, cervus p axatum, serpens sibilum, bos balatum, corvus crocitum, ad turbandum veri Dei verum militem, horrisonis vocibus stridebant. Sanctus itaque Christi famulus, armato corde signo salutari, hæc omnia phantasmatum genera despiciens, his vocibus usus ajebat: O miserrime satana, manifestæ sunt vires tuæ. Nonne nunc miserarum bestiarum hinnitus, grunnitus, crocitusque imitaris, qui ante æterno Deo te similare tentasti? Idcirco impero tibi in nomine Jesu Christi, qui te de cælo damnavit, ut ab hoc tumultu desistas. [& nomine Iesu fugati] Nec mora dicto citius, universa phantasmata vacuas in auras recesserunt.

ANNOTATA.

a Gronta flumen, aliis Grant & Gleane. Cambdenus de hac palude agens, ista scribit: Hæc exæstuatio plerumque prosilire solet ex quatuor fluminibus, Onse, Wolland, Neane & Grant. Ex his extimo loco versus Lincolniam est Gronta, dein in Wollandum illapsus in mare effluit. Wollandus, infra Wellanda, ambit Croylandiam, uti Neane Petroburgum, & Onsa Elyense monasterium. Mabillon per Grontam procul dißitum Trentam accepit.

b Flactra, sive flactria, videntur inter stagna esse partes terræ extantes, non firmæ sed flaccidæ.

c Rivigæ videntur Ripæ intelligi. Galli ab eadem voce deducunt in eadem significatione suum Rivage, quod barbaro ævo dicebatur Riparia sive Ripuaria.

d Ingulfus in Historia Croylandiæ de Tatwino agit, & Sanctum appellat.

e Additur in MSS. Contigit enim ut æstivis temporibus, divina dispensante gratia, die quo Missa S. Bartholomæi venerari debet, insulam Cruland B. Guthlacus devenisset: qui in S. Bartholomæi auxiliis cum omni fiducia eremum habitare cœperat. Apud Mabillonum, pro Missa S. Bartholomæi, legitur festivitas. Verum ex repetendis num. sequenti patet, diem S. Bartholomæi fuisse eum, quo reversus ad suos, mox istuc redirit & stabiliter cœpit habitare: ideoque hæc, ut alieno loco intrusa, a textu removimus.

f Ter trigenarum, Mabillono ter tricenum, qui essent ter triginta, id est nonaginta.

g Zabulus & Zabolus a Cypriano, Paulino, Hilario & aliis pro diabolo sumitur; uti Σαβάλλειν & διαβάλλειν calumniari significat. Est qui ingeniose a Zable, in antiqua Gallica lingua & adhuc in rebus tessariis usitatißima voce, deducat, quod hæc vox significet colorem nigrum, & ab eo colore plurimæ in Europa nationes forment nomina ad diabolum resque diabolicas significandas: Sic ergo Zabulum quasi nigrum antiquitus dictum opinatur.

h

Strophosus versutus, fraudulentus. Ita Rabanus ad Ludovicum Imper.

Nec fur strophosus foveam detrudat in atram.

i Conferri hæc possunt cum visione S. Baronti eremitæ Pistoriensis in Italia: qui tormenta inferorum conspexit, & ab Angelo Raphaële reductus est. Eius Acta dedimus 25 Martii.

k Coënredus, seu Kenredus, regnare cœpit anno 704, qui in Coelredum filium Ethelredi translato regno, anno 709 Romam profectus, & in monachum attonsus, ibidem permansit, uti habet Beda lib. 5 Hist. cap. 20.

l Ita MSS nostra, at Mabillon ex suis MSS. Sono.

m Beccellinus, aliis Bettelinus, seu Bertellinus. Hujus Sancti Vitam habemus MS. dandam 9 Septembris. Traditur is Filius Regis, seu Reguli, Straffordiensis populi, prope memoratum Reppington cœnobium.

n Tonderare pro tonsurare videtur frequentativum a tondere.

o Similia scripsit S. Athanasius in Vita S. Antonii 17 Ianuarii.

p Axatus forte Coaxatus, ranis proprius, nibilo aptius hic aptatur cervo, quam mox balatus, qui ovis est, tribuitur bovi, qui mugire dicitur.

* al. Crug land.

* an bravio?

* an stridulentas?

CAPUT III.
Volucrum & piscium familiaris accessus. Futura prædicta. Energumeni liberati.

[23] [Chartulam hospitis a corve subreptam] Contigit quoque sub cujusdam temporis cursibus, cum quidam alius Dei famulus ad colloquium Dei viri Guthlaci pervenisset, aliquot diebus in insula præfata habitare cœpit. Quadam autem die membranam quamdam scribens, cum ad finem scripturam suam deflexisset, extra domum recedens; cum in quodam oratorio orationibus incumberet, ecce quidam corvus, accola ejusdem insulæ, intrans domum prædicti hospitis, ut chartulam illic prospexit, rapido forcipe arripuit. Præfatus vero hospes cum visus suos forte foras devertisset, volantem alitem chartulam in ore suo portantem prospicit: confestimque cum chartulam suam defuisse comperit, ab alite corvo raptam fuisse cognoscit. Forte denique eadem hora S. Guthlacus extra oratorium egrediebatur: qui cum præfatum Fratrem subita mœstitia correptum prospiceret, consolari illum cœpit, pollicens ei chartulam suam cum Dei omnipotentis auxilio sibi recuperari posse, sine cujus potestate nec folium arboris defluit, [prædicit recuperandam,] nec unus passerum ad terram cadit. Inter hæc avis longe in austrum avolans cernitur, cursumque suum inter stagnosa paludis ligustra deflectens, sese subito ab eorum obtutibus velut evanescens abdidit. Sanctus vero Guthlacus, firmam fidem firmo pectore gestans, Fratri præfato præcepit, ut naviculam in contiguo portu positam conscenderet, & ut inter densas arundinum compagines, quo via sibi monstraret, incederet. Ille autem præceptis sancti viri obtemperans, [& modum suggerit:] quo se tramite ducebat; perrexit: qui cum ad aliquod stagnum haud procul a præfata insula situm devenisset, conspicit non longe in media planitie stagni unam arundinem curvato cacumine stantem, quæ stagni tremulis quassabatur undique lymphis: in cujus fastigio æquiparatam schedulam, æquali lance pendentem, velut ab humana manu positam, cernebat. Mirabile dictu! tangi non tacta vicinis videbatur ab undis. At ille Frater, arripiens de arundine chartam, cum magna admiratione grates Deo persolvens, venerantiam validæ fidei de eo quod contigit venerabili viro Dei Guthlaco conferens, inde egressus, domum reversus est: præfatus vero Christi famulus Guthlacus, non fui meriti quod contigit, sed divinæ miserationis fuisse confirmabat.

[24] [Benignus in corvos insolentes,] Erant igitur in supradicta insula duo alites corvi, quorum infesta nequitia fuit: ita ut quidquid trangere, mergere, diripere, rapere, contaminare potuissent, sine ullius rei reverentia perderent. Nam veluti, cum familiaribus a aucis intrantes domum, omnia quæ cumque intus forisque invenissent, veluti improbi prædones rapiebant. Supramemoratus autē Dei famulus, varias eorum injurias perferens, longanimiter pio pectore sufferebat; ut non solum in hominibus exemplum patientiæ ipsius ostenderetur, sed etiam in volucribus & in feris manifesta esset. Erga enim omnia eximiæ caritatis ipsius gratia abundabat, [volucres & pisces ultro accedentes pascit:] intantum ut incultæ solitudinis volucres & vagabundi cœnosæ paludis pisces, ad vocem ipsius, veluti ad pastorem, ocius natantes volantesque devenirent: de manu enim illius victum, prout uniuscujusque natura indigebat, vesci solebant. Non solum vero terræ aërisque animalia illius jussionibus obtemperabant, immo etiam aqua aerque ipsi veri Dei vero famulo obediebant. Nam qui auctori omnium creaturarum fideliter ex integro spiritu famulatur, non est mirandum si ejus imperiis ac votis omnis creatura deserviat: & plerumque idcirco subjectæ nobis creaturæ dominium perdimus, quia Domino universorum creatori servire negligimus, secundum illud: Si obedieritis mihi & audieritis me, bona terræ comedetis. [Isa. 1, 19, Mat. 17, 19] Item: Si abundaverit fides vestra ut granum sinapis & reliqua.

[25] Licet etiam beatissimi Dei famuli Guthlaci quoddam spiritale miraculum explicare. [hirundinibus sibi familiaribus nidum assignat:] Contigit enim quadam die, cum quidam vir venerabilis, nomine Wilfridus, jamdudum viro Dei Guthlaco spiritalis amicitiæ fœdere copulatus, ita ut adsolebat, cum eo loqueretur; forte hirundines duæ, subito domum intrantes, velut magna lætitia avino forcipe flexuosi gutturis carmen canentes, veluti ad assuetas sedes devenissent, sese non hæsitantes humeris viri Dei Guthlaci imposuerunt, ac deinde cantulosis vocibus garrulantes, brachiis genibusque pectorique illus insidebant. Wilfridus vero stupefactus, efflagitata sermocinandi licentia, sciscitari ab illo cœpit, ut quid incultæ solitudinis volucres, humani successus insuetȩ, illam propiandi fiduciam habuerunt. Sanctus vero Guthlacus e contra respondit: Nonne legisti, quia qui Deo puro spiritu copulabitur, omnia sibi in Deo conjunguntur; & qui ab hominibus cognosci denegat, agnosci a feris, & frequentari ab Angelis quærit? nam qui frequentatur ab hominibus, frequentari ab Angelis nequit. Tunc assumens quamdam b ventinulam, posuit in ea festucam: quod cum alites prospicerent, velut notato signo imbuti, illic nidificare cœperunt. Cumque veluti unius horæ spatio transacto aggregatis quisquiliis nidum fundarent, S. Guthlacus exurgens, sub testitudine tecti quo sederat ventinulam posuit; volucres vero, quasi adepto propriæ mansionis loculo, illuc manere cœperunt: non enim sine licita volentia viri Dei locum nidificandi sibi eligere præsumebant, sed in unoquoque anno, petentes mansionis indicium, ad virum Dei veniebant. Nulli ergo absurdum sit a volucribus formam obedientiæ discere, cum Salomon dicat: Vade, piger, imitare formicam, considera vias ejus, & disce sapientiam. [Prov. 6, 6.]

[26] [Ab Ethelbaldo exule invisitur:] Neque tacendum quoque esse arbitror quoddam præfati viri providentiæ miraculum. Erat itaque sub eodem tempore quidam exul de inclyta Merciorum plebe, vocabulo c Ethelbald, qui quondam, ut adsolebat, virum Dei visitare malens comite præfato Wilfrido, adepta rate usque ad præfatam insulam pervenit. Wilfridus vero ratis de prora saltu terram petens, ambas manicas suas puppi dimisit: ac deinde ad colloquium sancti viri venientes, postquam adinvicem se salutaverunt, inter alia sermocinandi colloquia, supramemoratus vir beatæ memoriæ Guthlacus, cui Dominus absentia monstrabat, velut prophetiæ spiritu inflatus, cum domi sedisset, & nihil aliud excepto domus vestibulo prospicere potuisset, subito ab aliis sciscitari cœpit, utrumne rem aliquam in navi dimisissent. Cui Wilfridus respondens, duas manicas suas illic obliviscendo dimisisse se aiebat. [manicas ejus a corvis ablatas novit, & restitui curat:] Ille vero corvos suos tunc manicas possedisse, sicut eventus rei probavit, dicebat. Nec mora extra domum egredientes, conspiciunt corvinæ sobolis atrum prædonem, in fastigio cujusdam casæ, improbo forcipe manicam lacerare. Sanctus vero Guthlacus alitem leni sermone comprimebat, velut criminis sui conscius esset: & ales manicam in culmine casæ linquens, velut fuga facta occiduas in auras volabat. Wilfridus vero de culmine tecti in summitate virgæ manicam reducere fecit, ac deinde comperiens tanti viri potentiæ fuisse, alteram sibi reddi sicut & illam, solicitus de alterius manicæ damno fieri cœpit: ac vir Dei, illum ægrota mente damnum rei graviter pertulisse sentiens, ludibundo verborum famine illum consolari cœpit, pollicens ei possibilitatis Dei fuisse, cito sibi rem perditam recuperari, si fides eorum non titubasset. Nec plura inter verba, ecce tres viri fratres pulsato signo ante portum præfatæ insulæ steterunt, ad quos dicto velocius S. Guthlacus, ut adsolebat, hilari vultu secessit; nam semper gratia eximiæ caritatis in ore ipsius & vultu fulgebat. Salutatis vero fratribus, confestim unus eorum, inclinato sibi capite efflagitata venia, forte in via quamdam manicam de uncis pedibus corvi demissam invenisse fatebatur, & manicam sibi ostendit. Guthlacus parumper subridens, de manu illius manicam tenuit; & admiratus divinæ clementiæ benignitatem, loquente spiritu gratias egit; ac deinde salutatis illis, sicut ante promisit, Wilfrido manicam reddidit.

[27] [a maligno spiritu vexatum, per quadriennium,] Fuit itaque in eisdem fere temporibus, in orientalium Anglorum terminis, quidam juvenis, nomine d Huvetred, inclytæ quidem (ut ferunt) sobolis; qui cum quotidianæ pietatis parentibus jura d impenderet, quadam die domi sedens, subito in illum nequam spiritus grassari cœpit. Intantum autem immensa dementia vexabatur, ita ut membra sua propria ligno, ferro, unguibus, dentibusque, prout potuit, laniaret: non solum enim seipsum crudeli vesania decerpebat, quin etiam omnes quoscumque tangere potuisset, improbi oris morsibus lacerabat. Eo modo autem insanire cœpit, ut eum prohibere aut alligare nullus auderet. Nam quodam tempore congregata multitudine, cumaliqui illum ligare tentarent, arrepta limali * bipenne tria virorum corpora e letabundis ictibus humi sternens mori coëgit. Et cum bis binis annorum cursibus dira peste vesaniæ vastaretur, & f exerti macilentia arido in corpore vires distabescerent; tum demum a parentibus suis ad sacratas Sanctorum sedes adductus est, ut a Sacerdotibus Episcopisque sacratis fontibus lavaretur. Cum vero nullus eorum pestiferum funesti spiritus virus extinguere valuisset, tandem exploratis reprobatisque omnium remediorum stigmatibus, domum reversi sunt. Quadam die namque cum mœsti parentes nati mortem magis quam vitam optarent, fama volat quemdam eremitam in mediæ paludis insula Cruland sedisse, cujus rumor diversis virtutum generibus fines pene totius Britanniæ longe lateque replebat: quo comperto, orto mane illuc ducere vexatum certo consilio parant. Excussa ergo opacæ noctis caligine, cum sol aureum demoverat ortum, ligatis membris vexatum ducentes, cœptum iter vadere cœperunt. Vesperascente vero die, cum illuc iter divertissent, in quamdam insulam haud procul a Cruland noctem duxerunt; ac deinde jubare exorto ad portum prædictæ insulæ subvenientes, pulsato signo colloquium tanti viri efflagitabant. Ille autem more suo solito eximiæ caritatis ardore fervescens, sese coram illis obtulit: & cum ipsi causam suam a primordio explicarent, vir Dei parentum solicitudinem & vexatæ humanitatis labores miserescens, velut paterno pectore illis propitiari cœpit. Confestim enim manum vexati arripiens, intra oratorium suum duxit: [post jejunium & orationem 3 dierum] & illic continuis tribus diebus jejunus, flexis genibus orare cœpit: tertia vero die, orto jam sole sacrati fontis undis abluit, & inflans in faciem ejus spiritum salutis, omnem g valitudinem maligni spiritus de illo repulit. Ipse autem, velut qui de æstuantis gurgitis fluctibus ad portum deducitur, [pristinæ saluti restituit:] longa suspiria imo de pectore trahens, ad ad pristinam salutis valetudinem redditum se esse intellexit: ab illo enim tempore usque in diem exitus sui molestiæ inquietudinem ab immundo spiritu non pertulit.

[28] Alio ergo tempore, cum præfati exulis Ethelbaldi comes quidam, vocabulo h Egga, [Eggam sanæ menti readit.] ab immundi spiritus validissima violentia miserabiliter grassaretur, ita ut quid esset, vel quo sederet, vel quid parabat facere nesciret (Corporis autem & membrorum vigor illæsus permansit: facultas vero loquendi, disputandi, intelligendique penitus defuit) quadam die propinqui sui formidantes perpetuam vesaniam sibi venturam, ad præfati viri Guthlaci limina duxerunt: confestimque ut se cingulo illius succinxit, omnem amentiam de se ablatam, animumque sibi integre redditum persensit: se quoque illo cingulo semper præcingens, usque in ultimum diem vitæ suæ, nullam a satana molestiam perpessus est.

ANNOTATA.

a Aucas dici anseres sæpe in hoc opere significamus. Impressum a Mabillon cum familiaribus ausis.

b Eodem modo Ordericus: Festucam in ventinula posuit. Silet de ea Capgravius & ait: certa nidificandi loca singulis assignavit. Videtur nidi fundamentum esse, prope fenestram poni solitum, & sic ventana apud Hispanos fenestram significat.

c Ethelbaldus, teste Ingulfo, pronepos Pendæ ex Alvio fratre, elegantis staturæ, validus corpore, bellicosus animo, corde nimium elatus, & lubricæ temeritatis sectator immoderatus: quem Rex Coëlredus valde persequebatur. De regno postea illi collato infra agitur.

d Huvetred, aliis Huctredus, Vethredus.

e Letabundis ictibus, id est letalibus, duciturque velut a letare, occidere.

f Videtur usurpari exers, eo sensu quo dicitur iners.

g Ita jam sæpe pro potestate sumitur & scribitur per i, valitudo.

h Ebba Comes Lincolniensis dedit consilium Ethelbaldo facto Regi ut monasterium Croylandense fundaret, uti indicatur in charta fundationis. Infra num. 31 Obba Comes eiusdem Ethelbaldi occurrit, ac diversus videtur ab hic nominato Egga, Mabillono Egiga. Vtrum autem aliquis horum sit Ebba Lincolniensis, non liquet.

* al. lunali

CAPUT IV.
Spiritu prophetico futura & absentia cognita & indicata per S. Guthlacum.

[29] [Abbati, post datam licentiam 2 Clericis alio eundi,] Coepit etjam inter ista vir Dei Guthlacus prophetiæ spiritu pollere, futura prædicere, præsentibus absentia narrare. Aliquibus enim diebus cum quidam Abbas, ut assolebat, ad verbocinium prætati viri devenire proposuisset; incœpto itinere, duo ministri ipsius, simulata cujusdam causæ necessitate, Abbatis licentiam poscebant, ut in aliam viam, quia causa cogebat, divertissent. Ille autem illis concessa licentia quo proposuit perrexit: ac deinde veniente illo ad colloquium viri Dei Guthlaci, cum sese alterutrum divinarum Scripturarum haustibus inebriarent, S. Guthlacus inter alia ab illo sciscitari cœpit ajens: Ut quid duo isti Clerici, (quos vocabulo nuncupavit) ut assolebant, huc te comitari noluerunt? Abbas autem illos efflagitata licentia, alterius causæ necessitate, in alteram viam divertisse dixit. At S. Guthlacus, cui Dominus ex divina inspiratione absentia præsentabat, paullisper demissa fronte subridens, vultum deflexit. Abbas autem cum persensisset, quod viro Dei aliter præsentaretur, obsecrans in nomine Jesu, ut evidenter monstraret, quod sibi de illis visum est, suppliciter rogabat. Guthlacus vero supplicibus obsecrationibus amici, [indicat horum apud viduā ebrietatem, victū & colloquium:] qui sibi spiritali fide in Christo copulabatur, annuens, iter eorum per ordinem sibi pandere cœpit. Dicebat enim illos ad cujusdam viduæ casam divertisse, & dum non adhuc hora tertia esset, a in delicatis viduæ fulcris inebriari cœpisse. Non solum ergo vir Dei iter illorum a primordio narravit, quin etjam victum eorum & verba ex ordine monstrando explicavit. Non aliter enim sibi ex divino numine præsentabatur, quam ut in Helisæo cognitio furti facti a Giezi, Domino manifestante, monstrata est: intantum enim gratiæ divinæ spiritus in eo pollebat, ut absentia persentiret, & futura ut præsentia arbitratetur. Abbas itaque, perceptis salutaribus documentis viri venerabilis Guthlaci, remeabili cursu domum suā migravit. Dum vero, ut assolebant, duo præfati Clerici ministerio Abbatis obviarent, omnes de domo exceptis duobus illis discedere jussit: dumque in domo sederet, ab illis Abbas ubi moram hesternæ diei duxerint sciscitabatur. Illi simulato pectore in alicujus amici sui se moratos casa dicebant. Abbas autem illos fuisse in domo viduæ, quam proprio vocabulo nuncupavit, alium sibi nuntiasse aiebat: illi contradicentes cum maxima procacitate illius dicta negabant. [quod coacti fatebantur:] Abbas vero eorum impudentiam comprimens, nota signa monstrando, culpam suam confiteri jussit. Ipsi autem cum contra nota indicia calcitrare nequivissent, tandem se solo prementes, iter suum uno eodemque ordine, quo vir Dei ante narravit, confessi sunt.

[30] Venerunt quoque his fere diebus de quodam monasterio duo viri Fratres, ut S. Guthlaci verba doctrinæ audirent: [flascones absconditos a monæchis revelat,] nam illo tempore tanti viri fama ubique notabunda vagabatur. Deinde cum insulam devenissent, habentes secum binas b flasculas celia impletas, facto consilio illas in via sub quodam palustri sablone absconderunt, ut iterum revertentes iter suum illa annona relevarent. Dumque præfati Fratres verbocinio venerabilis viri potiti uterentur, & præceptis salutaribus illos admoneret; hilari vultu leviter subridens, ludibri famine inter alia ab illis sciscitabatur dicens: Ut quid, filioli, huc portare noluistis binas flasculas, quas sub agrestis glebæ umbraculo abdidistis? Quo audito, illi immenso stupore perculsi, se solo prosternentes, veniam perpetrati criminis orabant. Sanctus vero Guthlacus, sublevatis eorum cervicibus, veniam indulsit, pacem concessit, iter signavit.

[31] Sub eisdem fere temporibus ad virum Dei Guthlacum multi diversorum ordinum gradus, [& multos ad se cōfluentes.] Abbates, Fratres, Comites, divites, vexati, pauperes, non solum de proximis Merciorum finibus, verum etiam de remotis Britanniæ partibus, fama nimirum virtutum acciti, confluebant; quos aut corporum ægritudo, aut immundorum spirituum infestatio, aut commissorum errorum professio, aut aliorum quorumque criminum quibus humanum genus alluitur, vel varietas uniuscujusque vel necessitas cogebat, a tantæ sanctitatis viro consolandos fore sperabant. Nec illos vana spes fefellit: nam nullus ab illo ægrotus sine remedio, nullus vexatus sine salute, nullus tristis sine gaudio, nullum tædium sine exhortatione, nulla mœstitia sine consolatione, nulla anximonia sine consilio ab illo reversa est: sed vera caritate pollens, omnium labores cum omnibus unanimiter pertulerat. Contigit ergo, cum omnes e diversis partibus variis causis ad tanti viri colloquium abundique confluebant; veniebat inter alios quidam Comes prædicti exulis Ethelbaldi, Obba nomine, ad verbocinium beati viri Guthlaci: & cum alio die quædam loca spinosa perlustraret, c sine calle agrestia rura gradiendo, irruit in quamdam spinulam, sub incultæ telluris herbis latentem, quæ medelamium plantæ ipsius infigens, talo tenus rumpendo, totius peids cratem perforavit. [ex spina pedi infixa misere languentem,] Ille denique contra vires cœptum iter carpens, ad insulam prædictam, in qua vir Dei permansit laboriose pervenit: & cum illic unam noctem exegisset, inflatico tumore dimidia pars corporis ipsius a lumbis planta tenus turgescens, intantum eum novi doloris molestia angebat, ut sedere aut stare vel jacere nequivisset. Nam fervente membrorum compagine, ab imis ossium medullis immenso ardore coquebatur, ut morienti similior quam languenti videretur. Quod cum viro Dei Guthlaco nuntiaretur, illum ad se duci præcepit; ac deinde cum causam vexationis suæ a primordio narraret, vir Dei Guthlacus exuens se d luterio melotinæ, in quo ille orare solebat, ipsum circumdedit. Confestimque dicto citius, postquam veste tanti viri se indutum persensit, eodem momento spinula, velut sagitta ab arcu demissa, statim de pede ipsius detruditur, quousque procul quasi jaculata institit; eademque hora omnis tumidi fervoris violentia, [veste sua indutum sanat] ex omnibus membrorum ipsius compaginibus, secessit. Confestimque exsurgens, pede reducto, gradi cœpit: & postera die, allocuto viro Dei Guthlaco, qui totius sui corporis ex unius membri languore damnum præstolabatur, hilari animo sine ullius valetudinis molestia pergebat. Tunc omnes qui testimonio virtutis intererant, viri Dei valitudinem fidei mirantes, gloriam Domino reddebant.

[32] Non est prætereundum silentio quoddam miraculum præsagæ providentiæ venerabilis viri Guthlaci, cui ex divina donatione largitum est, ut verba absentium quasi scripta videret, cogitationesque præsentium velut locuta cognosceret. Cum enim quidam Episcopus, e Hedda nomine, quasi cælesti consilio imbutus, ad colloquium venerabilis viri Guthlaci aliquando veniret, [Guthlaci virtutem exploraturum se iactat quidā coram Heddi Episcopo,] habuit in comitatu suo virum librarium Wigfrid nomine: qui cum inter alios Episcopi ministros equitabat, alii eorum coram illo de virtutibus & miraculis sancti viri Guthlaci mirari cœperunt; alii asperitatem vitæ ipsius & perseverantiam virtutesque per ipsum factas, ab ullo alio ante inauditas, disputabant; alii in cujus virtute miracula illa quæ faciebat dubitantes, erumpebant: f Wigfrid autem se posse discernere & scire utrum divinæ religionis cultor esset aut pseudo-sanctitatis simulator, si umquam illum vidisset, pollicebatur. Dicebat enim inter Scottorum se populos habitasse, & illic pseudo-anachoretas diversarum religionum simulatores vidisse, quos prædicere futura & virtutes alias facere quocumque nomine nesciens comperit. Alios quoque illic fuisse narrabat veræ religionis cultores, signis virtutibusque plurimis pollentes, quos ille crebro alloqui, videre, frequentareque solebat: ex quorum experientia aliorum religionem discernere se potuisse promittebat. Ergo cum prædictus Episcopus ad colloquium venerabilis viri Dei Guthlaci pervenisset, fraternis salutationibus peractis, sese alterutrum Evangelici nectaris rore circumfundere cœperunt. Erat autem in viro Dei Guthlaco divinæ gratiæ luculentia intantum, ut quidquid prædicaret velut ex Angelico ore expressum videretur: erat in eo tantæ sapientiæ affluentia, [ab hoc Presbyter consecratus,] ut quæcumque dixisset divinarum Scripturarum exemplis firmaret. Ergo prædictus Episcopus, postquam colloquiis ejus potitus est, & melle dulciora præcepta sapientiæ ipsius gustavit; ecce repente in medio sermone, summissa cervice supplex, adjurare cœpit illum ut Sacerdotale officium per eum susciperet. Guthlacus vero petitioni Episcopi nolens resistere, ocius se solo prosternens, volentiæ illius obediturum esse promittit. Episcopus autem ovanti animo exurgens, consecrata prius ecclesia, fidelem Sacerdotem summo Deo consecravit. Peractis ergo consecrationis [inter prandendum narrat quid alter jactarit.] obsequiis, rogatu summi Pontificis, contra rem solitam, vir Dei illo die ad prandium venire cogitur. Appositis ergo dapibus postquam prandium cœperunt, aspiciens S. Guthlacus prædictum Fratrem Wigfridum procul sedentem, inquit: O Frater Wigfride, quomodo tibi nunc videtur ille Clericus, de quo hesterno die judicare promisisti? Wigfridus vero hæc miratus, confestim exurgens se totum solo tota mente prosternit, supplexque veniam precatus sese peccasse fatetur. Mirantibus omnibus qui intererant, stupescere ad invicem cœperunt: Sanctus vero Guthlacus dicebat: Comprobamini alterutrum, sciscitantes si quis hæc mihi nuntiavit. Contigit ergo consecratio insulæ Cruland, & constitutio B. Guthlaci in officium Sacerdotale, in autumnali tempore, retro calculatis quinque diebus ab illo die, quo Missa S. Bartholomæi celebrari solet.

[33] [Egburgæ sarcophagum mittenti successorem suum prædicit,] Alterius denique temporis præterlabentibus circulis, reverentissima Virgo Virginum Christi & sponsarum g Egburgh Abbatissa, Aldulfi Regis filia, ad sublimium meritorum venerabilem virum Guthlacum, sarcophagum plumbeum linteumque in eo volutum, quo virum Dei post obitum circumdari rogabat, adjurans per nomen terribile superni Regis, seque ad patibulum dominicæ Crucis erigens, in indicium supplicis deprecationis extensis palmis, ut in officium prædictum vir Dei illud munus susciperet, per nuntium alterius fidelis Fratris præcipiens, ut hoc indicium coram illo faceret, supplici rogatu mittebat. Addidit quoque ut ab illo sciscitaretur, quis loci illius post obitum suum heres futurus foret. Qui cum sanctæ Virginis fidele munus gratanter suscepisset, de eo quod interrogatur respondisse fertur, illius loci heredem in gentili populo fuisse, necdum ad baptismatis lavacrum devenisse: sed mox futurum fore dicebat. Quod spiritu providentiæ dixisse, eventus futuræ rei probavit. Nam ipse Cissa, qui nunc nostris temporibus sedem viri Dei Guthlaci possidet, post annos h (ut ipse narrare solet) lavacrum baptismatis in Britannia percepit.

[34] Non me quoque supramemorati viri Guthlaci vatidico pectore quoddam spiritale præsagium narrare piget. [Ethelbaldo Regni restitutionem.] Quodam enim tempore, cum exul ille quem supra memoravimus Ethelbaldus, huc illucque persequente illum Ceolredo Rege, in diversis nationibus jactaretur; alio die deficiente virium ipsius valitudine suorumque inter dubia pericula, postquam exinanitæ vires defecere, tandem ad colloquium i sancti viri Guthlaci, ut assolebat, pervenit: ut quando humanum consilium defecisset, divinum adesset. Illo vero cum beato viro Guthlaco loquente, vir Dei velut divini oraculi interpres, pandere quæ ventura erant sibi ex ordine cœpit, dicens: O mi puer, laborum tuorum non sum expers, miseriarum tuarum ab exordio vitæ non sum inscius; propterea misertus calamitatis tuæ, rogavi Dominum ut subveniret tibi in miseratione sua, & exaudivit me, & tribuit tibi dominationem gentis tuæ, & posuit te Principem populorum, & cervices inimicorum tuorum subtus calcaneum tuum rediget, & possessiones eorum possidebis, & fugient a facie tua qui oderunt te, & terga eorum videbis, & gladius tuus vincet adversarios tuos. Et ideo confortare, quia Dominus adjutor tuus est; patiens esto, inquit Sanctus Ethelbaldo, ne declines in consilium quod non potest stabiliri. Non in præda, nec in rapina regnum tibi dabitur, sed de manu Domini obtinebris: expecta eum cujus dies deficient, quia manus Domini opprimet illum, cujus spes in maligno posita est, & dies illius velut umbra transibunt. Hæc & his similia illo dicente, ex illo tempore Ethelbaldus spem suam in Domino posuit: nec vana spes illum fefellit: nam eodem ordine compositioneque omnia, quæ vir Dei prædixerat, non aliter, contigerunt, sicut præsentis rei præsens effectus comprobavit.

ANNOTATA.

a Ordericus: Ad casam viduæ pro appetenda ebrietate divertisse. Capgravius: Crapulæ, ebrietati atque impudicitiæ scelerate indulsisse. Quod forsan Felix modesta metaphoræ dixit, in delicatis fulcris inebriari.

b Ordericus eodem modo ait, binas flasculas, cælia impletas, sub palustri sablone abscondisse. Capgravius: duo flascula, vino plena, in sabulo reponunt. Surius: duas lagunculas, potu plenas, in arena deposuerunt. Est autem flascula seu flasculum lagena a Saxonico Flasch. Papius. Flascæ pro recondendis phialis factæ. S. Gregorius Magnus in Vitæ S. Benedicti cap. 4. Defert vino plena duo lignea vascula, quæ vulgo flascones vocantur. Ardo in Vita B. Benedicti Abbatis Anianæ 12 Febr. cap. 6. flasconem vini in stratorio defert. Cælia autem hic indicata, non vinum sed potus ex frumento explicatur a Floro lib. 2 cap. 18 ubi de bello Numantino agit.

c Sine calle, id est extra viam tritam. Mabillon sine cella agresti.

d Pro luterio melotinæ, etiam ab Orderico scripto, Capgravius & surius habent cilicium. De Melote, id est tunica pellicea egimus 17 Ianuarij ad Vitam S. Gregorij§. 15 in Commentario prævio. De luterio nihil hactenus observavimus. Videtur esse vestis exterior, protegens interiorem a luto & sordibus, quæ sæpius ablueretur.

e Hedda, apud Ordericum Headda, & alibi Eadda, videtur esse, qui colitur 7 Iulij, inscriptus Martyrologio Romano, Episcopus Occidentalium Saxonum, mortuus anno 705. Hunc simul tredecim ultimis annis præfuisse etiam Ecclesiæ Lichfeldensi tradit Alfordus, qui deinde asserit ad an. 706 num. 7 Guthlacum a S. Wilfrido consecratum Sacerdotem, forsan abreptus nomine Wigfridi, in comitatu Heddæ Episcopi hic memorati.

f Wigfrid, Orderico Wigfridus, Mabillono Wilfridus.

g Aldulfus, Rex Orientalium Anglorum, imperavit apud Alfordum ab anno 664 usque ad annū 693, quo anno data citatur epistola Sergy Papæ, si tamen Suppositia non sit, quasi Ethelredo, Alfrido, Aldulfo, Regibus Anglorum scripta. Brempton filiam ejus Edburgam appellat, & Aldulfum sive Ealdulfum perperam scribit Regem Northan himbrorum, quod sequitur Mabillon.

h Excidit forsan numerus annorum. Ordericus post aliquot annos, & sic accipi videtur.

i Verba hinc desumpta leguntur apud Ingulfum in Historia Croylandiæ.

CAPUT V.
Morbus, obitus, sepultura: inventio incorrupti corporis. Apparitio Ethelbaldo facta: Cæcus illuminatus.

[35] Verum quoniam humanum genus ab initio mortalis miseriæ quotidie ad finem decurrit, mutatis temporibus generationes & regna mutantur, ad quem terminum dominus & servus, doctus & indoctus, juvenis & senex pari conditione demerguntur: & licet meritis, pœnis, præmiisque disjungamur; tamen nobis omnibus restat exitus idem. Nam sicut mors in Adam est, [Post vitæ solitariæ annos 15 moritur,] ita & in omnes dominabitur: quisquis enim hujus vitæ saporem gustaverit, amaritudinem vitare nequit. Contigit ergo inter hæc, postquam dilectus Dei Guthlacus ter quinis annorum voluminibus, devoto famulatu superni Regis, vitam duxit solitariam; ecce Dominus Jesus, cum famulum suum de laboriosa hujus vitæ servitute ad perpetuæ beatitudinis requiem assumere voluisset; quadam die, cum in oratorio suo orationibus vacans perstaret, subita illum intimorum stimulatio corripuit: statimque cum se subita infirmitate diri languoris vir Dei arreptum persensisset, confestim manum Domini ad se missam cognovit. Tunc se ovante spiritu ad perennis regni gaudia præparare cœpit: [quarta feria post Pascha,] septem enim diebus dira ægritudine decoctus, octava die ad extrema pervenit. Siquidem quarta feria ante Pascha ægrotare cœpit: & iterum octava die, quarta feria, quarto etiam lumine Paschalis festi, finita ægritudine ad Dominum migravit. Habitabat ergo cum eo sub illo tempore unus Frater, Beccelinus nomine, cujus relatione hæc de obitu viri Dei Guthlaci descripsimus: qui cum illo die inchoatæ molestiæ ad eum venerit, cœpit illum virum Dei, ut assolebat, de aliis interrogare. Ille autem tarde respondens, demum cum sermone suspirium traxit. [prænuntiato die,] Cui ipse Frater inquiens ait: Domine mi, quid novi tibi accidit? an forte nocte hac ulla infirmitatis molestia te tetigit? At ille: Etiam, inquit, molestia me tetigit nocte hac. Quem item interrogans ait: Scisne, Pater mi, tuæ infirmitatis causam, aut quem finem hujus molestæ ægritudinis esse putas? Cui vir Dei respondens inquit: Fili mi, languoris mei causa est, ut ab his membris spiritus separetur; finis autem infirmitatis meæ erit octavus dies, in quo peracto hujus vitæ cursu debeo dissolvi & esse cum Christo: expedit enim, sarcina carnis abjecta, Agnum Dei sequi. His auditis prædictus Frater, flens & gemens, crebris lacrymarum rivulis mœstas genas rigavit: quem vir Dei consolans ait: Fili mi, tristitiam ne admittas; non enim mihi labor est ad Dominum meum, cui servivi, in requiem venire æternam. Tantæ ergo fidei fuit, ut mortem, quæ cunctis mortalibus timenda formidandaque videtur, ille velut requiem aut præmium laboris judicaret. Interea decursis quaternarum dierum articulis, dies Paschæ pervenit: [celebrata Missa in Paschate] in qua vir Dei contra vires exurgens, immolato Dominici Corporis sacrificio & Sanguinis Christi libamine, præfato Fratri Verbum Dei evangelizare cœpit: qui numquam ante, neque post tam magnam profunditatem scientiæ se ab ullius ore audisse testatur. Denique cum septimus dies infirmitatis ipsius devenisset, præfatus Frater illum circa horam sextam visitavit, invenitque eum recumbentem in angulo oratorii sui contra altare: nec tamen tunc cum eo loquebatur, quia pondus infirmitatis facultatem loquendi exemit. Denique illo poscente ut dicta sua secum dimitteret, antequam moreretur; vir Dei cum fessos humeros parumper a pariete levaret, suspirans ajebat: Fili mi, quia tempus nunc appropinquat, ultima mandata mea intende. Postquam spiritus hoc corpusculum deseruerit, perge ad sororem meam a Pegam, & dicas illi, quia ideo aspectum illius in hoc seculo vitavi, ut in æternum coram Patre nostro in gaudio sempiterno adinvicem videamur. Dices quoque ut illa corpus meum imponat in sarcophagum, [ordinata sepultura] & in sindone involvat, quam mihi Ecgburch mittebat. Nolui quidem juvenis ullo lineo tegmine corpus meum tegere: sed pro amore dilectæ Christi Virginis, quæ hæc munera mihi mittebat, ad volvendum corpus meum reservare curavi. Audiens autem hæc præfatus Frater, exorsus inquit: Obsecro te, Pater mi, quia infirmitatem tuam intelligo, & moriturum te audio, ut dicas mihi unum de quo olim te interrogare non ausus diu solicitabar: nam ab eo tempore quo tecum, Domine, habitare cœperam, te loquentem vespere & mane audiebam nescio cum quo. Propterea adjuro te, ne me solicitum de hac re post obitum tuum dimittas. Tunc vir Dei, post temporis intervallum, anhelans ait: Fili mi, de hac re solicitare noli, quod enim juvenis ulli hominum indicare nolui, nunc tibi manifestabo. A secundo etenim anno, quo hanc eremum habitare cœperam, mane vespereque semper Angelum consolationis meæ ad meum colloquium Dominus mittebat, qui mihi mysteria, quæ non licet homini narrare, monstravit: qui duritiam laboris mei cælestibus oraculis sublevabat, qui absentia mihi monstrando ut præsentia præsentabat. O fili, hæc dicta mea conserva, nullique alii nuntiaveris, nisi Pegæ aut b Ecgberto anachoretæ, si umquam in colloquium ejus tibi venire contigerit, qui solus hȩc sic fuisse cognoscet. Dixerat, & cervicem parieti flectens, longa suspiria imo de pectore traxit, refocillatoque rursus spiritu cum parumper anhelaret, velut melliflui floris odoratus de ore ipsius processisse sentiebatur: ita ut totam domum qua sederet, nectareus odor infunderet. Nocte vero sequenti, cum præfatus Frater nocturnis vigiliis incumberet, igneo candore a mediæ noctis spatio usque in auroram totam domum circumsplendescere videbat. Oriente autem sole vir Dei sublevatis parumper membris velut exurgens, cum supramemorato Fratre loqui cœpit, dicens: Fili mi, præpara te, iter tuum perge; jam me nunc tempus cogit ab his membris dissolvi, & decursis hujus vitæ terminis ad infinita gaudia spiritus transtolli malit. Dixit, & extendens manus ad altare, munivit se communione Corporis & Sanguinis Christi, [& viatico accepto obit.] atque elevatis oculis ad cælum extensisque manibus, animam ad gaudia perpetuæ exultationis emisit, anno ab c Incarnatione Domini nostri septingentesimo d quintodecimo. Inter hæc præfatus Frater subito cælestis luminis splendore domum repleri, turrimque velut igneam e terra in cælum erectam prospicit: [anno 715, nobis 714,] in cujus splendoris comparatione cum tunc sol in medio cælo steterat, velut lucerna in die pallidescere videbatur. Cantibus quoque Angelicis spatium totius aëris detonari audiebatur: insulam etiam illam diversorum aromatum odoriferis spiraminibus inflari cerneres.

[36] Deinde supramemoratus Frater, immensa formidine tremefactus, eximii splendoris coruscationem sustinere non valens, [A Pega sorore sepelitur ejus corpus,] arrepta navicula portum reliquit, ac deinde quo vir Dei præceperat cœpto itinere perrexit. Deveniens quoque ad sanctam Christi virginem Pegam, fraterna sibi mandata omnia ex ordine narravit. Illa vero his auditis, velut in præcipitium delapsa, se solo premens, immensi mœroris molestia medullitus emarcuit, lingua siluit, labrum obmutuit, omnique vitali vigore velut exanimis mis evanuit. Post vero interventum temporis, ceu somno expergefacta, imi de pectoris fibris longa suspiria trahens, arbitrio Potentis grates egit. Postera vero die, secundum præcepta beati viri, insulam devenientes, totum locum omnesque domos velut ambrosiæ odore repletas invenerunt. Illa vero Dei famula trium dierum spatiis fraternum spiritum divinis laudibus cælo commendavit: tertia die, secundum præceptum illius, felicia membra in oratorio suo humo tecta condiderunt.

[37] [post menses 12 inventum incorruptum.] Volens autem divina pietas latius monstrare, quanta in gloria vir sanctus post obitum viveret, cujus ante mortem vita, sublimibus crebrisque miraculorum indiciis, populis, tribubus, gentibus late ubique fulgebat; addidit quoque æternæ commemorationis indicium. Transactis enim sepulturæ ejus bis senis mensium orbibus, immisit Dominus in animum sororis ipsius, ut fraternum corpus alieno sepulcro reconderet. Aggregatis ergo Fratribus, Episcopis, Presbyterisque, imo & aliis Ecclesiasticis gradibus, die exitus ipsius aperientes sepulcrum, invenerunt corpus totum integrum, quasi adhuc viveret: & lentis artuum flexibus, multo potius dormienti quam mortuo similis videbatur. Sed & vestimenta omnia, quibus involutus erat, non solum intemerata, verum etiam antiqua novitate & pristino candore splendebant. Quod ubi qui intererant prospexerunt, statim tremefacti stupentes steterunt, adeo ut vix fari possent, vix miraculum intueri auderent, & vix ipsi quid agerent nossent. Quod ubi Christi famula Pega prospexit, spiritali gaudio commota, sacratum corpus cum divinarum venerantia laudum in sindone, quam eo vivente Ecgbertus anachoreta in hoc officium mittebat, revolvit: sed & sarcophagum non humo terræ condidit, imo etiam in memoriale quoddam posuit, quod nunc ab Ethelbaldo Rege miris ornamentorum structuris, in honorem divinæ potentiæ, ædificatum conspicimus; ubi triumphale corpus tanti viri, [in mausolæo a Regepostea adornata penitur.] usque in hodierni temporis cursum, feliciter pausat; per cujus intercessionem, miserationis divinæ indulgentiam, quisquis integra fide pulsaverit, impetrabit.

[38] O virum beatæ memoriæ! o magistrum divinæ gratiæ! o vas electionis! o medicum salutis! o præconem veritatis! [Elogium ejus,] o thesaurum sapientiæ! o quanta gravitas, o quanta dignitas in verbis & confabulationibus ejus erat! quam alacer, quam efficax in discernendis causis fuit! quam in absolvendis Scripturarum quæstionibus promtus & facilis! quam irremisso famulatu Deo servierat intantum quod numquam in illius ore nisi Christus, numquam in illius corde nisi pietas, nihil in illius animo nisi caritas, nisi pax, nisi misericordia, nisi indulgentia perstabat. Nemo vidit illum iratum, nemo elevatum, nemo superbum, nemo commotum, nullus mœrentem: sed unus idemque semper permanens, lætitiam in vultu, gratiam in ore, suavitatem in mente, prudentiam in pectore, humilitatem in corde præferebat, ita ut extra humanam naturam notis ignotisque esse videretur.

[39] Postquam ergo præfatus exul Ethelbaldus, in longinquis regionibus habitans, [Ethelbaldo de morte sua mœrenti apparet,] obitum sancti Patris Guthlaci audivit, qui ante solus refugium & consolatio laborum ipsius erat; subita arreptus mœstitia ad corpus ipsius pervenit, sperans in Domino, daturum sibi refocillationem aliquam laboris sui per intercessionem sancti viri Guthlaci. Qui cum ad sepulcrum ipsius pervenisset, lacrymans ajebat: Pater mi, tu scis miserias meas; tu semper adjutor mei fuisti; te vivente non desperabam in angustiis, adfuisti mihi in periculis multis: per te invocabam Dominum, & liberavit me. Modo quo vertam faciem meam? unde erit auxilium mihi, aut quis consolabitur me? & quis, Pater optime, me consolabitur si me dereliqueris? In te sperabam, nunc me spes fefellit. Hæc & alia multa proloquens, se solo sternebat; & supplex orans, crebris lacrymarum fluentis totum vultum rigabat. Nocturnis autem appropinquantibus umbris, cum in quadam casula, qua ante vivente Guthlaco hospitari solebat, pernoctans, mœstam mentem huc illucque jactabat. Parumper ibi nocturnis orationibus transmissis, cum lumina levi somno dimitteret; subito expergefactus, totam cellulam, in qua quiescebat, in immensi luminis splendore circumfulgescere vidit: & cum ab ignota visione terreretur, extemplo B. Guthlacum, coram adstantem, Angelico splendore amictum, prospicit, dicentem ei: Noli timere, robustus esto, quia Deus adjutor tuus est: propterea veni ad te, quia Dominus per intercessionem meam exaudivit preces tuas. Noli tristari, dies enim miseriæ tuæ præterierunt, [eique regnū prædicit.] & finis laborum tuorum jam advenit: nam priusquam sol e bis senis voluminibus annilem circumvolverit orbem, sceptro regni dominaberis. Non solum autem, ut fertur, Regnum sibi prophetavit, sed & longitudinem f dierum suorum & finem vitæ suæ sibi in ordine manifestavit. Ille vero econtra dicebat: Domine, quod signum mihi erit, quia omnia sic evenient? Guthlacus respondit: signum hoc tibi erit: cum crastina dies advenerit, antequam tertia hora fiat, his qui hoc loco habitant, unde non sperant, solatia alimentorum donabuntur. Hæc dicens, lux, quæ coram apparuit, ab oculis illius recessit. Nec mora, dicta effecta secuta sunt: nam priusquam tertia diei hora propinquasset, signum in portu pulsatum audierunt, hominesque illis insperata solatia portantes conspiciunt. Exin ipse omnia quæ sibi dicta erant recordans, indubia spe futura fore credebat, fidemque inseducibilem in vaticiniis viri Dei defixit: nec illum fides fefellit. Ex illo enim tempore usque in hodiernum diem, infulata regni ipsius felicitas, per tempora consequentia, de die in diem crescebat.

[40] Nec etiam defuncto ac sepulto Christi famulo Guthlaco signa virtutum ac sanitatum, [Cæcus ad ejus tumulum recipit lumen.] quæ per illum viventem Dominus hominibus donavit, per invocationem intercessionis ipsius ubique candescere præsentem adusque diem cessaverunt: ut qui vivens pomposis virtutum rumoribus se elevare noluit, quanti meriti vel quantæ valitudinis erat, post obitum suum per plurima miraculorum tropȩa monstraretur. Erat namque quidam vir paterfamilias in provincia g Wissa, cujus oculi, bis senis mensium orbibus adepto videndi lumine, furvis albuginis nubibus tegebantur, ita ut splendentis diei lumina a furvæ noctis caligine secernere nequiret. Qui cum reprobatis pigmentorum auxiliis medendi salutem desperaret, perpetuamque sibi luminis orbitatem imminere comperiret; tandem invento salubri consilio, ad corpus sacratissimum viri Dei Guthlaci se duci rogavit, dicens: Scio certe & confido, quia si aliqua de rebus ab eo sacratis lumina mea tetigerint, cito sanabor, & visum oculorum meorum mihi reddet. Amici autem illius ut ipse rogaverat fecerunt; duxeruntque illum ad portum insulæ Cruland, & illi navi ascensa devenientes insulam, appetiverunt colloquium venerabilis Christi Virginis Pegæ: quæ ferventis fidei illius spem indubiam comperiens, intra oratorium, quo corpus B. Guthlaci recumberet, duci permisit. Illa ergo partem glutinam salis, a S. Guthlaco ante consecratam arripiens, in aquam h opertoriam levi rasura mittebat: ipsam denique aquam cum intra palpebras cæci guttatim stillaret, mirabile dictu! ad primum tactum primæ guttæ, detrusis cæcitatis nubibus, oculis infusum lumen redditum est: priusquam enim alterius oculi palpebris salutaris lympha infunderetur, quidquid in domo esset in ordine narrabat; visumque sibi in eodem momento donatum farebatur. Deinde postquam diu clausas gratia per gratiam frontis reclusit fenestras; cognovit inventum olim quod perdidit lumen, dux se ducentibus factus est revertens cursus. Exin ubi lumen de fonte luminis hausit, ibat quo venerat, nec sic reversus ut erat: viditque videntes, quos prius videre negavit, grates Deo persolvens dignas, quas nullus reddere nescit. i

ANNOTATA.

a S. Pegæ Vitam dedimus 8 Ianuarii, Ejus cella ab habitatione S. Guthlaci distabat 4 leucis ad plagam Occidentalem: ubi nunc oppidum Peag-kirke, id est ecclesia S. Pegæ.

b Egbertus secretorum ejus præ ceteris conscius. Ita infra Ingulfus.

c Auctor hic ab Incarnato Verbo (id est novem mensibus ante vulgarem Æram, [Anniab Incarnato verbo.] a Christo nato, sive a Ianuario sequente inchoari solitam) annos suos enumerat, secutus Dionysium Exiguum: cujus fuisse istam methodum numerandi, demonstrat Petavius, lib. 2 de Doctrina temporum cap. 2 & 3; & paucis, part. 2 Rationarit temporum lib. 4 cap. I. Hanc rationem computandi annos a Verbo Incarnato, adhuc in usu fuisse in Etruria seculo Christi 15, infra ostendemus 17 Aprilis, ad Vitam B. Claræ Gambacurtæ.

d Hic annus nobis est 714, quando cyclo Lunæ 12, Solis 23, [Annus obitus. S. Guthlaci.] littera Dominicali G, Pascha celebratum fuit 8 Aprilis, & feria 4 proxima incidit in undecimam Aprilis: qua feria & die mortuus est S. Guthlacus. Eumdem annum 15 etiam detinuit Ordericus. At Chronologus Anglo-Saxonicus Westmonasteriensis & alii annum nostrum 714 assumpserunt.

e Ita mortuo Coelredo anno 716 succeßit Ethelbaldus. Ingulfus hinc sua descripsit, [Ethelbaldus Rex.] & habet: Ante præsentis anni cursum circularem. Ordericus: Antequam annus finiretur. Capgravius: Infra biennium labores tui finem habebunt: & hic respexit ad obitum S. Guthlaci, alii ad tempus corporis incorrupti reperti, aut certe ubi Felix scripsit, bis senis voluminibus, id est mensibus; ipse legit, bis suis voluminibus, & annos 2 interpretatus est.

f Traditur regnasse annos 41, & anno 757 Secandunæ occisus, cujus corpus Repandunæ sepultum jacet. Ita Chronologus Anglo-Saxonicus.

g Wissa, in hodierno Cantabrigiensi Comitatu, contigua Lincolniensi & Norfolciensi Comitatibus: ubi castrum Wisbich postea ab Episcopis Eliensibus constructum fuit.

h Ita MSS. at dubitat Mabillon, an legendum, apertoriam, ab effectu sic dictam? an adspersoriam, aut offertoriam? Verum potuit dici aqua opertoria, quod certo operculo tegeretur: ut solet aqua pluvialis excepta tegi.

i Hic desinunt MSS. Bertinianum, & Vedastinum.

APPENDIX,
auctore Orderico, ex relatione Ansgoti Supprioris Croylandensis.

Guthlacus Presbyter, anachoreta, Croylandiæ in Anglia (S.)

[1] Multi ergo diversis infirmitatibus gravati, auditis rumoribus miraculorum beati Guthlaci palustrem Croilandiam, [Ethelbaldus Crulandense Monasteriū ædificat.] ubi sanctum corpus quiescit, adeunt, precibusque ejus sanitatem integram adepti Deo gratias referunt. Rex autem Ethelbaldus, ut beatum consolatorem suum miraculis coruscare comperit, locum sepulturæ ejus gaudens expetiit, & ea quæ beato viro jam regnum adeptus donaverat, servientibus ei perenniter concessit. Nam quodam tempore, dum idem Rex, causa visitandi Patronum suum, antequam migraret, Croilandiam adiret, & vir Dei quietam mansionem in eadem insula sibi ab eo concedi postularet, quinque milliaria ad Orientem, id est usque ad fossam quæ Asendic dicitur, & tria ad Occidentem, & quinque ad Aquilonem concessit, & ab omni redditu atque consuetudine seculari omnibus modis absolvit: & inde chartam, sigillo suo signatam, in præsentia Episcoporum Procerumque suorum confirmavit. Et quia palustris humus Croilandiæ, ut ipsum nomen intimat (Croilandia enim crudam, id est, cœnosam terram significat) lapideam molem sustinere non poterat; præfatus Rex ingentes ex quercu palos innumeræ multitudinis humo infigi fecit, duramque terram novem milliariis per aquam de Upolanda *, id est superiori terra, scaphis deferri, & paludibus commisceri statuit: & sic lapideam (quia sacer Guthlacus oratorio contentus est ligneo) Basilicam cœpit & consummavit. Deinde religiosos viros ibi aggregavit, cœnobium condidit, ornamentis & fundis aljisque divitjis locum ditavit, ad honorem Dei & sancti Anachoretæ, quem valde dilexerat, pro dulci consolatione, quam ab eo dum exulabat multoties perceperat. Eumdem itaque locum omni vita sua dilexit, nec umquam post primam instaurationem, quam idem Rex fecit, sedes Croilandiæ religiosorum habitatione monachorum usque in hodiernum, diem caruit, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

* Ord. Vpplonda

ANALECTA Excerpta ex Historia a Ingulfi, Abbatis Croylandensis.

Guthlacus Presbyter, anachoreta, Croylandiæ in Anglia (S.)

EX HIST. INGVLFI.

[1] [Rex Ethelbaldus ob miracula S. Guthlaci,] Rex Ethelbaldus, ut beatum consolatorem suum miraculis coruscare comperit, locum sepulturæ ejus gaudens & devotus expetiit: & ea quæ dicto viro Dei adhuc viventi ante promiserat, jam regnum adeptus plene persolvit. Accersito namque quantocyus quodam famosæ religionis monacho b Eveshamensi, nomine Kenulpho, ut ibi cœnobium aggregaret, sibi & Deo servientibus perenniter concessit, dedit & cofirmavit, [extruit monasterium Croylandense,] & ab omni redditu & consuetudine seculari totam insulam Croylandiæ omnino absolvit: & inde c chartam suam, in præsentia d Episcoporum Procerumque regni sui, securam statuit … Et quia palustris humus Croyland (ut ipsum nomen indicant, nam crudam terram & cœnosam significat) lapideum molem sustinere non poterat; præfatus Rex ingentes palos quercinos & alninos innumeræ multitudinis humi defigi fecit, duramque terram novem milliariis per aquam de Uplanda, id est de superiori terra, schaphis deferri, & paludibus commisceri jussit: & sic lapideam (quia S. Guthlacus prius oratorio contentus erat ligneo) basilicam cœpit & consummavit, [ubi ligneam illius oratorium fuerat:] cœnobium condidit, ornamentis & fundis, aliisque divitiis locum illum ditavit, eumdemque locum in tota Vita tenerrime dilexit. Nec umquam post primam fundationem, quam idem Rex statuit & fecit, monasterium Croyland religiosorum inhabitatione monachorum caruit, usque in diem hodiernum.

[2] Etiam in eadem insula illis in temporibus erant nonnulli vitam eremiticam ducentes, [ibi eremitæ vixerunt eius discipuli Cissa,] qui viro Dei sancta familiaritate quoad vixit adhærentes, tamquam infirmi ad medicum in ejus informatione & exemplo frequentem carpebant animæ salutem. Ex quibus unus erat noviter ad fidem Catholicam conversus, nobilitate generosus, quondam præpotens in mundialibus, nomine Cissa, qui relictis omnibus secutus est Dominum suum Christum. Alius erat Bettelinus, servus præfati Patris familiarissimus. [Bettelenus, Egbertus, Tat Winus,] Tertius erat Egbertus, secretorum ejus præ ceteris conscius. Quartus erat Tatwinus ad eamdem insulam quondam ductor ejus & nauclerus. Qui omnes in singulis casulis, non longe ab oratorio sancti Patris Guthlaci, de licentia supra memorati Kenulphi Abbatis, usque ad vitæ terminum separatas mansiones habuerant. Sancta vero Pega, [& S. Pega soror 4 leucis inde distans.] soror sancti Patris nostri Guthlaci, cito post primi anni revolutionem ab obitu eiusdem, relicto prius ibidem in manibus Kenulphi Abbatis flagello S. Bartholomæi, & psalterio fratris sui, cum nonnullis aliis Reliquiis; ad cellam suam navigio remeavit, ab oratorio præfati fratris sui per quatuor leucas ab Occidentali plaga distantem …

[3] Prædictus vero Rex Ethelbaldus, perfecto ac plene consummato monasterio suo Croyland, ad promovendam sanctam Ecclesiam, ubique per regnum suum, [Ethelbaldo Regi interfecto anno 356] & ad alia etiam religiosorum virorum ac mulierum cœnobia dignitatibus ac privilegiis emancipanda, jugiter animo intendebat … Cumque quadraginta & uno annis regnasset, juxta prophetiam sancti Patris Guthlaci, bello minus provide inito, super Seggeswold, a Bernredo tyranno exstitit interemptus, … & apud Ripadium, id est Ripedum, tunc temporis celeberrimum monasterium, [succedunt Offa,] tumulatus, regnum Merciorum nepoti patruelis sui, videlicet Offæ filio Digniferti, filii e Anulphi, filii Osmodi, filii Loppæ, filii Pibbæ, patris Regis Pendæ, consentientibus totius Merciæ proceribus, reliquit … qui Domino Patricio Abbate Croylandiæ, [(aquo confirmatur privilegium anno 793)] qui Kenulpho primo ejus Abbati successerat, monasterium suum Croylandiæ per f chartam suam confirmavit, anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi septingentesimo nonagesimo tertio. [Egbertus.] Porro proximo anno sequenti, prædicto Regi Offæ IV Kalendas Augusti defuncto, filius ejus Egbertus in regni gloriam successit, & centum quadraginta & uno diebus regnavit, morboque correptus obiit. Cui vir magnificus & sancta sobole felix Kenulphus successor, [Kenul phus, testis oculatus miraculorum S. Guthlaci,] in pace, pietate ac justitia per viginti sex annos regni gubernacula gloriosissime sustentavit … Cui carne propinquus Siwardus, tertius monasterii Croylandiæ Abbas, & multa religione confessor familiarissimus, ex munificentia regia chartam hujusmodi impetravit … Omnes & singuli scitote, quia Dominus Sanctum suum mirificavit signis celeberrimis & præclaris prodigiis, beatissimum Christi Confessorem Guthlacum, in monasterio Croylandensi corporaliter quiescentem, & novis ac innumeris miraculis (prout ego ac Regina mea in nostra peregrinatione nuper oculis nostris vidimus) quotidie clarius, ad totius mundi notitiam, coruscantem. Unde consulente idem ac commovente venerabili Patre, Domino Wilfredo Archiepiscopo Doroberniensi, tunc nostræ peregrinationis comite, dictum monasterium Croylandiæ … in custodiam capto meæ protectionis. [dat privilegium peregrinantibus ad ejus tumbam, anno 806.] Insuper peregrinos omnes, illuc causa devotionis accedentes, & cum signo S. Guthlaci in suis capuciis vel capellis recedentes, liberos & solutos ab omni passagio & telonio, ubicumque venerint, per totam regnum Merciæ perenniter esse volo. Sed & eleemosynas.. datas Deo ac S. Guthlaco, dictoque monasterio ac monachis in eo Deo servientibus, in perpetuam possessionem concedo, confero & confirmo, anno Incarnationis Christi octingentesimo sexto …

[4] Kenulphus Rex Merciorū anno Christi Domini DCCCXIX temporalis vitæ finem fecit, & filium suum S. Kenelmum, [succedunt Kenelmus] g puerum septennem, regni reliquit hæredem … Post cujus Martyrium Ceolwolphus Patruus ejus, [Ceolphus & alit:] frater Kenulphi Regis successit … quo expulso Bernulphus, & Ludicanus.. Sublatis vero in brevi tyrannis, omnium consensu Witlasius in Regem levatus est, & tredecim annis regnavit… Hic postmodum chartam, h pulcherrima privilegia continentem, dicto monasterio Croylandiæ fecit anno DCCCXXXIII in his verbis … volo etiam & præcipio, quod quicumque in regno meo, pro quocumque reus inventus & legibus obstrictus fuerit, si fugerit ad dictum monasterium, [Witlasius dat azylum reis fugientibus ad S. Guthlacum. an. 833,] & coram Abbate bate dicti monasterii, qui pro tempore fuerit, gratiam sanctissimi Confessoris Guthlaci, ibidem corporaliter quiescentis, invocans, fidelitatem ei & servitium juraverit sempiternum; salvus & securus, protectione Abbatis & monachorum suorum, in quocumque servitio per totam insulam Croylandiæ ipsum posuerint, sicut in azylo vel in camera mea propria, pace mea & impunitate gaudeat; nullusque ministrorum meorum ultra illum insequi audeat, nec in aliquo molestare, sub pœna perditionis dextri sui pedis, quicumque in meo regno istud meum privilegium tentaverit in aliquo violare … Perseveravit iste Rex Withlasius constantissime usque ad mortem suam in amore, [quotannis ad eum peregrinatur.] quem ad monasterium quotannis monasterium Croylandense conceperat: ita ut omni anno vitæ suæ, saltem semel, feretrum S. Guthlaci cum multa compunctione visitaret, & aliquod pretiosum notabileque iocale offerret…

[5] Mortuus est Witlasius Rex anno regni sui decimotertio, & in Ripadio monasterio sepultus: cui successit in regnum Bertulphus frater suus, regnavitque similiter tredecē annos. Hic transiens per Croylandiam, quæcumque frater suus Witlasius vel alii Reges Merciorū iocalia plurima, [Bertulphus Rex diripit bona Croylandiæ,] in sanctæ Ecclesiæ ornamentum, larga manu contulerāt, omnia una cum tota pecunia, quam in monasterio invenire potuit, sceleratissime diripuit. In recompensationem tamen aliqualem pecuniæ direptæ, chartam plurima privilegia continentem fecit Croylandiæ de terris suis & libertatibus his verbis … pro Withlasii quondam Regis, fratris & prædecessoris mei, proque redemptione meorum peccatorum, cum communi consilio, gratuitoque consensu omnium Magnatum regni mei, [dat immunitatem per totum regnum an. 851,] concedo Deo & beatissimo Confessori suo S. Guthlaco, sacratissimoque monasterio vestro Croylandiæ, quod per totum regnum meum Merciæ, Abbas, Monachus, Conversusque sacri monasterii vestri, qui nunc estis, vel qui vobis succedent infuturum post vos, ibidem Domino servituri, pro quocumque negotio processerint, de fugitivis viæ suæ famulos licenter sibi faciant ac producant, in que præsentia dicti Abbatis, monachi vel Conversi ubique per regnum meum, sicut in Ecclesia sua Croyland, salui permaneant & securi, ac ab omni periculo immunes penitus & indemnes, sub mutilatione membri magis dilecti, si quis istud privilegium meum in aliquo temere violarit…

[6] Confirmo etiam vobis & successoribus vestris, regulam S. Benedicti sub habitu vestro tam nunc professis quam post vos professuris, [confirmat regulam S. Benedicti,] principalem vestram Ecclesiam Croylandiæ, in qua venerandæ Reliquiæ sanctissimi Christi Confessoris & Patroni vestri B. Guthlaci, corporaliter tumulati ultimam resurrectionem feliciter expectant: totamque insulam adiacentem …in sedem separalem Abbatiæ vestræ in situm specialem monasterii vestri trado … Hæc est hæreditas Domini, dos Ecclesiæ Christi, solium S. Mariæ & B. Bartholomæi Apostoli, S. Guthlaci monachorumque suorum sanctuarium sacratissimum, & monasterium ab omni terreno servitio liberrimum, Illustrissimorum Regum eleemosyna specialis, mansio Sanctorum perpetua, & possessio viris religiosis communi regni consilio specialiter appropiata, proque frequentibus miraculis sanctissimi Confessoris inter vineas Engaddi balsami mater semper fertilis, & Regum privilegiis in solitudine Bosor omnibus pœnitentibus civitas gratiæ & salutis … Confirmo etiam Deo & S. Guthlaco sacroque monasterio vestro, de domo Fregisti ecclesiam de Langtost.

[7] Ita deinde sexies cum eadem formula, Confirmo Deo & S. Guthlaco, stabiliuntur illustria dona eidem monasterio oblata, eo fine inquit, ut gratiam beatissimi Confessoris Christi S. Guthlaci, apud vos corporaliter quiescentis, [implorat atrocinium S. Guthlaci,] in nostris adipisci necessitatibus jugiter mereamur. Anno ergo Incarnationis Christi DCCCXXI, feria sexta, in hebdomada Paschæ, istud meum regium chirographum sanctæ Crucis signo stabilivi … Ego Berthulphus Rex Merciorum divinam deprecor majestatem, quatenus per intercessionem sanctissimi Confessoris sui Guthlaci omnium que Sanctorum suorum, dimittat mihi & omni populo meo peccata mea; [& asserit aperta esse, miracula ejus.] & sicut per aperta miracula sua nobis ostendere dignatus est misericordiam suam; sic super Paganos hostes suos dare dignetur in omni certamine victoriam, & post præsentis vitæ fragilem cursum in consortio Sanctorum suorum gloriam sempiternam. Amen.

[8] Fecit Deus in isto Concilio ad honorem sanctissimi Confessoris sui Guthlaci celeberrimum miraculum, quo devotio totius terræ ad peregrinationem peragendam Croylandiæ, jam plus solito tepida, deinceps fieret frequentissima, & per omnes vias ab omnibus provinciis redderetur quotidie rediviva. Cum enim totam Angliam contereret hoc anno quidam morbus, [Grassante per Angliam disficilipiparalysi,] quasi paralysis, nervis hominum, mulierum ac infantium frigore repentino & excessivo, venis durius orientibus, nullo prævalente pannorum remedio repercussis, ac maxime brachiis ac manibus hominum inutilibus factis & totaliter arefactis (Quem quidem morbum præiens, quasi nuntius ejus certissimus, dolor intolerabilis membrum sic ægrotans præoccupabat) contigit in hoc Concilio plures tam majores quam minores dicto incommodo laborare. Cumque regni negotia proponerentur, Dominus Ceolnothus Archiepiscopus Dorobernensis, qui dicto morbo vexabatur, aperte consuluit, divina negotia debere primi proponi, & sic humana negotia, Christi suffragante gratia, finem prosperum posse sortiri. Assentientibusque universis, cum Dominus Siwardus Abbas quæreretur … ac pro nimia senectute non adesset, ipsemet Rex Bertulphus, [meritis S. Guthlaci sanantur] querelæ Ecclesiæ Croylandiæ reminiscens, coram Cōcilio injurias, Domino Siwardo Abbati ac monasterio suo Croylandiæ, adversariorum suorum fatuo furore, sæpius illatas, patenter exposuit, [Ceolnothus Archiep: Cantuariensis,] & ut remedium apponeretur, decerni communi consilio imperavit. Cum ergo istud negotium in medio versaretur … i Dominus Ceolnothus Dorobernensis Archiepiscopus alta voce, de morbo suo se sanum & incolumem exclamavit, meritis sanctissimi Confessoris Christi beatissimi Guthlaci, cujus negotia tunc in manibus tractabantur. Exclamant item plures alii potentissimi in dicto Concilio, [alii Episcopi & Magnates,] tam Pontifices quam Magnates, se dicto morbo laborasse, sed jam per Dei gratiam & sanctissimi Guthlaci merita nihil doloris ex prædicto morbo in membris aliquibus se sentire: omnesque ad visitandam sacratissimam tumbam sanctissimi Guthlaci in Croyland, devota peregrinatione, quam citius poterunt, voto mox arctissimo suas conscientias astrinxerunt.

[9] Quapropter Dominus Rex Bertulphus k Episcopo Londoniensi (qui dicto morbo contractus jam se sanatum maximo gaudio prædicabat) præcepit privilegium Croyland in manus assumere, [Episcopus Londinējis,] & medicum suum S. Guthlacum chirographo suo, prout Concilium statueret, insisteret honorare. Quod & factum est. Ideo in subscriptionibus regii chirographi Archiepiscopus Dorobornensis Ceolnothus se sanum & incolumem fatetur; l S. Swithunus Episcopus Wintoniensis, de Domini miraculis lætatur; m Alstanus Schireburnensis & n Orckenwaldus Lichenfeldensis Episcopi, de profectibus Ecclesiæ gratulantur; & o Rethunus Legerecensis Episcopus, se S. Guthlaco famulum, quoad, viveret, pollicetur: universique Concilii optimates affectu ardentissimo regiæ benevolentiæ penes S. Guthlacum in omnibus obsequuntur. Confluentibus itaque quotidie de tota terra populis innumeris languidorum ad sacratissimam S. Guthlaci tumbam, & devotione debita per merita sanctissimi Confessoris divinam gratiam implorantibus, Dominoque aperiente universis fontem largissimum medicinæ salutaris, [& sæpius una die 100] ita ut una die aliquoties ultra centum hujusmodi paralytici sanarentur; ditatus est Abbas Siwardus supra modum …

[10] Bertulpho Rege Merciorum mortuo, Beorredus in regnum successit: in cujus tempore venerabilis Pater, Dominus Siwardus plenus dierum & decrepitus, sexaginta duobus annis officio Pastorali strenuissime administrato, obiit: cui ad officium Abbatis monasterii Croylandensis Dominus Theodorus succedebat. In ejus tempore Dani ubique per terram prædas agentes, maxime Northumbriam & Merciam devastarunt;.. & apud Nothingham anno Domini DCCCLXVI hiemarunt … & anno DCCCLXXI pauci juvenes vix evadentes, proxima nocte sequente monasterium Croyland ingressi, [Danis accedentibus an, 871] stragem Christianorum lugubri ac lacrymabili ejulatu clamantes, ad ostium ecclesiæ nuntiabant. Cunctis itaque de nuntio confusis, Abbas retentis secum senioribus monachis & paucis infantibus, [Reliquiæ S. Guthlaci translatæ ad silvam Ancarig.] omnes fortiores & adolescentiores, assumptis secum sacris Reliquiis, scilicet sacratissima gleba corporis S. Guthlaci, flagello psalterioque suo, aliisque præcipuis jocalibus… præcepit in proximas paludes fugere & ibidem belli exitum expectare. Qui cum multa cordium suorum mœstitia jussis obtemperantes, onerata navicula cum prædictis Reliquiis & Regum monumentis.. ad silvam de Ancarig, contiguam insulæ suæ versus Austrum, perveniunt: & cum fratre Toreto anachoreta, ac aliis fratribus tunc ibidem commanentibus, quatriduo commorati sunt, numero triginta: de quibus decem Sacerdotes, ceteri inferiorum graduum extiterant …

[11] In monasterio vero induentes se sacris vestimentis, tam Abbas quam ceteri omnes, & in choro coadunati, regulares Horas officii divini, posteaque Davidicum Psalterium ex integro persolvunt: deinde magnam Missam ipse Dominus Abbas celebrabat, ministrabantque frater Elfgetus Diaconus, [Occiduntur a Danis Theodorus Abbas cum reliquis Monachis,] frater Savinus Subdiaconus & fratres Egelredus & Walricus pueri ceroferarii. Cumque completa Missa Abbas & ministri sui prædicti sacris mysteriis communicassent, irruentibus in ecclesiam Paganis, venerabilis Abbas super sanctum altare per manum crudelissimi Regis Osketuli, verus Martyr & Christi hostia immolatur. Ministri circumstantes omnes per barbaros capitibus detruncati: senes & infantes incipientes de choro fugere, capti & durissimis tormentis, ut ecclesiæ suæ thesauros ostenderent, examinati & exanimati sunt: Dominus Askerus Prior in vestiaria, Dominus Lechtwinus Subprior in refectorio: quē frater Turgarus infans decem annorū, facie corporisque forma venustissimus, [Turgarus puer servatus,] gressu individuo in refectorio consecutus, cum seniorem suum cerneret occidi commori & simul interfici cum eo instantissime supplicabat. At junior Comes Sidrock, misericordia motus super puerum, exuebat eum de cuculla sua, & dato Danico collobio jussit eum ubique vestigia sua imitari: sicque de omnibus senioribus & junioribus remanentibus in monasterio solus servatus est …

[12] Dani vero omnia sarcophaga Sanctorum, qui altis tumulis marmoreis circa tumbam sancti Patris Guthlaci ad dexteram & sinistram ejus quiescebant, [videt corpora Sanctorum cum ecclesia & monasterio comburi:] cultris & ligonibus confregerunt, scilicet ad dextram tumulum S. Cissæ Sacerdotis & anachoretæ, & tumulum S. Bettelmi viri Dei & quondam ministri S. Guthlaci, tumulum etiam S. Tatwini quondam ducis ad Croyland & naucleri S. Guthlaci … sed cum speratos thesauros non invenirent, nimium indignati, universa Sanctorum corpora, in unum acervum miserabiliter contracta, immisso igne die tertio adventus sui cum ecclesia & omnibus monasterii ædificiis, scilicet VII Kalendarum Septembris, funestissime combusserunt. Quarto tandem die cum animalium & jumentorum innumeris gregibus versus Medeshamsted transmigrarunt … Postea frater Turgarus, per fugam elapsus in proximam silvam, perque totam noctem ambulans, summo diluculo Croylandiam ingressus est. [reversus indicat aliis ex silva reducibus, omnia quæ gesta erant.] Quem cum sanum & incolumem cernerent, aliqualiter confortati sunt: sed audientes ab eodem quibus in locis tam Abbas eorum, quam ceteri seniores & confratres sui occisi jacebant, & quomodo omnia Sanctorum sepulcra confracta, & monumenta omnia sacraque volumina sua cum corporibus Sanctorum erant combusta, inestimabili dolore omnes consternati sunt, planctusque & ploratus diutissime factus est. Tandem … de Pastore inter eos eligendo invicem colloquuntur: celebrataque electione, venerabilis Pater Godricus omnium consensu, licet invitus & multum renitens, Abbas tandem est effectus …

[13] Beorredus autem Rex Merciorum, contracto maximo exercitu, [Alia hona diripiuntur a Regibus Merciorum.] quasdam terras monasterii S. Guthlaci de Croyland stipendiariis militibus distribuit, quasdam sibi confiscavit. Et licet venerabilis Pater Godricus sæpius repetendo multos sudores penes Regem & ministros suos consumeret, & chartas donatorum, Regumque confirmationes, una cum suo proprio chirographo sæpissime ostenderet; nihil semper nisi vacua verba reportans, demum de negotii sui proposito penitus desperabat … Anno DCCCLXXIV Beorredus Rex Merciorum Romam petens, in paucis diebus defunctus, ibidem in schola Anglorum sepultus est: cui successit quidam servorum Beorredi Ceolwulphus, Anglicus genere, sed barbarus impietate … Unde inter plurima mala quæ fecit, etiam venerabili Abbati Croylandensi Godrico miserisque Fratribus suis vectigal mille librarum imponens, monasterium Croylandense fere adnihilavit. Qui tandem depositus, misero fine vitam terminavit.

[14] Regnum quoque Merciorum hoc temporis momento, [Sub Regibus Occidentalium Saxonum,] prævalente contra Danos Alfredo Rege suo, regno Westsaxonico sociatum est, & usque ad præsentem diem deinceps adunatum … Regi Alfredo successit in regnum filius Edwardus, & huic Athelstanus filius suus primogenitus … Hic Abbatem Croylandiæ Godricum, longo senio gravatum, ceterosque confratres suos septem in suam curiam assumens, monasterium Croylandiæ restaurare proposuit: sed prȩpropera morte prȩventus, fratribus suis propositum perficiendum reliquit. Sucessit ei frater suus Edmundus. Eodem anno Godricus Abbas Croylandiæ obiit: quem duo senes secuti sunt: ex aliis unus monasterium Wintoniæ, alius monasterium Malmesbyriæ adierunt. Verum trium fratrum in monasterio Croylandiæ commorantium sancta trinitas in Domino confidebat … [tres solum monachi Croylandiæ degunt:] Rex Edmundus a quodam latrunculo occisus est, cui successit frater suus Edredus, tertius filius Edwardi Regis.

[15] Hujus regni anno secundo, Turketulus venerabilis Cancellarius versus Eboracum per monasterium Croyland iter assumpsit. Quod cum pertransire disposuisset, [sub Edredo Turketulus Cancellarius invisit reliquias S. Guthlaci,] occurrentes ei tres dicti monasterii venerandi senes, multa supplicatione, advesperante jam die, ad eos intrare compulerunt: & ducentes eum ad orationem in oratoriolum suum, quod in quodam angulo ecclesiæ dirutæ construxerant, Reliquias sanctissimi Guthlaci Confessoris ostendentes, omnem historiam suæ desolationis exposuerunt. Ille vero inæstimabili pietate miseratus, [monachos consolatur,] universa devotissime auscultavit … & miseriæ tanti monasterii multum compassus, præcepit servis suis victualia usque ad reditum suum sufficientia senibus relinquere, [eleemosynis juvat:] & pro aliis necessariis emendis jussit centum solidos erogare … Revertendo per Croylandiam rediit & sancto ductus Spiritu ad prædictos senes declinavit; datisque viginti libris argenti dictis senibus, ad Dominum suum Regem reversus est: & facta amicabili collatione … se monachum ibidem futurum promisit, & regium favorem suo proposito affore, animo devotissimo requisivit … [fit monachus] Evolutis itaque paucis diebus, veniens cum Rege ad Croylandiam, mox ad Wintoniam & Malmesbyriam pro duobus fratribus nuntios misit: qui gaudentes & alacres ad suum monasterium regressi sunt. In festo ergo S. Bartholomæi Apostoli, cum venerabilis Turketulus, deposito habitu seculari, inter prætactos senes quinque, monachicum schema suscepisset, [& Abbas Croylandiæ,] etiam baculo pastorali a Rege donatus est, & a Cedwulpho, Episcopo Dorcacistrensi, more Ecclesiastico benedictus …

[16] Tunc expensis de fisco Regis assumptis, in brevi ecclesia fabricata est, [restaurat ecclesiam & monasterium,] claustrumque cum ceteris officinis necessariis ædificatum … In festo Nativitatis B. Mariæ anno DCCCCXLVIII, cum universi Magnates regni Londoniis convenissent, Rex Edredus dedit Domino Turketulo Abbati monachisque suis monasterium Croyland, per chartam suam his verbis … Vobis liqueat omnibus, quod per devotam suggestionem dilecti Clerici & cognati mei Turketuli, [impetrat confirmationem privilegiorum, an. 948.] mihi factam super reparatione, restauratione ac libertate sacrosanctæ Ecclesiȩ & monasterii Croylandensis, in quo reconditæ sunt Reliquiæ S. Guthlaci, Confessoris & anachoretæ non modicum dolui & compassus sum, tam pro depopulatione sanctæ matris Ecclesiæ, quam pro minoratione beneficiorum spiritualium, pro animabus progenitorum meorum per opera misericordiæ multipliciter & frequenter impositorum … Aliud privilegium sancitum est, ad honorem Dei, & sanctæ matris Ecclesiæ relevationem, ac S. Guthlaci Confessoris reverentiam, [iterum anno 966.] in præsentia Regis, Prælatorum Procerumque suorum anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXVI apud London collectorum, in Octavis Pentecostes, in ecclesia S. Pauli Cathedrali … [maximam campanam nominat S. Guthlacum.] Fecerat fieri Dominus Turketulus unam maximam campanam, nomine Guthlacum, qua cum aliis campanis composita, fiebat mirabilis harmonia: nec erat tunc tanta consonantia campanarum in tota Anglia.

Anno MXXXII Cnutus Rex confirmavit omnes ecclesia & capellas, terras & tenementa, [Rex Cnutus confirmat privilegia.] libertates & privilegia, cum quibus Rex Edredus monasterium Croylandiæ, ad honorem Dei & S. Guthlaci Confessoris sui, corporaliter in eo requiescentis, dotavit, donavit, & ditavit.

ANNOTATA.

a Ingulphus asserit pag. 901 se Abbatem benedictum in festo natalitii Domini, & in Conversione S. Pauli se Croylandiæ installatum anno 1076.

b Eveshamense cœnobium in agro Wigorniensi fundatem est a S. Egwino Episcopo Wigorniensi cujus Vitam illustravimus ad diem XI Ianuarii, ubi cap. 2 late deduximus dicti monasterii fundationem.

c Chartam hanc ediderunt Ingulphus & auctor Monastici Anglicani: Non videtur data anno 7 6, sed multo serius, post scriptam a Felice Vitam S. Guthlaci.

d Episcopi sunt Brithwaldus Doroberniensis, Winfridus Merciorum, Ingualdus Lodoniensis, Ædwinus Lichefeldiensis, & Tobias Roffensis

e Hujus Anulphi filia, æmita Offæ Regis, Abbatissa Egburga, misit S. Guthlaco sarcophagum, ut supra num. 33 legitur.

f Hæc charta privilegii a Rege Offa data extat etiam in Monastico Anglicano pag. 165: de cujus aliarumque similium veritate aut falsitate nil quærimus, contenti iis quæ in Apologia ad hunc Tomum prævia late deduximus.

g Kenelmus Rex in Martyrol. Angl. memoratur 9 Iulii.

h Extat etiam hæc charta in Monastico Anglicano, & apud Spelmannum in Conciliis Britanniis pag.336 & seqq.

i Ceolnothus præfuit Ecclesiæ Cantuariensi ab an. 830 ad an. 863.

k Switulphus appellatur in subscriptione, & traditur sedisse ab anno 850 usque ad annum 863.

l S. Swithunus colitur 2 Iulii, sedit ab an,838 ad 862.

m Alstanus fuit fere annis 50 Episcopus, ab an. 818 adan. 867.

n Orckenwaldus etiam in subscriptione appellatus, Ethelwaldus dicitur apud Malmesburiensem, Godwinum & Alfordum, qui scribit sedisse ab an.835 usque ad an. 858.

o Rethunus traditur sedisse ab an. 814 usque ad an. 861.

TRANSLATIO S. GUTHLACI.
Ex MSS. Anglicanis.

Guthlacus Presbyter, anachoreta, Croylandiæ in Anglia (S.)

BHL Number: 3731, 3732

EX MS.

PROLOGUS.

[1] Erigite, carissimi, aures, omnes qui nomen Dei non in vanum accepistis, qui fideles vos esse confitemini; & aurium fistulas auditu nuntio intromittite; & intra mentis cubiculum recondite, quanta & qualia Dominus noster quotidie, per venerabilem servum suum Guthlacum, signa operatur & mirabilia: quæ licet extra numerum fiant, & memoriam hominum excedant; [Auctor excusat suam tenuitatem:] tamen temporis brevitate constrictus, prout tenuitatis nostræ viribus suppetit, de magnis minima, de multis admodum pauca perstringam. Sed quid ego tantillus, cum prædecessores nostri, viri illustres, totius eloquentiæ primates, omni dogmate ad unguem instructi, de ejus vitæ sanctitate, de miraculorum multiplicitate, vineam uberem & fructuosam vindemiantes, de oliva fructifera in domo Dei pusillum fructum evulserunt. Nec mirum? Quis enim ejus virtutes & magnalia enodare sufficiet? Quæ vox patrata per ipsum insignia explicare poterit? Unde duplici angore coarctor; hinc prohibente a præsenti opusculo sensus nostri hebetudine ac sermonis rusticitate, quia scriptum est, Altiora te ne quæsieris; & fortiora te ne scrutatus fueris; hinc instigante jucundæ Fraternitatis præcepto, cui contradicendo obviare nefas censetur. [Eccli. 3. 22.] Onerosum pondus imponitur, qui sensu premor, sermone impedior, officio terreor. Ego vero in Domino confidens, cui duo accepta sunt viduæ minuta; illa auctoritate exhilaratus, quoniam sæpe vasis fictilibus thesaurus committitur, & Evangelica veritate roboratus, Nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis; quodammodo solem facibus illuminare, arenas maris calculare præsumo. [Mat. 10. 19.] Et iterum: Vobis commissum est talentum; negotiamini, dum venio; & eritis mihi pluris auro & saphiris. Apud Deum nec minus eloquens ignoratur, nec facundus collaudatur; nec imperitus dejicitur, aut edoctus rejicitur: in cujus examine nec ætas scientiæ præjudicat; sed quod vitæ dignitas, & morum æqualitas commendat. Eapropter qui veritatem rei, non verborum complanationem scrutamini, nolite in præsentiarum falcatas sententiarum methodos, nec subaratas verborum blanditias quærere, quæ ingenioli nostri imbecillitas non obtinet: quæ tamen si opus esset, [promittit simplicem veritatem] qui rudentem humanæ linguæ uti fecit officio rationali, facile posset præstare, ac torrentem eloquentiam complanatamque facundiam commodare. Contingit vero plerumque, ut dum scriptor eloquentiæ pompam requirit, verborum fucis veritatem obducat. Sed, ut Doctorum quidam ait, Ubi thema honestum est, non est opus benevolentiam captare, nec causam schemate rhetorico picturare. Quoniam autem veritas non quærit angulos, sed per se placet; supersedendum est extrinsecorum audientium vestituræ; dum ad hoc solum conor, ut ex sententia luceat veritas, & in sermone metiatur brevitas. Dum enim nulla favoris acquisitio, nulla elationis præsumptio vel arrogantia, sed individuæ societatis suggestus ad præsentis negotii instantiam compellit; quidquid solœcizatum minus grammatice, minus lepidum inventum fuerit; caritas (quæ sola nomen difficultatis erubescit, [breviter explicandam,] quæ omnia tolerat) veniam & correctionem pollicetur: quod vero congruum vel honestum dictum, urbanum & eleganter, de ejus munere venit, qui ait: Non enim vos estis, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri. [Mat. 10. 20.] Propterea non personam tantillitatis nostræ contemplantes; neque propter spinas quæ producunt, rosam quæ producitur spernatis; neque propter canistrum, mellis dulcor acescat: sed tanti Patroni magnalia attendite: imitationis exemplar, bonæ actionis speculum, omnibus conreformetur. Verumtamen, quoniam non omnia possumus omnes; [& inaudita miracula.] quosdam ceu prato libuit decerpere flores, quorum odor sicut agri pleni, quem benedixit Dominus; & nova & inaudita miracula lectoribus incognita, quæ auditores ædificent, ad laudem & honorem Salvatoris nostri & venerandi sui S. Guthlaci, in medium proferre.

CAPUT I.
Historia translati corporis S. Guthlaci. Aliqua tum facta miracula.

[2] Ad singularem hujus diei celebritatem digne recolendam, in qua Translationem almi patris Guthlaci solennizamus; habitatorem ejus Spiritum sanctum invocemus, ut qui illi virtutes largitus est, nobis ad enarrandas eas sermonem tribuat. Sed quoniam ad tantum mysterium nos minus censemus idoneos; Jesu Christi gratiam impetremus, cujus instinctu omnia patrantur pietatis exercitia. Igitur sub cujusdam temporis articulo, cum cœnobitarum venerandum collegium, in loco, ubi S. Guthlaci insigne corpus quiescit, Deo militans, multo humilitatis & devotionis lumine radiaret; veræ caritatis fervor ad ejus sanctum Corpus intuendum omnes inflammaverat. [Abbas Waldevus a suis rogatus,] Hinc summo anhelantes desiderio, quasi sitientes optatas aquas, humili sermone Abbatem a Waldevum, tunc temporis curam Pastoris moderantem, januam clementiæ suæ super hoc pulsantes, filialiter conveniunt: ajunt enim, Nequaquam, pie Pater, opportunum, est, ut Patroni nostri Guthlaci venerandæ Reliquiæ vili cespite tegantur, [ut corpus S. Guthlaci elevetur] luteo vasculo concludantur, quem Agnus, qui in medio throni est, omni majestatis suæ fulgore illustrat: sed illius ossa venerabiliter sunt sublimanda & sublimiter veneranda in terris, cujus patrocinia nobis expedire confidimus in cælis. Quos præfatus Abbas, tantæ caritatis stimulo punctos, tanto Dei zelo erga virum Dei Guthlacum exæstuantes cognoscens; Illa, inquit, qua animus noster vobis conglutinatur, dilectio, justæ petitioni vestræ repulsam parturire erubescit. Absit ergo in tanto divinæ operationis mysterio; ut vestram obviando contristem sinceritatem: quinimo in hac devotione perseverantes, dummodo divinum adsit suffragium, dignum aggrediamur propositum. Hoc autem competenter facimus, si jejuniis affecti, orationibus instantes, [indicit jejunium 3 dierum:] a Deo impetremus: taliter enim sancti Patres magna sanxerunt mysteria, digna dicarunt sacramenta, Christo jejunium sanctificante. Hoc Elias aërio in cælum curru subvectus, Daniel in specu a pastu leonum illæsus; Hoc Moyses, typici legis Decalogi lator factus; Joannes, mundi hostiam lymphis intingens, sertis tricenteno fructu cumulatis ornatur.

[3] [4 monachi selecti,] Indicta itaque triduo ciborum abstinentia, &, in spiritu puritatis & animo contrito, orationum instantia; eliguntur ex omni Fratrum agmine seorsum quatuor Fratres, ad tantæ divinitatis officium idonei; quos omnium auctoritas approbat, vita commendat, ætas excusat, qui se desponderunt uni viro virginem castam exhibere Christo. Qui, in quantum fas erat, renitentes, fragilitatis suæ excusationem opponentes, tanto se mysterio accusantes indignos, ad opus injunctum cum timore & tremore colla submittunt: fides enim fiduciam dabat, certis, quod omnia possibilia sunt credenti. Abbas autem illos monitis instruens, constantia erigens, fide certissimos reddens, ait: Consido, Fratres, ut Christi pietas, ad ejus invocationem, universa peccata non respiciat; sed quæ fides credentis postulat, conferat. Facto autem vespertino diei tempore, quo concludendum erat jejunium, præscripti Fratres sub noctis crepusculo, gravi incessu, quieto silentio, ad beati viri sepulcrum incedunt, psallentes mente & spiritu; non quo dulcedo vocis, sed mentis affectus quæritur: [accingunt se operi:] ubi in orationibus excubantes, humilem repausationis ejus locum & abjectum, summo studio ab undique scrutantur, quonam modo, ad abvolvendum lapidem, commodior pateret aditus. Cumque diutine absque emolumento luctantes, nec securi & ascia, nec fossorum ligonibus, nec crebra malleorum contunsione desudarent; circa gallicinium, lux, quasi fulgur oculis intolerabilis, per mediam fere horam emicuit; [& luce magna oborta] quæ omnium mentes exterruit, & aspectus obtexit. Illi nihilominus fide roborati, divini respectus fore indicium, nec incassum, suspicantur: respexit enim Deus orationes humilium, & non sprevit preces pauperum; ne longum tempus humanæ intolerantiæ tardum videatur, [removent lapidem:] quin Dei sequatur suppetia dicentis, Tempore accepto exaudivi te. [2.Cor. 6.2] Nam extemplo lapidem cavando perforant, retinacula & compagines laxantes collidunt: sicque eruderato locello, optatum & incomparabilem reperiunt thesaurum. Ingrediuntur viri Dei tumulum, ascendunt in lectum strati ejus, ubi dederat oculis somnum, [Corpus sacrum reperiunt,] palpebris dormitationem, requiem temporibus, ut inveniret locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Provoluti ergo Deum adorant in loco, ubi jacuerunt pedes ejus; manibus sacra ossa tractant, amplexantur, & deosculantur. Ex continenti longe dulcior, [suavissime redolens:] quam cinnamomi virgultum gignit, quam ex balsamorum arbustis prorumpit, suaveolentis fragrantiæ mellitus dulcor, cujus odor super omnia aromata, efferbuit.

[4] Illis itaque spirituali jucunditate exultantibus, unus eorum quantocius accurrens, universis Fratribus, in monasterio matutinæ synaxeos laudes decantantibus, rem annuntiat, voce facta in sublime exclamans: Gaudete Fratres, iterum atque iterum dico, [evocati reliqui monachi accedunt,] gaudete: invenimus pretiosum thesaurum, quem sitivimus; & sanctarum Reliquiarum margaritas, quas quæsivimus. Qui mox oculis ac manibus ad cælum erectis, in spirituali melodia laudes Deo depromunt: cereorumque accensis thyasis cum odoriferi thuris honore, ordine festivo incedentes, sepulcrum collustrant; & repertas sancti Corporis glebas examinant (O singulare gaudium! o lætitia super lætitiam!) miroque præ gaudio cantum convertunt in luctum, & organa in voces mœrentium. Certatim tam digno oneri cervices subjicientes, [& illud deponunt in altari S. Mariæ:] mausolæum sustollunt, & coram altari B. Mariæ cum summa reverentia collocant; ut illic sustinerent, donec augustæ memoriæ Præsul b Alexander, omnium virtutum ac ornamentorum Pater, specimen sanctitatis, sermone luculentus, vita beatus, tantis interesset mysteriis: non enim deceret, ut absque ejus præsentia tam magnifica divinæ operationis officia exolverent. Voluit igitur præfatus Abbas, [advocatur Episcopus:] cum honesto Fratrum comitatu, Episcopum adire; taliterque eum humili sermone est affatus: Divino consultu, sancte Pater, B. Guthlaci mausolæum sustulimus, pretiosas ejus reliquias introspeximus, & in monasterium usque transtulimus. Hinc clementiæ vestræ in Deo, & Deum pro te supplicamus, quatenus summi Pontificis culmen obtineas, Davidicum regnum possideas, Salomonis imperium ascendas, si tantis interesse digneris mysteriis. Ad quorum preces majestatis ejus serena facies, aures propitiæ, blandus sermo, exauditionem pollicentur; sed dignitas tunc temporis ad favorem mendicabat. Verum ex occasione curæ Pastoralis multorum condescensioni obnoxius, secularium negotiis inclinare cogebatur: verumtamen quantocius ab agendis officialibus expediri valuit, quasi ad convivium invitatus, suum gratanter maturavit accessum.

[5] Inter hæc, quod ad cumulum laudis servi sui Guthlaci Dominus ostendere dignatus est, non debet silentio contegi. Sanctimonialis quædam, Gumulda nomine, extra cellam monachorum morabatur; quæ vitæ honestate pulchrior, quam corporis superficie esse studeret; quæ mente, sicut habitu, Deo se consecraverat. Hæc media nocte consurgens ad confitendum Deo, monachorum matutinis laudibus rite interesse consueverat, ut totis diebus & noctibus juges orationes excubiasque pervigiles dicaret: quippe ejus perseverantia curiositatem quamdam aliis inferebat, ut non modicum emolumenti ex tanta devotione exequerentur. Eadem vero nocte, qua ad S. Guthlaci sepulcrum fiebant excubiæ, [inter excubias ad sacrum Corpus ingens lumen apparet:] aër nubilus cælum nubibus obduxerat, & tetra caligine terras obtexerat; ut nullum iter viatori foret pervium, nullus plateæ transitus indulgeretur, nec procedendi usquam libera esset facultas: nam nec luna nec stellæ præbebant lumina mundo. Cum sidus eximium, quasi globus ignis, roseo nitore coruscans, sicut sol mane oriens, ignitos quadrifarie spargens radios, adinstar fulguris omnem penetrans intuitum, apparuit: quod recto Orientis tramite ab evexo poli climate deorsum inclinans, ad S. Guthlaci sepulcrum usque protenditur; sicque fit, ut detersa omni nube, lætus dies solito clarior terras illustraret. O mira novitas, & admiratione stupenda! Sicut enim stella prævia Magos duxit ad Christi cunabula; ita nunc sidereus nitor ancillæ Christi fit dux itineris ad assueta divinæ pietatis studia, ac si esset hora diei sexta, palam ostendens monasterii limina. Quam plures etiam utriusque sexus de tanto vestigio prædictæ mulieri fidem perhibebant; quia sic se vidisse asserebant. O magna & inclyta hujus Sancti gloria, cujus laudabile meritum tali voluit omnipotens indicio monstrari!

[6] Ad hæc dignum relatu videtur, quod mulier quædam bonæ conversationis, infra cœnobii capacitatem, de reliquiis, quæ supererant Fratrum refectioni, vivebat: cui in superficie pedis tumor obortus, momentatim ad superiora serpendo, gravi corruptela totum corpus extrinsecus excoquebat, [gravi tumore pedis vexata, sanatur:] & in medullis vario dolore obseptis vastum condebat incendium, ut ex omni parte angore obsessæ, nullæ sufficerent vires ad tolerantiam. Erat enim morbus, quem dicunt homines iniquum, ex re nomen vendicans; quia nec humanus, nec ab hominibus curari consuevit. Quæ cum cognitum haberet, quod monachi ad B. Guthlaci mausolæum excubias celebrarent; eadem nocte intra monasterium delata, in oratione prosternitur. Amarior vero in nocte dolor urgebat, ut non stare, neque incedere posset. Ubi cum veniam & misericordiam a Deo, obtentu B. Guthlaci, pervigili nocte impetrans, vocem & sermonem orando fatigaret; solita pietate Dominus super ejus angoribus motus, in nictu oculi omnem ejus molestiam mitigavit. Enimvero tuber crepuit medius, pustulis superficie tenus perforatis; purulentisque meatibus apertis, humor luridus cum tabo virulento de putrefacti vulneris venis undatim ebullire cœpit. Nec mora: consolidatæ sunt bases ejus & plantæ, & pristinus nervorum compagumque usus & agilitas redhibetur.

[7] Post aliquot dies venerabilis Antistes, cum honestis viris & authenticis personis utriusque ordinis, totiusque Diœcesios Optimatibus, ad sæpe dictum cœnobium accessit. In cujus adventu Fratres monasterium scopis mundant, ruderibus pavimenta purgant, [omnibus adornatis,] parietes cortinis & tapetibus vestiunt, scrinia & capsellas spoliant, epistylia pyxidibus eburneis & argenteis decorant, palliis sericis desuper auro textis altaria distinguunt. Convocaverant autem Fratres ab undique vicinos & amicos, ad gratulandum scilicet de drachma reperta: inter quos aderat dignæ memoriæ Abbas c Rodbis, Thorneiensis, fluvius eloquentiæ, [Abbatibus & aliis accurrentibus,] fidei constantia & multarum virtutum dote vallatus. Sed & piæ recordationis Abbas d Waltherus Rameseyensis, sacræ religionis Patronus, in rigore justitiæ strenuus, ecclesiasticæ observantiæ vexillum: & Eduwardus, ejusdem loci Prior, vita & moribus insignis, qui postmodum pro vitæ sanctitate & morum æqualitate in monasterio S. Guthlaci e Abbas subrogatus, strenue Deo militavit: sed & vir magnæ gravitatis, Priorum comprovincialium primas f Eliensis Prior Wilelmus. Igitur completis omnibus, quæ ad tanti mysterii opportunitatem decebant; Abbatum, Sacerdotum, Monachorum adunato cœtu, [Corpus transfertur,] cum innumera utriusque sexus plebe, illam pretiosissimam corporis glebam, palam cunctis revelatam, in eminentiorem monasterii locum transtulerunt, præmissis variis cereorum facibus, & sanctæ Crucis vexillis, cum thuribulis thymiamata vaporantibus Magnæ æstimationis monachus præibat, [sacro Capite prælato.] caput viri Dei intra pyxidem, crystallis & margaritis distinctam, bajulans. Universi vero sequentes, canticorum divinorum laudes dulci modulatione canentes, & diversis linguarum choris clamorem consonum reddentes, sonantibus organis hymnorum, qui ad laudem æterni Regis decantantur, summo favore omnes plaudebant. Quia ut valde lætum erat, ecclesiam suum recepisse Advocatum; ita valde jucundum, populum talem promeruisse Patronum.

[8] Illud quoque, ad laudem almi Patris Guthlaci, memoriæ intimandum arbitror, quod architectum quemdam de eodem cœnobio, Alwoldum nomine, pestifera passio diutine intolerabili languore, scilicet capitis vertigine dementatim torquebat; [sanatur ex vertigine capitis quasi demens:] ut ex cerebri læsione discretionis absurditatem, & infrunitatis maculam per intervalla pateretur. Hic ab Episcopo pura mentis devotione impetravit, quatenus scrinium cum S. Guthlaci capite cervici suæ desuper imponeret. Quod ut factum est, ita omnis capitis dolor & amaritudo evanuit, ut deinceps omni vita sua sano cerebro, & pristina passione illæsus viveret. Celebratis ergo rite ab Episcopo in tantis præconiis Missarum solenniis, [corpus reponitur in monumento novo,] venerandum corpus in monumento novo, ab eo consecrato, tanti Confessoris repositioni digno, ad Orientalem altaris plagam, feliciter collocarunt: lucernam ponentes super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: ubi quotidie ejus celebris recolitur memoria, cum sanctarum Missarum aromata in aureo altari incenduntur, ubi diversorum Sanctorum reposita sunt gloriosa pignora. Lapidem autem signantes, [suavi fragantia redolente] retinaculis & institis ferreis tantum thesaurum munierunt: unde suaviolentis dulcoris fragrantia emanavit, quasi diversorum aromatum floribus ac balsami guttulis universa repleretur ecclesia. Super lapidem vero decurio quidam, Robertus de Guardineto, miræ gravitatis veteranus, omnium religiosorum amator, conductis aurifabrorum & gemmariorum primoribus, elimatæ amplitudinis artificiosa sculptura g repam in sublime suspensam construxit: quam ex diversorum metallorum lignorumque generibus conpactam, auri argentique laminis vestitam, [& præclara adornato:] crystallis variisque gemmis adornatam, ditavit sicut usque in hodiernum humanis visibus apparet. Ubi omnipotens Dominus diversarum virtutum operatur insignia, cæcis visum, claudis gressum, surdis auditum, [claret miraculis.] energuminis rationem, aridis membrorum usum, mutis verborum seriem restituens. Quæ si quis retexere vellet; dies, ut opinor, prius quam sermo deficeret.

[9] Facta est autem hæc beati Guthlaci translatio anno ab ejus transitu h CCCCXXII, a Christi Incarnatione MCXXXVI, anno primo Imperii Regis Stephani i, [Translatio hæc facta est anno 1136] præsidente Wilelmo Archi-præsule Cantuariæ Quæ dies, per cujusque anni revolutionem, quadam prærogativa & amoris privilegio festiva & præ ceteris votiva, pro tanti mysterii sanctitate, [quotannis recolenda] cum summa veneratione recolitur. Exultemus itaque & nos unanimiter omnes in insigni die solennitatis nostræ: celebremus diem festum, non humana elatione, sed divina devotione: reformemus hujus Sancti exemplum in nobis, qui de gentium prædone factus est præco Dei, [ob miram sanctitatem ejus,] de populorum persecutore cælestis Ierusalem contemplator; qui prostratis populis, domibus incensis, facultatibus abstractis, omnia vendidit, & fecit sibi amicos de mammona iniquitatis; qui elongavit fugiens & mansit in solitudine, dicens cum Propheta, Heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est: suspiravit enim terram melle & lacte manantem, ubi credidit videre bona Domini in terra viventium; quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, quæ possidet cum perenni gloria. [Ps. 119. 5] In hujus seculi militia laboravit, ut in futuro coronaretur: auro tecta fulgentia pro informis luti vilitate mutavit: stemmate generosus, divitiis & nobilitate celsus, omnia dimisit, & modo centuplum recepit & vitam æternam. Minimus omnium fuit, ut omnibus major esset; sed quanto se plus deiiciebat, tanto amplius a Christo sublimabatur: latebat, & non latebat: gloriam fugiebat, & gloriam merebatur: seminabat carnalia, ut meteret spiritualia: dabat terrena, ut tolleret cælestia; brevia concedebat, ut æterna sibi mutaret: cursum consummavit, fidem servavit; ideo fruitur corona justitiæ, & sequitur Agnum quocumque ierit. O mira commutatio! flevit, ut semper rideret; lacus contritos despexit, ut fontem vivum reperiret: vestitus cilicio, jam operitur vestibus albis, dicens cum Propheta: Conscidisti, Domine, saccum meum, & circumdedisti me lætitia. [Psal. 29, 12.] Honoremus ergo, Fratres, Sanctorum Reliquias, ut eum, cujus facti servi, adoremus; honoremus Sanctos, ut honor servorum redundet ad Dominum, de quibus ipse ait: Qui vos suscipit, me suscipit: qui est in Sanctis suis gloriosus, cum quibus nos collocet in cælesti patria, & cum electis ditet æterna gloria, qui est benedictus in seculorum secula. [Matt. 18, 5] Amen.

ANNOTATA.

a Waldevus successor Ioffridi, de quo supra actum.

b Alexander, Episcopus Lincolniensis, sedit ab anno 1124 ad 1148, quo sancte mortuus est.

c Robertus, hic Rodbis, fuit Abbas Torneiensis, ab an. 1113 ad annum 1151, ut legitur in Monastico Anglicano, ex antiquis monumentis pag. 257.

d Walterus creatus est Abbas Rameseiensis anno 1133, & præfuit annis 27, ut ex Registro monasterii habetur in Monastico Anglicano pag. 241.

e Post Waldevum Croylandiæ succeßit Godefridus, tum hic memoratus Edowardus. Ita MS. Catalogus noster.

f Erat ab anno 1109 Eliensis Episcopatus institutus, cujus primus Episcopus loco Abbatis erat Hervæus, 2 Nigellus hoc tempore, sub quo Wilelmus Prior præerat monasterio.

g S. Audoenus in vita S. Eligii, de S. Bathilde Regina ait: Jussit præterea & crepam ex auro & argento mirifice fabricari, quam super Confessoris membra deponere deberet: hic Repa scribitur: utrum melius, necdum divinamus; quia necdum patet vocis etymon. Non significari loculum (quod ad crebbe Teutonicum trahi posset) satis ex hoc utroque loco patet: Repe circulum Teutonibus notat, & forte significatur hic corona varij ornatus & congruæ magnitudinis, supra sepulcrum instar conopæi suspendenda.

h Erant numeri perturbati in apographo nostro, sic ut ab obitu Sancti annus CCCCL, Christi MCVI notaretur: sed veros annos restituimus ex anno primo Stephani Regis: & hæc correctio confirmatur ex eo quod hic nominatus.

i Wilelmus Archiepiscopus Cantuariensis, qui Stephanum coronarat, adhuc eodem anno 1136 vita functus sit.

CAPUT II.
Ad invocationem S. Guthlaci submittitur divinitus annona & injustus usurpator subita morte punitur.

a

[10] Quodam tempore jucundæ recordationis Abbas Jngulfus, multæ sanctitatis Pater, immensæ virtutis in semetipso, claræ æstimationis in populo, curam Pastoralem & animarum regimen, in domo Dei & S. Guthlaci, nutu divino susceperat. Qui suscepto Abbatis officio, soli Deo intrinsecus in cella vacans, [Ingulphus Abbas sanctus] nullo seculari involucro implicitus, nec diebus nec noctibus a colloquiis Dei & orationibus cessabat; interiorisq; hominis sui & gregis sibi commissi studens profectibus (ut scriptum est de eo qui discipulis præesse debet) omnia bona & sancta operibus magis quam sermonibus docebat; divinum illud esse, quod super omnem est mentem, tota mentis puritate consectans. Unde Fratrem quemdam, extrinsecus in humanis curis & colloquiis idoneum, [& vir hospitalis,] ad ministrandum Fratribus adventantibusque hospitibus & peregrinis subrogaverat: qui quasi pater totius congregationis, annonam constitutam absque molestia & offendiculo omnibus manciparet. Quem ex obedientiæ vi, [consumpta omni annona,] & auctoritatis suæ edicto astrinxerat, ut pauperes & peregrinos tamquam Christum in eis acciperet; ut nullus super rogatis, si fieri posset, repulsam pateretur; nullum dimitteret a cella absque viatico, sed quæ necessaria forent, præberet: qui, opus injunctum læto complevit effectu. Quadam autem die quidquid ad vescendum de victu humano paraverat Fratribus, quibuslibet adventantibus erogaverat, ita ut de aliquo cibi genere nil foret residuum; quod mox indicavit Abbati, affirmans se nihil cibi vel panis in promptuario vel extra habere, vel materiam unde fieret, quod in refectione Fratrum apponeret. Provideat itaque, Pater, industria vestra, quid in tanti periculi discrimine acturi simus: jam enim hora refectionis accedit. Etenim, propter importunitatem temporis & difficultatem itineris, pensam statutam ad victum Fratrum, conductores nostri deferre nullo vehiculo possunt. Gyrabatur tunc temporis sol in Aquario; a Septemtrione horrifer perflabat Boreas; bitumineæ insulæ palus congelata, [& gelu accessum impediente,] viatoribus accessum vel abcessum pro itineris periculo irretiverat; hiemali vero pruina fluminis glarea (labitur enim ibi b Welanda) glacie constricta pendens, omnino se inhabilem præbebat.

[11] Quo agnito Abbas oratorium ingressus, ante S. Patris Guthlaci cancellos genibus provolutus, [ante Reliquias] Fratribus circumquaque orationi insistentibus, gemens atque suspirans, intente in cælum oculos defixit; sicque grandem Fratrum tristitiam, consequenti visitationis jucunditate consolans, dixit: [S Guthlaci] Nolite, filioli, [suos monachos consolatur:] vos mœrori aut mœstitiæ penitus dedere: sicut enim Salvator, nostris exigentibus delictis, vel oblitus vel nobis iratus est; sic rursus pietate pacatus miserebitur, & optata beneficiorum nobis ubera præstabit; Vos enim minime convenit diffidere: Salvatoris promissio est dicentis, Si habueritis fidem sicut granum sinapis; dicetis monti transferre. [Matt. 17. 19, Ioa. 16. 23] Et iterum: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis: petite, & accipietis. Confido in Domino, quia c cibum nobis sufficienter ministrabit, juxta verbum Sapientis, Non necabit Dominus fame animam justam. [Prov. 10, 3] Ipse vero ait: Nolite cogitare, quid manducetis, aut bibatis; scit Pater vester, quia his indigetis. [Matt. 6. 31] Quærite regnum Dei, & justitiam ejus; & hæc omnia adjicientur vobis. Si autem regnum Dei quærimus, de escis corporalibus minime cogitemus. Scriptum est: Maledictus, qui prius refectionem corporis, quam animæ quæsierit. Ergo fratres, oremus, psallamus, reddamus officium, ut consequamur optatum. His dictis, lacrymæ orationi succedunt, singultus occupat vocem, lingua fletibus præpeditur, & in medio conatu sermo gemitu interrumpitur. Oravit autem sic: Gloriosissime Pater Guthlace, in cujus veneratione hic congregamur & servimus; [invocat Patrocinium S. Guthlaci,] pro nobis quæso in cælis interventor apud divinæ pietatis aures existas; obtine Christum nobis fore placatum, quem credimus pro nostris culpis iratum; redde nobis propitium, quem non dubitamus piissimum; ut qui humanam infirmitatem scit non posse absque escarum usu subsistere, panem nobis quotidianum hodie tribuat. Ulla si ira est; percutiat me Pastorem inutilem, ne dispergantur oves gregis mihi commissi nec pereant.

[12] O multiplex ineffabilis Dei misericordia! Cum enim tota nocte juges vigilias in orationibus & fletibus egissent, Psalmosque corde contrito decantassent; mane post d lucubrationem, Dominus misertus & adjutor factus, servos suos per Angelicum sonum confortavit. Nam cum in prima diei synaxi ad psallendum Deo in oratorio consisterent; in cellæ confinio vox ab alto facta est, [Angelica voce confortantur:] quæ producto sonitu clamabat, dicens: Venite, deferte monachis cibum; venite, parate Fratribus ad vescendum. Parvoque momento, quæ missa fuerat vox, siluit. Quo audito, Abbas, accito Cellario & aliquot cum eo ministris, misit eos illuc. Qui euntes per asperitatem, quaquaversum vocem factam audierant, [& 4 saccos frumento & farina repletos accipiunt:] invenerunt quatuor saccos, binos frumento plenos, binos farina refertos. Quæ onera mox humeris imponentes cum gaudio, gratias Deo multiplicantes, cum sarcinulis intra cœnobium repedarunt; ut ex hac, quæ a Deo missa fuerat alimonia, ad usum Fratrum escam pararent. Omnes vero qui a Deo votivum meruerunt videre miraculum, corde compuncti, & ab omni mentis inanitate conversi, in brevi devotiores & multo meliores fiebant. O quam pulchrum spectaculum dies illa præbuit! [quare singulis hebdomadis solennis Missa celebratur.] Erat autem feria quinta, qua die quoniam Deus servos cibariis angustiatos cælitus visitaverat, & divinæ gratiæ munere ditaverat obtentu B. Guthlaci; sanctæ memorationis Abbas præfatus, in honore Dei & ipsius Patris Guthlaci, statuit Missarum solennia in Cappis & Tunicis Dalmaticis, cum incensis cereorum luminibus, & thuris aromatibus, & spiritualis melodiæ organis, omni laudum reverentia celebrari. Quæ institutio & mos usque in hodiernum, evoluto cujuslibet septimanæ curriculo, feria quinta, cum summa honorificentia, servatur, ad laudem & gloriam nominis Dei, quod est benedictum ex hoc nunc, & omne per ævum.

[13] Quia semel [cœpi, iterum] loquar de Domino meo & Advocato B Guthlaco, cum sim vilis & indignus, abjectorum novissimus; inutile enim est silentio præterire & scripto non committere tot præclara & tanta ejus magnalia: quæ quia non signantur scriptura, multorum sepelit memoria, & a quam plurium delentur notitia. e Igitur inter ceteros Prælatos, qui in domo Dei & B. Guthlaci, tamquam candelabra aurea circumquaque fulgentia, mirifice rutilabant, Abbas f Hulchetellus probatissimus habebatur; [sub Abbate Hulchesello] a primordiis sanctæ conversionis, spiritali contemplationi zelo ferventissimo inhians; qui, ut monachum re & nomine faceret, solitarius incedebat, quasi mundo mortuus, ut Deo viveret. Suscepta nimirum Pastorali regendarum animarum cura, soli Deo & officio suo vacare, quam secularium negotiorum tumultibus implicari contendit. Sed quia, teste B. Gregorio, in monastica regula devote persistere, & ecclesiasticis negotiis simul deservire nullus potest; ne sanctæ contemplationis incurreret dispendium, ab omni actione & cura forinseca se fecit alienum; & ut quietius & solicitius super gregem sibi commissum invigilaret, fundum ecclesiæ & prædia, [elocata prædia] ad tenendum & tuendum, sub annua pensione distribuit. Inter quos ruricola quidam sed prædives Asfordus nomine, in prato terrulam quamdam, statuta pensa ab eo annuatim tenendam, obtinuit. Demum prædictus Abbas viam universæ carnis ingressus, postquam ad Dominum feliciter migravit, successor loco illius Abbas Ingulsus subrogatus est; [Ingulfus Abbas repetit:] morum reverentia, & vitæ sanctitate egregius; qui utraque vita apprime eruditus, virgam & baculum utrumque æquanimiter moderabatur. Iste in domo Dei fracta resarcire, imperfecta perficere, divisa sociare, male dispersa recolligere, tam in prædiis quam in aliis possessionibus, satagebat: sed & terrulam a prædicto Asfordo sibi reddi institit, & in proprium restitui dominium. Ille vero ut proprium jus vendicans, sibi illam sub cautione facta datam, & jure hereditario tenendam injuste asserebat.

[14] Orta itaque super hac re inter eosdem lite, præfato Abbate impetente, Asfordo defendente & negante; postquam exactio coram comprovincialibus senibus & primatibus diu ventilata fuerat, [horum aliquod sibi vendicans rusticus,] tandem ad locum determinatum & diem peremptorium citantur; ubi famosis Judicibus præsentibus, & patriæ g Justitiis coram positis, controversia legitimo fine decideretur. Abbas vero interim & tota Fratrum congregatio in orationibus persistentes, Deo & B. Guthlaco incessanter supplicabant, quatenus domum suam nullum gravare judicium, nullum permitterent incurrere dispendium. Verum Asfordus, fraudis & mendacii sibi conscius, juris æquitati non nitens, sed divitiis, [& judices corrumpens donis,] & dolorum versutiis quibus plenus erat confidens, Judicum & Justitiarum animos, muneribus datis majora promittens, ita excæcaverat & corruperat, ut quaquaversum jus se haberet, Asfordo terram indubitanter adjudicarent. Dominus autem, qui reprobat consilia populorum, inaudito miraculo judicium dissipavit iniquorum. Cum enim ad locum præfinitum liti discutiendæ cum complicibus suis migraret, [subita morte punitur,] equo suo in præceps corruente ad terram lapsus, fracta cervice subitæ necis occasu expiravit. Quod videntes, qui præsentes aderant, de divina ultione stupefacti, ne consimile quid pro iniquitatis conniventia incurrerent, timuerunt. Qui illico ad genua Abbatis provoluti, se peccasse, se reos esse confitentes, & veniam postulantes; prædictam terram ecclesiæ S. Guthlaci & Abbati, juxta beneplacitum ejus, cum juramento confirmantes, nequando irritum fieret, adjudicaverunt. Ille vero, lite finita & terra ad integrum reddita, quod suum erat, transgressionem & commissum eis misericorditer indulsit; & sic hilaris ad propria remeavit. Sed o miraculum in miraculo! Cum enim corpore defuncti, in feretro, ut mos est, composito, amici & clientes ad Burgense cœnobium, [& feretrum defuncti dissipatur.] ubi sepeliendus erat, deferrent, prætereuntes juxta ubi pratum sub lite positum fuerat (a latere namque illius iter ducebat) feretrum h cum cadavere ad terram usque corruens, per frustra divisum est; ut sic divina ultio obtentu B. Guthlaci evidentior cunctis appareret, cui sit laus & gloria per seculorum secula. Amen.

ANNOTATA.

a An unus idemque auctor ista omniæ, cum historiæ Translationis scripserit, non satis constat.

b Welanda fluvius, inde defluit in Metaris astuarium,& devolvitur in mare Germanicum.

c Delevimus, quia sensum congruum assequi non potuimus, quæ sequuntur verba, nec serio refectionis torpor.

d Videtur lucubratio, hic poni pro aurora.

e Historia sequens describitur etiam ab Ingulpho.

f Wulketulus appellatur ab Ingulpho: in MS. nostro Wlfketelus.

g Forte legendum, Justitiariis, de quorum nominatißimo apud Anglos munere, alias egimus, & plura videri possunt in Glossario Spelmanni.

h [Pluvia ingens.] Hæc ita narrantur ab Ingulpho: Cum versus cœnobium Burgi portaretur … ecce nigerrima nube in suo circuitu solem obducente, & quasi nocturnas tenebras adducente, tale pluviæ diluvium cælum defundebat, quod utique fluentibus aquis dies Noētica credebatur: quin etiam subito feretrum frangitur, & corpus defuncti corruens in terram, in sordido cœno diutissime volutatur.

CAPUT III.
Cæcitas contracta, & sublata. Incendium immissum dementia curata, meritis S. Guthlaci.

[15] Illud quoque, inter cetera a Deo per servum suum Guthlacum gesta magnalia, memorare, opportunum ducerem; quoniam dispensator quidam ecclesiæ S. Nicolai a Spaldingensis, Prioris functus officio, [Prior Spaldingensis,] domum S. Guthlaci perversæ mentis immanitate infestabat; & Fratres in ea morantes, de ecclesiæ & possessionum fundo, jure sæpius causando, inquietabat: nam quadam indiscretionis absurditate, illius intolerabilis audacia, [ecclesiam S. Guthlaci inique molestans] magis fraudulentis versutiis & cautelæ perorandi inhians, quam de justitiæ æquitate & veritatis sinceritate confidens, ecclesiam vexaverat & ejus adjacentias, & ornamenta falsis causationibus diminuerat. Sed hæc melius est silentio præterire, quam in medium proferre. Sicut enim monasticæ professionis conditioni non congruit a juris rectitudine declinare, & a veritatis tramite flectere; ita non decet ulla mentis nequitia, aliquibus injuriarum molestiis supernam caritatem offendere, ulla cupiditatis aut invidiæ infirmitate Confratres exheredare. Sed ut modestius de eo loquar, & taceam quas ab eo ecclesia B. Guthlaci & ejus incolæ sustinuerint molestias; falsis falsorum suggestibus institit, importune magis quam opportune, ut postmodum confessus est. Circuierunt eum canes potius quam homines: panem suum comederunt, & dolos ei supplantaverunt. Cum autem controversia diutine, coram examine affinium & provinciæ optimatum utriusque ecclesiæ partibus faventium, foret agitata; demum die peremptorio ad locum, qui Romano idiomate Monachorum-lacus sonat, ventum est: qui meta & finis inter utriusque ecclesiæ agros, certo discrimine tenuras & extensiones utrimque disterminat & certificat. Ubi re illa, [neque ulli conoordiæ acquiescere volens,] audiente & vidente innumera utriusque ætatis plebe, multiformiter ventilata; cum nulla oratorum cautela amicorū nulla prece persuaderi potuisset, ut fraternæ paci & concordiæ adquiesceret; ut schismaticus & pestilens contumaciter abscessit.

[16] O ineffabilis divinæ pietatis ultio, quam repentina, quam omni admirationis novitate stupenda! Dum enim suis eum vallantibus complicibus, adhuc ira fervens, versus cellam suam repedaret; Deus qui justificat impios, manifestum indignationis suæ ei immisit characterem. [cæcitate punitur:] Nam oculis paulatim caligantibus, visu privatus orbatur. Quid plura? Vehementer cæcutiens, priusquam domus suæ limen subiret, extincta corporis lampade, omnino cæcus factus est. Quippe multoties Deus hic perversos flagellat, ut percussi convertantur. Verumtamen cum per temporis successum se visu orbatum graviter indoluisset; ad se reversus, recordatus est, quia cor ejus non erat rectum cum Deo, nec fidelis habitus est in testamento ejus: sicque pœnitentia ductus, [sed in basilica S. Guthli culpam agnoscens] totus lacrymis profluit. Attendensque justo divinæ ultionis judicio, pro injuriis servis S. Guthlaci irrogatis & damnis, se vapulare; arrepto phaselo Crolandam usque, cum votiva cerei oblatione, devenit: ibique in basilica B. Guthlaci ad Fratrum vestigia provolutus, culpam recognoscens, se peccasse, se proterve egisse, fallaci suggestu caussasse & inquietasse, palam confessus est. Isthinc toto corpore coram locello sancti viri Guthlaci prostratus, pretiosas ejus Reliquias ulnis amplexans, flebiliter lamentans, veniam implorat, gemebunde clamans cum Propheta: Lava me Domine ab iniquitate mea, & a peccato meo munda me. [Psal. 50. 4.] Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, & peccatum meum adversum me est. Enimvero de cetero me ab antiqua infrunitate & solita protervia & mentis nequitia destituturum polliceor & paciscor. Mira res! simul ac omnis injustæ calumniæ venia a Fratribus, quos immerito vexaverat, indulta est; [visum recipit.] [& facta est deprecatio] solenniter ab ecclesia pro eo, in spiritu humilitatis, & corde contrito, fraterno ad Deum & S. Guthlacum interventu, subito exaudita est eorum oratio. Omnipotens namque Deus, cujus velle est quasi factum fuisse, obtentu B. Guthlaci, oculorum lumen tanta celeritate ei reddi sategit, ut absque ullo disterminio; qui prius foret visionis privatio, ejusdem habitus crederetur; ut contendi posset idem duorum oppositorum simul susceptibile. Quo facto, terram sub lite diu positam, quietam & absolutam, absque omni reclamatione, ecclesiæ S. Guthlaci in perpetuum restituit & resignavit. Demum accepta benedictione, datis utrimque sub fœdere pacis & dilectionis osculis, hilaris remeavit ad propria, Deo persoluens gratiarum munera; cujus ineffabilis misericordia tot operatur miraculorum genera. Amen.

[17] In partibus Angliæ mediastinis, villula quædam, patrio idiomate Cavæ nomen sortita, sita est in confinio fluminis Umbrensis, qui est magni nominis & fama celebris, atque transmeantibus frequens, piscibus refertus, impetuosus, tumens, surgens ex inferiori, in mare fert dulces aquas. In hac ruricola quidam fundum casalem paucaque novalia possidebat; expensisque & facultatibus extenuatus, in sudore vescens pane, manuum quæstu victualia sibi comparabat. Quodam vero labentis temporis curriculo (sicut ipse veridica assertione, cum multa vicinorum constantis fidei allegatione, perhibebat) porcum quasi bimum, spe futuræ utilitatis, nutriverat, & siliquis & cossis & migmate depastum impinguaverat, ut eo sub convenienti pretio venumdato, ex aliqua portione victus inediam sibi alleviaret; & ex aliqua Domino, cujus ditioni serviebat, annuam pensionem persolveret. [rusticus devotus erga S. Edmundum Martyrem] Consueverat autem singula anni evolutione, gloriosum Martyrē b Edmundum, sincero dilectionis tenore, cum oblatione, labore manuum acquisita, visitare: in quo itinere sanctissimo Patri Guthlaco modicum exenium, sed votivum, deferebat; quem spiritali devotione præ ceteris Sanctis, [& S. Guthlacum,] quadam prærogativa & amoris privilegio venerabatur, diligebat, & in agendis adjutorem & patronum interpellabat; & annuatim, quasi penso constrictus, de substantiæ portione venustabat. Sed adversitatis hunc angina improbior quassaverat, felicitatis noverca, quæ semper amarum quiddam humanis interserit negotiis: erat enim ei convicaneus quidam, cui cupiditas dominabatur & amor insatiatus habendi, qui alienis successibus intabuerat. Hic in eodem vico a Domino officium Prætoris, vel ut potius dicam, præconis susceperat; qui in tantam avaritiæ rabiem erupit, quousque ab insanientis cupiditatis grassationibus ad furta usque perventum est. Nam ille iniquitatis filius, sub furvæ noctis silentio, [porcum a Prætore surto abductum.] præfatum porcum, laxata clausula a casula fraudulenter abductum, furabatur, atque in horreo suo clanculo occultans, obserat, ut illic quasi tutioris abditi diversorio sustineret, donec temporis opportunitas loco competeret, ut trucidaret. Mane vero facto, cum pauper suem furto ablatum comperit, Ah damnum irremediabile! exclamat; questusque congeminans, lacrymis rigat ora profusis, & solicita investigatione viciniam circumit, rumorem sermone fatigans, sicubi a quoquam aliqua sibi indicaretur de furto notitia. Demum aliquorum hortatus relatu, vel signis & conjecturis eruditus; præfatum Prȩtorem, [primum modeste repetit,] nullum furti discrimen innuens, ita gemebundus affatur! O Domine & amice, porcus ille meus, quem diligenti cura alueram, fracta clausula nostro se elongavit aspectui; si autem per te vel per aliquem de clientela tua possit mihi redhiberi, condigna vobis pro mercede respondebit recompensantis exhibitio. Cui ille: Non modico admirationis stupore afficior, quod a me hujusmodi incognita sciscitaris; qui revera, si ulla mihi de quæsitis daretur certitudo, absque mutuo ante interrogato tibi patefacerem. Iterum certis de causis & nutibus illum habens suspectum, [dein coram testibus;] ascita secum vicinorum prȩsentia taliter illum alloquitur: Significatum est mihi a pluribus, quoniam sus meus, noctu furtim ablatus, vel per te vel per aliquem de vestris mihi potest reddi; quod si fiat, præsto ero ad bene placitum vestrum, paratus ad obsequium, quidquid possum vestro militabit honori. Quæ verba propter circumstantes graviter ferens, in has voces prorupit: Infelix latruncule, ut quid mihi vel meis mancipiis tantum imputes facinus? ego vero & quotquot mei ruris sunt, a maternis uberibus ab omni scelere immunes viximus.

[18] Tum pauper pauca adjecit: Ex quo nulla perorandi cautela poterit tibi a me persuaderi, ut reddatur; te in judiciali examine coram tribunali publice causabor. Tum Prætor: Nisi citius a protervitate tua resipiscas, sanguinem tuum manu mea requiram. [sed frustra.] Qui post multas contumelias illatas, post varias injurias irrogatas, minatus est, quod tamquam furem convictum, juxta latrocinii sententiam, faceret illum in equuleo suspendi. Ad hæc pauper: Quoniam facultatibus extenuatus, humano destitutus sum adminiculo, divinum impetrabo auxilium, & S. Guthlaco Patrono meo querimoniam exponam, [S. Guthlacum invocat,] in cujus misericordia tutissimum est refugium. Mox flexo poplite, erectis ad cælum manibus, hac prece utitur: Redemptor generis humani, & auctor æternæ salutis, scrutans corda & renes Deus, qui cuncta cognoscis antequam fiant; qui justus es, & rectum judicium tuum; qui custodis advenas, & pupillos suscipis; qui judicium facis, injuriam patientibus: precibus & meritis exoratus S. Guthlaci Patroni mei, cui dedisti dicta & facta absenter spiritu Prophetico prænoscere, dæmonum impugnationes superare, varias dolorum molestias fugare; supplicationem mihi concede efficacem, & ejus obtentu in præsenti furto potentiæ tuæ ostende virtutem; ut sit aliis in correctionis signum, & videntes, glorificent te & S. Guthlacum. [mox horreo furis combusto.] Mira res! Vix oratione completa, horreum, præfatum porcum intra se continens, ex omni parte flammæ circumdederunt. O digna Dei ultio! Nam adeo vehementer & subito omnia in cineres & favillas conflantur, ut dicerentur flammivomis ætherei fulminis incendiis depopulata: [porcum illæsum recipit.] nam nec minimum pessulum ab aliquo evulsum servatur incombustum; porcus autem, ad modum Chaldeorum in camino ardenti illæsorum, inter omnes prunarum fervores cute intacta, incontaminatus reperitur.

[19] Anno Imperii Regis Stephani XII, Decurio quidam, magnæ audaciæ miles, Reinaldus de Cornubia, Comitis c Gileberti Gandensis ditioni & honori militabat, & in ejus expeditionibus ad tempus tirocinabatur. Cum vero Comes ille in transmarinis partibus iter agens, non modicum nummorum censum a negotiatoribus mutuatus fuisset; [Reinaldus pro debitis Comitis obses datus,] eumdem Reinaldum vadem & obsidem eorum mancipatui obligavit: cui in patriam & in propria recepto, de debito persolvendo nulla erat mentio, de Reinaldo redimendo nulla vel ultima quæstio. Reinaldus diu Domini præstolans legationem, & nullam adeptus alleviationem, graviter indoluit: & ut erat exul & extorris, alienis fœnoribus & usuris irretitus, fidem interposuit quaquaversum potuit, [rediturus in Angliam,] abscessumque ab eis extorsit. Qui ad patriam redivit, intra maris pericula turbidis jactatus procellis, jejuniis & fame cruciatus, pavore attritus, totaque mente resolutus (quippe commovit cerebrum permoti vis elementi, exegit stomachum nausea crebra suum) sicque totis viribus destitutus, omnibus membris enervatus, [in morbum & amentiam incidit:] gravissimum incidit in morbum, ita ut ulterius incedere nequivit. Verum apud castrum Cantebrigense phaselum cum utensilibus comparans, per longi tractus maris versus propria est advectus: erat autem naturaliter arreptitius, phreneticique persæpe laborabat infrunitate. Cumque magis ac magis Crulandiam accederet, cateruatim emergebat phrenesis, ebulliebat rabies. Quid plura? Jam raptus in reprobum sensum, portenta verborum evomuit, jam navigantibus reluctans, vix prohibetur quin navim volutando submergeret. Dum autem intra pagum ventum est, nolentem & diu renitentem introduxerunt eum in casam cujusdam, qui fidem narrationi adhibuit: ubi in tantum rabies grassabatur, ut fere nullus secum infra domum morari auderet. Quidam autem clientum, cum pelvi aquam hauriens (ad ostium vero domus labitur Welanda) sine intermissione totum ejus corpus rorabat, credens ardorem furiæ tanto refrigerio posse extingui. O feralem insaniam! Cum vero ab ejusdem loci monachis ad basilicam S. Guthlaci traheretur, [ad ecclesiam S. Guthalaci trahitur.] ad illius clamorem totum cœnobium insonuit. d O quot satellitibus irrogabat injurias! quoties, si quos deprehenderet instigatos, canini dentis morsu quasi lupus mordicus vorabat! Cruciculam processionalem, ejus aspectui præsentatam ad Christi passionis & mortis memoriam, nisi citius ab ejus unguibus fuisset extorta, per frusta minutasset. [& videtur sanatus.] Quam sæpe rabiei immanitas ad nepotem suum trucidandum eum stimulavit! e

ANNOTATA.

a Spaldyng oppidum ad Wellandam fluvium, prope æstuarium Metaris.

b S. Edmundus Rex & Martyr colitur 20 Novemb.

c De variis Gilbertis, ex familia Flandrica de Gandt seu Gandavo, degentibus in Comitatu Lincolniensi & ditione Chestevena, egimus 4 Februarii & 1 ad Vitam S. Gilberti Fundatoris Ordinis Sempringhamensis pag. 567.

d Ecgraphum nostrum addit: sed super quemdam, manibus suis ore obstructo, vocem oppilavit: quæ quia sensum interturbant, omittere maluimus.

e Reliqua desunt: & videtur hic demens ad sepulchrum S. Guthlaci sanatus & ideo hæc relatio facta.

DE B. RAYNERO SOLITARIO
Osnaburgi in Westphalia.

[Praefatio]

Raynerus solitarius, Osnaburgi in Westphalia (B.)

G. H.

[1] Cvm abhinc annis ducentis ars typographica per Europam increbresceret, fuerunt varii viri doctrina & pietate eminentes, qui ad honorem Sanctorum amplificandum varia Acta Sanctorum ederent, & non solum de aliquot Sanctis in particulari, sed generatim de quibusvis Sanctis in collectionem facerent. Ita Boninus Mombritius Mediolanensis edidit duo illustria volumina de Sanctis: [Vita ejus olim edita,] & alius in Germania inferiore collegit historias plurimorum Sanctorum; quarum duas editiones novimus, alteram Coloniensem anni MCCCCLXXXIII, alteram Lovaniensem anni MCCCCLXXXV. In hac folio LIII & sequenti continentur Acta S. Reyneri Confessoris, Solitarii in civitate Osnaburgensi, ut titulus scribitur. Quæ de illo inde huc translata damus, nobis etiam manuscripta a Domino Bernardo Schenckinck, Scholastico Osnaburgensi & Canonico Mindensi, transmissa sunt. Eamdem prædicti Reyneri Vitam, sed contractam, ex MS. edidit Franciscus Haræus de Vitu Sanctorum ad hunc XI Aprilis, & Beatum appellat.

[2] In MS. Florario Sanctorum memoria hujus viri ad hunc XI Aprilis, quo obiit, aßignatur his verbis: In civitate Osnaburgensi B. Reyneri Solitarii & Confessoris. [Memoria in Martyrologiis.] Grevenus Carthusianus Coloniensis, in Auctario Vsuardi edito anno MDXV & MDXXI, hoc eum elogio exornat: Item beatæ memoriæ Reyneri Solitarii, qui apud ecclesiam Osnaburgensem reclusus, vita & miraculis admodum effulsit. Quæ phrasi eadem descripserunt & ediderunt Molanus in additionibus ad Vsuardum, Gelenius in fastis Coloniensibus, & Canisius in Martyrologio Germanico. Ferrarius in Catalogo generali ista habet: Osnaburgi in Germania S. Raynerii Solitarii. Eodem modo Sancti titulo eum honorat Petrus Cratepolius, in libello de Sanctis Germaniæ, ubi pag. 130 sic scribit: S. Reynerus in ecclesia Osnaburgensi miraculis in vita & in morte claruit. Eadem repetit idem Cratepolius in Annalibus Episcoporum Osnaburgensium, [Ætas illius.] in Episcopo XII Warmodo. Verum diu postea Reynerus vixit sub Gherbardo de Lippia, ab eoque in clusorio suo constitutus est tempore Innocentii Papæ III, qui sedit ab anno MCXCVIII usque ad MCCXVI. Vixit autem reclusus annis XXII, mortuus secundum Haræum anno plus minus MCCXXXVII, cum dictus Gherbardus, aliis Gerardus, viveret Archiepiscopus Bremensis, ad hanc Sedem ex Osnaburgensi translatus: cujus tempore videtur Vita B. Rayneri primitus conscripta, ab auctore ejus fere æquali, ut censet Haræus.

[3] Arnoldus Wion, citatis solum Molano & Cratepolio, inscribit suo monastico Martyrologio Ordinis Benedictini Raynerum Solitarium; [An spectet ad Benedinos?] secuti sunt vestigia Wionis, Dorganius, Menardus, Bucelinus, qui etiam Annales suos Benedictinos allegat. Adfuerunt ei in morbo Fratres Prædicatores, & in obitu Ernestus Bremensis Prior Prædicatorum, Ioannes Decanus Osnaburgensis & alii; nec ulla uspiam Ordinis Benedictini fit mentio. Ioannes vande Velde in fastis Westphalicis, necdum editis, ad hunc diem memorat S. Reynerum Osnaburgensem. [Non fit de eo Officium Ecclesiasticum.] Edita sunt anno MDCLII, auctoritate & jussu Francisci Gulielmi Ratisponensis & Osnaburgensis (postmodum S. R. E. Cardinalis) Officia propria Ecclesiæ & diœcesis Osnabrugensis, sed absque ulla mentione hujus Solitarii Rayneri: quod signum est in ejus honorem hactenus non fuisse celebratum Officium Ecclesiasticum. Annuam tamen aliquam memoriam, & quidem ex voto, fieri solitam a Canonicis, eodem modo ac ritu quo de Episcopis defunctis solebat, indicat Vita: sed quisnam hic modus fuerit, necdum comperimus. Est porro Osnaburgum seu Osnabrugum notißima urbs Westphaliæ, eademque Episcopalis.

VITA
Ex MS. & antiqua editione.

Raynerus solitarius, Osnaburgi in Westphalia (B.)

BHL Number: 7083

EX MS.

[1] Beatus Reynerus, Dei fidelis famulus, a pueritia zelo devotionis accensus, ita innocenter & laudabiliter vixit, ut lux sibi divinitus collata, luceret coram omnibus hominibus, cum quibus conversabatur: & quod sedulum habebat cogitatum in præceptis Dei, ex abundantia cordis omnis narratio erat in præceptis Altissimi. Qui in ætate virili, [Inclusus Osnabrugi 22. annis: omnibus prodest.] sub Innocentio Papa tertio, per venerabilem Patrem Gherberdum Archiepiscopum Bremensem, tunc Episcopum Osnaburgensem, cum multa devotione & reverentia clausus est in clusorio, juxta ostium majoris Ecclesiæ Osnaburgensis. In quo viginti duobus annis ita contemplative vixit, ut in eo impletum inveniatur dictum Apostoli Nostra conversatio in cælis est. [Phil. 3, 20] Sciunt id etiam & testantur nedum religiosi, verum etiam laici plurimi, qui verbis & exemplis illius minus devoti ad devotionem, magis autem devoti ad majorem devotionem provocabantur. Seculares etiam potentes & mundo dediti, quos in multa simplicitate solebat monere, & pro suis vanitatibus & insolentiis cum multa mansuetudine redarguere, ad ipsius simplicem admonitionem corrigebantur.

[2] Portabat autem beatus vir Reynerus ad carnem loricam militarem, & super loricam indumentum de sago, valde grosso, de quo intus maximum & assiduum sustinuit incommodum. [Induitur lorica & catenis ferreis,] Super quo habuit aliud tegumentum de ferreis catenis, in modum retis cancellatum, admodum ponderosum, quod tegebat tunica de panno viliori: hiemali autem tempore, necessitate cogente, utebatur pellicea ex pellibus, sub quibus tamen corpus suum raro vel numquam, calefiebat. Præter onera supradicta, membra sua, quantum poterat, singulis gravaverat ferramentis: oneraverat enim collum, brachia, pectus, crura singula, [in memoriā passionis Christi.] non singulis sed plurimis catenis & aliis ferramentis, quæ adhuc ad sepulcrum ejus inveniuntur & ostenduntur. Præterea digitos pedicos puniebat annulis ferreis & crineis. Et dum ab eo interrogaretur, cur ista faceret, respondit: Sicut Dominus noster Iesus Christus in omnibus suis membris pro me passus est ita & ego vellem pati in omnibus membris.

[3] Nullo tempore, quantumcumque infirmus, vescebatur carnibus aut lacticiniis, nec etiam piscibus, nisi in præcipuis festis; & difficulter tunc cum consilio sui Sacerdotis piscibus utebatur. [arctissime ieiunat:] Dominicis diebus comedit de uno pulmento, videlicet oleribus & allio, tertia feria & quinta similiter; secunda vero feria, quarta, & sabbato, pane & cerevisia; sexta feria & Vigiliis atque Quatuor temporibus simplici pane siligineo & aqua contentus erat. Panem etiam triticeum diebus profestis comedere, nimis delicatum sibi videbatur.

[4] Sub prædictis oneribus, divino fultus adiutorio, supra quod cor humanum comprehendere valeat, in orationibus hoc modo laborabat. [plurimas preces fundit,] Omni die Horas diei, sancti Spiritus & beatæ Virginis, insuper & Psalterium & Vigilias atque alias orationes speciales, quas pro familiaribus suis vivis & defunctis facere solebat, suo more explevit. Circa quas tanto tempore detinebatur, quod etiam æstivo tempore, cum dies sunt longiores, vix vacaret ei tempus ad comedendum. Propter quod etiam se raro posuit ad dormiendum: sed ubicumque eum sopor deprehendit, ibi sedens quievit. Habuit tamen lectum, in quo ex transverso posuerat aliqua ligna, & desuper mattam in quibus cubare solebat; ut nec etiam tempus quietis a merito vacaret. Ad caput loco cussini habuit lignum durissimum, [& in duro lecto dormit.] in quo concavitatem fecerat, quæ tantum caput ejus capere poterat. Tempore infirmitatis vix coactus a Confessore suo inducebatur ut capiti suo pauca stramina supponeret. Et si aliquando tempore infirmitatis, ex præcepto Superioris, lacticinia vel pisces comedit, post sanitatem corporis recuperatam tot diebus a cibis prædictis abstinebat.

[5] Silentium vero tanta solicitudine servabat quod rarissime loquebatur, nisi cum religiosis vel valde familiaribus amicis; [arcte silentium servat,] sciens quod de omni verbo otioso reddenda sit ratio in die judicii. Quapropter ut sibi caveret a verbis superfluis, lapidem in ore tenuit; qui sibi, ne ultra necessitatem vel utilitatem ex humana fragilitate aliquid proferret, silentium imponeret. Solebat etiam hominibus indicare nutibus & signis quæ sibi necessaria essent, sed pauci vel nulli signa ejus intelligebant: propter quod etiam sæpissime in suis necessitatibus habuit defectum, ita quod aliquoties per aliquot dies sine omni cibo permansit, quia sine multa necessitate non loquebatur, nisi diebus festis & solennibus. Et ea verba quæ prædictis diebus vel ad honorem Dei vel ad correctionem proximi loquebatur proximo die sequenti confitebatur, timens ea se minus utiliter protulisse Et quia culpam cognovit ubi culpa non fuit, circa confessionem valde solicitus fuit. Confitebatur autem omni die Dominica & aliis festis, quando ad Corpus Domini se recipiendum præparavit: [sæpe confitetur:] quod cum multa devotione recipere consuevit. Confitebatur etiam omni secunda feria, quarta & sexta. Confessio autem ejus erat de minimis seu minutis, ut de negligentiis & somniis, quæ sibi tamen grandia & difficilia reputabat. Singulis etiam diebus profestis, non solum flexis genibus, sed & toto corpore prostratus trecentis vicibus orabat ad Dominum. Interdum etiam genibus laboraverat, quia quædam caro corrupta & grossa ex genu ejus excreverat; non tamen propter hoc, licet multum doleret, a genuflectione cessabat. Castigavit etiam corpus suum, ubi tangi potuit, non virgis sed corrigiis: in quibus nodos connexuerat, qui a Confessore suo sanguinolenti inveniebantur, [& dire castigat corpus.] cum coactus ipsi corrigias ostenderet.

[6] Cum autem Dominus tantis laboribus finem imponere decrevisset, tempus obitus sui divinitus sibi fuit revelatum. Qui viam universæ carnis ingredi incipiens, cum per aliquot dies decubuisset, aperto inclusorio, Conventus ecclesiæ, cum quibusdam Fratribus Prædicatoribus ac aliis Religiosis, cum debita reverentia, [æger extremis Sacramentis munitur.] Sacramentum extremæ Vnctionis sibi ministrantes imposuerunt. Quod cum multa & solita devotione recepisset, in eadem devotione, usque ad tempus obitus sui compos mentis suæ per omnia, permansit. [Obit II Aprilis.] Erant autem in agone & obitu suo glorioso Ernestus, Prior Fratrum Prædicatorum Bremensis, cum socio suo, Ioannes Decanus Osnaburgensis, & alii plures Clerici atque laici religiosi. Tertio igitur Idus Aprilis feliciter migravit ad Dominum.

[7] [claret miraculis.] Cum vero Dei famulus spiritum jam exhalasset præfatis præsentibus; Hermannus majoris ecclesiæ Canonicus & Presbyter tantum patiebatur dolorem dentium, ut de dolore mentis amentia timeretur: qui maxilla sua posita supra maxillam præmortui, a præsenti dolore vehementi, meritis viri Dei misericorditer liberatus est in continenti. Quædam mulier, inveniens puerum suum in aquis submersum, cœpit cum luctu clamare, & divinum auxilium & Fratris Reineri suffragium, una cum ceteris fidelibus vicinis suis, invocare. Et ecce puer, qui æstivo tempore circa horam nonam submersus fuerat, inventus circa vesperas, meritis famuli Dei revixit. Priorissa de Querenheimb, Ordinis S. Augustini, liberata est a calculo meritis Sancti Reyneri. Quidam læsus morsu araneæ ad tantum venerat dolorem, ut vix loqui posset, & ex vehementia veneni inflatus mori timeret. Cujus frater rogabat eos, qui circa infirmum erant, ut Deo & Fratri Reynero pro ipso supplicarent, & voverent, si sanitati restitueretur, quod sepulcrum ejus cum quinque sociis visitaret. Hortabatur etiam infirmum ad devotionem signis & clamoribus: fuerat enim fere surdus ante infirmitatem multo tempore. Voto facto, visum fuit infirmo ut Religiosus quidam, quasi Inclusus, ad ipsum veniret: cujus etiam strepitum advenientis audivit: qui manu collum infirmi, inflatum valde, tetigit dure, sine dolore tamen, dicens: Sanitati restitutus es. Et sic factum est. Recepit enim in continenti auditum quo diu caruerat; & dolor tumoris de veneno quievit. Quædam monialis tenuit acum in ore, quæ casu lapsa est in collum ipsius: de quo cum valde torqueretur, cœpit cum sociabus suis auxilium S. Reyneri invocare. Et ecce, per viam qua intraverat, acus miraculose est egressa. Canonici etiam Osnaburgensis Ecclesiæ, in quadam necessitate positi, voverunt Deo & Fratri Reynero, ut si de eadem necessitate liberarentur, omni anno memoriam ipsius, sicut Episcopi, solenniter agerent. Statim igitur voto emisso, omnia quæ desideraverunt prospere eis evenerunt. Multa etiam alia miracula per ipsum facta & conscripta, brevitatis causa, quia, quasi innumerabilia sunt, hic omissa scias.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April II: 12. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 11. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 11. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.