Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I           Anhang Januar I

9. Januar

IX. IANVARII.

SANCTI QVI V. ID. IANVAR. COLVNTVR.

S. Paschasia, Virgo Martyr, Diuione in Burgundia.
S. Epictetus, Martyr in Africa.
S. Quinctus, Martyr in Africa.
S. Secundus, Martyr in Africa.
S. Iucundus, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Vitalis, Martyr in Africa.
S. Quinctus, Martyr in Africa.
S. Vincentius, Martyr in Africa.
S. Felicitas, Martyr in Africa.
S. Quinctus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Artaxes, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Rusticus, Martyr in Africa.
S. Sillus, Martyr in Africa.
S. Quietus, Martyr in Africa.
S. Pictus, Martyr in Africa.
Alij v. Martyres in Africa.
S. Vitalis, Martyr, Smyrnæ.
S. Reuocatus, Martyr, Smyrnæ.
S. Fortunatus, Martyr, Smyrnæ.
S. Firmus, vel Firminus, Martyr, Smyrnæ.
S. Possessor, Martyr, Smyrnæ.
S. Ianuarius, Martyr, Smyrnæ.
S. Saturninus, Martyr, Smyrnæ.
S. Marciana, Virgo & Martyr, in Mauritania.
S. Iulianus, Martyr, Antiochiæ, vel Antinoi in Ægypto.
S. Basilissa, Martyr, Antiochiæ, vel Antinoi in Ægypto.
S. Celsus, Martyr, Antiochiæ, vel Antinoi in Ægypto.
S. Marcionilla, Martyr, Antiochiæ, vel Antinoi in Ægypto.
S. Antonius Presbyter, Martyr, Antiochiæ, vel Antinoi in Ægypto.
S. Anastasius, Martyr, Antiochiæ, vel Antinoi in Ægypto.
Sancti VII. pueri, cognati Carini Imperatoris, Martyres, Antiochiæ, vel Antinoi in Ægypto.
Sancti XX. Milites, Martyres, Antiochiæ, vel Antinoi in Ægypto.
S.N. amicus Præsidis Marciani, & alij plurimi Episcopi, Clerici,
Monachi, Virgines, Martyres, Antiochiæ, vel Antinoi in Ægypto.
S. Petrus, Episcopus Sebastenus in Armenia.
S. Marcellinus, Episcopus Anconitanus in Italia.
S. VVaningus, Fiscani in Normannia.
S. Filanus, Abbas in Scotia.
S. Adrianus, Abbas in Anglia.
S. Brithvvaldus, Archiepiscopus Cantuariensis in Anglia.
S. Eustratius Thaumaturgus in Bythynia.

PRÆTERMISSI VEL IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Timotheus Confessor. Maurolyc. Martyrol. Germanic. Videtur is esse, de quo egimus VIII. Ianuar.
S. Eugenianus, Martyr Augustodunensis. Petrus de Natalibus lib. II. cap. vltimo, nu. 29. De eo egimus. VIII. Ian.
S. Gudilæ Virginis natalis consignatur hoc die in Kalendario Radulphi de Riuo. Egimus de ea VIII. Ianuar.
S. Erardus, Episcopus Ratisponensis. MS. Florar. de eo supra VIII. Ianuar.
XL. Martyres Cæsaraugustani. Ferrar. citans tabulas Cæsaraugustanas. Quinam hi sint, nondum comperimus.
S. Martialis. Martyrol. MS. S. Hieronymi. At Kalendaria aliquot, S. Martialis Virgo. Forte eadem quæ S. Marciana.
S. Iacobus Presbyter Calari hoc die martyrio coronatus, memoratur a Seraphino Squirro lib. 4. Sacrarij Calaritani cap.21. ex inscriptione tumuli eius 3. Octob. 1621. inuenti. Sed quia vtcumque nobis obscura videtur illa inscriptio, certiora monumenta expectabimus.
S. Egilfredus Abbas in Africa. Ferrar. Menard. Dorganius, Galesin. ex veteri MS. nihil præterea profertur.
Ermengarius Episcopus Augustodunensis MS. Florarium. Huius apud Claudium Robertum nomen non extat; nisi sit Ermentarius qui tamen nec in Martyrologio Saussaij refertur; nec a Ioanne Chenu, nec a Claudio Roberto Sanctus appellatur.
Felicianus Abbas. MS. Florar. Ignotus hic nobis.
Salomon pœnitens, in Claustro, siue Hemmenrode. Chrysostomus Henriquez in Menol. Cisterc. ex Cæsario lib. II. cap. 31. sed non videtur vt Beatus coli.
Philippus Berruierius, ex Episcopo Aurelianensi Bituricensis Archiepiscopus, a Demochare & Ioanne Chenu Sanctus appellatur, Beatus a Claudio Roberto & Carolo Saußaio, qui lib. II. Annal Eccles. Aurelian. eius vitam describit. Sed quod Andreas Saussaius, qui nuper Martyrologium Gallicanum edidit, solum Piis illum adnumeret, eum hic omittimus.
Petrus, monachus cœnobij S. Mariæ de Caduno, in diœcesi Sarlatensi, in Kalendario Cisterc. & in Menologio Chrysostomi Henriquez refertur hoc die, & Beatus appellatur. Recensetur & ab Hugone Menardo, in altera appendice ad Martyrol. Benedictinum, ex antiquo Missali ante 100 annos edito, inter Sanctos & Beatos ordinis Cisterciensis. Andreas Saussaius solum Piis illum accenset.
Vrraca fundatrix monasterij de Auia, Ord. Cisterc. in Hispania. Idem Henriquez in Menol. Cisterc. Neque hæc an colatur comperimus.
S. Egwinus, Episcopus Wigorniensis. Ferrar. de eo agemus XI. Ianuar.
S. Agretius Confessor. Maurolyc. Martyrol. Germanic. MS. Florar. Martyrol. Colon. antiquum, & Carth. Colon. in Addit. adVsuard. sed in quibusdā Agetius dicitur. Ignotus alibi, nisi sit S Agritius Treuirensis, de quo XIII. Ianuar.
Festum sanctissimi nominis Iesv, ab Ecclesia Bruxellensi celebrari officio duplici consueuit Dominica intra octauas S. Gudilæ, vt patet ex veteri illius Ecclesiæ Breuiario: a pluribus Ecclesiis agitur, vt infra dicemus, XV. Ianuar.
S. Antonij magni reliquiam trāslatio facta hoc die Arelate, e cœnobio Montis maioris ad ecclesiam S. Iuliani Martyris: vt tradit Saußaius in Martyrol. Gal. Nos infra XVII. Ian.
S. Speusippus, tergemini, Martyr. Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani. Acta eorum dabimus XVII. Ianuar.
S. Eleusippus, tergemini, Martyr. Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani. Acta eorum dabimus XVII. Ianuar.
S. Meleusippus, tergemini, Martyr. Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani. Acta eorum dabimus XVII. Ianuar.
S. Leonilla auia, Martyr. Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani. Acta eorum dabimus XVII. Ianuar.
S. Iunilla, Martyr. Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani. Acta eorum dabimus XVII. Ianuar.
S. Neon, exceptor, Martyr. Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani. Acta eorum dabimus XVII. Ianuar.
S. Turbo, codicilli Actorū custos, Martyr. Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani. Acta eorum dabimus XVII. Ianuar.
S. Polyeuctus, Martyr, Melitinæ in Armenia. Menolog. Menæa; Surius. Nos XIII. Februa.
S. Concordia Martyr Tuscanæ in Tuscia, vbi sacræ eius reliquiæ asseruantur. Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum. Iterum XXII. Februarij refertur a Beda, Rabano, Notkero, & aliis S. Concordia, Romæ in via Tiburtina trucidata; quam eandem arbitratur Galesinius, quæ in Actis S. Laurentij nutrix S. Hippolyti dicitur. An & quomodo hæ tres Concordiæ differant non comperimus. Forte quid certius postea nanciscemur & dicemus, vel XXII. Februarij, vel XIII. Augusti.
S. Eulogij Presbyteri, Martyrum, Translatio hoc die facta, atque a nonnullis Hispanicis Ecclesiis celebrari, traditur. Eam referemus, cum de eorum agemus martyrio; Eulogij quidem XI. Martij.
S. Leocritiæ Virginis, Martyrum, Translatio hoc die facta, atque a nonnullis Hispanicis Ecclesiis celebrari, traditur. Eam referemus, cum de eorum agemus martyrio; Eulogij quidem XI. Martij.
S. Leocritiæ vero XV. Martij.
S. Simeonis Treuirensis Confessoris translatio, hoc die consignatur in Martyrologiis, Germanico, & Coloniensi, MS. Florario, & Carthusian. Additionibus ad Vsuardum. Contigit anno 1400. De ea agemus ad ipsius Sancti vitam I. Iunij.
S. Henricus, Episcopus Wintoniensis in Anglia. Galesin. Ferrar. Martyrol. Germanic. At Martyrol. Anglicanum, alliq; auctores eum tradunt obiisse, quo de eo agemus, VI. Augusti.
S. Foillanus, Abbas & Martyr. MS. Kalendar. ord. S. Benedicti. De eo nos XXXI. Octob.
S. Eucharius, Episcopus Treuirensis. MS. S. Martini Treuiris. Nos VIII. Decemb.
S. Iudoci Translatio. Martyrol. Anglic. Refertur & in quibusdam Belgicis MSS. Kalendariis. De ea agemus in vita eius XIII. Decembr.

Acta Sanctorum: Paschasia

Acta Sanctorum: Epictetus und Gefährten

Acta Sanctorum: Vitalis und Gefährten

Acta Sanctorum: Marciana

Acta Sanctorum: Julian und Basilissa und Gefährten

Acta Sanctorum: Petrus von Sebaste

Acta Sanctorum: Marcellinus von Ancona

Acta Sanctorum: Waningus von Fécamp

Acta Sanctorum: Filanus

Acta Sanctorum: Hadrian von Canterbury

Acta Sanctorum: Bertwald von Canterbury

Acta Sanctorum: Eustratius „Thaumaturgos”

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar I: 10. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 9. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 9. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.