Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I           Anhang Januar I

10. Januar

X. IANVARII.

SANCTI QVI IV. ID. IANVARII COLVNTVR.

S. Nicanor, Martyr in Cypro, vnus e primis VII. Diaconis.
S. Thecla virgo Leontinis in Sicilia.
S. Iustina, Leontinis in Sicilia.
S. Saturus, Martyr, in Africa.
S. Vitalianus, Martyr, in Africa.
S. Felicitas, Martyr, in Africa.
S. Quintus, Martyr, in Africa.
S. Artates, Martyr, in Africa.
S. Reuocatus, Martyr.
S. Firmus, Martyr
S. Iucundus, Martyr.
Socij, Martyres.
S. Possessor, Martyr.
Duo socij, Martyres.
S. Paulus Thebæus, primus eremita, in Thebaide.
S. Marcianus Presbyter, Oeconomus Ecclesiæ Constantinopolitanæ.
S. Florida, virgo, Diuione in Burgundia.
S. Valericus, siue Walericus, Belga, eremita in Gallia.
S. Domitianus, Episcopus Melitenæus in Armenia.
S. Ioannes Camillus Bonus, Episcopus Mediolanensis in Italia.
S. Agatho Thaumaturgus, Papa, Romæ.
S. Sethrida, virgo Anglica, in Gallia.
S. Aldus, eremita, Papiæ in Italia.
B. Benincasa, Abbas Cauensis in Italia.
S. Guilielmus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia.
B. Gonsaluus Amaranthus, in Lusitania.
B. Christiana, siue Oringa, virgo, in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Genouefæ reliquiarum reuelatio, siue apertio capsæ facta an. MCLXI. vel potius MCLXII. hoc die annua memoria recolitur, vt diximus. III. Ianuarij.
S. Paschasia Virgo Martyr a quibusdam hoc die colitur, vt diximus. IX. Ianuar.
Seneca, decimus Hierosolymorum Episcopus, vti testantur Nicephorus in chronologia, S. Epiphanius hæresi 65. Nicephorus Callistus lib. 4. cap. 5 in MS. Florario Sanctis accensetur hoc die.
S. Ammonius in pace quieuit, inquiunt Menæa. Plures eius nominis fuere viri sancti, vt alibi sæpe dicetur: quis hic sit, nos latet; nisi fortaßis sit Scithiotes ille, cuius ac sodalium singularem abstinentiam cum cordatissima hospitalitate coniunctam prædicat apud Ioannem Moschum lib. 10. de vitis PP. cap.54. Theodorus Abbas.
Georgius Episcopus. MS. Florarium. Quis hic sit, nequimus diuinare.
Siluanus Episcopus Dumblanensis. Dauid Camerarius. Sed quod S. Rumoldi successorem asserit, sibi ipsi contradicit, cum alibi sedem Dumblanensem a Dauide Rege fundatam scribat, quem anno 1153. ait obiisse, aliquot seculis post S. Rumoldum.
Gregorius X. Papa, omnibus virtutibus longe clarißimus, hoc die anno 1276. obiit Aretij in Thuscia, vbi eius corpus adhuc integrum conspici tradit Andreas Victorellus in Addit. ad Ciaconium, diemq; obitus eius, a 200. fere annis, ex ciuium Aretinorum decreto, quasi festum celebrari, accensis ad tumulum facibus. Molanus, Haræus, Martyrologium Germanicum & Gallobelgicum Sanctum appellant; Ferrarius Beatum; Saussaius beatæ memoriæ. Bzouius ex monumentis Bibliothecæ Vaticanæ haud pauca ab eo edita miracula recenset. Agitur nunc vt Apostolicæ Sedis auctoritate in Beatorum aut Sanctorum album referatur.
Oliuerius de Sombreffe, Nobilis Belga, Conuersus in Villariensi cœnobio ordinis Cisterciensis in Brabantia, refertur a Chrysostomo Henriquez in Menolog. Cisterc. Sed non existimamus eum coli. Saussaius eum piis accenset.
S. Hyginus Papa. Beda, Ado, Notker. Martyrol. Germanicum, & varia MSS. Nos XI. Ianuar.
S. Theodosius Cœnobiarcha. Galesinius, & Martyrolog. Germanicum. Nos XI Ianuar.
S. Polyeuctus Martyr. Carthus. Colon. in Addit.ad Vsuardum, MS. Florarium, Martyrologium Gallo-Belgicum. At nos XIII. Februar.
S. Paulus Simplex eremita, post S. Paulum Thebæum veluti eodem die refertur a Petro de Natalib. lib. 2. cap. 61. Colitur VII. Martij.
S. Gregorius Nyssenus. Græcorum Menologium, Menæa, Ferrarius. At Romanum Martyrologium IX. Martij.
S. Eulogij Translatio. Ferrarius. Cum eorum martyrium refertur, vna Translatio narrabitur, Eulogij quidem XI. Martij.
S. Leocritiæ Translatio. Ferrarius. Cum eorum martyrium referetur, vna Translatio narrabitur, Leocritiæ vero XV. Martij.
S. Ithamarus Episcopus Roffensis. Menard. Nos cum Martyrolog. Anglicano & aliis X. Iunij.
SS. Potentini & sociorum Translatio. MS. Florar. De iis agemus XVIII. Iunij.
S. Hermetis Martyris hoc die ad S. Cornelij monasterium, siue Indam, curante Lothario Imperatore, Ludouici Pij filio, allatæ sunt reliquiæ: quod in Adonis excuso Martyrologio, aliisq; MSS. annotatum. De eo plenius agemus XXVIII. Aug.
S. Firmini Confessoris, Episcopi Ambianorum tertij Trāslatio celebratur hoc die, vt ex Saussaio, Galesinio, MS. Florario, aliisq; Martyrologiis constat. Mentio eius fit in vita S. Saluij XI. Ianuarij. De Firmino plenius agemus I. Septemb,
S. Firmini, primi Ambianorum Episcopi & Martyris Translationem, quæ, vt dicemus, ab aliis XIII. Ianuar. refertur, hoc die factam narrat Phil. Ferrarius. Sed Martyrem pro Confessore videtur accepisse. De Martyre agemus XXV. Septembr.
S. VVasnulphi Confessoris celebrari X. Ianuar. Translationem Condati in Hannonia scribunt Molanus in Natalib. ad I. Oct. Ferrarius, & Martyrol. Germanicum hic. De eo agemus I. Octobr.
S. Guenaltus Confessor. Dauid Camerarius. Alij III. Nouemb.
S. Melchiades Papa. Raban. Notker. VVandelbert. MS. S. Hieronymi, & MSS. complura, Vsuardi editio Lubecensis, Martyrolog. Germanicum. In MS. nostro de obitu Romanorum Pontificum XI. Ianuarij dicitur obiisse. Colitur X. Decemb.

Acta Sanctorum: Nikanor

Acta Sanctorum: Thecla und Justina

Acta Sanctorum: Saturus und Gefährten

Acta Sanctorum: Revocatus und Gefährten

Acta Sanctorum: Possessor und Gefährten

Acta Sanctorum: Paulus von Theben

Acta Sanctorum: Markianos von Konstantinopel

Acta Sanctorum: Florida

Acta Sanctorum: Walerich

Acta Sanctorum: Domitian von Melitene

Acta Sanctorum: Johannes Camillus Bonus von Mailand

Acta Sanctorum: Agatho

Acta Sanctorum: Sethrida

Acta Sanctorum: Aldus.html

Acta Sanctorum: Benincasa

Acta Sanctorum: Wilhelm von Donjeon

Acta Sanctorum: Gundisalvus Amaranthus

Acta Sanctorum: Christiana von Lucca

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar I: 11. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 10. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 10. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!