Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I           Anhang Januar I

11. Januar

XI. IANVARII.

SANCTI QVI III. ID. IANVAR. COLVNTVR.

S. Balthasar Rex, vnus e tribus Magis.
S. Hyginvs, Papa Martyr, Romæ.
S. Philoromus, Martyr, in Africa.
S. Eugenius, Martyr, in Africa.
S. Quinctus, Martyr, in Africa.
S. Ianuarius, Martyr, in Africa.
S. Saturninus, Martyr, in Africa.
S. Vincentius, Martyr, in Africa.
S. Polyeuctus, Martyr.
S. Candidianus, Martyr.
S. Philoromus, Martyr.
S. Leucius, Episcopus, Brundusij in Italia.
S. Agentus, Martyr in Hispania.
S. Donatus, Martyr in Hispania.
S. Augustinus, Martyr in Hispania.
S. Saluius, Martyr in Hispania.
S. Felix, Martyr in Hispania.
S. Donatus, Presbyter, Martyr in Hispania.
S. Florus, Martyr in Hispania.
S. Geminus, Martyr in Hispania.
S. Pacius, Martyr in Hispania.
S. Pausalinus, Martyr in Hispania.
S. Eugenius, Martyr in Hispania.
S. Stephanus, Martyr in Hispania.
S. Philo, Martyr in Hispania.
S. Felicitas, Martyr in Hispania.
S. Cyriacus, Martyr in Hispania.
S. Ebiciarius, Martyr in Hispania.
S. Castolius, Martyr in Hispania.
S. Morositus, Martyr in Hispania.
S. Castolius, Martyr in Hispania.
Alij VI. Martyres in Hispania.
S. Petrus, Confessor, Alexandriæ.
S. Seuerus, Confessor, Alexandriæ.
S. Leucius, Confessor, Alexandriæ.
S. Saluius, Martyr, in Africa.
S. Alexander, Episcopus Firmanus, Martyr, in Piceno.
S. Palæmon, Abbas, in Thebaide.
S. Hortensius, Episcopus.
S. Theodosius, Antiochenus, Abbas in Scopulo.
S. Honorata, Virgo, Papiæ.
S. Theodosius Cœnobiarcha, in Iudæa.
S. Anastasius Abbas Suppentoniæ apud mōtē Soractem, in Italia.
IX. monachi Suppentoniæ apud mōtē Soractem, in Italia.
S. Vitalius, siue Vitalis, monachus Gazæus, Alexandriæ.
S. Saluius, Episcopus Ambianensis in Gallia.
S. Egvvinus, Episcopus Wigorniensis in Anglia.
S. Tato, monachus in Samnio.
S. Paulinus, Episcopus Aquileiensis.

PRÆTERMISSI VEL IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Gaspar Rex. Molan. Ferrar. MS. Florarium, Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani; qui, cum aliis quoque auctoribus, tertium eum facit inter Reges Magos, vt mox dicemus, cum de S. Balthasare sermo erit. De Gaspare egimus I. Ianuar.
S. Absalmus. MS. Rhinovviense. ast Martyrologium S. Hieronymi a Laurentio Epternacensi transcriptum Alolamum vocat. Remur eundem esse, de quo nos III. Ianuar.
S. Petrus Ascetes. Molanus in Addit ad Vsuard. Idem est qui Absalamus III. Ianuar.
Eductio Domini de Ægypto. Raban. Beda, Notker. MSS. De ea egimus VII. Ianuar.
S. Iulianus Martyr, sub Marciano Præside gladio peremptus. MSS. Lætiense & S. Martini Tornaci. Eum celebrauimus IX. Ianuar.
S. Guilielmus Bituricensis Archiepiscopus. Maurolyc. Nos X. Ianuar.
Sancti Angeli coluntur hoc die a Græcis. Ita Menæa: Eodē die, Synaxis Sanctorum innumerabilium Angelorum. Agitur vero in martyrio, siue templo S. Anastasiæ in Rostris Domnini. De eo templo egimus 10. Ianuarij ad vitam S. Marciani.
S. Marcus Apostolus a Græcis celebratur hoc die, de quo Menæa: Et commemoratio sancti Apostoli Marci, iuxta Taurum. Vicus erat Constantinopoli Taurus, cuius Zonaras meminit tom.3. in Nicephoro Botoniate, & Descriptio vrbis Constantinopolitanæ regione 8. vbi & porticus sinistra Taurus vsque basilicam Theodosianam. Hic porro Marcus vel est Euangelista, de quo 25. Aprilis agemus; vel Ioannes Marcus Bibli Episcopus, de quo 27. Septembris.
S. Stephanus. Menæa: Et S. Stephani in Placidianis, scilicet ædibus, prima vel decima regione. An hic sit protomartyr Stephanus, an alius, nos latet.
S. Felix in Africa. Rhinovviense MS. Forte is est Felix, qui hoc ipso die inter Hispanos Martyres recensetur.
S. Theodori fit Constantinopoli commemoratio, vt patet ex Menæis: sed quis ille sit e pluribus eius nominis, non exprimunt.
Dius, Hierosolymorum 31. vel 32. Episcopus, (de quo S. Epiphanius lib. 2. hæresi 65. & Nicephorus,) Sanctus appellatur, referturq; hoc die in MS. Florario Sanctorum. Nihil adhuc de eius publica veneratione reperimus.
S. Eupraxiæ faciunt Græci commemorationem, vt ex Menæis patet. Mater est fortaßis S. Euphrasiæ, quæ, vt in huius vita 13. Martij dicetur, religiosißima mulier fuit; sed Euphraxia vsitatius appellatur.
S. Agapius Archimandrita memoratur in Græcorum Menæis, ignotus etiamnum nobis.
Lohemellus, vnus e primis sodalibus S. Conuoionis hoc die obiit, vir prudentia, scientia, & pietate conspicuus, miraculis in vita & post mortem illustratus, vt in vita S. Conuoionis 28. Decembris dicemus. Sanctus a Menardo appellatur, referturq; hoc die; Beatus a Saussaio, qui nullum ei certum natalem aßignat. Albertus Magnus de Morlaix, qui nuper vitas Sanctorum Britanniæ Armoricæ magna diligentia collegit, hunc inter Sanctos aut Beatos non recenset; licet eius in S. Conuoionis vita honorifice meminerit.
Petrus Vrseolus, ex Duce Venetorum monachus in cœnobio Cusanensi S. Michaelis, (de quo cœnobio egimus 5. Ianuarij in Flamidiano) refertur hoc die ab Hugone Menardo, VVion, Ferrario; a quibus Beati titulo ornatur, Sancti a Dorganio & Saussaio. Antonius Vincētius Domeneccus, cum diligenter Sanctos Cusanensis monasterij recenseat, Petri Vrseoli non meminit. Laudatur eius sanctimonia a B. Petro Damiano in vita S. Romualdi 7. Februarij, & aliis. Hunc 3. Ianuarij inter omissos confudimus cum Vrso Patriciaco, siue Badoario, qui in cœnobio S. Felicis monachus factus vitam sancte exegit; nec ipse tamen, quod quidem sciamus, Cælitum catalogo ab Ecclesia adscriptus.
Wernerus Episcopus Merseburgensis. Ferrar. Multos hic quidem & graues pro Ecclesiæ defensione labores suscepit; haud remur tamen publice coli.
Commemoratio fit hoc die in ordine Cisterciensi Episcoporum & Abbatum ordinis, vt patet ex Breuiariis, & Menologio Chrysostomi Henriquez.
Petrus Confluentinus, monachus in Hemmenrode, Ord. Cisterciensis, Apostolus Liuoniæ. Chrysostomus Henriquez Kalendarium Cisterciense Diuione editum; non produnt an colatur.
Bernardus ordinis Prædicatorum Catanæ in Sicilia, Beatus appellatur ab Octauio Caietano, & Ferrario. Haud comperimus an colatur.
Ludouicus Potier, Prior Carthusiæ Gandensis. Rayßius in Auctario ad Molanum. Non colitur.
Ioannes Hortulanus, ordinis Minorum, hoc die obiisse traditur anno 1501. Salmanticæ, magna opinone sanctitatis. Cuius vitam fuse describit Marcus Vlyßiponensis 3. part. Chronic. lib. 8. decem capitibus, & Ioannes Marietta lib.17. cap. 21. 22. 23.
S. Tatiana Martyr refertur a Galesinio in Notis hoc die. Ea est, de qua XII. Ianuar.
S. Ealredus Abbas Rieuallensis. Menardus. Nos XII. Ian.
S. Martha, coniux S. Marij, Martyr, refertur hoc die a Siluano Razzi tom. 1. de feminis sanctitate illustribus. Eius, mariti, ac filiorum Acta dabimus XIX. Ianuar.
S. Mairus multis verberibus excruciatus exspirauit. Menæa. Raderus suspicatur hunc S. Maurum esse, qui cum S. Papia fustibus cæsus colitur XXIX. Ianuar.
S. Paulus Simplex. Maurolyc. & Martyrol. Germanic. Nos de eo agemus VII. Martij.
S. Gregorius Nazianzenus. MS. monasterij S. Martini Treuiris, & MS. S. Mariæ Vltraiect. At MS. Rhinouvv. solum habet: Et S. Gregorij Episcopi. De Nazianzeno agemus IX. Maij.
S. Beandanus Abbas refertur hoc die a Saussaio, Maurolyco, Martyrologio Germanico, Dorganio, VVion, aliis. Quidam Blandanum vocant. VVion eumdem esse censet qui Brandanus, de quo XVI. Maij.
Dauid Rex Scotiæ. Dauid Camerar. An sit in Sanctorum aut Beatorum album relatus disquiremus XXIV. Maij.
S. Potentini Diaconi, Martyrum, ad Steynfeldense monasterium Translatio hoc die consignatur a Carthus. Col. in Addit. ad Vsuard. & Martyrologio Germanico. De iis agemus XVIII. Iun.
S. Felicij Presbyteri, Martyrum, ad Steynfeldense monasterium Translatio hoc die consignatur a Carthus. Col. in Addit. ad Vsuard. & Martyrologio Germanico. De iis agemus XVIII. Iun.
S. Simplicij militis, Martyrum, ad Steynfeldense monasterium Translatio hoc die consignatur a Carthus. Col. in Addit. ad Vsuard. & Martyrologio Germanico. De iis agemus XVIII. Iun.
S. Saluius, Episcopus Engolismensis, Martyr. Martyrologium Germanicum. Galesinius vero & alij eum hic cum Ambianensi confundunt, vt dicemus hic ad vitam S. Saluij Ambianensis. Colitur Engolismensis XXVI. Iunij.
S. Aunarius, Episcopus Autisiodorensis. MS Florar. Nos XXV. Septemb.
S. Egelnotus, Archiepiscopus Cantuariensis, MS. Martyrologium SS. ord. S. Benedicti. Verum Menardus, VVion, Martyrolog. Anglicanum, aliiq; eum referunt. XXX. Octob.
S. Melchiades Papa. MS. monasterij S. Martini Treuiris. Et certe in MS. nostro de Natalibus Pontificum, mortuus dicitur III. Id. Ianuar. Colitur tamen X. Decemb.

Acta Sanctorum: Balthasar

Acta Sanctorum: Hyginus

Acta Sanctorum: Philoromus und Gefährten

Acta Sanctorum: Polyeuctus und Gefährten

Acta Sanctorum: Agentus und Gefährten

Acta Sanctorum: Salvius

Acta Sanctorum: Alexander von Fermo

Acta Sanctorum: Palaemon

Acta Sanctorum: Hortensius

Acta Sanctorum: Theodosius von Antiochia

Acta Sanctorum: Honorata

Acta Sanctorum: Anastasius und Gefährten

Acta Sanctorum: Theodosius „der Große”

Acta Sanctorum: Vitalius

Acta Sanctorum: Salvius von Amiens

Acta Sanctorum: Egwin von Worcester

Acta Sanctorum: Tato

Acta Sanctorum: Paulinus von Aquileia

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar I: 12. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 11. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 11. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!