Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I           Anhang Januar I

12. Januar

XII. IANVARII.

SANCTI QVI PRIDIE ID. IANVAR COLVNTVR.

S. Maximus, Episcopus Taurominitanus in Sicilia.
S. Tatiana, Martyr Romæ.
S. Probus, Episcopus Veronensis in Italia.
S. Euthasia Martyr.
S. Arcadius, Martyr, Cæsareæ in Mauritania.
S. Satyrus, Martyr in Achaia.
S. Cyriacus, Martyr in Achaia.
S. Moscentius, Martyr in Achaia.
S. Mertius, siue Meortius, Martyr.
S. Petrus, Martyr in Ægypto.
S. Philoromus, Martyr in Ægypto.
S. Zoticus, Martyr in Ægypto.
S. Castulus, Martyr in Ægypto.
S. Auentinus, Martyr in Ægypto.
S. Zoticus, Martyr in Africa.
S. Rogatus, Martyr in Africa.
S. Modestus, Martyr in Africa.
S. Castulus, Martyr in Africa.
S. Quinctus, Martyr in Africa.
S. Biccianus, Martyr in Africa.
S. Caroticus, Martyr in Africa.
S. Castulinus, Martyr in Africa.
XXXVI. socij, Martyres in Africa.
SS. VIII. Martyres Nicææ in Bithynia.
S. Tigrius Presbyter, Martyr, Constantinopoli.
S. Eutropius Lector, Martyr, Constantinopoli.
S. Ioannes II. Episcopus Rauennas.
S. Cæsaria, Virgo Arelate in Gallia.
S. Victorianus, Abbas in Hispania.
S. Nazarius, monachus in Hispania.
S. Fergeolus, Episcopus Gratianopolitanus, Martyr.
S. Benedictus Biscopius, Abbas in Anglia.
SS. XXXVIII. monachi Martyres, Ephesi.
B. Aelredus, Abbas Rieuallensis in Anglia, ord. Cistercien.
S. Nainij, Martyris Inuentio Brixiæ in Italia.
S. Iacobini, Martyris Inuentio Brixiæ in Italia.
S. Anselmi, Martyris Inuentio Brixiæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Petrus Abesalamites. Menæa. Is est Absalamus, de quo egimus III. Ianuar.
S. Fœlanus in veteri MS. Conuentus Dungalensis inter. Hibernienses Sanctos refertur. Suspicamur Felanum esse, siue Filanum, quem dedimus supra IX. Ianuar.
S. Nicanor Diaconus, in quibusdam excusis Kalendariis refertur hoc die. De eo egimus X. Ianuar.
S. Valentiana, Martyr referuntur in vetustissimo MS. Conuentus Dungalensis in Hibernia. Verum quod dubitemus num alteruter is sit, qui ab aliis Auentinus, vel Auentina appellatur, cuius in eo MS. nulla mentio est, ideo omisimus, dum aliunde maiorem nanciscamur lucem. De Auentino infra.
S. Arabicus, Martyr referuntur in vetustissimo MS. Conuentus Dungalensis in Hibernia. Verum quod dubitemus num alteruter is sit, qui ab aliis Auentinus, vel Auentina appellatur, cuius in eo MS. nulla mentio est, ideo omisimus, dum aliunde maiorem nanciscamur lucem. De Auentino infra.
S. Ioannes Episcopus Hierosolymitanus, memoratur hoc die a Molano in addit. ad Vsuard. a Galesinio, (qui addit, cuius res diuinæ leguntur) Ferrario, & aliis. Accepimus instituti Carmelitani virum per quam eruditum commentarium meditari quo Ioannis II. Episcopi Hierosolymitani 44.sanctitatem & publicam venerationem aßerat. Ante eum fuit Ioannes, septimus eius Sedis, qui vltimis Traiani vixit tēporibus. Ioannes III. supra laudatus est in S. Theodosij Cœnobiarchæ vita. Alij deinceps aliquot eo nomine nuncupati eam Cathedram administrarunt. Verum de Ioanne II. agere se citati auctores ostendunt, dum Ioannem Palæonydorum, siue ab Aqua-veteri, Batauum citant, quem Alemannum perperam quidam eorum appellant: hic vero lib. 2. operis tripartiti cap. 6. tradit eum hoc die obiisse. Idem refertur VI. Martij in MS. Florario SS.
S. P. N. Eliæ Thaumaturgi commemoratio hodie fit apud Græcos, vt patet ex eorum Menæis. Raderus eum eße censet anachoretam, qui a Ruffino lib. 2. de vitis PP. cap. 12. & Palladio in historia Lausiaca cap. 51. laudatur. At de eius miraculis, a quibus Thaumaturgus sit appellatus, nulla ibi mentio. Alius celebratur in iisdem Menæis III. Nouembris. Elias Abbas. At quis sit Miraculorū patrator Elias, nobis non liquet. Plures huius nominis in vitis PP. & alibi memorantur viri sanctitate illustres.
S. Firiacus Episcopus. MS. Martyrol. Ecclesiæ Bruxellen. An forte Cyriacus, de quo hoc die? an Fiacrius XXX. Augusti? At neuter Episcopus fuisse traditur. An Finanus?
Ioannes VI. Papa Martyr. Martyrolog. Germanicum, & MS. Florarium. Catholicæ zelo religionis, caritate, reliquisq; virtutibus illustris cumprimis Ioannes Sextus fuit. Haud tamen alibi legimus aut coli publice, aut martyrium subiisse, quod citata habent Martyrologia. Eius mentio facta est in vita S. Agathonis Papæ X. Ianu. littera h.
Guilielmus Abbas S. Theodorici, ac deinde monachus ordinis Cisterciensis, auctor libri primi vitæ S. Bernardi, hoc die refertur a Chrysostomo Henriquez & Beatus appellatur, qui & vitam eius in Fasciculo SS. Ord. Cisterc. describit. Ab Hugone quoque Menardo recensetur in catalogo SS. & BB. eiusdem ordinis. Nondum cumperimus an colatur; ideo hic omittimus.
S. Potitus Martyr a quibusdam hoc die colitur, vt videre est in Sanctuario Capuano Michaelis Monachi. Vitam dabimus XIII. Ianuar.
S. Hermylus, Martyr. Galesinius in Notis. At Mart. Roman. & Menæa atque ipse Galesinius in Martyrologio XIII. Ianuar.
S. Stratonicus, Martyr. Galesinius in Notis. At Mart. Roman. & Menæa atque ipse Galesinius in Martyrologio XIII. Ianuar.
S. Hilarius, Episcopus Pictauiensis, a quibusdam Ecclesiis colitur hoc die, Idibus octaua Epiphaniæ occupatis, vt Sanctuarij Capuani parte 4.adnotauit Michael Monachus, & nos in veteri Kalendario Cameracensi aliisq; obseruauimus. Vitam eius dabimus XIII. Ianuar.
S. Theodorus Euchaita Martyr. Menæa. Duo in Euchaitarum vrbe sepulti feruntur Theodori, quorū alter Dux colitur VII. Februar.
alter Tiro IX. Nouemb.
S. Eulelia Virgo & Martyr, Vxenti in Salentinis. Ferrar. qui in Notis addit eamdem videri cum Eulalia Barcinonensi, de qua XII. Februa.
S. Pastor, Martyr Nicomediæ. MS. Martyrol. Ecclesiæ Bruxellensis. At Martyrol. Romanum XXIX. Martij.
S. Victor, Martyr Nicomediæ. MS. Martyrol. Ecclesiæ Bruxellensis. At Martyrol. Romanum XXIX. Martij.
S. Theodora, Virgo Alexandrina. Menæa. Colitur cum Didymo XXVIII. Aprilis.
S. Alexander Martyr. Menæa. Haud leuis caussa est suspicandi hunc pro Didymo relatū. Nam vt Didymus Theodorā Alexandriæ e prostibulo, sui capitis periculo, liberauit; ita Antoninā Alexāder Constātinopoli, vt dicemus III. Maij.
S. Germanus, Episcopus Constantinopolitanus. MS. Florar. At Martyrol. Romanum XII. Maij.
S. Basilla. MS. Florar. De ea agemus XX. Maij.
S. Ioannes Episcopus, alias Papa, & Martyr. Carthus. Col. in Addit. ad Vsuardum. Andr. Saussaius in Martyrol. Gallicano adnotat S. Ioannis Papæ agi hoc die Leodij memoriam. In vetusto quoque Kalendario monasterij S. Maximini ante complura secula exarato, & aliis pluribus Belgicis, habetur: Et S. Ioannis Papæ. Quod de Ioanne I. remur accipiendum. Colitur XXVII. Maij.
Ioannes II. Papa. Maurolycus, & Martyrol. Germanicum. Necdum comperimus an publice colatur. Id disquiremus, quo die a pluribus, licet alio videatur obiisse, occasione S. Ioannis I. Papæ & Martyris, refertur XXVII. Maij.
S. Eugenius I. Papa. Vsuardi edit. Colon. 1521. & Martyrol. Germanic. De eo nos II. Iunij.
S. Claudius, Episcopus Vesontinus. MS. Kalendarium Sanctorum ord. S. Benedicti. Vitam dabimus VI. Iunij.
S. Zoticus Martyr Tibure. Martyrol. Roman. Notat Baronius, & Ferrar. in Catalogo SS. Italiæ, eumdem esse qui Getulius dicitur, maritus S. Symphorosæ; & colitur, vt dicemus, X. Iunij.
Ioannes Papa III. Maurolycus & Martyrol. Germanicum. Haud dum exploratum nobis est, an colatur, licet Henricus Spondanus in Epitome Annalium ad an. 572. num. I. ita scribat: S. Ioannes Papa obiit III. Idus Iulij. De die cōsentiunt reliqui. Ergo cetera examinabimus XIII. Iulij.
S. Agatho Martyr. Galesinius, Martyrol. Germanic. At Romanum VII. Decemb.
S. Olympia matrona, Constantinopoli. Galesin. Martyrolog. Germanicum, Ferrar. Molanus in 1. edit. Hæc est S. Olympias vidua. De qua XVII. Decemb.
S. Eugenia. MS. Florar. Nos XXV. Decemb.
S.Claudia, mater S. Eugeniæ Virginis & Martyris, in Martyrol. Germanico, Carthus. Colon. Addit. ad Vsuardum. MS. Florario (in quo perperam Eulodia appellatur) refertur hoc die, rursumq; in quem potius eam reiicimus, XXVII. Decembr.

Acta Sanctorum: Maximus von Taormina

Acta Sanctorum: Tatjana von Rom

Acta Sanctorum: Probus von Verona

Acta Sanctorum: Euthasia

Acta Sanctorum: Satyrus und Gefährten

Acta Sanctorum: Mertius

Acta Sanctorum: Petrus und Gefährten

Acta Sanctorum: Zoticus und Gefährten

Acta Sanctorum: 8 Märtyrer von Nicäa

Acta Sanctorum: Tigrius und Eutropius

Acta Sanctorum: Johannes II. von Ravenna

Acta Sanctorum: Caesaria die Ältere

Acta Sanctorum: Victorinus

Acta Sanctorum: Nazarius

Acta Sanctorum: Fergeolus

Acta Sanctorum: Benedikt Biscop Baducing

Acta Sanctorum: 38 Mönche, Märtyrer in Ephesus

Acta Sanctorum: Ælred von Rievaulx

Acta Sanctorum: Naimus, Jacobinus und Anselm

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar I: 13. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 12. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 12. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!