Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I           Anhang Januar I

13. Januar

XIII. IANVARII.

SANCTI QVI IDIB. IANVAR. COLVNTVR.

Octava epiphaniæ Domini.
S. Potitus, Martyr.
S. Andreas, Episcopus Treuirensis.
SS.XL. Milites Martyres, Romæ via Lauicana.
S. Secundus Martyr, Romæ.
S. Eno, Martyr.
S. Quirio, Martyr.
S. Ingenuus, Martyr, in Africa.
S. Vincentius, Martyr, in Africa.
S. Sattus, Martyr, in Africa.
S. Saturus, Martyr, in Africa.
S. Felicitas, Martyr, in Africa.
S. Cyriacus, Martyr, Neapoli in Campania.
S. Ciminus, Martyr, Neapoli in Campania.
S. Zoticus, Martyr, Neapoli in Campania.
S. Herisus, siue Erisinus, Martyr, Neapoli in Campania.
S. Glycerius, Martyr, Neapoli in Campania.
S. Felix, Martyr, Neapoli in Campania.
S. Ianuarius, Martyr, Neapoli in Campania.
S. Pachomius, Martyr.
S. Papyrinus, Martyr.
S. Athanasius, Martyr.
S. Hermylus Diaconus, Martyr Singidoni in Mysia.
S. Stratonicus Commētariensis, Martyr Singidoni in Mysia.
S. Glaphyra, Virgo, Amaseæ in Ponto.
S. Agricius, Episcopus Treuirensis.
S. Leontius, Episcopus Cæsareæ in Cappadocia.
S. Hilarius, Episcopus Pictauiensis in Gallia.
S. Viventius Confessor, Vergiaci in Gallia.
B. Theodorus, Episcopus Senonensis in Gallia.
S. Designatus, Episcopus Traiectensis in Belgio.
S. Kentigernus, Episcopus Glascuensis in Scotia.
S. Verus, Episcopus Viennensis in Gallia.
S. Enogatus, siue Egnogatus, Episcopus Alethensis in Britannia Armorica.
B. Stephanus, Episcopus Bituricensis in Gallia.
S. Gumesindus Presbyter, Martyr Cordubæ in Hisp.
S. Seruus-Dei monachus, Martyr Cordubæ in Hisp.
B. Euticius, Abbas Balmensis in Burgundia.
S. Berno, Abbas Cluniacensis in Gallia.
S. Leogisolus Abbas, Vergiaci in Gallia.
B. Heldemarus eremita, Aroasiæ in Belgio.
B. Godefridus, Comes Capenbergensis, post religiosus ord. Præmonstratensis, in VVestphalia.
B. Iuetta vidua, reclusa, Hui in Belgio.
B. Veronica de Binasco, Virgo, Mediolani.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Iulianus, Martyr, Antiochiæ Ægypti. Rabanus, & MS. Martyrol. S. Maximini Treuiris. De iis egimus IX. Ianuarij.
S. Basilissa, & Socij, Martyr, Antiochiæ Ægypti. Rabanus, & MS. Martyrol. S. Maximini Treuiris. De iis egimus IX. Ianuarij.
S. Bartvvaldus, Episcopus Cantuariensis. MS. Florarium. Nos supra IX. Ianuar.
S. Guillermus Bituricensis Idibus Ianuarij traditur sepulturæ. Kalendar. Cisterc. editum Diuione. Vitam dedimus X. Ianuar.
S. Cæsaria Virgo refertur hoc die a Saussaio, iterumq;, quo eam dedimus, XII. Ianuar.
S. Hilarius Episcopus & Confessor, Parmæ. Galesinius. Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ ait S. Hilarium Pictauiensem Parmæ vt Patronum coli: Galesinius vero in Notis tradit eum, qui isthic celebratur, Parmensem Episcopum fuisse. Omittimus donec certius quid eruamus.
S. Eugenius Episcopus. MS. Florar. At non addit, cuius Sedis fuerit Episcopus. An forte Euentius est, de quo infra?
S. Seuerus Episcopus & Confessor, apud Lugdunum. MS. Florarium. Nullum inter Lugdunenses Episcopos Seuerum reperimus; nisi sit Verus, quem tamen vt Sanctum coli, nusquam legimus. Fortaßis Seuerus cuiuspiam alterius Sedis Episcopus, isthic mortuus, aut conditus est.
Monachi plurimi in Lindisfarnensi S. Cuthberti monasterio a paganis Aquilonaribus, Idibus Ianuarij, interfecti memorantur a Rogerio Houedeno 1.parte Annalium ad ann. 793. Malmesburiensi lib. 3. de gestis Pontif. Anglor. VVestmonasteriensi ad an. 795. Hugo Menardus eos veluti sanctos Martyres Martyrologio Benedictino inscripsit. Nobis nondum constat an ab antiquis vt Martyres habiti cultiq; sint.
S. Barnitus Confessor, in Scotia. Dauid Camerar. Idem est, quem 5. Ianuarij a Ferrario relatum, isthic quoque, non satis nobis notum, inter omittendos recensuimus.
B. Stephanus Abbas monasterij S. Laurentij Leodij. Kal. SS. ditionis Leodiensis. Eius mentio fit perhonorifica in vita B. VVolbodonis Episcopi XXI. Aprilis. Beatū quoque indigetat Iacobus Lobbetius noster in epistola, qua Viam vitæ ac mortis tribus libris a se explicatam, dedicat Gerardo Sani eiusdem cœnobij Archimandritæ.
Henricus monachus & eremita ordinis Cisterciensis in Sueuia, refertur hoc die, & Beatus appellatur a Chrysostomo Henriquez in Menol. Cisterc. non tamen exprimit an colatur.
Antonius Naetinus Tuneti in Africa a Mauris pro Christi fide combustus. Ferrarius, & Octauius Caietanus noster.
Sancti monachi in monte Sina & Raithu interfecti referuntur hoc die in Martyrologio Germanico. Vitam eorum dabimus. XIV. Ianuar.
S. Tosso, Episcopus Augustanus. Ferrar. De eo agemus XVI. Ianuar.
S. Euantius, siue Euentius, Episcopus Viennensis in Gallia. Ferrar. Ioannes Chenu, Ioannes Boscius in Bibliotheca Floriacensi, Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani, iterumq;, quo & nos, die III. Febr.
S. Bosa, Episcopus Eboracensis in Anglia. MS. Kalendarium SS. ord. S. Benedicti. At Martyrol. Anglicanū IX . Mart.
S. Gregorius Theologus. Maurolycus, & Petrus de Natal. lib.2.cap.69.Nos IX. Maij.
S. Iacobus, Nisibenus Episcopus. Menæa. At Martyrol. Roman. XV. Iulij.
Encænia sancti Prophetæ Eliæ in monasterio ad profundum lacum. Menæa. De S. Elia agit Martyrol. Romanum XX. Iulij.
S. Arigius Episcopus Lugdunensis, hic refertur a Ghinio. Agemus de eo X. Augusti.
S. Ianuarij Episcopi & Martyris, reportatæ sunt hoc die Neapolim reliquiæ ab Oliuerio Carafa Archiepiscopo Neapolit. Cardinale, ann. 1497. vt ad eius vitam dicemus XIX. Septemb.
S. Firmini Episcopi Ambianensis primi, & Martyris, Inuentio & Translatio. Ferrar. Maurolyc. Galesin. Petr. de Natal. lib. 2. cap. 70. Saussaius, MSS. De ea agemus ad eius vitam XXV. Septemb.
S. Remigius, Episcopus Remensis, Francorum Apostolus, hoc die obiit; colitur præcipue, quo die eius facta est Translatio. I. Octob.
S. Bercvvardus, Episcopus Hildeshemiensis. MS. Florar. Aliis Bertvvaldus dicitur, de quo agemus XX. Nouemb.
S. Apra, siue Abra, Virgo, S. Hilarij Episcopi filia, a quibusdam occasione patris hoc die refertur. De ea agemus XIII. Decemb.

OCTAVA EPIPHANIÆ.

[Commentarius]

Octava epiphaniae Domini

Ex variis.

[1] Octava Epiphaniæ in omnibus fere cōsignata est Martyrologiis, Romano, Bedæ, Rabani, Notkeri, Maurolyci, Bellini, Molani, Galesinij, & plerisq; MSS. Agit de ea Amalarius Fortunatus lib. 4. de Ecclesiasticis officiis, cap. 34. Antiquum officium, teste Gauanto commentar. in rubr. Breuiarij, sect. 6. cap. 7. erat de baptismo Christi, de quo nunc solum est Euangelium. [Officium huius octauæ.] In Breuiario edito Venetiis anno 1521. (quod ipse citat, & congruit vetus Missale excusum anno 1508. quod penes nos est) officium hoc die fiebat semiduplex; quod etiamnum in Kalendario Capuano seruatur, vt videre est apud Michaelem Monachum. Breuiarium concinnatum a Cardinale Quignonio, Pauli III. auctoritate, editumq; an. 1535. nihil de Octaua, solum de S. Hilario officium habebat. In altera editione eiusdem Breuiarij, restitutum est officium Octauæ, quod nunc est duplex.

[2] Græci 14. Ianuarij celebrant Theophaniorum octauam, vt patet ex Menæis & Horologio. Ast in Anthologio quod Clemens VIII. approbauit, notatur octaua sanctorum Epiphaniorum 13. Ianuarij.

Acta Sanctorum: Potitus

Acta Sanctorum: Andreas von Trier

Acta Sanctorum: 40 Soldaten

Acta Sanctorum: Secundus

Acta Sanctorum: Eno und Quirio

Acta Sanctorum: Cyriacus und Gefährten

Acta Sanctorum: Pachomius und Papyrinus

Acta Sanctorum: Athanasius

Acta Sanctorum: Hermylos und Stratonikos

Acta Sanctorum: Glaphyra

Acta Sanctorum: Agritius von Trier

Acta Sanctorum: Leontius von Cäsarea

Acta Sanctorum: Hilarius von Poitiers

Acta Sanctorum: Viventius

Acta Sanctorum: Theodor von Sens

Acta Sanctorum: Designatus von Maastricht

Acta Sanctorum: Verus von Vienne

Acta Sanctorum: Stephanus von Bourges

Acta Sanctorum: Gumesindus und Servus Dei

Acta Sanctorum: Euticius

Acta Sanctorum: Berno von Cluny

Acta Sanctorum: Leuogisilus

Acta Sanctorum: Heldemar von Tournai

Acta Sanctorum: Leuogisilus

Acta Sanctorum: Gottfried von Cappenberg

Acta Sanctorum: Yvette von Huy

Acta Sanctorum: Veronika Negroni von Binasco

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar I: 14. Januar




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 13. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 13. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!