Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I           Anhang Januar I

14. Januar


XIV. IANVARII.

SANCTI QVI XIX. KAL. FEBRV. COLVNTVR.

S. Malachias Propheta, in Iudæa.
S. Euphrasius Episcopus.
S. Clerus, Diaconus Martyr.
S. Pontianus Martyr, Spoleti in Italia.
S. Paulus, Martyr, in Africa.
S. Successus, Martyr, in Africa.
S. Victorinus, Martyr, in Africa.
S. Saturus, Martyr, in Africa.
S. Missor, Martyr, in Africa.
S. Gerontius, Martyr, in Africa.
S. Lucretius, Martyr, in Africa.
S. Ianuarius, Martyr, in Africa.
S. Agapitus, Martyr, in Africa.
S. Crucessius, Martyr, in Africa.
S. Eufra, Martyr, in Africa.
S. Florida, Martyr, in Africa.
S. Theocosia, Martyr, in Africa.
Alij octo, Martyres, in Africa.
S. Firminus, Episcopus Gabalitanus in Gallia.
S. Sabbas, monachus Martyr, in Sina monte.
S. Esaias, monachus Martyr, in Sina monte.
Alij XXXVIII. monachi Martyres, in Sina monte.
S. Felix, Presbyter Nolæ in Italia.
S. Felix, Presbyter Romanus, Nolæ.
S. Macrina, auia S. Basilij, Neocæsareæ in Ponto.
S. Theodulus Presbyter, monachus Martyr in Arabia.
S. Paulus, monachus Martyr in Arabia.
S. Ioannes, monachus Martyr in Arabia.
S. Proclus, monachus Martyr in Arabia.
S. Hypatius, monachus Martyr in Arabia.
S. Isaac, monachus Martyr in Arabia.
S. Macarius, monachus Martyr in Arabia.
S. Marcus, monachus Martyr in Arabia.
S. Beniamin, monachus Martyr in Arabia.
S. Elias, monachus Martyr in Arabia.
Alij monachi Martyres in Arabia.
Sancti XLIII. monachi cœnobij Raithu, Martyres.
S. Theodulus, Presbyter monachus in monte Sina.
S. Datius, Episcopus Mediolanensis.
S. Fulgentius, Episcopus Astigitanus & Carthaginensis in Hispania.
S. Cadeoldus, Episcopus Viennensis in Gallia.
S. Stephanus fundator monasterij ad lacum anserum.
B. Engelmarus, Eremita & Martyr in Germania.
B. Odo Carthusianus, Taliacotij in Italia.
B. Ordericus de Portu Naonis, ordinis Minorum.
Vita S. Sabae archiep. Serviae

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Felix, Confess. Ita Kalendarium præfixum Officiario Curatorum Ecclesiæ Cameracensis, edito cura Maximiliani a Bergis Episcopi anno 1562. At Martyres sunt, a nobis relati supra VII. Ianuar.
S. Ianuarius, Confess. Ita Kalendarium præfixum Officiario Curatorum Ecclesiæ Cameracensis, edito cura Maximiliani a Bergis Episcopi anno 1562. At Martyres sunt, a nobis relati supra VII. Ianuar.
Octauæ Epiphaniorum hoc die consignantur in Menæis. Incipiunt enim Græci suas octauas a die festum consequente, sicq; nono demum die concludunt.
S. Hilarius Episcopus Pictauensis hoc die officio semiduplici colitur, referturq; eius in pluribus Martyrologiis nomen. Vitam dedimus XIII. Ianuar.
B. Eutychius Abbas. Menardus. De eo egimus XIII. Ianuar.
S. Berno, primus Abbas Cluniacensis. MS. Kalendarium ord. S.Benedicti. Egimus de eo XIII. Ianuar.
Festum sacratissimi nominis Iesv a multis hoc die celebratur, vt videre est apud Ferrarium: ab Ecclesiis Belgicis plerisque XV. Ianuar.
S. Felix Presbyter & Martyr Romæ, in Pincis dictus, quod pincis, id est, subulis occisus sit a pueris, memoratur a Petro de Natal. lib. 2. cap. 73. & Martyrologio Germanico. Nihil de hoc alibi præterquam in Iacobo de Voragine, legimus. Celebris est memoria S. Cassiani graphiis puerorum interfecti 13. Augusti, at non Romæ, sed apud Forum Syllæ, siue Cornelij, quæ nunc Imola. De Pincis infra hoc ipso die, cum de S. Felice Nolano agemus.
S. Felix Martyr memoratur in libro qui Panis quotidianus inscribitur, fustibus cæsus, carcere ferreisq; catenis maceratus, mulis indomitis per vicos raptatus, tactu Angeli curatus. Sed locus martyrij non proditur: nec nobis nunc in mentem venit, quis is sit ex plurimis eiusdem nominis Martyribus.
S. Memorius Archiepiscopus Beneuenti. Ita MS. quoddam, non tamen antiquum: In Beneuento S. Memori Archiepiscopi. Non meminit eius Marius Vipera in catalogo Beneuentanorum Antistitum, aut Sanctorum.
Maugina sancta virgo, Daimeni filia, laudatur a S. Adamnano in vita S. Columbæ lib. 2. c. 5. Recensetur in catalogo præcipuorum Sanctorū Hiberniæ, nullo adscripto certo die natali. Camerarius XIV. Ianuarij refert, & Mancinā vocat, apud Hebridianos miraculorū gloria celeberrimam. Non in Hebridibus, sed Clocheri, siue Gloghariæ, quæ vrbs est Episcopalis Tironiæ prouinciæ in Vltonia apud Hibernos, vixit, vt ex S. Adamnano patet.
Trainæ, Siciliæ vrbe (de qua egimus 2. Ianuar. in S. Siluestro) dedicatio Ecclesiæ, hoc die facta a D. Arnulpho Episcopo, vt in Idea operis de SS. Siciliæ scribit Octauius Caietanus noster. Rochus Pirrhus in Notitia Ecclesiarum Siciliæ, anno 1081. Indict. 4. factam scribit ex veteri quodam diplomate.
Bernardus instituti Cisterciensis, in cœnobio Salesiniensi, vulgo Salsen, haud procul Namurco vrbe Belgij, sanctimonialium Confessarius fuit: is Sanctus appellatur in Sacrario Comitætus Namurcensis, a Chrysostomo Henriquez Beatus; a Saussaio Piis accensetur.
Theodardus Conuersus in monasterio Villariensi eiusdem ordinis in Brabantia, virtutibus & reuelationibus clarus, & Beatus prædicatur ab Henriquez hoc die. Præclara de eo narrantur in libro de viris illustribus illius monasterij cap. 34. Inter Pios eum numerat Saussaius, & Theodorum appellat.
Octauæ S. Raimundi fit in sacro ordine Prædicatorum hoc die commemoratio; vt ex proprio eiusdem ordinis Martyrologio patet.
Heyleka Reclusa sanctißima & vere nominis sui Coloniæ ad S. Andream, refertur hoc die in Kalendario Cisterciensi: ast 15. Ianuarij ab Henriquez, qui Beatam appellat. Honorifice eius meminit Cæsarius lib. 6. cap.5. Sepulta est in crypta sub choro, a multis annis occlusa.
S. Maura, virgines in agro Turonico in Gallia. Martyrol. Germanicum & Ferrarius. Nos cum Martyrologio Gallicano de iis agemus XV. Ianuar.
S. Britta, virgines in agro Turonico in Gallia. Martyrol. Germanicum & Ferrarius. Nos cum Martyrologio Gallicano de iis agemus XV. Ianuar.
S. Ida, siue Itta, virgo in Hibernia. Catalogus SS. Hiberniæ excusus. Nos XV. Ianuar.
S. Hagne Martyr, in tenebrosum coniecta carcerem, memoratur in Menæis. Sed eadem est quæ Agnes, vt ex adiuncto disticho ostendemus XXI. Ianuar.
S. Andreas Corsinus, Episcopus Fesulanus refertur hoc die a Ferrario: obiit 6. Ianuarij: colitur ab Ordine Carmelitarum XXX. Ianuar.
S. Antonius Martyr in Lituania, hoc die suspendio necatus est. Eius ac Ioānis fratris, & Eustachij acta dabimus XIV. Ap.
B. Alexander filius Regis Scotiæ, in monasterio Fusniacensi, vulgo Foigny, diœcesis Laudunensis in Gallia bubulcum egit ignotus; a morte etiam miraculis clarus, vt testatur Thomas Cantipratanus lib. 2.cap. 10. Refertur hoc die ab Hugone Menardo & Saussaio; a Chrysostomo Henriquez 4. Maij; in Kalendario Cisterciensi Diuione excuso III. Maij.
S. Basilius Magnus olim hoc die coli consueuit, vt patet ex Breuiario Romano Cardinalis Quignonij. Colitur nunc XIV. Iunij.
S. Felix Presbyter, Romæ via Portuensi martyrio perfunctus, a multis MSS. Vsuardi nomine prætitulatis, Florario, Maurolyco, Galesinio, Carthusianis Coloniensibus in addit. ad Vsuardum, Martyrologio Germanico, & Coloniensi, aliisq; hoc die refertur. De eo & S. Adaucto agemus XXX. Aug.
S. Ianuarij Episcopi & Martyris secunda Translatio, e monasterio Montis Virginis Neapolim, hoc die festo duplici in diœcesi Neapolitana celebratur. Facta est 13. Ianuarij, vt supra monuimus anno 1497. De ea agemus XIX. Septemb.
S. Firmini Episcopi Ambianensis & Martyris Inuentio, refertur in Carthusianorum Additionibus ad Vsuardum, Martyrologio Coloniensi, & Germanico, ac MS. Florario; hoc die; ab aliis pridie, vt diximus. De ea agemus in Sancti ipsius vita XXV. Septemb.
S. Fidei virginis & Martyris Translatio, Agenno Conchas, hoc die facta memoratur. De ea agemus cum illius referemus martyrium VI. Octobr.
S. Felix Abderitanus Episcopus cum aliis plurimis ab Hunnerico relegatus, hoc die refertur in Diario historico Eliæ Reusneri, & trucidatus dicitur, perperam. Colitur XII. Oct.
S. Iulianus Sabas senior in Syria, Valentis Imperatoris tempore. Martyrolog. Romanum. Sed ab eodem Martyrologio, & Græcis in Menologio & Menæis celebratur XVIII. Oct.
S. Felix Tiptizcensis Martyr. MS. Florar. & Ambrosius Leo. Est hic Africanus ille Antistes, de quo XXIV. Octobr.
S. Hilarius Diaconus Martyr Viterbij. Martyrol. Gallobelgicum. At Romanum III. Nouemb.
S. Beunous, siue Beno, Presbyter, hoc die celebratur in Martyrologio Anglicano, & Ferrarij Catalogo generali. Menardus II. Nouemb. eum refert; alij III. quo nimirum S. VVenefrida, ab eo ad pietatem instituta, colitur. Gesta vtriusque plane permista sunt. Quare in eum diem Beunonem quoque reiicimus, nisi quid certius de natali eius interea eruamus.
S. Felix Martyr, a S. Augustino tract. in psal. 127. laudatus hoc die refertur a Iacobo Doubletio: colitur VI. Nouemb.
S. Felix Episcopus Nolanus in duobus vetustis MSS. Kalendariis quæ citat Michael Monachus, & MS. Legendario Capuano refertur hoc die & Confessor appellatur. Sed, vt idem ostendit Monachus, Presbyter est, a S. Paulino laudatus, qui & in MS. Vsuardi Episcopus appellatur. Nam qui Nolæ Episcopus fuit Felix, martyrio occubuit XV. Nouemb.

Acta Sanctorum: Maleachi

Acta Sanctorum: Euphrasius

Acta Sanctorum: Clerus

Acta Sanctorum: Paulus und Gefährten

Acta Sanctorum: Firminus von Mende

Acta Sanctorum: Sabbas vom Sinai und Gefährten

Acta Sanctorum: Felix von Nola

Acta Sanctorum: Felix

Acta Sanctorum: Makrina die Ältere

Acta Sanctorum: Theodoulus und Gefährten

Acta Sanctorum: 43 Mönche von Raithu

Acta Sanctorum: Theodoulos vom Sinai

Acta Sanctorum: Datius von Mailand

Acta Sanctorum: Fulgentius von Astigi

Acta Sanctorum: Cadeoldus von Vienne

Acta Sanctorum: Stephanos

Acta Sanctorum: Englmar

Acta Sanctorum: Odo von Novara

Acta Sanctorum: Sabas I. von Serbien

Acta Sanctorum: Oderich von Pordenone

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar I: 15. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 14. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 14. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.