Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I           Anhang Januar I

15. Januar


XV. IANVARII.

SANCTI QVI XVIII. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Abacuc, Propheta, in Iudæa.
S. Michæas, Propheta, in Iudæa.
S. Pansophius, Martyr Alexandriæ.
S. Secundina, Virgo & Martyr, Anagniæ in Latio.
S. Cresconius, Martyr, in Ægypto.
S. Zeno, Martyr, in Ægypto.
S. Menelaus, Martyr, in Ægypto.
Alij, Martyres, in Ægypto.
S. Cornelius, Martyr in Oriente.
S. Cælestius, Martyr in Oriente.
Alij, Martyres in Oriente.
S. Ephysius, Martyr in Sardinia.
S. Macarius Ægyptius, Abbas.
S. Isidorus, monachus & Presbyter Alexandriæ.
S. Maura, Virgo apud Turones in Gallia.
S. Britta, Virgo apud Turones in Gallia.
S. Alexander, Abbas & institutor Acœmetorum, Constantinopoli.
S. Ioannes Calybita, monachus Acœmetus, & propter Deum mendicus, Constantinopoli.
S. Mavrvs, Abbas Glannafoliensis in Gallia.
S. Ida, siue Ita, Virgo in Hibernia.
S. Tharsitia, Virgo, Rutenis in Gallia.
S. Bonitus, Episcopus Aruernorum in Gallia.
S. Ablebertus, siue Emebertus, Episcopus Cameracensis in Belgio.
S. Maurus, siue Mortuus-natus, Eremita, Hui in Belgio.
S. Ceolulphus, Rex Northumbriæ in Anglia, dein monachus.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Martina, Virgo & Martyr, tempore Pauli III. Papæ culta fuit hoc die officio trium Lectionum, vt patet ex Breuiario Romano, quod Cardinalis Quignonius concinnauit. Colitur iam officio semiduplici XXX. Ianuarij. Acta dedimus die eius natali I. Ianu.
S. Macarium Alexandrinum, discipulum S. Antonij, refert hoc die Felicius. De eo egimus II. Ianuar.
S. Pavlvs Thebævs, primvs Eremita, colitur hoc die officio semiduplici ab Ecclesia Romana, & refertur a Molano, Felicio, Menæis &c. ab aliis XIX. Ianuarij. Vitam dedimus X. Ianuar.
S. Designatus, Episcopus Traiectensis. Ferrar. De eo egimus XIII. Ianuar.
S. Pontianus, Martyr Spoletinus, memoratur hoc die in Viola SS. Haganoæ an. 1508. excusa. Eius Acta dedimus XIV. Ian.
S. Fulgentius, Episcopus Astigitanus, Berzocanæ, vbi eius corpus diu quieuit, colitur XV. Ianuarij, aliis diebus alibi. De eo egimus XIV. Ianu.
Sacrum coniugium B. Mariæ Deiparæ & S. Ioseph, celebratur hoc die officio duplici ab Ecclesia Nannetensi, ab aliis alio die, vt XXIII. Ianuarij dicemus.
Festum sanctissimi nominis Iesv a quamplurimis Ecclesiis Belgicis & aliis agitur hoc die, & plurimis inscriptum est Martyrologiis. PP. Minorum rogatu (qui tamen XIV. Ianuarij id celebrant, vti & Seruitæ, atque alij) anno 1530. institutum scribit Petrus Galesinius in Notis. Potius confirmatum, aut restauratum dixisset: nam prius viguisse, patet ex vetustis Breuiariis & Martyrologiis diu ante Clementis Pontificatum tum cusis tum manu exaratis. De ea Catholicorum pietate, eiusq; antiquitate, præclara sunt quæ habet Antonius Quintanaduennas noster lib. de SS. Hispalensibus.
S. Lucerius Diaconus, Antiochiæ. MS. Martyrologium S. Hieronymi, in quo & antea VII. Ianu. Lucerius Diaconus, qui aliis Clerus; vti & XIV. Lucerius, qui Clerus. Hicne ab vtroque diuersus sit, ambigimus.
S. Clarissima, Martyr sub Diocletiano in Græcia, memoratur a Ferrario, qui citat tabulas Græcorum: in quibus tamen nullam Clarissimam reperimus, nisi sit Epiphane, vel Epiphania; de qua XII. Iulij agitur.
Sanctos sex Patres in pace finitos referunt hoc die Menæa. Quinam illi sint, an aliis forte diebus separatim religioso cultu celebres, haud scimus.
S. Mauri Abbatis corpus asseruari in vico Membrillar, iuxta Badajoz Hispaniæ vrbem, & festum illius agi XV. Ianuarij, scribit Ioannes Marietta lib. 18. cap. 12. & se ex incolis sedulo quæsisse, quis esset ille Maurus Abbas, an S. Benedicti discipulus, qui hoc die colitur, an alius aliquis; nihil certi discere potuisse, nisi esse ibi corpus S. Mauri Abbatis.
Eligius quidam a S. Mauro Abbate, vt in eius Vita infra hoc ipso die narratur, grauißima ægritudine liberatus, dein in Lirino insula monachus fuit. Recensetur a Vincentio Barrali Salerno inter Sanctos illius sacrati asceterij, cum tamen de eo aliud nihil proferat, nisi testimonium illud sanitatis recuperatæ, & vitæ religiosæ susceptæ. Sanctis quoque in Martyrologio Gallicano annumerat Saussaius.
Bigitanus Episcopus in Scotia, memoratur a Ferrario, & Camerario. Adhuc nobis ignotus.
Isidorus, Episcopus in Sicilia, discipulus S. Gregorij Papæ, a Constantio Felicio statuitur hoc die. Felicium sequitur VVion, sed cuius Sedis Episcopus fuerit, fatetur peruestigare se nequiuisse. VVionem citant & sequuntur, absque alia auctoritate, Menardus, Dorganius, Octauius Caietanus, Ferrarius, Rocchus Pirrus.
Alfredum, vel Alfridum, Regem Northumbriæ, Sanctum appellat, & monachum fuisse scribit Arnoldus VVion lib. 4. Ligni Vitæ cap. 6. VVionem secuti sunt VVilsonus & Ferrarius, qui ambo hoc die eum retulere ille vero in posteriori editione Martyrologij Anglicani XIV. Martij. Videtur VVion loco Bedæ lib. 5. cap. 13. perperam intellecto inductus vt monachum crederet, cum Beda non Alfredum, sed Drithelmum, Alfridi rogatu in monasterium receptum testetur. VVernerus Roleuinck a VVione citatus, non Alfredum Nordhaninbrorum, sed Adiulfridum, vel Alfridum, aut potius Æthelredum, Merciorum Regem monachum factum scribit, de quo nos IV. Maij. Alfridus Northumbriæ XIX. Kal. Ianuar. mortuus est anno 705. succedente Osredo filio, vt scribunt VVigorniensis & VVestmonasteriensis. De Aelfrido Occidentalium Saxonum Rege, atque Angliæ monarcha, agemus 28. Octobris.
Bamba, siue VVamba, Hispaniæ Rex, Sanctus indigitatur a Benedicto Dorganio hoc die, & VVione. Honorifice translatum est eius corpus Philippo II. curante. Haud tamen omnino adhuc exploratum nobis, an vt Sanctus colatur.
Godefridus, siue Gaufridus de Perona, Prior Claræuallis, a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi Beatus prædicatur; a Saussaio Piis accensetur.
Conanus, siue Cunanus, Marganensis in VVallia Abbas, instituti Cisterciensis, a Chrysostomo Henriquez in Menologio refertur hoc die, & Beatus appellatur. Illustria sunt, quæ de illius virtutibus narrat Siluester Giraldus in Itinerario Cambriæ lib. 1. cap. 7. Verum an Sanctorum, aut Beatorum catalogo legitime insertus sit, nos latet. Abest a Martyrologio Anglicano.
Heylecka, Reclusa sanctissima, Coloniæ, refertur hoc die a Chrysostomo Henriquez in Menol. ab aliis XIV. Ianu. vt isthic diximus.
S. Sulpitij Pij, Bituricensis Episcopi, Translatio, in plurimis hoc die consignata Martyrologiis; Bedæ vulgato, Adonis, Saussaij, Menardi, aliis. De ea agemus ad eius vitam XVII. Ianu.
S. Marius, Martyr. MS. Martyrol. cœnobij S. Maximini Treuiris. Acta eorum dabimus XIX. Ianuar.
S. Martha, Martyr. MS. Martyrol. cœnobij S. Maximini Treuiris. Acta eorum dabimus XIX. Ianuar.
S. Stephani templum in monasterio S. Euthymij hoc die dedicatum anno 460. vt ad ipsius S. Euthymij vitam cap. 16. nu. 99. dicetur XX. Ianu.
S. Anastasius Persa, monachus & Martyr, refertur hoc die in Menologio Græcorum. De eo agemus XXII. Ianu.
S. Elidius Martyr, Aruernis, Ferrar. De eo, & S. Præiecto, agemus XXV. Ianu.
Institutio sacræ militiæ Calatrauæ sub S. Raymundo Abbate Fiterij anno 1159. his ipsis verbis in Kalendario Cisterciensi Diuione excuso consignata est. De ea agemus ad ipsius B. Raymundi vitam I. Febru.
S. Maximus, siue Maximianus, Episcopus Nolanus, de quo in gestis S. Felicis Presbyteri XIV. Ianuarij actum est, refertur hoc die in Martyrologio Romano, & aliis. Colitur ab Ecclesia Beneuentana, quæ aliquibus eius reliquiis gloriatur, VIII. Febraurij; ast in sua, id est, Nolana, quam sequemur, VII. Febru.
S. Cointa, Virgo & Martyr, Alexandriæ. Carthus. Colon. in addit. ad Vsuard. Nos VIII. Febru.
S. Accas, Episcopus Hagulstadiensis in Anglia. Dauid Camerar. at Martyrologium Anglicanum XIX. Febru.
S. Probus Episcopus Reatinus, refertur hoc die a Galesinio, iterumq; ab eo & pluribus aliis XV. Martij.
S. Iosephi nutritij Christi commemoratio videtur aliqua hoc die celebrari ab Ecclesiis Germanicis; nam eam hic consignant Carthusiani Colonien. Martyrol. Colon. & Canisius. De eo agemus XIX. Martij.
S. Prochorus, vnus e LXX. Christi discipulis, hoc die inscriptus reperitur Kalendario Coptico. Colitur ab Ecclesia Romana IX. April.
S. Antonina Virgo, vna de sodalibus S. Vrsulæ, refertur hoc die in noua editione Martyrologij Anglicani. Celebratur eius Translatio XIX. Ianuarij; solennius feria 2. Pentecostes. De ea agemus XI. Maij.
atque in historia Vrsulana XXI. Octob.
S. Mauritij Translationem, Augustæ Taurinorum hoc die summa celebritate recoli tradit Ferrarius. De ea agemus, cum illius gloriosi Martyris Acta dabimus, XXII. Septemb.
S. Firmini, Episcopi Ambianensis & Martyris, inuentio recoli hoc die in quibusdam Ecclesiis consueuit, vt patet ex veteri Missali Cameracensi: ab aliis XIII. Ianu vt diximus. De ea agemus die eius natali XXV. Septemb.
S. Romedius, siue Remedius, Confessor, colitur hoc die Tridenti, vt auctor est Ferrarius, qui 1. Iunij agi ecclesiæ ipsius dedicationem scribit, obiisse ipsum XIII. Ianuarij. Ast in Vita, quam e veteribus MSS. to. 3. Bauariæ sanctæ exhibet Raderus noster, consentientibus quibusdam Martyrologiis, dicitur obiisse & coli I. Octob.
S. Remedius, Episcopus Remensis. Canisius, Carthus. Colonien. in addit. ad Vsuardum. Martyrolog. MS. S. Hieronymi, sed auctum, vt vel hinc patet; est enim S. Remigius de quo agemus I. Octob.
S. Charitina Martyr. Menolog. Græcorum. Eadem videtur quæ in eodem Menologio, ac Martyrologio Romano & aliis, refertur V. Octob.
S. Cosmas, Episcopus Maiumæ, refertur in Menæis hoc die & iterum, vti & in aliis plurimis, XIV. Octob.
S. Felix, Episcopus Tubizacensis in Africa. Carthus. Colon. in addit. ad Vsuard. & Canisius, Acta etiam, quæ in MS. Vltraiectino, & in Agonibus Martyrum Lutetiæ excusis extant. De eo cum Martyrologio Romano & aliis agemus XXIV. Octob.
S. Macarij, Aberdonensis in Scotia Patroni, ecclesiæ dedicationem memorat hoc die Ferrarius in Notationibus ad generalem SS. catalogum. Leslæus & Conæus huius S. Macarij meminerunt. Camerarius festum eius celebrari solere tradit XIII. Nouemb.
S. Maximus, Abbas iuxta Aureliam, refertur in MS. quodam Kalendario SS. ord. S. Benedicti. Colitur XV. Dec.

Acta Sanctorum: Habakkuk

Acta Sanctorum: Pansophius

Acta Sanctorum: Secundina

Acta Sanctorum: Cresconius und Gefährten

Acta Sanctorum: Cornelius und Gefährten

Acta Sanctorum: Ephysius von Nora

Acta Sanctorum: Makarius der Ägypter

Acta Sanctorum: Isidor von Alexandrien

Acta Sanctorum: Maura und Britta

Acta Sanctorum: Alexander Akoimetes

Acta Sanctorum: Johannes der Kalybit

Acta Sanctorum: Maurus von Subiaco

Acta Sanctorum: Ita von Killeedy

Acta Sanctorum: Tarsitia

Acta Sanctorum: Bonitus von Clermont

Acta Sanctorum: Emembertus von Cambrai

Acta Sanctorum: Maurus von Huy

Acta Sanctorum: Ceolwulf von Northumbrien


Anhang Januar I




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 15. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 15. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.