Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS PROPHETIS ABACVC ET MICHÆA.

[Commentarius]

Abacuc, Propheta in Iudaea (S.)
Michaeas, Propheta in Iudaea (S.)

Ex variis.

§. I. Reliquiæ vtriusque inuentæ. Dies Natalis.

[1] Coluntur sancti Prophetæ Abacuc & Michæas ab Ecclesia Hierosolymitana, (cuius Kalendarium exhibet VVaddingus to. 3. Annal. Minor. ad an. Ch. 1342.) officio semiduplici, hoc die. Quædam vetera MSS. Martyrologia solius Abacuc hic meminere; vetus Romanum & cetera Latina vtriusque. Beda, Ado, Vsuardus, Rabanus, Notkerus, Bellinus, [SS. Michææ & Abacuc natalis;] Maurolycus, Galesinius, Canisius, sub Arcadio & Honorio reperitas sanctorum horum Prophetarum reliquias tradunt; Romanum Martyrologium sub Theodosio seniore: In Iudæa, inquit, SS. Habacuc & Michææ Prophetarum, quorum corpora sub Theodosio seniore diuina reuelatione reperta sunt. & recte, vt patet ex Sozomeno, Nicephoro, & aliis. De Inuentione primum, deinde de singulis separatim agemus.

[2] Sozomenus lib. 7. historiæ Ecclesiasticæ cap. 28. Abacuc, & post eum non longo interuallo Michæas, inter Prophetas primi, circa hoc tempus apparuerunt. [reliquiæ diuinitus reuelatæ.] Amborum autem corpora (vt intellexi) per diuinam in somnis visionem indicata sunt Sebenno tum temporis Eleutheropolis Episcopo. Erat autem nomen eius ciuitatis Cela, quæ antea Cila vocabatur, in qua repertus fuit Abacuc. At Barathsatia locus est circiter decem stadiis ab ea ciuitate distans, in quo Michææ sepulchrum erat, quod Monumentum fidele vocabant indigenæ, ignari quid dicerent, Mephsameemana lingua patria appellantes. Satis igitur opportuna & hæc ad Christianæ doctrinæ celebritatem, sub hoc imperio contigerunt. Caßiodorus historiæ Tripartitæ lib. 9. cap. 49. ex Sozomeno paraphrastice: Abacuc & Michææ Prophetarum corpora (sicuti audiui) hoc tempore sunt ostensa reuelatione diuina, cum Zebēnus tunc Eleutheropolitanam gubernaret Ecclesiam, in vico qui prius vocabatur Ceila, in Berethasia prædio quod distabat ab vrbe ferme stadiis decem. Circa hunc locum sepultura Michææ fuit, quam nescientes quid dicerent prouinciales, O fidelem memoriam vocitabant.

[3] Idem quoque narrat Nicephorus lib. 12. cap. 48. qui Celam olim Ceilam cum Caßiodoro dictam scribit; [vbi inuentæ,] locum vero vbi Michæas inuentus est appellat Berathpasia, sepulchrum, vocatum ab accolis Nephsa meemana: at Cornelius a Lapide noster præfatione in Michæam, Nephasa neemana, id est, Animam fidelem, vel Corpus fidele; nam anima pro corpore, etiam mortuo, metonymice sumitur. Demum addit Nicephorus: Prophetæ Zebeno in somnis apparentes, [quando.] seipsos qui essent indicarunt. Vide Baron. tom. 5. anno 406. sub finem, licet pridem ante inuenta sacra pignora fateatur. Sigebertus anno 396. habet hanc inuentionem.

§. II. Quis hic Michæas Propheta?

[4] Evmdem esse Michæam Prophetam sextum inter XII. minores, & illum qui sub Achabo Rege floruit, [Duo Michææ Prophetæ;] existimat Epiphanius de vitis Prophetarum cap. 13. & Dorotheus in Synopsi, atque alij: sed vel ex eo refelluntur, quod ille a Ioramo Achabi filio occisus sit, ipso Epiphanio teste, hic sub Ioathan prophetarit, facile 150. annis post. [hic posterior:] Sed nec nomina, nec patriæ, nec tribus vtriusque Michææ conueniunt. Nam Michæas ille lib. 3. Reg. cap. 22. Michaiehu vocatur, hic Michah; quamquam facile euenire potest vt vocabula aliter vno loco, alio aliter efferantur; & in omni lingua suppetunt exempla, suntq; hic radicales litteræ eædem. Ast ille ex tribu Ephraim erat, vt ait Epiphanius, & verisimiliter in Samaria; hic ex tribu Iuda in vico Morasthi natus.

[5] De hoc ita scribit Cornelius a Lapide noster in Præfatione commentar. in Michæam. Hic Michæas oriundus fuit de Morasthi, [eius patria,] qui fuit viculus in tribu Iuda iuxta Eleutheropolim, ad Orientem eius. Chaldæus, Clarius, Arias & Vatab. putant esse eumdem cum Maresa; a Maresa enim vel Mereset deductum videtur Hebræum nomen patronymicum Morasthi, id est, Morasthites, quod hic Michææ attribuit. Verum S. Hieronymus docet, Morasthi nomen esse loci distincti a Maresa. [sepulchrū in ecclesiam conuersum,] Vnde ipse in Epitaphio Paulæ scribit suo tempore ibidem extitisse sepulchrum Michææ, illudque conuersum fuisse in ecclesiam, quam S. Paula inuisit religionis ergo. sic & Adrichomius, & alij in Descriptione terræ sanctæ; sic & Remigius, Haymo, Rupertus, Hugo & Liranus hic. Fuit ergo Micheas oriundus ex tribu Iuda, non Ephraim, vti censuit Epiphanius, Isidorus & Dorotheus in Synopsi: vnde cap. I. V. 9. ait, venit vsque ad Iudam, tetigit portam populi mei, vsque ad Ierusalem. De Maresa vero quasi de peregrina dicit V. 15. Adhuc heredem adducam tibi, quæ habitas in Maresa. Hæc Cornelius.

[6] [vaticinia.] Et paucis interiectis: Argumentum Michææ est, taxare idololatriam, vitiaque ex ea nata, ac præsertim oppressionem pauperum, tam Samariæ quam Ierusalem; puta tam decem tribuum, quam duarum. Et quia Samaria idololatriæ vitulorum initium dedit, eamque communicauit Iudæ sub Achaz impio Rege, hinc primo excidium Samariæ per Assyrios, deinde excidium Hierosolymæ per Chaldæos comminatur; stragemque & captiuitatem populi, præsertim Principum tam laicorum quam Ecclesiasticorum, qui in scelere duces fuere populo, prænuntiat. Post hæc tristia, de more læta subiungit; eosdemque consolatur, promittens lætum reditum e Babylone per Cyrum, & lætiorem ex peccato, morte, & gehenna regressum ad gratiam, vitam, & Ecclesiam tum militantem tum triumphantem, per Christum, quem in Bethlehem nasciturum prædicit.

[7] Consule Franciscum Riberam nostrum, & alios interpretes qui fusius singula disputant ac Iacobum Salianum anno mundi 3290. Menæa Græcorum hunc habent 14. Augusti, sed cum altero confundunt, ideoq; plurimis annis prophetasse scribunt, tamen (quod ridiculum videri potest) a Ioramo occisum. Erat, inquiunt, [Cum priore a quibusdam imperite confusus.] Michæas Iorami filius, natus Boratæ, e tribu Ephraim, prophetauitque annos quatuor & octoginta: præcessit natalem Christi sexcentis & sex annis: multaque fecit Achab Regi Iudæ, a cuius filio Ioramo e medio sublatus est, suspensus, quod ipsius impietatem & maiorum reprehenderet. Mortuusque in Morathe sepultus est, solus in terra sua prope cœmiterium Enacim, sepulchrum eius notum est. At Menologium Michææ Prophetæ vnius e XII. minoribus natalem statuit 14. Augusti, alterius vero e tribu Ephraim 5. Ianuarij.

§. III. Abacuc Propheta vnus an duo?

[8] Epiphanius, Dorotheus, Isidorus, & alij cum Germanico Martyrologio, vnum tantum agnoscunt Habacuc, eum qui octauus recensetur inter minores Prophetas, [Abacuc vnus an duo?] quiq; ab Angelo ad Danielem in lacum leonum deportatus est. Contrarium censet cum multis Iacobus Salianus noster anno mundi 3327. Ezechiæ 19. & alibi, cui assentiri videtur Cornelius præfat. in Habacuc & alij Interpretes. Idem Cornelius in cap. 14. Danielis v. 32. ita scribit: Nota, licet tempore excidij Hierosolymæ per Chaldæos, multi Iudæi abducti fuerint in Babylonem, alij fugerint in Ægyptum, vel in alias regiones; tamen nonnullos remansisse, vel rediisse in Iudæam, inter quos fuit hic Habacuc. Quæres: Fuitne hic idem cum Habacuc vno e 12. minoribus Prophetis? Affirmare videtur S. Hieronymus præfatione in Habacuc, Epiphanius, & Dorotheus in Synopsi, Pererius & Pintus hic. Verū Torniellus & alij id negant, idque verius videtur. Nam noster hic Habacuc illo fuit posterior. Ille enim fuit ante captiuitatem Babylonicam; nam eam prædixit: hic vero post eam vixit sub Euilmerodach: nisi dicas eum ad multam ætatem vixisse. Si enim eum ponas hoc tempore fuisse 75. vel 80. annorum, potuit esse vnus idemque; vnde tam hic quam ille vocatur Propheta.

[9] Nobis quidem videtur multo probabilius, diuersos fuisse, tamen quia non omnino est certum, eos hic non distinguemus. [eius tribus,] Menæa 2. Decemb. Erat Abacuc e tribu Simeonis Saphati filius. Præuidit captiuitatem, & templi & vrbis Hierosolymorum expugnationem valde deplorauit. [exilium,] Quando Nabuchodonosor venit Hierosolymam, fugit Propheta in Ostracenam, & mansit apud Israelitas. Postquam reuersi sunt Chaldæi, ad reliquias Iudæorum, qui Hierosolymis & in Ægypto remanserant, se contulit, & inseruiit messoribus agri paterni. [esca Danieli allata,] Cum autem accepisset prandium, denuntiauit suis: Abeo in regionem longinquam, statimque redibo. Si autem moratus fuero, ferte prandium messoribus. Raptus inde in impetu Babylonem, Prophetæ Danieli cibum attulit, qui erat in lacu leonum. Subitoque adstitit rusus messoribus suis prandentibus, nec vlli quicquam dixit eorum, quæ facta erant. [Daniel. 14.] Intellexit etiam populum breui e Babylone reuersurum, & biennio ante reditum extinctus est, & in agro suo humatus. Hic portendit Iudæis fore vt in templo ingens viderent lumen & spectarent gloriam Dei, prædixit etiam euersionem templi, quæ futura esset per gentem ex Occidente venturam. Tunc etiam velum Dabir in paruas rupturas scissum, [vaticinia,] & duo columnarum capitella ablatum iri, nec quemquam cogniturum vbi lateant. Hæc autem ab Angelis in solitudinem deferentur, vbi primum condita est arca testamenti. Et in ipsis sub finem cognoscetur Dominus, qui illuminabit eos quos serpens persequitur a principio.

[10] Eadem fere habet Epiphanius de vitis Prophetarum cap. 18. Dorotheus de vita & morte Prophetarum: Iste octauus est. Accepit & ipse diuino munere vt de resurrectione Christi vaticinaretur, ad hunc modum loquutus: Videte contemptores, aspicite & admiramini, & disperdimini, quoniam opus ego operor in diebus vestris, quod non credetis si quisquam vobis narrauerit. [Habacuc 1. 5.] Oraculum hoc Paulus concinne de resurrectione Domini Iesu Christi Antiochiæ Pisidiæ vsurpauit. [Act. 13. 41.] Hic Abacuc erat de tribu Simeon, ex agro Bithicuchar. Cetera fere cum iis quæ habet Epiphanius conueniunt. Isidorus de vita & morte Sanctorum cap. 47. Abacuc de tribu Symeon, [tempus mortis.] in agro Bethacat ortus est, & hic ante biennium reuersionis filiorum Israel de captiuitate, in agro Sabarta vita decessit. Plura reperiet qui volet apud Interpretes sacræ Scripturæ, ad cap. 14. Danielis, & ad ipsius Habacuc Prophetiam.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Habakkuk

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Habakkuk

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.