Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band Propyläum Dezember

Propyläum Dezember

Dec. Propylaeum

Delehaye, Hippolytus
Peeters, Paulus
Coens, Mauritius
de Gaiffier, Balduinus
Grosjean, Paulus
Halkin, Franciscus

Propylaeum ad Acta Sanctorum Decembris, ediderunt Hippolytus Delehaye, Paulus Peeters, Mauritius Coens, Balduinus de Gaiffier, Paulus Grosjean et Franciscus Halkin, Presbyteri Societatis Iesu.

Martyrologium Romanus ad formam editionis typicae scholiis historicis instructum.

Brussels
24, Boulevard Saint-Michel 1940

[XXIII], 660 p.; ill.

PROPYLAEUM
AD
ACTA SANCTORUM
DECEMBRIS
EDIDERUNT
HIPPOLYTUS DELEHAYE, PAULUS PEETERS
MAURITIUS COENS, BALDUINUS DE GAIFFIER
PAULUS GROSJEAN, FRANCISCUS HALKIN
PRESBYTERI SOCIETATIS IESU

MARTYROLOGIUM ROMANUM
AD FORMAM EDITIONIS TYPICAE
SCHOLIIS HISTORICIS INSTRUCTUM

BRUXELLIS
24, Boulevard Saint-Michel 1940

ANNO SAECVLARI QVARTO
A CONDITA SOCIETATE IESV
TERTIO AB INCOHATIS FIDENTI MOLIMENTO
HERIBERTI ROSWEYDI ET IOHANNIS BOLLANDI
COMMENTARIIS IN ACTA SANCTORVM
EIVSDEM OPERIS AC DISCIPLINAE
HEREDES ALVMNIQVE NOVISSIMI
TENVEM HVNC ANTIQVAE LAVDIS ET ARTIS TRADVCEM
IN TEMPORVM ANGVSTIIS EXORTVM
OMNIVM ANTECESSORVM SVORVM
MEMORIAE SACRVM ESSE VOLVERVNT.

[Praefatio]

ACTA SANCTORVM OMNIVM
ANNVNTIATA A. MDCVII
PVBLICARI COEPTA A. MDCXLIII
INTERMISSA A . MDCCXCVI
RESVMPTA A. MDCCCXXXVII

Opus in lucem emittimus quod iamdudum et multifariam rogati fuimus nec sine specie quadam iustae postulationis. Quamvis enim Martyrologium Romanum fontibus historicis neutiquam accenseri possit quos explorare nostri laboris est, ex eo tamen quasi e communi receptaculo, per anni circuitum, una cum gravibus venerandisque memoriis passim fallaces igniculi, caligines et obscuritates fidelium mentibus obiciuntur, quas ab historia famaque sanctorum depellere antecessoribus nostris Rosweydo et Bollando ipsa meta consiliorum fuit. In qua opacitate, si quando viri etiam litterati exitum frustra tentantes ad nos confugiunt, experimur plerumque eius modi quaestiunculas seorsim iniectas brevi et circumscripta explicatione satis probabiliter expediri non posse. Nempe, praeterquam quod de sancti alicuius cultu testimonia, narrationes et investigationis adminicula saepius repetenda sunt ex Actis alterius aut plurium sanctorum, perdifficile est in re hagiographica quidpiam ei plane perspectum esse qui singula problemata non contulerit cum aliis plurimis: quod ipsi maiores nostri longula iam experientia primum docti sunt. Nos quoque, progrediente hoce opere, magis magisque sensimus ad vim probationis in propatulo ponendam multum conducere ut scripta monumenta suo quodque generi et cognationi quam explicatissime assignarentur. Itaque sperare licet hanc veluti synopsim, in qua sanctorum catholicae Ecclesiae universitas recensetur, legentibus instar promptuarii cuiusdam fore, ubi simul cum summa historiae sancti de quo singillatim percontantur, apparatum insuper exemplorum affinium aut similium variaque corollaria inveniant quae fidem illi pleniorem faciant.

Nostra quidem sententia, nondum ad lucem eruta fuerunt aut ad obrussam revocata omnia documenta quorum copia necessaria est, ut liber multiplici variaque farragine confertus, quale est Martyrologium Romanum, in sua elementa simplici negotio et decretoria cum brevitate solvi possit. Sed viri docti, amici nostri, et dignissimi omnium qui in eruditione etiam hagiographica prae omnibus audiantur, nobis asseveraverunt historicae veritatis et ipsius rei christianae interesse ut opus utile et expetitum sine die in opportunitatem incertam non differretur. Quorum auctoritas pervicit ne longius moraremur. Quo tamen apertius significaretur nostrum hunc commentarium anticipato die suo prodiisse, volumen iam nunc inscripsimus: Propylaeum ad Acta Sanctorum decembris. Natura quippe sua pertinet ad futuram illam aetatem cum elogia omnia, quotquot complectitur Martyrologium Romanum, in Actis Sanctorum recognita et, quantum res feret, enodata fuerint.

Incohatum opus fuit melioribus annis, in precaria illa et ancipiti pace, cuius tamen beneficio studia quoque nostra a recenti clade paulatim convalescere videbantur. Iamtum ad extremos kalendarii menses propinquabat, cum denuo bellicum incendium circumundique exarsit. In hoc communi periculo, quod neque avertere neque effugere in humana erat facultate, nulla nobis relicta erat consilii capiundi optio. Ipsa prudentia praecipiebat ut coeptum volumen quantocius absolveretur et ea quidem ratione quam nova novorum temporum condicio opportunam fecerat. Nimis enim certum est, etiamsi propitio Dei numine futurum sit ut nostra bibliotheca nostrique laboris sedes e praesenti discrimine incolumes evadant, in longinquius aevum dilatam fuisse spem aggrediendi tomos novembris et decembris quorum materiam in hoc commentario carptim extricari oportuit. Itaque cavendum nobis fuit ne fructus diuturni nec sane facilis studii, ad quod nos coegerunt elogia complurium sanctorum novembrium et decembrium, incassum deperiret aut certo utilitate frustraretur quam eruditis interim afferre potest, qui novis curis explorabunt Legendarium Romanum aliosque eiusdem modi hagiographicos labyrinthos. Id igitur etiam causae fuit cur, commentario ad finem vergente, paulo latius declinaremus a peroptata illa breviloquentia quam nobis ipsis et legentibus primum polliciti sumus.

In ferrea quam vivimus aetate, vasti corporis tomum edendi onus tolerabile rursum fecit munificentia curatorum Aerarii Academici studiis altioribus iuvandis in Belgio: quorum amplissimo collegio gratias hic agimus ex animo.

Partem non levem editionis curandae naviter suscepit adiutor noster P. Augustus Cerckel, qui etiam de recentioribus aliquot sanctis luxuriantem documentorum silvam interlucavit. Nonnullas item commentarii paragraphos sedula opera partim informavit partim absolvit nostri manipuli tiro Paulus Devos S. I.

Neque spem quam in eorum officiosa sollertia posuimus fefellerunt typographi nostri fratres De Meester, qui, paternae industriae heredes, temporum difficultati pares iterum se praestiterunt.

Faxit Deus O. M. ut opus, eo animo susceptum quo Gregorius Papa XIII Martyrologium Romanum concinnari iussit, aliquid etiam conferat ad excelsum finem propter quem, tribus ante saeculis, eponymus noster venerandae memoriae, Iohannes Bollandus, in sinceram lucem edere coepit Acta Sanctorum Dei, quotquot toto orbe coluntur.

Bruxellis, in festo Omnium Sanctorum, kalendis novembribus anno MDCCCCXL.

DE MARTYROLOGII ROMANI ORIGINE FONTIBUS FIDE HISTORICA

[Martyrologiorum] Quicumque hunc librum legere vel consulere volet eo animo quo scriptus est, prae oculis perpetuo habeat oportet aliud esse catalogum martyrum et sanctorum quovis ordine digestum, aliud martyrologium, quo nomine in universum veniunt tabulae anniversariorum qui in ecclesiis observari consueverunt. Singulae enim, ut cum Tertulliano et Cypriano loquamur, habent suos fastos quibus nomina inscripta sunt martyrum primum, deinde et episcoporum quorum in die obitus annua fiebat commemoratio. Diptycha haec erant, quorum antiquum exemplum habemus in ecclesia Romana, gemina constans Depositione, Martyrum videlicet et Episcoporum. Ex utraque coaluit martyrologium, nominis principatu martyribus cedente. Eius modi est Carthaginiense kalendarium ita inscriptum: Hic continentur dies nataliciorum martyrum et depositiones episcoporum quos ecclesia Carthagenis anniversaria celebrant. Annis labentibus accessit tertia quaedam velut Depositio, nempe servorum Dei, qui ob vitam religiose traductam vel beneficia Ecclesiae collata digni visi sunt annua recordatione. Cuiusvis ecclesiae plenus anniversariorum indiculus feriale apte appellatur.

[non una indoles] Bipertita horum libellorum habetur varietas, altera quae unius eiusdemque ecclesiae anniversarios continet, ceteris exclusis; altera quibus domesticae memoriae peregrinis admixtae sunt. Prior complectitur sola monumenta primigenia, quibus usus ecclesiae incorruptus exprimitur; haec plerumque kalendaria propria vocantur. Alterum genus est martyrologiorum quae dicuntur generalia et exploratis singulorum fontibus aestimanda sunt. Eorum quae propria diximus, vetustissima sunt exempla duplex Romana depositio a chronographo anni 354 edita [L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 10 – 12; cf. p. VI – VII.] , kalendarium Gothicum Ulphilae bibliorum versioni praemissum [Anal. Boll., t. XXXI, p. 275 – 81.] , kalendarium Carthaginiense saec. VI [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXX] – [LXXI].] , kalendarium ecclesiae Turonensis, apud Gregorium in Historia Francorum, X, 31, tandem ordo divinorum officiorum in ecclesia Oxyrhynchena Aegypti anno 535 – 536 agendorum [Anal. Boll., t. XLII, p. 83 – 99.] . In altero fastorum genere antiquiores nullos novimus martyrologio illo, e compluribus kalendariis ecclesiarum orientis collecto, cuius particulae supersunt in breviarii Syriaci apographo quod, utcumque contractum, exhibet codex anno 411 exaratus [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LI] – [LXV].] . Orientalia, Romana, Africana, Gallicana in unum confluxerunt martyrologium hieronymianum, quod universale non improprie dixeris [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. (1) – (192); t. II, 2, pp. IX – XXIII, 1 – 720 (Commentarius).] .

[et forma.] Priscis temporibus, martyrologiorum forma brevis et ieiuna, simplici nomenclatione constat. Diem mensis excipit solum sancti qui tunc colitur nomen, addito quandoque loci indicio: quam normam servant martyrologia ecclesiarum propria seu kalendaria. His paulatim accesserunt quae hominis conditionem vel dignitatem exprimunt, et tandem brevis gestorum memoria. Martyrologia quae de sancti historia aliquid referunt historica appellandi usus invaluit. Hieronymianum nudis sanctorum locorumque nominibus magnam partem constat, quibus rarissime brevioris elogii vestigia adhaerent; unde falso a nonnullis existimatum est in his fastis plurima quae olim ad historicum genus pertinuerint resecta esse. Martyrologia id genus habemus Bedam, Florum aliaque eiusdem propaginis saec. IX composita; apud Graecos autem, synaxaria maiora, quale est Constantinopolitanum in Actis nostris editum [Propylaeum ad Act. SS. Novembris, 1902.] . Martyrologium quod illustrandum suscepimus non est proprium ecclesiae Romanae, cum memorias martyrum, confessorum, virginum complurium ecclesiarum complectatur. Si res ipsae quibus constitutum est spectantur, martyrologium generale immo universale appellandum est; si sola elogiorum forma, historicum.

[Martyrologia antiqua.] Martyrologiorum latinorum quae Romano nostro praeiverunt triplex est discrimen. Antiquissima dicimus quae ab initiis ad saec. VII; classica quae ab VIII saec. ad extremum saec. IX; recentiora, quae a X vel XI saec. ad annum 1583 digesta sunt. Huius distributionis prior pars orditur a Depositione martyrum Romana, anno 336, concluditur vero martyrologio hieronymiano. Atque hoc loco observare iuvat exempla tum utriusque depositionis tum martyrologii orientalis quae hieronymiani collectores prae manibus habuerunt paulo ampliora fuisse iis quae seorsim habemus. Fasti autem ecclesiae Africanae indidem adhibiti pro rata parte plurimum excedunt kalendarii Carthaginiensis inscriptiones [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXXII].] .

[Martyrologia classica] A saeculo saltem VIII mos invaluit ut, sive in capitulo sive in choro, annuntiarentur sancti quorum natalis in sequentem diem incideret, praemisso die mensis et lunae. Concilium anno 747 in Clovesho Angliae habito, canone tertio decimo constituit ut per gyrum totius anni natalicia sanctorum uno eodemque die iuxta martyrologium eiusdem Romanae ecclesiae cum sua sibi convenienti psalmodia seu cantilena venerentur [Haddan-Stubbs, Councils and Ecclesiastical Documents relating to Great Britain and Ireland, t. III, p. 367.] . Martyrologium Romanae ecclesiae de quo hoc loco intellege non huius ecclesiae proprium sed Roma missum, ut puta hieronymianum exemplum aliquod, quale Bedam prae manibus habuisse constat. Regula canonicorum Chrodegangi († 766), c. 18, haec statuit: De hora prima. Post lectionem recitantur aetas mensis et lunae et nomina sanctorum quorum festa crastinus excipiet dies; et postea pariter dicunt versum: Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius [P. L., t. LXXXIX, p. 1067.] . Sanciunt capitula Ghaerbaldi Leodiensis episcopi, an. 802 – 810, c. IX, ut unusquisque secundum possibilitatem suam certare faciat de ornatu ecclesiae suae, scilicet in patena et calice, planeta et alba, missale, lectionario, martyrologio, poenitentiale, psalterio vel aliis libris quos potuerit, cruce, capsa, velud diximus iuxta possibilitatem suam [M.G., Capit. t. I, p. 243.] . Anno 817, in concilio Aquisgranensi, decernitur ut ad capitulum primitus martyrologium legatur [Hardouin, Concilia, t. IV, p. 1232; M.G., Concilia aevi Karolini, t. II, 1, p. 464.] .

[saec. VIII et IX] Legibus ecclesiasticis vel monasticis obtemperandi studium viris doctrina praestantibus et librorum copia instructis, variis in locis, monasteriis praesertim, incitamento fuit ut novas componerent ephemerides sacras ad usum chori et capituli. Horum primus est venerabilis Beda († 735), martyrologorum quos classicos dicimus pater, quem longa sequitur soboles. Proprium Bedae est quod non per totius anni kalendas decurrat, sed multos dies relinquat intactos [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. XIII – XVI; H. Quentin, Les martyrologes historiques, p. 17 – 119.] . Bedae supplendo operam dederunt quotquot a primis saec. IX decenniis martyrologio reficiendo incubuerunt, quales fuerunt anonymus Lugdunensis, cuius recensio in codice Parisino 3879 habetur [Quentin, t. c., p. 130 – 221.] , et imprimis Florus item Lugdunensis. Huius enim opera Bedae martyrologium plurimum increvisse constat [Quentin, t. c., p. 222 – 408.] . Eiusdem prosapiae est metricum Wandelberti Prumiensis martyrologium (848) [M. G., Poetae latini aevi Carolini, t. II, p. 578 – 602.] . Successit Hrabanus (856) [P. L., t. CX, p. 1121 – 1187.] , dehinc Ado (c. 860), qui Florum multis sanctorum nominibus et elogiis ditavit [Martyrologium Romanum … novissimae et correctissimae huic editioni seorsim accedit Vetus Romanum Martyrologium hactenus a Card. Baronio desideratum una cum Martyrologio Adonis ad mss. exemplaria recensito opera et studio Heriberti Rosweydi e Soc. Iesu, Antverpiae, 1613; D. Georgius, Martyrologium Adonis … ope codicum bibliothecae Vaticanae recognitum et adnotationibus illustratum. Romae, 1745. Cf. Quentin, Les martyrologes historiques, p. 476 – 477.] . [a variis collecta.] In Usuardo (c. 875) habemus Adonem contractum quidem sed et auctum ope fastorum Gallicanorum et Hispanensium [Anal. Boll., t. LV, p. 268 – 83.] . Ad eandem Adonianam stirpem referuntur Wolfhardus Haserensis (895) [Ibid., t. XVII, pp. 5 – 23, 123 – 32.] et Notkerus (912) [P.L., t. CXXXI, p. 1025 – 1164; E. Duemmler, in Forschungen zur deutschen Geschichte, t. XXV, p. 202.] , quibus veluti morator accedit Hermannus Contractus Augiensis (1054) [Duemmler, in Forschungen, t. c., p. 208 – 214.] . A singulorum characteribus describendis et mutuis eorum conexionibus exponendis hoc loco abstinemus, ne post varias Bollandianorum, imprimis Sollerii eruditas disquisitiones, et ea praesertim quae sapienter de martyrologiis historicis disputavit vir doctissimus Henricus Quentin, videamur acta denuo agere, exiguo praesentis instituti emolumento. Namque ad originem nostri martyrologii eiusque cum classicis illis propinquitatem dignoscendam, paene satis est prae oculis habere Bedam, Florum, Adonem, Usuardum, quos solos (praeter Florum) in suis annotationibus respexisse videtur Baronius, et saepe minus apposite congruenterque adducit. De martyrologio quod Vetus Romanum dein Parvum Romanum appellatum est primusque edidit Rosweydus [In editione martyrologii Antverpiensi an. 1613. Supra, annot. 11.] , nunc, sopitis de eius ortu et auctoritate controversiis, silere praestat. Nam praeterquam quod ne legere quidem illud potuit Baronius, suppositicium hoc opus esse constat, ab Adone confictum [Quentin, t. c., pp. 409 – 464, 649 – 72.] .

[De legendariis sanctorum contractis] Absoluta classicorum serie, per tria saltem saecula nullus occurrit martyrologus qui de veteribus libris retractandis serio cogitasse videatur. Satis habuerunt huius aetatis homines apographa usu situve consumpta iterum describere, in novis exemplis nomina vel elogia hic addentes illic omittentes, unde magna orta est varietas codicum, non sine magna varietate mendorum. A saec. XIII mediante, legendariorum, quae vocant, compendia conscribi coepta sunt, ordine quidem mensium plerumque disposita, inter martyrologia tamen non numeranda, quandoquidem ad officia ecclesiastica perscripta non sunt, sed privatae potius lectioni parata [Anal. Boll., t. XXIX, p. 5 – 116.] . Is quoque fons fuit unde in fastos sanctorum novae mentiones defluxerunt, quas recentioris aevi martyrologi non respuerunt. Epitomatorum agmen ducit Bartholomaeus Tridentinus, [quae saec. XIII,] a quo scriptus est anno 1244 Liber epilogorum in Gesta sanctorum [Ibid., p. 14 – 19.] . Eodem anno Vincentius Bellovacensis edidit Speculum historiale, iterato paucos post annos. Mox prodiit Abbreviatio in gestis et miraculis sanctorum, a Iohanne de Mailliaco, ut ferunt, conscripta, cuius non pauci supersunt codices [Ibid., p. 20 – 24] . Anno c. 1260 vulgata est Iacobi de Varagine, episcopi Ianuensis, Legenda dicta Aurea, e qua, saec. XIII nondum elapso, prolata est Legenda sanctorum sub compendio a quodam fratre tradita [Ibid., p. 25.] . Anno 1314 conscriptus est liber Legendae sanctorum abbreviatae hactenus ineditus [Ibid., p. 25 – 26.] .

[item saec. XIV et XV] Neque hic finis factus est brevioribus legendariis conscribendis. Anno 1324 Bernardus Guidonis, episcopus Lutevensis, Speculi sanctoralis priorem partem emisit; quod opus absolvit anno 1329 [L. Delisle, Notice sur les manuscrits de Bernard Gui, in Notices et extraits des manuscrits de la bibliothèque Nationale, t. XXVII, 2, p. 169 – 455.] . Sanctilogium sive speculum legendarum composuit Guido de Castris, qui fuit abbas Sancti Dionysii (1326 – 1343). Libros complectitur quattuordecim, quorum primi sunt de sanctis ianuarii ad decembrem in martyrologio Usuardi inscriptis [Anal. Boll., t. XXIX, p. 28 – 30.] . Medio circiter saec. XIV obiisse creditur Petrus Calo seu Petrus de Clugia (Chioggia), qui cum legendis de tempore collegit legendas de sanctis, non minus 850, brevissimas plerasque longioribus intermistas, quarum maxima pars nondum edita fuit [Ibid., pp. 30 – 34, 44 – 108.] . His plurimum usus est Petrus de Natalibus, Venetus, episcopus Equilinus (Jesolo) in libro, quem anno 1369 scribere coepit, anno 1372 perfecit, sub hac inscriptione: [coagmentata sunt.] Catalogus Sanctorum et gestorum eorum ex diversis voluminibus collectus. Quaenam sint ista volumina exponit in prologo totius operis, quod 1500 complectitur sanctorum laudationes paucis sententiis expressas, undecim in libros distributas [Ibid., p. 34 – 36. Saepius typis editus est Petri Catalogus. BHL., p. XXX.] . Diem cultus plerumque observat Petrus, etsi noluit martyrologium conscribere. Librum undecimum inscripsit De sanctis quorum certa dies celebritatis ignoratur. Martyrologis qui saec. XVI scripserunt Petrus non levem attulit opem, ut vel ex Baronii notationibus palam fit. Omissis aliis legendarum collectoribus, mentione dignus est Aegidius de Dammis, monachus Dunensis in Belgio (1468), cuius amplum legendarium seu Collectaneus martyrologii sanctorum hactenus latet [Anal. Boll., t. XXIX, p. 39 – 40.] . Ex hoc non minus bis centum sanctorum elogia seu Vitas exscripsit Iohannes Gielemans, canonicus Rubeaevallensis prope Bruxellas (1487), quibus Sanctilogium suum, mille circiter sanctorum laudationibus constans, se ditasse profitetur [Ibid., p. 40 – 41; De codicibus hagiographicis Iohannis Gielemans, Bruxellis, 1895.] . Agmen claudit Hilarion Mediolanensis, qui, praeter varia scripta hagiographica, reliquit et Legendarium nonnullorum sanctorum abbreviatum, anno 1494 editum typis Mediolanensibus [Anal. Boll., t. c., p. 41 – 44.] .

[Usuardus typis editus.] Ab artis typographicae incunabulis, novus in re martyrologica nascitur ordo. Usuardi martyrologium, quo ecclesiae prae ceteris utebantur, anagnostis subministrare prima typothetarum cura fuit. Anno 1475 Lubecae Usuardi editio princeps prodiit quam aliae variis in locis mox subsecutae sunt [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. XLV – XLVIII.] : Ultraiectina anno 1480, Florentina anno 1486, Coloniensis anno 1490, quae Greveni nullo iure dicitur [De Greveni martyrologio et legendario, Anal. Boll., t. LIV, p. 316 – 58.] , Parisina anno 1490 curante Iohanne Le Munerat, tandem, ut de editionibus saec. XVI varie auctis taceamus, Veneta anno 1498. Editio Parisiis impressa anno 1521 sic inscripta est: [Martyrologia Belini,] Martyrologium secundum morem Romane curie per magistrum Bellinum de Padua ordinis eremitarum sancti Augustini emendatum. Ad calcem: Finit martyrologium accuratissime emendatum per magistrum Belinum de Padua … cum additionibus patrum aliarum religionum copiosum effectum. In praefatione meminit eorum qui martyrologio conficiendo operam dederunt, praecipue Hieronymi, Bedae, Usuardi, “cuius opus magis habetur in usu apud multas ecclesias, que etiam creduntur aliqua eius operi in locis variis addidisse.” Eadem assumpserunt tum alia exemplaria tum Martyrologium secundum morem sacrosanctae Romanae et universalis ecclesiae scriptum et emendatum per Alexandrum de Peregrinis presbyterum Brixiensem, Venetiis, 1560, quod mendis scatet ita ut vix memoratu dignum sit. Ceteris omnibus qui campum hunc excoluerunt hac aetate praestat Iohannes Molanus (Vermeulen) Lovaniensis [P. F. X. De Ram, Iohannis Molani Historiae Lovaniensium libri XIV, t. I (Bruxellis, 1861), p. VI – XCIX.] , [Iohannis Molani,] qui anno 1568 edidit Usuardi martyrologium quo Romana ecclesia ac permultae aliae utuntur … cum additionibus ex martyrologio Romanae ecclesiae et aliarum potissimum Germaniae inferioris et metrico martyrologio Wandelberti Prumiensis. Usuardum ab additionibus charactere distinxit, fontes indicavit, et annotationibus si quid obscurum occurrit, quantum poterat, illustravit, commentarii Baroniani quadam veluti prolusione. In editione quae anno 1573 prodiit, multa resecta sunt et addita dissertatio emendatior de martyrologiis cum indiculo sanctorum Belgii [Usuardi martyrologium quo Romana ecclesia ac permultae aliae utuntur … cum additionibus … et annotatione … opera Ioannis Molani, Lovanii, 1568; altera ed., Lovanii, 1573, item, Antverpiae, 1582; item ap. L. de la Barre, Historia christiana veterum patrum, Parisiis, 1583, p. 509 – 592.] . Cum autem audisset Baronius Molanum, accepto recens edito Romano martyrologio, notationes mox suas recognitas eidem martyrologio accommodasse, sed morte subtractum edere non potuisse, apud Henricum Gravium, theologum Lovaniensem agere coepit ut eas edere non praetermitteret. Simul virum doctissimum desideratissimum laudibus effert: “Equidem tanti viri de Ecclesia et veritate catholica optime meriti nec brevem schedulam deperire aequanimiter patior; cui (dicam ingenue) isthaec omnia hac ex parte accepta fero, quod in densissimam silvam primus ipse ingressus, mihi aliisque aditum patefecit [Tractatio de martyrologio Romano, c. IX.] .”

[Maurolyci,] Franciscus Maurolycus, abbas Messanensis, interpolatum Usuardum edidit anno 1568, quem ann. 1576 et 1577 recudit hunc praefigens titulum: Martyrologium secundum morem sacrosanctae Romanae et universalis ecclesiae multo quam antea purgatum et locupletatum. De emendationum et additorum fontibus haec ab auctore docemur: “Ex collatione vetustorum exemplarium ea correxi, quae indocti scriptores aut impressores depravaverant … Exemplaria martyrologiorum, quorum collatione usus sum, fuere unum ecclesiae Messanensis, aliud coenobii Carmelitani vetustissimum, aliud Eremitarum sancti Augustini aliaque ex aliis Siciliae monasteriis, unum quoque ex meo coenobio S. Mariae a Partu quod sub Marone monte gemellisque collibus positum est; quae tamen ab eo quod impressum circumfertur parum discrepabant et discrepantia neque notabilis erat neque alicuius momenti utpote verborum, non sententiarum.” Paucis post Maurolycum annis, [Galesinii,] Mediolani editum est, et eodem anno 1578 Venetiis, Martyrologium sanctae Romanae ecclesiae usui in singulos anni dies accommodatum ad sanctissimum patrem Gregorium XIII pontif. optimum maximum, Petro Galesinio protonotario apostolico auctore. Ad singulos dies notationes conscripsit, quas “multiplici antiquitatis ecclesiasticae doctrina cumulatas” esse voluit. Martyrologium amplificavit adductis libris Molani, Surii; martyres Hispanos arabicae persecutionis ex Eulogio inseruit, sanctos plurimos e libris graecis et graecis tabulis. Inde natum est opus incompositum, erroribus multis deturpatum, vix unquam ecclesiarum pulpitis impositum. Galesinius ultimus est martyrologorum qui a Beda Venerabili, per Usuardum, genus ducunt et sua sponte manum calamo admoverunt. [privato consilio edita.] Multis admirationi fore opinamur quod nunc dicturi sumus: nempe in longa illa progenie nullum reperiri qui non privato consilio opus aggressus sit, vel opere completo episcoporum summorumve pontificum comprobationem adeptus sit. Publica tandem auctoritate firmatum primum prodiit martyrologium Romanum iussu Gregorii p. XIII editum.

[Demum Gregorii XIII mandato et auctoritate] Cum e kalendariis propriarum ecclesiarum orta sint martyrologia, nihil mirum quod, inito consilio reformandi kalendarii, de recognoscendo martyrologio in Romana curia agi coeptum sit, ad instar corollarii seu tanti operis optatae clausulae. Eo enim deventum erat ut varia exempla erroribus referta nomine Romani martyrologii passim obtruderentur. De ratione renovandi martyrologii mentem aperuit pontifex litteris 14 ian. 1584 datis, martyrologio praefigendis: “Emendato iam kalendario curavimus (quod antea quoque decreveramus) Romanum martyrologium nonnullis in locis librariorum, typographorumque negligentia mendosum per viros eruditos ad fidem historiae, quae rerum gestarum, personarum, locorum, temporum veritate continetur, adhibitis etiam codicibus vetustioribus atque emendatioribus corrigi, correctumque et multis in locis auctum, proposita etiam atque explicata epactarum lunaeque singulis diebus numerandae ratione edi, vetustissimoque ecclesiae more in choro legendum proponi.”

[Martyrologium Romanum] Septemviris, vel decemviris, nam neque de numero neque de singulorum nominibus satis constat [Benedictus XIV, De servorum Dei beatificatione, lib. IV, parte II, c. XVII, 4; A. Politus, Martyrologium Romanum … commentariis suis … illustravit, t. I (Florentiae, 1751), p. XI – XII; H. Laemmer, De martyrologio Romano (Ratisbonae, 1878), p. 5 – 17; P. Paschini, La Riforma Gregoriana del Martirologio Romano, in La Scuola cattolica, 1923, t. I, p. 198 – 210.] , rem Pontifex commiserat. His praeerat cardinalis Henricus Sirletus († 1585); Baronius unus ex illis fuit, ceteris doctrina, labore et industria praestans, cui mox in opere perficiendo primae partes cesserunt. De ratione qua materia collecta et ordinata fuit suumque munus cuique dispositum, nihil comperti habemus. Placuit pontifici ut ipso anno correctionis kalendarii et ipso die (15 oct.) quo vigere coepit, a censoribus martyrologio emendando deputatis aliquod veluti specimen operis ederetur. Prodiit ergo Martyrologium Romanum ab idibus octobris anni correctionis MDLXXXII usque ad finem eiusdem anni, Gregorii XIII pontificis maximi iussu editum, Romae, ex typographia Dominici Basae, 1582.

[an. 1584 editum est,] Ordinem quo deinde Romae subsecutae sunt martyrologii integri primae editiones alii aliter exponunt. Varias peritorum sententias neque promere iuvat, cum habeamus rei testem omni exceptione maiorem, ipsum Baronium: “Illud necessario lectorem monendum putamus Romani Martyrologii triplicem hactenus in Urbe esse factam editionem, eiusque primam et secundam esse mendosam nec satis dignam quae iterum praelo tradatur: quod cuius culpa acciderit libentius silentio praeterimus. Tertia editio purior est atque sincerior, facta anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo quarto: illi enim tantum, ut legitimae atque germanae accesserunt litterae apostolicae datae die decima quarta ianuarii, eodem anno; cui etsi ex nostris notationibus levis certe aliqua accessit emendatio, vel si quid additum reperitur, quod semel tantum vel iterum factum invenies, id nos eius, cuius summa est in Ecclesia auctoritas, constanti voluntate fecisse lector intelligas.”

[et an. 1586] Haec sunt verba Baronii in tractatione de martyrologio quam praemisit editioni anni 1586, quae prima est eius annotationibus locupletata; Martyrologium Romanum ad novam kalendarii rationem et ecclesiasticae historiae veritatem restitutum, Gregorii XIII. Pont. Max. iussu editum. Accesserunt notationes atque tractatio de martyrologio Romano auctore Caesare Baronio Sorano, congregationis Oratorii presbytero, Romae, ex typographia Dominici Basae, 1586.

[a Baronio illustratum et auctum,] Praetereunda non sunt sed attente perpendenda quae habet Baronius de emendationibus (leves illas dicit) et additamentis quae praefatae editioni, probante pontifice, se intulisse fatetur. Opportunum videtur hoc loco memoriam renovare verborum quae Papebrochius, agens de Ario seu Macario et Asterio martyrologio Romano inscriptis ad 10 et 20 iun., admodum candide et sincere more suo scripsit; “Non est meum revocare ad examen potestatem quam habuerint revisores illi ad eos quorum nomina nullis ecclesiarum fastis unquam adscripta fuerant, nedum certus dies constabat, novo illi martyrologio ubi collibitum esset adscribendi; fateor tamen dubitari posse an rei sic agendae vel actae satis conscius fuerit Gregorius, qui ante emendatum iussu suo martyrologium praefatur quod curavit ipsum, nonnullis in locis librariorum typographorumque negligentia mendosum, per viros eruditos ad fidem historiae … corrigi correctumque et multis locis auctum proponi in choro legendum [Cetera in litteris 14 ian. 1584, supra p. XII.] . Verum sive sic augeri ipsum Gregorius scivit et voluit sive non, placuit saltem ei ipsorum qui id fecerunt iudicio stare, quod et successores pontifices probaverunt et nos reverenter suscipere aequum est, donec aliter Romae visum fuerit [Act. SS., Iun. t. IV, p. 11.] .”

[sedente iam Sixto V,] Exstincto iam anno 1585 Gregorio XIII, eo nihilominus auspice prodiit martyrologium scholiis Baronii illustratum; nulla enim novi pontificis mentio fit praeterquam in epistula dedicatoria Sanctissimo et beatissimo patri et D. N. Sixto V pont. max. Venetiis, anno 1587, apud Petrum Dusinelli, Baronio inconsulto, liber iterum editus est admodum inemendate, ut ipse conqueritur in litteris ad Christophorum Plantinum typographum Antverpiensem, datis die 8 mart. 1588 [Praemissa est epistula Baronii editioni Plantinianae anni 1589.] , ubi se quamprimum missurum spondet Romanum martyrologium emendatum et auctum. Anno 1589, typis Plantinianis excusa est secunda editio ab ipso auctore emendata et compluribus aucta. Tertiis Baronii curis Romae prodiit anno 1598 martyrologium ex typographia Vaticana; Antverpiae, e Plantiniana, anno 1613, opera et studio Heriberti Rosweydi e S.I., ita inscriptum: Novissimae et correctissimae huic editioni seorsim accedit Vetus Romanum martyrologium hactenus a cardinale Baronio desideratum, una cum martyrologio Adonis ad manuscripta exemplaria recensito [Iterata Venetiis 1613, et Parisiis 1620.] . Ad haec edenda nihil contulit Baronius, qui anno 1607 obierat. Postumae editionis anno 1630 emissae rationem exponit prolixa inscriptio: Martyrologium Romanum Gregorii XIII pont. Max. iussu editum et Urbani VIII auctoritate recognitum. Accesserunt notationes … auctore Caesare Baronio… Postrema vero haec editio post eius obitum, nonnulla exhibet quae addenda vel mutanda auctor ipse notaverat. Novissime additae sunt notulae marginales per alium dictae Congregationis presbyterum, loca Annalium eiusdem Baronii, ubi de sanctis fit mentio, vel tempora quibus floruerunt aut passi sunt ex variis auctoribus indicantes, Romae, typis Vaticanis, MDCXXX. Audienda Alexandri Politi, qui et ipse commentarium in martyrologium conscribere coeperat, censura: “Quam Oratoriani Romani optimam praedicant, anno 1630 ab ipsis curatam, est illa quidem editio quod ad martyrologium Romanum attinet, magnae auctoritatis; sed quod ad Baronii mentem atque adnotationes, parum sincera, quippe ab illis presbyteris arbitratu suo, non de Baronii alicubi sententia, interpolata [Martyrologium Romanum … commentariis illustratum, t. I, p. XIII.] .”

[dein ab Urbano VIII recognitum] In ipso libri limine Gregorio XIII sociatum legimus Urbanum VIII (1623 – 1644), qui novam martyrologii emendationem fieri iussit, de qua testimonium habemus unius ex eruditis viris quibus commissa fuit, Bartholomaei Gavanti, e Congregatione Clericorum Regularium Sancti Pauli: “Recognita fuit rursus Urbani VIII iussu, additis sanctorum festis qui nuper canonizati sunt, et in primo loco positis iis quibus datum est officium de praecepto; tum vero emendatus fuit textus multis in locis iuxta veritatem certissimae historiae, me quoque minimo omnium collegarum praesente; et minus certa interim commisimus tempori decernenda maturius: quod intelligant ii, quaeso, qui mutationem optavere maiorem in ipso textu [Thesaurus sacrorum rituum, ed. C. M. Merati, Venetiis, 1749, p. 160.] .”

[iterumque a Clemente X,] Nova rursus martyrologii castigatio, a Clemente X (1670 – 1676) instituta, sedente Innocentio XI (1676 – 1689) absoluta est, et anno 1681 Romae prodiit martyrologium Gregorii XIII pont. max. iussu editum et Clementis pp. X. auctoritate recognitum. Accessit huic editioni eorum memoria qui a summis pontificibus usque ad eumdemmet Clementem X p. in sanctorum numerum relati sunt.

[tandem a Benedicto XIV.] Tandem anno 1748, typis Vaticanis in lucem emissa est Nova editio a Sanctissimo Domino nostro Benedicto XIV pontifice maximo aucta et castigata, in qua nonnulla sanctorum nomina in praeteritis editionibus omissa supplentur, alia item sanctorum et beatorum nomina ex integro adduntur. Praemissae sunt litterae apostolicae die 1 iul. 1748 datae ad Iohannem V Portugalliae et Algarbiorum regem, amplae admodum et multiplici genere doctrinae conspicuae, quibus pontifex causam et occasionem novae editionis exponit, additis rationibus ob quas, post iteratas martyrologii recensiones, novae emendationes inducendae viderentur; simul aperit quae sanctorum elogia addere, quae contrahere vel delere placeret. Editio Vaticana quam anno 1913 Pius p. X suprema sua auctoritate approbavit et typicam declaravit ea ipsa est, [Editio typica an. 1913.] paucissimis mutatis, quam Benedictus XIV imprimendam curaverat, cui accesserunt tantummodo sanctorum et beatorum elogia a S. Rituum Congregatione post annum 1748 ad annum usque 1913 approbata. Nulla deinceps typicae conformis editio Romae prodiit, sed ineunte anno 1922 typis Vaticanis impressa est nova recensio, sedente Benedicto XV (1914 – 1922) parata, quae tanquam prima post typicam in lucem emissa est anno 1924, nulla facta pontificis, qui Benedicto successerat, Pii XI mentione; cuius hortatu in Analectis nostris vulgata est libri censura considerata et gravis a P. Henrico Quentin [Anal. Boll., t. XLII, p. 387 – 406.] . Hac et ceteris quae post typicam inscriptae sunt neglectis, in commentario nostro solam respicimus typicam Pii X, quae non est nisi martyrologium a Benedicto XIV emendatum, recentioribus additamentis completum.

[Martyrologium saepius recusum] Inde ab editione legitima litteris apostolicis primum munita, anno 1584, ad typicam de qua modo, centies et amplius recusum fuit martyrologium Romanum [H. Matagne, ap. A. De Backer, Bibliothèque des écrivains de la Compagnie de Jésus, t. III, p. 369 – 76.] . Harum editionum catalogum integrum conficiat cui tempus non magni constet et sibi plurimum confidat. Nos, pro viribus nostris, hunc qualemcumque indicem partim usu proprio, partim a benevolis bibliothecarum praefectis adiuti collegimus:

[variis in locis] 1584, Romae, Venetiis, Parisiis; 1585, Venetiis; 1586, Romae, Antverpiae; 1587, Venetiis; 1589, Antverpiae; 1593, Venetiis; 1597, Venetiis; 1598, Romae; 1600, Romae; 1601, Antverpiae, Romae; 1602, Romae, Venetiis; 1603, Coloniae; 1605, Venetiis; 1607, Parisiis; 1608, Antverpiae; 1609, Parisiis, Venetiis; 1610, Coloniae; 1611, Lugduni, Venetiis; 1613, Antverpiae, Parisiis; 1614, Coloniae; 1615, Venetiis; 1617, Wirceburgi; 1620, Venetiis; 1622, Venetiis; 1630, Romae, Venetiis; 1631, Moguntiae, Francofurti; 1632, Parisiis, Romae; 1635, Antverpiae; 1638, Antverpiae; 1640, Coloniae; 1643, Coloniae; 1645, Parisiis; 1651, Romae; 1654, Parisiis; 1657, Antverpiae; 1658, Insulis; 1661, Parisiis, Antverpiae, Venetiis; 1668, Venetiis; 1673, Venetiis; 1674, Romae; 1675, Lugduni, Venetiis; 1677, Venetiis; 1678, Antverpiae; 1679, Parisiis; 1681, Romae, Lugduni; 1682, Lugduni; 1683, Venetiis; 1684, Parisiis; 1685, Bononiae; 1688, Venetiis; 1690, Antverpiae, Venetiis; 1697, Venetiis; 1700, Venetiis; 1701, Antverpiae; 1710, Venetiis; 1711, Venetiis, Parisiis; 1718, Parisiis; 1721, Venetiis; 1723, Antverpiae; 1729, Venetiis; 1732, Venetiis; 1733, Venetiis; 1738, Venetiis; 1745, Venetiis; 1746, Antverpiae; 1748, Romae; 1749, Romae, Venetiis; 1750, Romae; 1751, Venetiis, Coloniae; 1756, Venetiis; 1757, Parisiis, Venetiis; 1759, Venetiis; 1768, Bassani; 1770, Venetiis; 1771, Antverpiae; 1772, Parisiis; 1774, Venetiis; 1775, Lugduni; 1778, Venetiis; 1781, Coloniae; 1784, Venetiis; 1785, Venetiis; 1792, Venetiis; 1801, Venetiis; 1802, Venetiis; 1845, Romae; 1846, Mechliniae, Ratisbonae; 1859, Mechliniae; 1872, Mechliniae; 1873, Romae, Mechliniae, Moguntiae; 1874, Ratisbonae; 1878, Romae; 1887, Mechliniae; 1890, Romae; 1892, Taurini; 1897, Taurini; 1899, Mechliniae, Parisiis; 1902, Romae; 1905, Mechliniae; 1910, Taurini; 1911, Taurini, Levanti; 1913, Mechliniae, Romae; 1914, Taurini.

[nec semper emendate.] Qui patienti cum cura et contralegente scholastico conferet eas editiones, saepius naevis mendisque horrere comperiet etiam eas quas amplissimi censores canonica auctoritate tuentur; neque postea multum mirabitur antiquos martyrologiorum codices a librariorum oscitantia vel levitate pessima quaeque passos esse. Nec desunt editiones quae non modo humanae fragilitatis indicia prae se ferant, sed etiam deliberatae improbitatis, adeo ut ecclesiastica censura notatae fuerint [Ut in uno sistamus exemplo, de martyrologio edito Venetiis anno 1683 et iterum Bononiae anno 1685 agit Benedictus XIV, De servorum Dei beatificatione, l. IV, 2, c. XVII, n. 11.] .

[Baronii consilio] Qui de fontibus Martyrologii Romani edoceri voluerit, principium sumat oportet a commentario seu notationibus Baronii, et Tractatione quam iisdem praemisit. Hortante cardinali Sirleto, stimulos addente S. Philippo Nerio, scholia conscribere aggressus est ad singulas particulas seu elogia martyrologii Gregoriani quale anno 1586 auctum prodiit. Operis consilium “pio ac veritatis studiosissimo lectori” his verbis aperit: “Alia martyrologia Latinorum et Graecorum menologium cum hoc Romano accurate contuli, res gestas et actiones sanctorum ex omni antiquitatis memoria collegi; ac pro institutae scriptionis ratione ita quidem breviter attigi, ut fontes unde uberius hauriri possint indicarem. Qui scriptores quaeve narrationes probatiores et fideliores sint admonui, certa ab incertis distinxi, difficultates, dubitationes et controversias complures, sive quae iam a nonnullis afferebantur sive quae oriri possent, explicare dissolvere sedare studui ac certis argumentis ostendere nihil temere, nihil parum considerate actum.”

[et voluntati] Annotatio Baronii non eruditi vel critici de ve ritate historica unice solliciti est, sed argumentatio causidici ita comparata ut quae sive ipse scripserat sive ab aliis scripta acceperat bene scripta esse demonstraret. Iamvero, cum non modo litteram martyrologii defendat sed et de ea iudicium ferat, profecto libri iussu Gregorii XIII editi se vadem et sponsorem dedit, neque iniuria litterati homines eum tamquam eius auctorem habent. Accedit quod non facile cernitur cum quo haec auctoritas dividenda sit, quandoquidem prorsus ignoratur quam sibi provinciam assumpserint qui laboris participes fuerunt. Adiutum fuisse Baronium a quibusdam in concinnanda martyrologii littera satis manifestum est. Annotationes ipse marte suo concepit, et iure optimo, interroganti cuidam quot laboris ministros habuisset, respondere potuit: “Torcular calcavi solus [G. Calenzio, La vita e gli scritti del card. Cesare Baronio (Roma, 1907), p. 176.] .” Labor certe gigante dignus, in quo tamen interdum dormitasse visus est. Verum nemo tam acerbus aestimator erit ut molem et varietatem eruditionis sincero animo non miretur. Magna utique se facturum fide optima spopondit vir optimus, cuius profecto temperatior fuisset confidentia si illis diebus perspicere potuisset horridam et tenebricosam silvam difficultatum quas se expediturum pollicebatur. [rerum notitia] Dies docet, et inde a beata illa aetate saecula philologos modestiam docuerunt. Ipsa inquisitionis instrumenta maxime necessaria tunc deerant et quae praesto esse videbantur fallaciis plena erant. Ignotus erat Beda genuinus, quamquam ad singulos fere dies Bedam testem adducit Baronius, falso ut plurimum. Ignoratus pariter et Ado, ad cuius auctoritatem passim appellans, sibi videbatur afferre non Viennensem sed Treverensem episcopum, qui saec. XI scripsisset, adeoque Usuardo posteriorem. Martyrologii antiqui quod hieronymianum audit vix ulla habebatur notitia.

Nec tantum instrumentis historicae investigationi idoneis carebant tunc eruditi: ipsa ratio qua iis uterentur nondum informata erat. Quam candide et ingenua cum animi quiete Baronius se longissime abesse ignoraret a propria constitutione quaestionis ipse ostendit in Tractatione de martyrologio Romano, c. VIII. Quippe haec scribit: “Non … fuit in praesens Romanae ecclesiae institutum novum conscribere martyrologium, sed vetus, ut diximus, ex veteribus exemplaribus restituere.” Quidni addidit quodnam esset et unde erutum hoc vetus martyrologium, quod conqueritur Molanum in lucubratione de Martyrologiis praetermisisse, cum existimaret Romanam ecclesiam non alio quam Usuardi uti martyrologio: “Praeterierunt enim Molanum quamplurima antiqua manuscripta Romani martyrologii exemplaria, ex quibus quodnam qualeve esset germanum ipsum Romanum martyrologium intelligere certius potuisset.” Ita [non par fuit.] rursum Baronius, ibid., c. IX. Verum malo nostro fato, de his ita pronuntiat tamquam de re lippis et tonsoribus nota, et Molanum excusat quod “tam longe positus” haec ignoraverit. Sed enim Baronius, non procul positus, indicare poterat hoc martyrologium vetus quod Molanus infeliciter omisisset; at satis aperte prodit sibi quoque hoc ignoratum fuisse. Pace tanti viri fateri cogimur re infecta dimitti lectorem postquam attente et optima cum voluntate perlegerit quae Baronius exponit in Tractatione, ubi plurima congerit de protonotariis quos gestis martyrum colligendis praefecerit Clemens papa, de epistula S. Gregorii ad Eulogium Alexandrinum, ubi non Romani cuiusdam sed hieronymiani martyrologii lineamenta describit; de “venerabili et perantiquo” martyrologio quod “ab urbe Aquileia cuidam sancto episcopo a pontifice Romano directum” mentitur Ado et a recentioribus Romanum Parvum nuncupatur. Neque a Baronio nec ab ullo ex revisoribus docemur quis fuerit liber ille quem emendandum susceperint [P. Paschini, in La Scuola cattolica, 1923, t. I, p. 205.] ; nunc vero apud omnes constat hunc esse Usuardi martyrologium quo Romana ecclesia ac permultae aliae utuntur, a Molano ita inscriptum in editione anni 1568. De veteribus exemplaribus manuscriptis quae ab iisdem adhibita sunt altum itidem silentium.

[Fontes undequaque corrivati,] Ab Usuardo, cui veluti fundamento martyrologium Romanum innititur, facile delabimur ad inquirendos fastorum nostrorum fontes, illos in primis ex quibus elogia sanctorum antiquae aetatis hausta sunt. Porro excutienda sunt martyrologia classica a Beda ad Adonem. Hic, cuius opus ab Usuardo contractum est, omne genus librorum qui reperiri tunc poterant excerpsit, quorum haec fere summa est: Vitae et Passiones sanctorum, utriusque Testamenti libri, Eusebii Historia ecclesiastica ex interpretatione Rufini, scriptorum ecclesiasticorum opera, Cypriani, Paulini Nolani, Hieronymi, Augustini, Gregorii Turonensis, Bedae Historia ecclesiastica Anglorum et Chronicon, Liber Pontificalis, kalendaria ecclesiarum Galliae [Les martyrologes historiques, p. 485 – 649.] . Martyrologium a revisoribus multorum sanctorum nominibus et elogiis auctum est, praecipue Italorum e Dialogis S. Gregorii et tabulis ecclesiarum, Hispanorum ex Eulogii Memoriali Sanctorum [P. L., t. CXV, p. 731 – 818. Cf. BHL., p. XXII.] et ex hagiographorum recentioris aetatis libris, quales sunt Vitae sanctorum Alphonsi de Villegas [Primera parte de Flos Sanctorum por el Licenciado Alonso de Villegas, Toledo, 1578; Flos sanctorum nuevo, Çaragoça, 1580.] et Thesaurus Concionatorum Thomae de Trujillo [Thesauri Concionatorum libri septem, t. I, Barcinone, 1579; t. II, ibid., 1583.] ; variorum e catalogo Petri de Natalibus, e Molani ad Usuardum auctariis [Supra, p. XII; cf. Sollerius, Martyrologium Usuardi inter Auctaria ad singulos dies.] , ex Aloysii Lipomani et Laurentii Surii Vitis Sanctorum, ut taceamus Maurolyci et Galesinii martyrologia, quorum auctoritas rarius affertur. Plurima accesserunt e libris Graecorum ad interpretationem Sirleti, de quibus praestat in sequentibus data opera tractare. Quae de sanctis post Baronium sollemni ritu in canonem relatis adiuncta sunt, litterae pontificiae et decreta S. Congregationis Rituum subministrarunt.

[criteriis nondum praestitutis.] Magna profecto documentorum copia e probata antiquitate collecta martyrologis qui inde a Beda ad Benedictum XIV operi insudarunt praesto fuit. Nec defuit illis fidentia sui quam dolendum est eventu partim fraudatum esse. Nempe de arte critica quae ad veritatem e fontibus eruendam adhibenda est, eruditi viri plerumque atque ipsi correctores nullam notitiam et experientiam habebant. Quis proinde miretur hominibus sane doctis non successisse quod ab eis exspectabat Gregorius XIII, quem de fide historica martyrologii imprimis sollicitum fuisse abunde testantur litterae 14 ian. anno 1584 datae. Profecto iustum et facile erat incusare librarios typothetasque, genus suspiciosum, incuria peccare solitos. Sed praeter emendationem, qua scriptio ab illis vitiata, adhibitis melioribus codicibus, sanari poterat, alia eaque difficilior medicina adhibenda erat, cuius ars compluribus huius temporis eruditis non satis perspecta erat. Postquam litteram martyrologii revisores constituerant sive aliunde traditam comprobaverant, praecipuum sui muneris limen vix attigerant. De omnibus singulisque elogiis multiplex quaestio oriebatur: quo nomine quisque sanctus appellandus esset; quis ille fuisset; quo die colendus; quaenam eius cultus nativa sedes; tandem quid de eius historia constaret. Veritas personarum, quam expostulat pontifex, in eo sita erat ut certis testimoniis demonstraretur quod esset sancti nomen, et hoc nomen quis proprio iure habuisset. Iamvero usus martyrologiorum docet unico nomine plures vel e converso quandoque unum pluribus nominibus designari. Praeter martyres qui seorsim occurrunt, de collecticiis mentionibus passim difficultas exsurgit. Permulti enim vel sodalium grege stipati incedunt, vel ad eponymi cuiusdam sequelam pertinent. Atqui e martyrum gregibus alii ex historia sumpti sunt, alii contra scribarum, hagiographorum et praesertim martyrologorum levitate, incuria vel etiam vafritie coagmentati sunt. Fontem uberrimum huiusmodi errorum esse martyrologium hieronymianum nemo est qui ignoret.

[Sanctos in fastis inscriptos] Neque minoris momenti est quaestio, in qua inquisitionis hagiographicae cardo proprie versatur, utrum nempe servus Dei in sanctorum numero rite positus fuerit an secus. De iis quibus beatorum honores ab ecclesia Romana publico iudicio inde a saeculo X decreti fuerunt, omnis dubitatio praeclusa est. Non vero de ceteris quos prisca aetate illis honoribus libera fidelium pietas prosecuta est, [e coetu servorum Dei] quod legitime fieri non potuit nisi, instituta diligenti inquisitione, accesserit ecclesiae consensus. In quaestione historica qualis eruditis incumbit non aliud eorum munus est nisi in monumentis inquirere num reapse tale iudicium factum sit. Nam ut uno verbo totum complectamur, sanctus is est omnis et solus cuius cultus ecclesiasticus reapse et legitime viguerit. Ut autem de hoc facto liquido constet, id saltem perquirendum est quando cultus alicui ex Dei servis antiquis exhiberi coeptus sit, utrum continuo post eius martyrium vel obitum, quando testes adessent qui suis oculis vel certis documentis de eius meritis iudicium certum ferre poterant; an contra, memoriis iam partim obscuratis, causa acta sit citra condiciones historicae disquisitionis.

[non segregat opinio vulgi,] Age vero, id antiquis iam temporibus contigisse, non sine levitatis aut erroris suspicione, ostendit canon III concilii Carthaginiensis: Quae per somnia et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubique constituuntur altaria, omnimodo reprobentur. Item recordari iuvat S. Martini illustre facinus, qui aram pseudo-martyri ab episcopis temere erectam evertere non dubitavit. Novo et reprobando mori gravius periculum addidit superstitiosa illa aviditas, quae multos impulit ut sanctorum reliquias sibi compararent. Qui credulitatis morbus saec. IV exeunte iam serpebat.

[neque ipsa mors pro Christo tolerata,] Itaque a veritate longius vagantur qui existimant in fastos ecclesiasticos intromitti posse quoscumque compererint praeclaro aliquo facinore insignes se praestitisse, vel etiam pro Christo vitam fortiter profudisse. Fuerunt enim martyres haereticae sectae addicti, quos Ecclesia agnoscere noluit, veluti Metrodorus ille presbyter Marcionita, qui cum S. Pionio rogo impositus fuit, et ideo incaute martyrologio hieronymiano inscriptus [Act. SS., Nov. t. II, 2, p. 140.] ; item Asclepius Marcionitarum episcopus, qui Caesareae combustus est sub Diocletiano (Eusebii Hist. eccl., V, 16, 21). Plurimos fuisse a Donatistis cultos, ab Ecclesia reiectos martyres nemo non novit. Tandem honores martyribus exhibiti iure denegabantur iis qui ultro persecutoribus se obtulissent. De sanctis vero non martyribus, quos proprio nomine confessores vocamus, inquisitio quandoque multo difficilior est. Nostrum non est eos viros qui Vitam eorum legentibus ascetas et thaumaturgos quos Ecclesia colit adaequasse videntur, dignos pronuntiare qui ad sanctorum honores evehantur, quoties cultum ecclesiasticum eis reapse exhibitum fuisse non comperimus. Id quacumque causa fortuita vel alia omissum est, satis est ut a fastis excludantur.

[sed publica veneratio] Neque hac in re indiciis ambiguis vel plane fallacibus leviter fidendum. In libris antiquis homines sive moribus sive etiam dignitate venerandi, sancti appellantur, qui proprie sancti non sunt. Usus enim ferebat ut honoris causa episcopi et quandoque presbyteri aliique de clero hoc titulo salutarentur [H. Delehaye, Sanctus (Bruxelles, 1927), p. 24 – 59.] . Item nimbus auratus quo artifices circumdabant capita quarumdam imaginum, nullo pacto erat insigne sanctitatis, cum eo decorati fuerint imperatores, reges et quandoque etiam figurae allegoricae et aliae id genus. Non desunt alia signa venerationis quibus arbitratu suo fideles uti consueverunt, quae seorsim perpensa cultum significant privatum quidem, non ecclesiasticum. Contra, cultus ecclesiasticus proprie dictus viguisse comperitur quotiescumque fideles, defuncto servo Dei, eius reliquias publica veneratione prosecuti sunt et obitus diem annua commemoratione celebrarunt. Profecto saeviente persecutionum furore non semel evenit ut veneratio tribui non posset martyrum ossibus, quae sive combusta sive dispersa fuerant. Sed etiamtum plebs christiana nunquam omisit diem obitus quotannis recolere. Quod ubi praestitum esse constat, [ab Ecclesia rati habita.] aliud testimonium non requirendum est ut cultus legitimus viguisse credatur. Huius commemorationis in kalendario proprio eiusdem ecclesiae inscriptio perinde ac basilicae vel altaris exstructio decretorium quoddam est testimonium cui fides adhibenda est. In primis saeculis hic usus tam constanter obtinuit, ut ubicumque certa indicia non ostendunt servi Dei nuper defuncti fidelium veneratione circumdatum fuisse et diem eius natalem annua commemoratione sollemnem fuisse, causa in medio relinquenda sit, siquidem de huius sanctitate ecclesiastica non constat neque constare potest.

[Ambigua cultus indicia] Inter ambigua de cultu testimonia saepe referenda sunt martyrologia, adeoque de singulis evocationibus inquirendum qua auctoritate inscriptae fuerint, utrum a teste idoneo an a sciolo quopiam, qui alicuius sancti viri nomen in libris compererit [H. Delehaye, Cinq leçons sur la méthode hagiographique (Bruxelles, 1934), p. 42 – 52.] . Inter eruditos et sacrorum canonum studiosos olim quaestio mota est num descriptio in martyrologio Romano cultum ecclesiasticum significet. In qua disputatione sententiam dixit qui futurus erat Benedictus p. XIV, notatu dignissimam, in haec verba: “Porro, si meus, qualiscumque sit, sensus in hac disputatione exquireretur, dicerem primo descriptionem nominis alicuius in martyrologio Romano ad historiam gestorum pertinere… Dicerem secundo, legendum utique esse in choro martyrologium Romanum, sed neque ex nominis descriptione neque ex lectione in choro, spectata utriusque rei natura, argumentum inferri ad publicum cultum auctoritate ecclesiae demandatum aut permissum in universa ecclesia [De servorum Dei beatificatione, l. IV, 2, c. XIX, 16.] .”

[e scriptoribus antiquis] Iam primis ab edito Gregoriano martyrologio annis, a viris ecclesiasticarum litterarum egregie peritis animadversum est, ex antiquis scriptoribus quos martyrologi ad rem suam augendam excusserunt, plerumque nihil de titulo sanctitatis erui posse. Sententiam suam his verbis exponit S. Robertus Bellarminus, anno 1592: “Testimonia scriptorum veterum non videntur sufficere ad faciendam fidem, nisi duo concurrant. Primo ut scriptor ille sit probatus et antiquus. Secundo ut testetur eum de quo agitur sanctum mortuum esse, et pro sancto ab ecclesia habitum. Quare sancti additi ad martyrologium ex testimonio Nicephori, Sozomeni et similium non videntur retinendi, quod auctores non sint usque adeo probati; quemadmodum nec illi retinendi videntur, qui ex simplici laudatione sancti alicuius patris ut Athanasii, Hieronymi, Gregorii, Bedae et similium martyrologio inserti sunt. Multo minus illi retinendi sunt, qui in martyrologio collocati sunt, eo quod inveniantur in antiquo aliquo concilio interfuisse; quid enim hoc ad sanctitatem facit? vel in vita miracula fecerint, aut in exilio pro fide aliquando fuerint; possunt enim qui bene vixerunt postea male periisse [De reformatione Martyrologii Romani, in X. M. Le Bachelet, Auctarium Bellarminianum (Paris, 1913), p. 460.] .”

[promiscue collecta.] Concinit Papebrochius, Bellarmino doctrina certe non impar, agens de Caecilio presbytero Carthaginiensi, qui S. Cyprianum ad fidem adduxisse fertur, silentibus tamen testibus antiquis de quavis ei praestita publica veneratione: “Praesumere tamen possumus sancte mortuum qui sancte vixit… Quibus vero facultas data a Pontifice fuit martyrologii non solum ad vetera mss. corrigendi sed etiam additis aliunde sanctis augendi, ii licere etiam sibi putaverint tum sancti titulum tum diem certum in commendato sibi opere attribuere laudatis apud veteres atque id bene mereri visis. Utrumque certe iam olim fecisse videntur Latini illi, qui martyrologiis inseruerint multos, etiamnum in Romano legi solitos, quorum vel miracula vel virtutes in libro Dialogorum sic narrat S. Gregorius, ut de modo vel die mortis eorum habeat nihil neque aliunde sciantur eorum corpora in locis ubi vixerunt obieruntve ullam venerationem habere. Liberaliores etiam hoc in genere fuerunt Graeci dum suis synaxariis inseruerunt quam plurima eorum nomina qui vel in sacris Scripturis vel in sanctorum Actis vel denique in Vitis Patrum ut nuncupamus, inveniebantur laudati, absque ulteriori notitia. Sed haec exempla ut valent excusandis, ante Urbani VIII decreta, Baronio et sociis ad Romani martyrologii editionem adhibitis, quorum iudicium quamdiu non improbat Ecclesia, neque nos praesumimus improbare [Act. SS., Iun. t. I, p. 271.] …”

[Egregia testimonia] Inter documenta quae Romani martyrologii collectoribus praesto fuerunt, eminentem locum obtinet Eusebii Caesariensis Historia ecclesiastica, fons quidem optimus, sed tamen oculatis et valde exercitatis hagiographis consulendus. In libris De martyribus Palaestinae, ubi Eusebius gesta refert martyrum qui in urbe sua episcopali per octo annos saeviente persecutione passi sunt, delectus sanctorum iam prope perfectus est tanta cura et tam articulata temporis notatione, ut paucis nominibus exceptis, praeparatam habeamus ecclesiae Caesariensis Depositionem martyrum.

III id. ian. Petrus Abselamus.

XIV kal. mart. Martyres Aegyptii V.

III non. mart. Adrianus.

Non. mart. Eubulus.

IX kal. april. Timolaus et socii.

IV non. april. Apphianus, Theodosia.

II non. april. Aedesius.

VII id. iun. Procopius.

VIII kal. aug. Paulus.

Non. nov. Domninus et socii.

Id. nov. Antonius, Zebinas, Germanus.

XV kal. dec. Alphaeus, Zachaeus, Romanus.

XII kal. dec. Agapius.

XIX kal. ian. Martyres Aegyptii.

Quod autem in singulis dies passionis tam diligenter signatus est non sola fecit accuratio historici argute et dilucide res narrantis. Una quippe cum die obitus notatur etiam annua commemoratio et locus sepulturae singularis.

[Eusebii] In libello longiore De martyribus Palaestinae, haec de martyre Apphiano scribit Eusebius: πρὸ δ᾽ νωνῶν Ἀπριλλίων τοῦδε μνήμη τελεῖται. In eadem libri recensione, de Pamphilo et sociis templa magnifica memorat quibus martyrum corpora illata fuerunt: τὰ πανάγια σώματα τῶν τοῦ Θεοῦ μαρτύρων τῇ συνήθει παρεδόθη ταφῇ, ναῶν οἴκοις περικάλλεσιν ἀποτεθέντα ἐν ἱεροῖς τε προσευκτηρίοις εἰς ἄληστον μνήμην τῷ τοῦ Θεοῦ λαῷ τιμᾶσθαι παραδεδομένα [Anal. Boll., t. XVI, p. 139.] . In opere igitur quod de solis fere ecclesiae Caesariensis martyribus agit, anniversariorum mentio est et honoratioris sepulturae, quibus ecclesiastica veneratio continetur. In aliis vero Historiae partibus res longe aliter se habet, et de cultu singulis praestiti nullum affertur testimonium. Ut Eusebius, ita plerumque reliqui Annalium scriptores, exempli gratia Victor Vitensis, dedita opera perlustrant quidem longum agmen martyrum qui pro fide Christi sanguinem profuderunt, sed quosnam ecclesiae sollemniter in fastos exceperint, memorare non curant.

[et Gregorii Turonensis.] Non defuere tamen auctores quibus operae pretium visum est ecclesiastici cultus indicia notare. Gregorius Turonensis variis in libris, praecipue in Gloria martyrum, in Gloria confessorum, e quibus martyrologi plurima hauserunt, diligenter ea referre solet: frequentiam in festivitate sanctorum, reliquias, basilicas et oratoria, famam miraculorum.

[De sanctis Italiae.] Talia frustra requiras in libris Dialogorum eius cognominis et aequalis Gregorii pontificis, qui ad utilitatem animarum multa rettulit exempla virtutum et miracula, quae sive experientia noverat sive aliunde fando audiverat. Haec autem referens notare non curavit num hisce servis Dei cultus unquam exhibitus fuisset, nedum ipse iis honores sanctorum decerneret. Quod aut non perspexerunt aut sibi consulto dissimularunt recentiores qui Sanctos Italiae ex Dialogis in martyrologium turmatim introduxerunt, cum tamen ex iis pauci admodum legitimum in eo locum obtinerent.

[Tabulae ecclesiasticae] Sanctorum Italorum non modicam multitudinem Romanis revisoribus commendarunt tabulae variarum ecclesiarum: Altinensis, Amalphitanae, Amerinae, Anagninae, Aquilanae, Aquileiensis, Auximanae, Bergomensis, Bononiensis, Brixianae, Brundisinae, Camerinensis, Capuanae, Catanensis, Comensis, Firmanae, Florentinae, Fundanae, Interamnensis, Mantuanae, Mediolanensis, Neapolitanae, Niciensis, Novariensis, Papiensis, Parmensis, Patavinae, Pisanae, Placentinae, Potentinae, Ravennatis, Salernitanae, Sulcitanae, Surrentinae, Theanensis, Tiburtinae, Tifernatis, Tudertinae, Urbevetanae, Vercellensis, Veronensis, Verulanae. De hoc genere documentorum audiatur S. Robertus Bellarminus: [dubiae fidei.]Tabulae ecclesiasticae non videntur etiam tantae auctoritatis esse ut ob solum earum testimonium oporteat sanctos aliquos in Romano Martyrologio collocare. Primo, quia non certo constat nobis unde sint illae tabulae et an sint incorruptae et denique quam fidem mereantur… Quarto plerique sancti additi martyrologio Romano ex tabulis ecclesiasticis, italici sunt. Quare non iniuria queri poterunt Hyspania, Gallia, Germania aliaeque regiones, quod sanctos Italicarum ecclesiarum velimus ab illis coli in martyrologio communi cum eorum sanctos nos in eodem martyrologio habere nolimus [De reformatione Martyrologii Romani, in Le Bachelet, t. c., p. 460.] .” Quomodo istae tabulae coaluerint satis constat: hinc indiculis sanctorum, inde catalogis episcoporum. Utrobique prudentia opus est. Sanctos proprios singulae ecclesiae sibi providerunt, non semper unico veritatis studio ductae. Ad catalogos episcoporum quod attinet, satis constat partem antiquam restitutam fuisse ab eruditis quos, praeter bonam voluntatem, nulla disciplina commendabat [Catalogos episcoporum antiquos ecclesiarum Italiae et Galliarum critice excusserunt pro virili quisque parte F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia (Faenza, 1927), F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia (Milano, 1913; Bergamo, 1932) et L. Duchesne, Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule (Paris, 1907 – 1915). Omni fide et auctoritate destituti sunt catalogi quos passim affert Baronius ex tractatu De divino missae sacrificio seu tomo II operis Christianae religionis institutionisque Domini Nostri Iesu Christi … propugnatio Antonio Monchiaceno (De Mouchy) Demochare Ressoneo doctore Sorbonico auctore, Parisiis, 1562.] . Salva reverentia doctissimo Baronio debita, hoc etiam candide fatendum est, eum precibus vel importunis flagitationibus quorumdam exoratum, observantiae aut amicitiae nonnumquam concessisse quod historiae iusta severitas denegare iubebat [P. Paschini, in La Scuola cattolica, 1923, t. I, p. 274 – 75.] .

[Imprimis notandus sancti dies dies natalis] Ad discernendum quis proprie sanctus esset et quo iure coleretur, maxime intererat probe novisse quo mense et quoto mensis die eius memoria collocanda esset. Quippe praecipuum genuini et antiqui cultus indicium est diei natalis observatio, natalem dico non diem quo sanctus obiit, sed quo perpetuae sepulturae mandatus est. Utique more antiquo vix intervallum temporis intercedebat inter obitum et depositionem. Non tamen haec norma adeo certa fuit, ut non interdum aliqua investigatione utendum sit. Nemo qui Sulpicium Severum legerit, S. Martini natalem, qui ubique terrarum celebratur 11 nov., in diem non obitus, sed exceptionis reliquiarum a Turonensibus seu depositionis incidere ignorat. Multo longiore temporis spatio ultimam depositionem S. Symeonis Stylitae a die obitus seiunctam esse compluribus constat testimoniis [H. Delehaye, Les saints stylites (Bruxelles, 1923), pp. X – XVII, XXXIII.] . Quanti momenti sit in re martyrologica de vero die natali investigatio, Baronium fugisse videtur, qui nunquam quaestionem ut oportebat constituit et fidentiore animo classicis martyrologiis obtemperavit. Beda plerumque in his martyrologium hieronymianum e vestigio secutus est, vel ut verius loquamur, quod de illo codices iam corrupti et perturbati eum docere potuerunt. Florus, cui hieronymianum quoque praesto fuit, ab eo identidem quasi invitus recedit; difficultates ex collatis variis fontibus exsurgentes perspexit quidem, sed in medio relinquere coactus fuit. His supervenit Ado, qui nullo scrupulo deterritus, omnia perturbavit, sanctorum memorias pro opportunitate per menses diesque distribuit, et ut artes suas celaret, non veritus est adulterinum istud fingere martyrologium quod Romanum parvum vulgo appellatur [Quentin, Les martyrologes historiques, pp. 409 – 464, 649 – 72.] .

[et locus depositionis.] In elogiis quibusvis nomini sanctorum semper praefixum est nomen loci cuias sanctus fuisse censetur. Hic notandum est, more antiquo et constantissimo ecclesiae, patriam sancti non eam esse quae eum genuerit vel in qua diu commoratus sit, sed quae mortuum exceperit et custodiat. Plerique eo loco quiescunt unde ad superos transierunt. Ut uno utar exemplo vulgatissimo, S. Antonius, ordinis S. Francisci, Patavinus vocitatur quamquam Ulisippone natus est. Iamvero saepe vix non minoris momenti est novisse cuias sit sanctus quam quo die obierit. Ut distinguantur alter ab altero ambo Cassiani, satis est unum Forocorneliensem (13 aug.) appellare, alterum Tingitanum (3 dec.). Nec aliter discernuntur Saturnini qui eodem die, 30 nov. coluntur, Romanus et Tolosanus.

[Fides historica elogiorum.] Non tamen de die et loco quo quemque sanctum recoli oporteat maxime sollicitus fuisse dicendus est Gregorius XIII, cui prima cura erat de fide historica praeconii quo sanctus laudatur. Ad genuinam veritatem ab omni suspicioso incremento depurgatam elogia sanctorum castigatum iri sperabat pontifex. Haec Baronius quidem, quo erat animo magno et impavido, se praestiturum pollicitus fuisse videtur, in ipso martyrologii ingressu ad primum ianuarii diem de S. Concordio agens: “Eius res gestas descripsit Surius to. I, sed aliqua in eis sunt corrigenda, iisdemque nonnulla addenda, ut vidimus in amplioribus eiusdem Concordii Actis manuscriptis. Si Deus concesserit, in omnes sanctorum vitas quae hactenus editae reperiuntur, scholia elaborabimus, quibus quid in eis veri certique, quid item ambigui vel falsi reperiatur, aperiemus.”

A tanta coeptorum altitudine statim eum excidisse ii soli mirabuntur qui non attendant plerasque quaestiones cum sanctorum memoria coniunctas tunc prorsus immaturas fuisse et eruditorum investigationi undequaque impervias. Omnia adiumenta, sine quibus hodie doctissimi quique ad officium se accingere non audent, omnino deerant: documenta maximi momenti in codicibus latebant et, si quae legentibus prostabant, typis edita fuerant ex uno alterove codice quos primum fors obtulerat.

[Acta etiam antiqua] De arte critica hic supervacaneum est vel mentionem facere. Neutra enim eius provincia, sive ea quae in littera documentorum enucleanda versatur, sive altera maioris etiam momenti quae scripta testimonia ad obrussam revocat, exculta erat. Adde istius aetatis hominibus falsam insedisse opinionem de origine litterarum hagiographicarum, e Libro pontificali potissimum conceptam, ubi legebatur a S. Clemente Romano pontifice Urbem in regiones septem divisam esse, totidem notariis commissas qui Gesta martyrum sollicite et curiose, unusquisque per regionem suam, perquirerent [Tractatio de martyrologio Romano, c. I.] ; in quod opus non modo notarios sed et qui eis praeerant subdiaconos et diaconos incubuisse; Acta eo modo collecta scriniis ecclesiae recondita fuisse; nec Romanam solam, sed etiam nobilissimas alias ecclesias diligentem adhibuisse curam ut Acta martyrum pure ac sincere conscriberentur. Eorum, proh dolor, immensa iactura facta esse putabatur, referenda imprimis Diocletiani edictis quibus christianae religionis libri incendio damnati sunt (Eusebii Hist. eccl., VIII, 2, 3). De solis codicibus sacrarum Scripturarum haec nemo non interpretabatur. Aliter Baronius: “Tunc temporis in tanto christianarum scripturarum naufragio factam esse lachrymabilem illam Actorum martyrum iacturam nulla est penes nos dubitatio; tuncque sublata illa nobilissima rerum gestarum monumenta, tanto labore collecta, tot cognitoribus comprobata, ac tanto denique studio custodita: vixque ex tam immenso naufragio perpaucas tabulas remansisse putamus; tabulas, inquam, quoniam haud integra atque perfecta et omnibus numeris absoluta illa esse putamus quae titulo notariorum Romanae ecclesiae Acta martyrum a quibusdam edita habentur [Ibid., c. III.] .” Haec leniter dicta sunt de Actis apocryphis quibus Romanum legendarium constituitur, quorum censura, ad mentem Gregorii XIII, a nobis alio loco prolata est [H. Delehaye, Étude sur le légendier Romain, Bruxelles, 1936.] . Et ut de Actis martyrum in universum loquamur, rerum veritas est, ex iis paucissima ab aequalibus et oculatis testibus scripto mandata fuisse [Id., Les Passions des martyrs et les genres littéraires, Bruxelles, 1921.] .

[et praesertim recentiora] Non tamen idcirco fideles martyrum suorum historiae incuriosi fuisse dicendi sunt, quorum praeclara facinora in memoria alte impressa servabant. Sed labentibus saeculis, adfuit tempus cum horum gestorum recordatio obsolevisset. Hoc unum ex oblivionis caligine emergebat martyrem pro fide Christi occidisse. Id tamen audire satis non erat advenis et peregrinis qui ad eius basilicam undique confluebant. Itaque providendum fuit ut eis legenda vel recitanda porrigeretur mira narratio, quae eorum vel pietatem aleret vel admirationem accenderet. Necessitali subvenit ars hagiographorum, quibus furtum et mendacium levia peccata erant. Quod non ipsi viderant neque a certis testimoniis resciverant, e sua quisque mente et fingendi facultate excogitarunt vel aliquem e suis collegis inverecunde expilaverunt; si vero is deerat cui foetum eius ingenii surriperent, confugerunt ad communem apothecam, ubi ad usum cuiusque prostabant descriptiones tormentorum, diverbia martyrum cum iudicibus, miracula; quibus, prout eos aliquid artis poeticae iuvabat, inserebant mirificas narrationes ad lectorum delectationem et aedificationem idoneas. Pleraque illa hagiographica ad eam classem pertinent unde vix aliquid historicae veritatis extundi potest praeter nomen martyris, diem passionis, locum celebritatis. Quod utile sane residuum prudenti cum experientia discernere possunt quos non deterruit fabulosa species totius narrationis. Sed peccato hagiographorum quandoque factum est, ut martyres nunquam in vivis exstitisse crederentur, quos illi tam insulse laudaverant.

[severius tractanda] Fatendum est defensionem qua usus est Baronius ad auctoritatem harum Passionum tuendam multo simpliciorem esse quam res posceret. Nempe alte in eius animo insedisse videtur opinio, quam superius attigimus, omnium paene martyrum gesta vel Acta sincera a probatis testibus olim conscripta fuisse. Proinde si quid in libellis hagiographicis occurrebat quod fidem omnem deterreret et sobriorum hominum stomachum everteret, id a logographo quodam improbo vel inepto additum existimabat. Itaque in promptu erat remedium seu, ut loqui solet, emendatio. Rescissis figmentis, quod supererat rationi satis consentaneum ad Acta genuina pertinere censebatur.

[quam olim factum est.] Quando demum certioribus criteriis Passiones martyrum perpendi coeptae sunt, non ilico lumen historicae veritatis umbras omnes dispulit. Aciem mentium diu obfuscavit fallax quaedam sed veneranda auctoritate munita martyrum reverentia. Nec ipsum Bollandum unico intuitu rectam in hoc litterarum genere iudicando normam assecutum fuisse modeste notat Papebrochius, spondens se quorumdam martyrum Acta tractaturum “paulo severius quam fecit Bollandus, ad Passiones diu post scriptas aut fictas indulgentior; plurium enim similium inter se collatio multa nunc prodit quae primo singulorum aspectu olim non apparebant [Responsio ad exhibitionem errorum per adm. R. P. Sebastianum a S. Paulo evulgatam, ed. altera, Antverpiae, 1696, p. 279.] .”

[Pleraque scripta hagiographica] Haec de martyrum tot inscitis laudatoribus notasse sufficiat. Maxima est varietas hagiographorum qui postea vitam confessorum conscripserunt. Certe non defuerunt sancti episcopi, abbates, monachi, virgines quorum virtutes probe et sincere exposuerint testes et discipuli qui cum eis vixerant. Sed in hoc quoque genere fingendi licentiae campus apertus patuit. Non pauci post multos annos, quin immo plura post saecula, Vitas sanctorum scripserunt quorum gesta in alta iam oblivione sepulta erant. Quod memoriae evanidae subministrabant, sive quod e popularibus rumoribus colligi poterat, isti praeter modum auxerunt; communes laudationes pietatis, observantiae monasticae et aliarum virtutum ita versabant ut inde testimonium quoddam alicui sancto proprium referre viderentur. Miracula, visiones, varia austeritatis facinora narrationem complebant. Eo aliquando deventum est, ut sancti cuiusdam historia, solo nomine mutato, ad alium sanctum aptaretur. Ut verbo omnia complectar, media aetate per plura saecula hagiographica seges luxuriavit, in qua sunt bona, sunt quaedam mediocria et, paene addiderim, sunt mala plura. Deterioris notae narrationes assidue lectitatae plurimorum acumen et iudicium adeo obtuderunt ut magnae eruditionis viri, qualis fuerit Baronius, si quando eius modi quaestiones attingunt, nimis aperte prodant se certa et constanti norma destitutos, qua satis probabiliter decernant utrum ipsum argumentum alicuius libelli ad historiam an ad fabulam pertineat.

[iamdudum sapientioribus] Fuere tamen iam tum viri acrioris ingenii, qui historias martyrum et sanctorum quae passim avide lectitabantur indignas censerent verae et probatae pietatis christianae. Audiatur hac de re Melchior Cano, O.P., vir praeclara et abundanti doctrina ornatus: “Ecclesiae igitur Christi hi vehementer incommodant qui res Divorum praeclare gestas non se putant egregie exposituros nisi eas fictis et revelationibus et miraculis adornarint. Qua in re nec sanctae Virgini nec Christo Domino hominum impudentia pepercit, quin quod in aliis Divis factitavit, idem quoque in Christi et Matris historia scribenda faceret et pro humani ingenii levitate multa vana et ridicula comminisceretur. Cum superioribus annis Tridentino concilio interessem, e quibusdam audivi, Aloysium Lippomanum episcopum Veronensem huic malo mederi, historia de Vitis sanctorum constanti ac gravi ratione edita. Sed hanc mihi adhuc videre non licuit, nec aliam quamvis, quae mihi quidem probari possit, de his quae venerunt in manus. Spissum sane erit opus et operosum, sed vehementer omnibus christianis utile, si quis praestiterit dignum modo Divis, Ecclesia, Christo. Id quod haud dubio praestabit nemo, nisi vir probus, integer, incorruptus: ut ne quid falsi dicere audeat, ne quid veri non audeat, ne qua suspicio gratiae sit in scribendo, ne qua simultatis [De locis theologicis, Salmanticae, 1563, l. VI, c. VI; Opera (Patavii, 1720), p. 331 – 32.] .”

[suspecta.] Qui haec quondam praestituri erant tunc primam lucem nondum aspexerant: nec Heribertus Rosweydus, a quo rei hagiographicae critice tractandae fundamenta posita sunt; nec qui Acta Sanctorum quotquot toto orbe coluntur iisdem superstruxit, Iohannes Bollandus; nec Iohannes Mabillionius, quo auctore Acta Sanctorum Ordinis Sancti Benedicti praeclare digesta sunt.

[Excerpta e libris graecis] De libris graecis, qui plurima sanctorum nomina et elogia martyrologio Romano suppeditarunt, nunc obiter agendum est. Sanctorum graecorum vel orientalium, qui in fastis nostris recoluntur, memoriae partim acceptae sunt a martyrologis classicis, quibus praesto erant tum Eusebius seu potius Rufinus, tum Acta quaedam iam ab antiquis latine reddita; partim haustae e fontibus quorum accessus ad ea usque tempora Latinis impervius erat, ut sunt martyria et Vitae Sanctorum quorum interpretationem primus edidit Lipomanus et post eum Laurentius Surius. Multa etiam suppeditavit menologium Graecorum, quo nomine vocat Baronius excerpta a cardinali Sirleto e graeco latine reddita. De his praestat audire ipsum Baronium, qui ad diem 3 ian. de S. Gordio agens haec scribit: “Passus reperitur sub Licinio imp., ut legimus in pervetusto Menologio, quod asservatur in bibliotheca ill. ac reverendiss. Guilielmi Sirleti card. ampliss.; illudque ab ipso latinitate donatum propriaque manu maiori ex parte conscriptum, velut ingentem thesaurum eius liberalitate possideo, et (ut Hieronymi verbis utar de codice Pamphili martyris) tanto amplector et servo gaudio ut Croesi opes habere me credam. Meminisse itaque lector debet cum in his scriptis allegatur Menologium, me de eo semper intelligere.” Sirletianam versionem habemus ab Henrico Canisio editam, anno 1602 [Antiquae lectionis tomus II, Ingolstadii, 1602, p. 730 – 941; iterum J. Basnage, Thesaurus monumentorum, t. III, 1 (Amstelaedamii, 1725), p. 412 – 520.] .

[a Sirleto levi manu deprompta] Thesaurus Croeso dignus quem Baronius maximi faciebat, tanta cum cura custoditus fuit ut aspectus hominum effugeret. Nostri cum Romae bibliothecas perlustrarent, nihil non moliti sunt ut fontem illum ad lucem reducerent. Incassum eorum labor ivit. Sed, collectis omnibus indiciis quae in elogiis martyrologio insertis comparent, luce clarius perspexerunt a Sirleto cardinali latinitate donatum fuisse non antiquum corpus hagiographicum, sed collecticiam farraginem excerptorum e synaxariis et menaeis. Quam segetem promiscuam, utinam vir graece doctus inconsiderato delectu et interpretandi neglegentia etiam deteriorem ne fecisset. Verum manu supina negotium ab eo confectum esse merito conquesti sunt nostri. De Sirletiana versione haec habet Papebrochius: “Ipsum menologii quem Sirletus latinum fecit, graecum contextum, ut Romae inveniremus, operam dedimus: quia de interpretis fide atque peritia nihil ambigentes, scire cupiebamus, ecqua ex gravissimis quibus Canisiana editio scatet mendis, librariorum graecorum oscitantiae imputanda essent, ecqua vero ei qui Sirleti versionem Canisio transmisit; apparet enim et hic et alibi et ipsum Sirleti autographum quo usus Baronius ex depravato ac negligenter scripto codice sumptum esse et ab apographo in Germaniam misso quandoque discrepare [Act. SS., Mart. t. III, p. 443. Cum his conferre opportunum videtur quae Canisius ad calcem menologii notat, nempe se thesaurum hunc ab Andrea Schotto, S. I., accepisse, ab Antonio Velsero tomos Menaeorum magnorum, graece tantum excusos, “sine quibus, ita pergit, fateor nunquam eluissem menda quae erant in Ms. apographo. Non tamen cum illis solis comparavi hoc menologium sed et cum typico Sabae, cum Horologio, Euchologio, Anthologio, Triodio et Paracletice Graecorum cumque iis Graecorum fastis quos Genebrardus praemisit commentario suo in psalmos”. Antiquae lectionis t. c., p. 741 – 42.] .”

[et ab es latine reddita] Sed etiamsi apographum minus deturpatum praesto fuisset, nemo ex istis excerptis perspicere potuisset unde elogia promanarent. Baronius, nimia reverentia in Sirletum eiusque opus occaecatus, haec elogia accepit quasi testimonia quae ipsa sibi fidem facerent, cum reapse haec contracta sint ex Passionibus libellisque vel deperditis vel de quorum auctoritate ipse, graeca non legens, nihil resciscere potuit. Neque ad manum habebat virum eruditum ad cuius officium confugeret, si scrupulo quodam se admonitum sensisset. Quis tum erat inter doctos huius temporis qui graeca hagiographica plus quam summis labris delibasset? En igitur unde nobis pernoscendi sunt martyres et sancti qui ex menologio Graecorum evocati sunt. Haec duo imprimis prae oculis tenenda sunt. Primum, quod iam de aliis agentes attigimus: [nondum satis explorata.] non idcirco sanctum aliquem ad umbras amandare oportere, quod ab inepto hagiographo laudatus fuerit. Alterum, in synaxariis Byzantinis de cultu sanctorum vix aliquid traditum esse, praeterquam in elogiis quorum clausula est de ecclesia Urbis regiae ubi festum seu σύναξις agatur. Tandem operae pretium ducimus monere non presse accipiendam esse formulam qua saepe utitur Baronius, sanctum aliquem e menologio inducens: “De hoc etiam Graeci.” Quasi sanctus ille in fastis Latinorum locum semper habuisset, quo tamen eos ipse ultro et sponte introduxerat.

[Nostri commentairi ratio] In commentario digerendo nostrum propositum fuit pro viribus ubique comperire num et quatenus praestitum fuisset quod commendaverat summus pontifex Gregorius XIII. Itaque litteram martyrologii in singulis elogiis summa qua potuimus diligentia rimati sumus donec nobis constaret unde elogium proxime sumptum esset, et in quem fontem ultimo refunderetur. Horum fontium quanta auctoritas esset, adhibitis probatissimis subsidiis investigare non omisimus. Et si quando de die tradita commemorationis dubium occurrebat, inquisivimus quo iure ad hunc diem collocata fuisset. Brevitati quantum res ferebat consuluimus, neque obsoletarum disputationum farrago huc illata est. Itaque quotiescumque alicuius sancti historia sive in Actis nostris sive alias ab eruditis congruenter disciplinae historicae explicata fuerat, [et fontes] plura cupientes amandavimus ad probatos auctores. Interdum tamen rem oportuit ita exponere, ut iis etiam perspecta fieret qui in peregrino et abstruso litterarum genere parum aut nihil versati essent. Ne quis igitur nobis vitio vertat in sanctis Orientalibus, Celticis, Slavicis latius nos moratos esse quam sobria et optata nobis brevitas ferebat. Neque nobis blandimur omnes difficultates occurrentes ita expeditas fuisse ut futuris disquisitionibus locus nullus superesset. Proinde legentes semper monuimus qui doctores aut idonei rerum expositores praecipue adeundi essent, si plenior rei cognitio instituenda videretur. Quo in genere mali exempli fore duximus, si importunum putidumque eorum morem imitaremur qui, de qualibet quaestiuncula agentes, intemperanter et nullo adhibito discrimine recensent exstincta litterarum lumina quae ipsi non adiverunt et adeuntes nihil docebuntur. Quod scitu necessarium est nec in ipso commentario allatum fuit, facile reperietur apud eos auctores quos nominatim indicavimus, aut in promptuariis quae hodie passim prostant et compluribus sciolis fons est semper paratus omnis eorum eruditionis.

Unum addamus oportet. Scriptores attulimus qui iter ingredienti viam monstrent non qui clausis oculis serviliter sequendi sint. Praeter Acta Sanctorum et Analecta Bollandiana, opera saepius allata inter Subsidia hagiographica nostra edita compendio signata sunt:

BHL. = Bibliotheca hagiographica latina, 1898 – 1901; Supplementi editio altera auctior, 1911.

BHG2. = Bibliotheca hagiographica graeca, editio altera, 1909.

BHO. = Bibliotheca hagiographica orientalis, 1910.

H. Delehaye, Origines du culte des martyrs, ed. altera, Bruxelles, 1933;

Id., Les martyrs d'Égypte, excerptum ex Analectis Bollandianis, t. XL (1922).

Tandem vix opus est ut moneamus eos qui commentario nostro utentur ne omittant consulere eiusdem generis opera probata, qualia sunt Sollerii nostri Usuardus et liber Henrici Quentin, Les martyrologes historiques, qui ambo nobis laboriosi itineris perpetuo comites fuerunt.

MARTYROLOGIUM ROMANUM

[JANUARIUS]

KAL. IAN.

[1] Circumcisio Domini Nostri Iesu Christi et octava Nativitatis eiusdem.

[2] Romae sancti Almachii martyris, qui, iubente Alipio Urbis praefecto, cum diceret: Hodie octavae dominici diei sunt, cessate a superstitionibus idolorum et a sacrificiis pollutis, a gladiatoribus occisus est.

[3] Ibidem via Appia coronae sanctorum militum triginta martyrum sub Diocletiano imperatore.

[4] Item Romae sanctae Martinae virginis, quae sub Alexandro imperatore diversis tormentorum generibus cruciata, tandem gladio martyrii palmam adepta est; cuius festivitas celebratur tertio kalendas februarii.

[5] Apud Spoletum sancti Concordii presbyteri et martyris temporibus Antonini imperatoris; qui primo fustibus caesus, dehinc equuleo suspensus ac postea in carcere maceratus ibique angelica visitatione consolatus, demum gladio vitam finivit.

[6] Eodem die sancti Magni martyris.

[7] Caesareae in Cappadocia depositio sancti Basilii episcopi, qui tempore Valentis imperatoris doctrina et sapientia insignis omnibusque virtutibus ornatus, mirabiliter effulsit et ecclesiam adversus Arianos et Macedonianos mira constantia defendit. Eius tamen festivitas decimo octavo kalendas iulii, qua die episcopus ordinatus est, potissimum recolitur.

[8] In Africa beati Fulgentii ecclesiae Ruspensis episcopi, qui, tempore Wandalicae persecutionis, ob catholicam fidem eximiamque doctrinam ab Arianis multa perpessus et in Sardiniam relegatus, tandem ad propriam ecclesiam redire permissus, vita et verbo clarus, sancto fine quievit.

[9] Teate in Aprutio citra natalis sancti Iustini eiusdem civitatis episcopi, vitae sanctitate ac miraculis clari.

[10] In Hetruria apud Montem Senarium sancti Bonfilii confessoris, unius ex septem institutoribus ordinis Servorum beatae Mariae Virginis, quam cum impense coluisset, ab ipsa in caelum repente evocatus est; cuius ac sociorum festum pridie idus februarii recolitur.

[11] In territorio Lugdunensi, monasterio Iurensium, sancti Eugendi abbatis, cuius vita virtutibus et miraculis plena refulsit.

[12] Apud Silviniacum sancti Odilonis abbatis Cluniacensis, qui primus commemorationem omnium fidelium defunctorum prima die post festum Omnium Sanctorum in suis monasteriis fieri praecepit; quem ritum postea universalis ecclesia recipiens comprobavit.

[13] Alexandriae depositio sanctae Euphrosynae virginis, quae in monasterio virtute abstinentiae ac miraculis claruit.

IANUARII 1

1. CIRCUMCISIO] Duplex diei inscriptio antiqua non est. In libris Romanis octava nativitatis Domini sola commemorabatur. Ita in Sacramentario Gregoriano: in octabas Domini ad sanctam Mariam ad martyres. Romanum usum testantur etiam Beda et Ado: Octabas Domini. Quod in praefatione Sacramentarii Gelasiani circumcisionis vocabulum occurrit, interpretatione indiget: illic [in praesepio] agnovit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui circumcisio scilicet et praeputium. Minime intellegendam esse Circumcisionem Domini nemo non videt, sed hac voce iudaeos designari, quemadmodum praeputium gentiles significat. Festum Circumcisionis Domini gallicanus ritus induxit. — Act. SS., Ian. t. I, p. 2 – 8; Comm. martyr. hieron., p. 19. Hodie quoque a Graecis agitur κατὰ σάρκα περιτομὴ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Synax. Eccl. CP., p. 363; L. Duchesne, Origines du culte chrétien5, p. 289 – 90; H. Thurston, The Lives of the Saints, t. I (1926), p. 5 – 9; F. Cabrol, Les origines liturgiques, p. 203 – 210.
2. ALMACHII] Haec totis verbis leguntur in codicibus plenioribus martyrologii hieronymiani, ubi praeter morem elogium martyris profertur, e Passione nunc deperdita contractum, quod cum Theodoreti Hist. eccl. V, 26 conferendum est. Nota tamen a Theodoreto martyrem illum Telemachum nuncupatum. De his legi possunt quae scripta sunt in Anal. Boll., t. XXXIII, p. 421 – 428; Act. SS., Ian. t. I, p. 31; Comm. martyr. hieron., p. 21.
3. MILITUM] Florus, non vero Beda, ut est apud Baronium, hos milites in martyrologio inseruit, in hieronymianis codicibus repertos, qui ita scribunt: Romae via Appia coronae et milites XXX. Sed pro militibus, e nota MIL eruenda erant miliaria; pro corona legendum Corano 〈territorio〉, seu Cora oppidulum XXX milibus ab Urbe distans. Hoc autem loci indicium pertinet ad sanctos Argeum, Marcellinum cet., quorum nomina postridie nuntiantur perperam Tomis in Ponto. Milites XXX sub Diocletiano imperatore passos esse proprio marte addidit Ado, errores Flori novo cumulans errore. — Act. SS., Ian. t. I, p. 20; Comm. martyr. hieron., p. 20.
4. MARTINAE] De eadem agere Bedam errore asserit Baronius. Fuse Martinam laudat Ado ad hunc diem, multo brevius Usuardus, cuius verba exscripsit noster. Omnia ex fonte turbido hausta, quae sunt Acta BHL. 5587, in quibus nihil non improbandum occurrit. Martinae, de qua ceterum nihil praeter nomen traditum est, aptantur Acta S. Tatianae BHL. 7989, quae et Actis S. Priscae similia esse iam notavit Bollandus. — Act. SS., Ian. t. I, p. 11 – 19; Comm. martyr. hieron., p. 21; P. Franchi de' Cavalieri, S. Martina, in Römische Quartalschrift, t. XVII, p. 222 – 36; Anal. Boll., t. XXIII, p. 344 – 45. De basilica S. Martinae in Foro romano, ubi fuit secretarium senatus, C. Hülsen, Le chiese di Roma nel medio evo, p. 381.
5. CONCORDII] De eo nihil apud Bedam, quem antestatur Baronius. Ab Adone in martyrologium illatus est Concordius, ex Passione BHL. 1906, apprime ficticia, quae cum gestis Pudentianae, Bibianae, Aureae, Donati aliqua ratione conexa est, ita ut, quis tandem fuerit ille Concordius, ubinam vixerit, ubi obierit non facile dixeris. — Act. SS., Ian. t. I, p. 9 – 10; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 440 – 41.
6. MAGNI] Hunc in veteri Romano martyrologio sicut et in manuscriptis repperit Baronius, qui tamen nusquam repperit quando vel ubi sit passus. Nec Bollando nec Sollerio res felicius successit. — Act. SS., Ian. t. I, p. 21.
7. BASILII] Depositio S. Basilii hodie a Graecis commemoratur, quos secutus est Florus. Eius festivitatem Ado transtulit in 14 iunii, quam nunc asserunt esse ordinationis eius diem, nullis suffragantibus antiquis monumentis. — Act. SS., Iun. t. II, p. 807 – 957; Synax. Eccl. CP., p. 864; Les martyrologes historiques, pp. 299, 430, 667.
8. FULGENTII] Elogium e Vita Fulgentii BHL. 3208 Ferrando diacono ascripta, ubi die kalendarum ianuariarum post peractam vesperam obiisse asseritur. In epistula quam Ferrandus Eugippio dedit antequam Vitae magistri ultimam manum admovit, ita scribit: Dominus pater noster, scilicet Fulgentius, die kalendarum ianuariarum temporalem carnis suae vitam … pretiosa morte mutavit … verumtamen ipso die sepeliri minime potuit: inclinata quippe fuit in vesperum dies; mane ergo cum magna frequentia et honore sepultus est: ideo dies depositionis eius quarto nonas ianuarias debet ab omnibus fidelibus celebrari. Apud A. Mai, Scriptorum veterum nova collectio, t. III, 2, p. 181. Non ergo ecclesia Ruspensis Ferrando morem gessit, quippe quae sancti episcopi commemorationem die obitus, non vero depositionis, agere decreverit. — Act. SS., Ian. t. I, p. 32 – 45; Anal. Boll., t. LII, p. 103 – 105.
9. IUSTINI] Iustinus Theatinus post Baronium martyrologio accessit. In monumentis ecclesiae Theatinae anno 840 sermo est de ecclesia beati Iustini, anno 1113 de ecclesia S. Iustini confessoris; in eiusdem ecclesiae kalendario saec. XII kalendis ianuariis S. Iustini festum indicitur, quo die duae cantabantur missae, scilicet de Circumcisione et de S. Iustino, qui primus huius sedis episcopus habebatur. In synodo dioecesana sub Paulo Tolosa archiepiscopo (ab anno 1616) habita, festum S. Iustini translatum est ad diem 14 ianuarii. A cognomine presbytero qui in ecclesia Sipontina die 31 decembris colebatur (BHL. 4586; 4586; a, b; 4587) alius non videtur Iustinus Theatinus, qui saec. XIII episcopus haberi coepit (BHL. 4588, 4589). — Act. SS., April. t. II, p. 520; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 375 – 76; P. Kehr, Regesta pontif. rom., Italia pontificia, t. IV, p. 266 – 70.
10. BONFILII] De S. Bonfilio redibit sermo ad diem 12 februarii quo septem Fundatores Servorum sanctae Mariae Virginis simul recoluntur. S. Bonfilium die 1 ianuarii 1262 obiisse non nisi documentis nullius auctoritatis docemur (Monumenta Ordinis Servorum sanctae Mariae, t. XVI, supplementum, p. 265 – 67; A. Giani, Annalium sacri Ordinis Fratrum Servorum B. Mariae Virginis … centuriae quatuor, ed. 2, t. I, p. 87). Sacra Rituum Congregatio, disquisitione facta, cultum ab immemorabili tempore B. Bonfilio praestitum confirmavit decreto 7 iul. 1725 1725 (Analecta Iuris Pontificii, ser. XIX, p. 651); die autem 7 sept. 1738 nomen martyrologio Romano inscribendum approbavit (J. B. Pittonus, Constitutiones pontificiae, Venetiis, 1740, t. II, p. 253 – 54), cum elogio. Quod cum Benedicto XIV prolixius aequo visum esset, in editione anni 1748 contractum prodiit.
11. EUGENDI] A Floro, non autem a Beda ut opinabatur Baronius, Eugendus (c. 516) martyrologio inscriptus est, silentibus hieronymianis. Vitae S. Eugendi BHL. 2665 scriptor, monachus Condatiscensis, testis oculatus a multis habetur, ab aliis falsarius, qui non ante annum 800 scripserit. — Act. SS., Ian. t. I, pp. 49 – 54, 1083; B. Krusch, in M.G., Scr. rer. merov., t. III, p. 126 – 128; Id., in Mélanges Julien Havet (Paris, 1895), p. 39 – 56; L. Duchesne, in Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. XVIII, p. 5 – 16; Anal. Boll., t. XV, p. 91.
12. ODILONIS] Tria habemus de S. Odilone monumenta coaeva: epistulam monachorum Silviniacensium de eius obitu et miraculis, BHL. 6280. Vitam auctore Iotsaldo monacho Cluniacensi, BHL. 6281, Vitam a. Petro Damiani, BHL. 6282. Teste Iotsaldo, decessit vir sanctus nocte Circumcisionis Domini nostri Iesu Christi in prima vigilia noctis. Paulo post Odilonis commemorationem in diem sequentem translatum fuisse, ob festum Circumcisionis, adductis testimoniis comprobat Mabillon, Acta SS. Ordinis S. Benedicti, saec. VI, 1, p. 675 – 76. Praeter ea quae de ratione instituendae commemorationis fidelium defunctorum descripta sunt apud Iotsaldum et Petrum Damiani, ab eodem Mabillonio edita est epistula Burchardi cuiusdam monachi de eodem argumento. — Act. SS., Ian. t. I, p. 65 – 77.
13. EUPHROSYNAE] De hac primum agitur in martyrologio Lugdunensi codicis Parisini 3879, quod Florum praecessit. Huius virginis, cuius laus est in libris Graecorum BHG2. 625, 626 et Latinorum BHL. 2722 – 2726, martyrologio inserendae occasio fuisse videtur nomen Euphrosyni ad hunc diem martyrologio hieronymiano inscriptum, ceterum non recte. A Graecis colitur Euphrosyna, non ut asserit Baronius kalendis ianuariis, sed die 25 septembris. Synax. Eccl. CP., p. 77. Acta Euphrosynae ficticia esse, non est multis ostendendum. — Act. SS., Febr. t. II, p. 535 – 44; Comm. martyr. hieron., p. 20.

IV NON. IAN.

[1] Octava sancti Stephani protomartyris.

[2] Romae commemoratio plurimorum sanctorum martyrum, qui, spreto Diocletiani imperatoris edicto, quo tradi sacri codices iubebantur, potius corpora carnificibus quam sancta dare canibus maluerunt.

[3] Antiochiae passio beati Isidori episcopi.

[4] Tomis in Ponto sanctorum trium fratrum Argei, Narcissi et Marcellini pueri, qui sub Licinio principe inter tirones comprehensus, cum nollet militare, caesus ad mortem et diu in carcere maceratus, demum in mare mersus martyrium consummavit; fratres vero eius gladio perempti sunt.

[5] Mediolani sancti Martiniani episcopi.

[6] Nitriae in Aegypto beati Isidori episcopi et confessoris.

[7] Ipso die sancti Siridionis episcopi.

[8] In Thebaide sancti Macarii Alexandrini abbatis.

IANUARII 2

2. MARTYRUM] Hos ex veteribus monumentis restitutos esse notat Baronius. Quae intellegenda non sunt de commemoratione aliquamdiu intermissa tunc renovata. Nam apud antiquos martyrum illorum in universum nulla in tabulis fiebat memoria, eosque primus in fastos induxit ex Eusebii Hist. eccl. VIII, 3, ipse Baronius vel nescio quis ex eius in labore sociis, cum in Annalibus, ad ann. 302, n. 22, haec scribat: “Horum omnium coronas quod impossibile visum fuerit singulorum memoriam prosequi una die, nempe 2 ianuarii, Romana ecclesia celebrat hoc praeconio.” Sequitur elogium supra positum, in quo mireris de solis martyribus Romae passis agi. — Act. SS., Ian. t. I, p. 81 – 82.
3. ISIDORI] De hoc Usuardus, non autem Beda, ut opinatur Baronius. Ex martyrologio hieronymiano, obiter lecto, plurima falsa hoc die hauserunt martyrologii compilatores. Quae ibi habentur: Antiochiae Isidori (al. Siridoni) episcopi, emendationem postulabant, eratque scribendum: Antiochiae Syriae Domni episcopi. Neglecto Domno illo, qui Paulo Samosateno in cathedra Antiochena successit, hosce tres hodie nuntiari sibi persuaserunt: 1° Antiochiae passio beati Isidori episcopi. Nullus autem in serie episcoporum Antiochenorum huius nominis antistes occurrit. 2° Nitriae in Aegypto beati Isidori episcopi, quem infra, sub n. 6, iusto audacior coniectura huc advexit. 3° S. Siridionis episcopi, qui etiam inferius ponitur (n. 7) ex lectione depravata vocabulorum Syriae Domni ortus. Rem ita esse iam intellexerunt Holstenius in epistula ad F. M. Florentinium, qui eam commentario ad martyrologium hieronymianum praemisit, itemque Rosweyde, apud Sollerium, Martyrologium Usuardi, p. 51. — Act. SS., Ian. t. I, p. 83; Comm. martyr. hieron., p. 22.
4. ARGEI] De his silet Beda. Elogium debetur Floro qui hieronymianos codices, in quibus hisce diebus, maxime die 1 et 3 ian. omnia mire permista sunt, secutus est, neque de his emendandis cogitare potuit. Argeus, Narcissus et Marcellinus nullo pacto ad civitatem Tomitanam pertinent, sed ad territorium Coranum XXX° miliario ab Urbe, ut dictum est ad diem hesternum; indicium vero Tomis in Ponto referendum est ad sanctos Stratonem, Macrobium et Marcianum qui non in nostro quidem martyrologio nuntiantur, sed in hieronymianis. Tandem quae de Marcellino puero narrantur, restituenda sunt S. Theogeni, cuius historia in iisdem codicibus compendio exhibetur. Ergo quae e Floro seu Adone, qui illum exscripsit, accepta sunt deleantur oportet. — Act. SS., Ian. t. I, p. 82 – 83; Comm. martyr. hieron., pp. 21, 22, 124.
5. MARTINIANI] Martinianus, episcopus Mediolanensis, in vivis erat anno 431; obiit autem die 29 decembris. Sed colitur in octava sancti Stephani; iacet in altare sancti Stephani ad Rotam. Ita Liber Notitiae sanctorum Mediolani, ed. M. Magistretti - U. Monneret de Villard, p. 271. Inter scripta Ennodii habetur carmen (II, 81) De cultore Dei Martiniano episcopo, Vogel, p. 164. — Act. SS., Ian. t. I, p. 89; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia, Milano, p. 156 – 61.
6. ISIDORI] Baronius: “Ex manuscript. ita ponitur: quem putamus esse illum sanctitate clarum cuius meminit S. Hieronymus in epitaph. Paulae ad Eustochium epist. 27, occurrente sibi sancto ac venerabili episcopo Isidoro confessore…” Haec mera divinatio est; nam de hoc Isidoro nihil praeterea traditum est neque de veneratione ecclesiastica illi aliquando tributa ullum habetur indicium. Legenda quae notata sunt ad n. 3. — Act. SS., Ian. t. I, p. 84; Comm. martyr. hieron., p. 21.
7. SIRIDIONIS] In superioribus (ad n. 3) notatum est hoc nomen ex prava lectione codicum hieronymianorum ortum esse, eique subesse Domnum episcopum Antiochenum. — Act. SS., Ian. t. I, p. 83; Comm. martyr. hieron., p. 21.
8. MACARII] Duos celebrant Graeci Macarios, Aegyptium videlicet et Alexandrinum; neutrius autem, ut videtur, diem natalem noverunt, cum utriusque commemorationem uno die, 19 ianuarii, collocaverint. Synax. Eccl. CP., pp. 401, 402. A Floro et Adone hodie nuntiatur natalis beati Macarii abbatis absque ullo addito. In Thebaide adiecit Usuardus, nihil aliud. Diem 2 ianuarii Macario constituit Florus ex martyrologio hieronymiano perperam intellecto. Ubi enim legitur Maccari Abbani (al. abbatis) scribendum erat Macrobi, sublato vocabulo sequenti quod interpolatori debetur, qui de Macario abbate aliquid audierat. De Macario, quisquis ille est, iterum mentio ad diem 15 huius mensis, nulla neque tunc suffragante ecclesiae cuiusvis traditione. De duobus Macariis lege Act. SS., Ian. t. I, pp. 84 – 89, 1005 – 1015; Comm. martyr. hieron., p. 22; C. Butler, The Lausiac History of Palladius, t. II, p. 193 – 94.

III NON. IAN.

[1] Octava sancti Ioannis apostoli et evangelistae.

[2] Romae via Appia natalis sancti Anteri papae, qui sub Iulio Maximino passus est et in coemeterio Callisti sepultus.

[3] Viennae in Galliis sancti Florentii episcopi, qui tempore Gallieni imperatoris in exilium relegatus, illic martyrium consummavit.

[4] Apud civitatem Aulonam passio sancti Petri, qui crucis supplicio interemptus est.

[5] In Hellesponto sanctorum martyrum Cyrini, Primi et Theogenis.

[6] Caesareae in Cappadocia sancti Gordii centurionis martyris, de cuius laudibus exstat praeclara Basilii Magni oratio in eius die festo habita.

[7] In Cilicia sanctorum martyrum Zosimi et Athanasii commentariensis.

[8] Item sanctorum Theopempti et Theonae, qui in persecutione Diocletiani illustre martyrium obierunt.

[9] Patavii sancti Danielis martyris.

[10] Lutetiae Parisiorum sanctae Genovefae virginis, quae a beato Germano Antisiodorensi episcopo Christo dicata, admirandis virtutibus et miraculis claruit.

IANUARII 3

2. ANTERI] Huic pontifici nec Romana Depositio episcoporum nec Depositio martyrum locum dederunt. De die natali et sepultura consentit martyrologium cum Libro pontificali: qui etiam sepultus est in cymiterio Callisti via Appia III non. ianuar. Anterotis epitaphium in crypta pontificum repperit De Rossi, Roma sotterranea, t. II, p. 55 – 58. De eiusdem martyrio non una est eruditorum sententia. — Act. SS., Ian. t. I, p. 127; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, pp. 147. XCI, XCV – XCVI; Comm. martyr. hieron., p. 24.
3. FLORENTII] Nec Beda nec Ado in suis martyrologiis S. Florentium commemorant, quicquid asserit Baronius. III nonas ian. dies est depositionis S. Florentii, ut constat ex martyrologio hieronymiano. Delendum est elogium quo martyr praedicaretur. Interfuit concilio Valentiae habito ann. 377. — Act. SS., Ian. t. I, p. 127; Comm. martyr. hieron., p. 24; Mansi, Concilia, t. III, p. 493.
4. PETRI] Dubitatum est idemne sit Petrus ille ex Passione, cuius exstat versio latina antiqua BHL. 6702, Balsamus nuncupatus, et martyr Caesareae passus, Πέτρος ἀσκητὴς καὶ Ἀψέλαμος, de quo Eusebius, De martyribus Palaestinae, X, 2. Hic erat ἀπὸ Ἀνέας κώμης τῶν ὅρων Ἐλευθεροπόλεως. Alius cognominis dicitur oriundus a finibus Eleutheropolitanae civitatis. Uterque passus est mense ianuario, alter πρὸ τριῶν εἰδῶν Ἰαννουαρίων, alter III nonas ianuarias, quae quidem non adeo discrepantia sunt, cum in martyrologio non raro idus cum nonis commutentur. Unus proinde videtur utriusque anniversarius dies, simile cognomentum, eadem patria Aulona, Aulana, Ailon non procul ab Eleutheropoli. Nonnulla leguntur in Passione latina quae cum Eusebio aegre componuntur. Sed qui illam conscripsit Eusebium legisse videtur, quamquam de suo multa licenter addidit, quae locis communibus fere constant, more ab hagiographis non paucis recepto. Quapropter iis non assentimur qui cum Tillemontio duos ex Actis Petros eruunt, unumque esse putamus Petrum, Apselamum a Graecis, Balsamum a Latinis dictum, cuius anniversaria commemoratio non in diem 3 ian. sed in 11 incidit, ut habetur in martyrologio hieronymiano et in synaxariis. Quam ob causam in hisce iterata commemoratio die 15 octobris inscripta sit, ignoramus. — Act. SS., Ian. t. I, p. 128 – 29; Tillemont, Mémoires, t. V, p. 417; Comm. martyr. hieron., p. 35 – 36; F. Buhl, Geographie des alten Palästina, p. 177.
5. CYRINI] Loco Cyrini, legitur Cyrici in nonnullis codicibus hieronymianis, Cyriaci in Usuardo. Sed ipsum nomen, et quod sequitur Primi delendum est; neutrum enim hominis est, sed cum indicio loci componenda sunt, ita ut legatur Cyzici prima. Quae supersunt In Hellesponto Theogenis genuina esse ex elogio hieronymiano comprobantur. Synaxaria graeca: τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Θεαγένους· οὗτος ἦν ἐπίσκοπος ἐν τῷ Παρίῳ τοῦ Ἑλλησπόντου. Synax. Eccl. CP., p. 368. Sed nota Theogenem non fuisse episcopum. Legatur Passio latina BHL. 8106 – 8108. — Act. SS., Ian. t. I, p. 133 – 35; Comm. martyr. hieron., p. 24.
6. GORDII] Hoc ipso die S. Gordii memoriam agunt Graeci. Synax. Eccl. CP., p. 367. Laudatio eiusdem a S. Basilio habita, BHG2. 703, perquam nota est. — Act. SS., Ian. t. I, p. 130 – 33; Les origines du culte des martyrs2, pp. 37, 44, 173.
7. ZOSIMI] Postridie a Graecis memoria agitur τῶν ἁγίων τοῦ Χριστοῦ μαρτύρων Ζωσίμου μοναχοῦ καὶ Ἀθανασίου κομενταρησίου ἀθλησάντων ἐν Κιλικίᾳ. Sequitur in synaxariis elogium contractum e Passione, adhuc inedita, sed quae fabulosam se certissime prodit. In primis martyrologii editionibus uno agmine componuntur cum Zosimo et Athanasio, Theopemptus et Theonas de quibus mox. — Act. SS., Ian. t. I, p. 128; Synax. Eccl. CP., p. 369.
8. THEOPEMPTI] In synaxariis Graecorum, die 4 ianuarii habetur brevis historia τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Θεοπέμπτου ἐπισκόπου καὶ Θεωνᾶ, compendio referens historiam ampliorem quae nunc desideratur, sed cuius vestigia habemus et in libello latino BHL. 8119. In eo autem Theonas, olim magus, ad Christum conversus, nomen Synesii assumpsisse perhibetur, episcopus vero Theopompus nuncupatus, in cathedra Nicomediensi sedisse. Item, quod in capite elogii legitur, loco in Cilicia positum censetur, non recte, ut videtur. Theopompus enim et Theonas apud Nicomediam passi feruntur. Die 21 maii in hisce fastis, suppresso omni loci indicio, memoria fit sanctorum martyrum Theopompi et Synesii. Hos eos ipsos esse qui tertio nonas ianuarii coluntur Baronium fugit. — Act. SS., Ian. t. I, pp. 127, 1087 – 89.
9. DANIELIS] Nihil de S. Daniele in martyrologiis quae saec. XI collecta sunt, et ante annum 1076, quo eius reliquiae Patavii inventae sunt, ipsis Patavinis ignotus fuisse videtur. De eo nihil compertum est praeter ea quae habentur in libello de reliquiarum Inventione BHL. 2090, 2092. Collocatus est a Petro de Natalibus in Catalogo, II, 40. — Act. SS., Ian. t. I, pp. 160, 1090.
10. GENOVEFAE] Depositio Genovefae vel Genefevae inscripta est martyrologio hieronymiano. Eius Vitae non paucas habemus recensiones quarum praecipuae sunt BHL. 3334 et 3336. De his unus pro ceteris legi potest G. Kurth, Étude critique sur la Vie de sainte Geneviève, in eiusdem Études franques, t. II, p. 1 – 94, ubi variae eruditorum sententiae expenduntur. — Act. SS., Ian. t. I, pp. 137 – 53, 1089.

PRID. NON. IAN.

[1] Octava sanctorum Innocentium.

[2] In Creta natalis sancti Titi, qui ab apostolo Paulo Cretensium episcopus ordinatus, post praedicationis officium fidelissime consummatum, beatum finem adeptus, sepultus est in ecclesia ubi a beato apostolo dignus minister fuerat constitutus. Agitur eius dies festus octavo idus februarii.

[3] Romae sanctorum martyrum Prisci presbyteri et Priscilliani clerici ac Benedictae religiosae feminae, qui tempore impiissimi Iuliani gladio martyrium compleverunt.

[4] Item Romae beatae Dafrosae uxoris sancti Flaviani martyris, quae post interfectionem viri sui primum exsilio relegata, deinde sub praefato principe capite plexa est.

[5] Bononiae sanctorum Hermetis, Aggaei et Caii martyrum, qui sub Maximiano imperatore passi sunt.

[6] Adrumeti in Africa commemoratio sancti Mavili martyris, qui in persecutione Severi imperatoris a Scapula saevissimo praeside damnatus ad bestias, martyrii coronam accepit.

[7] Item in Africa praeclarissimorum martyrum Aquilini, Gemini, Eugenii, Marciani, Quincti, Theodoti et Tryphonis.

[8] Apud Lingonas sancti Gregorii episcopi, miraculis clari.

[9] Rhemis in Gallia sancti Rigoberti episcopi et confessoris.

IANUARII 4

1. OCTAVA] Baronius: “Scribit Possidius in indiculo S. Augustinum duos sermones habuisse in die Octavarum infantium.” Revera in Possidii indiculo operum S. Augustini recensentur De octavis infantum tractatus duo. A. Wilmart, in Miscellanea Agostiniana, t. II, p. 206, n. 178. At vero infantes intellegendi sunt non pueri ab Herode occisi, sed neophyti. Augustinus proinde hos tractatus habuit in octava recens baptizatorum. — Act. SS., Ian. t. I, p. 163.
2. TITI] Nullum apud Latinos vestigium reperitur venerationis S. Tito ab antiquis exhibitae. Ab Adone primum in fastos introductus est, die pro lubitu constituto. De eo rursum mentio erit ad diem 6 februarii, qui postmodum ei assignatus est. A Graecis eius memoria celebratur die 25 augusti. Synax. Eccl. CP., p. 921. — Act. SS., Ian. t. I, p. 163 – 64; Hastings, Dictionary of the Bible, t. IV, p. 782 – 85.
3. PRISCI] De his nihil apud Bedam. Ado eos martyrologio inseruit ex Actis S. Bibianae seu Pimenii, BHL. 1332, apprime fabulosis, ubi ne verbum quidem de die quo passi sunt neque de loco sepulturae. Unde merito dubitari potest num inter homines unquam vixerint. — Act. SS., Ian. t. I, p. 165; Étude sur le légendier Romain, pp. 130, 260.
4. DAFROSAE] Ex iisdem Actis S. Bibianae elogium ab Adone desumptum est. In his dies obitus Dafrosae prid. non. ian. signatur. Nullum tamen habemus de eadem testimonium quo Acta illa comprobentur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 166; Étude sur le légendier Romain, pp. 130, 260; Les martyrologes historiques, p. 494 – 95.
5. HERMETIS] Ex martyrologio hieronymiano habemus in civitate Bononia Hermetis et Gai. Certo certius amovendum est nomen Aggei, quae prava lectio est pro Argei; Argeus autem Bononiensis non est sed Romanus, die 2 ian. male ascriptus Tomis in Ponto. Notatu dignum est Bononiam non esse Felsinam illam seu Italicam, sed cognominem quae in Moesia est. Nemo miretur ecclesiam Bononiensem Italorum hos martyres ut suos coluisse, et a Baronio tabulas Bononiensis ecclesiae velut elogii fontem prolatas esse. Nescio tamen quo iure addiderit: qui sub Maximiano imperatore passi sunt. — Act. SS., Ian. t. I, p. 165: Comm. martyr. hieron., pp. 17, 25.
6. MAVILI] Saepius, variis in locis, Mavilus seu potius Maiulus aliquis inter martyres computatur. Die 11 maii etiam in kalendario Carthaginiensi inscriptus est: V idus mai sancti Maiuli. Quisnam sit ex homonymis martyr Adrumetinus de quo Tertullianus, Ad Scapulam, III, ignoratur. Certe in hieronymianis hodie nulla cuiuspiam Maiuli mentio est. — Act. SS., Ian. t. I, p. 164 – 165; Comm. martyr. hieron., p. 248.
7. AQUILINI] Horum martyrum nomina repperit Florus in martyrologio hieronymiano. Florum exscripsit Ado, haec addens: quorum gesta habentur, quae sententia passim in martyrologio occurrit, non tamen hodie. Et revera nulla unquam scripta sunt gesta horum martyrum, qui non uno loco passi sunt. Dubitatur num Aquilinus Afer fuerit; Romanis potius annumerandus videtur martyribus. Eugenius ille censendus est qui postridie in kalendario Carthaginiensi inscriptus est: depositio S. Deogratias et Eugeni episcoporum. Marcianus Tomitanus est, Quintus unus ex societate SS. Perpetuae et Felicitatis. Quae sequuntur: Gemini, Theodoti, Tryphonis nobis nuda sunt nomina. Ad diem 4 februarii Aquilinus et Genuinus iterantur, nescio qua de causa, sub indicio Forosempronii procul dubio falso. — Act. SS., Ian. t. I, p. 165; Comm. martyr. hieron., pp. 25, 28.
8. GREGORII] De eo ita Gregorius Turonensis (BHL. 3665, c.)3: Sanctus vero Gregorius cum ad sanctum epifaniorum ad civitatem Lingonas ambulasset, a modica febre pulsatus relicto saeculo migravit ad Christum. Nullo igitur modo dubitandum est quin die 4 ian. obierit. Annus vero obitus statuendus est 539 vel 540. — Act. SS., Ian. t. I, p. 167 – 68; M. G., Script. rer. merov., t. I, p. 688.
9. RIGOBERTI] Rigobertus, saeculo VII ad finem vergente, post S. Reolum Remensis ecclesiae episcopus factus est. Deinde, ob invidiam principis, sede sua pulsus est, sive, ut multi statuerunt, postquam Carolus Martellus in campo Vinciacensi victoriam de Raganfrido tulit, sive potius, ut aliis placet, circa ann. 721, regnante Theuderico IV. Ceterum, de Rigoberto non certo constant nisi pauca quae Flodoardus e chartis domesticis excerpsit (Hist. Remensis eccl., II, 11 – 15). Vitae BHL. 7253, quam anno c. 890 scripsit canonicus quidam Remensis et praeclaram pronuntiat Baronius, non in omnibus fidendum est, cum multa a fama populari se accepisse fateatur hagiographus. Silent de Rigoberto antiqua martyrologia. — Act. SS., Ian. t. I, p. 174 – 80; M.G., Scr. rer. merov., t. VII, p. 54 – 80; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 85; Th. Gottlob, Der abendländische Chorepiskopat (Bonn, 1928), p. 77. Variae translationes sacri corporis memoratae sunt BHL. 7253, c. 24 – 28; 7254, 7255.

NON. IAN.

[1] Vigilia Epiphaniae Domini.

[2] Romae sancti Telesphori papae, qui sub Antonino Pio post multos labores pro Christi confessione illustre martyrium duxit.

[3] In Aegypto commemoratio plurimorum sanctorum martyrum, qui in Thebaide sub persecutione Diocletiani diverso tormentorum genere caesi sunt.

[4] Antiochiae sancti Simeonis monachi, qui in columna stans multos annos vixit, unde et stylitae cognomen accepit; cuius vita et conversatio extitit admirabilis.

[5] In Anglia sancti Eduardi regis, virtute castitatis et gratia miraculorum insignis; cuius festum ex decreto Innocentii papae undecimi tertio idus octobris, quando eius sacrum corpus translatum fuit, celebratur.

[6] Alexandriae sanctae Syncleticae, cuius res praeclare gestas sanctus Athanasius litterarum monumentis commendavit.

[7] Romae sanctae Aemilianae virginis, amitae sancti Gregorii papae, quae, vocante Tharsilla sorore, quae ad Deum praecesserat, hac ipsa die migravit ad Dominum.

[8] In Aegypto sanctae Apollinaris virginis.

IANUARII 5

2. TELESPHORI] Telesphori pontificis nomen desideratur tum in Romana Depositione episcoporum, tum in Depositione martyrum; martyrem tamen fuisse constat testimonio S. Irenaei, Haer. II, 31. Ex Libro pontificali habetur Telesphorum die 2 ianuarii obiisse et sepultum fuisse iuxta corpus beati Petri in Vaticano (Duchesne, t. I, p. 129). Elogium a Floro subministratum est. Hic nomen Telesphori sibi visus est legisse in martyrologio hieronymiano, ad diem 5 ianuarii; reapse tamen, Africani potius martyris erat, ceterum ignoti. Ita iam Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 12. — Act. SS., Ian. t. I, p. 236 – 40; Comm. martyr. hieron., p. 26 – 27.
3. MARTYRUM] Nullis in fastis commemorantur ante Baronium, qui hanc annotationem elogio apposuit: “Horum singulorum certamina Eusebius digessit in libro quem scripsit de martyribus, qui non exstat. Omnium vero simul agonem summatim complexus est Hist. lib. VIII, c. 9.” Liber ille qui desideratur ad rem non adducitur, quoniam erat de antiquis martyribus qui Diocletiani tempora praecesserunt. Legatur ergo Historiae lib. VIII, nec praetermittatur versio Rufini. — Act. SS., Ian. t. I, p. 241.
4. SIMEONIS] In codicibus hieronymianis hodie memorantur tum Symeon senex de quo in Evangelio Luc. II, et Symeon monachus stylita. Sunt qui opinentur hunc primum martyrologio inscriptum esse, qui illum postea traxerit. Sed vice versa rem actam esse crediderim, cum nulla exstent antiqua testimonia de liturgica commemoratione S. Symeonis stylitae mense ianuario celebrata. Iamdudum et nunc apud Graecos agitur die 1 sept., olim die 27 iul., quo et in martyrolgio hieronymiano (in Syria Simeonis monachi) et in kalendariis orientalium ea memoria inscripta est. Hieronymianum exscripsit Beda, item Ado et sequaces, sed mendose: in Sicilia Simeonis mon. De S. Symeone stylita seniore habemus egregia testimonia coaevorum, ut puta Theodoreti, qui eo vivente de eo scripsit, et supparium BHG2. 1678 – 1687. In annotatis ad hunc diem et ad diem 3 sept. Baronius non videtur satis distinxisse Symeonem stylitam senem a iuniore. — Act. SS., Ian. t. I, p. 261 – 87; Comm. martyr. hieron., pp. 27, 398; H. Lietzmann, Das Leben des heiligen Symeon Stylites, Leipzig, 1908; H. Delehaye, Les saints stylites, p. I – XXXIV.
5. EDUARDI] In hoc elogio concinnando videtur Baronius auctorem habuisse Molanum. Quae sequuntur vocem insignis, et ea quae die 13 octobris leguntur, addere iussit Innocentius papa XI, cum ad universam Ecclesiam extendit S. Eduardi festum. Si Baronianis annotationibus credas, de festo S. Eduardi agunt Regesta Innocentii IV, ann. 2. nu. 255. pag. 527. Ita, nisi fallimur, designat litteras Etsi firmiter, Lugduno datas ad abbatem Westmonasteriensem, die 23 maii 1246, quae reapse in Regestis leguntur ann. III, num. 527, fol. 284v (E. Berger, Les Registres d'Innocent IV, t. I, num. 1866). Affertur a Baronio idem omnino locus de altero Eduardo, Angliae rege, ad diem 18 martii; de quo ad eum diem disputabimus. Litterae canonizationis datae ab Alexandro III, Anagnia, die 7 februarii 1161 (Jaffé2, Regesta Pontificum Romanorum, 10653), quo die festum celebrandum sit non indicant (quae huc spectant typis mandata sunt Act. SS., Ian. t. I, p. 302 – 303.). Festum tamen fuit semper die 5 ianuarii, quo Eduardus obierat anno 1066. In kalendariis commemoratio nulla apparet, nisi fallimur, antequam inter sanctos relatus est Eduardus, anno 1161. Verum aliunde compertum habemus miracula ad regis sepulcrum patrata paulo post obitum, et corpus repertum anno 1102, nulla corruptionis labe infectum; praeterea cultus originem paulo ante canonizationem ideo coniectura reponimus, quod iam anno 1140 supplicatum erat ut Eduardus inter sanctos computaretur. Viginti kalendaria circiter in quibus festum memoratur (ad diem 5 ianuarii, si quid videmus in annotatione obscura) recenset Richardus Stanton, A Menology of England and Wales, London, 1887, p. 492. Ex quibus nullum antiquius credo annotatione addita saec. XII in codice Cottoniano Vitellius E. XVIII, apud Franciscum Wormald, English Kalendars before A.D. 1100, t. I (London, 1934), p. 156. Vitae latinae exstant BHL. 2421 – 2427, ex quibus pendent Vitae anglo-normannicae et anglicae. Latissime enim, in Anglia, saec. XII – XVI, diffusa est inter populares veneratio Eduardi confessoris. Vitis antiquis adde ea quae scripserunt recentiores de rebus in Anglia gestis saec. XI. — Act. SS., Ian. t. I, p. 290 – 304; W. Hunt, in Dictionary of National Biography, t. XVII, p. 7 – 14.
6. SYNCLETICAE] In libris Graecorum S. Syncletica pridie commemoratur, cum elogio e prolixa Vita huius sanctae BHG2. 1694, quam a S. Athanasio conscriptam multi crediderunt, praesertim auctoritate moti Nicephori Callisti, Hist. eccl., VIII, 40. Iis quae de hoc libello congessit Papebrochius (Act. SS., Maii t. I, p. 245 – 46), nullum relictum est dubium quin ab anonymo conscriptus sit, ut mulieribus praeberetur exemplum virtutum quale in Vita Antonii viris obtulerat Athanasius. Sed, ut ait Papebrochius, “illa Syncleticae nihil minus est quam Vitae historia … et aliud nihil est quam collectio sermonum de virtutibus ac vitiis ad religiosas virgines habitorum.” Nec omittendum est de sancta Syncletica neminem ex antiquis quicquam novisse praeter pseudo-Athanasium. — Act. SS., Ian. t. I, p. 242 – 57; Synax. Eccl. CP., p. 370; Tillemont, Mémoires, t. VIII, pp. 229 – 31, 710 – 11 (subdubitans).
7. AEMILLIANAE] Amitae utriusque virtutes commendat S. Gregorius in homilia XXXVIII in Evangelia; de iisdem etiam Dial. IV, 17. Nullum procul dubio anniversarium Aemilianae in ecclesia observandum constituit, eiusque et Tharsillae nomen frustra quaesieris in martyrologiis antiquis. Post Galesinium aliosque eiusdem aetatis scriptores eas in catalogo sanctorum reposuit Baronius. Quod de Aemiliana scribit: hac ipsa die migravit ad Dominum, non adeo certum est, cum e dictis Gregorii id unum efficiatur eam inter natalem Domini et Theophaniam supremum obiisse diem. — Act. SS., Ian. t. I, p. 287 – 88.
8. 8. APOLLINARIS] In synaxariis Graecorum hodie legitur S. Apollinariae brevis historia ex ampliore Vita BHG2. 149, ab anonymo conficta, de virgine quae sub nomine Dorothei et virili habitu induta, inter monachos vitam agit ad diem supremum usque, et post mortem mulier agnoscitur. Haec saepius ab hagiographis decantata sunt de variis sanctis quorum nomina collecta reperies in Act. SS., Ian. t. I, p. 258, n. 3; Synax. Eccl. CP., p. 369 – 72.

VIII ID. IAN.

[1] Epiphania Domini.

[2] In Africa commemoratio plurimorum sanctorum martyrum qui in persecutione Severi ad palum ligati, igne consumpti sunt.

[3] In territorio Rhemensi passio sanctae Macrae virginis, quae in persecutione Diocletiani, iubente Rictiovaro praeside, cum in ignem esset praecipitata et permansisset illaesa, dehinc mamillis abscissis et squalore carceris afflicta, super testas etiam acutissimas ac prunas volutata, orans migravit ad Dominum.

[4] Rhedonis in Gallia sancti Melanii episcopi et confessoris, qui post innumerabilium signa virtutum, iugiter caelo intentus, gloriosus migravit a saeculo.

[5] Florentiae sancti Andreae Corsini Florentini carmelitae, episcopi Fesulani, quem miraculis clarum Urbanus octavus in sanctorum numerum retulit; cuius festivitas pridie nonas februarii celebratur.

[6] Geris in Aegypto sancti Nilammonis reclusi, qui dum ad episcopatum traheretur invitus, in oratione spiritum Deo reddidit.

IANUARII 6

1. EPIPHANIA] In Breviario syriaco, martyrologio hieronymiano, kalendario Carthaginiensi, in omnibus deinceps fastis nuntiatur Epiphaniae sollemnitas, quae in Oriente ortum habuit, cuiusque antiquissima mentio est apud Clementem Alexandrinum. Silet kalendarium Romanum Philocalianum. Donec ab Orientalibus recepta fuit commemoratio quae in Depositione martyrum ad diem 25 dec. nuntiatur: natus Christus in Betleem Iudeae, festi Epiphaniae praecipua ratio fuit celebritas Nativitatis Christi. Sensim in universas Occidentis partes diffusa est festivitas die 6 ian. instituta, remanente tamen illa quae 25 dec. agebatur. Tempore labente non una Salvatoris ἐπιφάνεια, sed et plures manifestationes uno die recoli coeptae sunt: Nativitas, Magorum Adoratio, Baptismus Christi, primum in Cana editum miraculum. — Act. SS., Ian. t. I, p. 323; Comm. martyr. hieron., p. 28; A. Bludau, Die Pilgerreise der Aetheria (Paderborn, 1927), p. 68 – 69; Usener, Religionsgeschichtliche Untersuchungen (Bonn, 1191), p. 195 – 220; K. Holl, in Sitzungsberichte der kön. preussischen Akademie, 1917, p. 402 – 438; H. Thurston, The Lives of the Saints, t. I (1926), p. 86 – 89; H. Frank, in Jahrbuch für Liturgiewissenschaft, t. XII, p. 145 – 55; t. XIII, p. 1 – 8. Lectu etiam digna sunt quae rossico sermone disputavit P. A. Prokošev in prolegomenis ad interpretationem suam Didascaliae Apostolorum, Tomsk, 1913.
2. MARTYRUM] De hac commemoratione martyrum Afrorum non aliter sentiendum est ac de Romanis die 2 ian. et Aegyptiis die 5, de quorum veneratione nihil traditum est ab antiquis, quosque “restitutos ex veteribus monumentis” asserit Baronius, verbis usus aliquantulum ambiguis. Non enim aliud profert testimonium praeter Tertulliani Apol., c. 50, 3: Licet nunc et sarmentarios et semiaxios appelletis quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Subdubitans quaerit Bollandus sintne ex illorum numero martyres qui in hieronymianis hodie sub indicio in Africa recensentur. Prorsus negandum censemus Tertullianum, qui de christianis morti traditis in universum agit, martyres illos in mente habuisse. Item Baronius qui diem 6 ian. martyribus sub Severo passis pro arbitrio assignat. — Act. SS., Ian. t. I, p. 323 – 24.
3. MACRAE] Haec fere Usuardus, omissis verbis in persecutione Diocletiani. Macram in fastos primus induxisse videtur collectur martyrologii Lugdunensis codicis Parisini 3879, Passione usus BHL. 5126, deterioris notae. In recensione vulgata, dies obitus signatur 2 martii; nonnullis tamen in codicibus 6 ianuarii. — Act. SS., Ian. t. I, p. 324 – 26; Les martyrologes historiques, p. 179.
4. MELANII] In martyrologio hieronymiano duplex est S. Melanii mentio, altera in die depositionis 6 novembris, altera in natali ordinationis 6 ianuarii. Varios habemus libellos de vita et miraculis eius BHL. 5887 – 5895. — Act. SS., Ian. t. I, p. 327 – 34; Comm. martyr. hieron., p. 29; Anal. Boll., t. X, p. 471 – 72; t. XIII, p. 179; W. Lippert, Zur Vita S. Melanii, in Neues Archiv, t. XIV, p. 50 – 58.
5. ANDREAE CORSINI] Andreas e claro genere Corsiniorum ortus (30 nov. 1302) religionem ingressus est Florentiae in conventu beatae Mariae de monte Carmelo. Anno 1349 factus est episcopus Faesulanus, quo munere sanctissime functus, Faesulis obiit 6 ian. 1374, ibique sepultus est. Postea eius corpus conditum est in ecclesia monasterii sanctae Mariae Florentini. Mox cultu publico celebrari coeptus, cuius confirmatio a summis pontificibus iterum iterumque postulata est. Introducta tandem causa, ab Urbano VIII die 22 april. 1629 Andreas in album sanctorum relatus est; bulla tamen canonizationis a Benedicto XIII, die 4 iunii 1724 promulgata est. Vita S. Andreae, ab Andrea de Castaneis scripta anno circiter 1445, BHL. 445, non tam res gestas a sancto episcopo quam miracula eius precibus impetrata narrat. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1061 – 77; P. Caioli, S. Andrea Corsini, Firenze, 1929.
6. NILAMMONIS] De Nilammone nihil in antiquis martyrologiis. Elogium subministravit Sozomenus, Hist. eccl., VIII, 19, qui testatur ab indigenis templum supra eius sepulcrum constructum fuisse et solemni ritu diem mortis eius celebratum fuisse. Hunc tamen diem et mensem reticet Sozomenus. Nec iuvat adire synaxaria Graecorum e quibus abest sancti viri nomen. Diem proinde 6 ian. pro lubitu statuit Baronius. — Act. SS., Ian. t. I, p. 326 – 27.

VII ID. IAN.

[1] Relatio pueri Iesu de Aegypto.

[2] Nicomediae natalis beati Luciani Antiochenae ecclesiae presbyteri et martyris, qui satis clarus doctrina et eloquentia, passus est ob Christi confessionem in persecutione Galerii Maximiani sepultusque est Helenopoli in Bithynia; cuius laudes sanctus Ioannes Chrysostomus celebravit.

[3] Antiochiae sancti Cleri diaconi, qui pro confessionis gloria septies tortus ac diu in carcere maceratus, ad ultimum decollatus, martyrium consummavit.

[4] In civitate Heraclea sanctorum martyrum Felicis et Ianuarii.

[5] Eodem die sancti Iuliani martyris.

[6] In Dania sancti Canuti regis et martyris; eius autem festivitas quarto decimo kalendas februarii celebratur.

[7] Papiae sancti Crispini episcopi et confessoris.

[8] In Dacia sancti Nicetae episcopi, qui feras et barbaras gentes evangelii praedicatione mites reddidit ac mansuetas.

[9] In Aegypto beati Theodori monachi, qui tempore Constantini Magni floruit sanctitate; cuius meminit sanctus Athanasius in Vita sancti Antonii.

[10] Barcinone sancti Raymundi de Pennafort, Ordinis Praedicatorum, sanctitate et doctrina celebris; festivus vero eius dies decimo kalendas februarii recolitur.

IANUARII 7

1. RELATIO] Codex hieronymianus Bernensis: Eductio Iesu de Aegypto. Alii, ut Cambrensis, ad diem 8, alii ad diem 11 cum Tamlachtensi et Notkero, qui hanc miram addit notationem: Eductio Domini de Aegypto quae secundum alios VII idus ianuarii, secundum quosdam nonis ianuarii propter multorum dierum profectionem celebratur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 355; Comm. martyr. hieron., pp. 31, 32.
2. LUCIANI] De eo agere omnes Latinos hodie asserit Baronius, non recte. Nam silet Beda, et primum in latinis fastis inscriptus est ab auctore martyrologii Lugdunensis cod. Parisini 3879. Pro Galerii Maximiani persecutione, Ado et Usuardus scribunt Maximini, melius sane. A Graecis nunc celebratur Lucianus 15 octobris, Synax. Eccl. CP., p. 137 – 42; ab antiquis vero fiebat eius commemoratio die 7 ian., testantibus breviario syriaco et S. Iohanne Chrysostomo, qui S. Luciani laudationem BHG2. 998 dixit postridie Epiphaniorum. Passio BHG2. 997 indubitatam fidem non meretur. Legatur potius Eusebius, Hist. eccl., IX, 6, 3, nec omittantur quae a Rufino alio ex fonte addita sunt. — Act. SS., Ian. t. I, p. 357 – 64; Comm. martyr. hieron., p. 29 – 30; Bardy, Recherches sur saint Lucien d'Antioche et son École, Paris, 1936.
3. CLERI] Non est hoc martyris nomen sed lectio depravata quam Florus in codice hieronymiano repperit et ad sequaces transmisit, nihil suspicatus de forma vocabuli genuina, quae est Glycerius. Qua ratione Glycerius, diaconus Antiochenus, a die 14 ianuarii quo ab antiquis temporibus fit eius commemoratio, ad diem 7 transierit, longum est ostendere. Id autem alio loco expedire conati sumus. — Act. SS., Ian. t. I, p. 365; Comm. martyr. hieron., pp. 30, 40.
4. FELICIS] In hieronymianis Felix et Ianuarius adhaerent falso indicio in Eraclea, quod certo certius cum Candido coniunctum erat eique restituendum est. Inquirendum restat quo loco passi sint. Res intricata admodum est: par enim martyrum cognominum reperire est Romae in Depositione martyrum ad diem 10 iulii; Carthagine ad diem 17 iulii inter Scillitanos martyres; tandemque in kalendario Carthaginiensi ad diem 9 februarii. — Act. SS., Ian. t. I, p. 356; Comm. martyr. hieron., p. 30.
5. IULIANI] Hunc repperit Baronius in vetere Romano martyrologio et in manuscriptis; quando autem vel ubi sit passus latere se fatetur. Rosweydus existimae intellegi Iulianum confessorem Novariensem, diaconum S. Iulii presbyteri, cuius festum 7 ianuarii occurrit apud Ferrarium in Catalogo sanctorum Italiae (Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 17). Ex Actis ceterum deterioris notae SS. Iulii et Iuliani BHL. 4557, 4558, qui coluntur Novariae 31 ian., id minime efficitur. Miror nemini in mentem venisse Iulianum illum qui cum Basilissa nuntiatur in hieronymianis pridie huius diei, in synaxariis Graecorum postridie, in martyrologio nostro die 9, et in kalendario marmoreo Neapolitano hoc ipso die 7 ianuarii. — Act. SS., Ian. t. I, p. 355; Synax. Eccl. CP., p. 375; Les martyrs d'Égypte, p. 67; Capasso, Monumenta ducatus Neapolitani, t. I, p. 335.
6. CANUTI] In prioribus martyrologii Romani editionibus nec alteram partem hodierni elogii reperies, nec ea quae leguntur ad diem 19 ianuarii, sed tantum: in Dania sancti Canuti regis et martyris. Ambigue haec dicta sunt, nam duobus sanctis apte conveniunt, Canuto, Suenonis filio, Daniae regi, et Canuto, cognomento Lavard, filio Erici Boni, duci Slesvicensi. Hic enim, qui dux appellari solet, rex etiam fuit Obodritorum, tribus slavicae in illis regionibus; uterque pro martyre cultus est. Verum, ut in re admodum intricata aliquid ordinis inducatur, priorem tantum in iis quae sequuntur, regem dicemus, alterum ducem. Parum lucis praebent Baronii annotationes ad diem 7 ianuarii, ubi legimus Canutum, qui hodie commemoratur, eundem esse de quo Saxo Grammaticus in Gestis Danorum, libro XIII, alium a duce eiusdem nominis; nam, libro XIII agit Saxo de Canuto duce, de rege prorsus silet. Editio princeps martyrologii Romani haec habebat: quem cum plebs furens occidisset, peste et fame a Deo percussa est. Quae in regem quadrant (cf. BHL. 1551), in ducem non quadrant. Rex mortuus est die 10 iulii 1086, quo die iam antiquitus festum servatum esse apparet ex breviario Slesvicensi (Act. SS., Iul. t. III, p. 120) et ex Libro datico Roskildensi, ed. A. Otto (København, 1933), p. 33: Sancti Knutonis regis et martyris; dux ibi commemoratur die 7 ianuarii, cum translatione ad diem 25 iunii, ut alibi solet (Act. SS., Ian. t. I., pp. 391, 400). Festum die 19 ianuarii celebrari coeptum videtur inter ann. 1641 et ann. 1678. Nam, anno 1641, die VII ianuarii … iuxta Martyrologium Romanum (Act. SS., Iul. t. c., p. 124 B) caerimoniae publicae ac splendidae Romae habitae sunt in honorem Canuti regis, Suenonis filii; anno vero 1678, festum inscribitur ad diem 19 ianuarii in editione Plantiniana (Act. SS., Iul. t. c., p. 119 F). Ex quibus perspicimus regem, ad diem 7 ianuarii, in locum ducis subrogatum esse, saec. XVII. Quis primus cum Canuto rege Canutum ducem confuderit, haud facile est discernere; inter antiquissimos auctores reponendum esse videtur Necrologium Lundense. Utriusque Canuti Vitas latinas habemus bonae notae, BHL. 1550 – 1553, 1554 – 1556. At de festis et commemorationibus, praeter ea quae annotavimus, vix sperare licet quicquam critice pronuntiari posse donec edentur ad amussim kalendaria danica antiqua. Ad diem 7 ianuarii inscribitur Canutus dux in breviario Arosiensi impresso anno 1513, Canutus rex in missali Aboensi anni 1488 (G. Lindberg, Kyrkans Heliga År, Stockholm, 1937, p. 303). — H. Olrik, Danske Helgeners Levned (København, 1893 – 1894), p. 3 – 110; E. Jörgensen, Helgendyrkelse i Danmark (København, 1909), p. 56 – 58; M. C. Gertz, Vitae Sanctorum Danorum (København, 1908 – 1910), p. 27 – 168; Id., Knud den helliges Martyrhistorie (København, 1907); B. Schmeidler, Eine neue Passio S. Kanuti regis et martyris, in Neues Archiv, t. XXXVII, p. 67 – 97; Anal. Boll., t. XLII, p. 15 – 16; Jaffé, Regesta Pontif. Rom.2 11646.
7. CRISPINI] Quando Acta Sanctorum Ianuarii in lucem emissa sunt, tabulas ecclesiae Ticinensis trutina artis criticae nemo pensaverat, meritoque mirabatur Bollandus in serie episcoporum tres occurrere Crispinos de quibus nonnisi incerta ferebantur. Nunc vero apud omnes constat in catalogo nomina antistitum per fas et nefas frequentata esse, duosque non tres Crispinos retinendos esse, quorum alter saec. X vixerit, alter saec. VI. Utriusque gesta in obscuro remanent et de quo singula accipi debeant non liquet. — Act. SS., Ian. t. I, pp. 356, 372; Oct. t. XIII, p. 236; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 987 – 991.
8. NICETAE] In epistula F. M. Florentinio data, vir doctissimus Lucas Holstenius notat haec ad diem 7 ianuarii invitis omnibus antiquorum martyrologiorum exemplaribus errore inserta esse, cum eundem Nicetam suo loco, hoc est 22 iunii, Romanum ipsum et alia probatae fidei martyrologia commemorent. Qua ratione ductus fuerit Baronius ut Nicetam hodie nuntiaret eundemque, mutato nomine in Nicaeam, 22 iunii iteraret, ipse non aperit. Ceterum ut elogium quod modo lectum est concinnaret, legerat Paulini Nolani carmen XVII, quod in nonnullis codicibus inscribitur De Nicete episcopo de Dacia. De his iterum in mense iunio. — Act. SS., Ian. t. I, p. 365 – 68; F. M. Florentinius, Vetustius occidentalis ecclesiae martyrologium, p. 5.
9. THEODORI] Iuvat afferre quae ad textum et notationem Baronii observat Rosweyde, apud Sollerium. “Quaero hic 1° cuius veteris libri auctoritate ponatur Theodorus hic hoc die; nam in antiquo martyrologio Romano non comperitur. Quaero 2° quomodo in notationibus Baronius dicat Theodorum hunc fuisse discipulum S. Antonii (quod iterum repetit notatione ad XXVIII decembris ratione alterius Theodori) idque elicit et probat ex Vita Antonii ab Athanasio scripta, cum Athanasius in Vita Antonii, cap. 32, non dicai eum fuisse discipulum S. Antonii sed Ammonis Nitriotae, uti etiam habetur in Vita S. Pachomii, cap. 1, auctoritate ducta ex eadem Antonii Vita per Athanasium scripta. Idem habet Palladius, cap. 8.” De Theodoro nihil in synaxariis Graecorum. — Act. SS., Ian. t. I, p. 365; Vita S. Antonii, BHG2., c. 60; S. Pachomii Vitae graecae, pp. 2, 117; Hist. Lausiaca, VIII, Butler, p. 28 – 29; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 17.
10. RAYMUNDI] Raymundus de Penyafort, natus circa annum 1180 in Catalaunia, peractis Bononiae studiis, Ordinem S. Dominici ingressus est. Anno 1238 magister generalis Ordinis creatus, hoc munere se abdicavit anno 1240. In patriam reversus, Barcinone summam senectutem adeptus est ibique e vita cessit die 6 ianuarii 1275. Causa canonizationis servi Dei anno 1279 ab archiepiscopo Tarraconensi suscepta, sed longo intervallo intermissa, non ante saeculum XVII ad felicem exitum perducta est. Rogante Philippo II, Raymundus, die 29 apr. 1601 a Clemente p. VIII inter sanctos relatus est. Martyrologio Romano primum inscriptus ad diem 7 ian., postea decreto 23 martii 1671, coli iussus est die 23 ian. Antiquior Vita BHL. 7070 saec. XIV ineunte scripta est, ut videtur, a Nicolao Eymerico. — BHL. 7070 – 7072, 7071b, 7071c, 7071d; Act. SS., Ian. t. I, p. 404 – 429; F. Valls Taberner, San Ramón de Penyafort, Barcelona, 1936; Anal. Boll., t. LV, p. 410 – 15.

VI ID. IAN.

[1] Bellovaci in Galliis sanctorum martyrum Luciani presbyteri, Maximiani et Iuliani; quorum duo ultimi a persecutoribus gladio perempti sunt; beatus autem Lucianus, qui cum sancto Dionysio in Galliam venerat, post nimiam caedem, cum Christi nomen viva voce confiteri non timuisset, priorum sententiam et ipse excepit.

[2] Augustoduni sancti Eugeniani martyris.

[3] In Lybia sanctorum martyrum Theophili diaconi et Helladii, qui, primo laniati ac testulis peracutis compuncti, demum in ignem coniecti animas Deo reddiderunt.

[4] Venetiis depositio beati Laurentii Iustiniani confessoris, primi eiusdem urbis patriarchae, quem doctrina et supernis divinae sapientiae charismatibus copiosissime repletum Alexander octavus in sanctorum numerum retulit. Eius autem festum nonis septembris celebratur, quando cathedram pontificalem ascendit.

[5] Hierapoli in Asia sancti Apollinaris episcopi, qui sub Marco Antonino Vero sanctitate atque doctrina floruit.

[6] Neapoli in Campania natalis sancti Severini episcopi, fratris beati Victorini martyris, qui post multarum virtutum perpetrationem plenus sanctitate quievit.

[7] Papiae sancti Maximi episcopi et confessoris.

[8] Ratisbonae sancti Erhardi episcopi.

[9] Metis sancti Patientis episcopi.

[10] Apud Noricos sancti Severini abbatis, qui apud eam gentem evangelium propagavit et Noricorum dictus est apostolus. Eius corpus, ad Lucullanum prope Neapolim divinitus delatum, inde postea ad monasterium Sancti Severini translatum est.

IANUARII 8

1. LUCIANI] De Luciano nihil apud Bedam; apud Florum et Adonem, qui Acta Luciani et sociorum ignorasse videntur, nihil praeter haec: Belvaci sanctorum Luciani et Messiani. Baronius usus est Passione BHL. 5008 – 5012, cuius singulae recensiones naevis plenae sunt, ita tamen ut e Passione 5008 nonnulla retinenda videantur de veneratione S. Luciani martyris non vero episcopi. Quod in Galliam cum S. Dionysio venisse dicitur, plane reiciendum est. Praetermittendum non est memoriam S. Luciani Bellovacensis postridie festi S. Luciani Antiocheni martyrologio inscriptam esse, unde censenda est arte potius quam vetusta ecclesiae traditione inducta. — Act. SS., Ian. t. I, p. 459 – 68; Tillemont, Mémoires, t. IV, p. 537; Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 141 – 52.
2. EUGENIANI] Usuardus: sancti Eugeniani martyris, tacito passionis loco. In codicibus non paucis praemittitur Augustoduni. Verum ignotus est Eugenianus martyr in illa ecclesia. In martyrologio hieronymiano hodie legitur: Augustoduno depositio beati Egemoni episcopi. Dubitavit Bollandus annon fortasse Eugenianus idem esset qui Egemonius. Optima sane coniectura, quam utinam retinuisset. Sed in hoc nimium tribuit auctoritati Andreae Du Saussay. Egemonium episcopum Augustodunensem norunt scriptor Vitae S. Simplicii BHL. 7787 et Gregorius Turonensis, in Gloria Confessorum, 73, 75, 76. — Act. SS., Ian. t. I, p. 473; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 19; Comm. martyr. hieron., p. 32; Anal. Boll., t. XXVI, p. 37; t. XXVII, p. 211.
3. THEOPHILI] De his menaea Graecorum, sane ex Passione quadam prolixiore quae hactenus reperta non est. De ea iudicium promere non sinunt elogia nimium contracta quae supersunt. — Act. SS., Ian. t. I, p. 472; Synax. Eccl. CP., p. 377.
4. LAURENTII] Laurentius ex praenobili Iustinianorum stirpe in lucem editus Venetiis die 1 iulii 1381, anno aetatis undevicesimo e paterna domo clam fugiens, se contulit ad monasterium canonicorum congregationis S. Georgii in Alga. Quam religionem ita virtutibus et operibus amplificavit ut iure meritoque eius parens haberi possit. Anno 1433 fit episcopus Castellanus seu Olivolensis. Anno 1451, suppresso titulo Gradensi, cuius dignitas et privilegia ad Venetiarum sedem translata sunt, Laurentius primus Venetiarum patriarcha creatus est a Nicolao V. Sexto idus ianuarias migravit ad Dominum anno 1455, teste Bernardo Iustiniano eius nepote, qui Vitam BHL. 4749, 4750 paulo post eius obitum edidit. Litteris apostolicis anno 1524 datis Clemens p. VII Laurentium beatorum, Alexander vero VIII, die 16 oct. 1690, sanctorum numero ascripsit. Canonizatio promulgata est a Benedicto p. XIII, die 4 iunii 1724. — Act. SS., Ian. t. I, p. 549 – 64; Sacra Rituum Congregatio. Positio super dubio an et de quibus miraculis constet, Romae, 1690; P. La Fontaine, Il primo patriarca di Venezia, Venezia, 1928; Archivio Veneto, Va serie, vol. XV, p. 312 – 19.
5. APOLLINARIS] Hunc primus martyrologio inscripsit Baronius, qui eius memoriae diem hodiernum pro lubitu assignavit. Abest a Graecorum fastis, ab hieronymiano et martyrologiis saec. IX. Recentiores quidem Latini, quorum elenchum exhibet Bollandus, ad diem 7 februarii Apollinarem proferunt, nullo iure, nam venerationis ab antiquis eidem habitae monumenta desunt. — Act. SS., Feb. t. II, p. 4 – 8.
6. SEVERINI] Duorum hodie Severinorum commemoratio fit in nostro martyrologio, quorum alter Noricorum apostolus dictus est, alter habetur episcopus Septempedae (nunc Sanseverino) in Piceno, de quo iterum ad diem 8 iun. Hunc errore Adonis in laterculum huius diei irrepsisse, illum vero solum retinendum esse facile ostenditur. Recte scripserat Florus: Neapoli Campaniae sancti Severini confessoris, qui praeter illum qui in Noricis laboravit nullum noverat Severinum. Legerat Ado Vitam SS. Severini et Victorini BHL. 7659 – 7660, in qua fingitur Severinus episcopus Victorini, martyris Amiternini, frater fuisse. Adonem secutus est Usuardus, cuius est elogium in nostro martyrologio assumptum. Non videtur negandum fuisse aliquando, incerto tamen tempore, episcopum Septempedanum nomine Severinum. Sed certo certius neque Neapoli cultus eius viguit neque die VI id. ian. commemorationem habuit. — Act. SS., Ian. t. I, p. 499 – 502; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, pp. 362, 392 – 93; Les martyrologes historiques, p. 572 – 73.
7. MAXIMI] Hodie iteranda forent quae dicta sunt pridie de serie episcoporum Ticinensium, ubi de S. Crispino. In eo enim catalogo bis inscriptum est nomen Maximi, et varia de utroque ferebantur quae neutri satis certo aptari videbantur. Haec cum frustra enodare tentasset Bollandus, in uno eos coniunxit commentario De sanctis Ticinensibus Maximo I et Maximo II. At vero unus tantum est Maximus bis catalogo inscriptus, ille cui Ennodius in cathedra Ticinensi successit. Inter Ennodii scripta est (214) Dictio data Stefanio V. S. vicario dicenda Maximo episcopo, quem Ticinensem esse voluit Sirmondus, negat autem qui nuper edidit Ennodii opera, F. Vogel. — Act. SS., Ian. t. I, p. 471 – 72; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 987 – 91; M. G., Auct. Antiq., t. VII, pp. 171, 357.
8. ERHARDI] Venerationis hac die S. Erhardo praestitae antiqua testimonia non desunt praesertim in kalendariis monasticis, quae recensuit W. Levison (M.G., Scr. rer. merov., t. VI, p. 2). Eius tamen memoria vix ante saec. XX in martyrologium Romanum inducta est. Erhardum vagantem, ut dicunt, potius quam certae sedis episcopum fuisse suadet, inter alia documenta, Liber confraternitatum S. Petri Salisburgensis, anno 784 compositus. Obiit in Bavaria, sepultusque fertur Ratisbonae in Monasterio Inferiore (Niedermünster). Reliquias Erhardi Leo p. IX, praesente imperatore Henrico III, elevavit die 8 octobris 1052. Nec multo post Paulus quidam, monachus Fuldensis, rogatus ab Heilica abbatissa, Vitam BHL. 2590 conscripsit. Hagiographo fabellas nonnullas subministraverunt Vita S. Odiliae, quam Erhardus baptizasse traditur, et Vita S. Hildulphi episcopi, quem Erhardi germanum fratrem fuisse contendunt. Exstant et aliae de S. Erhardo narrationes, eaeque non melioris notae. — Act. SS., Ian. t. I, p. 533 – 86; M.G., Scr. rer. merov., t. VI, p. 1 – 21.
9. PATIENTIS] Quartus est in serie episcoporum Mettensium. Eius Vita BHL. 6482 fabulis referta est. — Act. SS., Ian. t. I, p. 468 – 70; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 54.
10. SEVERINI] In Vita S. Severini quam scripsit Eugippius BHL. 7655 et quae inter fontes historiae horum temporum iure computatur, hoc die obiisse asseritur: Sexto itaque iduum ianuariarum die … quievit in Domino. Verba quibus exorditur elogium: apud Noricos a Baronio scripta censentur; melius cum Floro legatur Neapoli Campaniae, unde S. Severini cultus ad alia loca propagatus est. — Act. SS., Ian. t. I, p. 483 – 99.

V ID. IAN.

[1] Antiochiae sub Diocletiano et Maximiano natalis sanctorum Iuliani martyris et Basilissae virginis uxoris eius; quae cum viro suo virginitate servata in pace vitam finivit. Iulianus vero (postquam multitudo sacerdotum et ministrorum ecclesiae Christi, quae propter immanitatem persecutionis ad eos confugerat, igne cremata est) Marciani praesidis iussu plurimis tormentis cruciatus, capitalem sententiam accepit; cum quo etiam Antonius presbyter et Anastasius, quem ipse Iulianus a morte suscitatum gratiae Christi participem fecerat, et Celsus puer una cum matre sua Marcionilla ac septem fratres aliique plurimi passi sunt.

[2] Smyrnae sanctorum martyrum Vitalis, Revocati et Fortunati.

[3] In Africa sanctorum martyrum Epicteti, Iucundi, Secundi, Vitalis, Felicis et aliorum septem.

[4] In Mauritania Caesariensi sanctae Marcianae virginis, quae bestiis tradita martyrium consummavit.

[5] Sebaste in Armenia sancti Petri episcopi, fratris sancti Basilii Magni.

[6] Anconae sancti Marcellini episcopi, qui urbem illam (ut sanctus Gregorius scribit) divina virtute ab incendio liberavit.

IANUARII 9

1. IULIANI] In hieronymianis hoc par sanctorum nuntiatur die 6 ian., in synaxariis Graecorum die 8 ian., apud Florum die 6 ian.; ab Adone ad diem 9 translatum est. Errore factum est ut Antiochiae ascriberentur: in Passione graeca BHG2. 970, qui ceterarum omnium fons est, in Antinoe Aegypti passi feruntur. Perperam quippe soluta nota ANT martyres Syros ex Aegyptiis fecit. In synaxariis altera eorumdem commemoratio est die 21 iunii. Fabulis redundant Acta quae in elogio paucis contracta habemus. De S. Iuliano iam obiter dictum est ad diem 7 ian. Cum Basilissa colebatur Constantinopoli in ecclesia utrique dicata πλησίον τοῦ Φόρου. — Act. SS., Ian. t. I, p. 570 – 88; Synax. Eccl. CP., pp. 375, 759, 800; Comm. martyr. hieron., p. 28; Les martyrs d'Égypte, pp. 66, 86, 89, 117, 121, 123.
2. VITALIS] Elogium ex Usuardo, qui ab hieronymianis, ubi haec singula nomina leguntur, deceptus est. Minime suspicatus est nullum horum martyrum Smyrnensem esse; Smirna enim scriptum est pro Sirmio, martyres autem singuli aliis in locis passi sunt. Vitalis unus est ex martyribus qui 10 iulii coluntur et S. Felicitatis filii censentur; Revocatus ex sociis est SS. Perpetuae et Felicitatis, cuius anniversarius dies 7 martii est; Fortunatus Africae tribuendus videtur, ex iis de quibus nihil compertum est. — Act. SS., Ian. t. I, p. 567 – 68; Comm. martyr. hieron., p. 35.
3. EPICTETI] Hos ex veteribus manuscriptis restitutos esse notat Baronius, quae dictio ambigua est. Singulorum quippe nomina reperta sunt in hieronymianis, sed longe abest ut turmatim enuntianda sint. Iucundus enim et Secundus Carthaginienses sunt, cum Perpetua et Felicitate passi, die 7 martii. Vitalis et Felix Romani sunt, ex illis septem quos filios S. Felicitatis dicunt et quorum memoria revocatur his verbis et aliorum septem. Vitalis enim ille est de quo iam in superiore elogio. Restat ut de Epicteto dicamus, cuius nomen aliis in locis martyrologii occurrit, unius an homonymorum non liquet. Qui hodie colitur Epictetus episcopum esse Assuritanum cui data est epistula S. Cypriani LXV fidenter asserit Baronius, non demonstrat. — Act. SS., Ian. t. I, p. 567; Comm. martyr. hieron., p. 32 – 33.
4. MARCIANAE] Martyrologio hieronymiano inscripta est ad diem 11 iul., id est V id. iul., quod ex codicibus nonnullis Passionis BHL. 5257 comprobatur. Alii tamen scribunt V id. ian. Error est in mense, quem Florus et Ado amplexi sunt. — Act. SS., Ian. t. I, p. 568 – 70; Comm. martyr. hieron., p. 163.
5. PETRI] Graecos de eodem agere notat Baronius, errore sane, cum neque in synaxariis ulla eius mentio reperiatur. Porro nullam causam aperit quare S. Petri memoriam, quae in hieronymianis ad diem 26 martii inscripta est, ad 9 ian. transtulerit. Quae ad sancti historiam pertinent sedulo collegit Bollandus Act. SS., Ian. t. I, p. 588 – 90; Comm. martyr. hieron., p. 163.
6. MARCELLINI] Longe maior pars sanctorum qui ex libris S. Gregorii Magni in martyrologium illati sunt nulla prius fruebantur liturgica commemoratione. Non ita S. Marcellinus (Dial., I, 6) cuius cultum in ecclesia Anconitana testatur Vita BHL. 5225. Sed quando coli coeptus sit, non liquet. — Act. SS., Ian. t. I, p. 590.

IV ID. IAN.

[1] In Cypro beati Nicanoris diaconi de septem primis, qui gratia fidei et virtute admirandus gloriosissime coronatus est.

[2] Romae sancti Agathonis papae, qui sanctitate et doctrina conspicuus quievit in pace.

[3] Bituricis in Aquitania sancti Wilhelmi archiepiscopi et confessoris, signis et virtutibus clari, quem Honorius tertius sanctorum canoni adscripsit.

[4] Mediolani sancti Ioannis Boni episcopi et confessoris.

[5] In Thebaide natalis beati Pauli primi eremitae, qui a sexto decimo aetatis suae anno usque ad centesimum decimum tertium solus in eremo permansit; cuius animam inter apostolorum et prophetarum choros ad caelum ferri ab angelis sanctus Antonius vidit. Eius autem dies festus decimo octavo kalendas februarii celebratur.

[6] Constantinopoli sancti Marciani presbyteri.

[7] In monasterio Cuxanensi natalis sancti Petri Urseoli confessoris, antea Venetiarum ducis, et deinde monachi Ordinis sancti Benedicti, pietate et virtutibus clari.

[8] Aretii in Hetruria beati Gregorii decimi Placentini, qui ex archidiacono Leodiensi summus pontifex renuntiatus, concilium Lugdunense secundum celebravit, Graecisque ad unitatem fidei receptis, compositis christianorum dissidiis, Terrae Sanctae recuperatione instituta, ecclesiam sanctissime gubernavit.

IANUARII 10

1. NICANORIS] Non a Beda venerabili fastis latinis invectus est Nicanor, de quo Act. VI, 5, 6, sed ab Adone, qui pro arbitrio in Cypro eum collocat, et martyrem vocat. Non enim aliter intellegenda videntur verba gloriosissime coronatus est. Memoratur a Graecis cum aliis ex primis diaconis ad diem 28 iul., et ad 30 iun. in catalogo virorum apostolicorum; in menaeis ad diem 28 decembris. — Act. SS., Ian. t. I, p. 601; Synax. Eccl. CP., pp. 353, 784, 851; Anal. Boll., t. XXVI, pp. 234, 262.
2. AGATHONIS] Testante Libro pontificali, Agatho p. sepultus est ad beatum Petrum apostolum sub die IIII id. ianuar. Duchesne, t. I, p. 355. Obiit anno 682. Epitaphium S. Agathonis ap. De Rossi, Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. II, p. 52. — Act. SS., Ian. t. I, p. 623 – 26.
3. WILHELMI] In Actis Sanctorum edita est Vita Willelmi cuius stilum mutaverat more suo L. Surius. In Anal. Boll. prodiit eadem, servata primigenia phrasi, cum Miraculis, auctore anonymo, qui se testem oculatum profitetur. BHL. 8900 – 8903. Vitae subiecta est Canonizatio S. Gulielmi, de qua edita est Constitutio Honorii III, ann. 1218. — Act. SS., Ian. t. I, p. 627 – 39; Benedictus XIV, Litterae apostolicae de nova martyrologii editione, IX.
4. IOANNIS] Desideratur in antiquis kalendariis ecclesiae Mediolanensis. Bollando nulla Vita antiqua huius episcopi, qui saec. VII floruit, praesto fuit. Postea editus est rythmus De sancto Iohanne Bono archiepiscopo Mediolani cuius festum celebratur die decimo mensis ianuarii. In catalogo episcoporum Mediolanensium 2 ian. obitus eius dies indicatur, unde cum aliqua specie veri inferunt die 10 ian. commemorari reliquiarum inventionem sub episcopo Ariberto. Nostris autem diebus S. Iohannis Boni festum celebratur die 13 februarii. In Libro notitiae Sanctorum Mediolani, Magistretti - Monneret de Villard, p. 193, haec leguntur: De S. Iohanne archiepiscopo et confessore est festum decimo die ianuarii ad Sanctum Michaelem in Verzario Mediolani. Hic nobilium natus de pago Camilli [Camogli] Urbis Ianue… migravit ad Dominum anno Domini sexcenteno scilicet anno quarto decimo pape Vitaliani et primo imperii Constantini quarti. Tandem cum corpus eiusdem S. Iohannis post trivunam esset absconditum, ab omnibus sepultura ignorabatur. Denique tempore Heriberti archiepiscopi per quemdam civem Ianuensem miraculose revelatur et digne altari reponitur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 622 – 23; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia, Milano, pp. 273 – 82, 543.
5. PAULI] Vetusta quaedam kalendaria Latinorum cum Beda, cuius elogium ex BHL. 6596 hic refertur, diem 10 ian. S. Paulo eremitae assignant, Graecorum vero libri saepius 15, vel etiam 5, ut est in codicibus non paucis menologii metaphrastici. De Vita S. Pauli, quae S. Hieronymi lucubratio est pietate, elegantia et ἀνιστορησίᾳ insignis, eiusque graecis versionibus BHG2. 1466 – 1470 disserendi hic locus non est. Non spernendum est testimonium presbyterorum Marcellini et Faustini in libello imperatoribus Valentiniano, Theodosio et Arcadio anno 383 (384) oblato, quo laudatur beatissimus Paulus, qui iisdem fuit temporibus quibus et famosissimus fuit Antonius non minori vita neque studio neque divina gratia quam fuit sanctus Antonius. Atque ita pergunt: Novit hoc et ipsa civitas Oxyrynchus, quae hodieque sanctam Pauli memoriam devotissime celebrat. Fuit qui satis infeliciter loco Pauli Thebaei Paulum quemdam Oxyrynchenum cetera ignotum obtrudere tentaret. — Act. SS., Ian. t. I, p. 602 – 609; Synax. Eccl. CP., p. 393 (cf. p. 177, ad 29 oct.); O. Günther, Epistulae imperatorum pontificum aliorum, p. 33 – 34; La personnalité historique de S. Paul de Thèbes, in Anal. Boll., t. XLIV, p. 64 – 69.
6. MARCIANI] Tabulis Graecorum inscriptus est Marcianus 9 vel 10 ian.; et hoc quidem die in menologio metaphrastico legitur eius Vita BHG2. 1034, quam solam habuit Bollandus. Postmodum edita est Vita primigenia BHG2. 1033. — Act. SS., Ian. t. I, p. 609 – 617; Synax. Eccl. CP., p. 379 – 381; BHG2., p. 287.
7. PETRI] S. Petri Urseoli Vitam habemus BHL. 6784 in monasterio Cuxanensi ab anonymo non multis post eius obitum annis scriptam. Alteram eiusdem recensionem BHL. 6785 scripsit monachus Rivipullensis. Anno 1027, Oliba Ausonensis episcopus Petrum Urseolum solemni corporis elevatione sanctorum canoni ascripsit. Anno 1731 Clemens p. XII concessit ut singulis annis die 14 ianuarii tam in civitate Veneta quam in monasterio Cuxanensi, ubi corpus eius magni populi veneratione colitur, officium recitari et missa celebrari posset. Dies autem 10 ian. S. Petri emortualis est, annus autem, ut videtur, 987. — I. Fontanini, De S. Petro Urseolo duce Venetorum dissertatio, Romae, 1730; Vita del glorioso prencipe S. Pietro Orseolo, Venezia, 1733; H. Tolra, S. Pierre Orseolo doge de Venise, Paris, 1897; Anal. Boll., t. XVII, p. 252 – 54; Albareda, L'abat Oliva fundador de Montserrat (Montserrat, 1931), p. 55 – 112; W. Franke, Romuald von Camaldoli (Berlin, 1913), p. 8 – 15; B. Schmid, Der heilige Peter Orseolo, in Studien und Mitteilungen aus dem Benedictiner- und dem Cistercienser Orden, t. XXII, pp. 71 – 113, 251 – 82.
8. GREGORII X] Theobaldus Visconti Placentiae natus est anno 1210. Multis gravibusque muneribus egregie functus, ad summum pontificatum anno 1271 evectus est nomenque Gregorii assumpsit. Obiit Aretii in Etruria die 10 ian. 1276. Sancto pontifici cultum exhibere coeperunt haud multo post eius mortem cives Aretini. Sedente Urbano VIII (1623 – 1646), episcopus Aretinus et civitas Placentina instanter postulaverunt ut Gregorius sanctorum fastis ascriberetur; quod tamen non contigit ante diem 12 sept. 1713, quo Clemens p. XI cultum S. Gregorio a tempore immemorabili exhibitum confirmavit. Benedictus p. XIV proprio marte commemorationem S. Gregorii X ad diem 16 februarii rettulit (Litterae apostolicae de nova martyrologii editione, 1 iul. 1748, § VI); in editione vero 1913 ad diem emortualem S. Gregorii reducta est, omissa quavis memoria die 16 februarii. — Act. SS., Ian. t. I, p. 600; BHL. 3658 – 3663; A. M. Bonucci, Istoria del pontefice … B. Gregorio X, Romae, 1711; G. Mischi, Gregorio X nella Cronaca inedita di un vescovo aretino, in Bollettino Piacentino, t. VIII, p. 193; U. Benassi, Pietro Maria Campi e il B. Gregorio X, ibid., t. X, p. 145 – 57; O. Joelson, Die Papstwahlen des 13. Jahrhunderts bis zur Einführung der Conclaveordnung Gregors X, Berlin, 1928; J. Guiraud, Les Regestes de Grégoire X, Paris, 1892.

III ID. IAN.

[1] Romae natalis sancti Hygini papae, qui in persecutione Antonini gloriose martyrium consummavit.

[2] Firmi in Piceno sancti Alexandri episcopi et martyris.

[3] Ambiani sancti Salvii episcopi et martyris.

[4] In Africa beati Salvii martyris, in cuius natali sanctus Augustinus sermonem habuit ad populum Carthaginensem.

[5] Alexandriae sanctorum martyrum Petri, Severi et Leucii.

[6] Brundusii sancti Leucii episcopi et confessoris.

[7] In Cappadocia in vico Magariasso sancti Theodosii coenobiarchae, qui multa pro fide catholica passus, in pace tandem quievit.

[8] In Thebaide sancti Palaemonis abbatis, magistri sancti Pachomii.

[9] Suppentoniae apud Montem Soractem, sancti Anastasii monachi et sociorum, qui divinitus vocati migraverunt ad Dominum.

[10] Papiae sanctae Honoratae virginis.

IANUARII 11

1. HYGINI] Diem depositionis habemus ex Libro pontificali, L. Duchesne, t. I, p. 131: Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticanum III id. ianuar. Martyris autem titulus nullo iure Hygino pontifici confertur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 665 – 66.
2. ALEXANDRI] Acta eius si unquam scripta sunt, interciderunt. Nomen accepit Baronius ex tabulis Firmanae ecclesiae, quae Romam allatae fuerant. In his autem tempus passionis desiderari conqueritur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 675.
3. SALVII] Salvius seu Salvinus quartum tenet locum in serie episcoporum Ambianensium, quae num integra sit merito dubitatur. Audienda sunt quae tum de elogio tum de Baronii annotatione observat Rosweydus, apud Sollerium, Martyrologium Usuardi, p. 26: “Quaeritur 1° unde Baronius Salvium Ambianensium episcopum hoc die martyrologio inseruerit? Habeo vetus martyrologium ms. quod eum XXVIII octobris ponit. 2° Quomodo eum vocet martyrem, cum tantum fuerit confessor, martyrologio iam citato attestante. 3° Cum in notis dicat de eo agere Sigebertum anno Domini DCCCI et idem repetat XXVI iunii, cum agit de Salvio Engolismensi, qui martyr fuit, satis indicat Salvium Ambianensem episcopum et Engolismensem a se in unum conflatos.” Loco Engolismensem dicendum erat “incertae sedis episcopum.” In Vita Salvii BHL. 7470 nihil fere probandum praeter anniversarium diem, 28 octobris. Salvius Africanus hodie cultus occasionem praebuit cognominem Ambianensem die non suo in martyrologio collocandi. Qua in re Baronius Petri de Natalibus, Catal. II, 61, vestigia secutus est. — Act. SS., Ian. t. I, p. 703 – 707; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 122 – 25.
4. SALVII] Inscriptus est hodie tum kalendario Carthaginiensi tum martyrologio hieronymiano. Possidius in Indiculo duos numerat tractatus ab Augustino in natali S. Salvii habitos. — Act. SS., Ian. t. I, p. 674; Comm. martyr. hieron., p. 36; A. Wilmart, in Miscellanea Agostiniana, t. II, pp. 171, 206.
5. PETRI] Nomina a Floro, non autem a Beda, ut vult Baronius, collecta sunt e martyrologio hieronymiano eo quo ea repperit ordine, quem perturbatum minime suspicatus est. Loci indicium Alexandriae ad nullum horum martyrum pertinet sed ad sanctos Phileam et Philoromum quorum festum hodie agitur. Petrus enim, ille est qui Abselamus dicitur, de quo ad diem 3 ian.; Severus seu Severinus is esse videtur qui die 8 ian. in kalendario Neapolitano inscriptus est; Leucius episcopus Brundisinus est de quo mox. Horum unus martyr est Petrus. Addit Florus ex hieronymiano: quorum gesta habentur, quae ad martyres Alexandrinos referenda sunt. — Act. SS., Ian. t. I, p. 674; Comm. martyr. hieron., p. 35 – 36.
6. LEUCII] Martyrologium hieronymianum: sancti Leucii confessoris. A S. Gregorio (Registr. XI, 57) habemus S. Leucii quem, martyrem nuncupat, monasterium seu basilicam sitam esse in quinto Romanae urbis miliario, eiusque corpus in Brundisii ecclesia requiescere. Varias S. Leucii Vitas habemus, BHL. 4894 – 4897, 4898 b, quarum nulla a coaevo vel suppari scripta est. — Act. SS., Ian. t. I, p. 667 – 73; Comm. martyr. hieron., p. 35 – 36; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 509 – 521.
7. THEODOSII] Baronius: “Agunt praeterea de eodem Graeci hac die in menologio.” Rectius scripsisset: Hactenus de eo soli Graeci. Tum addit: “Extant eius res gestae omni acceptatione dignissimae a Metaphraste ex antiquioribus monumentis descriptae.” Vita metaphrastica est BHG2. 1778. Magis commendanda est Vita auctore Theodoro episcopo Petrarum BHG2. 1776 et ea quam scripsit egregius Cyrillus Scythopolitanus BHG2. 1777. In eiusdem Vita S. Sabae BHG2. 1608 S. Theodosii quoque passim mentio est. — Act. SS., Ian. t. I, p. 680 – 701; Synax. Eccl. CP., p. 383.
8. PALAEMONIS] In fastis ante Baronium nusquam notus Palamon, neque enim crediderim ad magistrum S. Pachomii referri haec verba in paucis menaeorum codicibus, die 12 aug.: Παλάμων ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται, quicquid opinatur C. Chr. Dukakis. Neque in Vita S. Pachomii BHG2. 1396, neque in variis eiusdem recensionibus dies obitus Palamonis memoratur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 675 – 77; Sancti Pachomii Vitae graecae (Bruxellis, 1932), pp. 4 – 8 et passim; Synax. Eccl. CP., p. 886; Dukakis, Μέγας Συναξαριστής, p. 182.
9. ANASTASII] Nonnisi in fastis recentioris aevi receptus est Anastasius e S. Gregorii Dialogorum lib. I, 7, 8. Qui pontificis Registrum ediderunt, ad haec verba domnum Anastasium de Pentumis, III, 50, notarunt Anastasium in Dialogis veluti patrem asperrimum designari. At locum attente legenti manifestum est haec non de Anastasio sed de abbate, cuius nomen reticetur, dicta esse. — Act. SS., Ian. t. I, p. 701 – 702; Ewald-Hartmann, Registrum Gregorii papae, t. I, p. 206.
10. HONORATAE] Honorata soror erat S. Epiphanii Ticinensis, de qua Ennodius in huius Vita BHL. 2570. Apud anonymum libelli De laudibus civitatis Ticinensis scriptorem mentio est ecclesiae Sanctae Honoratae de Tortis, et ecclesiae Sancti Vincentii quae dicitur Sancti Epiphanii, ubi iacent corpora sanctarum feminarum Liminose, Speciose et Liberate virginum, quae illic, una cum beata Honorata, in sanctimoniali habitu Domino servierunt et quieverunt in pace. In libello Cronica brevis de sanctis episcopis Ticinensibus laudatur episcopus Litfredus vir Dei qui transtulit beatam Honoratam ad Monasterium Vetus. Anno 1567 nova translatio S. Honoratae facta est ad coenobium Sanctae Mariae “dalle Caccie”. — Act. SS., Ian. t. I, pp. 680, 1109; Raccolta degli Storici Italiani, t. XI, 1, pp. 9, 11, 63.

PRID. ID. IAN.

[1] Romae sanctae Tatianae martyris, quae sub Alexandro imperatore uncis atque pectinibus laniata, bestiis exposita et in ignem proiecta sed nil laesa, gladio demum percussa migravit in caelum.

[2] In Achaia sancti Satyri martyris, qui ante quoddam idolum transiens, cum exsufflasset in illud signans sibi frontem, statim idolum corruit; ob quam causam decollatus est.

[3] Eodem die sancti Arcadii martyris, genere et miraculis clari.

[4] In Africa sanctorum martyrum Zotici, Rogati, Modesti, Castuli et coronae militum quadraginta.

[5] Constantinopoli sanctorum Tigrii presbyteri et Eutropii lectoris, qui Arcadii imperatoris tempore passi sunt.

[6] Tibure sancti Zotici martyris.

[7] Ephesi passio sanctorum quadraginta duorum monachorum, qui ob cultum sanctarum imaginum sub Constantino Copronymo saevissime cruciati martyrium compleverunt.

[8] Ravennae sancti Ioannis episcopi et confessoris.

[9] Veronae sancti Probi episcopi.

[10] In Anglia sancti Benedicti abbatis et confessoris.

IANUARII 12

1. TATIANAE] Iam observatum fuit a Bollando Acta S. Tatianae BHG2. 1699, BHL. 7989 similia esse Actis S. Martinae BHG2. 1176, BHL. 5587 – 5590, et Actis S. Priscae BHL. 6926; hinc nonnullorum opinio Tatianam, Martinam et Priscam unam eandemque esse. Mera est coniectura quam Acta illa funditus fabulosa nec comprobant nec evertunt. — Act. SS., Ian. t. I, p. 720 – 21; Synax. Eccl. CP., p. 385.
2. SATYRI] De hoc silet Beda, non vero Florus, Ado nec Usuardus, cuius est elogium, e martyrologio hieronymiano tandem repetendum. Hoc tamen loco ita corruptum est ut nihil paene quod ad Satyrum referri possit inde elicias. In Achaia ab interpolatore nomini Cyriaci affixum videtur, historia autem est de martyre ignoto qui passus est in civitate Arabiae, cuius nomen evanuit. Satyrus autem nobis est nudum vocabulum. — Act. SS., Ian. t. I, p. 724; Comm. martyr. hieron., p. 37.
3. ARCADII] Martyr fuit Caesareae in Mauritania in fastos primum inductus, non a Beda, sed ab anonymo Lugdunensi cuius martyrologium servatur in codice Parisiensi 3879. De eo habetur sermo S. Zenonis De natali S. Arcadi qui natale habet pridie idus ianuarii in civitate Cesareae Mauritaniae, BHL. 658. Non aliter codices praestantiores Passionis BHL. 659. — Act. SS., Ian. t. I, p. 721 – 24; Les origines du culte des martyrs, p. 391.
4. ZOTICI] Ad haec Baronius: “Restituti sunt iidem ex vet. manuscr. Porro horum Acta habemus in nostra bibliotheca; est illorum exordium: Iam quasi etc.” Haec sunt Acta BHL. 9028, fabulosa et turbida, quae S. Getulii esse perspexit Papebrochius, ad diem 10 iun. Hodierni elogii nomina reperta sunt in martyrologio hieronymiano proxima loci indicio in Africa. Fallax vocabulorum coniunctio qualis in his libris saepe occurrit. Nam Zoticus et Castulus Romae colebantur via Lavicana, ibidem quoque martyres quadraginta, qui milites non sunt, sed miliario secundo eiusdem viae die sequenti memorantur. Hinc factum est ut iterata vice in nostro martyrologio nuntiarentur. Rogatum et Modestum Afris relinquamus, licet de iis nihil praeter nomen compertum sit. — Act. SS., Iun. t. II, p. 265; Comm. martyr. hieron., p. 37 – 39.
5. TIGRII] Quae apud ecclesiasticos scriptores de Tigrio et Eutropio reperiuntur collecta reperies tum apud Baronium tum apud Bollandum; in his autem nullum est testimonium de cultu eisdem praestito, et in fastis Graecorum eorum nomina non leguntur. Primum occurrunt in tabulis recentioribus quales sunt Molani additiones ad Usuardum et Galesinii martyrologium. — Act. SS., Ian. t. I, p. 725 – 27.
6. ZOTICI] Legendae sunt ad hoc elogium notae Baronii, qui quidem vidit Acta S. Zotici ea esse quae S. Getulio inscribuntur et in agro Tiburtino aguntur, simulque censet unum esse martyrem duplici sub nomine cultum. Neque ipsi in mentem venit Zoticum Tibure quiescentem alium non esse ab illo qui modo in Africa passus nuntiatus est. De Zotico rursum ad 10 februarii. — Act. SS., Ian. t. I, p. 710; Comm. martyr. hieron., p. 38.
7. MONACHORUM] Baronius: “Graeci eosdem praecipuo honore habent.” At iam frustra eos quaesierat Bollandus in libris Graecorum, et de cultu ecclesiastico eisdem exhibito nullum vestigium est in Actis S. Stephani iunioris BHG2. 1666, 1667, qui huiusce elogii fons est. A Baronio igitur primum in fastis recepti sunt. Error est in numero martyrum. Stephanus diaconus, qui Vitam S. Stephani scripsit τριάκοντα ὀκτὼ πατέρας numerabat, quod quidem recte verterat interpres “duo de quadraginta patres”, sed male legit martyrologus “duo et quadraginta”. — Act. SS., Ian. t. I, p. 747 – 48; Analecta graeca, p. 506.
8. IOANNIS] Iohannes nomine II, Romanus dictus, qui teste Agnello hoc die obiit: Postquam autem obiit hic beatissimus Iohannes die XI mense ianuarii, sepultus est in ecclesia beati Apolenaris civitatis Classis. Videtur Agnellus hoc loco emendandus: dies enim 11 ian. aegre componitur cum ceteris Vitae Iohannis notis chronologicis, nec iuvat cum nostro martyrologio anniversarium ad 12 ian. transferre. Qui nuper in Agnellum commentarium edidit medelam attulisse visus est cum loco XI ian. scribendum esse coniecit XI kal. feb. Acuta sane sed valde incerta coniectura. — Act. SS., Ian. t. I, p. 727; A. Testi-Rasponi, Codex pontificalis ecclesiae Ravennatis, p. 245.
9. PROBI] Probus e catalogo episcoporum Veronensium expungendus est, quippe cui nullum faveat antiquum testimonium neque ipsum velum illud “Velo di Classe” nuncupari solitum. Nec ignoratur quanam via in catalogum irrepserit. Est in ecclesia S. Stephani inscriptio saec. XI – XII marmori insculpta, in qua leguntur nomina sanctorum quorum reliquias ea servat ecclesia, nempe episcoporum nonnullorum et martyrum, quos inter Probus et Andronicus, qui Anazarbi coluntur die 11 oct. Hic autem Probus a nonnullis inter episcopos computatus est, et a Philippo Ferrario, in libro de sanctis Italiae, elogio donatus, cui infeliciter inter Acta nostra locus datus est. A cardinali Augusto Valerio, quem in commentario commendat Baronius veluti illustratorem tabulae Veronensis, id unum docemur S. Probi corpus in ecclesia S. Stephani requiescere, aliis tamen asserentibus in ecclesia S. Proculi. Quomodo haec quae contraria videntur concilientur et intellegantur, solitis argumentis ostendere nititur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 721; Sept. t. VI, p. 24; C. Cipolla, in Le Gallerie Nazionali Italiane, t. III, p. 195 – 249; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 923 – 31; A. Valerius, Sanctorum episcoporum Veronensium antiqua monumenta, pp. 10, 35.
10. BENEDICTI] Biscop Baducing, dum fit monachus, ut conicere licet, nomen assumpsit Benedictum. Obiit die 12 ianuarii anno sive 689 sive 690, vel fortasse 691 (C. Plummer, Baedae Opera Historica, t. II, pp. 364, 374). De Benedicti gestis praeclare scripsit Beda, praeclare scriptor incertus Historiae abbatum, sed passim variis locis, quos commode collegit in indicibus Carolus Plummer, t. c., p. 424 – 25. Adeo a monachis suis colebatur Benedictus abbas ut credibile sit, ante Bedae obitum, venerationem publicam originem sumpsisse; nam, optimo iudice opinante Carolo Plummer, ipsius Bedae est homilia in diem festum, minime inter spuria amandanda (BHL. 1101). Hoc saltem pro certo affirmare licet: homiliam conceptam esse ante finem saec. IX, quo tempore piratae ex septentrionalibus regionibus advecti monasteria destruxerunt Wiremuthense et Girvense. Magis ac magis vulgata est veneratio S. Benedicti Biscop postquam reliquiae translatae sunt in monasterium Thorneyense, sub S. Aethelwoldo, Wintoniensi episcopo, inter ann. 972 et 984, ut videtur. Willelmus Malmesburiensis, De Gestis Pontificum Anglorum, ed. N. E. S. A. Hamilton (London, 1870), lib. IV, § 186, p. 328 – 29; cf. W. Dugdale, Monasticon Anglicanum, ed. altera, t. II, pp. 596, 598 – 99, 611. In kalendaria anglica, iam ab exeunte saec. X, illatus est S. Benedictus. F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, t. I (London, 1934), pp. 30, 44, 58, 72, 86; Gasquet-Bishop, The Bosworth Psalter (London, 1908), pp. 18, 20, 28. In martyrologiis saec. IX non comparet. Credibile est Baronium, in elogio componendo, adhibuisse Bedae voces, nisi forte mere exscripsit sive Galesinium sive Molanum. Festum alterum S. Benedicti, ad diem 4 decembris, ab auctoribus parum certis memoratur; unde exortum sit, adhuc latet (Act. SS., Ian. t. I, p. 744). Festum autem ad diem 17 ianuarii “in pervetusto manuscripto Hibernico conventus Dungallensis”, invectum est mero errore. Nam folia Libri Lageniensis, quibus Tamlachtense martyrologium continetur, anno 1643 servabantur apud Fratres Minores de Bundrowes, gadelice Bun Drobaois; in illud asylum confugerant Minoritae Dungallensis conventus. Iamvero, in Libro Lageniensi, voces Benedicti abbatis leguntur ad diem 15 ianuarii (errore quopiam ad diem 17 eiusdem mensis relatae sunt), neque aliud quicquam nudis oculis perspicitur elogii his verbis concepti: Mauri discipuli Benedicti abbatis. R. I. Best et H. J. Lawlor, The Martyrology of Tallaght (London, 1931), p. 8. Inde orta S. Benedicti commemoratio, quae ad Benedictum Biscop relata est. Olim Glastonienses monachi contenderunt, reliquias S. Benedicti Biscop penes se asservari (Willelmus Malmesburiensis, De antiquitate Glastoniensis Ecclesiae, P. L., t. CLXXIX, col. 1693); verum in his rebus quam mendaces isti fuerint, iam nemo ignorat, neque ulla ratio nobis est infitiandi sive integrum sive fere integrum corpus Benedicti Biscop in Thorneiensi monasterio iacuisse iam a temporibus S. Aethelwoldi. Ceterum aliae fuerunt cultus vicissitudines in Anglia septentrionali, aliae in meridionalibus partibus. — Act. SS., Ian. t. I, p. 743 – 47.

ID. IAN.

[1] Octava Epiphaniae Domini.

[2] Romae via Lavicana coronae sanctorum militum quadraginta, quas sub Gallieno imperatore pro confessione verae fidei percipere meruerunt.

[3] In Sardinia sancti Potiti martyris, qui sub Antonino imperatore et Gelasio praeside multa passus, demum gladio martyrium consecutus est.

[4] Singidoni in Mysia superiori sanctorum martyrum Hermyli et Stratonici, qui post saeva tormenta sub Licinio imperatore in Istrum flumen demersi sunt.

[5] Cordubae sanctorum martyrum Gumesindi presbyteri et Servidei monachi.

[6] Pictavis in Gallia natalis sancti Hilarii episcopi et confessoris, qui ob catholicam fidem, quam strenue propugnavit, quadriennio apud Phrygiam relegatus, inter alia miracula mortuum suscitavit. Eum Pius nonus pontifex maximus ecclesiae doctorem confirmavit et declaravit. Illius autem festivitas sequenti die celebratur.

[7] Rhemis in Gallia sancti Remigii episcopi et confessoris, qui gentem Francorum convertit ad Christum, Clodoveo ipsorum rege sacro fonte baptismatis et fidei sacramentis initiato; et cum annos plurimos in episcopatu explesset, sanctitate et miraculorum gloria conspicuus decessit e vita. Eius tamen festivitas kalendis octobris recolitur, quando sacrum ipsius corpus fuit translatum.

[8] Caesareae in Cappadocia sancti Leontii episcopi, qui sub Licinio adversus Gentiles et sub Constantino adversus Arianos plurimum decertavit.

[9] Treviris sancti Agritii episcopi.

[10] In Versiaco monasterio sancti Viventii confessoris.

[11] Amaseae in Ponto sanctae Glaphyre virginis.

[12] Mediolani in coenobio Sanctae Marthae, beatae Veronicae virginis de Binasco, Ordinis sancti Augustini.

IANUARII 13

2. MILITUM] A Floro non vero a Beda haec primum accepta sunt e martyrologio hieronymiano, ubi legitur: Romae Secundi via Lavicana coronae militum quadraginta (al. quindecim), quae duplicem postulant emendationem. Prior est ut loco militum scribatur miliario, altera ut Secundus non habeatur nomen viri cum numerum miliarii designet. Hinc vera enuntiatio est: Romae via Lavicana miliario secundo coronae martyrum XL. Verba sub Gallieno imperatore, quae Baronio iure meritoque admirationi fuerunt, de suo addidisse videtur Ado. Quod si quaeritur quinam sint hi martyres quadraginta, Sebastenos illos fuisse suspicamur, quorum reliquiae, ut per totum orbem christianum sparsae sunt, ita et Romam allatae fuerint et Via Labicana depositae. — Act. SS., Ian. t. I, p. 766 – 67; Comm. martyr. hieron., p. 39.
3. POTITI] Desideratur tum in hieronymianis tum in martyrologiis saec. IX, in recentioribus vero variis diebus inscriptus est. Passionis eius quotquot habemus recensiones BHL. 6908 – 6912 fabulosae sunt. Sardus nunc habetur Potitus et in Sardinia occisus. Ad hoc Rosweydus: “Acta habent Potitum constitum in Sardica, quae est Daciae vel Thraciae. An inde origo de Sardinia? Sane in Vita habetur Potitum in monte inventum et Dacia montosa.” Quae refert Bollandus, et modeste pronuntiat: “Non liquet.” Non desunt quibus placeat pro Sardica scriptum fuisse aliquando Sardinia, unde S. Potiti cultus in hanc insulam transierit. — Act. SS., Ian. t. I, p. 753 – 66; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, pp. 268, 659.
4. HERMYLI] Horum martyrum in synaxariis Graecorum legitur breve elogium ad diem 13 ian., alterum brevissimum ad diem 2 iun., e Passione prolixiore cuius duplicem saltem habemus recensionem, utramque longo post res gestas tempore scriptam. A Latinis ignorantur, nisi quis contendat ad unum ex duobus referri quae leguntur in hieronymianis, ad diem 3 augusti: Hermili martyris. Singidunum civitas est in Moesia, non vero in Mysia, quae est martyrologii lectio. — Act. SS., Ian. t. I, p. 768 – 71; Synax. Eccl. CP., pp. 387, 726; Comm. mart. hieron., p. 415; Saints de Thrace et de Mésie, in Anal. Boll., t. XXXI, p. 254 – 57.
5. GUMESENDI] Horum certamen solus S. Eulogius in Libro memoriali sanctorum, II, 9, enarravit. Gumesindus Toleti natus, primum diaconus in basilica Cordubensi SS. Fausti, Ianuarii et Martialis, dein, sacerdotio auctus, cuidam ecclesiae in tractu Cordubensi praeficitur. Anno 852, una cum monacho Servo-Dei nomine sponte coram iudice fidem christianam profitetur. Occubuere idibus ianuarii, aera octigentesima nonagesima. Eorum corpora condita sunt in basilica Sancti Christophori martyris quae est ultra amnem in parte meridiana. Ita Eulogius. Silet kalendarium Cordubense anni 961. — Act. SS., Ian. t. I, p. 823; Fr. J. Simonet, Historia de los mozarabes de España, p. 427; Anal. Boll., t. LV, p. 275.
6. HILARII] Martyrologium hieronymianum: Pictavis depositio S. Hilarii episcopi et confessoris. De Vita eius legendus Fortunatus, BHL. 3885 – 3887, qui et miracula eius varia et mortui suscitationem enarrat. Alia passim miracula ab eo patrata feruntur BHL. 3902 – 3908. Elogium est Usuardi, cui assuta est appendix de titulo doctoris instantibus patribus synodi Burdigalensis concesso anno 1852. — Act. SS., Ian. t. I, p. 782 – 802; Sacra Rituum Congreg. Confirmationis tituli doctoris et extensionis eiusdem tituli cum officio et missa ad universam ecclesiam in honorem S. Hilarii, Romae, 1851.

7. REMIGII] In editionibus martyrologii huic typicae ann. 1913 anterioribus mentio non habebatur S. Remigii idibus ianuarii, quo die obiisse putabatur, sed solum kalendis octobribus, in anniversario translationis. In Vita antiqua S. Remigii BHL. 7150, quae Venantio Fortunato falso asseritur, nihil habetur de mense et die depositionis. Gregorius Turonensis, Hist. Franc., VIII, 21: Factum est autem ut post dies paucos adesset festivitas beati Remedii quae in initio mensis octavi celebratur; saec. igitur VI dies 1 octobris S. Remigio iam sacra erat. In hieronymianis codicibus eius festum ad hunc diem inscriptum est, et in solo Wissemburgensi veluti festum translationis; sed et in plenioribus omnibus exemplis ad diem 15 ian. certa lectio est Remus depositio sancti Remedii episcopi. In kalendariis nonnullis, ut in codice Turicensi Rh. 30 saec. VIII, legitur Id. ian. Remedi conf.; sed et XVIII kl. feb. natale S. Remedii. Desideratur mensis october (L. Delisle, Mémoire sur d'anciens sacramentaires, p. 310). In codice nunc Petropolitano Q. v. I, 41, saec. IX ad usum Sancti Piatonis Tornacensis exarato: XVIII kal. feb. Remis depositio S. Remigii ep. et conf.; kal. octob. natale SS. Remigii Vedasti Germani Piatonis Bavonis (A. Staerk, Les manuscrits latins conservés à la bibliothèque impériale de Saint-Pétersburg, t. I, pp. 74, 80). In ecclesia Remensi saec. XII S. Remigii memoria colebatur hisce diebus:

30 dec. Relatio S. Remigii

12 ian. Vigilia S. Remigii

13 ian. In die

29 mai. Translatio S. Remigii

1 oct. Translatio S. Remigii.

Ita in cod. Remensi 227, ap. V. Leroquais, Sacramentaires et missels, t. I, p. 361 – 63. De ratione singulorum festorum non vacat hoc loco disserere. Elogium exprimit Adonem modice breviatum. Clodoveum a S. Remigio baptizatum esse Remis, die 25 dec. ann. 496, multorum sententia est; nonnullis tamen praeplacet annus 506. — Act. SS., Oct. t. I, p. 59 – 187; M.G., Scr. rer. merov., t. III, p. 239 – 389; L. Duchesne, Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, t. III, p. 81 – 82; G. Kurth, Clovis, t. II2, p. 287 – 314; A. Van de Vyver, La victoire contre les Alamans et la conversion de Clovis, in Revue belge de philologie et d'histoire, t. XV, p. 835 – 914; t. XVI, p. 57 – 94.

8. LEONTII] De Leontio non pauca in annotatione collegit Baronius adducens Gregorium Nazianzenum, Athanasium, Gregorium presbyterum Caesariensem, Vitam S. Gregorii thaumaturgi, quae omnia obiter expendit Bollandus. Neutri autem successit aliquid certi de festo in eius honorem instituto reperire. Leontium ignorant libri Graecorum. — Act. SS., Ian. t. I, p. 781 – 82.
9. AGRITII] De Agritio, sive Agroecio, id unum compertum habemus, eum anno 314 concilio Arelatensi subscripsisse. Inter veteres martyrologos solus Rhabanus (non vero Beda, neque Ado, quod opinatur Baronius) Agritium episcopum annuntiat, omisso sedis nomine. In variis kalendariis Treverensibus item hodie inscriptus est Agritius. Hagiographus qui primus S. Maximini Vitam BHL. 5822 contexuit, asseverat anno 330 Maximinum in Agritii locum successisse. Saeculo tandem XI ipsius Agritii gesta conscripta sunt (BHL. 179, pars altera Vitae S. Helenae), in quibus multa emendanda esse nemo mirabitur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 772 – 81; H. V. Sauerland, Trierer Geschichtsquellen des XI. Jahrhunderts (Trier, 1889), p. 185 – 211; E. Winheller, Die Lebensbeschreibungen der vorkarolingischen Bischöfe von Trier (Bonn, 1935), p. 121 – 45; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 35.
10. VIVENTII] In vetusto codice Usuardino qui Parisiis in monasterio S. Germani Pratensi asservabatur, adiecta est hodie haec annuntiatio, recentiore tamen manu, ut monet Sollerius. Viventium presbyterum, Samaritanum genere, saec. IV, ut Christum praedicaret primum Thessalonicam, inde Romam, demum in Galliam migrasse narrat scriptor Vitae prorsus fabulosae BHL. 8725. Reliquiae S. Viventii a Castello Gravione Arvernos, dein in Burgundiam delatae sunt, ubi Vergiacense coenobium, a comite Manasse conditum, eas saec. X accepit. — Act. SS., Ian. t. I, p. 803 – 814; cf. Catal. Lat. Paris., t. III, p. 200; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 29.
11. GLAPHYRAE] Glaphyrae, ancillae, ut aiunt, uxoris Licinii, res gestae intextae sunt Actis S. Basilei Amaseni BHG2. 239, qui colitur a Graecis die 26 april. In Actis illis admodum suspectis nihil est de Glaphyrae die emortuali, et in libris Graecorum propriam commemorationem non habet. Nec mirum; neque enim martyrio coronata fuit, quippe quae dum ad praesidem abducenda quaereretur, in pace quievit. Ian. 13 pro lubitu ei assignavit Baronius. — Act. SS., Ian. t. I, p. 771 – 72; Synax. Eccl. CP., p. 630.
12. VERONICAE] Veronica nata est anno 1445, Binasci, in Langobardia, in tractu Mediolanensi. Ordini S. Augustini ascripta, vitam in monasterio S. Marthae Mediolani transegit ibique sanctissime animam exhalavit die 13 ianuarii 1497. Paulo post, festum beatae Veronicae celebrari coeptum est in monasterio S. Marthae, annuente Leone p. X, litteris 15 decembris 1517 datis, sub hac tamen exceptione: “Non intendimus quod catalogo sanctorum adscripta sit, donec ad illius canonizationem actualiter processum fuerit.” Tum canonizatio tum cultus approbatio a S. Rituum Congregatione adhuc desiderantur. Non Benedicto XIV iubente, ut nonnulli asserunt, sed inde ab anno 1690 vel etiam antea B. Veronica martyrologio Romano inserta est. Anno 1883 eius reliquiae, annuente Leone p. XIII recognitae sunt. Vitam S. Veronicae, ab Isidoro de Isolanis O. P. scriptam et anno 1518 Mediolani editam, raptus et revelationes, quibus referta est, multis suspectam fecerunt. — Act. SS., Ian. t. I, p. 887 – 929; P. Moiraghi, La B. Veronica da Binasco, Pavia, 1897.

XIX KAL. FEB.

[1] Sancti Hilarii episcopi Pictaviensis, confessoris et ecclesiae doctoris, qui pridie huius diei evolavit in caelum.

[2] Nolae in Campania natalis sancti Felicis presbyteri, qui (ut sanctus Paulinus episcopus scribit) cum a persecutoribus post tormenta in carcerem mitteretur et cocleis ac testulis vinctus superpositus iaceret, nocte ab angelo solutus atque eductus fuit; postmodum vero cessante persecutione, cum vitae exemplo ac doctrina multos ad fidem Christi convertisset, clarus miraculis in pace quievit.

[3] In Iudaea sancti Malachiae prophetae.

[4] In monte Sina sanctorum triginta octo monachorum a Saracenis ob Christi fidem interfectorum.

[5] In Aegypto in Rhaithi regione sanctorum quadraginta trium monachorum, qui pro Christiana religione a Blemmiis occisi sunt.

[6] Mediolani sancti Datii episcopi et confessoris, cuius meminit beatus Gregorius papa.

[7] In Africa sancti Euphrasii episcopi.

[8] In Syria sancti Iuliani Sabae senioris, qui Valentis imperatoris tempore fidem catholicam Antiochiae pene collapsam virtute miraculorum erexit.

[9] Neocaesareae in Ponto sanctae Macrinae discipulae beati Gregorii thaumaturgi, aviae sancti Basilii, quae eumdem educavit in fide.

IANUARII 14

1. HILARII] Varios dies quibus quondam celebratum est S. Hilarii festum recenset Bollandus. — Act. SS., Ian. t. I, p. 783.
2. FELICIS] De commemoratione S. Felicis Nolani die XIX kal. feb. dubitari non sinunt martyrologium hieronymianum, kalendarium Carthaginiense, sacramentaria antiqua. In codicibus hieronymianis iterum inscriptus est die 27 iul. cum hac glossa: de ordinatione episcopatus, apprime falsa, cum presbyter fuerit Felix, non episcopus. Elogium exscriptum est ex martyrologio Bedae, eique assuta est conclusio: postmodum vero cet. De S. Felice antiquissima sunt scripta Paulini Nolani, Gregorii Turonensis, ipsius Bedae, BHL. 2870 – 2873. Ab hagiographis sequioris aetatis qui vel e variis Felicibus unum fecerunt vel varios ex uno, Felicis historia intricatissima facta est. Ita v.gr. tum Felix confessor presbyter Romanus Nolae (14 feb.), tum Felix episcopus Nolanus martyr (15 nov.) ab hodierno nostro, qui etiam Felix in Pincis, e loco ubi eius basilica Romae surgebat, nuncupatus est, alii non sunt. Exstat carmen Damasianum cuius initium est: Corpore mente animo pariterque et nomine Felix (Ihm, 61), quo creditus est Damasus S. Felici in basilica Nolana votum solvisse. De qua re nunc merito addubitatur, nec improbabile videtur titulum Romae positum fuisse in basilica domni Felicis, martyris, in via Portuensi. — Act. SS., Ian. t. I, p. 937 – 50; Comm. martyr. hieron., p. 40; Fiorentini, Vetustius Occidentalis ecclesiae martyrologium, p. 253 – 54; Anal. Boll., t. XVI, p. 19 – 29; t. LIV, p. 280 – 81; Origines du culte des martyrs, pp. 45, 132, 305; A. Silvagni, Se il carme Damasiano de S. Felice appartenga veramente a Nola, in Rivista di archeologia cristiana, t. XII, p. 249 – 64.
3. MALACHIAE] In synaxariis Graecorum inscriptus est Malachias ad diem 3 ian., die vero 23 april. vel etiam 15 maii a Latinis quibusdam recentioribus. Sed neutra ecclesia Malachiam prophetam cultu liturgico prosecuta esse videtur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 931; Synax. Eccl. CP., p. 367.
4. MONACHORUM] Haec, monente Baronio, a Graecis repetenda et reapse de his silent Latini. Quae afferuntur in synaxariis, ex auctoritate Nili, cuius habentur narrationes septem, BHG2. 1301 – 1307, et in brevissimo contracta sunt elogio, emendationem postulare iam Rosweydus, apud Sollerium, et Bollandus perspexerunt. Res autem adeo intricata est ut non possit paucis absolvi, et ampla tractatione indigeat. Legantur interim Act. SS., Ian. t. I, pp. 953 – 56, 1113 – 1115; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 34; Synax. Eccl. CP., p. 389 – 91; K. Heussi, Untersuchungen zu Nilus dem Asketen (Leipzig, 1917), p. 123 – 159; Id., Das Nilusproblem, Leipzig, 1921; Anal. Boll., t. XXXVIII, p. 419 – 23.
5. MONACHORUM] Neque de his quicquam reperitur apud Latinos. In libris autem Graecorum patres in Rhaitu mactati cum monachis in Sina occisis arto vinculo conectuntur, et utriusque martyrum turmae historia sedulo excutienda erit alio loco, si Deus dederit, ubi et de Raithu et de Blemmyis et de narratione Ammonii monachi BHG2. 1300 iterum disseretur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 966 – 67; Synax. Eccl. CP., p. 391.
6. DATII] Locus S. Gregorii allatus est Dial. III, 4. De Datii historia non pauca a variis collecta sunt, et de eius veneratione apud Mediolanenses nulla est dubitatio. Kalendarium saec. XI, ad hunc diem: Depositio sancti Dati episcopi, (Magistretti, Manuale Ambrosianum, t. I, p. 182). Legitur quoque eius elogium in Libro Notitiae sanctorum Mediolani. Magistretti-Monneret de Villard, p. 104. — Act. SS., Ian. t. I, p. 967 – 70; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia, Milano, p. 224 – 33.
7. EUPHRASII] Baronius: “Euphrasii episcopi vel Eucrathii de quo etiam Usuard. hac die. Fortasse hic ille Eucrathius ad quem exstat Cypriani epist. 63, qui etiam interfuisse reperitur concilio Carthaginensi sub eadem Cypriano celebrato.” Martyrologium hieronymianum: alibi depositio beati Euphrasi episcopi. Hinc recte Rosweydus, apud Sollerium, nullam suspicionem esse posse hic agi de Euchratio illo, et perperam in Africa insertum esse. Porro existimat agi de S. Euphrasio XIII episcopo Claromontano qui obiit anno DXLVIII, de quo Gregorius Turonensis Hist. Franc., II, 36, III, 2. — Act. SS., Ian. t. I, p. 932; Comm. martyr. hieron., p. 41; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 32.
8. IULIANI] Huius Vitam conscripsit Theodoretus, Philotheos hist., II, qui et variis in locis Hist. Eccl. de eo scribit. E Theodoreto contractum est elogium synaxariorum ad diem 17 ian.; alio loco ostendimus hanc non esse anniversariam depositionis. Anal. Boll., t. XIV, p. 420 – 21. Idem dicito de 18 oct. in menaeis, et de 14 ian. quam constituit Baronius. Hic incaute Iuliani memoriam iterat ad 18 oct., sub nomine Iuliani eremitae; immo tertium eum annuntiat ad 9 iun., vocatque Iulianum monachum. — Act. SS., Ian. t. II, p. 931; Oct. t. VIII, p. 346 – 48; Synax. Eccl. CP., pp. 149, 308.
9. MACRINAE] In fastis Graecorum nulla est aviae S. Basilii mentio. Macrina enim, cuius commemoratio est in synaxariis ut in nostro martyrologio ad diem 19 iul., soror Basilii est. Quae hodie de elogii ratione scripsit Baronius, diligenter excutienda sunt, quod huius loci non est. — Act. SS., Ian. t. I, p. 952 – 53; Maii t. VII, p. 242.

XVIII KAL. FEB.

[1] Sancti Pauli primi eremitae, qui quarto idus ianuarii inter beatorum agmina translatus fuit.

[2] In territorio Andegavensi beati Mauri abbatis, discipuli sancti Benedicti, cuius disciplinis ab infantia eruditus, quantum in eis profecerit, inter alia quae apud eum positus gessit res nova, et post Petrum pene inusitata), pedibus super aquas incedens patefecit. In Gallias inde ab eo directus, constructo ibi celebri monasterio cui quadraginta annis praefuit, miraculorum gloria clarus in pace quievit.

[3] In Iudaea sanctorum Habacuc et Michaeae prophetarum, quorum corpora sub Theodosio seniore divina revelatione reperta sunt.

[4] Caralis in Sardinia sancti Ephisii martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Flaviano iudice plurimis tormentis divina virtute superatis, demum abscissis cervicibus victor migravit in caelum.

[5] Anagniae sanctae Secundinae virginis et martyris, quae sub Decio imperatore passa est.

[6] Nolae in Campania sancti Maximi episcopi.

[7] Arvernis in Gallia sancti Boniti episcopi et confessoris.

[8] In Aegypto sancti Macarii abbatis, discipuli beati Antonii, vita et miraculis celeberrimi.

[9] Alexandriae beati Isidori sanctitate vitae, fide et miraculis clari.

[10] Romae sancti Ioannis Calybitae, qui aliquandiu in angulo domus paternae, deinde in tugurio in insula Tiberina ignotus parentibus habitavit, a quibus in morte agnitus clarus miraculis in eodem loco sepultus est, ubi postea in eius honorem ecclesia constructa fuit.

IANUARII 15

1. PAULI] Saepius in libris Graecorum die 15 ian., sed et die 5 S. Paulum commemorari dictum est ad 10 ian. Cum in Vita S. Pauli eius dies emortualis sileatur, quaeritur quo iure inter beatorum agmina quarto idus ian. translatus fuisse asseratur.
2. MAURI] Nec Beda nec ullus Usuardo antiquior martyrologus Maurum commemorat. Usuardus autem his verbis utitur: In territorio Andegavensi sancti Mauri abbatis, nihil favens iis qui hunc Maurum eum ipsum esse somniantur S. Benedicti discipulum a S. Gregorio in Dialogis passim laudatum. Elogii fontes indicat Baronius pseudo-Faustum BHL. 5772 – 5773, Leonem Ostiensem et Acta S. Placidi BHL. 6859, de quibus nimis modeste innuit ea nonnulla castigatione indigere. Reapse ea omnia fabulis scatere nunc nemo cordatus in dubium revocat. — Act. SS., Ian. t. I, p. 1038 – 62; Papebroch, Responsio ad exhibitionem errorum (A ntverpiae, 1696), p. 304 – 306; Anal. Boll., t. XVIII, p. 433 – 34.
3. HABACUC] Ex codicibus hieronymianis hodie eruitur depositio Ambacu propheta, quae vox ab interpolatore addita est. Abacuc enim ille seu Ambacum, ut alias scriptum est, martyr Romanus est via Cornelia cum Mario, Martha et Audiface sepultus. Errorem non perspexit Florus (quid mirum?) qui nihil cunctatus Habacuc prophetam in fastos induxit, eique sociavit Michaeam, quia utriusque reliquiarum inventionem simul commemorat Beda, in Chronico, post Sozomenum, Hist. Eccl., VII, 28. A Floro, dein ab Adone et Usuardo scriptum erat: quorum corpora sub Arcadio imperatore divina revelatione reperta sunt. Arcadio Theodosium subdidit Baronius, probante Bollando. A Graecis non uno die recoluntur: τοῦ ἁγίου προφήτου Ἀμβακούμ memoria agitur die 2 dec., Μιχαίου 5 ian., 22 april. et 14 aug. — Act. SS., Ian. t. I, p. 994 – 95; Comm. martyr. hieron., p. 42 – 43; Synax. Eccl. CP., pp. 271, 369 – 71, 622, 890.
4. EPHYSII] Hic sola commendatur Passione BHL. 2567, a Sardis ad Baronium missa, e qua haec attulisse satis erit: Cuius passionem ego presbyter Marcus, dum a principio usque ad finem oculis meis vidissem, oratu ipsius beati martyris Ephysii fideliter veraciterque descripsi praesentibus atque posteris profuturam. Porro Marcus iste insignis est falsarius. Etenim Ephysio ceterum ignoto accommodavit Acta fabulosa S. Procopii martyris Palaestinensis BHG2. 1576. — Act. SS., Ian. t. I, p. 997 – 1005; H. Delehaye, Les légendes hagiographiques3, p. 135 – 36; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 661 – 62.
5. SECUNDINAE] Silent martyrologi veteres. Prae manibus habuit Baronius Passionem S. Secundinae BHL. 7553 minime antiquam. De eadem etiam Acta S. Magni BHL. 5167 et S. Petri Anagnini BHL. 6699. Secundina saec. XI Anagniae colebatur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 996 – 97; Aug. t. I, p. 236; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 166.

6. MAXIMI] Postridie natalis S. Felicis in martyrologio Romano adiunctus est Maximus, fortasse quia commemorationis dies ignorabatur. Haec autem in ecclesia Nolana celebratur die 7 feb. Maximi Vitam nullus scripsit hagiographus, sed quoniam sedebat vivente S. Felice, ab huius laudatoribus BHL. 2870 – 2874 non semel de eo mentio facta est, v. gr. a Paulino Nolano, Carm. XV, 121 – 23.

Tunc senior sanctis Nolanam legibus urbem Maximus et placido formabat episcopus ore Presbytero Felice potens. Cum obiit longum perfunctus aevum, de Felice in eius locum subrogando actum est. Renuente autem Felice, Quintus electus est. Carm. XVI, 229 – 237. Narratum est S. Damasum papam morbo et infamia afflictum ad tumulum S. Maximi properasse et eius ope liberatum recessisse. Haec autem, ita in Breviario Nolano, ne cuilibet impossibilia videantur, testantur versiculi ab eodem papa digesti qui in basilica et ecclesia S. Felicis ubi iacebat corpus S. Maximi opere mosayco descripti sunt … Corpore mente animo pariter quoque nomine Magne cet. Porro hoc est carmen Damasianum (Ihm, 61) de quo diximus ad diem 14 ian., quodque creditum est S. Felici Nolano a Damaso positum, reapse autem Felici Romano dedicatum est. Nolae autem in locum Felicis nomen Magni (lege Maximi) subditum est. — Act. SS., Ian. t. I, p. 994; Feb. t. II, p. 19 – 22; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 232 – 33; Anal. Boll., t. LIV, p. 280 – 81.

7. BONITI] In codice Bernensi martyrologii hieronymiani ad diem 12 ian. scriptum est Bonitte, in breviario Sangallensi utroque Bonitti. Usuardus hodie: Civitate Arvernus sancti Boniti episcopi et confessoris cuius vita virtutibus refulsit. Martyrologium ecclesiae Beatae Virginis Claromontanae, id est cod. bibl. Nationalis Parisiensis 9085: XVII KAL. FEB. Arvernis sancti Boniti episcopi et confessoris; VIII ID. IUN. translatio sancti Boniti Arvernorum praesulis a civitate Lugduno ad urbem Arvernam. In suburbio dedicatio basilice eiusdem predicti confessoris. S. Boniti Vita habetur BHL. 1418. — Act. SS., Ian. t. I, p. 1069 – 77; Comm. martyr. hieron., p. 38; Les martyrologes historiques, p. 228 – 29.
8. MACARII] Hodie memoratur ab Adone, cum elogio hoc nostro, praeter verba in Aegypto. De duobus Macariis haud facile discernendis, dictum est ad diem 2 ian. Hic quaeri potest utrum ex duobus in mente habuerit Ado. Neque id satis perspicuum est. Unum certo affirmari potest Adonis fontem esse Rufinum, Hist. eccl. XI, 4, ubi cum Macario, immo cum Macariis duobus laudatur Isidorus. Accipe verba Rufini: Per idem tempus patres monachorum vitae et antiquitatis merito Macarius et Isidorus aliusque Macarius atque Heraclides et Pambo, Antonii discipuli per Aegyptum et maxime in Nitriae deserti partibus habebantur… Quod enim hodie Macarius Isidoro ab Adone sociatus fuerit ratio est quod in uno Rufini loco eorum nomina legerit. Neutrius enim hodie est anniversarius dies. — Act. SS., Ian. t. I, p. 1005 – 1015; Synax. Eccl. CP., p. 401 – 404.
9. ISIDORI] Elogium est Adonis, praeter civitatis nomen quod addidit Baronius. Quam ob causam Isidorus hodie recenseatur et quo ex fonte acceptus sit, ad proximam Macarii annuntiationem diximus. Non unus est in historia monachorum Isidorus, et de illo qui hodie colitur nihil certi praeter nomen quod notetur occurrit. Neque illud omittere volumus Macarii et Isidori nomina in nostro martyrologio iam die 2 ian. occurrere. — Act. SS., Ian. t. I, p. 1015 – 1017; C. Butler, The Lausiac History of Palladius, t. II, p. 185.
10. IOANNIS] Graeci memoriam eius hodie agunt in synaxariis, ubi paucis referunt quae in Vita BHG2. 868, 869 (cf. BHL. 4358) narrantur. Horum summam exprimit nostrum elogium, quod in his duobus emendandum est: primum, quod haec non Romae sed Constantinopoli acta dicantur, alterum, inde consequens, quod neque vixerit neque sepultus sit in insula Tiberina. Ibi tamen exstat vetusta eius memoria seu ecclesia S. Iohannis de Insula dicta, cuius antiquissima mentio est in litteris pontificiis anni 1018. — Act. SS., Ian. t. I, p. 1029 – 38; Synax. Eccl. CP., p. 393; Ch. Hülsen, Le chiese di Roma nel medio evo, p. 275 – 76.

XVII KAL. FEB.

[1] Romae via Salaria natalis sancti Marcelli papae et martyris, qui ob catholicae fidei confessionem, iubente Maxentio tyranno, primo fustibus caesus, deinde ad servitium animalium cum custodia publica deputatus, ibidem serviendo amictu indutus cilicino defunctus est.

[2] Marochii in Africa passio sanctorum martyrum Ordinis Minorum, Berardi, Petri, Accursii, Adiuti et Othonis.

[3] Arelate sancti Honorati episcopi et confessoris, cuius vita doctrina et miraculis fuit illustris.

[4] Opitergii sancti Titiani episcopi et confessoris.

[5] Rhinocolurae in Aegypto sancti Melae episcopi, qui sub Valente exilium et alia gravia pro fide catholica passus in pace quievit.

[6] Fundis in Campania sancti Honorati abbatis, cuius meminit beatus Gregorius papa.

[7] In monasterio Peronae sancti Fursei confessoris.

[8] Romae sanctae Priscillae, quae se suaque martyrum obsequio mancipavit.

IANUARII 16

1. MARCELLI] Imprimis notandum est S. Marcellum confessoribus, non martyribus annumerari. Ita martyrologium hieronymianum: Romae via Salaria in cimiterio Priscillae depositio sancti Marcelli episcopi et confessoris. Deest Marcelli nomen in Depositione martyrum Romana, non vero in Depositione episcoporum, ubi inscriptus est ad diem XVIII kal. feb. (errore librarii pro XVII kal.). Elogium est Usuardi qui tamen scripserat iubente Maximino pro Maximiano, ut habent Acta Marcelli BHL. 5234. Porro haec lucubratio, a legibus historiae perquam aliena, non solius Marcelli gesta exponit, sed et martyrum non paucorum qui cum eo nullam societatem habuerunt et propria gaudent commemoratione, ut sunt Papias et Maurus (29 ian.), Apronianus (2 feb.), Cyriacus, a quo in codicibus non raro haec Acta nomen habent (16 mart.), Largus et Smaragdus (16 mart., 8 aug.), Crescentianus (24 nov.), Sisinnius et Saturninus (29 nov.). — Act. SS., Ian. t. II, p. 3 – 14; Comm. martyr. hieron., p. 42 – 43; Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 164 – 66; A. Profumo, La memoria di S. Pietro nella regione Salario-Nomentana (Roma, 1916), p. 16 – 75.
2. BERARDI] Genuinus horum martyrum catalogus eius modi est: Otho presbyter, Berardus subdiaconus, Petrus, Accursius et Adiutus fratres laici. Qui Marrakoš, in oppido Marrochii, iubente Mostanser Saracenorum principe, gladio caesi sunt anno Domini MCCXX, XVII kal. februarii, pontificatus domini papae Honorii III anno IV (BHL. 1169; Analecta franciscana, t. III, p. 590). De quorum passione, superstite S. Francisco Assisiensi, scriptam esse narrationem, testatur Iordanus de Iano (Analecta franciscana, t. I, p. 2 – 3); qui subdit eam a S. Francisco improbatam fuisse. Videtur quidem sancti Patris vituperatio huic commentario fuisse exitiosa, siquidem libellus iste nusquam comparet inter fontes e quibus satis longo post tempore protomartyrum Ordinis S. Francisci historia repetita fuit. Inter annos 1259 et 1282, in Tuscia, ut videtur, scriptor ignorati nominis Passionem conscripsit SS. martyrum fratrum Berardi, Petri, Adiuti, Accursi et Othonis … in qua varios auctores nominatim antestatur, in primisque militem nomine Stephanum Perez Margarido, Santarensem, qui coram Ulissiponensi episcopo iuratus rettulit beatorum martyrum miracula varia quibus in Marrochio ipse interfuerat. Quanti quanti faciendae sunt huius et aliorum auctoritates, quibus satis caute nititur scriptor huius libelli, fatendum est eius stilum non plane immunem esse a pigmentis hagiographicis. Praeter hanc diffusiorem legendam, Arnoldus de Serrano, seu quisquis alius circa annum 1375 Chronicon XXIV Generalium concinnavit, novisse videtur alterum libellum breviorem, qui nisi ex illa contractus fuit, vix intellegitur quare non compareat inter promiscua documenta ex quibus Passio BHL. 1169 consarcinata est. Eadem deinde usi sunt, praeter scriptorem gestorum XXIV Generalium, personatus ille Iohannes Tisserand cuius nomine inscripta est epitome BHL. 1170, Surius, Bartholomaeus de Pisis, Petrus de Natalibus et ceteri porro qui alii aliis facundius SS. Berardi et sociorum memoriam exornaverunt. Martyrum reliquiae brevi post eorum necem a Petro principe, Alphonsi regis Portugalliae fratre, in Hispaniam advectae ad Conimbricense monasterium Sanctae Crucis ritu sollemni translatae sunt. Sed saecula circiter duo intercesserunt antequam beati martyres a Sixto IV p. sanctis annumerati sunt die VII augusti ann. 1481. — Act. SS., Ian. t. II, p. 62 – 71; Anal. Boll., t. XVII, p. 379 – 80; BHL. 1169 – 1173, 1169a, 1171a. Sequioris aetatis commenta et recentiorum eruditorum disquisitiones diligenter collegit et expendit A. Ivars, Los mártires de Marruecos de 1220 en la literatura hispano-lusitana, in Archivo ibero-americano, t. XIV, 1920, p. 344 – 81. Conferri iuvat et H. Finke, Acta Aragonensia, t. II, p. 754; H. Koehler, L'Église chrétienne du Maroc et la Mission Franciscaine, 1221 – 1790 (Paris, 1934), p. 3 – 20.
3. HONORATI] Martyrologium hieronymianum: Arelato depositio sancti Honorati episcopi. Vitam eius habemus seu laudationem quam scripsit Hilarius qui ei in cathedra Arelatensi suffectus est, BHL. 3975. — Act. SS., Ian. t. II, p. 17 – 26.
4. TITIANI] Everso, saec. VII, Opitergio, huius civitatis incolae in vicina oppida confugerunt, Tarvisium (Treviso), Forumiulii (Cividale), Cenetam (Ceneda). In diplomate Caroli Magni legitur de ecclesia sancti Titiani confessoris Christi quae est constructa sub oppido Cenetensi castro ubi praeciosus sanctus corpore requiescit. Nec aliud habemus quod de S. Titiano operae pretium sit afferre. Vita enim S. Titiani BHL. 8304 et quaecumque ex eo fonte derivata sunt ab historiae cultoribus merito contemnuntur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 31 – 32; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 969; M. G., Diplomata Karolinorum, t. I, p. 238, n. 177; Anal. Boll., t. LII, p. 106.
5. MELAE] In fastos inductus videtur auctoritate Petri de Natalibus, Catal. II, 90, qui elogium excerpsit ex Historia tripartita, addiditque de suo: post multos agones in Christo dormivit XVII kal. feb. — Act. SS., Ian. t. II, p. 15.
6. HONORATI] Honoratum Fundanum e S. Gregorii Dialogis (I, 1) erutum, ubi nulla ei annua commemoratio assignatur, ad hunc diem attraxit Honoratus Arelatensis, apud Petrum, Catal. II, 86. — Act. SS., Ian. t. II, p. 32 – 33.
7. FURSEI] Furseus (gadelice Fursa) abbas Latiniacensis (hodie Lagny, dép. Seine-et-Marne), inter annos 641 et 652 mortuus est in vico qui Maceria dicebatur (hodie Mézerolles, dép. Somme). Mox translatis reliquiis Peronam, coli coeptus est. Diem obitus, 16 ianuarii, citra omnem dubitationem indicat Additamentum Nivialense de Foillano, BHL. 3211, eodem fere tempore conscriptum, praeter Vitam Fursei BHL. 3209 – 3210, etsi codices aliquot huius Vitae perperam habent diem 15 ianuarii. In uno ex codicibus martyrologii hieronymiani, festum subicitur commemorationibus proprie hieronymianis, ad diem 16 ianuarii. Item in codice Dubliniensi martyrologii Tamlachtensis, inter sanctos Hibernos occurrit (ed. R. I. Best et H. J. Lawlor, London, 1931, p. 8), atque in Oengusiano carmine martyrologico (ed. W. Stokes, London, 1905, p. 36). Eundem diem 16 ianuarii Furseo assignant kalendaria cum hibernica, tum anglica. F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, t. I (London, 1934), pp. 58, 254. In Hist. eccl., lib. III, c. 19, breviter refert Beda quae legerat in Vita antiqua deperdita, cuius tamen vestigia haud pauca eaque magni momenti servat narratio BHL. 3209 – 3210, saec. VII fortasse conscripta. Multa de S. Furseo collegit, parum critice, Iohannes O'Hanlon, Lives of the Irish Saints, t. I, p. 222 – 86. — Act. SS., Ian. t. II, p. 35 – 55.
8. PRISCILLAE] Ut notat Baronius, plures fuerunt huius nominis sanctae mulieres, quarum illa antiquior cuius mentio habetur in Act. XVIII et a Paulo in I Cor. XVI, de qua (ita ille) alio agitur die. Quaenam autem illa sit quae hodie colitur, nullo satis certo astruit argumento. Unde nonnullis placuit Priscillam hanc excogitatam fuisse a librariis pro Lucina cuius in Actis S. Marcelli BHL. 5234 mentio fit. Cum tamen in antiquis fastis nuntietur hodie via Salaria in cimiterio Priscillae depositio S. Marcelli, huius coemeterii ἐπώνυμον in sanctarum numero a martyrologis post Marcellum acceptam esse, licet de cultu ecclesiastico ei praestito nullum reperiatur vestigium, probabile est. — Act. SS., Ian. t. II, p. 2; Comm. martyr. hieron., p. 43.

XVI KAL. FEB.

[1] In Thebaide sancti Antonii abbatis, qui, multorum monachorum pater, vita et miraculis praeclarissimus vixit; cuius gesta sanctus Athanasius insigni volumine prosecutus est. Eius autem sacrum corpus, sub Iustiniano imperatore divina revelatione repertum atque Alexandriam delatum, in ecclesia Sancti Iohannis Baptistae humatum fuit.

[2] Apud Lingonas sanctorum tergeminorum Speusippi, Eleusippi et Meleusippi, qui cum avia sua Leonilla martyrio coronati sunt tempore Marci Aurelii imperatoris.

[3] Apud Bituricas depositio sancti Sulpicii episcopi, cognomento Pii, cuius vita et mors pretiosa gloriosis miraculis commendatur.

[4] Romae in monasterio Sancti Andreae, beatorum monachorum Antonii, Meruli et Ioannis, de quibus scribit sanctus Gregorius papa.

[5] Romae inventio sanctorum martyrum Diodori presbyteri, Mariani diaconi et sociorum, qui sub sancto Stephano papa, cum in arenario natalitia martyrum agerent, obstructa a persecutoribus ianua cryptae et diruta desuper mole, ipsi quoque martyrium sunt assecuti.

IANUARII 17

1. ANTONII] Martyrologium hieronymianum: in Aegypto depositio S. Antonii monachi. Eodem die recolitur apud Graecos. Elogium partim e Floro assumptum, partim ex Adone, a quo haec addita sunt: multorum monachorum pater vita et miraculis praeclarissimus vixit, quae legerat in Augustini De Doctrina Christiana, Prolog. De Gestis Antonii ab Athanasio scriptis BHG2. 104, BHL. 609, superfluum est disserere. Cetera ipsius Flori verba sunt e Chronico Bedae excerpta. Meminisse iuvat quae scribit S. Athanasius de corpore S. Antonii, referens sancti viri morientis ad discipulos monita: Vos igitur humo tegite, vos patris operite corpusculum, et illud quoque senis vestri custodite mandatum: ut nemo praeter vestram dilectionem locum tumuli mei noverit. Et post pauca subiungit Athanasius: Servaverunt mandata discipuli, involutum, ut praeceperat, corpus humo operientes, et nemo interim usque ad hanc diem praeter eos ubi sit conditum novit. De reliquiis sanctorum prisco aevo christiano passim repertis, dictum est alio loco. — Act. SS., Ian. t. II, pp. 107 – 162, 1135; Comm. martyr. hieron., p. 44; Synax. Eccl. CP., p. 397; Les origines du culte des martyrs2, p. 73 – 91.
2. SPEUSIPPI] Martyrologium hieronymianum: Lingonas passio sanctorum martyrum geminorum Speusippi, Elasippi, Melasippi, Leonillae, Iunillae, Neonis. Elogium contractum ex Usuardo videtur, ubi res acta asseritur tempore Aureliani imperatoris; frustra emendatricem manum admovit Baronius cum Marcum Aurelium Aureliano supposuit. Haec enim omnia a fabulatoribus conficta sunt, tum Acta tergeminorum Cappadocum BHG2. 1646, BHL. 7828, tum illa BHL. 7829, 7830 apud Lingonas passi leguntur. In synaxariis Graecorum Cappadoces die 16 vel 17 ian. memorantur. — Act. SS., Ian. t. II, pp. 73 – 80, 1135; Comm. martyr. hieron., p. 44 – 45; Synax. Eccl. CP., p. 396 – 97; Anal. Boll., t. XXIV, p. 505 – 507; t. XXVI, p. 334 – 35; L. Duchesne, Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, t. I2, p. 55.
3. SULPICII] In altera martyrologii hieronymiani recensione hodie legitur: in Gallia civitate Bituricas depositio sancti Sulpicii episcopi et confessoris; die vero 27 ian.: Sulpici episcopi et confessoris, nulla facta sedis mentione, quae in nostro martyrologio suppleta est: apud Bituricas. In serie episcoporum Bituricensium duo occurrunt Sulpicii quorum alter obiit anno 591, alter anno 647. Postquam uni ex duobus Severi cognomentum indiderunt, ex recordatione discipuli S. Martini, alterum eius respectu Pium vocare coeperunt. — Act. SS.,Ian. t. II, pp. 165 – 76, 967 – 69; Comm. martyr. hieron., pp. 45, 65; L. Duchesne, Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, t. II2, p. 28 – 29.
4. ANTONII] Hos tres, qui in monasterio S. Gregorii vixerunt, uno coniungit elogio Baronius, quia eodem loco Dialogorum, IV, 47 (49), a sancto pontifice laudantur. Hic autem silet de quacumque eorumdem liturgica commemoratione; silent et martyrologia antiqua. Baronius, post Galesinium, hunc diem iis assignavit quo alterius Antonii, monachorum patris, celebritas agitur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 164 – 65.
5. DIODORI] De sanctis Diodoro et Mariano (al. Maurino vel Mariniano) nullum exstat testimonium praeter Acta apocrypha SS. Chrysanthi et Dariae BHL. 1787, de quibus ad diem 25 oct. Qua de causa Diodorus et Marianus nunc die 1 dec. colantur suo loco quaerendum erit. Historia inventionis reliquiarum sub S. Stephano V, non VI ut vult Baronius, in libello BHL. 2164, non levibus obnoxia est difficultatibus. — Act. SS., Oct. t. XI, p. 447 – 48.

XV KAL. FEB.

[1] Cathedra sancti Petri apostoli qua primum Romae sedit.

[2] Ibidem passio sanctae Priscae virginis et martyris, quae sub Claudio imperatore post multa tormenta martyrio coronata est.

[3] In Ponto natalis sanctorum martyrum Mosei et Ammonii, qui cum essent milites, primo ad metalla damnati, novissime igni traditi sunt.

[4] Ibidem sancti Athenogenis antiqui theologi, qui, per ignem consummaturus martyrium, hymnum laetus cecinit quem et discipulis scriptum reliquit.

[5] Turonis in Gallia sancti Volusiani episcopi, qui a Gothis captus in exsilio spiritum Deo reddidit.

[6] In Britannia sancti Deicolae abbatis, discipuli beati Columbani.

[7] Turonis in Gallia sancti Leobardi reclusi, qui mira abstinentia et humilitate refulsit.

[8] Novocomi sanctae Liberatae Virginis.

IANUARII 18

1. CATHEDRA] Silet Beda, non vero Florus eiusque pedissequi, neque martyrologium hieronymianum quale habemus. Huius in prima recensione legimus hodie: Cathedra Petri in Roma; in altera: dedicatio cathedrae sancti Petri apostoli qua primo Romae apostolus sedit. In Depositione martyrum Romana inscriptum erat Natale Petri de Cathedra, ad diem 22 feb. In ecclesiis Galliae die 18 ian. ea commemoratio celebrabatur, quae deinde, etiam Romae, neglecta antiqua mensis februarii festivitate, accepta est. De his plura ad diem 22 feb., ubi de cathedra Antiochena sermo erit. — Act. SS., Ian. t. II, p. 181 – 82; Comm. martyr. hieron., pp. 45 – 46, 109.
2. PRISCAE] Plurima sunt testimonia in quibus de S. Prisca aliquid traditur. In sacramentario Gregoriano agitur natale sanctae Priscae, quae in oratione martyr nuncupatur. Habemus et Acta martyrii BHL. 6926, ne lectu quidem digna, quoniam non fabulosa tantum, sed neque propria sint S. Priscae, utpote huic communia cum S. Martina (1 ian.) et S. Tatiana (12 ian.). Certiora sunt quae de ecclesia in Aventino a Prisca condita feruntur. In Actis synodi anni 499 et in epitaphio Adeodati presbyteri titulus Priscae signatur, in synodo vero anni 595 titulus sanctae Priscae. Quod illa fuerit martyr et in coemeterio Priscillae vel via Ostiensi condita nullis comprobatur validis argumentis. — Act. SS., Ian. t. II, p. 183 – 87; Comm. martyr. hieron., p. 47; J. P. Kirsch, Die römischen Titelkirchen im Altertum, pp. 101 – 104, 162 – 163; F. Lanzoni, I titoli presbiterali di Roma antica, p. 53 – 56.
3. MOSEI] Elogium depromptum videtur ex hieronymianis ubi errore ponitur sub indicio loci in Ponto civitate Assiae, quod emendandum est in Alexandria. Moyses et Ammonius iterum recurrent cum turma martyrum Alexandrinorum qui die 14 feb. coluntur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 188; Comm. martyr. hieron., pp. 45, 46, 95.
4. ATHENOGENIS] Hic qui hactenus nullis in Latinorum fastis hodie inscriptus erat, bis in nostro martyrologio signatur, 18 ian. et 16 iul. Cur eum hodie adduxerit Baronius non aperit; ceterum plane diversos esse synonymos asseveranter contendit. Elogium accepit ex Basilii libro ad Amphilochium, 29. Locum certaminis ei assignat in Ponto e praecedenti elogio; in martyrologio hieronymiano signatur Sebastiae in Armenia minore. Reliqua ad diem iul. 16. — Act. SS., Ian. t. II, p. 189; Iul. t. IV, p. 216 – 19; Comm. martyr. hieron., p. 394.
5. VOLUSIANI] Volusianus in cathedra Turonensi Perpetuo successit. A Gregorio, Hist. Franc., X, 31, vir sanctus nuncupatur. Qua appellatione minime efficitur ut caelitum albo inscriptus censeatur. Eadem quoque a Gregorio insignitur episcopus Eustochius cui neque in kalendario Perpetui locus datus est. — Act. SS., Ian. t. II, p. 194 – 95.
6. DEICOLAE] Deicolum abbatem in Deicolam mutaverunt martyrologia recentiora aliquot, in Desle, Die, Diey, incolae hodierni Burgundiae. De die emortuali nulla est ambiguitas, nam Vita BHL. 2120 – 2121 expresse indicat 18 ianuarii. Neque forte multa alia in ista Vita reperies quibus sine dubitatione credas: farrago haec est a quopiam monacho Lutrensi collecta post trecentos annos quam Deicolus obierat, ex incertis traditionibus quae in monasterio vicinisque locis circumferebantur. Attamen de die festo sancti abbatis, qui pro conditore monasterii habebatur, sincerus videtur esse testis. Deicolum antiquiores martyrologi non receperunt; in Usuardinis auctis aliquot, iisque recentioribus, apparet nomen, variis formis, inter quas memoramus: Christicolus. Deicoli mentionem Baronius mutuatus esse credendus est a Petro de Natalibus: hunc enim inter fontes, quos adiit, refert, hunc praeterea indicat error ex Petri martyrologio in Romanum derivatum: in Britannia. Nam pro certo affirmare licet, auctoribus omnibus apprime consentientibus, Deicolum mortuum esse in monasterio suo Lutrensi in Burgundia. Quo pacto in errorem lapsus sit Petrus de Natalibus, inde forte perspicietur quod nonnuli perperam sibi legisse visi sunt Deicoli magistrum, S. Columbanum, Lexovio expulsum, iter fecisse per Armoricam, quae Britannia minor dicitur. Melius apud Molanum, in editione altera, vocatur abbas Sutrensis (lege: Lutrensis). — Act. SS., Ian. t. II, p. 200 – 210.
7. LEOBARDI] Eius Vitam conscripsit Gregorius Turonensis, Vitae Patrum, XX. Anniversariam eius diem in 18 ian. incidere, nonnisi ex falsa computatione comprobari potest. Coepit enim graviter aegrotare duodecimo mense, et paucos post dies animam efflavit. Iamvero Gregorio mensis duodecimus februarius est, non december. — Act. SS., Ian. t. II, p. 198 – 99.
8. LIBERATAE] “De ipsa, ita Baronius, tabulae Ecclesiae Comensis, ibique eius Acta servari dicuntur.” Illa tamen nec ipse nec quivis alius inspexit. Vitam quoque antiquam quae Augustino Valerio (Liber de episcopis et sanctis Veronensibus) praesto fuerit, nostri nancisci non potuerunt, eiusque loco libellum italice scriptum a Francisco Balarino adhibere coacti sunt. Nunc habemus in Libro sanctorum ecclesiae Mediolani (Magistretti - Monneret de Villard, p. 212 – 213) elogium sanctarum Liberatae et Faustinae, dubiae fidei, quod his concluditur: Festum obitus sancte Liberate die XIIII ante kalendas februarii. Faustina obiit die XVII ante kalendas februarii. Eodem loco haec notantur de cultu sanctae Liberatae in dioecesi Mediolanensi: De sancta Liberata et Faustina est ecclesia in plebe Marliano loco Guliano. Item est altare in ecclesia Sancte Cristine de Angera. De sancta Liberata et Iustina est altare Mediolani ad Sanctum Victorem ad Teatrum. — Act. SS., Ian. t. II, p. 196 – 97; A. de Tattis, Sanctuarium seu martyrologium sanctae Novocomensis ecclesiae (Novocomi, 1675), p. 7 – 11.

XIV KAL. FEB.

[1] Sancti Canuti regis et martyris, cuius dies natalis agitur septimo idus ianuarii.

[2] Romae via Cornelia sanctorum martyrum Marii et Marthae coniugum et filiorum Audifacis et Abachum, nobilium Persarum, qui Romam temporibus Claudii principis ad orationem venerant; e quibus post toleratos fustes, equuleum, ignes, ungues ferreos manuumque praecisionem, Martha in nympha necata est, ceteri sunt decollati, et corpora eorum incensa.

[3] Smyrnae natalis beati Germanici martyris, qui cum primaevae aetatis venustate floreret, sub Marco Antonino et Lucio Aurelio, per gratiam virtutis Dei metum corporeae fragilitatis excludens, sponte praeparatam sibi bestiam damnatus a iudice provocavit; cuius dentibus comminutus, vero pani Domino Iesu Christo, pro ipso moriens, meruit incorporari.

[4] In Africa sanctorum martyrum Pauli, Gerontii, Ianuarii, Saturnini, Successi, Iulii, Cati, Piae et Germanae.

[5] Apud Spoletum passio sancti Pontiani martyris, tempore Antonini imperatoris; quem Fabianus iudex pro Christo vehementissime virgis caesum iussit super carbones nudis pedibus ambulare; a quibus nil laesus, equuleo et uncinis ferreis iussus est suspendi et sic in carcerem trudi, ubi angelica visitatione meruit confortari, postque leonibus expositus et plumbo ferventi perfusus, tandem gladio percussus est.

[6] Laudae sancti Bassiani episcopi et confessoris, qui adversus haereticos una cum sancto Ambrosio strenue decertavit.

[7] Wigorni in Anglia sancti Wulstani episcopi et confessoris, meritis et miraculis conspicui, ab Innocentio tertio inter sanctos relati.

IANUARII 19

1. CANUTI] Festum S. Canuti hodiernum mediante saec. XVII originem habuisse videtur, uti fusius indicavimus ad diem 7 ianuarii.
2. MARII] In martyrologio hieronymiano et sacramentario Gelasiano commemoratio horum sanctorum fit die 20 ian., ita quoque apud Bedam et Adonem; die 19 apud Florum, cuius elogium hic assumptum est, addita viae Corneliae mentione. Huius autem fons est Passio BHL. 5543, quae tota commenticia est. — Act. SS., Ian. t. II, p. 214 – 19; Comm. martyr. hieron., p. 51; Étude sur le légendier romain, pp. 29, 38.
3. GERMANICI] De eo silent Graecorum fasti, quamquam de martyrio eius constat limpido ex fonte, Passione nempe S. Polycarpi BHG2. 1556 – 1560. Primus inter latinos martyrologos eum assumpsit Florus, elogium ducens ex Eusebio, Hist. eccl. IV, 15, eique assignavit diem 26 ian. Ab Adone translata est commemoratio ad 19 ian., et elogium retractatum, cuius ultima verba S. Ignatii epistula ad Romanos subministrasse videtur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 213 – 14.
4. PAULI] Horum sanctorum nomina, uno excepto Cato, variis diebus in hieronymianis occurrunt, praecipue 14, 18, 19, 22 ian., quibus intricatissimus est codicum textus; nec meliora certe in vetustissimo illo Sancti Cyriaci in Thermis, quem saepius adducit, repperit Baronius. Ficticia est illa martyrum societas quorum alii Afri sunt, alii vero Hispani, ut Successus, Ianuarius, Iulius. Corruptum est nomen Piae, alias Picariae, qua in lectione abditi videntur martyres Ficarienses, kalendario Carthaginiensi hodie inscripti. — Act. SS., Ian. t. II, p. 219 – 20; Comm. martyr. hieron., p. 48.
5. PONTIANI] Elogium ex Passione BHL. 6891, in qua Pontianus die 14 ian. martyrium consummasse, die 18 a christianis sepultus asseritur. Haec totis verbis e Passione promit Ado, quibus adiungit breve additamentum, non ut quis suspicari possit, ex fonte nobis ignoto acceptum, sed e proprio penu: Celebris vero dies ipsius agitur XIV kal. februarii quando iterum sacrum corpus mutatum est. Adonem secutus est Baronius. Varie retractata fuit Passio S. Pontiani, BHL. 6891 b. c; 6892 b. c. d, funditus depravata. — Act. SS., Ian. t. I, p. 932 – 35; Les martyrologes historiques, p. 653 – 54.
6. BASSIANI] S. Bassiani, qui saec. IV – V floruit, Vita BHL. 1040 longo post res gestas tempore, saec. IX ut videtur, scripta est, eaque proinde debita cum cautela utendum. Inscriptus est cum elogio in Libro sanctorum ecclesiae Mediolani, Magistretti-Monneret de Villard, p. 70 – 71. — Act. SS., Ian. t. II, p. 221 – 26; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 993 – 94; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Lombardia, Parte II, t. II, p. 153 – 61.
7. WULFSTANI] Wulfstanus, ex monacho episcopus Wigorniensis, obiit anno 1095, mense ianuario. De die disputaverunt auctores in varias partes, alii suffragium dederunt diei 18, alii 19, alii 20. Omnia quae huc pertinent diligenter collegit et erudite discussit v. d. R. R. Darlington, The Vita Wulfstani of William of Malmesbury (London, 1928), p. XLIII; unde perspicue apparebit mortuum esse Wulfstanum, nocte sabbati, 20 ianuarii. Eundem diem indicat manus saec. XI exeuntis quae Wulfstani nomen inseruit post SS. Fabianum et Sebastianum in kalendario quod hodie servatur in bibliotheca Bodleiana, Hatton 113; ita saltem se legisse refert indubie laudatus R. Darlington, l. c., at nobis scrupulus restat: nam sedulus ille kalendariorum anglicanorum editor, Franciscus Wormald, testatur id quod insertum fuerat, posthac esse erasum, neque legere potuit (English Kalendars before A. D. 1100, t. I, London, 1934, p. 198). Utri fidemus? Si recte perspexit R. Darlington, hoc antiquissimum esse videbitur vestigium cultus S. Wulfstani in kalendariis. Apud F. Wormald, t. c., p. 156, memoratur insertio saec. XIII, in codice Cottoniano Vitellius E. XVIII; p. 170, insertio saec. XV, in codice Arundel 155; reliqua habet R. Stanton, A Menology of England and Wales, p. 28. At aliunde colligitur Wulfstanum paulo post mortem coli coepisse (BHL. 8756, lib. III, cc. 25 – 26, quae miracula narrant non multo post eius transitum impetrata). Inter sanctos publice relatus est Wulfstanus ab Innocentio III, die 21 aprilis 1203, de qua re litterae exstant datae Malgerio (vulgo Mauger) episcopo et capitulo Wigorniensibus, die 14 maii 1203, Ferentino (Potthast, Regesta pontificum Romanorum, num. 1900; de codicibus, vid. R. R. Darlington, op. c., p. XLVIII). In iis litteris legimus ex Anglia Romam missam fuisse scripturam quoque authenticam de vita ipsius ante centum annos anglicana lingua conscriptam, quae videtur fuisse Colemani cuiusdam coaetanea narratio, hodie deperdita; de ista Vita anglica fuse in prologo egit Darlington; adde mentionem in Registro Iohannis de Pontissara, episcopi Wyntoniensis, ed. C. Deedes, t. II, p. 634. In litteris de canonizatione datis non indicatur quo die festum sit quotannis celebrandum, sed inter Statuta Cicestrensia anni 1247 exstat mandatum de festo S. Wulfstani die 19 ianuarii deinceps servando (Charles Anthony Swainson, The History and Constitution of a Cathedral of the Old Foundation, London, 1880, p. 28). Vitas et Miracula S. Wulfstani habemus bonae notae, BHL. 8755 – 8760, 8760 b; ex iis Vitas BHL. 8756 et 8757 et Miracula BHL. 8758 novis curis edidit R. Darlington, op. cit., adiecta e codice Cottoniano Vesp. E. IX epitome Vitae BHL. 8757, e codice Dunelmensi B. IV narratione de translatione et canonizatione, utraque inedita; in prolegomenis collegit vir eruditus omnia quae de S. Wulfstano reperiri potuerunt. Praeterea memoramus Act. SS., Ian. t. II, p. 238 – 49; haud pauca leguntur apud Florentium Wigorniensem et Simeonem Dunelmensem, in Chronicis; adde historicos qui de rebus anglicis saec. XI scripserunt, praecipue E. A. Freeman, The History of the Norman Conquest of England (Oxford, 1867 – 1879), t. IV et V, passim; W. Hunt, in Dictionary of National Biography, t. LXIII, p. 174 – 76; J. W. Lamb, Saint Wulstan, London, 1933; J. H. F. Peile, William of Malmesbury's Life of St. Wulstan (Oxford, 1934), anglice interpretatus est Vitam BHL. 8756.

XIII KAL. FEB.

[1] Romae natalis sancti Fabiani papae, qui tempore Decii martyrium passus, in coemeterio Callisti sepultus est.

[2] Ibidem ad Catacumbas sancti Sebastiani martyris, qui Diocletiano imperatore cum haberet principatum primae cohortis, sub titulo christianitatis iussus est ligari in medio campo et sagittari a militibus atque ad ultimum fustibus caedi, donec deficeret.

[3] Nicaeae in Bithynia sancti Neophyti martyris, qui quintumdecimum annum aetatis agens, flagris caesus, in fornacem immissus, feris obiectus, cum permaneret illaesus et Christi fidem constanter profiteretur, gladio tandem occisus est.

[4] Caesenae sancti Mauri episcopi, virtutibus et miraculis clari.

[5] In Palaestina natalis sancti Euthymii abbatis, qui zelo catholicae disciplinae et virtute miraculorum tempore Marciani imperatoris in ecclesia floruit.

IANUARII 20

1. FABIANI] Depositio martyrum Romana: XIII kal. feb. Fabiani in Callisti, item martyrologium hieronymianum: Romae via Appia in cimiterio Callisti Fabiani episcopi. Martyrio coronatum fuisse Fabianum ex epistulis Cyprianicis quoque constat et titulo sepulchrali a I. B. De Rossi reperto. In catalogo Liberiano dicitur S. Fabianus passus XII kal. feb., in Libro pontificali XIIII kal. feb. Ex antiquo feriali et perpetuo usu liturgico in diem XIII kal. feb. incidit eius annua commemoratio. — Act. SS., Ian. t. II, p. 252 – 56; Comm. martyr. hieron., p. 50; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, pp. 4, 148; F. Grossi-Gondi, S. Fabiano papa e martire, la sua tomba e le sue spoglie attraverso i secoli2, Roma, 1916.
2. SEBASTIANI] Depositio martyrum Romana: XIII kal. feb… Sebastiani in Catacumbas, item in martyrologio hieronymiano. Celebritatis S. Sebastiani plurima supersunt monumenta. Anniversaria eius dies notatur in kalendario Carthaginiensi. In synaxariis Graecorum recolitur ad diem 18 decembris. Acta eius BHL. 7543, S. Ambrosio falso ascripta, et prorsus ficticia, non unius Sebastiani gesta persequuntur, sed et multorum martyrum qui ex sola hagiographi libidine in eius societatem inducti sunt et in duos ordines distribuendi videntur: prior illorum quorum cultus ecclesiasticus certis et antiquis monumentis comprobatur; hi sunt Castulus (26 mart.), Marcus et Marcellianus (18 iun.), Tiburtius (11 aug.), Claudius et soc. (7 iul., 8 nov.); alter reliquorum, de quibus nihil compertum est praeter ea quae in hisce Actis narrantur, meritoque dubitari potest fuerintne unquam in vivis: ut Polycarpus (23 feb.), Ariston, Crescentianus et socii (2 iul.), Zoe (5 iul.), Tranquillinus (6 iul.). De singulis debito loco pauca notabimus. — Act. SS., Ian. t. II, p. 257 – 96; Comm. martyr. hieron., p. 50; Synax. Eccl. CP., p. 321; Cinq leçons sur la méthode hagiographique, p. 35 – 37; F. Grossi-Gondi, La tomba e l'altare di S. Sebastiano nella basilica dell' Appia, Roma, 1218.
3. NEOPHYTI] In synaxariis Graecorum, ad diem 21 ian. legitur elogium, hoc nostro prolixius, e Passione fabulosa BHG2. 1326. — Act. SS., Ian. t. II, p. 297; Synax. Eccl. CP., p. 410.
4. MAURI] Alter huius nominis episcopus Caesenas esse fertur, qui die 21 nov. anno 946 obierit. Translationis reliquiarum commemoratio hodie celebrari censetur. Eius vitam scripsit S. Petrus Damiani, BHL. 5771. Quae temporum rationem spectant non adeo certa sunt. — Act. SS., Ian. t. I, p. 333 – 36; Ughelli, Italia sacra2, t. II, p. 446; F. A. Zaccaria, Series episcoporum Caesenatium (Caesenae, 1779), p. 24 – 25.
5. EUTHYMII] Vitam S. Euthymii egregie scripsit Cyrillus Scythopolitanus BHG2. 647, 648, quam suo more retractavit Symeon Metaphrastes, BHG2. 649. Diem depositionis indicat Cyrillus 20 ian., testaturque S. Sabam eo die S. Euthymii commemorationem celebrare consuevisse, BHG2. 1608. — Act. SS., Ian. t. II, p. 298 – 328; Synax. Eccl. CP., p. 405; S. Vailhé, S. Euthyme le Grand, Paris, 1909.

XII KAL. FEB.

[1] Romae passio sanctae Agnetis virginis, quae sub praefecto Urbis Symphronio ignibus iniecta, sed iis per orationem eius exstinctis, gladio percussa est. De ea beatus Hieronymus haec scribit: Omnium gentium litteris atque linguis, praecipue in ecclesiis, Agnetis vita laudata est, quae et aetatem vicit et tyrannum, et titulum castitatis martyrio consecravit.

[2] Athenis natale sancti Publii episcopi, qui post sanctum Dionysium Areopagitam Atheniensium ecclesiam nobiliter rexit, et praeclarus virtutibus ac doctrina praefulgens, ob Christi martyrium gloriose coronatur.

[3] Tarraconae in Hispania sanctorum martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum, qui tempore Gallieni, primo in carcerem trusi, deinde flammis iniecti, exustis vinculis, manibus in modum crucis expansis orantes martyrium compleverunt; in quorum die natali sanctus Augustinus sermonem ad populum habuit.

[4] Trecis sancti Patrocli martyris, qui sub Aureliano imperatore martyrii coronam promeruit.

[5] Papiae sancti Epiphanii episcopi et confessoris.

[6] In Galliis in monasterio Augiensi sancti Meinardi eremitae a latronibus caesi.

IANUARII 21

1. AGNETIS] De die natali nulla est dissensio, inde a Depositione martyrum Romana: XII kal. feb. Agnetis in Nomentana, cui consonant kalendarium Carthaginiense, monumenta liturgica, nec non synaxaria Graecorum. Elogium est Bedae, e Passione pseudo-Ambrosii BHL. 156, addito loco Hieronymi, qui constat duabus sententiis ex epistula ad Demetriadem. De S. Agnete plurima scripta sunt, quae cultus eius celebritatem testantur, BHL. 157 – 164; BHG2. 45, 46; BHO. 34, e quorum tamen varietatibus nonnulli recentiores artis criticae imperiti colligendum putarunt duas exstitisse Agnetes. Horum somniis immorari non placet. — Act. SS., Ian. t. II, p. 350 – 63; Comm. martyr. hieron., p. 52 – 53; Synax. Eccl. CP., p. 412; P. Franchi de' Cavalieri, S. Agnese nella tradizione e nella leggenda, in Römische Quartalschrift, 10es Supplementheft, Roma, 1899; Anal. Boll., t. XXVII, p. 220 – 23; t. XXVIII, p. 219.
2. PUBLII] Quamquam, teste Eusebio, Hist. eccl. IV, 23, de Publii, episcopi Atheniensis, martyrio dubitandum non est, nulla tamen eius mentio occurrit in Latinorum fastis antiquis neque in synaxariis Graecorum. In martyrologium primus eum inseruit Florus, ea solum ductus ratione quod in hieronymianis ad hunc diem legerat nomen Publi omni loci indicio destitutum. Verum Publius iste non est episcopus Atheniensis, sed, ut ex contextu palam fit, unus ex martyribus Caesaraugustanis qui postridie coluntur. Elogium est Usuardi, sed emendatum. Usuardus enim, Eusebium licenter interpretatus, scripserat: qui secundus post sanctum Dionysium. — Act. SS., Ian. t. II, p. 338; Comm. martyr. hieron., p. 54.
3. FRUCTUOSI] Martyrologium hieronymianum: In Spania civitate Taracona passio sanctorum Fructuosi episcopi Auguri et Eulogii diaconorum. Antiquitus eorum commemoratio eo die agi consueverat, ut habemus ex sermone S. Augustini 273 (P. L., t. XXXVIII, p. 1250). Elogium Usuardi quod in nostro martyrologio assumptum est his concluditur verbis: orantes ut urerentur obtinuerunt. Cetera referuntur ad Passionem SS. Fructuosi et soc. BHL. 3196 – 3203, quae inter Acta sincera merito computatur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 339 – 41; Comm. martyr. hieron., p. 53; P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, t. VIII, p. 129 – 99; J. Serra-Vilaró, Fructuos, Auguri i Eulogi, Tarragona, 1936; Anal. Boll., t. LIV, p. 427 – 29.
4. PATROCLI] Martyrologium hieronymianum: Trecas passio S. Patrocli martyris. Addita sunt verba sub Aureliano imperatore ex Actis ficticiis BHL. 6520, 6521, quae sincera esse fidenter asserit Baronius. — Act. SS., Ian. t. II, p. 342 – 49; Comm. martyr. hiero., p. 54.
5. EPIPHANII] Ex Vita S. Epiphanii BHL. 2570, ab Ennodio, qui ei in cathedra Ticinensi successit, conscripta, id unum de eius obitu et depositione colligitur: eius sanctae reliquiae usque in diem tertium quo cum summa veneratione reconditae dignoscuntur… Si audiendus est clericus ille Hildesheimensis qui plurimis post rem gestam annis narrationem BHL. 2572 protulit, obiit die 22: Decessit autem quinquagesimo octavo aetatis anno, episcopatus vero XXX. XI kalendarum februariarum die. Libellus Chronica brevis de sanctis episcopis ecclesiae Ticinensis usum huius ecclesiae in nostro martyrologio servari confirmat: huius transitus vel depositio est XII kalendas februarii. — Act. SS., Ian. t. II, p. 364 – 80; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Lombardia, Parte II, t. II, p. 350 – 55.
6. MEINARDI] Meinardi (seu Meginrati, Meinradi) Vita BHL. 5878 scripta est a monacho suppari Augiae Divitis, ut videtur, cui plerumque fides haberi potest. Narratis ita finis imponitur: Passus est autem sanctus martyr XII kal. febr. ab incarnatione Domini octingentesimo sexagesimo tertio. Alias in Annalibus indicantur anni 860, 861 vel 862. Vita altera BHL. 5878 b, anno 1378 edita, fabularum immunis non est. — Act. SS., Ian. t. II, p. 381 – 85; O. Ringholz, Geschichte des Stiftes Einsiedeln, t. I, pp. 25 – 32, 647 – 57.

XI KAL. FEB.

[1] Valentiae in Hispania Tarraconensi sancti Vincentii levitae et martyris, qui sub Daciano impiissimo praeside carceres, famem, equuleum, distorsiones membrorum, laminas candentes, cratem ferream ignitam aliaque tormentorum genera perpessus, ad martyrii praemium evolavit in caelum; cuius passionis nobilem triumphum Prudentius luculenter versibus exsequitur, et beatus Augustinus ac sanctus Leo papa summis laudibus commendant.

[2] Romae ad Aquas Salvias sancti Anastasii Persae monachi, qui post plurima tormenta carceris, verberum et vinculorum quae in Caesarea Palaestinae perpessus fuerat, a Chosroe Persarum rege multis poenis affectus, ad ultimum decollatus est, cum prius septuaginta socios in fluenta demersos ad martyrium praemisisset. Eius caput Romam delatum est una cum veneranda eius imagine; cuius aspectu fugari daemones morbosque curari, acta secundi concilii Nicaeni testantur.

[3] Ebreduni in Gallia sanctorum martyrum Vincentii, Orontii et Victoris, qui in persecutione Diocletiani martyrio coronati sunt.

[4] Novariae sancti Gaudentii episcopi et confessoris.

[5] Sorae sancti Dominici abbatis, miraculis clari.

IANUARII 22

1. VINCENTII] Diem natalem S. Vincentii hodie celebrari testantur martyrologium hieronymianum, Polemii Silvii laterculus, kalendarium Carthaginiense, sacramentarium Gregorianum. Passio BHL. 8627 – 8633 antiqua est, non tamen a teste oculato conscripta. Antiquior est hymnus Prudentii, Perist. V (cf. IV v. 97 sqq.). De S. Augustini sermonibus 274 – 277 quibus S. Vincentii laudes prosequitur (P.L. t. XXXVIII, p. 1252 – 68) nunquam dubitatum est; non ita de laudatione Cunctorum licet, dilectissimi, gloriosas martyrum passiones quae inter opera S. Leonis habetur, P.L. t. LIV, p. 501 – 504. Colitur S. Vincentius quousque vel Romanum imperium vel christianum nomen extenditur, ut loquitur Augustinus (Sermo 276), cui plurima suffragantur antiquitatis monumenta. — Act. SS., Ian. t. II, p. 393 – 414; Comm. martyr. hieron., p. 55; L. de Lacger, S. Vincent de Saragosse, Paris, 1927; P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, t. VIII, p. 117 – 25; Origines du culte des martyrs2, p. 367 – 68.
2. ANASTASII] Sanctus martyr occisus est die 22 ian. anno 628 in Assyria, loco dicto Betsaloe (Βετσαλωέ). Varia de eius certamine et cultu scripta habemus, BHG2. 84 – 90; BHL. 408 – 413. Elogii pars prior (usque decollatus est) Bedae est in martyrologio et chronico. Quae sequuntur partim e Passione BHL. 408, BHG2. 84, accepta sunt, non tamen accurate reddita. Socii enim septuaginta non in fluenta demersi sunt sed ad fluminis ripam suffocati cum ipso Anastasio; cuius deinde caput abscissum est, et Romam delatum ad Aquas Salvias, cum imagine de qua in Actis Concilii Nicaeni (Mansi, Concilia, t. XIII, p. 21 – 24). Ex hisce Actis autem illud tantum inferendum est, excerptum ex Miraculis BHG2. 90 coram patribus concilii lectum esse et libenter auditum, unde tamen rei narratae nihil auctoritatis accessit. In additamentis ad martyrologium hieronymianum S. Anastasius sub loci indicio Romae ad Aquas Salvias inscriptus est. In synaxariis Graecorum hoc ipso die, non ad 15 ian., ut asserit Baronius, brevi laudatur encomio, e Passione a coaevo scripta BHG2. 84. Colebatur Constantinopoli ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτοῦ μαρτυρείῳ τῷ ὄντι ἔνδον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Φιλήμονος ἐν τῷ Στρατηγίῳ. — Act. SS., Ian. t. II, p. 422 – 40; Comm. martyr. hieron., p. 57; Synax. Eccl. CP., pp. 411 – 16; 422, 983. De laudatione BHG. 86: Th. Nissen, in Byzantinische Zeitschrift, 1937, p. 66 – 85.
3. VINCENTII] De his ita Florus: in Galliis Ebreduno sanctorum Vincentii Orontii et Victoris. Quod additum est, eos in persecutione Diocletiani coronatos esse, accipitur e Passione apocrypha et fabulosa BHL. 8670, qua docemur sanctos Gerundae in Hispania passos et Ebredunum evectos fuisse. Quinam illi reapse fuerint non facile dixeris. Id unum notari velim Vincentium probabilius alium non esse ac levitam qui hoc ipso die recolitur. Caucoliberitanum voluerunt Papebrochius, Castellanus, Sollerius, quibuscum, rem quod attinet, consentimus, ut videre est ad diem 18 april. — Act. SS., Ian. t. II, p. 389 – 95; April. t. II, p. 622; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 52.
4. GAUDENTII] Primus habetur episcopus Novariensis, cui successit Agabius. Ante Gaudentium nonnulli contendunt Laurentium ecclesiam illam rexisse. Probabilius autem presbyter fuit, e serie episcoporum excludendus. Obiisse fertur Gaudentius c. ann. 418. Eius Vita BHL. 3278, quamquam saec. VIII scripta, lectu digna est. In ecclesia collegiata foris civitatis muros quam ipse exstruxisse traditur, S. Gaudentii corpus tumulatum fuit. — Act. SS., Ian. t. II, p. 417 – 21; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia, Piemonte, p. 243 – 48; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 1034 – 35; P. Kehr, Regesta pontificum Romanorum. Italia pontificia, t. VI, 2, p. 55 – 71.
5. DOMINICI] Hunc diem natalem esse S. Dominici Sorani testatur Iohannes eius discipulus in Vita BHL. 2241: obiit autem vir sanctus undecimo kalendas februarias cum ab incarnatione Domini unius et triginta et mille defluxissent annorum curricula. — Act. SS., Ian. t. II, p. 442 – 46; Anal. Boll., t. I, p. 279 – 82; M. Inguanez, in Bullettino dell' Istituto Storico Italiano, t. XLVII (1932), p. 191 – 98.

X KAL. FEB.

[1] Sancti Raymundi de Pennafort, cuius natalis septimo idus ianuarii recolitur.

[2] Romae sanctae Emerentianae virginis et martyris, quae adhuc catechumena, dum oraret ad sepulchrum sanctae Agnetis, cuius fuerat collactanea, a gentilibus lapidata est.

[3] Philippis in Macedonia sancti Parmenae, qui fuit unus de septem primis diaconis. Hic traditus gratiae Dei, iniunctum sibi a fratribus officium praedicationis plena fide consummans, sub Traiano martyrii gloriam est adeptus.

[4] Ancyrae in Galatia sancti Clementis episcopi, qui saepius cruciatus tandem sub Diocletiano martyrium consummavit.

[5] Ibidem sancti Agathangeli qui eodem die sub Lucio praeside passus est.

[6] Caesareae in Mauritania sanctorum martyrum Severiani et Aquilae uxoris eius, ignibus combustorum.

[7] Apud Antinoum Aegypti urbem sancti Asclae martyris, qui post diversa tormenta pretiosam Deo animam, in flumen praecipitatus, reddidit.

[8] Alexandriae sancti Ioannis eleemosynarii, eiusdem urbis episcopi, misericordia in pauperes celeberrimi.

[9] Toleti sancti Ildefonsi episcopi, qui ob singularem vitae integritatem susceptamque desensionem adversus haereticos Dei Genitricis virginitatem impugnantes, ab eadem candidisfima veste donatus est, ac demum sanctitate celebris in caelum vocatus.

[10] .In provincia Valeriae sancti Martyrii monachi, cuius meminit beatus Gregorius papa.

IANUARII 23

1. RAYMUNDI] Rogante Carolo II, Hispaniarum rege, Clemens p. X festum S. Raymundi de Penyafort ab universa ecclesia celebrari et ad diem 23 ianuarii transferri praecepit (Decretum 23 martii 1671).
2. EMERENTIANAE] Codicibus nonnullis hieronymianis praeeuntibus, Emerentianam hodie nuntiat Beda, addito elogio ex Actis S. Agnetis BHL. 156, de quibus ad diem 21 huius. Nihil igitur de S. Emerentiana praeter nomen compertum est. In gallicana martyrologii hieronymiani recensione haec leguntur ad diem 16 sept.: Romae via Nomentana ad Capream in cimiterio Maiore Victoris, Felicis, Alexandri, Papiae, Emerentianetis. Communis horum sanctorum commemoratio lapidi inscripta habetur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 458; Comm. martyr. hieron., p. 511; I. B. De Rossi, in Bullettino Comunale, 1883, p. 244 – 58; E. Josi, in Rivista di archeologia cristiana, 1933, p. 7 – 16.
3. PARMENAE] In Latinorum fastos inductus est ab Adone, ex Act. VI, 5, 6. Elogium est Usuardi, qui Adonem modice contraxit. Mentio autem Traiani interpolata est. Verba traditus gratiae Dei a fratribus leguntur in Act. XV, 40, ad S. Paulum, non ad Parmenam referenda. In variis synaxariis graecis inscriptus est ad 2 mart., ad 6 vel 12 maii, vel etiam ad 28 iul. Nec deest in catalogo apostolorum et discipulorum ad diem 30 iun. — Act. SS., Ian. t. II, p. 453; Synax. Eccl. CP., pp. 501, 661, 680, 784, 854.
4. CLEMENTIS] Sanctorum Clementis et Agathangeli memoriam agunt Graeci Constantinopoli in eorumdem ecclesia πέραν ἐν τοῖς Εὐδοξίου. Eorum Acta, BHG2. 352, 353, insulsis fabulis consuta sunt, adeo ut Baronius coniectaverit ea ab eodem auctore qui S. Georgii Acta conscripsit fuisse coagmentata. Homiliae S. Procli de S. Clemente sola versio syriaca BHO. 196 superest, quam latinam fecit A. Mai, Spicilegium Romanum, t. IV, p. XCIV – XCVIII. Mera laudatio est in qua de sancti gestis nihil interseritur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 458 – 83; Synax. Eccl. CP., p. 415 – 18; H. Delehaye, Les légendes hagiographiques3, p. 89 – 91; Origines du culte des martyrs2, p. 157; Étude sur le légendier Romain, p. 114 – 15.
5. AGATHANGELI] Quaecumque de eo tradita sunt leguntur in Passione S. Clementis de qua modo diximus.
6. SEVERIANI] Martyrologium hieronymianum: in Mauritania Neocaesaria civitate passio sancti Severiani et Aquilae uxoris eius. His addenda videntur: ignibus combustorum, quae leguntur in codice Parisiensi 3879. Elogium antiquum est ex Passione, quae nunc latet, contractum. — Act. SS., Ian. t. II, p. 455; Comm. martyr. hieron., p. 57 – 58.
7. ASCLAE] Elogium est Usuardi, ex Passione BHL. 722 ut videtur, in qua Asclas die 21 ian. obiisse asseritur, in flumen proiectus; die 23 corpus a christianis levatum sepulturae datum fuit. In synaxariis Graecorum ad diem 20 maii inscriptus est; in synaxario Coptorum ad diem 20 ian. De eo quoque agitur in Passione sanctorum Philemonis et Apollonii BHG.2 1846, post res gestas SS. Thyrsi, Leucii et Callinici, BHG2. 1845. — Act. SS., Ian. t. II, p. 455 – 57; Synax. Eccl. CP., p. 698; Les martyrs d'Égypte, pp. 85, 88, 100, 115, 124, 128, 138.
8. IOANNIS] Baronius: “Agunt itidem de eodem hac die Graeci, licet natalis dies sit tertia februarii; puto hanc ipsam esse diem ordinationis eius.” Atqui Graeci eius festivitatem agunt eo die quo obiit, teste Leontio coaevo eius biographo BHG2. 886, in natali S. Menae martyris seu 11 novembris; in nonnullis synaxariis postridie ponitur. Dies vero ordinationis ignoratur. Notandum quoque est eum non Alexandriae, sed Amathunte in Cypro e vivis excessisse. Ante Baronium in paucis martyrologiis latinis eisque recentioribus commemoratur. Praeter Vitam a Leontio scriptam, quam latinam fecit Anastasius bibliothecarius BHL. 4388, 4389, altera exstitit a testibus oculatis Sophronio et Iohanne Moscho concinnata, quae quidem desideratur, vestigia tamen reliquit haud spernenda in Vita Ἰωάννης ἡμᾶς μέγας Θεοῦ θεράπων, quae Symeoni Metaphrastae BHG2. 888 praeluxit. — Act. SS., Ian. t. II, p. 495 – 535; Synax. Eccl. CP., pp. 212, 215; Anal. Boll., t. XLV, p. 5 – 74.
9. ILDEFONSI] Vitam S. Hildefonsi BHL. 3917 scripsit S. Iulianus qui ei in sede Toletana successit. Quo testante S. Hildefonsus, expleto octavo decimo praedicti principis anno (Recesvind, ann. 649 – 672), sequente die, decimo kalendas februarii domicilio carnis exuitur, quo die eius nomen inscriptum est kalendariis mozarabicis et, currente tempore, in martyrologiis et breviariis recentioris aetatis. Beatam Virginem ei apparuisse et candidam vestem dedisse legitur in Vita commenticia BHL. 3919 et in Miraculis B. M. V. (Poncelet, Index Miraculorum B. V. Mariae, n. 117). — Act. SS., Ian. t. II, p. 535 – 39; BHL. 3917 – 3926, 3921 b, 3926 b; Férotin, Le Liber Ordinum, p. 452 – 53; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 54 – 55; Cat. Lat. Paris., t. III, p. 612; V. Leroquais, Les bréviaires manuscrits, t. V, p. 145; G. von Działowski, Isidor und Ildefons als Litterarhistoriker, Münster i. W., 1898; P. Gams, Die Kirchengeschichte von Spanien, t. II, 1, p. 135 – 38; Alfonso el Sabio, Cantigas de Santa Maria (Madrid, 1889), t. I, p. [108] – [112].
10. MARTYRII] Martyrius ille est quem laudat S. Gregorius Dial. I, 11, alius a Martyrio de quo Hom. in Evang. II, 39, 10 (P.L., t. LXXVI, p. 1300). De neutrius autem cultu ecclesiastico quicquam traditum est. — Act. SS., Ian. t. II, p. 494 – 95.

IX KAL. FEB.

[1] Apud Ephesum sancti Timothei discipuli beati Pauli apostoli, qui ab eodem Ephes ordinatus episcopus, post multos pro Christo agones, cum Dianae immolantes argueret lapididus obrutus, paulo post obdormivit in Domino.

[2] Antiochiae sancti Babilae episcopi, qui in persecutione Decii, posteaquam frequenter passionibus suis ac cruciatibus glorificaverat Deum, gloriosae vitae finem sortitus est in vinculis ferreis, cum quibus et suum corpus sepeliri mandavit. Referuntur etiam passi cum eo tres pueri, Urbanus, Prilidianus et Epolonius, quos ille in fide Christi instruxerat.

[3] Fulginii sancti Feliciani, qui a Victore papa eiusdem civitatis episcopus ordinatus, post multos labores in ultima senectute sub Decio martyrio coronatur.

[4] Neocaesareae sanctorum martyrum Mardonii, Musonii, Eugenii et Metelli, qui omnes igni traditi sunt, et eorum reliquiae in flumen dispersae.

[5] Item sanctorum martyrum Thyrsi et Proiecti.

[6] Cinguli in Piceno sancti Exuperantii confessoris, eiusdem civitatis episcopi, fama miraculorum illustris.

[7] Bononiae sancti Zamae primi eiusdem civitatis episcopi, qui a sancto Dionysio Romano pontifice ordinatus, illic christianam fidem mirifice propagavit.

[8] Item beati Surani abbatis, qui tempore Longobardorum sanctitate floruit.

IANUARII 24

1. TIMOTHEI] A Graecis die 22 ian. agitur memoria S. Timothei. In fastis Latinorum, inde saltem a Beda, inscriptus est 24 ian. Elogium compendio refert Acta S. Timothei BHG2. 1487, quorum habetur antiqua interpretatio latina BHL. 8294. Scripta sunt sub ementito nomine Polycratis episcopi Ephesini celeberrimi, et praeter ea quae ex libris canonicis accepta sunt, ficticia habenda. Ex coniectura asseritur ab immolantibus Dianae S. Timotheum occisum fuisse, cum ignoraretur quid tandem esset festum Καταγώγια nuncupatum de quo in Passione; illud autem Dionysii, non Dianae fuisse, eruditorum opinio est. Testimonia a Baronio in commentario allata genuini Ignatii non sunt. In martyrologio hieronymiano memoratur Timotheus die 27 sept., quam ob causam nos ignorare fatemur. — Act. SS., Ian. t. I, p. 562 – 69; Comm. martyr. hieron., p. 530; Synax. Eccl. CP., p. 77; H. Usener, Acta S. Timothei, Bonn, 1877; Lipsius, Die apokryphen Apostelgeschichten, t. II, 2, p. 377 – 78; J. Keil, Zum Martyrium des heiligen Timotheus in Ephesos, Wien, 1934; H. Delehaye, Les Actes de S. Timothée, in Anatolian Studies presented to W. H. Buckler, Manchester, 1938.
2. BABILAE] Martyrologium hieronymianum: Antiochiae passio S. Babilae episcopi cum tribus parvulis, e martyrologio orientali cuius breviarium syriacum habemus. Elogium, paucis mutatis, Usuardinum est, sed inserta sunt verba “cum quibusmandavit”. Haec ex Chrysostomo, Hom. in Epist. ad Ephesios, IX, 4, 2. De nominibus trium infantium, quae iam noverat Gregorius Turonensis, Hist. Franc. I, 30, alias tractatum est. A Graecis nunc colitur Babylas die 4 sept.; vestigium tamen hodiernae inscriptionis quoddam remansit in eorum menaeis, ubi memoriam agunt, die 24 ian., Βαβύλα τοῦ ἐν Σικελίᾳ καὶ Τιμοθέου καὶ Ἁγαπίου, episcopo Antiocheno martyres duos Palaestinenses consociantes. Intricatissima sunt quae in scriptis de S. Babyla BHG2. 205 – 208, BHL. 889 – 892 referuntur. De mentione alterius Babylae cum octoginta tribus pueris, quae Baronium vexavit, dictum est in Anal. Boll., t. XIX, p. 5 – 8. — Act. SS., Ian. t. II, p. 569 – 81; Comm. martyr. hieron., pp. 59, 60; Synax. Eccl. CP., pp. 11, 419; Anal. Boll., t. XLVIII, p. 303 – 317; Tillemont, Mémoires, t. III, p. 727.
3. FELICIANI] Ab ecclesia Fulginate S. Felicianus primus episcopus habetur eiusque natalis celebratur hoc die. Elogium suppeditarunt eius Acta BHL. 2846, quae saec. VI vel VII scripta sunt, e turbido fonte hausta. Quo tempore vixerit ignoratur; quod enim sub Victore pontifice (189 – 199) floruerit et sub Decio imperatore (249 – 51) passus sit ex solis illis Actis habemus. De eo rursum ad diem 20 oct., quo eius reliquiae Mindam allatae censentur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 581 – 89; Anal. Boll., t. XXII, pp. 489, 491; t. XXIV, p. 285; t. XXXIX, p. 364 – 68; t. LIII, p. 169; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 446 – 49.
4. MARDONII] Nomina quattuor hodie proferunt codices hieronymiani sub ementito indicio Neocaesareae, et breviarium syriacum, omisso Metello, ad diem 12 mart. sub Nicomedia. Elogium est Usuardi, in quo nomen fluvii expressum est: in Axum fluvium. Eadem plane leguntur in martyrologio Lugdunensi codicis Parisini 3879, e quodam codice hieronymiano pleniore non superstite excerpta, ut videtur. Si haec conferantur cum Actis BHG2. 823, non omnes igni traditos esse, sed solum Mardonium dicatur oportet. — Act. SS., Ian. t. II, p. 590; Comm. martyr. hieron., p. 60.
5. THYRSI] Baronius: “Agitur de his pluribus in breviario Toletano S. Isidori, ubi etiam sacer hymnus habetur, quo Thyrsi egregia facta scribuntur.” De hoc breviario nihil solliciti simus oportet, cum res ipsa clamet male copulari martyrem in Asia minore passum, Thyrsum nempe qui die 28 ian., et episcopum Arvernensem Praeiectum qui 25 ian. colitur. Sit et obiter dictum hymnum de S. Thyrso quaerendum esse ope Repertorii hymnologici, n. 5719. — Act. SS., Ian. t. II, p. 629; Comm. martyr. hieron., p. 62.
6. EXUPERANTII] Exuperantii, quem Baronius ignoravit, Vita BHL. 2808 antiqua non est, nullamque meretur fidem. Ex ea sola habemus Exuperantium in cathedra Cingulana sedisse post Theodosium, et decessorem habuisse Formarium. Aetas incerta est. Vixisse enim perhibetur tempore Pascasii papae ficticii. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1148 – 50; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 389 – 90.
7. ZAMAE] S. Zama primo loco ponitur in serie episcoporum Bononiensium, sed qua aetate vixerit ignoratur. Elogium subministravit Sigonius, De episcopis Bononiensibus (Bononiae, 1586), cuius commentarium nondum typis excusum se legisse fatetur Baronius. Nullo in kalendario anno 1597 antiquiore Zamae nomen repertum est. — Act. SS., Ian. t. II, p. 591; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 784; Id., Cronotassi dei vescovi di Bologna (Bologna, 1932), p. 19 – 20.
8. SURANI] A Baronio primum martyrologio inscriptus est. De eo nihil traditum est praeter ea quae affert S. Gregorius, Dial. IV, 23 (22); deest proinde omne cultus vestigium. — Act. SS., Ian. t. II, p. 606 – 607.

VIII KAL. FEB.

[1] Conversio sancti Pauli apostoli, quae fuit secundo ab ascensione Domini anno.

[2] Apud Damascum natalis sancti Ananiae, qui eumdem apostolum baptizavit. Hic cum Damasci et Eleutheropoli alibique evangelium praedicasset, sub Licinio iudice nervis caesus et laniatus, demum lapidibus oppressus martyrium consummavit.

[3] Arvernis sanctorum Proiecti episcopi et Marini viri Dei, qui a proceribus eiusdem urbis passi sunt.

[4] Antiochiae sanctorum martyrum Iuventini et Maximi, qui sub Iuliano apostata martyrio coronati sunt; in quorum die natali sanctus Ioannes Chrysostomus sermonem ad populum habuit.

[5] Item sanctorum martyrum Donati, Sabini et Agapis.

[6] Tomis in Scythia sancti Bretannionis episcopi, qui mira sanctitate et zelo catholicae fidei sub Valente imperatore ariano, cui fortiter restitit, in ecclesia floruit.

[7] Atrebati in Galliis sancti Popponis abbatis, miraculis clari.

IANUARII 25

1. CONVERSIO] In codicibus hieronymianis hodie nuntiatur Romae translatio Pauli apostoli. Quid nomine translationis hoc loco significetur non liquet: neque enim videntur S. Apostoli reliquiae unquam loco motae fuisse, et nullum in libris liturgicis talis celebrationis vestigium est. Saec. VIII, ut videtur, pro translatione conversionis memoria inducta est, et in kalendario Epternacensi anno 717 scriptum est: Conversio Pauli in Damasco. Verba Adonis sunt Conversio sancti Pauli, cetera ab Usuardo addita sunt. De tempore conversionis variae sunt enatae controversiae quas exponere superfluum videtur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 611 – 12; Comm. martyr. hieron., p. 61 – 62; Anal. Boll., t. XLV, p. 306 – 307.
2. ANANIAE] De quo Act. IX, 10 – 18. Non a Beda sed ab Adone primum in fastos inductus est, ad diem quo S. Pauli conversio commemoratur. Elogium illud ipsum est, paululum tamen contractum, quod Graeci in synaxario ad diem 1 octobris promunt, ex Passione BHG2. 76. Verba apud Damascum ex Adone addita sunt. — Act. SS., Ian. t. II, p. 613 – 15.
3. PROIECTI] Hieronymiani codices nonnulli, quorum praecipuus est Bernensis, hodie nuntiant: Arvernus Praeiecti martyris; Beda: natale sancti Proiecti. Elogium mutuatur Baronius ab Usuardo, qui pro Marino emendatius scripsit Amarini. De utroque legenda est Passio S. Praeiecti BHL. 6916. A sancto Amarino nomen habet oppidum Saint-Amarin in Alsatia superiore. — Act. SS., Ian. t. II, p. 628 – 36; Comm. martyr. hieron., pp. 61, 62; B. Krusch, in M.G., Scr. rer. merov., t. V, p. 212 – 48.
4. IUVENTINI] Hos ignorant fasti Latinorum. Dies 25 ian. ex coniectura eis assignatus est. Habita fuit laudatio SS. Iuventini et Maximini a S. Iohanne Chrysostomo BHG2. 975, paucis post commemorationem S. Babylae, πρῴην, id est nuper, quod vertit interpres: heri. Hinc postridie S. Babylae, sanctis istis martyribus locus datus est a revisoribus martyrologii qui veterem interpretationem homiliae Chrysostomi secuti sunt. Graeci in suis libris ab Antiochenorum usu recesserunt; iisdem enim martyribus diem 9 oct. assignarunt. Gloriosum SS. Iuventini et Maximini sepulcrum memorat Theodoretus, Hist. eccl. II, 14, annuam item festivitatem apud Antiochenos, sed diem et mensem silentio premit. Ea autem saec. VII agebatur in Quennešre ad Euphraten die 29 ian. — Act. SS., Ian. t. II, p. 618 – 21; Synax. Eccl. CP., p. 121; Anal. Boll., t. XLII, p. 77 – 82.
5. DONATI] Hos repperit Baronius in veteribus manuscriptis et recentioribus scriptoribus, de quibus inquirendum non est. Nomina enim leguntur in hieronymianis, ubi casu in unam coaluerunt turmam: Donati… Agape… Sabiniani, Verum, loco Sabiniani legendum est Sebastiani (20 ian.); loco Agapis scribatur Agathae (5 feb.). Sub vocabulo item revocatur Antiochiae, quae nec Sebastiani nec Agathae civitas est. Donatus Africae tribuendus videtur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 618; Comm. mart. hieron., p. 62.
6. BRETANNIONIS] Quaecumque de Bretannione tradita sunt quaerenda sunt apud Sozomenum, Hist. eccl., VI, 20, unde illum arcessivit et in fastos nostros induxit Baronius, diem natalem eidem pro lubitu assignans. — Act. SS., Ian. t. II, p. 621.
7. POPPONIS] Poppo, abbas in Stabulaus (Stavelot in Arduenna) obiit VIII kal. februarii anno incarnati Verbi 1048 indictione 1, aetatis suae anno 70, imperii vero Henrici anno X, testante Everhelmo eius nepote et Vitae scriptore BHL. 6898. Eodem die signatur in Necrologio S. Maximini. “Etsi celebre iam olim Popponis nomen fuit (ita Bollandus), nuperrime tamen haberi primum ei publica veneratio coepit, postquam in Romani martyrologii tabulis consignata est eius memoria.” Error est in indicio loci: Atrebati. — Act. SS., Ian. t. II, p. 637 – 52; M.G., Scr., t. XI, p. 291 – 92; F. Ladewig, Poppo und die Klosterreform unter den ersten Saliern, Berlin, 1888; U. Berlière, Monasticon belge, t. II, p. 78 – 79.

VII KAL. FEB.

[1] Smyrnae natalis sancti Polycarpi, qui beati Ioannis apostoli discipulus et ab eo eiusdem civitatis episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit; postea sub Marco Antonino et Lucio Aurelio Commodo, sedente proconsule, et universo populo in amphitheatro adversus eum personante, igni traditus est; et cum ab eo minime laederetur, gladio confossus, martyrii coronam accepit; cum quo etiam alii duodecim ex Philadelphia venientes in praefata urbe martyrio consummati sunt.

[2] Hippone Regio in Africa sanctorum Theogenis episcopi et aliorum triginta sex, qui in persecutione Valeriani contemnentes temporalem mortem, coronam vitae aeternae adepti sunt.

[3] Apud Bethlehem Iudae dormitio sanctae Paulae viduae, matris Eustochii virginis Christi; quae cum esset e nobilissimo senatorum genere, renuntians saeculo et facultates suas pauperibus distribuens, ad praesepe Domini se recepit; ubi multis virtutibus praedita et longo coronata martyrio, ad caelestia regna transivit; cuius vitam virtutibus admirandam Hieronymus scripsit.

[4] In territorio Parisiensi sanctae Bathildis reginae, sanctitate et miraculorum gloria illustris.

IANUARII 26

1. POLYCARPI] Breviarium Syriacum hodie nuntiat: in Nicea civitate Polycarpus, item martyrologium hieronymianum ubi ab interpolatore insertum est, post Nicea, Smirne, et forsitan additum episcopi. Dubium remanet sitne haec commemoratio Polycarpi Smyrnensis Nicaeae habita an martyris cognominis in hac civitate passi. Anniversaria martyrii Polycarpi dies signatur 23 feb., cum in breviario Syriaco: in Asia ex antiquis martyribus Polycarpus episcopus, tum in hieronymianis: Smirnae in Asia natale Policarpi episcopi cum aliis decem; haec autem hausta sunt ex Passione BHG2. 1556, BHL. 6870, in qua et notatur dies martyrii πρὸ ἑπτὰ καλανδῶν μαρτίων a Graecis omnibus observatus. Elogium, paucis demptis vocibus, Florus praestitit, ex Hieronymo, De viris illustribus XVII et Eusebio, Hist. eccl. IV, 15 conflatum. Die 23 feb. neglecta, Beda diem 26 ian. Polycarpo assignavit eumque omnes Latini deinceps secuti sunt; ille tamen nullam martyrum duodecim mentionem addidit. Vacuum ergo reliquerat verum Polycarpi natalem diem. Non tulit hoc Florus, qui episcopo Smyrnensi alium Polycarpum, presbyterum Romanum, supposuit, a scriptore Actorum S. Sebastiani BHL. 7543 confictum, ut videtur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 691 – 707; Comm. martyr. hieron., pp. 63, 112; Synax. Eccl. CP., p. 485; Lightfoot, Apostolic Fathers, Part II, vol. I, p. 660 – 95; H. Delehaye, Les Passions des martyrs et les genres littéraires, p. 11 – 59.
2. THEOGENIS] Baronius: “De ipso et sociis item Beda, Usuardus et ceteri hac die.” Praeterquam de Theogene silet Beda, ceteri martyrologi a nostro non parum discrepant. In hieronymianis: Theugenis cum XXXVI martyribus, ubi notandum est prorsus deesse loci indicium, et XXXVI martyres alterius cuiusdam, puta Aemiliani, socios esse. Quod minime perspiciens Florus, scripsit: Sanctorum martyrum Theogenis cum aliis triginta sex. Quae sua fecit Ado, cum hoc additamento: qui contemnentes temporalem mortem coronam vitae aeternae adepti sunt. Haec tandem assumpsit Baronius, a quo, nemine suffragante, cetera inserta sunt, nempe quod Theogenes episcopus fuerit Hippone Regio et in persecutione Valeriani coronam adeptus sit. Haec corrigenda esse sapienter notaverat Rosweydus in epistula quam profert Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 61 – 62. — Act. SS., Ian. t. II, p. 708 – 709; Comm. martyr. hieron., p. 63 – 64; Origines du culte des martyrs2, p. 381.
3. PAULAE] Non a Beda, ut existimat Baronius, in martyrologiis historicis ita dictis primum inscripta est Paula, sed a Floro, cuius elogium, paucis mutatis, hic habemus. Fons est S. Hieronymi epistula CVIII Epitaphium Paulae nuncupari solita, BHL. 6548, qua dies obitus sanctae viduae accurate indicatur: Dormivit sancta et beata Paula VII kl. februarias, tertia post solis obitum. — Act. SS., Ian. t. II, p. 711 – 22; Comm. martyr. hieron., p. 64.
4. BATHILDIS] S. Bathildis, uxor Clodovei II, Clotarii III mater, post coniugis mortem Francorum regni gubernacula suscepit. In monasterium Calense, quod ipsa condiderat, filio iam adulto, ingressa est; ubi anno c. 680 pie obiit. Item Corbeiam insignibus donis donaverat. Hinc in codice hieronymiano Corbeiensi inscripta est, ad diem 30 ian.: Cala monasterio depositio Baldechildis reginae. Eodem die in Senonensi: In territorio Parisiacense sanctae Baltildis reginae; in solo Usuardo, 26 ian. Vitam Balthildis BHL. 905 edidit scriptor fere aequalis. — Act. SS., Ian. t. II, p. 732 – 49; Comm. martyr. hieron., p. 68; M.G., Scr. rer. merov., t. II, p. 475 – 508.

VI KAL. FEB.

[1] Sancti Ioannis Chrysostomi episcopi, confessoris et ecclesiae doctoris, qui decimo octavo kalendas octobris obdormivit in Domino. Eius sacrum corpus sub Theodosio iuniore hac die Constantinopolim, inde postea Romam translatum, in basilica principis apostolorum conditum fuit.

[2] Sorae sancti Iuliani martyris, qui in persecutione Antonini comprehensus, cum idolorum templum dum ipse torqueretur corruisset, truncato capite, martyrii coronam accepit.

[3] In Africa sancti Aviti martyris.

[4] Ibidem sanctorum martyrum Datii, Reatri et sociorum, qui in persecutione Wandalica passi sunt.

[5] Item sanctorum Dativi, Iuliani, Vincentii atque aliorum viginti septem martyrum.

[6] Romae sancti Vitaliani papae.

[7] Apud Cenomanos depositio sancti Iuliani primi eiusdem urbis episcopi, quem sanctus Petrus illuc ad praedicandum evangelium misit.

[8] In monasterio Bobacensi sancti Mauri abbatis.

[9] Brixiae sanctae Angelae Merici virginis, institutricis societatis monialium sanctae Ursulae, quarum praecipuum munus esset dirigere adolescentulas in vias Domini. Eius festum pridie kalendas iunii Pius nonus recolendum decrevit.

IANUARII 27

1. IOANNIS] De variis commemorationibus S. Iohannis Chrysostomi in libris tum Graecorum tum Latinorum paucis egit Bollandus, Act. SS., Ian. t. II, p. 760 – 61. De eo iterum nobis dicendum erit ad diem 14 septembris. Hodie a Graecis celebratur memoria translationis reliquiarum Constantinopolim. “De prima translatione, ita Stiltingus, in annotatis multa adiecit Baronius; at nullum verbum de secunda… Quae hactenus dicta sunt luculenter ostendunt nullam dubitationem esse Romanis de possessione sacri illius thesauri. Attamen nullibi invenio qua occasione, quo tempore aut quorum opera translatio fuerit patrata.” — Act. SS., Sept. t. IV, pp. 691, 694; Synax. Eccl. CP., p. 425; BHG2. 877, 878; Anal. Boll., t. XLV, p. 158; A. Rocchi, in Χρυσοστομικά (Roma, 1908), p. 1102 – 1212.
2. IULIANI] Baronius: “Viget in Sorana civitate eius martyris memoria eo in loco posita ubi martyrium passus dicitur. Habentur illic et eiusdem martyris Acta manuscripta,” procul dubio Passio BHL. 4553 recens admodum et omni ex parte suspecta. Eadem plane scripta sunt de martyre Iuliano, qui Atinae in Latio martyrium subiisse fertur, die 27 ian. En tibi duos Iulianos in Italia uno die cultos, eodem quo Cenomanensis tertius et quartus Afer fastis inscripti sunt. Casu fortuito id factum esse quis contendat? — Act. SS., Ian. t. II, p. 767 – 68; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 171.

3. AVITI] Ita in Usuardo, cui solus concinit Wandelbertus:

Punica terra suum sexto veneratur Avitum.

E martyrologio hieronymiano conferendum Donati Viti in Africa, et quaerendum, cum Sollerio, utrum ex Vito hieronymianorum Avitus accreverit, quem suspicatur Castellanus metri gratia productum a Wandelberto, ex quo Usuardus eum sumpserit. “Ego necdum explorare certo potui an Usuardus metricum illud martyrologium unquam noverit.” Amplectenda est egregia Castellani coniectura. Vitus autem graece est Βίτος, martyr Nicomediensis de quo pridie in breviario Syriaco, et in martyrologio hieronymiano ad diem 25 ian. — Act. SS., Ian. t. II, p. 768; Comm. martyr. hieron., pp. 61, 64; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 64.

4. DATII] Cum hoc et sequenti elogio conferendum excerptum e martyrologio hieronymiano ad diem 28 ian.: in Africa Dativi Iuliani … Reotri Vincentiae … et aliorum XXXV. In nostro, Datii prava lectio est pro Dativi; Reatri seu Reotri nomen corruptum est, frustra exspectans emendationem. Qua tandem auctoritate in persecutione Wandalica passi legantur ignoratur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 708; Comm. martyr. hieron., p. 66.
5. DATIVI] In superiore elogio iam occurrit Dativus sub nomine Datii; cum Iuliano, Vincentio (al. Vincentia) et sociis XXVII (al. XXXV) in hieronymianis sub indicio Africae ponitur. Merito tamen dubitatur unamne efficiant societatem. — Act. SS., Ian. t. II, p. 708; Comm. martyr. hieron., p. 66.
6. VITALIANI] Quaenam sint vetera manuscripta a Baronio allata nescimus. Exceptis recentioris aetatis martyrologiis, in uno breviario hieronymiano Monacensi 15818, variis ex Libro pontificali additamentis ditato, Vitalianum repperimus, de quo in dicto Libro: sepultus est ad beatum Petrum apostolum sub die VI kal. febr. (L. Duchesne, t. I, p. 344). — Act. SS., Ian. t. II, p. 779 – 81; Comm. martyr. hieron., p. 65.
7. IULIANI] Primus Cenomanensis episcopus fuisse Iulianus saec. IX asseritur in Gestis Aldrici. Quid egerit, quo tempore vixerit, nullo testimonio fide digno comprobatur, ut puta libellis BHL. 4543 – 4545. Quod discipulus fuerit S. Petri, ut est apud Lethaldum, vel in Gallias a S. Clemente missus, inter vulgares in re hagiographica usitatos locos reponendum est. Id saltem certum habetur iam saec. VII in suburbanis civitatis Cenomanensis exstitisse basilicam S. Iuliani. Iamvero tot in orbe numerantur Iuliano dicatae ecclesiae, ut necessario dubium oriatur num unus fuerit Iulianus celeberrimus variis in locis civitate donatus. — Act. SS., Ian. t. II, p. 761 – 67; Anal. Boll., t. XXIV, p. 141; A. Ledru, Les premiers temps de l'Église du Mans (Le Mans, 1913), p. 55 – 238.
8. MAURI] In editione principe martyrologii cum notationibus Baronii eadem profertur lectio, additur vero: “alii Marium pro Mauro legunt.” In editione autem anni 1630 emendatius scriptum est sancti Marii; sed postea ad pravam lectionem reflexum est. Elogium apud Florum et Adonem his exprimitur verbis: VI kal. feb. beati Marii abbatis monasterii Bodacensis cuius vitam plenam virtutibus vir illustris ac patricius Dynamius scribit. In libello BHL. 5540 huius Vitae epitome habetur. Marii etiam mentio est in Vita S. Donati eremitae in Monte Lura, BHL. 2310. — Act. SS., Ian. t. II, p. 772 – 76; Les martyrologes historiques, p. 256; Histoire littéraire de la France, t. VI, p. 128 – 29; Cl. Chastelain, Le martyrologe Romain traduit en français, t. I (Paris, 1705), p. 424 – 30.
9. ANGELAE] Angela nata est Decentiani (Desenzano), in Veronensis dioecesis oppido, anno circiter 1470. Anno 1535 septem supra viginti virgines Brixiae secum in societatem cooptavit, quibus regulam proposuit. Haec fuerunt initia instituti a S. Ursula dicti. Obiit die 27 ian. anni 1540. Eius corpus in ecclesia S. Afrae conditum est, ubi ad eius sepulcrum maximus fieri coeptus est populi concursus. Anno 1763, Clemens p. XIII cultum B. Angelae sollemni decreto confirmavit. Anno 1807, nono kal. iun., Pius p. VII eam sanctarum virginum canoni ascripsit. Iam anno 1768 a Clemente XIII datum erat decretum Concessionis officii et missae in honorem B. Angelae nec non translationis eius festi ad diem 31 maii. In novissima martyrologii editione S. Angela tertio ordini S. Francisci ascripta fuisse asseritur. — Pii papae VII litterae decretales super canonizatione B. Angelae Merici fundatricis Societatis S. Ursulae, Romae, 1807; C. Doneda, Vita della B. Angela Merici, Brescia, 1768; G. Bertolotti, Storia di S. Angela Merici, Brescia, 1923; V. Postel, Histoire de sainte Angèle Merici et de tout l'ordre des Ursulines, Paris, 1878, 2 vol.; G. Lombardi, Vita della B. Angela Merici, Venezia, 1778; F. M. Salvatori, Vita della santa madre Angela Merici, Roma, 1807; Sister M. Monica, Angela Merici and her Teaching Idea, New York, 1927; S. Angela Merici e la Compagnia di S. Orsola nel IV centenario della fondazione, Brescia, 1936.

V KAL. FEB.

[1] Romae sanctae Agnetis secundo.

[2] Ibidem sancti Flaviani martyris, qui sub Diocletiano passus est.

[3] Apolloniae sanctorum martyrum Thyrsi, Leucii et Callinici, qui tempore Decii imperatoris variis tormentorum generibus cruciati, primus et ultimus abscissione capitis, medius caelesti voce evocatus spiritum reddens, martyrium consummarunt.

[4] In Thebaide sanctorum martyrum Leonidis et sociorum, qui tempore Diocletiani palmam martyrii sunt assecuti.

[5] Alexandriae passio plurimorum sanctorum martyrum, qui hac ipsa die factione Syriani ducis ariani, dum in ecclesia synaxim agerent, diverso mortis genere sunt interempti.

[6] Ibidem sancti Cyrilli eiusdem urbis episcopi, qui catholicae fidei praeclarissimus propugnator, doctrina et sanctitate illustris quievit in pace; eius tamen festum quinto idus februarii recolitur.

[7] Caesaraugustae sancti Valerii episcopi.

[8] Conchae in Hispania natalis sancti Iuliani episcopi, qui erogans in pauperes bona ecclesiae, opera manuum sibi more apostolico victum quaerens, clarus miraculis quievit in pace.

[9] In monasterio Rhemensi depositio sancti Ioannis presbyteri, viri Dei.

[10] In Palaestina sancti Iacobi eremitae, qui post lapsum diu in sepulchro poenitentiae causa latuit, et clarus miraculis migravit ad Dominum.

IANUARII 28

1. AGNETIS] Varia est lectio codicum hieronymianorum: Agnae in genuinum, nativitas S. Agnetis, Agnetis de nativitate. Martyrologium nostrum congruit cum Adone et sacramentario Gregoriano. De verborum significatione et commemorationis origine non una est eruditorum sententia. — Comm. martyr. hieron., p. 66.
2. FLAVIANI] Antesignanus est martyrum quorum passio colitur IV kal. februarii teste Petro de Natalibus (Catal. III, 41): Flaviani, Maximi, Secundae, Calendini, Marci et Severae cum aliis multis. Horum gesta repperit in legendario Petri Calo, 129, contracta e Passione ampliore quae edita non est, et quam mitius pronuntiat Baronius aliqua indigere castigatione (cf. Acta S. Maximi BHL. 5857 d). Vix non penitus expungendam rectius dixisset. Flavianum in Usuardo ad diem 30 ian. sine temporis aut loci nota reperire poterat. Hunc Centumcellis collocavit Castellanus et quidem recte. — Act. SS., Ian. t. II, p. 946 – 47; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 71; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, pp. 54, 150.
3. THYRSI] Incluta haec martyrum turma sexies saltem hoc mense in codicibus hieronymianis vestigia reliquit, ad dies 15, 18, 20, 25, 27, 31; a Graecis autem colitur 14 dec. et 17 aug. Elogium Usuardinum est, in paucis immutatum, etiam non servato ordine nominum, unde et permutandus erat ordo suppliciorum. Passionis BHL. 8277, 8280 variae sunt recensiones; est et Passio graeca BHG2. 1845; omnes a veritate historica perquam alienae. — Act. SS., Ian. t. II, p. 808 – 812; Synax. Eccl. CP., pp. 305, 905; Comm. martyr. hieron., pp. 41, 65; Les martyrologes historiques, p. 191 – 92; Les martyrs d'Égypte, pp. 67, 115.
4. LEONIDIS] In Passione SS. Philemonis et Apollonii, cuius recensio BHG2. 1846 cum Passione SS. Thyrsi et sociorum, de qua superius dictum est, coaluit, narratur et martyrium SS. Asclae (23 ian.) et Leonidis. Ob eam solam causam Leonidis memoria hodie agitur; caret enim natali proprio, erratque Baronius asserens eum a Graecis cum Ascla die 28 ian. celebrari. Quis tandem fuerit Leonides ille ignoratur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 822 – 33; Les martyrs d'Égypte, p. 115.
5. MARTYRUM] Nullus ante Baronium martyrologorum commemorat hosce martyres nec stragem quam descripsit Ecclesia Alexandrina in epistula encyclica annexa S. Athanasii Historiae Arianorum ad monachos, P. G., t. XXV, p. 792 – 96. Acta sunt autem haec πρὸ πέντε εἰδῶν φευβρουαρίων, id est die 9 februarii. Secuti sunt autem martyrologii compilatores Nannii interpretationem, qui perperam vertit quinto kalendas februarias. Quare delendae sunt voces hac ipsa die. — Act. SS., Ian. t. II, p. 840 – 41.
6. CYRILLI] A Floro primum Latinorum fastis inscriptus est, qui hunc diem ex arbitrio ipsi assignavit, ob hanc solam, ut conicere licet, rationem, quod proximae essent festivitates aliorum doctorum, S. Gregorii Nazianzeni 25 ian. (Beda), S. Iohannis Chrysostomi 27 ian. In synaxariis Graecorum, praeter commemorationem communem cum S. Athanasio, in variis exemplis recolitur die 7 vel 9 iun., vel etiam 27 iun., qui maxime attendendus est, et genuinus S. Cyrilli natalicius habendus videtur: consentit enim cum synaxario Alexandrino. De ratione festi die quinto idus feb. nunc celebrati nihil traditum est. Officium et missa S. Cyrilli Alexandrini ad universam ecclesiam extensa sunt a Leone p. XIII die 28 iul. anni 1882. — Act. SS., Ian. t. II, p. 843 – 54; Synax. Eccl. CP., pp. 399, 736, 740, 773; B. Latyšev, Menologii anonymi byzantini saec. X quae supersunt, t. II, p. 112 – 14; A. Ehrhard, ap. W. E. Crum, Der Papyrus codex saec. VI – VII der Phillipps-bibliothek (Strassburg, 1915), p. 147 – 48.
7. VALERII] S. Valerius, episcopus Caesaraugustanus, una cum S. Vincentio diacono annuntiatur in martyrologio hieronymiano die 22 ian.: In Hispania, civitate Valentia, S. Valerii episcopi et Vincenti diaconi et iterum die 31 oct. Valerii, qui in exsilio obiisse videtur, dies natalis ignoratur; in nonnullis breviariis Hispaniae et Galliae die 29 celebratur. Ad hunc diem attractum fuisse Valerium Caesaraugustanum a cognomine Treverensi, qui tunc colitur, coniectura non est reicienda. Quare a Baronio, qui Valerium martyrologio Romano (ed. 1586) inseruit, dies 28 eidem assignatus sit, ipse non aperuit. — Act. SS., Ian. t. II, p. 834 – 39; BHL. 4774, 8494, 8494 b, 8494 d; Comm. martyr. hieron., p. 55; Les origines du culte des martyrs2, p. 367; P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, t. VIII (1935), p. 117 – 18; Catal. Lat. Paris., t. III, p. 615; V. Leroquais, Les bréviaires manuscrits, t. I, p. 2; t. II, p. 455; t. III, p. 240; P. L., t. LXXXV, p. 96; Villegas, Flos sanctorum, ed. 1583, p. 402; España sagrada, t. XXX, p. 101 – 122; Z. Garcia Villada, Historia eclesiástica de España, t. I, 1, p. 279 – 81.
8. IULIANI] De vita et cultu S. Iuliani documenta antiqua admodum pauca supersunt. Burgi natus consecratus erat anno 1196 episcopus civitatis Conchensis (Cuenca) quae anno 1167 ab Arabis recuperata est. Eum obiisse die 28 ian. 1207 vel 1208 tradunt martyrologi recentioris aetatis. Nomen S. Iuliani illatum est in editionem martyrologii Romani anni 1589 a Baronio, qui elogium mutuatus est ab Alphonso de Villegas (Flos sanctorum, ed. 1583, p. 408) et a Thoma de Trujillo (Thesaurus concionatorum, t. II, p. 596). Decreto Iulii p. III, anno 1551 sollemnitas S. Iuliani translata est ad diem 5 sept., quo et in primis martyrologii Romani editionibus inscriptus erat. — Act. SS., Ian. t. II, p. 893 – 97; Gams, Die Kirchengeschichte von Spanien, t. III, p. 174; P. B. Alcazar, Vida, virtudes y milagros de san Iulian, segundo obispo de Cuenca, Madrid, 1692; L. Serrano, El obispado de Burgos y Castilla primitiva, t. III (Madrid, 1936), p. 352 – 356.
9. IOANNIS] Florus, Ado, Usuardus recte scripserant: In monasterio Reomensi. Prava lectio: in monasterio Rhemensi Baronium induxit in vanam de aliquo Iohanne Remensi inquisitionem. Iohannem abbatem Reomaensem († c. 554) hodie cultum esse testatur antiquum kalendarium Corbeiense saec. VIII (Neues Archiv, t. X, p. 92), quod Luxoviensem usum prodit. Ceterum, Ionas Bobiensis, scriptor Vitae BHL. 4424, de Iohanne abbate diserte iam rettulerat: Obiit ergo circiter CXX annorum V kalendas februarias (c. 19). — Act. SS., Ian. t. II, p. 854 – 68; M. G., Scr. rer. merov., t. III, p. 502 – 517.
10. IACOBI] A Graecis in synaxariis memoratur Iacobus eremita ad dies 28 ian. et 10 oct., cum elogio, cui hoc nostrum, perbreve licet, consonat, ex Vita BHG2. 770. In hac vero de die natali S. Iacobi ne verbum quidem. — Act. SS., Ian. t. II, p. 868 – 73; Synax. Eccl. CP., pp. 128, 429; Anal. Boll., t. LIV, p. 462 – 63.

IV FEB. KAL.

[1] Sancti Francisci Salesii episcopi Gebennensis, confessoris et doctoris, de quo agitur quinto kalendas ianuarii.

[2] Romae via Nomentana natalis sanctorum martyrum Papiae et Mauri militum tempore Diocletiani imperatoris; quorum ora iussit Laodicius Urbis praefectus ad primam Christi confessionem lapidibus contundi et sic eos in carcerem trudi ac postea fustibus caedi atque ad ultimum plumbatis percuti, donec expirarent.

[3] Perusiae sancti Constantii episcopi et martyris, qui una cum sociis sub Marco Aurelio imperatore ob fidei defensionem martyrii coronam accepit.

[4] Edessae in Syria sanctorum martyrum Sarbelii et Barbeae sororis eius, qui a beato Barsimaeo episcopo baptizati, in persecutione Traiani sub Lysia praeside martyrio coronati sunt.

[5] In territorio Tricassino sancti Sabiniani martyris, qui, iubente Aureliano imperatore, pro fide Christi decollatus est.

[6] Mediolani sancti Aquilini presbyteri, qui ab Arianis gladio in gutture transverberatus martyrio coronatur.

[7] Treviris depositio beati Valerii episcopi, discipuli sancti Petri apostoli.

[8] Apud Bituricas sancti Sulpicii Severi episcopi, virtutibus et eruditione conspicui.

IANUARII 29

1. FRANCISCI] Obiit S. Franciscus Salesius die 28 dec. Eius elogium reperies ad illum diem, ubi hodiernae festivitatis ratio exprimitur; est quippe annua translationis sacri corporis Annecium recordatio.
2. PAPIAE] Elogio Usuardi addita sunt verba: tempore Diocletiani imperatoris. Usuardus autem paucioribus exprimit Bedam, qui ipse contraxit gesta S. Marcelli p., BHL. 5234. In his tum locus tum dies depositionis indicatur: Via Numentana sub die IV kal. februariarum. Exstat titulus pro voto positus domnis sanctis Papro et Mauroleoni marturibus, quos nonnullis, non dissentiente Rossio, placuit eos ipsos esse qui hodie Papias et Maurus nuncupantur. Horum tamen sententiam nolumus incunctanter amplecti. — Act. SS., Ian. t. II, p. 948 – 50; Origines du culte des martyrs2, p. 277 – 78.
3. CONSTANTII] Martyrologium hieronymianum: Perusiae in Tuscia Constantini. Acta S. Constantii ab ecclesia Perusina missa se vidisse testatur Baronius, procul dubio BHL. 1937 – 40, recentia et nulla fide digna. Constantium episcopum Perusinum fuisse accipi potest, minime vero sub Marco Aurelio cum sociis martyrium subiisse. S. Constantii veneratio per Etruriam late diffusa est. — Act. SS., Ian. t. II, p. 924 – 37; Comm. martyr. hieron., p. 67; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 549 – 50.
4. SARBELII] Legendum Sarbeli et Bebaeae e synaxariis ad hunc diem: τῶν ἁγίων μαρτύρων Σαρβήλου ἱερέως καὶ τῆς ἀδελφῆς αὐτοῦ Βεβαίας. Laudatur idem par martyrum mutato nomine Sarbeli, ad 5 sept., τῶν ἁγίων Θουθαὴλ καὶ Βεβαίας. S. Barsimaei qui eos baptizare fertur memoria postridie colitur. Horum exstant Acta syriaca BHO. 150, 151, 1050, 1051. — Act. SS., Ian. t. II, pp. 923 – 24, 1153; Comm. martyr. hieron., p. 490; Synax. Eccl. CP., pp. 18, 432; cf. pp. 946 – 47, 984; E. Nestle, šarbel-Tutael in Zeitschrift der deutschen morgenländischen Gesellschaft, t. LX (1906), p. 352 – 54; Anal. Boll., t. XXVI, p. 336 – 38.
5. SABINIANI] Elogium ab Usuardo acceptum. Non recte Sabiniano dies 29 ian. assignatur, cum eius festum in Tricassina dioecesi 24 ian. celebretur, qua eius natalis dies in Passione BHL. 7438 indicitur: Acta sunt haec sub Aureliano quondam imperatore IX kalendas februarii. Ceterum haec lucubratio fabulosa est nec attendenda sunt quae de Aureliani persecutione profert. — Act. SS., Ian. t. II, p. 937 – 46; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 68.
6. AQUILINI] Pauca sunt et incerta quae de S. Aquilini vita et veneratione feruntur in lectione breviarii a nostris edita. Varia cultus indicia collegit v. d. G. Morin; et quoniam Herbipoli natus asseritur martyr Mediolanensis, Kilianum in Aquilini nomine latere suspicatus est. — Act. SS., Ian. t. II, p. 970 – 71; G. Morin, Le plus ancien témoignage écrit du culte de S. Aquilin à Milan in La scuola cattolica, 1926, t. I, p. 444 – 46; A. Calderini, La zona monumentale di S. Lorenzo in Milano (Milano, 1934), p. 217.
7. VALERII] Martyrologium hieronymianum: Treveris depositio beatissimi Valeri episcopi. Vita SS. Eucharii, Valerii et Materni BHL. 2655 – 2659, qua illi a S. Petro in Gallias missi feruntur, fabulosa est nec lectu digna. — Act. SS., Ian. t. II, p. 917 – 22; Comm. martyr. hieron., p. 67; E. Winheller, Die Lebensbeschreibungen der vorkarolingischen Bischöfe von Trier (Bonn, 1935), p. 28 – 55; P. Miesges, Der Trierer Fest-Kalender (Trier, 1915), p. 26.
8. SULPICII] De utroque Sulpicio, episcopo Bituricensi, dictum est ad diem 17 ian. De eo qui respectu ad alterum Severum Pius cognominatur diserta fit mentio in martyrologio hieronymiano. Alter creditur ad diem 27 nuntiari his solis verbis: Sulpici episcopi et confessoris. — Act. SS., Ian., t. II, p. 967 – 69; Comm. martyr. hieron., p. 65.

III KAL. FEB.

[1] Sanctae Martinae virginis et martyris, cuius natalis memoria kalendis ianuarii recolitur.

[2] Edessae in Syria sancti Barsimaei episcopi, qui cum gentiles plurimos convertisset ad fidem et praemisisset ad coronam, eos secutus est sub Traiano cum palma martyrii.

[3] Antiochiae passio beati Hippolyti presbyteri, qui Novati schismate aliquantulum deceptus sed operante gratia Christi correctus, ad unitatem ecclesiae rediit, pro qua et in qua postea illustre martyrium consummavit. Hic rogatus a suis quaenam secta verior esset, exsecratus dogma Novati, eam fidem dicens esse servandam quam Petri cathedra custodiret, iugulum praebuit.

[4] In Africa passio sanctorum martyrum Feliciani, Philappiani et aliorum centum viginti quatuor.

[5] Item beati Alexandri, qui in persecutione Decii comprehensus, longaevae aetatis veneranda canitie et confessione iterata resplendens, inter carnificum tormenta reddidit spiritum.

[6] Romae sancti Felicis papae, qui pro fide catholica plurimum laboravit.

[7] Edessae in Syria sancti Barsen episcopi, gratia curationum illustris, qui a Valente imperatore ariano in extremas illius regionis oras ob fidem catholicam relegatus, vitam finivit.

[8] Ierosolymis natalis sancti Mathiae episcopi, de quo mira et plena fide gesta narrantur; qui sub Hadriano multa pro Christo perpessus, demum in pace quievit.

[9] Papiae sancti Armentarii episcopi et confessoris.

[10] In Malbodio Hannoniae monasterio sanctae Aldegundis virginis, tempore Dagoberti regis.

[11] Viterbii sanctae Hyacinthae de Mariscottis virginis tertii ordinis sancti Francisci sanctimonialis, paenitentia et caritate insignis, quam Pius papa septimus sanctis adscripsit.

[12] Mediolani sanctae Savinae feminae religiosissimae, quae ad sepulchra sanctorum Naboris et Felicis martyrum orans, obdormivit in Domino.

IANUARII 30

1. MARTINAE] Celebratur hoc die officio semiduplici Urbani VIII p. m. decreto. Ita Act. SS., Ian. t. II (1643), p. 1024.
2. BARSIMAEI] Elogii fontem indicat Baronius menologium Graecorum. Et in synaxariis quidem ad diem ian. 30 vel 29 Barsimaei memoria agitur, addita de more brevi laudatione. In hac autem refertur SS. Sarbel et Bebaeam (ian. 29) ab eo ad fidem adductos martyrium passos esse, ipsumque iubente praeside vapulasse; sed cessante persecutione e carcere dimissum reliquum vitae tempus ecclesiae suae regimini impendisse. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1026; Synax. Eccl. CP., pp. 432, 434. Habetur eius Vita syriace scripta BHO. 150 – 151, 1050.
3. HIPPOLYTI] In breviario Syriaco hodie scriptum est: in Antiochia civitate Hippolytus; in martyrologio hieronymiano: in Antiochia passio S. Ippolyti episcopi de antiquis, id est iis quos ante Diocletiani tempora passos novimus utpote quorum Acta collecta fuerant in Eusebii libro nunc deperdito de martyribus. Flori elogium est: apud Antiochiam passio sancti Hippolyti; cetera, ad verba usque martyrium consummavit, Adonis sunt, qui Hippolytum martyrem non presbyterum nuncupavit. Reliqua Baronio imputanda sunt qui ad Antiochenum transtulit quae Prudentius, Peristeph. XI, de Hippolyto Romano (13 aug.) cecinit. A Graecis quoque hoc die memoria fit τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἱππολύτου πάπα Ῥώμης, cum elogio ex Actis martyrum ad Ostia Tiberina, BHL. 808 – 813; BHG2. 466. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1027; Comm. martyr. hieron., p. 68; Anal. Boll., t. LI, p. 58 – 66.
4. FELICIANI] Felicianus martyr in kalendario Carthaginiensi ad diem 29 oct. inscriptus est, in martyrologio hieronymiano etiam postridie, seu III kal. nov., unde errore librarii ad diem III kal. feb. allatus est. Sub prava lectione Philappiani iteratur Felicianus. De martyribus centum viginti quattuor an Feliciani socii fuerint, necne, in dubio relinquendum. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1026; Comm. martyr. hieron., pp. 68, 578.
5. ALEXANDRI] Elogium est Adonis nonnihil contractum. Haec notat Baronius: “Longe alius autem est Alexander hic ab illo Hierosolymorum episcopo de quo 18 mart.” In adversam sententiam propendebat Bollandus, sed nolebat absque manifesta ratione a Baronii iudicio dissentire. Re penitius consideranti Sollerio visum est eundem utrimque nuntiari, de quo Eusebius Hist. eccl. VI, 11, 39. Quam ob causam ian. 30 Alexandro assignaverit Ado non perspicimus. Die 18 mart. Florum secutus est. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1026 – 1027; Sollerius, Martyrologium Usuardi, pp. 71, 161.
6. FELICIS] In martyrologio cum annotationibus Baronii anno 1586 edito scriptum est S. Felicis papae tertii cet. In editione vero postuma anni 1630 demptus est numerus III additaque haec annotatio: “Praeter ea quae de ipso habentur in libro de Rom. Pontif. gestisque synodicis complura collegimus ex vet. manuscript. descripsimusque in Annalibus Ecclesiast. Ceterum de Felice tertio agi 25 februarii, quae suo loco dicentur in scoliis docent, hic vero ut iterum de ipso agatur vel de quarto ob translationem potuit accidisse.” Haec valde perspicua esse nemo arbitrabitur. Id etiam notari velim Felicis IV diem emortualem in Libro pontificali (L. Duchesne, t. II, p. 279) 12 oct. assignari, et in novissima martyrologii Romani editione Felicis papae nomen evanuisse. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1032 – 33.
7. BARSEN] Postquam scripserat S. Barsimaeum (de quo superius) a Graecis hodie coli, ad Barsen divertens, ita Baronius: “Graeci itidem”, id est, si quid intellego, eodem die, quod verum non est. In menaeis ad diem 15 oct. fit memoria τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν καὶ ὁμολογητοῦ Βάρσου ἐπισκόπου Ἐδέσσης, cum elogio ex Theodoreti Hist. eccl. IV, 15 expresso. Testante Chronico Edesseno, Barses obiit mense martio anni 378. A Baronio, nullis comprobantibus scriptis monumentis, vocatus est in societatem alterius Edesseni episcopi Barsimaei, cuius hodie dies natalis est. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1031; L. Hallier, Untersuchungen über die Edessenische Chronik, p. 101.
8. MATHIAE] Ab Adone primum caelitum albo inscriptus est Matthias. Eius paene verbis expressum est elogium, quod tandem refunditur in Eusebium-Rufinum, Hist. eccl. IV, 5. Verba sub Hadriano addidit Baronius. Matthiam sub hoc principe non temporibus Traiani, “ut quidam voluerunt,” sedisse debilioribus argumentis astruere nititur. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1025 – 26.
9. ARMENTARII] Sedit in cathedra Ticinensi saec. VIII in., sed eius gesta interciderunt. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1055; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. La Lombardia, Parte I, Milano, p. 287; Parte II, t. II, p. 370 – 71; Id., Le origini Longobarde del monastero di Cairate, in Miscellanea Ceriani (Milano, 1910), p. 293 – 305.
10. ALDEGUNDIS] Non Beda, quem indicat Baronius, sed Rhabanus elogium S. Aldegundis, Malbodiensis abbatissae, martyrologio primus inseruit. Usus est Vita BHL. 244, non quidem a teste oculato scripta, sed ab homine qui non indiligenter testimonia aequalium retractavit. Aldegundis nomen, praeter alia vetusta kalendaria, ad diem 30 ianuarii iam occurrit in fragmento illo codicis nunc Turicensis Rh. 30, saec. VIII, quem Nivigilla Rhenaugiam traditur secum asportasse S. Findanus. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1034 – 54; M.G., Scr. rer. merov., t. VI, p. 79 – 90; L. Van der Essen, Étude sur les Vitae des saints mérovingiens de l'ancienne Belgique, p. 219 – 31; L. Delisle, Mémoire sur d'anciens sacramentaires, p. 311; B. Krusch, in M.G., Scr. rer. merov., t. IV, p. 779.
11. HYACINTHAE] Hyancintha, Veneanelli prope Viterbium, anno c. 1585, Mariscotiorum nobili genere orta, aetatis anno 19, Tertii Ordinis S. Francisci regularis vestem induit Viterbii, in monasterio S. Bernardini nuncupato. Per annos aliquot in religione vitam duxit remissiorem; erroris tamen aliquando paenitens, corporis afflictationibus, orationibus caritatisque officiis totam se dedit. Duo etiam pia sodalitia condidit, quorum aegrotos unum sublevaret, alterum senio confectos aleret, utrumque vero emendicatam stipem in pauperes, maxime in eos qui carcere detinebantur, erogaret. Obiit tertio kal. feb. anno 1640. Benedictus XIII anno 1726 beatorum albo, sanctorum vero Pius VII die 24 maii anno 1807 eam inscripsit. — S. Rituum Congreg. Positio super dubio an constet de validitate processuum ac rituali testium examine necnon de relevantia nempe fama sanctitatis, virtutum ac miraculorum in genere cet. Romae, 1692; Pii papae VII Litterae Decretales super canonizatione B. Hyacinthae de Mariscottis, Romae, 1807; F. M. A. da Latera, Vita della vergine S. Giacinta Mariscotti2, Roma, 1807.
12. SAVINAE] Haec ex Galesinio, qui Passionem SS. Naboris et Felicis BHL. 6029 excerpsit, ubi legitur: Hos pia ac religiosa femina quaedam nomine Savina mater familias, Laudensium furto sublatos urbe, et impositos suo vehiculo deduxit Mediolanum pleno religionis affectu nostraeque civitati donavit. In Actis istis, ceterum apocryphis, nihil praeterea de Savinae gestis aut de cultu eidem ab antiquis praestito. In libro Notitiae sanctorum Mediolani inscriptae sunt memoriae trium eiusdem nominis sanctarum, Romanae, Tricassinae et Mediolanensis. Huius autem elogii verba sunt: Venerabilis Savina semper devota dictis Nabor et Felici, et semper in vita eis, et postea semper iacuit in eorum ecclesia, Magistretti-Monneret de Villard, p. 361 – 63. In litaniis ambrosianis Savina quaedam invocatur; quaenam ex his tribus non liquet. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1029 – 30; Magistretti, Manuale Ambrosianum, p. 50.

PRID. KAL. FEB.

[1] Sancti Petri Nolasco confessoris, qui obdormivit in Domino octavo kalendas ianuarii.

[2] Romae via Portuensi sanctorum martyrum Cyri et Ioannis, qui post multa tormenta pro confessione Christi capite truncati sunt.

[3] Alexandriae natalis sancti Metrani martyris, qui sub Decio imperatore, cum ad iussionem paganorum nollet impia verba proferre, illi totum eius corpus fustibus colliserunt, vultumque et oculos praeacutis calamis terebrantes, ipsum extra urbem cum cruciatibus expulerunt ibique lapidibus oppressum interemerunt.

[4] Ibidem sanctorum martyrum Saturnini, Thyrsi et Victoris.

[5] In eadem civitate sanctorum martyrum Tharsicii, Zotici, Cyriaci et sociorum.

[6] Cyzici in Hellesponto sanctae Triphenis martyris, quae plurimis tormentis superatis a tauro demum necata, martyrii palmam promeruit.

[7] Mutinae sancti Geminiani episcopi, miraculorum gloria illustris.

[8] In provincia Mediolanensi sancti Iulii presbyteri et confessoris, tempore imperatoris Theodosii.

[9] Romae sanctae Marcellae viduae, cuius praeclaras laudes Hieronymus scripsit.

[10] Ibidem beatae Ludovicae Albertoniae viduae Romanae, tertii ordinis sancti Francisci, virtutibus clarae.

[11] 11. Eodem die translatio sancti Marci evangelistae, cum sacrum eius corpus ex Alexandria Aegypti urbe, a barbaris tunc occupata, Venetias allatum, ibidem in maiori ecclesia, eius nomine consecrata, honorificentissime conditum fuit.

IANUARII 31

1. PETRI] Decreto S. Rituum Congregationis 19 iun. 1655 elogium S. Petri Nolasci martyrologio Romano inscriptum est ad diem eius emortualem, 25 decembris. Precibus regis Hispaniarum annuens, Alexander p. VII decreto 11 iun. 1664 officium et missam S. Petri ab omnibus utriusque sexus tum saecularibus tum regularibus recitari et festum die 29 ianuarii celebrari iussit. Mox decreto 21 octobris 1666 festum S. Petri translatum est ad diem 31 ianuarii. Tandem suo loco tertio motus est et ad diem 28 huius mensis relatus, ut 31 ian. S. Iohanni Bosco sacer esset. — Act. SS., Aug. t. VI, p. 735; I. B. Pittonus, Constitutiones pontificiae, t. I (Venetiis, 1740), p. 341; Analecta iuris pontificii, ser. VIII, p. 1142; Acta apostolicae sedis, t. XXVIII, p. 169 – 70.

2. CYRI] De loci indicio iuvat audire Baronium: “Hoc autem non ita accipias velim ut Romae hos passos existimes; sed quoniam praedictorum martyrum corpora Alexandria Romam translata, illic sunt posita. Est enim via Portuensi e regione basilicae S. Pauli trans Tiberim vetus ecclesia vulgo dicta S. Passera … in qua de praedictis sanctis Cyri et Ioannis corporibus incisa in marmore haec leguntur carmina:

Corpora sancta Cyri renitent hic atque Ioannis
Quos quondam Romae dedit Alexandria Magna.”

De his lege P. Sinthern, Der römische Abbacyrus, in Römische Quartalschrift, t. XXII, p. 196 – 239. Hoc ipso die coluntur hi sancti etiam apud Graecos, in quorum libris multa reperiuntur de vita eorum et de miraculis sane lectu digna licet naevis et fabulis non carentia BHG2. 469 – 479, quae partim latine reddita habemus BHL. 2077 – 2080. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1081 – 95; Synax. Eccl. CP., p. 433 – 35; Anal. Boll., t. XXX, p. 448 – 50; Origines du culte des martyrs2, p. 223 – 24; Les recueils antiques des Miracles des saints, in Anal. Boll., t. XLIII, p. 19 – 32.

3. METRANI] Elogium Usuardinum est, cui non male inserta sunt verba sub Decio imperatore. Non Beda, sed Florus fastis primus induxit S. Metranum seu Metram, ex epistula S. Dionysii Alexandrini apud Eusebium seu potius apud Rufinum Hist. eccl. VI, 41. Quod enim mireris, in synaxariis Graecorum illustris martyris nomen frustra requiras. Ex arbitrio ei assignatus est a Floro dies 20 februarii, dein ab Adone ian. 31, quem ceteri secuti sunt. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1079.
4. SATURNINI] De his silet Beda. Florus eos repperit in hieronymianis, non tamen sub Alexandria. Qui integrum huius diei contextum sedulo inspexerit Saturninum et Victorem Africae potius assignabit, ceterum nuda nomina. Thyrsus in vetusto martyrologio iteratur, ex alio die; in nostro martyrologio 28 ian., cum Leucio et Callinico. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1080; Comm. martyr. hieron., p. 70.
5. THARSICII] Hos restitutos ait Baronius e martyrologio monasterii S. Cyriaci, qui ab hieronymianis pendet. In codicibus plenioribus Tarsicius et Zoticus nuntiantur sub Alexandria, Cyriacus vero alibi. Haec emendatione indigent. Zoticus enim et Ammonius Alexandrinis accensendi videntur. In Tharsicio agnoscendus rursum est Thyrsus, martyr Apolloniae passus, de quo superius dictum est. Certo certius alius est a Tarsicio martyre Romano, de quo habetur epigramma Damasianum. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1080; Comm. martyr. hieron., p. 69 – 70.
6. TRIPHENIS] In synaxariis Graecorum memoria agitur τῆς ἁγίας Τρυφαίνης, cum elogio quod hic paucis contractum habetur, et compendio refert Passionem hactenus non editam. Est autem haec ex genere illarum quae ab otioso homine ad ciendam admirationem confictae sunt. Tryphaena in synaxariis iterum inscripta est ad diem 11 aprilis. Ibi tamen non martyr sed ὁσία nuncupatur, quo vocabulo designari solent piae mulieres quae in pace obierunt. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1081; Synax. Eccl. CP., pp. 436, 598.
7. GEMINIANI] De huius vita et miraculis plurima scripta sunt, BHL. 3296 – 3301, sed longo post res gestas tempore, ita ut nec quando in cathedram Mutinensem ascenderit nec quo anno obierit accurate definiri possit. Sedisse creditur post Antonium intra annos 342 – 396 circiter. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1096 – 1100; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 791 – 93.
8. IULII] E tabulis ecclesiae Mediolanensis haec accepit Baronius et ex Actis SS. Iulii presbyteri et Iuliani diaconi BHL. 4557, notatque eosdem a Novariensibus sibi vindicari. Porro horum historia naevis plena est, neque satis perspicitur quo tandem loco vixerit uterque, si tamen duo sunt non unus sive Iulius sive Iulianus. In libro Notitiae sanctorum Mediolani (Magistretti-Monneret de Villard, p. 191 – 92) brevi ornantur encomio, cum memoria ecclesiarum Sancti Iulii, numero quattuordecim, quibus additur unum altare in civitate Mediolanensi. Iulium presbyterum illum esse, cuius nomen in canone Ambrosiano saec. V vel VI post Hilarium recitabatur, nonnullorum coniectura est non ilico amplectenda. — ; Act. SS., Ian. t. II, p. 1100 – 1104; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 1032 – 33; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia, Milano, pp. 922, 932 – 33.
9. MARCELLAE] In Hieronymi Epitaphio Marcellae seu epistula 127, al. 16, BHL. 5222, dies emortualis siletur. Baronius, in Annalibus, ad ann. 410, n. 32, haec scribit: Post expugnatam Urbem S. Marcella diem clausit extremum, cuius memoriam reddunt ecclesiasticae tabulae anniversaria die, sed non qua ipsa obiit verum qua decentiori sepultura donata translata est pridie kal. februarii. Ecclesiasticas tabulas illas non novimus, nisi martyrologia recentioris aetatis intellegenda sint. De translatione autem sacri corporis nullum affertur testimonium. — Act. SS., Ian. t. II, p. 1105 – 1109.
10. LUDOVICAE] Ludovica, e clara Albertoniorum stirpe, mortuo marito, Tertii Ordinis S. Francisci habitum induit. Caritatis officiis pauperibusque iuvandis potissimum addicta, quicquid supererat temporis Passioni Domini meditandae Urbisque septem maioribus basilicis visitandis impendebat. Romae obiit die 31 ian. anno 1533, aetatis suae sexagesimo, sepultaque est ad D. Francisci, trans Tiberim. Cum de publica veneratione non satis constaret, Ludovica ad praetermissos huius diei a Bollando amandata est. Postea vero cultum immemorabilem confirmavit Clemens XI litteris apostolicis die 28 ian. 1671 datis. — Congregatio Sacr. Rituum. Positio super dubio an sententia Em. Urbis Vicarii super cultu immemorabili et casu excepto a decretis fel. rec. Urbani VIII confirmanda vel infirmanda sit, Romae, 1671; Act. SS., Ian. t. II, p. 1078; Benedictus XIV, De servorum Dei beatificatione, lib. II, c. XXIV, § IX, 25 – 29; L. U. Boncompagni, Lodovica Albertoni, Albano, 1927.
11. MARCI] De S. Marci translatione Alexandria Venetias, quae c. ann. 830 facta sit, exstat narratio BHL. 5283, 5284, quae sincera vix haberi potest. Alius exstat libellus BHL. 5285, 5286, quo eodem fere anno reliquiae eius Augiam translatae perhibentur. Prius etiam, si fides sit Orderico Vitali (Hist. eccl., II, 15), Aquileiam delatae fuerant. Legatur quoque oportet libellus de apparitione S. Marci et inventione reliquiarum Venetiis, saec. XI, BHL. 5287, 5288. — Act. SS., April. t. III, p. 352 – 55; A. M. Molini, De vita et lipsanis S. Marci evangelistae libri duo, Romae, 1864; R. A. Lipsius, Die apokryphen Apostelgeschichten, t. II, 2, p. 352 – 53; Ergänzungsheft, p. 83 – 84; G. Pavanello, San Marco nella leggenda e nella storia, in Rivista della città di Venezia, 1928, p. 293 – 324; Anal. Boll., t. XLVIII, p. 377 – 78.

FEBRUARIUS

KAL. FEB.

[1] Romae sancti Ignatii episcopi et martyris, qui tertius post beatum apostolum Petrum Antiochenam rexit ecclesiam, atque in persecutione Traiani damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur, iubente Traiano, ubi, circumsedente senatu, immanissimis poenarum suppliciis primo affectus, leonibus dehinc obicitur, quorum dentibus praefocatus, hostia Christi efficitur.

[2] Smyrnae sancti Pionii presbyteri et martyris, qui post apologias pro fide christiana conscriptas, post squalorem carceris, ubi multos fratrum ad martyrii tolerantiam suis exhortationibus roboravit, cruciatibus multis vexatus, clavis confixus et ardenti rogo superpositus, beatum pro Christo finem sortitus est; cum quo et alii quin decim passi sunt.

[3] Ravennae sancti Severi episcopi, qui ob praeclara merita signo columbae fuit electus.

[4] In Gallia civitate Tricastina sancti Pauli episcopi, cuius vita virtutibus claruit et mors pretiosa miraculis commendatur.

[5] Edessae sancti Ephraem eiusdem ecclesiae diaconi, qui post multos labores pro fide Christi susceptos, sub Valente imperatore sanctitate et doctrina conspicuus quievit in Domino.

[6] In Scotia sanctae Brigidae virginis, quae cum lignum altaris tetigisset in testimonium virginitatis suae, statim viride factum est.

[7] Apud Castrum Florentinum in Hetruria beatae Veridianae virginis reclusae ordinis Vallisumbrosae.

FEBRUARII 1

1. IGNATII] Variis diebus variis in libris S. Ignatii commemoratio inscripta est. Antiquissima ea est quae in breviario Syriaco, 17 octobris, Antiochiae celebris habebatur. Paucis enim diebus post festum S. Pelagiae, quod 8 octobris agebatur, S. Iohannes Chrysostomus insignem de S. Ignatio laudationem pronuntiavit. Die 20 decembris colitur a Graecis, et iterum die 29 ian., quae est μνήμη τῆς ἐπανόδου τῶν λειψάνων. Die 17 decembris nuntiatur natale S. Ignatii apud Bedam, qui usum Graecorum sequi voluisse videtur sed in numerandis kalendis erravit, XVI kalendas pro XIII legens. Commemorationem 1 februarii Ado invexit: Acta nempe BHL. 4256 compendio exhibet in Libello festivitatum apostolorum, unde elogium nostrum decerptum est. Atqui Acta illa, in Aegypto conscripta, memoriam S. Ignatii referebant ad diem 1 iulii, μηνὶ Πανέμῳ νεομηνίᾳ quod latine perperam expressum est kalendis februarii. Eo die proinde scripsit: Apud Antiochiam beati Ignatii episcopi et martyris. Cum alium diem, 17 dec., apud Bedam notatum invenisset, hunc etiam retinuit, et memoriam translationis reliquiarum hoc die celebrari voluit. — Act. SS., Feb. t. I, p. 13 – 37; Comm. martyr. hieron., p. 656; BHG2. 813 – 816; BHL. 4255 – 4263; Synax. Eccl. CP., pp. 329, 429; Les martyrologes historiques, p. 547 – 52; Origines du culte des martyrs2, p. 199.
2. PIONII] Hunc ignorat Beda, sed in fastis hodie inscripsit Florus, et post Florum Usuardus et reliqui. Elogium fere ex Usuardo depromptum est, additis verbis post apologias pro fide christiana conscriptas, quae nonnihil vexaverunt commentatores, quoniam scripta nulla reliquit Pionius. Eius Acta BHG2. 1546, BHL. 6852, quae elogio subsunt, optimae notae habentur. Ex his discere poterat Florus Pionium IV idus martias passum esse, quo et martyrologio hieronymiano inscriptus est. Sed maluit incertam sequi lectionem codicum qua die kal. feb. Polycarpo Smyrnae subiungunt Poenis, quem intellegere voluit Pionium Smyrnensem, sed alius non est a Paisi Παῆσις martyre Aegyptio, cui in iisdem codicibus adiecti sunt socii numero XV. Delenda proinde sunt: cum quo et alii quindecim passi sunt. In Actis enim nulla est mentio sociorum illorum, quos Aegypto restituendos monent codices nostri. S. Pionius colebatur Constantinopoli, die 11 martii, ἐν τῷ Λιθοστρώτῳ — Act. SS., Feb. t. I, p. 37 – 46; Comm. martyr. hieron., pp. 71, 140; Synax. Eccl. CP., p. 529; Les passions des martyrs et les genres littéraires, p. 28 – 53.
3. SEVERI] In libris hieronymianis quos habemus S. Severi bis, tum kal. ian. tum kal. feb., fit commemoratio. Hodierna sola retinenda est, suffragante kalendario ecclesiae Ravennatis. In Vita BHL. 7679, auctore Agnello, narratur indicio columbae electus esse, quae fabula erratica est ad alios undecim Ravennates episcopos translata, “columbinos” inde vocari solitos. S. Severus concilio Sardicensi anno 342 interfuit. — Act. SS., Feb. t. I, p. 79 – 92; Comm. martyr. hieron., pp. 21, 72; A. Testi-Rasponi, Codex pontificalis ecclesiae Ravennatis, t. I, p. 42 – 56; F. Lanzoni, S. Severo vescovo di Ravenna, nella storia e nella leggenda, in Atti e memorie della R. Deputazione di Storia patria per la Romagna, 4a serie, t. I (1911), p. 325 – 96; t. II, p. 350 – 96.
4. PAULI] Elogium paucis mutatis e Floro Lugdunensi seu Adone exscriptum est. Pauli episcopi, a quo civitas Augusta Tricastinorum nuncupata est Saint-Paul-Trois-Châteaux, memoria nulla exstat Floro antiquior, estque Paulus ille solo fere nomine notus. Vita BHL. 6599 nec ab aequali nec a suppari scripta est. In primis martyrologii editionibus pro civitate Tricastinorum legebatur Trecis, unde Trecensem fuisse Paulum existimavit Baronius, invita huius urbis serie episcoporum. — Act. SS., Feb. t. I, pp. 92 – 93, 934; Anal. Boll., t. XI, p. 374 – 83; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 263.
5. EPHRAEM] Sancto Ephraem locum assignaverat Beda ad diem 9 iul. his verbis: depositio sancti patris nostri Efrem, quae graecam produnt originem. Ex Chronico Edesseno, Iacobo Edesseno aliisque satis constat S. Ephraem mortuum esse die 9 iun. anni 378, quindecim circiter annis postquam Nisibi Edessam migraverat. Non tamen hoc die a Graecis colitur, sed 28 ian. Quam ob causam inde ad 1 feb. remotus sit a Floro, ignoratur. Tum opera quae sub S. Ephraem nomine circumferuntur tum quae de eo scripta sunt BHG2. 583 – 592, BHO. 269 – 273, plurimorum exspectant doctorum conatus, post utilem operam quam in eis iam posuerunt G. Bickell, W. Meyer, S. G. Mercati. A Benedicto p. XV ecclesiae doctor renuntiatus est 5 oct. 1920. — Act. SS., Feb. t. I, p. 49 – 78; Synax. Eccl. CP., p. 429; O. Bardenhewer, Geschichte der altkirchlichen Literatur, t. IV, p. 342 – 75; C. Émereau, Saint Éphrem le Syrien, Paris, 1918. Anno 1144 sepulchrum S. Ephraem servabatur in colle coemeterii ad occidentem urbis. I. B. Chabot, in Mélanges Schlumberger, p. 173.
6. BRIGIDAE] Vixit Brigida abbatissa Kildariensis, saec. V exeunte, VI ineunte, obiitque c. ann. 525. Ad diem 1 februarii inscribitur in codicibus hieronymianis bene multis (Comm. martyr. hieron., p. 72), in martyrologio Bedano, in martyrologiis historicis posterioribus. Baronius elogium mutuatus est ab Adone, paucis vocibus discrepantibus. Miraculum de ligno revirescente Vitae aliae aliter narrant fere omnes, latine BHL. 1455 – 1461, gadelice quas recenset C. Plummer, Miscellanea hagiographica hibernica, Catalogue, num. 11 – 13, 86 – 88. At paulo diligentius elogium antiquum cum Vitis comparanti apparet Vitam BHL. 1457 iam Lugduni in Gallia lectam esse, ante ann. 806, ab eo qui elogium primus composuit. Scriptis, quae Brigidae gesta referunt, nullis omnino fidere licet, ut quae fabularum plena sint et sequiorem aetatem prodant. Festum diei 1 februarii, quod uno ore indicant praeter hieronymianum kalendaria et martyrologia hibernica, haud scio an emortualem diem exprimat: id enim videtur certum, celebritatem abbatissae Kildariensis, quae apud Hibernicum vulgus lata veneratione colebatur, ad diem 1 februarii locum usurpasse unius e quattuor maximis festis annuis gentilium in Hibernia, quod gadelice Imbolc vocabatur. Ideo credibile est festum S. Brigidae eam ob causam loco motum fuisse. — Act. SS., Feb. t. I, p. 99 – 185; J. F. Kenney, The Sources for the Early History of Ireland, t. I (New York, 1929), p. 356 – 63, praeclare scripsit de Brigida; omnia undique collegit, at minus critice, J. O'Hanlon, Lives of the Irish Saints, t. II, p. 1 – 224.
7. VERIDIANAE] Viridianae, al. Veridianae, Verdianae, Verdinae Vita BHL. 8540 scripta est, saec. XIV ineunte vel fortasse XIII nondum expleto, a quodam Blasio sacerdote et monacho. Is adhibuit antiquiorem Vitam, prodigiis iam refertam, nunc autem deperditam, quo etiam fonte circa annum 1420 usus esse videtur episcopus Laurentius Giacomini in Vita quae typis data est anno 1692. Ex his libris liquet beatam parentibus catholicis pauperibusque traxisse originem, vixisse annos 64, e quibus 34 in cella, a puerili aetate ad senectutem usque candore animi, asperitate vitae, pietate emicuisse, decessisse kal. feb. anno 1242 aut potius 1236. Nec satis constat num ad Vallisumbrosae religionem aliamve pertinuerit, aut Tertio cuidam Ordini fuerit ascripta. Cultum perantiquum Clemens VII confirmavit die 20 sept. 1533, Sacra vero Rituum Congregatio, decreto die 21 ian. 1673 dato, Viridianam Romano martyrologio inseruit. — Act. SS., Feb. t. I, p. 255 – 63; O. Pogni, Intorno alla data di morte di S. Verdiana, in Miscellanea storica della Valdelsa, t. XXXI (1923), p. 3 – 17; Id., La gloriosa Vergine romita di Castelfiorentino, Castelfiorentino, 1934; Id., Vita di S. Verdiana, Empoli, 1936; A. Van den Wijngaert, O. F. M., De sanctis et beatis tertii Ordinis iuxta codicem Fr. Mariani Florentini, in Archivum Franciscanum historicum, t. XIV (1921), p. 35.

IV NON. FEB.

[1] Purificatio Beatae Mariae virginis, quae a Graecis Hypapante Domini appellatur.

[2] Romae via Salaria passio sancti Aproniani commentariensis, qui adhuc gentilis, cum sanctum Sisinium e carcere educeret, ut Laodicio praefecto praesentaret, vocemque a caelo factam audiret: venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi, credens baptizatur et postea in confessione Domini finem vitae capitali sententia accepit.

[3] Item Romae sanctorum martyrum Fortunati, Feliciani, Firmi et Candidi.

[4] Caesareae in Palaestina sancti Cornelii centurionis, quem beatus Petrus apostolus baptizavit, et apud praefatam urbem episcopali honore sublimavit.

[5] Aurelianis sancti Flosculi episcopi.

[6] Cantuariae in Anglia natalis sancti Laurentii episcopi, qui post sanctum Augustinum eam ecclesiam gubernavit et regem ipsum ad fidem convertit.

[7] Prati in Hetruria sanctae Catharinae de Ricciis, virginis Florentinae, ordinis Praedicatorum, caelestium donorum copia insignis, quam Benedictus decimus quartus pontifex maximus sanctarum virginum fastis adscripsit.

FEBRUARII 2

1. PURIFICATIO] Festum occursus Domini, ὑπαπαντή a Graecis dicitur. In Oriente primum celebratum est quadragesimo post Nativitatem Domini, die 14 feb., ubi sollemnitas diei 25 dec. nondum observabatur. De usu Hierosolymitano testimonium habemus saec. IV apud Aetheriam. Anno 542 celebrari coepta est Hypapante die 2 feb. Exstat oratio Abraami episcopi Ephesini saec. VI de ea festivitate. A Graecis ad Latinos transiit. Constitutum est a Sergio p. (687 – 701) ut die Sancti Symeonis quod Ypapanti Graeci appellant laetania exeat a sancto Hadriano et ad sanctam Mariam populus occurrat. Ita in Libro pontificali. In kalendario S. Willibrordi nuntiatur die 2 feb. festum S. Symeonis patriarchae; ita fere et in codice Epternacensi martyrologii hieronymiani. Alibi plerumque ea memoria beatae Mariae Purificatio nuncupatur. — Act. SS., Feb. t. I, p. 268 – 77; Comm. martyr. hieron., p. 75; L. Duchesne, Origines du culte chrétien5, p. 287 – 88; A. Bludau, Die Pilgerreise der Aetheria, p. 89 – 93; K. Holl, Amphilochius von Ikonium, p. 104 – 105; D. De Bruyne, in Revue Bénédictine, t. XXXIV, p. 14 – 26; H. Thurston, The Lives of the Saints, t. II (1930), p. 27 – 36.
2. APRONIANI] Elogii fons est Passio apocrypha S. Marcelli papae BHL. 5234, in qua sola Apronianus martyrio coronatus perhibetur. Alias prodit velut eponymus coemeterii Viae Latinae, in quo S. Eugenia quiescebat. — Act. SS., Ian. t. II, p. 6; Feb. t. I, p. 287; Comm. martyr. hieron., pp. 9, 75; Étude sur le légendier romain, p. 29.
3. FORTUNATI] In unam turmam coegit Usuardus hos quattuor, quorum nomina expiscatus est ex martyrologio hieronymiano, ubi eadem recurrunt ad diem 5 iun. et partim aliis diebus. Firmus et Felicianus par martyrum est Primus et Felicianus qui 9 iun. coluntur; reliquorum sola nomina nota sunt, si tamen recte leguntur. Nam fortasse Fortunatus et Candidus sunt pro Fortunata et Candida, videnturque casu et ex sola codicum perturbatione Romanis martyribus admisti. — Act. SS., Feb. t. I, p. 295 – 96; Comm. martyr. hieron., p. 74.
4. CORNELII] Tota Cornelii centurionis historia est in Act., X. Ab Adone, non vero a Beda, in Latinorum fastis insertus est; diem autem 2 feb. assignavit quia in hieronymianis legebat inter ceteros solo nomine notos, non quidem Cornelium, sed Cornilianum quendam. Graecis praeplacuit dies 13 sept., quo de Cornelio agitur in synaxariis et in menologio Symeonis Metaphrastae. Neutram commemorationem antiqua commendat ecclesiastica traditio. Elogium ab Adone acceptum nonnihil immutatum est. Scripserat enim Ado: quique apud praefatam urbem episcopi honore sublimatus quievit; a beato Petro sublimatum asserit noster. Utrimque legimus Cornelium a S. Petro baptizatum esse; verum ex Act., X, 48 habemus: et iussit eos baptizari. De episcopatu Cornelio collato nusquam mentio est praeterquam in libris apocryphis. Si credas Apostolicis Constitutionibus, VII, 46, Caesarea Palaestinae ei sedes fuit; si Actis libelli BHG2. 371, Skepsis in Hellesponto. — Act. SS., Feb. t. I, p. 279 – 95; Synax. Eccl. CP., p. 38; BHG2. p. 276.
5. FLOSCULI] Martyrologio hieronymiano inscriptus est, in catalogo episcoporum Aurelianensium medius inter Prosperum et Dragonem. Prosper Sidonii Apollinaris aequalis erat a quo litteras accepit (VIII, 15). — Act. SS., Feb. t. I, p. 298; Comm. martyr. hieron., p. 74; L. Duchesne, Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, t. II2, p. 461.
6. LAURENTII] Gesta S. Laurentii Cantuariensis archiepiscopi († 619) conscripsit Beda, Hist. eccl., lib. II, c. 4 – 7, qui dilucide indicat depositionis diem: Hoc enim regnante rege [Aedbaldo], beatus archiepiscopus Laurentius regnum caeleste conscendit atque in ecclesia et monasterio sancti apostoli Petri iuxta praedecessorem suum Augustinum sepultus est die quarto nonarum februariarum. In quibus refulget vestigium venerationis qua S. Laurentium prosequebatur anglicum vulgus. Cultus quam antiquus fuerit, inde apparet quod Laurentii nomen legitur inter sanctorum nomina in Commemoratione pro defunctis libri missalis Stowensis, qui dicitur, saec. VIII – IX (ed. G. F. Warner, The Stowe Missal, t. II, p. 16). Cantuariensium archiepiscoporum quorum meminit codex Stowensis, ultimus est Iustus († 627, ut videtur); cuius cum successor, Honorius, ipse cultus sit, haud scio an inde conicere liceat indicem illum sanctorum in canone missae celtico collectum fuisse, vivo Honorio episcopo, qui obiit die 30 septembris 653. Fixum fuisse festum ad diem 2 februarii certum est, etsi, concurrente Purificatione, raro in kalendariis invenitur (Gasquet et Bishop, The Bosworth Psalter, p. 56; R. Stanton, A Menology of England and Wales, p. 48; F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, London, 1934, p. 59). Baronius elogium ex Bedae Historia ecclesiastica desumpsit. Rex, de quo agit, non est is, quem credere facile potueras, Ethelbertus, Cantianorum rex, verum Aedbaldus, Ethelberti filius, qui, postquam regnare coeperat, aliquantum tempus fictos gentis suae deos coluit. — Act. SS., Feb. t. I, p. 289 – 94.
7. CATHARINAE] Catharina Florentiae ex nobili genere de Ricciis nata est die 23 aprilis 1522. Annum agens decimum tertium, ingressa est monasterium Ordinis sancti Dominici, Prati in Etruria, ubi obiit 2 februarii 1590. In beatorum canonem relata est a Clemente p. XII, die 1 octobris 1732. S. Catharina peculiari veneratione prosecuta est Hieronymum Savonarolam, cuius cultus non est confirmatus ab Ecclesia. Hac in re prudenterne egerit sancta virgo plurimum litigatum est, ut refert Prosper Lambertini, postea Benedictus p. XIV, qui tunc temporis munere promotoris fidei fungebatur in sacra Rituum Congregatione. Ipse Benedictus XIV, die 29 iunii 1746, sanctorum catalogo Catharinam inscripsit.Benedictus XIV, De servorum Dei beatificatione, lib. III, c. XXV, 17 – 20; Bullarium Benedicti XIV, t. II (Romae, 1749), p. 104 – 114; F. M. Capes, St. Catherine de' Ricci, her Life, her Letters, her Community, London, 1906; G. Scalia, Girolamo Savonarola e S. Catarina de' Ricci, Firenze, 1924; G. Bertini, Santa Caterina de' Ricci, con lettere inedite della Santa, Firenze, 1935; R. Nuti, Santa Caterina de' Ricci, protettrice di Prato, in Memorie Domenicane (1936), p. 316 – 18.

III NON. FEB.

[1] Sebaste in Armenia passio sancti Blasii episcopi et martyris, qui multorum patrator miraculorum, sub Agricolao praeside post diutinam caesionem atque in ligno suspensionem, ubi ferreis pectinibus carnes eius diruptae sunt, post teterrimum carcerem et in lacum demersionem, unde salvus exivit, iubente eodem iudice una cum duobus pueris capite truncatur. Ante eum vero septem mulieres, quae guttas sanguinis eius defluentes dum torqueretur colligebant, deprehensae, quod essent christianae, post dira tormenta gladio percussae sunt.

[2] In Africa sancti Celerini diaconi, qui decem et novem dies custodia carceris septus, in nervo et ferro variisque poenis gloriosus fuit Christi confessor; et dum inexpugnabili firmitate certaminis sui adversarium vicit, vincendi ceteris viam fecit.

[3] Ibidem sanctorum martyrum Laurentini eius patrui, Ignatii avunculi et Celerinae aviae, qui antea martyrio coronati fuerant; de quorum omnium gloriosis laudibus exstat beati Cypriani epistola.

[4] Item in Africa sanctorum martyrum Felicis, Symphronii, Hippolyti et sociorum.

[5] In oppido Vapingo sanctorum Tigidis et Remedii episcoporum.

[6] Lugduni sanctorum Lupicini et Felicis itidem episcoporum.

[7] Eodem die sancti Anscharii Bremensis episcopi, qui Suevos et Danos ad fidem Christi convertit.

FEBRUARII 3

1. BLASII] De eo Graeci et Latini complures multa haud vero similia fabulati sunt, BHG2. 276, 277; BHL. 1370 – 1380. Elogium ex Usuardo exscriptum est, commutatis verbis novissime vero cum ante eum vero. Usus est Usuardus Passione latina BHL. 1370, a qua tamen recessit loco feb. die tertia legens cum Adone die 15. A Graecis colitur S. Blasius die 11 huius mensis. Castellanus opinatus est in martyrologio hieronymiano ad diem 16 feb. sub nomine Plesi, Blesi latere Blasium. Arguta quidem coniectura, minime tamen probanda. Etenim Plesi aliud non est ac graecum Πλῆς, nomen martyris Aegyptii. — Act. SS., Feb. t. I, p. 331 – 53; Comm. martyr. hieron., pp. 84, 100; Synax. Eccl. CP., p. 457.
2. CELERINI] Elogium contextum est ipsis paene verbis S. Cypriani in epist. XXXIX, 2. Errore tamen Celerinus dicitur diaconus, cum lectorem eum constitutum esse ab ipso Cypriano discamus. In martyrologium a Floro inductus fuit cum cognatis suis martyribus, de quibus mox dicendum. Sed fatendum est de egregii confessoris martyrio non constare; quando enim presbyteris, diaconis et plebi universae scribens Cyprianus Celerinum laudibus extollebat, hic in vivis erat. — Act. SS., Feb. t. I, p. 321 – 28.
3. LAURENTINI] In ea quam modo attulimus Cypriani epistula ubi multus est in commendatione Celerini, haec de eius propinquis adduntur: Per vestigia cognationis suae graditur, parentibus ac propinquis suis honore consimili divinae dignationis aequatur. Avia eius Celerina iampridem martyrio coronata est. Item patruus eius et avunculus Laurentinus et Egnatius in castris et ipsi quondam saecularibus militantes, sed veri et spirituales Dei milites, dum diabolum Christi confessione prosternunt, palmas Domini et coronas inlustri passione meruerunt. Sacrificia pro eis semper, ut meministis, offerimus, quotiens martyrum passiones et dies anniversaria commemoratione celebramus. Certissima sunt ergo horum martyrium et annuatim inde a Cypriani aetate celebrata memoria. Ab eo tamen natalem diem non docemur. Dies 3 feb. eis assignatus est a Floro, qui Celerinam et Laurentinum sibi visus est legisse in martyrologio hieronymiano, ubi occurrunt hoc die Celerina quaedam et Laurentius. Celerinam Celerini aviam, ibi nominari neque negare auserim, neque affirmare. Sed Laurentini certo certius mentio non est. Neve Laurentium pro Laurentino scriptum esse quisquam contendat. Ibi enim S. Laurentius diaconus aperte designatur. Aequo iure dies natalis eorum haberetur 28 sept., quo leguntur in laterculo nomina Laurentiae et Celerinae. Sed incerta pariter coniectura. — Act. SS., Feb. t. I, p. 321 – 28; Comm. martyr. hieron., pp. 76, 531; Les martyrologes historiques, p. 288.
4. FELICIS] Ea nomina repperit Baronius in codice Sancti Cyriaci in Thermis. Potius quaerenda sunt in martyrologio hieronymiano, ubi ex contextu singula illustrantur. Loco Felicis scribatur oportet Felicitatis; haec colitur die 7 mart. Symphronius martyr non est, sed Sempronius ille a quo municipium Forum Sempronii (Fossombrone) nomen habet. Hippolytus martyr est qui Romae colitur die 13 aug. Socii autem, ni fallor, illi qui in hieronymianis ad diem 2 feb. cum eo copulantur in hoc elogio: Foro Semproni … dedicatio basilicae sanctorum Sixti Laurenti et Hippolyti. — Act. SS., Feb. t. I, p. 328 – 29; Comm. martyr. hieron., pp. 74, 76, 78.
5. TIGIDIS] Ex martyrologio hieronymiano, ubi tamen scriptum reperies Teridi loco Tigridi. De his nihil in antiquis historiis legitur, et neuter in serie episcoporum Vapincensium recensetur. — Act. SS., Feb. t. I, p. 360 – 61; Comm. martyr. hieron., p. 76; L. Duchesne, Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, t. II2, p. 286.
6. LUPICINI] In martyrologio hieronymiano hodie inscriptus est Lupicinus, non vero Felix; nam qui in eodem laterculo occurrit Felix (an potius Felicitas?) martyr est in Africa. Sed huius nominis nullus est in serie episcoporum Lugdunensium. — Act. SS., Feb. t. I, p. 360; Comm. martyr. hieron., p. 76.
7. ANSCHARII] S. Anscharii († 865) Vita BHL. 544, a Rimberto discipulo carissimo scripta, genuinis huius aetatis fontibus historicis annumeranda est. Inde certo colligitur natalis dies sancti episcopi, qui postridie festi Purificationis obivisse asseritur. S. Anscharius Sueciae (Schweden) apostolus nuncupatur, non Sueviae (Schwaben). — Act. SS., Feb. t. I, p. 391 – 445; Ph. Oppenheim, Der heilige Ansgar und die Anfänge des Christentums in den Nordischen Ländern, München, 1931; É. de Moreau, S. Anschaire, Louvain, 1930; W. Lüdtke, in Schriften des Vereins für Schleswig-Holsteinische Kirchengeschichte, t. VIII, 2, Ansgarheft.

PRID. NON. FEB.

[1] Sancti Andreae Corsini episcopi Fesulani, cuius natalis agitur octavo idus ianuarii.

[2] Romae sancti Eutychii martyris, qui illustre martyrium consummavit, sepultusque est in coemeterio Callisti; cuius sepulchrum sanctus Damasus papa versibus exornavit.

[3] Thmuis in Ægypto passio beati Philaeae eiusdem civitatis episcopi et Philoromi tribuni militum, qui in persecutione Diocletiani, cum a cognatis et amicis suaderi non possent ut sibi parcerent, ambo datis cervicibus palmas a Domino meruerunt; cum quibus etiam innumera multitudo fidelium ex eadem urbe, pastoris sui sequens exemplum, martyrio coronata est.

[4] Foro Sempronii sanctorum martyrum Aquilini, Gemini, Gelasii, Magni et Donati.

[5] Eodem die sancti Remberti Bremensis episcopi.

[6] Trecis sancti Aventini confessoris.

[7] Pelusii in Ægypto sancti Isidori monachi, meritis et doctrina conspicui.

[8] Eodem die sancti Gilberti confessoris.

[9] In oppido Amatricis Reatinae dioecesis depositio sancti Iosephi a Leonissa, ordinis Minorum Capuccinorum, quem ob fidei praedicationem a mahumetanis dira perpessum, apostolicis laboribus et miraculis clarum Benedictus decimus quartus pontifex maximus in sanctorum confessorum canonem retulit.

FEBRUARII 4

1. ANDREAE] Nomen S. Andreae inscriptum est martyrologio Romano die mortis anniversario, scilicet 6 ianuarii. Alexander VII, qui festum S. Andreae ab universa ecclesia celebrari iussit, commemorationem die 4 februarii fieri constituit (21 oct. 1666).I. B. Pittonus, Constitutiones pontificiae, t. I (Venetiis, 1740), p. 341; t. II, p. 290.
2. EUTYCHII] Epitaphium a papa Damaso carmine conscriptum non in coemeterio Callisti positum est, sed in basilica S. Sebastiani via Appia ad Catacumbas. Nihil de S. Eutychii historia traditum est praeter hunc titulum quo passio eius paucis refertur, simul et reliquiarum inventio. Dubitatum est num idem sit atque Eutychius presbyter de quo in Actis S. Secundi, BHL. 7558. Id autem nulla comprobatur valida ratione. — Act. SS., Feb. t. I, p. 458; I. B. De Rossi, Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. II, p. 66; Ihm, Damasi epigrammata, n. 27; Origines du culte des martyrs2, pp. 72, 74, 284.
3. PHILAEAE] Inscripti sunt Phileas et Philoromus martyrologio hieronymiano; fons elogii est Eusebius-Rufinus, Hist. Eccl., VIII, 9, 7 – 8. Ultima verba, quibus multi nostris admunerantur socii martyres, perperam exprimunt locum epistulae Phileae ad Thmuitas (Euseb., VIII, 10) in qua beati martyres qui una nobiscum in agonibus perdurantes … mortem pro pietate absque trepidatione capiebant, non Thmuitani (ex eadem urbe) sed Alexandrini intellegendi sunt. Error primum deprehenditur in martyrologio Lugdunensi codicis Parisiensis 3879. De duobus martyribus Acta proconsularia habemus, BHL. 6799, aliaque levioris momenti, BHG2. 1533, BHL. 6800 – 6802. — Act. SS., Feb. t. I, p. 459 – 65; Les Martyrs d'Égypte, p. 155 – 70.
4. AQUILINI] De his, quicquid asserit Baronius, nihil apud Bedam, sed elogium ipsis martyrologii hieronymiani verbis exprimitur. Recte scripserat Usuardus Romae Forosempronii; ita enim codices antiqui ad diem 2 feb., sine ullo tamen nexu cum sanctis de quibus hodie; itaque correctores qui vocem Romae deleverunt, textum vitiarunt nedum emendarent. Coetus quinque sanctorum ex mero arbitrio compositus; duorum enim priorum nomina sub indicio in Africa die 4 ian. iam occurrerunt; Genuinus solo nomine notus est; item Gelasius, licet civem suum eum habeant Placentini. Magnus fortasse idem est qui Maximinus, Antiochenus episcopus, hodie nuntiatur in breviario Syriaco; Donatus, alias Donata, nudum est nomen. — Act. SS., Feb. t. I, pp. 458, 465 – 66; Comm. martyr. hieron., pp. 25, 74, 77.
5. REMBERTI] Rimbertus S. Anscharii fidissisimus discipulus qui et eius Vitam scripsit, ab eo morituro aptior ad episcopatum designatus est. In Vita Rimberti BHL. 7258 nihil de die obitus, sed haec iuvat notare quae ibi de eius electione referuntur: Nec ulla ambiguitas fuit clero vel populo inter plures de electione, sed ipso mox die depositionis domini Anschari Rembertum concorditer elegerunt. Cum Anscharius obierit die 3 feb., certo certius hodie memoratur non quidem dies natalis Rimberti sed evectionis ad cathedram Bremensem. In hac ecclesia celebratur hoc die elevatio reliquiarum eius; depositionis autem anniversaria dies 11 iun. recolitur Bremae, Hamburgi, Ratzeburgi. — Act. SS., Feb. t. I, p. 555; H. Grotefend, Zeitrechnung des deutschen Mittelalters, t. II, p. 160.
6. AVENTINI] Hunc primus in martyrologio collocavit Usuardus, cuius haec sunt verba: Trecas sancti Aventini episcopi et confessoris. Errat autem dum ei tribuit episcopi dignitatem, cum nullus unquam fuerit Trecis episcopus Aventinus nomine. Aventinus autem fuit discipulus S. Lupi Trecensis de quo Gregorius Turonensis, In gloria conf., 67, et Vita BHL. 887, sublestae fidei et longo post res gestas tempore conscripta. — Act. SS., Feb. t. I, p. 484 (lege 474) – 487 (lege 477).
7. ISIDORI] S. Isidori Pelusiotae commemorationem agunt hodie Graeci qui ei elogium impertiunt in synaxariis. Epistulas scripsit de quibus hoc loco disserendum non est. — Act. SS., Feb. t. I, p. 468 – 73; Synax. Eccl. CP., p. 441; O. Bardenhewer, Geschichte der altkirchlichen Literatur, t. IV, p. 100 – 107.
8. GILBERTI] Gilbertus Sempringhamensis († 4 februarii 1189), fere statim coli coeptus, multis miraculis clarus inter sanctos relatus est ab Innocentio II, Anagniae, die 11 ianuarii 1202. Eius canonizationis documentum publicum aut nunquam conscriptum est, aut amissum fuit. Attamen nullus est dubitandi locus quin festum in diem 4 februarii indictum fuerit; nam, ineunte eodem anno, Hubertus Walter, Cantuariensis archiepiscopus, iubet episcopos Anglos diem 4 februarii postea in perpetuum S. Gilberto dicare (R. Graham, S. Gilbert of Sempringham and the Gilbertines, London, 1903, p. 27). Festum in recentiora martyrologia paulatim invectum est. Iam saec. XIII inscribitur kalendario quod parietem adornat templi romani Quattuor Coronatorum (ed. T. Klauser, in Scientia Sacra, Theologische Festgabe für Kardinal Schulte, p. 21). Baronius elogium ex Francisco Maurolyco desumpsit: Eodem die sancti Gilberti confessoris, qui Gemmalense coenobium fundavit tempore Othonis primi. Extremam hanc sententiam decurtavit et in annotationibus inseruit, ubi Gilbertum putat esse Wigbertum seu Guibertum, Gemblacensis monasterii conditorem, qui die 23 maii colitur (BHL. 8881 – 8886). Manifestum errorem advertit Henschenius, Act. SS., Maii t. V, p. 259 E. De S. Gilberto Sempringhamensi praeclara scripta supersunt latine, BHL. 3529 – 3536, ex quibus nonnulla exspectant doctum hominem qui diligenter edat et typis mandet. — Act. SS., Feb. t. I, p. 567 – 73; T. A. Archer, in Dictionary of National Biography, t. XXI, p. 315 – 17; R. M. Woolley, The Gilbertine Rite, London, 1921 – 1922.
9. IOSEPHI] S. Ioseph natus est die 4 februarii 1556, Leonissae, Aprutii oppidulo, in Spoletana dioecesi. Constantinopolim missus ut evangelium annuntiaret, ab infidelibus in carcerem coniectus est et per tres dies diro supplicio affectus, e quo tamen vivus evasit. In Italiam reversus, reliquum vitae spatium in praedicatione verbi Dei impendit. E vita cessit die 4 februarii 1612, Amatrice, oppido Reatinae dioecesis. A Clemente p. XII, anno 1737, beatorum numero ascriptus est. Benedictus p. XIV, qui in causa B. Ioseph munere promotoris fidei functus erat, eundem in sanctorum album rettulit die 29 iunii 1746.Benedictus XIV, De servorum Dei beatificatione et canonizatione, lib. I, c. XXIV, § 13; Ilario da Teano, San Giuseppe da Leonessa, Torino, 1935; Ernest-Marie de Beaulieu, Saint Joseph de Léonisse, Paris, 1936.

NON. FEB.

[1] Catanae in Sicilia natalis sanctae Agathae virginis et martyris, quae temporibus Decii imperatoris sub Quinctiano iudice post alapas et carcerem, post equuleum et torsiones, post mamillarum abscissionem, post volutationem in testulis et carbnibus, tandem in carcere Deum precando consummata est.

[2] In Ponto commemoratio plurimorum sanctorum martyrum, quorum alii in persecutione Maximiani plumbo liquenti perfusi, alii acutis arundinibus in unguibus cruciati, ac multis horrendis tormentis vexati, iisdemque saepius iteratis, palmas a Domino et coronas illustri passione meruerunt.

[3] Alexandriae sancti Isidori martyris, qui in persecutione Decii a Numeriano exercitus duce pro fide Christi capite caesus est.

[4] In regno Iaponiae passio viginti sex martyrum, qui pro catholica fide in crucem acti et lancearum ictibus perfossi, inter divinas laudes eiusdemque fidei praedicationem gloriose occubuerunt, et a Pio nono pontifice maximo sanctorum fastis adscripti sunt.

[5] Viennae beati Aviti episcopi et confessoris, cuius fide, industria atque admirabili doctrina ab infestatione arianae haeresis Galliae defensae sunt.

[6] Brixinone | sanctorum episcoporum Genuini et Albini, quorum vita miraculis extitit gloriosa.

FEBRUARII 5

1. AGATHAE] Martyrologium hieronymianum et kalendarium Carthaginiense celeberrimam recolunt S. Agathae memoriam, sed nullum eius vitae vel martyrii superest monumentum coaevum. Elogium suppeditavit Passio BHL. 133, qua etiam usus est Beda. Hic autem in suo exemplo Diocletianum imperatorem pro Decio legebat. Sed, ut ingenue fateamur, parum refert scire quid in his Actis scripserit fabulator. Aetatem qua vixerit S. Agatha ignoramus. — Act. SS., Feb. t. I, p. 595 – 656.
2. MARTYRUM] Silent ad unum antiqua martyrologia. In nostrum invecti sunt hi martyres a Baronio, qui eorum elogium deprompsit ex Eusebio seu Rufino, Hist. eccl., VIII, 32, 6 – 10. — Act. SS., Feb. t. I, p. 658.
3. ISIDORI] Remittimur a Baronio ad menologium Graecorum et Acta a Lippomano et Surio edita, duplici errore, ut advertit Bollandus, Act. SS., Feb. t. I, p. 594. Nam silent de Isidoro libri graeci ad diem 5 feb., et Acta BHG2. 961 quae profert Baronius, Isidori sunt non quidem Alexandrini, sed Chiensis quem colunt Graeci die 14 maii et nos 15 eiusdem mensis. Unde autem falso irrepserit Isidori nomen ad diem 5 feb. haud facile perspexeris. Quamquam martyrii locus est insula Chius, Alexandrinus factus esse videtur eo quod Alexandriae natus dicitur. Nec enim cogitandum de Isidoro martyre quem refert Dionysius Alexandrinus in epistula ad Fabianum (Euseb., Hist. eccl., VI, 41, 19). Nomen eius kalendariis insertum fuisse non satis probatur. — Origines du culte des martyrs2, p. 216.
4. MARTYRUM] Hi XXVI christiani, quorum sex ad Ordinem Fratrum Minorum, tres ad Societatem Iesu pertinebant, reliqui laici erant, omnes una cruci affixi sunt Nangasakii, die 5 feb. anno 1597. Passionis eorum historiam summa fide consignavit litteris P. Ludovicus Frois S. I., qui extremo martyrum supplicio interesse potuit. Martyrio rite comprobato, missam et officium concessit Urbanus VIII eorum familiis religiosis anno 1627. Eos Benedictus XIV inscripsit martyrologio quod ipse anno 1748 edidit, sanctorum vero albo Pius IX inseruit die 8 iunii 1862. — Act. SS., Feb. t. I, p. 723 – 62; Benedictus XIV, De servorum Dei beatificatione, lib. III, app. II; L. Frois, Relación del martirio de los 26 cristianos crucificados en Nangasaqui al 5 Febrero de 1597, ed. R. Galdos, Roma, 1935; D. Schilling, Zur Geschichte des Märtyrerberichtes de P. L. Frois S. I., in Archivum Historicum Societatis Iesu, t. VI, 1937, p. 107 – 113; L. Perez, Cartas y relaciones del Japón, I. Cartas de San Pedro Bautista, in Archivo Ibero-americano, t. IV (1915), p. 394 – 418; A. Ivars, Nueve cartas relativas a la embajada de San Pedro Bautista, ibid., t.c., p. 443 – 56; A. Chiappini, Annales Minorum continuati, t. XXVI, p. 520 – 35.
5. AVITI] Martyrologium hieronymianum: Vienna depositio Aviti episcopi. Quae tum de eius Vita BHL. 885, tum de eius operibus scripta habentur perquam nota sunt nec ulla indigent illustratione. — Act. SS., Feb. t. I, p. 660 – 69; Comm. martyr. hieron., p. 78; R. Peiper, Alcimi Ecdicii Aviti opera, in M.G., Auct. antiq., t. VI, 2; U. Chevalier, Œuvres comlètes de S. Avit, Lyon, 1890.
6. GENUINI] Genuinus, immo Ingenuinus episcopus ecclesiae Sabionensis quemadmodum litteris subscripsit quas episcopi schismatici Mauritio imperatori, anno 591, dederunt (Ewald-Hartmann, Gregorii I Registrum, t. I, p. 21). Hunc Ingenuinum aliosque Aquileiensis regionis episcopos, etsi damnatis Trium Capitulorum defensoribus adhaeserunt, nihilo tamen setius in patria sua inter sanctos habitos fuisse non sine causa mirati sunt eruditi. Scilicet viri boni et probi se obsequium putarunt praestare Deo, quod metropolitani sui partes secuti sunt. Albuinus saec. X Sabionensem sedem transtulit Brixinonem. In diplomate Ottonis imp. II diei 8 sept. 977 nuncupatur vir venerabilis Albuni (lege Albuinus) sanctae Sabionensis et Prixianensis ecclesiae episcopus. Ab ultimis saec. XII annis saepe coniuncta reperiuntur nomina Albuini et Ingenuini. Intra annos 1179 – 1196 mentio est sanctorum confessorum Ingenwini et Albwini; anno 1243 et sequentibus sanctorum Ingenuini et Albuini patronorum nostrorum. Geminatam horum sanctorum commemorationem repperit Baronius in Petri de Natalibus Catalogo, III, 85, cuius haec sunt verba, in elogio S. Ingenuini: In pace quievit nonis februarii… S. Albuinus episcopus Brixinensis die quo migraverat sanctus nonis februarii miraculis clarus eidem associatur. Haec frater Bartholomaeus. Nimirum, auctore Bartholomaeo Tridentino, communis utriusque praesulis memoria celebratur in die natali S. Ingenuini. — Act. SS., Feb. t. I, p. 669 – 75; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 941 – 42; L. Santifaller, Die Urkunden der Brixner Hochstifts-Archive, pp. 12, 50, 115; Anal. Boll., t. L, p. 184.

VIII ID. FEB.

[1] Sancti Titi episcopi et confessoris, cuius natalis dies occurrit pridie nonas ianuarii.

[2] Caesareae in Cappodocia natalis sanctae Dorotheae virginis et martyris, quae sub Sapricio illius provinciae praeside primum equulei extensione vexata, dehinc palmis diutissime caesa, ad ultimum capitali sententia punita est; in cuius confessione Theophilus quidam scholasticus ad Christi fidem conversus, et mox equuleo acerrime tortus, novissime gladio caesus est.

[3] Emessae in Phoenicia sancti Silvani episcopi, qui cum eidem ecclesiae annis quadraginta praefuisset, sub Maximiano imperatore una cum duobus aliis obiectus feris membratimque discerptus, martyrii palmam accepit.

[4] Eodem die sanctorum martyrum Saturnini, Theophili et Revocatae.

[5] Arvernis in Gallia sancti Antholiani martyris.

[6] Eodem die sanctorum episcoporum Vedasti et Amandi, quorum vita et mors plurimis miraculis extitit gloriosa; e quibus prior Atrebatensium, alter vero Traiectensium rexit ecclesiam.

[7] Bononiae sancti Guarini episcopi cardinalis Praenestini, vitae sanctitate conspicui.

FEBRUARII 6

2. DOROTHEAE] Martyrologium hieronymianum: In Caesarea Cappadociae Dorotheae et Theofili Scholastici. Hic profertur decurtatum elogium Flori et Adonis, ex Passione BHL. 2321, cuius aliae habentur recensiones BHL. 2323 – 2325, Supplem. p. 99. Horum sanctorum nulla exstant Acta sincera. — Act. SS., Feb. t. I, p. 771 – 76; Comm. martyr. hieron., p. 79.
3. SILVANI] De Silvano martyre Emeseno tacent antiqua martyrologia. Elogium ei composuit Baronius ex Eusebii Hist. eccl., VIII, 13, 3; IX, 6, 1. Recte scripserat sub Maximino imperatore. Ad haec Bollandus: “Nupera editio martyrologii Urbani VIII auctoritate recognita habet sub Maximiano occisos esse. Infra ex Eusebio ostendemus potius sub Maximino id videri contigisse.” Dies 6 feb. S. Silvano assignatus est quo in synaxariis occurrit nimirum in elogio S. Iuliani Emeseni ex eiusdem Passione. In hac enim Iulianus sub Numeriano passus asseritur cum Silvano episcopo, Luca diacano et Mocio lectore. — Act. SS., Feb. t. I, p. 778 – 79; Synax. Eccl. CP., pp. 447, 987; La Passion [géorgienne] de S. Julien d'Émèse, in Anal. Boll., t. XLVII, p. 44 – 76.
4. SATURNINI] Aliquid lucis affert hieronymianus laterculus, in quo leguntur nomina Saturnini, Revocatae (al. Revocati), dein Dorotheae et Theophili (de quibus paulo superius). Legatur oportet Saturnini et Revocati, qui sunt martyres Afri ex societate sanctarum Perpetuae et Felicitatis (mart. 7). Theophilus alius non est a socio S. Dorotheae. A ceteris ergo, quorum natalis in alium diem incidit, seiungendus erat. — Act. SS., Feb. t. I, p. 770; Comm. martyr. hieron., p. 79.
5. ANTHOLIANI] Laudatur a Gregorio Turonensi, In gloria mart., LXIV, qui silet de die transitus. In martyrologio hieronymiano hodie inter eos qui solo nomine recensentur est Antolianus aliquis. Num ille sit qui Arvernis colitur, merito dubitatur. — Act. SS., Feb. t. I, p. 768 – 70; Comm. martyr. hieron., p. 79.
6. VEDASTI] Varii codices hieronymiani utrumque episcopum hodie nuntiant: Atrebatis civitate depositio sancti Vedasti episcopi et confessoris; Elnone monasterio depositio Amandi episcopi. De quibus plurima exstant scripta BHL. 332 – 348 (Amandus), 8501 – 8519 (Vedastes), cum amplis commentariis in Act. SS., Feb. t. I, pp. 782 – 815, 815 – 903. Addatur nunc B. Krusch, Vita Vedastis, in M. G., Scr. rer. merov., t. III, p. 399 – 427; Vita Amandi, ibid., t. V, p. 395 – 485.
7. GUARINI] Bononia locus nativitatis S. Guarini est. Qui Vitam eius scripsit BHL. 8816, Augustinus de Novis Papiensis, diem obitus accurate notavit: ad vitam quae claudi non potest cum gaudio migravit sexto februarii die [ann. 1158]. Sepultus est in ecclesia Sancti Agapiti, nimirum Praeneste (Palestrina) quae fuit ei sedes episcopalis, non ergo Bononiae. — Act. SS., Feb. t. I, p. 914 – 16.

VII ID. FEB.

[1] Sancti Romualdi abbatis, monachorum Camaldulensium patris, cuius dies natalis agitur tertio decimo kalendas iulii.

[2] Augustae in Britannia natalis beati Auguli episcopi, qui aetatis cursum per martyrium explens, aeterna praemia suscipere meruit.

[3] In Phrygia sancti Adauci martyris, qui ex Italia genere clarus et omni fere dignitatum gradu ab imperatoribus honoratus, dum adhuc quaestoris officio fungeretur, martyrii corona pro fidei defensione dignatus est.

[4] Ibidem plurimorum sanctorum martyrum, urbis unius civium, quorum dux erat idem Adaucus; qui cum omnes christiani essent et constanter in fidei confessione persisterent, a Galerio Maximiano imperatore igne consumpti sunt.

[5] Heracleae sancti Theodori ductoris militum, qui, Licinio imperante, post multa tormenta truncatus capite, victor migravit in caelum.

[6] In Aegypto sancti Moysis episcopi venerabilis, qui primum in eremo vitam solitariam duxit; deinde, petente Mauvia regina Saracenorum, episcopus factus, gentem illam ferocissimam magna ex parte ad fidem convertit, et gloriosus meritis quievit in pace.

[7] Lucae in Tuscia depositio sancti Richardi regis Anglorum.

[8] Bononiae sanctae Iulianae viduae.

FEBRUARII 7

1. ROMUALDI] Annuntiatur S. Romualdus in martyrologiis die 19 iunii, quo e vita cessit (1027); sed ob concurrentem festivitatem SS. Gervasii et Protasii, ex decreto 9 iulii 1595 dies ei constitutus est 7 feb., quo commemoratur sollemnis translatio sacri corporis Fabrianum, in ecclesia S. Blasii Ordinis Camaldulensium, anno 1481. — Act. SS., Feb. t. II, p. 101 – 144; I. B. Pittonus, Constitutiones pontificiae, t. I (Venetiis, 1740), p. 34; R. Facchini, Memorie storiche della chiesa dei SS. Biagio e Romualdo di Fabriano, Fabriano, 1925.
2. AUGULI] Martyrologium hieronymianum: in Brittaniis civitate Auguria natale Auguli episcopi. Nomen civitatis in codicibus nonnullis est Agusta, Augusta. Observatum est ita nuncupatam fuisse Angliae urbem primariam, Augulum proinde Londinii episcopum fuisse. Sed haec omnia admodum incerta sunt. Brittania lectio censetur depravata pro Mauritania; lectio Augusta reicienda, et ipsius episcopi nomen in dubium revocatur. Accedit nullum priscis temporibus Londinii martyrem fuisse. — Act. SS., Feb. t. II, p. 16 – 17; Comm. martyr. hieron., p. 80; H. Delehaye, “In Britannia” dans le martyrologe hiéronymien, in Proceedings of the British Academy, 1931.
3. ADAUCI] Lege Adaucti, ut scribit Eusebius, Hist. eccl., VIII, 11, 1 – 2, qui huius elogii fons est. Adauctus quidam, nulla praefixa nota topographica inscriptus est in martyrologio hieronymiano ad diem 14 maii. Illum ipsum esse qui a Baronio, nullo praeeunte, ad hunc diem fastis nostris insertus est, admodum incertum est. — Act. SS., Feb. t. II, p. 13 – 16; Comm. martyr. hieron., p. 253 – 54.
4. MARTYRUM] Inclitum hoc martyrum agmen praetermittunt tum libri Graecorum tum nostri omnes ante Baronium, qui in concinendo encomio Eusebium secutus est, Hist. eccl. VIII, 11, 1 – 2, seu potius Rufinum. Rufinus enim, hinc inde ab Eusebio recedit, et ab eo solo Adauctus horum martyrum dux appellatur. De iisdem Lactantius, Divinarum institutionum lib. V, 11, 10. — Act. SS., Feb. t. II, p. 13 – 16.
5. THEODORI] Geminas S. Theodori commemorationes agunt Graeci, hoc die vel postridie sub nomine Theodori ducis, τοῦ στρατηλάτου, et 17 feb. nomine Theodori tironis, τοῦ τήρωνος. Reapse unus est, ab hagiographis in duos distractus, quorum alter Heracleae praecipue colebatur (BHG2. 1750 – 1753), alter vero Euchaïtis in Ponto (BHG2. 1760 – 1773), ubi sancti martyris corpus iacebat. In nostro martyrologio fit memoria S. Theodori militis ad diem 9 nov., quae, ut videtur, anniversaria est dedicationis ecclesia Sancti Theodori Romae ad Palatini radices sitae. — Act. SS., Feb. t. II, p. 23 – 37; Nov. t. IV, p. 11; Synax. Eccl. CP., pp. 451, 469; H. Delehaye, Les légendes grecques des saints militaires (Paris, 1909), p. 11 – 43.
6. MOYSIS] Non Beda Moysen in fastos induxit, sed Ado, a quo acceptum est, paucis rescissis, elogium e Rufino, Hist. eccl., XI, 6, liberius expressum. Quae refert de conversione Saracenorum, his Rufini verbis respondent: gentis ferocissimae pacem tenuit et fidei catholicae custodivit intemerata consortia. Praemissum est a Baronio in Aegypto, in mente habente, ut videtur, Moysen Aethiopem, qui colitur die 28 aug., vel alium cognominem aegyptium. — Act. SS., Feb. t. II, p. 43 – 46.
7. RICHARDI] Vivo S. Willibaldo episcopo Eichstetensi, c. ann. 778, monialis quaedam Heidenheimensis, nomine Hugeburc, eius cognata, Vitam seu potius Hodoeporicon Willibaldi BHL. 8931 conscripsit, in quo, inter alia ex ipsius ore accepta, narrat iter romanum ab Anglia cum fratre Wunnebaldo et patre susceptum. Hic autem, Lucae morte abreptus, a filiis ad sanctum Frigdianum pie tumulatus est. Commenticia est regia dignitas ei asserta, fortassis etiam Richardi appellatio, de qua Hugeburc silet, et nullus saec. XI antiquior comparet testis. Inde a medio saec. XII, tum Lucae tum in dioecesi Eichstetensi reliquiae eius publice honorari coeptae sunt, varias ob causas, de quibus fuse in Analectis nostris (t. XLIX, p. 353 – 97) disseruimus, editis insuper e codice Bavarico nonnullis eiusdem aetatis monumentis de Richardi regis vita et miraculis. Cf. BHL. 7207. Sancti huius apud veteres martyrologos nulla est mentio. — Act. SS., Feb. t. II, p. 69 – 81; F. Heidingsfelder, Die Regesten der Bischöfe von Eichstätt, t. I, Innsbruck, 1915; Guerra-Guidi, Compendio di storia ecclesiastica Lucchese (Lucca, 1924), p. 66 – 67; W. Grothe, Der hl. Richard und seine Kinder, Diss., Berlin, 1908.
8. IULIANAE] Scriptor minime antiquus Vitae S. Iulianae BHL. 4519 Bononiam transtulit quae Florentiae acta esse narrat Paulinus (BHL. 377) in consecratione basilicae S. Laurentii, quam condiderat pia vidua Iuliana. Hanc etiam unam fecit cum altera illa vidua Iuliana cui S. Augustinus librum De bono viduitatis inscripsit, scilicet Anicia Iuliana, uxore Anicii Hermogeniani Olybrii, qui consul fuit anno 395. Iuliana Florentina nunquam migravit Bononiam, nec unquam cultu ecclesiastico insignita fuit. — Act. SS., Feb. t. II, p. 48 – 52; F. Lanzoni, San Petronio vescovo di Bologna nella storia e nella leggenda (Roma, 1906), p. 263 – 77.

VI ID. FEB.

[1] Sancti Ioannis de Matha confessoris, Ordinis sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum institutoris, qui sexto decimo kalendas ianuarii obdormivit in Domino.

[2] Romae sanctorum martyrum Pauli, Lucii et Cyriaci.

[3] In Armenia minori natalis sanctorum martyrum Dionysii, Aemiliani et Sebastiani.

[4] Constantinopoli natalis sanctorum martyrum monachorum monasterii Dii, qui ob defensionem fidei catholicae, cum ferrent litteras sancti Felicis papae adversus Acacium, dirissime caesi sunt.

[5] In Perside commemoratio sanctorum martyrum, qui sub Cabade rege Persarum ob christianam fidem diversis suppliciis necati sunt.

[6] Alexandriae passio sanctae Cointhae martyris sub Decio imperatore, quam pagani correptam ad idola perducentes adorare cogebant; quod cum illa execrans recusaret, pedes eius vinculis innectentes et eam per plateas civitatis trahentes horrendo supplicio discerpserunt.

[7] Papiae sancti Iuventii episcopi, qui strenue in evangelio laboravit.

[8] Mediolani depositio sancti Honorati episcopi et confessoris.

[9] Viroduni in Gallia sancti Pauli episcopi, miraculorum gloria illustris.

[10] Apud Muretum in agro Lemovicens natalis sancti Stephani abbatis, Ordinis Grandimontensis institutoris, virtutibus et miraculis clari.

[11] Somaschae sancti Hieronymi Aemiliani confessoris, congregationis Somaschae fundatoris, quem pluribus in vita et post mortem miraculis illustrem, Clemens decimus tertius sanctorum fastis solemniter adscripsit, eius festo assignato tertio decimo kalendas augusti.

[12] In monasterio Vallisumbrosae beati Petri cardinalis et episcopi Albanensis, congregationis Vallisumbrosae Ordinis sancti Benedicti, cognomento Ignei, quia per ignem illaesus transivit.

FEBRUARII 8

1. IOANNIS] Iohannes de Matha, fundator Ordinis sanctissimae Trinitatis, vita functus est die 17 decembris 1213. Decretis 6 maii et 30 iulii 1679, festivitas S. Iohannis ad diem 8 februarii translata est. Missam et officium a clero tum regulari tum saeculari recitari iussit Innocentius p. XII, die 19 maii 1694. Reliqua ad 17 dec.Joseph a Iesu Maria, Bullarium Ordinis sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum (Matriti, 1692), pp. 586, 616; Analecta Iuris Pontificii, Ser. VIII, pp. 1221, 1342; P. Deslandres, L'Ordre des Trinitaires pour le rachat des captifs, t. I, p. 622 – 26; Antonin de l'Assomption, Les origines de l'Ordre de la très sainte Trinité (Rome, 1925), p. 57 – 59.
2. PAULI] Baronius: “Restituuntur ex saepius citato vet. manuscrip. martyrologio monasterii S. Cyriaci.” In hoc autem codice non aliter legitur ac in martyrologio hieronymiano: Romae depositio sancti Pauli episcopi et alibi Luci. De Paulo nihil praeterea traditum est. Luci autem incerta est lectio, quae forsitan cum Iuli commutanda est, ut alio loco operose satis ostendere conati sumus. Tandem Cyriacum addidit Baronius incaute, non advertens Cyriacum qui in chartis repertus erat non eo die inter martyres memorari sed eponymum esse monasterii de quo supra. — Act. SS., Feb. t. II, p. 156 – 57; Comm. martyr. hieron., p. 81.
3. DIONYSII] His fere immutatus redditur Florus, qui usus est codice hieronymiano, ad hunc diem plurimum corrupto. Videtur archetypi lectio primigenia haec fuisse: Sebastiae in Armenia minore Dionysii episcopi Mediolanensis. Dionysius solus ab amanuensibus recte scriptus est; Sebastiani e Sebastia fecerunt, Aemiliani al. Miliani e Mediolano. — Act. SS., Feb. t. II, p. 158 – 60; Comm. martyr. hieron., p. 81.
4. MARTYRUM] Nulla erat tam penes Graecos quam penes Latinos ecclesiastica horum monachorum veneratio, quando Baronius eorum memoriam martyrologio inseruit. Elogium repetit a Nicephoro Callisto, Hist. eccl., XVI, 17, tandemque a Basilio Cilice a quo haec habet Nicephorus. Haec fusius exponuntur in Act. SS., Feb. t. II, p. 161 – 162.
5. MARTYRUM] De his nihil apud antiquos martyrologos. Martyres Persas, regnante Cabade coronatos esse iusto fidentius accepit Baronius a Georgio Cedreno, Nicephoro Callisto aliisque auctoribus sequioris aetatis, qui de Sasanidarum historia nonnisi postremo loco sunt interrogandi. Apud quos tamen certe non legit Cabadem regem Saracenorum fuisse. Persis hic imperitavit ab anno primum 488 ad 496 et iterum a 498 ad 531 (Th. Nöldeke, Geschichte der Perser und Araber aus der arabischen Chronik des Tabari, p. 427 – 428; cf. A. Christensen, Le règne du roi Kawādh Ier et le communisme mazdakite, Hauniae, 1925, p. 90 – 127). Ab illo christianos religionis crimine morti addictos fuisse testes aequales vel suppares non norunt, praeter magos aliquot a Symeone episcopo Betharsamiensi monophysita recens baptizatos, quos nestoriani proditionis insimularant, quasi Anastasio Romanorum imperatori faverent (Iohannes Ephesius, De sanctis orientalibus, cap. X; ed. E. W. Brooks, in Patrologia Orientalis, t. XVII, p. 140 – 41). Alios Christi fideles a Cabadis militibus sive in Mesopotamia sive in Armenia in bello peremptos, uti martyres numquam coluit antiqua ecclesia. Hinc patet quanta cum probabilitate eorum commemorationi dies assignari potuerit.
6. COINTHAE] In martyrologium primum inducta est a Floro, ad diem 20 feb., ab Adone ad hunc diem relata. Cointha, Κόἳντα, Quinta, una est ex martyribus de quibus Dionysius Alexandrinus, apud Eusebium-Rufinum, Hist. eccl., VI, 41, 4. Elogium Rufini paene verbis conceptum est; sub Decio imperatore additamentum est Baronii. — Act. SS., Feb. t. II, p. 156 – 57.
7. IUVENTII] Vita S. Iuventii seu Iventii BHL. 4619 velut continuatio est Vitae S. Syri, primi Ticinensis episcopi, BHL. 7976. De his iterum sermo erit ad diem 12 sept. Iventius S. Ambrosii aequalis fuit. — Act. SS., Feb. t. II, p. 152 – 55; Prelini, San Siro, Pavia, 1880 – 1890; Anal. Boll., t. X, p. 372 – 73; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. La Lombardia, Parte II, vol. II, p. 345 – 47; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 986.
8. HONORATI] Narrat Paulus Diaconus Honoratum, Mediolanensem episcopum, appropinquantibus Langobardis, Genuam fuga petiisse, Historia Langobardorum, II, 25. Defunctus est anno circiter 570. Nil obstat quominus Honoratus schismaticus ille episcopus fuerit de quo Pelagius papa in epistulis, Jaffé 2 1012, 1018. Cf. quae ad diem 3 sept. de Auxano habentur. Honorato pariter constat cultum fuisse exhibitum. Festum eius quondam die 8 ian. celebrabatur: M. Magistretti - Monneret de Villard, Liber notitiae sanctorum Mediolani, p. 288: Festum sancti Honorati archiepiscopi et confessoris Mediolani est die octavo ianuarii. — Act. SS., Feb. t. II, p. 164 – 67; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia, Milano, pp. 34, 242 – 45; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 1026.
9. PAULI] S. Pauli, qui in cathedra Virdunensi sedit primis decenniis saec. VII, Vita descripta est saec. X ineunte, a Bestario, in libro de Gestis episcoporum Virdunensium (M. G., Scr. t. IV, p. 43), et rursum, magno verborum apparatu, ab anonymo, saec. X nondum elapso, BHL. 6600. — Act. SS., Feb. t. II, p. 169 – 78; L. Duchesne, Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, t. III, p. 71 – 72.
10. STEPHANI] Mureti natus anno 1048 ibidem obiit ann. 1124. Eius “dicta et facta” scripta sunt ab auctore coaevo et familiari, Hugone de Lacerta, BHL. 7904 – 7905, cuius et Vitam habemus BHL. 4017. Vitae alterius BHL. 7906 – 7908 auctor Gerardus Iterius, prior Grandimontensis, profitetur se ea narrare quae vera quorundam veridicorum relatione compererat et oculis propriis conspexerat; initia tamen vitae S. Stephani parum accurate scripsit. Ex hac excerpta est Vita tertia BHL. 7910. Institutum suum a summo pontifice approbatum quidem fatebatur, se vero nec canonicum esse nec monachum nec eremitam. Processus canonizationis sub Urbano III incohatus ad finem perductus est a Clemente III, qui die 21 mart. 1189 Geraldo priori et fratribus Grandimontensibus significat se Iohanni presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, mandasse ut Stephanum, Ordinis institutorem, sanctis ascriptum esse denuntiaret. — Act. SS., Feb. t. II, p. 199 – 213; Martène et Durand, Veterum scriptorum amplissima collectio, t. VI, p. 1043 – 1134; Histoire littéraire de la France, t. X, p. 410 – 25; B. Hauréau, De quelques écrivains de l'Ordre de Grandmont, in Notices et extraits des manuscrits de la bibliothèque Nationale, t. XXIV, 2, p. 247 – 67; A. Lecler, Histoire de l'abbaye de Grandmont, in Bulletin de la Société archéologique et historique du Limousin, t. LVII, pp. 129 – 71, 413 – 78; t. LVIII, pp. 44 – 94, 431 – 97; t. LIX, pp. 14 – 66, 366 – 404; t. LX, p. 86 – 162.
11. HIERONYMI] Hieronymus, anno 1481 Venetiis nobili loco natus, in prima iuventute stipendia meruit, vitiis irae et luxuriae valde deditus. Ab hostibus in vincula coniectus, ope B. Mariae Virginis liberatus est. Post gestam Castri Novi praefecturam, Venetias regressus, rebus spiritualibus et caritatis officiis, orphanotrophiis et nosocomiis condendis, catechizandis rudibus, impudicis etiam mulieribus in pia domicilia cogendis se totum tradidit. Socios sibi adiunctos Somaschae, in agri Bergomensis pago, una domo congregavit, quae fuerunt initia Congregationis clericorum regularium ab eo loco dictae. Obiit die 8 feb. 1537. A Benedicto XIV die 29 sept. 1747 beatorum, a Clemente XIII die 16 iul. 1767 sanctorum fastis ascriptus est, et a Pio XI, die 14 maii 1928, 400° anno ab instituto Somaschae sodalitio, patronus orphanorum ac derelictae iuventutis declaratus. Eius Vita ab Augustino Turtura scripta, edita Mediolani anno 1620, recusa est in Act. SS., Feb. t. II, p. 217 – 74. — I. A. Mariotti, Acta canonizationis sanctorum Iohannis Cantii… Hieronymi Aemiliani … collecta, Romae, 1769; L'Ordine dei chierici regolari Somaschi nel IV centenario dalla fondazione, 1528 – 1928, Roma, 1928.
12. PETRI] Petrus Florentiae natus, ineunte saec. XI, e sociis fuit S. Iohannis Gualberti Ordinis Vallisumbrosae institutoris. Igneus idcirco appellatus est quod abbatis sui praecepto per rogum ardentem nihil cunctatus pertransiit ut Petrum Florentiae episcopum simoniacae pravitatis argueret, ut fert epistula cleri et populi Florentini ad Alexandrum II data anno 1068. Factus est a S. Gregorio p. VII episcopus Albanensis (1074), et una cum sancto pontifice indefesse in disciplinam ecclesiasticam restituendam incubuit. Testante Bernoldo Constantiensi († 16 sept. 1100), e vita cessit anno 1089. Petri nulla exstat Vita antiqua et de eius gloria postuma paucissima occurrunt testimonia. Philippus Ferrarius refert Petrum commemorari in martyrologio monastico et tabulis coenobii Vallisumbrosae die 8 ian. et die 8 feb. Decessores nostri, disquisitione facta, S. Petrum inter praetermissos amandaverunt. Rogantibus religiosis Ordinis Vallisumbrosae, sacra Rituum Congregatio, decreto 21 ianuarii 1673, concessit ut nomen S. Petri inscriberetur martyrologio Romano ad diem 8 februarii. Benedictus p. XIV, in opere De servorum Dei beatificatione, l. IV, p. II, c. 6, dubia quaedam movet de approbatione cultus ab immemorabili S. Petro exhibiti. — Act. SS., Ian. t. I, p. 458; Feb. t. II, p. 151; BHL. 6714; cf. Vitam S. Iohannis Gualberti BHL. 4397, 4398; M. G., Scr., t. XXX, pp. 1083, 1098 – 1100, 1102, 1147, 1195; R. Davidsohn, Geschichte von Florenz, t. I (Berlin, 1896), p. 235 – 41; Id., Forschungen zur Geschichte von Florenz, t. I, p. 47 – 50; O. Pogni, La gloriosa vergine romita di Castelfiorentino (Castelfiorentino, 1934), p. 52 – 53; A. Salvini, San Pietro Igneo, Alba, 1929.

V ID. FEB.

[1] Sancti Cyrilli episcopi, confessoris et doctoris, cuius memoria agitur quinto kalendas februarii.

[2] Alexandriae natalis sanctae Apolloniae virginis, cui persecutores sub Decio dentes omnes primum excusserunt; deinde, constructo ac succenso rogo, cum comminarentur vivam se eam incensuros, nisi cum eis impia verba proferret, illa paululum intra semetipsam deliberans, repente se de manibus impiorum proripuit, et in ignem, quem paraverant, maiori sancti Spiritus flamma intus accensa, sponte prosilivit, ita ut perterrerentur etiam ipsi crudelitatis auctores, quod promptior inventa esset ad mortem femina, quam persecutor ad poenam.

[3] Romae passio sanctorum martyrum Alexandri et aliorum triginta octo coronatorum.

[4] Soli in Cypro sanctorum martyrum Ammonii et Alexandri.

[5] Antiochiae sancti Nicephori martyris, qui sub Valeriano imperatore capite caesus, martyrii coronam accepit.

[6] In Africa in Castello Lemelensi sanctorum martyrum Primi et Donati diaconorum, qui, cum altare in ecclesia tutarentur, a Donatistis occisi sunt.

[7] In monasterio Fontanellae sancti Ansberti Rothomagensis episcopi.

[8] Canusii in Apulia sancti Sabini episcopi et confessoris.

FEBRUARII 9

1. CYRILLI] Ad diem 28 ian. iam praenotavimus de ratione festi ad 9 feb. translati nihil traditum esse.
2. APOLLONIAE] Narratur S. Apolloniae martyrium in epistula Dionysii Alexandrini ad Fabium Antiochenum apud Eusebium, Hist. eccl., VI, 41, 7; quam a Rufino translatam martyrologii elogium ad verbum ferme sequitur. Addidit de suo Baronius: tempore Decii, quae verba iam Sollerio, Martyrologium Usuardi, p. 90, minus apta visa sunt. Apolloniae dies pro lubitu assignatus est 20 feb. a Floro, qui primus eam martyrologio inscripsit; ab Adone vero 9 eiusdem mensis. — Act. SS., Feb. t. II, p. 278 – 83; Les martyrologes historiques, pp. 418, 456.
3. ALEXANDRI] Adducitur a Baronio vetustus S. Cyriaci codex omnibus martyrologii hieronymiani apographorum erroribus aliisque plurimis insignis. Coetus de quo hodie alias memoratur sub nomine martyrum XXXVII Alexandrinorum, quorum nullus est qui Alexander nuncupetur. Scilicet urbis nomen versum est in hominem. Undenam adductum sit indicium Romae, profecto erroneum, ignoratur. — Comm. martyr. hieron., p. 83 – 84; Les martyrs d'Égypte, p. 44 – 51.
4. AMMONII] Martyrologium hieronymianum: Sueno apud Cyprum natale Alexandri Ammonii. At nulla in Cypro civitas est cui nomen Sueno vel simile. Soli emendatio est nullis suffragantibus codicibus inducta, nec ullum in fastis ecclesiarum Cyprensium sanctorum Alexandri et Ammonii vestigium est. Qui huius diei laterculum in hieronymiano attente perlegerit, comperiet Alexandri stare pro Alexandria, errore non semel a martyrologis admisso. — Act. SS., Feb. t. II, p. 292 – 93; Comm. martyr. hieron., p. 83.
5. NICEPHORI] Memoriam eius agunt Graeci in synaxariis hac die, cum elogio ex Passione cuius duplex exstat recensio BHG2. 1331, 1332. Quarum prior a Ruinartio accepta est inter Acta martyrum sincera, posterior vero a Symeone Metaphrasta in menologio (BHG2. p.289). Haec tamen historia non est, sed pia fabella, ad commendandum praeceptum Domini de condonandis ex animo iniuriis excogitata. Praeter illam de Nicephoro quodam qui Antiochiae passus fuerit nihil traditum est. — Act. SS., Feb. t. II, p. 283; H. Delehaye, Les légendes hagiographiques3, p. 59.
6. PRIMI] Nullus ante Baronium martyrologus haec referebat nomina, quae ex Optato Milevitano lib. II, 18, ipse hausit: Cum altare defenderent diaconi catholici, tegulis plurimis cruentati sunt, duo occisi sunt, Primus filius Ianuarii et Donatus filius Miri. Pro “Castello Lemelense” legendum videtur “Lemellefensi” ex antiqua codicum traditione. — Act. SS., Feb. t. II, p. 294 – 295; Ziwsa, S. Optati Milevitani libri VII, p. 51 – 52.
7. ANSBERTI] Festum S. Ansberti, anno 692 vel 693 in Alto Monte defuncti, hisce verbis in codicibus hieronymianis recensionis Fontanellensis nuntiatur: in Alto Monte super Sambre depositio sancti Ansberti episcopi et confessoris. Vita BHL. 519 a monacho Aigrado paucis post Ansberti obitum annis conscripta est. — Act. SS., Feb. t. II, p. 342 – 56; Comm. martyr. hieron., p. 84; Anal. Boll., t. XVII, p. 267 – 79; t. XIX, p. 234 – 235; t. XXIX, p. 450.
8. SABINI] Vixit S. Sabinus episcopus Canusinus (Canosa) saec. VI ineunte. Laudatur a S. Gregorio, Dial. II, 15, III, 5. Ex Vita BHL. 7443, tribus post obitum saeculis conscripta, id certe retinendum est Sabinum quinto idus mensis februari obiisse, quod annua comprobat instituta festivitas. — Act. SS., Feb. t. II, p. 510 – 31; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 289 – 94.

IV ID. FEB.

[1] Apud Montem Cassinum sanctae Scholasticae virginis, sororis sancti Benedicti abbatis, qui eius animam instar columbae migrantem e corpore in caelum ascendere vidit.

[2] Romae sanctorum martyrum Zotici, Irenaei, Hyacinthi et Amantii.

[3] Ibidem via Lavicana sanctorum decem militum martyrum.

[4] Item Romae via Appia sanctae Soteris virginis et martyris, quae (ut scribit sanctus Ambrosius) nobili genere nata, parentum consulatus et praefecturas ob Christum contempsit; iussaque immolare, non acquiescens, graviter et diutissime alapis caesa est; et cum cetera quoque poenarum genera vicisset, percussa gladio, laeta migravit ad sponsum.

[5] In Campania sancti Silvani episcopi et confessoris.

[6] In Stabulo Rhodis in territorio Senensi sancti Guilielmi eremitae.

[7] In pago Rothomagensi sanctae Austrebertae virginis, miraculis celebris.

FEBRUARII 10

1. SCHOLASTICAE] Eam silentio praetereunt Beda et Ado, quod Baronii pace dictum sit, at memorant Usuardus et kalendarium Neapolitanum saeculo IX marmori insculptum. Elogium nostrum subministraverunt S. Gregorii Dial., II, 33, 34; in libellis vero BHL. 7516 – 7523 certi nil reperitur. — Act. SS., Feb. t. II, p. 392 – 412.
2. ZOTICI] Ita Beda, Florus eiusque progenies. E martyrologio hieronymiano eruimus Romae via Lavicana miliario X Zotici et Amantii. Sintne coniungendi Irenaeus seu Irene et Hyacinthus in dubio remanet. Hyacinthus utique in via Lavicana sepultus erat; sed eius natalis dies in 4 aug. incidit. Zoticus iam die 12 ian. nuntiatus est, et quidem bis. — Act. SS., Feb. t. II, p. 380; Comm. martyr. hieron., pp. 85 – 86, 417.
3. MILITUM] Quid his subsit nullo negotio assequentur qui legerint annotata ad elogium SS. Zotici et Amantii. Ad eos pertinet indicium via Lavicana, ad Zoticum saltem mil. X, id est miliario, unde solito errore milites X effecerunt amanuenses, quos secutus est Florus cum asseclis. — Act. SS., Feb. t. II, p. 380 – 81; Comm. martyr. hieron., p. 85.
4. SOTERIS] S. Ambrosius Soterem martyrem consanguineam suam laudavit in libris De exhortatione virginitatis, 12 et De virginibus, III, 6, et in hoc quidem alapis eam diu caesam tandemque gladio percussam fuisse testatur. Quater in codicibus hieronymianis Soteris inscripta est, feb. 6, 10, 11, maii 12. Antiquitus eius commemoratio celebrabatur die 11 feb., testante titulo Romae reperto: Natale domnes Sitiretis tertium idus febb. Quandonam pridie agi coepta sit ignoramus. — Act. SS., Feb. t. II, p. 387 – 89; Comm. martyr. hieron., p. 85; De Rossi, Roma sotterranea, t. III, p. 3 – 192; Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. I, n. 495; Anal. Boll., t. XLVI, p. 59 – 67.
5. SILVANI] Nuntiat hodie martyrologium hieronymianum: Iuxta Tarracinam in Campania natale Silvani episcopi et confessoris. Unicum videtur vestigium cultus S. Silvani antiqua ecclesia prope Terracinam, nec quicquam de eius gestis novimus. — Act. SS., Feb. t. II, p. 392; Comm. martyr. hieron., p. 86; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 154 – 56.
6. GUILIELMI] Eius Acta fidelissime scripta esse a Theobaldo episcopo (BHL. 8923) pronuntiavit Baronius; contra multis ea erroribus fabulisque intricata esse nostrorum est iudicium. — Act. SS., Feb. t. II, p. 433 – 91.
7. AUSTREBERTAE] In nonnullis codicibus hieronymianis, ut in Wissemburgensi, legitur hodie in Pauliaco monasterio (Pavilly) depositio Austrebertanae abbatissae. In Usuardo: in pago Rotomagensi sanctae Austrebertae. Duae exstant S. Austrebertae Vitae, BHL. 1831 – 1832 antiquior et BHL. 1833, quae prioris compendium est. Austrebertae insuper mentio est in Vita S. Framehildis eius matris. Obiit anno 704. — Act. SS., Feb. t. II, p. 417 – 29; Comm. martyr. hieron., p. 86; Act. SS. Belgii, t. V, pp. 422 – 47, 448 – 52; Anal. Boll., t. XXXVIII, p. 155 – 66; E. Vacandard, Vie de S. Ouen (Paris, 1902), p. 204 – 15.

III ID. FEB.

[1] Lapurdi, in Gallia, apparitio beatae Mariae Virginis immaculatae.

[2] Hadrianopoli sanctorum martyrum Lucii episcopi et sociorum eius, qui sub Constantio ab Arianis multa perpessus, in vinculis martyrium consummavit; ceteri vero nobiliores civium, cum Arianos in Sardicensi concilio tunc damnatos recipere noluissent, a Philagrio comite capitalem sententiam exceperunt.

[3] Lugduni sancti Desiderii episcopi Viennensis et martyris.

[4] In Africa natalis sanctorum martyrum Saturnini presbyteri, Dativi, Felicis, Ampelii et sociorum, qui convenientes ad dominicum ex more celebrandum, in persecutione Diocletiani a militibus comprehensi, sub Anolino proconsule passi sunt.

[5] In Numidia commemoratio plurimorum sanctorum martyrum, qui in eadem persecutione comprehensi, cum iuxta imperatoris edictum divinas scripturas tradere noluissent, gravissimis excruciati suppliciis, occisi sunt.

[6] Ravennae sancti Caloceri episcopi et confessoris.

[7] Mediolani sancti Lazari episcopi.

[8] Capuae sancti Castrensis episcopi.

[9] In Castro Nantoniensi sancti Severini abbatis monasterii Agaunensis, cuius precibus cultor Dei rex Clodoveus a diutina infirmitate liberatus est.

[10] In Aegypto sancti Ionae monachi, virtutibus clari.

FEBRUARII 11

1. APPARITIO] Decreto S. Rituum Congregationis, die 13 novembris 1907, Pius X p. m. festum apparitionis Lapurdensis (1858) die 11 feb. ab universa ecclesia celebrari iussit. — Pii X pontificis maximi Acta, t. IV, p. 115 – 16; L. J. M. Cros, Histoire de Notre-Dame de Lourdes d'après les documents et les témoins, 3 vol., Paris, 1925 – 27.
2. LUCII] In Actis nostris collecta habentur quae de his martyribus scripta sunt ab Athanasio, Socrate, Sozomeno, cum hac annotatione Baronii ex Annalibus ad ann. 348: “Cum Lucii tum reliquorum Hadrianopolitanorum martyrum tunc passorum natalis dies anniversaria commemoratione tertio idus februarii in ecclesia catholica celebratur.” Iamvero de his nihil in martyrologiis antiquis, nullumque exstat vestigium commemorationis liturgicae eorumdem in quavis ecclesia. Ab ipso Baronio in fastis inscripti sunt. — Act. SS., Feb. t. II, p. 519 – 20.
3. DESIDERII] Occurrit S. Desiderius Viennensis in hieronymianis ad diem 23 maii; ad diem vero 11 feb. in codicibus nonnullis, quos inter et Bernensi: Lingonas Desiderii episcopi. In nostro martyrologio vice versa Lingonensis nuntiatur ad diem 23 maii, Viennensis vero hodie, cum Beda: Lugduni Desiderii episcopi, quia apud Lugdunum occisus est. Ado in Vita decessoris sui BHL. 2150 nec propriae ecclesiae moris inscius haec scribit: Dies passionis illius celebris habetur VII kal. iunii … dies translationis eius, quando translatus est ab territorio Lugdunensi de Prisciniaco villa in suburbio Viennensi in ecclesia beati Petri agitur III id. feb. Nemo non mirabitur Adonem in martyrologio ad diem VII kal. iun. Lingonensem Desiderium laudare, nusquam vero Viennensem. Nodum quis expediat? Vixit Desiderius Viennensis temporibus S. Gregorii p., qui ad eum saepius litteras dedit. Quinquies saltem scripta est Vita seu Passio S. Desiderii Viennensis, BHL. 2148 – 2152. Sola Passio antiquior quam conscripsit Sisebutus rex inter monumenta historica computanda est. Passio BHL. 2149 reliquarum fons est. — Act. SS., Maii t. V, p. 251 – 55; Comm. martyr. hieron., pp. 88, 268; M.G., Scr. rer. merov., t. III, p. 620 – 48; Anal. Boll., t. XVI, p. 89; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 207.
4. SATURNINI] Baronius: “De his non tantum vetus Romanum martyrologium sed et alia pleraque manuscripta agunt hac die. Usuardus autem iuxta ritum ecclesiae Africanae agit die sequenti.” Quaenam sint haec manuscripta ignoratur. Nullus ex martyrologis ante Usuardum martyres Abitinenses memorasse videtur, elogio perbrevi quod solis fere nominibus martyrum quattuor et proconsulis constat. Quae in martyrologio nostro adduntur excerpta sunt e Passione BHL. 7492. Haec quidem non illa est de qua Augustinus (Brevic. collationis cum Donatistis, III, XVII, 32): Gesta martyrum quibus ostendebatur tempus persecutionis consulibus facta sunt Diocletiano novies et Maximiano octies [304] pridie idus februarias. Nam qualis nunc habetur, ab anonymo Donatista rescripta est, in gratiam sectae istius, ita tamen ut praecipua pars, in qua martyrum verba audiuntur, integra remansisse videatur. Sequendus Augustinus in assignanda die 12 feb. martyrum Abitinensium commemorationi, quamquam non omnes uno die necati sunt sed nonnulli postea fame et vulneribus confecti obierunt. De his iuvat afferre testimonium hagiographi Donatistae Mensurio episcopo Carthaginiensi et Caeciliano diacono infensi in Clausula Passionis quae in codicibus omnibus praeter unum desideratur. Postremo cum nec Mensurius nec minister eius Caecilianus ab hac immani crudelitate cessare vellent, Anulino proconsule aliisque persecutoribus interim circa alia negotia occupatis, beati martyres isti corporeis alimentis destituti paulatim et per intervalla dierum naturali conditioni, famis atrocitate cogente, cesserunt et ad siderea regna cum palma martyrii migraverunt. — Act. SS., Feb. t. II, p. 513 – 19; H. Delehaye, Les Passions des martyrs et les genres littéraires, p. 114 – 16; P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, t. VIII, p. 3 – 71.
5. MARTYRUM] Hi sunt quos signat S. Augustinus in Breviculo collationis cum Donatistis, III, XIII, 25: Recitarunt etiam rescripta Secundi Tigisitani ad eumdem Mensurium pacifice data ubi et ipse narravit in Numidia persecutores quae egerint et qui comprehensi et scripturas sanctas tradere nolentes et multa mala passi gravissimis suppliciis excruciati et occisi sunt, eosque honorandos pro martyrii sui merito commendavit, laudans eos non tradidisse scripturas sanctas. Mensurius ille est de quo modo dictum est, episcopus Carthaginiensis, a Donatistis pro traditore habitus; Secundus autem tunc habebat primatum episcoporum Numidiae (ibid). Utrum, Secundo obtemperantes, hos christianos honoribus martyrum debitis coluerint, ignoramus; sed nihil dubitasse videtur Baronius qui sanctorum catalogo eos, nullo praeeunte, inscripsit. — Act. SS., Feb. t. II, p. 513.
6. CALOCERI] Quintum in Ravennatum episcoporum serie locum obtinet Calocerus. De cuius commemorationis die consulatur Ravennatum episcoporum historiae scriptor Agnellus sic loquens: Defunctus et sepultus est, sicut aiunt quidam, III idus februarii in basilica beati Probi confessoris (A. Testi-Rasponi, Codex pontificalis ecclesiae Ravennatis, p. 34). Quibus verbis elucet tum temporis nullam Caloceri celebratam esse commemorationem. Quae nonnullorum fuit sententia, eum die 11 feb. e vita migrasse, error prorsus videtur ex eo ortus quod Caloceri martyris Romae cum Parthenio festum agebatur hac ipsa 11 feb. die. Cf. Anal. Boll., t. XLVI, p. 52 – 55; t. XLVII, p. 24. E verbo sanctus quod apposuit Agnellus, non satis probatur Calocerum iam antiquitus sanctorum albo inscriptum fuisse. — Act. SS., Feb. t. II, p. 508 – 510; Anal. Boll., t. XLVII, p. 21 – 22.
7. LAZARI] Collocatur S. Lazarus in Mediolanensium antistitum serie medius inter S. Glicerium et S. Eusebium. Ab Ennodio laudatur in epigrammate quinque distichorum (Carm. 2, 83). Obiit anno circiter 449, 14 martii, quo die eius olim agebatur festum: De sancto Lazaro archiepiscopo Mediolani est festum XIIII martii. (M. Magistretti-U. Monneret de Villard, Liber notitiae sanctorum Mediolani, p. 214.) Quod festum ne quotannis per quadragesimam fieret, translatum est in diem 11 feb. — Act. SS., Feb. t. II, p. 521 – 23; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Milano, p. 165 – 69.
8. CASTRENSIS] In martyrologio hieronymiano nuntiatur hodie: in Campania Volturno Castrensis; Capuanus habetur, non quod huius civitatis episcopus fuerit, sed quia eius corpus Capuam translatum esse censetur. De eius Vita, pluribus post obitum saeculis exarata, cuius duplex exstat recensio BHL. 1644, 1645, scribit Baronius: “sunt ibi nonnulla quae censura indigent”, nimia tamen usus benignitate, cum sit mera fabula in quam ab hagiographo inducuntur varii sancti quorum in his partibus cultus viget, sed qui nullam cum S. Castrensi coniunctionem habuerunt. — Act. SS., Feb. t. II, p. 523 – 29; Comm. martyr. hieron., p. 87; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, pp. 179 – 84, 205, 260, 1095.
9. SEVERINI] In codice Senonensi martyrologii hieronymiani additum est hodie Castro Nantonis sancti Severini abbatis monasterii Agaunensis. Castrum Nantonis hodie est Château-Landon (Seine-et-Marne). Elogium Usuardinum est, ex Vita S. Severini. Duplex ea est, BHL. 7643 – 7645, prolixior et antiquior saec. IX ineunte exarata, altera 7646, neutra genuina aut sincera. — Act. SS., Feb. t. II, p. 544 – 51; Comm. martyr. hieron., p. 89; B. Krusch in M. G., Scr. rer. merov., t. III, p. 165 – 67; Anal. Boll., t. XXXI, p. 354 – 55.
10. IONAE] Quae de Iona, sancto Monchosis monasterii hortulano, narrantur, excerpta sunt e S. Pachomii Vita, Act. SS., Feb. t. II, p. 520 – 21, quae graece edita est in Paralipomenis de SS. Pachomio et Theodoro et in Vita altera, 44 – 45. Sancti Pachomii Vitae graecae ex recensione F. Halkin, pp. 155 – 57, 212 – 14. Nomen ab ipsis synaxaristis praetermissum in fastis nostris inscriptum fuisse eo magis mirandum est quod vel dies obitus in Pachomii Vitis siletur.

PRID. ID. FEB.

[1] Sanctorum septem fundatorum Ordinis Servorum beatae Maria Virginis, quorum depositio respectivis diebus recolitur; quos autem in vita unus verae fraternitatis spiritus sociavit et indivisa post obitum populi veneratio prosecuta est, Leo decimus tertius una pariter sanctorum fastis accensuit.

[2] In Africa sancti Damiani militis et martyris.

[3] Carthagine sanctorum martyrum Modesti et Iuliani.

[4] Apud Beneventum sancti Modesti levitae et martyris.

[5] Alexandriae sanctorum martyrum Modesti et Ammonii infantum.

[6] Barcinone in Hispania sanctae Eulaliae virginis, quae tempore Diocletiani imperatoris equuleum, ungulas flammasque perpessa, demum cruci affixa, gloriosam martyrii coronam accepit.

[7] Antiochiae sancti Meletii episcopi, qui pro fide catholica saepe exilium passus, demum Constantinopoli migravit ad Dominum; cuius virtutes sanctus Ioannes Chrysostomus et Gregorius Nyssenus summis laudibus celebrarunt.

[8] Constantinopoli sancti Antonii episcopi tempore Leonis sexti imperatoris.

[9] Veronae sancti Gaudentii episcopi et confessoris.

FEBRUARII 12

1. FUNDATORUM] Exordia Ordinis Servorum B.M. Virginis, primus, ut videtur, narravit Petrus Tudertinus, eiusdem Ordinis octavus moderator, qui anno 1318, scripsit Legendam de origine Ordinis fratrum Servorum Virginis Mariae (BHL. 7583), in qua et vitam S. Philippi Benitii († 1285) probe ac sincere narravit, qui nondum adulti Ordinis praeclarum columen fuit. Non uno loco loquitur Petrus de Septem sanctis viris qui communi consilio Deiparae Virgini se manciparunt. Ex quibus unum nominat Alexium, quem anno 1310 obiis se refert et a quo primorum patrum historiam ipse didicerat. De quibus tamen eius testimonio non docemur nisi numerum; nam post haec verba Petri: Nomina vero Sotiorum sex fratris Alexii cum eo nostrum, infelici casu Legendae sive exemplar sive apographum unicum abruptum fuit. Istud tamen integrum videtur prae manibus habuisse Paulus de Attavantis, cum anno circiter 1468 Dialogum de Origine Servorum concinnaret, ubi de unoquoque singillatim paucis verbis exposuit. Itaque ex ipsa Legenda videntur descripta fuisse nomina quae apud Paulum leguntur: Bonusfilius, Bartholomaeus, Iohannes, Benedictus, Gerardinus, Ricoverus, Alexius. Verum saeculo XVI et XVII, cum scriptores Ordinis Servorum ad illustranda instituti sui incunabula, plurimo sed irrito labore, superioris aetatis monumenta omnia rimati essent, potiori consilio destituti, homines septem ex iis quos in Legenda Petri Tudertini aliisque historiis obviam habuerant, arbitratu suo delegerunt, quos ordinis sui conditores fuisse decreverunt: Bonfilium Monaldi, Iohannem de Bonaiuncta, Manettum dell' Antella, Amideum degli Amidei, Hugonem di Uguccione, Sostheneum de Sostegno et Alexium Falconieri. Cui catalogo refragabatur in primis Pauli de Attavantis auctoritas, qui Bonumfilium quidem et Alexium noverat, non autem Bonfilium Monaldi neque Alexium Falconieri, et ceteros quinque eorum socios aliis prorsus nominibus appellat. Sed novae fabulae auctores eam in tutum educere sibi visi sunt dicendo nomina a Paulo de Attavantis recitata non ea fuisse quibus iidem viri in Ordine appellari solerent. Longius progressa est nonnullorum astutia, qui ad ornamentum historiae qualem somniaverant documentis usi sunt adulterinis et plane ficticiis. Septem Fundatorum coronam cultu eodem una celebratam fuisse, si qua testimonia videntur innuere, nulla perspicue demonstrant. Popularis tamen venerationis indicia qualiacumque saeculo XVIII ineunte satis operosa anquisitione collecta sunt. Quibus perpensis, S. Rituum Congregatio cultum ab immemorabili ratum haberi posse iudicavit die 7 iulii ann. 1725. Ad sollemnem canonizationem evincendam ab iis quorum intererat diu acriterque certatum est. Sed postquam Benedictus p. XIV negavit causae prodesse miracula quae ad universam Septem Fundatorum coronam non autem ad unumquemque eorum singillatim referrentur, totum negotium diu conticuit, donec Leo p. XIII, decessoris sui decreto non obstante, Septem Fundatores sanctis annumerari posse pronuntiavit, dummodo miraculis quattuor eorum sanctitas comprobaretur. Postquam igitur huic condicioni satis factum esse censuit S. Rituum Congregatio, anno demum 1887 Leo XIII, litteris apostolicis Septem Fundatores inter sanctos rettulit eorumque festum die 11 feb. celebrari iussit. Tandem, cum decreto 9 sept. 1908 instituta esset festivitas Apparitionis B. M. V. Lapurdensis, cuius anniversarius dies recurrit die 11 februarii, festum Septem Fundatorum ad sequentem diem relatum est. — Monumenta Ordinis Servorum S. Mariae, t. I(Bruxellis, 1897), pp. 55 – 107, 211 – 222; t. XI (1910), p. 72 – 113; t. XVI (1916), p. 110 – 11; Legendam de origine Ordinis fratrum Servorum Virginis Mariae reapse a Petro Tudertino esse scriptam comprobat P. Taucci: Della Legenda “de origine Ordinis Servorum” e del suo autore in Studi Storici sull' Ordine dei Servi di Maria, t. I (1933), p. 195 – 207; A. Gianius-A. M. Garbius, Annalium sacri Ordinis fratrum Servorum B.M.V… centuriae quatuor, t. I (Lucae, 1719), p. 16 – 17; P. Soulier, Storia dei Sette santi fondatori, Roma, 1888; H. Hefele, Die Bettelorden und das religiöse Volksleben Ober- und Mittelitaliens im XIII. Jahrhundert (Leipzig, 1910), pp. 72, 103; Analecta Iuris Pontificii, ser. XIX (1888), p. 651; Acta Sanctae Sedis, t. XL (1907 – 1908), p. 747 – 48; Acta Apostolicae Sedis, t. I (1909), p. 264.
2. DAMIANI] In martyrologio hieronymiano scriptum est in Africa passio Damiani militis, in quibusdam exemplis in Alexandria. Sed in laterculis Africanis et Alexandrinis nomen Damiani prorsus peregrinum est. Verbum militis quocum in codice Epternacensi iungitur et infantum, residuum esse videtur ex elogio vel libello hodie deperdito. S. Damianum tandem aliquando socium S. Cosmae habendum esse coniectura est non ilico reicienda. — Act. SS., Feb. t. II, p. 581; Comm. martyr. hieron., p. 89.
3. MODESTI] Quae in hoc duobusque sequentibus elogiis occurrunt sanctorum nomina deprompta sunt ex laterculo hieronymiano non parum obscuro et implexo. Novas tenebras addiderunt martyrologii nostri correctores. Ex uno enim Modesto tres fecerunt: Carthaginiensem, Beneventanum, Alexandrinum. Omnia plane incerta, sicut et Iulianus ille qui perperam sane Modesto sociatur. Videtur enim pro Iuliano legendum esse Iulianae, quae martyr est die 8 aug. Romae via Ostiensi celebrata. — Act. SS., Feb. t. II, p. 580; Comm. martyr. hieron., p. 89.
4. MODESTI] Lege quae de tribus Modestis modo dicta sunt. Modestum Beneventanum fuisse quadantenus suadetur Passione S. Modesti BHL. 5983 d, verbis ditiore quam rebus, ceterum fide prorsus indigna, quae legitur in codice huius ecclesiae saec. XII exarato. In alio eiusdem libelli codice natalis S. Modesti ad diem 2 oct. reicitur. — Anal. Boll., t. LI, p. 369 – 74; H. W. Klewitz, in Historische Vierteljahrschrift, 1934, p. 371.
5. MODESTI] De Modesto praeter nomen nihil traditum esse ex superioribus satis superque constat. Indicium Alexandriae refertur ad Ammonium, de quo in martyrologio ad diem 9 feb. In codice hieronymiano Epternacensi scriptum est et infantum, quod neque ad Modestum neque ad Ammonium refertur, sed ad Damianum (de quo supra), si codicis lectioni standum est. — Act. SS., Feb. t. II, p. 580 – 81; Comm. martyr. hieron., pp. 83, 89.
6. EULALIAE] Duas in suis fastis consignatas esse Eulalias, utramque virginem et martyrem, gloriantur Hispani, celeberrimam illam quae Emeritae die 20 dec. colitur et alteram quae Barcinone palmam adepta sit. In martyrologio hieronymiano Eulaliae Emeritensis natalis dies inscriptus est; ad diem autem 12 feb. solum Eulaliae nomen. Apud Bedam elogium promitur martyris Barcinonensis, sed ad diem 20 dec. quae Emeritensis propria est. Utramque annuntiant Florus, Ado et ceteri huius propaginis. De Barcinonensi controversia est, sitne alia ab Emeritensi, an potius haec ipsa duabus in civitatibus praecipua veneratione culta. Adversus eos qui unam solam agnoscunt Eulaliam nullum adhuc prolatum est validum argumentum, neque magis ea iuverunt quae congessit in Historia eclesiástica de España (t. I, p. 282 – 300) μακαρίτης Zacharias Garcia Villada noster, vir doctissimus, a barbaris nuper occisus. Fabulosa sunt Acta S. Eulaliae Barcinonensis, BHL. 2693 – 2696. — Act. SS., Feb. t. II, p. 576 – 80; Comm. martyr. hieron., p. 90; Anal. Boll., t. XXIII, p. 346 – 48; t. XLVIII, p. 403 – 404.
7. MELETII] In antiquis Latinorum martyrologiis Meletii nomen desideratur; a Graecis colitur hoc die. Perquam notae sunt oratio funebris a S. Gregorio Nysseno et laudatio a S. Iohanne Chrysostomo habita, BHG2. 1243, 1244. In locum Antiochiae sufficiendum: Constantinopoli, ubi Meletius obiit ann. 381. — Act. SS., Feb. t. II, p. 585 – 602; Synax. Eccl. CP., p. 459; Chr. Baur, Johannes Chrysostomus und seine Zeit, t. I, p. 117 – 18.
8. ANTONII] Antonius Cauleas patriarcha († 901) a Graecis hoc die colitur. Habetur eius Vita BHG2. 139, a Nicephoro coaevo scripta. — Act. SS., Feb. t. II, p. 622 – 29; Aug. t. I, p. 113 – 14; Synax. Eccl. CP., p. 460 – 62.
9. GAUDENTII] Reliquiae S. Gaudentii in ecclesia S. Stephani feruntur asservari; quis autem ille sit, dubium remanet. Concilio Romano anni 465 interfuit Gaudentius (Mansi, Concilia, t. VII, p. 967 – 68), sed hunc Veronensem episcopum fuisse non demonstratur. In codicibus legitur Gaudentio Vecconensi, quod interpretatum est Veronensi, falso, ut videtur, loco Vettonensi (Bettona). Gaudentio igitur in serie episcoporum Veronensium locus assignari non potest, nec dies obitus prid. id. feb., cum cardinali Augusto Valerio. — Act. SS., Feb. t. II, p. 601; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, pp. 926 – 930, 434; C. Cipolla, Il velo di Classe, in Le gallerie nazionali Italiane, t. III (1897), p. 213.

ID. FEB.

[1] Antiochiae natalis sancti Agabi prophetae, de quo beatus Lucas in Actibus apostolicis scribit.

[2] Melitinae in Armenia sancti Polyeucti martyris, qui in persecutione Decii multa passus, martyrii coronam adeptus est.

[3] Lugduni sancti Iuliani martyris.

[4] Tuderti sancti Benigni martyris.

[5] Ravennae sanctarum Fuscae virginis et Maurae nutricis eius, quae, Decio imperante, multa sub Quinctiano praeside perpessae, demum gladio transfixae, martyrium consummarunt.

[6] Romae sancti Gregorii papae secundi, qui Leonis Isaurici impietati acerrime restitit, et sanctum Bonifacium ad praedicandum evangelium in Germaniam misit.

[7] Andegavi depositio sancti Lucinii episcopi, venerabilis sanctitatis viri.

[8] Lugduni sancti Stephani episcopi et confessoris.

[9] Reate sancti Stephani abbatis, mirae patientiae viri; in cuius transitu (ut refert beatus Gregorius papa) sancti angeli, ceteris etiam videntibus, adfuerunt.

FEBRUARII 13

1. AGABI] De quo Act., XI, 27 – 30, XXI, 10 – 11. In synaxariis Graecorum cum apostolicis viris recensetur ad diem 30 iun., et ad diem 8 april., vel 10, 11 eiusdem mensis cum Herodione et Rufo. Agabum Latinorum fastis, nullo praeeunte, ad hunc diem inscripsit Ado. Apud Antiochiam eum collocavit quia fuit unus ex prophetis de quibus Act. XI, 27: in his autem diebus supervenerunt ab Ierosolymis prophetae Antiochiam. — Act. SS., Feb. t. II, p. 644 – 45; Synax. Eccl. CP., pp. 591, 596, 786.
2. POLYEUCTI] A Graecis nunc colitur S. Polyeuctus die 9 ian. In breviario Syriaco die 7 ian. memoratur, cum martyrologio hieronymiano, in quo rursum ad 13 et 14 feb. signatur. A Floro selectus lectus est dies 14, ab Adone 13, quem sequitur Usuardus et noster. Acta S. Polyeucti BHG2. 1566 – 1568, BHL. 6885 neque a coaevo nec a suppari scripta sunt. Eiusdem venerationis antiqua non desunt monumenta. — Act. SS., Feb. t. II, p. 650 – 55; Comm. martyr. hieron., pp. 30, 91, 92; Synax. Eccl. CP., p. 379; Origines du culte des martyrs2, p. 180.
3. IULIANI] Baronius: “De eodem vet. manuscrip. et monumenta ecclesiae Lugdunensis quae citat Galesinius.” Porro, inter martyres Lugdunenses nullus reperitur Iulianus. Sed in martyrologio hieronymiano nuntiatur hodie: Nicomediae Iuliana al. Iulianus, et paulo inferius: Lugduni Stephani. Sub huius indicio topographico illius nomen positum est, primum, ut videtur, a Petro de Natalibus, Catal. SS., XI, 13, n. 63. — Act. SS., Feb. t. II, p. 656; Comm. martyr. hieron., p. 91.
4. BENIGNI] Frater habetur S. Vincentii, Mevaniae episcopi. Passio SS. Vincentii et Benigni BHL. 8676, merito suspecta habetur. A Baronio lecta sunt “vetera monumenta ecclesiae Tudertinae” quae distinctius non indicat. “Quibus etiam testatum habetur, ita ille, eius martyris corpus religiose asservatum haberi in monasterio monialium quod dicitur de Militiis.” — Act. SS., Feb. t. II, p. 657; Iun. t. I, p. 623 – 27; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 434 – 35.
5. FUSCAE] Silent antiqua martyrologia. Elogium excerptum est ex Actis fabulosis SS. Fuscae et Maurae, BHL. 3222 – 3223, quibus feruntur Ravennae martyrium subiisse, eorum corpora Saqratham in Tripolitana (ubi fere Leptis magna) asportata, et his locis vastatis, Torcellum in Venetiarum insulam delata. — Act. SS., Feb. t. II, p. 646 – 49; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 732 – 34.
6. GREGORII] Sedit annis 715 – 731. In martyrologium, cum aliis plurimis pontificibus qui antea nulla fruebantur veneratione ecclesiastica, ab Adone insertus. Hic autem oscitanter legisse videtur Librum pontificalem, ubi dies depositionis 11 feb. signatus est: Sepultus est ad beatum Petrum apostolum sub die III id. feb. — Act. SS., Feb. t. II, p. 692 – 705; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 410.
7. LICINII] Baronius: “Andegavi cum hic ponatur scias non esse episcopum Andegavensem, sed, ut scribit Gregorius Turonensis, L. II. Hist. Franc., c. 29, patria Andegavensis, praefuit ecclesiae Turonensi (Gregorius ib. X, 31).” Quae non sunt ad rem. Licinius, episcopus Andegavensis, S. Gregorii Magni aequalis fuit, a quo ann. 601 litteras accepit. Ab eius Vitae scriptoribus, BHL. 4917, 4918, quibus non in omnibus fidendum est, obiisse asseritur die 1 nov. Natalem ei assignavit 13 feb. Usuardus, nescio qua ductus ratione. — Act. SS., Feb. t. II, p. 675 – 87; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 359.
8. STEPHANI] Martyrologium hieronymianum: Lugduno depositio beati Stefani episcopi. Sedit in cathedra Lugdunensi saec. VI in.; cui litteras dederunt Ennodius et S. Avitus. Obiit intra ann. 512 – 517. — Act. SS., Feb. t. II, p. 672 – 73; Comm. martyr. hieron., p. 91.
9. STEPHANI] De abbate Stephano nihil traditum est praeter ea quae scripsit S. Gregorius, Dial. IV, 19, et Homil. in Evang., XXXV. Omittunt antiqua martyrologia. Apud Petrum de Natalibus, Catal. SS., III, 121, S. Stephanus S. Valentino martyri (feb. 14) praeponitur; sed nihil de natali in monumentis ecclesiasticis. Hodie cum altero Stephano, Lugdunensi episcopo, copulatur. — Act. SS., Feb. t. II, p. 675 – 76.

XVI KAL. MART.

[1] Romae via Flaminia natalis sancti Valentini presbyteri et martyris, qui post multa sanitatum et doctrinae insignia fustibus caesus et decollatus est sub Claudio Caesare.

[2] Item Romae sanctorum martyrum Vitalis, Feliculae et Zenonis.

[3] Interamnae sancti Valentini episcopi et martyris, qui post diutinam caedem custodiae mancipatus, cum superari non posset, mediae noctis silentio eiectus de carcere, decollatus est iussu Placidi urbis praefecti.

[4] Ibidem sanctorum Proculi, Ephebi et Apollonii martyrum, qui cum ad corpus sancti Valentini vigilias agerent, iussu Leontii consularis comprehensi, gladio caesi sunt.

[5] Alexandriae sanctorum martyrum Bassi, Antonii et Protolici, qui demersi sunt in mare.

[6] Ibidem sanctorum martyrum Cyrionis presbyteri, Bassiani lectoris, Agathonis exorcistae et Moysis, qui omnes igne combusti evolaverunt ad caelum.

[7] Item Alexandriae sanctorum Dionysii et Ammonii decollatorum.

[8] Romae sancti Cyrilli episcopi, qui una cum Methodio, item episcopo, fratre suo, cuius natalis in aliam diem incidit, multas Moraviae gentes earumque regem ad fidem Christi perduxit. Horum tamen festivitas nonis iulii recolitur.

[9] Neapoli in Campania sancti Nostriani episcopi, qui in catholica fide tuenda contra haereticam pravitatem exstitit insignis.

[10] Ravennae sancti Eleuchadii episcopi et confessoris.

[11] In Bithynia sancti Auxentii abbatis.

[12] Apud Surrentum sancti Antonini abbatis, qui e monasterio Cassinensi, a Longobardis devastato, in solitudinem eiusdem urbis secedens, ibidem sanctitate celebris obdormivit in Domino; cuius corpus multis quotidie miraculis et praesertim in liberandis energumenis effulget.

FEBRUARII 14

1. VALENTINI] Hagiographis placuit duos esse Valentinos, eodem die mensis februarii cultos, alterum Romanum, Interamnensem alterum. Illius quem Romanum presbyterum dixerunt gesta leguntur in Actis SS. Marii et Marthae, BHL. 8463; martyrium fecisse fertur, imperante Claudio II, quando nulla fuit persecutio christianorum. Eodem tempore passus dicitur Valentinus alter (BHL. 8460), cuius elogium mox sequitur. Reapse unus fuit Valentinus, hodie fastis inscriptus, Romanus ille, cuius basilica erat in via Flaminia, miliario secundo, ubi eiusdem rudera etiamnum cernuntur. Presbyterum illum fuisse sola Acta testantur, quae fide prorsus indigna sunt. De Interamnensi Valentino mox sermo est. — Act. SS., Feb. t. II, p. 751 – 54; Comm. martyr. hieron., p. 92 – 93.
2. VITALIS] De his nihil apud Bedam. E codicibus hieronymianis eos accepit Florus, et ab eo Ado. Inepte copulata sunt haec tria nomina veluti socii qui uno die martyrium Romae passi sint. Vitalis enim ille est cuius reliquias Spoletii Spes episcopus repperit. Felicula quidem et Zeno Romae quiescebant non tamen eodem loco. Illa nimirum in coemeterio viae Ardeatinae, eiusque memoria in hieronymianis hoc die signata est, iterum die 5 iunii et tertium die 13 iunii, quo potissimum colebatur, si quid vidi, quo etiam eius memoria ab incautis compilatoribus in nostrum martyrologium denuo illata est. S. Zenonis vero basilica sita erat in via Appia in coemeterio Praetextati. In sacramentario Gelasiano una erat commemoratio SS. Valentini, Vitalis et Feliculae, quibus in codice Sangallensi adiunctus est Zeno. — Act. SS., Feb. t. II, p. 743 – 45; Comm. martyr. hieron., pp. 93 – 94, 96, 317.
3. VALENTINI] Qui in martyrologio hieronymiano hodie nuntiatur: Interamnae via Flaminia miliario LXIIII natale Valentini, alius non est a Valentino qui, ut est in elogio superius posito, presbyter Romae via Flaminia passus habebatur. Huius nomini sacra erat basilica | secundo ab Urbe miliario, sed et altera miliario sexagesimo quarto. Utramque non eidem martyri dicatam voluerunt hagiographi, sed priorem Valentino presbytero Romano (BHL. 8463), alteram episcopo Interamnensi cognomini, cuius Vitam et Passionem confinxerunt, BHL. 8460, sed de quo nulla in monumentis mentio est. — Act. SS., Feb. t. II, p. 754 – 762; Comm. martyr. hieron., p. 92 – 93; Les origines du culte des martyrs2, pp. 270, 315 – 16.
4. PROCULI] In codicibus martyrologii hieronymiani inscripti sunt variis diebus: feb. 15, april. 14, 18, maii 1. Quaecumque de eis feruntur legenda sunt in Passione S. Valentini Interamnensis BHL. 8460, a fabulatore composita, in elogio quod modo lectum est contracta. Utinam certioribus monumentis de eorumdem cultu constaret. Proculi cuiusdam celebritatem testatur S. Gregorius, Dial. I, 9. Sitne Interamnensis ille an cognominis, incertum. — Act. SS., Feb. t. II, p. 751 – 57; Comm. martyr. hieron., pp. 97, 189, 197, 224; Origines du culte des martyrs2, p. 316.
5. BASSI] Alexandrinos illos et qui mox sequuntur praetermisit Beda. Ex hieronymianis eos repetiit martyrologium Lugdunense in codice Parisino 3879, unde a Floro eiusque sequacibus accepti sunt. Tria quae sub Alexandria ponuntur elogia in unum fontem refundenda sunt, Acta nempe martyrum Alexandrinorum quae quidem deperdita sunt, compendio tamen referuntur in vetusto martyrologio, ea ratione ut martyres in tres dispergantur manipulos: primum eorum qui gladio caesi sunt, alterum in mare mersorum, tertium igne combustorum. Nonnulla nomina emendatione indigent, v. gr. Bassi, Antonii et Protolici, quae in hieronymianis codicibus leguntur Bassiani, Tonion, Proti, Luci. Nullus ergo fuit Alexandriae martyr Protolicus, quem ex duobus unum fecit scriptor Lugdunensis — Acta. SS., Feb. t. II, p. 750 – 51; Comm. martyr. hieron., p. 94 – 95; Les martyrs d'Égypte, p. 48 – 49.
6. CYRIONIS] De his satis superque modo dictum est, nisi quod in codicibus pro Bassiani occurrit et lectio Bassion.
7. DIONYSII] Hoc elogio clauditur memoria martyrum Alexandrinorum de quibus in superioribus.
8. CYRILLI] De S. Constantino philosopho, qui moriens († 14 feb. 869) agnomine monastico dictus est Cyrillus, eiusque fratre Methodio Moraviae archiepiscopo, certa documenta habentur, inter quae primum locum tenent genuinae epistulae Romanorum pontificum Hadriani II, Iohannis VIII et Stephani V: genuinae, inquam, siquidem Iohannis VIII litterae Sventapulco comiti mense iunio 880 scriptae a suspicione falsitatis non plane manifesto vindicatae fuerunt et Stephani V epistula ad eundem exeunte ann. 885 data, qualis nunc legitur, e sincero documento videtur adulterata fuisse (Stephanus … Zventopolco regi Sclavorum, M.G., Ep. t. VII, 2, p. 354 – 58). Huius controversiae statum hodiernum scite nuper exposuit P. Duthilleul, qui et reliqua testimonia historica ad SS. Cyrillum et Methodium satis perspicuo conspectu recensuit (Échos d'Orient, t. XXXIV, 1935, p. 272 – 96). Cum principalibus documentis conseri, nusquam tamen illis anteponi possunt libelli slavonici, de quibus infra, et latini BHL. 2073 – 2076. Gesta S. Methodii contingunt et Vitae graecae S. Clementis Bulgarorum archiepiscopi BHG2. 355, quam a Theophylacto CP. patriarcha scriptam autumarunt, et quae ex illa fluxit BHG2. 356. Ex hagiographicis libellis, solae proprium momentum habent Vita slavonica S. Constantini philosophi et Vita S. Methodii, quae communi nomine “ legendae Pannonicae” vocantur, et “ legenda Italica” BHL. 2073, quae certam etsi nondum plane definitam affinitatem habet cum Vita slavonica Constantini. De legendis quidem Pannonicis satis probabiliter constat eas in Moravia non multo post mortem S. Methodii ab huius discipulis scriptas fuisse sermone slavonico, adhibitis fontibus graecis et etiam latinis, nec sine mixtura hagiographicae facundiae. Ex quo primum anno 1851, Pragae a P. J. šafařik editae sunt, multorum eruditorum curam et diligentiam exercuerunt. Nihilo tamen setius rerum slavicarum studiosi passim queruntur litteram documentorum ad normam criticae disciplinae nondum fuisse castigatam. Infinita prope et opaca silva est disputationum quae in SS. Cyrilli et Methodii memoria pullularunt. Sterilis et fallax ubertas. Nempe simul cum fide christiana quam in Pannoniam intulerunt, primi Slavorum apostoli litteras etiam indigenas invexerunt quibus non modo gentium illarum origines ab oblivione servatae fuerunt sed politicis quoque fatis viae novae sterni coeptae sunt. Sic igitur evenit ut inde a principio in Bohemia, Moravia, Serbia, Bulgaria, Rossia Kioviensi et in ipsa etiam Moscovia SS. Cyrilli et Methodii gesta vix umquam ad solius historiae fidem vestigata fuerint. Accedit quod Slavicarum ecclesiarum conditores in Moraviam missi sunt ab ipso Photio primum patriarcha, neque ab huius amicitia umquam desciverunt: quod verum esse noluerunt qui haec duo lumina Ecclesiae catholicae vindicanda esse sibi persuaserant, dum contra multi orientalis schismatis fautores ambos sanctos partibus suis patrocinari gloriabantur. Utrobique causa praeiudicatis opinionibus acta fuit. Ad rem quod attinet, corrigendus hodie videtur translaticius error quo communiter dictitatur Photius, postquam a Iohanne papa VIII censura solutus fuit, iterum ab eius communione defecisse et schismati graeco primam originem dedisse. Et re quidem vera quicquid Photio viventi iure potuit obici, crimina pleraque quibus eius memoria hodieque oneratur, detecta vel excogitata sunt postquam Michaelis Caerularii aetate Ecclesia graeca a latina ultimo divulsa est. Perpetrato discidio, theologi byzantini Photii civis sui, hominis inter Graecos celebratissimi, doctrina et auctoritate se tueri voluerunt, cum interea latini armis omnibus pugnarent ut adversariis hoc praesidium eriperetur. In hac diuturna contentione non modo fides historica multifariam laesa fuit, sed ipsa documenta in primisque Romanae Sedis et conciliorum acta et decreta falsariorum improbitate vitiata sunt. Haec strictim adumbrata satis esse debent, ut in quaestione infinitis controversiis vexata, quarum aestus nondum defervit. Opera et disputationes quae ad SS. Cyrilli et Methodii sinceram historiam aliquid conferre possunt discernenda sunt e pulverulenta congerie librorum et commentariorum, quorum ann. 1934 quinque amplius milia recensita sunt. Vide: G. A. Iljinskij, Opyt sistematičeskoj Kirillomefodjevskoj bibliografii, pod redakciej i s dopolnenijami M. G. Popruženko i St. Romanskogo, Sofia, 1934. Interim omnium loco esse possunt, praeter modo nominatum P. Duthilleul, Fr. Dvorník, Les légendes de Constantin et de Méthode vues de Byzance, Prague, 1933; Id., Le second schisme de Photios. Une mystification historique, in Byzantion, t. VIII, p. 425 – 74; Id., Le premier schisme de Photios, in Actes du IVe Congrès international des études byzantines, t. I (Sofia, 1935), p. 301 – 325; V. Grumel, Y eut-il un second schisme de Photios? in Revue des sciences philosophiques et théologiques, t. XII (1933), p. 432 – 57; Id., La liquidation de la querelle photienne, in Échos d'Orient, t. XXXVII, p. 257 – 88; H. Grégoire, Du nouveau sur le patriarche Photios, in Bulletin de la classe des Lettres de l'Académie Royale de Belgique, 1934, p. 36 – 53. De Slavicis documentis adeantur M. Popruženko et St. Romanskij, Bibliografičeski pregled na slavjanskitě kiriliski iztočnici za žvota i dejnostita na Kirila i Metodija, Sofia, 1935.
9. NOSTRIANI] Baronio ignotus et recentiore aevo martyrologio Romano inscriptus. Nostrianus, quintus decimus in serie episcoporum Neapolitanorum, praeteritus est in kalendario marmoreo huius ecclesiae. In Gestis episcoporum (I, 8) laudatur quod praeter alia aedificia balneum in urbe fecerit, et bona opera egerit. Obiit c. ann. 450; sepultus est in ecclesia S. Gaudiosi foris urbem euntibus ad S. Ianuarium. Ex edicto cardinalis Decii Carafae ann. 1619 colendus erat ad diem 16 augusti. Ut elogii ratio perspiciatur, adducenda sunt verba Libri de Promissionibus et praedictionibus Dei, inter spuria S. Prosperi: Quidam Florus nomine spiritu seductionis arreptus … cum haud procul a Neapolitana civitate in subversionem animarum quaedam promitteret faceretque illicita, a germano venerabilis Nostriani episcopi et Herio presbytero simul cum clericis praedictae ecclesiae detentus et coercitus sic a praefatae provinciae liminibus pulsus est (P. L., t. LI, p. 843). Vereor ne ea quae ad fratrem Nostriani referuntur ad ipsum Nostrianum traducta fuerint. — Act. SS., Aug. t. III, p. 294 – 95; M. G., Script. rerum Langob., p. 406; A. S. Mazochius, De sanctorum Neapolitanae ecclesiae episcoporum cultu, pp. 62, 103 – 109; H. Achelis, Die Bischofschronik von Neapel (Leipzig, 1930), pp. 2, 20, 54.
10. ELEUCHADII] Si Agnello, in Libro pontificali ecclesiae Ravennatis, credendum est, fuit unus ex discipulis S. Apollinaris. Eius elogium his desinit verbis: Defunctus est autem XVI kal. mar. et sepultus est extra muros Classis, ubi usque hodie ad laudem est nominis eius ecclesia aedificata et Deo consecrata. Petrus Damiani in eius natali sermonem habuit BHL. 2448. Vita Eleuchadii BHL. 2449 multa post eius obitum saecula conscripta est. — Act. SS., Feb. t. II, p. 747 – 49; A. Testi-Rasponi, Codex pontificalis ecclesiae Ravennatis, p. 31 – 32; Anal. Boll., t. XLVII, p. 23.
11. AUXENTII] Saec. V floruit Auxentius presbyter et archimandrita in monte Scopa Bithyniae, qui deinde ab eo nomen sortitus est. Synaxaria Graecorum compendio referunt Vitam BHG2. 199 ab aequali scriptam. Haec testatur Auxentium obiisse die 14 feb., imperante Leone, vel, ut est in aliis codicibus, Zenone, qui Leoni successit. Sunt et aliae eiusdem Auxentii Vitae, BHG2. 200 – 203. A Sozomeno, Hist. eccl., VII, 21, laudibus cumulatur. — Act. SS., Feb. t. II, p. 759 – 82; J. Pargoire, Mont Saint-Auxence, in Revue de l'Orient chrétien, t. VIII, pp. 15 – 31, 240 – 79, 426 – 58, 550 – 76.
12. ANTONINI] Inter monumenta ecclesiae Surrentinae quae vidit Baronius certe fuit Vita S. Antonini BHL. 582, ab anonymo fere aequali scripta, nonnulla continens historiam Langobardorum illustrantia. Anno circiter 830 obiit Antoninus non vero anno 625, ut putavit Baronius, qui de sancti miraculis haec addit: “Quae autem nostra aetate, ad sepulchrum eius admiranda fiunt, eademque crebrius iterantur, percepi non a quibusvis narrata, sed a sincerissimis prudentissimisque sacerdotibus qui interfuerunt. ” — Act. SS., Feb. t. II, p. 783 – 96.

XV KAL. MART.

[1] Brixiae natalis sanctorum martyrum Faustini et Iovitae, qui sub Hadriano imperatore, post multa praeclara pro Christi fide suscepta certamina, victricem martyrii coronam acceperunt.

[2] Romae sancti Cratonis martyris, qui cum uxore sua et universa domo a beato Valentino episcopo baptizatus, non multo post una cum illis martyrio consummatus est.

[3] Interamnae natalis sanctorum martyrum Saturnini, Castuli, Magni et Lucii.

[4] Ibidem sanctae Agapis virginis et martyris.

[5] Vasione in Galliis sancti Quinidii episcopi, cuius mortem in conspectu Domini pretiosam miracula crebra testantur.

[6] Capuae sancti Decorosi episcopi et confessoris.

[7] In provincia Valeriae sancti Severi presbyteri, de quo beatus Gregorius scribit quod fusis lacrymis defunctum revocavit ad vitam.

[8] Antiochiae sancti Iosephi diaconi.

[9] Arvernis sanctae Georgiae virginis.

FEBRUARII 15

1. FAUSTINI] Martyrologium hieronymianum, ad diem 16 feb.: in Britannia sanctorum Faustiniani et Iuventiae. Nomen loci facile emendatur: in Brixia; Faustinianus a S. Gregorio, Dial., IV, 52, Faustinus nuncupatur; pro Iuventia vero in Passione BHL. 2836 scriptum est Iovita. In his Actis fabulosis Faustinus presbyter habetur, Iovita diaconus, quamquam mulier erat, ut ex genuina nominis lectione constat. Faustinum postridie et perendie rursum nuntiat Baronius, unum eundemque hominem esse hos tres Faustinos minime suspicatus. De sanctis qui Brixiae hodie coluntur nihil apud Gaudentium, in sermone XVII habito die dedicationis Concilii Sanctorum, eorum nempe quorum reliquias collegerat. — Act. SS., Feb. t. II, p. 805 – 821; Comm. martyr. hieron., p. 99; Anal. Boll., t. XV, pp. 5 – 72, 113 – 59, 377 – 99; Origines du culte des martyrs2, p. 334.
2. CRATONIS] Non a Beda sed ab Adone primum inscriptus fuit tabulis ecclesiasticis. Craton secundas partes agit in Passione S. Valentini Interamnensis, BHL. 8460, e qua excerptum est elogium ab Adone, parum accurate. Nam Cratonem martyrem dicit, et non multo post baptismum martyrio consummatum. Atqui ne verbum quidem de eius martyrio in Passione, quae eum deserit post baptismum. Sed revera parum refert. Adeo enim fabulosa sunt Acta illa ut de ipso Cratone dubitandum sit num vixerit unquam. — Act. SS., Feb. t. II, p. 822 – 23; Les martyrologes historiques, p. 579.
3. SATURNINI] Martyrologium hieronymianum: Interamne natale sanctae Agapis virginis Saturnini Castolae Magni Luci. Ex solita laterculorum perturbatione indicium topographicum Interamnae (Terni) loco motum est, ita ut ad nullum ex hisce sanctis pertineat. De Agape mox sermo erit. De ceteris nihil traditum est. — Act. SS., Feb. t. II, p. 823 – 24; Comm. martyr. hieron., p. 97 – 98.
4. AGAPIS] Legantur primum quae in superioribus de Saturnino observavimus. Agape Antiochena est breviario Syriaco inscripta ad diem 11 mart. Qui Interamnensem eam existimant titulum afferunt Interamnae repertum in quo Domninae et Agapis nomina marmori incisa sunt. Verum genuino titulo utrumque additum est a falsario vel sciolo cui martyrologium praesto erat. — Act. SS., Feb. t. II, p. 823 – 24; H. Delehaye, Les martyrs d'Interamna, in Bulletin d'ancienne littérature et d'archéologie chrétiennes, 1911, p. 161 – 68.
5. QUINIDII] Non a Beda, ut putavit Baronius, sed a Floro Lugdunensi primum martyrologio inscriptus est Quinidius, episcopus Vasionensis (c. ann. 578). Vita Quinidii BHL. 6995 non est valde antiqua. Interfuit concilio Parisiensi ann. 573. — Act. SS., Feb. t. II, p. 828 – 32; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 262.
6. DECOROSI] Inscriptus est kalendario Capuano ad hunc diem. Interfuit concilio Romano anni 680. Reliquias S. Rufi invenisse fertur. Lege libellum BHL. 7371. — Act. SS., Feb. t. II, p. 841 – 42; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 193 – 94.
7. SEVERI] Neque ab Adone, ut falso asserit Baronius, nec ab ullo antiquo martyrologo memoratur, ex recentioribus autem sunt qui duos vel tres Severos in unum conflent. De presbytero Severo in Interorina valle solus agit S. Gregorius, Dial., I, 12, ubi de ecclesiastico cultu ei delato ne verbum quidem. Provinciam Valeriae ita describit Paulus diaconus in Hist. Langob., II, 20: Porro tertia decima Valeria, cui est Nursia adnexa inter Umbriam et Campaniam Picenumque consistit. — Act. SS., Feb. t. II, p. 826 – 28.
8. IOSEPHI] De eo silet Beda. Sed inscriptus est martyrologio hieronymiano hodie et ad dies 20 et 24 mart. Eundem esse cum Ioseph qui a Graecis colitur die 3 aprilis putavit Baronius, in quo erravit vir doctissimus. Hic enim Siculus erat, monachus et presbyter, egregius hymnographus. — Act. SS., Feb. t. II, p. 821 – 22; Comm. martyr. hieron., pp. 97, 154, 158; Synax. Eccl., CP., pp. 581, 1002.
9. GEORGIAE] Deest in antiquis martyrologiis. Eo solum titulo a recentioribus nonnullis et a Baronio in fastos recepta est quod, cum ad sepulcrum portaretur, grex magnus columbarum super eam volitare coepit, teste Gregorio Turonensi, In gloria confessorum, XXXIV. — Act. SS., Feb. t. II, p. 825.

XIV KAL. MART.

[1] Romae beati Onesimi, de quo sanctus Paulus apostolus ad Philemonem scribit; quem etiam post sanctum Timotheum Ephesiorum episcopum ordinavit, praedicationisque verbum illi commisit. Hic vinctus Romam perductus ac pro fide Christi lapidatus, primo ibidem sepultus fuit; inde ad locum, ubi episcopus fuerat ordinatus, corpus eius delatum est.

[2] In Aegypto sancti Iuliani martyris cum aliis quinque millibus.

[3] Caesareae in Palaestina sanctorum martyrum Aegyptiorum Eliae, Ieremiae, Esaiae, Samuelis et Danielis, qui cum spontanee ministrassent confessoribus in Cilicia ad metalla damnatis, inde revertentes comprehensi et a Firmiliano praeside sub Galerio Maximiano imperatore saevissime torti, gladio demum percussi sunt.

[4] Post quos sanctus Porphyrius Pamphili martyris famulus et sanctus Seleucus Cappadox, qui iteratis certaminibus saepe vicerant, rursus cruciati, alter incendio, gladio alter martyrii coronam acceperunt.

[5] Brixiae sancti Faustini episcopi et confessoris.

[6] Cumis in Campania translatio sanctae Iulianae virginis et martyris, quae Nicomediae sub Maximiano imperatore primum a patre suo Africano graviter caesa, deinde ab Evilasio praefecto, cui nubere recusarat, varie cruciata, et postmodum in carcerem detrusa, ubi palam cum diabolo conflixit, demum flammas ignium et ollam ferventem superans capitis decollatione martyrium consummavit.

FEBRUARII 16

1. ONESIMI] Primus inter Latinos Onesimum in martyrologium inseruit Beda, non eo die quo eum colunt Graeci, sed postridie. Quae de eo proferuntur in synaxariis et in Passione BHG2. 1377 parum congruunt cum elogio nostro, quod Adoniano proximum est. Atqui in eo exhibetur Onesimi historia ficticia, qua non tantum excerpta ex epistulis Pauli ad Ephesios et ad Philemonem congesta sunt, sed et quaedam e Passione S. Ignatii, BHL. 4256, ut est iter Romam, passio et sepultura ibidem. Cum autem intellexisset nullam de his Romae memoriam haberi, translationem reliquiarum in patriam finxit, ad instar translationis S. Ignatii Roma Antiochiam. — Act. SS., Feb. t. II, p. 855 – 59; Synax. Eccl. CP., p. 462; Les martyrologes historiques, p. 595 – 96.
2. IULIANI] Sanctorum Iuliani, martyrum Aegyptiorum quinque, Porphyrii et Seleuci, historia scripta est ab Eusebio in libri De martyribus Palaestinae utraque recensione, c. XI, ubi dies natalis expressus est, XIV kal. mart., quem et Graeci in suis libris observant. Breve quidem est sed incredibiliter mendosum S. Iuliani elogium. Pro in Aegypto, legatur oportet Caesareae in Palaestina; loco cum aliis quinque millibus, soli quinque ponantur, Elias et alii quattuor Aegyptii, qui mox sequentur. Baronius unum credidit esse Iulianum qui hodie colitur et Aegyptium de quo in synaxariis ad diem 21 iun. Hinc Iulianum Caesareae passum ad diem sequentem remisit, geminatae commemorationis inconscius. — Act. SS., Feb. t. II, p. 863 – 64; Comm. martyr. hieron., p. 100 – 101; Synax. Eccl. CP., pp. 467, 759 – 62.
3. ELIAE] Ut in superioribus notatum est, horum quinque certamen narrat Eusebius in libri De martyribus Palaestinae utraque recensione, c. XI, ubi et docemur eos indita sibi a parentibus nomina abiecisse et nomina prophetarum assumpsisse. — Act. SS., Feb. t. II, p. 865 – 67; Comm. martyr. hieron., p. 100 – 101; Synax. Eccl. CP., p. 467 – 68.
4. PORPHYRIUS] De eisdem Eusebius in libri De martyribus Palaestinae utraque recensione, c. XI, unde tria modo lecta elogia compendio expressa sunt. E duodecim martyribus quos XIV kal. mart. passos esse testatur Eusebius, cui consonant breviarium Syriacum et synaxaria, soli octo hodie in nostro martyrologio nuntiantur. Theodulus ad 17 feb. reiectus est, nescio qua de causa, Pamphilus autem cum Valente et Paulo ad 1 iun., de quibus suo loco. — Act. SS., Feb. t. II, p. 865 – 67; Comm. martyr. hieron., p. 100 – 101; Synax. Eccl. CP., p. 467 – 68.
5. FAUSTINI] Operose collecta sunt ab antiquis Bollandianis quaecumque de Faustino illo episcopo Brixiensi reperiri potuerunt. In his nihil est unde alius habendus videatur a martyre homonymo de quo heri in nostro martyrologio, pridie vero in hieronymianis. In tabulis ergo bini Brixienses occurrebant Faustini, quorum alterum martyrem fuisse constabat, alterum, secus ignotum, episcopum et confessorem fecerunt, hagiographorum more modoque qui personarum numerum numero commemorationum aequare gestiunt. In catalogo episcoporum Brixiensium nullus est locus Faustino. — Act. SS., Feb. t. II, p. 886; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 957 – 65.
6. IULIANAE] Beda excerpsit Passionem S. Iulianae libello BHL. 4522 valde affinem, e quo et acceptum est nostrum elogium. Fabulosa est lucubratio, ubi multa incerta, plurima falsa. In Passione graeca BHG2. 963, in menologio metaphrastico ad diem 21 dec., contracta in synaxariis, mulier quaedam nomine Sophia legitur Nicomediam forte transiens, reliquias secum sumpsisse Romamque detulisse. Latinus addit orta tempestate navem ad fines Campaniae pulsam esse, et Iulianam prope Puteolos positam uno miliario a mari. Potius quam Nicomediae, in Campania passa nunc creditur, hagiographorum arbitrio in Bithynia collocata. Iam saec. VI celebris eius memoria a Campanis habebatur. — Act. SS., Feb. t. II, p. 868 – 84; Comm. martyr. hieron., p. 101; Synax. Eccl., CP., p. 333 – 34; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 208; A. S. Mazochii, In vetus S. Neapolitanae Ecclesiae Kalendarium commentarius, t. II, p. 56 – 59.

XIII KAL. MART.

[1] Romae passio sancti Faustini, quem alii quadraginta quatuor secuti sunt ad coronam.

[2] In Perside natalis beati Polychronii episcopi Babylonis, qui in persecutione Decii, ore lapidibus caeso, manibus extensis, oculos ad caelum elevans emisit spiritum.

[3] Concordiae sanctorum martyrum Donati, Secundiani et Romuli, cum aliis octoginta sex eiusdem coronae consortibus.

[4] Caesareae in Palaestina sancti Theoduli senis, qui ex familia praesidis Firmiliani, martyrum excitatus exemplo, cum Christum constanter confiteretur, cruci affixus martyrii palmam nobili triumpho promeruit.

[5] Ibidem sancti Iuliani Cappadocis, qui exosculans necatorum martyrum corpora, ut christianus delatus et ad praesidem ductus, lento igne iussus est comburi.

[6] In pago Tarvanensi sancti Silvini episcopi Tolosani.

[7] Florentiae sancti Alexii Falconerii confessoris, ex septem fundatoribus Ordinis Servorum beatae Mariae Virginis, qui decimo supra centesimum vitae suae anno, Christi Iesu et angelorum praesentia recreatus, beato fine quievit; cuius ac sociorum festum pridie idus februarii celebratur.

[8] In Scotia sancti Fintani presbyteri et confessoris.

FEBRUARII 17

1. FAUSTINI] Pridie observatum est uni Faustino, de quo die 15 feb., sequenti die alterum succrevisse ab isto minime distinctum. En tertium eadem plane via in fastos irrumpentem. De hoc et sociis ita Baronius: “Restituti sunt iidem ex eodem exemplari vetustissimo cuius saepe antea meminimus”, id est martyrologio Sancti Cyriaci, ubi omnia perturbata esse experti iam novimus. Conferendi sunt codices hieronymiani, quibus perlectis palam fit indicium Romae ad Faustinum minime pertinere. Faustino male assignantur XXXXIV (al. XXXIV) socii, qui in codicibus Salviano quidem adhaerent. Neque hoc recte. Est ubi scribatur numerus LXXXIV, qui nunc integerrime, nunc imminutus vagatur per laterculos hieronymianos inde a die 14 feb., referendus non ad martyrum quandam cohortem sed ad miliaria quae inter Romam et Interamnam computantur. — Act. SS., Feb. t. II, p. 886; Comm. martyr. hieron., p. 102.
2. POLYCHRONII] Elogium mutuatum a Beda paucis mutatis. Hic autem usus est Passione S. Polychronii BHL. 6884, cui SS. Sixti, Laurentii, Hippolyti et aliorum Acta intexta sunt. Polychronius tertio decimo kal. martii martyrium sumpsisse in eadem asseritur. Quae cum fabularum consarcinatio sit, fatendum est solo nomine notum esse Polychronium. — Act. SS., Feb. t. III, p. 5 – 6; Comm. martyr. hieron., p. 103; Anal. Boll., t. LI, p. 34 – 98.
3. DONATI] Ita fere Usuardus, cuius error excusatur perturbatione codicum hieronymianorum ad hunc diem. Concordiae pro civitatis nomine habuit, cum sit martyris cuiusdam ceterum ignotae. Donatus unus est ex sescentis quibus Afrorum laterculi referti sunt. Aeque ignoti sunt Secundianus et Romulus. Socios tandem octoginta sex intellege numerum miliariorum LXXXIV (al. LXIIII) inter Romam et Interamnam via Flaminia computandum, ut alio loco ostensum est. — Act. SS., Feb. t. III, p. 7 – 9; Comm. martyr. hieron., p. 102 – 103.
4. THEODULI] Unus est ex martyribus qui cum Pamphilo palmam adepti sunt XIV kal. mart., teste Eusebio, De mart. Palaestinae, c. XI, et breviario Syriaco. Postridie memoratum voluit Baronius. — Act. SS., Feb. t. III, p. 10 – 11; Comm. martyr. hieron., p. 100 – 101; Synax. Eccl. CP., p. 467 – 68.
5. IULIANI] Suo loco, id est pridie, qui eius natalis est, iam nuntiatus est ille Iulianus, ita tamen ut agnosci non posset; neque ab ipso Baronio agnitus est. Aegyptium enim illum putavit et quinquies mille martyrum antesignanum. — Act. SS., Feb. t. III, p. 10 – 11.
6. SILVINI] Usuardus: Sancti Silvini Taruanensis episcopi. Non recte. Nihilo melius martyrologium nostrum: episcopi Tolosani. Si eius Actis BHL. 7747, quae ab Antenore episcopo coaetaneo scripta, ab anonymo postea retractata asserunt, fides adhibenda est, patria fuit Tolosanus, claruit in Morinis sepultusque est non in urbe Tarvanensi sed Alciaci (Auchy, près de Hesdin). Episcopum fuisse vagantem nulli sedi affixum, Hibernia oriundum, quorumdam coniectura est. — Act. SS., Feb. t. III, p. 24 – 32; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 108; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 134.
7. ALEXII] Omnia fere quae Petrus Tudertinus litteris mandavit de initiis Ordinis Servorum B.M.V., a S. Alexio acceperat, ut ipse fatetur: A fratre Alexio, qui fuit unus de septem fratribus primo Ordinem nostrum incipientibus, habui; a quo per plures annos ante diem mortis sue multa de Ordinis origine querens didici (Monumenta Ordinis Servorum sanctae Mariae, t. I, 1897, p. 69). In eodem opere strictim narrat res gestas a beato Alexio, qui vixit … fere centum decem annis et pervenit usque ad 1310 annum a nativitate Domini (op. c., p. 83). Alexium ex illustri stirpe Falconeriorum ortum duxisse et 17 februarii obiisse tradunt documenta nullius auctoritatis. Rogante gente Falconeria, cultus B. Alexii confirmatus est anno 1717 et eius elogium inscriptum est martyrologio Romano ex decreto 7 aug. 1728. Inter sanctos relatus una cum sex aliis Fundatoribus a Leone p. XIII, die 22 ian. 1888. — Monumenta Ordinis Servorum sanctae Mariae, t. I (1897), p. 55 – 106; cf. BHL. 7583; t. XI (1910), p. 100; t. XV (1915), p. 225 – 27; P. M. Soulier, Storia dei sette fondatori dell' Ordine dei Servi di Maria (Roma, 1888), p. 303 – 321; I. B. Pittonus, Constitutiones pontificiae, t. II (Venetiis, 1740), p. 253; Analecta Iuris Pontificii, ser. XIX, p. 649.
8. FINTANI] Hic est Fintán, abbas in Clúain Eidnech (anglice et corrupte Clonenagh), Hiberniae monasterio, qui anno 603 mortuus est, die 17 februarii, ut credere licet, nam martyrologi Hiberni concordant: Oengusii Félire (ed. Stokesiana altera, London, 1905, p. 61), Tamlachtense martyrologium, inter sanctos Hibernos (edd. R. I. Best et H. J. Lawlor, London, 1931, p. 17), Gormanianum festilogium (ed. W. Stokes, London, 1895, p. 38). In Europa continenti iam apparet apud Usuardum: In Scotia sancti Fintani presbiteri et confessoris, magnae virtutis viri. Usuardum auctorem indicat Baronius, tres ultimas voces tantum resecuit. Scotia hic est Hibernia, prisco sensu, neque apparet cur sanctum addere voluerit Baronius iis quos Minor Scotia seu Scotia Caledonica aluit. Quod impudenter fecit Adamus King, in kalendario Lutetiae Parisiorum impresso anno 1588, ad diem 17 februarii: S. Fintane pryor in Scotland, annumque obitus adiecit: 973, haud minus audacter (ed. A. P. Forbes, Kalendars of Scottish Saints, Edinburgh, 1872, p. 144). Parum lucis historico afferent Vitae latinae (BHL. 2993 – 2994), de quibus nuper disseruerunt C. Plummer, Vitae Sanctorum Hiberniae, t. I (Oxonii, 1910), p. LXX – LXXI; Id., Miscellanea hagiographica hibernica (Bruxellis, 1925), p. 245; J. F. Kenney, The Sources for the Early History of Ireland, t. I (New York, 1929), p. 386. Quomodo sibi persuaserit Colganus de eodem Fintano alterum festum indictum esse die 15 novembris (Acta Sanctorum Hiberniae, pp. 353, 355) haud perspicio; forsitan error irrepserit in kalendarium Lovanii confectum, quando Acta Sanctorum Hiberniae aggressi sunt Minoritae Hiberni (C. Plummer, Vitae, t. c., p. LXX, annot. 2). — Act. SS., Feb. t. III, p. 16 – 21; J. O'Hanlon, Lives of the Irish Saints, t. II, p. 574 – 98, multa parum critice congessit.

XII KAL. MART.

[1] Ierosolymis natalis sancti Simeonis episcopi et martyris, qui filius Cleophae et propinquus Salvatoris secundum carnem fuisse traditur. Hic Ierosolymorum episcopus post Iacobum fratrem Domini ordinatus, in persecutione Traiani multis suppliciis affectus, martyrio consummatus est, omnibus qui aderant et iudice ipso mirantibus, ut centum viginti annorum senex crucis supplicium fortiter constanterque pertulisset.

[2] Apud Ostia Tiberina sanctorum martyrum Maximi et Claudii fratrum et Praepedignae uxoris Claudii, cum duobus filiis Alexandro et Cutia; qui cum essent praeclarissimi generis, iubente Diocletiano tenti sunt atque in exilium deportati, deinde incendio concremati odoriferum martyrii sacrificium Deo ipsi obtulerunt; quorum reliquiae in flumen proiectae et a christianis perquisitae, iuxta eamdem civitatem sepultae sunt.

[3] In Africa sanctorum martyrum Lucii, Silvani, Rutuli, Classici, Secundini, Fructuli et Maximi.

[4] Constantinopoli sancti Flaviani episcopi, qui cum fidem catholicam Ephesi propugnaret ab impii Dioscori factione pugnis et calcibus percussus atque in exilium actus, ibidem post triduum vitam finivit.

[5] Toleti sancti Helladii episcopi et confessoris.

FEBRUARII 18

1. SIMEONIS] Elogium est Adonis, in libello de festivitatibus apostolorum, ex Eusebii Hist. eccl., III, 11, 32 depromptum. In martyrologio diem 18 feb. Simeoni assignat Ado, in libello vero 2 maii. In Graecorum libris ad diem 18 sept. et 17 aprilis memoratur. — Act. SS., Feb. t. III, p. 53 – 55; Synax. Eccl. CP., pp. 55, 631; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 110; R. A. Lipsius, Die apokryphen Apostelgeschichten, t. II, 2, p. 150.
2. MAXIMI] Martyrologio primum inscripti sunt ab Adone, qui eos accepit ex Actis S. Susannae BHL. 7937, plane commenticiis. Nomina martyrum quibus diem 18 februarii Ado assignavit ab hagiographo reperta sunt in hieronymianis ad diem 1 oct., suntque partim ignota, partim a Romanis fastis aliena (ut Alexander, qui Dinogetiae in Moesia passus est), partim etiam nominum frusta (ut Praepedigna, Cutia). Quare elogium martyrum ad Ostia Tiberina plane delendum est. De Actis S. Susannae iterum sermo erit ad diem aug. 11. — Act. SS., Feb. t. III, p. 60 – 64; L. Duchesne, in Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. XXXVI, p. 27 – 42; Étude sur le légendier romain, pp. 24, 34.
3. LUCII] Baronius: “Hos omnes restitutos scias ex eodem codice pervetusto cuius saepe meminimus”, id est monasterii Sancti Cyriaci. Excerpti sunt ex hieronymianis exemplis, quorum alia eos in Italia, alia in Africa collocant. Afros esse suadet multitudo Afrorum plurimis in laterculis obvia. Sed praestat fateri ea nobis esse nuda nomina. — Act. SS., Feb. t. III, p. 65 – 66; Comm. martyr. hieron., p. 104.
4. FLAVIANI] In synaxariis nuntiatur Flavianus die 17 feb., postridie in nonnullis codicibus. Neutra tamen dies obitus eius est. Videtur enim ad mensem usque augustum anni 449 vitam protraxisse. De gestis eius ampla est commentatio in Act. SS., Feb. t. III, p. 71 – 79; cf. Cuperus, Historia chronologica patriarcharum CPtanorum, in Act. SS., Aug. t. I, p. *43; Synax. Eccl. CP., p. 472; Chr. Baur, Johannes Chrysostomus und seine Zeit, t. I (München, 1929), p. 118 – 120; t. II, p. 272.
5. HELLADII] Helladius Toletanam ecclesiam rexit tempore regum Sisebuti (612 – 620), Swintilae (620 – 631) et Sisenandi (631 – 636). Eius res gestas strictim memorat S. Hildefonsus in libro De virorum illustrium scriptis, c. VII. Num S. Helladius aliquid litteris mandaverit, quo iure proinde S. Hildefonsus eum scriptoribus annumeret, non liquet. Inter epigrammata quae sub nomine S. Hildefonsi circumferuntur, exstat carmen de S. Helladio, quod a nonnullis genuinum habetur. Die 18 februarii obiisse legitur Helladius in antiquo catalogo episcoporum Toletanae ecclesiae (Florez, España sagrada, t. V, pp. 259, 402). Ad hunc diem A. de Villegas (Flos Sanctorum, ed. 1583, p. 406) et eius sequax Th. de Trujillo (Thesaurus concionatorum, t. II, ed. 1583, p. 664) S. Helladium annuntiant. — Act. SS., Feb. t. III, p. 79 – 82; N. Antonio, Bibliotheca Hispana vetus, t. I, p. 398; M. Manitius, Geschichte der christlich-lateinischen Poesie bis zur Mitte des 8. Jahrhunderts (Stuttgart, 1891), p. 422; G. von Działowski, Isidor und Ildefons als Litterar-historiker (Münster i. W., 1898), p. 138 – 39; P. Gams, Die Kirchengeschichte von Spanien, t. II, 2, p. 82 – 83.

XI KAL. MART.

[1] Romae natalis sancti Gabini presbyteri et martyris, fratris beati Caii papae, qui a Diocletiano diu in custodia vinculis afflictus, pretiosa morte caeli gaudia comparavit.

[2] In Africa sanctorum martyrum Publii, Iuliani, Marcelli et aliorum.

[3] In Palaestina commemoratio sanctorum monachorum et aliorum martyrum, qui a Saracenis sub duce Alamundaro ob fidem Christi saevissime caesi sunt.

[4] Ierosolymis sancti Zambdae episcopi.

[5] Soliis sancti Auxibii episcopi.

[6] Apud Beneventum sancti Barbati episcopi, qui sanctitate celebris, Longobardos et eorum ducem ad Christum convertit.

[7] Mediolani sancti Mansueti episcopi et confessoris.

FEBRUARII 19

1. GABINI] Ado, non vero Beda, Gabinio locum assignavit in martyrologio. Elogium excerptum est ex Actis S. Susannae BHL. 7937, de quibus dictum est heri et dicetur rursum ad diem aug. 11. Gabinium custodiae mancipatum, non tamen sanguinem pro Christo fudisse legimus in his Actis. In Libri pontificalis prima editione confessor, in alterius editionis additamento martyr nuncupatur Gabinius. De eius die natali nihil traditum est. — Act. SS., Feb. t. III, p. 128 – 29; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 161; P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, t. VII, p. 199.
2. PUBLII] Baronius: “Agit de his etiam Beda, Usuardus et alii recentiores hac die.” Silet omnino Beda, et apud Usuardum nihil de Marcello. In codicibus hieronymianis haec tria nomina occurrunt sub Africae indicio, nihil tamen praeterea de his traditum est. — Act. SS., Feb. t. III, p. 130; Comm. martyr. hieron., p. 105.
3. MONACHORUM] Ut recte notat Baronius, monachorum et aliorum qui in Saracenorum incursionibus caesi sunt mentio habetur apud egregium illum Cyrillum Scythopolitanum in Vitis S. Iohannis Silentiarii BHG2. 897, S. Euthymii BHG2. 647, S. Sabae BHG2. 1608, et in Iohannis Moschi Prato Spirituali. Frustra tamen requiritur quodvis ecclesiasticae eorumdem commemorationis vestigium et insertionis in martyrologiis ante hoc nostrum. — Act. SS., Feb. t. III, p. 132 – 34.
4. ZAMBDAE] Eusebius in Chronico, ad annum 300: Ecclesiae Hierosolymarum XXXVI ordinatur episcopus Zabdas (Helm, p. 226). In Hist. eccl., VII, 32, 29, Ζαβδᾶς ponitur inter Hymenaeum et Hermonem. Silent de eo fasti Graecorum, et in nostros inductus est a Baronio. — Act. SS., Feb. t. III, p. 129.
5. AUXIBII] In plerisque synaxariis Auxibii memoria agitur die 17 feb., in paucioribus die 19. Ex Actis eius BHG2. 204, plane ficticiis, id saltem colligitur Auxibii cuiusdam, qui tempore incerto inter saec. VI et XI vixerit, in ecclesiis Soliorum et Paphi cultum viguisse. — Act. SS., Feb. t. III, p. 124 – 28; Synax. Eccl. CP., pp. 469, 476; Les saints de Chypre, in Anal. Boll., t. XXVI, p. 237.
6. BARBATI] Inter additamenta Beneventana kalendarii Casinensis, qui nunc est codex Casanatensis 641, ad diem 19 feb. scriptum est: Natalis erit beati Barbati confessoris et episcopi; ad 14 iul. dedicatio oratorii S. Barbati in Benevento. Barbatus vicesimus primus in serie episcoporum Beneventana censetur. Obiit anno 682, aetatis octogesimo. Vita eius BHL. 973 non ante saec. IX scripta esse videtur, ab anonymo qui Pauli Historia Langobardorum usus est et quaedam addidit ex populi rumore accepta. — Act. SS., Feb. t. III, p. 136 – 46; M.G., Script. rer. Langobard., p. 555 – 56; E. A. Loew, Die ältesten Kalendarien aus Monte Cassino (München, 1908), pp. 15, 43.
7. MANSUETI] Beroldus (saec. XIII) in Catalogo episcoporum Mediolanensium: Mansuetus sedit ann. VIIII. obiit XI. kal. martii, sepultus est ad sanctum Ambrosium [c. ann. 680]. Omnes et singulos episcopos Mansueto antiquiores sanctos nuncupat Beroldus, unde nonnullis visum est nonnisi saec. XIII elapso Mansuetum coli coepisse. Eius memoria nunc agitur die 2 sept., quae est anniversaria translationis reliquiarum ad Sanctum Stephanum. — Act. SS., Feb. t. II, p. 135 – 36; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia Milano, pp. 37, 286.

X KAL. MART.

[1] Tyri in Phoenicia commemoratio beatorum martyrum, quorum numerum solius Dei scientia colligit, qui sub Diocletiano imperatore a Veturio militum magistro multis tormentorum generibus sibi invicem succedentibus occisi sunt; primo quidem flagris toto corpore dilaniati, inde diversis bestiarum generibus traditi, sed ab illis divina virtute nil laesi, post addita feritate ignis ac ferri, martyrium consummarunt. Horum gloriosam multitudinem ad victoriam incitabant Tyrannio, Silvanus, Peleus et Nilus episcopi ac Zenobius presbyter, qui felici agone una cum illis martyrii palmam adepti sunt.

[2] Constantinopoli sancti Eleutherii episcopi et martyris.

[3] In Perside natalis sancti Sadoth episcopi et aliorum centum viginti octo, qui sub Sapore rege Persarum, cum solem adorare renuissent, crudeli nece praeclaras sibi coronas compararunt.

[4] In Cypro insula sanctorum martyrum Pothamii et Nemesii.

[5] Catanae in Sicilia sancti Leonis episcopi, qui virtutibus atque miraculis coruscavit.

[6] Eodem die sancti Eucherii episcopi Aurelianensis, qui eo magis miraculis claruit, quo pluribus invidorum calumniis fuit oppressus.

[7] Tornaci in Galliis sancti Eleutherii episcopi et confessoris.

FEBRUARII 20

1. MARTYRUM] Martyrologio primum inscripti sunt ab Adone, cuius hic exhibetur elogium contractum, non emendatum. Ado usus est perfunctorie Eusebii seu potius Rufini Hist. eccl., VIII, 7 et 13. Martyres, quorum numerum solius Dei scientia colligit, pronum est de ingenti multitudine intellegere, cum reapse, auctore Eusebio, teste oculato, quinque soli numerentur. Nec verum est a Tyrannione martyres Tyrios ad victoriam excitatos fuisse, cum ipse non Tyri sed Antiochiae lauream adeptus sit, item Zenobius. Ceteri quoque, quorum nomina exprimit Ado, nec ab Eusebio nec a Rufino Tyri martyrium fecisse dicuntur. Veturii militum magistri mentio quidem est in Chronico S. Hieronymi, ut qui fuerit christianorum insectator; minime tamen asseritur martyres Tyrios ab eo quicquam passos esse. — Act. SS., Feb. t. III, p. 171 – 72; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 113 – 14; Les martyrologes historiques, p. 616 – 17.
2. ELEUTHERII] Eleutherius octavus episcopus Constantinopolitanus a Baronio habitus est et martyr. Cum in serie episcoporum CP. nullus compareat Eleutherius, Bollandus eum inter huius diei praetermissos amandavit simulque significavit verba Nicephori Callisti XV, 33, cuius testimonium a Baronio adducitur, non ad episcopum ullum sed ad martyrem nomine Eleutherium qui Constantinopoli colebatur referenda esse, de quo etiam Theodorus Lector, Hist. eccl., I, 16, P.G., t. LXXXVI, p. 173. — Act. SS., Feb. t. III, p. 168; Cuperus, De patriarchis Constantinopolitanis, in Act. SS., Aug. t. I, p. *7 – *8.
3. SADOTH] Silentibus Beda, Floro, Adone et reliquis, S. Sadoth eiusque sociorum memoria deprompta fuit e libris Graecorum, ad diem 20 februarii. His fons unicus fuit Passio BHG2. 1613, quam apud Lipomanum vel Surium latine legit Baronius et a Metaphraste “ex antiquis codicibus” editam fuisse sibi persuasit. Acta syriaca nonnihil ornatiora, minime tamen fidem deterrentia BHO. 1033 satis liquido hanc rerum summam exhibent. S. Sadoth, sive nativa nominis forma šahdust, i. e. φιλοβασιλεύς, prout recte notavit Graecus interpres, Seleuciae et Ctesiphontis archiepiscopus electus est post S. Symeonis necem. Is autem, non regnante Constantino imperatore, quod sive in Passione graeca, sive apud Sozomenum sibi legisse videtur Baronius, reapse autem ex aliquo auctore qui legerat Theophanis Chronographiam; sed die 17 aprilis anni 341 martyrio coronatus fuit. Anno insequenti, Sadoth eius successor, et cum eo presbyteri, clerici et sacrae virgines numero CXXVIII in vincula coniecti sunt et postquam per menses quinque saeva tormenta pertulerunt, tandem e Saporis sententia trucidati sunt luna XX mensis sbāt, quae anno 342 incidit in diem 18 februarii. Sadoth vero archiepiscopus ad urbem Bethlapat delegatus est, ipsi regi, ut videtur, examinandus, et ibidem gladio percussus fuit. Martyrii dies ignorata. šahdust tertius et postremus nominatur ex archiepiscopis Seleuciae et Ctesiphontis in catalogo martyrum orientalium subiuncto ad breviarium Syriacum (Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXIV]). De S. Symeone quocum eius memoria conectitur, sermo erit ad diem 21 april. — Act. SS., Feb. t. III, p. 175 – 77.
4. POTHAMII] Elogium praebuit Usuardus, qui martyrologio hieronymiano usus est. Sed minime sequendus est; nullos enim habuit martyres insula Cyprus. Lectio codicum hoc loco perversa est, ita forsitan emendanda: in Aegypto, sed ex coniectura probabili tantum. — Act. SS., Feb. t. III, p. 173; Comm. martyr. hieron., p. 106; Les saints de Chypre, in Anal Boll., t. XXVI, p. 234; Les martyrs d'Égypte, p. 47 – 48.
5. LEONIS] Graeci S. Leonem episcopum Catanensem (c. ann. 780) colunt die 25 vel 20 feb. in synaxariis, cum elogio e Vita seu laudatione BHG2. 981, sublestae fidei. Legenda sunt quae de ipso scripta habemus edita a B. Latyšev, Hagiographica graeca inedita, p. 12 – 28; Menologii byzantini inediti saec. X quae supersunt, t. I, p. 111 – 18. — Act. SS., Feb. t. III, p. 222 – 26; Synax. Eccl. CP., pp. 477, 479.
6. EUCHERII] Post Soavaricum patruum S. Eucherius in cathedra Aurelianensi sedit. A Carolo Martello in exsilium Coloniam primum, dein in Hasbaniam missus, anno 738 obiit in coenobio Sancti Trudonis. Vita BHL. 2660 non multo post eius obitum scripta est. Plurima in ea narrantur a testibus idoneis accepta; visio Eucherii de damnatione Caroli propter usurpata bona ecclesiarum, saec. IX conficta, Vitae primigeniae intercalata fuit. — Act. SS., Feb. t. III, p. 208 – 222; M.G., Scr. rer. merov., t. VII, p. 41 – 53; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 462 – 63.
7. ELEUTHERII] Neque hodie neque postridie apud Bedam, ut putavit Baronius, S. Eleutherii mentio est. Vita eius a variis conscripta fuit, BHL. 2455 – 2469, sed sequiore aetate, ita ut parum lucis conferant ad investiganda sedis Tornacensis primordia. Ex Vita S. Medardi BHL. 5864 (Eleutherius in Tornaco civitate pastor est datus ecclesiae) indicium sumitur de tempore quo Tornaci sedere coeperit, nimirum circa annum obitus Chlodovei 511. — Act. SS., Feb. t. III, p. 180 – 208; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 115; L. Van der Essen, Étude sur les Vitae des saints mérovingiens de l'ancienne Belgique, p. 394 – 97; J. Warichez, Origines de l'Église de Tournai, Louvain, 1902.

IX KAL. MART.

[1] Scythopoli in Palaestina sancti Severiani episcopi et martyris.

[2] In Sicilia natalis sanctorum martyrum septuaginta novem, qui sub Diocletiano per diversa tormenta confessionis suae coronam percipere meruerunt.

[3] Adrumeti in Africa sanctorum martyrum Veruli, Secundini, Syricii, Felicis, Servuli, Saturnini, Fortunati et aliorum sexdecim, qui in persecutione wandalica ob catholicae fidei confessionem martyrio coronati sunt.

[4] Damasci sancti Petri Mavimeni, qui cum diceret Arabibus quibusdam ad se aegrotum venientibus: Omnis qui fidem christianam catholicam non amplectitur damnatus est, sicut et Mahumet pseudopropheta vester, ab illis necatus est.

[5] Ravennae sancti Maximiani episcopi et confessoris.

[6] Metis sancti Felicis episcopi.

[7] Brixiae sancti Paterii episcopi.

FEBRUARII 21

1. SEVERIANI] Severianus Scythopolitanus episcopus cum aliis compluribus in eo tumultu interiit quem seditiosi monachi post concilium Chalcedonense in Palaestina excitarunt, ut habetur ex Cyrilli Scythopolitani Vita S. Euthymii BHG2. 648 et litteris Marciani imperatoris. Quamquam is Severianum sanctae memoriae episcopum, τὸν τῆς ὁσίας μνήμης ἐπίσκοπον, appellat, haec tamen minime accipienda sunt pro cultus ecclesiastici indicio; ad dignitatem enim potius quam ad sanctitatem talia referuntur (Sanctus, p. 40). Severianus a Baronio primum inscriptus est martyrologio. — Act. SS., Feb. t. III, p. 246 – 47.
2. MARTYRUM] Solum Adonem in hoc elogio audimus; quo ex fonte hauserit nemo novit. In Flori martyrologio dies 21 feb. vacat. Adonem descripserunt Usuardus et recentiores. — Act. SS., Feb. t. III, p. 244; Les martyrologes historiques, p. 583.
3. VERULI] Baronius: “De his etiam Beda et Usuardus. Quod hic additum est passos esse in persecutione Wandalica, ex dicto vetere manuscripto scias restitutum.” Ut Sollerii verbis utamur, virum eminentissimum memoria lapsum fateri oportet. Silet enim Beda et de illa persecutione nihil est in manuscripto veteri qui est codex Sancti Cyriaci saepius a Baronio allatus. Recurrendum ad martyrologium hieronymianum ubi haec nomina leguntur, sub indicio in Africa civitate Adramito. Afros eos esse nolim negare; Adrumeti in provincia Byzacena passos esse nemo asserat. Etenim ex inspectis codicibus liquet nomen civitatis ex laterculo 19 feb., ubi S. Maiulo adhaeret, perperam ad hunc diem librariorum incuria allatum esse. — Act. SS., Feb. t. III, p. 242 – 43; Comm. martyr. hieron., pp. 105, 107.
4. PETRI] Martyris nomen emendationem postulat. Est enim Petrus non Mavimenus sed Maiumenus, Πέτροσ κατὰ τὸν Μαιουμᾶν, cuius certamen narrat Theophanes ad ann. 6234. Paulo autem superius laudaverat alium Petrum, τὸν ἁγιώτατον μητροπολίτην Δαμασκοῦ. Petrus Maiumenus in tabulis Graecorum desideratur, et etiam Latinorum ante Baronium, qui elogium composuit ex Theophane, palaestram ei assignans alterius Petri civitatem episcopalem. — Act. SS., Feb. t. III, p. 267 – 68; C. De Boor, Theophanis Chronographia, t. I, p. 416.
5. MAXIMIANI] In Agnelli Libro pontificali ecclesiae Ravennatis dies depositionis Maximiani postridie indicatur: VIII kal. mar. obiit sepultusque est in basilica Sancti Andreae apostoli, anno 556, ut videtur. Corpus eius inventum est et in sublimem locum positum anno quinto decimo Petronacii archiepiscopi, id est c. annum 833. — Act. SS., Feb. t. III, p. 293 – 98; A. Testi-Rasponi, Codex pontificalis ecclesiae Ravennatis, p. 186 – 211.
6. FELICIS] Felicem episcopum, de quo nihil certi in antiquis monumentis traditum est, multi recentiores martyrologi hodie commemorant. Re quidem vera, Felicem VIII kal. martii obiisse iam indicavit collector catalogi episcoporum Mettensium, quem in sacramentario Drogonis insertum (fol. 127v) servavit codex Parisinus 9428. Tertium locum inter Mettensium antistites Felix ille obtinuisse fertur, post Clementem et Caelestem; at haec sedis Mettensis initia admodum dubia et controversa sunt. — Act. SS., Feb. t. III, p. 236; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 50.
7. PATERII] In antiquissimo catalogo episcoporum Brixiensium qui insertus est a Ramperto in libellum Translationis S. Philastrii BHL. 6797, Paterius locum tenet post Philastrium sextum decimum inter Paulum et Dominicum. S. Gregorii p. aetate floruisse a nonnullis asseritur, quod nullo probatur argumento sed sola nititur coniectura. — Act. SS., Feb. t. III, p. 249; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 968; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. La Lombardia, Part. II, t. I, p. 175.

VIII KAL. MART.

[1] Antiochiae Cathedra sancti Petri apostoli, ubi primum discipuli cognominati sunt christiani.

[2] Hierapoli in Phrygia beati Papiae eiusdem civitatis episcopi, qui sancti Ioannis senioris auditor, Polycarpi autem sodalis fuit.

[3] Salaminae in Cypro sancti Aristionis, qui (ut idem Papias testatur) fuit unus de septuaginta duobus Christi discipulis.

[4] In Arabia commemoratio plurimorum sanctorum martyrum, qui sub Galerio Maximiano imperatore saevissime caesi sunt.

[5] Alexandriae sancti Abilii episcopi, qui secundus post beatum Marcum eiusdem civitatis episcopus, sacerdotium virtute conspicuus ministravit.

[6] Viennae sancti Paschasii episcopi, eruditione et morum sanctitate praeclari.

[7] Cortonae in Tuscia sanctae Margaritae tertii Ordinis sancti Francisci, cuius corpus per quatuor et amplius saecula mirabiliter incorruptum, suavem spirans odorem et crebris miraculis clarum, ibidem magno cum honore colitur.

FEBRUARII 22

1. CATHEDRA] In Depositione martyrum Romana, hodie scriptum est VIII kal. martias natale Petri de Cathedra, de qua sollemnitate antiqua exstant testimonia. Huius tamen celebratio Romae paulatim exolevit; in Galliis autem die 18 ianuarii agebatur. Interim die 22 februarii Romana commemoratio revixit, et ne bis eadem agi videretur, Antiochenae et Romanae cathedrae variatio inducta est. Id unum certum habendum est in primordiis diem 22 feb. memoriae cathedrae Romanae, non alterius, sacrum fuisse. Discipulos Antiochiae primum christianos cognominatos fuisse habemus ex Act., XI, 26. — Act. SS., Feb. t. II, p. 282 – 83; Comm. martyr. hieron., p. 109; L. Duchesne, Origines du culte chrétien5, p. 294 – 96.
2. PAPIAE] Silentibus antiquis, Papiam in martyrologium invexit Ado, cum hoc elogio ex Hieronymi libro De viris illustribus, c. XVIII: Apud Hierapolim sancti Papiae episcopi auditoris sancti Iohannis apostoli. Ita fere et Usuardus, qui haec addidit: Polycarpi autem condiscipulus et sodalis fuit. Baronius tandem Iohanni evangelistae Iohannem seniorem supposuit. Plurimi de Papia et operum eius fragmentis scripserunt, de quibus hoc loco tractare non iuvat. — Act. SS., Feb. t. III, p. 285 – 87; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 117; O. Bardenhewer, Geschichte der altkirchlichen Literatur, t. I, p. 445 – 54.
3. ARISTIONIS] Ab Adone primum tabulis illatus, ex eodem, ni fallor, fonte, nempe Hieronymi libro De viris illustribus, c. XVIII. Scripserat Ado hoc die: Beati Aristionis qui fuit unus de septuaginta duobus Christi discipulis. Die 17 oct., immemor eorum, eadem iterat, sed more Graecorum septuaginta tantum numerat Christi discipulos. A Baronio hodie praemissa sunt verba Salaminae in Cypro, ex Actis apocryphis S. Barnabae. — Act. SS., Feb. t. III, p. 283 – 84.
4. MARTYRUM] Silent martyrologia ante Baronium, qui hos martyres repperisse videtur apud Eusebium, Hist. eccl., VIII, 12, his solis verbis laudatis in versione Rufini: Quis enim possit vel illa repetere quibus apud Arabiam sancti martyres securibus caesi sunt? In primis martyrologii editionibus haec legebantur: sub Maximino imperatore, ita postmodum ab ipso Baronio emendata: sub Galerio Maximiano imperatore. — Act. SS., Feb. t. III, p. 289 – 90.
5. ABILII] In Chronico, ad annum 84, haec scribit Eusebius: Secundus Alexandrinae ecclesiae constituitur episcopus Abilius qui praefuit ann. XIII (Helm, p. 190) et in Hist. eccl., III, 14: τετάρτῳ μὲν ἔτει Δομετιανοῦ τῆς κατ᾽ Ἀλεξάνδρειαν παροικίας πρῶτος Ἀννιανὸς δύο πρὸς τοῖς εἴκοσι ἀποπλήσας ἔτη τελευτᾷ, διαδέχεται δ᾽ αὐτὸν δεύτερος Ἀβίλιος. Paulo inferius, III, 21, tredecim episcopatus anni computantur. Abilium in fastis Graecorum ignoratum in suis inscripserunt Latini, auctore Adone, qui usus est Eusebio seu Rufino. Adonis verba rettulit Baronius, nisi quod pro tredecim annos, haec virtute conspicuus ab Usuardo desumpta scripsit. De Abilio vide Sollerium, Historia chronologica patriarcharum Alexandrinorum, III, in Act. SS., Iun. t. V, p. *13 – *14.
6. PASCHASII] Paschasium Ado primus martyrologio inseruit. De eodem, liber episcopalis Leodegarii: VIII kal. mart. sancti Paschasii Viennensis episcopi, viri ut fertur disertissimi et sanctitatis praecipui qui sub temporibus Diocletiani et Galerii floruit. — Act. SS., Feb. t. III, p. 290 – 91; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 182.
7. MARGARITAE] Margarita nata est anno circiter 1247 Laviani dioecesis Clusinae in Tuscia. Postquam morum lasciviae nonnihil indulsit, morte amasii vehementer commota, se totam ad poenitentiam convertit et in tertium Ordinem sancti Francisci excepta est. Ad caelum migravit die 22 februarii 1297 Cortonae in Etruria. Vitam S. Margaritae scripsit Fr. Iuncta de Bevagna, eius confessarius (BHL. 5314, 5314 b, c). Leo p. X anno 1515 concessit B. Margaritae festum celebrari in urbe et dioecesi Cortonensi. Decreto 13 iulii 1715 inscripta est martyrologio Romano; tandem constitutione Benedicti p. XIII, die 16 maii 1728 Margarita in sanctorum album relata est. — Act. SS., Feb. t. III, pp. 298 – 357, 758; Lodovico da Pelago, Antica leggenda della vita e de' miracoli di S. Margherita di Cortona, Lucca, 1793; Archivum franciscanum historicum, t. XIV (1921), p. 18; Anal. Boll., t. XLV, p. 442; t. XLVI, p. 474.

VII KAL. MART.

[1] Vigilia sancti Mathiae apostoli.

[2] Faventiae sancti Petri Damiani cardinalis et episcopi Ostiensis, doctrina et sanctitate celebris, quem Leo papa decimus secundus ecclesiae doctorem declaravit.

[3] Apud Sirmium beati Sireni monachi et martyris, qui iubente Maximiano imperatore retentus, cum se christianum esse confiteretur, capite caesus est.

[4] Ibidem natalis sanctorum septuaginta duorum martyrum, qui martyrii certamen in praefata urbe consummantes, regna mansura perceperunt.

[5] In civitate Asturicensi sanctae Marthae virginis et martyris sub Decio imperatore et Paterno proconsule.

[6] Brixiae sancti Felicis episcopi.

[7] Romae sancti Polycarpi presbyteri qui cum beato Sebastiano plurimos ad fidem Christi convertit atque ad martyrii gloriam exhortando perduxit.

[8] Constantinopoli sancti Lazari monachi, qui cum sacras imagines pingeret, Theophili imperatoris iconoclastae iussu diris suppliciis excruciatur, et manus ei candenti ferro comburitur; sed Dei virtute sanatus, abrasas imagines sanctas pingendo restituit, ac demum in pace quievit.

[9] Hispali in Hispania sancti Florentii confessoris.

[10] Tuderti sanctae Romanae virginis, quae a sancto Silvestro papa baptizata, in antris et speluncis caelestem vitam duxit et miraculorum gloria claruit.

[11] In Anglia sanctae Milburgis virginis, filiae regis Merciorum.

FEBRUARII 23

2. PETRI] Obiit anno 1072 die 22 feb., teste Iohanne Laudensi, eius Vitae BHL. 6706 scriptore. Iamdudum eius memoria in dioecesi Faventina celebrabatur, ob concurrentem cathedrae S. Petri festivitatem in sequentem diem translata. Benedictus XIV cum promotoris fidei munus agebat, et primum de doctoris titulo S. Petro Damiani conferendo tractabatur, observabat eius nomen nondum descriptum esse in martyrologio Romano. A Leone XII anno 1823 eiusdem officium et missa ad Ecclesiam universam extensa sunt, addita doctoris qualitate. — Act. SS., Feb. t. III, p. 406 – 417; BHL. 6706 – 6708; F. Lanzoni, San Pier Damiano e Faenza, Faenza, 1898; Anal. Boll., t. XVIII, p. 201 – 202; Benedictus XIV, De servorum Dei beatificatione, lib. II, part. II, c. 11, n. 14; A. Fliche, La réforme Grégorienne, t. I (Louvain, 1924), p. 175 – 264; H.-X. Arquillière, Saint Grégoire VII (Paris, 1934), p. 291 – 312.
3. SIRENI] Martyrologium hieronymianum: Sirmi in Pannonia Sinerotis. Quo neglecto, elogium acceptum est ab Usuardo praeter nomen Sireni, quod ibi rectius exprimitur Sineri. Eius Passio BHL. 7595 lectu digna est, neque de veneratione eidem antiquitus exhibita certa desunt monumenta. — Act. SS., Feb. t. III, p. 364 – 66; Comm. martyr. hieron., p. 111; Origines du culte des martyrs2, p. 256.
4. MARTYRUM] Ab Usuardo quoque depromptum est elogium, quod paucis exceptis, iam apud Florum et Adonem legebatur. Cave ne hos martyres Sinerotis esse socios existimes, quamquam hieronymiani ad diem feb. 22 scribunt sancti Seneri et aliorum XVI, alias autem LXII, quam lectionem Usuardus secutus est. His decem alios addidit noster. Ut ex eius Passione BHL. 7595, quae optimae notae est, colligimus, socios nullos habuit Sineros. Horum XVI vel LXII antesignanum et etiam palaestram frustra requiras. — Act. SS., Feb. t. III, p. 366; Comm. martyr. hieron., pp. 110, 112.
5. MARTHAE] Baronius, qui Martham in martyrologium induxit, affert tabulas ecclesiae Asturicensis et Thesaurum Concionatorum (Thomae de Trujillo), t. II, ad diem 23 feb. De S. Martha silent monumenta antiqua. In vetusto Asturicensi breviario (saec. XIII, ut videtur), in lectiones divisa habetur brevis Passio sancte et beatissime Marthe que passa est in Asia sub Paterno proconsule die septimo kalendas martii, quae vix attendenda est. Passio BHL. 5550 Tamayi figmentum esse videtur. — Act. SS., Feb. t. III, p. 361 – 62; España Sagrada, t. XVI, p. 321.
6. FELICIS] Rampertus in catalogo episcoporum ecclesiae Brixianae, quem Translationi S. Philastrii BHL. 6797 praemittit, Felicem collocat inter Dominicum et Deusdedit. De eius aetate plurima a viris doctis ex coniectura prolata sunt, incerta omnia. — Act. SS., Feb. t. III, p. 384 – 87; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. La Lombardia, Parte II, t. I, p. 175.
7. POLYCARPI] Postquam 26 ianuarii S. Polycarpi Smyrnensis anniversaria dies haberi coepta est, die 23 feb., qua ab antiquis natalis eius celebrabatur, alius ei Polycarpus suffectus est a Floro primum, dein ab Adone totoque grege eius ad nostra usque tempora. Iamvero de Polycarpo isto nullum habetur testimonium praeter Acta apocrypha S. Sebastiani BHL. 7543, quorum censuram lege ad diem 20 ianuarii. — Act. SS., Feb. t. III, p. 365 – 79; Comm. martyr. hieron., p. 112.
8. LAZARI] Baronius (a quo primum fastis Latinorum inscriptus est Lazarus pictor): “ Agunt autem Graeci de eo die 17 oct. quando ex Cithiensi urbe translatum est corpus eius Constantinopolim.” Iamvero Lazarus, qui Cypro delatus est in urbem regiam et 17 oct. colitur, quatriduanus est ille a Christo suscitatus, non vero pictor, qui memoratur in synaxariis ad diem 17 nov., ubi tamen in eius elogio nihil habetur de manu candenti ferro combusta et miraculo restituta. Haec potius requirenda sunt apud Chronographos, Zonaram, Epit., XV, 27 (Pinder, t. III, p. 366), Theophanem continuatum, III, 13 (Bekker, p. 102 – 103). — Act. SS., Feb. t. III, p. 392 – 93; Synax. Eccl. CP., pp. 146, 231.

9. FLORENTII] De S. Florentio nihil traditum est praeter hoc epitaphium:

Requievit in pace Florentius vir sanctus
die VII kalendas martias. Vixit annis LIII
et depositus est die III idus martias era DXXIII,

cui Hübner locum dedit inter inscriptiones falsas vel saltem suspectas. Commemoratio S. Florentii inserta est martyrologio Romano a Baronio (ed. 1586), qui huius sancti elogium apud Alphonsum de Villegas (Flos sanctorum, ed. 1583, p. 404) et Thomam de Trujillo (Thesaurus concionatorum, ed. 1583, t. II, p. 665) reppererat. — Act. SS., Feb. t. III, p. 380; España Sagrada, t. IX, p. 304 – 307; Hübner, Inscriptiones Hispaniae christianae, n. 17*, p. 95; L. Marineus Siculus, De Rebus Hispaniae memorabilibus, ed. A. Schott, Hispania illustrata, t. I (Francofurti, 1603), p. 340; Anal. Boll., t. LII, p. 61 – 62.

10. ROMANAE] Silent martyrologia Romano antiquiora. Elogium excerpsit Baronius ex Actis ab ecclesia Tudertina acceptis, id est BHL. 7296, quae nondum integre edita sunt, sed satis nota ut inter fabulas amandari debeant. — Act. SS., Feb. t. III, p. 375 – 77.
11. MILBURGIS] Parum certi habemus de gestis S. Milburgis († c. ann. 722), quae tamen antiquo cultu gaudet, uti testantur kalendaria duo anglica (F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, pp. 59, 73). Horum alterum est psalterium Bosworthianum, inter ann. 988 et 1012 scriptum, alterum codex Kk. v. 32 bibliothecae Academicae Cantabrigiensis, saec. XI ex. Vita latina BHL. 5959, qui fons unicus nobis ad manum est, isque minimi pretii, diem natalem indicat VII kl. iulii. Concordant kalendaria, cum antiquiora, quae adduximus, tum recentiora omnia, in diem VII kl. martii. Unde sine dubitatione colligimus Vitae scriptorem in mense erravisse. Usus est Baronius Molano, cuius elogium descripsit, nulla voce immutata, ex editione anni 1573. — Act. SS., Feb. t. III, p. 388 – 91; W. Stubbs, apud W. Smith et H. Wace, Dictionary of Christian Biography, t. III (London, 1882), p. 913; F. Arnold-Foster, Studies in Church Dedications, t. II, p. 379 – 81.

VI KAL. MART.

[1] In Iudaea natalis sancti Mathiae apostoli, qui post Ascensionem Domini ab apostolis in locum Iudae proditoris sorte electus, pro evangelii praedicatione martyrium passus est.

[2] Romae sanctae Primitivae martyris.

[3] Rothomagi passio sancti Praetextati episcopi et martyris.

[4] Caesareae in Cappadocia sancti Sergii martyris, cuius gesta praeclara habentur.

[5] In Africa sanctorum martyrum Montani, Lucii, Iuliani, Victorici, Flaviani et sociorum, qui fuerunt sancti Cypriani discipuli, et sub Valeriano imperatore martyrium consummarunt.

[6] Treviris sancti Modesti episcopi et confessoris.

[7] In Anglia sancti Edilberti regis Cantiorum, quem sanctus Augustinus Anglorum episcopus ad fidem Christi convertit.

[8] Ierosolymis prima inventio capitis praecursoris Domini.

FEBRUARII 24

1. MATHIAE] Elogium est Adonis in libello de Festivitatibus apostolorum, verborum ordine paululum inverso. Praeter ea quae in sacris litteris, Act., I, de eius electione scripta sunt, nihil in historiis de S. Matthia traditum est. Apocrypha enim sunt Acta SS. Andreae et Matthiae, BHG2. 109, 110, et de huius martyrio in Iudaea vel alio loco nullum habemus testimonium. A Graecis colitur die 9 aug. — Act. SS., Feb. t. III, p. 431 – 51; Synax. Eccl. CP., p. 877; Lipsius, Die apokryphen Apostelgeschichten, t. II, 2, p. 261 – 69.
2. PRIMITIVAE] De martyris nomine dissentiunt codices hieronymiani, aliis Primitivae aliis Primitivi scribentibus, et illa vera lectio est, hic et aliis in locis ubi Primitiva quaedam Romana recolitur. De die commemorationis ancipites sumus, cum in antiquis fastis ea recurrat 24 feb., 2 mart., 26 april., 23 iul. — Act. SS., Feb. t. III, p. 459 – 460; Comm. martyr. hieron., pp. 113, 122, 211, 393.
3. PRAETEXTATI] Interfuit variis conciliis, ultimum concilio Matisconensi anni 585. Non uno loco de eo verba facit Gregorius Turonensis; qui Hist. Franc., VIII, 31 narrat quomodo in ecclesia sua ferro percussus obierit, adveniente dominicae Resurrectionis die, quae de die Paschatis plerique intellexerunt. Anno autem 586 quo obiit Praetextatus, Pascha in 14 april. incidebat. Quam ob causam die 24 feb. de eo nunc agatur, Baronius non aperit, nec de venerationis eiusdem initiis quicquam nos docet. — Act. SS., Feb. t. III, p. 464 – 468; J. Des Graviers, L'expression “Dominicae Resurrectionis dies” dans les œuvres de Grégoire de Tours, in Ephemerides liturgicae, t. XLVIII (1934), p. 289 – 300.
4. SERGII] Caesareae in Cappadocia martyr nullus fuit nomine Sergius. Ex ambabus martyrologii hieronymiani lectionibus Syrgi vel Georgi, haec posterior propius ad veram accedit, quae est Gordii. Huius mentionem a VI non. mart. ad VI kal. mart. ex recensentis incuria translatam esse alias iam notavimus. Qua ratione ad diem natalem genuinum 2 mart. Gordii nomen deturpatum sit, suo loco ostendetur. Elogii sola prior pars legitur in Floro. Alteram de gestis addidit Ado, unum ratus hunc pseudo-Sergium et homonymum illum celeberrimum qui colitur in Rosapha. Praeclarissima quae vocat gesta sunt BHG2. 1624 – 1625, BHL. 7599 – 7606. — Act. SS., Feb. t. III, p. 461 – 63; Comm. martyr. hieron., p. 113.
5. MONTANI] Baronius usus est tum vetere manuscripto Sancti Cyriaci, ut videtur, tum horum martyrum Passione BHL. 6009, procul dubio germana et lectu dignissima. Cum scribit: qui fuerunt sancti Cypriani discipuli, nescio num rite expresserit haec Actorum verba: concursus undique gentilium et omnium fratrum fit, qui quamvis obsequentes aliis et ceteris Dei testibus pro religione et fide quam Cypriano docente didicerant, tunc tamen officio pleniore et copia maiore convenerunt. In iisdem siletur mensis et dies martyrii. Sed utrumque habemus in martyrologio hieronymiano et kalendario Carthaginiensi, nimirum diem 23 maii. Hoc neglecto, ad 24 feb. horum memoriam transtulit Baronius, deceptus, ni fallor, huius diei laterculo in hieronymianis, ubi quidam eorum homonymi recensentur. — Act. SS., Feb. t. III, p. 454 – 59; Comm. martyr. hieron., pp. 114, 268; P. Franchi de' Cavalieri, Gli atti dei SS. Montano, Lucio e compagni, Roma, 1898.
6. MODESTI] In catalogo episcoporum Treverensium, cuius auctoritas non spernenda videtur, Modestus inter Miletum et Maximianum medius collocatur. Quicquid addere tentaveris coniectura erit. — Act. SS., Feb. t. III, p. 463 – 64; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 33.

7. EDILBERTI] Hunc, prisca forma, Aedilberctum appellat Beda, qui gesta conscripsit fuse et sincere, in Historia ecclesiastica, lib. I et II, passim. Subdit monachus, lib. II, c. 5: Anno ab incarnatione dominica DCXVI… Aedilberct rex Cantuariorum post regnum temporale, quod L et VI annis gloriosissime tenuerat, aeterna caelestis regni gaudia subiit; qui tertius quidem in regibus gentis Anglorum cunctis australibus eorum provinciis, quae Humbrae fluvio et contiguis ei terminis sequestrantur a borealibus, imperavit, sed primus omnium caeli regna conscendit… Defunctus vero est rex Aedilberct die XXIIII mensis februarii… atque in porticu Sancti Martini intro ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli [Cantuariae] sepultus, ubi et Berctæ regina [uxor Aedilbercti] condita est. Thomas Elmham, in Historia Monasterii Sancti Augustini Cantuariensis, ed. C. Hardwick (London, 1858), p. 142, epitaphium tradit:

Rex Aethelbertus hic clauditur in poliandro,
Fana pians certus Christo meat absque meandro.

Ea cultus initia fuisse videntur, vel saltem piae famae quae cultum sensim invexit; at, occurrente festo S. Matthiae apostoli, satis rarum est nomen in kalendariis: invenimus codicem Musei Britannici Arundel 155, olim Ecclesiae Christi Cantuariensis, in quo nomen additum est saec. XV, ad diem 25 februarii; ad eundem diem, kalendarium item Cantuariense, saec. XIV, in codice Lambethano 558; ad diem 26 februarii, kalendarium Cantuariense saec. XV ineuntis, in codice Musei Britannici Sloane 3887. Gasquet et Bishop, The Bosworth Psalter, p. 80 – 81; F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, t. I (London, 1934), p. 171. Antiquiora refert Richardus Stanton, A Menology of England and Wales, (London, 1887), p. 84: kalendarium Cantuariense, monasterii Sancti Augustini, c. ann. 1218, in cod. E. 19 bibliothecae Capituli Cantuariensis; martyrologium Cantuariense saec. XIII med., in codice Musei Britannici Arundel 68; martyrologium saec. XII exeuntis in codice Cottoniano Claudius D. III; martyrologium saec. XIV in codice Harleiano 2785; tandem martyrologium Norvicense saec. XV in codice Cottoniano Iulius B. VII. Omnino recentia, si cum illis conferuntur, sunt ea quae collegerant decessores nostri ex Usuardinis auctis et editis (Act. SS., Feb. t. III, p. 473). Etsi dies 25 et 26 februarii in kalendariis tribus, quae recensuimus, indicantur, tamen certum est festum S. Ethelberti habitum esse die 24. Pro testimonio afferimus codicem Cantabrigiensem Collegii Gonvillensis 211, saec. XIII ante medium, de consuetudinibus Cantuariensibus quae ad cereos et campanas pertinebant. Ibi ter dilucide significatur, id quod iubetur fieri die 24 februarii et pro S. Matthia et pro S. Ethelberto fieri (E. M. Thompson, Customary of the Benedictine Monasteries of Saint Augustine, Canterbury, and Saint Peter, Westminster, t. II, London, 1904, pp. 289, 294, 303). Posteriores Vitae quidquid genuini exhibent, a Beda mutuatae sunt (BHL. 2622 – 2625). Agunt de Ethelberto omnes historiae anglicanae scriptores, antiqui et recentiores, qui ea tempora, quibus vixit, illustrant, nuperrime R. H. Hodgkin, A History of the Anglo-Saxons, Oxford, 1935, passim. — Act. SS., Feb. t. III, p. 470 – 73.

8. IOANNIS BAPTISTAE] Beda primus ex Latinis inventionem capitis S. Iohannis Baptistae martyrologio inscripsit. Idem ille, Expositio in Marci evangelium, II, 6 (P.L., t. XCII, p. 192 – 93) historiam primae inventionis enarrat, qua usus est Ado. Triplicem norunt Graeci capitis Praecursoris inventionem et translationem, BHG2. 835 – 842, quarum primam in synaxariis commemorant ad hunc diem, tertiam ad 25 maii. — Act. SS., Iun. t. IV, p. 711 – 38; Synax. Eccl. CP., pp. 485 – 87, 707; BHL. 4290 – 4307; Ducange, Traité historique du chef de S. Jean Baptiste, Paris, 1665.

V KAL. MART.

[1] In Aegypto natalis sanctorum martyrum Victorini, Victoris, Nicephori, Claudiani, Dioscori, Serapionis et Papiae sub Numeriano imperatore; quorum duo primi pro confessione fidei exquisita suppliciorum genera constanter tolerantes, capite plectuntur; Nicephorus post craticulas candentes ignesque superatos, minutatim concisus est; Claudianus et Dioscorus flammis incensi; Serapion vero et Papias gladio caesi sunt.

[2] In Africa sanctorum martyrum Donati, Iusti, Herenae et sociorum.

[3] Romae natalis sancti Felicis papae tertii, qui sancti Gregorii Magni atavus fuit; de quo is refert, quod sanctae Tharsillae nepti apparens, illam ad caelestia regna vocavit.

[4] Constantinopoli sancti Tharasii episcopi, eruditione et pietate insignis, ad quem extat Hadriani papae primi epistola pro defensione sanctarum imaginum.

[5] Nazianzi sancti Caesarii, fratris beati Gregorii Theologi, quem idem Gregorius inter agmina beatorum se vidisse testatur.

FEBRUARII 25

1. VICTORINI] Martyrologio hieronymiano inscripti sunt ad diem 24 feb., martyrologio Lugdunensi codicis Parisini 3879 ad 25, et dein apud Adonem et sequaces. Elogii fons est Passio BHL. 8596 d, in qua praeter nomina martyrum omnia ficticia sunt. Ea primum graece scripta est, ut patet ex epitome in synaxariis, ad diem 31 ian., ubi tamen martyrum palaestra Corinthus est, non Aegyptus, et Διόδωρος pro Dioscoro scriptum. Victor, Victorinus et Claudianus, quos comitatur Bassa, ad diem 6 mart. iterum recensentur. — Act. SS., Feb. t. III, p. 488 – 90; Comm. martyr. hieron., pp. 115, 130 – 31; Synax. Eccl. CP., p. 435; Anal. Boll., t. XXVII, p. 468 – 70; L. Duchesne, In Aegypto. Une fabrique de fausses légendes égyptiennes, in Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. XXXVII, p. 179 – 99; H. Delehaye, Les martyrs d'Égypte, p. 51 – 52.
2. DONATI] His tribus orditur hieronymianus laterculus complurium martyrum Afrorum. Videntur Baronio illi ipsi esse quos commemorat Lucianus ad Celerinum scribens in epistula XXII inter Cyprianicas. In hac autem, praetermisso Iusto, martyribus accensentur Donatus (sed in Africa sescenti sunt), Herennius et Hereda uterque cum Herena quandam similitudinem habentes. Variis diebus illos esse passos ex epistula constat, quod non fugit Baronium. Subobscura sunt quae ad haec reponit: “Nos autem Romano plus deferimus.” Nisi intellegat codicem Sancti Cyriaci, cui plerumque confidendum non est, ut mitius loquamur. — Act. SS., Feb. t. III, p. 487; Comm. martyr. hieron., p. 115 – 16.
3. FELICIS] A Baronio primum martyrologio inscriptus est Felix p. III (483 – 492). Elogium suppeditavit S. Gregorius M., Homil XXXVIII in Evangelia. Cf. Dial., IV, 16. Diem obitus reticet Liber pontificalis. Varia autem gestorum eius tempora computanti probabile videbitur Felicem ad 1 martii ann. 492 vitam protraxisse. — Act. SS., Feb. t. III, p. 502 – 508; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 254.
4. THARASII] Vitam eius BHG. 1698 conscripsit Ignatius discipulus, cuius hoc die epitomen proferunt synaxaria Graecorum. Litteris anno 785 datis Hadrianus p. I epistulae synodicae Tarasii respondit. Obiit 18 feb. 806. — Act. SS., Feb. t. III, p. 572 – 90; Synax. Eccl. CP., p. 487; V. Grumel, Regestes du Patriarcat de CP., t. I, p. 12 – 22.
5. CAESARII] A Baronio primum assumptus est; silent enim de Caesario martyrologia Romano antiquiora. Graeci sequiore tempore in menaea eum induxerunt ad diem 9 mart. Oratio a Gregorio in funere Caesarii fratris habita, BHG2. 286, nullo pacto censeri potest monumentum ecclesiasticae venerationis. Latioris interpretationis sunt quae afferuntur de visione Caesarii inter agmina beatorum. Id unum optat Gregorius ut in resurrectione Caesarium videat qualis ei in somnis saepe visus fuit: λαμπρόν, ἔνδοξον, ὑψηλόν, οἷός μοι καὶ κατ᾽ ὄναρ ὤφθης πολλάκις. — Act. SS., Feb. t. III, p. 496 – 502.

IV KAL. MART.

[1] Perge in Pamphylia natalis beati Nestoris episcopi, qui in persecutione Decii, cum diu noctuque orationi insisteret, postulans ut grex Christi custodiretur, comprehensus ac nomen Domini mira libertate et alacritate confessus, iussu praesidis Pollionis equuleo crudelissime tortus est; ac demum cum se Christo semper adhaesurum constanter profiteretur, crucis suspendio victor migravit in caelum.

[2] Ibidem passio sanctorum Papiae, Diodori, Cononis et Claudiani, qui sanctum Nestorem martyrio praecesserunt.

[3] Item sanctorum martyrum Fortunati, Felicis et aliorum viginti septem.

[4] Alexandriae sancti Alexandri episcopi, gloriosi senis, qui post beatum Petrum eiusdem civitatis episcopum, Arium presbyterum suum haeretica impietate depravatum et divina veritate convictum, de ecclesia eiecit; ac postea inter trecentos decem et octo Patres in Nicaeno concilio eumdem damnavit.

[5] Bononiae sancti Faustiniani episcopi, qui eam ecclesiam Diocletiani persecutione vexatam verbo praedicationis firmavit et auxit.

[6] Gazae in Palaestina sancti Porphyrii episcopi, qui tempore Arcadii imperatoris Marnam idolum eiusque templum evertit, ac multa passus quievit in Domino.

[7] Florentiae sancti Andreae episcopi et confessoris.

[8] In territorio Archiacensi sancti Victoris confessoris, cuius laudes sanctus Bernardus conscripsit.

FEBRUARII 26

1. NESTORIS] Martyrologium hieronymianum ad diem 25 feb.: in Pamphilia natale sancti Nestoris, cuius nomen die sequenti, ut saepe in his codicibus, iteratur. A Graecis colitur die 28 feb. vel etiam 27. Elogia Flori, Adonis, Usuardi et nostrum ex Passione BHL. 6068 excerpta sunt. Habetur et Passio Graeca BHG2. 1328. Cf. B. Latyšev, Menologii anonymi byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 151. Longe abest ut inter selecta et a coaevis scripta reponamus Acta S. Nestoris quae aevum tulerunt. Praestant tamen ea quae ex recensione graeca, nunc deperdita, latina facta sunt. — Act. SS., Feb. t. III, p. 627 – 30; Comm. martyr. hieron., p. 116; Synax. Eccl. CP., p. 495; P. Franchi de' Cavalieri, in Nuovo bullettino di archeologia cristiana, 1904, p. 8 – 16.
2. PAPIAE] Ad haec illustranda legatur Passio S. Nestoris, de qua modo: Quo tempore et beati isti martyrizati sunt, dico autem Papiam et Diodorum et Claudianum et Cononem, quorum cum tempus fuerit gesta pandemus, interim beati Nestoris enarrabimus. Edita est graece Passio brevis SS. Papiae, Diodori, Claudiani, quae contracta habetur in synaxariis ad diem 4 feb., ubi tamen hi martyres non Perge in Pamphylia sed Attaliae passi leguntur. Cum hac conectitur Passio S. Cononis BHG2. 361: μετὰ τὸ τελειωθῆναι τοὺς ἁγίους τοῦ Χριστοῦ μάρτυρας Παπίαν, Διόδωρον καὶ Κλαυδιανόν. Papiam, Claudianum et Dioscorum loco Diodori iam habuimus ad diem 25 feb., cum Victorino et Victore. — Act. SS., Feb. t. III, pp. 488 – 90, 627; Synax. Eccl. CP., p. 443; B. Latyšev, Menologii anonymi byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 12 – 14; P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, t. III, p. 118 – 19; H. Delehaye, Les martyrs d'Égypte, p. 51 – 53; Origines du culte des martyrs2, p. 168.
3. FORTUNATI] Particula item refertur ad Perge in Pamphylia, ut est in superioribus. Hoc πρῶτον ψεῦδος. Fortunati et Felicis nomina leguntur in laterculo hieronymiano sed ita disiuncta ut nullum habeant commune loci indicium. Idem dicito de sociis: aliorum XXVII (nisi legendum sit XXVI, vel XXIV, vel etiam XXXIV), quos Alexandrinos esse coniectura est vix non certa. Ad diem 11 iun. Aquileiae coluntur Felix et Fortunatus, quos hodie quoque commemorari nulla ratione probatur. Nomina vulgatissima casu ad hunc diem coniuncta fuisse potius credendum est. — Act. SS., Feb. t. III, p. 630 – 31; Comm. martyr. hieron., p. 117.
4. ALEXANDRI] Elogium acceptum a Floro, qui usus esse videtur Historia tripartita (passim), et ad hunc diem S. Alexandri memoriam alligavit quo Alexander quidam hieronymianis inscriptus est; is autem est martyr Thessalonicensis, non Alexandrinus episcopus, de quo Graeci agunt die 29 maii, quo fit commemoratio concilii Nicaeni. — Act. SS., Feb. t. III, p. 634 – 39; Nov. t. IV, p. 100; Comm. martyr. hieron., p. 116.
5. FAUSTINIANI] Quonam ex fonte haec hausta sint ignoratur. Faustinianus secundus est in catalogo episcoporum Bononiensium. Inter episcopos Italos qui synodi Sardicensis decretis subscripserunt, fuit, teste S. Athanasio, Φαυστῖνος quidam (P.G., t. XXV, p. 340), qui alius non esse putatur a Faustiniano nostro. Solebant enim ea aetate nomina derivativa pro principalibus usurpari, ut v. gr. Rufinus, Rufinianus pro Rufo. — Act. SS., Feb. t. III, p. 639 – 43; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 785; Id., Cronotassi dei vescovi di Bologna, p. 20 – 21; F. Savio, in Archivio storico lombardo, serie III, t. XVII (1902), p. 238.
6. PORPHYRII] In synaxariis plerisque ad hunc diem, in paucioribus ad 2 mart., recolitur S. Porphyrius Gazensis († 421) cum elogio e Vita BHG2. 1570, a diacono Marco scripta. Haec inter monumenta praecipua historiae huius aetatis computatur, exstantque eiusdem epitomae BHG2. 1571, 1572. — Act. SS., Feb. t. III, p. 643 – 61; Synax. Eccl. CP., pp. 489, 500; H. Grégoire - M. A. Kugener, Marc le diacre, Vie de Porphyre évêque de Gaza, Paris, 1930; Anal. Boll., t. XLIX, p. 155 – 60; F. Nau, in Revue de l'Orient chrétien, t. XXVII, p. 422 – 41.
7. ANDREAE] Admodum incerta sunt quae tum de gestis huius episcopi tum de aetate qua vixerit feruntur. Ab aliis saec. V ineunte, ab aliis asseritur extremis eiusdem saeculi annis floruisse. In Vita S. Zenobii, BHL. 9014, legitur episcopum nomine Andream huius sui decessoris reliquias e basilica Sancti Laurentii ad Sanctam Reparatam seu ecclesiam cathedralem transtulisse; id autem non multum ante saec. IX fieri potuit. Vixerit ergo episcopus Andreas hisce temporibus, non saec. V. — Act. SS., Feb. t. III, p. 661 – 62; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 580.
8. VICTORIS] S. Victorem presbyterum, qui saec. VI vel VII Archiaci (Arcis-sur-Aube) vixisse censetur, ignorant antiqui martyrologi. Eius Vitam BHL. 8564, sublestae fidei, lege cum laudatione S. Bernardi in Act. SS., Feb. t. III, p. 664 – 68.

III KAL. MART.

[1] Romae natalis sanctorum martyrum Alexandri, Abundii, Antigoni et Fortunati.

[2] Alexandriae passio sancti Iuliani martyris; qui cum ita podagra constrictus esset, ut neque incedere neque stare posset, una cum duobus famulis qui eum in sella gestabant, iudici offertur; quorum alter fidem negavit, alter nomine Eunus cum Iuliano in confessione Christi perdurans, ambo simul camelis impositi, per totam urbem circumduci iubentur et flagris laniari, ac tandem incenso rogo, hinc inde spectante populo, comburi.

[3] Ibidem sancti Besae militis, qui cum insultantes in praedictos martyres cohiberet, delatus ad iudicem, pro fide constanter agens, capite truncatus est.

[4] Hispali in Hispania natalis sancti Leandri eiusdem civitatis episcopi, cuius praedicatione et industria Visigothorum gens, adiuvante Reccaredo eorum rege, ab Ariana impietate ad catholicam fidem conversa est.

[5] Constantinopoli sanctorum confessorum Basilii et Procopii, qui tempore Leonis imperatoris pro cultu sanctarum imaginum strenue decertarunt.

[6] Lugduni sancti Baldomeri viri Dei, cuius sepulchrum crebris miraculis illustratur.

FEBRUARII 27

1. ALEXANDRI] De his nihil apud Bedam, repugnante Baronio, qui haec nomina repperit in codice hieronymiano, ubi sub indicio loci Thessalonicae ponuntur, quod quidem probandum, teste breviario Syriaco, si ad solum Alexandrum referatur. Ceteri, in libris Abundius, Antigonus et Fortunio (non vero Fortunatus), Alexandrum comitantur, nullo tamen iure velut socii in martyrio produ cuntur, neque unus ex eis Romae passus est. — Act. SS., Feb. t. III, p. 676; Comm. martyr. hieron., p. 117.
2. IULIANI] De his Florus ad diem 20 mart., ad hunc diem Ado, cuius elogium, ex Eusebio-Rufino, Hist. eccl., VI, 41, 12 – 15, seu potius ex epistula Dionysii Alexandrini ad Fabium Antiochenum, hic assumptum est, modice retractatum non emendatum. Scripserat enim Ado cum Rufino: iubentur… flagris hinc inde inspectante populo laniari usquequo finem ipsis verberibus sortirentur. De vivicomburio apud Eusebium et Rufinum ne verbum quidem. Iulianus et Eunus seu, ut habet Eusebius, Κρονίων ὀνόματι, ἐπίκλην δὲ Εὔνους, a Floro primum martyrologio inscripti sunt. — Act. SS., Feb. t. III, p. 673 – 75.
3. BESAE] Post Iulianum et Eunum apud Eusebium, Hist. eccl., VI, 41, 16, item ex epistula Dionysii, sequitur martyrium Besae. Huius nomen reticet Rufinus. Unde factum esse videtur ut nec Florus nec Ado eum in fastos intulerint, quo tandem, duce Baronio, intravit. — Act. SS., Feb. t. III, p. 673.

4. LEANDRI] Elogium contractum est ex Floro, qui usus est S. Gregorii Dial., III, 31. Vitam S. Leandri scripsit cius frater, Isidorus Hispalensis, in libro De viris illustribus, c. XLI. In libris mozarabicis et breviariis Hispaniae depositio beati Leandri episcopi commemoratur ad diem 13 mart. Habetur epitaphium metricum SS. Isidori, Leandri et Florentinae:

Crux hec alma gerit sanctorum corpora fratrum
Leandri Isidorique priorum ex ordine vatum,
Tertia Florentina soror, Deo vota perennis,
Eo posito consors hic digna quiescit;
Isidorus in medium disiungit membra duorum.
Hi quales fuerint libris inquirito, lector,
Et cognosces eos bene cuncta fuisse locutos,
Spe certos, fide plenos et super omnia castos.
Dogmate sanctorum cerne crevisse fideles
Ac red(di) domino, quos impia iura tenebant.
Utque viros credas sublimes vivere semper
Aspiciens sursum pictos contende videre.
Obiit felicis memorie Leander episcopus
      die II idus martias era DCXL.
Obiit sancte memorie Isidorus episcopus
      die II nonas apriles era DCLXXXIII[I]
Obiit pie memorie Florentina Deo vota
      V kalend. septembres era DCLXXI.

In hac autem inscriptione, quae nonnisi in chartis superest, error amanuensis II idus facile corrigitur in III idus. Diem 27 feb. S. Leandro assignavit Florus eam sane ob causam quod in laterculo hieronymiano occurrit Leander aliquis solo nomine notus. Vita beatorum Leandri, Isidori, archiepiscoporum Hispalensium, Fulgentii Carthaginiensis archiepiscopi et Braulionis Caesaraugustani episcopi, BHL. 4810, S. Gregorio M. ascripta, fabulosa est. — Act. SS., Mart. t. II, p. 275 – 80; España Sagrada, t. IX, p. 160 – 93; De Rossi, Inscriptiones christianae urbis Romae, t. II, 1, pp. 255, 256, 296, 297; Aem. Hübner, Inscriptionum Hispaniae Christianarum supplementum, n. 362; Férotin, Le liber Ordinum, pp. 458, 459; G. von Działowski, Isidor und Ildefons als Litterarhistoriker (Münster i. W., 1898), p. 72 – 76; Comm. martyr. hieron., p. 117; Catal. Lat. Paris., p. 106 – 108.

5. BASILII] In synaxariis S. Procopius Decapolita die 27 feb., Basilius vero συναθλητής eius postridie memoratur. Habetur ἀκολουθία in S. Procopium et altera in S. Basilium, utraque, ut videtur, inedita. A. Papadopoulos-Kerameus, Μαυρογορδάτειος βιβλιοθήκη, p. 131. — Act. SS., Feb. t. III, p. 685 – 86; Synax. Eccl. CP., p. 491.
6. BALDOMERI] Non a Beda martyrologio primum insertus est sed a Floro, cuius hic ipsa verba proferuntur. Exstat Vita S. Baldomeri (S. Galmier, c. 660), BHL. 899, nec valde prolixa nec valde antiqua. — Act. SS., Feb. t. III, p. 683 – 84.

PRID. KAL. MART.

[1] Romae natalis sanctorum martyrum Macarii, Rufini, Iusti et Theophili.

[2] Alexandriae passio sanctorum Caerealis, Pupuli, Caii et Serapionis.

[3] Ibidem commemoratio sanctorum presbyterorum, diaconorum et aliorum plurimorum, qui tempore Valeriani imperatoris, cum pestis saevissima grassaretur, morbo laborantibus ministrantes, libentissime mortem oppetiere; quos velut martyres religiosa piorum fides venerari consuevit.

[4] In territorio Lugdunensi locis Iurensibus, depositio sancti Romani abbatis, qui primus illic eremiticam vitam duxit, et multis virtutibus ac miraculis clarus plurimorum postea pater extitit monachorum.

[5] Papiae translatio corporis sancti Augustini episcopi ex Sardinia insula, opera Luithprandi regis Longobardorum.

FEBRUARII 28

1. MACARII] Baronius: “De his agitur in vet. manuscrip. praecipueque in veteri martyrol. monasterii Casinensis.” Potius afferatur laterculus hieronymianus, in quo incerta vagantur haec nomina, quibus si quod praefigendum esset indicium loci, eligenda esset Alexandria prae Roma. Sed neutram praestat ponere. — Act. SS., Feb. t. III, p. 722 – 24; Comm. martyr. hieron., p. 119.
2. CAEREALIS] Baronius: “Beda etiam de his hac die consentiuntque vet. manuscrip. monasterii S. Cyriaci, in quo adduntur Claudianus et Iustus.” Silet Beda. Iteranda sunt quae modo diximus de SS. Macario et soc. Ad eundem enim laterculum pertinent Cerealis (in codicibus Celeris) et socii. — Act. SS., Feb. t. III, p. 722 – 24; Comm. martyr. hieron., p. 119.
3. PRESBYTERORUM] Commemoratio presbyterorum et diaconorum, qui Alexandriae infirmis ministrantes mortem oppetierunt, ante Baronium nullis in fastis inscripta est. Elogium suppeditavit epistula Dionysii Alexandrini ad Hieracem episcopum apud Eusebium, Hist. eccl., VII, 22. Quod piorum fides eos velut martyres venerari consueverit, hoc de cultu ecclesiastico intellegendum non est. Unum asserit Dionysius, hoc genus mortis ob pietatem fideique robur nequaquam inferius martyrio censeri. — Act. SS., Feb. t. III, p. 720 – 22. Theophilus Raynaudus amplum scripsit tractatum De martyrio per pestem, t. XVIII Operum (Lugduni, 1665), p. 361 – 540.
4. ROMANI] Sanctorum Romani, Lupicini et Eugendi Acta habemus, BHL. 7309, et Vitam SS. Lupicini et Romani a Gregorio Turonensi scriptam, BHL. 5074. Non a Beda in martyrologium inductus est Romanus, sed a Floro, cuius elogium a nostro assumptum est, resecta ultima sententia: cuius corpus in Vesuntionensis ruris ecclesia venerabiliter conditum habetur. — Act. SS., Feb. t. III, p. 737 – 48; Les martyrologes historiques, pp. 244, 348.
5. AUGUSTINI] De his Beda in Chronico: Liudbrandus audiens quod Sarraceni depopulata Sardinia etiam loca fedarent illa, ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, misit et dato magno praetio accepit et transtulit ea in Ticinis ibique cum debito tanto patri honore recondidit. Mommsen, Chronica minora, t. III, p. 321. Haec in suos usus convertit Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, VI, 48 (M. G., Scriptores rerum Langob., p. 181). Epistula Petri Oldradi, archiepiscopi Mediolanensis, quam affert Baronius, spuria est. F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Milano, p. 307. In martyrologio Bedae memoratur ea translatio non ad diem 28 feb., sed in ipso natali S. Augustini, 28 aug.; ita et apud martyrologos saec. IX, — Act. SS., Aug. t. VI, p. 363 – 78.

MARTIUS

KAL. MART.

[1] Romae sanctorum martyrum ducentorum sexaginta, quos iussit primo Claudius pro Christi nomine damnatos extra portam Salariam arenam fodere, deinde in amphitheatro militum sagittis interfici.

[2] Item natalis sanctorum martyrum Leonis, Donati, Abundantii, Nicephori et aliorum novem.

[3] Massiliae sanctorum martyrum Hermetis et Hadriani.

[4] Heliopoli sanctae Eudociae martyris, quae in persecutione Traiani, a Theodoto episcopo baptizata et ad certamen munita, Vincentii praesidis iussu percussa gladio, martyrii coronam accepit.

[5] Eodem die sanctae Antoninae martyris, quae in persecutione Diocletiani cum gentilium deos irrisisset, post varios cruciatus, in vase quodam inclusa, in paludem urbis Ceae demersa est.

[6] Apud civitatem Werdam sancti Suitberti episcopi, qui tempore Sergii papae apud Frisones, Batavos et alios Germaniae populos evangelium praedicavit.

[7] Andegavi sancti Albini episcopi et confessoris, viri praeclarissimae virtutis et sanctitatis.

[8] Apud Cenomanos sancti Siviardi abbatis.

[9] Perusiae translatio sancti Herculani episcopi et martyris.

MARTII 1

1. MARTYRUM] Ab Adone primum in martyrologium illati sunt martyres CCLX e Passione fabulosa SS. Marii et Marthae BHL. 5543, ubi eorum dies natalis non indicatur. Eandem martyrum catervam paululum auctam (CCLXII) cum Floro et Adone nuntiat martyrologium nostrum ad diem 17 iun., sed et ad diem 25 mart. — Act. SS., Mart. t. I, p. 23 – 24; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 342.
2. LEONIS] Martyres hi quattuor cum novem anonymis praeeunte indicio in Africa inscripti sunt in hieronymiano laterculo. At male copulantur nomina, nec ad unam turmam pertinent. Certe Nicephorus Afer non est, sed Alexandrinus, de quo alias in eodem martyrologio, v. gr. ad diem 24 et 28 feb. — Act. SS., Mart. t. I, p. 28 – 29; Comm. martyr. hieron., p. 120.
3. HERMETIS] Tum martyrum tum civitatis nomina reperta sunt in laterculo hieronymiano, perperam autem coniuncta in Usuardo, cuius elogium a nostro exscriptum est. Nullus autem fuit Massiliae martyr Hermes, neque Hadrianus, quem Nicomediensem fuisse opinamur. — Act. SS., Mart. t. I, p. 29 – 30; Comm. martyr. hieron., p. 121.
4. EUDOCIAE] Haec latius exponuntur in synaxariis Graecorum ex Passione fabulosa S. Eudociae, BHG2. 604, 605. De ea nihil apud latinos martyrologos antiquos. — Act. SS., Mart. t. I, p. 8 – 22; Synax. Eccl. CP., p. 498 – 99.
5. ANTONINAE] Hanc Antoninam ab Antonia quae die 4 maii colitur et ab Antonina diei 12 iun. nihil prorsus differre martyrologii revisores non perspexerunt. Suo loco ostendetur eius natalem esse diem 4 maii, atque exstitisse eiusdem Acta quorum vestigia agnoscuntur in elogiis huius nostri martyrologii et synaxariorum Graecorum ad hunc diem et 12 iun. Quod hodie legendum praebetur congruit cum synaxario 1 mart., ita tamen ut Diocletiani pro Maximiano scriptum sit, nec graeca totidem verbis exprimantur. Sententiam ἐμβάλλεται εἰς σάκκον latinus interpretatur in vase quodam inclusa; εἰς τὴν λίμνην Νικαίας eo modo: in paludem urbis Ceae, quae ubinam terrarum collocanda sit multi frustra quaesierunt. — Act. SS., Mart. t. I, p. 26 – 28; Synax. Eccl. CP., p. 500.
6. SUITBERTI] Hic, in Anglia primum monachus, dein Fresonum apostolus factus et S. Willibrordi socius, a S. Wilfrido Eboracensi episcopali munere ad praedicandum evangelium instructus est. Iam senex, coenobium erexit in insula Rheni — nequaquam apud civitatem — quam olim Werdam appellabant, nunc vero Kaiserswerth vocitata, ubi die 1 martii ann. 713 e vita cessit. Obitus eius in “kalendario S. Willibrordi” rite commemoratur. De Suitberto, lege Bedam, Hist. eccl., V, 11, et Radbodonem ep. Traiectensem, qui laudationem et carmen allegoricum composuit BHL. 7939 – 7940. Editae sunt insuper duae S. Suitberti Vitae, quarum neutra coaeva est, altera Marcellino seu Marcelmo BHL. 7941, Liudgero Monasteriensi altera BHL. 7942, falso ascripta. — Act. SS., Mart. t. I, p. 67 – 86; M.G., Poetae lat., t. IV, p. 166 – 69; H. Kelleter, Urkundenbuch des Stiftes Kaiserswerth, Bonn, 1904.
7. ALBINI] Martyrologium hieronymianum: Andicavis depositio sancti Albini episcopi. Elogii verba sunt Usuardi. Interfuit Albinus conciliis Aurelianensibus ann. 538 et 541. Obiit non ante annum 550. Vitam eius conscripsit Venantius Fortunatus, BHL. 234. Eius basilicae meminit Gregorius Turonensis, Hist. Franc., VI, 16. — Act. SS., Mart. t. I, p. 54 – 63.
8. SIVIARDI] S. Siviardi, Anisolensis coenobii abbatis, anno ut videtur 680 defuncti, Vita a coaevo descripta, BHL. 7799, pauca admodum tradit, quae tamen plerumque fidem merentur. Quod asseritur sanctum octavo anno regni domini Theodorici e vita cessisse, ancipitem relinquit lectorem, cum rex ille Theodoricus sive II, sive III, sive IV esse possit. — Act. SS., Mart. t. I, p. 65 – 67; J. Havet, Œuvres, t. I, p. 106 – 107.
9. HERCULANI] Duplex in martyrologio fit commemoratio S. Herculani, 1 mart. et 7 nov. Hinc nonnullis comprobari visa est sententia eorum qui duos finxerunt Herculanos in cathedra Perusina sedisse. Varias fuisse reliquiarum S. Herculani translationes constat, non ita de quanam hodie fiat commemoratio. — Act. SS., Mart. t. I, p. 128 – 29; Iul. t. I, p. 35 (tract. praelim.); F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 551 – 52.

VI NON. MART.

[1] Romae via Latina sanctorum martyrum Iovini et Basilei, qui passi sunt sub Valeriano et Gallieno imperatoribus.

[2] Item Romae plurimorum sanctorum martyrum, qui sub Alexandro imperatore et Ulpiano praefecto diu cruciati, ad extremum capitali sententia damnati sunt.

[3] In Portu Romano sanctorum martyrum Pauli, Heraclii, Secundillae et Ianuariae.

[4] Caesareae in Cappadocia sanctorum martyrum Lucii episcopi, Absalonis et Lorgii.

[5] In Campania commemoratio sanctorum octoginta martyrum, qui cum nollent carnes immolatas comedere nec caput caprae adorare, a Longobardis saevissime caesi sunt.

[6] Romae sancti Simplicii papae et confessoris.

[7] In Anglia sancti Ceaddae episcopi Merciorum et Lindisfarnorum, cuius praeclaras virtutes Beda commemorat.

MARTII 2

1. IOVINI] Horum nomina in hieronymianis scripta sunt die 25 dec., et in sacramentario Leoniano; obiter quoque in Passione S. Stephani p. BHL. 7845, memorantur martyrum sepulcra, via Latina, nec tamen dies natalis indicatur vel quicquam de eorum gestis profertur. Ado diem 2 mart. pro arbitrio eorum commemorationi assignavit, eosque sub Valeriano et Gallieno passos voluit, notam temporis S. Stephani et sociorum ad eos transferendo. — Act. SS., Mart. t. I, p. 128 – 29; Comm. martyr. hieron., p. 8.
2. MARTYRUM] Elogium ad verbum fere expressum est ex Adone, nisi quod, ut ait Baronius, “additum est nomen Ulpiani praefecti ex vet. manuscrip.” Quonam ex fonte hoc et reliqua omnia hausta sint, ignoratur. — Act. SS., Mart. t. I, p. 126 – 27; Les martyrologes historiques, p. 583 – 84.
3. PAULI] Baronius: “Beda de Paulo tantum agit et Heraclium omittit, sed restituitur ex vet. manuscrip.” Nihil de ceteris. De Paulo alte silet Beda. In codicibus hieronymianis occurrunt Paulus, Herolus (non vero Heraclius), Secundola, Ianuaria, sed et Primitivus ad quem solum refertur loci designatio in Portu Romano. Ceteri omnes solo nomine noti sunt. — Act. SS., Mart. t. I, p. 132 – 33; Comm. martyr. hieron., p. 122 – 23.
4. LUCII] Baronius: “Beda legit Lucam pro Lucio, ponitque seorsim socios, nominibusque eorum depravatis: sed ut sic poneretur, vetusta dicta exemplaria monuerunt.” De his nihil apud Bedam; reliqua retractata sunt ex codicibus insigniter corruptis. Primo loco nominatur Lucius papa (4 mart.); legatur proinde Romae Lucii episcopi. Sequitur non Absalon aliquis sed martyr non incelebris, Petrus καὶ Ἀψέλαμος (Eusebii De mart. Palaest., X, 2). Tertius non est Lorgius sed Gordius, cuius laudatio a S. Basilio conscripta est BHG2. 703, et ad quem solum refertur indicium loci Caesareae in Cappadocia. Hodie commemoratur in breviario Syriaco et in hieronymianis. Graeci postmodum ad diem 3 ian. S. Gordium recolere coeperunt. In hoc nostro martyrologio iam occurrit die 24 feb. mendose veluti Sergius. — Act. SS., Mart. t. I, p. 130 – 32; Synax. Eccl. CP., p. 367; Comm. martyr. hieron., p. 122.
5. MARTYRUM] De his nihil apud antiquos martyrologos. Elogium excerptum est e S. Gregorii Dial., III, 27, 28, parum accurate. Loquitur enim Gregorius de quadraginta rusticis qui carnes immolaticias comedere noluerunt, ideoque occisi sunt, et de quadringentis captivis, quorum maxima multitudo caput caprae adorare renuit. Haec in Campania gesta esse Baronius, non Gregorius, scribit. Quadraginta rusticos suo aprili, Catal. IV, 127, incerto die inserit Petrus de Natalibus. Reapse nihil traditum est de cultu ecclesiastico horum martyrum. — Act. SS., Mart. t. I, p. 141 – 42.
6. SIMPLICII] Ab Adone non vero a Beda primum fastis inscriptus est Simplicius (468 – 483), ad diem VII nonas martias, cum Libro pontificali, cuius lectio emendanda videtur: VI idus martias. — Act. SS., Mart. t. I, p. 133 – 38; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, pp. 249, CCLII.
7. CEADDAE] De S. Ceadda optimum auctorem habemus Bedam, qui ad hanc diem obitum refert, Hist. eccl., lib. IV, c. 3, anno 672, ut ostendit C. Plummer, Baedae Opera historica, t. II, p. 195. Plurima kalendaria anglica antiqua Ceaddam inscribunt ad diem 2 martii (F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, t. I, London, 1934, passim), itemque martyrologi recentiores. Ex Beda, loc. c., qui ante ann. 732 scribebat, satis apparet cultum statim post obitum S. Ceaddae originem habuisse, nam miracula referuntur patrata ad sepulcrum, et ante et post translationem. Adverte, in Baroniano elogio Lindisfarnorum perperam positum esse pro Lindisfarorum, anglo-saxonice Lindisware, qui incolae erant regni Lindeseiensis, seu provinciae Lindissi (ita apud Bedam, passim). Credendus est Baronius nomen commutasse cum insula Lindisfarne, procul ad septemtrionem sita, cuius incolae a Beda Lindisfarnenses et Lindisfaronenses dicuntur. — Act. SS., Mart. t. I, p. 143 – 46; C. Plummer, op. c., passim; W. R. W. Stephens, in Dictionary of National Biography, t. IX, p. 391 – 93; J. O'Hanlon, Lives of the Irish Saints, t. III, p. 70 – 80.

V NON. MART.

[1] Caesareae in Palaestina sanctorum martyrum Marini militis et Asterii senatoris, in persecutione Valeriani, quorum prior accusatus a commilitonibus quod esset christianus et interrogatus a iudice, cum christianum se esse voce clarissima testaretur, martyrii coronam capitis abscissione suscepit; cumque Asterius corpus martyris capite truncatum subiectis humeris et substrata veste qua induebatur exciperet, honorem quem martyri detulit continuo ipse martyr accepit.

[2] In Hispania natalis sanctorum martyrum Hemiterii et Cheledonii, qui cum apud Legionem Gallaeciae urbem in castris militarent, exurgente persecutionis procella, pro confessione nominis Christi Calagurrim usque profecti, ibi pluribus tormentis afflicti, martyrio coronati sunt.

[3] Eodem die passio sanctorum Felicis, Lucioli, Fortunati, Marciae et sociorum.

[4] Item sanctorum militum Cleonici, Eutropii et Basilisci, qui in persecutione Maximiani sub Asclepiade praeside crucis supplicio feliciter triumpharunt.

[5] Brixiae sancti Titiani episcopi et confessoris.

[6] Bambergae sanctae Cunegundis augustae, quae Henrico primo imperatori nupta, cum virginitatem ipso annuente servasset, bonorum operum meritis cumulata, sancto fine quievit et post mortem miraculis claruit.

MARTII 3

1. MARINI] Nomina Marini et Asterii in laterculo hieronymiano huius diei occurrunt, nullo sub certo loci indicio et non parum disiuncta. Florus, qui primus eos martyrologio inseruit, martyrii socios esse putavit, et illos ipsos quos laudat Eusebius, Hist. Eccl., VII, 15, 16. Elogii, quod a nostro assumptum est, fons est Eusebius seu potius Rufinus, a quo solo habetur Asterium passionis Marini occasione et ipsum capite truncatum esse. In menaeis Graecorum, omisso Marino, Asterius commemoratur ad diem 7 aug., his solis verbis: Ἀστέριος συγκλητικὸς ξίφει τελειοῦται. — Act. SS., Mart. t. I, p. 224; Comm. martyr. hieron., p. 124; Synax. Eccl. CP., p. 874.
2. HEMITERII] Martyrologium hieronymianum: Calagori Emeterii et Celidonii. De his Prudentius, Peristeph., I, VIII, et Gregorius Turonensis, In gloria mart., XCII. Elogium ad verbum fere e Floro sumptum est, qui Passionem BHL. 2533 contraxit. — Act. SS., Mart. t. I, p. 228 – 34; Comm. martyr. hieron., p. 124.
3. FELICIS] Haec et alia complura nomina martyrologium hieronymianum hodie refert sub indicio in Africa. Verba et sociorum eos omnes complectuntur qui hic omittuntur, inter quos et XL nullo signati nomine. Utrum uno loco, uno tempore passi sint, dubium remanet, cum ex his complures, dispari in contextu, proximis quoque diebus occurrant. — Act. SS., Mart. t. I, p. 225 – 28; Comm. martyr. hieron. p. 123 – 25.
4. CLEONICI] Elogium synaxariorum paucis refertur et parum accurate. Praeses non Asclepiades sed Asclepiodotus nuncupandus erat, nec recte dicitur hos tres martyres crucis supplicium pertulisse, cum Basiliscus in carcere obiisse feratur die 22 maii, quo et in nostro martyrologio recensetur. Passio BHG2. 656, in quam haec tandem refunduntur, fabulis inquinata et reicienda est. — Act. SS., Mart. t. I, p. 235 – 41; Synax. Eccl. CP., p. 503; H. Delehaye, Les légendes grecques des saints militaires, p. 41 – 43.
5. TITIANI] In serie episcoporum Brixiensium quam Rampertus praefixit historiae translationis S. Philastrii BHL. 6797, Titianus nonum obtinet locum post Philastrium, inter Vigilium et Paulum. — Act. SS., Mart. t. I, p. 261; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, pp. 959, 965; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. La Lombardia, II, 1, p. 162 – 64.
6. CUNEGUNDIS] Obiit S. Cunegundis die 3 martii anno 1033 (vel, ut nonnulli opinantur, 1039), Confugiae in Hassia (Kaufungen) in coenobio ubi, mortuo Henrico imperatore, monialis facta fuerat. Corpus eius honorifice servatur Bambergae, iuxta coniugis ossa depositum in maiore ecclesia civitatis, ubi anno 1007 cum Henrico sedem episcopalem erexerat. Bulla canonizationis, ab Innocentio III ad episcopum Thiemonem et capitulum Bambergense anno 1200 directa, in Actis SS., Mart. t. I, p. 281 edita est. Paulo ante anonymus quidam Vitam BHL. 2001 piis narrationum flosculis exornatam conscripserat. Hagiographi uno ore Cunegundem laudaverunt ob continentiam in coniugio servatam. Qua de re inter historicos saepe disceptatum est. Cf. I. B. Sägmüller, in Theologische Quartalschrift, 1905, p. 78 – 95; 1907, p. 563 – 77; 1911, p. 90 – 126.

IV NON. MART.

[1] Vilnae in Lithuania beati Casimiri filii Casimiri regis, quem Leo decimus Romanus pontifex in sanctorum numerum retulit.

[2] Romae via Appia natalis sancti Lucii papae et martyris, qui primo in persecutione Valeriani ob Christi fidem exilio relegatus et postmodum divino nutu ad ecclesiam suam redire permissus, cum plurimum adversus Novatianos laborasset, martyrium capitis obtruncatione complevit; quem sanctus Cyprianus summis laudibus celebravit.

[3] Romae item via Appia sanctorum martyrum nongentorum, qui positi sunt in coemeterio ad sanctam Caeciliam.

[4] Apud Chersonesum passio sanctorum episcoporum Basilii, Eugenii, Agathodori, Elpidii, Aetherii, Capitonis, Ephrem, Nestoris et Arcadii.

[5] Eodem die sancti Caii palatini in mare demersi, et aliorum viginti septem.

[6] Nicomediae sancti Hadriani martyris, cum aliis viginti tribus, qui omnes sub Diocletiano imperatore martyrium crurifragio consummarunt. Eorum reliquiae a christianis Bizantium delatae reverenti honore sepultae fuerunt; inde postea santi Hadriani corpus Romam translatum fuit sexto idus septembris, qua die eius festivitas potissimum celebratur.

[7] Item passio sanctorum Archelai, Cyrilli et Photii.

MARTII 4

1. CASIMIRI] Obiit S. Kazimirus filius Kazimiri IV regis Poloniae anno 1484 in Grodno oppido. In sanctorum canonem relatus est a Leone X p. anno 1521. A Clemente VIII anno 1602 concessum fuit officium cum missa pro Poloniae regno, dein a Paulo V pro ecclesia universa approbatum. Vitam eius scripsit Zacharias Ferrerius Vicentinus, episcopus Gardiensis, legatus a latere in Poloniam missus, cui munus demandatum fuerat de gestis et miraculis Kazimiri perquirendi. — Act. SS., Mart. t. I, p. 837 – 57; I. B. Prileszky, Acta Sanctorum Hungariae, t. I (Tyrnau, 1743), p. 117 – 32; F. Papée, Świety Kazimierz królewicz polski, Lemberg, 1902; Studya i szkice z czasów Kazimierza Jagiellonczyka, Warzawa, 1907.
2. LUCII] Paulo prolixius elogium profert Florus (et Ado) ex Libro pontificali, quod Usuardus partim exscripsit. Usuardum noster secutus est, nisi quod post Valeriani delevit et Gallieni, addiditque verba: cum plurimum adversus Novatianos laborasset, et ea quae referuntur ad epistulas S. Cypriani LXI et LXVIII. De die natali dubia moveri possunt. Martyrologio hieronymiano Lucium ad hunc diem inscriptum esse multi laboris est demonstrare. In Depositione episcoporum (non martyrum) Romana, postridie signatur. In Libro pontificali haec habentur de die obitus et depositionis: A Valeriano capite truncatus est III nonas mart., dein: sepultus est in cymiterio Calisti via Appia VIII kal. sept. — Act. SS., Mart. t. I, p. 301 – 308; Comm. martyr. hieron., p. 126; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 153.
3. MARTYRUM] Ita scripserat Florus qui tamen martyres octingentos tantum numerabat; nongentos posuerunt ceteri inde ab Adone. Quod talia, quae a principio ad finem falsa sunt, in fastos nostros irrepere potuerint, immanis codicum hieronymianorum perturbatio fecit et librariorum incuria. In notis enim numerorum variatio occurrit a X ad DCC, DCCC, DCCCC; nota topographica suo loco mota est, pertinetque ad Lucium papam, minime vero ad martyres. Hos autem, omnibus perpensis, manifestum est non Romanos habendos esse sed Palaestinenses, decem numero, de quibus Eusebius in libro De martyribus Palaestinae, c. III. — Act. SS., Mart. t. I, p. 308 – 309; Comm. martyr. hieron., pp. 126, 160.
4. BASILII] Horum martyrum commemoratio fit apud Graecos die 7 mart., in nonnullis synaxariis die 4, cum elogiis ex Passione BHG2. 266, 267. In ea episcopi septem numerantur, a Basilio ad Ephraem, seclusis Nestore et Arcadio, qui nunquam in Chersonesum pedem intulerunt, sed eadem die in tabulis memorantur: τῶν ἁγίων πατέρων ἡμῶν Ἀρκαδίου καὶ Νέστορος ἐπισκόπων Τριμιθοῦντος τῆς Κύπρου. Quid censendum sit de amborum sede episcopali, immo fuerintne omnino episcopi, non facile dixeris. — Act. SS., Mart. t. I, p. 639 – 42; Synax. Eccl. CP., p. 517 – 518; Saints de Chypre, in Anal. Boll., t. XXVI, p. 259.
5. CAII] Ita Florus, Ado et ceteri de more, quae conferenda sunt cum martyrologio hieronymiano ubi hodie fit memoria cuiusdam palatini, Antiochiae Syriae in mare mersi; verum is non est Caius sed Hesychius, qui in flumen Orontem proiectus est. Nullos fertur martyrii socios habuisse, sed in eodem laterculo mentio est aliorum XVII, qui ad XXVII librariis iuvantibus excreverunt et suo loco moti sunt. Unam enim efficiunt turmam cum Archelao et ceteris de quibus mox dicendum. — Act. SS., Mart. t. I, p. 310 – 11; Comm. martyr. hieron., p. 127.
6. HADRIANI] Martyrologium hieronymianum: Nicomedia Adriani cum aliis numero XXIII. A Graecis coluntur die 26 aug. in synaxariis cum elogio e Passione BHG2. 27 – 29. In nostro martyrologio paucioribus habemus Adonem, ad diem 8 sept. Hic usus est Actis BHL. 3744, 3745, nonnulla admiscens de suo, ut puta translationem Byzantio Romam, de qua silent monumenta antiqua. De altera S. Hadriani commemoratione eiusque ratione, legenda sunt quae ad diem 8 sept. observabuntur. — Comm. martyr. hieron., p. 127; Synax. Eccl. CP., p. 923; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 521; Les martyrologes historiques, p. 486 – 88.
7. ARCHELAI] Baronius: “Graeci etiam de his agunt hac die in Menologio.” Et reapse in synaxariis recolitur memoria τῶν ἁγίων μαρτύρων Ἀρχελάου, Κυρίλλου καὶ Φωτίου, omissa nota topographica. Iidem autem iam signantur in breviario Syriaco et in martyrologio hieronymiano: Nicomediae Photii, Archelai, Quirini et aliorum XVII. De nomine Κυρίλλου, Κυρίνου, Κυρικᾶ (Cyrici) ambigitur. — Act. SS., Mart. t. I, p. 311; Comm. martyr. hieron., p. 127; Synax. Eccl. CP., p. 506.

III NON. MART.

[1] Antiochiae natalis sancti Phocae martyris, qui post multas quas pro nomine redemptoris passus est iniurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodie quoque populis eo miraculo declaratur, quod si quispiam a serpente morsus fuerit, ut ianuam basilicae martyris credens attigerit, confestim evacuata virtute veneni sanatur.

[2] Caesareae in Palaestina sancti Hadriani martyris, qui primo in persecutione Diocletiani iussu Firmiliani praesidis ob Christi fidem leoni obiectus, deinde gladio iugulatus martyrii coronam accepit.

[3] Eodem die passio sanctorum Eusebii palatini et aliorum novem martyrum.

[4] Caesareae in Palaestina sancti Theophili episcopi, qui sub Severo principe sapientia et vitae integritate conspicuus emicuit.

[5] Item in Palaestina ad ripam Iordanis sancti Gerasimi anachoretae qui tempore Zenonis imperatoris floruit.

[6] Neapoli depositio sancti Ioannis Iosephi a Cruce, Ordinis Minorum Excalceatorum sancti Petri de Alcantara italicae familiae promotoris primique provincialis, qui sanctorum Francisci Assisiensis et Petri de Alcantara studia aemulatus, Ordini seraphico insigne decus addidit; a Gregorio papa decimo sexto in sanctorum canonem relatus.

MARTII 5

1. PHOCAE] In martyrologio hieronymiano quale nunc habetur, hodie nuntiatur: Antiochia passio sancti Focatis, errore manifesto, siquidem Antiochiae nullus martyr fuit nomine Phocas. Eo tamen S. Phocae reliquiae Sinope allatae et in ecclesia Sancti Michaelis depositae fuerunt. Hunc Graeci non hac die sed 22 sept. et 22 iul. ut plurimum celebrare solent. Martyrologium Romanum paucis mutatis refert verba Flori Lugdunensis ex Gregorio Turonensi, In gloria martyrum, XCVIII, post Adonem et Usuardum. — Act. SS., Mart. t. I, p. 366 – 67; Comm. martyr. hieron., p. 128; Synax. Eccl. CP., pp. 67 – 69, 835; Anal. Boll., t. XXX, p. 252 – 95; Les origines du culte des martyrs2, pp. 169, 205. Ibidem, p. 180, de inventione reliquiarum SS. Lucae, Phocae et Romani Orthosiae in Phoenicia, Zenone imperante.
2. HADRIANI] Martyrologium hieronymianum: Caesareae Palaestinae Adriani et Eubuli. De utroque Eusebius, De martyribus Palaestinae, XI, 29, 30, qui Hadrianum passum esse testatur πρὸ τριῶν νώνων Μαρτίων, Eubulum νώναις αὐταῖς, ubi reapse in fastis nostris inscriptus est. Amborum unam commemorationem celebrant Graeci ad diem 3 feb., non die 4, ut asserit Baronius, qui et haec addit: “Sed male sub Decio passum ferunt.” Videtur egregius vir hoc loco parum attente legisse synaxariorum elogia, ubi verba κατὰ τοὺς χρόνους Δεκίου non ad Palaestinenses martyres sed ad alios in Pamphylia passos referuntur. — Act. SS., Mart. t. I, p. 365; Comm. martyr. hieron., p. 128; Synax. Eccl. CP., pp. 440, 443.
3. EUSEBII] Haec Florus ex inordinato laterculo hieronymiano huius diei. Sed nullus fuit Eusebius palatinus. Eusebius videtur esse historiographus cuius nomen per modum scholii margini ascriptum, incuria librariorum in textum irrepsit. Vox palatinus referenda est ad Hesychium, cuius natalis est die 4 mart. Quae sequuntur: et aliorum novem martyrum in codicibus quidem scripta sunt, ita tamen ut dubium sit quocum martyris nomine copulanda sint. — Act. SS., Mart. t. I, p. 365; Comm. martyr. hieron., p. 129.
4. THEOPHILI] De hoc agunt Eusebius, Hist. eccl., V, 22, 23, 25, et Hieronymus, De viris illustribus, XLIII, silent vero kalendaria et antiqua martyrologia. Ex recentioribus primus eum in sanctorum album intulit Petrus de Natalibus, Catalogus sanctorum, III, 177. — Act. SS., Mart. t. I, p. 361 – 62.
5. GERASIMI] Graeci S. Gerasimi memoriam agunt die 4 mart., melius Latini hodie. Etenim, teste Cyrillo Scythopolitano egregio scriptore, obiit die 5 mart., XIII indictione, Zenone consule iterum, anno 475. Ita in Vita S. Euthymii BHG2. 468. Idem de eodem in Vitis S. Cyriaci, BHG2. 463, et S. Sabae, BHG2. 1608, et Iohannes Moschos, in Prato Spirituali, seu Λειμωναρίῳ. Eius Vita, a variis conscripta, BHG2. 693 – 695, fabellis inquinata est. — Act. SS., Mart. t. I, p. 386 – 89; Synax. Eccl. CP., p. 507; H. Grégoire, in Byzantinische Zeitschrift, t. XIII, p. 114 – 35.
6. IOANNIS] Iohannes Iosephus a Cruce (Carlo Gaetano) natus est die 15 aug. 1654, in Aenaria insula in sinu Cumano (Ischia). Exceptus inter Fratres Minores strictioris observantiae seu Reformatos, vestigia S. Petri de Alcantara persecutus est et in multis coenobiis provinciae excalceatorum Neapolitanae regularem disciplinam restituit. Sanctissime obiit die 5 martii 1734 Neapoli in conventu Sanctae Luciae de Monte, ubi eius corpus conditum est. Iohannes Iosephus, quem Pius VI beatis anno 1789 ascripserat, a Gregorio XVI in sanctorum album anno 1839 relatus est. — Sacra Rituum Congregatio. Positio super dubio an sit signanda commissio introductionis causae, Romae, 1762; Diodato dell' Assunta, Vita di S. Giangiuseppe della Croce, 1789, 2 ed. 1839; Studi Francescani, t. XXXI (1934), p. 506 – 509.

PRID. NON. MART.

[1] Sanctarum Perpetuae et Felicitatis, quae sequenti die gloriosam martyrii coronam a Domino receperunt.

[2] Terdonae sancti Marciani episcopi et martyris, qui sub Traiano pro Christi gloria occisus coronatur.

[3] Nicomediae natalis sanctorum martyrum Victoris et Victorini, qui per triennium cum Claudiano et Bassa uxore eius, tormentis multis afflicti et retrusi in carcerem, ibidem vitae suae cursum impleverunt.

[4] In Cypro sancti Cononis martyris, qui sub Decio imperatore pedibus clavis confixis ante currum iussus currere, in genua procumbens in oratione reddidit spiritum.

[5] In Syria passio sanctorum quadraginta duorum martyrum, qui in Amorio comprehensi et illuc perducti, egregio peracto certamine, victores palmam martyrii perceperunt.

[6] Constantinopoli sancti Evagrii, qui tempore Valentis a catholicis electus episcopus ab eodem imperatore in exilium missus migravit ad Dominum.

[7] Bononiae sancti Basilii episcopi, qui a sancto Silvestro papa ordinatus verbo et exemplo creditam sibi ecclesiam sanctissime gubernavit.

[8] Barcinone in Hispania beati Ollegarii primum canonici et postea episcopi Barcinonensis et archiepiscopi Tarraconensis.

[9] Apud Gandavum in Flandria sanctae Coletae virginis, quae primum tertii Ordinis regulam professa, deinde, divino Spiritu afflata, quamplura monialium secundi Ordinis monasteria primaevae disciplinae restituit, atque divinis exornata virtutibus, innumeris claruit miraculis; a Pio septimo pontifice maximo in albo sanctorum adscripta.

MARTII 6

1. PERPETUAE] Ob cultum S. Thomae impensius praestitum celeberrimae martyres nostra aetate a sede quam tot saeculis ad 7 mart. praeoccupaverant expulsae sunt et ad hunc diem delatae. — Act. SS., Mart. t. I, p. 630 – 38.
2. MARCIANI] De S. Marciano episcopo Derthonensi acres ortae sunt controversiae, nunc paene sopitae, quas iterum excitare non iuvat. Ex Passione BHL. 5262, quae pars est Actorum SS. Faustini et Iovitae BHL. 2836, ac proinde fabulosa est, nihil de S. Marciani historia docemur. Marcianus aliquis, ab immemorabili Derthonae cultus, cuius gesta interierunt, in catalogum episcoporum irrepsisse videtur iuvantibus hagiographis seu fama vulgari. — Act. SS., Mart. t. I, p. 421 – 22; F. Savio, in Anal. Boll., t. XV, p. 56 – 65; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 820 – 26.
3. VICTORIS] Elogium est Flori et Adonis e martyrologio hieronymiano contractum, in quo compendio refertur Passio quae nunc desideratur. Victorinus in breviario Syriaco hodie memoratur, idem, cum Victore et Claudiano, in hieronymianis et nostro ad diem 25 feb. — Act. SS., Mart. t. I, p. 423; Comm. martyr. hieron., p. 130 – 31.
4. CONONIS] Baronius: “De eo etiam Graeci in Menologio hac die agunt.” Reapse eorum libri duos celebrant martyres homonymos. Hodie fit memoria Κόνωνος τοῦ ἐν Ἰσαυρίᾳ τοῦ θαυματουργοῦ, pridie vero Κόνωνος τοῦ κηπουροῦ, Galilaea oriundi, in Pamphylia martyrium passi. Quae in elogio referuntur, e Passione BHG2. 361, ad hunc pertinent, non ad alterum. Neve quisquam existimet tertium fuisse Cononem in Cypro passum; etenim ex lectione depravata factus est Cyprius qui erat hortulanus. Scriptum fuit Κόνωνος τοῦ Κυπρίου loco τοῦ κηπουροῦ. Plana est emendatio: In Pamphylia sancti Cononis. — Act. SS., Mart. t. I, p. 362 – 63; Synax. Eccl. CP., p. 511 – 13; Anal. Boll., t. LIII, p. 369 – 74.
5. MARTYRUM] Martyrum Amoriensium qui anno 848 in Phrygia passi sunt celebris est memoria apud Graecos hoc die. Eorum certamen ab hagiographis non semel narratum est. Legantur libelli BHG2. 1209 – 1214. — Act. SS., Mart. t. I, p. 457 – 67; Synax. Eccl. CP., p. 516.
6. EVAGRII] Baronius: “Graeci itidem.” Atqui neque in menologiis, neque in synaxariis, nec ullis in libris Graecorum vestigium detegere est commemorationis liturgicae Evagrii episcopi (369 – 370), de quo Socrates, Hist. eccl., IV, 13. — Act. SS., Mart. t. I, p. 427.
7. BASILII] Tabulis ecclesiae Bononiensis accessisse videtur Basilius auctore Leandro Alberti, Historia di Bologna, 1541; de eo quippe silent monumenta antiqua quotquot habemus. Basilii nomen ex prava codicum lectione ortum est, variasque de re coniecturas saec. XVII et XVIII in medio posuerunt, quarum nulla satis probabilis visa est. Cum die proximo 4 mart. occurrat series episcoporum qui apud Chersonesum coluntur, sponte in mentem venit Basilium, qui horum quasi primipilus est, in catalogum Bononiensem a Leandro inductum esse. — Act. SS., Mart. t. I, p. 426; I. B. Melloni, Atti e memorie degli uomini illustri di Bologna, Cl. I, t. I, p. 199 – 219; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 789; Id., Cronotassi dei vescovi di Bologna, p. 21.
8. OLLEGARII] Obiit Barcinone anno 1137, et mox ad eius sepulcrum piorum fidelium concursus fieri coeptus est. Die 18 maii anno 1675 cultus ab immemorabili sancto episcopo exhibitus Romae probatus est, et mox eius nomen martyrologio insertum. Habetur S. Ollegarii Vita BHL. 6330 ab anonymo Gerundensi, et altera BHL. 6332 ab alio anonymo anno 1323 conscripta. In Act. SS. edita est Vita ex publicis civitatis et ecclesiae Barcinonensis monumentis collecta. — Act. SS., Mart. t. I, p. 481 – 98; España Sagrada, t. XXIX, pp. 251 – 80, 472 – 99; S. Puig y Puig, Episcopologio della Sede Barcinonense (Barcelona, 1929), p. 133 – 53.
9. COLETAE] Testimoniis anno 1471 collectis (BHL. 1876) docemur Coletam Boylet seu Boellet natam esse Corbeiae “in vico Calceye” in Picardia, die 13 ianuarii 1381. Per tres circiter annos (1402 – 1404) asperrimam vitam duxit, inclusa in domuncula iuxta ecclesiam Sanctae Mariae Virginis exstructa. Postea in Ordinem Sanctae Clarae admissa, impigre incubuit condendis novis monasteriis et redintegrandae pristinae disciplinae. Fracta laboribus, obiit Gandae die 6 martii 1447. Haud multo post ut sancta coli coepta est. Confirmatio cultus ab immemorabili concessa est a Benedicto p. XIV, decreto 26 augusti 1740. Eam sanctarum virginum canoni ascripsit Pius p. VII die 24 maii 1807. — BHL. 1869 – 1877; Anal. Boll., t. V, p. 151; t. XIV, p. 455; t. XXIII, p. 508; t. XXVI, p. 377; t. XXXIII, p. 474; t. XXXIX, p. 427; Analecta iuris Pontificii, ser. XVIII (1879), pp. 513, 523, 849, 1069, 1081; Pii papae VII litterae decretales super canonizatione S. Coletae Boilet virginis, Romae, 1807; Ubald d'Alençon, Les Vies de Ste Colette Boylet de Corbie, Paris, 1911 (= Archives franciscaines, 4); Id., in Études franciscaines, t. XXXVIII (1926), p. 321 – 27.

NON. MART.

[1] In monasterio Fossaenovae prope Tarracinam sancti Thomae Aquinatis confessoris et doctoris, Ordinis Praedicatorum, nobilitate generis, vitae sanctitate et theologiae scientia illustris; quem Leo decimus tertius scholarum omnium catholicarum caelestem patronum declaravit.

[2] Tuburbi in Mauritania natalis sanctarum martyrum Perpetuae et Felicitatis, quae cum esset praegnans (ut sanctus Augustinus ait) expectata iuxta leges ut pareret, dum parturiebat, dolebat, obiecta feris gaudebat; passique sunt cum eis Revocatus, Saturninus, et Secundolus, quorum ultimus quievit in cacere, reliqui omnes bestiis traditi sunt, sub Severo principe. Sanctarum vero Perpetuae et Felicitatis festum pridie huius diei recolitur.

[3] Caesareae in Palaestina passio sancti Eubuli, qui cum esset socius sancti Hadriani, biduo post illum laniatus a leonibus et gladio trucidatus, ultimus omnium in ea civitate martyrii coronam accepit.

[4] Nicomediae sancti Theophili episcopi, qui ob cultum sanctarum imaginum in exilium pulsus, illic defunctus est.

[5] Pelusii in Aegypto sancti Pauli episcopi, qui eadem ex causa exul occubuit.

[6] Brixiae sancti Gaudiosi episcopi et confessoris.

[7] In Thebaide sancti Pauli cognomento simplicis.

MARTII 7

1. THOMAE] Natus anno circiter 1225, Fratrum Praedicatorum Ordinem ingressus ann. 1243 desinente vel 1244 ineunte, obiit Fossae Novae apud Cistercienses, die 7 martii 1274. Sanctis a Iohanne XXII die 18 iulii 1323 ascriptus, Ecclesiae doctor a Pio V renuntiatus die 11 aprilis 1567 et a Leone XIII catholicis scholis patronus die 4 aug. 1880 constitutus est. Inter innumerabiles libros et commentarios, qui de S. Thoma agunt, memorasse sufficiat Vitam a Gulielmo de Tocco conscriptam ut S. Thomae canonizationem procuraret BHL. 8152, 8153, et Acta processus inquisitionis BHL. 8150, 8151. — Act. SS., Mart. t. I, p. 655 – 747; D. Prümmer et H. Laurent, Fontes Vitae S. Thomae Aquinatis, in Documents inédits publiés par la Revue Thomiste, 1911 – 1937; A. M. Waltz, Delineatio Vitae S. Thomae de Aquino, in Angelicum, t. III, 1926; P. Mandonnet, La Canonisation de S. Thomas d'Aquin, Extrait des Mélanges thomistes, Le Saulchoir, Kain, 1923; H. Laurent, Autour du premier procès de canonisation de S. Thomas d'Aquin, in Revue Thomiste, N. S., t. XVI, p. 273 – 78; Id., De processu canonizationis S. Thomae Aquinatis Fossae Novae facto manuscriptum novum, in Analecta S. O. Fratrum Praedicatorum, t. XXIII, p. 632 – 39; F. Pelster, Die älteren Biographien des hl. Thomas von Aquino, in Zeitschrift für katholische Theologie, t. XLIV, pp. 242 – 74, 366 – 97; De bulla canonizationis sancti Thomae Aquinatis, in Analecta S. O. Fratrum Praedicatorum, t. XVI, p. 173 – 92; P. Synave, Le Catalogue officiel des œuvres de S. Thomas d'Aquin, in Archives d'histoire doctrinale et littéraire du Moyen Age, t. III, p. 25 – 103; P. Mandonnet et J. Destrez, Bibliographie thomiste, Le Saulchoir, Kain, 1921; Xenia thomistica, Romae, 1925, 3 vol.
2. PERPETUAE] Celebratissimus quondam in tota Ecclesia erat natalis harum sanctarum nonis martiis, quo die in Depositione martyrum Romana, in breviario Syriaco, in martyrologio hieronymiano recoluntur. Non recte cum hoc martyrologio Tuburbi passae dicuntur; melius in Beda, apud Carthaginem, ut est in Chronico Prosperi Tironis (M. G., Auct. antiq., t. IX, p. 433). Quae hic affertur sententia Augustini requirenda est in sermone De tempore barbarico, c. 5, inter opera eius dubia (P. L., t. XL, p. 704). Cetera ex praeclaris Actis BHL. 6633, quae et graece habentur, BHG2. 1482. — Act. SS., Mart. t. I, p. 630 – 638; Comm. martyr. hieron., p. 132; P. Franchi de' Cavalieri, La Passio SS. Perpetuae et Felicitatis (Römische Quartalschrift, Supplementheft V, Rom, 1896); C. Van Beek, Passio sanctarum Perpetuae et Felicitatis, Noviomagi, 1936; H. Delehaye, Les Passions des martyrs et les genres littéraires, p. 63 – 72.
3. EUBULI] Baronius: “Graeci etiam”, quibus significat Eubulum eodem die quo a Latinis coli. Id autem quadam castigatione indiget. Nam Eubulus socius est S. Hadriani, de quo ad diem 5 mart., ubi rettulimus verba Eusebii illum ipsis nonis martiis passum esse testantis. Atqui Hadrianus et Eubulus synaxariis inscripti sunt ad diem 3 feb., non vero mense martio, ut ibidem observatum est. In iisdem libris, ad 7 vel ad 8 mart., memoratur ἄθλησις τῶν ἁγίων μαρτύρων Εὐβούλου καὶ Ἰουλιανοῦ ἰατροῦ, cum elogio proprio, plane distincto ab eo quod de socio S. Hadriani habemus. Unum nihilominus eundemque Εὔβουλον die 7 mart. et 3 feb. recenseri admodum probabile est. — Act. SS., Mart. t. I, p. 644; Synax. Eccl. CP., pp. 440, 518, 519, 996.
4. THEOPHILI] Baronius: “Agunt de eo item Graeci in Menologio hac die.” At non mart. 7 sed postridie agunt de Theophylacto episcopo Nicomediensi, non de Theophilo. Error forsitan inde natus, quod die proximo in synaxariis fit commemoratio martyrum Amoriensium, quorum unus est Theophilus. — Act. SS., Mart. t. I, p. 629; Synax. Eccl. CP., p. 519; Anal. Boll., t. L, p. 67 – 82.
5. PAULI] Elogium contractum est ex synaxariis, quae hoc die memoriam agunt non Pauli cuiusdam Pelusiotae, qualis nunquam fuit, sed Παύλου τοῦ ὁμολογητοῦ ἐπισκόπου Πλουσιάδος; Plusias autem seu Prusias est civitas in Bithynia. — Act. SS., Mart. t. I, p. 789; Synax. Eccl. CP., p. 518.
6. GAUDIOSI] In catalogo quem Rampertus libello BHL. 6797 de translatione et miraculis S. Philastrii praemisit, medius ponitur Silvinum inter et Optatianum. Hic autem sedebat saec. V mediante; interfuit enim concilio Mediolanensi anni 451. De gestis Gaudiosi nihil traditum est. — Act. SS., Mart. t. I, p. 648 – 49; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Lombardia, parte II, t. I, p. 160 – 61.
7. PAULI] In menaeis Graecorum Paulo Simplici assignatur dies 7 mart., in synaxariis vero 5 oct. Unus est fons omnium quae de eo scripta sunt brevis Vita eius in Historia Lausiaca, c. XXII, et Historia monachorum, c. XXXI. Nullo pacto probari potest memoriam Pauli ab antiqua ecclesia celebratam fuisse sive mense martio sive mense octobri. — Act. SS., Mart. t. I, p. 645 – 48; Synax. Eccl. CP., pp. 112, 518; C. Butler, The Lausiac History of Palladius, t. II, p. 201.

VIII ID. MART.

[1] Granatae in Hispania sancti Ioannis de Deo, Ordinis Fratrum Hospitalitatis infirmorum institutoris, misericordia in pauperes et sui despicientia celebris; quem Leo decimus tertius pontifex maximus omnium hospitalium et infirmorum caelestem patronum renuntiavit.

[2] Nicomediae sancti Quinctilis episcopi et martyris.

[3] Apud Antinoum, Aegypti urbem, natalis sanctorum martyrum Philemonis et Apollonii diaconi, qui tenti et ad iudicem adducti, cum constanter idolis sacrificare renuissent, perforatis calcaneis per civitatem horribilitertracti, novissime gladio caesi, martyrium compleverunt.

[4] Ibidem passio sanctorum Ariani praesidis, Theotici et aliorum trium, quos iudex submersos in mare necavit; sed delphinorum obsequio corpora eorum ad littus delata sunt.

[5] Item in Africa sanctorum Cyrilli episcopi, Rogati, Felicis, item Rogati, Beatae, Hereniae, Felicitatis, Urbani, Silvani et Mamilli.

[6] Toleti in Hispania depositio beati Iuliani episcopi et confessoris, sanctitate et doctrina celeberrimi.

[7] In Anglia sancti Felicis episcopi, qui orientales Anglos ad fidem convertit.

[8] Carthagine sancti Pontii diaconi beati Cypriani episcopi, qui usque ad diem mortis illius cum ipso exilium sustinens, vitae et passionis eius egregium volumen reliquit, atque in suis passionibus Dominum semper glorificans, coronam vitae promeruit.

MARTII 8

1. IOANNIS] Iohannes de Deo natus est in oppido Montis maioris Iunioris (Monte Mor il nuovo), in Lusitania, anno 1495. Granatae, in nosocomio a se constructo, indefesso labore infirmis operam praebuit ibique novi Ordinis fundamenta iecit. Obiit die 8 martii 1550. Fama eius sanctitatis late increbruit, et die 21 sept. 1630, Urbanus p. VIII concessit ut Iohanni beatorum honores tribuerentur. Postea, anno 1690, Alexander p. VIII inter sanctos sollemniter eum rettulit. Bulla canonizationis promulgata est ab Innocentio XII, die 15 iulii 1691. S. Iohannem una cum S. Camillo de Lellis Leo p. XIII anno 1886 et anno 1930 Pius p. XI omnibus qui infirmis inserviunt patronum dederunt. — Act. SS., Mart. t. I, p. 809 – 860; F. de Castro, Historia de la Vida de Juan de Dios, Granatae, 1575; A. de Gouvea, Vida y muerte del bendito P. Juan de Dios, fundador de la Orden de la Hospitalidad de los pobres enfermos, Madrid, 1623; I. M. Magnin, Saint Jean de Dieu, 3e éd., Paris, 1931.
2. QUINCTILIS] De hoc silet Beda. Sed in martyrologio hieronymiano scriptum est Nicomediae Quirilli episcopi, cum depravata lectione nonnullorum codicum Quintilli. Sed nec Quirillus seu Cyrillus fuit episcopus Nicomediae, et nomini civitatis supponendum est Beroeae, ut alibi ostensum est. Cyrillus ille celeberrimis Thraciae martyribus annumeratur. Hunc quidem non agnoverunt hoc loco revisores martyrologii Romani, non tamen penitus neglexerunt. Cyrillus enim paulo inferius nuntiatur, sed veluti antesignanus martyrum Afrorum. — Act. SS., Mart. t. I, p. 758; Comm. martyr. hieron., p. 183; Saints de Thrace et de Mésie, in Anal. Boll., t. XXXI, p. 259.
3. PHILEMONIS] Solus inter antiquos martyrologos de martyribus Antinoitis agit Usuardus, cuius elogium hoc die assumptum est e Passione BHG2. 1846, BHL. 6803, minus accurate tamen expressum. Eandem compendio referunt synaxaria Graecorum ad diem 14 dec. De his quoque scriptor Historiae Monachorum, c. XXI, cui eorundem reliquias venerari contigit. — Act. SS., Mart. t. I, p. 751 – 57; Synax. Eccl. CP., p. 307 – 308; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 143 – 44.
4. ARIANI] Item ab Usuardo Arrianus et socii quattuor protectores in martyrologium inducti sunt cum Apollonio et Philemone, eodem ex fonte. Qui a Graecis nunc mense decembri coluntur, synaxario Alexandrino inscripti sunt diebus 7 et 8 mensis phamenoth, seu 3 et 4 mart., anniversario Latinorum proximis. — Act. SS., Mart. t. I, p. 751 – 57; H. Delehaye, Les martyrs d'Égypte, pp. 85, 102, 115 – 16.
5. CYRILLI] Pleraque haec nomina accepta sunt a martyrologio hieronymiano, ubi quasi tumultuarie coniecta erant. Ex his nonnisi duo ad Africam certo spectant: Felicitas, quae pridie colitur, et Mamillus, lege Maiulus seu Mavilus. De Cyrillo superius dictum est, ubi de Quinctilio. Sub Beatae Hereniae latet nomen civitatis Beroniae, seu Beroeae. Cetera nobis nuda nomina sunt. — Act. SS., Mart. t. I, p. 757 – 58; Comm. martyr. hieron., p. 133.
6. IULIANI] Vitam S. Iuliani episcopi Toletani († 690) scripsit eius successor Felix (BHL. 4554). In kalendariis mozarabicis S. Iulianus recolitur die 6 martii, quo etiam ab Usuardo et in nonnullis missalibus annuntiatur, v. gr. in missali monasterii Sancti Dominici Exiliensis (Paris., Bibl. Nat., Nouv. acq. 2194) et in missali monasterii Remigii montis (ibid., cod. Lat. 823). Quam ob causam in kalendario missalis ann. 1500 Toleti, iussu cardinalis Ximenez, typis excusi S. Iulianus die 8 martii commemoretur, nos fugit (P. L., t. LXXXV, col. 97). Missale Toletanum secuti sunt Alphonsus de Villegas, Th. de Trujillo et editores martyrologii Romani. — Act. SS., Mart. t. I, p. 782 – 87; España sagrada, t. V, p. 311; Anal. Boll., t. LIII, p. 98; t. LV, p. 279; Cat. Lat. Paris., t. III, p. 626.
7. FELICIS] Antiquissimae kalendariorum mentiones esse videntur in codice Vaticano Reginensi 12, circa ann. 1050, ex monasterio Buriensi Sancti Edmundi (F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, t. I, London, 1935, p. 242), et in codice Bodleianae bibliothecae Douce 296 (Id., t. c., p. 256). In recentioribus codicibus, saec. XIV – XV, satis saepe occurrit. Elogium contraxit Baronius ex Bedae Historia ecclesiastica, qui fons est primigenius gestorum S. Felicis, lib. II, c. 15, lib. III, c. 18 et 20. Vita inedita in codice Cottoniano Julius B. VII, fol. 58 – 59, saec. XV, et Vita BHL. 2859, epitomae sunt posterioris omnino aetatis, quae nihil certi afferunt. In Vita BHL. 2859, indicatur dies festus ad diem 8 martii, quod tamen vix credo ex priscis fontibus haustum; kalendario quopiam usum esse scriptorem puto. Adverte tandem Bedam, in Felice laudando prolixum, nusquam sanctum nuncupare. Si fidas scriptis quae exstant, originem cultus repones circiter ann. 1000, post tria fere saecula et dimidium quam Felix mortuus erat (anno 647). Vix enim pro vestigio cultus antiqui habenda est translatio prima ex Dunwich, ubi sedem episcopalem habuit Felix, ad Soham, prope Eliam, quod monasterium condiderat. Nam credibile est voluisse Felicem iacere in suo monasterio. Aliter iudicandum de altera translatione, anno 1026, ex Soham in Ramsey, ubi legimus: cum honore fecit transferri (Act. SS., Mart. t. I, p. 780). Postquam reliquiae conditae sunt Ramseiae, in monasterio cuius magna erat fama in universa Anglica, cultus late diffundi coeptus est. Atque haec sunt quae de veneratione S. Felici exhibita colligere potuimus, donec aliquid lucis affulgebit, uti sperare licet, ex studiis toponomasticis. Inquirendum erit quando primum apparuerit nomen Felixstowe, in Suffolk: compertum enim habemus vocem stow, praemisso sancti cuiuspiam nomine, indicare qui patronus fuerit templi et loci (A. Mawer, The Chief Elements used in English Place-Names, Cambridge, 1924, p. 57). Nomen Felixkirk, in comitatus Eboracensis parte septentrionali, primum occurrit anno 1210; locus antea dicebatur Fridebi, certe ad ann. 1086 (A. H. Smith, The Place-Names of the North Riding of Yorkshire, Cambridge, 1928, p. 199). — Act. SS., Mart. t. I, p. 779 – 81.
8. PONTII] Ab Adone primum Pontius diaconus fastis insertus est, cum hoc fere elogio, ex Hieronymi libro De Viris illustribus, c. LXVIII, additis nomine civitatis et clausula atque in suis passionibus cet. Haec tamen non ita intellegenda est ut Pontius martyrium passus habeatur. Similibus enim dictionibus quasi explementis nonnunquam utitur Ado. — Act. SS., Mart. t. I, p. 750 – 51; Les martyrologes historiques, p. 652.

VII ID. MART.

[1] Romae sanctae Franciscae viduae, nobilitate generis, vitae sanctitate et miraculorum gratia celebris.

[2] Apud Sebasten Armeniae natalis sanctorum quadraginta militum Cappadocum, qui tempore Licinii imperatoris sub praeside Agricolao post vincula et carceres teterrimos, post caesas lapidibus facies, frigidissimo hiemis tempore supra stagnum rigens pernoctare nudi sub dio iussi sunt, ubi gelu constricta eorum corpora disrumpebantur, ac demum crurifragio martyrium consummarunt. Erant autem inter eos nobiliores Cyrion et Candidus. Quorum omnium praeclaras glorias sanctus Basilius aliique Patres scriptis suis celebrarunt; quorum festivitas sequenti die celebratur.

[3] Nyssae depositio sancti Gregorii episcopi, fratris beati Basilii magni, vita et eruditione clarissimi, qui ob fidei catholicae defensionem sub Valente imperatore ariano civitate sua pulsus est.

[4] Barcinone in Hispania sancti Paciani episcopi, tam vita quam sermone conspicui, qui tempore Theodosii principis in ultima senectute finem vitas sortitus est.

[5] Bononiae sanctae Catharinae virginis, Ordinis sanctae Clarae, vitae sanctitate illustris, cuius corpus magno cum honore ibidem colitur.

MARTII 9

1. FRANCISCAE] Francisca anno 1384 ineunte Romae nata e nobili prosapia Bussorum, duodecimum annum agens matrimonio iuncta est Laurentio de' Ponziani, cui sex liberos genuit. Complures pias mulieres congregavit et in Urbe sodalitium Oblatarum sub regula S. Benedicti Congregationis Montis Oliveti condidit (25 mart. 1433). Mortuo Laurentio in domum Oblatarum a se erectam (Tor de' Specchi) se recepit ibidemque obiit die 9 mart. 1440. Statim a populo Romano eius memoria celebris haberi coepta est. Annis 1440, 1443 et 1451 collecta sunt testimonia in causa canonizationis; quae diu intermissa, tandem anno 1604 revocata est. Paulus p. V litteris apostolicis IV kal. iun. anni 1608 datis Franciscam in album sanctorum rettulit. Vita S. Franciscae scripta est a Iohanne Mattiotti, eius confessario, cui praesto fuerunt Acta processus canonizationis anni 1440. De veritate revelationum S. Franciscae non est huius loci inquirere. — Act. SS., Mart. t. II, p. *88 – *216; BHL. 3093 m, n, o, p, 3094, 3094 b, d, f; Rivista storica Benedettina, t. III (1908), pp. 40 – 200, 338 – 343, 533 – 542; Berthem-Bontoux, Ste Françoise Romaine et son temps, Paris, 1931; cf. Anal. Boll., t. L, p. 214 – 16; [Pl. Lugano], La Nobil Casa delle oblate di santa Francesca romana in Tor de' Specchi. Nel V centenario dalla fondazione, Roma, 1933.
2. MILITUM] Martyrologium hieronymianum: Sebastia in Armenia Minore militum XL quorum gesta habentur. Elogium martyrologii Romani ad verba usque Cyrion et Candidus contractum est ex Beda, qui gesta illa legerat BHL. 7539 hisve similia. Varietates quasdam praebent Acta quibus usus est Ado, libello BHL. 7537 proxime cognata, ubi dies natalis signatus est V id. mart. In fastis nostris ad VI id. mart. translatus est, ob concurrentem S. Franciscae Romanae festivitatem. Acta, quae antiqua sunt, non tamen ab oculato teste sed haud paucis post martyrium annis graece primum conscripta BHG2. 1201 – 1202, interpretes nacta sunt latinos, armenios, coptos, syros, BHL. 7537 – 7539, BHO. 712 – 713. Maximi pretii est monumentum sub nomine Testamenti martyrum XL prolatum, BHG2. 1203, in quo nonnulla visa sunt cum Actis minime quadrare. Nec omnia plana videntur legentibus orationes a summis viris SS. Ephrem, Basilio, Gregorio Nysseno (BHG2. 1204 – 1208), Gaudentio Brixiensi (BHL. 7542), sincere quidem sed rhetorice dictas. — Act. SS., Mart. t. II, p. 12 – 29; Comm. martyr. hieron., p. 134; P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, t. III, p. 64 – 70; t. VII, p. 155 – 84; H. Delehaye, Les Passions des martyrs et les genres littéraires, p. 210 – 35.
3. GREGORII] Scripserat Florus: Apud Nyssenam civitatem S. Gregorii; addidit Ado, ex Hieronymi De Viris illustribus, CXXVIII: fratris Basilii Magni; de suo, laudem doctrinae; reliqua inde a verbis qui ob fidei cet. subiunxit Baronius. A Floro ad diem 3 aug. martyrologio insertus est, ab Adone ad 9 mart. Natalis eius a Graecis celebratur die 10 ian. Vita S. Gregorii BHG2. 717, hactenus inedita, inter monumenta historiae non computatur. — Act. SS., Mart. t. II, p. *4 – *10; Synax. Eccl. CP., p. 381 – 83; G. Pasquali, in Studi italiani di filologia classica, N. S., t. III (1923), p. 75 – 136.
4. PACIANI] Martyrologio primum insertus ab Adone, cuius praeter pauca elogium assumptum est ex Hieronymi libro de Viris illustribus, c. CVI. — Act. SS., Mart. t. II, p. *44; L. Wohleb, in Spanische Forschungen, t. II (Münster, 1930), p. 25 – 35.
5. CATHARINAE] Catharina, e stirpe Ferrariensi Vigrorum, nata est Bononiae die 8 sept. 1413. In prima aetate a matre perducta est Ferrariam ibique aliquot annos in aula Margaritae Estensis transegit. Dein, rebus caducis dimissis, ingressa est monasterium Corporis Christi, Ordinis S. Clarae, Ferrariae (c. 1426). Anno 1456 Bononiensis monasterii regimen suscepit, in quo obiit die 9 martii 1463. In ipso monasterio haud multo post eius mortem sanctorum honores Catharinae exhibiti fuerunt. Missa et officium approbata sunt a Clemente p. VII (1523 – 1534) et a Clemente p. VIII, die 12 aug. 1592, Catharinae nomen martyrologio Romano insertum. Anno 1712 a Clemente p. XI sanctorum canoni sollemniter inscripta est. Beata Illuminata Bembo, socia S. Catharinae, duas Vitas sanctae abbatissae lingua italica conscripsit (c. 1469). Vita brevior, quae diu in bibliothecis delituit, edita est in Anal. Boll., 1923. Altera vero Vita quae inscribitur Specchio d'Illuminazione saepe typis excusa fuit. — Act. SS., Mart. t. II, p. *34 – *88; Anal. Boll., t. XLI, p. 386 – 416; I. Chiapponi, Acta canonizationis Pii V, pont. max., Andreae Avellini, Felicis a Cantalicio et Catharinae de Bononia, Romae 1720;, La Santa nella storia, nelle lettere e nell' arte, Bologna, 1912; Archivum franciscanum historicum, t. IV (1911), p. 732 – 747; Le chiese di Bologna illustrate, Bologna, 1927, p. 15 – 25; J.-É. Duver, Vie de Ste Catherine de Bologne, Rennes, 1905; cf. Anal. Boll., t. XXVIII, p. 238 – 39.

VI ID. MART.

[1] Sanctorum quadraginta martyrum, quorum natalis pridie huius diei recolitur.

[2] Apameae in Phrygia natalis sanctorum martyrum Caii et Alexandri, qui (ut scribit Apollinaris Hierapolitanus episcopus in libro adversus Cataphrygas haereticos) in persecutione Marci Antonini et Lucii Veri glorioso martyrio coronati sunt.

[3] In Perside passio sanctorum quadraginta duorum martyrum.

[4] Corinthi sanctorum martyrum Codrati, Dionysii, Cypriani, Anecti, Pauli et Crescentis, qui in persecutione Decii et Valeriani, sub Iasone praeside, gladio caesi sunt.

[5] In Africa sancti Victoris martyris, in cuius solemnitate sanctus Augustinus ad populum tractatum habuit.

[6] Ierosolymis sancti Macarii episcopi et confessoris, cuius hortatu loca sancta a Constantino et Helena expurgata et sacris basilicis illustrata sunt.

[7] Lutetiae Parisiorum depositio sancti Droctovei abbatis, discipuli beati Germani episcopi.

[8] In monasterio Bobiensi sancti Attalae abbatis, miraculis clari.

MARTII 10

1. MARTYRUM] A die 9 mart. quo ex antiqua et veneranda traditione natalis martyrum Sebastenorum celebrabatur, in diem sequentem translata est illa sollemnitas, ob festum duplex S. Franciscae Romanae. — Act. SS., Mart. t. II, p. 16.
2. CAII] De martyrio SS. Gaii et Alexandri Apameae ad Maeandrum scribit Apollinaris Hierapolitanus apud Eusebium, Hist. eccl., V, 16, 22. De his Florus, martyrologium hieronymianum secutus, ubi Gaii et Alexandri nomina ad 10 et 11 mart. inscripta sunt. Ancipites quidem sumus sintne illi martyres Apamenses an homonymi. Est enim Gaius aliquis et Alexander ex martyribus XL Sebastenis qui die proximo 9 mart. coluntur. Tametsi observandum est tam in Passione BHG2. 1201 quam in Testamento BHG2. 1203 eos non tanquam bigam prodire, sed non brevi intervallo Alexandrum a Gaio separari. — Act. SS., Mart. t. II, p. 4; Comm. martyr. hieron., pp. 136, 137; Les origines du culte des martyrs2, p. 158.
3. MARTYRUM] Ita Florus, dein Ado ex martyrologio hieronymiano: in Perside martyrum XXII, cum hac variatione in numero: XLII. Omnia ergo incerta, tum civitas aut provincia, tum tempus persecutionis, tum martyrum numerus. — Act. SS., Mart. t. II, p. 33; Comm. martyr. hieron., p. 135 – 36.
4. CODRATI] Horum sex martyrum Passionem BHG2. 357 contractam praebent synaxaria, contractiorem nostrum martyrologium. Hanc Metaphrastae Baronius ascribit, non recte. Historia conficta est, cui quid veritatis subsit nemo facile dixerit. In hac sola Codrati, Dionysii, Cypriani, Anecti mentio est. Crescens et Paulus quibus socii adduntur Dioscorides et Helladius ad diem 28 maii recurrent. Crescentem ad Lyciam pertinere illic indicabitur. De Paulo vero praeter nomen nihil traditum est. — Act. SS., Mart. t. II, p. 4 – 12; Synax. Eccl. CP., p. 523.
5. VICTORIS] Certum est e Possidii Indiculo (Wilmart, n. 194) S. Augustinum de S. Victore ad populum tractatum habuisse, sed quisnam sit ille ex pluribus eiusdem nominis martyribus Africanis nemo dixerit. Diem natalem ad libitum Baronius ei assignavit. — Act. SS., Mart. t. II, p. 33.
6. MACARII] Floruit annis circiter 313 ad 334. Laudatur a plerisque qui historiam ecclesiasticam eius aetatis scripserunt, Eusebio, Socrate, Sozomeno, Theodoreto, etiam in libellis apocryphis de Crucis inventione. Nihilominus nulla de eo mentio est in fastis Graecorum, neque in tabulis Latinorum ante Baronium. Refert Eusebius in Vita Constantini, l. III, c. 29 – 32, litteras Macario ab imperatore datas de construenda basilica Hierosolymitana: περὶ τῆς τοῦ μαρτυρίου τοῦ Σωτῆρος οἰκοδομῆς. — Act. SS., Mart. t. II, p. 34 – 35; A. Heisenberg, Grabeskirche und Apostelkirche, t. I, pp. 16 – 44, 66 – 72, 197 – 99 et passim.
7. DROCTOVEI] Elogium S. Droctovei (c. 580) iisdem ferme verbis olim texuerat Usuardus. Ipsi enim, utpote Sangermanensi monacho, primum sui coenobii abbatem silentio praetervehere nequaquam licebat; quod recte ad hunc diem annotavit Sollerius. Vitam Droctovei BHL. 2336. sermone et auctoritate satis exilem, saec. IX conscripsit Gislemarus quidam, et ipse sodalis Sangermanensis. — Act. SS., Mart. t. II, p. 36 – 40; M. G., Scr. rer. merov., t. III, p. 535 – 43.
8. ATTALAE] In codice Epternacensi martyrologii hieronymiani additur ad hunc diem: Sancti Atalae abbatis. Diem confirmat kalendarium Corbeiense et Luxoviense, saec. VIII, testis optimus de cultu sanctorum in monasteriis a S. Columbano conditis: VI id. mar. depositio sancti Atalae abbatis (codex Parisinus lat. 14086, ed. B. Krusch, in Neues Archiv, t. X, p. 92). Idem fere iam nuntiabat Bedanum martyrologium: In Bobio natale Attalae abbatis et confessoris; addit Baronius: miraculis clari. Vitam BHL. 742 conscripsit Ionas, Attalae discipulus. — Act. SS., Mart. t. II, p. 42 – 43; Comm. martyr. hieron., p. 136; M. G., Scr. rer. merov., t. IV, pp. 22, 112 – 19.

V ID. MART.

[1] Sardis sancti Euthymii episcopi, qui ob cultum sanctarum imaginum a Michaele imperatore iconoclasta in exilium missus, demum, Theophilo imperante, martyrium consummavit.

[2] Carthagine sanctorum martyrum Heraclii et Zosimi.

[3] Alexandriae passio sanctorum Candidi, Piperionis et aliorum viginti.

[4] Laodiceae in Syria sanctorum martyrum Trophimi et Thali, qui in persecutione Diocletiani post multa saevaque tormenta coronas gloriae sunt assecuti.

[5] Antiochiae commemoratio plurimorum sanctorum martyrum, quorum alii Maximiani imperatoris mandato candentibus craticulis superpositi, non ad mortem, sed ad diuturnum cruciatum assati, alii aliis saevissimis affecti suppliciis, ad palmam martyrii pervenerunt.

[6] Item sanctorum Gorgonii et Firmi.

[7] Cordubae sancti Eulogii presbyteri, qui eiusdem urbis martyribus in persecutione Saracenorum adiungi meruit, quorum pro fide certamina scribendo fuerat aemulatus.

[8] Ierosolymis sancti Sophronii episcopi.

[9] Mediolani sancti Benedicti episcopi.

[10] In finibus Ambianensium sancti Firmini abbatis.

[11] Carthagine sancti Constantini confessoris.

[12] Babuci in Hernicis sancti Petri confessoris, miraculorum gloria insignis.

MARTII 11

1. EUTHYMII] Baronius: “Graeci etiam de hoc agunt in menologio hac die.” Errat vir doctissimus, nam in synaxariis S. Euthymius inscriptus est ad diem 26 decembris, neque ulla ratio perspicitur cur hodie commemoretur. Iacet in codice Scholae theologicae in Chalce insula Mon. 88, et in Oxoniensi Laudiano 69 Vita S. Euthymii a monacho Metrophane scripta. Donec ea edita non erit et cum aliis huius aetatis fontibus collata, multa in Euthymii historia incerta erunt, ea maxime quae rationem temporum spectant. Sunt qui nodum ita solvant ut Euthymius martyrium fecisse dicatur iubente Theophilo, Michaele regnante, die 26 dec. anni 824. — Act. SS., Mart. t. II, p. 73 – 75; Synax. Eccl. CP., pp. 345, 976; Anal. Boll., t. L, p. 78; J. Pargoire, S. Euthyme de Sardes, in Échos d'Orient, t. V, p. 157 – 61.
2. HERACLII] Codices hieronymianos obiter legenti reapse occurrit: Kartagine Eracli Zosimi. Qui tamen laterculum penitius inspexerit facile intelleget hanc non esse primigeniam lectionem, et neutrum Carthaginiensi ecclesiae tribui posse. Heraclius enim unus est ex martyribus Sebastenis (9 mart.), Zosimus vero presbyter Nicomediensis, cuius memoria recolitur 13 mart., diebus tamen proximis non semel in codicibus iteratur. — Act. SS., Mart. t. II, p. 54 – 55; Comm. martyr. hieron., pp. 136, 137.
3. CANDIDI] Hos accepit Baronius a Petro de Natalibus, Catal., III, 191, qui procul dubio legerat in codice hieronymiano: Alexandri, Candidi, Piperionis aliorum XII, non tamen perspexerat Alexandrum et Candidum martyres esse e quadraginta illis Sebastiae passis (9 mart.), Piperionem male scriptum esse pro Pionio (12 mart.), tandem de XII (al. XX) non constare quorsum pertineant. Ne quid desit ad errorum cumulum, martyr Alexander in civitatem Alexandriam commutatus est. — Act. SS., Mart. t. II, p. 54 – 55; Comm. martyr. hieron., p. 137.
4. TROPHIMI] E libris Graecorum. In menaeis hoc die habetur compendium Passionis horum martyrum hactenus ineditae, quae in codicibus legenda praebetur ad diem 21 mart. In nonnullis synaxariis commemorantur die 16 huius mensis. — Act. SS., Mart. t. II, p. 59; Synax. Eccl. CP., pp. 527, 544, 998.
5. MARTYRUM] In fastis Baronio antiquioribus desideratur haec commemoratio. Elogium contractum est ex Eusebii Hist. eccl., VIII, 12, 2. — Act. SS., Mart. t. II, p. 60.
6. GORGONII] Non ex Usuardo, ut asserit Baronius, sed ex recentioribus. Particula item refertur ad indicium superius positum Antiochiae. Correctorum lapsus est, nam Gorgonius celeberrimus est ille martyr Nicomediensis quem hodie memorant martyrologium hieronymianum et breviarium Syriacum post Eusebium, Hist. Eccl., VIII, 1, 4. Ter, id est 10, 11, 12 mart., in hieronymiano recurrit Firmus, quod nobis nudum nomen est. Neque ille Antiochenus putandus est. Quod enim in codicibus hodie occurrit indicium in Antiochia non ad eum sed ad Agapen pertinet. — Act. SS., Mart. t. II, p. 106 – 108; Comm. martyr. hieron., pp. 137, 139.
7. EULOGII] Praeclara gesta martyrum qui in persecutione arabica Cordubae, saeculo IX, interempti sunt narravit S. Eulogius, qui et ipse complevit martyrium suum quinto idus Martii, die sabbato, hora nona, anno 859 (BHL. 2704). Vita S. Eulogii scripta est ab eius discipulo, Paulo Alvaro, qui et martyr occubuit anno circiter 861. Quam ob causam Usuardus festum S. Eulogii die 20 sept. commemoret, non liquet. Nonnulla kalendaria mozarabica festum sancti martyris ad diem 1 iunii annuntiant, quo eius corpus una cum corpore S. Leocritiae in ecclesia S. Zoili, Cordubae, conditum est. Anno 884 reliquiae SS. Eulogii et Leocritiae Ovetum translatae sunt. — Act. SS., Mart. t. II, p. 88 – 97; España sagrada, t. X, p. 455 – 62; M. Férotin, Le Liber Ordinum, p. 467; J. Perez de Urbel, San Eulogio de Cordoba, Madrid, 1928; Anal. Boll., t. XLV, p. 95; t. LV, p. 273 – 78; F. J. Simonet, Historia de los Mozárabes de España, Madrid, 1903, p. 473 – 86; Barrau-Dihigo, Le royaume asturien (Tours, 1921), p. 205; A. Cotarelo Valledor, Historia … de Alfonso III el Magno (Madrid, 1933), p. 289; Z. Garcia Villada, Historia eclesiástica de España, t. III, p. 117 – 22.
8. SOPHRONII] Dubitatum est num unus sit Sophronius qui Iohannem Moschum magistrum et amicum habuit et S. Iohannis eleemosynarii familiaris eiusque cum Moscho Vitae scriptor fuit, atque Sophronius Hierosolymorum episcopus. Apud Graecos, ut patet vel ex elogio synaxariorum ad hunc diem, nulla de re controversia est, et nunc fere omnes consentiunt de unico Sophronio sophista, hagiographo, episcopo. — Act. SS., Mart. t. II, p. 65 – 72; Synax. Eccl. CP., p. 527; S. Vailhé, Sophrone le sophiste et Sophrone le patriarche, in Revue de l'Orient chrétien, t. VII, p. 360 – 385; t. VIII, pp. 32 – 69, 556 – 87; G. Zuretti, in Didaskaleion, N. S., t. IV, 1 (1926), p. 19 – 68.
9. BENEDICTI] In serie episcoporum Mediolanensium medius stat inter Mansuetum et Theodorum II. In libello De laudibus Mediolani, in quo recensentur sancti qui in praecipuis illius civitatis ecclesiis coluntur, ita de basilica Ambrosiana: ibi almus Benedictus recubat. In antiquis catalogis episcoporum Benedicti natalis signatur ad diem 11 mart., in recentioribus nonnullis ad 9 vel 10 eiusdem mensis. Anno 1623 translata est festivitas ad diem 6 sept., quoniam, ut videtur, anniversaria dies in quadragesimam incidebat. — Act. SS., Mart. t. II, p. 84 – 85; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Milano, pp. 36, 286 – 91.
10. FIRMINI] Baronius: “De eo kalendarium Ambianensis ecclesiae aliaque vetera monumenta eiusdem.” Haec divinando scripsisse videtur, nam silent de Firmino abbate libri Ambianensium, et frustra a non paucis allaboratum est sanando martyrologii elogio in quo, quantumvis breve sit, multa videntur implexa, et unus factus Firminus ex tribus, Firmo martyre de quo superius, Firmino episcopo Ambianensi, Firmano abbate in dioecesi Firmana. — Act. SS., Mart. t. II, p. 97 – 98; Anal. Boll., t. XVIII, p. 22 – 33.
11. CONSTANTINI] De eo silent antiqui omnes, nec alia, praeter Molanum, commendatur auctoritate apud Baronium. Quae ex aliis recentioribus afferri possunt merito negleguntur. — Act. SS., Mart. t. II, p. 55 – 56; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 149 – 50.
12. PETRI] Baronius: “Huius res gestas accepimus a Reverendissimo Flaminio Philonardo, episcopo Aquinate viro optimo et erudito.” Haec gesta a nostris sedulo requisita fuerunt, nec alia reperta sunt praeter ea quae e lingua vernacula latina fecerunt. Dubiae fidei ea sunt, ex incertis monumentis concinnata. S. Petrus eremita Hispanus dictus est quamquam Hispanis probe ignotus. — Act. SS., Mart. t. II, p. 98 – 100.

IV ID. MART.

[1] Romae sancti Gregorii papae et Ecclesiae doctoris eximii, qui ob res praeclare gestas atque Anglos ad Christi fidem conversos magnus est dictus et Anglorum apostolus appellatus.

[2] Item Romae sancti Mamiliani martyris.

[3] Nicomediae passio sancti Petri martyris, qui cum esset cubicularius Diocletiani imperatoris et liberius de immensis martyrum suppliciis quereretur, iubente eodem, in medium adducitur, ac primo suspensus diutissime flagris torquetur, deinde aceto ac sale perfusus, ad ultimum in craticula lento igne assatur, sicque vere Petri extitit et fidei haeres et nominis.

[4] Ibidem sanctorum Egduni presbyteri et aliorum septem, qui singuli diebus singulis suffocati sunt, ut ceteris metus incuteretur.

[5] Constantinopoli sancti Theophanis, qui ex ditissimo pauper monachus effectus, ab impio Leone Armeno pro cultu sacrarum imaginum biennio detentus in carcere, inde in Samothraciam deportatus, ibidem aerumnis confectus reddidit spiritum multisque miraculis claruit.

[6] Capuae sancti Bernardi episcopi et confessoris.

MARTII 12

1. GREGORII] Plana haec sunt et Romano martyrologio propria. A Graecis quoque memoratur in natali eius die. Brevis quidem sed omnium antiquissima est Vita S. Gregorii in Libro pontificali. A variis deinceps scripta est tum antiquis BHL. 3636 – 3642, tum recentioribus, v. gr. F. H. Dudden, Gregory the Great, London, 1905, 2 vol.; P. Batiffol, Saint Grégoire le Grand, Paris, 1928. S. Gregorii registrum editum est in M.G., Epistolarum t. I, II.
2. MAMILIANI] Baronius sibi visus est Mamilianum apud Bedam legere, cui vitio vertit quod pro vero nomine Maximilianum scripserit, et hunc Mamilianum illum esse contendit qui in Actis S. Urbani papae inducitur et, ut putat, in Actis S. Caeciliae. In hisce autem Mamiliani nulla mentio est; in Actis vero Urbani, secundas tantum partes obtinet, ita ut ab hagiographo confictus haberi possit, nedum martyribus accenseatur. In fastos primus eum inseruit non Beda sed Florus, et post Florum Ado, his verbis: IV id. mart. Passio sancti Maximiliani martyris, quae verissima sunt. Nam hac ipsa die Thebestae in Africa capite plexus est Maximilianus tiro cuius egregia Acta supersunt BHL. 5813. In nostro igitur elogio nec sancti nomen nec locus martyrii recte referuntur. — Act. SS., Mart. t. II, p. 104; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 151; H. Delehaye, Les Passions des martyrs et les genres littéraires, p. 104 – 110.
3. PETRI] Breviarium Syriacum et martyrologium hieronymianum hodie memorant sanctos quorum passionem narrat Eusebius, Hist. eccl., VIII, 6, praecipue Petri, Dorothei et Gorgonii. Florus proinde hos tres die 12 mart. collocavcrat. Non ita Ado, quem sequitur Usuardus. Soli Petro hodiernum diem assignat, Dorotheo vero et Gorgonio 9 sept., quia Gorgonium eum esse putavit qui illa die colitur; hic autem est martyr Romanus non Nicomediensis. A Graecis memoratur horum martyrum turma die 30 sept. et 30 dec. — Act. SS., Mart. t. II, p. 106 – 108; Comm. martyr. hieron., p. 138 – 39; Synax. Eccl. CP., pp. 94, 357.
4. EGDUNI] Martyris nomen cum elogio praebuit martyrologium hieronymianum. Ope breviarii Syriaci emendatur lectio Egduni in Migduni, graece Μυγδόνιος. Cum ceteris Nicomediensibus recolitur a Graecis ad diem 30 sept. et 30 dec. — Act. SS., Mart. t. II, p. 106; Comm. martyr. hieron., p. 138; Synax. Eccl. CP., p. 357.
5. THEOPHANIS] Hoc loco paucis exprimitur elogium S. Theophanis confessoris, conditoris coenobii Magni Agri in Sigriana († 817), quale est in synaxariis Graecorum, ex scriptis de eius Vita quae inter monumenta historica huius aetatis computantur, BHG2. 1788 – 1792. De eo et de Chronographia quam edidit plurimi scripserunt. — Act. SS., Mart. t. II, p. 213 – 29; Synax. Eccl. CP., pp. 529 – 31, 998; K. Krumbacher, Geschichte der byzantinischen Literatur2, p. 342 – 47; Anal. Boll., t. XXXI, pp. 11 – 23, 148 – 56.
6. BERNARDI] Quas huc adducit Baronius tabulas ecclesiae Capuanae intellegamus oportet catalogum naevis plenum a recentiore quopiam compilatum. Bernardum non posse cooptari inter episcopos Capuanos notavit S. Robertus Bellarminus ipse Capuanus episcopus. Fuerit potius Bernardus qui hodie colitur episcopus Calinensis seu Casinulensis (Calinulum, Casinula) in Campania saec. XII ineunte, cuius exstant Gesta et Miracula BHL. 1205. — Act. SS., Mart. t. II, p. 231 – 35; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, pp. 199, 201; P. F. Kehr, Regesta pontificum Romanorum, Italia pontificia, t. VIII, p. 265.

III ID. MART.

[1] Nicomediae natalis sanctorum martyrum Macedonii, Patritiae uxoris eius et Modestae filiae.

[2] Nicaeae sanctorum martyrum Theusetae et Horris filii eius, Theodorae, Nymphodorae, Marci et Arabiae, qui omnes pro Christo igni traditi sunt.

[3] Hermopoli in Aegypto sancti Sabini martyris, qui multa passus, tandem proiectus in flumen martyrium consummavit.

[4] Cordubae sanctorum Ruderici presbyteri et Salomonis martyrum.

[5] In Perside sanctae Christinae virginis et martyris.

[6] Constantinopoli sancti Nicephori episcopi, qui paternarum traditionum propugnator acerrimus, Leoni Armeno imperatori iconoclastae pro cultu sanctarum imaginum se constanter opposuit, a quo mulctatus exilio, ibidem quatuordecim annis longum ducens martyrium migravit ad Dominum.

[7] Apud Camerinum sancti Ansovini episcopi et confessoris.

[8] In Thebaide depositio sanctae Euphrasiae virginis.

MARTII 13

1. MACEDONII] Breviarium Syriacum: ἐν αὐτῇ τῇ Νικομηδείᾳ Μόδεστος πρεσβύτερος μάρτυς καὶ ἕτεροι μάρτυρες εἷς καὶ εἴκοσι. Martyrologium hieronymianum: Nicomedia Macedonis presbyteri Patriciae uxoris eius et filiae Modestae, unde Beda, Florus et sequaces. Exstitisse horum sanctorum Passionem in dubium venire non potest, sed, ut vel ex praemissis patet, adeo incerta reliquit vestigia, ut de elogio aequum iudicium ferre nemo possit. — Act. SS., Mart. t. II, p. 260; Comm. martyr. hieron., p. 141.
2. THEUSETAE] Collecta sunt haec satis infeliciter a Floro e laterculo hieronymiano, non leviter corrupto. Theusetae est pro Theodotae; quae sequuntur: Horris filii eius, legantur oportet cum tribus filiis eius. Horum martyrum commemoratio fit die 2 aug. Pro Theodora forsitan scribendum est Metrodora, quae socia individua est Nymphodorae, cum ea et cum Menodora a Graecis memorata ad diem 10 sept. Marci incertae originis est. Sitne Arabiae nomen hominis an regionis non constat. Tandem Nicaeae ad solam Theodotam cum filiis refertur. — Act. SS., Mart. t. II, p. 261; Comm. martyr. hieron., pp. 141, 142.
3. SABINI] Elogium paucis refert epitomen synaxariorum, ad diem 12 mart., e Passione BHG2. 1612. Passio non ita pridem edita, quae inc. Διοκλητιανοῦ τοῦ τυράννου τῶν τῆς Ῥώμης, die 11 huius mensis legenda praebetur. Recurrit in synaxariis sub nomine Sabiniani ad hunc diem. — Act. SS., Mart. t. II, p. 258 – 59; Synax. Eccl. CP., p. 532 – 34; B. Latyšev, Menologii anonymi Byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 218 – 21.
4. RUDERICI] In persecutione arabica sub Mohammade (ann. 852 – 886) Cordubae interempti sunt Rudericus presbyter et Salomon, die 13 mart. ann. 857. Quorum certamen illustrat Eulogius in Libro apologetico martyrum, BHL. 7531. Duobus kalendariis mozarabum inscripti sunt ad diem 12 mart.; silet autem kalendarium Cordubense anni 961. Silet quoque hodie, quod mireris, Usuardus, qui anno 858 Cordubae commoratus est, solumque Salomonem ad diem 8 feb. refert. — Act. SS., Mart. t. II, p. 328 – 31; Anal. Boll., t. LV, p. 268 – 83; Férotin, Le Liber Ordinum, p. 457; F. J. Simonet, Historia de los Mozárabes de España, p. 473.
5. CHRISTINAE] Libri Graecorum: τῆς ἁγίας Χριστίνης τῆς ἐν Περσίδι. Verba virginis et martyris ex coniectura Baronii addita sunt. Ne suspicandi pateat locus huc irrepsisse inanem quamdam personam omnibus ignoratam, interrogare liceat num fortasse sancta haecce Christina ipsa sit S. Sire, persice Sirin, i. e. Γλυκερία, quae anno 559, regnante Chosroe I rege Persarum, in Babylonia martyrium fecit. Ambabus eadem fuit patria et gentilitas, et praeterea mire quadrat utriusque dies natalis. S. Sire, cuius nomen reticuerunt omnia martyrologia cum antiqua tum recentia, passa est die 28 mensis peritii, qui in martii 15 incidebat (cf. Ginzel, Handbuch der mathematischen und technischen Chronologie, t. III, p. 29 – 30). De eius gestis probe et sobrie exponitur in graeca epitome BHG2. 1637, Passionis deperditae quae syriaco sermone perscripta fuit. Eius memoriam in fastis prorsus neglectam fuisse, vel ex eo parum verisimile est quod S. Sire cognata erat alterius persicae martyris nomine Golanduch (alias Golianduch, vel Golinduch, utique pro Golanducht), cuius Passionem graece exornarunt Eustratius presbyter, Stephanus Hierapoleos episcopus et fortasse alii. Cf. BHG2. 700 – 702 et Synax. Eccl. CP. ad diem 12 iul., p. 815 – 18. Hagiographi quidem S. Golanducht novato nomine Maria salutant, quo tamen dum vivit appellata fuisse non videtur; vid. Evagrium, VI, 20; Iohannem, ep. Nikiou, c. XCVI, 1 – 6; Theophylactum Simocattam, l. V, c. 12; Nicephorum Callistum, l. XVIII, c. 25. Haud aliter et S. Sirae, sicut aliis sanctis non paucis, nomen suum ethnicum mutari potuit, praesertim quod eodem appellatam fuisse uxorem Chosroae II Graeci non ignorabant. — Act. SS., Mart. t. II, p. 262; Maii t. IV, p. 171 – 83; Synax. Eccl. CP., p. 536.
6. NICEPHORI] A Graecis hodie memoratur translatio S. Nicephori († 829) sub Methodio patriarcha; eius autem festivitatem celebrant die 2 iun. S. Nicephori Vitam BHG2. 1335 scripsit Ignatius diaconus. De exsilio et translatione eiusdem habetur libellus BHG2. 1336, 1337 a Theophylacte presbytero. — Act. SS., Mart. t. II, p. 293 – 321; Synax. Eccl. CP., pp. 533, 723; cf. BHG2. 1757.
7. ANSOVINI] Habuit Baronius tabulas ecclesiae Camerinensis, id est seriem episcoporum, dubiae fidei monumentum. Vita S. Ansovini (c. 840) scripta est ab anonymo non coaevo. — Act. SS., Mart. t. II, p. 321 – 27; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 487 – 89.
8. EUPHRASIAE] Ad diem 14 mart. Graeci in synaxariis memoriam agunt τῆς ἁγίας μάρτυρος Εὐφρασίας, nullo addito elogio. Martyrologii Romani revisores Usuardum exscripserunt, cuius verba, praeter morem, nec a Floro nec ab Adone accepta sunt; hi enim Euphrasiam martyrem Alexandrinam nuntiant ad diem 11 feb. Ex indicio in Thebaide colligitur Usuardum Euphrasiam scripsisse pro Eupraxia. Huius autem, quae a Graecis celebratur die 24 (25) iul., exstat Vita prolixa BHG2. 631, BHL. 2718. — Act. SS., Mart. t. II, p. 264 – 74; Synax. Eccl. CP., pp. 840, 841.

PRID. ID. MART.

[1] Romae in agro Verano sancti Leonis episcopi et martyris.

[2] Item Romae natalis sanctorum quadraginta septem martyrum, |qui baptizati sunt a beato apostolo Petro, cum teneretur in custodia Mamertini cum coapostolo suo Paulo, ubi novem menses detenti sunt; qui omnes sub devotissima fidei confessione Neroniano gladio consumpti sunt.

[3] In Africa sanctorum martyrum Petri et Aphrodisii, qui in persecutione wandalica martyrii coronam perceperunt.

[4] Carrhis in Mesopotamia sancti Eutychii patricii et sociorum, qui ab Evelid Arabum rege ob fidei confessionem interempti sunt.

[5] In Provincia Valeriae sanctorum duorum monachorum, quos Longobardi suspendio necaverunt in arbore, in qua, licet defuncti, ab hostibus ipsis auditi sunt psallere.

[6] In ea etiam persecutione diaconus ecclesiae Marsicanae in confessione fidei capitetruncatus est.

[7] Halberstatti in Germania dormitio beatae Mathildis reginae, matris Othonis primi imperatoris, humilitate et patientia celebris.

MARTII 14

1. LEONIS] Martyrologio Romano inscriptus est decreto S. R. Congregationis die 7 sept. 1871 dato, post repertum in Agro Verano epitaphium metricum quod non semel editum est et habetur apud De Rossi, Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. II, p. 92 – 93. I am in codice Bernensi martyrologii hieronymiani memoria fit Romae Leonis episcopi et martyris. De carminis epigraphici argumento deque laurea martyrii Leoni asserta alio loco disseruimus. S. Leonis sacrum corpus nunc in ecclesia Sanctorum Silvestri et Martini asservatur, et die 25 sept. 1871 praeceptum est alumnis Ordinis Carmelitarum antiquae observantiae apud eamdem ecclesiam degentibus ut festum S. Leonis die 14 martii ageretur cum officio et missa de communi unius martyris, et non cum officio et missa de communi confessoris pontificis “uti hucusque actum est”.De Rossi, Bullettino di archeologia cristiana, 1864, p. 54 – 56; H. Delehaye, Sanctus, p. 144 – 47.
2. MARTYRUM] Verba sunt Adonis, qui ea excerpsit ex Actis ficticiis SS. Processi et Martiniani, BHL. 6947, et hos XLVII viros in martyrologium intrusit postquam illos martyres fecerat. Nam in Passione baptizati quidem dicuntur a S. Petro, non vero martyrio coronati. Clausula qui omnes … gladio consumpti sunt Adonis commentum est. — Act. SS., Mart. t. II, p. 343; P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, t. III, p. 33 – 39.
3. PETRI] Baronius: “Agit de his etiam Usuardus hac die et alii recentiores.” Usuardus seorsim nuntiat: in Africa S. Petri martyris. Item S. Eufrosii. A recentioribus istis, puta Galesinio, mutato nomine scriptum est Aphrodisii, additaque mentio persecutionis Wandalicae. Nomen utriusque quaerendum est in laterculo hieronymiano: Euphrasius, al. Euphrosius martyr non in Africa sed Nicomediae, ut videtur. Nicomediensis etiam credendus est Petrus, cuius sollemnis commemoratio habita est ad diem 12 mart. — Act. SS., Mart. t. II, p. 246; Comm. martyr. hieron., p. 144.
4. EUTYCHII] Elogii argumentum suppeditavit Historia Miscella, ad ann. 732 (male computatum), ubi tamen pro Euelid legendum erat Elvelid: melius, non verius. Christianos enim de quibus hic agitur Charris in Mesopotamia interfecit non chalifa al-Walīd, qui regnum vix ultra XII menses tenuit, sed eius decessor al-Hišām, Graecis Ἰσάμ, quem recte incusat Theophanes ad ann. 6232 (Christi 740). Martyrum antesignanum omnes nominant non Eutychium sed Eustathium Mariani patricii filium. Eorum caedem in annalibus memorans Michael Syrorum Iacobitarum patriarcha subdit quaestionem motam fuisse num Eustathius eiusque socii in numero martyrum habendi essent. Quibus verbis satis aperte prodit rem in medio fuisse relictam. Causam pendentem primus diremit Baronius. — Act. SS., Mart. t. II, p. 355 – 56; de Boor, Anastasii Chronographia tripertita, p. 268; Theophanis Chronographia, pp. 411, 415; cf. Michael Syrus, Chronicon, l. XI, c. 21.
5. MONACHORUM] Elogium excerptum est e S. Gregorii Dial., IV, 21. Ceterum ignoti sunt hi monachi et ab antiquis martyrologis praetermissi, siquidem nullus fuit illis cultus ecclesiasticus tributus. Petrus de Natalibus, Catal., XI, 112, eos annumerat sanctis “quorum certa dies celebritatis ignoratur”. Certam diem eis assignavit Baronius. — Act. SS., Mart. t. II, p. 348 – 49.
6. DIACONUS] Quae proxime dicta sunt de duobus monachis, de anonymo diacono iteranda erunt. Hic in antiquis martyrologiis praetermittitur, eiusque elogium e S. Gregorii Dial. IV, 23 sumptum est. A Petro de Natalibus vocatur Iustus, et ponitur in Catal., IX, 114, inter sanctos quorum dies ignoratur. — Act. SS., Mart. t. II, p. 348 – 349.
7. MATHILDIS] Non Halberstadii, sed Quedlinburgi in dioecesi Halberstadiensi, ubi feminarum coenobium condiderat, anno 968 obiit Mathildis regina, uxor quondam Henrici I, insignis rerum ecclesiasticarum per totam Germaniam fautrix. Diem obitus et locum sepulturae indicavit hagiographus, fide dignus, qui ante finem saec. X Vitam BHL. 5683 conscripsit: migravit ad Dominum II idus martii in Quidilingaburg civitate, ibique in basilica Sancti Servatii episcopi et confessoris honorifice tradita sepulturae iuxta sepulchrum domini sui Heinrici requiescit (c. 15). Alia insuper exstat Vita BHL. 5684, iussu Henrici II imperatoris composita; hanc, dum antiquior latet, prelo dederunt decessores nostri. Praeterea de S. Mathilde passim agunt Widukindus monachus Corbeiensis, Thietmarus episcopus Merseburgensis, Hrotswitha monialis Gandersheimensis. Eius memoria in kalendariis raro occurrit et apud martyrologos recentiores tantum. — Act. SS., Mart. t. II, p. 356 – 70; R. Koepke, in M.G., Scr. t. X, p. 573 – 82; cf. t. IV, p. 282 – 302; W. Wattenbach, Deutschlands Geschichtsquellen im Mittelalter, t. l7, p. 373 – 75; A. Büsing, Mathilde, Gemahlin Heinrichs I, Halle, 1910; K. Polheim, Die lateinische Reimprosa, Berlin, 1925, p. 41 – 54.

ID. MART.

[1] Caesareae in Cappadocia passio sancti Longini militis, qui latus Domini lancea perforasse perhibetur.

[2] Eodem die natalis sancti Aristobuli apostolorum discipuli, qui cursu praedicationis peracto martyrium consummavit.

[3] In Hellesponto sancti Menigni fullonis, qui sub Decio passus est.

[4] In Aegypto sancti Nicandri martyris, qui cum sanctorum martyrum reliquias studiose perquireret, et ipse martyr effici meruit sub Diocletiano imperatore.

[5] Thessalonicae sanctae Matronae ancillae cuiusdam Iudaeae, quae cum occulte Christum coleret et furtivis orationibus quotidie ecclesiam frequentaret, a domina sua deprehensa et multipliciter afflicta, novissime robustis fustibus usque ad mortem caesa, in confessione Christi incorruptum Deo spiritum reddidit.

[6] Cordubae sanctae Leocritiae virginis et martyris.

[7] Romae natalis sancti Zachariae papae, qui Dei ecclesiam summa vigilantia gubernavit et clarus meritis quievit in pace.

[8] Reate sancti Probi episcopi, cui morienti Iuvenalis et Eleutherius martyres adfuerunt.

[9] Vindobonae in Austria sancti Clementis Mariae Hofbauer, sacerdotis professi Congregationis sanctissimi Redemptoris, plurimis in Dei gloria et animarum salute promovenda ac dilatanda ipsa Congregatione exantlatis laboribus insignis; quem virtutibus et miraculis clarum Pius decimus pontifex maximus in sanctorum canonem retulit.

[10] Romae sancti Speciosi monachi, cuius animam germanus eius ferri vidit in caelum.

MARTII 15

1. LONGINI] Martyrologium hieronymianum hodie et 23 oct.: In Caesarea Cappadociae sancti Longini. Elogium assumptum est ex Usuardo, qui Adonis martyrologium, Parvum Romanum nuncupari solitum, ad 1 sept. exscripsit, insertis verbis ut in gestis eiusdem invenitur. Haec gesta sunt Acta fabulosa BHL. 4965, sicut et ea quae a Graecis legenda proponuntur ad diem 16 oct., BHG2. 988, 989. — Act. SS., Mart. t. II, p. 376 – 90; Comm. martyr. hieron., pp. 146, 568; Synax. Eccl. CP., p. 141.
2. ARISTOBULI] Haec et quaedam alia Graeci fabulati sunt de Aristobulo, quasi fuisset unus ex septuaginta discipulis, frater S. Barnabae, socius itinerum S. Pauli tandemque episcopus τῆς Βρεττανίας. De Aristobulo id unum novimus in eius domo fuisse christianos quos Apostolus avere iubet, Rom. XVI, 10: salutate eos qui sunt ex Aristobuli domo. Aristobulus Herodis nepos esse censetur, et post annum 45 obiisse (Iosephi Antiq. iud., XX, 1, 2; cf. Bell. iud., II, 11, 6. Certo certius Aristobuli, quisquis ille est, nunquam apud antiquos commemoratio ecclesiastica facta est. In synaxariis ad hunc diem et cum ceteris discipulis ad 30 iun. inscriptus est. — Act. SS., Mart. t. II, p. 374 – 76; Synax. Eccl. CP., pp. 539, 786; Lightfoot, Saint Paul's Epistle to the Philippians, p. 174 – 75
3. MENIGNI] In menaeis Graecorum ad hunc diem prolixa praeter morem legitur laudatio seu Passio S. Menigni; ad diem 22 nov. in synaxariis elogium brevius. Acta nuper edita dubiae fidei sunt. — Act. SS., Mart. t. II, p. 390 – 91; Synax. Eccl. CP., pp. 246 – 48, 537 – 40; Latyšev, Menol. byzant., t. I, p. 241 – 45.
4. NICANDRI] E libris Graecorum huc allatus est. In plerisque synaxariis inscripta est memoria τοῦ ἁγίου μάρτυρος Νικάνδρου, in paucis additur τοῦ ἐν Αἰγύπτῳ, sed in elogio, cuius ceterum fons ignoratur, ne verbum quidem de regione in qua vixerit vel obierit. — Act. SS., Mart. t. II, p. 392; Synax. Eccl. CP., p. 538; Les martyrs d'Égypte, p. 87.
5. MATRONAE] In his habetur paucioribus verbis elogium Flori seu Adonis ex Passione Matronae non quidem BHL. 5688, sed 5687 b. In martyrologio hieronymiano ad diem 25 mart. quondam legebatur mentio Matronae item cum elogio, quod fere periit, sui tamen vestigia reliquit. Matrona Thessalonicensis a Graecis memoratur ad diem 27 mart. — Act. SS., Mart. t. II, p. 396 – 98; Comm. martyr. hieron., p. 160; Synax. Eccl. CP., p. 750; Anal. Boll., t. XXVIII, p. 460 – 64
6. LEOCRITIAE] Tempore arabicae persecutionis saeculo IX Cordubae in eodem carcere cum S. Eulogio inclusa est virgo Leocritia. Passa est quarta post martyrium S. Eulogii, qui interemptus est die 11 martii 859. Certamen huius sanctae martyris narrat Paulus Alvarus in Vita S. Eulogii BHL. 2704. Nonnulla kalendaria mozarabica festum S. Leocritiae annuntiant ad diem 1 iunii una cum festo S. Eulogii. — Act. SS., Mart. t. II, p. 411; M Férotin, Le Liber Ordinum, p. 467; J. Perez de Urbel, San Eulogio de Cordoba, Madrid, 1928; F. J. Simonet, Historia de los Mozárabes de España (Madrid, 1903), p. 481 – 86; Z. Garcia Villada, Historia eclesiástica de España, t. III (Madrid, 1936), p. 117 – 22.
7. ZACHARIAE] Sedit ann. 741 – 752, unus ex pontificibus quos Ado fastis inseruit, quanquam nullum publicae venerationis suppeditabat monumentum. Idus martias diem emortualem habet ex Libro pontificali. Ad diem pridie idus notatur in codice Adoniano Sangallensi 454. — Act. SS., Mart. t. II, p. 406 – 411; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 435.
8. PROBI] Elogium excerptum est e S. Gregorio, Dial., IV, 13. Hic praeterea de Probo agit ibid., IV, 18, 20, 40, quanquam Baronius asserit haec de alio Probo dicta esse. Nulla eius mentio aliis in libris, in instrumentis, neque apud antiquos martyrologos. A Petro de Natalibus, Catal., XI, 108, ponitur inter sanctos “quorum certa dies celebritatis ignoratur”. Diem 15 mart. Probo assignarunt ante Baronium Galesinius et Molanus. A S. Gregorio vocatur Probus venerandus episcopus, vir Dei, Dei famulus. Sed haec non esse cultus ecclesiastici indicia nemo ignorat. — Act. SS., Mart. t. II, p. 405 – 406; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 358.
9. CLEMENTIS] Humili loco natus est S. Clemens Maria anno 1751 Tassovici in Moravia. Mortuo patre, a matre religiose educatus fuit. Adulescens pistoriam artem exercuit, simulque, quantum potuit, litteris discendis incumbere coepit. Bis ad limina apostolorum pedes peregrinatus est et Deo soli vacaturus in eremum secessit. Solitudini valedicere coactus, intermissa litterarum studia in universitate Vindobonensi repetiit. Romam tertium regressus, Congregationi Sanctissimi Redemptoris a S. Alphonso Ligorio conditae cooptatus est, cui dilatandae et in dissitas regiones propagandae plurimum allaboravit. In septemtrionales provincias missus, Varsaviae Congregationis domicilia constituit, ibique per vicennium munera sacerdotalia explevit, catholicis iuvandis, haereticis iudaeisque reducendis, iuvenibus instituendis, orphanis alendis operose intentus. Interim multas perpessus est aerumnas et acerbitates. E Polonia expulsus, Vindobonam recessit, ubi duodecim postremos vitae suae annos transegit. Doctrinae catholicae exponendae, confessionibus audiendis assidue addictus, sollerti etiam industria utebatur ut animas praesertim iuvenum Christo lucrifaceret. Obdormivit in Domino idibus martiis anno 1820. A Leone XIII p. m. die 29 ian. 1888 beatorum, a Pio X die 20 maii 1909 sanctorum albo inscriptus est. — Compendium vitae, virtutum ac miraculorum necnon actorum in causa canonizationis beati Clementis Mariae Hofbauer, Romae, 1909; Monumenta Hofbaueriana, Krakau-Toruniae, fasc. I – VIII, 1915 – 1936.
10. SPECIOSI] En rursum unum ex his servis Dei quos laudat S. Gregorius (Dial., IV, 9, 16), de quorum tamen cultu ecclesiastico nullo pacto constat. Ab antiquis martyrologis omittitur Speciosus, et a Petro de Natalibus, Catal., XI, 106, inter sanctos ahemeros collocatur. Emendatione indiget loci indicium, quod Terracinae scribendum est, non Romae. — Act. SS., Mart. t. II, p. 404.

XVII KAL. APRIL.

[1] Romae passio sancti Cyriaci diaconi, qui post longam carceris macerationem liquata pice perfusus et in catasta extensus, attractus etiam nervis et fustibus caesus, ad ultimum cum Largo et Smaragdo et aliis viginti, iubente Maximiano, capite truncatus est. Horum tamen festivitas sexto idus augusti recolitur, quo die a beato Marcello papa eorum corpora sunt levata ac venerabiliter tumulata.

[2] Aquileiae natalis beati Hilarii episcopi et Tatiani diaconi, qui sub Numeriano imperatore et Beronio praeside, post equuleum atque alia tormenta, una cum Felice, Largo et Dionysio martyrium terminarunt.

[3] In Licaonia sancti Papae martyris, qui ob Christi fidem verberibus caesus, ungulis ferreis laceratus, clavatis calceis incedere iussus est; deinde arbori alligatus, migrans ad Dominum, eamdem arborem ex sterili reddidit fructuosam.

[4] Anazarbi in Cilicia sancti Iuliani martyris, qui sub Marciano praeside diutissime cruciatus, demum in sacco una cum serpentibus inclusus, in mare demersus est.

[5] Ravennae sancti Agapiti episcopi et confessoris.

[6] Coloniae sancti Heriberti episcopi, sanctitate celebris.

[7] Arvernis depositio sancti Patritii episcopi.

[8] In Syria sancti Abrahae eremitae, cuius res gestas beatus Ephrem diaconus conscripsit.

MARTII 16

1. CYRIACI] Elogium ex Actis S. Marcelli BHL. 5234, de quibus ad diem 16 ian., repetendum. Qui attente hanc lucubrationem legerit, facile intelleget hagiographum narrare voluisse exordia tituli Cyriaci, in Alta Semita, in litteris ecclesiasticis passim celebrati. Memoria Cyriaci huius ecclesiae eponymi agitur die 14 aprilis: Romae in titulo iuxta Diocletianas Cyriaci conditoris tituli, ita in hieronymianis ad hunc diem. Porro hunc Cyriacum, qui martyr non fuit, alium non esse putavit atque illum qui cum Largo, Crescentiano, Smaragdo aliisque colitur via Ostiensi die 8 aug. Quandoquidem Cyriacus in Actis S. Marcelli cum aliis viginti (et uno) decollatus et XVII kal. april. sepultus fertur, eo quoque die Largum et Smaragdum passos esse martyrologis placuit; et quia sexto idus augusti eorum memoria recurrebat, eorum corpora a Marcello papa translata fuisse finxerunt. — Act. SS., Ian. t. II, p. 8 – 9; Aug. t. II, p. 327 – 41; Comm. martyr. hieron., pp. 180 – 90, 425; Étude sur le légendier romain, pp. 21, 29, 34, 86, 159.
2. HILARII] Ex Usuardo exscriptum est elogium, adiectaque verba sub Numeriano imperatore, quae omnia fluxerunt ex Actis ficticiis BHL. 3881. Adducto martyrologio hieronymiano ilico apparet haec sola retinenda esse: Aquileiae Hilarii et Tatiani. Ceterorum nomina venatus est hagiographus in variis laterculis. Dionysius hac ipsa die recensetur sub indicio Nicomedia. Felicem inter sescentos cognomines nemo discernat. Largus martyr est via Ostiensi die 8 aug. cultus, de quo superius, cum Cyriaco. — Act. SS., Mart. t. II, p. 418 – 20; Comm. martyr. hieron., p. 147.
3. PAPAE] Paucis contrahitur elogium S. Papae quod habetur in synaxariis Graecorum tum 16 mart., tum 14 sept. Subest procul dubio Passio prolixior, quae hactenus latet, satis tamen ex illis excerptis nota est ut de ea prudens iudicium ferre possimus eamque inter Acta ficticia reponere. — Act. SS., Mart. t. II, p. 424 – 25; Synax. Eccl. CP., pp. 45, 539.
4. IULIANI] In hodierno laterculo hieronymiano non leviter depravato agnoscitur: in Cilicia Iuliani. Idem hodie inscriptus est synaxariis, cum elogio quod a nostro contractum est. Laudatio S. Iuliani a S. Iohanne Chrysostomo dicta, BHG2. 967, pro Actis habetur donec edentur ea quae in codicibus latent. — Act. SS., Mart. t. II, p. 421 – 424; Comm. martyr. hieron., p. 148; Synax. Eccl. CP., p. 541; Latyšev, Menol. byzant., t. II, p. 83.
5. AGAPITI] Nonus est in catalogo episcoporum Ravennatum medius inter Liberium et Marcellinum. Pauca de eo Agnellus in elogio, cuius sunt ultima verba: Sepultus est, ut suspicantur, cum superius nominatis aliis. E quibus satis constare videtur tunc temporis nec eius tumulum honoribus insignitum fuisse, nec celebrari consuevisse diem anniversarium. Quaenam sit ratio vocis sanctus omnium indiscriminatim episcoporum nominibus in codice Libri pontificalis Ravennatis appictae, diximus in Anal. Boll., t. XLVII, p. 21 – 22. — Act. SS., Mart. t. II, p. 426 – 27; A. Testi Rasponi, Codex pontificalis ecclesiae Ravennatis, p. 40.
6. HERIBERTI] Hic, primum in civitate Wormatia, in qua educatus fuerat, ecclesiae cathedrali praepositus, mox ab Ottone III regni cancellarius creatus est, et negotia imperii strenue gessit. Anno dein 999 in Coloniensem archiepiscopum electus et a suffraganeis in vigilia Natalis Domini consecratus est. Tuitiense monasterium (Deutz) paulo post aedificavit, in quo etiam sepultus quiescit. Mortuum esse S. Heribertum XVII kal. apriles anni 1021 clare tradit Lantbertus, monachus Tuitiensis (non Leodiensis, ut opinatur Baronius), in Vita BHL. 3827, medio saec. XI composita. Hanc priorem Vitam, petente Marcwardo abbate Tuitiensi, retractavit Rupertus, eiusdem coenobii abbas ipse futurus (BHL. 3830). Cultus S. Heriberti testimonia vetera exstant, praesertim in libris liturgicis dioecesis Coloniensis. Spuria est “bulla canonizationis” Gregorio VII a nonnullis asserta (Jaffé2, 4915). Translatio corporis anno 1147 facta, die 30 aug. commemoratur. — Act. SS., Mart. t. II, p. 464 – 90; M.G., Scr. t. IV, p. 739 – 53; t. XIV, p. 570; G. Zilliken, Der Kölner Festkalender (Bonn, 1910), p. 54; J. Müller, Rupert von Deutz und dessen Vita Heriberti, Köln, 1888; H. Schroörs, in Annalen des historischen Vereins für den Niederrhein, t. LXXXIX, 1910, p. 30 – 45.
7. PATRITII] De eo Usuardus cum universo sequacium grege. Miratus est Baronius hunc non recenseri inter episcopos Arvernenses, putatque errore praetermissum, nisi alterius fortasse fuerit civitatis episcopus. Et reapse alius non est a Patricio quem Usuardus cum ceteris annuntiat cras: in Scotia natalis sancti Patricii episcopi et confessoris, qui primus ibidem Christum evangelizavit; hodie vero Arvernis depositio sancti Patricii episcopi et confessoris. Porro quid hoc est nisi dormitando sanctorum tabulas dilatare? — Act. SS., Mart. t. II, p. 417.
8. ABRAHAE] A Graecis colitur die 29 oct., qua in synaxariis eius elogium promunt ex Vita BHG2. 5 – 8, BHO. 16, 17. Ad diem 16 mart. eius memoriam transtulit Baronius cum Molano, in priore editione. Hic autem in editione altera, anno 1573, Graecos secutus est. Emendationem ignoravit vel non curavit Baronius. Eremita, si gestis fides habenda est, saeculo VI vixit. Proinde a S. Ephraem eius Vita nequaquam conscripta est. — Act. SS., Mart. t. II, p. 433 – 44; Synax. Eccl. CP., p. 173 – 75; E. De Stoop, in Musée belge, t. XV, p. 297 – 312.

XVI KAL. APRIL.

[1] In Hibernia natalis sancti Patritii episcopi et confessoris, qui primus ibidem Christum evangelizavit, et maximis miraculis et virtutibus claruit.

[2] Ierosolymis sancti Ioseph ab Arimathaea nobilis decurionis, discipuli Domini, qui eius corpus de cruce depositum in monumento suo novo sepelivit.

[3] Romae sanctorum Alexandri et Theodori martyrum.

[4] Alexandriae commemoratio plurimorum sanctorum martyrum, qui a Serapidis cultoribus comprehensi, cum idolum adorare constanter renuissent, saevissime caesi sunt, tempore Theodosii imperatoris, qui mox rescriptum dedit ut Serapidis templum destrueretur.

[5] Constantinopoli sancti Pauli martyris, qui sub Constantino Copronymo cum sanctarum imaginum cultum defenderet, igne combustus est.

[6] Cabilone in Galliis sancti Agricolae episcopi.

[7] Nivigellae in Brabantia sanctae Gertrudis virginis, quae clarissimo genere orta, despiciens mundum et toto vitae suae cursu in omnibus sanctitatis officiis se exercens, Christum sponsum in caelis habere meruit.

MARTII 17

1. PATRITII] Ad hunc diem inscribitur Patricius in codicibus martyrologii hieronymiani haud mediocribus, in Bedano, in martyrologiis saec. IX aliisque. Iam diem 17 martii indicat Vita Gertrudis, BHL. 3490, anno 670 circiter (M.G., Scr. rer. merov., t. II, p. 462 – 63), et kalendarium Corbeiense-Luxoviense in cod. Parisino 14086, saec. VIII, ed. B. Krusch in Neues Archiv, t. X (1884), p. 92. Elogium mutuatus est Baronius a Beda, nisi quod pro Scotia posuit Hiberniam; ubi perperam scribitur Patricius primus Hibernis Christum annuntiasse. In altera elogii parte, quae ex Baronii calamo fluxisse videtur, apparet quam late diffusae fuerint, labentibus saeculis, Vitae S. Patricii magis fabulosae quam verae. Bonae notae sunt BHL. 6492 – 6499, 6503 – 6507, 6509. — Act. SS., Mart. t. II, p. 517 – 33; Comm. martyr. hieron., p. 149; J. B. Bury, Saint Patrick and his Place in History, London, 1905; J. F. Kenney, The Sources for the Early History of Ireland, t. I (New York, 1929), pp. 163 – 70, 319 – 56; E. MacNeill, St. Patrick, Apostle of Ireland, London, 1934.
2. IOSEPH] Haec ex Evangeliis, Matth. 27, Marc. 15, Luc. 23, Ioh. 19. Neque in antiquis fastis memoratur Ioseph ab Arimathaea neque in editione principe martyrologii Romani, cui in sequentibus insertus est a Baronio, probante papa Sixto V. Neque in vetustis synaxariis locus ei datus est; sed reperitur in codicibus menaeorum inde a saec. XIV, ad diem 31 iul. Hinc in similes libros transiit, ut est Dukakis, Μέγας Συναξαριστής, Iul., p. 484. — Act. SS., Mart. t. II, p. 507 – 510; Synax. Eccl. CP., p. 857.
3. ALEXANDRI] Ad haec Baronius: “Alexandri alias Nicandri et Theodori. Restituti sunt hi ex eo quod diximus vetere manuscripto exemplari.” Ni fallor e martyrologio Sancti Cyriaci, contracto et plurimis in locis corrupto. Mentio Nicandri ab hodierno laterculo prorsus aliena est. Loco Theodori legendum est Theodoli. Hodie enim in codicibus hieronymianis scriptum est Romae Alexandri episcopi Theoduli diaconi; hi autem sunt socii S. Eventii habentque cum eo natalem diem 3 maii. Quam ob causam hodie propriam habeant in martyrologio memoriam ignoratur. — Act. SS., Mart. t. II, p. 511 – 13; Comm. martyr. hieron., pp. 149, 227 – 28.
4. MARTYRUM] A Baronio in martyrologium recepti sunt, ab antiquis autem collectoribus tum graecis tum latinis ignorati. De seditione illa in qua multi christiani occubuerunt lege Sozomenum, Hist. eccl., VII, 15, Socratem, V, 16, Theophanem, Chronogr., ad ann. 5882. Theodosius “his compertis christianos quidem qui occisi sunt, beatos pronuntiavit (ἐμακάριζεν), quippe qui honorem martyrii adepti essent et pro religione fortiter decertassent.” De ecclesiasticis honoribus iisdem tributis nullum est in libris indicium. — Act. SS., Mart. t. II, p. 513.
5. PAULI] In menaeis Graecorum S. Paulus fertur pro sacris imaginibus vivicomburium pertulisse, nullo addito prolixiore elogio. Eius autem martyrium narratur in Actis S. Stephani iunioris BHG2. 1666 a Stephano diacono coaevo conscriptis. Comprehensus est ὑπὸ Θεοφάνους ἀρχισατράπου τῆς νήσου τὸ ἐπίκλην Λαρδοτύρου. Non ergo Constantinopoli passus est S. Paulus (c. 760). — Act. SS., Mart. t. II, p. 609.
6. AGRICOLAE] Per decem fere lustra Agricola Cabilonensem ecclesiam rexit; quod ex certis testimoniis colligi potest, praesertim Gregorii Turonensis. In Historia enim Francorum (V, 45), de Agricola ita refert: Obiit autem episcopatus anno quadragesimo octavo (533 – 580), aevi autem octogesimo tertio. Diem Gregorius non indicavit. Venantius Fortunatus item Agricolae breviter meminit in Vita S. Germani ep. Parisiensis BHL. 3468, c. 6. Falso tamen eiusdem Venantii carmen III, 19 Agricolae nostro inscriptum esse contendunt. Variis conciliis subscripsit Agricola Cabilonensis, primo quod sciamus Aurelianensi, anno 538, ultimo Lugdunensi, anno 570. Corpus eius a Girbaldo episcopo, una cum reliquiis S. Silvestri decessoris, anno 878 elevatum est. Cultum SS. Agricolae, Lupi, Silvestri et Desiderati Iohannes p. VIII, a concilio Trecensi redux, summa sua auctoritate confirmavit. Acta elevationis BHL. 169 edita sunt in Act. SS., Mart. t. II, p. 515 – 516. — L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 193; P. Besnard, Les origines et les premiers siècles de l'Église chalonnaise, in Mémoires de la Soc. d'histoire et d'archéologie de Chalon-sur-Saône, t. XVIII, p. 55 – 58.
7. GERTRUDIS] Geredrudis, Pippini Senioris et Ittae filia, Nivialensis prima abbatissa, quae a S. Amando sacrum velamen acceperat, trigesimo tertio aetatis suae anno e vita cessit, die XVI kl. april. anni 659, et in ecclesia Sancti Pauli sepulta est. Eius sanctitatis fama non modo apud Francos sed etiam apud exteras nationes mox percrebruit. Fide dignus est hagiographus qui Vitam BHL. 3490 paulo post Geredrudis mortem conscripsit; non aeque placent aliae narrationes BHL. 3493, 3494 politiore stilo postea editae. Beda et plerique martyrologi Geredrudem hodie annuntiant; in uno tamen codice hieronymiano Corbeiensi inscripta legitur die 16 martii. — Act. SS., Mart. t. II, p. 592 – 604; M.G., Scr. rer. merov., t. II, p. 447 – 74; t. IV, p. 428; t. VII, p. 791 – 97; L. Van der Essen, Étude sur les Vitae des saints mérovingiens de l'ancienne Belgique, p. 1 – 13.

XV KAL. APRIL.

[1] Ierosolymis sancti Cyrilli episcopi, confessoris et doctoris, qui ab Arianis multas fidei causa perpessus iniurias et ab ecclesia sua saepe pulsus, tandem sanctitatis gloria clarus in pace quievit; cuius intemeratae fidei synodus oecumenica, Damaso scribens, praeclarum testimonium dedit.

[2] Caesareae in Palaestina natalis beati Alexandri episcopi, qui de Cappadocia ex propria civitate, ubi erat episcopus, sanctorum locorum desiderio Ierosolymam veniens, cum Narcissus eiusdem urbis episcopus iam senex ecclesiam regeret, divina revelatione eius gubernacula suscepit; postmodum vero in persecutione Decii, cum iam longaevae aetatis veneranda canitie praefulgeret, ductus Caesaream et clausus in carcere, ob confessionem Christi martyrium complevit.

[3] Augustae sancti Narcissi episcopi, qui primus in Rhaetia evangelium praedicavit, deinde in Hispaniam profectus, cum Gerundae multos ad Christi fidem convertisset, ibidem in persecutione Diocletiani cum Felice diacono martyrii palmam accepit.

[4] Nicomediae sanctorum decem millium martyrum, qui pro Christi confessione gladio percussi sunt.

[5] Ibidem sanctorum martyrum Trophimi et Eucarpii.

[6] In Britannia sancti Eduardi regis, qui dolis novercae necatus, multis miraculis claruit.

[7] Lucae in Tuscia natalis sancti Frigdiani episcopi, virtute miraculorum illustris.

[8] Mantuae sancti Anselmi episcopi et confessoris.

MARTII 18

1. CYRILLI] A Graecis hoc die fit commemoratio S. Cyrilli Hierosolymitani († 386), de quo nihil apud veteres martyrologos latinos. Eius gesta et opera perquam nota sunt. Praeclarum synodi Constantinopolitanae testimonium de intemerata fide Cyrilli rettulit Theodoretus, Hist. eccl., lib. 5, c. 9. Eius officium universali Ecclesiae celebrandum concessit anno 1882 Leo XIII p. m., qui simul etiam Cyrillum Hierosolymitanum una cum cognomini Alexandrino Ecclesiae doctoribus accensuit. — Act. SS., Mart. t. II, p. 625 – 33; Synax. Eccl. CP., p. 545; A. Touttée, S. Cyrilli Opera, Paris, 1720; J. Lebon, in Revue d'hist. eccl., t. XX, pp. 181 – 210, 357 – 86.
2. ALEXANDRI] De eodem Alexandro, qui bis ab Adone memoratur, iam dictum est ad diem 30 ian. Nunc producitur, modice contractum, elogium Flori, ex Hieronymi De viris illustribus, LXII, quod ab Adone hodie resumitur. Qua ratione ductus diem 18 mart. Florus Alexandro assignaverit, ignoratur. — Act. SS., Mart. t. II, p. 614 – 17.
3. NARCISSI] In his videtur Baronius recentiorum, ut puta Galesinii et Molani, vestigiis inhaesisse. Elogii fons est libellus dictus Conversio S. Afrae, BHL. 108, dubiae fidei, de quo eruditi certare non desierunt. Huius unius testimonio credant qui voluerint Narcissum Augusta Vindelicorum, saeviente Diocletiani persecutione, in Hispaniam perrexisse. Videant etiam quo nixi testimonio Gerundenses martyrem suum Felicem (1 aug.) diaconum et S. Narcissi socium fecerint, silente eius Passione BHL. 2864 – 2866. Unde tempore labente eo devenerunt ut duos Felices fuisse assererent, celeberrimum illum martyrem alterumque S. Narcissi diaconum. Anno 1087 episcopus Gerundensis Berengarius, abbati monasterii Sanctae Afrae Augustano scribens de reliquiis SS. Narcissi et Felicis, fatetur se praeterea de Narcisso nihil certi rescivisse: Passionis illius librum et obitus sui diem irruentibus paganis et ecclesias nostras vastantibus ac loca depopulantibus irrecuperabiliter amisimus. Subdit IV kal. nov. eius festivitatem celebrari consuevisse, ubi notandum commemorationem S. Narcissi Hierosolymitani inde ab Adone pridie inductam esse. Quamquam in libello Conversionis nulla assignatur Narcisso sedes episcopalis, Gerundensem illam esse invalescente paulatim opinione creditum est. Narcissum Augustanum seu Gerundensem in diem 18 mart. attraxit Narcissus Hierosolymitanus cuius in proximo S. Alexandri elogio mentio est. — Act. SS., Mart. t. II, p. 621 – 25; Florez, España sagrada, t. XLIII, p. 34 – 44.
4. MARTYRUM] Ad Graecorum menologium a Baronio remittimur, id est ad hoc tenue menaeorum elogium: οἱ ἅγιοι μύριοι τὰς αὐχένας τμηθέντες τελειοῦνται, absque loci indicio quod a Romanis collectoribus suppletum est: utrum ex auctoritate martyrologii hieronymiani ubi in huius diei laterculo occurrit nota topographica Nicomedia et paulo inferius haec incerta lectio mil. XXIII; an potius ex Eusebio, Hist. eccl., VIII, 6, 6, qui recolit πλῆθος ἄθρουν μαρτύρων post S. Anthimum occisorum, dubium remanet. — Act. SS., Mart. t. II, p. 617; Comm. martyr. hieron., p. 151; Synax. Eccl. CP., p. 567.
5. TROPHIMI] In menaeis hoc die legitur eorum elogium, ex Passione graeca nuper edita et latina BHL. 8320, quam inter Acta martyrum sincera et coaeva reponendam nemo dixerit. Trophimus et Eucarpion bis occurrunt in codicibus hieronymianis: ad diem 30 nov. et 5 dec. — Act. SS., Mart. t. II, p. 617 – 18; Comm. martyr. hieron., pp. 629, 636; Synax. Eccl. CP., p. 546 – 47; B. Latyšev, Menologii byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 273 – 75.
6. EDUARDI] Eduardus, Angliae rex, patri Edgaro successit anno 975, ferme duodennis. Die 18 martii anno 978, dolo malo occisus est a famulis Ælfthrythae, quae Edgaro nupserat postquam mortua erat Eduardi mater. Absque ullo honore humatus est apud Wareham, in loco profano. Iam anno 980, S. Dunstanus, iuvante Ælfhereo, Merciorum ealdormano seu duce, corpus transferendum curavit Shaftesburiam. Miracula multa facta sunt. In carta Æthelredi II, Eduardi fratris et in regno successoris, anno 1001, vocatur sanctus, beatus martyr, sanctus martyr (J. M. Kemble, Codex diplomaticus aevi Saxonici, t. III, pp. 319, 321). Festi antiquissima vestigia sunt in scriptis Angliae publicis, inter leges regis Anglorum (Æthelredi II) et consilii seu Witan (latine: sapientum), cum clericorum tum laicorum, apud Eanham, anno 1008: Elegeruntque sapientes diem missae S. Eduardi, ut tota Anglia celebraretur XV. kalendas apriles (F. Liebermann, Die Gesetze der Angelsachsen, t. I, p. 240 – 241, ubi anglice habentur quae latine reddidimus; cf. pp. 252, 298 – 99, 536, 662; t. III, p. 166 – 71). Inde fluxit festum in kalendaria recentiora fere omnia (F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, t. I, London, 1935, passim). Baronius diem cultus invenisse credendus est in auctario quopiam Usuardi, elogium exscripsisse ex Surio. Quod autem in annotationibus subdit: “De celebratione diei festi S. Eduardi regis extat epistola Innocentii papae IV in Vaticana bibliotheca, in registro ipsius, anno 2, pag. 527,” profecto indicare vult litteras Etsi firmiter, die 23 maii 1246 datas ad abbatem Westmonasteriensem, anno III, num. 527, fol. 284v (É. Berger, Les Registres d'Innocent IV, t. I, p. 277). At vero hic agitur de Eduardo rege confessore, uti ostendimus supra, ad diem 5 ianuarii, quo iterum de Confessore Baronius adduxerat eundem locum. Vitam BHL. 2418 cum ceteris scriptis historicis quae de saec. X exeunte agunt fac conferas. — Act. SS., Mart. t. II, p. 638 – 44; W. Hunt, in Dictionary of National Biography, t. XVII, p. 5 – 6.
7. FRIGDIANI] Antiquissimum de S. Frigdiano seu Fridiano testimonium habetur in S. Gregorii Dial. III, 9. Ex eodem hauserunt alii eiusdem Vitae scriptores, BHL. 3174 – 3177i, qui licet nec coaevi nec suppares, spernendi tamen non sunt, quoniam non pauca afferunt de veneratione sancti episcopi penes Lucenses. De S. Frigdiano iterum sermo erit ad diem 18 nov., quando translationis reliquiarum anniversaria dies celebratur.F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 589 – 93; A. Pedemonte, San Frediano, in Bollettino storico Lucchese, t. IX, p. 1 – 32.
8. ANSELMI] Obiit Anselmus Mantuae anno 1086. Vita eius ab aequali, quem Bardonem seu Bardum nuncupare solent, paulo post S. Anselmi mortem conscripta est BHL. 536. Alteram BHL. 540 metrice scripsit Rangerius, qui secundus Anselmo in cathedra Lucensi successit. Vitae primae adiecta sunt miracula BHL. 537, ab Ubaldo episcopo Mantuano et Hugone presbytero scripta. Haec non legisse videtur Baronius qui nihil affert praeter tabulas ecclesiae Mantuanae “eiusdemque vetera monumenta a Galesinio ad usum breviarii accommodata”. — Act. SS., Mart. t. II, p. 647 – 63; M.G., Script. t. XII, p. 9 – 13; t. XXX, p. 1152 – 1307; Neues Archiv, t. XXI, p. 403 – 440; t. XLIII, p. 515 – 50; Anal. Boll., t. XV, p. 363 – 65; t. XLVIII, pp. 203, 413.

XIV KAL. APRIL.

[1] Commemoratio solemnis sancti Ioseph sponsi beatae Mariae Virginis, confessoris.

[2] Surrenti sanctorum martyrum Quincti, Quinctillae, Quartillae et Marci cum aliis novem.

[3] Nicomediae sancti Pancharii Romani, qui sub Diocletiano truncatus capite, martyrii coronam accepit.

[4] Eodem die sanctorum Apollonii et Leontii episcoporum.

[5] Gandavi sanctorum Landoaldi presbyteri Romani, et Amantii diaconi, qui a sancto Martino papa ad praedicandum evangelium missi, multis post obitum sunt illustrati miraculis.

[6] Apud Pinnensem civitatem natalis beati Ioannis, magnae sanctitatis viri, qui de Syria ad Italiam veniens et constructo illic monasterio, multorum servorum Dei per quatuor et quadraginta annos pater existens, clarus virtutibus quievit in pace.

MARTII 19

1. IOSEPH] Initia cultus S. Ioseph antiqua non esse satis constat. In codicibus hieronymianis plenioribus praetermittitur. Ex contractis ad hunc diem Augienses duo, ann. 827 – 842 conscripti, diserte nuntiant Bethlehem sancti Ioseph nutritoris domini. Qui haec scripsit in mente habuisse videtur Iosippum qui die 19 mart. et eiusdem mensis 20, 21 laterculo hieronymiano inscriptus, reapse est Ioseph diaconus Antiochenus. Inde a saec. X nomen S. Ioseph σποράδην in kalendariis reperitur. Liturgica eius veneratio saec. XIV et XV studio imprimis Ordinum religiosorum varias in regiones inducta est et propagata, ita ut sensim saec. XVI exeunte ad universum paene orbem catholicum extenderetur. In ordine festorum de praecepto collocata est commemoratio S. Ioseph a Gregorio p. XV anno 1621. Anno 1847 festum patrocinii S. Ioseph ab universa Ecclesia dominica tertia post Pascha celebrandum decrevit Pius p. IX; quae sollemnitas a Pio p. X ad feriam IV ante dominicam tertiam post Pascha translata est. Anno 1870 S. Ioseph a Pio IX Ecclesiae catholicae patronus sollemniter declaratus est. — Act. SS., Mart. t. III, p. 4 – 25; O. Pfülf, Die Verehrung des hl. Ioseph in der Geschichte, in Stimmen aus Maria-Laach, t. XXXVIII, pp. 137 – 61, 282 – 302; J. Seitz, Die Verehrung des hl. Ioseph, Freiburg i. B., 1908.
2. QUINCTI] Elogium est Flori et Adonis, praelucente martyrologio hieronymiano: Sorenti Quinti Quintilli Quartilli Marci cum aliis VIIII. Haec specie tantum perspicua sunt. Sorenti enim male interpretatum est: Surrenti (Sorrento) in Campania, cum lectio proba sit Corinthi. Corinthii videntur soli martyres VIIII (al. VII); ceteri ad aliam civitatem nobis ignotam referendi sunt. — Act. SS., Mart. t. III, p. 27; Comm. martyr. hieron., p. 153.
3. PANCHARII] In menaeis hodie solito prolixius habetur S. Pancharii elogium, in synaxariis die 25 maii alterum brevius, ex iisdem sane Actis ficticiis quae interciderunt. — Act. SS., Mart. t. III, p. 29 – 30; Synax. Eccl. CP., pp. 547, 707.
4. APOLLONII] In martyrologio hieronymiano occurrit hodie Appollonius sine ulla dignitatis appellatione, et seorsim depositio sancti Leonti episcopi. Si reapse Leontius episcopus fuit, cui praefuerit ecclesiae ignoratur. Apollonius in perturbatione laterculorum hieronymianorum ad 19 mart. adductus est a 15 feb., ubi inter martyres Interamnenses computatur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 26 – 29; Comm. martyr. hieron., p. 152.
5. LANDOALDI] Inter reliquias plurimorum sanctorum, quas anno 980 monachi Sancti Bavonis e villa Hasbaniensi Wintershoven Gandavum transtulerunt, habebantur corpora SS. Landoaldi et Amantii. Landoaldus archipresbyter Romanus et Amantius diaconus cum multis viris et feminis a Martino papa I S. Amando adiutores olim destinati fuisse ferebantur. Haec et alia quae de vita, inventione atque miraculis huius Landoaldi et sociorum, mandantibus monachis, ab Harigero narrata sunt BHL. 4700 – 4706, tot tantisque obnoxia sunt difficultatibus, ut vix aliqua in iis reperias quae historiae fide comprobentur. Longa discidia inter Bavonianos monachos et Blandinienses Sancti Petri, quae his libellis ortum dederunt, explicare hic non iuvat. Cultum S. Landoaldo Wintershovii ante translationem anni 980 praestitum fuisse, inter peritos alii autumant, negant alii. Die 5 iunii 982, reliquiae eius Gandavi elevatae sunt ab episcopo Noviomensi Lindulpho. Landoaldus et Amantius in nullo veteri martyrologio inscripti sunt. Vitam Landoaldi, approbante Notkero Leodiensi editam, et Indiculum Molani de Sanctis belgicis Baronius affert. — Act. SS., Mart. t. III, p. 34 – 47; L. Van der Essen, Étude sur les Vitae des saints mérovingiens de l'ancienne Belgique (Louvain, 1907), p. 357 – 68; O. Holder-Egger, in M.G., Scr. t. XV, p. 599 – 611; Id., Zu den Heiligengeschichten des Genter St.-Bavosklosters in Historische Aufsätze dem Andenken an Georg Waitz gewidmet (Hannover, 1886), p. 622 – 65; Anal. Boll., t. XXVII, p. 475.
6. IOANNIS] Ita fere Usuardus, ex Adone, qui Vitam BHL. 4420 exscripsit. Haec autem ficticia est, licet satis antiqua. Penarensem urbem pro Pinnensi civitate scribit, et quadraginta solos gubernationis annos Iohanni concedit, quibus quattuor adiciuntur ab Adone et ab hagiographo. Civitas cuius nomen alii aliter scribunt videtur esse vicus Panaca prope Spoletium. — Act. SS., Mart. t. III, p. 30 – 31; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, pp. 429, 445.

XIII KAL. APRIL.

[1] In Iudaea sancti Ioachim patris beatissimae Virginis Genitricis Dei Mariae; cuius festum agitur dominica infra octavam Assumptionis eiusdem beatae Virginis Mariae.

[2] In Asia natalis sancti Archippi commilitonis beati Pauli apostoli; cuius ipse in epistola ad Philemonem et ad Colossenses meminit.

[3] In Syria sanctorum martyrum Pauli, Cyrilli, Eugenii et aliorum quatuor.

[4] Eodem die sanctorum Photinae Samaritanae, Ioseph et Victoris filiorum, itemque Sebastiani ducis, Anatolii, Photii, Photidis, Parasceves et Cyriacae germanarum; qui omnes Christum confessi martyrium sunt assecuti.

[5] Amisi in Paphlagonia sanctarum septem mulierum, Alexandrae, Claudiae, Euphrasiae, Matronae, Iulianae, Euphemiae et Theodosiae, quae in confessione fidei caesae sunt, easque secutae sunt Derphuta et soror ipsius.

[6] Apolloniae sancti Nicetae episcopi, qui pro sanctarum imaginum cultu eiectus in exilium reddidit spiritum.

[7] In monasterio Fontanellae sancti Wulfranni episcopi Senonensis, qui, relicto episcopatu, ibidem clarus miraculis decessit e vita.

[8] In Britannia depositio sancti Cuthberti episcopi Lindisfarnensis, qui a pueritia ad obitum usque sanctis operibus et miraculorum signis effulsit.

[9] Senis in Tuscia beati Ambrosii, Ordinis Praedicatorum, sanctitate, praedicatione et miraculis clari.

MARTII 20

1. IOACHIM] Ex uno fonte apocrypho, nimirum Protevangelio Iacobi BHG2. 1046, accepta sunt nomina parentum beatae Virginis. Sanctorum Ioachim et Annae memoriam agunt Graeci ad diem 9 sept. A Latinis vix saec. XIV S. Ioachim coli coeptus est. Iulius p. II eius festum celebrari iussit ad diem 20 mart., quod a Pio V sublatum est, a Gregorio XV restitutum. A Clemente XII relata est S. Ioachim commemoratio ad dominicam in octava Assumptionis B.M.V., a Pio X ad 16 aug. SS. Ioachim et Annae laudationem conscripsit Cosmas vestitor BHG2. 822. — Act. SS., Mart. t. III, p. 77 – 80; Synax. Eccl. CP., p. 29; É. Amann, Le protévangile de Jacques et ses remaniements latins (Paris, 1910), p. 45 – 51.
2. ARCHIPPI] In Latinorum martyrologiis ab Adone primum exceptus est Archippus, de quo Apostolus, Col., 4, 17, Philem., 2. De eodem agunt Graeci cum Philemone et Apphia ad diem 23 nov. et 20 feb., cum solo Philemone ad 6 iul., quando festum eorum celebrabatur Constantinopoli ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτῶν μαρτυρείῳ πέραν ἐν τῇ Ἐλαίᾳ. Non ita pridem edita est Passio SS. Archippi, Philemonis et Apphiae 21 feb. legenda sed vix lectu digna. — Act. SS., Mart. t. III, p. 82; Synax. Eccl. CP., pp. 247, 471, 804; B. Latyšev, Menologii anonymi byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 118 – 19.
3. PAULI] Ita Usuardus qui prae manibus habuisse videtur martyrologium hieronymianum contractum. In codicibus enim plenioribus Eugenium (melius fortasse Eugeniam) non quattuor sed septem sequuntur martyrum nomina. Ut alias ostensum est, Paulus et Cyrillus martyres Syri, immo Antiocheni, retinendi sunt; de ceteris omnia incerta, et ipsa lectio Eugenius cum Eugenia videtur commutanda. — Act. SS., Mart. t. III, p. 83; Comm. martyr. hieron., pp. 151, 153 – 54.
4. PHOTINAE] Horum nomina collecta sunt e synaxariis in quibus ad hunc diem habetur epitome Passionis S. Photinae BHG2. 1541, cuius variae exstant recensiones. Photinam vocant Graeci mulierem Samaritanam quae ad puteum Iacob cum Salvatore collocuta est (Ioh., 4, 7), eique varios socios undequaque arcessitos adiunxerunt, quos inter Parasceven, nomen hagiographis notissimum. Photinae et sociorum gesta mera fabularum consarcinatio dicenda sunt. — Act. SS., Mart. t. III, p. 80 – 82; Synax. Eccl. CP., p. 549; B. Latyšev, Menologii anonymi byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 262 – 66.
5. ALEXANDRAE] Septem mulierum quae Amisi passae dicuntur agmen memorant synaxaria Graecorum modo die 18, modo 20 mart., cum elogio ex Passione deperdita, de qua, donec reperietur, vix aequa censura fieri poterit. Interea non parum suspecta sunt mulierum nomina, quae partim (Alexandra, Claudia, Euphrasia, Matrona) ipsa nomina sunt septem virginum quae cum Theodoto Ancyrae passae sunt, si fides sit Actis BHG2. 1782. Mulieribus septem Derphutam eiusque sororem adiunxisse videntur collectores martyrologii Romani, qui nomen Θερφοῦθα vel Δερφοῦθα (al. Φερφοῦθα) ad diem 19 legerant in synaxariis. De iisdem in aliis exemplis ad diem 5 april. et ad 22 eiusdem mensis in elogio S. Symeonis episcopi et martyris, et sociorum. — Act. SS., Mart. t. III, p. 83 – 84; Synax. Eccl. CP., pp. 546, 549, 585.
6. NICETAE] Paucis contrahitur elogium synaxariorum quod ipsum e Vita prolixiore depromptum est. Haec autem hactenus desideratur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 165; Synax. Eccl. CP., p. 549.
7. WULFRANNI] Ad hunc diem in nonnullis codicibus hieronymianis commemoratur depositio S. Vulframni, qui, ex monacho Senonensis episcopus factus, Fontanellae obiit anno c. 700. Eius reliquiae a Baino, Fontanellensi abbate, anno 704 translatae sunt; quod iisdem fere codicibus ad diem 31 martii docemur. Nequaquam in omnibus fidendum est hagiographo qui sub Ionae nomine libellum BHL. 8738 de Vita Vulframni eidem Baino, iamdudum mortuo, inscripsit, variis ex fontibus haustum, reluctante saepius vera rerum chronotaxi. — Act. SS., Mart. t. III, p. 143 – 65; Comm. martyr. hieron., pp.153, 168; M.G., Scr. rer. merov., t. V, p. 657 – 73; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 417.
8. CUTHBERTI] Diem mortis S. Cuthberti dilucide indicat Vita BHL. 2021, quam Beda composuit ex narratione testis oculati: feria IV, die 20 martii (anno 687); eundem diem legimus in Hist. eccl. Bedae, lib. IV, c. 27 (29). In elogio concinnando, antiquiores martyrologi descripserunt, iam a Floro, Bedae Chronicon (ed. Mommsen, p. 316). Baronius stilum immutavit. Antiquissimae mentiones sunt martyrologii Bedani et kalendarii S. Willibrordi, in quo manus prima inscripsit: et sancti Cuthberti episcopi; adde kalendarium metricum Eboracense, anni c. 800, ed. A. Wilmart, in Revue Bénédictine, t. XLVI (1934), p. 66. Vitam BHL. 2019 composuit monachus Lindisfarnensis, incerti nominis, quo optimo fonte usus est Beda, in Vitis BHL. 2020 – 2021; haud pauca addit Beda Vitae antiquae, et ibi et in Historia ecclesiastica gentis Anglorum. Hinc, additis notis Caroli Plummer, Baedae Opera historica, passim, vivum Cuthbertum habebis. — Act. SS., Mart. t. III, p. 93 – 97.
9. AMBROSII] Beatus Ambrosius e nobili et militari Sansedoniorum gente originem duxit. Natus est Senis die 16 april. 1220. Annum explens decimum septimum Ordini S. Dominici nomen dedit. Obiit die 20 mart. 1286. Eius Vita BHL. 382 conscripta est a quattuor sociis, rogatu Honorii p. IV, qui, nisi morte praereptus fuisset, eum in sanctorum numerum relaturus erat. Senenses maxima veneratione B. Ambrosium prosecuti sunt et quotannis eius festum feria VI ante dominicam Passionis celebrarunt. Elogium B. Ambrosii insertum est martyrologio Romano decreto Clementis p. VIII, 26 feb. 1597. Die 8 oct. 1622, Gregorius XV, vivae vocis oraculo, officium B. Ambrosii approbavit. — Act. SS., Mart. t. III, p. 180 – 251; BHL. 382 – 384; Bullarium O.P., t. VI, p. 16; I. Taurisano, Catalogus hagiographicus Ordinis Praedicatorum (Romae, 1918), p. 22; Analecta sacri Ordinis Fratrum Praedicatorum, t. XXI (1933), pp. 155 – 72, 224 – 35.

XII KAL. APRIL.

[1] In monte Cassino natalis sancti Benedicti abbatis, qui monachorum disciplinam in Occidente pene collapsam restituit ac mirifice propagavit; cuius vitam virtutibus et miraculis gloriosam beatus Gregorius papa conscripsit.

[2] Alexandriae commemoratio sanctorum martyrum, qui sub Constantio imperatore et praefecto Philagrio, irruentibus Arianis et gentilibus in ecclesias, in die Parasceves caesi sunt.

[3] Eodem die sanctorum martyrum Philemonis et Domnini.

[4] Catanae sancti Birilli, qui a beato Petro ordinatus episcopus, cum multos gentilium convertisset ad fidem, in ultima senectute quievit in pace.

[5] Alexandriae beati Serapionis anachoretae et episcopi Thmueos, magnarum virtutum viri, qui Arianorum furore in exilium actus migravit ad Dominum.

[6] In territorio Lugdunensi sancti Lupicini abbatis, cuius vita sanctitatis et miraculorum gloria fuit illustris.

MARTII 21

1. BENEDICTI] Inter additamenta codicum hieronymianorum signata est depositio vel transitus S. Benedicti, etiam apud Bedam, Florum, Adonem, Usuardum, quorum elogia perbrevia nihil habent de monastica disciplina restituta et propagata, et Vitam memorant quae est S. Gregorii Dial. lib. II. In synaxariis Graecorum S. Benedictus recolitur plerumque ad diem 14 mart. Varia de cultu et miraculis in BHL. 1103 – 1143; plurima passim de sancti fundatoris regula, quae huius loci non sunt. — Act. SS., Mart. t. III, p. 274 – 357; Comm. martyr. hieron., p. 154; Synax. Eccl. CP., pp. 535, 552, 998; H. Quentin, in Revue Bénédictine, 1903, p. 351 – 74; J. Chapman, Saint Benedict and the Sixth Century, London, 1929; I. Herwegen, Der hl. Benedikt3, Düsseldorf, 1926; H. Schrörs, in Zeitschrift für katholische Theologie, t. XLV, p. 199 – 207; C. Butler, Benedictine Monachism2, London, 1924; Anal. Boll., t. XLVIII, p. 400 – 403; t. XLIX, p. 168; Ph. Schmitz, in Revue liturgique et monastique, 1929, p. 123 – 26.
2. MARTYRUM] Martyrum Alexandrinorum stragem anno D. 339, quam memorant S. Athanasius, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, nullus ante Baronium martyrologus recolit. Commemorationis dies pro arbitrio selectus est proximus Paschae. — Act. SS., Mart. t. III, p. 261.
3. PHILEMONIS] Memoratur in synaxariis par martyrum Φιλήμων καὶ Δομνῖνος, al. Δόμνου vel etiam Δόμνας ad dies 21 et 26 martii, cum epitome Passionis nunc deperditae, certe ficticiae, in qua dicebantur ex Urbe Roma ortum duxisse, tempore persecutionis Italiam petiisse, Romae tandem martyrio coronati esse. Quae omnia a Romanis ignorantur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 258 – 59; Synax. Eccl. CP., pp. 552, 559, 562.
4. BIRILLI] De S. Birillo nulla historia superest praeter epitomen synaxariorum et canonem Theophanis Siculi hymnographi εἰς τὸν ἅγιον ἀπόστολον Βήρυλλον (A. Papadopoulos-Kerameus, in Byzantinische Zeitschrift, t. IX, p. 373 – 378), in quibus nihil est quod e fontibus antiquis eisque limpidis haustum esse videatur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 257 – 58; Synax. Eccl. CP., p. 551; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, pp. 618, 628.
5. SERAPIONIS] In breviario Syriaco Serapion cum Basso inscriptus est ad diem 19 mart., ad 21 mart. in martyrologio hieronymiano. Martyr proinde dicendus est, ille ni fallor de quo Eusebius, Hist. eccl., VI, 41, 8. In hieronymiano vocabulum monachi perperam ab interpolatore insertum est, unde Florus: beati Serapionis anachoritae. Errorem Flori secutus est Baronius, quem cumulavit episcopi Thmueos dignitate Serapionem augens. Tres homonymos: martyrem, anachoretam et episcopum in unum conflavit. Neque hic finis errandi. In menaeis Graecorum hodie recolitur Σεραπίων ἐλεήμων ὑπάρχων ἀπὸ Σιδῶνος. Sed nuncupandus est σινδόνιος, ita edictus, ut ait Palladius, Hist. Lausiaca, c. XXXVII, quia παρεκτὸς σινδονίου οὐδέποτε οὐδὲν περιεβάλλετο. — Act. SS., Mart. t. III, p. 259 – 60; Comm. martyr. hieron., p. 154 – 55; Synax. Eccl. CP., p. 552; C. Butler, The Lausiac History of Palladius, pp. 109, 213 – 15.
6. LUPICINI] Haud pauca rettulit in Libro Vitae Patrum, c. 1 (= BHL. 5074), Gregorius Turonensis de sanctis germanis Lupicino et Romano, per quos vitae monasticae instituta in saltu Iurensi saec. V propagata sunt. Trium abbatum Iurensium Romani, Lupicini et Eugendi Vitas conscripsit monachus quidam Condatiscensis, qui multa ex ore ipsius S. Eugendi († 516 – 517) se accepisse testatur (BHL. 5073). Fidem tamen hagiographo abrogavit B. Krusch, iusto fortasse severior. Lupicino abbati primum a Floro in fastis locus datus est. — Act. SS., Mart. t. III, p. 263 – 267; M.G., Scr. rer. merov., t. III, p. 143 – 53.

XI KAL. APRIL.

[1] Narbone in Gallia natalis sancti Pauli episcopi, apostolorum discipuli, quem tradunt fuisse Sergium Paulum proconsulem, qui a beato apostolo Paulo baptizatus et, cum in Hispaniam pergeret, apud Narbonam relictus, ibidem episcopali dignitate donatus est, ubi praedicationis officio non segniter expleto, clarus miraculis migravit in caelum.

[2] Tarracinae sancti Epaphroditi apostolorum discipuli, qui a beato Petro apostolo episcopus illius civitatis ordinatus fuit.

[3] In Africa sanctorum martyrum Saturnini et aliorum novem.

[4] Ancyrae sancti Basilii presbyteri et martyris, qui sub Iuliano Apostata gravissimis cruciatibus affectus animam Deo reddidit.

[5] Carthagine sancti Octaviani archidiaconi et multorum millium martyrum, qui ob fidem catholicam a Wandalis caesi sunt.

[6] In Galatia natalis sanctarum martyrum Callinicae et Basilissae.

[7] Carthagine sancti Deogratias episcopi Carthaginensis, qui plurimos a Wandalis captivos ab Urbe ductos redemit, aliisque sanctis operibus celebris quievit in Domino.

[8] Auximi in Piceno sancti Benvenuti episcopi.

[9] In Suecia sanctae Catharinae virginis, filiae sanctae Birgittae.

[10] Romae sanctae Leae viduae, cuius virtutes et ad Deum transitum sanctus Hieronymus scribit.

[11] Ianuae sanctae Catharinae viduae, contemptu mundi et caritate in Deum insignis.

MARTII 22

1. PAULI] Nuntiatur Paulus in martyrologio hieronymiano. Elogium apprime fabulosum magnam partem excerptum est ex Adonis libello de Festivitatibus sanctorum apostolorum. Aetatem qua floruerit Paulus ignoramus. A Gregorio Turonensi, Hist. Franc., I, 30, annumeratur septem viris ad praedicandum in Gallias missis saec. III mediante. In Vita BHL. 6589 ab hagiographo licenter composita, quaeque quavis nota chronologica caret, Paulus confessor nuncupatur. Sed a Prudentio, qui Peristephanon, IV, 34, scribit: Surgit et Paulo speciosa Narbo, procul dubio martyr habetur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 371 – 76; Comm. martyr. hieron., p. 155 – 56; E. Griffe, Histoire religieuse des anciens pays de l'Aude (Paris, 1933), pp. 16 – 22, 255 – 63.
2. EPAPHRODITI] Laudatur a S. Paulo, Phil., 2, 25; 4, 18. Cetera quae de eo feruntur a Graecis conficta sunt. Ab his in synaxariis Epaphroditi mentio fit ad dies 18 maii, 30 iun., 8 dec. (in codicibus nonnullis etiam 29 et 30 mart., et 17 maii), eumque episcopum fuisse contendunt Adriacae (Ἀδριάκης) vel etiam Terracinae ut habetur in commentario de SS. Apostolis latine edito a Surio, ad diem 29 iun. Unde dubius haesit Baronius (Annal. ad ann. 60, n. 2) num tres fuisse Epaphroditi dicendi essent. Sed unus certe fuit, quem trium urbium episcopum fecerunt hagiographi. — Act. SS., Mart. t. III, p. 369 – 70; Synax. Eccl. CP., p. 787.
3. SATURNINI] Ita martyrologium hieronymianum. Iamvero tot sunt Saturnini martyres in Africa passi ut nonnisi hariolando aliquid pro commentario adiungi possit. Quod certe ex recentioribus nonnullos non deterruit. — Act. SS., Mart. t. III, p. 378; Comm. martyr. hieron., p. 156.
4. BASILII] In synaxariis Graecorum ad hunc diem legitur elogium summatim complectens S. Basilii gesta. Passio BHG2. 242, antiquior, coaeva non est nec naevis caret. Ea usus est Iohannes Hagioelita qui alteram scripsit BHG2. 243. Potius legendus est Sozomenus, Hist. Eccl., V, 11. In synaxariis occurrit etiam die 2 ian. memoria Basilii Ancyrani martyris Caesareae, de quo haec quondam annotata sunt: ex Basilio Caesariensi episcopo (1 ian.) confictus est Basilius Ancyranus martyr Caesariensis. — Act. SS., Mart. t. III, p. 379 – 83; Synax. Eccl. CP., pp. 551 – 56, 366, 978; Tillemont, Mémoires, t. VII, pp. 375 – 379, 728 – 29; M. Krascheninnikov, Ioannis Hagioelitae de Passione sancti Basilii presbyteri Ancyrani narratio, Iurievi Livonorum, 1907; Anal. Boll., t. XXVII, p. 423 – 24.
5. OCTAVIANI] Elogii fons est Gregorius Turonensis, Hist. Franc., II, 3, ubi de persecutione Wandalica: In hoc certamine et Octavianus archidiaconus et multa milia virorum ac mulierum hanc fidem asserentes interempta atque debilitata sunt. Horum martyrum (c. 484) ab antiquis nulla communis commemoratio instituta est, neque eos neque Octavianum noverunt saec. IX martyrologi. — Act. SS., Mart. t. III, p. 384 – 85.
6. CALLINICAE] In synaxariis ad diem 22 mart. memoratur Καλλινίκη καὶ Βασίλισσα; ad diem vero 26 mart. Καλλίνικος καὶ Βασίλισσα, cum elogio e Passione adhuc latitante. Ope tamen excerptorum certa redditur lectio Callinici prae altera Callinicae. — Act. SS., Mart. t. III, p. 377 – 78; Synax. Eccl. CP., p. 556 – 59; P. G., t. CXVII, p. 369.
7. DEOGRATIAS] Excerptum est elogium e Victoris Vitensis Historia persecutionis Wandalicae, I, 24 – 27. Dies obitus S. Deogratias († c. 456) ignoratur; dies natalis ei assignatus est mart. 22 a Baronio. Deogratias aliquis memoratur in kal. Carth. 5 ian. — Act. SS., Mart. t. III, p. 384.
8. BENVENUTI] Tabulas ecclesiae Auximanae inde allatas vidit Baronius, id est, ni fallor, catalogum episcoporum, neque enim habuit Acta S. Benvenuti quae et a nostris frustra requisita sunt. Obiit anno 1282. Exstant litterae Urbani p. IV anno 1264 datae, quibus Benvenutum capellanum suum et archidiaconum Anconitanum ecclesiae Auximanae praefecit. Innocentius p. VII litteris VII kal. mart. anno 1488 testatur in ecclesia cathedrali praeter alias sanctorum et beatorum reliquias S. Benvenuti corpus iacere. — Act. SS., Mart. t. III, p. 393 – 95; D. Pannelli, Memorie ist. de' SS. Vitaliano e Benvenuto, Osimo, 1763.
9. CATHARINAE] Mero errore Molani in priore editione ann. 1568, hodie posita est S. Catharina Suecica: luce clarius indicatur dies obitus in Vita BHL. 1710, optimo fonte et sincero, dies dominica 24 martii 1381. Errorem agnovit et correxit Molanus in editione altera, ann. 1573, et ad diem 24 martii posuit Catharinam. At sero: Baronius usus est editione priore. — Act. SS., Mart. t. III, p. 504.
10. LEAE] Laudatur S. Lea a S. Hieronymo in epist. XXIII ad Marcellam, BHL. 4809. Tacentibus antiquis martyrologiis, in additamentis recentioribus ad varios Usuardi codices eius nomen primum reperitur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 383 – 84.
11. CATHARINAE] Catharina Ianuae nata est anno 1447 ex illustri stirpe Fliscorum (Fieschi). Reluctans matrimonio iuncta est Iuliano nobilissimae Adornorum gentis, qui, dilapidato patrimonio, tandem, piis suae coniugis hortationibus ad meliorem vitam adductus est. Catharina in xenodochio maiore civitatis Ianuensis, vulgo Pammatone dicto, mirabili studio pauperibus et infirmis sublevandis impigre operam dedit. Obiit Ianuae die 15 sept. 1510. Propter sanctitatis famam qua fruebatur, statim post mortem ecclesiasticus cultus ei tribui coeptus est. Precibus Ianuensis reipublicae annuens, S. Rituum Congregatio elogium B. Catharinae martyrologio Romano inseruit ad diem 22 martii (Decretum 12 feb. 1734); paulo post, Clemens p. XII, die 16 iun. 1737, eam sanctorum canoni ascripsit. Vita S. Catharinae scripta est ab eius confessario Cattaneo Maraboto, Ianuensi. De huius Vitae auctoritate multum disputatur. — Act. SS., Sept. t. V, p. 123 – 95; Fr. von Hügel, The Mystical Element of Religion as studied in Saint Catherine of Genoa and her Friends2, 2 vol., London, 1931; Revue d'Ascétique et de Mystique, t. XV (1934), pp. 320 – 22, 381 – 407; t. XVI (1935), p. 147 – 79; H. Thurston, in The Month, t. CXLI (1923), p. 535 – 47; Vita Cateriniana, pubblicazione semestrale per la conoscenza di S. Caterina da Genova, fasc. 1 ad 13, Genova, 1928 – 1934.

X KAL. APRIL.

[1] In Africa sanctorum martyrum Victoriani proconsulis Carthaginis, et duorum germanorum Aquisregensium; item Frumentii et alterius Frumentii mercatorum, qui in persecutione Wandalica (ut scribit Victor Africanus episcopus) sub Hunnerico rege ariano pro constantia catholicae confessionis immanissimis suppliciis cruciati, egregie coronati sunt.

[2] Item in Africa sancti Fidelis martyris.

[3] Ibidem sancti Felicis et aliorum viginti martyrum.

[4] Caesareae in Palaestina sanctorum martyrum Niconis et aliorum nonaginta novem.

[5] Item coronae sanctorum martyrum Domitii, Pelagiae, Aquilae, Eparchii et Theodosiae.

[6] Limae in regno Peruano sancti Turibii arhiepiscopi, cuius virtute fides et disciplina ecclesiastica per Americam diffusae sunt.

[7] Antiochiae sancti Theoduli presbyteri.

[8] Barcinone in Hispania sancti Iosephi Oriol presbyteri, ecclesiae Sanctae Mariae Regum beneficiarii, omnigena virtute ac praesertim corporis afflictatione, paupertatis cultu atque in egenos et infirmos caritate celebris; quem in vita et post mortem miraculis gloriosum Pius papa decimus sanctorum numero accensuit.

[9] Caesareae sancti Iuliani confessoris.

[10] In Campania sancti Benedicti monachi, qui a Gothis in ardenti clibano inclusus, sequenti die inventus est illaesus.

MARTII 23

1. VICTORIANI] Hosce sanctos in martyrologium primus invexit Florus ex Victore Vitensi, Persec. Wandal., III, 4, 5, 41; in elogio nonnulla supplevit Baronius ex ipso fonte. Eo solo titulo horum quinque martyrum coniunctim fit memoria, quod in eodem capitulo eorum certamen narret Victor Vitensis, qui singulorum diem natalem ignorasse videtur. Diem 26 iul. communis celebritatis elegit Florus; quam arbitratu suo Ado ad 23 mart. transtulit. — Act. SS., Mart. t. III, p. 460 – 61.
2. FIDELIS] Ita prorsus in martyrologio hieronymiano. Martyr ceterum ignotus est. Sunt inter martyrologos mediae aetatis qui addant: et aliorum XX. De his sermo erit ad S. Felicem, de quo mox. — Act. SS., Mart. t. III, p. 449; Comm. martyr. hieron., p. 156.
3. FELICIS] In uno codice B ex plenioribus martyrologii hieronymiani et in nonnullis contractis Felix legitur ubi alii iterant Fidelem. Die 24 nuntiatur aliquis Felix quem Hadrumetinum esse suspicamur (21 feb.). Verba et aliorum cum variis notis numeralibus additamenta sunt per laterculos hieronymianos vagari solita, de quibus plerumque ignoratur ubinam sistere debeant. Hisce diebus legimus et aliorum VIII, XIII, XVI, XX, quorum numerus VIII hodie habetur in solo codice Epternacensi, ubi refertur ad martyres octo Caesarienses qui postridie coluntur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 449; Comm. martyr. hieron., p. 157 – 58.
4. NICONIS] Baronius: “De his item Graeci in menologio die sequenti.” Synaxaria pleraque hos memorant hodie, cum elogio in quo socii nonaginta novem cum S. Nicone passi dicuntur, ex Actis BHG2. 1369, ubi tamen comitatus centenario auctus prodit. De numero disputare non iuvat quoniam Acta illa aperte fabulosa sunt. In iisdem palaestra martyribus assignatur Tauromenium in Sicilia, non vero Caesarea in Palestina. Legentis vel librarii culpa loci indicium ab octo martyribus Palaestinis, qui postridie coluntur, ad Niconem translatum est. — Act. SS., Mart. t. III, p. 442 – 449; Synax. Eccl. CP., p. 555.
5. DOMITII] His respondet in synaxariis Graecorum ad 23 seu 24 mart. memoria τῶν ἁγίων μαρτύρων Δομετίου καὶ Πελαγίας καὶ Ἀκύλα ἐπάρχου καὶ Θεοδοσίου. Ex nomine dignitatis proinde factus est sanctus Eparchius. Sunt libri ubi ad diem 22 vel 23 mart. solius Δομετίου memoria agatur, unde in mentem nonnullorum venit Dometium alium non esse ab illo qui colitur die 7 aug. Verum ex elogiis constat hunc esse Persam (cf. BHG2. 560), alterum autem e Phrygia oriundum. — Act. SS., Mart. t. III, p. 459 – 60; Synax. Eccl. CP., pp. 555, 558, 1000; P. G., t. CXVII, p. 365; B. Latyšev, Menologii anonymi byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 275 – 78.
6. TURIBII] Turibius e nobili gente Mogroveia natus Maiorgae (Mayorga), oppido Hispaniae, in dioecesi Legionensi, die 18 nov. 1538. Nondum sacerdotio initiatus, creatus est a Philippo II Hispaniarum rege archiepiscopus ecclesiae Limanae. Per viginti quinque annos evangelio praedicando impigre incubuit; dum dioecesim peragrat, lethali morbo correptus die 23 mart. 1606 obiit Sannae in regno Peruano. Ab Innocentio p. XI die 21 iun. 1679 beatorum albo ascriptus est; canonizationis promulgatio a Benedicto p. XIII facta est litteris 10 dec. 1726. — Monumenta publica solemnium beatificationis servi Dei Turibii, archiepiscopi Limani, Romae, 1680; C. Garcia Irigoyen, Nuevos estudios sobre la vida y gobierno de S. Toribio, Lima, 1906, 3 vol.; Fiestas centenarias de Santo Toribio en America, 2 vol., 1908; R. Levillier, La organización de la Iglesia, y Ordenes Religiosas en el Virreinato del Perú en el siglo XVI, Madrid, 1919; F. García, in Archivo Agustiniano, t. XXXVIII (1932), p. 5 – 34; t. XXXIX (1933), pp. 88 – 104, 221 – 37; t. XL (1933) p. 57 – 64; Id., in Religion y Cultura, t. XXIV (1933), p. 342 – 71.
7. THEODULI] Codices hieronymiani pleniores nuntiant Antiochia Theodori presbiteri, praeter Bernensem cuius est lectio Theoduli a nostro admissa, adversus Usuardum, qui rectius scribit Theodori. Hinc factum est ut Baronium fugeret hunc esse ipsum Theodorum quem ad diem 23 oct. martyrologio inseruit, quique etiam sub nomine Theodoreti colitur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 449; Comm. martyr. hieron., p. 156.
8. IOSEPHI] Barcinone die 23 novembris anno 1650 ortus, sacerdotio auctus die 30 maii 1676, vita functus die 23 martii 1702, ante et post mortem miraculis clarus. A Pio VII die 21 sept. 1806 beatorum, a Pio X die 20 maii 1909 sanctorum catalogo ascriptus est. — S. Rit. Congr. Barcinonen. Beatif. et can. ven. servi Dei Iosephi Oriol presbyteri beneficiati ecclesiae parochialis Beatae Mariae de Pinu. Positio … introductionis causae, Romae, 1767; I. Ballester y Claramunt, Vida de San José Oriol, Barcelona, 1909.
9. IULIANI] Usuardus: Civitate Caesarea Iuliani. Quaerit Sollerius unde certo discere potuerit Baronius confessorem fuisse Iulianum. Martyrologium hieronymianum, quale habuit, exscripsit Usuardus, neque perspexit indicium Caesareae ad alios sanctos pertinere. Quis autem fuerit Iulianus, hodie cultus, ignoratur. Coniectura est illum esse Iulianum, de quo in Actis S. Theodori seu Theodoreti, BHL. 8074, cuius hodie mentio est. At ille martyr non est neque sanctus, sed avunculus Iuliani imperatoris, a martyrologo incaute raptus in tabulas. — Comm. martyr. hieron., p. 156; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 169.
10. BENEDICTI] A recentioribus collectoribus suis tabulis inscriptus est Benedictus ex S. Gregorii Dial., III, 18. Ita a Petro de Natalibus, in Catalogo, III, 216, inter sanctos mensis martii, omisso die. Reperta sunt martyrologia in quibus dies 31 mart. ei assignatus est. Reapse desunt signa ecclesiasticae venerationis. — Act. SS., Mart. t. III, p. 462 – 63.

IX KAL. APRIL.

[1] Romae sanctorum martyrum Marci et Timothei, qui sub Antonino imperatore martyrio coronati sunt.

[2] Ibidem sancti Epigmenii presbyteri, qui in persecutione Diocletiani sub Turpio iudice gladio caesus martyrium consummavit.

[3] Item Romae passio beati Pigmenii presbyteri, qui sub Iuliano Apostata pro fide Christi praecipitatus in Tiberim necatus est.

[4] Caesareae in Palaestina natalis sanctorum martyrum Timolai, Dionysii, Pausidis, Romuli, Alexandri, alterius Alexandri, Agapii et alterius Dionysii, qui in persecutione Diocletiani sub Urbano praeside securi percussi, vitae coronas meruerunt.

[5] In Mauritania natalis sanctorum Romuli et Secundi fratrum, qui pro Christi fide passi sunt.

[6] Tridenti passio sancti Simeonis pueri, a Iudaeis saevissime trucidati, qui multis postea miraculis coruscavit.

[7] Synnadae in Phrygia sancti Agapiti episcopi.

[8] Brixiae sancti Latini episcopi.

[9] In Syria sancti Seleuci confessoris.

MARTII 24

1. MARCI] Haec nomina restituta esse ex vetere manuscripto monasterii Sancti Cyriaci monet Baronius; revera tamen in hoc martyrologio non leguntur. Nusquam Marci et Timothei mentio est praeterquam in litteris a Pio p. I Iusto (al. Vero) episcopo datis, quibus haec scripsisse fertur: Presbyteros illos qui ab apostolis educati usque ad hoc tempus pervenerint, a Domino vocatos in cubilibus aeternis clausos teneri; sanctum Timotheum et Marcum per bonum certamen transiisse. Verum has litteras spurias esse nunc inter omnes convenit. Jaffé2, n. 45. Undenam utriusque martyris nomen depromptum sit adhuc non constat. — Act. SS., Mart. t. III, p. 477.
2. EPIGMENII] Hunc nemo ante Baronium dignum iudicavit qui fastis ascriberetur. Repertus est in Passione S. Crescentii BHL. 1986, ubi Epigmenius Crescentium cum parentibus baptizasse dicitur, minime vero martyrium passus; gladio caesus est sub Turpio iudice Crescentius non vero Epigmenius. Baronium de huius martyrio somniari potuisse Tillemontio incredibile visum est. Sed quandoque bonus dormitat Baronius, et certe mirandum est Epigmenium illum, de quo obiter in Actis ficticiis sermo est, quique unquam vixisse nulla ratione comprobatur, sanctorum albo ascribi potuisse. Nisi tamen Epigmenius duplicatus sit Pigmenius, de quo mox, et multo diversa narrantur. Crescentius ad diem 14 sept. celebratur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 472 – 73; Tillemont, Mémoires, t. V, p. 633.
3. PIGMENII] De eo nihil apud Bedam. Elogium contractum est ex Actis BHL. 1322, quae nunc Passio Bibianae nunc Passio Pigmenii (melius Pimenii) inscribuntur suntque prorsus reicienda. In his depositionis Pimenii dies est 18 feb., apud Florum 18 mart., 24 mart. apud Adonem. In martyrologio hieronymiano ad diem 2 dec. nuntiatur Romae in cimiterio Pontiani natale Pimeni, eiusque sepulchrum, via Portuensi ad Ursum pileatum, iam antiquitus a piis fidelibus summo honore colebatur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 481 – 82; Comm. martyr. hieron., p. 631 – 32; Origines du culte des martyrs, p. 290; Étude sur le légendier dier romain, p. 124 – 43.
4. TIMOLAI] Octo martyrum certamen narrat Eusebius, De martyribus Palaestinae, c. III, diemque indicat Δύστρου μηνὸς ἡμέρᾳ τετράδι καὶ εἰκάδι, qua et martyrologio hieronymiano inscripti sunt. Graeci autem die 15 mart. eorum memoriam agunt. Ad verba securi percussi observat Baronius: “Securi percussi cum hi omnes dicantur, errare convincuntur qui securis usum intermissum fuisse tradunt.” At deceptus fuit interpretatione latina. Eusebius enim scripsit τὰς κεφαλὰς ἀποτέμνονται, nulla securis facta mentione. Nomen Pausis (Pausidis) femininum non est. Graece sonat Πάησις cuius femininum foret Τάησις. — Act. SS., Mart. t. III, p. 478 – 479; Comm. martyr. hieron., p. 157 – 58; Synax. Eccl. CP., p. 537.
5. ROMULI] Elogium acceptum est ab Usuardo, mutato Secundolo in Secundo. Nomina quidem reperta sunt in martyrologio hieronymiano, sed male aptata. Esto Secundulus fuerit martyr in Mauretania; at Romulus Palaestinensis ille est Caesareae passus de quo paulo superius. Erravit ergo Usuardus fratres eos vocando.Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 170; Comm. martyr. hieron., p. 158.
6. SIMEONIS] Simoni, puero vix viginti novem menses nato, quem anno 1475 a Iudaeis necatum ferunt, cultus statim post mortem tamquam martyri exhiberi coepit. In kalendario Missalis secundum morem Romanae curiae, Venetiis anno 1487 impresso, ad diem 30 mart. iam notatur Passio S. Simonis de Tridento, eiusque memoria ad diem 24 mart. collocata est in Usuardo anno 1490 Coloniae excuso. Inter plurima quae de eo scripta sunt BHL. 7762 – 7772, habetur historia passionis, auctore Iohanne Tiberino, medico, qui de episcopi mandato occisi infantis corpus inspexit, et narratio ex Actis publicis contexta. Benedictus XIV ad quaestionem “an possint pueri post baptismum et ante usum rationis decedentes subiectum esse canonizationis”, exemplum Simonis recusat quia “ad quamdam aequivalentem beatificationem potius quam ad canonizationem est referendum; tum quia cultus fuit ei indultus in particulari ecclesia, tum quia, cum martyrium contigerit post tempora quibus Romani pontifices sibi privative quoad omnes alios ius asseruerunt beatificandi et canonizandi, nulla pontificia exhibetur formalis aut aequivalens sententia definiens, re secundum iuris solemnitatem discussa, eum esse tamquam martyrem in universa ecclesia colendum” De sevorum Dei beatificatione, lib. I, c. XIV, 3, 5). — Act. SS., Mart. t. III, p. 494 – 502; G. Divina, Storia del beato Simone da Trento compilata sui processi autentici, Trento, 1902; Anal. Boll., t. XXIII, p. 122 – 24.
7. AGAPITI] Usuardus: in Phrygia sancti Agapiti. De illo agi qui in hieronymianis sub nomine Agapi (Ἀγάπιος) occurrit coniectura est Sollerii verisimilis, quam tamen non urget. Martyr proinde esset Palaestinensis, non Phrygius. Vocabula Synnadae et episcopi intercalavit Baronius, qui in mente habuit Agapitum episcopum Synnadae, de quo Suidas, 156 (Adler, t. I, p. 20), ex Philostorgio, Hist. Eccl., II, 8, et quem Graeci memorant ad diem 18 februarii. Sed haec praeter rem, nam Usuardus, a quo ceteri pendent, de episcopo Synnadensi nihil novit. — Act. SS., Mart. t. III, p. 480 – 81; Synax. Eccl. CP., p. 473 – 74.
8. LATINI] Nobile vetustatis monumentum quo Latini ecclesiasticae functiones describuntur appellatur a Baronio titulus, saec. IV ut videtur positus: FL(AVIO) LATINO EPISCOPO AN. III, M. VII. PRAESB(ITERO) AN. XV. EXORC(ISTAE) AN. XII ET LATINILLAE ET FLA(VIO) MACRINO LECTORI FL(AVIA) PAVLINA NEPTIS B(ENE) M(ERENTI) M(ONVMENTVM) P(OSVIT). C. I. L., V, 4846; De Rossi, Bullettino di archeologia cristiana, 1876, p. 91. Deest dies depositionis et quodvis ecclesiasticae venerationis indicium. Recentioris aetatis sunt quaecumque de vita Latini scripta sunt. — Act. SS., Mart. t. III, p. 475 – 76; G. Brunati, Vita di SS. Bresciani, t. I, p. 151 – 67; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 961.
9. SELEUCI] Martyrologium hieronymianum: In Syria Seleuci, quod exscripsit Usuardus. Baronius autem de suo addidit: confessoris; potius exspectaveris martyris. Attamen de ipso nomine Seleuci ambigitur sitne hominis an civitatis. Cum eo die de Seleuco martyre nihil traditum sit sed a Graecis colatur Artemon episcopus Seleuciae in Pisidia, suspicio est nomen martyris excidisse et eius loco palaestram suffectam esse. — Act. SS., Mart. t. III, p. 478; Comm. martyr. hieron., p. 157; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 170.

VIII KAL. APRIL.

[1] Annuntiatio beatissimae Virginis Genitricis Dei Mariae.

[2] Romae sancti Quirini martyris, qui sub Claudio imperatore post facultatum amissionem, post carceris squalorem, post multorum verberum afflictionem, gladio interfectus est et in Tiberim proiectus; quem christiani in insula Lycaonia invenientes, in coemeterio Pontiani condiderunt.

[3] Ibidem sanctorum ducentorum sexaginta duorum martyrum.

[4] Sirmii passio sancti Irenaei episcopi et martyris, qui tempore Maximiani imperatoris sub praeside Probo primum tormentis acerrimis vexatus, deinde diebus plurimis in carcere cruciatus, novissime abscisso capite consummatus est.

[5] Nicomediae sanctae Dulae ancillae cuiusdam militis, quae pro castitate servanda occisa, martyrii coronam promeruit.

[6] Ierosolymis commemoratio sancti latronis, qui in cruce Christum confessus ab eo meruit audire: Hodie mecum eris in paradiso.

[7] Laodiceae sancti Pelagii episcopi, qui ob fidem catholicam tempore Valentis exilium et alia passus, quievit in Domino.

[8] In Antro insula Ligeris fluminis sancti Hermelandi abbatis, cuius gloriosa conversatio miraculorum praeconio commendatur.

[9] Pistorii sanctorum confessorum Barontii et Desiderii.

MARTII 25

1. ANNUNTIATIO] In martyrologio hieronymiano mortis Domini hodie fit commemoratio. In codicibus posterioris recensionis additur: Adnuntiatio sanctae Mariae per angelum, vel Conceptio sanctae Mariae. Afferenda est sententia S. Augustini quia multorum huius aetatis opinioni congrua est: Novem menses et sex dies qui computantur ab octavo kal. apriles quo conceptus Dominus traditur, quia eodem die etiam passus est usque ad octavum kal. ianuarias, quo die natus est. (De diversis quaestionibus LXXXIII, 56. Lege quoque eiusdem De Trinitate, IV, 5, 9; De civitate Dei, XVIII, 54). In his tamen nihil de anniversaria quadam celebratione. Haec a Graecis primum instituta est. Habemus Abrami episcopi Ephesini, saec. VI, homiliam εἰς τὸν Εὐαγγελισμὸν τῆς Θεοτόκου, et Chronicon Paschale ad annum 624 testatur hanc festivitatem die 25 mart. observatam esse. Romae quoque agebatur sub Sergio papa. — Act. SS., Mart. t. III, p. 534 – 540; Comm. martyr. hieron., p. 161; L. Duchesne, Les origines du culte chrétien5, p. 288; Id., Le Liber pontificalis, t. I, p. 376; S. Vailhé, in Échos d'Orient, t. IX (1906), p. 138 – 45; M. Jugie, ibid., t. XXII (1923), p. 144 – 52; H. Thurston, The Lives of the Saints, t. III (1931), p. 392 – 96.
2. QUIRINI] Quirinus seu Cyrinus a Beda primum illatus est in martyrologium cum elogio, quod paululum retractatum habemus, e Passione fabulosa SS. Marii et Marthae BHL. 5543, ubi dies depositionis accurate signatur. Corpus martyris saec. VIII translatum est in Tegernsee Bavariae, ubi nova a monachis conscripta sunt eius Acta et Miracula, BHL. 7029 – 7034. — Act. SS., Mart. t. III, p. 543 – 54; Anal. Boll., t. XXXIX, p. 204; t. LIV, p. 285.

3. MARTYRUM] E praedicta Passione SS. Marii et Marthae BHL. 5543 martyrologio ab Adone illatos habuimus die 1 mart. hos martyres, quos tunc levi errore CCLX numeravit. Fertur in his Actis fabulosis Claudius imperator tenuisse ducentos sexaginta duos christianos via Salaria. Vix dubium esse potest quin agatur de martyribus quos laudat Damasus in epigrammate via Salaria posito (Ihm, n. 43):

Sexaginta duo capti feritate tyranni extemplo ducibus missis tunc colla dedere.

De quibus etiam in Passione SS. Chrysanthi et Dariae BHL. 1787. Sepulti enim sunt in eadem via, et si ratio habeatur oscitantiae librariorum qui solent numeros parum accurate exprimere, unam eamdemque turmam esse martyrum LXII, CCLXII, CCLX nemo mirabitur. De iisdem rursum sermo erit ad diem 17 iun. — Act. SS., Mart. t. III, p. 532; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 510 – 11.

4. IRENAEI] Elogium ab Adone acceptum iam in martyrologio Lugdunensi codicis Parisini 3879 habetur, ex Passione BHL. 4466, graece BHG2. 948. Inscriptus est Irenaeus breviario Syriaco et martyrologio hieronymiano, ad diem 6 aprilis, quo et martyrium fecisse constat e Passione latina; graeca accommodata est ad usum Graecorum, qui eius memoriam agunt die 23 augusti. Facilis fuit martyrologis saec. IX descensus a 6 aprilis ad 25 martii, seu ab VIII id. april. ad VIII kal. april.; kalendas nimirum cum idibus commutarunt. — Act. SS., Mart. t. III, p. 555 – 57; Comm. martyr. hieron., p. 176 – 77; Synax. Eccl. CP., p. 917; Origines du culte des martyrs2, p. 256.
5. DULAE] Ita fere Florus et Ado, e martyrologio hieronymiano admodum perturbato ad hanc diem VIII kal. april. Principium elogii illustrat breviarium Syriacum: ἐν Νικομηδείᾳ Δουλᾶς, unde patet legendum esse Nicomediae sancti Dulae. Dulas enim est nomen viri, cuius habetur Passio BHG2. 567, et memoria a Graecis agitur die 15 iun. Reliqua, ancillae cet., pertinent ad historiam S. Matronae Thessalonicensis (BHL. 5688), cuius nomen casu evanuit. Ita proinde restituendum foret elogium: Nicomediae sancti Dulae; 〈Thessalonicae S. Matronae〉 ancillae cuiusdam militis cet. — Act. SS., Mart. t. III, p. 554; Comm. martyr. hieron., p. 160; Synax. Eccl. CP., p. 750; H. Delehaye, in Bulletin de la classe des Lettres de l'Académie royale de Belgique, 1929, p. 20 – 33.
6. LATRONIS] In antiquis tum Latinorum tum Graecorum fastis, deest haec commemoratio. Petrus de Natalibus, Catal. III, 228, agit de S. Disma confessore, cuius elogium his concludit verbis: Haec in evangelio Nicodemi. Festum autem beati Disme eodem die dominice passionis recolitur seu VIII kalendas aprilis. In menaeorum codicibus nonnullis ad 23 mart., post memoriam crucifixi Domini, fit et τοῦ συσταυρωθέντος τῷ Χριστῷ δικαίου λῃστοῦ. — Act. SS., Mart. t. III, p. 543; Synax. Eccl. CP., p. 555; BHL. p. 333.
7. PELAGII] Pelagium Laodicensem episcopum, qui saec. IV exeunte floruit, laudant scriptores ecclesiastici, ut puta Theodoretus Hist. eccl., IV, 13; V, 8, et Philostorgius, V, 1; in Graecorum tamen fastis eius nomen desideratur, ut in latinis ante Baronium. — Act. SS., Mart. t. III, p. 557 – 558.
8. HERMELANDI] Elogium Usuardinum fere transsumptum est, addita mentione Ligeris fluminis. Hodie commemoratur obitus Hermelandi (c. 720), qui ex monacho Fontanellensi primus abbas Antrensis (Indre, Loire inf.), factus est. Saec. VIII extremo, Vitam BHL. 3851 monachus quidam, Donatus nomine, postquam in Antrensi coenobio aliquamdiu moratus est, conscripsit. Is tamen non uno in loco studiis et votis Antrensium, quorum rogatu scripserat, magis consuluisse deprehenditur quam historiae veritati. — Act. SS., Mart. t. III, p. 574 – 86; M.G., Scr. rer. merov., t. V, p. 674 – 710.
9. BARONTII] A Baronio primum in fastos inducti sunt, postquam eorum Acta e Pistoriensi ecclesia Romam missa acceperat. In his Actis BHL. 996, 996a Barontius eremita Pistorii in Etruria saec. VII, ut videtur, eo loco ubi postea succrevit monasterium Sancti Barontii, unus factus esse creditur cum altero homonymo monacho coenobii Sancti Petri Longoretensis, dioecesis Biturigensis (Saint-Cyran, Indre), ubi visionem habuisse fertur, BHL. 997, de statu animarum post mortem. — Act. SS., Mart. t. III, p. 567 – 74; M.G., Scr. rer. merov., t. V, p. 368 – 94.

VII KAL. APRIL.

[1] Romae via Lavicana sancti Castuli martyris, qui cum esset zetarius palatii et hospes sanctorum, a persecutoribus tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et dimissa super eum massa arenaria, martyrio coronatus est.

[2] Ibidem coronae sanctorum martyrum Petri, Marciani, Iovini, Theclae, Cassiani et aliorum.

[3] Pentapoli in Lybia natalis sanctorum martyrum Theodori episcopi, Irenaei diaconi, Serapionis et Ammonii lectorum.

[4] Sirmii sanctorum martyrum Montani presbyteri et Maximae, qui ob Christi fidem in flumen demersi sunt.

[5] Item sanctorum martyrum Quadrati, Theodosii, Emmanuelis et aliorum quadraginta.

[6] Alexandriae sanctorum martyrum Eutychii et aliorum, qui Constantii tempore sub Georgio episcopo ariano pro fide catholica gladio caesi sunt.

[7] Eodem die sancti Ludgeri episcopi Monasteriensis, qui Saxonibus evangelium praedicavit.

[8] Caesaraugustae in Hispania sancti Braulii episcopi et confessoris.

[9] Treviris sancti Felicis episcopi.

MARTII 26

1. CASTULI] Martyrologium hieronymianum: Romae in cimiterio eiusdem via Lavicana natale S. Castuli. De huius martyris gestis nihil a testibus fide dignum traditum est. Socium S. Sebastiani eum fuisse finxit hagiographus qui Acta S. Sebastiani BHL. 7543 conscripsit. Lege quae de his dicta sunt ad diem 20 ianuarii. — Act. SS., Mart. t. III, p. 612 – 14; Comm. martyr. hieron., p. 162.
2. PETRI] A Galesinio deceptus, hos omnes Romae passos fuisse putavit Baronius. Nomina singula in hieronymianis hodie leguntur, sed nullum ex Romanis martyribus. Petrus enim Cappadox est, Marcianus Thrax, Iovinus Burgundio, Thecla Palaestinensis, Cassianus Afer. — Act. SS., Mart. t. III, p. 615 – 16; Comm. martyr. hieron., p. 163.
3. THEODORI] Totis verbis exscriptum est elogium martyrologii hieronymiani ad hunc diem et ad diem 6 april. Natalis autem horum martyrum celebrabatur die 7 april., nimirum VII id. april., et a legente VII kal. april. ad 26 mart. relata est commemoratio. — Act. SS., Mart. t. III, p. 617 – 18; Comm. martyr. hieron., pp. 163, 177, 178.
4. MONTANI] In martyrologio hieronymiano hi sancti hodie celebrantur elogio quod in nostro contractum exhibetur. Huius verbis pressius inhaerendo potius scribendum foret: Montani presbyteri ob Christum in flumen demersi et Maximae. Maximae enim, Montani uxoris, genus mortis non exprimitur. Solius Montani memoria iteratur die 11 maii in hieronymiano. — Act. SS., Mart. t. III, p. 616 – 17; Comm. martyr. hieron., pp. 162 – 63, 248; Origines du culte des martyrs2, p. 257.
5. QUADRATI] Ad Graecos remittimur a Baronio. Hi autem natalem agunt τῶν ἁγίων Μανουήλ, Σαβίνου, Κοδράτου καὶ Θεοδοσίου, cum elogio e Passione quae adhuc latet contracto. De Sabino nihil in nostro martyrologio; de aliis quadraginta nihil in synaxariis. Hi male adducti sunt e quopiam codice hieronymiano, suntque martyres illi Sebasteni qui die 9 mart. coluntur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 618 – 19; Comm. martyr. hieron., p. 163; Synax. Eccl. CP., p. 560.
6. EUTYCHII] Primus in martyrologium intulit Baronius Eutychium cum sociis, ex Athanasii Epistula ad solitarios et Apologia de fuga sua. De his, quorum nulla est notitia in ecclesiasticis fastis, legendus est Bollandi commentarius. Quaeritur sane quam ob causam Eutychio dies 26 mart. a Baronio assignatus fuerit. Hanc ipse non aperuit, sed si quid divinari licet, ratio est quod in synaxariis Graecorum die proxima 27 vel 28 mart. fit memoria τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Εὐτυχίου ἐπισκόπου. Hic tamen alius est ab Alexandrino illo de quo Athanasius, qui subdiaconus erat, non episcopus. — Act. SS., Mart. t. III, p. 620 – 21; Synax. Eccl. CP., pp. 564, 565.
7. LUDGERI] In Frisia natus anno c. 744, Liudgerus S. Gregorii Ultraiectensis, dein Eboraci in Anglia, Alcuini discipulus fuit. Saxonibus evangelium dum praedicat, mox a duce Wittikindo pulsus, ad montem Casinum secessit. In patriam reversus, anno c. 804 Monasteriensem sedem primus episcopus, favente Carolo imperatore, constituit ac stabilivit. Obiit die 26 martii 809, et in abbatia Werthinensi (Werden a. d. Ruhr), quam ipse condiderat, sepultus est. Cultus sacer ei praestitus inde a saeculo IX in libris liturgicis saepe notatur. Martyrologi nonnulli recentioris aetatis, praesertim germanici, hac die Liudgerum annuntiant. Vita antiquior BHL. 4937 ab Altfrido, ipsius sancti nepote, luculenter conscripta est; alias narrationes et Miracula eodem saeculo IX ediderunt Werthinenses monachi, BHL. 4939 – 4949. — Act. SS., Mart. t. III, p. 626 – 65; W. Diekamp, in Geschichtsquellen des Bistums Münster, t. IV, Münster, 1881; G. Zilliken, Der Kölner Festkalender (Bonn, 1910), p. 56.
8. BRAULII] Braulio Caesaraugustanae ecclesiae praefuit temporibus regum Sisenandi (631 – 636 Chintilae (636 – 640), Tulganis (640 – 641) et Chindaswinthi (641 – 652). In libro De virorum illustrium scriptis (c. XII) S. Hildefonsus breviter Vitam S. Braulionis narrat. Libri liturgici mozarabici non commemorant S. Braulionem, cuius cultus tunc primum celebrior factus est postquam saeculo XII Petrus Caesaraugustanus episcopus, in somnis a S. Valerio monitus, corpus S. Braulionis in limine ecclesiae beatae Mariae invenit. Huius inventionis narratio (BHL. 448 m) ad tuenda iura traditionesque huius ecclesiae (Nuestra Señora del Pilar) conscripta fuit. Saeculo circiter XIV concinnata est historia fabulosa (BHL. 4810), S. Gregorio supposita, in qua S. Braulio de gente SS. Leandri, Isidori, Fulgencii et regum Hermenegildis et Reccaredis ortus esse fingebatur. In eodem libello S. Braulio obiisse asseritur die Domini illucescente VI° kalend. aprilis, pridie ab Alphonso de Villegas et Baronio qui Braulionem in editionem martyrologii Romani anni 1586 induxit. Ecclesia Caesaraugustana, ut ex libris liturgicis constat, festum S. Braulionis die 18 mart. agebat. — Act. SS., Mart. t. II, p. 635 – 38; BHL. 1448 m, n;España sagrada, t. XXX, p. 142 – 79; Anal. Boll., t. LII, p. 57 – 63; t. LIII, p. 99; G. Von Działowski, Isidor und Ildefons als Litterarhistoriker (Münster i. W., 1898), p. 144; A. Lambert, La famille de saint Braulio et l'expansion de la règle de S. Jean de Biclar, in Revista Zurita, t. I (Zaragoza, 1933), p. 65 – 80.
9. FELICIS] Baronio praesto non erant monumenta genuina ecclesiae Treverensis. Subdubitans existimat hunc Felicem illum esse “qui successit Celso”. Iamvero haec ad partem catalogi episcoporum male interpolatam referuntur. Qui hodie colitur procul dubio est Felix, quem Baronius temporibus Maximi tyranni schismaticis adhaesisse asserit. Nimirum non pauci Galliae episcopi communionem Felicis, utpote qui Ithacianorum partibus favisset, respuebant. De eo tamen scribit Sulpicius Severus aequalis: Felicis episcopi ordinatio parabatur, sanctissimi sane viri et vere digni qui meliore tempore sacerdos fieret (Dial. III, 13). Ex Vita eius BHL. 2892 constat eum depositum fuisse VII kal. april. “Acta antiqua, ita Bollandus, huius aliorumque multorum sanctorum Trevirensium traduntur periisse in vastatione urbi a Normannis anno 882 illata: quorum iacturam postmodum conati sunt aliqui resarcire.” — Act. SS., Mart. t. III, p. 621 – 25; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, pp. 32, 36; Id., in Revue historique, t. LXXXVII, p. 295; E. Winheller, Die Lebensbeschreibungen der vorkarolingischen Bischöfe von Trier (Bonn, 1935), p. 73 – 84.

VI KAL. APRIL.

[1] Sancti Ioannis Damasceni, confessoris et doctoris, cuius natalis dies agitur pridie nonas maii.

[2] Driziparae in Pannonia sancti Alexandri militis, qui sub Maximiano imperatore post multos pro Christo agones superatos multaque miracula edita, martyrium capitis abscissione complevit.

[3] Eodem die sanctorum Phileti senatoris, Lydiae uxoris, et filiorum Macedonis et Theoprepidis; itemque Amphilochii ducis et Chronidae commentariensis, qui pro Christi confessione caesi sunt.

[4] In Perside sanctorum martyrum Zanitae, Lazari, Marotae, Narsetis et aliorum quinque, qui sub Sapore rege Persarum saevissime trucidati, martyrii palmam meruerunt.

[5] Salisburgi sancti Ruperti episcopi et confessoris, qui apud Bavaros et Noricos evangelium mirifice propagavit.

[6] In Aegypto sancti Ioannis eremitae, magnae sanctitatis viri, qui inter cetera virtutum insignia, etiam prophetico spiritu plenus, Theodosio imperatori victorias de tyrannis Maximo et Eugenio praedixit.

MARTII 27

1. IOANNIS] Elogium requiratur ad diem 6 maii. Decreto S. Rituum Congregationis, 19 aug. 1890, iussu Leonis p. XIII festum S. Iohannis Damasceni ad universam Ecclesiam extensum est, statutumque ut de eo fieret die 27 mart., sub ritu duplici minore, addita Doctoris qualitate. — Acta S. Sedis t. XXIII, p. 255 – 56.
2. ALEXANDRI] In Pannonia sancti Alexandri martyris. Ita Usuardus, qui regionis indicium divinando adiecit. Baronius nomen civitatis deesse noluit, nec alium in fastis Alexandrum in Pannonia repperit praeter martyrem Driziparae cultum et a Graecis memoratum die 13 maii; cuius Passionem habemus BHG2. 48, 49. Haec nullo pacto probanda sunt. Qui enim hodie in hieronymianis prodit alius non est ab Alexandro martyre Caesareae in Palaestina, cuius natalis est dies 24 mart. — Act. SS., Mart. t. III, p. 690 – 91; Synax. Eccl. CP., p. 680 – 82.
3. PHILETI] Eorum memoriam agunt Graeci in synaxariis ad 27 vel 28 vel etiam 29 mart., cum elogio e Passione prolixiore, certe fabulosa. Lectio Theoprepidis ex Θεοπρεπίου emendanda est. — Act. SS., Mart. t. III, p. 687 – 88; Synax. Eccl. CP., pp. 563, 565, 570; B. Latyšev, Menologii anonymi byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 284 – 88.
4. ZANITAE] Zanitas, Lazarus, Marotas, Narses et socii eorum quinque in synaxaria graeca descenderunt e Passione BHG2. 942 – 943, in qua necati fuisse narrantur duobus diebus ante SS. Ionam et Barachisium, qui primas partes agunt in ista tragoedia. Vide igitur ad diem 29 martii, ubi pro re nata, totius historiae fons et auctoritas explorabuntur. Interim nota Zanithae ab hagiographo qui primus passionem eius litteris mandavit nomen datum fuisse Zebinam, et Marothae Marutham. “Aliorum quinque”, quos summatim hic memorat elogium, nomina fuerunt: Elias, Maris, Abibos (i.e. Agapius), Simbeethes et Sabas. Σιμβεηθής quidem graecanice referre censetur syriacum šembaitha, i. e. “nomen domus”, quod ne subabsurdum sit, comparandum est cum pervagato armenio vocabulo Sembat. Qui fuerint hi martyres et quae palaestra eorum Acta non referunt. Βαρδιαβώχ, ubi passi dicuntur a Graecis, locus est geographis ignotus. — Acta SS., Mart. t. III, p. 691 – 92; Synax. Eccl. CP., pp. 563, 567, 1001.
5. RUPERTI] Rupertus, seu Hrodbertus, Baiuvariorum apostolus, qui primum episcopus, non tamen certae sedis, Wormatiae degerat, ineunte, ut videtur, saec. VIII in Noricum venit, ubi dux Theodo oppidum Iuvavum (Salzburg) ei tradidit. Ecclesiam et monasterium S. Petri Rupertus ibi construxit, cui “ episcopus et abbas ” praefuit. Rupertum in die resurrectionis Domini obiisse scriptor Vitae eius BHL. 7390 refert. Sed, tum de anno, tum de die multum olim disputatum est. Annum c. 710 hodie statuunt viri docti; dies autem 27 martii ut Ruperti emortualis in vetere martyrologio capituli Salisburgensis, nunc cod. Monac. lat. 15818, et in aliis libris liturgicis inde a saec. IX iam signabatur: Hierosolimis resurrectio D. N. I. C., et depositio sancti Hrodberti episcopi et confessoris. Est haec dies qua Dominus resurrexisse tunc ferebatur. Alteram festivitatem idem codex indicat die 24 septembris, dedicationem scilicet basilicae S. Ruperti, anno 774 a Virgilio episcopo factam, una cum corporis translatione. Haec etiam in cod. olim Salisburgensi, nunc Monac. lat. 210, anno 818 exarato, inscripta est. — Act. SS., Mart. t. III, p. 699 – 706; M. G., Scr. rer. merov., t. VI, p. 140 – 62; H. Frank, Die Klosterbischöfe des Frankenreiches, p. 150 – 52.
6. IOANNIS] Bollandus: “Merito admiramur huius viri apud omnes historicos graecos, qui de Theodosii gestis egere, tam celebris, nullam prorsus in Graecorum fastis mentionem reperiri. Nam quod Baronius in notis ad Romanum martyrologium scripsit, Graecos de eo agere idibus decembris, evidens est partim memoriae partim calami praecipitis σφάλμα. Nam, quo solo ille usus est, Graecorum menologium a Canisio vulgatum, eo die, id est 13 decembris, de Iohanne quocumque verbum facit nullum.” In Latinorum fastos primum inductus est non a Beda, sed a Floro, ex Rufino, Hist. eccl., XI, 19, 32, eiusque elogium exscripsit Baronius, cuius sunt verba Maximo et Eugenio. Plura de Iohanne Lycopolitano nec fortasse veriora apud Palladium, Hist. Lausiaca, c. XXXV. Florus ad diem 19 mart. memoriam eius statuit, quam ad 27 mart. removit Ado. Obiit Iohannes paucis post devictum a Theodosio Eugenium tyrannum (6 sept. 394) diebus. — Act. SS., Mart. t. III, p. 692 – 99; C. Butler, The Lausiac History of Palladius, t. II, pp. 100 – 106, 212; Une Vie copte de S. Jean de Lycopolis, in Anal. Boll., t. LIV, p. 359 – 81.

V KAL. APRIL.

[1] Sancti Ioannis de Capistrano confessoris Ordinis Minorum, cuius memoria agitur decimo kalendas novembris.

[2] Caesareae in Palaestina natalis sanctorum martyrum Prisci, Malchi et Alexandri qui in persecutione Valeriani cum in suburbano agello supradictae urbis habitarent, atque in ea caelestes martyrii proponerentur coronae, divino fidei calore succensi, ultro iudicem adeuntes, cur tantum in sanguinem piorum desaeviret, obiurgant; quos ille continuo pro Christi nomine bestiis tradidit devorandos.

[3] Tarsi in Cilicia sanctorum martyrum Castoris et Dorothei.

[4] In Africa sanctorum martyrum Rogati, Successi et aliorum sexdecim.

[5] Romae sancti Xysti tertii papae et confessoris.

[6] Apud Nursiam sancti Spei abbatis, mirae patientiae viri, cuius anima, cum ex hac vita migraret, in columbae specie a cunctis fratribus visa est in caelum ascendere.

[7] Cabillone in Galliis depositio sancti Gunthramni regis Francorum, qui spiritalibus actionibus ita se mancipavit ut, relictis saeculi pompis, thesauros suos ecclesiis et pauperibus erogaret.

MARTII 28

1. IOANNIS] Elogium requirendum est ad diem 23 oct., quo obiit S. Iohannes. A S. Rituum Congregatione die 19 aug. 1890, iussu Leonis p. XIII decretum est ut de S. Iohanne a Capistrano confessore ageretur die 28 mart. sub ritu semiduplici. — Acta S. Sedis, t. XXIII, p. 255 – 56.
2. PRISCI] Elogium est Flori, dein Adonis, ex Eusebii Hist. eccl., VII, 11, ubi nihil de die natali vel de quopiam cultu liturgico hisce martyribus exhibito. Diem 28 mart. iis tribuisse videtur martyrologus propter Alexandrum martyrem Caesariensem qui hoc die in hieronymianis inscriptus est. Verum is non est socius SS. Prisci et Malchi, sed unus ex iis qui 24 mart. coluntur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 711; Comm. martyr. hieron., p. 165.
3. CASTORIS] Martyrologium hieronymianum: in Tarso Ciliciae Castoris hodie et iterum 27 april., ex errore legentis V kal. maii loco V kal. april., seu vice versa: nulla enim suppetit ratio alterutrum diem eligendi. Dorotheum Castori adiunxit Usuardus, nescio quo iure; non enim inter utrumque vinculum quodvis cernitur. Qui hodie in hieronymianis occurrit Dorotheus Nicomediensem illum esse qui die 12 mart. colitur probabile existimo. — Act. SS., Mart. t. III, p. 712; Comm. martyr. hieron., pp. 165, 212.
4. ROGATI] De his nihil apud Bedam, quem adducit Baronius. Is etiam existimavit in epistulis Cyprianicis horum martyrum mentionem fieri. Verisimile est haec nomina in breviario quopiam hieronymiano, casu coniuncta fuisse reperta. Esto Rogatus martyr fuerit in Africa, ubi non pauci homonymi passi leguntur. Successus cum XVI sociis (dempto Rogato legatur potius XVII) inclutam efformant catervam martyrum Caesaraugustanorum qui praecipue coluntur die 22 ian. — Comm. martyr. hieron., pp. 56, 165.
5. XYSTI] Non a Beda, ut putavit Baronius, sed ab Adone Xystus p. III martyrologio insertus est, cum aliis Romanis pontificibus quorum nulla etiamtum erat publica veneratio. Diem depositionis omittit Liber pontificalis. Annorum et mensium facta computatione, die 19 circiter augusti anni 440 e vivis excessisse creditur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 714 – 17; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 232 – 37.
6. SPEI] Nullis in fastis antiquioribus usquam notus. Elogium depromptum e S. Gregorii Dial., IV, 10. — Act. SS. Mart. t. III, p. 717 – 18; P. Pirri, L'abbazia di S. Eutizio in Valcastoriana presso Norcia (Castelplanio, 1913), p. 9 – 12.
7. GUNTHRAMNI] Martyrologium hieronymianum: Cavillone depositio domni Gunthramni regis bene pausati. Elogium a nostro fere descriptum est ex Floro, qui sua quaesivit in Gregorii Turonensis Gloria mart., LXXV. Gunthramnus, de quo plura idem Gregorius, Hist. Franc., IV, Chlotarii I filius, obiit die 28 mart. anni 592, et Cabillone in monasterio Sancti Marcelli, quod ipse construxerat, sepultus est. Ecclesiasticarum rerum fautor fuit insignis, multaque praeclare gessit, quamquam longe abest ut toto vitae tempore christianis moribus et virtutibus eluxerit. — Act. SS., Mart. t. III, p. 718 – 31; Comm. martyr. hieron., p. 165.

IV KAL. APRIL.

[1] In Persia sanctorum martyrum Ionae et Barachisii sub Sapore rege Persarum, quorum Ionas pressus in cochlea, confractis ossibus, medius dissectus est, alter oppletis faucibus pice ardenti suffocatus.

[2] Heliopoli apud Libanum sancti Cyrilli diaconi et martyris, cuius iecur discisso ventre avulsum gentiles sub Iuliano Apostata feraliter depasti sunt.

[3] Nicomediae passio sanctorum martyrum Pastoris, Victorini et sociorum.

[4] In Africa sanctorum confessorum Armogastis comitis, Masculae archimimi et Saturi regiae domus procuratoris, qui tempore wandalicae persecutionis sub Genserico rege ariano pro confessione veritatis multa et gravia perpessi supplicia atque opprobria, cursum gloriosi certaminis impleverunt.

[5] In urbe Astensi sancti Secundi martyris.

[6] In monasterio Luxoviensi depositio sancti Eustasii abbatis, discipuli sancti Columbani, qui ferme sexcentorum monachorum pater fuit, et vitae sanctitate conspicuus, etiam miraculis claruit.

MARTII 29

1. IONAE] Ionas et Barachisius, proprie Berik'išo', “Benedictus Iesu”, primum innotuerunt syriacae Passionis testimonio BHO. 531, in qua etiam breviter exponitur de confessione SS. Zebinae (Zanithae), Lazari et sociorum, uti dictum est ad diem 27 martii. Huius exstat graecanica versio BHG2. 942, unde synaxarii longulum elogium expressum est, sub die 29 aprilis. Pluribus verbis eamdem refert paraphrasis BHG2. 943. Syrus hagiographus qui Passionem concinnavit vocari se voluit Isaiam Hadabi filium, Arzanitam, ex equitibus Saporis regis, qui iudicio et confessioni SS. Ionae et Barachisii, atque biduo ante, SS. Zebinae, Lazari et sociorum supplicio se interfuisse asseverat. Quae, ut videtur, praecipua causa fuit cur Baronius Isaiae lucubrationem ceu “Acta sincerissima” acciperet. Reapse vix non omnia suspecta sunt ne dicam aperte fraudulenta in ipso narrationis argumento. SS. Ionas et Barachisius passi feruntur anno Saporis regis 18, luna 29 canun prioris; de anno regni consentit Graecus. Necati proinde dicuntur hi martyres die 9 decembris anni 326. Hac tempestate persecutionem christianorum in persico regno saeviisse nulla testimonia suadent quae cum historiae evidentia componi possint. Quin immo aliunde constat Saporem regem, admodum iuvenem — idem quippe illi annus erat regni et aetatis — nondum adulta potestate, nihil tale molitum esse neque christianis bellum indixisse ante annum 339 – 340. Accedit quod Arzanena tum erat imperii Romani provincia. Nemo igitur non impudenter mendax inducere potuit equitem Armenium, christianum, eumdemque regis Persarum satellitem, qui archimagis astiterit in martyrum iudicio et supplicio. Reliqua omnia hominum locorumque nomina non minus quam ipsa narratio fabulam sapiunt. Ne multa: corpus hagiographicum in quo primum comparet Passio syriaca non in Persia sed in Mesopotamia byzantina collectum fuit eo tempore quo persicorum martyrum memoria inanibus commentis iam obnubilata erat. Cautissime igitur audiendus est Isaias ille cuius dictis antiqua et maxime sincera documenta locum idoneum non relinquunt. — Act. SS., Mart. t. III, p. 770 – 74; cf. Nov. t. IV, p. 423 – 24; Synax. Eccl. CP., pp. 563, 567 – 70, 1001; Revue des études arméniennes, t. I (1920), p. 15 – 33; Anal. Boll., t. LVI, p. 118 – 43.
2. CYRILLI] De hoc nihil in antiquis Latinorum fastis. A Graecis Cyrillum repetiit Baronius, quorum synaxaria memorant, ad diem 28 mart., cum Cyrillo diacono Heliopolitano, Marcum episcopum Arethusiorum. Amborum illustre certamen narrat Theodoretus, Hist. eccl., III, 7, Sozomenus, Hist. eccl., V, 10, solius Marci. Quamquam uterque eadem commendatur auctoritate, solum Cyrillum tabulis inferendum censuit Baronius. “Romana ecclesia (ita ille in Annotationibus) non recipit Marcum illum inter sanctos, quem constat Arianum fuisse et Arianorum antesignanum… An autem Marcus Arethusius ad catholicam ecclesiam sit reversus, nullum est testimonium: immo contrarium potius videtur.” In Annalibus vero (ad ann. 362) fusius de eo tractavit et mitius iudicium protulit: “Epiphanius… Marcum Arethusium inter eos allegit haereticos, qui semiariani dicebantur… Ceterum quod omnes historici, cum eius egregiam in patiendo constantiam narrant, hominem pietate insignem praedicent: sed et (quod pluris aestimari debet) ipse Gregorius Nazianzenus eum appellet virum eximium ac sacrosanctum senem: par est credere, illum post tantam dogmatum conflictationem sese ad castra fidelium orthodoxorum ab haereticis deficientem transtulisse.” — Act. SS., Mart. t. III, p. 775 – 78; Synax. Eccl. CP., p. 565 – 68.
3. PASTORIS] Recentissimos affert Baronius martyrologos et vetera manuscripta. In martyrologio hieronymiano sub indicio Nicomediae nominantur Pastor, Victorinus et alii, quos inter Dulas, de quo ad 25 mart. Omnino ficticia est illa martyrum caterva. Pastor solo nomine notus est, Victorinus autem Nicomediensis colitur die 6 mart. Socii procul dubio annumerantur anonymi quattuor (aliorum IIII) sub eodem positi indicio. — Act. SS., Mart. t. III, p. 769 – 70; Comm. martyr. hieron., p. 166.
4. ARMOGASTIS] Hos tres confessores Florus martyrologio primus inseruit uno die quia eorum certamina a Victore Vitensi, Hist. persec. Wandal. I, 14 – 16, tribus continuatis capitibus narrantur. His assignaverat pro lubitu diem 4 dec.; Adonis quoque lubitu ad 29 mart. translati sunt. Flori et Adonis elogium, in quo ex archimimo factus erat martyr. Archinimus a nostro emendatum est restituendo veram lectionem, non tamen Armogastum ornando comitis dignitate. De hac nihil apud Victorem, qui scribit: intra paucissimos dies comes bonae confessionis de hac vita migravit; intellege cum bona confessione. — Act. SS., Mart. t. III, p. 782 – 83.
5. SECUNDI] De gestis eius silent monumenta fide digna; talia enim non sunt Passio BHL. 7562 – 7566, Acta SS. Faustini et Iovitae BHL. 2836, Vita S. Dalmatii BHL. 2082, Translatio S. Marciani Dertonensis BHL. 5263. Diem natalem S. Secundi constanter referunt Acta ad 30 mart. Dissentit Galesinius, qui primum die 19 mart. eum collocavit, dein 29 mart. Quare eum secutus sit Baronius eo minus assequimur quod se legisse testatur Petri de Natalibus Catal., IV, 12, ubi Secundus recte ad III kal. apriles refertur. — Act. SS., Mart. t. III, p. 797 – 811; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 830 – 33.
6. EUSTASII] Ex codice Parisino lat. 3879 seu martyrologio Lugdunensi historico, quo iam usus erat Ado, Baronius elogium descripsit. Unam vocem tantum loco mutavit, et addidit: in monasterio Luxoviensi. At haeremus in die IV kl. apriles. Nam in hieronymiano occurrit ad IV non. apriles: Luxodio monasterio depositio Austasi abbatis; cui testimonio accedit kalendarium Corbeiense-Luxoviense saec. IX: IIII non. apr. Lussovio monasterio depositio Eustasii abbatis (codex Parisinus lat. 14086, ed. B. Krusch, Neues Archiv, t. X, p. 92). Novo errore, III pro IIII, ponit Rabanus Maurus III kl. aprilis. Verus dies certe est 2 aprilis 629. Vita a. Iona, BHL. 2773, 2774, coaeva est, crediturque Ionas ipsum S. Eustasium novisse. — Act. SS., Mart. t. III, p. 784 – 785; J. Clauss, in Zeitschrift für die Geschichte des Oberrheins, N. F., t. XXIX (1914), p. 181 – 195.

III KAL. APRIL.

[1] Romae via Appia passio beati Quirini tribuni, qui a sancto Alexandro papa, quem habebat in custodia, cum omni domo sua baptizatus est, et sub Hadriano imperatore traditus Aureliano iudici, cum in confessione fidei persisteret, post linguae abscissionem, equulei suspensionem manuumque ac pedum detruncationem, agonem martyrii gladio consummavit.

[2] Thessalonicae natalis sanctorum martyrum Domnini, Victoris et sociorum.

[3] Constantinopoli commemoratio sanctorum plurimorum martyrum catholicae communionis, quos Constantii tempore Macedonius haeresiarcha inauditis tormentorum generibus cruciatos occidit; nam inter cetera, fidelium mulierum ubera inter labra arcarum compressa dissecuit et candenti ferro combussit.

[4] In castro Silvanectensi depositio sancti Reguli Arelatensis episcopi.

[5] Aureliae in Gallia sancti Pastoris episcopi.

[6] Syracusis sancti Zosimi episcopi et confessoris.

[7] In monte Sina sancti Ioannis Climaci abbatis.

[8] Apud Aquinum sancti Clinii confessoris.

MARTII 30

1. QUIRINI] Elogium contractum ex Actis apocryphis SS. Alexandri, Eventii et Theoduli, BHL. 266, quibus Quirinus sepultus asseritur via Appia in coemeterio Praetextati. In martyrologio hieronymiano, ad diem 30 aprilis nuntiatur ibidem depositio Quirini episcopi, errore sane scribentis, nam via Appia quiescebat Quirinus episcopus Sisciae sed in alio coemeterio. In Praetextati nullus ex topographis Quirinum episcopum invenit, et in titulo ibidem reperto Quirinus confessor nominatur. Diem natalem proprio marte a 30 aprilis ad 30 martii transtulit Ado. — Act. SS., Mart. t. III, p. 811 – 15; Comm. martyr. hieron., p. 221; Les martyrologes historiques, p. 490.
2. DOMNINI] Ita apud Usuardum. Martyrologium hieronymianum: in Thessalonica civitate Domnini, nullis adiectis sociis. Victoris et alia nomina sub indicio et alibi ponuntur. Solus quoque Domninus celebrabatur Constantinopoli in ecclesia Sancti Michaelis ἐν τῷ Λιθοστρώτῳ ad diem 1 oct.; die 28 oct. eius memoria in synaxariis cum elogio duplicata est. — Act. SS., Mart. t. III, p. 827 – 29; Comm. martyr. hieron., p. 167; Synax. Eccl. CP., pp. 96, 169.
3. MARTYRUM] Carnificinas Macedonianas narrant Socrates, Hist. eccl., II, 12, 30, Sozomenus, III, 8, et scriptor Vitae S. Pauli Constantinopolitani BHG2. 1473, quae latine lecta est apud Lipomanum. Ex hac hausta sunt quae de cruciatu mulieribus inflicto feruntur. Elogii exordium: Constantinopoli commemoratio nonnihil ambiguum est. Nulla enim in ecclesia byzantina celebrata est commemoratio horum martyrum, de quibus ceterum nonnisi incerta et obscura traduntur. Nec eorum mentio est in martyrologiis Baronio antiquioribus. — Act. SS., Mart. t. III, p. 830 – 31.
4. REGULI] In codice hieronymiano Senonensi: Silvanectis depositio Reguli episcopi. In catalogo episcoporum huius sedis Regulus primus est. Eius Vita BHL. 7106, quamquam ficticia est, silet de episcopatu Arelatensi; non ita Vita altera BHL. 7106 novis aucta fabulis. Regulus quidam falso intrusus in seriem episcoporum Arelatensium unus et idem creditus est atque Silvanectensis homonymus. — Act. SS., Mart. t. III, p. 816 – 827; Comm. martyr. hieron., p. 167; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 251; t. III, p. 117.
5. PASTORIS] Martyrologium hieronymianum hodie Pastorem quemdam annuntiat, non tamen episcopum: Aurelianis civitate depositio Pastoris. Quis ille essst et quo iure dein episcopus dictus fuisset, frustra inquisiverunt decessores nostri. Cf. Pastor alter itidem ignotus, pridie. — Act. SS., Mart. t. III, p. 829 – 30; Comm. martyr. hieron., p. 167.
6. ZOSIMI] In synaxariis Graecorum variis diebus nuntiatur: 21 ian., 28 ian., 30 mart., cum elogio, e Vita quae adhuc reperta non est. Latinam versionem habemus BHL. 9026, non genuina phrasi sed paululum perpolita, qua constat auctorem, non quidem coaevum, sed supparem se profiteri. — Act. SS., Mart. t. III, p. 837 – 43; Synax. Eccl. CP., pp. 411, 567, 573.
7. IOANNIS] Silent antiqua Latinorum martyrologia, non vero Graecorum libri qui S. Iohannem ad hunc diem signant, cum elogio e Vita BHG2. 882, 883; cf. BHL. 4380 – 4382. Obiit c. ann. 649. — Act. SS., Mart. t. III, p. 834 – 37; Synax. Eccl. CP., pp. 571, 574; F. Nau, in Byzantinische Zeitschrift, t. XI, p. 35 – 37; J. Pargoire, in Échos d'Orient, t. VIII, p. 372 – 73.
8. CLINII] S. Clinius, qui monachus Casinensis fuisse putatur, ab antiquis martyrologis ignoratur. Fastis nostris inscriptus fuit a Baronio ex antiquis monumentis ecclesiae Aquinatis secum communicatis a R. D. Flaminio Philonardo, eius sedis episcopo, cui iam debetur inscriptio S. Petri Hispani ad diem 11 mart. — Act. SS., Mart. t. III, p. 843; E. Gattula, Historia abbatiae Cassinensis, p. 269 – 70.

PRID. KAL. APRIL.

[1] Thecuae in Palaestina sancti Amos prophetae, quem Amasias sacerdos frequenter plagis afflixit et filius eius Ozias vecte per tempora transfixit; qui postea semivivus in patriam devectus, ibidem expiravit sepultusque est cum patribus suis.

[2] In Africa sanctorum martyrum Theoduli, Anesii, Felicis, Corneliae et sociorum.

[3] In Perside sancti Beniamin diaconi, qui cum Dei verbum non desisteret praedicare, sub Isdegerde rege, unguibus arundinibus acutis confixus et spinosa sude per alvum transmissa, martyrium consummavit.

[4] Romae sanctae Balbinae virginis, filiae beati Quirini martyris, quae a sancto Alexandro papa baptizata, post devictum huius saeculi cursum sepelitur via Appia iuxta patrem suum.

MARTII 31

1. AMOS] Nullus antiquorum martyrologorum de Amos, tertio ex minoribus prophetis, meminit, praeter Usuardum, cuius elogium profertur nonnihil emendatum ope libri De ortu et obitu patrum, inter opera Isidro Hispalensis (P. L., t. LXXXIII, p. 1284). In libris Graecorum memoratur ad diem 15 iun., vel eiusdem mensis 16, 17. — Act. SS., Mart. t. III, p. 899 – 900; Synax. Eccl. CP., pp. 749, 752 – 53.
2. THEODULI] Martyrologium hieronymianum: in Africa Anesi, Felicis, Deodoli, Protidae, Corniliae, Valeriae. Haec solita cum cautela accipienda sunt. Ut enim alia taceam, Theodolus (Deodolus) Afer non est, sed Thessalonicensis, breviario Syriaco et hieronymianis inscriptus ad diem 4 april. De ceteris praeter nomina nihil novimus. — Act. SS., Mart. t. III, p. 905 – 906; Comm. martyr. hieron., pp. 168, 171.
3. BENIAMIN] Simul cum Abda episcopo commemoratur Beniamin diaconus in synaxariis Graecorum ad 31 mart., 5 sept. et quandoque ad 17 oct. Elogii, cuius hoc die epitome praebetur, fons est Theodoreti Hist. eccl., V. 39, 18 – 23. Theodoreto praesto fuisse videtur Passio S. Abdae quam syriace habemus, BHO. 6, vel huic similis. — Act. SS., Mart. t. III, p. 906 – 907; Sept. t. II, p. 528 – 32; Anal. Boll., t. XXVIII, p. 399 – 415. Ex codice Lavrensi nuper edita est a Spyridone medico atque monacho Ἀκολουθία τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου μεγαλομάρτυρος Βενιαμὶν διακόνου τοῦ Πέρσου, Volo, 1937.
4. BALBINAE] Elogii principium (Romae - baptizata) repetendum ex Actis fabulosis SS. Eventii, Alexandri et Theoduli BHL. 226, de quibus ad diem 3 maii. Balbinam Quirini (30 mart.) filiam fecit Actorum scriptor more hagiographorum Romanorum, qui varias sanctorum cognationes suis historiis pro lubitu intexunt (Étude sur le légendier Romain, p. 26 – 28). Alteram elogii partem: sepelitur via Appia, Ado excogitavit. In Actis siquidem nihil repperit de loco depositionis Balbinae, sed audacter eam posuit iuxta Quirinum in coemeterio Praetextati sepultum. Notatu dignum est de cultu liturgico Balbinae praestito nihil in antiquis monumentis traditum esse. Nobis Balbina matrona est quae titulum ab ea nuncupatum condidit. In fastos, duobus in locis, 18 iun. et 28 aug., inducta est a Floro falsis indiciis decepto. Ubi enim in hieronymianis legebat, XIV kal. iul. Romae Balbinae, Balbinam commemorari credidit, dum supplendum erat 〈in coemeterio〉 Balbinae Marci et Marcelliani. Rursum scripsit Florus: V kal. sept. sanctae Balbinae Romae. Hoc autem die nihil de Balbina in hieronymianis. Sed celebratur S. Hermes, in coemeterio Basillae. Legerit forsitan Balbinae? aut in mentem venerit locus Actorum BHL. 266, cap. 14, ubi proxima sunt nomina Hermetis et Balbinae? Neglectis Flori, ceterum vanis, vestigiis Ado Balbinae memoriam diei 31 mart. affigendam decrevit. — Act. SS., Mart. t. III, p. 900 – 903; Les martyrologes historiques, pp. 346, 490 – 92; Étude sur le légendier Romain, p. 31.

APRILIS

KAL. APRIL.

[1] Romae passio sanctae Theodorae sororis illustrissimi martyris Hermetis, quae sub Hadriano imperatore ab Aureliano iudice affecta martyrio, sepulta est iuxta fratrem suum via Salaria, non longe ab Urbe.

[2] Eodem die sancti Venantii episcopi et martyris.

[3] In Aegypto sanctorum martyrum Victoris et Stephani.

[4] In Armenia sanctorum martyrum Quinctiani et Irenaei.

[5] Gratianopoli sancti Hugonis episcopi, qui multis annis in solitudine vitam exegit et miraculorum gloria clarus migravit ad Dominum.

[6] Apud Ambianum sancti Walerici abbatis, cuius sepulchrum crebris miraculis illustratur.

[7] Constantinopoli sancti Macarii confessoris, qui sub Leone imperatore pro assertione sanctarum imaginum in exilio vitam finivit.

APRILIS 1

1. THEODORAE] Duce, non Beda, sed Adone transiit in martyrologium Theodora, ex solis Actis apocryphis SS. Alexandri, Eventii et Theoduli BHL. 266 nota, in quibus neque de eius martyrio neque de eius sepultura sermo est. Quorum silentio impudenter supplevit Ado e proprio penu trahendo: sepulta est iuxta fratrem suum martyrem via Salaria, hac sola ductus ratione quod ea Hermetis soror habebatur. Ita quoque pridie Balbinam iuxta Quirinum patrem sepultam asseruit. — Act. SS., April. t. I, p. 5; Les martyrologes historiques, p. 490 – 92; Étude sur le légendier Romain, p. 31 – 32.
2. VENANTII] De eo nihil apud Bedam, et, ut videtur, in altera tantum Adonis editione, ubi quoque non dicitur cuius civitatis episcopus fuerit nec ubi aut quo tempore passus. Corpus eius servatur in Oratorio Lateranensi Sancti Venantii dicto, ac proinde cum ceteris e Dalmatia et Istria a Iohanne p. IV (640 – 642) translatis reliquiis ibi depositum fuisse, eumque ecclesiae Salonitanae praefuisse, coniectura est non improbabilis. Sed de S. Venantio illo nulla exstat Passio, neque de die natali quicquam traditum est. — Act. SS., April. t. I, p. 6 – 7; Anal. Boll., t. XXIII, p. 6; Les martyrologes historiques, pp. 479, 696; Origines du culte des martyrs2, p. 255; G. B. De Rossi, Musaici cristiani delle chiese di Roma, Oratorio di San Venanzio.
3. VICTORIS] Baronius: “Usuardus de iisdem hac die. Licet hi conveniant nomine, censentur tamen diversi a Victore et Corona de quibus idem Usuardus agit pridie idus maii; nam hi in Aegypto, illi in Syria passi leguntur.” Usuardus exscripsit codicem hieronymianum sed deterioris notae, in quo Stephani legebatur pro Stephanae, ut in melioribus, id est Coronae. Nec obstat ratio allata de locorum varietate. In hieronymianis enim non minus octies recurrit idem martyrum par nunc in Aegypto, nunc in Syria, etiam Alexandriae, ita ut de seligenda palaestra ancipites simus. Nec iuvat Acta legisse, quorum plurima exstant exempla graeca BHG2. 1864, 1865, latina BHL. 8559 – 8563, alia BHO. 1242 – 1244, e quibus quid verum sit non facile elicias. — Act. SS., April. t. I, p. 10; Comm. martyr. hieron., p. 253; Les martyrs d'Égypte, pp. 70, 121, 151.
4. QUINCTIANI] Baronius: “Agunt de his hac die Graeci etiam in menologio.” Errat vir doctissimus, Graeci enim silent. Adducendi sunt potius hieronymiani, ubi haec omnia reperies sed dispersa; et quidem in principio laterculi: in Armenia minore, omisso nomine martyris qui in hac regione passus sit. Occurrit etiam Quintianus quidam, de quo rursus 28 feb., 30 april., 1 maii, si tamen unus est. Deest Irenaeus; sed adest Irene, martyr Thessalonicensis. In nostro igitur martyrologio perperam coniuncti sunt Quintianus et Irene, neuter Armenius. — Act. SS., April. t. I, p. 9; Comm. martyr. hieron., pp. 169, 175.
5. HUGONIS] Anno … ab incarnatione Domini 1132, etatis porro sue ad minus 80, mense 4, consecrationis itidem ad minus 52, kalendis aprilis, sexta ante Palmarum dominicam feria, circa gallicinium, beatus Hugo … migravit ad Dominum. Ita Guigo, Carthusiae prior († 27 iulii 1137), qui Hugone usus erat familiarissime, in Vita BHL. 4016. Omnes temporum notae apprime concordant. Hanc Hugonis Vitam, quam ut conscriberet Guigonem rogaverant Airaldus Maurianensis et Hugo II Gratianopolitanus episcopus, utriusque uterque amicus, Innocentius II pontifex maximus, litteris ei datis, iussit et impetravit, quae sunt de canonizatione unicum testimonium: … Cognita vita eius et auditis que per beati Hugonis merita fiunt miraculis, superne maiestatis clementiam collaudavimus; et archiepiscoporum, episcoporum et cardinalium atque aliorum qui nobiscum aderant communicato consilio, ipsum inter sanctos et electos honorari precepimus et diem eius assumptionis cum gaudio sollempniter celebrari. Quia igitur ipsius vita, quam pie duxit in corpore, et miraculorum choruscatio, qua Deus eum facit apud homines prefulgere, tue maxime dilectioni non exstant incognita, auctoritate beati Petri et nostra tibi mandamus quatinus ea que tibi super hoc nota fuerint diligenter describendo posterorum memorie tradas (Jaffé2, 7742; litterae descriptae pro exordio Vitae BHL. 4016 in Act. SS., April. t. I, p. 37, et alibi). Credendus est Guigo antequam Miracula Vitae subiunxit morte ereptus fuisse. Sed de litteris pontificiis oritur quaestio, quo anno sint datae; apographa enim haec tantum habent: Data Pisis, decimo kalendas maii. Iamvero Innocentius II annis 1133 et 1137 Pisis aberat exeunte aprili, annis 1134, 1135, 1136 aderat. Parum iuvat inquirere, nonne in diem 22 aprilis inciderit sive dominica sive festum annis 1134, 1135, 1136. Etenim, cum ex aliis eius modi litteris bene multis, tum ex istis ipsis, dilucidum est canonizationem ante factam esse quam litterae datae sunt, pace scriptorum omnium qui die 22 aprilis Hugonem in sanctorum numerum relatum volunt. Nonnulli arbitrati sunt, parum solidis ex argumentis, nempe quod mentio fieret archiepiscoporum, episcoporum et cardinalium atque aliorum qui nobiscum aderant, annum esse sive concilii Pisani, quod incohatum est die 30 maii 1135 (Hefele, Conciliengeschichte, t. V, parte I, p. 425 – 26), sive annum sequentem. Nomen S. Hugonis exstat variis fastis ascriptum tam manu exaratis quam prelo editis, die 1 aprilis (Act. SS., April. t. I, p. 37 A). In editione principe martyrologii Romani: Gratianopoli sancti Hugonis episcopi qui Carthusianorum primus hospes fuit et comes. Cui encomio suffectum est, in editione posteriore, Molanianum elogium, quod ad annum 1913 usque lectum est. In aliquot martyrologiis recentioribus dicitur Hugo Carthusianus; verior est lectio antiqua martyrologii Romani. Praeter festum diei 1 aprilis et octavae, commemorabatur et in Carthusia et in dioecesi Gratianopolitana Revelatio S. Hugonis, die 4 maii (C. Le Couteulx, Annales Ordinis Cartusiensis, t. I, p. 381 – 82; V. Leroquais, Sacramentaires, t. III, pp. 95, 130, 131; Id., Bréviaires, t. II, p. 123 – 24). — Act. SS., April. t. I, p. 34 – 46; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 185 – 87; A. Bouloumoy, Notice historique sur S. Hugues de Châteauneuf, Valence, 1892.
6. WALERICI] Martyrologii hieronymiani codex Corbeiensis ad hunc diem: Liganau monasterio depositio beati Walarici confessoris. Presbyterum et confessorem veteres Walaricum appellant, non abbatem. Quod saec. XI in Vita BHL. 8782, dubiae fidei, asseritur Walaricum Luxovii prius discipulum fuisse S. Columbani, deinde monasterium Leuconaense aedificasse, antiquis monumentis non comprobatur. Ecclesia enim et monasterium (Saint-Valéry-sur-Somme) a Blitmundo, S. Walarici discipulo, constructum fuit ad tumulum sancti viri, in loco ubi cum sociis ineunte saec. VII eremiticam vitam duxerat. Ad diem 12 dec. ab Usuardo et in variis libris liturgicis signatur, fortasse ob anniversarium translationis. — Act. SS., April. t. I, p. 14 – 30; Comm. martyr. hieron., p. 169; M.G., Scr. rer. merov., t. IV, p. 157 – 75; C. Brunel, Les actes faux de l'abbaye de Saint-Valéry, in Le Moyen Age, 1909, pp. 94 – 116, 179 – 96.
7. MACARII] In menaeis hodie celebratur S. Macarius hegumenus monasterii τῆς Πελεκητῆς in Bithynia, encomio ex eius Vita BHG2. 1003, a Saba monacho, qui ei in regendo monasterio successit, conscripta. Hic diem obitus Macarii ita signat: μετέστη δὲ μηνὶ πανέμῳ ὀγδόῃ καὶ δεκάτῃ ὃν Ῥωμαῖοι αὔγουστον καλοῦσιν. Die igitur 18 aug., sed et proximis diebus 17 et 19, variis in libris eius commemoratio occurrit. — Act. SS., April. t. I, p. 30 – 31; Synax. Eccl. CP., pp. 577 – 78, 909; Anal. Boll., t. XVI, p. 140 – 42.

IV NON. APRIL.

[1] Turonis in Gallia sancti Francisci de Paula, Ordinis Minimorum instituroris, quem virtutibus et miraculis clarum Leo decimus sanctorum numero adscripsit.

[2] Caesareae in Palaestina natalis sancti Amphiani martyris, qui in persecutione Galerii Maximiani, cum Urbanum praesidem idolis immolantem arguisset, saeve dilaniatus ac pedibus lino in oleum intincto eoque incenso obvolutis acerbissime cruciatus, demum in mare demersus, transiens per ignem et aquam, eductus est in refrigerium.

[3] Ibidem passio sanctae Theodosiae virginis Tyriae, quae in eadem persecutione cum sanctos confessores ante tribunal stantes publice salutasset atque rogasset ut cum ad Dominum pervenissent sui recordarentur, a militibus tenta et ad Urbanum praesidem ducta, eius iussu lateribus et mammis ad interiora usque dilaniatis, in mare tandem proicitur.

[4] Lugduni sancti Nicetii eiusdem urbis episcopi, vita et miraculis clari.

[5] Apud Comum sancti Abundii episcopi et confessoris.

[6] Apud Lingonas sancti Urbani episcopi.

[7] In Palaestina depositio sanctae Mariae Aegyptiacae, quae peccatrix appellatur.

APRILIS 2

1. FRANCISCI] Franciscus, Ordinis Minimorum institutor, natus est saeculo XV ineunte, Paulae, in oppido provinciae Calabriae. Vestigiis S. Francisci Assisiensis inhaerens, nomen dedit Ordini Minorum in civitate Sancti Marci. Postea eremiticam vitam per aliquot annos egit; congregatis discipulis novam vitae religiosae formam instituit quae a Sixto p. IV anno 1474 approbata est. Vocatus est in Galliam a Ludovico XI, Francorum rege, cui morienti adfuit. Conditis multis novi Ordinis coenobiis in Gallia, Italia et Hispania, obiit in Plessiacensi Curte (Plessis-lès-Tours) die 2 april. 1507. Leo p. X, qui anno 1513 officium et festum B. Francisci in Ordine dumtaxat celebrandum concesserat (Hergenroether, Leonis X p. m. regesta, 3532), eum sanctorum confessorum catalogo ascripsit die 1 maii 1519. Festum S. Francisci extensum est ad universalem Ecclesiam anno 1586 a Sixto p. V. — Act. SS., April. t. I, p. 102 – 234; G.M. Roberti, S. Francesco di Paola, storia della sua vita, Roma, 1915. De gestis in causa S. Francisci ab episcopis Calabriae et Galliae cf. J. van den Gheyn, Catalogue des manuscrits de la bibliothèque Royale de Belgique, t. V (1905), p. 683 – 84.
2. AMPHIANI] Martyrologium hieronymianum: In Caesarea Amphiani. Elogium totum contractum est ex capite IV libri Eusebii De martyribus Palaestinae, nisi quod pro imperatore Galerio Maximiano nominandus est Maximinus. Ibidem dicitur Apphianus passus esse IV non. april. Huius frater Aedesius, et ipse martyr, nuntiatur in nostro martyrologio sub die 8 april. Ambos simul commemorant Graeci tum 2 tum 9 april. Graeca recensio longior Eusebii de Apphiano et Aedesio reperta est BHG2. 161, in qua dies natalis amborum assignatur pridie non. aprilis. — Act. SS., April., t. I, p. 59 – 60; Comm. martyr. hieron., p. 171.
3. THEODOSIAE] Eiusdem libri Eusebii De martyribus Palaestinae compendio hic refertur caput VII, cuius habemus etiam recensionem longiorem BHG2. 1775. Synaxariis Graecorum inscripta est Theodosia modo ad diem 29 maii, modo ad 29 april., quandoque ad hunc 2 april., qui genuinus est dies natalis ab Eusebio indicatus. In martyrologio nostro, die 29 maii recurrit cum elogio aliunde quaesito, ita ut primo intuitu Theodosia minime agnosci possit. — Act. SS., April. t. I, p. 61 – 66; Synax. Eccl. CP., pp. 579, 581, 583, 639, 713.
4. NICETII] Die 19 ianuarii ordinatio episcopatus S. Nicetii commemoratur in martyrologio hieronymiano, hodie depositio eius. Haec ad annum 573, illa vero ad annum 552, certis suffragantibus testimoniis, refertur. Antiquiorem S. Nicetii Vitam BHL. 6088, e qua Gregorius Turonensis hausit (BHL. 6089), novis curis nuper edidit B. Krusch. Exstat etiam titulus eius sepulcralis. — Act. SS., April. t. I, p. 95 – 101; Comm. martyr. hieron., pp. 48, 170; M. G., Scr. rer. merov., t. III, p. 518 – 124; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 166.
5. ABUNDII] Abundii Comensis episcopi († 468) Vita BHL. 15, quamquam ab aequali conscripta non fuit et haud pauca narrat veri minime similia, non tota tamen reicienda est, sed caute legenda. — Act. SS., April. t. I, p. 90 – 94; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 978 – 79; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Lombardia, P. II, t. I, p. 281 – 85; Anal. Boll., t. XLVIII, p. 124 – 29.
6. URBANI] Sextus hic ponitur inter episcopos Lingonicae civitatis; cuius festum apud Lingones celebratur die 23 ian. Ad diem 2 april. eum repperit Baronius apud Molanum. Ordinationis hunc esse asserit Saussaius, nescio qua fretus auctoritate. De vita Urbani nihil ab antiquis traditum esse iam querebatur anonymus qui in libello BHL. 8407, non ante saec. X conscripto, vix aliquid de S. Urbano praeter miracula postuma litteris mandavit. — Act. SS., Ian. t. II, p. 490 – 494; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 186.
7. MARIAE] Vita S. Mariae Aegyptiacae quae Sophronio Hierosolymitano asseritur tota ficticia est, sed eleganter scripta et lectu iucunda; nec mirum eam saepissime reperiri in codicibus graecis, latinis, orientalibus, BHG2. 1042, BHL. 5415 – 5417, BHO. 683 – 687. Legitur integra in menologio metaphrastico et paucis contracta in synaxariis, ad diem 1 aprilis; qui ceteroquin Mariae emortualis non est, sed ideo electus quia narratur pascha appropinquante corpus eius a Zosimo repertum et leonum ministerio sepultum. Ea est huius historiae indoles ut multi opinati sint piam illam feminam numquam in vivis fuisse sed simul cum gestis eius ab hagiographo confictam. Attamen in dubium vocari nequit Mariam quamdam in Palaestina eremiticam vitam duxisse, teste Iohanne Moscho in Prato spirituali, eiusque sepulcrum visum esse a Cyrillo Scythopolitano (Vita S. Cyriaci, BHG2. 463). Sed de ecclesiastica veneratione eidem tunc temporis reddita nullum est testimonium. — Act. SS., April. t. I, p. 67 – 90; H. Delehaye, Sanctus. Essai sur le culte des saints, p. 226 – 28.

III NON. APRIL.

[1] Tauromenii in Sicilia sancti Pancratii episcopi, qui Christi evangelium, quod a sancto Petro apostolo illuc missus praedicaverat, martyrii sanguine consignavit.

[2] Tomis in Scythia natalis sanctorum martyrum Evagrii et Benigni.

[3] Tyri sancti Vulpiani martyris, qui in persecutione Maximiani Galerii cum aspide et cane insutus culeo in mare demersus fuit.

[4] Thessalonicae passio sanctarum virginum Agapis et Chioniae sub Diocletiano imperatore; quae cum Christum negare nollent, primum in carcere maceratae, postea in ignem missae sed a flammis intactae, ibi oratione ad Dominum fusa animas reddiderunt.

[5] In Anglia sancti Richardi episcopi Cicestrensis, sanctitate et miraculorum gloria conspicui.

[6] In monasterio Meditii in Oriente sancti Nicetae abbatis, qui ob cultum sanctarum imaginum sub Leone Armeno multa passus est.

[7] In Anglia sanctae Burgundoforae abbatissae et virginis.

APRILIS 3

1. PANCRATII] Martyrologium hieronymianum: in Tauromenio Siciliae sancti Pancrati, hodie et rursum ad diem 8 iul.; iisdem paene verbis Florus et sequaces. Baronius allegat Graecos in menologio, quinto idus iunii. Eo die silent synaxaria, quae bis memorant Pancratium, id est ad 9 feb. et 9 iul. Ab his pendet aliquatenus elogium nostri martyrologii, tandemque refunditur in prolixam et apprime fabulosam Passionem BHG2. 1410. — Act. SS., April. t. I, p. 237 – 43; Comm. martyr. hieron., pp. 172, 359; Synax. Eccl. CP., pp. 454, 807; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 616 – 23.
2. EVAGRII] Martyrologium hieronymianum: in Syciana Thome natale Evagri Benigni Chresti. Conferatur breviarium Syriacum: ἐν Τόμει τῇ πόλει Χρηστός. Hic enim martyr tum Chresti nomine designatur tum Benigni, quae est vocabuli latina interpretatio. Scythia, pro corrupto nomine Syciana, emendatio est Flori non facile recipienda. Evagrius autem neque cum Tomis neque cum Scythia quicquam commune habet. Eum haud scio an attraxerit Pancratius supra commemoratus, cum huius Passio a quodam Evagrio, eius discipulo, conscripta feratur. — Act. SS., April. t. I, p. 244; Comm. martyr. hieron., p. 172 – 73.
3. VULPIANI] Elogium ex Eusebii libro De martyribus Palaestinae, V, 1, desumptum est, commutato genuino imperatoris Maximini nomine cum Galerii Maximiani. Quo die passus sit Ulpianus non scribit Eusebius, sed narrato Apphiani supplicio, de quo ad diem 2 april., haec subdit: ὑπὸ δὲ τὸν αὐτὸν καιρὸν αὐταῖς τε ἡμέραις, paucisque verbis Ulpiani martyrium commemorat. Huius mentio nulla est in synaxariis Graecorum. — Act. SS., April. t. I, p. 250.
4. AGAPIS] Trium virginum Thessalonicensium Agapis, Chioniae et Irenes habemus Acta genuina BHG2. 34, non ita pridem edita. Antea suppetebat Passio fabulosa Actis S. Anastasiae BHL. 118 inserta. Ex hac narratione fluxerunt martyrologii elogia de Agape et Chionia, ad diem 3, de Irene ad 5 april., congruente Passione latina: Passae sunt autem Agape et Chionia tertio nonas aprilis et in ipsis nonis Irene apud Thessalonicam. In Passione autem graeca omnes 1 april. coronatae esse perhibentur. Item in martyrologio hieronymiano tres simul occurrunt tum kalendis tum nonis april., hic autem dies Irenae soli probabilius assignabatur quae, teste Passione, non eodem ac sociae die martyrium fecit. In breviario Syriaco ambae priores sub die 2 april. commemorantur. Beda cum martyrologio hieronymiano Agapen et Chioniam ad diem 1 april., Irenen vero ad 5 nuntiavit; Passionem latinam secutus est Florus Lugdunensis. Reapse martyres obiisse videntur die 1 april., dies 3 incertior est, 5 autem Irenae ex coniectura assignatum esse crediderim. Agapen, Chioniam et Irenen Graeci ad diem 22 dec. nuntiant una cum S. Anastasia, cuius Passio contracta est in synaxariis. — Act. SS., April. t. I, p. 245 – 50; Comm. martyr. hieron., pp. 169, 175; Synax. Eccl. CP., p. 334.
5. RICHARDI] Vitam BHL. 7209, bonae notae, conscripsit Radulphus Bocking O. P., qui a confessionibus erat Richardo Cicestrensi episcopo, vulgo Richard de Wyche (hodie Droitwich, prope Wigorniam). Accedit epitome Vitae antiquioris, in Nova Legenda Anglie, BHL. 7208. Utrobique dies emortualis statuitur 3 aprilis 1253. Litteris Exultet angelica turba (Potthast, 18232), Viterbio datis die 20 februarii 1262, Urbanus papa IV certiores facit omnes archiepiscopos, episcopos, abbates, praelatos, se Richardum sanctorum canoni inseruisse ante mensem fere, die 22 ianuarii, constituitque festum quotannis 3 april. celebrandum (J. Guiraud, Les Registres d'Urbain IV, t. II, p. 20). Baronius in annotationibus: “Habemus in nostra bibliotheca exemplaria plurimarum litterarum Urbani IV, ubi etiam litterae de canonizatione eiusdem Richardi scriptae leguntur. Est ipsarum exordium: In caelesti etc. num. 268.” Neque nos ulla vestigia istarum litterarum repperimus, neque diligentissimus explorator W. H. Bliss, Calendar of Entries in the Papal Registers relating to Great Britain and Ireland, Papal Letters, t. I, A. D. 1198 – 1304, London, 1893. In recentioribus kalendariis martyrologiisque festum inscribitur (R. Stanton, A Menology of England and Wales, London, 1887, p. 143). Sive illic, sive apud Molanum expiscatus est Baronius Richardi nomen. In priore editione Molanus adducit litteras de canonizatione Exultet angelica turba, BHL. 7209, Act. SS., April. t. I, p. 315; litterae In caelesti ante Baronium nusquam apparent. — Act. SS., April. t. I, p. 277 – 318; Vita anglica anonyma in Lives of the English Saints, London, 1845; M. R. Capes, Richard of Wyche, London, 1913.
6. NICETAE] Monasterium cui praefuit Nicetas († 824) situm erat in Bithynia. Exstat S. Nicetae Vita BHG2. 1341 a Theostericto eius discipulo intra quinque annos a sancti obitu scripta. Eius breve compendium in synaxariis ad hunc diem legitur, in aliquibus codicibus ad 4 maii. — Act. SS., April. t. I, p. 253 – 66; Synax. Eccl. CP., pp. 581, 653.

7. BURGUNDOFORAE] Burgundofara seu Fara abbatissa fuit monasterii Evoriacas dicti (Faremoutiers en Brie). Eius res gestas scripsit insignis inter hagiographos Ionas abbas in Vita S. Columbani discipulorumque eius, II, 11 – 22, BHL. 1488. Burgundofarae monasterium ingressae sunt virgines stirpis regiae Anglorum (Beda, Hist. eccl., III, 8); unde fortasse error eorum qui eam in Anglia vixisse putarunt, nominis quoque loci similitudine decepti (Eboriacus — Eboracum). De ea nihil apud Florum nec Adonem. Usuardus, ad diem 7 dec.: In pago Meldicensi sanctae Farae virginis. Cum eo convenit de die natali epitaphium S. Farae quod edidit Mabilionius e codice tempore Caroli Calvi scripto (Act. SS. O.S.B., t. II, p. 449):

Francorum soboles regum, virgo inclyta Fara […]
Septima post idus luxit tibi, Fara, Decembres
Ultima: sed fallor, lux fuit illa prior.

Ad haec Mabilionius: “Hoc loco post non praepositive sed adverbialiter usurpandum.” Item martyrologium Evoriacense c. ann. 1200 exaratum: VII idus Decembris Eboriacas monasterio quod dicitur in Brige natalis gloriosissimae atque nobilissimae Burgundofarae praecellentissimae virginis et abbatissae (ap. Mabillon, Annales, t. I, p. 434). Commemoratio ad diem 3 april. nititur additamento quod in nonnullis codicibus Vitae Columbani, II, 22, iisque deterioris notae, occurrit et spurium habetur: III non. april. diem clausit extremum. Nihil de anno qui, ut nonnullis placet, fuit 657. — Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 727; B. Krusch, in M. G., Scr. rer. merov., t. IV, p. 1 – 152; Id., Ionae Vitae sanctorum, inter Scriptores rerum germanicarum in usum scholarum, 1905.

PRID. NON. APRIL.

[1] Hispali in Hispania sancti Isidori episcopi, sanctitate et doctrina conspicui, qui zelo catholicae fidei et observantia ecclesiasticae disciplinae Hispanias illustravit.

[2] Thessalonicae sanctorum martyrum Agathopodis diaconi et Theoduli lectoris, qui sub Maximiano imperatore et Faustino praeside ob christianae fidei confessionem, alligato ad collum saxo, in mare demersi sunt.

[3] Mediolani depositio sancti Ambrosii episcopi et confessoris, cuius studio inter cetera doctrinae et miraculorum insignia tempore arianae perfidiae tota fere Italia ad catholicam fidem conversa est. Eius festivitas septimo idus decembris potissimum recolitur, qua die episcopus Mediolanensis ordinatus est.

[4] Constantinopoli sancti Platonis monachi, qui pluribus annis adversus haereticos sanctarum imaginum effractores invicto animo decertavit.

[5] In Palaestina sancti Zosimi anachoretae, qui funus sanctae Mariae Aegyptiacae curavit.

[6] Panormi sancti Benedicti a Sancto Philadelpho confessoris, ob corporis nigredinem cognomento nigri, Ordinis Minorum, qui signis et virtutibus clarus in Domino quievit et a Pio septimo pontifice maximo in sanctorum numerum relatus est.

APRILIS 4

1. ISIDORI] In epitaphio SS. Leandri, Isidori et Florentinae quod ad diem 27 feb. attulimus, legitur S. Isidorus obiisse II nonas april., quo die eum annuntiant kalendaria mozarabica: II non. april. obitum domni Isidori episcopi Spali. Obitum et novissima verba S. Isidori litteris mandavit in Libro de transitu (BHL. 4482) Redemptus diaconus, qui morienti sancto episcopo adfuerat. In laudationibus a S. Braulione et a S. Ildefonso scriptis (BHL. 4483, 4484) reperiuntur non tam S. Isidori res gestae quam elenchus scriptorum eius. Quo fonte hauserit Baronius elogium martyrologii Romani non constat. Innocentius p. XIII festum S. Isidori ab universali Ecclesia celebrari iussit et decreto 25 april. 1722 eum inter doctores rettulit. — Act. SS., April. t. I, p. 327 – 364; BHL. 4482 – 4493; España sagrada, t. IX, p. 193 – 212; Férotin, Le Liber Ordinum, p. 460 – 61; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 191; G. von Działowski, Isidorus und Ildefons als Litterarhistoriker, p. 140 – 43; P. Séjourné, Le dernier Père de l'Église, Saint Isidore de Séville. Son rôle dans l'histoire du droit canonique, Paris, 1929; B. Altaner, Der Stand der Isidorforschung. Ein kritischer Bericht über die seit 1910 erschienene Literatur, in Miscellanea Isidoriana (Romae, 1936), p. 1 – 32; Zeitschrift für katholische Theologie, t. XL (1916), p. 45; Anal. Boll., t. LVI, p. 172 – 74.
2. AGATHOPODIS] In breviario Syriaco, omisso civitatis nomine, ambo martyres occurrunt, ad Thessalonicam autem pertinuisse dicuntur in martyologio hieronymiano et in synaxariis quae Passionem BHG2. 1784 compendio referunt. Eandem excerpsit nostrum martyrologium. — Act. SS., April. t. I, p. 321 – 25; Synax. Eccl. CP., p. 583.
3. AMBROSII] Paulinus in Vita S. Ambrosii BHL. 377, postquam eius obitum rettulit, haec addit: Atque inde ad ecclesiam maiorem antelucana hora qua defunctus est corpus ipsius portatum est, ibique eadem fuit nocte qua vigilavimus in pascha; hoc autem anno 397 dominica resurrectionis incidit in 5 april. In antiquis ecclesiae Mediolanensis kalendariis hoc die S. Ambrosii natalis indicebatur. Ita in kalendario saec. XI: nonas deposito sancti Ambrosii archiepiscopi (Magistretti, Manuale Ambrosianum, t. II, p. 185); item in Beroldo (Magistretti, Beroldus p. 4); item in kalendario mozarabico Férotin, Le Liber Ordinum, p. 461). In codicibus hieronymianis qui S. Ambrosium memorant, ad diem 4 april. inscriptus est, hosque sequuntur martyrologi inde a Beda. In missali Ambrosiano nuper edito (1924), ad diem 4 april. legitur: Depositio S. Ambrosii. Commemoratio semper fit feria V in albis. Elogium supra scriptum, praeter ultimam de festivitate mensis decembris sententiam, acceptum est a Floro, repetendum a Bedae tandemque ab Hieronymi Chronico. In eo autem legitur (ad ann. 374): Ambrosio episcopo constituto omnis ad fidem rectam Italia convertitur. Quod ita reddidit Florus: tota Italia ad catholicam fidem conversa est. Rectius in nostro: tota fere Italia. Praeter interpretationem Vitae auctore Paulino, BHG2. 67, habetur Vita graeca Ambrosii BHG2. 68 – 69, ab anonymo conscripta. Haec inserta est in Menologium Symeonis Metaphrastae ad diem 7 dec., quo etiam Ambrosius in synaxariis elogio ornatur, eiusque festivitas celebrabatur Constantinopoli in Magna ecclesia. — Comm. martyr. hieron., p. 174; Synax. Eccl. CP., p. 283; Vita S. Ambrosii ex eius potissimum scriptis collecta, in P. L., t. XIV, p. 65 – 114; M. Ihm, Studia Ambrosiana, Leipzig, 1890; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Milano, p. 127 – 44; F. H. Dudden, The Life and Times of St. Ambrose, Oxford, 1935; J.-R. Palanque, S. Ambroise et l'empire romain, Paris, 1933.
4. PLATONIS] Hegumenus primum Symbolorum et Saccudionis, Constantinopolim secessit, ubi inclusus vixit. Acta eius BHG2. 1553 scripsit Theodorus Studita eius ex sorore nepos et filius spiritualis. In nonnullis synaxariis ad diem 4 aprilis memoratur. Elogium nostri martyrologii postquam attulit Papebrochius, haec scribit: “Quod nemo credet qui vel solam marginalem huius Vitae synopsim levi intuitu dignabitur percurrere. Contra Iosephi fautores, alias orthodoxos, fuit omnis concertatio Platonis: qui primum sub Irene coepit Constantinopoli innotescere … vivere autem desiit, priusquam imperio Leo Armenius potiretur.” De die obitus discidium fuit inter eruditos ex eo praecipue ortum quod alii aliter intellexerunt notam temporis a Theodoro indicatam: ἡνίκα τοῦ δικαίου Λαζάρου μνήμη ἐπέστη, id est, quando instabat memoria iusti Lazari. Memoria illa est lectio evangelii de Lazaro sabbato ante dominicam Palmarum. Amplam disserendi materiam praebet argumentum. Sed novam de re instaurare disputationem superfluum esse censemus, cum nuper demonstratum sit S. Platonem obiisse die 4 april. anno 814. — Act. SS., April. t. I, p. 364 – 76; Synax. Eccl. CP., p. 585; J. Pargoire, A quelle date l'higoumène saint Platon est-il mort? in Échos d'Orient, t. IV, p. 164 – 70.
5. ZOSIMI] Ex sola Vita S. Mariae Aegyptiacae BHG2. 1042 notus est, quam ficticiam esse totam diximus ad diem 2 april. Baronio idem visus est ac Ζωσιμᾶς monachus de quo Evagrius, Hist. eccl., IV, 7. Eius autem sententiae nihil favet praeter nominum similitudinem. Menaeorum elogium ad hunc diem cum nostro plane congruit, et cum gestis S. Mariae. — Act. SS., April. t. I, p. 69 – 70; Synax. Eccl. CP., p. 285.
6. BENEDICTI] Benedictus, cuius parentes, divitis cuiusdam Siculi servi, origine Aethiopes erant, natus est anno 1526 in oppido Sancti Philadelphii (San Fratello) Messanensis dioecesis. Anno aetatis circiter vicesimo, vitam asperam agere coepit in solitudine una cum Hieronymo Lanza, qui annuente Iulio III pium sodalicium instituerat. Anno 1562, soluta a Pio IV congregatione Hieronymi Lanzae, Benedictus fratrum minorum S. Francisci Ordini nomen dedit. Panormi obiit die 4 april. 1589. Cum eius intercessione plura miracula patrarentur, eius corpus e communi sepultura erutum in sacrario repositum est et disquisitio de sanctitate servi Dei instituta. Anno 1652 cives Panormitani Benedictum in patronum sibi elegerunt. A Benedicto p. XIV die 11 maii 1743 in beatorum et a Pio p. VII die 24 maii 1807 in sanctorum numerum relatus est. — Act. SS., April. t. I, p. 319; B. Nicolosi, San Benedetto da San Fratello, Palermo, 1907.

NON. APRIL.

[1] Venetiae in Britannia minori sancti Vicentii confessoris, cognomento Ferrerii, Ordinis Praedicatorum, qui potens opere et sermone multa millia infidelium convertit ad Christum.

[2] In Lesbo insula passio quinque sanctorum martyrum.

[3] Eodem die sancti Zenonis martyris, qui detracta pelle, pice illitus, in ignem coniectus est.

[4] In Africa passio sanctorum martyrum, qui in persecutione Genserici regis ariani in die Paschae in ecclesia caesi sunt; quorum lector, dum in pulpito alleluia cantaret, sagitta in gutture transfixus est.

[5] Thessalonicae sanctae Irenes virginis, quae cum sacros libros contra Diocletiani edictum occultasset, post tolerantiam carceris sagitta percussa est et igne cremata iussu Dulcetii praesidis, sub quo et sorores eius simul Agape et Chionia passae antea fuerant.

APRILIS 5

1. VINCENTII] Vincentius Ferrerius Valentiae in Hispania natus anno 1350, aetatis anno decimo septimo Ordini Praedicatorum adscitus est. Insigni cum eloquentiae laude verbum Dei disseminavit per Hispaniam, Galliam, Italiam, donec laboribus fractus obiit Veneti in Britannia Armorica die 5 april. 1419. In catalogum sanctorum relatus est die 29 iun. 1455 a Callisto p. III qui eius festum die 6 april. celebrari iussit. Bulla vero canonizationis promulgata est a Pio p. II die 1 oct. 1458. Quamquam in utraque bulla dies festus ei assignatus est dies 6 april., nusquam tamen, incertum qua causa, alia die quam quinta april. eius memoria celebrata fuit. In actis Capituli generalis Ordinis Praedicatorum apud Montempessulanum anno 1456 habiti legitur: In primis denunciamus fratribus nostri Ordinis universis, quod sanctissimus dominus noster Calistus, divina providentia papa tercius, anno proxime preterito videlicet MCCCCLV, in festo apostolorum Petri et Pauli XXIX iunii … beatum virum magistrum Vincencium Ferrerii de Valencia Ordinis nostri canonizavit et sanctorum in celesti curia triumphancium catalogo adscripsit … et volumus et mandamus quatenus in singulis conventibus nostri Ordinis festum eius celebretur die quinta aprilis; pro qua in chalendario ubique ponatur et de eo fiat officium sub toto duplici cum hymnis et antiphonis et responsoriis (Acta capitulorum generalium Ordinis Praedicatorum, t. III, p. 263 – 64, apud Monumenta Ordinis Fratrum Praedicatorum historica, t. VIII, Romae, 1900). — Act. SS., April. t. I, p. 477 – 529; BHL. 8657 – 8669, 8656 b, c, d, 8660 b, 8668 b; Anal. Boll., t. XX, p. 483; t. XXIV, p. 528; t. XLIV, p. 216 – 20; H. Fages, Histoire de S. Vincent Ferrier, Louvain, 1901; Id., Notes et Documents de l'Historie de S. Vincent Ferrier, ibid., 1905; S. Brettle, San Vicente Ferrer und sein literarischer Nachlass, Münster i. W., 1924; M. M. Gorce, Saint Vincent Ferrier, Paris, 1924; Id., Les bases de l'étude historique de saint Vincent Ferrier, Paris, 1924; Id., Saint Vincent Ferrier, Paris, 1935; H. Finke, in Römische Quartalschrift, t. XXXIII (1925), p. 150 – 58.
2. MARTYRUM] Legatur Quinque sanctarum. In menaeis memoria agitur τῶν ἁγίων πέντε μαρτύρων νεανίδων τῶν ἀπὸ Λέσβου, nec aliud additur praeter vacuum et ridiculum plane distichon. Eas puellas non in Lesbo insula passas sed ortu Lesbienses fuisse ex elogio efficitur. — Act. SS., April. t. I, p. 399; Synax. Eccl. CP., p. 587.
3. ZENONIS] In synaxariis Zenon cum sociis tribus prodit, qui omnes die 10 april. recurrunt aliis tribus aucti, ubi brevi laudantur encomio ex Passione ficticia BHG2. 1700. In menaeis hodie Zenoni appingitur versiculus: Ἆθλος τριπλοῦς Ζήνωνι πίσσα, πῦρ, δόρυ, id est supplicii genus triplex: pix, ignis, hasta. Pro δόρυ interpres legisse videtur δορά, hinc detractam martyri pellem fuisse scripsit. Errorem non adverterunt martyrologii revisores. — Act. SS., April. t. I, p. 399; Synax. Eccl. CP., pp. 588, 595.
4. MARTYRUM] Haec ex Victore Vitensi, Hist. persecutionis Wandalicae, I, 13. De more cantandi Alleluia multa congessit Baronius ad hunc locum, sane lectu digna, nihil tamen attulit quo comprobaret his martyribus cultum ab antiquis tributum fuisse. — Act. SS., April. t. I, p. 400.
5. IRENES] In martyrologio hieronymiano hodie rursum nuntiantur virgines Thessalonicenses de quibus superius ad diem 3 april. In codice Epternacensi Irene praeterea a ceteris segregata est; sola prodit in Cambrensi, quod Passioni BHG2. 34 consonum est. Non tamen ex hac excerptum est elogium sed ex fabulosis Actis S. Anastasiae BHL. 118, et inaccurate quidem. In his enim Irene sagitta percussa interiit, sorores vero igne crematae sunt. — Act. SS., April. t. I, p. 245 – 50; Comm. martyr. hieron., p. 175.

VIII ID. APRIL.

[1] Romae natalis beati Xysti papae et marytris, qui temporibus Hadriani imperatoris regens ecclesiam, demum sub Antonino Pio, ut sibi Christum lucrifaceret, libenter mortem sustinuit temporalem.

[2] In Macedonia sanctorum martyrum Timothei et Diogenis.

[3] In Perside sanctorum centum viginti martyrum.

[4] Ascalone passio sanctorum Platonidis et aliorum duorum martyrum.

[5] Carthagine sancti Marcellini martyris, qui ob catholicae fidei defensionem ab haereticis occisus est.

[6] Romae sancti Caelestini papae, qui Nestorium Constantinopolitanum episcopum damnavit Pelagiumque fugavit; cuius etiam auctoritate sancta universalis synodus Ephesina adversus eumdem Nestorium celebrata est.

[7] In Hibernia sancti Celsi episcopi, qui beatum Malachiam in episcopatu praecessit.

[8] In Dania sancti Gulielmi abbatis, vita et miraculis clari.

APRILIS 6

1. XYSTI] Sixtum p. I Lugdunense martyrologium quod Florum praecessit, nullo praeeunte, sanctorum catalogo inscripsit. Diem obitus signat Liber pontificalis III non. apriles; codex autem Parisinus 2123 breviarii Cononiani VIII id. apriles, quem secutus est martyrologus. Xystum Hadriani temporibus sedisse ex eodem acceptum est. Demum sub Antonino Pio a Baronio addita sunt. Reliqua ut in Usuardo. — Act. SS., April. t. I, p. 533 – 35; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 218.
2. TIMOTHEI] Hodie in hieronymianis in Macedonia, postridie melius in Antiochia Syriae, passi leguntur, et rursum ad 8 april., qui verus eorum natalis dies probatur e breviario Syriaco. — Act. SS., April. t. I, pp. 537, 658; Comm. martyr. hieron., p. 176 – 79; Anal. Boll., t. XLIX, p. 38 – 41.
3. MARTYRUM] Synaxaria Graecorum, e quibus Baronius Galesinium secutus martyrum Persarum CXX memoriam excerpsit, eam didicerunt ab ignoto interprete Passionis BHO. 718. Hac docemur in illa martyrum turma numeratos fuisse viros CXI et feminas IX, omnes ignorati nominis. In pervigilio eorum martyrii laute illis in carcere ministravit nobilis matrona nomine Iazdanducht, sive Θεοτέκνη, quae ex Adiabena provincia orta erat. Quod alicunde accipiens Baronius hodiernos martyres in Adiabena passos affirmat subditque eorum meminisse Sozomenum lib. II, c. 11 ad extremum. Neutrum tamen obtinet. De illis enim nominatim ne verbum quidem fecit Sozomenus, et ex Passione syriaca constat eos e variis locis collectos in Urbibus Regiis occubuisse, ubi Sapor tunc aderat. Contigit eorum certamen anno 344, persecutionis quinto, luna nisan VI, mensis aprilis 5, quem diem, ut alias, incorrupte prae ceteris servavit Sirmondi synaxarium. Martyrum CXX elogium in Graecorum libris cum memoria martyrum captivorum Heliodori, Dosae et sociorum confusum fuisse, ante Ev. Assemanum scite iam perspexerat Henschenius. Martyrum captivorum integra nunc legitur Passio syriaca BHO. 375. — Act. SS., April. t. I, p. 538; Synax. Eccl. CP., pp. 587, 590, 1003; cf. Anal. Boll., t. LVI, p. 139.
4. PLATONIDIS] Agunt menaea hodie de sancta quadam Platonide, ea quidem non martyre (ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται), tacito loci indicio. Martyrem eam credidit Baronius et virum, eo loco passum quo anonymi duo, de quibus eodem die: οἱ ἅγιοι δύο μάρτυρες οἱ ἐν Ἀσκάλωνι χωσθέντες ἄχρις ὀσφύος. — Act. SS., April. t. I, p. 539; Synax. Eccl. CP., p. 589.
5. MARCELLINI] SS. Augustino et Hieronymo familiaris Marcellinus a Donatistis occisus est. De eo Hieronymus, Adv. Pelagianos, III: Scripsit dudum vir sanctus et eloquens Augustinus ad Marcellinum qui postea, sub invidia tyrannidis Heracleanae, ab haereticis innocens caesus est; et memorat libros eidem ab Augustino inscriptos. Fuit sane vir fama et pietate notissimus. Non tamen ante Baronium in catalogo sanctorum repositus est. — Act. SS., April. t. I, p. 539 – 42.
6. CAELESTINI] Liber pontificalis, XLV: Sepultus est in cymiterio Priscillae, via Salaria, VIII id. april. In martyrologium Latinorum primum illatus est Caelestinus ab Adone ad diem 7; a Graecis vero commemoratur in synaxariis die 8, qui et codicis Sangallensis Adonis dies est. Elogium Caelestini Baronius composuit. — Act. SS., April. t. I, p. 543 – 47; Synax. Eccl. CP., p. 592.
7. CELSI] Celsum seu Caelestinum latine appellaverunt Cellach, Aedi filium, cuius dies emortualis in Annalibus Ultoniensibus presse definitur, feria secunda, 1 aprilis. Die 3 mensis cadaver eo pervenit, ubi erat humandum; postridie, feria quinta, 4 aprilis, sepultum est. Annals of Ulster, t. II, ed. B. MacCarthy (Dublin, 1893), p. 122. Haec indicant annum 1129, quem infeliciter Baronius in annotationibus immutavit in 1128. Diem 6 aprilis primus assignavit Molanus, in editione priore, quam prae manibus habuit Baronius. Hinc suspicati sunt quidam numerum VI lectum esse pro IV, sed frustra cum nusquam in kalendariis memoretur, quod noverimus, Celsus die 4 aprilis. Kalendis huius mensis mentionem inseruit Marianus Ó Gorman Festilogio metrico gadelico, post saec. XII med., The Martyrology of Gorman, ed. W. Stokes (London, 1898), p. 68. Inter annotationes quas labentibus saeculis librarii addiderunt antiquo Festilogio Óengusii, in codice saec. XV, legimus celebrari Cellach die 1 aprilis, The Martyrology of Oengus the Culdee, ed. W. Stokes (London, 1905), p. 110. Cave tamen ne inde colligas ipsum Óengusium Celsi meminissse, qui ter centum annis iunior est. Unde autem istud de festo S. Celsi hauserit commentator, subobscurum est. Haud scio an ex ipso Mariano vel ex martyrologio quo usus est Marianus. Vita Celsi nulla exstat nec gadelice nec latine. Gesta leges apud historicos qui de instaurata disciplina in ecclesiis hibernicis saec. XII scripserunt. — Act. SS., April. t. I, p. 619 – 20; T. A. Archer, in Dictionary of National Biography, t. IX, p. 418 – 420; J. O'Hanlon, Lives of the Irish Saints, t. IV, p. 43 – 47; H. J. Lawlor, St. Bernard of Clairvaux's Life of St. Malachy of Armagh (London, 1920), Introduction.
8. GULIELMI] Gulielmus, abbas canonicorum regularium Victorinorum in Æbelholt, Daniae oppidulo, prope Roskildam, e vita discessit illucescente die dominica Paschae, 6 aprilis 1203. Vita exstat optima BHL. 8908, antequam inter sanctos relatus est Gulielmus conscripta a canonico quodam Æbelholtensi, in qua annus indicatur 1202. Attamen intellegebat hagiographus 1203, initium enim sumebat annus in Dania sive dominica Paschae, sive etiam in festo S. Tiburtii, 14 aprilis (M. C. Gertz, Vitae Sanctorum Danorum, p. 287, annot. 1). Quod eos fugit qui passim asserunt obiisse S. Gulielmum die dominica Paschae, 6 aprilis 1202. Ita etiam Baronius, qui advertere debuerat Pascha anno 1202 incidisse in diem 14 aprilis. Nec consideratius putavit Baronius, cui praeiverat Molanus in altera editione (in priore desideratur nomen S. Gulielmi), festum diem eundem esse qui mortis anniversarius. Unde elucet martyrologio Romano insertum fuisse festum ab eruditis viris, saec. XVI, priscis kalendariis danicis haud adhibitis. Quidni enim, postquam legitimum cultum probaverat Baronius ex variis, quos adducit, fontibus, collegisset eundem esse festum diem et emortualem? Latet tamen anguis in herba. Quam ob causam dies mutatus esset, nemo accurate indicavit, etsi quibusdam probabile visum est, id factum esse quia nimis prope abesset Pascha. In litteris Honorii papae III de canonizatione, datis diebus 21 et 29 ianuarii 1224 (Potthast, 7146 et 7154), dies festus non definitur, etsi in posterioribus suadetur Christi fidelibus ut templum pie adeant, ubi iacet S. Gulielmus, et paenitentiae dies quadraginta relaxantur omnibus devote pro eiusdem reverentia confessoris a die sollempnitatis sue usque ad octavum ipsius ad dictam ecclesiam accedentibus (Gertz, op. c., p. 386). Credideris diem festum S. Gulielmi, dum litterae dantur, nondum esse fixum. At indubium omnino est, festum postea actum esse die 16 iunii (A. Otto, Liber Daticus Roskildensis, Havniae, 1933, p. 33; E. Jorgensen, Helgendyrkelse i Danmark, Havniae, 1909, p. 49). Simul nundinae erant a die 15 ad 29 iunii, prope templum canonicorum, litteris regiis concessae die 15 maii 1258 (I. Langebek, Scriptores rerum Danicarum, t. VI, p. 162). Prona coniectura quidam suspicati sunt diem 16 iunii anniversarium esse translationis sollemnis, anno sive 1237 sive 1238 (Gertz, op. c., p. 289); id tamen minime probatur. Quidquid fuit, pristinus dies 16 iunii oblitteratus est, iamque ab ineunte saeculo XVII officium S. Gulielmi apud canonicos regulares die 6 aprilis habetur, sive id tunc primum susceptum est, sive post aliquantulam intercapedinem resumptum (Act. SS., April. t. I, p. 622). Alter Gulielmus in Dania cultus, de quo Baronius in annotationibus, Roskildensis est episcopus, de quo vix quidquam certi affertur praeter ea quae tradit Saxo Grammaticus, Gesta Danorum, lib. XI, ed. J. Olrik et H. Ræder (Havniae, 1931), p. 304 – 322, passim. Hunc ante saeculum XVI cultu ecclesiastico honoratum credimus, nullos tamen auctores legimus antiquiores Albano Butler, in Vitis Sanctorum, et amico Butleri Richardo Challoner, Memorials of Ancient British Piety, qui saeculo XVIII mediante diem assignant Gulielmo episcopo Roskildensi 2 septembris. Verum, ut aliunde compertum habemus, pro lubitu seligebat Challoner diem, dummodo vacuus commodusque esset, ut kalendariis suis sanctos insereret, si forte nihil praeberent fontes. Unus inter antiquos auctores diem mortis Gulielmi Roskildensis indicat Liber Daticus Roskildensis, si fidamus excerptis Batholinianis. Ibi dies est 8 maii, annus incertus, ut putant c. 1074 – 1076, A. Otto, op. c., pp. 37, 176. Quae de morte S. Gulielmi episcopi narrat Saxo Grammaticus, ed. c., p. 315 – 16, haud scio an fabula sit, inde orta quod vicina erant sepulcrum episcopi et sepulcrum Suenonis regis, Estridae filii. — Act. SS., April. t. I, p. 620 – 43.

VII ID. APRIL.

[1] In Africa natalis sanctorum martyrum Epiphanii episcopi, Donati, Rufini et aliorum tredecim.

[2] Synope in Ponto sanctorum ducentorum martyrum.

[3] In Cilicia sancti Calliopii martyris, qui sub Maximiano praefecto post alia tormenta verso in terram capite cruci affixus nobili corona martyrii decoratus est.

[4] Nicomediae sancti Cyriaci et aliorum decem martyrum.

[5] Alexandriae sancti Peleusii presbyteri et martyris.

[6] Romae sancti Hegesippi, qui vicinus apostolorum temporibus Romam venit ad Anicetum pontificem ibique mansit usque ad Eleutherium et ecclesiasticorum actuum a passione Domini usque ad suam aetatem sermone simplici texuit historiam: ut quorum vitam sectabatur, dicendi quoque exprimeret charactere.

[7] Veronae sancti Saturnini episcopi et confessoris.

[8] Rothomagi natalis sancti Ioannis Baptistae de La Salle confessoris, qui in erudienda adolescentia praesertim paupere excellens et de religione civilique societate praeclare meritus, Fratrum Scholarum Christianarum sodalitatem instituit. Eius autem festum idibus maii celebratur.

[9] In Syria sancti Aphraatis anachoretae, qui Valentis tempore catholicam fidem virtute miraculorum adversus Arianos defendit.

APRILIS 7

1. EPIPHANII] Deprompta sunt nomina haec e martyrologio hieronymiano, ad diem 6 april. Laterculum si quis attente consideraverit, mox suspicabitur episcopi titulum e proximo quodam nomine ad Epiphanium errore transcriptum esse. De nullo ex his tribus quicquam traditum est. Donatus, nomen Afris placitum; nullo tamen alio indicio martyrem africanum hic agnoveris. — Act. SS., April. t. I, p. 658; Comm. martyr. hieron., p. 177.
2. MARTYRUM] In menaeis Graecorum celebratur μνήμη τῶν ἁγίων διακοσίων μαρτύρων τῶν ἐν Σινώπῃ ξίφει τελειωθέντων, absque elogio. Nihil praeterea de his martyribus compertum habemus. — Act. SS., April. t. I, p. 662 – 63; Synax. Eccl. CP., p. 591.
3. CALLIOPII] Paucioribus verbis refertur elogium synaxariorum ex Passione S. Calliopii BHG2. 290, ab hagiographo otioso conficta. — Act. SS., April. t. I, p. 659 – 62; B. Latyšev, Menologii byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 269 – 72, ad diem 22 mart.
4. CYRIACI] Ita fere, ad hunc diem, codex Epternacensis martyrologii hieronymiani. Ceteri, consentiente breviario Syriaco, die 6 april., sine ullo addito nuntiant Nicomedia Cyriacae, vel Cyriaci, nam nec de nomine quidem probe constat. Neque de sociis. Dubitatur enim num fuerint decem, vel septem, num etiam martyris Nicomediensis vel alius cuiusdam ex eodem laterculo comites habendi sint. — Act. SS., April. t. I, p. 659; Comm. martyr. hieron., pp. 176, 177.
5.PELEUSII] Cum martyrologio hieronymiano, suffragante breviario Syriaco, scribit Usuardus: in Alexandria sancti Pelusi presbiteri. Quod hic additur et martyris verum esse non negaverim. — Act. SS., April. t. I, p. 659; Comm. martyr. hieron., p. 178.
6. HEGESIPPI] Non a Beda sed ab Adone primum sanctorum catalogo insertus est Hegesippus scriptor ecclesiasticus. Elogium excerptum est ex Hieronymi De viris illustribus, XXII. Neque in Adone neque in Usuardo Romae indicium legitur. Hegesippum Romam profectum scribit Hieronymus, non vero ibi cursum consummasse. — Act. SS., April. t. I, p. 656 – 57.
7. SATURNINI] Quintus est episcoporum Veronensium quorum effigies acu pictae sunt in velo dicto “velo di Classe”, quique nominantur in carmine quod vocant Versus de Verona (M. G., Poetae latini aevi Carolini, t. I, p. 120 – 21). Quid in episcopatu gesserit et quot annos expleverit ignoratur. — Act. SS., April. t. I, p. 663; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 920 – 32.
8. IOANNIS] Natus in civitate Remensi anno 1651, canonicatum ecclesiae metropolitanae florenti aetate est assecutus. Sacerdotio initiatus, spiritualibus operibus se totum dedit, canonicatus praebendam abdicavit, quodque patrimonii supererat, pauperibus erogare coepit. Interea Congregationis Fratrum scholarum christianarum fundamenta iecit, eique regendae, legibus muniendae, dilatandae, probris licet et obtrectationibus vexatus, incubuit, donec die 7 aprilis anni 1719 Rothomagi obdormivit in Domino. Die 19 feb. anni 1888 a Leone p. XIII sollemniter peracta fuit viri Dei beatificatio, die 24 maii 1900 eius canonizatio ab eodem pontifice, qui memoriam S. Iohannis Baptistae De La Salle quotannis die 15 maii recolendam in martyrologio Romano notari mandavit — Sacra Rituum Congreg. Beatificationis et canonizationis ven. servi Dei Ioannis Bapt. De La Salle. Positio super virtutibus, Romae, 1869; Nova positio super virtutibus, 1872; Novissima positio super virtutibus, 1872; Leonis XIII P. M. Acta, t. XX, p. 108 – 133; J.-B. Blain], La Vie de Monsieur Jean-Baptiste De La Salle, Rouen, 1733, 2 vol.; J. Guibert, Histoire de S. Jean-Baptiste De La Salle, Paris, 1900.
9.APHRAATIS] Huius celeberrimi eremitae Vitam, a Theodoreto conscriptam in Φιλοθέῳ ἱστορίᾳ, VIII, et in Hist. Eccl., IV, 25, 26, compendio praebent Graecorum synaxaria ad diem 29 ian. Eum tamen nullum commendat antiquum monumentum, sed neque diem 7 april. a Baronio electum. — Act. SS., April. t. I, p. 664 – 67; Synax. Eccl. CP., p. 431; Anal. Boll., t. XIV, p. 420.

VI ID. APRIL.

[1] Alexandriae sancti Aedesii martyris, fratris beati Apphiani, qui sub Maximiano Galerio imperatore cum impium iudicem quod Deo dicatas virgines leonibus traderet palam argueret, a militibus tentus saevissimisque affectus suppliciis, in mare demersus est pro Christo Domino.

[2] In Africa sanctorum martyrum Ianuarii, Maximae et Macariae.

[3] Eodem die commemoratio sanctorum Herodionis, Asyncriti et Phlegontis, de quibus scribit beatus Paulus apostolus in epistola ad Romanos.

[4] Carthagine sanctae Concessae martyris.

[5] Apud Corinthum beati Dionysii episcopi, qui eruditione et gratia, quam habuit in verbo Dei, non solum suae civitatis et provinciae populos, sed et aliarum provinciarum et urbium episcopos epistolis erudivit; Romanosque pontifices adeo coluit, ut eorum epistolas publice legere in ecclesia diebus dominicis consueverit. Claruit autem temporibus Marci Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi.

[6] Turonis sancti Perpetui episcopi, admirandae sanctitatis viri.

[7] Ferentini in Hernicis sancti Redempti episcopi, cuius meminit beatus Gregorius papa.

[8] Apud Comum sancti Amantii episcopi et confessoris.

APRILIS 8

1. AEDESII] Repetenda sunt haec ex Eusebii De martyribus Palaestinae, V, 2 – 3, sed sub Maximino imperatore acta sunt, non sub Maximiano Galerio. Corrigendum quoque mendum typographicum non adeo recens leonibus; lege lenonibus. De Aedesio iam obiter dictum est ad 2 april., ubi de eius fratre Apphiano. Non multo post huius martyrium Aedesium coronatum esse: σμικρὸν τῷ χρόνῳ ὕστερον, ait Eusebius, diem tamen non distinctius indicat. Amborum memoriam agunt Graeci ad 2 et 9 april. — Act. SS., April. t. I, p. 746 – 47; Synax. Eccl. CP., pp. 579, 596.
2. IANUARII] Baronius: “Beda agit de his … cui etiam assentiunt manuscripta.” Silet Beda, et deducuntur ex codicibus hieronymianis admodum corruptis. Nonnulli scribunt, cum Dubliniensi: in Africa natale Ianuari Machari et Maximae. Ianuarium Africae tribuendum, ubi plurimos habet cognomines, non negaverim. Non ita de reliquis, quos Antiochena sibi vindicat ecclesia. Viri enim sunt: Macarius et Maximus, in martyrologio hieronymiano hodie inscripti. — Act. SS., April. t. I, p. 745; Comm. martyr. hieron., p. 179.
3. HERODIONIS] Ad Romanos scribens (XVI) plurimos salutari iubet Apostolus, quos inter Ἡρωδίωνα τὸν συγγενῆ μου, Ἀσύγκριτον, Φλέγοντα. In synaxariis Graecorum hodie memorantur Herodion, Agabus, Rufus, Phlegon, cum elogio. Plerosque eorum, quorum nomina in epistula scripta sunt, sede quapiam episcopali a fabulatoribus donatos fuisse et passim fastis inscriptos, nulla suffragante ecclesiastica traditione, nemo non novit. — Act. SS., April. t. I, p. 741 – 42; Synax. Eccl. CP., pp. 391, 779 – 90.
4. CONCESSAE] Non Beda sed hieronymiani nonnulli contracti scribunt: in Carthagine Concessae, alii Concessi vel etiam Conexi. Genuina lectio haeret in ancipiti. Non semel in martyrologii codicibus diebus variis occurrit Concessus, non Concessa, cum Hilario, quae hactenus nuda sunt nobis nomina. — Comm. martyr. hieron., pp. 140, 179, 180.
5. DIONYSII] Prima et extrema elogii sententia depromptae sunt ex Hieronymi De viris illustribus, XXVII. Quae de epistulis Romanorum pontificum inserta sunt, referenda sunt ad Eusebium, Hist. Eccl., IV, 23, 11. Primus inter Latinos Dionysium sanctorum catalogo addidit Usuardus. In synaxariis Graecorum martyr praedicatur ad diem 29 nov.: ἄθλησις τῶν ἁγίων ἱερομαρτύρων Ἰωάννου τοῦ ἐν Περσίδι καὶ Οὐρβανοῦ ἐπισκόπου Μακεδονίας καὶ Διονυσίου ἐπισκόπου Κορίνθου, sine encomio. — Act. SS., April. t. I, p. 742 – 45.
6. PERPETUI] Quintus post S. Martinum sedit in cathedra Turonensi. De eo Gregorius Turonensis, Hist. Franc., II, 14; X, 31; De virtut. S. Martini, I, 6. Sancti Martini basilicam aedificavit, concilium Turonense anno 461 celebravit, ieiunia et vigilias ecclesiae suae ordinavit. In codicibus martyrologii hieronymiani eius natalis inscriptus est ad diem 30 dec. — Act. SS., April. t. I, p. 748 – 52; Comm. martyr. hieron., p. 16; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 304.
7. REDEMPTI] S. Gregorius, Dial., III, 38, laudat Redemptum, Ferentini episcopum, vitae venerabilis virum qui ante hos fere annos septem ex hoc mundo migravit. Cum ann. 593 – 594 libri Dialogorum conscripti sint, Redemptus ann. 586 – 587 obiisse dicendus est. De die non constat, ideoque a Petro de Natalibus, Catal., XI, 105, inter ahemeros repositus est Redemptus. Videtur Molanus ei 8 april. anniversarium constituisse. Ferentini in Hernicis error est correctorum martyrologii. Redemptus enim sedit Ferentini in Tuscia. — Act. SS., April. t. I, p. 752; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 533 – 35; J. S. Assemani, De sanctis Ferentinis in Tuscia, Bonifacio ac Redempto (Romae, 1745), p. 61 – 77.
8. AMANTII] Hunc secundum Comensem episcopum et Felici suffectum putavit Baronius, non recte; nam ex testimoniis quae supersunt tertius eiusdem civitatis antistes († 446) habendus est. Ab eo ordinatum esse Abundium qui ipsi successit narrat huius Vita BHL. 15; quae tamen antiqua non est neque ante extremum saec. VII conscripta. — Act. SS., April. t. I, p. 747 – 48; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 978; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Lombardia, Part. II, t. I, p. 279 – 81.

V ID. APRIL.

[1] Antiochiae sancti Prochori, qui fuit unus de septem primis diaconis, et fide ac miraculis clarus, martyrio coronatus est.

[2] Romae natalis sanctorum martyrum Demetrii, Concessi, Hilarii et sociorum.

[3] Caesareae in Cappadocia sancti Eupsychii martyris, qui ob eversum Fortunae fanum sub Iuliano Apostata martyrium consummavit.

[4] In Africa sanctorum martyrum Massylitanorum, in quorum die natali sanctus Augustinus tractatum habuit.

[5] Sirmii passio sanctarum septem virginum et martyrum, quae dato simul pretio sanguinis vitam mercatae sunt aeternam.

[6] Amidae in Mesopotamia sancti Acatii episcopi, qui pro redimendis captivis etiam ecclesiae vasa conflavit ac vendidit.

[7] Rothomagi sancti Hugonis episcopi et confessoris.

[8] In civitate Diensi sancti Marcelli episcopi, miraculis clari.

[9] In Iudaea sanctae Mariae Cleophae, sororis sanctissimae Dei Genitricis Mariae.

[10] Montibus in Hannonia beatae Waldetrudis, vitae sanctimonia et miraculis clarae.

[11] Romae translatio corporis sanctae Monicae matris beati Augustini episcopi, quod ex Ostiis Tiberinis, Martino quinto summo pontifice, in Urbem delatum, in ecclesia eiusdem beati Augustini honorifice reconditum fuit.

APRILIS 9

1. PROCHORI] Electo pro lubitu die, ab Adone in martyrologia latina inductus est Prochorus, qui unus fuit e VII diaconis de quibus Act., VI, 5. A Graecis, una cum Nicanore et Parmena in diaconatu sociis, 28 iulii commemoratur, et Nicomediensis episcopus habetur. Elogium nostrum Usuardi verba fere refert, qui Adonem excerpsit. Adonis enim commentum est Prochorum martyrio coronatum esse et Antiochiae sepultum. — Act. SS., April. t. I, pp. 818, 910; Synax. Eccl. CP., pp. 784, 851.
2. DEMETRII] Restitutos hos dicit Baronius ex manuscripto Sancti Cyriaci, quod hoc quoque loco depravatum esse nemo mirabitur. Et quidem error est in indicio Romae. Nullus enim horum martyrum in kalendario Romano est. Concessum heri habuimus, sub nomine Concessae, et cum Hilario alias recurrit; videntur autem ambo Africae tribuendi. Demetrius, qui hodie quoque in breviario Syriaco recolitur, martyr Sirmiensis est non alius a megalomartyre Thessalonicensi, cuius celebritatem agunt Graeci ad diem 26 oct. — Act. SS., April. t. I, p. 820 – 21; Comm. martyr. hieron., p. 180; H. Delehaye, Les légendes grecques des saints militaires, p. 106 – 108.
3. EUPSYCHII] Gemina in hoc martyrologio est commemoratio S. Eupsychii, nempe ad hunc diem et ad 7 sept., cum elogiis quae ad eumdem hominem vix rettuleris. Alterum enim est martyris sub Iuliano ob eversum Fortunae fanum passi (Sozom., Hist. eccl., V, 11) alterum sancti viri ob christianae fidei professionem sub Hadriano coronati. Praeiverunt synaxaria Graecorum, quae iisdem diebus historiis iisdem Eupsychium memorant. Natalem eius in 9 april. potius quam 7 sept. incidisse crediderim, quia mense septembri celebrabatur Caesareae in Cappadocia non Eupsychii solius memoria, sed et multorum martyrum collectio totius territorii fiebat, ut est in martyrologio hieronymiano ad 8 sept. — Act. SS., April. t. I, p. 822 – 24; Comm. martyr. hieron., p. 496; Synax. Eccl. CP., pp. 23, 593; Anal. Boll., t. XLIX, p. 41 – 44; t. LIV, p. 176.
4. MARTYRUM] In antiquo kalendario ecclesiae Carthaginiensis ad diem 22 iul. recolitur memoria sanctorum Maxulitanorum; item in martyrologio hieronymiano, ubi nomina martyrum quae dein distincte proferuntur Maxulitanorum esse nullo argumento comprobatur. Sunt et aliae similes martyrum turmae in kalendario Carthaginiensi gentis vel civitatis nomine designatae. De Maxula et Maxulitanis, Tissot, Géographie comparée de la province Romaine d'Afrique, t. II, pp. 111 – 14, 719, 764. Sermonem a S. Augustino habitum in Natali Massilitanorum lege in P. L., t. XXXVIII, p. 1286 – 88. Translatae ad aprilem commemorationis mensis iulii ratio seu occasio ignoratur. — Act. SS., April. t. I, p. 821; Comm. martyr. hieron., p. 391.
5. VIRGINUM] Ita Usuardus, ex laterculo hieronymiano non leviter perturbato, in quo legitur: In Sirmia natale VII virginum quarum nomina Deus novit, et paulo inferius, septem virginum canonicarum sub indicio alibi. Certe deleatur oportet Sirmii, qui locus est martyrii S. Demetrii superius memorati. Ceterum late patet coniecturis campus. — Comm. martyr. hieron., p. 180.
6. ACATII] A Latinis in suis fastis Acatius, Ακάκιος, praetermissus est, etiam a Graecis, licet aliter senserit Baronius. Eius res gestae scriptae sunt a Socrate, Hist. eccl., VII, 21. — Act. SS., April. t. I, p. 826.
7. HUGONIS] Hugo, Drogonis filius, episcopus Rothomagensis, anno 723 factus est abbas Fontanellensis. Fuit et episcopus Parisiensis et Baiocensis, dein abbas Gemmeticensis. Gemmetici obiit die 8 april., anno 730. Exstat eius Vita in Gestis abb. Fontanellensium, BHL. 4032. Alteram BHL. 4033 scripsit Baldricus ep. Dolensis. Nullum testimonium venerationis ei redditae allegat Baronius praeter inscriptionem in martyrologio Molani, ad diem 9 april. Quae et in missalibus ei assignatur, excepto missali bibliothecae Augustodunensis saec. XIV, in quo ad 8 april. signatur Translatio Hugonis archiepiscopi Rothomagensis. — Act., SS., April. t. I, p. 843 – 47; Böhmer-Mühlbacher, Regesten des Kaiserreichs unter den Karolingern, t. I2, p. 10 – 11; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, pp. 209, 473 – 74; V. Leroquais, Les sacramentaires et les missels manuscrits des bibliothèques publiques de France, t. II, pp. 222, 65; t. III, p. 11.
8. MARCELLI] Martyrologium hieronymianum ad diem 17 ian.: Dea depositio sancti Marcelli episcopi. De die natali non dissentiunt breviaria manuscripta. Gregorius Turonensis, in Gloria confessorum, c. LXX, Marcellum, qui anno 510 obiit, brevi prosequitur elogio. Vita metrica BHL. 5247 c scripta est a Vulfino, eiusdem sedis episcopo, qui saec. IX sedisse creditur. Vita prosa BHL. 5247 b, cuius nonnisi fragmenta supersunt, incerti auctoris est, ex antiquiore libello retractata, ut videtur. — Act. SS., April. t. I, p. 827 – 29; Comm. martyr. hieron., p. 45; G. Kirner, in Studi Storici, t. IX (Pisa, 1900), p. 299 – 327; L. Duchesne, Faster épiscopaux, t. I2, p. 234; V. Leroquais, Les bréviaires manuscrits des bibliothèques publiques de France, t. I, p. 93; t. II, pp. 120, 121; t. IV, p. 272.
9. MARIAE] Silent fasti antiqui tam Latinorum quam Graecorum, et id unum ad instar commentarii notat Baronius: “De qua Iohannes evangelista cap. 19 et in eum locum interpretes.” Ad hos libenter remittimus eos qui plura cupiunt resciscere de Maria Cleophae, sicut et de Maria Iacobi (25 maii) et de Maria Salome (22 oct.). In libello pseudo-Dorothei qui synaxariis insertus est ad diem 30 iun. Maria τοῦ Κλοπᾶ memoratur inter μυροφόρους γυναῖκας seu unguentiferas. — Act. SS., April. t. I, p. 811 – 18; BHL. 5427 – 5434.

10. WALDETRUDIS] Antiqua testimonia venerationis S. Waldetrudi praestitae iam collegerat Bollandus, Actis SS. aprilis inserenda, cum, biennio ante mortem, nomine collegii canonicarum Montensium rogatus supplicem libellum conscripsit, quo permoveri posset Sacra Rituum Congregatio ad S. Waldetrudis memoriam in Romanum martyrologium inducendam. Hanc epistulam, die 28 octobris 1663 datam, etiam subsignaverunt Henschenius et Papebrochius (cf. Act. SS., April. t. I, p. 837). Canonicarum votis tandem factum est satis decreto S. Congregationis Rituum die 6 maii 1679, mox annuente pontifice Innocentio XI, die 5 iulii eodem anno. Hinc elogium S. Waldetrudis, quod primo legere est in editione Plantiniana anni 1690. S. Aldegundis, Malbodiensis abbatissae, soror erat Waldetrudis, uxor S. Vincentii Madelgarii, SS. Aldetrudis et Madelbertae mater; sanctimonialis obiit, ad finem iam vergente saeculo VII, in Castriloco (postea Montibus in Hannonia), ubi coenobium ipsa condiderat. Vitae eius duplex forma exstat BHL. 8776 – 8777, arta necessitudine cum Vita S. Aldegundis coniuncta. Inter Officia propria Montensis ecclesiae (Duaci, 1625) haec de patrona loci:

9 april. S. Waldetrudis continentis depositio seu transitus.

3 feb. Translatio S. Waldetrudis.

12 aug. Festum separationis capitis S. Waldetrudis a reliquo corpore.

2 nov. Canonizatio S. Waldetrudis.

De hac canonizatione seu elevatione, videsis Act. SS., Nov. t. I, p. 420. — Act. SS., April. t. I, p. 829 – 42; Act. SS. Belgii, t. IV, p. 414 – 51; L. Van der Essen, Étude sur les Vitae des Saints mérovingiens de l'ancienne Belgique, ((Louvain, 1907), p. 231 – 37; U. Berlière, Monasticon Belge, t. I, p. 327; Anal. Boll., t. LIV, pp. 13, 19; t. LV, p. 51.

11. TRANSLATIO] Ad haec Papebrochius: “ Per prolapsim dictum intellige, cum S. Augustini ecclesia tunc necdum ulla fuerit.” Habetur sermo ad fratres Augustinianos ex verbis Martini papae V de translatione corporis S. Monicae Ostia Romam, BHL. 6002. De ipsa translatione, anno 1430 peracta, idem Papebrochius, postquam de translatione anni 1162 Aroasiam BHL. 6001 dixerat: “ Nihil miramur si, post tria fere saeculo decursa, Augustinianis Eremitis apud Martinum V instantibus, data sit opera ad requirendum Ostiae quod ablatum esse ignorabatur corpus. Quomodo autem persuaderi potuerint Romani istud a se inter alia sanctorum corpora infra ecclesiam S. Aureae repertum Ostiae fuisse et ut tale transtulerint ad concessam Eremitis S. Triphonis ecclesiam in urbe, unde postea delatum in eam est quae nunc S. Augustini dicitur” disquirit, rem tamen non enodavit, quae ceterum satis perspicua est. — Act. SS., Maii t. I, pp. 473, 491.

IV ID. APRIL.

[1] Apud Babyloniam Ezechielis prophetae, qui a iudice populi Israel, quod eum de cultu idolorum argueret, interfectus, in sepulchro Sem et Arphaxad Abrahae progenitorum sepultus est, ad quod orationis causa multi confluere consueverunt.

[2] Romae natalis plurimorum sanctorum martyrum, quos sanctus Alexander papa, cum detineretur in carcere, baptizavit. Hos autem omnes Aurelianus praefectus navi vetustae impositos in altum mare deduci et illic ligatis ad colla lapidibus mergi praecepit.

[3] Alexandriae sanctorum martyrum Apollonii presbyteri et aliorum quinque, qui in persecutione Maximiani in mare demersi sunt.

[4] In Africa sanctorum martyrum Terentii, Africani, Pompeii et sociorum, qui sub Decio imperatore et Fortuniano praefecto virgis caesi, equuleis torti, aliisque suppliciis cruciati, demum capitis obtruncatione martyrium compleverunt.

[5] Gandavi in Flandria sancti Macarii episcopi Antiocheni, virtutibus et miraculis clari.

[6] Vallisoleti in Hispania sancti Michaelis de Sanctis confessoris, Ordinis Discalceatorum sanctissimae Trinitatis Redemptionis captivorum, vitae innocentia, admirabili poenitentia et charitate in Deum eximii, quem Pius nonus pontifex maximus inter sanctos retulit.

APRILIS 10

1. EZECHIELIS] Apud Bedam nuntiatur absque elogio. Nostrum autem Usuardinum est non tamen intactum, et addita est sententia de populi concursu ad prophetae sepulcrum. Usuardo praesto fuisse videtur recensio libri De ortu et obitu patrum S. Isidoro inscripti. Ezechielis memoriam agunt Graeci plerumque ad diem 21 iul., ad 20 vel 23 in codicibus nonnullis. — Act. SS, April. t. I, p. 857 – 58; Synax. Eccl. CP., pp. 831, 832, 837.
2. MARTYRUM] De his nihil traditum praeter haec, in Passione fabulosa SS. Alexandri, Eventii et Theoduli BHL. 266: Omnes in carcere baptizatos Aurelianus cum navi vetusta in altum mare duci iussit et illic ligatis ad colla lapidibus mergi… Hagiographo proinde ignota erant martyrum nomina, natalis dies et locus sepulturae. Dubitandum ergo num revera exstiterint. Ficticia enim sunt quae in Actis Romanorum martyrum passim narrantur de catechumenorum multitudine a papa baptizatorum moxque a iudice morti traditorum. Quemadmodum Ado ex eadem Passione S. Quirino diem 30 mart., S. Balbinae 31 mart., S. Theodorae 1 april., ita anonymis martyribus 10 april. pro arbitrio assignavit. — Act. SS., April. t. I, p. 859; H. Delehaye, Étude sur le légendier romain, p. 14 – 41.
3. APOLLONII] Breviarium Syriacum: in Alexandria Apollonius; presbyteri dignitate insignitum addidit martyrologium hieronymianum, ubi sequuntur nomina quinque martyrum quos Usuardus Apollonii socios esse coniecit. Ultima sententia: qui in persecutione cet. non est Usuardi, sed, ni fallor, Petri de Natalibus, Catal. Sanctorum, IV, 43. S. Apollonii nulla supersunt Acta. Quod planum erat et perspicuum recentiores hagiographi intricarunt. — Act. SS., April. t. I. p. 862; Comm. martyr. hieron., p. 181.
4. TERENTII] In synaxariis Graecorum memorantur hodie Terentius, Africanus, Maximus, Pompeius, Alexander, Theodorus et quadraginta anonymi οἱ περὶ τὸν μακάριον Ζήνωνα, cum elogio quod in nostro contractum exhibetur, ex Passione BHG2. 1700, fabulis inquinata. Hos martyres sepultos esse ὡς ἀπὸ μιλίων δύο τῆς πόλεως Ἀφρικῆς scribit hagiographus. De Zenone iam dictum est ad diem 5 april. — Act. SS., April. t. I, p. 860 – 62; Synax. Eccl. CP., p. 595.
5. MACARII] Peregrinus quidam, Macarius nomine, anno 1011 Gandavum cum advenisset, a monachis Sancti Bavonis benigne exceptus est; apud quos anno insequenti pestilentia abreptus obiit. Hospitem pie defunctum Eremboldus abbas in crypta Sanctae Mariae honorifice sepelivit; moxque eius iussu conscripta est a monacho Bavoniano Vita Macarii BHL. 5100, additis duodecim Miraculis. At in hoc libello non omnia sunt fide digna. De Macario peregrino, aliunde prorsus ignoto, haec habet hagiographus, quae suspicionem movent: Vir … qui se quidem Macarium nomine, Antiochiae vero archiepiscopum fatebatur, quae urbs Armeniae flos est… Haec talem hunc virum, incogniti moris peregrinaeque institutionis et ad hoc tempus nunquam visum, nobis transmisit (c. 1). Visionem, quam dein Macario asserit (c. 2), ideo finxisse videtur ut historias domesticas sanctorum patronorum sui monasterii contra detrectatores vindicaret. Reliquiae S. Macarii VII id. maii anno 1067 sollemniter elevatae sunt; quo tempore edita est Vita altera BHL. 5101, cum verbis tum fabulis auctior. — Act. SS., April. t. I, p. 873 – 96; O. Holder – Egger, in M.G., Scr. t. XV, p. 614 – 20; Id., Zu den Heiligengeschichten des Genter St. Bavosklosters, in Historische Aufsätze George Waitz gewidmet (Hannover, 1886), pp. 631 – 32, 642 – 44.
6. MICHAELIS] Michael honestis parentibus natus est Vichii in Hispania die 29 sept. 1591. Primum nomen dedit familiae Calceatorum Ordinis Sanctissimae Trinitatis de redemptione captivorum, postea ad Discalceatos seu reformatos transiit. Peractis studiis, caritatis operibus et verbi Dei praedicationi totum se impendit. Obiit Vallisoleti die 10 april. 1625. Haud multo post, anno scilicet 1629, causa beatificationis introducta est. Anno tandem 1779 Michael inter beatos a Pio p. VI relatus est, inter sanctos a Pio p. IX, die 10 iulii 1862. — José de Jésus Maria, Vida del venerable y extatico P. Fr. Miguel de los Sanctos, Salamanca, 1688; Congregatio sacrorum Rituum. Informatio super admissione reassumptionis causae, Romae, 1681; Novae animadversiones, 1732; Anal. Boll., t. V, p. 155; Angelo Romano di S. Teresa, Vita e scritti di S. Michele dei Santi, Isola del Liri, 1925.

III ID. APRIL.

[1] Romae sancti Leonis papae et confessoris, qui virtutum excellens meritis dictus est magnus. Eius temporibus celebrata fuit sancta synodus Chalcedonensis, in qua ipse per legatos Eutychen damnavit; cuius etiam synodi decreta auctoritate sua confirmavit; cumque multa sanxisset et luculenter scripsisset, de sancta Dei ecclesia et universo grege dominico pastor bonus optime meritus, in pace quievit.

[2] Pergami in Asia sancti Antipae testis fidelis, cuius meminit sanctus Ioannes in Apocalypsi. Is sub Domitiano imperatore in bovem aeneum candentem coniectus, martyrium consummavit.

[3] Salonae in Dalmatia sanctorum martyrum Domnionis episcopi, cum militibus octo.

[4] Gortynae in Creta sancti Philippi episcopi, vita et doctrina clarissimi, qui temporibus Marci Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi ecclesiam sibi creditam regens, a furore gentilium et haereticorum insidiis eamdem tutatus est.

[5] Nicomediae sancti Eustorgii presbyteri.

[6] Spoleti sancti Isaac monachi et confessoris, cuius virtutes sanctus Gregorius papa commemorat.

[7] Apud Gazam Palaestinae sancti Barsanuphii anachoretae, sub Iustiniano imperatore.

APRILIS 11

1. LEONIS] Apud Bedam et saec. IX martyrologos S. Leonis p. depositio ad hunc diem memoratur, cum Libro pontificali qui in hoc errasse deprehenditur. Dies natalis genuinus requirendus est in martyrologio hieronymiano ad diem 10 nov. In synaxariis Graecorum signatur ad 12 nov., sed et praecipue cum elogio ad 17 (18) feb. — Act. SS., April. t. II, p. 14 – 22; Comm. martyr. hieron., pp. 183, 593 – 94; Synax. Eccl. CP., pp. 218, 470 – 71; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 239.
2. ANTIPAE] In Apocalypsi, II, 13, Angelo Pergami ecclesiae: Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos; Ἀντίπας μάρτυς μου πιστός. A Graecis colitur Antipas episcopus Pergami et martyr, cum elogio in synaxariis. In Passione BHG2. 138, fabulosa sed antiqua, narratur martyrium in bove aeneo candenti. Pergami eius nomini dicata basilica exstitisse videtur. Certe colebatur Constantinopoli in ecclesia Sancti Iohannis theologi prope Magnam ecclesiam. — Act. SS., April. t. II, p. 3 – 5; Synax. Eccl. CP., p. 595; Origines du culte des martyrs2, p. 146 – 147.
3. DOMNIONIS] Domnio, episcopus Salonitanus, inscriptus est ad hunc diem breviario Syriaco et martyrologio hieronymiano. In titulo Salonis reperto, dies obitus signatur 10 april. In alio titulo, Primus, qui postea sedit in cathedra Salonitana, nuncupatur nepos Domniones martyres. Elogium nostrum Usuardinum, male concinnatum ex hieronymiano isto: Salona Dalmatiae Dominionis episcopi et mil. VIII (al.III). Quod interpretatur miliario VIII, ceterum cum Domnione male conexum, lectum est militum VIII. S. Domnionis reliquiae cum aliis ex Dalmatia translatae sunt Romam a Iohanne p. IV (640 – 642) et in sacello Sancti Venantii ad Lateranum positae. In musivo ibidem depictus est Domnio habitu episcopi, cum martyribus quattuor militari veste indutis. Unde opinio nata est in hieronymiano martyrologio scriptum fuisse Domnionis episcopi et militum IIII. Sed hos martyres, quorum sunt nomina Antiochianus, Gaianus, Telius, Paulinianus, milites fuisse nequaquam constat. Ceterum notam mil. esse pro miliario indubium est. — Act. SS., April. t. II, p. 5 – 11; Comm. martyr. hieron., p. 182 – 83; Anal. Boll., t. XXIII, p. 11 – 14; t. XLVII, p. 77 – 78.
4. PHILIPPI] A martyrologis omnibus praetermissus est ante Adonem qui Philippum bis memorat, ad diem 11 april., cum elogio ex Hieronymi libro De Viris illustribus, XXX, et iterum ad 8 oct., cum elogio ex Eusebio-Rufino, Hist. eccl., IV, 23. Suppressa commemoratione mensis octobris, priorem solam retinuit Baronius, et ex duobus unum conflavit elogium. Nota temporis est Hieronymi, reliqua quadantenus ab Eusebio accepta. — Act. SS., April. t. II, p. 12; Les martyrologes historiques, pp. 603, 623
5. EUSTORGII] Ita Usuardus, ex martyrologio hieronymiano, ubi sub Nicomedia posita sunt nomina nonnullorum martyrum, quorum primus est Eustorgius presbyter. Verum casu hoc accidisse ob laterculi perturbationem verisimile est; unde Eustorgius nobis est nudum nomen. — Act. SS., April. t. II, p. 13; Comm. martyr. hieron., p. 182 – 83.
6. ISAAC] De S. Isaaco qui venit de Syriae partibus ad Spolitanam urbem nulla superest historia praeter eam quam scripsit S. Gregorius, Dial., III, 14. Exstitisse ferunt eius Acta in Legendario Spoletanae ecclesiae, quod iamdudum amissum erat tempore Papebrochii. Hic opinabatur ea solum istic descripta fuisse quae praecitato loco narrat Gregorius. Quaecumque de monasterio S. Isaaci eiusque cultus initiis reperiri potuerunt collegit Henschenius. Anniversariam diem non ex martyrologiis sed ex usu ecclesiae Spoletanae accepisse videtur Baronius. — Act. SS., April. t. II, p. 27 – 30; P. F. Kehr, Italia pontificia, t. IV, p. 11.
7. BARSANUPHII] Paucis de eo Evagrius, Hist. eccl., IV, 33. Inscriptus est Graecorum synaxariis, ad diem 6 feb., absque elogio. Nulla superest Vita Barsanuphii graece scripta. Acta latina quae habentur BHL. 998, 999 suspecta sunt. — Act. SS., April. t. II, pp. 22 – 27, 957; Synax. Eccl. CP., p. 448; S. Vailhé, in Échos d'Orient, t. VII, p. 268 – 76; t. VIII, p. 14 – 25.

PRID. ID. APRIL.

[1] Veronae passio sancti Zenonis episcopi, qui inter procellas persecutionis eam ecclesiam mira constantia gubernavit et Gallieni tempore martyrio coronatus est.

[2] In Cappadocia sancti Sabae Gothi, qui sub Valente imperatore, cum Athanaricus Gothorum rex christianos insequeretur, post dira tormenta in flumen proiectus est; quo etiam tempore (ut sanctus Augustinus scribit) quam plurimi ex Gothis orthodoxis martyrii corona sunt insigniti.

[3] Bracari in Lusitania sancti Victoris martyris, qui adhuc catechumenus, cum idolum adorare noluisset et Christum Iesum magna constantia confessus fuisset, post multa tormenta, capite abscisso, meruit proprio sanguine baptizari.

[4] Firmi in Piceno sanctae Vissiae virginis et martyris.

[5] Romae via Aurelia natalis sancti Iulii papae, qui adversus Arianos pro fide catholica plurimum laboravit ac multis praeclare gestis sanctitate celebris quievit in pace.

[6] Apud Vapingum oppidum sancti Constantini episcopi et confessoris.

[7] Papiae sancti Damiani episcopi.

APRILIS 12

1. ZENONIS] Nec Beda, nec Florus, nec Ado Zenonem norunt, octavum Veronae episcopum qui altera saec. IV parte floruit. Vitam eius BHL. 9001 – 9002 scripsit Coronatus, saec. VIII, exiguae fidei, ut modeste loquamur. Ex ea habetur Zenonem sub rege Gallieno vixisse, et in pace obiisse. A S. Gregorio, Dial., III, 19, martyr atque pontifex vocatur. Quod testimonium aequa lance ponderandum est. Constat enim varios ecclesiarum Italiae antistites in Gregorii scriptis martyrii laurea decorari qui revera martyres non sunt. Ad 8 dec. memoria agitur ordinationis S. Zenonis. — Act. SS., April. t. II, p. 69 – 78; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 932 – 33.
2. SABAE] De eo agunt Graeci in synaxariis ad diem 17 vel etiam 12, 15, 16, 18 april. Habentur S. Sabae Acta BHG2. 1607 sincera et magni pretii, emendatius edita in Anal. Boll., t. XXXI, p. 216 – 21, quibus de natali eius hodie recolendo constat: ἐτελειώθη πέμπτῃ τοῦ σαββάτου μετὰ τὸ Πάσχα, ἥτις ἐστὶ πρὸ μιᾶς ἰδῶν ἀπριλλίων. Haec ad annum 372 referunt, sicut et consulum nomina Μοδέστου καὶ Ἀρινθέου. Paene superflua videtur nota Baronii: “Meminit de ea persecutione S. Augustinus De Civitate Dei libro XVIII, c. 52, cuius locus hic consulto citatur: ne videatur hic ex numero illorum esse quos in Arianam haeresim lapsos tradunt historici.” — Act. SS., April. t. II, p. 86 – 90; Anal. Boll., t. c., p. 274 – 91.
3. VICTORIS] In legendario monasterii Sancti Dominici Exiliensis saeculo XI exarato, legitur brevissima Passio S. Victoris martyris Christi, qui passus est in provincia Gallecia in civitate Bracara die II idus aprilis. Eodem die festum S. Victoris recolitur in nonnullis kalendariis mozarabicis, v. gr., in codice Exiliensi anni 1052: sancti Victoris Bracara. Quo tempore et in qua persecutione Victor occubuerit, non memorant documenta antiqua. Lectiones breviariorum saeculi XV nihil notatu dignum tradunt. Baronius more suo elogium S. Victoris mutuatus est ab Alphonso de Villegas et a Thoma de Trujillo. — Act. SS., April. t. II, p. 78 – 79; Catal. Lat. Paris., t. III, p. 480; BHL. p. 1238; España sagrada, t. XV, p. 265 – 70; Férotin, Le Liber Ordinum, pp. 460, 461, 497; J. A. Ferreira, Fastos episcopaes da Igreja Primacial de Braga, t. I (Braga, 1928), p. 21; F. de Almeida, Historia da Igreja em Portugal, t. I2 (Coimbra, 1930), p. 7.
4. VISSIAE] Baronius: “De qua etiam tabulae Firmanae ecclesiae quas Romam allatas vidimus.” Has tabulas intellegimus catalogum sanctorum huius ecclesiae. Nam de S. Vissiae gestis nihil omnino traditum est. Quod aliis verbis exprimunt: Acta ipsius una cum Actis aliorum sanctorum civitatis Firmanae ob bella periisse. — Act. SS., April. t. II, p. 81 – 82; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 396.
5. IULII] Legatur martyrologium hieronymianum, non ad 8 feb. nec ad 4 mart., ubi mira est in codicibus nominum perturbatio, sed ad hunc 12 april.: Romae in cimiterio Calepodii via Aurelia tertio miliario depositio Iulii episcopi; congruenter cum Depositione episcoporum. Martyrologia antiqua inde a Beda elogium S. Iulii promunt ex Libro pontificali qui hoc loco non levibus inquinatus est erroribus; hoc autem Baronius feliciter sustulit. — Act. SS., April. t. II, p. 82 – 86; Comm. martyr. hieron., p. 184 – 185; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 205.
6. CONSTANTINI] Martyrologium hieronymianum: In civitate Vappingo depositio Constantini episcopi. Antiquis testimoniis compertum habemus Constantinum (al. Constantium), ineunte saeculo VI variis synodis interfuisse, ut concilio Epaonensi anno 517. — Act. SS., April. t. II, p. 90; Comm. martyr. hieron., p. 184; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 286.
7. DAMIANI] In cathedra ecclesiae Ticinensis sedit ab anno 690 ad 697. Laudatur a Paulo diacono, Hist. Langob., VI, 4, et ab eo qui epitaphium eius concinnavit. — Act. SS., April. t. II, p. 91 – 92; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. La Lombardia, Part. II, t. II, p. 366 – 69.

ID. APRIL.

[1] Hispali in Hispania sancti Hermenegildi filii Leovigildi regis Visigothorum ariani, qui ob catholicae fidei confessionem in carcerem coniectus, cum in solemnitate paschali communionem ab episcopo ariano accipere noluisset, iussu perfidi patris securi percussus regnum caeleste pro terreno rex et martyr intravit.

[2] Romae, in persecutione Marci Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi, sancti Iustini philosophi, qui cum secundum librum pro religionis nostrae defensione praefatis imperatoribus porrexisset, eamque ibidem disputando strenue propugnasset, Crescentis Cynici, cuius vitam et mores nefarios redarguerat, insidiis accusatus quod christianus esset, remunerationem linguae fidelis, martyrii munus accepit; eius autem festum sequenti die recolitur.

[3] Pergami in Asia in eadem persecutione natalis sanctorum martyrum Carpi episcopi Thyatirensis, Papyli diaconi et Agathonicae sororis eius, optimae feminae, Agathodori quoque eorum famuli aliorumque multorum, qui post varios cruciatus pro beatis confessionibus martyrio coronati sunt.

[4] Dorostori in Mysia inferiore passio sanctorum Maximi, Quinctiliani et Dadae, in persecutione Diocletiani.

[5] Ravennae sancti Ursi episcopi et confessoris.

APRILIS 13

1. HERMENEGILDI] De morte S. Hermenegildis bifariam memoria prodita est. Historicos hispanicos antiquos si audias, Hermenegildis, perduellionis reus, a patre Leovigildo capitis damnatus est. Contra S. Gregorius Magnus in libro III, c. 31, Dialogorum, mortem S. Hermenegildis refert perinde ac si pro fide catholica martyr occubuisset. Verba S. Gregorii exscripserunt Beda (Chronicon, 529) et Florus, qui elogium S. Hermenegildis die 13 april. inseruit. In narranda morte Hermenegildis S. Gregorius refert eum obiisse superveniente … paschalis festivitatis die, intempestae noctis silentio. De anno tacet. Cum tamen subductis rationibus historici antiqui sibi persuasissent Hermenegildem anno 586 obiisse, diem eius emortualem constituerunt in sabbato sancto illius anni, quod fuit die 13 april. Rogante Philippo II, Hispaniarum rege, Sixtus p. V, anno 1585, festum S. Hermenegildis in regno Hispaniarum die 13 april. celebrari concessit. Postea, tempore Urbani p. VIII, eius festum in kalendarium universalis Ecclesiae illatum est. In synaxariis Graecorum commemoratur ad diem 30 oct. — Act. SS., April. t. II, p. 134 – 38; Synax. Eccl. CP., p. 179 – 80; Anal. Boll., t. XXIII, p. 361; t. LI, p. 411; U. Moricca, Gregorii Magni dialogi, p. XXXIX – XLII; Z. Garcia Villada, Historia eclesiástica de España, t. II, parte I, p. 53 – 57; Les martyrologes historiques, pp. 314, 382; A. K. Ziegler, Church and State in Visigothic Spain (Washington, 1930), pp. 12, 29.
2. IUSTINI] Acta S. Iustini et sociorum BHG2. 973 germana sunt et sincera. Sed diem passionis omittunt; edita enim sunt quando in ecclesia Romana mos celebrandi martyrum anniversaria nondum vigebat. Primus in martyrologium Iustinum induxit Florus, diemque 13 april. ei constituit, qui natalis est SS. martyrum Carpi, Papyli et Agathonicae (de his mox). Horum autem Passionem legebat apud Eusebium, Hist. eccl., IV, 15, ubi eam statim excipit martyrium S. Iustini. Aptius quondam in nostro martyrologio primo loco ponebantur martyres Pergameni, dein Iustinus quem secum traxerunt. In elogio quale nunc habemus non purus exhibetur Florus, sed ex fonte Eusebio (id est Rufino), et Hieronymi libro de Viris illustribus, c. XXIII, nonnihil emendatus, seu potius auctus, parum accurate. A Graecis colitur S. Iustinus die 1 iun. A Leone p. XIII eius festivitas ad universam extensa est Ecclesiam et ad diem 14 aprilis relata. — Act. SS., April. t. II, p. 104 – 119; Iun. t. I, p. 16 – 22; Synax. Eccl. CP., p. 721 – 24; Origines du culte des martyrs2, p. 263.
3. CARPI] Quanquam a Graecis sanctorum Pergamenorum memoria agitur die 13 oct., certus est hodiernus dies natalis ex breviario Syriaco et martyrologio hieronymiano. Acta antiqua quae habuit Eusebius desiderantur. Horum tamen particulas servarunt procul dubio tum Acta latina recens edita a v. cl. P. Franchi de' Cavalieri in Note agiografiche, t. VI, p. 3 – 45, tum Acta graeca BHG2. 293 – 295 et synaxaria. Quae omnia Baronio impervia erant, praeter Passionis recensionem metaphrasticam BHG2. 295, quam legebat in versione latina Aloysii Lippomani, et martyrologia saec. IX. Antiquissimum de his sanctis testimonium in Eusebio, Hist. eccl., IV, 15, 48, qui tria nomina profert, nulla dignitatis vel muneris adiecta mentione. Ex eo fluxit elogium seu potius ex Rufino intreprete parum fido, qui emendandus fuit, nam scripserat Papirii loco Papyli, et aliarumque multarum post verba optimae feminae; melius: aliorumque multorum. A Metaphraste haec duo repetenda sunt: episcopi Thyatirensis et nomen Agathodori antiquis incognitum quodque Agathonicam geminare videtur. Annum martyrii non indicat Eusebius. In eadem persecutione refertur ad notam temporis in persecutione Marci Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi in elogio S. Iustini, quae, ut dictum est, non ab Eusebio sed a S. Hieronymo accepta est. — Act. SS., April. t. II, p. 120 – 25; Comm. martyr. hieron., p. 187 – 188; Synax. Eccl. CP., p. 133; H. Delehaye, Les Passions des martyrs, pp. 136, 414.
4. MAXIMI] Eodem quo in menaeis Graecorum die nuntiantur; sed pleraque synaxaria eos ad 28 april. vel etiam 28 iul. collocant. Die 2 aug. recolitur inventio reliquiarum, quae Constantinopoli servabantur in ecclesia Deiparae ἐν τοῖς Βιγλεντίου. Elogiorum fons est Passio BHG2. 1238, conficta ab hagiographo, qui tamen sanctorum natalem, 28 april., recte rettulisse censendus est. — Act. SS., April. t. II, p. 126 – 27; Synax. Eccl. CP., pp. 601, 636 – 38, 854, 865 – 66; Anal. Boll., t. XXXI, p. 272.
5. URSI] Exstruxit Ravennae basilicam ab eo Ursianam dictam, quae est nunc ecclesia cathedralis, Anastasis olim appellata, quia die Paschae inchoata fuerat. Obiit Ursus in Pascha itidem die idus aprilis, ut est apud Agnellum in Libro pontificali, 17. Hic tamen emendatricem manum admoveamus necesse est; his enim temporibus Pascha ne semel quidem in idus apriles incidit. Videtur a librario signum numerale omissum esse VIII, VII vel III, proindeque Ursum anno 424 vel 426 vel 429 obiisse. Locum sepulturae se ignorasse fatetur Agnellus. Igitur ecclesiastica veneratio nonnisi plurimis post mortem annis Urso obtigit. — Act. SS., April. t. II, p. 131 – 32; A. Testi Rasponi, Codex pontif. eccl. Ravennatis, t. I, p. 65 – 69.

XVIII KAL. MAI.

[1] Sancti Iustini martyris, cuius memoria pridie huius diei recensetur.

[2] Romae via Appia natalis sanctorum martyrum Tiburtii, Valeriani et Maximi sub Alexandro imperatore et Almachio praefecto; quorum primi beatae Caeciliae exhortatione ad Christum conversi et a sancto Urbano papa baptizati, ob fidei confessionem fustibus caesi, gladio percussi sunt; Maximus vero praefecti cubicularius, horum permotus constantia et angelica visione firmatus, in Christum credens, tamdiu plumbatis verberatus est, donec spiritum exhalaret.

[3] Interamnae sancti Proculi episcopi et martyris.

[4] Eodem die sancti Ardalionis mimi, qui cum sacris christianorum in theatro illuderet, derepente mutatus, ea non solum verbis sed et testimonio sui sanguinis comprobavit.

[5] Interamnae sanctae Domninae virginis et martyris, cum sociis virginibus coronatae.

[6] Alexandriae sanctae Thomaidis martyris.

[7] Lugduni sancti Lamberti episcopi et confessoris.

[8] Alexandriae sancti Frontonis abbatis, cuius vita sanctitate et miraculis claruit.

[9] Romae sancti Abundii mansionarii ecclesiae sancti Petri.

APRILIS 14

2. TIBURTII] Martyrologium hieronymianum: Romae via Appia in cimiterio Praetextati sanctorum Tiburti Valeriani Maximi, suffragante Sacramentario Gregoriano, in quo tamen Maximi nomen reticetur. Qui gesta S. Caeciliae BHL. 1495 a fide historica prorsus aliena conscripsit, S. Tiburtium Caeciliae fratrem, Valerianum sponsum finxit, quamvis neuter ullam cum ea societatem habuerit. Ex hisce Actis decerptum est elogium praeter notam chronologicam sub Alexandro imperatore, quae eruditorum Adonis vestigia prementium coniectura est. — Act. SS., April. t. II, p. 203 – 211; Comm. martyr. hieron., p.189; Étude sur le légendier romain, p. 73 – 95.
3. PROCULI] De martyre Interamnensi (Terni) Proculo, qui die 14 feb. in nostro martyrologio et non semel cum sociis in hieronymiano occurrit, iam pauca notata sunt. Eius gesta intexta sunt in Actis S. Valentini BHL. 8460. Elogium exscriptum est ex Floro, addita voce episcopi, pro arbitrio revisorum. — Act. SS., April. t. II, p. 211 – 12; Comm. martyr. hieron., p. 190.
4. ARDALIONIS] Ardalionem a Graecis accepimus cum elogio in synaxariis ad 14, 17 vel 18 april., quod nobis est pro Passione deperdita, et in martyrologio nostro paucis contractum exhibetur. Subesse videtur non historia sed fabula quam passim narrant hagiographi variis sanctorum praefixis nominibus. De Ardalione proinde ancipites haeremus num vixerit aliquando. — Act. SS., April. t. II, p. 213; Synax. Eccl. CP., pp. 603, 607, 612; Anal. Boll., t. XXIX, p. 258 – 69.
5. DOMNINAE] Item, id est Interamnae, sed perperam. Excepto hoc vocabulo, encomium assumptum est ex Floro, qui usus est martyrologio hieronymiano, parum feliciter. Nam ita restituenda erat lectio: Antiochiae Prosdoce et Veronicae virginum et Domninae cum suis virginibus coronatae. Hasce martyres laudavit S. Iohannes Chrysostomus, BHG2. 274, 275, et scriptor homiliae recens editae sub nomine Eusebii Emeseni, Anal. Boll., t. XXXVIII, p. 263 – 84. Errore Florus Domninam virginitatis laurea donavit; erat enim virginum duarum mater. Ad diem 15 feb. dictum est de titulo Interamnensi, in quo Domninae et Agapis nomina insculpta sunt. In breviario Syriaco Domnina cum filiabus signata est ad diem 20 april. In libris Graecorum ad diem 4 oct. ex falsa interpretatione verborum Chrysostomi qui harum martyrum memoriam agi pronuntiat viginti circiter diebus post σταυροῦ μνείαν, id est post feriam VI Parasceves. — Act. SS., April. t. II, p. 211 – 12; Comm. martyr. hieron., pp. 189 – 92; Origines du culte des martyrs2, pp. 198, 316; Synax. Eccl. CP., pp. 106, 955.
6. THOMAIDIS] In menaeis Graecorum de Thomaide legitur elogium solito prolixius, ex narratione Gestis Danielis abbatis intexta. Baronius: “Plura de ea in Actis S. Febroniae.” Si fabulosis illis Actis BHG2. 659 aliqua fides praebeatur, longe alia est haec Thomais, quae ea scripsisse censetur, ab illa quae hodie memoratur. — Act. SS., April. t. II, p. 214; Synax. Eccl. CP., p. 601; L. Clugnet, Vie et récits de l'abbé Daniel le Scétiote (Paris, 1901), p. 17 – 21.
7. LAMBERTI] Defuncto c. ann. 678 Genesio, Lugdunensis episcopus factus est Lambertus, qui tunc monasterium Fontanellense regebat. Huic Ansbertus in munere abbatis successit, postea ab ipso Lamberto in Rothomagensem episcopum consecrandus. Obiit Lambertus anno c. 688. Vitae eius BHL. 4675 non nisi priora capita servata sunt, ab eodem hagiographo composita qui Vitam Ansberti BHL. 520 ineunte saec. IX edidit. Cultum antiquum testantur varii codices hieronymiani, hodie: In Lugduno civitate depositio Landiberti episcopi (W); et in Lugduno civitate transitus domni Landiberti episcopi (MKLV). — Act. SS., April. t. II, p. 215 – 20; M. G., Scr. rer. merov., t. V, p. 606 – 612; A. Legris, in Anal. Boll., t. XVII, p. 280; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 171.
8. FRONTONIS] Martyrologium hieronymianum: Alexandria Frontoni monachi. Quae in elogio scribunt Florus et Ado: Frontonis abbatis cuius vita sanctitate et miraculis extitit gloriosa, videntur referenda ad Frontonem illum cuius Vitae fabulosae variae exstant recensiones, BHL. 3189 – 3193. — Act. SS., April. t. II, p. 201; Comm. martyr. hieron., p. 189 – 90.
9. ABUNDII] In codicibus Acontius, Agontius, Habundius nuncupatur mansionarius seu custos ecclesiae Sancti Petri, de quo S. Gregorius, Dial. III, 25. Deest in antiquis martyrologiis, et a Petro de Natalibus, Catal., XI, 103, inter ahemeros ponitur. Quando eius commemoratio in basilica Vaticana fieri coepta sit ignoratur. — Act. SS., April. t. II, p. 214 – 15.

XVII KAL. MAI.

[1] Romae sanctarum Basilissae et Anastasiae nobilium feminarum, quae cum essent apostolorum discipulae et constantes in fidei confessione persisterent, sub Nerone imperatore lingua pedibusque praecisis, percussae gladio martyrii coronam adeptae sunt.

[2] Eodem die sanctorum martyrum Maronis, Eutychetis et Victorini, qui primo cum beata Flavia Domitilla apud insulam Pontiam in Christi confessione exules, postmodum sub principe Nerva liberati, cum plurimos ad fidem convertissent, in persecutione Traiani a Valeriano iudice variis poenis iussi sunt interfici.

[3] In Perside sanctorum martyrum Maximi et Olympiadis, qui sub Decio imperatore fustibus et plumbatis caesi sunt, et ad ultimum capita eorum fustibus tunsa, donec emitterent spiritum.

[4] Ferentini in Hernicis sancti Eutychii martyris.

[5] Myrae in Licia sancti Crescentis, qui per ignem martyrium consummavit.

[6] In Thracia sanctorum martyrum Theodori et Pausilippi, qui sub Hadriano imperatore passi sunt.

APRILIS 15

1. BASILISSAE] Harum memoriam agunt Graeci in synaxariis ad diem 15 vel 17 april., cum elogio paulo hoc nostro prolixiore. Romae plane ignotae sunt. — Act. SS., April. t. II, p. 372; Synax. Eccl. CP., pp. 603, 610.
2. MARONIS] Elogium post Florum et Adonem excerptum ex Actis ficticiis SS. Nerei et Achillei BHL. 6064. Dies eis constitutus est procul dubio quia in martyrologio hieronymiano legebatur: XVII kal. maii Picino in Aureo monte Maronis, sed de aliis tunc siletur. Ad diem 24 iul. ibidem: in Amiternina civitate via Salaria miliario LXXXIII ab Urbe Roma natale Victorini cum duobus aliis, quos Maronem et Eutychetem nuncupare prona est coniectura. S. Victorinus etiam sept. 5 fastis nostris inscriptus est. — Act. SS., April. t. II, p. 373 – 75; Iul. t. V, p. 535; Comm. martyr. hieron., pp. 191, 393; Origines du culte des martyrs2, p. 313 – 14.
3. MAXIMI] Ita fere Beda, qui usus est Passione fabulosa S. Polychronii. Eorum corpora collecta leguntur quinto post martyrium die, XII kal. aprilis. Procul dubio Beda legerit XII kal. maii, unde emortualem diem ad XVII kal. maii transtulit. Cum praeter Acta nullum exstet de Maximo et Olympiade testimonium, eos ipsos a fabulatore confictos esse suspicamur. — Act. SS., April. t. II, p. 375 – 76; Anal. Boll., t. LI, pp. 69, 76 – 77.
4. EUTYCHII] S. Gregorius, Dial., III, 38, narrat Redemptum episcopum Ferentinum in ecclesia S. Eutychii nocte quievisse. Ex Passione BHL. 2779, ceterum fabulosa, indicium loci scribendum foret Ferenti in Tuscia diesque natalis ad 15 maii removendus. — Act. SS., April. t. II, p. 378; Maii t. III, p. 458 – 64; Origines du culte des martyrs2, p. 321; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, pp. 168, 533 – 35.
5. CRESCENTIS] E synaxariorum synopsi intellegitur prolixiorem exstitisse Passionem S. Crescentis, exigui momenti, utpote quae locis communibus consuta erat. De huius martyris cultu in Lycia vigente nulla dubitatio est. De Crescente cum Dioscoride aliisque iterum ad diem 28 maii. — Act. SS., April. t. II, p. 376; Synax. Eccl. CP., p. 603; Origines du culte des martyrs2, p. 163.
6. THEODORI] In synaxariis ad hunc diem prodit Theodorus sive solus, sive cum Pausilypo, quorum festum celebrabatur Constantinopoli ἐν τῷ γηροκομείῳ τοῦ Μελοβίου. Est ubi solus Pausilypus nuntietur ad diem 8 april. cum elogio brevi, e Passione quae desideratur. — Act. SS., April. t. II, p. 373; Synax. Eccl. CP., pp. 593, 603.

XVI KAL. MAI.

[1] Corinthi natalis sanctorum martyrum Callisti et Charisii, cum aliis septem, qui omnes in mare demersi sunt.

[2] Caesaraugustae in Hispania natalis sanctorum decem et octo martyrum, Optati, Luperci, Successi, Martialis, Urbani, Iuliae, Quinctiliani, Publii, Frontonis, Felicis, Caeciliani, Eventii, Primitivi, Apodemii et aliorum quatuor, qui Saturnini vocati esse referuntur. Hi omnes sub Daciano Hispaniarum praeside simul poenis affecti atque interempti sunt; quorum illustre martyrium Prudentius versibus exornavit.

[3] In eadem civitate sanctorum Caii et Crementii, qui secundo confessi et in fide Christi perseverantes, martyrii calicem gustaverunt.

[4] Ibidem sancti Lamberti martyris.

[5] Item Caesaraugustae sanctae Encraditis virginis et martyris, quae laniato corpore, mamilla abscissa et iecore avulso, adhuc superstes in carcere inclusa est, donec ulceratum corpus putresceret.

[6] Palentiae sancti Turibii episcopi Asturicensis, qui ope sancti Leonis papae haeresim Priscilliani ex Hispania penitus profligavit clarusque miraculis in pace quievit.

[7] Bracari in Lusitania sancti Fructuosi episcopi.

[8] Eodem die sancti Paterni episcopi Abricensis.

[9] Romae natalis sancti Benedicti Iosephi Labre confessoris, contemptu sui et extremae voluntariae paupertatis laude insignis.

[10] In Belgis apud Valencenas sancti Drogonis confessoris.

[11] Senis in Tuscia beati Ioachim Ordinis Servorum beatae Mariae Virginis.

APRILIS 16

1. CALLISTI] In breviario Syriaco et in martyrologio hieronymiano hodie inscripti sunt martyres Corinthii Leonidi sociati, qui in synaxariis Graecorum 15 vel 16 vel 17 april. nuntiantur. Hos assumpsit Florus, non vero Beda, sub hac formula: apud Corinthum Calisti et Carisi cum aliis septem, omnium in mare mersorum, non male, nisi quod antesignanum neglexit et ex virginibus viros fecit. Callistus enim graece est Κάλλις, Carisius Χαρίεσσα. Leonides in nostro martyrologio memoratur die 22 april. — Act. SS., April. t. II, p. 402 – 404; Synax. Eccl. CP., pp. 604, 605, 609; Comm. martyr. hieron., pp. 193 – 94, 203.
2. MARTYRUM] Nomina quaerenda sunt in Prudentii Peristeph., IV, scribendumque Evoti seu Evodii pro Eventii; sed notari velim lectionem Iuliae, non Iuli, ut passim scribitur, genuinam esse. Quod passi sint hi martyres sub Daciano praeside, non a Prudentio sed ab Usuardo asseritur. In hieronymianis recoluntur ad diem 15 april., et etiam ad 22 ian. qui certissime eorum natalis non est, sed commemoratio variorum martyrum hispanorum. Ab Usuardo memorantur ad diem 16 april., quemadmodum et in kalendariis mozarabicis quorum alia scribunt Sancte Engratie vel XVIII martyrum Caesaraugusta, alia sanctorum Obtati et Frontonis. — Act. SS., April. t. II, p. 406 – 410; Férotin, Le Liber Ordinum, p. 460 – 61; Id., Le Liber mozarabicus sacramentorum, p. 272 – 78; Comm. martyr. hieron., pp. 55 – 56, 192; Hübner, Inscriptiones Hispaniae christianae, 152; Origines du culte des martyrs2, p. 364.
3. CAII] Horum martyrium etiam a Prudentio narratur in Peristeph., IV, versiculis octo, 181 – 188, quos tamen non exhibet antiquissimus cod. Parisinus 8084, saec. VI exaratus. Nulla est Gaii et Crementii commemoratio in kalendariis mozarabicis. — Act. SS., April. t. II, p. 433; I. Bergman, Aurelii Prudentii Clementis Carmina (Vindobonae, 1926), p. 433; Origines du culte des martyrs2, p. 364.
4. LAMBERTI] De S. Lamberto Caesaraugustano nullum exstat documentum antiquum; recentiora vero fabulis referta sunt. Baronius, qui nomen S. Lamberti in Chronico Hispaniae Iohannis Vasaei, anno 1552 in lucem edito, et in operibus Alphonsi de Villegas (Flos Sanctorum, ed. 1583, p. 402) et Thomae de Trujillo (Thesaurus concionatorum, ed. 1583, t. II, p. 1165) reppererat, S. Lamberti elogium in editionem martyrologii Romani anni 1586 inseruit. Festum eius, testantibus A. de Villegas et Th. de Trujillo, agebatur die 19 iun. Quam ob causam Baronius id ad diem 16 april. transtulerit ipse non aperit. Id tamen non casu accidisse videtur, nam in Chronico Hispaniae Iohannis Vasaei S. Lambertus proximus memoratur post martyres Caesaraugustanos quorum festum est 16 april. Asserit E. Risco S. Lambertum in editione quadam martyrologii Romani die 19 iun. commemorari. De qua autem editione ageretur resciscere non potuimus. — Act. SS., April. t. II, p. 413 – 15; España sagrada, t. XXX, p. 295 – 300; A. Schott, Hispaniae illustratae, t. I (Francofurti, 1603), p. 342.
5. ENCRATIDIS] Hic soluta oratione referuntur quae Prudentius, Peristeph., IV, 109 – 144, carmine narrat. In vocativo eam Encrati appellat. Engratiam vocant Mozarabes, ut superius notatum est, ubi de XVIII martyribus Caesaraugustanis. — Act. SS., April. t. II, p. 410 – 12.
6. TURIBII] S. Turibius episcopus Asturicensis inter eos claruit qui Priscillianistarum sectam saeculo V invalescentem in Hispania fregerunt. Ad eum exstat Leonis p. I epistula (Jaffé2, 412). De eius obitus die aut anno et de cultu quo celebratus fuerit, nihil traditum est. Saec. tandem XIII cum in breviariis aliisve libris liturgicis eius memoria primum comparet, ecclesia Asturicensis ei festum agebat sive die 16 april. sive feria II alterius hebdomadis post Pascha. Praeter episcopum Asturicensem, noti sunt in Hispania duo alii Turibii, Palentinus et Liebanensis. Horum trium gesta mire in libris confusa sunt, adeo ut, exempli gratia, Vita BHL. 8344 be tribus viris unum faceret. Suum cuique referre longum est et a nostro proposito alienum. Corrigendus tamen error quo S. Turibius in elogio Palentinae civitati ascriptus est. Nempe extrema verba quibus commentariolum de S. Turibio concludit L. Marineus Siculus: cuius honor maximus Palentiae celebratur excepit Maurolycus, et post eum Molanus, qui inde sibi persuasit S. Turibium Palentiae obiisse. Molanum secuti sunt collectores martyrologii Romani. De Vita BHL. 8344 b modo dictum est. Hac nihilo melior Vita BHL. 8344, quae inter figmenta Iohannis Tamayo de Salazar ableganda est. — Act. SS., April. t. II, p. 421 – 23; Oct. t. XIII, p. 226 – 30; España Sagrada, t. XVI, pp. 89 – 108, 323; V. Leroquais, Les bréviaires manuscrits des bibliothèques de France, t. II, p. 456; t. III, pp. 73, 240; Catal. lat. Paris., t. III, p. 635; L. Marineus Siculus, De rebus Hispaniae memorabilibus, ed. A. Schott, Hispaniae illustratae, t. I, p. 333 – 34; Anal. Boll., t. LI, p. 415.
7. FRUCTUOSI] S. Fructuosus, primum monachus et multorum coenobiorum conditor, factus est episcopus Dumiensis et postea archiepiscopus Bracarensis. Obiit anno circiter 665. Eius Vita BHL. 3194 scripta est paulo post eius mortem, ut verisimile est, a S. Valerio. Non est dubium quin in Hispania publica veneratione coli coeptus sit, in libris tamen liturgicis mozarabicis eius memoria non occurrit. Saeculo XII ineunte, eius corpus translatum est Compostellam (BHL. 3195). Si excipias Missale et Breviarium Toletanum, iussu cardinalis Ximenez anno 1500 et 1502 edita, in quibus S. Fructuosus die 9 april. commemoratur, libri liturgici Lusitani et Hispani saeculis XV et XVI eum ad diem 16 april. annuntiant. Eius nomen illatum est in editionem martyrologii Romani anni 1586 a Baronio, qui more suo Alphonsum de Villegas (Flos sanctorum, ed. 1583, p. 406) et Thomam de Trujillo (Thesaurus concionatorum, ed. 1583, t. II, p. 888) secutus est. — Act. SS., April. t. II, p. 430 – 36; España sagrada, t. XV, p. 138 – 54;J. Aug. Ferreira, Estudos Historico-Liturgicos (Coimbra, 1924), p. 312; Id., Fastos Episcopaes da Igreja primacial de Braga, t. I (Braga, 1928), p. 106 – 119; J. Pérez de Urbel, Los monjes españoles en la edad media, t. I (Madrid, 1933), p. 377 – 450.
8. PATERNI] In additamentis martyrologii hieronymiani ad diem 15 april.: depositio sancti Paterni episcopi et Scubilionis; ad diem 16: in Constantino Scisciago monasterio depositio Paterni episcopi. Constantinus pagus dicitur Le Cotentin, monasterium vero Saint-Pair (Manche), ubi depositus est S. Paternus. Eius Vitam composuit Fortunatus, BHL. 6477. Subscripsisse censetur Actis concilii Parisiis habiti, intra annos 557 – 573. — Act. SS., April. t. II, p. 425 – 30; Comm. martyr. hieron., p. 191 – 94; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 425 – 30.
9. BENEDICTI] Natus est anno 1748 in paroecia vulgo dicta Amettes dioecesis tunc Boloniensis nunc Atrebatensis; obiit Romae die 16 april. 1783. Ad asperum vitae genus ab adulescentia ferri visus est. In rigidam Trappensium religionem postulavit ut admitteretur; sed mox morbo laborans a moderatoribus dimissus est. Carthusianorum primum dein Cisterciensium instituto cooptatus, utrumque ob adversam valetudinem et internas animi angustias deserere coactus fuit. Cum ad annum 22 pervenisset, ad novum vitae genus se vocari intellexit; pias peregrinationes ad Europae aedes sanctiores exorsus est et in extrema paupertate, vili et lacera veste contentus, oblata stipe victitans, Italiam, Helvetiam, Germaniam, Pannoniam, Hispaniam peragravit ubique pietatis et paenitentiae exempla relinquens. Romam tandem itinerum metam constituit, ibique reliquum vitae tempus assidue et incessanter orans transegit potissimum in ecclesiis in quibus expositum erat venerabile Eucharistiae Sacramentum. Post eius obitum fama sanctitatis ilico diffusa est. Beatorum honores ei tribuit Pius p. IX 23 maii 1860, sanctorum vero Leo p. XIII 8 dec. 1881. — Sacra Rituum Congregatio. Beatificationis et Canoniz. ven. servi Dei Benedicti Iosephi Labre. Positio super dubio an sit signanda commissio introductionis causae, Romae 1787;, Positio super virtutibus, Romae, 1828; Concessionis et approbationis officii proprii et missae, Romae, 1882; Compendium vitae, virtutum et miraculorum necnon actorum canonizationis B. Benedicti Iosephi Labre, Romae 1881;, Relation très intéressante concernant le serviteur de Dieu Benoît-Joseph Labre, Amiens, 1784; G. L. Marconi, Vita del servo di Dio B. G. Labre Francese scritta dal suo medesimo confessore, 1784.
10. DROGONIS] Drogo, qui primum in pascendis gregibus operam elocarat, dein Romam semel atque iterum peregrinatus est, ac demum laboribus fractus Seburgi in Hannonia (nunc Sebourg, dép. Nord) reclusus vixit. Obiit anno 1186. Nullum de Drogone testimonium Molano antiquius affert Baronius. Vita BHL. 2337, c. ann. 1320 ab anonymo composita est. Haec vix non integra in Annalibus Hannoniae a Iacobo de Guisia exscripta legitur. — Act. SS., April. t. II, p. 441 – 45.
11. IOACHIM] Ioachimus natus est Senis e clara stirpe anno circiter 1258. Admissus est in Ordinem Servorum beatae Mariae Virginis a S. Philippo Benizio. Obiit Senis die 16 april. 1305. Quidam scriptor coaevus, Christophorus de Parma vel quis alius, circa annum 1335 Vitam B. Ioachimi scripsit (BHL. 4285, 4286). Cultus eius approbatus est a sacra Rituum Congregatione die 20 mart. 1609. — Act. SS., April. t. II, p. 454 – 65; Monumenta Ordinis Servorum sanctae Mariae, t. V (1902) p. 5 – 19; M. G. M. Roschini, O.S.M., Vita del B. Giovacchino Piccolomini, Milano, 1935.

XV KAL. MAI.

[1] Romae sancti Aniceti papae et martyris, qui in persecutione Marci Aurelii Antonini et Lucii Veri martyrii palmam accepit.

[2] In Africa natalis beati Mappalici martyris, qui (ut scribit sanctus Cyprianus in epistola ad martyres et confessores) cum aliis pluribus martyrio coronatus est.

[3] Ibidem sanctorum martyrum Fortunati et Marciani.

[4] Antiochiae sanctorum martyrum Petri diaconi et Hermogenis eius ministri.

[5] Cordubae sanctorum martyrum Eliae presbyteri, Pauli et Isidori monachorum.

[6] Viennae sancti Pantagathi episcopi.

[7] Terdonae sancti Innocentii episcopi et confessoris.

[8] Cistertii in Gallia sancti Stephani abbatis, qui primus eremum Cisterciensem incoluit et sanctum Bernardum cum sociis ad se venientem laetus excepit.

[9] In monasterio Casae Dei Claromontanae dioecesis sancti Roberti confessoris, eiusdem monasterii conditoris et primi abbatis.

APRILIS 17

1. ANICETI] Ab Adone primum martyrologio inscriptus est. Ex altera Libri pontificalis editione repetenda sunt tum nota temporis: fuit autem temporibus Severi (lege Veri) et Marci, tum martyrium: qui etiam obiit martyr. Hoc autem nondum legebatur in prima editione neque ullo testimonio comprobatur. Non XV kal. maii sed XII kal. Aniceti obitus signatur. — Act. SS., April. t. II, p. 477 – 78; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, pp. LXI, 134.
2. MAPPALICI] In kalendario Carthaginiensi: XIII kal. maias martyris Mappalici; in martyrologii hieronymiani codicibus, XV et XIV kalendas. Epistula ad Confessores decima est inter Cyprianicas. Ab eodem Cypriano laudantur S. Mappalicus et socii in epistulis 22, 27. — Act. SS., April. t. II, p. 480 – 82; Comm. martyr. hieron., p. 195.
3. FORTUNATI] Utriusque nomen occurrit hodie in laterculo hieronymiano, sed et non semel aliis proximis diebus, ita ut de die anniversario nihil certo statui possit. Neque constat eos Afros esse. Etenim si quis solum ordinem vocabulorum consideraverit, Antiochenos eos potius habebit, cum Antiochia praescribatur, Africa vero martyrum nominibus postponatur. — Act. SS., April. t. II, p. 190; Comm. martyr. hieron., p. 195.
4. PETRI] Elogium totis verbis suppeditavit martyrologium hieronymianum, ex Actis deperditis, ut videtur. Certe aliqua emendatio adhibenda est, nam neque Petrus neque Hermogenes Antiocheni sunt. In Passione SS. Guriae et Samonae, BHG2. 731, Petrus annumeratur martyribus Melitinae passis, eidemque civitati Hermogenem assignat breviarium Syriacum ad diem 3 maii. De Hermogene iterum sermo erit 19 aprilis. — Act. SS., April. t. II, p. 479; Comm. martyr. hieron., p. 195; Origines du culte des martyrs2, p. 180.
5. ELIAE] Agonem horum martyrum qui Cordubae saeculo IX passi sunt his verbis refert S. Eulogius: Praeterea Helias presbyter iam senex ex provincia Lusitania, cum Paulo et Isidoro monachis adhuc iuvenili aetate florentibus, sub priorum professione perempti sunt XV kalendas maii aera DCCCXCIV [A. D. 856] (Memoriale sanctorum, lib. III, c. 15). Usuardi elogium ad verbum transscripserunt collectores martyrologii Romani. — Act. SS., April. t. II, p. 494 – 95; España sagrada, t. X, p. 409; F. J. Simonet, Historia de los mozárabes de España, p. 469; Anal. Boll., t. LV, p. 276.
6. PANTAGATHI] Eius memoriae providit non Beda sed Ado eiusdem sedis episcopus. Interfuit concilio Aurelianensi anni 538, habeturque eius epitaphium metricum in Libro episcopali Leodegarii, cum brevi elogio ex Adonis Chronico. — Act. SS., April. t. II, p. 486; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, pp. 188, 206.
7. INNOCENTII] De eo nihil in antiquis martyrologiis. Testes nullos affert Baronius praeter Vitam BHL. 4281, apocrypham, quae fingitur composita ex fragmentis Vitae a Celso S. Innocentii diacono conscriptae sed deperditae, aliisque monumentis. — Act. SS., April. t. II, p. 482 – 85; F. Savio, in Anal. Boll., t. XV, p. 377 – 84; Id., in Rivista di storia della provincia di Alessandria, t. XXII, p. 241 – 52; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 820 – 26; Anal. Boll., t. XXXIII, p. 450 – 52.
8. STEPHANI] Stephanus Harding, tertius abbas Cisterciensis, munere se abdicavit anno 1133, mortuus est anno 1134, die 28 martii, ad quem memoratur ab Henriquez, Menologium Cistertiense, p. 100, ex antiquo abbatum Cisterciensium catalogo. Hoc esse videtur carmen cuius fragmenta servata sunt passim, haud levis auctoritatis. Menologium secuti sunt martyrologi aliquot (Act. SS., April. t. II, p. 501), etsi adverterat Henriquez festum reapse celebrari die 17 aprilis, quem canonizationis anniversarium esse scribit, ibique fusius de S. Stephano egerat (l. c., et p. 123 – 25). S. Stephanum die 17 aprilis sanctorum albo esse inscriptum, temere assentiens Henriquez eruit ex Ignatio Firmino, abbate Fiteriensi; idem refert subdubitans vir acuti ingenii Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus, ad annum 1134, cap. V, num. 7. Parum credibile est cultum publice Cistercii cepisse principium paulo post Stephani mortem. Nam ex Actis Capituli generalis anni 1222 colligimus die 17 aprilis festum fieri S. Roberti, Molismensis et Cisterciensis abbatis primi, qui iam ab anno 1224 celebratur die 29 aprilis; de quo ibi fusius agemus. Baronius perperam scribit solitudinem Cisterciensem primum incoluisse Stephanum. Hic enim, etsi fuit unus e primis patribus, quos ita vocant, neque tamen iis praefuit, neque praecipuus auctor esse videtur consilii quod susceperunt disciplinae restituendae. Cur autem martyrologio nostro insertus esset Stephanus ad hunc diem, nemo divinavit. In kalendariis Ordinis Cisterciensis nulla erat, saec. XVI exeunte, Stephani mentio. Acta Capituli generalis anni 1623: “Cum nulli esse dubio debeat sanctum patrem nostrum Stephanum, olim Cistercii abbatem, miraculis et vitae sanctitate claruisse, quo fit ut Ecclesia Romana in martyrologio laudabiliter ipsius meminerit, mandat Capitulum ut per totum Ordinem ipsius festum in posterum cum duodecim lectionibus celebretur, eiusque officium admodum reverendi domini abbatis Claravallensis diligentia in Breviario nostro inseratur” (ap. G. Müller, Zur Geschichte unseres Breviers, in Cistercienser-Chronik, t. XXIX, 1917, p. 162). Ergo ineunte saec. XVII, nullum appellabatur a Capitulo publici cultus vestigium, nulla vigebat memoria aut miraculorum aut processus canonizationis, etsi mentionem S. Stephani iniecerat Iohannes de Cireyo, abbas Cisterciensis, in Compendio illo sanctorum Ordinis Cisterciensis, Divione typis edito anno 1491 (Hain, num. 9391), cuius gravissima est auctoritas. Alterum, minime intellexerunt Patres in Capitulo conscripti, haud pauca sanctorum nomina a Baronio in martyrologium Romanum esse recepta, quae expiscatus erat in priscis fontibus, prorsus omissa inquisitione de publica veneratione aut miraculis. Tertium, hanc illis mentionem fuisse canonizationis instar. Quartum, cum dies festus non exprimatur, idem assumptus esse credendus est qui in nostro martyrologio assignatur, 17 aprilis. Quicquid est, officium illud proprium nusquam comparet. Breviarium Cisterciense anni 1627, ad diem 17 aprilis, ascribit “ut in communi confessoris non pontificis” (Müller, l. c.). Iubente Capitulo generali, anno 1683, translatum est festum a die 17 aprilis in diem 16 iulii (Müller, ibid., t. XXX, 1918, p. 8). Hinc effecerunt quidam alterum S. Stephani festum, pronaque coniectura iterum eo die recoli autumaverunt anniversarium canonizationis, cuius documenta nusquam exstant (W. Hunt in Dictionary of National Biography, t. XXIV, p. 355; hic novo errore scribit diem 15 iulii, quem haud pauci exceperunt). — Act. SS., April. t. II, p. 496 – 501; A. Presse, S. Étienne Harding, in Collectaneis Ordinis Cisterciensium Reformatorum, t. I (1934 – 1935), pp. 20 – 30, 85 – 94; S. Lenssen, Le Fondateur de Cîteaux, Saint Robert, Westmalle, 1937; J. B. Dalgairns, Life of St. Stephen Harding, in editione nova et accuratiore Herberti Thurston. London, 1898.
9. ROBERTI] Robertus abbas Casae Dei († 1067) post Baronium martyrologio Romano accessit, praeeunte Molano in secunda editione. Hic commemorationem ad 24 april. constituerat, quo reapse sanctus sepulturae mandatus fuerat, teste Marbodo, archidiacono Andegavensi, in eius Vita BHL. 7261. Marbodus anno 1096 episcopus Redonensis factus est. Vitam B. Roberti quam ex discipulis eius quidam veraci quidem ut credimus sed difficili ac prolixo stylo narravit… conabimur explicare. Ita Marbodus. Primam illam Vitam scripserat Geraldus de Venna discipulus et capellanus B. Roberti, ut asserit Bertrandus, seu melius Bernardus monachus Casae Dei, in Vita BHL. 7263 anno 1160 scripta. Geraldus autem Romam pergens, ita Bernardus, domnum apostolicum adiit eique totam rei gestae sanctitatem singillatim et diligenter aperuit. Quibus auditis dominus papa et omnis cardinalium caetus gratias Deoexsolvunt; et etiam de sede apostolica surgens, pro sanctitate et reverentia, Gallias, in quibus B. Robertus florebat, benedixit, et ut dies eius transitus festivus et solemnis in ordine sanctorum confessorum deinceps haberetur apostolica auctoritate instituit. Alumnus itaque B. Roberti Geraldus laetus redivit Casam Dei conventuque facto praeceptum est ut per singula loca Casae Dei et ubique terrarum festivitas beati magistri digne et laudabiliter celebraretur. A Clemente VI sanctorum censui ascriptus est, a Benedicto XIV martyrologio illatus. — Act. SS., April. t. III, p. 316 – 33; Benedictus XIV, Litterae apostolicae de nova martyrologii Romani editione, 1748; S. M. Mosnier, Les saints d'Auvergne, t. I (1900), p. 413 – 47; M. Boudet, S. Robert de Turlande, in Bulletin historique et scientifique de l'Auvergne, 1906, pp. 47 – 72, 82 – 115.

XIV KAL. MAI.

[1] Romae beati Apollonii senatoris, qui sub Commodo principe et Perennio praefecto a servo proditus quod christianus esset, iussus ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit quod in senatu legit, et nihilominus sententia senatus pro Christo capite truncatus est.

[2] Messanae natalis sanctorum martyrum Eleutherii episcopi Illyrici et Anthiae matris eius; qui cum esset vitae sanctimonia et miraculorum virtute illustris, sub Hadriano principe lectum ferreum ignitum, craticulam et sartaginem oleo, pice ac resina ferventem superans, leonibus quoque proiectus, sed ab illis nil laesus, novissime una cum matre iugulatur.

[3] Ibidem sancti Corebi praefecti, qui per sanctum Eleutherium conversus ad fidem gladio percussus est.

[4] Brixiae sancti Caloceri martyris, qui a sanctis Faustino et Iovita conversus ad Christum, sub eodem Hadriano gloriosum confessionis certamen complevit.

[5] Cordubae sancti Perfecti presbyteri et martyris, a Mauris, quod in Mahumetis sectam inveheretur, perempti.

[6] Mediolani sancti Galdini cardinalis et eiusdem civitatis episcopi, qui, concione adversus haereticos expleta, spiritum Deo reddidit.

[7] In Hetruria, apud Montem Senarium, sancti Amidaei confessoris, ex septem fundatoribus Ordinis Servorum beatae Mariae Virginis, flagrantissima in Deum caritate praeclari, cuius ac sociorum festum pridie idus februarii celebratur.

APRILIS 18

1. APOLLONII] Illatus est in martyrologium a Floro, cuius est hoc elogium, modice contractum sed et auctum his verbis et Perennio praefecto, ex Eusebio. Florus autem exscripsit Hieronymi De viris illustribus, c. XLII, neque eius errores in legendo Eusebio, Hist. eccl., V, 21, cavit. Non enim senator fuit Apollonius, sed homo τῶν τότε πιστῶν ἐπὶ παιδείᾳ καὶ φιλοσοφίᾳ βεβοημένος, neque a servo proditus fuit sed a quodam “daemonis ministro”. Quod autem insigne volumen dicit, intellegenda est oratio quam in senatu pro fidei defensione habuit. Acta in iudicio, responsa Perennio interroganti data et ipsam orationem seu ἀπολογίαν Eusebius collegerat in libro τῶν ἀρχαίων μαρτυρίων, qui aetatem non tulit, reliquit tamen vestigium haud spernendum in Passione BHG2. 149 (cf. BHO. 79), quae alteri paene cognomini aptata est: μαρτύριον τοῦ ἁγίου ἀποστόλου Ἀπολλώ, τοῦ καὶ Σακκέα. Praetermittenda non est huius Passionis clausula: ἐμαρτύρησεν τρισμακαριώτατος Ἀπολλώς, καὶ Σακκέας, πρὸ ἕνδεκα καλανδῶν μαΐου κατὰ Ῥωμαίους, κατὰ δὲ Ἀσιανοὺς μηνὸς ὀγδόου (lacuna), id est die 21 aprilis. Haec nos in incerto relinquunt utrum ad Apollonium referantur an ad apostolum illum qui eius vices suscepit. Apollonio non suffragatur quod hodie, quae dies est proxima vicesimae primae, mentio fiat in hieronymianis Ephebi, Proculi et Apollonii. Hi enim sunt martyres Interamnenses. Solo nomine huius Apollonii inductus est Florus ut Apollonio Romano, cuius natalem ex Hieronymo non didicerat, diem 18 april. assignaret. — Act. SS., April. t. II, p. 539 – 40; Comm. martyr. hieron., p. 197; H. Delehaye, Les Passions des martyrs et les genres littéraires, p. 125 – 36.
2. ELEUTHERII] In codicibus hieronymianis hodie nuntiatur Romae Eleutherii episcopi et Anteae matris eius; rursum ad dies 5 sept. et 24 nov., in civitate Riatensi, id est Reate, ubi colebatur. A Graecis memoratur die 15 dec., sed et 20 vel 21 iul., tanquam qui natus sit Romae factusque episcopus Illyrici. Acta eius sive latina BHL. 2450 – 2452, sive graeca BHG2. 568 – 571, e fabulis consuta sunt. Assumptum est et paululum coartatum elogium Flori, qui usus est Passione BHL. 2451 vel alia simillima. Episcopi Illyrici Baronii interpolatio est ex libris graecis. Cum Messanensibus nihil commune habuit Eleutherius, invita lectione Messanae, quam sibi finxit Florus ex properanter lecta sententia Passionis: in Apuliam civitatem Ecanam (seu Aecanam) destinavit. — Act. SS., April. t. II, p. 528 – 39; Comm. martyr. hieron., pp. 197, 490, 619; Synax. Eccl. CP., pp. 307, 831, 834; Les martyrologes historiques, p. 256 – 57; P. Franchi de' Cavalieri, in Studi e Testi, t. VI, p. 137 – 61.
3. COREBI] Baronius: “Hunc Correum Beda appellat dum de eo agit hac die.” At hoc nomen in Beda frustra quaesieris. Inductus est in martyrologium ex fide Actorum S. Eleutherii, de quibus nos in superioribus, et ita Papebrochius: “Haec talia esse ostendimus ut quamdiu nullum aliud Corebi martyris indicium profertur, vix credi possit aliquando vixisse, nedum annuam habuisse in ullis ecclesiasticis fastis memoriam.” In menaeis, eo die quo colitur a Graecis S. Eleutherius (15 dec.), memoratur etiam Κορέμων (Κορέβων) ἔπαρχος. — Act. SS., April. t. II, p.521; Synax. Eccl. CP., p. 311.
4. CALOCERI] Silent antiqua martyrologia. Elogii fons est Passio fabulosa SS. Faustini et Iovitae, BHL. 2836, in qua Calocerus eadem aetate vixisse et Albingauni in Etruria martyrio coronatus perhibetur. Ficticia haec sunt, nullumque adducitur testimonium de Calocero qui hoc loco passus sit. Eo autem die quo ille colitur, in martyrologio hieronymiano inscriptum est par martyrum Romanorum Calocerus et Parthenius. Ab hagiographo ex Romano Calocerus factus est Albingaunensis seu Brixianus in societatem SS. Faustini et Iovitae tractus. — Act. SS., April. t. II, p. 523 – 28; Comm. martyr. hieron., p. 197; F. Savio, in Anal. Boll., t. XV, p. 30 – 33; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 841 – 42.
5. PERFECTI] Perfectus, presbyter basilicae Sancti Aciscli Cordubensis, cum doctrinam Mohammadis aperte obiurgasset, capitali sententia damnatus est. Consummavit autem vir Dei cursum agonis sui in pace quarto decimo kalendas maias die sexta feria (S. Eulogius, Memoriale sanctorum, lib. II, c. 1; cf. eiusdem epistulam ad Waliesindum, episcopum Pampilonensem, P. L., t. CXV, p. 851). Eo die commemoratur ab Usuardo, quem secutum est martyrologium Romanum. In kalendario Cordubensi anni 961 Perfectus annuntiatur ad diem 30 april. — Act. SS., April. t. II, p. 584 – 86; BHL. 6631; España sagrada, t. X, p. 368 – 71; Alvarus, Indiculus luminosus, c. 3 (P. L., t. CXXI, p. 518); Férotin, Le Liber Ordinum, p. 463; F. J. Simonet, Historia de los mozárabes de España, p. 385 – 391; Anal. Boll., t. LV, p. 275 – 77.
6. GALDINI] Haec ex Vita S. Galdini BHL. 3232, qua et asseritur die 18 april. anno 1176 obiisse. Diem 19 indicant antiquus episcoporum catalogus et Liber notitiae sanctorum Mediolani, ed. Magistretti-Monneret de Villard, p. 160. — Act. SS., April. t. II, p. 593 – 95; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Milano, pp. 44, 523 – 35.
7. AMIDAEI] De cultu septem fundatorum Ordinis Servorum sanctae Mariae egimus ad diem 12 feb. S. Amideum obiisse die 18 april. 1265 nullo documento fide digno traditum est. Elogium quod sacra Rituum Congregatio approbaverat die 7 sept. 1728 contraxit Benedictus p. XIV in editione martyrologii Romani anno 1748 Romae excusa.A. Giani, Annalium sacri Ordinis fratrum Servorum B. Mariae Virginis … centuriae quatuor, ed. 2, t. I, p. 96; Monumenta Ordinis Servorum sanctae Mariae, t. XVI, supplementum, p. 265 – 67; J. B. Pittonus, Constitutiones pontificiae, t. II (Venetiis, 1740), p. 253 – 54.

XIII KAL. MAI.

[1] Corinthi natalis sancti Timonis diaconi de septem primis, qui primo apud Beroeam doctor resedit ac deinde verbum Domini disseminans venit Corinthum, ibique a Iudaeis et Graecis (ut traditur) flammis iniectus sed nihil laesus, demum cruci affixus martyrium suum implevit.

[2] Cantuariae in Anglia sancti Elphegi episcopi et martyris.

[3] Melitinae in Armenia sanctorum martyrum Hermogenis, Caii, Expediti, Aristonici, Rufi et Galatae una die coronatorum.

[4] Caucoliberi in Hispania Tarraconensi passio sancti Vincentii martyris.

[5] Eodem die sanctorum martyrum Socratis et Dionysii, qui lanceis confossi sunt.

[6] Ierosolymis sancti Paphnutii martyris.

[7] Romae sancti Leonis papae noni, virtutum et miraculorum laude insignis.

[8] Antiochiae Pisidiae sancti Georgii episcopi, qui ob cultum sanctarum imaginum exul occubuit.

[9] In coenobio Laubiensi sancti Ursmari episcopi.

[10] Florentiae sancti Crescentii confessoris, discipuli beati Zenobii episcopi.

APRILIS 19

1. TIMONIS] Timon diaconus de quo Act., VI, 5, ab Adone, non vero a Beda, fastis Latinorum primum inductus est. A Graecis variis diebus variis in codicibus memoratur: 26, 30 iun., 28 iul., 30, 31 dec. Elogium supra positum, paucis mutatis, Adonis est in Libello De festivitatibus apostolorum. Undenam depromptum sit ignoratur. A pseudo-Dorotheo (in synaxariis ad 30 iun.) non Beroeae episcopus sed Bostrorum Arabiae praedicatur. — Act. SS., April. t. II, p. 619; Synax. Eccl. CP., pp. 357, 361, 773, 784, 853.
2. ELPHEGI] Varie scripserunt nomen S. Ælfheah, episcopi Wintoniensis primum, dein archiepiscopi Cantuariensis. Is die 27 septembris anno 1011 se Danis obtulit civitatem ferro ignique vastantibus, deprecatus ut pro ovibus sibi commissis ipse periret. Dani, spe exigendae pecuniae, vinctum servare maluerunt. Die 19 aprilis 1012, sabbato post pascha, sub vespero, uti presse definivit chronographus (C. Plummer et J. Earle Two of the Saxon Chronicles Parallel, t. I, p. 142), pretium erat solvendum. At cum noluisset Ælfheah redimi, ne sui redimendi causa aes exigeretur, praestituto die trucidatus est, in oppido quod Greenwich vocant. Londini est humatus in templo Sancti Pauli. Anno 1023, iubente Canuto rege, reliquiae delatae sunt magnifica pompa Cantuariam, ubi posthaec quieverunt. Anno 1078 quaesivit a S. Anselmo Lanfrancus, Cantuariensis archiepiscopus, quonam iure sanctos quosdam colerent Angli, nominatim S. Ælfheah. Unde colligimus quam antiqua fuerit apud populares eius veneratio. Cui Anselmus: Beatus Ælfegus aeque pro iustitia, ut beatus Iohannes passus est pro veritate. Cur ergo magis de unius quam de alterius vero sanctoque martyrio quisquam ambigat, cum par causa in mortis perpessione utrumque detineat? In quibus omnibus minime agitur de canonizatione procuranda, iam enim pro sancto colebatur. Id potius dubitabat Lanfrancus, tollendusne esset cultus ut insolens et malus. Acquievit tamen Anselmo seque pollicitus est S. Ælfheah deinde veneraturum ut vere magnum et gloriosum martyrem Christi. Haec Eadmer in Vita Anselmi, annos inter 1109 et 1124 conscripta, BHL. 526, lib. I, cap. 30, ed. Rule, p. 350 – 53. Baronius in annotationibus disserit de martyrii condicionibus. Ex Eadmeri loco colligitur cultus publicus a Lanfranco sive inductus fuisse sive saltem approbatus. Quod ex antiquis Angliae kalendariis aptissime confirmatur, in quibus apparet Æfheah saec. XI primum, semperque posthaec, ad diem 19 aprilis (F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, t. I, pp. 75, 89, 103, 117, 131, 145, 159, 173, 187, 201, 215, 229, 243, 257; Id., The Calendar of the Augustinian Priory of Launceston in Cornwall, in The Journal of Theological Studies, t. XXXIX, 1938, p. 1 – 21; R. Stanton, A Menology of England and Wales, p. 168). Inde festum exceptum est in martyrologiis recentioribus. Festum S. Ælfheah, falso ad diem 28 decembris statuerunt quidam, quorum antesignanus videtur Petrus de Natalibus (Act. SS., April. t. I, p. 631 a). Hunc secutus est Richardus Whytford, qui S. Ælfheah meminit et die 19 aprilis et die 28 decembris, neque tamen hanc eiusdem nominis iterationem advertisse videtur, The Martiloge in Englysshe after the use of the chirche of Salisbury and as it is redde in Syon With addicyons, ed. F. Procter et E. S. Dewick, pp. 59, 200 (= Henry Bradshaw Society, t. III). Ex Whytfordii martyrologio anglicano aliquot recentiores festum receperunt ad diem 28 decembris (Act. SS., l. c.). Hic translationis dies anniversarius esse falso putatus est, nam is fuit 12 martii. Ad hunc enim diem nomen legimus in duobus kalendariis dariis Wintoniensibus, altero anni c. 1025, altero c. 1060. F. Wormald, t. c., pp. 130, 131, 158, 159. In hoc vestimentorum sacerdotalium color statuitur albus ad diem 12 martii, neque ob festum S. Gregorii tantum sed iterum ad mentionem S. Ælfheah. Unde colligimus translationis memoriam servari, cum martyris dies natalis in rubris celebretur. Ex adversariis eiusdem eruditi viri exscribimus quae habeat codex Parisinus latinus 10062, fol. 162, saec. XI, olim Ecclesiae Christi Cantuariensis, quae procul dubio referunt translationem anno 1023: 8 iunii, Translatio sancti Ælfhegi archiepiscopi de Lundonia; 11 iunii, Susceptio sancti Ælfhegi archiepiscopi in Ecclesiam Christi; 14 iunii, Reconditio sancti Ælfhegi. Exstat et Vita S. Ælfheah et narratio de Translatione anno 1023, BHL. 2518, 2519, utraque ab Osberno Cantuariensi Lanfranci iussu conscripta. Fontem istum non satis limpidum qui eliquare volet, utatur chronico anglo-saxonico, Two of the Saxon Chronicles Parallel, ed. cit., ad annos 984, 993, 994, 1006, 1007, 1011, 1012, 1023, adiectis Plummeri annotationibus, itemque, at cautius, chronico Thietmari Merseburgensis, ed. R. Holtzmann, p. 448 – 51. Thietmarus in nomine impegit, nam pro Ælfheah posuit Duynstein, id est Dunstanum; scribebat autem ante kalendas decembres anno 1018, auctore usus Sewaldo quopiam, cui summam fidem habebat, ed. cit., p. 446 – 47. — Act. SS., April. t. II, p. 630 – 42.
3. HERMOGENIS] Haec totis verbis praebet ad hunc diem martyrologium hieronymianum. Istos omnes et singulos martyres Melitinenses fuisse et S. Hermogenis socios ex aliis monumentis scriptis non comprobatur, et eorum gesta penitus ignorantur. S. Hermogenes vel solus vel cum uno comite iisdem in fastis inscriptus reperitur diebus 17, 18, 19, 27 aprilis, 2, 3 maii. Antiquissimum de S. Hermogene testimonium habetur in breviario Syriaco, ubi cum altero Melitinensi martyre Elpidio die 3 maii recolitur. Si neotericorum quorundam placita audias, in hac martyrum societate eminet cultuque praecipuo prosequendus est qui tertius nominatur Expeditus, quippe qui fidelibus ad se recurrentibus celeriter et expedite opituletur. Sunt et qui martyris plane ignoti Vitam et Passionem conscribere sibi fas esse putent, cum tamen Expeditus non sit nisi inane nomen. — Act. SS., April. t. II, p. 619 – 20; Comm. martyr. hieron., pp. 196, 198; S. Expédit et le martyrologe hiéronymien, in Anal. Boll., t. XXV, pp. 90 – 98, 232; Anal. Boll., t. XVIII, p. 425 – 26.
4. VINCENTII] In martyrologii hieronymiani codicibus omnibus hodie, in nonnullis etiam die 16 april., nuntiatur Caucoliberi natale sancti Vincentii. S. Vincentium Caucoliberi (Collioure, Pyrénées-Orientales) passum esse nonnisi ex Actis ficticiis et recentissimis BHL. 8656 habemus. Dedicationem basilicae S. Vincentio Caesaraugustano in toto orbe maxime autem in Hispania celeberrimo, sacratae hodie memorari verisimile est. — Act. SS., April. t. II, p. 620 – 22; Comm. martyr. hieron., pp. 194, 198.
5. SOCRATIS] Socii vocantur S. Theodori martyris Perge in Pamphylia. Cum eo memorantur in synaxariis ad 21 (20) sept. et 19 (21) april., addito elogio ex Passione fabulosa BHG2. 1747. In martyrologio nostro recurrunt ad diem 20 sept. sub nomine sociorum martyrum cum S. Theodoro. — Act. SS., Sept. t. VI, p. 137 – 40.
6. PAPHNUTII] Recolitur in synaxariis Graecorum ad dies 19, 20 vel 21 april. Sed quemnam ex homonymis celebrare voluerint non facile dixeris, illum quem μοναχόν, sine loci indicio, appellant, an martyrem Aegyptium, de quo ad diem 24 vel 25 sept., cuiusque Passio BHG2. 1419 ad 20 april. legenda proponitur, an quemvis alium. Sunt menaeorum exempla ubi vocetur Παφνούτιος Ἱεροσολυμίτης, sed addita formula ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται, qua significatur martyr non fuisse. Dubitari potest cum Papebrochio num fuerit ex anachoretis de quibus in Palladio et in Historia monachorum. Quam incerta sint haec omnia nemo non videt. — Act. SS., April. t. II, p. 757; Synax. Eccl. CP., pp. 615, 616, 619.
7. LEONIS] Nunc edita sunt quae solo nomine noverat Baronius: Vita S. Leonis auct. Wiberto BHL. 4818, et Itinerarium auct. Anselmo Remensi BHL. 4825, ut alia plurima taceamus de eiusdem gestis et miraculis, BHL. 4819 – 4824, 4826 – 4829, et scripta recentiorum qui huius aetatis historiam pertractarunt. Sacra veneratio cum pio S. Leonis obitu († 1054) coepit, ob multiplicia quae mox contigisse feruntur miracula. — Act. SS., April. t. II, p. 642 – 74; A. Fliche, La réforme grégorienne, t. I (Louvain, 1924), p. 129 – 59; Drehmann, Papst Leo IX, Leipzig, 1907; P. Brucker L'Alsace et l'Église au temps du pape S. Léon IX, Strasbourg, 1889; Anal. Boll., t. XXV, p. 258 – 97.
8. GEORGII] Eius Acta exstitisse testantur synaxaria Graecorum quae eum ad diem 20 vel 19 huius mensis brevi encomio celebrant, ut in his libris mos est, ex longiore, quod adhuc repertum non est. — Act. SS., April. t. II, p. 626; Synax. Eccl. CP., pp. 615, 617.
9. URSMARI] Anso, monachus Lobbiensis, in libello BHL. 8416, quem de Ursmaro ep. et ab. († 713) edidit, diem obitus indicare omisit. Exempla quaedam Vitae BHL. 8417, a Ratherio conscriptae, habent: quartodecimo kalendas maii. Eodem die Ursmarus inscriptus est in codicibus Adonianis interpolatis, in martyrologio Fuldensi dicto, in codice Musei Britannici Addit. 1925, saec. X, in editione principe martyrologii Romani; die vero XIII kal. maii in Usuardo, in kalendario saec. IX codicis Ambrosiani M. 12. Sup. 8, in martyrologio Wandelberti codicis Paris. 5251, saec. X. — Act. SS., April. t. II, p. 557 – 78; M. G., Scr. rer. merov., t. VI, p. 445 – 61; Anal. Boll., t. LIV, p. 13; t. LV, p. 53 – 60; Neues Archiv, t. III, p. 102.
10. CRESCENTII] De Crescentio, qui S. Zenobium sepelisse fertur, nullum exstat vetus testimonium, et ex solis libellis de Vita magistri BHL. 9015, 9017, 9018, recentiore aetate conscriptis, notus est. De eo silet Laurentius Amalfitanus, qui primus S. Zenobii gesta BHL. 9014 saec. XI litteris mandavit. His omnibus recentior est Vita S. Crescentii BHL. 1984, 1985, in qua de historia hominis qui saec. IV vixisse censetur frustra quidpiam requiras. — Act. SS., April. t. II, p. 623 – 25; R. Davidsohn Geschichte von Florenz, t. I (1896), p. 296.

XII KAL. MAI.

[1] Romae sanctorum martyrum Sulpicii et Serviliani, qui praedicatione et miraculis beatae Domitillae virginis ad Christi fidem conversi, cum nollent idolis immolare, in persecutione Traiani a praefecto Urbis Aniano capite caesi sunt.

[2] Nicomediae in Bithynia sanctorum martyrum Victoris, Zotici, Zenonis, Acindini, Caesarei, Severiani, Chrysophori, Theonae et Antonini, qui sub Diocletiano varie tentati martyrium compleverunt.

[3] Tomis in Scythia sancti Theotimi episcopi, quem ob insignem eius sanctitatem atque miracula etiam infideles barbari venerati sunt.

[4] Ebreduni in Galliis sancti Marcellini primi eiusdem urbis episcopi, qui Dei monitu, cum sanctis sociis Vincentio et Domnino ex Africa veniens, maximam partem Alpium maritimarum verbo et signis admirandis, quibus usque hodie refulget, ad fidem Christi convertit.

[5] Antisiodori sancti Marciani presbyteri.

[6] Apud Constantinopolim sancti Theodori confessoris, ab aspera cilicii veste, qua tegebatur, cognomento Trichinas, qui multis virtutibus praesertim adversus daemones claruit; ex cuius corpore unguentum scaturiens aegrotis sanitatem impertit.

[7] In Monte Politiano sanctae Agnetis virginis, Ordinis sancti Dominici, miraculis clarae.

APRILIS 20

1. SULPICII] De his nihil apud Bedam. In fastos primum inducti sunt a Floro, ex eorum Actis, quae, ut recte notat Baronius, intexta sunt cum gestis SS. Nerei et Achillei BHL. 6066. Sed frustra sollicitus est idem vir doctus de eruendo nomine imperatoris sub quo illi passi sunt. Sunt enim gesta eorum ficticia, quae ad veritatem historiae non reducuntur hoc solo quod Traiani nomen cum Nervae commutaveris. Sulpicium et Servilianum via Latina quievisse testantur topographi. De die depositionis silent monumenta Floro antiquiora. Hic autem ductus fuisse videtur similitudine nominum quae hodie in hieronymianis leguntur: in Africa Serviani, Silvaniani. — Act. SS., April. t. II, p. 745 – 46; Comm. martyr. hieron., p. 199; Origines du culte des martyrs2, p. 282.
2. VICTORIS] In synaxario Sirmondiano ad hunc diem legitur compendium historiae horum sanctorum, in aliis ad diem 18 vel 19, turma modo dispersa modo imminuta. Ex ignoto sed certe turbido fonte haec fluxerunt. Legatur Christophori pro Chrysophori, et deleantur verba Nicomediae in Bithinia, quae post Baronium addita sunt. — Act. SS., April. t. II, p. 747; Synax. Eccl. CP., pp. 609, 613, 617.
3. THEOTIMI] Baronius: “De eo item Graeci inter quos Sozomenus.” Cave intellegas Theotimum episcopum Tomitanum in numero sanctorum a Graecis habitum fuisse et in synaxariis inscriptum. In his enim libris eius commemoratio nulla est, neque in martyrologiis Latinorum ante Baronium, qui ex Sozomeno, Hist. eccl., VII, 26 et VIII, 15, elogium hausit. Cf. Socrates, Hist. eccl., VI, 12. — Act. SS., April. t. II, p. 755 – 56.
4. MARCELLINI] Transsumpta est prior pars elogii quod Florus excerpsit e Vita S. Marcellini BHL. 5227, quae contemnenda non est. Marcellinus a S. Eusebio Vercellensi et Aemiliano Valentino episcopus consecratus est. — Act. SS., April. t. II, p. 750 – 55; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 290 – 91; Les martyrologes historiques, p. 265.
5. MARCIANI] In hieronymianis hodie legitur: in civitate Autesiodoro depositio sancti Meriani (al. Martini) presbiteri et confessoris. Procul dubio ille qui in Vita BHL. 5523 Marianus nuncupatur. Haec autem narratio antiqua non est. — Act. SS., April. t. II, p. 758 – 61; Comm. martyr. hieron., p. 200.
6. THEODORI] Paucis contractum promitur elogium synaxariorum Graecorum ad hunc diem, procul dubio ex huius sancti Vita quae interiisse videtur. — Act. SS., April. t. II, p. 756 – 57; Synax. Eccl. CP., p. 615.
7. AGNETIS] Agnes nata est anno circiter 1268 in loco dicto Gracciano Vecchio, haud longe a Montepolitiano civitate Etruriae. Puella vestem induit virginum quae vulgo del sacco nuncupantur. Postea Montepolitiani novum monasterium exstruxit, in quo obiit die 20 april. 1317. Sub qua vero regula vixerit non liquet. Eius Vitam BHL. 155 conscripsit anno circiter 1365 Raymundus Capuanus, O.P., qui confessari munere in Agnetis monasterio fungebatur. Festum S. Agnetis quotannis Montepolitiani celebrari concessit Clemens p. VII anno 1532; eius vero elogium, annuente Gregorio p. XIII, illatum est in martyrologium Romanum, anno 1586. Sollemniter sanctorum fastis ascripta est a Benedicto p. XIII die 10 dec. 1726. — Act. SS., April. t. II, p. 791 – 817; A. Walz, Die heilige Agnes von Montepulciano, Dülmen i. W., 1992; R. Taucci, II convento di S. Maria di Montepulciano, in Studi storici sull' Ordine dei Servi di Maria, t. II (1934), p. 31 – 52.

XI KAL. MAI.

[1] Cantuariae in Anglia sancti Anselmi episcopi, sanctitate et doctrina conspicui.

[2] In Perside natalis sancti Simeonis episcopi Seleuciae et Ctesiphontis, qui iubente Sapore Persarum rege comprehensus ferroque onustus, iniquis tribunalibus exhibitus, cum solem ipsum adorare nollet et de Iesu Christo voce libera et constantissima testaretur, primum carcerali ergastulo cum aliis centum (ex quibus alii episcopi, alii erant presbyteri, alii diversorum ordinum clerici) longo tempore maceratus est; deinde cum Usthazanes regis nutritius, qui ante iam lapsus a fide sed per eum ad poenitentiam fuerat revocatus, martyrium constanter subiisset, postridie, qui erat annuus dominicae passionis dies, omnibus ante Simeonis oculos, qui unumquemque eorum strenue exhortabatur, gladio iugulatis, novissime et ipse decollatus est. Passi sunt etiam cum eo clarissimi viri Abdechalas et Ananias eius presbyteri; Pusicius quoque praefectus regis artificum, eo quod Ananiam titubantem corroborasset, collo circa tendinem perforato et lingua exinde extracta, crudeli morte occubuit; post quem et filia eius, quae erat sacra virgo, necata est.

[3] Alexandriae sanctorum martyrum Aratoris presbyteri, Fortunati, Felicis, Silvii et Vitalis, qui in carcere quieverunt.

[4] Nicomediae in Bithynia sanctorum Apollinis, Isacii et Crotatis, qui sub Diocletiano passi sunt.

[5] Antiochiae sancti Anastasii Sinaitae episcopi.

APRILIS 21

1. ANSELMI] Qui gesta bis scripsit Eadmerus, Historiam novorum in Anglia BHL. 525, et Vitam BHL. 526, diu Anselmo usus erat familiarissime, librarius primum ab epistulis idemque interpres, dein amicus et secretorum consiliorum particeps, comes individuus per annos sedecim, quibus in cathedra Cantuariensi sedit Anselmus. Pressius in Vita quam in Historia significat Eadmerus archiepiscopum exspirasse illucescente feria IV maioris hebdomadae, die 21 aprilis 1109 (BHL. 526, ed. Rule, p. 417; cf. BHL. 525, ed. Rule, p. 209; merus error oscitantis librarii est numerus XIII pro XVI in computandis annis a regimine ecclesiae suscepto, Ph. Schmitz, Un manuscrit retrouvé de la Vita Anselmi par Eadmer, in Revue Bénédictine, t. XL, 1928, p. 234). Quando cultus Cantuariam inductus sit, satis accurate determinatur. Obitus tantum anniversarium legimus in kalendario quod psalterio Eadwini praefigitur, ante annum 1170: Ob. pie memorie Anselmus arch. (Gasquet et Bishop, The Bosworth Psalter, p. 87, annot. 3). In kalendariis duobus, annorum c. 1200 et 1220, ambigue dicitur: Anselmi archiepiscopi (ibid.). At annis c. 1240 – 1250 certum est omnino diem agi festum, cum duo kalendaria nomini ascribant quo paramentorum colore sit utendum: in albis; inde a saec. XIII mediante, festum recentiore manu additur kalendariis antiquis Cantuariensibus (F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, t. I, London, 1935, p. 173, annot.; Gasquet et Bishop, l. c.). Ex Cantuariensibus fontibus defluxit commemoratio in kalendaria et martyrologia haud pauca, praesertim anglicana (R. Stanton, A Menology of England and Wales, p. 176). Alterum festum habitum est ad diem 5 iulii, quem reliquiarum elevationis anniversarium esse gratuito commenti sunt (Stanton, l. c.). Nullum quippe ex omnibus kalendariis Cantuariensibus, quae viderimus, ad saec. XV usque Anselmi meminit ad diem 5 iulii (Gasquet et Bishop, op. c., p. 94 – 95; ibi unicum saec. XV kalendarium quod exscribitur, p. 69, mense iulio mutilum est). Neque videtur reliquiarum elevatio, si saec. XV acta esset, nulla sui vestigia relictura fuisse aut in kalendariis aut alibi uspiam. Alios praeterea dies quibus cultus legitur Anselmus reperies in Act. SS., April. t. II, p. 866. Deinde inquirendum num canonizatus fuerit Anselmus, ut cuidam placet: cui si fidas, litterae datae sunt, regnante Henrico VII in Anglia, ad Iohannem cardinalem Morton, archiepisocopum Cantuariensem, anno 1494. Haec primus omnium, ut videtur, enuntiavit J. Croset-Mouchet, Saint Anselme d'Aoste, archevêque de Cantorbéry (Paris, 1859), p. 482; pedibus in eandem sententiam iverunt recentiores haud pauci, immo etiam W. R. W. Stephens, in Dictionary of National Biography, t. II, p. 28. Hic certo certius significantur litterae Romanus pontifex ab Alexandro VI datae, die 4 octobris 1494, ad archiepiscopum Cantuariensem et episcopum Dunelmensem, quas edidit ex Regestis Mortonianis, fol. 205 a, H. Spelman, Concilia, Decreta, Leges, Constitutiones in re Ecclesiarum Orbis Britannici (Londinii, 1664), t. II, p. 721 – 22. A Spelmanno inscribuntur: “Bulla super Canonizatione beati Anselmi archiepiscopi”. Re tamen vera litterae sunt quibus vita et miracula S. Anselmi explorari iubentur; his simillima est Commissio ad inquirendum de Henrico VI Angliae rege eodem die data (P. Grosjean, Henrici VI Angliae Regis Miracula postuma, p. 167* – 69*). Ex quibus perspicue patet, saec. XV exeunte, neminem prorsus aut in Anglia aut in curia Romana, quicquam rescisse de canonizatione olim habita: nam de miraculis inquirendis solliciti sunt. Ceterum, nullas canonizationes ab Alexandro VI habitas esse, satis compertum est (Pastor, Geschichte der Päpste, t. III, 1, p. 604). Iam anno 1163, in concilio Turonensi, supplex depoposcerat S. Thomas Cantuariensis ut Anselmum inter sanctos referret Alexander III. Quod quidem se statim acturum pontifex negavit, at litteris Constitutus olim, die 9 iunii 1163, invitat Thomam ut ipse inquirat, facitque potestatem negotii pertractandi, ad canonizationem usque, ut videtur (J. C. Robertson, Materials for the History of Thomas Becket, t. V, p. 35 – 36, Epistula XXIII; Jaffé2, 10886). Anselmus postremo loco a Baronio positus ad primum ascendit postquam doctorum honores in toto orbe obtinuit. Exstat inter Opera omnia Clementis XI (Francofurti, 1729), p. 1215, decretum S. Rituum Congregationis, d. 3 februarii 1720, quo festum elevatur a ritu semiduplici ad duplicem et in missa In medio Ecclesiae recitari iubetur Credo; cf. Benedicti XIV De servorum Dei Beatificatione, libro IV, parte II, c. XI, num. 15. Ideo, c. XII, num. 9, Anselmus collocatur inter sanctos qui doctorum nomine et honore salutantur, etsi publice doctores non sunt renuntiati. — Act. SS., April. t. II, p. 865 – 953; fons praecipuus et primigenius est Eadmerus, BHL. 525 – 529, 534; inter recentiores memoramus M. Rule, The Life and Times of St. Anselm, London, 1883; R. W. Church, Saint Anselm, London, 1888.
2. SIMEONIS] Auctores hoc loco sibi fuisse profitetur Baronius Bedam, Usuardum, Adonem aliosque de quibus infra. Pro Beda qui hac die silet, satius erat antestari Florum ante Adonem, cuius elogium excerpsit Usuardus. Floro fons fuit Historia tripertita Cassiodori. Usuardi locum ipse Baronius cum synaxario graeco temperavit, quod in elementa solvere maioris est laboris quam nostra res nunc postulat. Martyrum qui hodie in martyrologio memorantur non una est historia, neque ex iisdem monumentis repetenda. De S. Symeone Seleuciae et Ctesiphontis archiepiscopo exstant Passiones bonae satis notae BHO. 1117 – 1119, eius valde affines cuius graecam versionem iam novit Sozomenus. Harum luculento testimonio constat S. Symeonem in Karkhā de Lēdān, Huzainae urbe, cum centum amplius sociis mactatum fuisse luna 14 mensis nisan, in parasceve, anno 32 Saporis regis, i. e. 17 aprilis anno 341. Infinitas prope controversias quae de hac chronotaxi motae sunt, et ante et postquam genuina documenta ad lucem emerserunt, hoc loco iterare non vacat. Symeon inter episcopos martyres Persiae primus occurrit, in appendice breviarii Syriaci. Usthazanes, apud Cassiodorum, Florum aliosque Latinos Ustazades, Graecis Οὐσθαζάνης vel Γουσθαζὰτdictus, reapse nomen habuit Guhištāzād, i. e. “ingenuorum optimus”, quod nonnumquam praefracta forma mutatum est in Azād, i. e. “ingenuus”, unde orta est graeca interpretatio Ἐλευθέριος, haud inepta, quae in nonnullis synaxariis legitur. Fuit porro Usthazades aulae regiae eunuchus, qui regem Saporem educaverat. Certiora documenta ostendunt eum saeviente primo persecutionis aestu peremptum fuisse, in aula Artaxerxis, fratris ipsius Saporis, qui vice regia Adiabenam administrabat. Eius memoriam hagiographi, non plane invita permixtione, cum aliis narratiunculis confuderunt et fabulas fabulis innectentes tricas inexplicabiles effecerunt. S. Usthazaden in Huzaina, pridie necis S. Symeonis, occisum fuisse cum sincera historia componi posse non videtur. Abedechalas, sive ut scribit Cassiodorus Abedecallas, nomen sumptum est e Sozomeni Ἀβεδεχαλάας, in quo agnoscitur syriacum 'Abdhaïklā, i. e. Ἱερόδουλος. Abdella, quod legitur apud Florum, Usuardum et fortasse alios, figmentum est scioli in cuius memoria lusisse videtur saracenicum nomen 'Abdalla, Θεόδουλος. Porro Abedechalas, et qui cum eo memoratur Ananias, presbyteri erant e primoribus cleri, qui una cum suo archiepiscopo ex urbibus regiis abrepti et capitis damnati leguntur in Passione S. Symeonis. Ambo agmen ducunt presbyterorum martyrum Seleuciae et Ctesiphontis in appendice breviarii Syriaci. Pusicius praefectus regis artificum insignem locum obtinet in martyrum caterva qui cum S. Symeone trucidati sunt. Prudenter cavit Baronius ne cum graeco synaxario eum κουροπαλάτην diceret, cum certo fuisse comperiatur praefectus fabrum regalium. Praeter interpositam narrationem, ubi primas partes agit, in Passione S. Symeonis, eius Acta in peculiari commentario consignata sunt BHO. 993, cuius saltem compendium graece legit Sozomenus, II, 11. Ex Cassiodoro Sozomenum exscribente sumpta sunt quae Baronius ad Usuardi laterculum adiecit de sancti martyris supplicio. Passus est Pusicius in sabbato sancto, 18 aprilis, anno 341. Pusicii filia, virgo sacra, in Actis syriacis BHO. 698, nomen fertur habuisse Martham; quibus si fides debetur, sancta virgo perempta est in ipso festo Resurrectionis Dominicae, 19 april. 341. — Act. SS., April. t. II, p. 844 – 47; Nov. t. IV, p. 419 – 25; Synax. Eccl. CP., pp. 601 – 602, 607 – 608; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 223 – 24; Anal. Boll., t. XXIX, p. 151 – 56; t. XLIII, p. 261 – 304; t. LVI, p. 118 – 43.
3. ARATORIS] In martyrologio hieronymiano haec nomina repperit Florus, rite ordinando laterculo impar. Solus Arator (in breviario Syriaco Ἄριστος) Alexandriae certo tribuendus est. Quonam pertineant alii ignoratur. De scriptione Fortunati et Silvii lis est sitne forsitan legendum Fortunatae, Salvii. Ad solum Vitalem referenda sunt ultima verba: in carcere quiescentis, si tamen lectioni codicum standum est. — Comm. martyr. hieron., p. 200; Les martyrs d'Égypte, p. 71.
4. APOLLINIS] Graeci in synaxariis memoriam agunt τῶν ἁγίων μαρτύρων Ἰσαακίου, Ἀπολλὼ καὶ Κοδράτου (hic perperam Crotati), addito elogio quod conectitur cum nugatoriis illis S. Georgii gestis quae Alexandram uxorem faciunt Diocletiani et christianam immo et martyrem. Huius autem famuli seu ministri fuisse feruntur Apollo, Isaac et Codratus. Omnia impudenter conficta, etiam martyrum nomina. — Act. SS., April. t. II, p. 842 – 43; Synax. Eccl. CP., p. 619.
5. ANASTASII] Baronius: “De eodem agunt et Graeci hac die in menologio.” Res paululum intricatior est, nam in synaxariis v. gr. in Sirmondiano hodie legitur encomium τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ἀναστασίου τοῦ ἐν τῷ Σινᾷ ὄρει, qui monachus fuit, non episcopus. In aliis codicibus ad diem 20 april. memoria scripta est tum Ἀναστασίου τοῦ ἐν τῷ Σινᾷ. cum etiam Ἀναστασίου ἐπισκόπου Ἀντιοχείας Cum autem duo fuerint episcopi Antiocheni Anastasii appellati, de quonam agatur, utrum de illo qui in nostro martyrologio ad diem 21 dec. inscriptus est an de altero, quaeritur. Satis perspicuum est martyrologii revisores ex duobus Anastasiis, monacho et episcopo, unum fecisse. — Act. SS., April. t. II, p. 850 – 54; Synax. Eccl. CP., pp. 615, 617; S. Pétridès, in Revue de l'Orient chrétien, t. VI (1901), p. 444 – 52.

X KAL. MAI.

[1] Romae via Appia natalis sancti Soteris papae et martyris.

[2] Ibidem sancti Caii papae, qui sub Diocletiano principe martyrio coronatus est.

[3] Smyrnae sanctorum Apellis et Lucii ex primis Christi discipulis.

[4] Eodem die sanctorum plurimorum martyrum, qui sequenti anno post obitum Simeonis, annuo item die quo passionis dominicae memoria celebrabatur, per totam Persidis regionem pro Christi nomine sub rege Sapore gladio caedi iussi sunt. In quo fidei certamine passus est Azades eunuchus regi carissimus, Milles episcopus sanctitate et miraculorum gloria insignis, Acepsimas episcopus cum presbytero suo Iacobo, item Aithala et Iosepho presbyteris, Azadane et Abdieso diaconis, et compluribus aliis clericis, Mareas quoque et Bicor episcopi, cum aliis viginti episcopis, et clericis fere ducentis quinquaginta, monachis etiam et sacris virginibus plurimis, inter quas et sancti Simeonis episcopi soror, nomine Tarbula, cum pedissequa sua, quae stipitibus alligatae serraque scissae crudelissime necatae sunt.

[5] Item in Persia sanctorum Parmenii, Helimenae et Chrysoteli presbyterorum, Lucae et Mucii diaconorum, quorum triumphus martyrii in passione sanctorum Abdon et Sennen habetur.

[6] Alexandriae natalis sancti Leonidis martyris, qui sub Severo passus est.

[7] Lugduni sancti Epipodii, qui in persecutione Antonini Veri cum Alexandro collega tentus post dira tormenta martyrium capitis abscissione complevit.

[8] Apud Senonas sancti Leonis episcopi et confessoris.

[9] Anastasiopoli sancti Theodori episcopi, miraculis clari.

APRILIS 22

1. SOTERIS] Baronius: “Beda autem et Ado de eo pridie huius diei: sed hunc esse diem natalis eius habet liber de Romanis pontificibus.” Haec non de Beda sed de Adone vera sunt, qui hunc pontificem primus martyrologio inscripsit. In Libro pontificali habetur: sepultus est in cymiterio Callisti via Appia X kal. mai. Sed in prima editione melius de loco sepulturae: iuxta corpus beati Petri. — Act. SS., April. t. III, p. 5 – 7; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. 1, pp. 135, LXI.
2. CAII] Gaium papam memorat Depositio episcoporum Romana: X kal. mai Gai in Callisti. Consonant martyrologium hieronymianum et Liber pontificalis in die et loco sepulturae. Huius autem libri altera recensio martyribus eum annumerat: Hic fugiens persecutionem Diocletiani in criptis habitando martyrio coronatur. Error est ex apocryphis S. Susannae Actis BHL. 7937; nam Depositio martyrum Gaium reticet. Recte in prima editione: Hic fugiens persecutionem Diocletiani in criptis habitans confessor quievit. Qui die 1 iul. in hieronymianis occurrit Gaius, a Romano pontifice alius est. — Act. SS., April. t. III, pp. 13 – 17, 982 – 83; Comm. martyr. hieron., pp. 202 – 203, 345; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, pp. XCVIII-XCIX, 161, 73.
3. APELLIS] A Graecis memoria agitur virorum apostolicorum trium Ἀπελλοῦς, Λουκᾶ καὶ Κλήμεντος hodie et iterum die 10 sept. In nostro martyrologio omittitur Clemens, et Lucius Lucae supponitur. Apelles a S. Paulo salutari iubetur in Rom., XVI, 10; Lucae mentio est in II Tim., IV, 11. In menaeis notatur Apellem non illum esse qui fuit episcopus Heracleae in Thracia, sed primum Smyrnensem episcopum; Lucam vero non evangelistam sed episcopum Laodiceae in Syria. Haec conferenda sunt cum catalogo pseudo-Dorothei in synaxariis ad diem 30 iun., ubi duo discipuli Apelles episcopi nominantur et Λουκᾶς ἐπίσκοπος Ταρσοῦ quem statim excipit Ἰωάννης ἐπίσκοπος Λαοδικείας τῆς Συρίας. Uno, ut patet, omisso versu ἐπίσκοπος Τάρσου Ἰωάννης, Lucas episcopus Laodiceae factus est. — Act. SS., April. t. III, p. 4; Synax. Eccl. CP., pp. 33, 621, 785 – 88.
4. MARTYRUM] More consueto auctores hic afferuntur Beda (qui tamen silet). Usuardus et Ado, quibus praeivisse perhibentur Sozomenus et Historia tripertita. Reapse hodierni elogii quale legitur fons turbidus est Sozomenus, lib. II, c. 12 – 14, cuius latinum expilatorem Cassiodorum primus excerpsit Florus. Tot errores huc congesti sunt ut eos singillatim eliquare non parvi sit laboris. Tumultuaria caedes martyrum quae hodie commemoratur, si anno post mortem S. Symeonis in parasceve contigisset, in diem incidisset 9 april. anni 342. Sed ex testimoniis quae in hesterno commentario allata sunt constat fanaticam illam christianorum internecionem coeptam esse ipso die quo S. Symeon martyrium fecit, 17 april. anni 341. Deceptus est Sozomenus quod cum in Passione S. Symeonis legisset persecutionem primum commotam fuisse edicto quod Sapor regni sui 31° promulgavit, ad hunc annum rettulit S. Symeonis necem, quae tamen non evenit nisi labente anno insequenti. Cum sancti episcopi supplicio, nulla interposita mora, conserta fuit ingens illa christianorum strages, quam referunt optimae notae Passiones BHO. 704 et 124. Pleraque nomina quibus hic concrepat Sozomenus, ex aliena historia raptim collegit scriptor praeceps, eadem indiligentia qua S. Symeonem regnante Constantino imperatore passum esse sibi persuasit. Azades eunuchus regi carissimus idem ipse est Usthazades de quo heri. Milles, rectius Miles, Susae episcopus, portentosa fama donatus est ab hagiographis, qui additis ei sociis Sina presbytero et Abrosima (Aboršam) diacono, Passionem texuerunt insigniter fabulosam BHO. 772, 773, quae compendio refertur in graeco synaxario ad diem 3 decembris. Omissis eiusmodi commentis, redeundum est ad appendicem breviarii Syriaci, ubi S. Miles episcopus inter martyres antiquiores computatur, qui ante Saporis regnum occubuerunt. Suspiciosa proinde est maxima pars Passionis, in quam hoc criterium non quadrat. Acepsimas, syriace 'Aqebšmā, episcopus dicitur fuisse urbis Hnaïtha, graecis Χναιθᾶς vel Χαμαιθῶν, in synaxariis vero Ἀνίθα. Non forma tantum nominis incerta est. Ipsa S. Acepsimae sedes episcopalis in geographia non comparet; et quod molestiorem dubitationem habet, in synodo Ecclesiae persicae anni 410, nullius dioeceseos nomen occurrit quod ad supradictorum aliquod reduci possit. Ipse Acepsimas, quantum perspicere licet cuias sit, Adiabenae episcopus erat. Comprehensus fertur anno persecutionis 37 (376 – 377) et postquam tres annos in vinculis atrociter cruciatus est, in Media tandem occubuit luna 10 mensis tešrin prioris, id est die 18 septembris anni 378. Suae confessionis socium habuisse fertur Iosephum presbyterum, qui post episcopi supplicium mactatus est Arbelis, die 7 iunii anni 379, et Aeithalam diaconum, qui in Dastakert, Beth-Nohadrae pago, confectus est eodem anno, feria IV ultimae hebdomadis Pentecostes. Haec fere sunt quae colligi possunt ex Passione BHO. 22, 23, ineunte saec. V graecitate iam donata, quandoquidem Sozomenus (II, 13) eam in opus suum derivavit. Eadem multifariam deinde ab imitatoribus retractata fuit. Vide BHG2. 15 – 20. Tota huius historiae compages perspicue manum prodit hagiographi qui se mendacem non sentiebat sed, quo narratio sua floridior esset, in ea coniunxit Acta trium martyrum qui alio quisque tempore et loco passi erant. Neque Acepsimas neque socii eius in appendicem breviarii Syriaci recepti fuerunt. Iacobus presbyter et Azades diaconus Acepsimae socii adiuncti sunt a Sozomeno, quem more suo secutus est Cassiodorus, sive Epiphanius scholasticus, de suo addens hunc Iacobum fuisse Ponti presbyterum. Hoc uno errore vitato, Sozomeni lapsum iterant Florus, Usuardus et reliqui, secum trahentes et nostrum. SS. Iacobi et Azadis exstat Passio syriaca BHO. 423, lectu haud indigna, qua docemur illum fuisse presbyterum pagi Apargaltae in Adiabene, hunc vero diaconum Beth Nagare, eiusdem provinciae pago. Ambo necati feruntur in sancta parasceve, die 14 mensis nisan, persecutionis anno 32, quod cum ratione temporum congruit, si pro die mensis legitur luna eiusdem nominis; quae notatio certe usitatior est in Passionibus martyrum Adiabenicorum. Itaque satis probabiliter Iacobi et Azad supplicium incidisse videtur in diem 15 aprilis anni 371. Deceptionem tamen quamdam hic latere suspicabitur, qui cum hoc nostro Azade lauream adepto, in parasceve, luna 14 mensis nisan, anno persecutionis 32, contulerit alterum illum Azaden, seu Guhištāzād, cuius martyrium item contigit in parasceve, luna 14 mensis nisan, anno Saporis 32. Numquid hagiographis opus est ansa commodior ad fabulam ordiendam? Neque Iacobus neque Azades diaconus reperiuntur in appendice breviarii Syriaci. Ambo una in synaxariis Graecorum proprio nobilitantur elogio ad dies aprilis 17, 10, 14, 15, 18. Mareas et Bicor episcopi, qui antesignani dicuntur catervae CCL martyrum, ne nomina quidem sunt, cum nemo, quem historia noverit, sic appellatus fuerit. Mareas, qui apud Sozomenum comparet in agmine promiscuo martyrum episcoporum, esse potest pro Mariahb, i. e. “Dominus edit”, quod nomen est Syris non inusitatum. Bichor a Sozomeno dicitur Βόχρης, quod vocabulum reduci potest ad Nuchraia, quo appellatur presbyter quidam martyr Seleuciae, in appendice breviarii Syriaci. Clarior lux unde exspectari possit non videmus. Tarbula, S. Symeonis episcopi soror, non alia est ab ea martyre quam hagiographi graeci sub nomine Pherbuthae vel Pherphuthae concelebrant. E Pherphutha scioli nescio cuius temeritate creata est Derphuthe illa quae in aliquot synaxariis ad diem 19 martii aberravit et inde in nostrum die 20 martii fuit introducta. Pherbuthae Passionem BHG2. 1511, aut aliam huic non absimilem, iam legere potuit Sozomenus, qui (lib. II, c. 12) sanctam martyrem viduam appellat. His omnibus pro fonte fuit Passio sanctae Tarbo et sociarum eius BHO. 1149. Acta syriaca, qualia nunc leguntur, nimis licenter ad epicam fabulam accommodata fuisse satis manifestum est. Passae narrantur sancta Tarbo eiusque soror, religiosae feminae, cum pedissequa, luna 5 mensis iiar (maii), incerto anno. Neque martyrii locus designatur, etsi narrationis argumentum suggerit rem actam fuisse in Urbibus Regiis. — Act. SS., April. t. III, p. 19 – 20; Synax. Eccl. CP., pp. 607 – 608, 548, 585, 589; Anal. Boll., t. XLIII, p. 284 – 98; t. LVI, p.118 – 43.
5. PARMENII] Martyrologii hieronymiani codex Epternacensis: in Cordua civitate Parmeni et Elymas Crisoli presbyterorum et diaconorum Luci et Muci. Qui haec scripsit usus est Passione S. Polychronii et sociorum BHL. 6884, qua hi sancti a SS. Abdon et Sennen (iul. 30) in praedio suo sepulti feruntur. Quoniam de iis nihil traditum est praeter quam in Actis fabulosis, nobis nuda nomina sunt. — Act. SS., April. t. III, p. 11 – 12; Comm. martyr. hieron., p. 203; Anal. Boll., t. LI, p.34 – 98.
6. LEONIDIS] De hoc Baronius: “Fuit hic pater Origenis. Scribit de eius martyrio Eusebius, Hist. Eccl., VI, 11. S. Hieronymus, De Script. eccl., in Origene.” Certe Leonides ille martyr fuit, sed nullis in fastis Graecorum vel Latinorum inscriptus erat ante Baronium, qui fortasse in hieronymianis legerat, ad diem X kal. maias, alibi Leonidis, nec suspicatus est alium esse Leonidem atque Alexandrinum illum quem laudat Eusebius. Atqui ex contextu antiqui martyrologii patet hodie iterari memoriam Leonidis martyris Corinthii qui cum sociabus septem virginibus celebratur die 16 aprilis. — Act. SS., April. t. III, p. 10; Comm. martyr. hieron., pp. 193 – 94, 203.
7. EPIPODII] Martyrologium hieronymianum: Lugduno Galliae passio sancti Epepodi. Florus breve elogium addidit ex Passione SS. Epipodii et Alexandri BHL. 2574, quod hic contractum habemus. De Actis bipartitis aptius dicetur ad diem 24 april. quo S. Alexander commemoratur. — Act. SS., April. t. III, p. 8 – 10; Comm. martyr. hieron., p. 203; Origines du culte des martyrs2, p. 352.
8. LEONIS] In martyrologio hieronymiano hodie annuntiatur depositio S. Leonis episcopi Senonensis. Hic synodo Aurelianensi anni 538 interfuit. Iam senex, data ad Childebertum regem epistula (M. G., Ep. t. III, p. 437), Meloduni in dioecesis suae paroecia episcopum ordinare recusavit. — Act. SS., April. t. III, p. 31 – 32; Comm. martyr. hieron., p. 202; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 415.
9. THEODORI] A Graecis hodie laudatur in synaxariis S. Theodorus Siceota (ann. 613), ope Vitae BHG2. 1748, scriptae ab Eleusio, Georgio dicto, qui fuit sancti discipulus, non omnia tamen quae narrat oculis suis perspexit. Habetur et Laudatio S. Theodori cum narratione de translatione auctore Nicephoro monacho, BHG2. 1749. Colebatur praecipue Constantinopoli in ecclesia Sancti Georgii ἐν τῷ Δευτέρῳ. — Act. SS., April. t. III, p. 32 – 61; Synax. Eccl. CP., p. 619.

IX KAL. MAI.

[1] Natalis sancti Georgii martyris, cuius illustre martyrium inter coronas martyrum ecclesia Dei veneratur.

[2] In Prussia natalis sancti Adalberti Pragensis episcopi et martyris, qui Polonis et Hungaris evangelium praedicavit.

[3] Valentiae in Gallia passio sanctorum martyrum Felicis presbyteri, Fortunati et Achillei diaconorum, qui a beato Irenaeo Lugdunensi episcopo ad praedicandum verbum Dei missi, cum maximam partem illius civitatis ad fidem Christi convertissent, a Cornelio duce in carcerem trusi sunt; deinde diutissime verberati, cruribusque confractis, circa rotarum vertiginem stricti, fumum quoque in equulei suspensione perpessi, ad extremum gladio consummati sunt.

[4] Mediolani sancti Maroli episcopi et confessoris.

[5] Tulli in Gallia sancti Gerardi eiusdem civitatis episcopi.

APRILIS 23

1. GEORGII] In codicibus plenioribus martyrologii hieronymiani ad diem 25 april. nuntiatur Diospoli civitate passio S. Georgii, in paucis etiam ad diem 23, qua tum a Latinis tum a Graecis eius festivitas agitur. Antiquus est et celebratissimus ubique locorum cultus S. Georgii, qui exordium habuisse videtur in Lydda seu Diospoli Palaestinae. In Decreto Gelasiano inter apocrypha quae ab haereticis sive scismaticis conscripta sunt vel praedicata sunt quaeque nullatenus recipit catholica et apostolica Romana ecclesia, notatur Passio Georgii apocrypha. Multorum studium et labor fuit exquirere quaenam sint ex plurimis de S. Georgio scriptis Acta illa improbata atque reiecta. Sunt quibus visa sint Acta graeca latinis meliora. Reapse bona nulla sunt neque tolerabilia. Omnia enim ex uno eodemque fonte manant, nimirum Passione a quodam Pasicrate conscripta, qui se testem martyrii S. Georgii oculatum mentitur. Huius innumeras paene recensiones habemus ad arbitrium decurtatas et emendatas, sive ex Actis primigeniis graecis quae perierunt, sive e versione latina BHL. 3363, qui lucubrationis Pasicrateae testis antiquissimus habetur. Hanc autem cumulum ineptiarum merito dixeris, nec satis est apertissima inde mendacia tollere ut ad historiae veritatem reducatur. — Act. SS., April. t. III, p. 100 – 163; Comm. martyr. hieron., pp. 205, 209; Synax. Eccl. CP., p. 623 – 26; BHL. 3363 – 3406; BHG2. 670 – 691; BHO. 309 – 322; K. Krumbacher, Der heilige Georg, München, 1911; H. Delehaye, Les légendes grecques des saints militaires, p. 45 – 76; W. Bang, Türkische Bruchstücke einer Nestorianischen Georgspassion, in Le Muséon, t. XXXIX (1900), p. 41 – 75.
2. ADALBERTI] Baronius: “De eodem hac die agitur apud Bedam et Adonem.” Quandoque bonus…, nam obiit Adalbertus anno 997, plus quam saeculo integro post Adonem. Praeter alia multa habemus res eius gestas conscriptas a duobus aequalibus, Iohanne Canapario (BHL. 37), qui obiit anno 1004, et Brunone Querfurtensi (BHL. 38), qui anno 1009 martyrii palmam accepit (iun. 9). — Act. SS., April. t. III, p. 174 – 205; H. G. Voigt, Adalbert von Prag, Westend-Berlin, 1898; W. KᾹtrzynski, in Rozprawy Academiae Cracoviensis, ser. II, t. XII (1898), p. 89 – 129; R. F. Kaindl, Zur Geschichte des hl. Adalberts, in Mittheilungen des Instituts für österreichische Geschichtsforschung, t. XIX, p. 535 – 46; t. XX, p. 641 – 61; Anal. Boll., t. XXI, p. 222; t. XXV, pp. 124, 377; t. XXVII, p. 476.
3. FELICIS] Martyrologium hieronymianum: Valentia civitate in Galliis Felicis presbiteri Furtunati diaconi Achillei diaconi. Elogium a nostro transsumptum illud ipsum est quod iam legitur in martyrologio codicis Parisini 3879, quod deinde ad Florum eiusque propaginem transiit. In hoc autem summatim exprimuntur Acta BHL. 2896, quae nullius sunt pretii. — Act. SS., April. t. III, p. 97 – 100; Comm. martyr. hieron., p. 205; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 51 – 59.
4. MAROLI] Inter Venerium et Martinianum in catalogo episcoporum Mediolanensium. Nihil de eius vita traditum est praeter Ennodii carmen, II, 80. Dies natalis inscriptus est in antiquis catalogis et in Libro notitiae sanctorum Mediolani, ed. Magistretti-Monneret de Villard, p. 270. — Act. SS., April. t. III, p. 173; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Milano, pp. 30, 154 – 56.
5. GERARDI] Hic Tullensem ecclesiam rexit ab anno 963 ad annum 994. Eius Vitam BHL. 3431, rogante Brunone episcopo (1026 – 1049), qui postea Romanus pontifex Leo IX est appellatus, Widricus, abbas Sancti Apri, conscripsit. Paucis dein elapsis annis, Miracula S. Gerardi BHL. 3432 edidit idem hagiographus, cum bulla canonizationis in Romana synodo die 2 maii 1050 a Leone IX data (Jaffé2, 4219). Dies 23 aprilis S. Gerardi emortualis est. Eius reliquias die 21 octobris anno 1050 ipse Leo IX, Tullum adveniens, elevavit et transtulit (BHL. 3433). In martyrologio Tullensis ecclesiae quod servavit codex Paris. lat. 10018, saec. XIII extrem., haec habentur de S. Gerardo: IIII KAL. APRIL. Ordinatio S. Gerardi, episcopi huius sedis; VIIII KAL. MAII. Ipsa die S. Gerardi, Leuchorum pontificis egregii; VI NON. MAII. Eodem die beatus Gerardus episcopus, Romae in plena synodo, computatus est in numero sanctorum a domno Leone; XII KAL. NOV. Eodem die translatio S. Gerardi huius sedis episcopi et confessoris; XI KAL. NOV. Et dedicatio duorum altarium sancti Gerardi sanctique Amonis. — Act. SS., April. t. III, p. 206 – 213; M. G., Scr. t. IV, p. 490 – 505; Les martyrologes historiques, p.237 – 39.

VIII KAL. MAI.

[1] Sevisii in Rhetia sancti Fidelis a Sigmaringa Ordinis Minorum Capuccinorum, qui illuc ad praedicandum catholicam fidem missus, ab haereticis interemptus martyrium consummavit, et a Benedicto decimo quarto pontifice maximo inter sanctos martyres relatus est.

[2] Romae sancti Sabae ductoris militum, qui accusatus quod christianos in carcere detentos visitaret, coram iudice Christum libere confessus est; a quo facibus adustus et in lebetem picis ferventis iniectus, cum evasisset illaesus, eo miraculo septuaginta viros ad Christum convertit; qui omnes in confessione fidei constanter permanentes gladio caesi sunt; postremo ipse demersus in flumen martyrium consummavit.

[3] Lugduni in Gallia natalis sancti Alexandri martyris, qui in persecutione Antonini Veri post carceris custodiam primo ita laniatus est crudelitate verberantium, ut crate soluta costarum, patefactis visceribus, interiora corporis panderentur; deinde crucis affixus patibulo beatum spiritum exanimatus emisit. Passi sunt cum eo et alii numero triginta quatuor, quorum memoria aliis diebus agitur.

[4] Nicomediae sanctorum martyrum Eusebii, Neonis, Leontii, Longini et aliorum quatuor, qui in persecutione Diocletiani post diros cruciatus gladio percussi sunt.

[5] In Anglia depositio sancti Melliti episcopi, qui a sancto Gregorio in Angliam missus, Orientales Saxones et regem ipsorum ad fidem convertit.

[6] Illiberi in Hispania sancti Gregorii episcopi et confessoris.

[7] Brixiae sancti Honorii episcopi.

[8] In Hibernia sancti Egberti presbyteri et monachi, admirandae humilitatis et continentiae viri.

[9] Rhemis sanctarum virginum Bonae et Dodae.

APRILIS 24

1. FIDELIS] Marcus Raino (Roy), Sigmaringae in Suevia natus anno 1577, primum ludimagister, deinde causidicus, tandem sanctioris vitae captus desiderio, presbyter factus est et Minorum Capuccinorum Ordini nomen dedit. In Rhaetiam a S. Congregatione de Propaganda Fide missus est ad redintegrandam catholicam religionem; quo munere dum fungitur ab haereticis occisus est in pago Seviensi (Seewis in Rhaetia) die 24 april. 1622. Fidelis, quem beatorum albo ascripserat Benedictus p. XIII, die 12 mart. 1729, inter sanctos relatus est a Benedicto p. XIV die 29 iun. 1746. Eius elogium in martyrologium Romanum inserendum approbaverat Sacra Rituum Congregatio die 17 ian. 1733. — I. B. Pittonus, Constitutiones pontificiae, t. II, (Venetiis, 1740), p. 323; Leone da Lavertezzo, San Fedele da Sigmaringa, Milano, 1922; B. Gossens, Der heilige Fidelis von Sigmaringen, München,1933.
2. SABAE] Ita sed paulo fusius synaxaria Graecorum ex Passione deperdita, quae tota fabulis contexta erat, ut vel ex paucis excerptis certo constat. Recte negavit Papebrochius verisimile esse martyrem Romae passum cum sociis septuaginta in fastis ecclesiae Romanae nullum locum habuisse. Quod fuerit demersus in flumen Graeci ignorant; addunt autem: ἦν δὲ τὸ γένος Γότθος, quod reticent revisores Romani, quibus tamen in mentem venit fuisse aliquem Sabam Gothum, qui aquis iniectus martyr occubuit. Ut patet, quae de Saba in Gothia ad 12 april. coronam adepto narrantur, ad alterum Sabam Gothum quem Romanum martyrem dicunt accommodata sunt. — Act. SS., April. t. III, p. 261 – 63; Synax. Eccl. CP., p. 627 – 28; Anal. Boll., t. XXXI, p. 291.
3. ALEXANDRI] Martyrologium hieronymianum: In civitate Lugduno passio Alexandri et dedicatio cryptae ubi corpora eorum requiescunt, intellege sanctorum Alexandri et Epipodii, ut constat e Gregorii Turonensis Gloria martyrum, XLIX. Elogium transsumptum est ab Usuardo, qui post Florum excerpsit Passionem SS. Epipodii et Alexandri BHL. 2574. Hanc gravem et sinceram dixerunt viri docti, quibus infitias ire nolumus dummodo ne censeatur ab homine coaevo et oculato teste scripta. In his Actis nulla mentio est martyrum triginta quattuor qui cum Epipodio et Alexandro passi asseruntur. Reapse in codicibus hieronymianis inserta sunt haec verba cum aliis numero XXXIIII, sed errore amanuensium. Sunt enim hi martyres numero XXXVII, non Lugdunenses, sed Alexandrini, socii S. Theonae. Hinc manifestum fit errasse Baronium cum scripsit hanc clausulam: quorum memoria aliis diebus agitur. — Act. SS., April. t. III, p. 8 – 10; Comm. martyr. hieron., p. 208; Origines du culte des martyrs2, p. 352.
4. EUSEBII] Huius elogii fons requirendus est in menaeis Graecorum. In synaxario Sirmondiano praeter quattuor hic nominatos septem alii adduntur undique conquisiti, de quibus distinctius agendi non est hic locus. Eusebius, v.gr., est martyr Gazensis de quo in synaxariis ad diem 21 septembris, nisi unus dicatur ex illa Romanorum turma quae cum Eusebio et Neone in coemeterio viae Appiae quiescebat. Omnia incerta et perturbata: restant nuda nomina martyrum quorum ne unus quidem Nicomediae passus est. — Act. SS. April. t. III, p. 263 – 64; Synax. Eccl. CP., pp. 268, 1006, 1007.
5. MELLITI] Abbas monasterii cuiuspiam Romani, Sancti Andreae in Caelio Monte, ut credibile est, vel saltem abbatis nomine ornatus quia praeerat alteri manipulo monachorum quos in Angliam misit Gregorius papa Magnus anno 601, Mellitus episcopus factus est a S. Augustino Cantuariensi, missusque ad Saxones Orientales quibus evangelii lumen inferret. Rex cuius mentionem intexit Baronius, erat Ethelberti, Cantiorum regis, sororis filius, Sæbert nomine. Sedem posuit Mellitus Londinii. Inde a filiis Sæberti expulsus, qui patri successerant, in Galliam primum perfugit, dein in Angliam reversus, mortuo S. Laurentio, Cantuariensi archiepiscopo, anno 619, mense februario, huius munus excepit. Cantuariae animam efflavit die 24 aprilis 624, humatus prope Augustinum et Laurentium in templo Sanctorum Petri et Pauli. Beda satis innuit quanta fuerit Melliti veneratio in prisca ecclesia Anglicana, miracula tamen postuma non memorat, Hist. eccl., lib. I, c. 29 – 30; lib. II, c. 3 – 7. Cultus publici antiquissimum indicium deprehendimus in commemoratione pro defunctis libri missalis qui Stowensis appellatur, saec. VIII – IX, ed. G. F. Warner, The Stowe Missal, t. II, p. 16 (= Henry Bradshaw Society, t. XXXII, London, 1915). Haec mentio quam vetusta sit inde elucet quod Iustus, qui Mellito successit, obiitque, ut videtur, anno 627 (Act. SS., Nov. t. IV, p. 534), novissimus memoratur archiepiscoporum Cantuariensium in isto catalogo Stowensi, etsi publica veneratione insignitus est etiam Honorius, qui Iusto mortuo Cantuariae sedit. Unde colligitur, catalogum illum archipraesulum in Anglia confectum fuisse dum ecclesiam regit Honorius. Saec. IX – XI festum apparet in kalendariis anglicanis bene multis, ad diem 24 aprilis, quamquam ibidem concurrebat festum S. Wilfridi (F. Wormald, English Kalendars before A. D. 1100, t. I, passim; Gasquet et Bishop, The Bosworth Psalter, p. 159). Memoratur a Beda, ab Adone, ab Usuardo, sensimque inducitur in kalendaria haud pauca cum anglicana tum alia ad saec. XV – XVI usque. R. Stanton, A Menology of England and Wales, p. 181. Elogium cuius initium erat: in Britannia, retractavit omnino Baronius, usus Historia ecclesiastica Bedae, qui fons est omnium Vitarum BHL. 5896 – 5898. — Act. SS., April. t. III, p. 280 – 83; W. Stubbs, apud W. Smith et H. Wace, A Dictionary of Christian Biography, t. III (London, 1882), p. 900 – 901; M. Bateson, in Dictionary of National Biography, t. XXXVII, p. 221 – 23.
6. GREGORII] Gregorius Eliberitanus seu Baeticus (extremo saec. IV) ignotus est martyrologis ante Usuardum, qui ex itinere hispanico eius memoriam attulit. Nonnulli cum Tillemontio de eius sanctitate dubitarunt, cum non omnino constet hominem Luciferianum ante obitum a schismate resipuisse. Quod certe Hispanis religioni non fuit. Kalendarium Cordubense anni 961, ad diem april. 24: in ipso est festum sancti Gregorii in civitate Granatensi. Reperiendis eius commentariis oblivione iamdudum obrutis nostra aetate viri doctissimi insudarunt. — Act. SS., April. t. III, p. 269 – 72; Tillemont, Mémoires, t. VII, p. 767; España sagrada, t. XII, p. 129 – 133; Férotin, Le Liber Ordinum, p. 463; A. Wilmart, in Bulletin de littérature ecclésiastique, 1906, p. 270; Anal. Boll., t. LV, p. 279; O. Bardenhewer, Geschichte der altkirchlichen Literatur, t. III2, pp. 396 – 401, 475.
7. HONORII] In catalogo episcoporum Brixiensium, quem Rampertus Translationi S. Filastrii BHL. 6797 inseruit, Honorius inter Herculanum (12 aug.) et Rusticianum ponitur. In kalendario saec. XIII quod edidit Zaccaria memoria eius inscripta est ad hunc diem. — Act. SS., April. t. III, p. 276 – 80; G. Brunati, Vita e gesta di santi Bresciani, t. I, pp. 13, 79; F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. La Lombardia, part. II, t. I, p. 166 – 68.
8. EGBERTI] In hac martyrologii enuntiatione, hoc primum carpendum est quod in Hibernia diem ultimum clausisse scribitur Egbertus; nam ex Bedae Historia ecclesiastica, lib. V, c. 22, luce clarius apparet Egbertum migrasse ad Dominum, die Paschae, 24 aprilis 729, apud Hiienses monachos, nempe in insula Í, quam hodie corrupto nomine Iona vocant, proxime ad Scotiam minorem, satis procul ab Hibernia. Alterum est quod meminit Egberti ut presbyteri et monachi, quem variis ex fontibus et maxime ex eo Bedae loco, quem adduximus, episcopum fuisse constat (C. Plummer, Venerabilis Baedae Opera historica, t. II, p. 285). Sed aliud Bedae caput adhibuerat Baronius, nempe lib. III, c. 27. Quod enim ascribit, mirandae humilitatis et continentiae viri, id excipit ex Beda: Duxit autem vitam in magna humilitatis, mansuetudinis, continentiae, simplicitatis et iustitiae perfectione (ibid.). Inter recentiores primum Egbertum hac die memorat Martyrologium Usuardi Coloniae editum a Carthusianis ann. 1515 et 1521, auctum ex collectaneis Hermanni Greven, his verbis: In Hibernia beati Egberechti monachi, presbyteri, confessoris. De quo Beda libro 3 testatur quia vitam duxerit in magna humilitate, mansuetudinis, continentie, simplicitatis et iusticie perfectione. Sequitur Molanus: In Hibernia, beati Egberti monachi, presbyteri et confessoris. In Catalogo praecipuorum Sanctorum Hiberniae quem anno 1619 Leodii typis mandavit P. Henricus FitzSimon, S.I., legitur Egberti nomen, p. 94, die festo assignato 24 april.; concordat editio prior, ann. 1611 apud Philippum O'Sullevanum Bearrum, Historiae catholicae Iberniae compendium, lib. IV, cap. 12, et codex Bruxellensis 8530 – 8534, fol. 4v. Hiberni martyrologi iam ab ineunte saec. IX meminerunt Ecbrichti Saxonis, The Martyrology of Tallaght, edd. R. I. Best et H. J. Lawlor (= Henry Bradshaw Society, t. LXVIII, London, 1931), p. 36; ibi separatim inscribitur Egbertus, cum Uldbritho, qui alius non est a Wilfrido, Eboracensi episcopo, post sanctos ex hieronymiano excerptos, ante Hibernos, nempe ut perspicue appareat distinctio inter Saxones illos et Scottos. Utrumque item simul uno versu commemorat, exeunte saec. XII, Gormanus, Félire húi Gormáin, ed. W. Stokes, Henry Bradshaw Society, t. IX (London, 1895), p. 82; annotatio quae subicitur: Egbertus in martyrologio Romano, certe addita est ab aliquo Fratre Minore Hiberno, saec. XVII ineunte, nam huius aetatis est codex et in usum hagiographorum Lovaniensium descriptus. Quod de Egberto tacet Óengus, Félire Óengusso Céli Dé, ed. W. Stokes, Henry Bradshaw Society, t. XXIX (London, 1905), p. 108, id facile explanatur: iam enim tetrasticha huius diei compleverant Sidrach, Misach, Abdenago, Georgius. Nihil in antiquioribus Angliae martyrologiis aut kalendariis de Egberto repperimus (cf. R. Stanton, A Menology of England and Wales, London, 1887, p. 181), etsi memoratur in prisco illo kalendario metrico Eboracensi, anno c. 800, ed. A. Wilmart, in Revue Bénédictine, t. XLVI (1934), p. 66. Veri nominis Vita nulla exstat, praeter lucubrationem Iohannis Tinmuthensis, ex Bedae fragmentis consutam, BHL. 2430. Consule de Egberto T. F. Tout in Dictionary of National Biography, t. XVII, p. 146 – 47, et magnum collectorem rerum omnium quae ad sanctos Hibernos pertinent, Iohannem O'Hanlon, Lives of the Irish Saints, t. IV, p. 466 – 72; locos ex Ecclesiastica historia Venerabilis Bedae qui huc spectant, cum perbrevi commentario, habes in Actis Sanctorum, April. t. III, p. 313 – 15.
9. BONAE] Quae in Historia ecclesiae Remensis Flodoardus de his virginibus refert, non ex antiquis monumentis, sed plerumque fama populari accepisse videtur. Acta vero BHL. 1435 fabulosa sunt. Bova (non Bona), filia alicuius Sigeberti, quem regem dicunt, soror S. Balderici de Monte Falcone (cf. Act. SS., Oct. t. VII, p. 909), saec. VII abbatissa fuisse fertur coenobii Remensis in quo vixit neptis eius Doda. Ambarum corpora in ecclesia coenobii Sancti Petri per longa saecula honorifice servata sunt. Cultus ipsis hac die praestiti documenta exstant in libris liturgicis Remensis ecclesiae, non tamen in vetustioribus. — Act. SS., April. t. III, p. 283 – 90; Cerf, Vie des saints du diocèse de Reims, t. I (Reims, 1898), p. 163 – 81; U. Chevalier, in Bibliothèque liturgique, t. VII (Paris, 1900), pp. 38, 77, 180 – 81.

VII KAL. MAI.

[1] Alexandriae natalis beati Marci evangelistae. Hic discipulus et interpres apostoli Petri, rogatus Romae a fratribus scripsit evangelium, quo assumpto perrexit in Aegyptum, primusque Alexandriae Christum annuntians constituit ecclesiam, ac postea pro fide Christi tentus, funibus vinctus et per saxa raptatus, graviter afflictus est; deinde reclusus in carcere, primo angelica visitatione confortatus et demum ipso Domino sibi apparente, ad caelestia regna vocatus est octavo Neronis anno.

[2] Romae litaniae maiores ad sanctum Petrum.

[3] Syracusis sanctorum martyrum Evodii, Hermogenis et Callisti.

[4] Antiochiae sancti Stephani episcopi et martyris, qui ab haereticis synodum Chalcedonensem impugnantibus multa passus, in Orontem fluvium praecipitatus est tempore Zenonis imperatoris.

[5] Ibidem sanctorum Philonis et Agathopodis diaconorum.

[6] Alexandriae sancti Aniani episcopi, qui beati Marci discipulus eiusque in episcopatu successor, clarus virtutibus quievit in Domino.

[7] Laubiis natalis sancti Ermini episcopi et confessoris.

APRILIS 25

1. MARCI] Ad hunc diem a Graecis, Coptis, Latinis nunc colitur S. Marcus evangelista, qui tamen in hieronymianis alio die, id est 23 sept., memoratur. Elogium partim est Flori (ad verba usque constituit ecclesiam), ex Hieronymi De Viris illustribus, VIII, partim Adonis sed contracti, ex Actis apocryphis BHL. 5276 – 5280. Festum Translationis S. Marci Alexandria Venetias agitur 31 ian. — Act. SS., April. t. III, p. 344 – 58; Comm. martyr. hieron., pp. 209, 524; Synax. Eccl. CP., p. 627 – 30; BHG2. 1035 – 1038; BHL. 5272 – 5292; R. A. Lipsius, Die apokryphen Apostelgeschichten, t. II2, p. 321 – 53.
2. LITANIAE] Ita apud Florum, Adonem et ceteros. “Quorum nonnulli, ita Baronius, cum dicant institutas a S. Gregorio, sic intellegas, non ut ipse maiores Litanias S. Gregorius primus invenerit, sed quod ad S. Petrum eas indixit.” Indictionis charta in S. Gregorii Registro, II 2: Sollemnitas annuae devotionis, filii dilectissimi, nos ammonet, ut laetaniam quae maior ab omnibus appellatur sollicitis ac devotis debeamus auxiliante Domino mentibus celebrare… Sexta igitur feria veniente a titulo beati Laurentii martyris qui appellatur Lucinae egredientes, ad beatum Petrum apostolorum principem Domino supplicantes cum hymnis et canticis spiritualibus properemus. — L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. II, p. 35 – 36; Id., Les origines du culte chrétien5, p. 304 – 305.
3. EVODII] In martyrologio hieronymiano hodie fit memoria Evodii, Hermogenis et Callistae et iterum die 1 sept., sub indicio in Syracusa, iterum quoque in nostro ad diem 2 sept. Hos sanctos a Sicilia alienos esse vix non certum est et lectionem Callisti veram esse prae Callistae. Coniectura est non improbanda hos esse tres filios S. Theodotae, qui die 2 sept. in breviario Syriaco et in hieronymianis Nicaeae in Bithynia cum matre passi leguntur. De his etiam die 2 aug. — Act. SS., April. t. III, p. 359 – 60; Comm. martyr. hieron., pp. 209, 481 – 82; Anal. Boll., t. LV, p. 201 – 225.
4. STEPHANI] De eo nihil in antiquis Latinorum martyrologiis neque in synaxariis Graecorum; a Baronio primum sanctis annumeratur, qui fontes indicat Evagrium, Hist. eccl., III, 10, Nicephorum Callistum, Hist. eccl., XV, 28, et Iohannem Rhetorem. Ad haec Henschenius: “Fuerunt tunc duo consequenter episcopi Antiocheni Stephani nomine appellati ideoque controversum fuit uter illorum esset martyr appellandus.” Perpensisque testimoniis, de primo qui anno 479 occisus est agi censet. — Act. SS., April. t. III, p. 362 – 63.
5. PHILONIS] Primus hos fastis inscripsit Baronius qui eorum nomina collegerat ex apocryphis S. Ignatii epistulis. In genuina epistula ad Philadelphenses, XI, 1, S. Ignatius laudat utrumque: περὶ δὲ Φίλωνος τοῦ διακόνου ἀπὸ Κιλικίας ἀνδρὸς μεμαρτυρημένου, ὃς καὶ νῦν ἐν λόγῳ Θεοῦ ὑπηρετεῖ μοι ἅμα Ῥαίῳ Ἀγαθόποδι ἀνδρὶ ἐκλεκτῷ cet.; item in genuina epistula ad Smyrnaeos, X, 1: Φίλωνα καὶ Ῥαῖον Ἀγαθόπουν οἳ ἐπηκολούθησάν μοι εἰς λόγον Θεοῦ καλῶς ἐποιήσατε ὑποδεξάμενοι. De ecclesiastica veneratione eisdem ab antiquis exhibita nullum exstat testimonium. — Act. SS., April. t. III, p. 359.
6. ANIANI] Teste Eusebio, Anianus octavo Neronis anno post Marcum evangelistam in Alexandria sacerdotium suscepit tenuitque per annos duos et viginti, Hist. eccl., II, 24, III, 14. Antiquis martyrologis ignotus fuit, graecis item synaxaristis. Apud Petrum de Natalibus, Catal., IX, 19, in pace quievisse asseritur IIII non. oct., eiusque corpus Venetias translatum. “Erat Alexandriae ecclesia nomine S. Aniani cuius meminit Epiphanius, in Panar. Haeres. 69.” Ita Baronius. Reapse inter ecclesias Alexandriae memoratur ibi Ἀννιανοῦ. Id autem ita intellegendum videtur de Aniano quodam ecclesiae conditore, non de sancto cui fuerit consecrata. — Act. SS., April. t. III, p. 358.
7. ERMINI] Abbatum Lobbiensium Ursmari († 713) et Erminonis († 737) Vitas conscripsit Anso monachus, qui eiusdem coenobii abbas fuit († 800). Hic in libello BHL. 2614, c. 12, de S. Erminone diserte refert: In senectute bona anno septingentesimo et trigesimo septimo ab incarnatione D.N.I.C. VII kal. maias perrexit ad Dominum. Neque de cultu S. Erminoni praestito desunt antiqua testimonia. Veteres tamen martyrologi de eo silent. — Act. SS., April. t. III, p. 374 – 77; M. G., Scr. rer. merov., t. VI, p. 445 – 70; Anal. Boll., t. LIV, p. 13; t. LV, p. 53 – 60.

VI KAL. MAI.

[1] Romae natalis beati Cleti papae, qui secundus post apostolum Petrum rexit ecclesiam et in persecutione Domitiani martyrio coronatus est.

[2] Ibidem sancti Marcellini papae et martyris, qui sub Maximiano pro fide Christi una cum Claudio, Cyrino et Antonino capite truncatus est; quo tempore magna fuit persecutio, ita ut intra mensem decem et septem millia christianorum martyrio coronarentur.

[3] Amaseae in Ponto sancti Basilei episcopi et martyris, qui sub Licinio imperatore illustre martyrium consummavit, cuius corpus in mare proiectum et ab Elpidiphoro angeli monitu repertum, honorifice tumulatum fuit.

[4] Bracari in Lusitania sancti Petri martyris, primi eiusdem civitatis episcopi.

[5] Viennae sancti Clarentii episcopi et confessoris.

[6] Veronae sancti Lucidii episcopi.

[7] In monasterio Centula sancti Richarii presbyteri et confessoris.

[8] Trecis sanctae Exuperantiae virginis.

APRILIS 26

1. CLETI] Quaestio intricata oritur de pontificibus Cleto, Clemente, Anacleto quo ordine in catalogo collocandi sint, sed et de Cleto sitne ab Anacleto distinguendus. In codice Bernensi martyrologii hieronymiani ad hunc diem legitur: Cleti martyris; apud Bedam: natale sancti Cleti papae et martyris. A Floro hodie nuntiatur Anacletus. Florum secutus est Ado, qui Cleto diem 13 iul. assignavit. Baronius vice versa de Cleto agit hodie, cum elogio Anacleti e Floro, de Anacleto vero die 13 iul. Liber pontificalis ita de Cleto: Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticanum VI kal. mai; de Anacleto vero nullum indicat diem depositionis. Qui vel parum lucis in has tenebras infundere velit, legat sollertissimum Ludovici Duchesne commentarium in prolegomenis ad Librum pontificalem, t. I, p. LXIX-LXX.
2. MARCELLINI] In fastis Latinorum inde a Beda inscriptus est Marcellinus p. cum sociis tribus hodie vel 25 april., dissentientibus inter se codicibus Libri pontificalis quorum alii diem depositionis VII kal. maii, alii VI kal. indicant. Elogium depromptum est ex eodem libro in quo solo mentio est Claudii, Cyrini et Antonini, certo certius accepta a Passione ficticia nunc deper dita S. Marcellini. Proximus est huic in catalogo Romanorum pontificum Marcellus. Nomina vix dissimilia nonnullis dubium ingesserunt sintne duorum an unius hominis. Duorum esse nunc sine controversia ab omnibus accipitur. — Act. SS., April. t. III, p. 412 – 14; L. Duchesne, Le Liber Pontificalis, t. I, p. 162 – 63.
3. BASILEI] Promitur paucis contractum elogium S. Basilei Amaseni (c. 322) ex Passione BHG2. 239, admodum suspecta, cuius auctor Iohannes Nicomediensis se cum ipsomet Basileo egisse asserit, martyrio eius interfuisse, reliqua autem ab Elpidiphoro et diaconis eiusdem episcopi doctus fuisse. Festum eius celebrabatur Constantinopoli, in Magna ecclesia. — Act. SS., April. t. III, p. 416 – 22; Synax. Eccl. CP., p. 629 – 32.
4. PETRI] De episcopatu et martyrio Petri Bracarensis nullum superest testimonium fide dignum. Eum discipulum fuisse S. Iacobi et primum archiepiscopum Bracarensem tradunt breviaria saeculi XV, in quibus commemoratur ad diem 26 april. Baronius fretus auctoritate Alphonsi de Villegas (Flos sanctorum, ed. 1583, p. 401) et Thomae de Trujillo (Thesaurus concionatorum, ed. 1583, t. II, p. 966) S. Petrum Bracarensem in editionem 1586 martyrologii Romani inseruit. — Act. SS., April. t. III, p.1001 – 1003; España Sagrada, t. XV, p. 96 – 100; t. III, p. 134; J. A. Ferreira, Estudos Historico-Liturgicos (Coimbra, 1924), pp. 295 – 97, 313; Id., Fastos episcopaes da Igreja Primacial de Braga (Braga, 1928), p. 25; F. de Almeida, Historia da Igreja em Portugal, t. I2 (Coimbra, 1930), p. 4.
5. CLARENTII] Clarentius, episcopus Viennensis, heri commemorandus erat. Natalis eius ad diem 25 april. ab Adone inscriptus est, non hodie, ut vult Baronius. Falso tamen Ado in Chronico Clarentium sub Constante II (641 – 668) sedisse autumavit, cum S. Sindulphus, qui proxime ei successit, c. ann. 627 concilio Clippiacensi interfuerit. — Act. SS., April. t. III, pp. 373 – 74, 408; L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, pp. 194 – 95, 208.
6. LUCIDII] In ea parte tabularum Veronensium profertur in qua nomina incerti sunt temporis, ordinis et originis. — Act. SS., April. t. III, p. 423; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 926 – 52.
7. RICHARII] Codex hieronymianus Corbeiensis hodie: Centulo monasterio in Gallia sancti Richarii; ad diem vero 9 octobris: in Centulo monasterio translatio corporis beati Richarii. Prima annuntiatio depositionem Richarii (c. ann. 650), altera reliquiarum translationem significat a Cella Foresti (Forest-Montier), ubi presbyter degerat, ad vicum Centulense (nunc Saint-Riquier, dép. Somme) in quo monasterium postea fundatum est. S. Richarii in vetustis kalendariis et litaniis celebris est memoria. Vita primigenia BHL. Suppl. 7245, quam anno 800 retractavit Alcuinus (BHL. 7223 – 7228), in Analectis nostris primum edita est. — Act. SS., April. t. III, p. 441 – 62; Anal. Boll., t. XXII, p. 173 – 94; Comm. martyr. hieron., pp. 210, 547; M. G., Scr. rer. merov., t. IV, p. 381 – 401; t. VII, p. 438 – 53; Poetae, t. III, p. 294.
8. EXUPERANTIAE] Sacrum corpus huius virginis Trecis olim asservabatur in ecclesia monasterii S. Petri Cellensis (Montier-la-Celle), quod condidit S. Frodobertus († c. 673). De aetate S. Exuperantiae et de gestis eius nihil certo constat. In libris liturgicis Cellensibus qui supersunt, ad hunc diem inscripta est. — Act. SS., April. t. III, p. 423; [M. Lalore], Probationes cultus sanctorum dioecesis Trecensis [1869], p. 15; V. Leroquais, Les bréviaires manuscrits des bibliothèques de France, t. IV, pp. 214, 254.

V KAL. MAI.

[1] Nicomediae natalis sancti Anthimi episcopi et martyris, qui in persecutione Diocletiani ob confessionem Christi martyrii gloriam capitis obtruncatione suscepit. Secuta est quoque illum universa pene gregis sui multitudo, quorum alios iudex gladio obtruncari, alios ignibus conflagrari, alios naviculis impositos pelago immergi fecit.

[2] Tarsi in Cilicia sanctorum Castoris et Stephani martyrum.

[3] Romae depositio sancti Anastasii papae, viri ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis, quem (ut ait sanctus Hieronymus) diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur: nam haud multo post eius obitum Roma a Gothis capta atque direpta fuit.

[4] Bononiae sancti Tertulliani episcopi et confessoris.

[5] Brixiae sancti Theophili episcopi.

[6] Constantinopoli sancti Ioannis abbatis, qui pro cultu sacrarum imaginum sub Leone Isaurico plurimum decertavit.

[7] Tarraconae beati Petri Armengaudii, Ordinis beatae Mariae de Mercede Redemptionis Captivorum, qui pro fidelibus redimendis in Africa multa passus, tandem in conventu sanctae Mariae Pratorum beato fine quievit.

[8] Lucae in Italia beatae Zitae virginis, virtutum et miraculorum fama conspicuae.

APRILIS 27

1. ANTHIMI] In breviario Syriaco Anthimus Nicomediensis recolitur ad diem 24 april., ad 27 in martyrologio hieronymiano. Elogium Flori, ex Eusebio, Hist. eccl., VIII, 6, assumptum est aliquantulum contractum. A Graecis colitur ad diem 3 sept., quo legenda proponuntur Acta BHG2. 135. — Act. SS., April. t. III, p. 482 – 86; Comm. martyr. hieron., p. 212; Synax. Eccl. CP., p. 9.
2. CASTORIS] Cas