DE SANCTO SENATORE EPISCOPO VERONENSI.
[Commentarius]
Senator, Episcopus Veronensis in Italia (S.)
[1] Senatoris Episcopi Veronensis natalem referunt hoc die Galesinius & Ferrarius, licet hic festum propter Octauam Epiphaniæ in XIX. Ianuari reiici testetur. [S. Senatoris natalis. Vita ex Ferrario.]
[2] De eo ita scribit idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ: Senator inter Sanctos Proculum & Probum Episcopatum Veronensem, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, administrauit. Vir fuit sanctitate, doctrina, ac grauitate, ceterisque virtutibus, quæ in optimo Pontifice requiruntur, præditus. Hic grauitati facilitatem adiunxit. Cumque Ecclesiam aliquot annos summa cum laude, & populi vtilitate rexisset, tandem VII. Idus Ianuarij ex hac vita migrauit. Eius corpus in basilica S. Stephani conditum in magno habetur honore. De corpore idem testatur Galesinius in Notis. Colitur S. Proculus Episcopus Veronensis XXIII. Martij, S. Probus XII. Ianuarij. Sed quod hic habet Ferrarius, S. Senatorem sub Diocletiano & Maximiano floruisse, id XXIII. Martij in dubium reuocat; contendens S. Proculum eius decessorem sub Claudio Maximino, qui an, CCXXXV. inuasit Imperium, floruiße.
Heiligenlexikon
als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Seite zum Ausdruck optimiert
Unser Reise-Blog:
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.
Empfehlung an Freunde senden
Artikel kommentieren / Fehler melden
Fragen? - unsere FAQs antworten!

