Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September V           Band September V           Anhang September V

15. September


SEPTEMBRIS.
DECIMA QUINTA DIES.

SANCTI, QUI XVII KAL. OCTOBRIS COLUNTUR.

S. Nicomedes presbyter martyr, Romæ.
S. Valerianus martyr, Threnorchii in ducatu Burgundiæ.
S. Melitina martyr, Marcianopoli in Mœsia.
S. Maximus M. inter Philippopolim & Adrianopolim in Thracia.
S. Theodotus M. inter Philippopolim & Adrianopolim in Thracia.
S. Asclepiodote mart. inter Philippopolim & Adrianopolim in Thracia.
S. Porphyrius martyr.
S. Nicetas Gothus martyr, in Gothia ultra Istrum.
S. Albinus episc. conf., Lugduni in Gallia.
S. Archius M. Nicomediæ in Bithynia.
S. Archeon M. Nicomediæ in Bithynia.
S. Mamilianus, episcopus Panormitanus, in insula quadam maris Etrusci.
S. Aper episcopus conf., Tulli Leucorum in Belgica prima.
S. Rithbertus aut Raimbertus conf., ac verisimiliter abbas Leuconaënsis in pago Picardiæ Wimacensi.
S. Aichardus seu Aichadrus, abbas Gemeticensis, in Normannia.
S. Emila M. Cordubæ in Hispania.
S. Hieremias M. Cordubæ in Hispania.
S. Luthardus comes conf., in Clivia, ducatu inferioris Germaniæ.
S. Philotheus presbyter, in vico Myrmice Minoris Asiæ.
B. Oranna vel Oranda virgo, in Esch prope oppidum Beres in Lotharingia.
Socia anonyma, in Esch prope oppidum Beres in Lotharingia.
B. Rolandus de Medicis anachoreta, Borgoni ditionis Palavicinæ in Italia.
S. Catharina Flisca Adornea vidua, Genuæ.
S. Leontius martyr Romanus, qui colitur in monasterio Murensi in Helvetia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Luciani episcopi Bellovacensis & martyris translatio memoratur in Martyrologio Ms. S. Martini Bellovacensis. Acta data sunt ad VIII Januar.
S. Brachio abbas in Arvernia hodie annuntiatur a Castellano, qui eum Gallice hic nominat S. Bravy; sed in indice observat, eumdem esse cum S. Brachione, quem die IX Februarii memorat Menati in Arvernia, & ibidem S. Braque vocat: nam fuit abbas Menatensis, ut liquet ex S. Gregorio Turonensi, qui variis locis de S. Brachione scribit, sed maxime libro de Vitis Patrum cap. 12. Fuit omissus in antiquioribus Martyrologiis, indeque ignotus Majoribus nostris, quando scripserunt de Sanctis IX Februarii cultis, ita ut hoc die, quo colitur Pontiaci in Combralia ob reliquias, de ipso agi posset. Attamen malumus de illo Sancto agere, quando Menati colitur, in Supplemento Operis, die IX Februarii.
S. Chineburgæ alias Kineburgæ, cum Martyrologio Anglicano mentionem faciunt Ferrarius & Arturus, ac reginam vocant Northumbriæ. Fuit certo regis filia, an etiam regi nupta & regina, videri potest apud nos in SS. Kineburga &c., de quibus actum est ad VI Martii.
S. Leobinus episcopus Carnotensis hoc die memoratur ab Usuardo, in Martyrologio Romano, & in aliis pluribus. Dies est translationis. De Leobino apud nos actum est in natali ad XIV Martii.
S. Acacii Melitinensis in Armenia episcopi reliquiarum inventio annuntiatur in Menæis & in Menologio Sirleti. Acta S. Acacii data sunt ad XXXI Martii.
De S. Dominici imagine Sorianensi, miraculis celebri, multa ad hunc diem referunt scriptores Ordinis Prædicatorum, Marchesius in Diario Dominicano, & Carolus de S. Vincentio in Anno Dominicano. De illa apud nos disputatum est in S. Dominico ad IV Augusti.
S. Altfridus episcopus Hildesheimensis hodie occurrit apud Castellanum, qui memoria lapsus videtur: nam eumdem jam dederat cum aliis martyrologis, ubi etiam nos de S. Altfrido egimus, die XV Augusti.
Helena mater imperatoris hodie memoratur in Fastis Æthiopum. Puto designari S. Helenam Constantini matrem, de qua apud nos actum est ad XVIII Augusti.
SS. Cyrini, Serapionis, Leontii MM. memoria est in Hieronymianis, ubi etiam Crocus additur: apud Rabanum & alios Serapionis & Leontii tantum fit mentio. De his actum est cum Græcis & Martyrologio Romano ad XII Septemb.
Adam episcopus Cathenensis in Scotia hodie memoratur apud Camerarium. Vide dicta in Prætermissis ad XIII Septembris.
SS. Stratonis, Macrobii & aliorum Martyrum Tomis memoria hodie est in Hieronymianis, apud Rabanum, & apud Galesinium; ubi Ancyræ in Galatia ponuntur cum aliis Ancyræ & alibi passis. Verum de Tomitanis simul & Ancyranis actum est in Macrobio & Sociis ad XIII Septembris.
S. Seleucus cum aliquot Sociis hodie in Hieronymianis & apud Rabanum annuntiatur Ancyræ in Galatia. Martyres hosce etiam dederunt Galesinius & Ferrarius, sed nomina aliquorum luxarunt, & alios hisce addiderunt, ad alia loca pertinentes. Nos de Seleuco ejusque Sociis egimus cum Martyrologio Romano XIII Sept.
S. Paulus aut Paulinus, varie admodum in aliquot Fastis antiquis hodie annuntiatus, uberiorem ad quærendum, quam ad scribendum dat materiam. Apud Florentinium Hieronymiana in textu habent: In Aquira depositio sancti Pauli Apostoli. In Annotatis vero codex Antverpiensis, aut potius Epternacensis: In Aquila Paulini episcopi. Corbejensis: In Anquira depositio Pauli episcopi. Ita etiam Blumianus pag. 1068 citatus. Rabanus habet: Et in Anquira natale Pauli episcopi. In margine ibidem notavit editor: Ancyra. Nudum Pauli nomen occurrit in duobus Martyrologiis apud nos datis tom. VII Junii, videlicet in Augustano & Labbeano, uti & in Gellonensi apud Acherium. Florentinius putat, legendum in Ancyra, prout est in vulgato sub nomine Bedæ Martyrologio, additque hanc conjecturam: Esse enim potuit Ancyra Phrygiæ Plinio & Ptolomeo, vel Macedoniæ, de qua Livius. Ancyram canones Anquiram vocare notat Busbequius apud Ortelium. Hujus urbis Paulum fuisse episcopum ac martyrem, non difficile est credere. Ita ille aliam quærit Ancyram, quia Ancyra Galatiæ alios martyres eodem die in Hieronymianis habet. Habetur revera in Phrygia Pacatiana civitas episcopalis Ancyra dicta. Attamen conjectura de Paulo illi civitati attribuendo nequit formari satis probabiliter. Ancyra Galatiæ inter episcopos suos habet Paulum, in Vita S. Theodori Siceotæ memoratum, apud nos ad 22 Aprilis. At Paulus ille tantum floruit sub finem seculi VI, neque videtur coli apud Græcos, ita ut neque de illo conjectura fieri possit. Multum quæsivi, ut probabilem satis conjecturam de hoc Paulo vel Paulino dare possem; sed nulla satis placet. Idem forte Paulus aliis diebus commemoratur iis verbis, ut satis innotescat: cum multi sint hujus nominis Sancti.
S. Guerrini M. corpus, extractum e cœmeterio Romano, hac die depositum fuit sub altare sacelli, exstructi in ecclesia prope Collem Scipionis, Umbriæ oppidum, dicata Dominæ nostræ de Colle dictæ, ibique translatio S. Guerrini, de quo plura non novimus, hodie celebratur, ut jam dictum est tom. 2 Septembris pag. 483.
S. Merinus aut Mirinus, ut abbas Paslati in Scotia, hodie annuntiatur apud Dempsterum, apud Camerarium duobus diebus serius. In Breviario Aberdonensi quinque hodie lectiones de S. Merino inveniuntur; sed omnia videntur desumpta ex Vita S. Comgalli, abbatis Benchorensis in Hibernia, data apud nos die 10 Maii. Reperitur etiam S. Merini abbatis memoria in duobus catalogis Mss. Sanctorum Hiberniæ. Accedunt alii duo martyrologi neoterici, videlicet Grevenus in Auctariis, episcopum vocans in Scotia; Ferrarius abbatem. Verumtamen dubitare cogimur, an Sanctus ille Operi nostro sit inserendus, tum quia Sancti Hiberniæ non pauci variis nominibus innotescunt, ita ut hic alio fortasse nomine jam commemoratus sit, aut postea commemorandus, tum quia in variis impressis ac Mss. catalogis Sanctorum Hiberniæ Merinus non invenitur. Quidquid sit, cum lectiones de Merino compositæ, videantur omnino desumptæ ex Vita S. Comgalli, vix plura de ipso dare possemus, quam modo dicta sunt, si constaret omnino, Merinum esse Sanctum ab aliis omnibus diversum. Videri tamen etiam possunt, quæ die 6 Februarii de S. Merino, aliis episcopo, aliis abbate, jam fuerunt observata.
Anonyma quædam sanctimonialis, ut discipula S. Gertrudis, hodie in Saxonia memoratur apud Menardum in Martyrologio Benedictino, & apud Arturum a Monasterio in Gynæceo. Titulum quidem Beatæ uterque attribuit; sed cultum neuter ostendit.
S. Eutropiæ viduæ mentionem facit Baronius in Martyrologio Romano, eamque in Gallia generatim annuntiat. In Annotatis vero declarat, quam designet Eutropiam, dicens, de ea scribere Sidonium Apollinarem in Epistola ad Pragmatium. Hæc verba simul utcumque innuunt, unde illam acceperit Baronius, videlicet ex Molani Usuardo. Etenim Molanus in Additionibus ad Usuardum hodie ita habet: In Galliis sanctæ Eutropiæ viduæ, de qua Sidonius in Epistola ad Pragmatium. Verum Molanus hæc adjecit minori charactere & præposita littera q. Qui autem eo modo memorantur a Molano, subinde cultu ecclesiastico carent, & inventi non sunt ab illo in vetustis Martyrologiis, sed ex aliis monumentis, aut ex Mss. Martyrologiis omnino recentibus additi, ut latius ipse declarat in præfatione cap. 13. Clarum itaque est, aut ab ipso Molano, aut ab uno ex neotericis, quos secutus est, ex Sidonio desumptam esse Eutropiam. Hanc autem nullibi reperire potui inter Sanctos ab Arvernis cultos. Consului hac de causa Kalendaria Claromontana, & Opusculum de Sanctis, ecclesiis & monasteriis Claromontanis, seculo X conscriptum, & a Joanne Savarone primum, deinde etiam a Labbeo, editum. At nullibi reperire potui, eam ut Sanctam coli a Claromontanis: neque id observat Savaro in Annotatis ad Sidonium a se editum, quamvis laudet Martyrologium Romanum & additiones Molani pag. 384. Sirmondus, qui Sidonii Opera edidit, in Annotatis ad illam Epistolam sic loquitur: Eutropia, de qua loquitur Sidonius, vidua Arverna, cujus filius Agrippini filiam duxerat. Hanc etiam levi conjectura S. Eutropiam esse putant, cujus nomen in Martyrologium relatum est XVII Kalendas Octobris. Non ita locutus esset Sirmondus, si Claromontii aut alibi apud Arvernos coli Eutropiam existimasset; neque id facile ignorare poterat, cum natione esset Arvernus. Saussayus Eutropiam in Martyrologio Gallicano memoravit Claromonte Arvernorum ad XXVI Septembris. Nescio, cur hunc diem elegerit. Attamen hac de causa, opinor, Castellanus XV Septembris in margine monet, eam spectare ad XXVI Septembris, ibique Eutropiam rursus annuntiat. Aveo scire, cur magis unius diei sit, quam alterius, cum dies obitus sit ignotus, & cultum numquam habuisse videatur ullo die. Certe antiqua Gallorum Martyrologia nequidquam perlustravi, ut Eutropiam invenirem. Quapropter satis erit, si Epistolam totam Sidonii, ex qua a martyrologis desumpta est Eutropia, huc traduxero. Ille lib. 2 epist. 2 sic habet. Venerabilis Eutropia matrona, quod ad nos spectat, singularis exempli (quæ parsimonia & humanitate certantibus, non minus se jejuniis, quam cibis pauperes pascit, & in Christi cultu pervigil, sola in se compellit peccata dormire) mœroribus orbitatis necessitate litis adjecta, in remedium mali duplicis perfectionem vestræ consolationis expetere festinat, gratanter habitura, sive istud tibi peregrinatio brevis, seu longum computetur officium. Igitur præfata venerabilis fratris mei, nunc jam presbyteri Agrippini, ne injuriosum sit dixisse nequitiis, certe fatigatur argutiis: qui abutens imbecillitate matronæ, non desistit spiritalis animæ serenitatem sæcularium versutiarum flatibus turbidare: cui filii nec post multo nepotes amissi, duæ pariter plagæ recentes, ad diuturni viduvii vulnus adduntur. Tentavimus inter utrumque componere, nos maxime, quibus in eos jus novum professio, vetustumque faciebant amicitiæ, aliqua censentes, suadentes quæpiam, plurima supplicantes; quodque miremini, in omnem concordiæ statum promptius a fæminea parte discessum est. Et quamquam se altius profuturum filiæ paterna jactaret prærogativa, nurui tamen magis placuit munificentiæ socrualis oblatio: jurgium interim semisopitum vestris modo finibus infertur. Pacificate certantes, & pontificalis auctoritate censuræ suspectis sibi partibus indicite gratiam, dicite veritatem. Sancta enim Eutropia, si quid vadimonio meo creditis, victoriam computat, si vel post damna non litiget. Unde & suspicor, vobis unam pronuntiandam domum discordiosam, licet inveniatis utramque discordem &c. Hactenus Sidonius, qui multis quidem laudibus exornat Eutropiam: attamen non videtur ea Epistola sufficere ad titulum Sanctæ aut Beatæ eidem attribuendum. Hoc non fecisset, quantum existimo, Baronius, si credidisset, Eutropiam & cultu carere, & ab antiquis exsulare Martyrologiis.
Philotheus archiepiscopus hodie annuntiatur in Ephemeridibus Moschis, datis a Papebrochio ante tomum 1 Maii. Additur, Nidagrada, quo aut locus episcopatus aut mortis exprimitur. Nescivit Papebrochius, ubi episcopus fuerit. Michaël Le Quien in Oriente Christiano tom. 1 Col.xistimat, episcopum fuisse Novogorodiensem, quod Papebrochius noster suspicari non fuerat ausus, licet de illa urbe cogitasset. Dubitationem nostram tollit modo Kalendarium Moschorum, quod anno 1713 huc allatum est, quodque Russico idiomate scriptum, ac Latine redditum est: nam ibi ad hunc diem clare habetur Philotheus archiepiscopus Constantinopolitanus. Sedit Philotheus inter patriarchas Constantinopolitanos seculo XIV, fuitque e sede sua pulsus; sed illam postea recuperavit, prout videri potest apud nos in Historia chronologica patriarcharum Constantinopolitanorum pag. 179 & seqq. Credunt aliqui, Philotheum illum cum Romana Ecclesia aliquot annis ante obitum communionem habuisse. Quidquid ea de re sit, nequit a nobis inter Sanctos memorari. Abest etiam a Fastis Russorum paulo antiquioribus. Alium Philotheum damus hodie.
Unnus, potius Unno dictus, archiepiscopus Bremensis, ut sanctus hodie annuntiatur a Ferrario in Catalogo generali, poniturque Bircæ in Suecia, ubi revera defunctus est seculo X. In Annotatis laudat Kalendarium & Breviarium Suecicum, quod an umquam viderit, merito forsan dubitabo. Certe in Officiis propriis regni Suecici, & in ipsorum, Kalendario ante Missale Suecicum, nulla fit mentio Unnonis, ut ea diligenter hoc ipso tempore perlustrando didici. Albertus Crantzius, Adamus Bremensis, & Baronius, qui etiam laudantur a Ferrario, Unnonem meritis laudibus efferunt, utpote virum Apostolicum, qui Haraldum Danorum regem Danosque multos ad fidem convertit, atque in expeditione Apostolica defunctus est Bircæ in Suecia. At illi nec Sanctum stricte aut Beatum vocant, nec ecclesiasticum ipsius cultum asserunt. Attamen Crantzius non tacet de cultu SS. Anscharii, Remberti, aliorumque plurium. Memoratur item Unno in Viti Aquilonia, sive in Vitis Sanctorum Suecici regni, a Joanne Vastavio. At ne ibi quidem Sancti aut Beati titulum eidem tributum invenio, licet titulus ille aliis multis tribuatur. Quare videri potest Crantzius in Metropoli lib. 3 cap. 6, aut alius quispiam ex scriptoribus laudatis.
Duarum Puellarum gladio interfectarum mentio fit in Menologio Sirletiano, & in Menæis impressis, ubi adduntur duo versiculi, qui significant, illas uno animo colla gladio subdidisse, & nihil præterea. Uti Græcorum Fasti Sanctos alibi clarius memoratos non raro obscurius repetunt; suspicor illud hic esse factum. Quidquid sit, plura de illis non novimus.
Jacobus Asceta memoratur in Fastis Æthiopum a Ludolfo editis, unde eum adoptavit Castellanus. Nobis illius Jacobi ætas aut fides non est satis cognita.
Anoreus in iisdem Fastis & apud Castellanum similiter memoratur.
Mercurius potens, nescio quis, memoratur apud Ludolfum in Fastis Æthiopum.
Thomas, ac deinde Quiricus iisdem Fastis hodie sunt inserti; sed nobis æque ignoti.
Hilduini archiepiscopi Mediolanensis hodie meminit Kalendarium Ms. abbatiæ S. Salvatoris Antverpiensis. At illum alias inter Sanctos memoratum non reperio.
Guilielmi & sociorum MM. memoriam Tridenti annuntiat Ferrarius, laudatque tabulas ecclesiæ Tridentinæ. De iis in Officiis propriis diœcesis Tridentinæ nihil prorsus invenio.
Octava Nativitatis beatissimæ Virginis Mariæ in Romano Martyrologio, in variis Usuardini Martyrologii auctariis, aliisque Fastis Latinis minus vetustis annuntiatur.
Christiani de Armannis, Ordinis Prædicatorum, Vitam cum titulo Beati ad hunc diem dat Jacobillus in Sanctis Umbriæ tom. 2 pag. 246; sed cultum legitimum ab eo probatum non invenio.
Richardus Barri, presbyter Ordinis Prædicatorum, cum titulo Beati hodie memoratur apud Carolum de S. Vincentio in Anno Dominicano. Occisus est ab hæreticis in Hibernia anno 1647, ut notat in margine laudatus scriptor, qui & aliis quibusdam Beati titulum attribuit. At ex illis nullus ad nos spectare videtur.
Ligerius anachoreta in territorio Furnensi hodie ut Beatus memoratur apud Henriquezium & Chalemotum in Menologiis Cisterciensibus, uti & apud Bucelinum in Benedictino. Fuit fundator abbatiæ Dunensis etiamnum florentis, quæ ex Furnensi territorio Brugas translata est. At de cultu venerabilis hujusce abbatis nihil novimus. Ligerium etiam Saussayus, & martyrologi Belgici commemorant ut venerabilem.
Achardus monachus in Menologio Cisterciensi in Clara-Valle annuntiatur, & more illius scriptoris Beatus vocatur sine mentione cultus. Eumdem ut venerabilem habet Saussayus in Martyrologio Gallicano.
Milo abbas Carolilocensis cum eodem titulo ponitur apud Chalemotum.
Marcelli presbyteri & martyris, Decorati diaconi, cum quatuor millibus, memoria est in Martyrologio Ms. Trevirensi S. Martini. At hæc desumpta est ex Actis SS. Fidei, Spei, Charitatis, quæ non satis sincera credimus. Idcirco de hisce, qui absunt ab antiquis Martyrologiis, plura memoranda non censemus, licet etiam Florarium Ms. Decoratum cum tribus habeat sociis, uti & Grevenus. Videri possunt Acta apud Mombritium tom. 2 fol. 207.
Clemens episcopus sine loco annuntiatur a Greveno in Auctariis Usuardi. Nolim divinare, quem velit Clementem.
Rogerius Franciscanus Uzeciæ in Gallia memoratur cum titulo Beati in Martyrologio Franciscano, insignique plane virtutum, prophetiæ & miraculorum exornatur elogio. Virum fuisse multis ac præclaris dotibus illustrem omnino credimus, sicut & plures alios ibidem & in Menologio Franciscano memoratos, sed eorum tantum gesta elucidamus, qui ut Sancti aut Beati coluntur. Quare cum horum ecclesiasticam venerationem, (excepto beato Thoma tertiario, de quo inferius) non inveniamus; pro illis omnibus lectorem remittimus ad scriptores laudatos, uti & pro Perpetua virgine, & Euphrosyna vidua, quæ etiam commemorantur in Gynæceo apud Arturum a Monasterio.
S. Ludmilla vidua & martyr hodie annuntiatur a Greveno, & paucis aliis recentioribus: sed plures eamdem habent die sequenti, quo colitur, XVI Septemb.
Constantius aliquis in Martyrologiis Hieronymianis hodie legitur, & in plerisque attribuitur Nuceriæ in Campania Italica, licet in textu Florentinii legatur Nocera, uti civitas illa vocatur Italice. Rursum tam in Hieronymianis quam in aliis Martyrologiis classicis deinde Nuceriæ annuntiantur Felix & Constantia, subinde Constantius. Inter auctaria Usuardina apud Sollerium Constantius hodie ponitur Beneventi in S. Sophia. Tot, & plures etiam, diversitates examinandæ sunt, quando cum Martyrologio Romano agendum est de Felice & Constantia, ibique videndum, an hodiernus Constantius ab illa Constantia aut Constantio sit diversus, ad XIX Septemb.
Eustatius memoratur in Fastis Æthiopum apud Ludolfum. Si designetur S. Eustachius martyr; de eo agendum ad XX Sept.
S. Innocentii martyris ex legione Thebæa meminit Martyrologium Mediolanense, ubi dicitur coli in Burgo Canturii. Cum nihil præterea de ipso addatur, commodius de ipso agetur, quando disserendum est de S. Mauritio totaque legione ad XXII Septemb.
SS. Fidentii & Terentii martyrum hoc die meminit Florarium Ms. In Martyrologio Romano annuntiantur ad XXVII Septemb.
Murdaci episcopi sine loco mentionem facit Florarium Ms. Ferrarius ad V Octobris Murdachum episcopum in Argadia annuntiat. Quare, cum certe ad hunc diem non videatur spectare, nisi alio die melior de eo notitia occurrat, examinari poterit, quid de eo statuendum videatur, ad V Octob.
S. Martinus Papa in Basiliano Menologio Græcorum hoc die ponitur cum elogio. At ipsius festivitas in Ecclesia Romana celebratur die XII Novemb.
B. Thomas, passim Thomasuccius dictus, tertii Ordinis S. Francisci, hoc die obiisse dicitur Fulginii in Umbria, ibique annuntiatur in Menologiis Franciscanis apud Arturum a Monasterio & Fortunatum Hueberum. Verum tam hi quam alii scriptores testantur, hunc Beatum coli die, quo corpus elevatum, XIX Novemb.
Inventio corporis S. Stephani hodie memoratur apud Græcos in Menæis impressis & in Menologio Sirletiano. Ea apud Latinos celebratur die 3 Augusti; sed præcipua S. Stephani festivitas agitur XXVI Decemb.

DE S. NICOMEDE PRESB. MART.
ROMÆ,

Forte sub Domitiano.

COMMENTARIUS DE CULTU ET GESTIS.

Nicomedes presbyter martyr, Romæ (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti memoria celebris in Martyrologiis: Acta gemina, quorum prima suspectæ, altera nullius fidei: ecclesia & cœmeterium Romæ ipsi olim dicata.

Sanctum Nicomedem martyrem magno consensu ad hunc diem celebrant vetusta Martyrologia, quorum aliquot etiam presbyteratus titulum, [Vetusta Sancti memoria] martyrii palæstram, ac imperatorem, sub quo coronatus sit, addidere. Hieronymianum a Florentinio editum illum primo loco breviter sic annuntiat: Natalis sancti Nicomedis martyris. Observat tamen Florentinius ibidem, etiam alias soluisse in vetustiori illo Ms. martyres Romæ vel passos, vel peculiariter honoratos, prætermisso agonis loco, in fronte memorari. Breviter quoque de eodem meminit Martyrologium Bedæ, in Opere nostro ante tom. 2 Martii excusum, ubi sic habet: Natale S. Nicomedis martyris. Titulus episcopi ibidem in Divionensi Ms. perperam additur: sed nec omnino certum est, utrum prior lectio revera Bedæ sit; cum in hujus Martyrologio metrico, quod Acherius tomo 10 Spicilegii exhibet, non legatur, & ex Sollerii nostri conjectura vel suspicione, Floro forsitan adscribenda sint annuntiationes atque elogia Sanctorum, quorum in solo prosaico fit mentio. Paucis pariter de eodem agit Rabanus, dicens: Passio Nicomedis martyris.

[2] Romanam Sancti palæstram addidit auctor Veteris, [in Martyrologiis ad hunc] seu Parvi, Martyrologii Romani Rosweydiani, in quo ad hunc similiter diem legitur: Romæ Nicomedis martyris. Wandelbertus in Metrico presbyteratum ejusdem memorat, & gesta obiter insinuat his versibus:
Septenum denum * Nicomedes presbyter ornat,
Virgo, tuus, Petronilla, comes martyrque beatus.
Prolixiora sunt elogia, quæ Notkerus & Ado, in suo quisque Martyrologio, de eodem texuerunt. Horum primus hæc refert: Natalis S. Nicomedis martyris, quem Flaccus comes, quia corpus S. Feliculæ martyris sepelivit, & quia idolis sacrificare contempsit, eatenus plumbatis cædi jussit, donec vitam finiret; corpusque ejus in Tyberim præcipitatum, a diacono suo collectum, & honorifice sepultum est. Ado vero hæc: Natale S. Nicomedis martyris. Quem Flaccus comes, cum ad eum perlatum fuisset, quod corpus sanctæ virginis Feliculæ, quam ipse pro Christo punierat, sepelisset, fecit teneri, & duci ad sacrificandum. Qui cum diceret; Ego non sacrifico, nisi Deo omnipotenti, qui regnat in cælis, non his excisis lapidibus, qui in templis, quasi in carceribus clausi, custodiuntur; plumbatis diutissime cæsus, migravit ad Dominum. Corpus ejus in Tyberim præcipitatum est, quod a clerico ipsius, nomine & opere Justo, collectum perductumque ad horticellum suum, sepultum est juxta muros via Numentana. Adonis textum paulo contraxit Usuardus, ad eumdem diem scribens: Romæ via Numentana natalis B. Nicomedis presbyteri & martyris, sub Domitiano imperatore. Qui cum diceret compellentibus se sacrificare; Ego non sacrifico, nisi Deo omnipotenti, qui regnat in cælis, plumbatis diutissime cæsus, migravit ad Dominum.

[3] [& ad alios dies. Acta ex epistola Marcelli,] Ejusdem Sancti nomen in nonnullis Martyrologiis occurrit ad diem 1 Junii, quo dedicatio ecclesiæ ipsius, quam olim Romæ habuit; & IV Junii, quo Mediolani quondam colebatur. In Florario quoque nostro Sanctorum Ms. ad XIII ejusdem mensis, qua de causa ignoro, & in Additionibus Mss. Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum die V Julii S. Nicomedis elevatio, mihi æque ignota, annuntiatur, prout ad dictos dies in Opere nostro inter Prætermissos videre est. Porro elogia supra recitata nituntur Actis SS. Nerei, Achillei & sociorum, seu epistola Marcelli ad hos Sanctos scripta, & cum iisdem Actis, quibus inserta est, edita apud nos tom III Maji, ad diem XII, ubi & alibi Henschenius noster ea omnia optimæ fidei esse censuit, refragantibus passim ceteris eruditis, & inter hos Baronio, qui tom. 1 Annalium tum ad annum Christi 68, num. 23, ea Acta in aliquibus fide haud integra haberi monuit, tum ad annum 96, num. 33, ubi ipsam illam epistolam suspectæ minutæque fidei agnovit. Eminentissimo annalistæ consensit Sollerius noster in Usuardo ad diem VII Maji in Observatione ad S. Domitillam: neque dubium est, quin merito consenserit, tam parum credibilia in iis hinc inde narrantur. Ex hoc capite non possunt non simul esse suspecta, quæ de S. Nicomedis gestis in ea epistola referuntur, & ex hujus fide in laudata Martyrologia transierunt.

[4] Nolo ego Acta illa SS. Nerei & Achillei hic discutere, [SS. Nerei & Achillei Actis inserta,] sed ea tantum memorabo, quæ ad S. Nicomedem nostrum proprie spectant, & ex citata Marcelli epistola ibidem cap. 4 referuntur. Itaque Marcellus ille, qui fe S. Petri apostoli discipulum profitetur, in epistola sua ad laudatos Sanctos responsoria, de Petronilla … filia domini mei, ut inquit, Petri apostoli inter cetera scribit, illam a Flacco comite adamatam, ut invisum procum, qui militibus stipatus ad eam venerat, interim arceret, ab eo postulasse, ut, si se sponsam habere vellet, matronas ac virgines honestas post triduum ad domum suam mitteret, a quibus ipsa ad eum deduceretur; eamque conditionem a Flacco acceptatam esse. Tum vero sic progreditur: Factum est autem, ut trium dierum acceptum spatium virgo sanctis jejuniis & orationibus occuparetur, habens secum sanctam virginem Feliculam, collactaneam suam, in Dei timore perfectam. Tertio itaque die veniens ad eam S. Nicomedes presbyter, celebravit mysteria Christi. Virgo autem sanctissima, mox ut Christi Sacramentum accepit, reclinans se in lectum, emisit spiritum… Flaccus autem vertens animum, dixit ad Feliculam: Unum tibi elige e duobus, aut esto uxor mea, aut diis sacrifica. Cui S. Felicula respondit: Nec uxor tua ero, quia Christo sacrata sum; nec immolabo, quia Christiana sum.

[5] Post hæc narrato S. Feliculæ martyrio, quam post toleratum equuleum projectam in cloacam fuisse ait, [recensentur,] ad S. Nicomedem regressus, subdit: Sanctus autem Nicomedes presbyter in speculis positus, occulte levavit corpus, & pernoctanter in biroto (id est, vehiculo duabus rotis instructo) perduxit ad cassellam (id est exiguam casam) suam septimo milliario ab urbe Roma, via Ardeatina, & ibi eam sepelivit; in quo loco fructificant orationes ejus usque in hodiernum diem. Pervenit autem ad Flaccum, hoc fecisse Nicomedem presbyterum; & fecit eum teneri, & duci ad sacrificandum. Qui cum diceret: Ego non sacrifico, nisi Deo omnipotenti, qui regnat in cælis; non his diis, qui in templis, quasi in carceribus clausi, custodiuntur: cum hæc & multa talia diceret, plumbatis diutissime cæsus, migravit ad Dominum. Corpus vero ejus in Tiberim præcipitatum est: clericus vero ejusdem Presbyteri, nomine & opere Justus, collegit corpus ejus, & posuit in biroto suo, & duxit ad horticellum (id est, hortulum) suum juxta muros via Nomentana, & illic sepelivit illud; in quo orantes Dominum, consequuntur, quæ postulant interventu Martyris ejus, qui passus est pro nomine Domini nostri Jesu Christi. Expliciunt scripta Marcelli, missa ad Nereum & Achilleum.

[6] Non habet hæc relatio quidquam, quod fidem superet, [& admodum dubiæ fidei] aut a communi sensu magnopere abhorreat, nisi quod S. Petronilla S. Petri apostoli filia, quasi ex ipso genita fuisset, & a Flacco comite sub finem seculi 1 adamata, dicatur. Dici enim non potest, eam post susceptum a S. Petro Apostolatum ex illo procreatam fuisse: hoc autem posito debuissent Petronilla & Felicula jam decrepitæ anus fuisse eo tempore, quo hæc contigisse narrantur, si prior S. Petri filia, altera hujus collactanea, ut asseritur, fuerit; prout Henschenius ad diem XXXI Maji in Commentario historico de eadem S. Petronilla, num. 5 observavit. Quis vero tum credat, Flaccum Petronillæ primum, quoniam nimis speciosa erat, ac deinde etiam Feliculæ, Hebræarum præsertim mulierum, cupidine tam impotenter exarsisse, ut utriusque conjugium ambiret? Hinc laudatus Henschenius ad hasce difficultates reponit aliquorum sententiam, secundum quam Petronilla Romana potius gente fuerit, sanctique Petri apostoli filia dicta sit, quod ab eodem in fide instructa & baptizata, vel ex baptismali fonte suscepta, spirituali quadam adoptione filia ejus facta esset, vel denique ex peculiari aliqua in sanctum Apostolum veneratione id nomen promeruisset.

[7] [esse probantur.] Eamdem Marcelli epistolam alii præterea oppugnant ex libro S. Augustini contra Adimantum Manichæi discipulum, cap. 17, ubi sanctus doctor in apocryphis legi asserit, ipsius Petri filiam paralyticam * factam precibus patris, & hortulani filiam ad preces ipsius Petri esse mortuam. Etenim cum ista de Petronillæ paralysi historia in eadem epistola referatur, inferunt hanc inter apocrypha a S. Augustino habitam fuisse. Sed Henschenius in citato Commentario negat, ex adducto S. Augustini loco contra eam quidquam confici; cum in hac nihil de hortulani filia legatur, ideoque alia debuerit fuisse historia, quam sanctus doctor apocrypham pronuntiavit. Ut ut hæc se habeant, ista Marcelli de S. Petronilla narratio haud dubie etiam suspecta fuit hodierni Breviarii Romani concinnatoribus, qui ad diem XXXI Maji, quo ipsa colitur, lectionem, quæ de ea unica est, ex S. Cypriani libro de Disciplina & habitu virginum, sive ex Communi virginum secundo loco, præscripserunt; neglectis, quæ de eadem in prædicta epistola leguntur. Similiter ad diem XV Septembris, ubi nona Lectio de S. Nicomede assignatur, nihil de celebratis apud Petronillam Mysteriis dicitur; sed ea tamen referuntur, quæ num. 5 ex eadem epistola recensuimus. Verum si scriptoris fides in una ejusdem epistolæ parte vacillet, non potest non dubia esse in altera, dum utrobique res velut sub oculis suis gestas enarrat, & etiam aliunde suspectus est.

[8] [Alia Acta a Mombritio edita,] Mombritius in Vitis Sanctorum tomo 2 fol. 160 aliam præterea Passionem exhibet S. Nicomedis, in qua nulla mentio exstat de S. Petronilla aut Felicula, ideoque in indice voluminis duos Nicomedes distinguit, alterum, cujus hæc Passio sit, alterum in Actis SS. Nerei & Achillei memoratum; hosque haud dubie eo magis distinguendos putavit, quod prior in Passione dicatur passus sub Maximiano, & sepultus die Kalendas Junii, noster vero Sanctus in vetustissimis Martyrologiis, ut vidimus, ad diem XV Septembris constanter annuntietur. Hæc vel similis Passio præluxit auctori Breviarii Ambrosiani Mediolanensis, anno 1539 Venetiis excusi, quod ad manum habeo; nam cum in eo bis agatur de S. Nicomede, ad diem quidem IV Junii, quo una cum S. Quirino ibidem colebatur, Lectio ex Marcelli epistola accepta est; sed ad XV Septembris, quo ejusdem solius festum celebratur, Mombritianis Actis similia leguntur. Verum ego non dubito, quin tam hæc Acta, quam Marcelli epistola, de eodem sancto Martyre agant, qui hodie colitur; quod cur ita credam, accipe. In utrisque Nicomedes presbyter dicitur, & in illis Apostolorum discipulus fuisse expresse narratur; in hac vero saltem tacite, aut certe cum Apostolis vixisse indicatur. In utrisque Flaccus sanctum Martyrem, sacrificare renuentem, occidi jubet. Utrobique de supremo ipsius supplicio ac sepultura eadem, iisdemque etiam vocibus, si unam & alteram aliter flexam exceperis, referuntur.

[9] Marcelli verba num. 5 dedimus; Acta vero apud Mombritium de hisce sic habent: [quorum compendium] Cum hæc & multa talia dicerentur, plumbatis diutissime cæsus, migravit ad Dominum… Corpus vero ejus in Tyberim præcipitatum est. Clericus autem ejusdem presbyteri, nomine & opere Justus, collegit corpus ejus, & posuit in birrote suo, & duxit ad hortulum suum juxta muros via Numentana, & illic sepelivit illum in pace die Kalendas Junii. In quo loco orantes Dominum, consequuntur medelam interventu Martyris ejus, qui passus est pro nomine Domini Jesu Christi. Confer hæc cum recensitis num. 5, nec aliud, quam paucarum vocum discrimen præter additas Kalendas Junii reperies. Hinc dubium non est, quin altera ex altera narratione desumpta sit, idque de Mombritianis Actis multo pronius est judicare, cum hæc etiam multo minus probabilia sint, quam epistola Marcelli, scriptaque videantur ab otioso homine, qui cum S. Nicomedis nomen ad diem 1 Junii, quo die dedicatio ecclesiæ ejus Romæ recolebatur, inscriptum videret, credidit illum alium esse ab eo Martyre, qui XV Septembris colitur; ideoque alia quædam Acta, partim ex vulgata Marcelli epistola, partim pro genio suo conflavit; minus tamen prudenter, quam ut fidem facile inveniret. Hac de causa nec hæc Acta lubet recudere; sed sufficere reor, si eorumdem compendium lectori exhibuero.

[10] Compilator eorum S. Nicomedem presbyterum, regnante Maximiano imperatore, [hic datur,] ortaque sub eo Romæ persecutione, ibidem in speluncis latitasse scribit, & nihilominus sanctorum Apostolorum, Petri nempe ac Pauli, discipulum facit. Hinc Flaccum ad illum sic loquentem inducit: Dic mihi, homo provectæ ætatis &c.; verum tam decrepita ætas ut fidem inveniat, certiori auctore eget. Cum enim SS. Petrus ac Paulus Christi anno 65 martyrio coronati sint, Maximianus autem Herculius anno 286 Augustus renuntiatus, debuisset Sanctus noster jam multos ultra ducentos annos numerasse, dum passus est. Porro martyrii ejus secundum compilatorem illum hæc summa est: Cum multos ad Christi sacra adduceret, morbos curaret, dæmonesque expelleret, ab Hyrcano, nescio quo, apud Flaccum propterea accusatus, Christumque confessus, nodosis fustibus nequicquam cæditur; cumque nec blanditiis plus efficeretur, craticulæ assandus imponitur: sed mox inter fulgura ac terræmotum ignis exstinguitur, & ex magno infidelium numero, qui in quadam regione, quæ sub Mente appellatur (imo fingitur) idolis libabant, centum necati sunt, ceteri fugerunt. Fugit ipse quoque territus Flaccus, jusso tamen Hyrcano sanctum Athletam reducere in carcerem, ubi hic ab angelo confirmatur.

[11] Postridie Flaccus erecto in foro solio consedit, Sanctoque, [etiam minus admittenda.] in proposito constanti, genua ferreis cardis, forte carduis, contundi imperat; deinde ardentibus lapidibus latera aduri, super spinas ferreas raptari, & in accensum caminum mitti. Sed cum, exstincto hic pariter igne, sanctus Presbyter in camino Deum laudaret, ejusdem Flacci jussu ad templum Martis ductus, & sacrificare denuo recusans, plumbatis diutissime cæsus, martyrium consummavit, ut supra retulimus. Habes hic, erudite lector, totius Passionis compendium, quæ mihi quidem non aliud apparet, quam cujusdam imperiti hominis commentum, qui dummodo mirabilia narraret, de veritate parum fuit sollicitus. Ex dictis collige, de S. Nicomedis gestis nihil certi statui posse; cum hæc Acta Mombritiana admitti nequeant, & epistola Marcelli admodum suspecta sit. Illustri tamen martyrio, quod sub Domitiano dubie collocavi, illum perfunctum esse, dubitare non sinit insignis ejusdem tum Romæ, tum alibi cultus, de quo mox agemus. De presbyteratu quoque ejus non meminere vetustissima Martyrologia num. 1 relata, uti nec Romanum Parvum Rosweydi, eumque ceteri martyrologi forte non nisi ex eadem Marcelli epistola didicerunt: hunc tamen ipsi abjudicandum minime censui, cum nihil obstet, quo minus eo Ordine initiatus fuisse credatur.

[12] [Ecclesia cum titulo Romæ] Certiora, ut dixi, de Nicomedis vetusto, præsertim Romæ, cultu habemus. Ecclesiam ipsi in via Numentana, ubi sæpe memoratæ epistolæ scriptor corpus ejus sepultum fuisse tradit, discimus ex Anastasio Bibliothecario in Hadriano I, de quo ibidem dicitur: Ecclesiam beati Nicomedis, sitam foris portam Numentanam, simul & cœmeterium beati Hippolyti martyris, … quæ a priscis marcuerant temporibus, a novo renovavit. Ecclesiam hanc titulo ejusdem Sancti antiquitus illustratam fuisse, liquet ex concilio Romano I sub S. Symmacho, cui Genesius presbyter titulo sancti Nicomedis, & Sebastianus presbyter tituli sancti Nicomedis, subscripti leguntur apud Labbeum tom. 4 Conciliorum, Col.De ejusdem ecclesiæ dedicatione videtur accipienda annuntiatio, quæ ad diem 1 Junii in vetustis Martyrologiis occurrit. Ex hisce Romanum Vetus, seu Parvum Rosweydi sic habet: Dedicatio S. Nicomedis martyris. Beda, vel Florus ante tom. 2 Martii: Natalis Nicomedis martyris. Wandelbertus apud Martenium in Spicilegio tom. 2:

Martyris huncque diem festum Nicomedis adornat.

Ado Viennensis in Martyrologio: Dedicatio sancti Nicomedis, martyris & presbyteri, apud urbem Romam, cujus martyrium celebratur XVII Kalend. Octobris

[13] [ipsi antiquitus erecta;] Consonat Rabanus ad eumdem diem dicens: Sancti Nicomedis martyris ecclesiæ dedicatio: similiter Notkerus: Romæ dedicatio S. Nicomedis presbyteri & martyris, cujus martyrium XVII Calend. Octob. celebratur. Usuardus in textu apud Sollerium nostrum conformiter ad Adonem: Romæ, dedicatio sancti Nicomedis, presbyteri & martyris; sed monet idem Sollerius, in Pratensi codice, Romæ, dedicatio natalis sancti Nicomedis &c., & in aliis etiam aliter legi: unde etiam observat, ambiguum esse, quid primigenia phrasi de Sancto nostro hac die scripserit Usuardus; sed Adonis lectionem ab eo retentam existimat. Verum utcumque is legerit, dedicationem ecclesiæ Sancti nostri hic memorari, indubitatum est tum ex aliis Martyrologiis allegatis, tum ex Sacramentario, quod S. Gregorii Magni nomine edidit Hugo Menardus, in quo ad hunc pariter diem Dedicatio basilicæ S. Nicomedis recolenda præscribitur, additis de more tribus de Sancto orationibus, in Missa recitandis.

[14] [item cœmeteriam, non in via Ardeatina,] Cœmeterium quoque ejusdem Sancti nomine insignitum prope urbem Romanam olim fuisse, tradit Anastasius Bibliothecarius, in Bonifacio V dicens: Hic perfecit cœmeterium sancti Nicodemi, & dedicavit illud. Pro Nicodemi autem alibi legi Nicomedis, notatur in margine tomo 1 ejusdem Operis, accurante Blanchino editi, quo modo etiam legit Mafeus in Notis ad tom. 4, & Annibal Fabroti in Lectionibus variantibus, quas in editione sua exhibet. Onuphrius Panvinius in Catalogo Cœmeteriorum Urbis, & Baronius in Annalibus ad annum Christi 226, num. 9, S. Nicomedis cœmeterium in via Ardeatina collocarunt. At Antonius Bosius, hujusmodi antiquitatum solers indagator, Romæ subterraneæ lib. 3, cap. 44 & 50 putat, Panvinio id ita visum esse, quia in SS. Nerei & Achillei Actis, supra num. 5 relatis, dicitur S. Nicomedes S. Feliculæ corpus via Ardeatina in fundo suo sepelisse, atque adeo non tam S. Nicomedis cœmeterium, quam laudatæ virginis sepulcrum in istius olim fundo situm, ab eo memorari.

[15] Porro ipsum sancti Martyris nostri cœmeterium in via Numentana, [sed Numentana, ubi seculo 17 ineunte] ubi secundum eadem Acta sepultus fuit, & ecclesiam ex dictis habuit, situm esse, & una cum ejusdem ecclesiæ vestigiis anno 1601 a se repertum, idem Bosius opinatur. Juverit ipsum cap. 50 audivisse. Cum anno MDCI die XIV Decembris, inquit, sed verbis Italicis, porta Pia egressus essem, & per viam Numentanam aliquot passus ad dexteram versus S. Agnetis processissem, reperi in quadam vinea, supra cujus portam inscriptum est nomen Pompilii Desiderii, parvum cœmeterium subterraneum, in quod descenditur per aliquot gradus lateritios; credidique hoc veterem istius cœmeterii (S. Agnetis) aditum esse. Habet monumenta sua in topho excisa, sed aperta, & sine ulla inscriptione & titulo: attamen ista signa ibidem notavi. Tum exhibet monogramma Christi ac palmam, unde colligitur, locum Christianorum sepulcris destinatum fuisse. Prædictum cœmeterium (prosequitur Bosius) valde exiguum est, habens quatuor aut quinque semitas cum tribus tantum, quatuorve cubiculis. In descensu magna Palma insculpta muro cernitur.

[16] Credo equidem, hoc ipsum S. Nicomedis presbyteri cœmeterium esse, [detectum creditur:] de quo egimus cap. XLIV, eo quod Romanis mœnibus tam vicinum sit, eoque magis, quod in eadem vinea conspiciantur quædam vestigia murorum, quæ forte sunt ecclesiæ ejusdem Sancti. Huc usque Bosius, cui consentit Aringhius lib. 4 Romæ subterraneæ, cap. 21 & 27, & Mafeus in annotationibus ad Anastasium Bibliothecarium tom. 4, pag. 27 editionis Blanchinianæ. Et sane id satis verisimile est, cum ex supra dictis constet, aliquam S. Nicomedis ecclesiam in via Numentana olim exstitisse, & ibidem illum humatum fuisse, Acta SS. Nerei & Achillei etiam tradant. Huc pariter faciunt veteres urbis Romanæ Notitiæ, a Dominico Georgio in Annotationibus ad Martyrologium Adonis die XV Septembris laudatæ, quibus S. Nicomedis ecclesia, vel cœmeterium, vel forte utrumque in via Numentana recensetur. Prima Notitia est ex tomo 4 Analectorum Mabillonii, ubi in veteri Descriptione regionum Urbis, pag. 507 legitur: In via Numentana foris murum, in sinistra, sanctæ Agnes; in dextra sancti Nicomedis. Altera apud Eccardum, teste laudato Georgio, sic habet: Juxta viam Numentanam est S. Nicomedes; & juxta eamdem viam basilica sanctæ Agnes. Tertia denique apud Malmesburiensem lib. 4 de Gestis regum Anglorum exstat, estque hujusmodi: Quinta porta Numentana: ibi sanctus Nicomedes, prebyter & martyr: itemque via eodem modo dicitur.

[17] [ea ecclesia dudum destructa est: Sancti cultus hodiernus.] A quo tempore memorata sancti Martyris ecclesia vel destructa sit vel corruerit, ignoratur, verum id jam ab aliquot seculis contigisse, liquet ex eo, quod, ut vidimus, seculo nuper elapso nulla prorsus de loco, ubi fuisset, nisi in libris memoria exstiterit. Laudatus Bosius cap. 44 scribit, in quodam antiquo codice Ms. bibliothecæ Vallicellanæ exstare Acta Sancti, ex Nerei & Achillei Actis excerpta, in quibus post relatam ejusdem sepulturam in Via Numentana subditur: In quo loco dedicata fuit ecclesia in Kalendis Junii, quæ nunc vero penitus destructa est. Ideo festivitas hodierna est passionis ejusdem Martyris; alia ejusdem ecclesiæ dedicationis, quæ, plebibus hoc nescientibus, in dictis Kalendis colitur. Ceterum præter dictæ dedicationis festivitatem, exstat etiam alia, Natalis nempe ad diem XV Septembris in Sacramentario S. Gregorii apud Menardum, quæ posterior etiam in Kalendario per Frontonem edito notata est. Ad hodiernum ejusdem cultum in Ecclesia Romana quod attinet, de eo tantum fit commemoratio cum nona lectione ad præcitatum diem Septembris.

[Annotata]

* supple Kalendas

* al. add. sanam

§ II. Sancti corpus a S. Paschale I in ecclesiam S. Praxedis translatum: an Mediolani in ecclesia S. Vincentii quiescat?

[Sancti corpus a S. Paschale I PP.] Bosius loco supra citato scribit, sancti Martyris corpus una cum multis aliis Sanctorum lipsanis a S. Paschale Pontifice, ejus nominis I, intra Urbem translatum fuisse ad ecclesiam S. Praxedis, Ut testatur, inquit, antiqua inscriptio in marmore, quæ in dicta ecclesia servatur. Facta est hæc translatio die XX mensis Julii, Indictione X, ut ibidem legitur; quæ anno Domini DCCCXVII, dicti vero Papæ Paschalis Pontificatus primo correspondet. Nescio, an hæc eadem sit inscriptio, quam Octavius Pancirolus in Sacris thesauris Romæ absconditis, tractans de S. Praxedis ecclesia, laudat; asserens ibidem in S. Zenonis sacello spectari in marmore sculpta nomina Sanctorum, quorum corpora vel reliquias idem sanctus Pontifex eo transtulit, & inter ea etiam S. Nicomedem primo post sanctos Romanos Pontifices & episcopos loco recenseri. Hisce favent, quæ apud Anastasium Bibliothecarium leguntur in Vita ejusdem S. Paschalis, quam etiam habes in Opere nostro ad diem XIV Maji, quo colitur.

[19] [in ecclesiam S. Praxedis] Nam primo quidem laudato loco apud nos cap. 1 inter ipsa Pontificatus exordia legitur: Hic beatissimus Præsul multa corpora Sanctorum requirens, invenit. Quæ & diligentius intra Civitatem ad honorem & gloriam Dei honeste recondidit. Et rursus post aliqua: Ecclesiam etiam beatissimæ Christi martyris Praxedis, quæ quondam priscis ædificata temporibus, nimio jam lassata senio, ita ut a fundamentis casura ruinam sui minaretur, idem venerabilis Pontifex (illius ruinam ante prævidens, eidemque ecclesiæ curam adhibens, illic pervigil sæpius existens) in alium non longe demutans locum in meliorem eam, quam dudum fuerat, erexit statum… Hic beatissimus & præclarus Pontifex multa corpora Sanctorum diutius in cœmeteriis jacentia pia sollicitudine, ne remanerent neglectui, quærens, atque inventa colligens, magno venerationis affectu in jam dictæ Christi martyris Praxedis ecclesiam, quam mirabiliter renovans construxerat, cum omnium advocatione Romanorum, episcopis, presbyteris, diaconibus & clericis laudem Dei psallentibus, deportans recondidit. Exstant etiam apud Baronium tom. 9 Annalium, ad annum Christi 818 versus ecclesiæ absidi inscripti, qui eadem testantur.

[20] Hæc, inquam, favent dictæ translationi, cum inter sacra corpora a S. Paschale in memorata ecclesia deposita facile esse potuerit corpus S. Nicomedis. [translatum perhibetur.] Dubito tamen, an Indictio aut a Bosio recte relata sit, aut in laudata ab ipso inscriptione, quæ quam vetusta sit, ipse non dicit, recte notetur. Nam cum S. Paschalis sub finem mensis Januarii anno 817 Pontificatum exorsus sit, verisimile non est, ecclesiam S. Praxedis a fundamentis ab illo restauratam, eoque perductam tam brevi tempore, ut jam a die XX Julii ejusdem anni ab eodem dedicata, illatisque Sanctorum corporibus illustrata fuerit. Deinde Eminentissimus Baronius mox laudatus de his ad annum Christi 818, ut insinuavi, primum meminit, cui etiam Franciscus Orlendius, part. 2 Orbis sacri & profani, lib. 3, cap. 4, num. 26 eadem affigit. Itaque pro Indictione X forte legendum est XI, quæ mense Julio cum anno Christi 818, Paschalis vero Pontificatus secundo, aliquot mensibus jam inchoato, currebat.

[21] In memorata S. Praxedis ecclesia corpus sancti Martyris ætate sua etiam quievisse, [Castellionæus corpus Mediolanensibus vindicare nititur,] videtur existimasse laudatus Bosius, & post hunc Aringhius, cum de alia translatione ne vel verbo meminerint. Id ipsum diserte scribit Carolus Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ, parte 2, ad hunc diem, ubi tamen etiam aliquas ejusdem reliquias ecclesiæ S. Joannis in Fonte concedit. At vero Mediolanenses sacrum illum thesaurum in basilica abbatiæ S. Vincentii in Prato jam a multis seculis in una theca cum SS. Quirini & Abundii corporibus acclusum se possedisse opinantur. De argumento hoc ex professo pluribus egit Joannes Antonius Castellionæus, in Antiquitatibus Mediolanensibus, part. 1, fasciculo 3 & 4 congerens, quidquid pro tribus istis corporibus Vincentianæ in Prato ecclesiæ vindicandis post diligens examen ex mandato Eminentissimi Cardinalis Frederici Borromæi, ejusdem urbis archiepiscopi, eruditi Mediolanenses anno 1609 conquirere potuerunt. Porro rationum, quas ibidem numero decem adfert, aliæ ad S. Quirinum vel Abundium spectant, quas præteribo, easque solum referam, quæ pro S. Nicomedis seu corporis, seu reliquiarum possessione facere videntur.

[22] In primis de vetusta lipsanotheca, in qua sancti Martyris nostri corpus una cum duobus supra dictis Sanctis quiescere creditur, [laudans vetustam arcam,] hæc ait: Lapidea (alibi marmoream dicit) illa tota ac ingens satis, inter supra laudatam aram & fontem confessionis excurrit, nacta longitudinis pedes quinque, latitudinis duos, altitudinis unum, post aram, inquam, illam de more, quo Sanctorum tumulis assignatum spatium post altaria, ut in plerisque aliis tum nostræ, tum urbium aliarum locis. Levigati intus est operis juxta sacrarum constitutionum formam, extrinsecus vero sculpti, cæsique cultu religioso pariter & insigni duorum angelorum, manibus hinc inde tenentium martyrii lauream, in arcæ ipsius meditullio sitam. Subdit deinde arcæ iconem satis elegantis, quam tamen operæ pretium non existimavi hic quoque subjicere, quia etsi rationes recensendæ illam sacri corporis aut reliquiarum ejusdem possessionem probabilem faciant, non tamen eam evincere mihi videntur.

[23] [antiquas picturas,] Fasciculo 4 tres vetustas, ut ait, eorumdem Sanctorum picturas recenset. Harum unam in fronte januæ majoris sitam, hac inscriptione notatam asserit: Sanctorum martyrum Quirini episcopi, Nicomedis presbiteri, Abundii diaconi in altaris subterraneo hujus ædis sacræ corpora requiescunt. Altera pictura juxta sepulcrum ipsorum martyrum, eodem teste, sequentia verba refert: Hic requiescunt corpora SS. martyrum Quirini episcopi, Nicomedis presbyteri, & Abundii diaconi. Tertia (prosequitur Castellionæus) longe ceteris antiquior, in interiori pariete, qui inter utramque templi januam intercedit; ut quæ videtur eodem omnino tempore delineata coloribus, quo ducta stylo fuit inscriptio illa vetustissima, quæ se videndam objicit in marmore extra templi fores posito anno Incarnationis Dominicæ MCCCLXXXIIX. Ac licet hujus imaginis inscriptio vetustate perierit, Martyrum tamen nostrorum imaginem illam esse, clare confirmant tria illic expressa corpora, unum episcopi, alterum Sacerdotis, tertium diaconi, quæ non solum semet suis in loculis intuenda ponunt, sed etiam a monacho, nescio quo, vel anachoreta sene, tribus inibi depictis regibus digito commonstrantur. In odeo quoque metropolitanæ basilicæ tres eorumdem Sanctorum celatas imagines, addita epigraphe, quæ illorum corpora in S. Vincentii ad Pratum quiescere testaretur, conspici affirmat, illustri loco positas jussu S. Caroli Borromæi, cum hic omnium Sanctorum effigies, quorum corpora Mediolani reperirentur, ibidem collocandas curavit.

[24] [Kalendarium, Missalia, Litanias &c.] Præterea laudat Kalendarium Missalis anno Christi 1482 Mediolani editum, in quo in ipso die festo horum Martyrum legatur: Solemnitas ad S. Vincentium in Prato. Addit & alterum paris antiquitatis ac notæ Missale, in ejusdem ecclesiæ sacello asservatum, in cujus margine adscriptum est: Horum corpora sunt in scurolo S. Vincentii in Prato. Præmiserat etiam in fasciculo 3, in quodam veteri Missali Ambrosiano Missam peculiarem ac propriam de SS. Quirini & Nicomedis translatione uno eodemque die præscribi. Huc pariter facere autumat, quod in diebus Rogatianum, cum supplicantium agmen in S. Vincentii ecclesiam de more pervenit, SS. Quirinus, Nicomedes ac Abundius in Litaniis invocentur. Addit & librum quemdam de Indulgentiis sacrisque corporibus anno 1498 Mediolani editum, in quo legi asserit sequentia: In æde D. Vincentii in Prato P. Ticin. Sanctorum Nicomedis presbyteri, Quirini & Abundii diaconi & martyris, … & multorum aliorum corpora sepulta quiescunt, & etiam multæ reperiuntur reliquiæ sine nomine. Laudat etiam publicam de sacris istis corporibus ibidem depositis famam, & frequentem fidelium sanitatis obtinendæ gratia concursum, ad puteum præsertim, juxta eorumdem arcam situm, de quo infra agemus.

[25] [Præterea recitat Bullam Innocentii PP.,] Insuper producit Bullam Innocentii IV PP., Indulgentias concedentis, quam subdo. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei &c. Dilectis filiis, abbati & conventui monasterii S. Vincentii Mediolanen. Ordinis sancti Benedicti, salutem & Apostolicam benedictionem. Licet is, de cujus unitate venit, ut sibi a fidelibus suis digne & laudabiliter serviatur, de abundantia pietatis suæ, quæ merita supplicum excedit & vota, bene servientibus multo majora retribuat, quam valeant promereri; nihilominus tamen desiderantes Domino reddere populum acceptabilem, fideles Christi ad complacendum, & quasi quibusdam illectivis muneribus, Indulgentiis scilicet & remissionibus invitamus, ut exinde reddantur divinæ gratiæ aptiores. Cum igitur, sicut asseritis, in vestro monasterio, quod in honore assumptionis B. Virginis Mariæ, & B. Vincentii est constructum, sanctorum Quirini, Nicomedis & Abundii martyrum corpora requiescant, nos cupientes illud congruis honoribus frequentari, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui monasterium ipsum in festivitatibus Sanctorum ipsorum, & usque ad Octavas eorum, venerabiliter visitaverint, annuatim de omnipotentis Dei misericordia & BB. Petri & Pauli Apostolorum cujus * auctoritate confisi, quadraginta annos de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Datæ Romæ &c. Hujus Bullæ auctoritate Castellionæus assertum suum evinci opinatus est. Attamen non asseverat Innocentius, laudata Sanctorum corpora in S. Vincentii ecclesia requiescere; verum id ita ab ejusdem loci abbate ac monachis asseri.

[26] In auxilium quoque vocat Mombritium tom. 2 in S. Quirino, [laudatque Mombritium & non nullos alios:] in cujus Actorum calce hæc leguntur: S. Quirinus per dominum piissimum Angilbertum, venerabilem archiepiscopum Mediolanensem, honorificentissime apud monasterium B. Levitæ Vincentii simul cum S. Nicomede presbytero summa cum reverentia est reconditus. Addit & Martyrologium Ms. vetustissimum, ut ait, monachorum S. Hieronymi in suburbio Mediolanensi, ex quo recitat sequentia: Idibus Decemb. &c. Beatus Abundius translatus fuit Mediolanum ad sanctum Vincentium, & cum sanctis Nicomede & Quirino conditus jacet altario. Præterea nonnullos etiam scriptores Mediolanenses, qui aut omnium aut aliquot e tribus sæpe laudatis meminerunt, hinc inde laudat, quos consulere mihi non licuit; nec necesse putavi. Subdit denique eorumdem sacrorum corporum recognitianem ab Eminentissimo Frederico Borromæo S. R. E. Cardinale & archiepiscopo Mediolanensi, die XXIV Januarii anno 1609 factam; quam ego ejusdem Castellionæi verbis hic refero.

[27] Claudat nunc rationum agmen ea, quam stulti plane, [refert inspectionem arcæ & corporum] vel impii fuerit oppugnare. Nos enim ipsimet vidimus, quæ subdemus, ac nostræ manus propemodum contrectarunt. Placuit aliquando S. M. E. Cardinali archiepiscopo Martyrum ipsorum arcam consulere, ut repertis in ea corporibus honores amplissimos procuraret. Factum id IX Kal. Februarii anni MDCIX, reseratoque marmore, tria in eo capita reperta sunt, quorum unum magnum & integrum; alterum antiquius paulo, & ob id aliquantulum etiam imminutum; tertium tandem aliqua ex parte capitis adhuc humani speciem referebat. Præter hæc ossa quoque plurima perspecta sunt, brachia scilicet, coxæ, crura & alia diffusa late in tumulo & confusa, facile ut unicuique spectantium esset, trium illa esse corporum suspicari. Nec arduum fuisset illa, meo judicio, cum antiquitate, colore & magnitudine trium illorum capitum diligenter conferre, eademque sic inter se collata recognoscere ac segregare, si tum per otium licuisset.

[28] [anno 1609] Duo simul hic lignea vasa deprehensa sunt, cæruleis medicata pigmentis, auroque distincta, continentia materiem quamdam combustæ, aut certe uligine seu vetustate consumptæ chartæ simillimam, eademque confracta ex parte, ex parte cremata paululum videbantur. Credimus in iis horum Sanctorum scripta, aut aliquas eorumdem reliquias a piis majoribus collocatas. Lucis adhuc usura fruuntur viri fide dignissimi, qui narrent annis abhinc sexaginta, casu nescio quo, factum, ut candelula honoris ergo ad horum Sanctorum sepulcrum accensa de more, ac in superiorem illius lapidem per foramen, quod etiamnum, sed clausum spectatur, immissa decideret in sepulcrum, sericamque vestem absumeret, qua lignea velabatur arca Sanctorum, cum arcæ ipsius parte; ita ut ad conceptam flammam exstinguendam necesse fuerit loco suo Sanctorum ossa movere, atque adeo (ut in rebus hujuscemodi amat fieri) perturbare. Id ipsum semiustæ sane illius arcæ tabulæ, in ipso nunc etiam Sanctorum tumulo sitæ, plane testantur.

[29] [ab Eminentiss. Frederico Borromæo factam.] Auctor hujusce visitationis præcipuus S. R. E. Cardinalis & Mediolanensis archiepiscopus Federicus Borromæus, magno Carolo, non tam generis splendore, ecclesiasticaque dignitate, quam morum & virtutum imitatione par. Quam ob rem eo præsente facta, aliisque viris amplissimis & religiosissimis, Alexandro Mazenta archidiacono basilicæ metropolitanæ, Alexandro Maggiolino & Ludovico Besutio Portæ Ticinensis præfecto, canonicis ordinariis ejusdem basilicæ metropolitanæ; nec non & Horatio Casato, tunc ceremoniarum magistro, nunc ejusdem basilicæ canonico ordinario diacono, permultisque aliis, cum sanctione decreti de transferendis pompa & apparatu solemni horum Sanctorum corporibus in locum ejusdem templi honestiorem, & delegatione præfecto Portæ, ut eamdem translationem & pleniorem eorumdem Sanctorum notitiam procuraret. Libuit hæc, uti gesta sunt, exponere, quod nullum aliud argumentum possit sanctorum horum trium Martyrum corpora nostræ ecclesiæ firmius vindicare. Huc usque Castellionæus.

[30] [Translationis tempus & auctorem] Quod autem ad translationis tempus & auctorem spectat, nihil certi potest proferre; sed ex solis conjecturis opinatur, sacrum Martyris corpus e via Numentana, ubi illud Justus, ut Acta habent, sepelierat, a fidelibus sublatum, & ad Catacumbas depositum, atque hinc una cum S. Quirini corpore Mediolanum translatum fuisse ab Angilberto vel Eriberto, qui & Heribertus & Aribertus scribitur, episcopis Mediolanensibus, quorum primus seculo 9, alter XI floruit. Addit & alteram conjecturam; scilicet illud ab Eriberto quidem Mediolanum allatum, sed a Giselberto, S. Vincentii in Prato abbate, in sua ecclesia depositum fuisse, quia, ut inquit, Giselbertus ille prædictum monasterium multis bonis auxit. Addit & tertiam cujusdam amici sui conjecturam, suspicantis eumdem sacrum thesaurum a Desiderio Longobardorum rege, ejusve filiis eo delatum esse. Ipse tamen Eribertum translationis auctorem credere mavult, quia etiam in quodam codice Ms. Joannis de Monte, Mediolanensis sacerdotis, legerat: Heribertus archiepiscopus subjectionem monasterii S. Vincentii, quod se exemptum dicebat, a Papa obtinuit, in cujus rei testimonium Papa corpora sanctorum martyrum Quirini, Nicomedis & Abundii eidem archiepiscopo donavit. Hunc codicem vetustissimum appellat; at cum tom. 2 Bibliothecæ Scriptorum Mediolanensium, a Philippo Argelato editæ, Joannes Montius, seu de Monte presbyter occurrat, qui Chronicon de rebus Mediolanensibus seu scripsit, seu Italice interpretatus est, quique post medium seculi XV floruit, multum vereor, ne laudatus a Castellionæo codex eam ætatem non excedat, atque adeo exigui ponderis sit. Hæc eadem tamen leguntur etiam in Manipulo florum Gualvanei de la Flamma, cap. 137 apud Muratorium tom. XI Scriptorum Italicorum, ex quo Manipulo ea de verbo ad verbum forsitan descripsit Joannes de Monte. Porro Gualvaneus seculo XIV floruit

[31] Quod ad conjecturas attinet, eæ de cetero non alio nituntur fundamento, [incertum agnoscit: quid de hisce rationibus,] quam quod Angilbertus apud Mombritium, apud Galesinium autem Eribertus, corpus S. Quirini e Catacumbis Romanis Mediolanum detulisse legatur. Sed infirma hæc ratio est: nam licet S. Quirini translationem ab alterutro certo factam gratis admitteremus, nihil tamen hinc pro S. Nicomedis nostri simul translato corpore deduci posset; præsertim cum hoc in Catacumbis numquam jacuisse, ex supra dictis satis certum sit. Ex allatis autem a Castellionæo rationibus indubitatum quidem fit, sanctum aliquem Nicomedem aliquot abhinc seculis a Mediolanensibus cultum fuisse, ab iisdemque olim creditum, sacra ejusdem ossa in S. Vincentii monasterio requiescere; quin & hoc ipsum vere creditum esse, eædem rationes probabile faciunt. Attamen nec stultitiæ, nec impietatis notam vereor, licet, etiam post memoratæ arcæ sacrorumque corporum inspectionem, certiora monumenta desiderem, ut S. Nicomedis nostri corpus, aut magnam ejusdem partem, in laudata arca servari certo assentiar, quæ ipse Eminentissimus Fredericus Borromæus desideravit, dum corporibus illis sine ulla inscriptione inspectis, eruditis Mediolanensibus, teste Castellionæo, eam provinciam dedit, ut quam diligentissime conquirerent, quæcumque ad laudatorum Martyrum corpora vindicanda facere arbitrarentur. Utrum vero tum conquisita monumenta, quæ retulimus, satis vetusta, satisque certa sint ad id evincendum, prudentis lectoris judicio libens relinquo.

[32] Dicam tamen necesse est, quæ præter monumentorum infirmitatem judicium meum ab indubitato assensu insuper cohibeant. [& de possessione corporis Sancti] Exstant in Museo nostro Missale Mediolanense Ambrosianum, anno 1522 Mediolani editum, & duo Breviaria ejusdem ecclesiæ, quorum alterum typis Venetis anno 1539, alterum jussu Eminentissimi Frederici Borromæi S. R. E. Cardinalis & archiepiscopi Mediolanensis recognitum, editumque anno 1625, & 1635, cujus posterioris editionis exemplar nostrum est, typis item Mediolanensibus excusa sunt. In duobus prioribus S. Nicomedes gemina Missa & Officio celebratur; primo quidem ad diem IV Junii, quo cum S. Quirino, ut Castellionæus etiam asseruit, simul colebatur; deinde ad XV Septembris, quo ipsius solius festivitas agitur. Sed neutro loco seu in orationibus, seu in lectionibus, seu etiam in antiphonis ulla de translatis Mediolanum, aut ibidem servatis illorum corporibus mentio fit; imo in Breviario ad dictam Junii diem secunda Oratio sic habet: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui beatorum martyrum tuorum Quirini & Nicomedis NATALITIA colimus &c.: Lectio vero 1 sic orditur: Nativitas S. Quirini episcopi & martyris. Pro utroque etiam die varia S. Nicomedis Acta recitantur; primo ex epistola Marcelli, secundo ex iis, quæ Mombritius edidit; quasi Breviarii auctor æque ac ille geminum S. Nicomedem distinxisset. In utrisque tamen sancti Martyris corpus in Tiberim dejectum, indeque a Justo ejusdem clerico sublatum, & juxta muros via Numentana sepultum fuisse dicitur, nec verbum ullum de altera translatione subjungitur.

[33] [per eas assertis statuendum videatur.] Hinc vehementer suspicor, Missam, quam Castellionæus num. 24 in translatione SS. Quirini & Nicomedis in vetusto Missali Ambrosiano exstare asserit, non magis de ea translatione meminisse, quam Missale ac Breviarium a nobis mox laudata. Dubitationem meam etiam auget Breviarium alterum, anno 1635, ut diximus, Mediolani excusum. In hoc enim ad diem IV Junii, prætermisso Nicomede, S. Quirinus solus celebratur, de eoque in lectione, quæ unica est, in calce dicitur: Ejus corpus, Eriberto archiepiscopo Mediolanum translatum est: at de Sancti nostri seu corpore seu reliquiis summum ibi silentium est. Ad diem vero XV Septembris S. Nicomedes solus item colitur, lectione desumpta ex epistola Marcelli; sed nec hic de ejusdem translatione aut reliquiis Mediolani servatis ulla mentio habetur. Hæc, inquam, dubitationem meam vehementer augent, cum Breviarium hoc jussu & auctoritate ejusdem Eminentissimi Frederici Borromæi vulgatum sit, a quo sanctorum Martyrum arcam & ossa inspecta anno 1609 fuisse, Castellionæus supra asseveravit; & tamen translationem, possessionemve corporis S. Nicomedis Breviario non modo non inseruerit, verum etiam ex eodem sustulerit, quod suspicionem aliquam pro eadem asserenda utcumque poterat movere. Quid, quæso, hæc aliud indicant, quam Eminentissimo Borromæo tam valida minime visa fuisse momenta rationum a Mediolanensibus conquisita, ut unum e tribus sacris corporibus, quæ in arca inspexerat, S. Nicomedis esse affirmaret? Itaque judicium meum ego hic suspendo, libenter assensurus, ubi quis certiora produxerit.

[34] [Quid de puteo Mediolani in ecclesia S. Vincentii?] Spopondimus supra, nos de puteo, cujus Castellionæus meminerat, acturos. Hic, eodem teste, juxta sæpe memoratam arcam situs, ob salubres aquas suas ab ægris magno numero frequentatur; is ipse tamen fatetur ignorari, num mirabilem illam vim medicam a depositis eo loco sacris istis corporibus traxerit, an eadem jam viguerit, antequam ista ibi collocarentur. Posterius credi posse suspicatur ex vetusta inscriptione non procul ab eodem puteo tum nuper reperta, quam antiquis characteribus expressam hujusmodi fuisse ait: Fonti pereni Agrytius D donum posuit. Primum tamen credi mavult; ut aperte, inquit, non minus quam vere indicant carmina in putei ipsius commendationem, memoriam & honorem conscripta, quæ idcirco subdimus non inviti:…

Quid juvat accensas undis extinguere flammas,
      Extinctasque simul vivificare faces?
Quid juvat in lapides virgas mutare virentes,
      Auditoque undas tollere ad astra sono?
Quid juvat insanis amissam reddere mentem,
      Quid juvat hanc sanis demere posse viris?
Munera naturæ dona hæc data functibus illis;
      At febrim ægrotis pellere corporibus,
Expulsoque viris morbo dare posse salutem,
      Munere cælesti perficit hic puteus,
Qui scatet excultam sancti Nicomedis ad aram,
      Quæ sacras servat marmore relliquias.

Hæc ipse, non explicans, cujus temporis versus illi, satis insulsi, sint, vel quo loco exstent; quod uti & reliqua Mediolanensibus hagiophilis ulterius examinandum relinquo.

[Annotata]

* l. ejus

§ III. Alia loca Sancti cultu aut reliquiis illustrata.

[Aliæ reliquiæ Parmæ] Franciscus Orlendius Orbis sacri & profani part. 2, lib. 2, cap. 5, num. 6 corpus S. Nicomedis Vincentianæ ecclesiæ in Prato Mediolanensi pariter attribuit, idemque ibidem cap. 10, num. 2, inter sacras reliquias, quas, ut loquitur, devota Parmensium traditio fert in cathedrali ecclesia divæ Virgini assumptæ sacra requiescere, corpus S. Nicomedis denuo recenset. Eidem Parmensi ecclesiæ illud adscribit Philippus Ferrarius in Indice alphabetico Sanctorum, quem Catalogo Sanctorum Italiæ præfixit. Verum non corpus, sed tantum aliquam partem reliquiarum ejusdem gloriosi corporis ibidem servari, discimus ex Ranuccii Pici Theatro Sanctorum urbis & territorii Parmensis, in S. Nicomede; quæ tamen quo tempore Parmam allata fuerit, ignorat, licet id forsitan factum esse suspicetur, dum S. Feliculæ corpus Roma Parmam deferretur, quod in hujus sanctæ virginis ac martyris Vita anno 1427, & diei III Junii affigit. Vide tamen dicta in Commentario historico de eadem Sancta in Opere nostro ad diem XIII Junii. Idem Ranuccius observat, S. Nicomedis festum Parmæ, non die XV Septembris, sed 1 Junii celebrari; sive quod eo die laudatæ Sancti reliquiæ eo allatæ fuerint, sive quod tum ecclesia Romæ ipsi olim fuerit dedicata, ut supra diximus; idque postremum ipse mavult opinari.

[36] Lucæ quoque, quæ cognominis reipublicæ in Italia caput est, [& Lucæ servatæ dicuntur. Moguntiæ ecclesia] inter sacras ecclesiæ ac monasterii S. Justinæ reliquias unum brachium cum manu S. Nicomedis martyris recenset Cæsar Franciotti in Historia imaginum miraculis illustrium, & sacrorum corporum in eadem civitate quiescentium, pag. 551; asseritque, in laudato monasterio argenteam thecam asservari, cui sequentia incisa legantur:

      In Dei nomine, anni Domini MLXXXIX.
Reliquias multas loculus * iste reclusas,
In quibus est una Nicomedis martyris ulna;
Nec non, virgo, tuum caput est, Justina, reclusum.

Neque in Italia tantum, verum etiam in Germania peculiari cultu sanctus Martyr noster celebratus est. Certe Moguntiæ ecclesiam cum monasterio virginum ipsius nomini dicatam fuisse, scribit Nicolaus Serarius lib. 1 Moguntiacarum rerum, cap. 31, ubi feminei sexus monasteria recensens, hæc ait: S. Nicomedis antiquissimum sane templum, utpote quod a S. Gothardo, Moguntino episcopo nono exstructum: & ante annos adhuc viginti id tenebant virgines; sed communi temporum nostrorum pravitate postea exinanitum, cœpit a S. Jacobi cœnobio, cui a Luidbaldo archiepiscopo subjectum quondam fuerat, possideri. Sum vero non ita pridem gavisus, cum hoc vidi repurgari & dealbari.

[37] Hanc ecclesiam a memorato Gothardo prope Moguntiam Christo Domino antiquitus exstructam, postea primum S. Nicomedis dici cœpisse, [ipsi olim dicata fuit, & ipsius caput ibi esse dicitur.] affirmat Latomus apud laudatum Serarium lib. 2, cap. 8; forte ob sancti Martyris reliquias eo deinde delatas; ut tum res ipsa suspicari sinit, tum etiam suadet Georgius Christianus Joannes, dum lib. 1 Rerum Moguntiacarum, cap. 31 in Annotationibus ad Serarium asserit, S. Nicomedis caput ibidem honoratum fuisse, ut mox videbimus. Scribit enim, tres virgines, quæ in dicto parthenone supererant, anno 1598 aliis monasteriis adscriptas esse; cumque ob loci egestatem e re non videretur alias denuo admittere, agitatum fuisse, ut S. Jacobi monasterio traderetur, idque anno 1604 tandem effectum; ipso hoc, inquit, S. Nicomedis cœnobio juxta cum capite D. Nicomedis, aliisque lipsanis, bonis itidem ac facultatibus, … monasterio, quod diximus, Jacobæo auctoritate publica transcripto… Templum vero, quod auctor, dum hæc scriberet, repurgari vidit dealbarique, anno post MDCXXII, cum mons Jacobæus munimentis cingeretur, ad solum fuit dirutum.

[38] [Ejusdem cultus & reliquiæ] Alterum S. Nicomedis presbyteri ac martyris cultu & reliquiis illustratum locum docuit me Balthasar Mennen, Societatis nostræ presbyter & missionarius, gemina epistola, altera Burgsteinfurto anno 1685, altera Hildesio anno 1693 ad Papebrochium nostrum data, & ad hunc diem seposita. Locus is Burchorsta, vulgo Borchorst, pagus & capitulum est illustrium canonissarum in Circulo Westphalico, quem Blaevianæ Tabulæ in comitatu Steinfurtensi quatuor circiter milliaribus Germanicis ab urbe Monasteriensi collocant. Porro laudatus Mennen in priori sua epistola scripserat, S. Nicomedem presbyterum die 1 Junii Burchorstæ coli, tamquam perillustris illius capituli ac frequentis parœciæ patronum, sed nomine tantum tenus notum esse; ideoque Papebrochium rogaverat, ut, si quid de ipsius gestis illi innotuisset, id ad se perscriberet. Remisit ipsum Papebrochius ad Martyrologium Romanum die XV Septembris, & ad Acta SS. Nerei & Achillei, eademque opera vicissim petiit, ut, quæ de ejusdem apud Burchorstenses cultu haberet, secum pariter communicaret. Distulit ipse quidem responsum usque ad annum 1693, quo de illius cultu ac reliquiis, deque ipso loco nonnulla rescripsit, quæ ejusdem verbis recitabo.

[39] [Burchorstæ in circulo Westphaliæ.] Paucis subjungo, inquit, quod sancti illius Martyris brachium cum authenticis testibus tabulis sub Monasteriensi principe episcopo Christophoro Bernardo ad Borchorstensem ecclesiam, in qua episcopi soror canonissa erat, translatum sit Roma, ita ut statis temporibus Borchorstensium venerationi exponatur, velut Patroni loci sui primarii. Est autem Borchorsta capitulum, quod constat ex pluribus canonissis primæ nobilitatis, & tribus, non primæ tamen nobilitatis, canonicis; convenientibus etiam ad chorum, non capitulum, quatuor vicariis. Ita ipse; sed authenticas istas tabulas consulere mihi non licuit. Ceterum Christophorus Bernardus tantum unicus in Catalogis episcoporum Monasteriensium, a Bucelino & Blaevio editis, occurrit; famosus scilicet ille ex baronibus van Gahlen, qui ab anno 1650 usque ad 1678 episcopatum illum tenuit, quo propterea tempore istud S. Nicomedis brachium Roma Borchorstam secundum dicta transferri debuit.

[Annotata]

* forte deest: tenet

DE S. VALERIANO MARTYRE,
TRENORCHII IN DUCATU BURGUNDIÆ

CIRCA ANNUM CLXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Valerianus martyr, Threnorchii in ducatu Burgundiæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Memoria Sancti in Martyrologiis; Acta martyrii, eorumque auctores.

Celebrant ad hanc diem fortissimi Athletæ nostri memoriam Fasti Ecclesiæ Latinæ pene omnes. Inter Martyrologia minora, [Sanctum memorant Hieronymiana multa;] quæ sub nomine S. Hieronymi passim veniunt, signant ipsum vel solo nomine, vel addito titulo martyris, Richenoviense, Augustanum, Labbeanum, a nobis typis vulgata tom. VII Junii; Gellonense cum San-Remigiano; San-Gallensi & Baluziano collatum, apud Acherium tom. 2 Spicilegii, anno 1723 recusi pag. 34; Morbacense apud Martenium tom. 3 Thesauri Anecdotorum Col.Consentiunt illis Hieronymiana majora, at inter sese, ut observavit Sollerius ad textum Usuardi, in exprimendo distinguendoque martyrii loco plurimum differunt: Lucense, quod, qui vulgavit Florentinius, vetustius appellat, sic habet: In territorio Cavelonense, castro Tremorcio, S. Valeriani martyris. Vetustissimum Antverpiense: Caulomo castro, Valeriani martyris. Corbeiense: In territorio Cabillonensi, castro Ternocio, natalis sancti Valeriani martyris. Blumianum, cujus lectiones, a vetustiore variantes, idem Florentinius exhibet sub finem: Castro Trenoremo.

[2] Eadem scriptionis diversitas regnat similiter in aliis classicis. [Beda, Rabanus, Notkerus, Ado,] In Bedæ codice Barberiano ea annuntiatio est: In territorio Cavillonensi, castro Trinorchio, Valeriani. Ista in Rabani Martyrologio: In territorio Cabilonense, castro Nortio, natale S. Valeriani martyris. Hæc apud Notkerum: In territorio Cavillonensi natalis sancti Valeriani martyris. Correctius martyrii locum designavit Ado Viennensis, addita insuper longiore certaminis historia: Eodem die, in territorio Cabilonensium, castro Trenortio, natale sancti Valeriani martyris, qui unus fuit ex numero Sanctorum quinquaginta, qui temporibus Antonini Veri Lugduni in carcerem trusi fuerant, quique cum B. Marcello, patefactis custodiæ, qua detinebantur, divinitus claustris, aufugit. Cumque ad præfatum castrum pervenisset, & Domini Jesu Christi nomen prædicans, plurimos, ipso inspirante, ad ejus fidem convertisset, revertenti ab urbe Cabilonensium, ubi Priscus beatum Marcellum martyrem necaverat pro Christi nomine, præsidi Prisco delatus est. Quem ille suis faciens conspectibus præsentari, primum minis & terroribus frangere conatus est: deinde suspensum & gravi ungularum laceratione cruciatum, cum in Christi confessione videret immobilem, ac læto animo in ejus laudibus permanentem, protinus in eo loco, ubi nunc sacrum ipsius corpus debita veneratione excolitur, gladio animadverti fecit.

[3] [Usuardus, Romanum hodiernum, & martyrologi recentiores; S. Gregorius Turonensis] Adonem more suo contraxit Usuardus, ejusdemque tamen verbis presse inhæsit; uti textus conferenti patebit: In territorio Cabilonensi sancti Valeriani martyris, quem Priscus præses suspensum, & gravi ungularum laceratione cruciatum, cum in Christi confessione videret immobilem, ac læto animo in ejus laudibus permanentem, gladio animadverti fecit. Totus hic Usuardi textus transiit in hodiernum Romanum eo solo discrimine, quod in fine legatur animadverti præcepit. Ex allatis Fastis sufficienter colligitur, Sancti nomen neutiquam fuisse neglectum in accuratioribus Martyrologiis recentioribus, ut proinde prolixæ eorumdem enumerationi supersedere nobis liceat. Honorifica ejus etiam memoria est apud alios scriptores tum veteres tum neotericos, præsertim Gallos. De neotericis erit infra hinc inde loquendi opportunitas; inter veteres autem præcipui sunt S. Gregorius Turonensis & biographi duo S. Marcelli martyris; ille apud Ruinartium lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 54 col. 784 & 785, ubi præter alia refert insigne beneficium, S. Valeriani patrocinio impetratum; ejus verba dabimus num. 19; hi apud nos tom. 2 Septembris ad diem IV, ubi Commentario de S. Marcelli gestis & gloria subjunximus Passionem duplicem, breviorem ac longiorem; atque illam contra nonnullorum levissimas conjecturas vindicantes, non probari diximus, posteriorem esse seculo IV aut V.

[4] [ac biographus S. Marcelli M.] Brevioris Passionis auctor præmissis nonnullis de martyribus, qui sub annum 177, imperante Marco Aurelio Antonino, Lugduni in carcerem conjecti & martyrii lauream adepti sunt, scribit in hunc modum: Ex quorum numero martyrum Marcellus & Valerianus, custodiæ illius, cui fuerant mancipati, effractis divinitus claustris, juxta Euangelicam auctoritatem, & * ad civitatem aliam fugam latenter arripiunt. Quod Dei providentia ordinatum ne quis ambigat; ut ad illa scilicet loca, ubi eis passionis consummatio debebatur, intenderent properare, & gentilium mentes, quæ per eos in Christum erant credituræ, exemplis martyrii corroborarent. Quippe ut tutius ab illo persecutionis turbine declinarent, non mente, sed flumine, non fide, sed itinere dividuntur: e quibus Valerianus Augustidunensis viæ compos *, iter Marcellus Sequanici territorii aggreditur; ut utriusque ripæ incolas ad veri Dei cultum divini verbi prædicatione converterent, & non solum de proprii effusione sanguinis, verum etiam propter multorum credulitatem in Christo de diabolo triumpharent. Eadem in substantia leguntur in Passione prolixiore S. Marcelli; neque multum ab iis differunt Acta martyrii Sancti nostri; de quibus nunc agendum.

[5] Historia passionis S. Valeriani, ab anonymo conscripta, [Varia Passionis, ab anonymo exaratæ,] sæpius jam prelum subivit. Franciscus Bosquetus inseruit eam Historiæ ecclesiæ Gallicanæ part. 2 pag. 102; eamdemque Petrus Franciscus Chiffletius ex Codicibus Mss. Acceyensi, Cabilonensi & aliis quibusdam collocavit inter probationes Historiæ Trenorchiensis pag. 33. Bosqueti editionem secuti sunt auctor Historiæ Cabilonensis vulgatæ per Petrum Cusset, & Claudius Perrius Societatis nostræ sacerdos, ejusdem civitatis similiter historiographus; uterque ad calcem Operis: Chiffletii autem editionem secutus est Petrus Juenin tom. 2 novæ Trenorchiensis Historiæ pag. 2: eo tamen discrimine, ut ambo Cabilonenses Historici Bosquetianæ editioni præmiserint Passionem Sancti, extractam e solo veteri Legendario ecclesiæ Cabilonensis, prologo & epilogo destitutam, in reliquis autem illi consonam; Jueninus vero dictos prologum ac epilogum diversis a corpore characteribus imprimi curaverit. In quem finem ista observem mox videbitur.

[6] Seposuerant in hunc diem Majores nostri quatuor ejusdem Passionis apographa Mss., [exemplaria.] primum ex Lectionario Cabilonensi sine prologo & epilogo transmissum a laudato Perrio; alterum a Chiffletio ex Ms. Acceyensi, quæ ipsimet postmodum prelo commiserunt; tertium fuit acceptum a Ludovico Nicquet bibliothecario PP. Cælestinorum Suessionensium; quartum ex Ms. domini Belfortii, aliquoties in Opere nostro laudati, desumptum notatur, collatumque cum codice Reginæ Sueciæ. Utrumque posterius eodem ex fonte profluxit, ex quo edita; at in Belfortiano frequentiores occurrunt variantes lectiones, quas, si operæ pretium fuerit, indicabo, in Annotatis; id tamen in antecessum observa, quod prologum habeat multo breviorem, & prorsus careat epilogo. Hæc de Passione S. Valeriani omnium, uti credimus, quæ exstant, antiquissima; de auctoris ætate & auctoritate mox plura.

[7] Ejusdem martyrium etiam litteris prodidit Fronto, [Ea verisimiliter Frontone, qui seculo XI,] Trenorchiensis abbatiæ monachus & chronista, usus monumentis vetustioribus, uti insinuat in præfatione ad chronicum, ita alloquens abbatem suum: Injungitis siquidem & me vestræ prælationis auctoritate compellitis, ut nonnulla veterum monimenta gestorum, quæ a nostris quibusdam scripta quidem sed indigesta reperimus, scrutata temporum serie, in unius corpore voluminis ordinare satagam. Et post multa: Ne superflua digressione tædium vobis ingeram, beati Valeriani martyris triumphum, compendiosa brevitate relatum, limitem narrationis protinus assumam; non eodem tamen ordine nota repetens, sed ex eisdem quædam diligenti consideratione derivare contendens. An auctor hic designatam voluerit eam Sancti Passionem, mox a nobis memoratam, certo asserere non ausim: hoc tamen satis liquet ex facta collatione, quod, licet alia illius sit phrasis, alia dispositio, & digressionum, quibus historiæ filum interrumpit, usus frequentior, ea sit in rerum narratarum substantia conformitas, ut si non eamdem, certe ei non multo absimilem præ oculis habuerit. Laudatus Fronto floruit intra annos 1066 & 1108, Trenorchiensem abbatiam gubernante Petro ejus nominis primo, quem mox initio chronici ita compellat: Venerabili Trenorciensis ecclesiæ abbati P. (Petro) F. (Fronto) vestræ non incognitus paternitati &c. Non protraxit autem idem Chronicum ultra annum 1087, cum desinat in relatione donationis factæ Trenorchiensi monasterio per Constantiam reginam, Alphonsi Castellæ regis conjugem, confirmatæque per Odonem Burgundiæ ducem. Instrumentum super his, dicto anno conscriptum, habes apud Chiffletium & Jueninum inter probationes.

[8] [& Garnerio, qui seculo XII scripserunt,] Haud ita dudum post eadem passione describenda stylum exercuit alter Trenorchiensis abbatiæ monachus, Garnerius nomine, & illud se fecisse indicat, jussu Petri abbatis, per quem aliqui Petrum ejus nominis secundum intelligunt, quia auctor in prologo, opus se novum confecturum asserit ex veteri; partim ex Historia Cæsariensis Eusebii, partim ex illustrium nostri temporis virorum descriptionibus, Baldrici nimirum Dolensis archiepiscopi, & Falconis viri admodum litterati & religiosi; Baldricus autem præsulatum Dolensem non adiit ante annum 1108, Petri abbatis primi ultimum. Jueninus tamen magis inclinare se ait, ut credat, Garnerii Opus inchoatum fuisse superstite Petro I; sed rationem non adducit aliam, quam quod allegata mox ejus verba inventa dumtaxat fuerint in margine Ms., & signo aliquo reliquis adnexa, quod fieri potuit post obitum Petri primi. Hanc conjecturam, utpote de re minimi momenti, ulterius non discutio; nam quocumque demum præsule præcipiente scripserit Garnerius, dubium esse nequit, quin Falcone junior sit & Baldrico, qui juxta Sammarthanos fratres Dolensem ecclesiam moderatus est ab anno 1114 usque ad 1131.

[9] [vetustior est; nec Baldricum] Falconis & Garnerii Opuscula exstant apud laudatos Chiffletium & Jueninum, &, si recte conjiciunt aliqui post Chiffletium, Baldrici lucubratio diversa non est a Passione, de cujus variis editionibus egimus num. 5, cui dictus Chiffletius hunc titulum præfixit: Acta S. Valeriani martyris, auctore, ut videtur, Baldrico Dolensi archiepiscopo. Causam, cur ita visum sit, apud ipsum expositam non reperio. Pronum tamen est eam divinare: Passionis auctorem non inveniebat, legerat Baldrici descriptione usum fuisse Garnerium, & hanc descriptionem similiter alibi non inventam, ratus est, eam ipsammet esse Passionem anonymi. Displicuit Chiffletii aliorumque judicium Juenino, & breviorem Passionem Baldrico adscribi non posse contendit, primo, quia auctor sub finem Operis insinuat, se vel religiosum esse Trenorchiensem, vel habitare in monasterio, vel saltem in ejus vicinia; cum sese eorum numero accenseat, qui ibidem sacrum corpus venerantur, quando Sanctum illo loco martyrium subiisse dicit, in quo nunc venerandi corporis reliquias excolimus: non videtur autem Baldricus incoluisse Trenorchiensem abbatiam aut hujus viciniam; igitur dictæ Passionis auctor non est. Secundo verisimillimum esse ait idem Jueninus, Passionem Baldrico esse vetustiorem, cum in hac nulla fiat mentio translationis S. Valeriani, factæ circa annum 980; unde consequitur, Passionem ante translationem fuisse conscriptam & ante Baldrici tempora; neque enim Passionis auctor ignorare potuisset translationem, neque non ignoratam silentio voluisset præterire. Tertio putat, post factam collationem, manifeste apparere, quod Ado ex eadem Passione mutuatus sit, quæcumque habet in elogio supra recitato. Hujusmodi ratiociniis aliud addit ex conjectura laudatus historicus, per quod ostendere enititur, non improbabile saltem esse, Acta S. Valeriani seu potius hanc Passionem exstitisse tempore S. Gregorii Turonensis.

[10] Quidquid de re sit, equidem non invenio sufficiens fundamentum, [Dolensem episcopum] ut in Chiffletii & aliorum opinionem concedens, Passionem istam adeo recentem existimem: magna est fateor inter eam & Garnerii lucubrationem similitudo; imo tanta, ut, si pauca excipiamus, hæc videri possit illius dumtaxat longior paraphrasis. Sed cur potius credam, a Garnerio auctam fuisse Baldrici lucubrationem, quam Triumphum S. Valeriani compendiosa brevitate relatum, quem Fronto num. 7 citatus testatur a se repertum fuisse inter vetera monimenta gestorum; præsertim dum ipsemet Garnerius profitetur se conficere novum opus ex veteri? Subdit quidem: Partim ex Historia Cæsariensis Eusebii, partim ex illustrium nostri temporis virorum descriptionibus Baldrici … & Falconis; verum istud dumtaxat intelligo de augmentis, phrasibus, animadversionibus, quibus inde desumptis veterem Passionem interpolavit & exornavit; inepte enim Frontonis & Baldrici Opus vetus nuncupasset, quandoquidem ipsos scriptores sui temporis appellet: ad Eusebium quod spectat, ex ipso nihil haurire potuit præter ea, quæ de S. Pothini & sociorum Lugdunensium martyrum captivitate tradit sub initium, & de tempore, quo passi sunt, sub finem, cum ne nomina quidem Valeriani nostri & Marcelli legantur apud Eusebium memoratum.

[11] Itaque cum evidentissime constet ex Falconis testimonio, [auctorem habuit, licet diu post Sancti obitum] exstitisse apud Trenorchienses aliquam S. Valeriani Passionem, mera Chiffletii conjectura non persuadet mihi, ut, quam habemus breviorem, Baldrico adscribam; sed allatæ hactenus rationes atque in primis magna cum ea conformitas, quæ regnat tum in elogio Adonis, tum in Garnerii lucubratione, potius inducunt, ut rear, memoratam a Falcone non aliam esse a nostra, ex qua veteri novam & auctiorem conflaverit Garnerius. Attamen dum illam veterem appello, id ita acceptum nolim, quasi ipsi tantam fidem atque auctoritatem tribuam, quantam solemus tribuere Actis per coævos aut parum remotos homines concinnatis, sed ita dumtaxat quod aliis vetustiorem velim. Nam si ei conveniat, quod de monumentis, a se colligendis, generatim monet Fronto, dicens: Nonnulla veterum monimenta gestorum, quæ a NOSTRIS quibusdam scripta quidem, sed indigesta reperimus, scrutata temporum serie, in unius corpore voluminis ordinare satagam. Si, inquam, hoc Passioni S. Valeriani conveniat, & per τὸ nostris monachos designet, ut verisimile est; suspicari debebimus, eam Passionem aliquot seculis martyrio esse posteriorem; quot autem, incertum est.

[12] Nam, fatentibus Chiffletio & Juenino, ignoratur, [scripta videri possit,] quo tempore ecclesia S. Valeriani (de qua redibit sermo) transierit in abbatiam, cujus, ut antiquæ tamen, prima mentio occurrit in diplomate Caroli Calvi, quo illam XIV Kalendas Aprilis anni 875 concessit Geiloni & monachis S. Filiberti. Dictum diploma probationibus suis inseruerunt Chiffletius & Jueninus; unde pauca huc pertinentia transcribimus: Nos ob amorem Dei & præfatorum Sanctorum patrocinia, æternæque remunerationis præmium, nec non & eleemosinam domni & genitoris nostri Hludovici, piissimi augusti, & inclytæ genitricis nostræ Judith, ac pro salute nostra carissimæque conjugis & prolis, memoratæ Dei Genitrici Mariæ ac almifico Christi confessori Filiberto Herensi, necnon & Geiloni venerabili abbati, congregationique sibi commissæ, abbatiam S. Valeriani martyris, quæ est in pago Cavilonensi, super fluvium Sagonnam, ubi etiam idem venerabilis Martyr corpore quiescit: & castrum. Trenorchium, quod est ex eadem abbatia, seu & omnes res, quæ olim a fidelibus Christianis prædicto Martyri conlatæ sunt, quolibet modo inde abstractæ sint: & Ternucium villam, cum familia utriusque sexus & omni re ad se pertinente … cum omni integritate & plenitudine æternaliter ad habendum & jure ecclesiastico possidendum condonamus, & condonando concedimus.

[13] [hoc tamen certo non probant recentiores nonnulli.] Tillemontius tom. 3 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 306, & continuatores novæ Galliæ Christianæ, a Dionysio Sammarthano inchoatæ, tom. 4 col. 861, Chiffletii judicio adhærentes de Passione S. Valeriani, eam S. Marcelli Actis similem & multo recentiorem esse asserunt, quia in ista laudatur Eusebius Cæsariensis episcopus. Sed, si id solum ejus antiquitati officeret, facilis esset responso ad argumentum, dicendo nimirum cum Juenino, quod prologus, in quo memoratur Eusebius, sicut & epilogus, Passioni, dudum ante conscriptæ, postmodum affixi fuerint; neque id ab omni verisimilitudine alienum est, quandoquidem editiones Perrii & Cusseti atque Ms. nostrum, extractum e Lectionario Cabilonensi, iisdem prologo & epilogo destituta sint. Vide, quæ super his observavimus præterea num. 6. Qualiscumque demum sit dicta Passio, dabimus eam tamquam auctoris anonymi, & incerti temporis, at probabiliter omnium vetustissimam; quia tamen hoc certum non est, subjungemus martyrii Historiam ex Chronico Frontonis, cui vetustissimam ad manus fuisse, nemo hactenus inficiatus est.

[Annotata]

* & abundat

* al. compita

§ II. Locus ac tempus martyrii; basilica ipsi erecta; cultus antiquitas.

[Opiniones de Sancti patria & cognatione cum S. Marcello. Trenorchii, ubi passus est,] De patria, genere aut conditione S. Valeriani, nihil memoratur in Actis martyrii. Theophilus Raynaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium, & Saussayus in Martyrologio Gallicano, civem Lugdunensem fuisse scribunt, & ex primariis inter quinquaginta pro Christo cum B. Pothino in Antonini persecutione comprehensos; iidem & alii eum fuisse cognatum S. Marcelli, non absque fundamento colligunt ex verbis S. Gregorii Turonensis, dicentis, Marcello sanguine & agone propinquum fuisse beatum athletam Valerianum. De martyrii palæstra, quam ab antiquis vario modo expressam vidimus aliquot exemplis num. 1, & pluribus videre est apud Hadrianum Valesium, convenit inter scriptores omnes; fuisse scilicet oppidum Æduorum in hodierno ducatu Burgundiæ, situm ad Ararim amnem, pari fere intervallo Matiscone & Cabilone, cujus diœceseos partem constituit. Latini hodiedum promiscue Trenorchium aut Trenorcium, Turnucium & Tornucium scribunt, Galli Tournus; quæ varietas remansisse videtur ex eo, quod locus iste olim in tres partes distinctus esset, in castrum Trenorchium, Turnutium villam &, uti patet ex diplomate Caroli Calvi, in abbatiam S. Valeriani martyris, quæ in aliis diplomatibus etiam monasterium Tornutium nuncupatur. Priora duo nunc civitatis ambitu concluduntur, a qua posterius non nisi proprio muro separatum est.

[15] Superest hoc tempore in ipso oppido, ut scribit Perrius, insigne martyrii S. Valeriani monumentum, lapis ingens, qui creditur etiam nunc perfusus ipsius sanguinis guttis aliquot, [usque nunc supersunt indicia martyrii,] quique, altero lapide superposito, venerationis ergo non detegitur. Plura de eo tradit Chiffletius, testis occulatus, in Historia Trenorchiensi pag. 15: verba ex Gallicis Latina facio: Ante veterem ædem dominorum Verius Trenorchii exstant duo sepulcrales lapides magni, quorum alter alteri superpositus est. Fert autem incolarum traditio, caput S. Valeriano amputatum fuisse super inferiorem. Et revera lapis iste etiam hodie tinctus est pluribus guttis sanguinis, quas ipse vidi, etiamnunc rubeas, & adeo conspicuas ac bene conservatas, acsi venæ essent ortæ in lapidicina, propriæque seu naturales ipsimet lapidi. Eam gratiam acceptam refero domino Machou prætori (Gallice Lieutenant es justices) Trenorchiensi, qui anno MDCLV in eum me conduxit locum, ubi servantur bini isti lapides, & coram multis hominibus removeri jussit superiorem, ut eum contemplarer, qui notas gerit martyrii S. Valeriani. Ita Chiffletius. Meminit & ejusdem lapidis Jueninus tom. 1 pag. 10, eumque nunc indicat custodiri in domo hospitali, huc delatum anno 1693.

[16] Annum martyrii, non signatum ab anonymo nostro aut Falcone, [quod contigit circa annum 178.] determinat in hunc modum Garnerius: Passus est autem beatissimus Valerianus anno ab Incarnatione Domini centesimo septuagesimo nono, Marco Antonino, cognomento Vero, Romanum imperium administrante. Lucio Aurelio & Commodo ex æquo consulibus. Merito hic corripitur auctor iste, quod unicum consulem, Lucium Aurelium Commodum imperatorem, qui anno 179 collegam habuit T. Annium Aurelium, in duos dissecuerit; at in signate anno sectatores obtinuit plures post Tillemontium, qui eum adoptare se profitetur, quod tempus aptius non inveniat. Jueninus tom. 1 Historiæ Trenorchiensis pag. 10 nec annum acceptandum existimat, & a Garnerio hunc assignatum fuisse dumtaxat, quod eodem Lugdunenses martyres passos crederet: cum tamen juxta meliorem chronotaxim id contigerit anno 177, quo idem Lucius Aurelius Commodus cum Quintillo consulatum obibat, & cui proinde rectius affigi posse ait Jueninus martyrium SS. Marcelli & Valeriani; quoniam ex eorum Actis satis perspicimus, per biennium non fuisse superstites martyribus Lugdunensibus. Equidem hic eadem via insistam, quam inivimus, ubi agendum fuit de S. Marcello, paucis diebus ante S. Valerianum occiso, statuamque martyrii epocham circa annum 178, quod tempus latius extendi nequeat, quam ad annum 177 & 179, idque ob rationes allegatas tom. 2 Septembris pag. 196, quo brevitatis gratia lectorem remitto.

[17] Sanctum eodem loco sepulturam accepisse, quo martyrii lauream, [Super tumulum ejus basilica exstructa est,] constans Trenorchiensium traditio est, utcumque confirmata testimonio anonymi biographi dicentis, gladio interfectum fuisse, ubi nunc venerandi corporis reliquias excolimus; Frontonis item sic scribentis: Quo in loco filii, quos ipse Christo genuerat, … modicam illi pro tempore & facultate construxere basilicam, in qua paulatim fidelium crescente numero, nonnulli cultui sese discipuli mancipavere divino. Jueninus Frontonis verba ita interpretatur, ut pro basilica sumatur antrum seu domicilium modicum, quod Sanctus, referente eodem Frontone, secus mœnia Trenorciensis oppidi sibi construxerat, quodque fideles ad preces suas juxta tumulum ejus Deo fundendas frequentare continuaverint, ut vere oratorium seu modica basilica potuerit vocitari; donec, imperatoribus Romanis ad fidem conversis, integrum fuerit, erigere alteram basilicam, de qua hæc memorat Garnerius: Succedentibus exinde prosperis, & fidelium numero succrescente, artificio quidem humani cultus Valeriano minus idoneam, sed nostræ fidei devotione pretiosiorem parant ecclesiam; ubi usque hodie super venerabile mausolæum, in honore nostri Martyris altare sacratissimum Dominici Corporis & Sanguinis celebrationi construitur, &, ab universis populorum confluentibus turbis, quotidianis veneratur excubiis.

[18] [multum frequentata & miraculis clara:] Scribit Fronto, plura ibidem miracula & beneficia ad Sancti invocationem impetrata fuisse. Accipe verba, quæ num. præcedente recitatis mox subnectit. Abhinc locus ille copioso fidelium cœpit frequentari concursu; dum nemo confluentium, votorum frustrabatur effectu; adeo ut pene numerosior per signa fieret credentium multitudo, quam prius per sancti Viri prædicationem fuerat ad Christum conversa. Luculenta sane hæc forent insignis ac non interrupti cultus testimonia, si modo auctores temporibus, de quibus agunt, proximiores fuissent: credimus nihilominus, hæc ipsos accepisse seu ex documentis antiquioribus, seu ex traditione, firmata Martyrologiis, quæ dedimus paragrapho præcedente, quæque dubium non relinquunt, quin priscis temporibus memoria Martyris illic magna fuerit in veneratione. Sed seculo nominatim sexto ejus cultum fuisse celebrem, testis est vir coætaneus & fortasse oculatus, S. Gregorius Turonensis, cujus semel iterumque laudati textum integrum exhibeo.

[19] [insigne refert S. Gregorius Turonensis] Huic martyri (S. Marcello) & sanguine & agone propinquus beatus athleta Valerianus, qui apud castrum Trinorciense, quadragesimo (aut potius juxta Valesium vigesimo primo) a Cavillonensi urbe milliario, consummato certamine tumulatus est. Igitur Gallus hujus urbis comes cœliaci morbi dolore gravatus, qui totam alvum non modo tortura, verum ita tumore conflaverat, ut hydropicus putaretur, nihil edere, nihilque potus capere posset; fiebatque juxta hoc contagium, ut inediæ morbo deficeret: qui prope exanimis, cum se cerneret desperatum, rogat se deportari ad beati Martyris tumulum. Ubi, cum projectus fuisset, accessit ad eum Epirechius presbyter, qui tunc ipsam regebat ecclesiam, vir virtutum, & puræ mentis homo, sicut ipsi oculis nostris inspeximus, dixitque ei: Si vis sanus fieri, confide in virtute Martyris gloriosi, & vove, ut unam trabem cum ligaturis suis ad hujus templi tecta recuperanda transmittas. Erit enim tibi præsidium, si ea devote impleveris, quæ promittis. At ille attentius orans, vovit, quæ presbyter indicavit: statimque sanus factus trabem, nullo commonente, ad basilicam Sancti exhiberi præcepit. Ecce, quid præstat Dominus Jesus Christus in terris Martyribus sanctis, quos glorificatos adscivit in cælestibus regnis. Nec immerito, quia sacrum nomen ejus corde credentes, in operibus invocantes, in tentationibus confitentes, non modo ut fideles servi Dominum sunt secuti; verum etiam & alios, ut sequerentur, suis exemplis incitaverunt.

[20] Quædam hic observat Jueninus tom. 1 pag. 14. Primo, [ex quo variæ conjecturæ formantur de cultus celebritate,] quod in tam brevi narratione ecclesiam S. Valeriani nominet ecclesiam, templum & basilicam; secundo, quod Epirechius ecclesiam regere dicatur, id est, gubernare ut pastor; & inde consequi ait, hanc ecclesiam fuisse parœcialem Trenorchiensem; tertio, quod is rector seu pastor coætaneus fuerit S. Gregorio, idque dubium non est: sed dubitari posset, an S. Gregorius narrato miraculo non adstiterit: nam voces hæ, sicut ipsi oculis nostris inspeximus, non ita necessario afficiunt solas proxime præcedentes, quin videantur etiam posse respicere singula, quæ narrantur in ecclesia tum contigisse. Sed præter ista ex eodem S. Gregorii textu consequitur, quod Sancti cultus non modo ista tempestate esset celeberrimus, verum etiam, quod nec nuper natus esset, nec paucis beneficiis aut miraculis ante confirmatus; nam verisimile mihi non est, futurum fuisse, ut comes Cabilonensis tantam recuperandæ sanitatis spem conciperet, quantam concipere debuit, qui se, jam prope exanimem, non absque summa itineris molestia deportari illuc voluit; vel ut Eperichius tanta cum fiducia illi sanitatem adpromitteret, nisi certa & insignia similium beneficiorum illis præluxissent argumenta. Atque sic confirmantur scripta a Falcone de multis signis & beneficiis, ad tumulum S. Valeriani quondam factis; quæ utinam in ejus honorem literis consignata ad nos pervenissent!

[21] Secundo consequitur, quod ætate S. Gregorii, id est seculo VI, [antiquitate ecclesiæ, & primordiis monasterii S. Valeriani.] ecclesia S. Valeriani esset valde antiqua, utpote, quæ restauratione tecti ac trabium indigeret. Tertio denique verisimiliter colligitur, quod tum temporis ecclesia nondum ad monachos devoluta esset, quorum nullam S. Gregorius, sed solius Epirechii presbyteri & rectoris mentionem facit. Conjiciunt tamen Chiffletius & Jueninus, primordia abbatiæ S. Valeriani eidem seculo affigi posse, hac ducti ratione: Gunthramnus rex isto seculo prope urbem Cabilonensem fundavit abbatiam, nunc prioratum S. Marcelli, nec verisimiliter minore veneratione ac pietate socium ejus prosecutus fuerit S. Valerianum, ad cujus sepulcrum tam præclarum beneficium impetraverat Gallus comes urbis Cabilonensis & sedis ordinariæ regum Burgundiæ; atque idcirco eidem regi Gunthramno, qui sub finem seculi VI Cabilone sancte obiit, adscribenda fortasse sunt initia abbatiæ S. Valeriani. Nihil occurrit, quo conjecturam istam vel improbem vel multum etiam probem in tanto scriptorum, qui S. Gunthramni gesta prodiderunt, silentio.

§ III. Cultus antiqui continuatio; reliquiarum translatio; nummi ejus nomine insigniti; nova ecclesia ipsi consecrata.

[Licet a seculo VI usque ad IX, nullum exstet monumentum de Sancti cultu,] Merito conqueritur Chiffletius, quod a temporibus S. Gregorii Turonensis usque ad translationem S. Filiberti Trenorchium, factam anno 875, cum, uti supra ostensum est, Geiloni ejusque monachis abbatia S. Valeriani concessa fuit per Carolum Calvum, tanta fuerit seu hominum incuria seu bellorum iniquitas, ut nulla miraculorum S. Valeriani, nulla abbatum Geilonis Trenorchii decessorum ad nos pervenerit cognitio, subdens se non dubitare, quin & miracula contigerint, & exstiterint abbates. Hoc certum nobis est ex diplomate Caroli Calvi, & illud verisimillimum ex eo, quod abunde colligamus, cultum Sancti eodem, quo viguit splendore seculo VI, perseverasse semper usque ad seculum IX. Id autem ut credam, facit in primis studiosa in memorato diplomate aliisque subsecutis additio vocum istarum, ubi idem venerabilis Martyr corpore quiescit: facit testimonium Adonis Viennensis, cujus Martyrologium diplomate isto antiquius ita habet: Ubi nunc sacrum ipsius (S. Valeriani) corpus debita veneratione excolitur. Facit denique biographus noster, uti videtur, Adone vetustior, qui id iisdem pene verbis expresserat: In quo nunc venerandi corporis reliquias excolimus.

[23] [verisimilius est, nec interruptum fuisse nec imminutum.] Idem biographus in epilogo (si tamen is ad ipsum pertinet) aperte indicat, festivam Sancti memoriam, ut peculiaris Patroni quotannis sua ætate celebratam fuisse; sic enim habet: Cujus (S. Valeriani) festivitatem annuam celebrantes, patrocinium de bonis mentibus exoremus, ut fidem plebis augeat, provinciam propriam tueatur, cunctumque populum suis cultibus adhærentem pia intercessione conservet. Sed neque ex ejusdem cultus splendore quidquam deperiit per adventum Geilonis ejusque monachorum cum corpore S. Filiberti, quem hactenus ut præcipuum suum patronum venerati fuerant; hi etenim mox, ut apparet, S. Valerianum ecclesiæ ac novi domicilii patronum summa veneratione prosequi cœperunt, eamdemque, ut certissimum est, deinceps in populo promovere totis viribus conati sunt, præsertim circa annum 980, abbatiam gubernante Stephano ejus nominis I.

[24] [Seculo X reliquiæ ejus honorifice elevatæ ac translatæ sunt.] Is etenim Stephanus abbas, postquam restaurasset damna plurima, ante annos aliquot per barbarorum incursiones monasterio & ecclesiæ illata, novam S. Valeriano aram erexit in ecclesia subterranea, ubi sacræ Martyris exuviæ a fidelibus primum humo demandatæ fuisse, & ad hæc usque tempora integræ & intactæ remansisse credebantur in tumulo lapideo. Hunc dein aperiri jussit, & sacrum caput aliaque majora ossa, pretiosis ex auro, argento & gemmis, prævie in eum finem confectis, hierothecis imposita transferri in superiorem ecclesiam, collocarique in ara principe, quondam etiam sancto Martyri consecrata; ubi per aliquod tempus publicæ venerationi exposita sunt. Elevationem istam ac translationem ea brevitate hic perstringo, nihilque addo de ingenti ad eas apparatu, populorum undequaque concursu aut miraculis & beneficiis brevi subsecutis; quia singula abunde cognoscet lector ex relationibus, quas per memoratos Falconem & Garnerium conscriptas Actis subjiciam, & debitis annotatis elucidabo. Ne autem temporis ordinem interrumpam, inferius indicabo, quo pacto pretioso isto thesauro frustrati fuerint Trenorchienses.

[25] [Eodem forte seculo vel præcedente,] Ad idem fortasse seculum X aut potius ad præcedens referendi sunt nummi argentei, de quibus agunt Chiffletius pag. CVII & Jueninus pag. 60 Historiæ Trenorchiensis, & ex quibus mire elucet, quanto esset in pretio S. Valeriani memoria. Ea erat tum temporis Trenorchiensium præsulum potestas, is apud reges favor, ut propriæ monetæ cudendæ jus eis concessum fuerit. In hujus rei testimonium producunt laudati historici inter probationes diplomata multorum regum Francorum, nominatim Odonis sub annum 889, & Caroli Simplicis sub 915, facultatem illam abbatibus dantium seu confirmantium. Chiffletius hujusmodi monetam sibi in manus aliquando incidisse ait, eamque depingit hoc modo: Ex una parte caput cernitur & in circulo ista inscriptio: ✠ SANCTUS VALERIAN. Ex altera vero Crux in medio & in circulo ✠ TORNVTIO CAST. Jueninus duplicem ejus speciei nummum argenteum se habere ait, quem eodem pene modo describens ita excusum perhibet.

[26] Equidem dum nummi partem anteriorem considero, [moneta Sancti nomen præferens] nequaquam in ejus medio formam capitis reperio, ut Chiffletio visum est, vel capitis aut hermæ, ut Juenino: sed, nisi multum aberraverit scalptor, monogramma est potius, nescio cujus. Cangius in Glossario similis nummi, at paulo majoris, typum exhibet, situ tamen diverso, ac forte naturaliore. Laudatus Jueninus nummos istos excusos fuisse credit ante annum 915, quia in illis regis nomen seu signum non legitur, quod tamen Carolus Simplex in privilegio memorati anni expresse sanciverat: Concedimus quoque, ut trapezetas locus prædictus habeat, qui nostri nominis signum singulis imprimant nummis, ne metallorum mixtura adesse valeat. Quæ restrictio adjecta non est privilegio concesso per Odonem regem. At vero, cum in eorum medio non caput aut herma, sed monogramma expressum sit, quid si hoc ipsum signum sit regii nominis? Eo supposito, nummi posteriores erunt Carolino privilegio.

[27] Verisimilius tamen mihi est, monogrammate non involvi regis nomen, [excusa est.] sed abbatis, Geilonis fortasse aut Galterii, qui quidem Odone rege brevi temporis intervallo vetustiores sunt, attamen procul dubio cudendæ monetæ jus possidebant, quandoquidem Odo, dum ecclesiæ Trenorchiensi indulget monetam & pregas, clare addat, se id facere sicut alii antecessores sui. Id autem sic existimo, non tantum quia saltem aliqualis apparet affinitas monogrammatis cum datis abbatum nominibus, verum etiam quia Cangius & Jueninus loco citato alterius nummi ibidem cusi typum dant, unde conjiciam, post tempora Caroli Simplicis remansisse in nummis monogramma referens nomen abbatis tum viventis, & accessisse nomen regis plenis characteribus impressum. Etenim ex una parte præfati nummi crux exstat in medio & in circulo ista inscriptio: ✠ LOTARII REGIS PMSINE, id est, permissione: a parte altera monogramma designans, ni fallar, nomen Hervei tertii, qui temporibus Lotharii regis abbatiam tenuit usque ad annum 960. At in hujus circulo inscriptio est ✠ SCI PHILIBERTI MONETA. Porro hunc etiam nummum alio situ exhibet Jueninus, alio Cangius, ut apud ipsos videre est.

[28] [Ecclesia & monasterium, igne consumpta, denuo ædificantur,] Ineunte seculo XI per famulorum quorumdam incuriam, uti scribit Falco in Chronico, totum S. Valeriani monasterium igne consumptum est cum omnibus officinis; tamque valida flatu ventorum extitit ignis vastatio, ut pene omnis supellex monasterii consumeretur, præter Sanctorum memorias & partem ornamentorum, ad cultum Dei pertinentium; quod latebræ cryptarum ejusdem monasterii vix celare potuerunt. Incendium istud innectunt passim scriptores anno circiter 1006, biennio ante obitum Wagonis abbatis, sub cujus successore Bernerio novæ abbatiæ & ecclesiæ structura absoluta fuit, ejusque solemnis dedicatio celebrata die XXIX mensis Augusti anno 1019, uti expresse signat Falco in Chronico; postquam enim memorasset insigne donum abbatiæ collatum per Hugonem comitem Cabilonensem & Autissiodorensem episcopum, ita scribit: Factum est hoc donum anno ab Incarnatione Domini millesimo decimo nono apud Trenorchium quarto Calendas Septembris in die, quo idem dedicatum est monasterium, in præsentia venerabilium episcoporum, Joffredi Cabilonis episcopi, Gausleni Matisconis episcopi. Falconis epocham adoptarunt recentiores plerique; sed auctor Historiæ Cabilonensis, editæ per Cussetum, dedicationem ponit anno 1018 die mensis Augusti XXVIII, eamque videtur adscribere Stephano abbati, qui ante annos fere quinquaginta vetus monasterium restituerat, & jam annis circiter triginta vivere desierat.

[29] [& consecrantur; non, ut quidam putarunt,] Idem auctor novam abbatiam dedicatam fuisse affirmat S. Filiberto; quantumvis ante annos centum quinquaginta inter Geilonem & antiquos S. Valeriani monachos conventum fuisset de non immutando nomine Patroni ecclesiæ & monasterii. Hunc auctorem secutus est Bailletus in Vitis Sanctorum ad diem XX Augusti, S. Filiberto sacram, & IV Septembris, ubi agit de SS. Marcello & Valeriano; simile quid insinuant Chiffletius & Jueninus in suis Historiis, causamque hujusmodi immutationis rejiciunt in populum, apud quem, a temporibus translati Trenorchium S. Filiberti, abbatia sub hujus Sancti nomine venire cœperat, & cui proinde consuetudini se conformarunt cœnobitæ in dedicatione abbatiæ novæ.

[30] [soli S. Filiberto,] Sed primo mihi non omnino constat de præfata conventione inter Geilonem & antiquos monachos, cum nullum ejus indicium occurrat seu apud Frontonem seu apud alium antiquiorem Petro a S. Juliano, cujus Opus, seculo XVI multum provecto conscriptum de antiquitatibus Trenorchiensibus, citant laudati historici. Secundo, quod aiunt, S. Filiberto dedicatam fuisse abbatiam, haud ita possum admittere, quasi soli fuerit dedicata vel tamquam patrono primario. Nam Falco, agens de dono mox memorato, diserte dicit: Hugo Cabilonensis comes & episcopus Autisiodorensis, ob honorem Dei & Genitricis ejusdem prædictorumque Sanctorum, partim beneficio provocatus, donavit & concessit Deo & Sanctis, in quorum honore præfata ecclesia dedicata esse dignoscitur, & venerabili abbati Bernerio, ejusdemque loci monachis tam præsentibus quam futuris, villam, quæ dicitur Isleis. Igitur nova abbatia pluribus Sanctis consecrata est. Quibus autem? Id clare perspiciet lector, ex verbis variarum donationum, quæ post dedicationem eidem ecclesiæ seu abbatiæ factæ sunt, quarumque chartas producit Chiffletius inter probationes.

[31] Pag. 310 Falco de Jaliniaco, frater Willelmi abbatis, [sed, uti colligitur ex variis] sub annum 1056 multa prædia & jura largiens abbatiæ, in hunc modum loquitur: Dedi beatæ Mariæ Genitrici Dei & Domini nostri Jesu Christi, atque beato Valeriano nec non & inclyto Philiberto. Pag. 322 Philippus I Francorum rex sub annum 1075 antiqua monasterii privilegia confirmans, Noverit, inquit, nostrorum fidelium universitas, Petrum abbatem Trenorchiensis cœnobii, quod est constructum in honore sanctæ Dei Genitricis, ubi etiam beatus martyr Valerianus & gloriosissimus confessor Filibertus corpore quiescunt &c. Pag. 326 Hugo Bisonticensis archiepiscopus per chartam conscriptam circa annum 1076 significat, se dedisse Deo & sanctæ Mariæ, sanctisque Valeriano atque Philiberto & sanctæ ecclesiæ Trenorchiensi, nec non & abbati Petro … ecclesiam sancti Cornelii & ecclesiam S. Desiderii &c. Pag. 331 Odo Burgundiæ dux anno 1087, publico instrumento restituit Trenorchiensi monasterio bona, quæ dederat Constantia Hispaniarum regina Domino Deo & beatæ Dei Genitrici nec non & sanctis Valeriano & Philiberto &c.

[32] Denique pag. 401 & 419 exstant instrumenta Calixti II & Innocentii II Pontificum, [instrumentis, beatæ Mariæ virgini, S. Valeriano & S. Filiberto.] signata annis 1120 & 1132, in quibus post alia privilegia: Adhæc, inquiunt Pontifices, adicimus, ut idem locus, in quo beati Valeriani martyris, & sancti Philiberti confessoris corpora quiescunt, ab omni jugo sæcularis potestatis liber in perpetuum conservetur. Et paulo inferius: Præterea pro reverentia beatæ Mariæ Matris Domini, cujus nomine locus vester insignitus * est, in Annunciatione Dominica hymnum angelicum inter Missarum sollemnia abbati vel fratribus pronunciare concedimus. Recitata hactenus verba abunde testantur, novam abbatiam non uni S. Filiberto dicatam fuisse, sed ipsi simul ac S. Valeriano, & primario quidem sanctissimæ Dei Parenti. Non inficior tamen, abbatiam frequentius denominatam fuisse a S. Filiberto seculis posterioribus; hoc satis liquet ex instrumentis aliis, quæ jam assignatis subduntur apud eumdem Chiffletium.

[33] Sed neque omnino assentior laudato auctori & Cusseto, [Altera etiam S. Valeriano erecta est ecclesia,] citantibus hic rursus Petrum a S. Juliano; id nempe usque adeo usu invaluisse temporibus Bernerii abbatis, ut is, priusquam ad novæ monasterii basilicæ dedicationem procederet, aliam ædem in propinquo exstruxerit sub S. Valeriani nomine, ne, dum abbatia de S. Filiberti nomine a plerisque appellabatur, oblivioni traderetur S. Valerianus Trenorchiensium apostolus, qui eum locum & fide Christiana imbuerat & suo sanguine irrigarat. Nam cum pro tali origine secundæ ecclesiæ non producantur documenta vetera, nec Falco, qui quidquid ad S. Valerianum pertineret, studiose annotavit, ac præterea gesta Bernerii abbatis compendiose saltem descripsit, nusquam hujusce ecclesiæ meminerit, testimonium Petri a S. Juliano, auctoris, fatente Juenino, parum accurati, plenam fidem non facit, & conjecturæ limites non excedit, cui proinde & nostram addere nihil vetat.

[34] Putem igitur, seu Bernerio seu potius alicui ex ejus successoribus secundæ basilicæ condendæ causam fuisse præcipuam, [quæ quondam parœcia fuit Trenorchiensis oppidi.] imo unicam, incolarum & accolarum, magis magisque lapsu temporis accrescentium, numerum, cui capiendo non sufficeret sola abbatiæ basilica; cum autem & hæc secunda S. Valeriano tamquam primario civitatis patrono dedicata esset, inde ortum existimo, ut paulatim ad evitandam confusionem abbatiæ ecclesia induerit nomen solius S. Filiberti, altera S. Valeriani, quo gaudet usque in hanc diem. Fuisse olim parœciam ostendit Jueninus tom. 1 pag. 88 & præter alia citat instrumentum anni 1483, in quo Bartholomæus Chanorrie vocatur ecclesiæ S. Valeriani rector seu curatus. Eadem utuntur hodie virgines religiosæ Ordinis S. Benedicti, facultate ipsis concessa sub annum 1686 a collegio canonicorum secularium, in quod abbatia S. Filiberti commutata fuit, approbante Urbano VIII PP. per Bullam datam die VI mensis Augusti anno 1623, quamque habes integram apud Chiffletium & Jueninum.

[Annotata]

* al. insignis

§ IV. Sancti reliquiæ a Calvinistis dissipatæ seculo XVI pene omnes; cultus hodiernus Trenorchii & alibi.

[Reliquiæ ab hæreticis dissipatæ] Damna plurima tum barbarorum incursiones tum deflagrationes intulerunt olim civitati & abbatiæ Trenorchiensi; ter enim hanc igne devastatam fuisse legimus ab anno circiter 937 usque ad 1245; talia nihilominus ista erant, quæ, uti revera contigit, per piam fidelium munificentiam brevi potuerint resarciri. At sub annum 1562 infortunium tulit, quod multum luxerunt monachi, & hocce tempore merito lugent pii Trenorchienses, utpote cui resarciendo nulla spes affulget: amissum loquor S. Valeriani corpus, magnum civitatis præsidium, & incolarum ad pietatem incitamentum. Thesaurum istum, quem ea semper cura servaverant, ut neque barbarorum furor, neque flammarum vis ad eum penetraret, subtrahere non potuerunt avidæ Hugonottorum seu Calvinistarum impietati. Hi etenim dicto anno civitatem ingressi, quidquid sacrum erat profanarunt, ac destruxerunt: atque, ut de aliis sileam, in ecclesia S. Valeriani majorem sancti Martyris effigiem, collocatam in ara principe, confregerunt; in abbatia autem omnia perscrutantes ac susdeque subvertentes, sacras ejus exuvias, sub humo absconditas, deprehenderunt, ac pretiosas thecas asportantes, Sancti ossa projecerunt, dissiparunt, & ut addunt aliqui, igne consumpserunt, cineresque flumini commiserunt. Collegimus ista ex Juenino, Cusseto, Chiffletio aliisque.

[36] [præter paucas; Bailletus majorem partem conservatam putat;] Verumtamen, utut sævierint in sacras Martyris reliquias furiosi homines, aliquæ saltem earumdem particulæ manus ipsorum evaserunt, prout mox ostendam; &, si credas Bailleto, nec paucæ nec exiguæ. Is auctor in Vitis Sanctorum ad diem IV Septembris agens de S. Marcello simul ac S. Valeriano, post relatam hæreticorum in Sancti reliquias impietatem, ita fere Gallico suo idiomate prosequitur: Sed providentia Stephani abbatis, similis quadamtenus providentiæ Jacob patriarchæ, qui timens sibi a fratre suo Esau, familiam in varias turmas diviserat, causa exstitit conservatæ majoris reliquiarum partis. Utinam res ita se habeat! At multa sunt, quæ timere me jubent, ne plus æquo exaggerata sit, & nixa dumtaxat conjecturis, haustis e Garnerio aut Frontone. Et vere testantur hi, nonnullas Sancti reliquias in lapideo tumulo remansisse, quando caput & ossa per Stephanum abbatem elevata & thecis inclusa sunt circa annum 980. Audi Garnerium: Cæterum consultiori providentia præfati corporis quantitatem non modicam in lapideo monumento sagacioris ingenii viri reliquerunt, & bitumine fortiori linientes extrinsecus, in inferiori crypta monasterii post beatissimi Valeriani sacrosanctum altare deponentes, abierunt.

[37] Quantitatem, inquit, non modicam: ast equidem ob voces istas non ausim asserere, [sed ex Chiffletio] conservatam sic fuisse partem majorem; præsertim quando Fronto, elevationi & translationi propior quam Garnerius, multo parcius loquitur hoc modo: Sumptis igitur majorum reliquiis artuum, reposuerunt ea in capsam, quam superius recens factam memoravimus, cæteris exuviarum corporisve cineribus in sepulcro relictis. Huc accedit, quod nemo, quem viderim, simile quid tradiderit præter Bailletum; contra Chiffletius, qui ex instituto res Trenorchienses pertractavit, cuique hujusce rei propior & plenior notitia esse debuit, in eum modum scribit, ut merito corripi possit, si ejus temporibus major reliquiarum pars fuerit superstes: nam pag. XV agens de memoratis num. 15 lapidibus, ita loquitur: Pignora sunt ista protectionis magni hujus Sancti in civitatem Trenorchiensem, quæ Calvinistarum furor abolere nequivit; quantumvis dissipaverit ac disperdiderit sacra ejus ossa, & omnes aut fere omnes ceteras reliquias.

[38] Jueninus vero rerum Trenorchiensium scriptor alter, [& Juenino] fusior ac recentior, duplici loco, nempe pag. 24 & 267, agit de dissipatis per hæreticos Sancti reliquiis, neutro tamen de majori parte eorum rabiei subducta quidquam innuit; is certe, qui & Chiffletii & Bailleti Opera præ oculis habuit, materiam hanc intactam non fuisset relicturus, si modo Bailleti assertum probare potuisset; sed correcturus Chiffletium, quod facit alibi in rebus levioris etiam momenti. Hujus proinde silentium abunde nos convincit, quod Bailletus nimium dilataverit conjecturas suas. Adhæc idem Jueninus narrat pag. 358, aliquas Sancti nostri reliquias ineunte hoc seculo erutas fuisse e veteri ara sacelli S. Joannis Baptistæ in ecclesia abbatiali, quæ idcirco a dominis canonicis impositæ fuerint hierothecæ S. Filiberti, quia nullæ sancti Martyris nunc restant adeo testatæ seu indubitatæ, atque illæ sunt.

[39] Unde colligas, quis laudati auctoris sensus fuerit super reliquiis, [contrarium eruitur:] quæ Trenorchii ante dictam inventionem superstites credebantur. At, inquis, forte eas ipsas reliquias designavit Bailletus, quas Jueninus hoc seculo in veteri ara repertas affirmat. Respondeo, non facile id mihi persuaderi, tum quia ex Juenini verbis aliud non eruo, quam in veteri altari inventas fuisse tales reliquiarum particulas, quales altaribus imponi solent, dum consecrantur; tum quia verisimilius Bailletus jam tum scripserat de SS. Marcello & Valeriano, quando contigit reliquiarum inventio; cum secunda ejus Operis editio facta sit anno 1704; inventio autem reliquiarum intra annos 1701 & 1703. Porro memoratum aliquoties S. Valeriani sepulcrum seu lapideum monumentum usque nunc cernitur, teste Juenino, eodem loco, quo post corporis elevationem positum fuisse supra tradidit Garnerius; an deinde apertum fuerit, ut, quæ laterent in eo reliquiæ, cognosceretur, nec ne, literis proditum non invenio.

[40] Plura fortasse super ista materia lectorem edocere datum fuisset, si penes nos esset pars prior Operis Gallici sub hoc titulo haud ita dudum conscripti: Dissertatio historica de sancto Valeriano martyre & apostolo Trenorchiensi, [disputatur item, an reliquiæ servatæ Senonis & Trenorchii in ecclesia S. Mariæ Magdalenæ,] ejusque reliquiis. Altera pars transmissa ad nos fuit Parisiis a P. Stephano Souciet, qui eam ibidem transcribi curaverat anno 1737. Auctoris nomen manuscripto affixum non est, attamen vix dubito, quin fuerit aliquis e clero ecclesiæ abbatialis seu collegiatæ Trenorchiensis, cujus ardens defensor est in causa reliquiarum S. Valeriani. Porro ex ipso discimus, servari Senonis in ecclesia parœciali S. Columbæ ac sæpius per annum publicæ venerationi exponi reliquias S. Valeriani martyris, &, sicut contendunt Senonenses, apostoli Trenorchiensis, ac dein istam Senonensium opinionem adoptatam fuisse a quibusdam Trenorchiensibus, qui particulas aliquot earumdem reliquiarum, obtentas a Senonensibus, mense Julio anni 1696 per parochum ecclesiæ S. Mariæ Magdalenæ Trenorchiensis, magnæ hierothecæ, innixæ duabus altis columnis, positæque in medio ejusdem ecclesiæ choro, incluserunt.

[41] [ubi magno honore afficiuntur,] Particulæ istæ juxta eumdem anonymum tanto cultu ac veneratione afficiuntur Trenorchii, ut in Officiis divinis primo thus offeratur sacrosanctæ Eucharistiæ, dein memoratæ hierothecæ, tertio dumtaxat altari: ut singulis Dominicis ac festis diebus ad hierothecam canatur antiphona, Iste Sanctus &c. cum versiculo, Ora pro nobis sancte Valeriane &c., & procul dubio, quod non exprimit auctor, oratione; ut nomen S. Valeriani insertum sit litaniis Sanctorum; ut institutum sit sub ejus invocatione & patrocinio novum sodalitium: ut denique actum fuerit de immutando titulo ecclesiæ S. Mariæ Magdalenæ in titulum S. Valeriani. Ceterum anonymus noster in eo totus versatur, ut ostendat, Senonenses reliquias ac proin & Trenorchienses ecclesiæ S. Mariæ Magdalenæ, imo & alias, quæ coluntur in pago diœcesios Senonensis, cui a S. Valeriano nomen est, non esse S. Valeriani nostri, sed alterius Sancti fortasse cognominis.

[42] [sint S. Valeriani nostri, an alterius.] Primum ejus argumentum, &, ut apparet, præcipuum in eo consistit, quod, fatentibus ipsismet adversariis, reliquiæ S. Valeriani Senonis seu potius Valliliis in pago Senonico exstiterint a medio seculo IX, illuc translatæ per Wenilonem Senonensem antistitem, uti expresse tradit Clarius, auctor seculi XI ad finem vergentis, in Chronico monasterii S. Petri Vivi apud Acherium in Spicilegio tom. 2 novæ editionis col. 465 & 466, sic scribens: Perfecit autem idem archiepiscopus (Wenilo) basilicam sancti Remigii apud Wallilias, & dedicavit eam Kalendis Novembris, deferens illuc ipso die corpus beati Valeriani martyris, ditans illam opibus magnis, vivente adhuc Ravilaudo abbate ipsius cœnobii. Ravilaudi obitus contigisse creditur circa annum 847; Wenilonis autem mortem innectit Clarius anno 865. Sed, inquit anonymus noster, sepulcrum S. Valeriani Trenorchiensis non fuit apertum ante tempora Stephani abbatis, seu ante annum 960, intra quem & 980 corpus inventum est, sicut a fidelibus tempore passionis ejus in sepulcro fuerat collocatum, juxta Falconis testimonium. Igitur Senonenses reliquiæ seu corpus, ut vocat Clarius, esse nequeunt S. Valeriani nostri. Hoc & similibus argumentis fusissime deductis sententiam suam tuetur, & refellit hinc inde objectas sibi ab adversariis rationes: verum cum hæ, ut ab iisdem adversariis propositæ sunt, ad manus nostras non devenerint, ab ulteriori ejusce rei discussione abstinemus, litemque componendam remittimus ad eos, quibus æqualis rationum, utrimque allatarum, est copia.

[43] Certe alibi, quam in Trenorchiensi abbatia, olim sancti Martyris nostri reliquias servatas fuisse, [Reliquiæ Sancti nostri in Ucetiensi diœcesi.] & forte servari hodiedum, indicat vetus inscriptio, quam tom. 2 Septembris occasiosione S. Marcelli excudimus cum brevibus observationibus Juenini Trenorchiensis historici, quamque cum iisdem hic recusam subjicimus: In templo sancti Marcelli de Careyret diœcesis Ucetiensis, quod duabus leucis Balneoli (Bagnols) distat, legitur sequens inscriptio, incisa monumento lapideo, ornato pampinis, foliis &c. A parte inscriptioni obversa crux lapidi insculpta est, non absimilis cruci equitum Melitensium. Incompertum nobis est, qua occasione quove tempore reliquiæ illuc delatæ fuerint; sicut & quo cultu Sanctus honoretur loco isto aut aliis; nam plurima esse ejus nomini & patrocinio consecrata, auctor est anonymus laudatus num. 40.

[44] Annuam Apostoli ac patroni sui festivitatem, ut notat Chiffletius in probationibus Historiæ pag. 33, [Ejus Festivitas Trenorchii 15 Septembris celebratur,] recolunt Trenorchienses die XV Septembris, idque confirmatur ex serie propriarum quarumdam festivitatum, quam idem Chiffletius ibidem pag. 308 producit e Kalendario antiquo Trenorchiensi, ubi sic legitur: XV Septembris S. Valeriani martyris. Quapropter dum Perrius noster in probationibus Historiæ Cabilonensis pag. 13, & Cussetus itidem in probationibus Historiæ ejusdem civitatis tom. 2 pag. 5, aut alii, festum S. Valeriani celebrari aiunt die XVII Septembris, quamquam obierit XV die ejusdem mensis; sic eos interpretandos reor, ut sermo apud ipsos fuerit dumtaxat de locis, in quibus minus solemniter sancti Martyris festivitas celebratur, & ei præfertur octava Nativitatis beatissimæ Virginis Mariæ.

[45] Ea de causa haud dubie in Proprio Sanctorum ecclesiæ Cabilonensis, [in Cabilonensi diœcesi 17 ejusdem. Festum translationis 26 Januarii.] anno 1620 auctoritate Cyri de Tyard episcopi excuso, præscribitur Officium in ecclesia cathedrali ac per totam diœcesim sub ritu semiduplici recitandum ad diem XVII. Hoc Officium totum est de communi unius Martyris præter secundi Nocturni lectiones, contractas ex Historia passionis, sub hac tamen clausula: Corpus eo in loco sepultum, quem sanguine dedicaverat, postmodum miraculis illustre argentea theca inclusum est, & magno in honore habetur, ædificata sancti Martyris nomine ecclesia. Unde conjicimus, dictas lectiones concinnatas fuisse ante disperditum seu combustum per Hugonottos sacrum corpus, ablatamque hierothecam, ac dein non immutatas e veteri lectionario aut Breviario transiisse in memoratum Proprium Sanctorum, cujus exemplar servamus in Museo nostro. Ceterum, præter præcipuam Sancti festivitatem, aliam quotannis Trenorchii celebrari tradunt Chiffletius & Bailletus in memoriam translationis per Stephanum abbatem factæ seculo X, eamque ita notatam reperio in laudata festivitatum serie: XXVI Januarii: Translatio S. Valeriani.

PASSIO
Auctore anonymo.
Ex variis exemplaribus Mss. & impressis inter se collatis.

Valerianus martyr, Threnorchii in ducatu Burgundiæ (S.)

BHL Number: 8488

A. anonymo

[Sub M. Aurelio Antonino cum aliis Lugdunensi carcere inclusus] Igitur a diebus illis b Antonini imperatoris temporibus gravissima persecutionis instantia pullulabat, adeo ut in cunctis sui imperii provinciis generali fuit * authoritate vulgatum & decretis imperialibus constitutum, ut, ubicumque Christianæ religionis indiscreto honore, sexu, vel genere persona fuisset inventa, diversis afflicta suppliciis capite puniretur c. Tunc in Lugdunensi urbe maxima vel præcipua Galliarum sanctæ recordationis Photinus episcopus, cujus vitæ merita consummatio martyrii declaravit, institutor Christianorum doctissimus habebatur, qui d cum aliis quadraginta octo e martyribus persecutorum instantia comprehensus, ergastularibus tenebris mancipatur, & quinquaginta f animæ Christi gloriam confitentes in unum carcerem pariter retruduntur.

[2] [divinitus elabitur, at prope Trenorchium subsistens detegitur,] Ex quibus sanctus Marcellus & sanctus Valerianus nocturno tempore adnunciante Angelo evocati pariter & soluti g, alter eorum Sequanorum, alter Æduorum provincias interjecto Arari petierunt h. Divinæ itaque provisionis instinctu, ut eorum institutione, & corda gentilium ad cælestis religionis gratiam pervenirent, & nominatæ provinciæ perpetuo * semper Martyrum patrocinio munirentur. In illo tempore post sancti Marcelli gloriosum certamen martyrii, Prisci præsidis examinatione confectum, nec longo intervallo i, dum ipse præses ad Lugdunensem urbem sub voce præconis, & per aggerem publicum mularibus vehiculis, & per amnem Sagonæ * navali cursu, agmine diviso, properaret, Trenorchium, quod tunc in erogandis militum annonis horreum castrense k vocabatur, die jam vespertinis horis declinante pervenit. Ubi dum de passione sancti Marcelli, quæ in Cabilonensi urbe l acta fuerant, insana relatione denunciat, suggestione gentilium cognovit, sanctum sibi Valerianum orationis secretissimam habere cellulam, & multos jam Christicolas effecisse.

[3] [& militibus, a quibus capitur,] Tunc nequissimus præses eadem nocte atroci cogitatione versatus, adveniente jam luce, ut mentis crudelitas flagitabat, sanctum perquiri Valerianum ab officio m, & suis conspectibus statui imperavit. Ad cujus tugurium cum directi milites pervenissent; ille, eos æstimans Christianos, gratia charitatis & more hospitalitatis invitat. Quem illi primum * intuentes signum crucis & intra cellulam suam habere, & suis adhibuisse vultibus conspexerunt; statim comprehensum dirigunt n, sagaci inquisitione solliciti, quid est signum illud, quod intra suum tugurium invenissent, ab * illis venientibus in suam signasse faciem videretur.

[4] Tunc sanctus Valerianus respondit: Hoc est signum salutis, [se Valerianum esse & Christianum libere professus,] in quo Dominus cæli & terræ Dei filius o Jesus Christus una cum Patre & Spiritu sancto regnans ante sæcula & in ævum * permanens nos sua passione redemit & moriendo contritis mortis vinculis æternæ vitæ præmia condonavit. Tunc illi dixerunt; Ergo & tu Marcelli socius Christianum te esse denuncias? Sanctus Valerianus respondit: Me & socium sancti Marcelli & Christianum esse libera & usque in finem mansura voce profiteor.

[5] Impositis igitur vinculis, & post tergum manibus vinctis, [Prisco præsidi sistitur, cujus idola] velut scelerati criminis reus, Prisco præsidi ab officio præsentatur. Quem cum ille intueretur, belluini cordis severitate inflammatus, sic ait: Tu es Valerianus Christi nomen prædicans, errore superfluo periturus? An fortasse, quæ acta fuerint de socio tuo Marcello, simili errore decepto, ad tuam mimine notitiam pervenerunt? Consule tibi, deorum immortalium numina venerando. Cognosce, quæ adorari sacratissimi imperatoris decrevit authoritas, quæ * & patres nostri viderunt, & nos eorum effigies sanctissimas adoramus, & quorum progenies cælo manifestissime dominatur.

[6] Omnipotentem itaque Jovem, Junonem ejus conjugem ac sororem, [videns & verum Deum prædicans] Venerem etiam tanti dei filiam, Vulcanium & Martem fratres ipsius pariter & maritos adora. Quod nisi feceris, longe a collega tuo Marcello gravioribus suppliciis punieris. Sanctus Valerianus respondit: Præsidem te esse & judicem provinciarum circumstans declarat officium; sed omnis scientiæ error gentilium reddit ignarum. Quomodo imperatoris tui, & nefaria religione imperatorum decreta convellis? Quæ sunt nomina ista, quæ loqueris? Incesta puniri legum præcipiunt statura, & tu deum esse omnipotentem voce sacrilega profiteris, quem germanæ suæ fuisse conjugem, non negasti, filiamque ejus Venerem, fratris uxorem a me æstimas esse adorandam? Hæc crimina in numinibus veneranda, & in hominibus damnanda pronuncias? Tuo te satis abundeque errore confundis. Et beatissimi fratris mei Marcelli supplicia mihi allaturum * minaris, glorioso certamine superata? Atque utinam te victum & illius virtute tua pronunciatione cognosceres, & Deum cæli ac terræ, dominatorem rerum omnium atque formatorem *, de bonis sensibus adorares; qui sine crimine, passus, ut sua nos morte ab æterno mortis crimine liberaret, vel cujus * resurrectione fiduciam nobis perpetuæ salutis ostenderet: cujus regni nec finis nec principium invenitur!

[7] Hic est Deus vivus, qui non in metallis nec lapidibus, [post minas ac dura supplicia capite plectitur.] sed in templo fidei & æternæ beatitudinis gratia reperitur. Priscus præses dixit; Circumstantia supplicia non pavescis, & velut judicaturus * judicem vana quædam deliramenta pronuncias? Nunc evidentius approbabis meorum virtutem numinum aut vanam Dei tui potentiam, in tormenta deficiens. Sanctus Valerianus respondit: Tormenta ista, quæ nominas, jam a præcedentibus meis commilitonibus sunt superata p. Tunc sævissimus præses stipiti appensum sanctum Martyrem unguibus jussit ferreis laniari. Et cum auxilio Christi nullis fatigatus suppliciis in laude Domini perduraret, ac nequissimus præses per illius perseverantiam ad veram Christianæ fidei religionem pervenire plurimos vereretur, solutum exinde, in locum, quo nunc venerandi corporis reliquias excolimus, gladio feriente jussit interfici q. Tunc sanctus Valerianus primi martyris & levitæ sancti Stephani gratiam & gloriam reminiscens, cælos intuens, illum vidit oculis sibi offerre coronam, cui moriendo non metuit martyrii præbere victoriam. Sic itaque sanctus Martyr locum illum corpore consecravit, cælorum spiritu regna conscendens r.

ANNOTATA.

a Prologus in multis apographis Mss. & impressis Passioni annectitur, ut monuimus in Commentario prævio num. 13. Nos eum a reliquo corpore rescindendum rati sumus, tum quia multum dubitamus, an eumdem auctorem nactus sit, quem ipsa Passio, cum in aliis apographis vel prorsus non legatur, vel multo brevior sit; tum quia vix aliquid continet, quod ad Sanctum nostrum pertineat. Auctor id unum præ oculis habuisse visus est, ut Eusebium Cæsariensem episcopum a doctrina ac diligentia in colligendis Sanctorum martyrumgestis & probitate ac sanctitate impense commendaret, prout ab aliis olim factum est non paucis: quantumvis ex testimoniis multorum Patrum & ex ipsiusmet Eusebii scriptis pateat, quod Ariana hæresi infectus fuerit, quodque impietatis Arii apertissimus propugnator, signifer, princeps exstiterit, quibus nominibus eum appellat S. Hieronymus citatus a Florentinio in Exercitatione ad prævias Hieronymiano Martyrologio epistolas a pag. 71 usque ad 84: ubi idem Florentinius de ejus resipiscentia dubie ac modeste ita proloquitur: Eusebium … resipuisse, quod aliqui existimant, ita incertum est, ut plurimi ex antiquis non credant. Quid in hac re statuendum sit, Romani Pontificis judicium omnino sit. Eamdem materiam paucis pertractavit Papebrochius noster tom. IV mensis Junii pag. 75; pluribus Tillemontius tom. 7 Monumentorum Historiæ Ecclesiasticæ a pag. 69, quos vide. Accipe nunc memoratum Prologum. Beatissimorum Martyrum gloriosa certamina, ob honorem Christi Domini ac Dei nostri assiduis cultibus & solemnitate annua celebrantur, ut dum fidem Martyrum plebs devota cognoscit, & illos triumphasse gaudeat, & se patrocinio eorum protegendam esse confidat. Celebre enim habetur [sanctæ recordationis] Eusebium historicum, Cæsariensis urbis episcopum [egregiæ vitæ beatissimum sacerdotem, ecclesiastica quoque institutione doctissimum, & præcipua sollicitudine venerandum per omnem orbem, in quantum divino adjuvante spiritu, ut gestum est rei veritate decursa valuit reperire] prout singularum provinciarum urbes, loca, vel oppida illustrari triumphis Martyrum cælestibus meruerunt [quorumque principum tempore ordinata officiorum instantia innumeræ persecutiones actæ fuerint] declarasse: qui etsi Martyrum singulorum integras non explicuit passiones, tamen Christianis devotis atque fidelibus, unde scribi vel celebrari debeant, veraciter intimavit. [Dei itaque gratiam toto orbe diffusam fidelis cultor excoluit; dum velut exiguo tritici semine copiosæ messes agri fertilitate gignuntur, & multiplicata ubertate proficiunt, ita supradicti viri relatione, ab unius codicis fonte diffusæ scriptis manantibus fidelium, totum orbem celebrandæ passiones Martyrum rigaverunt.] Nos tamen [Note: ] [Ms. Belfortii vere] rei ordinem exequentes, passionem sancti Valeriani martyris ea scribere devotione curavimus, quam triumphante Christo perfectam certissima veritate comperimus. Ita in apographis citatis; at in Ms. Belfortii desunt, quæcumque hic uncis inclusimus.

b Voces istæ diebus illis non leguntur apud Chiffletium & Jueninum.

c De hac persecutione vide dicta tom. 2 Septembris pag. 197 in Annotatis ad Passionem S. Marcelli litt. a & b.

d In apographis, quibus affixus est prologus, hic insertæ sunt voces hæ: Ut præfatus historicus refert, nempe Eusebius Cæsariensis.

e Cum Photino seu Pothino, quo modo nominatum vult Theophilus Raynaudus, rectius dixisset auctor comprehensos fuisse quadraginta novem martyres, quomodo recte legitur in solo codice Reginæ Sueciæ: quandoquidem omnes simul computati fuerint numero quinquaginta, uti expresse dicitur in Passione S. Marcelli, & in elogio Adonis recitato num. 2 Commentarii nostri.

f Sic habent apographa omnia, præter ea, quæ desumpta sunt e Lectionario Cabilonensi; in his enim quadraginta animæ … in unum carcerem retrusæ dicuntur: at cum nihil addatur de decemreliquis, an scilicet alteri carceri mancipatæ fuerint necne; credo, in codicem istum incuria describentium irrepsisse quadraginta pro quinquaginta. Porro de 48 Martyribus, puta de S. Pothino ac sociis Lugduni coronatis, egimus ad diem 2 Junii, ubi singula eorum nomina protulimus.

g In Passione breviore S. Marcelli, de qua mihi semper sermo est, nisi longiorem expresse assignavero, res ita exprimitur: Effractis divinitus claustris juxta euangelicam auctoritatem … ad civitatem aliam fugam latenter arripiunt; nulla angeli facta mentione. De fuga ista fuse disputatum est in Commentario prævio ad Acta S. Marcelli § 4, quem consule.

h Arar seu Araris, appellatus etiam quandoque Saucona, Saugona, Saogonna & Sagona, vulgo la Saone, Galliæ fluvius est, Æduos, ad quos iter instituit S. Valerianus, dividens a Sequanis, ad quos perrexit S. Marcellus. Plura de his videri possunt in Annotatis ad Passionem S. Marcelli litt. i. & p.

i Passus est S. Marcellus die 4 Septembris, S. Valerianus 15.

k Ita vocabantur mansiones seu stationes militares annonam & cetera omnia militibus iter facientibusnecessaria servantes, quales, inquit Valesius in Notitia Galliarum, stante imperio Romano mansiones fuerunt, in viis publicis, inque vicis plerumque ad ripas fluminum majorum positæ, & omnibus rebus abundantes. Adi Passionem alteram num. 7.

l Cabilo, Cabillonum & Cabilonum, Gallis Chalons sur Saone, in cujus vicinia S. Marcellus martyrium subiit, civitas est in Burgundiæ ducatu.

m Hac voce designantur milites, satellites, seu apparitores, quomodo eos vocat Fronto in Passione altera num. 9

n Chiffletius & Jueninus legunt: Statimque comprehensum, dixerunt sagaci inquisitione &c. Codex Reginæ Sueciæ habet duxerunt.

o Desunt binæ voces Dei Filius quibusdam exemplaribus.

p Longiora ista colloquia Sanctum inter & judicem ac milites evitavit Fronto omnia; Garnerius pleraque, & res gestas ambo nuda narratione complexi sunt, credentes haud dubie nec absque verisimilitudine, interrogationes istas ac responsionesnon illis præcise verbis processisse ab ore S. Valeriani aut gentilium, sed potius ab auctoris ingenio, qui illos eo modo loquentes induxit, quo pro rerum adjunctis fieri potuisse existimabat.

q De loco ac tempore martyrii quædam prælibavimus in Commentario § 2.

r Exemplaribus, quibus præfixum diximus prologum, subjicitur etiam sequens epilogus seu Passionis conclusio: Cujus festivitatem annuam celebrantes, patrocinium de bonis mentibus exoremus, ut fidem plebis augeat, cunctumque populum suis cultibus adhærentem pia intercessione conservet, & qui ejus triumphum devotus ac fidelis scriptor excoluit in præsenti seculo, vel in futuro patrocinio ejus æterna gratia muniatur, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est imperium & potestas cum Patre & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen. Explicit Passio sancti Valeriani martyris.

* al. fuerit

* al. proprio

* al. Saucone

* al. primitus

* al. aut

* al. æternum

* al. quam

* al. te illaturum

* al. factorem

* al. & sua

* Ms. Accint. Justificaturus

PASSIO ALTERA
Auctore Falcone monacho Trenorchiensi.
Ex Chronico ejusdem loci, edito a Chiffletio & Juenino.

Valerianus martyr, Threnorchii in ducatu Burgundiæ (S.)

A. Falcone monacho.

[Prologus auctoris.] Venerabili Trenorciensis ecclesiæ abbati P. F. a vestræ non incognitus paternitati, vitæ perpetuæ gaudia promereri. Frequenti suggestioni vestræ, ingenioli mei vel facundiæ sæpenumero æmulam opposueram tarditatem: vos e regione, sufficere, nec inutile, pro virium quantitate moliri. Injungitis siquidem, & me vestræ prælationis auctoritate compellitis, ut nonnulla veterum monimenta gestorum, quæ a nostris quibusdam scripta quidem, sed indigesta reperimus, scrutata temporum serie, in unius corpore voluminis ordinare satagam. Cui cum diutius reluctari congruum minime putarem, adquievi tandem, statuens, & me petitioni vestræ ulterius non defuturum, & quædam nondum a quoquam edita, quæ nunc usque penes nos æque sunt acta, vel adhuc operante Deo frequenter aguntur miracula, in eodem opusculo notitiæ tradere posterorum. Et ne superflua digressione tædium vobis ingeram, beati Valeriani martyris triumphum, compendiosa brevitate relatum, limitem mihi narrationis protinus assumam; non eodem tamen ordine nota repetens, sed ex eisdem quædam diligenti consideratione derivare contendens b.

[2] [Nihil de Sancti patria ac gestis compertum usque ad martyrium.] Qui ad enarranda Patrum fortia gesta, quibus aditum regni meruere cælestis, fideliter accinguntur, principio genus, vitæque primordia plerumque & ipsam, quæ cujuslibet talium exortu meruit illustrari, patriam memorare contendunt; quatenus ab initio, fidelis viri cognito tirocinio, sequens ordo gestorum promptius amplectatur. Hæc vero omnia tametsi de eo, cui præsens nititur intentio famulari, (beatum dico Valerianum) nostræ deesse notitiæ videantur; cum tamen rerum exitus eum a primævo præceptis adhæsisse Dominicis evidenter ostendat, genus ipsius, vitamque a Deo procedere, non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, communi sorte postposita haud injuria prædicamus. Sic enim scriptum est; Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri: his qui credunt in nomine ejus; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Porro nativitatis ejus patriam hanc nihilominus eadem sub intelligentia non negemus, quæ velut ab uteri productum angustiis, cælo eum sine calce c victurum, felici prorsus nativitate per martyrium destinavit.

[3] Sed jam ad narrationis seriem redeamus. Et primo dicendum primitias vitæ suæ cum magno fidei fervore, [Captus cum Marcello & 48 aliis Christianis,] Christi eum mancipasse servitio. Nam sanæ doctrinæ gratia floruisse, & ad superanda perfidorum tela insuperabili virtute viguisse, insigne illud electionis præconium innotescit, quod dum venerabilis illa cohors, quadraginta scilicet & octo Martyres, Eusebio d teste, propter sacræ fidei professionem, Lugduni cum beato ejusdem civitatis antistite Photino carcerali sub custodia gloriam præstolaretur martyrii, hic beatissimus Vir, atque Marcellus, velut uberioris doctrinæ simul & constantiæ plenitudine insignes, divino nutu pariter & angelico e exinde soluti ministerio, ad prædicandam Galliam ambo Deo jubente destinantur: illius auctoritate præcepti servata, qua binos ante faciem suam Redemptor noster præmisit.

[4] Egressi itaque (sicut dictum est) de carcere beati Viri, [divinitus liberatur,] cælestium instar siderum de cæca nubium caligine, præclara duo Luminaria, eodem fervore, eodem denique spiritu, quo pro Christo tradi neci non renuerant, illas Galliarum partes aggredi non verentur, quas præ cæteris immanior, cœcus occupaverat error gentilium, ut illo vere caput illud superbiæ regnare non dubitares, quod se positurum super astra cæli sibi solium, & in lateribus sessurum se promisit Aquilonis. Verum quoniam divina providentia hos Viros ad hoc elegerat, quatenus verbum vitæ per eos diversis mundi partibus innotesceret f; alter Sequanorum, alter vero Æduorom provincias, Arari non mentis diversitate segregati, susceptæ prædicationis officio viriliter aggrediuntur.

[5] Nec defuit novæ gratiæ præconibus promissa olim a Salvatore discipulis virtutum necessaria plenitudo, [& frendente] qua dum illos ad salutare certamen instrueret, Ecce, inquit, dedi vobis potestatem calcandi super omnia dæmonia, & ut virtutes operemini credentes in nomine meo. Inter hæc auctor malitiæ diabolus, cernens sibi detrimentum, fidelibus salutis incrementa parari, consuetam sibi protinus exarsit in iram. Nec mirum; videbat siquidem secus ac spes sibi pollicebatur accidisse; dum gentilium corda, quorum eatenus ipse per torporem dominabatur, fidei calore, sanctique spiritus fervore gratulari; & velut captiva solent animalia, ad proprii vocem genitoris, falso deserto dominatore accurrere, ingemit: & qui se super astra sessurum, regnaturumque jactabat, contemptus nimis proprio frustratur domicilio. Ergo quod propriis nequit viribus, effici nititur alienis.

[6] Præsidebat hisdem diebus in Burgundiæ partibus nonnullis, [dæmone,] sub Antonino imperatore, præses quidam profanus, nomine Priscus, quem malignus hostis in Sanctos Dei commovens, sperabat sibi cujuspiam recuperationis aditum reformari, si eos hujus præsentiæ lucis subtraheret, per quos tantum sibi detrimentum fieri non ignorabat. Erat profecto miser hoc etiam furoris conamine cæcus; ignorans ecclesiam inde robur assumere, unde occasus mundo noscitur imminere. Qualiter autem præfatus præses, dum in finibus Cabilonis beatum Marcellum plebi vitæ pocula propinantem, seque suasque leges spernentem, postquam innumeram plebis Deo multitudinem acquisierat, ipse quod defunctis præbetur ad requiem, vivo dederit ad supplicium, alibi scriptum reperies. Nos vero promissioni nostræ demus operam, cœpta Christo prævio prosequentes.

[7] [apud Trenorchium multos] Narratur in sequentibus, quod beatus Valerianus secus mænia Trenorciensis oppidi domicilium sibi construxerit, divinis insigne muneribus, structura modicum, caritate præcipuum, pompis sæcularibus inornatum; quippe cum non in eo præter Dominicæ Crucis constet fuisse vexillum; quod ipse cultu peculiari de more venerabatur. Cur autem locum hunc præ cæteris quaquaversum positis Vir sanctus ad habitandum elegerit, ratio manifestat. Fertur enim, quod idem locus olim ab antiquis Castrense sit Horreum vocitatum; ab hoc sine dubio, quod a remotioribus consueta vectigalia, vel cæteri diversarum census provinciarum, Romam per amnes Sagonam, Rhodanumque g, dein per mare transportanda ad eundem deferebantur locum. Ibi ergo quoniam, ut diximus, ex diversis mundi partibus illuc homines confluebant, vir Dei maluit habitare; quatenus advenientes, ex ejus ore velut ex limpidissimo fonte, salutaris Euangelii poculo recreati, salutarem nihilominus haustum civibus propinarent. Et quemadmodum, quæ cæsaris esse noverant, cæsari pro consuetudine reddere procurabant, ita demum quæ Dei esse didicerant, Deo reddere pio studio satagebant.

[8] [ad fidem Christi convertit.] Quid plura? His est hujuscemodi antiquus hostis irritatus injuriis, postquam Dei Vir per sanctæ prædicationis ministerium Deo innumerabilem populum acquisivit, sævissimum in eum, ut dictum est, ad suæ damnationis cumulum excitavit præsidem, nomine Priscum. Immo solita miserantis Dei, qui etiam malis bene uti consuevit, actum pietate dignoscitur, quo scilicet * invictissimus Christi gratiæ Propugnator, triumphatis hostibus, digno meritorum præmio ditaretur. Et quia Vir beatus contigua provinciæ loca sacris illustraverat fidei documentis, nullatenus cæcitatis esse ministri poterant, qui lucis Auctorem per eum cognovisse simul & credidisse gratulabantur.

[9] [Priscus præses gentilis,] Unde diabolus eo nequitiæ stimulo concitatus, quo Dominum Jesum neci tradere non timuit, quove beatum Marcellum nuper interficere non dubitavit, præfato præsidi. Trenorchium adventanti, de beato Valeriano protinus per suos intimavit satellites, non jam vicini tantum ruris incolas, verum etiam totius h pene Galliæ populos, per eum ad externæ transisse cultum religionis: commune rerum quantocius amovendum periculum, & Romanis mature legibus subveniendum. Distulit præses in crastinum sermonis hujus indaginem, quoniam quod supererat diei, ad hoc nequaquam posse sufficere, beati Marcelli nuper habito conflictu considerabat. Cognovit quippe relatorum intentione, non imparis robur huic inesse constantiæ, quam in supra memorato fuerat martyre prosecutus. Eoque vehementius in hunc sævire meditabatur, quo diffusius quaquaversum per eum hujuscemodi cultum dilatari certo comperit experimento.

[10] Mane autem facto accelerat Priscus meditata perficere: qui missis apparitoribus sanctum sibi Virum confestim præsentari præcepit. Quos ut vidit, solito sibi caritatis obsequio, eis obviam signo Crucis armatus processit, & eos cibum sumere impendio deprecatur. At illi, quo digni non fuerant, caritatis respuentes edulium, crudeli domini sui, ad quod missi fuerant, satisfacere præcepto maturaverunt.

[11] Interrogatus vero ab eis ignoti sibi signi notitiam, [ad se deduci, & frustra tentata ejus constantia,] evidenti responsione verissimaque sacræ protulit fidei professione. Dirissimis itaque loris astrictus, variaque pulsatus injuria, Servus Dei servo diaboli præsentatus, & ut facilius subigeretur, patrati dudum sceleris ei objicientes crimen, diriora, ni maturato resipiscens præceptis præsidis obsecundaret, instanter minitabantur. Enumeratis, itaque quibus subdi jubebatur, numinibus, eorumque spurcissimo memorato conjugio, congrua Vir Dei responsione obviat objectis, ac talium se omnino respuit obsequio maculandum. Quid plura? His aliisque multis ac diversis altercationibus hinc habitis & inde; cum se frustra niti contra Virum Dei insanus præfectus perpenderet, ac nonnullis circumstantibus non mediocri responsiones ejus invectionesque forent documento, stipiti tandem appendi, & ibidem unguibus eum jussit ferreis laniari.

[12] Eia carnifex, siquid ex humanæ traduce conditionis ejus carni nævus adhæsit, [unguibus ferreis laniari ac capite plecti.] diro satage pectine mutilari. Nempe tuum tibi præstitum est ad interitum, ut in hoc etiam, quod crudeliter in Sanctum Dei peragis, Dei servias justitiæ; & quod amicus non posses perficere, valeas inimicus. Perfer & hoc Martyr jaculum crudele tyranni, post modicum visurus eum, pro cujus amore non recusas oppetere; illius memor apostolici: Si compatimur, & conregnabimus. Jam vero Christi Martyris patefactis usquequaque visceribus, dum tantum spiritu vigente, carnis materia pectine laniata defecisse videretur, nec ullius eum, vel ipsius carnificis præ horrore posset acies intueri; de stipite, Prisco præcipiente, deponitur, & ad locum destinatum vertice plectendus duci jubetur.

[13] Quo cum duceretur, & omnipotenti Deo gratias agens, [Christum sibi apparentem habet,] pio cælos intueretur obtutu, Christum sese certaminis sui præmium, coronamque sibi conspicit offerentem i. Cum itaque (dilectissimi) cælestis contemplatio majestatis, beati Stephani singularem prorsus per totum orbem commendet prærogativam; omnique dignum reverentia habeatur, quod Dominum gloriæ velut in suis sollicitum causis fuerit contemplatus; non immerito beatum Valerianum haud multum dispar ratio persuadeat, præcipuis insignem muneribus, illis, quorum studio vel labore maxime fides mundo innotuit, veraciter æquiparandum. Vix enim quempiam Doctorum, præter Apostolos, Apostolorumque discipulos (ex quibus tamen ipse unus k pro Chronicarum traditione dignoscitur exstitisse) reperire valebis, cujus ipse æmulator existens non fidei doctrinas super ejus fundamentum ædificasse probetur; sed (sicut dictum est) ab ipsius initio credulitatis ejusdem sacræ fidei, vera credatur assertione militasse.

[14] Sed jam ad cœpta redeamus. Tanta igitur tamque mirabili Martyr confortatus simul & recreatus visione, [occiditur; eodem loco ipsi basilica erigitur;] eademque quibusdam non occultata fidelibus, securus de præmio lictores cursu præibat, gaudensque, flexis genibus vertice multatur, supernorum civium gaudio perenniter potiturus. Quo in loco filii, quos ipse Christo genuerat, quibusve sidereas per prædictionem in cælis præparaverat mansiones, modicam illi pro tempore, & facultate construxere basilicam l; in qua paulatim fidelium crescente numero, nonnulli cultui sese discipuli mancipavere divino.

[15] [miraculis claret.] Ab hinc locus ille copioso fidelium cœpit frequentari concursu, dum nemo confluentium votorum frustrabatur effectu; adeo ut pene numerosior per signa fieret credentium multitudo, quam prius per sancti Viri prædicationem fuerat ad Christum conversa. In veta quippe vite manentem fructumque ferentem palmitem, ut fructum plus afferat, verus per martyrium purgat agricola, & ideo Vir sanctus, sicut vivus, ita etiam non cessabat Christo populos lucrificare defunctus. Sed hæc omnia divinæ sunt opera Majestatis, quæ pro visibilibus nos ad invisibilia provocans, non solum cum servi essemus peccato, pristinæ retulit libertati, sed etiam dedit nos per gratiam filios Dei fieri, qui credidimus in nomine ejus, qui vivit & regnat in sæcula sæculorum. Amen.

[16] [Epilogus.] Hæc, quæ nunc usque qualicumque stylo protulimus, ad beati Valeriani passionem specialiter pertinere noscuntur. Cætera, quæ sequuntur, quamvis temporum diversitate, narrationeque rerum ab his, quæ supra diximus, differre videantur, ab unius tamen rationis ordine nullatenus discrepant, eo videlicet, quo ad augenda præfati Martyris præconia meritorum, quæ dicenda sunt, divina clementia voluit operari. Ad quod referendum juxta Patrum veridicam traditionem pro viribus accingar, illum semper invocans, qui in Euangelio ait; Sine me nihil potestis facere.

ANNOTATA.

a Per litteram P Petrum abbatem, per F se indicat Falco. Vocatus est Fronto aliquoties in Comment., præsertim num. 7; legendum ubique Falco.

b Si satis constaret, memoratum hic S. Valeriani Triumphum, compendiosa brevitate relatum, non esse diversum a Passione, primo loco data, operæ pretium non judicassemus, hanc Falconis lucubrationem typis committere, cum ipse fateatur, selecta esse a se aliqua dumtaxat ex isto Triumpho, reliquis pro arbitrio suo additis ac dispositis; & hoc quidem abunde liquet ex longioribus digressionibus, observationibus, prolationibus verborum sacræ Scripturæ ac similitudinibus, quastotidem interpolationes esse credimus, ac proin passim inobservatas præteribimus.

c Id est: Æternum, sine fine; quomodo dicimus: A capite ad calcem: Ab initio usque ad finem.

d Acta martyrum Lugdunensium inseruit Eusebius lib. 5 Historiæ ecclesiasticæ ex epistola ecclesiarum Viennensis & Lugdunensis ad Christianos in Asia & Phrygia degentes conscripta secundum testimonia eorum, qui certamini adfuerant. Consule Annotata ad priorem Passionem lit. a.

e Vide ibidem lit. g.

f Imo ad hoc, sicut eventus docuit, divina providentia Viros istos elegerat, ut Marcellus Cabilone aut in ejus vicinia, Valerianus Trenorchii verbum vitæ prædicarent, & post breve tempus martyrio suo utrumque locum illustrarent; neuter enim uspiam legitur processisse ulterius. Potuit tamen respexisse auctor ad ea, quæ infra conjicit de Trenorchiensi oppido, ad quod olim, utpote Castrense horreum, ex diversis mundi partibus homines confluebant, unde hi haustum a S. Valeriano Euangelium, in suas quique regiones reversi, amplius disseminarint ac propagarint.

g Rhodanus celeberrimus Galliæ fluvius est, haud procul Lugduno Sagonam seu potius Ararim recipiens.

h Denuo exaggerat auctor hic, nisi loqui censeatur ex mente accusatorum sancti Martyris, vel eo sensu exponi debeat, quo supra ad litt. f.

i Visionem istam, quam Falco in itinere factam memorat, magis conformiter ad textum Passionis primæ, contigisse ait Garnerius, Sancto jam ictum exspectanti. Verba accipe: Dum vero cervicem percussori suavissimi odoris hostia Martyr inclinaret, genibus in terram orationis gratia defixis, oculis in cælum cum toto mentis desiderio sublevatis, hoc ante plenitudinem gloriæ subsequentis promeruit, ut cælos ipsos aperiri sibi conspiceret, Jesum immortalitatis, & spei communis columen, sibi cælitus imminentem, & coronam splendidissimi decoris vultu festiviori Martyri suo desuper afferentem.

k Oppido senex fuerit S. Valerianus, anno circiter 178 martyrio coronatus, si in laudatis Chronicis vera tradantur. Malim credere, ei magistrum fuisse aliquem e discipulis Apostolorum.

l Harum vocum interpretationem dedimus inCommentario prævio num. 17.

* al. videlicet

TRANSLATIO ET MIRACULA
Auctore eodem Falcone.
Ex editionibus Chiffletii & Juenini.

Valerianus martyr, Threnorchii in ducatu Burgundiæ (S.)

[Sepulcrum Sancti] Hoc quoque obeunte a Stephanus in cœnobiali substituitur regimine. Hujus studium, vel quam circa beatum Valerianum habuerit devotionem, traditus memoriæ prodit effectus. Hujus siquidem corpus Martyris, sicut a fidelibus tempore passionis ejus in sepulcro fuerat collocatum, clausum tellure per multorum spatia manserat annorum b: quod jam dictus pater incongruum non injuria ratus, ejus scilicet humo tegi corpus, cujus spiritus in cælestibus angelorum contubernio potiebatur, cujusque meritis divina virtus immensa populo suo beneficia condonarat. Cœpit igitur tacita prius secum meditatione translationis ordinem disponere; deinde, quæ futuro necessaria erant operi, paulatim præparare, aurum, & argentum, diversique generis lapides pretiosos.

[2] Inde strenuo adscito artifice, affabre compositum visus est fecisse mausoleum. [magno apparatu] Quo peracto, tempus opperiens opportunum, religiosorum constituto die venire fecit multitudinem. Affuit nihilominus copiosa plebis diversarum urbium multitudo, magnum fore fidelibus credens emolumentum, hanc elationis a tumulo beati Martyris invenisse solemnitatem. Quam quia Deo gratam fore, miraculis attestantibus, aperte cognovimus, non immerito (dilectissimi) dignis eam cultibus honorare, summoque cum gaudio suscipere debemus.

[3] Eliguntur itaque tres merito vitæ venerabiles monachi, qui, pœnitudine commissorum cum satisfactione præmissa, [apertum suavem odorem exhalat] candidis induti vestibus, summa cum reverentia locum adeunt, quo sanctum noverant sepultum Valerianum. Cæterorum vero nemini concessum est intrare c; sed erat populus exspectans, illo sine dubio devotione non inferior, qui Zachariæ sacerdotis hora incensi exitum de templo præstolabatur. Revoluto tandem lapide, quo tumulus claudebatur, ingens, aromatum more, fratres perfudit odor; ut scilicet, qui per sanctæ ministerium prædicationis in carne vivens exstiterat odor vitæ fidelibus, nunc etiam suavem præberet corpore resolutus odorem.

[4] [Reliquiæ hierothecæ inclusæ transferuntur] Interea fratres introrsum respicientes, inveniunt sacrum caput non secundum ordinem jacere membrorum, sed in loco, quo pectus fuisse videbatur, diligenter positum: ubi etiam modicam, acsi nova tunc posita esset, ex pallio reperiunt Crucem, quæ postmodum in argenteo affabre facto posita est philacterio. Hanc ipse dum adhuc viveret, in ea parte vestis, qua pectus tegitur, tulisse non dubium est, ut indicaret habitus, quod professio declarabat. Sumptis igitur majorum reliquiis artuum, reposuerunt ea in capsam, quam superius recens factam memoravimus, cæteris exuviarum corporisve cineribus in sepulcro relictis. Quam cum humeris imposuissent, detulerunt eam ad monasterii superioris oratorium, ac super beatæ Dei Genitricis aram reverenter imposuerunt.

[5] [ac per dies aliquot exponuntur.] Quanta piarum ibi flumina fusa sunt lacrymarum, quas magnorum provocabat immensitas gaudiorum! Populus tandem votis ovanter, precibusque peractis, ad propria gaudens remeavit. In ea vero, quæ eodem jubente patre hisdem diebus facta fuerat imago, sacrum ac venerabile caput sæpefati Martyris positum est, quam nunc etiam contra violentos tempestatis impetus, vel diversas aërum incommoditates, seu quaslibet rerum adversitates opponentes, ab his sæpe, Deo miserante, defendimur. In die autem Purificationis beatæ Mariæ, quæ post modicum tempus affuit d, delatum est scrinium, quo beati Martyris ossa condita habebantur, in inferius oratorium e, quod indesinenter a populo frequentabatur; positumque super altare, quod recens fuerat ædificatum.

[6] [Contractus restituitur;] Et dum populus in superiori monasterio consuetam f sequeretur processionem, quidam homunculus adeo miserabilis, ut pene totius mole corporis instar glomi contracta, terram tantum cernere cogeretur, magno cum labore sacrum illud ingressus oratorium, preces suas ibidem lacrymabiliter effundere cœpit, beati Valeriani meritis divinam sibi clementiam flagitans affuturam. Cumque id subinde repeteret, subito nervi, totiusque compago corporis miro cœperunt modo laxari: prostratusque solo, magno cœpit clamore vociferari. Et jam chorus Missæ sollemnis instabat officiis. At populus audito clamore cucurrit, invenitque hominem prostratum solo tantæ recepisse formam longitudinis, ut cum non prius trium vel quatuor annorum infantis quantitatem excedere videretur, tunc omnes fere altitudine superaret. Laudibus itaque Deo votisque persolutis, ovans ad propria populus repedavit.

[7] [cæca mulier illuminatur; altera dæmone & febri liberatur;] Anus etiam quædam, cui vel ætas vel infirmitas lumen abstulerat oculorum, ibidem Deo miserante, meritis ejusdem Martyris illud meruit recuperare. Nec latere potuit procul etiam consistentes hujus notitia rei; quin potius, diversa cogente incommoditate, multi undique confluebant; inter quos quædam ætatis provectæ femina, gemino confecta dolore, venit alia comite; diris quippe febribus æstuabat, sævoque misera tenebatur a dæmonio. Huic etiam diu non distulit optatum pietas divina beneficium. Sana quippe rediit, fugatis tam febrium æstu, quam furentis viribus inimici.

[8] Miles quidam nihilominus ab amicis adductus accessit, [miles item febricitans sanatur.] tanto febrium, quo jam diu laboraverat, tædio consternatus, ut ex hac vita morte resolvi, quam tali mallet ulterius incommodo prægravari. Subvenit & huic non diu differendo remedium Christi misericordia; ad propria siquidem regrediens, adeptæ sanitatis beneficio suos admodum lætificavit amicos.

ANNOTATA.

a Erveo vel Herveo abbati Trenorchiensi ejus nominis tertio.

b Hinc deducunt nonnulli, sepulcrum non fuisse apertum a seculo 2 usque ad X, & per consequens nemini fuisse communicata sancti Martyris ossa, vel reliquias ante hanc translationem. Vide Comment. num. 42.

c Ista primo intuitu pugnare fortasse videbuntur cum relatis a Garnerio in altera ejusdem translationis Historia num. 4, ubi dicuntur Stephanus abbas & quamplures integri nominis personæ ad sepulcrum accessisse. Sed haud difficulter conciliabuntur, si rei ordinem ita nobis proponamus, ut abbas & plures alii e superiori ecclesia in inferiorem seu subterraneam descenderint usque ad sacellum, in quo sub ara, Sancto consecrata, latebat tumulus, ibidemque ante ostium seu ingressum substiterint omnes, exceptis tribus monachis, memoratis a Falcone.

d Die octava scilicet ab elevatione ac translatione, quæ facta est 26 die mensis Januarii, & dein quotannis celebrata.

e Sacellum intelligo, cujus memini ad lit. c, quodque, teste Juenino tom. 1 Historiæ Trenorchiensis pag. 371 & 380, dominus de Sauvajot, collegii canonicorum cantor, novo altari aliisque ornamentis decoravit præsenti hoc seculo.

f Festo Purificationis sanctissimæ Mariæ Virginis.

TRANSLATIO ET MIRACULA
Auctore Garnerio monacho Trenorchiensi.
Ex editionibus Chiffletii & Juenini.

Valerianus martyr, Threnorchii in ducatu Burgundiæ (S.)

BHL Number: 8490

A. Garnerio monacho.

[Stephanus abbas, sancto Martyri multum deditus,] Decurso pro captu nostræ mediocritatis in superioribus ordine passionis a, qua beatissimus Valerianus Christi martyr pretiosi lapidis coronam in cælestibus obtinere promeruit, ad sacratissimi corporis ipsius extumulationem iterum reflectere manum compellimur; ut videlicet, nostro interveniente conatu, dignitas ipsius præcognitæ veritatis correptiori stylo pulchrius elucescat. Post innumeras igitur ab ipsius passione, non annorum dico, sed multorum temporum revolutiones, vir venerabilis nomine Stephanus, persona quidem clariori genere nobilis, sed morum elegantia & sanctissimæ religionis observantia nobilior, Trenorchiensi monasterio pastorales excubias (sicut in antiquioribus ejusdem cœnobii chartis legimus) impendisse cognoscitur. Placuit autem Spiritui sancto, istius beatissimi viri temporibus, corpus supra memorati, sæpius memorandi Martyris ex humiliori loco transferri, & in excelsiori cum debita reverentia collocari.

[2] [meditatur corporis elevationem,] Mira quidem & incomprehensibilis divini consilii revera profunditas, per tot videlicet præcedentium sæculorum curricula sub vilissimo lapidis unius operculo dilecti sibi Martyris glebam negligenter obsolevisse, & velut sub obscurissimo modio serenissimi sideris lucernam diutius latuisse. Sed licet apud nos brevissimi & quasi nullius momenti tunc temporis Valeriani monumentum æstimaretur b, amplissimum tamen in cæli senatu consessum gloriosius obtinere certo certius Martyrem nostrum meminisse debemus. Ex istius quidem curiæ senatorio sedit arbitrio, præfati Stephani religiosi abbatis animo latenter immittere, ut pretiosi Martyris exuvias colligeret, unde præcedentibus meritis, aliquid ex officio tam piæ sollicitudinis emolumenti divinitus eidem redderetur.

[3] [& post initum consilium indicit triduanum jejunium;] Verumtamen quia juxta Salomonem, omnia cum judicio facienda didicerat, ne forte temerarius, aut pro magnitudine rei præsumptuosus haberetur, maturioribus elegit personis indicare negotium, & salubriorem seniorum conniventiam exspectare. Ascitis itaque consummatæ opinionis comprovincialibus undecumque personis, ex consulto triduanum circumquaque jejunium universis indicitur c, & beatæ tempus exspectationis in populis ubique prædicatur. Quid moror? Post abstinentiam, quam præmisimus, triduanam, de locis propriis apud Trenorchium singuli diversi sexus & ætatis confluunt homines, desiderabilem sibi thesaurum intueri tota mentis aviditate cupientes, & debitis juxta legem oblationum muneribus honorare sollertius peroptantes.

[4] [cum magna hominum piorum turba ad sepulcrum procedit,] Convenientes igitur ad sacratissimam utrimque beatissimi Martyris ecclesiam, primo quidem solo tenus in oratione cum suspiriis, & immenso lacrymarum flumine decumbentes, misericordiam omnipotentis implorant Deitatis; ne, quod Spiritu sancto suggerente conceperant, malesuada carnalium illecebra voluptatum, & præteritorum immanitas delictorum, diu concupitis effectibus insolenter evacuet. Dum sic oratur, dum turba frequens lacrymatur, Stephanus supradictus abbas, vir omni religione præcipuus, & cum eo quamplures integri nominis personæ, largissimis ora perfusi fletibus, pia præsumptione de Domini misericordia confidentes, ad sepulcrum Martyris humiliter accedentes d, iterum orationi solito devotius, cum tota spiritus anxietate seipsos hostiam vivam sacrificantes incumbunt.

[5] [quo reverenter aperto,] Dum hæc aguntur, erigentes se tandem viri timorati, manus ad sarcophagum, pia trepidatione perfusi, tentantes applicant, utrum operimentum illud lapideum, ponderosæ quidem (ut cernitur) quantitatis, quo inferioris vasculi claudebatur hiatus, sustollere prævalerent. Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum: nam manus inedia triduana fatiscentes & corpora genuum curvatione & continuis curvationibus lassescentia tanta præfatam molem levitate sustulerunt, quanta nec ab innumeris & fortibus viris divelli posse crederetur e. Dum igitur cælestis thesaurus devotis diu desiderantium oculis fidelium aperitur, clamor ingens suspiriis & singultu prosundiori secundior in commune attollitur, ab universis rea pectora percutiuntur; terra pedum strepitu, cælum ipsum ineffabili conclamantis populi consonantia, velut unius vocis, remugiens propulsatur.

[6] Quis tibi suavissimum odorem, omni thymiamate fragrantiorem, [deteguntur sacra ossa cum capite suaviter spirantia,] omni nectareo liquore suaviorem litteris explicet? Quis interioris admirabilem thecæ candorem quolibet vocis humanæ valeat officio designare? Nec putrescentium more corporum sanies (ut assolet) reperitur; sed membra Martyris universa juxta naturalem sui compositionem cartilaginibus & nervis sibi cohærentia, cum quodam intuentium stupore cernebantur. f Caput vero sacratissimum, sicut unius ictu lanistæ divulsum a beatissimo corpore fuerat, ita super venerabile pectus ejusdem quiescebat. In hunc modum hæc omnia cernuntur ab omnibus: venerantur ab omnibus; deosculantur singuli, lacrymis irrigant universi. Interea loci loculus argenteus ad medium defertur, operoso satis artificio, gemmarum multimodo diversarum splendore laminis aureis, & eboris sculptura radiantibus mirifice decoratus; profecto talis, ut materiam superaret opus; studio recolendæ scilicet sanctitatis viri Stephani abbatis, non sine copiosis rerum impensis pia devotione præparatus.

[7] Ponitur introrsum per consecratas religiosorum manus sacerdotum, [& pretiosis thecis inclusa,] seorsum capite suo, membratim Valeriani divini martyris corpus, & super altare beatæ Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ cum universæ plebis exultatione venerabiliter collocatur. Caput vero juxta memoratum loculum, in imagine quadam, velut ad similitudinem Martyris ex auro & gemmis pretiosissimis decenter effigiata, separatim erigitur. Nam crucem de pallio, quam super exesa corporis membra, reliquis omnibus exuviis, situ nimio & vetustate diuturna detritis, repererant, in argentea cruce diligenter includunt.

[8] Cæterum consultiori providentia præfati corporis quantitatem non modicam in lapideo monumento sagacioris ingenii viri reliquerunt, [relicta eorumdem parte in tumulo, solemniter transferuntur.] & bitumine fortiori linientes extrinsecus, in inferiori crypta monasterii nostri, post beatissimi Valeriani sacrosanctum altare deponentes abierunt. Porro cum debitis laudibus, & pia gratiarum actione Missarum sollemnia festivius ab universorum monachorum & clericorum catervis celebrantur, & immensis præsentium principum donariis, & promiscuæ plebis oblationibus Christiana sollicitudine gloriosi Martyris reliquiæ certatim venerantur. Facta est autem hujus, quam præmisimus, mutationis translatio sub Stephano Trenorchiensis cœnobii religioso abbate, qui anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo sexagesimo divinitus ad regendum monasterium nostrum promotus, duodecim annorum g integram in eodem complens perfectionem, virtutibus & bonorum operum fecunditate locuples, extremum vitæ mortalis in pace complevit diem.

[9] Ex abundanti fuerit innumerabilem miraculorum numerum huic nostræ narrationi supponere, [Sub idem tempus plura ibidem patrantur miracula.] quæ Divinitatis omnipotentia, manu misericordiæ largioris, diversi generis ægrotantibus, propter insigne meritum Valeriani pretiosi martyris, efficaciter usque in præsentem diem erogare non desistit. Pauca tamen, id est, duo, ne penitus deesse videamur officio, quæ proximis memoratæ translationis diebus accidisse perspicuum est, placuit inserenda, ad laudem & gloriam illius, qui corona martyrum suorum veraciter creditur, Jesu Christi Domini nostri, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & dominatur Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

[10] [Vir misere] Cum venerabilis diversi chorus ordinis sacratissima Missarum sollemnia celebraret, & divinis laudibus unanimiter insisteret, latebat in cryptis, unde sublatum fuerat Valeriani martyris beatissimum corpus, quidam miser homuncio, diutissima paralysi totus velut in cujusdam globosæ rotunditatis speciem in seipsum arcuosa sinuatione revolutus, altera manu scabellulo ligneo sustentatus, altera brevissimo bacillo totum debile corpus per terram trahens; ita ut magis reptile, quam gressibile animal videretur. Hic in manu candelam gestans exiguam, quam ob reverentiam memorati Martyris igne succenderat, solo tenus alvo tumescente coæquatus, cælestis opem suspiriosus præstolabatur subsidii.

[11] [contractus erigitur:] Igitur dum in afflictione spiritus & cordis anxietate, obvolutus humi, gloriosum Valeriani nomen ore & spiritu frequentius inculcaret; subito quodam stupore pariter & terrore perculfus, sensit paulatim venarum meatus sanguine calenti tepescere, nervos a proprio & quasi nativo rigore relaxatos lentescere. Quid multa? Dum secus ostiolum quoddam inter spem & metum positus, humiliter latitaret (mirabile dictu!) divino favore præcedente, & nostri Martyris pio suffragio prosequente, in tantam longitudinem corpus ipsius protractum est, ut subinde, cum super pedes proprios incolumis effectus semetipsum erigeret, ab humeris & sursum populo præsenti celsior emineret h. Protinus in commune dignis Deo laudibus ecclesia resonat, & Christi Martyris præsentes exuvias cum pia gratiarum actione fidelium populorum conflua turba coronat. Memoratus homo non quasi sospitati redditus, sed velut ex cælestibus aditis repente productus, sacris altaribus præsentatur. Exhinc ad propria cum gaudio remeavit.

[12] [mulier cæca visu donatur.] Mulier quædam, nonagenariam vitæ mortalis agens ætatem, diutissimam oculorum inciderat cæcitatem: scurrilitates tamen & aniles fabulas in ipsis tenebris, velut innata sibi garrulitate, non minus solito sectabatur. Hæc autem cum in ipso vico Trenorchiensi moraretur, audita fama miraculorum, quæ per martyrem suum Valerianum divina virtus operabatur, domi residens, exclamavit dicens: Domine Deus, hoc saltem mihi concedas, ut per merita beati Valeriani proprias manus, antequam moriar, videre prævaleam. Dixerat, & dicto citius geminos oculorum orbes in circumstantem familiam dirigens, non solum, de quibus rogaverat, manus, verum etiam quidquid præsentis aspectui subjacebat clarissimo conspiciebat intuitu. Sic incolumitate proprii visus recepta, gloriosi Martyris ecclesiam debitas grates gratulanter actura sequentibus turbis introivit.

ANNOTATA.

a Garnerius seculo XII monachus Trenorchii præmiserat huic translationis Historiæ Acta martyrii S. Valeriani, hic a nobis prelo non vulgata, quia tam parum differunt a Passione, impressa primo loco, ut vix dubitemus, quin vel ipsamet ei præluxerit, vel altera haud multum absimilis, quam nova & auctiore phrasi dumtaxat immutarit, prout indicavi in Commentario prævio § 1. Usus est similiter idem Garnerius cum translationis historiam conficeret, Falconis Chronico; at plusculum ab eo discessit, immiscens hinc inde ibidem prætermissa, & perstricta amplificans; & in hoc quidem excessit nonnumquam usque adeo, ut ob verborum intemperantiam, vel eorumdem delectum non satis idoneum; res narratæ minus verisimiles evadant, utque vel cum Falcone vel secum ipse pugnare videatur. Cum tamen usum se esse etiam insinuet antiquioribus cœnobii chartis, credi possunt hinc accepta fuisse quædam, a Falcone prius neglecta; & ea ratio me movit, ut ne prorsus supprimerem Garnerii lucubrationem.

b Auctor hic nimium deprimit cultum sancti Martyris, quem ante translationem celebrem semper fuisse, ostendimus in Commentario.

c Triduani hujus jejunii non meminit Falco.

d Vide, quæ super his notavimus ad Falconis Historiam lit. c.

e De eo prodigio silet Falco; sed neque satis verisimiliter id exponit Garnerius. Quantæ molis fuisset tandem lapideum istud operimentum, alioqui ab innumeris & fortibus viris non divellendum?

f Jueninus tom. 1 Historiæ Trenorchiensis pag. 79 recte advertit, hunc locum commodo sensu exponendum esse, ut videlicet tum contigerit, quod sæpe alias, cum tumuli primum recluduntur, & tali situ mox S. Valeriani membra apparuerint, acsi cartilagine etiam tunc instructa essent, & nervis connexa, at cum aëri fuissent exposita, vel motu quodam concussa, remansisse sola ossa, reliqua vero in cineres abiisse. Et sane Garnerii locus, in stricta significatione sumptus, parum congruit iis, quæ dicit infra de inventa cruce super exesa corporis membra. Accedit, quod Falco rursum sileat de tanta corporis incorruptione, ac satis innuat, membra seu ossa non sic fuisse connexa, dum majorum reliquias artuum capsæ impositas fuisse affirmat.

g Chiffletius & Jueninus errorem hic detegunt, productisque instrumentis probant, Stephanum abbatem e vivis non cessisse ante annum 980; ac proinde serius ad præsulatum promotus est, vel plusquam annis duodecim tenuit.

h Verisimilius dicit Falco, quod omnes fere altitudine superaret.

DE S. MELITINA MARTYRE,
MARCIANOPOLI IN MOESIA.
Ex Fastis Græcis & Romano Martyrologio.

Sec. II aut III.

[Commentarius]

Melitina martyr, Marcianopoli in Mœsia (S.)

AUCTORE J. S.

Martyrologium Romanum S. Melitinam hodie memorat hoc elogio: Marcianopoli in Thracia sanctæ Melitinæ martyris, [Sancta hoc & sequenti die apud Græcos memorata,] quæ sub Antonino imperatore & Antiocho præside ad gentilium fana semel & iterum ducta, cum idola semper corruerent, suspensa & laniata, ac demum capite plexa est, Observat in Annotatis Baronius, S. Melitinam a Græcis quibusdam hoc die memorari, ab aliis sequenti. Itaque locum non habet annotatio marginalis Castellani, qui dicit a sequenti die ad hunc esse translatam in Romano. Vim quoque non habet, quod adjungit Castellanus, in Menologio Sirleti eadem die mentionem fieri de inventione reliquiarum S. Acacii episcopi Melitinensis, acsi insinuare vellet, S. Melitinam ex illa annuntiatione male intellecta ortum habere potuisse. Etenim Melitina etiam habetur in Menologio Basiliano, quod multo vetustius est Sirletiano, & in quo Acacii Melitinensis inventio non memoratur. Deinde plura etiam referuntur de S. Melitina, quam ut credibile sit, talem errorem oriri potuisse. Porro S. Melitina hodie annuntiatur in Basiliano, quod impressum est, & apud nos etiam manuscriptum. Verum in Sirletiano, in Menæis impressis, uti & in Synaxario Sirmondi Ms., quibus alia Menæa Mss. consonant, refertur ad diem sequentem.

[2] Elogium ex Menologio Basiliano huc totum transfero. [cujus elogium datur:] Melitina martyr, Antonino Romanorum cæsare, ex Marcianopoli Thraciæ urbe fuit. Cum autem Christum prædicaret, comprehensa ab Antiocho ejusdem urbis præside, confessaque se Christianam esse, gravissime cæditur. Deinde petracta in idolorum templum, ut immolaret, fusis ad Deum precibus effecit, ut idola conciderent & contererentur. Ex quo factum est, ut Græcorum multi una cum præsidis uxore in Christum crederent. Quare flagris iterum cæsa, in carcerem detruditur: deinde educta, nudataque suspenditur, & in lateribus scalpitur: rursusque in alterum idolorum fanum, ut sacrificaret, ducta, Deum precatur, statimque collapsa idola in frusta conteruntur. Quamobrem, lata in eam sententia, gladio caput ei amputatum fuit. Cujus reliquias Acacius quidam pius ac timens Deum translatas, in insula Lemno condidit. Hisce plane consonat Menologium Sirletianum, solum addens, Acacium, qui reliquias transtulisse dicitur, natione fuisse Macedonem. Consonant & Menæa impressa in omnibus, quæ referuntur usque ad martyrium, præterquam quod imperator, sub quo passa dicitur Sancta, vocetur Antonius. At ea nominis mutatio exigua est ac frequens. Addunt etiam Menæa, Apollinis & Herculis fuisse simulacra, quæ precibus Sanctæ contrita asseruntur.

[3] [corpus in Lemnum insulam translatum:] De translatione corporis plura dicuntur in Menæis, ex quibus ea huc Latine reddita transfero: Cum post resectum caput ipsius pretiosum corpus jaceret insepultum, Acacius quidam Macedo tendens in patriam suam, corpus postulavit. Præses vero, nihil de illo suspicatus, petenti annuit. Hic igitur corpus accipiens, ac in loculo recondens, festinavit in patriam suam. Verum in mari ægritudine correptus, excessit e vita. Navis interim ad promontorium quoddam Lemni insulæ appulsa, ibidem sanctum Martyris corpus deposuit: ac prope illud martyrum amator Acacius sepultus est. In hisce nihil invenio, quod inconcinnum sit aut inverisimile. Etenim Marcianopolis erat urbs Mœsiæ, non longe a Ponto Euxino dissita, quam aliqui etiam in littore Ponti collocarunt. Hanc controversiam examinare non est necesse. Certe non poterat Acacius commodiore uti itinere, ut in Macedoniam proficisceretur, quam navigando per Pontum Euxinum, Bosphorum, Propontidem & Hellespontum, & sic Lemnus insula naviganti in Macedoniam erat præternaviganda.

[4] S. Melitinam martyrem rursum producunt Menæa ad XXIX Octobris cum breviori elogio, [Sancta aliis quoque diebus annuntiata.] quod hodierno congruit. De eadem tam Menæa quam Menologium Sirletianum etiam brevissime mentionem faciunt XXX Octobris. Non dubito autem, quin plane sit eadem: sed repetitiones illæ suspicionem ingerunt, diversas esse Sanctæ festivitates. Quod de martyrio ipsius sub Antonino dicitur, cum plures fuerint istius nominis imperatores seculo II & III, tempus propius non determinat. Demum Marcianopolis, quam in Thracia figunt scriptores Fastorum laudati, in Mœsia locavi cum antiquioribus. Ita Ammianus adhuc suo tempore lib. 27 cap. 4 Marcianopolim Mœsiæ attribuit, simulque docet, unde nomen acceperit, ita scribens: Dein Mysia, ubi Marcianopolis est, a sorore Trajani principis ita cognominata. Non male tamen ab aliis Thraciæ adscripta fuit, quia Thraciæ limites deinde latius fuerunt extensi per novam provinciarum divisionem, ut observat Cellarius in Geographia antiqua lib. 2 cap. 8 pag. 375.

DE SS. MAXIMO, THEODOTO ET ASCLEPIODOTE MM.
IN VICO INTER PHILIPPOPOLIM ET ADRIANOPOLIM IN THRACIA.

Sub Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctorum memoria in Fastis maxime Græcorum: Acta ab auctore contemporaneo videntur scripta, & fide digna.

Maximus M. inter Philippopolim & Adrianopolim in Thracia (S.)
Theodotus M. inter Philippopolim & Adrianopolim in Thracia (S.)
Asclepiodote mart. inter Philippopolim & Adrianopolim in Thracia (S.)

AUCTORE J. S.

Hi tres sancti Martyres in Martyrologio Romano hodie annuntiantur his verbis: [Horum Martyrum nomina, in Fastis Latinis luxata,] Hadrianopoli sanctorum-martyrum Maximi, Theodori, & Asclepiodoti, qui sub Maximiano imperatore coronati sunt. Eodem plane modo nomina recitat Baronius in Annalibus ad annum 311 num. 19, dicens similiter, eos Hadrianopoli passos. Galesinius Maximum tantum annuntiat & Theodorum, omisso tertio, aut potius tertia Asclepiodota, ut videbimus. Etenim in Græcis monumentis nullibi invenio Asclepiodotum virum, sed Asclepiodotam mulierem. Præterea secundus ex hisce martyribus ubique apud Græcos vocatur Theodotus, non Theodorus. In Menologio tamen, quod Latinum fecit Sirletus, & in quo ad sequentem diem referuntur, etiam Latine Asclepiodotus scribitur, sed aliorum nomina recte exprimuntur. At nescimus, an in textu Græco viri nomen fuerit, neque id admodum verisimile est, cum in Actis, in Menologio Basiliano, in Synaxario Ms. Sirmondi ad hunc diem, in Menæis impressis & apud Maximum Cytheræum ad XVII Septembris, constanter vocetur Asclepiodote aut Asclepiodota, & cum iis appositis, ut tamquam femina memoretur.

[2] Elogia addunt Fasti laudati, sed breviæ, & non omnino accurata. [rectias exprimuntur apud Græcos cum elogio,] Ceteris prolixius est, quod legitur in Menologio Basiliano, ubi tres Martyres primum his verbis annuntiantur: Certamen sanctorum martyrum Maximi, Theodoti, & Asclepiodotes. Mox vero ita laudantur: Isti imperante Maximiano Christianorum persecutore, ex Marcianopoli Thraciæ urbe fuerunt. Cum autem verbum Dei docerent, & in omnibus ejus præceptis die ac nocte incederent, multosque ab idolorum errore ad Dominum nostrum Jesum Christum converterent, comprehensi a copiarum Thraciæ duce, cæsi primum virgis depexique sunt, donec ossa eorum apparerent. Deinde præcisis manibus, pedibus, ac auribus, tamquam mortui in terram abjecti sunt. Post hæc plaustris impositi, Adrianopolim vehuntur: ubi rursus a copiarum duce impellebantur idolis saltem verbo sacrificare. At illi non modo id facere detrectarunt; sed potius idola ridentes, asserebant, deos gentium esse dæmonia, atque una cum cultoribus suis exsecrandos. Quare capite damnati occubuerunt. Sed & una cum ipsis Asclepiodote eorumdem affinis (Græce consanguinea) martyrio defuncta est. Eadem paulo brevius leguntur in Synaxario Sirmondiano, ibique Marcianopolis ponitur in Mœsia, ubi revera erat tempore horum Martyrum, licet non male etiam in Thracia collocetur, quia hujus provinciæ limites postea magis extensi sunt. Teris nomen ducis militum Thraciæ ibi quoque exprimitur, uti etiam in Menologio Sirletiano. idem in Actis Teres vocatur.

[3] [quod in loco martyrii & in aliis corrigi potest ex Actis.] Quod spectat ad locum martyrii, ille neque in Græcis neque in Latinis Fastis accurate exprimitur, sed ex Actis assignandus est: nam hæc docent, Sanctos Marcianopoli fuisse comprehensos, ibique inchoata esse prima eorum certamina. Deinde vero Marcianopoli Adrianopolim ducti sunt, ibique rursum egregie certarunt Sancti. Est autem Adrianopolis civitas Thraciæ, eodem etiamnum nomine nota, ad Hebrum flumen. Adrianopoli demum tracti sunt versus Philippopolim, ad idem flumen in Thracia sitam; sed antequam Philippopolim pervenirent, in vico, de quo Acta agunt num. 12, capitalem subierunt sententiam, ita ut proprius martyrii locus sit inter Adrianopolim & Philippopolim in Thracia. Tempus martyrii exactius non exprimitur, quam quod passi sint sub Maximiano: quod intelligendum de Galerio Maximiano, qui imperator factus est anno 305, abdicantibus imperium Diocletiano & Maximiano Herculio. Obiit Galerius anno 311. Itaque Sanctorum nostrorum martyrium figendum est inter annum 305 & 311. Varia tormenta, quæ Sancti fortiter pertulerunt, reliquaque ad ipsos spectantia, ex Actis accuratius hauriri poterunt, quam ex dato elogio.

[4] Acta hæc, quæ Græco-Latina dabimus, nullibi hactenus edita invenimus. [Acta, quæ Græco-Latina dabuntur, videntur scriptoris synchroni,] Acceperunt ea Majores nostri ex codice Ms. Medicæo regis Franciæ, ut apographo adscriptum legitur. Titulus hic est: Ἄθλησις τῶν ἁγίων καὶ ἐνδόξων μαρτύρων τοῦ Χριστοῦ, Μαξίμου, Θεοδότου, καὶ Ασκληπιοδότης. Certamen sanctorum & gloriosorum martyrum, Maximi, Theodoti & Asclepiodotæ. Auctorem habent ignotum, sed qui non diu post martyrium peractum scripsisse videtur: nam in fine preces ad Deum dirigit, ut cesset persecutio, ita ut scripsisse videatur ante omnino sublatam Constantini Magni opera persecutionem. Suspicionem hanc varia confirmant. Primo enim multa tam enucleate narrantur, ut relatio videatur auctoris contemporanei. Secundo nihil Actis immixtum est, quod scribi non poterat exiguo plane post martyrium tempore. Tertio nullum profertur verbum de honore martyribus habito, ac ne sepultura quidem enarratur; verisimiliter ob persecutionem etiam tum vigentem. Quarto carent hæc Acta iis vocibus Latinis, quæ Græci paulo posteriores usurpare cœperunt. Quare Acta videntur scripta aut eodem anno, quo coronati sunt Martyres, aut certe non multis annis posterius.

[5] [& fide digna.] Hac de causa fide omnino digna existimo, saltem pro factis, etiamsi aliqua ex hisce sint mirabilia. Ratiocinia vero satis prolixa, quæ in iisdem Actis continentur, magis credo ab auctore composita ex iis, quæ de Martyrum ac tyranni dictis intellexerat, quam omnia verbotenus ita fuisse prolata. Interpretationem Latinam ab aliquo Societatis nostræ presbytero olim adornatam in scriniis nostris inveni. Verum, cum hæc paulo videretur liberior, nec ubique satis accurata, novam potius interpretationem credidi concinnandam, quæ a Græco textu in verbis quoque minus recederet. Acta igitur Græca cum hac interpretatione lectorum oculis subjicio, in Annotatis adjecturus, si qua etiamnum ad instructionem lectoris observanda se offerant.

ACTA
Ex Ms. Medicæo regis Francorum interprete J. S.

Maximus M. inter Philippopolim & Adrianopolim in Thracia (S.)
Theodotus M. inter Philippopolim & Adrianopolim in Thracia (S.)
Asclepiodote mart. inter Philippopolim & Adrianopolim in Thracia (S.)

Ex Ms.

CAPUT I
Persecutio Maximiani: comprehensio SS. Maximi & Asclepiodotæ: horum certamina Marcianopoli, ubi Theodotus tyrannum objurgans, etiam comprehenditur & torquetur.

ΜΑξιμιανοῦ τοῦ δυσσεβεστάτου τῆς Ρωμαἳκῆς ἀρχῆς ἐπιβεβηκότος, γράμματα κατὰ πᾶσαν τὴν ὑποτελῆ Ρωμαιοῖς ἐξεπέμπετο, βλασφήμοις μὲν χείλευσι, βλασφήμοις δὲ ῥήμασι, καὶ θεομάχοις χερσὶ χαραττόμενα· τοὺς προσκυνοῦντας γὰρ τὸν ἐσταυρομένον, καὶ μὴ βουλομένους θύειν τοῖς ἀγάλμασι, διὰ πάσης ἀγομένους κολάσεως, πικρῶς ἐξάγεσθαι διετάττοντο τοῦ βίου. Μυσῶν δὲ μητρόπολις ἦν Μαρκιανούπολις· καὶ ταύτην διωγμὸς ἀκμάζων ἐπίεζε, τοὺς ἐνιαὐτῇ Χριστιανοὺς ἀνηλεῶς τιμωρούμενος· ὧν ἦσαν, ὧσπερ τῇ ἀρετῇ καὶ τῷ γένει, οὕτω καὶ τῇ εὐσεβείᾳ, Μάξιμος καὶ Ασκληπιοδότης προλάμποντες. οὗτοι περιβόητοι τὴν εὐσέβειαν ὅντες, πανδήμῳ πλήθει τῶν εἰδωλολατρῶν συνελήφθησαν· καὶ ἀνακρινόμενοι τὰ περὶ τῆς εὐσεβείας, λαμπρῶς τε καὶ γενναίως εἱς ὑπήκοον ἁπάντων τὸν Χριστὸν Θεὸν ἀλήθινον ἐκήρυξάν τε καὶ ἀνωμολόγησαν, καὶ δαιμονίοις τοῖς τούτων ἀφιδρύμασι σπένδειν οὐκ ἄν ποτε, μήδε γένοιτο, ὑπαχθήσεσθαι.

[2] Ἐν τούτῳ δὲ καὶ τῆς Θράκης ἡγεμὼν, Τήρης ἦν αὐτῷ ὄνομα, πόλεις τε καὶ χώρας διερχόμενος, καὶ τὸ γένος ἀνερευνώμενος τῶν Χριστιανῶν, καταλαμβάνει τὴν Μαρκιανούπολιν· καὶ τοῦ τυραννικοῦ βήματος προκαθίσας, ἄγει τὸν γενναῖον Μάξιμον, καὶ τὴν σύναθλον Ασκληπιοδότην. Καὶ δὴ τό τε ὄνομα καὶ γένος, καὶ τὴν (ὡς ἐκεῖνος ἔλεγεν) ἀνεπυνθάνετο τύχην. δὲ στεῤῥὸς καὶ ἐχέφρων Μάξιμος· Καὶ πατρὶς ἐμοὶ, καὶ πόλις, ἔφη, καὶ φύντες, καὶ τέχνη, καὶ ἀξίωμα, Χριστιανῶν πίστις· Ταύτην γὰρ οἰκῶ, μᾶλλον δὲ ἔνοικον φέρω· καὶ ἐκ ταύτης ὥρμημαι, καὶ τὰς ἀρχὰς τῆς δευτέρας καὶ καθαρᾶς ῥύπου γενέσεως ἐκ ταύτης ἔχω, καὶ τὸ σεμνὸν εἶναι καὶ περίβλεπτον, αὔτη μοὶ πάρεσχε. Τί γὰρ εἴη σεμνότερον περιφανέστερον τοῦ δεσμωτήριον ὑπὲρ εὐσεβείας οἰκεῖν;

[3] ἡγεμὼν λέγει· Οὔπω τῶν βασιλέων ἔγνως τοὺς νόμους; μέγας ὄντως Μάξιμος εἶπε· Μισανθρωπίαν μὲν, καὶ παρανομίαν, καὶ ὠμότητος ὑπερβολὴν ἤκουσα κηρυσσομένην· νόμους δὲ, δι᾽ ὧν ἔθνη καὶ πόλεις εὐδοκιμοῦσιν, οὐδαμῶς ἔγνων. Τήρης εἶπεν· Τοὺς τῆς οἰκουμένης εὐεργέτας λοιδορεῖς, καὶ εἰς παρανομίαν καὶ ὠμότητα τολμᾶς διασύρειν τοὺς δεσπότας; γενναῖος ἀμείβεται Μάξιμος· Εγὼ Δεσπότην καὶ Θεὸν καὶ βασιλέα τὸν κύριον ἡμῶν Ιησοὺν Χριστὸν ἐπιγινώσκω, οὗ νεύματι τὸ σύμπαν ὑπέστη· τῶν δὲ ἄλλων τοὺς μὲν ἀγνώμονας καὶ ἀχαρίστους, τοὺς δὲ εὐγνώμονας καὶ φιλοδεσπότους δούλους. δὲ δυσσεβέστατος Τήρης λέγει· Οὐκ αἰσχύνῃ Θεὸν ὀνομάζειν ἄνθρωπον ἐσταυρωμἑνον; σοφὸς ἀνθυπέφερε Μάξιμος· Σταυρὸς καὶ πληγαὶ καὶ θάνατος τῷ οἰκείῳ λόγῳ καὶ καθ᾽ ἑαυτὰ μῶμον οὐδενὶ περιάπτουσιν· ἀλλ᾽ αἰτία ποιοῖ ταῦτα καὶ θαύματος ἄξια καὶ μωμητά· ἐπεὶ πολλοῦ ἄν ἦσαν ἄξιοι οἱ λησταὶ, καὶ οἱ καταποντισταὶ καὶ οἱ τύραννοι, τοιούτων παθῶν καὶ θανάτων πληροῦντες τὸν βίον· νῦν δὲ ἐπειδὰν ἅλωσιν ἀντὶ πολλῶν καὶ μυρίων ἔνα θάνατον ὐπέχουσι τῷ νόμῳ· καὶ τούτοις δικαίως ὄνειδος θάνατος καὶ αἰσχύνη. Τοῖς δὲ ὑπ᾽ αὐτῶν ἐχθέσμως ἀνῃρημένοις οὐκ ὄνειδός ποθεν οὐδ᾽ ἐπιτίμησις παλαμναίων βία. Ἄλλως τε δὲ οἱ ἀριστεῖς, ὑπὲρ πατρίδος γένους ἀριστεύοντες, κ᾽ἂν πληγαὶ τὸ σῶμα διεμερίσαντο, κ᾽ἂν ἐπὶ τῆς σφαγῆς τὸ πολέμιον ξίφος ἐδέξαντο, κ᾽ἂν σταυρὸς αὐτοὺς ἀνῃρτήσατο, οὔτ᾽ ἄθλιοι, οὔτε μεμφῆς ἄξιοι. Τί εἶπον μεμφῆς; οὐκ ἄξιοι μὲν οὖν πολλῶν ἐπαίνων καὶ λαμπρῶν στεφάνων, καὶ τῶν ἄλλων γερῶν παρὰ τῶν ὁμοφύλων δι᾽ αἰῶνος ἀξιοῦνται; Οὕτως οὐκ ἔστιν αἰσχύνη οὐδ᾽ ὄνειδος σταυρὸς, οὔτε τῷ παθόντι, οὐδ᾽ οἷς ἀντὶ τοῦ πάθους καὶ τοῦ σταυροῦ τιμὴν καὶ σέβας νέμειν τῷ σεσωκότι διεσπούδασται. Αἰσχύνη δὲ ἀνεξάλειπτος, καὶ θρῆνος ἀπαράκλητος, καὶ ὄνειδος ἀδυσώπητον, ἁρπαγὴ γυναίων, φθοραὶ μειρακίων, κλοπαὶ καὶ μοιχεῖαι, ἔρεις καὶ μάχαι, καὶ κατ᾽ ἀλλήλων χειρὲς· οἷς πλουτοῦσιν ὑμῶν οἱ θεοὶ, καὶ διὸ προσκυνοῦνται. δὲ σταυρὸς ὑπὲρ τοῦ γένους ἡμῶν καὶ θεραπείας ἀνθρώπων ἐνεγκεῖ τὸν ἐσταυρομένον· πῶς οὐ καταχρέως ἡμᾶς ἀπαιτεῖ τὴν τιμὴν αὐτῷ προσάγειν καὶ τὸ σέβας;

[4] Τέρης εἶπε· Καὶ τίς ἤκουσεν ἐξ αἰῶνος ἄνθρωπον ὑπὲρ γένους ἀνθρώπων σταυρωθέντα; Οὐδεὶς, δικαστά. Εἰ δὲ προσθείην ὅτι μήδ᾽ ὑπὲρ φίλων, ἀλλὰ καὶ ἐχθρῶν, τότε ἄν σε τὸ θαῦμα μᾶλλον καταπλήξειε. Διὰ τοῦτο γὰρ οὐδ᾽ ἄνθρωπος ἦν μόνον, ἀλλὰ Θεὸς ἐν ἀνθρώπου φύσει καλυπτόμενος. Καὶ γὰρ οὐδεὶς ἀνθρώπων ὑπὲρ ἀνθρώπων ἔπαθεν· ἀλλ᾽ πλάσας καὶ ἐκ μὴ ὄντων παραγαγὼν, αὐτὸς πεσόντας ἰδὼν, ἧς ἔδωκε, δόξης, καὶ τὸ φίλτρον καὶ τὸ ἔλεος ἐπιδεῖξαι βουληθεὶς, περὶ τὸ οἰκεῖον ἔχει φιλοτέχνημα, γέγονεν ὅπερ ἔπλασε, καὶ τὸν ὑπὲρ ἡμῶν θάνατον τῆς σαρκὸς ὑπέστη τῇ φήσει, τὸ πάθος οὐ προσηκαμένης τῆς Θείας ἀκηράτου φύσεως. Τί λέγεις; τούτοις αἰσχύνεσθαι προσῆκεν ἡμᾶς σεμνύνεσθαι, ἐγκαλλωπίζεσθαι καταδύεσθαι, Θεὸν τὸν αἴτιον ἀνυμνεῖν τὸν Σωτῆρα ἐξόμνυσθαι; δὲ Τήρης ἀντιλέγειν οὐκ ἔχων ἐχαλέπαινέ τε καὶ ἐσφάδαξε τῷ θυμῷ· καὶ ἐά, [φησὶν c,] ἀνέκραγε, τὰς τοιαύτας ἐρεσχελίας, ἵνα μὴ πικρῶς τὴν ψυχὴν τοῦ σώματος ἀποῤῥήξῃς.

[5] θεόσοφος Μάξιμος ὐπεφωνεῖ· Οὐκ ἐγὼ τῶν τοιούτων λόγων κατηρξάμην· ἀλλὰ σὺ πάρεσχες τὴν αἰτίαν τὸν ἐσταυρωμένον ἡμῖν ὀνειδίσας. Ἤδειν γὰρ, ὡς εἰδωλικῷ ζόφῳ ψυχὴ βυθισθεῖσα, ἀνεπίδεκτος φωτὸς θεολογικῶν ἐξαστράπτοντος ῥημάτων· ὅπουγε καὶ νῦν βραχείας τινὸς καὶ ἀμυδρᾶς λαμπηδόνος τῆς ἐκεῖθεν αὐγῆς οὐδαμῶς τὴν προσβολὴν ἴσχυσας ὑποστῆναι. δὲ τύραννος ἔτι μᾶλλον χαλεπαίνων, τύπτεσθαι αὐτὸν ἐκ τεσσάρων κατὰ παντὸς τοῦ σώματος ἐπιτάττει, καὶ ἐπιλέγειν τοὺς τύπτοντας· Φεῦγε τοὺς ἀλαζόνας λογισμοὺς καὶ λόγους· μήδ᾽ ὑπερόρια φθέγγεσθαι θρασύνου. Ἐν δὲ τῷ τύπτεσθαι, καὶ καρτερῶς φέρειν τὰς πληγὰς τὸν ἀθλοφόρον, ἄγει καὶ τὴν σώφρονα Ασκληπιοδότην μιαιφόνος Τήρης, καὶ λέγει πρὸς αὐτήν· Τὸ πικρὸν τῶν βασάνων ἐν ἀλλοτρίοις σώμασιν ὁρῶσα, θῦσον τοῖς θεοῖς, καὶ σαυτῇ προάρπασον τὴν σωτηρίαν. θεόσοφος Ασκληπιοδότη λέγει· ἐμὴ σωτηρία, μὴ λιπεῖν τὸν ἕνα καὶ ἀληθῆ Θεον, μηδὲ θῦσαι δαίμοσιν ἀπωλείας, οὓς οὐδ᾽ ὑμῖν ἐξαριθμήσασθαι ῥᾷον, μήοτε σέβειν· καὶ γὰρ εἰ τὴν περὶ αὐτοὺς δόξαν ὑμῶν καὶ τιμὴν βουληθεῖεν ἀπομερίσασθαι, τοὺς πλείστους τὸ ἀγέραστον ἕξει, τῶν προλαβόντων οὐ μεταδιδόντων τῆς μοίρας· τῆς μετρίδος εἰς πάντας φερομένης· (μεριστὴ γὰρ αὐτῶν ἐστι καὶ σκεδαστὴ καὶ τιμὴ, καὶ φύσις, καὶ τὸ σέβασμα, ἵνα μὴ λέγω μαχομένη καὶ ἀντίπαλος· καὶ γὰρ αὐτοὶ πάθεσι μαχομένοις, καὶ γνώμαις ἀντιτεταγμέναις, καὶ φύσεσιν ἑναντιωτάταις καταμερίζονταί τε καὶ κατατέμνονται.) εἰ οὖν βουληθεῖεν τὴν δωρεὰν ὑμῶν, καὶ ἣν αὐτοῖς χαρισέσθε, ἐπιμερισασθαι θεότητα, εἰς ἄπειρα ταύτης καὶ ἀνάριθμα κατακερματιζομένης, γυμνὴν πραγμάτων τὴν κλῆσιν κερδανοῦσιν, εἰς τὸ βραχύτατον αὐτοῖς ἀπολεπτυνομένης τῆς τιμῆς καὶ τῆς χάριτος, καὶ πλείω παρεχούσης τὴν χλευὴν, τῆς τιμῆς ἀπόλαυσιν, χωρὶς τοῦ καὶ κόπον ἀναδέχεσθαι μείζονα κατὰ τὸν μερισμὸν τῆς ἐν τοῖς ὀνόμασι μεγαλαυχίας καὶ τέρψιος. Τοιαῦτα, δικαστὰ, τὰ ὑμέτερα· οὕτως ὁτάν τις, οἷς μὴ μέτεστι, προσάπτῃ ταῦτα, μηδὲ πέφυκε μετεῖναι, καὶ οὒς δοκεῖ τιμᾶν, εῖς χλευὴν ἀπάγει, καὶ αὐτὸν ἐσχάτης τόλμην καὶ ἀνοίας ὑπεύθυνον ἀποφαίνει.

[6] δὲ τύραννος πρὸς μὲν ταῦτα σιγὴν ἔσχεν, ἀλλ᾽ εἴπερ ἤρει· Ὅτι μὲν ἀστενὴς σὴ φύσις, δῆλον, καὶ ὅτι πρὸς οὐδὲ μιὰν ἐξαρκέσαι βάσανον δύναται. Ρύσεται δέ σε τῶν ἐμῶν χειρῶν οὐδαμῶς, ὃν σὺ σέβεις Θεόν. σώφρων ἀμείβεται Ασκληπιοδότη· Οὔτε ἀνδρῶν οὔτε γυναικῶν φύσις τὰς ἀνυποστάτους ὑμῶν καὶ ἀπανθρώπους εὐχερῶς φέρει βασάνους. δὲ τοῦ Χριστοῦ μου χάρις καὶ δύναμις τοὺς ἐλπίζοντας εἰλικρινῶς εἰς αὐτὸν καὶ βασάνων καὶ θανάτου καταφρονητὰς καὶ ὑπερόπτας ποιεῖ, καὶ κρείττους πάσης δαιμονικῆς ἀπεργάζεται ἐπινοίας. Διὸ καὶ σὲ καὶ τοὺς ἀνοιστροῦντας σε τῆς πονηρίας δαίμονας ἐν τῇ ἰσχύἳ πέποιθα τοῦ Θεοῦ μου νικῆσαι. δὲ δυσσεβὴς Τήρης λέγει· Ῥίψον ἀπὸ σοῦ τὴν ἀπόνοιαν καὶ τοὺς τρασεῖς σου λόγους, ἐπεὶ διὰ τῶν τιμωρίων, αἵ σε κακῶς ἐξολέσουσι, πολλοῖς τῶν ὁμοφρόνων σωφρονισμοῦ παράδειγμα προτεθήσῃ. γενναῖα ἀποκρίνεται Ασκληπιοδότη· Πράττε τὰς ἀπειλὰς, ἵνα γνῶς τῇ πείρᾳ, ὅτι καὶ ἀνδρῶν τυράννων, καὶ βασάνοις καθωπλισμένων, γυμναὶ καὶ πρὸς μόνον τὸ παθεῖν ηὐερεπισμέναι γυναῖκες τῇ συμμαχίᾳ τοῦ κρείττονος κρατοῦσι, καὶ τὸν τοῦ φρυάγματος καταισχύνουσι καὶ καταβάλλουσιν ὄγκον.

[7] Τήρης θεοβλαβὴς κατὰ τῶν πτερνῶν τὴν γενναιοτάτην (πικρὸν δὲ καὶ λίαν ἀνίαρον βάσανος αὕτη) τύπτεσθαι κελεύει· καὶ τῶν αἱμάτων τῶν πληγῶν ἀποῤῥεόντων, μάρτυς μὲν ἔφερεν ἀνδρείως· τῶν ὁρώντων δὲ οἱ μὲν εἰς ἔλεον, οἱ δὲ ἀνεφέροντο πρὸς θαῦμα· ἀνὴρ δέ τις εὐσεβὴς, Θεόδοτος τοὔνομα, εὐσταθὴς καὶ ἀνδρεῖος τὸ φρόνημα, κατὰ μέσον τοῦ θεάτρου στὰς, ἐκάκιζε τῆς κατὰ τῶν ἁγίων ὠμότητος καὶ μιαιφονίας τὸν τύραννον, καὶ τῶν θείων μενιμάτων ὑπόδικον αὐτὸν παρασκευάζειν διήλεγκεν. δὲ δικαίαν οὖ φέρων παῤῥησίαν, ἐπὶ ξύλου τοῦτον κρεμασθῆναι καὶ ξέεσθαι κελεύει. Ἐπὶ πολὺ δὲ ξεόμενος, καὶ ἐν ἀδιηγήτῳ καρτερίᾳ ὑφιστάμενος τὰς ἀλγηδόνας, ὀψὲ καὶ μόλις παραπέμπεται τῷ δεσμωτηρίῳ.

[Maximiano Christianos persequente, capiuntur Maximus & Asclepiodota:] Impiissimo Maximiano Romanum imperium tenente, per omnem terram Romanis tributariam litteræ missæ sunt, blasphemis labiis, blasphemis verbis, manibusque Deo repugnantibus exaratæ: nam adorantes Crucifixum, & nolentes simulacris sacrificare, per omnia ductos supplicia, e vita excedere amara morte jubebant. Mysiorum a autem metropolis erat Marcianopolis: hanc etiam vigens persecutio pressit, Christianos illius urbis immisericorditer puniens; inter quos, uti virtute & genere, sic pietate elucebant Maximus & Asclepiodote. Hi religione celebres, ab universali multitudine idololatrarum simul comprehensi sunt; examinatique de rebus religionis, luculenter ac generose, omnibus obedientiæ dantes exemplum, Christum verum Deum prædicarunt & confessi sunt, seque nequaquam, dæmoniis aut eorum statuis ut libarent, ulla ratione subigendos.

[2] [Maximus a præside interrogatus, fidem libere] Eodem autem tempore Thraciæ præfectus, nomine Teres, urbes regionesque percurrens, & Christianos investigans, pervenit Marcianopolim: sedensque pro tribunali tyrannico, adduci jubet generosum Maximum, consortemque certaminis Asclepiodotam. Tunc de nomine, genere, & fortuna (ut ipse loquebatur) interrogabat. At fortis ac prudens Maximus, Et patria mihi & civitas, inquiebat, & genitores, & ars, & dignitas est fides Christianorum: hanc enim inhabito, aut potius inhabitantem circumfero: ex hac originem duco, ac principium secundæ & immunis a macula generationis ex hac habeo: omnem honestatem & dignitatem ipsa mihi conciliavit. Quid enim gloriosius, quam pietatis causa in carcere degere?

[3] Præfectus dicit: Nondum cognovisti leges imperatorum? Tum vere magnus Maximus: [& sapienter profitetur,] Inhumanitatem quidem, iniquitatem, excessumque crudelitatis promulgari audivi: leges vero, quibus gentes & urbes laudem consequuntur, minime novi. Teres dixit: Mundi benefactores calumniaris, dominosque in iniquitatis ac crudelitatis crimen pertrahere sustines? Respondit generosus Maximus: Ego & Dominum & Deum & Regem agnosco Dominum nostrum Jesum Christum, cujus nutu universa consistunt; ex aliis vero hos quidem imprudentes & ingratos, illos vero sensatos & Domini sui amantes servos. Impiissimus vero Teres dixit: Nonne te pudet hominem crucifixum vocare Deum? Reposuit sapiens Maximus: Crux, plagæ & mors, considerata secundum rationem propriam, sive secundum se, nulli maculam afferunt: sed causa facit, ut ista sint admiratione digna aut reprehensione. Quandoquidem istis multum digni erant latrones, piratæ, tyranni, ejusmodi perversionibus ac cædibus vitam replentes; captis vero pro plurimis ac millenis vi legis una mors inferatur; hisce juste probro mors est ac pudori. Illi vero, qui nefarie ab istis sublati sunt, nullum ex violentia nefariorum probrum incurrunt aut reprehensionem. Aliunde vero viri fortes, qui pro patria aut genere fortiter se gerunt, etiamsi vulnera corpus diviserint, etiamsi hostile ferrum jugulo exceperint, etiamsi in crucem sublati sint; neque miseri sunt, neque reprehensione digni. Quid dico, reprehensione? Nonne igitur multis quidem digni sunt laudibus, splendidisque coronis, aliisque honorariis, quibus in ævum a contribulibus suis gloriam consequantur? Ita crux neque pudori est neque probro aut Passo, aut iis, qui pro perpessione & cruce honorem & cultum Servatori tribuere studuerunt. Pudor vero indelebilis, luctus inconsolabilis, atque ignominia immedicabilis oriuntur ex raptu mulierum, corruptionibus adolescentum, furtis & adulteriis, contentionibus & pugnis, ac manibus in alterutrum infestis: quibus divites sunt dii vestri, & ideo adorantur. Crux vero supra genus nostrum hominumque venerationem effert Crucifixum: quomodo igitur necesse non est, ut illi honorem deferamus & cultum?

[4] Teres dixit: Ecquis ab omni ævo audivit, hominem pro humano genere crucifixum? [multaque de Christo disserit,] Nullus, o judex [inquiebat Maximus b.] Si vero addidero, non pro amicis, sed & pro inimicis; tunc miraculum te magis attonitum reddere poterit. Hac enim de causa neque erat solum homo, sed Deus in humana natura absconditus. Etenim nullus hominum pro hominibus passus est. Verum qui formaverat homines & ex nihilo produxerat, videns illos excidisse e gloria, quam dederat, amoremque ac misericordiam suam, qua fertur in creaturam suam, ostendere volens, factus est, quod fecerat, & pro nobis mortem carnis in humana natura sustinuit, nihil patiente natura Divina, quæ corruptioni non est obnoxia. Quid dicis? Hisce erubescere nos oportuit, an honorem consequi; gloriari, an confundi; Deum horum causam hymnis celebrare, an ejurare Servatorem? Teres vero, non habens, quod reponeret, discruciabatur iraque æstuabat: &, Desine, exclamabat, ejusmodi nugamenta proferre, ne anima tua a corpore amara morte avellatur.

[5] Respondebat rerum divinarum peritus Maximus: Non ego ejusmodi sermones exorsus sum; sed tu causam præbuisti, Crucifixum nobis exprobans. Noveram enim, quo modo anima tenebris idololatricis immersa, [ac mox verberatur. Asclepiodota pari constantia] minime capax sit luminis ex theologicis verbis effulgentis: quemadmodum nunc modici cujusdam & subobscuri radii, ex eo micantis splendore, accessum perferre nequaquam potuisti. Tyrannus vero magis etiam indignans, ipsum a viris quatuor verberari per totum corpus jubet: verberantesque eidem inclamare: Abstine a ratiociniis & verbis jactantibus: cave loqui modum excedentia. Quando autem verberabatur, & plagas fortiter ferebat Vir corona dignus; sanguinarius Teres etiam adducit castam Asclepiodotam, eique dicit: Amaritudinem tormentorum in alienis perspiciens corporibus, sacrifica diis, ac salutem tibi ipsa præripe. Sapiens Asclepiodota reponit: Salus mea est, non relinquere unum & verum Deum: neque sacrificare dæmonibus perditionis, quos vobis non facile est enumerare, nedum colere: si enim vestram de iis sententiam & cultum dividere voluerint, aut plurimi sine honore erunt, illis, qui ante acceperunt, sortem suam non distribuentibus; aut divisione in omnes facta: (divisibilis enim & dissipabilis est ipsorum & honor & natura & cultus, ne dicam pugnantia & invicem æmula. Nam & affectionibus pugnantibus, & sententiis oppositis, & naturis invicem maxime contrariis dividuntur & dissecantur.) Si igitur voluerint dona vestra, &, quam ipsis gratis datis, divinitatem partiri; hac in multas ac innumerabiles partes dissecta, nudam sine rebus appellationem lucrabuntur, extenuato ipsis in modicissimum quid tam honore quam dono, eoque magis præbente ludibrium quam honoris fruitionem: mitto majorem quoque laborem capi in divisione jactantiæ & voluptatis, ex nominibus istis quæsitæ. Tales sunt, o judex, res vestræ: eo modo, dum quis iis, quibus non licet, attribuit talia, quæ inesse nequeunt, eos etiam, quos videtur honorare, in ludibrium adducit, ac se ipse extremæ audaciæ & amentiæ obnoxium ostendit.

[6] [fidem confessa, post minas tyranni] Tyrannus autem ad hæc quidem tacuit. Attamen dicebat: Manifestum est, infirmam tibi esse naturam, eamque non sufficere ad unicum tormentum perferendum. Ex manibus vero meis nequaquam te eripiet, quem tu colis Deum. Reponit prudens Asclepiodota: Neque virorum neque mulierum natura intolerabiles & immanes cruciatus vestros facile tolerat. At gratia & potentia Christi mei sincere in ipsum sperantes & tormentorum & mortis facit spretores ac contemptores, eosque omnibus insidiis diabolicis superiores constituit. Quare & te & œstro malitiæ stimulantes te dæmones virtute Dei mei superaturam me confido. Impius vero Teres dicit: Abjice amentiam audacesque sermones, quoniam per supplicia, quæ te male perdent, multis eadem mente præditis prudentiæ proponeris exemplar. Respondet generosa Asclepiodota: Fac, quod minaris, ut experientia cognoscas, viros tyrannos, eosque tormentis armatos, a nudis, & solum ad patiendum promptis, mulieribus vinci Fortioris auxilio, ab iisque jactantiam illorum confundi ac dejici fastum.

[7] [in calcibus verberatur. Theodotus item capitur & torquetur.] Contumeliosus in Deum Teres Fortissimam in calcibus (amarum quid multumque afferens dolorem est illud tormentum) percuti jubet. Sanguine autem e plagis diffluente, Martyr quidem viriliter tolerabat: videntium vero alii ad misericordiam, alii in admirationem rapiebantur. At vir quidam pius, nomine Theodotus, constante ac virili animo vigens, stans in medio theatro, crudelitatis contra Sanctos & homicidii accusabat tyrannum, arguebatque ipsum, ut Dei iracundiæ se obnoxium reddentem. Ille vero justam non ferens libertatem, in ligno ipsum suspendi & radi jubet. Dum autem diu scalperetur, & inenarrabili patientia cruciatus perferret; vix tandem sero ad carcerem mittitur.

ANNOTATA.

a Mysia, alias Mœsia, extendebatur juxta Danubium, & Mœsia inferior, cujus metropolis erat Marcianopolis, eosdem fere limites habebat, quos hodierna Bulgaria. Græci passim Mysiam vocarunt, Latini sæpius Mœsiam, forte ad distinctionem alterius Mysiæ, quæ est in Asia.

b Duæ voces uncis inclusæ non sunt in apographo Græco; sunt tamen necessariæ.

c Vox φησὶν videtur redundare.

CAPUT II.
Martyres ducuntur Adrianopolim, ibique rursum cruciantur: inde ad locum martyrii ducti, capite minuuntur.

ΠΕντεκαίδεκα δὲ παρῆλθον ἡμέραι, καὶ τῆς πόλεως ἐξιὼν Τήρης, προστάσσει τοὺς μάρτυρας δεδεμένους ἔπεσθαι· καταλαβὼν δὲ τὴν Αδριανούπολιν, παρίστησι τοὺς ἀθλοφόρους κατὰ πρόσωπον, καὶ φησὶ πρὸς αὐτούς· μὲν θρησκεία ὑμῶν ὅσων γέγονεν ὑμῖν κακῶν πρόξενος, ὁρᾶτε· θύσατε δὲ μᾶλλον τοῖς θεοῖς, καὶ ζήσεσθε ἐν ἀγαθοῖς διὰ βίου. Οἱτρεῖς μάρτηρες ὡς ἀπὸ μιᾶς φωνῆς ἀνεῖπον· μὲν ἐκ βρέφους παρ᾽ ἡμῶν προσαγομένη Θεῷ λατρεία μελίστων ἡμῖν ὁσήμεραι γέγονεν ἀγαθῶν αἰτία· ἐξήρπασε πλάνης, ἐῤῥύσατο εἰδωλολατρίας, ἔλαμψε τοῦ Θεοῦ γνῶσιν ἐν ταῖς καρδίαις ἡμῶν, μεῖζον δὲ πάντων ἐχαρίσετο, καὶ τὸ ὑπὲρ τῆς δόξης αὐτοῦ πάθειν καταξιωθῆναι. Ὅσον οὖν τῶν σῶν ὑποτεμεῖς βασάνων, ἐλύπησας· ὅσον δὲ προσθήσεις, ἐπηύφρανας. Τὰ γὰρ μείζω καὶ πλείω τῶν παθημάτων τὸ πρὸς τὸν πλάστην καὶ Δεσπότην ἠμῶν μᾶλλον ἀπογυμνοῦσι φίλτρον.

[10] Τήρης μανιώδης ἐπὶ ταῖς προλαβούσαις πληγαῖς, ἤδη τῶν σωμάτων ἐξωδικότων, καὶ τραύματος ἑνὸς ὄψιν παρεχομένων, μαστίζεσθαι τοῦς μάρτηρας ἐπιτάττει· τῶν σαρκῶν δὲ, μᾶλλον δὲ τῶν μωλώπων ταῖς μάστιξι συναποῤῥεόντων, οἱ γενναῖοι ἔλεγον ἀθλοφόροι· Αἱ δεύτεραί σου πληγαὶ τῶν προτέρων ἰάματα ἡμῖν ἐφάνησαν, καὶ τῶν προλαβόντων ἀλγηδόνων λύσις καὶ παραμυθία. Ἐπινοεῖ οὖν ἑτέρας, δι᾽ ὧν ἀνιάσεις· αὗται γὰρ τὰς προλαβούσας ἀφεῖλον ἀνίας, καὶ θαῤῥαλεωτέρους πρὸς τὰ μέλλοντα τῶν κολαστηρίων, οἷα δὴ γυμνασάμεναι παρέσχον. Ἐπὶ τούτοις ἀνήμερος Τήρης χαλκᾶς λετίδας διαπύρους παρασκευάσας, μηχαναῖς ἐναρμόζεσθαι τοῖς τῶν Μαρτύρων μέλεσιν ἐπιτάττει. Τὰ δὲ ἔτηκεν μὲν καὶ ἀπελείβετο τοῦ σώματος τηκόμενα τὰ σάρκια· τὴν δὲ γνώμην b μᾶλλον καὶ τὸ φρόνημα ἐστεῤῥοῦντο καὶ ἐπεῤῥοῦντο ἀκαταγωνίστων μαρτύρων b. Εἶχον γὰρ ἔνδον τὸν θεῖον ἔρωτα, πηγὴν ζωῆς καὶ ἀναπαύσεως, ὑφ᾽ οὗ δροσιζόμενοι καὶ ἀναψυχόμενοι, πρὸς τὸ ἔξωθεν καὶ κολαστήριον πῦρ οὐκ ἀπεστρέφοντο· ὑπέψαλλον δὲ μᾶλλον· Κύριε Θεὸς ἡμῶν, εἰρήνην δὸς ἡμῖν· Κύριε, ἐκτός σου ἄλλον οὐκ οἴδαμεν, τὸ ὄνομά σου ὀνομάζομεν· δεῖξον οὖν πᾶσι τὴν δυναστείαν σου, καὶ ἐνδοξασθήτω, Δεσπότα, τὸ ὄνομά σου, ὥσπερ ἐν τῇ ἡμῶν τῶν δούλων σου διὰ τῆς σῆς συμμαχίας ὑπομονῇ καὶ καρτερίᾳ, οὕτω καὶ ἐν τῷ δίκας ἀπαιτηθῆναι τοὺς τυράννους, ὧν ἠσέβησαν εἰς σὲ, καὶ ὧν τοὺς μὴ συνασεβοῦντας αὐτοἵς ἀπανθρώπως ἐτιμωρήσαντο· τοῦτο γὰρ καὶ τοῖς ἐκ προνοίας ἀσεβοῦσι φόβον ἐμποιήσει, καὶ τοῖς πλανωμένοις ἐξ ἀγνοίας ἐπανάκλησιν. Προσευχομένων δὲ αὐτῶν, φωνὴ οὐρανόθεν ἠκούετο· Θαρσεῖτε, ἐγὼ μεθ᾽ ὑμῶν εἰμη, μὴ φοβεῖσθε· ἀλλ᾽ οὐδὲ τῶν αἰτήσεων ἀποτεύξεσθε.

[10] Μετὰ ταῦτα δὲ, τῶν θανατηφόρων πληγῶν ἀνεθέντας, θεοβλαβὴς Τήρης ἐκτέμπει τοὺς μάρτυρας εἰς το δεσμωτήριον, ἐπιθεὶς φοβερὰς ἁπειλὰς, εἴτινες αὐτοὺς τινὸς θεραπείας ἐπιμελείας μεταδώσουσιν. Οἱ δὲ γενναῖοι ἀθληφόροι ἔλεγον· Χριστὸν ἔχοντες ἡμεῖς, τὸν ἀληθινὸν Θεὸν ἡμῶν, οὐ σωμάτων μόνον ἀλλὰ καὶ ψυχῶν ἰατρὸν, ἀνθρωπίνης προνοίας οὐδὲ διδομένης ἐπιδεόμεθα. Ὁλίγων δὲ διελθούσων ἡμέρων, ἄγει τὸ τῆς πόλεως πλῆθος κηρύγματι τὒραννικᾧ ἐπὶ τὸ θέατρον τοῦ σταδίου, καὶ παράγονται οἱ καλλίνικοι ἀθλοφόροι κατὰ μέσον τοῦ θεάτρου, καὶ πᾶσιν ὤφθησαν, ὧν ἔπαθον οὐδ᾽ ἴχνος ἐν τοῖς σώμασι φέροντες. Εἰσήχθη δὲ καὶ θηρία κατὰ τῶν μαρτύρων· καὶ Μαξίμῳ μὲν τῷ μεγάλῳ ἀθλητῇ ἀρκτος συμπλαγήναι ἀπελύθη· δὲ ἀφεθεῖσα, οὐ τὰ τῶν αἱμοβόρων θηρίων, ἀλλὰ τῶν εὐγνωμόνων ἔπραττε θεραπόντων· τοὺς γὰρ πόδας τοῦ μάρτυρος περιέλειχέν τε καὶ ἐξεθεράπευεν, ὡς ἐκπλαγέντα ῥῆξαι φωνὴν γοερὰν τὸν τύραννον· Οἴμοι καὶ τὰ θηρία τῇ μαγείᾳ ὑπηγάγοντο· ὅμως οὖν ταῦτα ληρῶν καὶ ὁρῶν, ἐπαφίησι τῷ αὐτῷ μάρτυρι καὶ πάρδαλον. δὲ διδασκαλον εὑροῦσα τὴν ἄρτον, τὴν μάθησιν οὐ κατῄσχυνεν· ἀλλὰ τὰ τῶν εὐλαβουμένων μετέρχετο κἀκείνη.

[11] Ἀλλ᾽ τῶν θηρίων θηριωδέστερος καὶ ὠμότερος τὸν μὲν καλλίνικον ἀγωνιστὴν Μάξιμον ταῖς εἰρκταῖς ἐγκατακλείει· κατὰ δὲ τοῦ θεόφρονος καὶ συνάθλου Θεοδότου ἄρκτον ἐπιπέμπει, ὀρθίῳ ξύλῳ πρότερον αὐτὸν ἐνδησάμενος. δὲ δρομαία καὶ βρύχουσα πλησίον τοῦ δεσμίου γίνεται, καὶ τὴν κεφακὴν ἐπὶ γῆν κλίνασα, τῶν προσκυνούντων ἐδείκνυ τὴν μίμησιν· καὶ πολλῶν αὐτὴν τυπτόντων καὶ διακεντούντων, τοῦ τῆς εὐλαβείας καὶ τιμῆς οὐ μετέβαλε σχήματος. Διὸ λύσαντες τοῦ ξύλου τὸν μάρτυρα, ἐπὶ τῷ θηρίῳ οἱ θηριώδεις ἠκόντιζον· τὸ δὲ τὴν αὐτὴν τῷ μάρτυρι αἰδῶ καὶ εὐγνωμοσύνην διέσωζεν. δὲ θηριώδης καὶ δυσμενὴς Τήρης, ὅσον τὰ θηρία ἐδυσαπεῖτο τοὺς μάρτυρας, τοσοῦτον αὐτὸς ἀπηγριοῦτο καὶ ἐξεμαίνετο· διὸ ἐπεισάγει τοῖς ἄλλοις καὶ τὴν γενναιοτάτην Ασκληπιοδότην, καὶ ταύρῳ τῶν ἀτιθάσσων καὶ ἀγριωτάτων ἐνδεθῆναι κελεύει, ὡς ἀν μάρτυς περιελκομένη τοῖς ἐκείνου δρὀμοις καὶ σκιρτήμασι, καὶ τοῖς ποσὶ διασπαρασσομένη καὶ τοῖς κέρασι, πικρῶς διαφθαρῇ καὶ ἀθλίως. δὲ τοῦ Χριστοῦ μάρτυς τῷ τύπῳ τοῦ σταυροῦ καθοπλισθεῖσα, Κύριέ μου, Κύριε, ἐβόα, τίς ὅμοιός σοι δεδοξασμένε, ἐπί σοι ἤλπισα· ῥῦσαι με τῆς ἐπιβουλῆς καὶ τῶν ἀφύκτων παγίδων τοῦ ἀρχεκάκου ἐχθροῦ. δὲ ταῦρος ἐδέδετο μᾶλλον τῇ ἀκινησίᾳ καὶ τῷ ἡμερωτάτῳ τῆς ἡρεμίας καὶ στάσεως, μάρτυς τοῖς ἃμμασι.

[12] Καὶ ἐπιστραφεῖσα πρὸς τὸν ὄχλον γενναῖα καὶ καλλίνικος, Ὁρᾶτε, ἄνθρωποι, καὶ σύνετε, ἔφη· τὰ θηρία τοὺς ὁμοδούλους ἐπιγινώσκει, καὶ τὸν κοινὸν Δεσπότην εὐλαβούμενα, ὑπὲρ οὗ πάσχουσιν, οὐ θηρία τούτοις, ἀλλ᾽ ὑπηρέται γίνονται, καὶ φιλανθρώπως προσέρχονται· ὑμεῖς δὲ, εἰ μήτι ἄλλο, τὴν αὐτὴν φύσιν φέροντες, καὶ ὀφείλοντες καταιδεῖσθαι, καὶ πρὸς τοὺς ὁμοφύλους εὐμενῶς καὶ ἡμέρως διακεῖσθαι, ὥσπερ προαρπασάντων ἀφ᾽ ὑμῶν ταῦτα τῶν θηρίων, τὴν ἐκοίνοις ἔμφυτον ὠμότητα καὶ θηριωδίαν ἀντεισεπράξασθε, καὶ τὸν κοινὸν οὐκ αἰσχύνεσθε δυσφημοῦντες Πλάστην, τοὺς ὁμοδούλους καὶ ὁμοφύσεις ἀντὶ τῶν θηρίων, καὶ πολλῷ πικρότερον ταῖς βασάνοις ὥσπερ τοῖς ὁδοῦσι καθεσθίοντες. δὲ τοῦ θεάτρου ὄχλος, ὄσος τοῖς δαίμοσιν ἐξεβεβάκχευτο d, λίθοις τοῦς μάρτυρας, ἀνθ᾽ ὧν τοῖς δικαίοις ἐλέγχοις ἐβάλλοντο, ἔβαλλον. Λύσας δὲ ἐπ᾽ αἰσχύνῃ τὸ θέατρον ἀναισθητος, ἐπὶ τὴν Φιλιππούπολιν ἐστέλλετο, προστάξας συνέπεσθαι δεδεμένους καὶ τοὺς μάρτυρας. Πρὸ δὲ τριάκοντα μηλίων τῆς πόλεως ἐν κώμῃ τινὶ (Σάλτυς δὲ τῇ κώμῃ τὸ ὄνομα, ἕλλην δὲ γλῶσσα βρύον ἀν αὐτὴν μετεφράσετο·) καὶ γὰρ ὑδάτων βρύχουσι ἄφθονες πηγαὶ, καὶ δένδρων παντοδαπῶν καὶ ἀμπέλων εὐθηνία τερπνὸν παράδεισον ἀπερχάζονται τὸ χωρίον.

[13] Ἐνταῦθα καταχθεὶς τύραννος, ἄγει κατὰ πρόσωπον τοὺς μάρτυρας πάλιν· καὶ τοῖς ὁμοίοις οὐκ αἰσχυνόμενος συμπλέκεται λόγοις, καὶ πρὸς τὸ θύειν ἐξεκαλεῖτο. Οἱ δὲ παίδων ἀθύρμασι παραπλησίως τούτους διακρουόμενοι ἀπεῤῥάπιζον· ἐπισυνῆπτον δὲ· Ὡς ἡμεῖς εὐέλπιδες ἐσμὲν, καὶ πεποίθαμεν τῇ τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν δυνάμει καὶ χάριτι, τοῦ μαρτυρικοῦ δρόμου τὸ τέλος καταλαβεῖν ἐνταῦθα· σὲ δὲ θεῖα δίκη τῆς ἀφάτου μιαιφονίας καὶ μισανθρωπίας οὐκ εἰς μακρὰν τὰς εὐθύνας εἰσπράξεται. δὲ πλέον ὧν διαπαντὸς ἐμαίνετο, ἐκμανεὶς, θανατηφόρον ψῆφον ἐκφέρει κατ᾽ αὐτῶν· Μάξιμον ψηφίζομαι, γράφων, καὶ Ἀσκληπιοδότην καὶ Θεόδοτον, βασιλικοῖς μὲν ἀντινομοθετοῦντας νόμοις, θεοὺς δὲ ὑgr;βρίζοντας καὶ διαγελῶντας, τὴν διὰ ξήφους δοῦναι δικὴν, τας κεφαλὰς ἀποτεμνομένους. Οἱ δὲ καλλίνικοι καὶ γενναῖοι μάρτυρες, χαίροντες ἅμα καὶ ἀγαλλώμενοι, καὶ τοὺς γενναίους καὶ ἀθλοφορικοὺς σὺν εὐχαριστίᾳ πάσῃ ἀποτείναντες αὐχένας, πρὸς τὴν ἐκεῖθεν ἀπὸ τῶν ἐπικήρων ἀνέδραμον ἀδιάδοχον βασιλείαν.

[14] Μετ᾽ οὐ πολὺ δὲ καὶ μεμηνὼς καὶ δυσθάνατος Τήρης, σοβαρὰν τὴν ὀφρὺν ἀνατείνων ἐπὶ τοῦ βήματος, ἀστραπῶν καὶ βροντῶν ἐξαισίων καταῤῥαγέντων, αὐτός τε καὶ οἱ μετ᾽ αὐτοῦ θεηλάτῳ καὶ ἀδεκάστῳ κρίσει κεραυνόβλητος γίνεται, τῆς ἐν τῷ σώματι λιβάδος πάσης ὑπὸ τοῦ κεραυνίου πυρὸς ἀπαναλωθείσης, καὶ τῶν ὀστῶν ἐκμυελισθόντων, ὡς δοκεῖν τὴν μορφὴν τοῦ σώματος ἀπολιθωθῆναι, καὶ λίθου φύσιν τὸ σαρκίον Ἐκμιμήσασθαι. Τὸ δὲ τηλικοῦτον πάθος καὶ τὴν τοσαύτην αἰσχύνην, τῆς ἐκείνου φατρίας ὅσον ἐλίπετο, μὴ φέροντες, κρύπτειν μὲν ἐμαχανῶντο τῆς τιμωρίας τὸ θεήλατον· διὸ χοῦν τῷ κεραυνοβλήτῳ καὶ δυσπότμῳ σώματι ἐπεχώννυον, καὶ εἰς ὄρους μέγεθος τὸ χῶμα ἀπεκορύφωσαν; δι᾽ ὧν κρύπτειν ἐσπούδαζον τὸ ἀλάθητον, μᾶλλον τοῦ πάθους ἐτριάμβευον τὸ παράδοξον, στήλην ἀνεξάλειπτον τὸ ὄρος τῆς κατὰ τοῦ τυράννου θεομηνίας καὶ τοῖς παροῦσι καὶ τοῖς μεταγενεστέροις ἀναστήσαντες.

[15] Σὺ δέ μοι Θεὲ θεῶν, Κύριε καὶ Βασιλεῦ τῶν δυνάμεων, πηγὴ φιλανθρωπίας καὶ τῶν οἰκτιρμῶν, κολάζων μὲν τοὺς ἀνεπιστρόφως ἀσεβοῦντας, δοξάζων δὲ τοὺς ὑπὲρ τῆς σῆς δόξης ἐναθλοῦντας, οὐ βδελυσσόμενος δὲ οὐδὲ τοὺς ἐφ᾽ οἷς ἥμερον μετανοοῦντας, καὶ ἐπιστρέφοντας, ἀλλὰ καὶ πολλοὺς αὐτῶν μαρτυρικῶν ἄθλων καὶ στεφάνων μετασχεῖν καταξιώσας· Ὁρᾷς οἷα πάσχομεν· ὁρῶμεν δὲ καὶ ἡμεῖς, ὅτι ὧν ἐπράξαμεν, (πῶς εἴπω, Θεέ μου;) ἰσοστάσια οὐκ ἀντάξια· ἀλλ᾽ εἰ τῷ πυρὶ τῶν πειρασμῶν τῶν πάθων σηπεδὼν, (τίς ἀν εἴποι πᾶσα;) ἀλλ᾽ ἥγε τέως διαφθείρουσα τὸ κατ᾽ εἰνόνα διετάκῃ. Στῆσον εὔσπλαγχνε τὸ δεινὸν, μὴ τῷ τῶν πλημμελημάτων ὄγκῳ, τῇ δὲ τῆς φύσεως ἀσθενεία, μᾶλλον δὲ τῇ σῇ φιλανθρωπίᾳ τὴν τιμωρίαν παραμετρώμενος. Εἰ δέ τι πολλῆς χωνείας καὶ ἀνακαθάρσεως τοῦ σαρκίου δεῖται ἀνδριὰς, φέρειν δίδου τὴν πύρωσιν ἐν καρτερίᾳ καὶ ὑπομονῇ, ἵνα μὴ τὸ καθαρισμὸς ἀλλοις, ἡμῖν κυλίδων προσθήκη γίνεται· οὐδεμίαν δὲ ἔχοντες οἴκοθεν ἱκετηρίαν ἀνατεῖναι σοι, εἰ μὴ τὴν εἰς σὲ καθαρὰν πίστιν καὶ εὐσέβειαν, ἣν ἐκ προγόνων ἐκληρωσάμεθα; ταύτην ἀντι πάντων σοι προσάγομεν· εἰ δὲ δέχοιο καὶ τοὺς σοὺς μάρτυρας πρεσβευτὰς, ὧν τοὺς ἄθλους ἀνυβρίστως διεξήλθομεν, δέχοιο δὲ· ἴσως ἂν ἠμῖν ἀπαντήσῃ τι λυσιτελέστερον.

[Adrianopolim ducti Martyres, pari rursum libertate respondent,] Quindecim transierant dies, quando urbe egrediens Teres, jussit Martyres vinctos sequi. Profectus autem Adrianopolim, Pugiles coram se sistit, eisque dicit: Quanta vobis mala creaverit religio vestra, videtis: quin potius sacrificate diis, & vivetis in bonis hujus vitæ. Tres Martyres quasi una voce dixerunt: Cultus quidem a pueritia a nobis Deo delatus maximorum nobis semper fuit causa bonorum: eripuit ab errore, liberavit idololatria, illuminavit Dei cognitione in cordibus nostris a: maximum vero omnium dedit, ut & digni simus habiti pro gloria ipsius pati. Quantum igitur resecabis a tormentis tuis, tantum dolore afficis; quantum vero adjunges, tantum delectas. Majores enim & plures perpessiones nostrum in Creatorem & Dominum magis detegunt amorem.

[9] Teres furiosus, plagis ante acceptis tumentibus etiam tum corporibus & unius vulneris speciem præbentibus, [gravissimeque cruciantur.] Martyres flagris cædi jubet: carnibus vero, imo potius & cicatricibus una cum flagris defluentibus, fortes Athletæ dixerunt: Secundæ plagæ tuæ priorum sanationes visæ sunt, priorumque dolorum solutio & solamen. Cogita igitur alias, quibus affligere possis: nam hæ priorum afflictiones abstulerunt, atque audentiores fecerunt ad futura supplicia, utpote exercitantes. Ad hæc crudelis Teres laminas æreas, igne candentes redditas, machinis admoveri Martyrum membris jubet. Hæc quidem liquefiebant: & carnes liquefactæ a corpore diffluebant: mens vero & sententia invincibilium Martyrum magis confirmabatur ac roborabatur. Nam intus habebant divinum amorem, fontem vitæ ac requiei, quo irrorati animatique, externum affligentemque ignem non aversabantur; sed potius canebant: Domine Deus noster, da nobis pacem: Domine, præter te alium nullum novimus, nomen tuum nominamus: ostende igitur omnibus potentiam tuam, & glorificetur nomen tuum, Domine; cum in nostra, qui servi tui sumus, per opem tuam tolerantia ac patientia, tum in pœnis exigendis de tyrannis c ob illa, quæ impie commiserunt in te, tum ob supplicia, quibus secum impie non agentes crudeliter punierunt: hoc enim scienter impia agentibus timorem incutiet, & deceptos ex ignorantia in viam revocabit. Orantibus vero ipsis, vox de cælo audiebatur: Confortamini, ego vobiscum sum, nolite timere: sed neque petitis frustrabimini.

[10] Post hæc vero, dilatis mortiferis ipsorum plagis, impius Teres Martyres ad carcerem dimittit, [Feris objectus Maximus, ab iis non læditur,] terribiles interminans minas, si qui ipsis aliquam sanationem aut curationem impertirentur. At generosi Athletæ responderunt: Nos Christum, verum Deum, habentes medicum, non corporum solum, sed etiam animarum, humana curatione, etiamsi daretur, non indigemus. Paucis porro elapsis diebus, adducit præfectus tyrannico præconio omnem civitatis multitudinem ad theatrum stadii, ducunturque victoriis inclyti Athletæ in medium theatrum, visique ab omnibus sunt, ne vestigium quidem eorum, quæ passi sunt, in corporibus circumferentes. Inductæ vero sunt & feræ contra Martyres: & contra Maximum quidem magnum Athletam soluta est ursa, cum ipso congressura: hæc vero emissa, non sanguinem sitientium ferarum, sed benignorum servorum functa est officio: nam pedes Martyris circumlinxit & delinivit, ita ut tyrannus perculsus in vocem luctuosam erumperet: Hei mihi! etiam feræ magia sunt subactæ. Simulac igitur hæc effutit & videt, ad eumdem Martyrem emittit pantheram. Hæc vero, magistram habens ursam, institutione non fecit indigna; sed illa etiam venerantium officio functa est.

[11] [uti nec Theodotus, nec Asclepiodota.] Verum præfectus, feris ferocior & crudelior, clarum victoria pugilem Maximum septis includit: contra Theodotum vero divina sapientia ornatum, & certaminis socium, ubi ipsum prius recto ligno alligaverat, ursam emittit. Hæc autem currens ac fremens Vincto appropinquat: caputque in terram inclinans, adorantium exhibet speciem: ac multis ipsam verberantibus & pungentibus, non abscessit ab habitu reverentis & honorantis. Quapropter solventes a ligno Martyrem, ipsum feri in feram jaculati sunt, sed illa eamdem erga Martyrem servabat verecundiam ac benevolentiam. Verum ferus ac infensus Teres tanto magis exacerbabatur atque effervescebat, quanto feræ Martyres magis reverebantur. Quare post alios inducit & generosissimam Asclepiodotam, eamque tauro indomito & ferocissimo alligari jubet, ut Martyr ejus cursibus & subsultibus distracta, pedibusque ac cornibus dilacerata, amaram ac miseram oppetat mortem. At Christi Martyr signo crucis armata, Domine mi, clamabat, Domine, quis similis tibi, qui glorificatus es? in te speravi: erue me ab insidiis & inevitabilibus laqueis maligni hostis. Taurus vero magis ligatus est immobili statu mitissimaque requie & statione, quam nexibus Martyr.

[12] [Martyres versus Philippopolim ducti, in vico, cui Saltus nomen,] Generosa autem ac victoria inclyta, ad turbam conversa, Videte, homines, & intelligite, inquiebat: feræ, belluæ conservos agnoscunt, communemque reveriti Dominum, pro quo patiuntur, his non feræ, sed servi fiunt, & humaniter accedunt. Vos vero, si nihil aliud, qui eamdem habetis naturam, eamque revereri debetis, & in consortes ejusdem generis benigni esse ac mansueti, acsi feræ hæc vobis præripuissent, insitam illis crudelitatem & feritatem vicissim exercetis, & communem Creatorem contumelia afficientes non reveremini; vestros conservos, ejusdem vobiscum naturæ participes, ferarum loco, multoque acerbius, tormentis tamquam dentibus dilaniantes. Turba vero theatri, quanta a dæmonibus impellebatur, lapidibus Martyres impetebat, quia justis rationibus redarguebatur. At sensus expers Teres, theatrum cum pudore solvens, Philippopolim proficiscebatur, ubi mandaverat, ut simul vincti sequerentur & Martyres. Triginta vero ab urbe milliaribus in vico quodam (Saltys vico nomen, lingua vero Græca interpretatus est Scaturiens:) etenim abundantes ibi aquarum fontes scaturiunt, arborumque variarum ac vitium multitudo facit, ut locus ille sit hortus amœnus.

[13] Huc ubi pervenerat tyrannus, rursus Martyres in conspectum suum adducit, [capite resecto, palmam consequuntur.] similibusque minime erubescens congreditur verbis, & ad sacrificandum hortabatur. Illi vero puerilium instar nugamentorum ista rejicientes confutarunt, addideruntque: Uti nos bona spe pleni sumus, confidimus per potentiam & gratiam Servatoris nostri, nos hic obtenturos finem martyrii: a te vero divina justitia cito meritas ineffabilis crudelitatis & inhumanitatis pœnas exiget. Ille vero majoribus, quam quibus perpetuo agitatus fuerat, furiis actus, mortis contra eos fert sententiam, scribens: Decerno, Maximum, Asclepiodotam, & Theodotum, imperialibus repugnantes legibus, deos injuria afficientes ac deridentes, gladii pœnam subire, resectis capitibus. Gloriosi autem fortesque Martyres, lætantes una & exsultantes, ac strenua palmisque decorata cum omni gratiarum actione extendentes colla, a temporaneis ad regnum sempiternum accurrerunt.

[14] Non multo post furiosus ille ac mortifer Teres, arrogans in tribunali attollens supercilium, [Tyrannus fulmine percussus perit.] fulgurum ac tonitruum vi subita erumpente, ipse cum suis, divino incorruptoque judicio, fulmine percussus interiit, omni corporis vigore consumpto ab igne fulmineo, ipsisque ossibus medulla exhaustis, ita ut corporis figura videretur in lapidem conversa, lapidisque naturam caro imitata. Verum qui erant superstites ejusdem curiæ, talem plagam tantamque ignominiam non ferentes, occultare conabantur punitionem esse divinitus inflictam: quapropter corpus fulmine percussum ac miserabile humo cooperiebant, humumque in montis molem aggerabant: per quæ autem occultare studebant rem latere nesciam, magis manifestabant miræ punitionis triumphum erecto monte, tamquam indelebili divinæ de tyranno vindictæ columna, & præsentibus & posterioribus.

[15] Tu vero, Deus deorum, Domine & Rex dominantium, fons benignitatis & misericordiarum, [oratio auctoris ad Deum, ut finiatur persecutio.] puniens quidem eos, qui sine spe conversionis impie agunt, glorificans vero illos, qui pro gloria tua decertant: neque vero exsecrans eos, qui delictorum suorum pœnitentiam humiliter agunt, & convertuntur; sed multos etiam ex illis martyrii certaminum ac coronarum participes facere dignatus es: vides, quæ patimur: videmus vero & nos, ea illis, quæ perpetravimus (quid dicam Deus meus) æqualia non esse aut conferenda; etiamsi tentationum igne putredo malarum affectionum, (quis dixerit omnis?) sed ea, quæ interim corrumpit hominem ad imaginem tuam factum, absumpta fuerit. Siste, o misericors, vehementiam; non peccatorum gravitati, sed naturæ infirmitati, & magis clementiæ tuæ pœnam attemperans. Si vero multa fornace & expurgatione opus est carnis statuæ; da ut ignem istum fortiter ac patienter feramus, ne eodem, quo alii purificantur, nobis macularum fiat accessio. Nullam autem habentes a nobis supplicandi formam, quam ad te elevemus, quam fidem in te puram ac pietatem a progenitoribus hæreditate acceptam, hanc ipsam pro omnibus tibi offerimus. Si vero & Martyres tuos suscipias legatos, quorum certamina sine offensione narravimus: & vero utinam suscipias! nobis utique aliquid adveniet utilius.

ANNOTATA.

a Hic forte aliquid in apographo omissum est: nam Dei cognitio magis videtur spectare ad intellectum, ac Dei amor ad cor, ita ut fortasse scriptum fuerit, Martyrum intellectum Dei cognitione illuminatum, ejusdemque amorem eorum cordibus infusum.

b Verba Græca haud dubie mendosa hoc loco sunt in apographo nostro. Legendum ὴὴ δὲ γνώμη hic, aut mox ἀκαταγώνιστοι μάρτυρες: quod in idem recidet. Latina expositio igitur certa est quoad sententiam; at correctio Græcarum vocum alterutra solum certa: hinc neutram dare volui.

c Hæc oratio habet aliquid insoliti, quia petitur, ut puniantur persecutores, quod non videtur congruere cum exemplo Christi & S. Stephani, inter ipsa tormenta pro inimicis orantium. Nolim quidem dicere, malam aut illicitam esse orationem, prout conscripta est: nam si Martyres revera sic orarunt, id non fecerunt odio tyrannorum, sed amore religionis Christianæ; utilitatemque communem multorum prætulerunt bono paucorum. Attamen similia non facile in exemplum trahenda sunt, præsertim cum nesciamus, an omnia sint Martyrum ipsorum dicta, quæ scriptor illis attribuit.

d Hæc vox erat mendosa in apographo, ubi legitur, ἐκβεβάκευτο. Quare corrigendam credidi, monito tamen lectore. Neque enim dubitem, quin legendum sit ἐξεβεβάκχευτο, quod derivatur a verbo ἐκβακχευομαι, debacchor, aut furiis incitor.

DE S. PORPHYRIO MARTYRE
Ex Fastis maxime Græcorum.

Circa CCCLXII.

[Commentarius]

Porphyrius martyr (S.)

AUCTORE J. S.

Græci in Menæis ac Menologiis suis hodie commemorant S. Porphyrium ex mimo martyrem, [Nomen S. Porphyrii Martyrologiis inscriptum:] de quo Baronius in Martyrologio Romano ita loquitur: Item S. Porphyrii mimi, qui coram Juliano apostata per jocum baptisma suscipiens, Dei virtute derepente mutatus, Christianum se esse professus est, ac mox, jubente eo, securi percussus, martyrio coronatur. Cum hisce satis congruunt, quæ ad hunc diem leguntur in Menologio Sirletiano, in Menæis impressis, atque in Synaxario Ms., quod a Sirmondo accepimus. Tria hæc monumenta ita invicem consentiunt, ut satis sit unum huc transferre Menologium Sirletianum, quod sic habet: Eodem die natalis B. Porphyrii ex mimis. A Juliano apostata jussus in natali ipsius die obtrectare & irridere Christianorum facta, cum in aquam descendens immergeret, exclamavit: Baptizatur Porphyrius in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti: sic emergens, albas vestes indutus, & se libera voce Christianum esse professus, ense obtruncatus coronam martyrii consecutus est. Ita Menologium istud cum Menæis, & Synaxario; sed non satis accurate, quantum videtur.

[2] Rectius causa martyrii, ipsumque S. Porphyrii martyrium exponitur in Menologio Basiliano, [elogium Sancti sub Juliano passi.] ubi ad eumdem diem Certamen sancti martyris Porphyrii annuntiatur, elogiumque subjungitur his verbis expressum: Porphyrius martyr imperatore Juliano apostata claruit, quem mensæ accumbentem jocis ac salibus, mimicam artem exercens, delectare consueverat. Cum autem animadvertisset, illum, ejurato Domino nostro Jesu Christo, idola colere, eaque pro diis habere, divino zelo accensus, vehementer eum objurgavit coram universo senatu, prævaricatorem, impium ac scelestum appellans, atque ingratum in Deum, qui tanta ipsi beneficia, & imperium contulerat. Quare excandescens Julianus, variis eum prius acerbisque tormentis crudeliter excruciavit: totum deinde illius corpus flagellis cædendo adeo laceravit, ut ossa nudarentur. Postremo præcepit lictoribus, ut eum decollarent. Qua accepta sententia, vinctus ad locum supplicii adductus, & gladio percussus occubuit, pro temporario rege immortalem adeptus, & pro corruptibilibus deliciis æternam felicitatem. Hactenus Menologium, cujus relatio multum distat a præcedente, & ea saltem probabilior est, licet neutra fortasse omnino sit accurata. Utraque aliquid veri habere potest, si catechumenus erat Porphyrius, aut Christianam religionem amplecti statuerat, quando jubebatur a Juliano Christianorum sacra irridere, aut si tactus subito fuerit divina gratia, quando disponebat se ad impium istum ludum. Ita conversus est S. Genesius ex mimo martyr, de quo actum est ad XXV Augusti. Locus Martyrii non exprimitur. Verum Julianus imperium adeptus est sub finem anni 361 in Oriente, nec postea fuit in Occidente. Itaque martyrium S. Porphyrii contigit in aliqua urbe imperii Orientalis, forte Constantinopoli, ac verisimiliter anno 362.

DE S. NICETA GOTHO,
MARTYRE IN GOTHIA ULTRA ISTRUM.

Circa an. CCCLXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Celebris Sancti cultus: locus & tempus martyrii investigantur: nonnulla de conversione Gothorum observata: Acta Græca edenda.

Nicetas Gothus martyr, in Gothia ultra Istrum (S.)

AUCTORE J. S.

Celebris admodum est hodie apud Græcos & Moschos cultus S. Nicetæ martyris, natione Gothi, [Sancti memoria in Fastis: cultus apud Græcos:] de quo Baronius in Martyrologio Romano ita meminit: Eodem die sancti Nicetæ Gothi, qui ab Athanarico rege ob Catholicam fidem jussus est igne comburi. Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 4 elogium contexuit ex Actis infra dandis, sed non sine erroribus aliquot, mortemque Sancti, quem Nicetum vocat, fixit XXV Maii. Hinc factum, ut Grevenus aliique pauci martyrologi Nicetum, aut potius Nicetam, ad XXV Maii suis Fastis inseruerint. Alii tamen Latini cum Molano S. Nicetam hodie memorarunt. Antiquiores martyrologi Latini Sanctum hunc ignorarunt: sed Græci magno consensu, & cum his Moschi S. Nicetam hodie celebrant, ut magnum Martyrem, de quo Officium ecclesiasticum eodem die peragendum in libris eorum ritualibus præscribitur. In Menologio Sirletiano hoc S. Nicetæ datur elogium: Commemoratio sancti martyris Nicetæ, qui sub imperio Constantini Magni natus, atque educatus in regione Gothorum ultra Danubium, non communicabat cum barbaris sed cum viris piis Deum colentibus, edoctus Christi fidem a sanctissimo episcopo Gothorum Theophilo, comprehensus ab Athanasio (lege Athanarico) principe propter Christianæ fidei professionem, & multis tormentis cruciatus, igne consumptus, consummatus est. Consonant omnino Menæa impressa, ubi nomem Athanarici, pro quo hic mendose Athanasius legitur, recte est expressum.

[2] In Menologio Basiliano Acta S. Nicetæ compendio exponuntur. [elogium ex Menologio Basiliano:] Nam post hanc annuntiationem, Certamen sancti magni martyris Nicetæ, sequitur elogium ita conceptum. Nicetas, præclarus Christi martyr, fuit imperante Constantino Magno, genere Gotthus, nobilitate ac divitiis inter populares suos florens, a Theophilo religiosissimo Gotthiæ episcopo fidem edoctus. Cum autem in duas factiones tota Gotthorum gens scissa fuisset, atque utraque suum sibi principem creasset; confugit alter principum ad Romanorum imperatorem: qui cum suscepta in contrariæ factionis tyrannum expeditione, insignem ex eo reportasset victoriam, Gotthosque subegisset, ex eo tempore genus Christianorum inter Gotthos multiplicatum est. Horum primus sanctus Nicetas fuit, qui & summa libertate Christianam fidem populo annuntiabat. Sed postquam reversus est imperator, Gotthi infideles furore perciti, commota in Christianos persecutione, alios quidem aliter torsere; Nicetam autem multiplicibus suppliciis excruciatum igni tradidere. Hactenus Menologium satis recte.

[3] [corpus primo Mopsuestiam, deinde Venetias translatum.] De translatione corporis S. Nicetæ Gothi agunt Acta edenda, iisque consentit Petrus de Natalibus jam laudatus. Utrobique etiam legitur, ecclesiam Sancto ædificatam esse Mopsuestiæ in Cilicia, quo sacrum corpus erat delatum. Addit deinde Petrus de Natalibus: Post temporis decursum corpus ipsum Venetias translatum, quiescere dicitur in ecclesia S. Nicolai. De corpore ibidem servato adstipulatur Nicolaus Doglioni in Opusculo Italico de Notabilibus urbis Venetæ lib. 2 pag. 345; uti & Opusculum Latinum de Urbe Veneta, quod impressum est in Thesauro Antiquitatum Italiæ tom. 5 part. 2. In illo enim tractatur de templo S. Nicolai, parochia presbyterorum in regione Dorsi duri, atque in fine dicitur: Hic S. Nicetæ corpus aliæque Sanctorum reliquiæ habentur.

[4] [Passus est Sanctus in ditione Athanarici,] Quod spectat ad tempus, quo S. Nicetas martyrio coronatus est, illud utcumque assignari potest ex tempore, quo Gothorum princeps Athanaricus persecutionem movit adversus Christianos. De numerosa Gothorum martyrum classe ad XXVI Martii egit Papebrochius noster breviter admodum. Prolixius & accuratius de S. Saba Gotho, in eadem quoque persecutione passo, idem egit ad XII Aprilis, quo occisus est anno 372. Eodem forsan anno, certe non multis annis citius aut serius coronatus est S. Nicetas. Locus martyrii fuit in ditione Gothorum, ultra Danubium tunc degentium. Nescio sane, quo memoriæ lapsu Castellanus in Martyrologio universali ad marginem, & in indice, notare potuerit, prope Mopsuestiam in Cilicia occisum esse Sanctum, nisi locum, ad quem corpus translatum est, cum loco martyrii confuderit. Nulla enim est ratio, cur dicamus, occisum esse Sanctum extra ditionem Athanarici Gothorum regis, quæ immenso terrarum intervallo a Cilicia distabat. Si porro ditionem Athanarici propius inquirere velimus, ex Ammiano, gesta Valentis imperatoris contra Athanaricum referente lib. 27 cap. 5, facile deprehendemus, Athanaricum eo tempore dominatum esse in hodierna Moldavia, ac forte in Valachia & Bessarabia, aut certe in parte aliqua illarum provinciarum: neque enim novimus, quam late imperaret.

[5] Loca ab Ammiano memorata, ubi Valens Istrum primo & tertio illius belli anno trajecit, & ubi anno secundo transitum frustra tentavit, erant in Mœsia inferiore, [ultra Danubium dominantis, & circa annum 372:] dictis provinciis, præsertim Moldaviæ opposita, soloque Istro ab iis divisa. Marcianopolis ejusdem provinciæ urbs, in qua Valens hiberna habebat, ac pax in ipso Istro inter utrumque principem inita, similiter ostendunt, Athanarici ditionem a Mœsia inferiore solo Istro sive Danubio diremptam fuisse. Itaque dubitandum non est, quin S. Nicetas passus sit in hodierna Moldavia, vel huic contermina Valachia aut Bessarabia. Nam persecutionem contra Christianos movit Athanaricus, priusquam Gothi Istrum fuerunt transgressi, quando hæresis Ariana necdum prævaluerat apud Gothos, ut observat S. Augustinus lib. 18 de Civitate cap. 52, ubi hæc scribit: Rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi Catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt; sicut a quibusdam fratribus, qui tunc illic pueri fuerant, & se ista vidisse incunctanter recordabantur, audivimus. Paulus Orosius lib. 7 cap. 32 de eadem persecutione sic habet: Præterea Athanaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus, plurimos barbarorum ob fidem interfectos ad coronam martyrii sublimavit &c. Hæc ille refert, postquam dixerat, Gratianum creatum esse imperatorem. Attamen hinc nequit inferri, eodem anno 367, quo Gratianus factus est imperator, natam esse persecutionem; sed solum, cœptam non esse multis annis serius: Orosius enim singula non refert ad annos determinatos. Ex laudatis ante S. Sabæ Actis certum est, persecutionem viguisse anno 372, & jam antea fuisse cœptam. Hac de causa martyrium S. Nicetæ circa eumdem annum 372 figendum censui.

[6] Occasio persecutionis in Actis repetitur ex dissensione Gothorum, [bellum Gothorum occasio persecutionis fuisse dicitur:] & bello, quod ortum dicitur inter principes duarum partium, Fritigernem videlicet & Athanaricum. Si Actis credendum sit, Fritigernes fuit primum victus ab Athanarico; sed postea, fœdere inito cum Valente, hujus subsidio victor. Similia habet Sozomenus lib. 6 cap. 37 ita scribens: Haud multo post, orta inter eos (Gothos) seditione, duas in partes divisi sunt: quarum alteri Athanaricus, alteri præerat Phritigernus *. Mox, commisso inter eos prælio, victus Phritigernus, Romanorum auxilium imploravit. Quod cum imperator concessisset, jussissetque, ut milites, qui in Thracia erant, ei auxilium ferrent, denuo congressus, victoriam retulit, & Athanarici copias in fugam vertit. Hactenus Sozomenus, addens ea occasione, Fritigernem cum Ulphila episcopo ac subditis suis a Valente ad Arianam hæresim traductum. Verum scriptor ille hæc omnia memorat post pulsos ab Hunnis e sedibus suis Gothos, qui a Valente recepti sunt in Thracia.

[7] At persecutio Athanarici sæviit, quando Gothi omnes ultra Istrum degebant, [at id bellum non est omnino certum:] ut S. Augustinus mox laudatus testatur, idque etiam liquet ex tempore persecutionis per Orosium assignato. Præterea S. Epiphanius, qui eo tempore florebat & scribebat, agens de vehementi illa persecutione in hæresi 70 Audianorum, cap. 15 ait, Romanorum præsertim odio a rege Gothorum commotam esse, quod Romanos imperatores Christianos esse videret. Itaque verendum est, ne aliqua tam in Actis quam apud Sozomenum sit confusio, indeque perperam assignata persecutionis causa. Nam Athanaricus ante persecutionem contra Valentem gessit bellum, ab eoque victus est anno 369, circa quem inchoata est persecutio, forsan simulac Valens, sancita pace, cum exercitu Romano recesserat. An vero etiam ante id tempus Fritigernes & Athanaricus bello certaverint, non adeo certum est, licet hoc etiam habeat Socrates lib. 4 cap. 33.

[8] [certum vero est Gothos tunc fuisse Catholicos.] Quidquid sit, constat de persecutione; constatque ulterius, eam fuisse motam, quando Gothi erant Catholici, ut observat S. Augustinus, & liquet ex tempore, quo ad Arianismum traducti sunt Gothi. Socrates quidem Gothos, ab Athanarico occisos, simul & Arianos facit & martyres: sed scriptor ille frequenter modo plane inepto & ridiculo scribit de rebus fidei, Gothosque jam tunc Arianos facit, quia non multo post illam hæresim sunt amplexi: ut narrat Theodoretus mox laudandus, qui id Ulphilæ Gothorum episcopi perfidiæ attribuit. Quæ autem Theodoretus de Ulphilæ perversione memorat, longe probabiliora sunt, quam quæ de eodem scripsit Philostorgius Arianus. Nam eum ab Eusebio episcopo, (Nicomediensem insinuans Arianum) fuisse ordinatum, Philostorgius ait, cum a rege, qui tunc Gothis præerat, legatus una cum aliis ad imperatorem Constantinum missus esset. Improbabilia hæc sunt, quia sic Ulphila ordinatus esset ante mortem Constantini, anno 337 defuncti, & quidem ab Eusebio Nicomediensi Ariano. At nec verisimile est, Ulphilam tam cito fuisse episcopum, aut ordinatum esse tempore Constantini ab homine Ariano, quando Constantinopolitanam sedem obtinebat S. Alexander Constantino gratiosus. Itaque figmenta illa sunt Philostorgii, in gratiam Arianorum suorum non raro falsa scribentis. Valde etiam incertum, & minus probabile est, quod scribit de Ulphila Socrates lib. 2 cap. 41, eum fuisse in concilio Constantinopolitano anni 360, ubi Ariani novam condiderunt fidei formulam, cui Ulphila tunc consensisset. Idem tamen habet Sozomenus lib. 4 cap. 24. At hic lib. 6 cap. 37 existimat, imprudenter factum ab Ulphila, qui, inquit, cum episcopis Nicænorum patrum decreta sectantibus communicare perseveravit.

[9] [Nam Ulphila eorum episcopus, antea Catholicus,] Quidquid porro sit de factis aliquot particularibus Ulphilæ, a quibus fides Gothorum non dependet; constat Gothos diu ante tempus, de quo agitur, fuisse conversos, ac Gothorum metropolitam Theophilum in concilio Nicæno fuisse anno 325; Itaque Gothi dudum Christiani erant & Catholici; sed ad perfidiam traducti sunt a Valente circa annum 376, quando pulsi ab Hunnis, petierunt, ut sedes sibi figere liceret intra limites Romani imperii. Observat hoc Sozomenus, qui alias Socratem passim nimis sequitur; additque de episcopo Gothorum in confirmationem sequentia verba: Nam Ulphila, qui tunc apud ipsos erat episcopus, initio quidem nulla in parte dissensit ab Ecclesia Catholica. Mox subdit, Ulphilam, qui a Gothis ad Valentem legatus erat missus, promissis Arianorum episcoporum esse corruptum.

[10] [tantum perversus est circa annum 376.] Verum audiamus Theodoretum, de his scribentem lib. 4 cap. 37, ubi sic habet: Quo tempore Gothi Istrum trajicientes, fœdus cum Valente percusserunt, abominandus ille Eudoxius (verisimiliter legendum Euzoïus, qui Arianorum episcopus erat Antiochiæ, ubi tunc Valens degebat) qui tunc aderat, suggessit imperatori, persuadendum esse Gothis, ut cum ipso communicarent. Nam cum diu antea divinæ cognitionis radiis illustrati essent, in Apostolica doctrina semper fuerant innutriti. Quippe, aiebat Eudoxius, unius dogmatis communio pacem firmiorem efficiet. Quod consilium cum approbasset Valens, optimatibus Gothorum proposuit, ut in doctrina fidei cum ipso consentirent. At illi responderunt numquam se adduci posse, ut a majorum suorum doctrina discederent. Porro ea tempestate Ulphila totius gentis erat episcopus, magnæ apud illos auctoritatis, & cujus verba pro firmissimis legibus habebant. Hunc Eudoxius cum & verbis demulsisset, & muneribus illexisset, eo impulit, ut Gothos ad communionem imperatoris amplectendam adduceret. Id autem persuasit, cum diceret, contentionem ex ambitione ortam esse; dogmatum vero nullam esse discrepantiam. Sic Ulphilæ perfidia circa annum 376 ad hæresim perducti sunt Gothi.

[11] Quod spectat ad Acta Græca S. Nicetæ, auctorem ea habent Metaphrastem, [Acta Græca satis probabilia videntur,] qui verisimiliter habuit Acta antiquiora, quæ ad stylum suum traduxit. Latine edita sunt apud Lipomanum & Surium, ibique Metaphrasti adscripta. Allatius quoque in Opusculo de Simeonum scriptis pag. 127 horum Actorum dat initium, aggregatque catalogo illorum, quæ Metaphrastis esse videntur. Bailletus in tabula critica ad hunc diem observat, alia olim Acta S. Nicetæ exstitisse; sed ea tamquam perdita haberi posse, postquam illa suo stylo exornanda suscepit Metaphrastes. Verum justo vehementior videtur hæc censura, quæ forte non aliunde nata est, quam ex solo Metaphrastis nomine: non enim invenio, quid magnopere displicere possit in Actis S. Nicetæ præter aliqua ad Sanctum vix spectantia, & occasionem persecutionis Athanarici, hujusque contra Fritigernem bellum, quod tamen etiam habent Socrates & Sozomenus.

[12] [edenturque cum Latina interpretatione correcta.] Fortasse Valens, instigante Fritigerne, bellum contra Athanaricum suscepit: quamvis illud quoque fecisse legatur, quia Athanaricus Procopio tyranno subsidia contra Valentem miserat. Fortasse Athanaricus Fritigernem aggressus est post pacem cum Valente factam. Quidquid sit, dubium magis est istud bellum, quam certo fictitium. Reliqua in Actis relata de S. Niceta, licet tam certa non sint, quam facta ab auctore contemporaneo scripta, modo satis verisimili sunt enarrata. Acta autem illa Græca, quæ edam, in apographo nostro notantur desumpta ex codice Ms. regis Franciæ. Interpretatio Latina apud Lipomanum & Surium Græco contextui plerumque respondet, non tamen ita semper est accurata, ut nequeat emendari. Nam subinde aliqua verba prorsus Latine sunt omissa, quæ secundum Græca adjungam. Semel iterumque interpres a vero sensu aberrasse videtur; ideoque veram interpretationem substituam, servata tamen antiqua versione, ubicumque videbitur legitima.

[Annotata]

* Græce Φριτιγέρνης

ACTA
Ex codice Ms. bibliothecæ regiæ cum antiqua versione subinde correcta.

Nicetas Gothus martyr, in Gothia ultra Istrum (S.)

Ex Ms.

ΝΙκητικοὺς ἀγῶνας τοῦ μάρτυρος Νικήτα πανηγορίζομεν σήμερον· οὐχ ὃν τῶν ἀποστόλων κορυφαῖος πέτρος ἐπαιδαγώγησε, καὶ Κλήμης ἔσχε κοινωνὸν ὠδίνων τῶν μητρικῶν, ῥώμη τε προήνεγκε, καὶ Κόμοδος τυραννῶν τῷ διὰ Χριστὸν τετελείωκε μαρτυρίῳ· οὐ τούτου γῦν τοὺς ἂθλους πανηγορίσαι συνήλθομεν, ἀλλ᾽ ὃν (τόγε πρὸς εὐφημίαν λαμπρότερόν τε καὶ τιμιώτερον) βάρβαρος μὲν ἤνεγκε χώρα, βάρβαρα δὲ ἐθρέψαντο ἤθη, καὶ τὴν ἔμφυτον τῆς τυχῆς εὐγένειαν οὔμενουν οὐκ ἐνόθευσαν· ἴσαν πάντες τὸν ποταμὸν Ἴστρον μεγέθει καὶ εὐθηνίᾳ, ὅσα ποταμοὶ φέρουσι, τὸ περιβόητον ἔχοντα, ὃν καὶ Δανούβιον ἐπιχώριος ὀ, δε γλῶττα καλεῖν. Γότθους δὲ κατ᾽ ἐκεῖνο καιρου μεταναστάτας τῆς πατρίδος γεγονότας προσοίκους ποταμὸς ἔφερεν. Οὗτος οὗν θαυμαστὸς Νικήτας γοτθικῶν σπερμάτων ἐκφὺς, καὶ τιμὴν τὴν πρώτην παρ᾽ ἐκείνοις λαχὼν, διά τε τὸ περιφανές τοῦ γένους καὶ τὴν ἄλλην τοῦ σώματός τε καὶ τῆς ψυχῆς εὐφυΐαν ὅσην καὶ δεξιότητα, οὐ Γότθος ἦν τὸν βίον, οὐ τοὺς τρόπους, οὐδὲ τὴν πίστιν. Ἐνίκα γὰρ μὲν γνώμη τὸ γένος, τὸ δὲ εἰς Χριστὸν φίλτρον τὴν βάρβαρον δόξαν, δὲ τῶν ἀρετῶν ἔρως τὴν Γοτθικὴν ἀκρασίαν καὶ ἀγριότητα.

[2] Θεοφίλου δὲ τὴν οὗτος ἐπὶ νεαζούσῃ τῇ ἡλικίᾳ τῶν ἱερῶν τῆς διδασκαλίας ἀπερυσάμενος ρευμάτων. Ὅνπερ δὴ θεόφιλον, τὴν ἀρχιερατικὴν ἐφορείαν τῶν Γότθων πεπιστευμένον, καὶ τῇ ἐν Νικείᾳ οἰκουμενικῇ καὶ πρώτῃ συνόδῳ ἐμάθομεν ἐνεπιστῆναι καὶ τὰ τῆς εὐσεβείας Χειρί τε καὶ γλώσσῃ παρὰ πᾶσι κρατύναι δόγματα· ἐπεὶ δὲ οὐ πολὺς ἐν μέσῳ διέβη χρόνος, καὶ τὸ Γότθων ἔθνος εἰς ἀντιπάλους διεῤῥάγη καὶ ἐμφυλίους μοίρας, καὶ εἰς δύο τε γεγόνασι μέρη· καὶ τούτων ἡγεῖτο θατέρου μὲν φριτιγέρνης, θάτερον δὲ Ἀθαναρίχῳ ὑπήκουε τὰ πάντα δεινῷ· Ἀθανάριχος οὗτος, κατὰ τῆς ὁμογενοῦς καὶ ἀποστάδος τοῦ φριτιγέρνους μερίδος ρίδος πλῆθει χειρὸς ἐπιστρατεύσας, τρόπαιον ἵστησιν. Ὅθεν φριτιγέρνης ἀποῤῥηθεὶς, πρὸς τὴν ῥωμαἳκὴν ἀπέβλεψε δεξιὰν, αὐτόβολός τε προσελθὼν, ἀμύνειν ἐδεῖτο. Οὐάλεντι δὲ τηνικαῦτα τῷ μισοχρίστῳ, τὰ ρομαἳκὰ διείπετο σκῆπτρα· οὗ τοῖς ἐπὶ θράκην στρατιώταις τῷ φυγάδι βοηθεῖν ἐγκελεύσαντος, φριτιγέρνης λαβὼν τόν τε θράκιον, καὶ ὅσος ὑπ᾽ αὐτῷ Γοτθικὸς στρατὸς κατελέλειπτο, διαβαίνει τὸν ἴστρον. Καὶ τὸν θεῖον τοῦ Χριστοῦ σταυρὸν πάσης προηγούμενον τῆς δυνάμεως φέροντες, συρρύγυνται τοῖς ἀντιπάλοις εἰς μάχην, κρατοῦσι τε ρἇον τοῦ κρατήσαντος· καὶ τὸ ἐκείνου πλῆθος αἰχμαλωσία καὶ ξίφος διεμερίζετο· μόλις μετ᾽ ὀλίγων Ἀθαναρίχου τὴν σφαγὴν αἰσχρότατα διαπεφευγότος.

[3] Αὕτη γέγονε πρόφασις καὶ αἰτία πολλαπλασίους τῶν προλαβόντων τὰ Χριστιανῶν ἀσπάσασθαι Γότθους. Οὔρφιλος δὲ, διάδοχος μὲν τῶν ἀρχιερατικῷν θεσμῶν ἐχρημάτιζε θροφίλου, συμπαρὼν δὲ αὐτῷ πάλαι κατὰ τὴν Νίκαιαν καὶ τὰ ἶσα φρονῶν, συνηδρευσεν ὕστερον καὶ οἷς ὀτ᾽ ἐν Κωνσταντινουπόλει ἁγία καὶ οἰκουμενικὴ δευτέρα συνεκροτήθη σύνοδος. Οὗτος ἀνὴρ λόγιός τε καὶ νουνεχὴς ὢν, τύπους γραμμάτων καὶ ἀπηχήσεις αὐτῶν τῇ Γοτθικῇ συμβαίνοντας ἐξεῦρε φωνῇ· τούτοις τε τὴν ἱερὰν ἡμῶν γραφὴν καὶ θεόπνευστον ἀπὸ τῆς ἐλλάδος εἰς τὴν Γοτθικὴν γλῶσσαν μεταβαλὼν, τοὺς ὁμοφίλους ἐκμανθάνειν πάσῃ σπουδῇ παρεσκεύασε. Διὸ καὶ μᾶλλον ἐπεδίδω παρὰ τοῖς βαρβάροις εὐσέβεια, καὶ ἐπὶ μέγα καθ᾽ ἑκάστην προέκοπτεν. Αθανάριχος δὲ χρόνῳ ὕστερον τῆς ἥττης ἀναλαβὼν ἑαυτὸν, τῆς ἀσεβείας οὐκ ἀνελάμβανεν, ἀλλὰ πολλοὺς μὲν τῶν Χριστιανῶν, ταῖς βαρβάροις καὶ Γοτθικαῖς βασάνοις ὑπέβαλλεν· ἐπὶ μᾶλλον δὲ κατὰ τοῦ γενναίου Νικήτα, ὅσῳ καὶ τῷ περιφανεστέρῳ τοῦ γένους καὶ τῆς εὐσεβείας τῶν ὁμογενῶν ἐκράτει, κινούμενος ἦν.

[4] Γρατιανοῦ δὲ τηνικαῦτα τοῦ εὐσεβοῦς καὶ πρᾴου τὴν ῥωμαἳκὴν τε καὶ πατρικὴν διέποντος ἀρχὴν, δυσσεβὴς καὶ μιαιφόνος Ἀθανάριχος αὐτὸς δι᾽ ἑαυτοῦ τὴν κατὰ τῶν εὐσεβῶν μιαιφονίαν ἐπαλαμᾶτο, καὶ τοῦς ὑπὸ χεῖρα μιμεῖσθαι παρεκελεύετο. Οἱ τοίνυν θεομισεῖς οὗτοι καὶ ἀλιτήριοι, κρυπτομένης καθ᾽ ἑκάστην τῆς ἀσεβείας, τοῦ μάρτυρος ἠγανάκτουν, ἠπείλουν, ἐσφάδαζον τοῖς θυμοῖς, ἀνελεῖν ἐπεχείρουν. Ὥνπερ δὴ Νικήτας βραχέα φροντίζων, οὐδὲν ἧττον τοῦ τῆς εὐσεβείας κηρύγματος περιείχετο. Τέλος πρὸς φανερὰν ἐκραγέντες ὀργὴν, ἀθρόον ἐπιστάντες, ἐν ᾧ τὸν τῆς ἀληθείας λόγον μάρτυς ἐκήρυττεν, ἀναρπάζουσί τε αὐτὸν καὶ ἕλκουσι βίᾳ, καὶ τὴν πίστιν ἀπώμοτον θέσθαι καταναγκάζουσι. Ἀλλ᾽ μὲν, δι᾽ ὧν τε ἔλεγε, δι᾽ ὧν τε ἐποίει, τῆς εὐσεβείας οὐκ ἀφιστάμενος, καὶ τοῦ παῤῥησίᾳ τὸν Χριστὸν ὁμολογεῖν, καὶ ὡς Θεῷ τούτῳ προσάγειν τὸ σέβας, χλεύην καὶ παιδιὰν ἀπέφαινε τὴν ἑκείνην ἐπίθεσιν. Οἱ δὲ τοῦ σώματος συντρίψαντες μέρη, φεῦ τῆς μανίας· εἶτα καὶ πυρὶ ῥιπτοῦσιν. Ἀλλὰ καὶ οὕτω πάσχων ἅγιος οὔτε τὴν γλῶτταν εἶχε τῶν εἰς Θεοὺ ὕμνων ἀφισταμένην, οὔτε τὴν καρδίαν τῆς πρὸς αὐτὸν πίστεως· διὸ καὶ μέχρι τέλους ἀκλινῆ τὴν ὁμολογίαν διασωσάμενος, σὺν ἄλλοις πολλοῖς τῶν ὁμογενῶν τῶν μαρτυρικῶν ἠξιώθη στεφάνων, εἰς χεῖρας Θεοῦ τὴν ψυχὴν παραθέμενος.

[5] Μαριανὸς δέ τις ἀνὴρ εὐσεβὴς, Κίλιξ τὸ γένος, ἐκ τῆς ἐκεῖσε πόλεως Μοψουεστίας ὁρμώμενος, κατ᾽ ἐκεῖνο καιροῦ τοῖς περὶ τὸν ἴστρον διατρίβων τόποις, κοινωνίᾳ πίστεως καὶ ὁμοιότητι τρόπων (ὅπερ οἶδεν ὡς τὰ πολλὰ συμβαίνειν) συνήθης καὶ φίλος τῷ μάρτυρι καὶ ὁμορόφιος γίνεται χρόνον πλειόνα. Οὗτος μετὰ τὸ μαρτιρικὸν ἐκείνου τέλος, διεκοπεῖτο καὶ πολλοῦς ἔτρεφε καθ᾽ ἑαυτὸν λογισμοὺς, τίνα τρόπον δυνατὸν γένοιτο τὸ τοῦ φίλου σῶμα, τοιούτῳ μάλιστα τέλει κεκοσμημένον· ἠβούλετο γάρ ἀχωρίστως αὐτοῦ ἔχειν, ὡς οἷόν τε καὶ μετὰ θάνατον· οὕτω τοιγαροῦν σκοπούμενος, ἀερὶ ποτὲ τῶν νύκτων διὰ τὸν Ἀθαναρίχου φόβον (αὐτὸς γὰρ αὐτῷ τὴν τοῦ μαρτυρικοῦ σώματος ἀνάληψιν οὐ μεθίει) ἐπιστὰς ἐν ᾧ τὰ τῶν ἁγίων διέρριπτο λείψανα, ἐπεὶ ἀγνοεῖν εἶχε ποῖόν ἐστι τὸ ἐπιζητούμενον, παρὰ τούτου διδάσκεται, παρ᾽ οὗ καὶ μάγοι τὴν ἐκείνου προσκύνησιν· Δύναμις γὰρ οὐρανία τις καὶ ἀσώματος, ἀστέρος ὑπελθοῦσα μορφὴν, τοῦ χρηστοῦ προηγεῖτο Μαριανοῦ μάλα σαφῶς καὶ γνωρίμως· καὶ οὐκ ἀπέστη τοῦτο ποιῶν φαινόμενος ἐκεῖνος ἀστὴρ, ἕως ὐπέδειξε τὸ ποθούμενον. Τὸ δὲ ἦν, οὐ λείψανόν τι καὶ μέρος, ἀλλὰ σῶμα ὁλόκληρον τῆς μακαρίας ὄντως ψυχῆς μετὰ τῶν ἄλλων, κρεῖττον φανὲν καὶ πυρὸς, ὤστπερ ἄρα καὶ κλῆσις ἠβούλοιτο, πλὴν ὅσον ἴχνη τινὰ σέζειν, καὶ οὐδὲ ταῦτα σαφῆ, ἀλλ᾽ ὥστε δῆλον εἶναι, ὅτι πυρὶ προσωμίλησεν. Τοῦτο τοίνυν τὸ ἰερὸν σῶμα θήκῃ ἐνθεὶς, καὶ μαρτυρικαῖς, ὥσπερ ἔδει, τιμῶν ἱερολογίαις, εἰς τὴν ἑαυτοῦ πατρίδα μετακομίζει.

[6] Καὶ τῷ ἰδιωτικῇ παραμένον οἰκίᾳ, δημοτελεῖς ἐπήγαζε τὰς ἰάσεις· καὶ γὰρ ἀγαθῆς ὢν ψυχῆς οἶκος, μιᾷ περιγράφειν οἰκίᾳ τὰς ἰδίας οὐκ ἠγάπα θαυματουργίας, ἀλλὰ κοινοὺ ἦν Μοψουαστηνῶν ἐντρύφημα· μᾶλλον δὲ καὶ τῶν ἀλλαχόθεν φοιτώντων, ἀπόλαυσις οὐ δαπανωμένη. χρόνῳ δὲ ὕστερον καὶ νάος τῷ μάρτυρι ἀνεγείρεται. Καὶ αὐτὸς τὸ τίμιον υποδέχεται σῶμα, φανερωτέρας τοῦ λοιποῦ τὰς ἑαυτοῦ παρέχον ἐνεργασίας, καὶ μηδέποτε λῆγον κατὰ παντοίων παθῶν καὶ νόσων ἱστάμενον. ὅμως τὸν ἀθλητὴν πρώτως οἰκία ξενοδοχήσασα τῆς ἁγίας ἐκείνης χειρὸς πλουτεῖ τὸν ἀντίχειρα καὶ ταύτην ἰδιάζουσαν χάριν τῷ φίλῳ Μαριανῷ Νικήτας καλὸς δίδωσι, καὶ φιλίας ἐκεῖνος νόμους καὶ ξενίας τιμῶν ὅπερ οὐδενὶ τίνι ἄλλῳ ποιῆσαι παραχωρεῖ, καὶ τούτῳ τάχα τὸν φίλον δοξάζων. Καὶ γὰρ Αὐξέντιος, ὃς τῆς εἰρημένης πόλεως ἐπίσκοπος ἦν, ἐπιχειρήσας ἀπομερίσαι τι τοῦ σώματος καὶ λαβεῖν, εἴληφε μὲν οὐδὲν, ὧν ἐξῄτει, ἔλαβε δὲ δέος, οὔτε μικρὸν οὐδ᾽ ὅσον ἀνέκφορον μεῖναι καὶ λαθεῖν, ἀλλ᾽ ὥστε καὶ αὐτοῦ τὴν ψυχὴν λίαν κατασεισθῆναι, καὶ διδάσκαλον τοῖς ἄλλοις γενέσθαι οἷς τε εἶδε καὶ οἷς αὐτὸς ἐξεδειγματώθη, μηδένα τολοιπὸν χεῖρα τολμηρὰν προτείνειν, μηδὲ μέρος τι τοῦ σώματος παρὰ γνώμην ὂν αὐτῷ παρασπᾶν.

[7] Ὅπως δὲ συνέβη τὸ δέος καὶ τίσι λόγοις εἴργεθαι τῆς ἐπιχειρήσεως, λόγος δηλώσει. Ἀνέστησε μὲν γὰρ φιλόμαρτυς οὗτος ἀρχιερεὺς τοῖς καλλινίκοις τῶν μαρτύρων νάον, Ταράχῳ τέ φημι καὶ Πρότῳ καὶ Ἀνδρονίκῳ, ὃς καὶ πρὸ τῶν τειχῶν τῆς πόλεως τῆσδε Μόψουεστίας ἵδρυται· ἐπεὶ δὲ καὶ λειψάνων ἐδεῖτο τῶν ἀυτῶν ἁγίων ἐπὶ καθιερώσει τοῦ οἰκοδομηθέντος νάου, ἐπλούτει δὲ ταῦτα γείτων ἐκείνης πόλις Ἀνάξαρβα, ἐπαγγελίᾳ λειψάνου μαρτυρικοῦ, μαρτύρων λαμβάνει λείψανα, καὶ ὑποσχόμενος δοῦναι Νικήτα τοῦ φαιδροῦ μερίδα τῶν εἰρημένων ἀνακομίζεται. Ὡς οὗν ἔδει πληροῦσθαι τὸ ἐπαγγελμένον, καὶ τάφος ἀνώρυκτο, καὶ ἐπικείμενος ἀνῄρητο λίθος, θραύεται μὲν εὐθὺς μάρμαρος παρ᾽ οὐδεμίαν ἐμφανῆ αἰτίαν· ἀναφαίνεται δὲ νεκρὸς, ἔχων τε τὰ μέλη κατὰ σχῆμα κείμενα, καὶ τὸ σῶμα, οὐδὲν τοῦ προτέρου χρωτὸς παραλλάττον· ἐπεὶ οὖν καὶ λαμβάνειν ἐχρῆν μέρος τοῦ σώματος, καὶ χεὶρ ἥπτετο τοῦ τὸν τάφον ὀρείξαντος, (ἐνταῦθα μοι προσεκτέον τὸν νοῦν) λαμβάνει μὲν γὰρ οὐδὲν, γίνεται δὲ παραχρῆμα ξηρὰ, καὶ δέος εὐθὺς καὶ τρόμος εἶχε τὸν τολμητὴν. Εἶτα σεισμὸς ἐπιγίνεται, καὶ βρονταὶ καταῤῥύγνυνται, καὶ ἀστραπῶν ἐξάλματα συνεχῆ, φόβον ἐμβάλλοντα τοῖς παροῦσιν οὐ φορητόν.

[8] Ἅπερ ἱερὸς Αὐξέντιος θεασάμενος, (ἦν γὰρ καὶ θείων μηνυμάτων οὐκ ἀμαθὴς) τὴν μὲν ξηρανθεῖσαν χεῖρα τοῦ παθόντος προσάγει τοῖς λειψάνοις, οὐχ ὡς αὖθις τὰ ληψομένην, ἀλλ᾽ ὡς αἰτησομένην μᾶλλον ἀφθέγκτως συγγνώμης ὑπερ τῆς τολμῆς, καὶ τευξομένην τῆς θεραπείας. Πολλῷ γάρ σε ρἇον, ἔλεγεν, ἀγαθὸν ὄντα, καὶ τοῦ ἀγαθοῦ μιμητὴν, τοῦ βλάψαι τὸ θεραπεῦσαι· καὶ ἐκεῖνο παρέσχε καὶ μὴ βουλόμενος, πῶς οὐχὶ μᾶλλον τοῦτο κατὰ γνώμην δώσεις; ἰᾶται τοιγαροῦν παθοῦσα χεὶρ, καὶ κήρυξ γίνεται τῆς τοῦ ἰασαμένου καὶ δυνάμεως καὶ χρηστότητος· τὸ μὲν ἀπὸ τῆς παιδείας, τὸ δὲ ἀπὸ τῆς μετὰ τὴν ἐπίγνωσιν τοῦ σφάλματος θεραπείας. Τολοιπὸν τοίνυν ἀρχιερεὺς τὸν ἰερὸν τάφον δοξολογίαις τε καὶ ὕμνοις τιμήσας, τὸ ἀρχαῖον ἀποδίδωσι αὐτῷ σχῆμα, τῷ κοσμιοτέρῳ μόνῳ τὴν παραλλαγὴν ἔχοντι. Οὕτω δοξάζει Θεὸς τοὺς αὐτὸν δοξάζειν προελομένους, οὕτω μεγαλύνει τοὺς μεγαλυνόντας. Οὐ τὸ πᾶν ἐνταῦθα διδοὺς, οὔμενουν· ἀλλὰ τὰ μέλλοντα τούτοις τεκμαίρεσθαι παρεχόμενος· τὰ γὰρ ἐνταῦθα, σὺν τοῖς αἰσθητοῖς ἅπασι τὸ ἐξαίρετον ἔχῃ, ἀλλ᾽ οὖν καὶ ἀκοῇ δηλοῦται, καὶ ὄψει καταλαμβάνεται· δὲ τοὺς ἁγίους ἐκεῖ περιμενει, οὔτε ὀφθαλμὸς εἶδεν, καὶ οὖς οὐκ ἤκουσε, οὔτε εἰς ἀνθρωπίνην ἀνέβη καρδίαν· τοιαῦτα γὰρ ὡς ἐμάθομεν, τὰ πρὸς θεοῦ τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτὸν τεθησαυρισμένα. Ὧν γένοιτο πάντας ἡμᾶς ἐπιτυχεῖν, χάριτι καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὧν δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. ἀμήν.

[Nicetas genere Gotthus, moribus præstans,] Victricia martyris Nicetæ hodie celebramus certamina, non quem princeps Apostolorum Petrus erudiit, & qui Clementis fuit frater a, & quem Commodus tyrannus propter Christum illato consummavit martyrio. Non convenimus, ut hujus celebremus certamina: sed quem (quod ad laudem quidem est præclarius & præstantius) regio tulit barbara, mores vero enutrierunt barbari: & innatam nobilitatem minime adulterarunt b. Sciunt omnes fluvium Istrum, magnitudine quidem inter fluvios clarum, quem lingua ejus regionis appellat Danubium. Gotthos autem, qui illo tempore excesserant e patria c, fluvius habebat accolas. Hic ergo admirandus Nicetas, natus e Gotthicis seminibus, & primum honorem apud illos nactus, tam propter claritatem generis, quam propter aliam animi & corporis indolem & dexteritatem, non erat vita Gotthus, nec moribus, nec fide. Nam genus quidem vincebat ingenium: amor autem in Christum, barbaram opinionem: studium vero virtutis, intemperantiam Gotthicam & feritatem.

[2] [a Theophilo fuit instructus: clades Athanarici Gotthorum regis,] Hic autem in adolescentia hauserat sacra fluenta doctrinæ Theophili. Quem quidem Theophilum d, cum ejus fidei fuisset commissus Gotthorum pontificatus, accepimus interfuisse primæ universali synodo Nicænæ, manuque & lingua apud omnes confirmasse dogmata pietatis. Cum autem non multum intercessisset temporis, & in gente Gotthorum bella erupissent intestina, & essent divisi in duas partes, & uni quidem præesset Phritigernes, altera autem valde terribili pareret Athanaricho, hic Athanarichus, suscepta maximis copiis expeditione adversus Phritigernem, qui erat quidem ejusdem generis, sed erat ab eo avulsus, victoria parta, erigit trophæum. Quamobrem Phritigernes in rebus suis afflictis spectavit ad Romanam dexteram, & veniens transfuga, petivit auxilium. Valens autem Christi inimicus, eo tempore tenebat sceptra Romana. Qui cum jussisset iis, qui erant in Thracia, militibus ferre opem exuli. Phritigernes, Thracio exercitu accepto, & eo, qui sibi remanserat, transmittit Istrum. Itaque ferentes divinam Christi Crucem, præcedentem omnes suas copias, prælio confligunt cum adversariis, & eum, qui vicerat, facile vincunt, & illius multitudo partim quidem cæditur, partim capitur, cum Athanarichus e turpissime cum paucis suæ vitæ fuga consuluisset.

[3] [crescente apud Gothos fide,] Hæc fuit causa & occasio, cur multi ex iis, qui præcesserunt, Gotthis f, religionem amplexi sint Christianam. Urphilus g autem fuit Theophili successor in munere pontificali, qui cum eo quoque synodo Nicenæ interfuerat eadem sentiens, & postea consederat cum iis, qui Constantinopoli in secunda sancta synodo fuerunt congregati. Hic cum esset vir prudens & doctus, invenit figuras literarum, & sonos Gotthicæ voci convenientes: & cum in eis sacram nostram & divinitus inspiratam Scripturam e Græca in linguam Gotthicam vertisset, omni studio & diligentia effecit, ut eam discerent, qui erant suæ gentis. Quamobrem magnum incrementum accipiebat pietas apud barbaros, & indies proficiebat. Athanarichus autem cum procedente tempore se a damno, quod acceperat, recreasset, & in locum pristinum revertisset, non pervenit tamen ad pietatem: sed multos quidem ex Christianis Gotthicis & barbaris subjiciebat suppliciis: magis autem movebatur adversus generosum Nicetam, qui & generis claritate, & pietate superabat eos, qui erant sui generis.

[4] [occasio fuit persecutionis, in qua occisus est S. Nicetas.] Gratiano autem pio & clementi Romanum ac paternum administrante imperium, impius & cædem spirans Athanarichus, ipse per se adversus pios cædem parabat, & efficiebat, ut qui ei parebant, ipsum imitarentur. Isti ergo Dei hostes execrandi, occultata h quotidie impietate, Martyris causa indignabantur, cum pietas Martyris in dies prædicaretur, discruciabantur animis, minabantur, aggrediebantur eum de medio tollere. Quæ quidem Nicetas parum curans, nihilominus pergebat prædicare pietatem. Tandem in iram apertam erumpentes, repente Martyrem invadunt eo tempore, quo prædicabat, ipsumque rapiunt, & vi trahunt, & urgent, ut fidem abjuret. Sed ille quidem nec verbis, nec factis desistens a pietate, & libera Christi confessione, & ab honorando eo ut Deo, ludum & irrisionem esse ostendebat illorum invasionem. Illi autem cum contrivissent partes ejus corporis, (o insaniam) eum etiam in ignem injiciunt. Sed sic quoque patiens Sanctus, neque lingua desistebat Deum hymnis celebrare, neque corde in eum credere. Quocirca ad finem usque immobilem servans confessionem, cum multis aliis, qui erant ejusdem generis & fidei, dignus fuit habitus coronis martyricis, anima sua in manus Dei tradita.

[5] [Hujus corpus clam sublatum, & in Ciliciam portatum,] Marianus autem quidam vir pius, Cilix genere, ex civitate, quæ illic est, ortus, nomine Mopsuestia i, illo tempore versans in locis, quæ sunt circa Istrum, propter fidei conjunctionem & morum similitudinem, quæ quidem magna ex parte inter se conveniunt, evaserat Martyri familiaris & amicus, & degebat in eisdem ædibus multo tempore. Hic postquam ille finem accepisset martyricum, considerabat, & multas apud se versabat cogitationes, quonam modo posset corpus Amici accipere, maxime tali fine ornatum: volebat enim ab ipso non separari, quantum poterat, etiam post mortem. Cum ergo sic consideraret, tandem intempesta nocte propter metum Athanarichi, (ipse enim non permittebat, ut acciperetur corpus Martyris) accedens in eum locum, in quo erant projectæ Sanctorum reliquiæ, quoniam ignorabat, quodnam esset, quod quærebatur, ab eo docetur, a quo Magi didicerunt illius adorationem. Virtus enim quædam cælestis & incorporea, stellæ forma suscepta, bonum præcedebat Marianum aperte & evidenter, neque destitit hoc facere illa stella, quæ apparebat, donec ostendit id, quod desiderabatur. Id autem erat non reliquiæ aliquæ & pars, sed corpus integrum illius vere beatæ animæ. Quod quidem apparuit igne fuisse potentius, sicut etiam volebat ejus appellatio, nisi quod solum quædam servabat vestigia, neque ea aperta, sed ut tantum appareret, id cum igne esse congressum. Hoc ergo sacrum corpus cum thecæ imposuisset, martyricis, ut oportet, & sacris id honorans orationibus, transfert in suam patriam k.

[6] Et cum sic maneret in domo privata, publicas tamen effundebat curationes. [ubi ecclesia Sancto erecta Mopsuestiæ:] Etenim cum esset domus bonæ animæ, non satis habebat unis ædibus sua circumscribere miracula: sed erat communes deliciæ Mopsuestanorum, immo vero eorum quoque, qui aliunde ventitabant, usus fructus, qui non consumebatur. Procedente autem tempore, templum quoque excitatur Martyri, & ipsum corpus suscipit venerandum, apertissima de cætero conferens beneficia, & resistens omnibus morbis & vitiis. Illa tamen domus, quæ Athletam primo accepit hospitio, ditatur pollice sacræ illius manus, & hanc propriam gratiam amico Mariano dat ille egregius Nicetas, honorans amicitiæ leges & hospitalitatis. Quod quidem nulli alii sinit facere, in hoc quoque amico gloriam tribuens. Etenim Auxentius l, qui erat dictæ civitatis episcopus, cum aggressus esset ejus corporis aliquid dividere & accipere, nihil quidem accepit eorum, quæ volebat: eum autem non parvus invasit metus, nec ejusmodi, ut non in apertum prodiret, aut lateret, sed quo ejus quoque anima fuerit valde agitata, & alios docuerit iis, quæ vidit, & terrore, quo est affectus, ut nemo deinceps manum audacem porrigeret, neque ullam partem ejus corporis, cum esset præter ipsius sententiam, avelleret.

[7] Quonam modo autem metus hic acciderit, & quibusnam verbis prohibitus fuerit, [cum episcopus, aperto sepulcro, reliquias vellet dividere,] ne aggrederetur, explicabimus. Excitavit hic quidem pontifex, amicus martyrum, templum victoria insignibus martyribus, Taracho, Probo & Andronico m, quod positum est ante muros civitatis Mopsuestiæ. Cum autem ipsorum Sanctorum ei deessent reliquiæ ad consecrationem templi ædificati, eas autem haberet urbs illi propinqua, nomine Anabarza n, ei promissa parte reliquiarum hujus præclari Nicetæ, illorum martyrum accipit reliquias. Cum itaque oporteret impleri id, quod promissum fuerat, & sepulcrum fuisset effossum, & sublatus esset lapis, qui fuerat impositus, protinus quidem confringitur marmor, nulla apparente causa: apparet autem mortuus, habens membra honeste composita, & corpus a priori corpore nihil differens. Cum ergo eum oporteret accipere partem corporis, & illud tetigisset manus ejus, qui sepulcrum effoderat (hic mihi attendendum est) nihil quidem ea accipit, fit autem mox arida, metusque & tremor statim invadit eum, qui id ausus fuerat. Deinde fit terræmotus, & erumpunt tonitrua, & frequentia micant fulgura, iis, qui aderant, afferentia metum intolerabilem.

[8] [variis prodigiis ab eo consilio deterretur.] Quod quidem cum sacrosanctus adspexisset Auxentius, (satis enim intelligebat, quid Deus significaret) ejus quidem, qui passus fuerat, manum aridam adducit ad reliquias, non ut rursus aliquid accepturam, sed potius ut tacite petituram veniam audaciæ, & consecuturam curationem. Est enim, dicebat, tibi, o Sancte, multo facilius, cum sis bonus, & boni imitator, curare, quam lædere: Et si illud vel nolens præbuisti, quomodo non hoc magis dabis ex tui animi sententia? Curatur itaque affecta manus, & prædicat virtutem & bonitatem ejus, qui curaverat, illam quidem ob castigationem, hanc vero ob sanationem post agnitionem erroris. Deinde vero pontifex, cum sacrum ejus sepulcrum honorasset hymnis & glorificationibus, ei pristinam figuram restituit, nulla in re mutato, nisi quod se habebat melius & honestius. Sic glorificat Deus eos, qui ipsum glorificant: sic magnificat eos, qui ipsum magnificant. Non universum hic donans; minime: sed ex his futura præbens conjicienda. Nam quæ hic dantur, etsi inter omnia sensilia sint præstantissima, auribus tamen significantur, & oculis comprehenduntur. Quæ autem illic Sanctis manent, neque oculus vidit, neque auris audivit, neque in cor hominis ascenderunt. Talia enim sunt, ut didicimus, quæ a Deo parata sunt iis, qui ipsum diligunt. Quæ detur nobis omnibus consequi gratia & benignitate Domini nostri Jesu Christi: cui gloria & potentia in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In versione Latina legitur socius; sed Græca phrasis clare fratrem significat. In eadem versione ad nomen Clementis additur, Pontificis, quod Græca non habent. In Recognitionibus S. Clementis occurrunt Niceta & Aquila, tamquam S. Clementis Papæ fratres. At libri Recognitionum auctoritatem non habent; neque video, Nicetam S. Clementis fratrem in Martyrologiis Græcis aut Latinis celebrari. Forte auctor ne insinuare quidem voluit, talem ullibi reperiri Sanctum; sed solum dicere, de tali se non loqui.

b Hic multa verba Latine erant omissa.

c Certum est, Gothos non semper in Dacia ad Istrum habitasse; sed ex alia regione remotiore a Romano imperio ad Istrum progressos esse, prout postea per multas imperii provincias se diffuderunt. An vero ex Scandinavia, sive ex hodierno regno Suecico, ut vult Jornandes, ortum duxerint, non est hujus loci inquirere.

d Theophilus Gothiæ metropolita concilio Nicæno revera subscriptus legitur.

e Jam in Commentario num. 7 monui, totum hoc bellum non videri certum, & fortasse ex sola confusione ortum esse. Aliquid tamen veri subesse potest, si Fritigernes cum Valente fœderatus fuit,quando hic anno 367 contra Gothos bellum gessit, clade Athanarici anno 369, secutaque eodem anno pace finitum.

f Erant quidem inter Gothos Christiani non pauci; sed ea occasione multo plures converti potuerunt.

g Urphilas aut Urphila communius vocatur ab aliis. Aliqua hic non recte de ipso dici videntur. Consule itaque de Ulphila dicta in Commentario num. 9 & 10, ex quibus liquet, non de secunda synodo œcumenica intelligi posse mox sequentia, si vera sunt, sed de synodo Arianorum anni 360.

h Hic dissentit interpretatio Latina apud Lipomanum, illaque nequit conciliari cum apographo nostro Græco: res tamen est nullius momenti pro historia.

i Mopsuestia urbs est episcopalis Ciliciæ, apud geographos & historicos satis nota. Aliquem autem ex Cilicia fuisse apud Gothos, non debet videri incredibile; cum S. Augustinus num. 5 Commentarii testetur, se egisse cum fratribus, qui illic similiter fuerant.

k Additur in Latina versione: Et tunc ipsum domi suæ deponit. At illa non sunt in apographo nostro Græco. Ex sequentibus tamen liquet, in privata domo corpus fuisse positum.

l In catalogo antistitum Mopsuestenorum apud Lequien tom. 2 Orientis Christiani col. 890 & seq. duo reperiuntur Auxentii, quorum primus S. Niceta videtur paulo antiquior, aut certe eidem non supervixisse. Alter Auxentius, qui ex solis fere diptychis innotescit, secundum ordinem ibi fixum sedit seculo quinto. Hoc autem tempus satis congruit hic relatis.

m Præclari hi martyres, qui passi sunt in Cilicia, coluntur legunturque in Martyrologio Romano ad XI Octobris, ubi eorum danda sunt Acta.

n Anazarba, alias Anazarbus, subinde etiam dicta Cæsarea ad Anazarbum, montem vicinum, a quo nomen traxisse creditur, in divisione Ciliciæ facta est metropolis Ciliciæ secundæ. Passos in ea urbe sanctos martyres Tharacum, Probum & Andronicum, ex sinceris horum Actis ostenditur. Ceterum quæ sequuntur Græca, prolixiora paulo sunt quam Latina; sed Latina verba sufficiunt ad rem exponendam.

DE S. ALBINO EPISCOPO CONF.
LUGDUNI IN GALLIA.

Sec. IV aut V.

SYLLOGE.
De cultu, reliquiis, ætate & gestis.

Albinus episc. conf., Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Inter antiquiores episcopos Lugdunenses fuisse Albinum aliquem, eumque ut Sanctum cultum, [S. Albini memoria in vetustis Martyrologiis,] evincunt vetusta Martyrologia, & confirmant omnes passim catalogi episcoporum Lugdunensium, quamvis alias obscura admodum sit gestorum Sancti memoria. Hieronymiana apud Florentinium ad hunc diem ita habent: Lugduni Galliæ depositio Albini episcopi. Codex Corbeiensis plane consonat, excepta prima voce, quæ est Lugduno. Epternacensis habet: Lugduno Appini episcopi, luxato nonnihil Sancti nomine. Hisce consentit Rabanus, ita Sanctum memorans: Lugduno Galliæ depositio Albini episcopi. Baronius & Florentinius etiam Bedam laudant: sed id intelligendum est de Martyrologio non admodum vetusto, cui Bedæ nomen fuit tributum: nam nec Beda, nec Florus, uti nec Ado, nec Usuardus; Albinum Lugdunensem memorarunt. Reperitur tamen in Richenoviensi, apud nos tom. VII Junii edito, his verbis memoratus: Lugduno, Albini episcopi; uti & in aliis quibusdam sine loco, & nomine etiam corrupto in Augustano. Ad Wandelberti versus additum est stylo soluto: Et depositio Albini episcopi. Accedit Martyrologium Autissiodorense apud Martenium tom. 6 Collect. ampl., ubi legitur; Lugduno Galliæ B. Albini episcopi.

[2] Ex recentioribus martyrologiis Albinum non pauci etiam commemorarunt. [uti & in hodierno Romano reperitur:] Duos tantum afferam. Baronius in Romano sic breviter habet: Lugduni S. Albini episcopi. Saussayus in Gallicano Sanctum tali exornat elogio: Eodem die Lugduni sancti Albini episcopi & confessoris, qui beato Justo pontificium abdicanti sublectus, se absolutissimum exemplar totius justitiæ ac religionis clero populoque suo exhibuit, vita integerrimus, doctrina præcellens, cultu pietatis præcipuus. Cujus affectus studio sancti Stephani protomartyris basilicam inædificavit itidemque consecravit, in qua post absolutum gloriosi præsulatus decursum humatus, beatitudinis suæ præcipua dedit insignia. Hæc quidem oratorio magis quam historico stylo sunt exposita, ideoque parvi facienda, quæ de doctrinæ præcellentia traduntur. Attamen quæ dicuntur de gestis Sancti, aliunde satis probantur.

[3] Nam successorem S. Justi fuisse S. Albinum, aut, [ætas Sancti, qui ecclesiam S. Stephani erexit.] ut nomen in antiquis catalogis scriptum dicitur, S. Alpinum, catalogi omnes consentiunt. Ex hisce ætas S. Albini, & initium episcopatus utcumque colligitur. Nam, ut probatum est in S. Justo ad 2 Septembris, hic Sanctus fuit in concilio Aquileiensi anno 381; sed verisimiliter non diu post, relicto episcopatu, in eremum secessit. Albinus igitur episcopatum susceperit inter annum 380 & 390. Quot vero annis fuerit episcopus, omnino incertum est. Hinc æque est incertum, utrum eodem seculo quarto obierit, an quinto. Quod spectat ad constructionem ecclesiæ S. Stephani, hanc plures alii affirmant. Hac de re Severtius in Archiepiscopis Lugdunensibus pag. 34 ita scribit: Ex Homiliario basilicæ S. Irenæi & veteri Ms. Martyrologio collegialis ecclesiæ Belli-jocensis, ipse construxit simul ac dedicavit ecclesiam S. Stephani in urbe Lugdunensi, erectam sane in cathedralem, quando aut quamdiu archiepiscopi suam eo sedem transferre non dubitarunt. Hisce assentitur Theophilus Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi pag. 29, & passim alii.

[4] [Corpus dicitur servari in ecclesia S. Justi:] Addit Severtius, corpus S. Albini in æde jam dicta S. Stephani tumulatum dici a Sarrazino; sed contra hunc ita disserit: Aut sane tutius jacet in ecclesia S. Justi, ex præfato Homiliario antiquiore. Cujus rei veritas nobis comperta nuper est ex apprehenso Ms. doctorum (loquitur de octo doctoribus, qui tumulos in ecclesia S. Justi lustrarunt) mox in Vita S. Justi assertorum, hoc typi ligamento: “Item in alio sepulcro corpus B. Alpini confess. & archiepisc. Lugdunensis inventum est: quod juxta tumulum gloriosi confessoris S. Justi situm erat. Tum id sepulcrum propalatur per ipsius epitaphium, in quo nomen ipsius cum præclaris medicis * manifestatur”. Consentit laudatus Raynaudus his verbis: Sacrum ejus corpus in S. Stephani ecclesia, quam ædificarat, tumulatum prodit Leonardus Sarrazinus apud Democharem. Sed prisca scriptura sacrorum pignorum ecclesiæ S. Justi eum ibidem tumulatum confirmat. Hoc itaque etiam videtur corrigendum in dato num. 2 elogio Saussayi.

[5] [confessor habendus est, non martyr, & nomine Albinus.] Ceterum Severtius multa ratiocinatur de genere S. Albini, eumque conatur nobilissimis familiis Romanis inserere. At illa tam parum fundata sunt, ut ne expendi quidem aut refutari mereantur. Hinc æque inepta sunt; quæ de martyrio Sancti ex illis colligit. Illustri genere natum fuisse Sanctum, ex dignitate episcopali & nomine satis est verisimile. Martyrem fuisse, omnino est improbabile; tum quia ut confessor in antiquissimis Fastis annuntiatur, tum quia sub imperatoribus Christianis, Theodosio I & Honorio vitam traduxit. De nomine etiam aliqui dubitant, creduntque dictum potius fuisse Alpinum quam Albinum, quia nomen in vetustis catalogis Alpinus scribitur. Verum non videtur mihi dubitandum, quin in vita sua Albinus fuerit dictus, quemadmodum nomen in Fastis vetustissimis exprimitur. Quod vero Alpinus in catalogis fuerit scriptum, ortum existimo ex dialecto populorum, qui post mortem S. Albini Galliam occuparunt, & litteram b in p more suo mutaverunt.

[Annotata]

* meritis, opinor

DE SS. ARCHIO ET ARCHEON MM.
NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Archius M. Nicomediæ in Bithynia (S.)
Archeon M. Nicomediæ in Bithynia (S.)

AUCTORE J. S.

Hi duo Martyres in Apographis Hieronymianis a Florentinio editis Nicomediæ ubique attribuuntur. Textus ab ipso datus, cui etiam codex Blumianus videtur consentire, cum nullam observaverit differentiam, sic habet: In Nicomedia civitate natalis sanctorum Archii, & Archion. Consonat satis codex Corbeiensis: In Nicomedia natalis sanctorum Arcii, Archeon. Antverpiensis unum dumtaxat exhibet hoc modo: Nicomedia Artei. Alibi hosce non invenio: neque his plura addenda censeo.

DE S. MAMILIANO EPISC. PANORM.
IN INSULA QUADAM MARIS ETRUSCI.

Probabilius Sec. V.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Mamilianus, episcopus Panormitanus, in insula quadam maris Etrusci (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti nomen in Fastis recentioribus & cultus variis diebus: corporis pars major Suanæ in Tuscia, aliquæ partes aliis locis.

De S. Mamiliano episcopo variis diebus in Fastis suis agunt Octavius Cajetanus & Philippus Ferrarius. [Memoria Sancti in Fastis sacris ad varios dies] Prior ad XV Septembris ita habet: Panhormi S. Mamiliani episcopi & martyris initio principatus Constantini Magni. Laudat pro hisce tabulas Panormitanæ & Suanensis in Tuscia ecclesiæ. Ferrarius in Catalogo generali ad eumdem diem de Mamiliano ista memorat: Suanæ in Tuscia sancti Mamiliani episcopi Panormitani. At in Catalogo Sanctorum Italiæ Mamilianum prolixiori elogio celebrat ad V Septembris, ex solo forsan lapsu memoriæ: nam & ibidem in indice assignatur XV. Inter auctaria Usuardi Solleriani memoria Mamiliani confessoris celebratur sine loco in codice Vaticano ad XIII Septembris, uti & in Hieronymianis apud Florentinium, latius laudandis § 3. Ad XVI Junii de S. Mamiliano iterum sic habet Cajetanus: Suanæ, Tusciæ urbe, prima inventio corporis S. Mamiliani episcopi Panhormitani, ut illo die apud nos observatum est in Prætermissis. S. Mamiliani non meminit Martyrologium Romanum: Baronius tamen in Annotatis ad illud die X Novembris de S. Mamiliano episcopo Panormitano, ut Suanæ in Tuscia defuncto, ibique sepulto, mentionem facit. Ad eumdem Junii diem Castellanus Mamilianum inseruit Martyrologio Universali.

[2] Rursum ad XIX Aprilis de S. Mamiliano agit Cajetanus, [annuntiata: atque etiam, ut videtur 12 Martii Romæ;] ita scribens: Suanæ, Tusciæ urbe, secunda inventio corporis S. Mamiliani episcopi Panhormitani. Eadem plane habet Ferrarius; quemadmodum annotarunt Majores nostri in Prætermissis ad illum diem. In Martyrologio Romano ad XII Martii annuntiatur Romæ S. Mamilianus martyr, de quo & Majores nostri eodem die egerunt. Credidit Baronius, Mamilianum illum esse eumdem cum S. Mamiliano presbytero & martyre, de quo agunt Acta S. Urbani Papæ, apud nos edita ad XXV Maii. At ea opinio nequaquam est certa: Mamilianus enim ille ab antiquioribus sine loco memoratur, ita ut recentiores ob cultum potius illum Romæ annuntiasse videantur, quam quod scirent Romæ martyrio coronatum esse. Si tamen aliqui crediderunt, Romæ passum esse Mamilianum die XII Martii, ut alios quosdem deinde scripsisse videbimus, illorum opinio ex conjecturis incertis tantum concepta videtur. Porro Romæ in ecclesia B. Mariæ Montis Cæli ad XII Martii S. Mamilianus colitur ut episcopus & martyr, quemadmodum inferius ostendam, quando agam de reliquiis S. Mamiliani ibidem servatis. Quapropter non video dubitandum esse, quin Maurolycus, Galesinius, Baronius, & plerique alii recentiores designatum voluerint Mamilianum illum, qui Romæ in dicta ecclesia colitur illo ipso die, quo annuntiatur.

[3] [licet Maximilianus quidam eodem die passus sit in Africa.] Hunc Galesinius & Baronius, ut dixi, crediderunt esse S. Mamilianum presbyterum, socium S. Urbani Papæ, & in hujus Actis memoratum. Verum Mamilianus ille erat presbyter; at, qui colitur XII Martii, pro episcopo habetur & colitur, imo & Panormitanus fuisse episcopus creditur. Itaque omnino existimo, recentiores martyrologos agere de S. Mamiliano episcopo, licet omiserint episcopi titulum, sive id fecerint, quod Sanctum non satis haberent cognitum, sive alia de causa. Mabillonius tom. 4 Analectorum pag. 566 edidit Acta Maximiliani eodem die XII Martii anno 295, Tebestæ in Numidia passi, quia militiam detrectabat, quam sibi ut Christiano putabat illicitam, sed in Annotatis dicit: Maximiliani hujus nomen non invenio in Martyrologiis. Ruinartius eadem Acta recudit in Actis Martyrum sinceris pag. 300, ibique existimat, ipsum memorari ab Adone & Notkero; Mamilianum vero substitutum esse pro Maximiliano Africano. Ejusdem sententiæ sunt Tillemontius tom. 4 Monument. in Maximiliano, Bailletus ad XII Martii, Castellanus in Martyrologio universali, & Georgius in Annotatis ad Adonem, ambo ad eumdem diem, imo & Sollerius noster ab ea opinione parum recedit in Observationibus ad Usuardum. Observatio illorum sane plausibilis primo intuitu apparet, potestque vera esse de S. Maximiliano, quem apud Notkerum & Adonem eodem die annuntiatum habemus; sed non spectat ad Mamilianum, ob cultum Romæ annuntiatum.

[4] Quod spectat ad varias festivitates; dies XV Septembris pro natali habetur, [Variæ Sancti festivitates.] quod Sanctus credatur eo die obiisse. At XVI Junii prima Inventio corporis celebratur, uti & secunda inventio memoratur die XIX Aprilis. Attamen hæc ultima corporis inventio non amplius memoratur in nuperrimo Martyrologio Panormitano, quod impressum est anno 1742. Hinc colligo, istam festivitatem aut numquam fuisse usitatam Panormi, aut deinde omissam. At in novo hoc Martyrologio alia memoratur solemnitas, Dominica secunda Octobris celebranda, ob acceptum Panormi anno 1658 caput, sive reliquias aliquas capitis, Sancti. Martyrologium istud ita habet: Panormi translatio capitis S. Mamiliani martyris, civis, archiepiscopi, & patroni principalis ejusdem urbis, quod Alexander VII, Pontifex Maximus, Petro Martinez Rubio archiepiscopo indulsit, ut e Romana S. Mariæ Montis Cœli ecclesia Panormum transferret, ubi anno MDCLVIII, ad urbis præsidium & ornatum, magnificentissima pompa exceptum est. In eodem Martyrologio duæ aliæ festivitates, nimirum natalis XV Septembris, & Inventio prima XIV Junii, alio modo annuntiantur, ut duo natales videlicet; quia auctor credidit, duos esse Mamilianos, ambos episcopos, imo etiam cives Panormitanos; sed alterum martyrem, alterum confessorem. At illa opinio inferius refutabitur, ideoque ipsa Martyrologii verba non recito.

[5] Quod spectat ad reliquias S. Mamiliani, earum pars major servatur Suanæ in Tuscia. [Corporis pars major Suanæ in Tuscia:] Est autem Suana civitas quidem episcopalis sub archiepiscopo Senensi, sed modicissima & prope deserta, sita in ea parte Tusciæ, quæ olim paruit reipublicæ Senensi, versus Tusciam Pontificiam. De corpore ejusque inventione Octavius Cajetanus in Animadversionibus ad Acta Sanctorum Siculorum tom. 1 pag. 120 ita scribit: Auctore me, cum Senarum oram, ac diœcesim Suanensem ad excursionem animarum obirem, corpus S. Mamiliani episcopi Panhor. Suanæ inventum in ecclesia ejus nomini dicata, incisum marmore epigramma docuit. Hic jacet corpus Sancti Mamiliani Panhormensis episcopi. Ingens inde mihi cupido effodiendi corporis, quod sub ara condi fama erat, factumque a me permissu Metelli Bichii, tum Suanensis episcopi, viri humanissimi ac præstantissimi, qui in aula Pauli V Pont. Max. munere auditoris deinde functus est. Itaque manibus meis ara patefacta, S. Mamiliani corpus magno omnium gaudio inventum, ac sacrosanctas nostratis Archiepiscopi reliquias, a me diu conquisitas, licuit contrectare, exosculari, venerarique incredibili lætitia animo gestiente. Eadem in urbe crypta ostenditur, quam illam ipsam puto, quæ sanctorum Martyrum domicilium, dein sepulcrum fuit. Hæc ille de inventis S. Mamiliani reliquiis Suanæ, ubi ipsum credidit obiisse. Verum locus mortis postea accuratius a nobis examinabitur.

[6] [caput Romæ,] Porro non contendit Cajetanus, totum S. Mamiliani corpus Suanæ servari, sed de partibus aliquot mox varia memorat. Primo ait, caput haberi Romæ in ecclesia B. Mariæ Montis Cæli, ubi ad aram pendet tabella, quam, inquit, legi exscripsique. Verba tabellæ ita recitat: In hoc altari sunt corpora SS. Mamiliani episcopi, Golbodei, Astotii, Proculi, ac Nymphæ Virg. & Mart. Tum recitat Antiphonam & Orationem, de omnibus istis Martyribus ibidem inventam hoc modo:

Antiphona. Isti sunt Sancti, qui pro Dei amore minas hominum contempserunt, SS. Martyres in regno cælorum exsultant cum angelis. O quam pretiosa est mors Sanctorum, qui assistunt ante Dominum, & ab invicem non sunt separati.

℣ Lætamini in Domino, & exsultate justi.
℞ Et gloriamini omnes recti corde.

Quæsumus, omnipotens Deus, ut sicut nos jugiter sanctorum martyrum tuorum, Mamiliani episcopi, Golbodei, Astotii, & Proculi, atque Nymphæ virginis commemoratione lætificas, ita semper supplicatione defendas. Per Dominum nostrum &c. Deinde observat Cajetanus, non haberi ibidem totum corpus, sed solum caput, quod more majorum corpus fuerit vocatum. Ad confirmationem hæc testatur: Vidi ego, cum in Urbe versarer, permixta ossa nonnulla, in vase ex vitro condita, cum inscriptione SS. martyrum Golbodei, Proculi & Eustotii, ac seorsim sanctorum Mamiliani ac Nymphæ capita, inaurato ex ligno thecis inclusa. Hactenus Cajetanus.

[7] [in ecclesia B. Mariæ Montis Cæli,] Piazza in Hemerologio sacro ad XII Martii, & Martinellus in Roma sacra pag. 229 agunt de corpore S. Mamiliani in ecclesia S. Mariæ Montis Cæli servato; sed neuter ei attribuit titulum episcopi, nedum episcopi Panormitani. Imo Pancirolus utroque antiquior in Opere Italico de Thesauris absconditis Urbis Romæ pag. 748, agens de ecclesia S. Mariæ Montis Cæli, vulgo Monticelli, asserit in ea haberi corpus S. Mamiliani martyris, eo ex aliquo cœmeterio translatum. Additque: De eo tamen aliud non habemus, quam quod Romæ martyrio coronatus sit die XII Martii. Hæc potius insinuarent, servari in illa ecclesia corpus S. Mamiliani martyris Romani, quam corpus aut caput alicujus Mamiliani episcopi Panormitani. Præterea in laudatis scriptoribus nulla fit mentio de aliis martyribus, quorum reliquias in eadem ecclesia servari testatur Cajetanus. Attamen vera esse dicta Cajetani, tam de titulo episcopi, dato in illa ecclesia S. Mamiliano, quam de solo capite ibidem servato, clare ostenditur ex instrumento postea facto, recitandoque num. 9, quando pars illius capitis Panormum fuit translatum. Itaque dicendum, tres allegatos scriptores non tanta usos esse diligentia ad inquirendum spectantia ad S. Mamilianum ejusque reliquias in prædicta ecclesia servatas, quanta usus est Cajetanus.

[8] Hic vero de reliquiis S. Mamiliani, quem episcopum Panormitanum existimat, paulo post subdit sequentia: [aliæ reliquiæ in Igilio & Ilua insulis] Enimvero S. Mamiliani caput Romæ est in æde S. Mariæ Montis Cæli, alterum e brachiis in insula Igilio, alterum in proxima insula Ilua: Suanæ vero maxima pars corporis in æde ejus nomini dicata servatur. Quæ hic memorantur insulæ, Igilium, alias Ægilium, & vulgo Giglio dicta, & Ilua, alias Elba, sunt in mari Etrusco non admodum longe a continente, & invicem vicinæ. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad V Septembris in Annotatis ait: Ex monumentis ecclesiæ Suanensis (S. Mamilianum) illum in insula Dianio * defunctum, in Ægilio insula proxima sepultum, indeque corpus, brachio ibi relicto, Pio II Pontifice Maximo, translatum apparet. Nescio, quam illa sint certa, quæ de reliquiis servatis in Igilio & Ilua insulis tradunt laudati scriptores, ita ut rei totius fidem penes ipsos relinquendam putem.

[9] Certius est, partem capitis, quod majori saltem ex parte servabatur in ecclesia S. Mariæ Montis Cæli, [pars capitis, quod Romæ servabatur,] ut vidimus num. 6, anno 1658 translatam esse Panormum, ibique magna cum lætitia & cum summo honore exceptam. Harum reliqularum traditio Romæ facta est die XVII Octobris anni 1657, ut liquet ex Actis per notarium scriptis, quæ Josephus Vincentius Marascia in Opusculo de duobus Mamilianis pag. 53 recitat hoc modo: In nomine Domini. Amen. Præsenti publico instrumento cunctis ubique pateat evidenter, & notum sit, quod anno a Nativitate D. N. Jesu Christi millesimo sexcentesimo quinquagesimo septimo, Ind. undecima, die vero decima septima Octobris, Pontificatus autem SS. in eodem Christo Patris, & D. N. D. Alexandri divina providentia Papæ septimi, anno ejusdem tertio, illustrissimus & reverendissimus D. Marcus Antonius Oddus, episcopus Hieropolitanus, Em. & Rev. D. Cardinalis vicarii vices gerens, mihi notario optime cognitus, asserens habuisse in mandatis a SS. D. N. Alexandro Papa Septimo, ut partem capitis S. Mamiliani, primi episcopi Panormitani, quod conservatur in Ven. ecclesia B. Mariæ in Monticellis de Urbe, consignaret illustrissimo & reverendissimo Don Petro Martinez Rubio, Albarozzinæ diœc., archiepiscopo Panormitano, ad majorem omnipotentis Dei gloriam, & prædicti S. Mamiliani venerationem, volens supradicti Sanctissimi mandatis parere, accessit una cum dicto Ill. & Rev. domino archiepiscopo, meque notario, ac testibus infrascriptis, ad prædictam Ven. ecclesiam, eoque perventus, vocavit D. economum prædictæ ecclesiæ, cui significavit prædictum Sanctissimi ordinem.

[10] Factaque brevi oratione ante altare majus, jussit per dictum economum aperiri conservatorium reliquiarum, [donata anno 1657 archiepiscopo Panormitano,] situm a cornu euangelii in pariete in loco eminenti, & ab eo asportari supra dictum altare majus argenteum dicti S. Mamiliani, prout asportatum fuit in continenti, aperiendo clave dictum conservatorium, & fractis nonnullis clavis ferreis, quibus dictum caput argenteum claudebatur, per artificem ad hunc effectum ibi vocatum. In quo quidem capite argenteo multum antiquo ab una parte sunt incisa hæc præcisa * sc̄o Mamiliano ep̄o, ab alia parte aliæ litteræ, videlicet: A. D. MCCCCLVI. Et postquam fuit ab eodem Illustriss. D. V. gerente, & aliis supradictis prædictum caput veneratum; idem Illustris. D. V. gerens, ponens manum suam dexteram intus caput argenteum, extraxit cranium capitis prædicti S. Mamiliani cum parte capitis, divisi in pluribus partibus: quarum magna pars fuit reposita in eodem capite seu imagine argentea, una cum duabus aliis particulis & uno fragmento: duas vero partes mediocres, quarum altera continet partem oculi, & alia versus auriculam, & alias tres particulas consignavit dicto Illustris. & Rev. D. archiepiscopo de ordine SS. D. N. Papæ, ut supra, ibidem præsenti, & maxima cum veneratione & gratiarum actione recipienti: eidemque, ut penes se prædictas sanctas reliquias retinere, ab Urbe extrahere seu transmittere, in quacumque ecclesia, oratorio, seu pio loco, tam publico quam privato, etiam publicæ venerationi exponere possit & valeat, licentiam & facultatem in Domino concessit & impartitus fuit.

[11] [ut liquet ex Actis donationis:] Deinde vero dicta imago argentea per dictum artificem fuit clausa ad pristinam formam, sigilloque dicti Ill. D. V. gerentis super dictis clavis, octo in locis cera Hispanica sigillata, ita & taliter, quod non possit amplius aperiri, nisi laceratis & devastatis dictis sigillis, & reposita in dicto conservatorio, statim clauso sua solita clave. In quo quidem conservatorio a parte exteriori, & in illius summitate sunt scripta magnis litteris hæc verba antiqua, scilicet: Caput S. Mamiliani episcopi et martyris. In parte vero interiori alia verba, scilicet: Pars capitis S. Nymphæ virginis et mart. Quæ omnia hic pro veritate adnotavi, non solum modo & forma prædictis, verum etiam omni alio meliori modo &c. Super quibus omnibus & singulis petitum fuit a me eodem notario publico infrascripto, ut de prædictis unum vel plura publicum seu publica conficerem atque traderem instrumentum & instrumenta, prout opus fuerit, & requisitus ero. Actum Romæ in prædicta Ven. Eccl., præsentibus &c. Ill. & Rev. D. Jo. Francisco de Zarate sacræ Rotæ auditore; Ill. & Rev. D. Francisco Diez de Cabrera canonico S. ecclesiæ Compostellanæ, a consiliis Catholicæ Majestatis in supremo S. Officii generalis inquisitionis tribunali; perillust. & admodum RR. DD. Ægidio Martinez Rubio, S. ecclesiæ Terraconensis thesaurario; & abbate D. Antonio Acata Panormitano, testibus ad prædicta & singula vocatis, habitis specialiter, atque rogatis. M. Antonius episcopus Hieropolitanus V. gerens &c. Ego Antoninus Franciscus Maria Simius, curiæ causarum Em. & Rev. D. Cardinalis vicarii notarius, de præmissis rogatus; præsens instrumentum subscripsi, & publicavi, meoque solito signo signavi, requisitus &c. Hactenus instrumentum traditionis reliquiarum, prout editum est apud Marasciam.

[12] [illa anno 1658 Panormum translata, non totum caput:] Ex hoc autem liquet, duas capitis partes mediocres, & ejusdem tres alias particulas, archiepiscopo Panormitano fuisse donatas. Non videntur partes illæ, quantum ex instrumento colligitur, tantæ molis fuisse, ut omnes simul vel decimam capitis partem constituere possint. Attamen de iis ita loquuntur scriptores Panormitani, acsi totum caput fuisset translatum ad urbem suam. Verba nuperrimi Martyrologii jam dedi num. 4, ubi dicitur Translatio capitis. Eodem modo in Annotatis ad istud Martyrologium de illa agitur translatione, acsi caput integrum accepisset ecclesia Panormitana, illudque Panormum dicitur delatum die VI Octobris anni 1658. Antoninus Mongitorius in Vita S. Mamiliani martyris eumdem translationi assignat diem, ac non minus liberaliter caput translatum scribit. Mitto alios, qui eodem modo de reliquiis capitis S. Mamiliani Panormum delatis locuti sunt. Neque debent hanc observationem meam ægre ferre eruditi Panormitani, cum amor veritatis illam extorqueat, ne quis postea ita Panormitanis caput S. Mamiliani attribuat, ut neget majorem ejus partem mansisse in ecclesia S. Mariæ Montis Cæli. Etenim nimis frequenter experti sumus ejusmodi exaggerationes, quæ aliquibus etiam antiquioribus placuerunt, non modo multis contentionibus & controversiis occasionem dare, sed ex illis innumeras quoque falsitates oriri & errores, quos amor patriæ parere solet & fovere. Verum de hisce satis.

[13] Porro aliquas etiam reliquiarum S. Mamiliani particulas assignat Marascia pag. 16, [aliæ particulæ ante Panormum delatæ:] docetque, eas suo tempore fuisse apud Salvatorem Oddum, atque anno 1609 ex ecclesia S. Mariæ Montis Cæli acceptas a Sebastiano Ugolino, Siculo sacræ theologiæ doctore. Hoc attestantur Litteræ Eminentissimi Cardinalis Arigonii, archiepiscopi Beneventani, anno 1609 datæ, quas ibi recitat. Non explicant laudatæ Litteræ, quales sint illæ S. Mamiliani particulæ. Verum ipse Salvator Oddus apud Marasciam ibidem testatur, in theca sua haberi quatuor particulas, videlicet particulam costæ, alteram ossis brachii, tertiam ossis spongiosi genu, ac tandem particulam cranii, Facile crediderim, omnes istas particulas thecæ fuisse inclusas. Utcumque tamen dubito, utrum omnes sint S. Mamiliani, an variorum Sanctorum. Certe in laudatis Cardinalis Arigonii litteris dicitur Ugolinus variorum Sanctorum Romæ reliquias accepisse, inter ceteras autem ab ecclesia S. Mariæ de Monticellis habuisse particulas S. Nymphæ V. & M., S. Mamiliani episcopi & martyris. Quare contingere potest, ut Ugolinus quatuor diversorum Sanctorum reliquias uni thecæ includendas curaverit, ut fieri solet. Sane non admodum verisimile est, quatuor diversas unius Sancti particulas eidem fuisse datas; præsertim cum solum Sancti caput in dicta ecclesia fuisse videatur, ita ut aliæ particulæ aliorum potius Sanctorum sint habendæ. At non magni momenti est illa dubitatio, sive credamus, omnes quatuor particulas esse S. Mamiliani, sive illam solam, quæ est cranii. Putem & alias quasdam ejusdem Sancti reliquias Panormi esse, acceptas verisimiliter Suanæ. Certe inter reliquias ecclesiæ domus professæ Societatis Jesu notantur reliquiæ S. Mamiliani archiepiscopi Panormitani.

[14] Apud Ughellum in Italia sacra tom. 3 col. 435 corpus S. Mamiliani Pisas cum aliis translatum fuisse dicitur seculo XII, [aliæ notabiles reliquiæ Pisis servatæ.] recitaturque inscriptio marmori incisa, quæ sic habet: Anno MCXI, sexta Maii, tempore D. Petri archiepiscopi Pisani sacra corpora SS. Mamiliani, Lustri Vendemii, Aurelii, Rustici, Infantis, & Gobuldei mart. posita fuere in hoc sacro templo D. Matthæi in ara Parvulorum. Postea A. D. MCLXXIX, Idibus Septembris a reverendissimo D. Ubaldo archiepiscopo Pisano translata fuerunt intus ad cancellos, D. Villana abbatissa. A. D. MDXCII, pridie Idus Julii, tempore Illustriss. & Reverendiss. D. Caroli Antonii Putei archiepisc. Pisani hoc digniore loco recondita sunt, D. Neria de Tortis dicti monasterii abbatissa dignissima. Ecclesia, ubi hæ memorantur S. Mamiliani aliorumque Sanctorum reliquiæ, est abbatia monialium, de qua breviter scribit Augustinus Lubin in Abbatiis Italiæ pag. 297. Illas eo translatas dicto anno affirmat Ughellus ex insula, cui Mons Christi nomen est. Est ea insula in mari Etrusco, modica & admodum montosa, de qua postmodum plura. Deinde tamen ita loquitur, acsi ex Igilio insula fuissent translatæ: quod indicium est rei non satis cognitæ. Ceterum de hisce S. Mamiliani reliquiis nullam apud scriptores Siculos mentionem reperi. Attamen ex iis, quæ de gestis ipsius Ughellus ex traditione memorat, colligi potest eumdem esse cum eo, cujus reliquiæ servantur Suanæ. Nec refert, quod utroque loco corpus esse dicatur: nam corpus esse potest duobus locis, eo nimirum sensu, quo pars valde notabilis corpus vocari solet.

[Annotata]

* Gianuti

* forte præcise

§ II. De S. Mamiliano agunt Acta varia fidei non satis probatæ, ex quibus varia dantur de Sancto: ex his de ætate, dignitate gestisque & obitu S. Mamiliani probabiliora investigantur.

[Compendium assertorum de S. Mamiliano] Octavius Cajetanus, ut ostenderet, Sanctam aliquam reperiri Siculam, Nympham nomine, ab alia ejusdem nominis Sancta distinctam, anno 1610 typis Panormitanis in lucem dedit Acta S. Nymphæ virginis & martyris in variis codicibus Mss. reperta. In hisce autem Actis varia referuntur de S. Mamiliano, quæ solum compendio huc transferam, quia Acta illa apertissime sunt fabulosa. Primo in istis S. Mamilianus asseritur episcopus Panormitanus, ac dicitur ad fidem convertisse instruxisseque S. Nympham, Aureliani præfecti filiam: quod Panormi factum traditur. Ubi conversio Nymphæ innotuit Aureliano præfecto, hic Mamilianum comprehendi jussit, & ad se adduci. Adductum vero interrogat, minisque frustra tentatum, tormentis quoque a fide amovere nequit. Deinde & filiam Nympham æque constantem in fide reperit, ac in carcerem conjicit. Postea in vas olei ferventis injecti, indeque illæsi exiisse dicuntur; mox etiam fame nequidquam cruciati in carcere, donec angelus ipsis appareret. Hujus autem angeli jussu & ductu e carcere egressi, ad mare pervenerunt, ubi navis eos excepit Romam vehendos, ut limina Apostolorum visitarent. Attamen ubi pervenerant ad montem Gilium (insula Igilium hac voce significatur, Italis Giglio, ut recte exponunt ipsi Panormitani) maluerunt ibi manere Sancti, ut vitam ducerent anachoreticam in illa insula.

[16] [in Actis fabulosis S. Nymphæ.] Postquam aliquo tempore in illa insula fuerant, die noctuque Domino servientes; & cum salutaribus studiis jugiter inhærerent, apparuit eis angelus, dicens: Parati estote: Dominus jubet ex hac luce migrare, ut sit requies laboribus vestris Accepto autem hoc nuntio, petierunt, ut prius sibi liceret Romam ad limina sanctorum Apostolorum adire: atque id ipsis concessum fuit. Itaque navigantes venerunt ad Pharum Romani portus, & permanserunt ibi nocte illa. Postridie, monente angelo, iverunt ad locum situm juxta Buanam *, ubi in crypta erant Proculus & Eustotius, discipuli S. Mamiliani. Illis vero ibidem inventis, cum Nympha & Golbodeo, qui omnibus Panormi & in via adfuisse dicitur, perrexit Romam. Inde cum iisdem rediit ad cryptam, ibique non diu post defunctus ac sepultus dicitur. Hæc omnia vestiuntur tot figmentis plane ineptis & improbabilibus, ut Acta illa nullam fidem mereantur. Latius id ostendi poterit, die X aut XII Novembris, quando agendum erit de S. Nympha, cujus nomine insigniuntur. Interim de iis mentem suam declaravit Thomas de Angelo, Messanensis Ordinis Prædicatorum in Annalibus Historico-criticis ecclesiæ Siculæ ad seculum IV § 2.

[17] De S. Mamiliano multum diversa narrantur in Actis S. Senzii, [De S. Mamiliano diversa relata in Actis S. Senzii,] apud nos datis ad XXV Maii, quæ non quidem prorsus authentica aut fidei indubitatæ sunt, at certe minus aperte fabulosa, quam Acta S. Nymphæ. In laudatis Actis S. Mamilianus vocatur presbyter, dicitur cum aliis in Africam deportatus a Wandalis tempore Genserici Wandalorum regis, qui ante medium seculi V subegit provincias Africæ, Romanis ante subditas, Italiamque deinde ac Siciliam incursionibus multis afflixit, capta etiam urbe Romana. De captivis multis, ex Italia in Africam a Genserico ductis, Acta num. 1 generatim loquuntur, adduntque hæc nominatim ad propositum nostrum: Inter quos viri religiosissimi, Domini servi, Senzius & Mamilianus presbyteri cum tribus monachis, Convuldo, Istochio, & Infante, deportati sunt in Africam cum propriis rebus. Mox num. 2 dicuntur pie Dominum orasse, ut captivitate illa liberarentur, liberatioque refertur his verbis: Nutus Dei, qui non despicit sperantes in se, nec amovet misericordiam suam a se diligentibus, præparavit eis naviculam, ubi pariter in unum convenerunt, & flavit ventus metabolarius (id est, aptus ad trajiciendum a Græco μεταβολὴ trajectio) & sternit æquora: citiusque venerunt in portum Sardiniæ, qui appellatur Calaris, & Plumbinos.

[18] Hic autem Sancti illi optime excepti dicuntur. Cum tamen ibi manere nollent, [apud nos ad 25 Maii editis, & ab aliis modo] primo vecti asseruntur ad Turarium insulam: deinde vero ad insulam tunc Montem Jovis, nunc Montem Christi dictam, ubi mortuus est S. Mamilianus. Attamen non in ista insula, sed in alia non longe dissita, quæ antiquis Igilium (nunc vulgo Giglio, & Lilium) sepulturæ dicitur traditus. Ibi quoque tres monachi & socii mansisse & mortem cum vita commutasse narrantur. Solum Senzium ad continentem Italiæ post mortem aliorum trajecisse, ibique Bleræ in Tuscia obiisse, habent Acta. Morascia pag. 41 recitat Acta cum hisce fere consentientia, sed paulo contractiora; quæ testatur se accepisse a Ludovico Jacobillo, auctore Operis de Sanctis Umbriæ; hunc vero ea habuisse ex Lectionario Ms. ecclesiæ Spoletanæ. In duobus tamen illa Acta notabiliter differunt ab Actis nostris; nam primo Mamilianum faciunt episcopum Panormitanum; secundo Senzium deducunt Spoletum, ibique eum obiisse asserunt. Ultimum hoc non esse verisimile, jam ostendit Henschenius ad XXV Maii ex ipsis Actis. Unde vero factum sit, ut in Jacobilli manuscripto Mamilianus vocetur episcopus Panormensis, fateor me ignorare. At eo titulo non insignitur in aliis Mss.

[19] In alio elogio Spoletano, quod recitat Marascia pag. 31, [parum diverso: idem, ut videtur, Sanctus] & cujus auctor est D. Seraphinus Seraphinius, Mamilianus vocatur episcopus sine loco, prout etiam fit in elogio S. Senzii presbyteri ad XXV Maii apud Ferrarium; quamvis & hic Spoletana laudet monumenta Mss. Ughellus in Italia sacra tom. 3 col. 436 refert Vitam S. Mamiliani nec episcopum vocat, nec illi Senzium addit socium. Attamen rerum series, licet satis diversa, videtur evincere, eumdem quoque ab eo memorari Sanctum. Legitur, inquit, in pervetusto membranaceo manuscripto codice monasterii S. Matthæi Pisis, in quo Mamiliani Sociorumque corpora condita sunt, Mamilianum, Gobuldeum, Lustrum, Vendemium, Rusticum & Infantem, socios a Genserico Vandalorum rege Leonis Papæ temporibus, post Valentiniani necem, in servitutem Roma Carthaginem avectos, cum ille Roma potitus, funestam cladem urbi inussisset, cumulatis expilatisque ejus opibus, innumeros præsules, virosque dignitate spectabiles, tum ipsam Eudoxiam augustam, duosque ejus filios (lege filias) anno CDLV abduxisse. Hos porro sanctissimos viros, divino instinctu afflatos, navisque occasionem nactos, quæ ad Africæ ora appulerat, in Sardiniam vela fecisse, atque in Callaritanam urbem applicuisse narratur, ubi, cum paulo post ingentem ipsis famam illustrata miraculis virtus peperisset, ut humanæ gloriæ sese subducerent, secretiore quodam recessu abscondissent, dum porrigeret occasio, ut insulam Aretusam, seu Montis Jovis, viciniorem peterent.

[20] [memoratur ab Ughello ex Actis Pisanis.] Verum nautæ barbari, Mamilianum scilicet, Lustrum, Vendemium & Aurelium in locum inclusum, Turraium quondam, nunc Ulturaium, appellatum, in quo nullum humani pedis vestigium apparebat, exposuerunt, adeo ut herbis ac radicibus, quas ipsis aves afferebant, jejunæ vitæ supplicium sustentarent. Paucis vero post diebus nave excepti, ad Montis Jovis insulam, quam Christi vocarunt, appulere. Quo in loco vitam eremiticam asperrimamque agere cœperunt. Mamilianus draconem immanissimum, qui montis verticem insederat, extinxit, divinaque virtute præfocavit, ibique tuguriolum ædificavit. Circumferebat jam late Servorum Christi fama: cumque dira in Christianos persecutio sæviret: Mamilianus inde cum sociis discessere: ille Sardiniam quodam monte, abscissis undique ac pendentibus rupibus cincto, se recepit; socii vero ad insulam Iginiam se contulere, ubi ducta sanctissima vita, ab omni humanæ consuetudinis commercio ac labe segregata, in cælum evolarunt. At Mamilianus cum imminentem mortem divinitus prævidisset, a Deo suis precibus promeruit, ut sacra Romæ loca perlustraret, divinoque Numine instinctus mare conscendit, ad Iginiam insulam appulit, ubi meritis onustus, corporis solutus vinculis, ad superos, laborum præmia decerpturus, emigravit XIX Octobris, anno Christi circiter CDLX: juxta sociorum corpora sepulturæ mandatus est. Hactenus Ughellus ex monumentis Pisanis, quæ ita in variis cum Romanis & Salernitanis consonant, ut etiam aliqua habeant communia cum Actis S. Nymphæ, ac demum in quibusdam ab omnibus istis recedant.

[21] [Laudata Acta diu post mortem Sancti scripta & in multis fabulosa.] Si quis modo quæsiverit, quænam ex memoratis Actis videantur meliora, & an ulla ex illis videantur fidei satis certæ; non dubitabo respondere, omnia variis fabulis videri inquinata, ut passim Actis Sanctorum contigit, quando illa multis seculis post mortem Sanctorum ipsorum ex popularibus traditionibus fuere conscripta. Nullum porro videtur dubium, quin omnia Acta memorata fuerint conscripta seculis aliquot post mortem S. Mamiliani, postquam corpus ipsius ex insula, in qua fuerat sepultus, ad varia Italiæ loca fuit translatum, uti & corpora illorum Sanctorum, qui cum eo aut post eum in insula eadem sepulturam erant nacti. Nimirum Acta aliqua S. Senzii concinnata sunt Bleræ, postquam eo translatæ sunt illius Sancti reliquiæ; alia vero Spoleti, quando istuc fuerant transportatæ: Acta S. Nymphæ fortasse Romæ conscripta; Pisis vero Acta S. Mamiliani, qui non modo in suis, sed etiam in Actis aliorum jam memoratis quasi primas partes agit. Attamen in Actis S. Senzii hic Sanctus maxime celebratur cum Mamiliano; Nympha vero præcipue in Actis suis. Ut paucis edicam, quod sentio; singuli eos maxime Sanctos videntur celebrasse, quorum reliquias acceperant, eaque singuli videntur narrasse, quæ apud suos de Sanctis illis tradi audiebant. Si modo Acta illa omnia invicem conferamus; omnium maxime fabulosa videbuntur Acta S. Nymphæ, in quibus paucissima reperire possum sano judicio conformia. Pisana quoque Mamiliani, & Lateranensia ac Spoletana S. Senzii, non videntur immunia a fictitiis ornamentis; pauciora tamen habent minusque aperta figmenta.

[22] Porro, si quis ulterius quærat, quænam saltem in dictis Actis videantur utcumque probabilia. [Conjecturæ de gestis S. Mamiliani,] Respondeo, satis probabile videri, S. Mamilianum cum aliis multis captivum a Wandalis fuisse abductum in Africam, cum constet, multos ex Italia & Sicilia eo seculo V avectos esse a Genserico. Secundo improbabilis non est fuga ex Africa, qualis in Actis asseritur. Attamen certam non existimo, cum forte pretio redempti redierint in patriam. Certe Victor Vitensis in Historia persecutionis Vandalicæ cap. 1 num. 9, ubi narraverat, captam a Genserico Romam multosque inde captivos Carthaginem traductos, de charitate S. Deogratias episcopi Carthaginensis ista subjungit. Statim sategit vir Deo plenus & carus universa ministerii vasa aurea vel argentea distrahere, & libertatem de servitute barbarica liberare &c. Poterat sane ex liberatis hoc modo esse S. Mamilianus cum sociis. Præterea, cum Wandali multos episcopos exsilio relegarint, ex hisce etiam potuit esse Sanctus. Tertio probabile omnino est, S. Mamilianum deinde vitam duxisse eremiticam aut monasticam, in aliqua insula maris Tyrrheni sive Etrusci, ut habent Acta, aliquosque ibidem fuisse ipsius socios, ac post ipsum alios multo plures in eadem insula vixisse monachos.

[23] Quænam porro fuerit illa insula, utcumque colligimus ex Ughello jam laudato, [cujus monasterium in Monte Christi] qui asserit, corpora S. Mamiliani & aliorum Pisas fuisse translata ex insula, cui Mons Christi nomen est. Deinde vero de illa sic disserit: Hæc vero insula, olim Artemisia dicta, a celeberrimo monasterio in ea priscis temporibus excitato, Montis Christi nomen traxit. In mari Tyrrheno jacet, non longe ab Iginio *, Planosa * & Ilva insulis: quæ quidem nullo portu commodo prædita, sed abruptis undique & pendentibus scopulis horret, excurritque in mare. Inculta hodie est, damis tantummodo sylvestribus subjecta, ex quo Ariadenus Ænobarbus pirata eam cultoribus orbavit, fœdaque maritimis Tusciæ, Romanæque Campaniæ partibus inusta vastitate, innumeros Christianos miseræ servituti mancipavit: tum illius insulæ cœnobii monachos ac colonos in vincula abduxit. In ea insula jus obtinet Plumbini dominus, quamquam Camaldulensis Ordo illud sibi vindicet, ut qui ab insulæ dynastis cum amplissimis privilegiis eam receperint. Ad illius montis cacumina, vestigia pervetusti monasterii visuntur: quo vero tempore excitatum monasterium fuerit, hominum memoriam fugit: sed cum hactenus D. Mamiliani in Monte Christi [nomen] illi hæserit, ea pervasit opinio, eumdem sanctum Mamilianum una cum sociis illius conditorem exstitisse. Hæc Ughellus, cujus opinio de condito per S. Mamilianum monasterio, aut certe de inchoata per ipsum in Monte Christi vita monastica satis conformis est relatis de ipso in Actis. Verum Ughellus forte corrigendus in antiquo illius insulæ nomine: neque enim illa videtur esse insula, quæ olim Artemisia dicta est; sed id Græcum nomen fuisse videtur Dianii insulæ, nunc vulgo Gianuti dictæ, ut colligitur ex Cluverio lib. 2 Antiquæ Italiæ pag. 501. Credit ille verisimillime ex situ, Oglasam fuisse ab antiquis dictam, quæ nunc Mons Christi dicitur, jacetque paulo magis versus Corsicam.

[24] [olim fuit celebre, & multorum aliorum caput.] De celebritate autem monasterii illius in Monte Christi, col. 437 subjungit sequentia: Cæterum cum insulæ Montis Christi fama late pervagata esset, plures ea tempestate Christiani, ac viri religiosi in ea loca, quæ a viris sanctissimis consecrata fuerant, confluxerunt, ut monasterium inibi conditum ad summam celebritatem assurgeret, eoque plures nobilitate spectatissimi totius Sardiniæ ac Corsicæ homines concurrerent, muneribusque amplissimis sacras illas ædes exornarent. Inter cæteros eximia fuit Berlingerii regis Corsicæ liberalitas, qua cœnobium auxit, ejusque exemplo plures certatim suas opes contulere. Addit, monasterium istud mire floruisse sub D. Benedicti Regula; sed Honorii III temporibus ejusque auctoritate Camaldulensibus fuisse aggregatum; nunc vero desertum esse. De donatione Beringherii Corsicæ regis iterum meminit tom. 4 Col.ibique asserit, eam esse factam anno 900, testemque adfuisse Lunergium, Marianensem in Corsica episcopum. Loco autem ante allegato ex monumentis hujus monasterii, quæ supersunt apud Camaldulenses, recitat Litteras Gelasii Papæ II, datas anno 1118, Kalend. Octobr., quibus Henrico abbati confirmantur omnia, quæ beati Mamiliani in Monte Christi monasterium possidebat, multaque nominatim enumerantur in Corsica, vel Sardinia, in Plumbino vel Elba, olim Ilva dicta: atque inter alia nominatur ecclesia S. Mamiliani de Simassi in Sardinia. Hæc satis ostendunt celebritatem cultus S. Mamiliani, qui cum celeberrimo ipsius monasterio deinde videtur decidisse. Augustinus Florentinus in Historia Camaldulensi lib. 2 cap. 29 agit de monasterio S. Mamiliani in Monte Christi, enumeratque plurima monasteria eidem olim subjecta, interque ea quatuor diversa reperio S. Mamiliani nomine insignita. Originem vero monasterii fatetur se non invenisse; at credit ab anno humanæ salutis CCCCVII multis egregiis donationibus honestatum fuisse. Hoc ego sane probatum videre mallem, quam sine testibus assertum, cum non sit verisimile.

[25] [locus mortis & sepulturæ: corpus translatum, & in partes divisum.] De loco, ubi obiit S. Mamilianus, Acta non consentiunt. Data apud nos S. Senzii Acta, uti & Spoletana habent, defunctum esse in Monte Christi, sepultum tamen in Igilio insula non longe dissita, & Etrusco littori magis vicina. At Ughellus ex Actis Pisanis in ipsa insula Igilio aut Iginio defunctum narrat, ibique sepultum. De translatione autem in continentem Ughellus ita loquitur: Cum vero innumera Deus eorum opera (seu patrocinio) miracula explicuisset, eorum sacra corpora ad Centumcellas (portum ditionis Pontificiæ satis notum, hodie vulgo Civita vecchia dictum) Christi fideles summo honore extulere. Inde Paschale II Pontifice sedente, Pisas ingenti pompa allata, a Petro archiepiscopo, in D. Matthæi ecclesia honorifice condita sunt. Hæc Ughellus de corporibus S. Mamiliani, aliorumque Sanctorum, ex Igilio primum Centumcellas, inde Pisas translatis. Nec sane quidquam in hisce reperio, quod a verisimilitudine abeat. Attamen non credidero, omnia Sanctorum illorum ossa, & præsertim S. Mamiliani, de quo solo agimus, Pisas fuisse transportata. Magis sane credo, in tres saltem partes ossa illius Sancti fuisse divisa, atque ex illis unam Pisanis cessisse, alteram Suanensibus esse concessam, ac totum fere caput Romam esse delatum. Certe nullam invenio necessitatem credendi, alterius Mamiliani reliquias servari Pisis, alteriusque Suanæ & Romæ.

[Annotata]

* al. Bucinam

* al. Igilio vulgo Giglio

* olim Planaria

§ III. Utrum necesse videatur, duos admittere Mamilianos diversos ex Actis modo laudatis: & an satis constet de dignitate S. Mamiliani.

[Marasciæ, duos Mamilianos statuentis, prima ratio refutatur:] Jam laudavi Opusculum Italicum Josephi Vincentii Marasciæ de duobus Mamilianis archiepiscopis & civibus Panormitanis, quod sane mallem silentio præterire, quam discutere, si id mihi pro instituto Operis nostri liceret. Verum quæstio de uno aut duobus ejusdem nominis Sanctis tam arcte cum instituto Operis de Sanctis connexa est, ut necesse nobis sit eam examinare. Faciam tamen id tanto brevius, quanto minus necessaria videtur longa disputatio. Marascia pag. 10 argumenta sua proponere incipit hoc ordine. Primo, inquit, diversitas temporis duos insinuat Mamilianos, quorum alter vixit sub Constantino Magno cum S. Nympha; alter vero seculo V circa annum 455 missus est in exsilium. Respondeo, Acta S. Nymphæ tot fabulis plena esse, ut plane inepta sint ad aliquid certi statuendum de tempore, quo floruit S. Mamilianus. Præterea in illis Actis, prout edita sunt a Cajetano & secundo loco a Marascia, tempus non exprimitur. In aliis, quæ primo loco edidit Marascia ex codice Vaticano, quæque aliis longe etiam ineptiora sunt, tempus ita indicatur, ut & pacis Ecclesiæ per Constantinum redditæ, & damnatæ hæresis Arianæ fiat mentio, ita ut suspicio oriatur, ineptissimum illum scriptorem respexisse ad initium Actorum S. Senzii apud nos ad XXV Maii, ubi etiam fit mentio de Constantino, de Constantio & de nata hæresi Ariana, ut statim perveniatur ad Gensericum Arianum Wandalorum regem. Verum quocumque respexerit biographus ille S. Nymphæ, totum istud initium tam stolidum est, ut mirer, non erubuisse Marasciam ineptissimi hominis verba proferre, ex iisque argumentum velle desumere.

[27] Secundo ita ratiocinatur. Alter Mamilianus socios habet Nympham, [secundum ejusdem argumentum,] Proculum, Eustotium & Golbodeum. Alteri Mamiliano adhæserunt Sentius presbyter, Convuldius, Eustochius & Infans monachi. Respondeo, ex solis S. Nymphæ Actis fabulosis haberi, aliquid commune fuisse S. Mamiliano cum S. Nympha, ideoque valde incertum esse, an S. Mamilianus S. Nympham umquam viderit. Auctor illorum Actorum, qui multa alia sine ullo fundamento at contra omnem verisimilitudinem leviter confinxit, forte duos illos Sanctos conjunxit, quia noverat, eorum capita Romæ in eadem ecclesia conservari. Certe ne verisimile quidem est aut probabile (ut alia prætermittam bene multa) S. Mamilianum cum S. Nympha in eadem crypta vitam simul duxisse monasticam, mortuoque Mamiliano, Nympham ibidem mansisse cum tribus ipsius discipulis. Si quis sano valeat judicio, & animum ad hæc sedulo advertat, numquam credere poterit, puellam Sanctam id fecisse, aut sanctum Episcopum permisisse, ut id faceret. Verum, quia de S. Nympha postmodum erit agendum, examinari tunc poterit, an S. Nympha videatur ex Sicilia aut ex Africa cum S. Mamiliano fugisse: neque enim id æque est incredibile.

[28] [quod ipsius opinioni potius repugnat:] Quod vero spectat ad diversitatem Sociorum, quibuscum vixisse dicitur S. Mamilianus; respondeo, plures ei fuisse socios in vita monastica, aut certe plures ejusdem instituti imitatores. Hi sane cum aliqua diversitate in diversis Actis memorantur, quia scriptores Actorum eos maxime memorarunt, quorum acceperant reliquias. Hinc Blerani & Spoletini præ ceteris celebrarunt S. Senzium vel Sentium, cujus habent reliquias. Pisani addiderunt reliquis Lustrum, Vendemium, Aurelium & Rusticum, quia horum corpora Pisas sunt delata. Proculus memoratur in solis Actis S. Nymphæ; & forte cum S. Mamiliano numquam in insula solitarie vixit, sicut dictum est de S. Nympha. Aut, si ibidem fuit monachus, ab iis memoratus solum est, qui ejus reliquias acceperunt. Jam vero, si consideremus, in omnibus omnino Actis unum adjungi socium Mamiliano, qui idem prorsus ubique videtur, licet nomen modo paululum diverso scriptum sit in Actis diversis; & alterum quoque reperiri in Actis S. Nymphæ, qui eadem de causa non videtur diversus a memorato in aliis Actis; socii facilius nobis persuadebunt, non alium in Actis S. Nymphæ Mamilianum laudari, quam in reliquis omnibus. Primus illorum in Actis S. Nymphæ Goboldeus scribitur, in Actis S. Senzii Convuldius, & rursum Gobuldeus apud Ughellum ex Actis Pisanis, in quibus, si vera esset Marasciæ sententia, de alio ageretur Mamiliano, quam in Actis S. Nymphæ, ita ut uterque habere debuisset comitem Goboldeum vel Gobuldeum: quod tanto minus est verisimile, quanto rarius est istud nomen. Ut autem lector intelligat, quam parvi facienda sit modica nominis mutatio, idem ille Sanctus apud Cajetanum ex iisdem Actis Golbodeus scribitur. Alter S. Mamiliani discipulus in Actis S. Nymphæ Eustotius scribitur, in Salernitanis S. Senzii Eustochius vel Vistochius, in Romanis Istochius. Quis hic rursum non suspicetur eumdem ejusdem Mamiliani discipulum? Quare Socii, qui in variis Actis varie attribuuntur S. Mamiliano, adeo non juvant causam Marasciæ, ut ipsius sententiæ multum potius verisimilitudinis detrahant.

[29] [uti & tertium:] Tertium ille argumentum petit ex differentia Actorum, quæ nullo modo invicem conciliari possunt multasque Actorum diversitates assignat. Tanti faciendum est hoc argumentum, quanti Acta ipsa, quæ jam fabulosa quam maxime diximus. Si toties geminandi essent Sancti, quoties conciliare non possumus, quæ de iis reperimus in Actis diversis, atque in ipsis etiam fabulosis; paucos haberemus aut nullos forte Sanctos, qui non viderentur geminandi. Itaque inutile est istud argumentum, cum Acta S. Nymphæ nullam mereantur fidem; & alia quoque fidei sint exiguæ. Quin potius aliqua loca satis similia in utrisque Actis occurrunt, ut credi possit, de eodem utrobique agi Mamiliano. Primo in utrisque dicitur fugisse per mare, navi casu fortuito inventa. Secundo in utrisque dicitur venisse ad insulam quamdam maris Etrusci, ibique cum aliquibus mansisse ad instituendam vitam solitariam. Tertio in Actis S. Nymphæ dicitur fuisse in insula Igilio, quæ Mons Gilius recenti nomine a vulgari Giglio in Actis illis vocatur. Hisce rursum consonant Acta Pisana apud Ughellum, & in aliis in illa insula saltem sepultus asseritur. Quarto tam in Actis S. Nymphæ quam apud Ughellum dicitur, ubi præmonitus erat de morte instante, impetrasse, ut prius liceret sepulcra Apostolorum Romæ visere. Quinto in omnibus Actis nautæ, qui recusabant Mamilianum transvehere, dicuntur tempestate coacti, ut eum & socios tandem navi exciperent. Mitto alia similia, & solum observo, quam improbabiliter in Actis S. Nymphæ dicatur S. Mamilianus Panormo Romam navigare voluisse, sed navi exivisse, quando perventum erat ad insulam Igilium. Etenim trajicientibus mare, ut Panormo tendant Romam, non occurrit insula Igilium: hæc vero longius Panormo distat, quam ipse Portus Romanus. Itaque id ipsum videtur a scriptore illo imperite confictum, quia audiverat, S. Mamilianum in Igilio fuisse, ibique esse sepultum.

[30] Quartum argumentum desumit Marascia ex varietate cultus S. Mamiliani, [respondetur ad quartum:] qui Romæ colitur ut martyr, Suanæ vero solum tamquam confessor. Respondeo, hoc argumentum nullius esse momenti, quia pluribus Sanctis idem contingit, quando utcumque dubium apparet, utrum ut martyres colendi sint, an ut confessores. Hoc autem qualecumque dubium locum habere poterat in S. Mamiliano, qui pro fide exsilium, & forte etiam plura alia passus est; quique exsul pro fide mortem obiisse videtur, ita ut coli possit ut martyr, licet violenta morte sublatus non sit manu carnificis. Sic apud Ughellum inscriptio Pisana Mamilianum & socios vocat martyres, quamvis ille ex opinione Marasciæ secundus esset Mamilianus, quem confessorem vocat. Si vera esset opinio illius auctoris, utrique Mamiliano æquali fere jure Martyris titulus dari posset, aut etiam Confessoris, quia uterque in exsilio fuisset defunctus.

[31] Quintum Marasciæ argumentum petitur ex diversis translationibus reliquiarum S. Mamiliani, [quintum ceteris non est melius:] laboratque iisdem vitiis, quibus alia fere omnia, quod facta dubia pro certis allegentur. Ait, corpus S. Mamiliani martyris Romam fuisse translatum ad ecclesiam S. Mariæ Montis Cæli tempore Urbani II, anno 1098. Pro hoc asserto pag. 130 laudat Philippum Ferrarium in Sanctis Italiæ ad V Septembris. Corpus vero S. Mamiliani, quem vult secundum, dicit Suanam portatum sub pontificatu Pii II, anno 1460, eumdemque laudat Ferrarium. Respondeo, auctoritatem Ferrarii tantam non esse, ut eidem firmam fidem tribuamus, quando aliquid sine probatione asserit; ideoque invalidum fore argumentum, etiamsi tamquam certa diceret Ferrarius, quæ dicentem inducit Marascia. Verum Ferrarium vel invitum ad opinionem suam trahit Marascia. Refert ille, corpora illorum Sanctorum, quos cum S. Nympha in diœcesi Portuensi sepultos credidit, translata esse ad laudatam Montis Cæli ecclesiam anno 1098. In Annotatis vero observat, ex monumentis ecclesiæ Suanensis haberi, corpus S. Mamiliani fuisse Suanam translatum ex insula Igiliensi, brachio ibi relicto, sub Pio II Pontifice. Cum autem videret, hæc non cohærere cum Vita S. Nymphæ, addit hanc observationem: Videtur itaque Vita S. Nymphæ, in qua Mamilianum apud Portum Romanum decessisse legitur, expurgatione indigere. Hæc recte Ferrarius, unum dumtaxat agnoscens Mamilianum, & Marasciæ plane contrarius. Attamen de tempore, quo sacræ reliquiæ ex insula Igilio translatæ sunt, citatis monumentis Suanensibus certam fidem habendam non putem, cum illud translationis tempus nimis propinquum videatur inventioni corporis Suanæ, quæ asseritur contigisse anno 1490, & ex qua verisimile fit, reliquias illas citius Suanam fuisse delatas.

[32] [Sextum argumentum ex reliquiis,] Sextum argumentum Marasciæ tale est, ut opinionem ipsius mihi prorsus reddat improbabilem. Contendit miro conatu, totum S. Mamiliani corpus conservari Romæ in frequenter laudata ecclesia B. Mariæ Montis Cæli; totum item, excepta tamen parte majore capitis, haberi Suanæ, indeque inferre conatur, duos necessario admittendos Mamilianos. Verum quanto major est conatus Marasciæ, quantoque majorem adhibuit diligentiam ad investigandum, quantum reliquiarum S. Mamiliani Suanæ servaretur, & quantum Romæ; tanto mihi manifestius liquere videtur, Suanæ esse magnam corporis partem, at caput aut totum aut ferre totum Suanæ non servari: hoc vero fere totum Romæ servari, & nihil præterea, aut certe non tantum, ut pugnet cum reliquiis Suanæ servatis, etsi partem quoque aliquam reliquiarum S. Mamiliani attribuendam credamus Pisanis, quam ignoravit Marascia. Si autem reliquiæ aliæ sine capite Suanæ conservantur; si caput sine aliis reliquiis Romæ: quis prudens negaverit, indicium id esse verisimillimum, quo existimare possimus, reliquias esse ejusdem Sancti, quæ utroque loco habentur, sicut ante Marasciam omnes crediderunt scriptores, ipso fatente.

[33] [quarum pars Suanæ, pars Romæ & aliis locis est,] Octavius Cajetanus, qui & Suanæ & Romæ vidit ac contrectavit reliquias S. Mamiliani, de unitate corporis luculentum præbet testimonium, quod ratiociniis suis frustra evertere conatur Marascia. Fatetur etiam Cajetanus, reliquias Suanenses simul ac Romanas non efficere integrum corpus, cum alterum brachium Igilio, alterum Ilvæ attribuat tom. 1 Sanctorum Siculorum in Animadversionibus pag. 121, ubi de Suanensibus reliquiis dicit: Suanæ vero maxima pars corporis in æde ejus nomini dicata servatur. De Romanis vero dicit: Enimvero S. Mamiliani caput Romæ est in æde S. Mariæ Montis Cæli. Ad inscriptionem ibidem positam, quæ corpora quinque martyrum designat, ita recte respondet: Mos olim apud majores nostros fuit, ut corporis membrive insignior pars, eodem nomine compellaretur. Unde ortum, ut idem corpus aut membrum pluribus in locis esse a scriptoribus tradatur. Igitur cum sanctorum Mamiliani, Golbodei, Proculi, Eustotii ac Nymphæ corpora in æde S. Mariæ Montis Cæli condi legis, minime illa integra esse in animum inducas tuum; sed præcipuas eorum partes. Tum refert, quid de singulis viderit.

[34] [opinionem Marasciæ non magis probabilem,] Quæ hisce opponit Marascia, tam frivola sunt & minuta, ut vix mereantur responsum. Asserit primo, corpus S. Mamiliani & aliorum quatuor Sanctorum Romæ servari sub altari principe; aitque, id dici a senioribus quibusdam e populo illius parœciæ, & sic habere inscriptionem jam memoratam. Mox in confirmationem adducit particulas quasdam reliquiarum ex illa ecclesia acceptas, ut narravi num. 13, ex quibus, si omnes essent S. Mamiliani, quod incertum esse observavi, solum colligi posset, præter caput, alias quasdam S. Mamiliani particulas in illa ecclesia fuisse conservatas. Ipse Marascia pag. 18 quasi concedere vult Cajetano, totum corpus non esse Romæ, & ad alia ratiocinia æque inutilia, quam illa, quibus corpus Romanis asserere nitebatur, tandem convertitur. Ait, se non posse non credere episcopo Suanensi, affirmanti totum S. Mamiliani corpus esse Suanæ, excepto cranio. Id responsum accepit ad interrogationes suas, recitatque Italice pag. 65. Verum respondeo, me etiam honorem deferre episcopis, ideoque libenter crediturum, si testimonium dent de integritate alicujus corporis post debitum examen per anatomicos peritos. At de tali examine nulla fit mentio in responso apud Marasciam, nulla fit mentio anatomici ullius præsentis, quando aperta fuit theca: solum dicitur, in theca brevi ossa eo ordine fuisse posita, ut brachia essent capiti propinquiora, & inferius crura: atque inde infertur, non esse dubitandum de corporis integritate.

[35] Verum, si ejusmodi integritatis examen sufficere potuit Marasciæ, [sed potius improbabilem facit:] mihi sane non sufficit nec sufficiet ulli, qui noverit, quam difficulter de integritate alicujus corporis possit ferri judicium, quando singula ossa semel loco suo mota fuerunt. Verisimiliter nullus vidit thecam apertam, qui vel numerum ossium humani corporis noverat, aut qui ossa noverat distinguere. Quare tota corruit structura, quæ tam fragili fundamento nititur. Æque invalidum est, quod ait Marascia de partibus aliquot capitis Suanæ servatis, & de toto capite Romæ servato. Neque enim probavit, notabiles fuisse capitis partes, aut omnino capitis partes fuisse, quas illustrissimus episcopus Suanensis tales credidit. Nihilo magis ostendit, totum caput ita esse Romæ, ut nullæ partes desint, cum ex instrumento dato num. 10 contrarium videatur verius: nam ibi dicitur ex theca reliquiaria Romana extractum fuisse cranium capitis … cum parte capitis, divisi in pluribus partibus. Hic autem loquendi modus non videtur designare totum caput. Itaque utrumque antecedens Marasciæ est dubium, & ruit tota consecutio. Malim igitur credere Cajetano, qui utroque loco reliquias viderat, pro unitate corporis judicanti, quam Marasciæ inutilibus ratiociniis se fatiganti.

[36] Septimum & ultimum Marasciæ argumentum iterum ipsius opinioni magis nocet, [Septimum argumentum Marasciæ credulitatem,] quam prosit. Ostendit enim mirabilem viri illius credulitatem in admittendis iis omnibus, ex quibus aliquid ratiocinii se eruere posse credidit. Ait, natalem primi Mamiliani celebrari XVI Junii; natalem quoque Secundi die XV Septembris. Verum non capio, qua crisi illud scribere potuerit: nam Opusculum suum orditur ab ingenua confessione, qua profitetur, opinionem suam esse prorsus novam, cum de uno solo (Mamiliano) mentionem faciant omnes auctores, qui de Sanctis Siculis scripserunt, de uno solo sit persuasio & traditio Siculorum. Quomodo igitur gemina festivitas duorum diversorum est natalis, cum notum sit, qua de causa celebretur festivitas altera die XVI Junii, nimirum ob corporis inventionem. Recitat ipse pag. 59 inscriptionem Suanensem, qua corpus dicitur inventum die XVI Junii. Noverat, inventionem corporis eodem die annuntiari apud Cajetanum. Cur igitur, illam festivitatem nobis obtrudere vult ut natalem? Audi, lector, probationem ex fabulosis S. Nymphæ Actis petitam. Secundum Acta illa obiit S. Nympha die XII Novembris. Hæc autem vixerat undecim mensibus & diebus quatuor post Proculum, Eustotium & Goboldeum. Horum igitur obitus figendus est die VIII Decembris. Rursum sex mensibus ante illos obiisse dicitur S. Mamilianus. Itaque hic defunctus est die VIII Junii, si credimus Marasciæ, qui addit, se non intelligere, cur ecclesia Panormitana, non potius VIII Junii, quam XVI ejusdem mensis, natalem S. Mamiliani celebret.

[37] [nimiumque patriæ amorem probat, non rem ipsam,] At ego multo minus intelligerem, quomodo vir eruditus tantam Actis fabulosissimis fidem tribuat, ut illorum auctoritate natalem S. Mamiliani diem assignare se posse credat, nisi clare perspicerem, totum ipsius Opusculum eodem illo nimiæ credulitatis vitio laborare. Sane non aliunde nata videtur nova illa Marasciæ opinio, quam viris aliquibus doctrinæ laude celebratis placuisse miror, quam ex credulo nimis patriæ amore. Hinc duo illi Mamiliani, tanto labore frustra quæsiti, ambo non modo episcopi Panormitani statuuntur, sed & cives ejusdem urbis: hinc amborum Socii, quorum aliqui similiter geminati videntur, eidem urbi ut cives asseruntur. Attamen post examen satis sedulum candide profiteri cogor, me neque S. Mamiliani, neque S. Nymphæ, neque ullius ex aliis, qui in variis Actis cum illis conjunguntur, patriam certam facere posse. Præterea, si vel maxime duos Mamilianos admittendos crederem; ambos non crederem episcopos Panormitanos. Etenim unius episcopatus, si non prorsus certo, probabiliter saltem evincitur. At, si duo essent admittendi, quos admittendos necdum credimus, alia oriretur dubitatio, videlicet, an ambo essent episcopi, quod rursum satis videretur ambiguum, cum Mamilianus aliquibus locis non habeatur pro episcopo; ac tandem inquirendum esset, an ambo viderentur episcopi Panormitani.

[38] [In Actis omnibus ante laudatis probabilius de uno agitur Mamiliano:] Marascia brevius omnia expedire voluit, unicaque dissertatione duos Mamilianos distinctos ostendere, eosque simul ambos pro episcopis habere, ac liberaliter ecclesiæ Panormitanæ attribuere. Si quis modo exquirat de tribus hisce capitibus sententiam meam; paucis eam declarabo. Argumenta adducta per Marasciam non sufficiunt, ut ex Actorum varietate, aut ex reliquiarum variis locis conservatarum copia, certo inferamus, duos esse Mamilianos distinctos, de quibus mentionem faciunt Acta. Lubens tamen agnosco, locum esse utcumque dubitandi, utrum varia illa Acta, unum solum designent Mamilianum, an plures. Neque enim ex monumentis adeo incertis & ambiguis aliquid certi tuto potest inferri. Attamen probabilius mihi apparet, unum dumtaxat in omnibus illis Actis laudari; sed tam varia de ipso fuisse scripta, quia scriptores multis seculis posteriores gesta Sancti non satis noverant, & ex incertis solum traditionibus Acta singuli pro suo ingenio concinnabant. Ratio prima hujus opinionis est, quia reliquiæ variis locis servatæ non videntur excedere quantitatem unius corporis, & quia omnes videntur transportatæ ex insula aliqua maris Etrusci, ubi S. Mamiliani cultus est antiquissimus, ut liquet ex monasterio ipsius olim celebri in Monte Christi. Altera ratio, unum potius, quam duos Mamilianos credendi, oritur ex Sociis ubique cum Mamiliano recensitis, ex quibus duo iidem omnino videntur in Actis diversis. Fateor tamen, has rationes non esse tales, ut rem faciant prorsus certam, ideoque sententiam nostram solum ut probabiliorem propono.

[39] Secundo improbabile mihi omnino videtur, in laudatis Actis duos memorari Mamilianos, ambos episcopos. Si duos revera crederem, alterum episcopum dicerem, [prorsusque improbabile est, in iis agi de duobus episcopis synonymis:] alterum presbyterum: episcopus enim Mamilianus dicitur in Actis S. Nymphæ, episcopum dicit inscriptio Suanensis, & Romæ ut episcopus Mamilianus habetur. Dicendum igitur esset, Episcopum esse, qui Romæ & Suanæ colitur, ac de eo agere Acta S. Nymphæ. Contra presbyter vocatur Mamilianus in Actis S. Senzii apud nos datis, & Pisis martyris titulus ei solum videtur attributus. De hoc igitur Mamiliano presbytero agerent Acta reliqua, & hujus fuisset celeberrimum monasterium in Monte Christi. Potuisset hoc argumentum reliquis addere Marascia, si solum duos voluisset Mamilianos; & non quæsivisset duos episcopos Panormitanos. Ego ipse eo uterer ad probandam distinctionem, si Acta tanti essent facienda, ut crederem errari non potuisse in titulo Sancti. Verum nulla Acta, in quibus agitur de S. Mamiliano, tam accurata reperio & certa, ut existimem, dignitatem presbyteri aut episcopi ex iis satis fieri certam; nedum utrumque titulum cum gemino Mamiliano ex illis abunde probari. Hoc tamen argumentum vel maxime me moratur, quo minus certo credam, de uno ubique agi Mamiliano: nam sicuti fieri potuit, ut de uno diversa scriberentur ab auctoribus diversis, ita etiam duorum gesta confundi potuerunt ex errore.

[40] Florentinius in Annotatis ad Martyrologium Hieronymianum, [nam, si duo essent, alter eorum non esset episcopus.] in quo Natalis sancti Mamiliani sine loco annuntiatur ad XIII Septembris, ambigue disputat, an idem sit S. Mamilianus, qui Pisis colitur & Suanæ. Hunc in finem observat primo, Mamilianum haberi in solo codice Lucensi, non item in aliis Hieronymianis codicibus. Secundo testatur, S. Mamiliano etiam Lucæ exstructum fuisse sacellum in veteri basilica SS. Antonii & Georgii, nunc S. Paulini, inquit, ut in Ms. Historia inventionis corporis S. Paulini, primi episcopi Lucensis, in sacrario illius basilicæ continetur. Tertio memoriam Sancti in aliis quoque Fastis Lucensibus assignat, ita scribens: In veteri Kalendario Ms. penes me, ad usum olim vetustissimæ basilicæ S. Donati hac ipsa die Idus Septembris S. Mamiliani memoria recolitur; sicuti in Hieronymiano canonicorum Lucensium etiam vetustiori I Idus * S. Mamiliani. Unde subiit suspicari, inquit, S. Mamilianum in fronte laterculi ab aliquo clerico Lucensi potuisse superaddi. Quarto asserit, S. Mamilianum Pisis coli eodem die XV Septembris, quo colitur Suanæ. Ex his autem omnibus merito suspicatur Florentinius, eumdem esse Mamilianum, qui Pisis & Suanæ colitur, licet Pisis celebretur ut martyr & sine titulo episcopi; Suanæ vero ut episcopus confessor. Eamdem opinionem mihi probabiliorem videri jam monui.

[41] [Videtur S. Mamilianus fuisse] Ex hisce ultima oritur dubitatio, an S. Mamilianus ille, de quo disputamus, & quem unicum probabilius credimus, habendus sit pro episcopo, & episcopo nominatim Panormitano, an solum pro presbytero, aut, hac etiam dignitate omissa, pro martyre. Respondeo, admittendum videri Mamilianum aliquem episcopum, & quidem Panormitanum: nam ut episcopus colitur Romæ & Suanæ, & monumenta varia Spoletana de dignitate episcopali etiam consentiunt. Ad asserendum vero archiepiscopatum Panormitanum S. Mamiliano, præter Passionem S. Nymphæ, quæ revera exigui ponderis esse potest, habemus inscriptionem Suanensem, ejusdemque ecclesiæ traditionem, quæ videtur viguisse a tempore, quo sacræ S. Mamiliani reliquiæ Suanam deportatæ sunt. Inscriptio, quam incisam marmori vidit Cajetanus, jam data est num. 3. Aliam dat Marascia, quæ expressa est in lamina plumbea, supra ipsas reliquias intra thecam posita. Utraque significat, corpus S. Mamiliani archiepiscopi Panormitani, sive Panhormensis, ibi quiescere. Hæc inscriptio reliquis addita sufficere videtur, ut credamus, S. Mamilianum revera fuisse archiepiscopum Panormitanum.

[42] [episcopus Panormitanus.] At nequaquam assentimur Pirro, qui tom. 1 Notitiarum de ecclesiis Siciliæ pag. 58 insinuat, inscriptionem illam marmori incisam esse statim post mortem S. Mamiliani per socios ipsius. Nam si alia deessent argumenta, ipse archiepiscopi titulus, quem vindicare nititur, tali opinioni resistit. Verum non indigemus eo argumento, cum certum videatur, S. Mamilianum non obiisse Suanæ; sed corpus aliunde Suanam fuisse translatum; cumque Pirrus nullam alleget rationem ad probandam tantam illius inscriptionis antiquitatem. Secundo non etiam consenserim Pirro, S. Mamilianum fuisse episcopum sub finem seculi tertii & initium quarti, ut ipse existimavit. Etenim verisimile non est, ipsum fuisse in exsilium missum aut fugere coactum, quando pax Ecclesiæ data erat a Constantino Magno, ut habent Acta S. Nymphæ, ex quibus illa chronotaxis desumitur. Contra admodum verisimile est, Mamilianum fugere coactum, aut missum in exsilium, quando Gensericus Siciliam occupaverat circa medium seculi V: nam Wandali multos episcopos in insulas relegarunt, aut ipsos fugere coëgerunt. Eo igitur relegari aut fugere potuit ex Sicilia, aut etiam ex Africa, postquam eo captivus erat ductus. Atque hæc opinio favet Panormitanis, quia sic intelligimus, cur Sanctus non potuerit ad episcopatum suum, sub Wandalorum tyrannide gementem, redire.

[Annotata]

* i. e. Idibus ipsis

DE S. APRO EPISCOPO CONF.
TULLI LEUCORUM IN BELGICA PRIMA,

Circa fin. sec. V, vel init. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Aper episcopus conf., Tulli Leucorum in Belgica prima (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti memoria in Martyrologiis & ecclesiasticus cultus: Vita & Miracula incerto auctore, uno vel pluribus scripta, & recudenda: alia Sancti elogia.

[1] Ex sanctis Tullensium Leucorum in hodierna Lotharingia episcopis hoc ipso mense Septembri in Opere nostro tres jam dedimus; sanctum scilicet Mansuetum ad diem III, [Memoria in Martyrologiis hoc die:] S. Gauzlinum ad VII, & S. Bodonem, seu Leudinum Bodonem, ad XI. Hoc die S. Aper, ejusdem sedis episcopus ordine septimus, in Romano variisque aliis Martyrologiis breviter memoratur, ex quibus pro more nostro aliqua prælibabimus. De eo Romanum Baronii sic habet: Tulli in Gallia, S. Apri episcopi. Ad eumdem diem Beda vel Florus: Eodem die S. Apri episcopi; Rabbanus: Eodem die natale S. Apri episcopi. Ado episcopatus sedem, laureamque confessoris adjunxit, dicens: Eodem die depositio beatissimi Apri Tullensis episcopi & confessoris. Similiter Usuardus: Tullo S. Apri episcopi & confessoris. Eodem modo in Hagiologio Franco-Galliæ apud Labbeum legitur. Hisce consonat Wandelbertus, in Metrico sic canens:

Pontifices ara, meritis, vitaque colendi,
Carnutes Leobinus, Aper Leucosque tuentur.

Mitto Saussayum, aliosque recentiores, qui Sanctum nostrum ad eumdem diem, quo in Vita edenda num. 13 obiisse dicitur, sacris Fastis inseruerunt.

[2] Attamen in Prætermissis ad diem V hujus mensis Septembris dictum est, [cultus antiquus & celebris.] in Martyrologio Trevirensi, & in codice Ultrajectino Rosweydi apud Sollerium in Auctariis Usuardi ad eum diem, V scilicet, occurrere Aprum confessorem; sed & ibidem cum laudato Sollerio observatum, Aprum illum, si Tullensis sit, ut esse videtur, ad diem XV ejusdem mensis esse referendum. Porro antiquissimam esse S. Apri apud Tullenses suos cultum, multisque miraculis illustratum, ex dicendis manifestum erit. S. Gauzlinus, qui seculo X floruit, annuam ejus festivitatem cum cessatione a servili opere colendam præcepit, prout infra in Miraculis num. 17 narratur; sed utrum is talem solemnitatem omnium primus tum induxerit, an olim admissam tantummodo renovaverit, haud ita certum est, cum Sancti cultus multo sit antiquior ætate Gauzlini. De hodierno ejusdem cultu asserit Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingiæ, col. 295, novissimæ editionis, eum per diœcesim Tullensem celeberrimum latissimeque diffusum esse, ecclesiasque ipsius nomini dicatas magno numero spectari; neque dubium est, quin in eadem diœcesi Officio proprio quotannis honoretur, quali ibidem olim cultum fuisse, vetusta Breviaria docent.

[3] [Sancti Vita edita,] Res a Sancto præclare gestæ, patrataque post mortem miracula, & cetera, quæ ad sacram ejus venerationem spectant, haurienda sunt ex Historia, sive Actis episcoporum Tullensium, editis ab Edmundo Martenio tom. 3 Thesauri Anecdotorum, a col. 991, & ab Augustino Calmeto abbate primum S. Leopoldi Nanciensis, deinde Senonensi, tom. 1 Historiæ Lotharingiæ editionis anni 1728, inter instrumenta a col. 83; in posteriori vero ejusdem Operis aucti editione anni 1745, tom. item 1, ac inter instrumenta a col. CXXI. De Actis illis non semel in Opere nostro ad dies supra num. 1 citatos disputatum est, cum iisdemque laudatis editoribus agnitum, ea a variis concinnata esse, quamvis de scriptorum numero ac determinatis personis non ita convenerit. Multum quoque inter Martenii & Calmeti editiones interesse, observatum jam est; & quod ad præsens argumentum quidem attinet, S. Apri Vita ac Miracula, quæ apud hunc ex Ms. monasterii S. Mansueti prope Tullum laudatæ Historiæ Tullensium episcoporum inserta sunt a cap. 23, a Martenio minime reperta fuerunt in codice Camberonensi, quem edidit; ideoque ex codice San-Mansuetino, ne quis ea desideraret, post eorumdem episcoporum Acta, ab eodem separatim excusa sunt. Istud præterea inter utriusque editionem discrimen occurrit, quod apud Calmetum S. Apri corporis inventio elevatioque ac nonnulla insuper miracula subsecuta narrentur, quæ non exstant apud Martenium; & contra in istius editione aliqua desiderentur, quæ ex Marteniana poterunt suppleri.

[4] [quam etiam Ms. habemus, ab Adsone,] Ejusdem Vitæ sine miraculis post mortem factis tria exemplaria Mss. habemus; unum scilicet ex archivis Tullensibus, alterum ex Ms. S. Maximini Trevirensis, ac tertium denique a P. Chiffletio olim transmissum, quod transumptum notatur ex Ms. Accincti monast., & Corneoli, & Caritatis. Horum alterum altero prolixius est: nam duo posteriora Præfationem, quæ in editis exstat, etiam habent: primum insuper in fine contractius est, secundum contra in calce quamdam de emortuali Sancti tempore epocham fabulosam adjungit, ac miraculum quoddam, a Petro diacono seculo XI scriptum, recenset. Sed ut ad edita redeamus, laudatus Martenius in Observatione prævia, Vitam ac Miracula, qualia ipse edidit, recisoque miraculo per Petrum diaconum conscripto, suspicatur ab Adsone Dervensi abbate concinnata fuisse, & ab aliquo S. Mansueti monacho, qui omnia ad Tullenses episcopos spectantia in uno volumine collecta habere voluerit, una cum Vitis ac Miraculis SS. Mansueti, Gerardi & Leonis IX Papæ, qui ante Pontificatum eidem ecclesiæ episcopus præfuit, Bruno dictus, laudatis Tullensium Actis inserta. Calmetus autem totam illam Historiam usque ad cap. 34, ubi incipit Vita S. Gerardi, a Widrico S. Apri abbate composita, Adsoni attribuendam esse credidit, suumque exemplar ex ipsius Adsonis autographo verisimillime transcriptum fuisse. Verum ab hac Calmeti opinione merito dissentiunt Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. 6, pag. 484 & seq., ubi ostendunt, eam universe veram non esse; uti etiam apud nos tom. III Septembris, pag. 130 & seq. de S. Gauzlini Vita monstratum est.

[5] Agnoscunt tamen iidem scriptores cum Martenio ac Calmeto, [Dervensi abbate] S. Apri Vitam ac Miracula opus Adsonis esse posse, cum & similis stylus in aliis ejusdem lucubrationibus occurrat, & auctor sese S. Apri monasterii monachum esse, nec diu post S. Gauzlini obitum scribere insinuet, quod utrumque in Adsonem convenit, ut ex dicendis patebit. Hisce addunt & alterum argumentum; breve scilicet S. Apri elogium, quod cum versibus Vitæ S. Mansueti præfixis inseruerit Adso, etiam Vitam S. Apri promisisse, ipsis visus est. Sub finem enim carminis post S. Mansueti, primi Tullensium episcopi, laudes, de Sancto nostro hæc subdidit:

Si tamen & meriti res est augenda juvandi,
      Par sit Aper socius nostra juvando tuus.
Vos etenim binæ cæli super axe * columnæ,
      Ducitis hinc faciles nos relevare * greges.
Jam nostris igitur prosit fiducia votis,
      Quam nostra in nobis * pectora fixa tenent.
O Mansuete, tuos, petimus *, defende fideles,
      Et fac cum Sanctis gaudia longa dari.
Adsis & precibus, Pastor mitissime nostris,
      Ut teneant populi regna beata tui.

Qui Adsonem noscere voluerit, is adeat anonymi librum de diversis casibus Dervensis cœnobii, apud Mabillonium in Actis Sanctorum sui Ordinis, Sec. 2, a pag. 844 editum, aut Commentarium prævium ad Vitam S. Mansueti in Opere nostro tom. 1 Septembris, pag. 616, num. 3 & sequentibus, ubi ejusdem elogium ex laudato anonymo decerptum inveniet.

[6] Suffecerit ea hic annotasse, quæ ad subjectam materiem spectant. [scripta esse nonnullis videtur,] Anonymo illo teste, Adso in Vosago sive in Luxoviensi monasterio eruditionis pariter ac sanctimoniæ fama florebat, cum a Tullensi episcopo & clero Tullum ad magisterium sacri Ordinis accersitus est. Contigit hoc sub S. Gauzlino episcopo, qui collapsam in S. Apri cœnobio disciplinam feliciter restauraverat, quod anno Christi 935 verisimilius innectendum esse in Commentario prævio de ejusdem Sancti gestis ad diem VII Septembris, § 3 dictum est. In eo monasterio per aliquanta temporum volumina docuerat, quando missus est ad Dervense cœnobium, diœcesis Catalaunensis in Campania, cujus instaurationem idem S. Gauzlinus pariter instituerat, verisimiliter circa medium seculi X, secundum dicta ibidem § 5. Dervensibus denique abbas post Albericum præfectus est, annoque 992 religionis ergo Hierosolymam navigans, e vivis excessit, Tullensem episcopatum tenente S. Gerardo, quem post S. Gauzlinum anno 962 defunctum, adeptus erat, annoque 994 moriens deposuit. Eo igitur tempore, quo in Tullensi S. Apri cœnobio versatur est, potuit hujus sancti Vitam & Miracula conscribere, uti laudati scriptores Historiæ litterariæ Franciæ supra adverterant. Quod autem eorumdem auctorem non diu post S. Gauzlini obitum scripsisse dicant, ita eos censuisse arbitror, quia sanctus hic inter Tullenses episcopos postremus est, de quo idem scriptor in editione Martenii meminerit.

[7] [quod satis incertum est; forte Vita] Verumtamen si Miracula quoque, etiam prout ea apud Martenium exstant, Adsonis opus sint, non potuit ea, dum in prædicto monasterio prope Tullum degeret, ad finem usque perducere. Etenim tam apud Martenium, quam Calmetum Miraculorum auctor sexaginta ferme annos numerat, ex quo ob Hungarorum irrumpentium metum S. Apri corpus intra urbem Tullensem delatum, ac deinde Drogoni episcopo, istud detinere molienti, clam subductum, & in ecclesia sua ignoto ceteris omnibus loco a duobus monachis, paucisque consciis depositum latuerat. Consule num. XI inter Miracula. Jam vero apud Calmetum in Historia Tullensium episcoporum cap. 30 auctor synchronus, ac verisimiliter rei gestæ testis oculatus, tradit, prædictum sacrum corpus a S. Gerardo anno Christi 978 feliciter repertum fuisse; a quo numero si annos 60 subtraxeris, ad annum 918 pervenies, quo prædictus Drogo Tullensibus episcopus præerat, quoque Lotharingiam ab Hungaris infestatam fuisse, aliunde novimus. Porro Adso anno 978 non in Tullensi S. Apri, sed in Dervensi cœnobio morabatur, quo, vivente S. Gauzlino, qui ex dictis anno 962 obiit, evocatus fuerat, ut Alberico abbati in restauranda illius quoque monasterii disciplina suam operam navaret. Cum itaque fatentibus Calmeto laudatisque scriptoribus, Miraculorum auctor satis indicet, sese S. Apri monachum fuisse, imo in ejusdem monasterio habitasse, dum scriberet, non potuit is Miracula scripsisse, aut certe in eodem cœnobio absolvisse, etiam prout ea exstant apud Martenium.

[8] [& Miracula varios auctores habent;] Contra eorumdem sententiam pariter facit Dervensis ille anonymus, de quo supra meminimus, qui apud Mabillonium Sec. 2, pag. 849 varias Sanctorum Vitas, inter quas etiam Vita S. Mansueti occurrit, ab Adsone conscriptas enumerat, nec tamen ullam de S. Apri Vita mentionem facit. Sed neque multum eos juvat Carmen Adsonis de S. Mansueto; potuit enim in eo S. Apri auxilium implorasse ex particulari affectu, quo erga illum, veluti ejusdem monasterii olim monachus, ferebatur, licet nullam ipsius Vitam promitteret. Quamvis igitur laudatam Vitam ac Miracula Adsoni certo abjudicare non possum, non ausim tamen certo adscribere; ideoque ea sub anonymi nomine edenda censui. Is autem anonymus facile esse potuit unus e S. Apri monasterii monachis, Adsonis ante discipulus, qui magistri sui exemplo scribere aggressus, ejusdemque stylum imitatus fuerit. Eidem auctori forte debentur, quæ apud Calmetum cap. 29 & duobus sequentibus, de Drogonis episcopi obitu, de S. Gauzlini episcopatu, factaque sub S. Gerardo sacri corporis inventione ac elevatione, miraculisque continuo subsecutis narrantur; cum nec rerum relatarum nec temporis ratio, neque ipse scribendi modus repugnet. Non refragabor tamen, si quis plures quam unum horum omnium auctores esse malit suspicari.

[9] [non tamen Antimundum] Bailletus in Tabula critica ad hunc diem ait, a nonnullis credi Vitam S. Apri ab Antimundo episcopo Tullensi, qui in Catalogis apud Calmetum modo quintus, modo sextus post S. Aprum recensetur, conscriptam fuisse. Hujus opinionis, a quæ Bailletus ipse recedit, fundamentum esse opinor, quod de Antimundo in Catalogo Calmeti tom. 1 Hist. Lotharingiæ, inter Instrumenta col. CCXXV hæc legantur: Is memoriam Christi confessoris Apri sollicita devotione excoluit, cujus & cænobium divina religione augmentavit, & in ejus veneratione nonnulla scripta ac Responsoria ad posterorum recordationem exaravit. Et certe ante Adsonis tempora aliquam S. Apri Vitam exstitisse, habemus ex epistola Wicardi abbatis, quæ inter Frotharii Tullensis episcopi litteras duodecima est apud Du Chesne tom. 2 Historiæ Franciæ, pag. 717 edita: in hac enim Wicardus cum monachis suis Frothario gratias agit, quod S. Apri reliquias, nec non & beatæ suæ conversationis actus sibi transmisisset. Porro Frotharius ante medium seculi noni Tulli sedisse, & conventui apud Theodonis-Villam habito subscripsisse creditur. Verum Vita, qualis nunc circumfertur, reciso etiam Miraculorum libro, auctorem habere videtur a S. Apri temporibus remotiorem, quam ut Antimundo tuto tribui possit.

[10] Quod si Adso vel quicumque alius, idem sit Vitæ ac Miraculorum auctor, [Vitæ & Miraculorum fides varia.] is certe seculo decimo senescente prior non est, ideoque sancto Episcopo nostro tanto posterior, ut illius Vitam sine antiquioribus monumentis feliciter concinnare nequierit. Hæc autem scriptor ille pauca a se visa fatetur. Quin & ipse scribendi modus id satis indicat, cum Sancti virtutes passim tantum generatim celebret, facta vero ejus perpauca enarret. Nihil tamen in Vita occurrit, quod falsitatis argui possit aut fidem exsuperet. Imo Tillemontius tom. 14 Monument. Eccles., Nota 14 in S. Paulinum Nolanum, etsi eam pro authentica haberi posse neget, ac nonnulla etiam miracula ipsi displiceant, non audet tamen eam velut nullius auctoritatis opus rejicere. De secunda Opusculi parte, quæ miracula ceteraque post obitum facta continet, favorabilius statuendum est: profitetur enim auctor, sese aliqua de visis & certissime compertis annotare; ea scilicet, quæ partim ex majorum relatu, ut præmiserat, partim suo tempore facta compererat; quæ vero remotioribus ævis contigerant, fatetur ea litteris mandata non fuisse. Multa sunt, inquit, illius sane istiusmodi magna & frequentia (miracula,) quæ si cuncta fuissent scripta, lectorem forsitan tæderet copiæ. Attamen reprehendenda auctorum segnities, qui nec saltem aliqua de post transitum gestis, scriptis transmiserunt posterorum notitiæ.

[11] In utrisque recudendis sequar postremam editionem Calmeti collatam cum Marteniana, [Unde utrumque edendum.] ex qua, ut supra insinuavi, unam & alteram lacunam etiam supplebo. Miraculum tamen a Petro diacono conscriptum, quod apud utrumque laudatum editorem, sed plenius tamen apud Martenium exstat, volens prætermittam; tum quia scriptore Vitæ ac miraculorum posterius est, & a quopiam contra ordinem istis insertum; tum quia æque ac forte etiam magis ad S. Mansuetum pertinet, & inter ejus Miracula tom. 1 Septembris, pag. 653 & seq. in Opere nostro datum jam fuit. Præcidam pariter ea, quæ apud Calmetum cap. 29 de Drogonis obitu, deque S. Gauzlini in episcopatu successione ac virtutibus, & denique de S. Gerardo in hujus locum similiter suffecto, initio capitis 30 ad propositum nostrum non spectantia referuntur. Vitæ Mss., quarum supra meminimus, aut nulli aut exiguo nobis usui erunt; ubi tamen aliqua in his diversitas notatu digna occurrerit, lectorem admonebimus.

[12] [Alia Sancti elogia] Præter laudatam Vitam editam duplex alia brevior, in modum elogii exstat apud Calmetum sæpe memoratum; una scilicet in fine capitis 22, quæ in Camberonensi Martenii codice pariter legitur; altera priori prolixior in elogiis Tullensium episcoporum, seu catalogo usque ad Hectorem D' Ailly, anno 1530 defunctum, perducto, qui tom. 1 Historiæ Lotharingiæ, inter Instrumenta col. CCX & seqq. Cedulæ cujuslibet episcopi Tullensis inscribitur. Quibus auctoribus hæc elogia adscribenda sint, ignoratur: priorem tamen catalogum, prout eum Martenius edidit, circa annum 1069 verisimilius conscriptum fuisse, ostensum est in Opere nostro tom. 1 Septembris, pag. 617 & tom. III ejusdem mensis, pag. 130. In utroque elogio quædam instrumenta laudantur, quæ scriptori præluxere. In priori enim sic dicitur: Sicut in libro Vitæ ejus legitur; &: Quod si quis nosse desiderat, librum Vitæ ejus, qui apud locum sepulchri illius habetur, perlegat; & illic plenius inveniet; & rursus: Ut in libris auctoralibus reperitur; quæ postrema verba etiam leguntur in posteriori catalogo, seu Sancti elogio, quod in eo recensetur. Hunc librum Vitæ Calmetus in annotatis ad citatum caput 22 (posteriorem editionem intellectam volo, nam prima istis annotatis caret) eam ipsam putat esse Vitam, quam recusuri sumus; idque omnino verisimile est; cum in hac re ipsa legatur id, pro quo liber Vitæ in elogio citatur.

[13] [Catalogis Tullensibus inserta.] Quos vero libros per auctorales designet, mihi plane incompertum est. Calmetus in annotatis ad posteriorem catalogum verba ista: In libris auctoralibus Gallice sic excipit: Verisimiliter in Vita S. Leonis scripta per Adsonem: hujusmodi libri legebantur in ecclesia, eorumque auctoritas erat in pretio. At dubitandum non est, quin ex memoriæ lapsu hic S. Leonis pro S. Apri positum sit: sanctus enim Leo IX, quem designat, ante Pontificatum Bruno appellatus, seculo XI Tullensi episcopatui primum præfectus est, obiitque summus Pontifex anno 1054: Adso autem anno 992 vita functus est, adeoque non potuit hic illius Vitam scribere. Sed neque certum est, illam S. Apri Vitam, quam Calmetus Adsoni adjudicat, per libros auctorales hic indicari; tum quod prioris elogii auctor librum Vitæ illius in singulari numero bis memoret, ideoque videatur hunc ab istis distinguere; tum quod in Vita de Adriano quidem Cabilonensium judice fiat mentio, at non de cognomine imperatore, sub cujus imperio S. Aper vixisse ex istis auctoralibus libris in utroque elogio, quamquam perperam, dicitur; quin & anni ejusdem imperatoris annotantur, quibus Sanctus episcopus ordinatus sit & rebus humanis excesserit, de quibus nihil plane in Vita legitur. Elogia autem hæc digna prelo non censeo, eaque de causa illa in Commentario refellendi potius quam adoptandi gratia examinabo.

[Annotata]

* al. astra

* al. relevate

* al. vobis

* al. primus

§ II. Fabula de episcopatu ejus sub Adriani imperio rejecta: distinguendus est ab Apro S. Paulini Nolani amico: tempus aditi ac per mortem depositi episcopatus utcumque assignatum.

[Non adiit episcopatum sub Adriano augusto,] Si auctorem catalogi episcoporum Tullensium primo loco laudati audiamus, S. Aper noster secundo Christi seculo floruisse dicendus est. Is enim in ejusdem Sancti elogio tam apud Martenium, quam Calmetum, episcopatus aditi ac per mortem depositi has epochas statuit: Ut in libris auctoralibus reperitur, temporibus Adriani crudelissimi imperatoris fuisse cognoscitur, qui omnes totius orbis sub se judices suo nomine vocari censuit; cujus quarto anno B. Aper episcopus ordinatus, undecimo hominem exuit. Eadem de verbo ad verbum pariter leguntur in catalogo altero, sive Cedulis seu Epitaphiis episcoporum ejusdem civitatis. Erant nimirum compilatores illi istius etiam sententiæ assertores, quæ S. Mansuetum primum Tullensium episcopum, post quem S. Aper septimus recensetur, a S. Petro Apostolorum principe missum esse affirmavit. Sed opus non est opinionem hanc hic discutere, quam tum apud alios, tum apud nos tom. 1 Septembris ad diem III, ubi de S. Mansueto actum est, refutatam habes, initio episcopatus illius ad seculum quartum, sive ad Constantini Magni vel filiorum ejus, imperium relato.

[15] Pro S. Apro ab Adriani imperatoris ætate longius amovendo invictum argumentum præbet S. Auspicii ætas, [nec ante seculum 5 decrepitum.] cui post Ursum successisse Sanctum nostrum elogiorum collectores ceteris catalogis consentiunt. Auspicium enim hunc ipsum esse, cui inscripta exstat epistola 17 lib. 4 S. Sidonii Apollinaris, ejusdemque obitum circa annum Christi 478 collocandum esse, probavit Sollerius noster tom. VI Julii, ad diem XXVIII, quo colitur. Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 1 ad annum Christi 579, num. 78 censet, scriptorem Catalogi in hanc fabulam pronius incidisse, quia ad Adrianum imperatorem retulit, quod in Vita a nobis edenda num. 6 & 7 de Adriano Cabilonensium judice legerat. Verum id mihi minime verisimile apparet, quemcumque e duobus compilatoribus laudatus annalista hic designaverit: nam uterque judicem illum a cognomine imperatore satis distinxit, dum insulsa prorsus fabella ex judicis nomine imperatorem synonymum tum imperasse persuadere tentavit, non minus ridicule, quam confidenter inquiens: Temporibus Adriani crudelissimi imperatoris fuisse cognoscitur; qui omnes totius orbis sub se judices suo nomine vocari censuit. Quorsum hæc de judicum appellatione commemoratio, si istum Cabilonensium judicem ab Adriano augusto scriptor non distinxisset?

[16] Superest alia gravior quæstio, quæ multos utrimque, [Aper S. Paulini Nolani amicus,] nec contemnendos patronos habet: videlicet, an S. Aper Tullensis episcopus idem sit cum eo Apro, ad quem exstant tres S. Paulini Nolani epistolæ, quæ in editione Operum ejusdem Sancti Parisina anni 1685 sunt 38, 39 & 44, alibi 29, 30 & 31, ex quibus hujus Apri Vitæ compendium juverit exhibuisse. Hic Aper divitiis affluens uxorem duxerat nomine Amandam, ex qua etiam liberos susceperat, prout ex laudata epistola 39, alibi 30 indubitatum est. Auctor Dissertationum in S. Paulini Nolani Vitam & scripta, quas post prædictam editionem Parisiensem habes, dissert. 5, cap. 2 filios complures, & filiam tribuit, laudans epistolam mox citatam; ex qua licet liberos eis fuisse, ut dixi, perspicuum sit, hos tamen complures, & ex his unam filiam fuisse, non extundet. Et de filia quidem decepit illum hæc S. Paulini Apro simul ac Amandæ de sanctissimæ vitæ statu gratulantis periodus: Officia enim & eloquia litterarum vestrarum … indicant, quam ampla possessio nobis, & quam fertilis terra Deo sitis; jam tricesimum fructum de vestra inter vos continentia proferentes, & quotidianis fidei communis argumentis sexagesimo propinquantes, & de prole virginea centesimum pollicentes.

[17] [cujus notitia, uti & Amandæ] Virgineam prolem, qua S. Paulinus casta continentiæ opera haud dubie designavit, auctor ille de illorum filia infeliciter interpretatus est. De filiorum quoque seu liberorum copia in eadem epistola nihil legitur præter hæc: Scribitis, impedimenta vestri esse propositi possessiones filiorum, qui causa sint necessitatis istius, qua terrena curatis, cum cælestia desideretis. Hæc autem vere dici potuerunt, etsi duos tantum vel tres liberos habuissent. Incertum itaque est, quot liberi iis fuerint, sed duos saltem fuisse constat. Idem Aper, teste eodem S. Paulino in epistola 38, alias 29, pro tribunalibus advocatum egerat, & in tribunalibus judicem; nec immunis fuerat superbiæ, quæ hujusmodi muniis solet adhærere. Verum postea ad meliora conversus, una cum conjuge sua Amanda totum sese Deo tradidit. Hinc laudatus Paulinus ibidem ait: Destructus es a superbo, assumptus in humilem, depositus ab iniqua potentiæ sede, ut in pacis atque justitiæ solio locareris; inanitus es a divite, ut diteris in paupere; & ab illa supervacuæ distentionis saturitate vacuatus es, ut veris piæ paupertatis bonis implearis, esuriens justitiam.

[18] [ejus uxoris, & utriusque conversio] Ubi nunc tu ille es aliquando terribilis, vel pro tribunalibus advocatus, vel in tribunalilibus judex? Ubi tua illa cervix, tunc verius, ut nunc de te mentitus es, tauri pinguis; quomodo facta est docilis ac tenuis in jugo Christi, ex quo conversus ingemuisti: & bene placitum est in te Deo, sicut super vitulum novellum? Deposita cervice tauri fractus * es in mansuetudinem bovis illius, qui agnovit possessorem suum. Beati oculi eorum, qui hæc in te Dei mirabilia conspiciunt; etsi illi miserrimi, qui videntes non vident. &c. Hæc sane insignem Apri mutationem significant; sed utrum is ad meliores tantum mores, an etiam a paganismo vel hæresi ad Christi fidem tum primum conversus fuisse dicendus sit, inter neotericos non ita convenit. Auctor Observationum ad epistolas S. Paulini dissertatione citata, cap. 1, & post hunc Tillemontius tom. 14 Monumentorum, Nota 14 in S. Paulinum, aliique censent, eum tum primum baptizatum, aut deposita hæresi, Catholicam fidem amplexum fuisse. Rationem dant, quod in epistola 38, alias 29 nonnulla S. Paulini de Apro dicta occurrant, quæ etiam de catechumeno ab infantia de mysteriis Christianis instructo, ac tum recens baptizato explicari non possint.

[19] Paulini verba accipe. Beatus es, frater, inquit, [ac insignes virtutes] & bene tibi erit, quia non carne & sanguine, sed, Spiritu cælestis Patris revelante, didicisti, quod te inconcussa fide tenere, & libera voce profiteri, sanctissimo ad me epistolæ tuæ fine firmasti; Christum Jesum crucifixum, Dei Filium Deum, cui flectitur omne genu terrestrium, cælestium & infernorum; & quem ad dexteram virtutis & in gloria esse Dei Patris, omnis lingua confitetur. Hunc tu Dominum & Deum nostrum, quia non æstimabitur alius ad eum, toto arcanæ pietatis mysterio amplexus, Dominum & Deum Dei Filium ante secula, factum ex semine David in hoc seculo; & nunc ex resurrectione mortuorum in spem æternitatis humanæ viventem in secula, ut est, credis; & ut credis prædicas. Hæc, inquam, isti non nisi ad recens baptizatum, qui diu paganus vixerat, aut certe ab hæresi in Ecclesiam admissum dicta accipi posse arbitrantur. Non video tamen, cur hæc eadem dici non potuerint de homine etiam a pueris Christiano ac Catholico, qui, cum vitam secundum religionis suæ præcepta minime exegisset, mysterio Incarnationis Dominicæ attentius perpenso motus, speque beatæ resurrectionis excitatus, mundanis rebus nuntium remittens, Christi humilitatem presse sequi cœperat, ut ejusdem beatæ æternitatis particeps fieri mereretur.

[20] Certe in nulla e tribus epistolis ulla fit de paganismo aut hæresi mentio; [ex ejusdem Paulini epistolis,] sed contra in eadem epistola 38 omnis odii causa, quo Aprum amici olim sui persequebantur, non in susceptam Christi fidem, sed in vitæ humilitatem rejicitur. Sic enim Paulinus eum ibidem alloquitur: Merito gloriaris, venerandissime frater, & in exsultatione dicis, hinc te ipsum tibi credere, quod Christianus sis, quia te odisse cœperint, qui diligebant, & despicere, qui timebant; & ipse tibi conscius es, quia si tu ipse tanti apud te esses, æque ut solebant, & diligerent te & venerarentur. Nunc ad cetera procedamus. In editione Operum S. Paulini, quæ anno 1622 Antverpiæ ex officina Plantiniana cum notis Frontonis Ducæi ac Heriberti Rosweydi prodiit, laudata epistola 38, quæ ibi 29 est, Ad Aprum episcopum inscribitur; quam dignitatem ipsi tum negat auctor Dissertationum ad editionem Parisiensem, contendens tantum presbyterum fuisse; quod etiam laudatus Tillemontius verisimile putat. At mihi oppositum non improbabile videtur; difficile enim est de solo presbyteratu interpretari, quæ in eadem epistola de ejusdem sede atque sacerdotio leguntur.

[21] Rarus, ut scribis, ait ibi Paulinus, urbium frequentator, [ad ipsos datis,] familiare secretum taciti ruris adamasti, non otium negotio præferens, neque te Ecclesiasticæ utilitati subtrahens, sed jam pene forensibus turbis æmulos ecclesiarum tumultus & concilia inquieta declinans. Arbitror autem id ipsum majoribus Ecclesiæ utilitatibus præparari, quod salubri consilio instructioni sanctæ vacas, & intentus studiis spiritalibus, quibus solitudo amica est, formas in te quotidie, confirmasque Christum, quo & servus utilior, & magister doctior, digniorem te ea *, in qua nutu Dei positus es, sede perficias, opere pariter & & verbo potens, ut lingua & mente tibi concors veram te Apostolicæ disciplinæ formulam præbeas, præcepti Dominici actor & doctor. Ita demum constabit, non humano suffragio, sed divino te esse judicio sacerdotem. Id unum in toto hoc textu oppositæ sententiæ favet, quod Paulinus Aprum suum non episcopum, sed sacerdotem dicat, quæ vox tamen episcopis cum presbyteris communis est, cetera episcopum potius, quam presbyterum indicant.

[22] [studioso lectori] Porro illustre istud par conjugum continentia sanctissime servata cohabitabat, & mutuis virtutum exemplis in dies magnos profectus faciebat. Nam & conjux (ejus Amanda) inquit S. Paulinus in epistola 44, alias 31 ad Aprum, non dux ad mollitudinem vel avaritiam viro suo, sed ad continentiam & fortitudinem redux in ossa viri, magna illius divini cum Ecclesia conjugii æmulatione mirabilis est, quam in tuam unitatem redactam * ac redditam, & spiritalibus tibi tanto firmioribus, quanto castioribus, nexibus caritas Christi copulat, in cujus corpus transistis a vestro. Istud quoque egregia mulier viro suo præstitit, quod, ut is Deo munerique suo melius vacare posset, ipsa domesticæ rei facultatumque communium curam sola gereret. Hinc laudatus Paulinus; Benedicta hæc, ait, inter mulieres, & hac quoque devotione fidelis & acceptissima Domino, qua se necessitatibus seculi pro te, velut quædam procellis in immobili scopulo stabilita turris, opposuit. Hæc eadem ibidem pluribus prosequitur, ac inter cetera magis sese explicans, demum ait: Curat illa seculi curas, ne tu cures; possidere videtur, ne tu possidearis a mundo, & ut possidearis a Christo… Nam sine animi captivitate rem captivitatis in libertate spiritus administrans, firmavit manus suas in opera virtutis, … necessaria divisione reddens per se Cæsari, quæ sunt Cæsaris; ut, quæ Dei sunt, per te ministret Deo. Plura curiosus lector ibidem reperiet.

[23] [hic traduntur,] Ceterum conversionem suam Aper S. Paulino, jam olim haud dubie sibi noto, per litteras significavit, ad quas hic per epistolam 38, alias 29 respondit, inscripsitque Sancto & merito venerabili ac dilectissimo fratri Apro Paulinus. Duo autem in hac epistola præcipue agit Paulinus, nempe ut Apro de felici conversione sua congratuletur, utque contra pravorum odia & injurias in proposito confirmet, moneatque, non minori studio res divinas animæque profectum curanda esse, quam olim humana negotia tractaverit. Altera epistola, nempe 39, alias 30, sic inscripta est: Sanctis & merito venerabilibus ac dilectissimis fratribus Apro & Amandæ Paulinus & Therasia (S. Paulini uxor) peccatores. Hæc salutaria monita de excolendo animæ agro, modumque, quo id fieri debeat, piis istis conjugibus, in prædio suo etiam tum rusticantibus, proponit. Videtur autem uno ad minimum anno post priorem scripta fuisse, cum S. Paulinus in ea significet, soluisse Aprum annuas ad ipsum litteras dare; Officia enim, inquiens, & eloquia litterarum vestrarum, quæ nobis largiter annuo commeatu penditis, indicant, quam ampla possessio nobis, & quam fertilis terra Deo sitis. Denique in epistola 44, alias 31, eodem modo inscripta, suavitatem simul atque efficaciam Apri in scribendis litteris laudat, Amandæ sedulam curam & caritatem in administrandis rebus domesticis insigni elogio prosequitur, & filiorum educationem commendat, ac utriusque denique preces flagitat.

[24] [nonnullis visus est idem cum Tullensi;] Itaque, ut ad quæstionem propositam redeamus, hunc Aprum multi eumdem cum synonymo sancto Episcopo Tullensi crediderunt, refragantibus aliis, qui id nec Sancti nostri gestis, nec cum ejusdem sedis tempore convenire posse arbitrantur. Inter priores fuit Eminentissimus Baronius, qui in Annotatis ad Martyrologium Romanum hoc die sic ait: Ponitur hic septimus ordine in tabulis episcoporum Tullensium, quas descripsit Demochares. Hic ex causidico monachus, & ex monacho est factus episcopus, de quo S. Paulinus episcopus Nolanus, epist. 27, 28 & 29, in quibus de ipso fusius. Petrus Franciscus Chiffletius in Paulino illustrato, parte 2, cap. 22 monet nullas quidem a S. Paulino ad Aprum jam episcopum litteras datas esse, sed subdit: Quamvis exinde Aprum Tulli Leucorum … episcopum fuisse, nemo dubitet. Eamdem opinionem secuti sunt Claudius Robertus in Gallia Christiana, Jacobus Longueval tom. 1 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ sermone Gallico conscriptæ, lib. 3, pag. 406, & Bailletus in Vitis Sanctorum ad hunc diem: Auctor vero Dissertationum in Vitam & scripta S. Paulini Nolani, de quo supra sæpe meminimus, in utramque partem argumenta proponit, nec quam teneat, edicit. Huic presse adhæsit Tillemontius tom. 14 Monumentorum, Nota 14 in S. Paulinum, ubi easdem rationes perpendens, quæstionem in dubio reliquit, nisi quod Aprum Paulini a Tullensi Episcopo distinguendum esse fateatur, si hic post S. Auspicium eam sedem occupaverit.

[25] Contra Sammarthani fratres tom. 3 Galliæ Christianæ, [quod putamus verum non esse,] Franciscus Riquet, magnus Prior S. Deodati in Vosago, in suo Gallico Systhemate episcoporum Tullensium, quod Ms. ad Majores meos olim mitti curavit, & Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingicæ, lib. 6, num. 23, & lib. 7, num. XI contendunt, S. Aprum Tullensem episcopum a synonymo S. Paulini amico omnino distinguendum esse; quod mihi quoque verum videtur. Rationes autem has allegant: in primis in omnibus Tullensium episcoporum vetustis Catalogis S. Aper post Ursum Auspicio proxime successisse legitur; constat autem, S. Auspicium diu post medium seculi quinti Tullensem sedem tenuisse, eumdemque circa annum 478 aut etiam uno alterove anno serius aut citius vita functum esse, prout in Sylloga de ejusdem cultu & gestis tom. VI Julii, ad diem XXVIII probavit Sollerius noster, in eo tantum dissentiens Coïntio, quod hic ipsum usque ad annum 486 superesse potuisse, insinuasset. Porro cum S. Paulinus Nolanus episcopus, cujus gesta illustrata habes tom. VI Junii, die XXII, obierit anno æræ Christianæ 431, manifestum est, Aprum illum Paulini amicum, qualem hic eum describit, Sanctum nostrum Auspicii, medio Urso, successorem esse non posse, nisi quis velit eum jam decrepitæ ætatis senem, dum episcopus factus est, imo centenario majorem, si Parisiensis editor Operum S. Paulini, auctorque Dissertationum, quas subjecit, tres istas epistolas ad annos 404, 405 & 406 recte retulerit. Etenim quæ de acta ab Apro suo ante conversionem vita Paulinus supra meminit, eum virilis ut minimum ætatis fuisse arguunt, dum seculo valedixit.

[26] Præterea observant Riquetus aliique, Apri, quem Paulinus laudat, [obrationes,] vivendi normam, studia muniaque, cum S. Apri Tullensis episcopi gestis, prout hæc in ejusdem Vita referuntur, minime convenire. Paulini enim amicum matrimonio junctum ex Amanda conjuge liberos suscepisse, pro tribunalibus advocatum & in tribunalibus judicem egisse, nec iis caruisse vitiis, quæ ejusmodi hominibus ea vitæ ratio atque potestas sæpius inspirat, ex S. Paulini epistolis supra vidimus; Tullensis vero Episcopus ab ipsa infantia exercitiis virtutum, ac misericordiæ præsertim in pauperes deditus fuisse in Vita narratur, in iisque proficiens, ad Tullensem episcopatum a clero & plebe reluctans fuisse promotus. At nihil de advocati vel judicis officio, nihil de conjuge ejus ac liberis, curaque in horum gratiam pro re domestica prædiisque impensa legitur; imo contra dicitur Sanctus, dum rerum suarum administrationem accepit, cuncta, quæ possidebat, in alimoniam pauperum erogasse.

[27] [quæ exhibentur,] Scio equidem, nec Vitam hanc, nec Catalogos Tullensium episcoporum tam certæ fidei esse, quin eorum veritas in dubium vocari possit; attamen ob solum Apri nomen, quod cum supra explicatis adjunctis legitur apud scriptorem ejusdem seculi, quo Tullensis ille Episcopus floruit, ab iis dissentire nec necesse nec æquum puto. Adde, quod ea primorum episcoporum series, quæ in Catalogis legitur, non parum confirmetur ex inventione sacrorum corporum, quæ anno 1107 contigit, ut recte observavit Riquetus, jam alias laudatus. Hic enim laudans quoddam instrumentum, quod Gallice Processum verbalem appellat, & a Pibone episcopo factum ait, affirmat in ecclesia suburbana S. Mansueti anno præcitato corpora SS. Alchæ, Celsini, Auspicii & Ursi reperta fuisse. De eadem inventione agit etiam Mabillonius tom. 5 Annalium, ad annum Christi 1107, num. 50, ubi rem paulo magis explicat, scribitque contigisse occasione novæ fabricæ, cui Theomarus, ejusdem loci abbas, tum insistebat, inventaque fuisse tria feretra, quorum duo continebant ossa primorum Tullensis ecclesiæ episcoporum, Amonis scilicet, qui S. Mansueto proxime successit, Alchæ, Celsini, Auspicii & Ursi, cum eorum sandaliis, aliisque pontificalibus indumentis. In margine vero laudat Analect. to. 3, p. 459, ex quibus in textu docet, ea detecta fuisse in crypta opere cæmentarii (verba instrumenti sunt) in modum arcus triumphalis curvata & rotunda.

[28] [nobisque oppositam] Hisce quoad rei gestæ substantiam consonat Calmetus in utraque Historiæ Lotharingicæ editione, in priori nempe tom. 1, Col.in posteriori autem tom. 2, col. 317 & sequenti; verum in eo a Mabillonio discrepat, quod cum Riqueto tantum quatuor episcoporum corpora, videlicet Alchæ, Celsini, Auspicii & Ursi, omisso Amone, recenseat, quorum ea corpora esse, ex sandaliis aliisque pontificalibus indumentis judicatum fuisse affirmat. Utrobique autem Analect. t. 3, p. 459 cum Mabillonio citat; per quæ quale Opus designent, non assequor; nam in Mabillonii quidem Analectis tam tomis 4 seculo elapso editis, quam unico volumine anno 1723 recusis, de hoc argumento nihil plane reperio. Hinc discernere non possum, quis ex tribus his scriptoribus veritatem attigerit; incertus enim hæreo, utrum inter ea corpora etiam Amonis repertum sit, & an eadem prædictorum antistitum esse, ex solis sandaliis, ceterisque ornamentis innotuerit. Ut tamen Mabillonium in recensendo S. Amonis corpore errasse potius credamus, suadent Cedulæ, seu Epitaphia episcoporum Tullensium apud Calmetum sæpius laudatum, in quibus tam in S. Amonis, quam in Hermanni elogio istius Sancti corpus ab eodem Hermanno ex S. Mansueti ecclesia, ubi primum sepultum fuerat, in aliam ecclesiam translatum fuisse dicitur. Hermannus autem trigesimus quintus ejusdem sedis episcopus numeratur, Pibo vero tantum trigesimus octavus.

[29] [persuadent.] Ut ad Riquetum redeamus, hic ex prædicta sacrorum corporum inventione communem eorum cum S. Mansueto sepulturam, & ex communi sepultura successionem quoque eorum in Catalogis stabilitam confirmari censuit. Et merito; nam quinque istos S. Mansueti proximos successores in eadem cum illo ecclesia sepultos fuisse, laudatæ Cedulæ testantur; sanctus vero Aper in altera ecclesia ab illo ædificari cœpta, aliique passim successores ejus humati fuere, donec Ludelmus seculo X paucis annis inchoato primus omnium episcoporum Tullensium in ecclesia cathedrali sua intra urbem sepeliri voluit, cum sepulturam suam in S. Apri suburbana more decessorum suorum ante jam delegisset. Hæc ratio etiam fortius urgeret, si, ut Riquetus affirmat, omnes S. Apri successores ad Ludelmum usque in eadem S. Apri ecclesia, nullum in S. Mansueti, sepultos esse constaret; quod cum iisdem Cedulis non convenit, nec ulterius inquirere libet. Id satis mihi est ostendisse, nihil esse, cur ab episcoporum serie a Mansueto usque ad Aprum in antiquioribus Tullensium catalogis exhibita recedamus, quam etiam aliunde verisimilem esse, probatur.

[30] Porro cum ex dictis constet, S. Auspicium circa annum 478, [Ex dictis tempus episcopatus & mortis ejus utcumque eruitur.] aut certe non multis annis post, ex hac vita commigrasse, cumque hunc inter & S. Aprum Ursus in Catalogis medius inseratur, qui quamdiu episcopatu functus fuerit, nescitur; dicendus est Sanctus noster ad Tullensem Leucorum sedem sub finem seculi quinti, vel initium sexti pervenisse, prout etiam Riqueto, Calmeto, ac novissime Limpeno nostro tom. 1 Septembris, pag. 622 visum est. Denique de tempore, quo illam tenuit, in Historia Tullensium episcoporum, & in laudatis Cedulis sic legitur: Hic septem annis functus est pontificali sede; ideoque mortem ipsius circa ejusdem seculi quinti finem, vel proxime subsecuti initium collocavi; nam quod eædem Cedulæ habent, eum temporibus Adriani crudelissimi imperatoris fuisse, ex supra dictis ad fabulas ablegandum est.

[Annotata]

* al. factus

* al. ei

* al. reductam

§ III. Sancti patria: an is idem sit cum amico S. Sidonii Apollinaris: ecclesia ab eo ædificari cœpta, in qua sepultus est, a successore perficitur.

[Prope Trecas in vico Tranquillo natus dicitur;] De S. Apri nostri patria & parentibus Vita recudenda hæc ait: B. Aper in suburbio Augustæ Trecorum, vico, qui Tranquillus dicitur, præsentis vitæ sumpsit exordium, nobilibus &, quod excellentius est, Christianis parentibus editus. Hisce plane consonat elogium in posteriori Catalogo, seu in Cedulis episcoporum Tullensium, quod ex hac Vita desumptum est. Locum hunc incolis Trancaust hodiedum dici, inter alios scribit Nicolaus Camuzatus sub finem Miscellaneorum historicorum in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricassinæ diœcesis, aitque illum viculum esse ejusdem diœcesis, novem milliaribus dissitum ab urbe Tricassina, vulgo Troyes, in Campania, cujus ea caput est. Pari distantia ab eadem urbe vicum Trancaut ad fluviolum Sorme positum exhibet Guilielmus de L'Isle in Tabula geographica Meridionalis partis Campaniæ. Sed quomodo Sanctus verbis mox laudatis in suburbio Augustæ Trecorum natus dicitur, si vicus Tranquillus is ipse sit, qui hodiedum Trancaut appellatur? Difficultatem hanc jam advertit Cuperus noster, & a Tricassinis aut Tullensibus edoceri petiit, tom. IV Julii ad diem XV in Commentario prævio ad Acta sanctæ virginis Aproniæ, S. Apri sororis, in quibus per conjecturam ex hujus Sancti Vita formatam, ipsa in suburbio Augustæ Trecorum, vico, qui Tranquillus dicitur, similiter nata esse narratur.

[32] [quod difficultatem aliquam patitur.] Ut isthæc conciliemus, dicendus est biographus vocem suburbium improprie usurpasse pro territorio, sive agro urbi Tricassinæ subjecto, aut Sanctus noster in hodierno vico Trancaut in lucem editus non est. Suburbium in improprio illo sensu etiam adhibuit S. Salabergæ biographus apud Mabillonium Sec. 2 Benedictino, pag. 426, num. 12. Simili modo ibidem pag. 1091 in charta Eligii usurpatur, uti & alibi apud Cangium in Glossario, quod videri potest. In perantiquo Tullensi Breviario Ms. Musei nostri, licet lectiones de S. Apro ex hac Vita concinnatæ sint, omissa tamen voce vico, sic legitur, quasi Tranquillus ipsius suburbii vocabulum fuerit. Ita enim habet lectio I: B. Aper in suburbio Augustæ Trechorum, qui Tranquillus dicitur, presentis vite sumpsit exordium &c. Verum ea vox vicus transcribentis vitio potuit prætermitti, & prior explicatio præplacet mihi, donec eruditi Tricassini aut Tullenses aliquid certius produxerint.

[33] [Alia difficultas de Sancti patria,] Attamen hæc S. Apri Trecensis patria in dubium vocari potest ex S. Sidonii Apollinaris epistola 21 libri 4, & epistola 14 libri 5 ad quemdam Aprum datis, quem eumdem cum Sancto nostro esse posse, censet Tillemontius tom. 14 Monument. Eccles., Nota 14 in S. Sidonium Apollinarem. Hunc autem Aprum ex patre Æduo, matre Arverna ortum fuisse, laudatus Sidonius in priori epistola clare docet, dum illum alloquens ait: Æduus pater tibi, mater Arverna est. Eumdem Claromonte in Arvernia natum aut certe ab infantia educatum, litterisque imbutum fuisse, ibidem pariter significat, Claromontanos inducens de diuturna ipsius absentia his verbis conquerentes: Quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem, nunc velut hosticum solum effugias? Hic incunabula tua fovimus; hic vagientis infantiæ lactentia membra formavimus; hic civicarum bajulabare pondus ulnarum. Hinc avus tuus Fronto, blandus tibi, sibi severus; qui exemplo esse potuisset his, quos habemus nos in exemplo. Hinc avia Auspicia, quæ tibi post tuæ matris orbata decessum, dependit una curam duarum. Sed & matertera tua hinc & hinc fuit sanctior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater, pater venerabatur, summæ abstinentiæ puella, summi rigoris ac fidei ingentis, sic Deum timens, ut ab hominibus metueretur. Hic te imbuendum liberalibus disciplinis grammatici rhetorisque studia florentia, monitu certante, foverunt; unde tu non tam mediocriter institutus existis, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare. Hæc & alia ibidem Sidonius, ut Aprum suum in Æduis habitantem ad Claromontanos revocaret; is enim totius ejus epistolæ scopus erat.

[34] [si is idem sit cum Apro:] In altera vero epistola ipsum apud Cajenses, vel Calenses aut Calentes, ut alii legunt, Bajas, in Arvernia, quantum apparet, commorantem, in urbem ad dies Rogationum secum transigendos invitat; idque eum tanto libentius facturum sperat, quo sanctius dies isti ex S. Mamerti Viennensis episcopi institutione ibidem agebantur. In his (Rogationibus) inquit, quas supra fatus summus sacerdos (S. Mamertus) & protulit pariter & contulit, jejunatur, oratur, psallitur, fletur. Ad hæc te festa cervicum humiliatarum, & sternacium civium suspiriosa contubernia, peto; & si spiritualem animum tuum bene metior, modo citius venies, quod non ad epulas, sed ad lacrymas evocaris. Vale. Porro ne hic Aper idem cum sancto Tullensi Episcopo credætur, nihil obstat, nisi patria Trecensis a biographo asserta. In primis tempus recte convenit: sanctus enim Sidonius Apollinaris sub finem anni 471, vel initium sequentis Arvernensi episcopatu initiatus, circa annum Christi 488 obiit, ut in Opere nostro tom. IV Augusti ad diem XXIII in Commentario historico de ejusdem Sancti gestis ostensum est § § 5 & 10. Idem ex dictis epistolam 10 libri 7 scripsit ad Auspicium, cui S. Aper noster post Ursum successit; idemque de laudato Auspicio veluti tum ætate grandævo in epistola 17 libri 4 ad Arvogastum seu Arbogastum meminit. In citatis vero ad Aprum suum litteris sic loquitur, ut hic videatur jam episcopus fuisse, dum scriberet; nec de provecta Apri ætate meminit, ut is juvenis facile esse potuerit, quando eæ litteræ ad ipsum datæ fuerunt.

[35] Fuerit igitur Aper tum 25 vel 30 annorum, dum eas accepit, [ad quem exstant duæ epistolæ] nondum sexagenariam ætatem attigisset sub finem seculi 5 vel initium 6, quo tempore S. Aper noster ad episcopatum evectus fuisse dicendus est; neque desunt id ætatis vegeti senes, & episcopalibus muniis idonei. Cetera quoque, quæ de Apri sui parentibus, piaque ac liberali educatione Sidonius commemorat, satis conveniunt cum dictis biographi, qui Sancto nobiles & Christianos parentes, similemque institutionem non obscure attribuit. In eo tamen iidem denuo discrepant, quod Sidonius in epistola 21 de prædiis, quæ ille in Arvernia possidebat, loquatur, biographus vero apud nos num. 2 de Sancto dicat: Adolescentiæ annos ingressus, cum rerum suarum potestatem habere cœpisset, tantam circa pauperes curam habebat, ut in eorum alimenta cuncta, quæ possederat, erogaret. Verum hæc Sancti in pauperes munificentia forsitan nonnihil exaggerata est, & scriptor ille de Sancti gestis parum instructus fuit, ita ut sine erroris formidine admitti nequeant, quæ ex istis narrat.

[36] Franciscus Riquetus in Ms. novo Systhemate suo Gallico episcoporum Tullensium, [S. Sidonii Apollinaris, qui Aper] supra sæpe laudato, illum Sidonii amicum Aprum a Tullensi Episcopo omnino distinguendum putat, ductus argumentis, quæ subdo, nec mihi magni ponderis esse videntur. Sidonius, inquit, in epistolis, quas ad episcopos scribebat, eorum ordinem addita voce Papæ, verbi gratia, Ambrosio papæ, Auspicio papæ significat; quæ vox in epigraphis litterarum, quas ad Aprum, aliosque, qui episcopi non erant, conscripsit, non occurrit. Secundo Tullensis Episcopus in loco Tranquillo prope Augustam Trecorum in Campania natus est; alter ex patre Æduo, matre Arvernensi genitus, in Arvernia ab ipsis incunabulis educatus, litterisque imbutus est, ut supra vidimus; nec verisimile esse ait, eum, etiam infantem Augustoduno Claromontem perlatum fuisse, ut ibidem aleretur, donec humaniores litteras didicisset. Tertio denique ex epistola 14 libri 5 observat Riquetus, Sidonii Aprum non procul a Claromontana in Arvernia civitate habitasse, dum eam scripsit Sidonius, cum hic illum ad dies Rogationum celebrandum invitaverit, exspectaveritque, quod non fuisset facturus, si Aper ille in civitate Tullensi, octoginta milliaribus Claromonte dissito, resedisset.

[37] [potuit fuisse Sanctus noster, nondum episcopus.] Ad hæc respondeo, primum & ultimum argumentum nihil isti opinioni officere, secundum quam eæ litteræ S. Apro nondum episcopo scriptæ fuisse dicendæ sunt. Secunda ratio tanti ponderis est, quanti biographus, qui quatuor circiter seculis junior est, nec monumenta laudat, unde sua didicerit, & de ceteris Sancti gestis pauca ad notitiam suam pervenisse, satis indicat. Quam ob rem ipsius auctoritas mihi tanti non est, ut Trecensem Sancti patriam pro indubitata habeam. Fatendum tamen est, minorem civitatis Tricassinæ a Tullensi distantiam biographo favere; ac facile alium potuisse esse Aprum Sidonii amicum, ideoque non ausim alterutram partem certo affirmare. Si autem Trecis Sanctus noster reipsa natus sit, potuit is a S. Lupo institui, qui Trecensem episcopatum ad annum usque 479 sanctissime rexit, prout in Opere nostro ad diem XXIX Julii ostensum est. Inter epistolas Salviani Massiliensis presbyteri exstat etiam una, septima videlicet ad Aprum & Verum, quorum priorem eumdem cum Tullensi esse posse, opinatur Tillemontius supra citatus; sed, ut ipse quoque fatetur, præter nomen nihil est, quod id ita esse suadeat.

[38] [In ecclesia ab ipso cœpta] Cetera S. Apri gesta, quæ biographus tradit, commentatione non indigent, & adjectis more nostro annotatis satis poterunt illustrari; de ecclesia tamen ab ipso ædificari cœpta, & a successore ejus perfecta, monasterioque postmodum aucta, hic pauca, plura § sequenti dicenda sunt. Biographus de hujus ecclesiæ initiis sic habet num. 9: Instante autem jam tempore, quo Electum suum Dominus post vitæ hujus excursa stadia remunerare decreverat, cœpit idem Sanctus Dei quandam extra muros urbis, cui gloriose præsidebat, ædificare basilicam, quo ibi fidelium plebe conveniente, quotidiana Ecclesiæ accrescerent lucra, & assidua diabolo fierent detrimenta. Sed cum jam aliquantulum eam in altitudinem ædificando sublimasset, priusquam supremam manum operi imponeret, cœpit Dei Famulus æmula corporis infirmitate stimulari. Qua per dies singulos ingravescente, fœlicem ad Christum, quem vivens toto corde dilexerat, præstolabatur ascensum. Omnes igitur, quos Christo acquisierat, universamque ecclesiam suam commendans Domino, … immaculatum spiritum Conditori refudit.

[39] [sepelitur, eaque mox perficitur.] Deinde postquam dixit, sancti Episcopi corpus cum communi omnium luctu ad eam ecclesiam nondum perfectam delatum fuisse, & nonnulla sepulturæ adjuncta narravit, num. XI sic progreditur: Facta igitur sancti Viri officiosissime sepultura, inchoatum illius templi ædificium summa populi devotione completum est. Eadem plane, admixta tamen fabula, habet auctor Catalogi in eadem Historia episcoporum Tullensium apud Calmetum cap. 32, ubi eam ecclesiæ perfectionem Albauldo, proximo S. Apri successori adscribens, ait: Successit vero illi domnus Albauldus episcopus, vir egregius, omnique bonitate conspicuus. Is desiderabile votum sui Prædecessoris adimplevit, & ecclesiam, quam cœperat S. Aper, sagaci studio præedificavit, atque inibi fideles viros sub Apostolorum exemplo victuros congregans, Apostolicum privilegium de eodem cœnobio nactus est a summis Pontificibus atque martyribus Stephano & Fabiano, ut in antiquissimis reperitur tomocartis. Consonat etiam fere verbis alter catalogus, sive Cedulæ episcoporum, nisi quod in hoc successor ille Albinus vocetur. Quod autem Albauldus ille, vel Albinus, privilegium a summis Pontificibus SS. Fabiano ac Stephano obtinuisse dicatur, fabulæ sunt ex ea opinione natæ, quæ S. Mansuetum a S. Petro Apostolo Tullensibus episcopum datum esse commenta est.

[40] Deinde, ut solent fabulæ sibi invicem non cohærere, [Error chronologicus correctus.] ex iisdem Catalogis sequeretur, episcopatum Tullensem centum aut amplius annos post S. Apri obitum vacasse. Nam cum in illis dicatur S. Aper anno XI imperii Adriani, id est, Christi circiter 128 obiisse, sanctus vero Fabianus ab anno Christi 236 usque ad 250, Stephanus autem probabilius ab anno 253 usque ad 257 Pontificatum gesserint, admittenda erit ejusmodi vacatio, si Albauldus a laudatis sanctis Pontificibus aliquod privilegium impetrarit. Hoc autem nec eum biographi, nec cum catalogorum verbis mox datis ullatenus convenit, ut consideranti patebit. Certe biographus diserte docet, inchoatæ a Sancto ecclesiæ mox post ejusdem sepulturam perficiendæ admotas manus fuisse: sed neque verisimile est, sancti Episcopi corpus in ea ecclesia a Tullensibus sepeliendum fuisse, nisi de eadem ocyus complenda serio cogitassent. Sed de hisce fabulis satis est. Sammarthani tom. 3 Galliæ Christianæ successorem S. Apri Alodium faciunt, qui concilio Aurelianensi V anno 549 subscriptus legitur, nec tamen in Tullensibus catalogis occurrit, putantque eumdem etiam Albauldum forte dictum fuisse, refragante Riqueto, qui Alodium ab isto distinctum & serius successisse merito statuit. Plura de hac ecclesia vide § sequenti.

§ IV. Ecclesia Sancto dicata, & monasterio aucta: cetera huc spectantia: aliæ ecclesiæ ipsi sacræ: corpus translatum, relatum, absconditum & repertum: reliquiæ alio delatæ, & miraculis illustratæ.

[Ecclesia, quam Sanctus inchoaverat,] Venerabile S. Apri corpus in sua, quam imperfectam moriens reliquerat, ecclesia humatum fuisse, præcedenti §, ex biographo dictum est. Idem scriptor, eam ipsi Sancto mox dedicatam fuisse ibidem his verbis affirmat: Facta igitur sancti Viri officiosissime sepultura, inchoatum illius templi ædificium summa populi devotione completum est, quodque ex nomine S. Apri placuit dedicari, ubi quotidianis virtutum miraculis ejus merita coruscare non cessant. Secundum hæc Sancti cultus mox ab obitu jam inchoatus fuit, & ecclesia ipsi dedicata. At vero Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingiæ in observationibus ad instrumenta, col. CXLIX & seq., postremum sibi difficulter persuaderi posse ait, censetque ecclesiam hanc S. Mauritio primum consecratam fuisse, nec nisi serius S. Apri appellatam, ob miraculorum frequentiam, quibus Sanctus ibidem fulgebat. Pro hac opinione sua allegat diploma Lotharii imperatoris, in quo ea ecclesia in honore & nomine S. Mauritii constructa atque dicata dicitur; itemque aliud diploma Arnulphi regis, in quo monasterium sancti Mauritii & sancti Apri appellatur. Utrumque privilegium exhibet tom. 2 inter instrumenta, col. CXXXIII & CLIX, ubi primum anno 845, alterum anno 894 affigit. Addit ejusdem S. Mauritii, Thebææ scilicet legionis ducis ac martyris, festum in laudata abbatia seu ecclesia etiam hodiedum magna cum solemnitate celebrari.

[42] [ipsi ac forte etiam S. Mauritio dicata] Nihil evincunt hæ Calmeti rationes, nec aliud probant, quam ecclesiam illam utrique Sancto dicatam fuisse, idque ex ipsius S. Apri forsitan mente, qui eam laudato Martyri potuit destinasse, atque ita causam dedisse, ut huic quoque velut alteri tutelari consecraretur. Certe Fredegarius Scholasticus, seculi septimi scriptor, in Chronico, non alio, quam S. Apri nomine dictam ecclesiam appellat in editione Ruinartii ad annum Christi 626 sic scribens: Godinus cernens suæ vitæ periculum, terga vertens, cum uxore ad Dagobertum regem perrexit in Auster, & in ecclesia S. Apri, regio timore perterritus, fecit confugium. Hanc vero S. Apri ecclesiam ipsam esse, de qua agimus, laudatus Ruinartius in annotatis, & Calmetus ipse tom. 1 Historiæ Lotharingiæ, col. 295 diserte affirmat. Nec alio nomine eam nuncupavit Lotharius præfati imperatoris Lotharii filius & Lotharingiæ rex in diplomate suo, quo eamdem ecclesiam, quam pater ejus Leorardo chor-episcopo dederat, cathedrali ecclesiæ Tullensi, cujus juris fuerat, ex ejusdem patris suprema voluntate restituit. In hoc enim eam cellulam S. Apri, gloriosi confessoris, sitam juxta Leuchorum oppidum, & rursum cellulam S. Apri, nulla facta de S. Mauritio mentione appellat. Exstat instrumentum hoc apud laudatum Calmetum tom. 2, col. CXXXV & seq. Simili modo in Præcepto Ludovici Balbi apud Mabillonium de Re diplomatica, pag. 548, instrumento CX, abbatia S. Apri, & in Præcepto Caroli Crassi, ibid. pag. 552, instrum. CXIV, monasterium S. Apri nuncupatur.

[43] [fuisse videtur: Agalinensium Regula ibi introducta.] Ex dictis pariter colligitur, cur s. Mauritii festum tam solemniter celebretur, nempe quia ipse ejus loci velut alter tutelaris jam antiquitus habitus est, eo quod S. Apri ecclesia ipsi quoque jam ab initio consecrata fuerit, prout ex Lotharii imperatoris & Arnulfi regis præceptis colligere licet. Quin & aliam ejusdem solemnitatis causam profert ipse Calmetus, tom. 1, in annotatis ad instrumenta, col. CXLIX & seq: recte observans, eam ab Agaunensibus monachis in S. Apri monasterium facile induci potuisse. In Chronico enim S. Benigni Divionensis apud Acherium tom. 1 Spicilegii prioris editionis, pag. 370 legitur Appollinaris abbas Agaunensis simul monasterio S. Apri præfuisse. Appollinarem igitur, inquit auctor Chronici, inter reliquos comperimus S. Mauritii atque hujus loci (San-Benigniani) sanctique Apri apud Tullum fuisse abbatem, ut ipsi referunt in antiquis se invenisse scriptis. Refert autem hæc ad Gantranni regis tempora, id est, ad seculum sextum jam senescens aut decrepitum, sub cujus initium S. Aprum episcopatum gessisse, ex supra dictis verisimile est. Hujus igitur abbatis opera cultus S. Mauritii simul cum monastica disciplina in laudatum S. Apri monasterium induci potuit, itaque promoveri, ut sanctus ille martyr secundus ejus loci patronus haberetur eademque ecclesia ab illius quoque nomine diceretur

[44] [Ejusdem monasterium dotatur; disciplina a variis] Porro idem cœnobium Autmundus vel Antimundus, qui in utroque Catalogo apud Calmetum inter episcopos duodecimum locum obtinet, augere studuit, si eorumdem catalogorum compilatoribus credimus. Is enim, ut ibidem legitur, memoriam Christi confessoris Apri sollicita devotione excoluit, cujus & cœnobium in divina religione augmentavit, & in ejus veneratione nonnulla scripta ac Responsoria ad posterorum recordationem exaravit. Collapsam deinde in eodem monasterio disciplinam simul & redditus restaurasse Frotharius episcopus 26 ibidem dicitur his verbis: Præfatum cœnobium & divinæ religionis augmento sublimavit, & rerum exteriorum supplemento non modice adornavit. De hac restauratione videri potest Mabillonius tom. 2 Annal. Benedict., ad annum Christi 836, num. 46, ubi laudat ejusdem Frotharii chartam eum in finem datam, quam totam recitat lib. 6 de Re diplomatica, pag. 524 & sequenti, & circa annum 836 scriptam statuit. Eamdem quoque habes apud Calmetum inter instrumenta tom. 2, col. CXXIX & seqq. novissimæ editionis. Id unum hic observo, de introducta S. Benedicti Regula mentionem ibi fieri: sic enim inter cetera ibidem loquitur Frotharius: Præterea decernimus, ut eidem monasterio abba præficiatur, qui secundum Regulam beati Benedicti præesse & prodesse utiliter queat.

[45] Alteram ejusdem loci restaurationem S. Gauzlinus Tullensium item episcopus seculo decimo fieri curavit, [instauratur &c.] de qua consuli potest Commentarius de eodem Sancto editus apud nos tom. III Septembris, ad diem VII, § 3, ideoque de ea nihil addi necesse est. Brevitatis causa prætereo & aliam, seculo XI per S. Guilielmum S. Benigni Divionensis abbatem, curante Bertoldo episcopo Tullensi factam, ut in Chronico laudatæ abbatiæ Divionensis tom. 1 Spicilegii, pag. 441 legitur, & in ipsius S. Guilielmi Vita in Opere nostro tom. 1 Januarii cap. XI insinuatur. Eadem de causa prætermitto egregiam operam, expensasque, quas S. Bruno Tullensis pariter tum episcopus, deinde vero Pontifex Maximus, Leo IX dictus, aliique multi cum eo, insigni monachorum ibidem Deo servientium sanctimonia excitati pro eodem monasterio a fundamentis restaurando, dotandoque contulerunt; quæ omnia tam in hujus sancti Pontificis Vita tom. 2 Aprilis ad diem XIX, cap. 5, & apud Calmetum laudatum tom. 2 inter instrumenta, col. CCLIX & quatuor sequentibus studiosus lector inveniet. Hæc, inquam, & alia multa, quæ ad abbatiam S. Apri potius, quam ad ipsum Sanctum proprie pertinent, quæque in laudato Calmeti Opere sparsim referuntur, sciens ac volens prætereo.

[46] Calmetus tom. 1, col. 295 & sequenti magnum ecclesiarum numerum S. Apro dedicatarum in diœcesi Tullensi spectari affirmat, [Aliæ ecclesiæ] ac duas præterea vetustas eidem Sancto consecratas memorat, unam scilicet seculo septimo a S. Hidulpho in monasterio suo, alteram eodem pariter seculo erectam, cujus mentio fiat in Vita S. Salabergæ. Pro priori laudat Joannis Bajonensis Chronic. Mss., quæ mihi ad manum non sunt, & quorum vetustatem ac fidem plane ignoro: pro altera citat Acta SS. Benedictin. t. 2, id est, Seculum secundum Benedictinum Mabillonii, ubi re vera pag. 422 Hermannus monachus lib. 3 de Miraculis B. Mariæ Laudunensis, cap. 22 ecclesiam aliquam S. Apro a laudata sancta abbatissa conditam scribit; sed eam S. Apri martyris, non confessoris, qualis Tullensis episcopus est, fuisse affirmat. Etenim inter septem basilicas ab ea exstructas sextam in honore sancti Apri martyris numerat; & rursum de sua ætate ibidem ait: Harum ergo septem ecclesiarum adhuc restant quinque; duæ vero, id est, sanctæ Crucis, sanctique Apri martyris præ nimia vetustate defecerunt. Porro notatur ibidem pag. 520, Hermannum istum S. Bernardo abbati Clarevallensi æqualem fuisse, adeoque vixisse seculo 12. At si ecclesia ista S. Apro martyri re ipsa dedicata fuerit, oportet hunc alium fuisse a sancto Tullensi episcopo, qui ex dictis confessor obiit.

[47] [eidem Sancto.] Alteram B. Apro Halliæ martyri ecclesiam ac monasterium virginum velatarum Ordinis Cisterciensis Coloniæ Aprippinæ non procul a porta Honoris recenset Erhardus Winheim in Sacrario Agrippinæ, pag. 274 & sequenti. De eadem etiam pluribus meminit Ægidius Gelenius de Magnitudine Coloniæ Agrippinæ lib. 3, syntagmate 57; verum S. Aprum illum, cui eam ecclesiam antiquitus dedicatam fuisse ostendit, non martyrem, sed nostrum esse diserte affirmat; Fuit, inquiens, S. Aper septimus ecclesiæ Tullensis episcopus, & natalis ejus celebratur XV Septembris. Idem repetit lib. 4 in Sacris & piis Fastis, ubi ad dictum diem sic habet: Coloniæ in ecclesia S. Apri, memoria S. Apri septimi episcopi Tullensis. Nec alium ecclesiæ suæ tutelarem Aprum, quam Tullensem, agnoscunt moniales ejusdem loci, quantum colligo ex quadam epistola a P. Arnoldo Neelsbach ad Papebrochium nostrum olim data, in qua sequentia legere est: Moniales cujusdam monasterii Coloniensis, D. Apro septimo Tullensi episcopo dedicati, Vitam sancti sui Patroni, cujus festum est XV Septembris, avide huc usque ignotam exoptant &c.

[48] [dedicatæ.] Crediderim itaque istam ecclesiam S. Apro nostro vere sacram esse, & errasse Winheimium, dum eam B. Apro Halliæ martyri dedicatam putavit. Forsitan Halliæ vitio typothetæ pro Galliæ irrepsit, & ex scriptoris errore Martyri pro Episcopo. Similis hallucinatio etiam Hermanno monacho, cujus supra meminimus, obrepsisse potuit: nam ego quidem in Martyrologiis nullum hujus nominis Martyrem potui reperire. Quam porro vetusta ea ecclesia sit, nusquam legi, nisi quod laudatus Gelenius syntagmate 57 scribat: Capellæ S. Apri ex opposito portæ, appellatæ Agrippinæ, meminit Philippus I archiepiscopus Coloniensis in litteris anni MCLXIX. Subdit, eam a Franciscanis primum inhabitatam, hisce ad alium locum translatis, anno 1474 Cisterciensibus virginibus cessisse, quæ novi ampliorisque monasterii fundamentalem lapidem anno 1477 die XXI Aprilis ibidem posuerunt. Addit denique: Ab allatis S. Bartholomæi reliquiis, pioque virginum affectu (quæ in ejusdem sancti Apostoli cœnobio extra muros habitaverant) titularis & tutelaris patronus accessit, ut ecclesia nunc SS. Bartholomæi & Apri dicatur. Nunc ad Tullensem Sancti sepulturam redeamus.

[49] [Sancti corpus Tullum defertur;] Sacrum Apri corpus in ecclesia, quam extra civitatis muros inceperat, ut supra diximus, quievit usque ad seculum decimum, quando ex Danorum Hungarorumque metu in civitatem illatum, in ecclesia S. Joannis Baptistæ depositum fuit. Rem gestam pluribus exponit auctor Miraculorum S. Apri, cujus narrationem post Vitam dabimus, ubi propterea a num. 22 consuli potest; interim supra num. 8 observavimus, eam circa annum 918 contigisse. Post barbarorum e Lotharingia excessum venerabile istud pignus a duobus monachis, quos Sanctus ipse admonuerat, paucisque aliis in consilium adhibitis, & adjuvantibus duobus clericis, Allone scilicet & Barnefrido primicerio, noctu clam ceteris omnibus sublatum est, & in sua demum ecclesia ignoto reliquis loco sub terra depositum. Hujus consilii reique gestæ ratio fuit Drogonis episcopi Tullensis iniqua molitio, qui a pravo consultore suo, Bulsone nomimine, incitatus, clanculum decreverat sacrum corpus in urbe detinere, & monachorum bonis inhiabat; verum occultas hasce machinationes S. Aper supra dictis monachis detexit & irritas reddi curavit. Hæc omnia laudatus scriptor Miraculorum latius enarrat, quam ut de iis quoque plura hic addere necesse sit.

[50] Obstrinxerant autem sese prædicti monachi jurejurando, [inde in ecclesiam suam clam delatum, diuque post reperitur.] ne quis secretum proderet, locumve absconditi corporis cuiquam indicaret. Hinc factum, ut thesaurus ille multis annis latuerit usque ad episcopatum S. Gerardi, qui illum tandem anno 978 feliciter invenit ac elevavit, cum ad id temporis ignotus fuisset latebrarum locus, etsi de deposito in ea ecclesia corpore constaret. Hujus inventionis elevationisque seriem ac mirabilia, quæ eam illustrarunt, descripta habes inter miracula post Vitam, ut monuimus, edenda, cap. 3, ad quod lectorem propterea similiter remitto. De iisdem meminit Vindricus seu Widricus S. Apri abbas & scriptor coævus in Vita ejusdem S. Gerardi apud nos tom. III Aprilis ad diem XXIII data, ubi cap. 2 hæc habet: Sanctorum quoque reliquias sagaci indagabat solicitudine (S. Gerardus) fisus superni gratiam Conditoris sibi suppeditari eorum opitulatione. Cujus vigilem curam Deus non passus est frustrari, eique reperire glebam concessit beatissimi pontificis Apri; in cujus gloriosa translatione miracula magnifica propalavit dignatio divina, quæ in ejusdem beati Præsulis gestis retinentur annotata. Ceterum notat Calmetus tom. 1, col. 296 ejusdem sancti Apri reliquias etiam hodiedum pretiosa inclusas theca in eadem abbatia asservari.

[51] Non integrum tamen corpus in laudata abbatia permansisse, [Aliquot ejus reliquiæ alio delatæ] sed aliquot ejusdem portiones jam a seculo IX alio translatas esse discimus ex Frotharii Tullensis episcopi litteris apud Du Chesne tom. 2 Historiæ Franciæ scriptorum, pag. 717 & 720 relatis. Etenim in epistola 12 Wicardus abbas cum monachis suis Frothario gratias agit de acceptis ab eo ejusdem Sancti reliquiis. Quam gratiarum actionem, inquit, de beneficiis, quæ solo mercedis cælestis intuitu parvitati nostræ impenditis, virorum optime, vobis rependemus, qui non solum pastorali cura intima nostra, verum pia quoque sollicitudine exteriora nostræ substantiæ procurare dignamini? Insuper ad cumulum vestræ caritatis circa nos demonstrandum, quod nobis auro ditius esse potest, S. Apri reliquias, nec non & beatæ suæ conversationis actus, humilitati nostræ nunc mittere estis dignati. Sed pro his omnibus, pro cujus amore hoc geritis, prorsus vobis ipse manentis retributionis fructum restituere non obliviscetur &c. Cujus loci abbas hic Wicardus fuerit, incompertum est: at si is idem sit cum Wighardo abbate, ad quem Frotharius epistolam 19 scripsit, peto, inquiens, ut vestro amminiculo tria curra vini de Bonna faciatis nobis perduci ad palatium Aquis, si, inquam, hic idem sit, satis verisimile est, ejus monasterium non admodum procul abfuisse Bonna, quæ inferioris Germaniæ oppidum ad Rhenum est, & electorum Coloniensium sedes; prout Mabillonius tom. 2 Annal. Benedict., ad annum Christi 836, num. 46 suspicatus est.

[52] Alteram item sacri corporis portionem laudatus Frotharius cuidam Hugoni famulo Christi devotissimo transmisit cum epistola 21, [seculo nono:] in qua inter cetera ait: Illud autem, quod vestræ industriæ carius & ditius fuit, reliquias videlicet S. Apri confessoris Christi, vobis dirigimus; S. Apri subsidium implorantes, ut huc cum incolumitate festine redeatis, & a nostra devotione digni servitii commoda capiatis. Mabillonius mox laudatus, & post illum Calmetus, Hugonem hunc Caroli Magni filium fuisse existimant. Horum prior rationem allegat, quod in eadem epistola Frotharius de Hugonis absentia amice conquerens, eum sic alloquatur: Putabamus siquidem hactenus atque desiderabamus, ut de tam pia celsaque progenie duæ saltem lucernæ nobis remanerent, quarum splendore & meritis nos & vicinos nostros inluminare atque inmeliorare gauderemus. Hanc enim piam celsamque progeniem Mabillonius de Caroli Magni sobole, duas vero lucernas de Drogone Metensium episcopo, ac Hugone, ejusdem Caroli filiis interpretatur, putatque huic a Ludovico Pio abbatiam aliquam apud Leucos destinatam fuisse: quæ quidem conjectura nec certa nec improbabilis est. Ceterum de Hugone Caroli Magni filio, quem Sammarthani fratres in Gallia Christiana abbatem S. Medardi apud Suessiones, & Novalicensem faciunt, actum in Opere nostro est in Prætermissis ad diem XIII Junii.

[53] [S. Leo IX aliquas in itinere Romano secum ferens,] Præterea aliquas S. Apri reliquias penes se tulit S. Leo IX, dum ante Pontificatum ecclesiæ Tullensi episcopus præfectus, dictus Bruno, Romam ad limina Apostolorum peregrinaretur, iisque feliciter usus est, teste Wiberto ejus archidiacono, in Vita ejusdem sancti Pontificis apud nos data tom. 2 Aprilis ad diem XIX Aprilis, ex cujus libro 2, cap. 1 sequentia juverit retulisse. Summa inerat ei devotio summum Pontificem & primum cæli Clavigerum annuo invisere recursu, & pro ovibus a Deo sibi creditis ejus juvamen supplici exorare precatu. Itaque quodam tempore solitum aggressus iter, comitante cœtu clericorum, nec non laicorum, quingentorum numerum supergredientium, qui pro ipsius meritorum dignitate, affabilitate, sanctitate, indivulsum ejus sequebantur comitatum; cunctis surrexit lues dira, Italici corruptione aëris, ita ut nulli hac tabe infecto esset spes in crastinum differendæ mortis.

[54] [per eas pestem a suis depellit: S. Gerardus] Vir autem Domini immodice mœstus de afflictione sese comitantis turbæ, festinum reperit remedium, divina gratia præcurrente. Nam Sanctorum, quæ secum vehebat, propria manu tinctis vino pignoribus, maximeque S. Apri articulis, cui sese commendabat devotius; quicumque hujusmodi poculum quantulumcumque libasset, mox convalescebat, quantuscumque languor eum invasisset, si tantum liquoris illius saporem gustare valuisset. Hæc ibi: fatendum tamen est, non minimam hujus prodigii partem ipsi S. Leoni seu Brunoni forsitan adscribendam esse. Porro eam S. Leonis in S. Apri reliquiis fiduciam inter alia excitasse potuit sanitas S. Gerardo Tullensi episcopo aliquot annis ante per ejusdem Sancti ac Mansueti opem prodigiose reddita, ut narrat Vindricus, seu Widricus, S. Apri abbas in Vita laudati S. Gerardi loco supra assignato, cap. 3, unde rem gestam transcribo. Tentatus est quoque aliquando (S. Gerardus) desperabili corporis ægritudine, per quam Dominus omnipotens glorificanter clarificatus est in suæ virtutis majestate. Quodam siquidem tempore nimio languore prægravatus, ipso jam frigescente corpore, ad extrema est deductus; nec quisquam ei spem redituræ sospitatis spondere præsumebat, nemo nisi de solo ejus funebri obsequio satagebat.

[55] Tunc eum subiit cælitus inspirata cogitatio, ut sanctissimorum pontificum Mansueti atque Apri se clementi commendaret præsidio, [allatis ad se SS. Mansueti & Apri corporibus,] atque eorum venerandas reliquias jussit deferri in S. Joannis Baptistæ oratorium, quatenus ipsorum præstante suffragio, aut desperati languoris remedium caperet corpus, aut [anima] in supremo exitu ante severum Judicem propitiabile solatium. Sacratis ergo pignoribus infra urbem delatis, condigno cum honore a fidelibus noctu celebrantur vigiliæ, nec desunt pontifici in conclavi contiguo decubanti funereæ excubiæ. Intempesta autem nocte, strepitu vulgi frequentis subsidente, ecce illi, qui languerat, cœpit præter spem salutifer sopor obrepere; moxque a sanctis pontificibus visitatur per somni quietem exoptabili visione. Videbatur namque, sibi languenti ante lectulum adstitisse eosdem viros magnificos, præsulari decenter habitu infulatos, qui quasi requirebant ab ipso misericordi compassione, quomodo se haberet, & cujusmodi languore tam graviter ægrotaret. Cumque modus ac genus ægritudinis a languido panderetur, visum est sibi, quasi juberent ei, ut se sequeretur, & reflexum iter verterent versus oratorium, quo sacra eorum pignora servabantur.

[56] At ille, qui dies non paucos languerat, sospes surrexit concitus, [morti jam proximus, subito sanatur.] ac gloriosæ visionis stupore attonitus. Credebat beatos præsules corporea sibi adstitisse præsentia, iterque arripuit, quasi eorum secuturus vestigia. Ad valvas autem perveniens ecclesiæ, propria potitus mente, Sanctorum recognovit virtutem, quam in se dignati sunt ostendere; moxque antiphonam, Exiliit claudus & ambulavit, præcinuit in jubilationis laude. Hinc ante venerabiles sternitur reliquias, pro beneficio grates Sanctis rependit magnificas, Deumque in suis famulis prædicabilem intacibili ore glorificat.

VITA
auctore incerto
Ex editis a Calmeto & Martenio.

Aper episcopus conf., Tulli Leucorum in Belgica prima (S.)

BHL Number: 0616

A. incerto.

AUCTORIS PRÆFATIO.

[Auctor, invocato Spiritu sancto,] Beatissimi viri & ante omne sæculum præordinati ac præelecti, suo vero tempore nobis manifestati ac destinati pontificis, Apri hodierna die solemnitas veneranda recolitur, in qua de terris assumptus, cælos petiit, & tamquam miles emeritus post longa hujus vitæ certamina cæleste Capitolium a Christo coronandus intravit. Hæc quotiens revolutis annorum circulis innovatur, totiens Christianis populis annuæ exultationis devotio cumulatur, & sanctorum gaudiorum quædam quasi porta posteris aperitur, cum proprii Patroni festivitas instauratur. Gregis quippe animos Pastoris triumphus attollit, & discipulorum corda lætificat veneratio impensa Magistro. Hujus igitur talis ac tam egregii Viri Dei vitam & miracula descripturus, habitatorem ejus invoco Spiritum sanctum, [ut,] qui illi virtutes patrandi largitus est gratiam, mihi quoque ad easdem narrandas sufficientem eloquii tribuat venustatem a.

[2] [& Sancti patrocinio fretus, scribere aggreditur.] Et quidem ad hoc me imparem, minusque idoneum recognosco; verum ejus suffragiis, cujus merita ad utilitatem præsentium, præsidiumque futurorum publicare gestio, spero mihi divinam gratiam affuturam, auditurus cum propheta Dominum mihi dicentem: “Ego ante te ibo, & potentes terræ humiliabo, portas æreas conteram, & vectes ferreos confringam, & aperiam tibi thesauros absconditos & arcana secretorum.” Tunc enim securus narrationem aggrediar, si præcurrente divina gratia, & terræ potentes hoc [est,] b terrenorum sensuum vitia humiliante, ac ardua quæque & difficilia complanante, thesauros sapientiæ & scientiæ & arcana mysteriorum cælestium penetrare valuero. His breviter prælibatis, ad narrationis seriem, adjuvante Domino, accedamus.

ANNOTATA.

a Apud Martenium perperam legitur vetustatem. Calmeto consentiunt Mss. nostra transumpta ex Mss. Accincti monasterii, & Corneoli & Caritatis. Ex iisdem supplevi textum, qui apud utrumque editorem voculam ut, quam propterea uncis inclusi, non habebat.

b Hæc quoque vox in utraque editione desideratur, sed in laudatis Mss. legitur.

CAPUT UNICUM.
Sancti patria, gesta, episcopatus, miracula, obitus & sepultura.

[In Trecarum suburbio natus, jam inde a pueris] Igitur B. Aper in suburbio Augustæ Trecorum, vico, qui Tranquillus a dicitur, præsentis vitæ sumpsit exordium, nobilibus, & quod est excellentius, Christianis parentibus editus, & a puero cælestis tyrocinii rudimenta suscipiens, Christianæ religionis venerator ac præcipuus semper exstitit cultor; adeo ut qualis juvenili ætate futurus esset, adhuc in tenera indole præmonstraret. Neque enim, ut illa fert ætas, puerili lascivia relaxabatur; sed totus circa ecclesias & loca sancta semper intentus, perfectissimis quibusque studebat arctius inhærere, quo mox futurus pontifex Catholicæ fidei dogmata per illos & bonorum operum exempla combiberet b. Sectabatur præterea ultra vires etiam misericordiæ opera, ut, quantum posset, indigentibus subveniret: ubi vero facultate subveniendi deserebatur, quod solum poterat, totis misericordiæ visceribus egentium inopiæ compatiebatur. Nam sæpe aut a scholis aut ab ecclesia revertens, si forte nudum quempiam pauperem c conspexisset, se tunica exuens, illum Puer sanctus induebat, sicque domum revertebatur nudus, justitiæ potius ac misericordiæ indumento circumdatus.

[2] Jam autem adolescentiæ annos ingressus, cum rerum suarum potestatem habere cœpisset, [misericordiæ deditus est: piorum exempla sectatur,] tantam circa pauperes curam habebat, ut in eorum alimenta cuncta, quæ possederat, erogaret. Nimirum beati Job verbis Sanctus iste uti poterat, quibus ait: “Ab infantia crevit mecum miseratio, & de utero matris meæ egressa est mecum.” His & talibus scilicet sanctæ conversationis studiis omnes in admirationem sui amoremque converterat. Erat enim venerabilis aspectu, mitis alloquio, vultu serenus, & ut genitalis cespitis vocabulum morum sinceritate monstraret, expers feritate cognominis, tranquilla cunctis existebat lenitate placabilis d. Moris etiam erat illi Sanctos quosque præ studio imitationis adire, propriafque singulorum virtutes in vitæ propriæ ornamenta vertebat. Hujus continentiam, illius sectabatur jocunditatem; istius lenitatem, illius vigillas, alterius legendi æmulabatur industriam. Istum jejunantem, illum in sacco & cinere quiescentem mirabatur; unius patientiam, alterius mansuetudinem prædicabat; omnium quoque vicariam erga se retinens charitatem, atque universis virtutum generibus irrigatus, ad sedem propriam remeabat, ibique e secum universa retractans, omnium in se bona, velut apis prudentissima nitebatur exprimere.

[3] Ante omnia provida semet circumspectione semper agebat, [a pravis cavet. Episcopus Tullensis electus,] sollicita cura intendens, ne hæreticorum vel quorumlibet pravorum malesuada deciperetur astutia. Memor semper Euangelici præcepti, cum simplicitate columbæ astutiam serpentis satagebat habere, & velut undique oculatum animal, sic bona desiderabiliter providebat, ut mala solerter caveret f. Cumque his & aliis virtutum insignibus fama Sancti longe lateque crebresceret, ad pontificium Leuchorum g civitatis concordi sacerdotum ac civium voluntate & communi omnium acclamatione, non minus raptus, quam electus abducitur *; & licet omni conamine resultaret, sciens profecto, sicut nullum ad sacerdotii culmen electum oportere pertinaciter refugere, ita neminem ad hoc se debere importune ingerere; vicit tamen pium devotæ plebis desiderium, atque inexplebili cunctorum gaudio pontificali sublimatur * cathedra. Erat enim lucerna veri luminis accensa gratia, atque ideo super candelabrum dignissime constituenda, ut omnibus in domo Dei, quod est Ecclesia, constitutis verbo simul & exemplo veritatis lumen infunderet.

[4] Jam vero sumpto episcopatu, qualem se quantumque præstiterit, [pristinam vitæ normam servat: & munere suo] nostræ non est facultatis evolvere. Idem namque constantissime perseverabat, qui prius fuerat; eadem in corde ejus humilitas, eadem & in vestitu vilitas erat; abstinentiæ propositum rigorem infatigabiliter conservabat, numquam alia hora cibum sumens, quam antea consueverat. Atque ita plenus auctoritate & gratia, implebat episcopi dignitatem, ut tamen religionis pristinæ propositum non amitteret; quin potius tantum augebantur lucra virtutis, quantum erat sublimior dignitas sacerdotis. Omnibus nempe secundum Apostolum omnia factus, ut omnes lucrifaceret. Quis enim umquam ad eum mœstus accessit, & consolatus non rediit? Omnium ille passiones, suas credebat, & gaudentium prosperitatem, propriam reputabat. Verbi vero divini doctrinam quotidie, immo omni hora, cunctis adnuntians, nullum tempus a salutari prædicatione vacuum esse sinebat; omnes secum ad cælestem patriam trahere gaudens; semper in ejus ore Christus, semper æternæ vitæ monita resonabant. Fidelis namque ac prudens Dispensator in magni Patris-familias domo constitutus erat, ut conservis suis in tempore mensuram tritici erogaret.

[5] [egregie fungitur. Auctoris observatio de miraculis.] Gemino itaque modo subjectis consulens, verbo videlicet prædicationis, & exemplo boni operis informans, pro salute & augmento gregis sibi commissi cura pervigili sollicitus erat. Hujuscemodi virtutum exercitiis sanctus Dei * Sacerdos vitam suam decorare, & pontificalem gratiam adimplere studebat. Proter quod eum dignissime in Christi corpore, quod est Ecclesia, velut membrum præcipuum universitas fidelium honorat, amplectitur, veneratur. Sed forte sunt aliqui, qui cum Judæis signa requirentes, hæc sanctitatis testimonia minus sibi sufficere deputant, miracula pro maximo suscipientes, nullumque magnum esse arbitrantes, nisi eum, quem signorum ostentatio declaravit. Illi vero, qui non solum cum turbis Dominum parabolice loquentem audiunt, sed etiam cum domesticis ejus Apostolis secretiore ipsius doctrina perfruuntur, satis evidenter agnoscunt, omnibus signis & prodigiis ea, quæ in Famulo Domini descripsimus, esse majora; quia numquam ista possunt facere, nisi boni, cum illa plerumque soleant ostendere & mali h. Verum ne tales fortasse parvi pendere aut negligere videamur, addamus aliquid de his, quæ per Famulum suum divina virtus mirabiliter operari dignata est.

[6] [Captivos, quibus veniam frustra flagitaverat,] Familiare erat beatissimo viro Apro, ut omnes circumquaque regiones vel urbes, verbum sanctæ exhortationis adnuntians, perlustraret. Sicubi etiam idolorum fana vel ethnicæ superstitionis comperisset, continuo fervore spiritus illuc accedebat, & destructa diaboli officina, animas a creaturæ servitute liberans, Creatori proprio reformabat. Quodam itaque tempore, dum talia ageret, ad Cabillonensium i urbem divinitatis nutu pervenit, ubi tunc forte pro commisso facinore tres reos vinctos, & carceralibus tenebris traditos reperit. Quorum necessitate comperta, solita sibi pietate permotus, ad Adrianum k, qui per id temporis in præfata urbe judicis officium exhibebat, festinus accurrit; nec dedignatus est magnus Domini Antistes ejus pedibus prosterni, & reis indulgentiam atque absolutionem suppliciter deprecari. Qui crudelitatis ingenitæ stimulis & tumore superbiæ inflatus, Viri Dei verba despexit; nec solum, quod petebat, concedere noluit, verum etiam majora atque acriora tormenta miseris se illaturum minatus est. Sanctus autem Domini se ita repulsum aspiciens, ad notum recurrit auxilium, & quod ab homine non poterat impetrare, ab omnipotentissima expetit Majestate.

[7] [mirabiliter liberat, obstinato judice etiam divinitus punito:] Mox Divinitas affuit; claustra omnia carceris repente dissiliunt, vincula, quibus nexi tenebantur, tamquam fila, odore ignis accepto, summa celeritate rumpuntur. Procedunt, nullo prohibente, de carcere, cursuque perpeti ad locum, ubi Vir Dei orabat, perveniunt, tenentes manibus nexus l, quibus antea tenebantur. Fit populi magnum stupentis spectaculum: gratiæ multiplices Deo referuntur; B. Apri merita in commune ab omnibus prædicantur. Judex quoque insanissimus, qui primus Virum Dei precantem audire noluerat, dignam pro sua superbia e vestigio expertus est ultionem. Acerrimo enim dæmone correptus, & in terram elisus, ac nimiis doloribus vexatus, priusquam Sanctus ab oratione consurgeret, spiritum violenter amisit m, nec salutem corporis, nec veniam sceleris consecutus est. Nos profecto in tam districta hominis animadversione monemur, ne servis Dei, præcipue quos Apostolicæ auctoritatis privilegium exornat, temerario ausu contemptum ingerere præsumamus, sub oculis habentes, quia talium injurias confestim comes ultio subsequetur; his etenim a Domino dictum est: “Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit.”

[8] Huic tam ingenti miraculo aliud non minus clarum consequenter additum est. [dæmonem ex energumeno expellit.] Cum enim Vir Dei a loco, in quo hæc gesta sunt, ad propria remearet, vidit eminus juvenem spiritu immundo pervasum, ex cujus ore & naribus, quod est dictu mirabile, velut ex fornace, flamma sulphurea prorumpebat. Is, cum procul Virum Dei conspexit, sævire miser & fremere, ac obvios quosque laniare dentibus cœpit. Tunc universo populo in fugam verso, ad beatum Præsulem rapido cursu energumenus advenit. Ille vero intrepidus, vexilloque sanctæ Crucis armatus, sese surenti objecit, elevataque obviam dextera, stare præcepit obsessum: sed cum spuma ignea sancti Viri vultum aspergeret, hiantique ore morsum minaretur, statim opposita manu, cum ei per os sanctæ Crucis vexillo signatum minime liceret exire, pœnis & cruciatibus coactus excedere, congruo suis meritis exitu, immundus spiritus fœda relinquens vestigia, fluxu ventris egressus est n. Tua sunt hæc, Christe opera, tua miracula, qui vere mirabilis es in Sanctis tuis, quos ita dignaris glorificare, ut eos de hoste humani generis mirabiliter facias triumphare. Aliquando lætabatur diabolus, se hominem de paradiso ejecisse, nunc mirabili commercio, imperio Hominis ab obsessis corporibus exire compellitur; & qui se superbia tumidus, in cælum conscensurum, & super astra Dei suum solium exaltaturum gloriabatur, nunc confusus atque dejectus, humilium servorum Dei vestigiis substernitur.

[9] Hæc breviter de innumeris, quæ per sanctum suum Aprum divina gratia operari dignata est, [Basilicam ædificare exorsus, moritur,] miracula collegisse sufficiat: verum nemo umquam sani capitis dubitaverit, eum pluribus aliis signis effulsisse. Instante autem jam tempore, quo Electum suum Dominus post vitæ hujus excursa stadia * remunerare decreverat, cœpit idem Sanctus Dei quandam extra muros urbis, cui gloriose præsidebat, ædificare basilicam o, quo ibi fidelium plebe conveniente, quotidiana Ecclesiæ accrescerent lucra, & assidua diabolo fierent detrimenta. Sed cum jam aliquantulum eam in altitudinem ædificando sublimasset, priusquam supremam manum operi imponeret, cœpit Dei Famulus æmula corporis infirmitate stimulari. Qua per dies singulos ingravescente, fœlicem ad Christum, quem vivens toto corde dilexerat, præstolabatur ascensum. Omnes igitur, quos Christo acquisierat, universamque ecclesiam suam commendans Domino, eique gratias agens, quem semper habuerat protectorem in prosperis p, immaculatum spiritum Conditori refudit; sicque relinquens terrena, cælestis patriæ adeptus est præmia q.

[10] [& cum communi luctu, nec sine miraculis sepelitur] Extemplo civitas certatim * universa convenit: omnis sexus, omnisque conditio dignis lamentationibus afficiebatur, quia talem ac tantum amittebat Pastorem. Factis * igitur ex more Ecclesiastico officiis, universorum communi consilio ad eumdem locum, in quo basilicam ædificare cœperat, corpus ejus tumulandum defertur. Nec divina defuere miracula, quæ sancti Viri merita post mortem quoque testarentur. Cum enim, ut dictum est, ad præfatum locum sub magna populi frequentia Sancti gleba r ferretur, tantus odor miræ suavitatis omnium se naribus gratanter infudit, ut cunctorum florum gratiam, omniumque aromatum fragrantiam superare crederetur. Merito namque post mortem a Christo taliter honoratur, qui, dum viveret, bonus odor Christi semper esse studuerat. Cum vero beata membra tumulo conderentur, fertur cælum a pluribus conspicientibus apertum fuisse, & duæ columnæ nubis ad ejus obsequias visæ sunt descendisse, atque ab ore sancti Pontificis columba nive candidior ad cælum visa est subvolasse; quæ nimirum simplicitatis & innocentiæ ejus meritum creditur comprobasse.

[11] [in eadem basilica, quæ perficitur, & ipsi dicatur.] Magnum profecto mysterium, magnumque sacramentum, quod ad declarandam Famuli sui gratiam Dominus antiqua dignatus est replicare miracula. Columnam enim nubis ad ejus sepulturam ostendit, ut evidentissime pateret mysticum tunc Israël ab Ægypti hujus ærumnis ad beatam repromissionis terram, cælestem videlicet patriam festinare. Columbam vero ex ore ejus procedere jussit, ut illum pacis & sanctimoniæ sectatorem fuisse constaret, ac jucundum Spiritus sancti templum, qui supra Dominum baptizatum in columba apparuit. Facta igitur sancti Viri officiosissime sepultura, inchoatum illius templi ædificium summa populi devotione completum est, quodque * ex nomine S. Apri placuit dedicari, ubi quotidianis virtutum miraculis ejus merita coruscare non cessant s. Præstantur ibi infirmis sanitatum plurima beneficia, omnibusque cum fide accedentibus optata Christus dignatur conferre levamina. Quapropter venerandi hujus Patris sedulo suffragia imploremus, ad ejus auxilium securi confugiamus. Habemus nimirum eumdem strenuum apud Deum intercessorem, quem specialem meruimus habere pastorem.

[12] [Auctor lectores suos ad virtutes Sancti] Ut tamen hoc, quod dicimus, adipisci mereamur, satagamus sanctitatis illius, quantum possimus, vestigia sequi. Sanctus enim iste, cujus solemnitatem debitis frequentamus officiis, contempsit mundum, quo solum diligeret Christum, contra insidias antiqui hostis clypeum indefense * tenuit providæ circumspectionis, & civitatis suæ portas, quinque videlicet sui corporis sensus, omni custodia munivit, ne callido insidiatori in aliquo pateret ingressus. Versutus namque adversarius mille nocendi artibus præditus, applicat se formis, permiscet sonis, ingerit odoribus, infundit saporibus; sicque per introitum delectationis ingrediens, incestat animæ sanctitatem. Hinc propheta ingemiscit, dicens: “Intravit mors per fenestras nostras: ingressa est domos nostras.” Libri Regum historia indicat, quem Isboseth, Saulis regis filius, exitum habuerit; qui idcirco latus feriendum præbuit, quia ostiaria domus, purgans triticum, obdormivit. Nam si pervigilem, non somnolentam habere studuisset ostiariam, nequaquam insidiantium actibus patuisset. Virili ergo custodia circumvallandus est animus, virilibus armis inimici est jaculis resistendum. Hinc Salomon admonet, dicens: “Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.”

[13] [imitandas hortatur: ejusdem diem emortualem notat.] Hoc Sanctus iste, cujus festivæ solemnitatis celebramus obitum, vigilantissime semper implere curavit, nobisque implendum ostendit, qui in spirituali agone scutum fidei infatigabiliter tenuit, totusque vitæ ejus excursus jugis fuit cum principe mundi conflictus; & quia fidenter vincere, pugnante in se & pro se Domino, studuit, idcirco manna candidum accipere, & columna in templo Dei fieri meruit; jamque laureatus Christo assistit, & de sacrario divinitatis exposcit nobis supernæ beneficia pietatis, præstante Domino & Deo præsentissimo ac sacratissimo, qui numquam non fuit, numquam non erit, numquam aliter fuit, numquam aliter erit; qui difficile invenitur, ubi sit, difficilius, ubi non sit, cum quo non omnes esse possumus t, sine quo nullus nostrum esse potest. Discessit autem a corpore idem Pater & venerandus Pastor noster, & migravit ad Dominum septimo decimo Calendarum Octobrium, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & potestas cum Patre & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Augustæ Trecorum, sive Trecæ, vulgo Troyes urbs Galliæ ad Sequanam fluvium sita &Campaniæ provinciæ caput est, episcopali sede illustrata sub archiepiscopo Senonensi. Tranquillum vicum nonnulli esse credunt hodiernum Trancaut, novem circiter milliaribus Gallicis ab urbe Trecensi dissitum: verum hinc oritur difficultas, cur igitur Sanctus in suburbio Augustæ Trecorum ortus dicatur. Conjecturam nostram § 3 Commentarii, num. 31 & 32 dedimus. Consule etiam eumdem §, ubi de Trecensi ejusdem patria ex S. Sidonii Apollinaris epistolis non nihil dubitatum est. Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingiæ, col. 295 vicum Tranquillum Gallice Trancol, col. vero CXLVI in annotatis ad instrumenta Tranquel appellat, & in diœcesi ac territorio Trecensi collocat.

b Combiberet etiam habent duo Mss. nostra, unum perperam cohiberet, quo modo etiam legit Martenius.

c Vox pauperem desideratur in editione Martenii & uno e Mss. nostris.

d Alludit auctor ad natale solum vicum Tranquillum, quem per genitalem cespitem designat, & ad Apri vocabulum; asseritque sanctum Juvenem ab inditi sibi nominis feritate alienum, congruenter ad natalis loci vocabulum tranquilli placidique omnibus animi fuisse.

e Calmetus post verbum remeabat periodum terminavit, ac deinde novam inchoans, Ubique legit: at Mss. nostra cum Martenio habent, prout edidimus.

f Ex hactenus recensitis collige lector, hanc Sancti a teneris annis vitæ instituendæ normam in Aprum S. Paulini amicum, quem non nulli eumdem cum nostro putant, minime posse convenire. Consule Commentarium § 2.

g Ita omnia Mss. nostra cum Martenio: Calmetus correctius Leucorum edidit. Est autem Leucorum civitas Tullum, vulgo Toul in Belgica prima intra fines Lotharingiæ, ad cujus tamen ducatum non pertinet. Perantiquo episcopatu pollet, fundatore S. Mansueto, cujus Acta tom. 1 Septembris ad diem 3 illustrata habes in Opere nostro; ubi etiam contra inconsultos nimiæ antiquitatis assertores probatum est, ejusdem episcopatus initia non ad S. Petri Apostoli, sed ad Constantini Magni ejusve filiorum tempora esse referenda. Porro S. Aper hujus sedis septimus episcopus fuisse creditur. Ex eodem antiquitatis amoreordinatio Sancti nostri anno quarto Adriani imperatoris affigitur in gemino Catalogo, edito a Calmeto, quem ipse & nos cum ipso deserimus. Adi Commentarium prævium § 2, ubi eam fabulam rejecimus, dictamque ordinationem ad finem seculi 5, vel initium 6 retulimus.

h Nimis liberaliter hic loquitur auctor: nam quamquam etiam reprobi ad invocationem Dei nominis aliquando mirabilia patraverint, prout ex Matthæi cap. 7, ℣ 22 constat, id tamen plerumque non fit. In Ms. nostro Tullensi rectius legitur: Cum illa possent ostendere & mali.

i Cabilo sive Cabillonum urbs est in ducatu Burgundiæ ad fluvium Ararim sita, Gallis Challon sur Saosne dicta. At certe non debuit S. Aper verbi divini prædicandi aut idololatriæ exstirpandæ gratia ad eam urbem accedere, quæ tum suos dudum episcopos habuerat. Hinc vereor, ne isthæc ex ea falsa opinione profecta sint, quæ S. Mansuetum a S. Petro in Gallias missum fuisse commenta est.

k Nonnulli credunt, ex hoc loco existimatum fuisse a Tullensium catalogorum concinnatoribus, S. Aprum sub Adriano imperatore vixisse. Videdicta in Commentario prævio, num. 14 & sequenti.

l Scriptor Miraculorum sive is idem sit cum biographo, sive alius, infra cap. 1, num. XI asserit, catenam, qua tres illi vincti fuere, in abbatia S. Apri suo etiam tempore asservatam, & ad expellendos ex obsessis corporibus dæmones feliciter adhiberi soluisse. Est sane apud nos, inquit, catena, qua tres reos exemit meritis potentibus, quæ quotiens imponitur talibus furiosis, idem pestifer effugatur inimicus &c. An ea hodiedum ibi ostendatur, inexploratum mihi est.

m Quæ subduntur usque ad numerum sequentem, desunt in Ms. nostro Tullensi.

n Sequentia usque ad proximum numerum in eodem Ms. nostro Tullensi desiderantur.

o Ea nunc est abbatia S. Apri Ordinis S. Benedicti, cum parva ecclesia parochiali, sitaque est in cognomine suburbio civitatis Tullensis versus Meridiem. De hac ecclesia & abbatia, ubi sacrum ejus corpus adhuc servatur, plura diximus in Commentario, § 4.

p In prosperis non legitur in uno e Mss. nostris.

q Annus ejus emortualis omnino ignotus est. Ex dictis in Commentario prævio sub seculi quinti finem vel initium sexti episcopatum exorsus est; cui si septem annis præfuerit, ut habent Tullenses catalogi, tempus mortis utcumque & cum aliqua latitudine statui potest. Ceterum hac die XV Septembris colitur, quo die obiisse infra dicitur.

r Id est corpus.

s Quæ sequuntur usque ad: Discessit a corpore Calmetus prætermisit, idque appositis punctis indicavit; ideoque ea ex Martenii editione & gemino Ms. nostro supplevimus. Tertium Ms. nostrum, Tullense scilicet, primam sequentem periodum pariter habet, ac deinde subdit: Sanctus autem Domini contempsit mundum, quo solum diligeret Christum. Contra insidias antiqui hostis clipeum indefesse tenuit providæ circumspectionis. Migravit ad Dominum venerandus pastor Aper XVII Kalendas Octobris. Atque hic terminatur laudatum Ms., neque cetera miracula post mortem patrata recenset.

t Hæc non sic accipias, quasi in hominis potestate non sit cum Dei gratia salutem æternam consequi.

* al. adducitur

* Calm. sublimatus

* al. Domini

* Mart. excursæ studia

* ibid. catervatim

* al. peractis

* Mart. quod

* al. indefesse

MIRACULA POST MORTEM S. APRI
auctore item anonymo, forte eodem biographo.

Aper episcopus conf., Tulli Leucorum in Belgica prima (S.)

BHL Number: 0618

A. anonymo

CAPUT I.
Claudus ab utero, mulier cæca & contracta, aliique cæci sanati: depulsi ex energumenis dæmones.

[Scriptoris præfatio.] Qui beatus Pastor & Pontifex defunctus terris eo, ut supra relatum est, ordine, & in basilica, quam ipse ædificare cæperat, tumulatus, cælis se vivere multis miraculorum prodit indiciis. Nam pia aure fideliter petentium votis annuens, in necessitatibus adesse non despicit: manum sæpe porrigit, & ab infortuniis eripit. Frequentiora sane olim ab eo facta fuisse referuntur, quam modo miracula; quia hoc nostrorum moles meretur peccaminum, ut, quoniam fidelis refrigescit devotio, subtrahi quoque solita consolatio sentiatur. Referunt namque nostri majores natu, plurima sibi ejus & visa & audita miraculorum beneficia, quæ dæmoniosorum, cæcorum, claudorum, aliorumque debilium peregit * incommoda; cum & * istiusmodi curationum indicia scabella scilicet claudorum, & alia his similia super fores basilicæ diu servari solerent. Quæ tamen pia opera, haud mirum, non esse scripta, torpente incuria, cum & de his, quæ vivens edidit, certum sit, perpauca mandata litteris. Quocirca licet insulsis verbis, quiddam amodo de visis & certissime compertis adnotatum ire a dignum ducimus, ne forte putentur vilescere & oblitterari memoria.

[2] Quidam igitur claudus ab utero, cum vulgi affluente frequentia, [Claudus a nativitate erectus:] annuæ festivitatis hujus nostri Patroni gratia, devotus advenerat: & cum nocturnis interfuisset supplex Officiis, arvo protensus, ante sanctum se divi Præsulis sepulchrum, fratribus Hymnum Te Deum laudamus modulantibus, repente clamoris sui vociferatione cunctos perturbare cœpit, dum salubriter cruciatur sui novella erectione b. Nam & vertibulorum compages immensum dedere crepitum in restaurando suis locis; crura quoque, quæ suris adhæserant, dum divelluntur, multum illic sanguinis effuderunt. Quid plura? Supradicto finito modulamine, repertus est insolito rectus consistere pedibus; tuncque annorum multorum homo didicit, cujus rei eatenus erat nescius. Quocirca fratres non piguit consummatum hymnum repetere, & Lætificatori suo, cujus piam adesse sentiebant præsentiam, vociferanter * extollere.

[3] Quædam igitur mulier de Caslenis c villa, per aliquot annos contracta, [mulier cæca & contracta, primum visu,] nec non & cæca, delata est a parentibus ad illius jam dictam basilicam pridie ante festivitatem: cumque supplex pernoctaret in orationibus, mane albescente mundi lumine, oculi quoque ejus irradiati divinitus micuerunt deinceps clarificata acie; atque hoc contenta munere, ad sua referri petivit. Evoluto aliquanto dierum spatio, in visu noctis est admonita, ut ad Medici fidelis recurreret suffragium, cujus benevolam experta fuerat potentiam. Relata igitur in Vigilia festivitatis Sanctorum omnium, candelam altari sancto devote imposuit, pernoctavitque, ut prius, in precibus. Consummatis tandem vigiliis, cum necdum solis jubar diem perfecte compleret, egressis foras omnibus, ipsa cum patre & matre ibi remorari permissa est. Unus vero fratrum, nomine Alrauldus, non exiit, sed in choro super formam d residens, quippiam psalmorum, non enim cunctos memoria perceperat, Deo sibique decantare cœpit; & ecce subito duæ columbæ advolasse illis visæ sunt, quarum una super lectum e S. Apri, altera seorsum subsedit.

[4] [deinde sanis membris donata: alii cæci] Illico forte pater & mater relinquentes filiam jacentem ante S. Michaëlis altare, fontem post criptam Sancti situm adierunt: sed mox debilis divinum medicamen præsentiens, clamoreque, acsi torqueretur, perstrepens, erectione sua lætifica gratias congeminans, ante sepulchrum Restauratoris sui inventa est a suis parentibus, celerrime currentibus, aliudque timentibus. Unde confestim Fratrum concio hymnum Deo extulit in vocibus; atque ut ipsum comperit, eo die celebravit clerus urbis & populus, muliere adstante sospite, quæ deinceps ad finem usque vitæ se sibi redditam gavisa est. Cæcus quoque quispiam, cogente infortunii sui calamitate, ad hunc famosum Medicum a partibus Mosæ f fecit confugium, atque fidelibus eum pulsans precibus, lumen emeruit: sed forte dum rediret ad propria, in ipso itinere pristina eum revisit cæcitas. Scius autem homo fidere, mox recidivo tramite repedavit cum manuali munere ad notam clementiam, & ita demum obtento gavisus est perpetuando lumine.

[5] [ad Sancti sepulcrum] Harchellindis etiam dicta quædam mulier de hujus civitatis suburbio, incommodo cæcitatis detenta, opem * luminis ab hoc suppliciter expetivit; quam obtentam in redeundo perdidit. Denuo autem reversa, recepit quidem, sed &, ut prius doluit, amissa. Tertio vero reditu (nam importunitatem exigebat necessitas g) dixit se sensisse quasi manus ipsius clementis Medici tangentis sibi oculos: quod utrum sit solidum, an frivolum, non ad nos; tamen illi inde mutata mansit acies h. Puer denique quidam, parvulus de villa Pavoniaco super Mosam i, fortuitu amisit oculorum aciem: quo permoti dolore parentes, per diversas eum Sanctorum circumtulere memorias; sed nulli illorum placuit lucis donum reddere, quia sciebant, hujus Patris nostri istud esse officii. Delatus igitur ad hujus patrocinium, votum obtinuit; quo, mox relatus, privatus est. Sed revectus iterum ad Sancti tumulum, illuminatus est, atque a domino suo inibi ad serviendum deinceps deputatus. Luce potitus, servitium delegatum annis sequentibus non deseruit, Curatorem suum omni die juxta suum scire magnificans.

[6] [illuminati.] Ancilla cujusdam de regione, ut fertur, Mosæ, cæca per aliquot annos, cum ad hunc Curatorem protendens, lumen meruisset recipere, se ipsam servituram eidem delegavit. Sed reversa ad priorem dominum, avaritia evincente, ad illius violenter redacta servitium, mox pristinæ cæcitatis incommodum dolenter perpessa est; quod cum dominus ille ob suam contigisse perpendit tenaciam, retransmissam denuo ad potentioris Senioris k auxilium, ipse quoque eam illius deputavit famulitio, si modo mereretur lumen amissum recipere. Et mox lux reversa inlustravit faciem, ut adverteret se possessor carneus nedum præferendum, sed nec æquandum ditioni ejus, qui corruptelæ tegumento exutus est l.

[7] Multa sunt illius sane istiusmodi magna & frequentia, [Auctoris præfatio ad sequentia miracula.] quæ si cuncta fuissent scripta, lectorem forsitan tæderet copiæ. Attamen reprehendenda auctorum segnities, qui nec saltem aliqua de post transitum ejus gestis, scriptis transmiserunt posterorum notitiæ. Nobis autem jam pœne in fine sæculi constitutis ingratum videretur & indecens, si non saltem pusillum aliquid in laudem tam pii Provisoris Tutorisque nostri agamus; in quo si forte offenderimus structura thematis, expurget nos simplicitas devotionis; qui, si posset fieri, non solum homines, sed & mutas pecudes, creaturasque omnigenas præconio ejus faceremus clamosas. Nam cum fuerit potens in virtutibus, patratorque miraculorum præcipuus, vigore tamen persequendi dæmones, & propellendi ab hominibus magnopere * eminuit *, tam in vita, quam post obitum; quippe vitiorum omnium exosus contagium, quibus præesse creduntur illi spiritus, & quasi suavibus epulis jocundari. Et quidem ut prætermittantur diversæ maniacorum m passiones, quibus quoque juxta sibi placitum frequenter non dedignatur mederi, quamvis & eisdem communis inimicus nocendi avidus se soleat divinitus permissus immiscere, vix quisquam illo impuro spiritu pervasus, ejus auxilium expetiit, qui non se gaudeat clementer ereptum; adeo ut nostræ memoriæ non succurrat ullus talium utriusque sexus, qui recesserit inauditus: quorum cum sit innumera multitudo, aliquos commemoratum iri justum videtur.

[8] Clericus igitur Segintensis pagi n indigena, Abraham nomine, [Presbyter a dæmone delusus] quem rustici Avrannum * nuncupabant, promotus ad sacerdotium, vitam elegit apud se illi aptam officio; quod utinam cuncti digne agerent! Instituit namque vacare orationibus, insistere jejuniis, in castitate vivere, eleëmosynas tribuere, basilicam suam restruere, & commissos sibi secundum scire suum ad bene agendum admonere. Sed quia caruit oculo discretivæ prudentiæ, minusque doctus fuit Scripturarum eloquia, merito grave quid occulto Dei judicio perpessus est. Cum enim die quadam solus esset in ipsa sua ecclesia, hostis ei nequam visus est nigri quidem latenter pectoris, sed palam candidæ clarissimæque speciei. Tunc illi attonito: Ego, inquit, venio tibi Gabriël archangelus a summi Dei directus solio, qui factorum tuorum hactenus apud illum fui internuntius, & ea nunc tibi jussus intimo illius astare conspectibus, solumque tibi restare, ut Romam adeas, meritum ipsorum operum illic consummaturus.

[9] Credidit stultus, & jussa complere non differens, moramque omnem, [& ab eo deinde] acsi noxiam reformidans, præparato viatico, assumptoque nepote suo, Adone nomine, ad Urbem profectus est. Quem enim hominum artificio suo nequeat illicere multiformis spiritus, innumerabilisque malitiæ, qui etiam sanctitatis & justitiæ ob hoc audet sibi speciem adsumere? Aut quando quimus ejus dolosas artes penetranter librare & disquirere pulverulentis oculis, fæceque mundi inlitis, nisi sit nobis Deus oculus, ars quoque unica assistens nostro lateri, custodiens pedes nostros, ne capiamur? Viator igitur ille sæpe dictus Romam anhelus perveniens, porticum S. Petri introiit, ibique obvium angelum suum jam dictum sibi habuit sub memorata specie, videlicet luce deterrima, quem solus ipse videre potuit, persuadentem monasterii aditum sibi non esse necessarium, cujus peccata essent deleta omnia, cujusque vota obtinuissent efficientiam; imo rediret quantocyus, de Dei sui fisus clementia. Mox cœpit retrocedere, verens in aliquo esse inobediens, mirante nepote illius, cujus mentio jam supra nominatim facta est, precarioque hortatu petente introitum; & si non gratia devotionis, qua iter effecerat *, saltem præsentium videntiumque reveritu, & dedecore irridentium.

[10] [possessus, eodem liberatur.] Pellectus autem penitus & corde cæcato desipiens, huc usque, inquit, venisse sufficit, cum viderim & audierim, quod tu nescis, mirabile. Sicque obstinatus animus non potuit evinci. Celer itaque eundo, celerior repedando, illico ut suæ fines attigit parochiæ, a crudelissimo dæmone pervasus est, omnes ad se accedentes arripere ac dilaniare nitens. Ut fera igitur comprehenditur, in vincula conjicitur, & licet renitens, ac in diversa ut ferox taurus nitens, ad hunc Patronum adducitur. Confluit plebs suburbana & urbica, quia fuerat hic etiam partim notus populo. Venerandus quoque dominus Gauzlinus pontifex accurrit cum suo clero nobili, cunctisque annexis pariter letaniæ congeminatione, Domini & hujus Sancti poscitur auxilium, captivo illo in aquæ benedictæ dolio imposito, Crucibus, Sanctorumque reliquiis multorum adhibitis. Quid multa? Non omnino fuit rauca oratio, & Domini surda auricula, sed suffragantibus pii Apri meritis, dæmonem quidem amisisse visus est; nam omnem ferociam deposuit, & se suosque recognovit, ac præter altaris officium reliqua ecclesiastica peregit; sed fatigato cerebro ad pristinam sanitatem non pervenit. Qui, quod prætermittendum non est, cum ab aqua extraheretur, multis exorcismis constrictus confessus est, se undecim abeuntibus, duodecimum superesse o. Quam rem idcirco maxime adnotandam putavimus, quatenus cuncti verentes magis occulta dæmoniorum, id est, vitiorum spicula, quam aperte sævientia (cum illa semper inquinent, & hæc aliquando afflictos purgare soleant) in omni re agenda puncturam timoris non evitemus, imo indesinenter adhibere studeamus, quo pro certo justificari mereamur.

[11] [Alii utriusque sexus] Sed & de hujus territorio, Bucculiaco p scilicet villa, mulier quædam Bova notamine, tam fero pervasa est dæmonio, ut non modo quiete adduci non potuerit, verum nec artata vincimine, nisi perplexa funibus adveheretur plaustro a mœstis parentibus; quæ, effugato nequam spiritu, mentem suam meruit recipere, & gaudens ad propria repedare. Est sane apud nos catena, qua tres reos exemit meritis potentibus q quæ quotiens imponitur talibus furiosis, idem pestifer effugatur inimicus, verens nexum, quo divinitus facta est libertas reis; & ita miro modo vincula, donante Deo, absolvunt vinctum. Nihilominus & alia quædam mulier, de villa Sarcofago r adducta, insanissima, horrenda dicens & faciens, liberata ab hosto, lætanter sana facta est. Alius quoque quidam, cujus nomen excidit, ferocissimo dæmone invasus, huc olim adductus est hora prima Dominicæ diei, cui jam dicta catena imposita est; qui, mirum dictu! in pavimento ecclesiæ sese volutans, & ut fera manibus per illud reptans, clamore valido cuncta replens, luporum imitabatur ululatus, porcorum grunnitus, taurorum mugitus, serpentium sibilos & stridores soricum; hocque tormento se attrivit continuatim usque ad lectionem Euangelicam publicæ Missæ. Nam, cum recitatur, subito furorem clamoremque deposuit, & ad se rediit, & ubi esset, didicit, & clementiam super se factam recognovit, devoteque conlaudavit s, & ad sua gaudens commigravit.

[12] Juvenculus quidam de villa, quæ Domni Germani t dicitur, [energumeni, & unus simul phreneticus,] haud procul ab urbe hac posita, rationis vigore deposito, repletus vesania, jamque pene toto effœto, debilitatoque corpore, solo vociferationis clamore perstrepens, plaustello advectus est, die, qui more Ecclesiastico Parasceve dicitur, ante Paschæ videlicet solemnia. Qui cum nec nocte nec die requiesceret, præstolabatur Domini clementiam per hujus Sancti merita: non tamen hic, ut putabatur, solo afficiebatur dæmonio, sed frenesi gravissima. Non autem cassa fiducia fuit; qua creditus est salvari posse: quoniam post ipsam Dominicam, aut secunda aut tertia Feria, (quanam tamen, ambigitur) sanitatis suæ gaudio cum parentibus potitus est, & pro munere gratiarum etiam unum injugem u juvencum tribuit, & ita pedes rediit.

[13] Evoluto autem anni tempore, &, ut putatur, biennii, [ibidem liberati.] post hunc & alios curatos utriusque sexus, quos singillatim commemorare longum est, quidam manifesto plenus dæmonio, de Trociaco x villa super Mosam adductus est, Paschalis nomine, sexta Feria post gloriosæ Ascensionis Dominicæ diem, qui corpore validus, vesania male validior, truceque voce vigidus y, inter cætera horrenda Deum quoque se esse clamitans, vix tegi tenerique poterat, licet catenatus; cum & omnem accedentem mordicus dentibus dilacerare conaretur. Is observatus istic, mane sequenti Dominica perfecte sibi restitutus est; adeo ut nobis synaxim z horæ Primæ agentibus, multumque lætanter stupentibus pro eo, ante altare diutinæ orationi incumberet, & surgens signo sanctæ Crucis se muniret, atque post cunctis astantibus eventum sui infortunii referret. Sanus * ergo rediens octavo die ab eo, quo infirmus advenerat, munus devotionis, videlicet pisces alacer usibus Fratrum detulit, & forsan adhuc usque de salute sua tripudiat. Hæc denique miracula adeo sunt numerosa & frequentia, ut memoriam effugiat personarum curatarum nominativa distinctio, nec scripturæ egeat officio; ideoque transeundum est ad alia.

ANNOTATA.

a Ex hisce collige, lector, Miracula hæc plus fidei mereri, quam Vitam, uti per decursum etiam patebit. Ceterum in Commentario jam monui hæc eadem in Mss. nostris desiderari, & ex Calmeti atque Martenii editionibus a me recudenda esse.

b Apud Martenium legitur: curatione: sed hujusmodi minutias in posterum inobservatas relinquam.

c Calmetus locum hunc suspicatur esse Chaligny, quem tabula diœcesis Tullensis quinque milliaribusGallicis communibus Tullo dissitum, sed ad alteram Mosellæ ripam collocat.

d Id est, sellam suam in choro. Vide Cangium in Glossario.

e Calmetus dubitat, an non tectum legendum sit: verum cum hæc intra ecclesiam gesta fuerint, & lectus apud scriptores mediæ latinitatis pro feretro, in quo Sanctorum corpora aut quiescebant, aut circumferri solebant, ut videri potest apud laudatum Cangium, nihil hic mutandum censeo. Imo lectulus pro ipso Sancti sepulcro infra num. 20 usurpatur.

f Mosam fluvium vulgo notum indicat, qui inter ceteras regiones Lotharingiam interfluit, paucisque milliaribus Gallicis a civitate Tullensi in Occidentali parte labitur.

g Necessitas desideratur in editione Martenii.

h Admodum mendosa hic est Martenii lectio, quæ sic habet: Quod utrum sit solidum, an frivolum, non ad annos, nos tamen illi inde mutata mansit acies. Porro ex hac scriptoris annotatione colligere licet, eum non nimis credulum fuisse facilemve in admittendismiraculis; atque hinc ipsius auctoritas confirmatur.

i Forsitan Pargny, aut Pagny sur-Meuse, inquit Calmetus. Pagny vero Tabula diœcesis Tullensis apud ipsum non procul a Mosa in dextera ripa, ac tribus circiter milliaribus communibus Gallicis Tullo dissitum exhibet.

k Senioris, id est, Domini; atque ita recepta apud medii ævi homines honorifica nuncupatione Sanctum designat.

l Id est Sancto, qui carnem exuerat, sive mortem obierat.

m A Græca voce μανία furor, maniaci furiosi.

n Segintensis pagus vulgo le Santois, Tullensi pago adjacet.

o Martenius habet: Confessus est, se ab duodecim duodecimum superesse. Aliquot alias Martenii lectiones variantes, vel menda tacitus præterii.

p Apud Martenium est, Buculiaco per simplex c. Calmetus suspicatur vicum Biqueley, quem in Tullensi agro seu pago tabulæ geographicæ exhibent, hic designari; sed cum videri possitscriptor de territorio illius presbyteri, de quo mox egit, hic loqui, sive de pago Segintensi, ea conjectura, quæ per se incerta est, etiam magis dubia redditur.

q De hoc miraculo consule Vitam, num. 6 & 7. Adverte etiam hoc loco scriptorem sese in S. Apri monasterio monachum indicare.

r Vicus est Cercueil indigenis dictus, duobus milliaribus Nanceio Amantiam seu Almentiam, vulgo Amance versus, teste Calmeto in annotatis marginalibus.

s Reliqua hujus periodi usque ad initium numeri sequentis desiderantur apud Martenium.

t Dom-Germain, prope Tullum, inquit Calmetus, qui locus Gallice sic notatur tam in Tabula diœcesis Tullensis, quam ipse Historiæ suæ præfixit, quam in edita a Guilielmo de L'Isle.

u Martenius habet in juge, quasi in perpetuum. At melior est Calmeti lectio: injugis enim juvencus est, qui jugum numquam tulit.

x Apud Martenium legitur: Frociaco: at Calmeti lectio præferenda videtur, cui recte respondet hodiernum Gallicum nomen vici Trousseysur-Meuse.

y Ad marginem notat Calmetus: Forte vegetus aut rigidus. Martenius vero in textu habet: rigidus; ad marginem autem: Forte turgidus.

z Synaxis est communis oratio, seu psalmodia. Ex dictis autem & subsequentibus videtur scriptor ipse tum affuisse.

* i. e. abegit

* Mart. ad

* al. vociferantur

* Mart. operam

* Marten. magno

* id. præeminuit

* id. Aurannum

* id. fecerat

* Marten. suus

CAPUT II.
Ager per miraculum monasterio Sancti vindicatus: lapsus e templi fastigio incolumis servatus: Ludelmi episcopi mors: corpus Tulli depositum, & in ecclesiam suam clam relatum atque absconditum.

[Ager monachis ereptus,] Cum vero, ut dictum est, hic noster Pater a & Senior paratus in necessitatibus succurrere, periculisque poscenti, non semper inultum abire patitur (quamquam raro id faciat) si quis perperam subtraxerit, quod deputatum est a piis Christi cultoribus famulorum suorum usibus. Est namque non procul a situ monasterii campus non vilis pretii & utilitatis, qui unius episcoporum urbis hujus adeo gratanter insedit oculis, ut vilipendens ad frugem tantum utentes, non possidentes, imbecilles monachos, victus concupiscentia eum sibi acciperet. Quem bene jussit excoli, & sationem fieri: quidquid enim pravum molitur obfirmata cupiditas, ratum putat plenumque justitiæ, cum sit cassum & Domini rubrica exorbitans, & planta omnis malitiæ sit nequam concupiscentia. Igitur consummata satio plus solito b ibi prodiit, privatis quidem ferens mœstitiam, privanti autem lætitiam, dum & lingua adulantium, ut assolet, beatam illam quam justam, quemadmodum videri putabatur, ipsius agelli pervasionem astrueret; sed æquitate superni moderaminis sero votum spes lusit avarum.

[15] Nam, ut dictum est, semen gratam herbam protulit, [mirabili modo iisdem redditur.] herba spicam formosam densamque edidit, spica autem floscida gaudium agricolæ & domino cumulavit. Tempore sane suo pallente stipula, ille domnus jam dictus pontifex messores adesse jussit segeti, aggressique eam secare, ut jusserat, messem fruge vitali invenerunt vacuam, nec granum aliquod in ulla saltim spica, quarum adstabat multa, sed inanis formositas; quatenus evidenter disceret terrena cupiditas, omnino esse vacuum, quidquid caret fructu justitiæ. Pervenit hujus rei notitia certo internuntio ad aures ejusdem præsulis, & licet nolentis, intima cordis penetravit, ac sese hujuscemodi rem respicere persensit; continuo *, quod absque libramine diffinierat, corrigere instituit, jubens, ut Dei pauperes sua reciperent; nec dubium, quin ita fecerint.

[16] Tempore, quo civitas hæc per incuriam, peccatis exigentibus, [Ex templi fastigio lapsus incolumis surgit.] pene tota succensa fuit c, ita ut vix quicquam ex ea potuisset eripi, in varia supellectile, etiam ecclesiastica, flante vento valido, flammarum globi extrinsecus huc illucque ferebantur, & quanto altiora circumsita erant ædificia, tanto magis imminenti patebant periculo. Unde quia culmen hujus basilicæ per multa loca temptabat incendium, machinis diversis applicitis, certatim ad eripiendum plurimi, imo quotquot valebant, subire festinabant. Alii quidem ferebant aquam in hydriis, alii autem supra tectum sedentes, excipiebant & objiciebant flammis male urentibus. Cumque hæc instanter fierent, unus in suprema ecclesiæ canali sedentium, dum a porrigente excipit hydriam, seipsum præ festinatione oblitus, demoto pede, ubi innitebatur, a summo tecto devolutus ad inferius, atque ab hoc ad tertium, demumque ad terram, intra claustra corruit incolumis; cum potuisset non solum exhalasse spiritum, sed etiam ossa contrivisse omnia. Qui illico celer iterum tecti alta subiit. Sed quis hunc dubitet B. Apri custodisse meritum? Quia enim pro eo seipsum oblitus fuerat, jure illi, quem habebat memoria d, non defuit & corpore.

[17] [Mola in Sancti festivitate sponte sistitur.] Cum domnus Gauzlinus pontifex moribus egregius, ad vires suas desiderans e, ut grex sibi commissus mandatis divinis obtemperaret, & utilitatibus animæ occuparetur, inter cætera religionis officia etiam hoc constituisset, ut hujus Sancti celebraretur festivitas ab omni diœcesis suæ populo; quidam gratanter observandam susceperunt, quidam autem negligentes, quorum dolenda ubique potest reperiri multitudo, minus devoto corde amplexi sunt. Unde & in villa, quæ dicitur Lineium f super fluvium Ornam, cum molio farinarium g suum tempestive negligeret ab opere compescere, nutu Dei, nullo intercurrente terreno obstaculo, ab hora nona diei præcedentis usque ad alteram nonam subsequentis, videlicet ipsius festivitatis h, ab opere otiosum & vacuum præter molionis voluntatem sponte sua permansit. In quo facto haud dubie ostensum est, quam non sit vilipendenda pastorum nostrorum secundum Deum incedens constitutio; imo quam per omnia sit observanda qualiscumque Ecclesiastica traditio; quin potius quam reverendum sit hujus Sancti meritum, qui fuerit tum bonus pastor ecclesiæ, tum multarum virtutum custos & opifex, sui non negligens, sollicitus pro populo, ut abundaret verbi pabulo, ne hac deficeret in heremo, pro quo nunc sollicitior orationum ei præsto est apud Dominum suffragio.

[18] [Ludelmum episcopum, in monasteria minus æquum,] Quiddam itidem aliud narratu dignum videtur, sed forsitan cuiquam frivolum, commentitium & incredibile, aut certe displicens putabitur; verum cujusmodi fuerit, finis ostendit. Quibus tamen scitum est, quam innumeras per somnia admonitiones divinitus factas mortalibus in sacris codicibus teneamus, non mox reprehensum & contemptum ire properabunt; sed credente beato Job, qui si consolationem appeteret, in lectulo terrificandum se a Deo per somnia & visiones protestatur; cum meminerint quoque B. Jeronymum multa vibice liventes scapulas retulisse a sopore i. Post multos igitur hujus sanctæ sedis pastores & præsules ab incolatu mundano subtractos, & ad diversum alterius vitæ receptaculum transpositos, Ludelmus quidam sæculari nobilitate præclarus, eidem, insignitus pontificali amiculo *, subrogatus est. Qui temporali quidem dominatione ac potestate subnixus, atque, ut fertur, in multis utilis; sed quantum ad humanos oculos minus, ut homo, spiritualibus devote intentus, congregationibus monasteriorum, monachorum scilicet ac canonicorum, non ut pius consul patronusque aderat, sed ut rigidus gubernator præerat, libere eorum bona, a bonis pro redemptione peccaminum concessa, tamquam sua sibi accipiens, & pro libitu dispertiens.

[19] Hic itaque decem annis regimine potitus, undecimo gravi brachiorum dolore percussus est. [divinitus punitum, ex quadam visione,] Erat sane tunc temporis sacerdos quidam ecclesiæ B. Maximini k in ipso suburbio sitæ; vir ævi maturus, moribusque gravis, Girveus nomine, cui talis de eo apparuit visio. Putabat se stare ante altare S. Michaëlis in basilica hujus nostri Domini, cujus patrocinio fruimur, & subito respicientem, videre jam dictum præsulem monasterii septa ingredi, ac manu duos sonipedes regere, atque in aditum beati sepulchri introductos concludere, & victum apponere. Cujus rei novitate attonitus; Heu, quidnam, inquit, mi domine, tantum tibi facinus patrare placuit, inauditum omnibus, & infamem sæclis fabulam? Sile, respondit ille frendens, o ignave & garrule; immo perge quantocyus, & e prato monachorum equis his deferto pabulum. Meus hic locus est, mei equi sunt, & ad meum arbitrium istic eos pascam & nutriam. Quæ priusquam verba peroraret, videbatur vir vultu splendidus, statu reverendus, a sepulchro progredi clericalis habitus, ac virgam manu gestans, pedetemptim eumdem præsulem impetere, jam tamen hoc aspectu trementem & paulatim loco cedentem.

[20] Ergo ante altare sanctorum Thebæorum martyrum ad ipsum memoratus vir perveniens; [cuidam presbytero oblata,] O, inquit, frater Laudelme * episcope, quæ mea contra te culpa exstitit? Cur me totiens & multipliciter vilipendens & inquietans, etiam in lectulo meo tam dedecorose inquietas; cum mihi hic locus a Deo datus, tibi vero sit tantummodo commissus? Cumque talibus invectionis verbis, dulcissimi pectoris fonte prolatis, nil humilitatis ac satisfactionis, illo * redarguente, conscientia stupidus referret, verbis adjunxit verbera, dum ter virga, quam gerebat, in capite eum cædere visus est. Non autem incredibile est, eos cædi virga supremæ sententiæ, qui procul a virga disciplinæ, qua castigatur filia Sion, non discedente zelo Dei, ab ea effrenes & liberi compediti, avia sectantes, a recto exorbitant. Jam dictus denique sacerdos hoc visu exterritus, & ex somnis effectus, anceps est redditus, utrum id celaret, an necessario proderet, sicque diebus quindecim continuit apud se.

[21] Tandem his emensis evicit formidinem fidelitatis devotio, [auctor suspicatur.] & domino suo pontifici, mediante Bernefrido primicerio, cuncta per ordinem patefecit. Quibus compertis, patefactus *, Quod tu, inquit, frater, grato sopore quiescens vidisse videris, ego proh dolor! vigil persentio; percusso scilicet a Deo mortem procul dubio imminere. De correctione sane ac restitutione ablatorum bonorum ecclesiarum cum a duobus jam dictis consacerdotibus humili fidelitate, ut justum erat, admoneretur, recepit quidem auribus, & cordi sibi esse respondit; sed ægritudinis molestiæ intentus atque alia curans, usque post obitum serum distulit effectum. Post hæc enim paucis exactis diebus supra memorato dolore brachii ingravescente ac vitalia penetrante, præsentem vitam alia mutavit, seque in civitate sepeliri mandavit; multis mirantibus, cum nullus hoc ante fecerit, qui jam pridem sepulturam apud monasterium B. Apri in suburbio delegerat l. Hæc vero idcirco adnotanda putavimus, quia licet occulta, potest tamen aliquantula pars conjici ultionis in adversarios famuloruum suorum, quæ non ipsis desideranda, sed malefactoribus est potius formidanda m.

[22] [Ex Hungarorum meta] Cum ex incomprehensibili secreto æterni consilii occultum judicium Dei virgam gentilium peccatorum super sortem Ecclesiæ, culpis filiorum ejus exigentibus, ponere decrevisset, sæva Danorum pestis Hungarorum rabiei juncta, carceribus suæ nativæ habitationis remotis, ut fluvius subita tempestate excrescens, extra metas suorum terminorum in perniciem multarum cis citraque prope & procul se positarum gentium redundavit. Quibus nemine resistente, (neque enim quisquam valebat, furore Domini digne omnibus imminente) Misia eversa, Marahensiumque *, licet gentilium, convulsis tabernaculis, suam olim Pannoniam irruperunt. Tunc Norica succensa, Rhetiam subruere, perque Histriæ fines debacchantes, Nerviorum perditis rebus, post cædem Germaniæ, Galliam Belgicam incenderunt. Verum quod communi scelere meruerant populi, ut justo Dei judicio puniretur, totius Neustriæ & Austrasiæ devastatis agris, subversis castris, post humanam stragem flamma consumptis ecclesiis, Comatam Galliam subruerunt. Tempora hujus infœlicitatis * Carolus junior, a suis cognominatus simplex n, cum regno Francorum pertransibat.

[23] [corpus in urbem transfertur,] Talis igitur ac tantæ pestis turbine, quæ quis suorum poterat, ne involverentur, intra mœnia antiquarum urbium, videlicet monasteriorum ornamenta, sanctorum quoque corporum pignora certatim recondebant; & nimirum quis se maxime fœlicem aiebat, non dicimus, sua, sed si se gladio & captivitati proripiens, non modo urbis, verum præruptorum scopulorum juga, ubi fortasse erant, atque densissimi luci præsidia, ac ignotæ lumini vallis latibula meruisset. Unde incolæ hujus cœnobii nutu o magni consilii Angeli, tanti periculi fuga, rebus, quas poterant curatis atque reconditis, quæ fortassis remanserant, profligatis, [ut p] si locum pessumdarent, Patronum vitæ præsentis spemque secuturæ sibi postliminium non deesse gratularentur, mœnia urbis cum ejusdem sanctissimo corpore tandem moribundi succedunt, & ut majorum relatu ad nos usque delatum est, non sine beati Viri quadam injuria. Nam tanto, aiebant, in illius parvi itineris spatio loculus aggravatus est pondere, ut, quotquot erant latores, vix sufferre valerent; ut daret intelligi, se illo nolle introire. Tamen ut votis sibi famulantium devotissime se non negaret, (nam semper benigne præsto est sibi servientibus) quasi cum nolle suo * permisit inferri.

[24] [& in ecclesia S. Joannis Baptistæ deponitur;] Illatum itaque corpus sanctissimum, & cum debita reverentia in basilica B. Joannis Baptistæ q, depositum, ibique a suis solemni frequentabatur officio, quoad pace, Domino jubente, reddita, ad proprium & dilectum, quo se olim poni jusserat, & unde in nive candidioris columbæ specie cælos petierat, reveheretur tumulum. Hujus sedis cathedram, nolentibus regni primatibus, domnus Drogo r, nobilissimis ortus natalibus, tum vi, tum ingenio, tum consensu civium occupaverat; sed jam tunc communi omnium voto nobiliter gerebat. Ut enim superbia sanguinis, ita subtilitate singularis ingenii, illinc rebus publicis, hinc spiritualibus negotiis insudabat. Quare omnibus ita habilem se præbuerat, ut cunctorum amorem venerationemque difficile solubilem sibi ascisceret. Sed his ejus bonis invidia diaboli, quæ jugiter sedet insidiis in occultis, ut trucidet rectos corde, æmulatrix accessit. Siquidem fluctibus hujus turbinis sedatis, Christo propitio, diu optata pace prædictus domnus præsul potitus, ut prosperis votis animus arrisit, astutia versuti hostis hac in re deceptus, pedem pene in lubrico posuisset, ni sanctissimi Apri meritum, ne illi voluntas opere nefario prolata in culpæ crimen cederet, & futuram suorum fidelium ex corporis sui absentia tristitiam prohibuisset.

[25] Fratribus itaque post lacrymosa tot suspiria ad suum monasterium maturantibus reditum, [quod, eum episcopus, malo usus consilio, retinere,] & qualiter suum curantibus referrent Patronum; quidam erat degener, nomine Bulso, cui præfatus præsul suum, quidquid illud esset, committebat secretum. Hic igitur, ut tales adesse solent, si invenerint, cui adulentur, domno pontifici, Res, inquiens, publica artatur, nihilque est residui sumptuum; nec tales in pastores atque simulatores monachos, aiebat, decet apparatus s. Redigatur ergo in unum publicum sacellum, una sit apotheca, unum horreum; & ne Sancto sub penuria servire se, hi querantur seductores, corpus retineatur sacrum, atque in urbe regia debita populorum frequentia veneretur, quod in exiguo locello ab his negligitur nugacibus. Collocetur digne in matre hujus sedis ecclesiarum t, ut urbi sit ad munimentum, vobis in præsenti, inque futuro ad adjutorium; simul & consideret nobilitas vestra, quod nulla vestri ab his curetur necessitas: non enim vobis serviunt in expeditione regii famulatus; non eorum ullo auxilio vestra munitur aut tuetur civitas, nulla nobis in commune conutilitas. Sitis, oportet, si alii nolint, vobis utiles u, neque a nostro consultu aurem avertatis. Nil obstat, quin hoc expleri possit absque culpa: non diripietis aliena, sed licite recipietis vestra: hoc & ratio vera & præsens exposcit necessitas. Militia eget patria; vos ipsi indigetis pecunia; satiusque est, ut cum participibus vestrorum laborum partiamini, quam ut, quanti hi utantur, qui sunt indigni x.

[26] Talibus his similibusque verbis domni animus diffluxerat pontificis, [aliaque inique moliretur, consiliario illo divinitus punito,] atque a via censuræ pastoralis in laqueum divertebat devius pervasoris. Interea disponitur fraus, animarum pernicies, & illicita, quo possint pacto licere, illicite ordinantur; ac ne qua detegerentur re, aut cœpti negotii fraudarentur mercede, jurisjurandi operiuntur ratione. Verum quoniam non astutia est contra Deum, nec sapientia neque prudentia, consilium hoc, ut quondam illius Achithophel, est infatuatum; & quia in omnia videntem fuerat Deum, omnipotenti manu redactum est ad nihilum. Ne autem homines lateret, quo instigante prodierit, hac animadversionis ultione punita est iniquitas, quæ mentita est sibi, ut non longe post idem Bulso mente exiens, in carnes filiorum suorum dentibus sæviendo, contra Dominum se voluisse agere, innotuerit. Sed quicumque erit lector vel auditor, accipiat, nos nihil mendose finxisse; verum certissimo relatu comperta scripsisse; neque quisquam nos hæc scribere irascetur *, licet nos neminem tam credamus malignum, [nisi y] si quis forte talis particeps voluntatis, divinum mox experturus parvipenderit judicium. Nam non generatio, a qua Dominus sanguinem justorum ab Abel usque ad Zachariæ requirendum dicit, ipsum sanguinem fudit; sed voluntati malorum suorum vota copulando, quod mensuræ perversorum operum prioribus suis deerat, volens impleri, ejusdem reatu ligatur criminis z.

[27] Sed enim diu clam quæsitum consilium B. Apri meritum noluit manere occultum. [a duobus fratribus per S. Aprum monitis] Duo namque hujus erant loci cœnobitæ, illius pro statu temporis æstimationis bonæ, quorum Gerardus * unus, Guinerannus dicebatur alter, qui inter cæteros præ cæteris loci augmentum ambiebant & pacem; quibus Aper beatissimus, ut domesticis & fidelibus, detegens consilium, imminens patefecit periculum, utque ocyus declinarent, præbuit consultum. Hi itaque Fratres prænotati rei novitate permoti, sanctissimi Patroni sui auxilio fisi (sibi enim innitentes nusquam derelinquit) in negotio tali ad evadendum laqueum tristitiæ omnes replicarunt, quascumque salubres cogitationes aa. Tandem paucissimis a Deo bb accitis, quibus se merito crederent, delationem caventes, sacramento præmisso, si suum ad perfectum Dei manus per merita B. Apri duceret votum, nemini se manifestaturos secretum, deposuerunt. Dein communi decreto statuerunt, quid voluntati atque necessitati paratæ cc opus esset. Nemine ergo præterquam quot erant, sui conscio operis, clam terra aperta, specum, cui tantum mandarent thesaurum, aperuerunt dd, nec quærentibus inventu promptum, nec opere contemptibilem; tametsi non admodum ambitiosum. Paratis tandem omnibus, laudabile sæclisque venerabile furtum aggrediuntur.

[28] [clam subductum, & in sua ecclesia abditum diu latuit.] Domno interea præsule, cæterisque aliis securantibus ee, neque tale quid cogitantibus, prænominati fratres, ne modicum quidem quieti indulgentes, noctu Beati glebam subductam adjutorio duorum clericorum, Allonis videlicet ac Barnefridi tunc primicerii, per portam ecclesiæ, beati scilicet Baptistæ Joannis postpositam, quæ tunc Ferrea vocabatur, ejicientes, sine ullius labore oneris, præparato specui intulere, inque ff ipsius noctis cursu ita abdiderunt, ut hujus nostræ ætatis non modo juvenibus, verum & illorum coævis omnino ignotus fieret locus, atque erroris augmento, si qui ab eis quæsierint, licet intra ecclesiam, extra criptam positum acciperent. Taliter ergo per LX ferme annos gg ab oculis hominum remotus in sacrario divinitatis se viventem expetentibus, quacumque adversitate laborantibus, apud omnipotentis Dei clementiam præstabili succurrit manu, quorum nullus nostræ occurrat memoriæ, qui eum expetierit tristis, & non redierit lætus. Neque enim illa ejus corporis abductio illius tunc ævi hominibus, sed nobis aliisque post futuris profuit, atque ne tanto privaretur Patrono, immo omni regioni. Nam fere omnibus notum est, qualiter destituti sumus corpore Eliphii hh, martyris pretiosi, pignoribusque Sanctorum aliis; quod B. Aper providens (nam illi, quem nil latet, semper adsistit) gregem suum ut jugiter tueatur, juvet ac regat, hac occasione præsentia sui corporis destituere noluit; sed cum voluntate Dei quam elegit requiem, habitare vult in sæculum sæculi ii.

ANNOTATA.

a Apud Martenium conjuncta utraque voce, pateret legitur: utrobique periodus nonnihil vitiosa est.

b Plus solito non est in editione Marteniana.

c Incendium hoc haud dubie istud est, de quo in Historia episcoporum Tullensium apud Calmetum pag. CLXIII sic legitur: Subsecutus est Godo episcopus, vir venerandus, cujus temporibus, populorum urgente scelere, urbs Leucha est igne concremata. Sedit præsul, & emunitatem suæ civitatis, & recuperationem cartharum, quas ignis consumpserat, suæ ecclesiæ apud Pippinum acquisivit regem. Hinc discimus, prædictum incendium circa medium seculi octavi contigisse; Pippinum enim, cujus hic mentio fit, cognomento Brevem esse, tum regis titulus, tum Hugo Flaviniacensis in Chronico Virdunensi apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Ms., pag. 106 his verbis indicat: Regebat tunc (dum Madelveus Virdunensium episcopus ordinaretur) Romanam ecclesiam Stephanus secundus; Francis vero principabatur Pippinus, Caroli Tuditis filius, ex Majore domus & præfecto palatii rex constitutus… Tullensibus quoque præerat Godo venerandus episcopus, qui immunitatem civitatis, & recuperationem chartarum igne consumptarum, apud præfatum regem Pippinum suæ adquisivit ecclesiæ.

d Martenius habet, in memoria. Obscuræ periodi sensus est, S. Aprum merito succurrisse periclitanti, qui, ut ipsius ecclesiam servaret, suæ ipsius vitæ immemor laborabat.

e Vitiosa admodum hic est Martenii editio, quæ sic habet: Cum domnus Gauzlinus pontifex, moribundus egregius vires suas desiderans &c. Porro de hoc sancto episcopo Tullensi, qui seculo decimo floruit, in Opere nostro actum est ad diem 7 hujus mensis Septembris.

f Alias etiam Ligniacum, incolis Ligny appellatur, estque oppidum in ducatu Barensi ad fluvium Orneam, seu Ornam, ut hic dicitur, Gallice vero L'Ornain, vel l'Orney.

g Id est, molam farinariam seu frumentariam. Molio vero is est, qui molæ præest.

h Hinc collige veterem festorum celebrationem inchoandi terminandique morem.

i De S. Hieronymo Ecclesiæ doctore agetur in Opere nostro die 30 hujus mensis, ubi de celebri illo facto disputandum erit.

k Hæc est ecclesia parochialis suburbii seu vici S. Apri, inquit Calmetus. De eadem agit charta Frotharii episcopi, eam monasterio S. Apri confirmantis & terminos præscribentis; quam chartam habes apud laudatum Calmetum tom. 2 interinstrumenta col. CXXVI & sequenti.

l Soluerant nempe episcopi Tullenses S. Apro anteriores in S. Mansueti ecclesia, quæ in suburbio Septentrionali sita est, sepeliri; posteriores passim omnes in S. Apri. Quid porro de hac Ludelmi historia statuendum sit, non libet pronuntiare. Certe in Catalogo episcoporum apud eumdem Calmetum col. CLXXI, & in Cedulis col. CCXVIII, (ubi Lugdelinus dicitur) insigni elogio exornatur, præcipue ob sagacitatem & curam, qua urbem ac ecclesiam cathedralem ingenti incendio vastatam restauravit. Utrobique etiam ex brachii malo obiisse dicitur, & in ecclesia cathedrali intra urbem sepultus, sed de relata visione, aut morte in pœnam inflicta nihil additur.

m Sequitur in editione cum Calmeti, tum Martenii: De quodam miraculo a Petro sanctæ Romanæ Ecclesiæ diacono composito; quod cum tom. 1 Septembris pag. 653 & seqq. inter S. Mansueti, ad quem æque pertinet, miracula datum jam sit, & anonymi nostri Opusculo contra ordinem temporis a quopiam insertum fuerit, hic prætermittendum monui in Commentario prævio, lectoremquead citatum tomi 1 locum remittendum.

n Postremam hanc, de qua auctor loquitur, Hungarorum in Lotharingiam irruptionem, sacrique corporis, quam subdit, in urbem translationem ad annum circiter 918 referenda esse observavimus in Commentario prævio, num. 7 & 8, & infra ad num. 28 denuo observabimus. Porro auctor res Hungarorum altius hic repetiit, præmisitque varias eorumdem expeditiones, quas hic examinandi locus non est. Consuli potest Commentarius prævius ad Acta S. Stephani Hungarorum regis, tom. 1 Septembris, die 2, § 5, ubi de hoc argumento actum est.

o Martenius legit, metu; sed perperam, ut liquet.

p Voculam ut uncis inclusam, quæ in utraque editione desideratur, explendæ periodi gratia addidi.

q Est ea ecclesia S. Joannis Baptistæ sita in monasterio ecclesiæ cathedralis, quæ ultima S. Stephano dicata est.

r Fuit is proximus decessor S. Gauzlini, qui ipsi anno 922 suffectus est, ut in ejusdem S. Gauzlinigestis ad diem 7 Septembris, § 3 ostensum est.

s Editio Martenii, in qua consiliarius ille Bulfo dicitur, hic valde mutila est, ac præterea nonnihil diversa, in hunc modum: Hic igitur, ut tales adesse solent, si invenerint. Tui domno pontifici res, inquiens, publicatur, artatur, nihilque est residuum sumtuum, nec tales in pastores atque simulatores, (monachos autem aiebat) decet apparatus. Ceterum utrobique pro in pastores legendum videtur, impostores.

t Id est, in ecclesia cathedrali Tullensi.

u Apud Martenium vitiose legitur: Sit is, oportet, si alii nolunt, nobis utilis.

x Mendosa est hæc periodus hic æque ac in Martenii editione, ubi post partiamini dicitur, quanti his utantur, qui sunt indigni. Sensus autem est, quam ut hi utantur &c.

y Hanc voculam addidi ex editione Martenii.

z Consule Euangelium secundum Matthæum, cap. 23.

aa Apud Martenium est, cœptationes, id est, rem exsequendi modos.

bb Editio mox laudata habet, adeo; forte rectius.

cc Ibidem, parare.

dd Nempe in ecclesia S. Apri, prout ex sequentibus patebit.

ee Id est, securis.

ff Mendose Martenii editio habet, in quibus; & infra pro abdiderunt, addiderunt.

gg Inventum, elevatumque S. Apri corpus capite sequenti, num. 33 dicitur anno Christi 978, a quo si annos 60 subduxeris, ad annum 918 pervenies, circa quem proinde contigisse debuerunt, quæ modo retulimus.

hh De S. Eliphio vel Elifio martyre agendum erit ad diem 16 Octobris. Quod autem ad propositum spectat, de eo Vindricus seu Widricus S. Apri abbas in Vita S. Gerardi Tullensis episcopi, tom. 3 Aprilis, die 23, cap. 2 sic scribit: Reliquias etiam venerandi martyris Elifii religiosa devotione transtulit (S. Gerardus) quarum partem non minimam, majora scilicet ossa prænominato Brunoni archipræsuli (Coloniensi) contulit, quæ Coloniam summa cum devotione devexit, ibique devota populorum coluntur veneratione. Utrum vero de hac donatione scriptor noster hic queratur, vel an, dum scriberet, sancti Martyris corpus adhuc lateret, inexploratum mihi est.

ii Ex hac relatione suspicari quis posset, auctorem nostrum ante repertum elevatumque S. Apri corpus scripsisse: verum contrarium satis indicat, primo dum ait, illam corporis occultationem non illius, quo facta fuit, sed sui ævi hominibus profuisse, posterisque profuturam; cur autem, nisi quia prioribus sacrum corpus latuit, posterioribus revelatum est. Secundo sexaginta fere anni, quibus illud latuisse asserit, deducunt nos ad annum 978, quo a S. Gerardo detectum esse, sequenti capite videbimus. Videtur itaque scriptor hic ita locutus fuisse, ut lectores suos interea de rei eventu suspensos teneret. Ceterum hic terminatur Ms., quo Martenius pro sua editione usus est.

* Marten. continuoque

* Marten. amminiculo

* id. Leudelme

* ibid. ille

* forte, pavefactus

* Maravorum

* Marten. infidelitatis

* id. addit, se

* id. irascatur

* id. Giraldus

CAPUT III.
Sancti corpus a S. Gerardo episcopo inventum & solemniter elevatum: quædam miracula in ipsa elevatione & post eam facta.

[S. Gerardus, indicto jejunio, Sancti corpus] Prænotatus autem præsul, domnus videlicet Gerardus a, intentione sui animi maxime circa Sanctorum locos, corpora & reliquias occupaverat, ac juxta se positas non modo pia devotione colebat, sed & undecumque valebat precibus pretioque b, in suam diœcesim transferre anhelabat, earumque memoriam summa cum devotione recolebat. Hoc igitur amore beati martyris Gengulphi c a præsule Lingonense impetratis reliquiis, monasterium statuit, corpusque B. Aproniæ, hujus nostri Protectoris sanctissimi videlicet Apri sororis, pretio huic ecclesiæ adduxit d. Post multorum vero Sanctorum digne susceptas memorias, religioso quodam æstu ejus animus fluctuabat, ut, qui multorum Sanctorum in pignoribus gaudium meruerat, sui quoque & nostri specialis Patroni ubinam & qualiter beatissimæ exuviæ, videlicet beatissimi Apri, collocatæ essent, scire mereretur; hinc maxime motus, quod nemo id se nosse fateretur. Hoc vero diutius tractans, cum in dies majori ageretur desiderio, aliquando quæsitum iri statuit; sed consilio multorum prius indicto jejunio, voluntatem Dei, ipsiusque Protectoris nostri quærere destinavit.

[30] Quod universis devota mente exequentibus, prope erat dies ante omnia sæcula ab omnipotente Deo præfixa, [quæri jubet, & ipse adveniens,] in qua populum suum, qui tunc forte adesse poterat, dilecti sibi corporis præsentia lætificare decreverat. Et quia omnis plebs eodem ardebat desiderio, decretum est, ut absque molestia turbarum quæreretur, ubicumque inveniri poterat, atque ne irruente populo die * quæsitores gravarentur, noctu fieri decernunt, noxque XVI Calendarum Junii designatur. Hæc irruens præcedentem clauserat diem, cum sine pontifice frustra ad id operis laboraturi accinguntur. Nam licet omnium desiderio se cupientium B. Aper satisfacere vellet, in illius statuerat præsentia, cujus mentem ab hoc majus omnium flagellare * noverat. Procul ergo malleorum sarculorumque diffundebatur crepitus, sudor vestes infecerat laborantium, nec insistentibus apparebat, qui quærebatur. Recesserat somnus ab oculis quærentium, recedebat pariter noctis caligo & tenebrarum, cedentibusque tenebris, sole diffuso, dies enituit: nam qui in metu noctis absconditus fuerat, revelationis suæ diem exultationis quærebat; cum jam dictus domnus adest episcopus, qui illam pene noctem pervigilem duxerat precibus.

[31] [invenit; cujus elevatione paulisper dilata,] Difficultate autem inventa: Neque, ait, sic deficiemus, quia potens est Dei dextera nostro adesse voto; voluntatem quippe se timentium faciet, & deprecationem eorum exaudiet: prope est enim invocantibus se in veritate. Tunc jam fessis laborantibus; Aliorsum, ait, vertamus manus, Christo propitio, nostrum inventuri desiderium. Quibus ocyus parentibus, & quæ jusserat, intendentibus, ille instabat orationibus; cum repente magno attoniti gaudio mirantur sarcophagum, quod ubi procuratrix antiquitas idcirco vacuum posuerat, ut, si quisquam aliquando sancta membra furtim aut vi appeteret diripienda, tali averteretur ludibrio, ne procederet ultra. Sed vir devotus e, Hoc, inquit, amoto, inferius nostrum latet gaudium. Quo omnes recreati sermone, pavimentum sacro corpore superpositum certatim diruptum egerentes, subito offenderunt thecam habentem inæstimabilis pretii margaritam. Quam cum lapide, quo tegebatur, remoto detexissent, tamdiu & cum tanto quæsitum desiderio reperiunt thesaurum. Tunc altissimo Deo laudibus fusis, consultu communi lapidem, quem abstulerant, recluserunt, translatione dilata: in qua scilicet dilatione ad talem custodiendum thesaurum vigiliæ deputatæ sunt fratrum.

[32] [noctu ibi melodia auditur: elevatur corpus: duo sanantur:] Quibus ibi quiescentibus, singulis noctibus ad Beati tumulum auditum est murmur quoddam inæstimabilis dulcedinis vocum, quod non dubitamus ex frequentia sanctorum fuisse angelorum. Supervenientibus autem Calendis Junii fama totam peragraverat regionem, sicque de oppidis, vicis, villis & agris pene totius hujus diœcesis, populo accurrente vicinarum quoque urbium, viri religiosi & fœminæ sanctæ, devotionis agmine facto occurrerunt. Conventu itaque non modico, omnis videlicet conditionis adunato, cum laudibus & hymnis beatissima membra ex defosso illius specus loco solemniter levata, debitum in locum ab ipso domno Gerardo præsule summa cum reverentia transferuntur. Ut vero ex visitationis suæ præsentia sibi devotos lætificaret, duo huic jocundæ solemnitati intererant fratres, quorum unus Grimbertus, Adelbertus vocabatur alter, adversa valetudine gravissime laborantes; qui meritis sanctissimi Apri eodem translationis momento, fugatis morbis, celerrima potiti sunt sanitate, adhucque factæ in se virtutis sunt incolumes testes f.

[33] [linteum, quo sepulcrum tersum fuerat, multis salutare.] Evacuato tandem locello, in quo corpus jacuerat sanctum, pulvereque ad unguem pro posse collecto, pavimentum devotio fidelium fratrum quodam detersit linteo, quod aqua lotum quantis sanitatem præstiterit infirmis, quia numerum excesserunt, scribere renuimus g. Nullo enim quis detentus est incommodo, qui, hausta fideliter hac aqua, non mox fugato, quo urgebatur, morbo meruerit medelam. Translatus autem est beatus hic Pater noster anno ab Incarnatione Domini DCCCCLXXVIII h, terris Ottone i, per sæcula vero Domino Salvatore nostro cum Patre & Spiritu sancto regnante.

[34] Non multi post fluxerant dies, cum juvenis quidam de villa Bladenaco k, [Languenti corporis vigor, amenti ratio reddita.] qui per anni circulum amissa sanitate, effœto corpore, omnibus defecerat membris, ad hujus nostri Protectoris confugit spe recuperationis patrocinium. Veniens igitur, unius egit noctis vigilias; conticinium alterius appropinquabat, cum ei soporato immenso fragore tota visa est concuti ecclesia. Quo expergefactus olim perditæ sanitatis se recepisse lætatus est robur, sicque sanus repetiit propria, & forsan adhuc de incolumitate sua tripudiat. Adolescens quispiam, Ornensis pagi l accola, Erembertus nomine, sana deposita ratione, detortus in vesaniam, noctibus, diebusque per vias & invia, ut equus infrænis sine rectore ferebatur, ibique tantum, quo lassitudo jusserat, subsistebat. A mœstis hic parentibus diu quæsitus, vix tandem in deviis invenitur, vinculisque, ut huic nostro præsentaretur Medico, mancipatur. Quibus utcumque exemptus, fugam iniit, atque nemine comite, recto tramite Dei nutu ad Rectoris sui tumulum anhelus, nesciens, quo tenderet, cum multifario erroris clamore pervenit; quem B. Aper, qui ubique omnibus præsto est, gremio suscipiens, diu sui ignarum sibi reddidit, ac parentibus subsequentibus, ejusque periculum metuentibus incolumem adsignavit.

[35] Bassiniacensis m quidam colonus ruris, famulus vero sanctissimi Apri, [Duo febricitantes,] virtute sanitatis nudatus, per integrum annum febribus doloribusque quatiebatur. Hic ab omnibus præ morbi qualitate desperatus, audita beati Patroni sui fama, vehicula, quibus veniens uteretur, quæsivit. Cujus votum ut Sanctus sibi devotum vidit, pedum officia diu sibi negata reddidit, & dehinc secessum * petentem, populo teste, sanum remeare concessit. Neque vero rhetorum quis, ut putamus, nostram inertiam, qua Latinitate depravata seriem loquendi confidimus, pensabit; cum circa illum, cui post Omnipotentem, quidquid sumus, debemus, devotionem viderit: nam non fiducia studiorum, verum amor tanti Patris, ut de illo quid scriberemus, nos appulit. Unde expurget audaciam devotio, & data manu gratias Deo in operibus suis per merita beatissimi Apri quicumque agant nobiscum. Inquilinus quidam hujus urbis, nomine Hamo, forte hujus templi subintraverat ædem, & ut paululum requiesceret (nam febribus quatiebatur) formæ n innixus obdormivit. Nec multo post ab his, qui aderant, negligenter expergefactus, mente mutata, irrationabilia loquebatur. Sed quo alii sibi redduntur, ne hisce se captum doleret o, vix duarum horarum spatia transierant, cum febribus sedatis, mentem recipiens, se aliosque recognovit, sanusque deinceps iens ivit.

[36] Juvenis quidam, nomine Gohardus, incola hujus urbis, [& alter ex sanguinis effusione languens, sanati:] sanguine & diutina vexatione fatigatus, ita exhaustus erat, ut cute jam adhærente ossibus, tantum speciem hominis sine viribus demonstraret, & præsentiam quodammodo mortis, diffisus medelæ, præstolaretur. Effœto ergo corpore ex vitio cerebri jejunos dies, noctes ducebat insomnes. Hac igitur adversa valetudine delaboranti annus defluens B. Apri festum translationis revehebat diem p. Tunc quam pluribus concurrentibus, hic quoque advectus, nondum prima transierat noctis vigilia, quod non solebat, obdormivit. Mane vero facto, fontem post cryptam q adiit; quo perfundens caput, quidquid amiserat virium, mox recepisse lætatus est, adhucque testis est factæ in se clementiæ.

[37] [energumena liberata.] Mulier quædam, Philista nomine, Salinensis pagi r indigena, erroris spiritu infestante, deperibat. Torva ei acies cum clamore assiduo erat: nulla patiebatur vincula, quæ mox aliena virtute non disrumperet velut fila. A mœstis itaque parentibus ad multas Sanctorum memorias ducta est: sed nulli eorum miseræ subvenire placuit, cum scirent, B. Aprum istud habere officii. Emenso igitur tempore, cum nequam spiritus ægram continua vexatione urgeret, ad Medicum nostrum hanc in diversa nitentem advehunt pii genitores. Sole ruente, dies claudebatur, cum captivæ illi catena imponitur, qua Vir beatus potentibus meritis tres olim exemerat reos s. Vincta itaque ad hospitium ducitur, & inter eundum viribus receptis, se suosque recognovit, factoque mane cum gratiarum actione tumulum sui Curatoris repetivit, ac post domum incolumis rediit t. Sunt igitur & alia multa miracula, quæ Dominus per merita sanctissimi Apri operari dignatur; quæ si cuncta voluissemus scribere non solum ea, quæ audivimus, sed etiam, quæ oculis nostris vidimus, magnum volumen edidissemus. Sufficiant interim hæc pauca de plurimis. Expliciunt miracula sanctissimi Apri episcopi & confessoris.

ANNOTATA.

a In editione Calmeti (nam Martenius nihil amplius habet de Sancto nostro) toto capite 29 recensetur elogium S. Gauzlini, qui S. Apro addictissimus fuisse dicitur. Deinde sequitur caput 30, cujus initio S. Gerardi in episcopatum successio, laudesque similiter referuntur: verum hæc utpote ab argumento nostro aliena prætermisimus, ex eoque ejusdem capitis loco narrationem exorsi sumus, ubi de Sancto nostro agitur. Porro S. Gerardi Tullensis episcopi gesta in Opere nostro illustrata habes tom. 3 Aprilis, ad diem 23.

b Si hæc de stricte dicta venditione accipienda, vereque dicta sint, excusandus est sanctus Gerardus a bona fide, qua id licitum esse existimaverit. Neque desunt hujus rei exempla, ut videri potest tom. 5 Augusti, pag. 104 in Gloria posthumaS. Bartholomæi apostoli, & alibi in Opere nostro. At necesse non est ista de venditione interpretari.

c De S. Gengulpho, vel Gangulpho, Varennensi martyre in Burgundia, actum apud nos est ad diem XI Maji, quo colitur, & Romano Martyrologio inscriptus est. De monasterio, puellarum scilicet, cujus mox fit mentio, consule Vitam S. Gerardi tomo supra laudato, pag. 208, num. 12.

d S. Aproniæ virginis Vita data apud nos est tom. 4 Julii, die 15. De pretio pro sanctæ illius virginis corpore dato nihil habet S. Gerardi biographus, loco mox citato num. 13 tantum dicens: Corpus etiam beatæ virginis Aproniæ, sororis ipsius beatissimi Apri, a Trecorum civibus meruit suscipere, quod ad plebis tutamen infra suæ urbis mœnia studuit collocare.

e In margine hic notat Calmetus * De voto; forte quod in Ms. suo ita perperam legeretur.

f Hinc collige, scriptorem rei gestæ, si non præsentem, saltem synchronum fuisse.

g De translatione hac, miraculisque in ea factis, sequentia scribit mox relatus S. Gerardi biographus, anonymum nostrum haud dubie laudans: Cujus (S. Gerardi) vigilem curam Deus non passus est frustrari, eique reperire glebam concessit beatissimi pontificis Apri; in cujus gloriosa translatione miracula magnifica propalavit dignatio divina, quæ in ejusdem beati Præsulis gestis retinentur annotata.

h Deductis ab hoc anno fere sexaginta annis, quibus sacrum corpus latuisse supra num. 28 dicitur, ejusdem corporis occultatio ad annum circiter 918 referenda est, circa quem etiam Hungari Lotharingiam invaserunt, ex quorum metu idem corpus in urbem delatum fuit.

i Fuit is Otto imperator ejus nominis II, qui imperium, quod cum patre suo Ottone I aliquot annis tenuerat, ab ejusdem morte solus regebat.

k Blenod, inquit Calmetus, qui locus in pago Tullensi, duobus vel tribus circiter milliaribus communibus Gallicis Tullo dissitus, notatur in Tabulis geographicis.

l Guilielmo de L'Isle Odornensis, incolis L'Ornois, pagus est a Tullensi per pagum Vallium, sive Pays des Vaux divisus.

m Gallice Bassigny, pagus est in limite diœcesisTullensis inter prædictum pagum Odornensem & diœcesim Lingonensem, saltem prout eum exhibent Tabulæ Guilielmi de L'Isle, editæque a Calmeto.

n Id est sellæ in choro, ut ad cap. 1, lit. d. annotavimus

o Id est: Ne S. Apri patrocinium implorando, per quod alii mentem receperant, ipse eam perdidisse doleret &c.

p Incidebat is in Kalendas Junii, ut ex num. 32 habemus.

q De eodem fonte mentio fit supra num. 4.

r le Saunois pagus est in Diœcesi Metensi, quem Salia fluvius, vulgo la Seile interfluit.

s Consule supra num. XI, & in Vita num. 6 & 7.

t Quæ sequuntur usque ad finem, Calmetus editioni suæ addenda monuit, in Erratis instrumentorum tom. 1 in fine Gallice sic scribens: Post ista, Incolumis rediit, adde: In valde antiquo Ms. abbatiæ S. Arnoldi Metensis, notato in 8. n. 2, leguntur sequentia: Sunt igitur &c.

* i. e. interdiu

* forte, flagrare

* forte, recessum

DE S. RITHBERTO, AUT RAIMBERTO CONFESSORE,
AC VERISIMILITER ABBATE LEUCONAENSI IN PAGO PICARDIÆ WIMACENSI.

VERISIMILITER SEC. VII.

[Commentarius]

Rithbertus aut Raimbertus conf., ac verisimiliter abbas Leuconaënsis in pago Picardiæ Wimacensi (S.)

AUCTORE J. S.

Castellanus in Martyrologio universali hodie dat annuntiationem his verbis conceptam: In Pontivo, [S. Rithberti, a Castellano memorati, reliquiæ] S. Rithberti chore-episcopi, qui venit ex insulis Britannicis, ut prædicaret in Flandria, deinde in pago aliquo Normanniæ, ubi tres ecclesiæ nomine ipsius sunt dicatæ, Capri-curtensis, Cabulati-mansionilensis, & Torciacensis. Obscura sane hæc est notitia S. Rithberti, quem in aliis Martyrologiis impressis non invenio. Attamen, cum inveniam, potiorem partem reliquiarum S. Rithberti quiescere in ecclesia abbatiæ Leuconaënsis, quæ nunc S. Walarici supra mare passim vocatur, inde fortasse non improbabilem de Sancto ipso conjecturam faciemus. Henschenius noster ad 1 Aprilis dedit Acta S. Walarici primi abbatis istius monasterii, & in Commentario prævio attulit historiam recognitionis reliquiarum, quæ ibidem facta est anno 1651, die XVI Augusti. Apertæ tunc sunt, ut legitur ibi num. XI, capsæ SS. Walerici, Blithmundi, Sevoldi, Vulganii & Rithberti.

[2] Quid porro de reliquiis S. Rithberti inventum sit, [habentur in abbatia Leuconaënsi, ibique colitur.] explicatur num. 14 his verbis: In capsa S. Rithberti inventum est cranium, in plures partes divisum; octodecim vertebræ integræ, fractæ quatuor; octodecim costæ, tam integræ quam fractæ; os unum iliorum & coxendicis; pars ossis sacri; duo ossa femorum, duo tibiarum cum minoribus suis, sed confractis; portio quædam ossis brachialis, astragali & ossa navicularia pedum; quatuor ossa tam pedum quam manuum: præterea numerus magnus fragmentorum ex membris variis, combustione alteratorum. Hæc ibidem de reliquiis Sancti. Inter notitias nostras invenio Epistolam, anno 1668 ex abbatia S. Walarici scriptam ad Cangium, qui eam huc misit. In illa dicitur memoria S. Rithberti ut confessoris inserta esse Martyrologio S. Walarici, sed solum ex additione, quia festivitas illo die celebrabatur secundum antiquum Rituale. Addit Epistola, nullam haberi lectionem propriam de Sancto, nec alias de Vita ipsius notitias subministrari posse, quam jam dictas de reliquiis.

[3] [Fuit verisimiliter monachus & abbas, & forte] Hæc monumentorum de S. Rithberto penuria effecit, ut multum quæsiverim in Actis Sanctorum, qui ejusdem fere cum Rithberto sunt nominis, an hic Sanctus non esset notior nomine paululum mutato, & an corpus ipsius aliunde videretur ad abbatiam S. Walarici translatum. De corpore aliunde ad abbatiam allato ne verisimilem quidem suspicionem invenire potui, ita ut nulla magis verisimilis sit conjectura, quam S. Rithbertum fuisse monachum aut etiam abbatem Leuconaënsem. Certe corpus ipsius in abbatia servatur cum corporibus SS. Walarici, Blithmundi, Sevoldi & Vulganii, ex quibus duo primi fuerunt priores istius monasterii abbates, ita ut verisimile sit, tres alios similiter ibidem vixisse, monachosque aut abbates fuisse, præsertim cum colantur ut confessores, non ut pontifices aut martyres. Accedit & alia conjectura pro S. Rithberto. Nam inter priores abbates Leuconaënses fuit ille, qui Vitam S. Walarici primus conscripsit, & cujus nomen tam vicinum est, ut facile idem esse possit cum nomine S. Rithberti. De eo in Prologo ad Vitam S. Walarici auctor paulo junior sic loquitur: Quam (Vitam) ante aliquot annos venerandus vir Ragimbertus abbas summo quidem studio, sed nimis prolixo & simplici sermone, dictaverat.

[4] Hunc porro Rahimbertum, alias Raimbertum, aut Rambertum, [scriptor primus Vitæ S. Walarici, qui alias] fuisse S. Walarico fere synchronum, observant Mabillonius sec. 2 Benedictino pag. 76, & Henschenius tom. 1 Aprilis pag. 14, ambo in Commentario prævio ad Vitam S. Walarici, ex qua id manifeste ostenditur. Hinc existimant, Raimbertum fuisse tertium abbatem Leuconaënsem, & successorem S. Blithmundi, de quo apud nos actum est breviter ad III Januarii. Consentiunt scriptores Historiæ Litterariæ Franciæ, qui tom. 3 pag. 600 de Raimberto agunt, ac tertium abbatem sive S. Blithmundi successorem magis asseveranter dicunt. Idem procul dubio est, qui apud Sammarthanos tom. 4 Galliæ Christianæ pag. 887 inter abbates S. Walarici tertius nudo nomine exprimitur Ragembaldus. Hoc certo probatum video, Raimbertum fuisse abbatem seculo VII: fuit etiam verisimiliter tertius abbas & successor Blithmundi: at id non æque certo ostenditur. De eo auctor posterior iterum loquitur in Vita S. Walarici apud nos num. 22, dicens nolle se fabulosa scribere; sed ipsa, inquit, quæ a veridicis testibus comprobata esse didicimus; & illa maxime, quæ a venerabili viro Raimberto, erudito abbate, pio licet studio ac religioso labore, & prolixo sermone, sed tamen satis simplici & incomposita editione, conscripta reperimus.

[5] [Raimbertus vocatur, cum non colatur ut episcopus.] Plura de Raimberto abbate non invenio. Verum hæc sufficere videntur, ut liqueat omnibus, qui perspectum habent, quantum luxata sint plurima Sanctorum nomina in Gallia, nomen venerabilis hujusce abbatis Raimberti facile mutari potuisse in vulgare Gallicum Ribert, indeque profluere potuisse Latinum Rithbertus. Quidquid sit, neque enim conjecturam pro re comperta tradere velim; magis existimo, S. Rithbertum Leuconaënsem fuisse abbatem aut monachum, quam episcopum regionarium, cum ut confessor solum colatur, non vero ut episcopus, saltem in abbatia S. Walarici. Vel sic tamen variis in locis fidem prædicare atque idololatriam exstirpare potuit, uti plures fecerunt monachi seculo VII, quo obitum S. Rithberti ex datis conjecturis probabiliter sigimus.

DE S. AICHARDO SEU AICHADRO ABBATE GEMETICENSI
IN NORMANNIA

Circa annum DCLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Aichardus seu Aichadrus, abbas Gemeticensis, in Normannia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Nomen Sancti in Fastis; cultus antiquus & hodiernus; translatio corporis; miracula & beneficia.

Gemeticensis in Rotomagensi tractu inclytæ abbatiæ primordia ac situs fuse descripta sunt apud nos tom. IV Augusti pag. 76 in Vita S. Filiberti ejus fundatoris & abbatis primi. [Memoria Sancti in Fastis pluribus, non tamen classicis antiquis,] De secundo ejus abbate hic agendum venit, quem nonnulli Aichadrum scribunt, alii Aicadrum, alii aliter; nos autem, nisi cum illorum verba recitanda erunt, Aichardum constanter compellabimus cum Romano Martyrologio, sic ipsum hodie annuntiante: Eodem die depositio S. Aichardi abbatis. Nescio, quo casu acciderit, ut ejus memoria desideretur apud martyrologos classicos antiquiores, quandoquidem vetusta satis & indubia exstent de cultu ipsius ac publica veneratione testimonia, quorum unum alterumve producam, postquam e Fastis recentioribus paucos exhibuero. Præcipui sunt codices Usuardi aucti; Bruxellensis sic ipsum memorat: In territorio Rothomagensi, monasterio Ginegiensi * depositio sancti Aycadri abbatis & confessoris, qui cum ibi nongentos haberet monachos, media eorum pars per angelum sibi noctu præsignata, una die migravit ad Dominum. Quos ipse non multo post secutus, quievit in pace. Contractius Aquicinctinus codex: Et sancti Aicadri abbatis. In codice Molani eadem lectio est, quæ in Martyrologio Romano; si nomen excipias, quod ita exprimitur: Aichadri. His accedunt Florarium nostrum Ms.; Ferrarii Catalogus Sanctorum; Martyrologia Saussayi, Castellani, Parisiense ac Germanicum; Natales Sanctorum Belgii per Molanum editi; Fasti item Belgici Autberti Miræi, & omnia passim Martyrologia, Catalogi Sanctorum, Historiæ & Annales Ordinis S. Benedicti, in quibus prolixa hinc inde dantur S. Aichardi elogia, desumpta ex Actis infra examinandis

[2] [licet cultus antiquus sit; ecclesia Gemeticensis olim ejus nomine appellata.] Præcipua antiqui ejus cultus ac publicæ venerationis argumenta nobis sunt, primo verba scriptoris Vitæ anonymi, in cujus ætatem indagabimus sequente §, beatum Aichardum Gemeticensis cœnobii patronum nuncupantis. Secundo verba item Dudonis decani sancti Quintini, ex quibus discimus, ecclesiam Gemeticensem jam ante annum 912 de S. Aichardi nomine appellatam fuisse. Etenim laudatus auctor in Opere de moribus & actis Normannorum, composito sub initium seculi XI, lib. 2 scribit in hunc modum: Anno a Domini nostri Jesu Christi Incarnatione nongentesimo duodecimo Franco Archiepiscopus (Rotomagensis) Catholica fide sacrosanctæ Trinitatis imbutum Rollonem (Normannorum ducem) baptizavit, duxque Francorum Rotbertus de fonte Salvatoris eum suscepit, nomenque suum ei imposuit. Dein pauca interjicit auctor, ac demum enarrans, quomodo idem Normannorum dux septem diebus, quibus in albis mansit, varias ecclesias muneribus ditaverit, dedit, inquit, Rotbertus (ante Rollo) prima die baptisterii Deo & sanctæ Mariæ Rothomagensis ecclesiæ terram præmaximam… Sexto (die) sancto Petro sanctoque Aicadro Gemeticensis ecclesiæ. Hæc Dudo apud Chesnium in Historiis de antiquis Normannorum scriptoribus pag. 85, eademque fere ad verbum Willelmus seculo XII Gemeticensis monachus transtulit in suam Normannorum Historiam apud eumdem Chesnium pag. 231.

[3] Tertium magnæ erga Sanctum nostrum venerationis argumentum est, [Corpus ipsius ob imminentem monasterii devastationem,] cura ac solicitudo Gemeticensium cœnobitarum ad servandum sacrum ejus corpus, idemque subducendum gentilium Normannorum sacrilegæ rabiei, quem in finem illud alio transtulerunt. De translatione hac disseruimus tom. 1 Aprilis pag. 846, occasione S. Hugonis Rotomagensis archiepiscopi; quare hic supersedebimus nonnullis ad ejus epocham pertinentibus, aliisque ibidem plene examinatis, atque ejus seriem simpliciter dumtaxat & summatim exhibebimus, prout eam eruimus ex Balderico episcopo Tornacensi & Noviomensi, auctore seculi XI exeuntis, in Chronico Cameracensi lib. 2 cap. 29; ex Orderico Vitali circa idem tempus Uticensi monacho, lib. 6 Historiæ Ecclesiasticæ & scriptoribus aliis nominandis.

[4] Ingruentibus itaque seculo IX Normannis, & cuncta devastantibus, [seculo IX translatum Haspram, multis] Gemeticenses cœnobitæ cum sacris corporibus SS. Aichardi & Hugonis confugerunt Hasprum seu Haspram, villam medio itinere sitam inter Cameracum & Valencenas, quæ an tum temporis pertineret ad Gemeticensem abbatiam, an vero postmodum ei tantum concessa fuerit cujusdam principis liberalitate, dubitat Baldericus; tum his, inquit, apud hanc villam posthac remanentibus, monasterio facto, monachis delegatis ad laudem eorum, pius & misericors Deus, multa, imo & celeberrima virtutum prodigia dignatus est operari, in tantum sane, ut nemo ex vicinis potentibus, aut in expeditionem aliquando transeuntibus, ullam præsumptionem antehac audeat irrogare. Ea prodigia ac beneficia causam exstitisse credimus, ut Gemeticenses deinde sacra ista pignora numquam recuperare potuerint, quantamcumque in id operam impenderint. Rem plenius enarrat Jacobus Guisius in Ms. Chronico Hannoniensi lib. 14 cap. 6.

[5] In quo quidem, inquit, spatio, devastationis Normannorum, [prodigiis claruit, ibidemque,] dicta Sanctorum corpora in tot & tantis, Haspris & in confinibus, coruscaverunt miraculis, ut totus populus vicinarum urbium ad devotionem dictorum Sanctorum allicerentur: unde imperatores, reges, principes & comites dictam cellam (Hasprensem) donariis, privilegiis, largitionibus & munificentiis ampliaverunt. Nordmannis finaliter atque Danis pacatis & ad fidem conversis, tunc pacis tempore abbas Gemmeticensis cum toto conventu legatos misit ad cellam Haspris, quatenus dicta Sanctorum corpora eis remitterentur. Super quibus Prior & episcopus Cameracensis cum nobilibus territoriorum circumvicinorum congregati, decreverunt similiter hujus causa imperatoris adire præsentiam. Qui imperator decrevit finaliter, ut certis pactionibus & interventionibus inter monasterium Gemmeticense & cellam Hasprensem ex una parte, & imperatorem & dictas ambas ecclesias ex altera, pacifice & concorditer peractis, dicta Sanctorum corpora perpetuo Haspris manerent; quod & stabile & firmum remansit usque in hodiernum diem.

[6] Quæ fuerint pactiones istæ, quibus se Gemeticenses tanto thesauro in perpetuum privari passi sunt, [exceptis aliquot reliquiis,] incompertum est. Henschenius tom. 1 Aprilis agens de S. Hugone, unam eas inter fuisse conjicit, ut saltem aliquæ sacrorum corporum partes Gemeticensibus concederentur. Et sane possident illi hodiedum utriusque Sancti brachium, uti discimus ex Itinerario Ms. Papebrochii Roma in Belgium redeuntis, qui Rotomago divertit ad Gemeticensem abbatiam die XIII Novembris anni 1662, notavitque inter alias sacras reliquias ibidem servari brachia SS. Aycadri abbatis secundi hujus loci, & S. Hugonis episcopi Rotomagensis. De his autem reliquiis intelligenda sunt, quæ in Breviario Rotomagensi, tum anno 1626, tum 1736 typis edito, referuntur ad diem XI Aprilis in lectione propria Officii S. Hugonis archiepiscopi sub finem: Ejus corpus in basilica sanctæ Dei Genitricis Mariæ honorifice conditum, deinde Haspram agri Cameracensis oppidum, una cum sancti Aicardi abbatis corpore delatum est. Utriusque reliquiæ Gemmeticum relatæ in capsis pretiosis servantur & magno honore recoluntur.

[7] [dein Gemeticum relatis,] Imo ad eumdem sensum exponendus est Franciscus Farin in Historia Normanniæ Christianæ, Rotomagi Gallice impressa anno 1659, ita de S. Hugone scribens pag. 675: Sacrum istud depositum aliquo post tempore translatum fuit Haspram, præposituram abbatiæ S. Vedasti in Cameracensi diœcesi, ad evitandum Danorum furorem, ibidemque remansit usque ad annum MCXLI. Cum Ordericus Vitalis celebris historicus, qui iis temporibus floruit, illud se vidisse dicat in theca argentea, ubi a populo honorabatur, servabaturque tamquam pretiosissimus totius provinciæ thesaurus. Reliquiæ istæ dein Gemeticum relatæ sunt, ubi magno honore coluntur. Exponenda, inquam, sunt laudati auctoris verba ad sensum datum superius, alioqui aptissima ad persuadendum rudibus, relatum fuisse ad Gemeticenses integrum aut pene integrum S. Hugonis, uti & S. Aichardi, corpus, quod adversatur auctoribus passim omnibus etiam Rotomagensibus, quales sunt Dadreus in Chronologia archiepiscoporum Rotomagensium & Arturus a Monasterio, qui posterior in Neustria pia, prelo vulgata anno 1663, fusissime describens gesta SS. Aichardi & Hugonis, post narratam corporum translationem in Hasprensem præposituram, mox subdit: Ubi etiamnum miraculorum gloria fulgent.

[8] [usque hodie remansit.] Mitto Miræum in Originibus cœnobiorum Benedictinorum in Belgio; Rayssium in Hierogazophylacio; Colvenerium in Notis ad Chronicum Balderici & alios recentiores, qui uno ore affirmant, quiescere Haspræ hodiedum corpora SS. Aichardi & Hugonis. Quin & ea se conspexisse die VIII Decembris anno 1662 testatur Henschenius tom. 1 Aprilis pag. 847, Papebrochius item in Itinerario supra laudato his verbis: De via (Cameraco Valencenas) in Aspren præpositura Vedastina vidimus corpora SS. Aichardi, secundi Gemeticensium abbatis, & Hugonis Rotomagensium episcopi, grandibus vetusti ex argento operis capsis recondita. Majores nostri inter Prætermissos diei XIX Martii cujusdam translationis meminerunt his verbis: SS. Hugonis & Aycadri reliquiarum translatio Gemmeticum, inscripta est Ms. Martyrologio ejusdem in Normannia: eaque est, ni fallor, commemoratio relatorum utriusque Sancti brachiorum; neque enim ullam præter istam invenio translationem reliquiarum, quæ facta sit ex alio loco ad cœnobium Gemeticense.

[9] Henschenius in Prætermissis item diei XVII mensis Junii S. Aichardum memorat ex Additionibus Usuardinis codicis Bruxellensis: [Memoratur in quibusdam Fastis die 17 Junii,] verba hæc sunt: S. Aichradus abbas Gemeticensis in Normannia. Qui cum nongentos haberet monachos; media eorum pars, per angelum sibi noctu præsignata, una die migravit ad Dominum: quos ipse non multo post secutus quievit in Christo. Equidem Fastos Benedictinos consului plerosque, ut ediscerem, qua de causa tum recurreret Sancti memoria, nec ullis nomen ejus isto die inscriptum reperi, præterquam in Menologio Ms., quod vulgo Grollus nuncupatur, ubi ista annuntiatio est: Translatio S. Aichardi abbatis & confessoris, ac dein subjicitur similiter historia, multo tamen prolixior, obitus dimidiæ partis monachorum Gemeticensium. At quænam hic translatio designatur? An ea, qua corpus Gemetico Haspram devenit? Haud facile crediderim, cum neutrobique ulla sit mentio S. Hugonis episcopi, istuc eodem tempore eademque de causa deportati.

[10] Verisimilius mihi est, in dicto Menologio perperam notari translationem Sancti; [forte occasione discipulorum ejus, quos multi Sanctos appellant.] & sicubi fiat, vel facta sit olim ejus commemoratio ad diem XVII Junii, id contigisse putem occasione obitus tot ejus discipulorum, cujus memoria fortasse ad memoratum diem recolebatur apud Gemeticenses. Eadem mens videtur fuisse Henschenio loco citato; quandoquidem post relata verba Auctarii Bruxellensis mox sermonem instituat de cultu seu veneratione illorum monachorum: Multis, inquit, nobiscum de veneratione hisce debita egerunt, cum apud eos anno MDCLXII essemus, Gemeticenses monachi. Indicetur, si quid auctoritate Ecclesiastica constitutum fuerit, ut tunc petebamus, & de iis agi poterit die natali ipsius S. Aichradi XV Septembris. Nihil nos amplius de hisce huc usque fuimus edocti. Excurrunt quidem pluribus in ipsorum, velut sanctorum confessorum, laudem Yepezius in Annalibus & alii Ordinis S. Benedicti scriptores post Fulbertum S. Aichardi biographum apud Surium, & anonymum nostrum, ex quo mirabilem eorumdem monachorum obitum cognoscet lector; verumtamen legitimum eorum cultum non sic probant, ut visum sit nobis, vel seorsum, vel una cum S. Aichardo agendum de illis hodie ex instituto.

[11] Præcipuam S. Aichardi festivitatem recoli quotannis die XV Septembris, [Præcipua ejus festivitas die 15 Septembris.] quæ ei emortualis fuit, colligimus ex unanimi consensu scriptorum pene omnium, veterum ac recentiorum, ipsum illo die memorantium. Pene, inquam, omnium; quia inter auctaria Usuardi in codice Centulensi notatum lego die proxime sequenti, in quem verisimiliter quibusdam in locis differtur ejus Officium ob concurrentem octavam Nativitatis B. Mariæ Virginis. Habemus hic Missale proprium ecclesiæ Cameracensis, typis Parisiensibus excusum anno 1527, in quo ad dictam diem XV præscribitur ordo Missæ de Sancto nostro dicendæ. Introitus, Orationes, Offertorium & Communio desumpta sunt ex communi abbatum: Lectio e cap. 47 Ecclesiastici. Dedit Dominus confessionem Sancto suo, & Excelso in verbo gloriæ. De omni corde &c.; cui subjungitur Graduale: Os Justi meditabitur sapientiam & lingua ejus loquetur judicium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsius, & non supplantabuntur gressus ejus. Alleluia. ℣. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Euangelium, ex Cap. XI Lucæ: Nemo accendit lucernam & in abscondito ponit. &c.

[12] De miraculis ac beneficiis, Sancti patrocinio obtentis, [Sancti patrocinio sanantur ægri,] perhonorifice scribunt auctores. Balderici Cameracensis & Atrebatensis chronistæ verba dedimus num. 4; Jacobi Guisii num. 5; Guilielmus Gazet in Historia ecclesiastica Belgii Gallice exarata pag 57: Corpus ejus inquit, ob Normannorum incursionem delatum est ad Hasprensem præposituram, quo confluit frequens visitantium fidelium multitudo propter miracula plurima ægrorum ad sanitatem reductorum, nominatim eorum, quos ipse lingua sua accariastes vocat. Lis est de etymologia vocis accariaste seu acariatre inter Gallos Grammaticos: sunt, qui eam coaluisse velint ex Græco privativo ac voce κάρη caput, ut dementem significet, seu hominem sine capite aut mente. Alii deductam malunt a voce barbaro-latina aceriaster, acariaster, cujus prima radix sit acer, acris, ut proinde nihil aliud denotet, quam hominem ingenii acerbi, morosi & pertinacis. Alii alio confugiunt, atque hos inter nonnulli vocem illam derivatam existimant ab ipsomet Sancti nomine Gallico Acaire; quia hujus mali propulsator est.

[13] [dementes ad sensum reducuntur, liberantur energumeni.] Instituti nostri non est Gallicarum vocum etymologias determinare: facile tamen concessero, acariatre, undecumque demum ortum sit, generatim usurpari ad designandum ingenium acerbum ac pertinax; at quantum huc spectat peculiariter, vix dubito, quin ea voce veniant, homines, quibus seu morbo seu alio quolibet casu ratio perturbata est aut eversum cerebrum; atque ita, licet fortasse etymologia a Græco idiomate longiuscule quæsita sit, significatio nihilominus utcumque consonat. Etenim in similibus morbis ad Sanctum nostrum recurri, testatur etiam Rayssius in Hierogazophylacio pag. 242: Is inquit, cephalalgia & phrenesi laborantibus opem & auxilium invocatus adfert. Sammarthani tom. IV Galliæ Christianæ in Gemeticensibus abbatibus, per Sancti patrocinium etiam energumenos liberari indicant his verbis: Quiescit (Aichardus) in Haspis territorii Cameracensis in scrinio argenteo honorifice servatus, atque illic cum S. Hugone antistite dæmones ab obsessis expellit.

[14] [Hæreticus energumenum se fingens punitur,] Id ipsum confirmat Thomas Cantipratensis, seculo XIII Ordinis S. Dominici religiosus &, ut volunt nonnulli, negant alii, episcopus suffraganeus Cameracensis antistitis, in Opere, quod Bonum universale seu de Apibus inscripsit, cuique plurima miracula, & facta sui temporis memorabilia inseruit, atque ad rem nostram quod sequitur valde mirabile. Erat circa Cameracum civitatem quidam hæreticus, astutus valde, qui metuens inquiri & comburi a fratribus Prædicatoribus, qui in dicta civitate eo tempore plurimos comburebant, finxit se arreptum a dæmone, & ob hoc ad sanctum Aicadrum in Aspera, obsessos curare potentem, ligatus ab amicis deductus est, ut in eo non hæresim propalatam, sed furiam reputarent. Et ut audivit quidam clericus obsessus a dæmone & ligatus, quod Ægidius * Boogris (sic enim vocabatur) ligatus poneretur in loco, subsequenti nocte idem obsessus clericus divino nutu solutus est. Et aggregans mattas & stramina atque ecclesiæ scamna, super ligatum hæreticum cumulavit. Ludum autem & furiam credens ille, dissimulat, quoadusque clericus ignem de lampade sumens, comburere cumulum cœpit, & tunc hæreticus exclamavit. Ad cujus vocem expergefacti custodes, cum ignem extinguere niterentur, clericus arrepto gladio, quem juxta lectum invenit, omnes violenter abegit, & hæreticum in igne combussit. Nec mora, divino exacto judicio, clericus a dæmone liberatus & plene sospes apparuit. Hæc laudatus auctor lib. 2 cap. 57 num. 68, penes quem sit historiæ hujusce fides. Certe præter morem & prudentiæ regulas fuit relinquere gladium ad lectum hominis furibundi; nisi tam probe ligatum fuisse supponamus, ut custodes, nihil prorsus ab ipso metuentes, eodem in loco sua arma deposuerint.

[Annotata]

* Gemeticensi

* al. Eligius,

§ II Vitæ tres, quando & a quibus conscriptæ, & quæ hic dandæ.

[Vita Sancti, quam edidit Surius,] Vulgatissima S. Aichardi Vita exstat apud Surium ad diem XV Septembris. Auctor se Fulbertum nominat, & scripsisse se asserit jussu Gemeticensium cœnobitarum, quibus Opus suum dedicat. Hinc verisimiliter Vossius lib. 3 de Historicis Latinis eum Gemeticensem monachum appellavit, quod neque satis liquere, neque facile definiri posse, quis Fulbertus ille fuerit, dicit Mabillonius Seculo 2 de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti pag. 953. Tres ipse eo nomine producit, qui floruerint seculis X & XI, Fulbertum Cameracensem antistitem, Fulbertum episcopum Carnotensem, & Fulbertum monachum cœnobii S. Audoëni apud Rotomagum, qui posterior librum conscripsit de miraculis dicti S. Audoëni; huic S. Aichardi Vitam tribuit Mabillonius, non modo quia auctor monachos Gemeticenses Dominos suos appellat in prologo, quomodo locuturi non fuerant episcopi, sed præsertim quia stylus utrobique, in Vita scilicet Sancti nostri & in libro miraculorum S. Audoëni parum dissimilis, est, ac utriusque lucubrationis eadem causa fingitur, nimirum admonitio inertiæ excutiendæ & rei exsequendæ in somnis accepta. Utrobique autem innuitur, admonitionem istam factam fuisse quasi divinitus per quamdam veneranda canitie personam, virgam seu baculum manu gestantem, uti verbis pene iisdem legitur in prologo Vitæ S. Aichardi apud Surium, & in prologo item ad Miracula S. Audoëni apud nos tom. IV Augusti pag. 825.

[16] Itaque si vera sit laudati Mabillonii opinio, Vita Sancti nostri, [verisimiliter seculo XI conscripta.] a Fulberto concinnata, antiquior non est seculo XI; quandoquidem Miracula S. Audoëni nuncupata sint Nicolao abbati monasterii S. Audoëni, vita functo ad annum 1092, ut pluribus ostendunt Sammarthani tom. 4 Galliæ Christianæ, & Pommerayus in Historia memorati monasterii lib. 3, cap. 7. Unde huic Vitæ exigua admodum auctoritas est ab ætate scriptoris; meminit quidem Vitæ vetustioris, sed, ejus judicio, adeo inconcinnæ, ut ad eam corrigendam seu potius ex integro innovandam induci vix posset. Accipe ipsiusmet verba: Dominis suis Gimesiensis * cœnobii scilicet fratribus sanctissimis, Fulbertus peccator salutem. Quod in Vita beati Aichardi manum mittere toties a vobis jussus, toties distulisse accusor, si causam vobis libeat discutere, non irrationabiliter, ut mihi videtur, tanti oneris sarcinam subterfugisse reperiar. Nam, ut vera fatear, Vitæ ipsius textum, casu mihi repertum, aliquando percurri, quem per loca sane verborum inanibus flucturis, ut ita dicam, imprægnatum offendi. Quas si juxta mandatum vestrum demere voluissem, & locum vacantem sine additamento dimisissem, dum interrupta verborum series male cohærentes efferret sententias, non castigatum, sed decurtatum potius, & totum inconveniens reliquissem… Ego igitur tam subtilis ingenii peritiam in me vigere non sentiens, decrevi, aut ex toto omittere, aut ex toto, si fas esset, innovare. Sed istud superbum, illud arduum videbatur. Nam jussa vestra prætermittere, superbum erat; quod supra vires est attentare, temeritas, non ratio fuerat. Subdit dein, se ad scribendum fuisse impulsum per visionem memoratam num. præcedente.

[17] [Altera per Mabillonium vulgata] Mabillonius supra laudatus Vitam alteram edidit ex Mss. codicibus Gemeticensi & Vedastino, Fulbertina vetustiorem, &, sicut insinuat, eam ipsam, quam Fulbertus præ oculis habens politiori sermone exornavit, & quidem pluribus locis male interpolavit. De hujus auctore ita disserit: Auctor Gemeticensis monachus vixit paulo post cladem Nortmannorum & Gemeticensis monasterii instaurationem, quam circiter annum CMXX, Willelmo primo Nortmannorum duce, factam esse Willelmus Gemeticensis monachus in lib. III Historiæ cap. VII testatur. Is enim auctor anonymus Aicadrum Patronum nostrum in Præfatione sua vocat, & cap. XXXII * S. Hugonem Rotomagensium archiepiscopum filium Karoli imperatoris: quæ opinio seu fabula uno minimum sæculo post Caroli Magni obitum nata est. Nec serius certe hæc Vita ab anonymo exarata fuit, quod constat ex altero apographo Gemeticensi, quo usi sumus, quod jussu Annonis abbatis, utique anno circa CML, descriptum fuisse legitur.

[18] [notas quidem præfert,] S. Hugonis Rotomagensium archiepiscopi stirpem discussit Henschenius noster tom. 1 Aprilis pag. 843, atque ei non Carolum Magnum fuisse patrem ostendit, sed Drogonem Pippini Heristalli filium, Caroli Martelli fratrem, illiusque obitum fixit anno 730, seculo pene integro ante mortem Caroli Magni, sub annum 814 vita functi. Porro allegata per Mabillonium verba, nisi locus interpolatorem nactus sit, evidenter quidem probant, Vitam hanc diu post Caroli Magni tempora conscriptam fuisse; observant tamen religiosi Ordinis S. Benedicti scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 4 pag. 480, Mabillonium & ejus eo in puncto sectatores animum non advertisse ad integrum anonymi contextum, ex quo consequi æque evidenter debeat, vixisse & scripsisse auctorem ante Normannorum irruptionem, & instaurationem sui monasterii. Etenim narrata morte atque exequiis monachorum, de quibus mentionem fecimus num. 10, & in quorum medio S. Aichardus corpus suum post mortem deponi voluit, ita prosequitur anonymus apud laudatum Mabillonium: Lætantur ETIAM ADHUC illic sancti Dei pontifices, atque beatissimi confessores Christi, Hugo videlicet filius magni Karoli imperatoris, Rotomagensis cathedræ archiepiscopus, & Constantinus Belvacensis ecclesiæ, sanctæ memoriæ præsul, seu etiam beatus Peregrinus Anglorum episcopus, simul cum sancto Flavio de illorum sancta præsentia ac condigno suffragio, quorum sancta lipsana ADHUC in Domino CUM ILLIS manent humata.

[19] [unde credi possit seculo X antiquior,] Sed sacra lipsana SS. Aichardi & Hugonis post cladem Normannorum & instaurationem monasterii humata non erant Gemetici, cum, illis ingruentibus, translata sint Haspram; sicut ipse Mabillonius tradit loco non uno, testem citans Baldericum in Chronico Cameracensi & Atrebatensi; ergo monachus iste Gemeticensis Vitam scripsit ante Normannorum irruptionem ac proin seculo integro citius ac velit Mabillonius. Ita fere ratiocinantur laudati Historiæ litterariæ scriptores, adduntque difficultatem, qua nititur Mabillonius, ortam scilicet ex eo, quod Hugo dicatur filius Caroli Magni, facile tolli, si credamus, voces istas adjectas fuisse a librario, ut contingit frequentissime. Fateor, dum solum istum auctoris locum considero, deducta inde conclusio, adeo justa mihi apparet, ut eorum sententiam vix non historice certam crederem, & ineptire eum, qui verba ita exponeret, ut auctori sermo fuerit non de corporibus, sed de reliquiis dumtaxat, SS. Aichardi & Hugonis, quæ Gemetici remanserant, seu potius post monasterii instaurationem relatæ istuc fuerant.

[20] Nihilominus ad eum modum loquitur alibi anonymus noster, [sed etiam alias habet,] ut non modo clare videas, eum valde remotum fuisse a Sanctorum temporibus, sed merito suspicari queas, posteriorem esse irruptione Normannorum & instauratione monasterii ab ipsis destructi. Sic habet num. 39. Die septima (SS. Aichardus & Filibertus) simul cum sancto (Ansoaldo Pictaviensi) episcopo tandem ad locum sacrum Gemmetici, Domino simul cum eis comitante, pervenere; ubi tantus electorum Dei obviam illis occurrit, ut ita dicam, monachorum, numerus, ut vix alicujus animus credi se possibile dicat. Nam ut fama credibilis ejusdem loci testabatur, eo in tempore monachorum erat numerus nongentorum, & aliorum, quos famulos nominabant, mille quingentorum. Quæ si quis veracius agnoscere velit, legat Vitam beati Filiberti, ubi de dormitorio illius familiæ loquitur, & illic inveniet, quo animum credibilem vertere valeat. Ex priore hujus loci parte liquet, quod primum statuimus. Quis enim neget, auctorem longe remotum esse a re, quam de proprio suo monasterio narrat, qui, ut eam credibilem faciat, recurrit ad famæ testimonium?

[21] Sed & in secunda parte fundatur nostra suspicio. [unde contrarium] Appellat quippe ad Vitam S. Filiberti, ut quod ex famæ testimonio protulerat de vix credibili Gemeticensis cœnobii incolarum numero, per eam confirmet; at Vitæ istius auctor, qui exeunte seculo VII aut ineunte VIII floruit, nullibi numerum exprimit, & ubi de dormitorio agit, nihil habet præter sequentia: Duplex vergens ad Austrum ducentorum nonaginta pedum longitudine, quinquaginta in latitudine, eminet domus quiescendi obtentu. Singula per lecta lux radiat per fenestras, vitrum penetrans lychnus fovet aspectus legentis. Subter ædes geminæ duobus officiis opportunæ. Hinc falerna servanda conduntur, hinc prandia clara parantur; ibique conveniunt, qui digne Christo deserviunt. Equidem causam aliam non reperio, ob quam anonymus noster ad istum Vitæ S. Filiberti locum appellaverit, nisi ut per capacitatem ac amplitudinem ædificiorum illic descriptam, incredulis persuaderet, verum esse, quod fama vulgatum erat, de tanto monachorum aliorumque numero.

[22] At vero si anonymus iste scripserit ante adventum Normannorum, [suspicari nos] ut quid necesse fuit, recurrere ad testimonium alterius scriptoris, ad demonstrandam amplitudinem monasterii, etiam tum existentis? Neque enim id uspiam legitur destructum fuisse ante dictum adventum Normannorum, a quibus funditus eversum fuisse constat testimonio plurium scriptorum. Audi Willelmum Gemeticensem apud Chesnium pag. 219: Vermandensem aggrediuntur portum (Normanni) anno ab Incarnatione Domini DCCCLI. Exilientesque e navibus totum illico Vulcano tradunt comitatum. Tum quibusdam interpositis: Dehinc Sequanica ora aggrediuntur & apud Gemmeticum classica statione obsidionem componunt. En obsidionem parant, quia scilicet Filibertus monasterium mœnibus cinxerat, teste ejus biographo ita scribente: Construxit per quadrum mœnia turrita mole surgentia. Sed monachi sive incolæ, verba sunt rursum Willelmi, paganorum adventum comperientes, fuga lapsi, quædam suarum rerum sub terra occulentes, quædam secum asportantes, Deo juvante, evaserunt. Pagani locum vacuum reperientes, monasterium sanctæ Mariæ sanctique Petri & cuncta ædificia igne injecto adurunt, in solitudinem omnia redigentes. Hac itaque patrata eversione, locus qui tanto honoris splendore diu viguerat, exturbatis omnibus ac subversis domibus, cœpit esse cubile ferarum & volucrum.

[23] [cogit auctor anonymus.] Brevius eadem notantur in vetusta Historia translationum S. Audoëni apud nos tom. IV Augusti pag. 820. Tandem igitur, inquit auctor, per vastum Sequanæ fluvium irruptionem faciens (Danorum exercitus) Gemmeticense monasterium cum omnibus ædificiis igne succendit. Item apud Matthæum Westmonasteriensem, qui ad annum 887 compendio exhibens mala, quæ sub Hastingo Normannorum seu Danorum duce illata sunt Galliis, sic habet: Exinde apud Gemmeticum classem dirigentes cœnobium nongentorum adurunt monachorum. Testimonia ista sufficiunt nobis, ut credamus, Gemeticense monasterium ea situs & ædificiorum amplitudine, qua a S. Filiberto erectum fuit, perstitisse usque ad Normannorum irruptionem, quod cum dubitare nos sinat anonymus noster, an umquam ea amplitudine viderit, dubitare etiam per consequens possumus, an ante dictam irruptionem vixerit & scripserit; præsertim quando textus ejus contra Mabillonium allatus, utcumque saltem explicari potest, atque ita ejusdem Mabillonii sententia super biographi ætate retineri.

[24] [Judicia] At, inquis, tantine ergo pretii est Vita ista, ad cujus ætatem designandam usque adeo laborarunt eruditi? Respondeo, neque in hoc puncto convenire inter ipsos. Mabillonius, quantumvis aperte sensum suum non expromat, magni eam fecisse supponi debet, quandoquidem juxta illam corrigendum censuerit Fulbertum, ac deserendas anteriorum scriptorum sententias, maxime ubi quæstio est de serie Sancti nostri Chronologica & anno emortuali, quem alii retulerant ad Christi 680, alii ad 684, alii ad 690, imo etiam ad 720; ipse vero pro auctoritate anonymi statuit annum 687; & hic sectatores habuit omnes, quos vidi, recentiores, ne iis quidem exceptis, apud quos idem anonymus exiguæ admodum est auctoritatis. Hos inter Bailletus in Tabella critica mensi Septembri præfixa ita pronunciat: Vita ejus (S. Aichardi) ducentis fere & quinquaginta annis ab obitu illius exarata per monachum, qui florebat sub initium seculi X, quia antiquissima est, omnibus hactenus vulgatis tolerabilior est, sed magnam non habet auctoritatem.

[25] [recentiorum] Laudati scriptores Historiæ litterariæ Franciæ ultro agnoscunt, errores esse in anonymi lucubratione & quidem graves; contendunt tamen majorem ipsi deberi auctoritatem; quod post attentam ejus perlectionem inficiari nemo queat, quin auctor instructus fuerit sinceris documentis, ut eo, quo fecit, modo rerum gestarum adjuncta explicaret. Fateor, singula passim ita depingit auctor iste seculis facile duobus posterior rebus gestis, ut distinctius minutissima non posset scriptor coævus, testis oculatus & auritus, arcanorum socius & particeps. Sed an inde ipsi major debita sit auctoritas, nondum videmus. Nam primo ipsimet ejus defensores improbant orationes & exhortationes prolixiores, quibus materiam suam intempestive exornare studuit, quæque cum frequentioribus personarum inter se colloquiis majorem ejus partem constituunt. Secundo juxta eosdem delectatur hinc inde rebus mirabilibus, & credulitati videtur addictus fuisse amplius, quam fas sit per regulas rectæ criseos. Adjiciamus nos tertio, quod, licet instructus fuisse credatur antiquioribus & fide dignis monumentis, suspicio nobis sit, his ipsum æquo liberius usum fuisse, imo plurima pro ingenio ac arbitrio suo adjecisse, immutasse, confinxisse.

[26] Illi suspicioni ansam dedit ipse; dum Vitam S. Filiberti præ oculis habuisse se indicavit, [& nostrum de auctoritate Vitæ istius hic edendæ.] & ab ea tamen, nisi forte aliam habuerit, per auctorem supparem conscripta, recedere non dubitavit, ubi refert, quo tempore & qua occasione S. Filibertus S. Aichardum sibi substituerit abbatem in Gemeticensi monasterio. Quippe quod alter factum narrat post exsilium novem annorum S. Filiberti, post conditum in finibus Pictonum Heriense monasterium, postque Ebroïni Majoris Domus, a quo multa perpessus fuerat idem Filibertus, e vita discessum, id omne ita exhibet anonymus noster, ut contigisse credas sub initia persecutionis & exsilii, ac dudum ante Ebroïni obitum, uti clarius perspiciet lector in Annotatis nostris, cum verba verbis opponemus. Ad stylum quod pertinet; obscurum & inconcinnum eum reddunt non modo sensus longiores & male torti, sed & solœcismi, voces barbaræ ac inusitatæ, aliaque hujusmodi vitia orationis, quæ, quia frequentiora sunt, inobservata præteribo, & lectori corrigenda relinquam. Denique, ut mittam longiora colloquia, de quibus supra, & frequentes relationes conviviorum ac refectionum, quæ enarrationem tetricam, imo subinde ridiculam faciunt, tam parum mihi placet anonymi nostri lucubratio, ut Vitæ Fulbertinæ a Surio editæ vix alio titulo præferendam credam quam vetustatis. Dabo eam ex codice antiquo membraneo, qui olim fuit abbatiæ Valcellensis, notaturque apud nos P. Ms. 158. Lectio ejus locis multis diversa est ab editione Mabillonii, nonnullis correcta magis, nonnullis etiam magis vitiosa, prout in margine, & in Annotatis videbitur.

[27] Vitæ a Fulberto conscriptæ supersedebimus, eique substituemus alteram multo breviorem ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris. [Huic subnectimus breviorem alteram auctore anonymo & ignotæ ætatis.] Vix aliud ea continet præter nuda facta, & ne omnia quidem, ab aliis enarrata. Stylus omnino simplex est; sed ex nullo charactere auctoris conditionem vel ætatem deprehendo: ordo autem, quem tenuit in gestis enarrandis, adeo conformis est ei, quem servavit Fulbertus, ut dubitem, an hic Vitam breviorem præ oculis habuerit, an vero ista ex illo extracta sit. Primum utcumque suadet dicta styli simplicitas, at dissuadent similiter ejusdem Fulberti verba num. 16 recitata, quibus aperte significat Vitam, quam repererat, fuisse prolixiorem. Sed potuit & prolixiorem habuisse & breviorem hanc, licet id non indicarit. Certe loco non uno tantopere discrepat Fulberti narratio a sæpe memorati anonymi nostri Vita fusiore, ut dicendus sit, vel aliis documentis fuisse adjutus, vel absque fundamento & causa quædam confinxisse. Ceterum nihil de S. Aichardi patria, parentibus, anno natali & emortuali aut similibus hic prælibamus; quia singula satis eruuntur ex Vita prioris anonymi, juxta cujus fidem ea proponere cogimur, cum desint nobis documenta meliora.

[Annotata]

* Gemeticensis

* imo XXXIII

VITA SUSPECTA
Auctore anonymo monacho Gemeticensi.
Ex codice Ms., collato cum editione Mabillonii.

Aichardus seu Aichadrus, abbas Gemeticensis, in Normannia (S.)

BHL Number: 0181

A. anonymo.

PROLOGUS.

Cum plura sint Electorum Dei gesta seu miracula, desidia ac hebetudine virorum sub clanculo operta, & nemo horum, quibus immerito Deus contulit flatum sapientiæ ac scientiæ ad hoc elaborare conatur, ut pro amore Dei ac Sanctorum ejus aliquid utile pro tot spiritualibus donis efficiat; miror, quare non recolit hoc, quod Sapientia Dei dicit: Sapientia occulta & thesaurus absconditus, quæ utilitas in utrisque? De tali enim ac de tanta re debet pro certo consolatorium verbum recipere, quamvis desidiosus, quod alibi Scriptura dicit: Aperi os tuum, & ego adimplebo illud. Et: Domine labia mea aperies & os meum annunciabit laudem tuam. Explicit Prologus.

ANNOTATIO.

Prologus iste, qui in codice nostro ad eum modum abrumpitur, continuatur seu ab auctore seu ab interpolatore in Mabillonii editione verbis sequentibus: Nempe si Deus afflator spirituum velle alicui ministraverit; utique & posse pro bona voluntate ilico illi non deerit; sed qui linguas infantium facit disertas, & os mutum cotidie aperit, brutoque animali aliquando loqui concessit; ipse etiam & os ejus, illius videlicet Deum timentis, aperire dignabitur, in tantum ut Domino dicat: Spiritus alme veni. Qua gratia in commune ministratorem omnium bonitatum Dominum humiliter flagitemus, ut ad scribendam Vitam B. Aicadri alicujus labium aperiat, ne tanta dignitas ac beatitudo tegi silentio videatur, quæ multis ac proxime monachis, ut reor, utilis esse videbitur. Omnis frequentata laus, quæ a peritis viris dicitur gloria, hæc speciatim convenit Patri & Filio sanctoque Spiritui, quæ Trinitas redundat in Unitatem omnipotentis Dei. Hæc namque est, de qua Psalmographus dicit: Gloria hæc est omnibus Sanctis ejus. In hac enim laudamus & veneramur illos viros gloriosos; qui bene vivendo recteque operando vicerunt regna mundi, quorum omnium interventu poscimus, ut Dominus nobis sensum tribuat, fidem adaugeat ad enarrandum aliquid de beato Aicadro patrono nostro, qualiter & a Deo nobis inde subcrescat remuneratio, & ab ipso pro tantulo labore continuum impetremus suffragium. Deest similiter codici nostro vetus capitulorum partitio, quam ex eodem Mabillonio Prologo subnectimus,

INCIPIUNT CAPITULA,
De virtutibus vel Vita beatissimi Patris nostri abbatis & confessoris.

Cap. I De genitoribus & ortu seu tirocinio B. Aicadri.
II Quomodo ad discendas litteras venerit.
III De impetrata licentia a magistro & quomodo parentes revisit.
IV Quomodo ad sanctum locum veniens comam capitis totondit.
V Quomodo in quarto lustro egerit.
VI Quomodo hæsit ei in animo monasterium construere.
VII Quomodo ad sanctum devenerit locum, & sanctus episcopus Ansoaldus cum eo.
VIII Ubi domnus Aicadrus se subdidit B. Filiberti patrocinio.
IX Quomodo Sanctus Dei in sexto lustro egerit.
X Quomodo ejus fama ad B. Filiberti pervenit notitiam, & qualiter suos ad eum direxit nuntios.
XI De susceptione B. Filiberti nuntiorum.
XII Quomodo peracto missiatico repedaverunt ad propria.
XIII Quomodo B. Filibertus post sanctum Virum abiit.
XIV De exceptione B. Filiberti post a Domno Ansoaldo episcopo.
XV De allocutione ad sanctum Aicadrum.
XVI Quomodo beato Dei Aicadro per visum apparuerunt illi duo sanctissimi viri.
XVII De adventu domni episcopi & B. Filiberti ad Quinciacum.
XVIII De convivio Electorum Dei.
XIX Qualiter S. Aicadrus suo loco alium ordinavit abbatem.
XX De profectione servorum Dei vel fidelium.
XXI Quomodo ad Gemeticum pervenit.
XXII Quomodo domnus Aicadrus suscepit locum regiminis.
XXIII Quomodo fuerat illi a Domino data orationis virtus.
XXIV De arbore a dæmonio incisa.
XXV De adæquatione capillorum ejus.
XXVI De viro Astasio, quomodo Tortoniacum Deo & S. Petro in Gemetico tradidit.
XXVII Quomodo sanctus Dei Aicadrus wantos suos in radio solis suspendit.
XXVIII De umbra horribili visa a beato Dei Viro.
XXIX De vocatione fidelium.
XXX Quomodo angelus Domini ad Virum Dei venerit.
XXXI Quomodo Homo Dei oraverit.
XXXII De admonitione Hominis Dei, & data absolutione, & sancto Viatico, simulque de obitu Sanctorum.
XXXIII De sepultura Sanctorum.
XXXIV De visione & allocutione angeli.
XXXV Quomodo S. Aicadrus post vixerit triennio, & de obitu ejus sanctissimo.

CAPUT I.
Sancti patria, parentes, educatio, professio monastica, virtutes, exstructio Quinciacensis cœnobii.

[Parentibus nobilibus ortus, magistro] Beatus itaque Aychadrus Aquitanicæ regionis & Pictavis urbis a suburbio ortus, secundum magnitudinem hujus transitorii seculi nobili patre Anschario & matre Ermena fuit progenitus b. Dicti enim parentes illius hac nativitate celebritatis veluti suavissimo liquore peruncti, post ablactationem Pueri summa cum diligentia tradiderunt illum ad erudiendum cuidam viro sapienti & famosissimo, nomine Ansfrido, prædictæ civitatis ex monasterio beati Hylarii cœnobitæ justo, cujus doctrina atque sanctitas erat tanta, ut sine dubio quis cum eo morans nihil aliud videret nisi sancta, nichilque aliud ageret quam justa: tantaque religio in eo excreverat, ut rudis c Martinus diceretur a suis concivibus propter sanctitatem suam. Puero autem a tanta paternitate suscepto cum reliquis scolaribus residere jussit. Et quia illius tyrocinium adhuc erat tenerrimum, utilior illi magistro in primævo flosculo videbatur auditus aliorum puerorum, quam educatio liberalium litterarum.

[2] [instruendas traditur.] Attamen quid ille in primordio egerit non est silendum. Interrogatus a magistro, quid primum discendi * rei illius esset cupiditas; respondit instinctu divino: De hiis, quæ Dei sunt, domine & magister primum michi dicito; demum de rebus ruralibus michimet insinuare memento. Nam ea, quæ Dei sunt, intransitoria manent: ea vero, quæ secularia sunt, caduca ruinosaque habentur. Verbo hoc denique audito *, illius didasculo * mira res visa fuit. Sed quid in posterum egerit, fecit, ut sibi a puero fuerat expetitum. Erat itaque Infans decennalis, quando resedit in scolari, primo geniculo d. Dein biennio discens ea, quæ a magistro petierat, florere jam cœpit, & ceu fructus suavissimos emittere, & de hiis, quæ Dei erant, odores nectareos *. Et post de virtute in virtutem transiens, quinquennio transacto, visum illi fuit jam magistrum fore, & inter primores conscolasticos residere. Jam enim ad ipsum virtus religionis transierat, ut * amoris hujus ævi defectus in ipso inchoaverat.

[3] [Vitam monasticam meditans] Tumque licentia a magistro impetrata, parentes revisit, ac velut prudentissima avis ad alta volare disposuit. Audiens enim religionis famam in loco, qui vetusto vocabulo Syon e vocabatur, ubi domnus sanctusque Jovinus f confessor cum aliorum Sanctorum pigneribus requiescit, ad ipsum migrare temptavit, aliquem cupiens emolumenti fructum de illorum mellifluis floribus carpere. Tunc cœptum iter ad sanctum castrum devenit, ibique cum omni honore receptus, loca atque sancta altaria orando pro suis aliorumque piaculis perlustravit, & dignus corpore digniorque animo, hoc sanctum opus curiose adimplere curavit.

[4] Denique ab abbate illius sancti loci simul cum suis parentibus g deposcens, ut in illorum [in Ansionense monasterium secedit,] sancto collegio commorari aliquandiu quivisset & sanctam religionem, qua illa beata familia vixerat, vivendo imitari potuisset, ab abbate caritative hanc gratiam licentiamque suscepit, hospitioque sancto susceptus & regularibus sanctis institutionibus edoctus, comam capitis deposuit, & jugum Christi suave onusque leve suscipiens suavibus amplexibus proprios artus tradidit. Ibique Vir Domini, qualiter in initio egerit, cæci & claudi, aliique quamplurimi infirmitate depressi, illo in tempore per plateas, vicos atque ecclesias propria sponte testabantur, & pro tanta concessa populo fideli beatitudine valenter Dominum Jesum Salvatorem omnium inclamabant.

[5] Nam ab illius sanctitate, Domino propicio, liberati, [& miraculis claret.] nequiverant illa silentio tegere, quæ pius Dominus pro merito tanti Viri imposterum fidelibus rememoranda propalari voluerat; quia scriptum est. Opera Dei confiteri & revelare honorificum est. Eratque illi inibi religio tanta in sua adolescentia, ut nullus senum quis illi coæquari valeret, licet alti meriti inter primos illius beatæ familiæ haberetur, quoniam speculum bonorum operum non solum illis, quibus ipse se junxerat, gloriosissimis Dei athletis fuerat h; sed etiam in vicino omnium positis ab omnibus gratiose novus ceu angelus dicebatur.

[6] Jam enim tria i lustra transegerat, & in sanctis moribus templum illius almi cœnobii velut rudis Samuel excubabat. [Ignota voce ad perfectionem stimulatus,] Sicque quadam die dictam obedientiam officiose peragens, audivit aliquem nesciens ibi * dicentem: Ibunt Sancti de virtute in virtutem. Quam vocem audiens obstupefactus mirari cœpit, & huc illucque discurrere, & neminem ibidem reperiens, sensim in seipsum modum extorsit *, claraque voce respondit: Videbitur Deus deorum in Syon. Et quis fidelium comes hoc dubitare velit, quod hæc vox illi ab angelo perlustrata ab hoc audita fuerat, ut ille Sanctus pro hac re sanctior haberetur, & in suo sancto proposito tutior & firmior exhortativæ gratiæ in reliquum permaneret? Attamen in vita sua nemini hoc manifestum fieri voluit, nisi solummodo cuidam sancto viro ob confessionem, ne diabolo hæc vox tegeretur absconsa.

[7] Interea cœpit animatim cogitare, qualiter se suosque commilitones ex propriis sumptibus, [de construendo novo monasterio agit cum parentibus,] & in propria tellure Deo aliquod munusculum potuisset offerre. Quod cum patri suo matrive innotuisset, erant enim uterque Dei cultores assidui, & radicitus in firma caritate solidati: Gratias, inquiunt, agimus tibi Domine Jesu, qui nostræ communi infirmitati, & nobis immeritis tantum præstitisti solatium, & in nostro unico Filio talem dedisti animum. Petimus itaque, o bone Salvator omnium, ut hoc confirmes nostrum commune consilium, & usque ad perfectum perducas: quoniam in tua dispositione manet hujus rei finis atque initium. Et si voluntati tuæ hoc k est libitum, cum tuo placito in te & per te nostrum roboretur consilium.

[8] Quo sermone peracto: En, inquiunt, Fili, offerimus Domino Deo & S. Petro apostolo ac beato Filiberto egregio abbati partem jure hereditatis nostræ, [& in villa ab ipsis obtenta,] nostri Quinciaci, quæ tibi, nobis ex hac vita recedentibus, rite competit l; ubi digne nunc memorabilis abba Filibertus in honorem Dei & sancti Petri apostoli novam construat * ecclesiam, paucosque monachos, vere Dei famulos, inibi ad serviendum Domino constituat *, & sumptu omnium nostrorum redituum, fiatque illi tam acceptabile donum, ut sit nobis commune animarum remedium. Itaque oneratis plaustris ad eundem venerunt locum, & quia vir beatus scilicet Aychadrus liberalibus studiis ad plene erat eruditus, canones etiam non ignorabat; legerat enim, ut ne quis in alicujus episcopio ecclesiam construeret, altare erigeret sine licentia sui episcopi. Denique ad Ansoaldum m bonæ memoriæ virum, illustrem Pictavorum episcopum, adiit, suique animi dignum gratumque Deo propositum illi humillime innotuit, atque ut hoc sua sancta auctoritate roboraretur, consilium libentissime poposcit.

[9] [cooperante episcopo Pictaviensi, opus perficit;] Sentiens autem domnus vir apostolicus, hanc voluntatem in Sancto Dei a Deo esse collatam, toto nisu suæ sanctæ inhæsit cupiditati, & non solum illi juxta ejus animi voluntatem licentiam concessit, sed etiam ipse ad hoc peragendum opus cum suis fidelibus, ascenso equo, ilico properavit, in ea videlicet ratione, ut & sanctum opus simul cum eo * suo sumptu construeret, & fundamenta illius domus sua sancta benedictione dicaret. Qui pervenientes ad locum, primum gratias Deo egerunt, dehinc ad sanctum opus inchoandum sanctas manus simul cum reliquis cooperatoribus dederunt. Neque enim prædictus Dei pontifex antea finem dedit huic sacro operi, quam ut & sanctum Dei oratorium una cum Sancto Dei consummatim duceret perfectum, & in honore almæ Dei Genitricis Mariæ gloriosissimæ haberet dicatum.

[10] [dein celebrata ecclesiæ dedicatione,] Quo facto n, & digne Deo laudes dederunt, & Missarum celebrationem officiose compleverunt. Postea vero, completo Dei opere, corporeæ refectioni se dederunt uterque. Prandio autem ymnidice peracto, lector, qui ad sanctam mensam legerat, in fine suæ lectionis supposuit illud Davidicum: Hæc est dies, quam fecit Dominus, exultemus & lætemur in ea. Quo audito, & alacriores inde sancti Dei, Ansoaldus videlicet dignus Dei pontifex, atque Aychadrus dignæ beatitudinis monachus extiterunt; & corporea jucunditate simul cum Dei timore se invicem dilexerunt. Sicque illa sancta dies inter illos Viros geminos, amministrante Deo, lætabunda permansit.

[11] [se & monasterium subjicit instituto S. Filiberti:] Eadem namque die vir Dei Aychadrus coram domno Ansoaldo episcopo glorioso se mancipavit beati Filiberti patrocinio, vovens se in Dei servitio ipsumque Quinciacum o. Vespertinali autem synaxi una cum Completorii officio peracto, se alterutrum valedicentes, nocte illa, Deo opitulante, quieverunt in pace; quousque gallo canente, nocturnale iterum iniciantes officium, usque ad finem deduxerunt. Postea vero sanctum opus usque ad sanctum finem perductum, diei hora tertia *, sanctus pontifex beatum Virum ditavit Sanctorum pigneribus: & tunc alter valedicens alteri, pariter ruerunt in sancto osculo. Oratione autem inter illos peracta, & domnus pontifex remeavit ad propria; & Sanctus Dei tunc tamquam in initio mansit in domo hereditaria, excogitaturus utilia.

[12] [eximia vitæ sanctitate] Jam enim lustrum sextum in illo transierat; & qui antea in pueritia atque adolescentia totum se ad mansuetudinem innocentiæ seu sanctitatem transtulerat, isto jam in tempore ab omnibus, quos notos habebat, vir alius demonstrabatur *. Et merito, quia ad mensuram jam plenitudinis Christi venerat; totum se in virum alium contemplari * devinxerat. Cœpitque dehinc tanta frugalitate vivere, ut nemo illum denuo cybo potuque refectum cerneret, nullus somnolentum putaret. Erat enim in orationibus vigil; in castitate probus; & in caritate largus. Et quid plurimum est dicere p. Omnibus erat datus speculum bonorum operum, ut ita dicam juxta Apostolum, & angelis & hominibus.

[13] Ita factus * est, ut omnes, qui in civitate habitaverant q, [alios ad se allicit.] ad ejus dogmata convolarent, & de ejus ore mellifluo spiritualia mella traherent. Monachos quoque quindecim de vicinis locis, quos probabiliores sanctitate & bonæ famæ nitidiores esse cognovit, hos ad se exhortando blandiendoque contraxit, eos obsecrans, ut in solita religionis sanctitate sine intermissione manerent, more sanctorum monachorum sub patrocinio sancto Filiberto * inibi degentium, & in suo sancto proposito, ut Regula docebat, irreprehensibiliter viverent; quatenus & sibi more Sanctorum Deo placentium degerent, & aliis bene vivendo exemplum præbere quivissent. Cœpitque denuo crescere in bona fama dictum cœnobiolum, quousque pro sua sanctissima continentia & religionis affluentia inter nominatissima Sanctorum loca dictum fuit cœnobium egregium. Et quia non potest lucerna abscondi supra montem posita, crescere cœpit Viri beatissimi fama in tantum, ut de ejus conversatione sanctissima omnis gratularetur regio Aquitanica.

ANNOTATA.

a Apud Mabillonium deest vox urbis. Porro Pictavium, indigenis Poitiers, caput provinciæ cognominis in Gallia, notissimum est.

b Mabillonius in annotatione ad num. Vitæ hujus ultimum, Sancti nativitatem illigat anno Christi 624, quia ibidem dicitur sexagenarius fuisse, cum mortuus est S. Filibertus, quod juxta ipsum & alios, quibus & nos accessimus tom. 4 Augusti pag. 71, probabilius contigit sub annum 684.

c

Auctor voce rudis, quæ fere vitium sonat aut defectum, utitur hic in opposito sensu, qualiter usus est etiam S. Aldhelmus Schireburnensis episcopus lib. de laude Virginum hoc versiculo:

Cum rudis antiquam præcellat gratia legem. Ubi rudis gratia sumitur pro Lege nova seu Euangelica, ac veteri opponitur. Sensus ergo nostri esse potest, quod vir iste eo nomine venerit, quia ob eximiam sanctitatem videbatur esse novus seu alter S. Martinus: & eadem verisimiliter de causa S. Aichardus vocatur inferius rudis Samuël. Ceterum hisce præmittit Fulbertus apud Surium patris & matris de eligendo Filii vitæ statu contentionem, quod ille seculari militiæ ipsum tradere desideraret; hæc juxta prius conceptum votum divino cultui consecrare: quæ lis decisa fuit, quando sanctus Puer patri insinuavit, sibi plane statutum esse, soli Deo servire. Simile quid narratur etiam in Vita nostra breviore, quam vide num. 1.

d Id est, in primis scholarum rudimentis.

e Apud Mabillonium legitur Ansionis. Hujus autem cœnobii notitiam dat idem Mabillonius verbis sequentibus: Ansionense monasterium, censu quidem modicum, hactenus subsistit a nostris excultum, dictum S. Jovini de Marnis, vulgo S. Jouin, diœcesis Pictavensis, Armoricam versus prope Toarcium opidum & Thœdam amnem, le Toue.

f De eo apud nos actum est ad diem 1 Junii.

g Fulbertus Puerum huc venisse ait parentibusinvitis, cum annum ætatis haberet duodecimum. Idem de ætate censuit Mabillonius citatus ad lit. b. Deinde, inquit duodennis secessit in monasterium Ansionense anno DCXXXVI. Sed non advertit, id pugnare cum anonymo nostro, a quo dicitur Sanctus, annos decem natus, prima accepisse litterarum rudimenta, & transacto quinquennio, primum cogitasse de reditu ad parentes & secessu ad Ansionense monasterium. Itaque juxta nostrum statui hæc non poterant ante annum S. Aichadri decimum quintum & Christi sexcentesimum trigesimum nonum.

h Periodum istam sic dat Mabillonius: Quoniam speculum bonorum operum non solum illis, quos ipse sejunxerat, gloriosissimis Dei athletis factus fuerat.

i Mabillonius habet quatuor lustra; consonat & Fulbertus, qui eum tum fuisse scribit, Adolescentem annorum viginti. Itaque juxta nostrum Ms. agit hic auctor de ipso anno, quo Sanctus vitam monasticam suscepit; juxta Mabillonii lectionem, & sententiam ad lit. g declaratam, anno sexto post susceptam vitam monasticam.

k Mabillonius: Et si tuo nisui hoc &c.

l Paulo aliter rursum Mabillonius: En, inquiunt, Fili, offerimus Domino Deo & S. Petro apostolo, & B. Filiberto, egregio abbati, partem jure hereditatis nostræ, tibique nostri Quinciaci, quæ nobis ex avita successione rite competit: ubi &c.

m De hoc episcopo mox ad litteram sequentem.

n Mabillonius laudatus ad lit. b facti hujus epocham sic determinat: Tricenarius condidit ecclesiam Quinciacensem anno DCLIV. Haud dubie quia anonymus noster inferius num. 12 post expositam novi monasterii exstructionem ita demum prosequitur: Jam enim lustrum sextum in illo transierat; quæ de ætate S. Aichadri probabilius intelligenda esse, suadet contextus, ut legenti patebit. Sed non caret locus difficultate; Ansoaldus enim, qui hic, ut episcopus Pictaviensis, præcipuam partem egisse perhibetur, in Pictaviensem cathedram successit Didoni; sed ipsemet Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum producit privilegium, cui subscripsit Dido Pictaviensis episcopus sub annum 663, Chlotarii regis septimum; imo Dionysius Sammarthanusin Gallia Christiana recentius edita tom. 2 allegat antiquum auctorem, juxta quem multo serius cathedram istam occupasset Dido, quandoquidem, mortuo Childerico II, Theodoricum III dicat regem fuisse constitutum, suffragante Didone Pictaviensi episcopo. Igitur vel serius collocanda sunt Quinciacensis ecclesiæ primordia, vel dicendum, quod biographus Ansoaldo attribuerit, quæ Didoni erant propria; legerat quippe in Vita S. Filiberti; quod eodem cooperante Ansoaldo, Heriensis cœnobii fundamenta jecisset Filibertus; id factum autem refert Mabillonius laudatus ad annum 674. Porro Quinciacensis cœnobii notitiam dat idem Mabillonius in annotatione ad Vitam Sancti nostri Seculo 2 de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti pag. 956: Nunc, inquit, monasterium S. Benedicti de Quinciaco dicitur, vulgo S. Benoit de Quinçy prope Augustoritum Pictonum, sic dictum a S. Benedicto (ut putam) episcopo quodam, quem e Samaria declinandæ paganorum persecutionis gratia ad S. Hilarium Pictavorum episcopum perfugisse ferunt.

o Mabillonius legit in ipso Quinciaco; sed nostra lectio conformior est toti contextui; ut sensus sit, quod S. Aichardus coram episcopo se & novum monasterium suum mancipaverit instituto S. Filiberti. Juxta eumdem contextum præplacet mihi lectio nostra num. 8, construat & constituat, quæ in præterito tempore efferuntur apud Mabillonium, ut notavi in margine: ac proin Quinciacensis abbatiæ primordia potius S. Aichardo quam S. Filiberto adscribenda arbitror, contra ac sentiunt alii. Sed de hoc iterum in Annotatis ad caput secundum.

p Mabillonius: Et quid plura necesse est dicere?

q Ibid. Quos in vicinitate habuerat. Alias levioris momenti vocum immutationes, ne nimium repleantur margines, subinde negligo.

* discendæ

* Mabil. locuto

* ibid. didascali.

* ibid. additur trahere

* ibid. &

* Mabil. ubi ubi

* ibid. retorsit

* ibid. construxit

* ibid. constituit

* ibid. deest eo

* ibid. die orta

* ibid. additur & erat

* ibid. contemplative

* ibid. factum

* Filiberti

CAPUT II.
Missis a S. Filiberto nuntiis subjectionem suam confirmat S. Aichardus.

[S. Filibertus duos monachos Gemetico Quinciacum delegat,] Morabatur autem in illis diebus vir bonæ indolis ac sanctissimæ conversationis in quodam nominatissimo monasterio, omni sanctitate & facultate præcipuo, nomine Gemmetico, jam dictus Filibertus a nomine, Deo dignus & omnium Sanctorum in Neustria famosissimus; ad quem ut pervenit beati Viri notitia, ardenti amore & ferventi dilectione suos studuit ad ejus sanctitatem causa fraternitatis & dilectionis missos dirigere: quatinus se invicem diligerent, & in exercitatione sacræ orationis alter pro altero Dominum exorarent, essentque præsentes in spiritu ut fratres, quos longus terrarum sinus divisos corpore haberet. Et quia Spiritus sanctus per septiformem * gratiam dividitur, spiritum consilii pietatisque idem vir sanctus, beatus scilicet Filibertus sedulo indagabat *, ut usque ad aures cordis prædicti beatissimi Aychadri dignanter descenderet, eumque suo sancto radio in fraterna dilectione inflammaret, ut in adventu suorum fidelium, & ipsi duo Viri egregii atque athletæ Dei, uti os & caro post corporibus sacris flatu sancto connexi, simul sociati manerent, qualiter una illud Davidicum decantarent: Quam bonum & quam jocundum habitare fratres in unum, essentque denuo illa duo candelabra ad effectum fidelium animarum simul lucentia, quæ adhuc procul erant divisa b.

[15] Directi itaque ad hanc accelerationem duo sancti monachi, [de quo præmonitus ab angelo Aichardus,] quorum unus vocabatur Sydonius c, alter Predo, uterque strenui & præcipuæ sanctitatis viri ydonei, avide & celerate per paucos dies obedientiam compleverunt injunctam. Nec dubium, quin cum illis & idem angelus socius in itinere fuerat, qui quondam Abacuc prophetam de Judea in Chaldeam ad lacum Babylonium Daniëli vati sedenti indemnate in lacu leonum sine mora transtulerat. Sed quia divinus Spiritus sine mora ubique discurrit, per orationes beati Filiberti uno die antequam ad sancti Petri * devenissent locum nuncii, apparuit in nocte beato viro Aychadro splendido vultu angelus, eum ita * alloquens: Ave Præceptor Dei remuneratorum d, & fidelium fidelissimus orator. Pro tuo enim sanctissimo interventu, in quo permisso gregi * ac Dei fidelibus incessanter laboras, a Deo tibi merces recompensata manet. Quin potius indubius esto; dies enim in qua nox ista lucescet, venient huc ad te duo sanctissimi monachi divinum nuncium perlaturi. Et quia semper geminam dilectionem Dei ac proximi in ore ac in ara cordis affectuose habuisti, ecce nunc tibi a Deo collata sodalitas venit. Et licet adhuc de hac re inscius maneas, tamen in sancto collegio beatæ Gemmeticensis familiæ, illiusque patroni & electi Dei Filiberti veluti unicus filius visceretenus diligeris eisque sociaberis. Qua gratia tota caritate nuncios complecti memento, & sancto Dei Filiberto *, qui ad te hos egregios viros direxit, cum summa diligentia, ut patrem, honore digno habeto e.

[16] [adventantes magna caritate] Hoc spiritali * alloquio finito, ilico adventantes duæ olivæ, qui missi fuerant, retulerunt ea, quæ a sancto Dei divinitus erant deposita. Quæ audiens memoratus sanctus Dei Aychadrus monachus, religione summus, mox in eorum adventu sanctissimo Dominum adoravit, dignasque Deo gratias retulit, qui Servo suo a remotis partibus hæc pondera caritatis direxerat. Dehinc susceptis monachis ad domum auditorii eos perduxit, eorumque pedes lavit, & post ad sanctam refectionem post Missarum celebritatem * jam dictos viros egregios cum summa reverentia perduxit.

[17] [& festivitate excipit;] Adveniens autem & illius loci in occursum eorum gratulabunda familia adoravit Dominum, qui in eis digne susceptus fuerat, ac osculantes se sancto osculo in invicem præ gaudio flebant dicentes ore unanimi: Caritas fraternitatis, quæ numquam patitur dissidium, maneat in nobis vernulis servis * tuis Domine, & Deus pacis & dilectionis sit semper tam in nobis præsentibus, quamque & in absentibus continuo. Dicto autem Amen ab omnibus, venerunt ad mensam, & benedictione data, simulque lectione initiata, cœperunt epulari cum gratiarum actione in Domino, qui servos suos conjunxerat in illo sancto convivio. Lector vero, qui fratribus in hoc sancto epulo legerat, Epistolam beati Pauli apostoli recitabat dicens: Maneant in vobis spes, fides, caritas f, & reliqua. Quæ lectio & Abbati congruit, & sanctæ familiæ exhortamentum præbuit.

[18] [eosque precibus inductos,] Post hæc sancto convivio finito & hymno decantato, simul residentes, plura ex utraque parte loquebantur utilia, quæ & amorem insolubilem, flante Spiritu sancto, excitabant, & suspiriosum fletum usque ad lacrymarum rivulos aliquibus ministrabant. Die itaque una & altera seu tertia illic in sanctis colloquiis commorantes, qui missi fuerant, de viatico expediose tractabant: quæ ut venerabilis Abba comperit, refutando cum amore fraternitatis lacrymis * renuit dicens: Pax vobiscum fratres; absit etiam a vobis, ut ita loquamini: necdum enim vestrorum equorum * ungulis adhuc data fuit requies, simulque nostræ * almitati non fuit collata ulla commoditas. Quapropter vestrum insecabilem obnixe petimus animum, ut saltem vel triginta diebus nobiscum moremini, ducti amore geminæ caritatis, beatique Filiberti, pii patris nostri perhennibus recreationibus.

[19] [ut per aliquod tempus] Neque enim fas est, Fratres dilectissimi, ut a nobis vestra spes consolatoria tam cito redeat, quæ nobis immeritis, patris vestri servulis libenter vestræ sanctitati ministratura subveniet *. Non enim caro ab osse absque dolore in homine sequestratur aliquo, nec amor noster inextricabilis erga vestrum piissimum effectum *, qui fixetenus g in nostrorum præcordiis manet, tam levi motu separari potest a nostris tenuis * visceribus. Os enim & caro vestra sumus. Qua de re hos paucos dies sine humana sollicitudine in amore fraternitatis cum sanctis colloquiis manete nobiscum, & post aucti benedictione Domini, reportabitis nostram omnium servitutem & subjectionem ad nostrum communem dominum beatissimum Filibertum, obsecrantes, ut in ista sarcina tamdiu moremur, quousque cum Dei adjutorio invicem nos videre mereamur. Parati enim sumus nostri domni Filiberti patris obedire subjectionibus, prout ipsius jusserit sanctitas, & Jesu Christi Salvatoris nostri deliberaverit voluntas: In ipso enim, ut ait Apostolus, & movemur & sumus.

[20] Auditis itaque discipuli beati Viri hiis sanctis efflagitationibus, [ibi commorentur, post dies triginta] huic sanctæ allocutioni animum dederunt, & dicto interstitio, ut a Sancto postulatum fuerat, cum omni subjectionis vinculo colla supposita humillime indiderunt, perdurantes in totius beatitatis ligamine. Finitis denique tot sacrarum affectionum * diebus, de licentia impetranda divino nutu loquebantur, tamquam in crastinum profecturi. Loquebantur sollicite etiam, & intenti animo hoc definiebant. Quod cernens sanctus vir & beatus Abba, cum omni illius sacri loci conventu *, licet invitus, assensum tamen huic voluntati dederunt; & paratis omnibus, quæ illorum itineri erant necessaria, vale inter se luctuose faciendo, dimiserunt eos cum osculo sancto, obsecrantes, ut prospera illis in via justitiæ evenirent *, quousque ad proprium dominum optabiliter cum felici gaudio pervenirent.

[21] Plures etiam ex illis eodem die exeuntes a monasterio deduxerunt illos cum Abbatis jussione, [remittit ad S. Filibertum,] multa cum illis sanctis viris sermocinantes utilia de hiis, quæ in via erant commode habenda, seu etiam domino, a quo delati fuerant, nuncianda. Et tunc interim * inter se valedicentes dimiserunt illos in pace, & in timore Domini ad propria cum optabili gaudio profecturos. Gradientes autem jam dicti illi duo viri beati psallebant invicem cursu felici dicentes Domino: Pedes nostros in viam pacis dirige Domine, & salutem nobis accumula in tuo nomine nos deducendo, ut ad tua promissa, & domino nostro renunciemus cum omni salubritate cordis ejus amabilia. Sicque, oppitulante Deo, prospero cursu repedarunt quantocius ad propria.

[22] Sentiens autem per spiritum beatus Filibertus illorum adventum, [cui, de reditu eorum etiam divinitus monito,] triduo antequam ad illius sanctam præsentiam devenirent, fratribus, qui secum morabantur in sacris orationibus, referebat dicens: Vere, fratres, gratias agamus omnipotenti Deo juxta modulum nostræ parvitatis, ut dignum est; quoniam servos suos, fratres nostros, quos ad partes Aquitaniæ regionis pro suo * famulatu destinavimus, si vita comes manserit, Deo annuente, post cras recepturi sumus. Vidi enim hac nocte per spiritum eorum angelum, quem credo fore itineris * socium ante me stantem * & dicentem mihi: Gaudium tibi in hoc maneat, Serve Dei, & condigna exultatio; quoniam illos Dei famulos, quos mihi in via custodiendos commisisti, post cras salvos & incolumes tuæ iterum custodiæ servituros restituam. Deo enim in hoc decet laus & jocunda laudatio.

[23] Neque enim hunc justum novumque prophetam hoc latere potuit, qui multociens, ut in Vita sua legitur, talia suis fratribus prænunciando innotuit, [& cum suis obviam venienti, legationis successum exponunt.] quæ postea eventus rei probavit. Denique veniente die tertia, ut servus Domini suis domesticis prædixerat, illi duo athletæ Dei, qui ab eo missi fuerant, felici gressu remeaverunt ad propria. In quorum sacro adventu non solum domnus abbas, sed etiam totus grex & reliqua familia gratulando occurrit: Benedicti, qui veniunt in nomine Domini, decantantes feliciter. Sicque a sancto patre, ut justum erat, excepti renunciaverunt omnia, quæ a beato Aychadro eis erant injuncta. Audiens autem hoc vir Domini lætabatur supra modum in sermonibus eorum, & gratias condignas referebat Deo in hiis, quæ ab eis delata audierat.

ANNOTATA.

a S. Filibertus in Resbacensi cœnobio, quod situm est in Bria Galliæ provincia, abbas suffectus est S. Agilo, sub annum 650 e vivis erepto; dein, postquam aliquod tempus ibidem præfuisset, perlustrare cœpit Luxoviense, Bobiense aliaque monasteria, quæ, uti loquitur biographus ipsius, intra suum gremium Francia & Italia ac tota concludit Burgundia, demum juxta eumdem biographum, a rege Francorum Chlodoveo nomine, atque ejus regina, vocabulo Baldechilde, locum in pago Rotomagensi, quem vetusto vocabulo Gemeticum antiquitas consueverat nuncupare, obtinens suggestione supplici, nobile ibidem cœnobium visus est construxisse. Ex hisce, quæ fusius exposita videri possunt tom. IV Augusti ad diem XX, ubi de S. Filiberto, ac tom. VI ejusdem mensis ad diem XXXI, ubi de S. Agilo actum est, concludimus cœnobii hujus fundamenta jacta fuisse intra annos 650 & 656 Clodovei II ultimum. Mabillonius primordia ejus annectit anno circiter 654, eidem scilicet, cui Quinciacensis monasterii. Vide Annotata ad cap. 1 lit. n.

b Toto isto numero manifeste indicat biographus, erectum ac perfectum fuisse Quinciacense monasterium a S. Aichardo & loci episcopo, neutiquam a S. Filiberto. Hic igitur illius fundator dici debet ea dumtaxat de causa, quod S. Aichardus opus inchoarit ac perfecerit tali semper intentione, ut se & monasterium suum illi subjiceret, ejus vivendi normamadoptaret, &, si qui inter suos errores occurrerent in regularum observantia, illius auctoritate & auxilio corrigeret; quod factum insinuat etiam S. Filiberti biographus, ubi dicit, quod S. Filibertus, Quinciacense monasterium, veteribus deturbatis erroribus … impleverit monachis. Dabimus locum integrum in annotatis ad caput sequens lit. b. Erat ergo Quinciacense monasterium, erant monachi, antequam errores corrigeret & suis illud impleret seu potius augeret Filibertus.

c Idem iste creditur, qui postmodum auctor fuit monasterii S. Sidonii, Gallis saint Saën in agro Rotomagensi; memoria ejus in variis Fastis recurrit ad diem 14 Novembris.

d Apud Mabillonium: Ave præceptorum Dei remunerator &c.

e Ne continuis observationibus nimium accrescant Annotata nostra, hic semel dictum esto, apparitionem seu visionem hanc, & alias frequenter occurrentes, suspectas nobis esse, certe secundum mirabilia earumdem adjuncta; quippe quæ testem non habent nisi auctorem binis seculis posteriorem, ac tali interea modo ea referentem, quasi singulis præsens adstitisset, uti manifestant prolixæ angelorum & Sanctorum apparentium orationes, quas proin totidem ingenii ejus fœtus existimamus. Consule Comment. prævium num. 25.

f Mabillonius habet textum Apostoli integrum: Tria hæc, major autem his est caritas.

g Ibid. Quem fixum tenemus in nostrorum intimis præcordiis.

* Mabil. septiformis

* ibid. inclamabat

* ibid. Patris

* ibid. ita ei

* ibid. pro commisso grege

* lege Filibertum

* Mabil. Hospitali

* ibid. celebrationem

* ibid. deest servis

* ibid. lacrymose

* ibid. equitum

* ibid. vestræ

* ibid. subvenit

* ibid. affectum

* forte teneris

* Mabil. sacrorum affectuum

* ibid. familia

* ibid. subvenirent

* iterum

* Mabil. additur sancto

* ibid. additur eorum

* ibid. deest stantem

CAPUT III.
S. Aichardus eligitur successor S. Filiberti in Gemeticensi abbatia.

[S. Filibertus proficiscens ad episcopum Pictaviensem] Nec multo post isdem beatus vir Filibertus in Domino cognoscens ea, quæ in animo beati Aychadri abbatis versabantur, pro suo sancto missiatico a, quam celerrime paratis * omnibus, quæ in via erant necessaria, ordinatisque cunctis, quæ in monasterio erant fratribus commoda & eorum religioni convenientia, assumptis sociis de suo sancto collegio, ipse valefaciens fratribus, Domino eosque commendans, profectus est ad Ansoaldum Pictavorum episcopum, bonæ indolis virum, & omni sanctitate præcipuum. Qui adventus beati Filiberti abbatis excellentissimi non potuit latere viro * Ansoaldo: sed quantocius cum omni laude ac condigna veneratione occurrit illi longe ab urbe cum omni ornatu ecclesiæ, in quo loco * adventu horum Sanctorum, quis potest mente concipere, quanta fuerit læticia, quantaque laus clericorum cum magno spectaculo decantantium?

[25] Omnis itaque ornatus ecclesiæ, & omnis ætas fidelium inibi commorantium huic sancto spectaculo & desiderabili prospectui interfuit, [honorifice excipitur] & usque ad domum orationis cum hiis duobus sanctissimis viris proficisci non distulit. Denique dicti jam duo gemini Sancti Dei Ansoaldus scilicet & Filibertus perlustrata * oratoria, orando, & dignas preces simul faciendo, Deo laudes reddiderunt, qui digne petentibus digna confert ubique in Domino degentibus. Finitis denique sacris cerimoniis eloquiorum, Ansoaldus bonæ memoriæ jam dictus episcopus sanctum Dei Filibertum condignis excepit hospitiis ac recolligens illud Apostoli: Quia non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale b, ad magnum simul convenerunt convivium. Epulantes ergo cum gaudio de bonis a Deo collatis, magnis in invicem sillogismorum strophiis tangebant cum quæstionibus, semper benedicebant * Dominum, qui servis suis & prospera tribuit non immerito, & adversa depellit eorum sanctis orationibus juvando.

[26] Post celebrationem autem illius sancti epuli, ymno decantato, [&, exposita itineris causa,] dederunt se servi Dei in sanctis colloquiis, in quibus collocutionibus beatus vir Filibertus professus est domno Ansoaldo conatus sui animi, & ea, quæ illi impediebantur in cœpto itinere *. Duæ enim res erant, quæ beato * Philiberto imminere videbantur; una mala, quæ injuste patiebatur ab apostata Ebroïno; altera, quæ ab angelo dictante, Herio ad insulam causa monasterii construendi erga se ordinaverat veniendo. De tertia c vero non fuit illi sub clanculo silere, quæ permaxima videbatur, quod beata familia Gemmeticensis sacri cœnobii non quiverat sui patris absentiam ferre, sine alterius magistri regimine, ne tantus grex periclitaretur tamquam navis naufragio in undoso flumine.

[27] [Gemetici sibi successorem postulat] Atque hiis enodatim ostentatis abbas egregius Ansoaldo glorioso episcopo animi sancti sui sollicitudinibus *, versus ad præfatum præsulem cum sanctis præcordialibus lacrimis dixit: Tibi enim, vir Dei Ansoalde, in hoc negotio, & pro hiis meis irremediabilibus suspiriis, si tuæ, flante Spiritu, inhæserit voluntati, a Deo merces collata manet, & in die remunerationis lumen inextinguibile lucebit. Ecce enim infra sanctum ovile tuum, beatissime pater, in loco nostro, qui Quinciacus dicitur, est mihi a Deo insinuata, si tuæ placuerit sanctæ paternitati, fausta recuperatio. Pro quo obnixe tuam sanctam beneficentiam peto, ut in hac justissima sustentatione mihi manum porrigas, & alleves fessum, quem longa huc ad te angelico, ut æstimo, ductu conduxit peregrinatio. Flagito etiam tuam sanctissimam munificentiam, quia in tua justissima providentia undique pendet, ut in hoc communi nostro exercitio mihi velut indigno conservo tuo & præviam licentiam ad hoc desiderabile opus peragendum tribuas, & supplementum ultra tuam diœcesim progrediendi cum peracto conatu impertire cures. [S. Aichardum: annuens episcopus cum ipso Quinciacum proficisci statuit.]

[28] Et ne longius hunc sermonem protraham, est hic in præscripto loco nostro Quinciaco sub umbra sancti tui regiminis, nostrique patrocinii famulus Dei Aychadrus nomine, vir justi meriti, ut fama vulgi testatur, vera lucerna ardens & lucens: hunc tuæ benignitatis pietatem postulo, ut mihi fideli famulo tuo pro solamine mei laboris jungendo copules, & usque ad locum meæ exiguitatis a Deo depositum, veluti Philippum alterum cum tua sancta sodalitate confirmes. Ad hæc beatus Ansoaldus, flexus viri Dei dignis petitionibus ad misericordiam, surgens adoravit Dominum, & gratias Deo referens viro Dei respondit: Vale beatissime pater cum tuo sancto preconio & omnia, quæ versantur in tuo sancto proposito: & ego sodalis comesque itineris ac exortationis cum omni affectione existam, & tu acceleratim ut deliberes opto *. Attamen tuam inextricabilem fraternitatem * deposco, ut hac nocte & cras tuo corpori quietem tribuas, & post cœptum opus hoc optabile desiderium cum Dei adjutorio usque ad dignum profectum oro, ut perducere cures. Tui enim laboris existam socius, & commoditatum adjutor. Non enim erit ultra in me mora ulla. Post cras itaque ad Quinciacum simul profecturi erimus Dei servitium peracturi quidquid illi placuerit.

[29] [Eorum adventum ab angelo intelligit Aichardus.] Eadem namque nocte per visum apparuerunt beato * Aychadro illi duo sanctissimi viri, Ansoaldus scilicet episcopus & Filibertus abbas egregius; unus ferens illi sub nomine episcopi virgam pastoralem, alter vero regulam beati Benedicti, uno ore dicentes illi: Surge Frater noster a Deo electe, & accipe hoc munus, quod tibi a Deo per servos suos dirigitur; virgam scilicet pastoralem, ut per eam errata corrigas, & ad rectum tramitem devios inoffense reducas; librum etiam, ut quæ inibi sunt scripta regulari institutione custodias, & subditis tibi ut in ipsis intentissime experiantur sub omni continuatione pie instituendo præcipias. Evigilans autem sanctus ille Athleta Dei a somno dixit: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. Sicque demum in hiis vigili mente cœpit meditari, obsecrans, ut Deus pius hoc præsagium totum converteret in bonum. Verum nemini hoc manifestum fieri voluit, nisi solummodo cuidam spirituali viro, conscio occultorum suorum.

[30] Die autem altero transacto, supradicti duo gemini viri, [Episcopus cum Filiberto summa veneratione in monasterium introductus,] gemina dilectione induti, cives Apostolorum & domestici Dei, Quinciacum advenerunt, portantes pacem & ea, quæ pacis erant, secum ferentes. Equis descensis, sanctis petierunt orationibus; in quorum sanctissimo adventu Abbas, & tota illius sacri cœnobii familia cum capsis Euangeliorum & Sanctorum pigneribus occurrens, in commune laudaverunt Dominum dicentes: Benedicti, qui veniunt in nomine Domini. Deinde ingressi in ecclesiam cum prece devota circuierunt illa sancta altaria, inter cætera & hoc deprecantes Dominum, ut angelus ejus bonus dirigeret viam illorum. Surgentes autem a sanctis precibus, domnus Abbas excepit illos in sancto hospitio, quemadmodum Loth duos angelos suscepisse aliquando legitur.

[31] Et hiis tribus in nomine sanctæ Trinitatis sedentibus, [præmissa ad monachos exhortatione,] vir Domini Ansoaldus Pictavorum episcopus ita adorsus est: Vir Dei domne Aychadre cum tuis tibique subditis ave: pacem nempe vobis annunciamus omnibus, unanimitatem d erga vos fore optamus. Ipsam namque ab eo sumentes ad vos ferimus, qui in condignis suis pollicitationibus locutus est dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Si ergo caritatem, quæ Christus est, in nostris * visceribus manere senserimus, & in pacis tutelam firmos, quis fidelis vos devios a vera fide * dicere audebit? Spem denique vitæ æternæ in vestris sacris animis jam diu florere cognovimus, & ex ipsis floribus fructus odoriferos & pulchre ceruleos in manibus ferre inspicimus *. Si ergo juxta Apostolum hæc tria dona felicia, fidem scilicet, spem & caritatem fixe in cordibus tenetis; cui dubium est, quod viri perfecti sitis? Et quia hoc pro certo comperimus, oramus, ut Deus pacis & dilectionis semper maneat vobiscum, & ipse conteret sathanam sub pedibus vestris velociter, gratiaque Domini nostri Jesu Christi ubique mansionem vobiscum faciat, in tantum, ut de lumine vestro lumen inextinguibile nobiscum maneat.

[32] Abbati autem domno Aychadro omnibusque sanctis suis discipulis Amen respondentibus, [Aichardum inducit ad suscipiendam] ecce quidam monachus adveniens invitavit eos ad prandium. Quo audito, domnus episcopus ilico promisit se incibatum ita manere, quousque de suis singulis * petitionibus acceptabile reciperet verbum; atque addidit: Jam nunc pater alme Aychadre, quia * meis oratiunculis tuo sancto solamine Amen annisus es respondere, precor, ut nunc quantocius Deo omnipotenti obediens, sacrificium oblationis pro tuis spiritualibus responsionibus, quia amicabilis existis, amicabiliter confirmes. Non enim donum sancti Spiritus, a te paulo superius reboatum, casuale erga Sanctos licet intelligi. Quoniam * secundum Apostolum e, disciplinæ effugiet fictum, & auferet se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu. De lumine ergo sancto tuo juxta insolubilitatem verbi tui, Deo annuente, lumen videbimus, & in tuo sancto radio multos filios Israël sacræ Gemmeticensis familiæ sine ulla excusatione ad Deum convertes. Manus enim Domini adhuc manet extenta, ut salutaria * valeat & auris ejus pro peccatoribus a cunctis juste credentibus exaudibilis vere intelligitur.

[33] Tunc beatus Aychadrus, hiis conluctationibus auditis, respondisse fertur beato Dei Ansoaldo: Et si hoc verbum, [Gemeticensis cœnobii præfecturam,] sanctissime pater, a Deo pio videtur fore collatum, non potest dissolvi. Ego enim quantuluscumque sim, pro infirmo servo Dei inter innumeros servorum Dei famulos computari desidero. Valeat ergo sanctum verbum tuum, pater electe; profiteor enim, me, ut jusseris, tuis censeri judiciis, & obedire petitionibus, ut tua jusserit paternitas & imperaverit sanctitas. Fiat ergo Domini voluntas; & in manu ejus hoc præceptum tuæ beatitudinis dirigatur, fiat hoc meum votum ut sacrificium acceptabile Domino.

[34] [&, facta refectione,] Et quia non omni tempore habile est regnum Dei, prædicti tres electi ejus cum timore sancto properantes ad convivium decantabant, ut supra, feliciter: Hæc dies, quam fecit Dominus, exultemus & lætemur in ea. Fueruntque sancti Dei Ansoaldus & Filibertus cum suis contuberniis, ut Moyses & Aaron in sacerdotibus ejus, & beatus Aychadrus more Samuël inter eos, eorumque omnis sancta familia, ut David, laudes decantabat Domino, in fine frequentata gloria, addito Alleluia. Convivio autem jam pene transacto, & fercula ejus usque ad finem deducta *, in commune vox exultantium dedit laudes Domino, qui tot viros preciosos copulaverat in suo sancto consortio.

[35] [dolentes de Patris abitu monachos Quinciacenses consolatur.] Neque enim famosus in Dei famulatu Filibertus abba præpotentissimus finem dederat suis sanctis sollicitationibus: pulsabat enim athletam Dei episcopum, ut antea, qualiter de futuris in sancto itinere peragendis profectionibus, certatim deliberaret. Fuerat enim in familia beati Aychadri abbatis jam ingravatus mæror; quum audierant, profecturum eum cum instantibus viris, & ad altiora migraturum in seculo, cujus jam os longe antea sua sanctitate transtulerat cælum. Aderat enim electorum Dei comitatui sollempnis jocunditas & inedicibilis gloria, qui profecto ceperant *, secum profecturum Virum ad patriam, ubi tunc eo tempore pullulabat Christi laus & indeficiens facundia. Tunc preciosus Domini Ansoaldus episcopus jussit fratribus, ejusdem loci morantibus, ad domum refectionis venire quantocius: ipse autem cum domno Filiberto, beatoque Aychadro stipatus eorum sancto collegio post veniens, omnibus sufficiens poculum manu sancta sua cum sanctificatione protulit, hortans eos, ut in vera pace cum gaudio fruerentur in Domino semper, mente disponens in crastinum se profecturum feliciter. Hospitalite autem sancta cum cuncta hilaritate ad finem deducta, aliquantulum se Sancti Dei sopori dederunt, pernoctantes illuc cum timore Domini in omni sanctitate.

ANNOTATA.

a Missiaticum seu Missaticum a scriptoribus mediæ ætatis non raro usurpatur pro legatione, ut pluribus exemplis ostendit Cangius in Glossario: & vere S. Filiberti peregrinatio, hoc loco relata, appellari potuit legatio. Vide infra ad lit c.

b Verba ista habet Apostolus 1 ad Corinth. cap. 15, ℣ 46, at, sicut videri potest ex contextu, sine ullo respectu ad refectionem corporis, nedum ad convivia, quibus auctor noster frequenter referendis delectatur, æque ac prolixioribus colloquiis.

c Si tertia ad Ansoaldum veniendi causa fuerit S. Filiberto, ea certe non fuit quam anonymus noster, misere confundens ordinem rerum ac temporum, initio hujus capitis prætexit, & hic pluribus ambagibus pergit explicare, nempe ut S. Aichardum sibi successorem obtineret in Gemeticensi abbatia. Nam juxta Vitam S. Filiberti, cui, utpote a scriptore suppari concinnatæ, multo major auctoritas competit & fides, de S. Aichardo Gemeticensibus præficiendo actum non est hocce tempore, sed post annos novem aut decem. En tibi veram S. Filiberti profectionis occasionem, & rei gestæ seriem in compendium contractam. Ebroïni Majoris Domus, vitæ monasticæ desertoris, & virorum Sanctorum persecutoris iram in se concitaverat S. Filibertus; hanc tamen ille dissimulavit primum, non ausus fortasse aperta vi vindicare se, sed insidiis & occultis falsorum testium machinationibus tandem effecit, ut a S. Audoëno Rotomagensium episcopo, cui ante erat in amoribus Filibertus, ob affictum crimen conjiceretur in carcerem. Paulo post, agnita innocentia, Audoënus sanctum abbatem & carcere liberavit & litteris munitum direxit in Aquitaniam ad episcopum Pictaviensem Ansoaldum, ubi tutus esset ab Ebroïni persecutione. Contigerunt ista circa annum 674. Ansoaldus autem Filiberto peramanter excepto non modo licentiam concessit construendi monasterii inHerio seu Hero insula maris Aquitanici, verum etiam id multis prædiis ditavit. Interea temporis S. Audoënus reclamantibus Gemeticensibus abbatem præposuit Chrodobertum, & huic mox e vivis sublato substituit alterum nomine Ragertrannum, denique occiso sub annum 681 Ebroïno, revocavit Filibertum ac pristinæ dignitati restituit. Attamen Filibertus præferens Heriense cœnobium Gemeticensi post breve tempus reversus est ad Ansoaldum & magno receptus cum gaudio, verba sunt ipsiusmet biographi, perrexit Quinciaco monasterio, quod & ipsum nobili est constructum in loco; unde isdem sacer, veteribus deturbatis erroribus, ipsum impleverat monachis, ubi Christus jugiter per famulos collaudatur in Sanctis; ibique accepto consilio, unum de discipulis suis electum, Aicadrum nomine, virum idoneum direxit Gemeticum, ut ipse pastorali officio subrogaretur in loco; & licet mœrentes monachi de prioris patris corporali absentia, tamen præsentes per gratiam viri sancti impleverunt decreta, & eidem Aicadro promiserunt obedientiam. Ita biographus iste cap. 3 apud nos tom. IV Augusti pag. 79 & 80: ubi ne verbum quidem de angelo, quo dictante, juxta biographum nostrum S. Filibertus constituerat ædificare Heriense monasterium; nulla quoque mentio de apparitione ejusdem Sancti cum Ansoaldo antistite facta S. Aichardo, quam infra num. 29 refert noster. Sed hic forte præ oculis habuit vitam alteram S. Filiberti, cujus meminit biographus S. Austrebertæ apud nos tom. 2 Februarii, & apud Mabillonium Sec. III Benedictino, tamquam ab inepto & imperito auctore concinnatæ..

d Apud Mabillonium & sanctam unanimitatem.

e Non sunt Apostoli hæc verba, sed Sapientis cap. 1 ℣ 5

* Mabil. peractis

* ibid. additur Dei

* ibid. sancto

* forte perlustrando

* Mabil. benedicentes

* Mabil. negotio

* ibid. additur Dei

* ibid. sollicitationibus

* Mabil. oro

* ibid. firmitatem

* ibid. additur abbati

* Mabil. vestris

* ibid. a via fidei

* ibid. perspicimus

* ibid. dignis

* ibid. qui

* ibid. cum

* ibid. salvare

* lege ferculis deductis

* Mabil. compererant

CAPUT IV.
Sancti ad Gemeticenses profectio; regiminis exordia, miracula, visiones.

[Successore sibi constituto Quinciaci,] Deinde in crastinum omni sancta profectione parata, vir Domini sæpe nominatus beatus scilicet Aychadrus fretus consilio justorum, cum consensu patris sui Filiberti, quemdam ex suis * commilitonibus, virum ydoneum & sanctitate locupletem, in suo loco decrevit ordinare abbatem, nomine Probum; quem ad sanctas manus Domni Ansoaldi episcopi sui deduxit, eique commendans & dominio * prædicti officii dignum eum esse laudabant *. Qui mox ordinatus abbas, & paterfamilias a sancto antistite effectus, locum regiminis cœnobii dicti Quinciaci per jussionem * beati Filiberti suscepit, eique omnes inibi degentes per commendatum * episcopi atque domni patris Aychadri regulariter obedientiam promiserunt, & subditos esse ultroneos se dederunt.

[37] [Sanctus cum Ansoaldo & Filiberto] Nec mora post longa peracta, & Missarum sollempniis celebratis, post fractionem panis, commendato grege Domino, petierunt prosperum iter, viamque salutis cum felici successu & gaudio opportuno. Gradientes autem hii tres Sancti Dei, lætitia æterna fruebantur in eo, qui suis promisit omnia posse, & gratias condignas referebant illi cum felicibus psalmodiæ concentibus: ibantque ad locum destinatum, quem præparaverat Dominus servo suo Aychadro pro meritis suis innumeris, quæ gloriose in suis sanctis moribus, nec non & felicibus ejus actibus die ac nocte excreverunt. Et vere nimium beata horum electorum Dei societas, quia in hiis nequiverat quis mortalis discernere a, quis primus videretur esse inter illos, alter & tertius: sed sese invicem glutinati sanctæ caritatis * Trinitatem figurabant in illorum sancto contubernio.

[38] Eadem nanque die optato cursu petierunt civitatem Pictavium, [primum Pictavium] ubi a Domino delegaverat * cathedra viro Dei Ansoaldo. Qualis vero quantave inibi illorum tunc fuerit exceptio, non est necesse humanæ linguæ proferre. Caritatis * autem, quæ nunquam excidit, hoc donum Sanctis suis per jussum viri Dei Ansoaldi episcopi longe ante præviderat. Perendie denique in eodem loco domnus episcopus cum suis sanctis collectam eis b facientes, die tertia in lucem deducta, moverunt se sancta castra, profectura ad loca destinata, quo Spiritus sanctus eos deducturus erat *: dicente Paulo: Ubi spiritus Domini, ibi libertas. Et alio in loco sancta Scriptura: Ductor eorum fuisti Domine.

[39] [iter dirigit, & hinc] Et sic sanctos pedes a liminibus exilii, sanctæque peregrinationis abstrahentes, die septima simul cum sancto episcopo tandem ad locum sacrum Gemmetici, Domino simul cum eis comitante, pervenere; ubi tantus electorum Dei obviam illis occurrit, ut ita dicam, monachorum exercitus, ut vix alicujus animus credi se possibile dicat. Nam ut fama credibilis ejusdem loci testabatur, eo in tempore monachorum erat numerus nongentorum, & aliorum, quos famulos nominabant, mille quingentorum. Quæ si quis veracius agnoscere velit, legat Vitam beatissimi Filiberti c, ubi de dormitorio illius familiæ loquitur, & illic inveniet, quo animum credibilem vertere valeat. De susceptione autem sancti episcopi & Servorum Dei in eodem loco, non est etiam necesse laborare; quoniam ut tres Angeli, in nomine sanctæ Trinitatis suscepti, lucem & lumen æternum in illorum adventum ministraverunt d Sanctis Dei, quo perfruituri regnabunt in æterna quiete cum Domino.

[40] Similiter autem & de beato Dei Aychadro non est hic opus aliquam mentionem facere, [Gemeticum,] quia & in prædicto libro beati Filiberti, & loci commendatio invenitur, & qualiter abbas fuerit ordinatus, & totus ordo illius sancti loci monachorum omnes concordatim promiserunt * ei obedientiam, omnemque subjectionem, scriptum reperitur. Quomodo autem beatus Filibertus simul cum sancto episcopo Ansoaldo illuc * egerit, & quod solamen domno abbati Aychadro suisque fratribus reliquerit, & quomodo in revertendo Herio ad insulam omnes * in pace & quiete sancta dimiserit, si quis hoc discutere cupit, legat ejus Vitam, & illic de talibus inveniet, quod requirit e. Et quia de hiis non habetur opus quidquid * laboriosum ducere, revertamur ad cœptum opus, de beato viro Dei Aychadro enarrando, Domino opitulante.

[41] Susceptum denique Sanctus Dei locum regiminis, quam sancte in eo vixerit, [ubi regimen suscipiens virtute excellit] & quanta caritas & dilectio seu frugalitatis virtus in eo habundaverit, humana lingua adplene non valet enarrare: quoniam juxta Apostolum nemini de se procuraverat dare offensionem aliquam, ne videretur vituperare ministerium, sibi a Deo creditum; sed in omnibus * seipsum irreprehensibilem ducere, ut Dei ministrum, & credulum ministratorem commendatæ familiæ. Erat nanque multa patientia * deditus, in vigiliis assiduus, in jejuniis frequens, in castitate probus, & in omni virtute sanctitatum præcipuus. Quippe omnibus omnia factus fuerat, ut cunctos lucrifaceret, & talentum sibi commissum a Domino duplicaret. Et quia perfectos viros * semper perfectiora sequuntur, cœpit Vir Domini ut lampas, a sancto Spiritu inflammata, virtutibus crescere, & in sanctis studiis bonorum animum informare, ac dilectione perhenni omnes * cum caritatis vinculo diligere. Non solum domesticis, ut auctoritas Apostoli jubet, sed etiam extraneis, ut innexi * perfectionis manerent modis omnibus sollicitare, ac eos, quos aliqua inedia tetigerat, sanctis administrationibus recreare.

[42] Præviderat enim in juventute tamquam per visum in spiritu omnibus ydoneis caritatis sanctæ ministrum fieri & omnibus obediri *. [& miraculis claret.] Dederat illi omnipotens Deus pro sanctis suis meritis jam virtutem non modicam, in tantum ut infirmos, variis languoribus detentos, sua sancta oratione curaret, & febricitantibus juxta morem magistri sui domni ac beatissimi Filiberti, verbo Dei præciperet, ut amplius non ægrotarent, quæ jubente Deo cum felici, ut ita dicam, fortuna, prospere sine intercapedine temporis omnia succedebant. Nam ille erat illi præsens adjutor ad hoc peragendum necessarium negocium f, qui ad socrum Symonis veniens, super illam stetit imperans febri & dimisit illam. Et ille, de quo psalmographus dicit: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.

[43] Sicque Sanctus Dei de virtute ad virtutem transiens, die quadam simul cum fratribus ad obedientiam properavit; in qua cum diu pariter cum illis staret, [Fratres dæmonis insidiis liberat.] vidit in spiritu super quamdam arborem, quæ malus sive pomarius dicitur, tetrum angelum sedentem, & securim in manu tenens * arborem incidere, quosdam e fratribus per ruinam illius volens * periclitari. Tunc fratribus, illo in loco juxta arborem stantibus, ad se evocatis, ostendit eis insidias, quæ * ab iniquo patratas esse viderat; ac simul cum eis ad arborem perveniens signum Crucis opposuit, malumque, quod a perfido minitabatur, suo sancto ligamine sedavit. Sicque die transacta tertia, fratres ad eandem obedientiam convenientes, prædictam arborem tamquam igne succensam viderunt, & cicatricem, quam securi fecerat diabolus, patescentem, fructusque illius instar pruinarum * nigros effectos: erat enim Autumpni tempus, quo solent omnia terrigena * maturescere.

[44] [Ob tonsuram Sabbato factam] Præterea & illud dignum duximus commendare memoriæ, quod quadam die, quæ nominatur Sabbatum, quo solent monachi exercere novitia g, Sanctus Dei præcepit cuidam monacho procuratori suo, ut capillos sancti sui capitis cum forcipe adæquaret: qui ilico festinanter explens, hoc, quod a sancto Patre jussum * fuerat, forcipe allata, quod illicitum erat prætergredi, cum summa reverentia fieri procurabat. Eratque illo in die tamquam hora nona transacta, & attentissimus animarum sanctarum Procurator aliis præventus & occupatus curis, minime suo sancto studio tunc hoc pro excolenda memoria commendabat. Quid plura? Memorator malorum & insultator hominum diabolus mox se huic exprobranter operi immiscuit, atque in angulo domus absconse manens, accelerate velut in quodam membranulo scribebat.

[45] [a dæmone reprehensus] Quod amministrante omnipotentis Dei pia prævidentia, hoc Sancto Dei nequaquam latere potuit, sed versa facie ad eum Homo Dei ait: Quænam res te callide & Deo odibilis huc accersiri voluit? Num sponte an coactus ex tuis furvis furiis in nostra latibula temere introisti, ut hic aliqua, quod absit, reperta explorareris comperta *? Tunc ille cruentus vafer subsequenter infit: Hoc quod hic, Serve Dei, nunc te jubente in incompetenti hora in tuo servitio illicite contra mandatum Christi tui fieri video, hoc omnimodis reprehendo, & meæ cartulæ adjungo, hora namque nona transacta est, operari non licet. Ad hæc egregius Famulator Dei respondisse fertur: Et si hora nona transacta habetur, hoc, quod hic in proprio corpore injuste egi, ipse peccavi. Attamen opus, male a me inceptum, omittatur nunc imperfectum; tu tamen ad tuos & ad tua tormenta revertere, & Cultorem Dei noli amplius inquietare. Ad quam vocem protinus temptator abscessit.

[46] [veniam a Deo publice postulat.] Servus autem Dei Aychadrus ad ecclesiam beati Petri apostoli totus in timore Domini confugiens, coram cunctis fratribus pro hoc commisso facinore ante Domini præsentiam expetivit veniam, totum se cum luctuosa facie in pavimento prosternens ecclesiæ, cum multis lacrymis & contrito corde deprecans omnipotentem Dominum, ut pro hoc commisso piaculo ne periclitaretur ejus anima in tetro vallosoque tartareo: ac post hæc, ut pro hac re mereretur beatus Homo adipisci veniam, recepta pœnitentia, pio totum se commisit Domino, voto se corrigibili obligans, ne ultra mens ejus tanto quateretur lubricoso excidio h. Sicque, eodem Dei Famulo pro suis commissis orante, favente Domino & veniam optinere meruit, & capillorum suorum incisio in sancto ejus capite ultra non apparuit.

ANNOTATA.

a Legit Mabillonius: Quia his, qui nequiverat quis mortalis discerni &c. & sensum corrigit in margine eodem pene modo, quo legitur in nostro codice.

b Idem Mabillonius legit: Cum suis sanctis collectaneis facientes &c. At ne sic quidem minus vitiosus & obscurus est sensus; forte indicare voluit auctor, quod sancti, priusquam Pictavio discederent, cum populo vel clero ad templum convenerint, ibidemque divinum Officium persolverint aut sacrum Missæ sacrificium celebrarint; ea enim significatione usi sunt aliqui phrasi ista collectam facere. Vide Cangium in Glossario.

c Consule super his observata in Commentario prævio num. 20 & seqq.

d Apud Mabillonium: Quoniam ut tres angeli ministraverunt; omissis ceteris, quæ hic interponuntur.

e In annotatis ad cap. 2 lit. c dedimus ex Vita S. Filiberti partem majorem eorum, ad quæ hic lectorem remittit noster: accipe partem reliquam: Sanctus autem vir Dei (Filibertus) eos (Gemeticenses) veniens visitare, commonebat attentius, ut semper religionis perseverarent in opere. Itaque commendans eos domino, benedictione data, pace præmissa, Herium est reversus in insulam, & Quinciacum monasterium alteri de suis monachis tradidit ad regendum. Hinc denuo suspicor, biographum nostrum usum fuisse Vita altera S. Filiberti, ab imperito auctore producta, de qua vide annotata ad cap. 3 lit. c.

f Mabillonius: In hoc peragendo necessario negotio.

g Id est forte (inquit Cangius in Glossario) cum & comam & barbam renovare solent monachi, singulis scilicet Sabbatis: nam & novare barbam dixerunt Latini.

h Hic observa, quod duraret etiam tum pia illa consuetudo, qua fideles a vespera Sabbati laborem manuum missum faciebant in subsequentisDominicæ diei reverentiam.

* Mabil. sanctis

* ibid. Domino

* ibid. laudabat

* ibid. provisione

* i. e. mandatum

* Mabil. additur glutino

* delegata erat

* Caritas

* Mabil. inerat

* ibid. promiserint

* ibid. illic

* ibid. omnibus

* ibid. quidquam

* ibid. additur decreverat

* lege multum patientiæ

* Mabil. perfecti viri

* ibid. omnibus

* ibid. in nexu

* ibid. obedire

* ibid. tenentem

* ibid. volentem

* lege quas

* lege prunarum

* Mabil. terrena

* ibid. visum

* ibid. explorares contagia

CAPUT V.
Varia prodigia ac mirabiles visiones; mors dimidiæ partis Gemeticensium monachorum.

[Donatio Sancti monasterio facta.] Neque hoc silendum est, quod quidam nobilis a partibus Pictavorum de villa Tortoniaco, nomine Astasius, ad beatum Virum veniens tradidit Deo & sancto Petro in Gemmetico, seu etiam sanctis Dei Filiberto atque Aychadro res suas in dicta villa Tortoniaco sita cum omni integritate pro remedio animæ suæ: nec non etiam & seipsum mancipavit ejusdem loci servitio pro amore Dei, vitaque perpetua acquirenda; ac comam capitis ibi deponens, jugum Christi suave & onus ejus leve suscepit: dein etiam monachus effectus regularibus se subdidit disciplinis; ac postea dum in vita mansit, cum Sanctis sancte permansit.

[48] [Dum orat,] Quadam itaque die, ut regula docet, fratribus iterum ad obedientiam profectis, ipse domnus Abba cum duobus spiritualibus fratribus ad partem aliquam declinare studuit, ut more * peculiarius aliquid ageret, gregique * sibi credito Dominum, quemadmodum solitus erat, interpellaret. Jam enim in benigni Jesu Christi Domini nostri prævidentia sanctus Spiritus hoc definierat, ut beati Viri sanctitas demum mundo patesceret, quæ diu mundialibus in vicinitate positis pro suo immerito clarere non poterat. Non ultra dignum erat, ut lucerna ardens & lucens sub modio clanculata maneret, quæ jam in conspectu omnipotentis Dei super candelabrum sita, non solum pro se, sed etiam pro omnibus, sibi a Deo commissis, suæ almitatis radios lucide disperserat. Ibat itaque progrediens & Davidicum dictis cum duobus fratribus sancte decantans, semperque, quocumque finis Psalmi evenerat, genuflexum faciens: sicque contigit, ut ad quoddam volutabrum cantando devenirent, finemque cantici facerent.

[49] [suspendit solis radio chirothecas, & insolito igne circumdatur.] Qui mox Wantos a seu manicas abstractos a manibus in solis radio velut in ramum arboris suspendens, more solito coram Domino poplitum flexum b fecit, & sanctas preces ad Dominum: in quo genuflexu, ut ipsi testati sunt, qui hujus sanctæ orationis studio interfuerunt, ita sanctum Virum globus igneus undique gyravit, ut neutrum horum duorum videret tertium c quousque sancta oratio Viri finem daret optabilem suæ sanctitati. Quo dum digna prece peracta, verus Dei Famulus ab humo surgens, wantos, quos Deo commendaverat, radius solis restituit. Quod Servus Dei ut comperit, non suis meritis * hoc donum Dei conferre voluit, sed aliorum secum in hac visione morantium. Attamen illis de verbo Dei præcepit, ut in vita sua nemini hoc propalarent, nec suæ justitiæ merito hoc fieri æstimarent. Et quia opus Dei revelare & confiteri honorificum est; ipse pius Deus, qui in sua sancta Transfiguratione Moysen & Helyam secum apparere voluit, ipse etiam & huic Servo suo hos duos fratres pro hujus sanctæ rei testimonio attribuit.

[50] [Crucis signo & aqua benedicta dæmonem fugat;] Est sane & illud dignum memoriæ commendare, quod quadam nocte ille Pastor egregius vigilias divinas supra gregem Dominicum faciens, fratribus omnibus præter custodias in lecto soporatis, vidit in parte d meridiana umbram horribilem non modicam, accessibilem lucernam, quæ servis Dei lumen ministrabat, extinguere volentem. Quod cernens Athleta Dei munimine sanctæ Crucis se vallando munivit, & contra hanc temptationem letiferam cum aqua benedicta ipsam semper aspergens, & lignum sanctæ Crucis secum deferens venire disposuit. Et quia non est pars Dei cum ydolis e, in adventu Servi Dei umbra teterrima fugam iniit, & huc illucque diffugiens, quia Crucis sanctæ medicamine, & aspersione aquæ benedictæ in circuitu dormitorii munitum erat, per fenestram vitream a Servo Dei coactus * exivit, & sancta familia, Deo protegente, illæsa permansit.

[51] [contra cujus insidias moniti a Sancto] Tunc Paterfamilias & Deo dilectus beatus Aychadrus per spiritum Dei prævidens, nocturnali ac matutinali officio celebrato, indixit fratribus, ut tribus diebus in sancta abstinentia manerent, & cinere & cilicio induti per sanctas preces orando & jejunando Dominum pium deposcerent, ne malignus spiritus inter illos sua tela jactaret, quatinus liberati a suis mortiferis temptationibus, in omni sanctitate & justitia Domino incolumes & mundi deservire valerent. Quod præceptum domni Abbatis fratres, mente unanimi obsecundantes, quantocius quod jussum fuerat, mente devota compleverunt, postulantes a pio Largitore omnium, ut sub sancta tuitione illius inexpugnabili mererentur clipeo protectionis suæ muniri.

[52] Et quia sub mitissimo Patre illud sanctum ovile ab omni turbine iniquitatum compererat se fore munitum, [cœnobitæ se muniunt] hoc totum inter se inierunt cum sancta deliberatione consilium, ut ab illa die in reliquum a minimis usque ad maximum omnis grex cum sancta professione sine offendiculo aliquo peccaminum acclinis ad omne bonum totus sequeretur Magistrum dicentes: Sub umbra alarum tuarum protege * nos Domine. Et iterum per Prophetam: In sanctitate serviamus Domino & liberabit nos ab inimicis nostris. Tanto denique inter se cuncti illi servi Dei uniti conamine, in crastinum requisierunt omnes in vera confessione verum animarum medicum, parantes se ad omnia recipienda, quæ Deus jubere vellet, sive bonum pro sanctorum Patrum velamine *, sive malum pro suorum delictorum justissima ultione.

[53] Hanc quoque professionem omnium domnus Abba felici gaudio suscipiens, [variarum virtutum exercitatione,] optulit tam ipse quam sibi a Domino credita familia cum omni devotione cordium acceptabile Deo sacrificium, obsecrantes pium Dominum, ut cum odore suavitatis in conspectu ejus mereretur perferri per manus sancti angeli, tamquam alterius Melchisedech remunerabile donum. Sicque onusta plebs sancta illius loci virtute aromatum, demum spirituali rumphea armati f imbelles coronam immarcessibilem recepturi sunt a benigno Jesu in die examinis, fruituri æternæ remunerationis præmio *. Et quia caritas non ficta minime patitur discidium, dicente Apostolo, Caritas numquam excidit. Itemque: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an gladius? Quis mortalium positus in numero fidelium potest habere in dubium, quod Spiritus dilectionis, seu perfectæ caritatis, quæ cum beato Philiberto de loco ad locum immutabiliter transiens, simul etiam cum hac familia sibi a Deo suoque sancto patrocinio, tamquam jure hereditario commissa, jugi amoris * Dei copulata ubique maneat? Quos enim sancta caritas copulavit in Dei servitio, longus tellurium sinus non poterat semotari * pro ullo exigente periculo.

[54] Legimus autem, beatum Paulum apostolum Romæ in carcere trusum, [in eo adjuri absentis Filiberti orationibus. Præcipuæ Sancti nostri virtutes.] simul etiam & in Epheso positum, gentibus præcipiendo scribere, & omnibus * illi incunctanter obedire. Patrocinium nempe simul cum suo sancto interventu, quod beatus athleta Dei Filibertus cum hac sibi credita a Deo familia corpore degens habuerat, hoc præsens spiritu orando per Spiritum sanctum huic clero incessabiliter ministrare curabat, & utinam in Deo ministret! Amen. Non enim derelinquit Deus sperantes in se. Attamen hiis omissis, redeamus ad superiora. Cœperat nanque sanctus Aychadrus pollere in virtutibus in tantum, ut omnis in gyro positus monachorum cœtus conflueret ad eum, cupiens aliqua ex ejus sanctissimo ore trahere melliflua seu sanctitatis liquantia, quæ sibi & aliis postea mererentur fieri ad remedium opportuna. Erat enim omni parcitate deditus, sobrietate purus, orationibus frequens, atque assiduis vigiliis pernox, omni bonitate benivolus, subditis pius & omnibus oportunus; & necesse erat, ut, quem sanctitas devinxerat, etiam & temptationis ei metus * eveniret.

[55] [Post habitam ad suos exhortationem] Quadam itaque die, omnibus ad se evocatis fratribus, inter reliqua sermonum * prædicamenta præcepit, ut omnes bono animo in omni sanctitate manerent, & vigiles in orationibus existerent, ne fur veniens soporatos inveniret, juxta Apostolum dicentem: Videte vocationem vestram, fratres, non enim longe abest, qui vocat vos. Ecce enim prope est * in januis. Quapropter videamus nos, fratres, interius & mundemus corda nostra, ut, cum venerit, paratos nos inveniat. Quadam nanque nocte, Completorio decantato, domnus Abbas omnes sua sancta benedictione munivit, & eos Domino commendans, simul cum eis ad cubile devenit, non ut ipse se sopori daret, sed super gregem Dominicum orando * eminus vigilaret. Itaque fratribus in loco * locatis, totum dormitorium lustrando gyravit, seque Dominicæ custodiæ in loco destinato statuit, hac oratione decantans: Suscipe, Domine, preces nostras, & muro custodiæ tuæ hoc sanctum ovile circumda, ut, omni adversitate depulsa, sit hoc semper domicilium incolumitatis & pacis. Per Dominum.

[56] [seorsum oranti apparet cum dæmone angelus,] Finita denique oratione, & ob confirmationem Amen dicente g, convertit se ad Dominum tota virtute *, incipiens Davidicum in * capite. Quod in spiritu flebili perorans cœpit ad altiora h se transferre, & in sacris orationum sollempniis cor ejus spiritualibus exaltare, semper in finem Psalmi adjungens: Protexisti me Deus a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Sicque semper in sancta deprecatione ardentius vigilans usque ad noctis conticinium, vidit ad ostium domus tamquam duos angelos, unum candida veste indutum, omni blandicie decoratum; & alterum tetrum atque hyspidum instar cujusdam belluæ, omni formidine ignitum, flammeos habentem oculos, & in manu ejus nigram tenens * virgam, dicente sibi angelo: Ecce hic data est tibi potestas a Domino percutiendi corpora non animas; verumtamen non usque ad consummationem tuus desæviet gladius; quoniam non est hæc pro illorum reatibus exagitata temptatio, sed pro multorum correctione adhuc infidelium. Attamen hoc in loco subsiste paulisper, & ne extendas manum tuam ad aliquem; sed in revertendo, quod præcepero tibi, facito.

[57] [prædicitque ei] Relicto autem maligno pestifero, angelus Domini bonus festinavit propere ad locum, in quo Vir Dei super gregem vigilans pernoctaverat. Quod cernens Sanctus Dei, pronus in modum Crucis corruit, obsecrans pium Dominum, ut pie averteret manum suam a familia sua, ne morbo diabolico periclitaretur, quod manus Domini plantaverat. Veniens autem Dei nuncius ad Servum Dei, clementer ei allocutus est *: Ave, Serve Dei, age, quod agis; ne cesset nunc labium tuum deprecando Dominum pro te & pro commisso grege per Dominum. Ipse enim me misit ad te, Sancte Dei, quem toto corde diligis, & in cujus fidelitate super gregem istum vigilans laboras. Quapropter noli supra modum pavere, nec te * ultra modum terreat; quum non est hæc prædestinatio coram Deo pro dampnatione animarum horum fidelium, sed pro remedio electorum Dei, qui nunc de isto sancto cœtu evocandi sunt ad vitæ æternæ præmium, quod illis est præparatum a Domino pro dignis meritis ipsorum, beatique Filiberti, egregii patris eorum per Jesum Christum.

[58] Increvit enim multitudo hujus sanctæ plebis, & medietas illius nunc assumptura est i. [instantem mortem] Verumtamen hoc a Domino huic sancto loco concessum est, pro interventu Sanctorum hic patrocinantium, quod nemo hujus sanctæ concionis periturus erit ultra ab hac pestifera clade, quæ nunc hic eventura est, Domino disponente. Qua de re nunc confortare, Serve Dei, & præoccupa simul cum istis faciem Domini in confessione, ut instante agone certaminis, contra hostem mereamini victoriose palmam tripudii ferre in conspectu Domini. Hodie enim & cras hæc sancta multitudo de ærumpnis hujus caduci seculi profectura * ad Dominum, & in die tertia vesperascente die consummabitur felici consummatione in Domino. Finito ergo hoc Sancto angelico colloquio, & a Sancto Dei longius abscedente, mandatum Dei, quod prætergredi non poterat, cœperunt quantocius consummare.

[59] Quod cernens Vir Domini ruit in loco, quo steterat, [mediæ partis] in sancta prece, flens & seipsum nimium discerpens, cum magna animi districtione deprecans piissimum Dominum, ne faceret consummationem in domo sua, sancto famulatui mancipata: & addidit: Obsecro mitissime Domine, verte iram tuam a servis tuis, multæ enim miserationes tuæ sunt quam hominum; memento, quæso, Domine, quod caro sumus, & tamen in nimiis * aculeis delictorum vulnerati sumus, tamen te nostrum communem Dominum non negamus. Tui enim sumus. Ego itaque ultimus servus tuus, Domine, ego ipse sum, qui merito in hoc scelere, si a tua pietate hoc deliberatum est, periturus sum. Ego nempe plasma tuum, Domine, peccavi; quum pro isto sancto grege, ut debui, tuam omnipotentiam minime exoravi. Qua gratia verte in me miserum Servum tuum iram tuam, & parce huic insonti gregi, ut saltem reliquiæ salvæ fiant. Non enim est hoc tuum, Domine, qui judicas omnem carnem, ut deleas omnem hereditatem tuam, quam redemisti precioso Sanguine tuo.

[60] Surgens denique Sanctus Dei a terra lugubris & cinerosus perfususque lacrymis, [suorum monachorum;] postquam oravit omnipotentem Dominum, vertit * ad angelum stans inter misericordiam Dei & judicium, dixitque: Quousque, Domine, tuus desæviet gladius? Hæc eo dicente, delatam vocem Sanctus Dei audivit: Sufficit, cesset jam manus percutientis: exaudivit enim Dominus preces clamantium ad se. Et statim sanctus angelus non comparuit. Quo comperto Vir Dei, apertis ostiis se cunctumque gregem sanctæ Crucis munivit signaculo, & post, pulsato signaculo, invitavit omnes ad ecclesiam, ut ymnos Davidicos inibi decantarent Domino, sicut mos docet Ecclesiasticus, & ordo fidelium. Atque hoc, operante sancto Spiritu, ita contigit, ut subito tamquam sub una hora omnes pariter in unum conglobati in choro convenirent, & nullus a numero ac statu deesse videretur. Et vere non est mirandum, quia isdem angelus lucis, qui eos ipsa nocte visitando ad cœnam Dominicam cum illo suisque coætaneis cœnaturos invitaverat, isdem etiam sub momento unius horæ omnes religiose in Dei servitio convolare fecit.

[61] Dein officio nocturnali ac matutinali simul peracto, domnus Abbas & Athleta Dei egregius ita allocutus est omnibus. [quos ille convocatos] Dominus pacis cum hiis fratribus, & angelus ejus cum vestris spiritibus. Eia, fratres dilecti, more solito, ut supra dixi, bono animo estote, & in Domino vigilate, moresque vestros, ut pius Dominus annuerit, emendare curate, ac de propriis occultis animos vestros per puram confessionem purgatos reddite, nec non & sanctum Viaticum, hoc est, participationem Corporis ac Sanguinis Domini nostri Jesu Christi, casto corpore & mundo corde in sanctis corporibus vestris ob munimen animarum vestrarum accipite, & quia in vinea Domini laborastis feliciter, venite *, ut diurnum denarium sero accipiatis; quatinus simul cum eo ad cœnam Dominicam venientes, ipsam feliciter sine offendiculo manducetis. Ecce enim, qui nos vocat, in januis est. Quapropter videamus, ut fur dum venerit, nos vigilantes inveniat: & exponens eis omnem confessionem reique veritatem per ordinem, dixit: Hodie enim, fratres, & cras atque post cras, cœnam, ad quam vocati estis, digne cum Domino mereamini manducare. Nemo itaque, fratres, vos seducat ullo modo; sed ita vos nunc paratos reddite tamquam hac nocte cum Domino cœnaturi feliciter.

[62] [ad obitum rite disponit,] Necdum Vir Dei verba superius memorata compleverat, & ecce facies sanctorum * jam lividæ morbo injecto paruerant: unus alterum monens de via recta atque veniendi erant k, ut supra sermo beati Viri enarrando transtulerat. Tumque Sanctus Dei ita omnibus dixit: Fratres agite nunc celeriter, ut Paulus apostolus monet, confortamini in Domino, & in potentia virtutis ejus; scientes, quod labor vester non est inanis coram Domino: & quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis, currite ad lucem, dum tempus habetis, ne tenebræ mortis vos comprehendant. Quærite itaque juxta Prophetam Dominum, dum inveniri potest, & invocate eum per sanctam confessionem, dum prope est. Hæc eo dicente, prostraverunt se ad pedes beati Viri, postulantes veniam a Domino, & sanctam absolutionem per puram confessionem; tam cum domno Abbate, quam ad alterutrum omnes a minimo usque ad maximum invicem peccata confitentes sua flebiliter, ac orantes cum sancta prece in invicem, receperunt sanctum Viaticum cum contrito corde ac spiritu a Patre sancto in hæc verba, ut illis esset salus atque protectio in vita æterna cum Domino.

[63] [& mortuos, ut erat prædictum,] Illis autem omnibus Amen respondentibus, data est illis a pio Patre pia absolutio suorum scelerum & felix benedictio, simul cum sancta licentia migrandi ad Dominum, cum quo vivant & regnent nunc & per secula sempiterna regnaturi cum eo, Amen. Quo luctuoso finito colloquio, cœpit jam beata plebs tamquam in hora diei tertia ad finem properare dispositum, nullus parcens alteri, sed sicut senex ita & mediocris, & ut juvenis ita & puerulus l. Omnis ætas in funere mortis dispositum * divinæ præscientiæ obedire; atque ita, ut prædictum est superius, contigit. Occubuit autem medietas hujus sanctæ familiæ numero quadringenti quadraginta quinque m numero trium dierum n, sicut prædictum fuerat supra a sancto angelo. Tuncque, miserante Deo, furor illius conversus est ad misericordiam, & vita omnium Christus finem dedit funeri.

[64] Ruitque ilico in auditu sancti loci excidio o omnis illa regio, in commune exorans pium omnipotentem Dominum, ut hunc amarissimum fletum, [sepulturæ tradit eodem in loco,] sua largiente pia clementia, converteret in gaudium, & residua plebs, eo cooperante, cum sua salubritate iterum reversionem habere quivisset in optabilem statum. Tunc domnus Abba simul cum illo collecto Dei populo exequias illorum sanctorum corporum digne, ut potuit, incessanter accelerare disposuit, & opus cœptum usque ad consummationem perduxit. Nam ita, ut multis notum est, omnes illos electos Dei in cimiterio uno in petreis sarcophagis honorifice, sicut mos habetur Ecclesiæ, cum timore Domini sepelivit, & in illorum medio post obitus sui diem se cum illis locari in pace præcepit.

[65] In quo loco per illorum Sanctorum merita, cooperante Dei gratia, [in quo alia dein Sanctorum corpora collocata sunt.] multa & inenarrabilia sunt ostensa miracula, quorum est mors in conspectu Domini nimium preciosa. Lætantur etiam adhuc illi * sancti Dei pontifices, atque beatissimi viri confessores Christi; Hugo videlicet filius magni imperatoris Karoli, Rotomagensis cathedræ archiepiscopus, & Constantinus p Belvacensis ecclesiæ sanctæ memoriæ præsul, seu etiam beatus Peregrinus Anglorum episcopus, simul cum sancto Flavio q de illorum sancta præsentia, ac condigno suffragio, quorum sancta lipsana adhuc in Domino cum illis manent humata; quorum interventu omnium nos petimus a cunctis protegi inimicorum temptationibus & defendi periculis, ipso adjuvante Christo, qui & illis gloriam sempiternam contulit, & vocatione sua sancta ad suæ sanctæ cœnæ convivium invitari illos voluit, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vox ista, qua chirothecæ designantur, frequenter occurrit apud scriptores medii ævi.

b Mabillonius: Coram Deo poplitibus flexis sanctas preces ad Dominum profundunt.

c Idem Mabillonius: Ut neuter horum duorum videret testium.

d Idem: non modicam, & ceu inaccessibilem lucernam.

e Idem: Et quia non est conventio templi Dei cum idolis.

f Idem: Virtute aromatum demum armati, spirituali romphæa &c.

g Idem, dicentes; sed neutro modo valet Latina constructio.

h Idem: cœpit mens beati Viri eum ad altiora transferre.

i Periodus hæc paulo longior est apud Mabillonium: sic habet: Increvit enim multitudo hujus sanctæ plebis coram Domino, insuper & ultra vires unius hominis est negotium, & quia solus ferre non potes, dextera pars hujus sanctæ plebis & medietas illius nunc assumptura est. Lege assumenda. Fulbertus apud Surium rem ita exponit, quasi hæc & quæ sequuntur facta fuerint ad preces S. Aichadri. Porro, inquit, Vir Domini cum per spiritum intellexisset vitæ sibi terminum imminere, timens ne grex Domini post mortem suam rursus mundi illecebris irretiretur, petivit a Domino, ut hos corporeo vinculo absolutos in pace susciperet, aut si pro ovibus suis inter mundana discrimina aliquantulum eum laborare juberet, ipsa quavis consilii sui provida dispensatione, tanti oneris sarcinam alleviaret. Tum fuse pergit describere visionem, angeli cum dæmonealtercationem, aliaque rei gestæ adjuncta, quæ noster vel prætermittit, vel diverso modo enarrat.

k Lege: ad quam eis veniendum erat.

l Cum hæc ad monachos spectent, qui ab angelo designati erant, & quorum facies signa præferebat imminentis mortis, voces Juvenis & puerulus sic accipiendas puto, ut per illam juniores monachi, seu ii indicentur, qui haud ita dudum tyrocinio egressi fuerant; per hanc tyrones ipsi seu novitii.

m Mabillonius: Quadringenti quadraginta duo. Non erant ergo monachi numero nongenti, sed octingenti nonaginta vel octoginta quatuor.

n Vitæ brevioris auctor & Fulbertus, quarto die omnes e vivis abiisse scribunt, aliquos nempe ad horam tertiam, alios ad sextam, alios ad nonam, reliquos ad Completorium seu vesperam, adduntque, singulorum exspirantium facies insigni splendore fuisse decoratas.

o Mabillonius: Ivitque in eo inaudito sancti loci excidio &c.

p Hujus & sequentis episcoporum mentio est apud nos inter Prætermissos diei 15 Junii his verbis: SS. Constantini & Peregrini episcoporum translatio inscripta est Kalendario & Martyrologio proprio ecclesiæ Gemeticensis in Normannia. Sed quinam illi sint, non possumus assequi. Constantini sedem docemur a biographo nostro, uti & Peregrini saltem sub notione generali Angliæ. Biographo consonat Martyrologium Ms. absque loci aut ætatis indicio citatum a Mabillonio seculo 3 Benedictino part. 2 pag. 629 in Additionibus & correctionibus ad Seculum 2 verbis sequentibus: In Martyrologio Ms. XVII Kal. Julii in territorio Rotomagensium, loco, qui dicitur Gemeticum, translatio sacratissimorum confessorum Constantini videlicet & Peregrini, quorum unus legitur pontificalem Belvacensis ecclesiæ obtinuisse cathedram; alter vero Anglorum episcopus fuisse dicitur. Supposita horum veritate, oportet Constantinum eum esse, quem Bellovacensium episcoporum vulgati indices referunt ad seculum VI; at quis fuerit iste Anglorum episcopus nomine Peregrinus, neque nos assequimur, cum non compareat alibi uspiam. Sed nec Constantinum hactenus vindicarunt sibi Fasti vulgati. Vide litteramsequentem.

q De S. Flavio Rotomagensium episcopo, qui vixit seculo V & VI actum est apud nos mense Augusto ad diem 23. De ejus & duorum mox nominatorum antistitum reliquiis notat sequentia Mabillonius laudatus ad lit. p: Horum Sanctorum reliquias humo infossas fuisse imminente Nortmannorum tempestate, docet nos vetus codex Gemeticensis his verbis: “Welpo abbas postremus ante Danorum subversionem fuit, cum quo fugientes monachi quasdam rerum suarum secum asportaverunt, quasdam vero terræ occuluerunt, & in capella S. Clementis absconderunt. Ante altare S. Filiberti latet adhuc S. Flavius archiepiscopus Rotomagensis, quem quum quidam monachi levare vellent, superveniente in eodem loco nebula densissima, & prohibente abbate, intactum dimiserunt. Inter ecclesias S. Petri & S. Salvatoris loco medio deposuerunt duas capsas S. Peregrini & Constantini. Horum nomina a quodam Gemeticensi viro, qui Romæ habitabat, & illuc fugerat a Gemetico, revelata sunt”. Adverte ad postrema verba, & inde collige, non modo Vitam, quam hic damus, sed & reliqua citata documenta, in quibus nomina SS. Peregrini & Constantini exprimuntur, scripta esse post Danorum seu Normannorum irruptionem, ob quam haud dubie vir iste Gemetico Romam fugerat.

* Mabil. additur solito

* ibid pro grege

* ibid. sui meriti

* l. coacta

* Mabil. tuere

* ibid. levamine

* ibid. repirio

* amore

* i. e. semovere

* omnes

* Mabil. tentatio divinitus

* Mabil. exhortationum

* ibid. adest

* ibid. Domini commorando

* ibid. lecto

* ibid. tota conversione

* ibid. a

* ibid. tenentem

* ibid. additur dicens

* ibid. hæc res

* ibid. additur est

* ibid. & licet nimiis

* adde se

* Mabil. videte

* ibid. morborum

* disposuit

* Mabil. illic

CAPUT VI.
Postrema Sancti gesta & felix obitus.

[Lugens suorum] Beatus itaque Aychadrus pro tanto imponderabili miseriarum luctu nimium corpore afflictus, & permaximis doloribus prægravatus, cœpit sine cessatione invocare consolatorem Dominum, ut delictorum suorum, suæque residuæ familiæ pie suspenderet vindictam, & corrigibilem tribueret eis efficaciam. Et persistens denuo simul cum subjectis omnibus diebus ac noctibus in sanctis vigiliis & puris orationibus, adjecta etiam abstinentia non modica, & semivivus mundialem post obliviscens gloriam, totum se convertit ad Dominum, in sua omnipotentia exorans illum continuo, ut animæ suæ suorumque omnium tribueret illis affluentiam salutarem, ne darentur ultra inimico in prædam, sed potius in sua misericordia reciperet eorum animas, quas cito per spiritum noverat ad vitam aliam esse evocandas; & hoc suspensus felici suspirio beatus Homo totus animo hærebat cælo, spreto denique mundiali deliberative ruinoso consortio.

[67] Audierat enim inter cætera, præceptorem sanctissimum obiisse, [ac S. Filiberti obitum,] nimio dolore cordis astrictus. Videbantur illi hujus ruinosi seculi adversa omnia a, & veluti ad præcipitium irreparabile ruere miserrimum; quoniam dum in ista vita manserant, unus alteri sociabile ministrabat præsidium; Filibertus scilicet patrocinando, ut auriga b navim gubernans in undoso æquore sine naufragii periculo; Aychadrus tamquam proreta c prævius, decernens, ne subito navis ad portum veniens læsionem pateretur aliquam in litore saxeo. Etenim beatus Filibertus, ut Moyses, ducebat sibi plebem creditam, velut in Synaïco deserto, & Aychadrus illi jubendo, ut Josue, manebat in tabernaculo, custodiam sibi commissam fideliter agendo. Uterque enim, ut veri Israëlitæ, tamquam dictus Moyses & Aaron, in hiis, quæ Dei erant, sine aliquo murmure offerebant tempore oportuno mensuram tritici injunctæ familiæ, Domino largiente.

[68] Hiis itaque atque aliis beatus abba Aychadrus destitutus solatiis ceu fulcro tunc sustentationibus * ablato, [angelica visione recreatur,] omnino dedolendo pro tanto geminali dampno gemebat, & ubique pallidus & lacrymosus ab omnibus sibi credulis videbatur, tamquam viribus corporeis præmortuus. Sed dolentium recreator omnipotens Deus, qui fidelibus suis a primordio seculi, more Job & Tobiæ, semper spem consolatoriam in angustia positis amministrare voluit, hunc etiam Servum suum non est passus longævis perire periculis. Veniens autem statim in ipsa nocte ad eum a Dei pietate missus angelus Domini, indutus veste candida, salutavit eum dicens: Gaudium tibi sit, Serve Dei, & jocunda exultatio; ecce enim in tempore tuæ angustiæ misit me Dominus ad te suæ pietatis perferre nuncium, ut resumendo constantiam consolationis repares vires; quoniam in agone positus bene certasti, & absque defectu cursum consummasti & illatis temptationibus, fidem servasti.

[69] [illosque cælo donatos intelligit, & finem suum non multum abesse prædiscit.] Qua de re reposita est tibi a Domino corona justiciæ, quam reddet tibi Dominus in illa die remunerationis, in qua non solum tuæ beatitudinis præmia, sed etiam omnibus remuneraturus erit suis fidelibus pro suorum actibus. Legimus enim, Sancte Dei, quia tribulatio corporalis, si in patientia est, coronabitur. Ideoque confortare nunc in eo, qui misit me ad te, & viriliter age, quoniam Dominus hos, quos e tuo grege & tuæ custodiæ commendatos recepit in domo sua, clementia sancta contulit; & beati illi, quoniam in seculum seculi laudabunt illum. Et sicut alio in loco * dicit: Beati, quos elegisti, Domine, habitabunt in atriis tuis. Deinde, Sancte Dei, certa ut miles bonus in agone tui certaminis, & noli metuere; non est enim longe a te tempus vocationis tuæ. Quapropter viriliter age & noli diffidere, Dominus tecum sit, & cum omnibus tibi creditis Dei Electe.

[70] [Ad mortem se præparat,] Finita autem illa angelica allocutione, mox Paterfamilias post matutinale officium suis valedicens fratribus & clementer resalutatis, utrumque eis retulit, & obitum beati patris Filiberti d, & allocutionem angelicam, præcepitque iis sicut solito, ut in bono animo manerent, & semper auxilium a Domino peterent, ut in sancta religione ac bono opere manentes, coram Deo accepte, & coram seculo irreprehensibiliter viverent, semper Dominum exorantes, ut eorum saltem reliquiæ salvæ fierent. Et quia in terra nihil fit sine causa, idipsum exhortatus est, ut abscessum Patris eorum levius ferrent, & suas sanctas exequias digne celebrando perficerent, quatinus ille Servus Dei pro eis apud pium Dominum intercederet, ærumpnis corporeis liberatus, qui multoties ab hoste eos tutaverat maligno, corpore plenus.

[71] [quam post triennium feliciter obit.] Hiis denique omissis monitionibus, fratres, ut eis præceptum a sancto Patre fuerat, pro beato Filiberto, ut dignum erat, orationes assiduas fundentes * Domino, & per multas lacrymas ejus absentiam diutissime fleverunt; semper de suis sanctis memoriis invicem sermocinantes & suas multimodas benignitatum gratias recolentes. Posthæc beatus Aychadrus vixit triennio in sanctis operibus, cursum dignum peragens in multa abstinentia, & in sancta caritate fratribus ministrans e, & ordinatis cunctis, quæ illis erant post dicessum illius utilia, facta confessione & suscepto sancto Viatico, valedixit omnibus cum sancto dato osculo; & tunc commendans eos Domino, inter verba orationis septimo decimo Kal. Octobris f migravit ad Dominum, percepturus ab eo gloriam sempiternam, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Mabillonius: Audierat enim inter cetera præceptorem suum beatissimum Filibertum jam ad superos esse translatum, de cujus abscessu sanctissimo nimio dolore cordis adstrictus, videbantur immorari illi &c.

b

Auriga proprie dicitur, qui currum regit; Ovidius tamen eo nomine etiam appellavit navis gubernatorem lib. 1 Tristium, Eleg. 3:

Sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undæ,
      Aurigam video vela dedisse rati.

c Mabillonius legit Propheta, sed nostra lectio retinenda est, proreta enim proræ gubernator est: voluit itaque indicare auctor, Aichardo curæ fuisse anteriorem navis partem seu proram, Filiberto posteriorem seu puppim, ut clavum regeret: quomodo etiam loquitur Plautus in Rudente: Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.

d Juxta hunc biographum S. Aichardus jam noverat mortem S. Filiberti antequam adveniret angelus; at juxta brevioris Vitæ auctorem & Fulbertum ex ipso angelo illam didicit.

e Plura hic omissa sunt, vel adjecta apographis Mabillonii, ubi post vocem ministrans sic pergitur: Erat namque in suis sanctis moribus diu noctuque Deo serviens omnipotenti & semper ultimam horam vocationis suæ exspectans, & juxta morem pristinum sui incolatus sancte vivens; ac quanto proximiorem se sui sancti obitus senserat revelante angelo, tanto districtius se artabat juste vivendo. Erat enim annorum tunc sexagenarius, omni sanctitate plenus & pernox in suis sanctis orationibus, mundum fugiens aride vivendo, & semper Deo appropians bene perseverando. Fuit itaque pes claudo & oculus cæco, auxilium omnibus faciens, & cunctis pro Deo alimenta ministrans. Non enim poterat suos oculos corporeos claudere alicui indigenti, nec algentem sine indumento dimittere. Os enim illius sanctum patebat omnibus miseris in confortatione, & manus illius famelicis saturitatem ministrans. Si quempiam cerneret sitire, tribuebat poculum, & omnibus incommode (ut ita dicam) viventibus juxta capacitatem sui mos erat illi commoda ministrare. Et quia beati viri laus in fine canitur, istius beatitudo, dum in hac voluptuositate duravit, debilibus, cæcis, claudis, nec non etiam & obsessis a dæmone, atque febre correptis, omnibus ad se accedentibus profuit. Et quia cursus illius jam ad sanctum finem pervenerat, cœpit beatus Homo vires corporeas in imbecillitatem mutare, & febre validissima corripi: quod sentiens Sanctus Dei ruit ilico in sancta prece, gratias agens Deo, qui juxta condictum angeli Servum suum dignatus fuerat ad suam misericordiam invitare. Sicque convocatis ad se omnibus fratribus per septem dies non cessavit illis verbum Dei annuntiare, ac ordinatis &c., ut in nostro apographo.

f Mabillonius & quicumque recentiores Vitam ab ipso editam consuluerunt, felicem S. Aichardi transitum innectunt anno Christi 687, quia initio hujus numeri superstes fuisse traditur per triennium S. Filiberto sub annum 684 probabilius defuncto. Alii, ad quorum notitiam nondum devenerat Vita ista, diversimode quidem de anno emortuali censuerunt, hæserunt tamen pene omnes intra annos 680 & 695, prout notavimus in Commentario prævio num. 24. Sed omnes hos corrigendos existimavit Cointius in Annalibus Francorum, mortemque Sancti differendam usque ad annum 718 aut 720. Audi ejus argumentum tom. 4 ad ultimo loco nominatum annum: Hugo Drogonis filius, cum laïcus adhuc esset anno primo Clotarii quarti regis, id est, anno Christi septingentesimo duodevigesimo, munificum se præbuit erga monasterium Fontanellense, postea monachum apud Gemmeticum induit, Aichardo illius loci tunc abbate; vixit igitur Aichardus ad annum usque Christi septingentesimum duodevigesimum, imo post illum annum aliquamdiu vitam produxit, & supradictum Hugonem monasticen amplexum erudivit. Hactenus ille citans in margine Vitam S. Aichardi a Fulberto conscriptam apud Surium ad 15 Septembris & ChronicumFontanellense cap. 8. Et sane in hoc Chronico, typis vulgato per Acherium tom. 3 Spicilegii, dicitur Hugo postea archiepiscopus Rotomagensis & a nobis aliquoties laudatus in Commentario, cum adhuc laïcus foret, largitus esse Benigno Fontanellensi abbati Viervlacum villam … ab anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo decimo tertio, Indictione duodecima, qui fuerat annus Dagoberti junioris regis III; & paulo post, Witflanam villam… Wandoni abbati anno primo Clotharii regis, qui coincidit cum anno Christi 718, sed tum laïcus non erat Hugo, ut liquet ex diplomate alterius donationis, factæ monasterio S. Arnulphi Metensi, anno quinto regni domini Dagoberti regis ultimi, id est, Christi 715, in quo idem Hugo se sacerdotem scribit & Metensem primicerium. Dictum diploma tom. 1 Aprilis ad diem 9, præfiximus ejusdem Vitæ compendio. Imo putat Henschenius in annotatis ad idem compendium, Hugonem jam tum fuisse sacerdotem, quando primam donationem fecit anno 713, sumique nomen laïci pro necdum episcopo aut abbate. Certe apud Meurissium in Historia episcoporum Metensium ad Acta S. Arnulphi exstat diploma,de cujus tamen fide non disputo, in quo legitur Hugo sacerdos fuisse regnante Childeberto tertio, id est, ante annum 711. Hinc patet quam parum firma sit argumenti a Cointio allati pars prior; sed demus firmissimam esse; quibus documentis probabit alteram, Hugonem scilicet postea monachum induisse Aichardo abbate? Nihil huic affine legimus in Chronico Fontanellensi; nihil in Vita S. Hugonis, licet erroribus aliis ac anachronismis plenissima, auctore Balderico episcopo Dolensi conscripta, editaque & explosa ab Arturo in Neustria pia; nihil in utroque anonymo nostro & Fulberto S. Aichardi biographis, nihil denique in ullo vetusto scriptore; ut proinde nihil etiam evincat Cointii ratiocinium, ad differendum Sancti obitum ultra annos ab aliis assignatos.

* Mabil. sustentationis

* Mabil. additur scriptura

* ibid. fuderunt

VITA BREVIOR
Auctore ignoti nominis & ætatis.
Ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris.

Aichardus seu Aichadrus, abbas Gemeticensis, in Normannia (S.)

BHL Number: 0183

Ex Ms.

[Ortus nobilibus parentibus monachum induit;] Sanctus Aycardus natus de civitate Pictaviensi in Aquitania, patre Anschario milite, & matre Ermena nobilibus. Mater fuit larga pauperibus, &, cum esset gravida, vovit Puerum Deo serviturum a, quod etiam Puer adultus optavit, licet pater ejus veteranus sub rege Clotario b eum pro se militare disponeret. Posthæc Puer instructus literis intravit monasterium Ansyon. Angelus autem Domini misit cæcos & claudos ad eum, & sanabantur, & licet ipse petiit, ut nemini dicerent, tamen dæmones de obsessis per eum ejecti clamabant. Audivit in solitudine vocem de cælo: Ibunt de virtute in virtutem. Et ipse respondit: Videbitur Deus deorum in Syon. Hoc secrete retinuit & corpus amplius castigavit c.

[2] [S. Filiberto abbas sufficitur Gemetici;] Cum autem sanctus Philibertus abbas argueret Ebroïnum, quia apostata erat de Luxovio, & proinde persecutionem ab ipso pateretur sanctus Philibertus, procuravit a sancto Audoëno d episcopo Rotomagensi Aycardum in loco suo constitui e. Cum igitur fratres laborarent in agro seminando in futurum, contigit, ut lapis quidam magnus inde removeretur. Diabolus autem cum ascia ignita incidit arborem magnam, sub qua fratres erant; sed sanctus Aycardus a longe fecit crucem, & clamavit, ut fratres fugerent. Et cum fratres causam quærerent, dixit, quod diabolus per arborem voluit eos occidere, qui occiderat Adam; & ostendit cicatricem nigram in arbore, unde fœtor sulphureus exivit, & poma ejus matura erant quasi carbones nigri, & pressi manu quasi cinis erant, & fœtebant: & fratres volebant arborem succidi, sed Sanctus eam dimisit, ut fratres semper caute insidias timerent.

[3] Quadam autem vice diabolus capillos Aycardi rasos tardius Sabbatho collegit properando. [dæmones fugat.] Hic sæpe noctibus cum cruce & aqua benedicta diabolum fugabant, & semel vidit, quod diabolus non potuit intrare dormitorium, quia benedictum fuit & aspersum. Diabolus voluit lampadem frangere projiciendo lapidem, sed sanctus Aycardus fugavit eum cruce, qui exiens per fenestram non aspersam fregit vitrum cum fœtore. Fratribus autem de hoc quærentibus in die sequenti dixit causam Sanctus: docuit fratres, ut vigilarent contra diabolum, qui sicut leo circuit, addens: Beatus homo, qui semper est pavidus, ut finis sit bonus, ne in portu periclitetur, vel in porta, rediens de prælio, occidatur; ne ædificium consummatum cadat superius vel inferius; ne semen in messe pereat vel vindemia.

[4] Factum est autem cum oraret, quadam vice chirothecæ ejus pendebant in aëre sicut legitur f sancti Philiberti prædecessoris sui erant in monasterio illo nongenti monachi, [De grege suo solicitus] & servientes ei mille quingenti; unde sanctus Aycardus senex & debilis, dubitans quid ageret, non audebat resignare officio, ut quidam consulebat, nec minuere numerum repræsentantem novem choros angelorum. Unde perseveravit victor annorum pastor gregis sollicitus g, ut Deus ipsum adhuc in vita conservaret, vel ut oves ante se tolleret, ne postea deviarent a Deo.

[5] Nocte cum fratres essent in dormitorio & non posset dormire præ sollicitudine, [noctu angelum cum dæmone altercantem audit,] psallens vidit austrum h angelum candidum cum virga, & sathan ex adverso scintillantibus oculis horribilem: & dixit angelus ad sathan: Quid quæris? Hic nihil est tuum. Respondit: Nonne vicimus primos parentes, & sic Judæos vicimus, qui erant LXX annis in Babylone, & eis persuasimus, quod Christum occiderent? Angelus dixit; Quod * tu audeas Christum nominare, cujus mors est vita fidelium & mors tua & tormentum? Primi parentes victi erant per inobedientiam; sed hic est obedientia, humilitas, caritas, ergo sunt cives Jerusalem, & non ducentur in Babylonem, sicut Judæi Legis transgressores. Sathan dixit: Ergo vacuus recedam? Angelus respondit: Habebis hic officium purgandi eos ad eorum salutem & tuam confusionem per aspectum horribilis vultus tui. Sathan ait: Magis volo fugere, quam eis prodesse sine lucro meo. Hæc omnia audivit Sanctus.

[6] Angelus autem dixit sancto Aycardo: Ne timeas ex præmissis, [& mortem dimidiæ partis suorum monachorum prænoscit,] sed confortare, quia oratio tua est exaudita, & fratres tui asscribentur ad sequendum Agnum. Et ergo cras mane dic eis, ut purgent conscientiam per confessionem, & breve tempus redimant per artam pœnitentiam, & per Christi Corporis communionem præparent se ad cænam Agni, dimidia pars fratrum nunc conscripta est, quam virga tangam. Tunc sanctus Aycardus ait: O utinam pergam ego Pater cum filiis senex, & debilis cum junioribus! Angelus respondit: Oportet te adhuc modicum laborare in vinea Domini, & tunc ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo, & occurrent tibi, qui præcesserunt fratres, cum psalmis suscipientes te; nec præmia tua minuentur, sed certa sunt & augebuntur. Tunc vidit Sanctus angelum tangentem fratres morituros cum virga; & notavit eos; & cum videret angelum velle recedere, ait: Quis custodiet nos ab hoc hoste terribili? Respondit: Nihil timeatis, quia non potest nocere Christianis; sed per terrorem visus purgabit morientes. Tunc diabolus hæc sciens etiam recessit.

[7] [quæ eis, rite comparatis,] Recedente angelo, mane congregatis fratribus, quæsivit Sanctus, quid ipsi vidissent in nocte. Quidam dixerunt, se vocatos & euntes ad Pascha in templo pretiosissimo; & hi erant morituri. Alii dicebant, se vocatos ad cœnam Agni non statim, sed cum postea vocarentur, id est, post probationem majorem. Tunc sanctus Aycardus aperte dixit, qui essent morituri ad signum angeli. Tunc hi procidentes ad terram, pectora percutientes pugnis, nil proprietatis abscondebant, & sic tribus diebus flebant morituri, die quarto jejunantes; & remanentes etiam flebant, quia relinquebantur: fuit tamen luctus lætificans propter spem gloriæ.

[8] [obtingit die quarto.] Quarto igitur die post Missam absoluti omnes communicabant, & osculantes se in pace, ibant cum Patre ad domum capituli: & præposuit singulis custodes psallentes. Et resplendebant facies morientium, quasi resurgentium. Quidam moriebantur ad tertiam, quidam ad sextam, alii ad nonam & reliqui circa Completorium, qui omnes erant Christo incorporati. Et per octo dies fiebant exequiæ eorum solenniter. Quidam etiam fratres multum dolebant, quod non erant etiam vocati ad gloriam, vel quia multum senes erant, vel quia a juventute Deo militaverant, vel quia plura certamina vicerant carnem macerando.

[9] [Superstites consolatur Sanctus] Sed sanctus Aycardus consolabatur eos longaminiter exspectare, & tempore acceptabili Deo lætanter servire, & gratiam ejus non abjicere, nec ejus voluntati contraïre, nec minus nec plus velle vivere, quam Deo placet; quia Deus, qui dedit spiritum, revocabit, quando vult: sicut dixit Moysi: Ascende in montem Abarim, sicut Aaron in monte Hor &c. i. Et dicebat Aycardus; Fratres præcesserunt parare locum & mansiones, ut orent pro vobis, & recipiant in æterna tabernacula: nam & latro in cruce, licet tarde venit, in vinea recepit denarium cum primis Patribus: ideo & vos patientes estote usque ad adventum Domini, quia nescitis diem neque horam; & satagite puri & parati inveniri vigilantes cum veste nuptiali, lampadibus præparatis.

[10] [& ipse dolens recreatur ab angelo, ac monetur de futuro obitu.] Posthæc Sanctus deflevit seipsum dicens: Cur veni ad hanc magnam curam regendam, & non reliqui fortiori? Cur oravi pro alleviatione per mortem fratrum, nisi ut post mortem meam deviarent? Et nunc possum consolari, quia sunt salvati. Angelus autem dixit ei: Cur fles? Nonne debes esse paratus sicut Abraham offerre filium? An vis cum Pharaone retinere filios Israël in Ægypto, & milites Christi, ne coronentur? Consolare, quia ex paterna caritate orasti pro eorum salute, qui sunt salvati: etiam placuisset similiter, si pro omnibus aliis orasses; & nunc alleviatus potes alios regere, & brevi instabit tempus remunerationis tuæ. In cujus signum hodie audies nuncium de morte Philiberti prædecessoris tui, qui transivit ad gaudia cæli.

[11] Tunc sanctus Aycardus Deo gratias egit, & gregem remanentem Deo commendavit, [Aichardus, sedulo instructis monachis, moritur.] aspirans ad præcedentes. Instruxit etiam fratres, quod essent dilectione uniti, & quod resisterent diabolo cum Scripturis sanctis & essent prudentes sicut serpentes. Contra superbiam cogitarent casum diaboli; contra invidiam, quod invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; contra iram: In patientia vestra possidebitis animas vestras; contra avaritiam pœnas divitis epulonis; & hoc etiam contra gulam, & quod dixit Dominus: Vigilate, ne graventur corda vestra crapula & ebrietate; contra luxuriam, quod immundi regnum Dei non possidebunt; contra maliloquia & multiloquia, quomodo peccatum non deerit; contra desperationem: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat: & in quacumque hora ingemuerit peccator, iniquitatum ejus non recordabor amplius. Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit k. His & aliis verbis consolabatur fratres per VII dies. Septimo igitur die invasit eum febris fortis, qui veniam petiit a fratribus, & de caritate iterum eos monens collegit pedes super stratum cilicinum, & elevatis oculis expiravit XV die Septembris.

ANNOTATA.

a Voti hujus non meminit prior anonymus. Fulbertus ejus causam fuisse scribit periculum matris parturientis.

b Juxta chronotaxim Mabillonii & aliorum, quos sequimur, natalem Sancti affigentium anno 624, intelligimus hic Clotarium secundum, vitafunctum anno 628.

c Multa Sancti gesta hic subdunt prior anonymus & Fulbertus, quos vide.

d S. Audoëni vel Dadonis Acta elucidata sunt mense Augusto ad diem 24.

e Vide, quæ super his annotavimus ad Vitæ prioris cap. 3 lit. c.

f Cum ista periodus destituta sit in apographo nostro necessariis interpunctionibus, seu notis sensum a sensu disterminantibus, non ausim certo definire, an τὸ sicut legitur pendeat a præcedenti orationis parte, an pertineat ad subsequentem. Videtur quidem naturalius, ut prior sensus absolvatur per voces in aëre; & dein dicantur in monasterio fuisse tot monachi ac servientes, sicut legitur (supplendo in Vita) sancti Philiberti &c. Sed, ut alias monui, in Vita memorata numerus monachorum & servientium non exprimitur; præterea narratur in Vita eadem etiam prodigium aliud de chirothecis S. Filiberti, ut dubitari saltem queat, an auctor noster noluerit significare, quod S. Aichardi chirothecæ prodigiosæ fuerint, sicut chirothecæ S. Filiberti.

g Deest vox orare vel ejusmodi significationis alia.

h Lege ad austrum, id est, ad partem Meridianam.

i Doctrinam confirmat Sanctus illorum exemplo, qui se voluntati divinæ humiliter subjecerunt, quando eis prohibitus fuit ingressus terræ promissionis adeo desideratæ, & intimata mors. Abarim montium series est in Arabia, in quarum una mortuus est Moyses: Hor mons item Arabiæ, ubi vivere desiit Aaron. De Moyse actum est in Opere nostro die 4 Septembris, de Aarone die 1 Julii.

k Putem, huic textui aliqua ab auctore præmissa fuisse, eumque allegari contra acediam aut nimiam fiduciam.

* Quid

DE SS. EMILA DIACONO ET HIEREMIA MM.
CORDUBÆ IN HISPANIA.

Anno DCCCLII.

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu, & martyrio per S. Eulogium scripto.

Emila M. Cordubæ in Hispania (S.)
Hieremias M. Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE C. S.

Ex sanctis martyribus, qui Christi fidem adversus Mahumeticam impietatem medio seculo IX Cordubæ, [In Romano Martyrologio aliisque recte hoc die,] in Arabica seu Saracenorum persecutione, glorioso sanguine tutati sunt, varios variis aiebus in Opere nostro jam dedimus. Ex eorumdem numero duo præclari Athletæ, stirpe nobiles, ætate juvenes, sed fide robusti in Martyrologiis tum ad hunc, quo passi sunt, diem, tum ad alios dies annuntiantur. De hisce Romanum Baronii hoc ipso die sic habet: Cordubæ sanctorum martyrum Emilæ diaconi, & Hieremiæ, qui in persecutione Arabica post longam carceris macerationem, cervicibus pro Christo abscissis, martyrium compleverunt. Baronio præiverat Galesinius, qui hoc pariter die de iisdem ita memorat: Cordubæ in Hispania, beatorum martyrum Emilæ & Hieremiæ. Hi cives Cordubenses, nobili familia nati, ab ineunte ætate in basilica S. Cypriani in litteris versati, sermonis Arabici periti, non Arabum carnificina deterriti, præ studio Christianæ religionis in eorum superstitionem invecti, comprehenduntur; qui post carceris squallore pene confecti, demum libenti animo pro fide cervices præbuerunt. Unde hæc hausta sint, infra videbimus; recentiores vero martyrologos sciens prætereo; id unum addens, quod eodem die in Martyrologio Hispano Tamayi annuntientur.

[2] At vero Usuardus eosdem ad diem XVII hujus mensis retulit, [ad diem 17 in Usuardino,] Emila in Emilianum mutato. Item Corduba, inquit, sancti Emiliani diaconi & Hieremiæ decollatorum. Ad hæc Sollerius noster sequentia observavit: Postremi duo Martyres Cordubenses ab eo primum, imo ab eo solo consignati sunt, ex Arabicæ persecutionis messe in Hispania collecta, quam in Galliam retulit, ut jam superius sæpe dictum est. Prioris nomen ab Usuardo mutatum vix dubito, formatumque Emilianum ex Emilla, qui cum Hieremia ab Eulogio refertur lib. 2 Memor. cap. 12. Cur in Romano moderno locum non habeant, sed eorum loco Columba ex Memor. lib. 3, cap. 10 substituatur, non aliam causam video, quam quod ejus reformatores Galesinium secuti sint, neglectis Belino, Maurolyco, Felicio & aliis, quibus usos eos fuisse satis constat. At enim binos nostros vere Usuardinos esse æque ac ceteros, codices nostri evidenter demonstrant. Hæc ipse, circa quæ nonnulla observanda sunt.

[3] In primis recte ait, duos hosce Pugiles ab Usuardo Martyrologio primum insertos fuisse; [circa quod aliqua observantur,] nam dum Petrus de Natalibus lib. 8, cap. 88 & Surius, vel ejus editor Adonem laudant, de Adonis Auctariis intelligendi sunt, cum eorumdem Martyrum memoria in ipsius Martyrologii editionibus a Mosandro & Rosweydo curatis, minime occurrat. Occasionem quoque, qua in illorum Martyrum notitiam devenerit Usuardus, bene insinuat Sollerius, ipsius scilicet iter Hispanicum, quod una cum Odilardo suscepit, ut S. Vincentii levitæ ac martyris corpus Valentia in Galliam transferendum obtineret; quo voto suo frustratus, corpora SS. Georgii & Aurelii, qui in eadem Arabica persecutione, in qua duo nostri Pugiles, eodemque anno & loco passi fuere, Corduba transtulit anno 858, quemadmodum in ejusdem translationis historia apud nos tom. VI Julii, pag. 459 & sequentibus edita, videre licet. De mutato Emilæ in Emilianum nomine similiter assentior Sollerio, Emila enim a S. Eulogio, de quo mox, appellatur, atque ita etiam in Breviario Cordubensi recentiori correctum fuit, cum in antiquiori Emilianus legeretur, teste Martino de Roa in Martyribus Cordubensibus ad diem hanc XV Septembris.

[4] Quod ad diem martyrii attinet, eum perperam Usuardus, [perperam annuntiantur;] quique eum secuti sunt, recte vero Galesinius ac Baronius annotarunt. Eodem enim S. Eulogio teste, Martyres nostri non XV, sed XVII Kalendas Octobris coronati fuere. Eadem de causa etiam S. Columba virgo & martyr ad diem XVII ab iisdem relata est: nam & hanc tum passam fuisse, idem Sanctus testatur, quem utroque loco Galesinius & Baronius merito laudarunt, secutique sunt; ad quod videtur non advertisse Sollerius, dum ista superius scriberet. Usuardo autem S. Eulogium præferre nemo dubitabit, qui adverterit, hunc Cordubensem presbyterum fuisse, Cordubæque incolam, dum ea persecutio sæviret; illum vero Gallum, qui sexto circiter post eorum martyrium anno Cordubam advenit, neque diu moratus est. Adde, quod Eulogius, non minus, quam Usuardus, in eo Opere sibi proposuerit Martyrum natales sive dies obitus annotare, cum in Præfatione libri 2, in quo de iis agit, sic scribat: Contigua hujus secundi Operis brevitas martyrum tantummodo beatorum gesta exponens, nomina, ætates, ortus, diesque allisionum (id est, martyrii) fideli proferet relatione. Hinc ipse Sollerius in Observationibus ad idem Martyrologium Usuardi, ad diem XXVII Augusti, Usuardum errasse agnoscit, dum S. Georgii & sociorum in eadem persecutione martyrium ad eum diem retulit, quos die XXVII Julii passos esse, idem S. Eulogius testatur.

[5] [uti & ad eumdem & 18 diem in Breviariis Cordubensibus.] Attamen non hoc Septembris die eorumdem Martyrum memoriam in Cordubensi Breviario olim celebratam fuisse, discimus ex Ambrosii Morales Scholiis in prædictum S. Eulogii Opus: ad libri enim secundi, cap. 12 ista Eulogii de die martyrii eorum verba: XVII Kalendas Octobris, sic excipit: Dies est Septembris quintus decimus, qui aperte in veteri exemplari notatur. Usuardus, Breviarium Cordubense, Ado (auctus) & Equilinus paucis diebus variant. Tamayus, qui eos, ut dixi, ad diem XV refert, notat eosdem in laudato Breviario ad XVII memorari: Martinus vero de Roa in Kalendario Sanctorum, quod Operi suo de Martyribus Cordubensibus præmittit, eorumdem festum die XVIII Septembris celebrari affirmat, quamquam simul moneat, eos die XV Septembris passos esse. Forsitan is error in antiquiora Breviaria primum irrepsit, dum S. Eulogii Opus adhuc delitesceret, quod post medium seculi 16 repertum esse colligimus ex laudati Ambrosii Morales Præfatione ad idem Opus, anno 1572 signata. Utrum autem Cordubenses in variis Breviarii sui mutationibus festivitatis quoque diem ex S. Eulogio correxerint, uti Emiliani in Emilæ nomen recte emendarunt, nondum exploratum habeo.

[6] [Incertum, an vetustioribus Breviariis Cordubensibus inserti fuerint;] Dubitari vix potest, quin sancti Martyres nostri antiquum apud concives suos cultum obtinuerint: nam & S. Eulogius eorum æque ac ceterorum in ea persecutione pugilum verum martyrium, dignamque martyrum honoribus coronam libro 1 & 2 Operis sui multum celebravit, & SS. Georgii & Aurelii corpora, quos eadem persecutio coronaverat, ab Usuardo in Galliam delata esse supra diximus ex tomo VI Julii, ubi etiam miracula quibus eluxerunt, videri possunt. Quod ad Officium ecclesiasticum attinet, Martinus de Roa libro de Antiquitate & auctoritate sanctorum Martyrum Cordubensium ac de Breviario Cordubensi, cap. 5 ex vetustis ejus ecclesiæ Breviariis, quæ vidit, tria recenset, quorum primum ab annis 113 (scripsit autem ipse anno 1601) alterum ab annis 77, tertium denique ab annis 44 excusum est; sed in his paucorum dumtaxat sanctorum, quos ibidem enumerat, Officia propria legebantur; de ceteris vero utriusque ordinis (martyrum scilicet sub Romanis ac sub barbaris coronatorum) nihil præcipuum, nec de omnibus omnia Breviaria, sed de aliis alia. Incertum itaque est, utrum in his SS. Emilæ ac Hieremiæ memoria aliqua fuerit celebrata: verum, quæ ibidem subdit, dubio locum non relinquunt, quin saltem deinde primum Officio ex Communi, postea etiam proprio ibidem acta fuerit. Roæ verba subjungo.

[7] [postea tamen primum Officio ex Communi,] Anno Domini MDLXXIV, repertis B. Eulogii Commentariis, dominus frater Bernardus de Tresneda, episcopus Cordubensis e Franciscana familia, eorum tantummodo martyrum Officia, festosque dies retinendos sanxit, quorum in Romano Martyrologio nomina legerentur. Non multo post D. F. Martinus de Mendoça, episcopus & civis Cordubensis ex Ordine B. Dominici, propria, quæ tum habebantur Officia, adjunctis aliis, quæ ex divo Eulogio supplenda curavit, auctoritate Apostolica edidit, quæ hactenus Cordubæ celebrantur. Successit huic D. Antonius de Paçcos, supremi olim senatus regii præses, ut beneficentia in pauperes, ita religione in Divos maxime excellens, qui justis multorum querimoniis adductus, secundum excudi Kalendarium imperavit, in quod eos omnes Christi martyres retulit, quos vel ex divi Eulogii libris, vel ex probatis aliis historiis, Cordubæ coronatos esse constabat. Nam cur quæso ex pluribus ejusdem certaminis & palmæ consortibus, ejusdem scriptoris testimonio commendatis, alii in Ecclesiæ lucem revocarentur, aliis in obscuro relictis? Sed in his nihil in eorum precibus proprium; sumebantur autem omnia de Communi.

[8] Verum, ut humana sunt omnia, ne hoc quidem diuturnum fuit: [deinde etiam proprio in iisdem celebrati sunt.] nam illud etiam secundum Kalendarium (incertum qua de causa) paucis post annis exemptum. Grave hinc piorum animis vulnus impressum; eorum maxime, quos Divorum honos & ejusdem cæli solique communio propius tangebat. Id cum intellexisset dominus Franciscus de Reynoso, qui superiori successit, vir vere ob multas præclarasque virtutes dilectus Deo & hominibus, cujus memoria in benedictionem erit; ubi sedem iniit, nihil antiquius habuit, quam ut animum ad res divinas adjiceret, & maxime ad istam, quæ laudis sanctorum martyrum amplificatione continetur. Dedit igitur operam, ut eorum Officia, numero & gestis martyrum locupletata, a sancta Sede Apostolica probarentur; probata edi jussit, edita recipi ac celebrari præcepit. Huc usque laudatus de Roa; unde nullum, ut dixi, de legitimo SS. Emilæ ac Hieremiæ cultu dubium relinquitur; cum hi certe in eorum numero sint, quorum Officia propria tum præcepta fuere; quippe qui & Romano Martyrologio inscripti sunt, & a S. Eulogio tamquam illustres martyres celebrantur. Hisce adde, ejusdem de Roa Kalendarium supra memoratum, in quo, ut vidimus, uterque Sanctus noster ad diem XVIII Septembris memoratur, quodque eos Sanctos continere ipse ait, iisque diebus referre, quibus eos celebrat ecclesia Cordubensis.

[9] Sancti Eulogii Cordubensis presbyteri ac martyris Vitam ab oculato teste Alvaro scriptam, [Elogium eorum a S. Eulogio scriptum.] in Opere nostro editam illustratamque habes ad diem XI Martii. In ea biographus cap. 2 de Memoriali Sanctorum per ipsum conscripto diserte sic meminit: De quo (uno e proceribus divinitus punito) plenius in libro Memoriale Sanctorum tertio jam dictus beatissimus disputavit. In quibus libris & passiones sigillatim martyrum claro fonte locutionis explicuit, & prosecutione sufficienti, quæcumque acta sunt in martyribus Domini & dicta, secuturis generationibus propalavit. Quantus autem, vel quam excellens fuerit scientia, luce clariora ejus pandunt Opuscula, quæ sale Attico & prosatico lepore, imo divina inspiratione, composuit. De hisce consuli possunt laudata Vita & Nicolaus Antonius tom. 1 Bibliothecæ Hispanæ veteris, lib. 6, cap. 6; id unum hic observasse juverit, S. Eulogium martyrum victoriis, quas refert, synchronum ac oculatum sæpe testem fuisse, in eademque persecutione & urbe primo captum, deinde e carcere liberatum, ac denique sub Mahomete rege capite plexum fuisse; ita ut in scriptore hoc, cetera quoque docto ac pio, ad conciliandam dictis ejus fidem nihil quisquam merito desideret.

[10] Porro de sanctis nostris Emila & Hieremia in laudato Memoriali egit lib. 2, cap. 12, ubi eorum martyrium, ut passim aliorum, brevi elogio complexus est, [Passi sunt sub Habdarrahgman Saraceno,] signans Æram Hispanicam, quam præmiserat, DCCCXC, quæ Christi anno 852 respondet. Dominabatur tum aulamque Cordubæ habebat Habdarrahgman, quem alii Abderramen scribunt, Saracenorum in Hispania rex, quem Ambrosius Morales in Scholiis, ejus nominis III numerat. De suscitata ab ipso vel vehementer aucta in Christianos persecutione idem Eulogius libro citato, cap. 1 hæc scribit: Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, anno Incarnationis ejus DCCCL, Era DCCCLXXXVIII; consulatus (id est, regni) autem Habdarrahgman XXIX; cujus temporibus rebus & dignitate gens Arabum in Hispaniis aucta, totam pene Hiberiam diro privilegio (id est tyrannide) occupavit. Cordubam vero, quæ olim Patritia dicebatur, nunc sessione sua urbem regiam appellatam, summo apice extulit, honoribus sublimavit, gloria ditavit, divitiis cumulavit, cunctarumque deliciarum mundi affluentia, ultra quam credi vel dici fas est, vehementius ampliavit; ita ut in omni pompa sæculari prædecessores generis sui reges excederet, superaret & vinceret. Dumque sub ejus gravissimo jugo Ecclesia Orthodoxorum gemens, usque ad interitum vapularet, venerabilis memoriæ Perfectus presbyter &c.; pergit deinde S. Perfecti martyrium enarrare.

[11] [de cujus persecutione] Quamquam autem tyrannus ille Christianos omnes exstinctos non vellet, sed & Christianæ religionis exercitium utcumque eis permitteret, ne regionem incolis, agricolisque destitueret; quo loco tamen hi tum habiti fuerint, ex ejusdem Memorialis libro 1 accipe. Nullam, inquit detractores martyrum redarguens, opinantes esse molestiam diruptiones basilicarum, opprobria sacerdotum, & quod lunariter solvimus cum gravi mœrore tributum; adeo ut expedibilius nobis sit compendium mortis, quam egentissimæ vitæ laboriosum discrimen… Et quis inter cunctos persequutores fidelium cruentius, quam hic infandus, Ecclesiam insequutus est? Quis tanta in eversionem Catholicorum, quanta idem exaggeravit infaustus? Quia, ut ita dixerim, nemo nostrum inter eos securus ingreditur, nemo quietus permeat, nemo septum eorum, nisi dehonestatus, pertransit. Etenim, cum nos cujuslibet rei familiaris necessitas ire in publicum coëgerit, & instante domestica necessitate, ex angulo tugurii nostri in forum prosilire contigerit; mox ut stigmata in nobis Ordinis sacri advertunt, acclamatione derisionis ut amentes & fatuos impetunt, præter illa puerorum quotidiana ludibria, quibus non satis est inferre linguæ convitium, turpia exaggerare scurrilitatum; verum etiam tergo nos lapidibus insectari non desinunt.

[12] [aliqua ex S. Eulogio annotantur.] Quid illud memorem, quod in contumeliam signi venerabilis proferunt; quod cum forte competens tempus psallendi signum fidelibus dare compulerit, & imminens hora obsecrationis indicium populis facere consuetum poposcerit; mox ut illectum superstitione mendaci vulgus clangorem tinnientis metalli aure captaverit, in omnem maledictionem & spurcitiam linguam admovere non differt… Sæpe ab eis & incessanter calumniamur, causaque religionis eorum sævitiam ubique perpetimur: adeo ut multi ex eis tactu indumentorum suorum nos indignos dijudicent, propiusque sibimet accedere execrentur; magnam scilicet coinquinationem existimantes, si in aliquo rerum suarum admisceamur. Hactenus S. Eulogius. Crevit tamen deinde etiam barbarorum sævitia, cum e Christianis aliqui impietatem eorum libera voce castigare, eorumdemque pseudo-prophetam Mahumetem & probrosa ejusdem dogmata arguere & insectari cœperunt. Tunc enim, qui Christianos hactenus utcumque toleraverant, vehementius exarserunt, & de exscindendis fidelibus aliquando deliberarunt. Hæc præmisisse juverit ad faciliorem elogii, quod subdemus, intelligentiam.

[13] E Benedictinis nonnulli sunt, qui utrumque Athletam nostrum inter sui Ordinis Sanctos recensere non dubitant; [Non fuere monachi Benedictini:] scilicet Yepesius tom. 4 Chronicorum generalium Benedictinorum, Centuria 4, ad annum 852, Bucelinus in Menologio, Wionius lib. 3 Ligni Vitæ, Menardus in Martyrologio, & Dorgainus in Kalendario, omnes ad hunc diem. Hisce consonat Joannes de Marieta, Ordinis S. Dominici, in Historia Ecclesiastica omnium Sanctorum Hispaniæ, lib. 3, cap. 12. Verum multo rectius Mabillonius seculi 4 Benedictini, parte 2, pag. 584 oppositum censuit, nec inter Prætermissos quidem locum eis concedendum putavit. Et certe S. Eulogius, qui, dum de monachis martyribus agit, eam professionem non solet omittere, nihil simile de Sanctis nostris memorat, imo contrarium indicat, dum ait: Emila… & Hieremias, qui ab infantia sua apud basilicam S. Cypriani litteras edocentes, unus ad ministerium diaconii consecratus, alter in habitu laïcali degebat simpliciter.

[14] Ceterum de SS. Emila & Hieremia agunt Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 852, [Cypriani de ipsis Epigramma supposititium.] quo passos diximus: Yepesius, Marieta, & Roa jam supra laudati; sed nihil ex ipsis discimus præter ea, quæ habet S. Eulogius, ex cujus Memoriali sua prompserunt. Joannes Tamayus in Observationibus ad Martyrologium suum Hispanicum Epigramma quoddam Ms. Cypriani archipresbyteri Cordubensis de SS. Emila, qui ibi Emilias vocatur, & Hieremia recenset, in quo eorumdem passio celebratur. De Cypriano hoc, ejusque epigrammatis videri potest Nicolaus Antonius tom. 1 Bibliothecæ veteris Hispanæ, lib. 6, cap. 7, num. 145 & sequentibus; sed & epigramma istud, a Tamayo relatum, inter supposititios Cypriani fœtus rejectum ibidem reperies. Plura de Sanctis nostris non reperi; itaque eorumdem elogium ex laudati S. Eulogii Memorialis Sanctorum libro 2, cap. 12 subjungo.

[15] [Sanctorum elogium] Post non longo iterum intervallo (id est post SS. Christophori & Leovigildi martyrium, quod cap. XI die XX Augusti anni 852 contigisse narraverat) duo adolescentes illustres, ex civibus Cordubensibus nobili familia procreati, ad palæstram martyrii concurrerunt; Emila scilicet & Hieremias, qui ab infantia sua apud basilicam S. Cypriani litteras edocentes, unus ad ministerium diaconii consecratus, alter in habitu laïcali degebat simpliciter. Et quoniam uterque Arabico insigniter præpollebat eloquio, ferunt tanta per eamdem linguam in eorum vatem (Mahumetem) volubilitate egregium Emilam exaggerasse opprobria, ut præcedentium martyrum convitia obliviscerentur, cernentes horum prosequutiones contra suum dogmatistam acrius invalere. Et idcirco non jam solummodo de mortibus resistentium sibi excogitare cœperunt, verum etiam totam extirpare Ecclesiam ruminarunt: quoniam nimio terrore tot hominum recurrentium ad martyrium concussa gentilitas, regni sui arbitrabatur excidium imminere; cum tali etiam virtute præcinctos parvulos prævideret.

[16] [& passio ex S. Eulogii Memoriali.] Quos per carcerem maceratos, postremum gladio vindice peremerunt. Et cum totus ille dies clara esset serenitate lustratus, subito eadem hora, qua decollati sunt, vehemens tonitruorum fragor exurgens, mundo incutitur; spargit radiata lampadum fulgura æther: superos avelli cardines existimares. Armatur nube grandinum axis; fuscatur dies, turbinibusque inficitur aër: pios cecidisse Athletas, elementa fatentur. Quorum corpora equuleis suspendentes, ultra amnem (Bœtim scilicet) statuunt XVII Kalendas Octobris, Era, qua supra. Signaverat autem supra Æram DCCCXC, id est annum Christi 852. De sacris eorum corporibus jussu tyranni postmodum combustis, cineribusque eorumdem fidelium cura collectis & in sacris locis depositis, uti & de ejusdem tyranni nece divinitus inflicta, consule Syllogen de SS. Rogellio & Servio-Deo, qui postridie passi fuere, & quorum martyrium ad sequentem diem dabimus; consule, inquam, eam Syllogen num. 14 & 15.

DE S. LUTHARDO COMITE, CONF.
IN CLIVIA, DUCATU INFERIORIS GERMANIÆ.

Sub fin. sec. IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Luthardus comes conf., in Clivia, ducatu inferioris Germaniæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sancti illustre genus; parentes; memoria apud Scriptores, & horum multiplex anachronismus.

Clivia Germaniæ inferioris provincia est, olim comitatus, nunc ducatus titulo insignita, [De Sancti præclaro stemmate] nomenque suum sortita a primaria sua & cognomine civitate, in clivo montis condita. Protulit ea regio seculo IX ac dominum agnovit S. Luthardum, nonnullis Luithardum, paucis, sed mendose, Lutgardum, comitem, de quo agendum venit hac die & de quo Petrus a Streithagen, canonicus Hinsbergensis in ducatu Juliæ, sic canit in tetrastichis suis apud Wernherum Teschenmacher part. 2 Annalium Cliviæ pag. 192.

Ungariæ Stephanus, Gallis Ludovicus honori est,
      Sarmatiæ fulges, o Casimire, decus.
Clivia Luthardi magna pietate superbit,
      Quemque solo coluit, nunc colit ipsa polo.

De illustrissima autem S. Luthardi stirpe unanimis scriptorum, quos consulere licuit, consensus est. De Caroli Magni sanguine originem illum duxisse asserunt passim omnes, & acceptum a Majoribus suis Clivensem comitatum post diuturnum regimen transmisisse in filios ac nepotes. Sed quando iidem scriptores annos & similia signa chronologica exprimunt, ita confundunt pleraque, ut vix, aut ne vix quidem aliquid reperias, unde rerum ac temporum seriem elicias.

[2] In Actis, quorum infra notitiam dabimus, dicitur Luthardus comes inclytus, [convenit inter Scriptores, quorum notitia] regali stirpe editus; pater Everardus nuncupatur, mater Berta, frater Berengerus episcopus, sed absque ulteriore stemmatis explicatione. Servamus in Museo nostro librum antiquo stylo & idiomate Belgico exaratum, typisque editum Trajecti ad Rhenum anno 1480, quem auctor & editor Joannes Veldenaer Fasciculum temporum inscripsit, utpote in quem collegit vetusta chronica, Universale ab initio mundi, & particularia Galliæ, Angliæ, Brabantiæ, Flandriæ, Hollandiæ, Geldriæ, Cliviæ &c., singulaque ad suam usque ætatem continuavit. Clivense Chronicum, quod ad propositum nostrum pertinebat, uno folio mutilum est, nimirum trecentesimo vigesimo secundo, eo præcise, ubi haud dubie auctor distinctam ac ordinatum S. Luthardi Majorum seriem collocaverat; at quæ fol. 324 habet, Latine sic sonant: Luthardus hujus nominis primus, Everardi comitis filius, Cliviæ comes decimus præfuit annis XLIII. Uxorem habuit Bertam Arnulphi imperatoris filiam de stirpe Gallica. Nam Ludovicus Gallus, rex Germaniæ, avus erat imperatoris hujus Arnulphi; Carolus tertius autem imperator ejusdem erat patruus. Ex ista conjuge procreavit Luthardus binos filios, quorum alter, dictus Balduinus, post Parentem obtinuit comitatum, alter Rycffridus nomine pater fuit Baldrici Clivensis Ultrajectensium episcopi decimi quinti. Comes iste Luthardus cum domina Berta conjuge sua instituit duo collegia, alterum canonicorum Wisselæ in Clivensi comitatu, alterum canonissarum Novesii, anno Domini DCCCXXXVIII; Novesium autem id temporis ad Clivensium ducem pertinebat. Hæc ille, in quibus tamen latent spinæ quædam chronologicæ, ut patebit infra.

[3] Alia penes nos est chronicorum Geldriæ, Juliæ & Cliviæ Ms. collectio Latina, [datur,] sed quo tempore & per quem facta sit, nullo charactere denotata: in hac ducum omnium & comitum ordine genealogico gesta præcipua describuntur usque ad annum Christi 1375, ad quem collector opus suum claudit verbis sequentibus: Hæc ex chronicis Hollandiæ. Porro, quæ desiderari diximus in Veldenarii nostro exemplari, spectantia ad S. Luthardi Majores, integra hic sunt, sed Veldenarii posteriori periodo utcumque adversantia. De Sancti parente scribitur in hunc modum: Everhardus Baldevini (comitis septimi) filius & Ludovici (octavi comitis) germanus, comes fuit Clivensis nonus ac Teisterbandiæ. Præfuit annis novem, Ludovico Pio imperatore, vir Deo & Ecclesiæ devotissimus, prudens, liberalis & clemens, cui illustrissima Berta, Ludovici Bavariæ regis filia, Magnique Caroli consanguinea, Luthardum enixa successorem, & Berengarium Tullensem episcopum, viros certe omni sanctitate refulgentes. Ipse cum uxore & filiis duo celebria religiosorum collegia fundavit & dotavit, unum virorum in Wisschel prope Calkar, aliud nobilium virginum in Novesio, anno Domini DCCCXXVI sub Gunthero Coloniensi episcopo.

[4] [& verba] Post alia multa, ad rem præsentem non pertinentia, de Luthardo leguntur hær: Luthardus comes Clivensis decimus annis quadraginta tribus principatum optime administravit, princeps universarum virtutum atque gratiarum ornamentis præclarissimis, tantæque sanctitatis, quod Cælitum meruerit catalogo annotari; cui illustrissima Berta, Arnulphi imperatoris filia, Baldewinum peperit succedentem, Racfridum (Tubantiæ, quæ vox in Ms. omissa est) comitem, Balderici de Clivis Trajectensis episcopi genitorem. Is una cum Alfrido, Hildesemensi episcopo, nepote, binas religiosorum congregationes plantavit, unam virorum in Salenstadt, alteram nobilium virginum in Essendia, quarum hodie dux Clivensis præfectus est & conservator, collegium quoque Wisselense, a parentibus nundum perfectum, sed inchoatum, otius consummavit, in quo cum miraculorum gloria sepultus est cum uxore & liberis. Ex dictis hic de collegio Wisselensi intelligimus, quo sensu præced. numero ejusdem institutionem Eberhardo attribuat, & quo Veldenarius cit. num. 2 eamdem adscripserit Luthardo: sed de ea institutione illiusque epocha, infra agemus pluribus; ad ea vero, quæ referuntur de institutoribus monasterii in Salenstadt, atque parthenone in Essendia, pauca observabimus in annotatis ad Vitam lit. e. Porro ex hisce etiam verbis: Quarum hodie Dux Clivensis præfectus est & conservator, colligimus, vel a collectore nostro anonymo adjecta fuisse aliqua chronicis a se laudatis, vel dicta chronica posteriora esse anno 1375; quandoquidem Clivia ducatus titulo ornata non sit ante annum 1417, quo Adolphus, Adolphi Marcani Clivorum comitis filius, dux creatus est per Sigismundum imperatorem in concilio Constantiensi; uti cum aliis testatur Wernherus Teschenmacher part. 2 Annalium pag. 256.

[5] [recitantur:] Laudatus Teschenmacher pag. 189 agens de Eberhardo comite, eadem pene tradit, quæ anonymus noster collector, eaque confirmat adducto instrumento, quod in ecclesia Novesiensi suspensum esse ait in tabula, & quod hic subjungo: Anno Christi DCCCXXV, Indictione III, Eberhardus comes & Bertha uxor ejus nobilis matrona, Ludovici Bavariæ ducis filia, nec non Luthardus comes Clivensis, & Berengarius episcopus Tullensis eorumdem filii, duas congregationes ecclesiarum, unam in Wissel & alteram Novesii canonicorum & canonissarum sub Gunthero archiepiscopo Coloniensi & Ludovico Romanorum imperatore, & Caroli Magni ex Ludovico pronepote, fundarunt. Allatis hactenus vetustius esse credo instrumentum, quod laudat ac recitat Wernerus Titianus, monasterii S. Mariæ Novesiensis canonicus regularis, in Annalibus Novesiensibus apud Martenium tom. 4 Collectionis amplissimæ col. 537, ad annum 864 his verbis: Sub hoc Gunthero (Coloniensium archiepiscopo) & Ludovico imperatore templum Novesii collegiatum canonicorum & canonicarum virginum societate, S. Quirini corpore, & multorum peregrinorum frequentatione longo tempore memorabile extruitur. De cujus primis institutoribus hæc in pergamenis litteris sigillatis, vetustate fere exesis, inveniuntur: “Everhardus comes (fuit Clivensis) & Berta ejus uxor, nobilis matrona de stirpe Caroli magni regis, & Luthardus comes, atque Berengarius episcopus Tullensis, eorum filii, constituerunt duas congregationes, unam in Wessel canonicorum, alteram in Nussia canonicorum & canonicarum.”

[6] Vetustius, inquam, ceteris id instrumentum mihi apparet, [sed iiper adjecta signa chronologica] imo etiam omnibus præferendum; non adeo propter auctoritatem Titiani, sed vel maxime quia caret signis chronologicis, quæ auctores citati & eodem verisimiliter usi, postmodum adjecerunt, meo judicio, contra veræ chronologiæ calculos. Nam anni 825, quem tabula Novesiensis proxime assignata, 826, quem anonymus laudatus num. 3, & 838, quem Veldenarius memoratus num. 2, instituti Novesiensis collegii epocham figunt, neutiquam consistunt cum episcopatu Guntheri, sub quo facta asseritur institutio non modo in Novesiensi tabula & in Collectione Ms. anonymi nostri, sed etiam in Annalibus Titiani, aliorumque lucubrationibus, gesta pontificum Coloniensium paulo fusius pertractantium. Etenim juxta catalogum episcoporum Coloniensium Levoldi a Northof, præfixum tom. 2 Rerum Germanicarum Henrici Meibomii; juxta Gelenium de Coloniæ Agrippinensis magnitudine; juxta Sammarthanos fratres & alios, Guntherus seu, ut scribunt alii, Guntharius Colonienses infulas adeptus est tantum circa annum 851. Non magis congruunt assignati anni cum imperio Ludovici, quem tabella Novesiensis pronepotem Caroli magni nuncupat; & per quem proinde intelligi nequit alius, quam Ludovicus ejus nominis secundus, Lotharii I imperatoris filius, sub annum 849 imperii consors factus, atque Romæ coronatus imperator a Leone IV PP. sub annum 850.

[7] Dices nodum dissolvi posse, statuendo, quod inchoata sit monasterii seu collegii institutio per Eberhardum comitem sub annum 825 vel 826, [rerum ordinem misere perturbarunt.] &, illo mortuo, perfecta per Luthardum filium, sedente Coloniæ Gunthero archiepiscopo, & imperante Ludovico secundo, Caroli magni pronepote. Sed ipsemet, qui hujusmodi distinctionis primam suspicionem injicit, anonymus noster num. 4, ei viam præcludit num. 3, ubi aperte annum 826 cum Guntheri archiepiscopatu conjungit inquiens: Ipse (Eberhardus) cum uxore & filiis duo celebria religiosorum collegia fundavit & dotavit, unum virorum in Wisschel prope Calkar, aliud nobilium virginum in Novesio anno Domini DCCCXXVI, sub Gunthero Coloniensi episcopo. Sed ponamus tantisper, errasse auctorem hunc, dum Guntheri episcopatum conjunxit cum initiis dictorum collegiorum, qui conjungendus erat cum eorumdem perfectione: aliud occurrit, quominus collegia ista notatis annis inchoata credamus per Eberhardum cum uxore Bertha ac filiis Luthardo & Berengero.

[8] Etenim Bertam illam, non tantum de stirpe Caroli magni ortam esse affirmant passim omnes, [Quæ de Sancti matre] verum etiam Ludovici Bavariæ regis aut ducis filiam expresse nuncupant anonymus noster sæpe citatus, tabula Novesiensis, Teschenmacher in Annalibus, & Theodorus Rhay in libro, quem Animæ illustres Juliæ, Cliviæ &c. inscripsit. At quis fuit, obsecro, Ludovicus ille sub illa tempora seu dux seu rex Bavariæ? Non Ludovicus pius Caroli magni filius, qui anno 806 Aquitaniæ regnum obtinuit, nec ullum in Bavariam jus habuit ante annum 813, quo a patre regni consors factus est, seu potius ante annum 814, quo solus imperare cœpit, & quo eodem, ut videbimus num. XI, Lotharium filium Bavariæ præfecit. Præterea non video, quid impulisset auctores nostros, ut Ludovicum pium titulo regis aut ducis Bavariæ, quo nusquam venit alibi, distinxissent potius, quam imperatoris aut saltem regis Aquitaniæ. Igitur quærendus est Bertæ pater Ludovicus alter.

[9] [& avo] Vetustior eo nomine ex Caroli magni imperatoris stirpe non occurrit quam Ludovicus Ludovici Pii filius, cui merito titulus ducis aut regis Bavariæ adscribi potuit, utpote quem pater, cum anno 817 Lotharium, filium suum natu majorem, imperatorem dixisset, eidem Lothario in Bavaria substituit & regem instituit. Audi Eginhardum in Annalibus Ludovici Pii apud Andream du Chesne tom. 2 Scriptorum Galliæ pag. 261: Conventum Aquisgrani more solito habuit, in quo filium suum primogenitum Lotharium coronavit, & nominis atque imperii sui socium sibi constituit: ceteros reges appellatos, unum (Pippinum) Aquitaniæ, alterum (Ludovicum) Bajoariæ præfecit. Varia exstant instrumenta apud Carolum Meichelbeckium tom. 1 Historiæ Frisingensis part. 2, in quibus idem Ludovicus, imperatoris cognominis filius, Rex in Bajouuaria, Rex Bajouuariorum scribitur: deinde tamen etiam Ludovicus Germanicus dictus est, & Ludovicus I rex Germaniæ.

[10] [tradunt,] Et sane huic filiam fuisse nomine Bertam testantur monumenta vetusta, quæ laudat Joannes ab Eckhart tom. 2 Commentariorum de rebus Franciæ Orientalis pag. 464, 614, 630 & alibi. De eadem Berta facta etiam mentio est apud nos tom. III Septembris in Commentario prævio ad Acta SS. Felicis & Regulæ MM. pag. 767. Annales Weingartenses, vulgati a Mabillonio in nova editione Veterum analectorum pag. 368, Bertæ obitum referunt ad annum 877, in quo desinunt, hisce verbis: DCCCLXXVII. Berta filia regis Hludowici ob. Habemus ergo Bertam Ludovici regis Bavariæ filiam; at, an ea conjugem habuerit Eberhardum, an filios Luthardum & Berengarium, imo an umquam matrimonio juncta fuerit, valde dubium est: quandoquidem, ut probat laudatus Eckhartus, Berta eadem sorori suæ Hildegardæ, anno 857 juxta citatos Weingartenses Annales defunctæ, suffecta sit abbatissa in Tigurino ac Schwarzensi monasteriis. Verumtamen hoc non sufficit, ut absolute credamus, numquam illam fuisse nuptam; cum pluribus exemplis constet, mulieribus præsertim principibus, post mariti obitum vel secessum a seculo, collatas fuisse monasteriorum præfecturas; qualia exempla habemus in ipso catalogo abbatissarum Tigurini monasterii apud Martinum Crusium part. 2 Annalium Suevicorum lib. 2 pag. 45, ubi Hildegardæ obitus differtur in annum 860, Bertæ in 881.

[11] [discutiuntur,] Ponamus ergo tantisper, Bertam hanc, Ludovici Germanici filiam, eam esse, quæ in instrumento Novesiensis annalistæ Nobilis matrona dicitur, de stirpe Caroli Magni regis, ab aliis vero Ludovici Bavariæ regis filia, & ubique Eberhardi comitis Cliviæ uxor adscribitur. Hoc posito, mirum, quantum hic denuo a veræ chronologiæ calculis aberrarint anonymus noster & reliqui omnes, qui instituti Wisselensis & Novesiensis capituli epocham fixerunt annis 825, 826 & 838! Quippe Ludovicus iste rex Bavariæ anno 814 puer erat dumtaxat, uti testatur biographus Ludovici Pii imperatoris apud laudatum de Chesne pag. 296. Eodem, inquit, etiam anno (814, quo post obitum Caroli Magni solus regnare cœpit) duorum * suorum filiorum, Lotharium in Bajoariam, Pipinum in Aquitaniam misit, tertium vero Ludovicum, adhuc puerilibus consistentem in annis secum tenuit. Imo idem Ludovicus rex, quamvis anno 817, ut supra dictum est, a patre missus sit in Bajoariam seu Bavariam, ob ætatis procul dubio teneritatem, non regnavit primum per se ipsum, sed per ministros, sibi a patre designatos. Probat hoc laudatus Eckhartus pag. 145, producto instrumento anni 819, cui tamquam testis subscribitur, Egilolfus pedagogus Hludovici juvenis. Et is scilicet Ludovicus juvenis anno 825 vel 826 habuerit filiam, quæ cum marito Eberhardo ac filiis Luthardo & Berengario jecerit fundamenta duorum collegiorum, vel anno 838 habuerit nepotem Luthardum, qui cum uxore perfecerit dicta collegia, jam tum defunctis parentibus.

[12] Denique, hisce omnibus perpensis, superest, ut credamus, [& serius omnia collocanda censentur.] collegiorum illorum primordia jacta fuisse dumtaxat post annum 850, imo fortasse multo serius: sic enim cum iisdem primordiis conjungere poterimus tempora Guntheri seu Guntharii archiepiscopi, qui anno circiter 873 e vivis abiit, Ludovici secundi imperatoris, qui Caroli magni pronepos fuit, vixitque usque ad annum 875, & Bertæ, si tamen Eberhardi conjux fuerit filia Ludovici I regis Bavariæ, quod certo affirmare non ausim, tum propter dicta num. 10, tum quia, qui asserunt filiam fuisse regis vel ducis Bavariæ, anonymus noster, tabulæ Novesiensis auctor, Teschenmacher & alii, manifestis erroribus & anachronismis laborant; instrumentum vero Ms. Novesiense, omnibus, meo judicio, antiquius & melius, simpliciter eam appellat matronam de stirpe Caroli Magni regis.

[Annotata]

* duos

§ II. Sancti conjux ac liberi; alii etiam hic scriptorum anachronismi.

[Sancti conjux ac liberi,] Concors est scriptorum omnium, qui de S. Luthardi conjuge meminerunt, sententia, fuisse illi similiter nomen Berthæ seu Bertæ, patrem vero Arnulphum imperatorem. Veldenarii verba dedimus num. 2, & anonymi nostri num. 4.Wernherus Teschenmacher, quem secutus est Theodorus Rhay, sic habet in Annalibus part. 2 pag. 190: De Luthardo, sub Lothario, Ludovico II, Carolo Calvo, & Ludovico III imperatoribus, Cliviæ comite decimo, Pighius scribit, quod ob virtutes, vitæ puritatem ac sanctimoniam meruerit affinitate stirpis Caroli Magni & domus Cæsareæ decorari, & Arnulphi imperatoris filiam Bertham in uxorem accipere, ex qua duos filios suscepit Balduinum seu Baldericum successorem, & Ricfridum Tubantiæ comitem. Joannes Cuspinianus libro de Cæsaribus & imperatoribus Romanis hæc notat in Arnulpho: Reperi ejus quoque filiam, sed ex qua uxore ignoro, Bertham, quam Luthardus primus ejus nominis, comes Clevensis, filius Eberhardi, uxorem duxit, duosque filios ex ea peperit, Balduinum II, undecimum comitem Clevensem, & Richfridum, patrem Waldrici episcopi Trajectensis. Cuspiniano adhæsit Wolphangus Hungerus in tabula genealogica Caroli Magni, quam inseruit Annotationibus suis ad Cuspiniani librum, & in qua incipiens a Carolo Magno per Ludovicum pium, Ludovicum I Bavariæ regem, Carolomannum item regem Bavariæ, ac denique Arnulphum imperatorem, descendit ad Bertham, in eaque desinit verbis sequentibus: Bertha filia, nescitur utra ex matre; ipsa Luithardi comitis Clevensis uxor. Binas nominat hic auctor Arnulphi conjuges, Agnetem & Deytham seu Luitgardam, idemque facit Hieronymus Henninges in Theatro genealogico ac præterea inter liberos Arnulphi & Luitgardæ recenset Bertam uxorem Luthardi comitis Clivensis.

[14] [& conjugis majores.] Hæc modo si conferamus cum relatis paragrapho præcedente, relinquitur, ut dicamus, Luthardo, Ludovici Germaniæ seu Bavariæ regis nepoti, conjugem fuisse ejusdem Ludovici proneptem atque sic utriusque a Carolo Magno propaginem statuamus:

Carolus Magnus, imperator.
Ludovicus Pius, imperator.
Ludovicus I Germaniæ seu Bavariæ rex.
Berta uxor Eberhardi Carolomannus Bavariæ rex.
Luthardus Arnulphus, imperator.
Bertha Luthardi uxor.

Apparet hic, fateor, notabile discrimen ætatis Luthardum inter & Bertham conjuges, sed id insolens non est, præsertim ubi suspicari possumus, quod aliquis, qui ante mundi fastum ac nuptias aversatus, soli Deo se mancipare constituerat, non nisi diuturnis parentum, nepotes ac heredes desiderantium, ac populi universi, dominos ex eadem familia exoptantis, precibus fractus, animum adjecerit ad ducendam uxorem; prout Vitæ rhythmicæ auctor, & Joannes Melas poëta, de quibus infra agendum erit, a S. Luthardo factum fuisse, cecinerunt; prior his versiculis:

Jam parentes deserere, immo mundum dimittere,
Seque claustris includere, cogitabat assidue
Miles Christi fortissimus, Luthardus vir sanctissimus,
Claustrorum probatissimam ardens subire regulam
Servire soli Domino corde optabat intimo;
Sed quod gestat in animo, nequit implere, Domino
Impediente talia, ac præparante alia.

Alter vero isto carmine:

Vivere cum thalamis cælebs decreverat Heros,
      Propositum vetuit subditus atque parens;
Præcipitur chari vitam post vota parentis
      Uxoratus agat, Clivia tecta regens.

[15] [Tot hic rursus apud scriptores] Sed miror denuo, quomodo Veldenarius, dum Luthardi uxorem, Arnulphi imperatoris filiam fuisse scripsit, non adverterit errores suos in enarrandis gestis aliis: præsertim ubi Wisselense & Novesiense capitula per Luthardum & Bertam instituta retulit sub annum 838, quandoquidem Arnulphi avus & Bertæ proavus, Ludovicus Germaniæ rex, puer esset dumtaxat anno 814, uti ostendimus num. XI; Arnulphus vero regnum Germaniæ adeptus sit dumtaxat sub annum 887, atque imperator coronatus sub 896. Præterea, dum hæc Arnulphi tempora considero, viam non reperio, ut verisimili ulla ratione exponam, quæ scribunt Hermannus Stangefol lib. 2 Annalium Circuli Westphalici, & Teschenmacherus ac Rhayus aliquoties laudati, abiisse scilicet e vivis S. Luthardum anno 881, post regimen Clivensis comitatus annorum quadraginta quatuor, relictisque ex Bertha, Arnulphi filia, liberis duobus, Balduino seu Baldrico & Ricfrido, qui Balduinus seu Baldricus, uti addit Teschenmacherus sub Carolo Crasso, Arnulpho, & Conrado I imperatoribus Clivensis comes fuit, & cum provinciam Cliviam annis XXXVII administrasset, anno CMXVII exspiravit.

[16] Nam primo, creditu mihi admodum difficile apparet, [occurrunt] Arnulphum, qui anno 887 subrogatus est Carolo Crasso, quia ab hoc tum non modo vires corporis, uti referunt Annales Metenses & Regino, verum etiam animi sensus diffugerant, habuisse anno 881 ex filia nepotem, administrandæ provinciæ Clivensi idoneum. Secundo, æque difficile est perceptu, quomodo Luthardus per annos 44 tenuerit Clivensem comitatum, si mortuus sit anno 881. Nam patrem ejus Eberhardum obiisse anno 835 aiunt quidem Teschenmacherus & Rhayus; Stangefolius autem anno 837: sed non probant; eorumque opinio videtur nobis abunde improbata per ea, quæ paragrapho præcedente protulimus & discussimus tum super ejus conjuge, secundum ipsos Ludovici Bavariæ regis filia, tum super institutione collegiorum Novesiensis & Wisselensis, sub archiepiscopatu Guntharii Coloniensis, & imperio Ludovici II, per Eberhardum facta, ac proin post annum 850.

[17] Adde, quod ipsemet Teschenmacherus opinionem suam evertat & manifeste errores suos chronologicos prodat part. 2 Annalium pag. 188; [difficultates] ubi primo tradit sequentia: Sed ad Balduinum (Eberhardi patrem) redeamus. Is exequiis Caroli Magni, anno DCCCXIV, V Kalend. Febr. in urbe Aquensi celebratis, interfuit, tum etiam Ludovicum Pium, a filiis imperio exutum, & Successione (imo Suessione) ut vult Munsterus, sive Compendii, ut Baronius, sive Aquis, ut Beckius in custodia detrusum, fortiter adjuvit, & pristinæ libertati & honori cæsareo cum multis aliis principibus, inprimis Ludovico Bavaro, & Balduino Flandro restituit, & Noviomagum reduxit; a quo propterea Tubantia, vulgo Twentia donatus. Eadem habet anonymus noster, sed annum Balduini mortualem supprimit, quem Teschenmacherus notat hisce verbis: Obiit post XVI annorum imp. anno Christi DCCCXXII. Dein ad Ludovicum, Balduini filium natu majorem & successorem, procedens, sic ait: Ludovicus autem sub eodem Ludovico Pio imp. comes Cliviæ octavus, cum annis præfuisset quatuor vel quinque … cælebs sine hærede excessit anno Christi DCCCXXVII. Denique paucis interpositis: Eberhardus, inquit, patri Balduino & Ludovico fratri successit, sub Ludovico Pio, & Lothario ejus filio comes Cliviæ nonus. Relatis autem ejusdem gestis, subdit: Rexit comes Eberhardus comitatum Clivium annis novem; obiit anno DCCCXXXV.

[18] Adverte modo, quam belle connectantur, denotati anni cum iis, [& errores chronologici,] quæ de Ludovico Pio retulit annalista primo loco. Etenim juxta unanimem scriptorum veterum ac recentiorum, & ipsius quidem Teschenmacheri part. 1 pag. 93, chronotaxim; Ludovicus in filii Lotharii potestatem venit dumtaxat sub annum 829 vel 830, quo posteriore habita sunt comitia Neomagi utriusque consensu, & imperator pristinæ dignitati restitutus est. At exortis interim novis turbis, secundo captus est a Lothario Ludovicus & in custodia detentus sub annum 833, atque anno 834, auctore præsertim Ludovico Bavariæ rege, ac juvante cum aliis Pippino rege Aquitaniæ, captivitate solutus est & imperium recuperavit. Itaque si hisce interfuit Balduinus Clivensis, Eberhardi pater, uti Teschenmacherus, confundens utramque Ludovici Pii captivitatem, asserit, & canit Petrus a Streithagen sequenti carmine;

Succedens rapto Balduinus in ordine fratri
      Adstitit exequiis, Carole Magne, tuis,
Cumque patrem nati bello insequerentur & armis
      Cæsareo, juvit, motus honore, Pium.

His, inquam, si interfuit Balduinus, non potuit Teschenmacherus, nisi per errores manifestos, comitum Clivensium designare annos emortuales eo, quo fecit, modo, debuitque Balduini obitum differre saltem ad annum usque 835, Ludovici ad 840, Eberhardi ad 849, Luthardi denique usque ad 893.

[19] [ut de tempore nihil determinare possimus.] Ex hactenus discussis sufficienter perspicit studiosus lector, quam sit perturbata Clivensium comitum seculi IX & procul dubio etiam seculi X chronologia, cujus ulteriorem disquisitionem eruditioribus Cliviæ scriptoribus relinquo; si forte apud hos instrumenta lateant, quibus ex intricatissimo labyrintho, in quem citati Teschenmacherus, anonymus noster aliique lectorem suum conjiciunt, ipsi evadant, ac distinctius assignent, quantum temporis Sanctus comitatui præfuerit, quove anno circiter in cælos abierit; nos interim nihil determinare valentes, hunc quam latissime statuimus seculo IX, & ad ea, quæ de ejus cultu comperta sunt, progredimur.

§ III. Memoria in Fastis; cultus; Vita metrica hic danda.

[Memoria in Fastis,] Annuntiant hodie S. Luthardum in Auctariis Usuardini Martyrologii Grevenus his verbis: Luthardi comitis Clivensis & confessoris; istis Molanus: Luthardi comitis Clivensis & confessoris, qui fundavit claustrum Wischelense & Nussiense. Florarium quoque nostrum Ms. sic illum paucis memorat: Luthardi comitis. Ferrarius item in Catalogo generali Sanctorum: Cleviaci in Germania inferiore S. Luthardi comitis: & Castellanus: Cliviæ S. Luthardi comitis. Ceteris fusior est auctor Martyrologii Germanici, cujus annuntiatio Latine hunc sensum habet: Item Sancti Luthardi, Cliviæ comitis e regia stirpe oriundi. Is adhucdum puer, cuilibet recte vivendi norma prælucens, abstinentia, castitate, obedientia, patientia, vigiliis & orationibus ita Deo placere studuit, ut omnes eum, quamvis laïcum, dicerent monachum perfectum. Ecclesiam exstruxit beatissimæ Mariæ Virgini, vitamque illic in omni sanctitate peregit. Monasterium quoque in Wischel ac Novesii instituit.

[21] [& elogia Sancti.] Eodem pene elogio ornat Sanctum nostrum Petrus Cratepolius in libello de Sanctis Germaniæ. Wernerus Rolevinck in Antiqua Saxonia; is apud Leibnitium tom. 3 Scriptorum Brunsvicensium pag. 645 enumerans Sanctos Westphaliæ, Beatus etiam, inquit, Luthardus Clivensis comes suam terram & stirpem nobilitat. Pater Guilielmus Boyss e Societate nostra in litteris, Juliaco ad patrem Bollandum directis XXVIII Novembris anno 1642, ita monet: De S. Luthardo ait Pighius, quod ob virtutes, vitæ puritatem ac sanctimoniam non solum meruerit affinitate stirpis Caroli Magni & domus cæsareæ decorari, & Arnulphi imp. filiam in uxorem accipere; verum etiam post mortem authoritate sedis Apostolicæ Divorum numero adscribi. Certe præcipuum ornamentum tam illustris domus est habere in numero suorum Principem sanctitate fulgentem, velut ignes inter Luna minores. Hæc ille; Pighius scilicet, haud dubie in libro, qui Hercules prodicius inscribitur. Nam Teschenmacherus in Elencho auctorum, quibus usus est, Pighium in Hercule prodicio recenset, & ubi agit de S. Luthardi conjugio, eadem plane verba usurpat. Pighium verisimiliter secutus est idem Teschenmacherus pag. 190, sic scribens: Auctoritate Papæ Divorum numero adscriptus est. Rhayus rem ita exprimit: A morte Albo Sanctorum adscriptus est. Quo Pontifice, vel quo ritu, nusquam reperi.

[22] De Sancti sepultura ac miraculis sic scribit breviter anonymus aliquoties laudatus: [Colitur Wisselæ, ubi sepultus fuit;] Collegium quoque Wisselense, a parentibus nundum perfectum, ipse otius consummavit, in quo cum miraculorum gloria sepultus est cum uxore & liberis. Creditur autem etiam hodie in eadem Wisselensi ecclesia collegiata asservari S. Luthardi caput, uti referunt Teschenmacherus & Rhayus; at quo cultu illic afficiatur, quave solemnitate recolatur ejus annua memoria, non significant. Coli tamen satis constat: sic enim ad nos perscripsit anno 1692 R. P. Joannes Michaël Vanderketten Brigittinorum in Marieblom Calcariæ Prior: Media hora distat a nobis capitulum Wisschellense, ubi colitur & quiescit fundator eorum S. Luthardus comes Cliviæ. Id ipsum docemur ex Antiphonis, Versiculis & oratione, quæ ex lib. Ms. Carthusiæ Coloniensis descripta ad nos transmisit insignis Operis nostri adjutor P. Joannes Gamansius, quæque hic subnecto.

[23]

Surgite, cantemus & corde pio jubilemus;
Luthardo sancto uniri mereamur & Agno. [varia indicia]

Antiph.

Salve sancte Pater, Christi præcelse minister,
Inclyte Lutharde peccatis vincla resolve.
Sanctitate quidem virtutum prævius, idem,
Jure sequendus, iter declarans clare Magister.
Vere Dei Famulus, qui carnis respuit actus
Sanctarum sanctis virtutum splenduit actis.

℞. Nobilibus natalibus ortus fuit Luthardus, sed nobilioribus refulsit moribus, adhuc puerulus Deitatis effectus est cultor sublimis. ℣. Tanto feliciorem se probans & nobiliorem.

℞. Hic dives mundi projecit dulcia mundi;
      Propterea meruit adipisci gaudia cœli.
℣. Parva quidem terrena putat, cælestia captat.

[24]

Antiph.

Phœbo splendidior rutilans mitissime Rector, [antiqui]
Ante pium Christum, mundum qui condidit istum,
Dans constanter opem languentibus atque salutem.
O venerande comes conserva te venerantes.
Cœlica Christe tuis qui præstas præmia Sanctis,
Protege Luthardi venerantes festa beati.

℞. O imitabilem Virum, & verum Christi Famulum, qui pro Christo opes respuit, quas copiosas habuit. ℣. Patrocinio ergo hujus nos juvari posse credimus.

℞. Hic prudens … obtulit Ecclesiæ qui se Deo primitus, postea sua contradidit. ℣. Corpus mactans jejuniis, conferens opes ecclesiis.

℞. Ora pro tuis famulis semper tibi devotis electe Christi Confessor, qui es regni possessor. ℣. Transfer tuam familiam ad eamdem gloriam.

Antiph.

Insignis Consul, quamvis jam corpore exul,
Hanc miserando tamen devotam respice plebem.
Sanctus Luthardus, regali stemmate natus,
Christo servivit, cujus præcepta subivit,
Pectore devoto prudenter cordeque toto.
℞. Cultor justitiæ, pietatis verus Amator
      Egregius Miles Domini super astra levatur.
℣. Cujus vita bona meliori fine beatur.

Collecta.

Deus, qui hodiernam diem sacratissimam nobis beati Luthardi confessoris tui solemnitate tribuisti, adesto propitius Ecclesiæ tuæ precibus, ut, cujus gloriatur meritis, muniatur suffragiis. Per Dominum.

[25] [& solemnis cultus,] Hinc sane conjectare fas est, & antiquum esse Sancti cultum, & valde solemnem. Porro, quo loco habeant Luthardum suum Clivenses, abunde expressit Petrus a Streithagen in carmine num. 1 recitato, cui addo aliud, compositum, teste Teschenmachero, per Petrum Verhagium in collegio Clivipolitano canonicorum scholarcha.

Ælia gens, atque Ursinii, Carolique propago
      Te reddunt celebrem, dive Lutharde comes,
Ast pietas, tecum primis quæ crevit ab annis,
      Te magis illustrem fecit in arce poli.
Ergo regali, quam fers a stemmate laudem,
      Virtute hanc multo fœnore reddis ei.
Sceptrigera de gente tuum cum fratre Luthardo
      Stemma, Berengari sancta propago, trahis.
Clivia te genuit, nutrivit musa, polivit
      Callidice, amplexa est pontificem Austrasia.
Bina hac prole Eberharde comes ter tertie fulges,
      Quos jure indigetes patria nostra colit.

[26] [atque hæc inter] Præterea biographus, num. 30 laudandus, ita de S. Luthardo loquitur, uti solent alii de peculiari gentis cujusdam patrono: certe Joannes Melas, poëta Clivensis, haud obscure indicat, ejusdem patrocinio devotam esse Wisselensem ecclesiam. Integrum poëma, utpote quod simul Sancti gesta pleraque complectitur, huc transfero ex Annalibus Teschenmacheri pag. 190 & seq.

Forte cupis, templo quis præsit, noscere lector,
      Huc oculos flectas, ac lege, certus eris.
Maxima Luthardus, Clivensis gloria plebis,
      Hac nobis colitur Præses in æde sacra.
Qui comes illustris decimus fuit ordine quondam,
      A Domino fide credita sceptra gerens.
Nobilis electo qui vere stemmate natus,
      Nobilior multo sed pietate fuit.
Magnanimo * præstans Eberhardus inclytus heros
      Subjectis genuit Pignora tanta suis.
Clivia gens primis hunc mirabatur ab annis
      Gaudebat merito plurimum uterque parens.

[27]

Quem mare, quem tellus, quem vastus suspicit æther, [Poëma]
      Assuescit teneris lætus amare Deum.
Pigritiem fugit, quæ certe est Lerna malorum,
      Incubuit sacris nocte dieque libris.
O quantum ad veros juvenis contendit honores,
      Subjiciens Domini sedula colla jugo!
Sanctus, morigerus patribus, monitisque parentum,
      Optima præposuit, pessima quæque cavens.
Turgidulum sprevit fastum, cælestia quærens,
      Blanditias sprevit, gaudia vana simul.
Turpibus abstinuit; non cor malesuada libido,
      Non crimen potuit nec penetrare dolus.
Affligens teneros vigilando corporis artus,
      Mollitiem fugit, lautitiasque simul.
Pectore Luthardus suspiria duxit ab imo,
      Pro se proque suis Numina sæpe rogans.
Despexit nimium ventosæ murmura famæ,
      Supremo studuit rite placere Deo.
Jugiter immotæ fuit hic virtutis amator;
      Tempsit opes, miseris munera larga dedit.
Subjectos placida conservans pace quietos,
      Æterni coluit jura sacrata Dei.

[28]

Æquoreas citius numerare * veris arenas, [gesta ejus pleraque]
      Omnia quam tanti dixero gesta Viri.
Ædificant alii speciosas fortiter arces,
      ut reddant populo nomina clara suo:
Hic meliora sequens, venerandas construit ædes;
      Inscriptum cælis nomen habere studet.
Acceptam terram sacros convertit in usus,
      Binaque construxit cum patre templa suo.
Hymnisonas voluit laudes hic dicere Christo,
      Sancta conspicuos relligione viros.
In templo, quod habent Nussenses, carmine jussit,
      Nobilis ut Triadi sanguine virgo canat.
Vivere cum thalamis cælebs decreverat Heros,
      Propositum vetuit subditus atque parens.
Præcipitur, chari vitam post vota parentis,
      Uxoratus agat, Clivia tecta regens.
Cæsaris Arnulphi meruit sibi ducere gnatam
      Conjugio tanta nobilitate Comes.
Talia præstiterant pietas & maxima gesta,
      Militiæ virtus, fama, decusque Viri.

[29]

Relliquit patriæ binos ex conjuge natos [complectens.]
      Multis conspicuos relligione pari.
Zephlicense comes Balduinus nomine templum
      Christo, Luthardi digna propago, struit.
Idem succedit Patri jam morte soluto:
      Richfridus frater Twentica tecta regit.
A Christo tandem Luthardus morte vocatus
      Exuvias posuit corporis, astra petens.
Cælitibus junctus vivit cum Principe Christo,
      Sedibus æthereis nil nisi læta videt.
Quam felix moritur, Domino qui rite ministrat!
      Quanta parata sibi gaudia Justus habet!
Ædibus his igitur Luthardus præsidet heros,
      Qui modo flammigeri regnat in arce poli.
Hinc propone tibi, lector studiose, Patronum,
      Ut referas comitem moribus atque fide:
Post obitum celsam sic ingredieris in aulam,
      Cælica perpetuo gaudia lætus agens.

[30] Hactenus poeta laudatus, qui propter hoc Opus inter scriptores Belgas locum obtinuit apud Valerium Andream verbis sequentibus: [Vita rhythmica hic danda.] Joannes Melas Clivensis descripsit versibus Vitam Luthardi, decimi Cliviæ comitis, inter Sanctos relati; at qua ætate floruerit, non reperi uspiam. Ceterum poëma istud, uti patet, obnoxium non est iis difficultatibus genealogicis & chronologicis, in quas se conjecere ii pene omnes, qui stylo soluto Sancti gesta pertractarunt, & ea propter nulla ipsi annotata subjicimus; sicubi tamen elucidatione videbitur indigere, hauriri hæc poterit vel ex antedictis in Commentario, vel ex annotatis, subjiciendis Vitæ rhythmicæ, quam dabimus ex Legenda, typis Lovaniensibus edita anno 1485, quamque contulimus cum tribus apographis Mss., quorum primum desumptum est ex Ms. bibliothecæ Carthusiæ Confluentinæ, &, post collationem cum Ms. Carthusiæ Coloniensis, nobis submissum a patre Joanne Gamans anno 1638; alterum ex Ms. Bodecensis monasterii per ejusdem R. P. Priorem Ranutium Poppenschutz nobiscum communicatum anno 1680; tertium subministravit idem Gamansius anno 1641, sed absque indicio bibliothecæ, ex qua depromptum fuit. Opus est ignoti auctoris & ætatis; de pretio ejus judicabit ipse lector.

[Annotata]

* lege Magno animo

* l. numerarem vel numeravero

VITA RHYTHMICA
auctore anonymo,
Ex Legenda Lovaniensi, edita anno 1485 & collata cum Mss. apographis, Confluentino, Coloniensi, & Bodecensi.

Luthardus comes conf., in Clivia, ducatu inferioris Germaniæ (S.)

BHL Number: 4951

A. anonymo.

Luthardus comes inclytus, [Sancti genus, mores]
Regali stirpe editus,
Quanto carnis prosapia,
Et seculi potentia
Apud potentes micuit,
Tanto ardenter studuit
Ante Dei præsentiam
Habere conscientiam
Mundam atque purissimam.
Divina dante gratia,
In parva pueritia
Tanta plenus peritia
Refulsit & prudentia,
Ut jam ipsis parentibus,
Et cum illis versantibus
Quædam vivendi formula
Videretur & normula.
Nam suis genitoribus,
De se multum lætantibus,
Tantam obedientiam
Exhibebat & gratiam,
Ut, qui eum agnoscerent,
Huic admirando dicerent;
O felix patris meritum,
Qui talem habet Filium,
A quo vere consilium
Jam sperat & auxilium!

[2]

O Everarde ditissime *, [ac parentes.]
Et per cuncta dignissime
Tam veneranda Sobole,
Atque tam dulci pignore,
Semper Christo veraciter
Servisti non fallaciter.
O Bertæ læta viscera
Quæ genuerunt talia
Tamque sacrata pignora!
Beata quoque ubera,
Quæ Puer iste suxerat,
Qui in ætate tenera
Tanta refulget gratia
Et morum excellentia.
O Berengere Tholetane a
Præsul dignissime
De tali fratre
Gaude plenissime. [Post pucritiam]

[3]

Quis Puer iste fuerit,
Si ad ætatem pervenerit?
Hic antiquorum militum,
Atque priscorum comitum
Jus vere servaverit,
Et forsan renovaverit.
En ab ipsis cunabulis
Puer clarus & nobilis
Cunctis valde amabilis,
Et per cuncta probabilis,
Vigore abstinentiæ,
Et flore pudicitiæ,
Forma obedientiæ,
Exemplo abstinentiæ
Cœpit placere Domino,
Regi regum altissimo:
A quo jam cursus bravium
Vitæque tenet præmium.
Post annos pueritiæ
Luthardus adolescentiæ
Artus decentes induit,
Qua in ætate studuit
Sub habitu militiæ
Sic Christo suo vivere,
Ut quamvis esset laïcus,
Tamen perfectus monachus
Diceretur ab omnibus.
Nam juxta Verbum Domini,
Quæ sua erant, Cæsari
Reddebat, nec non Domino,
Quæ sua procul dubio.

[4]

Corpus suum vigiliis
[& adolescentiam piissime] Affligens & jejuniis,
Pernoctabat assiduis
In sanctis orationibus;
Sæpe flectendo genua,
Frequentando suspiria,
Fletu rigando lumina,
Palmis tundendo pectora.
Seque suaque opera
Cum fide devotissima
Sic commendabat Domino,
Dicens corde purissimo:
Cunctorum Christe Conditor,
Factorum juste Redditor,
Me Servum tuum visita,
Visitando vivifica.
De summo cæli solio,
Tuo fovens auxilio,
Me Jesu clemens respice,
Meaque vota suscipe,
Qui sursum Patri consides,
A quo nec umquam dissides.
Dignare Rex piissime,
Sanctorumque Sanctissime
Virtute tuæ dexteræ
Me talem tibi reddere,
Ut tibi acceptabilis
Vivam atque placabilis.

[5]

Istis & his similibus
[transactam] Factis atque sermonibus
Se confessor sanctissimus,
Luthardus miles strenuus,
Commendabat attentius
Summo Deo cum fletibus
Tam diebus quam noctibus;
Noctu tamen frequentius.
Hunc sæpe mater inclyta
Admonebat, ne talia
Tam dura & tam aspera
Præsumeret in tenera
Ætate atque parvula.
Admonebat & inclytus
Hic eum pater sæpius,
Christi repletus flamine
Luthardus dulci famine
Rogabat & oramine
Patrem cum matre nobili,
Ne sibi tamquam juveni
Hæc improperando dicerent,
Pie ac juste viverent.
Vincebatur a Filio
Prudens pater, & merito
Obediebat Puero,
Quem gestarat in utero,
Felix mater & nobilis
Christoque acceptabilis.

[6]

[a vita monastica, ad quam anhelat, prohibetur,] Jam parentes deserere,
Immo mundum dimittere,
Seque claustris includere
Cogitabat assidue
Miles Christi fortissimus,
Luthardus vir sanctissimus,
Claustrorum probatissimam
Ardens subire regulam
Corde optabat intimo,
Sed quod gestat in animo,
Nequit implere, Domino
Impediente talia,
Ac præparante alia.
Convocatur a Cæsare,
Sub cujus fulsit tempore,
Pippino b dicto nomine,
A quo ullo molimine
Nusquam quivit discedere,
Quin præceptis regalibus
Consentiret & precibus.
Vix Vir hic jussu Cæsaris
Nomen suscepit consulis c
Insulam dedit ei Wischelam,
In qua ædificavit ecclesiam d,
In honorem sancti Salvatoris,
Nec non Dei Genitricis.

[7]

[auctusque honoribus totum sese] Sublimatus insignibus
Luthardus consularibus
Nobiliter ad atria
Festinus redit patria,
Et quanto nunc liberius
Vivendi Deo uberius
Facultas est, quam primitus,
Tanto magis discretioribus
Vigiliis & orationibus,
Luthardus comes inclytus
Corpus frangit assiduis.
Nunc lubet cuncta vendere,
Conservata dispendere,
Congregata dispergere,
Pauperibus tribuere.

[8]

[piis operibus impendit.] Refocillantur pauperes,
Claudi, surdi & debiles;
Restaurantur ecclesiæ,
Luthardi pio opere.
Tanto Patrono populus,
Clerus nec non exercitus,
Lætantur inde nobiles,
Congaudent & ignobiles.
Omnes ejus consilio
Sustentantur & auxilio e.
O venerandum Comitem!
O admirandum Militem!
O Patronum sanctissimum!
O Patrem devotissimum,
Quem litteris non instruit,
Hunc flamen sanctum imbuit f.

ANNOTATA.

a Sic habent apographa nostra, præter unum Bodecense, in quo legitur: Tholomitane. Sed ubique mendose: nusquam enim in catalogis Toletanorum præsulum occurrit Berengarius iste. Merito etiam dubitari potest, an tota hæc periodus reliquis adjecta non fuerit ab interpolatore; certe multum discrepat a qualicumque primi auctoris metro. Berengarius ab aliis passim, ut vidimus in Commentario, Tullensis episcopus creditus est: sed neque hujus episcopatus catalogis insertus fuit olim. Claudius Robertus in Gallia Christiana pag. 495, narrata morte Arnaldi episcopi sub annum 894, sic Berengarii meminit extra ordinem: Circa hæc tempora nominatur Berengarius episcopus Tullensis apud nonnullos, ex gente Cliviensi. Calmetus vero, qui eum prætermiserat in serie episcoporum Tullensium, præfixa tom. 1 Historiæ Lotharingicæ primæ editionis, locum ei concessit in editione secunda propter auctoritatem instrumenti Novesiensis, recitati in Commentario nostro num. 5.

b Vel erratum hic est in nomine, vel dicendum, quod designetur Pippinus, Pippini regis Aquitaniæ sub annum 838 defuncti, filius, qui, invito Ludovico Pio regem se dixit, & post varias fortunæ vices, sub annum 864 ab Aquitanis captus, ad Carolum Calvum adductus, &, dum communi procerum sententia tamquam patriæ nominisque Christiani proditor damnatus esset ad mortem,arcta custodia inclusus est. Alium equidem Pippinum non invenio post medium seculum IX, qui hic designari queat: quapropter primum mihi multo verisimilius est; putoque, substituendum nomen imperatoris cujusdam istorum temporum, præsertim cum dicatur Sanctus convocatus fuisse a Cæsare.

c Consul & Consulatus apud mediæ & infimæ Latinitatis scriptores usurpantur pro comite & comitatu, ut variis exemplis ostendit Cangius in Glossario. Hinc sensus esse videtur, quod Sanctus, postquam aliquo tempore in aula versatus esset, mortuo patre, comitis titulum assumere jussus sit, & ad gubernandos subditos ex aula Cæsaris discedere ei licuerit.

d In Comment. prævio § 1 disserui de fundato vel certe perfecto per Sanctum nostrum Wisselensi collegio; uti & de Novesiensi, cujus hic non meminit biographus, sed forte complexus id est verbis generalioribus, dicens inferius num. 8 Restaurantur ecclesiæ Luthardi pio opere; an similiter illustre virginum Essendiense collegium, & alterum virorum in Salenstadt? Certe & hæc a Sancto nostro erecta fuisse, asserunt anonymus Chronicorum collector, laudatus num. 3 & 4 Commentarii nostri, Teschenmacher part. 2 Annalium pag. 190, & Rhayus de Animabus illustribus Juliæ, Cliviæ &c. ad diem 15 Septembris: Is (Luthardus, inquit anonymus) una cum Alfrido Hildesemensi episcopo nepote, binas religiosorum congregationes plantavit, unam virorum in Salenstadt, alteram nobilium virginum in Essendia. Verumtamen nudum illorum auctorum assertum, non sufficit mihi, ut ipsis assentiar, maxime quia apud alios dictorum collegiorum exstructionem uni Altfrido constanter attributam reperio. Acta sancti hujus Antistitis apud nos illustrata sunt tom. III Augusti a pag. 210, & eadem occasione collegiorum Essendiensis ac Salenstadensis mentio facta, at nullumproductum instrumentum, unde elicias, Altfrido in iis fundandis socium fuisse Luthardum comitem. Comparet quidem in Diplomate Assendiensis seu Essendiensis fundationis, ibidem dato, Luithardus, sed tamquam testis dumtaxat; neque is noster fuit, sed, uti expresse additur, Luthardus episcopus Paderbornensis.

e Confluentinum Ms. sic habet: Collætantur, imo nobiles gaudent & ignobiles. Porro sunt & aliæ levis momenti in apographis vocum diversitates, quas operæ pretium non fuit observare.

f Hic desinunt Mss. a Gamansio accepta, atque editio Lovaniensis: sequentia leguntur in solo Bodecensi apographo.

* al. dilectissime

DE S. PHILOTHEO PRESBYTERO
IN VICO MYRMICE MINORIS ASIÆ.

Sec. X aut citius.

SYLLOGE.
Ex Menologiis aliisque Fastis maxime Græcorum.

Philotheus presbyter, in vico Myrmice Minoris Asiæ (S.)

AUCTORE J. S.

Omnes fere Græcorum Fasti, cum editi tum inediti & apud nos manuscripti, [Sanctus hic in Fastis Græcorum memoratus,] magno consensu hodie annuntiant S. Philotheum presbyterum, ac insignibus miraculis clarum. Græcos secutus est Ferrarius in Catalogo generali, & novissime Castellanus in Martyrologio universali. Attamen Eminentissimus Baronius Philotheum Martyrologio Romano non inseruit, licet multos alios ex Menologio Græcorum, quod Sirletus Latinum fecit, passim adoptare consueverit. Prudens ratio, quantum conjicio, deterruit Baronium, ne Philotheum Latinis Fastis adderet, quia de ætate ipsius non constat ex dicto Menologio neque ex Menæis, ita ut non potuerit satis esse certus, utrum Philotheus vixerit ante schisma Græcorum, an tempore illius schismatis. Idem timor me deterreret, nisi Philotheus haberetur in Menologio, quod seculo X jussu Basilii imperatoris collectum est. Nam ante illud tempus Græci non fuerant schismatici, nisi subinde paucis annis, maxime sub Photio, schismatis auctore passim dicto. Attamen successores Photii seculo IX & X non fuerunt schismatici, ut alibi ostensum est; sed medio fere seculo XI Michaël Cerularius Photii schisma instauravit. Itaque cum nullos in illo Menologio hactenus repererim schismaticos; Philotheum, a miraculis thaumaturgum cognominatum, nequaquam prætermittendum censeo: neque enim miracula, tanto consensu asserta, sine ulla ratione pro figmentis habenda censeo.

[2] [natus est in provincia Minoris Asiæ,] Menologium Basilianum ad XV Septembris ita habet: Eodem die commemoratio sancti patris nostri Philothei thaumaturgi. Sequitur elogium: sed hoc mendose redditum est Latinum, dum interpres, non intelligens, quid medio ævo Græci per vocem θέμα designarent, nomen proprium regionis pro nomine proprio viri sumpsit. Quapropter ipsa verba Græca, quibus Sancti patria indicatur, huc transfero: Φιλόθεος θαυματουργὸς ὑπῆρχε μὲν ἀπὸ τοῦ θέματος Ὀψικίου. Quæ ad Verbum sic exprimo: Philotheus thaumaturgus erat ex themate Obsequii. Per thema autem designatur regio ampla, aliquot complectens provincias, quibus unus præerat. Nam seculo decimo, quo Menologium fuit conscriptum, imperium Orientale divisum erat in themata, ut docet Constantinus imperator Porphyrogenitus, qui duos libros de Thematis conscripsit, editos ab Anselmo Banduro in Imperio Orientali tom. 1. Inter themata septemdecim, quæ lib. 1 recenset, quartum vocatur Ὀψίκιον Obsequium, cui comes præerat. Illud vero thema, quod præfecturam aut provinciam nomine magis Latino dicere possumus, erat in ea parte Asiæ Minoris, quæ Constantinopoli maxime est vicina. Nam pag. 9 in Obsequii themate populos enumerat his verbis: Gentes vero ac populi, qui Obsequium constituunt, sunt hi; Bithyni, Mysii, Phryges, Dardani, qui & Troiani dicuntur. Deinde & urbes præcipuas enumerat, primamque ponit Nicæam, quæ est metropolis.

[3] Ex hisce igitur habemus, Philotheum fuisse natum in Minore Asia, [& in vico Myrmice:] & quidem in una ex quatuor ejus provinciis maxime Occidentalibus, quæ juxta Bosphorum, Propontidem & Hellespontum extenduntur, id est, aut in Bithynia, aut in Mysia, aut in Phrygia minore, aut in Troade. In Menologio Sirleti dicitur fuisse ex regione Myrmica; sed vertendum fuit, opinor, ex vico, aut ex oppido Myrmica. Certe in Synaxario Ms., quod Majores nostri Sirmondianum vocarunt, ita habetur: ὅς ὥρμητο θέματος μέν Ὀψικίου, κώμης δὲ καλουμένης Μυρμικος· qui ortus fuit ex themate quidem Obsequii, vico vero dicto Myrmice. Consentiunt Menæa impressa, in quibus de natali loco S. Philothei sic habetur: Οὗτος ὑπῆρχέν ἀπὸ χορίου Μύρμηκος καλουμένου, θέματος Ὀψικίου. Hic erat ex loco Myrmice dicto, thematis Obsequii. Itaque Myrmica, aut magis verisimiliter Myrmix, ut vocatur apud Maximum Cytheræum, non erat regio; sed vicus aut oppidum in parte Occidentali Asiæ Minoris, ubi natus erat S. Philotheus, & ubi videtur etiam esse defunctus.

[4] Hisce de loco natali observatis, elogium ex Menologio Basiliano totum subjicio ex editione ultima Urbini facta, [elogium de virtutibus ipsius & miraculis:] correcto tamen interpretis errore, quo sectator Opsicii male dicitur, substitutaque secundum Græca natali provincia. Philotheus thaumaturgus, natus in themate sive provincia Obsequii, presbyter fuit, magnusque Dei ab adolescentia cultor: quippe qui jejuniis, [vigiliis,] & orationibus assidue vacaret; divitias suas pauperibus distribueret; & luctu fletuque dies suos traduceret, secum reputando gravissimas in altero seculo peccatorum pœnas, gehennam ignis atque pervigilem vermem. Cum igitur multos confirmaret, suaque doctrina juvaret; atque inculpate Liturgiam * Deo offerret, accepit donum miraculorum, ut scilicet dæmones ejiceret, infirmos curaret, leprosos mundaret, pluvias in maxima siccitate adduceret: Deus enim voluntatem timentium se facit, precesque eorum exaudit. Hæc admiranda opera perpetrans, & accedentium ad se postulatis annuens, in pace decessit. Et ex pretiosis illius ossibus, in sepulcro conditis, manat mirum in modum salutare oleum in hunc usque diem. Hisce plane conformia de virtutibus & miraculis Sancti leguntur in Menologio Sirletiano, omissis tamen iis, quæ de oleo ex sepulcro Sancti scaturiente hic asseruntur. At illa similiter leguntur in jam laudato Synaxario Ms., & in Menæis impressis.

[5] [fuit maritatus, deinde presbyter, & miraculis clarus:] In hisce porro monumentis alia quædam adjiciuntur, in utroque Menologio prætermissa. Primo enim mater ipsius dicitur vocata fuisse Theophila, de qua non adduntur plura. Secundo Philotheus ipse dicitur nuptias contraxisse, ac prolem genuisse, ac deinde promotus ad presbyteratum. Adduntur & prodigia aliqua, quæ ex Synaxario huc transfero. Ὅθεν καὶ θαυμάτων μεγίστων, ἠξιώθη, διὰ μόνης προσευχῆς ἐξ ἀπόρων ταμιείων τοῖς πένησι ἅρτον παράσχων· ἀλλὰ καὶ ποτάμιον ὕδωρ εἰς οἶνον μετέβαλε, καὶ λίθον μέγιστον λόγῳ μόνῳ μέτετέτηκεν. Καὶ μετὰ ἐνιαυτὸν τῆς κοιμήσεως αὐτοῦ μετατιθεμένου ἐν ἑτέρῳ τοπῳ, τὰς χεῖρας ὡσεὶ ζῶν ἐκτείνας, καὶ τῶν ὤμων δραξάμενος τῶν δύο ἱερέων, τῶν βουλομένων αὖτον μεταθῆναι, ἀνέστη· καὶ τρεῖς βάσεις βηματὶσας, κατετέθη εν ᾦ τόπῳ κεῖται. Unde & maximorum miraculorum consecutus est gratiam, per solam orationem ex vacuis cellis pauperibus panem præbens: sed & aquam fluviatilem in vinum convertit, ac lapidem maximum solo verbo transposuit: uno anno post mortem, quando transponebatur in alium locum, manus viventis instar extendens, & apprehendens humeros duorum sacerdotum, qui ipsum volebant transferre, surrexit, ac tres mensus passus, in loco, ubi nunc jacet, est depositus. Hactenus tam Synaxarium quam Menæa, in quibus unius tantum vocis, in Menæis omissæ, est differentia. Similia etiam habet Maximus Cytheræus, Menæa passim secutus. Attamen posteriora hæc minus certa, minusque probabilia sunt, tum quia non leguntur in Menologio Basiliano, ceteris antiquiore, tum quia redolent fabulas Græcis familiares.

[6] [Opusculum Philothei de mandatis Domini,] Porro dubitari merito potest, an Philotheus noster non veniat numerandus inter scriptores ecclesiasticos. Certe dicitur in Menologio multos sua doctrina adjuvisse, nec tamen officium prædicandi habuisse videtur, ita ut in ipsius elogio nihil sit, quominus credere possimus, ascetica aliqua ab ipso conscripta, si hoc aliunde fiat verisimile. Petrus Possinus Societatis nostræ anno 1683 Tolosæ edidit varia opuscula scriptorum Græcorum, collectionemque illam vocavit Thesaurum asceticum. Opusculum XV hunc habet titulum: Sancti Philothei de mandatis Domini nostri Jesu Christi sermo. Aliqui scriptores neoterici laudatum Opusculum attribuerunt Philotheo patriarchæ Constantinopolitano, qui floruit circa medium seculi XIV, ut hodie dictum est in Prætermissis, ubi de Philotheo illo egi, quia a Moschis in Fastis recentioribus commemoratur.

[7] [quod Philotheo Constantinopolitano abjudicatum,] Verum Possinus in Prolegomenis illorum opinioni non acquiescit, illamque refutat his rationibus. Primo Philotheus in titulo Opusculi vocatur Sanctus: quod non congruit Philotheo Constantinopolitano. Secundo Philotheus in titulo nec patriarcha vocatur nec episcopus, licet primum fuerit episcopus Heracleensis, deinde patriarcha Constantinopolitanus. Tertio ab ætate codicis sui sic ratiocinatur: Quoniam scriptor sæculi XIV non potest credi autor Operis in codice descripti, cujus manus & charta ætatem præferunt annorum, ut supra dixi, quingentorum; præsertim cum ibi post illud alia ponantur ætatis manifeste senioris. Scripserit ergo hunc Sermonem multo antiquior quidam & sanctior e plurimis omni ævo insignitis Philothei vocabulo monachis. Frustra sane disserimus, si hæc argumenta non sufficiant, ad laudatum Opusculum Philotheo Constantinopolitano abjudicandum.

[8] Attamen Joannes Albertus Fabricius in Bibliotheca Græca lib. 5 tom. 10 pag. 471 illud ipsum Opusculum attribuit Philotheo Constantinopolitano, [eique non recte vindicatum ab aliis,] aitque eidem præter rem abjudicatum fuisse a Possino. At nullum affert verbum, ut ad argumenta Possini respondeat, neque ullo argumento pro Philotheo suo Constantinopolitano utitur. Video tamen Fabricium fuisse secutum opinionem Petri Lambecii, qui lib. 5 Commentariorum de Bibliotheca Cæsarea, memorans pag. 99 aliud Opusculum, quod Sancti patris nostri Philothei dicitur, & fragmenta sunt sermonum quorumdam asceticorum; observat de Philotheo, eumdem in alio codice, recensito, lib. 4, vocari monachum Sinaïtam. Tum subdit: Idem videtur esse atque Philotheus ille, qui fere a pueritia vitæ monasticæ addictus, eruditione & sanctimonia vitæ adeo inclaruit, ut primum quidem præpositus seu abbas monasterii in monte Atho, deinde autem episcopus Heracleæ in Thracia, ac tandem patriarcha Constantinopolitanus electus sit Hæc omnia magis asseveranter adoptavit Fabricius, qui pag. 469 ait: Philotheus, monachus primo Sinaïta, deinde præpositus monachorum in monte Atho, denique ex Heracleæ episcopo patriarcha. Verum parum consideravit & Lambecius & Fabricius, quam improbabili conjectura monachum ex Arabia accersant seculo XIV, ut præpositum monachorum faciant in Macedonia, quod ex sola conjectura asseritur: nam Cantacuzenus, quem assignat Lambecius, testatur quidem lib. 4 cap. 16, Philotheum Constantinopolitanum fuisse præpositum in monte Atho, sed de monachatu ipsius in monte Sinaï altum silet. Quare dubitare nequeo, quin duorum saltem Philotheorum Opuscula, uni adscripserit Fabricius, Lambecii improbabilem conjecturam secutus.

[9] [huic etiam Philotheo non videtur tribuendum.] Verumtamen cum neque S. Philotheus ille, de quo agimus, monachus fuisse videatur montis Sinaï; Opusculum vero a Possino editum apud Lambecium lib. 5 pag. 69 attribuatur Philotheo monacho Sinaïtæ, una cum alio ibidem memorato, non ausim S. Philotheo nostro. dicta Opuscula adscribere. Favet quidem ipsi titulus Sancti in codice Possini inventus; sed idem titulus facile congruere potest alteri Philotheo monacho Sinaïtæ, licet hunc in Fastis Græcis non magis inveniam, quam Philotheum Constantinopolitanum. Ceterum quo seculo floruerit Philotheus thaumaturgus nullibi invenio. Hoc certum est ex Menologio Basiliano, ipsum aut seculo X vixisse aut citius, cum istud Menologium seculo X fuerit collectum.

[Annotata]

* Missæ sacrificium

DE B. ORANNA AUT ORANDA VIRGINE, ET SOCIA ANONYMA,
IN ESCH PROPE OPPIDUM BERES IN LOTHARINGIA.

Sec. XIV aut citius.

SYLLOGE.
De loco, ubi Beata colitur; deque cultu ac lustratione corporis: gesta fere ignota.

Oranna vel Oranda virgo, in Esch prope oppidum Beres in Lotharingia (B.)
Socia anonyma, in Esch prope oppidum Beres in Lotharingia

AUCTORE J. S.

Beatam Oranam, alias Orannam, aut Orandam quoque dictam, in nullo prorsus inveni Martyrologio, [Beres oppidum prope Saram-Ludovici in Lotharingia,] licet cultu satis celebri honorata fuerit ab aliquot saltem seculis. Locus, ubi Beata colitur, æque fere ignotus est in tabulis geographicis, aut certe non recte expressus in iis, quas consului. Primam de Beata notitiam Majoribus nostris submisit P. Alexander Wiltheim Societatis Jesu, plurimis officiis de Actis Sanctorum optime meritus. Hic in epistola anno 1666 ad Papebrochium data ita scribit: Berris est oppidum Lotharingiæ Germanicæ haud longe Wadagotia monasterio Præmonstratensis Ordinis ad Saravum. Id oppidum habet templum parochiale pro veteri modo extra muros ad breve spatium distans. Jacet in eo templo corpus sanctæ Orannæ vel Urannæ virginis. In notitiis Wadegotia submissis oppidum scribitur Beres. Non dubito, quin idem sit, quod in tabulis aliquot Lotharingiæ notatur Belrus, Beaurains & Blerus. Nam hæc nomina exprimuntur ad idem oppidum designandum illo plane loco, in quo Beres oppidum est situm secundum notitias, nobis ex iis locis missas, videlicet haud longe a Wadegotia abbatia. Hæc autem sita est ad Saræ, aut Saravi, fluvii ripas, una a Sara-Ludovici arce hora, ut de Wadegotia scribit Hugo in Annalibus Ordinis Præmonscratensis tom. 2 Col.Itaque Beres non longe distat a munito oppido Sara-Ludovici, vulgo SarLouis dicto, quod conditum est jussu Ludovici XIV Francorum regis post scriptas a Wilthemio notitias de oppido Beres.

[2] De ecclesiæ situ in aliaepistola sic habetur: Sanctæ Orandæ virginis templum, aut potius sacellum, distat ab oppido Beres tribus quadrantibus horæ, loco aliquantulum depressiori & amœno satis, [ac vicina illi oppido ecclesia B. Orannæ in Esch,] sed nunc bellorum injuriis inculto & penitus deserto. Erat olim ejusdem oppidi parochia, sed ob infestas militum excursiones ac latronum frequentes insidias parochialis esse desiit, & in ipso oppidi templo divina officia peraguntur, modoque Sacramenta omnia administrantur. Dominus Philippus Budeghenius, Wadegotiensis abbatiæ religiosus, & loci pastor, in litteris anno 1666 præmissis consentit, aitque: Monasterium nostrum Wadegotiense jam pene quingentis annis habet jus patronatus istius ecclesiæ, ubi dictæ Sanctæ corpus quiescit & veneratur. Est autem ecclesia parochialis in Beres municipio, & vocatus locus Esch aut Exweiler. Dictum jus patronatus donatum est nostræ ecclesiæ a serenissimo duce Lotharingiæ Matthæo. Laudatus mox Hugo, enumerans pag. 1008 pastoratus a Wadegotia dependentes, de illa scribit sequentia: Berus seu Eschweiller ex donatione Marsilii ministerialis de Liestroff anno MCCXX provenit. Verum nec ad nos, nec ad Beatam pertinet, inquirere, a quo jus patronatus fuerit donatum.

[3] Interim Budeghenius explicat, cur parochi habitatio ad oppidum fuerit translata, [olim ipsius oppidi parœcia:] ita scribens: Olim habitabat juxta dictam ecclesiam parochus, & habebat ibi residentiam suam. Factum est autem propter motus bellorum & hostiles incursiones, ut caperentur etiam homines volentes adire templum; imo in ipso templo sub Officio divino vim inferebant impii milites. Quare jussu serenissimi ducis in Lotharingia ante ducentos circiter annos residentia memorati parochi translata est in municipium Beres propter securitatem: relictus est autem custos ibi laïcus ad custodiendam ecclesiam & recipienda oblata. Hactenus de ecclesia olim parochiali.

[4] De cultu Beatæ ibidem in eadem Epistola hæc scribit: [tumba ibidem Beatæ, quæ officio colitur,] Tumba dictæ Sanctæ est juxta summum altare, septa ferreis cancellis. Imploratur autem ipsius intercessione & meritis sanitas surdis & graviter audientibus, vel vertigine capitis laborantibus, aliisque morbis. Et multi compotes voti sui fundunt preces in dicto loco: plurimi etiam, voto facto, qui gravati fuerunt istiusmodi morbis & fluxionibus aurium, singulis annis solvunt suas oblationes. Celebratur ipsius festivitas Dominica prima post Exaltationem sanctæ Crucis: & per totam Octavam est magnus concursus hominum, eo venientium devotionis & voti solvendi causa. De omnibus hisce consentit Wilthemius in Epistola jam allegata. In altera quoque ita loquitur ipsius nepos, cui curam commiserat omnia coram lustrandi: Ceterum locus est a multis jam sæculis fidelium veneratione & concursu celebris ob ejusdem Sanctæ tumbam, quæ in ipso templo media conspicitur ex rudi impolitoque saxo, nulla cælatura aut inscriptionis vestigio insignis: munitur dumtaxat undique crate ferrea: cui gens rustica suos cereos, flores, corollas, & ejusmodi donaria venerationis ergo affigit. Sed imprimis memorabile, quod ipsius Sanctæ patrocinium surdi experiantur promptum & efficax, plurimisque miraculis & prodigiis (ut omnes affirmant) jam olim ad hæc usque tempora inclaruerit.

[5] Hinc passim e tota Lotharingia, adjacentibusque provinciis peregrini confluunt, votaque non infeliciter exsolvunt. Quotiescumque vero contingit ibidem sacerdotem quempiam Sacrum facere; [& votivis peregrinationibus honoratur.] tunc passim ex vicinia gens agrestis concurrit cum cereis, oblatis, Patronamque suam maximo pietatis sensu, ut ipsemet magna mea consolatione spectavi, supplex colit & veneratur. Ex qua mulier proba & honesta nobis narravit multis etiam aliis præsentibus & testibus, se ejusdem Sanctæ intercessione a gravissima plurium annorum surditate, adhibitis nequidquam artis medicæ remediis, fuisse liberatam. Hactenus Nicolaus Wilthemius Societatis nostræ, Alexandri ex fratre nepos, qui, ut patruus ejus in alia Epistola scribit, ad sepulcrum B. Orannæ se contulit, tum, inquit, ut Sanctam illam auditus recuperandi, quo caret, patronam invocet, tum ut de rebus ejus inquirat: quod sane faciet præclare, cum polleat judicio & ingenio. Hæc Alexander Wilthemius, qui tamen ipse quoque ibidem antea fuerat, & in prima Epistola hoc addiderat: Vovent aliqui peregrinationem annuam. Experientia longa comprobatum, fluere sanguine aures eorum, qui votum non exsolvunt.

[6] [Corpus Beatæ, ejusque Sociæ, anno 1488] Addit, tumbam olim fuisse apertam, ut sacram corpus lustraretur, atque illius inspectionis exstare instrumentum. Verum plura de hac re in suis litteris Budeghenius, ita scribens: Subinde accidit ante ducentos & plures annos, ut dubitaretur a multis, an adhuc in eodem sarcophago esset sacrum corpus sanctæ Virginis. Hinc ad instantiam nobilium & aliorum Christi fidelium in circuitu, a R. D. Suffraganeo episcopi Metensis dicta tumba fuit aperta sub Officio divino, & reperta duo corpora, unum ad caput, alterum ad pedes. Subdit, hujusce inspectionis instrumentum etiamnum haberi: atque illud per Wilthemium nobis fuit transmissum. Attamen ipsum authenticum tunc non potuit inveniri; sed transcriptum ex eo exemplar, in quo desiderantur subscriptiones, accepimus. Hoc vero totum huc transfero: Nos Desiderius Natalis, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia episcopus Panadensis. Notum facimus Universis, quod quia a multis veniebat in dubium de corporibus beatissimæ Orandæ & ejus Sociæ, si realiter & cum effectu in earum sepulchro, in quo adorabantur, quod ab antiquo Dominus honorat, prout usque ad tempora nostra honorat, diversis idem sepulchrum illustribus miraculis, continebantur, cum in nullius cadebat memoriam, sed nec ab auditu idem unquam sepulchrum fuisse vel apertum credebat: quia etiam multi Christi fideles nos rogarunt & obnixe deprecati sunt, ut idem sepulchrum aperiremus, & si quid sine injuria beatarum Virginum in eodem reconditum inveniremus, populo notum faceremus, ut per hoc populi major ad easdem venerandas devotio accendatur.

[7] [solemni modo visitatum:] Hinc est, quod nos convocatis Domino Thilmanno archipresbytero dicti loci, & aliis multis ecclesiarum rectoribus, celebratis prius sacris excubiis, cum solemnitate hymnorum & orationum & triplici letania, multiplicatis etiam luminaribus, omnibusque, quantum potuimus, ad hanc rem rite ordinatis, in ipsa Inventione sanctæ Crucis tertia scilicet May anni Dñi MCCCCLXXXVIII regnantibus sanctissimo Papa Sixto, Frederico Romanorum imperatore, Ludovico Francorum rege, & Renato illustrissimo & victoriosissimo Lottringorum duce, ipsum sacrum sepulchrum duximus aperiendum, prout tunc, præsentibus multis utriusque sexus nobilibus & de plebe innumerabilibus aperuimus. In quo sacro sarcophago duo corpora cum omnibus ossibus suis, ut nobis prima fronte apparuit, fuere inventa; unum velut ad caput, alterum ad pedes, quæ duximus populo sancto cum diligenti custodia præsentanda, veneranda & adoranda, prout & tunc primi venerati & adorati fuimus: ipsaque triplicibus peplis recondidimus, & duabus saccis * concludi quam venerabiliter potuimus fecimus. Et his post Missarum solemnia, quantum devote potuimus in eodem suo sepulchro reclusis, voluimus hujus reclusionis nostræ duas literas fieri, quarum una in ipso sarcophago clauderetur; alteram vero sub custodia curati & Simonis de Zeistrom officiati domini ducis voluimus ad perpetuam memoriam reservari. Actum sub sigillo nostro Anno & die qui… Hactenus laudatum instrumentum, in quo præter subscriptiones una forsan vox desideratur post vocem Saccis, quia ibi spatium relictum erat uni voci vacuum. Forte vox, qua saccorum materia designabatur, legi non potuit ab exscribente.

[8] Porro ex laudato instrumento habemus, S. Orannam cultam fuisse a seculo XV, [ex quo colligitur, defunctas esse saltem a seculo XIV:] ut minimum, & verisimiliter citius. Secundo idem instrumentum Orannæ attribuit beatam Sociam, sed anonymam. Tertio ex iisdem litteris verisimillimum & quasi indubitatum fit, S. Orannam ejusque Sociam non obiisse saltem post seculum XIV, cum anno 1488 dicerentur coli ab antiquo, nec ullus tum meminisset aut audivisset, sepulcrum umquam fuisse apertum. Hæc enim locum non habuissent, si Beatæ vixissent post annum 1400: sed potius de modo vivendi illarum ex parentibus suis aliqua intelligere potuissent, qui anno 1488 erant senes. Verum ut hæc insinuant, Beatas non fuisse defunctas post seculum XIV; ita minime evincunt, eodem seculo illas fuisse defunctas, cum integris seculis citius defunctæ esse possint. Hinc mortem Beatarum non aliter determinavi, quam his verbis: Seculo XIV aut citius.

[9] [de earum gestis nihil habetur certi.] De gestis Beatarum nihil satis certo constare, fatetur Budeghenius parochus. Affert tamen conjecturas aliquorum, hæc in laudatis litteris scribens: Jam vero de ortu & natalibus, de vita, de obitu, nihil certi constat, nisi quod ibi cum Socia pedissequa sanctam innocentemque vitam in dicto loco Esch duxerit, ut fertur. Aliqui volunt, fuisse filiam regis vel magni principis; & quia amore virginitatis e domo paterna aufugerit cum Socia famula, persecutam & jamjam apprehendendam, juxta locum, ubi modo est ecclesia, se abscondisse. Mitto, quod additur, responsum agricolæ a persecutoribus interrogati, cum videatur fabulosum magis quam verisimile. Alii dicunt, S. Orannam ortam ex illustri familia dominorum terræ illius. Et quod defectum habuerit in auribus, graviterque audierit, propter surditatem illam, inquiunt, contempta & rejecta a fratribus prædium illud circa Eschweiler pro dote & sustentatione ex hæreditate paterna accepit: ubi cum famula sua in patientia & sanctitate vitæ dies suos transegit, ita ut omnes in sui admirationem trahens, cum magna ædificatione & virginitatis & devotionis observantia Deo & proximo placens tandem ibidem in pace quieverit. Post cujus mortem Deo, quem in vita dilexerat, Famulæ suæ sanctitatem demonstrante, surdi passim, & vertiginem patientes capitis, sanitatem recipiunt per merita sanctæ Virginis. Hoc attestantur in hodiernum diem, qui voti causa ad sanctæ Virginis sepulcrum venientes, sospites revertuntur, gratias Deo agentes. Hactenus laudatus parochus: neque habeo plura his addenda.

DE B. ROLANDO DE MEDICIS ANACHORETA BORGONI DITIONIS PALLAVICINÆ,
IN ITALIA.

An. MCCCLXXXVI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus Beati: Acta & Miracula edenda ex manuscriptis.

Rolandus de Medicis anachoreta, Borgoni ditionis Palavicinæ in Italia (B.)

AUCTORE J. S.

Quamquam B. Rolandus Martyrologiis omnibus sit incognitus, colitur tamen hoc die ut Beatus, [Beatus Martyrologiis ignotus, obiit] cultusque ipsius certus est & indubitatus. Ludovicus Cavitellus in Annalibus Cremonensibus ad annum 1386 de eo, tamquam de Beato Cremonensibus vicino, ita scribit: Anno proximo Rolandus de Medicis, Mediolanensis anachorita, postquam in locis asperis & solitariis Alpium Bargoni, diœcesis Placentinæ, per annos viginti sex moram habuit summa cum abstinentia, & in eis repertus per ibi incolas, illinc ductus fuerit in ecclesiam ibi B. M. Virginis, & illic facta confessione peccatorum religioso Carmelitano, & e manibus ipsius sumpta Eucharistia multa cum reverentia, die quinta Septembris emisit spiritum, ejusque corpus conductum fuit Buxetum, & conditum in sacello ibi sibi dicato, procurantibus illustribus marchionibus Pallavicinis, ibi & in vico Bargoni dominantibus: & ad ipsum corpus ex gratia omnipotentis Dei, & ejus Rolandi meritis, facta fuerunt multa miracula, ex quibus reputatus fuit inter Beatos. Hactenus Cavitellus, in cujus relatione diem Beati mortualem perperam fixum observo, quod impressionis forte potius mendum est, quam scriptionis. Certe non quinta, sed decima quinta Septembris obiisse B. Rolandum alii omnes consentiunt: atque die XV revera colitur.

[2] Joannes Heraclius Christanellus, Societatis Jesu rector Buxeti, [die XV Septembris:] anno 1681 de cultu B. Rolandi, aliisque huc spectantibus, ad Papebrochium nostrum scripsit sequentia: Dies obitus B. Rolandi de Medicis Mediolanensis fuit XV Septembris: hac etenim die colitur Buxeti in ecclesia confraternitatis Sanctissimæ Trinitatis, ubi ejusdem Servi Dei corpus quiescit. Obiit anno MCCCLXXXVI. Et in hoc conveniunt Ludovicus Cavitellus patritius Cremonensis in suo manuscripto libro Annalium Cremonæ fol. 138, & Ranutius Picus a secretis serenissimi D. ducis Parmæ in Vita ipsius Beati descripta & typis tradita Placentiæ anno MDCXXXVI. Convenit itidem cum prædictis die & anno Vita ejusdem beati Rolandi Ms. in charta pergamena, existente in archivio collegiatæ insignis ejusdem civitatis Buxeti, roborata tabellionatibus & subscriptionibus plurium notariorum de collegio Buxeti in qua describuntur quam plurima miracula, meritis ipsius Servi Dei patrata a Deo O. M. nec non oratio seu tres orationes ipsius Beati.

[3] Ejus corpus conditur in arca marmorea, in qua præter alia insculpta videtur imago ipsius Beati: [tumba ipsius: reliquiæ venerationi expositæ:] & hæc est prope altare majus, alta ab humo altitudine duorum pedum, vel circa. Continuus est concursus ad dictum Beatum, cujus intercessione, præter alia miracula, iis potissimum, qui dolore capitis laborant, maximæ & innumeræ gratiæ impertiuntur. Venerabile tamen ipsius Beati corpus videri non sinitur, nisi perraro & jussu & præsentia principum nostrorum: ejus tamen reliquia populis veneranda & deosculanda exhibetur, asservaturque reliquia in quodam vasculo seu custodia argentea. Quodque magis notabile est, dicti Beati caputium, quod ultra trium seculorum spatium adhuc integrum perseverat, non obstante, quod eo incessanter pietas fidelium utatur ad cooperiendum caput dolore capitis laborantium miro infirmorum hujuscemodi auxilio: cum prædictum caputium sit lana contextum, & huc usque tineis mirifice illæsum. Hactenus Christanellus, adjungens alia quædam de lampade accendi solita; quæ ut minoris momenti omitto, quia ipse observat alias quoque ibi esse reliquias, indeque dubitat, in cujus potissimum honorem accendatur. Verum, quidquid sit de lampade, cultus Beati ex dictis est certus & indubitatus.

[4] Corpus Beati elevatum fuit anno 1464, & tunc translatum ad tumbam illam elevatam supra terram. [corpus anno 1464 ad novam tumbam translatum,] Colligo ista ex notitiis Mss., huc missis per laudatum Christanellum. Inter has notitias reperiuntur Acta visitationis sacri corporis, scripta per Antonium de Sancto Vito notarium publicum. Facta dicitur illa visitatio anno millesimo quingentesimo sexagesimo tertio, Indictione sexta, die vero Sabbati vigesima nona mensis Maii. Notæ hæ chronologicæ invicem belle correspondent, cum illo anno esset Indictio sexta, & dies XXIX Maii in Sabbatum incideret, ut colligitur ex illius anni littera Dominicali c. Porro in ista visitatione, testantibus Actis, supra ossa Beati inventum fuit breve scriptum, quod ita habebat: MCCCCLXIIII, die primo Januarii in hoc sepulcro recondite sunt reliquie beati Rolandi, que sunt he. Itaque nullo modo dubitandum videtur, quin jam anno 1464, id est, anno septuagesimo octavo post mortem, Rolandus fuerit cultus ut Beatus, atque honorifica elevatione & translatione in nova tumba depositus.

[5] [iterumque visitatum anno 1563.] Quod spectat ad visitationem corporis, quam anno 1563 factam jam dixi, præcipua tantum ex Actis seligam, ne sim prolixior & obscurior, si Acta integra cum omnibus adjunctis huc traducam. Facta dicitur visitatio, petente illustrissimo marchione Hieronymo Pallavicino Buxeti domino, ac præsentibus plurimis e clero & populo. Deinde aperta dicta arca, laminis ferreis & plumbeis optime clausa, in ea reperta fuit capsula lignea longitudinis unius brachii vel circa, & dimidiæ largitudinis ac altitudinis clausa, & ea reposita super altare majus dictæ ecclesiæ … aperta fuit; & exinde emanare cœpit odor miræ suavitatis & fragrantiæ: supraque ossa in dicta capsula recondita & reperta inventum fuit breve in charta hædina scriptum. Verba hujus scripti jam dedi superius Et dempto demum cooperculo serico rubei coloris tegente ossa prædicta, visa fuere caput, crura, brachia, & partes aliæ corporis B. Rolandi prædicti, quamvis tamen exigua pars in cinerem versa reperitur. Mox adjungitur, omnia rursum in arcam reposita, eamque clausam fuisse, ut ante fuerat. Acta vero debita forma clauduntur, eisque subscribunt quatuor notarii, videlicet Paulus Majavacha, Josephus Bocelius, Scipio Stirpius, & Octavius de Martianis. In iisdem Actis mentio fit de Vita Beati, dudum ante scripta.

[6] [Vita fideliter scripta uti & Miracula:] Vitam illam accepimus ex bibliotheca Medicæa, notaturque in margine haberi pluteo 2, codice 31 in quarto. Hunc vero præfert titulum: De Vita, pœnitentia, morte, & miraculis B. Rolandi de Medicis, qui suum diem clausit extremum in castro Bargoni, episcopatus Parmæ MCCCLXXXVI, die XV mensis Septembris. Eadem Acta servari in tabulario Buxetano, habemus ex litteris ante laudatis. Ex initio plane liquet, scripta fuisse eodem anno, quo B. Rolandus obiit. Hinc fide sunt omnino digna, etiamsi mirabilia quædam contineant. Ex eadem bibliotheca accepimus relationem plurium miraculorum, quæ alium habent auctorem, sed æque fidelem, ut colligitur ex præfixo titulo, qui talis est: Relagium * miraculorum B. Rolandi, quæ scripta fuerunt, ac recepta sub fideli testimonio diversarum personarum, per manus Anselmini de Raimundis de Cremona, imperiali auctoritate notarii, & in ecclesia B. Mariæ de Monte Carmelo in Cremona. Hanc relationem, ex qua liquet, Cremonenses maxime fuisse addictos B. Rolando, subjiciam post Vitam. Demum aliqua Miracula nobis communicata sunt ex tabulario Buxetano; at omnia fere eadem sunt cum relatis in scripto edendo. Satis igitur erit, si hanc scripturam breviorem cum altera in Annotatis contulero, & in calce adjecero, si quid hæc contineat, quod in priore non reperitur. Vitam Beati posterius scripserunt Ranuccius Picus jam laudatus in Opere de Sanctis Parmensibus & Sylvanus Razzi de Sanctis Tusciæ part. 2 fol. 87, uterque Italice.

[7] [notitia aliquot locorum, quæ occurrunt in Actis.] Ceterum ad faciliorem Vitæ & miraculorum intelligentiam, juverit pauca observare de locis, in quibus Beatus modo quiescit, & ante obitum versatus est. Buxetum oppidum, ubi sacrum corpus quiescit, Italis Busseto, situm est Parmam inter & Placentiam, & fere e regione Cremonæ, sed duobus milliaribus a Pado flumine, quod agrum Buxetanum a Cremonensi dividit. Territorium illud proprio olim paruit marchioni ex illustri domo Pallavicina, cui etiam suberat Burgus S. Domnini, civitas vicina modo episcopalis cum pluribus oppidis ac vicis; at deinde cessit duci Parmensi, huicque etiamnum paret. Ad partem australem ditionis Pallavicinæ versus Apenninum & ditionem Genuensem in tabulis ducatus Parmensis notantur vici aut oppida, ut a quibusdam vocantur, Bargonum, Tabbianum, Salsum, in quorum vicinia Sanctus dicitur eremiticam duxisse vitam. Rivarolum, quod aliis in actis additur, in tabulis invenire non potui. At procul dubio earumdem partium est vicus, si mendum non irrepserit in exemplar manuscriptum. Non omnia illa loca videntur esse in territorio Pallavicino, in quo est Borgonum; at dictæ ditioni saltem sunt vicina. Hisce prænotatis, Acta ipsa subjicio.

[Annotata]

* al. Pelagium

VITA
Auctore Synchrono
ex codice Ms. bibliothecæ Medicææ.

Rolandus de Medicis anachoreta, Borgoni ditionis Palavicinæ in Italia (B.)

BHL Number: 7291

Ex Ms.

[Austeritas Beati, sub dio degentis, in vestibus,] Notum sit omnibus & singulis præsentem scripturam inspecturis, quod anno millesimo trecentesimo sexagesimo (videlicet modo quando currit millesimus trecentesimus octogesimus sextus, sunt anni viginti sex elapsi) prædictus B. Rolandus venit ad partes Bargoni, Tabbiani, Salsi, Rivaroli, & in locis circumstantibus, & ibidem dicto tempore dictorum viginti sex annorum stetit & habitavit: & per totum dictum tempus continuum servavit silentium nemini loquendo: & tempore dicti sui adventus erat veste lugubri & nigra: & tantum ipsam portavit, quod venit ad putrifactionem, & de necessitate nudus remansit. Postea pro cooperimento ejus nuditatis usus fuit straminibus & paleis: & tandem fecit sibi perizomata conchorum & foliorum. Postremo usus fuit pelle caprina non confecta nec parata, sed a casu sic inventa: & hic fuit ejus usus vestimentorum. Et per totum suprascriptum tempus prædictorum viginti sex annorum sic munitus vestimentis, ut supra continetur, stetit ad nives, grandines, aquas, ad ardorem continuum frigoris & caloris, die noctuque solum aërem pro suo tegumento habendo, & usque ad extremum vitæ suæ.

[2] In dicto toto tempore usus fuit pro cibo & corporali refectione herbis crudis, [& in victu: mirabilis ejusdem contemplatio.] fructibus, & aliis prout invenire poterat in tali loco silvestri & nemoroso. Et propter carentiam fructuum & herbarum tempore hiemali afflictus fame, compellebatur ire ad extremum alicujus loci: ubi faciebat signum cum manibus nudum demonstrando corpus, & pro sustentione vitæ suæ eleëmosynam postulabat, nec recipiebat ad superfluitatem, imo numquam recepit ad totam saturitatem. In prædicto tempore a pluribus personis fide dignis visus fuit antedictus B. Rolandus de die & de nocte super uno pede, spatio quinque vel sex horarum oculis fixis infra rotam solis & lunæ a brachiis elevatis devotissime Deum inspiciendo b.

[3] [Inventus inter spinas graviter laborans,] Una vero die dum spectabilis & egregia domina Antonia de Caxate de Cortona, consors magnifici & egregii militis domini Nicolai marchionis Palavicini, cujus est castrum & territorium Bargoni, cum sua comitiva iret caussa suæ recreationis ad accipitrem; accidit quod quidam de sua * familia vidit supradictum B. Rolandum nudum, & in corpore afflictum, quasi spiritum exhalantem infra vepres, spinas & tribulos, secus viam in quadam maceria, & quem ignorabat, quisnam esset. Quo viso, præ admiratione in mente cœpit cogitare, quænam esset illa creatura sic afflicta. Velociter cucurrit ad præfatam dominam, narrando sibi *, quod viderat. Quæ domina omnibus omissis, cum ejus comitiva adivit ad videndum. Quo viso, ipsis omnibus obstupentibus præ admiratione insolita, cœpit præfata domina dicere: Num esset iste homo ille, qui tanto tempore elapso in his partibus tam asperam duxit pœnitentiam & vitam, juxta narrationem & testimonium multorum, qui ipsum sæpius viderunt? Revera iste est ille. Ipsum pacifice interrogate, si velit venire Bargonum, & in necessariis sibi & opportunis providebitur. Qui nullum signum, nec responsum dedit.

[4] [Bargonum invitatur, venitque ad vicinam ecclesiam,] Præfata autem domina pietate compuncta, dixit: An creatura ista devota posset mori sine confessione? Utique, quæso, rogate eum, ut dignetur venire Bargonum: & mittam confessorem meum magistrum Dominicum de Dominicis de Cremona Ordinis B. Mariæ de Monte Carmelo, sacræ Paginæ professorem, cum quo valebit consolari, & spiritualibus dapibus ab eo refici. Quibus auditis, B. Rolandus in mente cœpit congratulari, & nutu atque signo hilari, brachiis elevatis, meliore modo, quo potuit, capite elevato expressit, se contentum fore de adventu prænominati magistri Dominici. Quæ domina, demissa venatione, Bargonum redivit, & litteras & nummos prædicto magistro Dominico destinavit. Nocte vero sequente B. Rolandus ad ecclesiam, quæ est extra Bargonum, ivit ibidem pernoctando. Die vero sequenti totus populus Bargoni confluit ad videndum B. Rolandum. Interim præfata domina mandavit, ut lectus B. Rolando pararetur cum decentia honoris & status suæ sanctitatis. Quibus omnibus paratis, prædictus B. Rolandus spretis, sola stramina nutu & signo pro sustentatione ejus * vitæ petiit.

[5] [ubi sacerdos religiosus eum monet de confessione,] Interim præfatus magister Dominicus Bargonum applicuit, & ecclesiam, in qua B. Rolandus jacebat, intravit ipsumque salutavit, gratiose exprimendo, & qualiter præfata domina pro eo miserat, & ipsum B. Rolandus confortaret. Quo B. Rolandus audito, oculis fixis in prædictum magistrum Dominicum respiciebat, annuens per signa manuum, ut omnes de ecclesia expelleret, & ostia clauderet. Quo facto, mutuo se respiciebant. Demum magister Dominicus incepit prolixum facere sermonem fere spatio duarum horarum: & ut ab eo aliquid per proprias conciperet loquelas; duobus argumentis eum cœpit ligare: primo arguendo, & contra ipsum instando per illud dictum decreti c: Qualiter sub pœna excommunicationis quilibet adultus saltem semel in anno Christi Vicario d in confessione se debet e. Secundo instabat contra eum qualiter angelus Satanæ se transformat in angelum lucis, Christi creaturas inducendo ad arduas pœnitentias & insolitas: quibus mediantibus sint caussa mortis suæ, ut eas deducat ad perditionem. Ad prædicta respondit B. Rolandus præfato magistro Dominico in hac forma, primo ad primum. Quod non tenebatur confiteri caussam assignando, quia Deus sic volebat; sic eum ducebat & regebat. Ad quæ magister Dominicus: Hoc asseris creatura Dei, propter illud dictum decreti, quod habetur in illo capitulo, “Duæ sunt leges”: ubi inquit textus: “Duæ sunt leges, una scripta in canonibus sanctorum, a sanctis Patribus approbata, sicut semel confiteri in anno, & consimilia. Alia est lex divina, quæ digito Spiritus sancti scripta est in cordibus fidelium, juxta dictum Apostoli”: “Qui legem Dei habent scriptam in cordibus eorum f. Et hæc est nobilior prima. Quia autem hæc secunda lex deprimat primam, patet per Apostolum & per decretum allegatum”: “Si ergo Dei spiritu ducimini, non estis sub lege”; Et alibi habetur: “Ubi spiritus Domini, ibi libertas”. Ergo, devotissima creatura, propter ista prælibata g a confessione non habita elapso tempore redditis vos immunes. Ad quæ respondit B. Rolandus: Verum dicitis: nam Spiritus sanctus me regebat & ducebat, & sic non eram noxius, quantum ad primam legem.

[6] Ad secundum respondit prædicto magistro Dominico, [& de aliis quoque interrogatum,] quod in omnibus & per omnia se committebat suæ discretionis sapientiæ, quantum ad moderationem & mitigationem pœnitentiæ. Et tunc præfatus magister Dominicus subtiliter cœpit eum interrogare, qua caussa, quo motivo tam asperas pœnitentias assumpserat, & dicendo: Numquid hanc assumpsistis pro peccatis magnis per vos commissis, aut pro pœnitentia vobis imposita? An consilio alicujus hæc egisti? Ad quæ respondit, quod solum divina inspiratione propter frequentationem Missarum & prædicationum h & propter timorem pœnarum inferni, & propter gaudia paradisi, propriam fragilitatem decreverat tali stimulo domare. Quem B. Rolandum etiam interrogavit. Quomodo super uno pede fixis oculis sic respiciebat, infra rotas solis & lunæ, cum hoc sit contra cursum naturæ, spatio quinque vel sex horarum? Ad quæ respondit, quod tunc fruebatur divina gratia, pascebatur spiritualibus dapibus, & alimentis in anima pariter & corpore: asserendo pro vero, quod tempore illo intervallo clare intuebatur faciem Jesu Christi i infra rotam solis & lunæ.

[7] Ipsumque B. Rolandum dictus magister Dominicus cum documentis caritativis induxit ad confessionem & ad receptionem Sacramentorum Ecclesiæ Dei. [ad susceptionem Sacramentorum inducit: responsa Beati,] Et asseruit dictus magister dominicus, quod, prout subtiliter investigaverat, prædictus B. Rolandus in tota sua pœnitentia, quæ fuit spatio viginti sex annorum & ultra, non obstantibus contumeliis, percussionibus & expulsionibus k, numquam peccavit cogitatione, locutione nec opere. Et tunc magister Dominicus sibi * dixit: Numquid peccavistis omissione? Ad quæ respondit B. Rolandus: Non omisi, nisi ea, quæ non sunt Dei: imo voluntatem Creatoris mei adimplevi. Item dictus magister Dominicus eum interrogavit, si in sua pœnitentia loquebatur ore cum Deo vel a seipso? Cui respondit, quod non loquebatur ore, sed mente perfusa divina gratia. Item eum interrogavit, quare sic continuum elegit sibi silentium? Cui B. Rolandus respondit, quod est verbum Divinæ Sapientiæ: In multiloquio non deerit peccatum. Quem B. Rolandum prædictus magister Dominicus cum magnis precibus induxit pro vita sustentanda corporali ad recipiendum liquorem pullorum & avium silvestrium: quibus remediis mediantibus ipsum B. Rolandum tenuit in hac vita mortali spatio dierum viginti sex.

[8] [forma corporis: visio ante mortem: pius obitus.] Qui B. Rolandus erat magnæ staturæ & decoræ, & erat in ipsa persona decorus: & erat afflictus, desiccatus, sine carne, sola pelle ad tenuationem & coopertionem ossium, quod alter crucifixus videbatur. Et ante diem obitus sui retulit magistro Dominico, qualiter videbat angelum Michaëlem cum multitudine angelorum in manibus tenentem candidissimum pannum lineum, & animam suam expectantem. Et in suo transitu ad Patrem angelorum, quoad animam & spiritum est receptus cum hymnis ac canticis spiritualibus, & in sinu Abrahæ l est deportatus, campanis pulsantibus sine humano auxilio, cujus corpus cum maxima & decenti comitiva clericorum & laïcorum ad ecclesiam Busseti m solenniter & devote fuit portatum & sepultum.

ANNOTATA.

a Videlicet per diem infra rotam solis, noctu infra rotam lunæ.

b Factum hoc mirabile inferius utcumque exponetur. Vide itaque dicenda ad litteram i.

c Ranuccius Picus in Vita Italica B. Rolandi hoc intelligit de decreto concilii Lateranensis IV, quod cap. 21 ita habet: Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata confiteatur fideliter, saltem semel in anno &c. Pœna hæc additur in prævaricatores: Alioquin & vivens ab ingressu ecclesiæ arceatur, & moriens Christiana careat sepultura. Attamen theologi & canonistæ docent, illos solos teneri præcepto, qui mortifero se peccato infecerunt. Addunt aliqui, illos qui toto anno in peccatum mortale lapsi non sunt, se sistere saltem debere.

d Id est, Sacerdoti proprio, qui Christi locum tenet in confessione.

e Videtur vox sistere aut aliqua æquivalens omissa esse in exemplari nostro.

f Ad Romanos cap. 2 ℣ 15 ita habet Apostolus: Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Hæc verba allegari putem, licet nonnihil mutata sint.

g Nolim inquirere, an allegati textus Apostoli satis evincant, confessionem non fuisse instituendam. At certum est, illum non peccare, qui ductum & inspirationem sancti Spiritus fideliter sequitur, uti fecisse B. Rolandum, ostendunt miracula post obitum ipsius patrata. Verumtamen tam singularis vivendi ratio solet haberi inter exempla Sanctorum miranda potius quam facile imitanda, ne quis imaginationes proprias magis sequatur, quam divinam inspirationem, & sic illusionibus dæmonis sit expositus.

h Sensus esse videtur, quod frequenter assistens Missæ Sacrificio & concionibus sacris, a Spiritu sancto permotus fuerit ad pœnitentias tam asperas.

i Non agitur de visione intuitiva Dei, sed de visione Christi, de qua dicebat S. Stephanus Act. 7 ℣ 15: Ecce video cœlos apertos, & Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Aliqui difficulter credent, tantum favorem obtigisse B. Rolando, quia animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei, teste Apostolo 1 Cor. 2 ℣ 14; At ego multo etiam minus credidero, mentitum esse Beatum, præsertim cum divina bonitas singularibus gratiis fovere soleat illos, qui tam dura & aspera ex Dei amore constanter exercent. Hoc ipsum, quod quinque aut sex horis uno nixus pede staret immotus, abunde innuit, favores ei obtigisse naturali ordine superiores, quibus non solum anima, sed etiam corpus confortaretur.

k Similibus injuriis affectum fuisse Beatum, cum numquam loqueretur, omnino est verisimile; præsertim cum multi homines temere improbent opera bona, quæ non satis capiunt.

l Per sinum Abrahæ, quo recipi dicebantur justi Legis veteris, auctor procul dubio designare voluit cælum ipsum.

m Buxetum longo satis intervallo distabat ab oppido Bargono, ubi defunctus est B. Rolandus. Eo tamen translatus videtur ad sepulturam, quia Buxetum erat caput ditionis Pallavicinæ, ut vel hinc liqueat, quanto statim honore defunctum prosecutasit nobillissima domus Pallavicina.

* ipsius

* ei

* suæ

* ipsi

MIRACULA
Auctore Anselmino de Raimondis notario Cremonensi
Ex codice Ms. bibliothecæ Medicææ.

Rolandus de Medicis anachoreta, Borgoni ditionis Palavicinæ in Italia (B.)

BHL Number: 7292

[Visio de patrocinio Beati: sanatio: apparitio B. Rolandi:] Primo domina Francischina, viciniæ a S. Mariæ de Goncaga, timore mortalitatis multum afflicta, in visione sibi b apparuit Virgo Maria, dicendo ei: Noli timere, stes secura, tu & populus Cremonæ. Nam in brevi coram me, quæ sum Regina cæli, & Filio meo Jesu Christo, cuncti fideles habebunt bonum advocatum, quemdam devotissimum virum, nomine Rolandum, & statim ipsa domina Francischina vigilante cœpit credere: & hoc fuit per tres dies ante obitum prædicti B. Rolandi.

Item quidam Abraham de Giroldis, episcopatus Cremonensis, hydropicus corpore, per prædictum B. Rolandum fuit curatus.

Item quædam domina Margarita, viciniæ S. Geroldi Cremonæ, habebat unum peccatum, quod numquam voluerat confiteri propter verecundiam. B. Rolandus ei apparuit in visione, dicens ei, ut iret ad magistrum Dominicum confessorem suum; & quod sibi confiteretur peccatum suum, quod numquam revelaverat: & quod facere deberet juxta consilium dicti magistri Dominici, quoniam postea esset advocatus pro ea coram Deo, & B. Virgine Maria.

[2] Item Bartolinus de Regaziis de Cremona habuit in visione B. Rolandum: [sanationes variorum morborum,] & per ipsum fuit liberatus a cute c & a carbunculo.

Item Lombardina, uxor Albertini de Cremona, viciniæ S. Galli, quæ erat tota arefacta in corpore, & destituta, per prædictum B. Rolandum fuit sanata.

Item domina Caterina, uxor Joannis de Muzo, viciniæ S. Apollinaris Cremonæ, de cute & carbunculo fuit per prædictum B. Rolandum liberata.

Item prædictus B. Rolandus apparuit in visione Bartholomæo Dalmano Albertino, dominæ Caterinæ & dominæ Cominæ, omnibus de Cremona, & ipsos omnes sanavit a cutis & carbunculis.

Item Nigra, viciniæ S. Petri de Pado per prædictum B. Rolandum liberata fuit a cute & carbunculo.

Item Girarda, uxor Joannis de Laude, per prædictum B. Rolandum a febre continua & a cute fuit liberata.

Item Bertolinus, viciniæ S. Lucæ, per prædictum B. Rolandum liberatus fuit a cute.

Item Francischina, viciniæ S. Erasmi, per prædictum B. Rolandum liberata fuit a cute & a febre continua.

Item uxor Nicolai de Papia, viciniæ S. Petri de Pado, per prædictum B. Rolandum sanata fuit a duobus carbunculis.

Item Salie de Papia, nauta viciniæ S. Lucæ, a dolore renum & lateris per prædictum B. Rolandum liberatus fuit.

Item Jacobus de Becho, viciniæ S. Silvestri, per prædictum B. Rolandum liberatus fuit de cute & carbunculo.

Item filia dominæ Francischinæ de Sessa a putrefactione duarum tibiarum per prædictum B. Rolandum fuit liberata.

[3] [patrocinio Beati obientæ.] Item Leona d viciniæ sancti Sepulchri, a claudicatione pedis per prædictum B. Rolandum fuit liberata.

Item domina Guarda, viciniæ S. Mariæ in Bethleem, a surditate & dolore lateris liberata fuit per prædictum B. Rolandum.

Item domina Caterina, viciniæ S. Geroldi, quæ perdiderat loquelam, & quæ erat semimortua, propterea quod habuit recursum ad B. Rolandum, subito fuit liberata.

Item Gregorius de Placentia, viciniæ S. Michaëlis, per prædictum B. Rolandum liberatus fuit a cute & a carbunculo.

Item Bartholomæus, viciniæ S. Gregorii, per prædictum B. Rolandum liberatus fuit a cute.

Item Nicolina de Cremona, arefacta in corpore, per prædictum B. Rolandum liberata fuit.

Item domina Francischina, viciniæ S. Nazarii, seducta a fratribus Ordinis Prædicatorum, ut non crederet in prædictum B. Rolandum, ipsa assentiens, aggressa fuit a febre continua & a cute: unde timore mortis dein devotione doluit, & se vertit ad prædictum B. Rolandum cum effusione lacrymarum postulando veniam: & subito fuit liberata.

Item Gasparinus, filius Jacopini de Guaragnis, viciniæ S. Christophori, a febre & a cute per prædictum B. Rolandum fuit liberatus.

Item Caterina, viciniæ S. Jacobi, per prædictum B. Rolandum liberata fuit a febre & a cute.

Item domina Guigna, viciniæ S. Ægidii, quæ tota erat arida & consumpta in corpore, per prædictum B. Rolandum fuit sanata.

Item domina Caterina, filia Joannis de Gabianeta, viciniæ S. Michaëlis, a febre & a cute per prædictum B. Rolandum fuit liberata.

Item Joannes de Cavaleriis, viciniæ S. Lucæ, a cute & a carbunculo per prædictum B. Rolandum fuit liberatus.

Item dominus Andreolus de Picenardis, viciniæ S. Erasmi, propter febrem continuam & cutem stetit tribus diebus & tribus noctibus sine sensu semimortuus, & sine loquela: in ejus mente se vertit ad prædictum B. Rolandum, & subito fuit liberatus.

Item frater Jacobus, monachus S. Petri de Pado, a febre mortali & a cute per prædictum B. Rolandum fuit liberatus.

ORATIONES B. ROLANDI.

[Tres orationes de Beatæ.] Immensam Clementiam tuam, omnipotens æterne Deus, imploramus, ut qui fulges in electis tuis, quos te habitare & glorificare præcepisti, da nobis, deprecamur, ut meritis pœnitentiæ B. Rolandi devoti tui ita digne solennia venerari, ut ejus suffragantibus precibus templum tuum spirituale mereamur fieri. Per Dominum nostrum &c.

Alia Oratio. Pro felicitate animarum nostrarum suscipiat immensa largitas tua, quæsumus, Domine Deus noster, holocaustum de manibus nostris oblatum, ut per hujus B. Rolandi devoti tui merita ab omnibus nos mundet offensis. Per Dominum &c.

Alia Oratio. Largire, quæsumus, Domine, nobis famulis tuis, ut per merita pœnitentiæ B. Rolandi devoti tui pia interventione ab omnibus tueamur adversis e. Per Dominum &c.

ANNOTATA.

a Vox vicinia, quæ frequenter recurrit, non vicum civitatis aut plateam; sed parœciam aliquam, designat, ut observat Razzius in Vita.

b Id est, ipsi. Verum tota dictio non est conformis regulis Grammatices. At quilibet satis intelliget, quid velit auctor: ideoque menda Grammaticalia non corrigam.

c Quid voce cutis auctor designare voluerit, ex solis adjunctis eruendum est: neque enim ullibi invenire potui, per illam vocem ab Italis morbum aliquem significari. Attamen adjuncta insinuant, per cutem hic designari ulcus pestilens. Nam primum beneficium innuit, mortalitatem sive pestilentiam Cremonæ eo tempore fuisse. Illi autem, qui peste laborant, inficiuntur ulceribus pestilentibus & carbunculis, ac frequenter febri tanguntur. Hinc cutis in plerisque jungitur cum carbunculoaut cum febri, ita ut vix ullum sit dubium, quin ulcus pestilens ea voce in his beneficiis designetur.

d Hoc beneficium, uti & sequentia omnia, etiam referuntur in apographo nostro Buxetano iisdem plane verbis. Ibidem & hoc legitur quarto loco: Item domina Benvenuta, uxor magistri Jacopini de Brixia, a dolore renium per prædictum beatum Rolandum fuit liberata.

e Hæ orationes etiam habentur in Ms. Buxetano. Credit Razzius compositas fuisse, ut recitarentur in Missæ Sacrificio. Quin & Picus circa finem Vitæ existimat, Missam olim de B. Rolando fuisse celebratam. At mihi hoc non est verisimile, cum quia nullibi assertum invenio, tum quia nonfacile fuisset deinde omissum, si semel fuisset inchoatum. Ceterum, quod spectat ad loca, de quibus mentio fit in miraculis B. Rolandi, ea omnia operose investiganda non credidi, ac ne ea quidem assignanda, quæ facile se offerebant in tabulis geographicis. Pleraque, & forsan omnia, sunt in territoriis Cremonensi, Parmensi & Placentino. Aliqua etiam in urbe Cremonensi sunt facta, maxime priora.

APPENDIX.

Rolandus de Medicis anachoreta, Borgoni ditionis Palavicinæ in Italia (B.)

[Mulier diu vexata a dæmonibus,] Ex tabulario Buxetano transmissa quoque est sequens relatio, per notarium scripta: In Christi nomine, Amen. Anno a Nativitate Domini MCCCCLXXXIV, Indictione secunda, die quarto mensis Aprilis, domina Antoniola, uxor Laurentii Daiarii, de Burgo sancti Donini, præsentibus nobis D. Don Cosma de Rotiis capellano servitore, Martino de Vastis, & Mag. Jacobo Calolario, testibus rogatis, constituta in capella majoris ecclesiæ sancti Bartholomæi, ecclesiæ Buxeti, diœcesis Cremonæ, sponte & ex certa animi scientia ad laudem & honorem omnipotentis Dei, & beati Rolandi de Medicis, cujus sanctissimum corpus in hac terra Buxeti requiescit, dixit, confessa & protestata fuit & est, quod, dum jejunasset vigiliam S. Geminiani proxime præteriti, ipsaque nocte graviter a dæmoniis, qui eam oppressam tenuerant & tenebant annis novem proxime elapsis, ut ipsa dæmonia testificabantur &c. Totam relationem non subjungo, quia tam misere scripta est & mendose, ut rem quidem ipsam intelligere valeam, non vero omnia verba dare, cum aliqua vitiose expressa, aliqua etiam sint omissa. Quare compendio rem totam expono.

[2] [apparente B. Rolando cum S. Geminiano, liberatur.] Apparuerunt illa ipsa nocte vigilanti Antoniolæ sanctus Geminianus a dextris & beatus Rolandus a sinistris, tenentes baculos in manibus, & dixerunt se venisse, ut eam a dæmoniis liberarent. Additur, B. Rolandum exposuisse mulieri, se esse B. Rolandum, alterum S. Geminianum, eique tangendum dedisse baculum suum. Tum incidit in somnum, variaque habuit insomnia. Deinceps vero a vexatione dæmonum fuit libera. Nunc pauca ad expositionem observo. Burgus sancti Domnini, ubi habitabat illa mulier, nunc civitas est episcopalis, sita in dominio Pallavicino, inter Parmam & Placentiam fere media, habetque in diœcesi sua ipsum Buxetum, dominii Pallavicini olim caput. At diu post hoc factum laudata civitas dignitatem episcopalem consecuta est a Clemente VIII, nimirum anno 1601, ut videri potest apud Ughellum tom. 2 col. 63 novissimæ editionis, ubi ipsa Bulla Pontificia est impressa. Quod spectat ad S. Geminianum, qui cum B. Rolando apparuisse dicitur, haud dubie designatur S. Geminianus Mutinensis episcopus, qui colitur XXXI Januarii.

DE SANCTA CATHARINA FLISCA ADURNA VIDUA,
GENUÆ.

An. MDX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Catharina Flisca Adornea vidua, Genuæ (S.)

AUCTORE U. S.

§ I. Sanctæ, a multis laudatæ, biographi, eorumque fides: varia Vitæ, Italice primum conscriptæ ac deinde in alias linguas translatæ, exemplaria: Acta Sanctæ unde hic danda: auctores adhibendi.

Genua cognominis reipublicæ Liguriæque metropolis, [Sanctæ hodie dandæ, multi præcones] titulo primariis, non tantum Italiæ, sed totius etiam Europæ urbibus accensenda, Sanctis suis annumerat Catharinam, cujus Acta illustrare aggredior. Viduæ huic admirabili vitæ sanctimonia, vereque seraphim instar ignito in Deum amore ac prodigiis celeberrimæ debitos Cælitibus honores hoc die XV Septembris deferendos esse ab universa Christi Ecclesia, decrevit Clemens XII in Bulla canonizationis, licet memoriam ejus, ut infra videbimus, recolant Fasti nonnulli ad diem præcedentem, quem etiam Sanctæ nostræ emortualem (perperam tamen) signant, ideoque de ea hodie agimus. Innumeros pene habuit sanctissima Mulier virtutum suarum præcones, eosque primæ notæ viros scriptoresque clarissimos, quorum catalogum bene longum recenset Summarium additionale ad processum canonizationis: prolixiorem etiam, additis nempe elogiis, quibus Sanctam nostram honorifice prædicant, texuit Hyacinthus Parpera in beata Catharina illustrata, parte 1: de hisce, quantum expedire videbitur, post sermo erit. Nunc in auctores, qui Sanctæ Vitam primo conscripserunt, quam