Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I           Anhang Januar I

6. Januar


VI. IANVARII.

SANCTI QVI VIII. ID. IAN. COLVNTVR.

Epiphania Domini.
S. Melchior, Rex Magus, in Oriente.
S. Telesphorus, Martyr in Africa.
S. Florus, Martyr in Africa.
S. Iocundus, Martyr in Africa.
S. Petrus, Martyr in Africa.
S. Marcus, Martyr in Africa.
S. Acutius, Martyr in Africa.
S. Ianuaria, Martyr in Africa.
S. Honorius, Martyr.
S. Iulius, Martyr.
S. Antoninus, Martyr.
S. Pompeianus, Martyr, Calari in Sardinia.
S. Anastasius, Martyr, Sirmij in Pannonia.
S. Macra, Virgo & Martyr, in territorio Remensi.
S. Nilammon, Reclusus, Geris in Ægypto.
S. Melanius, Episcopus Rhedonensis in Gallia.
S. Petrus, Abbas Cantuariensis in Anglia.
S. Erminoldus, Abbas Prufeningensis, in Germania.
B. Guarinus, Episcopus Sedunensis, in Heluetia.
Gertrudis ab Oosten, Beghina, Delphis in Hollandia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Gregorius Martyr apud Lingones, refertur a Carthusianis Coloniens. in Addit. ad Vsuardum. Quis hic sit, me fugit; nisi fortassis S. Gregorius Episcopus & Confessor, Martyr hic perperam appelletur. Refertur certe hoc die in MS. Florario. De eo egimus IV. Ianuar.
S. Æmiliana Virgo Romæ. MS. Kalend. SS. Ord. S. Benedicti. Nos. V. Ianuar.
S. Anastasia, in Syria. Notkerus. Nullam reperio Anastasiam in Syria celebratam. Suspicor Anastasium Martyrem esse, de quo agemus IX. Ianuar.
vel Anastasiam, in Africa passam, de qua V. Ianuar.
S. Arnual refertur hoc die a Dauide Camerario Scoto, appellaturq; Episcopus Santonum. Sed nullus inter Santonenses Præsules Arnual recensetur apud Cl. Robertum, Ioannem Chenu, Ant. Democharem. Sigebertus a Camerario citatus ad annum Christi DCXCIV. solum habet, Arnual Kiliani VVirziburgensis discipulum in Gallia floruisse, neque significat Episcopum fuisse. Trithemius Abbatem appellat.
Viri venerabilis Ioannis, Presbyteri & Eremitæ in eremo Rossomanni in Sicilia obitus hoc die consignatur ab Octauio Caietano Nostro. Non arbitror vllo publico cultu celebrem.
Guilielmus Episcopus in Catnesia Scotiæ prouincia refertur a Ferrario ex nescio quo Martyrologio Ne Camerario quidem ipsi notus in Catalogo Sanctorum Scotiæ.
Adelbertus ex Comite Schoenbergensi monachi Breitenauiensis natalem refert Hugo Menardus, eumq; Sancti titulo ornat. Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad an. MCXXXII. etiam miraculis diuinitus illustratum scribit; sed Sanctum non appellat, etsi alias haud parcus in hoc tribuendo honore hominibus vitæ innocentia claris. Fuit Breitenavv celebre monasterium in Hassia, fere ad Werræ ac Fuldæ fluuiorum confluentes.
Ioannes Birellus, XXIV. Generalis Ordinis Carthusiani, vita & miraculis conspicuus memoratur in editione Vsuardi anno MDXXI. per Carthusianos Colonienses adornata. Beatus appellatur a Claudio Roberto. Negant PP. Carthusiani vllam ei publicam impendi venerationem. Andreas Saussayus (qui XXII. Ordinis Generalem facit) ait miraculis clarum etiam post mortem extitisse.
Iacobus monachus in valle S. Lamberti iuxta Leodium, refertur in Sacrario SS. patriæ Leodien. atque in Menologio Cistertiensi Chrysostomi Henriquez, & vtrobique Beatus appellatur.
S. Kanutus Dux & Martyr. Ferrar. De eo agemus VII. Ianu.
S. Raimundus III. Generalis Ordinis Prædicatorum. Molan. Martyrol. Germanicum, Ioan. Marietta, Ferrar. Galesinius in Notis. Propter festum Epiphaniæ, Clementis VIII. decreto reiicitur in VII. Ianuar.
S. Iulianus Martyr. Martyrol. S. Hieronymi, multa sub Bedæ nomine MSS. & videntur hoc die passi: coluntur IX. Ianuar.
S. Basilissa Martyr. Martyrol. S. Hieronymi, multa sub Bedæ nomine MSS. & videntur hoc die passi: coluntur IX. Ianuar.
S. Celsus Martyr. Martyrol. Germanicum, multa Bedæ MSS. Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuard. MS. S. Hieronymi, & addit: In India. Idem est Iulianus, qui iam relatus. De vtroque agemus IX. Ianuar.
S. Iulianus Martyr. Martyrol. Germanicum, multa Bedæ MSS. Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuard. MS. S. Hieronymi, & addit: In India. Idem est Iulianus, qui iam relatus. De vtroque agemus IX. Ianuar.
S. Marcionilla, Martyr. Multa sub Bedæ nomine MSS. Nos IX. Ianuar.
S. Antonius, Martyr. Multa sub Bedæ nomine MSS. Nos IX. Ianuar.
S. Anastasius, Martyr. Multa sub Bedæ nomine MSS. Nos IX. Ianuar.
S. Basilissa Virgo & Martyr Parentij in Istria colitur hoc die ritu duplici, vt testatur Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. Sed an eadem sit quæ IX. Ianuarij celebratur, an alia, negat sibi constare.
S. Balthasar Rex. MS. Florar. Nos XI. Ianuar.
S. Marcelli Papæ ac Martyris Exceptionem celebrari hoc die a Cluniacensibus, testatur Molanus in Natalib. SS. Belgij. De ea agemus XVI.Ianuar.
S. Petrus Thomas, Patriarcha Constantinopolitanus, Ordinis Carmelitarum. Molanus & Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuard. Octauius Caietanus Noster, Martyrol. Germanic & Gallic. MS. Florar. Galesinius in Notis, Ferrarius, aliiq;. Colunt eum Carmelitæ XXIX. Ianuar.
S. Andreas Corsinus, Episcopus Fesulanus. Martyrol. Romanū, & Germanic. Molanus & Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuard. MS. Florar. Galesin. Carmelitæ eum colunt XXX. Ianuar.
B. Didacus Episcopus Oxomensis refertur hoc die in Kalendar. Cistertien. Vita extat in Marietta, Vincentio Bellouac. Historia Ibigensium Petri monachi, &c. Reiicimus eum cum Menologio Cistercien. in VI. Februar.
S. Artemius Episcopus Senonensis. MS. Florar. SS. Festum illius agitur, teste Claudio Roberto, XXIII. April.
S. Mauronti Abbatis fit hodie Duaci in Flandria commemoratio, ob seruatam eius ope vrbem contra hostiles insidias anno MDLVII. De eo pluribus agemus V. Maij.
SS. Sulcanus & socij Martyres, memorantur a Carthus. Colonien. in Addit. ad Vsuard. MS. Florario, & Maurolyco qui Sultanum vocat. Fortassis Solochanus est, de quo XVII. Maij.
S. Guruallus Episcopus Maclouiensis, hoc die mortuus memoratur a Ioanne Chenu, claudio Roberto, Augustino Pazio, Andrea Saussayo. Festum agitur Maclouiopoli VI. Iunij.
S. Edilvvaldus Presbyter in insula sacra, siue Lindisfarne, hoc die refertur ab Hugone Menardo; a Martyrologio Anglicano, & Ferrario XI. Iunij.
S. Germani Episcopi Autisiodorensis Translatio hoc die adnotatur a Maurolyco, Galesinio, Ferrario, Martyrol. Gallicano & Germanico, ac plurimis MSS. De ea agemus ad illius vitam XXXI. Iulij.
S. Donatiani Remensis Episcopi, ciuitatis Brugensis in Flandria Patroni, secunda Translatio hoc die facta memoratur, adnotaturq; hic in MS. Florario, & Martyrologio Gallicano. Plenius de ea agemus XIV. Octobr.

Acta Sanctorum: Epiphanias

Acta Sanctorum: Melchior

Acta Sanctorum: Telesphorus und Gefährten

Acta Sanctorum: Honorius, Julius und Antoninus

Acta Sanctorum: Pompejanus

Acta Sanctorum: Anastasius

Acta Sanctorum: Macra von Reims

Acta Sanctorum: Nilammon

Acta Sanctorum: Melanius von Rennes

Acta Sanctorum: Petrus von Canterbury

Acta Sanctorum: Erminold von Prüfening

Acta Sanctorum: Guarinus von Sitten

Acta Sanctorum: Gertrud van Oosten

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar I: 7. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 6. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 6. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!