Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I           Anhang Januar I

7. Januar


VII. IANVARII.

SANCTI QVI VII. ID. IAN. COLVNTVR.

Relatio pueri Iesv ex Ægypto.
S. Iulianus Martyr.
S. Spolicostus Martyr, in Græcia.
S. Palladas Martyr, in Græcia.
S. Candida Martyr, in Græcia.
S. Crispinus I. Episcopus Ticinensis, in Italia.
S. Felix Martyr, Heracleæ.
S. Ianuarius Martyr, Heracleæ.
S. Polyanthus Martyr.
S. Philo Martyr.
S. Candida Martyr.
S. Iulianus, Martyr, apud Andegauos in Gallia.
S. Senator, Episcopus Veronensis, in Italia.
S. Lucianus, Presbyter Antiochenus, Martyr.
S. Clerus, Diaconus Martyr, Antiochiæ.
S. Theodorus, monachus in Ægypto.
S. Nicetas, Episcopus in Dacia.
S. Valentinus, Episcopus Passauiensis, in Germania.
S. Crispinus III. Episcopus Ticinensis, in Italia.
S. Valentinus II. Episcopus Interamnensis, in Italia.
S. Cedda, siue Ceddus, Episcopus Londinensis, in Anglia.
S. Tillo, siue Hillonius, cognomento Paulus, Solemniaci, in Gallia.
B. Wittekindus, Dux Saxonum, Angariæ, in Westphalia.
S. Reinoldus, monachus Martyr, Tremoniæ, in Westphalia.
S. Aldricus, Episcopus Cenomanēsis, in Gallia.
S. Anastasius, Episcopus Senonēsis, in Gallia.
B. Vitalis, Abbas Sauiniacensis, in Gallia.
S. Canutus, Dux Slesvvicensis, in Dania.
B. Albertus, Eremita in Etruria.
S. Raimundus de Peñaforti III. Generalis Ord. Prædicator.
S. Beniamini Martyris Inuentio, Brixiæ, in Italia.
S. Maximi Martyris Inuentio, Brixiæ, in Italia.
Venerabilis Ludouicus Blosius, Abbas Lætiensis, in Belgio.

PRÆTERMISSI VEL IN ALIOS DIES REIECTI.

Tres Reges Magi. Galesin. in Notis. De his nos I. VI. XI. Ianuarij.
& de eorum translatione XXIII. Iulij.
S. Isidorus Episcopus. Maurolyc. MS. Florarium, Galesinius: hic Martyrem facit, & Nicomediæ passum, veteris MS. fide. Idem est fortaßis, qui Antiochiæ coli dicitur, de quo II. Ianua.
S. Timotheus Martyr, in Africa. Galesinius, ex perueteri Kalendario Ordinis monachorū Vallis Vmbrosæ. Celebratur in Martyrol. Romano XIII. Iunij. Lucianus in Africa passus cum Fortunato, non Timotheo.
S. Lucianus Martyr, in Africa. Galesinius, ex perueteri Kalendario Ordinis monachorū Vallis Vmbrosæ. Celebratur in Martyrol. Romano XIII. Iunij. Lucianus in Africa passus cum Fortunato, non Timotheo.
Melania senior. Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuardum, & MS. Florar. At Ferrar. XXII. Ianuarij. Nobilißima & religiosißima hæc matrona magnā suæ virtuti labē aspersit, dum in Origenis errores visa est desciuisse, Ruffino doctore; a quibus tamen sub extremos vitæ annos eam resilijsse existimamus. Sed an vt Sancta vspiam colatur, haud comperimus. Multa de ea extant in vitis Patrum.
S. Victorinus Abbas, qui scripsit Calculum. Ita MS. Kalendarium Sanctorum Ordinis S. Benedicti. Verum Calculi auctorem puto eumdem esse Victorium, siue Victorinum, aut Victorem Aquitanum, cuius Cyclum Paschalem nuper vulgauit Aegidius Bucherius Noster; qui neque Sanctus alibi appellatur, neque potuit esse Ordinis S. Benedicti, quippe multo S. Benedicto antiquior. Extat Calculus hic MS. in Bibliotheca Lobiensi.
S. Kentigerna vidua, refertur a Dauide Camerario, & Ferrario. Certius quid fortaßis aliunde consequemur.
S. Sabini Translatio. Maurolyc. Plures sunt SS. Sabini. Quis hoc die translatus sit, nusquam reperi.
B. Matthæus Ord. S. Francisci Episcopus Agrigentinus in Sicilia, commemoratur ab Octauio Caietano Nostro in Idea Sanctorum Siciliæ, & Philippo Ferrario in generali catal. SS. At Lucas VVadingus tom. 2. Annal. Minor. ad an. 1300. num.13. eius obitum narrans, non indicat eum publico aliquo cultu celebrari. Ideo eum hic omitto.
Mariæ Raggiæ illustris vita extat typis vulgata Barcinone anno MDCVI. auctore Michaele Llot a Ribera Ord. Prædicator. aliaq; auctore Ioanne Petro a Cæsaraugusta eiusdem Ordinis, Latine reddita ab Arnoldo Raißto Duacensi. Sed quod nesciam an sanctæ Sedis auctoritate colatur, multaq; in ea commemorentur miracula, malui eam hic omittere, quam nuperum S.P.N. Vrbani VIII. decretum videri vel leuiter transgressus.
S. Iulianus Diaconus refertur hoc die a Ferrario in Catalogo generali, & SS. Italiæ, ex tabulis Ecclesiæ Nouariensis. Eius ac Iulij fratris vitam dabimus XXXI. Ianuar.
S. Polyeuctus Melitinæ. Martyrol. MS. S. Hieronymi, & MS. Rhinovviense. Eumdem esse arbitror, de quo infra XIII. Februar.
S. Valentinus Episcopus Tungrensis. M S. Florar. in quo iterum IX. Iulij commemoratur. Nos de eo agemus VII. Iunij.
B. Elizabetha de Wans, virgo vidua, monialis Aquiriensis in Belgio, refertur hoc die in Kalendario Cisterciensi Diuione an. MDCXVII. edito; ab Arnoldo Raißio IX. Octobr. a Chrysostomo Henriquez, quem sequemur in Menologio Cisterciensi I. Iulij.
S. Canutus Rex Danie & Martyr refertur hoc die in Martyrol. Romano; at colitur, quo & vitam eius dabimus X. Iulij.
S. Hathebrandi Abbatis Antiqui-monasterij in ditione Groeningensi, hoc die trāslatæ sunt Antuerpiam reliquiæ anno MDCXX. meminit Chrysostomus Henriquez in Menol. Cisterc. & Andreas Saussayus in Martyrol. Gallicano. De eo agemus XXX. Iulij.
S. Ioannis Baptistæ dextera hoc die a Iobo Diacono Antiochia allata Constantinopolim, tempore Constantini & Romani Imperatorum: fitq; eiusdem sanctißimi Præcursoris hac die commemoratio, vt ex Græcorum Menæis patet, & Notatione Pet. Galesinij ad Martyrol. De ea translatione agemus XXIX. Augusti.
S. Fausta Virgo & Martyr cum Euilasio. Hraban. Notker. MS. S. Maximini, Carthus. Colon. in Addit. ad Vsuard. Nos cum Martyrol. Romano XX. Septemb.
Amadeus ex Abbate Altæ-cumbæ Episcopus Lausanensis, hoc die refertur & Beatus appellatur a Chrysostomo Henriq. in Menologio Cisterc. De eo agemus XXVII. Sept.
S. Melania iunior. Martyrol. Germanic. Nos XXXI. Decemb.

Acta Sanctorum: Tag der Rückkkehr des Jesuskindes aus Ägypten

Acta Sanctorum: Julianus

Acta Sanctorum: Spolicostus, Pallada und Candida

Acta Sanctorum: Crispinus I. von Pavia

Acta Sanctorum: Felix und Januarius

Acta Sanctorum: Polyanthus, Philo und Candida

Acta Sanctorum: Julianus

Acta Sanctorum: Senator von Verona

Acta Sanctorum: Lucian von Antiochia

Acta Sanctorum: Clerus (Lucerius)

Acta Sanctorum: Theodorus

Acta Sanctorum: Nicetas von Dacien

Acta Sanctorum: Valentin von Raetien

Acta Sanctorum: Crispinus III. von Pavia,

Acta Sanctorum: Valentin II. von Terni

Acta Sanctorum: Cedd

Acta Sanctorum: Tillo von Solignac

Acta Sanctorum: Widukind

Acta Sanctorum: Reinold von Köln

Acta Sanctorum: Aldrich von Le Mans

Acta Sanctorum: Anastasius von Sens

Acta Sanctorum: Vitalis von Savigny

Acta Sanctorum: Knud „Lavard”

Acta Sanctorum: Albert

Acta Sanctorum: Raimund von Peñafort

Acta Sanctorum: Benjamin und Maximus

Acta Sanctorum: Ludwig von Blois

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar I: 8. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 7. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 7. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.