Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I           Anhang Januar I

8. Januar


VIII. IANVARII.

SANCTI QVI VI. ID. IANVAR. COLVNTVR.

S. Semeias, Propheta.
S. Lucianus Episcopus, Martyr, Bellouaci in Gallia.
S. Maximianus Presbyter, Martyr, Bellouaci in Gallia.
S. Iulianus Diaconus, Martyr, Bellouaci in Gallia.
S. Patiens, Episcopus Metensis in Gallia.
S. Anastasius, Martyr, Sirmij in Pannonia.
S. Iucundus, Martyr, Sirmij in Pannonia.
S. Ratites, Martyr, Sirmij in Pannonia.
S. Petrus, Martyr, Sirmij in Pannonia.
S. Florus, Martyr, Sirmij in Pannonia.
S. Tilis, Martyr, Sirmij in Pannonia.
S. Florianus, Martyr, Sirmij in Pannonia.
S. Tatia, Martyr, Sirmij in Pannonia.
S. Claudius Præfectus militum. Martyr, Interamnæ in Vmbria.
S. Carbonanus, Miles, Martyr, Interamnæ in Vmbria.
S. Tibudianus, Miles, Martyr, Interamnæ in Vmbria.
S. Planius, Miles, Martyr, Interamnæ in Vmbria.
S. Maximus I. Episcopus Ticinensis in Italia.
S. Maximus II. Episcopus Ticinensis in Italia.
S. Patheus, Martyr.
S. Carterius, Presbyter Martyr in Cappadocia.
S. Theophilus Diaconus Martyr Afri.
S. Helladius Martyr Afri.
S. Timotheus, in Græcia.
S. Euctus, vel Polyeuctus, in Græcia.
S. Rusticus, in Græcia.
S. Pisseus, vel Cipiseus, in Græcia.
S. Secundus, in Græcia.
S. Lucius, in Græcia.
S. Felix, in Græcia.
S. Ianuarius, in Græcia.
S. Palladius, in Græcia.
S. Eugenianus, Martyr, Augustoduni in Gallia.
S. Egemonius, Episcopus Augustodunensis, in Gallia.
S. Atticus, Episcopus Constantinopolitanus.
S. Dominica, vel Domnica.
S. Georgius Chozebites.
S. Æmylianus Confessor.
S. Seuerinus, Presbyter, Noricorum Apostolus, Neapoli.
S. Seuerinus, Episcopus Septempedanus in Italia.
S. Afflinus Episcopus.
S. Balduinus, Archidiaconus Laudunensis in Gallia.
S. Maurontus, Abbas S. Florentij veteris in Gallia.
S. Frodobertus, Abbas Cellensis, Trecis in Gallia.
S. Gudila, Virgo, Bruxellis in Belgio.
S. Cyrus, Episcopus Constantinopolitanus.
S. Pega, Virgo in Anglia.
S. Erardus, Episcopi, Ratisbonæ in Germania.
B. Albertus, Episcopi, Ratisbonæ in Germania.
S. Garibaldus, vel Gaubaldus, Episcopus Ratisponensis in Germania.
S. VVulsinus, Episcopus Schireburnensis in Anglia.
B. Torphimus, Episcopus Hamariensis in Norvvegia, Brugis in Belgio.
B. Laurentius Iustinianus, Patriarcha Venetus.

PRÆTERMISSI VEL IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Rigobertus Episcopus Remensis, refertur hoc die a Martyrol Germanico, Carthus. Colon. in Addit. ad Vsuard. inq; eiusdem Vsuardi editione Parisien. an. 1536. Vitam dedimus. IV. Ianuar.
S. Seuerinus Episcopus, Neapoli, frater S. Victorini, celebratur in Martyrologio Romano, & aliis. Colitur hoc die Neapoli S. Seuerinus Presbyter, Noricorum Apostolus; Septempedæ S. Seuerinus S. Victorini Confessoris frater, vt infra dicemus. Tertius nobis adhuc ignotus. Nullus in vetustissimis Ecclesiæ Neapolitanæ monumentis Seuerinus Episcopus reperitur. Imo cum nuper S.D.N. Vrbanvs VIII. Clero Neapolitano concessißet, vt publice & per omnes totius vrbis Ecclesias officio duplici omnium Neapolitanorum Præsulum ageretur festū, quorum extaret in Romano Martyrologio nomen; de cæteris quidem illico recitari officium cœpit, de vno hoc Seuerino nihil. Ita huc Neapoli scripsit Antonius Beatillus nostræ Societatis Sacerdos longe doctißimus, & propagandi Sanctorum honoris studiosissimus. Si fuit Victorini Martyris frater Seuerinus Episcopus, is cuiuspiam fortassis alterius ciuitatis Neapoli vicinæ Ecclesiam rexerit. Nobis nil liquet. Petrus de Natal. lib. 2. c. 57. fratrem facit S. Victorini Pictabionensis Episcopi & Martyris, de quo 2. Nouemb. agemus. Vide Prolegomena ad vitam S. Seuerini Septempedani; & Translationem S. Seuerini Presbyteri, præsertim num. 7. & seqq.
Dedicatio Ecclesiæ Cathedralis Neapolitanæ, S. Mariæ de principio, agitur hoc die per totā diœcesin, officio duplici, vt patet ex Catalogo SS. edito iussu Decij S.R.E. Cardinalis Carafæ, Archiepiscopi Neapolitani.
S. Nathalanus, siue Nethalenus, aut Nethelmus Episcopus, ab Adamo Regio, Ferrario, Camerario refertur hoc die: atque illustria quædam de eo memorat Camerarius. Plenius de eo agemus, vbi quæ citat, vetera consecuti erimus breuiaria, aliaq; monumenta. In Aberdonensi diœcesi, ad septemptrionalem Scotiæ plagam, præcipue floruiße traditur.
S. Agatho. Menæa Græcorū. Alium dedimus IV. Ian. Theoctistum in Sicilia Abbatem, alius colitur a Græcis III. Septembr. discipulus magni Euthymij, vt XX. Ianuarij in eius vita dicetur. Plures huius nominis viri præstantes memorantur, vt IV. Februarij ostendemus. Quis hic potissimum celebretur, assequi haud licuit. Agathonis quoque non vnius prædicatur in sacris fastis memoria. Erit fortassis qui suspicetur hunc eße nominatissimum illum in vitis PP. Abbatem Agathonem: at si is eßet, non omitterent Græci eius elogium. Vtrumque tantisper omittimus, dum certius quid eruamus.
S. Theoctistus. Menæa Græcorū. Alium dedimus IV. Ian. Theoctistum in Sicilia Abbatem, alius colitur a Græcis III. Septembr. discipulus magni Euthymij, vt XX. Ianuarij in eius vita dicetur. Plures huius nominis viri præstantes memorantur, vt IV. Februarij ostendemus. Quis hic potissimum celebretur, assequi haud licuit. Agathonis quoque non vnius prædicatur in sacris fastis memoria. Erit fortassis qui suspicetur hunc eße nominatissimum illum in vitis PP. Abbatem Agathonem: at si is eßet, non omitterent Græci eius elogium. Vtrumque tantisper omittimus, dum certius quid eruamus.
S. Guithelinus, siue Guethelinus, vel Guithelmus, Londoniensis in Britannia Archiepiscopus, celebratur hoc die in Martyrologio Anglicano, & Ferrarij Catalogo. Eum Matthæus VVestmonasteriensis ad an. 435. scientia & virtutibus insignem prædicat, recensetq; labores pro afflicta patria ab eo susceptos, vti & Galfredus Monumetensis lib. 6. cap. 4. & 5. Radulphus Cestrensis lib. 4. cap. 33. Sigebertus editus a Laurentio de la Barre, aliiq;. Sed quia res eius ætatis Britannicæ, vt fœdis bellorum turbinibus inuolutæ, ita luce scriptorum fere caruerunt; eius hic gesta prosequi minus licuit; præsertim quod Constantinum, quem ille inunxiße in Regem traditur, eum quidam esse volunt, qui inuadens Imperium, a Ducibus Honorij an. Chr. 411. occisus refertur.
S. Maximus Presbyter (non Episcopus, vt perperam quidā scripserunt) Ecclesiæ Iuuauiensis; siue Salisburgensis, vir vitæ spiritualis (vt infra in S. Seuerini Noricorum Apostoli vita cap. 7. num. 32. dicitur) ab Herulis eam vrbem incursione nocturna vastantibus, suspensus, a Radero Bauariæ sanctæ tom. 1. Martyris titulo ornatur. Quo die colatur, necdum comperimus.
SS. LV. Martyres Salisburgenses, socij S. Maximi cum eo trucidati, Salisburgi infra arcem in crypta subterranea seruantur & coluntur, vt idem ibidem Raderus, Auentinus Annalium Boicorum l. 2. Hundius in Catal. Salisburgen. Episcopor. Braunerus lib. 4. Ann. Boiorum ex monumentis Ecclesiæ Salisburgensis. Sed, vt iam diximus, eorum nobis ignotus est natalis, ideo tantisper omittimus.
Siluinus Presbyter Quintanensis castelli, vulgo Kunzen dicti, Beatus a Radero tom. 2. Bauariæ sanctæ appellatur, cum ex magno, inquit, vetusto, & nobili scriptore Eugippio passim viris doctis laudato, certo constet Cælestibus accensum. Auentinus lib. 2. tradit templum extare Quintanis, vbi humatus colitur D. Siluinus. Dies nos latet. Agit de eo Eugippius infra in vita S. Seuerini cap. 5. num. 24.
Marcianus Presbyter monasterij S. Seuerini iuxta Fabiana in Norico, laudatur infra pluribus in eiusdē S. Seuerini vita, vt cap. 4. num. 19. c. 10. n. 45. c. 12. n. 57. Radero Beatus dicitur, Diuus Auentino. An colatur, & quo die, necdum comperimus.
Paullinus Tiburniæ in Norico (non Reginoburgi in Rætia II.) Episcopus, laudatur in eiusdem S. Seuerini vita cap. 7. n. 29. & 33. & a Radero tom. 2. Bauariæ sanctæ, qui & Beatum nuncupat; non tamen coli vspiam scribit.
Lucillus Presbyter, S. Seuerino perfamiliaris, vt patet ex cap. 6. n. 27. & cap. 11. n. 50. vbi Sanctus appellatur ab Eugippio, a Radero Beatus; S. Seuerini reliquias in Italiam auexit, vt cap. 12. n. 55. Bruschius Fabianensem deinceps Episcopum factum scribit: quam temere, hinc coniici potest, quod an. Christi 511. scribens Eugippius, numquā nisi Presbyterum eum vocat, quem an.480. vt ex nu. 50. colligitur, decrepitum pæne fuisse significat. Ambrosius Staibanus memoria lapsus est, cum a Seuerino missum cum Maximo Salisburgum ad prædicandum, ibi a Barbaris e montis fastigio præcipitatum, ac deinde in crucem actum scribit: neque id habet Hundius, quem citat.
Ioannes Eremita Siculus, qui animam Dagoberti Regis Galliæ vidit a SS. Dionysio, Mauritio, Martino contra vim dæmonum defendi, vt refert Aimoinus lib. 4. cap. 34. ab Octauio Caietano hic commemoratur, Necdum nobis constat eum vspiam coli.
Petrus Episcopus Roskildensis, cognatus Regis Daniæ, dum cruce signatus pergit ad sepulchrum Domini, in Thosano Cisterciensum Monasterio iuxta Brugas in Belgio, diem obiit, vt testatur Molanus in natalibus Sanctorum Belgij. Sanctus appellatur in Martyrologio Gallobelgico. Non tamen ei Brugis peculiaris vllus cultus habetur.
Bernardus Ordinis Cisterciensis, ad monasterium, quod clam deseruerat, a Christo sibi apparente reuocatus, ac deinceps pœnitentia & miraculis clarus memoratur, & Beatus appellatur a Chrysostomo Henriquez in Menolog. Cistercien. Inter pios eum recenset Saussaius.
S. Iulianus, Martyr. Menæa. Vide IX. Ianuar.
S. Basilissa, & Socij Martyr. Menæa. Vide IX. Ianuar.
S. Waningus Confessor. Hugo Menard. Vide IX. Ianuar.
S. Marcianus Presbyter Constantinopolitanus, celebratur hoc die in Anthologio Græcorum a Clemente VIII. approbato. Vitam dabimus X. Ianuar.
S. Leucius Brundusij. Martyrol. S. Hieronymi. de eo agemus XI. Ianuar.
S. Fulgentius Astigitanus in Hispania Episcopus, frater SS. Leandri & Isidori, traditur in Thesauro concionum Thomæ Trugilli hoc die obiisse. Non vno die ab Ecclesiis Hispaniæ colitur. De eo agemus XIV. Ianuar.
S. Liberata Virgo & Martyr. MS. Florar. Segontina esse videtur, de qua XIIX. Ianuar.
S. Xenophon cum sociis. Anthologion Græcorum, & Ferrarius. Vitam dabimus XXVI. Ianuar.
S. Claudius Apollinaris, Hierapolitanus in Asia Episcopus, celebratur hoc die in Martyrologio Romano. De eo agemus, quo die a plurimis Ecclesiis colitur, VII. Febru.
B. Petrus Igneus S.R.E. Cardinalis Episcopus Albanensis, discipulus S. Ioannis Gualberti, refertur hoc die a Ferrario, & Menardo. de eo agemus VIII. Febru.
S. Paulus Episcopus Virdunensis. MS. Kalendar. SS. Ord. S. Benedicti. Nos VII. Febru.
Ermenfredus Episcopus Virdunensis. Ferrarius. VVion quoque Lib. 2. Ligni vitæ cap. 55. Sanctum appellat, vti & Andreas Saußaius, sed hic, quem potius sequimur. IX. Febr.
SS. XL. Martyres coluntur a quibusdam Ecclesiis hoc die, vt patet ex Kalendario Mediolanensi an. 1560. excuso. De XL. iis, qui Sebastæ in Armenia coronati sunt martyrio, agemus IX. Martij.
Gudalus Confessor. Dauid Camerarius. Si hic est S. Gudvvalus Archiepiscopus, eius vitam dabimus VI. Iunij.
S. Guilielmi Archiepiscopi Eboracensis translatæ hoc die reliquiæ an. M. CC. LXXXV. ideoq; hic eius adscriptum Martyrologio Anglicano, & Ferrarij catalogo nomen. Colitur VIII. Iunij.
S. Felix Episcopus Namnetensis obiit hoc die: sed, vt patet ex Breuiario Namnetensi, colitur demum VII. Iulij.
S. Eucharius Episcopus. MS. S. Mariæ Vltraiecti. Colitur S. Eucharius Treuirensis Episcopus VIII. Decemb.

Acta Sanctorum: Semejas

Acta Sanctorum: Lucian von Beauvais

Acta Sanctorum: Patiens von Metz

Acta Sanctorum: Anastasius und Gefährten

Acta Sanctorum: Claudius und Gefährten

Acta Sanctorum: Maximus I./II. von Pavia,

Acta Sanctorum: Patheus

Acta Sanctorum: Karterios

Acta Sanctorum: Theophilus und Helladius

Acta Sanctorum: Timotheus und Gefährten,

Acta Sanctorum: Eugenianus von Autun

Acta Sanctorum: Egemonius von Autun

Acta Sanctorum: Atticus von Konstantinopel

Acta Sanctorum: Dominica und Gefährtinnen

Acta Sanctorum: Severin von Norikum

Acta Sanctorum: Afflinus

Acta Sanctorum: Balduin

Acta Sanctorum: Maurontus

Acta Sanctorum: Frodobert von Moûtier-la-Celle

Acta Sanctorum: Gudula (Gudrun)

Acta Sanctorum: Cyrus von Konstantinopel,

Acta Sanctorum: Pega

Acta Sanctorum: Erhard von Regensburg

Acta Sanctorum: Gaubald von Regensburg

Acta Sanctorum: Wulsin von Sherborne

Acta Sanctorum: Torphimus von Hammar

Acta Sanctorum: Laurentius Giustiniani

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar I: 9. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 8. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 8. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.